Digitized by the Internet Archive in 2010 with funding from University of Toronto

http://www.archive.org/details/numsimultasinterOOhage

ISQCRATI CV Dai Wt ONES ὯΝ Dy p vet

DISSERTATIO PHILOLOGICA QVAM SCRIPSIT AD SVMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES AB AMPLISSIMO PHILOSOPHORVM IENENSIVM ORDINE

RITE IMPETRANDOS

BENNO DE HAGEN

GERANVS

IENAE TYPIS G. NEVENHAHNI

MCMVI

Genehmigt von der philosophischen Fakultüt der Universitüt Jena auf Antrag des Herrn Professor Dr. Hirzel.

JENA, den 24. Februar 1906.

Geheimer Hofrat Professor D. Dr. Gelzer, d. zt. Dekan.

PARENTIBVS CARISSIMIS

Ξ

Sub finem Phaedri dialogi (p. 278 E sqq.) Plato Socratem a Phaedro interrogatum, quidnam de Isocrate iudicaret, haec

verba dicentem facit: νέος ἔτι... ᾿Ισοκράτης᾽ μέντοι ucv- τεύομαι κατ᾽ αὐτοῦ, λέγειν ἐθέλω... δοκεῖ μοι ἀμείνων

κατὰ τοὺς περὶ Πυσίαν εἶναι λόγους τὰ τῆς φύ- GtOg, ἔτι τε ἤϑει γεννικωτέρῳ κεκρᾶσθαι" ὥστε οὐδὲν ἂν γένοιτο ϑαυμαστὸν προϊούσης τῆς ἡλικίας εἰ περὶ αὐτούς τε τοὺς λο- γους, οἷς νῦν ἐπιχειρεῖ, πλέον παίδων διενέγκοι τῶν πώποτε ἁψαμένων λόγων, ἔτι τε el!) αὐτῷ μὴ ἀποχρήσαι ταῦτα, ἐπὶ μείζω δέ τις αὐτὸν ἄγοι ὁρμὴ ϑειοτέρα᾽ φύσει γὰρ

ἔνεστί τις φιλοδοφία τῇ τοῦ ἀνδρὸς διανοίᾳ. Hoc uno tantum loco Plato de Isocrate loquitur; quo magis quaerebant viri docti alium locum in Platonis scriptis, quem ad Isocratem referre liceret. Nam iterum iterumque dubitabant. utrum illud vaticinium ?) Platonis per Socratem de Isocrate factum intelligendum esset ex eventu an in dubium rei eventum. Atque primus omnium vvdd. recentiorum, qui de hac re perscripserunt, Leonardus Spengelius in illa commentatione ,Isokrates und Plato*3) inscripta Platonem post Phaedrum iniquius de Isocrate iudicare debuisse exposuit: ,,Der Ausspruch (int. Phaedr.278 E sqq.) ist kein vaticinium ex eventu, er konnte nur zu einer Zeit von Plato gegeben sein, als er noch Besseres von jenem hoffte und dessen Bestrebungen sich noch nicht in der Art entwickelt hatten, wie wir sie in seinen Reden vorliegen finden, d. h. sehr

1) Sie recte Vahlenus, Zeitschr. f. ósterr. Gymn. 1872 p. 513 sqq. eum codice Veneto. Cf. etiam Bergkii 5 Abhandlungen z. griech. Phi- losophie u. Astronomie p. 22 annot. 2.

2) Phaedr. p. 978 E μέντοι μαντεύομαι.

3) Abhandlungen d. kgl. bayr. Akad. d. W. philos.-philolog. Kl. (1855) p. 7831sqq.; ante Spengelium iam Heindorfius, Schleiermacherus, Sauppius alii adumbraverunt hane quaestionem.

xeu D ricus

frühe* (p. 767). Posterioribus annis de amicitia Isocratis cum Platone intercedente non cogitandum esse. Atque eodem loco: ,der Gegensatz beider Mánner war zu gross, als dass eine innere Freundschaft oder Harmonie zwischen beiden bestehen konnte.* Et in oratione adversus sophistas composita et in ea, quae 50 annis post περὶ ἀντιδόσεως scripta esset neque minus in ea, quae Παναϑηναΐκος inscripta Isocrati iam seni attribueretur, Iso- cratem tam acriter invectum esse in philosophos, ut non verisimile esse posset Platonem, postquam animum mutatum [Isocratis in- tellexisset, etiam tum eodem modo eum laudavisse atque in Phaedro. Id quod confirmari Euthydemi dialogi p. 304 D sqq., ubi Plato in illo anonymo Isocratem ut hominem omni philoso- phiae adversarium depinxisset. Nimirum in illo viro sine nomine descripto omnia Isocratis vitia clare exstare neque ad alium aequalem verba huius loci aptiora esse quam ad Isocratem. Qua in sententia Spengelii fundamenta posita sunt, ut ita dicam, plu- rimarum commentationum de Isocrate scriptarum, quarum e numero commemorentur: Reinhardtii, De Isocratis aemulis (Donnae 1873), qui Spengelii libro nixus addidit nonnulla et am- plius persecutus est (cf. imprimis p. 29 sqq.); Useneri. Ab- fassungszeit des Platonischen Phaidros, Rh. Mus. 35, 131 sqq. ; Teichmuelleri, Litterarische Fehden im vierten Jahrhundert v. Chr. (1881); Bergkii, 5 Abhandlungen z. griech. Philos. u. Astron. (edid. Hinriehs Lips. 1883); Bonitzii, Platonische Studien (1886), ubi p. 131 annot. 22 haec leguntur: ,dass unter dem λογογράφος (int. Euthyd. 3041) sqq.) kein anderer als Iso- krates gemeint ist, hat Spengel... zur Evidenz gebracht. Ehe ein Versuch gemacht ist und bisher ist dies meines Wissens nicht geschehen die Ergebnisse jener Abhand- lung zu widerlegen, ist es unnótig, ein Wort zur Verstürkung der Gründe hinzuzufügen. Blassius autem, cum vol. II libri sui!) non admodum declinaret a Spengelii ratione, vol. III 2 p. 390 mutavit sententiam, cum ilum locum Euthydemi ad Isocratem referendum esse negavit. Auxit autem Spengelii quaestiones Duemmlerus in commentatione sua ,Chronologische Beitrüge zu einigen Platonischen Dialogen aus den Reden des Isokrates*?)

1) Gesch. d. attisehen Beredsamkeit (1892). 2) Progr. z. Universitütsfeier d. Universitüt Basel (1890), nunc in vol. I operum, quibus titulus est ,Kleine Schriften* p. 79 sqq. (cf. etiam Gerckium

ipe (I) as

inscripta, cum studuit demonstrare inimicitiarum et. cavillationum plena esse scripta et Isocratis et Platonis, quapropter de amicitia non esse cogitandum. Atque ultro citroque verbis habitis etiam his diebus reverterunt iterum ad Spengelium vvdd., velut Immischius, qui in libello, quem ,Antike Angaben über die Entstehungszeit des Phàüdrus* inscripsit 1), contra Ritterum (Ilb. annal. XI 248 sqq.) Spengeli rationem defendens p. 219 haec annotavit: ,wie jemand, der nicht nur im Platon, sondern auch im Isokrates wirklich zu Hause ist, das absolute Auseinandergehen dieser zwei Naturen im Grossen, d. h. in den nicht gleichgültigen, sondern die Geister wie die Personen?) unbedingt scheidenden letzten und tiefsten Ueberzeugungen sollte leugnen kónnen, das bleibt vóllig unverstándlich.* Similiter etiam Christius in novis- sima editione (1905) libri sui ,Geschichte d. griech. Litteratur* inscripti perseveravit in Spengelii sententia ita, ut per 50 annos Spengelius quasi praeceptor axiomatis perduraverit. Quo factum est, ut Spengelium secuti magis magisque abalienaverint vvdd. Isocratem et Platonem. Atque qui legerit omnes libros de hac quaestione conscriptos, facile intelliget iudicia recentiorum vvdd. paene contraria esse illi Platonis ipsius iudicio (Phaedr. p. 278 E sqq.), quod non sine causa p. 5 huius libelli attuli. Nam negligere videntur Platonem in Phaedro Isocratis ingenium et mores lau- davisse, quae comprobatio non satis intelligi potest, si multis alis locis contemptim de Isocrate Plato dixisse dicitur. Mihi autem haec deliberanti cum quanti momenti illa res esset ad tempora dialogorum Platonis determinanda intellexissem, opera dignissimum visum est inquirere in illam controversiam, quae inde ab anno 1855 habita est non sine ira et studio. Atque siquis Phaedri epilogum comparaverit cum illis recentiorum vvdd. sen- tentiis de Isocrate et Platone habitis, neque supervacaneum neque inutile videbitur quaerere:

in libro, qui inscriptus est ,,die Altertumswissenschaft im letzt. Vierteljahrh."' [Suppl. ad Burs. annal. 1905] p. 527, qui nimis violentas putat Duemmleri sententias).

1) Beriehte der philol-histor. Klasse der kgl. süchs. Gesellsch. der Wissenseh. (10. XII. 1904).

2) Contra hane sententiam cf. quae Wilamo witzius annotavit ,Ari- stoteles und Athen* I p.325.

—.8

num simultas intercesserit Isocrati cum Platone

quam quaestionem maxime idoneum dividere censeo in has duas:

I num Isocrates a Platone Euthyd. p. 304 D sqq. impugnatus sit.

IL num Isocrates laude atque amicitia Platonis in- dignus fuerit.

]. Num Isocrates a Platone Euthyd. p. 904 D sqq. impugnatus sit.

Priusquam accuratius disputamus de illo loco Euthydemi, quo Spengelius Isocratem a Platone vehementissime impugnari voluit, pauca nobis praefanda esse censeo de temporibus Phaedri et Euthydemi. Nimirum arte coniunxerunt vvdd. illam temporum quaestionem cum ea, quam tractamus. Atque Spengelius quamquam nihil certi exposuit de Euthydemi tempori- bus, tamen apparet eum conscriptum esse velle illum dialogum post Phaedrum, quem unum vetustissimorum Platonis dialogorum semel atque iterum declaravit. Quae opinio, quamquam testimonio veterum (Diog. L. ΠῚ 36) confirmari videtur, tamen summa di- ligentia diiudicanda est. Neque enim quicquam falsius habuerim quam affirmare Platonem propterea, quod Isocratem adulescentem íp. 278 E) laudaret. temporibus adulescentis Isocratis Phaedrum conscripsisse i). Id enim semper deliberandum est, quod Plato similiter atque Homerus res et facta vetustiorum temporum describit, in quae transfert res et facta suae ipsius aetatis. Qua- propter tempus conscriptionis a tempore fictionis subtiliter oportet internoseci. Atque cum tempus conscriptionis Phaedri nequa- quam scimus, facile cireumscribere possumus fictionis tempus. Habemus enim terminum, ante quem scenae finguntur dialogi: annum 406 (cum Sophocles et Euripides etiam tum vivi cogitandi sint; cf. p. 268 C) et terminum post quem: annum 412/ll, quo anno Lysias, qui Phaedro impugnatur, Thuris cum fratre suo

1) Cf. exempli eausa Waberi iudicium Progr. Kremsier (1886) p. 33: der grósste Beweis (! für die frühe Abfassungszeit des Dialogs Phàüdrus liegt in dem Lobe des Isokrates."

I—L 0g

Athenas revertit (cf. Dionys. Hal. de Lysia p. 452 ἢ, et Ps. Plut. vit. X oratt. p. 835 D sq.). Atque quoniam statuendum est non- nullos annos praeteriisse, priusquam Lysias dignus fieret quadam auctoritate, vel maxime probabile esse censeo inter annos 410—406 fictionem dialogi statuere. Platonem illis annis Phaedrum non scripsisse satis patet. (Quapropter apparet Platonem verba p. 278E νέος ἔτι Ἰσοκράτης tantummodo fictionis tempus respicientem scripsisse. De conscriptionis tempore valde inter se discrepant sententiae virorum doctorum. Quae res ipsa nos docet Spengelii rationem non tantopere firmam esse quantopere putaverunt fere omnes, qui de Isocratis et Platonis necessitudine scripserunt.

Omnium Platonis dialogorum primum fuisse Phaedrum nostris temporibus similiter atque iam Schleiermacherus affirmavit Use- nerue qui (Rh. Mus. 35, 131 sqq.) Phaedrum iam a. 403/2 scriptum esse edocere studebat, cum verbis dialogi p. 257 D Archini calumniam designari exposuit. Sed Usenero astipulari nequeo. Nimirum ut omittam, quod illa relatio Archini nimis infirma !) videtur, Platonem Socrate vivente (i. e. ante a. 399) vix dialogos scripsisse mihi persuasi; quae ratio inde a Grotio satis communis facta est et late sparsa. Deinde id etiam repu- tari oportet, quod, si Phaedrus a. 403 scriptus esset, Plato tunc adulescens 25 annorum Isocratem laudavisset et commendavisset, quo nihil esse stultius iam C. Fr. Hermannus (Gesch. u. Syst. d. platon. Philos. p. 382) recte intellexit haec exponens: ,es liesse sich keine gróssere Dreistigkeit denken, als wenn ein junger Mann, der seinen ersten Schritt in die Welt tat, einen anderen Altersgenossen auf gutes Glück zu empfehlen und in ihm ein Gegengewicht gegen die berühmtesten Lehrer seiner Zeit auf- zustellen gemeint háütte.* ^ Quibus causis universis commoti atque aliis argumentis nixi alio tempore i. e. posterioribus annis Platonem composuisse Phaedrum vvdd. edocuerunt. Atque plurimi

1) Sententiam Immiscehii, qui eadem de causa atque Usenerus Phaedrum iam a. 408 a Platone esse scriptum voluit (,Zum gegenwürt. Stande d. platon. Frage." Neue Jbb. f. d. kl. Altert. 1899) reppulit optimo iure, ut mihi videtur, H. Gomperz, Archiv f. Gesch. d. Philos. (1903) p. 142: »dass man das sachlich so verwickelte Phüdrusproblem mit solchen Ein- füllen ... nicht lósen kann, scheint mir einleuchtend.*

m

initio eius temporis, quo Plato philosophiae docendi in academia operam dabat (1. e. circa a. 387), Phaedrum tribuendum esse censuerunt, deliberantes Platonem in Phaedro defendere suam ipsius operam docendi et scribendi!) Quae sententia non sine momento est: nimirum si Phaedrus loco, quem Spengelius (p. 767) ej attribuerat, in posterius movetur tempus (387), etiam Euthyde- mus (si jure eum circa a. 390 scriptum esse vvdd. contendunt) caret relatione, quam Spengelius invenisse putavit: nequaquam enim neque tollere potest neque reicere iudicium Phaedr. 278 E sqq., id quod Sp. affirmaverat.

