BIBLIOTHECA

SCRIPTORVM GRAECORVM ET ROMANORVM

TEVBNERIANA

«

PA

629G D15 1915

M. TVLLIYS CICERO

33: DE DIVINATIONE

EDIDIT

C. F.W. MVELLEE

m

1161

L I P S I A E

EDIBVS B.G. TEVBNERI

2.^. .V. ^2-

M. TULLII CICEROOTS

DE DIVINATIONE ^"^

LIBRI DUO

LIBEI DB FATO QUAE MANSERUNT M

EEC06N0VIT

C.F.W.MUELLER

EDITIO STEREOTYPA

LIPSIAE IN AEDIBUS B.G.TEUBNERI MCMXV

IiIPSxae: typis b. g. tetjbneri

M. TULLII CICERONIS

DE DIVINATIONE

LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM.

M. Ciceto cum tres libros denaturadeorum perfecisset, in quibus omnis eius loci quaestio continetur, ingressus est anno post urb. cond. 710 (a. Chr. nat. 44) scribere de divi- natione, quos libros una cum libro de fato, quem his erat adiuncturus, quasi supplementa illius quaestionis de natura deorum esse voluit. Facit autem, cum in villa Tusculana es- sent, Q. fratrem secum ita colloquentem, ut, postquam Q. fra- ter omne genus divinationis e disciplina Stoicorum defendisset, ipse altero libro contra eius sententiam, quae sibi dicenda viderentur, exponeret. In primo igitur libro Cicero complu- rium populorum et philosophorum opinionibus de divinationis veritate et decretis in prooemio (cap. 1—4 § 1—7) explicatis ipsum colloquium exponit. Q. frater antiquissimam se senten- tiam sequi profitetur omnium populorum gentiumque consensu comprobatam. Esse enim duo divinandi genera, unum arti- ficiosum, quod partim constet ex coniectura, partim ex obser- vatione diuturna, alterum naturale, quod animus adripiat aut excipiat extrinsecus ex divinitate, unde omnes haustos animos libatosque habeamus. Nullam autem esse civitatem aut gen- tem, quae non astrologorum, sortium, somniorum praedictione moveii soleat. Atque in his omnino magis eventa rerum spec- tari quam causas quaeri oportere arbitratur. Multa enim in rerum natura accidere, quae nemo dubitet quin vera sint, etiamsi, cur ita eveniant, ignoret (cap. 5 13 § 8—23). Neque vero propterea tollendam esse divinationem, quod quaedam

144 DE DIVINATIONE

falsa sint, quaedam non ita, uti praedicta sint, eveniant. Mul- tas enim praedictiones eventum habuisse, quod negare nemo possit, nisi omnem annalibus fidem detrahat (cap. 14 17 § 24 33). Itaque se iis adsentiri, qui duo divinationis genera esse dixerint, artis unum particeps, expers alterum. Carere autem arte eos, qui non ratione aut coniectura observatis ac notatis signis, sed concitatione quadam animi aut animo a curis vacuo liberoque praesentiant. Huc igitur referendas esse praedictio- nes per oracula (cap. 18, 19 § 36—41), per somnia (cap. 20— 30 § 42—65) itemque yaticinationes furentium (cap. 31 § 65— 67). Extremae huic disputationi Chrysippi argumentatio ad- icitur haec divinandi genera vera esse statuentis (cap. 32 § 68—71).

Deinde perlustrantur divinationis artificialis genera, ad quae haruspices, augures, coniectores pertineant. Eorundem alia esse in disciplina et monumentis posita, alia in subita coniectura (cap. 33—37 § 72—80). Tum exponit, quibus Stoici rationibus confirmaverint esse divinationem (cap. 38 seq. § 81— 87). lam, qui divinationem esse negent, quod nuUa sit eius ratio et causa, eos errare; nam quaerendum esse, sitne divi- natio necne, non quo modo fiat. Neque vero aut in vita com- muni aut a philosophis dubitari, quin sit divinatio (cap. 40 § 87 89). Recte etiam moveri animos hominum antiquitate clarissimis testimoniis testata et consignata (cap. 41 § 90 92), et in optima quaque re publica cum cetei-a divinandi genera, tum auspicia semper valuisse (cap. 42—48 § 93—108). Omnem vero divinationis vim et originem referendam esse ad deum (cap. 49—55 § 109—126), ad fatum (cap. 56 § 127—128), ad naturam (cap. 57, 58 § 129—132).

1 Vetus opinio est iam usque ab heroicis ducta tem- poribus, eaque et populi Romani et omnium gentium firmata consensu, versari quandam inter homines di- vinationem, quam Graeci ^avttXTJv appellant, id est praesensionem et scientiam rerum futurarum. Magni- 6 fica quaedam res et salutaris, si modo est ulla, qua- que proxime ad deorum vim natura mortalis possit accedere. Itaque ut alia nos melius multa quam Graeci, sic huic praestantissimae rei nomen nostri a divis, Graeci, ut Plato interpretatur, a furore duxerunt. lo

2 Gentem quidem nullam video neque tam humanam

LIB. I. CAP. 1, 2. § 1-4. 145

atque doctam neque tam inmanem tamque barbaram, quae non significari futura et a quibusdam intellegi praedicique posse censeat. Principio Assyrii, ut ab ultumis auctoritatem repetam, propter planitiam ma- 5 gnitudinemque regionum, quas incolebant, cum caelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur, tra- iectiones motusque stellarum observitaverunt, quibus notatis, quid cuique significaretur, memoriae prodide- runt. Qua in natione Chaldaei non ex artis, sed ex

10 gentis vocabulo nominati diuturna observatione side- rum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset. Eandem artem etiam Aegyptii longinquitate tempo- rum innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur.

15 Cilicum autem et Pisidarum gens et his finituma Pamphylia, quibus nationibus praefuimus ipsi, volati- bus avium cantibusque ut certissimis signis declarari res futuras putant. Quam vero Graecia coloniam mi- 3 sit in Aeoliam, loniam, Asiam, Siciliam, Italiam sine

20 Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo? aut quod bellum susceptum ab ea sine consilio deorum est? Nec unum genus est divinationis publice pri- 2 vatimque celebratum. Nam, ut omittam ceteros po- pulos, noster quam multa genera conplexus est! Prin-

25 cipio huius urbis parens Romulus non solum auspicato urbem condidisse, sed ipse etiam optumus augur fuisse traditur. Deinde auguribus et reliqui reges usi, et exactis regibus nihil publice sine auspiciis nec domi nec militiae gerebatur. Cumque magna vis videretur

30 esse et inpetriendis consulendisque rebus et monstris interpretandis ac procurandis in haruspicum disciplina, omnem hanc ex Etruria scientiam adhibebant, ne ge- nus esset ullum divinationis, quod neglectum ab iis videretur. Et cum duobus modis animi sine ratione 4

w et scientia motu ipsi suo soluto et libero incitarentur, uno furente, altero somniante, furoris divinationem Sibyllinis maxime versibus contineri arbitrati eorum cio. IV. a. 10

146 DE DIVINATIONE

decem interpretes delectos e civitate esse voluerunt.

Ex quo genere saepe hariolorum etiam et vatum fu-

ribundas praedictiones, ut Octaviano bello Cornelii

Culleoli, audiendas putaverunt. Nec vero somnia gra-

viora, si quae ad rem publicam pertinere visa sunt, 5

a summo consilio neglecta sunt. Quin etiam memo-

I ria nostra templum lunonis Sospitae L. lulius, qui

\ cum P. Rutilio consul fuit, de senatus sententia refecit

[. ex Caeciliae, Baliarici filiae, somnio.

5 Atque haec, ut ego arbitror, veteres rerum magis lo eventis moniti quam ratione docti probaverunt. Phi- losophorum vero exquisita quaedam argumenta, cur esset vera divinatio, collecta sunt; e quibus, ut de antiquissumis loquar, Colophonius Xenophanes unus, qui deos esse diceret, divinationem funditus sustulit; i5 reliqui vero omnes praeter Epicurum balbutientem de natura deorum divinationem probaverunt, sed non uno modo. Nam cum Socrates omnesque Socratici Zenoque et ii, qui ab eo essent profecti, manerent in antiquorum philosophorum sententia vetere Academia 20 et Peripateticis consentientibus, cumque huic rei ma- gnam auctoritatem Pythagoras iam ante tribuisset, qui etiam ipse augur vellet esse, plurumisque locis gravis auctor Democritus praesensionem rerum futu- rarum conprobaret, Dicaearchus Peripateticus cetera 25 diviuationis genera sustulit, somniorum et furoris re- liquit, Cratippusque, familiaris noster, quem ego pa- rem summis Peripateticis iudico, isdem rebus fidem

6 tribuit, reliqua divinationis genera reiecit. Sed cum Stoici omnia fere illa defenderent, quod et Zeno in 30 suis commentariis quasi semina quaedam sparsisset et ea Cleanthes paulo uberiora fecisset, accessit acerrumo vir ingenio, Chrysippus, qui totam de divinatione duo- bus libris explicavit sententiam, uno praeterea de ora- clis, uno de somniis; quem subsequens unum librum 35 Babylonius Diogenes edidit, eius auditor, duo Anti- pater, quinque noster Posidonius. Sed a Stoicis vel

LIB. I. CAP. 2—5. § 4-9. 147

princeps eius disciplinae, Posidonii doctor, discipulus Antipatri, degeneravit, Panaetius, nec tamen ausus est negare vim esse divinandi, sed dubitare se dixit. Quod illi in aliqua re invitissumis Stoicis Stoico facere li-

6 cuit, id nos ut in reliquis rebus faciamus, a Stoicis non concedetur? praesertim cum id, de quo Panaetio non liquet, reliquis eiusdem disciplinae solis luce vi- deatur clarius. Sed haec quidem laus Academiae 7 praestantissumi philosophi iudicio et testimonio con-

10 probata est. Etenim nobismet ipsis quaerentibus, 4 quid sit de divinatione iudicandum, quod a Carneade multa acute et copiose contra Stoicos disputata sint, verentibusque, ne temere vel falsae rei vel non satis cognitae adsentiamur, faciendum videtur, ut diligenter

15 etiam atque etiam argumenta cum argumentis com- paremus, ut fecimus in iis tribus libris, quos de na- tura deorum scripsimus. Nam cum omnibus in rebus 1 temeritas in adsentiendo errorque turpis est, tum in eo loco maxime, in quo iudicandum est, quantum

20 auspiciis rebusque divinis religionique tribuamus-, est enim periculum, ne aut neglectis iis impia fraude aut susceptis anili superstitione obligemur. p.

Quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius g nuper, cum essem cum Q. fratre in Tusculano, disputa-

25 tum est. Nam cum ambulandi causa in Lyceum venisse- mus (id enim superiori gymnasio nomen est), Perlegi, [ille] inquit, tuum paulo ante tertium de natura deo- rum, in quo disputatio Cottae quamquam labefactavit sententiam meam, non funditus tamen sustulit. Optime

80 vero, inquam; etenim ipse Cotta sic disputat, ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem. Tum Quintus: Dicitur quidem istuc, inquit, a Cotta, et vero saepius, credo, ne communia iura migrare videatur; sed studio contra Stoicos dis-

55 serendi deos mihi videtur funditus tollere. Eius ra- 9 tioni non sane desidero quid respondeam; satis enim defensa religio est in secundo libro a Lucilio, cuius

10*

148 DE DIVINATIONE

disputatio tibi ipsi, ut in extremo tertio scribis, ad veritatem est visa propensior. Sed, quod praetermis- sum est in illis libris (credo, quia commodius arbi- tratus es separatim id quaeri deque eo disseri), id est de divinatione, quae est earum rerum, quae fortuitae 5 putantur, praedictio atque praesensio, id, si placet, videamus quam habeat vim et quale sit. Ego enim sic existimo, si sint ea genera divinandi vera, de qui- bus accepimus quaeque colimus, esse deos, vicissimque, jO si di sint, esse qui divinent. Arcem tu quidem Stoi- lo corum, inquam, Quinte, defendis, siquidem ista sic re- ciprocantur, ut et, si divinatio sit, di sint et, si di sint, sit divinatio. Quorum neutrum tam facile, quam tu arbitraris, conceditur. Nam et natura significari futura sine deo possunt et, ut sint di, potest fieri, ut i5 nuUa ab iis divinatio generi humano tributa sit. At- que ille: Mihi vero, inquit, satis est argumenti et esse deos et eos consulere rebus humanis, quod esse clara et perspicua divinationis genera iudico. De quibus quid ipse sentiam, si placet, exponam, ita tamen, si vacas 20 animo neque habes aliquid, quod huic sermoni prae-

11 vertendum putes. Ego vero, inquam, philosophiae, Quinte, semper vaco; hoc autem tempore, cum sit nihil aliud, quod lubenter agere possim, multo magis aveo audire, de divinatione quid sentias. 25

Nihil, inquit, equidem novi, nec quod praeter cete- ros ipse sentiam; nam cum antiquissimam sententiam, tum omnium populorum et gentium consensu conpro- batam sequor. Duo sunt enim divinandi genera, quo-

12 rum alterum artis est, alterum naturae. Quae est so autem gens aut quae civitas, quae non aut extispi- cum aut monstra aut fulgora interpretantium aut au- gurum aut astrologorum aut sortium (ea enim fere artis simt) aut somniorum aut vaticinationum (haec enim duo naturalia putantur) praedictione moveatur? 35 Quarum quidem rerum eventa magis arbitror quam causas quaeri oportere. Est enim vis et natura quae-

LIB. I. CAP. 5-8. § 9-14. 149

dam, quae tum observatis longo tempore significatio- nibus, tum aliquo instinctu inflatuque divino futura. praenuntiat. Quare omittat urguere Carneades, quod 7 faciebat etiam Panaetius requirens, luppiterne corni-

6 cem a laeva, corvum ab dextera canere iussisset. Ob- servata sunt haec tempore inmenso et [in significatione] eventis animadversa et notata. Nihil est autem, quod non longinquitas temporum excipiente memoria pro- dendisque monumentis efficere atque adsequi possit.

10 Mirari licet, quae sint animadversa a medicis herba- ,13 o rum genera, quae radicum ad morsus bestiarum, adi J^ oculorum morbos, ad vulnera, quorum vim atque na-\ turam ratio numquam explicavit, utilitate et ars est et inventor probatus. Age ea, quae quamquam ex

15 alio genere sunt, tamen divinationi sunt similiora, videamus :

Atque etiam ventos praemonstrat saepe fu-

turos Inflatum mare, cum subito penitusque tu-

mescit, Saxaque cana salis niveo spumata liquore 20 Tristificas certant Neptuno reddere voces, Aut densus stridor cum celso e vertice

montis Ortus adaugescit scopulorum saeperepulsus.

Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua re- 8 ferta sunt. Quis igitur elicere causas praesensionum 25 potest? etsi video Boethum Stoicum esse conatum, qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum explicaret, quae in mari caelove fierent. IUa vero 14 cur eveniant, quis probabiliter dixerit?

Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti 80 Nuntiat horribilis clamans instare pro-

^cellas Haud. modicos tremulo fundens e gutture

cantus.

150 DE DIVINATIONE

Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen Et matutinis acredula vocibus instat, Vocibus instat et adsiduas iacit ore que-

rellaS; Cum primum gelidos rores aurora remittit. Fuscaque non numquam cursans per litora 5

cornix Demersit caput et fluctum cervice recepit.

jg Videmus haec signa numquam fere mentientia nec tamen, cur ita fiat, videmus.

Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alu-

mnae, Cum clamore paratis inanis fundere voces lo Absurdoque sono fontis et stagna cietis.

Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit? sed inest in ranunculis vis et natura quaedam signi- ficans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni au- tem hominum obscurior. 15

Mollipedesque boves spectantes lumina caeli Naribus umiferum duxere ex aere sucum.

Non quaero, cur, quoniam, quid eveniat, intellego. lam vero semper viridis semperque gravata Lentiscus triplici solita grandescere fetu 20 Ter fruges fundens tria tempora monstrat

arandi. 16 Ne hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter flo- ! reat aut cur arandi maturitatem ad signum floris ac- I commodet; hoc sum contentus, quod, etiamsi, cur quid- / que fiat, ignorem, quid fiat, intellego. Pro omni igi- 25

tur divinatione idem, quod pro rebus iis, quas com- lOmemoravi, respondebo. Quid scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium possit, quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somnio, video, quod satis est; «cur possit, so nescio. Sic ventorum et imbrium signa, quae dixi,

LIB. I. CAP. 8-11. § 14—18. 151

rationem quam habeant, non satis perspicio; vim et eventum agnosco, scio, adprobo. Similiter, quid fis- \ ^ sum in extis, quid fibra valeat, accipio; quae causa jHJ sit, nescio. Atque horum quidem plena vita est; extis I 6 enim omnes fere utuntur. Quid? de fulgurum vi du- bitare num possumus? Nonne cum multa alia mira- bilia, tum illud in primis: Cum Summanus in fastigio lovis optumi maxumi, qui tum erat fictilis, e caelo ictus esset nec usquam eius simulacri caput invenire- 10 tur, haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt, idque inventum est eo loco, qui est ab haruspicibus de- monstratus. Sed quo potius utar aut auctore aut teste \j -quam te? cuius edidici etiam versus, et lubenter qui- dem, quos in secundo de consulatu Urania Musa pro- 15 nuntiat:

Principio aetherio flammatus luppiter igni Vertitur et totum conlustrat lumine mundum Menteque divina caelum terrasque petessit, Quae penitus sensus hominum vitasque re-

tentat 20 Aetheris aeterni saepta atque inclusa ca-

vernis. Et, si stellarum motus cursusque vagantis Nosse velis, quae sint signorum in sede lo-

catae, Quae verbo et falsis Graiorum vocibus er-

rant, Re vera certo lapsu spatioque feruntur, 25 Omnia iam cernes divina mente notata.

Nam primum astrorum volucris te consule 18

motus Concursusque gravis stellarum ardore mi-

cantis Tu quoque, cum tumulos Albano in monte I ^

nivalis ^f"

Lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, ^

30 Vidisti et claro tremulos ardore cometas,

^^

152 DE DIVINATIONE

Multaque misceri nocturna strage putasti, Quod ferme dirum in tempus cecidere La-

tinae, Cum claram speciem concreto lumine luna j Abdidit et subito stellantinocte perempta est. Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli, 6 Quae magnum ad columen flammato ardore

volabat, Praecipitis caeli partis obitusque petessens? Aut cum terribili perculsus fulmine civis Luce serenanti vitalia lumina liquit? Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus? lo lam vero variae nocturno tempore visae Terribiles formae bellum motusque mone-

bant, Multaque per terras vates oracla furenti Pectore fundebant tristis minitantia casus,

19 Atque ea, quae lapsu tandem cecidere ve- 15

tusto, Haec fore perpetuis signis clarisque fre-

quentans Ipse deum genitor caelo terrisque canebat. 12 Nunc ea, Torquato quae quondam et consule

Cotta Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex, Omnia fixa tuus glomerans determinat annus. 20 Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo Ipse suos quondam tumulos ac templapetivit Et Capitolinis iniecit sedibus ignis. Tum species ex aere vetus venerataqueNattae Concidit, elapsaeque vetusto numine leges, 25 Et divom simulacra peremit fulminis ardor.

20 Hic silvestris erat Romani nominis altrix, Martia, quae parvos Mavortis semine natos Uberibus gravidis vitali rore rigabat;

Quae tum cum pueris flammato fulminis ictu so Concidit atque avol^a pedum vestigia liquit.

LIB. I. CAP. 11—13. § 18-22. 153

Tum quis uon artis scripta ac monuiueiita

volutans Voces tristificas chartis promebat Etruscis? Omnes civilem generosa a stirpe profectam Vitare ingentem cladem pestemque monebant Vel legum exitium constanti voce ferebant Templa deumque adeo flammis urbemque

iubebant Eripere et stragem borribilem caedemque

vereri; Atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri, Ni prius excelsum ad columen formata decore Sancta lovis species claros spectaret in ortus. Tum fore ut occultos populus sanctusque

senatus Cernere conatus posset, si solis ad ortum Conversa inde patrum sedes populique vi-

deret. Haec tardata diu species multumque morata 21 Consule te tandem celsa est in sede locata, Atque una fixi ac signati temporis hora luppiter excelsa clarabat sceptra columna, Et clades patriae flamma ferroque parata Vocibus Allobrogum patribus populoque

patebat. Rite igitur veteres, quorum monumenta te-13

netis, Qui populos urbisque modo ac virtute rege-

bant, Rite etiamvestri, quorum pietasque fidesque Praestitit et longe vicit sapientia cunctos, Praecipue coluere vigenti numine divos. Haec adeo penitus cura videre sagaci, Otia qui studiis laeti tenuere decoris, Inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo 22 Fuderunt claras fecundi pectoris artis. E quibus ereptum primo iam a flore iuventae

154 DE DIVINATIONE

Te patria in inedia virtutum mole locavit.

Tu tamen anxiferas curas requiete relaxans,

Quod patriae vacat, id studiis nobisque sa-

crasti. Tu igitur animum poteris inducere contra ea, quae a me disputantur de divinatione, dicere, qui et gesseris 5 ea, quae gessisti, et ea, quae pronuntiavi, accuratis- 23 sume scripseris? Quid? quaeris, Carneades, cur haec ita fiant aut qua arte perspici possint? Nescire me fateor, evenire autem te ipsum dico videre. Casu, in- quis. Itane vero? quicquam potest casu esse factum, lo quod omnes habet in se numeros veritatis? Quattuor tali iacti casu Venerium efficiunt; num etiam centum Venerios, si quadringentos talos ieceris, casu futuros putas? Aspersa temere pigmenta in tabula oris linia- menta efficere possunt; num etiam Veneris Coae pul- 15 chritudinem effici posse aspersione fortuita putas ? Sus rostro si humi A litteram inpresserit, num propterea suspicari poteris Andromacham Ennii ab ea posse describi? Fingebat Carneades in Chiorum lapicidinis saxo diffisso caput extitisse Panisci; credo, aliquam 20 non dissimilem figuram, sed certe non talem, ut eam factam a Scopa diceres. Sic enim se profecto res ha- bet, ut numquam perfecte veritatem casus imitetur. j^ At non numquam ea, quae praedicta sunt, minus eveniunt. Quae tandem id ars non habet? earum 25 dico artium, quae coniectura continentur et sunt opi- nabiles. An medicina ars non putanda est? quam tamen multa fallunt. Quid? gubematores nonne fal- luntur? An Achivorum exercitus et tot navium recto- res non ita profecti sunt ab Ilio, ut ^profectione so laeti piscium lasciviam intuerentur', ut ait Pa- cuvius, ^nec tuendi satietas capere posset?'

fnterea prope iam dccidente sole inhorrescit ^ mare,

Tenebrae conduplicantur noctisque et nim- bum occaecat nigror.

4

LIB. I. CAP. 13-1.5. § 22—27. 155

Num igitur tot clarissimorum ducum regumque nau- fragium sustulit artem gubernandi? aut num impera- torum scientia nihil est, quia summus imperator nuper fugit amisso exercitu? aut num propterea nulla est

5 rei publicae gerendae ratio atque prudentia, quia multa Cn. Pompeium, quaedam M. Catonem, non nulla etiam te ipsum fefellerunt? Similis est haruspicum respon- sio omnisque opinabilis divinatio; coniectura enim nititur, ultra quam progredi non potest. Ea fallit fe5

10 fortasse non numquam, sed tamen ad veritatem sae- pissime derigit; est enim ab omni aeternitate repetita, in qua cum paene innumerabiliter res eodem modo evenirent isdem signis antegressis, ars est effecta ea- dem saepe animadvertendo ac notando.

15 Auspicia vero vestra quam constant! quae quidem.l5 nunc a Romanis auguribus ignorantur (bona hoc tua! venia dixerim), a Cilicibus, Pamphyliis, Pisidis, Lyciisl tenentur. Nam quid ego hospitem nostrum, clarissu- 26 mum atque optumum virum, Deiotarum regem, com-,

20 memorem? qui nihil umquam nisi auspicato gerit.\ Qui cum ex itinere quodam proposito et constituto revertisset aquilae admonitus volatu, conclave illud, ubi erat mansurus, si ire perrexisset, proxima nocte corruit. Itaque, ut ex ipso audiebam, persaepe revertit 27

25 ex itinere, cum iam progressus esset multorum die- rum viam. Cuius quidem hoc praeclarissimum est, quod, posteaquam a Caesare tetrarchia et regno pecu- niaque multatus est, negat se tamen eorum auspicio- rum, quae sibi ad Pompeium proficiscenti secunda

30 evenerint, paenitere; senatus enim auctoritatem et po- puli Romani libertatem atque imperii dignitatem suis ' armis esse defensam, sibique eas aves, quibus auctori- bus officium et fidem secutus esset, bene consuluisse; antiquiorem enim sibi fuisse possessionibus suis glo- f^|

35 riam. Ille mihi videtur igitur vere augurari. Nam j / nostri quidem magistratus auspiciis utuntur coactis; necesse est enim offa obiecta cadere frustum ex pulli

156 DE DIVINATIONE

28 ore, cum pascitur; quod autem scriptum habetis f aut tripudium fieri, si ex ea quid in solidum ceciderit, hoc quoque, quod dixi, coactum tripudium solistimum

t dicitis. Itaque multa auguria, multa auspicia, quod

\ Cato ille sapiens queritur, neglegentia collegii amissa 5

t plane et deserta sunt.

16 Nihil fere quondam maioris rei nisi auspicato ne privatim quidem gerebatur, quod etiam nunc nuptia- rum auspices declarant, qui re omissa nomen tantum

I tenent. Nam ut nunc extis (quamquam id ipsum ali- lo iv quanto minus quam olim), sic tum avibus magnae res inpetriri solebant. Itaque, sinistra dum non exquirimus,

29 in dira et in vitiosa incurrimus. Ut P. Claudius, Appii Caeci filius, eiusque collega L. lunius classis maxumas perdiderunt, cum vitio navigassent. Quod eodem modo i5 evenit Agamemnoni; qui, cum Achivi coepissent

. inter se strepere aperteque artem obte-

rere extispicum, Sdlvere imperat secundo rumore adversa-

que avi. Sed quid vetera? M. Crasso quid acciderit, videmus, dirarum obnuntiatione neglecta. In quo Appius, col- 20 lega tuus, bonus augur, ut ex te audire soleo, non satis scienter virum bonum et civem egregium censor C. Ateium notavit, quod ementitum auspicia subscri- beret. Esto; fuerit hoc censoris, si iudicabat ementi- tum; at illud minime auguris, quod adscripsit ob eam 25 causam populum Romanum calamitatem maximam cepisse. Si enim ea causa calamitatis fuit, non in eo est culpa, qui obnuntiavit, sed in eo, qui non paruit. Veram enim fuisse obnuntiationem, ut ait idem augur et censor, exitus adprobavit; quae si falsa fuisset, 30 nullam adferre potuisset causam calamitatis. Etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas adferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant even- 80 tura, nisi provideris. Non igitur obnuntiatio Aten causam finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit 35

LIB. I. CAP. 16-17. § 28—38. 157

Crassum, quid eventurum esset, nisi cavisset. Ita aut illa obnuntiatio nihil valuit aut, si, ut Appius iudicat, valuit, id valuit, ut peccatum haereat non in eo, qui monuerit, sed in eo, qui non obtemperarit.

5 Quid? lituus iste vester, quod clarissumum est in-ll7 signe auguratus, unde vobis est traditus? Nempe eol Romulus regiones direxit tum, cum urbem condidit. I Qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter ! a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui, quo

10 canitur, similitudine nomen invenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio, eaqne defla- gravisset, inventus est integer. Quid? multis annis 31 post Romulum Prisco regnante Tarquinio quis vete- rum scriptorum non loquitur, quae sit ab Atto Navio

15 per lituum regionum facta discriptio? Qui cum propter paupertatem sues puer pasceret, una ex iis amissa vovisse dicitur, si recuperasset, uvam se deo daturum, quae maxima esset in vinea; itaque sue inventa ad meridiem spectans in vinea media dicitur constitisse,

20 cumque in quattuor partis vineam divisisset trisque partis aves abdixissent, quarta parte, quae erat reli- qua, in regiones distributa mirabili magnitudine uvam, ut scriptum videmus, invenit. Qua re celebrata cum vicini omnes ad eum de rebus suis referrent, erat in

25 magno nomine et gloria. Ex quo factum est, ut eum 32 ad se rex Priscus arcesseret. Cuius cum temptaret scientiam auguratus, dixit ei cogitare se quiddam; id possetne tieri, consuluit. Ille augurio acto posse re- spondit. Tarquinius autem dixit se cogitasse cotem

30 novacula posse praecidi. Tum Attum iussisse experiri. Ita cotem in comitium allatam inspectante et rege et populo novacula esse discissam. Ex eo evenit, ut et Tarquinius augure Atto Navio uteretur et populus de suis rebus ad eum referret. Cotem autem illam et 38

35 novaculam defossam in , comitio supraque inpositum puteal accepimus. Negemus omnia, comburamus an- nales, flcta haec esse dicamuS; quidvis denique potius

158 DE DIVINATIONE

quam deos res humanas curare fateamur; quid? quod scriptum apud te est de Ti. Gracclio, nomie et augu- rum et haruspicum conprobat disciplinam? qui cum tabernaculum vitio cepisset inprudens, quod inauspicato pomerium transgressus esset, comitia consulibus ro- 5 gandis habuit. Nota res est et a te ipso mandata monumentis. Sed et ipse augur Ti. Gracchus auspi- ciorum auctoritatem confessione errati sui conproba- vit, et haruspicum disciplinae magna accessit auctori- tas, qui recentibus comitiis in senatum introducti lo ^oHegaverunt iustum comitiorum rogatorem fuisse.

34 lis igitur adsentior, qui duo genera divinationum esse dixerunt, unum, quod particeps esset artis, alte- rum, quod arte careret. Est enim ars in iis, qui no- vas res coniectura persequuntur, veteres observatione i5 didicerunt. Carent autem arte ii, qui non ratione aut coniectura observatis ac notatis signis, sed concitatione quadam animi aut soluto liberoque motu futura prae- sentiunt, quod et somniantibus saepe contingit et non numquam vaticinantibus per furorem, ut Bacis Boeo- 20 tius, ut Epimenides Cres, ut Sibylla Erythraea. Cuius generis oracla etiam habenda sunt, non ea, quae aequatis sortibus ducuntur, sed illa, quae instinctu divino adflatuque funduntur; etsi ipsa sors contem- nenda non est, si [et] auctoritatem habet vetustatis, 25 ut eae sunt sortes, quas e terra editas accepimus; quae tamen ductae ut jm rem apte cadant, fieri credo posse divinitus. Quorum omnium interpretes, ut gram- matici poetarum, proxime ad eorum, quos interpre-

35 tantur, divinationem videntur accedere. Quae est igi- 30 tur ista calliditas res vetustate robustas calumniando

^ f velle pervertere? Non reperio causam. Latet fortasse

K^ I obscuritate involuta naturae; non enim me deus ista

i scire, sed his tantum modo uti voluit. Utar igitur

nec adducar aut in extis totam Etruriam delirare aut 35

eandem gentem in fulgoribus errare aut fallaciter por-

tenta interpretari, cum terrae saepe fremitus, saepe

LIB. I. CAP. 17-19. § 33—38. 159

mugitus, saepe motus multa nostrae rei publicae, multa ceteris civitatibus gravia et vera praedixerint. Quid? 36 qui inridetur, partus hic mulae nonne, quia* fetus ex- titit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspi-

5 cibus incredibilis partus malorum? Quid? Ti. Grac- chus P. F., qui bis consul et censor fuit, idemque et summus augur et vir sapiens civisque praestans, nonne, ut C. Gracchus, filius eius, scriptum reliquit, duobus anguibus domi conprehensis haruspices convocavit? qui

10 cum respondissent , si marem emisisset, uxori brevi tempore esse moriendum, si feminam, ipsi, aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. Africani filiam adulescentem; feminam emisit, ipse paucis post diebus est mortuus. Inrideamus haruspi- 19

15 ces, vanos, futtiles esse dicamus, quorumque discipli- nam et sapientissimus vir et eventus ac res conpro- bavit, contemnamus, condemnemus etiam Babylonem et eos, qui e Caucaso caeli signa servantes numeris et modis stellarum cursus persequuntur, condemnemus,

20 inquam, hos aut stultitiae aut vanitatis aut inpuden- tiae, qui quadringenta septuaginta milia annorum, ut ipsi dicunt, monumentis conprehensa continent, et mentiri iudicemus nec, saeculorum reliquorum iudicium quod de ipsis futurum sit, pertimescere. Age, barbari 37

25 vani atque fallaces; num etiam Graiorum historia mentita est? Quae Croeso Pythius Apollo, ut de na- turali divinatione dicam, quae Atheniensibus, quae Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argivis, quae Co- rinthiis responderit, quis ignorat? Collegit innume-

30 rabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste; quae, quia nota tibi sunt, relin- quo; defendo unum hoc: Numquam illud oraclum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis donis refertum omnium populorum atque regum, nisi

35 omnis aetas oraclorum illorum veritatem esset experta. Idem iam diu non facit. Ut igitur nunc in minore 38 gloria est, quia minus oraculorum veritas excellit, sic

160 DE DIVINATIONE

tum nisi summa veritate in tanta gloria non fuisset. Potest autem vis illa terrae, quae mentem Pythiae divino adflatu concitabat, evanuisse vetustate, ut quos- dam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cur- sum contortos et deflexos videmus. Sed, ut vis, acci- 6 derit; magna enim quaestio est; modo maneat id, quod negari non potest, nisi omnem historiam per- fj^ verterimus, multis saeclis verax fuisse id oraculum.

