ETHICES SEU MORALIS elemento,

SELECTIS EX AUCTORIBUS DEPROMPTA

Ad usum

GYMjYJSIORUM DIVI HYEROJYIMI SEMIMÌRI1

ABEqUIPENSr IN CIVITATB.

MA

ANNO 1830, In tipocràphià Tvbucà*

5 °1

W^ Vii

Ti-

ETHICA SIVE MORALIS

E,c THICA seu Moralis definiri solet : scientia pràctica ac-

tus humanos ad honestatem dirigens . 1.° Dicitur scientia,

quia ex principiis inconcussis certas deducit conclusiones ; ex

gr , ex isto principio quod omnia justitise officia complectitur:

Alteri ne feceris quod Ubi fieri nolis , colligit non esse furan-

dum , non calumnianduni , non occidendum , etc. Ex isto,

quod omnia humanitatis officia continet : Alteri facias quod libi

fieri velis , concludit nec opem miseris , nec solatium moeren-

tibus esse deneganduin . 2. ° Pràctica , quia in mera sui

objecti , sive actuum humanorum speculatione non conquiescit,

sed tota est in tradendis regulis , quarum ad normain actiones

no?trse exigantur . 3. ° Dicitur actus humanos ad honestatem

dirigens . Actus autem humani nomine intelligitur quidquid

fit a nobis humano modo agentibus , id est , cum rationis ju-

dicio , voluntatisque Consilio et deliberatione . Actus vero qui

fiunt citra mentis attentionem et voluntatis arbitrium , appellari

solent actus hominis . De iis posterioribus non disserit philo-

sophia moralis ; cum enim rationis judicio et voluntatis concilio

non subjiciantur , nulla bonitate aut malitià morali affici pos-

sunt . Ethicam sive Moralem dividimus in generalem et

specialem .

Eihica generalis.

Ethioa generalis de actibus humanis generatimi disserit f quorum principia et proprietates considerat .

DISSERTATICI. a

De actuum humanorum principiis.

Actuum humanorum principia dicuntur qnsecumque ad ip- sos formandos concurrunt . Duplicis sunt generis : alia scili- cet interna quae in nomine , et alia externa , quse extra homi- nem posita sunt .

CAPUT l.m

De principiis actuum humanorum internis.

Principia humanorum actuum interna sunt intellectus , vo- luntas et conscientia . De intellectu et voluntate in Metaphy- sica jam diximus ; agendum igitur de «onscienta superest .

4

PARAGRAPHUS |M

De conscientia generatim sumpta.

Conscientia est intimum animi judicium de actionis cujus- que bonitate aut pia vitate pronuntiantis . Judicis et testis mu- nere fungitur . Quseres , an conscientia sit morum regula ita certa et incorrupta , ut malum sit quidquid contra eam agitur , bonum .vero quidquid , ipsà dictante , geritur .

Ad solvendam hanc quastionem , sit

Propositio . Nunquam licet contra conscientiam agere t quod autem , dictante , geritur , aliquando malum est.

Prob. l.a pars : Illud nunquam licitum est , quod peccandi voluntatem semper includit : atqui semper adjunctam habet peccandi voluntatem , quod facimus reluctante conscientia. Agere enim contra conscientiam nihil aliud est , quam id facere quod prohibitum judicamus , vel illud omittere quod prasceptùm cre- dimus : atqui profectó peccandi voluntatem habet quisquis id agit quod vetitum putat , vel omittit quod imperatum existimat: eodem quippe modo affectus est , ac homo qui sciens ac volens ageret contra legem reipsà aliquid prsecipientem vel prohiben- tem : ergo , etc .

Prob. 2.a pars : Aliquando conscientia laborat errore vin- cibili : atqui malum est sequi conscientiam quae in errore vin- cibili versatur : namque juxta hujusmodi conscientiam agere di- citur , qui falso putans aliquid esse licitum , illud agit quando errorem istum superare potest et debet : atqui sane peccat quisquis facit quod licitum falsò existimat , si errorem illum emendare possit aut debeat . i Nonne v. g. , peccavit Apos- tolus , cùm Ecclesiam Dei vexaret , et in ipsius excidium totis viribus et approbante conscientia niteretur ? Nonne pec- càrunt qui Christi discipulos interficiendo , obsequium pres- tare se Deo intima persuasione judicabant ? Ergo malum est aliquando quod juxta conscientiam agitur .

Solvuntur óbjecta.

Obj. 1.° Conscientia errans non est morum regula ; ergo quod fit contra conscientiam errantem , non malum est .

Resp. Neg. conseq. Quod enim contra conscientiam er- rantem fit , non ideo malum dicimus , qu:a hujusmodi cons- cientia est morum regula : illud quippe nomen meritò non obtinet , nisi legi divine consentiat : sed ideo peccatur , quia

o

Demo potest , conscientia reluctante , agere , quin peccandi voluntatem habeat ; quae ipsa non sinè culpa est .

Cbj. 2.° Quod agitur contra conscientiam errantem , sem- per malum est , ergo é contrariò quod juxta eamdem cons- cientiam agitur , semper bonum est .

Resp. Neg. Conseq. Sicut enim in dialecticis duae propo- sitiones contrariae possunt esse falsae , ut ista3 : omnis homo est doctus : nullus homo est doctus ; ita in moraiibus duo con- traria possunt esse simul mala . Cujusmodi sunt tum ea , quae contra conscientiam errantem aguntur , tum ea quae juxta eam- dem fiunt. Qui enim agit reclamante conscientia , id ipsum facit quod illicitum esse intima animi persuasione judicat , ac proinde vult et amat peccatum ; qui vero errorem conscientiae vncibilem sequitur , ideo peccat , quód ex ignorantia quam de- pellere potest et debet , rem faciat a lege prohibitam ,

PARAGRAPHUS 8.»

De conscientice divisionibus. *

Conscientia dividitur , 1.° in veram seu rectam , quae dictat licitum aut illicitum esse quod reipsà tale est ; et in falsam sive errantem , quae vel licitum et bonum judicat quod illicitum et malum est , vel quae vetitum et malum pronuntiat quod legi est consentaneum . Ubi error conscientiae depelli potest , dicitur vincibilis ; quando superali non potest debitam adhibendo dilige ntiam , appellatur iiivincibilis

2.° Conscientia dividitur in latam et scrupulosam . Lata dicitur ea quae ex levibus tantum causis cupiditati faventibus, Lcitam esse actionem judicat , vel quae prò levi peccato habet quod gravissimum existimari debet . Conscientia scrupulosa, quae latee opponitur , ea est quae futilibus conjecturis et ratiuncu- lis ducta , anxié et sollicité timet ne mala sit actio.

3.° Dividitur conscientia in certam , dubiam et probabi- lem . Certa est , cùm prudenter et sine ullo errandi periculo probabili judicat aliquid licitum esse vel illicitum , bonum vel malum . Dubia est quando rationibus oppositis ita libratur , ut ignoret utrùm actio quaedam licita sit an illicita . Tandem cons- cientia probabilis dicitur ea quae actionem aliquam bonam aut malam esse judicat ex argumentis verisimilibus quidem , sed quae non omnem excludunt errandi formidinem .

Cum vero de conscientia dubia et probabili nonnulla sint quorum maxime utilis est cognitio , de utraque duplici in sec« tione disserendum est.

6

SECTIO 1.* De conscientia dubia.

Tutissimam regulam cui firmiter adhasrere debeat qui cons° cientiam habet dubiam , statuet sequens .

Propositi© . Qui conscientiam habet dubiam , ab actu debet abstinere , si nulla urgeat agendi necessitas ; quae si adfuerit , partem tutiorem eligere debet .

Prob. l.a pars : Non licet peccandi periculo sese objicere: Qui enim amai periculum , in ilio peribit (Ecclesias. 3. 27.). Atqui peccandi periculo sese exponit qui in dubio citra ullam necessitatela agit : namque ille peccandi discrimen adit qui agit temere , nullamque certam habet regulam qua deprehendat utrum justum sit an iniquum quod operatur : atquì ita se ha- bet qui in dubio siné ulla necessitate agit ; ergo in peccandi periculum incurrit .

Prob. 2.a pars . Ad Ikité agendum requiritur ut pruden- ter judicemus nos minime esse peccaturos : atqui cùm dubitans eam partem sequitur quam minus tutam existimat , prudenter judicare non potest nihil esse peccati pertimescendum ; imo longè magis sibi conscius est se peccaturum , ut res ipsa clamat; ergo etc .

Praeterea , non minus caute nos gerere debemus in iis quae ad salutem asternam pertinent , quam in rebus tempora- libus : atqui , ubi agitur de negotiis temporalibus , imprudens et temerarius haberetur , qui in dubio partem minus tutam eligeret , dum tutiorem amplecti potest ; ergo longé magis te- mere et stulté agere , ac proinde peccare censendus est quis- quis in salutis aeternae negotio partem minus tutam amplec- titur ; ergo , etc.

Solvuntur objecta .

Obj. l.o Lex dubia non potest certam parere obligationem; ergo cum dubitatur utrum lex aliquid prohibeat , ab eo non tenemur abstinere .

Resp. Dist. conseq Ab eo non tenemur abstinere vi legis dubiam , conc ; vi legis naturalis quse vetat ne quis peccandi periculo sese exponat , nego . Cum enim dubitamus an quse- dam lex obliget , nihil tamen dubitationis est , quin eam par- tem amplecti debeamus , quae mag s a peccato removet . Itac^ue, quando incerti sumus an quaedam actio prohibita sit , eam di- mittere non tenemur vi legis quae dubia est , sed vi legis naturalis quae omnino certa est , et vetat ne in cognitum pec- candi periculum nos temere conjiciamus.

Obj. 2.° Si pars tutior semper eligenda foret , omnes te- nerentur in eremura secedere , vel monasterium ingredi , quia illud vitae genus tutius est , minusque periculosum : atqui fal- sum consequens , ergo et antecedens .

Resp. Neg. maj. Nani illud vitae genus cuique magis tu- tum est , ad quod fuit a Deo destinatus factusque idoneus: atqui Deus alios destinavit ad vitam caelibem , alios ad con- jugalem , alios ad solitudinem ; quaemadmodum ergo singula corporis humani membra non eodem funguntur munere , sed distinctis ministeriis serviunt , ut observat Apostolus , ita etiam singuli homines eam vivendi formam profiteri debent , ad quam a Deo vocati sunt : alii enim in seculo depravantur , qui po- tuissent ut ait Augustinus , in solitudine deificavi ; alii in monasteriis male vivunt , qui in seculo pie sanctèque vixissent.

SECTIO 2.»

De conscientia sive opinione probabili.

\o Opinio probabilis ea est quae nititur vel gravi auctoritate, Vel rationibus non levis momenti , non tamen eertis et indubi- tatis . Hinc duplex distinguitur probabilitas : alia estrinseca , quae ducitur ex ipsis rationibus alicui sententiae suffragantibus; alia intrinseca , quae repetitur ex Doctorum auctoritate et testi- monio , qui in eamdem sententiam videntur conspirasse.

2.° Opinio dicitur modo /avere legi , cum affirmat rem ali- quam legi prohiberi vel praecipi ; modo /avere libertati et cu- piditati , quando scilicet asserit hanc vel illam actionem nulla lege vetitam esse aut imperatam .

3.o Opinio in conflictu alterius dicitur probabilior vel minus probabilis , prout ratione et auctoritate oppositam vincit , aut ab ea vincitur : si vero ambae paribus rationum momentis sese librent , tunc vocantur aqué probabiles .

4.° Opinio dicitur , tutior , cara a violandse legis periculo magis removet quam opposita .

5.° Probabilista? dicuntur , qui opinionem probabilem ut tutam certamque morum regulam obtrudunt . Quibus positis , sit Propositio. l.a Non licet sequi opinionem minùs probabi- lem qua favet libertati , in concursu alterius probabilioris qua favet legi.

Prob. Non licet homini in peccandi periculum sese conjicere: atqui huic periculo manifeste sese exponit qui opinionem minùs probabilem quae favet libertati sequitur. in concursu alterius pro- babilioris quae stat prò lege ; nam locus est timendi ne legem vio- let , si forte existat : atqui in casa de quo agitur , probabile

8

est legem existere , siquidem graviora in hanc partem inclinant rationum momenta ; ergo : etc .

2.° Clamat recta ratio Deum esse prse omnibus aliis dili- gendum : atqui profecto Deum non ita diligit , qui sententiam minùs probabilem, libertati cupiditatique blandientem amplectitur, dum alia probabilior in gratiam legis occurrit : tunc enim id facit vel omittit , quo Deum graviter offendendum esse judicat, et quidem probabiliùs .

3.° Non licet imprudenter et temere , agere : atqui ita se gerit qui sententiam minus probabilem eligit , neglectà proba- biliore quae favet legi : ut enim prudenter quisque agat mora- liter certus sit necesse est bonam honestamque esse suam ac- tionem : atqui certitudine prorsus caret qui opinionem minus probabilem arripit , spreta probabiliore quae pugnat prò lege ; namque , eo ipso teste , quod agit potius illicitum est quaia licitum ; ergo , etc .

Proposiiio 2.a Non licet sequi opinionem probabilem quae favet libertati in concursu alterius aequè probabilis quae stat prò lege .

Prob . Qui animum habet duabus oppositisque opinionibus aequé probabilibus distractum , is vere proprièque dubitat ; siquidem non potest hanc potius quàm illam opinionem veram judicare ; sed inter utriusque veritatem et falsitatem suspensus fluctuat . Hinc , si quis hominem in hoc statu constitutum interroget , utra sententia vera sit , ingenue, fatebitur se nes- cire , se incertum esse , se dubitare ; obstringitur ergo lege qua jubemur in dubiis partem tutiorem consectari : atqui par- tem tutiorem non sequeretur , si opinionem quae libertati et cupiditati favet amplecteretur , neglectà aiterà aeque probabili quae stat prò lege . Posteriorem enim hanc sententiam eligendo, nullum in periculum incurreret legem divinam violando : huic autem discrimini sese objiceret , si alteram opinionem cupiditati patrocinantem sequeretur , ut per se manifestum est ; ergo etc.

Objic . Opinio minùs probabilis in concursu probabilioris re- manet vere probabilis ; ergo eam sequi licet .

Resp . Neg . ant . Probabile enim idem est ac dignum quod approbetur : atqui opinio minùs probabilis in conflictu probabi- lioris , minime digna est quae assensum et approbationem obti- neat , cùm praevaleant rationum momenta , quibus munitur oppo- sita sententia . Quinimò , non potest animus opinionem minùs probabilem non improbare , siquidem, eam falsam potius qusutt veram judicat .

9

CAPUT 2.m

De principiis actuum humanorum externis.

Principia actuum humanorum externa dicuntur ea quae extra hominem posita sunt . Duo reeensentur , nimirum finale et dirigens . Prius est finis propter quem fiunt actus humani: posterius vero est lex ipsa qua. , tanquam luce , suis in ac- tibus homo dirigitur.

ARTICULUS1.*

De fine actuum humanorum ,

Finis definiri solet id cujus gratis fit aliquid , sive bonuni verum aut apparens , cuyus consecutionem inter operandum intendimus . Voluntas enim amare non potest , nisi quod bo- num sibi videtur . Duplex autem potissimum distinguitur finis, proxitnus nempe et ultimus . Finis proximus ille est quem ita voluntas intendit , ut ipsum referat ad finem alium ulterìorem. Sic homo vere christianus medicinam hauriendo , ita sanita- tem quaerit , ut ipsam referat ad Dei laudem et gloriam . Finis ultimus ille est ad quem caetera diriguntur , ipse vero ad nullum alium finem retertur , et hic proprie finis est , quia in eo voluntas conquiescit .

Hic duo sunt pertractanda . l.o Enim cum homines ita sint a natura comparati , ut in iis quae agunt beatitudinem, tanquam finem ultimum , quaerant , in quo sita sit hominis beati- tudo exponendum est . 2.° Cùm non alius esse debeat finis ultimus hommis , quàm ipse Deus , agendum erit de ofiicio quo tenemur omnes actiones nostras ad Deum , tanquam finem ultimum , referre.

PARAGRAPHAFUS ì.*

In quo sita sit vera hominis beatitudo

Beatitudinis nomine , non Philosophi tantum , verum etiam imperiti, eum statum intelligunt, qui mentem omnino expleat. In assignando illius felicitatis objecto, tanta fuit Philosophorum gen- tilium discordia, ut ducentas octoginta et octo , opiniones ea de re discrepantes , post Varronem numeret Augustinus ( lib. 15. de Civit. Dei , cap . 20. ) Adeo verum est quod ait Seneca , vivere omnes beate velie , sed ad pervidendun quid sit quod beatam vitam efficiat , caligare . ( init . lib . de Vita beata ) .

Propositio l.a Ad veram propriéque dictam beatitudinem homo destinatur.

B

10

Prob . Intime conscii sumus in nobis existere quemdam sum- mae beatìtudinis appetitum , quo perfectè et immutabiliter beati esse volumus : atqui hominem ad felicitatem natum esse probat ille appetitus : 1 enim in nobis necessarius est ; nemo quippe à se obtinere potest ut nolit esse beatus ; constans et per- petuus ; namque , et singulis instantibus , et in singulis actibus ex ineluctabili hujus desiderii impulsu agimus , nec quidquam velie possumus , nisi aliquam boni speciem prae se ferat, 3.° universalis est cùm in omnibus et singulis hominibus sese prodat et manifestet : atqui hujusmodi appetitus non potest nos decipere ; alioquin error in ipsum Deum meritò refunde- retur , qui sinè ulla causa istud desiderium nobis indidisset: iliud enim mentibus nostris imprimendi nulla esse potest causa, si nulla sit beatitudo qua expleatur ; ergo etc.

Propositio 2. * Homo non potest in se ipso veram felicita- tem invenire.

Prob. Ex misera hominum in terris conditione : Homo enim natus de muliere^ brevi vivens tempore repletur multis miseriis (Job. 14. 1.) Editus est in vitam , ait Tullius , corporé nudo^ fragili ac infirmo ; animo anxio ad molestias , humili ad ti- mores , prono ad libidines ( lib. 3. de Repub.) Atqui luctuo- sus ille status pugnat cum vera felicitate . Hinc adeo verum est hominem se solo contentum non esse , ut extra seipsum quaerat beatitudinem : quod unicuique ex proprio conscientiae testimonio compertum est.

Propositio 3.a Homiìiis beatitudo non sita est in bonis creatis.

Prob. Bona creata triphcis sunt generis , alia scilicet fortunae , alia corporis , alia animi : atqui nihil horum potest hominem beatum efficere .