Longius progressus est in Phaedri tempore determinando Lutoslawskius?), qui loquendi usus observationibus nixus Phaedrum annis 380—78 attribuit; quod tempus etiam Teich- muellerus probabile existimavit. Vim enim inesse docuit verbis Phaedr. 279 A oig νῦν ἐπιχειρεῖ, unde clare apparere iam, antea alias scripsisse orationes Isocratem. Quapropter cogitandum esse de illis temporibus, quibus I. desiisset orationes iudiciales componere atque ad novum vel potius dicendi genus transiisset. (Litt. Fehd. I 79.) Tantummodo post Panegyricum (380) illam laudem Isocratis intellegi posse. ,Das erste grossartige Produkt der neuen Tátigkeit war der Panegyrikos, so dass Plato keine Veranlassung hatte früher von ihm (Isokr. so überschwüángliches zu vaticinieren* ?) (l ὁ). At Teichmuellerus eum Phaedrum post a. 380 posuit, exeundi viam nancisci coactus est. Nam quamquam Isocratem

1) €f. Ueberweg, Grdr. d. Gesch. d. Philos. (1903) I 180sq.: ,der Phádrus ist zugleich eine Rechtfertigung der Lehrtütigkeit, die Plato übte.* Sic etiam iam Fridericus Nietzsche in scholis suis 1873/4, cf. C. Rit- terum llb. annal. XI p.941. Etiam ex ea re, quod Pythagoreorum prae- ceptorum mentio fit, post reditum ex Sicilia (387) Phaedrum posuerunt vvdd. Cf. etiam Steinharti praefat. ad Hier. Muelleri translat. oper. Plat. germanice. vol. IV (Lips. 1854) p. 34.

2) ,The origin and growth of Plato's logic" (Lond. 1897); cf. ea quae Blassius lI. c. III 2 p. 383sqq. exposuit. Quod ad Lutoslawskii sententias, Theodoro Gomperz assentior, qui sic iudicat: ,die Sachkriterien weisen dem Phaidros eine andere Stelle zu als die Sprachkriterien.^ (Platon. Auf- sátze [Vindobon. .1887] I p. 27 sq.)

3) Similiter Holzinger, Festschrift für Vahlen (1900) p. 691: ,der Ansatz *um 390' für den Phaidros trifft das Richtige. Phaedr. 279 A bezieht sich natürlich auf den Panegyrikos"; sed concedit ,aber nicht etwa auf den fertigen und herausgegebenen, sondern auf die schon in ihren àussersten Umrissen entworfene Prunkrede."

A yg

Euthyd. p. 304 D sqq. notatum esse cum Spengelio putavit, tamen revera Phaedri tempus post Euthydemum determinans —- Spengelii rationem quassavit. Atque in contrarium quasi convertit rem haec explicans: ,der Euthydem setzt voraus, dass Is. noch Logograph war und den Panegyrikos noch nicht geschrieben hatte.* (l.c.149). Simili modo etiam Eduardus Meyer (Gesch. d. Altert. V p. 331) impetum Platonis Euthyd. p. 304 D sqq. tantummodo ante illam laudem Phaedr. p. 278 E sqq. intelligendum esse adum- bravit. Euthydemus igitur ab illis viris doctis ante Phaedrum ponitur. (Quas omnes sententias attuli, quia nos docent nihil difficilius esse quam de Phaedri tempore recte diiudicare. Neque meliore conditione sumus in Euthydemo tractando. Nimirum ut praetermittam id, quod fictionis tempus satis constat (ca. a. 420; cf. Munk, d. natürl. Ordnung d. platon. Schriften [1857] p. 168), de conscriptionis tempore nihil certi perspexerunt vvdd. Quin etiam non deerant, qui Platonis esse Euthydemum negarent, velut nostris temporibus Lueddeckius (Progr. gymn. Cellens. 1897, Die Fragen d. Echtheit u. Abfassungszt. d. Euthyd.), quo in libello Euthydemum ἃ. 342 (i e. post Platonis mortem) ab uno ex Aristotelis discipulis esse scriptum demonstrare studebat. Sed etiam sententiae eorum, qui geminum putant Euthydemum, ita in diversum tendunt, ut magis turbare possint, quam ad exitum adducere nostram quaestionem. Nam cum S. Sudhaus (Hh. Mus. 44, 52 sqq.) Euthydemum post Isocratis orationem contra sophistas !) scriptum esse affirmaret, Blassius IL33 post Isocratis Helenam, Bergkius (l c. p. 29) usque ad a. 364 descendit. Atque mihi quidem videtur fieri non posse, ut omnino disceptemus, quo tempore Euthydemus conscriptus sit. Id solum dubitari non posse mihi persuasi, quin in numero vetustiorum ?) dialogorum habendus sit. Nimirum nihil clarius est quam Antisthenis ?) doc- trinam et scholam hoc dialogo illudi *). —Perversissimum autem

1) Lubrica res est, praesertim cum de temporibus illorum scriptorum certum nuntium non habeamus.

9) Teichmuellerus I p. 51 annum 391 sive 390 proponit; Stall- baumius in disputat. Euthyd. p. 64 adulescenti Platoni Euthydemum attribuit.

3) Quippe quem ipsam post mortem Socratis seholam condidisse satis notum est.

4) Cf. Duemmleri Academic. p. 188.

ἘΞ EY cen

existimo ex loco Euthyd. 304 D sqq., quem Spengelius tamquam ad Isocratem spectantem intelligendum esse voluit, coniecturam de tempore conscriptionis facere. Nimirum iam vidimus difficile esse ex Phaedri loco (p. 278 E sqq.), ubi Isocrates nomine nomi- natur, aliquid certi concludere de temporibus. Nihilominus si vestigiis Isocrateis tempus determinare conamur, solum Phaedrum nobis aliquam ansam posse dare manifestum est. Quare optimo iure quaesiverunt vvdd., qua occasione commotus Plato Isocratem p. 278 E sqq. laudaverit. Sed etiam in hac re vigilare necesse est. Nam alii alius Isocratis meriti mentionem fieri voluerunt. Sunt autem, qui ad Isocratis orationem contra sophistas Platonem in Phaedro spectavisse affirmaverint. Cum enim iam pridem ob- servassent communes inveniri sententias et in Isocratis oratione et in Platonis dialogo 1), iterum iterumque quaesiverunt, utrum hic Plato ab Isocrate penderet an Isocrates a Platone. Atque omnes, qui Platonem in Phaedro propterea Isocratem laudavisse putabant, quia illas sententias Isocratis orationis XIII cognovisset, Phaedrum ipsam post illam orationem scriptum esse voluerunt ?). Susemihlius autem ante Isocratis contra sophistas orationem Phae- drum posuit?). Sed frustra viros doctos quaesivisse censeo, utrum Platonis Phaedrus an Isocratis contra sophistas oratio prior sit scripta. Nam in lubrico versantur qui de tempore conscriptionis libri ex similibus sententiis coniecturam faciunt, praesertim cum (velut in hac causa) de sententiis agitur, quos uterque per se ipse habere potuit. Quare neque Blassio neque Susemihlio astipulari possum. Quam periculosa sit illa ratio temporis determinandi, exemplo, quod ex Germanorum poesi petitum est, confirmare mihi liceat. Quis est qui nesciat Goethii ambulationem Fausti et Wagneri? Hic Faustus gaudio diei festi paschae affectus his verbis quid sentiat eloquitur: ,Jeder sonnt sich heut so gern, sie

1) Cf. Is. e. soph. 14 cum Plat. Phaedr. 269 D, 17 cum 271 D, 16 cum 272 A. Quam consensionem iam Spengelius (p. 745) observavit; ef. etiam Reinhardtii dissert. de Isocr. aemulis p. 29.

2) Blassius III 2 p. 394: ,,dass das Verhültnis zu Is. XIII dies ist, dass Plato den Is. berücksichtigt, nicht dieser von jenem borgt, ist ... meine Meinung." Similiter Natorp, Hermes 35, 436; contra quem H. Gomperz, Arch. f. Gesch. d. Philosophie (1903) p. 146.

3) 'De Platon. Phaedro et Isoer. eontra soph. orat. Gryphiswald. 1887; cf. etiam Gerckii adnotationes in Hermae 32, 365 sqq.

Miu

feiern die Auferstehung des Herrn. Denn sie sind selber aufer- standen* e.q.s. Atque similem vel fere eandem sententiam !) legi- mus in Herderi ad sponsam epistula ?) 19. IV. a. 1772 data: ,Christ ist auferstanden. Auch die Natur steht auf! Die gute alte Mutter verjüngt sich. Lassen Sie uns auch aufstehen und nach allem, allem Kummer und Nachtgrauen des Winters nicht zurücksehen.* Siquis ex similitudine horum locorum de tempore coniecturam faceret, idem peccaret atque omnes, qui in Phaedri tempus illo modo (cf. p. 12) inquisiverunt. Neque enim Herderus a. 1772 illam partem Fausti cognoscere potuit (Fausti ambula- tionem Goethius a. 1801 scripsit), nedum Goethius, cum illa verba scripsit, Herderi ad sponsam (!) epistulam legisset.

Proinde si quaerimus, qua re commotus Plato in Phaedro Isocratem laudaverit, oratione contra sophistas conscripta nixi non recte iudicabimus. Atque mihi quidem probabilius esse videtur Platonem illo loco rationem habuisse Isocratis orationis περὶ τοῦ feUyovg inscriptae, qua in oratione Isocrates, Lysiae adversarius, Alcibiadem iuniorem defendens patris ?) merita laudibus extulerat. Ex quo efficitur, ut Platonis gratiam consecutus sit. Quis enim est, qui nesciat Platonem Alcibiadi, ut Socratis discipulo carissimo, cum 'Protagora' et 'symposio' dialogis monumentum collocaverit aere perennius, amicum se ipsum praestitisse Alcibiadis summa admiratione imbutum^)? Quem Alcibiadem, cuius de fama Lysias detrahere ausus erat, Isocrates cum laudibus extulit, Platoni quasi officium praestitit. Quare verisimile puto Platonem hac Isocratis oratione commotum illud vaticinium Phaedr. p. 278 D sqq. scrip- sisse ?). Isocratis orationem cum Dlassius") a. 397 scriptam esse edocuerit, Phaedrum post illum annum statuendum esse apparet. Sed haerere videtur aliquid dubitationis. Nimirum

1) Qua de re nos admonuit Ericus Schmidt in scholis suis.

2) ,Aus Herders Nachlass, ungedruckte Briefe* e.q.s. vol. III p.229 sq. (edidd. H. Duentzer et Fr. Godofredus Herder 1857).

3) A. pater per iniuriam Olympia vicisse dicebatur; poenas illius patris delieti filium expiare L. voluit (cf. Lys. or. 14, quam Lysiae esse, etsi quidam non putant [Harpoeratio sub v. ᾿ἡλκιβεάδ. Blass 1 491 sq.] mihi quidem per- suasi, cf. Reinhardtii dissert. de Is. aemulis p. 3, 2).

4) Cf. J. Brunsii, ,d. Litterar. Portrait p. 251.

δ) Quam sententiam posterius inveni apud Duemmlerum (Kl. Schritten I 134 sq).

6) II 395; ef. etiam Sannegii diss. 'De schola Isoeratea' (Halis 1887), qui inter annos 402—398 eam posuit.

na 55

Platonis verba εἰ περὶ αὐτούς τε τοὺς λόγους, oig νῦν ἐπιχειρεῖ, πλέον παίδων κτλ. summa diligentia interpretanda esse a Teich- muellero didici, qui l. c. I 60 haee: ,,es kónnen damit", inquit, ,eben im Gegensatz zu den von Plato verachteten Prozessreden nur die epideiktischen gemeint sein.* Atque I 69: ,abgesehen davon, dass die Tátigkeit eines Logographen, der für Geld auf Bestellung arbeitet, dem Plato keine besonderen Freundschafts- gefühle einflóssen konnte, so wáre es doch mehr als er- staunlich, dass Plato auf die Gerichtsreden des Is. das Urteil hátte gründen sollen, sein Freund werde alle jemals aufgetretenen Redner wie Kinder hinter sich lassen!* Sed si Brunsii expositiones optimas recordati erimus, facile intelligemus pluris aestimandam esse illam orationem lsocratis z. τ. ζεύγους quam logographorum more scriptam et iam posteriori Isocratis generi laudationum (velut Euagorae 1), Timothei ?) [Antid. 101 sqq.] ) propinquam et finitimam magna esse laude dignam. Proinde et forma et argumentum illius orationis Platoni facultatem laudandi praebere potuerunt. Quod mihi quidem confirmari videtur illis Platonis verbis Phaedr. 279 A: Ooxsi uou ἀμείνων κατὰ τοὺς περὶ Πυσίαν εἶναι λόγους, ἔτι τε ἤϑει γεννικωτέρῳ κεχρᾶσϑαι. Quae comparatio Lysiae et Isocratis post illam causam Alcibiadis optime intelligi potest. Quam ob rem circa a. 395 Phaedrum scriptum esse verisimile puto?) et ultra verisimilitudinem in hac re tam difficili et ardua progredi non licet.

Sic ad finem nostrae quaestionis pervenimus neque Spengelii rationem non esse labefactandam affirmare possumus. Nam Phaedri tempus tantummodo ut probabile demonstremus fieri posse vidimus neque quicquam certi constitui de Euthydemi tempore ita, ut

1) Bruns 1. c. p. 502.

2) p. 528.

3) Quamquam concedo etiam compluribus annis post dialogum seriptum esse posse, quia Lysiae oratio (14), qualis nobis tradita est, Ol. 96/2 a. 9395/4 attribuitur. (Blass I 489) Brunsius l. c. p. 495 ex ea re, quod et Isocratis oratio ad Lysiam et Lysiae oratio (cf. S 32 sqq.) ad Isoeratem spectet, recte concludit: ,als Is. seine Rede veróffentlichte, nahm er auf das noch nicht veróffentlichte lysianische Plaidoyer Bezug, als ἴω. die seine herausgab (395/4), lag ihm die isokrat. Publikation vor*. Quapropter etiam post a. 395/4 Platonem, cum Lysiae accusationem calumniasque legisset, Isocratem Phaedr. 278 E sqq. laudibus efferre potuisse concedatur. Neque ità multo post seriptum esse Phaedrum censeo.

cre DUST ans

revera dubium sit, utrum Phaedrus prior sit statuendus an Euthy- demus. Quae cum ita esse intellexerimus, Spengelii sententiam in fundamento positam esse nimis infirmo satis apparet etiam tum, si Euthydemi locum revera ad Isocratem spectare concedimus.

