O^a^ m IWu:^*^/.
DE
INSPIRATIONE SACRAE SCRIPTURAE
THEOLOGICA DISOUISITIO
AUCTORE
LUDOVICO BILLOT S. J.
IN PONTIFICIA UNIVERSITATE GREGORIANA THEOLOGIAE PROFESSORE
EDITIO ALTERA AUCTA ET EMENDATA
11
ifts
ROMAE
EX TYPOGRAPHIA IUVENUM OPIFICUM A S. IOSEPH M DCCCC VI
OCT "? 3 1939 I l 5 I 7
PROOEMIUM
Monet nos Augustinus ne scientiam Scripturarum accipiamus ab expositoribus earum inimicis. « Ni- « hil est, inquit, temeritatis plenius quam quorum- « que librorum expositores deserere, qui eos se tenere « ac discipulis tradere posse profitentur, et eorum sen- « tentiam requirere ab his qui conditoribus illorum « atque auctoribus acerbissimum, nescio qua cogente « causa, bellum indixerunt. Quis enim sibi unquam « libros Aristotelis reconditos et obscuros ab eius ini- « mico exponendos putavit, ut de his loquar disciplinis « in quibus lector fortasse sine sacrilegio labi potest? » (:).
(T) August. de utilitate credendi, n. 13. — Idem quoque monebat Tertullianus, 1. de Praescript. c. 12 : « Nobis et si quaerendum esset « adhuc et semper, ubi tamen quaeri oportet? Apud haereticos? ubi omnia « extranea et adversaria nostrae veritati, ad quos vetamur accedere? Quis « servus cibaria ab extraneo, ne dicam ab inimico domini sui sperat? Quis « miles ab infoederatis, ne dicam ab hostibus regibus, donativum et « stipendium captat, nisi plane desertor, et transfuga, et rebellis? . . . « Nemo inde instrui potest, unde destruitur; nemo ab eo illuminatur, « a quo contenebratur. Quaeramus ergo in nostro, et a nostris, et de « nostro; idque dumtaxat, quod, salva regula fidei, potest in quaestio- <( nem venire ».
PROOEMIUM
Id profecto, etiam in profanis, absonum temerarium- que nemo prudens non aestimabit. At quanto magis in sacris illis Scripturis quae cum Spiritu Sancto dic- tante conscriptae sint, ab humano sensu. humano iudicio, humana cogitatione et factura longe longeque distant; quae altissimis undequaque refertae mysteriis, libro si- gnato rectissime comparantur (!), et idcirco Ecclesiae ca- tholicae ab auctore earum fuerunt concreditae, ut eo spi- ritu interpretationem accipiant, a quo et descenderunt. « Nos quidem inopes, aiebat orans Deum Hilarius in « exordio librorum de Trinitate (2), ea quibus egemus < precabimur, et in scrutandis prophetarum tuorum apo- « stolorumque dictis studium pervicax afferemus, et om- « nes obseratae intelligentiae aditus pulsabimus. Sed « tuum est, et oratum tribuere, et quaesitum adesse, et « patere pulsatum... Expectamus ergo ut... ad consor- « tium vel prophetalis vel apostolici spiritus voces, ut « dicta eorum non alio quam ipsi locuti sunt sensu appre- « hendamus ».
Quod tamen vetat prudentia in humanis, quod ve- tat vel maxime spiritus catholicus in divinis, id passim diebus nostris factitatum videmus. Sane vero, fuerunt ab antiquo qui sacrorum librorum auctoribus acerbissimum, ea quam scimus causa, bellum indixerunt. Sed duobus abhinc saeculis bellum istud a Celso, Porphyrio, Mani- chaeo, Iuliano, olim inchoatum, nova atque incredibili violentia recruduit. Xihil intentatum relictum ut authen- ticae illae Dei ad homines litterae mendacii seu falsi-
O Isai. XXIX-u.
(2) Hilar. 1. i de Trinit. n. 37-38.
PROOEMIUM
tatis convincerentur. Non apex, non iota praetermissum. Non verbum, non nomen, non locutio quae in cribro cri- ticae non fuerit excussa. Nulla item disciplina, seu physica, seu philologica, seu historica, in adiutorium demolitionis non advocata. Nulla demum opinio, nulla coniectura, nulla levitas, velut solidissima scientiae conclusio contra eloquia veritatis impudenter non allegata. Ouanquam ipse semper renascens impetus ac in dies recrudescens destructionis furor, praecisione etiam facta a babelica confusione col- luctantium systematum, luculenter ostendit quam firma semper arx permaneat. Nam contra deiectam et iacentem ruinam quis conaretur ? aut cui in mentem unquam veniret adversus fabulosas gentium cosmogonias vel quoslibet sa- cros earumdem libros disputare ? Hic autem nostrismet oculis continuo videmus adimpletum illud Davidicum: Illuminans tu m;rabiliter a montibus aetemis, turbati sunt o^nnes insipientes corde.
Ast non ita visum est quibusdam viris catholico nomine adhuc gloriantibus. Persuasum enim eis fuit, scien- tiam Scripturarum, sin minus ex toto, at certe magna ex parte accipiendam esse a supramemoratis earum oso- ribus atque inimicis. Et speciminis quidem gratia, persua- sum eis fuit, recte sentire magnos illos rationalismi magi- stros, cum traducunt velut infantilia et puerilibus mvthis similia, pleraque ea quae in initio Geneseos leguntur: Deum creasse sex diebus coelum et terram, plasmasse hominem e limo terrae, plantasse paradisum ad Orientem, et in medio eius posuisse arborem scientiae boni et mali, adduxisse animalia ad Adam ut videret quid vocaret ea. Rursus, infantilem mythum sonare Evam fabricatam e costa Adami, serpentem qui cum muliere colloquitur, Ie-
Bqt
5 PROOEMIUM
hovah deambulantem in paradiso ad auram post meridiem, et protoparentes induentem tunicis pelliceis. Mythus est Cain timens ne occidatur cum nondum habitaretur terra, obtinensque signum ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. Mythus connubium hliorum Dei cum fi- liabus hominum, unde nascuntur gigantes. Mvthus dilu- vium et arca Xoe in qua pauci, id est, octo animae sal- vae factae sunt. Mythus quoque confusio linguarum et divisio gentium in aedificatione turris. De posteriorum autem patriarcharum gestis haud absimiliter sentiendum iam nunc erit, nec tam in eis quaerere oportebit veram ac proprie dictam historiam, quam traditiones populares sub forma legendaria. Peregrinationes Abrahae sunt im- migrationes populorum. Matrimonium Ismaelis cum mu- liere Aegyptia symbolum est originis mixtae Ismaelitarum, qui ex Abrahamitis et Aegyptiis ortum ducunt. Isaac filius est Abrahae pro quanto caput fuit rami qui remansit in terra Chanaan. a quo postmodum sese separavit ramus novus Idumaeorum per legendam Esau-Edom significatus. Sed et alia legenda Esau-Iacob tibi monstrabit sub allegoria facto- rum personalium, vicissitudines et fata et indolem duorum populorum. Esau quippe simplex et cordatus, sed asper et rudis; Iacob vero astutus, ambitiosus, et astutia sua maio- rem natu supplantaturus. Oui dum exhibetur revertens in terram Chanaan post fugam in Mesopotamiam, nihil aliud cogitabis nisi legendariam quamdam memoriam novae im- migrationis stirpis chaldaicae, e qua, post fusionem cum reliquiis invasionis primae, ortum habuit populus Israeli- ticus. Atqueita demum efhcitur iit fundamentum historicum narrationis Abraham-Iacob-Ioseph, in nullo alio sit repo- nendum quam in magno quodam et lento motu populo-
PROOEMIUM 9
lorum a septentrionalibus partibus Mesopotamiae in Ara- biam, Chanaan, et Aegyptum. Haec, inquam, omnia ratio- nalisticae crisis placita catholicis etiam viris placere po- tuerunt, et pene ab eisdem pro irreformabilibus scien- tiae conclusionibus iam nunc circumferuntur (x).
Porro a Genesi ad reliquas Hexateuchi partes, hoc est ad Exodum, Leviticum, Numeros, Deuteronomium, et librum Iosue, eumdem transferunt interpretandi mo- dum. Autumant enim, eas inveniri in dictis libris contra- dictiones vel indicia artificialis et systematicae composi- tionis, quae prohibent ne eisdem valor absolute histo-
(*) Scribebat Renan, quinquaginta iam abhinc annis: « Ces souvenirs « particuliers de la race semitique qui comprennent a peu pres les onze « premiers chapitres de la Genese, se divisent en deux parties bien « distinctes. Dans la phase antediluvienne, c'est une geographie fabu- « leuse, a laquelle il est fort difficile de trouver un sens positif ; ce sont « des genealogies fictives, dont les degres sont remplis, soit par des noms <( d'anciens heros et peut-etre de divinites qu'on retrouve chez les autres « peuples semitiques, soit par des mots exprimant des idees, et dont « la signification n'etait plus apercne. Ce sonl des fragments de sou- « venirs confondus, ou le reve se mele a la realite, a peu pres com- « me dans les souvenirs de la premiere enfance..- A partir du deluge « les traditions ont un caractere beaucoup plus reel. Les genealogies « se composent en general de noms de villes, de pays, de monta- « gnes... Des mouvements (de la race semitique avant son entree dans « la terre ou depuis les temps historiques nous la voyons etablie), il « n'enestqu'un seul sur lequel nous ayons des donnees precises: c'est « celui de Terach ou Thare, Gen. XI-3T. Ici nous entrons reellement « dans 1'histoire. . . On sent evidemment qu'on a affaire a un evenement ca « pital, a celui qui transporta d'Our-Kasdim en Chanaan une nombreuse « famille de tribus semitiques . . . Les noms de Ragho, Sarug, Na- « chor, Harran, qui figurent dans la genealogie d'Arphaxad, parais- « sent representer des villes echelonnees du Nord au Sud depuis la « source du Tigre jusqu'a 1'endroit ou les Terachites passerent l'Eu- « phrate, et peuvent ainsi designer les principales stations de 1'emi- « gration ». Histoire generale et systeme compare des langues semitiques, ^eme edit. 1 863), 1. i , c. 2, § i. — Cuique suum.
IO PROOEMIUM
ricus attribuatur. Plagae aegyptiacae, transitus maris rubri, pluvia coturnicum et manna de coelo, non viden- tur posse esse nuda et simplex realitatis descriptio, sed omnia potius sonant phaenomena naturalia solito inten- siora, quae in suos fines direxit divina Providentia, quae- que postmodum imaginatio popularis, ionge a locis et eventibus, liberaliter ornavit adiunctis miris et poeticis. Eiusdem quoque popularis imaginationis procreatio erit sol stans ad imperium Iosue. Item. pro narratione vere historica recipi non debebit occupatio terrae promissae- Obstant enim irreductibiles antilogiae cum aliis narratio- nibus biblicis eiusdem facti, dum in Hexateucho exhibe- tur Iosue cum omni Israel subiugans integram regionem Chanaan, alibi vero exhibentur singulae tribus per lon- gum temporis decursum separatim decertantes. ad con- summandum id quod sub Iosue vix ac ne vix quidem fuerat principiatum. Et ideo, etsi non oporteat abire in placita eorum criticorum qui librum Iosue volunt omni prorsus historico fundamento esse destitutum, aequum saltem atque necessarium erit agnoscere ibi historiam sui generis^ id est historiam idealizatam.
Et quoniam appetitus crescit eundo, absit sane ut ab eadem exegesis ratione aliae quaelibet partes, tam veteris quam novi testamenti, tam evangelicae quam apo- stolicae scripturae, excipiantur. Appellabunt ergo docti viri ad litterarium quod vocant vestimentum, ad cita- tiones implicitas, ad compilationes documentorum diversi valoris diversaeque auctoritatis, quorum auctores sacri sese non sponsores, sed puros relatores faciunt. Atque inde fundamentum sument. ut inerrantiam bibliorum si- mul cum erroribus seu historicis seu scientificis in eisdem
PROOEMIUM II
contentis compossibilem asseverantes, ad sequentes de- mum conclusiones veniant. Conclusio prima: Veram qui- dem esse in suis lineis generalibus biblicam narrationem, sed nihil impedire quin historia praesertim primitiva, nar- rata fuerit, sicut fert indoles eius, sub veste illa plus mi- nusve legendaria quam acceperat in traditione populari. Imo vero, id de facto ita contigisse, omnia criticae dicta- mina apprime nunc persuadere. Conclusio secunda: Ve- races sane in omnibus ipsos auctores sacros necessa- rio esse agnoscendos, quanquam nihil prohibeat quomi- nus secundum conventiones litterarias per quas pro tem- porum diversitate regebatur historiographia, maxime apud Orientales, retulerint facta et circumstantias iuxta solam auctoritatem documehtorum quae in manus eorum devenerant, minime caeteroquin solliciti an documenta ista veritati obiectivae plene responderent, vel secus. Con= clusio tertia : Nullum quoque fore inconveniens si dica- mus eosdem auctores sacros ex proprio etiam marte ex- pressisse sub fictione factorum historicorum veritates re- ligiosas vel morales, ad eas melius inculcandas, et iden- tidem accommodasse circumstantias realium eventuum eo artificiali modo, qui intento eorum scopo magis con- gruebat. Conclusio quarta: Pertinere ergo tum ad Criti- cam tum ad Ecclesiam, discerniculum nuclei vere histo- rici a formis imaginariis quibus nucleus ille tegitur. Ad Criticam quidem ope examinis scientifici. Ad Ecclesiam vero, iudicio authentico et infallibili, ubicumque de iis agitur quae cum fide et moribus necessariam habent connexionem (*).
(x) Huc venit comparatio quae ab uno e novellae scholae scripto- ribus alio dirigebatur: « Comme un fruit avarie qu'il faut peler pour
12 PROOEMIUM
Caeterum non difhtentur conclusiones istas esse no- vas. Orthodoxas tamen eas esse volunt, quia earum no- vitas non consistit in aliqua conceptione peregrina de in- spiratione et effectibus eius, sed solum in notione accu- ratiori legum quae antiquis praesertim temporibus rege- bant varia genera litteraria ab hagiographis usurpata pro singulorum fine et ingenio, cum nulla sit forma li- bri apud homines recepta, quam respuat inspiratio Spi- ritus Sancti. Unde manent immota principia dogmatica hactenus in doctrina catholica admissa, et solae applica- tiones, praelucente profundiori studio in campo critico et litterario, plus minusve modificatae inveniuntur. Atqui in hoc praecise stat progressus theologiae. Aliunde vero non est cur scandalum quispiam accipiat ex boc quod in- telligentia Scripturarum futura sit in posterum apud nos adeo diversa ab ea quam habebant Sancti Patres. Nam etsi verissimum sit quod nos comparamur ad eos sicut nani ad gigantes, adhuc tamen nihil omnino mirum si nanus stans supra humeros gigantis, et longius prospi- ciat quam ipse gigas, et in altiori contemplationis spe- cula dicatur constitutus (x).
His tamen non obstantibus, vereor plane ne Augu- stinus, si forte garrientem audiret nanum qui supra eius humeros esse supponitur, lassae tandem patientiae si-
« arriver jusqu'au noyau incorruptible. Et Harnack enleve la pelure avec « tant de perseverance, qu'on peut se demander s'il restera quelque- « chose a la fin ».
(J) « Dicebat Bernardus Carnotensis nos esse quasi nanos gigan- « tium humeris insidetites, ut possimus plura eis et remotiora videre, « non utique proprii visus acumine, aut eminentia corporis, sed quia « in altum subvehimur et extollimur magnitudine gigantea ». Ioannes Sa- resberiensis, Metalogicus 1. 3, c. 4.
PROOEMIUM 13
gnum ederet haud aequivocum. Vereor, inquam, ne sur- sum attollens caput, in eamdem prorumperet exclamatio- nem qua olim Iulianum interpellabat : Mira sunt quae dicitis, nova sunt quae dicitis, falsa sunt quae dicitis (*). Certe, quod sint mira, res ipsa clamat. Quod nova, ip- sorum auctorum confessio est. Unum ergo superest vi- dendum, utrum similiter et falsa. Et ad hoc dirigitur praesens disquisitio, in qua dicetur primo de inspiratione Scripturae sacrae, deinde vero de his quae ad inspiratio- nem consequuntur.
1 August. 1. contra Iulianum Pelagianum, c. 3.
PARS PRIMA DE INSPIRATIONE SCRIPTURAE SACRAE
Quosdam esse libros sacros ac divinos, quorum sit suprema atque irrefragabilis auctoritas, semper a Iudaeis pariter et Chri- stianis creditum est. Iudaeorum fidem attestatur Iosephus 1. i contra Appionem n. 8, his verbis: « Apud nos nequaquam in- « numerabilis est librorum multitudo dissidentium et inter se « pugnantium, sed duo duntaxat et viginti libri sunt, totius tem- « poris descriptionem continentes, qui merito creduntur divini ». Et post pauca: « Re ipsa manifestum est, quanta nos venera- « tione libros nostros prosequamur. Cum enim tot iam saecula « effluxerint, nemo nec adiicere quidquam, nec ab eis demere « aut mutare ausus est. Sed omnibus Iudaeis statim a prima « nativitate congenitum est, ut haec scripta credant Dei dogmata, « et eis inhaereant, ac pro eis si opus sit, libenter mortem sub- « eant ». Hanc porro Iudaici populi fidem sua auctoritate aper- tissime confirmat Christus in Evangelio, passim appellans ad Iudaeorum libros sicut ad scripturas quae sunt in culmine au- ctoritatis, quae solvi omnino non possunt (r), quae infallibiliter debent impleri (2), a quibus habebat ipsemet, non tanquam ab homine, sed a Deo testimonium (3). Apostoli quoque in suis
O Matth. V-17.
O Matth. XXVI-54.
(3) loan. V-39.
l6 PARS PRIMA
scriptis libros eosdem eodem plane modo, ipso usu et crebra citatione commendant: Scriptum est, dicit Scriptura, dictum est per prophctam, et eo ipso indeclinabilis adducitur auctoritas. De- nique : Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad doccndum, inquit Paulus 2 Tim. III-16. Et Petrus in secunda epistola, I-20: Omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. Xon cuim voluntatc humana allata cst aliquando prophetia, scd Spirifn Sancto inspirati locuti sunt saucti Dci homincs.
Nunc autem libris illis quos Iudaei venerabantur ut sacros, plures alios, praesertim de N. T., in aequali auctoritatis gradu esse reponendos, non est aliquatenus ambigendum. Certe Petrus ubi supra, III-i6, epistolas Pauli cum caeteris Scripturis connu- merat dicens : Sicut et charissimus fratcr nostcr Paulus scripsit vobis, sicut et in omnibus cpistolis, loqucus in eis dc his in qui- bus sunt quacdam difficilia intcllcctu, quac indocti ct instabiles de- pravant sicut et cactcras Scripturas. Sed quod caput est, . non solum de epistolis Pauli, verum etiam de evangeliis, de Actibus, de septem canonicis, et de Apocalypsi Ioannis, universalis et constans et authentica Ecclesiae traditio certiores nos facit. Quos omnes libros, tanquam totidem sacerdotales tubas ad quarum clangorem muri Iericho, id est robur et munimenta gentilitatis corruerunt, et evertuntur usque nunc altitudines saeculares, una recensione unoque catalogo elegantissime colligebat Origenes: « Firmitas namque et munimenta quibus velut muris mundus « iste nitebatur, idolorum cultus erat, divinationum fallacia arte « daemonum ministrata, augurum atque aruspicum magorumque « commenta, quibus omnibus velut muris validissimis ambieba- « tur hic mundus. Insuper etiam diversis philosophorum do- « gmatibus et eminentissimis assertionibus ac disputationibus, « velut proceris quibusdam et robustis turribus firmabatur. Ve- * niens vero Dominus noster I. C, cuius ille prior filius Nave « designabat adventum, mittit sacerdotes apostolos suos portan- « tes tubas ductiles, praedicationis magnificam caelestemque do- « ctrinam. Sacerdotali tuba primus in evangelio suo Matthaeus « increpuit. Marcus quoque, Lucas et Ioannes suis singulis tubis « sacerdotaiibus cecinerunt. Petrus etiam duabus epistolarum
DE INSPIRATIONE SCRIPTURAE SACRAE 1J
« suarum personat tubis. Iacobus quoque et Iudas. Addit nihilo- « minus adhuc et Ioannes tuba canere per epistolas suas et « Apocalypsim, et Lucas apostolorum gesta describens. Novis- « sime autem veniens (Paulus), in quatuordecim epistolarum sua- « rum fulminans tubis, muros Iericho, et omnes idololatriae ma- « chinas, et philosophorum dogmata usque ad fundamenta de- « iecit » (T).
Caeterum, propositum intentionis in praesenti non est de sacrarum scripturarum exsistentia, aut de earum canone, aut de modo quo perficitur utriusque rei demonstratio, multoque minus de deuterocanonicis V. T., vel de iis N. T. libris de quibus subortum est aliquando dubium, quamlibet instituere demonstra- tionem. Haec enim alibi examinata, discussa, et comprobata sup- ponuntur. Supponuntur quoque demonstrati loci theologici omnes, tum in se, tum in harmonica habitudine qua inter se constant. Supponuntur in summa, et quidem de integro, conclusiones theo- logiae quam fundamentalem vocant, ac per hoc, fontes, regulae, et praesidia universa quae theologicae disciplinae sunt propria. Iisque sic praeacceptis ac praestabilitis tanquam principiis totius disputationis, iam quaeritur qua praecisa ratione libri in canone Tridentino recensiti pro sacris et divinis habendi sint, et qua- tenus ratione inspirationis per quam Deus exstiirt horum libro- rum auctor, quaenam sit praedictae inspirationis notio, natura, quidditas et modus. In quo quidem, ut ordine debito procedamus, incipiendum est a notione inspirationis secundum quod elucet in authenticis Ecclesiae documentis, et ad huius rei investigatio- nem sequens praemittitur capitulum.
(x) Origen. Hom. 7 in Iosue, n. r.
De inspiratioue Sacrae Scripturae
CAPITULUM PRIMUM
UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR
Credo... in Spiritum Sanctum... qui locutus est per prophetas.
In hac notione declaranda regulam processus accipimus ex definitione Vaticana, Const. Dei FiliiiSj cap. 2, et a generaliori- bus ad magis determinata gradatim descendentes, sequentes statuimus propositiones.
§ 1.
Quod libri Scripturae omnes et singuli pro sacris et ca- nonicis habendi sunt, non ratione acceptae ab infallibili Ecclesiae magisterio approbationis, nec etiam ratione solius materiae seu veritatis revelatae sine erroris admixtione in eisdem contentae, sed omnino ratione originis, in quantum Spiritu Sancto inspirante conscripti, habent auctorem Deum.
I. — Iacobus Bonfrerius in suis praeloquiis in Scripturam Sacram, tres recensuerat modos quibus potest concipi Spiritum Sanctum sese cum sacris scriptoribus habere : antecedenter sci- licet, concomitanter, et consequenter. De ultimo autem ex his tribus modis sic statuerat ipse : « Consequenter se habere pos- « set Spiritus Sanctus, si quid humano spiritu absque Spiritus « Sancti ope, directione, assistentia, a quopiam scriptore esset « conscriptum, postea tamen Spiritus Sanctus testaretur omnia « quae in eo scripta essent, vera esse. Certum enim est, tunc « totum hoc scriptum fore Dei verbum, et eamdem infalli- « bilem veritatem habiturum, quam habent caetera quae inspi- « ratione vel directione eiusdem Spiritus Sancti conscripta es-
UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 19
« sent. Quemadmodum tam est regis verbum, et paris auctori- « tatis, cum quis a secretis vel notarius proprio marte manda- « tum aliquod regium vel instrumentum publicum concipit, quod « postea rex lectum probat, et sigillo suo impresso munit, cum « eo quod rex ipse concipit, scribit, dictat. Hoc tertio modo etsi « non existimem Spiritum Sanctum aliquando usum in iis quos « habemus sacrae scripturae libris, absolute tamen nihil vetat « uti, vel etiam aliquando usum, forte in iis libris nonnullis « ac scriptis quos supra diximus fuisse scripturam sacram, et « postea tamen intercidisse » (*). Hucusque Bonfrerius, qui so- lum considerans quid sufficere posset ad rationem scripturae sacrae in abstracto, opinatur quidem modum mox descriptum esse admissibilem, sed simul considerans quod in eo nequaquam verificarentur ea quae de Scriptnris nostris docet nos revelatio, protestatur etiam se nulli Bibliorum nostrorum libro hanc suam theoriam velle applicari. Quoniam in hac opinione sua simplicem exhibet hypothesim quae aut numquam habuit locum, aut si forte habuit, nonnisi in scriptura iam nunc deperdita, eaque non eiusdem rationis cum illis scripturis sacris quae de facto per apostolorum manus Ecclesiae sunt traditae. At recentiores qui- dam ante Concilium Vaticanum hanc ipsam hypothesim in the- sim vertere voluerunt, diminuendo adhuc de conditionibus a Bonfrerio appositis, et loco attestationis Spiritus Sancti substi- tuendo simplicem approbationem ecclesiastici magisterii per in- sertionem in canone. Dixerunt itaque, plures seu libros seu li- brorum textus, maxime historicos, reipsa exstare in Bibliis no- stris, qui humana tantum industria conscripti, postmodum aucto- ritate et approbatione Ecclesiae inter sacros et canonicos fuerunt accensiti. Hunc porro errorem reprobavit Vaticana Synodus do- cens : « Eos vero (libros) Ecclesia pro sacris et canonicis habet, « non ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde « auctoritate sint approbati ».
a Et re quidem vera, vel primo intuitu apparet opinionis fal- sitas, et absoluta eius oppositio ad regulam revelationis. Certe
(x) Bonfrerius, Praeloq. c. 8, Sect. 7.
20 PARS PRIMA — CAP. I
in 2 Tim. III-16 dicitur: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum. Nec refert an ponatur ibi vox 8so7rvs\Krros, divinitus inspirata, per modum praedicati vel per modum adie- ctivi, quia si per modum praedicati, sensus erit quod omnis scri- ptura est divinitus inspirata et ad docendum utilis; si autem per modum adiectivi, quod omnis scriptura est utilis, utpote divini- tus inspirata. Et utroque modo inspiratio ad omnem scripturam extenditur, ita ut in stylo Pauli idem plane sit vpacp) Bso7uvsu<7- toc, ac --). tsoa YPX.uu.aTa, seu sacrae litterae de quibus locu- tus fuerat in versiculo immediate praecedenti. Propterea etiam, pro synonymis semper habita sunt in Ecclesiae doctrina, scriptura sacra, scriptura canonica, scriptura divinitus inspirata, nec in re adeo nota opus est diutius insistere. Nunc vero, quidquid de inspiratione sentias, id saltem omnino evidenter elucebit: inspi- rationis nempe nomine significari actionem Dei in hagiographum per quam movetur ille ad scribendum. Unde statim efficitur, librum inspiratum nonnisi eum esse, qui sub speciali Dei mo- tione et influxu scriptus sit. Sed in libro sola humana industria concinnato, quantumcumque superveniat Ecclesiae approbatio, imo vero, quantumvis accedere supponatur ipsius Dei revelatio in attestationem veritatis omnium et singularum sententiarum, nihil tale habetur, ut in terminis perspicuum est. Ergo, prae- scindendo etiam ab aliis quam plurimis rationibus quae brevi- tatis gratia hic omittuntur, certissime concludendum est, nullum exsistere Scripturae iibrum qui pro sacro et canonico habendus sit, ratione acceptae ab infallibili Ecclesiae magisterio approba- tionis (r), imo nec ratione consequentis testificationis Spiritus Sancti de rerum in eo scriptarum veritate.
Bene itaque Bonfrerius tutos esse volebat ab omni applica- tione tertii illius modi a se excogitati, omnes et singulos libros Scripturae sacrae quae nunc est. Videbat enim eos omnes diserte revelari ut inspiratos, et nullum inspirationi remanere locum in modo praedicto. Unde apud ipsum nusquam occurrit inepta illa
l) Propositio Ecclesiae certiores nos reddit de canonicitate libro- rum. ac per hoc, de propria canonicitatis ratione, sed non facit eam.
UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 21
locutio « inspiratio subsequens », qua utuntur auctores mox re- futati, (et dico ineptam, quia imaginari inspirationem quae scri- pto iam libro posterior sit, nihil aiiud est quam contradictoria iungere simul). Sed quod rectissime iudicabat satis non esse ad rationem scripturae inspiratae, sufficiens nihilominus reputabat ad communissimam rationem scripturae sacrae, id est scripturae quae esset verbum Dei. In quo quidem minime sequendus vi- detur Bonfrerius, quoniam ibi latet quaedam aequivocatio, quam statim ad claritatem totius disputationis oportet removere.
Duplici enim sensu dici potest scriptura aliqua verbum Dei : sensu solum obiectivo, et sensu formali. Sensu, inquam, obie- ctivo, quatenus scriptura illa solum exprimeret et referret id quod alias est dictum seu revelatum a Deo. Qua quidem ratione verbum Dei sunt symbola fidei, vel divinae traditionis monu- menta ; et ideo, cum ex eis proferimus testimonia, dicimur argu- mentum sumere ex verbo Dei tradito. Sensu vero formali, qua- tenus obiectum seu sententia seu veritas quam scriptura illa exprimit, non modo res esset a Deo revelata seu dicta, verum etiam esset ab eo dicta per scripturam illammet per quam expri- mitur : quod sane nequaquam esse potest nisi a Deo sit ipsa scriptura significans, et non sola sententia per scripturam signi- ficata. Haec est distinctio vere fundamentalis in praesenti ma- teria, eaque prae oculis necessario habenda, nisi velimus ad arbitrarios detorquere sensus hoc nomen scripturae sacrae. Certo enim certius pro scriptura sacra nusquam habita sunt scripta symbola fidei vel monumenta traditionis, praecise propter defe- ctum alterius conditionis mox assignatae, idque recte admodum et rationabiliter. Aliud quippe est quod sacra sit doctrina, sacra sententia, sacra historia quae in scripto est contenta, aliud vero quod sacrum sit, id est a Deo descendens, scriptum ipsum in quo continetur. Nunc autem si quis bene consideret, facile per- spiciet quod consequens illa Spiritus Sancti testificatio de veri- tate sententiarum contentarum in aliquo libro sola humana in- dustria concinnato, id tantum efficeret : ut nimirum res quae ab homine scriptae et dictae prius fuissent, essent iam dictae etiam a Spiritu Sancto, et idcirco fide divina credibiles et credendae.
22 PARS PRIMA — CAP. I
Proinde praefatus liber aliquo iam modo dici forsitan posset ef- fectum verbum Dei sensu obiectivo, at certe non sensu formali, prout oporteret ad rationem scripturae sacrae. Piane enim evi- dens est quod simplex consequens Dei attestatio nequaquam valeret efficere ut veritates enuntiatae in libro illo, attestatae iam forent et dictae a Spiritu Sancto per eam ipsam scripturam quam marte proprio supponitur homo edidisse.
Aliter autem esset iudicandum si loco purae et simplicis attestationis de veritate sententiarum quam in medium adducit Bonfrerius, supponeres inspirationem Spiritus Sancti ad hoc, ut nomine suo, suaque auctoritate, idem ille liber denuo ederetur. Quo solo in casu vera adesset paritas cum schemate legis vel bullae, quod prius a iurisconsulto vel theologo elaboratum, po- stea publicatur a legislatore vel pontifice, fitque verbum eius tam vere et tam proprie ac si ipse concepisset, ipse scripsisset. ipse dictasset. Yerumtamen etiam atque etiam animadvertes quod in allato exemplo, textus legis seu bullae non est verbum principis ratione primae scriptionis, sed secundae, quae tunc aequivalenter habetur, cum princeps subscribit, et ipsum textum facit suum. Idem enim per eiusmodi subscriptionem agitur, ac si assumptum schema verbaliter dictaretur a principe, et sic ab eo dictatum prodiret in publicum. Vere ergo reperitur ibi aequi- valens scriptio secunda, quae sola in causa est cur scriptura edicti sit sensu etiam formali verbum legislatoris vel Papae. At simile quid imaginari de Spiritu Sancto, pene ludicra res esse videtur. ln omni autem modo, iam versaremur extra prae- sentem hypothesim quae ponit solum consequentem testificatio- nem Dei, quaeque idcirco, non tantum ad rationem scripturae inspiratae, ut ipse Bonfrerius concedebat, verum etiam ad qua- lemcumque rationem scripturac sacrac plane insufficiens esse ostenditur.
Haec igitur dicta sint de primo errore a Vaticana Synodo reprobato, necnon et de opinione Bonfrerii quae huic errori oc- casionem dedit. Sequitur iam error alter ex eiusdem Bonfrerii doctrina pariter occasionatus.
II. — Hic error iam non-ex approbatione Ecclesiae repetit
UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 23
id quo formaliter libri nostri pro sacris et canonicis sunt habendi, sed ex horum librorum argumento seu materia, videlicet ex hoc dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant (r).
Dixerat Bonfrerius explicans modum quo iam non conse- quenter, sed concomitanter Spiritus Sanctus ad hagiographos se habere potest : « Concomitanter sese habet Spiritus Sanctus, « cum non ad modum dictantis et spirantis se habet, sed ad « eum modum quo quis alterum scribentem oculo dirigeret ne « in re quapiam erraret. Hoc enim modo potest Spiritus Sanctus « scriptorem hagiographum dirigere, ut in nullo eum errare « fallive permittat. Cum enim praesciat quid ille scripturus sit, « ita ei adstat ut sicubi videret eum erraturum, in?piratione sua « illi esset adfuturus. Hic modus videtur a Spiritu Sancto ser- « vatus in historiis, dictis aliorum factisque referendis, quae vel « visu cognita, vel auditu ab hominibus fide dignis accepta « fuerant. Ita evangelia, ita acta apostolorum, ita caeteri libri « historici a prophetis aliisve conscripti ». Haec iterum Bon- frerius, Praeloq. in Script. c. 8, sect. 3, ubi non iam sicut prius, hypotheticum et mere possibilem modum intendit proponere, sed modum de facto usurpatum quoad plures nostri canonis libros. Quamquam nondum plene eius mens eluceat. Completur enim ex iis quae addit, sect. 6 : « Notanda, inquit, in hoc secundo « modo duo. Unum, !icet in hoc modo non se habeat antece- « denter divina inspiratio qua singula demonstrentur et inspi- « rentur, non deesse tamen scriptori initio inspirationem quamdam « generalem scribendi talem historiam, vel pulchras gnomas ad « vitam moresque bene componendos, vel quid aliud... Alterum « est, licet in hoc secundo modo Spiritus Sanctus hominem sibi « relinquat, subinde tamen inspirationem aliquam accedere, ut si « quid visorurn auditorumque scriptor esset oblitus, vel si qua in « re esset scriptor erraturus nisi a Spiritu Sancto doceretur, etc. ». Ubi vides, aliqualiter adhuc salvari positivum Spiritus Sancti influxum in hagiographum ; cuius influxus ratione scriptura seu liber aliquo adhuc pacto ad Spiritum Sanctum referretur aucto-
Vatic. Const. Dei Filius, cap. 2.
24 PARS PRIMA — CAP. I
rem. Propterea, in sententia Bonfrerii (aliunde minime recipienda, ut in sequentibus apparebit), non ideo dumtaxat liber aliquis pro sacro et canonico haberi debebit, quod revelationem sine errore contineat. Sed rursus, theologi quidam ante Vaticanum, opinionem Bonfrerii amplexi sunt, exspoliando illam ab omni addito quo adhuc positiva Spiritus Sancti suggestio quadantenus retineretur. Posuerunt enim nudam assistentiam in negativo con- sistentem (r), et ita quidem ut ratio canonicitatis librorum Scri- pturae nullo iam modo ex parte auctoris repeti posset. Reliquum igitur fuit ut ex parte solius materiae seu veritatis revelatae sine admixtione erroris in eis contentae quaereretur, et hic est secundus error a Vaticano confixus ubi supra.
Porro ad huius erroris confutationem eadem fere argumenta valent, quae pro refutatione praecedentis. — Et primo quidem, quidquid commune esse potest scripturae inspiratae et non in- spiratae, nequaquam exhibet propriam rationem propter quam scripturae nostrae pro sacris et canonicis habendae sunt. Ipsa enim inspiratio in causa est cur sacrae dicantur et sint, iuxta doctrinam Pauli, in qua idem sunt sacrae litterae et scriptura divinitus inspirata, ut supra notatum est. Atqui in scriptura etiam non inspirata contineri potest revelatio sine errore, ut apparet in symbolis fidei et definitionibus pontificum vel conci- liorum. Et ratio facile constat, quia ad hoc quod liber aliquis revelationem sine errore contineat, non est necessarius positivus ille Spiritus Sancti afflatus qui omnino de ratione inspirationis est, sicut satis superque indicat vel ipsum inspirationis nomen, et confirmat etiam Petrus in secunda epistola, I-21, dicens : Spiritu Sancto inspirati, (urco IIvs JaocTo; ofyiou (pepofJLevoi, moti, acti),
(x) Ita Ioannes Iahn, Introd. ad V. T., apud Franzelin de divin. Script. Thes. 4 : « Divinam assistentiam ad praecavendos errores appel- « lamus suggestionem seu inspirationem, quae appellatio usu loquendi « consecrata est, quamvis non valde apta sit. Exprimit enim aliquid « positivum, cum tamen notio ei subiecta sit negativa. In hoc ipso quippe « haec divina praemunitio ab erroribus differt a revelatione, quod « scriptori nullas novas cognitiones suppeditat, sed tantummodo impedit « immixtionem errorum in iis quae iam novit, etc. ».
UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 25
locuti sunt sancti Dei homines. — Praeterea, ex hoc quod liber aliquis contineat revelation^m sine errore, sequitur ad summum quod sit verbum Dei sensu obiectivo, iuxta superius praemissa. Hoc autem non satis est ad scripturam sacram, quae est verbum Dei sensu etiam formali. — Denique clausus est canon Scriptu- rarum simul cum deposito fidei catholicae, ut fert constans et perpetuus Ecclesiae sensus. Sed in dies augeretur aut augeri posset, si ratio constituens scripturam in esse scripturae sacrae, ea esset quae nunc assignatur. Omnibus itaque modis reiicienda erronea opinio (z).
Nunc igitur, si neque ex superveniente approbatione, neque ex materia contenta repeti potest ratio canonicitatis librorum Scripturae, nihil aliud restat nisi ut repetatur ex eorum scri- ptione, pro quanto scilicet libri illi scripti a Deo sunt, ac per hoc, Dcum habent auctorem. Et in hoc est veritas quae a Vati- cana Synodo definita, ex fontibus revelationis accurate diligen- terque iam est demonstranda.
III. — Primum porro argumentum sumitur e Scriptura ipsa, quae utique si de seipsa testimonium ponit, nonnisi veridicum perhibet testimonium, de Dei revelatione descendens. Scriptura autem seipsam testatur divinitus inspiratam, idque profecto, se-
(x) In hac eadem opinione alius error omnino latere videtur. Aucto- res enim illi aperte supponunt quod non erant aliunde a Deo revelatae omnes et singulae veritates in libris sacris consignatae. Et assistentia quam hagiographis tribuunt, ad hoc tandem dirigebatur, ut sine errore omnia scriberent, sive quae divinitus revelata acceperant, sive quae de visu vel de auditu vel per documenta historica, humana scientia cogno- scebant. Atqui simplex assistentia non id praestat, ut eo ipso fiant a Deo dicta vel testificata, ea quae dicit vel scribit homo cui assistit Deus. Sequeretur ergo, multas esse veritates (puta historicas) in sacris Scripturis contentas, quae non essent fide divina credibiles et credendae. Et tamen catholica doctrina docet, omnia Scripturarum asserta esse divinae fidei obiectum, quia a Deo revelata : sumendo nunc revelationem secundum quod apud theologos revelatum dicitur quidquid a Deo di- ctum seu attestatum est, sive de iis rebus quae humanae rationi sunt imperviae, sive de illis etiam quae aliunde in sphaera naturalium no- strarum cognitionum continentur.
26 PARS PRIMA — CAP. I
cundum quod scripta est, Spiritu Sancto inspirante. Quo posito, sic: Libri conscripti Spiritu Sancto inspirante, a Deo sunt tan- quam a causa efficiente principali, ab hominibus vero nonnisi ut ab instrumentis. Sed liber qui a Deo est ut a principali causa, et ab homine nonnisi ut ab instrumento, est liber qui Deum habet auctorem. Ergo libri Scripturae inspirante Spiritu Sancto conscripti, habent auctorem Deum, et ut tales pro sacris et ca- nonicis sunt habendi.
In hoc syllogismo minor est per se nota, quia in omni ge- nere operum, effectus tribui debet causae principali quae per instrumentum agit. Ideoque, statim ac Deus causa principalis scriptionis librorum asseritur, implicita quoque assertio est, quod proprius eorumdem auctor haberi debeat. Sola ergo remanet declaranda maior : idem nimirum esse, librum conscriptum Spi- ritu Sancto inspirante, et librum qui ab homine non sit nisi tanquam a Spiritus Sancti instrumento. — Declaratur autem primo, quia inspiratio apud Paulbm, est apud Petrum ubi supra, motio sub qua locuti sunt sancti Dei homines, et ex qua expli- catur quomodo prophetia sive Scriptura voluntate humana allata non fuit, nec est ab humano sensu descendens, sed altius repetit originis principium, quod est Spiritus Sanctus. — Declaratur deinde secundo, quia ipsum per se inspirationis nomen semper importat suggestionem quam quis accipit ab alio. Proinde inspi- ratio divina est suggestio a Deo, et inspiratio divina terminata ad scripturam, est motio qua quis divinitus movetur ad scri- bendum ea quae sibi a Deo suggeruntur. In huiusmodi autem scriptione, habes profecto hominem in ratione instrumenti, et Deum in ratione causae principalis.
Accedunt alia plurima Bibliorum testimonia, quibus exhi- betur Deus utens hominibus inspiratis tanquam organis seu instrumentis scriptionis. Velut cum dicitur Spiritus Sanctus lo- cutus in Scripturis per prophetas, in prophetis, per os prophe- tarum (x). Vel cum ordine inverso dicitur homo enuntiasse textus
(x) Act. I-16 : Oportet impleri Scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David. Ibid. I-25 : Domine, qui Spiritu Sancto per os
UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 27
scriptos in Spiritu Sancto (x). Vel cum absolute ponitur Scri- ptura pro ipso Deo loquente (2). Quae omnia egregie exponit Card. Franzelin de div. Script. Thes. 2.
Aliud quoque argumentum est ex universali SS. Patrum consensu. Dicunt enim, Scripturas esse conscriptas per Spiritum Sauctum, vel per operationem Spiritus Sancti (3), esse litteras Dei ad homines missas (4), Scripturas esse a Deo dictas (5), esse a Deo, vel operatione Dei datas et conditas (6), homines in iis scri- bendis fuisse instrumenta sub operatione divini Spiritus (7).
Hinc in specialibus documentis authenticis fidei Ecclesiae, explicite dicitur Deus profitendus auctor librorum utriusque Te- stamenti : « In professione fidei episcopis ordinandis praescripta, « quae ab eis adhuc nunc editur; in professione fidei a Leone IX « missa ad Petrum Antiochenum; in symbolo Graecis proposito
David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, etc. Rom. 1-2 : Deus evangelium ante promiserat per prophetas suos in Scripturis Sanctis. Heb. 1-6 : Cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei. Heb. III— 7 : Sicut dicii Spiritus Sanctus. Hodie si vocem eius audieritis, etc. Heb. IV-4 : Dixit (Deus) in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ob omnibus ope- ribus suis.
(x) Matth. XX-43 : Quomodo David in Spiritu vocai eum Dominum dicens: Dixit Dominus Dno meo. Quid sit autem dicere in Spiritu Sancto, explicat ipse David 2 Reg. XXIII-2: Spiritus Dni, inquit, locutus est per me, et sermo eius per linguam meam.
2 Galat. II 1-8: Providens Scriptura.... praenuntiavit Abrahae, quia befiedicentur in te omnes gentes.
(3) Origen. contra Celsum, 1. 5, n. 60. — Theoph. Antioch. ad Au- tolyc. c. 2, n. 9. — Athanas. Praef. in Psalm. n. 2-10. — Hieron. in Mich. 1. 2, c. 7, vers. 5-7. — August. 1. 18 de civit. c. 41, n. 1. — Chrysost. Hom. 21 in Genes. n. 1.
(4) Chrysost. Hom. 2 in Genes. n. 2. — August. Serm. 2 in Psalm. 90, n. 1. — Greg. Magn. 1. 4 epist. 31,
(5) Clem. Rom. epist. 1 ad Cor. c. 45. — Iren. 1. 2 c. haeres. c. 28, 11. 2. — Cyrill. Hieros. Catech. 16, n. 2. — Basil. Hom. 9 in Hex. n. 1.
(6) Clem. Alex. Strom. 1. 2.
(7) Iustin., Cohort. ad Gent. n. 8. — Athenag., Legat. n. 9. — Am- bros., epist. 8, n. 1. — Cassiod., Instit. c. 13. — Greg. Magn., Mor., Praef. c. 1.
2S PARS PRIMA — CAP. I
« in Concilio Lugdunensi II, haec fides enuntiatur: Credo ctiam « novi et veteris Testamenti, Legis et Prophctarum et Apostolorum « unum esse auciorem Deum et Domiuum ommpotcntem. Adhuc « expressius in Concilio Florentino, decreto pro Iacobitis idem « declaratur: Sacrosancta Romana Ecclesia unum atque cumdem « Deum veteris et novi Testamenti, hoc est, Legis et Prophetarum « atque Evangelii profitetur auctorem, quoniam eodem Spiritu Sancto « inspirante utriusque Testamenti sancti locuti sunt, quorum libros « suscipit et veneratur, qui titulis sequentibus continentur. Hic igitur « dicitur Deus auctor Legis, Prophetarum, et Evangelii, quate- « nus conscriptores omnium librorum sacrae Scripturae locuti « sunt, scribendo nempe ipsos libros, Spiritu Sancto inspirante. « Proinde talis est inspiratio ad scribendum, ut Deus sit auctor « librorum. Porro ipsum Concilium Tridentinum in Sessione IV, « hoc decretum Synodi Florentinae prae oculis habuit. Eodem « igitur sensu intelligi debent verba Tridentini : Omnes libros « tam veteris quam novi Tcstamenti, cum utriusque unus Dcus sit « auctor..., suscipit et veneratur » (r). Novissime tandem Vaticanum hanc perpetuam Ecclesiae fidem decreto suo iterum iterumque sanxit, proscriptis simul grassantibus pro tempore erroribus qui eidem adversabantur. Sed quoniam de praeciso sensu formulae : Deus auctor librorum utriusque testamcnti, quidam adhuc dubitare videntur, ideo statim, ad huius dubii elucidationem, sequentem statuimus propositionem.
(*) Documenta Synodalia Concilii Vaticani, Collect. Lacens. Tom. 7, col. 522.
UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 29
§2.
Quod Deus est auctor librorum novi et veteris Testa- menti, non sensu abusivo, quatenus solum inspiravit hagio- graphis consilium scribendi, suppeditavit generale libri ar- gumentum, et dum scriberent, adstitit ne errarent; sed sensu proprio, quatenus libros ipsos cum omnibus suis partibus, scriptoribus sacris quibus tanquam instrumentis utebatur, suggerendo dictavit. Unde sequitur, omnia et singula in ori- ginalibus Scripturae libris contenta, prout et ea ratione qua in eisdem libris lectori proposita iacent, vere esse a Deo ut directum ad nos scriptum verbum Dei.
I. — Sententia hic confutanda, est ipsa sententia Bonfrerii superius secundo loco adducta. Quae etsi, ut iacet, nequaquam dici possit in Vaticana Synodo directe reprobata, adhuc tamen facile destruitur argumento deducto ex definitione Concilii. Haec enim definitio, sensui et litterae praecedentium decretorum fidei ad amussim inhaerens, proponit integros Scripturae libros cum omnibus suis partibus, tanquam sacros et canonicos. Sacros vero et canonicos eos declarat quatenus Deum habent auctorem. Se- quitur ergo, Deum esse auctorem integrorum librorum quoad omnes eorum partes. Porro auctor libri integri quoad omnes eius partes, ille profecto non est, qui tantummodo suggessit scribendi con- silium, suppeditando etiam argumentum generale, sed ille solus qui totum librum ab initio ad finem scripsit, idque vel per se, (quod quidem in casu, semel pro semper manet exclusum, cum sit perquam evidens, sacros libros non fuisse a Deo immediate conscriptos), vel per alium tanquam per scriptionis instrumentum. Scribere autem librum per alium tanquam per scriptionis instru- mentum, nihil aliud est quam suggerere et dictare omnia quae ponuntur in libro. Ergo a primo ad ultimum, legitima Vaticanae definitionis conclusio est, quod Deus sacros libros integros cum omnibus suis partibus, hagiographis quibus tanquam instrumen- tis utebatur, positiva suggestione dictavit.
3© PARS PRIMA — CAP. I
At statim occurrunt novi exegetae de schola larga critico- rum, dicentes non definiri in Vaticano quod Deus sit librorum Scripturae auctor simpliciter et absolute, sed solum cum addito diminuente: eatenus auctor, quatenus inspirator. Ait enim Con- cilium quod libri canonici, Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem. Quod est dicere, eos ideo habere Deum auctorem, quia sunt Spiritu Sancto inspirante conscripti, et non vice versa. Proinde, inquiunt, absonum est inferre modum quo se habuit Deus in condendo Scripturam, ex formula dogmatica, Dens est auctor librorum Sacrae Scripturae, absolute sumpta, ut Franzelin fecit, de div. Script. Thes. 3. Sed vulgaris etiam lo- gica requirit ut per prius determinetur inspirationis mensura et modus, et exinde consequenter eruatur legitima interpretatio ver- borum quibus librorum nostrorum auctor declaratur Deus, non autem e converso. In quo quidem, nunc sub una, nunc sub al- tera forma explicando, magnum doctrinae apparatum sibi viden- tur proferre novi nostri critici, sed frustra, quia fortasse ipso- rum logica, et non illa Cardinalis Franzelin, in defectu est.
In primis falsissimum est, esse in definitione Vaticana ad- ditum diminuens. Nam verba illa, Spiritu Sancto inspirante con- scripti, assignant raiionem cur libri Scripturae Deum auctorem habeant, id est causam ontologicam ex qua fit ut ad Deum tan- quam ad proprium auctorem referantur. Sed quis, quaeso, un- quam imaginatus est quod assignare causam effectus, est dimi nuere de veritate et proprietate eius quod ut effectus affirmatur? Certe cum definitur in conciliis, Iesu Christi corpus et sanguinem in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter contineri, transubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem potestate di- vina (T), assignatur transubstantiatio ut causa praesentiae cor- poris Christi in sacramento. Numquid propterea, de veritate et proprietate huius praesentiae aliquid diminuitur? Numquid non tam absolute definitur praesentiae veritas, quam absolute enun- tiatur transubstantiationis realitas? Et simili modo in praesenti, utrumque est in omni proprietate terminorum accipiendum: quod
P) Conc. Later. IV, cap. Firmiter.
UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 31
Deus est librorum Scripturae auctor, et quod libri Scripturae eo inspirante conscripti sunt. Non ergo, vel specie tenus, addi- tum diminuens ibi invenire est.
Insuper distinguere oportet causam essendi quae est in or- dine ontologico, et causam inferendi quae est in ordine logico. Et licet secundum causam essendi, ideo Deus sit Scripturae auctor, quia eo inspirante Scriptura conscripta est, et non vice versa, adhuc tamen secundum causam inferendi rectissime dici potest quod ideo Scriptura inspirante Deo conscripta est, quia habet auctorem Deum. Sicut si dicerem quod secundum causam es- sendi, ideo in Eucharistia continetur corpus Christi, quia tran. substantiatus est panis in ipsum, ut habetur in Lateranensi IV, et quod secundum causam inferendi, ideo transubstantiatus est panis, quia corpus Christi sub speciebus sacramenti veraciter continetur, ut habetur in Tridentino, Sess. 13, cap. 4. Sicut etiam si dicerem quod secundum causam essendi, ideo Caius est filius Titii, quia genitus ab eo est, et quod secundum causam inferendi, ideo est ab eo genitus, quia filius eius est. Quippe, si mihi un- decumque constat filiatio, rectissime infero generationem quae est causa filiationis. Et ratio a priori est quia sicut causa ex qua necessario sequitur effectus, demonstrat effectum, ita ordine in- verso, effectus demonstrat causam. Hinc, si in regula fidei invenio libros Scripturae, utpote Spiritu Sancto inspirante conscriptos, Deum habere auctorem, nedum ratio mihi sit diminuendi aliquid de proprietate et rigore formulae dogmaticae, Deus est auctor librorum sacrae Scriptitrae, suppeditatur potius unde ex hoc quo- que capite mensuram inspirationis accipiam, pro quanto scilicet infallibilis Ecclesiae doctrina me certiorem facit, tantam esse in- spirationi Spiritus Sancti extensionem attribuendam, quanta re- quiritur ad hoc ut vere et proprie dici possit Deus, librorum sacrae scripturae auctor. Omnibus igitur modis nullius valoris est argumentum criticorum (*), et arguendo ex auctoritate con-
(l) Consulto hic praetermittuntur rationes quibus nonnulli philologi persuadere volunt, non esse eumdem sensum vocis latinae anctor, et vocis italicae autore, vel gallicae auteur. Falsitatem inconsideratae as-
32 PARS PRIMA — CAP. I
ciliorum, optime infertur libros canonicos fuisse de integro a Spiritu Sancto positiva suggestione dictatos.
At nec desunt qui fidem integralis inspirationis originalium scripturarum elevare volunt, hac ratione ducti: Quia scilicet in decreto Tridentini ad quod sese referunt Patres Vaticani, non dicitur simpliciter: libros ipsos integros cum omnibus suis parti- bus esse sacros et canonicos, sed: libros ipsos integros cum omni- bus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consuevcrunt, ct in veteri vulgata latina editione habentur. Porro, inquiunt, non omnia quae in vulgata reperiuntur, sacra et canonica dici pos- sunt, cum menda quaedam in ea, aequivalenter saltem, ipsum Tridentinum admiserit. Ergo partes quae sacrae et canonicae definiuntur, non sunt omnia et singula quae primitus scripta erant in libris originalibus.
Sed hoc nihil esse, evidenter tibi constabit si consideres quod decretum Tridentinum de canonicis Scripturis non respicit directe vulgatam versionem qua talem, quia versio non est sa- cra et canonica qua versio, sed solum qua authentica, id est conformis cum originali. Et de hac conformitate seu authentici- tate vulgatae directe non agitur nisi in decreto sequenti de edi- tione et usu sacroriun librorum. Primum itaque decretum directe est de ipsis originalibus libris, qui integri, ac per hoc, cum omni- bus partibus ad eorum integritatem quocumque modo pertinen- tibus, sacri et canonici definiuntur. Nunc autem, quia de aliqui-
sertionis ostendet tibi Forcellini, Lexico?i totius latinitatis : « Auctor... « proprie significat eum qui auget, hoc est, gignit ac producit... Spe- « ciatim vero sumitur saepissime pro scriptore, scrittore, autore. Cic. 12 « Attic. 18: Lectitare auctores. Suet. Aug. 89: Evolvere auctores. Id. « Gramm. 8: Evulgare libros nomine auctoris. Liv. 2. 8: Invenire apud « auctores, etc. etc. ». Nonnisi quarto decimo loco ponitur acceptio illa quam adversarii propriam et primariam esse vellent : « 14.0 Latius inde « extenditur, ad significandum eum , cuius auctoritate aut imperio, item « consilio, opera, impulsu, suasu, vel etiam periculo aut exemplo ali- « quid fit. Cic. 1 Leg. 20: Tibi magnopere auctor sutn ut, etc. Tacit. 3 « Hist. 71: Eurens miles aderat, nullo duce : sibi quisque aucior, etc. ». Caeterum, in locutione complexa, auctor libri, nonnisi unica est acceptio, initio posita.
UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 33
bus poterat oriri dubium an essent necne, integrantes Scripturae originalis partes, (nam capita 13 et 14 Danielis, itemque plura loca libri Esther, in Hebraeorum voluminibus Hieronymus non reperit; et rursus, alia quaedam in novo testamento, velut Marc. XVI, 9-20, Luc. XXII, 43-44, Ioan. V-4 et VII-53, etcv a nonnullis Patribus notantur ut in paucioribus vel pluribus co- dicibus omissa) : ideo oportebat statuere pro norma aliquam edi- tionem in concreto. Et hac de causa non satis fuit Concilio di- cere, libros ipsos integros pro sacris et canonicis habendos, (quod utique satis erat ad integralem inspirationem originalis scriptu- rae firmandam), sed addendum fuit: cam omnibus suis partibus prout in Ecclesia catholica legi consueverunt, ct in veteri vulgata latina editione habentur, ut scires ad originales Scripturas ea quoque pertinere, quae in multis codicibus sive hebraicis sive graecis nunc desiderantur, et tamen in veteri illa editione vul- gata, longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata, con- tinentur.
II. — vSequitur nunc aliud caput argumenti, iam non ex definitione Vaticana, sed ex ipsis fontibus unde Concilium suam deprompsit doctrinam. Sunt autem Scriptura et Traditio.
Et Scriptura quidem ubi supra, iam de seipsa testimonium posuit dicens: Omnis scriptura divinitus inspiraia utilis est ad docendum. Expressius in graeco: Ilaaa ypacpYJ Bsotcvsugtoj; x-at totpeAiu.O£, videlicet: est divinitus inspirata et utilis. Porro, si in- spiratio ad omnem scripturam, et consequenter ad omnes et sin- gulas eius partes se extendit, ergo et suggestio seu dictatio. Ac per hoc, in ultima analysi venire nunc poterit ut conclusio ar- gumenti scripturalis, illud ipsum quod in argumento superiori, ex auctoritate Concilii ut antecedens accipiebatur, Deum nempe esse integrae scripturae auctorem. Nam uterque processus est rectus. Primus sic: Deus est integrae scripturae auctor, ergo omnia inspiravit, omnia dictavit. Secundus sic: Omnia inspira- vit, omnia dictavit, ergo est auctor scripturae integrae. Et uter- que simul est etiam legitimus, absque calumnia circuli vitiosi, dummodo alia via quam ex alterius enthymematis conclusione, alterius antecedens supponatur acceptum.
De inspiratione Sacrae Scriptarae 3
34 PARS PRIMA — CAP. I
Sed veniamus iam ad SS. Patres, integerrimos traditae ab apostolis fidei testes. Quorum testimonia si scriberentur per sin- gula, nec ipsa arbitror integra volumina sufficere posse. Omitto igitur loca illa innumera, et ex parte superius indicata, ubi sa- crae litterae dicuntur ab eis simpliciter et absolute, eloquia Dei, Dei libri, voces Dei, scripturae a Spiritu Sancto conscriptae et editae. Omitto pariter quod fides inspirationis sese ad omnes etiam minimas sacrorum librorum partes extendentis, est apud Patres universos, evidens praesuppositum super quo fundatur omnis eorum interpretandi modus, et omnis ratio respondendi ubique ad occurrentes difficultates sive antilogias. Solum in pro- posito est pauca quaedam selecta pro nunc adducere, quae ad rem magis facere videbuntur.
Hilarius in Psalm. 135, n. 1 : « Non est otiosus propheticus « sermo... Si enim in viris prudentibus exspectari id maxime « solet, ut ea quae loquuntur, gravitate eorum doctrinaque digna « sint..., quanto magis id coelestibus eloquiis opinandum est, ut « quidquid in his est, excelsum, divinum, rationabile et perfectum « existimetur ». Sed hoc profecto, non alia de causa nisi quia omnia ibi sunt dictata a Spiritu Sancto.
Chrysostomus, Hom. 21 in Genes. n. 1: « Neque enim est « syllaba vel apiculus in sacris litteris, in cuius profundo non « sit grandis quispiam thesaurus... Neque opus habet divina « scriptura hominum sapientia ut intelligatur, sed revelatione « Spiritus, ut hausto inde vero sensu, magnum nobis hinc lu- « crum accrescat. Nam si in saecularibus negotiis scripta quae « ab hominibus conficiuntur, saepe... ab una syllaba multum mo- « menti habent : multo magis hoc in scripturis divinis a Spiritu « Sancto compositis invenitur ».
Basilius, Hom. 9 in hexaem. n. i, rationem exponens cur de rebus scientificis in scriptura nihil, hanc causam reddit, quia omnia in scripturis sunt dictata a Spiritu Sancto, qui de his nos instruere non curat. « Numquid ideo, inquit, Spiritus Sancti « eloquia censuero infatuata sapientia esse viliora? Nonne potius « ideo ei dedero gloriam, qui mentem nostram in rerum vana-
UBl DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 35
« rum occupatione non detinuit, sed omnia ad aedificationem et « perfectionem animarum nostrarum conscribi sanxit? ».
Ambrosius, epist. 8, asserens nihil in sacris codicibus ex- pressum inveniri, quod non ex divina suggestione descenderit: « Non secundum artem scripserunt (sacri scriptores), sed secun- « dum gratiam quae super omnem artem est. Scripserunt enim « quae Spiritus eis loqui dabat ».
Hieronymus, epist. 27, n. 1, refutans eos quos in correctione vulgatarum scripturae versionum patiebatur adversarios : « Quos « ego, ait, cum possem meo iure contemnere, (asino quippe lyra « superflue canit), tamen ne nos superbiae, ut facere solent, ar- « guant, ita responsum habeant: Non adeo me hebetis fuisse « cordis, et tam crassae rusticitatis..., ut aliquid de dominicis « verbis, aut corrigendum putaverim, aut non divinitus inspira- « tum. Sed latinorum codicum vitiositatem, quae ex diversitate « librorum omnium comprobatur, ad graecam originem voluisse « revocare ».
Augustinus multus est in eadem fide de totali illa inspira- tione scripturae ubique inculcanda. Ex qua procul dubio fide inconcussa, auream hanc, et nunquam satis meditandam regulam ponit, epist. 82, n. 3: « Si aliquid in eis offendero litteris, quod « videatur contrarium veritati, nihil aliud quam, vel mendosum « esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum « est, vel me non intellexisse non ambigam ».
Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 16, n. 2, in eadem fide suos instruit catechumenos : « Ecquid aliud est, inquit, quod co- « gnoscat profunda Dei, nisi solus Spiritus Sanctus qui divinas « scripturas elocutus est? » Et infra: « Ipse Spiritus Sanctus elo- « cutus est scripturas ».
Gregorius Magnus, 1. 4 in 1 Reg. c. 3, n. 49: « Eorum (sa- « crorum librorum) verba Paulus sive Ioannes scripsit, sed quod « quisque scripsit, loquens in eis Verbum inspiravit ». Et in prae- fatione Moralium, c. 1 : « Quis haec scripserit (librum Iob), valde « supervacue quaeritur, cum tamen auctor libri Spiritus Sanctus « fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui scribenda dicta- « vit. Ipse scripsit qui et in illius opere inspirator exstitit... Si
36 PARS PRIMA — CAP. 1
« magni cuiusdam viri susceptis epistolis legeremus verba, sed « quo calamo fuissent scripta quaereremus, ridiculum profecto « esset epistolarum auctorem scire, sensumque cognoscere, sed « quali calamo earum verba impressa fuerint indagare ».
Unde tandem Leo XIII in recentissima encyclica Providen- tissimus Dcas, totius traditionis interpretem sese faciens, ait : « Nefas omnino fuerit, aut inspirationem ad aliquas tantum sacrae « scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum er- « rasse auctorem. Nec enim toleranda est eorum ratio, qui ex « difficultatibus se expediunt, id nimirum dare non dubitantes, « inspirationem ad res fldei et morum, nihilque praeterea, per- « tinere, eo quod falso arbitrantur, de veritate sententiarum cum « agitur, non adeo exquirendum quaenam dixerit Deus, ut non « magis perpendatur quam ob causam dixerit. Etenitn libri omnes « atque integri quos Ecclesia tanquam sacros ct canonicos rccipit, « cum omnibus suis partibus, Spiritu Sancto dictante cnnscripti « sunt... Haec est antiqua et constans fidcs Ecclesiae ». Yides igitur nihil expressius desiderari posse, et ideo, missis iam auctorita- tibus aliis, ad conclusionem in thesi positam statim accedo.
III. — Conclusio est quod omnia et singula in originalibus scripturae libris contenta, prout et ea ratione qua in iisdem libris posita iacent, vere a Deo sunt ut directum ad nos scriptum ver- bum Dei. Et aperte fluit ex dictis, quia quidquid in libro ex dictatione alicuius positum invenitur, id profecto verbum eius est. Sed omnia et singula in scriptura originali fuerunt a Deo dictata, ut ante praemisimus. Ergo omnia et singula sunt scri- ptum verbum Dei. Verumtamen attende determinationem adie- ctam : prout et ea ratione qua in libris sacris posita iaccnt, quae paulo diligentius nunc consideranda manet. Et quia in omni verbo duplex habitudo est, una ad dicentem, altera ad rem dictam, videndum est quid sibi velit adiecta determinatio, accipiendo scri- pturam primo per ordinem ad Deum dicentem, et secundo per ordinem ad res dictas a Deo.
Quoad primum animadvertendum occurrit quod in libro quo- liber, praeter verba auctoris ipsius, contingit inveniri quoque verba aliorum, et hoc dupliciter: vel per modum simplicis rela-
UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 37
tionis, vel per modum citationis. Per modum simplicis relationis, si solum in libro narretur quid ab hoc vel illo dictum sit. Per modum citationis, si alterius dictum afferatur etiam ut auctoritas, in subsidium argumenti quod in libro tractatur. Et quandoque quidem ut auctoritas in materia historiae, sicut cum historicus producit fontes suos; quandoque ut auctoritas in materia doctri- nae, sicut cum theologus profert revelationis monumenta in quibus fundat suas conclusiones ; quandoque ut auctoritas ad hominem, sicut cum quis ad confundendum suos contradictores, testimonia ponit quae ipsi respuere non possunt; quandoque ut auctoritas puri facti, sicut cum consequentiae alicuius doctrinae confirman- tur ex confessionibus eorum auctorum qui hanc doctrinam pro- fitentur, atque ita porro discurrendo per singula. Semper enim invenietur citatio proprie dicta a simplici relatione in hoc dif- ferre, quod relatio simplex solum narrat quid fuerit dictum ab aliquo, citatio vero profert etiam auctoritatem in ordine ad sco- pum quem libri auctor prosequitur. Quod autem utroque modo interserantur etiam in Bibliis alienae sententiae, non secus ac in aliis quibuslibet humanae originis libris, non est ullatenus ambigendum. Nam relationes verborum a variis personis dicto- rum continuo occurrunt in sacris libris historicis. Citationes quo- que passim adsunt, eaque non solum ex aliis ipsius Scripturae partibus, uti frequentissimum est in evangeliis et epistolis apo- stolicis, verum etiam quandoque ex auctoribus profanis, sicut exempli gratia apud Paulum, Tit. I-12: Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum prupheta : Cretenses semper mendaces, malae be- stiae, ventres pigri.
Quaeritur ergo utrum loca quoque illa scripturarum quae sive citationibus sive relationibus verborum humanorum con- stant, adhuc sint verbum Dei, et ad Deum tanquam ad dicentem sint referenda. Et non est dubium quin responsio esse debeat affirmativa, modo hic adhibeas determinationem superius assi- gnatam : prout et ea ratione qua in sacris libris posita iacent. Vi- delicet sunt verbum Dei, formaliter qua relationes vel citationes. Omnis enim citatio, qua citatio est, ab auctore est, et omnis auctor dicit suas citationes, sicut et dicit suas relationes. Quasi
38 PARS PRIMA — CAP. I
vero citationes essent in libris aliquid adiaphorum, nihilque con- ducens ad finem quem sibi auctores praestituunt ! Proinde libri Scripturae non haberent quoad omnes suas partes auctorem Deum, si citationes omnes et singulae ex inspiratione seu sug- gestione divina non essent, sed forte ab hagiographis proprio marte fuissent insertae. Et hoc iam nota pro confutatione theo- riae de citationibus implicitis, ad sensum novellae scholae criti- corum. De quo tamen postea. Nunc enim restat ut observatio facta circa scripturam per ordinem ad dicentem Deum, eodem modo applicetur per ordinem ad res dictas a Deo.
Diversa sane ratione contingit Deum dicere res quae in sacris libris continentur. Nam res illae, vel sunt propriae cogita- tiones Dei, vel sunt dogmata religionis, vel sunt facta historiae, vel denique sunt sensus seu affectus alicuius personae creatae. Et semper ea ratione a Deo dicuntur, qua ratione in scriptura proponuntur. Si ut propriae cogitationes Dei, si ut dogmata reli- gionis, si ut historiae facta, sic sunt absolute et secundum se a Deo dictae. Si vero ut sensus seu affectus personae creatae, sic dicuntur a Deo ut talis personae sensus, praescindendo ab eorum absoluta veritate, vel etiam rectitudine ac sanctitate. Quanquam distinctione hic maxime opus sit. Nam persona illa, vel est per- sona idealis et typica, vel vivens et concreta. Si vivens et con- creta, videndum est an ea persona sit quae in aliorum exemplum et informationem fuerit divinitus constituta, vel non. Si idealis et typica, videndum est cuiusnam sit idea vel typus, an impii, an stulti, an hominis humanis praeiudiciis abducti, sicut passim occurrit in quibusdam libris sapientialibus (r), an potius animae
C1) « Alia sunt quae in libro (Ecclesiastae) per inquisitionem mo- « ventur, atque alia quae per rationem satisfaciunt; alia quae ex tentati « profert animo, atque adhuc huius mundi delectationibus dediti, alia « vero in quibus ea quae rationis sunt disserit, ut animum a delectatione « compescat... Sicut ergo delectationem prius carnalium exprimens, curis « postpositis, denuntiat bonum esse manducare et bibere, quod tamen « postmodum ex iudicii ratione reprehendit, cum esse melius dicit ire « ad domum luctus quam ad domum convivii..., ita etiam concionator
UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 39
fidelis vel Ecclesiae, sicut frequens est in Psalmis et Cantico Canticorum (*). Quae enim a Deo dicuntur in persona hominis impii vel abrepti humanis praeiudiciis, nequaquam ab eo dicun- tur ut in se vera, recta, et sancta, sicut evidentissime constat. Qnae autem in persona fidelis animae, ista sine dubio dicuntur ut sensa Dei, id est ut affectus et sensus qui sunt secundum cor Dei. Simile enim est quando profani auctores in dialogis, dramatibus, hymnis, vel canticis, ponunt sua propria sensa in ore personae abstractae seu idealis, sub forma accommodata con- ditioni illius in cuius ore ponuntur. Porro idem quoque iudicium ferendum erit, si persona cuius sensus et affectus a Deo dictante et inspirante dicuntur, sit persona realis et concreta, quam tamen posuit Deus in exemplum et informationem aliorum. Et haec observatio valet quoad plurima epistolarum apostolicarum loca, ut infra videbitur.
Denique, si quando in scriptura res proponatur ut dicta non a Deo, sed ab homine, tunc quoque tanquam eo ipso modo a Deo dicta accipienda erit. Nullam ergo patieris difficultatem in eo loco 1 Cor. VII, 8-12, qui vulgo solet obiici : Dico autem non nuptis et viduis: bonum est illis si sic permaneant sicut et ego... Iis autem qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere. Quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. Nam caeteris (videlicet non nuptis et viduis) ego dico, non Dominus. Et ad meliorem rei intelligentiam cogita aliquem qui concionem compo- nens, sic scriberet: Non ego dico, sed Dominus, quod diligendi sunt inimici, et orandum est pro calumniantibus nos. Nec esset contradictio, quia etsi omnia diceret concionator ab initio ad fi- nem, res tamen ab ipso diceretur, non ut a se dicta, sed ut a Deo.
« noster (Ecclesiastes), velut ex mente infirmantium, humanae suspicionis « sententiam proponit, dum dicit: Unus interitus est hominis etiumento- « rumy et aequa utriusque conditio ». Gregorius Magnus, 1. 4 Dialog. c. 4. (J) « Certe illud meminimus saepe vos audisse quod dicimus : vix « est ut in Psalmis invenias voces, nisi Christi et Ecclesiae, aut Christi « tantum, aut Ecclesiae tantum, quod utique ex parte et nos sumus ». Augustinus, Enarr. in Psalm. 59, n. 1.
40 PARS PRIMA — CAP. I
Hoc nunc applici verbis Apostoli : Caeteris ego dico, non Domi- nus. Licet enim totum dicatur a Domino, quia omnia scripsit Pau- lus ex inspiratione divina, id tamen quod pertinet ad servandam continentiam dicitur a Domino, non ut a se dictum vel praescri- ptum, sed ut a Paulo consiliatum. Secus vero id quod praecessit de uxore non dimittenda.
Sic igitur omnia et singula in originalibus scripturis con- tenta, prout et ea ratione qua in eisdem libris lectori proposita iacent, vere sunt verbum Dei, hac nimirum de causa : quia scripta sunt omnia, dictante Spiritu Sancto. Sed iam de ratione et modo huius dictationis ambigitur, et ad quaestionis solutionem sequens statuitur propositio.
§3-
Quod duobus modis intelligi posset, scripturam fuisse Spiritu Sancto dictante conscriptam. Uno quidem modo per dictationem materialem seu verbalem. Alio vero modo per dictationem longe altioris ordinis, hoc est per interiorem motionem seu instinctum ad concipiendum mentaliter sen- tentias et propositiones quas Deus ad nos per hagiographos dirigere voluit, easque sic conceptas scripto consignandum. Et quod prior dictationis modus nec est necessarius ad hoc ut dicatur Deus librorum Scripturae auctor, nec est genera- tim loquendo ullatenus admittendus. Unde relinquitur modus posterior, ut in quo vere habeatur propria ratio inspirationis de qua Vaticanum: « Eos vero (libros) Ecclesia pro sacris « et canonicis habet, propterea quod Spiritu Sancto inspi- « rante conscripti Deum habent auctorem, atque uttales ipsi « Ecclesiae traditi sunt ».
I. — Dictatio verbalis ea esset in qua hagiographus nullum ministerium praeberet, nec in concipiendo, nec in exprimendo ea quae scribit, sed ex suggestione divina acciperet verba materia- liter chartae commendanda. Sic magister in schola solet discipulis dictare lectiones; sic scriptor lucubrationes suas amanuensi. In
UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 41
quo quidem dictationis modo nihil profecto refert an amanuensis intelligat vel non, ea quae dictantur. Et ad hunc modum redueitur instinetus propheticus datus Caiphae, quando teste Ioanne XI-50, dixit: Expedit vobis ut iinus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Non enim intelligebat Caiphas sensum suae locutionis secundum quod prophetica erat, et a Deo inspirata. Fuit igitur ibi quaedam dictatio verbalis, quatenus cum intenderet Caiphas suam propriam mentem exprimere, talia ei verba divinitus suggesta sunt, quae essent simul idonea ad exprimendam mentem plane diversam Spiritus Sancti. Unde S. Thomas, 2-2, Q. 173, a. 4: « Quandoque ille cuius mens movetur ad aliqua verba exprimenda, « non intelligit quid Spiritus Sanctus per haec verba intendat, « sicut patet de Caipha, Ioan. XI ». Caeterum, sive intelligentia dictatorum concomitanter habeatur, sive non, semper est idem per se invariatus dictationis modus, nimirum per materialem vocabu" lorum propositionem, in qua nihil activitati instrumenti relinquitur praeter merum mechanicum transcribendi vel exterius eloquendi laborem.
Porro vel ipsa simplex rei expositio luculenter ostendit non esse hunc dictationis modum admittendum quoad libros Scripturae sacrae. Et ratio est quia sic, libri scripturae nulla plane ratione essent ex notitia hagiographorum, per quorum ministerium con- scripti sunt. Nam certe, quidquid amanuensis scribit sub dicta- tione verbali, nequaquam de eius notitia formaliter loquendo de- promitur, cum ipse se habeat ad dictantem ut purum materialis scriptionis instrumentum. Atqui tale quid de libris canonicis mi- nime est admissibile, et ne in cogitationem quidem venire potest : tum quia tolleret veritatem illius locutionis qua, teste apostolo Petro ubi supra, locuti sunt sancti Dei homines, quaeque procul dubio intelligenda est de locutione ex interiori notitia orta, prout decet homines rationales, praesertim ad tantum dignitatis culmen per charisma Spiritus Sancti evectos; tum quia est contrarium iis quae de seipsis diserte etiam hagiographi asseverant. Hic est di- scipulus ille, inquit Ioannes, qui testinionium perhibet de hist et scripsit Jiaec. Et iterum : Quod vidimus oculis nostris, quod per- speximuSj et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae.... et te-
42 PARS PRIMA — CAP. I
stamur... ct annuntiamus vobis. Et Lucas in prooemio sui Evan- gelii : Visitm est et mihi assecuto omnia a principio diligenter, (uti- que ab his qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis), ex ordine tibi scribere, optimc Theophile. Et auctor 2 Mach. II-27 : Et nobis ipsis qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, imo vero negotium plcnum vigiliarum et sudoris assumpsi- mus. Quae omnia profecto non sunt simplicium amanuensium. Amanuensis enim nihil testatur, non opus habet assequi praeviam cognitionem earum rerum quas scripto effert, non assumit nego- tium sudoris et vigiliarum plenum, sed quorum verborum phan- tasmata interius accipit, eorum lineamenta exterius ponit.
Praeterea, sicut inspiratio divina non tollit in sacris libris historicis formalitatem auctoritatis etiam humanae quae caeteris quibusvis monumentis praeteritorum temporum communis est, atque in praeambulis fidei ad fundandum credibilitatis iudicium usui esse debet: ita nec aufert ab epistolis apostolicis veram ac propriam rationem epistolarum, sive Pauli, sive Petri, sive Iacobi, atque ita porro. Sed si sacri illi libri ab hagiographis emanas- sent tanquam a puris Dei amanuensibus, nec evangelia in aliquo convenirent cum consuetis historiae documentis, nec epistolae vere inscriberentur : epistola Pauli ad Romanos, epistola Petri ad electos advenas dispersionis Ponti, et sic de aliis. Quippe epi- stola quam purus amanuensis scribit, non ipsius, sed solius dic- tantis epistoia est.
Accedit tertia consideratio quae ad universos scripturae li- bros aequaliter applicatur, quia singuli hagiographi proprium habent stylum secundum diversitatem ingenii, educationis, atque originis. Certe de Isaia dicit Hieronymus : « Ac primum de Isaia « sciendum quod in sermcne suo disertus sit: quippe ut vir no- « bilis, et urbanae eloquentiae, nec habens quidquam in eloquio « rusticitatis admixtum. Unde accidit ut prae caeteris, florem ser- « monis eius translatio non potuerit conservare » (r). Tum de Ieremia : « Ieremias propheta, sermone quidem apud Hebraeos, « Isaia et Osee et quibusdam aliis prophetis videtur esse rusticior,
(x) Praefatio in librum Isaiae.
UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 43
« sed sensibus par est, quippe qui eodem spiritu prophetaverit. « Porro simplicitas eloquii, a loco ei, in quo natus est, accidit. « Fuit enim Anathothites, qui est usque hodie viculus, tribus ab <- Ierosolymis distans millibus » (x). Tum de Ezechiele : « Eodem « tempore, licet posterior, hic in Chaldaea, Ieremias in Iudaea « prophetaverunt. Sermo eius nec satis disertus, nec admodum « rusticus est, sed ex utroque medie temperatus » (2). Denique quis non vel primo intuitu recognosceret proprium et characte- risticum vel Pauli vel Ioannis modum, ut de caeteris sileam, de quibus etiam par atque eadem ex omnium consensu observatio est? Nunc autem in hypothesi verbalis dictationis, in qua omnis etiam grammaticalis constructio esset a solo Deo, et nihil plus con- tulisset hagiographus quam merum materialis calami ministerium, diversitas illa in sacris libris inventa non secus ac in aliis omni- bus litterariis hominum operibus, nullam connaturalem haberet explicationem. Accedit tandem quod absonum esset refundere in Spiritum Sanctum vitia grammaticae, velut soloecismos, hyper- bata, et alia eiusmodi quae notat Hieronymus in c. 3 ad Ephesios, aut imperitiam sermonis quam Paulus 2 Cor. XI-6 in se confi- tetur, aut possibiles defectus pro quibus forte admissis excusa- tionem petit auctor 2 Mach. XV-39, sic dicens: Ego quoque in his faciam finem sermonis. Et si quidem bene, et ut historiae com- petit, hoc et ipse velim. Sin autem minus digne, concedendum es mihi.
Concludendum igitur est, inadmissibilem esse verbalem illam dictationem a nonnullis theologis assertam, et tanto magis inad- missibilem, quanto minus necessaria ostenditur ad hoc ut cum omni verborum proprietate Deus sacrorum librorum auctor et dicatur et sit. Adhuc enim sine illa manet ipse solus principalis causa compositionis et scriptionis eorumdem, quemadmodum satis superque apparebit ex his quae in sequentibus supersunt iam explananda.
II. — Dico itaque assurgendum esse ad altiorem dictandi
(x) Prologus in leremiam. (2) Praefatio in Ezechielem.
44 PARS PRIMA — CAP. I
modum, eumque maxime proprium Deo. Et ad huius rei eviden- tiam considerandum venit quod in editione cuiuslibet libri duo distinguuntur : primo compositio contextus sententiarum, seu men- talis eius conceptio et formatio ; tum deinde scriptio exterior, quae nihil aliud est quam transpositio formati contextus in materiales chartas per calamum et atramentum. Duobus proinde modis ima- ginari poteris, aliquem assumi in libri edendi instrumentum. Primo ita ut sit instrumentum quoad solam scriptionem exter- nam. Secundo, ita ut sit instrumentum quoad ipsam quoque con- textus compositionem. Et non est tertius quispiam modus exco- gitabilis, ut cuilibet attendenti statim apparebit.
In primo igitur modo intervenit dictatio verbalis mox decla- rata, in qua totius acceptio contextus a dictante est, et activitas instrumenti nonnisi consequenter incipit exerceri, quia tunc in- strumentum pure et simpliciter movetur ad hoc ut vocabula ab exteriori sibi suggesta, calamo delineet. Et cum ad compositio- nem libri nihil conferat, nihil quoque in ea ponit de proprio stylo propriave ratione concipiendi. Unde tandem, excepta manuscripti materialitate, nihil refert, cuius scribae, cuiusve amanuensis mi- nisterium adhibeatur. At non ita in altero modo, ubi intervenit dictatio quae iam non fit per verba sonantia vel eorum phanta- smata. Tunc a dictante non est acceptio contextus iam formati. Tunc activitas instrumentalis praecedit formationem sententiarum, quia ad ipsammet ordinatur. Tunc non sola scripti materialitas, sed et eius formalitas impressam retinebit propriam instrument- indolem, characteristicumque modum. Porro dictatio ista consistit in interiori motione seu instinctu ad concipiendum mentaliter sen, tentias et propositiones quas principalis auctor in libro esse vult- easque sic conceptas scripto consignandum. Et quia, ut supra ostensum est, prior dictationis modus in scripturis sanctis non habuit locum, remanet admittendus hic posterior, ut in quo sit reposita vera et propria scripturalis inspirationis ratio.
Sed ne confusa et generali tantum notione contenti esse vi- deamur, veniendum est nunc ad ulteriorem eius expolitionem seu analysim, quam in sequenti capitulo, Deo iuvante, pro viribus prosequemur.
CAPITULUM SECUNDUM
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR
Vtto EIvEuu.aToc eAvtou cpspo't/.svot i t r r ■ \
sXaXy)o\xv ayioi 0eou avQpt07uoi.
2 Petr. I-21.
Quisquis sane ad scribendum librum se accingit, tria facit. Primo accipit notititiam rerum de quibus erit ille liber. Secundo excogitat intus in mente sua singulas per ordinem sententias, simul cum verbis quibus exprimantur. Tertio exterius transcri- bit in codice contextum qui fuit prius in cogitatione formatus et expressus. Porro, si verum est sanctos Dei homines per quos in scripturis sacris locutus est Spiritus Sanctus, non fuisse puros et simplices amanuenses, sed aliquo etiam pacto auctores librorum qui sub eorum nomine publicantur, consequens est quod in eis etiam, tria illa quae in caeteris auctoribus signata sunt, reperire sit. Dif- ferenter tamen, quoniam non principales, sed instrumentales tan- tum auctores sunt. Et quia eatenus instrumentales, quatenus sub inspiratione divina scripserunt, prae primis necesse est secernere id quod praesuppositive solum ad inspirationem se habet, ab eo quod ipsam rationem praedictae inspirationis seu dictationis seu motionis instrumentalis, (haec enim oinnia in praesenti idem sunt), intrinsece et formaliter ingreditur. Huc igitur spectabit priorhuius capituli propositio.
Quod acceptio notitiae rerum scribendarum est quidem de praerequisitis ad inspirationem, sed nondum in ea for- maliter includitur. Et quod haec acceptio fit dupliciter. Vel per communicationem divinam secundum unum aut alte-
46 PARS PRIMA — CAP. II
rum e multiplicibus modis quos assignat S. Thomas ubi de prophetia, si res sint a cognitione scriptoris procul remotae. Vel per media naturalia sub assistentia divina, utputa per propriam hagiographi industriam in quaerendis documen- tis, consulendis fontibus historicis, et comparandis omnibus quae ad scientiae humanae acquisitionem faciunt, si secus.
I. — Notissimum est, multas esse res in seripturis quae ha-
giographis nota esse non potuerunt nisi per revelationem prophe-
ticam. Est autem prophetica revelatio de his quae procul sunt a
nostra cognitione; quorum est triplex gradus, ait S. Thomas 2-2,
Q. 171, a. 3: « Unus est eorum quae sunt procul a cognitione
« huius hominis sive secundum sensum sive secundum intelle-
« ctum, non autem a cognitione omnium hominum. Sicut sensu
« cognoscit aliquis homo quae sunt sibi praesentia secundum lo-
« cum, quae tamen alius humano sensu, utpote sibi absentia, non
« cognoscit. Et sic Elisaeus prophetice cognovit quae Giezi disci-
« pulus eius in absentia fecerat, ut habetur 4 Reg. V. Et simili-
« ter cogitationes cordis unius alteri prophetice manifestantur, ut
« dicitur 1 Cor. XIY, et per hunc modum etiam, ea quae unus
« scit demonstrative, alii possunt prophetice revelari. Secundus
« autem gradus est eorum quae excedunt universaliter cognitio-
« nem omnium hominum, non quia secundum se non sint cogno-
« scibilia, sed propter defectum cognitionis humanae, sicut myste-
« rium Trinitatis quod revelatum est per Seraphim dicentia:
« Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc, ut habetur Isai. VI. Ultimus
« autem gradus est eorum quae sunt procul ab omnium homi-
« num cognitione, quia in seipsis non sunt cognoscibilia, ut con-
« tingentia futura quorum veritas non est determinata. Et quia
« quod est universaliter et secundum se, potius est eo quod est
« particulariter et per aliud, ideo ad prophetiam propriissime
« pertinet revelatio eventuum futurorum, unde et nomen prophe-
« tiae sumi videtur ». Constat autem quod prophetica revelatio
de qua nunc nobis sermo, minime restringitur ad res ultimi gra-
dus, sed generaliter extenditur ad ea omnia quorum notitia ad-
veniebat hagiographis supernaturali via, sive essent de futuris
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 47
contingentibus, sive de mysteriis coelestibus, sive demum de iis quae etsi intellectum humanum per se non superantia, ex qua- cumque tamen causa ipsis sacris scriptoribus naturaliter nec co- gnita erant, nec cognoscibilia.
In hac porro revelatione prophetica duo generatim distin- guit S. Thomas tanquam a Deo indita : primo species ad reprae- sentandum veritates intelligibiles, secundo lumen confortans po- tentiam intellectivam ad eas assequendas recto iudicio. Et quantum ad primum ait esse similitudinem inter divinam revelationem et doctrinam humanam, non autem quantum ad secundum, quia homo suo discipulo repraesentat aliquas res per signa locutionum, sed non potest interius confortare intellectum ad recte et infal- libiliter iudicandum de rebus praesentatis (T). Insuper, quoad ipsam rerum repraesentationem quae fit per species, similitudo doctrinae humanae valde deficiens est et imperfecta. Intelligibiles enim species humanus magister non causat in mente discipuli, nisi proponendo ei quaedam exteriora signa intelligibilium intentio- num quas intellectus discipuli ab illis signis accipit, et recondit in seipso (2). At Deus multis aliis modis, iisque etiam longe excel- lentioribus, id facit. Res enim repraesentantur menti prophetae, quandoque quidem mediante sensu exteriori, sicut cum Daniel vidit scripturam parietis. Frequentius vero, vel per formas ima- ginarias divinitus formatas et non per sensum acceptas, sicut cum Ioannes vidit in medio septem candelabrorum aureorum si- milem Filio hominis, et cecidit ad pedes eius tanquam mortuus; vel per species praeacceptas a sensibus, sed divinitus aliter or- dinatas secundum congruentiam ad veritatem revelandam, (nam et ex diversa ordinatione earumdem litterarum accipiuntur diversi intellectus), sicut cum Ieremias vidit ollam succensam a facie aquilonis ; vel demum per species immediate et directe ipsi menti impressas, sicut patet de his qui acceperunt scientiam vel sapien-
O S. Thom. 2-2 Q. 173, a. 2.
(2) S. Thom. de Verit. Q. 11, a. 1.
48 PARS PRIMA — CAP. I)
tiam infusam (T). Et propter hoc Apostolus dicit, multifariam mul- tisque modis olim locutum esse Deum in prophetis.
Verum de diversis illis modis quibus acquiritur prophetica cognitio, non est nunc disserendi locus. Id unum interim ani- madvertes, quod etsi recte a Deo infusa dicantur huius cogni- tionis principia, puta lumen interius confortans intellectum, vel etiam species revelandarum rerum repraesentativae, (quanquam illae non semper sint ex infusione divina, ut mox dictum est, sed quandoque a Deo sit sola nova ordinatio seu dispositio specierum praeexsistentium), nusquam tamen dices infusum ipsum cogni- tionis actum. Etenim actus cognoscitivus quaedam operatio vitalis est, essentialiter ab intrinseco exoriens atque elicita, cui absolute repugnat ut sit ab exteriori indita. Unde sequitur quod ipsa quoque cognitio prophetica adhuc servat modum cognoscentis. Modum autem cognoscentis dico, etiam ex parte rei cognitae, sicut generale est quoties cognitio perficitur per hoc quod co- gnitum intelligibiliter concipitur et exprimitur a cognoscente. Et haec observatio non parum iuvabit in decursu huius nostrae analysis, ut postea suo loco apparebit.
II. — At non omnia in libris Scripturae consignata, de eo genere rerum sunt, quas praecedens categoria comprehendit. Plu- rima enim inveniuntur, quae vel ex intima conscientia sacri scri- ptores noverant, sicut patet de propriis cogitationibus propriisque affectibus ab eis identidem manifestatis et expressis; vel in sua memoria retinebant, sicut constat de eventibus quibus ipsi inter- fuerant, et quorum testes exsistebant oculati ; vel denique com- munibus et humanis mediis assequi poterant, sicut videre est quoad facta quae in historiae fontibus continebantur.
Porro, non solum nulla est necessitas asserendi, harum rerum notitiam alia via quam communi et ordinaria, eis advenisse, verum etiam est positiva negandi ratio, eaque apodictica et plane perem- ptoria, cum ipsi hagiographi consuetum informationis modum, vel signate vel exercite de se attestentur. — Signate quidem, velut cum auctor 2 Mach. II-24, asserit se uno volumine breviare ea
(*) S. Thom. 2-2, Q. 173, a. 2.
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGtS EXPOLITUR 49
quae fuerant a Iasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa, vel cum Lucas in principio sui voluminis declarat dicens : Sicut tra" diderunt nobis qui a principio ipsi viderunt, et ministri Juerunt sermonis. Ex quo recte infert Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis : « Igitur evangelium sicut audierat scripsit, acta vero « apostolorum sicut viderat ipse composuit ». — Exercite etiam, velut cum historici sacri passim indicant fontes unde hauserunt cognitionem eventuum, quemadmodum frequens est in quatuor libris Regum, et in duobus Paralipomenon. Nam i Par. XXIX-29, historia David sic concluditur: Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetae, atque in volumine Gad videntis. Item paulo supra, XXVII-24, de fastis regis David occurrit mentio. Et 2 Reg. I-19, elegiam de morte Saulis et Ionathae ex libro iustorum se transumpsisse sacer auctor ait. Et 3 ac 4 Reg., de libro ver- borum dierum Salomonis, de fastis regum Iuda, et fastis regum Israel continua allegatio est (*). Et ideo non est in hac parte relictus ullus dubitandi locus.
Animadverte tamen quomodo consulto dictum sit in thesi: per media naturalia sub assistentia divina, ut scilicet iam insi- nuetur, debuisse omnem praecaveri errorem in hac informatione ad inspirationem praevia. Et ratio est quia scribenda Deus non inspirat nisi de fundo veritatis. Si de hoc dubitas, remittam te ad ea quae inferius dicenda sunt ubi de inerrantia scripturae sacrae. Interim vero puto quod sine temeritate praesupponi potest illud quod de Deo Optimo Maximo, vel ipsa fere congenita men- tibus hominum notio fert, quodque nullus unquam scientiae cri- ticae progressus valebit expungere. Ergo, ne a spuriis et corruptis fontibus informationes suas accipiat is qui a Deo destinatur divini libri scribendi instrumentum, sensus quoque communis iam nunc satis superque requirit. Quia etsi acceptio notitiae rerum scriben- darum nondum ad inspirationem formaliter pertineat, adhuc tamen
O Cf. Cornely, Introd. in V. et N. T. libros. De V. T. libris histo- ricis, c. 5.
De inspiratione Sacrae Scripturae 4
50 PARS PRIMA — CAP. II
ad eam se habet velut materialiter et praesuppositive. Et utrum- que statim declaro.
III. — Dico igitur quod praefatae notitiae acceptio non clau- ditur intrinsece in inspiratione. Nam primo, omnis scriptura est divinitus inspirata, et eodem ubique modo; quippe inspiratio unius rationis est, et non dividitur sicut genus in species subal- ternas. Unde libri prophetici non sunt magis inspirati quam libri historici; non minus inspiratae partes quae tractant de rebus hu- manae rationi per se non imperviis, quam partes ubi proponuntur mysteria illa in Deo abscondita, quae nisi revelata divinitus, in- notescere omnino non poterant. Sed si acceptio notitiae de rebus scribendis intrinsece ingrederetur rationem inspirationis, unum de duobus remaneret dicendum : Vel quod notitia omnium et sin- gulorum quae continentur in scriptura debuisset a Deo per eam- dem revelationis viam hagiographis advenire, vel certe quod in aliquibus scripturae partibus fuisset solum diminuta et manca et veluti dimidiata inspiratio. Quorum utrumque, ut ex praemissis constat, est omnino inadmissibile.
Praeterea, ibi incipit inspiratio ubi incipit dictatio; imo vero, inspiratio et dictatio in praesenti sunt secundum rem unum plane atque idem. Atqui informationes de rebus scribendis, ma- teria quidem dictationis esse possunt, ad dictationem vero ipsam pertinere non possunt. Dictatio enim initium et progressum et finem habet cum initio et progressu et fine compositionis libri; ad quam compositionem informationes se habent velut congeries materiarum ad constructionem aedificii. Sicut ergo aliud est ad- ductio lapidum et caementi et ligni, aliud vero ipsa constructio : sic etiam aliud est acceptio notitiae scribendarum rerum, aliud vero instrumentalis motio qua ad componendum et scribendum librum movetur hagiographus.
