1 '.i;V I DE GYMNOTO ELECTRICO, COMMENTATIO Q U A H CONSENSU GRATIOSI ORDINIS MEDICORUM P R A E S I D E FERD. AUG. G. EMMERT MED. DOCT. EJUSQUE PROF. PUBL. ORD. rRO SUMMIS IN MEDICINA HONORIBUS IMPETRANDIS PUBLICO EXAMINI SUBMITTIT A U C T 0 R S R. LUD. GUISAN HELVETO - AVENTICENSIS, MENSE ^UL. MDCCCXIX, CUM TABULA AENEA. iM! ju^-wwjii.. I iiwi.miinaawi TUBINCAE, TYPIS REISIAUIS. MC2 OBRARY harvArd VNmmm CAMBRJDGE. MAUSA Inauguralis mcae dissertatlonis materlam mihi auctore Domino Praeside praebuerunt observationum circa gymnotum electricum fasciculus, inter alia patris mei manu scripta repertus. Factae sunt ab illo Catjenne anno potissimum millesimo septingentesimo octogesimo nono; et hanc ob causam momenti sane non parvi sunt, quod ei, ut qui viginti quatuor annos ibi versatus, etpubhco munere functus erat, copia erat, diligenter eas iterandi et ad exa* men vocandi; idque se fecisse affirmat. In Europam rcversus pater meus ista experimenta Parisiis regiae societati llterariae anno millesimo septingentesimo nonagesimo primo tradidit, quae ita censuit, in ephemeridibus, quae journat des savants etrangers dicerentur, typis esse exscribenda. Sed quum publica rerum francogallicarum conversio fieret, et pater meus anno 1800 dece- deret accidit, ut in vulgusnon ederentur, etobservationum gravium ct utiHum copia oblivioni paene traderentun Multa quidem istorum experimentorum recens observata a Williamsonc, Fahlenbergio , Humboidtio inprimis et Bonplando novitatc carent* nequ€ vero gravitate, ut quae confirmandis , istls sunt idonea, plura vero allas res prorsus novas continent, Observatlonum nihil mutavi, nisi quod plurimas allo ordi- ne locaverlm, passimque plura, ut conspectus sit facillor, gene* rali i?roposltloni supposuerlm» Praeterea, quae ex singulis h\s prodeunt experlmentis cognltiones et leges, in unum con«^ gerere et cum aliordm observationlbus comparare studui^. Gynmotorum erectrlGorum , qui visi sunt, maximorum ron" gitudo erat sex peclum, circuitus viginti et aiiquot digitorum^ in amplissima corporis parte, prope caput. Ejus, quem hic descri- bere conor, longitudo est sexaginta duorum digltorum, quatuor- decim autem eircuitus.- Caput est breve, a fronte rotundltate elHptice praepilatay planum, maxilla inferior minlma, os apertum est rotundum, et summus ejus diameter duorum eirciter digitorum &t dimldil: dentes parvl, acuti, recurvi et ordine uno positi, pro lingua elatae car- nosae verrucae, quae intcriori superficiei, inferiorls potissimum branchiae frequentes inhaerent *). Ocull, qui unum et dlmidium digltum a summa maxilia superiore absunt, coerulei sunt, parvis iisque candidis orbibus circumdati, multum eminentes, eorum- que diameter duarum et dimidiae hnearum^ Narium vix unius lineae diameter. In caplte foramlna cer- nuntur parva, quorum os exterum infundibuli formam habet; *} Hamboldfs und Bonpland's Beobachtungen aus der Zoologie und ver- gleichenden Anatomie. H. H. S. 70. Recentiores tamen ejus rei obser- vatores, intcr quos HumboMtius, adesse linguam conBrmant. sunt autem in superiore maxilla viginti quatuor, in inferiore duo- decim, et in singulis capitis lateribus quinque foramina. Caput cum maxilla superiore quatuor circiter et dimidium digitos est longum, inferior autem tres etdimidium. Prope branchias valdc cxiguas duae sunt pinnae thoracicae, unum digitum longae, pari- terque ferc latae, quas , si iratum est animal, firmiter corpori ad- jungit. In extera ventris lati parte corpus est rotundum ad cau- dam usque, quae cunei habet faclem perpendicularlter acuti, In inferiore parte, a ventre usque ad caudam pertinet membranula in medio unum et dimidium digitum lata, qua ut pinnis validis plurimum utitur, quamque anguinis modo se movens, in multi- plices sinus contrahere potest. Cujus ope facile etiam extra aquam — humido scilicet solo — utanguis se commovet. Color efc supra et ad latera niger, maxilla inferior et ventris superficie» infera rubra, omnis vero reliqua superficies infera nigricans. Nudata est cutis squamis, abundat poris, ubique nisi supra per medium tergum, rubra tanquam pisa, seu majora puncta eminerc oculis videntur, quae vero armatis oculis si contueris, non nisi majores et ampliores pori conspiciuntur. Venter prope a capitc abest; et cor a cerebro tam parum remotum est, ut si naturalis situs incorruptus est, ei fere subjectum sit. Ani hiatus est rima scx lineaslonga, in supera coUi parte, post ipsam maxillam infe- riorem. intestinum duos fere pedes longum est, bis se convertit ad exteros ventris parletes, quibuscum ligamentis conjunctum est. Sub ipso ano alter est rotundus hiatus, ora paulo tumida, gc- nitahbus. Uterus trcs quatuorve digitos longus est, qui in duos iatos canales dividitur, qui ad ov^aria, ovis repleta, ducunt^ In mari vero canalis iste, septem octove dlgiK>s longus, intcr testl-. €ulos permeat, et finitur, ut etiam apud feminam , in supero> ventre, ubi ligamentis est adstrictus. Stcmachus cst minimus; ejus quem hic describo, gymnoti,. non nisi septem digltorum longitudo, et octo vel novem circui- tus: pylori hiatus est ita angustus, ut acui magno vix sit transitus. Prope renes vesica natatoria patct ad caudam fere, inter- vallo nempe aliquot digitorum interjecto, quae tres pedes et sep* tem digitos longa, circuitum habet majoris ejus iinis triginta ferc- ©cto linearum; devincta autem cst in densa, nervosa, tergo affixa vaginal ^arvis tenuibus oblongis ligamentis: cnm stomacho firmo> ligamento est conjuncta, quod tamen nullum habet canalem, adea> ut aer in stomachum penetrare non possit, ideoquc non facilc: sit intellectu, quomodo renovetur *^}, Abundatgymnotus sanguine, vasa ejus sunt permagna. CarO' m utraque spinae parte et ubi pinna analis est affixa colore rubro' ct satls^firma, sed quae lateribus adhaeret, colore candido, mollis €t pinguedlni simills, ita ut igni in aeno, nulia aqua infusa, ex- posita, primum liumidas et oleosas particulas emittat, et pau- latlm tora in hanc materiam transeat. Cute detracta, parvas et longas plagas plnguedine flava ductas sub ea dorso adjacere cer- nis, quae impedimento sunt, quo minus cutis firme partibus ei: subjectis adstricta sit, quaeque ei ipsi faciliorem parant motum.