His praemissis accedere possumus ad disputationem ipsam illius loci Euthydemi 304D sqq., quo loco Spengelius Platonem Isocratis laudem Phaedri 278 E sqq. retractavisse atque in irritum vindicavisse voluit. Nobis autem, cum hoc sensu (i. e. Euthyd. post Phaedr.) illum locum non interpretandum esse cognoverimus neque enim constare quicquam certi de temporibus Phaedri et Euthydemi satis apparuit —- inquirendum est in illud Platonis Euthyd. 304 D sqq. etiam propterea, quia non deerant, qui quam- quam Euthydemum ante Phaedrum determinaverunt qua sen- tentia ipsa Spengelii rationem labefactari in propatulo est tamen Euthyd. 304 D sqq. perseverandum esse in illius de Isocrate interpretatione affirmaverunt. Quare sequatur disputatio de Euthydemi p. 504D sqq.

Refertur hic colloquium inter Socratem et Critonem habitum. Atque narrat Crito, qui illi Socratis cum Euthydemo et Dio- nysodoro colloquio non interfuit, sibi ea disputatione finita virum obviam esse factum, qui graviter conquereretur, quod tam miseras agerent nugas philosophi et in rerum inanium tractatione versarentur; deinde illum virum etiam universam philosophiam rem turpissimam iudicavisse et homines eius studiosos viles ridiculosque habuisse. Atque primum respondet Crito Socrati interroganti quisnam ille fuerit, ex eorum eum genere esse, qui scriberent aliis orationes, numquam vero ipsi haberent. Respondet tum Socrates Oritoni: notum sibi esse ilum virum, quippe qui eorum numero inserendus esset, qui leviter gustarent philosophiam et mediocriter rem publicam attingendam putarent eamque ipsam ob causam sibi soli sapientes viderentur. (Cf. Stallbaumi disputat. de Euth. p. 45.)

Nomen igitur illius viri quia non appellatur, quaesiverunt viri docti quis fuerit. Atque Isocratem sub illius anonymi per- sona esse notatum Spengelius l. c. p. 765 his verbis expressit: »Gewiss sind viele Redner gegen Philosophie überhaupt aufge- treten, aber keiner wollte dann noch als Vertreter dieser eine grosse Bedeutung haben ... man wird keinen zweiten Namen dieser Art finden, welcher der Zeichnung im Euthydem mehr

ax ES (--

entsprüche als unser Redner. Auch was über Politik gesagt wird, ist begründet und bei keinem als bei Isokrates so nachweisbar.* Atque commonefacit Spengelius verborum Panegyrici 170 sq., ubi Isocrates eos, qui ad rem publicam se contulerunt, vituperat, quod in miseris nugis tempus consumant et de summis rebus rei publicae consilium sibi, qui in re publica administranda non ver- satus sit, permittant. Atque pergit Spengelius: ,jbezeichnend ist aber auch das dritte, dass dieser λογογράφος im Gerichte nicht aufgetreten sei, was allein schon jeden zunáchst und zuerst an Isokrates zu denken nótigt" 1). Quae sententia inde a Spengelio fere communis facta est et late sparsa. Sic exempli causa Teich- muellerus 1. c. I 49 fere idem atque Spengelius affirmat ,dass dem Is, welchem die philosophische Grundlage gánzlich fehlte und der auch nicht den Mut zu óffentlichem Auftreten besass, eine Lektion gegeben wurde, da er als Mittelding zwischen Staats- mann und Philosophen beiden untergeordnet sei.*

Neque tamen deerant, qui negarent hoc loco causam esse, cur unum aliquem certum notari existimemus, velut iam Socherus (Ueber Platons Schriften, Monac. 1820) p. 210 annotavit: ,nach Schleiermacher soll die Schule des Isokrates gemeint sein. Ich denke nicht: von Is. dachte Plato freundschaftlich (Phaedr. 279 A): der Redenschreiber gab es in Athen genug; es bedarf der persónlichen Beziehung auf einen der besseren nicht* Et Stallbaumius disp. de Euthyd. p. 203: 'perstringitur', inquit, 'tota illa misellorum scriptorum cohors, qui quum nec mediocres philosophi essent neque rei publicae darent operam, tamen intolerabili quadam sapientiae opinione erant inflati atque philosophiae laudibus detrectare studebant, Quibus cum viris

1) Similiter iam H eindorfius in annotat. ad nostrum locum editionis suae p.413 (Berol. 1806): ceterum quae hie (int. p. 305 C) et deinceps dieun- tur, in Isoeratem imprimis conveniunt, quem haud dubie h. 1. respexit Plato, quamvis eius honorificentissimam mentionem in Phaedro fecerit. (Of. etiam Schleiermacheri praefat. ad Euthyd. interpretation. germanice. p. 279.) Similiter etiam Welekerus, Kleine Schriften ΠῚ p.445sq. neque omittam Sauppii recensionem diss. Godofredi Pfundii (de Is. vita et scriptis), quam nune invenias in libro, cui titulus datus est ,Ausgewühlte Schriften", ubi p. l1 sq. Sauppius, quamquam in anonymo Theodorum esse depietum contendit, tamen haec concedit: ,Isokrates musste sich im Bilde des Un- genannten wiedererkennen, auch wenn er nicht gemeint war." Atque ita paene ad castra eorum transiit, qui pro Isoerate militant,

UU NE OU

doctis Blassius facere videtur 1. c. III 2 p. 390, Euthyd. p. 304D sqq. vix in Isocratem referendum esse exponens: ,die be- kannte Stelle über den Hedenschreiber ... passt übrigens nur im allgemeinen und nicht in Besonderheiten, so dass man gar- nicht gezwungen ist, überhaupt an eine bestimmte Persónlichkeit zu denken.* Quod comprobare nequeo; immo potius h. l. unum aliquem notari mihi persuasi deliberans iam ipsa verba p. 305^ οὐδὲ οἶμαι πώποτ᾽ αὐτὸν ἐπὶ δικαστήριον ἀναβεβηκέναι ad totum genus scriptorum vix referri posse (Funk- haenel, Zeitschr. für die Altertumswissenschaft 1835 No. 103). Deinde deliberandum est id quod anonymi verba p. 304 E affe- runtur, quod Crito confirmat addens: οὑτωσὶ γάρ πως xci εἶπεν τοῖς ὀνόμασιν ἢ). Quibus ex locis satis apparet hic de certa persona cogitandum esse, cuius nomen num explorandum sit, alia quaestio est.

Neque deerant, qui alios seriptores illius aetatis notatos esse posse affirmarent. Quorum sententias nobis in transitu attingendas esse puto.

Atque de Lysia cogitavit Groen van Prinsterer?) quam opinionem reiecit Sauppius?), qui Lysiam ipsum in iudicium adiisse edocuit, cum hoc loco de scriptore ageretur orationum forensium, qui nondum coram publico orationem habuisset. Et Stallbaumius l. c. p. 48 sententiam eorum, qui de Lysia cogi- tant, impugnat his verbis *Lysias etsi in Phaedro acriter corripi- tur, quia in seriptionibus eius amatoriis omnis desideretur philo- sophia, tamen non accusatur calumniae nec vero pro animi sui candore et simplicitate umquam in Socratem iniquus fuit.

Atque eodem iure de Antiphonte4) cogitari posse censeo. Sed contra eum valet, quod Plato eum non nominavit; nam

1) Stallbaumius l. c. p. 48 cum Platonem nihil dixisse affirmet, quod non in omnes istius modi homines conveniat, viam exeundi nanciscitur hane: *ex quo consequens est, ut communes eorum virtutes et vitia uni per- sonae tributae sint, per quam omnes repraesentarentur.'

23) Prosopographia Platon. p. 116 sq.: Lysias a philosophia abhorrebat ; lsoerates coluit ipsam: Lysias orationibus maxime scribendis, Isocrates im- primis discipulis inclaruit instituendis; Lysiam Plato non amavit; Isocratem dilexit.

8) l. c. 4) 'Antipho Rhamnusius primus fertur orntiones iudiciales scripsisse, quas litigantibus venderet! Stallbaumius l. c. p. 46 sq.

"NE. E

nomen ponere cur omiserit Plato, causa vix excogitari potest nisi in viro aequali, qui etiam tunc viveret.

Thrasymachum Chalcedonium significari Winckelmannus !) contendit. Sed Sauppius 1]. c. Thrasymachum nimis ut so- phistam describi a Platone, quam ut apta essent verba Euthyd. p. 38058 E μετρίως μὲν φιλοσοφίας ἔχειν. Atque conferas etiam, quae Stallbaumius l. c. contra hanc sententiam exposuit.

Theodorum Byzantium sub illius anonymi persona significari Sauppius l. c. ea de causa existimavit, quia verba πάνυ ἐξ εἰκότος λόγου (Euthyd. p. 800 E) ad eum spectare viderentur, quippe qui in arte sua maxime τὰ εἰκότα tractavisset. (Cui sen- tentiae Stallbaumius l. c. adversari se declaravit: omnium omnino rhetorum studium inde a Tisia et Corace ad τὰ εἰκότα pertinuisse ex Phaedro apparere (cf. p. 267 A, 272D sq.).

Itaque non ab omnibus?) in illo viro sine nomine descripto Isocrates agnoscitur, qui num. impugnatus sit sub anonymi per- sona, nunc inquiramus.

Atque primum quaeratur, qualis fuerit ille. vir, qui CUritoni obviam factus est. (rito ipse de eo dicit: ἀνὴρ οἰόμενος πάνυ εἶναι Gopóg, τούτων τις τῶν περὶ τοὺς λόγους τοὺς εἰς τὰ δικαστήρια δεινῶν (p. 804 2). Deinde (p. 800 C) Crito Socrate interrogatus, utrum ille, quocum congressus esset, fuisset ῥήτωρ 1. e. orator, qui ipse coram iudicibus causas ageret, an aliquis eorum, qui litigaturos in iudicium mitterent, respondet: ἥκιστα νὴ τὸν Δία δήτωρ, οὐδὲ οἶμαι πώποτ᾽ αὐτὸν ἐπὶ δικαστήριον ἀναβεβηκέναι, ἀλλ᾽ ἐπαΐειν αὐτόν φασι περὶ τοῦ πράγματος νὴ τὸν καὶ δεινὸν εἶναι καὶ δεινοὺς λόγους συντιϑέναι. Quibus ex verbis clarissime apparet unum aliquem, qui in aliorum usum ?) orationes scriberent, hic esse designatum.

1) Prolegg. ad Euthyd. p. 34sqq. Of. etiam C. Fr. Hermanni (Gesch. u. Syst. d. platon. Philos.) p. 629 annotationem. Hie etiam proponit de Polyerate cogitare.

2) Etiam Hirzelius (d. Dialog I p. 218) iniuria de Isoerate cogi- tavisse viros doctos annotavit. )

3) CO. Duemmleri Aeademie. p. 275 sq.: ,zum Sehluss p. 304 D wird ein Gerichtsredenschreiber eingeführt Of. etiam Zelleri ad- notationes (Sitzungsber. der Berl. Akad. d. W. 1886 p. 647), qui exposuit perperam a Bergkio (l. c. p. 18 sq.) relatum esse illum loeum Platonis Theaeteti p. !75 Ο ad Isocratem, quem 4oyoyocgov non fuisse satis pateat;

E 44

Spengelius autem cur Isocratem significari affirmaverit propterea, quod ille λογογράφος, ut ipse dicit (cf. supra p. 16), numquam in iudicium adisset, non satis intelligo. Nam quamquam constat eum propter vocis exilitatem numquam in publicum prodisse, tamen reputandum est eum Aoyoyocqov neque fuisse neque haberi voluisse. Profecto servatae sunt nonnullae orationes iudiciales ab Isocrate scriptae, sed non unam, nedum propriam fuisse operam in eis positam satis notum est. Praeterea tantummodo adulescens versatus est in hoe negotio et inde ab a. 393 destitit aliis scribere orationes (cf. Cie. Brut. 12, 48). Sed ex verbis huius loci (Euthyd. p. 304 D) τούτων Tig τῶν περὶ TO UG λόγους τοὺς εἰς τὰ δικαστήρια δειν ὧν 1) evidenter elucet hanc operam fuisse principem et prope omnem illius viri, id quod confirmatur verbis, quae sequuntur: ἐπαΐειν αὐτὸν ... καὶ δεινὸν ὄντα καὶ δεινοὺς λόγους συντι- ϑέναι. Deinde conferamus Phaedri p. 279 A verba p. 5 allata, ubi Plato Isocratem laudat, quod non morem Lysiae in orationi- bus tenuit, quo potiorem et amabiliorem esse censet. Ibi igitur Isocratis opera nullo modo vituperatur et, si Phaedrus recte a me circa a. 395 ponitur, etiam lsocratis Aoyoygéqov (quippe euius Or. z. τ. ζεύγους hoc tempore confecta sit) mentio fit honorifica. | Atque hic in Euthydemo eiusdem viri eandem operam vehementissime vexari putaremus! Id existimari ne- quit. Quare, si fieri potest, ut hic de Isocrate cogitemus, Euthy- demus ante illam laudem Phaedri i. e. ante a. 395, quin etiam ante a. 397 ?) ponendus est. Neque vero post Phaedrum eum conseriptum esse credibile est; nam tum iudicium Euthydemi "pugnaret cum Phaedri fine atque hic vituperaretur eadem opera, quae ilie laudaretur. ^ Nimirum si Plato postquam in Phaedro benevole iudicavit de Isocrate, aliter iudicare potuit, tantummodo posterioribus Isocratis scriptis nequaquam autem orationi- bus iudicialibus commotus aliter potuit iudicare; quod Spen-

1m wenigsten liesse sich ... in dem δρεμὺς καὶ δικανικὸς. dem Plato hier (sc. Theaet.) entgegentritt, in dem Advokaten, der sich nur auf Rechtsstreitigkeiten und auf àovicc δεακονήματα versteht, Isokrates wiedererkennen.* Of. etiam Natorp, Platos Ideenlehre p. 93, I.

1) Quare Teiehmuellerus I 79 annotat: ,auch den Busiris konnte er (Is.) noch nicht geschrieben haben, weil er sich dort schon mit Politik beschüftigt.

2) Hie est annus orationis Isocratis π, r. ζεύγους,

XN o

gelius ipse intellexit. Neque enim in prioribus, sed in posteriori- bus orationibus Isocratis offendisse Platonem Sp. exposuit !).