Denique, inspiratus in quantum huiusmodi comparatur ad inspirantem tanquam instrumentum ad causam principalem. Sed in simplici notitiae acceptione nemo censetur instrumentum eius a quo accipit. Ergo rursus, eadem notitiae acceptio, etiamsi sit a Deo revelante, adhuc est extra propriam intrinsecamque inspira- tionis rationem. Et sic semper redit eadem conclusio.
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 51
Verumtamen, undecumque aeeepta, sive a revelante Deo sive ex fonte naturali, semper est praesupponenda notitia illa, ut ne- cessaria conditio. Quod quidem iam fere declaratum est, cum de dictatione verbali tanquam non habente in sacra scriptura locum, agebatur. Sed et magis magisque perspicuum fiet in propositione sequenti, ubi ipsa inspirationis formalitas nunc venit explicanda.
Quod inspiratio formaliter constat motione intellectus et voluntatis, qua scriptor sacer est motus divinitus, primo quidem ad formandum intus apud se contextum senten- tiarum quas Deus ut principalis auctor in libro scribi vult, tum deinde ad delineandum scriptione materiali quidquid fuit prius mentaliter compositum instinctu seu afBatu di- vino. Et quod scriptum huiusmodi vere est scriptum Dei, tametsi servet proprium scriptoris humani characterem quantum ad modalitatem conceptionum et connexam styli ac litterariae artis rationem.
I. — Illud iam antea observare datum, videlicet quod apud nos libri bis scribuntur: prius in mente tanquam in tabula spi- rituali ac viva in qua est verum exemplar, deinde in codice tan- quam in exemplo seu apographo quod sumitur ab exemplari. In prima scriptione intellectus sibi ipsi calamus est, ex seipso et in seipso formans mentalia verba sententiarum, simul cum ima- ginibus correspondentium vocabulorum. In altera vero indiget materiali instrumento, mediante quo reddit exterius, ac veluti transponit quaecumque sunt intusapud se praedelineata. Sic certe res se habet in omni factura libri, cuius homo quisquiam prin- cipalis auctor est, proprioque marte compositor.
At nunc de homine agitur divinitus inspirato, qui ratione inspirationis, non principalis auctor est, sed instrumentalis tantum. Si autem instrumentalis tantum, iam illa duo quae praedicta sunt, proportionaliter varientur necesse est.
Et primo quidem variabitur id quod pertinet ad mentalem
52 PARS PRIMA — CAP. II
libri compositionem, pro quanto mens scriptoris iam non ex seipsa movebitur in formandis determinandisque sententiis, simul cum verbis earumdem enuntiativis, sed nonnisi sub motione et ex mo- tione a Deo recepta, cuncta in libro inserenda concipiet et de- scribet in cogitatione sua. Et vide ibi analogiam cum calamo ma- teriali secundum generalia principia quae dantur de instrumento. Certe omne instrumentum propriam habet operationem quam elevat motio agentis principalis: ut si dicamus quod calami ma- terialis propria operatio est describere lineas cum atramento; instrumentalis autem, ordinate illas describere, tali nimirum or- dine talique dispositione, ut signa evadant intellectualium inten- tionum. Pariter ergo mens hagiographi quae praeinstructa sup- ponitur cognitione omnium ad libri argumentum pertinentium, habebit pro operatione propria, concipere et formare sententias de rebus illis quae in sua notitia praeexsistunt; pro operatione vero instrumentali, tali modo concipcre, id est secundum inflexio- nem et determinationem et ductum Dei utentis intellectu crea- turae suae tanquam quodam calamo rationali, ita scilicet ut sen- tentiae conceptae et idealiter descriptae, iam non sint sententiae qualescumque, sed divinae, cum ea quae divinis sententiis pro- pria est, summae certitudinis atque infallibilitatis formalitate.
Nunc autem, si in mentali compositione libri instrumenta- liter se habet hagiographus, eodem quoque modo se habebit in scriptione externa, pro quanto scilicet divina motio sub qua ille consilium scribendi iam praeformaverat, sese nunc extendet ad exteriorem exsecutionem. Neque ibi peculiaris tibi difficultas oc- curret, cum in hac parte analogum exemplum praesto sit de dictationibus usitatis apud nos. Nam differentia inter amanuen- sem et hagiographum consideratur quantum ad contextum, in cuius acceptione ille passivus est, hic autem minime, sed instru- mentaliter componit illum, ut dictum est. Verum, in ordine ad scriptionem externam non iam speciale inter utrumque discrimen intercedit. Vide ergo qualiter homo dictans moveat suum ama- nuensem, et inde sumas analogiam quae sufficit in proposito.
Sic igitur oportet agnoscere motionem divinam intus in ha- giographis receptam, qua praedeterminatur intellectus ad scri-
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 53
bendum idealiter id quod Deus scribi vult, et eo modo quo vult; tum infallibiliter movetur voluntas ad imperandum aetum exter- num transcriptionis in codice materiali. Apparet autem, hanc ipsam motionem esse, quae formaliter facit ut liber referri debeat ad Deum ut ad auctorem principalem. Quia igitur inspiratio nihil aliud est quam id cuius ratione Deus est librorum canonicorum auctor, sequitur quod in motione supradicta formalissime dicenda est consistere.
II. — Sed nunc nota bene quomodo oporteat ut scriptum ex ea inspiratione procedens, impressum exhibeat proprium hu- mani scriptoris characterem, quantum ad modalitatem conceptio- nurn et connexam styli rationem. Omne enim opus instrumen- tale in se habet signatum instrumenti modum, individualemque formam, sicut typi in charta descripti alius atque alius facturae sunt secundum calami grossitiem vel tenuitatem, duritiam vel ductilitatem, et sic de aliis. Et ratio intrinseca est, quia actio ali- cuius, etiamsi sit eius ut instrumenti, oportet ut ab eius potentia egrediatur, inquit S. Thomas de Pot. Q. 3, a. 4 in corp. Quid- quid autem e potentia alicuius egreditur, modum eius servat, ut per se notum est. Insuper motio instrumentalis semper addit novam formalitatem vel efficaciam propriae operationi instru- menti, sed nihil unquam destruit de his quae positive in ea in- cluduntur, sicut facile constat, tum a posteriori discurrendo per singula instrumentorum genera, tum etiam a priori, ex hoc quod propria instrumenti operatio idipsum est quod ab agente prin- cipali quaeritur, nedum ab eo tollatur. Si igitur mens hagio- graphi instrumentum est, et quasi vivens Dei calamus in ipsa compositione contextus, necesse quidem est ut infallibiliter con- cipiat et exprimat sententias ad quas concipiendas a Deo mo- vetur, sed simul necesse est ut suo modo concipiat illas, pro- prioque pariter exprimat stylo.
£t confirmatur, quia ipsa quoque revelatio prophetica, licet ab exteriori veniens, debet induere modum subiecti, eo quod fit per species menti impressas et in mente receptas, adeoque eidem commensuratas, cum quidquid recipitur, ad modum reci- pientis recipiatur, ut fert notum axioma. Multo ergo magis idem
54 PARS PRIMA — CAP. II
senties de contextu inspirato, qui semper est ab intimo mentis hagiographi etiam exoriens, quatenus inspiratio inflectit et de- terminat activitatem intellectus in compositione et constructione sententiarum, sed non supprimit aut supplet illam. Quo fit ut quantum ad facturam, contextus ille modum habeat scriptoris a quo immediatam repetit originem, et quantum ad auctoritatem, modum induat Dei, quo movente et inflectente et determinante, ab humana et in humana cogitatione formatus atque exaratus est. Hoc itaque pacto, sine difficultate vestem litterariam in ha- giographos refundes, modo tamen non eo sensu vocabulum nunc accipias, quo illud sumunt novi exegetae de schola criticorum. Nam per vestem litterariam intelligunt isti formam romanticam vel mythicam multis libris sacrae scripturae inditam, ad commen- dandas certas veritates religiosas vel morales. Et hanc dicunt proprio marte ab hagiographis conceptam vel quaesitam, ut esset vehiculo ideis seu doctrinis de Dei revelatione descendentibus. Sed missis pro nunc multis aliis considerationibus, haec sunt aperte contraria dogmati quo credendus est Deus auctor et in- spirator scripturae, praesertim quoad omnes et singulas eius partes. Si enim scriptor Pentateuchi sua phantasia ductus as- sumpsit mythos chaldaicos vel aegyptiacos, ut in eis proponeret veritates revelatas de creatione, de lapsu, de originaii peccato, aliisque eiusmodi ; si scriptores librorum Tobiae vel Iudith totum tramitem narrationis ex seipsis confinxerunt ad inculcandum me- ritum eleemosynae, orationis, aut fiduciae in Deum : ergo ibi erunt secundum rem, non secus ac in fabulis Phaedri vel Aesopi, duae partes plane distinctae. Una quae ipsa fabula constat, al- tera quae sensu et moralitate fabulae sicut cum Aesopus con- cludit dicens : o 'x-jOo; r^v.o'. oti. Et quidquid nunc sit, an adhuc posterior haec pars dici posset inspirata divinitus, certo certius non illa prior. Firmiter ergo retine id quod supra ostensum est, Deum scilicet non se habuisse ad hagiographos tanquam suppe- ditantem generale argumentum, ab eis deinde propria minerva pro lubitu extendendum, sed omnino sicut dictantem ratione iam dicta totum contextum ab initio ad finem. Diligenter quoque con- sidera quod forma libri, romantica, historica, allegorica, didactica,
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 55
nequaquam de accidentalibus est, ac per hoc, non potest non esse omnino determinata ab eo qui lpsius libri principalis auctor vere et proprie nuncupatur. Non ergo acquiescimus tam perni- ciosis novitatibus, sed solum dicimus quod intra latitudinem uniuscuiusquegeneris, suus cuique scriptori personalis modus est. Quem modum si vestem litterariam scripturae appellare velis, sic non immerito facturam huius vestis hagiographo attribues, cuius propriae indoli atque conditioni, ut alias semper, divina motio sese accommodat.
III. — Sed iam ultimo loco, de motione ipsa in qua forma- liter consistit inspiratio, quaeri potest cuius naturae sit, et in quo recipiatur.
Et dicendum quod principaliter constat motione recepta in intellectu, quia compositio libri opus intellectuale est. De cuius motionis quidditate si ulterior inquisitio fiat, nihil aliud occur- rit nisi quod sit aliquid fluens et viale, proportionaliter se ha- bens in mente scriptoris quo utitur Spiritus Sanctus, sicut vir- tus artis in instrumentis quibus nos homines utimur. Nam, « di- « vinum illud delapsum e coelis plectrum, velut quodam citha- « rae aut lyrae instrumento, ita iustis hominibus utens, divina- « rum nobis et coelestium rerum cognitionem reclusit », inquit lustinus in cohortatione ad Gentes, n. 8. Et rursus Athena- goras in legatione pro christianis, n. 9: « Prophetae..., quae ipsis « inspirabantur, ea sunt locuti, utente illis Spiritu Sancto, velut « si tibiam inflet tibicen ». Denique, uti habet Gregorius Ma- gnus, praef. in Iob, n. 2: « Ipse (Spiritus Sanctus) haec scripsit « qui scribenda dictavit. Ipse scripsit, qui et in illius opere in- « spirator exstitit, et per scribentis vocem imitanda ad nos eius « facta transmisit... Cum ergo rem cognoscimus, eiusque rei Spi- « ritum Sanctum auctorem tenemus, quia scriptorem quaerimus, « quid aliud agimus, nisi legentes litteras, de calamo percon- « tamur? »
Verum, quia compositio libri non est opus intellectus nisi adiuncta voluntate, motionem quoque in voluntate receptam in- dubitanter agnosces. Differt tamen a praecedenti, quia motio in- tellectus ad hoc est requisita, ut sententiae quibus libri contextus
5^ PARS PRIMA — CAP. II
constat, sint sententiae Dei. Motio vero voluntatis requiritur so- lum ad hoc, ut sint ad nos transmissae in materiali scripturae signo. Et ideo non oportet ut sit praedeterminans sicut illa prior, sed satis est ut voluntatem infallibiliter flectat, secundum mo- dum vel modos illos qui exponi solent in materia de gratia efficaci.
Et haec quidem circa ipsam inspirationis formalitatem pro- ponenda occurrebant. Superest tantum ut consectaria praemis- sorum videamus.
§ 3-
Ubi conclusiones quaedam ex enucleata hactenus no- tione inspirationis fluentes explicantur.
Conclusiones istae ad tria capita commode revocari possunt, secundum quod inspiratio consideratur, vel comparative ad re- velationem, vel absolute secundum se, vel denique respective ad effectum suum, id est ad scripturam cuius auctor est Deus. Et singula per ordinem, quanta fieri poterit brevitate, declaranda.
Conclusio prima: Quod accipiendo revelationem secundum sensum usu ecclesiastico consecratum, pro positiva Dei ad nos locu- tione, omnis inspiratio scripturae est revelatio, sed non e converso. Et quod quaedam est revelatto antecedens inspirationem, quaedam consequens illam, quaedam quoque quae nullo ad eam ordine re- ligatur.
Revelatio iuxta etymon vocis, nihil aliud est quam remotio veli, quasi quaedam manifestatio veritatis quae prius velata erat et ignota Quisquis igitur inhaerebit soli sensui etymologico, ne- cesse habebit revelationem restringere ad ea tantum quae extra ambitum cognitionis humanae exsistentia, aliter quam per super- nam Dei illustrationem innotescere non poterant. Nec aliam sane revelationem noverat Ioannes Iahn, quando concludebat inspira- tionem formaliter consistere in sola Dei assistentia ad errores praecavendos, hoc nimirum ductus ratiocinio, quod inspiratio in sua ratione formali non claudit acceptionem novae cognitionis
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 57
rerum antea ignotarum; ergo simpliciter et adaequate a revela- tione condividitur; ergo non dicit aliquid positivum ex parte Dei; ergo reponi debet in quodam negativo, hoc est in simplici impe- ditione erroris, ita scilicet ut libri humana industria concinnati possint esse scriptura sacra, si modo accedat approbatio Eccle- siae, per quam haec ipsa ab errore puritas authentice decla- retur (*).
At vitium argumenti in eo potissimum est, quod dum ex una parte positivus Dei influxus in sola revelatione esse supponitur, ipsa deinde revelatio circumscribitur et coangustatur intra limi- tes ab etymo nominis acceptos, cum tamen principium generale sit, aliud esse id a quo assumitur nomen ad significandum, aliud vero id ad quod significandum assumitur. Idem proinde fallaciae genus est, ac si quis considerans substantiam dici ab eo quod est substare accidentibus, concluderet substantiae nomen nequa- quam competere Deo, in quo procul dubio accidentia nulla sunt. Verum diligenter observabis quod res solent denominari a no- bis secundum quod exsistunt in apprehensione nostra. Et quia apud nos substantia, id est ens in se et per se, primo et prin- cipaliter apprehenditur ut substans phaenomenis seu proprieta- tibus quae per sensum percipiuntur, ideo abhinc impositum est substantiae nomen, quod tamen proprie adhuc dicitur de iis in quibus sensibiles illae proprietates nec sunt nec esse possunt. Et simile quid accidit in praesenti. Debuit enim inveniri nomen
(*) « Divinam assistentiam ad praecavendos errores appellamus sug- « gestionem seu inspirationem, quae appellatio usu loquendi consecrata « est, quamvis non valde apta sit. Exprimit enim aliquid positivum, cum « tamen notio ei subiecta sit negativa. In hoc ipso quippe haec divina « praemunitio ab erroribus dinert a revelatione, quod scriptori nullas « novas cognitiones suppeditat, eum nihil docet; sed tantummodo im- « pedit immixtionem errorum in iis quae iam novit. Revelatio autem « doctrinas, cognitiones, et intelligentiam divinorum consiliorum submi- « nistrat. Haec definitio inspirationis et distinctio a revelatione diligen- « ter animadvertenda est; frequenter enim una cum altera permiscetur, « ex qua confusione magnae deinde oriuntur difficultates », Iahn, Introd. ad libros V. T., apud Franzelin de Script. Thes. 4.
58 PRAS PRIMA — CAP. II
ad significandum supernaturalem illam ac positivam locutionem qua Deus O. M., velut praeceptoris habitu sumpto, de omnibus quae ad salutem vitae aeternae quoquo modo ordinantur, huma- num genus instruxit. Et quia in his principem locum obtinent veritates superrationales quae impenetrabili velo undequaque con- tectae, naturalem intellectus nostri aciem fugiunt, propterea a re- motione veli omnis illa appellata est locutio de qua Apostolus: Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in pro- phelis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. At perpe- ram sane confunderes rationem impositionis nominis cum ipsa eius significatione, quasi sub revelatione non caderent veritates ullae captum rationis per se non transcendentes, aut quasi de essentia eius esset ut novas semper, praesertim ipsi organo trans- missionis, afferret cognitiones ; cognitiones dico quae nulla plane ratione ab eo praehabebantur vel haberi poterant. Certe non ea est revelationis ratio quam nobis suppeditat Vaticanum, cum in toto eius ambitu distinguit ea quae humanae rationi per se im- pervia non sunt, ab iis quae humanae mentis intelligentiam om- nino superant (z). Item, cum formale obiectum fidei reponit in auctoritate Dei revelantis, et statim subiungit ea omnia fide di- vina credenda esse quae continentur in verbo Dei scripto (2), in quo permulta sunt exempli gratia pure historica, humanoque te- stimonio aliunde noscibilia, ut evidentissime constat. Sic igitur, non oportet restringere revelationem ad limites quos praestituere videretur etymon vocabuli, sed sicut omne dictum a Deo, reve- latum et dicitur et est, ita revelatio ipsa pro omni positiva Dei ad nos locutione indubitanter est accipienda.
Hinc iam sequitur manifeste quod omnis inspiratio scriptu- rae est revelatio, quia est libri dictatio, et dictatio hbri procul dubio elocutio est eorum quae in libro scribuntur. Unde Cyrillus Hierosolymitanus uLi supra, catech. 16, n. 2: « Ipse Spiritus San- « ctus elocutus est scripturas ». At non convertitur propositio. Non enim vice versa, omnis revelatio inspiratio scripturae est, quia
(*) Vaticanum, Const. Dei Filius, cap. 2. O Ibid., c. 3.
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 59
hominibus loqui potest Deus, et de facto locutus est aliis modis quam dictando scripturam. Et simile est apud homines, qui quan- doque scripto, et quandoque viva voce loquuntur, quandoque per seipsos, quandoque per alios tanquam per organa seu instru- menta. Sic etiam Deus quandoque locutus est dictando scribenda, quandoque dictando verba ore proferenda, quandoque mentibus imprimendo species seu signa revelandarum veritatum per mul- tiplices illos modos qui fuerunt iam indicati cum de cognitione prophetica ageretur.
Indubium igitur sit, esse aliquam revelationem ab inspira- tione scripturae distinctam, eamque multiplicem. Quaedam enim revelatio est quae nullam ad verbum Dei scriptum dependentiam habet, sed parallela procedit via, sicut patet de sine scripto tra- ditionibus quae ipsius Christi ore ab apostolis acceptae, aut ab ipsis apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt (*). Quaedam vero alia est quae ab inspiratione formaliter sumpta ita distinguitur, ut tamen ad eam referatur tanquam antecedens vel consequens ipsam. Et neces- sitas quidem revelationis antecedentis satis declarata est supra, § i, pro quanto scilicet inspirationi praesupponitur acceptio no- titiee de rebus scribendis. Cum itaque multa sint in scripturis quae hagiographis innotescere non poterant nisi per revelationis viam, debuerunt ista revelari prius natura quam inspirarentur. Caetera vero, eo tantum revelata fuerunt, quo inspirata. Sed haec ex praemissis patent, nec aliquid nunc adiungendum occurrit. At de revelatione consequenti hucusque nihil.
Revelationem autem consequentem dico illam per quam a Deo revelatur ipsa libri inspiratio. Non enim satis est ut liber canonicus dictante Spiritu Sancto conscriptus sit, sed oportet etiam ut hoc ipsum nobis innotescat; innotescat, inquam, non qualibet ratione vel modo, sed sicut innotescere debent dogmata fidei in quorum numero procul dubio recensetur scripturae canon quoad omnes et singulos contentos in eo libros. Porro, etiamsi quis di- ceret, (quod nequaquam concedendum videtur), necesse esse ut
(x) Trident. Sess. 4, decret. de canonicis Scripturis.
60 PARS PRIMA — CAP. II
hagiographus conscientiam habeat suae inspirationis (x), adhuc tamen testimonium ex eiusmodi conscientia procedens non pos- set fundare nisi fidem humanam, quae in proposito non sufficit. Oportet ergo venire ad revelationem Dei. Insuper haec Dei re- velatio in inspiratione ipsa non clauditur, cum nullus scripturae liber exsistat qui de se tanquam divinitus inspirato testimonium ponat. Imo, licet apponeret, nondum fuisset satis, saltem quantum ad omnes indiscriminatim tam veteris quam novi testamenti libros, quia semper indiguisset authenticari ministerio eorum qui totius doctrinae revelatae promulgatores a Deo sunt constituti, cuiusmodi fuerunt quoad nos, post Christum Dominum, soli apostoli. Omni- bus ergo modis revelatio quaedam inspirationem consequens, ne- cessario est admittenda, ac per hoc, magis ac magis apparet ve- ritas primae conclusionis, videlicet: Latius patere revelationem quam inspirationem, quatenus inspiratio non est nisi unus par- ticularis modus illius locutionis, qua Deus seipsum ac aeterna vo- luntatis suae decreta humano generi dignatus est revelare.
Et de his hactenus satis. Sequitur nunc conclusio alia circa inspirationem, non iam comparative acceptam, sed absolute et secundum se.
Conclusio secunda: Quod inspiratio tam ad verba qnam ad conceptus protenditur. Ed quod vivisectio quam quidam intro- ducunt, procedit ex falso eorum supposito de eo quod inspiratio intelligenda sit per modum infusionis sive immissionis praeforma- torum vel conceptuum vel verborum. Sed non habet amplius locum, accepta semcl inspiratione per modum motionis qua intellectus ha- giographi instrumentaliter movetur ad componendum integrum in concreto contextum, et non quoad solas in abstracto sentcntias, sed inseparabiliter etiam quoad verba earum expressiva.
Semper equidem innaturalis et violenta visa est distinctio illa inter conceptus et verba a quibusdam passim theologis in- troducta, ut a sacra scriptura verbalem dictationem removerent. « Potest (inspiratio) spectari et pertinere... vel ad singulas (libri) « sententias et veritates, earumque ordinem, vel ad singula quo-
(*) Cf. Franzelin de Script. Thes. 3, coroll. 3.
UBI NOTIO 1NSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 6l
« que verba, eorumque compositionem seu phrasim et stylum.... « Dico primo: Deus non videtur specialiter inspirasse sacros « scriptores quoad singula etiam verba et phrasim ». Ita Wir- ceburgenses, de principiis c. i, a. 3, et plerique moderni cum ipsis. Verum si quis recte consideret, videbit tantam esse con- nexionem inter sententias et phrasim, ut par atque eadem utro- bique causa esse videatur. Unum enim de duobus. Vel consideras verba quoad substantiam sensus, vel consideras illa quoad so- lam expressionis modalitatem. Si primum, tunc non erit minor ratio attribuendi divinae inspirationi verba quam conceptus, eo quod intentio inspirantis certo certius fertur in verba secundum sensus substantiam, imo ad illa ut sic, primo ac principaliter terminatur. Si secundum, iam e converso, non erit maior ratio attribuendi divinae inspirationi conceptus quam verba, quia cum expressionis modalitas modalitati conceptionis per omnia respon- deat, si modalitatem styli in hagiographum refundis, et non in Deum inspirantem, eodem plane iure in eamdem quoque cau- sam refundere oportebit modalitatem conceptuum. Unde a primo ad ultimum, separari videntur ea quae sunt inseparabilia, et non male in hac parte rationalista quidam observavit, introduci ibi quoddam quasi vivisectionis genus quod rei natura non patitur (x). Sed iste dicendi modus parentelam habere videtur cum ea opinione, quae ab omni praemotione Dei penitus abhorrens, gra- tiam praevenientem vult formaliter consistere in ipsissimis ac- tibus indeliberatis intellectus et voluntatis. Quasi nimirum actus illi ponerentur a Deo in anima, eo pacto quo in ea infundun- tur habitus, vel imprimuntur species, cum tamen de essentiali
(*) « Dire que Dieu est Tauteur des idees, que l'homme est fau- « teur des mots ; que Dieu est T auteur du fond, et 1' homme 1'auteur « de la forme ; que Dieu est 1'auteur des passages dogmatiques ou « moraux, et que 1'homme est 1'auteur des passages historiques ou sim- « plement des obiter dicta, c'est pratiquer la vivisection... Ni 1'ancienne « tradition bien interpretee, ni la raison n'admettent les partages que « les modernes, sous 1'influence de preoccupations polemiques ou apo- « logetiques, ont essaye dintroduire dans la Bible ». Loisy, Etudes bi- bliques, pag. 35.
62 PARS PRIMA — CAP. II
ratione actuum, praesertim vitalium, sit, ut oriantur ab intrin- seco, ac per hoc, nullum aliud proximum atque elicitivum prin- cipium habere possint praeter animae potentias, vel nudas, vel habitibus instructas, vel fluente motione ad operandum applica- tas (x). Quidquid vero sit, eadem conceptio e materia de divinae gratiae auxiliis transfertur nunc ad scripturae inspirationem, quam auctores illi imaginantur non aliter intelligi posse, quam per modum infusionis ac veluti immissionis praeformatorum seu con- ceptuum seu verborum. Et cum viderent excludendam esse hy- pothesim de immissione verborum, utpote quae rationem non redderet diversitatum styli, et inutilem faceret conceptuum in- spirationem, hagiographosque ipsos reduceret ad conditionem simplicium amanuensium, ideo tandem infusos dixerunt nudos conceptus, qui deinde propria industria sacrorum scriptorum sub Dei assistentia, verborum veste induerentur. Quae quidem opi- nio omnibus inconvenientibus premitur hactenus insinuatis, prae- terquam quod, si vera essent exposita, non fuissent sacri scri- ptores vera Dei instrumenta, nisi forte in scriptione materiali. Caeterum, quoad sententias ipsas mere passive se habuissent, quoad verba autem, active activitate causae principalis. Atqui nec in primo, nec in secundo, nec in utroque coniunctim vera salvatur ratio instrumenti.
Nunc autem, si superstitiosum illum planeque irrationabilem praemotionis horrorem deponas, si non fingas conceptus velut e coelo delapsos et in mente repositos sicut picturae reponuntur in pinacotheca, si denique consideres mentes hagiographorum fuisse viva Dei instrumenta ad totam atque integram scripturae compositionem, iam non opus erit dissecare ea quae tam intime apud nos natura coniunxit, ideas et verba, modum loquendi et mo- dum concipiendi, nec tandem oportebit referre ideas ad Deum, verba vero ad hominem, destruendo in re ipsa omnem veram ac propriarn hominis instrumentalitatem. Sed sine difficultate in- telliges totum esse a Deo ut praemovente hominem, totum quo-
(*) Cf. Pignataro, de Gratia. Thes. 15.
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 63
que ab homine ut moto a Deo, quemadmodum manifestius adhuc apparebit ex declaratione conclusionis quae sequitur.
Conclusio tertia : Quod libri sacri toti a Deo sunt, et toti ab homine, sicut opus artis totum est ab instrumento , et totum ab artifice : pro quanto nimirum non est pars a parte realiter di- stincta, quae propriae virtuti instrumenti seorsum ab influxu cau- sae principalis, vel influxui causae principalis seorsum a propria activitate instrumenti debeatur, sed solum sunt distinctae formali- tates quas in unam alteramve causam tanquam in proprium prin- cipium necesse est refundere.
Haec conclusio nihil aliud est quam applicatio ad casum particularem, generalis conditionis operum quae per instru- menta efficiuntur. Quantumcumque enim excurras per omnia talium operum genera, ubique videbis sic subordinari causali- tatem instrumenti causalitati agentis principalis, ut non sit as- signare in effectu partes secundum rem distinctas quae alte- rutri seorsum causae debeant vel possint adscribi. Sicut in scrip- tura materiali ex. gr., totum est a calamo, totum a scribente, et sic de aliis. Verumtamen in hoc ipso effectu realiter indiviso diversae apparent formalitates, quae aut propriae virtuti in- strumenti, aut virtuti eius solum instrumentali, adeoque in ul- tima analysi, virtuti agentis principalis referuntur acceptae. Cogita iterum scripturam materialem, primo quidem secundum quod constat quibusdam lineis in atramento ductis, deinde vero se- cundum quod constat eisdem lineis certo ordine descriptis. Quorum primum refunditur in propriam calami virtutem, alterum in motionem a scribente derivatam, quanquam impossibile profecto sit ut reali divisione, hinc ponantur lineae, illinc vero artificiosa earumdem dispositio. Et hoc ideo est, quia causa principalis et causa instrumentalis non se habent ut concurrentes, sed ut subordinatae. Quo fit ut totus effectus indivisibiliter egrediatur e potentia instrumenti prout per principale agens mota et elevata.
Haec nunc applica Scripturae sacrae, siquidem consentiens totius Traditionis testimonium nos edocuit, libros canonicos a Deo ut a principali, ab hagiographis vero ut ab instrumentalibus auctoribus vere habere originem. Totum proinde a Deo in eis
64 PARS PRIMA — CAP. II
est, tam quoad sententias quam quoad verba sententiarum ex- pressiva ; totum quoque ad homine, tam quoad haec quam quoad illas ; ab homine tamen nonnisi ut a calamo vivo quo utebatur Deus. Hinc, ibi etiam reperire est duas formalitates distinctas, secundum quod scriptura consideratur primo ut constans senten- tiis humano modo formatis et expressis, deinde vero ut constans sententiis eisdem ita formatis et expressis, ut vere sint vi ori- ginis directus ad nos sermo Dei. Quae duo proportionaliter se habent sicut modo se habebant lineae atramentales ex una parte, et artificiosa earum in characteres et litteras distributio ex altera. Et cum haec satis per se pateant, non oportet in eis amplius immorari. Sed quia aliud est quod in libris sacris totum sit ab homine, aliud vero quod totum tam sit ab homine ac si a Deo non esset, attende iam hanc aliam conclusionem quam statim declaro.
Quarta conclusio : Quod falsam est, libros Scripturae tam humanos esse ac si divini non essent. Falsum quoque, hagiogra- phos fuisse nec plus nec minus auctores librorum canonicorum, sicut sunt suorum auctores profani. Falsum denique, sensum eo- rundem librorum non minus esse proprium scriptori bibiico, quam sensum Iliadis Homero, vel orationum contra Verrem Ciceroni.
Ista sunt asserta criticorum; ex quibus deinde deducunt multa abnormia prae scopo quem habent, aequiparandi scriptu- ram caeteris libris humana industria concinnatis, eamque subii- ciendi altae, ut aiunt, crisis iudicatorio. Sed haec nihil minus important quam puram ac meram negationem inspirationis. Re enim vera, non tam humanus est ille liber qui homini non de- betur nisi ut Dei instrumento, quam ille alius qui ab homine tanquam ab auctore etiam principali repetit originem. Nisi forte contendas, tam meum esse librum quem alio dictante scripsi, quam quem proprio marte propriaque minerva composui. Proinde, si libri canonici tam humani sunt ac si divini non essent, aperte sequitur eos non esse divinos praecise in quantum a Deo prin- cipaliter, ab homine autem nonnisi instrumentaliter compositos et conscriptos; quod aliis verbis idem est ac si diceres libros illos non esse divinitus inspiratos.
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 65
Vide ergo quomodo in hac appellatione librorum divinorum lateat forte aequivocatio. Ut enim ab initio dictum est, duobus modis intelligi posset scripturam aliquam esse scripturam sacram seu divinam. Primo quatenus esset a Deo inspirata. Secundo qua- tenus esset scriptura humanitus prius composita, quam deinde Deus fecisset suam, eodem pacto quo schema bullae a theologo elaboratum fit postea scriptura Pontificis, ratione pontificiae sub- scriptionis et publicationis. Et si quidem libri canonici essent hoc modo libri Dei, sic verissime diceres eos tam humanos ac si divini non essent. Tunc enim fuissent assumpti ad esse verbi Dei, tales quales eos humana fecisset origo. Tunc auctores eorum homines non ideo minus auctores exsisterent, ex quo pJacuisset Deo scriptis subscribere, et dicta canonizare. Tunc sensus Dei ipse utique esset nec plus nec minus, proprius humani scriptoris sensus. Tunc denique aliqualiter valeret illa quam urgent com- paratio cum Verbo incarnato, cuius humanitas iisdem plane ter- minis essentialibus circumscribitur, ac si divinae hypostasi unita non esset. Sed non haec ratio est divinitatis librorum nostrorum, uti supra, occasione opinionis Bonfrerii observatum est. Scripturae enim libri non eatenus divini et dicuntur et sunt, quatenus cum humana prius industria fuissent concinnati, supervenientem postea recepissent divinae auctoritatis formalitatem, sed quatenus Spiritu Sancto inspirante conditi sunt, adeoque ratione originis, et vi originis.
Hinc primo, vi originis non modo immunes sunt ab omni defectuositate quam sermo Dei non patitur, verum etiam positive excellunt ea quae ad dictationem ipsius Dei consequitur, certi- tudine, infallibilitate, atque auctoritate.
Hinc secundo, nedum sensus divinorum librorum tam pro- prius sit scriptoribus biblicis quam sensus Iliadis Homero, vel Aeneidis Virgilio, imo potius ita proprius est Deo, ut possit ad plura sese extendere, quam quae erant in hagiographorum vel notitia vel intentione. « Sciendum, inquit S. Thomas, 2-2, Q. 173, « a. 4, quod quia mens prophetae est instrumentum deficiens « (respectu principalis agentis, id est Spiritus Sancti), etiam veri
De inspiratione Sacrae Scripturae 5
66 PARS PRIMA — CAP. II
« prophetae non omnia cognoscunt quae in eorum visis, aut « verbis, aut etiam factis, Spiritus Sanctus intendit ».
Hinc denique tertio, intra latitudinem illam quam diversa hu- manorum instrumentorum conditio et indoles delimitabat, ipsa scripturarum nostrarum elocutio proprium quiddam ac veluti ma- iestaticum habet, quo sacra illa Biblia ab omni alia litteratura in mundo unquam inventa mire discriminantur. « Modus dicendi « quo sancta Scriptura contexitur, quam omnibus accessibilis, « quamvis paucissimis penetrabilis ! Ea quae aperta continet, « quasi amicus familiaris sine fuco ad cor loquitur, indoctorum « atque doctorum. Ea vero quae in mysteriis occultat, nec ipsa « eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere mens tardiu- « scula et inerudita, quasi pauper ad divitem. Sed invitat omnes « humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam « secreta exerceat veritate, hoc in promptis quod in reconditis « habens. Sed ne aperta fastidirentur, eadem rursus operta de- « siderantur, desiderata quodam modo renovantur, renovata sua- « viter intimantur. His salubriter et prava corriguntur, et parva « nutriuntur, et magna oblectantur ingenia. Ille huic doctrinae « inimicus est animus, qui vel errando eam nescit esse saluber- « rimam, vel odit aegrotando medicinam » (r).
Quinta et ultima conclusio: Quod ad rationem libri inspi- rati nihil eqnidem refert, qnis fuerit scriptor instrnmentalis. Et quod nihilominus falsissime infertur: ergo universaliter loqueudo, quaestiones de personis scriptorum biblicorum pertinent ad altam criticam, tanquam in proprio ac reservato eius campo circumscriptae.
Sane vero, verissimum est quod Gregorius ubi supra, in praefatione Moralium c. i, observavit dicens: « Quis haec scrip- « serit (librum Iob), valde supervacue quaeritur, cum tamen « auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur... Si magni cu- « iusdam viri susceptis epistolis legamus verba, sed quo calamo « fuissent scripta quaereremus, ridiculum profecto esset episto- « larum auctorem scire, sensumque cognoscere, sed quali calamo « earum verba impressa fuerint, indagare ». Et sensus est, quod
(x) August. Epist. 137 ad Volusianum, n. 18.
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITCR 67
si quando scriptor alicuius libri Scripturae ignoretur, aut non nisi dubiis atque incertis documentis commendetur, nihil sequitur incommodi. Quo fit ut non oporteat in curiosas sese tunc immi- scere quaestiones, quae nec ad divinam libri auctoritatem per- tinere, nec ad eius intelligentiam quidquam conferre inveniantur. Caeterum, apertissime fluit ex praemissis, personam hagiographi, quae aut qualis fuerit, plane accidere in ordine ad inspirationis effectum, ac per hoc, esse penitus indifferentem relate ad dogma quo omnes et singuli libri in indice Tridentino recensiti credendi sunt sacri et canonici.
Verumtamen, aliud omnino est quod quaestiones de scripto- ribus biblicis non tangant peculiare inspirationis dogma forma- liter fri quantum huiusmodi ; aliud vero, quod universaliter lo- quendo, ad doctrinam sacram nihil attineant, et idcirco in pro- prio ac reservato scientiae criticae campo reponantur. Id enim certo certius non solum non sequitur ex praedeclaratis, sed etiam non sine gravissimo errore posset sustineri.
In primis, quaestiones istae quandoque intime connectuntur cum dogmate quo edocemur fuisse in apostolis clausum atque ultimo sigillatum catholicae revelationis depositum. Nam in hoc deposito procul dubio continetur totus atque integer scripturae canon, et ideo, si verum de fide est quod eidem deposito nihil post apostolos accrescere potuit, necesse quoque est ut per apo- stolos ipsos vel aliquem ex eis, libri canonici omnes et singuli fuerint Ecclesiae commendati. Hoc autem esse non potuisset, si aevo apostolico posteriores exstitissent. Quisquis igitur, altae criticae placitis ductus, redactionem vel unius libri, puta quarti evangelii, scriptori vel scriptoribus attribuet secundi vel tertii saeculi, iste in doctrina fidei gravissime errabit, imo proposi- tionem enuntiabit quae necessario nexu connectitur cum propo- sitione haeretica. Non ergo omnis quaestio de calamo quo usus est Spiritus Sanctus in sacris libris conscribendis, de illis quae- stionibus est, quae liberae criticorum operationi relinquuntur.
Praeterea, contingit quandoque ut scriptor sacer sese no- minet in ipso textu inspirato, sicut videre est in plerisque epi- stolis apostolicis, necnon in evangelio et apocalypsi Ioannis,
68 PARS PRIMA — CAP. II
Nam quartum evangelium his verbis concluditur: Hic est disci- pnhts ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec. Disci- pulus nempe de quo paulo supra dictum fuerat: Quem diligebat lesus, qui et recubuit in coena supcr pectus eius. Et quis, quaeso, erit discipulus ille scriptor, quem diligebat Iesus, quique in coena recubuit super pectus eius, nisi Ioannes apostolus? An forte dicent critici, verba evangelica aliam pati interpretationem? Aut ibi esse postillam textui inspirato posterius additam, non dictante Spiritu Sancto? Sed missis nunc aliis rationibus, tantisper in- terrogo, cuiusnam sit decisio de textibus inspiratis vel non in- spiratis. Altae forsitan criticae, an Traditionis et Ecclesiae? Et ne in praesenti efifugium quaerant ex parte textuum qui sunt vel non sunt de rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, (quam distinctionem schola critica non recte assequitur, ut videbitur infra), solum nunc observo, tantum abesse quin textus ille ad res fidei indifferenter se habeat, ui modernis rationalistis causa negandi authenticitatem evangelit sub Ioannis apostoli nomine evulgati, ea potissimum sit: qu/ nimirum dogma de Verbo quod erat in principio apud Deum, quodque caro factum est et habitavit in nobis, originis esse neo- platonicae, et secundo vel tertio saeculo resultasse ex casuali evolutione seu adaptatione ideae christianae ad tunc praevalentes Alexandrinorum philosophorum doctrinas, persuadere volunt. Quorum placitis imbutus quidam novellae scholae auctor non timuit in recentissimo opere sequentes haereses crude asserere : Theoria Verbi incamati fuit inventa quando evangelium praedicatum est non solis proselytis ludaismi, sed etiam gentilibus qui hellenicam educationem acceperant (l). Et rursus: HeUenizatio christianismi per fidem Verbi incarnati fuit causata per statum culturae intel- lectualis primorum gentilium conversorum (2). Et adhuc apertius : Ex conatu spontaneo fidei ad sui ipsius definitionem venit progres- sive ad lucem graeca interpretatio messianismi christiani, quatenus Christus filius Dei et hominis, praedestinatus salvator, transfor-
(*j Loisy, fEvangile et 1'Eglise, pag. 136. (2) Ibid. pag. 138-139-
UBl NOTIO INSPIRATIONIS MAGiS EXPOLITUK 69
matus est in Verbum carnem factum, revelatorem Dei in humano genere, idque per adaptationem ideae christianae ad methaphysicam Platonis et Philonis (L). Et iterum : Orthodoxi Patres non habue- runt conscientiam mutui accepti a sapientia hellenica, et ideo plus minusve condemnant Platonem, Philonem, et Origenem, quamvis secundum veritatem historiae, dogmata Trinitatis et Incarnationis sint dogmata graeca exfonte philosophorum emanata (2). Dices for- tasse quod haereses istae non habent necessariam connexionem cum personalitate redactoris quarti evangelii, sitne ille Ioannes apostolus, vel non sit. Et id tibi confiteor. Verumtamen, nec etiam habent amplius locum, si semel Ioannes auctor asseritur. Proinde ad hominem dico, textum supra memoratum : hic est di- scipulus ille qui... scripsit haec, non de illis esse quos tu adiu- dicares criticae sub eo pretextu, quod ad res fidei nihil attineant. Vide ergo iterum, quomodo quaestiones de scriptoribus biblicis non sunt universim loquendo, de reservato criticae iure, quasi nullo cum doctrina sacra nexu colligatae.
Sed quoniam res agitur quae multis nunc videtur liberae uniuscuiusque appretiationi relicta, et quasi nullius consequentiae in ordine ad fidem, liceat eam penitius discutere, specialiter transferendo quaestionem ad auctorem Pentateuchi.
Praecedentis conclusionis confirmatio, ex solutione quae- stionis: Utrum sine gravi errore in materia fidei dici possit, Pen- tateuchum non fuisse scriptum a Moyse.
I. — Sane vero, Moysen non scripsisse Pentateuchum, opi- nio est quam a prima eius origine ad haec usque tempora nostra, scriptores et apologetae catholici omnes uno ore exploserant velut religioni maxime contrariam, et tanquam ab incredulis, seu atheis seu deistis seu rationalistis, ad convellenda fidei christianae fun- damenta data opera adinventam, summo studio confutarant.
« Quod Moyses sit auctor Pentateuchi, pro explorato sem- « per habuere unanimi tot saeculorum consensu tam Iudaei quam « Christiani, ut Huetius demonstrat. Verum, cum Spinosa, Hobbes,
H Ibid. pag, 139. I2) Ibid. pag. 140.
70 PARS PRIMA — CAP. II
« Balingbrock, Voltaire, aliique increduli, ut S. Scripturae au- « ctoritatem et authentiam statim in limine subruant, praefracte « negent Moysen esse Pentateuchi auctorem, provide ipsorum « cavillationes confutarunt Huetius, Dem. Evang., prop. 4, c. 14; « Calmet, Praef. in Genesim; Goldhagen, Introd. in S. Script. « prop. 2, sect. 1, aliique. Xos idem praestabimus, incipiendo a « Yoltairii deliriis, etc. „ (r) — « Unanimis semper fuit Iudaeorum « et Christianorum sententia, Pentateuchi auctorem esse Moysen. « Primi omnium constantem hanc traditionem aperte impugna- « runt Hobbes et Spinosa, a quorum opinione non multum recedit « Isaac Peyrerius. Inventas ab iis scriptoribus difficultates stu- « diosissime collegit, amplificavit, eaque styli elegantia et faci- « litate qua nemini secundus erat, ornavit Voltaire: Traite de « la toicrancc, Philosophie dc /' histoire, Dictionnaire philosopliiquc, « Qucstions sur V Eucvc/opcdic, la Biblc cxp/iquec, etc. Singularem « et relatae mox opinioni cognatam sententiam amplexus est « Richardus Simon, in Historia critica V. T. » (2) — « Quinque « libros Moysen conscripsisse, in superiore huius nostri operis « parte me adeo probasse confido, ut nulla praeterea videatur « necessaria esse demonstratio. Yerum quia Hobbes in opere « inscripto Leviathan, Peyrerius in Svstemate praeadamitico, Bene- « dictus Spinosa Tractatu thcologico-po/itico, Mosen Pentateuchi « auctorem esse negant, ob eam rem iterum in hoc argumento « versandum est ut cumulatissime absolvatur. » (3) — « Penta- « teuchi opus Moysi auctori deputandum esse, post tot luculentas « in idem argumentum scriptas lucubrationes, frustra prorsus a « nobis in praesentiarum demonstraretur. Post diuturnam sane « ultra 3000 annorum possessionem, nemo in Moysen litigator « admittitur, nisi iuris sui non dubia tantum et ambigua, sed « evidentia plane et perspicua documenta protulerit. Quae autem « a recentioribus incredulis promuntur argumenta, multo illa a
(*) Weith, Pentateuchus contra incredulos propugnatus. c. 1. n. 5.
(2) Stattlerus, de auctorit. S. Script. a. 1.
(*) Marchini, Prolegom. S. Script , part. 2, a. 1.
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 71
« perspicuitate longissime absunt. » (r) — « Quotquot de rebus « Iudaicis scripserunt, sive Iudaei, sive Christiani, sive Ethnici, « de antiquitate et auctoritate Pentateuchi nullum unquam du- « bium obmoverunt usque ad Spinosam, Hobbesium, Peyrerium, « et quosdam vanissimos olim haereticos. Horum theistae vestigia « secuti, ut religionem christianam quaqua via evertant, Mosen « personis romanensibus, et legem Mosaicam ementitis narra- « tiunculis accensent. » (2)
Et longum profecto, fastidiosumque esset producere tot alia testimonia ex quibus apertissime constat, hanc fuisse a tempo- ribus exorti philosophismi, per saecula duo cum dimidio, fixam constantemque positionem apologiae catholicae contra impietatem rationalisticam : Moysen esse certe auctorem librorum qui subejus nomine vulgantur, idque ad causam defendendae religionis omnino pertinere.
Aliter equidem nunc videtur viris doctis, catholico nomine gloriantibus, in quorum libris et periodicis contraria positio in- venitur. Sed illud accurate notandum, quod omnes eorum in hac etiam parte lucubrationes, non sunt nisi reproductio opinionum et conclusionum quas saeculo XIX mediante, post principales rationalisticae criticae promotores in Germania, vulgavit Ernestus Renan, sive circa auctorem Pentateuchi (3), sive circa modum seu processum redactionis historicae in Pentateucho (4). Quo fit
C) Calmet, Prolegom. in Pentat.
(2) Wircerbug.. De Relig. Diss. 6, Sect. i.
(3) « La redaction definitive des livres contenant 1'histoire ancienne •« d'Israel ne remonte pas problablement au dela de l'an 750 avant
« J. C L'opinion qui attribue la redaction du Pentateuque a Moise
« parait assez moderne, et il est bien certain que les anciens Hebreux « ne songerent jamais a regarder leur legislateur comme un historien... « Les expressions loi de Moise, loi de Jehovah donnee par Moise, n'impli- « quent pas que Moise fut regarde comme 1'auteur de V ensemble histo- « rique du Pentateuque tel que nous le possedons, etc. » Renan, Histoire generale des langues semitiques, 1. 2, c. 1, § 2.
(4) « On a tres bien apercu dans ces dernieres annees ou il fallait « chercher 1'analogie des procedes qui ont preside aux transformations « successives des ecritures historiques des Hebreux. Cest dans 1'histo-
72 PARS PRIMA — CAP. II.
ut in eis non tam catholicos audiamus quam rationalistas ipsis- simo.:. qui nescio qua singulari sorte, quave stupenda fortuna, quoddam veluti repetitionis instrumentum et publicitatis orga- num in catholicis illis obtinuerunt. Non est igitur cur de eis in praesenti ratio habeatur. Neque enim nova rationalisticae sapien- tiae editio, ubicumque inventa et a quibuscumque illustrata atque adornata, poterit impedire quin simpliciter et absque restrictione verum sit, sententiam quae tenet Moysen certissimum Pentateu- chi auctorem, sententiam esse quae apud Ecclesiae scriptores uni- versaliter constanterque habita est ut cum causa fidei et defen- sione revelationis intime connexa. Nec sane immerito, ut statim apparebit.
II. — Ulterius enim nunc considerandum est quod ad doc- trinam fidei aliquid potest dupliciter pertinere. Vel quia conten- tum in ipso fidei obiecto, quod a Deo nobis revelatum, suffi- cienter ab Ecclesia est propositum. Vel quia, etsi forte extra amplitudinem revelationis exsistens, nihilominus cum obiec.o fidei ita est connexum atque cohaerens, ut ad ejus custodiam, defen- sionem, propositionem, explicationem, credibilitatem requiraturr
c riographie arabe. Lorsque V on compare en effet les unes aux autres « les diverses classes d'historiens musulmans. on reconnait que tous a ne font guere que reproduire un fond identique, dont la premiere « redaction se trouve dans la Chronique de Tabari. L'ouvrage de Ta- « bari n'est lui-meme qu'un recueil de traditions juxtaposees sans la « moindre intention de critique, plein de repetitions, de contradictions, (« de derogations a Pordre naturel des faits... L'historiographie hebraique « a traverse des degres analogues. Le Deuteronome nous presente l'hi- a stoire arrivee a sa derniere periode, 1'histoire remaniee dans une « intention oratoire, ou le narrateur ne se propose pas seulement de o raconter, mais d'edifier. Les quatrelivresprecedents laissent eux-memes « apercevoir les sutures de fragments plus anciens, reunis, mais non as- « similes dans un texte suivi. Cette hypothese, presentee d'abord comme a un hardi paradoxe au siecle dernier, est maintenant adoptee de tous « les critiques eclaires en Allemagne. On peut differer sur la division « des parties, sur le nombre et le caractere des redactions successives, « on ne peut plus douter du procede, qui amena au S^me siecle avant " notre ere, le Pentateuque et le livre de Josue a leur etat definitif ». Renan, ubi supra. — Ibi ergo habes legem et prophetas.
UBI NOTIO 1NSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 73
eo nimirum modo qui explicari solet ubi de obieeto secundario ecclesiastici magisterii.
Interim ergo permittamus authenticitatem Pentateuchi secun- dum quod ad Moysen refertur auctorem, non esse a Deo reve- latam, adeoque non pertinere primo modo ad fidei doctrinam. Numquid idcirco, gravissima censura non erit digna propositio authenticitatem negans ? Sed attende, quaeso, quod authentia illa quam maxime facit ad fidei credibilitatem, et in tantum quidem, ut si semel vel negetur, vel in dubium adducatur, eo ipso tol- lantur magna ex parte externa revelationis argumenta a Deo disposita ut fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset; quae argumenta, testante Vaticano Sess. 3, cap. 3, sunt imprimis miracula et prophetiae.
Et re quidem vera, si Pentateuchus non est genuinum opus illius auctoris sub cuius nomine hactenus fuit universaliter re- ceptus, prae primis aufertur ab eo omnis valor historicus. Neque enim cum qualibet verosimilitudine poterit adscribi auctori coaevo, qui oculatus testis exstitisset eorum quae narrantur in Exodo, Levitico, Numeris, et Deuteronomio, quique ex certa traditione maiorum instrui potuisset de factis in Genesi consignatis. Imo, ad hoc ipsum increduli contra Moysen auctorem impetu facto ruunt, ut res Pentateuchi ad legendas, seu mythos, seu imagi- nationis popularis procreationes libere reducant; et in hoc quo- que, supra memoratos catholicos habent pedissequos, fidelesque discipulos. Ecce ergo capite truncatur historia populi Dei. Nihil iam valent antiqua miracula. Successio religionis, saltem secun- dum quod consideratur in fidei praeambulis, fit incerta. Harmonia duorum testamentorum fluctuat in aere. Praeciditur miranda illa ab Adam ad Moysen, et a Moyse ad Christum, prophetiae evo- lutio atque continuitas, in qua Christus ipse per oracula successiva, per oracula concordantia, per oracula semper magis praecisa pro magis magisque appropinquante temporum plenitudine, fuit annuntiatus. In summa, tollitur de medio grande illud credibili- tatis signum de quo Augustinus in epistola ad Volusianum : « Quem non moveat ad credendum tantus ab initio ipse rerum « gestarum ordo, et ipsa connexio temporum praeteritis fidem
74 PARS PRIMA — CAP. II
« de praesentibus faciens, priora posterioribus, et recentioribus « antiqua confirmans ? Eligitur unus e gente Chaldaeorum, pie- « tate fidelissima praeditus, cui promissa divina post tantam sae- « culorum seriem novissimis temporibus complenda prodantur, « atque in eius semine omnes gentes habiturae benedictionem « praenuntiantur.... Propagatur ex illo numerosissimus populus « multiplicatus in Aegypto.... Educitur ex Aegypti servitute gens « valida, pulsisque impiis gentibus, in terra promissionis per- « ducta et constituta, regno etiam sublimatur. Deinde.... variis « flagellata cladibus et prosperitatibus consolata, usque in Christi « incarnationem declarationemque perducitur. Quem Christum « Dei Filium, Deum in carne venturum, moriturum, resurrectu- « rum, in coelum ascensurum, praepollentissimo suo nomine in « omnibus gentibus dicatos sibi populos habiturum, inque illo « remissionem peccatorum salutemque aeternam futuram esse « credentibus, omnia gentis illius promissa, omnes prophetiae, « sacerdotia, sacrificia, templum, et cuncta omnino sacramenta « sonuerunt. Yenit et Christus. Complentur in eius ortu, vita, « dictis, factis, passionibus, morte, resurrectione, ascensione, « omnia praeconia prophetarum.... Quae tandem mens avida ae- « ternitatis, vitaeque praesentis brevitate permota, contra huius « divinae auctoritatis lumen culmenque contendat ? ». Egregie quidem, o Augustine, modo de factis quae adducis, historice constet. Nunc autem, cum Pentateucho, utpote incertae originis incertique auctoris, nulla humana fides sit, artificialis et imagi- naria invenitur ista constructio, cui basis deest, et primum aedi- ficii molem sustentans fundamentum.
Sed iam argumentum crescit, quia si Pentateuchus authen- ticus non est, quomodo adhuc authenticae prophetiae posteriores, puta Isaiae, Ieremiae, Danielis, et aliorum ? Non enim, puto, afferri poterunt fortiores rationes pro his quam pro illo. Et si valent argumenta criticorum contra Moysen, valebunt alia eius- dem valoris, vel ut verius dicam, eiusdem levitatis contra cae- teros (r). Et consequentia ipsis etiam factis facile confirmatur,
(*) Quod argumenta criticae in hac parte, (praeterquam non nova, ut videre est apud Bossuet, Hist. univ. part. 2, c. 29), sat etiam levia
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 75
quia habemus iam proto-Isaiam et deutero-Isaiam. Habemus quoque pseudo-Danielem. Habebimus mox pseudo-Ieremiam, pseudo-Michaeam, atque ita porro, et nihil remanebit nisi lacera quaedam vaticiniorum compilatio, de quibus nemo sciet unde orta, a quibus edita, ad quam epocham referenda, etc.
Accedit quod semper intellexerunt maiores nostri, ideo Deum permisisse casum Iudaeorum, et tam grandi miraculo conservasse hunc populum in sua dispersione inter gentes, ut idem ille populus authentiae prophetiarum testis omni exceptione maior exsisteret. « Omnes gentes, ait Augustinus, Serm. 374, n. 2, « a Romanis subactae, in Romanorum iura transierunt. Haec « gens et victa est, et in lege sua mansit, quantum ad Dei cul- « tum attinet, patrias consuetudines ritumque custodivit... Pro- « pter quid, nisi propter testimonium veritatis ? Sparsi sunt « ubique Iudaei portantes codices quibus Christus praedicatur, « et sicut praedictus est praesentatur, ut iam paganis possit « ostendi. Profero codicem, lego prophetam, ostendo impletam « esse prophetiam. Dubitat paganus ne forte hoc ipse con- « finxerim. Inimicus meus habet hunc codicem antiquitus sibi « a maioribus commendatum. Ambos inde convinco. Iudaeum, « quia id prophetatum et completum ego cognovi. Paganum, quia « non ego hoc confinxi ». At vero, si testimonium Iudaeorum fallit quoad libros Mosaicos, eritne tandem alicuius ponderis quoad reliquos ? Rursus ego labefactantur signa clara, facilia, obvia, omnium intelligentiae accommodata, quae Deus ipse in sua
sint, ipsorum criticorum diserta confessio est. Fatentur enim se constanter operari supra hypotheses plus minusve verosimiles. Verum admiratio- nem facit quod eadem interna argunie~nta quibus plerique nituntur, ut Pentateuchum Moysi abiudicent, eadem ipsissima ab aliis critico-philo- logis, non minoris certe auctoritatis, habentur e contra pro positivis authentiae indiciis. Scribit enim Rosenmuller, Proleg. in Pent. $ 2 : « Ordo orationis non ubique commodus, et oratio ipsa progreditur « saepe per disrupta sine nexu fragmenta, haud raro singulari clausula « terminata. Quae arguunt auctorem non continenter scribentem, sed « saepius interruptum, qualem novimus Moysen, tot tantisque negotiis « obrutum, continuisque migrationibus distractum, etc. ».
76 PARS PRIMA — CAP. II
providentia disposuit, ut demum remittamur ad falsissimas illas et vanissimas rationes credibilitatis, verae fidei theologicae pe- nitus destructivas, quas praedicant novi inventores systemacis immanentiae.
Sic igitur iam apparet, authenticitatem Pentateuchi prout ad Moysen refertur auctorem, esse quam maxime de iis quae in fidei praeambulis fixa inconcussaque manere debent, ne fides ipsa in discrimen primum adducatur, donec suis velut propugna- culis destituta, in plenam tandem abeat ruinam.
III. — Sed quod sub una consideratione de praeambulis fidei est, sub alia consideratione esse potest de fidei objecto. Si- cut resurrectio Christi, prout historica demonstratione cognosci- bilis, praecipuum quemdam in signis credibilitatis quae sunt praeambula ad fidem, obtinet locum. Et secundum quod asserta in symbolo et Scripturis divinitus inspiratis, fide divina credi debet et creditur.
Porro, ad Pentateuchum quod attinet, videtur Moyses sat aperte ut ejus auctor indicari in ipso textu inspirato. Declara- tionem sumere liceat ex critico qui adversariis suspectus esse non potest. « Quoad avgumenta ex ipso Pentateucho petita quae « Mosen illius auctorem arguant, sub finem operis (Deut. XXXI, « 9-26), disertis verbis Moses testatur esse hunc integrum li- « brum a principio ad finem a se conscriptum, proceribus populi « et sacerdotibus traditum, ut in adyto sacri tabernaculi penes « arcam foederis custodiatur, et septimo quoque anno, diebus « festi tabernaculorum universo populo praelegatur. Et in opere « ipso passim, nunc singulas leges, nunc rerum gestarum narra- « tiones a se in hoc libro consignatas esse Moses ait. Ita Exod. « XVII-14, insidias quas Amalecitae Hebraeis itinere defatigatis « struxerunt, praelium quod consecutum est, et decretum illis « futuro aevo excidium, Moses dicit se divino jussu inscripsisse « libro, incepto haud dubie, et in quo iam plura exaraverat, ut « inde colligitur, quod cum articulo scripsit..., quo innuit se de « certo quodam et satis noto libro loqui. Postquam Israelitae « cum Iehovah foedus pepigissent ad montem Sinai, et leges a « Mose accepissent, scripsit Moses omnia verbajehovae in libro
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 77
« foederis quem universo populo praelegit, Exod. XXIV-4-J. His « praeceptis cum postea plura alia addita essent, iterumjussus « est Moses ea litteris consignare, Exod. XXXIV-2J. Porro Nn~ « mer. XXXIII, 1-2, Moses profectiones et itinera Israelitarum, « prouti ibi leguntur, ex Iehovae mandato perscripsisse dicitur. « Numerorum liber clauditur, XXXVI--13, his verbis : Haec siuit « mandata atque indicia qaae mandavit Dominus per manam « Moysi ad filios Israel in campestribus Moab supra lordanem « contra Icricho. Denique in Deuteronomio, quo legum in tribus « qui praecedunt libris traditarum KvoxssaAKUtxnt;, explicationes et « supplementa continentur, Moses in suis ad populum adhortatio- « nibus iterum iterumque hanc legem (xvn, 18-19; xxxi,9-ii) « et hujus I *gis librum (xxvin-61 ; xxix, 9-26) commemorat « Imprimis notabilis est locus, xxvin-61, ubi in oratione qua « Moses Israelitis, si divinis praeceptis non obtemperarint, in « fausta omnia minatur, inter alia haec leguntur : Insuper et « universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine « legis hujus inducet Dominus super te, donec te conterat. Ex quo « sequitur, Mosen hunc librum in quo comminationes istae « perscriptae erant, populo tradidisse, adeoque sermones suos « ipsum litteris mandasse ». (£)
In Novo quoque Testamento innumera loca sunt in quibus a Christo et apostolis adscribuntur Moysi libri Pentateuchi. Di- cunt quidem Christum et apostolos citasse hos libros sub nomine et titulo sub quo vulgabantur, nihil de vero auctore afhrmare intendentes. Et non vacat eiusmodi assertionem in sua genera- litate discutere. Solum nunc dico, textus esse qui talem inter- pretationem evidenter excludunt. Sic, cum Ioan. V-45, Christus Iudaeis dicit : Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrcm. Est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis, an de quodam incognito auctore loquitur, qui apud vulgus nomen Moy- sis obtinuerat, an non potius de vero illo Moyse quem legisla- torem, institutorem, et fundatorem vere habuit Synagoga? Puto responsionem non posse esse dubiam. Porro de illo vero Moyse
l1) Rosenmuller, Proleg. in Pentat. \ 2.
7S PARS PRIMA — CAP. II
subjungit Christus : Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi ; de me enim ille scripsit.
Item cum dicitur 2 Cor. III, 13-15 : Et non sicut Moyses ponebat vclamcn snper facicm suam, nt non intendcrent filii Israel in facicm cjusf quod evacuatur... Sed usque in hodicmum dicm, cum legitur Movses, vclamcn positum est supcr cor eorum : de quo Moyse agitur secundo loco ? Nonne de illo eodem de quo in priori ? ubi sine dubio sermo est de ipso legislatore Iudaeo- rum, qui Exod. xxxiv, de monte descendens, velata facie populo loquebatur. Aut forte superius, verus Moyses in medium addu- citur, inferius vero Moyses existimatus tantum ? Nunc autem, si ille idem verus et non existimatus Moyses, teste Scriptura, le. gitur usque in hodiernum dicm, ergo, eadem Scriptura teste, auc- tor est librorum qui ei attribuuntur (l\.
(J 1 Iis qui tanta tamque incomprehensibili levitate quaestionem tractant ultra modum gravem, et cum veritate christianae religionis per omnia connexam, liceat proponere testimonium viri, natione et religione Iudaei, directoris Parisiensis periodici : Revue Semitique, qui in dicto periodico recensens duo novissima egregia opera P. Cereseto, (Tre classi di dottori, et Ipotesi del P. Hummelauer e di altri autori moderni su Vautenticita del Deuteronomio di Mose, sic scribit :
a Le Reverend P. G. G. Cereseto, Professeur d'exegese et Con-
sultore de la Commission pontificale pour les etudes bibliques, s'ef-
« force, dans ses deux ouvrages precites, d'entraver la penetration
0 des idees de la critique biblique protestante dans le clerge catholique
« romain.
« Le mouvement deviant et plein de menaces pour la quietude « du catholicisme traditionnel, trouva des partisans dans deux ecclesia- « tiques d'un rang considerable, a savoir Mgr. Mignot. eveque d'Albi, « et le P. Hummelauer. Dans une lettre sur la critique biblique, Mgr. Mignot formula une serie de dix-huit propositions qui repercutent « assez fidelement les opinions de 1'Ecole libre allemande. De son cote, « le P. Hummelauer se pronon^a en faveur des memes idees dans ses « ouvrages exegetiques... .
« II faut avouer que la question est d'une gravite extraordinaire « pour la conscience chretienne en general. Etant par tempera- « rnent fort peu theologien, je combats depuis de longues annees « les conclusions historiques de cette Ecole en contestant la va- « lidite de ses premisses par des raisons puisees, tantot dans l'exe-
UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 79
Haec igitur sint dicta ut appareat quod etsi ad rationem scripturae inspiratae formaliter in quantum hujusmodi, non re- ferat quis fuerit insirumentalis auctor, falsissime tamen in thesi generali inferretur, attributionem sacrorum librorum ad hos vel illos scriptores, nihil interesse doctrinae fidei, sed semper esse
« gese biblique elle raeme, tantot dans les monuments litteraires « des autres peuples semitiques. Entre cent autres divergences, je « releverai ces deux seules : Selon ma conviction, les trois premiers « chapitres de la Genese sont Vceuvre d'un seul auteur, malgre la diffe- « rence des noms divins Elohim et Yahwe, qui y sont successivement « employes. D'autre part, je nie formellement que le Code sacerdotal « puisse etre un produit postexilique, ou qu'on puisse discerner, dans « les premiers livres prophetiques, la marche reguliere d'un progres « d'idees religieuses. Quant a la question relative a 1'origine mosaique « du Pentateuque, tel qu'il nous est parvenu a travers les generations, « je 1'ai toujours consideree comme un probleme secondaire et pure- « ment historique.
« La situation n'est pas la meme pour le chretien de n'importe « quelle secte. Dans des passages nombreux de 1'Evangile, Jesus et « les Apotres a sa suite, invoquent formellement 1'origine mosaique « du Pentateuque, celle d'Isaie II, ainsi que 1'origine davidique des « Psaumes, pour en tirer des dogmes fondamentaux de la nouvelle « Foi, comme la divinite du predicateur galileen, sa messianite, son « caractere de victime expiatoire des peches de ses croyants, sa re- « surrection, etc. L'authenticite du livre de Daniel leur sert de preuve « que Jesus reviendra a la fin des siecles, sur les nuees du ciel, pour « retablir sur terre son royaume celeste et mettre fln a la puissance « de Satan, cense la source principale de toutes les iniquites du genre « humain. L'affirmation des critiques que les livres precites n'appar- « tiennent pas aux auteurs nommes par Jesus, implique, de la part « de ce dernier, non seulement Tignorance du veritable etat de choses, « mais un mensonge debite sans vergogne devant un public credule, « a la fin interessee et impie de se faire adorer comme un dieu. On . « n'a pas besoin d'etre theologien pour apprecier la justesse absolue de « ces dernieres remarques, qui appartierment au P. Cereseto. Les ratio- « nalistes on tente de se tirer d'embarras en disant que Jesus n'a pu « contredire les legendes generalement admises par son auditoire. Mais « les faits dementent absolument ce subterfuge desespere; temoin son « opposition aux lois concernant le repos du sabbat, son exaltation de « Jean-Baptiste au-dessus des prophetes, son allocution mordante a « 1'adresse des pharisiens et d'autres faits analogues. Ceux qui, comme
80 PARS PRIMA CAP. II.
de iis quaestionibus quae liberae criticorum appretiationi relin- quuntur. Et sic concludetur disputatio de ipsa inspirationis no- tione. Sequitur iam altera huius nostrae disquisitionis pars : de his quae ad inspirationem consequuntur.
« moi, assistent de loin a cette grave controverse, ne peuvent s'empe- « cher d'y voir 1'aube d'une transformation radicale du christianisme. « En Allemagne, la personnalite theologique de Jesus, malgre les louan- « ges dont on le comble, se reduit a bien peu de chose. D'attenua- « tion en attenuation, on est deja arrive a rejeter la totalite des recits « concernant Jesus, et a ne laisser a celui-ci que trois ou quatre apo- « phtegmes dont l'orij:inalite est d'ailleurs plus que douteuse. Dans « leur bouche, les termes Christ, chretien, christianisme, sont des con- « cessions provisoires a la routine traditionnelle, et en realite vides de « tout sens.
« Renan a eu le courage de le dire ouvertement; ainsi on saura « au moins a quoi s'en tenir, et le progres de 1'elaboration de la nou- « velle religion ne sera pas entrave par des equivoques trompeuses. « Le P. Cereseto n'aime pas les demi-mesures ; il pose le dilemme « tranche : Foi ou apostasie ! En temoin desinteresse, nous nous bor- « nons a exposer la pensee substantielle du savant polemiste ».J. Halevy.
PARS ALTERA
DE HIS QUAE AD INSPIRATIONEM CONSEOUUNTUR
Deinde dicendum est de his quae consequuntur ad inspira- tionem. Et primo de sensu spirituali scripturae sacrae. Secundo de intentione eius ad res fidei et morum per se terminata. Ter- tio de absoluta eius inerrantia. Quarto de conventionibus, usibus, et formis litterariis quas natura eius non patitur. Quinto de su- bordinatione criticae ad traditionem et magisterium ecclesiasti- cum in omni exegesi scripturaria.
CAPITULUM PRIMUM
DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE
u Haec autem omnia in figura contingebant « illis ». i Cor. X-u.
Est igitur scripturae sacrae prima proprietas, quod habeat quemdam sensum qui in nullo alio libro humana industria con- cinnato esse potest, quique spiritualis seu mysticus dicitur, quia sub littera latens sicut spiritus in corpore, magno est mysterio obvolutus. Et huius quidditas est per prius breviter declaranda.
§ i.
« Auctor sacrae scripturae est Deus, in cuius potestate est « ut non solum voces ad significandum accommodet, quod etiam « homo facere potest, sed etiam res ipsas. Et ideo cum in om- « nibus scientiis voces significent, hoc habet proprium ista scien-
De inspirationc Sacrae Scriptarae 6
82 PARS ALTERA — CAP. I.
« tia, quod ipsae res significatae per voces etiam significant ali- « quid. Illa ergo prima significatio qua voces significant res, per- « tinet ad primum sensum, qui est sensus historicus vel littera- « lis. Illa vero significatio qua res significatae per voces, iterum « res alias significant, dicitur sensus spiritualis qui super litte- « ralem fundatur, et eum supponit ». Ita S. Thomas in prima parte, Q. i, a. 10. Ubi primo ponit principium generale, deinde eruit conclusionem ex generali principio fluentem, tertio explicat propriam rationem sensus spiritualis secundum quod a litterali condividitur.
I. — De principio autem generali statim suboritur dubita- tio, cum non ita primo intuitu appareat quomodo verum sit, ho- minem non posse accommodare res ad significandum. Nam et poetae et oratores et ii omnes quibus permittuntur allegoriae, continuo res adhibent in usum significationis. Nequesolum in dicto, verum etiam et in facto, quemadmodum ex. gr. narrant historiae de illo antiquo, qui cum rogavisset ut in quodam coetu silentiariorum admitteretur, et vase usque ad summum aqua pleno coram ap- posito, responsum ei fuisset completum iam esse academicorum numerum, non propterea destitit ab incepto. Sed folium rosae decerpens, caute imposuit in superficie aquae, et tanta quidem dexteritate ut vas non redundaret, hoc modo eleganter exprimens quod sicut in vase pleno fuerat adhuc locus foliolo rosae, sic et in plena academia, exiguo homunculo. Uno demum verbo, actum est de symbolismo, actum est de metaphoris et allegoriis, si se- mel principium admittatur, solius Dei esse accommodare res ad significationem aliquorum.
At vero considerandum est quod voces sunt in praesenti non solum vocabula proprie dicta, verum etiam omnia ea quae ad significandum, vel artificiose componuntur, vel imaginarie fingun- tur, ita scilicet ut sub ea forma sub qua significant, ad nihil aliud sint ordinata; sicut apparet in supradicto folio rosae superficiei aquae imposito, vel in fictis similitudinibus per quas ars poetica veritatem rerum solet praesentare. Proinde, res nunc dicuntur illa sola quae cursum suum peragunt sub Dei providentia; qu?e nullo adventitio artificio disponuntur in significandi finem, sed
DE SENSU SHIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE 83
iormam sibi connaturalem independenter ab omni ulteriori re- praesentationis habitudine vel scopo, secundum seipsa omnino habere intelliguntur. Cogita ex. gr. populum Israel captivum in Aegypto, a Moyse in signis et portentis eductum de captivitate, transeuntem mare rubrum, per quadraginta annos in deserto am- bulantem, manducantem panem de coelo missum, bibentem aquam de petra miraculose manantem, et tandem post innumerabiles ca- sus pertingentem ad terram promissam. Ibi certe nihil artificia- lis compositionis est, sed pura et simplex evolutio eventus hi- storici; cui si figuralis quaedam significatio insit, inerit utique non per modum vocis, sed per modum rei (r).
Hoc itaque pacto evidenter apparet, solius Dei esse, accom- modare res ad significationem aliquorum. Nam cum Deus solus sit omnium eventuum per infallibilem providentiam ordinator, so- lusque habeat eventus ipsos dispositioni suae subiectos sicut or- dinationi typographi subduntur litterae alphabeti, solus quoque potest cursum eorum ita quandoque temperare ac moderari, ut ponat in eis ad alias res habitudinem signi ad signatum et figu- rae ad figuratum. Et hac de causa rectissime infert S. Thomas, Quodl. 7, a. 16: « Sicut enim homo potest adhibere ad aliquid « significandum, aliquas voces vel similitudines fictas, ita Deus « adhibet ad significationem aliquorum, ipsum cursum rerum suae «' providentiae subiectarum ». Non ergo de principio generali re- linquitur dubitandi locus.
(x) Ne ergo confundas distinctionem quae nunc est inter voces etres, cum illa quae introducitur in sacramentis inter res et verba. Nam in sa- cramentis tam res quam verba ad nihil aliud ordinantur nisi ad signi- ficandum, solumque differunt quoad significandi modum, quatenus verba signa sunt arbitraria et ex sola positiva institutione hominum, res vero signa symbolica per quamdam analogicam similitudinem fundatam in natura. Hic autem, res sunt ea quae proprium cursum peragunt sub gu- bernatione divinae providentiae, formaliter in quantum huiusmodi. Et ideo ea quae in sacramentis dicuntur res, reducuntur ad genus vocum secundum praesentem considerationem, dicente Augustino, 1. 19 c. Faust. c. 16: Quid enim sunt aliud quaeque corporalia sacramenta, nisi quaedam quasi verba visibilia, sacrosancta quidem, verumtamen mutabilia et tempo- ralia ?
84 PARS ALTERA — CAP. I
II. — Sequitur iam conclusio principii. Et primo quidem, quod in caeteris scripturis humanae originis, nulla alia signifi- catio quaerenda sit praeter illam quae vocibus inest, si tamen voces nunc sumas sensu illo adaequato qui supra fuit declaratus, secundum quod sub vocibus concluduntur omnes sermonis figurae vel fictae similitudines quae apud homines ad significationis usum adhiberi solent. Sequitur secundo, quod in scripturis divinis, praeter significationem quae subest vocibus, possit etiam alia inesse si- gnificatio, indita rebus per voces significatis. Et dico tantum quod possit inesse, quia ex principio a priori nihil plus concludere licet. At vero, quod de facto ita se res habeat, certissime colli- gitur, tum ex disertis ipsarum scripturarum asseverationibus, tum ex consentiente totius traditionis testimonio.
Et sane, Gal. IV-22, ait Apostolus : Scriptwn est quoniam Abraham duos filios habuit... Quae sunt per allegoriaiu dicta. Haec enim sunt duo testanienta. Et nota hic, duo esse allegoriae ge- nera. Alia est allegoria communis, nimirum in verbis, qua sacra etiam scriptura utitur, sicut apparet in parabolis Christi, in pa- rabola Nathan ad David 2 Reg. XII, et alibi saepissime. Alia vero est allegoria in rebus, quae nonnisi analogice convenit cum praecedente, et soli scripturae sacrae propria est: Quatenus vera quidem secundum immediatum verborum sensum narratur hi- storia, sed in ea re quae narratur, secretior quaedam latet a]- tioris rei significatio. Et haec est allegoria de qua nunc Apostolus, quia illa de duobus Abrahae filiis historia vere sicut narratur contigit, sed res gesta ulteriorem habebat alterius cuiusdam rei significationem, duorum scilicet testamentorum, veteris et novi. — Rursus, 1 Cor. X, 1-14, cum prius commemorasset ea quae an- tiquis Israelitis in deserto acciderunt, conclusit dicens: Haec auteni iu figura facta sunt nostri. Etinfra: Haec autem oninia in figura coutingebant illis. Ac si dixisset: Quaecumque antiquis illis con- tigisse memoravi, fuerunt typi, figurae, seu tabellae quaedam praenuntiae eorum quae in Ecclesia Christi futura erant. Et ideo Augustinus 1. 22 c. Faust. c. 24: « Dico, inquit, illorum hominum « non tantum linguam, verum etiam vitam fuisse propheticair, « totumque illud regnum gentis Hebraeorum, magnum quemdam
DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE 85
« qaia et magni cuiusdam, fuisse prophetam ». — Et eadem quoque conclusio est ex Heb. VII, ubi prosequitur Apostolus figuralem similitudinem Melchisedech ad Christum ; et ex Rom. V-14, ubi Adam dicitur fuisse forma futuri; et ex i Petr. III21, ubi asseritur in arca et diluvio exstitisse typum baptismi tan- quam antitypi, id est tamquam rei per typum illum significatae et praenuntiatae; denique ex aliis plurimis sive evangelii sive apostolicarum epistolarum locis, ubi de signo Ionae prophetae, de serpente aeneo, de manna in deserto, de duobus geminis Esau et Iacob, atque ita porro.
• Traditionis autem auctoritas in hac parte adeo conspicua est, ut nescias quid in tanta abundantia tantaque ubertate potissimum eligas. Dicit Hilarius in Psalm. 134, n. 1 : « Secundum apostolum, « quae in lege sunt, urobra est futurorum. Quae in ea gesta fue- « runt, allegorumena sunt, non negligenter audienda sunt, quia « sub corporalium gestorum fide in exemplum sint spiritualium « operum constituta ». — Dicit Hieronymus, Prolog. in Isaiam : « Post historiae veritatem, spiritualiter accipienda sunt omnia. Et « sic Iudaea et Ierusalem, Babylon et Philistiim, Moab et Da- « mascus... intelligenda sunt, ut cuncta quaeramus in sensu; et « in omnibus his, quasi sapiens architectus, Paulus apostolus « iaciat fundamentum, quod non est aliud praeter Christum Ie- « sum ». — Dicit Nazianzenus 1. 2 Carm. VII ad Nemesium : « Est « etiam apud nos duplex sensus divinae scripturae, unus internus « et spiritalis, alter vero externus. Structurae admirabilis uterque « est sensus. Ille quidem a paucis, iste vero a pluribus perci- « pitur ». — Dicit Cyrillus, Glaphyr. in Genes. 1. 6, n. 1 : « Varie « ac multifariam sacra scriptura salutis per Christum typos prae- « dicit... Quemadmodum enim pictoriae artis magistri varias co- « lorum figuras umbris inducentes, ad ameniorem aspectum eas « perducunt, multumque gratiae ac decoris picturae conciliant: « ita etiam Deus quam plurimis typis mysterii (incarnationis) « pulchritudinem subtiliter praemonstrat, ut intelligentes veluti « in figuris, atque iis veluti praeludiis seu praeexercitamentis usi, « ad veritatem suscipiendam paratiores sacrae disciplinae candi- « ditati efficiantur... Porro, videat quis id quod dixi, veluti in
86 PARS ALTERA — CAP. I
« umbris significantem Iacob ; quaeque de eo scripta sunt, et quod « in historia obscurius videbitur, explicabimus ». — Dicit Augu- stinus, 1. 22 c. Faust. c. 24: « Quod ad eos quidem attinet qui « illic (in gente Hebraeorum) erant eruditi corde in sapientia Dei, « non solum in iis quae faciebant; quod autem ad caeteros ac « simul omnes illius gentis homines, in iis quae in illis vel de « illis divinitus fiebant, prophetia venturi Christi et Ecclesiae « perscrutanda est ». — Dicit Ambrosius 1. 1 de Abraham c. 4: « Illa quae gessit Abraham ut de ancilla susciperet sobolem, in « figuram facta sunt, et secundum allegoriam dicta. Allegoria est « cum aliud geritur, et aliud figuratur. Sicut etiam ipse Apo- « stolus docet..., duos populos ostendens de Abrahae generatione « manare : unum Iudaeorum, qui legis syllabis serviat, eo quod « de ancilla in servitutem videatur esse generatus ; alterum Chri- « stianorum, qui ad remissionem peccatorum caelestis gratiae li- « bertatem acceperit ». — Dicit C/irvsostomus, Hom. in illud Pauli: Nolo vos ignorare, n. 3-4: « Ut ostendat (apostolus) magnam esse « Legis veteris cum Novacognationem, et illa fuisse horum figuram, « et futurorum umbram... Vide cognationem figurae cum veritate, « ac veritatis prae typo excellentiam. Neque enim omnino alienum « oportet esse typum a veritate, alioquin typus non esset. Neque « rursum par est exaequari typum veritati... Ne igitur in veteri « (testamento) totum a me requiras, sed si qua parva et obscura « acceperis aenigmata, tecum bene actum esse puta ». — Dicit Cassiodorus, praef. in Psalt. c. 1 : « Prophetia est aspiratio di- « vina quae eventus rerum, aut per facta, aut per dicta quorum- « dam, immobili veritate pronuntiat... Multis autem modis gratiae « istius munera praestabantur. Sed ut de plurimis pauca com- « plectar, acta est per operationes hominum, ut fuit arca Noe, « et sacrificium Abrahae, et transitus maris rubri; per nativi- « tatem quoque geminorum Esau et Iacob, qui futurarum rerum « sacramenta gestabant ». — Dicit Gregorius 1. 1 in Ezech. Hom. 9, n. 29: « Liber sacri eloquii intus scriptus est per allegoriam, foris « per historiam. Intus per spiritalem intellectum, foris autem per « sensum litterae simplicem, adhuc infirmantibus congruentem ». —
DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE 87
Et haec quidem speciminis gratia, ex doctrina Patrum relata suf- ficiant.
III. — His iam praemissis, veram notionem sensus tam lit- teralis quam spiritualis accipere licet.
Illa ergo prima significatio qua voces significant res, pertinct ad primum sensum qui est sensus historicus vel litteralis. — Sed hic iterum nota, formaliter accipiendos esse terminos, secundum distinctionem superius factam inter voces et res, prout de vocibus ■et rebus nunc loquimur. Itaque ad sensum litteralem plane per- tinent ea etiam omnia quae in scripturis per simplices sermonis figuras, verbalesve allegorias dicuntur. Verbales enim figurae seu allegoriae nequaquam terminant significationem ut res, quia non clauduntur in cursu eventuum historico, sed solum adhibentur in artificiale significandi instrumentum. Hinc, si traditionali inter- pretationi Cantici canticorum inhaereas, concludes Canticum esse omnino litteraliter de Christo et Ecclesia. Et ratio est quia se- cundum traditionalem ac fundatissimam huius libri intelligentiam, non est ibi eventus historicus, utputa matrimonium Salomonis cum filia Pharaonis (3 Reg. III-i), qui historice narretur; non reale factum humanorum amorum immediate per verba relatum, cui tamen facto ulterior inesset significatio spintualis unionis Christi et Ecclesiae. Sed est allegoria poetica, adeoque pure verbalis, in qua sub nuptialis dramatis forma, directe exprimuntur sensus caelestis sponsi ad animam fidelem, et animae fidelis ad caelestem sponsum Christum (r). « Salomon divinitus inspiratus, « Christi et Ecclesiae laudes, et sacri amoris gratiam, et aeterni « connubii cecinit sacramenta; simulque expressit sanctae desi- « derium animae, et epithalamii carmen, exsultans in spiritu, iu- « cundo composuit eulogio, figurato tamen. Nimirum velabat et « ipse instar Moysi faciem suam, non minus forsitan in hac parte
(x) Cf. Grandvaux, Etude sur le vrai sens du Cantique, (La Sainte Bible, collect. Lethielleux). « Tout ce que nous avons a dire dans cette ■« partie de notre travail, montrera que pour s'elever au vrai sens du « Cantique des Cantiques, il faut y voir une allegorie, et une allegorie <( litterale ». Pag. 13.
PARS ALTERA — CAP. 1
« fulgentem, eo quod illo adhuc in tempore nemo aut rarus erat, « qui revelata facie gloriam istam speculari sufficeret. Igitur pro « sui excellentia reor nuptiale hoc carmen huiusmodi titulo prae- « signitum, ut merito Cantica canticorum singulariter appelletur, « sicut is quoque cui canitur, singulariter est dictus : Rex regum « et Dominus dominantium » (*). — Et de sensu quidem litterali haec sedulo notanda occurrebant. Nunc ea quae ad sensum spi- ritualem attinent, nullius iam negotii esse possunt.
Illa vero significatio qua res significatae per voces iterwn res alias significant, dicitur sensus spiritualis qui super litteralem fundatur et eum supponit. — In quo quidem observabis pul- chram analogiam inter verbum Dei scriptum et Novae Legis sacramenta. Nam in sacramentis N. L., praeter significationem ritus exterioris qui dicitur sacramentum tantum, attenditur si- gnificatio rei per exteriorem ritum immediate significatae, quae appellari solet res et sacramentum. Et sic etiam est in prae- senti. Res enim illae per voces significatae quae iterum res alias significant, tanquam res et sacramentum quodammodo se habent. Et secundum quod typica significatione sua referuntur vel ad Christum et Ecclesiam, vel ad vitae christianae regulam, vel ad mysteria futurae gloriae, tripartitam aflferunt sensus spi- ritualis divisionem, in allegoricum, tropologicum, et anagogicum. « Sicut enim dicit Apostolus ad Heb. VII, lex vetus figura est « novae legis, et ipsa nova lex, ut dicit Dionysius in libro de ec- « clesiastica hierarchia, est figura futurae gloriae. In nova etiam « lege, ea quae in capite (Christo) sunt gesta, sunt sigha eorum « quae nos agere debemus. Secundum ergo quod ea quae sunt « veteris legis significant ea quae sunt novae legis, est sensus « allegoricus. Secundum vero quod ea quae in Christo sunt « facta, vel in iis quae Christum significant, sunt signa eorum « quae nos agere debemus, est sensus moralis. Prout vero signi- « ficant ea quae sunt in aeterna gloria, est sensus anagogicus » (2).
(J) Bernardus, Serm. r in Cantica, n. 8.
(2) S. Thomas, ubi supra. — Sed nota quod haec nomina, allego- ricus, tropologicus, anagogicus, subsequenti usu theologorum, potius quam
DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE 89
Propriissimus itaque spiritualis interpretationis locus est vetus testamentum, quod totum typicum fuisse noscitur, ut splen- dido specimine ostendit Agustinus in toto libro duodecimo contra Faustum, incipiens a principio in quo Deus creavit caelum et terram, et perducens seriem propheticorum eventuum usque ad tempora reditus populi Israel a Babylonica captivitate. Propriis- simum tamen dixi spiritualis interpretationis locum vetus testa- mentum, non unicum. Nam certe evangelia, dum narrant gesta Christi ante consummatam eius passionem per quam fuit abro- gatum testamentum vetus, et dedicatum novum, dicente apostolo : testamentum enim in mortuis confirmatum estf alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est: evangelia, inquam, aliqua ratione conveniunt cum libris antiquae legis, et propterea, non tropolo- gicum modo, aut anagogicum, verum etiam allegoricum sensum suscipiunt (x). A consummata autem passione et deinceps, discri- men in eo est, quod non debuerunt amplius ea quae novi testa- menti sunt, typice praefigurari. Adhuc tamen relinquitur locus sensui anagogico vel tropologico. Anagogico quidem, secundum quod ea quae ad futuram beatitudinem pertinent, fuerunt nobis figurata in circumstantiis resurrectionis et apparitionum Christi. Tropologico vero, secundum quod in transitu Christi a mortali ad immortalem vitam, fuit datum sensibile exemplar cui nostra moralis vita conformetur, iuxta illud Rom. VI-9 : Christus resur- gens exmortuisiam nonmoritur... Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel ; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existi- mate vos mortuos quidem csse peccato , viventcs autem Deo in Christo Icsu Domino nostro.
nativa sua vi, ad significandas species sensus spiritualis determinata sunt. Proinde, si quis sensum litteralem ex communi allegoria verbali resultantem, allegoricum vocare vellet, de verbis non esset disputandum. Et similiter, si anagogicum vel tropologicum appeltaret scripturae sen- sum in locis illis qui de aeterna gloria vel regulis morum litteraliter tractant. Cave ergo possibilem confusionem,
(*) Vide de Verbo incamato, ubi de nativitate, miraculis, et passione Christi, Q. 36, 43-45, et 46. Item de Ecclesia in prooemio.
90 PARS ALTERA — CAP. I
Quod autem ait S. Thomas ubi supra, in responsione ad ium, ex solo sensu litterali trahi posse argumentum, id non est propter maiorem eius auctoritatem intrinsecam, sed quia sensus spiritualis innotescere non potest nisi per ea loca in quibus ve- ritas sub rerum allegoriis alibi delitescens, litteraliter enuntiatur, et idcirco efficacia argumenti ad litteralem sensum semper re- ducitur. Caeterum, etsi ad demonstrationem dogmatum sensus spiritualis minime inserviat, ad confirmationem tamen eorumdem valet quam plurimum, nam consonantia tot figurarum quibus adeo ad vivum delineatae et expressae sunt res novi testamenti, est non leve argumentum ad confirmationem fidei, quo etiam contra infideles uti possumus. Unde Augustinus 1. 12 c. Faust. c. 7: « Ex illis quae figuris involuta sunt, si quaedam velut sub « uno aspectu quasi contexta ponantur, ita coniungunt in con- « testatione Christi voces suas, ut cuiusvis obtusi surditas eru- « bescat ».
§2.
Reliquum est ut ex cathclica illa doctrina de sensu spiri- tuali scripturae sacrae, quaedam conclusiones eruantur contra largam scholam Biblicorum.
Et prima conclusio sit, quod veritas in hoc capitulo hac- tenus declarata conciliari omnino non potest cum mythica indole quam novatores illi generatim attribuunt veteri testamento. Unde etiamsi haec eorum monstruosa opinio aliis ex capitibus, utique tot ac tantis, non repugnaret, iam esset explodenda hoc solo no- mine, quod de medio tollit sensum illum soli scripturae proprium, quem in ea unanimi consensu agnoverunt maiores nostri, apostoli- cae traditionis testes authentici. Nam si sensus spiritualis nihil aliud est quam significatio qua res significatae per voces iterum res alias significant, super veram realemque historiam fundetur opor- tet. Et si significatio parabolarum allegoriarumve verbalium non supergreditur modum sensus litteralis, ut supra ostensum est, multo minus, puto, significatio puerilium earum imaginatio- nis popularis procreationum quae mythi dicuntur. Denique, divi-
DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE QI
num illud quod in sensu spirituali signum elucet, in hoc praecise reponitur, quod Deus solus, utpote solus potens disponere et ordinare mundi eventus sicut scriba ordinat et disponit apices describendos in charta, possit quoque significare aliqua, non iam per signa vocalia aut similitudines fictas, sed per ipsum realem cursum rerum suae providentiae subiectarum. Et ideo Patres unanimiter adstruunt historicam veritatem tanquam unicum ac necessarium spiritualis sensus fundamentum. « Post historiae « veritatem spiritualiter accipienda sunt omnia », inquit Hiero- nymus, Prolog. in Isaium. Et Gregorius 1. i Moral. n. 56 : « Qui « ad spiritualem intelligentiam mentem sublevat, a veneratione « historiae non recedat ». Et Hilarius in Psalm. 123, n. 5 : « Fi- « des historiae non periclitatur, si rebus effectus inesse et con- « nexam sibi extrinsecus significantiam existimemus ». Et inter alia erronea quae in Origene notant Epiphanius, Hieronymus, et alii, illud quoque invenitur, quod allegoricus semper interpres exsistat, historiae fugiens veritatem : « Quod sic paradisum al- « legorizet, ut historiae auferat veritatem ; pro arboribus angelos, « pro fluminibus virtutes coelestes intelligens, totamque paradisi « continentiam tropologica interpretatione subvertat... Recede ab « haeresi Origenis, et a cunctis haeresibus, dilectissime » (r).
(J) Hieronymus, 1. contra Ioannem Hierosolymitanum, n. 7-8 — Cf. etiam 1. 5 in Ierem. c. 27-29.
Hinc quoque apparet quid sentiendum de principio recepto in schola historico-theologica, quo statuunt figuram et historiam sese mutuo excludere: quatenus si aliquod factum figuram continere inveniatur, eo ipso historicum non est ; si historicum sit, eo ipso figuram continere non potest. Exemplum inter alia multa sumere liceat de capite sexto Ioannis.
Unus praefatae scholae auctor, Alfredus Loisy, in suo voluminoso commentario super Toannem, vult totum caput sextum, incluso facto mul- tiplicationis panum,esse deEucharistia: pro quanto scilicet, factum prae- cedit ut figura mysterii, totusque consequenter sermo, cuius factum causa occasionalis adstruitur, de eodem mysterio est. Et hucusque quidem bene. Sed ex orthodoxa illa exegesi in vi sui principii venit ad conclusionem haereticam, qua tum facti tum sermonis Christi negatur realitas sive historicitas. Inde enim firmat generale sui operis assertum : Evangelium Ioannis non esse nisi mysticam quamdam contemplationem seu religio-
92 PARS ALTERA — CAP. I
Altera quoque conclusio sit, quod si sensus spiritualis, totus quantus est, suum habet in historia fundamentum, vice etiam versa, verae historiae fidem haud raro firmat et tutatur, pro quanto scilicet suppeditat clavem intelligendi rationem certarum circumstantiarum quae alias, vel supposititiae, vel otiosae, vel minus dignae commendatione narrationis divinitus inspiratae vi- derentur. Quod quidem multis prosequitur Augustinus, L 12 c. Faustum, c. 39 : « Si Ismael et Isaac homines nati, duo testa- « menta significant, quid credendum est de tot factis, quae nullo « naturali usu, nulla negotii necessitate facta sunt ?... Verbi enim « gratia, numquid, si oportebat adiutorium viro feminam fieri, « etiam hoc necessitas ulla cogebat, vel ulla suadebat utilitas « ut de dormientis latere fieret ? Si causa evadendi diluvii opus « erat fabricari arcam, quid opus erat mensuras eius, aut ipsas « potissimum fieri, aut etiam scriptis ad religionem posteritati « propagandis commemorari ? Si propter genus reparandum ani- « malia includi oportebat, quid opus erat illo potissimum numero, « septena de mundis, bina de immundis ? Aditum ad arcam fieri
sam meditationem, saeculo tertio descriptam, in qua sub symbolismo factorum imaginariorum, propositae inveniuntur ideae christianae pro statu evolutionis quem in hoc eodem saeculo obtinebant.
Ex adverso, alius ejusdem scholae auctor, Petrus Battifol (Etudes dhistoire et de theologie positive. L 'Eucharistie) , bonam intentionem ha- bet defendendi, saltem in hac parte, fidei veritatem. Semper tamen tenetur communi principio de incompossibilitate historicitatis cum quo- vis symbolismo. Et ideo, ut vindicet historicitatem capitis sexti Ioannis, negat esse in facto multiplicationis panum, Eucharistiae figuram. Con- sequenter negat sermonem de pane vitae esse, directe saltem et prin- cipaliter, de Eucharistia ipsa, et concludit dicens : • Invenitur quod « Ioannes in re ipsa, de Eucharistia valde parum locutus est, cum in « summa, ad eam non faciat a'lusionem (!) nisi in vers. 53-56 ». Op. cit. p. 104.