^ *) Auctore Humboldtis vesfca haec canali aereo ac instructa est , qui supe- riorem oesophagi partem peiforat, J, c. p. 70; Si condtatur piscis extra aquam, hls locis Tnotum vides, tion ali* ter nisi veslcis aereis factus sit, quae a capire ad caudam decur- runt. Femina tertia parte mlnor, quam mas, ova mense Januario parit. Continuo cernis marem cum femina versantes, ac quidem illum coUum suum feminae collo aut genitalibus affricantem, ut ova putes jam in ovariis fecundari. Eadem ubique est piscis hujus et supra et infra aequatorem ratio ; ad hoc usque tempus soia in plaga aequatoris ac quidem in dulci reperiebatur aqua, ut in Surinamo, qui fluvius salsam^ habet aquam, non invenitur. Neque ullum ia his regionibus reperi animal, ejusdem naturae* Plurimum temporis -gymnotus electricus victu carere potest; vitam degit maxime in paludibus et lacubus Guianae, quae qui- dem pluviali tempore ultra tres quatuorve pedes crescunt, sed arido anni tempore per duos tresve menses penitus exstccantur. Ouamobrem cum non satis habet aquae, ut libere natet, condit se sub terra in cavernis aut sub arborum radicibus, omni victu orbatus, donec aqua rursus augetur. Ceterum, aqua etiam af- fluente, lubenter se in cavis condere videtur. Q^uantuni ego qui- dem observavi, animantibus tantum vescitur, nunquara mortuis. Indl et nonnulli Nigritani, avibus quibusdam parvls, quas in aquae supervolitantes capiat, eum vesci solere tanquam deliciis; scque ipsos Imitantes horum aviculorum cantum, capere gynuiotuni affirmant, ut carne , cujus amantcs sint, fxuantur» Saepius vide- tur per nares et os aerem haurire. — 9 -^ :-^jV -^^ S- 3- Oaanquam dlutius eum diligentlssime obscrvarcm, famea nunquam animadverti, eos, quibus vesci velit, pisces, electrica vi, ut nonnulli contendunt necari. Ut alii pisces, sic ipse eos, quos devorare cupit, peri;equitur; eosque tum rnodo cum moram eorum cursui injicere studet, nec satis celere eos assequi potest, vi sua electrica tangere videtur. Si vero in vase aqua» rio, in quo alii etiam sunt pisces, irritatur, hi interdum tanta vi clectrica tanguntur, ut exspirent. Unde fortassis opinlo orta €st, gymnotum praedam suam interficere. > §. 4. Minime ignorare videtur hic plscis vim suam electricam, neque facile terretur, neque fugit, cum ei appropinquatur; ut in ilhs aqua tectis regionibus multos gladio interfici viderim Saepissime etiam in paludibus, quas cum agmine mihtum transivl, tantae eorum multitudini occurri, ut recedere nos cogeremur, ne libero transitu eos prohiberemus. Neque mordet, neque omni- no ultro bellum Infert, sed injuriam tantum a se prohibet; cum vero periculum adesse putat, magna celeritate in hostem fertur, ct praeteriens ejus corpori caput suum affricat, quo facto vehe- mentcr te percussum, et nisi ilHco recedas, veheilientius iterum atque iterum te sentis. 5-5. HI plsces facile et attrahere et repellere possunt, ut videtur, aquam et corpuscula quaedam; quotiescunque enim aquam ei afFundas^ mox tamen eam, sieilibet, turbat, Quodsi diu deinde B — to -— quiesclt, aqaa claritatem reciplt: sed dorsum limo cst contcctum^ qui farinae vel furfuri similis videtur; saepc illum limum a se di- mittunt, rursumque sibi attrahunt: si vero omnem volunt subito exuere, motum faciunt, quo facto omnis aqua turbida est. Mirum istud vidctur, quod piscis illc, neque loco in aqua* rio cedens, neque omnino se movens aquam divcrsis modis, quo- tiescunque ei libet, modo in orbem, modo ab inferiori ad supc- riorem locum vel desuper deorsum commovcre possit, limus vero gupra dictus vortices agat» Metalla, slbi admota sentit, et vehcmcnter sacpc iis affici- lur. Si metallum quoddam aquario inseris, quo loco in oculos^ ci non cadit, tamcn illico cognitum petit et, si propenso est ani- mo, vi electrica, sin minus ore suo tangit, deinde recedit» Oui gymnoti recens capiuntur, nequaquam magnopere student mc- talla vi sua electrlca perfundere, torpore potius quodam iis afB- ciuntur: qui vero aliquanto diutlus ad expcrimenta sunt adhibiti, nunquam non iis irritati furorc quodam In ea feruntur, inferlorc capltis superficie ea atterunt, ct supcrvehuntur, ut percuSsio- nem iterent. Si cui conductor sublnde admovetur, irritari dcsi^ nit, iratus eum petit, cuni vero^ sex septemve pedes abest, refu- git, iterum prodit, inquiete premitur, ct injucundi aliquid vltarc ▼idetur, Perglt ita facere, donec in Illum irruat; si paululum tantum abest, duos circiter digltos, jam temperarc sibi non po- icst, €t,vi metallo attrahi videtur. — n — S- 7- G«m aliquando Gymnotum in cuprcum va^, obtento reti, injeclssem, omnibus statim viribus annitebatur, ut exsiliret, do- nec illae languescerent; vas vero intactum erat vi electrica. Post- eaquam rete tolH, ct vas ita inclinari jussissem, ut piscis elabi quidem posiset, 5ed oram vusis ab eo attingi necesse esset, co ipso tempore, quo ora attingebatur, ii, qui vas tenebant, vehc- mentius se icrtos sentiebant. Reportavi eum delndc in idem vas, €t singulis diebus aquam mutavi, sed post quatuor dies ita la» 4Doravit, ut brevissimc, nisi excmis^em, exspiravisset, Alia prorsus erat ratio , cum in aenum , ferro fuso factum , «ujus diameter trium et dimidii pedum, quodque supra decem vcl duodecim, infra viginti lineas complectebatur, postquam aqua crat impletum, magnum infcrrem