Prob la pars : Bona fortunae sunt honores , dignitates, divitiae : atqui hcec tria non possunt efficere hominem vere beatum. 1.° Quidem non honores et dignitates : tum quia non sunt stabiles , nec a solis probis possidentur . Vidi , inquit Psaltes Regius , impium super exaltatum et elevatum sicut cedros Libani ; tramivi , et ecce non erat ( Psalm. 36, v. 35. et 36); tum quia appetitum irritant , nedum expleant : si quis enim ad aliquem dignitatis gradum pervenerit , .ad altìorem ardet cons- cendere ; tum quia hominem reddunt vanis incommodis ob- noxium , nempe superiorum contemptui , aequalium invidiae, infenorum jocis et maledictis , omnium denique importunitati- bus . Hinc poeta ethnicus .

Jure perhorrui Late conspicuum tollere verticem.

11

2.o Nec divitiae veram horainis beatitudinem constituunt : cum labore enim comparantur ; cum timore et sollicitudine conser- vantur ; cum dolore amittuntur . Praeterea , cupiditatem sti- mulant , non satiant :

Crescit amor nummi , quantum ipsa pecunia crescit ; Quo plus sunt potae , plus sitiuntur aquae .

Denique , iis saepe affluunt improbi , de quibus sic habet

Psaltes Regius : Promptuana eorum piena oves eorum

fcetosae , abundantes in egressibus suis : boves eorum crassi . (Psalm. 143, v. 13 et 14.) Ergo vera hominis felicitas non sita est in bonis fortunae .

Prob. 2.a pars : Bona corporis potissimum consistunt in sanitate et voluptatibus : atqui neutrum dici potest summum hominis bonum : utrumque enim fluxum est , caducum , insta- bile , vel quatriduanae febris ignieulo evanescit ; voluptates corporeas consequuntur anxietas , dolor , tristitia , conscientiae stimuli ; vires corporis atterunt , multiplex raorborum genus in- vehunt . Defectio vìrium , inquitTullius , adolescentiae vitiis efficitur soepius , quàm seneciuiis ( iib. de senectute ). Hinc sic monet poeta ethnicus .

Speme voluptates , nocet empta dolore voluptas.

Prob. 3.a pars : Animi bona sunt scientia et virtus : at- qui vitam ex omni parte beatam non efficiunt ; quantulae enim sunt ! quàm obscurae , quàm variis erroribus admistae , quam magnis laboribus consequimur scientiae ! quàm parùm valent eam explere sciendi et cognoscendi cupiditatem , quae a Deo nobis insita fuit ! Praeterea , scientia et virtus hominem à mor- bis , doloribus , paupertate , aliisque miseriis non eximunt , quae cum vera felicitate sociari nequeunt . Hinc Apostolos , licet omni virtutum genere conspicuos , ita vexabant hujus vitae in- commoda , ut eos tcederet vìvere ( 2. cor. 1.8.) Virtus ergo via quidem est qua pervenitur ad summam felicitatem ; sed ipsa non est summum hominis bonum .

Ex iis omnibus colligeie est quàm frustra in bonis creatis quaereretur vera hominis felicitas . Hinc Salomon , licet in eum confluxissent omnia tum fortunae , tum corporis , tum animi bona , statim ab operis sui limine in istas voces erumpit : vani- tas vanitatum , et omnia vanitas . (Ecclesiastes , e. 1. v. 2).

Propositio 4.a Deus solus est summa hominis beatitudo^ sive summum bonum.

Prob. Ille solus est summum hominis bonum qui solus potest omnes illius facultates explere : atqui solus Deus potest, etc . Facultates enim hominis revocantur ad intellectum qui.

12

veri eognitionem , et ad voluntatem quae boni possessionem prosequitur : atqui Deus solus valet utramque hanc hominis facultatem explere : nam solus est summa veritas , summaque bonitas : atqui Deus , quatenus summa veritas , potest totani intellectùs veruni inquirentis amplitudinem exhaurire : et qua- tenus summa bonitas , potest immensa voluntatis bonum pro- sequentis* desideria sistere ; ergo , etc. Hinc S. Augustinus Deum aloquens : Fecisti nos ad te . inquit , et inquietum est cor nostrum , donec requiescat in te (lib. 1. Confess. cap. 1.) Non facit beatum hominem , nisi Deus qui fecit hominem ( Epist. 155, n. 2.)

Obj. Appetitui finito sufficit bonum finitum : atqui appe- titus hominis est finitus ; ergo ad eum explendum satis est bonum finitum.

Resp. Dist. maj. Si appetitus ille non tendat ad bonum infinitum , conc. secus , neg.

Porro , appetitus hominis quamvis finitus , utpote faculta- tis creatae affectio . bonum tamen infinitum prosequitur. Ine- luctabili enim propensione fertur ad beatitudinem absolutam, aeternam , et immutabilem , quae nonnisi in summo , et infi- nito bono sita esse potest , sive in Deo , qui , ut ait Pro- pheta Regius , replet in bonis desiderium tuum (Psalm. 102. v. 5.) Quod adeo verum est , ut Alexander , licet in subditum mundum late dominaretur , aliquid ultra expeteret. Hinc' Juvenalis :

Unus Pellaeo juveni non sufficit orbis: AEstuat infelix angusto in limite mundi.

PARAGRAPHUS 8.»

De officio , quo tenemur omnes actiones nostras ad Deum tamquam finem uttimum , referre.

Nullus sine fine quodam ultimo esse^ potest actus huma- nus : in omni quippe actu deliberato aliquid intendimus , ali- quod bonum verum , aut apparens prosequimur , in quo volun- tas nostra conquiescit , et ultra quod non excurrit. In eo sita est ratio finis ultimi.

Propositio. Homo tenetur omnes , et smgulas actiones de- liberaias ad Deum , tanquam finem ultimum , referre.

Prob. Ad ilud tenetur homo , quod jubet lex naturalis: atqui lex naturalis praecipit , ut omnes actiones deliberatas ad Deum , tanquam finem uìtimum referamus.

Ea quippe est naturae lex , ut res quaelibet ad eum fi- nem tendat \ ad quem vi suae creationis , et ab auctore suo

13

destinata est : atqui finis ultimus ad quem creatus et desti- natus fuit homo , est ipse Deus : siquidem in eo solo sitam esse nostrani beatitudinem demonstravimus ; aliunde homo non tendit ad Deum , nisi ad ilium suas actiones referendo; ergo , &c.

Praeterea , dictat lex naturalis , ad Deum referenda esse quae ab eo accepimus ; atqui a Deo creante , et conservante habemus quidquid vitae , quidquid facultatis , quidquid boni et perfectionis nobis inest ; praecipit ergo lex naturalis ut omnia nostra referamus ad Deum tanquam finem ultimum. Quod ra- tiocinium non semel adhibent S. S. Patres : Haec regala dilec- tionis , inquit S. Augustinus , divinitus constituta est , ut om- nes cogitationes tuas , et omnem vitam tuam .... in illum con- feras , a quo habes ea ipsa quae confers (lib. 1. de Doct. Christ. cap. 22.

Obj. Ex Philosophorum et Theologorum consensu praecep- tum affirmativum non semper obligat : praeceptum jubens agere propter Deum est affirmativum ; ergo semper non obligat.

Resp. Dist. maj. Praeceptum affirmativum , quod omnes actiones nostras non complectitur , semper non obligat , conc. maj. : praeceptum affirmativum , quod omnes actiones com- plectitur , non semper obligat , neg. maj.: dist. min. ad sensum majoris.

Revera preceptum affirmativum , quod omnes actiones nos- tras non involvit , semper non obligat ; hujusmodi sunt prae- cepta de honorandis parentibus , de sublevando paupere : neque enim semper et quolibet tempore obsequii nostri actus in pa- rentes sunt exercendi , nec eleemòsyna pauperibus eroganda; sed tantum ubi sese dederit occasio. Praeceptum vero quod om- nes actiones nostras complectitur , quamvis affirmativum , sem- per nos obstrictos tenet , ut ipsamet verba satis indicant.

Porrò , praeceptum quo jubemur agere propter Deum , tan- quam finem ultimum , ad omnes actiones nostras pertinet , et ne minimas quidem excludit , ut liquet ex rationibus supra illa- tis. Et vero , nisi ita res esset , aliquando liceret agere propter creaturam , tanquam finem ultimum , ac proinde eam propter se diligere : atqui id nunquam licitum est , siquidem tunc cu- piditas est , inquit Augustinus , cum propter se amatur crea- tura, (lib. 9. de Trinit. cap. 8) ; ergo , etc.

ARTICULUS 2.s DE LEGE.

Lex suum nomen habet a lìgando , quia proprius illiug effectus est subditos quasi ligare et obstringere ad faciendum vei omittendum aliquid. Lex generatila et breviter definiri

14

potest , regula agendorum , vel omittendorum . Dividitur in aternam , naturalem et positivam , de quibus duplici in para- grapho disseremus.

PARAGRAPHUS 1j»

De Zegc ceterna et naturali,

Legem aeternam caeterarum fontem esse , primamque ac- tuum humanorum regulam constat unanimi omnium consensu; nihil quippe aliud est quam aeternus ordo , et summa ratio, in Deo ab aeterno existens , qua immutabiliter continentur quaecumque facienda sunt aut vitanda. Lex alterna , inquit Augustinus , est ratio divina , vel voluntas Dei ordinerà natu- ralem conservari jubens ; perturvari vetans (lib. 22 contra Faus- tum , cap. 27. tom. 6).

Lex naturalis a S. Thoma definitur , participatio legis aiterncb in rationali creatura , dicians et praescribens illud esse agendum

quod est intrinsece bonum et illud fugiendum quod est

intrinseca malum (1. 2. q. 91. art. 2.). Dicitur autem 1.° Par- ticipatio legis alterna, quia lex naturalis ab aeterna non diversa est. Utraque idem jubet et vetat ; utraque praecipit ut omnia sint ordinatissima ; et prohibet quidquid ab ordine immutabili de- flectit. 2.° In rationali creatura , cui scilicet ab Auctore natu- rae indita est ; sicque differt lex naturalis a legibus positivis, quarum nullum in mentibus nostris reperitur vestigium : a libera enim legislatoris voluntate omnino pendent. 3.° Prcescribens illud esse agendum quod est intrinsece bonum , etc. Quae enim jubet aut vetat lex naturalis , non ideo sunt bona quia prae- cipiuntur , aut mala quia prohibentur ; sed idcirco praecipiun- tur , quia ex se bona ; aut prohibentur quia ex se mala suntB et naturam rationalem dedecent.

SECTIO l.a

Utrum existat lex naturalis.

Cum lex naturalis id praecipiat quod ex se bonum , idque vetet quod ex se malum est , eam sustulere non nulli vete- res , qui nihil ex natura sua bonum aut malum , nihil hones-

tum aut turpe justum vel injustum esse docuerunt. Boni

scilicet et mali moralis discrimen omnino repetendum esse con- tendebant ex hominum opinione , consuetudine et conventis arbitrariis , quibus sese invicem obstrinxerunt , ut sive priva- torum , sive societatis utilitati consuleretur. Hinc , juxta ipsos, sola utilitas est justi mater et cequi ; sublatisque hujusmodi

15

pactis et legibus arbitrariis , nihil honestum esset aut turpe! nihil laudandum aut vituperandum.

Proposilio l.a Bonum et malum morale ex natura sua differunt .

Prb. 1.° Ex necessaria quarumdym propositionum practi- carura veritate : plurima sunt principia morum practica , quae sine ullis hominum conventis , et necessario vera sunt ; qualia sunt ista : Deus est diligendus , suum cuìque tribuendum : alteri non faciendum quod nobis fieri nolimus. lllarum enim proprositio- num veritas -mm minus necessaria est , nec magis ab homi- num instrfutis pendet , quam veritas istarum speculativarum: Totum /èst majus sua parte ; impossibile est idem esse simul et non esse : fulget hinc et inde par evidentia ; consensum nos- trum non minus rapiunt priores quam posteriores ; ergo quae- dam sunt principia morum practica , quorum veritas ita neces- saria est , ut neque ab hominum pactis , neque à principum, magistratuumve legibus pendeat ; ergo bonum et malum morale ex natura sua differunt.

Prob. 2.° Ex sententiae oppositae consectariis : Si nullae sint actiones ex natura sua bonae vel malae , omnes erunt ex se prorsus indifferentes , ac proinde potuit Deus furta , latrocinia, homicidia , imo sui ipsius contemptum et odium praecipere: atqui horrendum illud consectarium refugit et detestatur om- nium animis insita ratio ; ergo , etc.

Propositio 2.a E cistit lex naturalis mentibus hominum a Deo per lumen rationis impressa.

Prob. 1.° Homo cum sit rationalis , ita fit particeps divinae providentiae , ut sibi etiam , et aliis possit providere. Est ergo particeps legis aeternae , quae , nihil est aliud , quam ratio gubernationis , et providentiae in Deo. Ex dictis autem lex naturalis est participatio legis aeternae in rationali creatura , per lumen rationis menti impressimi , quo discernimus , quid sit bonum , quidve malum. Existit ergo lex naturalis etc.

Prob. 2.° Creatura rationalis multa cognoscit lumine na- turali rectae rationi consona , quia honesta ; multa dissona, quia turpia. Haec autem vel cognoscit immediate absque ratio- cinio ; atqui ejusmodi sunt prima principia universalia practica, quae simplici intuitu , et ex sola perceptione terminorum cog- noscuntur esse vera , ut virtutem esse prosequendam , vitium fugiendum , non esse alteri faciendum quod nobis fieri nolu- mus , etc. vel cognoscit ut deducta ex primis principiis practi- cis , ut bonum esse eleemosynam indigentibus elargiri ; non furari ; neminem laedere , etc. atqui haec , licet inferantur ut conclutiones ex primis principiis practicis . habent tamen ratio- nem principiorum universalium proximoruni respectu operatio- num. Jam vero principia universalia practica sunt ipsa lex

16

naturalis , lumen autem rationis , quo innotescunt , est a Dee, cum sit impressio divini lummis in nobis , quo sumus parti- cipes legis aeternae , ut dictum est . Existit ergo lex na- turalis , etc.

Prob. 3.° Non censeri debet minus hommi providisse Deum , quam brutis animantibus : atqui tamen res ita se ha- beret , nisi légem naturalem nobis inseruisset Deus , cujus ope bonum a malo secernere valeamus. Nam homo sine ea nec sese dirigere , nec ab aliis dirigi potest ad finem suum qui est surarai boni , sive Dei posessio , quam obtinere nequit , nisi bonum prosequendo , et malum fugiendo ; Deus autem brutis animalibus instinctum quemdam indidit , cujus suos in nnes impeìluntur; ergo, etc.

Solvuntur objecta.

Objic. I.° Si omnibus in hominibus existeret lex naturalis, eadem essent apud omnes morum principia , sicut eadem est natura : atqui varia sunt apud varios populos morum princi- pia ; ergo , ect.

Resp. l.° Neg. maj. Etiamsi enim nonnulli homines pri- maria quaedam morum principia non admitterent , inde minime sequeretur non existere legem naturalem , sed id unum colligi posset , nempé hujusmodi homines praejudiciis excaecatos , cu- piditatibus distractos , paradoxorum pnirigine abreptos , vocem naturae non audiisse , nec ad eam satis attendisse : sic , quam- vis philosophi quidam de omnibus dubitaverint , nihilominus in philisophicis existunt veritates necessariae , et in rerum natura fundatae. Preterea , non ex unius vel alterius populi institutis judicandum est de jure naturali , quod , licet ab ipsis violetur, attamen existit.

Resp. 2.° neg . min . Primaria enim morum principia lucè tam splendida animos percellunt , ut in iis admittendis non potuerint non consentire omnes homines ratione utentes , sed in his ad quosdam casus accommodandis aliquando errarunt ; et ex eo quod , quidam homines nonnullis in circunstantiis pri- marias scientiarum veritates speculativas male applicent , non idcirco eas rejiciunt ; idem ergo dicendum est de practicis morum principiis .

Objic. 2.o Si in omnium animis existeret lex naturalis, inutiles forent leges positiva? , omnes enim quae sui essent officii , natura duce , cognoscerent : atqui inutiles esse leges positivas nemo dixerit ; ergo , etc .

Resp. Neg. maj. 1.° Quia leges positivae , dum bonis proe- mia et malis pcenas,, consikunt , plurimos deterrent ab infrin- genda lege naturali 5 extra quam cupiditatum impetu abripe-

17

rentur . 2.° Quia , licet omnium animis indita sit lex natura- lis ; plerique variis causis distracti , in se ipsos non descendebant, ut eam consulerent ; oportuit igitur ut legis naturalis officia veluti sub oculos poneret lex positiva . Ne sibi homines aliquid de- ffuisse quererentur , inquit Augustinus , scriptum est in tabulis quod in cordibus non legebant ; non scriptum non habebant, eed legere nolebant (In Psal. 57.)..

Obj. 3.° Ut de justo et injusto judicare possit , homo in statu naturae ante quamlihet conventionem et societatem con- siderando est : atqui in eo statu nihil est justum et iniquum, nihil bonum et malum ex natura sua ; ergo , etc.

Resp. 1.° Neg. maiorem et hypothesim : status enim ille naturae quem supponit Th. Hobbes omnino iìctitius est , si homo ab Auctore naturae ad societatem ineundam destinatus fuerit : atqui res ita se habet : nam homini vix creato Deus mulierem sociavit , ex quibus originem duceret genus humanum: atqui primigenia haec naturae constitutio manifeste probat ho- minem esse ad societatem conditum.

Resp. 2.<' Neg. min. Nonnullae enim actiones ut bonae, et aliae ut malae apud omnes gente s semper habitae sunt : v. g. , pietas in parentes , amor patriae , fides in fcederibus , be- neficiorum grata memoria , sunt actiones quae semper , ubique, et omnibus visae sunt bonae et laudabiles ; contra vero parri- cidia , proditiones , perfidia , ingrati animi vitium , ubique re- putata sunt tanquam mala et exsecranda : atqui nullum est pac- tum quod apud omnes populos vigeat et semper viguerit ; ergo ante quamlibet conventionem sunt actiones bonae et malae ; justae et injustae. Praeterea nullo modo probari potest inter homines initum fuisse pactum , quo nonnullae actiones tanquam bonae et aliae tanquam malae haberentur. Hujus conventio- nis nec auctores , nec epocha possunt assignari.

Obj. 4.° A natura acceptam habemus libertatem et poten- tiam agendi quidquid libuerit : atqui potestas a natura conces- sa est jus proprie dictum ; ergo nobis jus inest quidquid libue- rit faciendi ; ac proinde nihil ex se bonum vel malum est jus- tum vel injustum.

Resp. Neg. min. Jus enim inter et potentiam immane est discrimen : namque 1.° quisque potest Deum contemnere, odisse amicum beneficii auctorem , ipsumque patrem occidere; numquid idcirco haec omnia efficiendi jus habet ? Nihil certe absurdum mag:s et horrendum fingi potest. 2.° Vera inest no- bis facultas pacta infringendi : atqui tamen ea licite violari posse nept ipse Th. Hobbes. 3.° Ad naturam hominis pertinet recta ratio , quae actiones quasdam approbat , et alias improbat?

C

18

atqui inepté prorsus diceretur a natura jus concedi ea faciendi quae ipsa condemnat.