Caeterum constat quod perniciosissimo principio semel supposito, licebit totam historiam sacram ad fictiones ideales reducere. Quodnam, quaeso, miraculum Christi in quo figura invisibilium mysteriorum gratiae non invenies? Quodnam factum in veteri oeconomia conspicuum, cui respectu Christi et Ecclesiae figurae ratio non conveniat? dicente apo- stolo : Omnia haec in figura contingebant illis.
DE SENSU SPIRITUALI SACRAE SCRIPTURAE 93
« necessitas utique cogebat ; in latere autem fieri, vel etiam me- « moriae commendari per litteras, quid cogebat? Immolare fi- « lium iubetur Abraham ; iussus hoc fuerit, ut eius obedientia « tali etiam examine probata, posteris innotesceret; convenientius « ligna portaverit filius, ne pater senexque portaret; non sit « postea filium ferire permissus ne orbitate gravissima se feriret: « numquid etiam si nullo effuso sanguine rediretur, minus esset « probatus Abraham? Aut si iam opus erat perfici sacrificium, « etiamne, ut ille aries in vepre adhaerens cornibus appareret, « ad ullum augmentum victimae pertinebat? Sic omnia cum con- « siderantur, et quasi superfiua necessariis contexta inveniuntur, « admonent humanum animum, prius aliquid significare, deinde « quid significent quaerere. Itaque etiam ipsi Iudaei qui Christum « nolunt talibus rerum, non tantum dictarum, sed etiam gesta- « rum figuris praenuntiatum videri, coguntur a nobis discere « quid illa significent. Quae nisi aliquid significare concedant, « divinae auctoritatis libros ab ineptarum fabularum ignominia « non defendunt ».
Ultima denique conclusio esse potest, quod cum spirituales sensus ad splendorem fidei catholicae tantopere conferant, mul- tae sunt in scripturis historicae narrationes, quae cum aliunde indifferentes prorsus, et nullius emolumenti videri possent, nihilo tamen minus, praedictorum sensuum ratione, dicendae sunt om- nino esse de illis rebus fidei et morum ad aedificationem doc- trinae christianae pertinentium, a quibus ad sua placita contor- quendis, per decretum Concilii Tridentini, omnis humana critica iam dudum iussa est abstinere. Sed de his ipsis sic dictis rebus fidei et moriim, propter quaestionis gravitatem, aequum est ut specialis consideratio habeatur. Huc igitur spectabit capitulum sequens.
CAPITULUJM SECUNDUM
DE INTENTIONE SCRIPTURAEAD RES FIDEI ET MORUM
PER SE TERMINATA
« Omnis scriptura divinitusinspirata uti- o lis estad docendum,ad arguendum, « ad corripiendum, ad erudiendum « in iustitia ».
2 Tim. III-16.
« Ad coercenda petulantia ingenia, decernit (sacrosancta Sy- « nodus) : ut nemo suae prudentiae innixus, in rebus fidei ct « morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, sa- « cram scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sen- « sum quem tenuit et tenet Sancta Mater Ecclesia, cuius est iu- « dicare de vero sensu et interpretatione scripturarum sanctarum, « aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam scriptu- « ram interpretari audeat, etiamsi huiusmodi interpretationes « nullo unquam tempore edendae forent ». Ita Tridentinum in notissimo illo decreto de editione et usu sacrorum librorum. Ex cuius tenore statim deducitur quod non omnia ac singula in sa- cris libris contenta possunt dici res fidei et morum ad aedifica- tionem doctrinae christianae pertinentium. Alias redundaret speci- ficatio ista, quae nisi sensum haberet limitativum seu restrictivum, frustra omnino ac superflue apponeretur. Sed summopere interest ut recte intelligatur quid veniat ibi nomine rerum fidei et mo- rum. Et ad hoc ipsum,primum omnium, per praeambuli modum, recolenda sunt quaedam principia alibi tradita, ubi de obiecto fidei materiali (*).
§ 1.
Obiectum materiale fidei dupliciter sumi potest. Uno quidem modo mere materialiter, pro eo quod cadit de facto sub divina
(*) De virtutibus, thes. 10.
DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. 95
revelatione, praeseindendo a peculiari fine in quem revelantis fertur intentio. Et sic, ad obiectum fidei indiscriminatim et eodem titulo pertinent omnia quaecumque in scriptura divinitus inspirata proponuntur, (prout et ea ratione qua proponuntur, sicut alias dic- tum est), quia omnibus et singulis de facto aequaliter applicatur formale fidei motivum, quod est Dei loquentis auctoritas. Non ergo hoc sensu accipies distinctionem inter res quae sunt vel non sunt fidei et morum, quasi alia forent in scriptura, de qui- bus esse debet fides, alia vero de quibus esse non debet, sed liberum unicuique maneret, pro arbitrio et lubitu ea credere vel discredere. Certo enim certius, supposita nunc inspiratione ad omnes et singulas scripturae partes sese extendente, positio huius- modi nil minus sonaret quam apertam impietatem. Nisi forte in tantum quis desipiat ut dicat Deum esse fide dignum cum reve- lat trinitatem personarum, et amplius non esse cum testatur fac- tum qualecumque ad rerum humanarum ordinem pertinens; quod absit omnino. Sub hac ergo consideratione nec est nec esse po- test discrimen, differentia, vel gradus, qua late patet divinae reve- lationis seu inspirationis ambitus, quia non minoris est infideli- tatis discredere punctum vel minimum de cuius revelatione con- stat, quam discredere articulum etiam primarium inter principales. At nunc venit alia obiecti materialis consideratio, in qua ralio iam habeatur intentionis dirigentis divinam revelationem seu inspirationem. Deus enim in revelando se habet sicut in humanis magister ad discipulos, et quidem magister peculiaris cuiusdam disciplinae. Quemadmodum enim apud nos, alius docet geologiam, alius physicam, alius mathesim, alius medicinam, et singulus quis- que ita semper se gerit, ut quidquid ab eo docetur, doceatur in ordine ad principale obiectum scientiae cuius doctor est et ma- gister : sic etiam accidit in revelatione Dei. Unde statim conse- quitur quod cum res revelatae a Deo ad specialem quemdam veritatum ordinem determinentur, quin tamen omnes ac singulae aequalem in praedicto ordine gradum obtineant, locus utique iam erit quibusdam distinctionibus in iis quae materiale obiectum fidei constituunt. Et quamvis distinctiones istae non huc vergant aut vergere possint, ut maioris credibilitatis alia prae aliis esse
96 PARS ALTERA — CAP. II
dicantur, faciunt tamen quam maxime ad intelligendum cur et quomodo non omnia revelata sint aequaliter nobis cognitu ne- cessaria; praesertim vero, cur et qua de causa non quoad omnia infallibile medium vel conservationis vel authenticae interpreta- tionis debuerit a Deo provideri.
Sciendum itaque est, obiectum fidei primarium, quod attri- butionis vocant, esse Daum ipsum ut finem supernaturalem, quia sub revelatione divina et fide theologica caetera non cadunt, « nisi secundum quod habent aliquem ordinem ad Deum, prout « scilicet per aliquos divinitatis efifectus homo adiuvatur ad ten- « dendum in divinam fruitionem » (r). — Id certe nos docet Apo- stolus, Heb XI- 1, cum dicit : Est autem fides sperandarum substantia rerum. Nam quocumque modo accipiatur ibi substantia, sive cum S. Thoma pro eo quod est prima in nobis futurae beatitudinis inchoatio primumque fundamentum (2), sive cum aliis pro eo quod iam ex nunc sperandis rebus tribuit quamdam in mente nostra subsistentiam (3), semper verum est fidem principaliter versari circa illius beatitudinis obiectum quam sperare debemus; quod quidem obiectum nihil aliud est nisi Deus ipse ut in intui- tiva visione possidendus. — Et eadem quoque conclusio erit ex iis quae paulo infra subduntur : Accedentem ad Deum oportet cre- dcrc quia est, et quia inquirentibus se remunerator sit. Nam ibi intendit Apostolus id in quo tota fidei doctrina recapitulatur, et velut in compendio abbreviatur. Unde et communi consensu theo- logi consequenter docent, haec duo esse ab omnibus explicite scienda et credenda, necessitate etiam medii. Nunc autem, quid sibi vult illud, quia est et quia inquirentibus se remunerator sit ? Nempe, quia est, profecto ut substans suae ipsius revelationi, cum de necessitate credendi sermo sit; ac per hoc, quia est sub ea ratione sub qua hominibus proponitur ut finis transcendens na- turae ordinem; illum dico ordinem in quo nonnisi per ea et in iis quae facta sunt, invisibilia eius cognoscuntur. Quare statim subiungitur : Et quia inquircntibus se remuncrator sit. Remune-
C1 S. Thomas, 2-2, Q. 1, a. 1.
(2) S. Thomas, 2-2, Q. 4. a. 1, et de Verit. Q. 14, a. 2. 3) Estins, Comment. in epist. ad Heb.
DE REBUS FIDEI ET MORUM 1N SCRIPT. S. 97
rator scilicet illius remunerationis quae sola in scripturis novi testamenti ubique annuntiatur, et quae est remuneratio supra- dictae aeternae vitae. Si ergo totum de integro obiectum fidei continetur et veluti incardinatur, tum in esse divino prout finis est naturam excedens, tum in providentia prout se extendit ad om- nia quae a Deo temporaliter dispensantur ac disponuntur in ho- minum salutem, cuncta ibi profecto collineant in Deum finem su- pernaturalem, qui idcirco obiectum attributionis rectissime ponitur. — Et hoc idem egregie confirmatur ex hoc quod videmus Scrip- turam, quae quoddam d^positorium est revelatae veritatis, inci- pere per genesim mundi, et desinere in apocalypsim aeternitatis, omnem viam generis humani in ordine ad Deum inter haec duo extrema comprehendendo. Initium quippe est in verbo Dei edu- centis universum de nihilo, (Genes. I). Finis est in verbo Dei revocantis hominem ad se in gloria caelesti, (Apocal. XXI-XXII). Denique intermedium in informatione morum reponitur, necnon et in propositione tam historica quam dogmatica mysterii incarna- tionis Christi Domini, qui simul via est et terminus, terminus quo perveniendum est, et via qua ad terminum pervenitur.
His iam praemissis, sine difficultate intelliges quaenam ea sint quae in scripturis, speciali nomine rerum fidei et morum in- signiuntur. Sunt enim ea quae directa intentione fuerunt divini- tus inspirata, ratione habita scopi quem Deus revelans sive inspi- rans sibi praestituebat. Illa dico omnia quae quolibet modo fa- ciunt ad notitiam vel speculativam vel affectivam finis, necnon et mediorum conducentium ad finem, utputa praeceptorum, con- siliorum, sacramentorum, et totius demum oeconomiae regni Chri- sti Redemptoris a prima eius praeparatione statim post lapsum protoparentum, usque ad perfectam eius constitutionem in Eccle- sia novi testamenti. Et licet in his adhuc occurrat distinctio inter ea quae sunt de substantia doctrinae, et ea quae solum sunt de complemento eius, utpote ad penitiorem tantum cognitionem ve- ritatum salutis ordinata, (ex quo quidem multiplices exoriuntur necessitatis gradus quoad propositionem, praedicationem, cogni- tionem, et explicitam credibilium fidem), omnia tamen sine ulla
De inspiralione Sacrae Scripiurae 7
98 PARS ALTERA — CAP. II.
contradictione in ordinem eorum veniunt, quae a Tridentino di- cuntur ad aedificationem doctrinae christianae pertinere.
At praeter haec, inveniuntur in scripturis aliqua, quae non directa intentione inspirata perhibentur, sed pure per concomi- tantiam, propter connexionem mere materialem cum caeteris. Illa dico adiuncta, quae ex sese ad fidei doctrinam undequaque in- difterentia, in unum nihilominus historiae sacrae corpus coale- scere debuerunt, eo quod sine illis ipsa sacra historia, humano saltem et connaturali modo exarari non poterat (T). Cogita mul- tas circumstantias chronologicas, physicas, geographicas, genea- logicas in libris veteris testamenti consignatas. Quod Adam se- cundum vulgatam vixerit annis nongentis triginta, Seth annis nongentis duodecim, Enos annis nongentis quinque. Quod nomen unius fluviorum paradisi fuerit Phison; alterius, Gehon. Quod Cain genuerit Enoch, Enoch Irad, Irad Maviael, etc. Item, quod Paulus reliquerit penulam suam Troade, quod ei advenienti Romam chri- stiani occurrerint ad Appii forum ac tres tabernas, aliaque sex- centa huiusmodi. Et certo quidem certius, sine discussione et velut a priori constat, talia esse eiusmodi, ut nemo ad ea addiscenda,
(*) Nulli sane dnbium esse potest quin voLierit Deus, cuius provi- dentia disponit omnia suaviter, ut sacra historia pertinens ad praepa- rationem, annuntiationem, praefigurationem adventus Christi Redempto- ris, consueto modo exararetur. Unde inspirando scriptores sacros, ac- commodavit se modo ordinario quo alias solet historia confici, praeser- tim cum propositum intentionis esset ut in iisdem libris, simul cum formalitate scripturae sacrae, haberetur quoque distincta formalitas do- cumentorum quibus idem accederet auctoritatis genus ac aliis transa- ctorum temporum monumentis, idque in ordine ad iudicium credibili- tatis, cuius fundamenta naturali rationi independenter ab auctoritate di- vina innotescere debent. Ideo, uti iam in superioribus dictum est, chara- cter vere historicus in omnibus servari debuit. Et simile quid animad- vertendum de apostolicis epistolis, quorum plura adiuncta ad doctrinam quidem adiaphora sunt, sed tamen exhibent signa authenticitatis docu- memorum, talesque promunt characteres, quibus omnis suppositionis suspicio procul removeatur. — « Les seules epitres de S. Paul, si vi- " ves, si originales, si fort du temps, des affaires et des mouvements « qui etaient alors..., suffiraient pour convaincre les esprits bien f?its, « que tout est sincere et original dans les ecritures que les apotres « nous ont laissees ». Bossuet, Histoire universelle, Part. 2, chap. 28.
DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. 99
ac per hoc, explicite credenda obligetur. Imo constat nullam fuisse necessitatem ut per specialem Dei assistentiam impediretur in versionibus vel quibusiibet transcriptionibus originalium scriptu- rarum, error amanuensium sive interpretum, quoniam infallibilis horum conservatio ad fidelium utilitatem minime intererat. Ex quo etiam bene explicatur quomodo in codicibus vel versionibus scripturae quas nunc prae manibus habemus, distingui possint res diversae auctoritatis, quin tamen liceat distinctionem hanc ad ipsa originalia, prout ab hagiographis prodierunt, extendere. Con- stat denique, non requiri in supradictis rebus authenticam Eccle- siae interpretationem sive propositionem, easdemque res hac de causa contradistingui in Tridentino a rebus fidei et morum, ut supra, in quibus nemini licet interpretari scripturam contra eum sensum quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, aut etiam contra unanimen consensum Patrum. Licet enim sub eo tenore quo ex Dei inspiratione descenderunt, res fidei dicendae sint, non tamen res fidei facienies ad aedificationem doctrinae christianae (r). Ex qua quidem speciali earum conditione id demum consequi- tur quod mox dictum est : opus non fuisse, aut peculiari provi- dentia ut incorrupte conservarentur in scripturae editionibus, aut magisterio authentico ut cognitioni et explicitae fidei christiano- rum proponerentur.
Et distinctio quidem inter ea quae, formula abbreviata, res fidei et morum vocantur vel non vocantur, in eo quem diximus sensu fuerat a theologis hactenus intellecta, exposita, et tradita.
(x) Oppones forsitan auctoritatem Pauli, 2 Tim. III— 16, ubi dicitur omnis scriptura divinitus inspirata utilis esse ad docendum. Nam divi- nitus ifispirata afficit absque limitatione omnem scripturam. Ergo et uti- lis, etc. Ergo non relinquitur locus obiecto accidentario, condistincto a rebus fidei et morum.
At respondeo quod aliter atque aliter pro rei natura, duo haec praedicata afficiunt subiectum omnis scriptura. Sicut si dicerem : totus ille liber est scriptus ab Augustino, et est valde utilis ad theologiam. Certe intelligerent omnes, primum dici de toto libro secundum totalita- tem etiam materialem, non autem secundum, quoniam in omni libro inveniuntur quaedam obiter dicta, vel ad ornamentum, vel ad aliquem finem accidentarium qui per se non facit ad principalem libri finem.
IOO PARS ALTERA — CAP. II.
S 2.
Xunc autem alia est interpretatio novellae scholae critico- rum. Et primo quidem nonnulli opinati sunt aliquando, sic acci- pienda esse ea quae in scripturis nomine rerum fidei et morum veniunt, quasi contraponerentur aliquibus aliis quae nullo modo nulloque sensu ad fidei obiectum pertinerent. Et quia aliunde vi- debant, tam late patere fidei obiectum quam late patet divina re- velatio, negandam ex consequenti existimaverunt integralem scripturae inspirationem, asserentes etiam solos textus dogmati- cos esse a Spiritu Sancto. Qui error iam fuit in superioribus satis confutatus, et expresse damnatur in Encyclica Providentissi)uus Deits, in qua edocemur non esse tolerandam opinionem dicen- tium, inspirationem ad res fidei et morum, nihilque praeterea, pertinere; quoniam secundum antiquam et constantem Ecclesiae fidem, libri omnes atque integri quos Ecclesia tanquam sacros et canonicos recipit, cum omnibus suis partibus, Spiritu Sancto dictante conscripti sunt. .
Sed huius erroris correctio vix desideratum attulit fructum, quia retinuerunt exegetae nostri errorem alium, ex quo per di- versam viam ad easdem nunc, quod ad exegesim attinet, conse- quentias deveniunt. Et consistit alius ille error in eo quod res fidei et morum restringunt omnino ad solam dogmatum substan- tiam, ac veluti siccam ossaturam. Assumunt enim repertorium solemnium definitionum Ecclesiae, (nam magisterium ordinarium pro sufficienti regula generatim videntur non habere) ; deinde extrahunt propositiones quae tanquam de fide ibi notantur, et si qua in scripturis respondeant illismet propositionibus sic nude acceptis, atque in ea praecise mensura, nec plus nec minus, in qua correspondent, ista esse aiunt res fidei et morum, nihilque praeterea. Diceres aliquid simile ossibus aridis de visione Eze- chielis, antequam daret Dominus super ea nervos, et succrescere faceret carnes, et superextenderet cutem, et insufflaret spiritum. Caeterum, quaecumque in libris sacris praedicta dogmata illu-
\v- °-
6T K(Cl-.«.t-L'8
/ IkUkKH
DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. IOI
strant, exponunt, clarificant; quaecumque de vitis sanctorum exem- pla dantur; quaecumque historica facta providentiam Dei, oeco- nomiam salutis, et successionem religionis commendant: omnia, inquam, summatim reponuntur extra categoriam rerum in qui- bus solis regula traditionalis interpretationis tenemur. Et quia nihil iam in interpretationis negotio cogit sive consensus Patrum sive Ecclesiae magisterium, ecce tibi novam exegesim, plenam inauditis hactenus mythis, fabulis, fictionibus, quas admissibiles esse volunt, imo et admittendas, absque ulla nota heterodoxiae (r).
Nunc autem, hanc ecrum acceptionem quoad res fidei et morum, esse per omnem modum erroneam, multiplici argumento demonstratur.
I. — Primum argumentum sumitur ex ipsissimis Tridentini verbis, quae restrictam criticorum interpretationem omnino non patiuntur. Res, inquit Concilium , fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianac pertinentium. Atqui ad aedificationem doctrinae christianae profecto non sola pertinet abstracta dogmatum sub- stantia. Nam et ad aedificationem domus non soli pertinent la- pides quibus principales muri constant, non solae trabes quae structuram sustentant, non sola contignatio nuda, ad usum ha-
(J) « L'autorite de la tradition a un objet determine : les choses de « la foi et des moeurs qai ont trait a V edification de la doctrine chretienne. « La substance doctrinale des onze premiers chapitres de la Genese « est facile a resumer. Ils enseignent Dieu, createur du monde et de « 1'humanite, providence toute puissante, iuste et misericordieuse, 1'unite « de Tespece humaine, la decheance primitive avec 1'espoir de releve- « ment. Ces doctrines se presentent dans la Rible sous forme con- « crete ; en elles-memes, ce sont des idees qui expliquent des faits gene- « raux, 1'existence du monde, celle de 1' homme, et 1'origine du mal. « L'autorite de la tradition garantit-elle absolument 1' exactitude histo- « rique de la forme sous laquelle les doctrines sont presentees, ou seu- « lement les doctrines elles-memes ? Pour que la forme sous laquelle « ces doctrines sont presentees dans la Bible dut etre consideree comme « vraie historiquement par l'autorite de la tradition ecclesiastique, il « faudrait deux choses : d*abord que les faits appartinssent a 1'objet de « la foi, secondement que la tradition fut unanime a les presenter comme « tels ». Loisy, Ettides bibliques. Les onze premiers chapitres de la Genese.
102 PARS ALTERA — CAP. II.
bitationis procul dubio per se insufficiens. Ad aedificationem quoque humani corporis non sola requiritur compages ossaturae, et ideo, cum eductus esset Ezechiel in spiritu Domini, et di- missus in medio campi qui erat plenus ossibus, ut prophetante eo, ossa illa arida reviviscerent, primo quidem accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam; secundo ascenderunt super ea nervi et carnes; tertio extenta est in eis cutis desuper; quarto venit spiritus, et insufflavit super interfectos istos, et vixe- runt, steteruntque super pedes suos. Et quiddam simile etiam est in aedificatione doctrinae christianae, ita ut nihil magis ab- sonum excogitari possit quam reductio rerum fidei et morum in scripturis sanctis ad sceletum illum seu larvalem et omnino evi- sceratam doctrinae formam quam nobis obtrudunt novi exegetae. Ut autem speciale sumatur exemplum de undecim primis capitibus Geneseos, dico intolerabile esse quod ipsi affirmant, volentes nihil aliud nos in iis edoceri, nisi quod Deus creavit mundum et hominem, quod provisor est iustus et misericors, quod ex uno viro et una femina caeteri omnes propagati sunt, et quod humanum genus lapsum est in suo capite Adam, accepta deinde promissione reparationis. Nihil ergo ad aedificationem doctrinae christianae attinebunt sex creationis dies, et septimus ille in quo requievit Deus ab omnibus operibus suis? At contrarium docet Deus ipse in promulgatione decalogi, Exod. XX-n. Contrarium Apostolus, Heb. IV, ubi disserit de requie quae nobis in fu- tura vita repromittitur. Contrarium quoque Sancti Patres et Doctores, sive cum propriam rationem requiei Dei et sanctifica- tionis diei septimae tam sublimiter exponunt (r); sive cum har- monicam ostendunt concordantiam inter opus Dei creatoris et opus Christi redemptoris, qui ex hoc quod sexta die creatus est homo, sexta quoque feria humanae restaurationis implevit ar- canum, sabbato autem in sepulcro requiescens, resurrectionis quae octava die ventura erat, exspectabat eventum (2) ; sive de-
(x) Cf. August. 1. 4 de Genes. ad litt. c. 15; S. Thom. ra Part. Q. 73 per totum. etc.
(2) Cf. Beda, 1. 4 in Marcum, c. 15.
DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. IO3
nique cum mysteria enarrant quibus apud nos dominica dies •consecratur (J). Quidquid enim illud sit, in quo oporteat deter- minate reponere analogiam illorum dierum Geneseos cum diebus hebdomadae nostrae, id saltem ratum fixumque apud omnes est, analogiam aliquam exsistere, et non ex mytho seu fabula desumi, et in omni hypothesi solidum atque obiectivum praebere furida- mentum documentis quae exhinc eruuntur. Quomodo igitur ad res fidei et morum ista non pertinebunt? (2).
Nihil etiam videbis ad aedificationem doctrinae christianae attinens, in plasmatione corporis hominis de limo terrae, in qua tuae originis dignitas contra deliramenta Darwinistarum tam effi- caciter vindicatur? (3). Nihil in Eva e latere Adam educta, et de costa eius procreata, quidquid Apostolus dicat, Eph. V-32, de sacramento magno in Christo et Ecclesia? (4).
(x) Cf. Bossuet, Elevations sur les mysteres, III-7.
(2) Hic nota duplicem confusionem apud auctorem paulo supra ci- tatum. — Prima consistit in hoc quod pro eodem omnino accipit res fidei et morum, et res in quibus unanimis SS. Patrum interpretatio est, quasi scilicet ex hoc solo quod deest interpretationis unanimitas, statim concludere liceret, non esse ibi aliquid quod ad doctrinae christianae aedificationem quavis ratione pertineat. Sed hoc nihil minus est quam negare possibilitatem omnis veri progressus in intelligentia veritatum fidei. Et mirum sane, si homines qui aliunde toti sunt in errore evo- lutionismi praedicando, excessu nunc directe contrario, a censu rerum ad aedificationem doctrinae pertinentium excludant in globo omne id in quo diversa dixerunt Patres, hoc solo nomine, quia concors exegesis non fuit. — Altera et potissima confusio est, quia auctor non distinguit inter discordantiam secundum quid, et discordantiam simpliciter. Et valde quidem sibi complacet in enumerandis opinionibus contradictoriis quae prodierunt de situ paradisi terrestris, cum tamen concretam eius realitatem, praeter unum quem sciam Origenem, omnes tueantur. Et simile est de diebus Geneseos, quia etsi Patres discordent circa deter- minatam eorum quidditatem, minime tamen circa obiectivitatem quae ■omnem fabulae suspicionem procul removeat.
(3) Cf. Pignataro, de Deo Creatore, thes. 37.
(4) « Dieu tire la femme de 1'homme meme, et la forme d'une cote « superrlue qu'il lui avait mise expres dans le cote. Mais pour montrer « que c'etait la un grand mystere, et qu'il fallait regarder avec des <( yeux plus epures que les cprporels, la femme est produite dans une
104 PARS ALTERA — CAP. II.
Adhuc, nihil ad aedificationem doctrinae christianae facit historia tentationis, et ipse ordo praevaricationis quae incipit in muliere, tum per mediatricis mulieris suggestionem persuadetur viro, ac demum in viro universum inficit genus? Nihil, inquam, ad intelligentiam oeconomiae redemptionis nostrae, quam tota traditio christiana agnovit tanquam ordini ruinae e diametro op- positam, ita ut in ea, veteri Evae nova Eva, veteri Adae novus Adam respondeat, et quidquid diabolus ad perditionem nostram machinatus fuerat, divina quadam et stupenda recirculatione contra ipsum retorqueatur ? (l).
« extase d'Adam, et c'est par un esprit de prophetie qu'il connut tout « le dessein d'un si bel ouvrage .. Mon Dieu! que de vains discours je « prevois dans les lecteurs au recit de ce mystere! Mais pendant que je » leur raconte u?i grand et mysterieux ouvrage de Dieu, qu'ils entrent dans « un esprit serieux, et, sHl se peut, dans quelque sentinient de cette admi- « rable extase d* Adam, pendant laquelle : aedificavit Dominus Deus costam « quam tulerat de Adam in niulierem .. Sans nous arreter davantage a « des questions curieuses, et remarquant seulement en un mot ce qui « parait dans le texte sacre, considerons en esprit cette epouse myste- « rieuse, c. a. d. la sainte Eglise tiree et comme arrachee du sacre « cote du nouvel Adam pendant son extase, et formee pour ainsi parler, « par cette plaie; dont toute la consistance est dans les os et dans « les chairs de Jesus-Christ qui se 1'incorpore par le mystere de l'in- " carnation, et par celui de 1'eucharistie qui en est une extension admi- « rable. II quitte tout pour s'unir a elle. II quitte en quelque facon son « pere qu'il avait dans le ciel, et sa mere la synagogue d'ou il etait « issu selon la chair, pour s'attacher a son epouse ramassee parmi les « gentils. Cest nous qui sommes cette epouse ; c'est nous qui vivons « des os et des chairs de J. C, par les deux grands mysteres qu'on « vient de voir ». Bossuet, Elevations, V-2.
(*) « En meme temps qu'un homme et une femme perdaient le « genre humain, Dieu qui avait daigne predestiner un autre homme et « une autre femme pour les relever, a designe cet homme et cette « femme jusque dans ceux qui nous donnaient la mort. Jesus-Christ est « le nouvel Adam, Marie est la nouvelle Eve... Tout convient a ce grand « dessein de la bonte divine. Un ange de tenebres intervient dans notre « chute; Dieu predestine un ange de lumiere qui doit intervenir dans « notre reparation. L'ange de tenebres parle a Eve encore vierge ; 1'ange « de lumiere parle a Marie qui le demeura toujours. Lve ecouta le ten- « tateur et lui obeit. Marie ecouta aussi 1'ange du salut, et lui obeit. La
DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. I05
Adiaphora quoque est historia Cain et Abel, ubi tam insi- gnis elucet figura de Christo et populo deicida? Purum orna' mentum litterarium erit tremendum illud diluvii flagellum quod teste ipso Domino, Matth. XXIV-37, necnon etPetro, 2 epist. lll-6f in iudicii universalis ostensionem praecessit? Fidei veritatem non illustrat Noe inebriatus et nudatus in tabernaculo suo, in quo Christi crucifixi opprobrium cernitur; Cham irridens, seu Iudaeus nuntians cum derisione ignominiam eius; Sem denique et Iaphet, id est primitiae circumcisionis et plenitudo gentium, cum pietate et faciebus aversis ad patrem accedentes, quasi de- testantes scelus parricidarum?
Haec igitur ex undecim prioribus Geneseos capitulis, brevis speciminis gratia sint summatim recensita, ut noveris quam sit abnormis interpretatio criticorum quoad res fidei et morum a Tri- dentino memoratas, quasi nempe illae res nihil plus importarent quam quae locum habent in fidei symbolis, aut catalogis prae- ceptorum. Sed ab eiusmodi interpretatione, praeter alia permulta, removere eos debuissent vel sola verba non frustra a Concilio apposita: ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium.
II. — Secundum argumentum sumi potest ex auctoritate scripturae. Nam ubicumque documenta sunt ad docendum, ad corripiendum, ad arguendum, ad erudiendum in iustitia, ut dici- tur 2 Tim. III-16, ibi quoque res sunt fidei et morum aedifica- tioni doctrinae christianae idoneae. Atqui ipsamet scriptura semet ipsam explicans atque interpretans, materiam docendi, arguendi
« perte du genre humain qui se devait consommer en Adam commenca « par Eve. En Marie commence aussi notre delivrance ; elle y a la meme « part qu'Eve a eue a notre malheur, comme Jesus-Christ y a la meme « part qu'Adam avait eue a notre perte. Tout ce qui nous a perdus se « change en mieux. Je vois paraitre un nouvel Adam, une nouvelle Eve, « un nouvel ange. II y a aussi un nouvel arbre, qui sera celui de la croix, « et un nouveau fruit sur cet arbre, qui detruira tout le mal que le fruit « defendu avait cause. Ainsi 1'ordre de notre reparation est trace dans « celui de notre chute; tous les noms malheureux sont changes en bien « ponr nous, et tout ce qui avait ete employe pour nous perdre, par un « retour admirable de la divine misericorde, se tourne en notre faveur ». Bossuet; Elevations, VIII-3.
Io6 PARS ALTERA — CAP. II.
corripiendi, erudiendi, expresse assumit ex nuda etiam et sirn- plici veteris testamenti historia reduplicative in quantum historia est. Si de hoc dubitas, lege caput quartum epistolae ad Romanos, ubi docet Apostolus quod non ex legis operibus contingit iusti- ficatio, sed ex fide in Deum quae i\brahae reputata fuit ad iusti- tiam ante datam ei circumcisionem ; et quod idem Abraham ex iustitia fidei constitutus est pater omnium credentium, dum cre- didit promissum sibi a Deo semen, cum tam ipse quam uxor eius Sara annos excessissent aptos ad generandum. Lege caput nonum et undecimum, ubi iterum historia, Genes. XYIII-XXV, et 3 Reg. XVIII-XIX, in argumentum assumitur. Item caput quar- tum epistolae ad Galatas. Item caput secundum et quintum episto- lae Iacobi. Item i Petr. II, 5-15. Lege praesertim splendidam illam pericopen epistolae ad Hebraeos, ubi fidem magnifice commen- dat Apostolus ex actis patrum a mundi exordio usque ad David et prophetas, enarratque quanta per fidem patrarint et passi sint, nec tamen plenam adhuc acceperint retributionem : « Fide plu- « rimam hostiam Abel... Fide Henoch... Fide Noe... Fide qui « vocatur Abraham... Fide et de futuris benedixit Isaac... Fide « Iacob moriens... Fide Ioseph... Fide Moyses... Et quid adhuc « dicam ? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, « Samsom, Iephte, David, Samuel, et prophetis. Qui per fidem « vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromis- « siones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, « effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti « sunt in bello, castra verterunt exterorum, acceperunt mulieres « de resurrectione mortuos suos. Alii autem distenti sunt, non « suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectio- « nem ; alii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula « et carceres. Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione « gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, « egentes, angustiati, afflicti. Quibus dignus non eratmundus; « in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis et in caver- « nis terrae. Et hi omnes testimonio fidei probati, non accepe- « runt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, « ut non sine nobis consummarentur. Ideoque et nos, tantam
DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. IO7
« habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, « et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad pro- « positum nobis certamen ». Adhuc lege quatuor ultima capita libri Sapientiae, necnon et Ecclesiasticum, XLIV-L, ubi eadem et fidei et morum instructio est, nisi quod Apostolus documenta historiae ulterius protrahit usque ad Machabaeos, et ad heroica illa martyria quae in secundo libro, VI-VII, aeternae memoriae sunt commendata.
Haec sane vel sola satis essent ad explodendam singularem eam atque inauditam criticorum inventionem, dum scilicet in narratione factorum nihil aliud vident praeter formam aliquam litterariam, quae cum ratione sui nullius valoris sit, et ad res fidei et morum per se nihil attineat, liberae ac phantasticae eo- rum exegesi relinquatur, etiam contra evidentem atque unani- mem totius traditionis sensum. Et mirum rursus si homines, qui- bus unicus nunc probatus argumentandi locus historia positiva est, ad hunc excessum devenire potuerint, ut dicerent facta qua talia, esse extra ordinem rerum quibus nos in scriptura erudit Deus, quibus corrigit, quibus arguit, quibus fidem nostram fir- mat, spem roborat, et ad omne opus bonum animum accendit! aut eumdem esse disciplinae fructum, sintne illa vere histonca, an imaginaria potius et fabulosa!
Nunc autem, si ad aedificationem christianae doctrinae sacra veteris testamenti historia omnino dicenda est pertinere, quanto magis illa evangelii. Christus enim est qui coepit facere et docere, et non tam per praecepta theoretica quam per divinissimae vitae exempla viam nobis salutis demonstravit. « Oportet ad beatitu- « dinem tendentes secundum virtutem disponi. Ad virtutem au- « tem et verbis et exemplis provocamur. Exempla autem alicu- « ius et verba tanto efficacius ad virtutem inducunt, quanto de « eo firmior bonitatis habetur opinio. De nullo autem homine puro « infallibilis opinio bonitatis haberi poterat, quia etiam sanctis- « simi viri in aliquibus inveniuntur defecisse. Unde necessarium « fuit homini, ad hoc quod in virtute firmaretur, quod a Deo « humanato doctrinam et exempla virtutis acciperet. Propter quod « ipse Dominus dicit : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum
Io8 PARS ALTERA — CAP. IT.
« ego fcci, >ta ct vos faciatis » {x). Vide igitur utrum sacram scripturam, in rcbus fidci ct moritm, contra eum sensum quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, itemque contra unanimem Patrum consensum, ad tuos sensus non contorqueas, si forte facta quae in quarto evangelio proponuntur, ad nescio quam idea- Jem formam reducas, quae theoriis quibusdam, quantumvis per revelationem a Deo acceptis, involucro esset, et ut critici dicunt, litterario vestimento.
III. — Tertium tandem argumentum sit ex ordine quem scriptura habet in oeconomia religionis. Re enim vera, si opor- teret nos, ut adversariis placet, res fidei et morum in scripturis accipere, illud statim sequeretur, scripturas ipsas in hac oecono- mia prorsus redundare, et se habere instar accessorii superflui, quod absit omnino.
Et probatur consequentia, quia ad quid, quaeso, ingens illud scripturae volumen, si fidem nostram non instruit nisi quoad so- lam substantiam dogmatum, quorum propositio intra terminos bre- vissimi symboli seu cateehismi facile posset contineri ? Fuit equi- dem convenientissimum ut a Deo inspiraretur scriptura, quae esset in adiutorium ecclesiastico magisterio, tanquam medium conservationis revelatarum veritatum, et fons specialis unde in fidei praedicatione doctrina promeretur. Non quod per solam traditionem de ore in os, ipsa nuda dogmatica veritas non po- tuisset absolute conservari, sed quia ad connaturaliorem conser- vandi modum congruebat ut pro potiori saltem dogmatum parte, orali traditioni fixum quoque inspiratae scripturae instrumentum adiungeretur. Verumtamen, praeterquam quod sub hoc respectu non consideratur nisi necessitas secundum quid, prout scilicet necessarium dici potest id per quod melius et convenientius per- venitur ad finem, constat evidenter quod si ad solam dogmatum ossaturam intentionem scripturae terminatam supponas, nunquam invenietur ea quae in operibus sapientiae Dei necessario adesse debet, medii ad finem iusta proportio. Et in hoc sensu rectissime dixit Bellarminus, 1. 4 de verbo Dei, c. 12 : « Finis scripturae prae-
1 S. Thomas, 1. 4 c. Gent. c. 54.
DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. IOQ
« cipuus non est, ut sit regula fidei, sed ut variis documentis, « exemplis, adhortationibus, nunc terrendo, nunc instruendo, nunc « minando, nunc consolando adiuvet nos in hac peregrinatione. « Hinc enim est, quod scriptura non est unum opus continuum, « quale esse deberet regula fidei, sed continet varia opera, hi- « storias, conciones, vaticinia, carmina, epistolas, etc. Quem « finem expressit Paulus, Rom. XV-4: Quecumque enim scripta « sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et « consolalionem scripturarum spem habeamus. Et 2 Petr. I-13 : Iu- « stum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tarbenaculo, suscitare « vos in commonitione. Et III- 1 : Hanc ecce vobis, charissimi, secun- « dam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione « sinceram mentem, etc. »
Quae igitur cum ita sint, dicendum est duas fuisse principales rationes inspirationis scripturae. — Prima fuit, quia non sola ab- stracta dogmata seu aridi fldei articuli erant nobis a Deo manife- standa, sed ea quoque omnia quae ad eorum illustrationem faciunt, ut sunt prophetiae, historiae, figurae, exempla, et alia id genus innumera ex quibus doctrinae christianae suus accedit decor et ornatus. Haec enim doctrina, sine multiplicibus factis eam illu- strantibus, sine splendore veterum vaticiniorum ac figurarum, sine cognitione circumstantiarum in quibus acta sunt mysteria redem- ptionis nostrae, sine notitia viarum civitatis Dei inde ab initio mundi, non esset ut par est, hominibus accommodata. Ideo ergo requirebatur omnino scripturae instrumentum, quandoquidem, se- cluso inutili miraculo, impossibile fuisset ut in tanta factorum circumstantiarumque varietate, sola oralis traditio multipliciter non deficeret, prout cuique consideranti statim apparebit. — Altera quoque necessitatis ratio fuit, ut haberet Ecclesia divinas commonitiones, consolationes, promissiones, suggestiones, non tantum per interpositos relatores et praecones, sed etiam velut immediate de ipsius Dei ore acceptas. Quippe, inter verbum Dei scriptum et traditum id demum distat, quod verbum traditum se habet sicut relatio verborum amici per alios ad nos facta, verbum autem scriptum sicut epistola propria amici ipsius manu exarata, in qua procul dubio multo maiorem vim ad commoven-
IIO PAKS ALTERA — CAP. II
dum omnis cordatus agnoscet. Unde Gregorius, I. 4 epist. 31 : « Quid est autem scriptura sacra, nisi quaedam epistola omni- « potentis Dei ad creaturam suam ? » Et Augustinus, Serm, 2 in Psalm. 90, n. 1, ite.nque Enarr. in Psalm. 149, n. 5 : « Sion vera « et Ierusalem vera aeterna est in coelis, quae est mater nostra. « Ipsa nos genuit, ipsa est ecclesia sanctorum, ipsa nos nutrivit, « ex parte peregrina, ex magna parte immanens in coelo... Ibi « sunt et angeli cives nostri. Sed quia nos peregrinamur, labora- « mus ; illi autem in civitate exspectant adventum nostrum. Et de « illa civitate unde peregrinamur, litterae nobis venerunt ; ipsae « sunt scripturae quae nos hortantur ut bene vivamus... Venerunt « ad nos litterae de patria nostra, ipsas vobis recitamus ».
Si ergo ea est principalis scripturae ratio quam diximus, si insuper ne dubium quidem esse unquam potuit quin intentio eius ad res fidei et morum semper terminetur, consequens profecto est ut praedictas res fidei et morum quaeramus, non in solis abstractionibus, sed et in historiis, exemplis, typis, commonitio- nibus, aliisque id genus supra memoratis, quibus maxima ex parte Biblia constant. Sic quoque et non aliter, eidem scripturae vere conveniet propnetas illa, ex inspirati libri essentia pro- manans, quam enuntiat Apostolus ubi ait : Omnis scriptura divi- nitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corri- piendum, ad erudiendum in iustitia.
CAPITULUM TERTIUM
DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE
« Est autem Deus verax », Rom. II I-4.
Absolutam scripturae sacrae inerrantiam esse firmissimum dogma catholicae religionis, nemo prudens negaverit. Nam etsi in hac parte non possit afferri solemnis et diserta alicuius con- cilii vel pontificis definitio, praecise quia in praeteritis tempo- ribus necessitas huiusmodi definitionis non occurrit, satis per- spicua est universalis ac perpetua Ecclesiae praedicatio, cui in- situs cunctorum fidelium sensus per omnia respondet. Quis enim christianus audiens hac de re testimonia Patrum, non in iis statim agnoscet unum e principiis quae in fide nostra instar fundamen- torum sunt? Ait Augustinus, epist. 82, n. 3: « Solis eis scriptu- « rarum libris qui iam canonici appellantur, didici hunc timorem « honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo ali- « quid errasse firmissime credam... Alios autem ita lego, ut quan- « talibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum « putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi vel per illos au « ctores canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhor- « reat, persuadere potuerunt. Nec te, mi frater, sentire aliud exi- « stimo. Prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros « velle, tanquam Prophetarum vel Apostolorum, de quorum « scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est ». Ait Hieronymus, epist. 105, n. 5 : « Si in Evangeliis ac Prophetis per-
112 PARS ALTERA — CAP. III.
« versi homines inveniunt quod nitantur reprehendere, miraris « si in tuis libris... quaedam a recta linea discrepare videantur? ». Ait Nazianzemis, .Orat. 2, n. 105: « Xeque enim nobis in mentem « veniat existimare, ea temere litterarum (sacrarum) monumentis « commendata fuisse, atque inanem quamdam rerum et verborum « turbam esse ad oblectandos audientium animos compositam... « Haec sane ludant fabulae et gentiles qui de veritate parum « solliciti, verborum lenocinio quasi praestigias quasdam auribus « atque animis oflundunt. At nos, qui Spiritus diligentiam vel « usque ad levem apicem et lineam trahimus, nunquam, nec enim « fas est, ne minimas quidem actiones ab iis a quibus memoriae « proditae sunt, temere perscriptas et elaboratas, memoriaque « ad haec usque tempora conservatas esse concedemus ». Ait S. Thomas, Quodl. 12, a. 26 ad ium: « Hoc tamen tenendum est, « quod quidquid in sacra scriptura continetur, verum est. Alias, « qui contra hoc sentiret, esset haereticus ». Et in ia Part. Q. 68, a. 1, ubi de opere sex dierum agere incipit, duas cautiones adhi- bendas esse praemittit: « Primo quidem, ut veritas Scripturae « inconcusse teneatur. Secundo, cum scriptura divina multipli- « citer exponi possit, quod nulli expositioni aliquis ita praecise « inhaereat, ut si certa aliqua ratione constiterit hoc esse falsum « quod aliquis sensum Scripturae esse credebat, id nihilominus « asserere praesumat, ne Scriptura ex hoc ab infidelibus deri- « deatur, et ne eis via credendi praecludatur ». Unde rectissime Melchior Canus in principio operis de locis theologicis observat: « Libros sacros et canonicos appellamus, quos Spiritu Sancto « dictante, sacri auctores exceperunt. Quos igitur tales esse con- « stiterit, eos dubio procul certissimos ac verissimos esse cre- « demus. Nisi enim fundamentum hoc fideliter ieceris, corruet « civitas illa Dei, cuius fundamenta in montibus sanctis, et in « scripturis principum qui fuerunt in ea. Quarum scripturarum « auctor est, non homo, sed Deus ».
Quocirca, omnes qui in Scripturis errores admiserunt, no- tati sunt nota haereseos. In qua haeresi fuerunt olim Anomaei, teste Epiphanio, Haeres. 76 in fine : « Cumque urgeri rationum « vi, ac male haberi coeperint, effugiunt ac prosiliunt: Et ista,
DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE 113
« inquiunt, apostolus tanquam homo dixit ». Item Manichaei, si Augustino credas, 1. 2 c. adversarium legis et prophetarum, c. 2 : « Hoc totum propterea molitus est, ut si quando aliquid de apo- « stolica proferretur epistola, ubi attestantur evangelio lex et pro- « phetae, hoc dicat apostolum, non sapientibus et perfectis, « sed Iudaeis locutum fuisse quasi Iudaeum, etc. ». Item Erasmus, de quo Bellarminus 1. 1 de verbo Dei, c. 6: « Nostro saeculo, « inquit, Erasmus camdem haeresim renovavit, siquidem in an- « notationibus suis ad 2um et 27um caput Matthaei, non obscure « scripsit non esse metuendum ne totius scripturae corruat au- « ctoritas, si levis aliquis error in ea deprehendatur, praesertim « cum evangelistas memoria lapsos Augustinus concedat, et ne- « gari nullo modo posse videatur ». Sed antiqua haec haeresis intimo saltem nexu connectebatur in mente suorum auctorum, cum negatione dictationis divinae sese ad omnes et singulas Scripturae partes extendentis. Neque enim hactenus somniave- rant posse errorem aliquem, cuiuscumque tandem ordinis sit, de revelatione Dei descendere. Soli nostrae aetati reservabatur novus ille sui generis progressus: incredibilem dico quorumdam bibli- corum opinionem, qui scientificos vel historicos errores in Scri- pturis admissibiles esse existimaverunt, etiam in sensu compo- sito divinae inspirationis. Imaginantur namque inspirationem quam oeconomicam vocant, contradistinguentes doctrinam quam nos Deus docere intendit, a modis sub quibus docet et proponit eam. Et de doctrina quidem quae terminat intentionem Dei in- spirantis, ultro fatentur quod non est et non potest esse nisi veritas, quanquam veritas illa semper contineatur in ordine fidei et morum, eo utique sensu restrictissimo de quo dictum est in capite praecedenti. At vero, per ipsos nihil prohibet quominus forma sub qua veritas dogmatica dictata est a Deo, sacris Htteris consignanda, iis erroribus sive scientificis sive historicis fuerit referta, quibus pro temporum vel locorum diversitate praeoccu- patae erant mentes hominum; eorum videlicet hominum, per quos condebantur, et ad quos tanquam ad proximos atque im- mediatos lectores dirigebantur scripturae sacrae. Caeterum ad- dunt nihil incommodi inde esse timendum, eo quod Scriptura
De inspiratione Sacrae Scripturae 8
114 PARS ALTERA — CAP. III.
coordinatur ad Ecclesiam, quae est constituta interpres eius in- fallibilis (*).
Quae igitur cum ita se habeant, videndum est primo, qui- bus de causis biblici nostri ad eam opinionem devenerint, quae sensui christiano, ne dicam communi, tam aperte repugnat. Se- cundo, quibus argumentis illam utcumque firmare conentur. Ter- tio, quomodo fuerit insubsistens ista opinio expresse condemnata per Encyclicam Providentissimus Deus.
§ i.
Et certo quidem certius,, vel a priori existimandum esset, viros catholico nomine adhuc gloriantes, non sine gravissimis rationibus, imo vero nonnisi evidentia ineluctabili coactos, ei quae mox dicta est, theoriae subscripsisse. Nam etsi multi nunc inveniantur, quibus apprime convenit quod de Atheniensibus,
1 Ita Alfredus Loisy, Etudes bibliques, p. 60: « La verite des Ecri- « tures est uiie verite que l'on peut dire, a certains egards, economique . « Elle est coordonnee a Pinfaillibilite de PEglise qui Pinterprete. La forme « sous laquelle cette verite a ete presentee d'abord implique relativement « a nous, beaucoup d'imperfections que Pon peut, au point de vue de « la science moderne, qualifier d'erreurs, mais qui, n'etant pas 1'objet « de Penseignement revele contenu dans la Bible, jouissent au point de « vue theologique, (Vune sorte de verite proportionnelle comme condition ine- « vitable de la revelation dans les temps bibliques ». Revera, capiat qui po- test. — Idem auctor paulo supra, sequentia principia, velut ex cathedra definiens, proposuerat : « L'inerrance de la Bible ne peut impliquer la « verite absolue de tout son contenu et de toutes ses propositions, quel « que soit leur objet. Un livre absolument vrai pour tous les temps, « dans tous les ordres de verite, n'est pas plus possible qu'un triangle « carre. Un livre, meme divin, est toujours un livre... Un livre abso- « lument vrai pour tous les temps serait, s'il pouvait exister, inintelli- « gible pour tous les temps. Un livre vrai selon la science d"aujourd'hui « ne sera plus tout a fait vrai selon la science de demain ». Si demon- strationem desideras, nimium forte desideras. Xumquid enim evidens tibi non est, tam repugnare librum absolutae veritatis, quam repugnat quadratus triangulus? evidens autem dico, instar principiorum quae ex ipsa perceptione terminorum, velis nolis, statim admittuntur?
DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE 115
Act. XVII-2I, scriptum legitur : Athenienses autem omnes et ad. venae hospites ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere, aut audire aliquid novi, ipsa tamen novitas nequaquam habere potest illi- mitatam vim alliciendi animos, praesertim cum ad eos limites devenitur, ubi locus est dicto poetae : Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi. Non ergo intervenire hic potuit sola novitatis illecebra, sed graviores procul dubio rationes in causa esse debuerunt, quas, antequam ad ulteriora progrediamur opus est considerare.
Primo ergo notant, Scripturam aperte errare in re astro- nomica quoad systema mundi. Nobis enim exhibet solem sese moventem circa terram, terram autem immobilem. Dicit astra esse luminaria ad usum hominis facta, ex quibus duo omnium maxima sunt sol et luna. Docet quoque Deum fundasse terram super aquas, et coelos desuper velut tentorium extendisse. Atqui haec omnia, uti nunc omnibus notum est, contradicunt in ter- minis veritati scientificae (*). — Quod si timide respondeas, scrip- turam loqui eo ipso modo quo etiamnum loquuntur moderni astronomi omnes, quoties circumlocutionibus technicis uti non coguntur (2) ; terram ab Ecclesiaste dici stare in aeternum, non
(J) « Les auteurs bibliques, en tout ce qui touche aux sciences de la 0 nature, auraient partage les opinions de leur temps qui aujourd'hui « sont reconnues fausses, et de ce chef il y aurait dans la Bible quan- « tite d'enonces en contradiction avec la verite scientifique. On lit en « effet dans 1'Ecriture que la terre est a jamais immobile ; que Dieu « l'a fondee sur les eaux ; que les cieux la couvrent comme un pavillon ; « que les astres sont de simples luminaires destines au service de la « terre, et dont les plus grands sont le soleil et la lune, etc. ». Alfred Loisy, Etudes bibliques, p. 39.
(2) « Poveri astronomi, se per non parere antiquati dovessero dire : « La terra e a tal punto della sua rotazione, che i raggi del sole, tenuto « pur conto della rifrazione atmosferica, incominciano ad apparire sul « nostro orizzonte ! II volgo dice semplicemente : II sole si leva, e col « volgo parleranno gli astronomi sino alla fine del mondo, se prima « non perdono il senno. Perche sempre il linguaggio, che dev' essere « popolare e spontaneo, e conforme alle apparenze e alle prime im- « pressioni. Tocca al filosofo, scrutatore delle riposte cagioni, cercar « la realta, non sempre rivelafca dalle piu ovvie esperienze sensibili. Tut-
Il6 PARS ALTERA — CAf. III.
absolute, sed per oppositionem ad perennem generationum sibi. met deinceps succedentium vicissitudinem (T) ; solem ac lunam luminare maius et luminare minus a Moyse per respectum ad nos verissime appellari ; denique, sacros scriptores adhibuisse in hymnis et canticis et psalmis easdem locutiones quas usque hodie poetae passim usurpant, quin unquam vel minimam aut erroris aut ignorantiae in rebus physicis suspicionem de se suppeditent : si timide, inquam, simplices et obvias responsiones opponas, quas a puero omnes didicimus, sciendum tibi est responsiones istas iam amplius non valere. Superest igitur ut absque scru- pulo teneas esse in Bibliis enuntiationes multas quae cum scien- tifica veritate contradictorie opponuntur, quanquam errores mox memorati nondum inveniantur nisi in iis quae sunt obitej- dicta. Sed ecce tibi aliquid gravius.
Secundo ergo proclamant necessitatem adhaerendi conclu- sionibus quas scientia moderna definitivas fecit. Conclusiones autem sunt eiusmodi, ut pleraeque narrationes in libris veteris Testamenti consignatae, tanquam historice falsae debeant omnino haberi (2). Oppones fortasse, definitivas istas scientiae conclusio- nes, definitivas non esse nisi in phantasia suorum assertorum, vel benevola credulitate discipulorum. Nonnulla quoque, con-
- tavia non dovra pretendere di mutare, ma solo d'interpretare a chi « studia, il linguaggio che per necessaria legge di natura s'e introdotto. « Poteva dunque lo scrittore del sacro testo ottimamente sapere che « il periodo diurno e dovuto al rotar della terra, saper che la diversa << declinazione del sole nelle varie stagioni viene dal moto annuo del « nostro globo e dall' inclinazione dell' eclittica sull' equatore, eppure (f scrivere che il sole appare in oriente e gira ad occidente, etc. ». Mattiussi, Di una improvvida concessio?ie intorno alla infallibilita della Bibbia, Milano, 1893.
(*) Eccl. I-4 : Generatio praeterit, et generatio advenit; terra autem in aetemum stat. Super quo commentans Hieronymus ait : « Quid hac « vanius vanitate, quam terram manere quae hominum causa facta est, c< et ipsum hominem terrae dominum in pulverem repente dissolvi ? » 2 « Quelques uns vont jusqu'a dire quil y a dans la Bible des 0 erreurs de fait plus graves que les obiter dicta dont il etait question c< tout-a-1'heure. Les recits de la creation n'auraient rien d'historique,
DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE 117
firmationis gratia, afferes exempla. Utputa exemplum de defini- nitivis illis encyclopedistarum saeculi decimi octavi conclusionibus quantum ad fabulosum characterem relationum Abrahae et Io- seph cum regibus Aegypti, quas mox ineunte saeculo decimo nono, nil minus quam definitivas ostendebat hieroglyphorum in- ventio et interpretatio. Item exemplum de conclusione pariter definitiva, et post repertas tabellas in El-Armana statim anti- quata, qua ante annos vix viginti, artem scribendi in populo Israelitico, nonnisi tribus aut quatuor saeculis post Moysen et Iosue inventam decernebant (z). Adhuc observabis,;quotidie eve- nire ut puri etiam rationalistae definitivas suorum conclusiones contra facta biblica penitus explodant, et solidissimis destruant argumentis (2). Nossignore ! Valet enim scientia rationalistarum cum contra Biblia pugnat, sed cum Biblia confirmat, amplius non valet, quia tunc sufficientem independentiae sponsionem ac veluti fideiussionem minime suppeditat.
« et le deluge aurait ete aussi tout autre chose que ce que Fon ra- « conte. Les patriarches antediluviens et plusieurs des postdiluviens « n'auraient pas existe, mais pourraient etre la personnification de « peuples, de villes, d'evenements historiques tres recules ». Loisy, ubi supra.
(x) « L'ecriture en Israel est posterieure a Moise et a Josue de » 300 ou 400 ans. Les siecles sans ecriture n' engendrent et ne trans- « mettent que des fables ». Renan, histoire du peuple d'Israel, Tom. 1, ioeme edition, pag. 181, note 3.
(2) Accipe speciminis gratia testimonium unius notissimi scriptoris e schola rationalistarum, in ephemeride Revue bleue, 9 Aout igoi : « J'ai « compare le recit de Feruption du Mont-Pele (Martinique) a celui de « Feruption du volcan qui detruisit les villes designees sous le nom « de Sodome et de Gomorrhe, et Fon a vu avec quel accent de verite « il nous etait parvenu a travers des siecles innombrables. On pourrait « multiplier les verifications. Le deluge lui-meme, nie par une ecole de « savants, reprend aujourd'hui quelque credit et revient en faveur au- « pres de ceux-la memes qui avaient demontre son impossibilite geolo- « gique. Peut-etre avons-nous aide a cette evolution en decouvrant les « traces manifestes d' un cataclysme qui submergea la Perse durant « Fepoque quaternaire, et en faisant souvenir du texte original de la « Bible ou il est parle d'une« inondation qui aurait eu son origine dans
Il8 PARS ALTERA — CAP. III.
Tertio, prodigiosam antiquitatem mundo et generi humano attribuendam esse docti exegetae non dubitant. Et quia relative recens est iuxta Scripturam apparitio hominis super terram, re- liquum est ut concedamus historiam biblicam, qua historiam, esse
le deversement dune mer, et que grossirent seulement les cataractes du ciel, (Genes. VII, 11-12, et VIII-2 . Les vallees comprises entre les deux chaines de montagnes, qui semblables a deux immenses murailles, soutiennent la Perse a mille et douze cents metres d' alti tude, sont comblees sur une profondeur considerable par des galets roules, du sable, et de la terre. II est meme facile de verifier, grace a la multiplicite des forages entrepris pour la construction des gale- ries souterraines qui conduisent a fleur du sol les eaux sous-jacentes, que les depots alluvionnaires ne presentent. au moins jusqu'a 120 metres de profondeur, aucune stratification, et qu'ils se distinguent entre eux par le volume des galets plus gros dans le Nord que dans le Sud, et dans les couches profondes qu'a la surface. On peut recon- naitre a ces premiers indices qu'un courant d'une extreme violence, determine sans doute par la rupture d'un barrage naturel et 1'irrup- tion d'une mer, se precipita sur le Nord-Ouest de la Perse et s'epa- nouit vers le Sud ou il se deversa, partie dans les deserts de la Kirmanie, patrie dans la zone comprise entre le Fars et \e golfe Per- sique. A mesure que le flot s'avancait et que sa vitesse diminuait, jl laissait tomber des fragments de roche de moins en moins lourds. D'un autre cote, quand on vient de 1'ancienne Armenie et que V on s'engage dans les defiles qui conduisent en Perse, leurs parois ver- ticales apparaissent polies sur une grande hauteur et sillonnees de profondes rainures creusees suivant la direction a peu pres horizon- tale des plans de stratification. Des que l'on a franchi les passes du Nord, et que s'ouvrent les cotes de 1'angle forme par les deux chai- nes qui comprennent la Perse, les stries disparaissent, et en meme temps commence la region des plateaux, Cette seconde observation confirme la premiere, et montre bien que dans cette region voisine du pays habite par les ancetres d'Israel, il se produisit un cataclysme hydraulique epouvantable, dont les hommes purent etre temoins, et dont le souvenir et le recit sont restes aussi bien dans la Bible que dans les legendes de la Chaldee et de la Grece.
« Un second livre que les fouilles de Suse ont egalement confirme, est la meghillah d'Esther. Les exegetes y ont attache une importance secondaire, et beaucoup d'entre eux ne veulent y voir qu'un conte ridicule fait a plaisir par un narrateur ignorant. II presente au con-
DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE 119
falsam, minimeque factis consentaneam (x). — Repones iterum, multa forsitan esse quae huius argumenti vim satis superque enervare viderentur. Codices quoad supputationem annorum in- ter se non concordare, ita ut in hac parte errores amanuensium seu transcriptorum legitime possint et debeant praesumi. Nihil cogere ut series patriarcharum sive ante sive post diluvium, ve- lut series hominum sibi invicem immediate succedentium, nullis suppressis intermediis, accipiantur. Falsum praesertim esse prin- cipium unde procedunt, cum supponunt hominem lentissimo et continuo progressu e statu informi ac penitus silvatico ad sta- tum civilizationis sese reduxisse, cum diserte testentur Scriptu- rae, et quidem in re ad fidem et mores iuxta ipsos biblicos per- tinente, quod perfectus exivit homo e manibus sui Creatoris : ita nimirum ut non sit cogitanda civilizatio tanquam terminans mo- tum eductionis e barbaria, sed magis barbaria, ubicumque in- venta est, tanquam in termino reposita motus inversi, corruptio- nis scilicet et degenerescentiae. Tandem, non magis esse fiden- •dum calculis doctorum magistrorum in aestimanda antiquitate humanitatis, quam fidendum erat exempli gratia, iudiciis perito- rum circa authenticitatem tiarae regis Saitaphernis. Si enim pe- riti quandoque tam turpiter errant, ut res a coaevis confictas ar- tificibus pro monumentis remotissimorum temporum habeant, quo
« traire un tableau parfait de la cour des Grands Rois... Combien l'on « releverait dans les livres des Juges ou des Rois de ces faits reputes « faux, combien l'on citerait de ces soi-disant preuves infirmant les ■« recits bibliques, «et qui tournent a la confnsion de leurs auteurs !
« La morale, c'est que la raison humaine est bien fragile, et qu'eile « embrasse un espace si limite, qu' il faut appeler de ses jugements « des que son champ d'action s'elargit ; c est que nous ne savons pres- <c que rien, et que la verite substituee a 1'erreur n'est qu'une hypo- « these mise a la place d' une conjecture, dont la valeur persiste jus- « qu'au jour ou une nouvelle supposition ruinera de la meme maniere « la verite d'hier et l'erreur d'avant-hier ». Jane Dieulafoy. A propos cTune ville detruite.
(x) « On dit aussi qu' il y a une chronologie biblique pour les temps « primitifs, et que cette chronologie est insuffisante, artificielle, inexa- « cte ». Loisy, ubi supra.
120 PARS ALTERA — CAP. III.
non divagabuntur palaeontologi in materia quae arbitrariis aesti- mationibus multo magis patet, et longe maioribus obscuritatibus involvitur, et pro homine moderno causas continet erroris pene in inflnitum multiplicatas ! (r) — His tamen non obstantibus,
(x) « Les faux en matiere d'antiquite sont d'usage courant, et beau- coup d'objets que nous considerons avec respect dans les vitrines des collectionneurs, ont souvent ete confectionnes dans la banlieue par des artistes ou meme par de simples ouvriers qui avaient besoin d'argent... Ce n'etait pas un naif au sens absolu du mot, ce malheu- reux M. Chasles dont on s'est tant moque autrefois, et a qui un faus- saire etait arrive a vendre successivement, d'abord des lettres confi- dentielles des rois de France, y compris les Merovingiens, puis des lettres des grands personnages de la Rome antique, puis des billets doux d'Aspasie a Pericles, puis enfin au bout de plusieurs annees une carte-poste d'Adam a Eve. Je dis: carte-poste, parceque la mis sive etait tres courte. On 1'avait ecrite en caracteres hebraiques an- ciens sur une vieille ecorce d' arbre. Comment Chasles qui etait mem- bre de 1'Institut, qui etait 1'auteur de travaux apprecies, a-t-il pu y croire ? Que sais-je? Cela est venu peu a peu. Les premiers faux avaient toute 1'apparence de 1'authenticite...
« II n' y a pas que la France ou ces choses la arrivent; il n' y a pas que Chasles qui ait ete trompe. Voici quelques annees a peine, on annoncait au musee de Berlin 1'arrivee d'une collection nombreuse et tout a fait extraordinaire de poteries moabites couvertes d'inscrip- tions, de figures et d'ornements, et telle qu'aucun pays de 1'Europe n'en pouvait montrer de semblable. C etait, comme on dit aujourd'hui, une revelation. L'art moabite ignore jusque-la, allait enfin prendre rang parmi les arts anciens ! Et quel art que Tart moabite ! Part de ce peuple ennemi des Hebreux, toujours en guerre avec les tribus de Juda et d' Israel, dont la Bible a chaque page raconte les defaites et dissimule les triomphes ! L' art moabite ! Cetait de quoi faire tres- saillir de joie TAllemagne savante, du Danube a la Baltique, et du Weser a la frontiere de Russie. Elle tressaillit en effet. Les terres cuites arriverent a Berlin. Je vous laisse a penser de 1'enthousiasme. Clermont-Ganneau qui a raconte toute cette histoire, apres y avoir joue un role capital, affirme que ces terres cuites qui devaient repre- senter des rois ou des dieux, ressemblaient enormement aux bonshom- mes en pain d'epices de la foire du Trone. Mais qu' importe ? Des sculpteurs primitifs ont peut-etre inspire les fabricants de pain d'epi- ces. Tous les primitifs se ressemblent. Les Orientalistes berlinois se mirent aussitot a 1'oeuvre. N'y avait-il pas des inscriptions a dechif-
DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE 121
adhuc tibi firmiter credendum erit, talem esse biblicam chro- nologiam quae historicae veritati per omnia contradicat, et ex hoc quoque capite absolutam Scripturae inerrantiam non su- stineri.
frer?... L'art du pain cTepices moabite etait donc ornciellement re- connu. Les journaux scientifiques de TAllemagne le soumettaient a leurs judicieuses critiques. Quelques uns lui trouvaient une grace naive, d'autres vantaient sa sobriete. Que ne disent pas les critiques d'art ? Cependant le savant allemand prepose au dechiffrement des inscriptions n'avancait pas en besogne.... Enfin la lumiere se fit, la verite eclata. Le pain d'epices moabite etait fabrique par un brave garcon, un Arabe, pur artiste de sa nature, mais tres commercant de temperament, qui voyant la passion des Europeens pour les vieille- ries, s'etait imagine d'inventer un art aussi antique que nouveau. Tranquillement, il s' etait mis a fabriquer de petits bonshommes, n'ecoutant que son inspiration et sa fantaisie, puis il les avait fait cuire au four, puis pour leur donner 1'air ancien, il les avait fait se- journer dans un puits, et les avait frottes de toutes sortes d'immon- dices. Pour les inscriptions, ayant vu la stele de Mesa, quand elle fut apportee a Jerusalem, il en avait copie les lettres un peu au hasard, et les avait mises dans un ordre quelconque au bas de ses statuet- tes et a 1'entour de ses vases. Le tout, achete par un diplomate et envoye a Eerlin, avait revolutionne 1'Allemagne savante, etfortement emu le monde archeologique.
« En Angleterre c'est la meme chose .. II s'agit d'une Bible. Ah ! mais ! pas d'une Bible ordinaire. Elle a ete ecrite, celle ci, par Moise en personne, ecrite apres le passage de la mer Rouge.... La forme des caracteres atteste une antiquite si reculee, que le doute n'est pas possible. Le British Museum a mis 1'oeuvre de Moise dans une vitrine et se prepare a Pacheter... Le manuscrit allait etre achete quand tout-a-coup il fut demontre que la Bible de Moise avait ete decoupee dans un des rouleaux rituels de certaines synagogues, rou- leaux qui sont en cuir, et qui ont, parait-il, un aspect tout a fait ve- nerable. Cet aspect avait ete rendu plus venerable encore par des bains d'huile, par des frottements de bitume, et par d'autres proce- des plus ou moins sales. En fait, la Bible exhalait une odeur a ren- dre 1' ame. Elle aurait empoisonne le plus beau musee de 1'Angle- terre.... Entrons donc dans nos musees avec la foi du charbonnier. Croyons a 1'authenticite parfaite de tout ce qui s'y trouve. Mais, hors de la, mefions-nous ! » Edouard Lockroy. L Eclair, Mercredi 25 Mars 1903.
122 PARS ALTERA — CAP. III.
Quarto observant notabiles quasdam concordantias scriptura- lium narrationum cum fabulis gentium. Quas quidem concordan- tias studium linguarum semiticarum, inventio cuneiformium inscri- ptionum, et continuae orientalistarum inquisitiones omni die evi- dentiores faciunt. Quanquam.non tantae molis res ista erat, quia litterae classicae tam graecae quam latinae ad eamdem obser- vationem iamdudum abunde suffecerant. Quis enim exempli gra- tia, non animadverteret in tragoedia Aeschylis Prometheus vin- ctus, adumbrationem eorum omnium quae narrantur a Moyse circa tentationem et lapsum hominis in paradiso terrestri, nec- non et promissum mulieris semen, serpentis caput contriturum ? praesertim cum de hoc futuro salvatore Mercurius in fine dicat: Talis aerumnae finem ne expecta, o ProtnetJieu, priusquam deorum alius laborum tuorum successor exstiterit, volueritque ad tenebrico- sum descendere orcum, et ad caliginosam tartari profunditatem (r). Quis non biblicos agnosceret gigantes, posterioremque turris Babel aedificationem, in sequentibus Ovidii versibus: Affectasse ferunt regnum coeleste gigantes, altaque congestos struxisse ad si- dera montes. Tum Pater omnipotens misso perfregit Olympumful- mine, et excussit subiectum Pelion Ossae ? Quis etiam legens in primo libro Metamorphoseon eiusdem Ovidii, quomodo evolu- tum sit chaos, fuerintque in initio elementa suis quaeque com- posita locis; quomodo ornatum coelum astris, tellus animantibus, ultimus omnium conditus homo; quomodo denique aurea prima sata est aetas, cui deinde aetas successit argentea, tum aerea, tum ferrea, donec bello Superis a gigantibus indicto, orbem Iu- piter diluvio perdere statuit, solo Deucalione sospite et in Par- nasso monte recepto, ubi cum consorte tori parva rate vectus adliae- sit: quis, inquam, evidentem parallelismum non notavit cum prio- ribus undecim Geneseos capitulis ? Quis Adamum in Saturno liberos devorante, vel Noe in Iano duplicem habente faciem, se- nilem unam qua veterem respicit mundum aquis diluvii destru- ctum, iuvenilem alteram qua in mundum novum de se iam na- sciturum laetos coniicit oculos, expressum non arbitrabitur ? Ea-
(*) Aeschyles, Prometheus vinctus, vers. 1026.
DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE 123
dem ergo narrata inveniuntur tum apud Moysen, tum apud an- tiquos gentium poetas. Sed si ista sunt falsa commenta in mytho- logiis graecis vel aegyptiacis vel babylonicis, eruntne demum veritas in Bibliis ? Dicendum itaque superest quod Deus inspi- rans scriptores sacros sese accommodavit communi antiquorum hominum mentalitati, dum scilicet prae scopo quem intendebat docendi veritates divinas ac morales, adhibuit quidem falsas le- gendas quae ubique admittebantur, sed eas epuravit ab omni naevo dogmatico, quin imo vehiculum illas fecit sublimissimae altissimaeque doctrinae reHgiosae (z). — Conclusionem eiusmodi tu forsitan miraberis, eo quod antiquatis veteris apologiae prae- iudiciis adhuc retineris. Existimabas enim quod ipsae gentium fabulae, in eo in quo concordant, fundum quemdam veritatis historicae indubitanter ostendunt, multis licet phantasticis absur- disque chimaeris adulteratum. Quippe in quolibet rerum ordine, proportionata effectui causa quaerenda est. Si autem imagina- tio populorum recte assignatur explicandis dissimilibus varieta- tibus, nonnisi irrationabiliter poneretur principium communium atque universalium traditionum, cuiusmodi illae sunt de originali quodam innocentiae et felicitatis aevo, de serpente tentatore, de lapsu generis humani in praesentem miseriae et aerumnarum statum, de reparatore promisso, de impietate gigantum, de cata- strophe diluvii, atque ita porro. Hinc ergo deducebas quod si qua harum rerum narratio forte inveniretur, super caeteras omnes resplendens sicut sol super tenebras, narratio pura, simplex, lim- pida, sublimis, rectaeque consentanea rationi, ipsa procul dubio habenda foret tanquam accipiens ab aliis testimonium absolutae veritatis, nedum esset trahenda in consortium communis falsifl- cationis. Deducebas praesertim, removendam fore vel solam su- spicionem derivationis tam sublimis libri a corruptis fabularum
(*) De incredibili hoc argumento quo vertitur in instrumentum de- structionis id quod hactenus in confirmationem veritatis sacrarum scriptu- rarum semper fuerat acceptum, vide librum Alfredi Loisy: Les mysteres babyloniens et les premiers chapitres de la Genese. Paris, Picard, 190 1.
124- PARS ALTERA — CAP. III.
fontibus, quoniam ab impuro purum vix oritur, et etiam in na- turalibus, aqua sincera non solet e fonte coenoso emanare, dum e contra contingit frequentissime ut e fonte purissimo unda pri- mum profluens, postmodum in suo decursu, multorum foedetur aut corrumpatur admixtione heterogeneorum elementorum; qua- propter, si unum ab altero derivatum oporteret necessario agno- scere, longe longeque verosimiliorem videri derivationem fabu- lae a Scriptura quam Scripturae a fabula. Haec, inquam, tu de- ducebas secundum regulas antiquae sapientiae. Sed cum in eis regulis nescio quod logicae vitium inventum sit, revera conclu- dendum nunc est, Scripturam equidem ab omni naevo esse im- munem quoad dogma religionis, sed esse in eadem conditione cum paganis mythologiis quantum ad caetera.
Quinto enumerant antilogias inventas in Scripturis. De Antio- cho v. g. narratur 2. Mach. I-i3,quod occisus est a sacerdotibus in templo Naneae ; et infra IX-28, dicitur quod e Persepoli fu- giens, dum Iudaeos ad internecionem perdere meditaretur, ma- ximis viscerum doloribus a Deo percussus, cum foetore intolerabili scaturientibus e corpore vermibus, naturali morte occubuit. Item, Genes XI-12, Sale dicitur filius Arphaxad, et Luc. III-36, filius Cainan, de quo, si versionem septuaginta excipias, nullum vesti- gium reperitur. Rursus, 1 Reg. XVII-35, Saul quaerit ab Abner de qua stirpe oriundus esset David progrediens contra Goliath, cum tamen David Sauli ignotus tunc esse non posset, siquidem factus iam antea fuerat ipsius Saulis armiger et commensalis, 1 Reg. XVI-21. Adhuc, in censu populi quem sub finem regni sui David fieri iusserat, numerantur 2 Reg. XXIV-9, octingenta millia virorum fortium de Israel, et de Iuda quingenta millia ; at 1 Par. XXI-5, numerantur mille millia et centum millia de Israel, de Iuda vero quadringenta septuaginta millia. Item in evangeliis plurimae notantur discordantiae, tum quoad infantiam Salvatoris, tum quoad facta vitae pubblicae, tum denique quoad circumstan- tias passionis, et praesertim apparitionum post resurrectionem. His autem, aliisque eiusdem generis difficultatibus, in supposi- tione absolutae Bibliorum inerrantiae, nusquam datae sunt respon-
DE 1NERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE 125
siones quae vere satisfaciant (r). — Ad haec tamen reponi for- sitan posset, assertionem istam de insufficentia responsionum vi- deri sat temere prolatam ; non ita hactenus inter catholicos iudi- catum fuisse, et pro appretiatione mere subiectiva iure meri- toque haberi quidquid absque probatione ulla contra communem prudentum existimationem noviter affirmatur. Nimis durum se exhibere eum cui antilogiae evangelicae adhuc irreductibiles vide- rentur post multiplices valdeque rationabiles solutiones datas a nostris commentatoribus, et tam probabilibus conciliationis modis hucusque propositis praeferenda nunc appareret radicalis illa solutio qua in libris divinitus inspiratis errores essent admit- tendi (2). Quoad vetus testamentum, rationem in primis haben- dam esse hodierni status codicum in nominibus et numeris, ne forte ad originales scripturas transferas difficultates quae ex solis versionibus seu apographis originem ducunt (3). De Antiocho
l) « On a releve certaines contradictions qui se trouvent dans les « livres historiques de 1'ancien Testament. Le livre de Samuel se con- « tredit quand il presente David comme ecuyer de Saiil, qu'il fait en- « suite dire au roi, lorsque David s'avance contre Goliath : Quel est « donc ce jemie homme ? et qu'Abner commensal de Saul et de David, « repond : Je n'en sais rien. Quoiqu'on lise au livre des Paralipomenes, « que le prophete Elie envoya une lettre au roi Joram de Juda, il ne « parait pas que cette lettre ait pu etre ecrite, puisque le prophete avait « quitte ce monde avant la mort de Josaphat pere de Joram.... On « pourrait ajouter que les evangelistes se contredisent assez frequem- « ment sur les circonstances de temps et meme de lieu qu'ils attribuent « aux memes faits, ainsi que sur d'autres details historiques. Saint Luc « change Pordre attribue par saint Mathieu a la seconde et a la troi- « sieme tentation du Christ. Les synoptiques disent que le Christ com- « menca a precher en Galilee apres que Jean-Baptiste eut ete empri- « sonne, tandis que selon le quatrieme evangile, Jesus aurait deja en- « seigne avant la captivite du Precurseur.... Les divergences de ce genre « sont nombreuses dans les Evangiles ». Loisy, Etudes bibliques, ubi supra.
Quoad concordantiam evangelicam vide nonnulla documenta : de Verbo incamato, Q. 36; et Q. 46, thes. 48; et Q. 55, thes. 54.
(3) Cf. Cornely, Introductionis in utriusque Testamenti libros compen- dium. De Paralipomenon auctoritate, n. 2.
126 PARS ALTERA — CAP. III.
etiam non esse valde curandum, tum quia valde incertum est an de eodem Antiocho in utroque loco sermo sit (x), tum quia dato quod de Antiocho Epiphane agatur in epistola quae initio libri relata invenitur, adhuc solidae non desunt explicationes (2). In summa, tantam esse subiectivitatem in aestimandis huiusmodi rebus, ut non ignobilis scriptor de schola rationalistarum inve- niat positivum veritatis historicae documentum in ea ipsa Saulis interrogatione, i Reg. XVII-35, quam encyclopedistae afferebant in demonstrationem apertae contradictionis (3). — Haec et alia similia responderes argumento quod ex biblicis antilogiis dedu- cunt exegetae nostri. Sed iterum, causa finita est, quia ea est in hac parte critica evidentia, ut non aliam patiatur rei iudicatae demonstrationem (+).
Superest tamen ut hanc suam positionem de multiplicibus Bibliorum erroribus in re tam scientifica quam historica, cum dogmate inspirationis conciliabilem critici ostendant. Et hic opus, hic labor. Suntne igitur quaedam rationum momenta quibus pos- sibilitas conciliationis, non dico nunc, persuadeatur, sed vel a longe, etiam insinuetur ?
(*) Cf. Patrizi, De consensu utriusque libri Machabaeorum , Introd. n. 10.
(2) Cornely, op. cit. De utriusque Machabaeorum auctoritate di- vina. n. 5.
(3) « Saul etait un nevropathe sujet a des attaques de fureur demo- « niaque, atteint du delire de la persecution. Dans une fantaisie de des- a pote malade, envieux et jaloux d'un triomphe quon lui avait ravi, « n'aurait-il pas feint d'ignorer le vainqueur de Goliath, bien qu'il lui « eut offert des armes avant le combat ?.... Loin d'etre une anomalie,
" cette conduite ne serait-elle pas la consequence de son etat morbide
a un prodrome regulier, un symptome caracteristique des crises a venir, c la premiere manifestation de la haine maladive qu'il allait concevoir « pour David ? La suite du recit donne a cette conjecture un certain « degre de vraisemblance, et change les soi-disant contradictions du mor- « ceau en un signe d1 authenticite ■■>. Marcel Dieulafoy, Le roi David, c. 5.
(4) « A tous ces faits dont Vevidence critique ?ie reclame pas en ge- « neral d'autre demonstration, beaucoup de theologiens repondent par n une fin de non recevoir ». Loisy, ubi supra.
DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE I27
§2.
Et quomodo esse possent, si omne dictum Scripturae est dictum Dei, si Deus est prima veritas, si a prima veritate fal- sum aliquid dici, prorsus impossibile et contradictorium est? Certe S. Thomas quaerens utrum fidei quae per Scripturam di- vinam a Spiritu Sancto traditam docetur, possit subesse falsum, respondet : « Nihil potest cadere sub fide nisi in quantum stat « sub veritate prima, sub qua nullum falsum stare potest, sicut « nec non ens sub ente, nec malum sub bonitate » (*). In quo qui- dem, puto, merum enuntiat purae etiam rationis principium, quod nulla tergiversatione eludi unquam poterit, quamdiu stabit in mentibus hominum conceptus subsistentis et absolutae Veritatis, quae est Deus O. M. Unde, cum apud quosdam declivioris aetatis theologos occurrit quaestio per longum et latum agitata, an Deus vel per se vel per alium, vel de ordinaria vel de absoluta po- tentia fallere aut mentiri possit, contra tam vanam disputationem sensus intimus protestatur, et unusquisque apud se, notabili cui- dam progressui adscribendum censet, quod tam otiosa proble- mata in scholis hodiernis locum iam non habeant. Est autem Deus verax, inquit Apostolus, Rom. III-4. Et Christus Dominus, Ioan. XVII- 17 : Sermo tuus veritas est. Et supra : Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere... Spiritum veritatis qui a Patre procedit... Cum autem venerit ille Spiritus veritatis. Denique 1 Ioan. II-21 : Omne mendacium ex veritate non est.
Neque ullum invenire est effugium in ea quam fingunt oeco- nomica inspiratione , distinguentes inter id quod intendebat Deus homines edocere, et id quod loco medii adhibuit ad pro. ponendum doctrinam religionis. Eiusmodi enim conceptio, si eo vergat ut in medio ad finem praedictum possibilis fallacia asse- ratur, destruit primo sanctitatem, deinde vero sapientiam Dei. — Destruit sanctitatem, quia dicere falsum ad docendum verum, idem est ac facere malum ad procurandum bonum. Id autem
(x) S. Thomas, 2-2, Q. 1, a. 3.
128 PARS ALTERA — CAP. III
certo certius intrinsece malum est. Alioquin, inquit Apostolus Rom. III-8, quid adhuc et ego tanquam peccator iudicor ? Et non, sicut blasphemamur , et sicut aiunt quidam nos dicere, faciamus mala ut veniant bona ; quorum damnatio iusta est. Et ratio est no- tior quam ut indigeat explicari, quia nimirum finis legitima non facit media, ac per hoc, intentio docendi veritatem nusquam ab- stulit a falso testimonio deformitatem mendacii. Unum ergo de duobus : Yel non est Scriptura in omnibus suis partibus inspi- rata, sed quoad partes non inspiratas Deus mere permissive sa habuit. Yel si, ut fert praesens quaestionis status, omnia fue- runt dictante Deo conscripta, distinctio inter id quod dictavit Deus, et id ad quod, sive cuius causa dictavit, prorsus imperti- nens est ad praefixum scopum ponendi in tuto summam Dei ve- racitatem infinitamque sanctitatem. — At si destruitur sanctitas, salvane erit sapientia, cuius est iusta et proportionata media ad finem ordinare ? Sed quomodo, quaeso, libri illi fidem meam ob- tinebunt de coelestibus et supramundanis rebus, si quoad res quae meae cognitioni subiacent, mendosi inveniuntur ? Recte Beda alicubi redarguit illos Pharisaeos qui tentantes Christum, signum de coelo quaerebant ab eo : « At tu, inquit, qui calumniaris ea « quae oculis vides, manu tenes, utilitate sentis, quid feceris « de iis quae de coelo venerint? Utique respondebis, et magos « in Aegypto multa signa fecisse de coelo ». Quidni ergo aliquis esset, Scripturam pariter redarguens in hunc modum : At tu, quae nequidem in rebus sub me positis veritati consentiens de- prehenderis, utquid fidem iubes de his quae sunt supra me ? Num- quid fallax in minimis, et in maximis verax ? Me decipiens ubi errorem detegere valeo,. et infallibiliter me docens ubi iam non valeo ? Scio equidem novos biblicos ad haec dicturos esse, quod deprehensio errorum in bibliis, nonnisi posterioribus scientifici progressus aetatibus erat reservata, et quod biblia sunt nec plus nec minus, id quod esse debebant ut a primis suis lectoribus intelligerentur (T). Sed cum de hac sua assertione iuxta consue-
(*) « La Bible est ce qu'elle devait etre pour etre comprise de ses « premiers lecteurs ». Alfredus Loisy, Etudes bibliques, pag. 25.
DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE 129
tum, nullam prorsus afferant probationem, praeferenda forte tibi videbitur sententia Augustini: « Admisso semel in tantum aucto- « ritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum libro- « rum particula remanebit, quae non ut cuique videbitur vel ad « mores difficilis vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima « regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur » (^). Unde iam vides quo loco reponenda sit paritas illa quam identidem insinuant inter Ecclesiam et Scripturam, quasi nimirum ex hoc quod Ecclesia non est infallibilis nisi in rebus fidei et morum, idem quoque roncludendum foret de Scriptura. — In quo quidem primum omnium observandum est quod nonnisi ineptissime Scriptura cum Ecclesia comparatur. Simile enim est ac si loco comparandi Aeneidem cum Iliade, et Virgilium cum Homero, comparares Homerum cum Aeneide, et cum Iliade Vir- gilium. Proinde, dum comparatio in praesenti instituitur, oportet comparare Scripturam cum definitionibus Ecclesiae, et Ecclesiam ipsam cum Deo auctore scripturarum. Sed sic disponendo compa- rationis terminos, cui non absurda videbitur paritas ? Paritatem dico inter infallibilitatem Ecclesiae et infallibilitatem Dei ? Haec quippe est absoluta et per essentiam. Illa vero est tantum par- ticipata per gratuitum assistentiae charisma, et hac utique de causa non habet sphaeram illimitatam, sed omnino ad eos limi- tes determinatur quos praestituit assistentis Dei voluntas et sa- pientia. — Quid si nunc secundo observares quod infallibilitas Scripturae ad solas res fidei et morum restricta, poneret Scriptu- ram ipsam l6nge infra Ecclesiae definitiones ? Nam si recte de infallibilitate Ecclesiae sentis, confiteri debes quod infallibilitas ista exercitium supremi magisterii semper et necessario comita- tur, ita scilicet ut nulla opus sit inquisitione de servatis vel non servatis certis quibusdam conditionibus, sed ex hoc solo quod aliquid a supremo illo magisterio credendum proponitur, eo ipso accipi debeat tanquam conforme veritati, et inerrantiae charactere signatum. Nec obstat omnino infallibilitatis limitatio ad determi- natum quemdam ordinem rerum, quia pars eius non minima in
(*) August. epist. 28, n. 3. De inspiratione Sacrae Scripturae 9
I30 PARS ALTERA — CAP. III
hoc praecise consistit, quod magisterium tali ac tanto charismate auctum nunquam possit extra sui proprii obiecti campum in ipso definiendi actu excurrere. Atque hinc demum efficitur ut in eccle- siasticis definitionibus non oporteat separare pretiosum a vili, et verum a falso, sed sit in eis purissima et sincerissima veritas. At Scriptura de factu excurrit extra ordinem rerum quae fidei et morum dicuntur. Unde si ad eas res inerrantia eius restrin- geretur, contineret falsitatem mixtam veritati, et talem quidem falsitatem quae nata esset, ut supra ostensum est, omnem eius auctoritatem funditus destruere.
Nec demum ulla ratio habenda est considerationis quam af- ferre solent, ut persuadeant vitari et corrigi inconvenientia ex biblicis erroribus alias enascitura, per hoc quod Ecclesia magistra veritatis, infallibilisque interpres nobis provisa sit. Nam hic est deus ex machina, quem reservant et in promptu habent pro omni casu desperato. Destruunt unam post aliam omnes dogma- tum demonstrationes quae ex fonte tam scripturali quam tradi- tionali deducuntur, et cum interrogas ubinam tandem aliquando quaerendum erit dogmaticae veritatis fundamentum, ecce tibi Ecclesiae infallibilitas. Abeunt in quamlibet temeritatem, ipsas primas fidei bases in ruinam et scandalum multorum convellendo, et cum ab eis petitur ut tantae suae licentiae rationem reddant, respondent id exigere progressum scientiae, nihil obtineri posse nisi aliquid sub periculo sit, caeterum adesse infallibilem Eccle- siam quae potens est cunctos, si occurrant, reprimere errores. Sicut si pueri admoverent ignem ad quatuor angulos domus, et interrogati quo animo id facerent, responderent : quia sunt in civitate ad extinguenda incendia vigiles constituti (r). Eadem igi- tur nunc quoque, ad Biblia quod attinet, ultima responsio erit : Biblicos quidem errores qui accommodabantur infantili antiquo- rum hominum mentalitati, iam non esse in eadem conditione quoad nos; adhuc tamen nihil sequi incommodi, eo quod adest infalli- bilis Ecclesia quae separabit pretiosum a vili, et praeibit tan-
(x) Vulgo, pompieri.
DE INERRANTIA SCRIPTURAE FACRAE I3I
quam luminis columna ad omnem epuratae veritatis inventio- nem (*).
At ne in longius abeat ista disputatio, satis iam erit anno- tare duo. — Notandum primo, quod non est cogitanda infalli- bilis Ecclesia, ut cui per novas revelationes assistat Spiritus Sanctus. « Neque enim, ait Vaticanum, Petri successoribus Spi- « ritus Sanctus promissus est, ut eo revelante novam doctrinam « patefacerent, sed ut eo assistente, traditam per apostolos reve- « lationem seu fidei depositum sancte custodirent et fideliter expo- « nerent».Quapropter, cum in deposito apostolico nequaquam con- tentum inveniatur principium de mixtione. veritatis cum errore in libris canonicis, multoque minus criterium quo in iisdem pu- rum ab impuro discerni queat, statim apparet quomodo, seclusa revelatione nova, nullus remaneat locus iudicio infallibili in or- dine ad selectionem quam somniant novi exegetae. — Notandum praesertim secundo, quod valde accidentale est in praesenti, an possent vel non possent vitari inconvenientia ex biblicis errori- bus secutura, quia suprema atque indeclinabilis quaestio semper redit : Possitne ad errorem quoque sese extendere inspiratio illius qui summa, absoluta, et subsistens Veritas est (2).
§3-
Hinc Leo XIII in encyclica Providentissimus Deus : « Do- « lendum multos esse qui antiquitatis monumenta, gentium mores « et instituta, similiumque rerum testimonia, magnis ii quidem « laboribus perscrutentur et proferant, sed eo saepius consilio,
(x) « Ce que le progres de la science scripturaire parait enlever au « prestige de TEcriture, manifeste la necessite du magistere ecclesia- « stique. La critique fait ainsi 1'apologie de 1'Eglise contre les sectes « fondees sur 1'autorite de la Bible seule ». Alfredus Loisy, Etudes bibli- ques, pag. 59.
(2) Vide alia multa ad idem argumentum pertinentia in egregio opere recens edito S. Schirrini S. J., Divinitas Seriptiirarum adversus hodiemas novitates asserta et vindicata, c. 6-7, ubi rationes criticorum dilucide sol- vuntur.
132 PARS ALTERA — CAP. III
« ut erroris labes in sacris libris deprehendant, ex quo illorum « auctoritas usquequaque inflrmetur et nutet. Idque nonnulli et « nimis infesto animo faciunt, nec satis aequo iudicio. Qui sic « fidunt profanis libris et documentis memoriae priscae, perinde « ut nulla eis ne suscipio quidem erroris possit subesse, libris « vero Scripturae sacrae, ex opinata tantum erroris specie, neque « ea probe discussa, vel parem abnuunt fidem. Fieri quidem po- « test, ut quaedam librariis in codicibus describendis minus recte « exciderint; quod considerate iudicandum est, nec facile admit- « tendum, nisi quibus locis rite sit demonstratum. Fieri etiam « potest ut germana alicuius loci sententia permaneat anceps, « cui enodandae multum afferent optimae interpretandi regulae. « At nefas omnino fuerit, aut inspirationem ad aliquas tantum « sacrae Scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum « ipsum errasse auctorem. Xec enim toleranda est eorum ratio, « qui ex istis difficultatibus sese expediunt, id nimirum dare non « dubitantes, inspirationem divinam ad res fidei et morum, nihil- « que praeterea, pertinere, eo quod falso arbitrcutur, de veritate « sententiarum cum agitur, non adeo exquirendum quaenam dixerit « Deus, ut uon magis perpendatur quam ob causam dixerit. Etenim « libri omnes atque integri... Spiritu Sancto dictante conscripti « sunt. Tantum vero abest ut divinae inspirationi error ullus sub- « esse possit, ut ea per se ipsa, non modo errorem excludat omnem, « scd tam necessario excludat et respuat, quam necessarium est, « Deiuu, summam Veritatcm, nullius omnino erroris auctorem esse. « Haec est antiqua et constans fides Ecclesiae ».
His igitur convicti tum rationibus tum auctoritatibus, ple- rique biblici, verbo saltem tenus, recesserunt ab inconsulta con- cessione errorum in Scripturis. Sed nunc adinvenerunt novos di- cendi modos, qui ad rem quod attinet, in idem reincidunt. De quibus iam dicendum venit in capitulo quod sequitur.
CAPITULUM QUARTUM.
DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE.
« Dei Filius Iesus Christus... non fuit est « et non, sed est in illo fuit ».
2 Cor. I. 19.
Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus, inquit Scriptura, Genes. III-i. Et gene- siacum quidem serpentem plerique nostri biblici ut mythum ha- bent. Quis enim, quaeso, adhuc crederet serpentem cum muliere colloquentem? Certe id iamdudum incredibile visum fuerat impe- ratori Iuliano, et omnibus encyclopedistis post Voltaire (x). Quan- quam, ut verum dicamus, vulgo christianorum non tanta in hac re difficultas hactenus occurrerat. Unde magnus ille Sanctus Cy- rillus quem Voltaire mentiendo ridet, quasi qji non habuerit quomodo satisfaceret Iuliano sciscitanti : serpentem qui cum Eva loquitur, quo tandem usum sermone dicemus ? an humano ? quid a fictis Graecorum fabulis ista differunt? ille, inquam, magnus Sanctus Cyrillus simpliciter et sine tergiversatione responderat: « En rursus Graecis ea fabulis similia esse dicit. Compertum « igitur habet, et fabulas esse et anicularum garritus, nihilque « aliud... Sed nos, o bone, nequaquam istud de sancta et divinitus « inspirata scriptura dicimus. Fabulosum namque in ea prorsus « nihil, veritatis plena sunt omnia. Miror autem quod acutis- « simus licet, et intimarum, ut ipse opinatur, disciplinarum non « imperitus, et extra res sensuum mentem aliquando attollens,
(*) « J'aurais bien voulu parler a ce serpent, puisqu'il avait tant « d'esprit. Mais auparavant je voudrais bien savoir quelle langue il par- « lait. L'empereur Julien le demanda au grand saint Cyrille qui ne put « satisfaire a cette question ». Voltaire, Question de Zopata.
134 PARS ALTERA — CAP. IV
« non intelligat, improbi et malorum principis daemonis efficacia « factam esse vocem malignitatis suae praetextum serpentem « obtendentis... Quod si ipse non credit, non propterea percipi « veritas nequit. Ille autem veris non assentiens, merito ridea- « tur » (x). Verumtamen id pro nunc non admodum refert. Fuerit enim genesiacus serpens verum animal quod occupavit Satanas; fuerit mera species, obiectiva quidem et externa, sed artificiose a diabolo formata et assumpta; fuerit denique purus simplexque mythus decursu temporum in populari imaginatione procreatus: semper in forma serpentina fidelissimam figuram habes callidi- tatis illius spiritus nequam, qui et versutissimus deceptor, et tor- tuosissimus sophista, et omnium insinuator atque insufflator hae- resum est. Quod et in biblica, ut aiunt, quaestione, ex iis quae his ultimis annis post publicatam encyclicam Providentissimus Deus, excogitata, dicta, et scripta sunt, iterum iterumque lucu- lenter apparuit.