39 Sed omittamus oracula; veniamus ad somnia. De quibus disputans Chrysippus multis et minutis som- lo niis colligendis facit idem, quod Antipater ea conqui- rens, quae Antiphontis interpretatione explicata decla- rant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti. Dionysii mater, eius qui Sy- racosiorum tyrannus fuit, ut scriptum apud Philistum i5 est, et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum illorum, cum praegnans hunc ipsum Dio- nysium alvo contineret, somniavit se peperisse Saty- riscum. Huic interpretes portentorum, qui Galeotae tum in Sicilia nominabantur, responderunt, ut ait Phi- 20 listus, eum, quem illa peperisset, clarissimum Graeciae

40 diutuma cum fortuna fore. Num te ad fabulas revoco vel nostrorum vel Graecorum poetarum? Narrat enim et apud Ennium Vestalis illa:

Eccita cum tremulis anus attulit artubus 25

lumen, Talia tum memorat lacrimans exterrita

somno: ^Eurydica prognata, pater quam noster

amavit, Vires vitaque corpus meum nunc deserit

omne. Nam me visus homo pulcher per amoena

salicta Et ripas raptare locosque novos; ita sola so Postilla, germana soror, errare videbar Tardaquevestigare et quaerere teneque posse

LIB. I. CAP. 19—22. § 38—44. 161

Corde capessere; semita nulla pedem stabi-

libat. Exin compellare pater me voce videtur 41

His verbis: "0 gnata^ tibi sunt ante gerendae Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet." 5 Haec ecfatus pater, germana, repente recessit Nec sese dedit in conspectum corde cupitus, Quamquam multa manus ad caeli caerula

templa Tendebam lacrumans et blanda voce vocabam. Vix aegro tum corde meo me somnus reHquit.' 10 HaeC; etiamsi ficta sunt a poeta, non absunt tamen a 42 consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud com- menticium, quo Priamus est conturbatus, quia

. mater gravida parere ex se ardentem facem Visast in somnis Hecuba; quo facto pater 15 Rex ipse Priamus sdmnio mentis metu Perculsus curis sumptus suspirantibus Exsacrificabat hdstiis balantibus. Tum coniecturam pdstulat pacem petens, Ut se edoceret, obsecrans ApdlHnem, 20 Quo sese vertant tantae sortes sdmnium. Ibi ex oraclo vdce divina edidit ApdHo, puerum, primus Priamo qui foret PostiHa natus, temperaret tdHere; Eum esse exitium Trdiae, pestem Pergamo. 25 Sint haeC; ut dixi, somnia fabularum, hisque adiunga- 43 tur etiam Aeneae somnium, quod in nostri Fabii Pic- toris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia, quae ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt, ea fu- erint, quae ei secundum quietem visa sunt. 30 Scd propiora videamus. Cuiusnam modi est Su- 22 perbi Tarquinii somnium, de quo in Bruto Accii loqui- tur ipse?

Quoniam quieti cdrpus nocturno inpetu 44

Dedi sopore placans artus languidos, 35 Visilst in somnis pastor ad me appeHere

CIC. IV, 2. 11

162 DE DIVINATIONE

Pecils lanigerum eximia puchritiidine*, Duds consanguineos arietes inde eligi Praeclarioremque alterum immolare mej Deinde eius germanum cornibus conitier, In me arietare, eoque ictu me ad casiim dari; 5 Exin prostratum terra, graviter saucium, Resupinum in caelo contueri maximum ac Mirificum facinus: dextrorsum orbem flam-

meum Radiatum solis liquier cursii novo. 45 Eius igitur somnii a coniectoribus quae sit interpre- lo tatio facta, videamus:

Eex, quae in vita usurpant homines, cogi-

tant, curant, vident, Quaeque agunt vigilantes agitantque, ea si

cui in somno accidunt, Minus mirandum est; di rem tantam haud

temere inproviso offerunt. Proin vide ne, quem tu esse hebetem depu- is

tes aeque ac pecus, fs sapientia munitum pectus egregie gerat Teque regno expellat; nam id, quod de sole

ostentumst tibi, Populo commutationem rerum portendit fore Perpropinquam. Haec bene verruncent p6-

pulo. Nam quod ad dexteram Cepit cursum ab laeva signum praepotens, 20

pulcherrume Aiiguratum est rem Romanam piiblicam sum-

mam fore. 4g Age nunc ad externa redeamus. Matrem Phalaridis scribit Ponticus Heraclides, doctus vir, auditor et dis- cipulus Platonis, visam esse videre in somnis simu- lacra deorum, quae ipsa domi consecravisset; ex iis 25 Mercurium e patera, quam dextera manu teneret, san- guinem visum esse fundere; qui cum terram attigis- set, refervescere videretur sic, ut tota domus sanguine

LIB. I. CAP. 22—24. § 44—49. 163

redundaret. Quod matris soninium inmanis filii cru- delitas conprobavit. Quid ego, quae magi Cyro illi principi interpretati sint, ex Dinonis Persicis profe- ram? Nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset,

5 ter eum scribit frustra adpetivisse manibus, cum se convolvens sol elaberetur et abiret; ei magos dixisse, quod genus sapientium et doctorum habebatur in Per- sis, ex triplici adpetitione solis triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi. Quod ita contigit; nam

10 ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset. Est profecto quiddam etiam 47 in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, si- quidem ad mortem proficiscens Callanus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, *0 praeclarum dis-

15 cessum', inquit, ^e vita, cum, ut Herculi conti- git, mortali corpore cremato in lucem animus excesserit!' Cumque Alexander eum rogaret, si quid vellet, ut diceret, *Optime', inquit; 'propediem te videbo'. Quod ita contigit; nam Babylone paucis

5J0 post diebus Alexander est mortuus. Discedo parumper a somniis, ad quae mox revertar. Qua nocte templum Ephesiae Dianae deflagravit, eadem constat ex Olym- piade natum esse Alexandrum, atque, ubi lucere coe- pisset, clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae

25 proxuma nocte natam. Haec de Indis et magis. Re- ^ deamus ad somnia. Hannibalem Coelius scribit, cum columnam auream, quae esset in fano lunonis Laci- niae, auferre vellet dubitaretque, utrum ea solida esset an extrinsecus inaurata, perterebravisse, cumque so-

30 lidam invenisset, statuisse tollere; ei secundum quietem visam esse lunonem praedicere, ne id faceret, minari- que, si fecisset, se curaturam, ut eum quoque ocu- lum, quo bene videret, amitteret, idque ab homine acuto non esse neglectum; itaque ex eo auro, quod

85 exterebratum esset, buculam curasse faciendam et eam in summa columna conlocavisse. Hoc item in Siieni, 49 quem Coelius sequitur, Graeca historia est (is autem

11*

164 DE DIVINATIONE

diligentissume res Hannibalis persecutus est): Hanni- balem, cum cepisset Saguntum, visum esse in somnis a love in deorum concilium vocari; quo cum venisset, lovem imperavisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque ei unum e concilio datum , quo illum utentem cum 6 exercitu progredi coepisse; tum ei ducem illum prae- cepisse, ne respiceret; illum autem id diutius facere non potuisse elatumque cupiditate respexisse; tum visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus, quacumque incederet, omnia arbusta, vir- lo gulta, tecta pervertere, et eum admiratum quaesisse de deo, quodnam illud esset tale monstrum; et deum respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque, ut pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret, ne

50 laboraret. Apud Agatboclem scriptum in historia est ifi Hamilcarem Kartbaginiensem, cum oppugnaret Syra- cusas, visum esse audire vocem, se postridie cenatu- rum Syracusis; cum autem is dies inluxisset, magnam seditionem in castris eius inter Poenos et Siculos mi- lites esse factam; quod cum sensissent Syracusani, 20 inproviso eos in castra inrupisse, Hamilcaremque ab iis vivum esse sublatum. Ita res somnium conpro- bavit. Plena exemplorum est historia, tum referta

51 vita communis. At vero P. Decius ille Q. F., qui pri- mus e Deciis consul fuit, cum esset tribunus militum 25 M. Valerio A. Cornelio consulibus a Samnitibusque premeretur noster exercitus, cum pericula proeliorum iiiiret audacius monereturque, ut cautior esset, dixit, quod extat in annalibus, se sibi in somnis visum esse, cum in mediis hostibus versaretur, occidere cum ma- 30 xuma gloria. Et tum quidem incolumis exercitum obsidione liberavit; post triennium autem, cum consul esset, devovit se et in aciem Latinorum inrupit ar- matus. Quo eius facto superati sunt et deleti Latini. Cuius mors ita gloriosa fuit, ut eandem concupisceret 36

62 filius. Sed veniamus nunc, si placet, ad somnia phi- losophorum.

LIB. I. CAP. 24—25. § 49—54. 165

Est apud Platonem Socrates, cum esset in custo- 25 dia publica, dicens Critoni, suo familiari, sibi post tertium diem esse moriendum; vidisse se in somnis pulcbritudine eximia feminam, quae se nomine appel-

5 lans diceret Homericum quendam eius modi versum:

Tertia te Phtbiae tempestas laeta locabit.

Quod, ut est dictum, sic scribitur contigisse. Xeno-

phon Socraticus (qui vir et quantus!) in ea militia,

qua cum Cyro minore perfunctus est, sua scribit som-

10 nia, quorum eventus mirabiles exstiterunt. Mentiri 53 Xenophontem an delirare dicemus? Quid? singulari vir ingenio Aristoteles et paene divino ipsene errat an alios vult errare, cum scribit Eudemum Cyprium, familiarem suum, iter in Macedoniam facientem Phe-

15 ras venisse, quae erat urbs in Thessalia tum admodum nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur; in eo igitur oppido ita graviter aegrum Eudemum fuisse, ut omnes medici diffiderent; ei visum in quiete egregia facie iuvenem dicere fore ut per-

20 brevi convalesceret, paucisque diebus interiturum Ale- xandrum tyrannum, ipsum autem Eudemum quinquen- nio post domum esse rediturum. Atque ita quidem prima statim scribit Aristoteles consecuta, et conva- luisse Eudemum, et ab uxoris fratribus interfectum

25 tyrannum; quinto autem anno exeunte, cum esset spes ex illo somnio in Cyprum illum ex Sicilia esse redi- turum, proeliantem eum ad Syracusas occidisse; ex quo ita illud somnium esse interpretatum, ut, cum animus Eudemi e corpore excesserit, tum domum re-

30 vertisse videatur. Adiungamus philosophis doctissi- 54 mum hominem, poetam quidem divinum, Sophoclem; qui, cum ex aede Herculis patera aurea gravis sub- repta esset, in somnis vidit ipsum deum dicentem, qui id fecisset. Quod semel ille iterumque neglexit. Ubi

35 idem saepius, ascendit in Arium pagum, detulit rem; Areopagitae conprehendi iubent eum, qui a Sophoclc erat nominatusj is quaestione adhibita confessus est

166 DE DIVINATIONE

pateramque rettulit. Quo facto fanum illud Indicis Herculis nominatum est.

^o Sed quid ego Graecorum? nescio quo modo me ma- gis nostra delectant. Omnes hoc historici, Fabii, Gellii, sed proxume Coelius: Cum bello Latino ludi votivi ma- 5 xumi primum fierent, civitas ad arma repente est exci- tata, itaque ludis intermissis instaurativi constituti sunt. Qui ante quam fierent, cumque iam populus consedisset, servus per circum, cum virgis caederetur, furcam fe- rens ducius est. Exin cuidam rustico Romano dor- lo mienti visus est venire, qui diceret praesulem sibi non placuisse ludis, idque ab eodem iussum esse eum se- natui nuntiare; illum non esse ausum. Iterum esse idem iussum et monitum, ne vim suam experiri vel- let; ne tum quidem esse ausum. Exin filium eius esse is mortuum, eandem in somnis admonitionem fuisse ter- tiam. Tum illum etiam debilem factum rem ad ami- cos detulisse, quorum de sententia lecticula in curiam esse delatum, cumque senatui somnium enarravisset, pedibus suis salvum domum revertisse. Itaque somnio 20 comprobato a senatu ludos illos iterum instauratos

66 memoriae proditum est. C. vero Gracchus multis dixit, ut scriptum apud eundem Coelium est, sibi in somnis quaesturam petere duhitanii Ti. fratrem visum esse dicere, quam vellet cunctaretur, tamen eodem sibi leto, 25 quo ipse interisset, esse pereundum. Hoc, ante quam tribunus plebi C. Gracchus factus esset, et se audisse scribit Coelius et dixisse etm multis. Quo somnio quid inveniri potest certius?

27 Quid? illa duo somnia, quae creberrume comme- so morantur a Stoicis, quis tandem potest contemnere? unum de Simonide: Qui cum ignotum quendam pro- iectum mortuum vidisset eumque humavisset haberet- que in animo navem conscendere, moneri visus est, ne id faceret, ab eo, quem sepultura adfecerat; si na- 35 vigavisset, eum naufragio esse periturum; itaque Si- monidem redisse, perisse ceteros, qui tum navigassent.

LIB. I. CAP. 25—28. § 64—59. 167

Alterum ita traditum clarum admodum somnium: Cum 57 duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram venissent, alterum ad cauponem devertisse, ad hospitem alterum. Qui ut cenati quiescerent, con-

5 cubia nocte visum esse in somnis ei, qui erat in ho- spitio, illum alterum orare, ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur; eum primo perterritum somnio surrexisse; dein cum se conlegisset idque vi- sum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse;

10 tum ei dormienti eundem illum visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur; se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum et supra stercus iniectum; petere, ut mane ad portam adesset, prius quam plau-

15 strum ex oppido exiret. Hoc vero eum somnio com- motum mane bubulco praesto ad portam fuisse, quae- sisse ex eo, quid esset in plaustro; illum perterritum fugisse, mortuum erutum esse, cauponem re patefacta poenas dedisse. oo

20 Quid hoc somnio dici potest divinius? Sed quid 53 aut plura aut vetera quaerimus? Saepe tibi meum narravi, saepe ex te audivi tuum somnium: me, cum Asiae pro cos. praeessem, vidisse in quiete, cum tu equo advectus ad quandam magni fluminis ripam pro-

25 vectus subito atque delapsus in flumen nusquam ap- paruisses, me contremuisse timore perterritum; tum te repente laetum exstitisse eodemque equo adversam ascendisse ripam, nosque inter nos esse conplexos. Facilis coniectura huius somnii, mihique a peritis in

30 Asia praedictum est fore eos eventus rerum, qui acci- derunt. Venio nunc ad tuum. Audivi equidem ex te 59 ipso, sed mihi saepius noster Sallustius narravit, cum in illa fuga nobis gloriosa, patriae calamitosa in villa quadam campi Atinatis maneres magnamque partem

35 noctis vigilasses, ad lucem denique arte et graviter dormire te coepisse; itaque, quamquam iter instaret, tamen silentium fieri iussisse se neque esse passum

168 DE DIVINATIONE

te excitari; cum autem experrectus esses hora secunda fere, te sibi somnium narravisse: visum tibi esse, cum in locis solis maestus errares, C. Marium cum fasci- bus laureatis quaerere ex te, quid tristis esses, cum- que tu te patria vi pulsum esse dixisses, prehendisse 5 eum dextram tuam et bono animo te iussisse esse lictorique proxumo tradidisse, ut te in monumentum suum deduceret, et dixisse in eo tibi salutem fore. Tum et se exclamasse Sallustius narrat reditum tibi celerem et gloriosum paratum, et te ipsum visum lo somnio delectari. Nam illud mihi ipsi celeriter nun- tiatum est, ut audivisses in monumento Marii de tuo leditu magnificentissumum illud senatus consultum esse factum referente optumo et clarissumo viro consule, idque frequentissimo theatro incredibili clamore et i5 plausu comprobatum, dixisse te nihil illo Atinati somnio fieri posse divioius.

^^ At multa falsa. Immo obscura fortasse nobis. Sed sint falsa quaedam; contra vera quid dicimus? Quae quidem multo plura evenirent, si ad quietem integri 20 iremus. Nunc onusti cibo et vino perturbata et con- fusa cernimus. Vide, quid Socrates in Platonis Politia loquatur. Dicit enim: 'Cum dormientibus ea pars animi, quae mentis et rationis sit particeps, sopita langueat, illa autem, in qua feritas quae- 25 dam sit atque agrestis inmanitas, cum sit in- moderato obstupefacta potu atque pastu, ex- sultare eam in somno inmoderateque iactari. Itaque huic omnia visa obiciuntur a mente ac ratione vacua, ut aut cum matre corpus mi- 30 scere videatur aut cum quovis alio vel homine vel deo, saepe belua, atque etiam trucidare aliquem et impie cruentari multaque facere inpure atque taetre cum temeritate et inpu-

61 dentia. At qui salubri et moderato cultu at- 85 que victu quieti se tradiderit ea parte animi, quae mentis et consilii est, agitata et erecta

LIB. I. CAP. 28—30. § 69—64. 169

saturataque bonarum cogitationum epulis, ea- que parte animi, quae voluptate alitur, nec inopia enecta nec satietate affluenti (quorum utrumque praestringere aciem mentis solet,

5 sive deest naturae quippiam sive abundat at- que affluit), illa etiam tertia parte animi, in qua irarum existit ardor, sedata atque re- stincta, tum eveniet duabus animi temerariis partibus compressis, ut illa tertia pars ratio-

10 nis et mentis eluceat et se vegetam ad som- niandum acremque praebeat, tum ei visa quie- tis occurrent tranquilla atque veracia/ Haec verba ipsa Platonis expressi.

Epicurum igitur audiemus potius? Namque Car-^0

15 neades concertationis studio modo hoc, modo illud ait; ille, quod sentit; sentit autem nihil umquam ele- gans, nihil decorum. Hunc ergo antepones Platoni et Socrati? qui ut rationem non redderent, auctoritate tamen hos minutos philosophos vincerent. lubet igi-

20 tur Plato sic ad somnum proficisci corporibus adfectis, ut nihil sit, quod errorem animis perturbationemque adferat. Ex quo etiam Pythagoriis interdictum pu- tatur, ne faba vescerentur, quod habet inflationem magnam is cibus tranquillitati mentis quaerenti vera

25 contrariam. Cum ergo est somno sevocatus animus 63 a societate et a contagione corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia cernit, futura providet; iacet enim corpus dormientis ut mortui, viget autem et vivit animus. Quod multo magis faciet post mor-

30 tem, cum omnino corpore excesserit. Itaque adpro- pinquante morte multo est divinior. Nam et id ipsum vident, qui sunt morbo gravi et mortifero adfecti, instare mortem; itaque iis occurrunt plerumque ima- gines mortuorum, tumque vel maxume laudi student,

35 eosque, qui secus, quam decuit, vixerunt, peccatorum suorum tum maxume paenitet. Divinare autem mo- 64 rientes illo etiam exemplo confirmat Posidonius, quod

170 DE DIVINATIONE

adfert, Rhodium quendam morientem sex aequales no- minasse et dixisse, qui primus eorum, qui secundus, qui deinde deinceps moriturus esset. Sed tribus mo- dis censet deorum adpulsu homines somniare, uno, quod provideat animus ipse per sese, quippe qui 5 deorum cognatione teneatur, altero, quod plenus aer sit inmortalium animorum, in quibus tamquam in- signitae notae veritatis appareant, tertio, quod ipsi di cum dormientibus conloquantur. Idque, ut modo dixi, facilius evenit adpropinquante morte, ut animi lo

66 futura augurentur. Ex quo et illud est Callani, de quo ante dixi, et Homerici Hectoris, qui moriens propin-

31 quam Achilli mortem denuntiat. Neque enim illud verbum temere consuetudo adprobavisset, si ea res nulla esset omnino: 15

Praesagibat animus frustra me ire, cum ex-

irem domo. Sagire enim sentire acute est; ex quo sagae anus, quia multa scire volunt, et sagaces dicti canes. Is igitur, qui ante sagit, quam oblata res est, dicitur praesagire, id est futura ante sentire. 20

66 Inest igitur in animis praesagitio extrinsecus in- iecta atque inclusa divinitus. Ea si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur.

H. Sed quid oculis rabere visa es derepente 25

ardentibus? iJbi paulo ante sapiens illa virginaHs mo-

destia? C. Mater^ optumarum multo mulier meHor

millierum, Missa sum superstitiosis hariolationibus; Namque ApoHo fatis fandis dementem in-

vitam ciet. Yirgines vereor aequaHs, patris mei meum so

factum pudet,

LIB. 1. OAP. 30-32. § 64-69. 171

(5ptumi viri; mea mater, tili me miseret, m^i

Optumam progeniem Priamo peperisti extra

me; hoc dolet. Men obesse, illos prodesse, me obstare, illos

dbsequi? 0 poema tenerum et moratum atque molle! Sed hoc 6 minus ad rem; illud, quod volumus, expressum est, 67 ut vaticinari furor vera soleat.

Adest, adest fax dbvoluta sanguine atque

incendio! Milltos annos latuit; cives, ferte opem et

restinguite. Deus inclusus corpore humano iam, non Cassandra io loquitur.

lamque mari magnd classis cita Texitur; exitium examen rapit; Adveniet, fera velivolantibus Navibus complebit manus litora. 15 Tragoedias loqui videor et fabulas. At ex te ipso ^? non commenticiam rem, sed factam eiusdem generis audivi: C. Coponium ad te venisse Dyrrbachium, cum praetorio imperio classi Rhodiae praeesset, cumprime hominem prudentem atque doctum, eumque dixisse re- 20 migem quendam e quinqueremi Rhodiorum vaticinatum madefactum iri minus xxx diebus Graeciam sanguine, rapinas Dyrrhachii et conscensionem in naves cum fuga fugientibusque miserabilem respectum incendiorum fore, sed Rhodiorum classi propinquum reditum ac domum 25 itionem dari; tum neque te ipsum non esse commo- tum Marcumque Varronem et M. Catonem, qui tum ibi erant, doctos homines, vehementer esse perterri- tos; paucis sane post diebus ex Pharsalia fuga ve- nisse Labienum; qui cum interitum exercitus nuntia- 80 visset, reliqua vaticinationis brevi esse confecta. Nam 69 et ex horreis direptum effusumque frumentum vias omnis angiportusque constraverat, et naves subito

172 DB DIVINATIONE

perterriti metu conscendistis et noctu ad oppidum re- spicientes flagrantis onerarias, quas incenderant mili- tes, quia sequi noluerant, videbatis; postremo a Rho- dia classe deserti verum vatem fuisse sensistis.

70 Exposui quam brevissime potui somnii et furoris 6 oracla, quae carere arte dixeram. Quorum amborum generum una ratio est, qua Cratippus noster uti solet, animos bominum quadam ex parte extrinsecus esse tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra di- vinum animum, humanus unde ducatur), humani autem lo animi eam partem, quae sensum, quae motum, quae adpetitum habeat, non esse ab actione corporis seiu- gatam; quae autem pars animi rationis atque intelle- gentiae sit particeps, eam tum maxume vigere, cum

71 plurimum absit a corpore. Itaque expositis exemplis i5 verarum vaticinationum et somniorum Cratippus solet rationem concludere hoc modo: ^Si sine oculis non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis, ut 20 vera cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium. Item igitur, si sine divinatione non potest officium et munus divinationis ex- stare, potest autem quis, cum divinationem habeat, errare aliquando nec vera cernere, 25 satis est ad confirmandam divinationem semel aliquid esse ita divinatum, ut nihil fortuito cecidisse videatur. Sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur divinationem con- fitendum est.' so

^^ Quae vero aut coniectura explicantur aut eventis animadversa ac notata sunt, ea genera divinandi, ut supra dixi, non naturalia, sed artificiosa dicuntur; in quo haruspices, augures coniectoresque numerantur. Haec inprobantur a Peripateticis, a Stoicis defendun- 35 tur. Quorum alia sunt posita in monumentis et disci- plina, quod Etruscorum declarant et haruspicini et

LIB. I. CAP. 32—34 § 69—75. 173

fulgurales et rituales libri, vestri etiam augurales, alia autem subito ex tempore coniectura explicantur, ut apud Homerum Calchas, qui ex passerum numero belli Troiani annos auguratus est, et ut in Sullae

6 scriptum historia videmus, quod te inspectante factum est, ut, cum ille in agro Nolano inmolaret ante prae- torium, ab infima ara subito anguis emergeret, cum quidem C. Postumius haruspex oraret illum, ut in ex- peditionem exercitum educeret; id cum Sulla fecisset,

10 tum ante oppidum Nolam florentissuma Samnitium castra cepit. Facta coniectura etiam in Dionysio est, 73 paulo ante quam regnare coepit; qui cum per agrum Leontinum iter faciens equum ipse demisisset in flu- men, submersus equus voraginibus non exstitit; quem

15 cum maxima contentione non potuisset extrahere, dis- cessit, ut ait Philistus, aegre ferens. Cum autem aliquantum progressiis esset, subito exaudivit hinni- tum respexitque et equum alacrem laetus aspexit, cuius in iuba examen apium consederat. Quod osten-

«0 tum habuit hanc vim, ut Dionysius paucis post die- ^. bus regnare coeperit. Quid? Lacedaemoniis paulo ante 74 Leuctricam calamitatem quae significatio facta est, cum in Herculis fano arma sonuerunt Herculisque si- mulacrum multo sudore manavit! At eodem tempore

25 Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque, quae fixa in parietibus fuerant, ea sunt humi inventa. Cumque eodem tempore apud Lebadiam Trophonio res divina fieret, gallos gallinaceos in eo loco sic ad-

80 sidue canere coepisse, ut nihil intermitterent; tum augures dixisse Boeotios Thebanorum esse victoriam, propterea quod avis illa victa silere soleret, canere, si vicisset. Eademque tempestate multis signis Lace- 75 daemoniis Leuctricae pugnae calamitas denuntiabatur.

85 Namque et in Lysandri, qui Lacedaemoniorum claris- simus fuerat, statua, quae Delphis stabat, in capite corona subito exstitit ex asperis hcrbis et agrestibus,

174 DE DIVINATIONE

stellaeque aureae, quae Delphis erant a Lacedaemoniis positae post navalem illam victoriam Lysandri, qua Athenienses conciderunt, qua in pugna quia Castor et Pollux cum Lacedaemoniorum classe visi esse diceban- tur, eorum insignia deorum, stellae aureae, quas dixi, 5 Delphis positae paulo ante Leuctricam pugnam deci-

76 derunt neque repertae sunt. Maximum vero illud por- tentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraclum ab love Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes le- gatique vas illud, in quo inerant sortes, collocavissent, lo simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat, et sortes ipsas et cetera, quae erant ad sortem parata, disturbavit et aliud alio dissupavit. Tum ea, quae praeposita erat oraclo, sacerdos dixisse dicitur de sa- lute Lacedaemoniis esse, non de victoria cogitandum. is

S^Quid? bello Punico secundo nonne C. Flaminius con- sul iterum neglexit signa rerum futurarum magna cum clade rei publicae? Qui exercitu lustrato cum Arretium versus castra movisset et contra Hannibalem legiones duceret, et ipse et equus eius ante signum 20 lovis Statoris sine causa repente concidit nec eam rem habuit religioni obiecto signo, ut peritis videba- tur, ne committeret proelium. Idem cum tripudio auspicaretur, pullarius diem proelii committendi diffe- rebat. Tum Flaminius ex eo quaesivit, si ne postea 25 quidem pulli pascerentur, quid faciendum censeret. Cum ille quiescendum respondisset, Flaminius: Trae- clara vero auspicia, si esurientibus pullis res geri poterit, saturis nihil geretur!' itaque signa convelli et se sequi iussit. Quo tempore cum signifer so primi hastati signum non posset movere loco nec quic- quam proficeretur, plures cum accederent, Flaminius re nuntiata suo more neglexit. Itaque tribus iis horis

78 concisus exercitus atque ipse interfectus est. Magnum illud etiam, quod addidit Coelius, eo tempore ipso, 35 cum hoc calamitosum proelium fieret, tantos terrae motus in Liguribus, Gallia compluribusque insulis to-

LIB. I. CAP. 34—36. § 76—80. 175

taque in Italia factos esse, ut multa oppida conrue- rint, multis locis labes factae sint terraeque desederint fluminaque in contrarias partes fluxerint atque in amnes mare influxerit.

5 Fiunt certae divinationum coniecturae a peritis. 36 Midae illi Phrygi, cum puer esset, dormienti formicae in os tritici grana congesserunt. Divitissumum fore praedictum est; quod evenit. At Platoni cum in cunis parvulo dormienti apes in labellis consedissent, respon-

10 sum est singulari illum suavitate orationis fore. Ita futura eloquentia provisa in infante est. Quid? amo- 79 res ac deliciae tuae, Roscius, num aut ipse aut pro eo Lanuvium totum mentiebatur? Qui cum esset in cunabulis educareturque in Solonio, qui est campus

15 agri Lanuvini, noctu lumine apposito experrecta nu- trix animadvertit puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu. Quo aspectu exterrita clamorem sustulit. Pater autem Roscii ad haruspices rettulit, qui responderunt nihil illo puero clarius, nihil nobi-

20 lius fore. Atque hanc speciem Pasiteles caelavit ar- gento et noster expressit Archias versibus. Quid igitur expectamus? an dum in foro nobiscum di immortales, dum in viis versentur, dum domi? qui quidem ipsi se nobis non offerunt, vim autem suam longe lateque

25 diffundunt, quam tum terrae cavernis includunt, tum hominum naturis implicant. Nam terrae vis Pythiam Delphis incitabat, naturae Sibyllam. Quid enim? non videmus, quam sint varia terrarum genera? ex quibus et mortifera quaedam pars est, ut et Ampsancti in

30 Hirpinis et in Asia Plutonia, quae vidimus, et sunt partes agrorum aliae pestilentes, aliae salubres, aliae, quae acuta ingenia gignant, aliae, quae retunsa; quae omnia fiunt et ex caeli varietate et ex disparili adspi- ratione terrarum.

85 Fit etiam saepe specie quadam, saepe vocum gra- 80 vitate et cantibus ut pellantur animi vehementius, saepe etiam cura et timore, qualis est illa

176 DE DIVINATIONE

Flexanima tamquam lymphata aut Bacchi

sacris

Commdta in tumulis Teiicrum commemorans

suum.

37 Atque etiam illa concitatio declarat vim in animis esse divinam. Negat enim sine furore Democritus quemquam poetam magnum esse posse, quod idem 6 dicit Plato. Quem, si placet, appellet furorem, dum modo is furor ita laudetur, ut in Phaedro Platonis laudatus est. Quid? vestra oratio in causis, quid? ipsa actio potest esse vehemens et gravis et copiosa, nisi est animus ipse commotior? Equidem etiam in lo te saepe vidi et, ut ad leviora veniamus, in Aesopo, familiari tuo, tantum ardorem vultuum atque motuum, ut eum vis quaedam abstraxisse a sensu mentis vi- deretur.

81 Obiciuntur etiam saepe formae, quae reapse nullae is sunt, speciem autem offerunt; quod contigisse Brenno dicitur eiusque Gallicis copiis, cum fano Apollinis Del- phici nefarium bellum intulisset. Tum enim ferunt ex oraclo ecfatam esse Pythiam:

Ego providebo rem istam et albae virgines. 2c Ex quo factum, ut viderentur virgines ferre arma con- tra et nive Gallorum obrueretur exercitus.

