S«r;ij - '^^^11' '^^^' 4^'-'^v«^ ::«¥■ -^m^;- dJ' o£ tbe Digitized by the Internet Archive in 2011 with funding from Open Knowledge Commons and Harvard Medical School http://www.archive.org/details/depenitioriossiuOOscar D E PENITIORI OSSIUM STRUCTURA COMMENTARIUS A U C T O R E ANTONIO SCARPA n ticinensl gymnasio anatoraes et cKirurgiae ' clinices professore etc. etc. L I P S I A E, suMTiBus J. F. Hartknocht^p^. Nunquam autem invenietur ^ si contenti fuerbnus inventis. Praetereaf qui alium sequitur, nihil invenit, imo nec quaerit. Senec^ Eplst. XXIIL D E PENITIORI OSSIUM STRUCTURA COJMMENTARIUS. ^^uaniYis cle tota humani corporis fabrica ea pars, qiiae ad ossa pertinet, longo jam terapore diligenter exculta, praeclare nunc cog- nita, et numeris omnibus absoluta videatur; quod et disertos, diligenterque conscriptos habemus humauorum ossiura tractatus, et nitidissimas ossium humani corporis tabulas ad vivum, ut ajunt, delineatas; frequentesque sint anatomicae disciplinae doctores, qui propter ingentem minutiarum copiam , quae paulatim in ossiura descriptionibus invectae sunt, sex integros menses impendunt, ut coram auditoribus suis exiguas quasque ossium asperitates, et foveolas, et spiracula in singulis ossibus proponant, persequantur- que : nihilo tamen secius haud immerito, et sine cavillationis, aiit arrogantiae nota sciscitari aliquem adhuc posse censeo, quaenam sit penitior ossium fabrica. Enim vero rejectis ultro, ablegatisque liypotliesibus, quas de ossium corrugatis laminiSi deque quadruplici ordine clavicularum laminas easdem conjungentium Gagliardus commentus est, tum et iis, quas de spiraculis succo pingui in ossibus n^ehendo destinatis Haversius vulgavit, liaud sane meliora, utilioraque, meo quidem judicio, de ossium intimiore fabrica docent neoterici, quoties uno ore, quasi rem praeclare notam ac penitus exploratam renunciarent, tradunt ossa ex fihris^ lami- niSy tabulatisve^ alterum supra alterum structls coagmentata esse ^ vel ita simul nexis, copulatisque , ut stratum unum in alterum interseratur i ^) tum vero quoties fibras in ossibus cylindricis secundum longitudinem porrectas commemorant, in complanatis autem ossibus a centro ad peripheriam ductas; atque demum ex majore, aut minore laminarum, vel tabulatorum numero, et altitudine, majorem, vel minorem ossium densitatem, ac robur pendere commonefaciunt. Neque porro et ii naturam, ac rei veritatem satis consuluisse videntur, qui vulgatam de intimiore ossium fabrica sententiam,ut amplius coniirment, atque tueantur, ossa calcinata, quae in bracteas et tabulata sponte secedunt, in medium producunt, et chirurgorum aiFerunt testimonia, qui cariem a sano osse per laminas bracteasque abscedere ferme quotidie oculis usurpant, accuratissimarum observationum, et ad« ministrationmn anatomicarum ioco, rerum species et fallacias sectantes. a) Reichei,. Dissert. de ossium ortu atque structura. Sane qnilibet harum rerum studiosus, posthabita scholarum auctoritate et partium studio, voluerit modo, haud quidem peni- tiorem durissimi ossium corticis substantiam, quae exquisitam quamdam investigandi rationem requirit, sed externam dum- taxat ossium superiiciem, in junioribuspraesertim subjectis, attente intueri, nullus dubito quin e vestigio cognoscat confidenter nimis, ne dicam perfunctorie , traditum hactenus fuisse ab anatomicis fibras adesse in ossibus, easdemque in cylindricis secundum lon- gitudinem, in comj)lanatis vero ossibus a centro ad peripheriam porrectas reperiri; minimeque idem sedulus observator ambiget id omne, qubd fihrosum in ossibus dicitur, nihil aliud esse, quam speciem rerum et fallaciam; easque breves lineolas, quas perperam Jtbras appellant, tantillo emenso spatio, brevissimis aliis ejusdem generis tractubus sub diversis angulis copulari, qui porro tractus propter successivam eomm appositionem minus advertentibus facile imponunt, quasi filamenta essent a summo ad imum os continuata. Optimis autem adhibitis perspicillis unusquisque facile dignoscet eos tractus ramosos esse ^) et ad angulos plus minus acutos concurrere cum proximis, et cum b) Id ipsum olim adverterat Malpighhjs. Anat. Vlant. „Haec