Declaraverat Pontifex, antiquam esse et constantem Eccle- siae fidem, quod inspiratio sese ad omnes et singulas Scripturae partes extendens, non modo falsitatem excludit omnem, sed tam necessario excludit et respuit, quam necessarium est, Deum, summam Veritatem, nullius omnino falsitatis auctorem esse. Porro huic declarationi quae opinionem capite praecedenti expositam directe impetebat, plerique sese laudabiliter et nulla interposita mora subiecerant, editis etiam in publicum haud dubiis suae sub- missionis documentis. Credidisses igitur causam esse finitam, et ita finitam ut nequidem locus esset optativae clausulae quae alias adiici solet: utinam finiatur error. Sed vanam fiduciam mox mon- stravit eventus. Nam post aliquod tempus, prostrata opinio novis palliata nominibus, novas resumebat vires, et ecce serpens inter
(J) Cyrill. Alex. 1. 3 c. Julianum. — « Nous qui avons vu les dieux « occuper tres reellement tous les meubles de nos salons, et les mou- « voir a leur gre, nous qui avons vu 1'extension de cette possession de « la matiere inanimee a la matiere animalc, bien loin d'avoir peine a « comprendre la possession du serpent genesiaque par une grande force « spirituelle, nous ne comprenons meme plus ceux qui ne peuvent le « comprendre ». Mirville, Tom. 2, p. 422.
DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE I35
pomifera paradisi latitans ligna, ut incantos qnosque decipiat (*). Quippe retinebantur omnia fundamenta praecedentis sententiae. Adhuc astronomia Scripturae est in aperta oppositione cum ve- ritate scientifica. Adhuc plurimae narrationes in libris praesertim veteris Testamenti consignatae, tanquam historice falsae haberi -debent. Adhuc concordantiae inventae inter facta biblica et ba- bylonica mysteria ostendunt, vel dependentiam Bibliorum a my- steriis illis, vel certe communem quamdam originem ab eodem fonte fabuloso. Adhuc irreductibiles in sacris libris antilogiae sunt, quas nulla unquam exegetarum peritia ad sensum contra- dictionis expertem reducere valebit. Haec, inquam, omnia intacta servabantur. Et nullus tamen in Scripturis error? Ita plane. Quia •error in aliquo libro non est, nisi illud quod materialiter a ve- ritate alienum est, proponatur ut veritas. Quia, quid proponatur ut veritas, quid vero non, ex genere litterario uniuscuiusque libri -determinandum est. Quia unumquodque litterarium genus suam habet propriam speciem veritatis, et non est eadem veritatis species quaerenda in tractatu didactico ac in parabola vel allegoria, non eadem in poemate seu romanzo ac in historia, imo vero, neque in historia scripta secundum criteria moderna ac in historia scripta secundum usus et conventiones antiquorum, praesertim orienta- lium. Quia denique, si ad theologiam pertinet adstruere inte- gralem Scripturarum veritatem, quae consequenter ad integralem earumdem inspirationem iustissime asseritur, opus tamen Criticae est determinare, assignare, et definire propriam singulis libris veritatis speciem, quae ex eor um formis litterariis tota quanta de- pendet. Haec est paucis expressa, substantia novi systematis, sed praestat ut primum omnium, ingeniosa illa biblicorum inventio in extenso referatur.
§ i.
Principii loco statuunt : Quod etsi Deus vere sit auctor li- brorum sacrorum, tamen non unicus, sed principalis tantum. Quod scriptores biblici, utpote ad amanuensium conditionem ne-
(x) Synodica Concilii Francofordiensis ad praesules Hispaniae.
I36 PARS ALTERA - CAP. IV
quaquam reducendi, veri quoque auctores fuerunt, et nec plus nec minus auctores ac alii quicumque scriptores profani. Quod ad ipsos proinde pertinebat adoptare sibi certas formas littera- rias, seu certa genera compositionis, consentanea quidem tum usibus sui temporis tum proprii inclinationi ingenii, et de integro sarta tectaque servanda sub inspiratione divina, cui nullus re- pugnat scribendi modus, ex iis quos usus hominum consecravit. Et quoniam ex genere litterario adoptato semper sumenda est indicatio speciei veritatis quae in unoquoque libro proponitur, tota quaestio tandem reducitur ad genera litteraria a biblicis scriptoribus assumpta, necnon et ad regulas per quas secundum varias temporum ac locorum circumstantias illa regebantur.
Speciatim autem loquendo de libris qui formam historicam prae se ferunt, distinctione opus esse aiunt. Quandoque enim forma illa nihil plus est quam purum instrumentum ad incul- candum efficacius veritatem aliquam vel philosophicam vel mo- ralem, et tunc sensus libri non in ordine et linea historiae est quaerendus. Quandoque e contra, intentio fertur in historiam qua talem, et tunc, sed tunc tantum, fallax est liber si non con- sonet factis, verax si secus. Quanquam vehementer erraret quis- quis crederet divisionem hanc esse adaequatam, quasi nihil inter duo divisionis membra caderet medium. Imo genera intermedia sunt fere infinita, et exemplum idoneum accipies ex iis quae nostris diebus dicuntur romanzi istorici. Caeterum, cum nun- quam satis inculcari possit nullum genus indignum esse aucto- ribus inspiratis, eo quod in omnibus par invenitur idoneitas ad docendum, ad arguendum, ad erudiendum in iustitia, non est profecto cur dicantur genera litteraria ab hagiographis assumpta, in exceptione esse reposita. Reducenda ergo sunt ad communes categorias.
I. — Xunc vero res est notissima, quod apud omnes po- pulos historia primitiva longe longeque distat ab historia rigo- rosa. Nulla enim gens est quae unquam penetraverit mysterium suarum originum, sed solum sunt vulgatae in populo traditiones, sunt legendae, sunt mythi quorum valor realis a nemine potest exacte delimitari. Histcricus ergo referens narrationes quae suo
DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE 137
tempore currunt ut eas conservet ad perpetuam memoriam, pro- ponet illas, nec plus nec minus, pro quanto valent, atque hinc procreabitur in ordine historiae speciale quoddam scripti genus, cuius egregium specimen suppeditat Titus Livius, ubi romanae gentis initia describit. At si inspiratio divina, ut saepe dictum, nihil humani a se alienum novit, curnam, quaeso, illud ipsum genus in litteris quoque sacris locum non haberet? Curnam non in Genesi reperiretur, ubi non unius populi modo, sed mundi et ipsius humanitatis narrantur exordia? Sane vero, vel sola ratio a priori id iam vehementer suaderet, quia si historia pri- mitiva omnium populorum pertinet ad genus semi-myhticum et semi-historicum, quanto magis ad idem genus ea censebitur per- tinere narratio, quae prae caeteris omnibus altius ascendit in densa illa ac mysteriosa caligine originum ! Praeterea argumen- tum a posteriori vix tibi dubium in hac parte relinquet. Nam etsi fatendum sit infinitam esse distantiam inter Genesim et cae- teras cosmogonias quoad doctrinam theologicam et moralem, ele- mentumque mythicum in litteris paganis multo magis dominari, et sub formis etiam prorsus ridiculis ac plane monstruosis, adhuc tamen affinitates narrationum evidentiores sunt quam ut a quo- quam negentur. Ergo in Genesi quoque mythi sunt et legendae, salva interim perfecta huius libri veracitate, quia attento genere litterario, omnia facta in eo relata proponuntur sub beneficio, ut vulgo dicitur, inventarii; omnia etiam, sive historica, sive non, vestimento sunt verissimae ac purissimae ideae religiosae (x).
(T) « Si (les premiers chapitres de la Genese) ne sont pas rigou- « reusement historiques, c'est qu'ils n'ont pas ete inspires pour contenir « une histoire exacte, mais ils ont ete inspires pour etre ce qu'ils sont. « S'il est vrai que le cadre de certains recits ait ete fourni a 1'ecrivain « sacre par d'anciennes legendes venues de la Chaldee, et que ces le- « gendes ne presentent pas un caractere historique, c'est que la mise « en scene de la narration scripturaire est destinee seulement a faire « valoir 1'idee fondamentale, qu'elle revet d'une forme sensible en rap- « port avec 1'etat d'esprit de 1'auteur humain et de ses contemporains.... « On ne nie pas 1'inspiration d'une parabole en disant que la verite de « la parabole n'est pas a cbercher dans les termes figuratifs, mais dans
I38 PARS ALTERA — CAP. IV
II. — Sed iam a genere praehistorico quod singularem ubi- que prae se fert mixtionem fabulae et realitatis, veniendum est ad genus aliud quod circa historica, ut aiunt, tempora occupatur. In quo quidem, si ratio habeatur moris universaliter recepti apud quosvis scriptores, videbitur evidens intentio narrandi eventus ut absolute reales et in seipsis veros. Ideo, concludet quispiam, historicos Scripturae libros, ab Exodo saltem et dein- ceps, habere oportebit tanquam concretae realitati factorum ad amussim respondentes, ne alias mendaces vel fallaces inveniantur, quod absit. Et tamen, eppnre! quot etiam hic distinctiones fa- ciendae!
Considerandum enim occurrit quod historici biblici vixerunt aliquibus saeculis ante nos, et nemo nescit quam periculosum sit iudicare res antiquas secundum criteria moderna. Quis enim, quaeso, vel tantisper versatus in litteratura graeco-latina, non animadvertit quanta sit distantia inter veteres et nos quoad con- ceptum historiae? Apud nos historia est scientia; apud veteres vero, ars. Nos sumus photographi, illi pictores. Unde eam sibi libertatem assumebant, quam nullus modernus licitam putaret, sicut cum Titus Livius construit de integro sermones et discursus nusquam ab eis edictos, in quorum ore ponuntur. Et tamen nemo hactenus historicos istos ea de causa falsitatis culpandos existi- mavit, sicut nemo culpat Raphaelem de eo quod B. Virginem iis vestibus vestiverit, quibus suo saeculo romanae mulieres ute- bantur. Atqui, eritne forsitan principium aliquod theologicum ad denegandum historicis biblicis facultatem tractandi historiam se- cundum normas quae in vigore erant dum scribebant? Equidem veri sunt eorum libri. Sed veritas libri non ea demum res est de qua iudicari possit in abstracto. Est res relativa quae ex in-
« le sens' figure. Les termes figuratifs n'ont qu'une verite relative, une « valeur de proportion, selon qu'ils sont aptes a faire valoir la morale « du recit, et la parabole tout entiere est vraie, bien que ses elements « ne soient pas vrais de la meme maniere ». A. Loisy, Etudes bibli- ques, p. 28.
DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAK SACRAE 139
dole operis dependet, et ex legibus quae pro tempore regunt genus litterarium ab auctore adoptatum.
At nondum satis. Duo quippe sunt semper habenda prae oculis. Primo, quod auctores biblici scribebant hebraice, et se- cundo quod erant orientales. Primo, inquam, scribebant hebraice. Porro lingua hebraica eius generis est, ut si penitus non cogno- scatur, facile ansam det credendi, ibi esse affirmationem cate- goricam, ubi ne umbra quidem. Et hoc provenit ex rigiditate eius. Linguae modernae habent multas flexiones, quarum ope expanditur dubium discretum super totam narrationem. At lin- guae semiticae his flexionibus carent. Praeterea, auctores sacri erant orientales. Et quomodo iudicabimus nos de generibus lit- teraris orientalium cum criteriis occidentalibus? Quod si ingens distantia separat conceptionem quam moderni habent de historia, a conceptione quam sibi veteres classici efformaverant, non a vero aberrabit quisquis dixerit quod in hac parte inter nos et orientales interiacet abyssus. Res narrare sicut solebant a patre in filium transmitti per longa in seram noctem protracta collo- quia, vel sicut consignatae inveniebantur in primo libro occur- rente, haec erat nec plus nec minus, praescripta orientali histo- rico norma, quin ulteriore inquisitione, criticove examine opus esse arbitraretur. Et probationem limpidam habes in eo quod testantur illi qui diu in Oriente commorati sunt: omnes nimirum orientales histonas concludi cum clausula : Deus scit melius quam nos! Ergo rursus, attento genere litterario, historicus orientalis, etiam cum ea refert quae sunt materialiter falsa, non errat nec fallit, quia eorum quae refert, fideiussorem non se facit, sed semper subintelligendam relinquit restrictionem quae apud no- stros classicos identidem diserte oceurrit: aiunt, dicunt, ferunt. De caetero: Deus scit melius quam nos. Sed nec unquam, quaeso, excidat e memoria, quod, teste Ernesto Renan ubi supra, histo- riographia musulmana est, in qua oportet quaerere analogiam processus historiographiae sacrae apud Hebraeos.
Et nedum infirmetur, crescit potius argumentum si internum Bibliorum characterem inspiciamus. Quisquis enim in studiis bi- blicis plane peregrinus non est, ignorare non potest quod histo
140 PARS ALTERA — CAP. IV
rici sacri dici debent documentorum compilatores, potius quam librorum scriptores in sensu moderno vocabuli. Yide ad exem- plum libros Paralipomenon, quorum tertia saltem pars textuali- ter transcripta est ex libris Regum, vel certe ex aliquo fonte communi. Hinc recte Paralipomenon libros dices collectionem quamdam citationutn itnplicitarum. Sed nec ulla esse potest ra- tio cur non ab eadem methodo pendere dicamus Pentateuchum, caeterosque libros historicos. Nunc ergo sponte enascitur quae- stio, utrum in citando seu transcribendo sua documenta, inten- derint hagiographi fideiussores se facere assertionum quae in eis continebantur. Ita plane, respondebit statim doctor quispiam re- solutissimus, quia iuxta fundamentales historiae leges, quisquis affirmat factum, nulla declaratione vel restrictione adiecta, sive implicite citando, sive non, iste ipso facto fideiussorem veritatis facti se constituit. Sed, o bone, dum leges historiae fundamen- tales in medium adducis, liceat tantisper percontari quaenam illa historia sit, ad cuius leges iam appellas. An historia, qualem nos illam concipimus, vel qualem illam concipiebant orientales? In primo casu, nullus erit dissensus inter nos, sed iam versamur extra quaestionem. In secundo autem, redeunt considerationes superius adductae, quae novam accipient ex sequenti compara- tione confirmationem. Nam certe in operibus historicis modernis, solet auctor adiungere appendicem in qua colligit omriia docu- menta ad libri materiam attinentia. Et alicui forte in mentem veniret quod ipso insertionis facto, auctor intendit fideiussorem se facere veritatis singuli cuiusque documenti ? Ne per somnium quidem, praesertim si, ut evenire solet, plura in collectione sunt posita, quae fuerunt in corpore libri diserte reiecta et studiose confutata. Atqui, cogita nunc unam ex illis appendicibus seiun- ctam ab eo quod apud nos est operis substantia seu corpus, et habebis sat fidelem imaginem generis litterarii historici apud orientales. Cum enim de orientali historico agitur, non est cur in eo unquam praesumas intentionem asserendi facta proprio nomine, propriaque auctoritate. Ipse solet subaudire: Deus scit melius quam nos. Ipse in arte critica prorsus peregrinus, indi- scriminatim ea quae audivit, sicut audivit refert. Ipse propterea
DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE 141
id privilegii habet, ut narrando falsa non erret, et affirmando quae nescit non mentiatur.
Proinde, nullum est factum cuius historica veritas constare possit ex hoc solo quod narratur in Bibliis, sed ad demonstra- tionem oportet procedere per alias vias: Vel per viam exegeti- cam, sicut cum deteguntur in contextu specialia indicia intentio- nis quae sit ad categoricam affirmationem terminata. Vel per viam critico-historicam, sicut cum veritatem facti suadent natura et aetas documentorum, collatio cum aliis factis historicis certis, et alia huiusmodi. Vel denique per viam dogmaticam, sicut cum fides peccati originalis securos nos facit, quod factum lapsus de- scriptum in Genesi, sin minus in suis circumstantiis, at certe in sua substantia, vere est historicum. In summa, maxime semper cavebis ab interpretandis libris antiquitatis, praesertim orienta- Hs, secundum litterarias conventiones modernorum, non atten- dendo quod tunc aliae vigebant leges, et aliae conventiones (r).
III. — Superest tandem ultima consideratio, deducta ex hoc quod scriptores biblici non scripserunt ad instructionem scienti- ficam, sed religiosam. Nam Biblia sunt codex religiosus, et non manuale historiae, dicente Apostolo, i Cor. XIV-3: Qui prophetat , hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consola- tionem. Porro si hagiographi de historia nihil curabant, nisi in quantum ad scopum sibi praefixum conducebat, quid prohibet quominus, etiam extra casum implicitarum citationum, historiam
(*) « Les historiens modernes ont 1'habitude de juger en racontant, « c' est-a-dire qu' ils ont une opinion sur le caractere de leurs sources « et la valeur des donnees qu'ils en tirent; ils expriment cette opinion, « et ils en prennent la responsabilite devant leurs lecteurs. Les ecri- « vains bibliques citent sans le dire les documents qu' ils exploitent, et « ils ne se prononcent pas sur la signification et la portee historique « du contenu. Pour saisir la difference du procede, on n'a qu'& lire « quelques pages d'un historien moderne, et prendre ensuite les livres « des Rois et des Paralipomenes. Ce dernier ouvrage n'est qu'untissu « de citations implicites. On ne peut pas s'attendre a trouver une autre « methode dans le Pentateuque ». Alfredus Loisy, Etudes bibliques, pag. T21.
142 PARS ALTERA — CAP. IV
sat libere tractaverint, fingendo, adiungendo, amplificando, et plura artificialiter accommodando pro fine instructionis dogma- ticae ? Quod quidem maxime confirmatur ex modo quo praedi- xerunt futura. Nam eventus longo intervallo separatos saepe in eadem visione quasi consecutivos vident, et nulla interiecta mora, a typo transeunt ad antitypum, et a figura ad figuratum. Ipse Cornely, ubi de librorum propheticorum dictione edisserit, do- cet: « Prophetas saepe res futuras velut praesentes aut etiam « praeteritas proposuisse. Omnia vaticinia fragmentis esse simi- « lia, quae cuncta apto ordine disponi atque componi oporteat, « ut completa rei imago exoriatur. In prophetica praedictione non « eam quae in historica narratione, claritatem esse quaerendam, « et maxime cavendum esse ne eadem accurata temporum di- « stinctio quae ab historicis exspectatur, a prophetis postuletur, « etc. etc. » (x). At nos nunc quaerimus qua de causa licitum fue- rit prophetis uti hac libertate in describendo futurum, et non licuisse in describendo praeteritum. Aut cur esset in causa ve- racitas divina, dum codex sacerdotalis proponit distinctionem sa- cerdotum et levitarum. unitatem sanctuarii, et alia similia, tan- quam mosaicae ins+itutionis, licet originem habuerint multo po- steriorem, et iam amplius in causa non sit, cum Isaias Cyrum velut praesentem alloquitur, cum Ieremias vaticinatur Ierusalem fore in perpetuum centrum religionis, cum angelus praedicit filium nasciturum de Maria regnaturum esse in domo Iacob in aeter- num. et occupaturum esse sedem David patris sui, cum Christus ipse in evangelio sub uno conspectu simul proponit et miscet ea quae ad ruinam Ierusalem, et ea quae ad finem mumli perti- nebant.
Conclusio itaque sit, quod mythi sunt in Scriptura, impli- citae quoque citationes falsorum documentorum, fictiones demum et artificiales historicorum eventuum accommodationes (2). Id ta-
(J) Introd. in utriusque Testamenti libros, Dissert. 6, c. i § 3.
(2) Nuperrime ultima accessit inventio, sed modaliter tantum a prae- cedentibus differens: in qua scilicet supponuntur scriptores sacri facta narravisse, non prout revera contigerunt, sed iuxta opinionem illius tem-
DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE 143
men absque praeiudicio veracitatis et inerrantiae, si ratio habea- tur specialis formae litterariae quae antiquis illis libris propria est, pro varia conditione temporum, aliarumve circumstantiarum in quibus conscripti sunt. — Hactenus ingeniosa biblicorum no- strorum inventio.
Nunc autem, dum ad confutationem venio, vel invito in mentem occurrunt nota illa Melchioris Cani verba, 1. 3 de locis, c. 2 : « Paradoxa cum communi sensu pugnantia asserunt, quae « si vis argumentando refellere, res minime dubias argumen- « tando dubias facis. Cum enim illa quae in syllogismo antece- « dunt, ut fidem aliquam faciant, certiora notioraque esse opor- « teat his quae ex antecedentibus consequuntur, verendum sane « est, quando (talium) placita coarguimus, ne res maxime ab- « surdas minore evidentia refellentes, peccatum hoc ratiocinatio- « nis vitiosae ineptaeque peccemus ». Re enim vera facile as- sequimur positionem rationalistarum, quibus errores ac fabulae Bibliorum argumento sunt humanae ac plane naturalis eorum- dem originis, sed iam omnem fidem superat claudicatio illa in duas partes qua isti, vel inspirationem simul cum errore, vel praesertim veracitatem simul cum fallaciis omnis generis conci- liabilem volunt. Hic igitur quam maxime timendum ne summa absurditas minore evidentia refellatur. Adhuc tamen non inop- portunae forsitan erunt observationes quaedam tam generales quam particulares : generales quidem circa principia quae totum processum regunt, particulares vero circa singulas per ordinem conclusiones, de mythis, de citationibus implicitis, et de artifi- cialibus historiae adaptationibus.
I. — Quoad observationes generales, prima omnium esse
poris quo in scriptis relata sunt, adeoque, non secundum historicam veritatem, sed secundum historicam apparentiam. Hanc inventionem ner- vose confutavit Alphonsus Delattre S. I. in egregio opere: Autour de la question biblique, Liege, 1904.
144 PARS ALTERA — CAP. IV
posset, quod ubique contradistinguunt in Scripturis veritates religiosas a factis vel historicis vel per modum historiae relatis, non secus ac si facta illa, generatim saltem loquendo, nihil plus essent quam merum medium litterarium quod non propter se quaeritur, sed tantum propter ideam abstractam quam vestire debet, pertinerentque proinde ad solum veluti stylum Scripturae, minime vero ad res ipsas in quas directe ferebatur Dei inspiran- tis intentio. De qua conceptione sua nullam aliam rationem red- dunt, nisi quod Scriptura non est manuale historiae, sed codex religionis. O ratio profunda ! O vere admiratione digna ! Quasi nempe, nihil commune haberent historia et religio. Quasi in religione revelata praecipuus locus ac potiores partes historiae tribuendae non essent. Quasi haec eadem religio in factis histo- ricis non de integro fundaretur, per facta historica non omnimode sese commendaret, imo in magno quodam historico facto, tota quanta est, non consisteret ! Verum gravissimus ille error, quem vix crederes potuisse serio admitti a viris sanae mentis et bonae fidei, iam fuit sufficienter confutatus in cap. 2, cum de rebus fidei et morum in Scriptura sacra agebatur. Unde, unice nunc insistendo in eo qucd de novo advehit recens inventa theoria de formis litterariis, tria noto generalia principia, quae cum totam systematis fabricam portent, peculiare circa suam veritatem vel falsitatem iudicium requirunt. Et non puto negotium hoc ad ab- strusas et valde reconditas quaestiones revera pertinere.
Principium primum : Quod scriptores biblici nec plus nec mi- nus auctores sunt, ac alii quicumque scriptores profani. Falsum est, et falsum erit quamdiu causa instrumentalis non ponetur in eodem gradu causalitatis cum causa principali. Nam scripto- res profani sunt principales auctores suorum operum, ex propria jndustria, propria virtute, propriaque cogitatione omnia concin- nantes. Scriptores vero biblici sunt auctores solum instrumentales, sub flexione, determinatione, at afflatu Spiritus Sancti cuncta scribenda excogitantes et exarantes. Quomodo ergo auctores sicut alii, nec plus nec minus ?
Principium secundum : Quod ad scriptores biblicos pertinebat determinare litterarium genus librorum suorum. Falsum est, et
DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE 145
falsum erit quamdiu ad auctorem principalem spectabit assignare speciem veritatis quae in libro proponenda et quaerenda est. Nam de eo nunc genere litterario agitur, de quo loquuntur no- stri critici, ex quo totus libri sensus dependet, et a quo dire- ctivum principium integrae interpretationis accipitur. Ergo de genere litterario quo specificatur liber. Si autem id quo speci- ficatur liber, non a Deo est, sed ab homine, quomodo adhuc principalis auctor Deus ?
Principium tertium : Quod nulla est forma litteraria apud homines recepta, quam respuat inspiratio Spiritus Sancti. Falsum est, si intelligatur de formis litterariis quas ipsi fingunt, prae- cipue vero de ineffabili illa forma litteraria historiae orientalis, quae proportionaliter se habet sicut forma medicinae artis apud Moliere. Falsum est, inquam, et falsum erit quamdiu erit verum quod defectus nostros, ignorantias nostras, vitia nostra, temeri- tates et vanitates nostras inspiratio divina non capit. Nam quae illi dicunt genera litteraturae, verius diceres genera vanitatis, in quibus vel nulla excusatio est, vel si est, ignorantia excusat errorem, et temeritas ignorantiam (r). Atqui defectuum nostro- rum corrector est Deus, non susceptor. Et si ad illam quoque comparationem nunc appellare licet, quam novi biblici afferre solent (2), Verbum caro factum non assumpsit ullum ex iis de-
(*) « Voulant divertir par les histoires anciennes la Grece toujours « curieuse, (les Grecs) les ont composees sur des memoires confus, « qu'ils se sont contentes de mettre dans un ordre agreable, sans se « trop soucier de la verite ». Bossuet, Histoire universelle, iere Partie, yeme epoque.
(2) « La verite divine, pour se manifester aux hommes, s'est in. « carnee comme le Verbe eternel. Le Fils de Dieu nous est devenu « semblable en tout, sauf le peche. Et la Bible aussi ressemble en tou- « tes choses a un livre de Pantiquite qui aurait ete redige dans les « memes conditions historiques, a 1' exception d'un seul defaut qui la « rendrait impropre a sa destination providentielle, et ce defaut serait « 1' enseignement formel d' une erreur quelconque presentee comme « verite divine. Mais... les interpretes de la revelation divine,.. se sont « conformes aux procedes litteraires employes de leur temps, et ils ont « moule en quelque sorte la verite revelee dans le cadre des opinions
De inspiratione Sacrae Scriptume 10
14^ PARS ALTERA — CAP. IV
fectibus qui ex peccato orti, aliquid adimunt de plenitudine scientiae et gratiae, sed habitavit in nobis plenum gratiae et veritatis. Quanto ergo minus horum defectuum fiet particeps secundum operationem illam, quae non iam assumptae, sed di- vinae suae naturae propria est, inspirando et dictando libros de genere primitivo-mythico vel historico-orientali !
Haec sane ad destructionem portentosi systematis sufficere viderentur. Si tamen ampliora desideras, veniamus nunc ad ob- servationes speciales circa singulas eius partes, et primo quidem circa appositionem mythorum in Scriptura sacra.
II. — Mythus est traditio fabulosa quae pro vera historia a vulgo habetur, phantastice exprimens vel aliquod dogma re- ligiosum, vel aliquam naturae legem, vel aliquod factum primi- tivum (r). Ex qua quidem descriptione iam perspicies rationem sententiae Cyrilli Alexandrini contra Iulianum apostatam : Fa- bulosum namquc in sancta et divinitus inspirata scriptura, prorsus nihil; veritatis plena sunt omnia (2). Nam esto quod in mytho narratio nihil aliud sit quam vestimentum realitatis, semper ta- men est vestimentum fallax, eo quod non ut vestimentum sese prodit, sed ut realitatem ipsam. Quippe, circumiertur sub forma traditionis historicae, et vel est quaedam credulitatis popularis procreatio, vel si a sapientibus forte adinventam illam velis, adinventam dicere debes in ordine ad popularem credulitatem. Unde Aristoteles, 1. 12 Metaphysicorum : « Tradita autem sunt
« communes et des traditions de leur race, sauf a rectifier dans ces « donnees... ce qui pouvait contredire les principes essentiels de la ve- « rite religieuse ». Loisy, Etudes bibliques, p. 34.
(x) Arfectant critici aequiparare mythos cum parabolis seu allegoriis. In quo quidem, paradoxorum suorum cumulum semper magis ac magis adaugent. Nam ea est differentia inter mythum et parabolam, ut omnis explicatio obscuraret potius quam illustraret rem per se clarissimam. Certe parabola non est traditio, non vulgatur sub ride historiae, non habet originem illam mysteriosam et impersonalem quae ementitae nar- rationi in vulgo hominum conciliare solet auctoritatem. Denique, hic quoque locus est dicto Augustini ubi de notione temporis disserens ait : Si nemo a me quaerat, scio. Si quaerenti explicare velim, nescio.
(2) Cyrill. Alex. ubi supra, 1. 3 contra fulianum.
DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE 147
« quaedam a maioribus nostris et admodum antiquis, ac in fa- « bulae figura posterioribus relicta, quod hi dii sint, universam- « que naturam divinum contineat. Caetera vero fabulose iam ad « multitudinis persuasionem, et ad legum, ac eius quod conferat « opportunitatem illata sunt. Hominiformes namque, ac aliorum « animalium nonnullis similes eos dicunt, ac alia consequentia, « et similia iis quae dicta sunt. Quorum si quis ipsum solum « primum separando accipiat, quod deos arbitrabantur primas « substantias (id est separatas seu immateriales), divine profecto « dictum putabit, et... has illorum opiniones quasi quasdam re- « liquias, nunc usque salvatas esse. Patria itaque ac primorum « opinio in tantum modo nobis manifesta sit » (x). Ubi vides adinventos mythos ad multitudinis persuasionem, quia cum mul- titudo de intelligibilibus persuaderi non posset, debuit officiosis quibusdam mendaciis decipi, secundum quod fuit optimum ad leges ferendas et ad utilitatem conversationis humanae. In quo quidem, tota de integro paganismi medulla reperitur. Xunc ergo, nisi Deum ipsum velimus huiusmodi imposturae cooperatorem facere, imo vero promotorem et magistrum, aut serio contendere, paradoxa super paradoxa congerendo, eamdem esse rationem de mythis ac de parabolis seu allegoriis, statim apparebit quo loco reponenda sit opinio biblicorum somniantium histonam primitivam a Deo inspiratam, compositam, et dictatam, quae ta- men eiusdem conditionis esset cum historiis primitivis semi-legen- dariis ac semi-mythicis gentilis litteraturae.
Crescit autem, nedum minuatur argumentum, ex epuratione illa ad quam communiter appellant, ut mythos in Scriptura pos- sibiles esse persuadeant. Nam mythus tanto magis deceptivus est, quanto magis dissimulat conditionem suam. Quapropter mythi biblici, praecise quia epurati ab omnibus absurditatibus genti- lium fabularum, peiora omnium mendacia forent. Et sane, mythi paganorum habebant saltem in se, unde neminem deciperent nisi plane insipientem, et noverat in eis Aristoteles, noverant qui- cumque erant eruditi vel in sola sapientia saeculari, ipsam so-
(J) Cf. Comment. S. Thomae in 12 Metaphys. lect. 10.
I48 PARS ALTERA — CAP. IV
lum primwn scparando acciperc. At mythi biblici decepissent omnes sapientes, omnes Patres, omnes doctores Ecclesiae usque in ho- diernum diem, donec scilicet expletis longis noctibus praeceden- tium saeculorum, universalis erroris depulsor, novus sol scholae criticae tandem illuxisset.
Accedit quod, uti iam ostensum est, ea quae in Scriptura antiqua mythos esse volunt, proponuntur in N. T., ut facta rea- lia ex quibus vel dogmaticae conclusiones eruuntur, vel exem- pla ad virtutem provocantia exhibentur. Accedit quod eadem illa facta adducuntur in Psalmis tanquam signa illustria potentiae et sapientiae et misericordiae Dei; tanquam mirabilia magna de qui- bus debet laudari Dominus Deus veritatis, laudari in aeternum, laudari a generatione in generationem, laudari a saeculo et usque in saeculum. Lege Psalmos 77, 104, 105, 113, 135, ubi singilla- tim commemorantur et plagae aegyptiacae, et divisio maris rubri, et man de caelo, et aqua de petra, etc. Propter haec omnia oportet confiteri Domino, quoniam in saeculum misericordia eius. Con- flteri, inquam, Domino dominorum, qui interrupit mare et per- duxit eos; qui deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illumi- natione ignis; qui pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis; qui transtulit Austrum de caelo, et pluit super eos sicut pulverem carnes; qui posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos. Nunc autem ista ex te sunt se- mi-mythica et semi-legendaria. Ergo ad laudem Dei non amplius sufficit confessio eius super coelum et terram, nec satis est simplex veritas operum eius. Ergo haec debuisset esse totius Psalterii pe- roratio, haec conclusio, hic epilogus : « Laudate Dominum in san- « ctis eius, laudate eum in firmamento virtutis eius. Laudate eum « in virtutibus eius, laudate eum secundum multitudinem magni- « tudinis eius. Laudate eum in sono tubae... Laudate eum in « cymbalis benesonantibus, laudate eum in cymbalis iubilationis, « landate eum in mythis et fabulis! Omnis spiritus laudet Domi- « num. Alleluia ! »
III. — Sed de mythis hactenus satis. Iam veniamus ad ci- tationes implicitas, quae novae inventionis pars magna sunt. Qua in re, id prae primis observari posset, eas quas citationes impli-
DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE 149
citas dicunt, transcriptiones seu insertiones documentorum potius debuisse dici, citationes vero sat inepte appellari. Citare enim, ex proprietate vocabuli nihil aliud est quam aliquem ad testifi- candum advocare, alicuius testimonium allegare. At ubi nulla te- stis comparitio est, ubi citatio ? Quidquid vero sit, de vocabulo non tantopere curabimus, quia satis est ut de re ipsa quae per vocabulum intenditur, constet. Porro sub appellatione implicitae citationis nunc venit tacita adductio documenti quod.auctor prae manibus habet, et quod inserit narrationi suae sub flde docu- menti ipsiusmet, sponsorcm veritatis eius nequaquam se faciendo. Et propterea citationis nomen ubique affectant, ut scilicet quem- dam alium insinuent testem, penes quem solum sit lapsus vel fallacia. Sed vanissimum effugium ad conciliandam inerrantiam Scripturae cum materiali falsitate narrationum eius, sequens tibi ostendet consideratio.
Quamcumque enim formam litterariam supposueris, quos- cumque usus seu conventiones pro temporum vel locorum diver- sitate vigentes in medium adduxeris, oportet tandem corde cre- dere et ore confiteri, libros sacros fuisse Spiritu Sancto dictante conscriptos, et quidem quoad omnes et singulas eorum partes, adcoque et quoad omnes et singulas sic dictas citationes implicitas. Nam si citatio etiam proprie dicta, id est formalis atque expli- cita, verissima quaedam pars libri est, quae ab auctore esse de- bet, non secus ac caetera, uti supra ostensum est evidenti argu- mento (*), quanto magis citatio implicita, quae nulla allegatione facta, corpori narrationis interseri nunc supponitur ! Necesse igi- tur est ut et ipsae quas implicitas dicis citationes, fuerint ab ha- giographis, non proprio motu propriaque industria appositae, sed sub dictatione Dei. Quo semel principio inconcusse praeiacto, iam vide quam sit insubsistens tui systematis constructio. Et scriptor quidem humanus invenit documentum cuius valorem ignorat; ni- hilo tamen minus transcribit illud, et inserit narrationi sub quo- dam veluti periculo sortis, existimans se in omni casu pro excu- sato haberi posse, partim propter praesumptam probabilitatem
(x) Vide supra, pag. 37, seq.
I50 PARS ALTERA — CAP. IV
veracitatis documenti, partim propter considerationes quas cri- tici nostri ingeniose invenerunt : transeat ! Sed quid, quaeso, di- ceres de illo cui falsitas documenti esset certissime nota, quique non obstante hac sua certissima conscientia, documentum ipsum simpliciter ac sine addito vel insereret narrationi vel dictaret in- serendum ? An forte probitatem historicam distingues in occi- dentalem et orientalem, in antiquam et modernam ? Mirum sane si in casn, probitas etiam orientalis, adhuc salva et integra ma- neret. Quidquid vero sit, cum Deus ipse nec occidentalis sit nec orientalis, nec antiquus nec modernus; cum insuper ea quae falsa sunt, non apprehendat ut probabiliter vel possibiliter vera, sed cognoscat certissime et determinatissime ut falsa ; cum denique apud ipsum nil valeant illi usjus et illae conventiones quas sola hominum vel vanitas vel ignorantia introduxit: intelliges, puto, quomodo ex dictatione eius descendere omnino non possit cita- tio implicita falsi et erronei documenti. Et ideo a primo ad ulti- mum, doctrina de citationibus implicitis intellecta in eo sensu, et prae eo scopo quem intendunt novi exegetae, est evidentissime reiicienda.
Denique hic quoque proportionaliter applicari potest regula Augustini ubi supra: Admissa semel in tantum auctoritatis fasti- gium implicita aliqua citatione, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non ut cuique videbitur ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad citantis auctoris consilium offi- ciumque referatur. Id quidem aequivalenter fatentur, ut vidimus, illi quos non male radicales criticos appellares. Sed et frustra alii qui modci ati dicuntur, applicationem systematis ad certos limi- tes restringere et circumscribere tentant. Nam si exempli gratia, ut te expedias a sat levi difficultate quae in genealogia Christi (Luc. III-36) de Cainan occurrit, pro quanto dicitur ibi Cainan filium fuisse Arphaxad, Sale autem filium Cainan, dum ex Ge- nes. XI-12 constat Sale non nepotem Arphaxad fuisse, sed filium, nullamque inter hos mediam generationem intercessisse: si, in- quam, dicis Lucam implicite citasse mendosam versionem septua- ginta interpretum, ita scilicet ut penes ipsos solos esse vellet in hac parte fidem et auctoritatem, curnam, quaeso, de quolibet evan-
DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE 151
gelico sermone Christi ad explicationem difficili, non eodem iure praetenderet quispiam implicitam citationem unius ex iis dubiae fidei documentis, quae tempore redactionis evangeliorum, testante ipso Luca I-i, de vita et gestis Christi passim vulgabantur ? Et sic discurrendo per singula, perniciosissimo semel principio in- troducto, auctoritas evangelii fluctuans, incerta, et per omnia labi- lis invenitur. Sint ergo, ut volueris, tacitae quaedam in Scriptu- ris transcriptiones praeexsistentium documentorum; id tamen certo certius nonnisi ex dictatione Dei, qui dum documenta illa inspiratae narrationi intcrseruit, eo ipso fideiussorem se fecit fide- Iitatis atque omnimodae veracitatis eorumdem. Caeterum, ad dif- ficultatem supradictam, aliasque similes, tot possibiles atque etiam obviae explicationes occurrunt, ut nequaquam ibi locum habere possit excusatio, ut aiunt, petita ex necessitate causae. De qua re vide, si lubet, probatos auctores (x). Interim vero, liceat prae- sentem doctrinam firmare ex recenti decisione Commissionis Pon- tificiae de re biblica.
Quaesitum fuerat: Utrum ad enodandas difficultates quae oc- cnrrunt in nonnullis S. Scripturae textibus, qui facta historica re- ferre videntur, liceat exegetae catholico asserere agi in his de cita- tione tacita vel implicita documenti ab auctore non inspirato conscripti, cuius adserta omnia auctor inspiratus minime approbare aut sua facere intendit, quaeque ideo ab errore immunia haberi non pos-
(x) Primus inventor citationum implicitarum videtur fuisse Caietanus, teste Melchiore Cano 1. 2 de locis, c. 18 in responsione ad 6um: « Eam « obiectionem quae sexto loco posita est (de Cainan filio Arphaxad et « patre Sale), qua via Caietanus noster repellere tentaverit, invitus qui- « dem facio ut dicam, sed dicam tamen ne in Evangelii veritate tuenda « nostris videar pepercisse. Significat certe ille primum, (nam deinde « in ea opinione non perstat), Liicam evangelistam septuaginta interpre- « tum errorem in hac parte, sine proprio tamen errore secutum. Id quod « ego non solum intelligere. sed ne cogitatione quidem informare pos- « sum. Si enim evangelista imprudens septuaginta interpretes errantes « in historia evangelii sequitur, licet imprudens, sed errat tamen. Sin « autem videns prudensque, ut dicitur, fictam a septuaginta narrationem « suo evangelio inserit, errat quoque, et eo magis, quod dedita opera « Evangelii sinceritatem fabula commentitia contaminat, etc. ».
152 PARS ALTERA — CAP. IV
stmt. — Et fuit responsum : Negative, excepto casu in quo, salvis scnsu ac iudicio Ecclesiae, solidis argumentis probetur: i°) Jiagio- graphum altcrius dicta vel documenta rcvera citare, et 2°) eadeni ncc probare nec sua facere, ita ut iure censeatur non proprio no- niine loqui.
Itaque negativa responsio est. Sed propter exceptionem ap- positam, visum est aliquibus, reiectam quidem fuisse opinionem cxaggeratorum, qui integros fere libros historicos Sacrae Scri- pturae citationibus implicitis nec plus nec minus constare volunt; probatam vero, et vix non canonizatam sententiam aliorum qui dicuntur moderati, et intra iustos limites ut aiunt, systema con- cludunt. Verene sic se rem habere putas?
At contra eiusmodi interpretationem iam satis superque foret vel simplex illa observatio, quae prima etiam fronte occurrit: Xeminem nempe ita unquam desipere potuisse, ut diceret quod, verificata semel duplici hypothesi casus excepti, (si solidis argu- mentis probetur, hagiographum alterius dicta vel documenta re- vera citare, et eadem nec probare nec facere sua), non liceat exegetae catholico inde enodare difficultates occurrentes in non- nullis Scripturae textibus. Nimis enim evidens atque aperta res ista est, quam ut viri sensati contradictionem ferat. Xon ergo ibi est aut esse potuit punctum controversiae circa sic dictum ci- tationum implicitarum systema.
Sciendum igitur quod huius systematis auctores id sibi vo- lunt: Hagiographum iure censeri non proprio nomine loqui, cx Jioc ipso, ex Jioc solo, quod documenta alterius auctoris tacite citat. Et solum est differentia inter exaggeratcs et moderatos, quatenus exaggerati opinantur citationes implicitas habendas esse pro re- gula in historia sacra, casus vero in quibus hagiographus pro- prio nomine loquitur, pro exceptionibus ad regulam, toties quo- ties positive probandis. Moderati autem ex inverso sentiunt re- gulare esse, quod sacer historicus proprio nomine loquatur, et citationes implicitas, utpote extraregulares, debere pro singulis casibus specialiter demonstrari. Caeterum, omnium indiscrimi- natim sententia est, sufficere solum factum (aut praesumptum iuxta exaggeratos, aut demonstratum iuxta moderatos) tacitae
DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE 153
citationis documenti non inspirati, ut legitima conclusio sit: ha- giographum sub sola fide dicti documenti asserta eius retulisse, et idcirco asserta ista non necessario tanquam ab historico er- rore immunia haberi debere.
Nunc autem Commissio biblica opinionem hanc de integro reiicit, et casus quem excipit, est revera extra ambitum syste- matis implicitarum citationum, quocumque tandem modo accepti. Nam secundum exaggeratos, ad enodandas difficultates occur- rentes in textibus Scripturae qui facta historica referre videntur, liceret exegetae catholico asserere agi in his de citatione impli- cita, nulla etiam spcciali demonstratione facta. Secundum mode- ratos vero, id liceret exegetae catholico, una tantum demonstra- tione facta, hagiographum nempe alterius dicta vel documenta re- vera citare. At Commissio biblica non unam tantum demonstra- tionem necessariam esse asserit, sed duas: quatenus praeter fa- ctum citationis tacitae, hoc quoque aliud solidis argumentis vult probari, hagiographum scilicet documenta tacite citata nec pro- bare nec facere sua. Quo quidem in casu evidenter constat er- rorem admissibilem non provenire piaecise ex hoc quod citatio implicita fuit, sed ex illo alio capite cuius probatio quaeritur, et a quo tota de integro solutionis legitimitas pendet. Esset enim eadem ratio extra citationis casum. Sicut quando dicit Ecclesia. stes: Unus est interitus hominum et iumentorum, etc, nulla est etiam implicita documenti citatio. Adhuc tamen veritas non est. Quippe, solidis argumentis demonstratur, poni haec in ore ma- terialistarum seu scepticorum, et hagiographum nec probare ista, nec facere sua.
Recte ergo concludes Commissionem biblicam simpliciter et absolute confixisse systema quod vocan t citationum implicitarum. I)e quibus hactenus satis.
IV. — Superest tandem ultima et pessima omnium inventio, qua scilicet in eloquiis veritatis introducitur formalis, expressa, et data opera ab ipso auctore sacro quaesita historiae corruptio, amplificatio, arbitraria accommodatio, ad veritates fidei et morum efficacius inculcandas. In quo quidem iterum redeunt omnes ani- madversiones superius adductae, sive de fine qui non legitimat
154 PARS ALTERA — CAP. IV
media ; sive de inaudito illo ac vere ineredibili modo informandi mores per ipsum in actu exercito datum falsationis exemplum ; sive de dictatione seu suggestione divina, quae si supponatur ad eiusmodi falsationem sese non extendere, pessum ibit fides integralis Scripturae inspirationis, sin autem e contra, in causa erit principium a quo sine blasphemia recedere nefas, Deum scilicet nullius mendacii auctorem esse posse. Quippe omnia quae adducunt ad palliandum mendacii crimen, illis solis fucum facere poterunt, quibus ad suas praeiudicatas opiniones tuendas omnis tandem ratio bona videbitur. Non ergo est cur in his denuo occupemur. Sed quoniam speciale nunc argumentum se habere putant ex modo quo in Scriptura praenuntiantur futura, operae pretium erit et de novo hoc sophismate pauca quaedam observare. . Revera admirationem movet quod homines qui tot genera litteraria distinguunt secundum usus et conventiones hominum, distinctionem iam apponere nesciant ubi eam ipsa rerum natura indicat. Quaerunt igitur quid distet inter historicam narrationem praeteriti, et propheticam annuntiationem futuri, et dico quod responsio non est a longe repetenda, sed ex ipsa diversa con- ditione praeteriti et futuri naturaliter accipitur. Id nempe distat, quod distat inter cognitionem rerum in seipsis, et cognitionem rerum in speculo divinae aeternitatis. Id distat, quod distaret inter visionem hominis qui ambulans et ipse in via, caeteros eadem via ambulantes intueretur unum post alium, et visio- nem hominis qui in alto atque eminenti loco extra ordinem tran- seuntium positus, omnes transeuntes simul aspiceret. Uno verbo haec est differentia, quod historica narratio praeteriti modum habet ipsarum rerum quae motu temporis abripiuntur, prophetica autem annuntiatio futuri impressum retinet modum divini intui- tus, cui ratione quadam incomprehensibili cuncta volumina sae- culorum transeuntia manent, currentia stant, ut dicit Gregorius 1. 20 Moral. c. 32. Nam in illustratione mentis prophetae re- sultat similitudo veritatis divinae praescientiae, et propter hoc eiusmodi illustratio vocatur speculum aeternitatis, quasi reprae- sentans Dei praescientiam, qui in sua aeternitate omnia praesen- tialiter videt. Hinc ergo sumes rationem ex natura rei, cur in
DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE 155
prophetica dictione eventus longo intervallo separati simul con- iungantur, aut cur saepe sit subitus transitus a typo ad antity- pum, imo antitypus eodem quandoque nomine censeatur ac typus ipse, quasi quaedam eius continuatio. Nam propheta in ea est specula constitutus, in qua mutatur prospectiva, et sub alio veluti angulo res motu temporis abreptae attinguntur f1). Hinc quoque intelliges cur contingat ut quae quoad nos adhuc futura sunt, enuntientur in forma praesentis, et frequentius in forma praete- riti : « Intendite, inquit Augustinus, quare pleraque prophetae « ita dicunt tanquam praeterita sint, cum praenuntientur futura, « non facta... Quia Deo et futura tam certa sunt, tanquam praete- « rita sint. Nobis enim ea quae praeterierunt, certa sunt; quae futura, « incerta sunt. Novimus enim aliquid accidisse, et non potest fieri « ut non acciderit quod accidit. Da prophetam cui tam certum sit « futurum quam tibi praeteritum ; et quam tibi quod meministi « factum, non potest fieri ut non sit factum, tam illi quod novit « futurum, non potest fieri ut non fiat. Ideo de securitate dicun- « tur tanquam praeterita, quae adhuc futura sunt » (2). Accedit quod futurum est secretum Dei ; praeteritum vero, naturale hu- manae cognitionis obiectum. Et putas necesse esse ut secretum Dei tam distincte nobis pandatur, quam distincte sese notitiae nostrae offerunt res communes in propatulo expositae ? Imo vero, in revelatione futuri semper expresso consilio miscetur obscuri- tas, quam sola removet eventus adimpletio (3). Undecumque ergo
:) « Ex hoc Deo'competit futura certitudinaliter ut praesentia co- « gnoscere, quia eius intuitus aeternitate mensuratur, quae est tota simul ; « unde eius aspectui subiacent omnia tempora, et quae in eis geruntur. « In quantum igitur ab isto divino aspectu resultat in mente prophetae « futurorum scientia per lumen propheticum et per species in quibus « propheta videt, ipsae species simul cum lumine prophetico speculum « aeternitatis dicuntur, quia divinum intuitum repraesentant, prout in « aeternitate futurorum eventus praesentialiter inspicit ». S. Thomas de Verit. Q. 12, a. 6. Vide etiam, 2-2, Q. 173, a. 1. (2) August. Enarrat. in Psalm. 43. n. 8.
3) Egregie Bossuetius, rationes exponens cur Christus, Matth. XXIV, sub uno sermonis contextu depinxerit proximam ruinam Ierusalem et remotam ruinam totius mundi in fine saeculorum, ait : « On demandera « pourquoi J. C. n'a pas voulu distinguer des choses si eloignees. Cest
156 PARS ALTERA — CAP. IV
res aspiciatur, apparet nullum esse argumentum quo a modo praenuntiationis propheticae consequentiam aliquam trahere vo- lunt ad modum narrationis historicae, praesertim cum nihil com- mune habeat , praetereaque nihil , quidquid in stylo et forma vaticiniorum notari unquam poterit, cum amplificationibus illis mendacio plenis, quibus proponerentur tanquam facta ea quae facta non sunt, vel tanquam circumstantiae realium eventuum ea quae nunquam evenerunt.
Ultima itaque conclusio sit, quod cum de formis litterariis nunc agatur, sanioris forsitan criticae argumentum darent, si loco quaerendi cui communi generi seu praedicamento divini libri sint adiudicandi, agnoscerent potius genus illud singulare, tran- scendens, nullam cum aliis comparationem ferens, quod est ipsa Scriptura sacra. Tunc enim non arbitrariis suis considerationi- bus relinquerentur, sed nec ratio a priori eis deesset, nec ratio a posteriori. Non ratio a priori, quia dignum sane est ut libri illi quorum Deus principalis auctor, proprium quiddam in ipso modo loquendi prae se ferant, quod in aliis non invenitur. Nec etiam ratio a posteriori, quia de facto exsistunt Biblia, quibus nulla alia litteratura vel a longe comparari potest, multoque minus litteratura illa Babylonica quam in medium adducunt. Quae si Bibliis nostris similis esse dicitur, forte sicut deformis simia dici potest similis homini.
« premierement, par la liaison qu' il y avait entre elles, 1' une etant la « figure de 1'autre ; la ruine de Jerusalem figure de celle du monde, '< et de la derniere desolation des ennemis de Dieu. Secondement, par- 0 cequ'en effet plusieurs choses devaient etre communes a tous les « deux evenements. Troisiemement parceque, lorsque Dieu decouvre les « secrets de Tavenir, il le fait toujours avec quelque obscurite ; parce- « qu'il ne veut pas contenter la curiosite, mais edifier la foi ; parceqifil <> veut que les hommes suient toujours surpris par quelque endroit... « Voila pourquoi la prediction de la ruine de Jerusalem est en quelque « sorte confondue avec celle du monde. Apprenez, o hommes ! par « 1'obscurite que J. C. meme veut laisser dans sa prophetie, apprenez a a moderer votre curiosite. a ne vouloir pas plus savoir qu'on ne vous « dit, a ne vous pas avancer au dela des bornes, et a entrer avec « tremblement dans les secrets divins ». Meditations sur 1' Evangile, derniere semaine, 6Seme jour.
CAPITULUM QUINTUM
DE INTERPRETATIONE SACRAE SCRIPTURAE
« Omnis prophetia Scripturae propria inter- pretatione non fit ». 2 Petr. I-20.
Ultimo dicere oportet de subordinatione criticae ad magiste- rium ecclesiasticum et unanimem consensum Patrum in exegesi scripturaria. Et primo de legitimo sensu decreti Tridentini circa usum et interpretationem sacrorum librorum. Secundo de iis quae ex hoc decreto consequuntur.
§ i-
Dupliciter hac nostra aetate eludere tentaverunt decretum Tridentini de usu et interpretatione sacrorum librorum. Dixe- runt aliqui, decretum hoc esse mere disciplinare, et non abso- lute pro quovis tempore habere valorem, sed solum pro illis circumstantiis in quibus editum est. Alii vero perspicientes ne verosimiliter quidem id persuaderi posse, ad aliam confugerunt cavillationem, asserentes interdictum concilii, ne quis Scripturam Sacram interpretari audeat contra sensum quem tenuit et tenet Ecclesia, esse intelligendum pure et simpliciter de eo quod fas non sit, interpretando Scripturas, dogma aliquod fidei ab Ecclesia definitum excludere vel negare; caeterum, plenam relinqui liber- tatem quoad positivam quorumlibet textuum exegesim, dummodo doctrina Ecclesiae pro norma saltem negativa sancte retineatur. Ne ergo, exempli gratia, neges explicite Iesu Christi divinitatem, vel realem eius in Eucharistia praesentiam, nec unquam trahas
158 PARS ALTERA — CAP. V
verba Scripturae ad positivum sensum qui cum his dogmatibus conciliari nullatenus possit, et fecisti satis. In reliquo, nihil prohi- bebit quin pro tua sapientia seu etiam phantasia, ea quoque loca quae tanquam dogmatum nostrorum expressiva ac demon- strativa semper ab Ecclesia habita sunt, intelligas tu, sensu haud quidem contradictorio, adhuc tamen alio quolibet modo vel ra- tione diverso.
Specimen accipe ex recentissimo opere theologiae positivae de Eucharistia, praesentia reali, et transubstantiatione (£). Auctor recenset et suae crisi subiicit ea quae Eucharistiam spectant in novo testamento, nimirum testimonia Pauli, Lucae, Marci et Matthaei, ac demum Ioannis. — In primo capitulo, de Paulo ait quod verba eius, 1 Cor. X-XI, nequaquam ostendunt realem Christi praesentiam in Sacramento : « Christianus manducat « carnem victimae immolatae in cruce; id tamen, an in re, an « solum in figura? Huic quaestioni Paulus non respondet, et ne « verbum quidem habet unde ei satisfiat » (2). Et infra in con- clusione : « Doctrina Pauli affirmat quod in Eucharistia panis et « vinum procurant participationem corporis immolati in cruce, « sed secundum aliquem modum (realem vel figurativum), quem
(*) Pierre Batiffol. recteur de 1'Institut catholique de Toulouse. Etu- des d'histoire et de theologie positive. Deuxieme serie. L'Eucharistie, ia presence reelle, et la transsubstantiation. (Paris, Lecoffre, 1005).
(2) « De meme que le Juif participe au sacrifice oftert sur 1'autel ' en mangeant la chair de la victime qui a ete immolee. ainsi le chre- a tien participe au sacrifice unique et definitif qui a ete offert a Dieu 0 sur la croix, en mangeant le pain et en buvant le vin dont le Christ « a dit : Ceci est mon corps pour vous, cette coupe est la nouvelle al- 0 liance en mon sang. Telle nous apparait la pensee de S. Paul sur « l'eucharistie. Mais il importe d'en bien mesurer le contenu. Le chre- « tien mange la chair de la victime immolee sur la croix: mai.s la mange- « t-il reellement ou en figure? S. Paul ne repond pas a cette question. ■< Ou encore, quelle est la nature de la Kotwiia qui fait que le chretien " est it.Qi.wi6c, de la croix? Est-ce une xoivwvta pareille a celle qui par « 1'idolothyte, associe le paien au demon?... S. Paul, dans les textes cites, « n'a pas un mot qui reponde a la curiosite que ces textes provoquent. Et Ton sollicite ces memes textes lorsquon veut y voir davantage ». Op. cit. pag. 18-19.
DE INTERPRETATIONE SACRAE SCRIPTURAE 159
« Paulus non definit » (r). — In secundo capitulo, de valore testi- monii evangelii Lucae, ad dogma realis praesentiae quod attinet, auctor silet, nec quidem immerito. Quid enim opus ei erat aliquid adiicere iis quae praecedenter dixerat de narratione Paulina, cui illa evangelistae non solum nihil addit, sed et ad amussim no- scitur per omnia respondere? Remanebat tamen fractio panis, de qua idem ipse Lucas pluries meminit in libro Actuum, eratque locus inquirendi quid sibi vellet ista religio. Et responsio datur diversa pro variis phasibus evolutionis conscientiae christianae. Initio enim, Act. II-46, fuit observantia privata, actus pietatis domesticae qui saepe saepius a familiari fractione in mensa com- muni non distinguebatur nisi per intentionem directricem. « At « quo melius intellectus fuit profundus sensus religiosus frac- « tionis eucharisticae, eo etiam magis vestigium primitivae fami- « liaritatis disparuit, et gestum augustum circumdederunt cre- « scente reverentia ac solemnitate. Talis iam coena Troadis, « Act. XX-7, seq. » (2). Haec de Luca in capitulo secundo. —
(r) « La doctrine de S. Paul, en resume,... fait de 1'eucharistie 1'insti- « tution meme du Christ... A la cene, le pain et le vin ont servi au 0 Christ a proclamer la nouvelle alliance qui allait etre scellee en son « sang. Dans l'eucharistie, le pain et le vin procurcnt la jtoivoma au « corps et au sang immoles sur la croix, ils la procurent en une ma « niere que S. Paul ne definit pas ». Ibid. p. 20.
(2) « Le texte judeo-chretien insiste sur le fait que les nouveaux con- « vertis appartiennent encore au judaisme fidele, mais il souligne cet « autre fait que 1'acte par lequel ils sont chretiens, c'est la fraction do- « mestique du p^in. Cette fraction du pain est une observance privee, « une sorte de rappel intime du Christ, un acte de piete domestique « qui ne se distingriera bien souvent de la fraction familiere du pain a « table que par 1'intention directrice. Tel le repas d'Emmaus ou le Sau- « veur prend du pain, le benit, le rompt, et le partage aux deux disci- « ples sans que l'on puisse voir la rien de Peucharistie. A mesure que « l'on comprendra davantage le sens religieux profond de la fraction « eucharistique du pain, toute trace de la familiarite primitive s'effacera, « et lon entourera le geste auguste de la fraction eucharistique du pain « d'un respect et d'une solennite croissante. Telle deja la cene de « Troas ». Op. cit. pag. 28. — Quid autem haec distent a protestan- ticis vel rationalisticis theoriis evolutionis Alfredi Loisy, contra quem solet auctor specie tenus confutator incedere, videant revera peritiores.
l6o PARS ALTERA — CAP. V
Iam in capitulo tertio, quod est de Marco et Matthaeo, eadem ac supra observatio occurrit : nihil nempe apud auctorem inve- niri circa valorem testimoniorum pro realitate sacramentalis praesentiae. Nam rursus, si narratio primae ad Corinthios ne verbum quidem habet quo ad catholicum potius quam protestan- ticum sensum positive determinetur, satis superque lector iam intellexit, narrationem substantialiter identicam duorum priorum synopticorum in eadem prorsus versari conditione. Et hoc in tuto iam positum erat. Ideo auctor alio convertit ferramenta demolitionis, et post allatas antilogias Ioannem inter et synopticos quoad diem celebrationis coenae, concludit quod verosimilior solutio illa est, quae eidem coenae denegat omnem characterem paschalem. Frustra Matthaeus dicit: Prima autem die azymorum... fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, el. paraverunt pascha. Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. Frustra Marcus: Invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt pascha. Vespere autem facto, venit cum duodecim. Frustra Christus apud Lucam : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum an- tequam patiar. Frustra auctor ipse supra observavit, narrationem Lucae in hoc a narratione Pauli maxime distingui, quod Lucas characterem paschalem coenae quam evidentissime notat ac describit (T). Frustra cantat Ecclesia: Noctis recolitur coena no- vissima, qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus iuxta legitima priscis indulta patribus. Post agnum typicum, expletis epulis, etc, et rursus : In supremae nocte coenae recumbens cum fra&ibus, observata lege plene cibis in legalibus, etc. His utique non obstantibus, verisimilior explicatio est: non pascha a Christo fuisse celebratum in ea nocte qua tradebatur, sed caeremoniam fa- milialem quam Iudaei vocabant Kiddusch, de quo postea Kiddusch,
(*) « Le temoignage de S. Luc sur l'eucharistie est d'abord con- « tenu dans le recit que le troisieme evangile fait de la cene. Le recit « se distingue du recit de S. Paul par ce premier trait, que Luc mar- « que le plus ?iettement qu'i/ se peut, le caractere pascal de la cene » Op. cit. pag. 26.
DE 1NTERPRETATIONE SACRAE SCRIPTURAE l6l
ex rabbinorum commentariis plura deinde auctor edisserit (r). — Demum in sexto capitulo quod est de Ioanne, edocemur eam esse inter Ioannem ipsum et quatuor praecedentes differentiam, quod Paulus, Lucas, Marcus et Matthaeus vere de Eucharistia locuti sunt, tametsi quid Eucharistia sit, an panis, an corpus Christi, minime definiant; Ioannes vero de hoc sacramento nihil omnino habet, nisi forte allusive in tribus quatuorve versiculis: « Invenitur quod Ioannes valde parum locutus est de Eucharistia, « cum in summa ad eam c. 6 non alludat nisi in vers. 53-56. » (2).
Ecce igitur tibi sat liquidum exemplum de modo quo schola critico-historica intelligit decreta Ecclesiae circa interpretationem sacrorum librorum. Satis eis est, si diserte et ipsis omnino ter- minis dogma solemniter definitum sua exegesi non confodiant, ut deinde omnia sibi licere arbitrentur. Sed nec opus est magna consideratione ut perspicuum fiat, hanc methodum nihil minus secum ferre quam completam fidei ac religionis christianae de- structionem, sicut toto suo libro quoad speciale dogma Eucha- ristiae, praefatus auctor, in actu, ut aiunt, exercito luculenter commonstrat.
Iam negavit valorem omnium fontium scripturalium in quibus suae fidei documenta circa sacramentum altaris, ab initio agno verat Ecclesia. Ubinam ergo eiusdem catholicae fidei firmum fun-
(r) « Cette contradiction (sic) de S. Jean et des Synoptiques est un « des problemes classiques de l'exegese ancienne et moderne. Des nom- « breuses combinaisons qui ont ete elaborees pour resoudre cette con- « tradiction, celle qui denie d la cene tout caractere pascat, nous semble d « mesure que nous y rejlechissons davantage, la plus vraisemblable... La « cene, telle que Jesus l'a celebree le jeudi soir 13 Nisan, serait donc « le repas de la veille de la paque, non la paque proprement. Or les « Juifs celebraient chaque veille de sabbat, une breve ceremonie fami- « liale qu'ils appelaient Kiddiisch... On entendrait donc d'un Kiddusch « tout ce que S. Mathieu et S. Marc rapportent de la preparation de « la cene, etc. » Op. cit. pag. 41-43, seq.
(2) « Une fois abattue la poussiere de symbolisme soulevee ainsi « autour de 1'evangile de S. Jean, on decouvre en effet, que l'apotre a « bien peu parle de 1'eucharistie, puisque, en derniere analyse, il n'y « fait allusion que dans les v. ,53-56. » Op. cit. pag. 104.
De inspii aiione Sacrae Scripturae ir
l62 PARS ALTERA — CAP. V
damentum? Forte in monumentis traditionis, in testimoniis Pa- trum? Sed contra est primo, quod solent Patres in suis de Eu- charistia tractationibus, appellare ad Scripturas, utputa ad Ioan- nem in sermone de pane vitae, ad Paulum, Matthaeum, Marcum et Lucam in narratione institutionis sacramenti. Nunc autem, si nec Paulus, nec Matthaeus, nec Marcus, nec Lucas, nec Ioannes ea dicunt ex quibus praesentiae realitas constare possit, quomodo adhuc receptibiles hac de re attestationes eorum qui et Pauli et Matthaei et Marci et Lucae et Ioannis auctoritatibus nituntur? Quomodo firmum aedificium, cuius basis imaginaria? Aut forte iis unquam auctoribus fidere dignum et iustum fuit, qui sollicitant textuSj ut in eis inveniant ea quae non continent? — Sed contra est secundo, quod non maior est Patrum auctoritas in testando dogmata, quam in testando sensum dogmaticum textuum Scri- pturae. Proinde, si quoad secundum reiicitur haec auctoritas, nulla est ratio excogitabihs cur quoad primum admittatur. — Sed contra est praesertim tertio, quod libertatem quam sibi vindicant in exegesi scripturali, a fortiori retinebunt in exegesi patristica. Et quodnam, quaeso, traditionis testimonium firmum ac demon- strativum illis videbitur, qui dicunt textus : lioc est corpits meum, hic est sanguis meus, ne verbum quidem continere, quo satisfiat curiositati inquirentis utrum caro victimae in cruce immolatae realiter manducetur sub specie sacramenti, vel figurative tantum? Pro arbitrio igitur Patres habebunt, alios ut symbolistas, alios ut realistas. Pro eodem arbitrio ipsos realistas divident in classes duas. Alii cum Ambrosio credent quod corpus in sacramento praesens, est identicum cum corpore Christi historico. Alii e contra cum Augustino tenebunt, corpus sacramentale nequaquam esse ipsum corpus natum de Virgine, passum in cruce, et nunc gloriosum in caelo, sed aliud plane diversum, materiae expers, ab omni concretione absolutum, de quo quid sit scire impossibile est, corpus denique quod non est corpus. Hanc porro erroneam, imo et haereticam sententiam, quam per totum suum librum omnibus modis ut suam auctor inculcat, vere augustinianam esse riiordicus defendet. « Theologi scholastici, inquit, volunt invemre « apud Augustinum suam theoriam (sic) de praesentia in Eucha-
DE INTERPRETATIONE SACRAE SCRIPTURAE 163
« ristia corporis historici Christi. Vidimus quam longe aberat « Augustinus a tam praecisa affirmatione. Insistunt tamen, et ap- « pellant ad quosdam textus famosos. Primus est in quo Augu- « stinus quaerit quomodo possumus adorare, sicut vult Psalmista « (Psalm. XCVIII-5), scabellum pedum Domini, quod est terra? « Hoc ideo est, respondet Augustinus, quia terra ibi potest intel- « ligi de carne Christi : Suscepit enim de terra terram, quia caro de « terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne « hic ambu/avit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem « dedit, nemo autem illam carnem manducat nisi prius adoraverit, « inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Do- « mini. Si ergo caro Christi, illa ipsa quam accepit a Maria, « non est in Eucharistia, cur de adoratione eius loquitur Augu- « stinus? Nemo, inquit, illam carnem manducat, nisi prius ado- « raverit. » Audisti argumentum theologorum. Audi nunc respon- sionem. Prosequitur enim auctor, et dicit: « Non puto textum « esse tam peremptorium, quam theologis asserere placet. Nam « si integraliter legatur, invenitur quod Augustinus revindicat « adorationem pro Deo, cuius terra est scabellum, et quod pro « carne ipsa idem Augustinus nihil revindicat: Numquid autem, « ait, caro vivificat? Ipse Dominus dixit, cum de ipsa commenda- « tione eiusdem terrae loqueretur : Spiritus est qui vivificat, caro « autem nihil prodest. Ideo et ad terram quamlibet cum te inclinas « atque prosternis, non quasi terram intuearis, sed illum sanctum « cuius pedum scabellum cst, quod adoras: propter ipsum enim « adoras. Dominus igitur in coena instituit sacramentum carnis « suae, illius carnis quae terra erat. Sed haec caro, sive histo- « rica, sive sacramentalis, non valet nisi per spiritum qui ipsam « vivificat. Itaque, quando te prosternis coram sacramento, non « consideras terram quamlibet, sed adoras sanctum cuius haec « terra scabellum est. Propter ipsum adoras » (x). En tibi spe-
(T) « Les theologiens de TEcole veulent retrouver chez Augustin « leur theorie (!) de la presence dans 1'eucharistie du corps historique « du Christ. Nous avons vu combien Augustin etait loin d'une affirma- « tion si precise, etc. etc. » Op. cit. pag. 249. — Et supra, pag. 243, de Augustino dixerat: « On ne saurait inculquer plus energiquement
De inspiralione Sacrae Scriptitrae 11*
164 PARS ALTERA — CAP. V
cimen interpretationis Patrum, sicut supra specimen habuisti in- terpretationis Scripturarum. Si, inquit auctor, integraliter legas,. invenies quod Augustinus revindicat adorationem pro Deo, pro carne autem ipsa in sacramento nihil revindicat. Et tamen ex- presse dixit Augustinus: Quia ipsam carnem in qua hic ambu- lavit, ipsam carnem quam de Maria accepit, manducandam ad. salutem dedit, nemo autem illam carnem manducat nisi prius adoraverit, inventum est quemadmodum adoretur terra scabellum pedum Domini. £t adhuc addidit Augustinus id quod auctor re- ticuit, quod dissimulavit, quod de textus integritate truncavit, dimidiatam tantum, et inabsolutam phrasim citans: Inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando. Ubi evidenter apparet quod loquitur de adoratione alicuius rei quae ex sese sine idololatriae peccato non posset adorari. Ubi adhuc evidentius est quod illa res quae alias videretur non posse sine impietate terminare adorationem, non est utique divinitas. Quid. igitur est quod inventum est adorandum ita, ut non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando? Quid, quaeso,. nisi caro? caro hypostatice Deo unita, quae in sacramento man- ducanda nobis proponitur? caro de qua Concilium V, can. 9: « Si quis non una adoratione Deum Verbum incarnatum cum « propria eius carne adorat, iuxta quod sanctae Dei Ecclesiae « ab initio traditum est, talis anathema sit? » Inutile! Pro Deo* Augustinus adorationem revindicat, pro carne autem ipsa nihil revindicat, quia, ait, cum te inclinas et prosternis, non debes intueri carnem praecise ut carnem, sed illum Sanctum cuius propria effecta est, propter quem adoras. Sicut si dicerem : non debes intueri in proximo tuo id quod secundum se amabile non est, sed debes intueri Deum cuius est imago, et ad cuius socie- tatem in aeterna beatitudine vocatur; propter Deum enim amas; ergo pro proximo ipso lex charitatis nihil revindicat! Haec est
« que le corps eucharistique n'est pas la chair sensible, et que cette « chair ne nous servirait de rien puisque nous ne pourrions la manger. « Mais de cette chair nous recevons 1'essentiel, Tesprit qui la vivif-c « Et la presence reelle est une presence spirituelle ».
DE INTERPRETATIONE SACRAE SCRIPTURAE 165
exegesis patristica, tota ex fontibus protestanticis translata, quae cum eadem arbitraria levitate in toto opere se expandit; quae etiam in demolitionis instrumentum ubique adhibetur, et per quam luculentiora Patrum testimonia, sive de reali praesentia veri ac proprii corporis Christi in sacramento, sive de transub- stantiatione, ac per hoc, de permanentia, non substantiae, sed accidentium panis, pessum eunt et destruuntur.
Sed iam ad exegesim scripturalem redeamus. Dictum est quod eam quam sibi in hac parte vindicant libertatem, legitimare volunt provocando ad decretum Tridentini, ut supra. Frustra tamen id ab eis tentari, ex duabus rationibus facile apparebit. Primo quia Tridentini verba nequaquam patiuntur interpreta- tionem quam eis imponunt. Secundo quia contra hanc eorum expositionem directe prodiit authentica declaratio Concilii Vati- cani, Const. Dei Filius, cap. 2.
Primo, inquam, verba Tridentini non patiuntur interpreta- tionem quam eis imponunt, quasi nempe: « Id, quod Concilium « vetat Scripturam interpretari contra sensum quem tenuit et tenet « Ecclesia, ita intelligendum esset, ut solummodo fas non sit « interpretando Scripturas, dogma aliquod fidei ab Ecclesia defi- « nitum excludere et negare ^> (l). Considerandum namque est quod non dixit Concilium : decernit sacrosancta synodus, ut nemo sacram Scripturam interpretari audeat contra dogma quod prae- dicavit et praedicat sancta mater Ecclesia ; sed dixit : contra sensum quem de Scriptura ipsa et tenuit et tenet. Nec dixit: sancta mater Ecclesia, cuius est nihil unquam docere quod in oppositione sit cum vero sensu Scripturarum; sed dixit: cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum. Quapropter Ec- clesia non solum semper ea docet, quae utpote infallibiliter vera, non possunt esse in contradictione cum quavis veritate, sive naturaliter nota, sive desuper revelata, sive per rectam ra- tionem dietata, sive in verbo Dei scripto ubilibet contenta : verum etiam, Tridentino teste, sentit et tenet aliqua sua dogmata con- tineri in certis quibusdam Scripturarum locis, et pro sua aucto-
(x) Collect. Lacensis, Tom. 7, col. 523.
l66 PARS ALTERA — CAP. V
ritate atque infallibilitate in interpretando verbo Dei, iudicat talem esse proprium ac verum horum locorum sensum. Et ex hoc aperte consequitur quod contra regulam a Concilio propositam interpre- tatur, quisquis sensum illum ab ecclesiastico magisterio determi- natum, et unanimi usu sive theologico, sive liturgico, sive pole mico manifestatum, non verum esse ipsius Scripturae sensum audet asserere.
Haec quidem vel ex solis Ti identinorum Patrum verbis sat clare intelligebatur. Nunc autem nova accessit declaratio Concilii Vaticani, quae fuit expresse directa adversus largam illam opi- nionem criticorum. Legitur in annotationibus super primum schema constitutionis de doctrina catholica : « Quoad normam in- « terpretandi sacros libros instauratio et etiam aliqua explicatio «decreti Tridentini pro nostris temporibus desideranda est.. Patet « praeposterum omnino esse sensum ad quem temerarii quidam « recentiores critici et interpretes decretum Concilii detorserunt... « Quare necesse est, supremam illam interpretationis catholicae « normam, quae est iudicium et consensus Ecclesiae de vero « sensu Scripturarum, ita proponere ut manifestum sit, non solum « excludi interpretationem quae contradictorie opponatur sensui « quem Ecclesia alicui Scripturae loco subesse doceat, sed etiam « necesse esse ipsum illum sensum ab Ecclesia retentum habere « ut verum sensum Scripturae » {l). Hinc igitur optime iam in- telliges quo spectet clausula illa a Patribus Vaticanis, Sess. 3, capiti secundo apposita: « Quoniam vero, quae sancta Tridentina « Synodus de interpretatione divinae Scripturae ad coercenda « petulantia ingenia salubriter decrevit, a quibusdam hominibus » prave exponuntur, Nos, idem decretum renovantes, hanc illius « mentem esse declaramus, ut in rebus fidei et morum... , is pro « vero sensu sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet « Sancta mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et in- « terpretatione Scripturarum sanctarum, atque ideo nemini licere « contra hunc sensum aut etiam contra unanimem consensum « Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari ».
(J) Coll. Lac. ubi supra.
DE INTERPRETATIONE SACRAE SCRIPTURAE 167
Tandem animadverte, nequaquam opus esse ut sensus ille a quo quavis ratione declinare non licet, fuerit solemni iudicio ab Ecclesia definitus. Neque enim per solas solemnes definitiones Ecclesiae mens innotescit, sed et per ordinarium atque univer- sale magisterium, ut in eodem Vaticano, cap. 3 de fide, expresse habetur. Ordinarium autem dico magisterium, cuius documentum haud aequivocum reperire est in usu exegetico conciliorum et pontificum, in institutionibus liturgicis, in catecheticis instructio- nibus, in consentiente et unanimi iudicio probatorum theologorum seu interpretum, etc. Animadverte etiam, quaestionem non ad id tantum restringi, quod dici potest vel non potest sub poena vel non, haeresis incurrendae: quia praescindendo etiam ab haeresi formali, contra fidei legem multipliciter peccari contingit, et no- mine catholico indignum se ostendit, qui id solum vitat quod praecise haereticum est, et expresse ab Ecclesia ut tale damna- tum (L).
(*) Hic operae pretium erit referre aurea verba Bossuetii refntantis Richardnm Simon, qni ut insinuaret sextum caput loannis non neces- sario debere de Eucharistia exponi, in medium attulerat auctoritatem Caietani. « Le principal avantage que M. Simon veut tirer ici contre a 1'autorite de la tradition, c'est que Cajetan a pu croire sans etre here- « tique, que ces paroles: nisi manducaveritis etc, ne s^entendent point « d la lettre de la manducation sacramentelle, bien quen cela il soit oppose « au sentiment commun des anciens et des nouveaux interpretes. Mais c'est « proposer la chose d'une maniere peu equitable. 11 ne s'agit pas de « savoir si Cajetan est heretique, en s'opposant a une interpretation au- « torisee par tous les saints. On peut penser mal sans etre heretique, « si l'on est soumis et docile. Tout ce qui est mauvais en matiere de « doctrine, n'est pas pour cela formellement heretique. On ne qualifie « pour 1'ordinaire d'heresie formelle que ce qui attaque directement un « dogme de foi. Mais de la il ne s'ensuit pas qu'on doive souffrir ceux « qui 1'attaquent indirectement, en affaiblissant les preuves de 1'Eglise, « et en affectant des opinions particulieres sur les passages dont elle « se sert pour etablir sa doctrine. Cest ce que font ceux qui detour- « nent les paroles de N S., dont il s'agit. Ils privent 1'Eglise du se- « cours qu'elle en tire contre l'heresie: ils accoutument les esprits a « donner dans des figures violentes qui affaiblissent le sens naturel des « paroles de 1'Evangile; ils inspirent un mepris secret de la doctrine des « Peres. Cajetan qui ne savait guere la tradition, et qui ecrivait devant
l68 PARS ALTERA — CA?. V
§ 2.
At si quoad particulares textus singillatim sumptos, regula tenemur a Tridentino declarata, multo magis quoad generalia illa interpretationis principia quae in Ecclesia catholica univer- saliter sunt recepta, et clavem intelligentiae suppeditant adversus depravatores evangelii.
Exemplum sumas ex quaestione ultimis temporibus toties agitata de parousia seu ultimo adventu Christi. Quaerunt critici utrum ad eos qui praesentes aderant, dirigebantur vel non, ser- mones eschatologici qui in extenso referuntur apud Matthaeum, ab illis verbis capitis 24 : Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Domiuus vester venturus sit, etc, et compendiose resumuntur tum apud Marcum (XIII-33, seq.), tum apud Lucam (XXI-34, seq.l. Et putant tenere nos in dilemmate cornuto. Quia si dixerimus, exhortationes ad vigilandum, ad orandum, ad praeparandum se improvisae parousiae Filii hominis, respexisse, non praesentes eos qui audiebant, sed solos futuri temporis homines: tunc qui- dem, praeterquam quod supra omnem fidem id esse videatur, positive in contrarium occurrit categorica declaratio ip.sius Christi, qui sic conclusit apud Marcum : Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate. Si autem responderimus, exhortationes illas fuisse directas, etiam ad adstantes discipulos in propria persona consi- deratos : tunc consequitur quod in mente Christi et in opinione eius, isti adhuc in vivis futuri erant, veniente parousia et clade
b le concile de Trente, peut etre excuse. Mais M. Simon qui a tout vu, « et qui apres avoir reconnu le consentement des S. Peres, ne laisse « pas dMnsinuer avec ses adresses ordinaires, Ie sens oppose au leur, n'en « sera pas quitte pour dire que cela n'est pas heretique. L'amour de la ve- « rite doit donner de Teloignement pour tout ce qui 1'affaiblit, et je « dirai avec confiance qu'on est proche d'etre heretique, lorsque sans « se mettre en peine de ce qui favorise 1'heresie, on n'evite que ce qui t est precisement heretique et condamne par TEglise » (Defense de la tradition, 1. 2, c. 22).
DE INTERPRETATIONE SACRAE SCRIPTURAE 169
suprema totius mundi. Alioquin, si istos pro illa hora novissima a longo iam tempore in sepulcris iacentes contemplatus fuisset, quomodo eis commendasset vigilantiam, ne dominus adveniens inveniret eos gravatos crapula, ebrietate, et curis huius vitae? Quomodo eos comparasset servis quibus dominus peregre pro- ficiscens potestatem dedit cuiusque operis, praecipiendo ianitori ut vigilet, eo quod incertum sit quando dominus rediturus est, an sero, an media nocte, an galli cantu, an mane? Numquid enim haec esse potest habitudo mortuorum in monumentis suis? Sed dilemma quod criticis videtur insolubile, ideo eis inso- lubile videtur, quia aut ignorant, aut contemnunt, aut reiiciunt principium interpretationis universaliter in Ecclesia receptum, et aliunde solidissimis inconcussisque argumentis firmatum : Solere scilicet Scripturam referre ad ultimum et universale iudicium quidquid pertinet ad retributiones praemiorum ac poenarum fu- turae vitae, et per ordinem ad sententiam a qua pendet aeter- nitas, cunctos indifferenter homines qui pro quavis differentia temporis fuerwnt vel sunt vel erunt, personificare in eis quos vivos reperiet saeculi consummatio. Et ratio revera facilior est quam ut longa declaratione indigeat. Continetur enim in eo quod omnes didicimus in catechismo: Talem nempe iudicandum esse unumquemque hominem, cum venerit Christus iudicare mun- •dum universum, qualis hic et nunc est cum moritur; adeoque, si de vigilantia sollicitaque semper praeparatione sermo sit, eamdem prorsus esse omnium indiscriminatim conditionem, ac si pro omnibus et singulis tolleretur intervallum separans mortis diem a die illa ultimi adventus Christi (r).
(x) Hoc quidem interpretationis principium adeo vulgatum in Ec- clesia, si attendisset et intellexisset auctor libelli : Autonr d'u?i petit livre, nunquam sivisset e calamo excidere responsionem quam insolen- ter dirigit ad quemdam episcopum qui vitam scripsit D. N. I. C. « Je « lis, dans une Vie de Notre Seigneur Jesus-Christ qui en est a sa si- •« xieme edition, un commentaire tout a fait surprenant des paroles « evangeliques, Matth. xxiv, 40-41; Luc. xvn, 34-35): Deux hommes < travailleront aux champs : Vun sera pris, et Vautre sera laisse. Deux •« femmes moudront d un moulin : on prendra celle-ci, on laissera celle-ld. >-x Veillez donc, car vous ne savez d quelle heure le JMaitre viendra. La
I70 PARS ALTERA — CAP. V
Et hoc est exemplum aliquod generalis princioii catholicae interpretationis, quod clavem intelligentiae suppeditat pro multis locis N. T., utputa pro monitionibus quae frequenter occurrunt
« lecon que Jesus voulait donner a ses disciples aurait ete la suivante : « En leur recommandant des dispositions si visiblement personnelles, « il entendait les preparer a un evenement qu'ils devaient voir de « leurs yeux, et qui, par consequent, ne pouvait etre ni la fin du « monde. ni le jugement general, mais bien la mort saisissant chaque « homme a son heure, pour le jeter aux pieds de son Juge et fixer « son eternite. Helas ! Monseigneur, a qui le ferez-vous croire ? N'avez- « vous donc pas remarque que le Sauveur parle du jour du Fils de « Thomme, de Pavenement du Christ glorieux, et qu'il compare l'ar- « rivee de ce jour a celle du deluge qui surprit le genre humain tout « entier. sauf Noe avec sa famille ? Dieu prit Noe, comme les anges « prirent Lot pour le tirer de Sodome ; et les anges prennent de meme « tel homme et telle femme, tandis que les autres sont abandonnes au « jugement qui s'exerce sur 1'humanite coupable. Certes, Votre Gran- « deur a le droit, quand elle preche dans sa cathedrale, d'interpreter « ce texte de la preparation a la mort, c'est-a-dire d'en tirer la meil- « leure application qu'il comporte aujourd'hui. Mais il est evident (sic), « pour tout homme sans parti pris, que le Christ n'avait pas en vue « que cette lecon purement morale : il parlait du prochain avenement « messianique ; les disciples n'ont pas pu 1'entendre autrement, et l'hi- « storien doit le comprendre ainsi ».
Verum habeat nos auctor excusatos. Animadvertimus optime quod loquitur Salvator de die Filii hominis. de adventu Christi gloriosi, et quod comparat huius diei adventum cum adventu diluvii, et cum ad- ventu ignis de coelo super Sodomam et Gomorrham. Id plane perspi- cimus, nec contendimus aliquid aliud ibi materialiter describi, praeter id quod continget in die mundi novissimo. Sed quia pro unoquoque hominum incerta mors est, sicut incertus est universalis iudicii dies : quia rursus, cum unoquoque hominum eodem prorsus modo agetur in iudicio illo, ac si instans mortis eius, materialiter etiam coincidisset cum parousia et ultimo adventu Christi : hinc est quod in illis quos ultima mundi hora adhuc viventes deprehendet, includit Dominus na- turali figura sermonis, caeteros omnes ante morituros, cunctosque ad- monet ut vigilent omni tempore orantes, ut digni habeantur fngere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.
Et quando addit auctor quod Excellentia Sua tunc tantum ius habet interpretandi sermones eschatologicos evangelii de praeparatione ad mortem, quando praedicando in sua cathedrali, eruit meliorem quam sermones isti hodie ferunt accommodationem, eo quod evidens sit omni
DE INTERPRETATIONE SACRAE SCRIPTURAE 171
in epistolis apostolicis : Tempus b^eve est, reliquum est ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus, Dominus enim prope est. Nunc enim pro- pior est nostra salus quam cum credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit, etc. etc. Qua quidem clave destituti critici, haec loca depravant sicut et caeteras scripturas, et parum abest quin nobis persuadeant, auctores inspiratos adeo fuisse persuasos de instante consummatione saeculi, ut docuerint non oportere amplius arare, seminare, navigare, emere, vendere, generare, administrare; non debere parentes thesaurizare pro filiis (2 Cor. XII-14); non posse salvari mulierem per filiorum generationem (2 Tim. V-14) ; non esse orandum pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus, prout bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo (1 Tim. II-2). Parum denique est, quin praefracte negent id quod historia simul et sacri textus certatim testantur: apostolos nempe ea praecepisse omnia quae ad humanae societatis instau- rationem ac renovationem spectabant, nedum insinuaverint in ianuis esse ultimam catastrophen.
Inhaerendum itaque generalibus principiis interpretationis catholicae, quia ubi id negligitur, non solum impossibilis est assecutio veri illius Scripturae sensus, quem tenuit et tenet Ec- clesia, verum etiam pronus est iapsus in sensum contradictorie ei oppositum, imo et penitus destructivum auctoritatis sacrorum librorum, qui iam ut falsitatibus et erroribus pleni impudenter traducuntur. Et possent multiplicari exempla, quorum intermi- nabilem seriem suppeditarent ea quae ultimis temporibus cum tanta argumentorum levitate, tantoque scandalo fidelium, a Schola larga in medium adducta sunt. Sed haec limites praesenti opu- sculo praefixos longe excederent.
homini a praeiudiciis libero, falsam esse exegesim illam, si pro histo- rica textus et sensus Christi explicatione habeatur : penes ipsum sit illa semper facilis evidentiae affirmatio. Imo vero, puto quod omni ho- mini qui principiis evangelii imbuitur, nihil magis evidens erit quam quod convertitur et omnino coincidit praeparatio ad mortem, cum prae- paratione et vigilantia in ordine ad parousiam.
172 PARS ALTERA — CAP. V
§3-
Placet igitur huic qualicumque dissertationi cum verbis Ire- naei imponere finem, ubi Scripturarum expositionem ab iis qui in Ecclesia catholica successionem habent ab apostolis, petendam esse significans, ait : « Quapropter eis qui in Ecclesia sunt pres- « byteris obaudire oportet, his qui successionem habent ab apo- « stolis, sicut ostendimus; qui cum episcopatus successione cha- « risma veritatis certum secundum beneplacitum Patris acceperunt; « reliquos vero qui absistunt a principali successione, et quo- « cumque loco colligunt, suspectos habere... Ubi igitur charismata « Domini posita sunt, ibi discere oportet veritatem, apud quos « est ea quae est ab apostolis Ecclesiae successio, et id quod « est sanum et irreprobabile conversationis, et inadulteratum et « incorruptibile sermonis constat. Hi enim et eam quae est in « unum Deum fidem nostram custodiunt, et' eam quae est in Fi- « lium Dei dilectionem adaugent, qui tantas dispositiones pro- « pter nos fecit, et Scripturas sine periculo nobis exponunt, neque « Deum blasphemantes, neque patriarchas exhonorantes, neque « prophetas contemnentes » (xj.
Porro ab hac traditionali expositione et recepto a maioribus sensu recedendum esse existimaverunt novi exegetae, altioris in- telligentiae nomine, et progressus specie allecti. Cuiusmodi au- tem progressus ille sit qui eorum studiis et laboribus iam de- betur, ex hactenus dictis satis apparuit. Antea securi dicebamus cum Psalmista: Eloquia Dotnini, cloquia casta, argentum igne exa- minatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Nunc eadem illa divina eloquia, et plumbum et stannum et scoriam continere per- hibentur, quae opere criticae oportebit ad purum excoquere. An- tea firmiter persuasum habebatur, scripturam etiam veterem esse talem, quae humili sermonis modulo inexhaustam veritatis ple- nitudinem comprehendens, simul et parva nutriret, et magna
(/) Irenaeus lib. 4 c. haeres. c. 26.
DE INTERPRETATIONE SACRAE SCRIPTURAE I73
oblectaret ingenia. Nunc inventum est quod infantili cogitatione concepta, soli infantili mentalitati antiquorum accommodabatur. Antea contra Protestantes asserebatur Scripturae ut in multis, sed absit ut in omnibus, mysteriosa obscuritas. Nunc ultima novae exegesis conclusio est, Scripturam esse atra a principio ad finem caligine perfusam, et longe longeque densioris obscu- ritatis in iis quae hactenus pro claris et perspicuis habita fue- rant, quam in caeteris. Cui enim aenigmata sphyngis faciliora non viderentur, quam simplex Bibliorum historia qualem illam esse volunt? Et iam pcius accidit nobis quam Iudaeis, de quo- rum futura circa prophetias obcaecatione vaticinans Isaias aiebat : Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, claudet oculos vestros, prophetas et prtncipes vestros qui vident visiones operiet. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum de- derint scienti litteras, dicent: lege istumf et respondebit : non pos- sum, signatus est enim.
Ergone, dices cum Lirinensi, nullus in Ecclesia Dei profectus habebitur quoad intelligentiam Scripturarum? « Habeatur plane « et maximus. Nam quis est tam invidus hominibus, tam exosus « Deo, qui istud prohibere conetur? Sed ita tamen ut vere pro- « fectus sit ille fidei, non permutatio... in eodem sensu, eademque « sententia ». Ad huiusmodi autem profectum multa forsitan re- quirerentur quae desunt. Requireretur studium in sacras illas disciplinas impensum, quarum Ecclesia est auctrix et magistra ; nunc autem nimiae litterae orientales eos insanire faciunt. Re- quireretur praesertim aliqua in Deum reverentia et in sacra oracula eius; nunc autem ad quamlibet opinionis levitatem quo- tidie torquent et flectunt Scripturam, quasi experimento facto in anima vili. Requireretur adhuc depositio omnis arrogantiae de clave scientiae, pro qua contra fas usurpata reprobantur in evan- gelio a Christo Pharisei; nunc autem clavem hanc sibi ita pro- priam esse volunt, ut seipsos competcntes, caeteros quoscumque incompetentes soleant appellare. Oporteret etiam destruere ridi- diculum illud idolum animae modernae, cui aras extruxerunt, et thus adolent, et amatoria carmina canunt. Nam de illa anima moderna hucusque nescitur cuius speciei sit, et si vera sunt
174 PARS ALTERA — CAP. V
exposita, extra universalem Christi redemptionem posita vide- retur, quandoquidem omnibus iis quae Christus ad suae religionis aedificationem providit, utputa miraculis et prophetiis, non mo- vetur. In summa, oporteret redire ad nidum illum quem elegan- ter signat Augustinus 1. 12 Confess. c. 27, cum de iis loquens quibus fastidio incepit esse Scripturarum simplicitas, ait: « Quo- « rum si quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus, extra « nutritorias cunas superba imbecillitate se extenderit, heu ! cadet « miser. Et, Domine Deus, miserere, ne implumem pullum con- « culcent qui transeunt viam, et mitte angelum tuum qui eum « reponat in nido, ut vivat donec volet ».
INDEX
Prooemium ; . . . pag. 5
PARS PRIOR
DE INSPIRATIONE SCRIPTURAE SACRAE
Introductio 15
Capitulum primum. — Ubi dogmatica inspirationis notio
declaratur.
§ 1. — Quod libri Scripturae omnes et singuli pro sacris et canonicis habehdi sunt, non ratione acceptae ab infallibili Ecclesiae magisterio approbationis, nec etiam ratione solius materiae seu veri- tatis revelatae sine erroris admixtione in eisdem contentae, sed omnino ratione originis,in quantumSpiritu Sanctoinspi- rante conscripti,habent auctorem Deum . . 18
l 2. — Quod Deus est auctor librorum novi et veteris Testamenti, non sensu abusivo, quatenus solum inspiravit ha- giographis consilium scribendi, suppedi- tavit generale libri argumentum, et dum scriberent, adstitit ne errarent, sed sensu proprio, quatenus libros ipsos cum om- nibus suis partibus, scriptoribus sacris quibus tanquam instrumentis utebatur, suggerendo dictavit. Unde sequitur, om- nia et singula in originalibus Scripturae libris contenta, prout et ea ratione qua in eisdem libris lectori proposita iacent, vere esse a Deo ut directum ad nos scriptum verbum Dei 29
I76 INDEX
§ 3. — Quod duobus modis intelligi posset, Scripturam fuisse Spiritu Sancto dictante conscriptam. Uno quidem modo per di- ctationem materialem seu verbalem. Alio vero modo per dictationem longe altioris ordinis, hoc est per interiorem motio- nem seu instinctum ad concipiendum mentaliter sententias et propositiones quas Deus ad nos per hagiographos di- rigere voluit, easque sic conceptas scri- pto consignandum. Et quod prior dic- tationis modus nec est necessarius ad hoc ut dicatur Deus librorum scripturae auctor, nec est generatim loquendo iil- latenus admittendus. Unde relinquitur modus posterior, ut in quo vere habea- tur propria ratio inspirationis de qua Vaticanum: Eos vero libros Ecclesia pro sacris et canonicis habet, propterea qnod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ec-
clesiae traditi sunt 40
Capitulum secundum. — Ubi notio inspirationis magis ex-
politur. § 1. — Quod acceptio notitiae rerum scri- bendarum est quidem de praerequisitis ad inspirationem, sed nondum in ea for- maliter includitur. Et quod haec acce- ptio fit dupliciter. Vel per revelationem propheticam secundum unum aut alte- rum e multiplicibus modis quos assignat S. Thomas, 2-2, Qq 171-174, si res sint a cognitione scriptoris procul remotae. Vel per media naturalia sub assistentia divina, utputa per propriam hagiographi industriam in quaerendis documentis, consulendis fontibus historicis, et com- parandis omnibus quae ad scientiae hu- manae acquisitionem faciunt. si secus ... 45 \ 2. — Quod inspiratio formaliter constat motione intellectus et voluntatis, qua sacer scriptor est motus divinitus, primo quidem ad formandum intus apud se
INDEX 1/7
contextum sententiarum quas Deus ut principalis auctor in libro scribi vult, tum deinde ad delineandum scriptione materiali quidquid fuit prius mentaliter compositum instinctu seu afflatu divino. Et quod scriptum huiusmodi vere est scriptum Dei, tametsi servet proprium scriptoris humani characterem quantum ad modalitatem conceptionum et con- nexam styli et litterariae artis rationem . . 5r 3. — Ubi conclusiones quaedam ex enu- cleata hactenus notione inspirstionis
fluentes explicantur. . . 56
Conclusio prima: Quod accipiendo reve- lationem secundum sensum usu ecclesia- stico consecratum, pro positiva Dei ad nos tocutione, omnis inspiratio scripturae est revelatio, sed non e converso. Et quod quaedam est revelatio antecedens inspira- tionem, quaedam consequeus ittam, quae- dam quoque quae nullo ad eam ordine
religatur ibid.