gymnotum. Stuporc vel tor- pore quodam correptus quinque vel sex minutas nullo modo se commovebat, quanquam satis erat spatii ; tum tarde et timido similis ad oram aheni sc appropinquat, repente autem refugit, ac si illud rcformidet. Postquam tali modo quartam fere horae partcm quievcrat, ferrco tangebatur scipione; et gravcm cdcbat concussionem. Complurcs deinde homines manu tenere jussi acni oram, alios dextram in aquam mergefc: quo facto conduc- torcm ci opposui, in qucm non codem, quo, cum in vase aqua- rio erat, modo irruit, vehementem tamen dedit percussionem , qmnquam in neminem, nisi qul conductOrCm tenebat; alii enim nihil sensu percipiebant. — 12 — a) Cum ita gyrrtnptus acnum non tctigerat, idcm pericu- lum feci, hac tamen mutatione facta, ut piscem atl ahcni oram ad- primerem, isque inferiore caudae superficic illud attingeret: li, qui ahenum tenebant, sicut ii , qui manus in aquam immerserant, nihil sentiebant, cxcepto adolescentulo quodam mollioris sensus, qui tremere suos digitos animadverterat. Nunquam igitur piscis aeno huic vim suam electrlcam infundere potuit, .sive quod major ejus erat moles, sive quod crasso ferruginis strato cinctum, fiive quod muro cam terra conjunctum erat. h) Ouum intervallo quam maxlmo inter gymotum, qui ad oram aquarli quiete agebat, magnus vlginti trium pondo malleus ferreus aquae illatus esset, tamen plscis, quanquam oculis eum non assequeretur, sensu eum perciplebat, et capite in illum inve- hebatur: brevi tamen tanquam solHcitus et anxius terga vertit; nihllominus is, qui malleum, non piscem, fistula sclopetaria tc- tlgerat, gravlter percussus est. r) Si juxta malleum conductor aquae inseritur, mavult gy- mnotus in conductorem invehi , quam in malleum , quo graviter commoveri vldetur. Cum enim gymnotus malleo appropinqua- verlt, perfundere eum non vult vi electrica, a conductore vero non abhorret. d) Ramentorum ferri aliquot pondo lente injeci in aquarium ubi gymnotus erat: quo facto inquietus causam quaerere videba- tur: conductorem graviter, et quotles volueris, percutiebat. palsum Itaque est, quod nonnulH contcnderunt, piscem hoc statu vim suam emittere non posse. §' 9- Complures saepe hebdomades in aquario commoratur, hcqiit vim suam electricam , quanquam vigere et valere eum satis lucu- lenter cernas, uUo modo exserit: interdum tamen cxcitari potcst «X hac segnitia, magnis adhibitis stimulis, 5. 10. Electrlca nostri piscis vi$ referri videtur ad ejus magnitudi- nem, fortassis etiam ad ejus aetatem. Infirmatur multis editis percussionjbus, qua de causa, ut viribus pollentem extra aquam experirer, semper eum cum aqua vasis, in quo erat, simul in wteeffudi, tumque mensae, quam solitariam factam vocant, im- posul. Aagetur ejus vis, si diu quicscit, et subindc metalla ad* moventur. §' II. Vehementlsslma est electrica vis, si pisci^s extra aquam men-. sae hgneae, arldae, vitreo vel resina solitariae factae imponitur: quam tamen, si continuo posse ignem electricum elici vis, cum solo qaodammodo conjungi oportet. Tum ve gymnoti ignis, nlsi nimium vires debihtentur, nunquam exhauritur. Facinime autem gymnotus vim suam exercet, si aquario ita impleto eum imposuerl^j, ut dorsum sit aqua intectum. Quoniam vero isto modo vis electrica aquae infunditur, minuitur percussionls vehe- mentia: quam tamen et augere et infirmare licet, prout plus mi- nusve aquae in vase relinquatur; augetur etiam, si ligneis, non ferreis circulis vas est circumdatum. — 14 -«- §. 12. '^uodM wtra aquam irrltatur, mox totum c]as corpus lubri* co humorc tcgitur, qui aranei instar in lila ducitur, ex ore etiam fentum cjicit humorcm, interdumque sonum simul edit, talem fcrc, qualcm iratac duac fcles, sublto obviac, edunt, Si vividi gymnoti, mensac impositi, caudam, vel quae circa sunt, attingas, motum ficri vides a capite ad caudam pertincn- tem, duabus lineis parallelis per dorsi longitudinem, ubi plagat Tinculis similcs rcpcriuntur, nec minus aliis linels per mollem la-' Ijcnim carncm* Si medium corpus tangltur, motus a cerebro proliciscitur, sed co quo conductor attingit corpus, loco desinerc vidctur; idem semper accidit, si alius contlngltur locus. Si con- ductor summo ori admovetur, motus a cerebro proficiscitur ad illud, ncc ad aliam corporis partem. Si caput, ubi cerebrum €st sltum, tangitur, talem motum non vidcs, sed claris Intelligi- tur indiciis, hanc corporis partem facillime affici, et conductori* hiw vehcmentissime irritari, S- 1:5. Omncs corporis partcs vim habcnt pcrcutiendi; maxlmc au- tem ad vehcmcntlores percussioncs capite et cauda utitur. Inpri- mis tota superiicics inferior maxillae inferiorls et colH, ubi oeso- phagi ct genitaHum ora «unt sita, elcctricum Ignem effundere vidctur, et ab eo, si hbcr est, adhlberl; conductores quoquc scmper caplte adorltur, ct qui motus electrlcam effu^ionem diri- gunt, a ccrebro pcrspicuc proficlscuntur. Cum gymnoti vlglntl quatuor digltoslongi caput ita abscidisscnii, _ 15 — iit cor paululum vulncraretur, illico vi electrica cf aiitcnor ct po* «terior capitis pars erat destituta. Alios duos, quorum alter viginti, alter vigmti scx digltos longus erat, in tres pares dissecui partes: posteriores duae par- tes carere videbantur vi clectrica; capita vero et omnes quae cum tis junctac crant partes, per viginti horac partes minutas satis magnas edidere percussiones: si omnes hae partes secundum pri- stinum ordincm committebantur, statim cas pcrfudit elcctricum fluidum a capite ad caudam usque, et in vitam quasi revocata» motus a capite semper ad caudam faciebant* Addendum mihi est, interiorem oris superficiem ct vulnera, quod statim argumentis confirmabo, percussiones ederc. §. 