38 Aristoteles quidem eos etiam, qui valetudinis vitio furerent et melancholici dicerentur, censebat habere aliquid in animis praesagiens atque divinum. Ego 25 autem haud scio an nec cardiacis hoc tribuendum sit nec phreneticis; animi enim integri, non vitiosi est cor-

82 poris divinatio. Quam quidem esse re vera hac Stoi- corum ratione concluditur: *Si sunt di neque ante declarant hominibus, quae futura sint, aut non 30 diligunt homines aut, quid eventurum sit, igno- rant aut existumant nihil interesse hominum scire, quid sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus, quae sunt futura, aut ea ne ipsi quidem di 35

LIB. I. CAP. 36—39. § 80-86. 177

significare possunt; at neque non diligunt nos (sunt enim benefici generique hominum amici) neque ignorant ea, quae ab ipsis constituta et designata sunt, neque nostra nihil interest

5 scire ea, quae eventura sunt, (erimus enim cautiores, si sciemus) neque hoc alienum du- cunt maiestate sua (nihil est enim beneficen- tia praestantius) neque non possunt futura praenoscere; non igitur sunt di nec significant 83

lofutura; sunt autem di; significant ergo; et non, si significant, nullas vias dant nobis ad signi- ficationis scientiam (frustra enim significa- rent), nec, si dant vias, non est divinatio; est igitur divinatio/

15 Hac ratione et Chrysippus et Diogenes et Anti-^^ pater utitur. Quid est igitur, cur dubitandum sit, quin sint ea, quae disputavi, verissima, si ratio me- cum facit, si eventa, si populi, si nationes, si Graeci, si barbari, si maiores etiam nostri, si denique hoc

20 semper ita putatum est, si summi philosophi, si poe- tae, si sapientissimi viri, qui res publicas constituerunt, qui urbes condiderunt? An, dum bestiae loquantur, exspectamus, hominum consentiente auctoritate con- tenti non sumus? Nec vero quicquam aliud adfertur, 85

25 cur ea, quae dico, divinandi genera nulla sint, nisi quod difficile dictu videtur, quae cuiusque divinationis ratio, quae causa sit. Quid enim habet haruspex, cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus et proferat diem? quid augur, cur a dextra corvus, a

30 sinistra cornix faciat ratum? quid astrologus, cur stella lovis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus puerorum salutaris sit, Saturni Martisve contraria? Cur autem deus dormientes nos moneat, vigilantes neglegat? Quid deinde causae est, cur Cassandra fu-

35 rens futura prospiciat, Priamus sapiens hoc idem fa- cere non queat? Cur fiat quidque, quaeris. Recte 86 omnino; sed non nunc id agitur; fiat necne fiat, id

CIO. IV. 2. 12

178 I>E DIVINATIONE

quaeritur. Ut, si magnetem lapidem esse dicam, qui ferrum ad se adliciat et attrahat, rationem, cur id fiat, adferre nequeam, fieri omnino neges. Quod idem facis in divinatione, quam et cernimus ipsi et audi- mus et legimus et a patribus accepimus. Neque ante 5 philosophiam patefactam, quae nuper inventa est, hac de re commimis vita dubitavit, et, posteaquam philo- sophia processit, nemo aliter philosophus sensit, in

87 quo modo esset auctoritas. Dixi de Pythagora, de Democrito, de Socrate, excepi de antiquis praeter Xe- lo nophanem neminem, adiunxi veterem Academiam, Pe- ripateticos, Stoicos; unus dissentit Epicurus. Quid vero hoc turpius, quam quod idem nullam censet gratui- tam esse virtutem?

40 Quis est autem, quem non moveat clarissumis mo- is numentis testata consignataque antiquitas? Calchan- tem augurem scribit Homerus longe optumum, eum- que ducem classium fuisse ad Ilium, auspiciorum credo

88 scientia, non locorum. Amphilochus et Mopsus Argi- vorum reges fuerunt, sed iidem augures, iique urbis 20 in ora marituma Ciliciae Graecas condiderunt; atque etiam ante hos Amphiaraus et Tiresias non humiles et obscuri neque eorum similes, ut apud Ennium est,

Qui sui quaestus caiisa fictas silscitant sen-

tentias, sed clari et praestantes viri, qui avibus et signis ad- 25 moniti futura dicebant; quorum de altero etiam apud inferos Homerus ait 'solum sapere, ceteros um- brarum vagari modo'; Amphiaraum autem sic ho- noravit fama Graeciae, deus ut haberetur, atque ut ab

89 eius solo, in quo est humatus, oracla peterentur. Quid? so Asiae rex Priamus nonne et Helenum filium et Cas- sandram filiam divinantes habebat, alterum auguriis, alteram mentis incitatione et permotione divina? Quo in genere Marcios quosdam fratres, nobili loco natos, apud maiores nostros fuisse scriptum videmus. Quid? 35 Polyidum Corinthium nonne Homerus et aliis multa et

LIB. I. CAP. 39—42. § 86—93. 179

filio ad Troiam proficiscenti mortem praedixisse com- memorat? Omnino apud veteres, qui rerum potieban- tur, iidem auguria tenebant; ut enim sapere, sic divi- nare regale ducebant. Testis est nostra civitas, in

5 qua et reges augures et postea privati eodem sacer- dotio praediti rem publicam religionum auctoritate . ^ rexerunt. Eaque divinationum ratio ne in barbaris gg quidem gentibus neglecta est, siquidem et in Gallia Druidae sunt, e quibus ipse Divitiacum Haeduum, ho-

10 spitem tuum laudatoremque, cognovi, qui et naturae rationem, quam q)v<5ioXoyCav Graeci appellant, notam esse sibi profitebatur et partim auguriis, partim con- iectura, quae essent futura, dicebat, et in Persis au- gurantur et divinant magi, qui congregantur in fano

15 commentandi causa atque inter se conloquendi, quod etiam idem vos quondam facere Nonis solebatis; nec 91 quisquam rex Persarum potest esse, qui non ante magorum disciplinam scientiamque perceperit. Licet autem videre et genera quaedam et nationes huic

20 scientiae deditas. Telmessus in Caria est, qua in urbe excellit haruspicum disciplina; itemque Elis in Pelo- ponneso familias duas certas habet, lamidarum unam, alteram Clutidarum, haruspicinae nobilitate praestan- tes. In Syria Chaldaei cognitione astrorum sollertia-

25 que ingeniorum antecellunt. Etruria autem de caelo 92 tacta scientissume animadvertit eademque interpre- tatur, quid quibusque ostendatur monstris atque por- tentis. Quocirca bene apud maiores nostros senatus tum, cum florebat imperium, decrevit, ut de principum

30 filiis X ex singulis Etruriae populis in disciplinam traderentur, ne ars tanta progter tenuitatem hominum a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem atque quaestum. Phryges autem et Pisidae et Cilices et Arabum natio avium significationibus plurimum ob-

85 temperant, quod idem factitatum in Umbria accepimus. Ac mihi quidem videntur e locis quoque ipsis, qui ^g a quibusque incolebantur, divinationum oportunitates

12*

180 I>E BIVINATIONE

esse ductae. Etenim Aegyptii et Babylonii in cam- porum patentium aequoribus habitantes, cum ex terra nibil emineret, quod contemplationi caeli officere pos- set, omnem curam in siderum cognitione posuerunt, Etrusci autem, quod religione inbuti studiosius et cre- 6 brius hostias immolabant, extorum cognitioni se ma- xume dediderunt, quodque propter aeris crassitudinem de caelo apud eos multa fiebant, et quod ob eandem causam multa invisitata partim e caelo, alia ex terra oriebantur, quaedam etiam ex hominum pecudumve lo conceptu et satu, ostentorum exercitatissimi inter- pretes exstiterunt. Quorum quidem vim, ut tu soles dicere, verba ipsa prudenter a maioribus posita decla- rant. Quia enim ostendunt, portendunt, monstrant, praedicunt, ostenta, portenta, monstra, prodigia dicun- 15

94 tur. Arabes autem et Phryges et Cilices, quod pastu pecudum maxume utuntur campos et montes hieme et aestate peragrantes, propterea facilius cantus avium et volatus notaverunt; eademque et Pisidiae causa fuit et huic nostrae Umbriae. Tum Caria tota praecipue- 20 que Telmesses, quos ante dixi, quod agros uberrumos maximeque fertiles incolunt, in quibus multa propter fecunditatem fingi gignique possunt, in ostentis ani- madvertendis diligentes fuerunt.

g^ Quis vero non videt in optuma quaque re publica 25 plurimum auspicia et reliqua divinandi genera va- luisse? Quis rex umquam fuit, quis populus, qui non uteretur praedictione divina? neque solum in pace, sed in bello multo etiam magis, quo maius erat cer- tamen et discrimen salutis. Omitto nostros, qui nihil so in bello sine extis agunt, nihil sine auspiciis domi [habent auspicia]; externa videamus: Namque et Athe- nienses omnibus semper publicis consiliis divinos quos- dam sacerdotes, quos ^dvteig vocant, adhibuerunt, et Lacedaemonii regibus suis augurem adsessorem dede- 35 runt, itemque senibus (sic enim consilium publicum appellant) augurem interesse voluerunt, iidemque de

LIB. I. CAP. 42-44. § 93-99. 181

rebus maioribus semper aut Delphis oraclum aut ab Hammone aut a Dodona petebant. Lycurgus quidem, 96 qui Lacedaemoniorum rem publicam temperavit, leges suas auctoritate Apollinis Delphici confirmavit; quas

5 cum vellet Lysander commutare, eadem est prohibi- tus religione. Atque etiam qui praeerant Lacedaemo- niis, non contenti vigilantibus curis in Pasiphaae fano, quod est in agro propter urbem, somniandi causa ex- cubabant, quia vera quietis oracla ducebant. Ad nostra 97

10 iam redeo. Quotiens senatus decemviros ad libros ire iussit! quantis in rebus quamque saepe responsis ha- ruspicum paruit! Nam et cum duo visi soles sunt et cum tres lunae et cum faces, et cum sol nocte visus est, et cum e caelo fremitus auditus, et cum caelum

15 discessisse visum est atque in eo animadversi globi, delata etiam ad senatum labe agri Privernatis, cum ad infinitam altitudinem terra desedisset Apuliaque maximis terrae motibus conquassata esset (quibus por- tentis magna populo Romano bella perniciosaeque se-

20 ditiones denuntiabantur; inque his omnibus responsa haruspicum cum Sibyllae versibus congruebant); quid? 98 cum Cumis Apollo sudavit, Capuae Victoria? quid? ortus androgyni nonne fatale quoddam monstrum fuit? quid? cum fluvius Atratus sanguine fluxit? quid? cum

25 saepe lapidum, sanguinis non numquam, terrae inter- dum, quondam etiam lactis imber defluxit? quid? cum in Capitolio ictus Centaurus e caelo est, in Aventino portae et homines, Tusculi aedes Castoris et Pollucis Romaeque Pietatis: nonne et haruspices ea respon-

80 derunt, quae evenerunt, et in Sibyllae libris eaedem repertae praedictiones sunt?

Caeciliae Q. filiae somnio modo Marsico bello tem- ^4 plum est a senatu lunoni Sospitae restitutum. Quod quidem somnium Sisenna cum disputavisset mirifice

36 ad verbum cum re convenisse, tum insolenter, credo ab Epicureo aliquo inductus, disputat somniis credi non oportere. Idem contra ostenta nihil disputat exponitque

182 DE DIVINATIONE

initio belli Marsici et deorum simulacra sudavisse, et sanguinem fluxisse, et discessisse caelum, et ex occulto auditas esse voces, quae pericula belli nuntiarent, et Lanuvii clipeos, quod haruspicibus tristissumum visum

100 esset, a muribus esse derosos. Quid, quod in annali- 6 bus habemus Veienti bello, cum lacus Albanus prae- ter modum crevisset, Veientem quendam ad nos ho- minem nobilem perfugisse, eumque dixisse ex fatis, quae Veientes scripta haberent, Veios capi non posse, dum lacus is redundaret, et, si lacus emissus lapsu lo et cursu suo ad mare profiuxisset, perniciosum populo Romano; sin autem ita esset eductus, ut ad mare per- venire non posset, tum salutare nostris fore? Ex quo illa admirabilis a maioribus Albanae aquae facta de- ductio est. Cum autem Veientes bello fessi legatos i5 ad senatum misissent, tum ex iis quidam dixisse di- citur non omnia illum transfugam ausum esse senatui dicere; in isdem enim fatis scriptum Veientes habere fore ut brevi a Gallis Roma caperetur, quod quidem sexennio post Veios captos factum esse videmus. 20

f^^ Saepe etiam et in proeliis Fauni auditi et in rebus turbidis veridicae voces ex occulto missae esse dicun- tur; cuius generis duo sint ex multis exempla, sed maxuma: Nam non multo ante urbem captam exau- dita vox est a luco Vestae, qui a Palatii radice in 25 novam viam devexus est, ut muri et portae refice- rentur; futurum esse, pisi provisum esset, ut Roma caperetur. Quod neglectum tum, cum caveri poterat, post acceptam illam maximam cladem expiatum est; ara enim Aio Loquenti, quam saeptam videmus , ex- 30 adversus eum locum consecrata est. Atque etiam scriptum a multis est, cum terrae motus factus esset, ut sue plena procuratio fieret, vocem ab aede lunonis ex arce extitisse; quocirca lunonem illam appellatam Monetam. Haec igitur et a dis significata et a nostris 35 maioribus iudicata contemnimus?

102 Neque solum deorum voces Pythagorei observita-

LIB. I. CAP. 44—47. § 99-105. 183

verunt, sed etiam hominum, quae vocant omina. Quae maiores nostri quia valere censebant, idcirco omnibus rebus agendis 'quod bonum, faustum, felix fortu- NATUMQUE esset' praefabantur, rebusque divinis, quae

spublice fierent, ut 'faverent linguis', imperabatur inque feriis imperandis, ut *litibus et lURGiis SE abstinerent'. Itemque in lustranda colonia ab eo, qui eam deduceret, et cum imperator exercitum, cen- sor populum lustraret, bonis nominibus, qui bostias

10 ducerent, eligebantur. Quod idem in dilectu consules observant, ut primus miles fiat bono nomine. Quae 103 quidem a te scis et consule et imperatore summa cum religione esse servata. Praerogativam etiam maiores omen iustorum comitiorum esse voluerunt. Atque ego 46

15 exempla ominum nota proferam: L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret ob- tigisset, ut ea ipsa die domum ad vesperum rediit, filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva, osculans animum advertit tristiculam. 'Quid est',

20 inquit, 'mea Tertia? quid tristis es?' 'Mi pater', inquit, Tersa periit.' Tum ille artius pufillam con- plexus: *Accipio', inquit, ^mea filia, omen'. Erat autem mortuus catellus eo nomine. L. Flaccum, fla- 104 minem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam

'ib Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium conlocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more veterum solebat. Cum virgo staret et Caecilia in sella sederet neque diu ulla vox exstitisset, puellam defatigatam petisse a matertera,

30 ut sibi concederet, paulipser ut in eius sella requiesce- ret; illam autem dixisse: ^Vero, mea puella, tibi concedo meas sedes.' Quod omen res consecuta est; ipsa enim brevi mortua est, virgo autem nupsit, cui Caecilia nupta fuerat. Haec posse contemni vel

85 etiam rideri praeclare intellego, sed id ipsum est deos non putare, quae ab iis significantur, contemnere.

Quid de auguribus loquar? Tuae partes sunt, tuum ^q^

184 DE DIVINATIONE

inquam, auspiciorum patrocinium debet esse. Tibi App. Claudius augur consuli nuntiavit addubitato Salutis augurio bellum domesticum triste ac turbulentum fore; quod paucis post mensibus exortum paucioribus a te est diebus oppressum. Cui quidem auguri vehementer 5 adsentior;- solus enim multorum annorum memoria non decantandi augurii, sed divinandi tenuit discipli- nam. Quem inridebant collegae tui eumque tum Pi- sidam, tum Soranum augurem esse dicebant; quibus nulla videbatur in auguriis aut praesensio aut scientia lo veritatis futurae; sapienter aiebant ad opinionem im- peritorum esse fictas religiones. Quod longe secus est; neque enim in pastoribus illis, quibus Romulus prae- fuit, nec in ipso Romulo haec calliditas esse potuit, ut ad errorem multitudinis religionis simulacra finge- 15 rent. Sed difficultas laborque discendi disertam ne- glegentiam reddidit; malunt enim disserere nihil esse 106 in auspiciis quam, quid sit, ediscere. Quid est illo auspicio divinius, quod apud te in Mario est? ut utar potissumum auctore te: 20

Hic lovis altisoni subito pinnata satelles Arboris e trunco serpentis saucia morsu Subrigit ipsa feris transfigens unguibus

anguem Semianimum et varia graviter cervice mi-

cantem. Quem se intorquentem lanians rostroquezs

cruentans lam satiata animos, iam duros ulta dolores Abicit ecflantem et laceratum adfligit in

unda Seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus. Hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque vo-

lantem Conspexit Marius, divini numinis augur, so Faustaque signa suae laudis reditusque no-

tavit,

LIB. I. CAP. 47—49. § 105-109. 185

Partibus intonuit caeli pater ipse sinistris. Sic aquilae clarum firmavit luppiter omen. Atque ille Romuli auguratus pastoralis, non urbanus ^ fuit nec fictus ad opiniones inperitorum, sed a certis 6 acceptus et posteris traditus. Itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum fratre item augure Curantes magna cum cura tum cupientes Regni dant operam simul auspicio augu-

rioque. f In monte Remus auspicio se devovet at-

que secundam 10 Solus avem servat. At Romulus pulcher in

alto Quaerit Aventino, servat genus altivolantum. Certabant, urbem Romam Remoramne voca-

rent. Omnibus cura viris, uter esset induperator. Exspectant; veluti, consul quom mittere si-

gnum 16 Volt, omnes avidi spectant ad carceris oras, Quam mox emittat pictis e faucibus currus,i08 Sic exspectabat populus atque ore timebat, Rebus utri magni victoria sit data regni. Interea sol albus recessit in infera noctis. 20 Exin candida se radiis dedit icta foras lux, Et simul ex alto longe pulcherruma praepes Laeva volavit avis. Simul aureus exoritur sol, Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta Avium, praepetibus sese pulchrisque locis

dant.

25 Conspicit inde sibi data Romulus esse priora,

Auspicio regni stabilita scamna solumque.

Sed ut, unde huc digressa est, eodem redeat ora-.Qg

tio: si nihil queam disputare, quam ob rem quidque

fiat, et tantum modo fieri ea, quae commemoravi, do-

30 ceam, parumne Epicuro Carneadive respondeam? Quid,

si etiam ratio exstat artificiosae praesensionis facilis,

186 DE DIVINATIONE

divinae autem paulo obscurior? Quae enim extis, quae fulgoribus, quae portentis, quae astris praesentiuntur, haec notata sunt observatione diuturna. Adfert autem vetustas omnibus in rebus longinqua observatione in- credibilem scientiam; quae potest esse etiam sine motu 5 atque inpulsu deorum, cum, quid ex quoque eveniat, et quid quamque rem significet, crebra animadversione

110 perspectum est. Altera divinatio est naturalis, ut ante dixi; quae pbysica disputandi subtilitate referenda est ad naturam deorum, a qua, ut doctissimis sapien- lo tissimisque placuit, haustos animos et libatos habe- mus; cumque omnia completa et referta sint aeterno sensu et mente divina, necesse est cognatione divino- rum animorum animos humanos commoveri. Sed vigi- lantes animi vitae necessitatibus serviunt diiungunt- 15 que se a societate divina vinclis corporis inpediti.

111 Rarum est quoddam genus eorum, qui se a corpore avocent et ad divinarum rerum cognitionem cura omni studioque rapiantur. Horum sunt auguria non divini impetus, sed rationis humanae; nam et natura futura 20 praesentiunt, ut aquarum eluviones et deflagrationem futuram aliquando caeli atque terrarum; alii autem in re publica exercitati, ut de Atheniensi Solone ac- cepimus, orientem tyrannidem multo ante prospiciunt; quos prudentes possumus dicere, id est providentes, 25 divinos nullo modo possumus, non plus quam Mile- sium Thalem, qui, ut obiurgatores suos convinceret ostenderetque etiam philosophum, si ei commodum esset, pecuniam facere posse, omnem oleam, ante quam

112 florere coepisset, in agro Milesio coemisse dicitur. Ani- so madverterat fortasse quadam scientia olearum uber- tatem fore. Et quidem idem primus defectionem so- lis, quae Astyage regnante facta est, praedixisse fertur.

50 Multa medici, multa gubernatores, agricolae etiam multa praesentiunt, sed nullam eorum divinationem 35 voco, ne illam quidem, qua ab Anaximandro phy- sico moniti Lacedaemonii sunt, ut urbem et tecta

LIB. I. CAP. 49—60 § 109—115. 187

linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae motus instaret, tum cum et urbs tota corruit et e monte Taygeto extrema montis quasi puppis avolsa est. Ne Pherecydes quidem, ille Pythagorae magister,

6 potius divinus habebitur quam physicus, quod, cum vidisset haustam aquam de iugi puteo, terrae motus dixit instare. Nec vero umquam animus hominis na- 113 turaliter divinat, nisi cum ita solutus est et vacuus, ut ei plane nihil sit cum corpore; quod aut vatibus

10 contingit aut dormientibus. Itaque ea duo genera a Dicaearcho probantur et, ut dixi, a Cratippo nostro; si propterea, quod ea proficiscuntur a natura, sint summa sane, modo ne sola; sin autem nihil esse in observatione putant, multa tollunt, quibus vitae ratio

15 continetur. Sed quoniam dant aliquid, idque non par- vum [, vaticinationes cum somniis], nihil est, quod cum his magnopere pugnemus, praesertim cum sint, qui omnino nullam divinationem probent. Ergo et ii, 114 quorum animi spretis corporibus evolant atque excur-

20 runt foras, ardore aliquo inflammati atque incitati cernunt illa profecto, quae vaticinantes pronuntiant, multisque rebus inflammantur tales animi, qui corpo- ribus non inhaerent, ut ii, qui sono quodam vocum et Phrygiis cantibus incitantur. Multos nemora sil-

25 vaeque, multos amnes aut maria commovent, quorum furibunda mens videt ante multo, quae sint futura. Quo de genere illa sunt:

EheiS videte! Iiidicabit inclitum iudicium inter deas tris

aliquis, Qu6 iudicio Lacedaemonia millier, Furiarum

lina, adveniet.

30 Eodem enim modo multa a vaticinantibus saepe prae- dicta sunt, neque solum verbis, sed etiam

Versibus, quos olimFauni vatesque canebant. Similiter Marcius et Publicins vates cecinisse dicun-116 tur; quo de genere ApoUinis operta prolata sunt.

188 DE DIVINATIONE

Credo etiam anhelitus quosdam fuisse terrarum, qui- bus inflatae mentes oracla funderent. 51 Atque haec quidem vatium ratio est, nec dissimilis sane somniorum. Nam quae vigilantibus accidunt va- tibus, eadem nobis dormientibus. Vi^et enim animus 5 in somnis liber ab sensibus omnique inpeditione cu- rarum iacente et mortuo paene corpore. Qui quia vixit ab omni aeternitate versatusque est cum innu- merabilibus animis, omnia, quae in natura rerum sunt, videt, si modo temperatis escis modicisque potionibus lo ita est adfectus, ut sopito corpore ipse vigilet. Haec

116 somniantis est divinatio. Hic magna quaedam exori- tur, neque ea naturalis, sed artificiosa somniorum [Anti- phontis] interpretatio eodemque modo et oraculorum et vaticinationum [sunt enim explanatores, ut gramma- is tici poetarum]. Nam ut aurum et argentum, aes, fer- rum frustra natura divina genuisset, nisi eadem do- cuisset, quem ad modum ad eorum venas perveniretur, nec fruges terrae bacasve arborum cum utilitate ulla generi humano dedisset, nisi earum cultus et condi- 20 tiones tradidisset, materiave quicquam iuvaret, nisi consectionis eius fabricam haberemus, sic cum omni utilitate, quam di hominibus dederunt, ars aliqua con- iuncta est, per quam illa utilitas percipi possit. Item igitur somniis, vaticinationibus, oraclis, quod erant 25 multa obscura, multa ambigua, explanationes adhibi- tae sunt interpretum.

117 Quo modo autem aut vates aut somniantes ea vi- deant, quae nusquam etiam tunc sint, magna quaestio est. Sed explorata si sint ea, quae ante quaeri de- 30 beant, sint haec, quae quaerimus, faciliora. Continet enim totam hanc quaestionem ea ratio, quae est de natura deorum, quae a te secundo libro est explicata dilucide. Quam si obtinemus, stabit illud, quod hunc locum continet, de quo agimus, esse deos, et eorum 35 providentia mundum administrari, eosdemque consu- lere rebus humanis, nec solum universis, verum etiam

LIB. I. CAP. 50—58. § 115-120. 189

singulis. Haec si tenemus, quae mihi quidem non videntur posse convelli, profecto hominibus a dis fu- tura significari necesse est. Sed distinguendum vide- ^^ tur, quonam modo. Nam non placet Stoicis singulis

5 iecorum fissis aut avium cantibus interesse deum*, neque enim decorum est nec dis dignum nec fieri ullo pacto potest; sed ita a principio inchoatum esse mundum, ut certis rebus certa signa praecurrerent, alia in extis, alia in avibus, alia in fulgoribus,

10 alia in ostentis, alia in stellis, alia in somnian- tium visis, alia in furentium vocibus. Ea quibus bene percepta sunt, ii non saepe falluntur; male con- iecta maleque interpretata falsa sunt non rerum vitio, sed interpretum inscientia. Hoc autem posito atque

15 concesso, esse quandam vim divinam hominum vitam continentem, non difficile est, quae fieri certe videmus, ea qua ratione fiant, suspicari. Nam et ad hostiam deligendam potest dux esse vis quaedam sentiens, quae est toto confusa mundo, et tum ipsum, cum immolare

20 velis, extorum fieri mutatio potest, ut aut absit ali- quid aut supersit; parvis enim momentis multa natura aut adfingit aut mutat aut detrahit. Quod ne dubi- 119 tare possimus, maximo est argumento, quod paulo ante interitum Caesaris contigit, Qui cum immolaret

25 illo die, quo primum in sella aurea sedit et cum pur- purea veste processit, in extis bovis' opimi cor non fuit. Num igitur censes ullum animal, quod sangui- nem habeat, sine corde esse posse? f Qua ille rei no- vitate perculsus, cum Spurinna diceret timendum esse,

30 ne et consilium et vita deficeret; earum enim rerum utramque a corde proficisci. Postero die caput in iecore non fuit. Quae quidem ilii portendebantur a dis immortalibus, ut videret interitum, non ut caveret. Cum igitur eae partes in extis non reperiuntur, sine

55 quibus victuma illa vivere nequisset, intellegendum est in ipso immolationis tempore eas partes, quae ab- - ^ sint, interisse. Eademque efficit in avibus divina mens, i^o

190 BE DIVINATIOKfi

ut tum huc, tum illuc volent alites, tum in hac, tum in illa parte se occultent, tum a dextra, tum a sinistra parte canant oscines. Nam si animal omne, ut vult, ita utitur motu sui corporis, prono, obliquo, supino, membraque, quocumque vult, flectit, contorquet, por- 5 rigit, contrahit eaque ante efficit paene, quam cogitat, quanto id deo est facilius, cuius numini parent om-

121 nia! Idemque mittit et signa nobis eius generis, qualia permulta historia tradidit, quale scriptum illud vide- mus: si luna paulo ante solis ortum defecisset in signo lo Leonis, fore ut [armis] Dareus et Persae ab Alexandro et Macedonibus proelio vincerentur Dareusque more- retur, et, si puella nata biceps esset, seditionem in populo fore, corruptelam et adulterium domi, et, si mulier leOnem peperisse visa esset, fore ut ab exteris i5 gentibus vinceretur ea res publica, in qua id conti- gisset. Eiusdem generis etiam illud est, quod scribit Herodotus, Croesi filium, cum esset infans, locutum; quo ostento regnum patris et domum funditus con- cidisse. Caput arsisse Servio Tullio dormienti quae 20 historia non prodidit? Ut igitur, qui se tradidit quieti praeparato animo cum bonis cogitationibus, tum re- bus ad tranquillitatem adcommodatis, certa et vera cemit in somnis, sic castus animus purusque vigilan- tis et ad astrorum et ad avium reliquorumque signo- 25 rum et ad extorum veritatem est paratior.

j^2 Hoc nimirum est illud, quod de Socrate accepimus, quodque ab ipso in libris Socraticorum saepe dicitur, esse divinum quiddam, quod daiiiovLov appellat, cui sem- per ipse paruerit numquam impellenti, saepe revocanti. 30 Et Socrates quidem (quo quem auctorem meliorem quaerimus?) Xenophonti consulenti, sequereturne Cy- rum, posteaquam exposuit, quae ipsi videbantur: 'Et nostrum quidem', inquit, ^humanum est consi- lium; sed de rebus et obscuris et incertis ad 35 Apollinem censeo referundum', ad quem etiam Athenienses publice de maioribus rebus semper rettule-

LIB. I. CAP. 63—65. § 120-126. 191

runt. Scriptum est item, cum Critonis, sui familiaris, 123 oculum alligatum vidisset, quaesivisse, quid esset; cum autem ille respondisset in agro ambulanti ramulum adductum, ut remissus esset, in oculum suum recidisse,

5 tum Socrates: *Non enim paruisti mihi revocanti, cum uterer, qua soleo, praesagitione divina.' Idem etiam Socrates, cum apud Delium male pugna- tum esset Lachete praetore fugeretque cum ipso La- chete, ut ventum est in trivium, eadem, qua ceteri,

10 fugere noluit. Quibus quaerentibus, cur non eadem via pergeret, deterreri se a deo dixit; cum quidem ii, qui alia via fugerant, in hostium equitatum inciderunt. Permulta conlecta sunt ab Antipatro, quae mirabiliter a Socrate divinata sunt; quae praetermittam ; tibi enim

15 nota sunt, mihi ad commemorandum non necessaria. Illud tamen eius philosophi magnificum ac paene di- 124 vinum, quod, cum impiis sententiis damnatus esset, aequissimo animo se dixit mori; neque enim domo egredienti neque illud suggestum, in quo causam di-

w) xerat, ascendenti signum sibi ullum, quod consuesset, a deo quasi mali alicuius inpendentis datum.

Equidem sic arbitror, etiamsi multa fallant eos, 55 qui aut arte aut coniectura divinare videantur, esse tamen divinationem; homines autem, ut in ceteris ar-

«5 tibus, sic in hac posse falli. Potest aqcidere, ut ali- quod signum dubie datum pro certo sit acceptum, potest aliquod latuisse aut ipsum, aut quod esset illi contrarium. Mihi autem ad hoc, de quo disputo, pro- bandum satis est non modo plura, sed etiam pauciora

30 divine praesensa et praedicta reperiri. Quin etiam 126 hoc non dubitans dixerim, si unum aliquid ita sit praedictum praesensumque, ut, cum evenerit, ita ca- dat, ut praedictum sit, neque in eo quicquam casu et fortuito factum esse appareat, esse certe divinationem,

35 idque esse omnibus confitendum.

Quocirca primum mihi videtur, ut Posidonius facit, a deo, de quo satis dictum est, deinde a fato, deinde

192 DE DIVINATIONE

a natura vis omnis divinandi ratioque repetenda. Fieri igitur omnia fato ratio cogit fateri. Fatum autem id appello, quod Graeci stinaQ^ivyiv^ id est ordinem seriem- que causarum, cum causae causa nexa rem ex se gignat. Ea est ex omni aeternitate fluens veritas 5 sempiterna. Quod cum ita sit, niliil est factum, quod non futurum fuerit, eodemque modo niliil est futu- rum, cuius non causas id ipsum efficientes natura

126 contineat. Ex quo intellegitur, ut fatum sit non id, quod superstitiose, sed id, quod physice dicitur, causa lo aeterna rerum, cur et ea, quae praeterierunt, facta sint et, quae instant, fiant et, quae sequuntur, futura sint. Ita fit, ut et observatione notari possit, quae res quamque causam plerumque consequatur, etiamsi non semper (nam id quidem adfirmare difficile est), i5 easdemque causas veri simile est rerum futurarum cerni ab iis, qui aut per furorem eas aut in quiete

_ ^ videant.