Conclusio secunda: Quod inspiratio tam ad verba quam ad conceptus protenditur . Et quod vivisectio quam quidam introdu- cunt, procedit ex falso eorum supposito de eo quod i?ispiratio intelligenda sit per modum infusionis sive immissionis prae- formatorum vel coJiceptuum vel verbo- rum. Sed non habet amplius locum, accepta semel inspiratione per modum motionis qua intettectus hagiographi instrumenta- titer movetur ad componoidum integrutu in concreto contextum, et non quoad sotas in abstracto sententias, sed ifiseparabiliter etiam quoad verba earum expressiva. ... 6:> Conclusio tertia : Quod libri sacri toti a Deo sunt, et toti ab homine, sicut opus artis totum est ab instrumentoy et totum ab artifice : pro quanto nimirum non est pars a parte realiter distiucta quae pro- priae virtuti instrumenti seorsum ab in- fiuxu causae principalis, vel infiuxui causae
I78 INDEX
prificipalis seorsum a propria activitate instrumenti debeatur, sed solum sunt di- stinctae formalitates quas in v.nam alte- ramve causam tanquam i?i proprium prin-
cipium necesse est refundere 63
Conclusio quarta : Quod falsum est, li- bros Scripturae tam humanos esse ac si divini non essent. Falsnm quoque, hagio- graphos fuisse nec plus nec minus au- ctores librorum canonicorum, sicut sunt suorum auctores profani. Falsum denique, sensum eorumdem librorum non minus esse broprium scriptori biblico, quam sensum Iliadis Homeroyvei orationum contra Ver-
rem, Ciceroni 64
Conclusio quinta : Quod ad rationem libri inspirati nihit equidem refert, quis fuerit scriptor instrumentalis. Ft quod nihilominus falsissime infertur : ergo uni- versaliter loquendo, quaestiones de per- sonis scriptorum biblicorum pertinent ad altam criticam, ianquam in proprio ac reservato eius campo circumscriptae .... 66 Praecedentis conclusionis confirmatio, ex solutione quaestionis : Utrum sine gravi errore in materia fidei dici possit, Penta- teuchum non fuisse scriptum a Moyse ... 69
PARS ALTERA
DE HIS QUAE AD INSPIRATIONEM CONSEQUUNTUR
Introductio 81
Capitulum primum. — De sensu spirituali Scripturae Sa-
crae. \ 1. — Sensus spiritualis quidditas et ex-
sistentia ibid.
\ 2. — Conclusiones contra largam scho-
lam Riblicorum 9°
Capitulum secundum. — De intentione Scripturae ad res
fidei et morum per se terminata. \ 1. — Quid nomine rerum fidei et mo-
INDEX 179
rum ad aedificationem doctrinae chri-
stianae pertinentium, debeat intelligi ... 94 \ 2. Gravissimus in hac parte Biblicorum
error 100
Capitulum tertium. — De inerrantia Scripturae Sacrae.
Status quaestionis 111
<§ 1. — Rationes eorum qui in Bibliis er-
rores admiserunt 114
$ 2. — Confutatio 127
\ 3. — Encyclica Providentisshmis Deus . . . 131 Capitulum quartum. — De formis litterariis Scripturae
Sacrae.
Status quaestionis 133
\ 1. — Ingeniosa inventio ad concilian-
dam inerrantiam Scripturae cum mate-
riali falsitate assertionum eius 135
§ 2. — Confutatio systematis, primo quoad
generalia principia eius 143
Secundo quoad mythos 146
Tertio quoad citationes implicitas, (ubi de
recenti decisione Commissionis Biblicae) . . 148 Quarto quoad artificiales historiae accom-
modationes 153
Capitulum quintum. — De interpretatione Scripturae Sa-
crae. $ 1. — De legitimo sensu decreti Triden-
tini circa usum et interpretationem sacro-
rum librorum 157
\ 2. — De iis quae ex hoc decreto conse-
quuntur 168
\ 3. — Epilogus 172
APPROBATIO OPERIS.
Cum opusculum cui titulus est : De inspiratione Sacrae Scripturae theologica disquisitio, (Secunda editio aucta et emetidata) a P. Ludovico Billot nostrae Societatis sacerdote compositum, aliqui eiusdem So- cietatis revisores, quibus id commissum fuit, recognoverint et in lucem edi posse probaverint, facultatem concedimus ut typis mandetur, si ita iis ad quos pertinet, videbitur.
In quorum fidem has litteras manu nostra subscriptas et sigillo Societatis nostrae munitas dedimus.
Romae, die 18 Aprilis 1906.
Aloisius Caterini S. I. Praepositus Provinciae Romanae.
IMPRIMATUR
Fr. Albertus Lepidi, O. P., S. P. A. Magister.
IMPRIMATUR
Joseph Ceppetelli, Patr. Const. Vicesger.
DE
IMMOTABILITATE TRADITIONIS
CONTRA
MODERNAM HAERESIM EVOLUTIONISMI
AUCTORE
LUDOVICO BILLOT S. J.
IX PONTIFICIA UNIVERSITATE GREGORIANA THEOLOGIAE PROFESSORE
Editio altera aucta et emendata
«
iffis
ROMAE EX TYP. PONTIFICIA INSTITUTI PII IX
M DCCCC VII
PROOEMIUM
oncilium Vaticanum, Const. Dei Filius, cap. 4, edixerat : « Neque enim fidei doctrina quam « Deus revelavit, velut philosophicum inventum « proposita est humanis ingeniis perficienda, sed tanquam « divinum depositum Christi sponsae tradita, fideliter cu- « stodienda et infallibiliter declaranda. Hinc sacrorum dog- « matum is sensus perpetuo est retinendus, quem semel « declaravit sancta mater Ecclesia, nec unquam ab eo « sensu, altioris intelligentiae specie et nomine, receden- « dum ». Tum, canone 30 de fide et ratione : « Si quis dixe- « rit, heri posse ut dogmatibus ab Ecclesia propositis, « aliquando secundum progressum scientiae sensus tri- « buendus sit alius ab eo quem intellexit et intelligit Ec- « clesia, anathema sit ».
Nihilominus, ex adverso nunc insurgit schola nova, viam a Gunthero saeculo proxime elapso initiatam pre- mens, quae kantianam et plane rationalisticam evolutio- nem nostrae religionis asserit ; quae ponit mutationem dogmatis de forma in formam et de sensu in sensum, secundum varias conditiones medii et successivos intelle- ctualis culturae status : quae totum complexum doctrinae christianae, utpote foetum et elaborationem quamdam humanae rationis sub pressione cordis et sensus religiosi,
PROOEMIU.M
in motu continuo atque indehnito esse ait ; quae demum in duobus famosis libellis recentis publicationis. suam crudam et plenam expressionem obtinens, Patres. Docto- res, Pontifices, universamque omnium aetatum Ecclesiam insolente et superba provocatione quasi in certamen iam adducit dicens : « Fides non habet in terris mansionem permanentem, sed semper indiget transitoriis tabernaculis. Frustra autem conarentur eam retinere in formis iam anti- quatis, quae alii mentalitati accommodatae, nihil plus nunc esse possunt quam veneranda monumenta temporis acti. Xunc enim, in praesentibus intellectualis culturae condi- tionibus, possibile amplius non est homini iudicanti se- cundum criteria vel solius sensus communis, conciliare id quod videt et legit in Scriptura. cum eo quod theologi nostri videntur affirmare de eiusdem Scripturae veritate universali et absoluta. Possibile amplius non est, conci- liare historiam doctrinae christianae cum eo quod theo- logi nostri videntur asserere de perpetua eius ac semper perseverante identitate. Possibile amplius non est. conci- liare sensum naturalem textuum evangelicorum, etiam maxime authenticorum, cum eo quod theologi nostri do- cent aut docere videntur circa conscientiam et scientiam Iesu Christi. Possibile amplius non est retinere, ut adae- quatam oeconomiae salutis, theoriam conceptam in igno- rantia historiae hominis super terram, et historiae reli- gionis in humanitate ipsa, etc. Ideo, tandem aliquando. tempus est ponendi in tuto vacillantem undique fidem circa auctoritatem Scripturarum, ostendendo quid revera sint Biblia, et quale veritatis genus oporteat eis attribuere. Tempus est ponendi in tuto vacillantem fidem de redem- ptione et salute. quaerendo sub formulis seu ideis nunc mortuis principium incommutabilis veritatis quod prolunde in eis latet, et notionem demum intelligibilem earum quas
PROOEMIUM
Christus habet partium in morali regeneratione humani- tatis. Tempus est ponendi in tuto vacillantem fidem de resurrectione Salvatoris et praesentia eius eucharistica, penetrando magis nvysterium Christi immortalis, peren- niter viventis in Deo et in opere suo, etc. Tempus deni- que est ut Ecclesia catholica serio recogjtet quod a longo iam tempore non satis timuit scandalizare doctos ; et quod catholicismus ipse fatali ruinae reservatur, quamdiu prae- dicatio eius videbitur imponere mentibus conceptionem mundi et historiae discordem ab ea quam proxime ela- psorum saeculorum labor restituit; praesertim vero, quam- diu fideles retinebuntur in formidine offendendi Deum, cogitando et admittendo in ordine philosophico, scienti- fico, et historico, conclusiones et hypotheses quas theo- logi medii aevi non praeviderunt ». (*)
Sane vero, non potuisset excogitari negatio magis radicalis omnium principiorum ac regularum fidei chri- stianae catholicae. Devenitur enim, non solum deductione logica, ineluctabilique consequentia, verum etiam formali et diserta auctorum confessione, usque ad categoricam negationem omnis revelationis, id est verae et proprie dictae locutionis Dei. Sed haeresis ista, si tamen adhuc haeresis dici potest, non statim induit completam formam sub qua nunc sese prodit. Primas radices habuit in falso conceptu traditionis catholicae, quasi nimirum traditio ista esset 'reposita in nudo et simplici facto humano hi- storico, cuius testimonia possent et deberent tractari se- cundum eadem criteria, easdemque regulas, nec plus nec minus, ac caetera quaecumque antiquitatis monumenta.
(M Autour (V un petit livre, Introd. pag, xxxiii-xxxv. — Sed non immerito forsitan tibi videbittir quod tempus praesertim esset, ut illi superhomines a tanta arrogantia tantaque inflatione cessarent.
PROOEMIUM
Hinc prodiit sic dicta metJiodus historica in studiis theo- logiae positivae: qua methodo informati, nonnulli eruditi visi sunt sibi deprehendere manifestam oppositionem inter sensum dogmatis apud vetustiores Patres, praeser- tim antenicaenos, et sensum quem posterioris aevi Con* cilia et Doctores amplexi sunt. Hinc consequenter rein- troductus in re dogmatica progressus ille Guntherianus a Concilio Vaticano iam confixus, addita solum quadam novitatis specie ex theoria evolutionis, quae post Darwi- nium, tantum ubique favorem obtinuerat, et vulgari coepit notio fidei, lit aiunt, viventis, id est ndei quae prius in quodam germine continebatur, ac deinde, quasi ex ovo progrediens, et a specie in speciem transiens, Danviniani animalis instar, per selectionis viam et sub influxu medii ambientis, sese semper transformat in melius. Xe autem quis sollicitus forte esset de modo conciliandi eiusmodi theoriam cum catholicis principiis de infallibilitate tradi- tionis seu magisterii Ecclesiae, opportune resuscitatus est is quem Guntherus ediderat, conceptus veritatis relativae. Veritatem porro relativam dicunt. per oppositionem ad veritatem simpliciter. ad quam fuit hactenus, prout adiun- ctorum possibilitas ferebat, maior minorve approximatio, longe tamen, -longeque distans ab incognita veritate ab- soluta, suo forsitan tempore revelanda. Sed cum a veri- tate relativa facilis iam descensus pararetur ad negatio- nem omnis veritatis obiectivae, ideo ulterius progredientes eruerunt ex officinis philosophiae kantianae ideam dogma- tismi moralis, seu dogmatis quod nihil plus est quam sub- iectiva elucubratio intellectus sub determinatione volun- tatis. Tandem ventum est ad svstema completum quod in praecitato opere L EvangiJe et JJ Eglise sub compend'o exponitur. In quo quidem, Trinitas, Incarnatio, Redemptio, Ecclesia, Sacramenta, ommia demum dogmata nostra,
PROOEMIUM
prout et in quantum nunc a nobis creduntur, non aliud sunt quam ideae mysticae pro certa evolutionis phasi. In quo etiam, critica historica et fides ita comparantur inter se, ut nunquam sibi invicem contradicere queant, eo quod fides est de praesenti forma quam induit idea christiana, critica vero versatur circa formas omnino diversas quae in origine erant.
De his io-itur per ordinem agere propositum inten- tionis est, et primo de eo quod toti theoriae liberam aperuit viam, hoc est, de erroneo conceptu traditionis. Et quia erroneus conceptus non innotescitnisi per principia vera, circa haec ipsa principia, in limine disputationis vertenda est mentis consideratio.
•^♦g?S*~s>-
CAPUT PRIMUM.
DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS.
« Bonum depositum custodi per Spiritum « Sanctum qui habitat in nobis ». (2 Tim. I-14)
« Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus « in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio ». Haec apostolus, brevi quidem sermone, sed adaequata sententia comprehendens totam de integro successionem catholicae revela- tionis, a primis initiis usque ad ultimum eius complementum. Revelationem enim dicimus omnem locutionem Dei ad nos, sive per organum coniunctum quod est humanitas hypostatice unita Verbo, sive per instrumenta separata, cuiusmodi fuerunt sancti illi Dei homines de quibus 2 Petr. I-21. Quae etiam locutio ter- minata est, partim ad verbum orale, puta ore ipsius Christi, vel apostolorum eius, Spiritu Sancto dictante, sine scripto prolatum; et partim ad verbum scriptum per ministerium hagiographorum tam veteris quam novi testamenti. Utroque tamen modo dirige- batur ad totam Ecclesiam usque ad- consummationem mundi futuram.
Porro in omni verbo, aliud est res seu veritas verbo dicta, quae vocari potest verbum sensu obiectivo; aliud vero dictio qua veritas dicitur, quae est verbum sensu formali. Si ergo sermo sit de rebus seu veritatibus verbo expressis, sic non est differentia ulla inter verbum Dei scriptum et orale, quia sive uno, sive altero modo expressae supponantur veritates, semper sunt aequaliter a Deo dictae, ac per hoc, aequaliter quoque ad materiale fidei obie- ctum pertinentes. Si autem sermo sit de ipso verbo quo revelata
IO CAPUT I.
veritas fuit divinitus expressa, sic quaedam occurrit differentia inter unum et alterum. Nam verbum scriptum de se est fixum et permanens, et ideo ipsa dictio Dei, libris semel excepta, eadem numero conservari potest et conservatur. Sed verbum orale pro- fertur et transit, et ideo ad transmissionem veritatis dictae requirit per se dictionem aliam, numero distinctam, quae ad originalem se habeat sicut quaedam eius repetitio, seu resonantia, seu conti- nuatio per locorum spatia et temporum intervalla; quae etiam apud nos generale nomen traditionis obtinuit. Hinc ergo factum est ut verbum Dei oretenus primo prolatum consueverit dici tra- ditum, utpote traditioni commissum, et traditione continuaudum ac perpetuandum, soleatque sub hac appellatione condividi contra verbum scriptum quod in libris sacris continetur.
Nunc autem dictio seu traditio perpetuans communicationem oretenus in prima origine factam, dupliciter excogitari posset. Uno modo, tanquam traditio de solo facto, communi nempe rerum huma- narum fluxui permissa, et humanis causis, humanis curis, humanae industriae relicta, sicut videre est in traditionibus historiae, in quibus singuli quique pro suo studio et ingenio, operam impen- dunt ad conservandum posteritati ea quae de anteactis temporibus memoria digna acceperunt. Alio modo, tanquam traditio non de solo facto, sed de iure etiam divino, cui nimirum ab auctore religio- nis nostrae, lege lata, provisum fuisset per institutionem specialis oeconomiae, constitutionem organi authentici, perennisque assi- stentiae promissionem. Et si a priori res consideretur, vix ac ne vix quidem credibilis alicui apparebit prior ille traditionis modus in religione revelata, nisi forte credibile ei videri posset, Iesum Christum lumen revelationis nobis attulisse, et de pura atque incorrupta eius conservatione, efficaci medio non providisse. Eius- modi enim medium efficax, in communi ac mere humana tradi- tione nemo sane agnoscet, qui et de natura conservandorum dog- matum et de fragilis nostrae humanitatis conditionibus aequum iudicium feret. Yerum non oportet pro nunc immorari in consi- derationibus a priori, sed magis recurrere ad documenta positiva, ex quibus demonstranda venit prima et fundamentalis propositio quae sequitur.
DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS II
§ i.
Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum. Et quod traditio ipsa est praedicatio ab aevo in aevum continuata per apostolorum successores sub charismate assistentiae Spiritus Sancti, revelationis ad eodem Iesu Christo eiusque apostolis oretenus primitus acceptae.
Hic primum recole evangelicam historiam, et quaecumque in ea de originibus christianae doctrinae continentur: Quae cum ini- tium accepisset, inquit Heb. 11-3, eviarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est. Et nota illud, enarrari, ac rursus, ab iis qui audierunt. In quo quidem compendiose recapi- tulatur id quod in supradicta historia perquam evidens apertum- que est: salutiferam scilicet Christi doctrinam ab eodem Domino Iesu Christo, non editis scriptis, sed verbo praedicationis, perso- nali magisterio, vivae vocis oraculo prolatam fuisse ac publicatam. Ipse namque Dei Filius homo factus, cum hominibus in terris conversatus, magistri et doctoris partes suscepit. Ipse omni populo praecedentibus prophetiis in se adimpletis demonstratus, operum et miraculorum velut divinis sigillis comprobatus, denique ut prae aliis omnibus audiendus a Patre coelesti in solemni magisterii initiatione declaratus, « praeceptoris habitu sumpto, bene vivendi « rationem nos docuit, ut postea tanquam Deus vitam largiretur « aeternam » (r). Et iam opus consummaverat quod dederat ei Pater, iam per triennium in Galilaea et Iudaea quaquaversus evangelium regni annuntiaverat, iam discipulos informaverat, iam sanguine suo novum et aeternum testamentum condiderat, et a mortuis redivivus parabat ascensionem im coelum. Prospiciens autem perennitati ac propagationi revelationis quam mundo attu- lerat, eos quos sui operis vicarios relinquebat in terris, his no-
(* Clem. Alex., Cohort. ad Gentes.
12 CAPCT I.
vissimis alloquebatur verbis : Data cst mihi omnis potestas in coclo ct in tcrra. Euntcs crgo docetc omncs gentes, doccntes cos servarc oninia quaecumque mandavi vobis, ct ecce cgo vobiscum sinn oni- nibus dicbus usque ad consununationcni sacculi. Novissima, in- quam, haec verba sunt Christi, efficaci crdinatione disponentis medium quo revelata sua doctrina ad totum mundum, et ad omnes in luturum generationes proveniret; verba dictapostresurrectionem in solemni apparitione montis Galilaeae, ad quam, praeter summos apostolos, convocaverat caeteros discipulos omnes (x), ut tota quae tunc erat Ecclesia, testis esset eorum quae ultimo mandabat.
Ibi porro, est primo institutio authentici organi traditionis. Traditionis dico doctrinae non undecumque sumptae, sed a Christo acceptae; doctrinae non comparandae, sed commissae, non acqui- rendae, sed commendatae; m qua non auctores quaeruntur, sed custodes, non inventores. sed fideles dispensatores. Docentes, inquit, servare omnia quaecumque mandavi vobis. Mandavit autein Christus credendam integram evangelii doctrinam quam ipse personaliter praedicaverat dum apud nos conversaretur, et per Spiritum Sanctum suum, quoad ultimum complementum, revela- turum se discipulis promiserat dicens: « Adhuc multa habeo vobis « dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille « Spiritus veritatis quem ego mittam vobis a Patre, docebit vos « omnem veritatem » (-).
Est secundo, institutio organi traditionis quod in finern usque niundi esset duratum. Ubique enim in evangelio, et speciatim apud Matthaeum, suvT&Xeia xiwvo^ consummationem mundi huius prae- sentis, ultimumque Christi adventum, et tempus iudicii universalis significat. \ec profecto mutatur sensus ex hoc quod ad eos qui praesentes aderant, dirigitur sermo. quia dirigitur ad praesentes prout in suis successoribus semper permansuros. Unde et hic, docendae iubentur omnes gentes sine ulla aut locorum aut etiam temporum restrictione, et postmodum videmus apostolos manda- tum Christi exsequentes, substituere sibi alios qui acceptae doctri-
Matth. XXVIII-16. coll. com. Marc. XVI 7, et 1 Cor. XV-6. 2 Ioan. XVI-12.
DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 13
nae custodes essent et doctores per Spiritum Sanctum eis commu- nicatum, in eisque manentem (r); quibus iterum praescribitur ut quod ipsi acceperunt, commendent fidelibus hominibus idoneis et alios docere (2) ; idque, usque in adventum D. N. I. C, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum et domi- nus dominantium (3).
Est tertio, institutio organi traditionis quod indefectibilitatis cJia- rismate donatur. Et ecce, inquit, vobiscum sum. Nam quid sit, Deum esse cum aliquo, frequentissima et notissima Scripturae testimonia deroonstrant. Nimirum locutio est ubique usitata ad significandam protectionem Dei certam atque invincibilem; locutio in qua nullum non importatur efficacis auxilii genus, et per quam ea asseritur assistentia, quae in negotio pro quo promissa est, nullum compatitur lapsum, et omnem praecavet ab intento fine defectionem. Atqui apostolis, eorumque in perpetuum successori- bus promittitur assistentia Christi, non quidem ad quemlibet efte- ctum quem forte posset, cum de Dei regno agitur, humana sibi fingere cogitatio; non praecise ad eradicanda omnia vitia, non ad impedienda omnia scandala. Imo ista alibi diserte praenuntiantur futura. Diserte praedicitur quod in agro dominico erunt zizania simul cum tritico, et quod utraque crescent usque ad messem. Nota est sagena missa in mare quae congregat ex omni genere piscium. Nota navicula de qua mirum illud observatur, quod cum tanta multitudine oneretur et prematur, adhuc tamen non submer- gitur. Notae sunt aliae evangelii parabolae in eumdem sensum collineantes. Unde non dicit: Vobiscum sum fundantibus regnum consummatae iam iustitiae, et absolutae iam sanctitatis. Sed dicit: Vobiscum sum docentibus ea quae in evangelii mei revelatione continentur. Ergo promissa assistentia, eique respondens indefecti- bilitas, in ordine ad intemeratam traditionem genuinae Christi do- ctrinae sine dubio est agnoscenda.
Est quarto institutio organi traditionis, cui continue, et non
1 2 Tim. I-13.
2 2 Tim. [1-2, et Tit. I-5. (3) 1 Tim. VI-14.
14 CAPUT 1.
tantum per intervalla, praedictam assistentiam adhibebit Christus. Nam rursus, non se affuturum esse dicit certis diebus, certisque circumstantiis, velut cum condendae erunt categoricae fidei defi- nitiones, aut cum oportebit expresso decreto corrigere quod prius falso tradebatur, adulteratumve iniuria temporum revelationi's sensum ad purum restituere. Sed, omnibus diebus, inquit. Et quid est, omnibus diebus ? Id est, in ordinario et quotidiano magisterii ministerio, non secus ac in solemniori eiusdem exercitio. Dicendo enim, omnibus diebus, omnem prorsus, quantumvis minimam, etiam unius dtei, removit interruptionem, et nulium deviationi spatium reliquit. Ouid est, omnibus diebus? Id est, quovis sae- culo, quavis aetate. Transiet aevum ecclesiae primitivae, non tam vicinae perspicientur origines, non uno quasi ictu oculi licebit seriem successionis mensurare, numerando manus per quas trans- missus est coelestis doctrinae thesaurus, et adhuc et semper vobiscum sum. Adhuc et semper praesens aderit idem ille Spiritus veritatis qui ab initio adfuit (l). Adhuc et semper, usquedum veniat sanctorum consummatio, reperientur iidem illi a Christo positi pastores et doctores, ut non simus parvuli fluctuantes, et circum- feramur omni vento doctrinae, in astutia ad circumventionem erroris (2). Adhuc et semper superstes manebit eadem illa aposto- lica hierarchia, quae ratione indefectibilis traditionis accepti a Christo evangelii, columna est et firmamentum veritatis (3).
Quinto denique, est institutio organi traditionis, non cuiuscum- que generis, sed per modum oralis seu sempcr vivae pracdicationis. — Id quidem in primis demonstrant omnia mox dicta de ratione, indole, perennitate constituti ministerii. Ubi enim, quaeso, in syste- mate biblico Protestantium locus organo illi permanenti, ordinario, perpetuo, cui continuo, omnibus diebus, usque in finem saeculo- rum deberet assistere Christus? Nuilus sane, quia deposito semel ab iis qui audierant, coelestis doctrinae thesauro in fixo scripturae instrumento. nihil ultra agendum remanebat, totumque de integro
O Ioan. XIV-16.
2) Eph. IV-n.
3) Tit. III 15.
DE GATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 15
opus docendi omnia quaecumque mandavi vobis, cum aevo aposto- lorum vel virorum apostolicorum necessario finem accipiebat. — Id quoque sonant verba docete, praedicate, sensu obvio et natu- rali intellecta, cum scriptura nonnisi medium artificiale sit, paucis accommodatum, et in adiutorium vel supplementum oralis disci- plinae accessorie introductum. Unde et apostolos, (quos nemo imaginabitur, aut mentem Christi nunquam esse assecutos, aut mandato eius non paruisse), nihil ex professo scripsisse tanquam proprium atque speciale suum munus exsequentes, sed tantum occasionaliter, et quasi accidenrali quadam ratione incitatos, ex certissimo historiae testimonio comperimus. « Matthaeum scribit « Eusebius 1. 3 hist. c. 24, ea occasione scripsisse, quia cum « praedicasset Hebraeis, et ad Gentes ire pararet, utile iudicavit, « si iis quos corpore deserebat, aliquod memoriale suae praedi « cationis relinqueret. Marcum refert idem Eusebius 1. 2, c. 15, « nec sponte sua, nec a Petro cuius discipulus erat, iussum, sed « compulsum precibus Romanorum scripsisse evangelium. Lucam « idem Eusebius tradit 1. 3, c. 24, ideo solum scripsisse, quia vi- « derat multos alios temere praesumpsisse ea litteris mandare, « quae non perfecte noverant, ut nimirum nos abstraheret ab in- « certis aliorum narrationibus. Ioannem scribit Eusebius ibidem, « usque ad extremam senectutem sine ulla scriptura evangelium « praedicasse, et addit Hieronymus in 1. de Script. Eccl., tandem « eum compulsum fuisse ab Asiae episcopis evangelium scribere « propter Ebionitarum haeresim tunc exorientem. Itaque, nisi « Ebionis haeresis exstitisset, Ioannis evangelium fortasse non « haberemus, quemadmodum nec alia tria, nisi praedictae occa- « siones oblatae fuissent. Recte enim scribit Eusebius, solum duos « ex apostolis duodecim evangelium scripsisse, et eos necessitate « quadam ad hoc provocatos. Ex quo manifeste colligitur, aposto- « los non de scribendo, sed de praedicando primaria intentione « cogitasse » (r). Adde etiam quod si apostoli doctrinam suam litteris consignare ex professo voluissent, certe catechismum aut similem
i1) Bellarm. 1. 4 de verbo Dei, c. 4.
l6 CAPUT I.
librum in corpus doctrinae coalescentem confecissent, cum tamen ipsi vel historiam scripserint, ut evangelistae, vel epistolas ex occasione aliqua, ut Petrus, Paulus, Iacobus. Iudas, Ioannes, quem- admodum 1. c. Bellarminus adiecit. Signum est ergo, et quidem indeclinabile, quod ipsi a Christo positi fuerant ad tradendam et transmittendam revelatam evangelii veritatein, primo et principa- liter per vivam ac personalem praedicationem. Si autem apostoli, ergo et omnes eorum in perpetuum successores, qui, quod ad praesens attinet, unam cum eis personam moralem evidenter con- stituunt. — Confirmatur demum, et manifestissime, ex supremis commendationibus quas testamenti loco iidem apostoli Ecclesiae reliquerunt. Quid est enim quod Paulus, instante iam sua pas- sione, scribit ad Timotheum, in cuius persona totum corpus prae- positorum intelligitur ? O Timothee, dcpositum custodi. Et rursus:
Formam habe sanorum vcrborum quac a mc audisti Bonum
dcpositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat iu uobis. Et
iterum : Tu crgo, fili mi quae audisti a me pcr multos testes,
haec commenda fidclibus homiuibus qui idouci erunt et alios doccrc. Atqui : « In his locis non potest intelligi scriptura, sed thesaurus « doctrinae, intelligentia dogmatum divinorum, i. e. tam sensus « Scripturarum, quam aliorum dogmatum. Quam totam doctrinam « propagari volebat per Traditionem, ut explicant Chrysostomus « et Theophylactus in hunc locum. Quo alludit etiam Irenaeus, « 1. 4, c. 43, cum ait: Quaproptcr, eis qui in Ecclesia sint prcsby- « teris obaudire oportct, his qui succcssionem iiabent ab apostolis, .... « qui cum cpiscopatus succcssionc charisma veritatis ccrtum sccun- « dum placitum Patris acccperunt. Et facile ex ipsis verbis colli- « gitur. Nam si loqueretur de verbis scriptis, non tam anxie com- « mendaret depositum. Scripturae enim facile conservantur in « thecis, et a librariis; apostolus autem vult servari per Spiritum « Sanctum in pectore Timothei. Et deinde non adderet : Hacc « commcnda fidelibus homiuibus qui idonci erunt et alios doccre ; « sed diceret, commenda librariis, ut multa exempla transcribant. « Nec diceret: Quae a me audisti per multos tcstes, sed, quod scripsi « tibi. Itaque, non verba solum, sed etiam sensum, ac multo ma-
DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 17
« gis hunc quam illa, Timotheo apostolus commendat, ac ut per « manus tradat successoribus suis iubet » (l).
Habemus igitur in christiana religione ex divino instituto, organum traditionis, et quidem oralis ac sempervivae; organum dico authenticum, perenniter duraturum, charismate continuae as- sistentiae donatum. Addo etiam, indivisum in se, et in sua indi- vidualitate semper visibile; idque praesertim propter unum desi- gnatum centrum et caput Petrum, qui necessario adest in hierarchia apostolica ut primus, (Matth. X-2); necessario adest cum mysterioso nomine sibi a Christo imposito, quo inconcussa soliditas ministerii eius significaretur, (Ioan. I-42); necessario adest ut confirmator fra- trum, (Luc. XXII-32); ut petra supra quam aedificata est Ecclesia, (Matth. XVI-18), omnia hic intelligendo iuxta ea quae in proprio tractatu demonstrata et probata supponuntur. Nunc autem, si tale est organum traditionis, quale hactenus ex ipso solemni documento institutionis Ecclesiae fuit descriptum, statim apparet, et sine diffi- cultate intelligitur, traditionem ipsam de qua praesens currit dispu- tatio, nihil esse aliud quam praedicationem ab aevo in aevum continuatam per apostolorum successores sub charismate indefecti- bilitatis, illius revelationis quae de ore Iesu Christi, vel aposto- rum eius, Spiritu Sancto dictante, primitus fuit accepta.
Haec est traditio quam universa agnoscit antiquitas christia- na. Haec est traditio quae vocatur ab Ignatio ad Ephes. n. 1, sententia lesu Christi in qua sunt episcopi per fines terrae constituti ; a Polycarpo ad Philipp. n. 7, tradita nobis ab initio doctrina ; ab Irenaeo, 1. 3, c. 2, traditio quae est ab apostolis, quae per succes- siones presbyterorum in ecclesiis custoditur; a Tertulliano, Praescript. c. 37, regula quam Ecclesia ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit ; ab Origene, de Princip. Praef. n. 2, ecclesiastica praedicatio per successionis ordinem ab apostolis tradita, et usque nunc in Ecclesia permanens. Haec est traditio ad quam contra pri- mos haereticos seu Gnosticos appellant Patres primi et secundi saeculi. Et Gnostici quidem, cum ex Scripturis arguebantur, respon- debant : « Quia non possit ex his inveniri veritas ab his qui ne-
(x) Bellarm. 1. 4. de verbo Dei, c. 5.
iS CAPUT I.
« sciunt traditionem. Non enim per litteras traditam illam, sed per « vivam vocem » (x). Neque in hoc principio Patres habebant sibi contradicentes, imo vero consentientes, et per omnia unanimes. Sed cum rursus ad traditionem ipsam revocabantur, tunc iactabant traditionem occultam, ad se solos derivatam, vel a Valentino, vel a Marcione, vel a Cerintho, vel a Basilide (a). Quibus opponeba- tur traditio authentica, quae est publica in Ecclesia, quaeque or- ganum habet continuam successionem episcoporum ab apostolis, et praesertim ab apostolorum principe in Sede Romana. Insignis in hac parte locus est Irenaei, quem de integro hic transcribere iuvabit, ut eorum quae hactenus fundamenti instar posita sunt, recapitulatio sit simul et invicta confirmatio.
« Traditionem apostolorum in toto mundo manifestatam, in « omni Ecclesia adest respicere omnibus qui vera velint videre; « et habemus annumerare eos qui ab apostolis instituti sunt epi- « scopi in ecclesiis, et successores eorum usque ad nos qui nihil « tale docuerunt, neque cognoverunt, quale ab his deliratur... Sed « quoniam valde longum est in hoc tali volumine, omnium eccle- « siarum enumerare successiones, maximae, et antiquissimae, et « omnibus cognitae, a gloriosissimis duobus apostolis Petro et « Paulo Romae fundatae et constitutae ecclesiae, eam quam habet « ab apostolis traditionem, et annuntiatam hominibus fidem, per « successiones episcoporum pervenientem usque ad nos indicantes, « confundimus omnes eos qui quoquo modo, vel per sibi placen- « tia, vel vanam gloriam, vel per caecitatem et malam sententiam « praeterquam oportet colligunt. Ad hanc enim ecclesiam propter « potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, « h. e. eos qui sunt undique fideles; in qua semper ab his qui « sunt undique, conservata est ea quae est ab apostolis traditio. « Fundantes igitur, et instruentes beati apostoli ecclesiam, Lino « episcopatum administrandae ecclesiae tradiderunt. Huius Lini « Paulus in his quae sunt ad Timotheum epistolis meminit. Suc- « cedit autem ei Anacletus. Post eum tertio loco ab apostolis epi-
1 Irenaeus. 1. 3, c. 2.
2 Iren. 1. 3, c. 2.
DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITJONIS 19
« scopatum sortitur Clemens, qui et vidit ipsos apostolos, et con- « tulit cum eis, et cum adhuc insonantem praedicationem aposto- « lorum et traditionem ante oculos haberet, non solus ; adhuc « enim multi supererant tunc ab apostolis docti... Hac ordinatione « et successione, ea quae est ab apostolis in Ecclesia trjaditio et « veritatis praeconatio pervenit usque ad nos. Et est plenissima « haec ostensio, unam et eamdem vivificatricem fidem esse, quae « in Ecclesia ab apostolis usque nunc sit conservata et tradita in « veritate... Tantae igitur ostensiones cum sint, non oportet adhuc « quaerere apud alios veritatem, quam facile est ab Ecclesia su « mere, cum apostoli, quasi in depositorium dives, plenissime in « eam contulerint omnia quae sunt veritatis... Quid autem si neque « apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat « ordinem sequi traditionis quam tradiderunt iis quibus commit- « tebant ecclesias? Cui ordinationi assentiunt multae gentes bar- « barorum, eorum qui in Christum credunt, sine charta et atra- « mento scriptam habentes per Spiritum in cordibus suis salutem, « et veterem traditionem diligenter custodientes, in unum Deum « credentes creatorem coeli et terrae, et omnium quae in eis sunt, « per Iesum Christum Filium Dei ». (J)
Et traditio quidem in Ecclesia, sic se iuxta Christi institutio- nem habet. Unde iam pronum est, priusquam ad ulteriora pro- grediamur, sequentem eruere conclusionem, quae in proposito nobis negotio maxime est attendenda.
- §2.
Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est. Et quod conceptus traditionis sub ratione nudi facti humani, seu praedicationis a Christo et apostolis cum sola auctoritate historica decurrentis, conceptus est falsus, protestanticus, haereticalem notam prae se ferens.
In primis observare oportet quid distet inter obiectum et re-
O Iren. 1. 3, c. 3-4.
20 CAPUT I.
gulam fidei. Obiectum est credenda veritas. Regula, formaliter in quantum huiusmodi, est id quod credendam veritatem continet, et cui oportet nos in credendo conformari, quatenus id credamus quod in eo ut credendum proponitur. Unde veritates praedicatae per traditionem, quas dicere possumus traditionem sensn obiectivo, obiectum quidem fidei sunt. Ipsa vero praedicatio ecclesiastica, seu ipsaforma/iscnsu accepta traditio, fidei regula est (r). At rursus observandum quod regula non qualicumque modo dirigit, sed in- fallibiliter. Quisquis enim in quocumque ordine regulam sequitur, pro quanto vim habet et actum regulae, ille non solum non errat, sed nec errare potest. Eatenus ergo in negotio fidei, regulae ra- tionem traditio obtinet, quatenus revelatas veritates infallibiliter custodit, infallibiliter conservat, infallibiliter ad nostram defert cognitionem; idque ratione divini illius elementi quod in ea ne- cessario esse agnoscendum secundum institutionem et promissio- nem Christi, superior nos docuit propositio. Divinum autem dico elementum, quod variis nominibus a Patribus est appellatum : nunc, charisma veritatis certum in episcopatus ab apostolis succes- sione, (Iren. i. 4, c. 26); nunc, operatio Spiritus veritatis, non si- * nentis ecclesias aliter inte/ligere, aliter credere, quod ipse per apo- stolos praedicabat, (Tertull. Praescript. c. 28); nunc, influxus Do- mini Ecclesiae inliabitatoris, ne eat in errorem quemlibet siudiosissi- ma speculatio, (August. Enarr. in Ps. 9, n. 12) ; nunc, Spiritus Sancti afflatus ne discedatur a vero, (Cyrill. Alex. epist. 1 ad mo- nachos Aegypti) ; nunc, gratia Spiritus qua edocti, omnes etiam mon- tium et marium disiunctione separati, in idem consentiunt, (Theo- doret. Dial. de Incommutabili); nunc, effectus sententiae D. N. I. C, qua flt ut in Sede, apostolica inviolabiliter semper catholica custo-
f1) Quare non videretur admittendum quod aliqui dicunt : Traditio- nem sensu obiectivo esse fidei regulam remotam, sensu autem formali proximam. Si enim de regula agitur, formaliter qua regula est, non oportet considerare id quod est credendum, sed id quod dirigit in credendo per credendi obiecti propositionem. Et hoc est semper ipsum verbum qua scripto vel ore prolatum, adeoque Scriptura vel Traditio, non obiectivo, sed formali semper sensu accepta. De distinctione autem inter regulam remotam et proximam, infra erit sermo.
DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 21
diatur religio, (Profess. fidei sub Hormisda ab Orientalibus sub- scripta). Et alia multa in eumdem sensum collineantia passim re- perire est apud Patres, quae per singula referre non vacat. Inte- rim vero, nullum relinquitur dubium quin traditio in genuina illa et catholica notione accepta, quam nobis suppeditant monumenta omnia institutionis christianae, vera regula fidei et dicatur et sit. At longe alius est conceptus protestanticus, in quo elemen- tum divinum penitus rescinditur, ut traditio nihil plus iam sit aut esse possit, quam nudum ac simplex factum communibus factis historiae accensendum : factum scilicet hominum, sua soler- tia, sua industria, suo mgenio, scholam Christi apostolorumque eius per successivas aetates continuantium. Qua quidem suppo- sitione facta, statim patet, nullam amplius de regula fidei quae- stionem esse residuam. Etenim primo, ut paulo supra fuit obser- vatum, regula fidei proprie loquendo, non ea demum est quae solum possibiliter, aut casualiter, aut de contingenti conservat genuinam atque inadulteratam revelationis doctrinam, sed quae de iure etiam, et necessario, et per se. Atqui, vel prima fronte occurrit evidens disproportio humanae solertiae, humanaeque in- dustriae ad eiusmodi effectum, praesertim in materia divinorum dogmatum, in qua vel maxime, semper urget ratio Protestantium apud Bellarminum, 1. 4 de verbo Dei, c. 12: Plurima obstare, aut certe obstare posse impedimenta, oblivionem, imperitiam, negli- gentiam, perversitatem, quae nunquam desunt in genere humano. Sed haec, si placet, omitto. Esto quod praedicta impedimenta de facto locum non habuerint ; esto quod divina doctrina fuerit in suae veritatis puritate per tot saeculorum decursum, et tot inter rerum vicissitudines, de facto conservata; esto quod haec ipsa de solo facto conservatio, satis sit ad regulam fidei secundum se. Esto, inquam, quia de his longius disputandi locus nunc non est, et quacumque etiam largissima concessione facta, id saltem fatea- ris necesse est, non esse satis ad regulam quoad nos. Quoad nos namque, nullum alium yalorem obtinebit eiusmodi humana tra- ditio, praeter eum quem ei conciliabit demonstratio cohaerentiae cum originali locutione Dei in Christo vel apostolis, ex solis com- munibus historiae criteriis et fontibus compilata : per collationem
22 CAPUT I.
scilicet, discussionem, et crisim scientificam monumentorum prae- teritae aetatis inde ab antiquis temporibus. Et quis, quaeso, huic studio non impar. cum non de paucis quibusdam factis, iisque celebratissimis, famosissimis, et in proprio dominio historiae exsi- stentibus, sed de doctrinis maxime abstrusis hic agatur? Quis in tanta multitudine rivulorum, aquas sinceras quae recta a fonte procedunt, a spuriis et adulteratis distinguet? Quis separabit pre- tiosum a vili in tot inter se dissidentibus, seseque invicem de- struentibus confessionibus? Omnibus ergo modis, manifestissime apparet quod traditio secundum protestanticam conceptionem ac- cepta, regula fidei nec est nec esse potest, et quod in hac saltem parte, sibi ipsis constantes fuerunt veteres Reformatores, cum unam solam atque unicam regulam, traditione exclusa, Scripturam constituerunt.
Verum, conceptionem hanc, quac totam in se resnmit Iiaeresim Protestantismi, in plena esse oppositione cum evangelio et funda- mentali eius oeconomia, iam satis ostensum est, et si quis plura desideret, plura etiam inveniet in tractatu de Ecclesia, ubi de po- testate magisterii. Eamdem quoque aperte contradicere sensui totius christianae antiquitatis, vel ex paucis quae praecitata sunt documentis colligere facile est. Equidem affirmant Protestantes : « Antiquiorem ecclesiam solnm historice appellasse ad traditionem,
« demonstrando scilicet in ecclesiis apostolicis, quibus apostoli ipsi
«
« praedicaverant, per continuam successionem usque ad sua tem- « pora saeculi secundi vel tertii, fidem ab apostolis traditam nondum « fuisse corruptam, sed adhuc integram. Posteriori vero tempore, « Ecclesiam id qitod testimonio traditionis historice considerato de- « erat, supplerc studuisse auctoritate quam sibi vindicabat (r) ». Id, inquam, affirmant, sed gratuito et sine ullo fundamento.
Ad cuius rei evidentiam considerandum quod promissa assi- stentia pro incorrupta depositi custodia, et infallibili cursu tradi- tionis in recto tramite originalis revelationis, non excludebat ullo modo accommodatam huic eidem fini causarum secundarum ordi- nationem, earumque congruam cooperationem. Sic enim semper se
(*) Apud Franzelin, Thes. 10.
DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 23
habet suavis Dei providentia, ut instrumenta apte contemperet causae principali, et quidquid de suo humanum organum propria activitate reddere potest, id non modo non tollat, sed procuret et adhibeat etiam magis. Non ergo negare intendimus connaturali- tatem ad effectum de quo agitur, quae revera est in successione et continua serie episcoporum sibi invicem in eadem sede quasi de manu in manum transmittentium depositum reJigionis. Neque somniamus removendum esse a traditione humanum elementum, humana praesidia, humanam industriam ac sollicitudinem. Quae profecto si removenda censeremus, contradictorem haberemus ipsum apostolum exclamantem : O Timothee, depositum custodi. Ut- quid enim obsecratio haec, utquid tam instans commendatio, si ex parte Timothei nihil exigebatur? Sed id tantum volumus, non- dum in his reperiri supremam ac sufficientem rationem certitudinis de conservata integritate doctrinae revelatae, quamdiu praecisio flt a promisso et collato a Christo charismate perpetuae assisten- tiae (r). Proinde intelligendum est, elementum humanum subordi- nari divino, eique ita coniungi, ut in usu loci theologici traditionis,
I1) Praesidia pro intemerata doctrinae conservatione adhibita, ad haec quatuor reducuntur a Card. Franzelin, thes. 9: « Primo. Non solum « semper observatum est apostolicum institutum. ut episcopus non eli- « geretur, nisi prius de sinceritate eius fidei certis testimoniis constaret, « sed etiam praesertim episcopi maiorum sedium continuo post electionem « aliis collegis suis, et maxime Pontifici Romano per litteras synodicas « exponebant distinctam suae fidei professionem. Ratio sanctae huius in- « stitutionis per se evidens est, et egregie declaratur a Gregorio M. 1. 7 « epist. 4: Nam cum vicissim nobis fidei nostrae confessionem transmittimus, « quid aliud in sancta Dei Ecclesia agimus, nisi arcam bitumine linimus, ne « unda erroris intret? — Secundo, sicut solliciti erant tum singuli tum « omnes simul episcopi, ut fides singulorum consentiens fidei communi « omnium esset testatissima, et diligenter cavebatur ne a fide communi « quomodocumque dissidens particeps videretur communionis ecclesia- « sticae, ex eadem ratione vigili studio curabant, ut de fide una episco- « porum in singulis sedibus sese excipientium certo constaret. Hinc series « episcoporum orthodoxorumin diptychis singularum ecclesiarum descripta « diligentissime servabatur, reiectis iis qui defectionis a fide universae « Ecclesiae suspecti fuerant. — Tertio, si quando in aliqua ecclesia no- « vitas doctrinae contra communem traditam fidem serpere coepisset,
24 CAPUT I.
duplex Patribus occurreret argumentum. Unum ex consideratione charismatis successionem apostolicam perpetuo comitantis. Alterum ex consideratione ipsius successionis secundum conditiones histo- ricas in Ecclesia ab initio servatas; quod etsi ex se solo ulti- matum apodicticumque absolute loquendo non esset, polemice tamen efficacissimum erat adversus multiplices sectarum auctores, qui omne.s de novo a semetipsis dogmatizare inceperant: « Hanc « sapientiam. inquit Irenaeus 1. 3, c. 2, (quam Paulus loquitur inter « perfectos), unusquisque eorum esse dicit, quam a semetipso adin-
« venerit Unusquisque enim ipsorum omnino perversus, seme-
« tipsum. regulam veritatis depravans, praedicarenonconfunditur ». Utroque igitur argumento utebantur Patres, tam priores quam posteriores. Non enim soli posteriores, sed et vetustissimi, Ignatius, Irenaeus, Tertullianus paulo supra citati, summam rationem ex qua constet divinam doctrinam sincere et integre per successionis or- dinem esse conservatam, ultimo revocabant ad charisma veritatis cum episcopatus successione communicatum, ad communicationcm Chrtsti, ad promissum etmissum doctorem veritatis Spiritum Sanctum. Et similiter, non modo antiquiores, sed et posteriores, puta Atha- nasius (de decr. Nicaen. n. 27), Epiphanius (1. 1, Haeres. 27, n. 6), Optatus (1. 2 de schism. Don. n. 2), Augustinus (epist. 53, n. 2, etc), aeque appellant ad sententiam a patribus ad patres transmissam, ad doctrinam ab"initio traditam, ad continuam suc- cessionem sacerdotum in Ecclesia potissimum Romana, quoniam per eam successionem, verba sunt Epiphanii, perpetuo manifestata veritas demonstratur. Et ideo, a primo ad ultimum, non apparet vestigium oppositionis a Protestantibus pro necessitate causae fallaciter imaginatae. Ita fere Card. Franzelin, de Trad. thes. 10. Sic igitur habes in traditione, vero et catholico sensu intel-
« episcopi erat, non solum eam comprimere, sed etiam certiores reddere « episcopos alios, et imprimis Pontificem Romanum, utcommuni sententia « ubique damnatus error ab Ecclesia arceretur. — Quarto, extraordinarium « quidem sed ubi periculum novitatis imminentis id postulare videbatur, « efficax praesidium unionis et consensionis erant concilia episcoporum, « vel ex provinciis singularibus, vel ex universa Ecclesia orbis terrarum « etc. ».
DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 25
lecta, regulam fidei certissimam. Sed quia alia quoque regula Scriptura assignatur, ad considerationem habitudinis qua una se habet ad alteram, ipsa nos ducit rerum continuatio. Hinc tertia, quae iam sequitur, propositio.
§ 3
Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior, et ab ea in hoc vel maxime differens, quod non remota tantum regula exsistat, sed proxima etiam atque immediata, pro duplici sub qua accipi potest consideratione.
1. — In primis, nullius negotii est ostendere quod traditio antevertit Scripturam ordine chronologico. Id iam observare est in V. T. Neque enim ab initio mundi exstiterunt Scripturae, et tamen ab initio fuit regula cui sancti Dei homines conformabant fidem suam. « Ab Adam usque ad Moysen fuit ecclesia Dei aliqua « in mundo, et colebant homines Deum fide, spe, et charitate, et « externis ritibus, ut patet ex Genesi, ubi introducuntur Adam, « Abel, Seth, Enoch, Noe, Abraham, Melchisedech, et alii homines « iusti. At nulla fuit scriptura divina ante Moysen, ut patet..., « quia in Genesi non fit mentio doctrinae scriptae, sed solum tra- « ditae: Scio, inquit Deus Gen. XVIII-19, quod Abraham praecep- « turus sit filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant viam Domini.
« Igitur annis bis mille conservata est religio sola traditione
« Deinde a Moyse ad Christum, in ipso populo Dei, etsi Scripturae « exstarent, tamen magis utebantur Iudaei traditione quam Scriptura, « ut patetex Exod. XVIII-8, Deuter. XXXII-7,Iudic. VI-13, Psalm. XLIII-i, LXXVII-5, Eccli. VIII-11.» (r). In quo etiam solutio est vulgaris difficultatis, quare in libris Mosaicis tam pauca occurrant de futura vita, et de praemiis vel poenis in ea constitutis, et univer- sim loquendo, de multis veritatibus quae habentur ut fundamenta vitae moralis ac religiosae. Solutio namque magna ex parte hinc
(J Bellarm. 1. 4 de verbo Dei, c. 4.
26 CAPUT I.
repetitur, quod Scriptura superveniens supponebat antecedentem regulam traditionis, eamque relinquebat in pleno suo robore, ple- noque vigore semper manentem. At forte aliter putas contigisse in oeconomia N. T.? Imo vero, in N. T. eadem traditionis prae- cessio luculentioribus etiam factis demonstratur, siquidem omnia originum christianarum monumenta ostendunt ecclesias sine Scri- pturis ab apostolis primum fundatas, propriamque iam agentes vitam. Nondum scripserat Matthaeus, et iam Ecclesia per totam ludaeam et Galilaeam et Samariam aedificabatur ambulans in timore Domini, (Act. IX-31). Nondum Marcus, et iam erat ecclesia Romana, cuius fides annuntiabatur in universo mundo, (Rom. 1-8). Nondum Ioannes, et iam totas Asiae fundaverat et regebat ecclesias, ut scribit Hieronymus in 1. de script. eccles. Ad ecclesias quoque iam exsistentes dirigebantur omnes epistolae apostolicae, quemadmodum ex ipsis earum inscriptionibus satis superque liquet. Denique, non adscriptum aliquod instrumentum appellabatPaulus, cum dicebatad Galatas quos quidam a recta via evangelii subducere conabantur: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit, (Gal. I-9). Et ad Corinthios: Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, praecepta mea servatis. Et rursus : Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus lesus, in qua nocte tradebatur, etc. Dicen- dum itaque quod ab initio praeexstitit sola regula traditionis, et quod subsequens Scripturae accessio non ea esse potuit quae lUndamentale conservandae et propagandae doctrinae revelatae medium semel pro semper in Ecclesia constitutum everteret, sed quae ei subordinaretur et deserviret etiam magis.
2. — Sed etiamsi regula Traditionis regulam Scripturae non antecederet ordine temporis, semper tamen ordine cognitionis. Et sane, traditio innotescit ut regula fldei. per ipsissima argumenta quibus religionis christianae seu catholicae Ecclesiae innotescit credibilitas. Ex quo enim demonstrasti revelatam esse Ecclesiam catholicam tanquam a Deo institutam, uno eodemque argumento demonstrasti fuisse a Deo positum organum iilud perpetui sem- perque audiendi magisterii quod in eiusdem Ecclesiae basi ac fun-
DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 27
damento est (l). Demonstrasti praedicationem huius magisterii ordinatam esse divinitus, ut cui in sempiternum conformari debet credentium fides. Demonstrasti ergo traditionem in ratione regulae fidei obligatoriae, siquidem praedicatio ecclesiastica et traditio authentica de qua nunc nobis sermo, secundum rem convertuntur, ut ex hactenus dictis clarum apertumque est. Nec refert quam methodum, quemve processum adhibuerfs in demonstratione verae religionis : an scilicet argumentandi principium sumpseris ex divi- nis notis quae Ecclesiae insunt, eique inseparabiliter inhaerent, an potius ex historicis monumentis missionis, adventus, et operis Iesu Christi, iuxta duplicem normam in Concilio Vaticano, Sess. 3, cap. 3 indicatam (2). Semper enim, et eodem modo, est et manet demonstrata ipso facto regula Traditionis.
At non ita est de Scriptura Sacra. Absoluta enim initiali illa demonstratione quae in praeambuhs fidei, seu in theologia (ut vocant) fundamentali instituitur, adhuc, per se loquendo, ignotum tibi omnino est utrum sint, necne, scripturae a Deo inspiratae. Nam licet nullae tales exsisterent, eadem invariata essent prin- cipia demonstrationis; eadem quoque adaequata conclusio ad quam principia ista ducunt. Quod si forte in demonstrationis decursu, tractando historicum monumentum revelationis quam nobis attulit Iesus Christus, incideris in ea Christi testimonia quibus confir- matur fides Iudaeorum circa Legem et Prophetas, concomitanter quidem, et velut per accidens potuit tibi advenire cognitio earum Scripturarum V. T., quae protocanonicae appellantur; de Scripturis autem quae propriae sunt Novo Testamento, adhuc nihil scis, praetereaque nihil. Et si de his quoque, imo de his praesertim, idoneum testimonium extra authenticam Traditionem quaeras, non est ubi invenias nisi in scriptis apostolicis. Sed praeterquam quod cognitio auctoritatis apostolorum ut organorum promulgandae revelationis, supponit iam cognitam regulam Traditionis quae ab eis tota decurrit: quid, quaeso, in scriptis apostolicis invenies de inspiratis N. T. scripturis, formaliter qua inspiratis? Nihil omnino
(*) Cf. prooemium secundae partis tractatus de Ecclesia, p. 278. (2) Enchir. n. 1642.
28 CAPLT I.
praeter notum illud incisum secundae Petri, III-16, de Pauli epi- stolis. Atqui epistolae Pauli non sunt omnes, imo nec praecipuae scripturae N. T. Insuper, quaenam fuerint tempore quo scribebat Petrus, editae iam epistolae Pauli, incertum forsitan quis dicere posset. Denique, haec ipsa secunda Petri epistola ab iis praecise qui a scriptis documentis unice se pendere profitentur, ut suppo- sititia et non genuina reiicitur. Omnibus igitur modis, biblicum systema Protestantium in aere pendulum apparet, basi ac funda- mento carens. Xec male comparatum est systemati mundi in cosmo- gonia Indorum, qui adstruunt universum instar elephantis ponentis pedes super quatuor testudines, quin dicant quid illud sit in quo testudines ipsae nituntur. At nos, ex organo traditionis cui a Christo commissum est munus docendi omnem veritatem, iure me- ritoque accipimus veritatem revelatam integri canonis Scripturae inspiratae, ut sic, per Traditionem Scriptura innotescat, sitque eo ipso, ordine cognitionis posterior.
3. — Hinc ulterius efficitur, Traditionem antecedere Scriptu- ram ordine etiam comprehensionis, pro quanto scilicet, non in Scriptura, sed in Traditione, revelata doctrina fuit vera quadam ratione integraliter deposita. — Dico, non in Scriptura: tum quia, ut mox praemissum est, nequidem veritas de Scriptura ipsissima, id est de catalogo librorum qui ut sacri sunt recipiendi. in ea con- tinetur; tum quia ipsamet nos pluries remittit ad traditionem, ut ad fontem quorumdam dogmatum quae scripta non sunt, quemad- modum ex 1 Cor. XI-2, 2 Thess. II— 14, 2 Tim. I-13, 3 Ioan. 13, ostendit Bellarminus (x) ; tum denique quia vel sola scriptio libro- rum N. T., quam superius vidimus ex contingentibus circumstantiis occasionatam, luculentum signum est quo palam fecit Deus, non fuisse sui consilii, ut in libris sacris plenum haberemus et adae- quatum revelatae veritatis depositorium. — At contra, eiusmodi depositorium dives in Traditione iure meritoque agnosces. Ipsa enim est, quae primitivum, principale. ac primarium doctrinae instrumentum a Christo posita fuit. Ipsa. cui ex consequenti con- credita est et Scriptura; concredita, inquam, non solum in ordine
(l De verbo Dei. 1. 4. c. 5.
DE CATHOLTCO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 29
ad notificationem eius quod pro scriptura a Deo vere inspirata est accipiendum, verum etiam in ordine ad notificationem sensus qui absque intelligentiae clave, aut clausus remanet, aut incer- tus (^). Unde sequitur quod in deposito tradito, aliquo vero modo continetur etiam revelatio scripta; et si etiam revelatio scripta, ergo tota de integro revelatio.
Sic igitur, traditio est regula fidei omnibus modis prior: tem- pore, cognitione, comprehensione. Ultimo quaeres: an remota regula, vel proxima? Dico autem : et remota et proxima, sub alia atque alia consideratione.
4. — Et sane, indesinens illa, et per saeculorum decursum perseverans usque ad nos Ecclesiae praedicatio, duobus modis accipitur. Primo quidem, in interpositis antecedentium aetatum annulis a quibus pendet, et quibus mediantibus semper continuatur cum praedicatione eorum qui primi et immediati fuerunt verbi revelati promulgatores. Deinde vero, secundum se absolute, in qualibet seorsum designata temporis differentia. Primo igitur modo, praedicatio ecclesiastica est traditio sub praecisa ratione transmis- sionis doctrinae revelatae quasi de manu in manum inde ab apostolis, seu traditio reduplicative ut per indisruptum canalem e fonte a saeculis decurrens, et sub hac consideratione non est plus quam remota fidei catholicae regula. Sic enim innotescit tantummodo per investigationem monumentorum praeteritae aetatis, id est per studium operum quae ex antiquitate relicta, in cognitionem ducunt sententiae, professionis, ac fidei quae olim erat circa doctrinam chri- stianam, vel ex integro, vel in singulis capitibus spectatam. Et si nonnisi mediante investigatione et processu scientiae theologicae proprio cognoscitur quoad ea quae continet dogmata, ergo regu- lae proximae rationem nec habet nec habere potest. Quare venien- dum est ad praedicationem ecclesiasticam, non amplius conside- ratam in cohaerentia continuae successionis a prima revelationis origine, sed absolute in sui exercitio pro hoc signato nunc tem- poris. Quo sub respectu, semper quidem traditio est, quatenus semper tradit id quod explicite vel implicite accepit a maioribus,
(J) Iren. 1. 4, c. 26. Tertull. Praescript. c. 19-21.
30 CAPUT I.
sed iam est traditio sub praecisa formalitate auctoritativi magisterii diserte proponentis et explicantis id quod credere necesse est secun- dum decurrentem inde ab apostolis revelationem. Et sic etiam, regula est fidei proxima atque immediata, quae cum infallibili ac semper vivente Ecclesiae catholicae magisterio, formaliter ut magisterium est, adaequate convertitur.
At vero, quocumque modo traditionemsumas, sive ut regulam proximam, sive ut remotam, id accurate notatum velim : Authen- ticum eius organum non fuisse a Christo institutum ad conser- vandum vel proponendum materiales et inertes formulas, sed verum sensum revelatae veritatis, ac per hoc, munus infallibiliter trans- mittendi, custodiendi, et proponendi fidei depositum, inseparabile esse a munere infallibiliter quoque definiendi, declarandi, et expli- candi id quod in eo continetur. Nunc autem, si traditio est non solum conservativa, verum etiam explicativa totius verbi Dei, tam scripti quam non scripci, profectus aliquis in ea per saeculorum decursum procul dubio est agnoscendus : eiusmodi tamen pro- fectus qui immutabilitati dogmatis in nullo contradicat, nihilque prorsus detrahat de ratione depositi, in quo nec mutari quidquam licet, ned minuere, nec addere. Et iam operae pretiumerit, si hoc ipsum in conclusione praesentis capituli paulo amplius declaremus.
§ 4-
Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia: ita scilicet, ut ad traditionalis sensus inquisitionem quod spectat, spe- ciales regulae, eaeque longe diversae ab iis quae scientiam hi- storicam regunt, iure meritoque fuerint a Patribus praesti- tutae.
Expositionem igitur veri ac genuini conceptus traditionis ab- solvere placet, ponendo in conspectu ea quae ex hactenus dictis. aut consequuntur aut non consequuntur. Et ne libera nobis tri-
DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 31
buatur divagandi facultas, ab iis quae non consequuntur, exor- diendum.
In primis, nequaquam consequitur quod omnes veritates ad depositum fidei pertinentes, uno et eodem modo esse debuerunt in primitiva praedicatione apostolorum, uno quoque et eodem modo in consecutiva traditione, pro quovis stadio et quavis tem- porum differentia. Aliud enim est, res omnes fidei et morum quibus christiana doctrina constat, ab initio et semper sub infalli- bilitatis charismate esse transmissas; aliud vero, omnes fuisse semper propositas aeque explicite (r), aeque expresse (2), aeque enucleate (3). Nam id quidem nihil commune habet cum indefecti- bilitate a norma veritatis, ut in terminis evidens est, praeterquam quod tam plenaria, statim ab initio, totius doctrinae propositio vix fuisset connaturaliter possibilis, et aliunde erat eo minus ne- cessaria, quod simul cum deposito dogmatum, charisma Spiritus Sancti pro eorum explicatione secundum occurrentes singularum
i'1) « In praedicatione apostolica poterant proponi aliqua universalia, « in quibus continerentur implicite singularia progressu temporis ortis « dubiis explicanda per magisterium Ecclesiae. Sic sufficiebat doctrina « de necessitate gratiae ad omne opus bonum in via salutis, ut adversus « semipelagianos postea definiretur eadem necessitas ad initium fidei. Po- « terant contineri complexa, ex quibus explicanda essent elementa con- « stituentia : Christus et Deus et homo ; unde orta necessitate, definiri « poterant multa de utraque natura. Suprema est potestas Petri, ut visi- « bilis fundamenti Ecclesiae et centri unitatis; unde explicanda multa « iura et ofncia in particulari ». Franzelin, de Trad., thes. 23.
(2) « Poterant aliqua dogmata proposita esse magis usu practico et « consuetudine ecclesiarum, quam diserta doctrina et instanti praedica- « tione, quorum diserta praedicatio vel solemnis definitio progressu tem- « poris fieret necessaria. Cuiusmodi exempla prostant luculenta in con- « troversia de potestate valide conficiendi sacramenta extra Ecclesiam, « et in historia canonis librorum sacrorum ». Id., ibid.
(3) « Poterant in praedicatione apostolica contineri aliqua simplicius
« enuntiata, quorum declarationem strictiorem in directa oppositione ad
« certam quamdam errorum formam ipsae exortae postmodum haereses
« reddebant necessariam. Inde a Patribus et Conciliis definitus modus
1 « loquendi, et statutae formulae ecclesiasticae velut tesserae fidei ».
Id., ibid.
32 CAPUT I.
aetatum necessitates, ad successores apostolorum ex Christi pro- missione et institutione transibat. Recole ea quae paulo supra praemissa sunt de duplici munere custodum et doctorum fidei in corpore praepositorum accurate considerando.
Porro, si ex infallibilitate traditionis minime consequitur, omnes et singulas indiscriminatim veritates ad fidei deposjtum obiective pertinentes, debuisse omni tempore in candelabro Ec- clesiae elucere quoad distinctam atque explicitam notarum sua- rum perspicuitatem : neque etiam consequitur, nullas esse potuisse, circa quas aliquando extiterit intra ipsum unitatis et communionis catholicae gremium, aut sensuum aut opinionum diversitas. « Re- « vera, esse tales aliquas veritates, demonstratur ex omnibus illis « Conciliorum vel Pontificum definitionibus, quae declarabant « tamquam veritates fidei, eas doctrinas de quibus ante definitio- « nem doctores catholici absque dispendio fidei et communionis « diversas sequebantur sententias, in hoc insuper consentientes, « quod eas doctrinas ad depositum fidei sufficienter manifestatum, « nondum pertinere faterentur. Colligitur idem etiam inde, quod « adhuc nunc plures sunt quaestiones theologicae minime defini- « tae, quae tamen versantur circa sensum aliquot capitum doctri- « nae revelatae ita, ut ex eiusdem revelatae doctrinae analysi « solvi, atque adeo ab infallibili magisterio definiri posse videan- « tur. Hinc sunt apud Patres distinctiones inter substantiam fidei « quae una est apud omnes, et inter quaestiones profundioris intelli- « gentiae, (Iren. 1. i, c. 10, n. 23). Inter ea, quae manifestissinic in « ecclesiis praedicantur, quae definita sunt in ecclesiastica praedica- « tione, de quibus totius Ecclesiae una est sententia, et alia quae « sunt adhuc inquirenda de sacra Scriptura, et sagaci perquisitione « inyestiganda , quae non manifeste discernuntur, quae non satis « manifesta praedicatione distinguuntur , quae non sunt evidentia in « ecclesiastica praedicationc, (Origen., de princip. in praefatione). « Distinguitur in Christianorum doctrina inter regulam fidei quae « apud nos nidlas habet quaestiones, et illud quod salva fidei regu- « la potest in quaestionem venire, (Tertull., Praescript. c. 13). Aliud « est quod ad ipsa fidei pertinet fundamenta, et alia sunt in qui- « bus inter se aliquando, etiam doctissimi et optimi regulae catho-
DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 33
« licae defensores, salva fidei compage, non consonant, et alius alio « de una re melius aliquid dicit et verius. (August, lib. i contr. « Iulian. c 6). Distinguitur error ferendus in quaestionibus non di- « ligenter digestis, nondum plena Ecclesiae auctoritate firmatis, et « error non ferendus, qui ipsum Ecclesiae firmamentum quatere mo- « litur, (August., Serm. 294, n. 4). Distinguitur denique portiuu- ' « cula aliqua fidei nostrae minus lucide clara, et illud quod Do- « minus neminem in Ecclesia sua voluit ignorare, (Leo M , epist. « 30 ad Pulcheriam, c 2) ». In summa : Quolibet tempore fuerunt quaedam ulteriores doctrinae revelatae determinationes, quae plus minusve obscure in tradito ab apostolis deposito contentae, et plena adhuc luce diligentis inquisitionis non illustratae, nondum transierant in proximam fidei regulam, seu sufficientem ecclesia- stici magisterii propositionem. De quibus proinde potuit aliquan- do non esse concors sententia in gremio unitatis, ante termina- tam auctoritate Ecclesiae controversiam (*). Neque in hoc quidquam videre est, quod quolibet modo praeassertae infallibilitati traditio- nis opponatur.
Sed nunc, alia sunt quae ex promissa in finem usque as- sistentia Dei omnimoda necessitate consequuntur. Et primo qui- dem consequitur impossibile esse, ut opinio quaepiam a quovis homine vel privato doctore originem ducens, obtineat unquam communem consensionem tanquam in fidei doctrinam, et praeva- leat in Ecclesia sub ementito nomine divinae traditionis. De qua re exemplum habes in opinione millenariorum, quae a Papia pri- mum ex nimia eius simplicitate introducta, et propter reveren- tiam viri qui cum apostolis conversatus fuerat, a nonnullis etiam illustrioribus secundi et tertii saeculi patribus recepta et evul- gata, mox habuit contra se consentientem sententiam omnium, et a saeculo quarto ac deinceps, communi calculo inter fabulas fuit amandata (2).
Consequitur secundo, necesse e contra esse, ut si quod do- ctrinae punctum, obscurius primum in professione universalioris
r) Franzelin, de Tradit., Thes. 23. !2) Id. ibid.
34 CAPUT I.
cuiusdam principii retentum, vel usu potius practico quam ex- pressa et formali praedicatione conservatum, inceperit deinde ve- nire in controversiam quoad suam a divina traditione originem, diversis diversa opinantibus et inter se etiam concertantibus, donec tandem quaestione eliquata, fuerit ad robur pleni consen- sus perductum: consequitur, inquam, necesse omnino esse ut eiusmodi doctrina vere sit de genuino atque authentico deposito cuius est custos Ecclesia. Idque profecto propter praelaudatam illam Dei providentiam quae traditionem a recto tramite aberrare non permittit; propter illud charisma veritatis certnm de quo lo- quitur Irenaeus 1. 4. c. 26; propter paraclitum doctorem veritaiis qni non sinit ecclesias aliter intelligere, aliter credere, quam ab apostolis acceperint, ut Tertullianus ait Praescript. c. 28; propter Spiritum Sanctum inhabitantem Ecclesiam, ne eat in errorem quetn- libet studiosissima inquisitio, ut dicit Augustinus in Ps. 9, n. 12. et alibi saepissime.
Consequitur tertio, quod quidquid ab organo traditionis prae- dicatur ut dogma, id quidem est non modo infallibiliter verum veritate a Deo revelata, sed etiam immutabiliter propositum fidei omnium sequentium saeculorum in eo ipso sensu in quo fuit ab initio praedicatum. Praedicatio enim, sicut veritas, in sensu est, non in verbis, et hoc proprium haereticorum est, invehere sub verbis et formulis catholicae traditionis, sensus diversos ab iis quos stabilitos fixosque in Ecclesia invenerunt. Nam et Sabellius Trinitatem retinebat, sed nominalem. Et Arius confitebatur Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, sed tanquam tres diversae substan- tiae hypostases, non autem unius summae et individuae et crea- tricis essentiae. Et Nestorius unam Dei et hominis in Christo personam praedicabat, sed ita ut non secundum subsistentiam unitum carni Verbum ediceret. Et Pelagius divinam gratiam as- serebat, sed intelligendo per gratiam liberum arbitrium, quod utique in suo ordine gratuitum etiam Dei donum est. Et Beren- garius sacramentalem praesentiam concedebat, sed mysticam, non realem, secundum symbolicam repraesentationem, non secundum substantiae veritatem. Et sic de caeteris, quibus id semper com- mune fuit, ut novo sensu contra sensum catholicum invecto, se-
DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 35
gregarent semetipsos, ipsoque facto in errorem inciderent, quo- niam sensus ille a quo receditur, immutabiliter verus est. Hinc est quod falsa doctrina in stylo Scripturae dicitur alia doctrina : « Rogavi te, inquit, ut remaneres Ephesi..., ut denuntiares qui- « busdam ne aliter docerent » (J). Et iterum: « Miror quod sic « tam cito transferimini in aliud evangelium, quod non est aliud, « nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evan- « gelium Christi » (2). Quocumque enim tempore de dogmate fidei dicetur aliud ac quod de eodem dogmate dicebatur prius, habe- bitur heterodoxia per oppositionem ad orthodoxiam, et omnis haeretica sententia facile et sine discussione cognoscetur sola in- novatione, quatenus sensum inducet diversum a sensu sancito in traditione et praedicatione eorum quibus dicit Christus: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus. Caeterum, frustra provocabunt ad Scripturas. Iure enim meritoque reponet Tertullianus quod Scriptu- rae non formaverunt ecclesias, sed ad ecclesias iam formatas directae sunt, ita ut per prius inspiciendum sit, cuius sint Scriptu- rae, et apud quos resideat clavis interpretationis earumdem (3). Frustra iterum appellabunt ad sublimiorem gnosim, altioremque intelligentiam. Nam et hunc gnosticorum praetextum excludebant vetustissimi Patres, ostendendo viam regiam contra omnes haere- ses, antiquam Ecclesiam quae omnes sectas antecedit, et vidit eas segregantes se. Istae sunt scholae in quibus disputatur, haec sola veri nominis Ecclesia in qua Deo creditur. Qui ergo sub quovis praetextu contra traditionem Ecclesiae insurgit, novis sensibus adinventis, iste desiit esse fidelis, et a tranquillo portu divinae veritatis in tempestuosum mare humanarum opinionum reiici- tur (4). Frustra denique causabunt longitudinem elapsi temporis a primis originibus, quia valeret forsitan exceptio, si immutabili- tati traditionis in eodem sensu eademque sententia aliud funda- mentum esset quam Christi assistentia et Christi promissio. Nunc
V) i Tim. I-3.
(») Gal. I-7.
(3) Tertull. Praescript. c. 19-37.
4 Clem. Alex. 1. 7 Strom. c. 17
36 CAPUT I.
autem eociem modo in omni tempore argumentum valet, eadem- que semper firmitate a posterioribus Patribus contra novatores opponebatur, qua ab anterioribus. « Itaque dicitis: Praedicatum « est evangelium in omnibus gentibus, credidit mundus, facta est « Ecclesia, crevit, fructificavit, sed imperitia male intelligentium « postea erravit, et periit ; in nobis solis et in his qui nos se- « quuntur sancta in terris Ecclesia remansit. Hanc sacrilegam va- « nitatem evertit evangelica veritas, et prophetarum atque san- « ctorum Patrum non violanda auctoritas. Unde Ecclesiae suae « sanctae in evangelio suo Dominus pollicetur dicens: Ecce ego « vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi.... « Falsum igitur est ' quod de corpore Christi a te creditur et « astruitur ■» (x).
Consequitur denique quarto, quod cum de illis dogmatibus agitur, in quibus totius religionis christianae summa consistit, quaeque idcirco statim ab Ecclesiae initio formaliter explicite ut dogmata proposita sunt, non potest esse negotium multi laboris, theologica demonstratio per argumentum a traditione. Sed qua- tuor regulas tibi dabit Augustinus, quae rem totam maxime sim- phficant. Prima regula est, quod non erit utique necesse discu- tere singillatim testimonia Patrum, si quando traditio constet actis pubhcis, authenticis, et universalibus, cuiusmodi ex. gr. sunt in materia peccati originalis, baptismus infantium in remissionem peccatorum, necnon et exorcismi qui iuxta Ecclesiae ritum fiunt super illos (2). Secunda regula est, quod si ex specialibus testi-
(r Lanfrancus, de corp. et sang. Domini, c. 23. 2 August. I. 1 c. Iulianum, n. 14; 1. 6, n. 11, et alibi saepe. — « S. Augustin a demontre dans tous les endroits que nous avons rappor- « tes et en beaucoup d'autres, que cette pratique de 1' Eglise etait suf- « fisante pour etablir le peche originel II attaque Julien personnellement « par cet endroit. Etant fils d'un saint homme qui fut depuis eleve a « Pepiscopat, il est a croire qu' il avait recu des son enfance tous les « sacrements ordinaires. Dans cette presnpposition S. Augustin lui dit : « Vous avez ete baptise eta?it enfanf, vous avez ete exorcise, on a chasse de « vous le demon par le souffle. JMauvais enfant! Vous voulez oter d votre « mere ce que vous en avez vous-mnne recu, et les sacrements par lesquels
DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 37
moniis res decidenda sit, iure meritoque eontentus esse poteris testimonio vel solius ecclesiae occidentalis. Et ratio affertur, non solum quia speciale est huius ecclesiae privilegium propter sedem apostolicam quam in sinu suo habet, et cum qua' magis de proximo cobaeret, verum etiam, et praesertim, quia in fide Latinorum satis iam elucet fides Orientalium, cum et ipsi utique christiani sint, et utriusque partis terrarum una christiana fides traditioque exsi- stat (r). Tertia regula, eaque praecedenti valde affinis : Quod sive ex latinis sive ex graecis auctoritates afferre velis, non opus est citare auctores multos, sed unus vel alter doctor fama et aucto- ritate praecipuus sufficit ut in eo sensus aliorum percipiatur,
« elle vous a enfante De cette sorte la tradition etait fondee sur des
« actes incontestables, avant meme qu' on fut oblige d'entrer dans la « discussion des passages particuliers, et ainsi cette discussion n*etait « pas absolument necessaire». Bossuet, Defense de la Tradition, 1. 8, c. 2. (*) August. 1. 1 c. lulian. n. 13-14; I. 6, n. 22, etc. — « Le second « principe de S. Augustin : Ouand par abondance de droit, on voudra « entrer dans cette discussion particuliere, il y a de quoi se contenter « du temoignage de 1'eglise d'Occident. Car sans encore presupposer « dans cette eglise aucune prerogative qui la rende plus croyable, c'est « assez a S. Augustin qu'il fut certain que les Onentaux etaient chretiens, « qu'it n'y eid quhme foi dans toute la terre, et que cette foi etait la foi « chretienne. D'ou ce Pere concluait que cette partie du monde devait suf- « fire d Julien pour le convaincre : non qu'il fallut mepriser les Grecs, « mais parce qu'on ne pouvait presupposer qifils eussent une autre foi « que les Latins sans detruire 1' Eglise en la divisant. Cependant S. Au- « gustin insinuait le manifeste avantage de 1'eglise latine... Cetait 1'hon- « neur de 1'Occident d'avoir a sa tete et dans son enceinte le premier « siege du monde. S. Augustin ne manquait pas de faire valoir en cette « occasion cette primaute, lorsque citant, apres tous les Peres, le pape « S. Innocent, il remarquait que s'it elait le dernier en dge, il etait le « premier par sa place, posterior tempore, prior loco. Le premier par con- « sequent, en autorite. Cest pourquoi, dans la suite, recapitulant ce qu'il « avait dit, il le met a la tete de tous les Peres qu'il avait cites; a la « tete, dis-je. de S. Cyprien, de S. Basile, de S. Gregoire de Nazianze, « de S Hilaire et de S. Ambroise, sans nommer les autres qui etaient « compris dans ceux-ci... Cest donc le second principe de S. Augustin, « que 1'autorite de 1'Occident etait plus que suffisante pour autoriser un « dogme de foi ». Bossuet, ubi supra, c. 3.
38 CAPUT I.
idque iterum propter unanimitatem Ecclesiae uno spiritu et una traditione ductae. Et hoc est quod etiam notavit Lirinensis in secundo Commonitorio n. 30, ubi postquam enumerasset decem illos Patres quorum testimonia recitata sunt in Concilio Ephesino, pergit : « Hi sunt igitur omnes apud Ephesum sacrato decalogi « numero magistri, consiliarii, testes, iudicesque producti ; quo- « rum beata illa Synodus doctrinam tenens, consilium sequens, « credens testimonio, obediens mdicio, absque taedio, praesumptio- « tione, et gratia, de fidei regulis pronuntiavit. Quanquam multo « amplior maiorum numerus adhiberi potuerit, sed necesse non « fuit, quia neque multitudine testium negotii tempora occupari « oportebat, et decem illos non aliud vere sensisse quam caete- « ros omnes collegas suos nemo dubitabat » (r). Quarta tandem regula additur, quod unanimis sensus ecclesiae praesentis proba- tio est idonea sensus antiquitatis, quatenus habita cognitione eius quod nunc in Ecclesia tenetur, aliam fuisse fidem in saeculis prae- teritis, cogitare nefas (2).
x) August. 1. 1 c. Iulian. n. 15-16. — « Le troisieme principe : Pour « en venir aux Orientaux, que S. Augustin n'estimait pas moins que les « Latins : c'est que pour en savoir les sentiments, il n'etait pas necessaire « de citer beaucoup d'auteurs. II se contente cTabord de S. Gregoire de « Nazianze, dont les discours, dit-il, celebres de tous cotes par la grande « grdce quon y ressent, ont ete traduits en latin. Et un peu apres : Croyez- « vous, dit-il, que Vautorite des eveques orientaux soit petite dans ce seul « docteur? Mais cy est un si grand personnage, qiVil rVaurait point parle « comme il a fait, s'il neut tire ce qiVil disait des principes communs de « la foi que tout le monde connaissait, et qu' on ny aurait pas eu pour lui « Vestime et la veneration qtVon lui a rendue, si V ou n' avait reconnu qu' il « ;/' avait rien dit qui ne vint de la verite que personne ne pouvait ignorer « Voila comment, loin de diviser les auteurs ecclesiastiques, S. Augustin « faisait voir que ne pouvant pas etre contraires dans une meme foi. un « seul docteur, eminent par sa reputation et par sa doctrine, suffisait pour « faire paraitre le sentiment de tous les autres ». Bossuet, ibid. c. 4.
2 August. 1. 1 c. Iulian. n. 19-34. — « Pour juger des sentiments « de 1'antiquite, le quatrieme et dernier principe de S. Augustin est. que « le sentiment unanime de toute 1'Eglise presente en est la preuve; en « sorte que connaissant ce qu'on croit dans le temps present, on ne « peut pas penser qu'on ait pu croire autrement dans les siecles passes. « Cest pourquoi S. Augustin, apres avoir fait a julien la demande qu'on
DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 39
Haec porro posterior Augustini regula est, quae maxime ad rem nostram facit, pro quanto scilicet adstruit, sensum ecclesiae coaevae circa religionis nostrae dogmata, srgnum esse certissi- mum sensus nequaquam diversi quem circa eadem habuit anti- quitas. Unde in eo puncto tanquam in ultima consequentia prae- missorum de infallibilitate traditionis consistere placet. Et si qui- dem praescindamus ab ulterioribus illis fidei determinationibus quae nonnisi decurrente tempore, ut supra notatum est, in eliquata dogmata transierunc, (quia consideratio ista longius nos a pro- posito nostrae intentionis abduceret), sed iterum de illis solis loquamur, quae christianae religionis summam constituunt, quae ad ipsa revelatae doctrinae pertinent fundamenta, quae Dominus neminem in Ecclesia sua voluit ignorare, quemadmodum supra citati aiebant Patres, statim patebit veritas conclusionis. Ista enim ab ipsis initiis fuerunt ut dogmata in traditione et magisterio Ecclesiae explicite proposita; insuper, quidquid semel proponitur in traditione ut dogma, id necessario manet, in eodem semper sensu et traditum et creditum. Ergo necesse est ut is sensus de facto adhuc retineatur, qui firmiter tenebatur a principio, ac per hoc, esse prorsus non potest ut qui orthodoxorum Patrum no- mine apud nos veniunt, quique ut tales semper in Ecclesia ha- buerunt auctoritatem, aliud unquam in re ipsa senserint quam quod hodiedum a nobis et creditur, et docetur, et inviolabilis in- star depositi posteris commendatur.
At nunc occurrunt neocritici causantes nihil praevalere contra factum positivum. Inveniuntur autem multi antiqui Patres qui de facto aliter ac nos senserunt de dogmatibus religionis etiam pri- mariis, velut de trinitate, de incarnatione, de peccato originali,
« vient de voir sur S. Gregoire de Nazianze et S. Basile : En voulez-vous « davantage, dit-il, ne vous suffisent-ils pas? il ajoute: JMais dites q?t'its ne « suffisent pas ; poussez votre temerite jusque-la, nous avons quatorze eviques « d'Orient, E?tloge,Jean Ammonien, et les autres dont le concile de Diospo- « lis en Palestine avait ete compose, qui auraient tous condamne Pela- « ge, s' il navait desavoue sa doctrine, qui par consequent 1'avaient « condamne et tenaient la foi de tout le reste de f Egiise, et qui ser- « vaient de temoins, non seulement de la foi de 1'Orient. mais encore « de celle de tous les siecles passes ». Ibid. c. 5.
40 CAPUT I.
de gratia, aliisque eiusmodi. Nam antenieaeni expresserunt pro- cessionem Filii et Spiritus Sancti iis modis qui exhibent ideas falsissimas et a nostris plane diversas, utputa tritheismi, inaequa- litatis personarum, imo vero corporeae deitatis. Iidem veteres usque ad Cyrillum Alexandrinum inclusive, non rectius sentiunt de incarnatione quam sensit postea Eutyches, et nonnisi post longas contentiones delineatum videmus dogma antea informe unionis hypostaticae. Plerique etiam ante Augustinum veri pela- giani sunt, aut certe semipelagiani. Chrysostomuscaeterique graeci de peccato originali nihil sciunt, etc. etc. Sic nunc opinantur cri- tici nostri, qui tamen nihil novi afferunt, sed vestigiis insistunt Socinianorum et Calvinistarum, facili eruditione loca patristica quibus illi utebantur, colligentes apud Petavium, vel apud Bos- suetium in suis operibus polemicis contra Jurieu et Richardum Si- mon (x). Caeterum, undecumque suam eruditionem comparaverint, id saltem indubium est, methodum interpretationis apud eos me- thodum esse protestanticam, quae nimirum eodem ac illa vitio laborans, ad easdem quoque erroneas conclusiones ducit. Porro, antequam vitium istud, quod et quale sit, dilucide appareat, con- siderare oportet id quod ansam dedit vulgatis iam opinionibus quibus veteres Ecclesiae Patres tanquam de heterodoxia notantur, ut statu causae recte praestabilito, causa ipsa solutionem aequi iudicii habere possit. Ad hoc igitur pertinebit capitulum sequens.
(J « Les manieres dont nous avons vn que les anciens ont exprime « la generation du Fils de Dieu, et son inegalite avec le Pere, donnent « des idees tres fausses et tres dirTerentes des notres... Chacun sait com- « bien ce mystere (de la Trinite) demeura informe jusqu' au premier con- « cile de Nicee... Les anciens docteurs, et surtout ceux du troisieme « siecle, et meme ceux du quatrieme, ont confondu le Fils et le S. Esprit; « ils nous ont fait un Dieu converti en chair, selon Pheresie qu' on a « attriluiee a Eutyches, et ce n'est que par la voie des longues conten- « tions, qu'enfin cette verite (de l'incarnation) est arrivee a la perfe- « ction... La grace quon regarde aujourd'hui comme Tun des plus im- « portants articles de la religion chretienne, etait entierement informe « jusqu'au temps de S. Augustin. Avant ce temps, les uns etaient Stoi- « ciens et Manicheens, d' autres etaient purs Pelagiens; les plus ortho- « doxes ont ete semipelagiens ». Jurieu, apud Hossuet. Premier avertis- sement sur les lettres de M. Jurieu.
CAPITULUM SECUNDUM
de causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis
« Magis declinamus ad ea quae sunt opi- « nabilia quam ad veritatem. Est enim illa « austera, gravisque ».
(Clem. Alex. 1. 7 Strom. c. 16).
Quod doctrina traditionis, etsi sit semper eadem, non ideo est semper eodem modo enucleata, limata, et expolita, sed accipit processu temporis, occasione praesertin insur- gentium haeresum, plus evidentiae, plus luminis, plus prae- cisionis. Et quod generatim loquendo, tres sunt quoad sin- gula dogmata status distinguendi : status simplicis fidei, status explicationis perfectae, et status intermedius, quando incipiebat transitus a simplici fide ad speculationem theo- logicam, et pro multiplici initiorum difncultate, adhuc erant expositiones minus exactae, et modi loquendi quandoque ambigui. Qui tamen reductionem ad sensum orthodoxum non compatiuntur modo, verum etiam requirunt, si ratio habeatur propriorum principiorum quibus regi debet exe- gesis patristica.
Dicit S. Thomas in prologo opusculi contra errores Graeco- riun: « Errores circa fidem exorti occasionem dederunt sanctis « Ecclesiae doctoribus, ut ea quae sunt fidei maiori circumspe-
42 CAPUT II.
« ctione traderent ad eliminandos errores exortos, sicut patet « quod sancti doctores qui fuerunt ante errorem Arii, non ita « expresse locuti sunt de unitate divinae essentiae sicut doctores « sequentes ; et simile de aliis contingit erroribus, quod non so- « lum in diversis doctoribus, sed in uno egregio doctorum Augu- « stino expresse apparet. Nam in suis libris quos post exortam « Pelagianorum haeresim edidit, cautius locutus est de potestate « liberi arbitrii, quam in libris quos edidit ante praedictae hae- « resis ortum, in quibus libertatem arbitrii contra Manichaeos de- « fendens, aliqua protulit quae in sui defensionem erroris assum- « pserunt Pelagiani, divinae gratiae adversantes. Et ideo non « est mirum si moderni fidei doctores post varios errores exortos, « cautius et quasi elimatius loquuntur circa doctrinam fidei ad « omnem haeresim evitandam. Unde si aliqua in dictis antiquo- « rum doctorum inveniuntur, quae cum tanta cautela non dican- « tur, quanta a modernis servatur, non sunt contemnenda aut « abiicienda, sed nec etiam ea extendere oportet, sed exponere « reverenter ». Sic loco citato angelicus doctor, qui hanc doctri- nam desumpserat, sicut assolet, ab ipso Augustino : « Didicimus, « inquit ille, de dono persev. n. 53, singulas haereses intulisse « Ecclesiae proprias quaestiones contra quas diligentius defende- « retur Scriptura divina, quam si nulla talis necessitas cogeret ». Et alibi idem Augustinus notat quod non oportet quaerere tam accuratum loquendi modum in Patribus qui ante natas haereses scripserunt, ac in iis qui postea advenerunt: tum quia nulla adhuc quaestione pulsati, et in Ecclesia catholica bono sensu se intelligi arbitrantes, securius loquebantur (r); tum quia materias nondum discussas breviter et transeunter attingentes, immorabantur potius in iis quae tunc adversus Ecclesiae inimicos disputabant, necnon et in exhortationibus ad quasque virtutes quibus Deo pro adipi- scenda vera felicitate servitur (a). Et haec quoque communis est responsio, non theologorum modo, verum etiam Athanasii, Hie- ronymi, Lirinensis, et aliorum. Haec est regula in theologia, et
(x) August. 1. 1 c. Iulian. n. 22. C) Id. de praedest. SS. n. 27.
DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. 1N TESTIMONHS TRADITIONIS 43
solutio difficultatum circa traditionem, cuius doctrina semper qui- dem eadem est, at non semper eodem modo clara et expressa. Accipit enim cum tempore, ut Lirinensis ait, evidentiam, lucem, distinctionem seu praecisionem, idque principaliter occasione hae- resum de novo insurgentium. Nam ipsae sunt haereses, quae po- tissimam necessitatem creant scrutandi dogmata, enucleandi con- ceptus quibus constant, distincte proponendi notas quae in eis sunt discernendae, seiungendi modos intelligendi et significandi ab ipsis rebus intellectis et significatis, inveniendi etiam vocabula idonea quibus res altissimae apte exprimantur, uno demum verbo, perficiendi omnia quae ad theologicam explicationem pertinent, et nonnisi laboriosissima ac studiosissima inquisitione possunt obtineri (l).
Manifestum quippe est, aliam esse simplicem illam dogma- tum notionem quae per simplicem quoque fidem retinetur, aliam vero notionem enucleatam, expolitam, elimatam, quam ad intel- ligentiam fidei quaerit theologus. Manifestum etiam, quod in spe- culatione theologica semper est aliquid faciens difficultatem, et aliquid faciens solutionem difficultatis. Ex quo accidere debuit ut ante laboriosum studium quod in unaquaque materia singu- lae haereses provocaverunt et necessarium fecerunt, catholici tractatores in certas ambiguitates caderent, quae apud posterio-
(*) Nota igitur quid distet inter hanc assertionem et positionem eo- rum qui dicunt quod haereses initiaverunt progressum ; quod Montani- stae initiaverunt ascetismum, Gnostici scientiam theologicam, Sabelliani conceptionem catholicam Trinitatis, etc. Blasphemiae id quidem simile videtur. Itaque in haeresibus nihil plus quam causam occasionalem agno- sces. Sicut Ariana haeresis locum dedit definitivae consecrationi vocabuli consubstantialis, quo omnis truncatur possibilitas intelligentiae perversae, et personarum distinctio in numerica essentiae unitate, tanta simplicitate, tantaque claritate exprimitur. Sicut haeresis Nestoriana necessitatem in- tulit expoliendi conceptus naturae, personae, subsistentiae, et unicuique sua assignandi nomina. Sicut Protestantes coegerunt nos ad confutandum eorum negationes cum maiori eruditione biblica ; rationalistae ad ponen- dum in maiori luce revelationis argumenta, dum Emmanuel Kant causa est deperditionis temporis in eo quod necessitatem nobis creat repetendi quod cognoscimus vere, et non vivimus in somnio perpetuo.
44 CAPUT II.
res amplius non inveniuntur (r). Si ex. gr.. Filius Dei Deus est, non secus ac Pater, et huius perpetuae fidei disertae sunt atte- stationes in omni tempore. Sed cum devenitur ad considerandum quod Deus est de Deo, Deus a Patre procedens, Deus genitus a Deo generante, sermo saepe confunditur. Antequam epuratus sit conceptus divinarum originum per duplicem remotionis et ex- cellentiae viam, atque in distinctam notionem subsistentium re- lationum eliquatus. omnis explanatio mysterii manca erit et im- perfecta. De ingenito et innascibili videbuntur loqui quasi haec innascibilitas contineret aliquid maioris perfectionis; de genera- tione divina, quasi haberet admixtam efficientiam, quam utique apud nos importat omnis actio generandi ; de Deo genito, quasi genitus ille dependeret a suo principio, sicut in creatis dependet originatus a suo originante. Et haec imperfectio in modo expo- nendi et dicendi non omnino diluitur, nisi cum necessitas respon- dendi molestissimis haereticorum quaestionibus reducit mentes ad locutiones magis praecisas (2). Idem quoque apparebit in do- gmate incarnationis. (Jnus idemque filius Dei est et filius homi- nis, filius Dei ab aeterno, filius hominis in tempore, qui manens id quod erat, incepit esse quod non erat. Haec est nuda et sim- plex fides. Sed cum devenitur ad considerandum quomodo ad- venerit humanitas, unione utique physica et substantiali, ei qui in forma Dei praeexistebat et manebat, non facilis occurret ex-
' « Xumquid enim perfecte de Trinitate tractatum est, antequam « oblatrarent Ariani? Numquid perfecte de poenitentia tractatum est, « antequam obsisterent Novatiaoi? Sic non perfecte de baptismate tra- « ctatum est antequam contradicerent foris positi rebaptizatores..., ut iam « illi qui noverant haec tractare atque dissolvere, ne perirent infirmi « sollicitati quaestionibus impiorum, sermonibus et disputationibus suis « obscura Legis in publicum deducerent ». August. Enarr. in Ps. 54. n. 22.