Praeterea Isocrates non professus est orationum forensium scriptionem et saepius de crimine, quasi λογογράφος esset, se purgavit. Quam parvi aestimaverit Isocrates orationes iudiciales elucet ex Paneg. 11 sq., ubi fiducia sui plenus se ab iis dis- cessisse fatetur. Legas deinde Antid. 2: ἐγὼ γὰρ εἰδὼς ἐνίους τῶν σοφιστῶν βλαδφημοῦντας περὶ τῆς ἐμῆς διατριβῆς καὶ λέγοντας, 6g ἐότι περὶ δικογραφίαν, καὶ παραπλήσιον ποιοῦντας, ὥσπερ ἂν εἴ τις Φειδίαν τὸν τὸ τῆς “ϑηνᾶς ἕδος ἐργασά- μὠξνον τολμῴη καλεῖν κοροπλαάϑον Ζεῦξιν καὶ Παῤῥάσιον τὴν αὐτὴν ἔχειν φαίη τέχνην τοῖς τὰ πινάκια γράφουσιν χτλ. Cf. quaeso 88 27, 58, 4054., 144, 228. Atque post mortem Isocratis magistri Cephisodorum contra Aristotelis hanc ob rem in ipsum coniecta crimina defendisse Isocratem Dionysius Hal. de Isoer. c. 18 enarravit 32).

Quod autem I. tam anxie spectabat, ne λογογράφος haberetur, fortasse etiam Platonis in Phaedro laus causa fuit Nam cum Plato eum altiorem gradum (oig νῦν ἐπιχειρεῖ) ascendisse dixisset, Isocrates habuit sane, cur illam pristinam operam, quam revera iam primo decennio 4. saeculi superavit ?).

Quibus causis commoti anonymum huius loci, quem λογογράφον fuisse docemur, Isocratem non habebimus.

Neque facere possum cum iis, qui quod de anonymi philo- sophiae contemptione dicitur, ad [Isocratem referenduin esse affrmabant. Quam ob rem propius ad locum nostrum acce- damus!

A Critone interrogatus, quales sibi videantur illorum dis- putationes, respondet anonymus summa audacia: τί δὲ ἄλλο... οἷάπερ ἀεὶ ἄν vig τῶν τοιούτων ἀκοῦσαι ληρούντων καὶ περὶ οὐδενὸς ἀξίων ἀναξίαν σπουδὴν ποιουμένων; et Critoni

1) S1 vero Euthydemus ante a. 397 scriptus est neque quicquam certi statuendum esse iam vidimus Phaedrus (395) illam vituperationem Isocratis, quam Euthyd. p. 304 D sqq. inesse vvdd. putant, reicit: ergo Euthy- demus non magni momenti est ad Platonis de Isocrate iudicium cognoscendum. Sin autem post Phaedrum statuendus est, ad Isoeratem referri nequit.

2) Cf. infra.

3) Atque iam or. c. soph. 19 vituperat I. eos qui δικάξεσϑ αι διδάξειν ὑπέσχοντο,

x 4m -.

quaerenti “ἀλλὰ μέντοι χαρίεν γέ τι πρᾶγμά ἐστιν φιλοσοφία pergit: ποῖον... χαρίεν, μακάριε; οὐδενὸς μὲν οὖν ἄξιον ενν ἀλλὰ γὰρ .. τὸ πρᾶγμα αὐτὸ καὶ oi ἄνϑρωποι ἐπὶ τῷ πράγματι διατρίβοντες φαῦλοί εἰσιν καὶ καταγέ- λαῦτοι. Tam contemptim anonymus loquitur de philosophia et iis, qui huie student. Neque intelligo quomodo fieri potuerit, ut Spengelius et alii haec verba respicientes de Isocrate cogitarint.

Nimirum tantum aberat, ut 1. philosophiam despiceret, ut eristicorum studia philosophiae nomine indigna haberet (cf. c. soph. 1; Hel. 1, 6; Antid. 258; ep. V 3). Quod autem suo tantummodo studio nomen philosophiae arrogavit neque absol- vendus est arrogantiae cuiusdam nondum argumentum est eum veram illam philosophiam despexisse. Quam rem recte intellexit lohannes de Arnim!) haec exponens: ,uns berührt es ja freilich

1) Praefat. ad librum ,,Leben τι. Werke d. Dion v. Prusa'* inscriptum (Berol. 1898) p. 67. Aliter iudicavit de hac re Spengelius Philol. XIX p. 598: lsokrates ,der sich mit nobler... Unverschümtheit einen φιλόσοφος nannte! id quod paulo ealidius iudicatum et dictum est. Neque enim id Iso- crati erimini tribuendum est, quod voce usus est ad studium suum significan- dum, quam etiam Plato adhibebat. Quare Duemmlero non assentior, qui Iso- cratem vituperavit, quod illam Platonis philosophiae peculiarem vocem '/ó£«' Hel. 54 sibi vindicaverit. Qua abusione Platonem offendi opportuisse putavit Duemmlerus Acad. p.55. Contra quem recte G. Thiele, Hermes 36, 256: »dem Ausdruck /ófoa^. inquit, ,,hier (Hel. 54) eine besondere Bedeutung bei- zulegen, sehe ich keinen Grund ... es heisst weiter nichts als diese A rt von Besitz (quod substantivum vel simile eiusmodi ex antecedentibus intelligi vult). Quo cum usu dicendi Th. confert Panath. 2: ,wo die Parisosen usw. eine besondere *A rt! von Ausdrucksmitteln genannt werden.* Hac significatione etiam aliis locis vocem ἰδέα usurpatum invenimus, velut apud Isocratem Phil. 148: ἀλλὰ ... εἱλόμην ἀποσχέσϑαι τῆς τοιαύτης /Ó£cg nimirum ἐπι- δείξεως (cf. Benselerum ad h. locum: ,Art der Darstellung*) ᾿Επιδείξεως enim ἐδέαν intelligi oportere elucet ex verbis quae antecedunt πῶς ov .. ῥαδίως dv ἐπέδειξα. Similitr Thuc. II 19, 1 πᾶσαν ἐδέαν πειρά- σαντες, nimirum προσβολῆς, quod substantivum promendum est ex antecedente voce προσβαλόντες. ᾿Ιδέα non verbum erat tantummodo philosophorum, sed etiam vulgi. Et hoc sensu etiam apud Platonem invenies ef. Phaedr. 246 A Rep. VIII p. 544A τῶν δὲ λοιπῶν πολιτειὼν τέτταρα εἴδη (εἴδη ἰδέαι, cf. Hesych. sub ἐδέα. I. H. Schmidt, Synonymik d. griech. Sprache I [Lips. 1876] s. v.) Rep. VIII 544C τινὰ ἄλλην ἔχεις ἰδέαν πολιτείας. Item Isocrates Panath. 132, ubi tres δέτε rerum publicarum enume- rantur. Etiam hoe loco ἐδέαι nostro sermone per ,Arten* interpretanda sunt. Hiec usus dicendi late erat sparsus. Cf. Herod. 6, 119 φρέαρ παρέχε-

22

seltsam, wenn Is. sich Philosophie zuschreibt, weil wir die spütere Vorstellung mit dem Worte verbinden. Für die Zeitgenossen, soweit sie nicht grundsátzlich einen anderen Standpunkt in der Erziehungsfrage einnahmen, lag darin nichts Auffallendes oder Anstóssiges. Eine Ueberhebung kónnte doch nur darin gefunden werden, wenn er nicht diese Ausdrücke auf jeden be- liebigen Studenten der Rhetorik anwendete!). Quae verba iam non paucos corrigunt errores?) Accedit quod multi alii sibi assump- serunt illud nomen: velut Aleidamas (c. soph. 2, l5, 21), Lysias (Olymp. 3), Polyerates (Bus. 1, 43), cf. Ed. Meyeri l.c. V p. 331. Reputandum igitur est Isocratem, si philosophus esse voluerit, Euthydemi loco allato non posse notatum esse. Nam omnem omnino abiecit philosophiam anonymus, qui si Isocrates esset, suum ipsius studium accusavisse statuendus esset. Ísocratem autem etsi philosophiae operam sic impendisse, ut Platoni satisfaceret, nemo erit qui contendat, tamen nullo modo censere licet eum tam con- temptim de philosophia in universum et iis, qui ei student, locutum esse quam anonymum Euthyd. 304 E ποῖον χαρίεν 5); οὐδενὸς μὲν ovv ἄξιον. 305 A ἀλλὰ γὰρ ... τὸ πρᾶγμα αὐτὸ καὶ οἵ ἄνϑρωποι ται τριφασίας ἰδέας. Aristoph. Ran. 884: ἑτέραν ὕμνων ἐδέαν. Av. 993. ΤΉ πιο. I 109, 1 καὶ αὐτοῖς πολλαὶ ἰδέαι πολέμων κατέστησαν (cf. C. W. Kruegeri adnotationem ad hune locum) Thuc. 8, 81, 5 πᾶσα τε ἰδέα κατέστη ϑανάτου. 8, 88, 1 πᾶσα ἰδέα κατέστη κακοτροπίας. 8, 98, 8 πᾶσα τε ἰδέα κατέστη τῆς φυγῆς x«i τοῦ ὀλέϑροου. 8, 112, 7 ἐς πᾶσαν ἰδέαν χωρήσαντες τῆς φυγῆς. 1, 20) καὶ ἰδέα πᾶσα καϑ- εἰστήκει ὁλέϑρου. 9, 69, 9 τῇ .. αὐτῇ ἰδέᾳ; cf. Isocr. Paneg. 7 διὰ μιᾶς ἰδέας : cf. etiam T hemist. or. 34 p. 453, 3 Dindf. Videas locos a Stephano in thes. Graec. Ling. (Dindf) collatos; Natorp, Platos Ideenlehre, p. 1; Eisler, Wórterbuch d. philos. Begriffe (Berol. 1904) sub ἐδέα.

1) Blass II 28.

2) Quotiens mutata sit signifieatio vocabuli, cf. Zelleri Philosophie der Griechen I5 1, 3. Delegare liceat ad Iohannem Chrysostomum, apud quem vita monachiea φιλοσοφία designatur, cf. II ad popul. Antioch. hom. 79. 189 sqq. aeque ae dogma Christianorum VIII in Io. hom. 63. 375 E; quapropter solus Christus in philosophiam inducere potest VII in Matth. hom. 19. 244 BC. Verus philosophus Paulus apostolus videtur XI in ep. ad Phil. hom. 3, 211 D, maior philosophus Petrus quam Plato X in aet. apost. hom. 4. 39 A. Quin etiam primo homini in paradiso agriculturam praebuisse πολλὴν φιλοσοφίαν (ἢ affirmatur II ad pop. Antioch. hom. 19. 189€. Cf. Elseri commentationem ,d. hl. Chrysostomus u. d. Philos." Tueb. Theol. Quartalschr. 76 (1894) p. 550 sqq.

3) Sie iudieavit Callicles cf. Plat. Gorg. 484 C E.

E dE

ἐπὶ τῷ πράγματι διατρίβοντες φαῦλοί εἶσιν καὶ καταγέλαστοι. Quae verba dicere nequiit is, qui ipse suum ipsius studium φιλο- σοφίαν 1) nominavit et omnes, quos discipulos habebat philosophos reddere vel philosophos haberi voluit ?). Contraria autem est illa περὶ τοὺς λόγους φιλοσοφία (Paneg. 10) eristicorum ,,philosophiae*. Of. Hel. 6, ubi περὶ τὰς ἔριδας φιλοσοφία interpretanda est non ex Isocratis, sed ex adversariorum mente, qui nomine hoc gloriati sunt?). Sed cum Η 6]. 6 de eristicis agatur, quorum studia perversa et indigna habet etiam alis locis, Antid. 270 studia geometrica, astronomica, similia eiusmodi notata esse ex paragraphis, quae antecedunt, clare elucet. Quae studia quamquam prioribus annis

contempserat ac sane quidem ὁ. soph. 8 ἀδολεσχίαν καὶ μικρο- λογίαν nominat studia eiusmodi hie Antid. 26] 544. pluris aestimanda esse censet: ἡγοῦμαι γὰρ... ov βλάπτειν ἀλλ᾽ ὠφελεῖν

τοὺς συνόντας, ἐλάττω μὲν ὧν ὑπισχνοῦνται, πλείω δ᾽ ὧν τοῖς ἄλλοις δοκοῦσιν. Neque tamen philosophiae nomine digna habet haee studia (Antid. 266), sed γυμνασίαν... τῆς ψυχῆς καὶ παρα- óxtviv φιλοσοφίας csse dicit. Addidicisse*) Isocratem inde ab a. 9393 etiam Spengelius concessit p. 751. Delegare mihi liceat etiam ad Busirid. 23, ubi 1. Aegyptiorum inventiones laudans iuvenes illorum cogi, ut ἀστρολογίᾳ καὶ λογισμοῖς καὶ γεωμετρίᾳ operam darent, explicat haec verba addens: ὧν (sc. ἀστρολογίας, λογισμῶν κτλ.) δυνάμεις ot μὲν πρὸς ἔνια χρησίμους ἐπαινοῦσιν, oi δ᾽ ὡς πλεῖστα πρὸς ἀρετὴν ἀποφαίνειν ἐπιχειροῦσιν. Atque mihi quidem a Platone annis interlapsis didicisse videtur etiam eloquen- tiae studiosum decere in his studiis versari.

Quod autem Anaxagorae, Empedoclis, aliorum contemplationes despexit, Soeratis Xenophontei recordamur, qui similiter cogitavit. “Ὅπως Σωκράτης παρὰ Ξενοφῶντι (cf. Memor. IV 7, 2. 3. 4. 5. 7)

1) C. soph. 1. 11. Antid. 50 περὶ μὲν ovv τῆς ἐμῆς εἴτε βούλεσϑε καλεῖν δυνάμεως εἴτε φιλοσοφίας εἴτε διατριβῆς. Cf, Antid. 170. 270. Ep. VI 8,

2) C. soph. 31. Antid. 175. Panath. 260 amicus discipulus laudat Iso- eratis ἀλήϑειαν τῆς φιλοσοφίας.

3) Nimirum prope aecedit ad Antid. 270 τὴν καλουμένην ὑπό τινων φιλοσοφίαν ovx εἶναι φημί (cf. Antid. 285 φιλοσοφεῖν φασι; Ep. 9, 15 προσποιούμενοι φιλοσοφεῖν).

4) Convertit rem Alfredus Gercke praef. ad Sauppii Gorg. edit. p. 52 exponens Isocratem bonam de philosophia prioribus annis habitam opinionem postea deseruisse! Hoc pernego.