filamenta, ajebat, non omnino sibi parallella sunt, et hinc inde breves appendices promunt filamentosas , quibus in-vicem colligata rete efforraant, parum a Z/3ri natura distans, cujus potiores areae, et tota Ebrarum compages exsudante os&eo succo repletur et tumet." iisdem varia et niultiplici ratione implicatos *') reticulatum. quod- dam opus conficere, late conspiciendum per universam ossium superficiem, sive cylindrica ea sint, sive lata et complanata. Et quatenus ad laminas, et tabulata in ossibus alia aliis superstructa, quisque harum rerum idoneus aestimator facile in- telliget, atque fatebitur, calcinationem rudem nimis processum esse, ut ex eo tuto liceat anatomicis deducere, ossa secundum naturam ex pluribus stratis, laminisve sibimet superimpositis coa- iescere. Nam durissima quamvis haec animalium organa cum non utrobique tamen per totam ipsorum intimiorem substan- tiam ejusdem sint densitatis, eademque cohaesionis vi in singulas^ ipsorum partes firmata, ignis actione compenetrata, atque divulsa, inaequaliter laxentur, atque in plura strata abscedant necesse est, tametsi id genus divisionis, structuraeque a naturali ossium conformatione longe sit alienissimum . Neque rursus, propterea quia in vivis caries per bracteas a sano osse excutitur, ideo asse- rere anatomicis licet, ossa secundum naturam pluribus tabula- tis sibimet ex ordine superimpositis instructa esse; quandoquidem mollissimarum partium , et organorum humani corporis, et cutis nominatim gangraenosa crusta per laminas, et strata a suppositis sanis partibus abscedit, tametsi nihil magis de tota humani cor- c) Albinus. Jcones ossium foetus . Tab , I. Fila in se mutuo fusa descri- bit. Fig. IL poris fabrica certum sit, quam cutis substautiam, atque texturam a tabulatorum superstructione quam longissime discrepare. Sed non externam modo ossiuni superficiem, quod sub oculis uniuscujusque facile cadit, sed etiani maximam partem totius osseae naturae reticulatam^ vel cellulosam esse praenuntio, atque affirmo. Quod ipsum ut ostendam non magnum sane niihi onus impono. Satis enim est ut omnia et singula quaeque humani corporis ossa bifariam divisa , quernadmodum olim Cheseldek lus, ^) et ego quotannis inter tradendam Anato- men, coram auditoribus meis facere soleo, in medium profe- ram. Quandoquidem per simplicem hanc totius humani sceleti administrationem, uno, ut ita dicam, oculi obtutu, cuique, minus etiam in anatomicis versato, palam est, maximam, subducta ratione, ossium partem reticulatam^ seu cellulosam esse ; minimam in iisdem ossibus superesse, quae dura est, concreta, ac lapi- dea, quaeque corticis adinstar reticulatam, sive cellulosam extus obducit, atque complectitur . Sane exigua est ratio, atque pro- portio corticis ad spongiam lati ossis scapularum, et coxendicum; minima iu corporibus vertebrarum, atque tota spinae columna, quibus in ossibus magna spongiosae substantiae vis tenui dum- taxat ossea crusta extus coercetur. Maxilla inferior, et clavicula, et sternum multo magis, atque costae ossa sunt maximam partem spongiosa. Ad haec, in ossibus carpi, et metacarpi, et hisce A) Osteography. similibus, qnae iii pede sunt, digitorumque internbdiis spongiosa, gossypiacea, cellulosa textura tantopere exterioris crustae tenui- tatem amplitudine excedit, ut si quis ossa manus pedisque spon- giosa diceret, id sane non immerito faceret. Et quatenus ad reliqua artuum ossa, vulgo etiam liominum nota res est, mediam quidem cylindricorum ossium partem, liumeri nimirum, radii, ulnae, femoris, tibiae, fibulae, et praeduram "valde esset et ma3j;ime firmam, eamdem vero quo sensim magis ad memo- ratorum ossium extremitates accedit, paulatim laxari, inque ipsis extremitatibus in levia, et spongiosa tubera , tenui extus obtegente ossea pagina, vehementer intumescere. Neque porro in ossibus modo totius sceleti, sed et in iis cartilaginibus, quae sero qui- dem, aliquando tameu ossescunt, quemadmodum sunt costarum, et laryngis cartilagines , per medium secundum longitudinem difFissis, eadem fere ac in ossibus conspicienda occurrit exigua ratio, atque proportio, quam externa compacta