14. Ut enim viderem, quam diu electrica plscls vis post mortem maneret, gymnoti ante descripti cerebro crassum intrudi scrinarii cestrum. Non nisi quadraginta minutls horae partibus elapsis pcl- lis detrahi poterat, quanquam tum etiam opera multa adhibita, quod percussio tolerari fere non poterat; quae quidem tum eraS maxlma, cum digitus vulneri vel ori ingerebatur. Postquam ho^ ram unam et quindecim minutas exspiraverat, cordis adhuc auri- cula ordine pulsabat, tantasque adhuc edebat percussiones, ul iectionem interdum interpellari oportcret. Duabus adeo horis ct triginta tribus minutis post mortem elapsis, lcviter adhuc per- cutjebat digitum meum, si eum caudae carne ingercbam; alius nulIusIocLis eam habebat vim. Quoniam is masculus erat; feminam funeo tergo mediam perfodi, vesicam natatoriam aperui: circa — i6 — Tulnus acr cleclncus circumfundebatur, qui dum sanguis emana- bat, permansit, ut diu nullo modo funis per vulnus ducl pos- sct, quod, simulac ei appropinquaremus, pcrcuttremur. Per fu- nem hunc piscem palo suspendi, et post duas et dimidiam ho- ras in mensa eum secui: sed nullum edebat electricitatis vestigium, quanquam cordis motus erat verus et caput commovere poterat. Etsi pectus et veutriculum aperueram , intestinaque cultro exemeram, tamen non nisi quator horis et octodecim minutis postquam eum suspenderam, circulatio plane cessavit. Percussiones, quas piscis hic edebat, omnes qui iis se offere- bant, ita aegre ferebant, ut scmel tantum iis se exponere vellent, cgoque saepe neniinem haberem, quem ad experimenta adhibe- rem, NonnuUi, quorum operam adhibui, morbum se inde duxisse affirmabant, nec ego inlicias ire vehm, vehementiores per- cussiones talem in eos, qui alieno coelo quanquam diverso gradu graviter afficiuntur, vim exserere. Me quidem hae percussiones ita graviter afficiebant, ut scientiae tautum studium me permo- vere posset ad eas iteratim' subeundas. S\ percussio vehemen- tior cst, homines ita consternuntur, ut, quid senserint, non «ciant. Et raro duo inveniuntur homines, qui, quomodo sen- sus ils afFectus sit, pariter dicant, quod quidem a diversa etiam homlnum natura et compositione oriri posse, non pugno. Ex multis enim meis cxperimentis cognovi alios aliis gravius hac clectrlcitate affici. Ut adolescentuli quindecim fere annorum, praesertim, qui hbidinibus nondum se permiserunt, multo vehc- — 17 — incntius commoventur, quam qul majores naUi sunt: pueris par- vus est ejus sensus. Etlam bestlis electrlcae percusslones, quae a his nascuntuu piscibus, et molestae et noxiae sunt. Canes, *quorum partes capillls nudatae, inprlmis nares, con- ductore tanguntur, gymnoto adjuncto, vehementissime percuti vi- dentur: statim enim metum terroremque prae se ferentes abeunt. Gallinae sim^lac tanguntur, magna voce clamant, diu tamen ils non commoveri videbantur. Canem mediocre magnum cum in aquarium injeclssem, sep- tem digitos altum, cui gymnotus satis magnus inerat; in terribi- lem statim ulutatum ille erupit: contlnuo summa ope ex aquario studebat exsilire, sed ne pedem quidem ex aqua tollere poterat, aut ad oram vasis progredi, quin labaret et proclderet, labia ejus convulsione quadam retrahebantur, ut furibundae instar bestiac dentcs exsereret et frenderet. Totum ejus corpus coepit tremerc et languescere , elapsisque duabus mlnutls toties procubuit, ut nisi extempore elatus esset, aqua csset sufFocatus : quanquam dif- ficile erat illum extrahere, quod mordebat, et tanta vi electrica perfusus erat, ut, qui eum attlngebat, percuteretur. Conabor nunc, quld ipse, tactus illo fluido, senserim, ex- primere atque primum quam viam fecerit, deinde quo sensu sim affectus, A. Quod ad viam, quam ista perfusio electrica fecit, atti- net, caput nunquam eacapitur, nisi forte conductorem el appll- ces, aut metallum aliquod magnum ore teneas, quo ignis attra- hlHir. Neque in ventre et pectore quidquam percipls, nisi sit C — 18 — percussio admodam vehcmens; quod si fit, nauseare Incipiunt alii alio modo. Maximc percutitur brachium, interdum antc* rior tantum pars; semper vero id, quod conductorem tenet, ct fluido quasi opponitur. Interdum ad hoc brachium modo pcr* cussio pertinet; saepius vero ad crura ctiam et nfaxime ad cru» alterius lateris et ad pedes. Alterum brachium leviter tantuni tangitur et si fJaidum ad aliam rem dirigit, et si solo in co elec- Iricitas continetur. B, Desensu, quo corpus afficitur, verissimesanecogitabis, sr idem sentire credas, quod subito et per totum corpus graviter sen*- titur, cum in iis menibris, quae nocturna suppressione sopiuiD- tur, formicae repere dicuntur. a) Si percussio est vehementissima, brachium simul et alia Hiembra vehementi ictu feriuntur, aut si Ictus non est ita vehe- mens, totum corpus tam subito et tam slngulari modo afficitur, ut membra invitamoveantur, attamen si animum habeas intentum^ fluidum a partibus ad partes permeare, sentis, et cum ipsumr formicationis sensum habes, qui vero ob vehementiam gravissL- me et violentlssime corpus afficit. b) S\ percussio minor, ictus non ita vehemens est, fluidi motum magis percipis, ct scnsu tuo per multos canales parvos penetrare, ex iis aliquid expellere, et ita eos evacuare videtur- ^uamdiu piscem tangis, hunc sentis motum: et succedunt motU5, •ut chordarum vibrationes. Sl aovam velis percussionem, piscis denuo est tangendus. c) Si percussio infirma est, sensus ita cammovetar, ac si •iluidum corporis fibras ut chordas vibret» — 19 — De vi liariim percussionum apud juvenem rci gnarum liaec; observavi : Virga sclopetaria, quam dextra tenebat, gymnotum in duas partes sectum, mensae injacentem tam continuo attingebat, ut continua esset in «um fluidi effusio. Brachium erat slc sublevatum, ut manum libere posset movere. Post decem vel duodecim mi- nutas poUicis tendines coeperunt commoveri, mox tremere; sed ordine certo: paucis post minutis totum antibrachium tanquam circa axlm suam commoveri , ut singulae ejus partes ex. g. pollex spatium septem vcl octo linearum a dextra ad sinistram vertcre- tur; iique motus, quanquam tardi, fortes erant, et arteriarum alterius brachii ictibus respondebant, nec cessabant prius, quam cxperiundi finis factus esset, Vehementes percussiones per duas vel tres minutas toleravi; Idquod non omnes, nesummis quidem adhibitis viribus, poterant. Si vada sunt transeunda, in qulbus hi pisces frequentes de- guht, periculum est, ne iteratis percussionibus homines in undis pereant, §. 