SECTIO 2>

Utràm lex naturalis mutationem , et dispensationem admittat.

Lex proprie mutari dicitur , quando vel partim , ve! oro- nino tollitur. Per dispensationem veiò intelligitur relaxatio legis in alicujus gratiam a Superiore concessa ; quaestio est igitur an , sicut iegislator a lege positivi quam tulit , aliquem exi- mere potest , ita saltem Deus possit hominem à legis natura- lis vinculo solvere , ita ut ille non peccet , sivé ea faciendo quae prohibet lex naturalis , sivé ea praetermittendo , quae fie- ri jubet.

Propositio. Lex naturalis nullam mutationem r nttttamque dispensai iman admittit.

Prob. l.a pars : Ea lex nullam prorsus mutationem pati- tur , quae id unum jubet , aut vetat , quod ex natura sua bo- num est vel malum , honestum vel turpe : atqui ita se habet lex naturalis ; quod enim cum lege et ratione seterna immu- tabilìque consonat , necessario bonum est ; quod vero eidem repugnat , necessario malum est : atqui lex naturalis nihil prae- cipit aut vetat quod Iegi et rationi aeternae ac immutabili non consentiat aut dissentiat , cum sit ipsius participatio > expres- sio , manatio : ergo , etc.

Prob. 2.a pars : Dispensare y sive eximere aliquem a lege naturali , nihil aliud est quam i 11 x permittere ut faciat aliquid à lege naturali prohibitum : atqui id permittere nequaquam po- test Deus : quidquid enim vetat lex naturalis , ex natura sua malum est , ac legi , sive rationi aeternae et immutabili dis- sentanenm : atqui Deus nemini licentiam dare potest id faciendi quod ex natura sua malum est , quod legi aeternae et immu- tabili aaVers-itur : alioqui Deus secum ipse pugnaret ; ergo &c.

Obi. Dispensare idem est , ac solvere aliquem a lege: atqui Deus Abrahamum a lege naturali solvìt , dum ipsi prae- cepit , ut filium saura innocentem immolaret ; homicidium quip- pe vetat lex naturalis ; ergo &c.

Rep. Dist. min. Lex naturalis vetat homicidium privata auctoritate susceptum , conc. > homicidium divina auctoritate commissum , neg.

Porro legi naturali non opponitur homicidium , ni^i quando fìt cantra justitiam et reotam rationem , id est , auctoritate privata. Idcirco contra les;em naturalem non reccant , qui ho- minem publicà auctoritate occidunt , ut carnifex rum reum

19

aìiquem , vel miles rum in bello justo alium militem interfi- cit ; quia scilicet hujusmòdi homicidium nec injusté , nec con- tra rationem committitur. Cum autem Deus supremus sit vitae et necis Dorainus , nihil contra rectam rationem , nec proinde contra legem naturalem imperavit , ubi Abrahamo praecepit , ut filium suum Isaccum ipsì in holocaustum ofFerret ; nedum igitur legem naturalem violaverit Abramus , ipsi contra obtem- peravit : praecipit enim jus naturale ut jubenti Deo semper pareamus , qui nihil nisi justum imperare potest.

SECTIO 3.*

Utrum invincibiliter ignorari possit lex naturalis*

Praecepta legis naturae in tres clases distribuuntur , atque in prima reponitur principia universalia legis naturae ; in altera, conclusiones iis principiis propinquas , quae dicuntur secunda praecepta , ut non occides , non furtum facies ; in tertia , con- clusiones magis remotas ab illis principiis , quae indigent sub- tiliori sapientura consideratione.

In eo consentiunt Philosophi , Theologique omnes , quod ignorantiae insuperabili subjacere nequeant tum primaria legis naturalis principia , tum conclusiones , quae ex iis proxime derivantur. Ex gr. , ex isto naturae principio : alteri ne fece- ris , quod Ubi fieri nolis , pronum est colligere non esse oc- cidendum , non furandum &c. ; sed in eo discrepant , quod alii velint invincibiliter ignorari posse legem naturalem , ubi agitur de nonnullis conclusionibus quae a primariis praeceptis sunt remotiores ; alii vero doceant in his quae ad legem na- turalem pertinent , nullam admittendam esse ignorantiam pror- sus invincibilem , ita ut semper plus minusve peccet quisquis legem iliam violaverit. Nobis vero sit.

Propositio. Prima universalia legis natura principia a nemine ratione prtedito possunt sive vincibititer sive invincibiliter, ignorari: conclusiones vero iis principiis propinqua a nonnullis vincibilifer , a nemine invincibiliter ignorari queunt : conclusiones autem aliquce a primis principivi valde remota possunt aliquando invincibili- ter ignorari.

Prob. l.a pars. Ita se habent in ratione practica princi- pia universalia legis naturae , sicut in ratione speculativa prin- cipia theoretica. Sed nemo ratione praeditus ignorare potest sive vincibiliter , sive invincibiliter prima principia theoretica; ergo nemo quoque ignorare potest prima principia legis naturae; utraque enim ita sunt evidentia ut statim cognoscatur eorum veritas , perceptis terminis , et consensum mentis extorqueat

20

Prob. 2.a pars. Conclusiones quae propinquae sunt primis principiis , necessariam connexionem cum ipsis habent , iis- demque principiis conceptis , statini sua sponte conclusiones iile dimanant. Ejusmodi sunt praecepta Decalogi de colendo- Deo , de honorandis parentibus , de non occidendo , de non furando , &c. Fieri ergo non potest , ut haec secunda prae- cepta invincibiliter ignorentur. Quia taraen non ita ut princi-? pia illa prima , sunt menti insculpta , sed ex ipsis inferuntur, licet per necessariam , facilemque illationem ; fieri potest , ut homines quidam ob ingruentes passiones , ob pravas consuetu- dines , ob malas persuationes corruptosque habitus aliqua ex hisce secundis praeceptis ignorent , ut Ethnici olim licitum putabant polytheismum , aliique corruptorum morum populi licere sibi credebant nonnulas actiones contra praecepta Decalogi , ut sùpra dictum est. Ignorantia autem haec oriebatur ex vitio voluntatis nolentis attendere ad prima juris naturae praecepta. Quare vincibilis erat.

Prob. 3.a pars. Si nulla in conclusionibus a principiis valde remotis dari posset invinsibilis ignorantia , non liceret in moralibus sequi sententiam vel inter probabiles probabilis- simam , quae est propositio ab Ecclesia proscripta : et merito quidem ; quis enim in moralibus , cum agitur de particularibus actionibus , quarum circunstantiae possunt variari in infinitum, absolutam , et omnimodam certitudinem quaerat ? In rebus con- tingentibus inquit S. Thomas , sicut sunt naturatici , et res fiumana , sufficit talis certitudo , ut aliquid sit veruni ut in pluribus , licet interdum deficiat in paucioribus. Nunc quaeri- mus , utrum ignorantia illa sit vincibilis , vel invincibilis , sive utrum culpabilis sit , vel culpa vacet. Si est invincibilis ; ergo in conclusionibus a primis principiis valde remotis potest dari invincibilis ignorantia. Si est vincibilis ; non ergo licebit sequi sententiam vel probabilissimam. Licet autem non modo sequi sententiam probabilissimam , sed etiam probabiliorem. Datur igitur ignorantia invincibilis juris naturae in aliquibus conclu?- sionibus^à primis principiis valde remotis.

Obj. Datur ignorantia invincibilis juris possitivi ; ergo paricer datur ignorantia invicibilis juris naturalis.

Resp. Neg. cons. et parit. Dissiniilis prorsus est juris positivi et juris naturalis ratio : jus naturae prorsus immutabile est , quidquid praecipit ex natura sua bonum est , vero malum quidquid prohibet. Praeterea lex naturalis omnium mentibus insita est ; eam igitur , utpote sibi a Deo inditam , sua tan- tum culpa ignorare potest homo , ob pravos scil cet quosdam affectus , quibus obscuratur. Gontra vero legis positivae. a li- bera legislatoris voluntate pendent , penes quaem est eas con-

21

dere , restringere , mutare , abrogare . Quod vetat , ex se malum et ilicitum non est , sed ideo tantum , quod libero de- creto prohibeatur. Praeterea earum cognitio cum primoribus moruin principiis in mente nostra a natura consignatis nuilam habet cognitionem , nec quantalibet animi puritate comparata. Unde fieri potest , ut sine ulta hominis culpa , ignorentur leges positivae , et citra peccatum violari possint ; eam igitur noti- tiam a Deo postulare minus tenentur homines. Dum cnim ali- quis propter ignorantiam contra jus solum positivum agit , ip- sius voluntas non fertur in rem ex se malam et turpem ; secus vero cum ali^uis legem naturalem ex ignorantia infringit.

PARAGRAPHUS 2.«

De lege positiva.

SECTIO l.a

De legis positiva notione , divisione et objecto.

Quaeres 1.° Quaenam sit legis positivae notio.

Resp. Lex positiva ea dicitur quae mentibus nostris non insita est , sed ab aliquo legislatore extrinsecus posita et cons- tituta. Defmiri vel describi potest : prceceptum commune , jus- tum , ad bonum publicum spectans ab eo qui communitatis cu* ram habet promulgatimi , pcenis vel etiam prcemiis sancitum.

DWtur l.o prceceptum , qua voce designatur genus , quia praeceptum latius patet quam lex , cum lex quaelibet praecep- tum sit , sed non vice versa. Praeterea lex quatenus importat praeceptum , differit a Consilio quod per se non obligat.

Dicitur 2.° praeceptum commune ,. quia praeceptum alicui privato datum propriae non est lex ; sic mandatum quod a Deo accepit Abrahamus de occidendo fìlio , praeceptum fuit , non lex, quia personae privatae tantum , non vero communitati impositum.

Dicitur 3.° justum : lex mihi esse non videtur ; qucejusta non fuerit , inquit Augustinus ( Lib. 1. de lib. arb. ) : illius autem justitia triplici ex capite repetenda est. 1.° Ex parte objecti, quod honestum, licitum et legi divinae consentaneum esse debet: 2.o ex parte legislatoris, qui non debet potestatis suae limi- tes praetergredi; 3.° ex parte subditorum, quibus ita distribuenda sunt reipublicae onera , ut cujusque facultatum ratio habeatur.

Dicitur 4.° ad bonum publicum spectans : legistatores enim suam potestatem non accepere , ut privatis servirent com- modis , sed ut subditorum , quos prò filiis habere debents utilitati consulerent.

22

Dicitur 5.° ab eo qui curam habet communitatis : cum enim lex totam prò qua fertur societatem ooliget , certe a legitimo superiore ferri debet ; ab eo scilicet qui reipublicae curam gerit, ipsique praest. Unde paterfamilias praecepta quidera dare po- test , non vero leges constituere , quia lex communitatem res* picit , non solam familiam

Dicitur 6.° promulgatimi : ut enim lex obliget , debet in- notescere : atqui id fieri non potest , nisi promulgatane , qua sola , lex eo denuntiatur modo , qui parendi ofiìcium inducat. Preterea , lex statuitur regulae instar , ad cujus normam suas actiones exigere tenentur subditi : atqui regula iis decla- retur necesse est , qui ad eam habent suos actus componete: quandiu enim in menti legislatoris latet recondita, nullius ac- tionis regula esse potest.

Dicitur tandem pcenls sanctum, quod appellatur legum sanc-

tio ; alioqui legum o^servationi non satis consuleret legislator.

Quaeres 2.° Quaenam praecipuae sint legis positiva? divitiones.

Resp. Lex positva dividitur potissimum in divinam et humanam. Lex divina ea est , quae Deum habet auctorem. Duplex distinguitur ; alia scilicet vetus , quae in veteri , alia nova , quae in novo testamento continetur. Priorem Deuspo- pulo Iudayco in Monte Sinai per Moysem prophetam , poste- riorem vero dedit per Jesum Christum filium suum. Multifa- riam , multisque modis inquit Apostolus , olirà loquens Deus in prophetis novissime dìebus istis locutus est nobis in Jilia (Heb. 1. 1.).

Posterior dicitur lex 1.° nova , tum a suo effectu , quia hominem per gratiam interiorem renovat , Deique amicum et filium efficit : tum a tempore , post enim legem veterem , sive Moysaicam quam abrogavit , instituta est. 2.° Evangelica , quia bonum et felicissimum continet nuntium , quo nempe remissio peccatorum , adoptio filiorum Dei , beatitudo coelestis promit- tuntur hominibus. Plurima sunt legis veteris et novae discri- mina quorum expositio pertinet ad Theologos.

Lex humana dividitur in Ecclesiasticam et civilem. Prior ab iis sancita est quos Chr'istus regendae Ecclesiae praepossuit; posterior autem ab Imperatoribus , Regibus , aut Principibus constituta est.

Quaeres 2.° Quodnam objectum , sive quaenam materia sit legis hamanae.

Resp. Certum est legem quamcumque non esse debere, nisi de re laudabili et honesta , vel saltem ex se indifferente, quae ad bonum commune referri possit. Lex autem quae prae- ciperet aliquid ex natura sua malum et turpe , eo ipso non esset lex. Enimvero lex naturalis et divina cuicumque hominuat

23

legi anteferenda est ; ac proinde nunquam licet ad utilitatem publicam aliquid decernere , quod ex natura sua malum sit. Hinc statim ruit exsecranda quorumdam politicorum opinio , qui humanae legis materiam fieri posse existimant , quidquid ad reipublicae utilitatein conferre potest , quamvis infustum sit. Ad hujusmodi politicos spectant haec Apostolorum verba : Si justum est ia conspectu Dei , vos poiiùs audire quàm Deum, indicate. (Act. 4. 19.)

SECTIO 2.*

De nonnullis quastionibiis ad legis positiva obligationem

pertincntibus.

Quaeres 1.° Utrum lex huraana obliget cum mortis aut gravis alicujus in coni modi periculo.

Resp. l.o Eam ita non semper obligare ; majorem enim obligandi vini non habet iex humana , quam divina : atqui di- vina lex positiva non semper obligat cum gravi periculo. Nam lege divina prohibitum erat ne quis vel panes propositionis comederet , vel die sabbati aliquid operis servilis ageret : atqui tamen illae Dei ipsius leges non obligarunt cum gravi vitae periculo ; potuit quippe David urgente necessitate panes sanctos comedere ; potuerunt et Machabaei pugnare die sabbati ; ergo &c.

Resp. 2.° Legem humanam aliquando , etiam imminente vitae periculo , obligare , quando scilicet bonum ex ejus ob- servatione secuturum , vitae praevalet ; vel cum malum ex ejus vioUtione oriturum , vitae dispendio majus est. Haec regala nititur lege aeterna , sive ordine immutabili , qui jubet meliora detevioribus anteponi. Sic tenetur miles excubias agere , et assignatim sihi stationem servare , etiam cum certo vitae pe- riculo , quia eivitatis vel exercitùs conservatio longé potior est unius militis vita.

Quaeres 2. > Quid àgendum sit cum occurrunt duo praecepta quae simul observari nequeunt.

Resp. lllud anteferendum esse quod gravius est ac praes- tantius. Hìnc praecepto juris natufalis aut divini cedere debet praeceptum humanum , quia nat.urae lex circa res omnìno ne- cessarias versatur , et Deus boniine longe superior est : hinc etiam praeceptum charitatis , quae omnium virtutum est pres- tantissima , aliarum exercitio praevalere debet ; omìttenda igi- turjejonia , preces , auditio missae , et caetera hujusmodi , ut charitatis officium proximo , qui eo gravitar indiget , praestes, si utiumque simul praeceptum implere nequeas.

24

DISSERTATIO 2.*

De actuum humanorum proprietatibus.

Actuum humanorum proprietates sunt bonitas vel malitia moralis. Bonitas autem actuum humanorum moralis generatila est eorum cum recta ratione consensio. Rectum factum nullo modo esse potest , inquit Augustinus , quod non a recta ratione prqficiscitur . ( Lib. de Utilitate craedendi , cap. 12. ) Fecta autem ratio vel est increata quae in mente divina existit , et lex aeterna dici solet ; vel creata , quae lumen est creaturae rationali a Deo insitum , sive ipsa legis aeternae cognitio, quid bonum malumve , quid faciendum aut fugiendum sit , in- dicans. Malitia moralis generatim est actus humani a recta ratione , sive lege aeterna , dissensio.

CAPUT l.m

Utrum bonitas vel malitia moralis sint aliquid in actibus humanis positivum.

Propositio 1.» Bonitas moralis est aliquid positivum.

Prob. Bonitas actus humani est illius cum recta ratione, àive lege aeterna consensio : atqui haec consensio est aliquid positivum , non merum nihilum ; siquidem ex omnium con- Sensu , vera est perfectio ; ergo , &c. Propositio 2.a M.ditia moralis est privatio rectitudinis debitce.

Prob. In eo consistit malitia moralis , quo posito , actus humanus statim intelligatur maius : atqui posita sola privatione rectitudinis debitae ex parte sive objecti , sive finis , sive cir- cunstantiarum , actus humanus illicó concipitur malus , juxta vul- gare ilud effatum : malum ex quocumque defectu. Et vero , tam privatio perfectionis actui humano debitae hunc efficit moraliter malum , quam privatio perfectionis in opere physico requisitae, illud efficit in suo genere malum : atqui privatio perfectionis in opere physico , &c. , ex. g. , horologiun , si careret aptà rotarum conformatione , eo ipso malum diceretur , et vitiosum; ergo , &c.

Praeterea , si malitia moralis esset aliquid positivum , Deus censendus foret illius auctor , siquidem omnia per ipsumfacta sunt , et sine ipso factum est mhil. (Jòan. 1. 3.) Atqui nefas est Deo , tanquam auctori , tribuere malitiam moralem actuum humanorum, cum a summa ejus sanctitate sint alienissima; ergo &c.

Objicies. Illud est positivum quod habet causam positivaim atqui malitia moralis habet causam positivam ; ergo &c.

25

Resp. Dist. maj. Illud est positivum quod habet causai positivam et efficientem , conc. ; quod habet causam positivam, sed deficientem , neg.

Porrò quod proficiscitur ex causa deficiente , dici non pò- test aliquid positivum. Sic tenebrae quae a sole deficiente exoriuntur , nihil sunt positivi : atqui malitia moralis habet qui- dam causam positivam , sed deficientem , nempe voluntatem humanam , quatenus arttiones suas ad rectam rationem non di- rigit , nec informat. Nemo qucerat causam efficientem malve vo- luutatis , inquit Augustinus ; non enim est efficiens , sed defi- eiens ; quia illa non est affectio sed defectio (lib. 22, de civit. Dei),

CAPUT 2.m

Utrum admittendi sint actus ìndiflerentes.