2 « Inter multa quae Ariani adversus catholicam fidem solent di- « sputare, hoc sibi maxime callidissimum machinnmentum proponere « videntur cum dicunt : Quidquid de Deo dicitur vel intelligitur, non « secundum accidens, sed secundum substantiam dicitur. Diversum est « autem ingenitum esse, et genitum esse. Diversa est ergo substantia « Patris et Filii ». August. 1. 5 de Trin. c. 3, et alibi saepe.
DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 45
positio, quae tota pendet ex enucleatis et expolitis conceptibus unionis in natura, unionis in persona, et formalium utriusque differentiarum. Quapropter, in initiali illo scientiae theologicae statu qui categoricas de unione hypostatica haereses antecessit, habito praesertim respectu ad difficultatem exprimendi ea de quibus nondum erat rata fixaque terminologia, non poterunt non inveniri quaedam, quae posteris iam eruditis scientia et solutio- nibus sequentium doctorum, videbuntur ambigua, et specie tenus inconciliabilia cum fide inconfusae unionis divinitatis et humani- tatis in uno Verbi supposito (L). Idem rursus videbis de dog- mate peccati originalis. Verum equidem ac proprie dictum pec- catum est, sed peccatum sui generis, quod non univoce dicitur cum peccato omnibus notissimo. Peccatum, inquam, naturae, non pcrsonae; peccatum voluntarium non voluntate propria,. sed vo- luntate solius capitis humani generis; peccatum quod a protopa- rente transit ad posteros, sed quoad reatum, non quoad actum; peccatum denique quod quodammodo dicitur alienum, et quodam- modo nostrum : alienum proprietate actionis, nostrum contagione propaginis. Propter^a infans recens natus aliquo sensu innocens est, ei: aliquo sensu peccator; propterea grande illud Adae pec- catum quadantenus ad posteritatem transit, et quadantenus non transit; propterea demum, si ante ortam haeresim Pelagianorum, loca sunt patristica in quibus coruscat peccati originalis veritas, alia quoque erunt ubi videbitur doctrina confundi et aliqualiter obscurari (2). Nec aliter dicendum de dogmate gratiae, quia si gratia simpliciter praecedit meritum bonae voluntatis, adhuc ta- men bona hominis voluntas praecedit multa Dei dona, et prae- sertim donum quo iusti efficimur et sumus: dum scilicet ipse homo excitanti gratiae libere assentiendo et cooperando, ad suam ipsius iustificationem sese debet disponere. Et ideo in sacris lit- teris non solum dicitur: Converte nos, Domine, ad te, et conver- temur, verum etiam : Convertimini ad me, et ego convertar ad vos.
(x) Cf. Petavium de Incarn. lib. 3, c 2. Item Cyrillum Alex., epist. 39 ad loannem Antiochenum, ^Migne, Patr. gr. Tom. 77, col. 174 . 2 Cfr. August. 1. 1 c. Iulian. n. 22, seq. — Et 1. 6, n. 24-28.
46 CAPUT II.
Ac per hoc, sicut invenies in scriptis veterum Patrum testimonia ubi infantes dicuntur esse sine peccato, sic invenies etiam alia ubi dicitur Deus dare gratiam eis quos invenit dignos, seu prae paratos ad recipiendum eam. Quod quidem quodammodo verum est, tametsi verum sit quod ope ipsius gratiae efficiuntur digni quicumque digni inveniuntur. Et hoc ultimum in eorumdem ve- terum doctrina non plane reticetur, quamquam non sit expositum cum ea claritate et praecisione, cum qua post diligens quaestio- nis examen dicebat Augustinus, totum esse Deo deputandum : « Qui hominis voluntatem bonam et praeparat adiuvandam, et « adiuvat praeparatam. Praecedit enim bona voluntas hominis « multa Dei dona, sed non omnia; quae autem non praecedit « ipsa, in eis est et ipsa. Nam utrumque legitur in sanctis elo- « quiis, et: Misericordia eius praeveniet me} et : Misericordia eius « subsequetur me. Nolentem praevenit ut velit; volentem subse- « quitur ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimi- « cis nostris, utique nolentibus pie vivere, nisi ut Deus in illis « operetur et velle? Itemque cur admonemur petere ut accipia- « mus, nisi ut ab illo fiat quod volumus, a quo factum est ut « velimus? Oramus ergo pro inimicis nostris ut misericordia Dei « praeveniat eos sicut praevenit et nos ; oramus autem pro no- « bis ut misericordia eius subsequatur nos » (x). Et sic est etiam de aiiis.
Non ergo ex imperfectione explicationum vel ambiguitate quarumdam assertionum concludere licet, vetustiores Patres fuisse quoad dogmata religionis nostrae in alio sensu aliaque senten- tia ac posteriores. Plane enim diversa occurrit solutio: Aut quod nondum adeo profecerant in penetratione et intima intelligentia revelatae veritatis, sicut illi qui post natas haereses in singulis materiis scripserunt; aut quod intenti in uno errore confutando, de errore opposito solliciti non erant, (in quolibet enim dogmate inter oppositos scopulos inceditur, et facile in unum videtur of- fendere, quisquis in altero vitando omnem impendit curam); aut denique, quod locutiones per se loquendo ambiguas et minus
(x August. Enchirid. c. 32.
DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. 1N TESTIMONIIS TRADITIONIS 4J
castigatas absque adiecta declaratione quandoque usurpabant, nihil dubitantes quin illae catholico sensu a suis auditoribus in- telligerentur et acciperentur. Hanc porro solutionem, non modo verosimilem esse et probabilem, sed imo unice veram et firmi- ter retinendam, diligentius nunc demonstrandum est.
§2.
Ut autem ordine quodam procedamus, per prius considerare oportet tres illos in thesi recensitos doctrinae status, secundum quos testimonia et lucubrationes Patrum ad tres pariter catego- rias commode possunt revocari.
i. Primus est quem dicere possumus statum simplicis fidei. Hunc referunt imprimis epistolae vel confessiones antiquissimo- rum episcoporum et martyrum, in aurea illa aetate in qua adhuc primitias Spiritus habentes, et tanquam utres novi, pleni vino illo novo quod in Pentecoste efifusum est, nondum habebant ]a- boriosissimam occupationem quam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea, disputandi scilicet, et dialectizandi; sed de thesauro cordis sui proferebant ingenuam doctrinam quam ab apostolis acceperant. Sane, simplicem de Trinitate fidem luculen- ter testabatur Ignatius ad martyrium pergens, cum ad Magnesios c. 13, scribebat: « Studete igitur confirmari in doctrinis Domini « et apostolorum, ut omnia quae facitis, prospere vobis succedant « fide et charitate in Filio et Patre et Spiritu... Subiecti estote « episcopo et vobis mutuo, ut Iesus Christus Patri secundum « carnem, et apostoli Christo et Patri et Spiritui » (*). Simpli- cem fidem de incarnatione idem sanctissimus martyr, epist. ad Ephesios c. 7 : « Medicus unus est, et carnalis et spiritualis, fa- « ctus et non factus, in homine existens Deus, in morte vera « vita. et ex Maria et ex Deo, primum passibilis et tunc impas- « sibilis, Iesus Christus Dominus noster » (2). Et ad Polycarpum,
(*) Migne, Patr. graec. Tom. 5, col, 671, seq. (2) Migne, P. G. Tom. 5, col. 651.
48 CAPUT II.
c. 3: « Eum qui supra tempus est exspecta intemporalem ; invi- « sibilem, propter nos visibilem; impalpabilem, impassibilem, pro- « pter nos passibilem, qui omni modo propter nos sustinuit » (r). Simplicem fidem de utroque mysterio referebat ultima illa ipsius Polycarpi in rogo iam accenso oratio : « Domine Deus omnipo- « tens, Pater dilecti ac benedicti Filii tui Iesu Christi, per quem « tui notitiam accepimus,... benedico tibi, quoniam me hac die « atque hac hora dignatus es, ut partem acciperem in numero « martyrum tuorum, in calice Christi tui... Quapropter de omni- « bus laudo te, benedico tibi, glorifico te cum sempiterno et « coelesti Iesu Christo dilecto Filio tuo, cum quo tibi et Spiritui « Sancto gloria et nunc et in futura saecula. Amen » (2). Et confessio illa beati Epipodii, qui mixtis cruore dentibus haec verba proferebat: « Christum cum Patre ac Spiritu Sancto Deum « esse confiteor, dignumque est ut illi animam meam refundam, « qui mihi et creator est et redemptor. Nec interest infirmitas « corporea quo fine solvatur, dummodo anima coelis invecta ad « suum revertatur auctorem » (3).
Huc etiam spectant loca antiquiorum, ubi simpliciter et sine amplificatione enuntiatum invenitur, quae esset Ecclesiae prae- dicatio, quaeve tenenda regula credendi. Velut est illud Irenaei, 1. 1, c. 10. « Ecclesia per universum orbem usque ad fines ter- « rae seminata. et ab apostolis et a discipulis eorum accepit eam « fidem quae est in unum Deum, Patrem omnipotentem qui fecit « coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt; et in « unum Iesum Christum Filium Dei, incarnatum pro nostra sa- « lute; et in Spiritum Sanctum, qui per prophetas praedicavit « dispensationes Dei, et adventum, et eam quae est ex Virgine « generationem, et passionem..., et resuscitandam omnem carnem « humani generis, ut Christo Iesu Domino nostro, et Deo et « Salvatori et Regi, secundum beneplacitum Patris invisibilis, « omne genu curvet coelestium, et terrestrium, et infernorum ».
(x) Ibid. col. 722.
(2) Epistola circularis Ecclesiae Smyrnensis de martyrio Polycarpi, ibid. col. 1039.
(3j Ibid. col. 1454.
DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. 1N TESTIMONIIS TRADITIONIS 49
Velut etiam illud Gregorii thaumaturgi, in Expositione fidei quam suae ecclesiae moriens reliquit, et in ipso autographo se legisse testatur Nyssenus: « Unus Deus Pater Verbi viventis, sapien- « tiae subsistentis..., perfectus perfecti genitor, Pater Filii uni- « geniti. Unus Dominus, solus ex solo, Verbum perpetrans, sa- « pientia comprehendens omnia, et virtus qua tota creatura fieri « potuit: Filius verus veri, et invisibilis ex invisibili, et incor- « ruptibilis ex incorruptibili, et immortalis ex immortali, et sem- « piternus ex sempiterno. Unus Spiritus Sanctus, ex Deo sub- « stantiam habens, perfecta viventium causa, sanctitas santifica- « tionis praestatrix... Trinitas perfecta, maiestate et sempiternitate « et regno minime dividitur, neque abalienatur. Igitur neque « factum quid aut serviens in Trinitate neque superinductum.... « Neque defuit unquam Filius Patri, neque Filio Spiritus Sanctus, « sed invertibilis et immutabilis eadem Trinitas semper » (*).
In eadem categoria adhuc recensebis testimonia illa in qui- bus Patres ante ortas haereses, extra omnem disputationis ar- dorem et controversiae necessitatem, non speculando, non glos- sando, non argumentando, non specialis cuiusdam causae patro- cinium assumendo, sed ex sola fidelis cordis abundantia discurren- do, dogma nondum ulla negatione impugnatum ita ingenue asse- runt, ut plane appareat, non tam ipsos esse qui loquuntur, quam nativum fidei et traditionis spiritum qui loquitur in eis. Huius- modi testimonia de dogmate peccati originalis affert Augustinus, 1. 1 c. Iulianum, n. 5-20. Quae postea, n. 32-33, compendiose ab eo resumpta, exemplo tibi erunt: « Sanctus lrenaeus dicit, anti- « quam serpentis plagam fide Christi et cruce sanari, et quod « protoplasti peccato fuimus tanquam vinculis alligati. Sanctus « Cyprianus dicit, perire parvulum, nisi fuerit baptizatus, quam- « vis ei non propria dimittantur, sed aliena peccata. Sanctus « Reticius dicit, veteris hominis, quo per lavacrum regeneratio- « nis exuimur, non tantum vetera, sed ingenita esse peccata. « Sanctus Olympius dicit, vitium de protoplastc in germine spar-
(x) Migne, P. G. Tom. io, col. 983, seq. — Cfr. col. 965. — Vide etiam Basilium, de Spiritu Sancto, c. 29.
50 CAPUT II.
« sum, ut peccatum cum homine nasceretur. Sanctus Hilarius « dicit, ex peccato esse omnem carnem, praeter iliius qui venit « in similitudine carnis peccati, sine peccato. Dicit, sub peccati « origine et sub peccati lege natum esse, cuius vox est : ego in « iniquitatibus conceptus suw. Sanctus Ambrosius dicit, eos qui « baptizati fuerint parvulos in primordia naturae suae a malitia « reformari. Dicit quod in Adam omnes morimur, quia per unum « hominem peccatum intravit in mundum, et illius culpa mors « omnium est. Dicit quod in eius vulnere omne genus occidis- « set humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera eius « acerba curasset. Dicit, fuisse Adam, et in illo fuisse omnes; « periisse Adam, et in illo periisse omnes. Dicit, nos contagio ma- « culari antequam nascimur, nec humanum conceptum esse iniqui- « tatis exsortem, quia concipimur, inquit, in peccato parentum, et « in delictis eorum nascimur... Dicit tibi sanctus Innocentius, la- « vacro regenerationis praeteritum vitium omne purgari, quod « per illum accidit, qui libero arbitrio cadens, in profunda demer- « sus est. Sanctus Gregorius (Nazianzenus) dicit, melius fuisse non « excidere a ligno vitae gustu amarissimo peccati, sed emendari « nos debere post lapsum... Dicit, regeneratione ex aqua et spiritu « purgari maculas primae nativitatis, per quas in iniquitatibus « concipimur. Dicit sanctus Basilius, nos aegritudinem contraxisse « peccati, quoniam Eva noluit a ligno prohibito ieiunare.... Po- « stremo sanctus episcopus Ioannes (Chrysostomus) dicit..., etiam « ipse dicit, Adam sic peccasse illud grande peccatum, ut omne « genus humanum in commune damnaret. Dicit, in Lazari morte « ideo flevisse Christum, quia de perennitatibus excussa morta- « litas inferos adamavit. Dicit, quod nos Christus invenerit, et « paterno chirographo nostro quod scripsit Adam, et posterio- « ribus propriis debitis obligatos. Dicit, Adam propterea dictum « formam futuri, quia sicut ille ex semetipso nascentibus, quam- « vis non manducaverint de Hgno, factus est causa mortis quae « per cibum inducta est, ita et Christus iis qui ex ipso sunt, « tametsi nihil iuste egerint, factus est provisor iustitiae, quam « per crucem omnibus condonavit. Dicit, non valde videri habere « rationem, ut alius pro alio damnetur, et tamen factum esse
DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 5 I
« per Adam ; unde magis persuadet esse credendum, quod de- « centius et rationabilius apparet, salvari alium pro alio, quod « impletur in Christo, etc. ». Haec quidem de peccato originali vetustiores Patres, solo ductu primaevae et in sua adhuc nativa simplicitate decurrentis traditionis. Sed et praeclara quoque eius- dem generis testimoniorum exempla sumes ex iis quae Augu- stinus ipse de divina gratia, ante omnem theologicam inquisitionem scripta reliquit in primis operibus suis. Velut est illud Confessio- num, I. 10, c. 29, 31, 37: « O amor, qui semper ardes et nunquam « extingueris, charitas, Deus meus, accende me. Continentiam « iubes. Da quod iubes, et iube quod vis... Audio vocem iubentis « Dei mei : Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate « Sed memento, Domine, quia pulvis sumus, et de pulvere fe « cisti hominem, et perierat, et inventus est. Conforta me ut « possim. Da quod iubes, et iube quod vis... Tentamur his ten « tationibus (laudum humanarum) quotidie, Domine; sine cessa « tione tentamur. Quotidiana fornax nostra est humana lingua « Imperas nobis et in hoc genere continentiam. Da quod iubes « et iube quod vis ». Item illud 1. 2 de Ordine, n. 52, ubi ma trem Monicam alloquens ait: « Oremus ergo, non ut nobis di « vitiae, sed ut ea proveniant quae nos bonos faciant ac beatos « Quae vota ut devotissime impleantur, tibi maxime hoc nego « tium, mater, iniungimus, cuius precibus indubitanter credo et « confirmo mihi istam mentem Deum dedisse, ut inveniendae « veritati nihil omnino praeponam, nihil aliud velim, nihil cogi- « tem, nihil amem ». Ne autem putetur quod ipsa oratio per quam alia dona a Deo obtinentur, a nobis sit, et non e divina gratia descendens: « Deus universitatis conditor, inquit 1. 1 « Soliloq. n. 2, praesta mihi primum ut bene te rogem, deinde « ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes ». Certe, non ardore disputationis incitatus, non aliquo praecon- cepto fine praeoccupatus, non etiam profundo studio theologico eruditus, haec dicebat Augustinus, sed ductus sola doctrina quam neophytus didicerat in Ecclesia, et plenus spiritu gratiae quem perceperat in baptismo, quod simpliciter credebat, simpliciter etiam profitebatur, iuxta illud : Credidi, propter qaod locutus sum.
52 CAPUT II.
Iam noscebat, omne quo boni efficimur, donum Dei esse, adeo- que fidem simul cum operibus, nihil distinguendo inter prima et sequentia, inter initium et finem, sed comprehendendo ipsum pietatis initium cuius fides fundamentum est, ipsum primum de- siderium et cogitationem conversionis, ipsam denique orationem per quam caetera obtinentur. Verumtamen, quid intersit inter simplices illas simplicis fidei confessiones, et libros quibus post- ea, copiose, enucleate, erudite, idem gratiae dogma exposuit ac propugnavit contra insurgentem Pelagianorum haeresim, nemo est qui non videbit. Ibi ergo novum exemplum est eorum testi- moniorum quae simplicem fidem primitivae traditionis referunt, praescindendo a quacumque explicatione aut difficultatum consi- deratione (x).
2. Sed iam considerandus venit secundus doctrinae statu.<, in quo simplici fidei adiunguntur explicationes adhuc imperfectae. Quod maxime in nonnullis Patribus secundi et tertii saeculi circa dogma Trinitatis videre est, dum scilicet paganis aut Iudaeis altissimum mysterium aliqualiter declarare et credibiliter expo- nere intendebant, vel cum refellebant Sabellianos qui Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, non natura solum, sed persona quo- que unum et singularem Deum esse dicebant; idque (quod dili- genter notandum est), ante ortas haereses Arii et Macedonii, Filio et Spiritui Sancto divinam denegantes naturam, creatam attri- buentes.
Athenagoras in sua lcgatione pro c/iristianis, ipsos christianos purgare vult a crimine atheismi quo a paganis accusabantur, ostendendo atheos eos non esse, « qui Deum Patrem, et Filium « Deum, et Spiritum Sanctum asserunt, ac eorum in unione po- « tentiam, et in ordine distinctionem demonstrant » (2). Ecce habes simplicem et puram fidei christianae confessionem. Sed ne ridi- culum quisquam existimaret suum Deo esse Filium, aut christianos de Deo Patre et Filio sentire sicut poetae fabulabantur, qui nihilo meliores hominibus deos inducebant, en subiuncta explicatio:
(r Cf. Bossuet, Defense de la tradition, 1. 6, c. io, seq. 2 Migne, P. G. Tom. 6, col. 907.
DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 53
« Est Filius Dei Verbum Patris in idea et operatione; ab eo enim « et per eum facta omnia, cum Pater et Filius unum sint. Cum « autem Pater sit in Filio, et Filius in Patre, unitate et virtute « spiritus, mens et verbum Patris est Filius Dei. Quod si vobis « pro summa vestra intelligentia inquirere subeat, quid sibi velit « Filius, dicam breviter primam esse Patris progeniem, non quod « factus sit, (ab aeterno enim Deus habebat in seipso Verbum, « utpote ab aeterno rationalis), sed quod prodierit ut omnium ma- « terialium rerum quae instar informis naturae et inertis terrae « iacebant, idea et actus foret » (z). Qua in explicatione obscu- rum est primo, quod Filius dicatur mens Patris, deinde quod dicatur prodiisse ut esset idea et actus terrae illius inanis et vacuae de qua Moyses in initio Geneseos.
Iustinus cum Tryphone Iudaeo disputans, (n. 36) gravissimis verbis asseruerat Christum verum Deum esse, et Dominum vir- tutum in veteri Scriptura nuncupari. Postquam autem sermo ad alia divertisset, resumit (n. 48) Trypho quaestionem: « Repetens « igitur, inquit, sermonem in quo desieras absolve. Nam mira- « bilis quidem mihi videtur, et qui prorsus demonstrari non possit. « Quod enim ais praeexstitisse Deum ante saecula hunc Christum, « ac deinde nasci hominem factum sustinuisse, id non solum ab « opinione abhorrens mihi videtur, sed etiam stultum ». Tum Iustinus respondet doctrinam hanc revera ab opinione abhorren- tem videri iis qui ea quae Dei sunt nec intelligere nec facere unquam volunt, praemittitque duas esse quaestiones distinetas, an Iesus fuerit verus Messias in Lege praedictus, et an sit verus Deus; esse enim quosdam (scilicet Ebionitas) qui eum Christum
/ Ibid. — Eitisdem conditionis sunt explicationes quas suppeditat Tertullianus in Apologetico adversus Gentes pro christianis, c. 21 : « Hunc « ex Deo prolatum didicimus, et prolatione generatum, et idcirco filium « Dei, et Deum dictum ex unitate substantiae... Etiam cum radius ex « sole porrigitur, portio ex summa, sed sol erit in radio, quia solis est « radius, nec separatur substantia, sed extenditur. Ita de spiritu spiritus, « et de Deo Deus, ut lumen de lumine accensum, manet integra et in- « defecta materiae matrix, etsi plures inde traduces qualitatis mutueris : « ita et quod de Deo profectum est, Deus est. et Dei Filius, etc. »
54 CAPUT II.
confitentur, quamvis hominem ex hominibus genitum pronuntient: « Quibus ego, ait, non assentior, nec assentirer, etiamsi maxima « pars (christianorum) quae mecum consentit, idem diceret. Neque « enim humanis doctrinis iussi sumus a Christo credere, sed iis « quae a beatis prophetis praedicata et ab ipso tradita ». Ecce rursus firmissima ac minime ambigua fidei catholicae professio. Xunc autem, ut homini Iudaeo hanc veritatem credibiliter expo- neret, ostendere aggreditur Iustinus, alium esse praeter Patrem creatorem universorum, qui in antiqua Scriptura dicitur Deus, quique futurae incarnationi praeludebat per theophanias veteris testamenti. Hunc agnoscit in uno e tribus angelis qui apparue- runt Abrahae sub quercu Mambre; in eo, inquam, angelo myste- rioso de quo postea legitur : Dominus pluit snper Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coclo. Eumdem videt in illo qui apparuit lacob, et deinde Moysi inter flammas rubi ardentis, de seipso contestans : Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israel: Qui est, misit mc ad vos. Tum concludit, n. 60-61 : « Qui « dixit Moysi se Deum esse Abrahae et Isaac et Iacob, non creator « universorum Deus erit, sed idem ac ille quem Abrahae et Iacob « apparuisse, ac creatoris universorum voluntati ministrare, eius- « que consilio in Sodomorum iudicio ministrasse demonstratum « vobis est, ita ut, etiamsi, ut dicitis, duo fuerint angelus et Deus, « nemo tamen non omnino mente captus auctorem universorum « et parentem, relictis supercoelestibus in parva terrae particula « visum dicere audeat... Alio etiam vobis ex Scripturis testimonio demonstrabo Deum ante omnes res creatas genuisse ex seipso « virtutem quamdam rationalem, quae et gloria Domini a Spiritu « Sancto vocatur, ac nunc Filius, nunc Sapientia, nunc Angelus, « nunc Deus, nunc Dominus et Verbum... Habet enim has omnes « appellationes, ex eo quod Patris voluntati ministret, et volun- « tate de Patre genitus sit... Quale est quod videmus ex igne « alium ignem nasci, non imminuto eo ex quo iste accensus « est, etc. » (x). Ubi obscurum pariter et difficile est quod Iusti- nus dicit, absurdum esse si quis putet ipsum ingenitum Patrem
*) Migne P. G. Tom. 6, col. 611, seq.
DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TKADITIONIS 55
in parva terrae particula apparuisse, ideoque apparitiones Dei ad aliam personam debere referri; item Filium ministrare volun- tati Patris, et voluntate de Patre genitum esse (r).
Hippolytus martyr scribens contra hacresim Noeti, quae eadem est cum illa Sabellii, c. 8 ait: « Necesse ergo est ut quamvis « nolit, confiteatur Patrem Deum omnipotentem, et Christum « Iesum Filium Dei, Deum factum hominem cui omnia Pater sub- « iecit praeter se, et Spiritum Sanctum, et hos esse vere tres. « Quod si vult scire quomodo unus Deus demonstretur, sciat « unam esse virtutem sive potentiam huius ». Potestne, quaeso, expressius dici id quod nos credimus? Ad explicationes autem veniens Hippolytus, inter alia, c. 10 dicit: « Deus solus cum esset, « nihilque sibi coaevum haberet, voluit mundum efficere. Et mun- « dum cogitans ac volens et dicens effecit... Eorum autem quae « facta sunt, ducem, consiliarium et operarium generabat Verbum. « Quod Verbum cum in se haberet, essetque mundo creato inas- « pectabile, fecit aspectabile, emittens priorem vocem, et lumen « ex lumine generans, deprompsit ipsi creaturae Dominum, sen- « sum suum; et qui prius ipsi tantum erat visibilis, mundo autem « invisibilis, hunc visibilem fecit, ut mundus cum eum qui appa- « ruit videret, salvus fieri posset ». Et infra, c 14: « Si Verbum « erat apud Deum, et Deus erat, quid ergo? Dicetne aliquis di- « cere Ioannem duos Deos? Duos quidem Deos non dicam, sed « unum, personas vero duas... Oeconomia consensionis redigitur « ad unum Deum. Unus enim est Deus qui mandat, Pater. Qui « obedit, Filius. Qui docet scientiam, Spiritus Sanctus. Pater qui « est super omnia, Filius per omnia, Spiritus Sanctus in omni- « bus. Aliter Deum unum intelligere non possumus, nisi vere « Patri et Filio et Spiritui Sancto credamus » (2). Ubi iterum obscurum est quod dicitur de generatione Verbi visibilis facti in creatione mundi; difficile, quod subditur de Patre qui mandat, et Filio qui obedit. — Difficiliora adhuc forsitan videri possent ea quae scripsit Dionysius Alexandrinus contra eosdem Sabel-
(J Similia apud Irenaeum, 1. 6, c. 7.
2 Migne, Patr. graec. Tom. 10, col. St8. seq.
56 CAPUT II.
lianos; quorum elenchum invenire est in fragmentis quae su persunt, apologiae ab eodem Dionysio ad Dionysium Papam mis- sae (r). Verumtamen, cum in ea dilucide sanctus episcopus sese de obiectis erroribus purget. nedum in hac parte nova addatur difficultas, suppeditatur potius adiumentum, unde caeterae di- luantur. Et recte notant editores beriedictini, istam Dionysii apologiam eo maioris esse momenti, quod exemplo nobis sit eorum quae fecissent caeteri Patres Xicaeno concilio superiores, quibus nonnulla exciderunt arianae impietati in speciem cognata, si eos similis necessitas ad explicandam apertius mentem suam compulisset.
Haec igitur specimen quoddam tibi exhibebunt de illo statu in quo adhuc imperfectae erant explanationes dogmatum, id est, nondum adeo praecisus exponendi loquendique modus, quia non- dum exortae erant haereses contra quas postea, cum maiori con- ceptuum claritate et terminorum proprietate defensa est veritas divina. Quod enim contigit de dogmate Trinitatis, hoc idem, pro- portione servata, de aliis quoque contigisse facile intelligetur. Hoc idem de dogmate incarnationis, de quo ante Nestorium et Eutychetem, in scriptis Patrum reperiuntur locutiones, quae si ad strictum rigorem dialecticae exigerentur, importarent distin- ctionem suppositorum Dei et hominis, aut e contra, et frequen- tius, possent praebere ansam perversae intelligentiae cuiusdam mixturae duarum naturarum in unam tertiam coeuntium (3). Hoc idem de dogmate peccati originalis cuius impugnatores Pelagiani triumphare sibi videbantur, muniendo se quibusdam Chrysostomi dictis, quae ad legitimum suum sensum reducit Augustinus in primo contra Iulianum libro (3). Hoc idem de dogmate gratiae, in quo ipsemet Augustinus, ubi primum incepit ad theologicam huius materiae scrutationem descendere, non quidem rata fixa- que sententia, sed quasi inquirendo, opinando, minus accurate
1 Migne, Patr. lat. Tom. 5, col. 117, seq.
2 Cf. Petavium, 1. 3 de Incarn. c. 2. 3, August. 1. 1 c. Iul. n. 21-34.
DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONUS TRADITIONIS 57
examinando, aliquando se lapsum ingenue confitetur (r). Hoc idem etiam de caeteris, nec oportet in exemplis afferendis am- plius immorari.
3. Nunc ergo tertius superest doctrinae status, cui etiam tertia respondet testimoniorum classis : status scilicet explicatio- nis praecisae, in quo, ut verbis Lirinensis utar, intelligitur illu- strius quod ante obscurius credebatur, et posteritas enucleatum gratulatur quod ante vetustas non intellectum venerabatur. Hoc stadium quoad pleraque dogmata incipit cum pace Ecclesiae a Constantino data. Abhinc enim et deinceps, magnus fuit in pe-
(x) Notandus progressus Augustini in ea materia, cuius a Deo doctor per excellentiam destinabatur. Primus in eo fuit status simplicis fidei, ut dictum est supra; in quo fundum mysterji perspiciebat, sed nondum ingrediebatur considerationem difficultatum, easque habebat notiones. quae etsi purae, noudum valebant sustinere assaltum obiectionum. Hinc in alium statum venit, quando incepit, sed adhuc imperfecte, materiam examinare. Quod fecit occasione expositionis quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos, ubi prius in difficultatem incidit, deinde in opinionem falsam, ut ipse dicit I. i Retract. c. 23, et de praedest. SS. c. 3. Verum, ex hac falsa opinione cito exivit, antequam Pelagius dog- matizaret, occasione quaestionum quas ei proposuerat Simplicianus epi- scopus Mediolanensis. Et iam perfectus in intelligentia dogmatis, defensor eius egregius contra Pelagianos effectus est. — Notandum praesertim, quod multo melius de gratia loquebatur in primo statu quam in secundo: « II y a cela de remarquable dans tout ce progres, qu'il disait mieux « en parlant de 1'abondance du cceur sans examiner la matiere, qu'il ne « faisait en Pexaminant, mais encore imparfaitement. Ce qu'on ne doit « pas trouver etrange. parce qu'ainsi qu'il a ete dit, dans ce premier « etat la foi et la tradition parlaient comme seules, au lieu que dans « le second, c'etait plutot le propre esprit. Cest un caractere assez na- « turel a 1'esprit humain de dire mieux par cette impression commune « de la verite, que lorsqu'en ne 1'examinant qu'a demi, on s'embrouille « dans ses pensees. Cest la souvent un grand denouement pour bien « entendre les Peres, principalement Origene, ou l'on trouve la tradition « toute pure dans certaines choses qui lui sortent naturellement. et qu'il « embrouille d'une terrible maniere lorsqu'il les veut expliquer avec plus « de subtilite; ce qui arrive assez ordinairement avant que les questions « soient bien discutees, et que Tesprit s'y soit donne tout entier ». Bos suet, Defense de la tradition, 1. 6, c. 16.
58 CAPUT II.
netratione revelatarum veritatum scientiae profectus, isque sae- culo quarto potissimum et quinto, prout insurgentium errorum occasiones ferebant, maxime conspicuus. Tunc in operibus Atha- nasii, Hilarii, Basilii, Nazianzeni, plena habetur de processioni- bus divinis tractatio; quae in quindecim de Trinitate Augustini libris suam obtinet perfectionem, clare iam enuntiato principio illo quod in altissimo mysterio clavem intelligentiae, quantum mortalium conditio patitur, suppeditat : omnia nimirum in divinis esse idem, ubi non obviat relationis oppositio. Tunc elucescit doctrina de sacramentis, de gratia, de peccato originali, de nova evangelii oeconomia per respectum ad vetus testamentum, in controversiis Augustini cum Donatistis, cum Pelagianis, cum Ma- nichaeis. Tunc prodeunt definitiones ephesinae de unione hypo- statica, et splendida illa Leonis Magni ad Flavianum epistola, ubi totum incarnationis dogma tam dilucide, tamque praecisis terminis ac formulis exponitur.
Sed nec dubium tibi erit quin absolute praeferendae sint istae posterioris aevi auctoritates. Nam post resolutiones Patrum qui contra haereses pugnaverunt, semper provocare ad vetustio- res, nil minus est quam laqueum simplicibus praetendere, ut ni- mirum praeponant id quod est obscurius et magis confusum, ei quod clarius et magis distinctum, id quod obiter dictum, ei quod accuratius enucleatum. Qui etiam laqueus eo periculosior esse noscitur, quod sub specie antiquitatis proponitur. Quid enim magis verosimile, et in fundo verius, quam dicere cum Lirinensi antiquitatem esse sequendam, et quis crederet esse in hoc prin- cipio deceptionem? Et tamen ita est. Sequenda antiquitas, regula utique Lirinensis est. Sed oporteret addere quod iuxta eumdem Lirinensem, posteritas saepe clarius loquitur. Et hoc est quod critici dissimulare solent, usque adeo a regula catholici intellectus declinantes, ut dicere non timeant quod post exortas controver- sias, Patres non ita facile audiendi sunt, quia di^putationis ardor eos impulit ad dicendum plus quam volebant. Sed non oportet opponere modum loquendi Patrum, ante et post disputationes cum haereticis. Uterque verus est, et uterque prodest Ecclesiae, dum in primo videt naturalem simplicitatem et mirandam perpetuita-
DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. 1N TESTIMONIIS TRADITIONIS 59
tem fidei suae, in altero autem eruditur ad profundiorem intel- ligentiam et notionem magis exactam de eiusdem fidei articulis. Haereses quippe sollicitiores reddunt doctores. Quanquam ex alia parte certissimum etiam sit quod Patres qui ante haereses exortas scripserunt, habent aliquid fortius, quia evidentius ap- parent ab omni studio partium liberi (r). Ideo isti duo modi sese mutuo complent, et sub alio atque alio respectu sibi invicem praestant.
Sic igitur, cum satis nunc appareat veritas distributionis te- stimoniorum traditionis in tres classes supradictas, et de prima ac de tertia nulla difficultas occurrat, sed solum de illa interme- dia quae transitum signat a simplici fide ad explicationes vel profundioris intelligentiae, vel diligentioris cautelae contra hae- reticorum novitates : videndum iam est, quaenam legitima inter- pretatio sit quantum ad ea quae in eo transitionis statu, speciem heterodoxiae prae se ferre viderentur.
x) Huc facit quod dicebat Augustinus Pelagianis. 1. 2 c. Iul. n. 34: « Nondum exstiteratis, contra quos susciperemus de hac quaestione « peccati originalis conflictum. Nondum eratis, qui diceretis quod in « libris tuis ponis : Quia de vobis multitudini mentiti fuerivius, et quod Pe- « lagianorum nomine homines terreatnus... Certe ipse dixisti quod omnes < iudices ab odio, amicitia, inimicitia, ira vacuos esse deceat. Pauci tales « potuerunt inveniri, sed Ambrosium aliosque collegas eius, quos cum « illo commemoravi, tales fuisse credendum est. Verum etsi tales non « fuerunt in his causis quas ad se delatas et inter partes cognitas, cum « hic viverent, suo iudicio finierunt, ad hanc tamen causam tales erant, « quando de illa sententias protulerunt. Nullas nobiscum vel vobiscum « amicitias attenderunt, vel inimicitias exercuerunt; neque nobis neque « vobis irati sunt, neque nos neque vos miserati sunt. Quod invenerunt << in Ecclesia, tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a patribus « acceperunt, hoc filiis tradiderunt. Nondum vobiscum apud istos iudi- « ces aliquid agebamus, et apud eos acta est causa nostra. Nec nos nec « vos eis noti fueramus, et eorum pro nobis latas contra vos sententias « recitamus. Nondum vobiscum certabamus, et eis pronuntiantibus vi- « cimus ». Cf. Bossuet, ubi supra.
6o CAPLT II.
§3-
Et tota disquisitio ad duas observationes reducetur. Prima et- praeambula erit, quod loca illa Patrum quae nunc in considera- tionem veniunt, in sensu plane orthodoxo possuut intelligi. Altera et principalis, quod non solum possunt, sed debent in isto sensu accipi, praescindendo etiam a disertis auctorum professionibus, si vel sola ratio habeatur criteriorum quae propria sunt catholicae traditioni.
i. Et quod ad primum attinet, non vacat ad singulorum di- scussionem descendere, sed satis erit afferre exemplum de iis quae sunt difricilliora, quaeque meliorem calumniae ansam prae- bere possent; illa dico superius relata de mysterio Trinitatis ve- terum testimonia, ex quibus critici persuadere volunt, eosdem veteres ignorasse consubstantialitatem personarum, et praeter summum ac supremum Deum, duos alios inferiores Deos, secun- dum paganorum dogma, agnovisse ! In qua quidem sua exegesi causas deceptionis forte habuerunt in neglectu principiorum scho- lasticae theologiae.
Certe consubstantialitas non solum non repugnat ordini ori- ginis personarum inter se, sed imo, ita cum eo necessario cohaeret, ut si semel cogitarentur plures in divinis improcessibiles, eo ipso evaderet evidenter absurdum dogma unius Dei in personis tribus. De qua re vide tractatum de Trinitate, thes, 9 et 31, cum pro- legomeno ad Q. 28. Propterea evangelium hunc ipsum originis ordinem tam instanter tamque studiose inculcat, adhibitis etiam formulis quae carnali intelligentiae videri possent in detrimentum aequalitatis, sicut cum de Filio dicitur quod non potest a se fa- cere quidquam, et de Spiritu Sancto quod non loquetur a seme- tipso, quod quaecumque audiet loquetur, et alia huiusmodi. Dogma igitur Trinitatis ponit unum improcessibilem a quo Filius, a quo simul cum Filio tanquam ab uno principio Spiritus Sanctus. Sic enim et non aliter, divinae personae distinguuntur inter se solis relationibus originis, minime vero aliquo absoluto, hoc est essentia
DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTiMONIIS TRADITIONIS 6l
seu substantia quae cum virtute operativa et operatione ipsa tam ad intra quam ad extra, unum est atque idem. Sic etiam eadem est operatio Patris et Filii et Spiritus Sancti, sed est in Patre, cum relatione communicantis, est in Filio cum relatione accipientis a Patre, est in Spiritu Sancto cum relatione accipientis ab utroque. Nunc ergo videndum est utrum ibi habeant locum incriminatae locutiones de Patre cui ad omnia ministrant Filius et Spiritus Sanctus, (Iren. 1. 4, c. 7. Iustin. in Tryph. n. 61); de Patre qui uiandat, de Filio qui obedit, (Hippol. ubi supra); de Patre qui facit, de Filio per queni fit, vel de Patre qui est tota substantia, de Filio qui est derivatio totius et portio, (Tertull. in apolog. c 21, et c. Praxeam c. 9). Et quod in huiusmodi esse non possit verborum proprietas, nulla sane quaestio erit inter nos. Sed et nos etiam quan- doque ea de Deo dicimus, quae maiorem proprietatem terminorum prae se non ferunt. Dicimus enim quod Deum poenitet, et quod Deus irascitur; nec veremur attribuere Deo manus et brachia et oculos. Numquid propterea corporeum facimus Deum? Numquid mutabi- lem in consiliis suis, numquid humanis passionibus obnoxium ? Absit, quia si ab iis locutionibus dematur quidquid humani est, nihil iam aliud per manus et brachia significatum relinquetur, nisi virtus et potentia; nihil aliud per iram, quam voluntas efficax puniendi peccata; nihil aliud per poenitentiam, nisi mutatio, non consilii, sed rerum quae consilio subsunt. Idem dic in praesenti. In mi- nistrante enim respectu eius cui ministrat, in obediente respectu eius cui obedit, in instrumento denique respectu eius cuius ins- trumentum est, duo considerantur : primo, quod ab illo cui mi- nistrat, cui obedit, cuius instrumentum est, derivatam habet vel virtutem operativam vel voluntatem operandi; secundo, quod eam habet diversam ab ea quae est in principali operante, par- ticipatam scilicet, dependentem, et subiectam. Deme nunc ab huius- modi vocabulis, si forte ad divina transferantur, omne id quod dependentiae imperfectionem sonat, et nihil aliud significatum supererit nisi solus ordo originis, secundum quem, ut paulo ante dictum, operatio in Filio, etsi eadem ac operatio Patris, est ta- men in eo eum relatione accipientis a Patre, sicut est in Spiritu Sancto cum relatione' accipientis ab utroque. Et dices modos lo-
62 CAPUT II.
quendi Irenaei, Iustini, Hippolyti, (imo etiam Tertulliani, cuius stvlus semper hyperbolicus est, et exaggerato realismo laboransi: dices, inquam, istos loquendi modos non compati sensum ortho- doxum, praesertim quando nondum erant qui his abuterentur Ariani, et communia apud christianos de divinitate principia gros- sitiem carnalis intelligentiae per se satis excludebant? (l).
Praeterea, consubstantialitas optime stat cum appropriatione, per quam aliquod essentiale attributum, licet secundum rem tri-
1 « Otez du nom de ministre V inferiorite et la sujetion, il ne res- « tera dans le Fils qu'une personne subsistante, une personne envoyee « qui recoit tout de son Pere... Cest ainsi que les anciens ont quelque- « fois donne au Fils de Dieu et au Saint Esprit le nom de ministre du « Pere, et non pas pour leur attribuer une operation inegale, car cela « est de la crasse du langage humain, et de cette rouille dont il faut « purifier ses levres lorsqu'on veut parler de Dieu. Et c'est pourquoi « ces saints docteurs ont bien a la verite employe quelquefois le mot « de ministre en 1' epurant a la maniere qu'on vient de voir. Mais si « d'autres fois ils Pont regarde avec cette imperfection naturelle au lan- « gage humain, ils l'ont aussi pour cette raison exclu des discours ou « ils parlaient du Fils de Dieu ». (Rossuet, sixieme avertissement sur les lettres de Jurieu, n. 36 . Certe idem ipse Iustinus qui in dialogo cum Tryphone, ministri nomine toties utitur, in epistola ad Diognetum, n. 7 dicit: Ipse vere Deus. qui est o??i?iipotens, et omnium condito?. ac invisi- bilis, e coelis Veritatem et Verbnm sanctnm ac incomprehensibile inter ho- mines locavit, non, quemadmodnm aliquis coniicere possit, misso hominibns ministro aliquo, aut a?igelo, a:>t principe, aut quopia??i eoru??i quibus co??i- ??iissa est in coelis reru??i ad??iinistrandaru??i cura, sed ipso opifice et crea- tore o??iniu??i quo coelos condidit, quo ??iare suis ter??ii?iis co?idusit... Tan- quam rex mitte?is filiiun rege??i, misit ; tanquam Deum misit. (Migne, Patr. graec. Tom. 2, col. 1175 .
Xotandum praeterea, quod contra Sabellianos seu Noetianos adhi- bebatur hoc ministri vocabulum. Sabelliani autem ponebant quod Deus per Yerbum operabatur, sicut architectus per artem suam. Porro ars in architecto non est persona subsistens, sed accidens animae. Et hoc modo haeretici illi asserebant Yerbum, sapientiam, artem, ideam Dei. Quem sensum orthodoxi excludebant, dicendo Yerbum ministrum Patris, ac per hoc, personam a Patre distinctam. Sed ea est veritatis divinae altitudo, ut sermo humanus vix possit illam attingere, quin eam laedat ex aliqua parte. Propterea Gregorius dicit: Balbutiendo 7ct possiwius, excelsa Dei reso?ia??ius.
DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. 1N TESTIMONIIS TRADITIONIS 63
bus personis commune, consideratur tamen quasi uni prae cae- teris conveniret. Quae quidem appropriatio usitata tum in Scri- pturis, tum in omnibus fidei symbolis, tum apud omnes Patres, doctores, ac theologos*, adeo manifeste pertinet ad mcatholicade Trinitate tractationem ut mirum sit si a criticis nostris possit vel ignorari vel reiici. « Dicendum, inquit S. Thomas, quod ad « manifestationem fidei conveniens fuit essentialia attributa per- « sonis appropriari. Licet enim trinitas personarum demonstra- « tione probari non possit, convenit tamen ut per aliqua magis « manifesta declaretur. Essentialia vero attributa sunt nobis ma- « gis nota secundum rationem quam propria personarum, quia « ex creaturis ex quibus cognitionem accipimus, possumus per « certitudinem devenire in cognitionem essentialium attributorum, « non autem in cognitionem personalium proprietatum. Sicut igi- « tur similitudine vestigii vel imaginis in creaturis inventa uti- « mur ad manifestationem divinarum personarum, ita et essentia- « libus attributis. Et haec manifestatio personarum per essentialia « attributa appropriatio nominatur ». Nec sane arbitraria res esse potest, sed quae fundamentum habens potissimum in quadam peculiari convenientia inter essentiale attributum et personae proprietatem, optimam enodationem suppeditet multis difficulta- tibus quae occurrunt in praesenti.
Sane vero, usitatissima est appropriatio potentiae, sapientiae, et bonitatis, eaque notior quam ut indigeat multis declarari. Nam potentia habet rationem principii, et appropriatur Patri qui est principium in personis divinis. Sapientia, exemplaritas, idea, ars, splendet in conceptione intellectus, et appropriatur Filio qui pro- cedit ut verbum. Bonitas autem est ratio et obiectum amoris, et appropriatur Spiritui Sancto qui procedit ut amor. Sicut ergo veteres attribuebant Patri opus creationis primae, de qua dicitur in Genesi : In principio creavit Deus coelum et terram ; terra autem era4 inanis et vacua, et spiritus Dei ferebatur super aquas, quia in hoc opere elucet omnipotentia de nihilo absoluto educens mun- dum : ita et Filio tanquam Verbo Patris attribuebant opus crea- tionis secundae, hoc est formationis, distinctionis, et ornatus rerum, quia opus istud, opus sapientiae est. Insuper, processio Verbi a
4 caput u.
Patre per ordinem ad mundum ornandum, considerabatur ab eis quasi quaedam ipsius Yerbi ab aeterno concepti emissio in lucem, seu partus ad extra. Hoc sensu Athenagoras dixit Verbum pro- diisse ut omnium materialium rerum quae instar informis mate- riae et inertis terrae erant, idea et actus foret. Et Hippolvtus dixit quod Pater creans mundum generabat Yerbum, faciens ipsum aspectabile et visibile, cum prius esset inaspectabile et invisibile. Sicut enim architectus habens in sua mente ideam aedificii quam nemo prius videbat, facit illam visibilem quando ex informibus materiis incipit formare aedificium : sic Pater proferebat ad extra Verbum suum ab aeterno genitum, cum dicebat: fiat lux, fiat fir- mamriitum, et caetera quae in Genesi commemorantur. Et sicut ars opificis quodammodo foras prodit ut sese imprimat atque figuret in artefacto, fiatque actus eius et forma : sic in opere or- natus mundi prodibat increata illa ars Verbo appropriata, de qua Prov. VIII-27 : Quando praebarabat coelos, adcram, quando certa lege et gvro vallabat abvssos, quando aethera firmabat sursum, ct librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis ne transircut fines suos, quando appendebat fundameuta terrae, cttm eo eram cuucta componens. Unde a primo ad ultimum, secunda haec ac temporalis generatio Yerbi de qua tantam quaestionem movent critici, non est in mente veterum, nisi manifestatio Dei in creatione rerum, quoad increatam illam ideam seu rationem intellectam universi, quae Yerbo propter modum processionis specialiter appropriatur. Quam quidem ma- nifestationem nihil novi addere Verbo, sed mutationem ponere ex parte solius creaturae, ei soli dubium esse poterit, cui prima na- turalis etiam theologiae principia adhuc essent ignota, imo vero, cui nequidem perspicuum foret quod interior idea architecti ne- quaquam in seipsa mutatur, quando per exsecutionem operis, ad extra parturitur (r). Quomodo ergo locutiones antiquorum de
(* « Qua?id Dieu voulut verba sunt Hippolyti , et de la maniere qiVit « voulut, il fit paraitre son Verbe... It engendrait donc le Verbe, et comme « il Vavait en lui-mcme ou il etait invisible, il Va fait visible en creatd le « monde. L'engendrer en cet endroit n'est donc autre chose que le faire
DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 65
Verbo e Patre ad opificium mundi foras procedente, cuiquam videri possent ad sensum orthodoxum irreductibiles?
Sed quid nunc dicemus de omnibus Iustini locis in quibus theophaniae veteris testamenti attribuuntur Filio, eo quod « nemo « non omnino mente captus auctorem universorum et parentem, « relictis omnibus supercoelestibus, in parva terrae particula vi- « sum dicere audeat? » Quae etiam ratio adhuc expressius expo- nitur infra, in eodem dialogo cum Tryphone (n. 127), cum dicitur: « Non existimetis ipsum ingenitum Deum descendisse aut aliquo « ex loco ascendisse. Neque enim ille non enarrabilis Pater et « Dominus universorum in aliquem locum venit, neque ambulat, « neque dormit, sed in regione sua, quaecumque tandem illa est, « manet, acutum cernens et acutum audiens, non oculis quidem, « nec auribus, sed virtute non enarrabili, ac omnia videt, et omnia
« paraitre au dehors. Ce n'est la ni un nouvel etre, ni rien de nouveau « dans le Verbe. Cest de meme qu'un architecte qui ayant en son esprit « son idee comme le plan interieur de son batiment, que personne ne « voyait que lui dans sa pensee, le rend visible a tout le monde, 1' en- « fante pour ainsi dire, et le met au jour quand il commence a elever « son edifice. Tel est cet enfantement et cette generation du Verbe. « Tout y regarde la creature a qui il devient visible, de la meme ma- « niere que les perfections invisibles de Dieu sont vnes dans ses csuvres. « Le Verbe ne change non plus que son Pere, meme dans cette ma- « nifestation. Et cette manifestation est attribuee specialement au Verbe « divin, parce qu'il est P idee eternelle de cet architecte invisible. A quoi « il faut ajouter, en suivant la comparaison, que comme Parchitecte parle « et ordonne, et que tout se range a sa voix qui n'est que Pexpression « et comme la production au dehors de sa pensee: ainsi Dieu est re- « presente dans 1' Ecriture comme proferant une parole, qui n' est autre « que son Verbe manifeste et exprime au dehors... Voila donc le de- « nouement que j'avais promis. Toute cette production n'est que la ma- « nifestation du Verbe ; c'est la maniere dont on expliquait alors ce que « nous appelons a present Poperation au dehors, sans alteration et sans « changement de ce qui etait au dedans ». Bossuet, ubi supra, n. 68, seq. Hanc porro considerationem veteres apologetae eo libentius afferebant, quod inveniebant in doctrinis platonicis aliquid analogum, iuvans ad per- suasibilem altissimi mysterii expositionem, uti supra notatum est ubi de Athenagora in sua legatione pro christianis ad imperatores philosophos directa.
66 CAPUT II.
« cognoscit, nec quisquam nostrum eum latet, nec movetur, nec « loco comprehendi potest, imo ne toto quidem mundo, quippe « qui erat etiam antequam mundus fieret. Quomodo igitur ille aut « quemquam alloquatur, aut cuiquam appareat, aut in angustis- « sima terrae parte conspiciatur? » Hic saltem, inquies, oportebit dare manus victas, ut vel inviti confiteamur Iustinum agnovisse in Patre et Filio naturam plane dissimilem. Imo vero, aio, adeo dissimilem, ut veniret conclusio quam tu ipse refugies, nempe naturam Filii fuisse in mente lustini corpoream et animalem, in qua scilicet potuisset ascendere, descendere, ambulare, dormire, et caetera praestare quae de Patre negantur. Et quid, quaeso, magis inadmissibile? Quomodo Filium Iustinus Deum ante sae- cula genitum, et in tempore de Virgine incarnatum ubique prae- dicaret? Quomodo intelligeret magnificentissima illa Scripturae verba: Ego sum qui sum, Dominus virtutum, Dominus fortis et potens, Dominus regnavit, et alia eiusmodi quae tam saepe, et in Apologia prima, et in hoc ipso Dialogo, ad Christum referri con- tendit? Sed ne obliviscaris, quaeso, quod disputat Iustinus cum Iudaeo, et dum Iudaeo persuadere vult theophanias veteris te- stamenti non esse referendas ad unicam illam personam divinam quam Iudaei admittebant, primo destruere intendit absurdam et carnalem circa ipsas theophanias Iudaeorum opinionem : Quemcid- modum, inquit n. 114, magistris vestris placet, qui manus et pcdcs ct digitos et animam Jiabere instar animalis compositi existimant pa- rentcm universorum et ingenitum Deum, et idcirco visum esse Abrahamo et lacob ipsum Patrem docent. Et contra hanc iudaicam et crassam imaginationem militant omnia quae superius relata sunt. Intendit ergo quod non sic accipiendae sunt theophaniae, quasi Deus in sua propria substantia visus fuisset sed secundum quod per operationem divinam formabantur species visibiles et voces audibiles. Nunc autem operationem hanc simul cum re- praesentativis speciebus attribuit Iustinus personae distiuctae a persona Patris : illi nimirum personae quae in operando se habet ut ministra Patris; illi personae quae aliquando incarnanda, iam tum assumebat partes annuntiandi hominibus voluntates Patris ; illi personae cui convenire poterant nomina angeli et missi, quae
DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 67
in veteris Scripturae theophaniis continuo occurrunt; illi personae de qua ab initio disputationis (n. 56) dixerat: « Enitar vobis, « quandoquidem Scripturas intelligitis, ea quae dico persuadere, « nimirum alium esse et dici sub creatore universorum, Deum et « Dominum, qui et angelus vocatur, quia nuntiat hominibus quae- « cumque illis nuntiare vult universorum Creator, super quem « non est Deus » (r). Illi denique personae de qua in fine (n. 127) concludit: « Nec Abraham igitur, nec Isaac, nec Iacob, nec quis- « quam ex hominibus illum omnium omnino Patrem et Dominum « non enarrabilem vidit, sed eum qui secundum ipsius volunta- « tem et Deus est ipsius Filius, et angelus ex eo quod ministret « ipsius voluntati, quem et hominem nasci ex virgine voluit, qui « ei ignis aliquando fuit in colloquio cum Moyse ex rubo ». Nec in his molestum tibi sit, quod Filium Iustinus Patri submittat. Non enim eum tamquam servum creatori submittit, sed tanquam filium fonti divinitatis, ut secundum nostrum concipiendi modum, (balbutiendo enim ut possumns, excelsa Dei resonamus), originis ordo exprimatur (2). Neque etiam Iustino crimini vertas, quod eumdem Filium dixerit secundum voluntatem Patris vel voluntate Patris de Patre genitum esse. Nam praeterquam quod id recte intelligitur eo sensu quem in prima parte, Q. 41, a. 2, exponit S. Tomas (3), ne scilicet in hac Filii ex substantia Patris genera- tione imaginetur quis necessitatem dominantem Patri, et ei invito impositam, quemadmodum de suo secundo principio ac commen- titio Deo fingebant Marcionitae : ipse se explicat Iustinus in eodem
(x) Sensus non est: Alium Deum esse sub Deo universorum creatore, sed: Alium, seu aliam personam esse, quae est et dicitur Deus, etc.
(2) Vide apud Hilarium, 1. 9 de Trin. n. 54, quo sensu de Filio se- cundum quod divina persona est, intelligi possit locus evangelicus: Pater maior me est.
(3) « Cum dicitur aliquid esse vel fieri voluntate, dupliciter potest « intelligi. Uno modo, ut ablativus designet concomitantiam tantum, sicut « possum dicere quod ego sum homo mea voluntate, quia scilicet volo « me esse hominem. Et hoc modo potest dici quod Pater genuit Filium « voluntate, sicut et est voluntate Deus, quia vult se esse Deum, et « vult se generare Filium ».
68 caput ii.
dialogo cum Tryphone, n. 128 dicens : « Illam autem virtutem, « quam et Deum sermo propheticus, et angelum vocat, non solo « nomine, ut lucem solis, numerari, sed et numero aliud quid esse, « (intellige, aliquid subsistens distinctumj, etiam supra breviter « disserui, cum virtutem illam ex Patre genitam dicerem, virtute « et voluntate ipsius, non vero per abscissionem, quasi Patris sub- « stantia divideretur , quemadmodum caetera omnia quae dividuntur « et scinduntur, non eadem sunt ac antequam scinderentur; ac « exempli causa sumpsi ignes quos ex alio igne accendi videmus, « non imminuto illo ex quo multi accendi possunt, sed eodem « manente. » Ubi vides opponi generationem Filii voluntate Pa- tris, generationi quae apud nos est per decisionem substantiae, id est, spiritualem materiali. Quo etiam vergit similitudo ignis ultimo adducta, in qua quodammodo praeit Iustinus definitioni Nicaenae : « Deum de Deo, lumen de lumine ».
Habemus itaque in his omnibus explicationes obscuras, con- ceptiones non satis praecisas, denique locutiones improprias, quae si exortae arianae impietatis tempus non praecessissent, suspectae videri possent. At, quae interpretationem orthodoxam ex aequo et bono non recipiant, certe non habemus. Et similiter dicendum in aliorum dogmatum materiis. Vide ad exemplum, epistolam Cyrilli Alexandrini ad Ioannem Antiochenum, in qua refellit suorum adversariorum calumnias de eo quod senserit, concretionem vel confusionem vel commixtionem Verbi Dei cum carne factam fuisse, passibilem esse divinitatem, etc. (z). Vide etiam Augustinum, 1. de praedest. SS. n. 27, ubi circa traditionem dogmatis gratiae usque ad Pelagium, optima observatio est.
2. Quae igitur cum ita sint, quaerendum nunc superest, utrum eadem illa difficiliora Patrum testimonia, non iam possint tantum, verum etiam debeant in eo quem diximus, catholico sensu intel- ligi. Nec a longe petenda responsio, quia satis est conclusio prae- missorum in cap 1. In iis enim quae ipsam fidei summam consti- tuunt, praesentis Ecclesiae sensus certissimo argumento est sensus Ecclesiae primitivae, ut supra probatum est. Insuper, ab eo sensu
O Migne, P. G. Tom. 77, col. 174.
DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 69
deflectere de facto non potuerunt Patres illi omnes, quorum au- ctoritas semper recepta fuit, et usque nunc recipitur. Oportet igitur ut si qua in dictis eorum invenias, quae cum tanta cautela non dicantur, quanta a modernis servatur, inhaerendo tamen criteriis quae propria sunt interpretationi sacrae traditionis et monumen- torum eius, in eo orthodoxo sensu illa indubitanter accipias, in quo possunt intelligi, quidquid sit de probabilitatibus quae e conspectu nudae et simplicis criticae scientificae, in contrarium occurrere adhuc tibi viderentur.
Et haec erat solidissima argumentandi ratio Augustini quoad Chrysostomum, cuius auctoritas contra dogma peccati originalis a Iuliano afterebatur. Observabat enim Augustinus, impossibile fuisse ut Chrysostomus aliter crediderit ac alii quorum consen- sum iam ostenderat, utique in ea re quae non admittebat sententiarum diversitatem, sed erat de ipsis religionis funda- mentis. Nam si vere aliter sensisset in tam magna causa, ubi christianae religionis summa consistit, non tantam obtinuisset et conservasset in Ecclesia auctoritatem. Et ideo, ex hoc quod in- tegra manserat eius auctoritas, signum habebatur quod catholicus fuerat sensus eius. « Itane, inquit 1. i c. Iul. n. 22, ista verba « sancti Ioannis episcopi audes tanquam e contrario tot taliumque « sententiis collegarum eius opponere, eumque ab illorum con- « cordissima societate seiungere, et eis adversarium constituere? « Absit, absit hoc malum de tanto viro credere aut dicere. « Absit, inquam, ut Constantinopolitanus Ioannes de baptismate « parvulorum, eorumque a paterno chirographo Hberatione per « Christum, tot ac tantis coepiscopis suis, maximeque Romano « Innocentio, Carthaginensi Cypriano, Cappadoci Basilio, Nazian- « zeno Gregorio, Gallo Hilario, Mediolanensi resistat Ambrosio. « Alia sunt in quibus inter se aliquando etiam doctissimi atque « optimi regulae catholicae defensores, salva fidei compage, non « consonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius. « Hoc autem unde nunc agimus, ad ipsa fidei pertinet fundamenta... « Comparans ergo (parvulos) Ioannes maioribus, quorum propria « peccata dimittuntur in baptismo, dixit illos non habere peccata ; « non sicut verba eius ipse posuisti, non coinquinatos esse peccato,
70 CAPUT II.
« dum vis utique intelligi, non eos peccato primi hominis inqui- « natos... Ego ipsa verba graeca quae a Ioanne dicta sunt ponam: « Aia tooto xcu ~y. 7iraioia BaTrciLojxev, xaiTot xu.apTYj''JLaTa oux eyovra.
« Quod est latine: /flfco £/ infantes baptizamus, quamvis peccata uon « habentes. Vides certe non ab eo dictum esse, parvulos non coin- « quinatos esse peccato, sed »0» habere peccata : intellige propria. et « nulla contentio est. At, inquies, cur non ipse addidit, propria? « Cur, putamus, nisi quia disputans in catholica Ecclesia, non se « aliter intelligi arbitrabatur, tali quaestione nullius pulsabatur, « vobis nondum litigantibus securius loquebatur? »
Ubi vides Augustinum non inhaerere regulis criticae tcxtualis, sicut dicunt nostri moderni, sed principiis altioribus quae regere debent omnem legitimam exegesim patristicam. Iis dico principiis quorum reiectio vel neglectus constituit principale vitium criticae de qua in sequenti capitulo nonnulla iam veniunt observanda
CAPUT TERTIUM
DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MONUMENTORUM TRADITIONIS.
Investigatio divinorum, non praemissis debitis disciplinis, omnium malorum est causa.
De methodo historica magna utique quaestio apud moder- nistas, sed non par quoad omnia, non uniforme iudicium. Distin- ctione enim opus esse intelligunt, cum alia causa sit de praeam- bulis theologiae, ubi fidei fundamenta demonstrantur, (sitne, vel non, admittenda christiana revelatio) ; alia vero de theologia ipsa, ubi post agnitam revelationis et fontium eius exsistentiam, in- tima ratio revelatorum dogmatum inquiritur, (quis sensus sit, quae interpretatio, quae vera intelligentia verbi, quod e coelo a Deo descendens, in divinae traditionis vel inspiratae scripturae instru- mento continetur). Et distinctio quidem obvia, elementaris, evi- dentior quam ut expositione indigeat. Nunc autem considera ubinam, iudicio novorum theologorum, locum habeat methodus historica, ubinam non habeat. Locum non habet in praeambulis, locum non habet quando adhuc statur in vestibulo, locum non habet cum iudicandum est de revelationis facto, an sit doctrina ista quae christiana vocatur, originem e coelo ducens, vel ab homine. Ratio, quia mens moderna non amplius capit externa revelationis argumenta, miracula scilicet et prophetias, quae per talem methodum historicam in medium adducuntur; ideoque, sub-
72 CAPUT III.
stituenda methodus immanentiae, consistens in demonstrando ve- ritatem religiosam, seu credibilitatem fidei christianae, ex solis aspirationibus, exigentiis, et energiis quae animae humanae pro- priae sunt. Crederes igitur, actum esse de historia et criteriis historiae propriis in sacra disciplina, qua late patet ambitus eius. At non ita est. Nam haec eadem methodus historica, quae exsu- lare iubetur a vestibulo, suum iam locum inveniet (o mirum!), in intimo sanctuario ; et quae in re apologetica veluti antiquata explodebatur, nunc in re proprie theologica tanquam methodus per excellentiam acclamatur. Ratio, quia quidquid praeter histo- riam est, a priori est, in aere est, positivo coaevorum hominum ingenio respondens non est. Pertinet igitur ad scholam historico- theologicam, fessis inclinatisque religionis rebus consulere, et ve- tustate fatiscens theologiae aedificium nova molitione, subductis antiquis fundamentis, instaurare.
Sed quid, quaeso, haec attestantur, nisi omnimodam confu- sionem idearum in qua versamur, plenumque chaos e quo exo- riuntur, et ad quod ducunt novella systemata? Methodum enim historicam praecise reiiciunt, ubi valet. Praecise adhibent, ubi non valet. Id quidem paucis declarandum in iis quae sequuntur propositionibus.
Quod methodus historica, per oppositionem ad metho- dum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei prae- ambulis, quando probandum venit revelationis factum, vi- delicet: an sit christiana praedicatio a Deo revelante, atque ut taiis credibilis et credenda.
Methodus historica generatim consistit in duobus. Primo in hoc quod versatur circa textus, vel monumenta, vel facta externa. Secundo in hoc quod solis utitur criteriis experimentalibus, quae naturali humanae rationis facultati usui esse possunt. Utroque autem modo, statim et vel prima fronte apparebit conveniens de-
DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADI TIONIS 73
monstrationi de qua agitur in fidei praeambulis. Conveniens qui- dem, qua parte principium sui processus sumit a factis externis. Nam, « ut fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, « inquit Vaticanum, Sess. 3, cap. 3, voluit Deus cum internis Spi- « ritus Sancti auxiliis, externa iungi revelationis suae argumenta, « facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias ». Conveniens quoque, qua parte iis solis criteriis utitur, quae ex naturalis experientiae ordine assumuntur. Nondum enim suppo- nitur cognita revelatio. Quin imo, ipsa revelationis exsistentia, totius inquisitionis obiectum est, et ideo, ne peccatum peccemus ineptae vitiosaeque circulationis, oportet ponere a parte quascum- que regulas seu normas de revelaticne ipsa descendentes, ut so- lius rectae rationis dictamini aestimatio et crisis factorum quae assumuntur in argumenta, committatur. Habes igitur in dicta me- thodo historica omnes conditiones in praesenti requisitas. Neque hoc tantum. Sed, quod magis est, habes in ea sola, processum rationabilem, ducentem ad solidam propositae demonstrationis conclusionem. Etenim, revelatio est factum; est factum liberrimum ex parte Dei; est factum supernaturale, id est, nulla prorsus na- turae exigentia postulatum; est denique factum quod non potest a nobis directe in se cognosci. Ubi ergo, putas, argumentum de- monstrans eiusmodi factum? Fuisse verbi gratia, vere a Deo dictum, id quod dictum est a Iesu Christo qui a caeteris homi- nibus in habitu externo profecto non differebat? Vere a Deo dictum, id quod ab apostolis est praedicatum, id quod ab eis ac- ceptum de ore in os ad nos usque per Ecclesiam transmissum est? Cogita et recogita. Nisi absurdum apriorismum in principium erigere velis, factum divinum in se non noscibile demonstrari debet per alia facta divina in se noscibilia: quae nimirum valo- rem signorum quoad nos habere queant, utpote proposita expe- rientiae et aestimationi nostrae, tam in sua transcendentalitate supra naturae vires, quam in sua habitudine ad revelationem christianam, si vere divina sit, sigillandam atque authentican- dam. Et haec quidem facta multiplicis generis esse poterunt ac revera erunt. Factum prophetiarum eventu completarum; facta illa physica quae simpliciter et sine addito miracula dicuntur;
74 CAPUT III.
facta item alia quam plurima, supra omnes quas historia reperit leges miro modo eminentia, cuiusmodi ea sunt quae a Vaticano, loco citato circa finem referuntur: admirabilis Ecclesiae propa- gatio, eximia sanctitas et inexhausta in omnibus bonis fecunditas, catholica unitas, invicta stabilitas, aliaque similia. Nam haec etiam in ordine factorum continentur; haec etiam ex historicis criteriis ut divina innotescunt, et ideo idonea sunt ei de qua nunc agitur demonstrationi : quanquam principale eius fundamentum sumi uti- que debeat ex miraculis et prophetiis, eo quod evidentiora illa signa sint quoad nos, et communi omnium intelligentiae magis accommodata. Talis igitur processus fuit hactenus semper adhibi- tus, incipiendo ab ipso Christo Domino et apostolis eius, sicut tota ab initio ad finem evangelica narratio testatur: contcstante Dco, inquit Heb. II-4, signis ct portentis, ct variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus (r).
At nunc processus ille, nescio quo vitio laborans inventus est, et nova methodus substituitur, principium demonstrationis su- mens, non iam ex factis externis, sed ex solo subiectivo animae statu : pro quanto scilicet, dogmata christiana ab illo statu postu- lantur, eique ita iustantur, ut anima possit illa praeintueri in se- metipsa, aut saltem sponte sua intrare in ea, propriaque energia ea sibi assimilare statim ac proponuntur, dummodo morali hone- state sese rectificare atque purificare satagat. Nam progressus no- strae voluntatis cogit nos fateri insufficientiam nostram, ducit nos ad sentiendum indigentiam cuiusdam superadditionis, nobisque dat unde ordinem supernaturalem inspiciamus, agnoscamus, ac demum recipiamus. Porro haec sola est methodus legitima, quia omne dogma probatum ab extrinseco, indebitum ponit limitem iuribus rationis, et aufert necessariam eius autonomiam, quae vult ut veritatem acquiramus ex iis solis quae nobis immanentia sunt. De caetero non est cur de hoc ipso principio sollicitus sis. Satis enim est ut scias quod generale immanentiae principium est ac- quisitio definitiva philosophiae modernae. Insuper : « Quisquis
1 Cf. Matth. IX; Marc. II; Luc. X; Ioan. X-37 XlV-12 XV 24; Act. VIII-30, -37, etc. etc.
DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 75
« recusat admittere hoc principium, iam non numeratur inter phi- « losophos. Quisquis non pervenit ad eius intelligentiam, eo ipso « demonstrat se non habere sensum philosophicum ». Et adhuc dubitas? Si cui tamen non sufficiant rhetoricae illae declamatio- nes in quibus tota de integro consistit demonstratio, ille forsitan mirabitur imaginariam basim systematis, phantasticam constructio- nem, plenamque vacuo vacuitatem. Et si quidem de novella theo- ria iudicium ferendum esset e conspectu proprie theologico, prorsus condemnanda appareret tanquam corruptiva fundamentalis notionis entis supernaturalis, imo et destructiva omnis fidei cuius motivum sit Dei revelantis auctoritas, uti alias notatum est. His tamen in- terim omissis, paulisper nunc considera, quam sit vana quoad fundamentum quod praesupponit, quam inepta quoad factum quod assumit, quam risu praesertim digna quoad praetentionem quam prae se fert, eliminandi aut certe superandi soliditatem apologiae traditionalis ex miraculis aliisque externis revelationis argumentis. Vana, inquam, quoad fundamentum quod sibi praestituit. Nihil enim scire volens de argumentis quibus Deus unus et ve- rus, creator et Dominus noster, per ea quae facta sunt tanquam per effectus cognoscitur; claudens oculos super omnia gesta Dei in mundo, super vitam, praedicationem et opera Iesu Christi, su- per praeparationem et consectaria adventus eius, super alia quae- cumque facta obiectiva quibus ab initio usque nunc testimonia divina credibilia facta sunt nimis : totum complexum veritatis re- ligiosae, etiam revelatae, ipsa quoque comprehensa Dei exsistentia, eruere contendit ex sola inspectione insufficientiae, indigentiae, inquietudinis, et aspirationum animae humanae. Crederes revera audire philosophantes somnambulos. Quale enim, quaeso, genus argumenti, qualis iste ratiocinandi processus: indigens ego sum, ergo vere a parte rei est id quo indigeo, vel mihi videor indi- gere? Diceret quispiam solo dictamine sensus communis ductus: Erit in desiderio, erit in aspiratione, erit etiam, et saepissime, in phantastica illa obiectivitate cuius causa et principium ipsa anima est, tam facile creans et ad exsistentiam vocans desiderata sua. Illae enim sunt, quae animae illusiones vocantur: « Quantae « sint autem illusiones animae, inquit Augustinus, si voluero di-
76 CAPUT III.
« cere, tempus quando sufficit? Cuius enim anima, ista non pa- « titur? Breve est quod admoneo, quomodo anima nostra completa « est illusionibus ». Verumtamen ab imaginata illa obiectivitate ad obiectivitatem obiectivam tanta distantia est, quanta inter reali- tatem et somnium. Denique, desiderium, aspiratio, et si quid aliud eiusmodi, per se nihil aliud ostendit quam indigentiam ; indigentia nihil aliud quam vacuitatem ; vacuitas autem, quod sciam, nus- quam demonstrare poterit, realiter exsistere id per quod impleatur. Haec sane manifesta et videntur et sunt, quidquid dicat sensus ille philosophicus quo nos per summum infortunium destituimur. Quod si forte his opponas, eos omnes qui ante nos de anima et beatitudine et fine hominis diserte sapienterque scripserunt, mul- tas solidissimasque deduxisse conclusiones ex desiderio naturae, quod non potest esse illusorium, aut inane remanere : animadverte, quaeso, diligenter, quod conditiones argumenti eorum longe lon- geque sunt a fundamento methodi immanentiae. Considerant enim illi naturam ut est opus Dei sapientissimi creatoris et provisoris ; Dei, inquam, rerum omnium principii et finis, quem omnino co- gnoscunt aliunde quam ex aspirationibus suis: ex facto scilicet exsistentiae mundanorum effectuum qui in se non habent ratio- nem sufficientem siri esse, sui ordinis, suaeque evolutionis. Tunc ergo desiderium naturae non accipitur tanquam nudum et simplex desiderium, sed tanquam desiderium in natura radicatum ab au- ctore Deo, cuius sapientiae manifeste repugnat ut creaturae suae proportionem et exigentiam et tendentiam indiderit, quae non pos- sit adimpleri. Tunc aspiratio naturalis formaliter sumitur ut in- clinatio rei in finem snum naturalem, qui est ex directione instituen- tis naturam (l). Tunc quoque, ex appetitu animae efficax formari potest argumentum, quanquam non ex quolibet appetitu, sed ex solo appetitu, ut aiunt, innato, vel etiam elicito non excedente terminos innati (2). Verum enim vero, ex quo me concludis in as-
f1] S. Thom. in III, D. 27, Q. 1, a. 2.
(2) Appetitus dupliciter dicitur. Innatas, qui non consistit in aliqua operatione, sed in ipsa proportione seu connaturalitate uniuscuiusque ad bonum sibi conveniens secundum exigentiam propriae conditionis. Elici- tns, qui consistit in actu voluntatis, et iterum est duplex, secundum quod
DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 77
pirationibus, qua immanentes (ut dicis) aspirationes sunt; ex quo e profundo aspirationum totum religiosae veritatis aedificium vis emergere; ex quo contendis exsistere Deum, exsistere revelatio- nem, exsistere ordinem superiorem, quatenus, nec plus nec minus, haec omnia respondent praedictis cordis aspirationibus: rideo in- tus apud memetipsum, et vanum, illusorium, phantasticum, inane, somnio simile dico fundamentum.
Sed haec, si placet, omittamus. Fundamentum paulisper ad- mittamus, demusque maiorem totius processus praemissam : neces- sariam esse connexionem inter aspirationes animae praecisive ut tales, et concretam exsistentiam rerum quae per eas postulantur. Iam veniamus ad factum quod nova methodus apologetica loco minoris ponit, nimirum: aspirationes cordis revera requirere, exigere, postulare revelationem. Nam ibi forsitan, iterum somnium, iterumque lusus imaginationis. Certe, factum huiusmodi longe est ab omni experientia positiva. Illud negant primo omnes rationa- listae. Negant secundo omnes ad unum catholici theologi. Negat tertio Concilium Vaticanum, expresse statuens ac definiens reve- lationem eatenus tantum fuisse absolute necessariam, quatenus placuit Deo ex infinita bonitate sua indebitum beneficium homini conferre, ordinando eum ad participanda bona di^ina quae hu- manae mentis intelligentiam omnino superant, siquidem oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. Sed, quod magis est, qui primi omnium negare deberent, ipsi sunt immanentistae, cum nulla eis sit legitima veritatis acquisitio, praeter eam quae est ex proprio animae fundo. Nihil quippe cogitatur magis extraneum
continet se intra terminos appetitus innati, vel e contra praetergreditur illos, sicut si quis appeteret id quod reputat possibile, et possibile non est, aut certe, etsi absolute possibile sit, transcendit tamen suam con- ditionem. Et ex priori quidem trahi potest argumentum tam pro possi- bilitate quam pro exsistentia eius ad quod est talis appetitus, quatenus scilicet, frustranea esse non potest ordinatio auctoris naturae, quam eiusmodi appetitus ostendit. Ex posteriori autem, nihil, praetereaque nihil, quia ferri potest in quodlibet, secundum imaginationem appetentis, vel ambitionem anhelantis ad id quod est supra naturae vires, debitaque naturae adiutoria.
7S CAPUT III.
fundo animae humanae quam revelatio, et statim quaeritur quale tandem chimaerae genus anima sit, si nullam recipere potest veritatem nisi autochtonam, et simul nullo alio magis indiget quam instructione et doctrina ab exteriori, id est a Deo revelatore, praeter et supra omnes naturae leges sibi adveniente.
Quid nunc, si ad concretam applicationem descendamus! Nam revelatio quam postulari dicunt per aspirationes cordis, non est revelatio in genere. sed haec in individuo signata revelatio, quae fides catholica appellatur. « Fides autem catholica haec est, ut « unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, « neque confundentes personas, neque substantiam separantes. « Alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti, sed Patris et « Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna « maiestas... Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, et « tamen non tres dii, sed unus est Deus... Pater a nullo factus, « nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo, non factus, nec « creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non « factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens... Est quoque « fides recta, ut credamus et confiteamur quia D. N. I. C. Dei « Filius, Deus et homo est... Qui licet Deus et homo, non duo « tamen, sed unus est Christus; unus, non confusione substantiae, « sed unitate personae... Qui passus est pro salute nostra, descendit « ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, « sedet ad dexteram Patris... Haec est fides catholica, quam nisi « quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit ». Xunc ergo, inquire et considera. Vide tu, quid commune esse possit inter catholicam hanc fidem et aspirationes, exigentias, ac postulata quae latent in profundo animae humanae. Si vides, bene est; ego quidem videre non valeo. At dices, non ex hac parte sumendam esse fidem christianam, cum iudicium ferendum est de correspondentia eius cum aspirationibus cordis : non ex parte theoretica, sed magis morali, quae sensum practicum afficit. Sit igitur ut volueris. Sed hoc etiam modo, dico tam efficax tamque rigo- rosum fore argumentum quo Turca quispiam credibilitatem de- monstraret revelationis allatae per suum prophetam Mahumetem. Nam et Mahumes attulit revelationem mundo, et habuit colloquium
DE VITIO METHODI HlSTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 79
cum Gabriele archangelo, secundum quod reperitur scriptum in Alcorano, sicut scriptum invenimus in Evangelio, I. C. descen- disse de coelo ut perferret ad nos verba eius qui misit illum. Porro, si penes exigentias et tendentias cordis iudicium sit, quot sunt quibus, dum consulunt aspirationes suas, verior videbitur re- velatio Mahumetis quam revelatio Christi ! Nec valet si respondeas, aspirationes quibus respondet paradisus Mahumetis, non esse bonas, adeoque non demonstrare veritatem suorum postulatorum. Nam caeteris nunc praetermissis, quis te docuit hanc distinctionem inter aspirationes bonas et non bonas? Et ego quidem, quamdiu hominem realem non exuo, quamdiu naturam meam apprehendo prout constitutam sub ordine primae causae/primi principii, et ul- timi finis rerum omnium, tamdiu per respectum ad supremum hunc voluntatis meae finem iudicare possum et iudico de bonitate vel pravitate aspirationum mearum. Sed rursus, semel ac me claudis in aspirationibus meis tanquam in primo principio ex quo omnis veritas educenda est et comparanda, iam nescio quid sint bonae vel non bonae aspirationes. Nihil aliud novi quam aspirationes veras et reales. Invenio autem in me aspirationes quae postulant paradisum Mahumetis, alias quae postulant paradisum Christi, et concludo tam veram esse revelationem Alcorani, quam vera est revelatio Evangelii, tam receptibilem unam quam receptibilis est et altera. Vides inane systema, insubsistens, ducens ad contra- dictoria?
Est et aliquid peius, dum in tantum de sua soliditate confidit, ut persuasum habeat evanescere iam in splendore sui luminis apo- logiam traditionalem cum miraculis et aliis externis revelationis argumentis, de quibus affirmare non dubitat, quod mentalitati modernae amplius non accommodantur, et pro coaevis hominibus vim demonstrativam amiserunt. In hoc enim cumulus apponitur phantasticis iudiciis quibus totum de integro systema constat. Crederes eos immanentiae adeo studiosos, ut de iis quae foris aguntur nihil penitus sciant, nihilque unquam audiverint de novis ac splendidis signis quibus placuit Deo hac ipsa nostra aetate in lu- mine solis et summae publicitatis theatro, credibilitatem fidei ca- tholicae confirmare. Ad horum ergo factorum historiam, in qua
8fJ CAPUT III.
ridiculae assertionis plena confutatio est, remittemus eos (*). Equi- dem verissimum est quod modernus incredulitatis spiritus resistit miraculis, et impossibilia tentat ne admittat realitatem miraculo- rum, et voluntarie claudit oculos ne irrecusabili miraculorum
1 Lege omnino egregium librum Georgii Bertrin : Histoire critique des evenements de Lourdes. Ibi invenies miracula cum summo rigore cri- tico narrata, miracula quae fecit Deus pro mentalitate moderna, miracula de quibus rectissime in sua praefatione auctor ait: Ils forment comme un chapitre fiouveau de U apologetique chretienne. Inter alia autem multa quae in discussione factorum scite et apposite dicta inveniuntur, cum fructu leges paragraphum cui titulus : Forces inconnues, pag. 190, seq. Ubi auctor occurrit vulgari difficultati de incognitis naturae viribus, multis ostendens, occultas illas vires, postmodum forsitan detegendas, non posse esse in oppositione cum legibus certo a nobis cognitis, adeoque frustra obiici cum de dignoscibilitate miraculi agitur. Et in appendice. pag.557.seq., duo habet ad rem pertinentia. « i.° — Vinstantaneite et les decouvertes futures. Pour « tout 1'organisme, la peau. les muscles, les os, etc, les lois de la restau- « ration sont les memes que celles de la naissance et de la croissance, « car elles se confondent avec celles de la nutrition... Ni la suggestion, « ni un fluide quelconque..., rien n'est capable de produire subitement « ces generations innombrables de plastides et de ceilules issues l'une « de 1'autre, indispensables pour restaurer les tissus de 1'organisme bles- « ses, et a plus forte raison disparus. La nature etant ce qu'elle est, les « lois de la nutrition etant ce qu'elles sont, aucune decouverte de 1'avenir « ne saurait dementir cette verite, dont 1'evidence frappe les yeux. Dieu « seul peut produire instantanement la nutrition et la restauration des « tissus, parceque seul il peut se passer de la nature, de ses forces et « de ses lois. 2° — Qu'une loi inconnue ne saurait detruire une loi etablie. « A propos des lois inconnues, un savant medecin incredule, etablit qu'elles « ne sauraient contredire les lois actuelles... II n'y a (dit-il) jamais a crain- « dre qu'une science nouvelle, faisant irruption dans la science ancienne, « ne vienne bouleverser les donnees acquises, et contredire ce qui a « ete etabli par les savants... Des notions jusque-la inconnues, peuvent « etre introduites qui, sans faire douter des verites anciennes, feront pe- « netrer des verites nouvelles, et changer les notions que nous avons « des choses, en ajoutant des faits imprevus. Ces faits seront imprevus; « ils ne seront jamais contradictoires. L'histoire des sciences nous montre « que jamais 1'edifice des sciences passees n'a ete renverse parTinvasion « d'une science nouvelle... etc. ».
DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS Sl
testimonio confundatur (r). Sed, praeterquam quod, proh dii immortales ! non ibi est aliqua moderna novitas, nisi forte aeram modernam a tempore scribarum et pharisaeorum incipere velis, conclusio esset e diametro opposita ei quam eruere volunt. Inimici enim revelationis conantur contra solidas eius demonstrationes; at contra levem et nebulosam immanentiae apologiam quis arma converteret et vires? De ea rident et ridebunt semper, et diabolus cum eis.
Sic igitur apparet quam absurde a fundamentali quam vocant theologia, methodus historica expellatur. Sed iam venit quaestio, utrum immerito a vestibulo pulsa, iure admittatur in intimo scien- tiae sacrae sanctuario. Pro cuius solutione sequens sit propositio.
§2.
Quod methodus historica, per oppositionem ad metho- dum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et im- proportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva, quando post fidei praeambula, de revelatione chri- stiana iam non quaeritur an sit, sed quaeritur quis sensus sit, quaeve interpretatio eorum quae in eius fontibus conti- nentur. Et quod eadem methodus, si eousque perducatur ut sub dolosa specie abstractionis a superioribus regulis, eadem utatur independentia in solitis suis hypothesibus seu con- iecturis construendis, ac si superiores illae regulae non ex- sisterent, habet in sua basi haeresim eo perniciosiorem, quo magis artificiose dissimulatam, eoque graviorem, quo ad omnem negationem revelatorum dogmatum liberiorem pan- dit viam.
Generalis ratio huius assertionis adeo evidens est, ut opus non sit longa declaratione. Etenim, in quocumque exegesis ordine,
C) Vide apud Bertrin, op. cit., pag. 233, seq. Les miraculees d'uu ro- mancier.
82 CAPUT III.
primum et maxime necessarium interpretationis criterium semper sumi debet ex iis quae propria sunt auctori vel scholae, de cuius doctrinis inquiritur. Id certe vel vulgaris et bonus sensus com- munis dictat; id demonstrat ratio admodum obvia. Nam quid. quaeso, diceres de eo qui aggrederetur commentarium librorum Aristotelis, vel expositionem placitorum scholae peripateticae, nihil curando de terminologia Aristoteli propria, nihil de regulis, nihil de methodo. nihil de principiis quae scholam eius regunt? Cum igitur ad interpretationem accedis, sive librorum qui auctorem habent Deum revelantem, sive operum quae etsi a Deo non in- spirata, adhuc tamen sunt, si dicere liceat. de schola a Deo fun- data atque instituta pro custodia et propagatione doctrinae re- velatae: prae primis attendendae tibi erunt normae omnes de revelatione ipsa descendentes, specialesque regulae quas revelatio, vel natura sua infert, vel de facto assignavit. Istae autem dicuntur criteria theologica. Sed methodus historica ea praecise est, quae eiusmodi criteria ignorat, et illis solis exclusive utitur, quae a profano usu, et consueto rerum humanarum cursu accipiuntur. Quomodo ergo sufficiens et proportionata ei de qua nunc agitur inquisitioni? Imo vero, quomodo non conducens in positivos gra- vissimosque, ad verum multorum textuum sensum quod spectat, errores ? Id iam nonnullis exemplis illustremus.
Legis exempli gratia apud Matthaeum, quod antequam Ioseph et Maria convenerint, inventa est Maria in utero habens de Spi- ritu Sancto ; legis quod Ioseph non cognoscebat eam donec pe- perit filium suum primogenitum ; tibi etiam pluries occurrit mentio fratrum et sororum Iesu. Et tu in methodo historica clausus, facile concludes, uterinos fratres et sorores hic intelligi ; primo- genitum dici, non solum ante quem nullus, sed etiam post quem alii ; sensum denique evangelistae esse, quod Maria fuit aliquando a Ioseph cognita. quod habuit filios et filias, et quod ex conse- quenti amisit virginitatem. Erras, imo in formalem haeresim incidis. Si superioribus fidei criteriis attendisses, hunc sensum certissime exclusisses. Intellexisses evangelistam removisse conventum, quo- usque poterat in cogitationem venire ; intellexisses eum reliquisse tanquam indubitabile et velut extra omnem possibilem suspi-
DE VITIO METHODI HISTORICAE 1N CRISI MON. TRADITIONIS 83
cionem positum, quod post talem ac tantam de Spiritu Sancto conceptionem, sacrarium divinitatis permanserit inviolatum; intel- lexisses demum, eodem sensu dici : non cognoscebat eam donec, etc, quo sensu dicerem: iste poenitentiam non egit donec mortuus est, quia cum de poenitentia agitur, de solo tempore vitae prae- sentis quaestio esse potest, et qui aliquem non poenituisse affir- mat quamdiu hic vixit, in aeternum removet ab eo poenitentiam.
Legis apud Lucam quod Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines, et quia non aliter id de Iesu edicitur ac de quovis puero bene morigerato, concludis sensum evangelistae esse, quod Iesus crescebat intrinsecus in virtute, quod sensim sine sensu acquirebat conscientiam sui, quod more caeterorum fiebat de ignorante sapiens. Erras. Certe testatur ibi Lucas, historici partes agens, factum externum, sensibile, expe- rimentale, visum ab iis apud quos adoleverat Iesus; factum sci- licet cuiusdam progressus in exterioribus actionibus observati, secundum quod in eis, sive essent de officiis ad Deum, sive de officiis ad homines, magis magisque cum evolutione annorum manifestabatur sapientia et gratia. Et siquidem de sensu evan- gelistae ac de facto ab eo attestato iudicandum foret secundum communes regulas, legitimus profecto transitus esset, legitima illatio ad progressum interiorem, utpote qui in consueto rerum cursu connectitur cum phaenomeno exteriori tamquam causa cum effectu. At vero, quominus iudicium nunc feras iuxta communem hanc et ordinariam normam, aliquid vetat. Quoad factum, vetat revelatum principium unde edocemur actiones adolescentis Christi non fuisse ex crescente sapientia et virtute, sed fuisse tantum crescentes manifestationes sapientiae et virtutis qua plenus ab initio erat. Quoad sensum vero evangelistae, vetat certissima fides de inspiratione evangeiii, a qua quidem abstrahere aliquando licet, contra quam aliquid sentire nunquam licet.
Legis apud Marcum quod Iesus veniens in Nazareth, non po- terat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis ma- nibus curavit, et inde concludis scriptorem in ea fuisse persua- sione, quod limitabatur potestas miraculorum in Christo, et quod revera defectus potentiae in causa fuit cur pluribus infirmis sa-
84 CAPUT III.
nationis beneficium non sit elargitus. Iterum erras. Suppositis enim regulis fidei sine quibus libri Dei rectam interpretationem non habent: « Dicendum quod hoc quod dicitur: non poterat ibi vir- « tutem ullam facere, non est referendum ad potentiam absolutam, « sed ad id quod potest fieri congruenter » (*). Xon quod, inquit Hieronymus, illis incredulis facere non potuerit virtutes multas, sed quod, ne multas faciens virtutes, cives incredulos condem- naret. Secundum quem modum dicitur Genes. XYIII-17: Nutn celare potero Abraliam quae gesturus sum? Et XIX-22: Non po- tero facere quidquam donec ingrediaris illuc. — Rursus apud Mat- thaeum legis quod Christus miratus est audiens loquentem cen- turionem, et quia apud nos admiratio contingere solet ex hoc quod aliquid evenit contra nostram exspectationem, eamdem ad- mirationis causam in Christum transfers, et ex consequenti, com- munis nostri defectus seu ignorantiae participem eum affirmas. Sic tu solo humano sensu ductus; sed aliam explicationem altiora criteria suppeditabunt: « Dicendum quod admiratio proprie est de « aliquo novo et insolito. In Christo autem non poterat esse ali- « quid novum et insolitum quantum ad scientiam qua cognosce- « bat res in Verbo, neque etiam quantum ad scientiam qua co- « gnoscebat res per species inditas. Potuit tamen aliquid esse ipsi « novum et insolitum secundum scientiam experimentalem, secun- « dum quam ei poterant quotidie aliqua nova occurrere. Et ideo « si loquamur de ipso quantum ad scientiam beatam vel etiam « infusam, non fuit in Christo admiratio. Si autem loquamur de « eo, quantum ad scientiam experimentalem, sic admiratio in eo « esse potuit, et assumpsit hunc affectum ad nostram instructio- « nem, ut scilicet doceat esse mirandum quod etiam ipse mira- « batur » (2).
Difficultatem experiris in conciliandis inter se evangelistis quoad ordinem et circumstantias apparitionum Christi ad mulieres post resurrectionem, et tuae methodo innixus, quae semper ad verosimiliores vel faciliores hypotheses recurrit, opinaris lapsos
(*) S. Thomas, 3a Part. Q. 43, a. 2 ad 1 ,ni . (2) S. Thomas, 3a Part. Q. 15, a. 8.
DE VITIO METHODI HISTORICAE 1N CRISI MON. IRADITIONIS 85
esse in hoc puncto evangelistas, vel omnes, vel aliquos. Proba- bile id quidem forsitan esset si de libris humanis ageretur; non est probabile, sed certissime excludendum si de divinis. — Com- paras evangelium Ioannis cum synopticis, et collatione facta, iu- dicas quod si locutus est Christus ut apud Ioannem, non potuit loqui ut apud synopticos, aut vice versa, si locutus est ut apud synopticos, non potuit loqui ut apud Ioannem. Coniectura est, valde debilis, cui omnem, si quam haberet, probabilitatem adimit certissima doctrina fidei proponentis quatuor omnino libros unius eiusdemque sancti Iesu Christi evangelii. Et sic porro in aliis multis, nam dies pene deficeret in omnibus similibus casibus enu- merandis.
Quod si nunc opponas ad tuae methodi defensionem, evan- gelia esse etiam documenta vere historica, quae ut talia, nec plus nec minus, accipienda sunt in fidei praeambulis per ordinem ad iudicium credibilitatis, quando regulae et criteria quae ex fide de- rivant, in usum nondum veniunt, nec venire possunt, ne, quod absit, vitiosus circulus manifeste incurratur: respondebo id esse verissimum, sed statim addendum esse quod in hac inadaequata evangelii acceptione, adaequatum et completum de rebus evan- gelicis iudicium possibile omnino non est. Accipies igitur facta externa, visibilia, ordinis experimentalis, quae in evangelio sunt attestata; sed quoad intimam rationem eorum, revocabis in me- moriam quod ex solis communibus criteriis saepe devenies ad conclusiones hypothetice tantum veras; hypothetice, inquam, id est secundum solum ordinem communiter contingentium, quem ordinem ibi locum non habuisse, superius fidei lumen postea te docebit. Accipies etiam substantiam narrationis historicae, quae est evidentissime eadem, sibique maxime constans in omnibus libris nostris, et talis quae omni homini sincero solidissimum de miraculis aliisque signis persuasionis fundamentum exhibeat. Sed quoad narrationis modum et accidentalitates, meminisse oportebit quod consueta critices historicae methodus ducere te poterit ad multas coniecturas magis minusve verosimiles, quae tamen nihil plus erunt quam coniecturae, quoadusque falsas eas forte ostendat
S6 CAPUT III.
transcendens tuam artem fides inspirationis (r). Habebis itaque saepissime unde suspendas iudicium, et dicas quod e solo con- spectu scientiae historicae non constat omne id quod de lactis sacrae historiae, vel de absoluta eius infallibilitate, sacra doctrina tenet et tradit. In omni autem modo, ratio tractandi et inter- pretandi evangelium cum eadem illa libertate et independentia quae in profanis histcriae documentis admittitur, falsa, vitiosa, et ad errorem ducens methodus est.