ipsarum cartila- ginum crusta ad intimam earumdem gerit reticulatam alveolarem substantiam. x Tota idcirco controversia circa penitiorem ossium fabricam, si quid judico, eo redit, non quidem, utrum generatim ossa maximam partera cellulosae fabricae sint, an secus; nam primum illud, serra tantum ducta per singula quaeque humani corporis 03sa satis unicuique in comperto esse potest ; sed num durus quo- que, ac ferme lapideus ossium paries, et compacta Jiorum orga- — ^ nomni extinia cmsla aeque ac intima ossiuni substantia cellu- losam texturam obtinuerint. Cui quidem quaestioni, ut accurate quantum in me esset satisfacerem , optimum duxi syntheticam primum, dein analyticam investigandi metlioduni inire. Nimi- rum primo loco ossium texturam in ipsis animalium primordiis rimari coepi, ubi primum videlicet cartilagines vertere se in os incipiunt, primaque futuri ossis rudimenta semel apparent. Nara veritati consonum videbatur fore, ut naturam in moliendo ossificationis opere intentam quadantenus occupando, quae prin- cipiorum in construeudis ossibus dispositio, et penitioris liorum organorum fabricae ratio esset plane aperteque appareret. Dein- ceps durissima adulti hominis ossa terreis particulis de industria spoliata ad primordialem iiabitum mollitudinem ac pelluciditatem redegi, ratus fore, quod auspicato contigit, ut in Ins ossibus per- fectam quamvis maturitatem adeptis, eumdem liceret penitioris texturae ordinem atque rationem, quam in embryone obtinue- rant ostenderantque , introspicere. Halleri idcirco Cl. expe- rimenta de ossium pulli gradatim in ovo subnascentis formatione iteravi, quorum praecipua, omnino, ut in meis adversariis reperio, subjiciam. Uie P^III. ab incuhatione . Femur, ac tibia rite corformata, sed cartilaginea tota, flexi- iia , pellucida , in quibus , vel acutissimis adhibitis vitris , non lO licet quicquam dissimile introspicere . Exsiccata in substantiam gunrnii similem abierunt. Die IX. Circa medium femoris ac tibiae cartilagineae flavedo incipit apparere. Cartilago ibidem aliquantulum rugosa^ et crispata fit, caetera levis et pellucida. Die X Multo magis quam pridie femur, ac tibia in medio flava et rugosa. Eae rugae acutis vitris magnitudine auctae elegantis- simum exliibent reticulatum opus, tractubus ad angulos acutos mutuo concurrentibus, quod porro reticulum cartilagineum adliuc et flexile est, neque a reliqua futuri ossis cartilagine nisi opacitate, flavedine, et asperitate quadam discrepat. Die XI. In medietate femoris ac tibiae rugositas^ seu reticulatum opus rigescere incipit. Exsiccatum utrumque in medio se susti- net, dum reliqua femoris , ac tibiae cartilago collabitur, et in substantiam gummi similem corripitur. Quidquid in medio se sustinet crusta ossea est^ rugosa., reticulata, quae tantulum modo in ipsius medio crassior est, quam in extremitatibus . Praeterea 11 circa inferiorem partem femoris, ac tibiae macula richra iiicipit apparere, quae arteriae nutriciae inferloris sedem indicat. Die XII, Circa medium tibiae reticulatum opus^ seu primaeva ossi-- ficatio ^ duobus, punctis rubris superiore uno, inferiore altero, terminata est. Nempe et superior arteria nutricia ostendere se incipit. Exsiccatae tibiae media pars cylindri formam servavit, Bie Xm Opaca , reticulaXa , ac prorsus ossea femoris , ac tibiae me- dietas "^) extremitates versus sensim magis porrigitur, vasisque pluribus cruore plenis zonae ad modum in utroque extremo cir- cumdatis terminatur. Tenerrima Iiaec ossificationis initia vitris etiam non magnopere amplificantibus inspecta, praeclare osten- dmit, atque eviucunt osseam naturam minime £brosam esse, sed omnino reticulatain^ cellulosam^ gossypiaceam ^ eamdemque mani- festissime ex brevissimis tractubus, glebulisve ad acutos angulos simul concurrentibus esse coagmentatam , Die XV. ^lhida reticulata ossea suhslantia multo magis versus epipli)'- ses producitiu*. Zonae vasorum sanguiferorum i\\ utroque ossifica- e) Tab. I. Fig. VII. VIII. 12 tionis extremo positae latius, quam stiperioribns diebiig patent, et vividiori rubore nitent . Heticulata ossea fahrica vel nudo oculo longe conspicua. Osse femoris