Actus humanus spectari potest vel in specie , id est , ra« tione solius objecti , et fine ac circunstantiis semotis ; vel in individuo , et prout singularis est , habila nempe ratione et ob« jecti , et finis , et circunstantiarum. Apud omnes certum est dari actus humanos in specie indiferentes ; id est , qui neque boni neque mali sint , et generatim duntaxat et ratione solius objecti conciderentur. Tales sunt ambulatio , locutio , &c, ; sed controvertitur utrum admittendus sit actus quidem humanus in individuo indifFerens ; id est , qui ratione objecti , finis et circunstantiarum simul spectatus , nulla bonitate , nullaque pra- vitate morali afficiatur,

Propositio. Nullus est actus humanus in individuo indìfferens.,

Prob. 1.° Omnis actus humanus vel rectae rationi consen- taneus est , vel non si prius : bonus est , ut potè congruena regulae cui conformari debet , ut sit bonus ; si posterius : ma- lus est , siquidem tenetur homo suos omnes actus deliberatos ad rectae rationis norman componere '% ergo , omnis actus hu- manus bonus est vel malus , ac proinde nullus est indifFerens.

Prob. 2.° Actio quaelibet humana in individuo spectata, fit propter aliquaem finem ultimum : atqui hujusmodi actio non potest esse indifFerens. Ad illud enim requireretur , ut finis ultimus ad quem spectat agens y neque bonus esset r neque malus : atqui id absurdum est ; nam duplex tantum assignari potest finis ultimus actionis humanae , scilicet Deus aut crea- tura ; inter utrumque nihil medii datur : atqui si voluntas ope- rantis actionem referat ad Deum tanquam finem ultimum , bo- nus legitimusque est finis : malus vero erit si voluntas in ali- qua re creata ', tanquam in fine ultimo , eonquiescat. Nam stare

26

in creatura sine peccato esse non potest , ut clamai ratio , et docet S. Thomas ( Supplem. Q. 49. art. 5.) ; ergo sicut finis ultimus quem sibi proponi! agens vel bonus est vel malus , idem de quolibet actu humano sentiendum est , ideoque nullus esse potest indifferens.

Prob. 3.° Si quis actus in individuo esset indifferens, maxime verbum otiosum , quod nempe eitra ullam necessita- tem et utilitatem profertur : atqui ne verbum quidem otiosum dici potest indifferens , eum de eo rationem summo judici simus reddituri . Dico autem vobìs , ait Christus , quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines , reddent rationem de eo indie judicii. (Math. 12, 26.) ; ergo r &c.

Objicies. Potest aliquis in horto deambulare delèctationis gratia : atqui actio illa est prorsus indifferens ; ergo , &c.

Resp. Neg. min. Si enim delectatio propter quam deam- bulami , referatur ad Deum tanquam finera ultimum , tunc bona est ; mala vero si non referatur . Hinc Theodoretus explicans haec Apostoli verba : Omnia in gloriam Dei facitei ipsam deambulationem inter ea recenset quae ad Dei gloriam refe- renda sunt : Pulchré , inquit , omnia comprehendit (Apostolus) et sedere , et stare et ambulare ....... ut unus sit omnium

scopus , Dei gloria,

CAPUT 3.m

linde repetenda sit actuum humanorum bonitas vel malitia morali*»

Tria sunt in actibus humanis , quorum habenda est ratio specialis , nempe objectum , finis et circunstantia. Objectum est iliud quod fit , v. g. , aerogatio eleemosynae. Finis actio- nis est id cujus gratia aliquid geritur , ut Dei gloria , propter quam homo tenetur agere. Circunstantiàe sunt adjuncta quae actionem humanam comitantur. Certum est apud omnes actio- nem non esse bonam , nisi ad ultimum finem legitimum refe- ratur , quem non alium esse demonstravimus quam Deum ; sed quaeritur an , praeter finem , quidquam aliud sit necessarium.

Propositio-, Actuum humanorum bonitas et malitia , non solum a fine ultimo , sed etiam ab objeeto et circunstantiis repetenda est.

Prob. l.a pars. Ex eo non parum pendet actuum huma- norum bonitas vel malitia moralis , per quod virtutes et vitia quaedam , ac proinde eorum actus , a se invicem specie dis- tinguuntur : atqui virtutes et vitia quaedam , ideoque eorum actus , a se invicem specie disertminantur propter objectum circa quod versantur. Sic virtutes Theologicae \ nempe fides y spes §t charitas , k nioralibus , qualis est temperanza , specie dis-

27

orepant ; quia theologicae Deum ipsum habet prò objecto prò* ximo , non autem morales. Sic etiam homicidium et adulterium specie differunt , quia diversa sunt utriusque objecta . Cur homicidio gravius est parricidium , nisi quia aliud est homi- cidiì , et aliud parricidii objectum ? Ad aestimandam igitur actuum humanorum bonitatem , vel malitiam , habenda est ra- tio objecti circa buod versantur.

Prob. 2.a pars : Aliquid bonitatis aut maìitiae in actus humanos a circunstantiis redundat , si dentar actus alii aliis pejores aut meliores , licet eumdem finem , idemque objectum habeant : atqui id certuni est. Actio v. g. , illius qui num- mum in tempio furatur pejor est quam si extra templum fie- ret ; idem tamen est finis , idemque objectum ; utrobique enim intenditur boni alieni possessio : furtum igitur illud in tempio factum , nonnisi propter circunstantiam loci sacri crimen gra- vius evadit. Actio pauperis alteri pauperi eleemosynam ero- gantis , eaeteris aequalibus , melior est quam actio divitis pari eleemosyna egenum sublevantis : atqui in ea hypotesi melior esse non potest , nisi propter circunstantias tum paupertatis, tum animi ad largiendum propensioris ; ergo quidpiam boni- tatis aut maìitiae actibus humanis conferunt circunstantiae.

Scholium* Annotandum est inter bonitatem et malitiam mo- ralem id esse discriminis , quod ad bonitatem alicujus actio- nis necesse sit , ut tria haec , objectum bonum , finis lauda- bilis et legitimae circunstantiae in actum simul coeant. Ad pravitatem vera actionis sufficit ut unum ex his tribus , nempe objecto , fine et circunstantiis , sit malum.

ETI1ICA 8PECIALIS.

Ehtica specialis de variis seorsim hominum ofl&ciis disserit,

DISSERTATIO 1.* De hominis' erga seipsum officiis.

Cum homo constet anima et corpore simul conjunctis, duplicis ordinis sunt sua erga seipsum officia. Alia sciliaet ad animam , et alia ad corpus spectant.

CAPUT, l.m

De officiis hominis ad ipsius animam espectantibus In eo generatili! consistunt hominis erga mentem suara

28

©fficia , ut ipsius facultates perficere , ad finemque proprium dirigere studeat. Cura autem duae sint animae facultates , riempe inteliectus , et voluntas , ad utriusque curam revocantur ho- minis erga mentem suam officia-

De officiis , qua ad inteltectum spectant.

Cum ad eum finem destinatus sit inteliectus , ut verum agnoscat , mens veris circa res ad officium suum pertinentes sententiis inibuenda est , et cognitionibus homine dignissimis exornanda. Quaedam autem sunt , quorum cognitio ad omnes homines pertinet , qualia sunt Relìgionis , et morum principia^ quibus praelucentibus , vitam in terris honeste , pieque agere, salutemque in altera vita consequi possimus : quamvis cupidi- tatum aestu ad pravas actiones abripiantur homines : attamen, eum mentis suae compotes fiunt , sibique redduntur , vera, sanaque principia rursus eorum mentibus sublucent, Unde fìt, ut importunis conscientiae stimulis exagitentur , ad melioremque frugem redeundi consilium efficax ìneant ; id autem vix unquam ab iis praestari solet , quorum in animos non jactata fuerunt salubrium praeceptorum veluti semina.

Sunt etiam quaedam cognitiones certis condìtionibus , et vitae institutis accommodatae. Debet autem quisque iis addis- cendis praesertim operam dare , quae ad suam artem y suuinvé munus recte abeundum necessaria sunt. Ad eas tamen dis- ciplinas animutn adjungere licet , quae non sunt primae utili- tatis. Habet enim scientiae omnes magna vìrtutis adjumenta, vel eo solo quod iis assuetus animus , viliores , et hominis prorsus indecoras voluptates contemnere soleat. At summoperé cavendum , in res obscuras , difficiles y minìmeque neces- sarias studium plus aequo conferamus. Quinimo rerum etiam pulcherrimarum studiis a gerendis negotiis nos abduci recta ratio improbat. Plus scire , velie quam satis est , ait Seneca , in- temperantia est. Praeterea angustiores sunt mentis humanae limites , quam ut omnia possimus animo complecti.

Cum pravae opiniones animum non minus corrumpant , quam vitiosus sanguis habitum corporis , maxime enitendum est , ut menti nullae insideant praejudicatae opiniones. Quod vìtium qui voluerit effugere , eas sequetur regulas . quas in Logica exposuimus , ubi de judiciorum erroribus , et remediis

Nequicquam autem ad scientiam ingenio , labore industria nitimur , nisi totius operis ducem habeamus Deum : instru- menta sunt illa quidem , et subsidia doctrinae : sed quemad- modum terra , quamvis diligenter subacta , et exculta , nihil tamen fructus dabit , nisi praeterea rore coelesti perfundatur,

29

sic ad ingenii bonitatem , laborisque pertinaciam , nisi accedat obsecundantis Nunainis favor , nihil aut certe parum in litteris proficiemus. Frustra scilicet homo plantat , frustra irrigat , nisi det mcrementum Deus. Ipsius igitur opem cum Propheta sic implorare quisque debet. Bonitatem , et disciptinam , et scien- tiam doce me (Psal. 118. 66).

De officiis y que ad voluntatem spectant.

t.° Cum voluntatis proprium sit , bonum appettere , et malum aversari , curandum nobis maxime est , ut appettitus noster nec aliud quam bonum sincerum prosequatur , nec aliud quam verum malum refugiat. Nini! proinde nobis esse debet antiquius , quam ut mendacibus honorum apparenti um illecebris non deludamur.

2.° Immutabilis quidam est ordo r quem in rebus diligen- dis servare debemus. Ule autem ordo ex objecti dignitate , et excellentia repetendus est , ita ut perfectiora , et meliora ma- jorem sibi vindicent dilectionem ,. quam minus perfecta , et minus bona. Dictat enim recta ratio , eumdem rebus deberi in nostra dilectione locum , quem habent in justa nostra exis- timatione. Unde colliges Deum super omnia esse diligendum, cum sit summum bonum , quo nihil perfectius , nihil excelle n- tius excogitari potest ; et animam magis esse amandam , quam corpus , quia corpore melior est , ac praestantior..

3.° Ex voluntatis affectibus alii sunt ex natura sua pravi, et inordinati r qui totiden sunt animi aegritudines ,. ut ambitio, avaritia , voluptatum amor ; in iis reprimendis , et coercendis plurimum diligentiae adhibendum est : ali! vero, sunt afFectus, et appettitus ex natura sua boni , quos intra legitimos fìnes continere debemus , et rationis imperio subjicere , ut eos adi proprìam destinationem flectat. Bonum est , v. g. felicìtatis de- siderium , sed legitimum ad fìnem dirigatur necesse est > nempe ad Deum , in quo solo sita est nostra summa felicitas ; bo- num est etiam cognoscendae veritatis studium > modo tamen affiora te non qucesieris , fortiera te non scrutatus fueris, « ( Eccl. 3. 22 ).

4.° Si teneamur omnes affèctus ex natura sua pravos r et inordinatos omnino reprimere , fugienda sunt igitur quaecum- que illos fovere aut excitare possunt.

CAPUT %F* De officiis haminis ad corpus suum spectmtihm* Cum Deus animam carpari ea ìege conjunxerit % ut ipsius

30

borio , et saluti consuleret , debet homo , quantum honeste neri potest , curare ut sua corpori vita , sua integritas , suaque valetudo constet; debet ipsius vires cibo, potu, et sonino reficere. Qua tamen in re , non quid voluptas suggerat , sed quid ne- cessitas requirat , attendendum. Si enim cibis et potui plus aequo indulgentur , inde contingere solet , ut corpus adversus rectorem suum animum efferatur insolentius , ipsiusque impe- rium detrectet ; nec molliter igitur curandum corpus , nec la- bore nimio frangendum , sed moderata exercitatione roborandum. Nulla enim pestis mollitie , et desidia foedior. Corpus simul, et animam corrumpit , hominemque et sibi , et aliis inutiiem efficit. Ex ea pullulare omne vitiorum genus , luctuosa com- probat experientia.

Corporeis sensibus quidam , ut Scripturae verbis utar, custotia ponendo, est. Quae enim per oculos , et aures subeunt species , eae saepius in imaginationis sede vestigia se imprimunt, pravis animi affectionibus excitandis maxime accommodata. Debent praesertim juvenes ab iis rebus praecavere , quae periculosas in sensibus commotiones , et subinde vividiores in animo affec- tus excitare solent. Cum enim in ipsis magis ardescat cupi- ditas , ferveat imaginandi vis , et sanguis vehementius ebulliat, ex visis , et auditis repente inflamatur , et ad medullas usque penetrat morbus aliquando insanabilis,

QUAESTIO 1.»

An suicidium aliquando sit licitum.

Sapientem posse morte voluntaria hujus vitae aerumnis$ et doloribus sese subducere , olim contendebant Stoici. In- sanam hanc opinionem nostris hisce temporibus defenderunt nonnulli Sophistae , quibus non satis fuisset omnem morum re- gulam subvertere , nisi in aliorum suamque vitam tandem ali- quando conjurassent.

Propostilo. l.a Suicidium propria voluntate commisura actus est rebeilioìiis erga Deum.

Prob. Ille est erga Deum rebellis , qui leges Dei aperte contemnit , et ipsius jura sibi arrogat : atqui duplici hoc vitio laborat , qui seipsum propria voluntate occidit : 1.° Quidem leges Dei aperte contemnit. Ea quippe est lex omnium pec- catoribus a Deo insita , ut quisque corporis sui conservationi provideat ., et quae ipsi nocent naturae instinctu aversetur: ea vero naturae lex iterum in decalogo bis verbis promul- gata est ; non occides : qua lege tam nostra , quam pro- simi vetita est occissio , quia non plus juris homo in suam,

31

quam in proxirai vitam habet : atqui legem hanc spernit , aut saltem arbitraria interpretatione irritam facit , quisquis seipsum ieterficit ; ergo 1.° &c.

2.° Jura Dei sibi arrogat : Deus enim solus est supremus vitae , et necis arbiter : Ego occidam , et ego vivere furiarti (Deut* 32. 39.). Tu es , Domine , qui mortis , et vitce habes potestatem. (sap. 16. 13.) Vita igitur nostra quoddam est dep- positum , quod solus repettere potest , qui soìus dedit. Militia est vita humana : quemadmodum ergo non potest miles statio- nem sibi commissain relinquere sine jussù Imperatoris y ita et multo minus , non potest homo ab ista mortali vita discedere praeter Dei voluntatem , qui est summus imperatorum Dominus.

Propositio 2.a Qui seipsùm voluntarie occidit , reus est in sodetatem , et crudetis in seipsum.

Prob . l.a pars l'Ile reus in societatem censeri debet, qui ipsi eripit membrum utile , qui spem omnem , et facultatem abjicit boni cujuscumque hominibus conferendi : atqui ita se habet , qui cruentas sibi infert manus. i Numquid objiciet sé. in eo statu versari , in quo nullum societati bonum conferre possit ? Sed 1.° i qua ratione eertus est , statum illum diu- turnum fore , et constantem ? 2.° £ Nonne potest aliis utilem sese praestare patientiae et fortitudinis exemplum praebendo? 3.° Si prodesse nequeat , saltem no cere non debet : jam vero sui interfector societati plurimum nocet. Caeteros enim , quan- tum in se est , hortatur , ut fortem rebus in adversis cons- tantiam spernant : quod profecto societati maxime est exitio* sum ; si enim possit quisque vitam abjicere , ut ab importu- nis doloribus sese liberet ; { cur non poterit ad efFugiendum aliquod incommodum abdicare , et Principatum , et Magistra- tura , et exercitus imperium ? c* Cur non poterit PaterfamiliaSp ut propriae tranquillitati eonsulat , uxorem , et liberos deserere, et sese in solitudinem recipere ? ergo in societatem reug est , qui seipsum interimit.

Prob. 2.a pars : Ille in seipsum crudelfs est , qui sub fugiendi mali praesentis obtentu , in apertura summae infelici- tatis discrimen sese conjrcit : atqui in horrendum illud pericu° lum incurrit , qui vitara sibi eripit. Praesentia quidem mala declinat : at incertus est , melioremne r an longe deteriorem conditionem sit experturus. Imo potius , si providentiam di- vinam agnoscat , cujus ordinatione omnia in mundo contin- gunt y eertus est , injussum se ad supremi Judicis tribunal in- trudere y ac promde male ab eo accipiendum est , et paenig gravissisimis afiSciendum.

32

Solvuntur objecta*

pbj. l.o Illud licitum est , quod fortis est animi : atqut aeipsum interim ere , fortis est animi ; ergo &c.

Resp. Neg- min. Qui seipsum interimit , non fortitudi- xlem , sed animi abjectionem dempnstrat. i Cur enim ita se gerit , pisi quia yel taedium vitae , yel infortunia , mprbos, egestatem , aut allia hujus vitae mala tolerare non potest ? qua in re ignaviam sapiens quisque deprehendet , non fortitudi- nem , quae in earumnis constanter perferencfis sita est. lime praeclare Martiaiis:

Rebus in adversis facile est contemnere vitam, Fortiter illefacit , qui misser esse potest.

Eos qui ut suicidium fortitudinis laude commendent , quo? rumdam Rpmanorum aliegant exempla : sic compellat Rousseai^ Genevensis : j Quicres escusarte con ejemplos , y te atreves a meritar à los Romanos ! ; Que mal hùs esccjìdo tus ejemplos ! y que hajamente juzgas de los Romanos , si piensas que se creian con facultad de quitarse la vida , al punto que les era gravosa. Mira los tiempos gloriosos de la Repùblica , y exa- mina si ves a un solo ciudadano virtuoso libertarse asi de la carga de obligaciones , aun despues de las mas acerbas desven- turas. ^ Evitò Régulo de vuelta a Cartago , los tormentos que le esperaban con da?*se asi la muerte ? & que no habria dado Postumio , por que le hubiera sido licito este refujio en las Fur~ cas caudina* ? £ el esfuerso de valor del Consul Varron eri ha- ber podido vivir despues de su derrpta ? no admiró al mismo Senado % Por que motivo se dejaron entregar voluntariamente a los enemigos tantos Jenerales , para quienes tan cruel era la ignominia , y. a quienes tan poco el morir costaba? por que debian a la Patria su sangre , su vida , y su postrer aliento; y por que ni la ignominia , ni los sucesbs infaustos los podian dejar immunes de està obligacion sa grada.

Obj. 2.o Eam licet yitam abjìcere , quae nobis malum est^ et nemini bonum ; contingit aliqunado , ut vita nobis sit malum et nemini bonum ; ergo tunc licet eam abjicere.

Resp. 2.° Neg. maj. utpote verbis generalibus concep- tam. Haec enim praeterea conditip est adjungenda , ut scili- cet non culpa nostra : v. g. immoderatis cupiditatibus , vita nobis maium evaserit . Refraenandas esse cupiditates , non vitam abjiciendam esse jubet lex naturatis.