16. Cum percussio electrica fit, perspicue sonus auditur. Si conductor cum corporibus homogenis conjungitur, ut cum metallis, €0 loco, quo conductor piscem attingit, novus auditur sonus. Si quis autem primum hunc conductorem una manutenet, altera secundum, cum alio homine conjunctum, triplex — si diligen- tissimeattendas — auditur sonus; atque primus quidem inter pri- mum conductorem ct piscem intervallo quinque vel sex pedum; secundus in manu ejus, qui primum tenet conductorem intervalla — 20 — allqnot pediim; tertiiis in manu, qua altera persona secundum conductorem tenet, Sonus hic slmilis est ei, qui, cum filum bombycinum celere intendas, editus, vel ei, qui cum duo vel tria pulveris pyrli grana exploduntur, sequitur. Alii eum cura sonitu comparabant, qui , si aquae gutta candenti incidit ferro, oritur. S- 17. Ut experirer, numfluidum, quod gymnotus efFundit, luccm^ edat, necne, haec feci experimenta: 1) Uni duorum viginti et unum pedes longorum ferri Elorum fini tenuem ferrumine adjunxi laminam, ambasque laminas cum raagna fistula vitrea conjunxi, ut iis non nisi chartae spatium intercederet : deinde conductorum uno nunc caput nunc cauda. gymnoti attingebatur, quae vero, sive in aqua, sive in aere, sivc aliis in locis, fuerit, nullas edebat sciatillas, sed leviter tantum. refulgebat. Id experimentura cum mihi non satisfaceret, has feci praepa^- rationes et experimenta; 2) Inferiori fini duarum fistularum sclopetariarum, (^A, 51 fiS* 5O ^^^^^ duos et diraidiura pedes longae eraot, duo fila fcr- rea ferrumine adjunxi, inferiaremque finem uniuscujusque am- borum filorum laminis xx. Has vera sic ad magnara fistulara vl- treara {b.d,) vinxi, ut intervallum (w) octavae fere Uneae partis intercederet : quodsi gyranoti caput ct cauda conductoiribus tan- gebatur, perspicue in fw. scientillae cernebantur; sin autera piscera filis tantum tangebara , nec fistulis sclopetarils At B, nunquara potui scuitiUara elicere. — 21 3) Cum Iteratis hls experlmentis observarem, interdiu ne in obscuris quiclem locis scintillarum vim satis perscrutari me posse, lias feci piaeparationes, haecque noctu in conclavi obscuro feci: Duae fistulae sclopetariae A. B. fig, vi. duobus filis n. n, In d, d. ferrumine adjunctae, et amborum filorum n. n. alteri fints duabus sex digitos longis fistulis sclopetariis C. E, et omnes qua- tuor loci ferruminati in xx. larainis stanni vel ferri muniti. Ut fistulae sclopetariae A B. a nobis, vi electriea non tactis, moveri possint, quatuor sicci lignei baculi mahcd. ils adstrlcti sunt. Parvl duo conductares C. E. cera sigillatorla solitarli facti et ita instituti sunt, ut quod erat inter utriusque finem spatii 11- bcre posset aut diduci aut contrabi, et uterque quodammodo conjungerentur. In conclavi, quod pariete intergerino G. R. in partem obscuram 0. etlUustratam P. distributum erat, istum appa- ratum src posul, ut C. E. in obscura sectione, et rima m. sub oculo aliquantum observatoris esset, reliqua vero pars in Illu- xtrata. F. Foramlna H. parietis intergerinl, per quae fila n. n^r ex altera conclavls sectione in alteram transibant, cera slgillato» ria obduxu Gymnotus in reti et humldo panno mensae arldae et solita- riae factae in illustrata conclavis parte prope parietem intergeri- num G. R. ponebatur: sl plures ehcere volebam sclntillas, mensa €um solo conjungebatur. Duo homines destinatl erant, qui in- vlcem duabus fistulls sclopetarils caput et caudam piseis tange- rent Delnde utrumque conduetorem C. E. sic appropinquavi, ut rima m. non nisi hneam dimidlam efficeret, magnumque tetigi gymnotum; quo facto eelere emieabat lux in m. et post plurimac — 22 — scintillae, quae multo erant majores, quam quas antc dicta ratio- ne elicucram, Experimentis hls saepius iteratls, quibus urbis incolae ct mi- lites intererant, non raro, si gymnotus viribus pollebat, conclave totum parvis tanquam fulminibus illustratum est; interdum scin- tillae stellarum instar quinque vel sex digitos emicuere, sonum cdentes talem, qualis auditur, si noctu chalybs magnus et pyrites illiditur. — Ad haec experimenta, quae per plures vesperes con- tinuabamus, singulis diebus pluribus utebamur, gymnotis, quod simulac aqua sunt extracti, non diutius sex vel septem minutis in hunc usum adhiberi possunt. 4) Notatu digna sunt ea, quae apud ingentem observavi gymnotum, quem quatuordecim per dies quiescere passus sum, et, ne ex aqua extractus infirmaretur, cum ea in rete conjeci; cum quo simul mensae solitariae factae impositus est, Cum conductor ejus ori appropinquaretur, exibat radiorum fasciculus, quem cernebamus, quanquam conclave, in quo erat, multis luminibus erat iUustratum: si conductor a capite remove- batur, tales radiorum fasciculos etiam secum ducebat, quivel plu* res per secundas ei adhaerebant. Si diutius conductoribus tan» gebatur, et fila sibi appropinquabantur, scintillac ex illis emica- bant, quae etiam clavo vel clavi elici poterant. 5. 