ac tibiae bifariam secundum lon- gitudinem secto, repertum est cum internam, tum externam fistulae osseae partem reticulato opere aeque conflatam fuisse, tum vero parietes tubi ossei per totam ipsorum altitudinem undi- que tomentosos et gossypiaceos esse ^) nullo, vel exiguo in sectione eorum parietum apparente tabulatorum, aut laminarum sihimet superimpositarum vestigio. Vasa autem sanguifera, quae ex zonis proficiscuntur, incessu, ac datis receptisque inter se surculis reti* culatam ossis texturani adamussim sequuntur, et exprimunt. Die Xri. Heticulata ossea natura femoris ac tibiae epipliyses prope attingit; imo in ipsa, quae de tota ossis diaphysi superest, car- tilagine rugosa superjlcies spectanda est, futuri reticulati ossis rudi- mentum; quandoquidem liisce rugis, ut in osseam naturam ver- tantur nihil deest, quam ut terreas particulas suscipiant. Zo~ narum rubor magis, quam pridie ex utroque ossis extremo ver- sus ipsius medietatem latescit, atque expanditur, totumque os san- guineo veluti rore suffusmn videtur. Sectmn femur secundum longitudinem , nullum in altitudine parietum osseae fistulae prae- f) Ibidem. Fig. IX. buit indicium lanielUtae fabricae, sed undique gossypiaceum appa- ruit, reticulatum ac cellulosum. Die XVill. Exigua pars cartilaginis superest in exEremitatibus femoris ac tibiae , crusta ossea reticulata totam fere utriusque ossis diapliy- sim occupante. Zonae vasormii sanguiferorum , superior nimirum et inferior, valde expansae, ac in centro ossis ferme' sibimet oc- currentes et intermixtae, totum femur ac tibiam rubore infi- ciunt. Porro, utroque osse secundum longitudinem diffisso, paries ipsorum utrobique per totam allitudinem constanter alveolaris et cellulosus apparuit, idemque in femoris sinuositate spissior quam in opposito latere. Tubus, seu fistula utriusque ossis, huc illuc ifitus sepimentis cartilagineis adhuc abrupta, et arctata est. Peri- ostemn internum crebris sanguiferis vasis simul glomeratis in- structum intense rubet. Caeterum prope epiphyses, quae adhuc de diaphysi totius ossis superest cartilago, ea coni ad modukim in tubum medullarem, seu fistulam osseam, elongatur, qui conus sensim in cuspidem desinit prope centrum ossis . Per hunc convm cartilagineuni ossium extremitates obsidentem vasa quaedam ex utraque zona abscedentia traiiciuntur ad epiphyses fine bifurcato. Ossa frontis etsi flexiha valde, ac ferme cartilaginea, tamen nul- iibi fibrosa sunt, sed undique manifesto reticulata. l^ Die XXI. Pullus^ diffracta testa, exciusioni pr oximus. ' Femur ac tibia non perinde extus rubent atque diebus pro- xime superioribus . In medio utriusque ossis reticulatum opus consueto magis adstrictum est, compactum et tractubus ad acutos magis angulos , quam prioribus ab incubatione diebus conspicie- batur, concLirrentibus coiiflatum; ob quam causam fit, ut exigui illi tractus sub acutissimis angulis convenientes, minus adverten- tibus facile imponant, quasi fibrae essent secundum ossis lon- gitudinem protensae. Secto autem verticaliter osse femoris ac tibiae, periosteum internum se obtulit mucore oleoso obductum, fistulaque medullaris reperta est exiguis tuberculis cartilagineis in- tus saepe arctata, In extremitatibus vero eorumdem ossium, quae cartilago coni ad modum per tubum osseum intus assurgit^ in spon- giam pellucidam cartilagineae flexilitatis versa erat, oblongis areo- lis et sinubus sulcatam. Ex evolutione autem conicae huius cartilaginis ^ eiusdem scissione in sulcos et cellulas, consequitur necessario, ut proportio tuberunl ad diapliysim in ossibus velie- menter augeatur, propter auctam amplitudinem nimirum, et in- tumescentiam conicae illius cartiiaginis ^ quae diametrum fistulae osseae longe excedit. 