-— Na

ἀπεδοκίμαζε τὰς περὶ φύσεως ϑεωρίας roD ναξαγόρου xal τὴν βαϑείαν σπουδὴν τῆς γεωμετρίας καὶ ἀστρονομίας, οὕτως ἀπέτρεπεν ᾿Ἰσοχράτης τοὺς ἰδίους αὐτοῦ μαϑητὰς τῶν αὑτῶν τούτων ὡς ἀχρήστων πρὸς τὰς πράξεις᾽ sic recte iudicat Cyprianus p. 14 sq. libelli sui, ᾿τὰ ἀπόρρητα τοῦ 6oxoérovg inscripti ). Quod si intellexerimus, non temere Duemmlerum sequemur, qui (Kl. Schr. I 86 sq.) Isoeratem Antid. 268 sq. etiam Platonis Rempublicam τερατολογίαν habuisse affirmavit. Nimirum ut taceam id quod illo loco nomina eorum, qui in talibus contemplationibus tempus consumunt, afferuntur 3), quorum in numero nomen Platonis deest, absonum puto hic de Platone cogitare, ubi philosophorum, qui ante Socratem mundum et res explicare studebant, mentio fit. Deinde ne omittamus Isocratem, quamquam abhorreat ab illis studiis, tamen ea exercitationem vel praeparationem quandam animi ad meliora potioraque studia habere cf. 265: ἐν τούτοις γυμνασϑέντες καὶ παροξυνϑέντες ῥᾷον καὶ ϑᾶττον τὰ σπουδαιό- τερα xol πλείονος ἄξια τῶν πραγμάτων ἀποδέχεσϑαι καὶ μανϑάνειν δύνανται ὅ). Quapropter adulescentibus, αὖ χρόνον τυνὰ in his studiis versentur, suadet 208. Φιλοσοφία τις, quemadmodum in Phaedri fine, etiam postea philesophia Isocratis a Platone dici poterat. Nisi forte quis per irrisionem vel dissimulationem illa verba a Platone dieta esse affirmat, id quod Geelius (de Stesichori palinodia [Rh. Mus. 6 (1839)] p. 9—11) affirmavit. Quam inter- pretationem etiam Spengelius absonam declaravit p. 769: ,Die Worte φύσει γὰρ enthalten keine Hypothese und sind, wenn irgend etwas, ernstlich gemeint. Der alte Sokrates hàátte sie von dem jungen Isokrates nicht ausgesagt, wenn nicht Plato, als er dieses schrieb, von der Wahrheit dieser Aussage durch- drungen gewesen würe.* Spengelius autem, cum Platonem habere oportuisse, cur φιλοσοφίαν τινὰ inesse Isocratis studiis dicere potuerit, concessit, suam ipsius sententiam labefactavit. Vatici- nium illud Socratis senis de Isocrate factum iam hac de causa intelligendum est ex eventu 4), quod Plato scripsit de seniore

1) Athenis 1871. Quales fuerint necessitudines inter lsoeratem et So- cratem, optime intelligi potest ex Sehroederi quaestion. Isocrat. duab. (Trajecti ad Rh. 1859 p. 1—41.)

2) Empedocles, Ion, Alemaeon, Parmenides, Melissus, Gorgias.

3) Cf. Xenoph. Mem. IV 7, 9—8.

4) Ex eventu intelligi oportere etiam vatieinia Plat. Prot. 361E, Parmenid. 130 E, Hirzelius in scholis suis nos docuit.

(cf. Ciceron. Orat. 41) et servavit posterioribus. | De simultate autem quadam inter Isocratem et Platonem cogitari] nequire, ex quaestione nostra de Euthydemi loco habita satis, ut spero, apparuit. Plato Isocratem in Euthydemo non impugnavit.

Atque etiam alis rebus docemur Platonem artiore vinculo cum Isoerate coniunctum fuisse quam Spengelius et alii voluerunt. Nimmnirum, ut exemplum afferam, quantopere obstat testimonium Diog. L. III 8!) sententüs recentiorum vvdd., qui non amicitiam. sed inimicitiam intercessisse Isocrati cum Platone iterum iterum- que affirmant. Quare nunc quaeratur:

H. Num Isocrates Platonis laude (Phaedr. 278E sqq.) atque amicitia (Diog. L. III 8) indignus fuerit.

Atque iam vidimus in universum Isocratem non tantum ad- versarium fuisse philosophiae, quantum anonymus illius loci Eu- thydemi. Exstiterunt autem, qui affirmarent Isocratem in ora- tionibus suis tam saepe Platonem ipsum carpsisse, ut neque laude neque amicitia Platonis dignus esse potuerit. Qua de Isocratis .ratione adversarios impugnandi, quorum in numero Spengelius et qui eum secuti sunt Platonem habere voluerunt, pauca nobis disserenda esse censeo. Nimirum cum ilh inter Isocratis adver- sarios Platonem quaerant, mihi id, quod Isocratis adversarii etiam Platonis fuerunt, maximi momenti esse videtur.

a) Isocrates et Plato habebant communes adversarios.

Atque primum communes Isocratis et Platonis adversarii sophistae intelligendi sunt. Quam ob rem eae orationes im- primis idoneae esse videntur, quae lIsocratem adversarios impu- gnantem nobis ostendant atque optimam praebeant imaginem operae et studii, puto: orationes κατὰ τῶν σοφιστῶν (13), Ἑλένη (10), Βουσιρις (11).

Atque exordiamur ab oratione contra?) sophistas habita, ut videamus, quemadmodum in ea adversarios cavillatus sit.

Qua in oratione, quae paulo post orationes iudiciales scripta inter vetustissimas habenda est, L tres adversarios impugnat.

1) δ᾽ οὖν φιλόσοφος (Plato) xai Ἰσοκράτει φίλος ἦν.

2) 1. sophistis, ex quibus ortus erat, decessit; cf. Antid. 148. Dionys. Hal. de Isoer. c. 1.

atque primum 1—$8 eos, qui in controversius versentur (τῶν περὶ τὰς ἔριδας διατριβόντων [ὃ 1], deinde 9—18 eos, qui orationes publicas docere pollicentur, tum eos, qui artes rhetoricas, quae τέχναι nominantur, scripserunt. Quorum e numero quamquam Plato eximitur, tamen non deerant, qui Isocratem maligne de eristicis iudicantem Platonem spectavisse censerent. Atque Spen- eelius de schola Megarensi, imprimis de Euclide, cogitandum esse putavit, nimirum de viris in mentis et animi culturam summo studio incumbentibus!) hae oratione agi. Quam si diligentius legerimus, Spengeli sententiam vix comprobabimus. Isocrates enim eristicos vituperat, quos odit; nam cum verum explorare simularent, mentiri eos 1) pollicitos se beatos reddituros esse discipulos (S 3) atque id solutis tribus vel quattuor minis, cf. 8 4 σύμπασαν .. ἀρετὴν καὶ τὴν εὐδαιμονίαν οὕτως ὀλίγου τιμῶντες. Deinde quamquam contemptim dicerent de divitiis, auri, argenti eos cupidos esse, quin etiam, etsi iustitiam se docere simularent, ne disci- pulis quidem fidem habere de pecunia laborantes (85). Recte igitur miratur Eduardus Meyer (G. d. A. V p. 332), quod de Platone cogitaverint recentiores atque assentior Gustavo Schneider, qui annal. Burs. vol. 23 in recensione Susemihli *de Plat. Phaedro et Isocr. c. soph. oratione' haec exposuit: ,Der ganze Angriff des Is. erhált seine Schárfe namentlich durch die Betonung des Wider- spruches, in welchen die Gemeinten durch ihr Haschen nach Honorar und das, was damit zusammenhüngt, mit ihren Ver- heissungen geraten. In dieser Beziehung muss der Ein- druck der Rede auf Platon ein günstiger gewesen sein*. Atque profecto haec in re dixerunt complures contra Spengelium, qui post Isocratis contra sophistas orationem Platonem iniquius judicare debuisse voluit quam in Phaedri fine. Nimirum etiam Bergkius intellexit Isocratem hace oratione similiter atque Platonem sophistas ut communes adversarios cavillatum esse. Cf p. 31 L.c.: ,,Plato glaubte in ihm einen Bundesgenossen im Kampfe gegen die Sophistik zu finden*. Atque Blassius II 28 eristicos hac oratione impugnatos esse velut fratres Euthydemum et Dionysodorum exponens haec addit: ,denn von Plato und den Sokratikern ist hier noch keineswegs die Rede*.

1) Spengel 1. c. p. 747: ,Màünner, denen es mit der Lehre der sitt- lichen und wissenschaftlichen Bildung des Menschen Ernst (!) war."

Mihi autem eristici i hac Isocratis oratione eodem modo atque in Platonis Euthydemo carpi videntur. Nam quod virtutem celerrime se docere posse simulant, vituperantur p. 275 D, ubi vox παραδοῦναι eodem sensu adhibita est atque Isocr. c. soph. 5!). Deinde cum dissimulatione illa, qua Socrates utebatur, Euthydemus et Dionysodorus beati praedicantur propter hanc artem 274 A μακαρίζω ἄρ᾽ ὑμᾶς ἔγωγε τοῦ κτήματος πολὺ μᾶλλον μέγαν βασιλέα τῆς ἀρχῆς! Of. etiam 293 A, ubi Socrates interrogat non sine joco: τίς ποτ᾽ ἐστὶν ἐπιστήμη ἧς τυχόντες ἂν καλῶς τὸν ἐπίλοιπον βίον διέλϑοιμεν; Neque solum eos quam celerrime virtutem docere commemoratur (p.303 E), sed etiam indolem aetatemque discipulorum eos negligentes omnes, qui mercedem solvant, erudire (304 C oio τε εἷναι διδάξαι τὸν ἐϑέλοντ᾽ ἀργύριον διδόναι). Con- feramus deinde Plat. Gorg. 519 C cum Is. c. soph. 5sq. Gorg. 519 €: φάσκοντες (sc. sophistae) γὰρ ἀρετῆς διδάσκαλοι εἶναι πολλάκις κατηγοροῦσιν τῶν μαϑητῶν ὡς ἀδικοῦσι σφᾶς, τοὺς δὲ μισϑοὺς ἀποστεροῦντες καὶ ἄλλην χάριν οὐκ ἀποδιδόντες. εὖ παϑόντες ὑπ᾿ αὐτῶν. Pariter Is. c. soph. 5: πάντων κατα- γελαστότατον, ὅτι παρὰ μὲν ὧν δεῖ λαβεῖν αὐτοὺς τούτοις ἀπιστοῦσιν, οἷς μέλλουσιν τὴν δικαιοσύνην παραὸ σειν. 6: τοὺς δὲ τὴν ἀρετὴν καὶ τὴν σωφροσύνην ἐνεργαζομένους πῶς ovx ἄλογόν ἔστι μὴ τοῖς μαϑηταῖς μάλιστα πιστεύειν ; Sophistae igitur hic et ilic eodem modo impugnantur. Neque minus memorabilis est ille locus Isocratis c. soph. 3sq., ubi 1. sophistis virtutem tribus vel quattuor minis venditantibus adversatur his verbis: ἀλλ᾽ εἰ μέν ri τῶν ἄλλων κτημάτων πολλοστοῦ μέρους τῆς ἀξίας ἐπώλουν, οὐκ ἂν ἠμφισβήτησαν ὡς εὖ φρονοῦντες τυγχάνουσι xrÀ.?). Neque aliter Plato Apol. 20 D, qui deridet Euenum Parium virtutem quinque minis docentem. Etiam ad Xenophontis Cynegetici c. 13 delegaverim. Et Platonem et Xenophontem et Isocratem eodem modo aegre tulisse illam rem in aperto est.

Hae omnes res temporum determinandorum facultatem. non praebent. Demonstrant autem Isocratem sophistas impugnantem nullo modo valde recessisse a Platonis ratione.

1) C. Urban, Progr. Wilhelmsgymn. Koenigsberg 1882 p. 8 sqq., qui Platonem in Euthydemo et Isocratem hoc loco eundem virum notare putat. Cogitat de Antisthene.

3) E. Richter (Jbb. f. Phil. 1893 p. 146 sq.) ex eo, quod apud Xeno- phontem Memorab. I 6 simile aliquid invenitur, coniecturam de temporis conseriptionis fecit. Quod falsum puto.

i. dH os

Alia quaestio est, num Antisthenes inter Isocratis adversarios hac oratione impugnatos habendus sit. Atque cum Ed. Meyer V p. 332 et Blassius II 23 (adnotat.) propter vituperationem avaritiae (ὃ 3 sq.) Antisthenem non carptum esse affirmarent, Teichmuellerus!) et Duemmlerus de eo cogitaverunt. Locos Isocratis c. soph. 4 similiter atque Plat. Euthyd. p. 289 B ad Antisthenem referendos esse Duemmlerus I 130 testi- monio Diog. L. VI 5 nixus censuit. Id quod tamen argumentis non satis certis confirmat.

Nequaquam autem Platonis fit mentio hac oratione neque Spengello concesserim Platonem post hane orationem Isocrati inimicum fieri oportuisse (cf. supra p. 26). Quod autem ad illos, qui [socratem hac oratione virtutem doceri posse negantem Pla- tonis vel Socratis principem sententiam illusisse affirmabant ?), delegaverim illos ad locos, quos antea attuli (Euthyd. 273 D, 274 A, 293 A, 303 E, 304€, Gorg. 519 CO). Nimirum hic et illic illudit Plato aeque atque Isocrates illam ἐπιστήμην alios beatos faciendi. Dixerit autem quispiam me omisisse locum huius orationis, qui Isocratem doceri posse virtutem prorsus negavisse demonstret, nimirum 21: χαὶ μηδεὶς οἰέσϑω μὲ λέγειν, ὡς ἔστι δικαιοσύνη διδακτόν. Perlegenti autem manifestum fiet illud iudicium statim moderari eum verbis, quae sequuntur, dicentem nullam exstare artem, quae homines malae naturae?) (roig κακῶς πεφυκόσι) aut honestos aut prudentes aut iustos reddat. (Of. postea Antid. 185.) Atque ex S 14 elucet magnopere interfuisse Isocratis demon- strare eruditione 1psa numquam fieri bonum oratorem, quapropter adversarios vituperat, qui ταύτης τῆς δυνάμεως οὔτε ταῖς ἐμπειρίαις οὔτε τῇ φύσει τῇ τοῦ μαϑητοῦ μεταδιδόασιν

1) 184 de Antisthene cogitari vult, quia Is. dicat sophistas docere virtutem et beatitudinem. Affert Diog. L. VI 10 διδαχτὴν ἀπεδείκνυε τὴν ἀρετήν.