Resp. 2.° Neg. min. Nunquam enim contingere pptestj aliquem ita esse ab omni societatis vinculo solutum , ut nulla

33

aupersint officia erga caeteros homines implenda. \ Nonne Pa* rentes , liberos , propinquos , amicos habet , quorum in gra- tiam vitam servare debeat ? <; Nonne tenetur societati universae exemplum praebere patientiae et fortitudinis , ex quo plurima in Rempublicam derivabitur utilitas ? Cum enim homines nas- cantur societatis membra , tenentur bonum pubìicum , quan- tum in se est , promovere. Hinc ita prosequitur praefatus scriptor. Y ■> no estoy lignei o a nada .... soy inuiil en el mundo. Fi- lòsofo de un dia & no sabes que no puedes dar un paso en la tierra , sin encontrar con una obligacion que desempenar , y que lodo hombre es util a la sociedad por el mero hecho de existir ? Cada vez que te veas tentado a abandonarla , di den- tro de ti " q.dero hacer una buena accion antes de morir " Ve luego a buscar a algun desvalido que socorrer , à algun des- venturado , que consolar , a algun oprimido que defender. Allega a mi los infelices , que no se atreven a acercarseme : no temas abusar ni de mi bolsillo , ni de mi crédito ; coje , desparrama mis bienes , hasme rico. Si te detiene hoy està consideracion , te detendrà tambien mariana , pasado mariana , y toda tu vida* Si no te detiene , muere , que eres un malvado.

Obj. 3.° Vitam nobis concessit Deus , tanquam benefi- cium ; ergo nobis succensere non debet , si beneficium illud restituamus , quando nobis molestum est,

Resp. 1.° Dist. ant. Vita est beneficium , simul et dep- positum : conc. vita merum est beneficium. neg.

Itaque vita beneficium est simul , et deppositum à Deo nobis concreditum , ut illud seduló tueamur , et servemu«5 donec ab eo reposcatur , a quo nobis fuit commissum . Si enim vita merum esset beneficium , et munus , prò suo nutu et arbitrio uti possent homines , nec vitae suae rationem cui- que deberent , nec proinde a Deo pendere censerentur ; atqui illud omnino repugnat ; ergo vita merum non est donum , sed etiam deppositum , quod retinere debent homines , donec illud Deus repetat .

Resp 2.a Neg. conseq. Merito quippe nobis succensere potest Deus , quando concessum nobis vitae beneficium injussi abjicimus , propter mala quae nobis ingruunt . ,; Quid enim id aliud est , quam ejus providentiam incusare , ejusque benigni- tati et justitiae diffìdere ? namque si de benignitate , de jus- titia , providentiaque divina non dubitaremus , mala , quae nobis accidunt haberentur , vel tanquam propriorum scelerum poenae , vel tanquam meriti comparandi instrumenta , vel tan- quam totidem occassiones patientiam , nostramque in Deum fiduciam exercendi , et excitandi.

Obj. 4.° Mors aliquando unicum superest malis nostris

£

34

remedium , ergo timc licet ad eam confugere : vetitum quippe non est malis nostris finem imponere .

Resp. 1.° Neg. ant. Tum quia in praesenti vita nihil est omnino desperatum , perpetuae sunt enim in rebus humanis vicissitudines ; tum quia alteram fore vitam , in qua sua erit virtuti merces , et crimini poena , demonstravimus . Cum au- tem vitam sibi proprio arbitrati! auferre , et inconsulto , qui eam no bis concessit Deo , grande sit nefas , jquanta supplicia eos manent , qui tantam suo Creatori injuriam inferunt ! nedum igitur mors sit malorum remedium et finis , contra initium est poenae longe gravioris in altera vita subeundae .

Resp. 2.° Neg. cons. Quamvis enim mors unicum foret malorum , quae patimur , remedium , ad ilìud tamen proprio nutu confugere non liceret . Expectandum enim est , donec providentia divina , quae certo Consilio ea mala permittit , aliquod praesenti nostrae conditioni levamen , et solatium , eo quo sibi libuerit modo , afferat ,

QUAESTIO 2a

Ari liceat ad propriae vitae conservationem injustum aggres- sorem occidere , vel sìngulari certamine cum aliquo congredi .

Cum ex lege naturae demonstratum sit , nos teneri ad vitae custodiam , hinc oritur quaestio de nostra defensione ad- versus aggressores. Hac de re agunt juris Scriptores , quo- rum multi non solum à mansuetudine evangelica , sed etiam ab ipsa lege naturali longius recedunt. Varii autem casus dis- tingui dehent. Et primum quidem non licet occidere aggres- sorem , qui bona fortunae tantum invadit , contrarium enim est rationi prò minori bono , ut sunt divitiue , non corporis dum- taxat vitam , sed etiam animae eripere , quolibet enim fortunae bono infinite exceltenlior est corporis vita , animaeque salus; ac proinde rectae rationi repugnat , ut ad honorum illorum conservationem in causa simus , corpus non solum perire , sed animam quoque aeternum damnari,

Quamvis autem honorum fu rem occidere non liceat , uni- cuique tamen competit jure sua bona defendere , atque excepto mortis periculo , honorum ' jacturam impedire , et aggressorem arccre. Porro ex notione charitajtis evidens est , intra justos liinites continendam esse defenssionem , ita ut animus ab omni YÌndicta sit alienus. Quare si ad bonorum defenssionem mitiora media suffieiunt , utendum non est duriorihus , nuìlum enim jus habemus alterum offendendi , nisi quatenus justa nostri de- fensio exigit , non autem ut agressor oftendatur , eique malum

35

inferatur. Si ergo subrepta bona Magistrate auctoritate , vel alia quaiibet ratione possint recuperali , aggressorem laedere non licet.

Ex iisdem principiis patet responsio ad quaestionem aliam, utrum liceat in propriae vitae defensionem injustum agresso- rem occidere. Ad vitam servandam mitiora media adhiberi de- bent , odium abesse debet , neque seipsum defendens , mor- tene aggressoris potest intendere , sed tantum propriae vitae conservationem. His autem adhibitis eonditionibus , si violen- tus aggressor aliter deppelii non possit , jam eum de medio tollere licet ; atque in hac defensione jus inculpatce tutela. , quod appellant , positum est. Hinc patet , inculpatae tutelae locuni non esse , si arrepta fuga , nostrae conservationi consulere pos- siraus. Cur autem in bonorum invasione furi mortem dare non liceat , secus autem liceat ad servandam vitam , facilis est ratio. Etenim omnia , quae vocantur fortunae bona , nullius sunt pretii , si cum vitae bono conferantur , praesertim si mor- tis improvisae periculum , et poenae in altero vitae statu pec- ca tori bus destinatae attendantur. Hinc S. Antoninus part. 2. tit. 1. cap. 3. velut -perfectiorem cbaritatis actum laudat , si quis de suae conscientiae reetitudine moraliter certus , ad salvandam ag- gressoris animam se occidi permittat. Narri alias fatue faceret , ex- ponendo se morii corporis , et animce , cum sibi per mortem prce- cludatur via poz'dteniice.

Porro ex his patet , qua ratione intelligi debeat S. Au- gustinus , qui lib. 1. de lib. arb. cap. 1. affirmat naturatemi charitatis ordinerà violavi ab eo , qui ut corporis vitam servet^ saluiis (Eterna jacturqm inferi proximo : haec S. Doctoris verba generatim intelligi non possunt ; iniquum enim est , et fatuum, ut ait S. Antoninus , aeternam proximi salutem nostrae ante- poni. Praeterea cum jus inculpatae tuteiae , conditionesque singulae vix servari possint , homo enim in vitae periculo cons- titutus variis afFectibus , praesertim odio perturbato : hinc fit ut practice loquendo , illieitum fere semper sit aggressorem oc- cidere , id enim vix fieri potest sine vindictae , nocendique animo , atque in hoc alio sensu explicari etiam potest mens S. Agustini.

Praeter fortunae vitaeque bona jam recensita , alia sunt etiam bona , quaiis est honor vel fama. Homo omnes suas ac- tiones ad sui , aliorumque perfectionem , et ad Dei gloriam dirigere tenetur , ac proinde nihil debet facere , quod suae, aliorumque perfectioni , atque Dei gloriae repugnet. Aliorum de hac perfectione judicium est , id , quod honoris , vel famae nomine appellamus , incumbit ergo omni homini , ut se honore, eicut bona fama dignum praebeat. Porro aliae virtutes dicuntur

36

intellectuales , quae pertinent ad intellectum , quaìis est scien-~ tia &c. Aliae dicuntur morales , quae pertinent ad voluntatem, qualis est temperantia &e. Itaque cum intellectum et volun- tatem perficere teneamur , incumbit homini , ut se bona fama dignum praestet , tum quoad virtutes intellectuales , tura quoad morales. Fama autem de virtutibus intellectualibus nomìnis ce- leòritas vocari solet. Igitur cum non soium ad nostram , sed aliorum quoque perfectionem tendere , illisque exemplum prae- bere teneamur , famam nostram tueri , atque defendere debe- n.us , maxime quoad virtutes morales , quae intellectualibus sunt longe praestantiores. Servandae famae obligatio omni aetate notissima fuit , unde illud Poetae.

Omnia si perdas , famam servare memento.

Hanc obligationem exemplo suo nos docuit Christus , qui Joan. cap. 8. v. 58. adversus Judaeorum calumnias famam suam defendit. Porro duplici tantum ratione famam vindicare licet , factis scìlicet , et verbis. Et quidem contra calumnias fama defendi non potest , nisi efficiamus , ut nulla calumnia- tori fides habeatur , id autem factis et verbis dumtaxat obli» neri potest. Et primum quidem honestissimus , et omnium tu- tissimus famam tuendi , et calumniam reppellendi modus hic est, si nempe factis contrariis calumniae reffellantur , ita enim ca- lumnia net manifesta , nullaque alia erit opus defensione , atque tandem successu temporis apud viros bonos fama restituetur at quidquid agas apud viros malevolos , nihil prorsus effece» ris , patietiter igitur ferenda sunt , quae mutari non possuntf atque in hoc casu valet tritum illud.

Conscia mens recta fama , mendacia ridet.

En tutissima arma , quibus calumniam arcere , atque rep- pellere possumus. Non solum factis , sed etiam verbis famam defendere licet. Absit autem , ut quis sibi persuadeat , ad famae defensionem licitimi esse calumnias calumniis retorquere, et calumnìatorem eonviciis , atque injuriis lacessere , qui eninv ita se gereret , non famam vindicare t , sed amitteret , et male conceptam de se suspicionem contirmaret. Non reddentes ma- lum prò malo , nec makdichtm prò maledicto : (1. Petr. cap. 3.) Fama , et existimatio verbis licite defenduntur , si calum- niae falsitas verbis demonstretur. Neque est quod dicatur pro- ximo injuriam neri , eum veluti calumniatorem traduci , ejus- que fidem labefactari.

Et enim in conflictu olficìorum erga seipsum-, erga aìium

37

vincit offioium erga seipsum. Et quidem cum licitum sit noli parcere vitae alterius , ut propriam serves , licitum quoque est verbis famam reparare , etiamsi calumniator non sine de- decore raanifestus fìat , et certe non privato tantum homini nocet calumnia , sed universae societati perniciosissimum est crimen. Id autem magis ac magis manifestum net , si falsa hominum judicia , et injustas de aliis opiniones attendamus, tenemur quidem , quantum in nobis est , nemini ofFensionis oc- casionem praebere , alios exemplo nostro ad virtutem excitare debemus. At cum iniqua persepae sit hominum lingua , ita ut in ipsos quoque sanctissimos , illibatosque homines saeviat , de hominum laude curandum non est , nisi quatenus aliis bono exemplo esse tenemur , et nemini offensionem praebere.

Caeterum si quid bene egerimus , laudem Deo dare de- bemus , non nobismetipsis , neque ab hominum judicio , sed a divina justitia , atque misericordia expectanda est merces. Haec omnia argumenta , quae hactenus exposuimus , facile demons- trant , legi naturali , atque civilis societatis tranquillitati re- pugnare singularia certamina sive duella quae ad ulsciscendam injuriam committi posse , affirmarunt perversissimi quidam rerum moralium Scriptores. Hinc merito certaminibus istis gravissimae poenae decernendae et perniciosissima haec injuriarum ultio severe coercenda. Neque valet ineptissimus honoris servandi, vitandaeque ignominiae praetextus , vanissimus enim est , atque turpissimus honos ille , qui in legis naturalis violatione con- sistit. Clarissimus quidem , vitaque ipso charior debet esse ho- nor , qui ex divinae legis observantia desumitur , sed ex ho- minum arbitrio , mundanisque , et superbis opinionibus gloria nostra aestimari non debet.

DISSERTATIO 2.*

De hominis erga caler 'os homines officiis communi humanitatis Ululo subnixis.

Principium generale : Alios homines sicut seipsum diligere tenetur : ratio est , quod omnes quatenus homines sint aequa- les ; omnium enim eadem est natura ; omnes similibus pollen^ facultatibus ; omnes ab uno eodemque Deo conditi sunt ; ora. nes ab uno eodemque parente suam ducunt originem ; omneg pari ratione in lucem editi , adolescunt , consenescunt , intere, untque similiter ; omnes denique ad eumdem finem destinanture

Corollaria.

Hinc colliges 1 : diligendos esse inimicos : lege enim

38

naturae tenemur omnes homines diligere : atqui ìex naturaìis prorsus immutabilis est ; nec proinde eam abrogare potest ini- micitiae ratio. Naturale hoc praeceptum sic confirmat Christus: Dilìgile inimicos vestros ; benefacite iis , qui oderunt vos , et orate prò calumniantibus vos (Math. 5. 44.)

Colliges 2.° Nulli damnum esse inferendum. Alios enim homines , sicut nosmetipsos diligere debemus : atqui ita se , sua- que amat unusquisque , ut sibi damnum afferri nolit ; erga caeteros igitur homines eodem modo comparatus esse debet. Abstinendum est proinde ab homicidiis , latrociniis , furtis, rapinis , calumniis &c. si quis ergo vel per se , vel aliorum mi- ri isterio nocuerit aiteri in bonis sive corporis , sive animi, sive iortunae , sive famae , tenetur ille , quantum in se fuerit , dam- num resarcire. Frustra quippe clamat naturae lex , nemini afferendum esse detrimentum , si impune violari possit Detra- here aìiquid alteri , ait Tuìlius , et hominem hominis incom- modo suum augere commodum , magis est contra naturarti , quam mors , quam paupertas , quam dolor.

3.° Proximo indigenti prò modulo nostro subveniendum esse. Amor enim otiosus , et nihil agens nullus merito reputatur. Subsidia autem proximo debita alia sunt spiritualia , alia cor- porea. Prioris generis ista sunt : ignorantes erudire , erran- tes corrigere , dubitantibus consilium dare , maestos consolari, Deum prò salute proximi orare. Posterioris autem generis sep- tem numerantur ; scilicet esurientes pascere , sitientibus potum dare , nudos vestire , captivos redimere , peregrinos hospitio excipere , aegrotos invisere , mortuos sepeiire. Ita proximo indigenti succurrendum esse , clamat primaria haec naturae lex: alteri faciendum est , quod nobis factum merito velimus : atqui nullus est , qui aliorum benenciis sublevari juste non velit, cum iis opus habet.

Observandum est autem in beneficiis proximo conferendis quemdam servandum esse ordinem, Extraneis enim anteferendi sunt , qui sanguine , amicitia , vel religione nobis sunt con- junctiores. Regulam hanc ita statuit S.Augustinus. Cum omni- bus prodesse non possis , his potissimum consulendum est , qui constrictius Ubi junguntur (Lib 1. de Doct. Chris, cap. 28. toni 3. pag. 14. ) Quae regula nititur ipsa natura , que ad illud constanter inclinat , ut magis quam extraneos eos diligamus , et ope nostra juvemus , qui vel consanguinitatis , vel amicitiae, vel religionis vinculo nobis sunt colligati. Si tamem extraneus graviori necessitate laboraret , anteferendus esset propinquo longe minus indigenti. Nam vera in hoc est Charitas , ait S. Bernardus , ut qui indigeni amplius , accipiant prius (Tom. 1, pag. 1440. n. 6.)

39

CAPUT 2.m

De hominum officiis ad societatem spectantibus.

Societas est plurimorum hominum conjunctio ad eumdem finem consociatis viribus assequendum.

ARTICULUS l.s

De officiis in ordine ad sedete lem universim spectantibus.

1.° Contra nonnullos Philosophos demonstrabimus homines ad societatem factos esse , et divinitus destinatos. Deinde per modum coroliarii exponemus , quae exinde derivantur officia.

Thomas. Hobbes fatetur quidem homines alios aliis indigere, maxime senes , pueros , aegrotos ; sed negat eos ad societatem a natura esse comparatos. Quinimo contendit homines esse sibi invicem naturaliter infensos. Voluntas laedendi , ait , omnibus inest in statu naturae qui scilicet societatum institutionem prae- cessit. Ideo contendit naturalem hominum conditionem esse statum belli omnium contra omnes , in quo singuli ad illud perpetuo intenti sunt , ut alios seu vi , seu fraude , seu quo- vis alio modo praeoccupent.

Rousseau Genevensis non ita ferocem et bellicosum ho- minem é Caeatoris manibus prodire asserit sed mitem , et be- nignum , omniumque virtutum seminibus a natura instructum esse ; ipsum autem societate depravali , in vitiaque pronum fieri contendit. Unde concludit hominem , nedum fuerit ad so- cietatem , qua corrumpitur a natura constitutus , ab ea é con- trario destinatum esse , ut belluarum instar in silvis , in agris, in cavernis vitam ageret segregem , in quibus ab omni labe sese purum servaret,

Utroque ilio systemate quantum deprimatur humanae naturae dignitas , facile est intelligere ; alterum homines belluis pejores fingit ; alterum parem homini , brutisque animantibus conditio- nem attribuit. Adversus eos sit.

Propositio. Homo natus est ad societatem cum aliis ho- minìbus ineundam.

Prob. Ad illud homo natus est , quod postulant ipsius con- ditio , facultates , et propensiones : atqui ut homo cum aliis hominibus societatem ineat , postulant &c.

1.° Quidem ejus conditio. Varias enim hominum aetates perlustra , et eum nunquam sibi sufficere , sed aliorum ope semper indigere comperies. Si eum in puerili aetatae inspi- cias , qua ratione tenelluius infans vitam servare potest , nisi

40

sedula parentum cura ipsum foveret , tegeret , aleretque ? Alio- qui nudus , humi jacens , aeris inclementiae expositus , vel cito inedia consumerete , vel belluarum ferocium praeda fac- tus vix in lucem editus , periret miserabiìiter.