Porro idem nunc, proportione servata, vitium occurrit quoad interpretationem traditionis, dum scilicet traditionem accipiunt quasi in communi facto historico esset reposita, hoc est in facto transmissionis qualiscumque doctrinae secundum solas humano- rum ingeniorum vires et industrias; adeoque relinquunt penitus a parte superiora criteria quae in casu necessaria essent ad le- gitimum iudicium ferendum de sensu veterum Patrum in multis lo- cis quae nobis obscura sunt, et absolute loquendo, diversis inter- pretationibus ansam praebere possent; inter quas critici pro suo pruritu libere et independenter opinandi, semper eligunt ilias quae in partem heterodoxam inclinant, ut deveniant ad desideratam con- clusionem : alium fuisse sensum primaevae ecclesiae, a sensu qui in posteriori aevo praevaluit. Et si quidem solo spiritu humano traditio duceretur, tunc nihil profecto a priori obstaret quominus admitteretur possibilitas mutationis factae in sensu et intelligen- tia dogmatum. Tunc non esset necesse sumere ex claris explica- tionibus posteriorum Patrum, tutam certamque normam interpre- tandi obscuriores expositiones antiquiorum. Tunc liceret commit- tere successores cum antecessoribus. Tunc dicere forsitan pos- ses, magnos illos quarti et quinti saeculi doctores aut decipere aut decipi, quando a sensu et sententia maiorum se per omnia pendere, tam asseveranter, tamque instanter profitentur. Augu- stinum non intellexisse auctores de quibus scribebat in exordio
r) Ubi nota quod contra certitudinem historicam factorum evange- licorum quoad substantiam, nihil faciunt difficultates seu antilogiae quae in quibusdam accidentalibus occurrunt. Ab iis ergo, in ordine ad credi- bilitatem fidei nostrae, iure praescindes.
DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS S7
librorum de Trinitate: Omnes quos legere potui, qui ante me scri- pserunt de Trinitate quae Deus est, divinorum librorum catholici tractatores, hoc intendunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius eiusdemque substantiae insepara- bili aequalitate divinam insinuent unitatem, ideoque non sint trcs du, sed unus Deus (l). Scriptores denique primi aevi, sub summo ac supremo Deo, in Filio et Spiritu Sancto inferiores deos seu de- miurgos agnovisse, ac per hoc, novum paganismum sola acciden- tali forma ab antiquo diversum introduxisse. Haec, inquam, di- cere forsitan posses; quae etsi sat dura videantur, adhuc tamen receptibiles forent conclusiones pro ea disciplina quae in conie- cturis et hypothesibus ut plurimum conquiescere solet (2). Nunc autem ibi, non secus ac in Scriptura, elementum humano maius agnoscendum est; et quod modo in causa erat cur historica me- thodus et crisis dici debeat plane insufficiens ad interpretandum evangelium, in causa pariter erit cur impar dicatur ad interpre- tanda monumenta sacrae traditionis.
Nota autem bene, non somniari nos, quod si qua invenian- tur certo demonstrata secundum legitima criteria disciplinae histo- ricae, illa eadem poterunt quandoque ostendi falsa secundum su- periora fidei principia, et propria theologiae criteria. Absit; non est sensus praemissorum. Sed solum dicimus quod usitatae in arte critica regulae saepissime ducunt ad iudicia mere probabilia, ad coniecturas plus minusve verosimiles, ne dicam penitus ima- ginarias. Nunc autem, id quod e solo conspectu criticae historicae, coniecturale vel etiam probabile esse posset, probabile amplius non est, si opponatur veritati quae per aliam viam certissime in- notescit. Imo est haereticum vel erroneum, et sub liceitate opi-
x) August. de Trinit. 1. i, c. 4.
(2) « Les critiques ont conscience d'operer constamment avec des « hypotheses, que 1'examen des textes rend plus ou moins probables, « quMl peut rendre certaines autant que la matiere le comporte. L'hypo- « these joue dans 1'investigation historique, le meme role que dans les « recherches proprement scientifiques, La meilleure est celle qui rend « le mieux compte des faits connus, et qui s'y adapte avec le plus de « facilite ». Autour-clun petit livre, pag. 35.
88 CAPUT III.
nandi amplius non cadit, si contradicat iis quae vel fides docet, vel criteria theologica demonstrant. Proinde, si sub specie prae- cisionis a superioribus regulis, documenta Sacrae Scripturae vel Traditionis tractare attentas cum eadem libertate et independen- tia, quae in profanis conceditur, non solum non vitabis haereticam pravitatem, sed adiicies etiam crimen artificiosissimae fallaciae. Scribebat auctor libelli L 'Evangile et PEglise, in introductione sui operis: « In hoc libello propositum intentionis est, omnia consi- « derare e solo conspectu historiae ; non autem conficere apologiam « catholicismi et dogmatis traditionalis. Si hoc fuisset intentionis < propositum. praesens opusculum praesertim quod attinet ad di- « vinitatem Christi et auctoritatem Ecclesiae, esset valde defectuo- « sum atque incompletum... Non intendimus hic demonstrare, ne- « que veritatem Evangelii, neque veritatem christianismi catholici, « sed solum definire habitudinem qua Evangelium et Ecclesia ca- « tholica in historia uniuntur. Lector bonae fidei in hoc non fal- « letur » (x). Vix dici potest, quot incautos dolosa haec professio de- ceperit. Nonne, aiebant, aliud est praescindere, aliud negare? nonne apud omnes receptum est axioma dicens: abstrahentium non est mendacium? nonne alius est conspectus historici, alius theologi? Profecto. Et perveniens ad finem libri, vides omnia do- gmata fidei christianae, unum post alterum destructa; vides ea prorsus abiuranda, nisi forte contrarium eius quod admittitur et approbatur ab historico, ponit simul ut certissimum recipi a fi- deli. Propterea dico: methodum historicam eousque perductam ut sub dolosa specie abstractionis a superioribus regulis, eadem utatur independentia in solitis suis hypothesibus seu coniecturis construendis, ac si superiores illae regulae non exsisterent, ha- bere in sua basi haeresim eo perniciosorem, quo ad destructionem omnium revelatorum dogmatum liberiorem pandit viam.
(J) Pag. 7 primae editionis.
CAPUT QUARTUM
DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS x).
« Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? ». (Ioax. xvm-381.
Semel ac admissum est, sensum antiquae Ecclesiae circa pri- maria etiam dogmata religionis nostrae, fuisse revera diversum a sensu qui in Ecclesia sequioris aevi praevaluit, statim sequitur non posse admitti traditionem immutabilem, fixam, sibique sem- per constantem, sed e contra, talem eam esse agnoscendam, quae indefinitae variationi sit per se obnoxia. Ex quo enim, ut volunt novi magistri, notiones quas Ecclesia proponit tanquam dogmata revelata, non sunt veritates e coelo delapsae, et conservatae in eodem tenore in quo ab ipsa origine proponebantur, nihil iam prohibet quominus semper modificentur, semperque spolientur determinato illo modo quem speciales culturae conditiones attu- lerant in saeculis anteactis, ut magis ac magis vestiant politioris scientiae formam. Imo vero, nedum aliquid sit quod prohibeat, multa sunt quae eiusmodi modificationem quam maxime nunc necessariam faciunt. Nunc enim mutata est speculatio philoso-
1 Ea quae in hoc capitulo continentur, fere de integro excerpta sunt ex duobus egregiis articulis Guidonis Mattiussi S. I. de immuta- bilitate dogmatis, in periodico : La Scuola cattoika Quaderno di Marzo 1903, et seq. .
90 CAPUT IV.
phica; nunc habetur multo amplior cognitio historiae et universi; nunc..., nunc..., etc.
Sed dicet aliquis: Si ita de sacra traditione sentiendum est, si illud quod heri et nudiustertius ut verum praedicabatur, ho- die est corrigendum, si indefinita evolutio ponitur, et omnis evo- lutio nova secum fert aliquam deiectionem de doctrina quae cre- debatur prius, ergo erravit traditio antiqua sicut errat quoque traditio praesens ; omnis infallibilitas ab apostolico magisterio penitus aufertur, et promissum a Christo charisma veritatis in Ecclesia omnino non est. Gravis sane difficultas, quae tamen op- timam habebit solutionem ex distinctione facienda inter veritatem absolutam, et eam quae dici potest relativa, Haec quippe distin- ctio est, quam contra fallacem Scholae dogmatismum suggerit philosophia Kantiana. Xon enim errabat ille qui ponebat inco- gnoscibilia numena, seu intimas rerum naturas, earum praeser- tim quae sunt supra nos. De facto, quis vere fidere poterit con- ceptibus suis, quasi conformes essent realitati obiectivae? Quid magis incredibile quam axioma quo antiqua philosophia ponebat veritatem in mente nostra esse adaequationem intellectus et rei? lmo quid magis absurdum, loquendo praesertim de rebus divinis quae infinite elevantur supra omne id quod nostrae ideae pos- sunt exprimere? Ergo veritas apud nos est continuum inquirere, potius quam impossibilis consecutio ac possessio eius quod in- quiritur; est conceptio quoad fieri potest approximans realitati ; est melior loquendi modus qui possit haberi <ecundum praesen- tes nostras conditiones et circumstantias, cui tamen nunquam definitive et immobiliter stare oporteat. Et quia ipsa fidei dog- mata formata fuerunt per quamdam reductionem mysteriorum divinorum ad communes notiones humanas sicut vel sola eorum structura luculenter ostendit, clarum est quod hic quoque, imo hic maxime, attenta omnimoda obiecti trascendentalitate, nihil plus erit veritas quam quod melius et aptius dicetur secundum currentes ideas et statum culturae unicuique epochae proprium. In hoc autem stat ratio veritatis relativae, quae cum semper adsit in doctrina traditionis et ecciesiasticis definitionibus, optime con- ciliat inter se duas res, quae olim videbantur insociabiles, evolu-
DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS 91
tionem scilicet doetrinalem et infallibilitatem sano modo intel- lectam (T).
Sic schola nova quae nunc invalescit, et nihil curare vide- tur anathema latum a Patribus Vaticanis, Sess. 3, can. 3 de flde et ratione, contra eos qui dicunt fieri posse ut dogmatibus ab Eccle- sia propositis, aliquando secundum progressum scientiae sensus tri- buendus sit alius ab eo quem intellexit et intelligit Ecclesia. Porro, praesentis capituli scopus est declarare quid sentiendum sit de commento illo adeo nunc celebrato veritatis relativae, et primo quidem quoad se, deinde vero quoad applicationem eius ad dog- ^mata fidei nostrae.
§ i-
Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia con- secratam (adaequatio intellectus et rei), nulla alia admissi- bilis est notio veritatis.
« Sicut bonum nominat id in quod tendit appetitus, ita ve- « rum nominat id in quod tendit intellectus. Hoc autem distat
1 Vix ac ne vix quidem differt conceptus ille ecclesiasticae infalli- bilitatis, ab eo de quo annotator in primum schema constitutionis de doctr. cath. Concilio Vaticano propositum : « Affirmatur munus Ecclesiae « infallibilis eo tandem spectare, ut inter varias sententias de sensu dogma- « tis illa praevaleat, quae pro tali tempore sit aptissima. In qua sententia « ita per Kcclesiae definitionem praevalente concedunt semper esse ali- « quam veritatem, sed non ideo veritatem simpliciter, et totam veritatem; « atque ideo progressu temporis pro alio ulteriori stadio scientiarum ne- « cessariam reddi definitionem perfectiorem, quia illa prior huic poste- « riori stadio scientiae iam apta non est. Sic, aiunt, saeculo V excludenda « erat separatio duarum personarum hominis Iesu et Filii Dei. Damnatio « vero huius separationis, iuxta psychologiam illius aetatis includebat uni- « tatem personae Christi, et ita definita est una hypostasis seu persona « in duabus naturis. At iuxta veram philosophiam nostrae aetatis, inquiunt, « iam intelligi debent duae personae, divina et humana, permanentes in « ipsa unione, et ideo intelligendam esse non unitatem realem personae « Christi, qualis hactenus intelligebatur, sed unam personam compositam « ex duabus personis, etc. ». Collect. Lac. p. 538.
92 CAPUT IV.
« inter appetitum et inteliectum sive quamcumque cognitionem, « quia cognitio est secundum quod cognitum est in cognoscente, « appetitus autem est secundum quod appetens inclinatur in « ipsam rem appetitam, et sic terminus appetitus quod est bonum, « est in re appetibili, sed terminus cognitionis quod est verum, « est in ipso intellectu... Cum autem omnis res sit vera secun- « dum quod habet propriam formam naturae suae, necesse est « quod intellectus in quantum est cognoscens, sit verus in quantum « habet similitudinem rei cognitae, quae est forma eius in quan- « tum est cognoscens. Et propter hoc, per conformitatem intelle- « ctus et rei veritas definitur » (r). Et re quidem vera, si notitia est ex propria ratione sua, repraesentatio obiecti exsistens in intellectu, statim sequitur quod veritas, utpote propria notitiae perfectio, non in aliquo alio consistere potest quam in conformi- tate eius cum obiecto ipso. Conformitatem autem dico, quae non est quaerenda in entitate actus cognoscitivi per comparationem ad entitatem rei extra intellectum, sed praecise in hoc quod obie- ctum reipsa in se constituitur sicut intellectus apprehendit et di- cit obiectum esse constitutum.
Sed ut intellectus aliquid dicat de reali constitutione obiecti, necesse est ut sese ad illud referat cum actu suo, et hoc non facit in simplici apprehensione, sed solum in iudicio quod per propositionem exprimitur. Omne enim iudicium comprehendit notiones duas, quarum una sumitur ut subiectum quod supponit pro re a l quam mens se refert, altera ut forma quae subiecto attribuitur et de eo praedicatur. Et subiectum quidem supponens pro re extra intellectum, semper enuntiat aliquid designatum ac distinctum, quamquam adhuc imperfecte apprehensum, velut quid- dam quasi potentiale quod determinandum est per praedicatum. Neque haec inter se pugnant. Nam certe mathematicus incipit i dicere de triangulo antequam sciat eius proprietates, et physicus de magnetismo tamquam de causa certorum effectuum, quin ad- huc cognoscat intimam eius constitutionem ; nominas unam plan- tam priusquam eius speciem determinaveris; nominas angelum,
(x S. Thomas, I Part O. 16, a. 1-2.
DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS 93
etsi habeas de eo notionem valde vagam et imperfectam; nomi- nas Deum tametsi scias te infinite a conceptione eius essentiae abesse, nam satis est ut dicas primum ens, causam a qua pen- det rerum universitas, aut si quid aliud eiusmodi, ut eum di- stinguas ab omni eo quod non est ipse. Sicut ergo singulare corporeum praesentatur mihi distinctissime, licet multa de eo igno- rem, et occulta mihi sit ipsamet numerica eius constitutio seu in- dividuationis ratio : ita obversatur mihi subiectum iudicii velut aliquid singulariter designatum, et tamen potentiale, quod debet determinari per praedicatum. Nunc ergo, si forma per praedica- tum significata conveniat rei designatae per subiectum, sicut iu- dicium convenire affirmat, aut si non conveniat, sicut iudicium convenire negat, habetur veritas ; sin autem minus, falsitas; utra- que autem, non relative, sed absolute, simpliciter, sine addito dicta. Convenientia enim a parte rei vel est, vel non est, et haec est obiectiva convenientia cui debet adaequari convenientia ab in- tellectu affirmata, ut hoc demum sit veritas, et nihil aliud: adae- quatio intellectus et rei.
Sed nota bene adaequationis terminos. Termini adaequationis non sunt intellectus et res, quasi nempe hinc poneretur obiectum in tota realitate sua, inde vero intellectus totam huius realitatis intelligibilitatem exhauriens, ac per hoc, quasi nihil esse deberet in obiecto quod non esset pariter in intellectu. Sic namque ad- aequationem intellectus et rei interpretari voluerunt novi magi- stri, ut ad absurdum deducerent definitionem veritatis in antiqua philosophia receptam,etsanenimis facili negotio. Nam quis, quaeso, somniare potuit unquam, idem esse notitiam veram ac cognitio- nem comprehensivam, per quam res cognoscitur tantum quantum est cognoscibilis? Non ergo hoc modo adaequationis terminos ac- cipies, sed ita ut ex una parte sit id quod de re intellectus af- firmat, et ex altera id quod in re correspondet affirmationi con- forme. Proinde, cum iudico Deum esse sapientem, non dico adae- quationem esse inter meam notitiam et Deum vel sapientiam Dei, absit; sed solum inter id quod est, sapientiam esse in Deo seu convenire Deo, et id quod de hac convenientia affirmatum elucet in iudicio meo.
94 CAPUT IV.
Rursus, termini adaequationis non sunt modus intellectus in intelligendo ac iudicando, et modus rei in seipsa, quia iterum, aliud est modus intelligendi, et aliud omnino id quod per hunc intelligendi modum de obiecto affirmatur. Unde S. Thomas in prima Parte, q. 13, a. 12, quaerens utrum propositiones verae possint formari de Deo, sibique obiiciens quod omnis intellectus intelligens rem aliter quam sit. est falsus, et quod aliunde mo- dus Dei est plane diversus a modo cognitionis nostrae, sic re- spondet: « Ad tertium dicendum quod haec propositio: intellectus « iutelligens rcm aliter quam sit, est falsus, est duplex, ex eo quod « hoc adverbium aliter potest determinare hoc verbum inteiligens, « ex parte intellecti vel ex parte intelligentis. Si ex parte intel- « lecti, sic propositio vera est, et est sensus : Quicumque intel- « lectus intelligit rem esse aliter quam sit, falsus est. Sed hoc « non habet locum in proposito, quia intellectus noster formans « propositionem de Deo non dicit eum esse compositum, sed sim- « plicem. Si vero ex parte intelligentis, sic propositio falsa est. « Alius est enim modus intellectus in intelligendo quam rei in « essendo. Manifestum est enim quod intellectus noster res ma- « teriales infra se exsistentes intelligit immaterialiter, non quod in- « telligat eas esse immateriales, sed habet modum immaterialem « in intelligendo. Et similiter cum intelligit simplicia quae sunt « supra se, intelligit ea secundum modum suum, scilicet composite, « (id est, componendo praedicatum cum subiecto), non tamen ita « quod intelligat ea esse composita. Et sic intellectus noster non « est falsus formans compositionem de Deo ». Et simili quoque ratione, dum idem intellectus noster perfectiones simplices de Deo affirmat, non affirmat eas de ipso secundum modum deter- minatum et participatum quem apud nos habent. Nam in nomi- nibus quae Deo attribuimus, est duo considerare, scilicet perfe- ctiones ipsas significatas, ut bonitatem, vitam, sapientiam, etc, et modum significandi. Quantum igitur ad perfectionem quam si- gnificant huiusmodi nomina, proprie competunt Deo, imo magis proprie quam creaturis, et sic de eo a nobis praedicantur, non autem quantum ad modum imperfectum quo invenitur apud nos
DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATiBUS TRADlTIONIS 95
participata perfectio (l). Et ideo, etiamsi proprius divinae per- fectionis modus a nobis positive non cognoscatur, nec etiam possit positive cognosci antequam intuitiva visione donemur, sem- per tamen in iis quae recte de Deo mens nostra iudicat, adaequatio est intellectus et rei, quia semper est revera in Deo id quod intel- lectus affirmat Deo competere, et sicut affirmat competere ei.
Vide igitur quam sophistica sint ea quae afferunt ad suam notionem veritatis relativae adstruendam. Dicunt enim: Quomodo esset absolute verum illud iudicium in quo subiectum confuse apprehenditur, et praedicatum habet modum omnino diversum ab eo quem res habet in seipsa? Quomodo non falsitate admixta, ac per hoc, ad summum relative vera, notitia tam longe distans a realitate undequaque supra nos elevata? Denique, si nec Deus, nec eius attributa, nec propria eorum ratio sunt nobis nota, erit- ne tandem plus quam qualiscumque loquendi modus in iis omni- bus quae de Deo et rebus divinis vel ratiocinamur vel disseri- mus? Sic ipsi, sed absurde, quia haec omnia ostendunt quod nostra cognitio potest recipere maiorem perfectionem, sive ope meliorum specierum quam illae sint quas nunc habemus, sive per directam intuitionem eius quod nunc non manifestatur nisi in suis effectibus, sive per novum lumen quo virtus intellectiva roboretur; at non probant reformanda unquam fore recta iudicia intellectus nostri de rebus etiam altissimis. Nihil refert quod sub- iectum iudicii non sit per se manifestum ; satis enim est si sit ita designatum, ut sciamus de quo loquimur. Nihil iterum refert quod praedicatum sit inferius formae significatae; sufficit enim ut conceptus sit positus sub tali abstractione, sub qua possit se extendere etiam ad realitatem quae aliunde excedit notitiam no- stram, sicut videre est, respectu substantiarum separatarum, in rationibus formalibus quae non includunt in suo significato limi- tationem propriam rebus corporeis; respectu autem Dei, limita- tionem creaturae. Et si quidem conceptus vitae, cognitionis, amo- ris, etc, includerent modum illum vivendi, intelligendi, amandi, qui est in nobis, certo certius nonnisi falso attribuerentur Deo,
(x) Cfr. S. Thom. I Part. q. 13, a. 3.
96 CAPUT IV.
sicut falso diceremus Deum esse corpus, vel animal, etc. Nunc autem, cum rationes istae abstrahant a nostris determinationibus, et de se dicant puram actualitatem non mixtam aliquo restrictivo, sic possunt et debent attribui enti infinito. Tandem non refert quod modus essendi Dei sit in immensum elongatus ab eo qui apud nos cognoscitur; non enim iudicamus, ut dictum est supra, quod sit in Deo ille perfectionis modus qui nobis est notus, aut concretio seu compositio quae invenitur in enuntiationibus nostris. Oportet igitur dicere quod Deus sit sapiens, immensus, omnipo- tens. omniscius, etc, et iudicium sic prolatum eamdem semper immobilem veritatem habebit in quocumque culturae statu, et pro quolibet intellectu, quidquid sit de altiori modo quo supernae mentes obiectum attingunt, plenius penetrando intelligibilitatem eius, et magis appropinquando ad perfectam eius cognitionem.
Et sane, omnis doctrina quae cogitur mutare assertiones suas vel sensum earum, ita ut non amplius agnoscatur exactum quod fuerat prius admissum, debet evidenter confiteri se simpli- citer errasse, et non tantum ignorasse quod nunc scit, aut fuisse solum in quodam inferiori veritatis relativae gradu. Si physica aliquando admisit quod lux propagatur per emisaionem sphae- rularum, et postea agnovit quod consistit in vibrationibus seu periodicis alterationibus alicuius fluidi, sine dubio prius erravit. Si unquam demonstraretur quod anima humana est coniuncta corpori solummodo per modum causae efficientis seu motricis, et non per intimam communicationem suae realitatis substantia- lis, quisquis olim putavit quod anima est vera forma corporis, iste in errore fuit. Si moderni merito affirmarent quod persona- litas constituitur per conscientiam, et non per formalem rationem subsistentis distincti, quae quidem ratio natura sua antecedit om- nem operationem, adeoque et omnem conscientiam sui, quisquis posuit in Christo naturas duas et personam unam, dum sunt evidenter duae conscientiae respondentes divinae et humanae Co- gnitioni, ille rursus falsum de Christo iudicium habuit. Et a primo ad ultimum, quid quaeso clarius, quid evidentius, quam quod impossibile sit doctrinam mutari a sic in non, vel vice versa, quin eo ipso ostendatur facta mutatio, vel ab errore in verita-
DE EKRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS 97
tem, vel a veritate in errorem? Et si dicis, a veritate relativa in meliorem veritatem relativam, coniungis voces sine sensu, for mas inanem sonum, et quid dicas non intelligis.
At forte subsument: Non mutatur sic in non inter eosdem terminos, sed terminorum significatio cum progressu scientiae efficitur alia, et ideo mutatio est, non tam in iudiciis in quibus formaliter residet veritas, quam in conceptibus et simplicibus ap- prehensionibus a quibus pendet sensus assertionum et totius do- ctrinae ratio. Certe, respondemus nos, dependet multum. Propte- rea, antequam efferatur aliqua propositio, oportet exacte definire sensum uniuscuiusque vocis, sicut fieri solebat in antiqua schola, et in moderna negligitur. Sed videamus. Verene mutatus est sen- sus verborum? alii sunt conceptus? quid sequitur, ad mutationem iudiciorum quod SDectat? Unum de duobus. Vel ita mutatus est sensus, ut iam importetur res omnino disparata ab ea quae si- gnificabatur antea, et tunc novum iudicium, cum non sit circa idem, nequaquam poni debebit in comparatione cum priori, aut haberi ut modificans vel reformans ipsum ; ac per hoc, si talis mutatio unquam contingeret, oporteret a principio convenire de vocibus, et observare quod solum agitur de nova terminologia, seu novo vocabulario. Vel ita mutatus est sensus, ut eadem vox semper referatur ad eamdem rem, et nihilominus determinetur cum aliqua nota contraria ei quod intelligebatur prius, et tunc evidens est quod mutatum est. sic in non inter eosdem terminos sub iisdem verbis, sicut si semper diceres animam esse humani corporis formam, sed iam intelligendo per formam, causam mere extrinse- cam, non autem intrinsecam ac constitutivam. Tunc quoque evi- dens est quod vel prius dicebatur falsum et nunc dicitur verum, vel prius verum et nunc falsum; in omni autem modo, veritati relativae, sive prius sive nunc, nullus relinquitur locus.
Ultimo animadvertes quid distet inter eam quam dicunt veri- tatem relativam, et eam quam omnes admittimus, perfectionem re- lativam cognitionis veritatis. Sane vero, sicut sunt infiniti intel- lectus possibiles, alii aliis perfectiores, usque ad summum intel- lectum qui Deus est, ita quoque sunt infiniti perfectionis gradus in cognitione veri. Est cognitio comprehensiva, est non compre-
7
qS CAPUT IV.
hensiva; est intuitiva, est abstiactiva; est propria et quidditativa, est impropria et analogica. Sunt species intelligibiles quae diver- sis modis res repraesentant; est lumen intellectuale plus minusve potens penetrare id quod in eis continetur, et iudicare secundum ipsas. Estclaritas principiorum plus minusve intensa; est plus mi- nusve attenta consideratio notarum obiecti, factorum quae ab experientia dantur, effectuum in ordine ad causas. Sunt iudicia certa, sunt probabilia ; sunt argumenta apodictica, sunt solae con- iecturae, etc. Potest igitur dici quod perfecta est relate ad homi- nem cognitio illa veritatis, quae esset relate ad angelum imper- fectissima, eodem nimirum sensu quo recte diceretur magna re- late ad puerum, scientia de qua erubesceret doctus philosophus. At, quaeso, ne inde deducas quod quidquid veri assequitur puer. non sit aequalis veritatis pro philosopho. Ne concludas quod ve- ritas ipsa dicenda sit relativa ad varios intellectus, vel varias conditiones eorumdem. Quippe, adaequatio in qua consistit eius ratio, non admittit gradus, utpote in hoc reposita, quod forma expressa per praedicatum convenit revera subiecto reali sicut af- firmat intellectus. Et adaequatio ista vel est, vel non est. Unde iudicium vel est absolute verum, vel est absolute falsum. Si est compositum, resolvaiur in partes, et unaquaeque pars erit in se vel vera vel falsa absolute. Et in parte vera debebit convenire omnis intellectus, etiam sublimissimus, tametsi videat sublimior ille quomodo mens inferior adhuc elongetur quam maxime, a perfecta et adaequata penetratione obiecti secundum totam eius intelligibilitatem. Conclusio ergo sit, quod veritas relativa, vel nullum habet sensum, vel reducit notionem veritatis ad coneeptum Protagorae, secundum quem verum est id quod apparet, et ideo vera simul esse possunt quaelibet contradictoria, quando de iis- dem a diversis diversimode iudicatur.
Nunc autem, si philosophus non potest consentire tali modo veritatis, aut potius universalis ignorantiae vel amentiae, multo minus theologus seu fidelis, quia iam non sola destruitur ratio naturalis, verum etiam religio, fides, et revelatio Dei, prout paucis declarandum venit in propositione quae sequitur.
DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE 1N DOGMATIBUS TRADITIONIS 99
§ 2.
Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pu- gnantibus inter se notis non constaret. Et quod idem ab- surdum commentum, dum evolutioni sacrae traditionis ap- plicatur, destruit formale fidei motivum, destruit obiectum eius materiale, destruit modum summae certitudinis quem fides habere debet in credente.
Vix sane intelligitur qua hallucinatione capti, neocritici no- stri sese serio transfigurent in reformatores theologiae et promo- tores altioris intelligentiae dogmatis catholici, dum apud eos eousque crescit confusio idearum, ut nesciant amplius dicere an doctrina fidei a Deo sit, vel ab hominibus. Ecce enim, ut persua- deant non esse in fide nostra plus quam veritatem relativam, affirmare iam non dubitant quod conceptiones quas proponit Ec- clesia tamqnam dogmata revelata, non sunt veritates e coelo delapsae, quia dogmata illa, quantumvis divina quoad originem et substan- tiam, tamen humana sunt quoad structuram et compositionem (x). Caeterum, quid per originem et substantiam in oppositione ad structuram et compositionem debeat intelligi, non explicant. Sed nec explicare opus habent, praesertim quia ubi clare loquuntur de elemento divino quod nomine tenus relinquunt in dogmatibus nostris, clare etiam apparet illud esse in re ipsa humanum, ut omnia tandem in eodem humano ordine contineantur, et origo, et substantia, et structura, et compositio. Quo semel posito, nihil
i
1 « Les conceptions que l'Eglise presente comme des dogmes re-
« veles ne sont pas des verites tombees du ciel et gardees par la tra- « dition religieuse dans la forme precise ou ils ont paru d'abord. L'histo- « rien y voit 1'interpretation de faits religieux acquise par un laborieux « effort de la pensee theologique. Que les dogmes soient divins par l'o- « rigine et la substance, ils sont humains de structure et de composition ». L'Evangile et 1'Eglise, c. 4, § 2.
IOO CAPUT IV.
interest scire proprias singulorum vocabulorum differentias. Ve- rum ista interim omittamus. Sumamus distinctionem inter divi- num et humanum dogmatum elementum in meliori sensu quem absolute prae se ferre potest, et videamus utrum ex eiusmodi distinctione (cuius legitimitatem certa quadam ratione nemo de- negabit), id demum consequatur, quod conceptiones quas pro- ponit Ecclesia tanquam dogmata revelata, non sint immobiles e coelo delapsae veritates, sed solum conceptiones mutabiles, re- formabiles, relativae, et semper epurandae per progressivam de- iectionem faecis et scoriae quam prius continebant.
Certe, in dogmatibus prout nobis proponuntur, sunt primo verba; sunt deinde conceptus seorsum accepti, iique vel simpli- ces et incomplexi, vel complexi et e simplicibus resultantes; est denique nexus quo componuntur conceptus in iudicio. Quid iam volunt evolutionistae nostri, quando veritates dogmaticas dicunt non e coelo delapsas?
Quod non sint e coelo delapsa verba? Id quidem concedimus, quia nusquam somniavimus quod nova lingua desuper nobis ad- venerit simul cum revelatione Dei. Quod non sint e coelo delapsi conceptus? Id quoque indubitanter damus, si sermo sit de conce- ptibus primis atque elementaribus, quia eiusmodi notiones, si apud nos non fuissent, debuissent venire in nobis, ad hoc ut nobis intelligibilis fieret sermo revelationis, aut per infusionem miraculosam, aut per hoc quod obiecta nova praesentata forent nostris sensibus et nostrae intuitioni. Xeutrum autem ex his prae- stat revelatio. Non suppeditat nobis novas species intelligibiles. non affert nobis visiones, non elevat nos ad novum illum intelli- gendi modum quo in statu tantum termini donabimur. Praesup- ponebat ergo conceptus nostros, saltem primos et elementares. Nam de complexis non eadem omnino est ratio, quia nihil vetat quominus novos quosdam revelatio attulerit, quos ratio nostra alias non habuisset, sicut patet de his nominibus, consubstantialis, Deipara, transubstantiatio, etc. in quibus elementa complexionis erant communiter nota apud nos, complexio autem ipsa, non ita. Sed hoc in praesenti non admodum refert. Id enim nunc sufficiet observare : Quod conceptus seorsum sumpti se habent ad doctrina.-,
DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS IOI
sicut se habent litterae alphabeti ad vocabula, vel vocabula ad sermones; et quod iidem conceptus ingrediuntur diversissimas diversissimae originis doctrinas, quemadmodum eaedem litterae ingrediuntur diversissima diversissimae significationis vocabula. « Litterae, inquit Augustinus, in tot millibus verborum atque « sermonum ipsae repetuntur, non augentur; verba infinita sunt, « finitae sunt tamen litterae; verba numerare nemo potest, litteras « quivis potest, unde multitudo verborum est. Cum una littera « variis in locis ponitur, et pro loco valet, non unam rem valet. « Quae tam diversae res, quam Deus et diabolus? Tamen in ca- « pite, D littera est, cum dicimus, Deus, et cum dicimus, Diabolus. « Ergo littera pro loco valet. Errat autem, et nimis absurdus est, « et gestat puerile cor, qui cum legerit, verbi gratia, D litteram « in nomine Dei, timet illam ponere in nomine diaboli, ne quasi « Deo faciat iniuriam » (r). Nunc autem, cave et tu, a corde puerili, et transfer comparationem ad propositam nobis quaestionem, ut videas usque ad evidentiam, quod possunt e terra esse verba, e terra esse elementares conceptus, e terra esse structuram et modum enuntiationum, quamquam e coelo sint veritates et dogmata quae ex his conceptibus formantur, quae his verbis significantur, quae hac sermonis structura exprimuntur.
Dic enim mihi : Ex hoc quod non sunt nisi viginti quatuor litterae alphabeti, quod istae viginti quatuor litterae versantur in usu omnium, quod nonnisi cum iisdem illis vulgatissimis vi- ginti quatuor litteris scribere possum quidquid voluero scribere, deducesne tu, quod veritas aliqua quae exempli gratia, mihi soli erat nota, et quam nunc tibi in scriptis manifesto, formaliter et praecise prout tibi manifestata et ad te directa, non est a me delapsa? Aut ex hoc quod lingua uteris quam non composuisti, quam ab aliis de integro didicisti, cuius denique vocabularium, idiotismi, structura, regulae, nihil a te acceptum ferunt: ex hoc, dico, quod tali lingua uteris, debebone tandem concludere quod sensus a te in ea lingua expressi, non sunt sensus tui; quod sententiae enuntiatae, non sunt sententiae tuae; quod assertiones
(r) August. Serm. 32, n. 6.
102 CAPUT IV.
ac prolata iudicia non sunt assertiones et iudicia a te oriunda, et tua, si quam habeas, auctoritate vestita? Idem ergo sentias in praesenti, et cum proportione ratiocinare. Xam conceptuum quidem humanorum non erat auctor Deus, praecise in quantum revelator. Adhuc tamen iidem conceptus comparabantur ad ipsum sicut alphabetum ad scribam, sicut vocabularium ad oratorem, sicut lingua iam fixa et praeformata ad auctorem qui ea uti vult, ut quovis modo, sive perorando, sive scribendo, sive dictando, reconditos mentis suae sensus aliis manifestet. Quid igitur refert quod litterae alphabeti et verba vocabularii a Deo revelatore usurpata, non fuerint e coelo delapsa? Sententiae enim et do- gmata nusquam in alphabeticis, vel phoneticis, vel idealibus etiam elementis resident, sed solum in compositione qua elementa illa associantur ut consurgant in sententias, et formentur in enuntia- tiones. Eiusmodi autem compositio in casu nostro, procul dubio e coelo est, quia a Deo revelante, quia a Deo dictante est |r|.
Non igitur ex hoc quod dogmata nostra humanarum conce- ptionum modum et structuram servant, deducere licet id quod volunt novi magistri. Sed sola conclusio esse potest, quod my- steria divina alium modum habent in verbo revelationis, et alium modum in seipsis, sicut notavit S. Thomas, 2-2, Q. 1, a. 2: « Co- « gnita, inquit, sunt in cognoscente secundum modum cognoscen- « tis. Est autem modus proprius humani intellectus ut compo- « nendo et dividendo veritatem cognoscat. Et ideo ea quae « secundum se simplicia sunt, intellectus humanus cognoscit se- « cundum quamdam complexionem, sicut e converso intellectus « divinus incomplexe cognoscit ea quae sunt secundum se com- « plexa. Sic ergo obiectum fidei dupliciter considerari potest. Uno « modo ex parte ipsius rei creditae, et sic obiectum fidei est ali- « quid incomplexum, scilicet res ipsa de qua fides habetur. Alio « modo ex parte credentis, et secundum hoc, obiectum fidei est « aliquid complexum per modum enuntiabilis ». Huc quoque re- dit quod ait Augustinus exponens initium evangelii Ioannis, ubi
(J) De hac dictatione Dei vide alibi dicta, De inspiratione Sacrae Scri- pturae, Part. 1.
DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE 1N DOGMATIBUS TRADITIONIS IO3
de Verbo quod erat in principio apud Deum: « Dicere ut est, quis « potest? Audeo dicere, fratres mei, forsitan nec ipse Ioannes di- « xit ut est, sed et ipse ut potuit, quia de Deo homo dixit, et « quidem inspiratus a Deo, sed tamen homo. Quia inspiratus, « dixit aliquid; si non inspiratus esset, dixisset nihil; quia vero « homo inspiratus, non totum quod est dixit, sed quod potuit « homo, dixit » (x). Et ratio ultima *est, quia in hac supernatu- rali revelatione sive diccatione, alphabetum dictionis adhuc sunt naturales conceptus nostri, et tale alphabetum non capit proprium modum Dei. Xon quod dicat Deum habere alium modum ac eum quem revera habet in se; sic enim esset falsitas, ut dictum est supra. Sed quia nec dicit nec dicere valet quis positive sit mo- dus ille transcendens omnem limitationem et omnem imperfectio- nis admixtionem, quem per multiplices suarum veluti litterarum compositiones verissime de Deo exprimit et renuntiat. Neque in hoc ulla difrerentia est inter dogmata theodiceae naturalis et dog- mata revelationis, quia utraque in eadem lingua intellectuali expressa sunt et exprimuntur. Sed dum in prioribus consociatio elementorum iudicii est a ratione quae evidentia movetur, in po- sterioribus est a Deo docente nos convenientiam praedicati cum subiecto, etiam ubi convenientia illa omnem rationis intuitum fu- git, omnem eius aestimationem exsuperat. Verum enimvero, si in iudiciis per eamdem ipsam rationem nostram recte formatis absoluta semper veritas est, quanto magis in iis quae directe a Deo sunt, nisi forte velis aut facere Deum falsitatis auctorem, aut denegare ei potestatem exprimendi veritatem mysteriorum suorum in lingua quantumvis imperfecta et deficiente quae apud nos est.
Caeterum, vix opus est demonstrare quomodo stante com- mento illo veritatis relativae in dogmatibus ab Ecclesia propo- sitis, actum est de fide christiana, id est theologica, cui iam sub- trahitur et formale motivum, et obiectum materiale, et proprius firmitatis ac certitudinis modus.
Subtrahitur primo formale motivum, quod est auctoritatis Dei revelantis. Ubi enim locus erit auctoritati Dei in iis conceptioni-
T August., Tract. i in Ioan. n. i.
104 CAPUT IV.
bus quae nequaquam absolute verae sunt, quae solummodo quoad eius fieri potest approximant realitati, quae in modis loquendi consistunt, quae fluctuant et variant et mutantur ad ventum doctrinae hominum? Habebimus ergo humanas opiniones; fidem vero quae ipsi primae veritati seu Deo testificanti innitatur, pro- fecto non habebimus.
Subtrahitur quoque obiectum materiale. Quid enim est quod iam poterimus credere? Forte quod sit aliquod mysterium con- fuse analogum assertionibus quas praedicat et docet Ecclesia? Sed has praecisas doctrinas, puta quod Pater et Filius et Spiri- tus Sanctus sunt unus Deus et inter se consubstantiales, quod Iesus Christus una persona est divinam habens et humanam na- turam, quod panis et vinum convertuntur in eius corpus et san- guinem, quod sub speciebus sacramenti ipsum corpus et ipse sanguis continentur vere, realiter, et substantialiter, credere non poterimus. Nos enim sic nunc loquimur, quia melius nunc loqui non possumus. Veniet autem tempus in quo secundum meliorem evolutionem studiorum dicetur aliter, et verius. Ergo propter di- sciplinam stabimus formulis authentice propositis; formulis, in- quam, non iis quae per formulas significantur.
Subtrahitur a fortiori proprius modus credendi qui in fide divina necessarius est, modus scilicet adhaesionis indubitatae et super omnia firmae. Nam certe, deberem dare vitam, potius quam ponere in dubium consubstantialitatem Trinitatis, dualitatem na- turarum in uno Christi supposito, transubstantiationen in Eucha- ristia, etc. Sed, o sanguis inutiliter profusus, o vita non ad suum verum valorem aestimata, si solum agitur de humanis formulis quae hodie in favore sunt, et cras mutabuntur! Si interim lici- tum mihi est existimare quod consubstantialitas est proprium cuiusdam scholae vocabulum, cui aliud vocabulum, aliusque sen- sus, substitui aliquando poterit! Si possum putare quod forte lesus Christus non est Deus nisi per aliquam transformationem animae suae, et nescio quam conscientiam acquisitam de nescio qua con- iunctione cum Patre! aut quod praesentia eius eucharistica non male forsitan explicatur de perenni permanentia spiritus eius in medio eorum qui opus eius in mundo continuant et promovent!
DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE 1N DOGMATIBUS TRADITIONIS I05
Et qua tandem mente, quo animo aut credulitate emittemus in posterum fidei professionem dicentes: Ego firma fide credo et profi- teor oninia et singula quac continentur in symbolo fidei qno sancta Roniana Ecclesia utitur, videlicet, etc? Ac rursus: Hanc verain catholicam fideni, cxira quam nemo salvus esse potcst, quam in praesenti spo)ite profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et immaculatam usquc ad cxtremum vitae spiritum, constantissime, Deo adiuvante, reiinere et confiteri, cgo idem spondeo, voveo, ac iuro. Sic me Deus adiuvet, etc?
Evidens igitur est omnimoda oppositio quam commentum veritatis relativae habet cum primis et maxime fundamentalibus principiis religionis catholicae. Sed iam age. Considerandae nunc veniunt paulo accuratius rationes ex historiae fontibus deprom- ptae, per quas hoc idem commentum persuadere volunt.
§ 3-
Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad no- tionem vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristo- telicam.
I. — Satis apparet ex dictis in praecedenti paragrapho, quo- modo notiones quae sunt revera communes doctrinae fidei et scholis philosophicis, nequaquam evincant id quod neocriticis placet: nimirum dogmata nostra non esse e coelo, ac per hoc etiam, non esse alius conditionis, ad absolutam veritatem quod spe- ctat. ac qualisbet doctrinas humanae originis et auctoritatis. Satis apparet quomodo dogma supernaturale iisdem ac scientia natu- ralis utitur elementis ad formandum suos proprios conceptus, suaque propria iudicia. Veritas est nova in nova compositione idearum, etsi ideae componentes sint antiquae; nova etiam est idea complexiva multarum notarum, etsi notae ipsae sint vulga- res. Nihil quippe nobis foret amplius intelligibile in materia re-
Io6 CAPUT IV.
ligionis, si in ea usui esse non possent conceptus magis funda- mentales entis, substantiae, corporis, animae, vitae, spiritus, causae et effectus, medii et finis, potentiae et actus, et huiusmodi. Ouid, quaeso, inserviret nominare Deum, si de eo non formaremus conceptum, utique abstractivum et analogicum, non intuitivum et proprium, talem nihilominus qui soli Deo conveniat, repraesen- tando eum per notas desumptas ex vulgarissimis obiectis, tan- quam ens primum, perfectum sine limite, causam essendi omni- bus quae sunt praeter ipsum? Quid nobis revelatum esset de Trinitate, nisi iam habuissemus notionem personae tanquam in- dividui subsistentis in natura intellectuali? Quid de incarnatione, si non intellexissemus sensum verborum : persona divina, natura humana, assumptio unius ab alio, etc. ? Revelata est ergo com- positio conceptuum, non dati sunt, aut dari debuerunt de novo conceptus primi.
Errant itaque, et toto coelo errant in quaestione iuris, dedu- cendo ex praedicto facto communitatis conceptuum, consequentias quas factum non patitur. Sed errant insuper in ipsa quaestione facti, dum ultra veros limites factum extendunt, dum adscribunt philosophiae certas notiones quae in re ipsa sunt revelationi ex- clusive propriae, ponentes v. g. tanquam notos antiquis paganis, et currentes in scholis profanis. conceptus consubstantialitatis et transubstantiationis.
Sane ratio substantiae non erat ignota veteribus, sicut nec ratio identitatis. Locuti sunt veteres de identitate substantiali, eaque tum numerica tum specifica. Numerica quidem, et tunc ob- servabant quod individuum sibi ipsi identicum non habet ad seip- sum relationem realem, sed tantum rationis, in qua sola constitui possunt termini comparationis. Specifica vero. et tunc considera- bant ut convenientia in eadem ratione substantiali, omnia indi- vidua quorum essentia eidem definitioni respondet, et distinctio ex divisione materiae provenit. Verum enimvero, conceptus com- plexivus quem vox consubstantialis exprimit, nusquam occurrerat menti humanae, aut certe nunquam fuerat clare formatus, prius- quam fides Trinitatis conduxisset homines ad tractandum de per- sonis inter se distinctis per relationes originis, et non per aliquam
DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS lOJ
realitatem absolutam. Forte potuissent Platonici eogitare aliquid simile quoad formas illas universales quae secundum ipsos uni- formiter sigillabant omnia eiusdem speciei individua, sed absur- dus eorum conceptus nunquam potuit fieri praecisus, et mansit confusus absque ulla formula determinata. Forte etiam potuissent Averroistae dicere homines consubstantiales in eo intellectu quem ponebant unicum et communem, ita ut per continuationem vario- rum phantasmatum cum illo, intelligentes essent singuli individui. Sed iterum, absurda positio remanet semper sicut umbra vaga, absque delineatis terminis, praecisaque expressione; praeterquam quod ex praefata unitate intellectus, consequens quidem fuisset communitas intelleetualium operationum in distinctis subiectis, non numerica in eis substantiae identitas. Unde vera consubstantiali- tatis ratio non fuit ullo modo in scholis philosophorum excogitata, neque apud eas correspondens nomen homousion reperitur. Sed vox illa quae iam inceperat adhiberi pro divinis personis a non- nullis tertii saeculi Patribus, fuit definitive consecrata in Concilio Nicaeno ad praecavendas omnes Arianorum fraudes. Nam cum Filius dicebatur una res cum Patre, inferebant isti quod tunc non esset ab eo distinctus. Si dicebatur a Patre alter, concludebant: ergo non cum eo re et essentia unum. Si non principiatus, ergo non filius. Si principiatus, ergo non Deus. Si secundus, ergo non aequalis. Si aequalis, ergo non procedens. Si non productus, quomodo genitus? Si productus, quomodo non creatura? In summa, undique quaerebant artificia, et sola illa vox adeo expressiva identitatis absolutae in reali aliqua distinctione, (nam consubstan- tialis dici non potest qui non est vere alter, et non habet simul eamdem numero substantiam), fuit vox victrix, cui non potuerunt aliud opponere quam rabiosam negationem (x).
Similiter nulli unquam venerat in mentem, quod realis con- versio fieri possit unius substantiae secundum se totam, in aliam substantiam singulariter designatam et praeexsistentem, cui etiam vi conversionis nihil additur, sicut fides docet in mysterio Eucha- ristiae. Longe enim aliud sunt naturales omnes transformationes
(l) Cf. Hilar. 1. c Constantium, n. 16; August. Tract. 97 in Ioan. n. 4.
IOS CAPUT IV.
de quibus tractat philosophia, ubi semper aliquid remanet de ter- mino a quo conversionis, et semper terminus ad quem de novo resultat, aut certe in seipso augetur, non autem de integro con- versioni praesupponitur. Et tamen, hic quoque notae elementares et primae sumuntur ex vulgari experientia, utputa notio substan- tiae ; notio substantiae totius, seu substantiae secundum omnia sua elementa constitutiva; notio denique conversionis, quae quoad generalissimam rationem positivae mutationis qua una res desinit in aliam, adhuc retinetur. Ex quo fit ut possimus nos apprehen- dere sensum horum verborum : tota substantia panis convertitur in corpus, et tota substantia vini convertitur in sanguinem I. C, manentibus duntaxat speciebus. At nullus mortalium coniunxerat simul eiusmodi notiones, et non solum non coniunxerat in thesi, sed ne quidem in hypothesi, cogitando vel solam possibilitatem tam singularis tamque mirabilis conversionis. Quisquis igitur somniavit currentem in scholis transubstantiationis conceptum, iste non satis didicit in catechismo quid importet transubstantiatio } et quam longe longeque distet ab omni transformationc, etiam substantiali (r).
Quid nunc dicendum de idea vcrbi, quam • critici vestigiis inhaerentes Ioannis Clerici et Moshemii, derivatam vellent in doctrina revelata a schola neoplatonica Alexandrina? Quid, putas, nisi fere idem ac quod dictum est in duobus praecedentibus exem- plis? Certe, vox Aoyo; seu Verbum, cum propria sua significatio- ne, de ordine humanae cognitionis est. Nam iterum iterumque quaero: Si hanc notionem nullo modo habuissemus, si non fuisset in nostro vocabulario vox notioni correspondens, quomodo potuis- set nobis loqui evangelista de Verbo quod erat in principio apud Patrem ? Necesse ei fuisset adinvenire vocem novam, dando eius definitionem. et ad hoc ipsum debuisset uti nominibus apud nos usitatis. At non ita res accidit. quia idea verbi iam erat prae- formata, et ad gloriam scholae Platonicae pertinet, quod in tam nobili speculatione versata sit. Aristoteles quidem quaestionem attigerat ; imo cum maiori, ut assolet, praecisione declaraverat
1 Vide in tomo primo de Sacram., prologomenon ad Q. 75. ij 4.
DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS IG9
tjuXkr\tiw seu mentalem conceptum qui est res intellecta in esse intel- lecto, et idem ac verbum intellectus. Sednonconsideraverat verbum tanquam exemplar operis quod artifex ponit extra se, nec prae- sertim aliquid dixerat de verbo quod esset in summo intellectu exemplaris causa universi. E contra Platonici ad talem conside- rationem ducti fuerant per absurdam eorum doctrinam circa uni- versalia, seu ideas subsistentes quae in qualibet corporalium specie, omnibus individuis forent ratio et principium essendi. Inde enim devenerant ad ponendum aliquam ideam primam, a summo ac supremo Deo emanatam, cui totius universitatis rerum ordo et structura responderet (r). Et in hac quidem conceptione aliquid veri erat. Verumtamen, quot falsa admiscebant! quam e diametro opposita omnibus christianae doctrinae principiis ! De qua re plenam tibi demonstrationem exhibebit Petavius 1. i de Trin. c. i, et D. Maranus in praefatione ad opera S. Iustini, Part. 2, c. 1. Verum est quod Augustinus et alii scriptores ecclesiastici attribuerunt Platonicis ideas quasi christianas de Verbo. Sed no- tetur primo, quod sancti illi Patres complacentes sibi in eo quod spirituale et divinum habebat schola Platonis comparative ad
1 « Eorum quae pro naturae suae ratione sensibus usurpantur, certa « quaedam in quoque genere ac definito exemplaria, quas ideas vocabat, « Plato constituit, quibus proprie cum scientiae tum definitionis ratio con- « veniat. Etenim praeter omnes homines, hominem; praeter equos, equum; « atque in universum, praeter animantes omnes, animantem quemdam « ortu simul interituque carentem animo cogitari. Et quemadmodum unius « eiusdemque sigilli expressae complures formae, virique unius imagines « permultae esse possunt: ita prorsus ex unaquaque sensu perceptorum « corporum idea, vim naturarum ingentem exsistere: v. g. ex hominum « idea, homines universos; quod ipsum de caeteris omnibus sit pro sua « cuiusque natura statuendum. Ideam porro sempiternam, quamdam es- « sentiam esse vult, quae rebus singulis causa principiumque sit, ut qualis « ipsa est, tales esse possint. Ut igitur peculiares ideae, sensu percepta « corpora tanquam archetypum aliquod antegrediuntur, ita pulcherrimam « illam atque perfectissimam, quae caeteras omnes sinu suo complectitur, « mundi huius exemplar esse defendit, quod eius ad imitationem, auctoris « sui molitorisque Dei providentia conditus, atque omni ex naturarum « genere conflatus exstiterit ». Haec de Platonicorum doctrina Didymus apud Eusebium, Praep. evang. I. n, c. 23.
IIO CAPUT IV
caeteras, interpretes fuerunt urbaniores et faciliores quam alias tulisset simplex rei veritas ; in quo etiam imitatores postea ha- buerunt scholasticos quantum ad Aristotelem. Notetur secundo, quod veritas revelata illuminat ex parte eos etiam qui illam reii- ciunt, et quod christianismus statim compulit philosophos Alexan- drinos secundi et tertii seculi ad exponendum proprias sententias cum melioribus quibusdam veritatis apparentiis. Notetur praeser- tim tertio, quod scholae neoplatonicae dux et praeceptor fuerat Philo, qui utpote Iudaeus, Scripturas veteris testamenti, optime callebat, imo et varia in eas edidit commentaria. In Scripturis autem veteris testamenti, puta Prov. vin-22 (ut alia multa loca nunc praetermittam), sermo est de sapientia ab aeterno genita, quam possidebat Deus mitium viarum suarum antequam quid- quam faceret a principio; quae iam concepta erat, iamque partu- riebatur, cum nondum essent abyssi, necdum fontes aquarum eru- pissent ; quae aderat generanti quando praeparabat coelos, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera firmabat sur- sum, et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari ter- minum suum, et legem ponebat aquis ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terrae ; quae cum eo erat cuncta componens et delectabatur per singulos dies ludens in orbe ter- rarum -(r) ; cui denique sapientiae genitae promptum oniuino erat applicare Platonicam doctrinam de Aov«3 seu Verbo, seu ratione
ideali per quam omnia condita, formata et disposita sunt (2). Et hoc est quod fecit Philo, qui ubicumque de sempiterno Dei Verbo loquitur, evidenter pendet a doctrina antiquae Scripturae, tum in Genesi, tum in praecitato loco Proverbiorum et aliis parallelis : « Quisquis, inquit, eo se liberum pudore volet qui dubitationem « vulgo consequitur, is libere palamque pronuntiet, nihil eorum « quae in materiam immersa sint, ad sustinendam orbis molem « satis habere virium. At sempiternum illud aeterni Dei Verbum, « longe potentissimum ac firmissimum esse columen universi. Hoc
{*-) Vide pulcherrimum huius loci commentarium in 4 c. Gent. c. n. (2) Cf. Athenagoram, Leg. pro Christianis, n. 10. Tum Iustinum. Dial. cum Tryph. n. 61.
DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE 1N DOGMATIBUS TRADITIONIS III
« enim illud est, cuius arbitrio, dum a mediis ad extrema, simul- « que a summis ad media pertinet, constitutus ac perpetuus na- « turae cursus peragitur. Partes enim omnes inter sese consociat « atque constringit, quod illud Pater a quo genitum est, firmis- « simum quoddam totius universi vinculum esse voluerit. Mirum « ergo nihil est, si neque terrarum moles, aquarum tanta vi sinus « earum interiores permeante, nunquam dissolvetur, nec ab aere « exstinguetur ignis, nec aer contra igne conflagrabit, cum divi- « num illud Yerbum, quod sese muta inter elementa quasi vocale « quoddam medium constituit: ut tanquam in musica suis instructa « digestaque notis, aptus et suavis totius universi concentus exsis- « teret, contrariorum minas amica quadam coniunctione leniendas « moderandasque susceperit » (x). Haec Philo in uno e clariori- bus locis ab Eusebio collectis. Sed etsi lumine antiquae revela- tionis esset adiutus, adhuc tamen, dum ideis Platonicis doctrinam Scripturae adaptare nititur, non dubitat ponere Verbum tamquam Deum secundwn sub primo ac supremo Deo. « Cur, inquit, perinde « ac si de alio Deo loqueretur, ad imaginem Dei factum ab sese « hominem esse ait, non autem ad suam? Id vero praeclare om- « nino atque sapienter divino celebratur oraculo, (Genes. v-i). « Prorsus enim mortale nihil erat, quod summi illius ac rerum « universarum Parentis imagine consignari posset. Erat tamen « quod secundi Dei, hoc est eiusdem Verbi, posset » (2). Et haec ipsa pagana conceptio, multis aliis absurdis respersa invenitur apud posteriores eiusdem scholae auctores, Plotinum, Porphyrium, Iamblicum, et Proclum (3) : ita ut liquido tandem appareat, myste-
1 Apud Eusebium, 1. 7 Praep. evang. c. 13.
2 Ibid, in principio.
3 « Plotinus primum de tribus diis censet esse summum ac per- « fectum, quem xpeiTova vouN vocat. mentem videlicet potiorem. Secundum « appellat voun Ssuxepov, mentem posteriorem, a priore genitam, et illius ima- « ginem. Tertiam porro animam esse, quae a secunda mente gignitur « eiusque est Ao^-o:. Addit et mentem a primo genitam, omnia quae sunt « genuisse, adeoque pulchritudinem idearum omnem. et intelligibiles deos « omnes. Tum clarius Platonis sententiam explicat.., ac summum ait Deum << patrem esse ts? amou, id est causae vel principii. sive Mentis ac De-
112 CAPUT IV.
riosam illam notionem Verbi quam proponit fides, et tradit evan- gelium Ioannis, (dico autem Yerbi quod unus Deus est cum eo a quo secundum operationem intellectivam procedit, et sola re- latione originis ab eo distinguitur), longe longeque distare ab omni eo quod philosophi potuerunt cogitare, ne iis quidem exceptis qui in hoc puncto, altius quam caeteri sentire visi sunt.
Per haec tamen non abnuimus quin recta philosophia debeat omnino agnoscere verbum interius in mente nostra procedens. Sed simplicitas Dei et summa eius cum suo intelligere identitas videbatur excludere omnem huiusmodi intra ipsum Deum pro- cessionem. Imo, quamdiu non cogitabatur alia distinctio quam absoluti ab absoluto, exclusio erat evidenter legitima et vera, ac per hoc, Platonici ponentes Yerbum divinum realiter distinctum a suo principio, ponebant magnum absurdum, eo ipso multitu- dinem deorum adstruendo. Nihilominus disposuit divina Provi- dentia ut iidem illi philosophi praepararent, usitatamque facerent ipsam vocem cum qua intelligibiliter quoad nos exprimeretur in quarto evangelio sublimis veritas, quae implicite iam contenta in libris sapientialibus Y. T., necnon et in tribus synopticis (*), aperte demum per Ioannem a Deo nobis est revelata. De caetero, eru- ditio quae Yerbum S. Ioannis et theologiae catholicae, denvatum dicit a Aoyw neoplatonicorum, non aliud esse potest quam fucata et levis levissimae scientiae eruditio.
Sed iam dicet aliquis : Nonne doctrina fidei cathohcae cum doctrinis philosophorum comparata, non solum notiones, aut sim- pliciter, aut certe quoad prima rudimenta communes, verum etiam idemica quandoque de integro dogmata habere invenitur? Et re- sponsionem statim dabit Concilium Vaticanum dicens : « Sancta « mater Ecclesia tenet et docet, Deum rerum omnium principum « et finem, naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo
« miurgi; hunc vero animam procreare. Subiicit deinde Patrem eumden. « illum esse zdyaltiy, id est bonum ipsnm, a quo vou; et idea propagetur; « a mente vero anima ». Petavius, 1. i de Trin. c. r.
(x) Ubi de Filio Dei. Xam in nomine Filii eadem importatur pro- prietas, quae in nomine Verbi, dicente Augustino: Eo dicitur Verbum. quo Filius.
DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE 1N DOGMATIBUS TRADITIONIS II3
« cognosci posse... Attamen placuisse eius sapientiae et bonitati, « alia, eaque suptrnaturali via seipsum ac aeterna voluntatis suae « decreta humano generi revelare... Huic divinae revelationi tri- « buendum quidem est, ut ea quae in rebus divinis humanae ra- « tioni per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis « humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine, et « nullo admixto errore cognosci possint. Non hac tamen de causa « revelatio absolute necessaria dicenda est, sed quia Deus ex in- « finita bonitate sua ordinavit hominem ad finem supernaturalem, « ad participanda scilicet bona divina quae humanae mentis in- « telligentiam omnino superant; siquidem oculus non vidit, nec « auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit « Deus iis qui diligunt illum ». Et re quidem vera, semper fuit rata certaque Patrum ac theologorum omnium sententia, quod in doctrina fidei duplex continetur ordo veritatum, quarum aliae sunt suprarationales, et eatenus tantum cognitae, quatenus reve- latae, aliae vero ratione etiam humana cognoscibiles, et tamen a Deo revelante de facto nobis traditae, iis de causis quas subin- dicat Vaticanum ubi supra, et late declarat S. Thomas in pri- mis capitulis Summae contra Gentes. Semper etiam persuasum habuimus, quod fuerunt omni tempore aliqui, tantum recti iudi- cii et boni sensus a natura consecuti, quantum satis est ad cogno- scendum certa quaedam principia: puta quod nova entitas exigit causam proportionatam ; quod subiectum in potentia non reduci- tur in actum nisi virtute actus perfecti; quod natura corporea constare debet duplici principio, materiali et formali; quod vita provenit a principio magis perfecto quam sint vires mechanicae; quod anima unitur substantialiter corpori vivo; quod operatio intellectiva ostendit spiritum independentem in esse a materia; quod existentia et ordo mundi demonstrat existentem Deum, etc. Hae et aliae veritates visae sunt manifestae alicui scholae non illuminatae lumine revelationis. Unde Iustinus dicebat quod Ver- bum in anteactis saeculis concesserat multis sapientibus gentili- bus radium suae lucis (x). Et Clemens Alexandrinus videbat in
(J) Iustin. in 2 Apol. n. 13.
114 CAPUT IV.
philosophia graeca quamdam veluti praeparationem ad plenam veritatem christianismi (l). Et Augustinus, ut dictum est supra, cum plausu recepit quidquid vere sublime erat in doctrinis pla- tonicis (2). Et quando deinde, ducibus Boetio et Damasceno, incepit ordinari cum maiori rigore disciplina theologica, sponte sua in usum venit logica adeo praecisa, et methodus adeo humanae co- gnitioni conformis, quam docuerat Aristoteles. Quod totum ideo est, quia infirma nostra ratio adhuc capax est aliquid certo co- gnoscendi; et mirum sane si oporteat id nunc adserere ac vindi- care in tanta inflatura scientiae superbae. Nos igitur, cum antiquo sensu communi sic ratiocinabamur : Aliquae naturales cognitio- nes, fructus verae experientiae et sanae logicae, inveniuntur etiam in infallibili doctrina catholica ; ergo istae naturales cognitiones erant verae, et recta philosophia illas acquisiverat, quatenus et ipsa naturalis ratio a Deo est. Nostris vero diebus processus est e diametro mutatus, et dicunt: Doctrina christiana nonnulla habet dogmata quae inveniuntur etiam in antiquis philosophorum scho- lis; ergo ista doctrina ab eis derivat, et cum aliunde doctrinae phi- losophicae semper sint incertae, relativae, et mutabiles, eiusdem quoque incertitudinis, mutabilitatis, et relativitatis particeps sit necesse est. Sed ubi, quaeso, processus rectus? ubi sophistica ratiocinatio?
II. — De calumnia vero adaptationis theologiae ad philo- sophiam aristotelicam, dictum est iam alibi (3). Certe, ex hoc ipso quod veritates fidei expressae sunt, iuxta superius praemissa, in idiomate naturalium nostrorum conceptuum, quidquid iuvat ad accuratam eorum analysim, iuvabit qucque ad intelligentiam et expositionem revelatae veritatis, eodem fere pacto quo ad intel- ligentiam et explicationem auctoris cuiuspiam iuvat vocabularium seu lexicon, in quo rationes nominum dilucide, enucleate, et exa- cte proponuntur. Nunc ergo, si ad philosophiam pertinet classi- ficare, definire, et in prima elementa resolvere communes nostras
1 Clem. Alex. in Paedagogo.
(2) August. de civit. 1. 8, c. 14.
(3) De virtutibus. in epilogo.
DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS II5
ac vulgares notiones, usus eius in theologia proportionaliter se habebit sicut usus lexici in re exegetica. Et sicut exegeta non ac- commodat expositionem suam lexico, ex hoc quod in lexico quaerit unde sensum sui auctoris magis penetret magisque de- claret: ita nec doctores scholastici accommodaverunt doctrinam sacram ad philosophiam, ex hoc quod philosophia usi sunt ut exponerent distincte, ordinate, et cum methodo scientifica, dog- mata nobis a Deo revelata.
Notandum autem diligenter, quod nunquam philosophia aliqua adhibita est in subsidium theologiae traditionalis, hoc praecise no- mine: quia in mundo praevalebat, vel auctoritate alicuius parti- cularis scholae commendabatur; sed hoc solo, hoc unico titulo: quia et pro quanto rectae rationi, et regulae revelationis consen- tanea inventa fuit. Unde S. Thomas, 2-2, Q. 167, a. 1 ad 3um : « Studium philosophiae secundum se est laudabile propter veri- « tatem quam phiiosophi perceperunt, Deo illis revelante, ut di- « citur Rom. I-19. Sed quia quidam philosophia abutuntur ad « fidei impugnationem, ideo Apostolus dicit Coloss. II-8 : Videte « ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secun- « dum traditionem hominum, et non secundum Christum ». Non ergo omnes philosophiae in eodem censu veniunt; sed aliae se habent sicut idola Aegypti, quae populus Israel debuit detestari et fugere; aliae vero sicut ornamenta et vasa de auro et argento, quae idem ille populus de Aegypto exiens, sibi potius tanquam ad usum meliorem, Deo praecipiente, vindicavit, sicut eleganter tradit Augustinus 1. 2 de doctr. christ. c. 40.
Omnibus ergo modis apparet inania esse argumenta allata pro absurdo illo commento veritatis relativae in traditionali Ec- clesiae doctrina. De quo quidem hactenus satis.
CAPUT QUINTUM
DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM.
« Et fuerat multa perpessa a complu- « ribus medicis, nec quidquam profecerat, « sed magis deterius se habebat ».
(Marc. v-27).
Dogmatismus moralis generatim dici potest, systema derivare faciens cognitionem veritatis religiosae ex pressione cordis, et in- flexione voluntatis moraliter bonae. Retinet, imo propugnat omnia principia systematis immanentiae. Proclamat quoque ruinam abso- lutae veritatis, id est, adaequationis intellectus et rei, quae in rebus religionis non est possibilis, iuxta praemissa in capitulo prae- cedenti. Sed intendit reparationi ruinae, instaurando aedificium super fundamentum moralitatis, et restituendo dogmatibus suum verum valorem, qui non tam speculativus et obiectivus est, quam practicus et directivus actionis rectae. Veritas siquidem religiosa, tota quanta est, moralitati subordinatur ; moralitas est religionis principium et finis; pro religione valet quidquid a moralitate est, et ad moralitatem facit, etiamsi caetera desint. In moralitate ergo habebitur solida illa basis, quam in ignota et inagnoscibili veritate obiectiva, frustra quaerebat prostratus et iacens dogmatismus in- tellectualis.
Aliquid analogum invenimus apud Emmanuelem Kant, e cu- ius officinis novella systemata prodeunt. Radicaliter destruxerat ille omnem scientiam, ponendo velut unicam rationem primorum
DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM 117
principiorum, indolem nostrae mentis inclinatae ad sic cogitandum, seu potius, somniandum. Destruxerat cognitionem universi, po- nendo leges naturae non esse aliud quam proiectiones ad extra immanentium nostrarum idearum, reduci dispositiones corporeas ad subiectivas impressiones, quin imo, pro subiectivis formis ha- bendas etiam esse duas illas universalissimas mensuras temporis et spatii, sine quibus chimaericus evadit totus ordo materialis. Destruxerat denique in intellectu nostro Deum, auferendo omnem modum probandi eius exsistentiam, et declarando illegitimam ex- tensionem principii causalitatis ad totum complexum phaenome- norum. Unde, consequenter loquendo, non remanebat lapis super lapidem de aedificio veritatis. Cum autem ipse etiam magister de tanta ruina esset atterritus, tentavit instaurare cum idea morali- tatis, id quod in ordine intellectuali ad nihilum redegerat. Et sibi visus est ad intentum scopum pervenire, dicendo: Percipio in mea conscientia ideam officii, simul cum categorico imperio adimplendi illud; ergo admittenda moralis obligatio, cum qua utique conne- ctitur notio libertatis. Rursus, liberae adimpletioni officii videtur respondere consecutio beatitudinis; ergo debet esse beatitudo. Sed beatitudo in praesenti vita non est; ergo esse debet in alia vita, in qua anima manet superstes corpori. Denique, beatitudo futurae vitae non concipitur absque Deo; ergo tenenda quoque exsisten- tia Dei. Et hoc modo, e categorico imperativo quod est in con- scientia mea, pervenio ad stellatum coelum quod est super caput meum; hoc etiam modo, per rationem practicam restituitur aedi- ficium veritatis, ad quod inaniter adlaboraverat ratio speculativa (*). Et similis est reaedificatio quam dogmatismus moralis tentat, post inductum nihilismum veritatis relativae in doctrina seu fide christiana. Nisi quod non accipit notionem moralitatis, ut ex qua, methodo deductiva caeteras inferat veritates. Sed, quod peius est, ponit moralitatem in actu exercitam, id est, voluntatem actu tendentem in bonum, tanquam activum principium quo determi- natur et inflectitur intellectus in omnibus ideis religiosis effor-
1 Guido Mattiussi, // veleno Kantiano (Monza, Tipografia Artigia- nelli, 1907).
Il8 CAPUT V.
mandis. Insuper, ideas illas seu religiosa dogmata, eatenus, nec plus nec minus, aliquid valere asserit, quatenus ad moralitatem inserviunt, suppeditando bonae actioni regulam, vel excitamentum, vel quaeiibet alia adiumenta. Haec est reaedificatio excogitata per philosophiam quam alio nomine vocant actionis. Et haec ipsa est, quam nos consummationem potius ruinae appellamus. An recte? Iudicium erit ex tribus quae sequuntur propositionibus.
§ i.
Quod in primis, dogmatismus moralis frustra quaerit re staurationis medium ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae. Et quod immerito prorsus appellat in hoc puncto ad catholicam de fidei assensu doctrinam, ut quamdam sibi conciliet speciem et apparentiam orthodoxiae.
Revera, non sunt duae notiones veritatis: alia valens in iis quae ad religionem spectant, alia in caeteris. Si quis hoc negat, inutilis est cum eo concertatio, quia aut somniat, aut sibi ipsi conscius est quod inverecunde vocat veritatem, id quod non est veritas. « Cui saltem illud manifestum est, ait Augustinus de « ver. rel. c. 36, falsitatem esse, qua id putatur esse quod non est, « intelligit eam esse veritatem, quae ostendit id quod est ». Ad illam ergo facultatem evidentissime pertinet in quocumque ordine inventio veritatis, ad quam pertinet videre, apprehendere, percipere res quae sunt et ut sunt. Haec autem facultas non est voluntas, quae non videt, quae non percipit, quae non appre- hendit, sed appetit et prosequitur bonum, seu verum seu appa- rens, seu reale seu imaginarium, quod monstrat intellectus. Ideo, postquam destructa est veritas prout in intellectu et ab intellectu percepta, attentare restaurationem ex parte voluntatis, tam abso- num absurdumque est, ac si caecutienti homini, ducatum caeci in remedium infirmitatis provideres. Non quod negandus sit omnis influxus voluntatis in negotio acquirendae et cognoscendae veri- tatis; illius praesertim veritatis quae alte supra mentes nostras
DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM 119
est, et tam in se quam in suis practicis consequentiis, pravis na- turae corruptae inclinationibus contrariatur. Sed quomodo se ha- beat voluntas ad intellectum, oportet considerare.
Primo se habet voluntas ut removens prohibens. Nam multa sunt quae iudicium rationis perturbant, et in oculum mentis pitui- tam ac phlegma immittunt. Sunt effrenatae passiones, sunt perversi affectus, sunt superbiae tumores: sunt etiam contentiones, dissen- siones, aemulationes, quae instar ignis in ligno humore saginato, fumum solum evomunt, flammas lucidas habere non possunt. Nec sane dubium quin ad eiusmodi impedimentorum ablationem bona voluntas plurimum influat. — Secundo se habet ut movens intel- lectum ad quaerendum rationes ex quibus possit veritas appa- rere, ut applicans aciem mentis ad diligentem earum considera- tionem ac discussionem, ut impetrans quoque a Deo auxilia in hoc grandi negotio necessaria. Et quia id certe non praestat voluntas, si odio habeat lucem, si timeat venire ad lucem, si magis diligat tenebras quam lucem, propterea inventio veritatis amori ipsius veritatis non immerito ab Augustino adscribitur ubi ait: « Si veritas non totis animi viribus concupiscatur, inveniri nullo « pacto potest. At si ita quaeratur ut dignum est, subtrahere se « a suis dilectoribus non potest. Hinc est illud quod in ore habere « etiam vos soletis : Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pul- « sate et aperietur vobis. Nil esi occultum quod non revelabitur. « Amore petitur, amore quaeritur, amore pulsatur, amore revelatur, « amore denique in eo quod revelatum fuerit, permanetur » f1). — Tertio demum se habet voluntas ut imperans intellectus assen- sum, quando intellectus ipse ex perfecta evidentia veritatis non constringitur, et non necessario rapitur per plenam illam obiecti perspicuitatem quae nullum penitus possibili etiam dubio locum relinquit. Sed hic distinctione quam maxime opus est. Nam vel voluntas imperat assensum proportionatum dignitati rationum quae per prius innotuerunt intellectui tanquam legitima mentalis assensus fundamenta, vel imperat disproportionatum, et qui aut ex toto aut ex parte, in proprium beneplacitum sive arbitrium re-
(x) August., de moribus Ecclesiae, cap. 17, n. 31.
120 CAPUT V.
solvatur. Si primum, bene. Sin autem secundum, quid aliud habe- bitur nisi irrationabilis cuiusdam opinionis vacuum et inane fig- mentum? In omni enim iudicio quod ad rectae rationis normam exigatur, voluntas non habet intervenire tamquam loco rationum sese substituens, vel tamquam ponderi earum addens, sed solum ut faciens intellectum assentiri secundum meritum earumdem, ubicumque scilicet non adsunt conditiones in quibus spontanea, necessaria, atque omnino inimpedibilis sequitur mentis adhaesio (x). Et non oportet in longiori demonstratione nunc immorari, quia haec principia evidentia sunt, haec principia absoluta sunt, haec principia nullam patiuntur exceptionem, nequidem in negotio fidei divinae, ad quam inconsiderate appellant. ut suo dogmatismo quamdam orthodoxiae apparentiam concilient.
Dicunt enim quod non habemus ullam rationem necessitantem credendi divinam Ecclesiae institutionem; quod fides est donum, quod est actus liber; quod si fides resultaret e ratiocinationibus nostris sicut conclusio syllogismi sequitur ex praemissis, nemo non mente captus posset sese a fide unquam subtrahere, etc. (2). Atque inde subinferunt, nostras credendi rationes non habere per se plus firmitatis quam illas quae liberis opinionibus funda- mento sunt; credentis intellectum pro sua parte non esse in meliori conditione quam opinantis; ad voluntatem bonam, ad voluntatem adiutam per gratiam pertinere, ut quod rationum ponderi deest, sua libera determinatione addat vel suppleat; ac per hoc, ipsum dogmatismi moralis generale principium quam
1 De his cf. de virtutibus, Prolegom. de fide.
(2) « Nous avouons qu'il n'y a pour nous aucune raison necessi- « tante de croire a la divinite de 1'Eglise. N'oublions pas d'abord que « la foi est un don, qu'elle est un acte libre. Si la foi resultait fatale- « ment de nos raisonnements comme la conclusion d'un syllogisme sort « des premisses, elle ne serait plus un acte libre dans 1'acception ordi- « naire de ce mot: personne, a moins d'une lacune cerebrale, ne pour- « rait s'y soustraire, pas plus que nous ne pouvons nous soustraire a « 1'evidence. Elle ne serait plus un don, elle ne serait plus la foi, si elle « se deduisait de propositions antecedentes a la facon des theoremes « d'Euclide. etc. ». Mignot, Critique et tradition. Correspondant, 10 Jan- vier 1904.
DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM 121
maxime consentaneum esse iis quae de fide theologica et salutari tenet ac confitetur doctrina orthodoxa.
Sed contra haec omnia est, quod cum de ratione credendi agitur, sermo esse potest, vel de ratione ipsius fidei secundum se, vel de ratione iudiciorum quae praecedunt fidem ut ad eam praeambula. Et si quidem sermo sit de fidei praeambulis, habemus profecto rationes necessitantes ad iudicandum certissime, quod rationabile, quod debitum, quod obligatorium sit credere divinam Ecclesiae institutionem tanquam a Deo de facto revelatam. Et rationes istae dicuntur motiva credibilitatis, alia absolute, alia relative sufficientia, pro diversa capacitate diversaque conditione intellectuum, omnibus autem modis a beneplacito voluntatis semper independentia. Quanquam utique consequens adhuc non est, nullas ibi partes habiturum esse liberum arbitrium, in cuius potestate semper erit, vel directe vel indirecte avertere mentem a consideratione praemissarum ex quibus necessaria haec oritur conclusio: ergo rationabiliter credibilis, ergo obligatorie credenda catholica revelatio. Nunc vero, si sermo sit de ipso assensu fidei secundum se, ratio eius nil minus est quam auctoritas Dei reve- lantis. Quae auctoritas omni homini delirio amentiae non abrepto, evidentissime innotescit tanquam dignissimum firmissimae adhae- sionis fundamentum, utpote quae constituitur per infinitam sa- pientiam ac veracitatem illius qui est subsistens Veritas, et cuius attestationes, ex hoc ipso, ex hoc solo quod eius attestationes sunt, sunt quoque ab ordine veri absolute indefectibiles. Et tamen, cum cedere auctoritati in quantum huiusmodi, non sit in sponta- neitate intellectus repositum, adhuc necessarius est interventus liberae voluntatis, non quidem ut addat rationi assensus, qua sufficientior omnino esse non potest, sed solum ut determinet exsecutionem seu exercitium actus, prout et in quantum ratio- nabilem illum, et debitum, et obligatorium iudicat intellectus. Neque ergo in fidei praeambulis, neque a fortiori in ipso credendi actu voluntas pro ratione est, vel pro rationis eomplemento. Et ideo Vaticanum, inconcussam soliditatem rationis credendi assi- gnans, ait: Propter auctoritatem ipsius Dei revelantis qui nec falh nec fallere potest. De rationibus vero per quas innotescit prius
122 CAPUT V
divinae revelationis factum, subiungit: Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi conscntaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi rcvelationis suae argumenta, facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias, quae cum Del omnipotentiam et infinitam scicntiam luculenter common- strent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intel- ligentiae accommodata. Signa, inquit, certissima. Quibus proinde nullo opus est supplemento ex arbitrio voluntatis.
Nedum igitur dogmatismus moralis munimentum accipiat ex catholica doctrina de ratione et modo assensus fidei christianae, per hanc ipsam doctrinam evacuatur potius, et iam destruitur. Sed et destruitur adhuc magis in eo quod vult fidem sinceram et veram necessario dependere a voluntate moraliter perfecta per- fectione amoris seu charitatis. Nam distinguunt inter fidem amoris et fidem timoris, et dicunt quod fides timoris non est fides sin- cera, quia continet in se desiderium non credendi ; quod cum ea et per eam perambulatur in tenebris, quod est fides mortua, et ex consequenti coacta, etc. (r). In quo quidem, argumentum ali- quod sumere sibi videbuntur ex testimonio Iacobi apostoli, ubi de fide daemonum qui credunt et contremiscunt, collata cum fide hominis, quae si opera non habeat, mortua est in semetipsa. Sed contra est primo, quod fides illa daemonum nequaquam a libera voluntate pendet, seu bona seu mala illa sit, sed a sola signorum evidentia, et ideo, nec timoris nec amoris fides dici ullo modo
(J) « En plus de la foi d'amour il y a donc une foi de crainte. Toute- « fois elles ne se ressemblent guere. Et quand la foi de crainte est le « commencement de la sagesse, c'est que dans la crainte meme il y a « deja autre chose. Mais croire uniquement par crainte. c'est croire en « niant. Cest ainsi qu'un ennemi croit a 1'existence de son ennemi en « aspirant a le supprimer. La foi de crainte a elle toute seule n'est donc « pas une foi sincere, puisqu'elle contient le desir de ne pas croire. Avec « elle et par elle on s'enfonce dans les tenebres. Cest une foi morte, « une foi subie dont on cherche a se debarrasser, et dont en fait il ar- « rive qu'on se debarrasse. Tandis que la foi d'amour est une foi vi- « vante et voulue dans laquelle on s'arTermit sans cesse, et qui va tou- «jours croissant. Snpercrescit fides vestra » . Laberthonniere, le dogmatisme moral, £ 4.
DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM 123
potest, nisi forte fidem timoris libeat vocare eam quae timorem habet pro consequente effectu : quo quidem sensu, consideratio non est amplius ad rem, ut evidenter constat. Sed contra est se- cundo, quod fides christiani sine operibus, nequaquam comparatur cum fide daemonum quantum ad speciem actus, sed solum quan- tum ad hoc, quod sicut daemonibus nihil ad salutem prodest om- nis illa notitia quam de rebus divinis ex evidentia signorum ha- bent, ita christiano, quamdiu non studet vitam suam conformare fidei suae, fides ipsa prodesse non poterit. Sed contra est tertio, quod fides mali cbristiani dicitur mortua, non quia coacta, non quia sinceritate carens, sed quia otiosa et in effectum boni operis non transiens. Sed contra est denique quarto, quod omnis doctrina quae facit veram fidem christianam a charitate et statu iustitiae inseparabilem, doctrina haeretica, doctrina protestantica est, iam- dudum condemnata in Tridentino Sess. 6, can. 28, et novissime in Vaticano Sess. 3, cap. 3. In Tridentino enim sic habetur: Si quis dixerit, amissa per peccatum gratia, simul et fidem semper amitti ; aut fidem quae remanet, non esse veram fidem, licet non sit viva ; aut eum qui fidem sine cJiaritate habet, non esse christianum, anathema sit. Et in Vaticano : Quare fides ipsa in se, etiamsi per charitatem non operetur, donuni Dei est, et actus cius est opus ad salutem pertinens, quo homo liberam praestat ipsi Deo obedientiam, gratiae eius, cui resistere posset, consentiendo et cooperando. Iterum ergo frustra appellabunt ad doctrinam catholicam, in eo praecise puncto in quo dogmati solemniter definito diserte contradicunt. A primo itaque ad ultimum, falso asseritur quod cognitio fidei suum emendicat valorem a voluntate bona. Falso dicitur quod defectus adaequationis cum veritate obiectiva compensatur in dogma- tibus, per id quod de influxu bonae vitae est. Falso supponitur quod in rebus religionis, notiones nostrae tantum valent, nec plus, nec minus, quantum valet vita nostra moralis, quantum finis ad quem tendimus. Falso denique adstruitur nova illa ratio veritatis, quae iam non ostendit id quod est, sed quod influit moralitas. At nunc, operae pretium erit investigare an haec ipsa moralitas, quae toti systemati pro basi et fundamento est, salva in eo, integraque permaneat. De quo quidem sequens assertio sit.
124 CAPUT V.
§2.
Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat, videlicet ruinam ordinis moralis super ruinam cognitionis intellectualis, faciendo notionem morali- tatis independentem a notione Dei et legis eius. et con- struendo regulam honesti super solas immanentes animae vires sive aspirationes.
Hic de moralitate, praeviae quaedam notiones sunt omnino necessariae. Notio moralitatis includit duos conceptus. Includit primo conceptum bonitatis vel malitiae in actibus humanis; in- cludit praeterea conceptum obligationis qua adstringimur ad bonum faciendum, et malum non faciendum. Et semper ac neces- sario fundatur super notitiam Dei, tum sub ratione uitimi finis nostrae voluntatis, tum sub ratione legislatoris iubentis ut ordo in finem servetur, prohibentis ne perturbetur.
Considera primo moralitatem in quantum includit conceptum bonitatis vel malitiae in actibus humanis. Haec bonitas, haec ma- litia, undenam accipitur? Generatim loquendo, bomtas vel defectus cuiuslibet operationis accipi debet per respectum ad finem qui ac- tivo operationis principio est praestitutus. Nam operatio se habet ut motus potentiae operativae in terminum attingendum. Est igitur bona, si recte dirigitur in illum, est mala et defectuosa si secus. Sicut in operationibus naturae, « quando actus procedit a « virtute naturali secundum naturalem inclinationem in finem, tunc « servatur rectitudo in actu, quia medium non exit ab extremis, « scilicet actus ab ordine activi principii ad finem » (*). At quando vitium organi vel perturbatio aliqua undecumque proveniens facit deflectere actum ab ordine illo, tunc incidit ratio actus defectuosi et mali. Idem etiam est in operationibus artis, nam tunc servatur
C) S. Thom. 1-2, Q. 21, a. i.
DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM 125
rectitudo, quando operatio continetur in linea finis quem ars sibi attingendum praestituit; incidit ratio defectus, quando a dicto fine deviat, quicumque tandem ille sit. « Cum peccatum sit per « deviationem ab ordine ad finem, in actu artis contingit dupli- « citer esse peccatum. Uno modo per deviationem a fine particu- « lari intento ab artifice, et hoc peccatum erit proprium arti, puta « si artifex intendens facere bonum opus, faciat malum, vel inten- « dens facere malum, faciat bonum. Alio modo per deviationem « a fine communi humanae vitae, et hoc modo dicitur peccare, si « intendat facere malum opus, et faciat, per quod alius decipiatur. « Sed hoc peccatum non est proprium artificis in quantum artifex, « sed in quantum homo est. Unde ex primo peccato culpatur ar- « tifex in quantum artifex; sed ex secundo culpatur homo in « quantum homo (x) ». Et sic discurrendo per omnia operationum genera, semper invenietur bonitas vel defectus repeti ex habitu- dine actus ad finem seu terminum qui operativae potentiae prae- figitur, secundum quod actus recte in eum finem dirigitur, vel e contra, a debito eiusdem finis ordine deflectit.
Iam igitur videndum est, quodnam sit in moralibus activum operationis principium, quisnam finis seu terminus eidem prin- cipio praefixus. Hinc enim, et hinc tantum, accipietur notio actus moralis, boni vel non boni, recti vel non recti. Porro principium actus moralis in quantum huiusmodi, est libera voluntas, ut om- nes facile concedent, cum ibi evidenter incipiat genus moris, ubi primo dominium voluntatis invenitur. Voluntas autem est, ad quam manifeste pertinet directio totius humanae vitae, quia ipsa est quae movet omnes alias vires. Habet igitur pro fine et termino ultimo, ipsum humanae vitae finem supremum, qui nullus alius est nisi Deus, sub cuius ordine vita nostra tota quanta consti- tuitur. Praeterea, voluntas natura sua, respicit bonum summum atque absolutum, et licet possit pro suo arbitrio summum bonum exercite collocare in variis rebus, puta in voluptate, in divitiis, in honoribus, etc, tamen unum solum est in quo summi boni ratio vere, et non apparenter tantum, salvatur; quod unum rursus, ipsa
f1) Ib. a. 2 ad 2um.
126 CAPUT V.
est per essentiam bonitas, Deus. Rectitudo igitur et bonitas actus voluntarii seu moralis in quantum huiusmodi, essentialiter con- sistet in servato ordine qui terminatur ad finem Deum; perver- sitas et malitia in recessu et deviatione ab ordine qui est in eumdem finem Deum; ibi norma, ibi regula, ibi ratio secundum quam concipitur quid bonum sit, quidve malum in moralibus. Secundum hoc namque intelligitur in primis, malum morale esse quidquid contra Deum ipsum immediate committitur, sicut est blasphemare Deum, discredere Deo, cultum denegare Deo, etc. Secundum hoc deinde intelligitur, malum morale esse quidquid est contra ordinatum amorem hominis ad seipsum: tum quia amor boni quod habemus a Deo, manuducit nos ad amandum plus quam nosmetipsos causam illam principem et supremam a qua omnia participamus, et in qua bonum proprium magis continetur quam in nobismetipsis; tum quia, corrupto eo quod praedispositive se habet, stare amplius nequit illud ad quod est necessaria praedis- positio et manuductio. Propterea ergo, id quod repugnat ordi- natae sui ipsius dilectioni, repugnat etiam subiectioni ad Deum finem ultimum, et ea de causa, inter ea quae moraliter mala sunt, accensetur. Secundum hoc denique intelligitur, malum morale esse quidquid laedit vel destruit lponum convictus seu societatis hu- manae, quia rursus, corrumpere foedus societatis humanae, nihil aliud est quam auferre necessariam conditionem, vel destruere necessarium medium tendendi in ultimum vitae humanae finem Deum, ac pro tanto vere dicitur esse contra finem ipsum, sin minus immediate, at certe mediate, quantum est ex natura sua.
Tale igitur est principium discernendi ea quae bona vel mala sunt in moralibus, et nullum aliud est aut esse potest. Si finem Deum removeas, vel ab eo solum praescindas, nihil iam ex om- nibus ad quae libido humana se extendit, apparere poterit ut deordinatum deordinatione morali, id est, cadente supra actum voluntarium praecise in quantum est voluntarius. Nam secluso fine Deo, iam non remanet nisi finis qui esset vel in aliis crea- turis, vel in homine ipso, et neuter aliquid valet in proposito. Non finis qui esset in aliis creaturis: quia sub aliis creaturis qua talibus, a quibus nihil participat, liberumarbitrium non constituitur;
DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM 127
quia ad nullam creaturam liberum arbitrium naturalem habet vel habitudinem vel dependentiam, ut ei illa terminus prosequendus cogitetur praestitutus; quia ex consequenti, impossibile est ut actus liberi arbitrii, eo praecise perversus, eo deordinatus exsi- stat, quo ab alius cuiusvis creaturae ordine, convenientia, exigen- tia, bono, utilitate exorbitans. Neque etiam finis qui esset in ho- mine ipso, quia tunc, humana voluntas remanendo semper fixa in proprio bono, recte semper et ordinate ageret, ac per hoc, omnis distinctio inter bonum et malum in moralibus evaderet impossi- bilis, nullum amplius haberet sensum, et ne in cogitationem qui- dem posset obvenire.
Quod si nunc consideres moralitatem in quantum notioni boni et mali superaddit notionem obligationis faciendi bonum et decli- nandi a malo, dependentia ideae moralitatis a praesupposita Dei notitia adhuc tibi manifestior apparebit. Nihil enim magis evidens quam quod obligatio conscientiam ligans, hominemque (velit, no- lit) insuperabiliter adstringens, importat in suo conceptu subie- ctionem ad regulam absolutae necessitatis, eamque a superiore aliquo, realiter seu a parte rei vere exsistente, impositam: siqui- dem subiectio libertatis restrictiva, respectu abstractionis quae nullum esse haberet extra proprii intellectus considerationem, chi- maera et fabula est, lusus imaginationis est, vacuum phantasma est, quod eadem facilitate exsufflatur, qua construitur. Et propter hoc dico patere in terminis, quod moralitatis regula, in quantum apprehenditur ut obligatoria, apprehenditur ipso facto tanquam de lege alicuius dominantis descendens. Hunc autem, nullum alium esse posse nisi Deum, obviis plane rationibus manifestum fit, quae iam alias expositae sunt, ubi de notione peccati agebatur (x), quas- que hic iterum in memoriam breviter revocare iuvabit. Etenim primo, cum regula morum homini dominetur, non in quantum est hic vel ille homo, sed in quantum est homo simpliciter, ab eo solo imposita esse potest, cui homo subest secundum quod est naturam humanam participans. Et iste non est nisi Deus, qui solus natu- rae humanae auctor est et dominus. Praeterea secundo, regula
(x) De natura et ratione peccati, Introd. \ 3.
128 CAPUT V.
moralitatis non potest in defectibiles voluntates descendere, nisi ab eo cuius intentio nequeat omnino a moralitatis fine deviare, quique per essentiam absolute impeccabilis exsistat, utpote inde- clinabiliter atque immobiliter inhaerens supremo bono quod to- tius ordinis moralis principium est et terminus. Sed rursus iste est Deus solus. Nam, ut dicitur in Compendio theologiae, c. 113: « Sicubi voluntas non potest a fine deficere, manifestum est quod « ibi defectus voluntariae actionis esse non potest. Voluntas autem « deficere non potest respectu boni quod est ipsius volentis na- « tura. Quaelibet enim res suo modo appetit suum esse perfectum, « quod est bonum uniuscuiusque; respectu vero boni exterioris « deficere potest, bono sibi connaturali contenta. Cuius igitur vo- « lentis natura est ultimus finis, in hoc defectus voluntariae actionis « contingere non potest; hoc autem solius Dei est, nam eius bo- « nitas quae est ultimus finis rerum, est sua natura. Aliorum au- « tem volentium natura non est ultimus finis; unde potest in eis « defectus voluntariae actionis contingere per hoc quod voluntas « remanet fixa in proprio bono, non tendendo ulterius in summum « bonum quod est ultimus finis ». Praeterea tertio, moralis obli- gatio non est nata descendere nisi ab eo summo superiore, qui non solum in seipso absolute sanctus est, verum etiam necessario vult omnes alias voluntates esse servandi ordinis debitrices. Hoc autem iterum atque iterum in solo Deo verificatur, cui idem est velle seipsum ut ultimum finem omnium rerum, et velle servari in universo ordinem iustitiae, quandoquidem ordo iustitiae et ordo ultimi finis adaequate convertuntur. Denique. si a Deo volumus praescindere, quid, quaeso, remanebit? Remanebit forte aliqua con- venientia aesthetica, emolumentum individuale, utilitas socialis, et si quid aliud eiusmodi. Sed haec longe longeque sunt ab obliga- tione absoluta, quae debet esse superior voluntati hominis, supe- rior cuicumque bono alias consequendo, superior cuicumque do- lori eventualiter sustinendo, superior difficultati cuiuscumque co- natus pro officii custodia requisiti. Plane autem repugnat ut in ho- mine ipso in se considerato, sit necessitas homine maior. Repu- gnat ut creatura quaelibet sit indefinita et insuperabilis ratio re- gulae semper observandae et nunquam praetereundae. Repugnat
DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM I29
ut sit norma suprema et finis ultimus, sicut deberet esse ad im- ponendam talem ac tantam necessitatem.
Sic igitur, a primo ad ultimum, notio moralitatis est notio es- sentialiter fundata super notionem Dei finis ultimi, cui creatura rationalis se tota est subiecta, et a quo impositam habet legem, praeceptivam quidem eorum quae ad finem ducunt, et pro tanto rectitudinem ordinis servant; prohibitivam vero eorum quae a fine abducunt, et pro tanto ordinem perturbant. Quisquis proinde sol- vit notionem moralitatis a notione Dei, quisquis moralitati aliam praestituit basim, aliud fundamentum, aliud principium, iste de- struit quantum in se est moralitatem, eamque reducit ad meram quamdam inclinationem humanam, in eadem linea eodemque gradu inventam ac inclinationes caeteras, quae procul dubio subsunt li- bero arbitrio, nedum ei legem recte agendi dictent, et irremovi- bilem normam ordinatae operationis praestituant.