15. Percussiones, quas piscishicemittit, per complures propagan* tur homines, qai firme manus conjungunt. In conclavi, cujus solum lapidibus stratum^ ct humidum — 23 — erat, dQodecIm honilnes invicem manus tenebant, et qui primus ©rdlne stabat, piscem conductore tangebat; percusslo autem modo ad tertium niodo sextuni modo septimum pertinebat, raro am- plius; prout piscis major aut minor, fluidum efFundere magis mlnusvc propensus erat, et pro aeris temperie. i) Ouatuordecim homines, qui leviter tantum reslna solitarii facti erant, manu alter alterum prehendebant; primus gymno- tum conductore tangebat: nec unquam pauciores quam octo, aut plurcs quam duodecim vel tredecim convellebantur. Addendum au- tem est, semper sex octove homines timentes manus non stricte te- nulsse, et orbem collegisse, slc autem, cum non solitarii facti essent, vim admodam infirmasse. 2) Persuasum habeo, aliquoties viginti ferme homlnes tactos esse, et ad plures etiam, nisi ea, qua optime possunt solitarii fieri, materia fuissem destitutus- 5. 19. Si hl plsces conductoribus varii clrcultus , aut conductore qui cum aliis varii ambitus conjungitur, tangi solent, is homo,- qui majorem conductoris superficiem praeparatam attlngit, ma- xime semper percutitur» 1) Si quis viclssim modo fistula sclopetarla modo filo ferreo gymnotum tangit, fistula semper magis percutitur, 2) Si quis altera manu filum prehendit, cujus finis Inferlor cum fistula sclopetaria ferrumine conjunctus est, altera vero filum *oIum, deinde uno temporis puncto utroque conductore gymno- tum tangit, idbrachium, quod fistulam 5clopetariam tenct, §• hementlus pcrcutitur» — 24 — 3) Si iilum fcrreum et tenulus orlclialcl filum alterum alteri fistulae sclopetarlae fini ferrumlnc adjungltur, ct utroque gymno- tus tangitur, ferreum filum acrlus percutit. 4) a) SI experlmenti liujus ea fit mutatlo , ut altera manus filum T, {y* fig* !•) teneat, quod infra cum fistula sclopetarla jungitur, altera vero fistulam sclopctariam P. quae filo cum se- cunda fistula conjuncta est; si deinde gymnotus duabus fistulis slmul tangltur, ea manus semper vehementius percutitur, quae fistulam tenet. h) Idem accidit, cum fistula sclopetaria et filum, quae utra- que manus tenet {\\ fig. n.) ^. B. (ttfig. iii.) D. C. prope finem inferlorem ita ferrumlne junguntur, ut alter conductorum alteri emlneat, x (v. fig» 11. et iii.) et ita unius tantum hujus conductoris llber finis x gymnotum tangat. Semper hac conditione ea manus, quae fistulam tenet, gravlter percutitur, altera vero aut plane non commovetur, hac potissimum institutlonc facta, quae/^. 11. aut leviter tantum dlglti tremefiunt et tltillantur. 5) Duarum fistularum sclopetariarum C. A. fig. iv. finem filo octo pedes longo conjunxi, deinde mcdlum filam B hominem quendam tangere jussi, alterum vero inferiorem fistulae -^finem: deindc eundem fistulac 0 fincm gymnoto admovi: quo facto, is, qui filum loco B tenebat, aut nihll sentlebat, aut si mollloris sensus erat, lcvem in digitis tremorem, qul vero fistulam loco ^ tenebat, vehementer percutiebatur. 6) Experimentum hoc sic iteravi, ut validum cligerem gym- notum et duos homines filum loco B tangere juberem, tertium vero quendam fistulam loco A. hic posterior vehementer; ex duo- ~ 25 — bus vero aliis is tantum leviter percussus est, qui moiliori sen*- su erat. 7) Exp^rimentum hoc ita mutavi, ut inferiorem fistulae A finem in va5> fictlle, aqua repletum D, fig, iv. inferrem, et secun- dam personam non A tan^ere, sed manum aquae vasis D immer- gere juberem. Alter, qui filum in P tenebat, nihil sentiebat, qui vero manum in aquam porrigebat, tam vehementer percussus est, ut claram vocem emitteret, et omnem deturbaret machina- tionem, 8) Si eadem machlnatione facta, filum loco B tangltur, leyl- ter percutitur manus. 9) Cum apparatum modo dlctum fini E alterius fistulae sclo- petariae aquae vasis fictilis D immergi, et locos A B atque aquam loco D tangi jussissem, ea manus, quae yf tenebat, maxime per- cutiebatur, quae vero aquae vasis D immersa erat, lev^em , et quae B tencbat, nullam omnino concussionem sentiebat. §, 20. Ut vlm singulorum corporum, fluidum a gymnoto efFusum conduceriyi, perscrutarer, varia feci. experimenta , quorum non- nuUa hic commemorabo : 1) Parvi, siccl, lignel cylindrl utrumque finem fistulae sclo- petariaeitamserui, utambae fistulaesibi junctaeessent, nequetamen se tangerent. Sideinde alteri conductoruma magno gymnoto electrl- citas infunditur, in alterum non transit, ut qui hunc tenent, nun- quam percutiantur. a) Si vero apparatus hic aliquandiu aquae immergltur, ut D — 26 — lignum madefiat, secundus conductor percussionem edit, quan- quam imperfectam. &) Si verolignum, quod conductores jungit, virlde, succu- lentum et recens abscissum est, percussio non segnior est, quam si duae fistnlae sclopetariae se attingant. 2) Postquam arborem adhuc teneram (Americani armenicas eas vocant malos) cujus truncus tredecim complectebatur digitos, quique multos emittebat ramos , cum gymnoto per fistulam sclo- petariam conjunxeram, percussio edi solebat, si trancus supra aut infra locum attingebatur, cui conductor erat applicitus, aut rami ubi trunco exorti, etfolia, quae locum coronabant; si vero rami remotius a trunco tangebantur, percussionum vis sensimelan- guescebat, extremae vero ramorum partis quartae et foliorum vis plane nuUa videbatur. 3) Simili modo cognovi, resinam, ceram sigillatam, pilos^ pennas et pellem piscis hujus aridam, prorsus non conducere. 