Sed fingamus eum adolescentiam assequi : nisi tunc paren- tum , aliorumve hominum consiliis erudiatur , et auxiliis adju- vetur £ quid erit aliud , quam ferox quoddam animai , diver- sas animi , et corporis facultates ignorans ? Deinde virilem aeta- tem attingat , tunc occurret generatio , prolisque educatio , et communis liberorum cura , quae patrem inter et matrem vitae consortium , ac proinde societatem exigit. Denique ubi conse- nuerit , eadem , quae in infantia , recurret corporis imbeciili- tas , eadem infirmitas ; tunc igitur sublata hominum societate, humi procumbens , variis morbis , miseriisque confectus , nulìis remediis sublevatus , nullis cibis recreatus , durissima fame extinguetur ; ergo 1.° postulat hominis conditio , ut cum aliis hominibus societatem ineat.

2.° Id etiam requirunt hominis facultates , multis enim praeditus est copulandae societati aptissimis , et quae su- biate sunt prorsus inutiles. Quid v. g. ad societatis usum esse potest accommodatius , quam facultas varios animi sensus , voce, vultu , gestibus , aliisque signis externis exprimendi ? ^ quid autem inutilius , si omnem societatem sustuleris ? Inest homini facultas , documenta recipiendi , quibus perficiatur ; inest in- genium , quod , posita societate , artium , scientiarumque est capax. Toìle societatem , et otiosae prorsus erunt egregiae illae dotes animi , incultaeque omnino marcescent : ergo 2.° ho- minem ad societatem natura esse destinatum probant , quibus exornatur , facultates.

3.° Idem demostrant propensiones omnibus ingenitae. Sic nerao est , qui congressus hominum fugiat , et oderit ; nemo est , qui non amet in amicorum sinu suos dolores exonerare; nemo est , qui propriam laetitiam in aliorum veluti gremium effundere non gestiat : nemo fere qui in solitudine vitam agere velit prorsus segregem ; omnibus insita est bonam apud alios famam comparandi cupiditas , cujus tanta vis est ; ut homines ad suscipiendas res , vel maxime arduas , impellat ; omnibus inditi sunt quidam beneficentiae , et commiserationis sensus, quibus fit , ut humani nihil a nobis alienum putemus : ut cu- juslibet miseriis commoveamur : ut cuilibet periclitanti , vel pa- rtenti opem , et solatium , quantum in nobis est , riaturae im- pulsu praebeamus : atqui omnes illae propensiones ad consocian- dos , secumque invicem colligandos homines conspirant , ergo 3.o aliunde Le. ergo homo natus est &c.

41

Obj. Homo natus èst ad felicitatém : atq'ui societas felicitata adversatur ; ergo &c.

Resp. Neg. min. Illud enim felicitati minime nocet , quod legibus sapientissirais agendi rationem civium ad bonum com- mane dirigit , omnesque impellit ad implenda sua erga Deum5 seipsos , caeterosque homines officia : atqui id efficit societas, non vero aequalitatis status , in quo prò suo quisque arbitrio vitam institueret.

Et vero si veteres , et recentiores historias relegamus, compertum erit multos populos formam quidem regiminis com- mutasse v. g. modo Monarchiam ReipuMicae , modo Rempu- blicam Monarchiae praetulisse : nullum vero invenias , qui ora- nem prorsus societatem abjecerit : persuassum igitur habuerurit liane vel illam regiminis formam communi felicitati non esse accommodatam , non vero societatem in se consideratam.

Inst. j Illud felicitati adversatur , quod cupiditatibus prae* bet originem ; atqui societas &c. ergo &c.

Resp. Neg. min. Cupiditates enim suam in ipso pectore humano sedem habeht , et originem ; nobiscum nascuntur , et adolescunt. Qua rerum conditione semel posita , homines hune statum eiigerùn't , non ubi tollerentur cupiditates , quod pror- sus erat impossibile ; sed ubi compresae , minus communi fe- licitati obstarent. Jam vero manifestami est statum socialem in quo vigent léges , et poenae adversus violatores constitutae, reprimendis cupiditatibus aptiorem esse , ac proinde communi felicitati magis idoneum , quam statum naturalem , in quo pari- ter existunt cupiditates , nulloque fraeno continentur , ergo so- cietas cupiditates coercet , nedum ipsis originem praebet.

Corollarium l.-? Debet ci vis quisque patriae legibus obtem- perare: cum enim firmissimum sunt cujuslibet societatis munimen- tum : iis sublatis , haec corruat , necesse est. Gravissimi igitur criminis rei sunt , qui patrias leges infringere non dubitant. Quantum enim in se est , societatem destruunt. <; Quid autem id aliud est , quam in Deum ipsum rebellare , qui societatis est auctor , cum ad eam homines destinaverit ?

Corollarium 2.m Vitam prò Patria effundere , ubi opus est, debemus. Quisque enim societatis alicujus membum fit, huic seip- sum, suaque omnia traditi ad promovendam communem utilitatem, quocumque poterit modo , sese obstringit. Nostra proinde vita proprium fit Patriae bonum. Ubi igitur ad deppellendam ipsius perniciem , vel gravem aliquam necessitatem , necesse erit , ut Civis in manifestum vitae periculum incurrat , repetendi hujus sacrifieii jus habet Patria. Quód si abnuat civis , graviter in Patriam peecat , et turpissìmum sibi dedéeus inurit. Quid enim

F

42

indignius , et abjectius est , quam paucos vitae ignobilis dies anteferre et officio suo , et societatis cui omnia debemus , utilitari?

i Contra vero quam magno fortique animo dignum , quam dulce est , et officio suo , et patriae bono se devovere ! Om- nem mortis horrorem discutit ista cogitatio : Meo sanguini sa- lutem suam Cives debituri sunt. Apud eos ceternum vivent no- bilior mei pars , meceque virtutes. Patria etiam post mortem> sum profutiirus clarissimum mece in eam charitatis exemptimi Civibus relinquendo. Qua cogitatione armati plurimi tum Graeci, tum Romani ; prò Civium salute ad certam mo; tem convolarunt.

Corollarium S.m Suis quisque bonis Patriam debet adju- vare : ea tantum lege id juris habent privati , ut eorum fortunas, et vitam defendat Respublica , ipsorumque incolumitati , et securitati invigilet , et provideat ; in publicorum igitur sumptu- um partem veniant , oportet. Quinimo in arctum sese cogere, et superflua resecare debent Cives , quando id exigit publica necessitas. j Si enim vitam ipsam , quanto magis suas facultates tenentur P triae devovere !

Corollarium 4.m Suas animi et corporis dotes in patriae utilitatem impendere debent Privati. Iis enim a Deo concessae non fuerunt , nisi ut eas in commune societatis bonum conferrent, Graviter igitur peccant , qui neglectis egregiis animi facultatibus, turpi otio , et mollitie difflunt. Longe aliter se geret bonus civis. Quidquid dotis accepit a Deo , in societatis cujus est membrum usus adhibebit , aliquem Magistratum , vel artem patriae utilem exercendo. Ratus eo Consilio instituta esse munera publica , ut societatis felicitati serviant , non alium sibi finem proponit. In iis obeundis non propriam tantum gloriam , non privata com- moda , sed communem patriae utilitatem sectatur.

CAPUT S.m De hominum officiis in ordine ad varias societatis species.

Societas dividitur in domesticam et Civilem.

De societate domestica.

Triplex potissimum distinguitur societas domestica ; nempér conjugalis , paterna , et herilis.

De societate conjugali

ì.° Societatis conjugalis praecipuus finis est liberorum pro- cteatio , propter quam sexuum diversitas in bumano genere

4S

©onstituta est ; dicente Scriptura : Masculum , etfaminam crea* vit eos , benedlxitque illis , et ait : crescite , et multiplicamini, (Genes. 1. 27- et 28).

2.o Matrimonium comitari solent graves aerumnae , anxie- tates , sollicitudines , qùae infaustae sunt primi peccati appen- dices. Unde Apostolus de conjugibus sic habet : Tributano- nem carnis habebunt hujusmodi (1. Cor. 7. 2). Debent igitur conjuges rautuam opem sibi praestare , ut grave nuptiarum jugum facilius sustineant. Ad illud autem assequendum , sese invicera diligant , mutuoque honore concordiam firmare studeant necesse est : adeo ut mulieres sint viris suis subditae , et viri uxores habeant tanquam socias , non veluti famulas. Idcirco muiieri- bus sic jubet Apostolus : Mdlieres viris suis subditce sint , sicut D nino , qwmiatn vir caput est muUeris , sicut Christus caput est EcdesicB (Ephes. 5. v. 22. et 23). Deinde sic viris praeci- pit : Viri , diligile uxores vestras , sicut et Christus dilfxit Ecctesiam , et seipsum tradidit prò ecc (Ibid. v. 25). Ut autem mutuus inter conjuges amor foveatur , vir debet quantum fe- runt Religio , et ratio , uxori benignum sese et obsequiosuni praebere ; debet infirmitates sexus debilioris patienter sustinere; debet , quantum prudentia suggesscrit , rerum domesticarum eam participem facete ; sed ita ut auctoritatem in familiam sem- per retineat , cui praees^e sui est muneris.

3.° Cum inter conjuges individua sit vitae consuetudo, perpetuumque vinculum , quod sola morte dissolvi queat , in uxoris et mariti delectu summa adhibenda est diligentia. Quod officium ad parentes praecipue spectat. Juvenes enim , cum srnt inexperti , et caeco quoddam affectuum impetu abripi so- leant , ad rem tanti momenti feliciter conficiendam sunt prorsus im )ire8. Habenda est autem ratio aetatis , fortunae , conditionis, ingenii , et indolis , ut in omnibus quantum fieri potest , inter utrumque conjugem servetur aequalitas. Nihil vero studiosius explorari debet , quam ingenium , et indoles. Alioqui i ixis , dis- sidiis innumerabilibus perturbabitur societas conjugalis

4.° Postulant veritas , et justitia , ut neuter futurus conjux mendacio , vel fraude alterum decipiat ; sed contra ingenue ea sibi invicem declarent , quorum cognitio uti iusque intersit, prius- quam matrimonii jugum subeant. Sic Raguei Saram filiam suam in matrimonium Tobiae traditurus , eum de septem virorum, quibus illa jam nupserat , morte praemonuit. (T^b. 7). Cum enim Deus cujus Providentia omnes eventus diriguntur , sit summe verax et justus , felicem exitum ab eo sperare non debent , qui in contrahendo matrimonio fraudem adhibuerunt.

*>.° Diligentissime curandum est , ut ea deligatur uxor.

44

quae Deum timeat , quae virtutibus ornetuff, , et inoriti christianis sit imbuta. His enim dotibus si careat , quomodo, virtutem et pietatem teneris liberorum mentibus -instilare pò- terit , quod tamen praecipuum est munus ? Praeterea si veti- tum sit , ne cum malis et improbis societatem ineamus , quo- rum vitia nostros in animos sensim subreperent ; quanto minus licet conjugem pietate destitutam assumere ! longe enim arc« tior esse debet societas cum uxore aut marito quam cum amicis.

De societate paterna.

Societas paterna ea est , quae patrem inter et filios intercediti

De Parentum erga liberos officiis,

1.° Non satis est Parentibus liberos procreare : praeterea alendi sunt , atque educandi. Eos proprio lacte matris esse enutriendos , non alienis uberibus tradendos , ipsa docet natura, quae mulieri dedit , quidquid ad munus illud requiritur. Prae- terea matris non secus ac liberorum interest , ut eos ipsa enu- triat. Matris quidem quae , nisi hoc faciat , nimia affluentis lactis copia graves sibi morbos accersit. Interest etiam libero- rum , namque magnani habet partem in corporibus , animisque fingendis ingenium nutricis , et natura lactis.

2.° Nihil parentibus debet esse antiquius , quam ut Chris- tiane instituantur ipsorum liberi. Eos ad supremi Numinis cog- nitionem , cultum , et amorem verbo , et exemplo informent: Tobiam imitantes , qui filium suum ab infantia Deum tìmere docuit , et abstinere ab omni peccato (Tob. 1. 10). Pietatis, aliarumque virtutum exempla ipsis proponant , sive ex profa- nis , sive praesertim ex sacris auctoribus deprompta. Hoc im» primis caveant Parentes , ne facta verbis dissentiant , pravis- que suis moribus liberos ad imitationem pronos in vitia pertrahant.

3.° Curent Parentes , ut liberi ab ignobili otio abduean- tur , et iis erudiantur disciplinis , vel artibus , quae cujusque indoli , et conditioni videntur congruere. Postquam autem eos Magistris edocendos commisserint , non idcirco sese ab omni cura solutos existiment. Verum qui sint eorum progressus, quae agendi ratio , qui mores diligenter inquirant. Qua in re non leviter peccant multi Parentes , qui ubi suos liberos in Magistrorum curam tradiderunt , vel potius projecerunt , de ipsis nihil sunt solliciti , nihil de eorum studiis , nihil de mo- ribus inquirunt , imo illorum praeceptores , ne facie quidem ut plurimum , nòrunt.

45

De liberorum erga Parentes qfficiis.

Liberorum erga Parentes officia ad quatuor praecipua re- Vocantur ; honorem scilicet , amorem , obedientiam , etauxilium.

1.° Quidem Parentibus deberi honorem , et reverentiam, ita docet , et suggerit natura , ut in ea re consentiant eujus- eumque nationis et religionis populi. Quod naturae praecep- tum sic confirmat Deus : honora puirem tùam et Matrem tuam (Exod. 20. 12). Idem praecipitur his verbis : qui timet Do- minimi , honorat Parentes , et quasi dominis serviet illis , qui se genuerunt. fEccl. 3. 8). Dei , cujus Iocum erga nos tenent, sunt imagines. Divinae potentiae instrumenta fuerunt ad vi- tam nobis impertiendam : divinae providentiae extitere quasi canales ad nos enutriendos. Quae igitur -ipsis infertur injuria, eadem in ipsum Deum recidit. Idcirco veteri in lege capitali sententia damnatum voluit , qui parentibus esset contumeliosus. Qui maledixerit patri suo , vel matri , morte moriatur. (Exod. 21. 17. ).

Duo postulant honor parentibus debitus : l.m ut eos con- sulant liberi in rebus alicujus momenti , in quibus ab eorum auctoritate pendent , ipsorumque consiliis acquiescant , nisi obs- titerit lex divina : 2.m ut parentum infirmitates patienter sustineant : aequissimum enim est , ut qui juvenilem nos- trani infirmitatem susceperint , eorum senilem imbecillitatem toleremus : Fili , inquit Ecclesiasticus , suscipe senectam pa- tris tui , et non contristes eum in vita illius y et si defecerit sensu veniam da et ne spemas eum in virtute tua, (Cap. 3. v. 14 et 15).

2.o Parentes suos amore tenemmo complecti debent liberi: ingrati enim animi vitio graviter peccarent , nisi eos diligerent, quorum ministerio , et vitae usuram , et innumera beneficia a Deo acceperunt. Summopere igitur studendum est , ut paren- tibus nostra agendi ratio in omnibus placeat , ut sive prò bonis laetitiam , sive prò malis , quae ipsis accidunt , dolorerà iis signifìcemus. Sed in eo maxime elucere debet amor noster, ut parentum bono spirituali consulamus. Si enim de tempo- ralibus dumtaxat ipsorum bonis solliciti sumus , eos Paganorura more , non vero ut Christianos decet , diligimus : idcirco ni- hil omittere debent liberi , ut Parentum saluti inscrviant , sive exemplis , sive monitis , prout Christiana suggesserit prudentia.

3.° Non satis est parentes honore et amore prosequi , ip- sis praeterea obediendum est. Cujus obsequii illustre exem- plum praebuit Christus Dominus , de quo sie narrat S. Lucas. Erat subditus illis , parentibus (Cap. 2. v. 51). Idem sic jubet

46

Apostolus Christi fidissimus interpres : Fili , obedite parenti* bus vestris in Domino ; hoc enim justum est (Ephes. 6. I.) Fili , obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino. (Coloss. 3. 20). Haec autem parentibus obtempe- randi lex non tantum quamdiu vivunt , sed etiara post ipsorum mortem obligat. Debent enim filii vere christiani ultimas pa- rentum voluntates post eorum obitum religiose exequi.

4.° Parentibus submìnistrandum , quidquid ad vitam sus- tentandam necessarium est v habita ratione status , et conditio- nis. Nihil quippe aequius est , quam iis partim saltera repen- dere , quae ab ipsis aceepimus. Quidquid enim beneficii in parentes conferat filius , numquam tantum dare poterit , quan- tum sibi ab ipsis coliatum fuit.

De societate herili.

Dominorum erga famulos officia hic leviter attingemus: I.° Imperniai domini ia famulos nec durius sit, nec mollius. Non durius quidem imperare debent , sed meminisse illud Apostoli: Vos domini , eadem facite illis , remitientes minas , scientes, quia et illorum , et vester Dominus est in ccdis , et persona- rum acceptio non est apud Deum. (Ephes. 6. 9).

2.° Tenentur domini pactam cum famulis mercedem tem- pore constituto persolvere , nec longiorem facere hujus expec- tationem. Quieumque , inquit filio suo Tobias , Ubi aliquid ope- ratus fuerit , statini ei mercedem restitue , et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. (Tob. 4. 15.) Operas suo pretio , et famulos sua mercede fraudare , tantum est peccatum, ut quasi homicidium a Scriptura reputetur. Qui effundit san- guinem , et qui fraudem facit mercenario fratres sunt (Eccl. 34. 27).

In praefatis officiis non agitur nisi de bonis temporalibus. Quod spectat ad spiritualia , tenentur domini famulorum saluti impènsius consulere , nihilque omittere , ut eos a malo deter- reant , ad bonumque excitent. Herus enim quisque , ut notat Augustinus , tanquam suae familiae Episcopum sese reputare debet , et ea , qua Pastorem decet , sollicitudine suos do- mesticos ad Dei cultura impellere.

Debet ergo 1.° curare ut officiis a Religione praescriptis ■accurate fungantur , eosque exemplis excitare ; 2.° summam adhibere diligentiam , ut Religionis Christianae dogmatibus, mysteriis , praeceptis erudiantur , sive eos cogendo publicis Parochiae exercitationibus interesse , sive operara dando , ut privatim edoceantur 3 &ive libros subministrando } qui verae

47

solidaeque pietatis sensus , et documenta contineant : sed ma- xime cavendum , ne pravos lectitent libros , qui eos ad turpia sollicitent.

3.° Non permittat herus , ut famuli otio diffluant ; sed eos jubeat vel in opus aliquod manuale , vel in lectionem , vei in scriptionem impendere , quidquid temporis , expleto servitio, supererit : sic quippe innumeris occurrentur malis : Multanti enim malitiam docuit otiositas fEccl. 33. 29).

ARTICULUS 2.s DE SOCIETATE CIVILI.

Societas civilis definiri potest hominum multitudo , qui sub eodem regimine publico consociantur , securitatis , felicitatisque comparandae gratia. Variae autem sunt civilis regiminis for- mae , quae ad tres generales revocali possunt : aliud quippe est Monarchicum : aliud aristo craticum , et aliud democratìcum.