J27 Praeterea cum fato omnia fiant, id quod alio loco ostendetur, si quis mortalis possit esse, qui conliga- 20 tionem causarum oninium perspiciat animo, nihil eum profecto fallat. Qui enim teneat causas rerum futu- rarum, idem necesse est omnia teneat, quae futura sint. Quod cum nemo facere nisi deus possit, relin- quendum est homini, ut signis quibusdam consequen- 25 tia declarantibus futura praesentiat. Non enim illa, quae futura sunt, subito exsistunt, sed est quasi ru- dentis explicatio sic traductio temporis nihil novi effi- cientis et primum quidque replicantis. Quod et ii vident, quibus naturalis divinatio data est, et ii, qui- so bus cursus rerum observando notatus est. Qui etsi causas ipsas non cernunt, signa tamen causarum et notas cernunt; ad quas adhibita memoria et diligentia et monumentis superiorum efficitur ea divinatio, quae artificiosa dicitur, extorum, fulgorum, ostentorum si- 35

128 gnorumque caelestium. Non est igitur, ut mirandum sit ea praesentiri a divinantibus, quae nusquam sint;

LIB. L CAP. 55-57. § 126—130. 193

sunt enim omnia, sed tempore absunt. Atque ut in seminibus vis inest earum rerum, quae ex iis progi- gnuntur, sic in causis conditae sunt res futurae, quas esse futuras aut concitata mens aut soluta somno

5 cernit aut ratio aut coniectura praesentit. Atque ut ii, qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus, obitus motusque cognorunt, quo quidque tempore eo- rum futurum sit, multo ante praedicunt, sic, qui cur- sum rerum eventorumque consequentiam diuturnitate

10 pertractata notaverunt, aut semper aut, si id difficile est, plerumque, quodsi ne id quidem conceditur, non numquam certe, quid futurum sit, intellegunt. Atque haec quidem et quaedam eiusdem modi argumenta, cur sit divinatio, ducuntur a fato.

15 A natura autem alia quaedam ratio est, quae do-^J cet, quanta sit animi vis seiuncta a corporis sensibus, quod maxime contingit aut dormientibus aut mente permotis. Ut enim deorum animi sine oculis, sine auribus, sine lingua sentiunt inter se, quid quisque

20 sentiat, (ex quo fit, ut homines, etiam cum taciti op- tent quid aut voveant, non dubitent, quin di illud ex- audiant) sic animi hominum, cum aut somno soluti vacant corpore aut mente permoti per se ipsi liberi incitati moventur, cernunt ea, quae permixti cum cor-

25 pore animi videre non possunt. Atque hanc quidem 130 rationem naturae difficile est fortasse traducere ad id genus divinationis, quod ex arte profectum dicimus, sed tamen id quoque rimatur, quantum potest, Posi- donius. Esse censet in natura signa quaedam rerum

30 futurarum. Etenim Ceos accepimus ortum Caniculae diligenter quotannis solere servare coniecturamque ca- pere, ut scribit Ponticus Heraclides, salubrisne an pe- stilens annus futurus sit. Nam si obscurior et quasi caliginosa stella extiterit, pingue et concretum esse

85 caelum, ut eius adspiratio gravis et pestilens futura sit; sin inhistris et perlucida stella apparuerit, signi- ficari caelum esse tenue purumque et propterea sa-

CIC. IV. 2. 13

194 DE DIVINATIONE

ISI lubre. Democritus autem censet sapienter instiiuisse veteres, ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta; quorum ex habitu atque ex colore tum salubritatis, tum pestilentiae signa percipi, non numquam etiam, quae sit vel sterilitas agrorum vel fertilitas futura. « Quae si a natura profecta observatio atque usus agno- vit, multa adferre potuit dies, quae animadvertendo notarentur, ut ille Pacuvianus, qui in Chryse physicus inducitur, minime naturam rerum cognosse videatur: ...nam isti qui linguam avium intellegunt lo Plusque ex alieno iecore sapiunt quam ex suo, Magis aiidiendum quam aiiscultandum censeo. Cur? quaeso, cum ipse paucis interpositis versibus di- cas satis luculente:

Quidquid est hoc, dmnia animat, fdrmat, alit, i5

auget, creat, Sepelit recipitque in sese omnia dmnium-

que idemst pater, Indidemque eadem aeque oriuntur de integro atque eodem dccidunt. Quid est igitur, cur, cum domus sit omnium una, ea- que communis, cumque animi hominum semper fuerint futurique sint, cur ii, quid ex quoque eveniat, et quid 20 quamque rem significet, perspicere non possint? Haec habui, inquit, de divinatione quae dicerem. ^l^ Nunc illa testabor, non me sortilegos neque eos, qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia qui- dem, quibus Appius, amicus tuus, uti solebat, agno- 25 scere; non habeo denique nauci Marsum augurem, non vicanos haruspices, non de circo astrologos, non Isia- cos coniectores, non interpretes somniorum; non enim sunt ii aut scientia aut arte divini,

Sed superstitidsi vates inpudentesque hd- so

rioli A.iit inertes ailt insani aut quibus egestas

imperat,

LIB. I. CAP. 67, 68. § 131—132. LIB. II. ARGUM. 195

Qui sibi semitam non sapiunt, alteri mon-

strant viam; Quibus divitias pdllicentur, ab iis dracbu-

mam ipsi petunt. De his divitiis sibi deducant drachumam,

reddant cetera. Atque haec quidem Ennius, qui paucis ante versibus 6 esse deos censet, sed eos non curare opinatur, quid agat humanum genus. Ego autem, qui et curare ar- bitror et monere etiam ac multa praedicere, levitate, vanitate, malitia exclusa divinationem probo. Quae cum dixisset Quintus, Praeclare tu quidem, inquam, 10 paratus . . .

M. TULLU CICERONIS

DE DIYINATIONE

LIBER SECUNDUS.

ARGUMENTUM.

Hoc altero de diymatione libro Cicero postquam de libhs suis ante hos de divinatione libros scriptis et de omnibus stu- diis suis exposuit (cap. 1, 2 § 1 7), contra rationem Stoicam a. Q. fratre libro superiore explanatam et defensam disputare instituit. Initium facit a Cameadis argumento nuUam esse di- vinationem censentis, quod nuUa sit divinationis tamquam ma- teries. NuUam enim esse divinationem neque earum rerum, quae sensibus percipiantur, neque earum, quae arte tractentur, neque earum, quae in re publica versentur (cap. 3, 4 § 8 12). Praeterea non concedendum videri divinationem esse prae- dictionem et praesensionem rerum fortuitarum; primum enim ventos, eventus morborum, multa alia esse fortuita, non tamen e Stoicorum mente divinationi gubiecta; deinde si fortuita di- cantur, quae neque ratione neque arte provideri possint, quod in fortima posita sint, nullam posse earum rerum esse prae- sensionem. Sin autem Stoici uegent esse fortunam et omnia,

13*

196 DE DIVINATIONE

quae sint quaeque futura sint, ex omni aeternitate fataliter definita esse iudicent, nihil prodesse divinationem (cap. 6—8 § 12—21), et vero inutilem hominibus esse futurarum rerum scientiam (cap. 9 § 22—24), et quod dicant mala omnia ad fe- rendum leviora fore rebus divinis procuratis, nihil id esse, quod, si nihil fiat extra fatum, nihil levari re divina possit (cap. 10 § 25, 26). Deinceps singula divinationis genera, quae (cap. 11 § 26, 27) denuo partitur, refutare adgreditur. Ac de haruspi- cina quidem disputat, id est de extis (cap. 12 16 § 28—37), de fulguribus (cap. 17—21 § 38—49), de ostentis (cap. 22—32 § 49—69). Deinde monstrat, quam vana sint auspicia (cap. 33—40 § 70—84). Tum de sortibus agit (cap. 41 § 85—87) et de Chaldaeorum praedictionibus astrologicis earumque vanitate (cap. 42—47 § 87—99). Quae reliqua sunt duo naturalis divi- nationis genera (cap. 48 § 100), alterum praedictionis fiirore quodam natae, quo etiam librorum Sibyllinorum aliorumque oraculorum soi-tes et vaticinia refert (cap. 49 57 § 101 118), somniorum alterum (cap. 58—71 § 119—142) attingit. In dispu- tationis conclusione religionem tuendam, sed confutandam au- perstitionem esse graviter admonet (cap. 72 § 148—150).

|- Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti, quanam re possem prodesse quam plurimis, ne quando inter- mitterem consulere rei publicae, nulla maior occurre- bat, quam si optimarum artium vias traderem meis civibus; quod conpluribus iam libris me arbitror con- e secutum. Nam et cohortati sumus, ut maxime po- tuimus, ad philosophiae studium eo libro, qui est inscriptus Hortensius, et, quod genus philosophandi minime adrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur, quattuor Academicis libris ostendimus. lo

2 Cumque fundamentum esset philosophiae positum in finibus bonorum et malorum, perpurgatus est is locus a nobis quinque libris, ut, quid a quoque, et quid contra quemque philosophum diceretur, intellegi pos- set. Totidem subsecuti libri Tusculanarum disputatio- is num res ad beate vivendum maxime necessarias ape- ruerunt. Primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus,

LIB. II. CAP. 1, 2. § 1-5. 197

quintus eum locum conplexus est, qui totam philoso- phiam maxime inlustrat; docet enim ad beate viven- dum virtutem se ipsa esse contentam. Quibus rebus 3 editis tres libri perfecti sunt de natura deorum, in

5 quibus omnis eius loci quaestio continetur. Quae ut plane esset cumulateque perfecta, de divinatione in- gressi sumus his libris scribere; quibus, ut est in animo, de fato si adiunxerimus, erit abunde satis fac- tum toti huic quaestioni. Atque his libris adnume-

10 randi sunt sex de re publica, quos tum scripsimus, cum gubernacula rei publicae tenebamus. Magnus locus philosophiaeque proprius a Platone, Aristotele, Theophrasto totaque Peripateticorum familia tracta- tus uberrime. Nam quid ego de Consolatione dicam?

15 quae mihi quidem ipsi sane aliquantum medetur, ce- teris item multum illam profuturam puto. Interiectus est etiam nuper liber is, quem ad nostrum Atticum de senectute misimus; in primisque, quoniam philo- sophia vir bonus efficitur et fortis, Cato noster in

20 horum librorum numero ponendus est. Cumque Ari- 4 stoteles itemque Theophrastus, excellentes viri cum subtilitate, tum copia, cum philosophia dicendi etiam praecepta coniunxerint, nostri quoque oratorii libri in eundem librorum numerum referendi videntur. Ita tres

25 erunt de oratore, quartus Brutus, quintus orator.

Adhuc haec erant; ad reliqua alacri tendebamus 2 animo sic parati, ut, nisi quae causa gravior obsti- tisset, nullum philosophiae locum esse pateremur, qui non Latinis litteris inlustratus pateret. Quod enim

30 munus rei publicae adferre maius meliusve possumus, quam si docemus atque erudimus iuventutem? his praesertim moribus atque temporibus, quibus ita pro- lapsa est, ut omnium opibus refrenanda atque coer- cenda sit. Nec vero id effici posse confido, quod ne 5

33 postulandum quidem est, ut omnes adulescentes se ad haec studia convertant. Pauci utinam! quorum tamen in re publica late patere poterit industria. Equidem

198 DK DIVINATIONE

ex iis etiam fructum capio laboris mei, qui iam aetate provecti in nostris libris adquiescunt; quorum studio legendi meum scribendi studium vehementius in dies incitatur; quos quidem plures, quam rebar, esse co- gnovi. Magnificum illud etiam Romanisque hominibus 6 gloriosum, ut Graecis de philosophia litteris non

6 egeant; quod adsequar profecto, si instituta perfecero. Ac mihi quidem explicandae philosophiae causam ad- tulit casus gravis civitatis, cum in armis civilibus nec tueri meo more rem publicam nec nihil agere lo poteram nec, quid potius, quod quidem me dignum esset, agerem, reperiebam. Dabunt igitur mihi veniam mei cives vel gratiam potius habebunt, quod, cum esset in unius potestate res publica, neque ego me abdidi neque deserui neque adflixi neque ita gessi, is quasi homini aut temporibus iratus, neque porro ita aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius, ut me meae paeniteret. Id enim ipsum a Platone philosophiaque didiceram, naturales esse quasdam con- versiones rerum publicarum, ut eae tum a principibus 20

7 tenerentur, tum a populis, aliquando a singulis. Quod cum accidisset nostrae rei publicae, tum pristinis or- bati muneribus haec studia renovare coepimus, ut et animus molestiis hac potissimum re levaretur et prod- essemus civibus nostris, qua re cumque possemus. 25 In libris enim sententiam dicebamus, contionabamur, philosophiam nobis pro rei publicae procuratione sub- stitutam putabamus. Nunc quoniam de re publica consuli coepti sumus, tribuenda est opera rei publicae, vel omnis potius in ea cogitatio et cura ponenda, so tantum huic studio relinquendum, quantum vacabit a publico officio et munere. Sed haec alias pluribus; nunc ad institutam disputationem revertamur.

^ Nam cum de divinatione Quintus frater ea disse- ruisset, quae superiore libro scripta sunt, satisque ss ambulatum videretur, tum in bibliotheca, quae in Lycio est, adsedimus. Atque ego: Adcurate tu qui-

LIB. n. CAP. 2—4. § 5—11. 199

dem, inquam, Quinte, et Stoice Stoicorum seutentiam defendisti, quodque me maxime delectat, plurimis no- stris exemplis usus es, et iis quidem claris et inlustri- bus. Dicendum est mihi igitur ad ea, quae sunt a

5 te dicta, sed ita, nihil ut adfirmem, quaeram omnia, dubitans plerumque et mibi ipse diffidens. Si enim aliquid certi haberem, quod dicerem, ego ipse divina- rem, qui esse divinationem nego. Etenim me movet 9 illud, quod in primis Carneades quaerere solebat, qua-

10 rumnam rerum divinatio esset, earumne, quae sensi- bus perciperentur. At eas quidem cernimus, audimus, gustamus, olfacimus, tangimus. Num quid ergo in his rebus est, quod provisione aut permotione mentis magis quam natura ipsa sentiamus? aut num nescio

15 qui ille divinus, si oculis captus sit, ut Tiresias fuit, possit, quae alba sint, quae nigra, dicere aut, si surdus

. sit, varietates vocum aut modos noscere? Ad nullam igitur earum rerum, quae sensu accipiuntur, divinatio adhibetur. Atqui ne in iis quidem rebus, quae arte

20 tractantur, divinatione opus est. Etenim ad aegros non vates aut hariolos, sed medicos solemus adducere, nec vero, qui fidibus aut tibiis uti volunt, ab haru- spicibus accipiunt earum tractationem, sed a musicis. Eadem in litteris ratio est reliquisque rebus, quarum 10

25 est disciplina. Num censes eos, qui divinare dicuntur, posse respondere, sol maiorne quam terra sit an tan- tus, quantus videatur? lunaque suo lumine an solis utatur? sol, luna quem motum habeat? quem quinque stellae, quae errare dicuntur? Nec haec, qui divini

30 habentur, profitentur se esse dicturos, nec eorum, quae in geometria describuntur, quae vera, quae falsa sint; sunt enim ea mathematicorum, non hariolorum.

De illis vero rebus, quae in philosophia versan- 4 tur, num quid est, quod quisquam divinorum aut re-

35 spondere soleat aut consuli, quid bonum sit, quid malum, quid neutrum? sunt enim haec propria philo- sophorum. Quid? de officio num quis haruspicem con- li

200 DE DIVINATIONE

sulit, quem ad modum sit cum parentibus, cum fra- tribus, cum amicis vivendum? quem ad modum uten- dum pecunia, quem ad modum honore, quem ad mo- dum imperio? Ad sapientes haec, non ad divinos referri solent. Quid? quae a dialecticis aut a physicis 5 tractantur, num quid eorum divinari potest? unusne mundus sit an plures, quae sint initia rerum, ex qui- bus nascuntur omnia: physicorum est ista prudentia. Quo modo autem mentientem, quem i^svdo^evov vo- cant, dissolvas aut quem ad modum soriti resistas 10 (quem, si necesse sit, Latino verbo liceat acervalem appellare; sed nihil opus est; ut enim ipsa philoso- phia et multa verba Graecorum, sic sorites satis Latino sermone tritus est): ergo haec quoque dialec- tici dicent, non divini. Quid? cum quaeritur, qui sit is optimus rei publicae status, quae leges, qui mores aut utiles aut inutiles, haruspicesne ex Etruria arces- . sentur, an jprincipes statuent et delecti viri periti rerum

12 civilium? Quodsi nec earum rerum, quae subiectae sen- sibus sunt, ulla divinatio est nec earum, quae artibus 20 continentur, nec earum, quae in philosophia disseruntur, nec earum, quae in re publica versantur, quarum rerum sit, nihil prorsus intellego; nam aut omnium debet esse, aut aliqua ei materia danda est, in qua versari possit. Sed nec omnium divinatio est, ut ratio docuit, 25 nec locus nec materia invenitur, cui divinationem prae-

5 ficere possimus. Vide igitur, ne nulla sit divinatio. Est

quidam Graecus vulgaris in hanc sententiam versus:

Bene qui coniciet, vatem hunc perhibebo

dptumum. Num igitur aut, quae tempestas inpendeat, vates me- 30 lius coniciet quam gubernator aut morbi naturam acutius quam medicus aut belli administrationem pru- dentius quam inperator coniectura adsequetur?

13 Sed animadverti, Quinte, te caute et ab iis con- iecturis, quae haberent artem atque prudentiam, et 35 ab iis rebus, quae sensibus aut artificiis perciperentur,

LIB. II. CAP. 4—6. § 11—16. 201

abducere divinationem eamque ita definire: divinatio- nem esse earum rerum praedictionem et praesensio- nem, quae essent fortuitae. Primum eodem revolveris. Nam et medici et gubernatoris et imperatoris prae-

5 sensio est rerum fortuitarum. Num igitur aut haru- spex aut augur aut vates quis aut somnians melius coniecerit aut e morbo evasurum aegrotum aut e pe- riculo navem aut ex insidiis exercitum quam medicus, quam gubernator, quam imperator? Atqui ne illa qui- 14

10 dem divinantis esse dicebas, ventos aut imbres inpen- dentes quibusdam praesentire signis (in quo nostra quaedam Aratea memoriter a te pronuntiata sunt), etsi haec ipsa fortuita sunt; plerumque enim, non semper eveniunt. Quae est igitur aut ubi versatur fortuitarum

15 rerum praesensio, quam divinationem vocas? Quae enim praesentiri aut arte aut ratione aut usu aut coniectura possunt, ea non divinis tribuenda putas, sed peritis. Ita relinquitur, ut ea fortuita divinari possint, quae nulla nec arte nec sapientia provideri

20 possunt; ut, si quis M. Marcellum illum, qui ter con- sul fuit, multis annis ante dixisset naufragio esse periturum, divinasset profecto; nulla enim arte alia id nec sapientia scire potuisset. Talium ergo rerum, quae in fortuna positae sunt, praesensio divinatio est. ^

25 Potestne igitur earum rerum, quae nihil habent ^g rationis, quare futurae sint, esse ulla praesensio ? Quid est enim aliud fors, quid fortuna, quid casus, quid eventus, nisi cum sic aliquid cecidit, sic evenit, ut vel aliter cadere atque evenire potuerit? Quo modo ergo

30 id, quod temere fit caeco casu et volubilitate fortu- nae, praesentiri et praedici potest? Medicus morbum 16 ingravescentem ratione providet, insidias imperator, tempestates gubernator; et tamen ii ipsi saepe fallun- tur, qui nihil sine certa ratione opinantur; ut agri-

36 cola, cum florem oleae videt, bacam quoque se visu- rum putat, non sine ratione ille quidem; sed non numquam tamen fallitur. Quodsi falluntur ii, qui

202 DE DIVINATIONE

nihil sine aliqua probabili coniectura ac ratione di- cunt, quid existimandum est de coniectura eorum, qui extis aut avibus aut ostentis aut oraclis aut somniis futura praesentiunt? Nondum dico, quam haec signa nulla sint, fissum iecoris, corvi cantus, volatus aquilae, 6 stellae traiectio, voces furentium, sortes, somnia; de quibus singulis dicam suo loco; nunc de universis.

17 Qui potest provideri . quicquam futurum esse, quod neque causam habet ullam neque notam, cur futurum sit? Solis defectiones itemque lunae praedicuntur in lo multos annos ab iis, qui siderum motus numeris per- sequuntur; ea praedicunt enim, quae naturae necessi- tas perfectura est. Vident ex constantissimo motu lunae, quando illa e regione solis facta incurrat in umbram terrae, quae est meta noctis, ut eam obscu- 15 rari necesse sit, quandoque eadem luna subiecta atque opposita soli nostris oculis eius lumen obscuret, quo in signo quaeque errantium stellarum quoque tempore futura sit, qui exortus quoque die signi alicuius aut qui occasus futurus sit. Haec qui ante dicunt, quam 20

^l rationem sequantur, vides. Qui thesaurum inventum iri aut hereditatem venturam dicunt, quid sequuntur? aut in qua rerum natura inest id futurum? Quodsi haec eaque, quae sunt eiusdem generis, habent ali- quam talem necessitatem, quid est tandem, quod casu 25 fieri aut forte fortuna putemus? Nihil enim est tam contrarium rationi et constantiae quam fortuna, ut mihi ne in deum quidem cadere videatur, ut sciat, quid casu et fortuito futurum sit. Si enim scit, certe illud eveniet; sin certe eveniet, nulla fortuna est; est so autem fortuna; rerum igitur fortuitarum nulla prae-

19 sensio est. Aut si negas esse fortunam et omnia, quae fiunt quaeque futura sunt, ex omni aeternitate definita dicis esse fataliter, muta definitionem divina- tionis, quam dicebas praesensionem esse rerum for- 35 tuitarum. Si enim nihil fieri potest, nihil accidere, nihil evenire, nisi quod ab omni aeternitate certum

LIB. n. CAP. 6—8. § 16—21. 203

fuerit esse futurum rato tempore, quae potest esse fortuna? qua sublata qui locus est divinationi? quae a te fortuitarum rerum est dicta praesensio. Quam- quam dicebas omnia, quae fierent futurave essent, fato

5 contineri. Anile sane et plenum superstitionis fati nomen ipsum; sed tamen apud Stoicos de isto fato multa dicuntur; de quo alias; nunc quod necesse « est. Si omnia fato, quid mibi divinatio prodest? ^o Quod enim is, qui divinat, praedicit, id vero futu-

10 rum est, ut ne illud quidem sciam quale sit, quod Deiotarum, necessarium nostrum, ei itinere aquila revocavit; qui nisi revertisset, in eo conclavi ei cu- bandum fuisset, quod proxuma nocte corruit; ruina igitur oppressus esset. At id neque, si fatum fuerat,

15 effugisset nec, si non fuerat, in eum casum incidisset. Quid ergo adiuvat divinatio? aut quid est, quod me moneant aut sortes aut exta aut ulla praedictio? Si enim fatum fuit classes populi Romani bello Punico primo, alteram naufragio, alteram a Poenis depressam,

20 interire, etiamsi tripudium solistumum pulli fecissent L. lunio et P. Claudio consulibus, classes tamen inter- issent. Sin, cum auspiciis obtemperatum esset, inter- iturae classes non fuerunt, non interierunt fato; vultis autem omnia fato; nulla igitur est divinatio. Quodsi 21

26 fatum fuit bello Punico secundo exercitum populi Ro- mani ad lacum Trasumennum interire, num id vitari potuit, si Flaminius consul iis signis iisque auspiciis, quibus pugnare prohibebatur, paruisset? [Certe po- tuit.] Aut igitur non fato interiit exercitus, aut, si

30 fato (quod certe vobis ita dicendum est), etiamsi ob- temperasset auspiciis, idem eventurum fuisset; mutari* enim fata non possunt. Ubi est igitur ista divinatio Stoicorum? quae, si fato omnia fiunt, nihil nos ad- monere potest, ut cautiores simus; quoquo enim modo

86 nos gesserimus, fiet tamen illjid, quod futurum est; sin autem id potest flecti, nullum est fatum; ita ne divinatio quidem, quoniam ea rerum futurarum est.

204 DE DIVINATIONE

Niliil autem est pro certo futurum, quod potest ali- qua procuratione accidere ne fiat. ^ Atque ego ne utilem quidem arbitror esse nobis futurarum rerum scientiam. Quae enim vita fuisset Priamo, si ab adulescentia scisset, quos eventus se- 5 nectutis esset habiturus? Abeamus a fabulis, propiora vi- deamus. Clarissimorum hominum nostrae civitatis gra- vissimos exitus in Consolatione collegimus. Quidigitur? ut omittamus superiores, Marcone Crasso putas utile fuisse tum, cum maxumis opibus fortunisque florebat, lo scire sibi interfecto Publio filio exercituque deleto trans Euphratem cum ignominia et dedecore essepereundum? An Cn. Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus triumphis, maximarum rerum gloria laetaturum fuisse, si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri i5 amisso exercitu, post mortem vero ea consecutura,

23 quae sine lacrimis non possumus dicere? Quid vero Caesarem putamus, si divinasset fore ut in eo senatu, quem maiore ex parte ipse cooptasset, in curia Pom- peia ante ipsius Pompeii simulacrum tot centurioni- 20 bus suis inspectantibus a nobilissumis civibus, partim etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatus ita iace- ret, ut ad eius corpus non modo amicorum, sed ne servorum quidem quisquam accederet, quo cruciatu animi vitam acturum fuisse? Certe igitur ignoratio 26

24 futurorum malorum utilior est quam scientia. Nam illud quidem dici, praesertim a Stoicis, nullo modo potest: Non isset ad arma Pompeius, non transisset Crassus Euphratem, non suscepisset bellum civile Caesar. Non igitur fatalis exitus habuerunt; vultis 30 lautem evenire omnia fato; nihil ergo illis profuisset divinare; atque etiam omnem fructum vitae superioris perdidissent; quid enim posset iis esse laetum exitus suos cogitantibus? Ita, quoquo sese verterint Stoici, iaceat necesse est omnis eorum sollertia. Si enim id, 35 quod eventurum est, vel hoc vel illo modo potest evenire, fortuna valet plurimum*, quae autem fortuita

LIB. n. CAP. g-U. § 21—27. 205

sunt, certa esse non possunt. Sin autem certum est, quid quaque de re quoque tempore futurum sit, quid est, quod me adiuvent haruspices? qui cum res tristis-.^ simas portendi dixerunt, addunt ad extremum omnia 25

5 levius casura rebus divinis procuratis; si enim nihil fit extra fatum, nihil levari re divina potest. Hoc sentit Homerus, cum querentem lovem inducit, quod Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non posset. Hoc idem significat Graecus ille in eam sen-

10 tentiam versus:

Quod fdre paratum est, id summum exsupe-

rat lovem. Totum omnino fatum etiam Atellanio versu iure mihi esse inrisum videtur; sed in rebus tam severis non est iocandi locus. Concludatur igitur ratio: Si enim

15 provideri nihil potest futurum esse eorum, quae casu fiunt, quia esse certa non possunt, divinatio nulla est; sin autem idcirco possunt provideri, quia certa sunt et fatalia, rursus divinatio nulla est; eam enim tu fortuitarum rerum esse dicebas. Sed haec fuerit no- 26

20 bis tamquam levis armaturae prima orationis excur- sio; nunc comminus agamus experiamurque, si possi- mus cornua commovere disputationis tuae.

Duo enim genera divinandi esse dicebas, unumll artificiosum, alterum naturale; artificiosum constare

25 partim ex coniectura, partim ex observatione diuturna; naturale, quod animus arriperet aut exciperet extrin- secus ex divinitate, unde omnes animos haustos aut acceptos aut libatos haberemus. Artificiosa divinatio- nis illa fere genera ponebas : extispicum eorumque,

30 qui ex fulgoribus ostentisque praedicerent, tum augu- rum eorumque, qui signis aut ominibus uterentur, omneque genus coniecturale in hoc fere genere pone- bas. Illud autem naturale aut concitatione mentis edi 27 et quasi fundi videbatur aut animo per somnum sen-

35 sibus et curis vacuo provideri. Duxisti autem divina- tionem omnem a tribus rebus, a deo, a fato, a natura

206 DE DIVINATIONE

Sed tamen cum explicare nihil posses, pugnasti com- menticiorum exemplorum mirifica copia. De quo pri- mum Jioc libet dicere: Hoc ego philosophi non esse arbitror, testibus uti, qui aut casu veri aut malitia falsi fictique esse possunt; argumentis et rationibus 6 oportet, quare quidque ita sit, docere, non eventis, iis praesertim, quibus mihi liceat non credere.

Jg Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei publicae causa communisque religionis colendam censeo. Sed soli sumus; licet verum exquirere sine invidia, mihi lo praesertim de plerisque dubitanti. Inspiciamus, si pla- cet, exta primum. Persuaderi igitur cuiquam potest ea, quae significari dicuntur extis, cognita esse ab haruspi- cibus observatione diutuma? Quam diutuma ista fuit ? aut quam longinquo tempore observari potuit? aut quo is modo est conlatum inter ipsos, quae pars inimica, quae pars familiaris esset, quod fissum periculum, quod commodum aliquod ostenderet? An haec inter se har ruspices Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni contulerunt? At id, praeterquam quod fieri non potuit, ne fingi 20 quidem potest; alios enim alio more videmus exta

29 interpretari, nec esse unam omnium disciplinam. Et certe, si est in extis aliqua vis, quae declaret futura, necesse est eam aut cum rerum natura esse coniunc- tam aut conformari quodam modo numine deorum 25 vique divina. Cum rerum natura tanta tamque prae- clara in omnes partes motusque difiusa quid habere potest commune non dicam gallinaceum fel (sunt enim, qui vel argutissima haec exta esse dicant), sed tauri opimi iecur aut cor aut pulma quid habet naturale, so

3Q quod declarare possit, quid futurum sit? Democritus tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere nihil adrogantius:

Quod est ante pedes, nemo spectat, caeli

scrutantiir plagas. Verum is tamen habitu extorum et colore declarari 85 censet haec dumtaxat: pabuli genus et earum rerum,

LIB. U. CAP. 11-14. § 27—33. 207

quas terra procreet, vel ubertatem vel tenuitatem; salubritatem etiam aut pestilentiam extis significari putat. 0 mortalem beatum! cui certo scio ludum numquam defuisse; huncine hominem tantis delecta-

5 tum esse nugis, ut non videret tum futurum id veri simile, si omnium pecudum exta eodem tempore in eundem habitum se coloremque converterent? Sed si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum atque ple- num est, aliae horridum et exile, quid est, quod de-

10 clarari possit habitu extorum et colore? an hoc eius- 31 dem modi est, quale Pherecydeum illud, quod est a te dictum? qui cum aquam ex puteo vidisset haustam, terrae motum dixit futurum. Parum, credo, inpudenter, quod, cum factus est motus, dicere audent, quae vis id

15 effecerit; etiamne futurum esse aquae iugis colore prae- sentiunt? Multa istius modi dicuntur in scholis, sed credere omnia vide ne non sit necesse. Verum sint 32 sane ista Democritea vera; quando ea nos extis ex- quirimus? aut quando aliquid eius modi ab haruspice

20 inspectis extis audivimus? Ab aqua aut ab igni pe- ricula monent; tum hereditates, tum damna denun- tiant; fissum familiare et vitale tractant; caput iecoris ex omni parte diligentissime considerant; si vero id non est inventum, nihil putant accidere potuisse tri-

25 stius. Haec observari certe non potuerunt, ut supra gg docuL Sunt igitur artis inventa, non vetustatis, si est ars ulla rerum incognitarum; cum rerum autem natura quam cognationem habent? quae ut uno con- sensu iuncta sit et continens, quod video placuisse

30 physicis, eisque maxume, qui omne, quod esset, unum esse dixerunt, quid habere mundus potest cum the- sauri inventione coniunctum? Si enim extis pecuniae mihi amplificatio ostenditur idque fit natura, primum exta sunt coniuncta mundo, deinde meum lucrum na-

35 tura rerum continetur. Nonne pudet physicos haec dicere? Ut enim iam sit aliqua in natura rerum con- tagio, quam esse concedo (multa enim Stoici colli-

208 DE DIVINATIONE

gunt; nam et musculorum iecuscula bruma dicuntur augeri^ et puleium aridum florescere brumali ipso die, et inflatas rumpi vesiculas, et semina malorum, quae in iis mediis inclusa sint, in contrarias partis se ver- tere, iam nervos in fidibus aliis pulsis resonare alios, 5 ostreisque et conchyliis omnibus contingere, ut cum luna pariter crescant pariterque decrescant, arboresque ut hiemali tempore cum luna simul senescente, quia

84 tum exsiccatae sint, tempestive caedi putentur. Quid de fretis aut de marinis aestibus plura dicam? quo- lo rum accessus et recessus lunae motu gubernantur. JSescenta licet eiusdem modi proferri, ut distantium rerum cognatio naturalis appareat) demus hoc ; nihil emm huic disputationi adversatur; num etiam, si fis- sum cuiusdam modi fuerit in iecore, lucrum ostendi- is tur? qua ex coniunctione naturae et quasi concentu atque consensu, quam av^Ttdd^SLav Graeci appellant, convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo aut meus quaesticulus cum caelo, terra rerumque na-

15tura? Concedam hoc ipsum, si vis, etsi magnam 20 iacturam causae fecero, si ullam esse convenientiam

36 naturae cum extis concessero; sed tamen eo concesso qui evenit, ut is, qui impetrire velit, convenientem hostiam rebus suis immolet? Hoc erat, quod ego non rebar posse dissolvi. At quam festive dissolvitur! 25 pudet me non tui quidem, cuius etiam memoriam ad- miror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidonii, qui idem istuc quidem dicunt, quod est dictum a te, ad hostiam deligendam ducem esse vim quandam sentientem at- que divinam, quae toto confusa mundo sit. Illud vero 30 multo etiam melius, quod et a te usurpatum est et dicitur ab illis: cum immolare quispiam velit, tum fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut

36 supersit; deorum enim numini parere omnia. Haec iam, mihi crede, ne aniculae quidem existimant. An 35 censes, eundem vitulum si alius delegerit, sine capite iecur inventurum; si aiius, cum capite? Haec decessio

LTB. n. CAP. 14-17. § 83-38. 209

capitis aut accessio subitone fieri potest, ut se exta ad immolatoris fortunam accommodent? non perspi- citis aleam quandam esse in hostiis deligendis, prae- sertim cum res ipsa doceat? Cum enim [tristissuma]

5 exta sine capite fuerunt, quibus nihil videtur esse di- rius, proxuma hostia litatur saepe pulcherrime. Ubi igitur illae minae superiorum extorum? aut quae tam subito facta est deorum tanta placatio?