15 Pullus ante bicluum exclusus, Niliil amplius cartilaginosi in extremitatibus femoris ac ti- biae, praeter epiphyses. Detracto periosteo , vasa sanguifera reti- culo osseo alte lateque admixta et intertexta translucent. Sectis de more secundum longitudinem femore ac tibia, periosteum internum rubet vehementer, vasaque meditulii muko mucore oleoso illita ab extremitatibus versus centrum ossis protenduntur. In medio femoris ac tibiae , cum primis ab incepta ossificatione diebus fistulae osseae extima superficies tomentosa tota, et gossy- piacea fuisset, nunc duriusculum corticem in medio ossis ostendit, adductis manifesto stipatisque simul tractubus, areolisque reticu- lati ossei operis. Couus ca7'tilagineus ., quem superioribus diebuS videram in utroque ossis extremo deductis sulcis alveolisque tumentem valde, nunc in fragilem osseam spongiam tubera ossium coniicientem abiisse reperio. Praeterea video rursus ex utraque ossis extremitate vasa rubra ad epiphyses traiicere earum- dem appendicum cartilaginearum ossificationem ex ordine moli- tui"a. Hactenus in pullo incubato. Porro eadem prorsus est pri- maeva structura ossium humani embryonis viginti octo circiter linearum longitudine. Nempe in hoc, quemadmodum in pullo circa decimum quartum ab incubatione diem, femoris ac tibiae medietas, quae vix duas tertias partes longitudinis totius ossis aequabat, ossea facta erat, caetera cartilaginea . Extima femoris i6 — ac tibiae superficies, perlosteo rite spoliata, optimisque vitris m- specta eleganter reticiflata apparuit, tractubus ramosis brevissimis ad acutos aiigulos simul concurrentibus , omnino ut in prima evo- lutione ossium pulli sub incubatione. Eadem, de quibus sermo est, humani embryonis ossa per longitudinem secta , niliil praeter spongiosam^ gossypiaceain substantiam, cum intus tum extus, exbibuerunt. Et ossium frontis, atque sincipitis in eodem humano embryone , quamvis tanta esset pelluciditas , et ilexilitas, ut car- tilaginea prorsus viderentur, tamen penitior structura manifestis- sime reticulata erat; tum vero et scapularum et coxendicum ossa spongiosa tota erant, nullo eatenus duriusculo cortice extus ob- ducta. Corollaria, quae ex hisce observationibus consequuntur, nisi vehementer fallor, haec fere sunt: I. Cartilagines futuri ossis modulum esse, singulasque ossium partes jam delineatas in cartilaginibus extitisse. II. Reticulatam, cellulosam osseam naturam, ubi primum in cartilaginibus circa medietatem ossium cylindricorum apparere incipitj speciem habere rz/gositatis . IIL Permutari cartilagineum modulum in os vi, et actione sanguiferorum vasorum, tum additione terrae cartilagineis rugosis tractubus^ quibus osseum reticulum conficitur. IV. Ossificatione incipiente totam fistulae ossium cylindri- corum spissitudinem altitudinemque, cum extus tum intus, tomen- 17 tosam, levem, gossypiaceam esse, nullo prorsus apparente extus corticis vestigio. V. Perfecta ossificatione, parietem fistulae ossium cylindri- corum circa medietatem totius ossis incrementum densitatis cum imminutione altitudinis recipere; arctius nimirum quam prius adductis ibidem, stipatisque simul reticulatae texturae tractubus, alveolisque. Nempe quidquid crustam, seu extimum ossium corticem facit, id niliil aliud est, quam primaeva ipsamet levis reticulata^ cellulosa ossea substantia in durum corpus pone ossium superficiem stipata; quaeque tum in cylindricis, tum in compla- natis ossibus, non prius circa eorum medietatem, aut centrum appai-ere incipit, quam absoluta totius moduli cartilaginei ossifi- catione. VI. Spongiositatem, cujus magna vis est in ossium cylin- dricorum extremitatibus , niinime repetendam esse, ut plerique anatomicorum docent, ab iis lamlnis, seu tabulatis, quae ex parietibus osseae fistulae v^ersus cavum niedullare abscedere comminiscuntur , sed referendam esse ad primordialem illam car- tilaginem, quae in ossium cylindricorum extremitatibus coTii ad modum per cavum medullare sursum porrecta , mox , deductis are- olis cancellisque, amplius expansa, ac tuberosae spongiae simillima in ipsis ossium cylindricorum «xtremitatibus, veliementer intu- mescit. VII. Postremo ossium cylindricorum planorumve primae- vam penitiorem texturam, cum in pullo incubato, tum in tenerrirao 18 humano embryoiie, quando nimirum in utroque ossa vix correpta, flexilia adhuc, levia, et gossypiacea sunt, niliil aliud esse praeter opus tenuiter reticulatum ^ ac cellulosum; atque porro si quae inter- dum in ossibus planis glebulae occurrunt inter se distinctae, et a centro ossificationis