2) Gercke, Hermes 82, 866 5αᾳ. Usener, Rh. Mus. 35 (1880) p. 157: »ls. hatte zwar nur Antisthenes angegriffen, aber indem er sich über die Lehrbarkeit der Tugend und des glücklichen Lebens lustig machte, gleich- sehr allen Sokratikern den Fehdehandschuh hingeworfen.^ Similiter Gu ust. Schneider 1. Ὁ. 8818

3) Ac sane Platonis Rempublicam eonsideranti certum fit paucis tantum- modo ex sententia illius aditum patere ad summum philosophiae et virtutis gradum, quibus benigna etiam natura fuisset.

E ς δῆ n

(S 10). Quo factum esse, ut qui numquam sophistis usi sint, longius sint progressi quam discipuli eorum (8 14). Atque primum indolis rationem esse habendam, deinde scientiam et exercitationem accedere debere !) Qua in ratione Platonem et Isocratem inter se consentire iam pridem a viris doctis cognitum est?) Sed falsum puto quaerere, utrum hic Plato ab Isocrate pendeat necne. Id enim semper tenendum est hic nequaquam de ratione vel praecepto agi, quod unus ab altero sumpsit, sed tantum id statuere possumus hie Isocratem eodem modo 1udicavisse atque Platonem, ef. Is. c. soph. 14, 17 eum Plat. Phaedr. p. 269D. Pariter enim postulant ambo, ut orator futurus genera cognoscat orationis (c. soph. 17, Phaedr. 271 D), deinde ut in dispositione operam navet singulasque partes recte coniungat pro temporis condicionibus e.q.s. (c. soph. 16, Phaedr. 272 A) ?).

Quare mihi persuasi Isocratem hac oratione eristicos vitu- perantem, quod scientiam virtutis docendae habere vellent, eosdem notare atque Platonem in Euthydemi locis allatis. Deinde etiam Natorpium testor, qui commentatione sua (Herm. 35, 990 sqq.) Platonem in Socratis apologia Socratem contemptim facere dicentem de iis, qui se scientiam virtutis habere eamque alios docere simulent, demonstravit. Sophistarum esse illam vanam artem dicit Socrates Apol. 19 E. (ubi Gorgias, Prodieus, Hippias Eleus nominantur) neque ipsius, ut adversari affirmaverint. Cf. 20E ἔγωγ᾽ ovv xci αὐτὸς... ἡβουνόμην Gv, εἰ ἠπιστάμην ταῦτα, ἀλλ᾽ οὐ γὰρ ἐπίσταμαι. Atque etiam ad Protagoram dialogum delegat, nimirum etiam hic Protagoras et ceteri sophistae, quod se alios virtutem docere posse affirmant, iluduntur. Cf. Socratis verba Protag. 319 A ἄρα... ἕπομαί σου τῷ λόγῳ; δοκεῖς γάρ μοι λέγειν τὴν πολιτικὴν τέχνην καὶ ὑπισχνεῖσϑαι ποιεῖν ἄνδρας ἀγαϑοὺς πολίτας... καλὸν....τέχνημα ἄρα κέκτη- όαι, εἴπερ κέκτησαι... ἐγὼ γὰρ τοῦτο, IL, οὐκ ᾧμην διδακτὸν εἶναι κτλ., cf imprimis p. 320 A D. Itaque etiam in ea re Natorpi sententiam sequor, quod recte edocuit Platonem inde a Menone dialogo virtutem doceri posse affirmavisse non ut sophistae voluerint (Men. 93 B, Conviv. 175 D), sed alio omnino

1) Antid, 187, 189. 2) Cf. supra p. 12 adnot. 1. 3) ΟἿ, postea Antid. 186 sqq. Bergk. l. c. p. 33.

5" ME εἰ

modo: nam doceri posse illam scientiam exposuisse Platonem propterea, quod in discendo recordatio quaedam fiat (quam Plato ἀνάμνησιν dicit) cognitionis, quam in vita ante hane vitam acta habuerimus. Si haec argumenta Natorpi addiderimus nostris causis supra allatis Usenero l. c. p. 137 non assentiemur. Intelleximus enim Isocratem sophistas (qui in hac oratione eristici vocan- tur carpentem Platonis adversarios impugnavisse acerbissimos, quod odium artiore eum iunxit vinculo cum Platone. Accedit, quod etiam aliis de causis Isocrates, cum hanc orationem scripsisset, Platonis amicitia dignus factus sit !). Quapropter, etsi falsum puto de tempore conscriptionis libro- rum et Platonis et Isocratis ex hac re coniecturas?) facere, tamen l'latonem post [socratis orationem contra sophistas scriptam eodem modo iudicare potuisse censeo atque in Phaedro: ἔνεστί rig φιλο- σοφία τῇ toD ἀνδρὸς διανοίᾳ, Quibus expositis quid de Helena et Busiride orationibus 10 et 11 Isocratis iudicandum sit disseramus. Perperam enim Isocrati crimini dederunt viri docti, quod his orationibus in sophistarum laudationum morem scriptis sophistam se ipsum praestaret. Ne tamen titulis decipiamur ?)! Nimirum in his orationibus Isocrates aeque atque in oratione 13 omnia sua tela contra sophistas conicit, quorum propositis opponit orationes meliores magisque consilio accomodatas, sed eiusdem tituli. Atque cum in Helena taceat nomen?) sophistae, quem, quod quamquam ille se ἐγκάμιον Ἑλένης scripsisse dicat, tamen revera ἀπολογίαν composuerit, vituperat (S 14), oratione 11 ad Polycratis?) sophistae orationem ' Βουσίριδος ἀπολογία᾽ inscrip- tam respondet. Isocrates igitur hic et illic sophistis adversatur.

1) Isoeratem hac oratione sophistarum praeceptis rhetoricis renuntiavisse eximie disseruit Munkius, Natürl. Ordnung d. Plat. Schriften p. 230; cf. etiam Waberi 1. c. Pr. Kremsier 1886 p. 22.

2) Velut Duemmlerus I 129.

3) Velut veteres, cf. finem hypoth. Bus. ubi Busiris ἐγκώμιον nomi- natur.

4) Num de Gorgia cogitari possit, quaestio est, de qua iam veteres dissidebant, cf. hypoth. Hel.

5) Ille P., qui etiam Soeratis κατηγορίαν scripserat, quam revera dzro- λογίαν fuisse 1. tradit Bus. 5 Σωκράτους κατηγορεῖν ἐπιχειρήσας, ὥσπερ ἐγκωμιάσαι βουλόμενος ᾿Δλκιβιάδην ἔδωκας μαϑητήν. Idem P. etiam apud Xenophontem Memor. I 92, 12 intelligendus est. Cf. Cobeti nov. leet. p. 661 sqq. (Hirzel, Dialog I 142 sq.)

81 :

Correxit autem I. scripta illorum sophistarum non vituperando, sed eo modo, quo etiam Plato adversarios meliora edocens usus est. Cf Isocr. Hel. 15: ἵνα δὲ μὴ δοκῶ το ῥᾷστον ποιεῖν, ἐπιτιμᾶν τοῖς ἄλλοις μηδὲν ἐπιδεικνὺς τῶν ἐμαυτοῦ, πειράσομαι περὶ τῆς αὐτῆς ταύτης εἰπεῖν. Dus. 9: ἵνα δὲ μὴ δοκῶ τὸ προχειρότατον ποιεῖν, ἐπιλαμβά- νεσϑαι τῶν εἰρημένων, πειράσομαί σοι διὰ βραχέων δηλῶσαι περὶ τὴν αὐτὴν ὑπόϑεσιν. Quod genus corrigendi etiam Platonis fuit, qui id exempli causa in Phaedro usurpavit; nimirum Lysiae λόγον ἐρωτικὸν vituperavit, cum de eadem re orationem (vel potius duas orationes) Socratem habentem fecit, quibus Phaedrum ad aliam sententiam convertat. Quae ratio communis est Isocrati cum Platone !). Aecedit quod hie et illic frigidum videtur propositum censuram scribentibus. Quae res non sine momento est ad Isocratem recte iudicandum. Neque praetermittam delegare ad Isocratis Dus. 9, ex quo loco elucet

1) Neque omittam etiam Isocratis modum erudiendi hac in re comparari posse cum Platonis disciplinae modo. Nam tantum aberat, ut [soerates discipulos tantummodo τέχνην doceret, qua usi optimi fierent rhetores, ut cum discipulis tamquam amicis eollocutus de institutionis quaestionibus disputare t. Id quod ex compluribus locis intelligas. Nimirum Antid. 142 sqq. discipulum loquentem introducit, qui 142—49 Isocrati suadet, quomodo contra accusa- tores se defendere oporteat vituperatque, quod vitam suam ipsius multo potiorem descripserit quam vitam adversariorum, s. igitur discipulis suis etiam vituperandi causa facultatem praebuit secum colloquendi. Et colloquia eiusmodi etiam Phil. 17 sqq. et Panath. 200 sqq. invenimus (Hirzel, Dialog 1343). Phil. 17 enim Is. narrat aliquos ex discipulis suis se, ne Philippo mitteret orationem, impedire conatos esse. Postea autem ov πολλαῖς ἡμέραις ὕστερον ἐπιτελεσϑέντος τοῦ λόγου καὶ δειχϑέντος αὐτοὶς ita esse a consilio revocatos ὥστ᾽ ἠσχύνοντο ..., μετέμελε δ᾽ αὐτοῖς ἁπάντων τῶν εἰρημένων. Similiter ex Panath. 900 5444. satis elucet Isocratem de libello suo disputavisse cum tribus vel quattuor discipulis atque arcessivisse τινε TOY ... πεπλησιακότων, nimirum Lacedaemonium, ut videtur. Quem ser- monem paene formam dialogi virtutes et Lacedaemoniorum et Atheniensium perpendentis capere coepisse Hirzelius l. c. optimo iure adnotavit (cf. S 2346 sq. ubi I. dialogi formam negleetam effinxit); cf. etiam Wilamo- witzii Griech. Lit. d. Alt. p. 68. Obiter etiam illius loei Panath. 229 sq. commonefecerim, ubi discipulum illum dupliei modo meliorem faetum (230) abisse non sine fiducia sui 1. profitetur φρονιμώτερος γενόμενος ... xci πεπονϑὼς τὸ γεγραμμένον iv .JrÀqoic, αὐτὸν τ᾽ ἐγνωκῶς καὶ τὴν “ακεδαιμο- νίων φύσιν μᾶλλον πρότερον. Quem locum Soeratieam redolere disciplinam iam alii intellexerunt, cf. Blassii l. e. II 45.

Isocrati propositum non dignum esse visum : πειράσομαι... δηλῶσαι περὶ τὴν αὐτὴν ὑπόϑεσιν, καίπερ ov σπουδαίαν οὐδὲ σεμ- vovg λόγους ἔχουσαν. Quam parvi aestimet rem, 33 dicit concedens: εἰ καὶ τυγχάνομεν ἀμφότεροι ψευδῆ λέγοντες !) Im- primis autem 44 nos docet, quid ipse sentiat de hac oratione: οὐ γὰρ ἐπίδειξιν τοῖς ἄλλοις ποιούμενος (cf. ad hoc etiam $ 2 πρὸς δὲ τοὺς ἄλλους ὡς οἷόν τε μάλιστ᾽ ἀποχρύ- ψαόϑαι ἀλλ᾽ ὑποδεῖξαί δοι βουλόμενος, ὡς χρῆ κτλ.) Quibus verbis nixi recte iudicare possumus de Isocratis oratione, quae mira videri possit. Neque tamen mirabilia scripsit ut sophistae, sed reiecit atque illusit, cf. Hel. 12, ubi eos, qui apes, salem, similia eiusmodi laudaverint, deridet 3. Quibus de mira- bilibus artificiis sophistarum etiam Platonem Conviv. 177 B cogi- tare manifestum est: ἔγωγε ἤδη τινὶ ἐνέτυχον (loquitur Phaedrus) βιβλίῳ ἀνδρὸς σοφοῦ, iv o ἐνῆσαν ἅλες ἔπαινον ϑαυμάσιον ἔχοντες πρὸς ὠφέλειαν καὶ ἄλλα συχνὰ ἴδοις ἂν ἐγκεκωμιασμένα.

Haec praemittenda esse putavi. Nam offendisse putaverunt vvdd. Platonem similiter atque in oratione contra sophistas etiam in Helena et Busiride, quas orationes cavillationum Platonis plenas esse iterum iterumque affirmabant. Num in Busiride offendere potuerit Plato (quod exempli causa explicuit Duemmlerus I 124), hoc loco non inquiremus. Immo vero infra in exponendis sententiis de republica habitis illustrandum erit, quae sit necessitudo inter Isocratis Busiridem et Platonis Rempublicam. Hie de ratione, qua in Helena in adversarios invehitur, agamus.

Cuiusmodi reprehensiones tantummodo in prooemio exstant, de quo permulta 1am scripserunt vvdd. Quinam igitur sunt, in quos δ΄ 1546. invehitur? [n universum. omnes, qui gloriantur in in- veniendis et componendis propositis absurdis mirabilibusque (ὃ 1 init). Quos dividit Is. in: a) u£v, b) of à£, c) 971):

1) S 49 queritur quod propter talia mirabilia aspergatur φιλοσοφία!

2) Quare de Polyerate cogitare nobis lieet. Seripsit enim laudationem Clytaemestrae (Quintil. II 17, 4), murum (Aristotel. Rhet. II 24 p. 116 Sp., eanum p.115). Etiam ἐγκώμιον χύτρων καὶ ψήφων traditur (Alex. z. ῥητορ. «qoou. III 3 Sp.) Utrum etiam auctor fuit laudationis mendieorum et

exulantium (Isoer. Hel. 8, Aristotel. Rhet. II 24 p. 116Sp.) an non? Of, etiam Blassii l. e. II 370 sq.

s DUET τ

a) of μὲν 1) ov φάσκοντες οἷόν τε εἶναι ψευδῆ λέγειν οὐδ᾽ ἀντιλέγειν οὐδὲ δύω λόγω περὶ τῶν αὐτῶν πραγμάτων ἀντειπεῖν.