Regimem monarchicum illud est , in quo summum impe- rium in uno residet , sive in quo unus imperat Princeps , qui dicitur Monarcha , ut in Gallia , et Hispania. Aristocraticum appellatur illud , in quo imperant Optimates , seu Nobiles simul plures , ut fit apud Venetos. Tandem Democratìcum ap- pellatur illud , quod a Populo administratur , sive in quo Res- publica a Consilio regitur , in quo quilibet a Populo jus habet suffragii , ut apud Helvetios.

Quaeres. Quaenam sint praecipua Magistratuum , et Judi- eum officia , et dotes.

Resp. 1.° Debent ex legum proescripto judicarc ; eas igi- tur noverit Judex , necesse est , illarumque mentem perscru- tetur , ut ab ìis in omni judicio nou deflectat.

2.° Lucro et avaritiae non serviat. Praecipua enim judi- cum dos est integritas , quae nec corrumpi , nec labefactari possit : atqui Judex lucrum inhians , et avaritiae studens , in- temeratam in dicendo jure integritatem non retinebit : mune- rum enim illecebris captus , litigantis , qui plus obtulerit , jus magis certum esse sibi facile persuadebit. Hinc illud Deu- teronomii : Non accipies personam , nec munera , quia muner'a exccecant oculos sapientum. (Cap. 16. v. 19).

3.° Judici summa opus est constantia , invictoque animi robore. Ita enim comparatus esse debet , ut nec odii , nec amoris affectibus , nec vindictae desiderio , nec potentum pre- cibus aut minis , nec mortis ipsius formidine ab officio deter- reatur. ; Ad illud vero quanta requiritur fortitudo ! unde sic monet Ecclesiasticus : Noli qucBrere fieri Judex , nisi valeaa virtule irrumperc iniquitates : ne forte éxtimescas faciem potenr*

4B

Ms ; nòli esse pusillanimis in animo tuo. (Cap. 7. v. 6. et §)* Praeterea necesse est , ut Judex studiis plerumque jejunis , iri- gratis , et difficilibus vacet : ut obscura et ambigua partiuni jura diligenter excutiat : ut vix alienis , qui saepe fallunt , et falluntur oculis credat : ,; Tot vero labores , quo pacto sustinere poterit , nisi maxima animi firmitate polleat?

4.° In judicio sola causa seu res , de qua disceptatur spec- tanda est , nulla habita ratione personae status sive sit paupef, sive potens. Ita praecipit Deus. Non facies , quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis , nec honores vultum potentis ; juste judica proximo tuo. (Lev. 19. \ò). Audiendi sunt igitur litigantes , qualescumque fuerint , no- biles , vel plebeii , divites , aut pauperes , urbani , vel rustici; ponderanda , quae utrinque allegante : nec enim quempiam inauditum condemnari patitur ratio.

DISSERTATIO 3.*

De comercio , et contractibus.

Ad communem societatis civilis felicitatem requiritur , ut non desint res necessariae , atque etiam utiles , si fieri pos- set , habeantur. Quare cum non omnis ferat omnia tellus : hinc segetes , illinc veniant felicius uvae , inter homines institui de- bet comercium , quod nihil aliud est , quàm rerum superfluarum cum necessariis , vel utilibus permutatio. Res autem vel soli naturae debentur , vel naturae , et industriae simul , aut tan- dem soli industriae acceptae referuntur ; ad primam rerum clas- sem pertinent omnia , quae suapte natura fert tellus sinè hominum labore. At si , quae tellus suppeditat , industria et labore excolamus j haec pertinent ad agriculturam ; si au- tem eà labore , atque industria perficiantur ; ita ut formam mutent , et in alios usus trahantur ; haec ad manufacta perti- nent. Si tandem industria suis propriis viribus , soloque na- turae studio ipsius naturae opera in aliquem usum convertat, haec artes liberales appellantur.

Innumerae fere sunt industriae species , sed hae ad duo genera , nempe manufacta et artes liberales revocantur. Mu- tua hominum inter se communicatio trajiciendi maris necessi- tatem induxit ; atque ex hac necessitate orta est industriae species, quae ars nautica vocatur. Maria autem et flumina piscium co* piani suppeditant , atque hinc alia comercii species. Aurum atque argentum , velut mercium pretia , atque etiam velut mer- oes mutuo consensu instituerunt homines : hoc ultimum auri

49

et argenti commercium cambium dicitur. Tandem populorum quorumdam intelligentia , et dexteritate factum est , ut com- parata fuerint dominia in aliis regionibus earum rerum , quae in propria sibi deerant , feracissimis : in has regiones missi fuere homines satis magno numero , qui excolerent , quae regiones illae subministrant , eaque consumerent ; tales acqui- sitiones coloniae fuerunt appellatae.

Itaque hae septem sunt praecipuae commercii partes : agri- cultura , manufacta , artes liberales , piscandi industria , navi- gatio , cambium , et colonia. Duplici ratione in societate po- litica considerari potest commercium ; quatenus nempe est rerum, quas vel patria ipsa vel coloniae ferunt , domestica atque in- terna communicatio , rerum superficiarum in alias regiones exportatio , rerum autem externarum in propriam regionem ad- vectio , ut vel in ipso loco consumantur , vel in alias regio- nes exportentur. En primam consideranti commercii rationem. Considerari etiam potest commercium , quatenus est in societate politica civis alicujus occupatio atque conditio ; illudque con- sista in permutatane , emptione , venditione , proposito lucri fine.

Hominum improbitas , ac mala fides primam , ut legibus, ita pactis , quae sunt quasi privatae leges , criginem dedisse videtur ; nam inter viros honestos , justitiae amantes , reci- proce , et sincere amicos , nullus nec legibus civilibus , nec pactis locus est. Hinc praeclare observavit Aristoteles in lo- cum amicitiae civilem justitiam successise.

Contractus defiiiiri potest : actus externus inter duos aut plures , mutuo consensu ex utraque , vel saltem ex alterutra parte obligationem pariens. Dicitur autem ex utraque vel saltem ex alterutra parte quia contractus dividitur 1.° in p erf e e tum et im- perfectum. Perfectus iile est , qui ex utraque parte obliga- tionem inducit ut venditio ; imperfectus is dicitur qui alteru- tri tantum contrahenti obligationem imponit , quales snnt pro- missio , donatio &c.

Dividitur 2.o in explicitum seu formalem , et implicitum seu virtualem. Explicitus ille est quo duo vel plures aliquid express- paciscuntur. Implicitus autem is vocatur qui fit -tacita putium conventione. Sic Judex , Medicus , Tutor , quando hnec munia suscipiunt , eo ipso implicite spondent se operam osnnem et curam praestituros , quam adhibere solent ejusdem conditionis homines , erga eos in quorum gratiam haec officia exercent ; isti vicissim tacite sese obligare censentur ad tri- buendam legitimam mercedem. Istae conventiones tacitae di- cuntur quasi contractus , et vim habent ex justitia obligandi, non secus ac ipsi contractus.

3.° Contractus alius est gratuitus in quo aliquid accipitur,

Gr

50

et nihil rependitur , ut donatio , alius onerosus , in quo utri- que aliquid datur et reditur , qualis est emptio. Caeteras , ut minus utiles omittimus eontractuum divissiones. Contractus illi soli valide contrahere possunt , qui liberam habent honorum suorum administrationem , nisi a jure impediantur , quia ii soli honorum suorum dominium in alios transferre possunt. Ut valeat contractus requiritur consensus exteriori aliquo signo expressus : per contractum enim , quod nostrum erat in alios transfertur : atqui id fieri non potest sine consensu qui fuerit aliquo exteriori signo declaratus , ut satis patet.

Dolus aut error versari potest , vel circa rei substantiam, ut si aurichalcum emas , putans eum esse aurum , vel circa accidenti^ , ut si equus debilis et infirmus ematur prò strenuo et robusto : error veió aut dolus circa accidentia , dicitur aliquando dare causam contractui , cum scilicét non fieret si error cognosceretur ; aliquando dicitur tantummòdó ineidens in contractum , cum nempe contrahens ab eo non abstineret, etiam sublatis errore et dolo ; sed tantum contraheret minùs libenter.

Duplex est metus , gravis nempé et levis. Gravìs ille est quo , reformidatur grande aliquod malum , qualia sunt mors , exilium , diuturnus career , honorum omnium jactura. Metus levis ille est , quo timetur malum vel leve vel grande quidem , sed cujus , verisimile non est periculum. Metus au- tem vel justé incutitur , vel injusté , ut cum sicarius alicui mortem intentat , nisi velit crumenam ipsi tradere.

Quaeres an obligent contractus quibus desunt formulàe a le- gibus positivis constitutae? Notandum ; Contractuum formulàe sunt qu^edam conditiones , quae ex legum praescripto in contractibus adhibendae sunt , ut v. g. contractus coram Notario confiei- antur , ut certus intersit testium numerus : quod summa cum sapientia a legibus humanis constitutum fuit , ut scilicét frau- dibus et dolis , quantum fieri potest , occurreretur.

Ex his autem formulis aliae sunt accidentales , quibus sci- licét praetermissis , contractus non fit invalidus , quales sunt in Matrimonio bannorum proclamationes ; aliae sunt essenliaìes, quae nimirum a lege ita praecipiuntur , ut si omissae fuerint, irritus fiat contractus ; talis est praesentia Parochi et testium respectu Matrimonii. Fatentur omnes accidentalis formulàe omissionem non obstare quominus valeat contractus , quamvis probibeat lex ne sine tali conditione fiat. Aliud est enim pro- hibere actum , aliud eum declarare irritum. Quando lex vetat actum , impedit ne licite fiat , cum vero eum denuntiat irri- tum , impedit ne omninó fiat , auferendo scilicét ita contra- hendi facultatem,

51

Donatio est rei alicujus gratuita concessio , qua ex sola liberalitate fiat. Dividitur in donationem inter vivos , qua sic donat aliquis alteri , ut in eum velit , se vivente , rei datae dominium transferre ; et in donationem mortis causa, si nempé donans velit rem suam non nisi post suum obitum, esse donatarii.

Quaeres <; quaenam requirantur conditiones ut valeat donatio inter vivos?

Resp. Tres requiruntur : prima est , ut qui donat ad illud jure sit habilis. Cujus conditionis defectu jure communi, non validae sunt donationes gratuitae conjugum inter se ; a jure ita constitutum fuit , ne conjuges mutuo amore ducti , sese bonis spoliarent , vel rie inter eos nascerentur dissidia , si uxor et maritus sibi invicem dare recusarent. Propter ejusdem conditionis defectum , valide dare nequeunt , qui a natura muti , simul et surdi sunt , ita ut neque scripto , neque voce, voluntatem suam certo exprime re possint ; item , nec furiosi, nec prodigi , quibus honorum administratio a judice interdicta est , nec filiifamilias sine consensu patris , nisi tanien habeant bona castrensia , vel quasi castrensia ; nec Religiosi professi ob panpertatis votum.

Secunda conditio est , ut ii quibus donatur ex jure idonei sint ad recipiendum : hujus conditionis defectu non valent do- nationes iis factae , qui in dantem plurimùm habent auctori- tatis. Hinc nullae sunt donationes : 1.° pupillorum , aut mino- rum erga tutores , curatores eorumque uxores , nisi jàm ra- tiones suas rediderint. 2.° Novitiorum in gratiam sive domus in qua commorantur , sive aliarum ejusdem ordinis in quo Religionem sunt professuri. Ratio est , quod hujumodi dona- tiones non judicentur cum integra libertate fieri , sed minis, metu , astutia , dolo extorqueri.

Propter eamdem nimii in donatoris animum imperii suspi- cionem , a jure cautum est , ne Confesariis , Medicis , Chirurgis. Advocatis , donationes ab iis fierent , quorum negotia gerunt,. nisi tanien iis quidpiam datum fuerit propter vel accepti bene- ficii memoriam , vel consanguinitatem , vel antiquam ne- cessitudinem.

Tertia conditio est , ut donatio nonnullis vestiatur formu- lis : 1.° Acceptatio quia , ut habet regula juris invito benefit cium non datar. Minores sine curatorum consensu valide non acceptant , sicut nec uxores absque mariti auctoritate.

2.° Traditio , quae duplex est ; realis cum donator rei do- minium directum , et utile in alium absoluté transfert : fida vero », ubi donator ita rei siiaé proprietatem in alium trans- mittit , ut ejus usumfructum sibi retineat.

52

3.o Necessaria est insinuatio , qua riempe donationes in acta publica referuntur , quia eas ignotas , et occultas non esse omnium interest , praesertim creditorum quibus damnum posset ex iliis donationibus contingere ; summae tamen pecuniariae donatio de manu ad manum facta , valet absque insinuatione, modo persona sit ad recipiendum habilis.

Quaeres 2.° an donatio inter vivos acceptata revocari possit.

Resp. Revocari non potest donatio inter vivos semel rite facta ; ob aequitatem tamen revocatio datur , primo ob insig- nenti ingratitudinem donatarii , veluti , si ab eo verbera , in- sidias , damnum , injuriam passus sit donator , quo casu iste, non ejus haeres jus revocandi habet , quod personale est. Se- cundo , ob supervenientiam liberorum donantis ; quia praesu- mitur , quod non donasset , si cogitasset , se filios habiturum: 3.° si sit in praejudicium legitimae filiorum. Unde si Pater donat alieni ex illis ultra legitimam , inofficiosa reputatur do- natio , et intelligitur ei facta melioratio in tertso , et quinto, quae melioratio censenda est , habito respectu ad bona patris tempore mortis , nec dari potest plus , quam unum quintum.

Uetimae voluntatis nomine intelligitur actus quo legi- timé statuii aliquis , quid de rebus suis post mortem suam fieri velit ; multiplex distinguitur , nempe testamentum , codi- cillus , legatura , et fideicommissum.

Testamentum est voluntatis nostra justa sententia de eo quod quis post mortem suam fieri velit : dividitur 1.° in soìemne, ubi nimirum servantur omnes conditiones a legibus praescriptae; et in privilegiatum , quod valet , licet defuerint quaedam ex illis formulis , quale est testamentum miiitis : 2.° in clausum vel in scriptis , et nuncupativum sive apertum. Dicitur testa- mentum scriptum sive in scriptis , quando testator , vel alius^ prò eo scribit suam voluntatem in aliqua charta , quam clau- sam , et sigillatam ostendit septem testibus coram tabellione, dicens illud esse suum testamentum ; testes , et testator subs- cribere debent super scripturam testamenti ; si autem aliqui eorum , aut testator scribere nesciant , aut non possint , alii prò aliis subscribant , ita ut sint octo subscriptiones , et sig- num tabellionis , seu notarii , et aliter facta testamenta in scrip- tis nullam fidem faciunt in judicio nec extra.

Testamentum nuncupativum est , quando testator coram testibus declarat suam voluntatem , et de jure communi re- quiritur in ilio eadem solemnitas , et numerus testium , quae in scripto : nune autem si fiat sine tabellione coram testibus, requiruntu'r quinque vicini ilSius loci , ubi fìt testamentum 5 et si ibi copia hominum non fuerit , sufficiunt tres vicini ; si au- tem fit cum tabellione in scriptura publica 7 indistineté suffi-

53

ciunt tres testes vicini ; et si fiat corani septem testibus , va- let , iieet vicini non sint , nec adsit tabellio , nec haeres ins- tituatur. Testes qui testamento adsunt , debent esse masculi, puberes , liberi , non infames.

Testamenti solemnitates , vel interna sunt vel extemce: interna est idonei haeredis legitima institutio , externae plures sunt : possunt esse haeredes quicumque jure non sunt pro- hibiti , quales sunt apostatae , filii incestuosi clericorum , filii illegitimi , stantibus legitimis , aut ascendentibus patris , qui so- lum possunt matrum esse heraedes , licet istae ascendentes habeant , si ilìi non sint ex damnato , ac punibili coitu , &c.

Codicillus , seu parvus codex , est ultimce voluntatis testi- ficano minùs solemnis , quce testamentum ex aliqua parte expli- cat aut immutai , quidpiam addendo vel demendo. Dicitur mi- nùs solemnis , quia ad codicillum pauciora requiruntur quam ad testamentum : sumciunt enim jure communi quinque testes.

Legatum est ultimce voluntatis dlspositio , qua testator speciale donum ab hcereditate selectum , alieni relinquit. Ali- quando accipitur prò ipsa re quae dono relinquitur. Legatum vere non debetur , nisi deducto aere alieno. Quamobrem si bona haereditatis solvendis tantum debitis sufficiant , nihil con- sequetur legatarius.

Fideicommissum est ultimce voluntatis dispositio qua testa- tor hceredis fidei committit aliquid alteri tradendum. Quando tes- tator sumrnam pecuniariam , vel rem aliam amico relinquit, cum pacto tacito eam deferendi personae cui dare non permi- ttunt leges , id vocatur fideicommissum tacitum , quod justis de causis prorsus vetitum est , hujusmodi ergo fideicommissa fieri non possunt , vel accipi sine peccato ; accepta vero legi- timis haeredibus sunt restituenda.

Mandatum , est coniractus consensualis , quo negotium honestum ab alio ex fiducia commissum , gratis administranduni^ gerendumque suscipitur : mandatur aut expresse verbis , litte- risque , nulli certae formuiae adstrictis , aut tacite siquis prae- sens ab altero negotia sua geri patitur : prout quoque vel ad omnia bona , vel ad certas tantum res mandatum pertinet , di- citur vel generale , vel speciale : A modo constituendi man- datum , dividitur in judiciale , et extxajudiciale , itemque in purum , in diem dilalum , et conditio^iale . Differunt porrò mandatum in rem alienam , quando quis et nomine alterius, et in alienam utilitatem agit , et in rem suam , quando quis nomine alterius , sed in suam utilitatem agit.

Caeterum ex ipsa defìnitione infertur 1.° mandatum con- traili solo utriusque consensu , prò quo et ratihabitio habetun 2.° mandari non posse rem Jllicitam , nec ullam ex hujusmodi

54

mandato inter eontrahentes nasci obligationem. 3.° mandatura non admittere raercedem , sed honorarium. 4.° mandatarium fìnes mandati excedentem nihil agere , nec mandantem tunc ex man- datari facto teneri. Et quia mandane fiduciam singularem in mandatari! persona collocat ; consequens est , ut mandatarius substitucre ordinarie non possit ; si tamen substituerit , et rem per alium aequé bene gesserit , mandans ex gestis obligetur: ut , quia mandatarius sponté obligationem , in qua summa indus- tria exigitur , suscepit , ordinarie tenetur ad culpam levissimam: ut mandatarius , qui amici spem turpiter destituit , ob dolum, vel cnlpam latam , meritò infamia notetur. Finitili* mandatum 1.° mutuo dissensu , 2.° mandantis revocatione , modo fiat re integra : 3.° renuntiatione non intempestiva mandatari! : 4.° morte contrahentium.