remotae, eas tamen progrediente ossificatione, in unum tandem congregatas, et peculiariter cum proximis irretitas, ad totum os retiformi opere contexendum symbolam conferre. Quae cum ita esse sub prinia ossium evolutione comperuis- sem circa penitiorem ossium fabricam generatim ; peculiariter vero circa corticis ossium naturam manifestissime ex osseo reticulo sti- pato^ adstrictoque conilatam; hoc ipsum, quod synthetica inves- tigandi methodo detexeram , analyticis tentaminibus confirmare me posse non dubitavi, duramodo licuisset durum ossium corticem terreis particulis rite spoliatum, deinceps ita sensim sensimque laxare, ut intimam ipsius texturam in aperto promeret. Adulti idcirco hominis tibiarum ossa in acido muriatico aqua diluto tamdiu demersa servavi, quamdiu opus fuit ad terreas particulas de illis ossibus elliciendas; quo, notissimb caeteroquin inter anatomicos, artificio solemus, quotiescumque ex usu est, durissima quaeque ossa in parenchymata cartilaginea multae fiexi- litatis ac pelluciditatis convertere, ossium naturali forma ne mini- mum quidem immutata. Igitur tibiae ossa acidis mineralibus infusa ad statum flexilis et pellucidae carlilaginis cum redegis- sem, horum ossium parenchymata continuo maceraviin limpida, eadem prorsus adhibita diligentia, qua solemus membranas, vis- 19 cera, corium, tendines, aponevroses in cellulosum tomentum resol- vere. Diutina autem solertia eo deveni ut tandem tibiae adulti hominis durissimum corticem in tomentcsum reticulatum textum converterem °) spougiosae illi fabricae, qua ossium extremitates scatent, plane similem, nisi quod stipatum, et valde compressum quadantenus fuisse in cortice videbatur, laxus idem textus', et solutus conspiciebatur in ejusdem tibiae meditullio, extremoque tubere. Et quidem in perpendiculari sectione parenchymatis tibiae, de quo sermo est ^) nuUum repertum fuit tum extus, tum intus fibi-arum vestigium, nullum vel exiguum in spissitudine parietum fistulae osseae laminarum vel tabulatorum indicium ; sed quae universa erat durissima tibiae crusta ea per totam sui altitudinem non aliud fuisse apparuit , quam cellulosum contex- tum^ cancellis, tractubusque reticulati operis ita dispositis, ut qua extus ad tibiae superficiem pertinebant stipati valde, compressi ia se ipsosmet, atque arctati essent, sensim vero eos cancellos qua versus tibiae meditullium propinquabant, laxari magis, ampliari- que ') in spongiositatem demum illam, qua cavum medullare, et extrema tibiae tubera plurimum turgent, Compacti corticis tibiae, de quo sermo est, cellulosam reticulatam fabricam grato spectaculo contemplatus sum , corticem ipsum terra et humiditate spoliatum, mox in oleo terebinthinae g) Tab. T. Fig. II. h) ibid. a a. i) ibid. b b. 20 coiijectum ad lumen attolleiido.'^) Nam propter summam corticis ossei ita administrati pelluciditatem, praeclare licebat tenuem in eo, quo alte compingitur, reticulum oculis usurpare, aperteque, et citra errorem cognoscere universam illam praeduri ossis crus- tam gossypiaceae naturae esse, et brevissimis ramosis tractubus multifariam simul copulatis, implicatisque contextam. Haec eadem manifesta fuerunt in osseo cortice data opera sumpto ex tibiae adulti hominis medietate ^) qiii durissimus est, eodemque in spiritu vini, postea quam terra accurate spoliatus fuerat, suspenso, ac luce reilexa et lefracta diligenter inspecto. Enim vero cellulosum mollem textum representabat, in quo frus- tula mollis cujusdam substantiae, ac diversae inter se figurae, simul coliaerentia "") areolas huc majores, illuc minores, cellulosi mollis textus fere ad exemplar, intercipiebant. Neque modo in cylindricis ossibus, sed et in complanato« rum ossium adulti hominis compacta pagina terreis particulis exuta, i^eticulata fahnca spectanda est. Siquidem ossium frontis,. sincipitis, atque occipitis exterior interiorque crusta, flexilis de industria facta atque pellucida, eademque in oleo terebinthinae suspensa, tota undique reticidata conspicitur, tantaque ipsius crustae cum niolli textu celluloso fabricae similitudo est, ut eam k) Tab. I[, Fig. I, a a a. 1) Tab. II. Fig. IV. m ) ibid. a a. 