His verbis Isocratem sophistas, Platonis et Isocratis inimicos, aggredi neque Platonem, quid est clarius??) Sed Antisthenem ?) notari verisimile est (cf. Spengelii*) l.c. p. 755; Bergkii p. 34 sq.; Ed. Meyeri V p. 532), in quem 8$ 8 sine dubio invehitur. Et Antistheni Plato adversatus est. Neque prae- termittam etiam Platonem simili modo atque Isocratem illudere lis, qui mentiri posse negarent. Id Euthydemi fuit: cf. Plat. Euthyd. p. 283 E. τί δέ, ἔφη Εὐθύδημος, δοκεῖ σοι οἷόν τε εἶναι ψεύδεσθαι; cf. etiam p. 285 E, ubi Dionysodorus notionem contra dicendi esse posse negat. Nonne etiam Plato his locis de Anti- sthene cogitavit? Antisthenem autem dialogo Σαάϑων περὶ τοῦ ἀντιλέγειν inscripto Platonem cavillatum esse confirmatur Diog. L. IIl 35; Athen. V 220D, XI 507A (cf. Duemmleri Anti- sthenic. p. 62, Academic. p. 202, 209). Atque idem Anti- sthenes etiam Isocratis inimicus fuit. Scripsit enim contra Iso- cratis ἀμάρτυρον λόγον (Diog. L. VI 15), quam pulp signi- fiat Isocrates ipse Paneg. 188 (cf. Ed. Meyeri l. c. V p. 349).

Denique confirmari potest nostra opinio es quae infra 9 Helenae sequuntur: νῦν δὲ τίς ἐστιν οὕτως ὀψιμαϑής, ὅστις ovx οἷδε Πρωταγόραν κτλ. Protagoras autem iam affirmaverat hominem omnium rerum mensuram esse, qua ratione dicere voluit id verum esse, quod cuique verum videretur. Quae ratio etiam Antisthe- nis erat. Atque profecto vituperat Isocrates 2 sq. quod illorum veterum sophistarum (Protagorae, aliorum) praecepta et sententias recentiores sequantur): ἔτι περὶ τὸν τόπον τοῦτον διατρίβουσιν,

1) Ante oi μὲν invenies καταγεγηράκασι. Antisthenes fuit maior natu quam Isocrates et Plato (similiter Plato Soph. 251 B τῶν γερόντων τοῖς ὀψιμαϑέσιν de Antisthene). Natorp, Pauly-Wissowa s. v. Ant.

2) Iam C. Fr. Hermannus, Platon. Philos. p. 568 de Platone non esse cogitandum adnotavit. lU. Helenam vix post Ol. 96 scriptam esse, quo tempore Plato vix in talibus rebus tractandis versatus sit.

3) De quo ef. Aristotel. Metaph. V 93 p. 1024 B. 33.

4) Quem sequitur Waber, Progr. Kremsier 1886 p. 26.

6) Ae sane quidem sequitur Antisthenes Protagoram in rerum cogniti- onis ratione, ef. Diog. L. IX 53; Plat. Euthyd. 286 C. (Natorp, Pauly- Wissowa sub v. A).

-— Y en

nimirum Protagorae, Gorgiae!), Zenonis, Melissi; In numero illorum recentiorum etiam Antisthenes habendus est. Quare Anti- sthenem et Platonis et Isocratis adversarium censere debemus 3). Accedunt ad nostra argumenta variae memoriae, fabellae e.q.s. Sed haec obiter. Revertamur ad illos alios adversarios, quibuscum pugnat in Helena Isocrates!

b) οἱ δὲ διεξιόντες ὡς ἀνδρία καὶ σοφία καὶ δικαιοσύνη ταὐτόν ἐστι, καὶ φύσει μὲν οὐδὲν αὐτῶν ἔχομεν, μία δ᾽ ἐπιστήμη καϑ' ἁπάντων ἐστίν.

De Socraticorum aliquo genere haec dicta esse non negaverim. Atque cum Ueberwegius (Philol. 27, 178) de Antisthene, Bergkius l c.p.34sq. de Aeschine Socratico hie cogitent, Spengelius l.c. p. 756 et Blassius II 34 Platonem his verbis carptum esse affirmaverunt; quippe qui in Protagora omnes virtutes in unam eandemque vim coire exposulisset. Neque Platonis tantum sen- tentia fuit, sed omnino omnium Socraticorum. Quod recte intellexit Ed. Meyer l.c. V p. 332: ,,Plato ist natürlich unter diese Leute mit eingeschlossen, aber dass J. ihn speziell im Auge gehabt habe,istin der Helena nirgends nachweisbar. Alle anderen Deutungen scheinen mir verfehlt*?). Ego quidem de Megaricis cogitaverim, qui Socraticam rationem cum Eleatarum praeceptis con- iunxerunt^) unitatem rerum in summo bono positam esse affirmantes. Accedit, quod. infra?) legimus nomina Zenonis et Melissi, qui erant ab Eleatarum disciplina et una cum Parmenide multitudinem et motum rerum negabant. Quod hos priores etiam superare studeant recentiores miratur Isocrates 8 3sq. (Quos recentiores Megaricos esse puto. Et si statuimus de Megaricis sermonem esse, hic quoque deprehendimus Platonem cum lIsocrate aliquatenus con- sentientem: nam cum Megaricis quamquam Platoni amicitia quae- dam intercessit, a doctrina tamen eorum eum alienum fuisse notum est.

1) Hel. 3 ne Gorgias quidem, magister Isocratis, eximitur: simultas quaedam etiam ex hypoth. Hel. elucet, cf. etiam Antid. 268sq. Antisthenem a Gorgia non parva didicisse demonstrat Duemmlerus Aead. 193 sqq.

2) Natorp Platos Ideenlehre p. 91, 117.

3) Thiele in Hermae 36, 260: ,vor allen Dingen ist jede, auch nur die geringste, Beziehung auf Platon abzuweisen."

4) Euclidem, Megarieorum scholae conditorem, Parmenidis librorum imprimis studiosum fuisse tradit Diog. L. II 106.

δ) Hel. 3.

c. JÜn

hestant c) ἄλλοι δὲ περὶ τὰς ἔριδας διατρίβουσι τὰς οὐδὲν μὲν ὠφελούσας, πράγματα δὲ παρέχειν τοῖς πλησιάξουσι δυναμένας.

Quos eosdem esse atque in oratione 13 impugnatos quid est clarius? Neque de Platone cogitari licet, (velut Duemml. Acad. p.54) nimirum ipsa 8 6 prohibemur: ἀλλὰ γὰρ οὐδενὸς αὐτοῖς ἄλλον μέλει πλὴν τοῦ χρηματίξεσϑαι ὃ) παρὰ τῶν νεωτέρων. ἔστι δ᾽ περὶ τὰς ἔριδας φιλοσοφία δυναμένη τοῦτο ποιεῖν. οἵ γὰρ μήτε τῶν ἰδίων πὼ μήτε τῶν κοινῶν φροντίξοντες τούτοις μάλιστα χαίρουσι τῶν λύγων, οἱ μηδὲ πρὸς ἕν χρήσιμοι τυγχάνουσιν ὄντες. Sunt igitur tales, quales in [Isocratis c. soph. oratione, in Pla- tonis Euthydemo, in Xenophontis Cynegetici cap. 13 perstringi vidimus.

Sed haec hactenus. Neque omittam iudicium Georgii Thiele (Hermes 36, 254) afferre, quod comprobo: ,,was die ' Helene betrifit, 80 halte ich mich auch für berechtigt, die Frage aufzuwerfen, ob die *Helene' nieht wenigstens in die Gruppe der Schriften gehórt, auf Grund welcher ihm Plato das Zeugnis eines "philosophischen Kopfes' nicht versagen wollte.* Sic in Helena Isocratis non Platonem carptum invenimus (ut recentiores vvdd. voluerunt), sed illos per- strictos, qui etiam Platonis adversarii fuerunt acerbissimi, sophistas. Atque cum confligerent cum sophistis ut adversariis com- munibus Platonem et Isocratem artiore quodam vinculo inter se iunctos esse, non improbabile est.

Quae res mihi praecipui momenti est visa de alio adversario cogitanti, quem communem?) habebant, de Lysia. Cui Pla- tonem vehementissime adversatum esse ex Pbhaedro dialogo evi- denter elucet. Lysiae autem cum Isocrate simultatem intercessisse facile intelligitur. Atque primum in oratione 21 πρὸς Εὐθύνουν

1) Quod verbum Duemmlerus quia in eristicis Platonem quaesivit in verbum μαχαρίξεσϑαι sive σχηματίξεσϑαι mutandum esse coniecit: Acad. p. 04. Cf. autem, quae G. Thiele in Hermae 36, 261 adnotavit: ,so fasci- nierend hatte die einst von Spengel hingeworfene Vermutung gewirkt.*

2) Etiam Antisthenem communem fuisse adversarium iam supra obiter ceommemoratum est, quam ad partem libelli mei delegare liceat. Adde quod de Zoilo tradunt veteres: Suid. ἔγραψε κατ᾽ ᾿Ισοκράτους τοῦ ῥήτορος. Of. etiam Ael. V. H. XI 10: Z.. καὶ ἐς Ὅμηρον γράψας καὶ ἐς Πλάτωνα. Of. Dionys. Hal. ad Cn. Pomp. p. Τῦτ R. Sie etiam Zoilus communis fuit adversarius; ef. Blassii l. c, sub Zoilo.

3*

aa BUM s

ἀμάρτυρος inscripta Isocrates Lysiae adversarius defendit eum, quem Lysias accusaverat. OConfirmatur id testimonio Diog. L. VI 15, qui titulum affert orationis Antisthenis περὶ τῶν δικογράφων Πυσίας καὶ Ἰσοκράτης πρὸς τὸν Icoxod- τους ἀμάρτυρον. Antsthenes igitur, cum contra Isocratis ἀμάρτυρον scripsit, pro Lysia !) stetit, qui Isocratis adversa- rius ipso iam titulo (ἢ “υσίας καὶ ᾿Ισοκράτης) significatur. Deinde etiam in alia causa Isocratem et Lysiam in contrarias disseruisse partes audimus. Nimirum in oratione 16 περὶ τοῦ ξεύγους inscripta Isocrates Alcibiadem laudibus extulit, quem Lysias obtrectationibus calumniisque perstrinxerat?). Atque Iso- cratem in oratione sua saepius Lysiam impugnare apparet ex $8 10, 11 τοσοῦτον δὲ τοῖς ἐχϑροῖς τῆς ὕβρεως περίεστιν, ὥσϑ᾽ οὕτως ἀνόμως τοῦ πατρὸς ὃ) ἐκπεσόντος ὡς δεινὰ δεδρακότος αὐτοῦ κατηγοροῦσι... λέγοντες ὡς οὐδὲν διέφερε τῶν ἄλλων ἢ), νυνὶ δ᾽ ἁπάντων αὐτὸν τῶν γεγενημένων αἰτιῶνται... Quibus verbis Lysiam esse notatum demonstratur Lysiae ipsius orationis S 37, ubi fere iisdem verbis Lysias eloquitur, quod l. 88 10, 11 tamquam absurdum repellit. Huc accedit, quod I. 2 crimini adversariis dat, quod Alcibiadem filium poenas patris erroris exsolvere voluerint, Lysias tota in oratione filium patris delictum expiare fas esse demonstrare studet. Atque quaestio virorum doctorum utrum Lysiae an Isocratis oratio prior sit dubi- tantium hic nobis nullius momenti esse potest; nimirum id statuere volumus Isocratem Lysiae adversarium fuisse; ex quo haud dubie efficitur, ut Platoni propior factus censeatur ?) Neque admirandum est Platonem cum per totum Phaedrum Lysiam im- pugnaret et cavillaretur, Isocratem, quem non in Lysiae modum orationes scribere sibi persuaserat, cuius in mente philosophiain quandam inesse cognoverat et nobilitatem, qua Lysias careret, summis extulisse laudibus. Lysias igitur aeque atque sophistae et Isocratis et Platonis adversarius erat. Neque minus dubitandum est, quin etiam Antisthenes ab utroque

1) Cf. Useneri quaestion. Anaximen. 7 sqq.

2) Of. supra p. 13 sqq.

3) Cf. supra p. 13 adnot. 3.

4) Cf. contra haec verba Isocratis Bus. 5.

5) Cf. supra p. 13; Bruns, Literar. Portr. p. 251.

E uu

sit perstrictus. In communibus autem adversariis impugnandis non distrahuntur homines, sed coniunguntur. Quod spectantes non temere recentiores vvdd. sequemur, qui Isocratem adversarios Platonis impugnantem nihilominus Platoni ipsi adversatum esse iterum iterumque affirmabant.

Commemoremus Isocratem etiam postea non aliter de Alci- biade iudicavisse atque in oratione, quam modo tractavimus. Nimirum in Busir, 8 5 Polycratem sophistam irridet, quod quam- quam Socratem accusare voluisset, cum Alcibiadem ei discipulum dedisset, laudaverit. Zoxocrovs χατηγορεῖν ἐπιχειρήσας, ὥσπερ ἐγκωμιάσαι βουλόμενος λκιβιάδην ἔδωκας μαϑητήν, ὃν vx ἐκείνου μὲν οὐδεὶς ἤσϑετο παιδευόμενον (Is. dicere. vult eum μαϑητὴν sensu proprio vocabuli non fuisse; quibus in verbis ego non offendor; cf. autem Blassium l.c. II 248 adnot. 8), ὅτι δὲ πολὺ διήνεγκε τῶν ἄλλων, ἅπαντες ἂν ὁμολογήσειαν. Quibus verbis denuo confirmavit, quanta affectus esset admiratione Alcibiadis magistrique eius. Videas etiam, quid Isocrates senex de Alcibiade senserit, Phil. 58sqq. Admonet enim Philippum, ut exemplum illustrium praeteritae aetatis virorum sequatur: atque primum Aleibiadis, quem non sine admiratione nominat 61.

Vidimus igitur [socrati et Platoni in communi adver- sario Lysia impugnando communem amicum esse factum Alcibiadem: xow& τὰ τῶν φίλων. Communes etiam habebant Plato et Isocrates cum amicos tum discipulos.

Quare nunc de discipulis amicisque, quos uterque habebat, agamus. Nimirum reputandum est ex discipulis de magistris coniecturam nos facere posse, quam rationem vvdd. parum adhuc animadvertisse mihi videntur. De discipulis Isocratis iam saepius scriptum est!) atque iam per occasionem adnotatum?) Platonis discipulos etiam Isocratis esse factos et rursus Isocratis Platonis.

Revera veterum testimonia haud exigua sunt; quae sequentes enumeremus singulatim discipulos, quos Isocrates et Plato communes habuerunt.

1) Convertimus in rem nostram: Sannegii diss. De schola Isocratea, Hal. 1867; Blassii librum allatum (cf. imprimis II 52 sqq.).

2) Cf. exempli eausa Christii Geschichte der griechischen Literatur * p. 391 adnotat, 2.

ac PER Ec.

b) Isocrates et Plato habebant communes discipulos.