4) Conjunxi duas fistulas sclopetarias funi cannabino, quem fistularum ori inserui et ligno arido munivi, ita vero ut sex pedum intervallum inter ambas intercederet. Si deinde altera fistula a gymnoto perfundebatur, altera non concutiebat; si funis vero aqua conspergebatur, leviter, et si totus madefiebat, for- tius, nunquam vero ita vehementerj ut si ambo conductores committebantur.. a) Si gymnotum reti piscatorio subito sursum tollis, nullum sentis ictum, si rete, ubi tenetur, aridum est; ne tum quidem, si humectatur, et trium quatuorve pedum; intervallo a pisce te- — 27 — , netur; si vero, hls Ita irrigatls, manum ad sex digitos appropln- ques , vehementer percutcris. b) Si quatuor homlnes mappam Uneam quatuor finlbus te- nent, cul gymotus Imponitur; isque irritatur, non afficiuntur ictu; si vero mappa intenditur, et nonnihil humectatur; membra eorum statlm conveliuntur, et gymnotus, qui humido panno fa- cile se commovere potest, modo huic modo illi approplnquatur, cumque majori aut minori vi ferit, ut mappam brevi manu mit- tant, et cum pisce ad terram decidere patiantur. 5) Ut explorarem, an oleum fluidum conducat, nec ne? experlmenta eodem apparatu, fg, iv. quo §. 20. nro. 7. 8. 9« facta Iteravi, ut vas D oleo complerem. Nunquam vero is, qui manum oleo immergebat, percutlebatur. 6) Ut cognoscerem, num forte calor et flamma ad ductionem fluidi gymnoti momentum haberet, hoc feci experimentum: Duarum fistularum sclopetarlarum A. D, fig. 7, finis supe- rior filo decem pedes longo conjungebatur, idque medium loco d igni candefiebat; filum delnde loco m et fistula D loco b tangeba- tur, altera vero A cum gymnoto conjungebatur. Uterque pari vi percutiebatur, sed ictus hic vehementior et injucundior tssQ videtur, quam ahas, 7) Huic machinationi conductorem C. fig vii, itaaddidi, ut inter eam et conductorem D intervallum n semlhneae interesset, fiium vero non candefeci, sed candelam itaadmovi, ut ejus flam- ma nmam n plane expleret. Si conductor ^ gymnoto admoveba- tur, percussio loco tantumw, d, b, nunquam loco ^ percipiebatur; — 28 — 8) non magis, si locus n plane vacuus erat, nec nisi aere completus: 9) locus c vero multo vehementiorem edebat percussionem quam alii loci , si rima n aqua erat completa. 10) Machinationem pristinam ita mutavi, ut conductores D £ quarta digiti parte alium ab aho removerem, intervallo pru- nas supponerem, et sex lineis interposltis ferreum scipionem siste- rem: si omnes hae partes fervidae sunt, ct gymnotus tangitur, loci m a b c et scipio fcrreus percussionem edunt, ut hic prunae solae fluidum ad c et fistulam scl. duxerint. 11) Si rima n arido carbone expletur, a loco E major fit percussio, quam a reliquis locis. 12) Si gymnotus duobus metallis quorum alterum cupreum, alterum ferreum est, quorumque alter quisque finis filo orichal- cicQ ferruminatus est, ferreus semper scipio vehementius pcrcutit, quanquam cupreo magis irritari plscis videtur. Haec fere sunt, quae beatus meus pater observavit. Liceat mihi nunc, quae inde sequuntur, excerpere, eaque cum iis, quae ahi, rerum naturae scrutatores, recentiores praecipue, de ea re experti sunt, comparare. 1) Fluidum hujus piscis ad humanum corpiis delatum sin- gularem commotionis atque manationis, eundem auctore //w!;w- holdtio *) fere sensum movetj quo galvanicum flumen sauciam corporis partem afficit. *) V. 1. c p. 8j. — 29 — 2) Sontrs editiTr, cum ex plsce fluldum ad conductorem transit; id quod ad hoc usque tempus neque in electrlco gymnoti fluldo, neque Rajae torpedinis, aut allus plscls observatum est; experimentls §, i6et 17 dublo vacat. 3) Fulgor apparet, cum fluldum emanat ex conductore in conductorem, quln, s\ plscls multum secernit, ex ipso Corpore, Id posterlus Imprimls est memorabile, quod antea in nullo pisce electrico est observatum, IVatsh "^^) Ingtvihous '^'^) nomlna'- tlm et recentlori aetate Fahlenberg'^'*'-') , nunquam ignlculos ex' gym- noto ellcere poterant, quos, et qiildem Infirmos, non nlsi fluidb transmanante ex conductore in conductorem, observabant, IJuttu- holdtio '^''**) ne fulgorem quidem fluldl transmanantls ut videret, contigit. Mlra haee patris mei et veterum recentiumque observa^- tlonum varletas inde potisslmum proficlsci mihi vldetur, quod rlle ad experimenta gymnotis Infractls utebatur, eosque conduc- toribus amplioribus, non fiHs ferreis contlngebat. 4) Omnes videtur homines et plura bestiarum geneta simili molestia afficere, ut autem exempla eorum rara sunt, qui elec- trica vi prorsus non moventur , slc fVr/^^'---^*) etlam m Amerkan^ Transactions mullerls mentlonem facit, quae piscea hos, nulla concussione percepta tractare poterat. *) V. Journal de Physique 1776. Oct. S 551, *♦) Ejus vermischte Schriften V. i. P. 412. *'**) Gilberts Annalen d«r Physic T. XIV. P. 415^, ^♦-*) L. c. P. nj. ^*«<#*) V, Gilberts Annalen h c. 430. — 30 — 5) Percussiones, qiiae in corpus humanum transmittit, ea praecipue extremitas superior in quam transflult, et alterius la- teris pes sentit. 6) Mcigno hominiim numero communicatur, praecipue vero per brachia. Quod Bajon contendit, si plures homines manus inter sc committant, brachium tantum, qui fluldum recipiat, percuti, ab Humboldtio quoque non est confirmatum. 6) Injucundus sensus manationis tanquam formicarum repen- tium continuatur, dum piscis tangitur, percussio autem, non nisi iterata contrectatione iteratur. 8) Omnia, quae, cum fluidum istud in conductorem transit, sensibus apparent, animadvertuntur, si piscis unus tantum lo- cus tangitur, ceterum ipse paene solltarius factus est. Humholdtii Observationes de hac re plane consentiunt, quae ideo gravis est, quod utnonnuUi, Humholdtius nominatim et Gay Lyssac *) ob- servarunt, Raja torpedo tunc modo parcussiones edit, cum duae €Jus supeificies tanguntur, et tangens cum pisce clausum efficit orbem,, 9) Inter plures conductores fluidum hoc plurimum ab am- plioribus emittitur. 10) Metalla, aqua , corpora humida carbones aridi et can- didi conductores sunt, 11) Isolatores sunt: pellis piscis siccata, resina, cera sigil- lata, vitreum , capilli^ pennae, lumen flagrans, "aer, oleum , lig- oum aridum , cannabis vel hnum et quae inde texuntur. *) V. Gilberts Annalen der Physik, T. XXII. — 3^ — il) Perciisslonum vis, quas hi pisces edunt, ut musculorum motus refertur ad piscls magnitudlnem robur, valetudinem et alia, et ad usum fiuidi, quippe quod tum exhauriri, tum accumulari potest. Omnes fere physici, quibus gymnotum electricum rajamque observare copia facta est, imprimis Humboldtius, experimentis cognitione dignis id arguunt. 