21 pro quadam membrana in cellulosum tomentum dlutina macera- tione conversam facile acciperes. Quocirca adnotavi cellularum formam in crusta complanatorum ossium discrepare ab ea , quae alveolorum in cylindricis ossibus propria est; quod videlicet in complanatis ossibus areolae magis oblongae sunt, quam in cylin- dricis; quasi nimirum crustae ossium complanatorum cellulosi liiatus, areolaeque, cum ossa adliuc mollia erant et cartilaginea, in diversa fuissent clistractae. Quapropter analytica disquisitio duri ossium corticis in adulto lioraine ostendit, eamdem prorsus esse principiorum dispositionem in constructione durissimarum liarmn partium, quam in embryone, sub prima ossium evolu- tione, conversioneque cartilaginis in os, apparere monuimus; videlicet ossa generatim, vel durissima quaeque, compagem esse exiguorum tractuum , qui brevissimo emenso itinere, sub diversis angulis sibimet occurrentes reticulatwn opus conficiunt. Non conjectura idcirco, sed certis observationum et rationum momentis constituiraus, ut alienam a rerura natura et veritate rejiciendam esse, receptam liactenus in scholis anatomicorum sen- tentiam, ossa ex filamentis, larainis, tabulatisve constare; aiiirma- musque universam ossium, cujusque ea iigurae sint, penitiorem structuram cellulosam retlculatam esse, buc quidem valde adstri- ctam, atque compactam, veluti in praeduris ossium corticibus, illuc laxam, raram et solutara, veluti in meditullio, extremisque cylindiicorum ossium tuberibus ; brevesque illos tractus, qui fibra- rum ossearum specie anatomicis imposuerunt, neque longitudi- 22 nem ossium, neve latitudinem adamussim seq^ui, neque eos ipsos- met notabilem aliquam longitudinem attingere. Profecto cellulosam^ de qua agitur, penitiorem ossium tex- turam quoties attento animo contemplor, atque eam superficie tenus in ossibus valde adstrictam, stipatamque esse animadverto, eamdem vero, quo magis ad ossium interiora vergit, laxari sen- sim magis, areasque et cancellos assiduo majores intercipere, ac tandem in spongiam illam niedituUii ac tuberum facescere ; toties temperare mihi non possum, quin in liac ossium conformatione similitudinis multum cum fabrica corii animalium agnoscam. Nam, quemadmodum corium, quod procul dubio cellulosae naturae est, qua extimam corporis superficiem velat , adductis arcteque pressis simul cancellis, valde firmum compactumque est, idem vero quo magis ad interiora corporis pertinet, alveo- lari suo contextu pedetentim magis laxato, ampliatisque loculis in leve tandem illud, et indito aere facile intumescens subcuta- neum tomentum solvitur, ampliaturque; sic in ossibus video cellulosum reticulum adstrictum valde, et stipatum in extima ossium superficie, durum corticem constituere, idem vero sen- sim interiora ossium versus laxatum , soiutumque in osseam spongiam amplificare se, atque intumescere. Et quoniam, ut demonstratum est, eadem prorsus est peni- tior structura corticis ac meditullii ossium, cellulosa nimirum, inde, nisi vehementer fallor, liaud difFiculter assequimur, cur tenerrimorum foetuum cylindrica ossa, quae initio per totam . 23 parietnm fistulae osseae altitiidinem aeqnaLiliter levia, et gossy- piacea sunt, aetate crescente, dura compactaque crusta extus obdncantnr; tnm vero qni iit, ut generatim in ossibus cortex in- versa prorsus ratione se iiabeat ad meditullium, seu, quod per- inde est, cur crassus et praedurus sit cortex ubi eidem exigua subest spongia, tenuissimus contra sit cortex qua copiosam spon- giositatem tegit. Nimirum ex iis, quae de primaeva ossifica- tione in pullo incubato, inque liumano foetu exposui, constat, liaud quidem fortasse majorem substantiae osseae copiam in medio ossium cylindricorum ac in eorum extremis tuberibus extare, sed eam esse in cartilagine futuri ossis modnlo conditionem, ut quae ipsius cartilaginis portio extremitates ossium cylindricorum tenet, quaeque sero rigescit, "^) in ampliores areas, alveolos, sul- cosque, quam eam rnodnli ejusdem cartilaginei partem, quae medium ossis occupat, diducere se et ampliare sinat. Idcirco, quoniam omnino eadem est, ut ajebam, corticis atque meditul- lii