Depositum est contractus , quo res custodienda committi- tur alteri , ab eoque suscipitur ut reddatur eadem , non tantum specie , sed etiam numero , saltem ut plurimum. Triplex de- positum est , primum , quando quis voluntarié rem suam de- ponit apud amicum , quod vocatur depositum simplex , non tamen deponi ita possunt res furto ablatae. Secundum , quando deponit , urgente % icessitate ut res liberetur à naufragio , in- cendio , ruina &c. quod vocatur depositum miserabile. Tertium, quando res deponìtur propter litem quod , vocatur sequestrimi. Depositarius rem sibi creditam ea cura servare debet quam in simili re sua adhibere solent viri dih'gentes. Re deposita uti non potest , sine expresso vel tacito domini consensu , quia usus rei non fuit ipsi concessus , sed tantum custodia.

Commodatum est contractus quo res ad solum usum gra- tuito conceditur , usque ad tempus prcestitatun. Differt autem 1.° a locatione in qua prò rei usu exigitur pretium. 2.° a mu- tuo in quo non ùsus tantum , sed et rei dominium in aliquem transfertur. 3.° a deposito in quo ne usus quidem conceditur. 4.° a praecario , quod revocali potest ad nutum concedentis; commodatum vero repeti nequit ante tempus de quo conven- tum fuit. Quapropter siquis ante praefixum tempus rem com- modatam ad se sine justa causa revocet , tenebitur rependere quidquid damni inde expertus fuerit corninoci atarius. Si tamen simile damnum commodanii immineret ex rei suae privatione, tunc eam repetere posset , quia sub ea tantum conditione cen- setur gratuitum rei suae usum concessise. Debet commodans rei vitium , si periculosum sit , manifestare ; alioqui damnum quod inde contigerit resarcire tenebitur. Ea sunt autem com- modatarii officia : 1.° ut rem commodatam non nisi ad usum sibi concessum conferat : eam quipé in alium usum adhibendi jus non habet ; 2.° ut rem ea cura servet , quam rebus suis

55

similibus impcndere solent homines diligentissimi ; 3.o ut rem tempore constituto restituat , etiamsi non repeteretur ; ;4.° ut iinpensas modicas ad rem conservandam necessarias faciat , ut v. g. equum sibi commodatum nutriat ; non autem extraordi- narias ; non teneretur , v. g. sumptus facere ad curandum equum si gravi morbo citra ejus cuipam laboraret.

Hactenus de contractibus gratuitis ; nunc de onerosis di- cendum est.

Cambium est contractus , quo contrahentes sibi invicem dant aliquid ejusdem pretti ; excepta pecunia , quia tunc erit species venHtionìs. Hic contractus confundi minime debet donatione reciproca , qua nullo modo necesse est , ut quisque det aliquid ejusdem valoris , ac accepti.

Emptio et venditio est contractus consensualis de re prò certo pretto tradenda. Ad substantìam hujus contractus perti- nent 1.° : consensus : 2.° res vel merx , de qua consentite: 3.J Pretium , in quod uterque consentii. Cum itaque consensu hic contractus capiat substantìam : perfecta erit emptioven- ditio , simul ac de pretio rei conventum : nisi inter contra- hentes convenerit , ut emptio in scripto celebretur. Tunc enim non nisi omnibus partibus absoluta scriptura , perfectus habe- tur contractus.

Ex quo porro consequitur : ut antequam vel consensu vel scriptura perfecta sit emptio venditio , poenitentiae locus sit , si emptor poenitens id , quod arrhae nomine dedit , per- dere ; vendite* autem recessurus duplum ejusdem restituere veìit. Ut perfecta emptione venditione poenitentiae nulla sit facultas j etiamsi quis arraharum damnum pati , et vel quod interest , vel duplum pretium venditori praestare paratus sit.

Ex eodem axiomate infertur : ad emendum vendendum- que , nisi urgente aequitate , vel utilitate public a , neminem cogi posse. Et emptionem venditionem vi metuque exortam merito ratam non haberi . Ex eadem ratione et dolus, qui causam emptioni venditioni dedit , eam reddit nullam, non vero incidens , quippe qui consensum non impedivit , et hinc tantum p ;rit actionem ex empto ad id quod interest , vel exceptionem doli. Denique et error consensui eatenus impe- dimento est , ut si in contractu , vel in re , seu corpore, ejusve materia universa , vel maxima ejus parte , vel in per- sona erratum sit , res inempta , et contractus nullus sit : non si error circa minimam partem materiae , nomenve proprium, vel qualitatem rei , vel circa accessiones commissus.

Accedere opportet rem , de qua tradenda contrahatur. Qua- les res sunt 1.° omnes , quae sunt in commercio , etiam spes, veluti jactus retis : res futurae : res incorporales , ut haere-

56

ditas , et actiones ; iramo et res alienae. Non vero venire possunt , 2.° res extinctae : 3.° liberi homines : 4.° res divini juris : 5.° publicae : 6.° merces pestiferae , et noxiae : 7.° res furtivae : 8.° litigiosae.

Denique et contrahentes consentire debent in idem pretium. Pretium autera in pecunia numerata consistit. Ex quo infertur: 1 ° si alia res prò re detur , non esse emptionem venditio- nem , sed permutationem : 2.° si partim res , partim pretium de- tur , a majore parte ejus , quod datum , contractum , vel emp- tionem vel permutationem dici 3.° Si ex aequalibus partibus res et pecunia numerata data , dispiciendum esse , quid ab initio actum sit : ita tamen ut major prò emptione venditione, tanquam frequentiore hodie contractu sit praesumptio ; quamvis dissentiat.

Caeterum idem pretium 1.° Verum esse opportet , unde quod dicis causa datur , non facit emptionem venditionem: veluti si uno nummo emptum ; aliud si minoris venditum do- nationis causa. 2.° Juslum ; unde ob laessionem enormem res- cinditur. 3.° Certum , vel per se , vel per relationem ad aliam quantitatem. Unde et in arbitrium tertiae certae pesonae con- ferri potest , quae si pretium difiniverit , ejus arbitrio standum est. Si non defmierit , emptio venditio irrita est.

Caeterum emptor tenetur ad pretium solvendum , vendi- tor ad traditionem. Unde sequitur : 1.° ut pretio nondum so- luto , vel satisfactione alio modo non praestita , ne traditione quidem res fiat accipientis , nisi fidem emptoris secutus sit venditor : 2.° ut pretio non oblato , nec agere emptor ad tra- ditionem possit. 3.° Ut nec venditor recté agat ad consequen- dum pretium , si illi obstet exceptio rei venditae , non tra- ditae. 4.° Ut par sit ex hoc contractu utriusque commodum, et incommodum , et hinc alter alteri teneatur etiam ad cul- pam levem.

Casum alias sentit dominus. Sed in emptione venditione, quamvis ante traditionem dominus sit venditor , periculum ta- men , et commodum rei venditae perfecto contractu ad emp- torem transit : nisi 1.° vel venditoris dolus culpavé , saltem levis , praecesserit : vel 2.° venditor in se casum susceperit: vel 3.° res ex antiquo vitio perierit : vel 4.° venditae sint res ad pondus , numerum , mensuram , quarum periculum non tran- sit , nisi postquam res adpensae , adnumeratae , admensaeve sunt : vel denique 5.° res ad gustum vendita nondum degus- tata perierit.

Locatio et conductio sunt unus et idem contractus^ quo usus , vel fructus rei , aut persona ad certum tempus pacto pretio conceditur alteri a quo accipitur. Contractus ille ex parte

57

tfantis locatio , ex parte accipientis conducilo appellato ; sua sunt utrique officia.

Quaeres 1.° Quaenam sint locatoris officia.

Resp. l.o occultum rei locatae vitium declarare debet, ut quando ruinosa est domus , vel equus onera excutere et abjicere consuevit : quod si vitium sibi cognitum celaverit , te- netur compensare daranum inde eonsecutum : 2.° debet sump- tus necessarios , in re conducta factos solvere , nisi aliter con- ventum fuerit : 3.° rem locatam ante constitutum tempus repe- tere non potest sine justa causa , quales sunt dcmus reficien- dae necessitas , pravi conductoris mores , solutionis defectus, item si domo sua vere indigeat : 4.° rem suam nimio pretio locare non debet ; alioqui restituere teneretur : justum vero pretium aestimandum est ex consuetudine in hoc vel ilio loco a viris probis servata : 5.° non debet ei rem suam locare, quem ea praevidet abusurum : v. g. domum meretricibus , vel ad ludos alearum , quia non licet peccandi occasionem , et fa- cilitatem alteri praebere ; 6.° tenetur locator pensionem remit- tere , vel minuere , eum propter fortuitum casum v. g. incur- sionem hostium , sterilitatem &c. vel nullum , vel pene nullum fructum ex re locata percepit conduptor ; duo tamen casus excipiuntur , nempe si praecedentis , vel subsequentis anni ubertate valeat compensari sterilitas , vel si conductor sese obli- gaverit , ad solvendam , quicumque fuerit eventus , pensionem integram , quae propter lìlud onus minor esse debet.

Quaeres 2.° Quaenam sint onera conductori imposita.

Resp. 1.° Rem locatam in eum duntaxat usum adhibere potest , ad quem concessa fuit : alioqui usurparet rei alienae usum , invito domino. 2.° Non debet rem conductam ante cons- titutum tempus dimittere : aliter integram pensionem solvere te- neretur , si non posset simili pretio locari : 3.° Elapso tem- pore praefixo , res eadem numero , et integra restituenda est, nisi aliter sit conventum , vel nisi fortuito casu , et citra ip- sius culpam , perierit : quod si res conductoris culpa vel pereat, vel deterior fiat , omne damnum ab eo resarciendum est. De- nique debet pensionem tempore praestituto solvere , nisi legi- timà excusetur causa.

Mutuum est contractus quo res usu consumptibilis gratis transfertur in alterius dominium , eum obligatione aliam ejuS' dem speciei et bonitatis restìtuendi post aliquod temporis spatium.

1 ,o Dicitur , quo res usu consumptibilis , quia mutuum pro- prie circa ea versatur , quorum usus adjunctam habet con- sumptionem : haec autem duplex distinguitur ; alia nimirum phisica , ut in usu panis , vini , &c. alia moralis , quae in alienatone consistit , ut in usu pecuniae quae licet non pe- reat phisicé , dicitur moraliter consumi , quia aequé desinit esse alienantis , ac si in rerum natura non esset.

H

58

2.° Dicitur , in alterius dominium transfertur , quia acci- pìens ita fit rei mutuatae dominus , ut sibi pereat , vei cres- cat , notionem hanc exhibet ipsura mutui nomen. Inde mu- tuimi, apellatur , inquit Justinianus , quia ita a me Ubi datvr% ut ex meo fiat tuum. (Lib. 3. instit. Ut. 15. sect. 1) Uride fit ut , sive res pereat , sive crescat , jactura vel lucrum sit accipientis. Qui mutuum accepit , si quolibet fortuito casu amiserit quod accepit , velut incendio , ruinà , naufragio' , aut latronum hostiumve incvrsu , ìiihilcn.ir^'S cbìigotus rfmanet. (Ibid. sect. 2.)Hincpatet accipìentera veruni esse rei mutuae dorainum ; siquidem ex axiomate , res perit domino : res J ruc- tificat domino. In eo mutuum differt à commodato , deposito et locato in quibus non transfertur dominium.

3.° Dicitur , gratis transfertur , quia mutuum est humani- tatis et beneficentiae officium mere gratuitum , et ab homini- bus natura duce institutum , ut sese mutuis adiuvarent auxi- liis. Contractus mutui eo ipso perfectus est , quod accipiens sese promissione obstringat ad rem ejusdem speciei et bonita- tis restituendam tempore constituto ; ut quid igitur aliud one- ris mutuans ipsi imponeret ? ad mutui naturam pertinere ut sit gratuitum , aperte declaratur jure civili : De substantia mu- tui est , ut sit gratuitum. Idem significant haec Christi verba: Mutuun date , nihil inde sperantes. (Lue. 6 35.

4.° Dicitur , cum obligatione reddendi aliam ejusdem spe- ciei et bjnitatis : si enim traditi© fiat sine obligatione reddendi, non erit mutuum , sed donatio : si reddenda esset rei alterius speciei , v. g. frumentum prò vino , aut vinum prò pecunia, tunc foret permutatio vel emptio : si res quae redditur non fuerit ejusdem bonitatis , non servabitur aequalitas.

5.° Dicitur , post aliquod temporis spatium : si enim res mutua statini reddenda esset , mutuum prorsus inutile foret ec- cipienti ; ad naturam ergo mutui pei tinet ut res tradita non statini repetatur ; sed non nisi post lapsum temporis de quo conventum fuit.

Societas est ; duorum vel plurium conventio aliquid con- trihuendi ad commune lucrum et damnvm , prò ratione rerum co- llatarum Ad justam societatem requiruntur quator conditio- nes ; prima ut negotiatio propter quam inita est societas , sit licita : alioqui societas nulla esset ac irrita ; secunda , ut pe- cunia vere ad negotiationem ali tuam adhibeatur : si enim pe- cuniam conferens noverit nullam secuturam negotiationem non erit societas sed mutuum ficto societatis titulo dissimulatum ; ex eo proinde non po-sset citra usuram palliatam , lucrum praeter sorteci exigere ; tertìa , ut lucrum vel damnum é societate proveniens , sociis commune sit prò rata parte quam quisque in societatem contulit : alioquin violaretur aequalitas ; quaita tandem conditio est , ut pecuniam conferens illius periculum

m

in se recipiat et jachiram , si pereat : hoc enim periculum so- lus est titulus legitimus , propter quem pecuniam contribuens, aliquam lucri partem sibi vindicare possit,

Fidejussio est; Contractus quo in se recipit aliquis obli- gationem soluendi debitum alterius , si ille non solverit.

Cautionis nomine intelligimus contractum , quo scilicét rei aliena periculum in se recipit aliquis , ad eam si pereat compeftsandam , vel gratis vel pacto pretto sese obligans

Licitus est hic contractus , quia uterque contrahens lucri et damni aleam aequaliter tentat.

Pignu est contractus quo debitor rem aliquam mobilem tradii creditori , qui inde solutionem habiturus est , si alter non solverit.

Hipotheca vero est contractus quo debitor rem aliquam immobilem creditori obligat , qui inde poterit solutionem deducere.

Quaedam sunt pignus et hipothecam dantis officia : pri- mura est , ut rem eamdem pluribus in hipothecam non tradat , nisi solvendis omnibus dcbitis sufficiat : alioqui creditores decipe- rit debitor ; secundum ut creditori restituat impensas quas iste in conservando pignore posuit ; quod nisi praestaret , ex pig- nole deterior fieret creditoris conditio ; tertium , ut rem cui annexa est hipotheca non prius vendat , quàm emptorem prae- monuerit : ille enim deciperetur si rem emeret quasi liberam, cui tamen , onus esset illigatum.

Suae sunt , pignus etiam accipienti leges : prima est , ut diligentem adhibeat curam in servando pignore , quod tenetur restituere si culpa sua pereat ; secunda , ut pignore non uta- tur , quia non ad usum , veram in debitoris securitatem datum fuit ; tertia ut soluto debito statim pignus restituat , nisi solutionem longiùs et diutiùs protrahat et differat debitor , eo- que prius monito : quod si pignus pluris vendiderit quam sibi debitum sit , tenetur quod excedit debitori restituere.

Ludus est , contractus hominum sese oblectantium et depo- nentium aliquid victori cessurum. Nullus ludus per se , et spectàto solo jure naturali , illicitus est : sicut enim potest unus- quisque rem suam alteri simpliciter et absoluté: dare , sic eam potest in alium transferre sub conditione licita , videlicet si ludendo victor extiterit.

Sponsio definitur ; contractum esse quo duo vel plures de- ventate , aut eventu rei cujuspiam contendentes , sibi invicem aliquid spondent , ut ejus sit qui veritatem assecutus fuerit.

DISSERTATIO 4.* DE H0M1NIS ERGA DEUM OFFICIIS

Omnium quibus erga Deum obstringuntur homines officio- rum complexio , dicitur Religio , quae eum omnem cultum con- tinet , quo ipsi placeamus vitamque aeternam consequamur.

Eeistae quidam , ut jam monuimus , Deum sibi impié fingentes, e cui res humanae nullo modo curae sint , eum contendunt nu- x llum ab hominibus cultum exigere , sive interiorem , sive exte- riorem ; contra quos sit.

Propositio 1.» Deo cultus internus debetur.

Prob. Deo cultus ille debetur , quem ipsi vindicat ratio naturalis : atqui Deo cultum internum asserit ratio naturalis ; hic etiim situs est in amore , adoratione , reverenda , obedientia , et grati animi sensibus : atqui hujusmodi officia erga Deum im- perai ratio naturalis , quisquis enim eam vel leviter consuluerit, is facile deprehendet se teneri eum super omnia diligere , qui in supremo gradu est amabilis , omnesque perfectiones in se complectitur ; eum adorare , cujus suprema est majestas ; eum revereri , cujus potentia nullis circumsciibitur limitibus ; eum colere obedientia , qui summum in oranes creaturas habet do- minium ; eum denique grato animo prosequi , ex cujus liberali- tate et munificentià accepit quidquid habet : atqui Deus his om- nibus titulis gaudet ; ergo ratio naturalis , amoris , adorationis, reverentiae , obedientiae gratique animi sensus et officia erga Deum praescribit ; ergo &c.

Obj. Deus nullum ab homme cultum interiorem exigit; ergo nullus ipsi debetur. Resp. Neg. ant. Deus enim non po- test non exigere , quod jubet srummus et irrmutabilis ordo : alio- qui voluntas divina non esset perfectissima : atqui praecipit summus et immutabilis ordo , ut internum Deo cultum repen- damus. Cum enim omnium sit causa et principium , jubet im- mutabilis ordo , in eo solo finem omnium ultimum esse consti- tuendum : atqui non potest esse omnium finis uìtimus , quin ho- mines seipsos ad Deum referre teneantur , eum interius colendo.

Prop. 2.a Necessarius est cultus divinitatis externus.

Prob. Cultus externus ille est , qui corporis ministerio exer- cetur , quo suos erga Deum pietatis et Religionis sensus homo manifestat : atqui hujusmodi cuìtus est necessarius. A cultu enim interiori quem Deo debitum esse demostravimus , non potest non fluere. Cultus enim internus in amore praesertim situs est : at- qui homines a natura ita comparati sunt , ut aliquem diligere non possint , quin amor ille in signa quaedam externa prosiliat; a laudibus , donis , aliisve testimoniis sese temperare non po- test. Impossibile igitur est , ut Deum sincero diligamus affectu, quin vividi divinae caritatis sensus nonnullis exterioribus fignis sese prodant.

Deacidified using the Bookkeeper process. Neutralizing agent: Magnesium Oxide Treatment Date: Dee. 2004

PreservationTechnologies

A WORLD LEADER IN PAPER PRESERVATION

1 1 1 Thomson Park Drive Cranberry Township, PA 16066 (724)779-2111