Sed adfers in tauri opimi extis immolante Caesare 16

10 cor non fuisse; id quia non potuerit accidere, ut sine corde victuma illa viveret, iudicandum esse tum interisse cor, cum immolaretur. Qui fit, ut alterum 37 intellegas, sine corde non potuisse bovem vivere, alte- rum non videas, cor subito non potuisse nescio quo

»5 avolare? Ego enim possum vel nescire, quae vis sit cordis ad vivendum, vel suspicari contractum aliquo morbo bovis exile et exiguum et vietum cor et dissi- mile cordis fuisse; tu vero quid habes, quare putes, si paulo ante cor fuerit in tauro opimo, subito id in

80 ipsa immolatione interisse? an quod aspexit vestitu purpureo excordem Caesarem, ipse corde privatus est? Urbem philosophiae, mihi crede, proditis, dum castella defenditis; nam, dum haruspicinam veram esse vultis, physiologiam totam pervertitis. Caput est iii iecore,

26 cor in extis; iam abscedet, simul ac molam et vinum insperseris; deus id eripiet, vis aliqua conficiet aut exedet. Non ergo omnium ortus atque obitus natura conficiet, et erit aliquid, quod aut ex nihilo oriatur aut in nihilum subito occidat. Quis hoc physicus

30 dixit umquam? haruspices dicunt; his igitur quam physicis credendum potius existumas? Quid? cum plu- ^J ribus deis immolatur, qui tandem evenit, ut litetur aliis, aliis non litetur? quae autem inconstantia deorum est, ut primis minentur extis, bene promittant secun-

35 dis? aut tanta inter eos dissensio, saepe etiam inter proxumos, ut Apollinis exta bona sint, Dianae non bona? Quid est tam perspicuum quam, cum fortuito

CIO. IV. 2. 14

210 DE DIVINATIONE

hostiae adducantur, talia cuique exta esse, qualis cui- que obtigerit hostia? At enim id ipsum habet aliquid divini, quae cuique hostia obtingat, tamquam in sor- tibus, quae cui ducatur. Mox de sortibus; quamquam tu quidem non hostiarum causam confirmas sortium 5 similitudine, sed infirmas sortis conlatione hostiarum.

39 An, cum in Aequimaelium misimus, qui adferat agnum, quem immolemus, is mihi agnus adfertur, qui habet exta rebus accommodata, et ad eum agnum non casu, sed duce deo servus deducitur? Nam si casum in eo lo quoque dicis esse quasi sortem quandam cum deorum voluntate coniunctam, doleo tantam Stoicos nostros Epicureis inridendi sui facultatem dedisse; non enim

40 ignoras, quam ista derideant. Et quidem illi facilius facere possunt; deos enim ipsos iocandi causa induxit is Epicurus perlucidos et perflabilis et habitantis tam- quam inter duos lucos sic inter duos mundos propter metum ruinarum, eosque habere putat eadem membra, quae nos, nec usum ullum habere membrorum. Ergo hic circumitione quadam deos tollens recte non dubi- 20 tat divinationem tollere; sed non, ut hic sibi constat, item Stoici. Illius enim deus nihil habens nec sui nec alieni negotii non potest hominibus divinationem inpertire; vester autem deus potest non inpertire, ut nihilo minus mundum regat et hominibus consulat. 25

41 Cur igitur vos induitis in eas captiones, quas num- quam explicetis? Ita enim, cum magis properant, con- eludere solent: *Si di sunt, est divinatio; sunt autem di; est ergo divinatio.' Multo est proba- bilius: ^non est autem divinatio; non sunt ergo di.' so Yide, quam temere committant, ut, si nulla sit divi- natio, nulli sint di. Divinatio enim perspicue tollitur, deos esse retinendum est.

^2 Atque hac extispicum divinatione sublata omnis haruspicina sublata est. Ostenta enim sequuntur et 35 fulgura. Valet autem in fulguribus observatio diu- turna, in ostentis ratio plerumque coniecturaque ad-

LIB. II. CAP. 17—19. § 38—45. 211

hibetur. Quid est igitur, quod observatum sit in ful- gure? Caelum in sedecim partis diviserunt Etrusci. Facile id quidem fuit, quattuor, quas nos habemus, duplicare, post idem iterum facere, ut ex eo dicerent, 5 fulmen qua ex parte venisset. Primum id quid in- terest? deinde quid significat? Nonne perspicuum est ex prima admiratione hominum, quod tonitrua iactus- que fulminum extimuissent, credidisse ea efficere re- rum omnium praepotentem lovem? Itaque in nostris

10 commentariis scriptum habemus: *Iove tonante, ful- gurante comitia populi habere nefas.' Hoc 43 fortasse rei publicae causa constitutum est; comitio- rum enim non habendorum causas esse voluerunt. Itaque comitiorum solum vitium est fulmen, quod

15 idem omnibus rebus optumum auspicium habemus, si sinistrum fuit. Sed de auspiciis alio loco, nunc de fulgoribus.

Quid igitur minus a physicis dici debet quam quic- 19 quam certi significari rebus incertis? Non enim te

20 puto esse eum, qui lovi fulmen fabricatos esse Cyclo- pas in Aetna putes; nam esset mirabile, quo modo id 44 luppiter totiens iaceret, cum unum haberet; nec vero fulminibus homines, quid aut faciendum esset aut ca- vendum, moneret. Placet enim Stoicis eos anhelitus

25 terrae, qui frigidi sint, cum fluere coeperint, ventos esse; cum autem se in nubem induerint eiusque tenuis- simam quamque partem coeperint dividere atque dis- rumpere idque crebrius facere et vehementius, tum et fulgores et tonitrua existere; si autem nubium con-

30 flictu ardor expressus se emiserit, id esse fulmen. Quod igitur vi naturae, nulla constantia, nullo rato tempore videmus effici, ex eo significationem rerum consequentium quaerimus? Scilicet, si ista luppiter significaret, tam multa frustra fulmina emitteret! Quid 45

85 enim proficit, cum in medium mare fulmen iecit? quid, cum in altissimos montis, quod plerumque fit? quid, cum in desertas solitudines? quid, cnm in ea-

14'

212 DE DIVINATIONE

rum gentium oras, in quibus haec ne observantur quidem? 20 At inventum est caput in Tiberi. Quasi ego artem aliquam istorum esse negem ! divinationem nego. Caeli enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum 5 notatio docet, unde fulmen venerit, quo concesserit; quid significet autem, nulla ratio docet. Sed urges me meis versibus:

Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo

Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit lo

Et Capitolinis iniecit sedibus ignis.

Tum statua Nattae, tum simulacra deorum Romulus-

que et Remus cum altrice belua vi fulminis icti con-

ciderunt, deque his rebus baruspicum extiterunt re-

46 sponsa verissuma. Mirabile autem illud, quod eo ipso i5 tempore, quo fieret indicium coniurationis in senatu^ signum lovis biennio post, quam erat locatum, in Ca- pitolio conlocabatur. Tu igitur animum induces (sic enim mecum agebas) causam istam et contra facta tua et contra scripta defendere? Frater es;2o eo vereor. Verum quid tibi hic tandem nocet? resne, quae talis est^ an ego, qui verum explicari volo? Ita- que nihil contra dico, a te rationem totius haruspi- cinae peto. Sed te mirificam in latebram coniecisti; quod enim intellegeres fore ut premerere, cum ex te 25 causas unius cuiusque divinationis exquirerem, multa verba fecisti te, cum res videres, rationem causamque non quaerere; quid fieret, non cur fieret, ad rem per- tinere. Quasi ego aut fieri concederem aut esset phi-

47 losophi causam, cur quidque fieret^ non quaerere ! Et so 60 quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas et genera herbarum, scammoniam aristolochiamque ra- dicem, quarum causam ignorares, vim et efi^ectum vi-

21deres. Dissimile totum; nam et prognosticorum cau- sas persecuti sunt et Boethus Stoicus, qui est a te 35 nominatus, et noster etiam Posidonius, et, si causae non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae ob-

LIB. U. CAP. 19—22. § 45-49. 213

servari animadvertique potuerunt. Nattae vero statua aut aera legum de caelo tacta quid habent observa- tum ac vetustum? Pinarii Nattae nobiles; a nobilitate igitur periculum. Hoc tam callide luppiter excogitar

5 vit! Romulus lactens fulmine ictus; urbi igitur peri- culum ostenditur, ei quam ille condidit. Quam scite per notas nos certiores facit luppiter ! At eodem tem- pore signum lovis conlocabatur, quo coniuratio indi- cabatur. Et tu scilicet mavis numine deorum id fac-

10 tum quam casu arbitrari, et redemptor, qui columnam illam de Cotta et de Torquato conduxerat faciendam, non inertia aut inopia tardior fuit, sed a deis inmor- talibus ad istam horam reservatus est. Non equidem 48 plane despero ista esse vera, sed nescio et discere a

15 te volo. Nam cum mihi quaedam casu viderentur sic evenire, ut praedicta essent a divinantibus, dixisti multa de casu, ut Venerium iaci posse casu quattuor talis iactis, sed quadringentis centum Venerios non posse casu consistere. Primum nescio, cur non possint, sed

20 non pugno; abundas enim similibus. Habes et resper- sionem pigmentorum et rostrum suis et alia permulta. Idem Carneadem fingere dicis de capite Panisci; quasi non potuerit id eveuire casu et non in omni mar- more necesse sit inesse vel Praxitelia capita! lUa enim

25 ipsa efficiuntur detractione, neque quicquam illuc adfer- tur a Praxitele; sed cum multa sunt detracta et ad liniamenta oris perventum est, tum intellegas illud, quod iam expolitum sit, intus fuisse. Potest igitur 49 tale aliquid etiam sua sponte in lapicidinis Chiorum

30 extitisse. Sed sit hoc fictum; quid? in nubibus num- quam animadvertisti leonis formam aut hippocentauri? Potest igitur, quod modo negabas, veritatem casus imitari.

Sed quoniam de extis et de fulgoribus satis est 22

36 disputatum, ostenta restant, ut tota haruspicina sit pertractata. Mulae partus prolatus est a te. Res mi- rabilis, propterea quia non saepe fit; sed si fieri non

214 DE DIVINATIONE

potuisset, facta non esset. Atque hoc contra omnia ostenta valeat, numquam, quod fieri non potuerit, esse factum; sin potuerit, non esse mirandum. Causarum enim ignoratio in re nova mirationem facit; eadem ignoratio si in rebus usitatis est, non miramur. Nam 5 qui mulam peperisse miratur, is, quo modo equa pa- riat, aut omnino quae natura partum animantis faciat, ignorat. Sed quod crebro videt, non miratur, etiamsi, cur fiat, nescit; quod ante non vidit, id si evenit, ostentum esse censet. Utrum igitur cum concepit lo

60 mula an cum peperit, ostentum est? conceptio contra naturam fortasse, sed partus prope necessarius.

23 Sed quid plura? ortum videamus haruspicinae; sic faciliume, quid habeat auctoritatis, iudicabimus. Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra ara- 15 retur et sulcus altius esset impressus, extitisse repente et eum adfatus esse, qui arabat. Is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus, sed senili fuisse prudentia. Eius adspectu cum obsti- puisset bubulcus clamoremque maiorem cum admira- 20 tione edidisset, concursum esse factum, totamque brevi tempore in eum locum Etruriam convenisse; tum illum plura locutum multis audientibus, qui omnia verba eius exceperint litterisque mandarint; omnem autem orationem fuisse eam, qua haruspicinae disciplina con- 25 tineretur; eam postea crevisse rebus novis cognoscen- diS et ad eadem illa principia referendis. Haec acce- pimus ab ipsis, haec scripta conservant, hunc fontem

51 habent disciplinae. Num ergo opus est ad haec re- fellenda Carneade? num Epicuro? estne quisquam ita 30 desipiens, qui credat exaratum esse, deum dicam an hominem? Si deum, cur se contra naturam in terram abdiderat, ut patefactus aratro lucem aspiceret? quid? idem nonne poterat deus hominibus disciplinam su- periore e loco tradere? Si autem homo ille Tages 35 fuit, quonam modo potuit terra oppressus vivere? unde porro illa potuit, quae docebat alios, ipse didi-

LIB. IT. CAP. 22—25. § 49—54. 215

cisse? Sed ego insipientior quam illi ipsi, qui ista credunt, qui quidem contra eos tam diu disputem.

Vetus autem illud Catonis admodum scitum est, 24 qui mirari se aiebat, quod non rideret haruspex, ha-

5 ruspicem cum vidisset. Quota enim quaeque res eve- 62 nit praedicta ab istis? aut, si evenit quippiam, quid adferri potest, cur non casu id evenerit? Rex Prusias, cum Hannibali apud eum exsulanti depugnari place- ret, negabat se audere, quod exta prohiberent. ^Ain

10 tu?' inquit, 'carunculae vitulinae mavis quam imperatori veteri credere?' Quid? ipse Caesar cum a summo haruspice moneretur, ne in Africam ante brumam transmitteret, nonne transmisit? quod ni fecisset, uno in loco omnes adversariorum copiae

15 convenissent. Quid ego haruspicum responsa comme- morem (possum equidem innumerabilia), quae aut nul- los habuerint exitus aut contrarios? Hoc civili bello, 63 di inmortales! quam multa luserunt! quae nobis in Graeciam Roma responsa haruspicum missa sunt!

20 quae dicta Pompeio ! etenim ille admodum extis et ostentis movebatur. Non lubet commemorare, nec vero necesse est, tibi praesertim, qui interfuisti; vides tamen omnia fere contra, ac dicta sint, evenisse. Sed haec hactenus; nunc ad ostenta veniamus. f,-

25 Multa me consule a me ipso scripta recitasti, multa 54 ante Marsicum bellum a Sisenna collecta attulisti, multa ante Lacedaemoniorum malam pugnam in Leuc- tricis a Callisthene commemorata dixisti; de quibug dicam equidem singulis, quoad videbitur; sed dicen-

30 dum etiam est de universis. Quae est enim ista a deis profecta significatio et quasi denuntiatio calami- tatum? quid autem volunt di inmortales primum ea significantes, quae sine interpretibus non possimus intellegere, deinde ea, quae cavere nequeamus? At

35 hoc ne homines quidem probi faciunt, ut amicis in- pendentis calamitates praedicant, quas illi eff^ugere nullo modo possint, ut medici, quamquam intellegunt

216 DE DIVINATIONE

saepe, tamen numquam aegris dicunt illo morbo eos esse morituros; omnis enim praedictio mali tum pro-

55 batur, cum ad praedictionem cautio adiungitur. Quid igitur aut ostenta aut eorum interpretes vel Lacedae- monios olim vel nuper nostros adiuverunt? quae si 5 signa deorum putanda sunt, cur tam obscura fuerunt? si enim, ut intellegeremus, quid esset eventurum, aperte declarari oportebat, aut ne occulte quidem, si ea sciri nolebant.

26 lam vero coniectura omnis, in qua nititur divina- lo tio, ingeniis hominum in multas aut diversas aut etiam contrarias partis saepe diducitur. Ut enim in causis iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defen- soris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus iis rebus, quae -coniectura investigari videntur, anceps i6 reperitur oratio. Quas autem res tum natura, tum casus adfert, non numquam etiam errorem creat similitudo, magna stultitia est earum rerum deos facere effecto-

56 res, causas rerum non quaerere. Tu vates Boeotios credis Lebadiae vidisse ex gallorum gallinaceorum 20 cantu victoriam esse Thebanorum, quia galli victi si- lere solerent, canere victores. Hoc igitur per gallinas luppiter tantae civitati signum dabat? An illae aves, nisi cum vicerunt, canere non solent? At tum cane- bant nec vicerant. Id enim est, inquies, ostentum. 25 Magnum vero! quasi pisces, non galli cecinerint! Quod autem est tempus, quo illi non cantent, vel noctur- num vel diurnum? Quodsi victores alacritate et quasi laetitia ad canendum excitantur, potuit accidisse alia

57 quoque laetitia, qua ad cantum moverentur. Demo- so critus quidem optumis verbis causam explicat, cur ante lucem galli canant; depulso enim de pectore et in omne corpus diviso et mitificato cibo cantus edere quiete satiatos; qui quidem *silentio noctis', utait Ennius, 35

.... favent faucibus russis Cantu plausuque premunt alas.

LIB. II. CAP. 25—28. § 54-60. 217

Cum igitur hoc animal tam sit canorum sua sponte, quid in mentem venit Callistheni dicere deos gallis signum dedisse cantandi, cum id vel natura vel casus efficere potuisset? ^-

5 Sanguine pluisse senatui nuntiatum est, Atratum ^g etiam fluvium fluxisse sanguine, deorum sudasse simu- lacra. Num censes his nuntiis Thalen aut Anaxago- ran aut quemquam physicum crediturum fuisse? nec enim sanguis nec sudor nisi e corpore. Sed et decolo-

10 ratio quaedam ex aliqua contagione terrena maxume potest sanguini similis esse, et umor adlapsus extrin- secus, ut in tectoriis videmus austro, sudorem videtur imitari. Atque haec in bello plura et maiora viden- tur timentibus, eadem non tam animadvertuntur in

15 pace; accedit illud etiam, quod in metu et periculo cum creduntur facilius, tum finguntur inpunius. Nos 59 autem ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mu- res corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum, monstrum putemus? Ante vero Marsicum bellum quod

20 clipeos Lanuvii, ut a te dictum est, mures rosissent, maxumum id portentum haruspices esse dixerunt; quasi vero quicquam intersit, mures diem noctem aliquid rodentes scuta an cribra corroserint! Nam si ista se- quimur, quod Platonis Politian nuper apud me mures

25 corroserunt, de re publica debui pertimescere, aut, si Epicuri de voluptate liber rosus esset, putarem anno- nam in macello cariorem fore.

An vero illa nos terrent, si quando aliqua porten- 4? tosa aut ex pecude aut ex homine nata dicuntur?

30 quorum omnium, ne sim longior, una ratio est. Quic- quid enim oritur, qualecumque est, causam habeat a natura necesse est, ut, etiamsi praeter consuetudinem extiterit, praeter naturam tamen non possit existere. Causam igitur investigato in re nova atque admira-

35 bili, si poteris; si nullam reperies, illud tamen ex- ploratum habeto, nihil fieri potuisse sine causa, eum- que terrorem, quem tibi rei novitas attulerit, naturae

218 DE DIVmATIONE

ratione depellito. Ita te nec terrae fremitus nec caeli discessus nec lapideus aut sanguineus imber nec tra-

61 iectio stellae nec faces visae terrebunt. Quorum om- nium causas si a Cbrysippo quaeram, ipse ille divi- nationis auctor numquam illa dicet facta fortuito 5 naturalemque rationem omnium reddet; niliil enim fieri sine causa potest; nec quicquam fit, quod fieri non potest; nec, si id factum est, quod potuit fieri, portentum debet videri; nulla igitur portenta sunt. Nam si, quod raro fit, id portentum putandum est, lo sapientem esse portentum est; saepius enim mulam peperisse arbitror quam sapientem fuisse. Illa igitur ratio concluditur: nec id, quod non potuerit fieri, fac- tum umquam esse, nec, quod potuerit, id portentum

62 esse; ita omnino nullum esse portentum.. Quod etiam i5 coniector quidam et interpres portentorum non in- scite respondisse dicitur ei, qui quondam ad eum ret- tulisset quasi ostentum, quod anguis domi vectem circumiectus fuisset: ^Tum esset', inquit, *osten- tum, si anguem vectis circumplicavisset.' Hoc 20 ille responso satis aperte declaravit nihil habendum esse, quod fieri posset, ostentum.

29 C. Gracchus ad M. Pomponium scripsit duobus an- guibus domi conprehensis haruspices a patre convo- catos. Qui magis anguibus quam lacertis, quam mu- 25 ribus? Quia sunt haec cotidiana, angues non item; quasi vero referat, quod fieri potest, quam id saepe fiat. Ego tamen miror, si emissio feminae anguis mortem adferebat Ti. Graccho, emissio ' autem maris anguis erat mortifera Corneliae, cur alteram utram 30 emiserit; nihil enim scribit respondisse haruspices, si neuter anguis emissus esset, quid esset futurum. At mors insecuta Gracchum est. Causa quidem, credo, aliqua morbi gravioris, non emissione serpentis; ne- que enim tanta est infelicitas haruspicum, ut ne casu 35

Q^quidem umquam fiat, quod futurum illi esse dixerint.

g3 Nam illud mirarer, si crederem, quod apud Homerum

LIB. II. CAP. 28—30. § 60—64. 219

Calchantem dixisti ex passerum numero belli Troiani

annos auguratum; de cuius coniectura sic apud Ho-

merum, ut nos otiosi convertimus, loquitur Aga-

memnon:

5 Ferte, viri, et duros animo tolerate labores,

Auguris ut nostri Calchantis fata queamus

Scire ratosne habeant an vanos pectoris

orsus. Namque omnes memori portentum mente

retentant, Qui non funestis liquerunt lumina fatis. 10 Argolicis primum ut vestita est classibus

Aulis, Quae Priamo cladem et Troiae pestemque

ferebant, Nos circum latices gelidos fumantibus aris Aurigeris divom placantes numina tauris Sub platano umbrifera, fons unde emanat

aquai', 15 Vidimus inmani specie tortuque draconem Terribilem, lovis ut pulsu penetraret ab ara; Qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos Corripuit pullos; quos cum consumeret octo, Nona super tremulo genetrix clangore vo-

labat; 80 Cui ferus inmani laniavit viscera morsu.

Hunc, ubi tam teneros volucris matremque 64

peremit, Qui luci ediderat, genitor Saturnius idem Abdidit et duro formavit tegmine saxi. Nos autem timidi stantes mirabile monstrum 26 Vidimus in mediis divom versarier aris.

Tum Calchas haec est fidenti voce locutus: ^Quidnam torpentes subito obstipuistis,

Achivi? Nobis haec portenta deum dedit ipse creator Tarda et seranimis, sedfama aclaudeperenni

220 DE DIVINATIONE

Nam quot avis taetro mactatas dente videtis,

Tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos;

Quae decumo cadet et poena satiabit Achivos'.

Edidit haec Calchas; quae iam matura vi-

detis. 65 Quae tandem ista auguratio est ex passeribus anno- s rum potius quam aut mensuum aut dierum? Cur au- tem de passerculis coniecturam facit, in quibus nullum erat monstrum, de dracone silet, qui, id quod fieri non potuit, lapideus dicitur factus? postremo quid si- mile habet passer annis? Nam de angue illo, qui lo Sullae apparuit immolanti, utrumque memini, et Sullam, cum in expeditionem educturus esset, immolavisse, et anguem ab ara extitisse, eoque die rem praeclare esse gestam non haruspicis consilio, sed imperatoris. gg Atque haec ostentorum genera mirabile nihil ha- is bent; quae cum facta sunt, tum ad coniecturam ali- qua interpretatione revocantur, ut illa tritici grana in os pueri Midae congesta aut apes, quas dixisti in labris Platonis consedisse pueri, non tam mirabilia sint quam coniecta belle; quae tamen vel ipsa falsa 20 esse vel ea, quae praedicta sunt, fortuito cecidisse potuerunt. De ipso Roscio potest illud quidem esse falsum, ut circumligatus fuerit angui, sed ut in cunis fuerit anguis, non tam est mirum, in Solonio prae- sertim, ubi ad focum angues nundinari solent. Nam 25 quod haruspices responderint nihil illo clarius, nihil nobilius fore, miror deos immortales histrioni futuro 87 claritatem ostendisse, nullam ostendisse Africano. At- que etiam a te Flaminiana ostenta collecta sunt: quod ipse et equus eius repente conciderit; non sane mira- so bile hoc quidem! quod evelli primi hastati signum non potuerit; timide fortasse signifer evellebat, quod fidenter infixerat. Nam Dionysii equus quid attulit admirationis, quod emersit e flumine quodque habuit apes in iuba? Sed quia brevi tempore regnare coe- 36 pit, quod acciderat casu, vim habuit ostenti. At La-

LIB. II. CAP. 30—33. § 64—70. 221

cedaemoniis in Herculis fano arma sonuerunt, eius- demque dei Thebis valvae clausae subito se aperue- runt, eaque scuta, quae fuerant sublime fixa, sunt humi inventa. Horum cum fieri nihil potuerit sine

6 aliquo motu, quid est, cur divinitus ea potius quam ^0 casu facta esse dicamus? At in Lysandri statuae gg capite Delphis extitit corona ex asperis herbis, et qui- dem subita. Itane? censes ante coronam herbae ex- titisse, quam conceptum esse semen? herbam autem

10 asperam credo avium congestu, non humano satu; iam, quicquid in capite est, id coronae simile videri potest. Nam quod eodem tempore stellas aureas Ca- storis et Pollucis Delphis positas decidisse, neque eas usquam repertas esse dixisti, furum id magis factum

15 quam deorum videtur. Simiae vero Dodonaeae impro- 69 bitatem historiis Graecis mandatam esse demiror. Quid minus mirum quam illam monstruosissumam bestiam umam evertisse, sortes dissupavisse? Et negant hi- storici Lacedaemoniis ullum ostentum hoc tristius ac-

2ocidisse! Nam illa praedicta Veientium, si lacus Al- banus redundasset isque in mare fluxisset, Romam perituram; si repressus esset, Veios .... ita aqua Albana deducta ad utilitatem agri suburbani, non ad arcem urbemque retinendam. At paulo post audita

25 vox est monentis, ut providerent, ne a Gallis Roma caperetur; ex eo Aio Loquenti aram in nova via con- secratam. Quid ergo? Aius iste Loquens, cum eum nemo norat, et aiebat et loquebatur et ex eo nomen invenit; posteaquam et sedem et aram et nomen in-

30 venit, obmutuit? Quod idem dici de Moneta potest; a qua praeterquam de sue plena quid umquam moniti sumus? oQ

Satis multa de ostentis; auspicia restant et sortes 70 eae, quae ducuntur, non illae, quae vaticinatione fun-

36 duntur, quae oracla verius dicimus; de quibus tum dicemus, cum ad naturalem divinationem venerimus. Uestat etiam de Chaldaeis; sed primum auspicia vi-

222 DE DIVINATIONE

deamus. Difficilis auguri locus ad contra dicendum. Marso fortasse, sed Romano facillumus. Non enim sumus ii nos augures, qui avium reliquorumve signo- rum observatione futura dicamus. Et tamen credo Ro- mulum, qui urbem auspicato condidit, habuisse opi- 6 nionem esse in providendis rebus augurandi scientiam (errabat enim multis in rebus antiquitas), quam vel usu iam vel doctrina vel vetustate immutatam vide- mus; retinetur autem et ad opinionem vulgi et ad magnas utilitates rei publicae mos, religio, disciplina, lo

71 ius augurium, collegii auctoritas. Nec vero non omni supplicio digni P. Claudius L. lunius consules, qui con- tra auspicia navigaverunt; parendum enim religioni fuit nec patrius mos tam contumaciter repudiandus. lure igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem is sibi ipse conscivit. Flaminius non paruit auspiciis, ita- que periit cum exercitu. At anno post Paulus paruit; num minus cecidit in Cannensi pugna cum exercitu? Etenim, ut sint auspicia, quae nulla sunt, haec certe, quibus utimur, sive tripudio sive de caelo, simulacra 20

34sunt auspiciorum, auspicia nullo modo. Q. fabi, tb MiHi IN AUSPicio ESSE VOLO; respondet: audivi. Hic apud maiores nostros adhibebatur peritus, nunc qui- lubet. Peritum autem esse necesse est eum, qui, si- lentium quid sit, intellegat; id enim silentium dici- »5

72 mus in auspiciis, quod omni vitio caret. Hoc intelle- gere perfecti auguris est; illi autem, qui in auspicium adhibetur, cum ita imperavit is, qui auspicatur: dicito, SI SILENTIUM ESSE viDEBiTUR, nec suspicit ncc cir- cumspicit; statim respondet silentium esse videri. so Tum ille: dicito, si pascentur. Pascuntur. Quae aves? aut ubi? Attulit, inquit, in cavea pullos is, qui ex eo ipso nominatur pullarius. Haec sunt igitur aves internuntiae lovis! quae pascantur necne, quid refert? Nihil ad auspicia; sed quia, cum pascun- 36 tur, necesse est aliquid ex ore cadere et terram pa- vire (terripavium primo, post terripudium dictum est:

LIB. n. CAP. 33-35. § 70-75. 223

hoc quidem iam tripudium dicitur) cnm igitur offa cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium solisti- mum nuntiatur. Ergo hoc auspicium divini quicquam^| habere potest, quod tam sit coactum et expressum?

6 Quo antiquissumos augures non esse usos argumento est, quod decretum collegii vetus habemus omnem avem tripudium facere posse. Tum igitur esset au- spicium (si modo esset ei liberum) se ostendisse; tum avis illa videri posset interpres et satelles lovis; nunc

10 vero inclusa in cavea et fame enecta si in offam pultis invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspi- cium aut hoc modo Romulum auspicari solitum putas? lam de caelo servare non ipsos censes solitos, qui 74 auspicabantur? Nunc imperant pullario; ille renun-

15 tiat. Fulmen sinistrum auspicium optumum habemus ad omnis res praeterquam ad comitia; quod quidem institutum rei publicae causa est, ut comitiorum vel in iudiciis populi vel in iure legum vel in creandis magistratibus principes civitatis essent interpretes. At

20 Ti. Gracchi litteris Scipio et Figulus consules, cum augures iudicassent eos vitio creatos esse, magistratu se abdicaverunt. Quis negat augurum disciplinam esse? divinationem nego. At haruspices divini; quos cum Ti. Gracchus propter mortem repentinam eius, qui in

25 praerogativa referenda subito concidisset, in senatum introduxisset, non iustum rogatorem fuisse dixerunt. Primum vide, ne in eum dixerint, qui rogator centu- 76 riae fuisset; is enim erat mortuus; id autem sine di- vinatione coniectura poterant dicere. Deinde fortasse

30 casu, qui nullo modo est ex hoc genere tollendus. Quid enim scire Etrusci haruspices aut de tabernaculo recte capto aut de pomerii iure potuerunt? Equidem adsentior C. Marcello potius quam App. Claudio, qui ambo mei collegae fuerunt, existimoque ius augurum,

35 etsi divinationis opinione principio constitutum sit, tamen postea rei publicae causa conservatum ac re- tentum.