textura, reticulata videlicet et cellulosa, hanc natura, viribus plane suis, certa sede, quemadmodum in medio ossium cylin- dricorum, adstringit, et in durum corticem compingit, °) alibi vero, veluti in tuberosis ossium extremitatibus , laxat ultro et in spongiam rarescere sinit. p) Neque sane putet aliquis bujus n) Die XVIII. XXI. o> Pitllus ante hidimm Cx.clnsuS. p) Hallekus diversam in ossibus densitatem, proindeque differentiam Inter Gorticem et meditulii spongiam , a diversa arterrarum in ebdem osse dilatatione 24 • adstrietionis , conversionisque laxi textus cellulosi in compacta et dura corpora hoc unum atque unicum toto animalium cor- pore exemplum esse, idemque ad robur ossibus conciliandum a natura peculiariter inventum, quandoquidem eodem prorsus opi- ficio late in animalibus utitur natura ipsamet, ad singula quae- que organa, quae textu molli celluloso maximam partem com- pinguntur, certis eorum sedibus solidanda magis roborandaque . Quae si cui dubia videbuntur, doceat ipse num aliter ac modo dictum est natura mollissimas embryonis membranas in stipatas tunicas et firma et elastica iigamenta vertit [et tendines, capsu- lasque articulares, €t vasorum tunicas densat, confirmatque. Qiii iiactenus strata et tabulata in penitiori ossium ' de Necrosi ossium Tab. VI. Fig. II. c. 11 ) Tab. III. Fig. III. x) Tab. II. Fig. II. a a b. Weidzviank Tab. I. Fig. I. b. y) Weidman^' de Necrosi ossiiim Tab. VII. Fig.ll. Tab.XI. Fig.II. a. a.b.b. 28 proprie loquendo, iiaturam novum os gignere, quo medituUium reficiat , vel internum fistulae osseae parietem tabe contaminatuni vagina ossea compreliendat, suscipiatque, sed id dumtaxat agere, ut cellulosam osseam texturam, quae in cortice ossium vehemen- ter adstricta et pressis simul arcte areolis compacta valde est, pro- priis ac plane suis viribus laxet, eamque in majorem, quam cor- tex obtinebat, amplitudinem expandat. Sed commutationis hujus, transitusque compacti corticis ossium in cellulosara substantiam eximiuiH quoddam aliud exem- plumsuppeditantossamiserrimorumpuerorum, quidiro illo morbo, quo vel durissima quaeque ossa, artuum praecipue, cereae mol- litudinem cum pelluciditate conjunctam adipiscuntur, tentati de- cedunt, quorum ossium ^) copiam, dum haec scribo, prae oculis habeo. Nempe hujusmodi ossa vi morbi terreis particulis spo- liata, vel necessario terrae supplemento fraudata, mollia et pellu- cida tantopere evadunt, ut cultro facile exscindi queant, iisque prorsus sint similia, quae diutina maceratione in acidis minerali- bus aqua dilutis, subducta terra, moUescunt. Morbosa id genus ossa parenchymati ossium cartilagineo similia , et levia valde sunt, et flexilia, et ultra quam dici potest intus rara et spongiosa . Etenim secta secundum longitudinem , ac in oleo terebinthinae suspensa gelatinae ad modum translucent, textumque ipsorum penitiorem exhibent tenuiter utrobique reticulatzim ^ siiigulatim vero corticis z) Tab. IL FiV. IIL ^ 29 fabricam ^) cellulosam prorsus esse plane, aperteque evincunt, atque confirmant. Et quoniam de ossibus vi morbi terra spoliatis sermo inci- dit, opportuna occasio est animadvertendi , contingere liaud raro, ut ossa viroso principio, quodcumque illud sit, male habita non quidem toto corpore, quemadmodum in generali racliitide cum mollitudine contingit, sed peculiari quadam ipsorum sede terra exuantur, ac particulari racliitide quadantenus tentata certo et finito loco mollescant. Quod ubi semel factum est, cellulosus ossium textus, amisso ibidem, qua terra exuitur, ossis liabitu, ac rigiditate, atque cartilaginis flexilitate et ductilitate recepta, mol- lium organorum, membranarum videlicet, ligamentorum, tendi- num , vasorum, caeterarumque partium, quae celluloso molli textu compinguntur, adinstar in distensionem ac tumescentiam pronu^ evadit. Qtiibus sic stantibus rebus, si accedit ut emollita ossis pars virosis, incoctis et integritati partium infensis humoribus insuper alluatur imbuaturque , turget eadem emollita ossis pars, et extollitur vehementer ac rubet, mox in abnormes fungos putidae carni similes intumescit et luxuriat. Sunt nimirum haec spinae fventosae et^«