Nunc autem dogmatismus moralis non fundat notionem mora- litatis super notionem Dei, creatoris, domini, legislatoris, et ulcimi finis nostri ; st d magis e converso, vult notionem Dei esse foetum et procreationem moralitatis. Prior est voluntas moralitate in- structa; posterior est notitia Dei, ad quam mens flectitur sub pressione cordis. Relinquitur ergo moralitas quoad nos a Deo in- dependens, moralitas emergens e solis immanentibus animae vi- ribus vel aspirationibus, moralitas denique interclusa et undequa- que circumscripta Kantiano illo imperativo categorico, quod ad trutinam rationis revocatum, invenitur inane, insubsistens in se, contradictoriis constans notis, et pro tanto contemnendum.
Sentis equidem in temetipso inclinationes ad servandam iu- stitiam, temperantiam, castitatem, sed sentis etiam alias, et ex toto oppositas. Sentis inclinationes ad benefaciendum aliis, ad diligen- dum parentes, filios, fratres, proximos; sed in animalibus quoque similes observare est propensiones, et quandoque quidem valde teneri ac delicati affectus, sicut narrat Basilius 1. 8 Hexaem., de ciconiis quae parentes suos aetate confectos fovent plumis, alimen- tis recreant, et in volatu supportant. Hucusque ergo nihil plus quam instinctus quidam, inter tot alios quibus complexa nostra natura abundat. Sed cum tibi videris audire vocem conscientiae
I30 CAPUT V.
quae categorice impcrat, ut has prae aliis inclinationes tanquam obligatorias regulas sequaris, ludibrium es vanae sentimentalitati. Dico autem vanae sentimentalitati, quamdiu tuum hominem imma- nentistam pro vinli sustines; quamdiu hominem illum realem quem expulisti furca, quique confuse saltem sese conscit sub lege Dei constitutum, eadem semper furca longius semper pellis, et redire non sinis. Imperat conscientia? Sed nullus comparet, in cuius no- mine imperet vel imperare possit. Categorice imperat? Sed nulla est assignabilis necessitas cui categorica illa iniunctio proportio- netur. Nam si honorem et dignitatem propriae personae in me- dium adducas, quaero de qua personae dignitate, de quo honore loquaris. An de honore quo gaudeas apud alios? Sed in hoc po- test esse ratio cohibens manum, aut verius, actionem quae in caeterorum hominum notitiam veniat; quoad forum vero et prae- scriptum conscientiae, nihil praetereaque nihil. An de honore quo gaudeas apud temetipsum? Sed contra primo, quia eiusmodi ho- nor proprio uniuscuiusque beneplacito subiacet. Ouomodo ergo non iustos limites excedens, iniunctio illa, etiam adversus ea quae ardentius concupiscis, tam insolenter insurgens? Sed contra se- cundo, quia adeo larga et varia esse solet apud homines aesti- matio honoris et dignitatis, ut de eo quod tuus requirit honor, praesertim in solis oculis tuae conscientiae individualis, iure me- ritoque independentem iudicem et arbitrum te constituas. Sed con- tra tertio, quia praescindendo semper a fine superiore et ordine quo ad illum religaris, honorem et dignitatem in nullo alio me- lius et rectius collocabis, quam in non abdicando libertatem qua te natura donavit, teque tuarum determinationum dominum fecit. Si quid autem in contrarium occurrerit, terriculamentum erit, prae- iudicium erit, subiectiva impressio erit, quam frigida ratio ad cri- ticum examen revocans, vanam atque inanem pronuntiabit.
Sic igitur, moralitas ad quam recurrit dogmatismus moralis, moralitas revera non est, sed radicalis negatio omnis moralitatis. Nec obstat quod intendant forte moralitatem qualem vulgo, plus minusve confuse, omnes eam concipiunt. Haec enim est perpetua contradictio in quam infallibiliter incidunt quicumque pervertunt primas illas notiones, quae in ratione nostra tanquam incorru-
DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM 131
ptibilis fundus reponuntur. Semper consociant notionem veram cum notione sophisticata, et sophisticatam vestiunt attributis ac proprietatibus quas inveniunt in vera. Sed de moralitate nunc loquimur, qualem illam systema adstruit. Systema scilicet, in quo homo debet omnia haurire ex intimo suo fundo vitalique potentialitate, ne indebitus limes apponatur legitimae eius auto- nomiae, proprioque autochtonae expansionis modo. Systema prae- stituens voluntatem bonam, cui caecus instinctus pro criterio boni est, et imaginaria lex pro regula dirigente. Systema demum non modo dissolvens vinculum dependentiae moralitatis a Deo, sed imo ipsam Dei notitiam et omne aliud dogma religiosum pullulare faciens sub incubatione cordis, cuius suggestioni' obedit intellectus, ut in ultima analysi sit pure ac simpliciter, pro ra- tione voluntas. Et non vides ibi accumulatam ruinam ordinis moralis super ruinam cognitionis intellectualis, ut sit plena de- structio? Est tamen et aliud quo adhuc evidentius destructionis consummatio ostenditur, de quo, ultimo loco, nonnihil iam di- cendum est.
§ 3-
Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis, id est, asserendo, nullum in eis esse posse valorem obiectivum, utpote nobis penitus incognoscibilem, sed esse tantummodo normas vel excita- menta actionis, quatenus sic nos in agendo habere debeamus, ac si vera ea essent, quae per fidem nostro praesentantur intellectui.
Equidem nihil magis apertum obviumque est, quam valor practicus dogmatum christianae religionis. Nihil usitatius apud SS. Patres, quam ut dicant fidem rectam esse initium bonae vitae; christianos ab infidelibus distingui debere operibus et moribus, eodem modo quo ab eisdem distinguuntur fide; opera
132 CAPUT V.
super fidem construi, sicut construitur fabrica supra fundamentum. Ait Augustinus, de fide et symbolo, n. 25: « Haec est fides « quae paucis verbis tenenda in symbolo novellis christianis « datur..., ut credendo subiugentur Deo, subiugati recte vivant, recte « vivendo cor mundent, corde mundato quod credunt intelligant ». Ait Leo Magnus, Serm. 37, n. 1 : « Memoria rerum ab humani ge- « neris Salvatore gestarum magnam nobis confert utilitatem, si « quae veneramur credita, suscipiamus imitanda. In dispensatio- « nibus enim mysteriorum Christi, et virtutes sunt gratiae, et « incitamenta doctrinae, ut quem confitemur fidei spiritu, operum « quoque sequamur exemplo ». Ait Gregorius, hom. 26 in Evan- gelia, n. 9: « Ille etenim vere credit, qui exercet operando quod « credit. Quo contra de his qui fidem nomine tenus retinent, « Paulus dicit : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant ». Et ideo, de fidelibus qui male vivunt, idem Gregorius 1. 25 Moral. c. 10 ait: « Insequuntur moribus quod credulitate vene- « rantur. Quibus divino iudicio saepe contingit, ut per hoc quod « nequiter vivunt, et illud perdant quod salubriter credunt ». Et infra, 1. 28, c. 7: « Sunt qui aeterna quae audiunt, veraciter « credunt, et tamen eidem quam tenent fidei, male vivendo « contradicunt. » Sed et si omnia eiusdem sensus, eiusdemque doctrinae testimonia oporteret singillatim referre, ne integra quidem arbitror sufficere posse volumina. De Scripturae autem sensu quis dubitare posset? Docet Scriptura, fidem sine operibus mortuam esse in semetipsa; apparuisse gratiam Dei Salvatoris nostri erudientem nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo ; eos qui christianam fidem profitentur, debere esse in vi professionis suae, pudicos, prudentes, sobrios, in omni conversatione sanctos, ut non blasphemetur verbum Dei; et alia sexcenta huiusmodi. Et ne his generalioribus contertti esse videamur, ecce tibi quaedam magis determinata. Quid relationis ex. gr. sit inter speciale dogma incarnationis et regulam morum, Scriptura paucis comprehendit dicens: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset...} semetipsum exinanivit forniam servi accipiens... Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem
DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM I33
autem crucis (x). Et de speciali dogmate resurrectionis Christi eadem Scriptura dicit: Si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit,... vana est fides vestra... Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Nolite seduci : corrumpunt bonos mores colloquia mala (2). Et de speciali dogmate Eucharistiae dicit: Dominus Iesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, etc... Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus Domini (3). Et sic discurrendo per singula, a veritate dogmatis descenditur ad conclusiones quae spectant vitae puritatem, correctionem malae voluntatis, et omnis generis virtutum exercitium. Neque ab ea conditione oportebit eximere ea etiam dogmata quae pure specu- lativa esse viderentur, utputa altissimum illud mysterium Trini- tatis, in quo utique incitamentum habemus ad subiiciendum nos Deo per plenissimum intellectus et voluntatis obsequium, ad inchoandum vitam quae nos manet cum angelis in coelo, ad tendendum totis animae viribus in eam visionem in qua sola aenigma revelabitur, testante apostoio ubi ait: Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (4).
H Philipp. II, 5-8.
(a) i Cor. XV, 12-33-
(3 i Cor. XI, 23-29.
(4) « S'il existe un autre monde invisible, ou Dieu deploie cTautres « merveilles, ou il habite lui-meme dans sa gloire, et se montre sans « voile a ses elus ; si nous sommes faits pour ce monde meilleur, pour « y voir, y posseder Dieu, et jouir dans son sein des delices eternelles: « ne faut-il pas que nous soyons avertis de notre sublime destinee, pour « nous efforcer de 1'accomplir? ne faut-il pas qu'il nous soit donne au « moins quelques notions de cette patrie vers laquelle nous devons « tendre, de cet immortel bonheur que nous devons meriter, de ce Dieu « auquel nous devons etre unis a jamais par 1'amour?... Longtemps
134 CAPUT V.
Itaque non est ullatenus diffitendum quin dogmata nostra ad dirigendam rectam actionem plurimum valeant, et si nihil aliud sibi vellet novum illud systema quod pragmatismi nomine vocant, veritatem enuntiaret quae de ipsis primis doctrinae christianae elementis est.
Sed istud quoque de primis elementis est, videlicet: eatenus dogmata illa aliquid valere in ordine ad regulam morum, quatenus absolute vera sunt, et ut talia a nobis certissime tenentur, indu- bitanterque creduntur. Prior esse debet veritas quae ostendit id quod est: veritas de Deo prima causa et fine ultimo, de Deo legis- latore, de Deo iudice, de Deo remuneratore: veritas de Filio Dei propter nos homines et propter nostram salutem incarnato, passo, mortuo, et a mortuis redivivo: veritas de Ecclesia ab unico illo humani generis salvatore instituta, et habente in se media ad consecutionem beatitudinis quam sanguis I. C. nobis promeruit,
« avant 1'age de raison, Penfant est eclaire d'une faible lumiere intellec- « tuelle, qui en est comme Taurore ; ses idees, d'abord confuses et enve- « loppees, s'eclaircissent peu a peu; il begaie longtemps un langage « qu'il n'entend pas, avant d'attacher un sens net et distinct aux mots « qu'il prononce, et ne parvient qu'a travers une longue etude d'ele- « ments arides et presque inintelligibles pour lui, a cette mesure de « science dont 1'esprit humain est capable ici-bas. Voila ce qu'une « experience journaliere nous decouvre ; etendons maintenant nos vues « et elevons nos pensees. L'homme etant un etre immortel. dont Texi- « stence, commencee dans le temps, doit durer au dela des siecles, nous « pouvons bien dire que la vie presente n'est tout entiere que son en- « fance, et que son age mur est 1'eternite. Enfant donc en ce monde, « il y est comme 1'ebauche de ce qu'il sera un jour; il n'a pas encore « la pleine intelligence des choses de Dieu, mais il en a de premieres « vues incompletes, qui se developperont dans un autre etat; il apprend « a begayer sur la terre la langue des bienheureux et des anges qu'il « doit parler eternellement dans le ciel; il etudie les elements encore « obscurs d'une science divine, qu'il ne possedera dans toute son etendue, « que lorsqu'il aura atteint, selon 1'expression de S. Paul, la plenitude « de 1'homme parfait en J. C. Toute cette doctrine est de ce grand « apotre, entendez le lui-meme: Tant que nous sommes eu/ants, dit-il, nous « parlons en enfants, nous penso?is, nous raisonnons en enfants. Mais quand « la maturite sera vejiue, tout ce qui tient de l'enfa?ice disparaitra. Ce que
DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATlSMUM MORALEM. 135
conducentia : veritas de sacramentis, veritas de remissione pecca- torum, veritas de aeterna vita iis repromissa qui bona egerint, de aeterna damnatione iis praestituta, qui secus. Et hoc absolutae veritatis fundamento semel -praesupposito, regulam actionis ex dogmatibus rationabiliter utique accipio. Hoc fundamento sublato, nonne stultitia est, nonne vesania? « Ad sanctorum martyrum « corpora consistimus, aiebat Gregorius (:). Numquid isti carnem « suam in mortem darent nisi eis certissime constitisset, esse « vitam pro qua mori debuissent? » Et universaliter loquendo, quid, quaeso, stultius quam regulam actionis sumere ex ignoto, ex nihilo, ex vacuis foimulis de quibus nescitur, scirique non potest, quid eis in realitate respondeat, imo vero, hoc unum scitur, quod realitati consonae non sunt? Atqui hoc facitdogma- tismus moralis, proclamando valorem pnre practicum dogmatum religionis. Ideo, hunc ipsuni valorem practicum destruit simul cum obiectivo, et ruina absoluta, ruina totalis est.
Putant se aliquid dicere cum aiunt, sensum nostrorum dog- matum esse, quod sic in agendo nos habere debemus, ac si vera
« nous voyons maintenant comme en un miroir et en enigme, nons le ver- « rons alors face d face\ ce que nous ne connaissons encore quobscurement « et en partie-, nous le connaUrons aussi pleineme?it que nous serons nous- « mhnes connus. A quoi servent donc les mysteres? Vous le voyez, ils « forment un degre necessaire, dans ce grand et magnifique developpe- « ment de 1'homme, croissant ici-bas pour 1'eternite, et se preparant, « parmi les ombres de la cite terrestre, pour la lumiere et la gloire de « 1'immortelle patrie. A quoi servent les mysteres? Ils sont le lien qui « unit la terre au ciel, par une admirable communaute de sentiments, « de pensees et de langage. Tout ce que les bienheureux voient, nous « le croyons; tout cequMls possedent, nous 1'esperons; ce quMls aiment « et adorent, est aussi 1'objet de notre adoration et de notre amour; « nos cantiques repondent aux leurs; ils rendent grace, dans des trans- « ports perpetuels d'allegresse, pour les biens ineffables dont ils jouissent; « nous soupirons, dans Tardeur de continuels desirs, vers ces memes « biens, que les mysteres nous montrent a travers des voiles, et quMls « nous promettent comme la recompense assuree de notre foi ». Mac- carty, Sermon sur la divinite de la religion chretienne prouvee par ses- mysteres, pour la fete de la tres Sainte Trinite . (J) Greg. M. Homil. 32 in Ev. n. 6.
I36 CAPUT V.
essent ea quae per fidem praesentantur nostro intellectui : « Deus « personalis est, vult dicere: Te habeas erga Deum; sicut te habes « erga personam humanam. Similiter : Iesus est resuscitatus, vult «dicere: Sis erga Iesum, sicut fuisses erga eum antequam more- « retur, sicut erga coaevum te habes. Et similiter etiam, dogma « praesentiae realis vult dicere quod oportet te esse respectu « hostiae consecratae, in eadem habitudine in qua esses respectu « Iesu facti visibilis » (r). Revera, versamur in pleno somnambu- lismo. Xam, ut opinor, pro omni eo qui parumper e somno evi- gilat, haec proposito, Deus est personalis, sibi vult quod Deus est personalis, id est, subsistens in se, distinctus a mundo et omnibus rebus finitis quae esse participant. Haec propositio, lesus est re- suscitatus, sibi vult quod Iesus resurrexit, id est, e morte rediit ad vitam. Haec propositio, Iesus est realiter praesens in sacramento, sibi vult quod est realiter praesens, id est, quod sub speciebus sacramenti, loco substantiae panis latet ipse Christus, vere et substantialiter. Alioquin, quae logomachia ! quae mendax ver- borum acceptio ! praesertim vero, dii immortales, quae absurda religio! Panem video, panem mihi sensus renuntiant, nullum nisi de pane idoneum, imo possibile testimonium est, et tu me cogis ut circa id quod in mea notitia panis est, praetereaque nihil, in ea sim habitudine cultus, adorationis, reverentiae, in qua esse deberem erga Iesum factum visibilem? Iesus est aut fuit homo; id mihi historia testatur. Caeterum, divinitas eius ne sensum quidem habet pro meo intellectu, et tu me cogis ut erga hunc hominem de quo, an supra hominem aliquid sit, non solum nihil scio, sed nec scire possum, me habeam ac si esset Deus? Iesus mortuus est; de hoc rursus nulla possibilis dubitatio. Aliunde vero resurrectio mortuorum, ad intelligibilitatem quod
(*) « Dieu est personnel veut dire: Comportez vous dans vos relations « avec Dieu comme dans vos relations avec une personne humaine. Pa- « reillement, Jesus est ressuscite veut dire : Soyez par rapport a lui comme « vous auriez ete avant sa mort, comme vous etes vis-a-vis d'un con- « temporain. De meme encore, le dogme de la presence reelle veut dire «qu'il faut avoir en face de 1'hostie consacree une attitude identique a « celle qu'on aurait en face de Jesus devenu visible». Le Roy, Qu'est-ce qu'un dogme. (Quinzaine, 16 Avril 1905).
DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM I37
spectat, aequivalet quadraturae circuli, et tu me cogis ut cum hoc mortuo, qui quoad me saltem remansit inter mortuos, tanquam cum vivente converser? Amara est vita praesens, et multis plena doloribus; habet tamen quasdam dulcedines a quibus prohibet austera quaedam, quam vulgo dicunt, legis praescriptio. Ex alia vero parte, vita futura, an sit et qualis sit, in eadem semper agnosticismi sphaera invenitur. Quid igitur faciam miser, qui nollem abdicare praesentia ob vanam spem vel formidinem futu- rorum? Sed ecce tibi solutionem providet philosophia actionis. Sic age, sic vive, ac si esset vita futura, in qua et bonis praemia, et malis poenae sunt constitutae.
Vides ergo nihilismum ad ultimum limitem in dogmatismo morali perductum. Re enim vera, regulam agendi tam rationa- biliter acciperem ex aliqua fabula romanensi, quam ex evangelio. Nec iuvat si dicas quod etsi in dogmate prout in intellectu nostro, nulla sit ratio praxim legitimans, adhuc tamen esse poterit in rea- litate subiacente, nobis quidem ignota, sed cognita Deo revelanti. Nam, missis nunc aliis considerationibus, de Deo, et praesertim de revelatione Dei dogmatismus moralis nihil plus scit ac de caeteris. « Solet dici quod Deus locutus est. Sed quid in casu si- « gnificat vocabulum loqui? Certo certius metaphora est, et quae- « nam est realitas quae sub hac metaphora tegitur? » Nemo scit (x). Unde nihil remanet nisi vitalis conatus mentis humanae. Aiunt enim quod nisi velimus religionem absurde transmutare in enti- tatem logicam seu abstractionem metaphysicam, oportet in ea in- troducere notionem motus et vitae, ita ut dogma concipiatur tan- quam aliquid vivens, cuius omnia principia homini sunt immanentia.
Superest itaque ut ostendamus quale tandem animal sit fides illa vivens. Et hoc praestare curabimus, referendo verba et sen- tentias auctoris qui sibi munus adscivit vulgarizandi quidquid de singularis animantis originibus, incrementis, progressibus, praeteri- tis futurisque metamorphosibus apud rationalistas saeculi proxime elapsi adinvenit. Id quidem in capitulo quod sequitur.
(x) « Dieu a parle, dit-on. Que signifie le mot parler dans ce cas? «A coup sur, c'est une metaphore. Quelle realite cache-t-elle? Toute la « difficulte est la». Le Roy, ubi supra.
CAPUT SEXTUM
DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS
« Nomen habes quod vivas, et mortuus es ». (Apoc. III- 1).
Haec doctrina de fide vivente colligit in se omnes rationa- lismi errores hactenus exortos, et sub ementito nomine revela- tionis dissimulat quantum potest, radicalem negationem omnium dogmatum fidei christianae, ne nno quideni excepto. Quod si de hoc dubites, habebis iam unde convincaris. Ipsam doctrinam in- terroga, aetatem habet, ipsa de se loquatur.
§ i.
Id quod revelationem vocant, nihil aliud esse potuit quam
conscientia ab homine acquisita de sua ad Deum relatione (r).
Initium revelationis fuit perceptio, quantumcumque rudimen-
(x) « Tout le monde croit savoir ce que c'est qu'une verite. Tout « theologien croit savoir ce que c'est que la revelation... Que sera main- « tenant la revelation? Meme la theologie savante en retient une idee « extremement anthropomorphique, tout a fait deconcertante pour la « science et la philosophie contemporaine... Pour peu qu'on y reflechisse, « et quelles que soient les circonstances exterieures auxquelles se sont « rattaches Teveil et les progres de la connaissance religieuse dans « Phomme, ce qu'on appelle revelation n'a pu etre que la conscience « acquise par Thomme de son rapport avec Dieu ». Autour cCun petit livre, p. 188, 192, 195.
DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS I39
talis, illius relationis quae debet exsistere inter hominem sui con- scium, et Deum praesentem sub mundo phaenomenorum. Speciatim vero, revelatio christiana in suo principio suaque origine, non fuit nisi perceptio in anima Christi, tum relationis qua Christus ipse cum Deo uniebatur, tum relationis quae omnes homines re- ligat ad P^atrem coelestem (r).
Similiter, revelationis progressus fuit perceptio novarum re- lationum, aut potius, magis praecisa, magisque distincta determi- natio relationis essentialis confuse ab origine perceptae, dum homo informabatur ad cognoscendum semper melius, et magnitudinem Dei, et rationem proprii officii (2).
Caeterum, id distat inter perceptiones ordinis scientifici et perceptiones veritatum religiosarum quae revelatae dicuntur, quod hae posteriores non sunt sicut illae priores, fructus solius ratio- nis, sed elaboratio quaedam inteJIectus sub pressione cordis, et directione sensus moralis seu voluntatis boni (3).
Haec porro elaboratio quae effectum habet semper magis ac magis perfectum in religione Israelitica, ac deinde in religione christiana, est primo et principaliter operatio Dei in homine, sive operatio hominis cum Deo : pro quanto scilicet involvit actionem
1 « Ce qui fut a un moment donne le commencement de la reve- « lation, a ete la perception, si rudimentaire qiPon la suppose, du rap- « port qui doit exister entre 1'homme conscient de lui-meme, et Dieu pre- « sent derriere le monde phenomenal... Qu'est-ce que la revelation chre- « tienne dans son principe et son point de depart, sinon la perception, « dans Pame du Christ, du rapport qui unissait a Dieu le Christ lui-meme, « et de celui qui relie tous les hommes a leur Pere celeste? » Ibid., p. 196.
(2) « Le developpement de la religion revelee s'est effectue par la « perception de nouveaux rapports, ou plutot par une determination plus « precise et plus distincte du rapport essentiel, entrevu des Porigine, « 1'homme apprenant ainsi a connaitre de mieux en mieux et la gran- « deur de Dieu et le caractere de son propre devoir ». Ibid., p. 196-197.
(3) « A la difference des perceptions d'ordre rationnel et scientifique, « la perception des verites religieuses n'est pas un fruit de la seule rai- « son. Cest un travail de Pintelligence execute, pour ainsi dire, sous la « pression du cceur, du sentiment religieux et moral, de la volonte reelle « du bien ». Ibid.
14° CAPUT VI.
Dei excitantis hominem ad quaerendum, et adiuvantis eum in suo continuo atque indefinito conatu ad melius (x). Quanquam ratio quoque habenda sit occurrentium historiae eventuum a quibus revelata religio sumebat occasiones, incitamenta, adiumenta, ma- teriam suae propriae evolutionis, et tanto quidem magis, quanto maiori vitalitate erat praedita. Unde etiam nil mirum est si reli- gio Israel et religio christiana, praecise propter intensissimam vi- talem energiam, fuerunt plus quam caeterae religiones omnes, mu- tationi obnoxiae (2).
Itaque, duo sunt in praesenti minime confundenda, imo adae- quate condivisa. Hinc quidem ideae religiosae quae solae consti- tuunt obiectum fidei, et in dies evolvuntur. Inde vero facta hi- storica quae evolutioni idearum causam suppeditant, vel determi- nantem, vel certe occasionalem.
§2.
Et incipiendo a Christo a quo religio nostra nomen habet et originem, oportet distinguere veluti Christos duos. Unum histo- ricum, qui solus est quoad nos in reali ordine factorum. Alterum
(*) « Tout ce travail qui aboutit a un resultat de plus en plus par- « fait dans la religion israelite, puis dans la religion cliretienne, n'est pas « proprement un travail de 1'homme sur Dieu; c'est d'abord et principa- « lement le travail de Dieu dans 1'homme, ou de Thomme avec Dieu. « Car est-il possible de comprendre cet effort perpetuel vers le mieux « dans 1'ordre de Ia connaissance religieuse et de la vie morale, effort « toujours couronne de succes, bien qu'il soit toujours combattu et sem- « ble meme vaincu, si l'on n'implique 1'action de Dieu meme et dans « 1'effort et dans le succes? Cest 1'homme qui cherche, mais c'est Dieu « qui Texcite; c'est Thomme qui voit, m.iis c'est Dieu qui 1'eclaire •». Ibid.
(2) « Puisque la religion d'Israel, depuis ses origines jusqu'a l'ap- « parition du christianisme, et le christianisme depuis sa fondation, ont « ete plus vivants qu'aucune autre religion, on ne devra pas s'etonner « qu'ils aient change davantage, non par la simple combinaison d'ele- « ments nouveaux et meme etrangers, avec leurs elements primitifs, mais « par Pintensite meme d'une puissance vitale, d'un dynamisme qui a « trouve dans les rencontres de 1'histoire, les occasions, les excitants, les « adjuvants, la matiere de son propre developpement » Ibid., p. 47.
DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS 141
non historicum, qui est Christus fidei, Christus idea, Christus spi- ritus, seu Christus mysticus (*).
Porro Christus historicus imprimis non est Christus a mor- tuis redivivus. Primo quia Christus resuscitatus iam non perti- nebat ad ordinem praesentis vitae, qui est ordo sensibilis expe- rientiae (2). Secundo quia si consideretur testimonium novi testamenti independenter a fide apostolorum, non praebet nisi limitatam probabilitatem, quae nemini non videbitur impropor- tionata gravitati rei attestatae (3). Tertio quia necesse est ut omne naturale argumentum facti supernaturalis, incompletum ac deficiens semper inveniatur (4).
Rursus, a veritate historiae penitus excluditur Christus Iohan- nicus. Nam quartum evangelium nullo modo haberi potest tan- quam historicum testimonium de vita et doctrina Salvatoris. Si Iesus egit et locutus est ut apud synopticos, non potuit agere et loqui ut apud Ioannem, et vice versa, si relatio Ioannis est historica, relatio synopticorum non est nisi relatio artificialis
[x) « Saint Paul dit dans 1'epitre aux Philippiens, que le Sauveur « qui existait au ciel en forme de Dieu, s'est pour ainsi dire vide lui- « meme en prenant la forme de serviteur et devenant semblable aux « hommes. L'apotre concoit ainsi comme deux Christs : celui de la foi, « qui etait de toute eternite en forme divine, et celui de 1'histoire qui a « paru en forme humaine ». lbid., p. iii. Et supra, p. 93: « Ce Christ « de la foi, tout spirituel et mystique, c'est le Christ immortel qui echappe « aux conditions du temps et de 1'existence terrestre ».
(2) « Le Christ resuscite n'appartenait plus a 1'ordre de la vie pre- «sente, qui est celui de lexperience sensible, et par consequent la re- « surrection n'est pas un fait qui ait pu etre constate directement et « formellement. On peut verifier la guerison d'un malade, et 1'on pour- « rait, le cas echeant, controler le retour d'un mort a la vie naturelle; « mais 1'entree d'un mort dans la vie immortelle se derobe a 1'obser- « vation, etc. ». U Evangile et t Eglise, p. 74.
(3) « Si on le regarde independamment de la foi des apotres, le « temoignage du Nouveau Testament ne fournit qifune probabilite li- « mitee, et qui ne semblera pas proportionnee a 1'importance extraor- «dinairede 1'objet atteste». Ibid., p. 75.
(4) « Mais n'est-il pas inevitable que toute preuve naturelle d'un « fait surnaturel soit incomplete et defaillante? » Ibid., p. 76.
142 CAPUT VI.
defigurans Christum. Sed Christus Iohannicus est Christus fidei, spiritualis et nrysticus, qui omnes transcendit conditiones tem- poris et terrestris exsistentiae. CJnde narrationes apud Ioannem non sunt histonae, sed mystica evangelii contemplatio; sermones vero sunt meditationes theologicae de mysterio salutis (r).
Adhuc, ab eadem historiae veritate excluditur magna ex parte Christus synopticorum, quia synoptici, prae scopo quem habebant producendi fidem, de fidelitate historica non admodum curabant, et narrando evangelium, evangelium interpretabantur. Libri eorum sunt libri ad aedificationem scripti, et necessitatibus nascentium ecclesiarum passim adaptati. Quo fit ut critico onus incumbat selectionem facere in factis evangelicis"et praedicatione Salvatoris, inter id quod primitivae memoriae est, et id quod pertinet ad solas appretiationes fidei, posterioremve mentis chri- stianae evolutionem (2).
(T) « Si Jesus a parle et agi comme on le voit parler et agir dans « les Synoptiques, il n'a point agi et parle comme on le voit faire en « saint Jean. Reciproquement, si Jean est une relation historique de « 1'Evangile, les Synoptiques, en seront une relation artificielle, et ou le « Christ aura ete defigure... Je me contenterai de montrer que la suite « des recits, la physionomie du Sauveur et la forme de son enseigne- « ment dans les Synoptiques offrent des conditions d"historicite qu'ils « n'ont pas dans saint Jean... Le Christ johannique se presente comme « un etre transcendant. qui n'est pas de la terre, mais du ciel; qui sem- « ble ne parler et n'agir jamais que pour satisfaire aux termes de sa de- « finition, pour prouver qu'il est de Dieu, qu'il est un avec Dieu... La « vie qui se degage de tout cet ensemble, est celle de la foi chretienne « vers la fin du premier siecle chretien. Les recits de Jean ne sont pas « une histoire; ses discours sont des meditations theologiques sur le « mystere du salut ». Autour cTun petit livre, p. 88-93.
(2 « L'historien ne peut les utiliser (les Synoptiques) que selon « la consistance qu'il presentent au point de vue de lhistoire. Si l'on « a tourne peu a peu les paraboles en allegories, si lon a constamment « adapte i'enseignement du Sauveur au besoin des eglises naissantes, si « un travail d' idealisation progressive, d'interpretation symbolique et « dogmatique, s'est opere sur les faits memes, Thistorien doit s'en rendre « compte; faute de quoi il ne percevra dans les evangiles qu'un ensem- « ble confus d'idees parfois incoherentes, et de faits dont la realite se « confondra avec la lecon que les evangelistes ont voulu en deduire...
DE CUMULO ERRORUM 1N SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS I43
Hinc historicam veritatem in Evangelio non habet: Nec primo attestatio Christi de sua divinitate; nec secundo, affirmatio eius de sua missione ad redemptionem mundi per mortem crucis; nec tertio fundatio Ecclesiae, praesertim ut a Synagoga distinctae; nec quarto institutio ullius sacramenti.
Non primo attestatio Christi de sua divinitate. Nam attestatio ista pertineret ad praedicationem Iesu, et deberet ut talis ab historico agnosci, si quartum evangelium esset directa doctrinae Iesu resonantia, aut si verba synopticorum : Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelaret forent aliquid aliud quam foetus posterioris traditionis. Sed quartum evangelium est liber theologiae mysticae in quo non auditur nisi vox conscientiae christianae. Locus vero Mat- thaei (XI, 25-27), et Lucae (X, 21-22), quaedam est imitatio orationis Iesu filii Sirach (Eccli. LI), et videtur esse opus cuius- dam prophetae christiani. Cum enim vix credi possit quod Chri- stus voluerit imitari Ecclesiasticum, satis probabile est quod praecitata verba nunquam dicta sunt a Christo, sed fuerunt fructus evolutionis christologicae in primo Ecclesiae aevo (r).
Neque secundo, attestatio Christi de sua missione ad re- demptionem mundi per mortem crucis. Nam fides mortis ex-
« Les evangelistes n'avaient souci de 1'exactitude historique ; ils visaient «a produire la foi. et ils interpretaient PEvangile en le racontant... La « preoccupation de demontrer le Christ par son ceuvre, en un mot « Pevolution didactique et litteraire qui aboutit aux Synoptiques n'a rien « de surprenant». Ibid., p. 83-85. — Cf. p. 44-45.
(*) « La divinite de Jesus n'est pas un fait de 1'histoire evangelique « dont on puisse verifier critiquement la realite... Cette croyance appar- « tiendrait a Penseignement de Jesus, et 1'histoire devrait le reconnaitre, « si le quatrieme evangile etait un echo direct de la predication du Sau- « veur, et si la parole des Synoptiques sur le Pere qui seal connait le Fils, « etle Fils qui seul connait le Pere, n'etait pas un produit de la tradition.Mais « le quatrieme evangile est un livre de theologie mystique, 011 Pon en- « tend la voix de la conscience chretienne, non le Christ de Phistoire, « et j'ai explique dans L Evangile et V Eglise, pourquoi ie passage de Mat- « thieu et de Luc a chance d'etre un fruit de la speculation theologique, « Pceuvre d'un prophete chretien, comme le quatrieme evangile ». Autour cCun petit livre, p. 130-13 1. Cf. LEv. et VEgl. p. 45.
144 CAPUT VI.
piatoriae non exstitit ab origine, sed a Paulo fuit invecta. Et locus Marci (X, 45), ubi legitur quod Filius hominis venit ut daret ani- mam suam redemptionem pro multis, confictus fuit sub influxu theologiae Paulinae, non secus ac narrationes ultimae coenae (x).
Neque tertio, fundatio Ecclesiae, praesertim ut a Synagoga distinctae. Nam institutio Ecclesiae non est factum quod possit historice demonstrari, et traditio apostolica rite intellecta sup- ponit Ecclesiam super Icsum, potius quam a Iesu fundatam; aut certe, si a Iesu, non a Iesu praedicante evangelium regni, sed a Iesu resuscitato a mortuis, adeoque extra omnes historiae et demonstrationis conditiones iam posito. Proinde omnia de Ec- clesiae institutione testimonia non sunt nisi testimonia fidei quae fidei praesentant Christum mysticum, et voluntatem eius supra Ecclesiam (2).
Neque quarto, institutio ullius sacramenti. Nam Iesus, du- rante suo ministerio, nullam praescripsit formam ritualem cultus exterioris, characteristicam religionis: siquidem in evangelio ab eo praedicato christianismus nondum erat religio distincta et
1 « La premiere communaute n'ignorait pas que le Christ etait « mort sur la croix, et elle a cru, avant Paul, qu'il etait resuscite; mais « cette mort et cette resurrection pouvaient donner lieu a des conside- « rations differentes, qu'il ne faut pas attribuer indistinctement aux pre- « miers croyants ou a Jesus lui-meme, et a 1'apotre des gentils... Le pas- « sage de Marc ou on lit que Jesus est venu dontier sa vie en rancon pour « beaucoup, a toute chance d'avoir ete infiuence par la theologie de Paul, « et l'on peut en dire autant des recits de la derniere cene ». IJ Ev. et VEgl, p. 69-71.
(2) « On ne semble pas s'apercevoir que linstitution divine de l'E- <c glise est un objet de foi, non un fait historiquement demontrable, et « que la tradition apostolique bien entendue, suppose 1'Eglise fondee sur « Jesus, plutot que par lui, ou bien, si elle lui en attribue 1'institution, « la rapporte au Christ resuscite, non au Sauveur prechant 1'Evangile du « royaume... En tous ces temoignages, 1'institution divine de 1'Eglise est « signifiee par la foi a la foi, beaucoup plus que 1'origine de 1'Eglisen'y « est decrite par lhistoire, et pour elle. La foi a 1'institution divine de « 1'Eglise se manifeste dans les documents qui attestent la foi au Christ resu- « scite: c'est un temoignage de foi qui presente a la foi le Christ immortel et « la volonte du Christ sur 1'Eglise ■». Autour a"u?i petit tivre, p. 161-169.
DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS 145
per se exsistens, sed simplex quaedam renovatio religiosa in sinu Iudaismi (J).
Itaque historica evangelii veritas nihil aliud habet a primo ad ultimum, nisi quod Christus per orationem, confidentiam, et amorem, ad maximam unionem cum Deo, et consequenter, ad conscientiam vocationis messianicae sese paulatim elevavit; quod incepit praedicare regnum caelorum mox cum fine mundi ven- turum; quod sese in hoc regno asseruit vicarium Dei ac mi- nistrum; quod denique ad supremum eventum imminentis iam consummationis saeculi accommodavit praedicationem suam, quae tota fuit de contemptu mundi et abdicatione rerum temporalium (2).
(1) « On peut dire que Jesus au cours de son ministere n'a ni pres- « crit a ses apotres, ni pratique lui-meme aucun reglement de culte exte- « rieur qui aurait caracterise 1'Evangile comme religion. Jesus n'a pas « plus regle d'avance le culte chretien, qu'il n'a regle formellement la « constitution et les dogmes de 1'Eglise. Cest que dans 1'Evangile, le « christianisme n'etait pas encore une religion existant par elle-meme... « 1'Evangile comme tel, n'etait q'un mouvement religieux qui se produi- « sait au sein du judaisme, pour en realiser parfaitement les principes « et les esperances. Ce serait donc chose inconcevable que Jesus, avant « sa derniere heure, eut formule des prescriptions rituelles. II n'a pn y « songer qu'a ce moment supreme, lorsque l'accomplissement immediat « du regne messianique apparut comme impossible en Israel, et qu'un « autre accomplissement, mysterieux dans sa perspective, obtenu par la « mort du Messie, resta la derniere chance du royaume de Dieu sur la « terre. La cene eucharistique se montre alors comme le symbole du « royaume que doit amener le sacrifice de Jesus. Encore est-il que l'eu- « charistie, au jour de sa celebration premiere, signifie plutot Tabroga- « tion du culte ancien et 1'avenement prochain du royaume, que linstitu- « tion d'un nouveau culte, le regard de Jesus n'embrassant pas directe- « ment 1'idee d'une religion nouvelle, dune eglise a fonder... Ce fut l'E- « glise qui vint au monde, et qui se constitua de plus en plus, par la « force des choses, en dehors du judaisme » L Ev. et l'Egl., p. 180-182.
(2) « Quant a 1'origine de la conscience messianique dans 1'ame de « Jesus, on ne peut la deduire surement des textes... Le critique peut « conjecturer que le sentiment filial a precede et prepare la conscience « messianique, l'ame de Jesus s'etant elevee par la prlere, la confiance « et 1'amour, au plus haut degre d'union avec Dieu, en sorte que Tidee « de la vocation messianique a couronne comme naturellement ce travail « interieur ». EEv. et VEgl., p. 55-56.
10
146 CAPUT VI
Talis est igitur Christus historiae, post quem incepit evo- lutio dogmatis christiani, et prae primis evolutio dogmatis chri- stologici, de Christo mystico, de Christo spiritu, de Christo im- mortali, de Christo Deo, qui ad ordinem factorum amplius non pertinet, sed in sola fide habet subsistentiam, quia a sola fide habet et originem.
§ 3-
I. — Porro dogma christologicum in conscientia christiana paulatim crevit et adolevit, quasi quodam continuo conatu fidei versus suum transcendens obiectum. et nondum pervenit ad ultimum terminum, quamvis eamdem semper sequatur viam, in altiori semper loco proponens Iesum, et de eius missione ideam exhibens semper magis comprehensivam, secundum quod illumi- natae fidei largior in dies de mundo et humanitate conceptio aperitur (*).
« Les evangelistes ont resume la predication de Jesus au debut de « son ministere, dans les mots : Faites penitence, parceque le royaume de.< « cieux est proche. Ces paroles pourraient aussi bien representer en abrege « tout 1'enseignement du Sauveur en Galilee et a Jerusalem. Elles expri- « ment la necessite d'une conversion morale, mais en vue du royaume « pret a venir, c'est-a-dire en vue de la perspective eschatologique... La « perspective du grand avenement explique pourquoi Jesus ne promulgue « aucune prescription proprement disciplinaire... Mais la meme perspe- « ctive aide a comprendre aussi pourquoi il exige de tous ceux qui aspi- « rent au royaume, non la disposition a sacrifier eventuellement leurs biens « et leurs affections de famille a 1'interet superieur du salut. mais a tout « quitter immediatement pour le suivre, etc. ». LEv. et VEgl., p. 5-24.
C) « La divinite du Christ est un dogme qui a grandi dans la con- « science chretienne, mais qui n'avait pas ete expressement formule dans « 1'Evangile... Pour 1'historien, le travaii de la tradition fait suite a celui « des ecrivains du X. T. Le tont represente comme un effort continu « de la foi pour saisir plus parfaitement un objet qui la depasse. Cet ef- « fort ne va pas sans tatonnements; il n'atteint pas du premier coup son « terme definitif; on peut meme dire, en un sens, qu'il ne l'a pas encore « atteint aujourdhui; mais il suit toujours la meme ligne, mettant tou- « jours Jesus plus haut, et donnant de sa mission une idee plus compre- « hensive, a mesure que s'ouvre devant la foi intelligente une vue plus « large sur le monde et sur Thumanite ». Autour d"u?i petit livre, p. 1 17-120.
DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS 1 47
Et primus evolutionis gradus fuit post mortem ignominiosam Iesu, cum incepit fides in Iesum viventem, assidentemque dexterae Dei usque ad tempus parousiae, seu ultimi adventus regni coelo- rum. Secundus gradus fuit in accessu gentilium ad christianismum, qui dedit occasionem theoriae Paulinae de Iesu omnium hominum salvatore, et novo Adam qui sanguine suo universum genus humanum expiavit, duosque populos de circumcisione et prae- putio reconciliavit Deo in uno corpore per crucem. Tertius gradus fuit post contactum fidei christianae cum philosophia hellenica, quando in eo loco, inter Deum et mundum intermedio quem Philo assignaverat Aovto, repositus est a Paulo Christus immor- talis et mysticus, ut esset iam imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, per quem omnia in mundo physico creata sunt, omnia in mundo morali pacificata, tam quae in coelis quam quae in terris sunt. Quartus gradus fuit in apparitione quarti evan- gelii, quando Iesus filius Dei et hominis, praedestinatus salvator, transformatus est in Verbum carnem factum, quod sese hominibus manifestavit tanquam aeterni luminis aeternaeque vitae fontem. Quintus postmodum gradus fuit, quando fides debuit invenire medium conciliandi inter se realitatem historiae evangelicae, theo- riam Pauli, et theoriam Ioannis, ut exinde prodiret systema coor- dinatum (x).
C) « Chaque etape de la foi est comme une epreuve et un obstacle « qu'elle surmonte par la force divine de son principe interieur. La pre- « miere de ces epreuves fut la mort ignominieuse de Jesus. Elle fut sur- « montee par la foi a la resurrection. qui des 1'abord fut la foi a la vie « immortelle du crucifie, bien plus qu'au fait initial qui est suggere a « notre esprit par le mot de resurrection . . . La seconde epreuve fut « 1'entree de la foi nouvelle dans le monde paien. On avait dit aux Juifs: « Jesus est le Messie predit par les prophetes. Que dirait-on aux paiens? « Si Jesus n'est venu que pour les Juifs, sa mission ne signifie rien pour « les Gentils. S'inspirant de 1'esprit bien plus que de la lettre, Paul « trouve a 1'Evangile un r61e. et a la personne de Jesus une significa- « tion universelle. Ce n'est pas seulement aux Juifs que Jesus apporte « le salut par la remission des peches, sa mort est Texpiation qui recon- « cilie avec Dieu 1'humanite entiere . . . Une nouvelle epreuve de la foi « se presentait: quel etait le rapport du Christ sauveur avec le Dieu « eternel et leconomie de 1'univers? La speculation judeo-alexandrine
14$ CAPUT VI.
In hoc autem systemate construendo, sensus christianus post multas haesitationes affirmavit primo, Yerbum et Spiritum esse personalitates a Patre creatore distinctas. Athanasius deinde cum concilio Nicaeno adseruit Verbum Dei, etsi personaliter a Patre distinctum, esse nihilominus Deum eidem Patri consubstantialem. Exhinc damnata est opinio Apollinaris dicentis Verbum fuisse in humanitate Iesu loco animae intellectivae. Tum opinio Nestorii qui ponebat personam Iesu distinctam a persona Verbi. Tum opinio Eutychetis qui naturam humanam naturae divinae volebat incorporatam. Ultimo additum est in Concilio quinto quod huma- nitas Iesu unita est Verbo substantialiter, et in Concilio sexto, quod unitas personae non trahit secum unitatem voluntatis. Et sic absolutum fuit dogma christologicum, pro quanto id possibile erat secundum notiones traditionales et principia antiquae philo- sophiae (').
« avait identifie le Dieu des Juifs au Dieu des philosophes grecs. Philon « identifia le Logos, supreme raison et idees eternelles, a la Sagesse de « 1'Ancien Testament qui assistait le Createur dans toutes ses ceuvres. « Paul assigne hardiment cette place au Christ eternel, image du Dieu « invisible, par qui et pour qui tout a ete fait, en qui tout subsiste, etc. « L'auteur de 1'epitre aux Hebreux complete 1'idee de Paul. Pour lui « aussi, le Kils est la splendeur de la gloire divine, mais dans sa mis- « sion terrestre, il est le grand pretre qui s'est fait semblable aux hom- « mes ses freres, accomplissant finalement par une seule immolation, qui « etait sa propre mort, 1'expiation de tous les peches . . . Mais la vie de « Jesus n'a-telle que cette importance morale? L'auteur du quatrieme « evangile y decouvre la revelation meme du Logos, du Verbe divin. « Le Logos incarne en Jesus s'est manifeste aux hommes comme une « source de vie et de lumiere eternelles . . . Tout n'etait pas dit cepen- « dant, et la foi avait encore a trouver le moyen de concilier entre elles « la realite de Phistoire evangelique, la theorie de Paul et celle de Jean, « pour en faire un systeme coordonne » Autour d'un petit livre, p. 120-127. (*) « Le Verbe et 1'Esprit, qui sont de Dieu, sont ils des personnalites « distinctes du Pere createur? Ce probleme etait assez ardu : le sens « chretien finit par le trancher dans le sens de l'afnrmative. Mais aussitot « se posa la question du rapport entre le Fere et les autres personnes « divines, surtout celle du Verbe-Christ. Le Verbe est de Dieu et per- « sonnellement distinct du Pere : est il Dieu absolument, et s'il est le « premier-n6 de la creation, comme l'a dit S. Paul, ne serait-il que la
DE CUMULO ERRORUM IN SVSTEMATE FIDEI VIVENTIS 149
At nunc problema de integro resurgit, et mysterium unionis hypostaticae indiget nova determinatione, quia formula traditio- nalis non amplius respondet statui scientiae modernae. Nam iuxta theologiam notio personae est notio metaphysica, sed in moderna philosophia facta est notio psychologica ad conscientiae ordinem pertinens. Nisi ergo velimus dicere Ecclesiam amisisse dona fidei et intellectus quibus construxit fidem temporis anteacti, credere licet quod iisdem mediis fidem futuri temporis poterit aedificare, explicando suum fundamentale principium de duplici revelatione Dei in mundo, seu notionem religiosam de Deo vivente et Christo Deo (r).
« premiere des creatures ? Arius dit oui. Athanase et le concile de Ni- « cee repondirent non. Le Verbe devait etre consubstantiel au Pere. « Restait a definir son rapport avec 1'humanite du Christ. Pouvait-on « dire que Jesus etait personnellement eternel et consubstantiel a Dieu? « Apollinaire crut trouver la solution de la difficulte en admettant que « le Verbe avait tenu a 1'egard de Thumanite et dans 1'humanite- de « Jesus la place de 1'ame spirituelle. L'Eglise le condamna : Jesus avait « ete homme parfait. Donc, conclut Nestorius, il etait une personne « humaine indissolublement unie par un lien moral a la personne divine « du Verbe. Nestorius est condamne : il ne faut pas diviser le Christ « qui est un. S'il est un, la nature humaine est incorporee a la divinite, « dit Eutyches, et 1'unite de nature est impliquee dans 1'unite de personne. « Le Christ ne serait pas homme si la nature humaine ne subsistait en « lui a cote de la nature divine, declare le concile de Chalcedoine. Le « cinquieme concile cecumenique ajoute qu'elle est unie substantielle- « ment au Verbe... Le sixieme concile maintient deux volontes et deux « operations pour faire droit aux deux natures. Le dogme christologi- « que etait desormais fixe. autant du moins qu'il pouvait 1'etre en par- « tant des donnees traditionnelles et de la philosophie antique ». An- tour (Vun petit livre, p. 127-128.
(l) « Le probleme qui a passionne durant des siecles les penseurs « chretiens, se pose maintenant de nouveau. Cest beaucoup moins parce « que 1'histoire en est mieux connue, que par suite du renouvellement « integral qui s'est produit et qui se continue dans la philosophie mo- « derne . . . N'est-il pas vrai que la notion theologique de la personne « est metaphysique et abstraite, tandis que cette notion est devenue, « dans la philosophie contemporaine, reelle et psychologique ? Ce qu'on « a dit d'apres la definition de Tancienne philosophie, n'a-t-il pas besoin
150 CAPUT VI.
II. — Eodem modo quo dogma christologicum, evolutum quoque est dogma theologicum, usquedum desineret in fidem Dei triplicis sine Dei multiplicatione. Et licet hoc dogma contradi- ctoriis notionibus constare videatur, non ideo existimandum est fuisseminusaccommodatum sensui religioso a quo habuit originem. Defectus enim logicae et rationalis consistentiae qui est principium ruinae in systematibus philosophicis, est in theologia principium potius soliditatis et durationis, eo quod orthodoxia, quando non percipit amplius connexionem et concordantiam assertionum suarum, proclamat mysterium. Et sic de facto accidit quoad incarnationem, cum definita fuit dualitas naturarum in unitate suppositi; sic etiam quoad trinitatem, cum definitive praevaluit consubstantialitas trium personarum (*).
« d'etre explique par rapport a la philosophie d'aujourd'hui? . . . A moins « de supposer que 1'Eglise catholique ait perdu les dons de foi et d'in- « telligence qui lui ont permis de construire la religion des siecles pas- « ses, l'on est autorise a croire qu'elle reussira par les memes moyens k « edifier la religion de 1'avenir etc. ». Autour d'un petit livre, p. 128-154. 1 « On adapte (au monotheisme israelite la metaphysique de Pla- « ton et de Philon . . . Dieu ne cesse pas d'etre un, et Jesus reste Christ: « mais Dieu est triple sans se multiplier; Jesus est Dieu sans cesser « d'etre homme, le Verbe devient homme sans se dedoubler . . . Les « representants officiels de 1'Eglise affectent de ne pas connaitre autre « chose que la tradition, et ils ne conviennent pas, n'en ayant pas con- « science, des emprunts que le christianisme a faits avant eux, qu'il fait me- « me encore par eux a la sagesse hellenique . . . On peut soutenir au « point de vue de 1'histoire, que la Trinite, 1'Incarnation sont des dogmes « grecs ... II n'est pas etonnant que le resultat d'un travail si particulier « semble manquer de logique et de consistance rationnelle. Cependant « il se trouve que ce defaut, qui serait mortel a un systeme philosophi- « que, est, en theologie, un principe de duree et de stabilite . . . L'or- « thodoxie parait suivre une sorte de ligne politique, moyenne et obsti- « nement conciliante, entre les conclusions extremes que l'on peut tirer « des donnees qu'elle a en depot. Quand elle cesse de percevoir l'ac- « cord logique des assertions qu'elle semble opposer Tune a 1'autre, elle « proclame le mystere, et n'achete pas Tunite de sa theorie par le sa- « crifice d'un element important de sa tradition. Ainsi a-t-elle fait pour « la Trinite, quand la consubstantialite des trois personnes divines eut « triomphe definitivement. etc. » VEv. et VEgt., p. 140 143.
DE CUMULO ERRORUM 1N SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS 151
III. — Idem evolutionis modus cernitur in dogmate gratiae et in dogmate Ecclesiae. Sed haec duo dogmata progerminave- runt in Occidente conformiter ad proprium ingenium Latinorum; dum e contra, dogma theologicum terram culturae mollem ac facilem habuerat in Oriente, ubi mens graeca ad speculationes metaphysicas magis propendebat (J).
In altero autem horum dogmatum specialiter observabis quod determinationes principii auctoritatis in Ecclesia, non nituntur interpretationi litterali et logicae textuum, (Matth. XVI-18, XVIII- 18, Ioan. XXI-15, etc.) quia non super textus, sed super fidem viventem fundata est Ecclesia, et per hanc fidem, non per textus subsistit, nisi in quantum textibus fides utitur, eos interpretando, et in eis considerando expressam voluntatem Christi sui, qui non est Christus historicus, sed Christus idea, sive Christus mysticus (2).
Certum enim est quod Iesus, cui persuasum erat imminere iam consummationem saeculi, nihil prorsus cogitaverat de eccle- siastico gubernio super terram instituendo. Sed post eum, pro nata exigentia supremae illius legis quae est socialis conservatio, sensim sine sensu introducta fuit organizatio hierarchica sub pri-
(:) « Le developpement du dogme de la grace et celui du dogme « de PEglise se sont effectues dans les memes conditions que celui du « dogme theologique. L/Occident n'eut jamais beaucoup de gout pour « les speculations ou le genie de 1'ancienne Eglise orientale s'est tou- « jours complu et souvent egare... A Rome et dans les pays latins, on « con^oit volontiers la religion comme une discipline et un devoir de « la societe . . . L/esprit de gouvernement inne a Rome, a contribue au « developpement ecclesiastique, et il a prepare pour les temps moder- « nes le developpement du dogme de 1'Eglise. L'esprit de piete n'a « manque a aucune fraction de la chretiente ancienne ; cependant il n'a « donne lieu a un developpement special, propre a 1'Eglise latine, que « par S. Augustin, etc. ». VEv. et VEgl., p. 148.
(2) « Les determinations particulieres du principe d'autorite dans « 1'Eglise ne reposent pas sur une interpretation purement litterale et « logique des textes, parce que ce n'est point sur des textes, mais sur « des faits, ou plutot sur une foi vivante que 1'Eglise a ete fondee, et « c'est par cette foi qu'elle subsiste, non par les textes, si ce n'est en « tant que la foi les utilise en les interpretant. II est trop evident que « les arguments theologiques ne s'edifient pas sur la precision du sens
152 CAPUT VI.
matu Romaui episcopi, et accommodata sunt ad conditiones mundi perdurantis, ea quae a Iesu dicta non fuerant nisi pro mundo mox desituro (l).
Proinde praesens regimen Ecclesiae Romanae, regimini mi- litari simillimum, sub influxu contingentium duntaxat circumstan- tiarum suam accepit determinationem. Et cum aliunde gravissi- mis incommodis facilem ansam praebeat, (cuiusmodi sunt oppressio individuorum, et obstructio impediens motum scientificum, om- nesque generatim formas liberi examinis), iure meritoque quaeri potest utrum eadem Ecclesia, quae usque ad extremos limites principium auctoritatis exaggeravit, non in ea necessitate mox ponenda sit, attenuandi formas quasi despoticas sui gubernii; idque instar humanorum guberniorum quae eas in dies coguntur abolere. Imo coniectura est, eaque valde optabilis, quod in futura democratia quae iam praeparatur, episcopi non ita magni erunt apud homines, sed nihil interim amittendo de iuribus sui mini-
« historique, mais sur une interpretation qui est suggeree par le deve- « loppement meme de PEglise. L'argument biblique est au fond, une « assertion de foi. La primaute du Pape est voulue du Christ comme « Pinstitution de PEglise . . . Elle grandit et se transforme avec 1'Eglise. « Au point de vue de la foi, le Christ a voulu son developpement. Au « point de vue de 1'histoire, ce developpement a ete coordonne a celui « de PEglise elle-meme ». Autour, p. 176.
(*) « II est certain que Jesus n'avait pas regle d'avance la constitu- « tion de PEglise comme celle d'un gouvernement etabli sur la terre, « et destine a s'y perpetuer pendant une longue serie de siecles ». L Ev. et VEgl.y p. in. — « Si 1'Eglise Romaine a pris des airs d'imperatrice « qu'elle n'avait pas aux premiers temps, si elle a voulu donner des for- « mes juridiques. on pourrait dire constitutionnelles, a sa preeminence « et a son action . . . , c'est par Peffet d'un mouvement general qui, de- « puis les origines, poussait PEglise a s'organiser en gouvernement, etc. « etc. ». Ibid., p. 104, seq. — « II n'etait ni possible ni utile que Pa- « venir de PEglise fiit revele par Jesus a ses disciples. La pensee que « leur legUait le Sauveur etait qu'il fallait continuer a vouloir, a prepa- « rer, a attendre, a realiser le royaume de Dieu. La perspective du ro- « yaume s'est elargie et modifiee, celle de son avenement definitif a re- « cule, mais le but de PEvangile est reste le but PEglise, etc. etc. ». Ibid., p. 113 seq.
DE CUMULO ERRORUM IN SVSTEMATE FIDEI VIVENTIS 153
sterii, (quae tunc tandem reassument primitivam et essentialem officiorum rationem), habebunt modum agendi cum fidelibus magis conformem fundamentali aequalitati et personali dignitati omnium christianorum (x).
IV. — Systema quoque sacramentale, totum quantum est, generalem evolutionis conditionem servat, et luculenter ostendit perseverantem christianismi conatum ad hoc ut suo spiritu per- vaderet ac veluti imbueret totam hominis vitam, a nativitate usque ad mortem (2).
(*) « Des esprits curieux de penetrer le secret des temps futurs pour- « raient se demander si 1'Eglise catholique, apres avoir pousse jusqu'aux « dernieres limites 1'expansion du principe cTautorite, ne devra pas bien- « tot, en donnant a son action un caractere de moins en moins po- « litique et de plus en plus chretien, suivre les progres generaux de l'hu- « manite civilisee, attenuer les formes quasi despotiques dont son gou- « vernement s'est entoure, a 1'instar des gouvernements humains qui main- « tenant sont contraints de les abandonner peu a peu... Sous linfluence « de necessites relatives, 1'Eglise romaine s'est organisee comme un em- « pire, presque comme une armee qui recoit de ses chefs une consigne, « et qui doit 1'observer sans discuter. Le developpement d'un tel regime « a pu se justifier par le besoin d'une barriere contre 1'anarchie theolo- « gique et 1'emiettement individualiste du christianisme protestant. 11 n'en « prete pas moins facilement a de graves inconvenients: oppression des « individus. obstacle au mouvement scientifique et a toutes les formes « du travail libre qui est le principal agent de progres humain «. Autour d'un petit livre, p. 180-183. — « II est permis de conjecturer que 1'Eglise, « dans sa facon de traiter les personnes qui reconnaissent son autorite, « trouvera des procedes plus conformes a 1'egalite fondamentale et a la « dignite personnelle de tous les chretiens. Dans le nivellement univer- « sel qui se prepare, les membres de la hierarchie ecclesiastique pourront « etre de moins grands personnages selon le monde, sans rien perdre « des droits de leur ministere, qui reprendront plus visiblement leur forme « essentielle de devoirs ». LEv. et VEgl., p. 121.
(2) « II ne faut pas s'exagerer 1'importance de 1'ceuvre accomplie par « les theologiens scolastiques qui ont fixe avant le concile de Trente le « nombre des sacrements, et qui ont reuni sous la meme rubrique, en « retrouvant en chacun, selon la formule aristotelicienne, une matiere et « une forme, des actes aussi disparates que le bapteme et le contrat ma- «trimonial, Tabsolution des peches et l'extreme-onction. Toutes ces cho- « ses existaient. plus vivantes en elles-memes que dans la description
154 CAPUT VI.
Et ecclesia quidem primitiva nondum habebat nisi sacra- menta duo, baptismum scilicet et eucharistiam, quae quo sensu dici possint a Christo instituta, necesse est considerare (*).
Certe institutio baptismi referenda est ad Christum fidei, non historiae. Nam de baptismo quaedam habentur in quarto evan- gelio, velut est illud Ioan. III-5: Nisi quis renatus fuerit, etc., cum iis locis ubi legitur quod Iesus baptizabat, Ioan. III 22, IV- 1. Sed saepe iam dictum est quod in quarto evangelio non auditur nisi vox conscientiae et fidei christianae. De aliis vero quae habentur apud Synopticos, velut est illud Matth. XXVIII-19: Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ob- servandum quod feruntur dicta a Christo resuscitato, qui extra omnem ordinem concretae realitatis quoad nos est. Insuper, tam categorica ac distincta trium personarum enumeratio, quae vix esset possibilis in quarto Evangelio, non potest inveniri in primo, nisi ut glossa inserta sub influxu usus christiani. Unde histori- cus iure meritoque asserit quod primum sacramentorum chri- stianorum natum est cum christiana communitate per imitationem consuetudinum iudaicarum. Item, quod ipsa communitas est, quae determinavit conditiones in quibus debet baptismus administrari, communitas etiam quae baptismum fecit necessarium, eique an- nexuit omnes obligationes professionis christianae. Adhuc tamen e conspectu fidei baptismus dici potest a Christo institutus, quia quod ordinavit communitas, id volitum est a Spiritu qui guber- nat communitatem, et per consequens a Christo immortali qui dat Spiritum (2).
« etudiee que l'on essayait d'en faire, et elles n'ont pas cesse de debor- « der cette description, qui est, par rapport a elles, ce que serait une « formule anatomique incomplete, relativement a un organisme reel. En- « visage historiquement, le developpement de cet organisme accuse un « effort perseverant du christianisme pour penetrer de son esprit toute « 1'existence de 1'homme ». VEv. et V Egl., p. 203-204.
I1) « Cest seulement a partir du xne siecle que la tradition occiden- « tale est fixee sur le nombre des sacrements. L'Eglise primitive n'en con- « naissait que deux principaux, le bapteme auquel etait associee la con- « firmation, et 1'eucharistie ». UEv. et VEgl., p. 194-204.
2 « Toujours est-il que le rite baptismal nous apparait comme une « coutume nee dans la communaute apostolique. d'apres certains ante-
DE CUMULO ERRORUM 1N SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS 155
Idem a fortiori applicatur confirmationi, quae in christiani- smo primitivo nondum formaliter distinguebatur a baptismo. Quanquam liberum sit theologiae admittere distinctionem vir- tualem quae in actum reducta est secundum indigentiam com- munitatis, auctoritate Ecclesiae in qua vivit Christus (z).
De alio vero sacramento quod habebat Ecclesia primitiva, id est de eucharistia, sentiendum est sicut de baptismo. Etenim in Paulina narratione ultimae coenae (r Cor. XI), quae omnium est completissima, difficile est distinguere id quod forte est ex primitiva traditione, ab eo quod pertinet ad commentarium theo- logico-moralem apostoli. Nam Paulus est theologus mortis re- demptoriae, et manifestum est quod interpretatur secundum suam propriam theoriam de expiatione universali, coenam mortis com- memorativam. Praeterea, videtur sat clarum quod verba illa: Hic est sanguis mcus novi testamenti qui pro multis effundetur, a redactore secundi evangelii superaddita sunt simpliciori narra- tioni quae prius sic habebat : Et manducantibus illis, accepit Iesus
« cedents, comme le bapteme des proselytes juifs et celui de Jean que « Jesus lui-meme avait recu. Ni Paul, ni 1'auteur des Actes ne rattachent « cette coutume a une volonte formelle du Christ; mais ils ne la con- « coivent pas autrement que voulue par 1'Esprit qui gouverne 1'Eglise, « c. a. d. par le Christ qui donne 1'Esprit . . . Que 1'adoption du rite « ait ete suggeree par 1'Esprit aux apotres, ou dans une vision du Christ « ressuscite, 1'institution se rattache au Christ de la foi, non au Christ « de 1'histoire; et 1'historien est autorise a dire que le premier des sa- « crements chretiens est ne seulement avec la communaute chretienne. « Cest donc la communaute qui a regle les conditions dans lesquelles « il devait etre administre, qui l'a rendu necessaire en 1'adoptant comme « tel, et qui y a implique en meme temps toutes les obligations de la « profession chretienne. Pour la foi, ce qua regle la communaute, le « Christ immortel et 1'Esprit l'ont voulu ». Autour, p. 232-234.
(J) « Bien que le rite (de la Confirmation) soit fort ancien, rien ne « prouve qu'il ait ete pratique par les apotres . . . Cest evidemment « 1'Eglise qui a developpe ainsi le rite baptismal, et la distinction des « deux sacrements n'appartient pas a Thistoire du christianisme primitif. « Mais la theologie est libre d'admettre une distinction virtuelle, qui se « realise selon le besoin de la communaute, par 1'autorite de 1'Eglise « en qui vit le Christ ». Autour, p. 234-235.
156 caput vi.
panem, et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum. Et accepto calice, gratias agens dcdit eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis : Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam fiovwn in regno Dei. Et haec narratio concordat cum narratione Lucae, absque additionibus quae ex prima ad Corinthios fuerunt postmodum importatae. In qua quidem breviori narratione insinuatur idea mortis proximae, sed non idea expiationis, et nihil est quod innuat renovationem coenae extra convivium messianicum in adventu regni coelestis. Proinde origo eucharistiae praesentatur historico in iisdem conditionibus ac origo baptismi, salva tantum duplici differentia. Prima est quod connectitur cum memoria circumstantiae determinatae ac praecisae ultimi convivii Iesu cum discipulis suis. Altera est quod melius perspiciuntur adiuncta in quibus memoria coenae ultimae sese quodammodo incarnavit in coena communitatis apostolicae, hoc est in eucharistiae sacra- mento (x).
Caeterum fides praesentiae realis evoluta est simul cum fide in Christum resuscitatum, in Christum immortalem, in Christum- Spiritum, et radicem suam magna ex parte habuit in visionibus illis in quibus apparebat Iesus redivivus frangens et dans panem amicis suis (2).
*) « Je ne puis faire ici la critique des recits de la derniere cene. « Le plus complet est celui de S. Paul. mais quand on 1'examine de « pres. il est assez malaise de distinguer rigoureusement ce qui peut « venir de la tradition primitive, du commentaire theologique et moral « que Tapotre en a fait. S. Paul est le theologien de la mort redemptrice, « et il interprete visiblement, d'apres sa theorie de lexpiation univer- « selle, la cene commemorative de la mort. Je crois et j'ai dit que la « redaction de Paul avait influence celle du second evangile, et, par « 1'intermediaire de Marc, celle du premier, etc. etc... L'origine de la « cene eucharistique se presente ainsi a 1'historien dans des conditions « analogues a celles du bapteme, mais avec cette double difference, « qu'elle se rattache a un souvenir precis de la vie de Jesus, a un inci- « dent significatif et tres determine du dernier rep&s, et que 1' on saisit « mieux aussi les circonstances dans lesquelles le souvenir de la dernie- « re cene s' incarna en quelque facon, dans la cene de la communaute « apostolique, dans le sacrement de 1'eucharistie ». Aidour, p. 237-239.
(*) «,Les recits de la resurrection me semblent temoigner assez « clairement que la foi au Christ ressuscite, au Christ immortel, au Christ-
DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS T57
Nunc vero, verbum Christi iohannici de remissione pecca- torum (Ioann. XX-23), non respicit directe sacramentum poeni- tentiae. Theoria quae ponit in tribus actibus poenitentis materiam, et in absolutione formam sacramenti, non habet originem apo- stolicam. Confessio peccatorum post baptismum commissorum non fuit formaliter a Christo praescripta. Prima aetas christiana non agnovit ut sacramentum confessionem privatam soli sacer- doti factam. Absolutio ecclesiastica non fuit primitus habita ut sententia iudiciaria (z).
Re enim vera, ecclesia prioris aevi non habuit ideam chri- stiani peccatoris et reconciliati, sed paulatim tantum haec notio fuit introducta, simulque cum illa, notio secundae post naufragium tabulae. Verumtamen, etsi textus evangelici de potestate clavium principaliter baptismum respiciant, adhuc supponunt in Ecclesia conscientiam potestatis illimitatae ad remittendum, quae cum processu temporis originem dedit duplicationi baptismi in poe-
« Esprit, et la foi au Christ present pour les siens dans le repas de com- « munaute, dans la cene eucharistique, ont grandi en meme temps et « sont inseparables 1'une de 1'autre... La foi au Christ toujours vivant « et la foi au Christ present aux siens dans la fraction du pain, sont « une seule et meme foi, qui a sa racine, pour une bonne part. dans les « visions 011 Jesus paraissait rompant et donnant le pain a ses amis ». Autour, p. 240-241.
(x) « Ce sujet de la penitence a ete traite dernierement par des « savants autorises, qui sont en meme temps des personnes fort ortho- « doxes .. Si donc vous ne vous fiez pas a mes renseignements, et je « vous engage moi meme a les contreler severement, vous pouvez de- « mander a quelque docteur bien sur et immacule, si 1' idee du chretien « pecheur et absous par jugement ecclesiastique remonte a la predica- « tion du Sauveur ; si la parole du Christ johannique sur la remission « des peches vise directement le sacrement de la penitence ; si la theorie « qui voit dans les trois actes du penitent la matiere, et dans 1'absolu- « tion la forme du sacrement, peut se prevaloir d'une origine aposto- « lique ; si la confession des peches commis apres le bapteme a ete « formellement prescrite par le Christ: si le premier age chretien a con- « nu la confession privee, au pretre, seul, et comme un sacrement; si « Tabsolution ecclesiastique a ete regardee d'abord comme une sen- « tence judiciaire » Autour, p. 206-247.
I58 CAPUT VI.
nitentiae sacramento, Et haec origo legitima est e conspectu fldei, quia quemdam praesentat aspectum Christi qui vivit, et Spiritus qui agit in Ecclesia ab initio. Quare, in hoc sensu historicus admittere potest, nihil esse in praesenti disciplina poenitentiae, quod sit peregrinum ab institutione Christi (x).
Item, cum Iesus videatur praescripsisse, aut certe permi- sisse ut infirmis fierent unctiones olei coniunctae cum quibusdam precibus pro eorum sublevatione vel sanatione, iste usus post Iesum perseverans, tandem desiit in extremae unctionis sacra- mentum (2).
Nec dissimilis origo sacramenti Ordinis, quia secundum quod •coena paulatim assumebat characterem actus liturgici, illi qui ei praesidere solebant, characterem acquisiverunt sacerdotum. Prae- terea, seniores (unde nomen presbyteri), qui in coetibus christianis fungebantur munere invigilandi (unde nomen episcopi), ab apo- stolis instituti sunt ut satisfieret necessitati organizationis in
(x) « J'ai expose dans le dangerenx petit livre f Ev. et VEgL, p. 195,
< seq.), les traits generaux du developpement de la discipline peniten- « tielle . . . Les textes qui concernent la remission des peches sont ce « que j'ai appele deja des paroles du Christ glorifie, soit qu'elles se trou- « vent dans des discours attribues a Jesus resuscite, soit qu'elles affectent « le caractere d'additions redactionnelles, comme c'est le cas pour celles « qui concernent, dans Matthieu, la correction fraternelle et le pouvoir
< de lier et de delier . . . Ces textes montrent que la communaute chre- « tienne s'est, des 1'origine, attribue un tel pouvoir, et qu'elle croyait « le tenir du Sauveur resuscite, comme la mission de precher 1'evan- « gile . . . Pour la foi, (son origine et son evolution) sont legitimes, puis- « qu'elles representent un aspect du Christ qui vit, et de 1'Esprit qui « agit dans 1'Eglise depuis le commencement. Vous voyez en quel sens l'hi- « storien peut admettre que rien dans le regime actuel de la penitence ec- « clesiastique, n'est etranger a 1'inst tution du Christ ». Autonr, p. 247-250.
(2) « Jesus parait avoir enjoint, ou permis, 011 donne a ses disciples « 1'exemple de faire aux malades des onctions d'huile accompagnees de « prieres, pour les soulager ou meme les guerir; c'est dans 1'Evangile, « tout le sacrement de 1'extreme onction... Au point de vue historique, « c'est ce qui lui valut (a 1'onction des malades d'etre comptee parmi « les sacrements, lorsqu'on s'occupa d'en dresser le catalogue, limite au « nombre sept ». LEv. et VEgL, p. 201.
DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTJS 159
christianis communitatibus, minime vero ad perpetuitatem mis- sionis et potestatis apostolicae. Eorum ministerium coexsistebat ministerio apostolatus, et loco eius fuit postea, prout necessitas ferebat, de facto subrogatum. Distinctio autem inter episcopum et presbyterum advenit tardius. Et haec omnia sunt opus Spi- ritus in Ecclesia; institutio vero Christi, pro eo qui credit in Christum (*).
A primo igitur ad ultimum, nihil evidentius est quam quod generalis idea institutionis sacramentaiis, prout in decretis Tri- dentinis enuntiatur, non est historica repraesentatio eius quod fecit Iesus et sensit ecclesia apostolica, sed mera interpretatio facti traditionalis quae pro sola fide auctoritatem habet et va- lorem (2).
Hinc etiam constat quod epocha in qua Ecclesia determinavit septenarium numerum sacramentorum, (saeculo circiter XII), fuit tantum particularis quaedam phasis evolutionis sacramentariae,
(*) « A mesure que la cene prit le caractere dun acte liturgique, « ceux qui y presidaient d'ordinaire acquirent le caractere de pretres. « LMnstitution des diacres, comme elle est racontee dans les Actes, peut « bien etre rapportee a une suggestion de 1'Esprit. mais il est visible « qu'on ne croit pas remplir, en 1'etablissant, un article du programme « constitutionnel que Jesus aurait prescrit a ses apotres, et qui parait « etre dans la pensee des Peres de Trente. Les anciens (presbytres, d'ou « le nom de pretre), qui exercaient dans les assemblees chretiennes les « fonctions de surveillants (episcopes, d'ou le nom d'eveque), ont ete in- « stitues de meme par les apotres, pour satisfaire a la necessite d'une « organisation dans les communautes, non precisement pour perpetuer « la mission et les pouvoirs apostoliques. Leur ministere coexistait a « celui de 1'apostolat et le remplaca en fait, autant que besoin etait. La « distinction entre leveqne et le pretre s'accentua plus tard. Tout cela « est ceuvre de 1'Esprit dans 1'Eglise, institution du Christ, pour celui <mi « croit au Christ ». Autour, p. 252-253.
(2) « Si donc il est une chose evidente, c'est que 1'idee generale de « 1'institution sacramentelle. comme elle est enoncee dans les decrets du « concile de Trente, n!est pas une representation historique de ce qu'a « fait Jesus ni de ce qu'a pense 1'Eglise apostolique, mais une interpre- « tation authentique, je veux dire autorisee pour la foi, du fait tradition- « nel ». Autour, p. 235-256.
l6o CAPUT VI.
et quod evolutio ista minime pervenit ad suum ultimum termi- num, quia finem accipere non poterit nisi cum Ecclesia ipsa (*). Porro, symbola sacramentalia eatenus in posterum haberi poterunt ut non indigna maiestate Dei, quatenus bene intelligetur, non interponi illa inter Deum et hominem ut sanctificationis in- strumenta, sed solum ut revocantia in mentem hominis prae- sentiam perpetuo beneficam Creatoris sui (2).
§4-
I. — Concludes ergo quod fides non habet in terris man- sionem permanentem, quanquam semper indigeat transitoriis tabernaculis. Concludes praesertim quod frustra conarentur re- tinere eam in formis iam antiquatis, quae alii mentalitati accom- modatae, nihil |>lus nunc esse possunt quam veneranda monu- menta temporis acti (3).
Nunc enim novus status culturae spiritus humani undique appellat evolutionem novam. In qua quidem evolutione nova, Ecclesia nihil aliud agendum habebit quam quod egit ab initio. Nam semper sese mira flexibilitate adaptavit progressui, abii-
C) « Le temps ou 1'Eglise a fixe le nombre des sacrements n'est « qu'un point particulier de ce developpement, et n'en marque ni le « commencement ni le terme... Le terme est encore a venir, le deve- « loppement sacramentel, tout en suivant les memes lignes generales, ne « pouvant prendre fin qu'avec 1'Eglise elle-meme ». L'Ev. et V EgL, p. 203.
(2) « Ces symboles (des sacrements) ne portent pas la moindre at- « teinte a la majeste divine, s'il est bien entendu quau lieu de s'inter- « poser entre Dieu et lhomme, ils ne font que rappeler a celui-ci la pre- « sence perpetuellement bienfaisante de son Createur ». EEv. et tEgl., p. 220.
3 « La foi n'a point ici-bas de demeures permanentes, mais elle a « constamment besoin d'abris. En vain essaierait-on de la retenir dans ce « qui fut un palais, si ce palais n'est plus logeable. et si, amenage pour « d'autres occupants, il n'est plus qu'un nionument du passe, respectable « encore et toujours admirable, mais comme temoin d'un temps ajamais « disparu ». Autour, p. 49.
DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS l6l
ciendo veterem sensum dogmatum, et substituendo novum qui novis temporibus congruebat (x).
Nec valet si dicas quod Ecclesia catholica videtur non agno- scere exsistentiam huius suae mutationis in saeculis praeteritis, imo vero sub anathemate in Concilio Vaticano condemnavit opi- niones quae adstruunt eam. Hoc enim ideo est, quia nondum pervenit ad conscientiam suae evolutionis, et nondum habet theoriam fixam circa philosophiam suae propriae historiae. Qua- propter nihil aliud sequitur nisi quod unum adhuc restat in Ec- clesia evolvendum, et hoc est ipsa idea seu notio evolutionis (2).
II. — ■ Concludes praeterea, quod res omnino disparatae sunt, fides et historia. Nam historia est de factis, fides vero nonnisi de ideis quae occasione factorum evolvuntur, et motu continuo progrediuntur versus summum ideale. Disparatae quoque partes theologiae, et partes criticae. Ad theologum enim pertinet defi- nire formam veritatis christianae quae nunc est; ad criticum vero,
(1) « L/Eglise corrige ses formules dogmatiques au moyen de dis- « tinctions parfois subtiles. Mais, en agissant ainsi, elle continue ce « qu'elle a fait depuis le commencement, elle adapte PEvangile a la « condition perpetuellement changeante de Pintelligence et de la vie « humaines... L'evolution incessante de la doctrine se fait par le travail « des individus, selon que leur activite reagit sur Pactivite generale, et « ce sont les individus qui, pensant avec PEglise, pensent aussi pour « elle ». VEv. et VEgl. p. 165-175.
(2) « On dit volontiers que PEglise catholique ne reconnait pas « meme 1'existence de ce developpement, et qu'elle en condamne jus- « qu'a lidee. Peut-etre serait-il plus vrai de dire qu'elle nen a pas pris « conscience, et qu'elle n'a pas de theorie officielle touchant la philo- « sophie de sa propre histoire. Ce que Vincent de Lerins, les theolo- « giens modernes, et le Concile du Vatican enseignent touchant le « developpement du dogme, s'applique en realite a la phase proprement « intellectuelle et theologique du developpement, non a Peclosion et a « la formation des croyances, ou bien figure sous une delinition abstrnite, « tout un travail dont cette definition est bien loin d'etre Pexpression « adequate. Cest la notion meme du developpement qui a maintenant « besoin de se developper... L'acquisition de ce dogme nouveau ne se « fera pas autrement que celle des anciens, etc. » L' Ev. et P Egl. p. 161-162.
11
l62 CAPUT VI.
investigare formam aliam quae in origine erat. Nam sine para doxo dici potest quod ne unum quidem Scripturae capitulum est, ab initio Geneseos usque ad finem Apocalypsis, in quo doctrina contineatur omnino identica praesenti doctrinae Ecclesiae circa idem obiectum. Et ideo etiam, ne unum quidem capitulum est, quod eumdem sensum habeat pro critico et pro theologo (*).
Unde sequitur, impossibile esse ut criticus unquam contra- dicat theologo, et vice versa, modo uterque intra propriam sphae- ram sese contineat; impossibile quoque, et eadem de causa, ut critica sit aliquando in oppositione cum fide. Et ratio est, quia nulla est possibilis oppositio, ubi nullum est possibile punctum iunctionis, prout revera contingit in praesenti, suppositis suppo- nendis. Si enim fides non est de factis, sed solum de conceptio- nibus, et quidem secundum coaevam evolutionis formam, quae penitus diversa est a forma quam habebant conceptiones tem- porum praecedentium; si insuper critica non iudicat nisi de factis vel de formis quas habebat fides in saeculis anteactis: clarum est quod fidelis nunquam in eodem campo concurrit cum critico. Criticus poterit in eodem homine coexsistere simul cum fideli, et quidquid opinetur ille, semper remanebit iste in pacifica posses- sione fidei suae.
Et tanto quidem facilius id accidet, quod fidelis pro sua parte, nunquam adhaeret ex corde alicui formulae determinatae, sed
1 « On n'a pas suffisamment distingue jusqu'a present les roles et « les droits respectifs du theologien et du critique. Que celui-ci reste « sur son terrain; qu'il n'empiete pas sur le domaine de la foi et de « son interpretation dogmatique... Que le theologien de son cote, cesse « d'identifier 1'liistoire avec la theologie, et de considerer ses speculations « comme la forme unique, adequate et immuable, de la connaissance « re'igieuse et de la science de la religion. Qu'il comprenne enfin que « 1'histoire des origines chretiennes est autre chose que la definition « actuelle de la verite chretienne... On peut dire sans paradoxe, que pas « un chapitre <1 • 1'Ecriture, depuis le commencement de la Genese jus- « qua la fin de 1'Apocalypse, ne contient un enseignement tout a fait « identique a celui de 1'Eglise sur le meme objet; consequemment, pas « un seul chapitre n'a le meme sens pour le critique et pour le theolo- « gien >x. Autoui\ p. 52-54.
DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS 163
semper intentione sua adhaeret veritati absolutae et ignotae quam figurat formula imperfecta et relativa ab Ecclesia proposita. Adhaerere enim formulae ut tali, assensu fidei divinae, idem esset ac adhaerere inevitabilibus imperfectionibus eius; idem ac procla- mare formulam imperfectibilem et adaequatam, licet absolute vera nec sit nec esse possit. Catholicus ergo credere potest auctoritati Ecclesiae et iis quae Ecclesia docet, sed non ideo existimat quod formularium ecclesiasticum significet suum obiectum cum tanta perfectione, ut nihil in eo sit unquam corrigendum per viam interpretationis (x).
§ 5-
Hucusque igitur existimaveras, o bone, quod totum obiectum fidei nostrae aliquid est solide consistens in ordine realitatis obie- ctivae, notificatum nobis, sive attestatum a Deo revelante. Sed in hoc fallebaris, et tempus est ut scias, obiectum hoc non aliud esse quam certum complexum idearum quas humana mens pro- creavit, et usque nunc elaborat. Idea, Christus Deus. Idea, Chri- stus a mortuis redivivus. Idea, mysterium Trinitatis. Idea, prae- sentia realis sub speciebus sacramenti. Idea, beatitudo aeterna cum omnibus promissionibus vitae futurae, ut non iam in firma terra viventium, sed in conceptionibus indefinitae evolutioni ob- noxiis figenda sit ancora illa spei tuae, quam prius, nimia sim- plicitate deceptus putabas incedere usque in interiora velaminis ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, id est realis et historicus Christus.
(x) « Le fidele adhere d'intention a la verite pleine et absolue que « figure la formule imparfaite et relative. Adherer a la formule comme « telle, d'un assentiment de foi divine, serait adherer a ses imperfections « inevitables, la proclamer imperfectible et adequate, bien qu'elle soit « inadequate et imparfaite. Le catholique peut donc croire a 1'autorite « de TEglise et a ce que 1'Eglise enseigne. II ne pense pas pour cela « que le formulaire ecclesiastique signifie son objet avec une telle per- « fection que rien n'y sera jamais change par voie d'interpretation >. Autour, p. 206.
164 CAPUT VI.
Hucusque existimaveras quod in praedicto fidei nostrae obie- cto multa continentur facta qua talia. Facta, inquam, simpliciter quidem historica secundum quod humano historiae testimonio attestata, sed ad fidem divinam omnino pertinentia secundum quod simul investita altiori et firmiori testimonio Dei. Et rursus fallebaris, quia facta ut facta, de fidei obiecto nec sunt, nec un- quam esse possunt. Quod si passio, crucifixio, et mors Iesu, ex. gr., inter caeteros fidei articulos recensentur in symbolo, eatenus tantum fidei ordinem ingrediuntur, quatenus sunt per sensum religiosum affirmata, et in constructione idealis systematis intro- ducta. Verumtamen horum factorum obiectiva materialitas solius historicae cognitionis obiectum est; sub solius historiae iudicio exclusive reponitur (J).
Hucusque existimaveras, Evangelium esse librum absolutae inerrantiae, ubi sincera est figura Iesu Christi Domini nostri, cuius benignitas et humanitas omnibus hominibus apparuit eru- diens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, so- brie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo. Sed haec rursus veteris et antiquati styli sunt (2). Ioannes cum suis mysticis fi- ctionibus reaiem Christum penitus defigurat. Synoptici vero, tot supposititia habent admixta, ut difficillimum criticae sit, genuinas relationes a non genuinis distinguere. Quin imo, in ipsis indu- biis et maxime authenticis verbis Salvatoris, non erit quod quae- ras in posterum certam regulam veritatis et sanctitatis. Putabas forte bonam esse orationem quam Dominus Iesus te in evangelio docuit. At nunc oportet ut scias quod Oratio dominica in qui-
(T) « Le principe du critique ne lui permet pas de formuler des « conclusions de foi. Nul principe du theologien ne 1'autorise a formu- « ler des conclusions d'histoire .. II est de foi par exemple, que le Christ « est mort sur la croix. Cet article est de foi, en tant qu'il appartient « a 1'enseignement de 1'Eglise touchant le Christ. Mais le cruciriement « de Jesus, en tant que fait et matiere d'histoire. est simplement certain ». Autour, p. 55-
(2) « II y a beau temps que l'on sait a quoi s'en tenir sur 1' iner- « rance de 1'Ecriture, comme nous disons dans notre patois theologique ». Autour, p. 68.
DK CUMULO ERRORUM IN SVSTEMATE FIDEI VIVENTIS 165
busdam suis partibus non minus ansam criticae praebet quam oratio ad S. Antonium de Padua pro recuperando obiecto deper- dito, et quod in rigore suae historicae ac primitivae significationis accepta, subversiva est oeconomiae socialis (x).
Hucusque existimaveras quod religio nostra, quod Ecclesiae constitutio, quod sacrificium et sacramenta christiana sunt de iure divino, id est de institutione Dei. Sed rursus necesse est ut huic quoque piae credulitati renunties, aut certe mutes omnino notionem iuris divini quam tibi prius efformaveras. Re enim vera, omnia ista sunt a communitate inventa, a communitate vo- lita, a communitate praescripta, a communitate imposita. Cum tamen nihil certe prohibeat quominus communitatem consideres, ut in qua agit et vivit spiritus Christi mystici, si in hoc sensu institutionem humana maiorem invenire lubet, liberum tibi sit, et consolare te in verbis istis.
Hucusque credideras sinceritati catholicorum. Putabas catho- licum non aliud corde sentire quam quod ore profitetur, iuxta illud apostoli : Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et errabas ! *Quia dum catholicam fidem sponte pro- fiteris, dum illam veraciter tenere dicis, dum spondes, voves, ac iuras eamdem integram et immaculatam usque ad extremum vi- tae spiritum retinere et confiteri, in re ipsa non adhaeres for- mulae quam ore pronuntias. Nam audi iterum: « Fidelis inten- « tentione sua adhaeret veritati plenae et absolutae, quam figurat « formula ecclesiastica. Adhae; ere autem formulae ut tali, assensu « fidei divinae, idem esset ac adhaerere inevitabilibus imperfe- « ctionibus eius, idem ac proclamare eam imperfectibilem et adae- « quatam, licet inadaequata sit et imperfecta » (2). Quid ergo?
(x) « A la prendre selon sa signification naturelle et primitive, l'o- « raison dominicale ne preterait guere moins a la critique, en certaines « parties, que la priere a saint Antoine de Padoue pour retrouver un « objet perdu. La demande : Donne nous aujourdhui notre pain de cha- « que jour, entendue selon la rigueur de sa signification historique, ne « serait-elle pas subversive de Peconomie sociale? ». L'Ev. et VEgl. p. 229-230.
(2) Autour d^un petit livre, p. 206.
166 CAPUT VI. — DE CUMULO ERRORUM IN SYST. FIDEI VIVENTIS
mendax es? periurus es? hypocrita es? Et quidem, quod ad praeteritum attinet, pro excusatione sine dubio habebis quod nondum perveneras ad conscientiam huius hypocrisis tuae. Sed de futuro sollicitum nunc te ostendis. Nihil est tamen quod ti- meas. Non enim frustra iam edocti fuimus, ubi de formis litte- rariis Scripturae Sacrae, quod in Oriente mendacium non est mendacium. Extende ergo paulisper doctrinam ab Oriente in Oc- cidentem, saltem quoad specialem materiam fidei, et ab omni scrupulo securus eris.
Hucusque habuisses pro piaculo, consentire doctrinis haereti- corum, seu eorum qui in veteri stylo tales dicebantur. Sed nunc vide quo absurdo praeiudicio tenebaris. Nonne eodem iure eodem- que titulo quo formula Ecclesiae Romanae Catholicae, formula quoque Lutherana, aut Sociniana, aut Ariana, aut Mahumetana, figurare poterit absolutam illam et ignotam veritatem, cui soli per intentionem semper adhaeres? Ergo parvi admodum refert, cui confessioni nomen dederis. Catholicus es? Protestans fias, si lubet. Quin imo nihil obstabit quominus catholicus sis simul et pro- testans, quia professioni catholicae in nullo praeiudicabit simul- tanea professio Lutheranismi, Anglicanismi, Calvinismi, atque ita porro. Et quis demum esse potest, qui intentione sua non adhae- rebit soli ignotae veritati quae in futuro est forte revelanda? Ergo communione fidei iam consociamur cum omnibus quae in mundo sunt confessionibus, iamque illucescit aurora illius aevi in quo una erit religio totius humanitatis, abolitis in perpetuum omnibus divisionibus quas invexerat antiqua superstitio.
INDEX
PAG.
Prooemium 3
Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis . . 9
1. Quod traditionis organum authenticum fuit a I. C. in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum. Et quod traditio ipsa est praedicatio ab aevo in aevum continuata per apostolorum successores sub charismate assistentiae Spiritus Sancti, revelationis ab eodem I. C. eiusque apostolis oretenus primitus acceptae 11
2. Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, re- gula fidei est. Et quod conceptus traditionis sub ratione nudi facti humani, seu praedicationis a Christo et apostolis cum sola auctoritate historica decurrentis, conceptus est falsus, pro- testanticus, haereticalem notam prae se ferens 19
3. Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionjs, Scriptura prior, et ab ea in hoc vel maxime differens, quod non remota tantum re- gula exsistat, sed proxima etiam atque immediata, pro duplici
sub qua accipi potest consideratione 25
4. Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed con- iunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia : ita scilicet, ut ad traditionalis sensus inquisitionem quod spectat, speciales regulae, eaeque longe diversae ab iis quae scientiam histori- cam regunt, iure meritoque fuerint a Patribus praestitutae . 30
i68
INDEX
Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in te- stimoniis traditionis.
Quod doctrina traditionis, etsi sit semper eadem, non ideo est semper eodem modo enucleata, limata, et expolita, sed accipit processu temporis. occasione praesertim insurgen- tium haeresum, plus evidentiae, plus lumims, plus praecisionis. Et quod generatim loquendo, tres sunt quoad singula dog- mata status distinguendi : status simplicis fidei, status expli- cationis perfectae, et status intermedius, quando incipiebat transitus a simplici fide ad speculationem theologicam, et pro multiplici initiorum difficultate, adhuc erant expositiones mi- nus exactae, et modi loquendi quandoque ambigui. Qui tamen reductionem ad sensum orthodoxum non compatiuntur modo, verum etiam requirunt, si ratio habeatur propriorum principio- rum quibus regi debet exegesis patristica 41
Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monu-
mentorum traditionis 71
1 Quod methodus historica, per oppositionem ad metho- dum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeam- bulis, quando probandum venit revelationis factum, videlicet : an sit christiana praedicatio a Deo revelante, atque ut talis credibilis et credenda 72
2. Quod methodus historica, per oppositionem ad metho- dum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et impro- portionata, verum etiam in positivos omnis generis errores in- ductiva, quando post fidei praeambula, de revelatione chri- stiana iam non quaeritur an sit, sed quaeritur quis sensus sit, quaeve interpretatio eorum quae in eius fontibus continentur. Et quod eadem methodus, si eousque perducatur ut sub do- losa specie abstractionis a superioribus regulis, eadem utatur independentia in solitis suis hypothesibus seu coniecturis con- struendis, ac si superiores illae regulae non exsisterent, habet in sua basi haeresim eo perniciosiorem, quo magis artificiose dissimulatam, eoque graviorem, quo ad omnem negationem revelatorum dogmatum liberiorem pandit viam 81
Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus
traditionis .88
1. Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia conse- cratam adaequatio intellectus et rei , nulla alia admissibilis est notio veritatis 91
INDEX 169
2. Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali ticulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pu- gnantibus inter se notis non constaret. Et quod idem absur- dum commentum, dum evolutioni sacrae traditionis applica- tur, destruit formale fidei motivum, destruit obiectum eius ma- teriale, destruit modum summae ceftitudinis quem fides ha-
bere debet in credente 99
3. Quod pro defensione sui |erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sa- cram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adapta- tiones theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam . 105
Caput quintum. — [De consummatione ruinae per dogmatismum
moralem 116
1. Quod frustra dogmatismus moralis medium restaurationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae. Et quod immerito prorsus appellat ad catholicam de fidei assensu doctrinam, ut quamdam sibi conciliet speciem et apparentiam orthodoxiae 118
2. Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fun- damentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat, videlicet ruinam ordinis moralis super ruinam cogni- tionis intellectuaMs, faciendp notionem moralitatis independen- tem a notione Dei et legis eius, et construendo regulam ho- nesti super solas immanentes animae vires sive aspirationes . 124
3. Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure pra- cticum dogmatum religionis, id est, asserendo nullum in eis esse posse valorem obiectivum, utpote nobis penitus incogno- scibilem, sed esse tantummodo normas vel incitamenta actio- nis, quatenus sic nos in agendo habere debeamus, ac si vera
ea essent, quae per fidem nostro praesentantur intellectui . . 131
Caput sextum. — De cumulo omnium errorum in systemate fidei viventis
Quod systema fidei viventis colligit in se omnes ratio- nalismi errores hactenus exortos, et continet radicalem ne- gationem omnium dogmatum fidei christianae, ne uno quidem excepto 138
Index 167
Approbatio operis.
Cum opusculum cui titulus: De immutabilitate traditionis contra mo- dernam haeresim evolutionismi, (Secundg, editio, aucta et emendata), auctore Ludovico Billot S. I. aliqui eiusdem societatis theologi recognoverint, et probaverint, facultatem concedimus, ut typis edatur.
Romae, die 7 Iunii 1907.
Aloisius M. Caterini S. I.
Praepositus Provinciae Romanae.
IMPRIMATUR Fr. Albertus Lepidi O. P. S. P. A. Magister
IMPRIMATUR Iosephus Ceppetelli Patr. Const. Vicesg.
v
\r