224 DE DIVINATIONE

76

^" Sed de hoc loco plura in aliis, nimc hactenus.

Externa enim auguria, quae sunt non tam artificiosa quam superstitiosa, videamus. Omnibus fere avibus utuntur, nos admodum paucis; alia illis sinistra sunt, alia nostris. Solebat ex me Deiotarus percontari no- s stri augurii disciplinam, ego ex illo sui. Di immor- tales! quantum differebat! ut quaedam essent etiam contraria. Atque ille iis semper utebatur, nos, nisi dum a populo auspicia accepta habemus, quam mul- tum iis utimur? Bellicam rem administrari maiores lo nostri nisi auspicato noluerunt; quam multi anni sunt, cum bella a proconsulibus et a propraetoribus admi-

77 nistrantur, qui auspicia non habent! Itaque nec am- nis transeunt auspicato nec tripudio auspicantur. Ubi ergo avium divinatio? quac; quoniam ab iis, qui au- 15 spicia nulla habent, bella administrantur, ad urbanas res retenta videtur, a bellicis esse sublata. Nam ex acuminibus quidem, quod totum auspicium militare est, iam M. Marcellus ille quinquiens consul totum omisit, idem imperator, idem augur optumus. Et qui- 20 dem ille dicebat, si quando rem agere vellet, ne im- pediretur auspiciis, lectica operta facere iter se solere. Huic simile est, quod nos augures praecipimus, ne iuges auspicium obveniat, ut iumenta iubeant diiungere.

78 Quid est aliud nolle moneri a love nisi efficere, ut 25 aut ne fieri possit auspicium aut, si fiat, videri?

37 Nam illud admodum ridiculum, quod negas Deio- tarum auspiciorum, quae sibi ad Pompeium profici- scenti facta sint, paenitere, quod fidem secutus ami- citiamque populi Romani functus sit officio; antiquio- so rem enim sibi fuisse laudem et gloriam quam re- gnum et possessiones suas. Credo equidem, sed hoc nihil ad auspicia; nec enim ei cornix canere potuit recte eum facere, quod populi Romani libertatem defendere pararet; ipse hoc sentiebat, sicuti sensit. 36

79 Aves eventus significant aut adversos aut secundos; virtutis auspiciis video esse usum Deiotarum, quae

LTB. n. CAP. 36-39. § 76-81. 225

vetat spectare fortunam, dum praestetur fides. Aves vero si prosperos eventus ostenderunt, certe fefel- lerunt. Fugit e proelio cum Pompeio; grave tempus! Discessit ab eo; luctuosa res! Caesarem eodem tem-

5 pore hostem et hospitem vidit; quid hoc tristius? Is cum ei Trocmorum tetrarchian eripuisset et ad- seculae suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab eo magnificentissumo hospitio acceptus esset, spolia-

10 tum reliquit et hospitem et regem. Sed labor lon- gius; ad propositum revertar. Si eventa quaerimus, quae exquiruntur avibus^ nullo modo prospera Deio- taro; sin officia, a virtute ipsius, non ab auspiciis pe- tita sunt. Omitte igitur lituum Romuli, quem in^^

15 maximo incendio negas potuisse comburi; contemne cotem Atti Navii. Nihil debet esse in philosophia commenticiis fabellis loci; illud erat philosophi potius, totius augurii primum naturam ipsam videre, deinde inventionem, deinde constantiam. Quae est igitur na-

20 tura, quae volucris huc et illuc passim vagantis effi- ciat ut significent aliquid et tum vetent agere, tum iubeant aut cantu aut volatu? cur autem aliis a laeva, aliis a dextra datum est avibus ut ratum auspicium facere possint? Quo modo autem haec aut quando

25 aut a quibus inventa dicemus? Etrusci tamen habent exaratum puerum auctorem disciplinae suae; nos quem? Attumne Navium? At aliquot annis antiquior Romu- lus et RemuS; ambo augures, ut accepimus. An Pisi- darum aut Cilicum aut Phrygum ista inventa dice-

30 mus? Placet igitur humanitatis expertis habere divi- nitatis auctores? ^^

At omnes reges, populi, nationes utuntur auspiciis. gj Quasi vero quicquam sit tam valde quam nihil sapere vulgare, aut quasi tibi ipsi in iudicando placeat mul-

35 titudo! Quotus quisque est, qui voluptatem neget esse bonum? plerique etiam summum bonum dicunt. Num igitur eorum frequentia Stoici de sententia deterren-

CIC. IV. 2. 15

226 DE DIVINATIONE

tur? aut num plerisque in rebus sequitur eorum auc- toritatem multitudo? Quid mirum igitur, si in au- spiciis et in omni divinatione inbecilli animi super- stitiosa ista concipiant, verum dispicere non possint?

82 Quae autem est iuter augures conveniens et coniuncta 5 constantia? Ad nostri augurii consuetudinem dixit Ennius:

Tum tonuit laevum bene tempestate serena. At Homericus Aiax apud Acbillem querens de fero- citate Troianorum nescio quid lioc modo nuntiat: lo

Prospera luppiter his dextris fulgoribus edit.

Ita nobis sinistra videntur, Graiis et barbaris dextra me- liora. Quamquam haud ignoro, quae bona sint, sinistra nos dicere, etiamsi dextra sint; sed certe nostri sini- strum nominaverunt externique dextrum, quia plerum- 15

83 que id melius videbatur. Haec quanta dissensio est! Quid? quod aliis avibus utuntur, aliis signis, aliter observant, alia respondent, non necesse est fateri partim horum errore susceptum esse, partim super- stitione, multa fallendo? 20

40 Atque his superstitionibus non dubitasti etiam omina adiungere. Aemilia Paulo Persam perisse, quod pater omen accepit; Caecilia se sororis filiae sedes suas tradere. lam illa: Favete linguis et praeroga- tivam, omen comitiorum. Hoc est ipsum esse con- 25 tra se copiosum et disertum. Quando enim ista ob- servans quieto et libero animo esse poteris, ut ad rem gerendam non superstitionem habeas, sed rationem ducem? Itane? si quis aliquid ex sua re atque ex suo sermone dixerit et eius verbum aliquod apte ce- 3o ciderit ad id, quod ages aut cogitabis, ea res tibi aut

84 timorem adferet aut alacritatem? Cum M. Crassus exercitum Brundisii inponeret, quidam in portu caricas Cauno advectas vendens Cauneas clamitabat. Dica- mus, si placet, monitum ab eo Crassum, caveret ne35 iret; non fuisse periturum, si omini paruisset. Quae

LIB. II. CAP. 39—41. § 81-87. 227

si suscipiamus^ pedis offensio nobis et abruptio corri- giae et sternumenta erunt observanda. .^

Sortes restant et Chaldaei, ut ad vates veniamus §5 et ad somnia. Dicendum igitur putas de sortibus?

5 Quid enim sors est? Idem prope modum, quod micare, quod talos iacere, quod tesseras, quibus in rebus te- meritas et casus, non ratio nec consilium valet. Tota res est inventa fallaciis aut ad quaestum aut ad super- stitionem aut ad errorem. Atque ut in haruspicina

10 fecimus, sic videamus, clarissumarum sortium quae tradatur inventio. Numerium Suffustium Praenestino- rum monumenta declarant, honestum hominem et no- bilem, somniis crebris, ad extremum etiam minacibus cum iuberetur certo in loco silicem caedere, perterri-

15 tum visis irridentibus suis civibus id agere coepisse; itaque perfracto saxo sortis erupisse in robore insculp- tas priscarum litterarum notis. Is est hodie locus saeptus religiose propter lovis pueri, qui lactens cum lunone Fortunae in gremio sedens mammam adpetens

20 castissime colitur a matribus. Eodemque tempore in 86 eo loco, ubi Fortunae nunc est aedes, mel ex olea fluxisse dicunt, haruspicesque dixisse summa nobilitate illas sortis futuras, eorumque iussu ex illa olea arcam esse factam, eoque conditas sortis, quae hodie Fortu-

25 nae monitu tolluntur. Quid igitur in his potest esse certi, quae Fortunae monitu pueri manu miscentur atque ducuntur? quo modo autem istae positae in illo loco? quis robur illud cecidit, dolavit, inscripsit? Nihil est, inquiunt, quod deus efficere non possit. Uti-

30 nam sapientis Stoicos effecisset, ne omnia cum super- stitiosa sollicitudine et miseria crederent! Sed hoc quidem genus divinationis vita iam communis explosit; fani pulchritudo et vetustas Praenestinarum etiam nunc retinet sortium nomen, atque id in volgus. Quis enim 87

35 magistratus aut quis vir inlustrior utitur sortibus? ceteris vero in locis sortes plane refrixerunt. Quod Carneadem Clitomachus scribit dicere solitum, nus-

15*

228 DE DIVINATIONE

quam se fortunatiorem quam Praeneste vidisse For- tunam. Ergo hoc divinationis genus omittamus. 42 Ad Chaldaeorum monstra veniamus; de quibus Eudoxus, Platonis auditor, in astrologia iudicio doc- tissimorum hominum facile princeps, sic opinatur, id ft quod scriptum reliquit, Chaldaeis in praedictione et in notatione cuiusque vitae ex natali die minime esse

88 credendum. Nominat etiam Panaetius, qui unus e Stoicis astrologorum praedicta reiecit, Anchialum et Cassandrum, summos astrologos illius aetatis, qua lo erat ipse, cum in ceteris astrologiae partibus excelle- rent, hoc praedictionis genere non usos. Scylax Hali- carnassius, familiaris Panaetii^ excellens in astrologia idemque in regenda sua civitate princeps, totum hoc

89 Chaldaicum praedicendi genus repudiavit. Sed ut ra- 15 tione utamur omissis testibus, sic isti disputant, qui haec Chaldaeorum natalicia praedicta defendunt: Vim quandam esse aiunt signifero in orbe, qui Graece ^codLaxog dicitur, talem, ut eius orbis una quaeque pars alia alio modo moveat inmutetque caelum, per- 20 inde ut quaeque stellae in his finitumisque partibus sint quoque tempore, eamque vim varie moveri ab iis sideribus, quae vocantur errantia; cum autem in eam ipsam partem orbis venerint^ in qua sit ortus eius, qui nascatur, aut in eam, quae coniunctum ali- 25 quid habeat aut consentiens, ea triangula illi et qua- drata nominant. Etenim cum f tempore anni tempesta- tumque caeli conversiones commutationesque tantae fiant accessu stellarum et recessu, cumque ea vi solis efficiantur, quae videmus, non veri simile solum, sed 30 etiam verum esse censent perindC; utcumque temperatus sit aer, ita pueros orientis animari atque formari, ex eoque ingenia, mores, animum, corpus^ actionem vitae,

gQ casus cuiusque eventusque fingi. 0 delirationem in- credibilem ! non enim omnis error stultitia dicenda 38 est. Quibus etiam Diogenes Stoicus concedit aliquid, ut praedicere possint dumtaxat, qualis quisque natura

LIB. II. CAP. 41—44. § 87- 93. 229

et ad quain quisque maxume rem aptus futurus sit; cetera, quae profiteantur, negat ullo modo posse sciri; etenim geminorum formas esse similis, vitam atque fortunam plerumque disparem. Procles et Eurysthe- 5 nes, Lacedaemoniorum reges, gemini fratres fuerunt. At ii nec totidem annos vixerunt; anno enim Procli 91 vita brevior fuit, multumque is fratri rerum gestarum gloria praestitit. At ego id ipsum, quod vir optumus, Diogenes, Chaldaeis quasi quadam praevaricatione con-

10 cedit, nego posse intellegi. Etenim cum, ut ipsi di- cunt, ortus nascentium luna moderetur, eaque ani- madvertant et notent sidera natalicia Chaldaei, quae- cumque lunae iuncta videantur, oculorum fallacissimo sensu iudicant ea, quae ratione atque animo videre

15 debebant. Docet enim ratio mathematicorum, quam istis notam esse oportebat^ quanta humilitate luna feratur terram paene contingens, quantum absit a proxuma Mercurii stella, multo autem longius a Ve- neris, deinde alio intervallo distet a sole, cuius lumine

20 conhistrari putatur; reliqua vero tria intervalla infinita et inmensa, a sole ad Martis, inde ad lovis, ab eo ad Saturni stellam, inde ad caelum ipsum, quod extre- mum atque ultumum mundi est. Quae potest igitur 92 contagio ex infinito paene intervallo pertinere ad lu-

25 nam vel potius ad terram?

Quid? cum dicunt, id quod iis dicere necesse est,44 omnis omnium ortus, quicumque gignantur in omni terra, quae incolatur, eosdem esse, eademque omnibus, qui eodem statu caeli et stellarum nati sint, accidere

30 necesse esse, nonne eius modi sunt, ut ne caeli qui- dem naturam interpretes istos caeli nosse appareat? Cum enim illi orbes, qui caelum quasi medium divi- dunt et aspectum nostrum definiunt, qui a Graecis oQclovtag nominantur, a nobis finientes rectissume

35 nominari possunt, varietatem maxumam habeant alii- que in aliis locis sint, iiecesse est ortus occasusque siderum non fieri eodem tempore apud omnis. Quodsi 93

230 DE DIVINATIONE

eorum vi caelum modo hoc, modo illo modo tempe- ratur, qui potest eadem vis esse nascentium, cum caeli tanta sit dissimilitudo? In his locis^ quae nos inco- limus, post solstitium Canicula exoritur, et quidem aliquot diebus, at apud Troglodytas, ut scribitur, ante 5 solstitium, ut, si iam concedamus aliquid vim caele- stem ad eos, qui in terra gignuntur, pertinere, con- fitendum sit illis eos, qui nascuntur eodem tempore, posse in dissimilis incidere naturas propter caeli dis- similitudinem; quod minime illis placet; volunt enim lo .p.illi omnis eodem tempore ortos, qui ubique sint nati,

94 eadem condicione nasci. Sed quae tanta dementia est, ut in maxumis motibus mutationibusque caeli nihil intersit, qui ventus, qui imber, quae tempestas ubi- que sit? quarum rerum in proxumis locis tantae dis- 15 similitudines saepe sunt, ut alia Tusculi, alia Romae eveniat saepe tempestas; quod, qui navigant, maxume animadvertunt, cum in flectendis promunturiis vento- rum mutationes maxumas saepe sentiunt. Haec igitur cum sit tum serenitas, tum perturbatio caeli, estne 20 sanorum hominum hoc ad nascentium ortus pertinere non dicere [quod non certe pertinet], illud nescio quid tenue, quod sentiri nullo modo, intellegi autem vix potest, quae a luna ceterisque sideribus caeli tempe- ratio fiat, dicere ad puerorum ortus pertinere? Quid? 25 quod non intellegunt seminum vim, quae ad gignen- dum procreandumque plurimum valeat, funditus tolli, mediocris erroris est? Quis enim non videt et formas et mores et plerosque status ac motus effingere a parentibus liberos? quod non contingeret, si haec non so vis et natura gignentium efficeret, sed temperatio lu-

95 nae caelique moderatio. Quid? quod uno et eodem temporis puncto nati dissimilis et naturas et vitas et casus habent, parumne declarat nihil ad agen- dam vitam nascendi tempus pertinere? nisi forte pu- 35 tamus neminem eodem tempore ipso et conceptum et natum, quo Africanum. Num quis igitur talis fuit?

LIB. 11. CAP. 44—47. § 93—98. 231

Quid? illudne dubium est, quin multi, cum ita^^ nati essent, ut quaedam contra naturam depravata haberent, restituerentur et corrigerentur ab natura. cum se ipsa revocasset^ aut arte atque medicina? ut, quo-

5 rum linguae sic inhaererent, ut loqui non possent, eae scalpello resectae liberarentur. Multi etiam na- turae vitium meditatione atque exercitatione sustule- runt, ut Demosthenem scribit Phalereus, cum RHO dicere nequiret, exercitatione fecisse, ut planissume

10 diceret. Quodsi haec astro ingenerata et tradita es- sent, nulla res ea mutare posset. Quid? dissimilitudo locorum nonne dissimilis hominum procreationes ha- bet? quas quidem percurrere oratione facile est, quid inter Indos et Persas, Aethiopas et Syros differat cor-

15 poribus, animis, ut incredibilis varietas dissimilitudo- que sit. Ex quo intellegitur plus terrarum situs quam 97 lunae tactus ad nascendum valere. Nam quod aiunt quadringenta septuaginta milia annorum in pericli- tandis experiundisque pueris, quicumque essent nati,

20 Babylonios posuisse, fallunt; si enim esset factitatum, non esset desitum; neminem autem habemus aucto- rem, qui id aut fieri dicat aut factum sciat. Videsne47 me non ea dicere, quae Carneades, sed ea, quae prin- ceps Stoicorum Panaetius dixerit? Ego autem etiam

25 haec requiro: omnesne, qui Cannensi pugna ceciderint, imo astro fuerint*, exitus quidem omnium unus et idem fuit. Quid? qui ingenio atque animo singulares, num astro quoque uno? quod enim tempus, quo non innumerabiles nascantur? at certe similis nemo Ho-

30 meri. Et, si ad rem pertinet, quo modo caelo adfecto 98 conpositisque sideribus quodque animal oriatur, valeat id necesse est non in hominibus solum, verum in be- stiis etiam; quo quid potest dici absurdius? L. qui- dem Tarutius Firmanus, familiaris noster, in primis

35 Chaldaicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat ab iis Parilibus, quibus eam a Romulo conditam accepimus, Romamque, in iugo

232 DE DIVINATIONE

cum esset luna, natam esse dicebat nec eius fata ca- 99 nere dubitabat. 0 vim maxumam erroris! Etiamne urbis natalis dies ad vim stollarum et lunae pertine- bat? Fac in puero referre, ex qua adfectione caeli primum spiritum duxerit; num hoc in latere aut in 5 caemento, ex quibus urbs effecta est, potuit valere? Sed quid plura? cotidie refelluntur. Quam multa ego Pompeio, quam multa Crasso, quam multa huic ipsi Caesari a Chaldaeis dicta memini, neminem eorum nisi senectute, nisi domi, nisi cum claritate esse lo moriturum! ut mihi permirum videatur quemquam ex- stare, qui etiam nunc credat iis, quorum praedicta cotidie videat re et eventis refelli. jQQ Restant duo divinandi genera, quae habere dicimur a natura, non ab arte, vaticinandi et somniandi; de i5 quibus, Quinte, inquam, si placet, disseramus. Mihi vero, inquit, placet; his enim, quae adhuc disputasti, prorsus adsentior, et, vere ut loquar, quamquam tua me oratio confirmavit, tamen etiam mea sponte nimis superstitiosam de divinatione Stoicorum sententiam 20 iudicabam; haec me Peripateticorum ratio magis mo- vebat et veteris Dicaearchi et eius, qui nunc floret, Cratippi, qui censent esse in mentibus hominum tam- quam oraclum aliquod, ex quo futura praesentiant, si aut furore divino incitatus animus aut somno relaxa- 25 tus solute moveatur ac libere. His de generibus quid sentias et quibus ea rationibus infirmes, audire sane velim. ^Q^ Quae cum ille dixisset, tum ego rursus quasi ab alio principio sum exorsus dicere: Non ignoro, inquam, 30 Quinte, te semper ita sensisse, ut de ceteris divinandi generibus dubitares, ista duo, furoris et somnii, quae a libera mente fluere viderentur, probares. Dicam igi- tur, de istis ipsis duobus generibus mihi quid videa- tur, si prius, et Stoicorum conclusio rationis et Cra- 35 tippi nostri quid valeat, videro. Dixisti enim et Chrysippum et Diogenem et Antipatrum concludere

LIB. II. CAP. 47—50. § 98—104. 233

hoc modo: *Si sunt di neque ante declarant Lo- ininibus, quae futura sint, aut non diligunt homines aut, quid eventurum sit, ignorant aut existumant nihil interesse hominum scire, quid

ft sit futurum, aut non censent esse suae maiesta- tis praesignificare hominibus, quae sunt futura, aut ea ne ipsi quidem di significare possunt; at neque non diligunt nos (sunt enim beneficil02 generique hominum amici) neque ignorant ea,

10 quae ab ipsis constituta et designata sunt; neque nostra nihil interest scire ea, quae fu- tura sunt, (erimus enim cautiores, si sciemus) neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius) neque non

ispossunt futura praenoscere; non igitur di sunt nec significant nobis futura; sunt autem di; significant ergo; et non, si significant futura, nullas dant vias nobis ad significationum scientiam (frustra enim significarent) nec, si

20 dant vias, non est divinatio; est igitur divi- natio.' 0 acutos homines! quam paucis verbis con- 103 fectum negotium putant! ea sumunt ad concludendum, quorum iis nihil conceditur. Conclusio autem rationis ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id, quod

25 dubitatur, efficitur.

Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicereSO solent Stoici, quem ad modum, quod in natura rerum omne esse dicimus, id infinitum esse concluserit? ^Quod finitum est', inquit, ^habet extremum.'

30 Quis hoc non dederit? ^Quod autem habet extre- mum, id cernitur ex alio extrinsecus.' Hoc quo- que est concedendum. *At, quod omne est, id non cernitur ex alio extrinsecus.' Ne hoc quidem negari potest. *Nihil igitur cum habeat extre-

55 mum, infinitum sifc necesse est.' Videsne, ut 104 ad rem dubiam a concessis rebus pervenerit? Hoc vos dialectici non facitis, nec solum ea non sumitis ad

234 DE DIVINATIONE

concludendum, quae ab omnibus concedantur, sed ea sumitis, quibus concessis nihilo magis efficiatur, quod velitis. Primum enim hoc sumitis: ^Si sunt di, be- nefici in homines sunt/ Quis hoc vobis dabit? Epicurusne? qui negat quicquam deos nec alieni cu- 5 rare nec sui; an noster Ennius? qui magno plausu loquitur adsentiente populo:

Ego deum genus esse semper dixi et dicam

caelitum, Sed eos non curare opinor, quid agat huma-

mim genus. Et quidem, cur sic opinetur, rationem subicit; sed lo nihil est necesse dicere, quae sequuntur; tantum sat est intellegi, id sumere istos pro certo, quod dubium

^l controversumque sit. Sequitur porro, nihil deos ignorare, quod omnia sint ab iis constituta. Hic vero quanta pugna est doctissumorum hominum i5 negantium esse haec a dis inmortalibus constituta! At nostra interest scire ea, quae eventura sunt. Ma- gnus Dicaearchi liber est nescire ea melius esse quam scire. Negant id esse alienum maiestate deorum. Scilicet casas omnium introspicere, ut videant, quid 20

106 cuique conducat. ^Neque non possunt futura praenoscere.' Negant posse ii, quibus non placet esse certum, quid futurum sit. Videsne igitur, quae dubia sint, ea sumi pro certis atque concessis? Deinde contorquent et ita concludunt: ^Non igitur et sunt25 di nec significant futura'; id enim iam perfectum arbitrantur. Deinde adsumunt: ^Sunt autem di', quod ipsum non ab omnibus conceditur. ^Signifi- cant ergo.' Ne id quidem sequitur; possunt enim non significare et tamen esse di. 'Nec, si signifi- 30 cant, non dant vias aliquas ad scientiam si- gnificationis.' At id quoque potest, ut non dent homini, ipsi habeant; cur enim Tuscis potius quam Romanis darent? *Nec, si dant vias, nulla est divinatio.' Fac dare deos, quod absurdum est; quid 35

LIB. n. CAP. 50-53. § 104—109. 235

refert, si accipere non possumus? Extremum es^: ^Est igitur divinatio/ Sit extremum^ efFectum tamen non est; ex falsis enim, ut ab ipsis didicimus, verum effici non potest. lacet igitur tota conclusio.

5 Yeniamus nunc ad optumum virum, familiarem ^^ nostrum, Cratippum. ^Si sine oculis', inquit, 'non potest exstare officium et munus oculorum, pos- sunt autem aliquando oculi non fungi suo mu- nere, qui vel semel ita est usus oculis, ut vera

10 cerneret, is habet sensum oculorum vera cer- nentium. Item igitur, si sine divinatione non potest officium etmunus divinationis exstare, potest autem, cum quis divinationem habeat, errare aliquando nec vera cernere, satis est

15 ad confirmandam divinationem semel aliquid ita esse divinatum, nihil ut fortuito cecidisse videatur; sunt autem eius generis innumera- bilia; esse igitur divinationem confitendum est.' Festive et breviter; sed cum bis sumpsit, quod

20 voluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit, id tamen, quod adsumit, concedi nullo modo potest. ^Si', inquit, ^aliquando oculi peccent, tamen, 108 quia recte aliquando viderunt, inest in iis vis videndi; item, si quis semel aliquid in divina-

25 tione dispexerit, is, etiam cum peccet, tamen existumandus sit habere vim divinandi.' Vide,53 quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam mihi non videntur. Oculi enim vera cernentes utuntur natura atque sensu, animi, si quando vel vaticinando

30 vel somniando vera viderunt, usi sunt fortuna atque casu; nisi forte concessuros tibi existumas eos, qui 5omnia pro somniis habent, si quando aliquod som- nium verum evaserit, non id fortuito accidisse. Sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae ^.ijfi^ata

35 appellant dialectici, sed nos Latine loqui malumus), adsumptio tamen (quam TtQoaXri^iv iidem vocant) non dabitur. Adsumit autem Cratippus hoc modo: *Sunti09

236 DE DIVINATIONE

autem innumerabiles praesensiones non for- tuitae/ At «go dico nallam (vide, quanta sit con- troversia); iam adsumptione non concessa nulla con- clusio est. At impudentes sumus, qui, cum tam per- spicuum sit, non concedamus. Quid est perspicuum? 5 ^Multa vera', inquit, 'evadere.' Quid, quod multo plura falsa? Nonne ipsa varietas, quae est propria fortunae, fortunam esse causam, non naturam esse docet? Deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, vera est (tecum enim mihi res est), non intellegis eadem lo uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos? quorum generum nullum est, ex quo non aliquid, sicut praedictum sit, evaserit. Ergo aut ea quoque ge- nera divinandi sunt, quae tu rectissume inprobas, aut, i5 si ea non sunt, non intellego, cur haec duo sint, quae relinquis. Qua ergo ratione haec inducis, eadem illa possunt esse, quae tollis.

j^ Quid vero habet auctoritatis furor iste, quem divi- num vocatis, ut, quae sapiens non videat, ea videat 20 insanus, et is, qui humanos sensus amiserit, divinos adsecutus sit? Sibyllae versus observamus, quos illa furens fudisse dicitur. Quorum interpres nuper falsa quadam hominum fama dicturus in senatu putabatur eum, quem re vera regem habebamus, appellandum 25 quoque esse regem, si salvi esse vellemus. Hoc si est in libris, in quem hominem et in quod tempus est? callide enim, qui illa composuit, perfecit, ut, quodcumque accidisset, praedictum videretur hominum

111 et temporum definitione sublata. Adhibuit etiam la- so tebram obscuritatis, ut iidem versus alias in aliam rem posse accommodari viderentur. Non esse autem illud carmen furentis cum ipsum poema declarat (est enim magis artis et diligentiae quam incitationis et motus), tum vero ea, quae axQoaxi%ig dicitur, cum 35 deinceps ex primis primi cuiusque versus litteris ali- quid conectitur, ut in quibusdam Ennianis: Q. ennius

LIB. 11. CAP. 53—55. § 109—114. 237

FECIT. Id certe magis est attenti animi quam furentis. Atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque senten- 112 tiae primis litteris illius sententiae carmen omne prae- texitur. Hoc scriptoris est, non furentis, adliibentis 5 diligentiam, non insani. Quam ob rem Sibyllam qui- dem sepositam et conditam habeamus, ut, id quod proditum est a maioribus, iniussu senatus ne legantur quidem libri valeantque ad deponendas potius quam ad suscipiendas religiones; cum antistitibus agamus, ut

10 quidvis potius ex illis libris quam regem proferant, quem Romae posthac nec di nec homines esse pa- tientur.

At multi saepe vera vaticinati, ut Cassandra: 55 lamque mari magno...

15 eademque paulo post: Eheu videte. . . Num igitur me cogis etiam fabulis credere? quae de- 113 lectationis habeant, quantum voles, verbis sententiis, numeris cantibus adiuventur; auctoritatem quidem nul-

20 lam debemus nec fidem commenticiis rebus adiungere. Eodemque modo nec ego Publicio nescio cui nec Mar- ciis vatibus nec Apollinis opertis credendum existimo; quorum partim ficta aperte, partim eifutita temere numquam ne mediocri quidem cuiquam, non modo

25 prudenti probata sunt. Quid? inquies, remex ille de 114 classe Coponii nonne ea praedixit, quae facta sunt? Ille vero, et ea quidem, quae omnes eo tempore ne acciderent timebamus. Castra enim in Thessalia ca- stris conlata audiebamus, videbaturque nobis exercitus

30 Caesaris et audaciae plus habere, quippe qui patriae bellum intulisset, et roboris propter vetustatem; ca- sum autem proelii nemo nostrum erat quin timeret, sed, ita ut constantibus hominibus par erat, non aperte. Ille autem Graecus, quid mirum, si magnitudine ti-

35 moris, ut plerumque fit, a constantia atque a mente atque a se ipse discessit? qua perturbatione animi, quae, sanus cum esset, timebat ne evenirent, ea de-

238 DE DIVINATIONE

mens eventura esse dicebat. Utrum tandem, per deos atque liomines! magis veri simile est vesanum remi- gem an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, me, Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deo- rum inmortalium perspicere potuisse? 5

^^ Sed iam ad te venio,

0 sancte ApollO; qui limbilicum certum ter-

rarum dbsides, Unde superstitiosa primum saeva evasit vdx

fera. Tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen inplevit partim falsis^ ut ego opinor, partim casu veris, ut fit 10 in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et ob- scuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad sortes referenda sit, partim ambiguis, et quae ad dia- lecticum deferendae sint. Nam cum illa sors edita est opulentissumo regi Asiae: 15

Croesus Halyn penetrans magnam pervertet

opum vim, hostium vim se perversurum putavit^ pervertit autem 116 suam. Utrum igitur eorum accidisset, verum oraclum fuisset. Cur autem boc credam umquam editum Croeso? aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio? 20 Num minus ille potuit de Croeso quam de Pyrrho fingere Ennius? Quis enim est^ qui credat Apollinis ex oraculo Pyrrho esse responsum;

Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse? Primum Latine Apollo numquam locutus est; deinde 25 ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi tem- poribus iam Apollo versus facere desierat; postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est,

stolidum genus Aeacidarum, Bellipotentes sunt magis quam sapientipo- 30

tentes, tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset, Vincere te Romanos' nihilo magis in se quam in Romanos valere; nam illa amphibolia, quae Croesum

LIB. II. CAP. 55—58. § 114—119. 239

decepit, vel Chrysippum potuisset fallere, liaec vero crj ne Epicurum quidem. Sed, quod caput est, cur isto 117 modo iam oracla Delphis non eduntur non modo nostra aetate, sed iam diu, iam ut nihil possit esse

5 contemptius? Hoc loco cum urguentur, evanuisse aiunt vetustate vim loci eius, unde anhelitus ille terrae fieret, quo Pythia mente incitata oracla ederet. De vino aut sal- samento putes loqui, quae evanescunt vetustate; de vi loci agitur^ neque solum naturali, sed etiam divina; quae

10 quo tandem modo evanuit? Vetustate, inquies. Quae vetustas est, quae vim divinam conficere possit? quid tam divinum autem quam adflatus e terra mentem ita movens, ut eam providam rerum futurarum efficiat? ut ea non modo cernat multo ante, sed etiam numero ver-

15 suque pronuntiet. Quando ista vis autem evanuit? an postquam homines minus creduli esse coeperunt? De- 118 mosthenes quidem, qui abhinc annos prope trecentos fuit, iam tum cpLlLTtiii^aLV Pythiam dicebat, id est quasi cum Philippo facere. Hoc autem eo spectabat,

20 ut eam a Philippo corruptam diceret; ex quo licet ex- istumare in aliis quoque oraculis Delphicis aliquid non sinceri fuisse. Sed nescio quo modo isti philo- sophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle vi- dentur quam se non ineptos. Evanuisse mavultis et

25 extiuctum esse id, quod si umquam fuisset, certe ae- ternum esset, quam ea, quae non sunt credenda, non credere.