13) Brevius effundit piscis extra aquam fluidum iUud, si plane solitarius factus est, quam si non plane. Digna esset haec observatio accuratissima inquisitione, quoniam verisimile fit, piscem hanc electricitatis suae partem ex ipsis rebus circumdanti- bus trahere. 14) Ex omnibus corporis partibus emittitur, vel ex vulneri- bus et ore. His optime consentiunt Hvimholcltii observatlones; Bajonis non quidem prorsus sunt consentaneae , cum interiorem oris su- perficiem argenteo filo se contrectasse affirmet, nulla percepta concussione. Quandoquidem vero piscis non continuo sed arbi- trio quodam eas emittit, non repugnat rei supra dictae. Hum^ holdtius nulla de cavo oris atque vulneribus experimenta fecit. Notandum hlc est, rajam torpedinem tunc modo percussiones mlttere, cum electrica ejus organa tanguntur: ut quidem Hum- boldtius et Gay Lyssac animadverterunt. 15) Fluidi effuslones etiam post neceni, i. e. post Interclusam rcsplrationem aliquamdiu continuantur , diutissime ab organis clectricis. 16) Cum effuslone fluidi motus est proprius junctus, qul a — ^2 — capite ad tergum patet, et ip organis electricis praecipue sederc yidetur. Ipse Humbotdtius *^ , cuni gymnotus fluidum efFundebat ne- que in capite, neque in pinnis, neque electricis organis minimum potuit motum animadvertere. Sed cum raja electrica effundens 5.uam vim, miro modo ut Humholdt et Gay Lyssac observarunt, convellitur in pinnis pectoris, patrisque mei observatio distincte id docet, neque est, quod eam repudiemus, nisi accuratissimo examine, nullum esse motum sit probatum. Auctore Fahlenbergio, cum piscis aliquamdiu extra aquam ad experimenta erat adhibitus, colorem mutavit ''^■^'), quod forsi- tan ex illa, a patre meo eadem in causa observata exsudationc iiumoris viscidi intelligitur. 17) Effusio fluidi hujus a cerebro piscis pendere videtur. Confirmatur id Humholdtii quoque observatione, qui post- quam gymnotum ita dissecuerat, ut dimidium anterius cerebrum ct cor, posterius organa electrica contineret, organa haec nullam suam vim exferebant. Rajae quidem electricae vim a nervorum jsystemate pendere, multis experimentis est probatum, praeterea si addis, ex observationibus recentioribus calorem animalem, perfectas deinde secretiones, ut urinae a cerebro pcndere, hoc pmnibus fere secretionibus majoribus materiarum et ponderabl*- lium et impondcrabilium in animalibus praeessc yidetur. *^) 1. c. p, ^6. **) 1. fc. p. 420» — 33 — iS) Elfuslo fluidi a voluntate piscis dependet, et antiqulo- res et lecentiores observationes de raja etgymnoto electrico factae nullum fere relinquunt dubium. ig) Gymnotus vi sua electrica ad corpora aliquantlsper re- mota influere potest. Quae JVilliamson et Fahlenherg de ea re observarunt, patri ' meo minime repugnant. Uterque viderunt, gymnotum quas be- stias devorare vellet, eminus interficere. Rectissime Humholdtins *dicit, pag. 115. si eandem vim , ut etiam Pajon cernere non pb- 'tuisset, causam hanc esse sibi videri, quod gymnoti, quibus ute- bantur, minus cupide cibum appeterent. Sine dubio captivitatis etiam diuturnitas magnam faciat oportet voluntatis et naturae commutationem. Ceterum notatu dignum est, rajam torpedinem, non nisi dlrecte tactum, percussiones edere. 20) Gymnoti parva corpora et attrahere et repellere possunt. Probatur id non solum iis, quae §. V. relata sunt, sed etiam fa- cultate modo dicta, in remota corpora agendi: dolendum vero cst, inter omnia, quae quidem mihi constant, de gymnoto et raja observata nihil esse, quod positivam et negativam illorum piscium vim ostendat. Haec gymnoti vis et quae de electricitate ejus omnino dicta sunt, multum valent ad opinionem, eam sicut fluidum electri- cum vim in electrometrum exserere, eumque movere posse, si accommodata est ejus rerum^ circumdantium compositio; quan- quam Humhotdtius , saepe re tentata, nullum agitati electrometri vestigium detegere posset. S^d verisimile est, si electrometer in E — 34 — cxperlmcnto §. XVII rlrnae n admotus fwisset, lamlnas ejus quo- niam hoc loco magna fluldi vls erat, divertisse. 21) Magna metalll pondera piscem moleste afficiunt. Hoc etiam gymnotl proprlum a patre meo prlmum est de- tectum, sed experimentis certum et Indubitatum stat; causa vide- tux in piscis vi elcctrica ponenda esse; magna enim metalla pU scem Invltum attrahere videntur, quod quasl vi coactus cum ad certum gradum appropinquavit, in conductorem fertur, et in experlmento §, VIII. nro. 3, malleus, qui a pisce In aquarlo re- motus erat, vehementer percutlebat. 22) Ex omnlbus hls intelligitur, hoc fluidum ejusque effu- sionem tum leges fluidl electricl tum musculorum et nervorum sa- qui, neque a vcro abhorret, organlsatum, i, e. vltali vl tempcrar tum electrlcum fluidum &ssq* DOCTISSIMO DOMINO AUCTORI P R A E S E S. Egregio Tuo specimini , quod non mutatum reddidi , nil quod adjiciam Fiabso, nisi putare me, qui Te hortatus' sim ad Tui patris observata memo. ratu dignissima edenda atqu€ aliorum observatis illustranda, de scientia na- turali non parum esse meritum. Plura verba facere possem de ingenio Tuo, de diligentia, de morum suavitate et candore, atque etiam facere haud omitterem, nisi haec omnibus, qui Te norunt, satis essent cognita, et ipse, ne Tuam modestiam oflpenderem, vererer. Igitur oro tantummodo atque rogo> XX sors futura Tibi sit secunda, meque inter amicos habere pergas. Vale! Tubingae Mense Julii 1819« Dr. F. A. G. Emmert. =41^ I 1 $ ii yA . — ^^^^ ji 'l^