Similis est error in somniis; quorum quidem de- P^ fensio repetita quam longe est! Divinos animos cen-

30 sent esse nostros, eosque esse tractos extrinsecus, ani- morumque consentientium multitudine conpletum esse mundum; hac igitur mentis et ipsius divinitate et coniunctione cum extemis mentibus cerni, quae sint futura. Contrahi autem animum Zeno et quasi labi

35 putat atque concidere, id ipsum esse dormire. lam Pythagoras et Plato, locupletissimi auctores, quo in somnis certiora videamus, praeparatos quodam cultu

240 DE DIVINATIONE

atque victu proficisci ad dormiendum iubent; faba quidem Pythagorei utique abstinere, quasi vero eo cibo mens, non venter infletur. Sed nescio quo modo nihil tam absurde dici potest, quod non dicatur ab

120 aliquo philosophorum. Utrum igitur censemus dor- 5 mientium animos per sene ipsos in somniando moveri an, ut Democritus censet, externa et adventicia visione pulsari? Sive enim sic est sive illo modo, videri pos- sunt permulta somniantibus falsa pro veris. Nam et navigantibus moveri videntur ea, quae stant, et quo- lo dam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina. Quid dicam, insanis, quid ebriis quam multa falsa videantur? Quodsi eius modi visis credendum non est, cur somniis credatur, nescio. Nam tam licet de his erroribus, si velis^ quam de somniis disputare, ut ea, lo quae stant, si moveri videantur, terrae motum signi- ficare dicas aut repentinam aliquam fugam, gemino autem lucernae lumine declarari dissensionem ac se-

J2J ditionem [moveri]. lam ex insanorum aut ebriorum visis innumerabilia coniectura trahi possunt, quae fu- 20 tura videantur. . . . Quis est enim, qui totum diem iaculans non aliquando conliniet? Totas noctes som- niamus, neque ulla est fere, qua non dormiamus, et miramur aliquando id, quod somniarimus, evadere? Quid est tam incertum quam talorum iactus? tamen 25 nemo est, quin saepe iactans Yenerium iaciat aliquando, non numquam etiam iterum ac tertium. Num igitur, ut inepti, Veneris id inpulsu fieri malumus quam casu dicere? Quodsi ceteris temporibus falsis visis creden- dum non est, non video, quid praecipui somnus ha- 30

122 beat, in quo valeant falsa pro veris. Quodsi ita na- tura paratum esset, ut ea dormientes agerent, quae somniarent, alligandi omnes essent, qui cubitum irent; maiores enim quam ulli insani efficerent motus som- niantes. Quodsi insanorum visis fides non est habenda, 35 quia falsa sunt, cur credatur somniantium visis, quae multo etiam perturbatiora sunt, non intellego; an

LIB. n. CAP. 58-60. § 119-125. 241

quod insani sua visa coniectori non narrant, narrant, qui somniaverunt? Quaero etiam, si velim scribere quid aut legere aut canere vel voce vel fidibus aut geometricum quiddam aut physicum aut dialecticum

6 explicare, somniumne exspectandum sit an ars adhi- benda; sine qua nihil earum rerum nec fieri nec ex- pediri potest. Atqui, ne si navigare quidem velim, ita gubernem, ut somniaverim; praesens enim poena sit. Qui igitur convenit aegros a coniectore somnio- 123

10 rum potius quam a medico petere medicinam? An Aesculapius, an Serapis potest nobis praescribere per somnum curationem valetudinis, Neptunus gubernan- tibus non potest? et si sine medico medicinam dabit Minerva, Musae scribendi, legendi, ceterarum artium

15 scientiam somniantibus non dabunt? At si curatio daretur valetudinis, haec quoque, quae dixi, darentur; quae quoniam non dantur, medicina non datur; qua sublata tollitur omnis auctoritas somniorum.

Sed haec [quoque] in promptu fuerint; nunc in- ^^

20 teriora videamus. Aut enim divina vis quaedam con- sulens nobis somniorum significationes facit, aut con- iectores ex quadam convenientia et coniunctione na- turae, quam vocant ev^Tcdd-SLav ^ quid cuique rei conveniat [ex somniis], et quid quamque rem sequatur,

25 intellegunt, aut eorum neutrum est, sed quaedam ob- servatio constans atque diuturna est, cum quid visum secundum quietem sit, quid evenire et quid sequi so- leat. Primum igitur intellegendum est nuUam vim esse divinam effectricem somniorum. Atque illud qui-

30 dem perspicuum est, nulla visa somniorum proficisci a numine deorum; nostra enim causa di id facerent, ut providere futura possemus. Quotus igitur est quis- 125 que, qui somniis pareat, qui intellegat, qui memine- rit? quam multi vero, qui contemnant eamque super-

S5 stitionem inbecilli animi atque anilis putent! Quid est igitur, cur his hominibus consulens deus somniis mo- neat eos, qui illa non modo cura, sed ne memoria

OIC. IV. f. 16

242 DE DIVINATIONE

quidem digna ducant? Nec enim ignorare deus po- test, qua mente quisque sit, nec frustra ac sine causa quid facere dignum deo est, quod abhorret etiam ab hominis constantia. Ita, si pleraque somnia aut igno- rantur aut negleguntur, aut nescit hoc deus aut frustra 5 somniorum significatione utitur; et horum neutrum in deum cadit; nihil igitur a deo somniis significari fatendum est.

^l Illud etiam requiro, cur, si deus ista visa nobis providendi causa dat, non vigilantibus potius det quam lo dormientibus. Sive enim externus et adventicius pul- sus animos dormientium commovet, sive per se ipsi animi moventur, sive quae causa alia est, cur secun- dum quietem aliquid videre, audire, agere videamur, eadem causa vigilantibus esse poterat; idque si nostra i5 causa di secundum quietem facerent; vigilantibus idem facerent, praesertim cum Chrysippus Academicos re- fellens permulto clariora et certiora esse dicat, quae vigilantibus videantur, quam quae somniantibus. Fuit igitur divina beneficentia dignius, cum consulerent no- 20 bis, clariora visa dare vigilanti quam obscuriora per somnum. Quod quoniam non fit, somnia divina pu-

127 tanda non sunt. lam vero quid opus est circumitione et anfractu, ut sit utendum interpretibus somniorum potius, quam derecto deus, siquidem nobis consulebat, 25 ^Hoc facito, hoc ne feceris' diceret idque visum vigilanti potius quam dormienti daret?

62 lam vero quis dicere audeat vera omnia esse somnia? ^Aliquot somnia vera', inquit Ennius, ^sed omnia noenum necesse est'. Quae est tan- 30 dem ista distinctio? quae vera, quae falsa habet? et, si vera a deo mittuntur, falsa unde nascuntur? nam si ea quoque divina, quid inconstantius deo? quid in- scitius autem est quam mentes mortalium falsis et mendacibus visis concitare? sin vera visa divina smit, 35 falsa autem et inania humana, quae est ista designandi licentia, ut hoc deus, hoc natura fecerit potius quam

LIB. II. CAP. 60—63. § 125—130. 243

aut omnia deus, quod negatis, aut omnia natura? quodquoniam illud negatis, hoc necessario confitendum est. Naturam autem eam dicO; qua numquam animus 128 insistens agitatione et motu esse vacuus potest. Is

5 cum languore corporis nec membris uti nec sensibus potest, incidit in visa varia et incerta ex reliquiis, ut ait Aristoteles, inhaerentibus earum rerum, quas vi- gilans gesserit aut cogitaverit; quarum perturbatione mirabiles interdum existunt species somniorum; quae si

10 alia falsa, alia vera, qua nota internoscantur, scire sane velim. Si nulla est, quid istos interpretes audiamus? sin quaepiam est, aveo audire, quae sit; sed haerebunt. Venit enim iam in contentionem, utrum sit proba- ^^ bilius, deosne inmortalis, rerum omnium praestantia

15 excellentis, concursare circum omnium mortalium, qui ubique sunt, non modo lectos, verum etiam grabatos et, cum stertentem aliquem viderint, obicere iis visa quaedam tortuosa et obscura, quae illi exterriti somno ad coniectorem mane deferant, an natura fieri, ut mo-

20 biliter animus agitatus, quod vigilans viderit, dor- miens videre videatur. Utrum philosophia dignius, sa- garum superstitione ista interpretari an explicatione naturae? ut, si iam fieri possit vera coniectura som- niorum, tamen isti, qui profitentur, eam facere non

25 possint; ex levissimo enim et indoctissimo genere constant. Stoici autem tui negant quemquam nisi sa- pientem divinum esse posse. Chrysippus quidem divi- 130 nationem definit his verbis: vim cognoscentem et videntem et expljcantem signa, quae a dis ho-

so minibus portendantur; officium autem esse eius praenoscere, dei erga homines mente qua sint quidque significent, quem ad modumque ea procurentur atque expientur. Idemque somniorum coniectionem definit hoc modo: esse vim cernentem et explanantem,

35quae a dis hominibus significentur in somnis. Quid ergo? ad haec mediocri opiis est prudentia an et ingenio praestanti et eruditione perfecta? Talem

16*

244 DE DIVINATIONE

^^ autem cognovimus neminem. Vide igitur, ne, etiamsi divinationem tibi esse concessero, quod numquam fa- ciam, neminem tamen divinum reperire possimus. Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea no- bis significant in somnis, quae ipsi per nos intellega- 5 mus, neque ea, quorum interpretes habere possimus? similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus, tam- quam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loque-

132 rentur sine interprete. lam vero quo pertinent ob- lo scuritates et aenigmata somniorum? intellegi enim a nobis di velle debebant ea, quae nostra causa nos monerent. Quid? poeta nemo, nemo pbysicus obscu-

133 rus? Ille vero nimis etiam obscurus Euphorion; at non Homerus. Uter igitur melior? Valde Heraclitus i5 obscurus, minime Democritus. Num igitur conferendi? Mea causa me mones, quod non intellegam? Quid me igitur mones? ut si quis medicus aegroto imperet, ut sumat

Terrigenam, herbigradam, domiportam, san- 20

guine cassam, potius quam hominum more cocleam diceret. Nam Pacuvianus Amphio

Quadrupes tardigrada, agrestis, humilis,

aspera,

Capite brevi, cervice anguina, aspectu truci,

Eviscerata, inanima, cum animali sono 26

cum dixisset obscurius, tum Attici respondent:

Non inteHegimus, nisi si aperte dixeris. At ille uno verbo: Testudo. Non potueras hoc igi- tur a principio, citharista, dicere? ^5 Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum 30 pendere ex fascea lecti sui cubicularis (est hoc in Chry- sippi libro somnium); respondit coniector thensaurum defossum esse sub lecfo. Fodit, invenit auri aliquan- tum, idque circumdatum argento, misit coniectori,

LIB. II. CAP. 64—66 § 131—136. 245

quantulum visum est de argento. Tum ille: 'Nihilne', inquit, 'de vitello?' id enim ei ex ovo videbatur aurum declarasse, reliquum argentum. Nemone igitur umquam alius ovum somniavit? cur ergo liic nescio

5 qui thensaurum solus invenit? quam multi inopes digni praesidio deorum nullo somnio ad thensaurum repe- riendum admonentur! Quam autem ob causam tam est obscure admonitus, ut ex ovo nasceretur thensauri similitudo, potius quam aperte thensaurum quaerere

10 iuberetur, sicut aperte Simonides vetitus est navigare? Ergo obscura somnia minime consentanea maiestati 135 deorum.

Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo in- 66 terfecto a caupone Megaris, quale de Simonide, qui

15 ab eo, quem humarat, vetitus est navigare, quale etiam de Alexandro, quod a te praeteritum esse miror, Quinte. Cum Ptolomaeus, familiaris eius, in proelio telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum dolore moreretur, Alexander adsidens somno est con-

20 sopitus. Tum secundum quietem visus ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo loco), eius autem esse vim tantam, ut Ptolomaeum facile sanaret. Cum Alexander experrec-

25 tus narrasset amicis somnium, emissi sunt, qui illam radiculam quaererent; qua inventa et Ptolomaeus sa- natus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere teli vulnerati. Multa etiam sunt a te ex historiis pro- 136 lata somnia, matris Phalaridis, Cyri superioris, matris

30 Dionysii, Poeni Hamilcaris, Hannibalis, P. Decii; per- vulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi etiam et recens Caeciliae, Baliarici filiae, somnium. Sed haec externa ob eamque causam ignota nobis sunt, non nulla etiam ficta fortasse. Quis enim auctor istorum?

35 De nostris somniis quid habemus dicere? tu de emerso me et equo ad ripam, ego de Mario cum fascibus laureatis me in suum deduci iubente monumentum.

246 DE DIVINATIONE

67 Omnium somniorum, Quinte, una ratio est; quae, per deos inmortalis! videamus ne nostra superstitione et

137 depravatione superetur. Quem enim tu Marium visum a me putas? Speciem, credo, eius et imaginem, ut Democrito videtur. Unde profectam imaginem? a cor- 5 poribus enim solidis et a certis figuris vult fluere imagines; quod igitur Marii corpus erat? Ex eo, in- quit, quod fuerat. Ista igitur me imago Marii in campum Atinatem persequebatur? Plena sunt imagi- num omnia; nulla enim species cogitari potest nisi lo

138 pulsu imaginum. Quid ergo? istae imagines ita no- bis dicto audientes sunt, ut, simul atque velimus, ac- currant? etiamne earum rerum, quae nullae sunt? quae est enim forma tam invisitata, tam nulla, quam non sibi ipse fingere animus possit? ut, quae num- 15 quam vidimus, ea tamen informata habeamus, oppi-

139 dorum situs, hominum figuras. Num igitur, cum aut muros Babylonis aut Homeri faciem cogito, imago illorum me aliqua pellit? Omnia igitur, quae volu- mus, nota nobis esse possunt; nihil est enim, de quo 20 cogitare nequeamus ; nullae ergo imagines obrepunt in animos dormientium extrinsecus, nec omnino fluunt ullae, nec cognovi quemquam, qui maiore auctoritate nihil diceret. Animorum est ea vis eaque natura, ut vigeant vigilantes nullo adventicio pulsu, sed suo motu 25 incredibili quadam celeritate. Hi cum sustinentur mem- bris et corpore et sensibus, omnia certoria cernunt, co- gitant, sentiunt. Cum autem haec subtracta sunt deser- tusque animus languore corporis, tum agitatur ipse per sese. Itaque in eo et formae versantur et actiones, 30

140 et multa audiri, multa dici videntur. Haec scilicet in inbecillo remissoque animo multa omnibus modis con- fusa et variata versantur, maxumeque reliquiae rerum earum moventur in animis et agitantur, de quibus vi- gilantes aut cogitavimus aut egimus, ut mihi tempo- 85 ribus illis multum in animo Marius versabatur recor- danti, quam ille gravem suum casum magno animo,

LIB. II. CAP. 67—69. § 136—143. 247

qiiam constanti tulisset. Hanc credo causam de illo somniandi fuisse. Tibi autem de me cum sollicitudine 68 cogitanti subito sum visus emersus e flumine. Ineraut enim in utriusque nostrum animis vigilantium cogi-

6 tationum vestigia. At quaedam adiuncta sunt, ut mihi de monumento Marii, tibi, quod equus, in quo ego vebebar, mecum una demersus rursus apparuit. An 141 tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse, ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte

10 temere concurrerent? Alexandro draco loqui visus est. Potest omnino hoc esse falsum, potest verum; sed utrum est, non est mirabile; non enim audivit ille draconem loquentem, sed est visus audire, et quidem, quo maius sit, cum radicem ore teneret, locutus est.

15 Sed nihil est magnum somnianti. Quaero autem, cur Alexandro tam inlustre somnium, tam certum, nec huic eidem alias, nec multa ceteris; mihi quidem prae- ter hoc Marianum nihil sane, quod meminerim. Frustra igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate.

20 Nunc quidem propter intermissionem forensis operae 142 et lucubrationes detraxi et meridiationes addidi, qui- bus uti antea non solebam, nec tam multum dormiens ullo somnio sum admonitus, tantis praesertim de re- bus, nec mihi magis umquam videor, quam cum aut

25 in foro magistratus aut in curia senatum video, som- niare.

Etenim (ex divisione hoc secundum est) quae est69 continuatio coniunctioque naturae, quam, ut dixi, vo- cant av^Tcdd^siav, eius modi, ut thensaurus ex ovo in-

30 tellegi debeat? Nam medici ex quibusdam rebus et ad- venientis et crescentis morbos intellegunt, non nuUas etiam valetudinis significationes, ut hoc ipsum, pleni enectine simus, ex quodam genere somniorum intellegi posse dicunt. Thensaurus vero et hereditas et honos et

35 victoria et multa generis eiusdem qua cum somniis naturali cognatione iunguntur? Dicitur quidam, cum 143 in somnis complexu Venerio iungeretur, calculos eie-

248 DE DIVINATIONE

cisse. Video sympathian; visum est enim tale obieo- tum dormienti, ut id, quod evenit, naturae vis, non opinio erroris effecerit. Quae igitur natura obtulit illam speciem Simonidi, a qua vetaretur navigare? aut quid naturae copulatum habuit Alcibiadis quod 6 scribitur somnium? qui paulo ante interitum visus est in somnis amicae esse amictus amiculo. Is cum esset proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica corpus eius texit suo pallio. Ergo hoc inerat in rebus futuris et causas naturalis habebat, an, et lo ut videretur et ut eveniret, casus effecit?

^^4 Quid? ipsorum interpretum coniecturae nonne ma- gis ingenia declarant eorum quam vim consensumque naturae? Cursor ad Olympia proficisci cogitans visus est in somnis curru quadrigarum vehi. Mane ad con- 15 iectorem At ille: 'Vinces', inquit; *id enim cele- ritas significat et vis equorum.' Post idem ad Antiphontem. Is autem: 'Vincare', inquit, ^necesse est; an non intellegis quattuor ante te cucur- risse?' Ecce alius cursor (atque horum somniorum 20 et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri) sed ad cursorem redeo : Ad interpretem detulit aqui- lam se in somnis visum esse factum. At ille: *Vi- cisti; ista enim avi volat nulla vehementius.' Huic eidem Antipho: * B a r o ', inquit, ' v i c t u m 25 te esse non vides? ista enim avis insectans alias avis et agitans semper ipsa postrema

146 est'. Parere quaedam matrona cupiens dubitans, es- setne praegnans, visa est in quiete obsignatam habere naturam. Rettulit. Negavit eam, quoniam obsignata so fuisset, concipere potuisse. At alter praegnantem esse dixit; nam inane obsignari nihil solere. Quae est ars coniectoris eludentis ingenio? an ea, quae dixi, et innumerabilia, quae conlecta habent Stoici, quic- quam significant nisi acumen hominum ex similitu- 35 dine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc du- centium? Medici signa quaedam habent ex venis et

LIB. n. CAP. 69—72. § 143—148. 249

spiritu aegroti multisque ex aliis futura praesentiunt; gubernatores cum exsultantis lolligines viderunt aut delphinos se in portum conicientes, tempestatem si- gnificari putant. Haec ratione explicari et ad naturam

5 revocari facile possunt, ea vero, quae paulo ante dixi, nuUo modo.

At enim observatio diuturna (haec enim pars una ^^ restat) notandis rebus fecit artem. Ain tandem? som- nia observari possunt? quonam modo? sunt enim

10 innumerabiles varietates. Nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose cogitari potest, quod non possimus somniare; quo modo igitur haec infinita et semper nova aut memoria conplecti aut observando notare possumus? Astrologi motus errantium stella-

15 rum notaverunt; inventus est enim ordo in iis stellis, qui non putabatur. Cedo tandem, qui sit ordo aut quae concursatio somniorum; quo modo autem di- stingui possunt vera somnia a falsis? cum eadem et aliis aliter evadant et isdem non semper eodem modo;

20 ut mihi mirum videatur, cum mendaci homini ne ve- rum quidem dicenti credere soleamus, quo modo isti, si somnium verum evasit aliquod, non ex multis po- tius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia confirment.

25 Si igitur neque deus est effector somniorum ne- 147 que naturae societas ulla cum somniis neque obser- vatione inveniri potuit scientia, efi^ectum est, ut nihil prorsus somniis tribuendum sit, praesertim cum illi ipsi, qui ea vident, nihil divinent, ii, qui interpretan-

30 tur, coniecturam adhibeant, non naturam, casus autem innumerabilibus paene saeculis in omnibus plura mi- rabilia quam in somniorum visis effecerit, neque con- iectura, quae in varias partis duci possit, non num- quam etiam in contrarias, quicquam sit incertius.

55 Explodatur igitur haec quoque somniorum divinatio j^? pariter cum ceteris. Nam, ut vere loquamur, super- stitio fusa per gentis oppressit omnium fere animos

250 DE DIVINATIONE

atque hominum inbecillitatem occupavit. Quod et in iis libris dictum est, qui sunt de natura deorum, et hac disputatione id maxume egimus. Multum enim et nobismet ipsis et nostris profuturi videbamur, si eam fimditus sustulissemus. Nec vero (id enim diligenter 5 intellegi volo) superstitione tollenda religio tollitur. Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est, et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admiran- damque hominum generi pulchritudo mundi ordoque re- lo

149 rum caelestium cogit coniteri. Quam ob rem, ut religio propaganda etiam est, quae est iuncta cum cognitione naturae, sic superstitionis stirpes omnes eligendae. In- stat enim et urget et, quo te cumque verteris, persequi- tur, sive tu vatem sive tu omen audieris, sive immolaris i5 sive avem aspexeris, si Chaldaeum, si haruspicem videris, si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo, si ostenti simile natum factumve quippiam; quorum necesse est plerumque aliquid eveniat, ut numquam

150 liceat quieta mente consistere. Perfugium videtur 20 omnium laborum et sollicitudinum esse somnus. At ex eo ipso plurumae curae metusque nascuntur; qui quidem ipsi per se minus valerent et magis contem- nerentur, nisi somniorum patrocinium philosophi sus- cepissent, nec ii quidem contemptissimi, sed in pri- 25 mis acuti et consequentia et repugnantia videntes, qui prope iam absoluti et perfecti putantur. Quorum licentiae nisi Carneades restitisset, haud scio an soli iam philosphi iudicarentur. Cum quibus omnis fere nobis disceptatio contentioque est, non quod eos ma- 30 xume contemnamus, sed quod videntur acutissime sen- tentias suas prudentissimeque defendere. Cum autem proprium sit Academiae iudicium suum nullum inter- ponere, ea probare, quae simillima veri videantur, conferre causas et, quid in quamque sententiam dici 35 possit, expromere, nulla adhibita sua auctoritate iudi- cium audientium relinquere integrum ac liberum, te-

LIB. II. CAP. 72. § 148-150. DE FATO ARGUM. 251

nebimus hanc consuetudinem a Socrate traditam ea- que inter nos, si tibi, Quinte frater, placebit, quam saepissime utemur. Mihi vero, inquit ille, nihilpot- est esse iucundius. Quae cum essent dicta, surreximus.

M. TULLII CICERONIS

D E F A T 0

LIBER.

ARGUMENTUM.

Hoc libro M. Tullius exponit sermonem a se habitum cum A. Hirtio consule designato a. u. c. 710, a. ante Chr. nat. 44 post C. Caesaris interitum in Puteolano de fato, ut is liber quasi supplementum esset trium librorum de natura deorum et duorum librorum de divinatione (conf. de divin. 11 cap. 1 §3), et hac disputatione contra Posidonium suscepta, cuius ipsum principium amissum est, docere conatur, si fati nullum esset nomen, nulla natura et vis, si forte, temere, casu aut pleraque fierent aut omnia, non aliter ac nunc omnia even- tura, nihil igitur attinere inculcare fatum, quo sublato ratio rerum omnium ad naturam fortunamve referretur (cap. 1—3 § 1—6). Deinde sequitur disputatio cum Chrysippo de con- tagione rerum et de naturae coniunctione , quam 6v[incc&8LC(v vocant; qua Cicero docet effici, ut alii ad alia propensioree sint ob causas naturales et rerum antecessiones , non ut voluntatum nostrarum atque. appetitionum tales sint causae (cap. 4—8 § 7 16). lam ad Diodori tcbqI dvvccTcov sententiam se vertit nihil posse fieri censentis , nisi quod verum aut sit aut futurum sit (cap. 9 § 17—20). Tum ad Chrysippum pergit ita ratiocinantem : si sit motus sine causa, non omnem enun- tiationem aut veram aut falsam fore; nam, quod non habeat causas efficientes, id nec verum nec falsum fore; motum igi- tur sine causa nullum esse, quo posito rerum antecessionibus fieri omnia; id si ita sit, fato fieri omnia. Ad haec Cicero con- cedit quidem motum nuUum sine causa esse, neque vero, quae-

252 I>E FATO

cumque fiant, fieri omnia causis antecedentibus ; voluntatis enim nostrae non esse causas extemas et antecedentes (cap. 10 12 § 21 29). Hic disserit etiam de ignava ratione, id est de agym Xoyco, qua admissa omnem e vita tolli actionem libe- ram docet Chrysippi et Cameadi rationes sequens (cap. 13 16 § 30—38). Denique cum duae fuissent veterum philosophorum sententiae, una eorum, qui censerent omnia ita fato fieri, ut fatum vim necessitatis adferret, altera eorum, qui sine ullo fato esse animorum motus voluntarios putarent, Chrysippum ait medium ferire voluisse, sed tamen magis ad eorum acce- dere sententiam, qui necessitate motus animos liberos esse ar- bitrentur (cap. 17—19 § 39—45). Utcumque se res habeat, hoc certe modo ad hanc causam disceptandam non ab atomis errantibus et de via declinantibus Epicurio more praesidium petendum videri (cap. 20 § 46—48).

}: .... quia pertinet ad mores, quod ijo-og illi vocant, nos eam partem philosopliiae de moribus appellare solemus, sed decet augentem linguam Latinam nomi- nare inoralem; explicandaque vis est ratioque enun- tiationum, quae Graeci a^ico^ata vocant; quae de re 5 futura cum aliquid dicunt deque eo, quod possit fieri aut non possit, quam vim habeant, obscura quaestio est, quam TtsQl dvvarcjv philosophi appellant, totaque est XoyiKi], quam rationem disserendi voco. Quod autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum, lo itemque in iis, quos de divinatione edidi, ut in utram- que partem perpetua explicaretur oratio, quo facilius id a quoque probaretur, quod cuique maxime proba- bile videretur, id in hac disputatione de fato casus

2 quidam ne facerem inpedivit. Nam cum essem in is Puteolano Hirtiusque noster, consul designatus, isdem in locis, vir nobis amicissimus et his studiis, in qui- bus nos a pueritia viximus, deditus, multum una era- mus, maxime nos quidem exquirentes ea consilia, quae ad pacem et ad concordiam civium pertinerent. Cum 20 enim omnes post interitum Caesaris novarum pertur- bationum causae quaeri viderentur iisque esse occur- rendum putaremus, omnis fere nostra in his delibera-

CAP. 1—8. § 1—6 253

tionibus consumebatur oratio, idque et saepe alias et quodam liberiore, quam solebat, et magis vacuo ab interventoribus die, cum ad me ille venisset, primo ea, quae erant cotidiana et quasi legitima nobis, de

5 pace et de otio.

Quibus actis Quid ergo? inquit ille, quoniam ora- ^ torias exercitationes non tu quidem, ut spero, reliquisti, sed certe philosophiam illis anteposuisti, possumne aliquid audire? Tu vero, inquam, vel audire vel di-

10 cere; nec enim, id quod recte existimas, oratoria illa studia deserui, quibus etiam te incendi, quamquam flagrantissumum acceperam, nec ea, quae nunc tracto, minuunt, sed augent potius illam facultatem. Nam cum hoc genere philosophiae, quod nos sequimur, ma-

15 gnam habet orator societatem; subtilitatem enim ab Academia mutuatur et ei vicissim reddit ubertatem orationis et ornamenta dicendi. Quam ob rem, in- quam, quoniam utriusque studii nostra possessio est, hodie, utro frui malis, optio sit tua. Tum Hirtius:

20 Gratissumum, inquit, et tuorum omnium simile; nihil enim umquam abnuit meo studio voluntas tua. Sed 4 quoniam rhetorica mihi vestra sunt nota teque in iis et audivimus saepe et audiemus atque hanc Academi- corum contra propositum disputandi consuetudinem

25 indicant te suscepisse Tusculanae disputationes, ponere aliquid, ad quod audiam, si tibi non est molestum, volo. An mihi, inquam, potest quicquam esse mole- stum, quod tibi gratum futurum sit? Sed ita audies, ut Romanum hominem, ut timide ingredientem ad hoc

30 genus disputandi, ut longo intervallo haec studia re- petentem. Ita, inquit, audiam te disputantem, ut ea lego, quae scripsisti. Proinde ordire. Considamus hic.

. . . quorum in aliis, ut in Antipatro poeta, ut in g brumali die natis, ut in simul aegrotantibus fratribus,

35 ut in urina, ut in unguibus, ut in reliquis eius modi, naturae contagio valet, quam ego non tollo, vis est nulla fatalis; in aliis autem fortuita quaedam esse

254 DE FATO

possunt, ut in illo naufra^o^ ut in Icadio, ut in Da- phita; quaedam etiam Posidonius (pace magistri dixe- rim) comminisci videtur; sunt quidem absurda. Quid enim? si Daphitae fatum fuit ex equo cadere atque ita perire, ex liocne equo, qui cum equus non esset, 6 nomen habebat alienum? aut Philippus hasne in ca- pulo quadrigulas vitare monebatur? quasi vero capulo sit occisus. Quid autem magnum aut naufragum illum sine nomine in rivo esse lapsum? (quamquam huic quidem hic scribit praedictum in aqua esse pereun- lo dum); ne hercule Icadii quidem praedonis video fa-

6 tum ullum; nihil enim scribit ei praedictum. Quid mirum igitur ex spelunca saxum in crura eius inci- disse? puto enim, etiamsi Icadius tum in spelunca non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse. Nam i5 aut nihil omnino est fortuitum, aut hoc ipsum potuit evenire fortuna. Quaero igitur (atque hoc late pate- bit), si fati omnino nullum nomen, nulla natura, nulla vis esset et forte temere casu aut pleraque fierent aut omnia, num aliter, ac nunc eveniunt, evenirent. 20 Quid ergo adtinet inculcare fatum, cum sine fato ratio omnium rerum ad naturam fortunamve referatur?

i Sed Posidonium, sicut aequum est, cum bona gra- tia dimittamus, ad Chrysippi laqueos revertamur. Cui quidem primum de ipsa contagione rerum respondea- 25 mus, reliqua postea persequemur. Inter locorum na- turas quantum intersit, videmus; alios esse salubris, alios pestilentis, in aliis esse pituitosos et quasi re- dundantis, in aliis exsiccatos atque aridos; multaque sunt alia, quae inter locum et locum plurimum diffe- 30 rant. Athenis tenue caelum, ex quo etiam acutiores putantur Attici, crassum Thebis, itaque pingues The- bani et valentes. Tamen neque illud tenue caelum effi- ciet, ut aut Zenonem quis aut Arcesilam aut Theo- phrastum audiat, neque crassum, ut Nemea potius 35

8 quam Isthmo victoriam petat. Diiunge longius. Quid enim ioci natura adferre potest, ut in porticu Pom-

CAP. 3—5. § 6—10. 255

peii potius quam in campo ambulemus? tecum quam cum alio? Idibus potius quam Kalendis? Ut igitur ad quasdam res natura loci pertinet aliquid, ad quas- dam autem nihil, sic astrorum adfectio valeat, si vis,

5 ad quasdam res, ad omnis certe non valebit. At enim, quoniam in naturis hominum dissimilitudines sunt, ut alios dulcia, alios subamara delectent, alii libidinosi, alii iracundi aut crudeles aut superbi sint, alii a talibus vitiis abhorreant, quoniam igitur, inquit, tantum

10 natura a natura distat, quid mirum est has dissimili- tudines ex differentibus causis esse factas? _

Haec disserens, qua de re agatur, et in quo causa g consistat, non videt. Non enim, si alii ad alia pro- pensiores sunt propter causas naturalis et antecedentis,

15 idcirco etiam nostrarum voluntatum atque adpetitio- num sunt causae naturales et antecedentes. Nam nihil esset in nostra potestate, si ita se res haberet. Nunc vero fatemur, acuti hebetesne, valentes inbecilline si- mus, non esse id in nobis. Qui autem ex eo cogi putat,

20 ne ut sedeamus quidem aut ambulemus voluntatis esse, is non videt, quae quamque rem res consequa- tur. Ut enim et ingeniosi et tardi ita nascantur an- tecedentibus causis itemque valentes et inbecilli, non sequitur tamen, ut etiam sedere eos et ambulare et

25 rem agere aliquam principalibus causis definitum et constitutum sit. Stilponem, Megaricum philosophum, 10 acutum sane hominem et probatum temporibus illis accepimus. Hunc scribunt ipsius familiares et ebrio- sum et mulierosum fuisse, neque haec scribunt vitu-

30 perantes, sed potius ad laudem; vitiosam enim natu- ram ab eo sic edomitam et conpressam esse doctrina, ut nemo umquam vinulentum illum, nemo in eo libi- dinis vestigium viderit. Quid? Socraten nonne legimus quem ad modum notarit Zopyrus physiognomon, qui

85 se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore, oculis, vultu, fronte pernoscere? stupidum esse Socra- ten dixit et bardum, quod iugula concava non habe-

266 DE FATO

ret, obstructas eas partes et obturatas esse dicebat*, jiddidit etiam mulierosum; in quo Alcibiades cachin-

11 num dicitur sustulisse. Sed haec ex naturalibus cau- sis vitia nasci possunt, extirpari autem et funditus tolli, ut is ipse, qui ad ea propensus fuerit, a tantis 5 vitiis avocetur, non est id positum in naturalibus causis, sed in voluntate, studio, disciplina. Quae tol- luntur omnia, si vis et natura fati ex divinationis ratione firmabitur.

6 Etenim si est divinatio, qualibusnam a perceptis lo artis proficiscitur? (percepta appello, quae dicuntur Graece d^eG)Q7]y.ccTa), Non enim credo nullo percepto aut ceteros artifices versari in suo munere, aut eos,

12 qui divinatione utantur, futura praedicere. Sint igitur astrologorum percepta huius modi: *Si quis verbi i5 causa oriente Canicula natus est, is in mari non mo- rietur.' Vigila, Chrysippe, ne tuam causam, in qua tibi cum Diodoro, valente dialectico, magna luctatio est, deseras. Si enim est verum, quod ita conectitur: 'Si quis oriente Canicula natus est, in mari non mo- 20 rietur', illud quoque verum est: ^Si Fabius oriente Canicula natus est, Fabius in mari non morietur.' Pugnant igitur haec inter se, Fabium oriente Canicula natum esse, et Fabium in mari moriturum; et quon- iam certum in Fabio ponitur, natum esse eum Ca- 25 nicula oriente, haec quoque pugnant, et esse Fabium, et in mari esse moriturum. Ergo haec quoque con- iunctio est ex repugnantibus: *Et est Fabius, et in mari Fabius morietur', quod, ut propositum est, ne fieri quidem potest. Ergo illud: *Morietur in mari Fa- so bius' ex eo genere est, quod fieri non potest. Omne

- ergo, quod falsum dicitur in futuro, id fieri non pot-

13 est. At hoc, Chrysippe, minime vis, maximeque tibi de hoc ipso cum Diodoro certamen est. Ille enim id solum fieri posse dicit, quod aut sit verum aut futu- 35 rum sit verum, et, quicquid futurum sit, id dicit fieri necesse esse et, quicquid non sit futurum, id negat

CAP. 6-8. § 10—16. 257

fieri posse. Tu, et quae non sint futura, posse fieri dicis, ut frangi hanc gemmam, etiamsi id numquam futurum sit, neque necesse fuisse Cypselum regnare Corinthi, quamquam id millensimo ante anno Apollinis

5 oraculo editum esset. At si ista conprobabis divina praedicta, et, quae falsa in futuris dicentur, in iis. ha- bebis, ut ea fieri non possint [ut si dicatur Africa- num Karthagine potiturum], et, si vere dicatur de futuro, idque ita futurum sit, dicas esse necessarium;

10 quae est tota Diodori vobis inimica sententia. Ete- 14 nim si illud vere conectitur: 'Si oriente Canicula na- tus es, in mari non moriere', primumque quod est in conexo: *Natus es oriente Canicula', necessarium est (omnia enim vera in praeteritis necessaria sunt, ut

15 Chrysippo placet dissentienti a magistro Cleanthe, quia sunt inmutabilia nec in falsum e vero praeterita possunt convertere); si igitur, quod primum in conexo est, necessarium est, fit etiam, quod consequitur, neces- sarium. Quamquam hoc Chrysippo non videtur valere in

20 omnibus; sed tamen, si naturalis est causa, cur in mari Fabius non moriatur, in mari Fabius mori non potest.

Hoc loco Chrysippus aestuans falli sperat Chal- ^g daeos ceterosque divinos, neque eos usuros esse con- iunctionibus, ut ita sua percepta pronuntient: 'Si quis

25 natus est oriente Canicula, is in mari non morietur', sed potius ita dicant: *Non et natus est quis oriente Canicula, et is in mari morietur.' 0 licentiam iocu- larem! ne ipse incidat in Diodorum, docet Chaldaeos, quo pacto eos exponere percepta oporteat. Quaero

80 enim, si Chaldaei ita loquantur, ut negationes infini- tarum coniunctionum potius quam infinita conexa po- nant, cur idem medici, cur geometrae, cur reliqui fa- cere non possint. Medicus in primis, quod erit ei perspectum in arte, non ita proponet: *Si cui venae

35 sic moventur, is habet febrim', sed potius illo modo: *Non et venae sic cui moventur, et is febrim non habet.' Itemque geometres non ita dicet: ^ln sphaera

CIO. IV. 2 17

258 I>E FATO

maximi orbes medii inter se dividuntur', sed potius illo modo: ^Non et sunt in sphaera maximi orbes, et

IC) ii non medii inter se dividuntur.' Quid est, quod non possit isto modo ex eonexo transferri ad coniunctio- num negationem? Et quidem aliis modis easdem res 5 efferre possumus. Modo dixi: ^ln sphaera maximi or- bes medii inter se dividuntur'; possum dicere: ^Si in sphaera maximi orbes erunt', possum dicere: ^Quia in sphaera maximi orbes erunt'. Multa genera sunt enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chry- lo sippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore.

^ Illorum tamen nemo ita loquitur; maius est enim has contortiones orationis quam signorum ortus obi- tusque perdiscere. Sed ad illam Diodori contentionem, quam 7t£Ql dvvcctcov appellant, revertamur, in qua, i5 quid valeat id, quod fieri possit, anquiritur. Placet igitur Diodoro id solum fieri posse, quod aut verum sit aut verum futurum sit. Qui locus attingit hanc quaestionem, nihil fieri, quod non necesse fuerit, et^ quicquid fieri possit, id aut esse iam aut futurum 20 esse, nec magis commutari ex veris in falsa posse ea, quae futura, quam ea, quae facta sunt; sed in factis inmutabilitatem apparere, in futuris quibusdam, quia non apparet, ne inesse quidem videri, ut in eo, qui mortifero morbo urgeatur, verum sit 'Hic morietur 25 hoc morbo', at hoc idem si vere dicatur in eo, in quo vis morbi tanta non appareat, nihilo minus futurum sit. Ita fit, ut commutatio ex vero in falsum ne in futuro quidem ulla fieri possit. Nam ^Morietur Scipio' talem vim habet, ut, quamquam de futuro dicitur, tamen ut id 3o non possit convertere in falsum; de homine enim dicitur,

18 cui necesse est mori. Sic si diceretur: ^Morietur noctu in cubiculo suo vi oppressus Scipio', vere diceretur; id enim fore diceretur, quod esset futurum; futurum autem fuisse ex eo, quia factum est, intellegi debet. 35 Nec magis erat verum ^Morietur Scipio' quam 'Mo- rietur illo modo', nec magis necesse mori Scipioni

CAP. 8—10. § 15—21. 259

quam illo modo mori, nec magis inmutabile ex veTO in falsum ^Necatus est Scipio' t[uam ^Necabitur Scipio'; nec, cum haec ita sint, est causa, cur Epicu- rus fatum extimescat et ab atomis petat praesidium

5 easque de via deducat et uno tempore suscipiat res duas inenodabiles, unam, ut sine causa fiat aliquid, ex quo existet, ut de nihilo quippiam fiat, quod nec ipsi nec cuiquam physico placet, alteram, ut, cum duo individua per inanitatem ferantur, alterum e regione

10 moveatur, alterum declinet. Licet enim Epicuro con- 19 cedenti omne enuntiatum aut verum aut falsum esse non vereri, ne omnia fato fieri sit necesse; non enim aeternis causis naturae necessitate manantibus verum est id, quod ita enuntiatur: *Descendit in Academiam

15 Carneades', nec tamen sine causis, sed interest inter causas fortuito antegressas et inter causas cohibentis in se efficientiam naturalem. Ita et semper verum fuit *Morietur Epicurus, cum duo et septuaginta an- nos vixerit, archonte Pytharato', neque tamen erant

20 causae fatales, cur ita accideret, sed, quod ita cecidit, serie certa causarum casurum, sicut cecidit, fuit. Nec 20 ii, qui dicunt inmutabilia esse, quae futura sint, nec posse verum futurum convertere in falsum, fati ne- cessitatem confirmant, sed verborum vim interpretan-

25 tur. At qui introducunt causarum seriem sempiter- nam, ii mentem hominis voluntate libera spoliatam necessitate fati devinciunt.

Sed haec hactenus; alia videamus. Concludit enim 10 Chrysippus hoc modo: 'Si est motus sine causa,

sonon omnis enuntiatio, quod altto^cc dialectici appellant, aut vera aut falsa erit; causas enim efficientis quod non habebit, id nec verum nec falsum erit; omnis autem enuntiatio aut vera aut falsa est; motus ergo sine causa nullus est.

35 Quod si ita est, omnia, quae fiunt, causis fiunt 21 antegressis; id si ita est, fato omnia fiunt; ef- ficitur igitur fato fieri, quaecumque fiant.' Hic

17*

260 DE FATO

primum si mihi libeat adsentiri Epicuro et negare omnem enuntiatioaem aut veram esse aut falsam, eam plagam potius accipiam quam fato omnia fieri con- probem; illa enim sententia babet aliquid disputatio- nis, baec vero non est tolerabilis. Itaque contendit 6 omnis nervos Chrysippus, ut persuadeat omne d^L(D[ia aut verum esse aut falsum. Ut enim Epicurus vere- tur, ne, si hoc concesserit, concedendum sit fato fieri, quaecumque fiant, (si enim alterum utrum ex aetemi- tate verum sit, esse id etiam certum et, si certum, lo etiam necessarium; ita et necessitatem et fatum con- firmari putat) sic Chrysippus metuit, ne, si non ob- tinuerit omne, quod enuntietur, aut verum esse aut

22 falsum, non teneat omnia fato fieri et ex causis ae- ternis rerum futurarum. Sed Epicurus declinatione i5 atomi vitari necessitatem fati putat. Itaque tertius quidam motus oritur extra pondus et plagam, cum declinat atomus intervallo minimo (id appellat ild' XL0tov)'j quam declinationem sine causa fieri si minus verbis, re cogitur confiteri. Non enim atomus ab 20 atomo pulsa declinat. Nam qui potest pelli alia ab alia, si gravitate feruntur ad perpendiculum corpora individua rectis lineis, ut Epicuro placet? Sequitur enim, ut, si alia ab alia numquam depellatur, ne

23 contingat quidem alia aliam. Ex quo efficitur, etiamsi 25 sit atomus eaque declinet, declinare sine causa. Hanc Epicurus rationem induxit ob eam rem, quod veritus est, ne, si semper atomus gravitate ferretur naturali ac necessaria, nihil liberum nobis esset, cum ita mo- veretur animus, ut atomorum motu cogeretur. Id so Democritus, auctor atomorum, accipere maluit, neces-

11 sitate omnia fieri, quam a corporibus individuis natu- ralis motus avellere. Acutius Carneades, qui docebat posse Epicureos suam causam sine hac commenticia declinatione defendere. Nam cum docerent esse posse 35 quendam animi motum voluntarium, id fuit defendi ^ melius quam introducere declinationem, cuius prae-

CAP. 10—12. § 21—27. 261

sertim causam reperire non possent; quo defenso fa- cile Chrysippo possent resistere. Cum enim conces- sissent motum nullum esse sine causa, non concede- rent omnia, quae fierent, fieri causis antecedentibus ;

5 voluntatis enim nostrae non esse causas externas et antecedentis. Communi igitur consuetudine sermonis 24 abutimur, cum ita dicimus, velle aliquid quempiam aut nolle sine causa; ita enim dicimus ^sine causa', ut dicamus: sine externa et antecedente causa, non

10 sine aliqua; ut, cum vas inane dicimus, non ita loqui- mur, ut pbysici, quibus inane esse nibil placet, sed ita, ut verbi causa sine aqua, sine vino, sine oleo vas esse dicamus, sic, cum sine causa animum dicimus moveri, sine antecedente et externa causa moveri, non

15 omnino sine causa dicimus. De ipsa atomo dici po- test, cum per inane moveatu* gravitate et pondere, sine causa moveri, quia nulla causa accedat extrinse- cus. Rursus autem, ne omnes physici inrideant nos, 25 si dicamus quicquam fieri sine causa, distinguendum

20 est et ita dicendum, ipsius individui hanc esse natu- ram, ut pondere et gravitate moveatur, eamque ipsam esse causam, cur ita feratur. Similiter ad animorum motus voluntarios non est requirenda externa causa; motus enim voluntarius eam naturam in se ipse con-

25 tinet, ut sit in nostra potestate nobisque pareat, nec id sine causa; eius rei enim causa ipsa natura est. Quod cum ita sit, quid est, cur non omnis pronuntia- 26 tio aut vera aut falsa sit, nisi concesserimus fato fieri, quaecumque fiant? Quia futura vera, inquit, non possunt

80 esse ea, quae causas, cur futura sint, non habent; ha- beant igitur causas necesse est ea, quae vera sunt; ita, cum evenerint, fato evenerint. Confectum negotium, 12 siquidem concedendum tibi est aut fato omnia fieri, aut quicquam fieri posse sine causa. An aliter haec 27

85 enuntiatio vera esse non potest: ^Capiet Numantiam Scipio', nisi ex aeternitate causa causam serens hoc erit efFectura? An hoc falsum potuisset esse, si esset

262 DE FATO

sescentis saeculis ante dictum? Et si tum non esset vera haec enuntiatio: *Capiet Numantiam Scipio', ne illa quidem eversa vera est haec enuntiatio: ^Cepit Numantiam Scipio.' Potest igitur quicquam factum esse, quod non verum fuerit futurum esse? Nam ut 5 praeterita ea vera dicimus, quorum superiore tempore vera fuerit instantia, sic futura, quorum consequenti

28 tempore vera erit instantia, ea vera dicemus. Nec, si omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur ilico esse causas inmutabilis, easque aeternas, quae lo prohibeant quicquam secus cadere, atque casurum sit; fortuitae sunt causae, quae efficiant, ut vere dicantur, quae ita dicentur: ^Veniet in senatum Cato', non in- clusae in rerum natura atque mundo ; et tamen tam est inmutabile venturum, cum est verum, quam ve- 15 nisse, nec ob eam causam fatum aut necessitas ex- timescenda est. Etenim erit confiteri necesse: ^Si hoc enuntiatum: *'Veniet in Tusculanum Hortensius" ve- rum non est, sequitur, ut falsum sit.' Quorum isti neutrum volunt; quod fieri non potest. 20

Nec nos impediet illa ignava ratio, quae dicitur; appellatur enim quidam a philosophis aQyog ^^oyog, cui si pareamus, nihil omnino agamus in vita. Sic enim in- terrogant: ^Si fatum tibi est ex hoc morbo convalescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, conva- 25

29 lesces; item, si fatum tibi est ex hoc morbo non conva- lescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibue- ris, non convalesces; et alterutrum fatum est; medi-

13cum ergo adhibere nihil attinet.' Recte genus hoc interrogationis ignavum atque iners nominatum est, so quod eadem ratione omnis e vita tolletur actio. Licet etiam inmutare, ut fati nomen ne adiungas et eandem tamen teneas sententiam, hoc modo: *Si ex aeterni- tate verum hoc fuit: "Ex isto morbo convalesces", sive adhibueris medicum sive non adhibueris, conva- 35 lesces; itemque, si ex aeternitate falsum hoc fuit: "Ex isto morbo convalesces ", sive adhibueris medi-

CAP. 12-14. § 27-32. 265

cum sive non adhibueris, non convalesces'; cleinde ce- tera. Haec ratio a Chrysippo reprehenditur. Quaedain 30 enim sunt, inquit, in rebus simplicia^ quaedam copu- lata; simplex est: 'Morietur illo die Socrates'; huic,

5 sive quid fecerit sive non fecerit, finitus est moriendi dies. At si ita fatum erit: 'Nascetur Oedipus Laio', non poterit dici: ^sive fuerit Laius cum muliere sive non fuerit'; copulata enim res est et confatalis; sic enim appellat, quia ita fatum sit et concubiturum cum

10 uxore Laium et ex ea Oedipum procreaturum, ut, si esset dictum: ^Luctabitur Olympiis Milo' et referret aliquis: *Ergo, sive habuerit adversarium sive non habuerit, luctabitur', erraret; est enim copulatum *luc- tabitur', quia sine adversario nulla hictatio est. Om-

15 nes igitur istius generis captiones eodem modo refel- luntur. ^Sive tu adhibueris medicum sive non adhi- bueris, convalesces' captiosum; tam enim est fatale medicum adhibere quam convalescere. Haec, ut dixi, confatalia ille appellat.

20 Cameades genus hoc totum non probabat et nimis ^ ^ inconsiderate concludi hanc rationem putabat. Itaque premebat alio modo nec ullam adhibebat calumniam; cuius erat haecconclusio: 'Si omnia antecedentibus causis fiunt, omnia naturali conligatione con-

25 serte contexteque fiunt; quod si ita est, omnia necessitas efficit; id si verum est, nihil est in nostra potestate; est autem aliquid in nostra potestate; at, si omnia fato fiunt, omnia cau- sis antecedentibus fiunt; non igitur fato fiunt^

soquaecumque fiunt.' Hoc artius adstringi ratio non 32 potest. Nam si quis velit idem referre atque ita di- cere: *Si omne futurum ex aeternitate verum est, ut ita certe eveniat, quem ad modum sit futurum, omnia necesse est conligatione naturali conserte contexteque

35 fieri', nihil dicat. Multum enim difFert, utrum causa naturalis ex aeternitate futura vera efficiat, an etiam siue aeternitate naturali, futura quae sint, ea vera

264 DE FATO

esse possint intellegi. Itaque dicebat Carneades ne Apollinem quidem futura posse dicere nisi ea, quo- rum causas natura ita contineret, ut ea fieri necesse

33 esset. Quid enim spectans deus ipse diceret Marcel- lum eum, qui ter consul fuit, in mari esse periturum? s Erat hoc quidem verum ex aetemitate, sed causas id efficientis non habebat. Ita ne praeterita quidem ea, quorura nulla signa tamquam vestigia extarent, Apol- lini nota esse censebat; quo minus futura! causis enim efficientibus quamque rem cognitis posse denique sciri, lo quid futurum esset. Ergo nec de Oedipode potuisse Apollinem praedicere nullis in rerum natura causis praepositis, cur ab eo patrem interfici necesse esset,

15nec quicquam eius modi. Quocirca, si Stoicis, qui omnia fato fieri dicunt, consentaneum est huius modi i5 oracla ceteraque, quae a divinatione ducuntur, conpro- bare, iis autem, qui, quae futura sunt, ea vera esse ex aeternitate dicunt, non idem dicendum est, vide, ne non eadem sit illorum causa et Stoicorum; hi enim urguentur angustius, illorum ratio soluta ac libera 20

34 est. Quodsi concedatur nihil posse evenire nisi causa antecedente, quid proficiatur, si ea causa non ex ae- temis causis apta dicatur? Causa autem ea est, quae id efficit, cuius est causa, ut vulnus mortis, cmditas morbi, ignis ardoris. Itaque non sic causa intellegi 25 debet, ut, quod cuique antecedat, id ei causa sit, sed quod cuique efficienter antecedat, nec, quod in campum descenderim, id fuisse causae, cur pila luderem, nec Hecubam causam interitus fuisse Troianis, quod Ale- xandrum genuerit, nec Tyndareum Agamemnoni, quod so Clytaemnestram. Hoc enim modo viator quoque bene vestitus causa grassatori fuisse dicetur, cur ab eo

35 spoliaretur. Ex hoc genere illud est Ennii:

Utinam ne in nemore Pelio securibus Caesae accidissent abiegnae ad terram trabes! 35 Licuit vel altius: ^Utinam ne in Pelio nata uUa um- quam esset arbor!' etiam supra: *Utinam ne esset

CAP. 14—16. § 32— 3a 265

mons ullus Pelius!' similiterque superiora repetentem regredi infinite licet.

Neve inde navis inchoandi exdrdium Coepisset.

5 Quorsum haec praeterita? Quia sequitur illud:

Nam niimquam era errans mea domo ecfer-

ret pedem, Medea, animo aegra, amdre saevo saiicia, f non ut eae res causam adferrent amoris. ^

Interesse autem aiunt, utrum eius modi quid sit, gg

10 sine quo effici aliquid non possit, an eius modi, cum quo effici aliquid necesse sit. Nulla igitur earum est causa, quoniam nulla eam rem sua vi efficit, cuius causa dicitur; nec id, sine quo quippiam non fit, causa est, sed id, quod cum accessit, id, cuius est causa,

15 efficit necessario. Nondum enim ulcerato serpentis morsu Philocteta quae causa in rerum natura conti- nebatur, fore ut is in insula Lemno linqueretur? post autem causa fuit propior et cum exitu iunctior. Ratio 37 igitur eventus aperit causam. Sed ex aeternitate vera

20 fuit haec enuntiatio: ^Relinquetur in insula Philocte- tes', nec hoc ex vero in falsum poterat convertere. Necesse est enim in rebus contrariis duabus (contra- ria autem hoc loco ea dico, quorum alterum ait quid, alterum negat), ex iis igitur necesse est invito

25 Epicuro alterum verum esse, alterum falsum, ut ^Sauciabitur Philocteta' omnibus ante saeculis verum fuit, *Non sauciabitur' falsum; nisi forte volumus Epicureorum opinionem sequi, qui tales enuntiatio- nes nec veras nec falsas esse dicunt aut, cum id

80 pudet, illud tamen dicunt, quod est inpudentius, ve- ras esse ex contrariis diiunctiones, sed, quae in his enuntiata essent, eorum neutrum esse verum. 0 ad- 38 mirabilem licentiam et miserabilem inscientiam disse- rendi! Si enim aliquid in eloquendo nec verum nec

35 falsum est, certe id verum non est; quod autem ve- rum non est, qui potest non falsum esbeV aut, quod

266 DE PATO

falsum non est, qui potest non verum esse? tenebitur igitur id, quod a Chrysippo defenditur, omnem enun- tiationem aut veram aut falsam esse; ratio ipsa coget et ex aeternitate quaedam esse vera, et ea non esse j_nexa causis aeternis et a fati necessitate esse libera. 5

39 Ac mihi quidem videtur, cum duae sententiae fuis- sent veterum philosophorum, ima eorum, qui cense- rent omnia ita fato fieri, ut id fatum vim necessitatis adferret, in qua sententia Democritus, Heraclitus, Em- pedocles, Aristoteles fuit, altera eorum, quibus vide- lo rentur sine ullo fato esse aiiimorum motus voluntarii, Chrysippus tamquam arbiter honorarius medium fe- rire voluisse, sed adplicat se ad eos potius, qui ne- cessitate motus animorum liberatos volunt; dum au- tem verbis utitur suis, delabitur in eas difficultates, i5

40 ut necessitatem fati confirmet invitus. Atque hoc, si placet, quale sit videamus in adsensionibus, quas prima oratione tractavi. Eas enim veteres illi, quibus omnia fato fieri videbantur, vi effici et necessitate dicebant. Qui autem ab iis dissentiebant, fato adsensiones libe- 20 rabant negabantque fato adsensionibus adhibito neces- sitatem ab his posse removeri, iique ita disserebant: ^Si omnia fato fiunt, omnia fiunt causa ante- cedente, et, si adpetitus, illa etiam, quae ad- petitum sequuntur, ergo etiam adsensiones; at, 25 si causa adpetitus non est sita in nobis, ne ipse quidem adpetitus est in nostra potestate; quod si ita est, ne illa quidem, quae adpetitu effi- ciuntur, sunt sita in nobis; non sunt igitur neque adsensiones neque actiones in nostra 30 potestate. Ex quo efficitur, ut nec laudatio- nes iustae sint nec vituperationes nec honores nec supplicia'. Quod cum vitiosum sit, probabiliter concludi putant non omnia fato fieri, quaecumque fiant.

JP Chrysippus autem cum et necessitatem inprobaret 35 et nihil vellet sine praepositis causis evenire, causa- rum genera distinguit, ut et necessitatem effugiat et

CAP 16—19. § 38—43. 267

retineat .fatum. ^Causarum enim', inquit, ^aliae sunt perfectae et principales, aliae adiuvantes et proximae. Quam ob rem, cum dicimus omnia fato fieri causis antecedentibus, non hoc in-

5 tellegi volumus: causis perfectis et principa- libus, sed causis adiuvantibus [antecedentibus] et proximis'. Itaque illi rationi, quam paulo ante conclusi, sic occurrit: si omnia fato fiant, sequi illud quidem, ut omnia causis fiant antepositis, verum non

10 principalibus causis et perfectis, sed adiuvantibus et proximis. Quae si ipsae non sunt in nostra potestate, non sequitur, ut ne adpetitus quidem sit in nostra potestate. At hoc sequeretur, si omnia perfectis et principalibus causis fieri diceremus, ut, cum eae cau-

15 sae non essent in nostra potestate, ne ille quidem esset in nostra potestate. Quam ob rem, qui ita fa- 42 tum introducunt, ut necessitatem adiungant, in eos valebit illa conclusio; qui autem causas antecedentis non dicent perfectas neque principalis, in eos nihil

20 valebit. Quod enim dicantur adsensiones fieri causis antepositis, id quale sit, facile a se explicari putat. Nam quamquam adsensio non possit fieri nisi com- mota viso, tamen, cum id visum proximam causam habeat, non principalem, hanc habet rationem, ut

25 Chrysippus vult, quam dudum diximus, non ut illa quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata (necesse est enim adsensionem viso commoveri). sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suum, quae moveri incipere nisi pulsa non possunt. Id

30 autem cum accidit, suapte natura, quod superest, et cylindrum volvi et versari turbinem putat. ^Utlg igitur', inquit, 'qui protrusit cylindrum, de- dit ei principium motionis, volubilitatem au- tem non dedit, sic visum obiectum inprimet

35 illud quidem et quasi signabit in animo suam speciem, sed adsensio nostra erit in potestate, eaque, quem ad modum in cylindro dictum

268 DE FATO

est, extrinsecus pulsa, quod reliquum est, suapte vi et natura movebitur. Quodsi aliqua res efficeretur sine causa antecedente, falsum esset omnia fato fieri; sin omnibus, quaecum- que fiunt, veri simile est causam antecedere, 5 quid adferri poterit, cur non omnia fato fieri fatendum sit? modo intellegatur, quae sit cau-

44 sarum distinctio ac dissimilitudo.' Haec cum ita sint a Chrysippo explicata, si illi, qui negant ad- sensiones fato fieri, f fateantur tamen eas non sine lo viso antecedente fieri, alia ratio est; sed, si concedunt anteire visa, nec tamen fato fieri adsensiones, quod proxima illa et continens causa non moveat adsen- sionem, vide, ne idem dicant. Neque enim Chrysip- pus, concedens adsensionis proximam et continentem is causam esse in viso positam, [neque] eam causam esse ad adsentiendum necessariam concedet, ut, si omnia fato fiant, omnia causis fiant antecedentibus et necessariisj itemque illi, qui ab hoc dissentiunt confitentes non fieri adsensiones sine praecursione vi- 20 sorum, dicent, si omnia fato fierent eius modi, ut nihil fieret nisi praegressione causae, confitendum esse fato fieri omnia; ex quo facile intellectu est, quoniam utrique patefacta atque explicata sententia sua ad eundem exitum veniant, verbis eos, non re dissidere. 25

45 Omninoque cum haec sit distinctio, ut quibusdam in rebus vere dici possit, cum hae causae antegressae sint, non esse in nostra potestate, quin illa eveniant, quorum causae fuerint, quibusdam autem in rebus causis antegressis in nostra tamen esse potestate, ut 30 illud aliter eveniat, hanc distinctionem utrique ad- probant, sed alteri censent, quibus in rebus, cum cau- sae antecesserint, non sit in nostra potestate, ut aliter illa eveniant, eas fato fieri; quae autem in nostra potestate sint, ab iis fatum abesse .... 35

2? Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non ab atomis errantibus et de via declinantibus petere

CAP. 19, 20. § 43—48. FRAGMENTA. 269

praesiclium. *Declinat', inquit, 'atomus*. Primum cur? aliam enim quandam vim motus habebant a De- mocrito inpulsionis, quam plagam ille appeilat, a te, Epicure, gravitatis et ponderis. Quae ergo nova causa

5 in natura est, quae declinet atomum? aut num sor- tiuntur inter se, quae declinet, quae non? aut cur minimo declinent intervallo, maiore non? aut cur de- clinent uno minimo, non declinent duobus aut tribus? Optare hoc quidem est, non disputare. Nam neque 47

10 extrinsecus inpulsam atomum loco moveri et declinare dicis, neque in illo inani, per quod feratur atomus, quicquam fuisse causae, cur ea non e regione ferre- tur, nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est, quam ob rem naturalem motum sui ponderis non te-

15 neret. Ita cum attulisset nullam causam, quae istam declinationem efficeret, tamen aliquid sibi dicere vi- detur, cum id dicat, quod omnium mentes aspernentur ac respuant. Nec vero quisquam magis confirmare 48 mibi videtur non modo fatum, verum etiam necessi-

20 tatem et vim omnium rerum sustulisseque motus animi voluntarios, quam hic, qui aliter obsistere fato fate- tur se non potuisse, nisi ad has commenticias decli- nationes confugisset. Nam, ut essent atomi, quas qui- dem esse mihi probari nullo modo potest, tamen

25 declinationes istae numquam explicarentur. Nam si atomis, ut gravitate ferantur, tributum est necessitate naturae, quod omne pondus nulla re inpediente mo- veatur et feratur necesse est, illud quoque necesse est, declinare, quibusdam atomis vel, si volunt, omnibus

30 naturaliter ....

FEAGMENTA

HUIUS LIBRI.

1. Gellius noct Attic. VII 2. 15 Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret ohscurissitnam esse et inplicatissimam, Chrysip-

270 DE FATO FRAGMENTA.

pum quoqm philosophum non expedisse se in ea ait his verhis: Chrysippus aestuans laboransque, quonam ^ac^o explicet et fato omnia fieri, et esse aliquid in nobis, intricatur hoc modo.

2. Servius ad Vergil. Aen. III 876 volvitque vicesj 5 definitio fati secundum Tullium, qui ait: Fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur, ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem.

3. Augustin. de civ. dei V 8 Illi quoque versus Ho- lo merid huic sententiae suifragantur j quos Cicero in La- tinum vertit:

Tales sunt hominum mentes, quali pateripse

luppiter auctiferas lustravit lumine terras.

(Vid. seqq. et totum cap. 9 eiusdem libri.) is

4. Aug. de civ. dei V 2 Cicero dicit Hippocratem, nohilissimum medicuMj scriptum reliquisse quosdam fra- tres, cum simul aegrotare coepissent et eorum morhus eodem tempore ingravesceretj eodem levareturj geminos suspicatum, Quos Posidoniics Stoicus multum astrologiae 20 deditus eadem constitutione astrorum natos eademque conceptos solehat asserere. Ita^ quod medicus pertinere credehat ad simiUimam temperiem valetudinis, hoc phi- losophus astrologus ad vim constitutionemque siderum^ quae fuerat, quo tempore concepti natique sunt. 25

5. Macrohius Saturnal. III 16. 3 sq. Et ne vilior sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone, in quo honore fuerit hic piscis apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum. Haec sunt in dialogo de fato verha Cice- ronis: Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio 30 unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acupenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, in primis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum ex iis, qui eum salutatum venerant, invitavisset plures- que etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius: 35 *Scipio', inquit, Wide, quid agas; acupenser iste paucorum hominum est.'

'^U ^2*

PA

6296 D15 1915

Cicero, Marcus Tullius

De divinatione, libri duo

PLEASE DO NOT REMOVE CARDS OR SLIPS FROM THIS POCKET

UNIVERSITY OF TORONTO LIBRARY