Atque exordiamur ab eo, qui non solum nomine coniunctus erat cum Isocrate, sed etiam amicitia, ab Isoerate Apolloniata. De quo tradit Suidas s. v. ᾿δσοχράτης AuvxAe τοῦ quAo- σόφου, AzxoAAevíag τῆς ἐν τῷ Πόντῳ Ἡρακλείας, ὡς Καλλί- órocrog, ῥήτωρ, μαϑητὴς καὶ δίαδοχος τοῦ μεγάλου Ἰσοκράτους, διακούσας καὶ Πλάτωνος τοῦ φιλοσόφου. lam patrem l1socratis nost discipulum fuisse Platonis testantur Diog. L. III 46 μαϑηταὶ αὐτοῦ (sc. Platonis) Σπεύσιπ-

ΡΠ cs NER , AuvxAog Ἡρακλεώτης ἢ); Aelian. V. H. III 19 o Πλάτων ... προετίμα αὐτοῦ (int. Aristotel) JEevoxoérqv καὶ

Σπεύσιππον καὶ μύκλαν καὶ ἄλλους. Atque cum A. pater demum Aristotelis temporibus inter Platonis discipulos videatur fuisse, filium Isocratem paulo ante mortem Platonis (347) audi- torem fuisse oportet. Platone mortuo Isocratis in disciplinam se tradidit, cuius successorem Suidas eum nominat. Quo factum esse videtur, ut discipulus non numquam pro magistro ?) vocetur. In enarrandis orationibus Isocratis Apolloniatae Suidas titulum affert περὶ τῆς ἑαυτοῦ πολιτείας. Qui titulus, quamquam incertus et satis dubius est, tamen consuetudinem non solum Platonis demonstrare videtur, cuius Respublica animum illius commoverat, sed etiam Isocratis, quippe qui pluribus in scriptis, quid de republiea iudicaret, exposuisset. Qualibus transitionibus commer- cium factum esse loquendi audiendique manifestum est. Si Iso- crates Platoni adversatus esset, vix discipulum atque auditorem Platonis in amicitiam et scholam recepisset.

Atque etiam eos, quos in numero illorum decem oratorum invenimus, Hyperidem et Lyeurgum, Platonis auditores co- gnoscimus.

Hyperides: cf. Ps. Plut. vit. Hyper. 848D ἀχρο- ατὴς δὲ Πλάτωνος γενόμενος rot φιλοσόφου ἅμα “υκούργῳ

1) Cf. Suidam l.e. Ἡρακλείας ; de patria proinde nihil certi habemus. Fortasse Amyclas, eum Clearchus anno 364 tyrannus Heracleae fieret, Apol- loniam demigrare coactus est ita, ut Isocrates filius Apolloniata appellaretur (Blass II 449).

2) Harpocratio s. v. ἐπαχτὸς ὅρκος Isocratem Apolloniatam auctorem ,Demoniei* orationis nominat, quam primam Isocratearum in editionibus in- venimus.

s n

καὶ Ἰσοκράτους τοῦ ῥήτορος. Diog. L. HI 46 in enu- merandis Platonis discipulis nominat: x«t 'Yzs9eíÓv τὸν ῥήτορα, ὡς Χαμαιλέων φησί, cui testi fidem habere possumus: nimirum ex Peripateticorum veterum schola erat!) Phot. bibl. cod. 266 Πλάτωνος δὲ τοῦ quAocópov ἠκροάσατο (sc. 'Yzc- ρείδ.) x«i δὴ καὶ Ἰσοκράτους. Suidas s v. Ὑπερείδ. μαϑη- τεύσας ἅμα “υχούργῳ καὶ Πλάτωνι τῷ φιλοσόφῳ 5) Ἰ1σο- χράτει τῷ ῥήτορι. Philostrat. vit. Soph. I 17, 5 (Didot), ubi de Isocrate loquitur, ἀχροαταὶ T ἀνδρὸς τούτου πολλοί, ἐλλογι- μώτατος δ᾽ Ὑπερείδης δήτωρ. Cf. etiam vit. anonymi (Zosimi?) Isocratis West. p. 256 et Ps. Plut. vit. X oratt. p. 537D ὡς δέ τινές φαόι καὶ Ὑπερείδ. Quae testimonia evidenter nobis demonstrant Hyperidem, illum Isocratis discipulum, etiam Pla- tonem audivisse. Atque iam mentionem fecimus Lycurgi Iso- cratei ut Platonis discipuli (cf. Ps. Plut. vit. Hyp. 848 D, Suid. l e). Confirmatur etiam alio loco Ps. Plut. p. 841 B, ubi dicitur de Lycurgo: ἀχροατὴς δὲ γενόμενος Πλάτωνος τὰ πρῶτα ἐφιλοσόφησεν, εἶτα καὶ ᾿Ισοχράτους --- γνώριμος γενόμενος ἐπολι- τεύσατο κτλ. Praeterea Diog. L. ΠῚ 46 in numerum Platonis discipulorum aseribit Lycurgum: καὶ 4vxoboyov ὁμοίως Πολέμων *) ἱστορεῖ. Conferamus etiam verba Olympiodori ad Gorgiam 515 D (I. I. Suppl. XIV 395), qui Philisci?) affert testimonium: Φιλ. τὸν βίον γράφων τοῦ Avxovoyov 9) φησίν, ὅτι μέγας γέγονε υχοῦργος καὶ πολλὰ κατώρϑωσεν, ovx ἐστι δυνατὸν κατορ- ϑῶσαι τὸν μὴ ἀκροασάμενον τῶν λύγων Πλάτωνος. Quibus ex verbis, quae significant Lycurgi actorum causam fuisse Platonis disciplinam, apparet simul, quanta affectus sit admiratione Platonis etiam Philiseus, qui cum [socrate usu coniunetissimus fuit. Atque referunt eum inter Isocrateos: Dionys. Hal. de Isae. 19, ad Ammaeum I 2; vit. anonym. (Zos.?) p. 257 West.; Cic. de orat. II 94 (ubi falso Philistus scriptum est). Suid. s. v. Φιλίσκος

1) Wendling sub Chaemaleo (Pauly-Wissowa). 29) Ante ᾿Ισοκράτει xci interiisse manifestum est, 3) Huius rei Hermippum esse testem ex Athen. VIII 342€ intelligas (Blass. II 56, 1).

4) Qui auctor optimae fidei certissimus censendus est: fuit unus ex suecessoribus Platonis in Academia (a. 314—270).

5) Discipuli Isocratis.

6) Quam vitam Lycurgi Suidam falso sub Φίλιστος afferre iam Ruhn- kenius hist. critic. oratt. Graec. 83 recte intellexit.

ax MD “Ὁ

ῥήτωρ, ᾿Ισοκράτους ἀκουστὴς τοῦ ῥήτορος γέγραπται αὐτῷ τόδε Μιλησιακός, μφικτυονικός, τέχνη ῥητορικὴ ἐν βιβλίοις β΄, Ἰσοκράτους ἀποφάσεις. Quem ultimum titulum Sannegius de Is. schola p. 24 (adnot.) recte interpretatus est per *memora- bilia; Bergkius!) falso per ,Absagebrief* (sc. in transitione in Platonis scholam), quam significationem iam grammaticorum e normis non probandam esse Dlassius ll 454 (adnot. 4) edocuit. Statuendum potius est eum post Isocratis magistri carissimi mortem memorabilia scripsisse illius, quo monumento gratum animum testaretur. Atque eundem virum, quem lIsocrateum fuisse nullam dubitationem habet, summa Platonis admiratione imbutum nobis persuasimus. Mirum est, quod in Lysiam mor- tuum elegiam composuisse traditur; idem enim Lycurgi vitam scripsit; at nihil impedit, quominus statuamus pergrandem natu eum fuisse factum. Ps. Plut. 836 B: ἐποίησε εἰς αὐτὸν (int. Lysiam) ἐπίγραμμα, quod invenies in editione Bergkii poet. lyric. II* p. 397 sq. Quo in carmine Platonicas sententias inesse vvdd. opinati sunt. Quae sententia mihi quidem non probatur neque intelligo, cur Philiseus ad Lysiam praedicandum Platonis sententiis usus sit. Quare non magni momenti illud exemplum est. Ceteroquin Philiseum Platonis veneratione affectum fuisse iam ex verbis Olympiodori p. 39 allatis satis apparuit. Neque tamen solum oratores inter communes Isocratis Platonisque discipulos invenies, sed etiam eos, qui ad rem publicam se contulerunt. Velut Clearehum, tyrannum Heracleotarum, quem Isocratis discipulum fuisse constat ex epistula VII?) Isocratis, quam filio illius Timotheo mittebat: Κλέαρχον κατὰ... τὸν χρόνον, Or ἦν παρ᾽ ἡμῖν... ἐλευϑεριώτατον ... καὶ πραότατον καὶ φιλανϑρωπότατον τῶν μετε- χύντων τῆς διατριβῆς ἐπειδὴ δὲ τὴν δύναμιν ἔλαβε, τοσοῦτον ἔδοξε μεταπεσεῖν ὥστε πάντας ϑαυμάζειν τοὺς πρότερον αὐτὸν γιγνώσκοντας (ὃ 12). Quae verba filio scribit, qui patri successit. Fere eodem modo de Clearcho loquitur Memno apud Photium bibl. cod. 224 p. 232. Κλέαρχον uiv οὖν ἐπιϑέσϑαι πρῶτον τυραννίδι κατὰ τῆς πόλεως ἀναγράφει ... ὠμὸν δὲ roig ὑπηκόοις καὶ μιαιφόνων, εἴπερ τινὰ ἄλλον, ἐπιδειχϑῆναι κτλ. Quibus verbis

1) ,5 Abhandlungen" p..24 adnot.

2) Quam veram esse mihi persuasi. Cf. Wilamo witzii librum ,,Ari- stoteles und Athen* inscriptum (II p. 391sqq.), qui falsas vel fictas existimavit epistulas III, IV, VI, IX; cf. eiusdem ,,Unechte Briefe* in Hermae 33, 494.

UN Y emm

inseritur: φησὶ δὲ παιδείας μὲν τῆς κατα φιλοσοφίαν ovx ἀγύ- uvaórov, ἀλλὰ καὶ Πλάτωνος τῶν ἀκροατῶν ἕνα γεγονέναι καὶ Ἰδοκράτους δὲ τοῦ ῥήτορος τετραετίαν ἀχροάσασϑαι. Atque Suidas s. v. Κλέαρχος Ποντικὸς νέος ὧν εἰς ϑήνας ἀφίκετο ἀκοῦδαι Πλάτωνος de Isocrate !) magistro verbo nullo facto. Clearchum primum Platonis, deinde lsocratis disci- pulum fuisse verisimile est. Vituperat etiam Suidas eodem modo atque Isocrates (ep. 7), quod Cl. philosophiae studium, cum rerum potitus esset, reliquisset: ἐγχρατὴς δ᾽ οὖν τῶν κοινῶν γενόμενος ὠμότατός τε ἦν καὶ εἰς ὑπεροψίαν ἐξαφϑεὶς ἄμαχον τοῦ μὲν ἔτι ἄνϑρωπος εἶναι κατεφρόνει, προσκυνεῖσϑαι δὲ καὶ ταῖς τῶν Ὀλυμ- πίων γεραίρεσϑαι τιμαῖς ἠξίου κτλ. 3). Isocrates quidem quod discipulus carissimus tyrannus factus erat, moleste tulit. Quam- quam neque ei neque 'Platoni crimini tribuendum est, quod Clear- chus viam dereliquit virtutis, cum etiam alii, qui ex Socratis et Platonis disciplina prodissent, deinde opibus et potentia abu- terentur ?).

Quibus expositis etiam "l'imothei fiat mentio, qui magnus bello nec minor pace summo consilio praeditus de re publica Atheniensium bene meritus est. Quem Timotheum, Cononis filium, et Platonis et Isocratis amicum fuisse traditur. Atque Isocratem praecipuo amore Timotheum esse amplexum apparet ex oratione περὶ τῆς ἀντιδόσεως (15) inscripta, ubi $3 107 —139 amico caris- simo monumentum posuit perennius illo aéneo, quod Timotheus Isocrati magistro in Eleusinio fano exstrui 1ussit, cuius 1n- scriptionem Ps. Plut. vit. X oratt. 838 D tradit hane: Τιμόϑεος φιλίας τε χάριν, ξύνεσίν τε προτιμῶν ᾿Ισοκράτους εἰκὼ τήνδ᾽ ἀνέϑηκε ϑεαῖς.᾽

Atque idem p. 837 C testatur Isocratem discipuli expeditionum (anni 377/76) consortem fuisse: 1L, σὺν χαὶ πολλὰς πόλεις

1) Cuius tamen disciplina satis confirmata est testimoniis certissimis.

2) Pietatis causa afferantur, quae Hermannus Usener non ita multo ante mortem Rhein. Mus. 60 p. 8 in commentatione Kro«vroós inscripta de Cleareho dixit: ,den bekannten 'Tyrann von Herakleia Klearchos hatte die Bildung, die er in den Hórsülen des Isokrates und Pla- ton gesucht hatte, nicht vor dem Wahnwitz bewahrt, sich als Gott zu fühlen.*

3) Quin etiam librum περὶ τῶν ἀπὸ φιλοσοφίας εἰς τυραννίδας xai δυναστείας μεϑεστηχότων Hermippus seripserat, οἵ, Philod. Ind. Acad. XI 4 (H. Diels in praefatione editionis Didymi e papyro 9780 Berol. p.38).

E ED

ἐπῆλϑε, συντιθεὶς τὰς πρὸς “ϑηναίους ὑπὸ Τιμοϑέου πεμπομένας ἐπιστολάς. ὅϑεν ἐδωρήσατο αὐτῷ τάλαντον τῶν ἀπὸ Σάμου περι- γενομένων. Atque ex Isocratis epistula VIII 8 facile intelligi potest, quanti aestimaverit Timotheum iam mortuum, de quo pulchre dicit: εἰ Κόνων ... καὶ T. ivóyyavov ξῶντες,... πολλὴν ἂν αὐτοὺς ποιήσασϑαι σπουδήν, εὑρέσθαι uc βουλομένους ὧν τυγχάνω δεύό. μενος. οὐδεὶς γὰρ ὑμῶν οὕτως ἐστὶ νέος οὐδ᾽ ἐπιλήσμων, ὅστις οὐκ οἷδε τὰς ἐκείνων εὐεργεσίας. Conferatur etiam Antid. 101, ubi iracunde fert se de amicitia Timothei, amici mortui et mul- torum bonorum rei publicae auctoris, in suspicionem venisse. Quibus ex testimoniis intelligere possumus Timotheum non solum Isocratis discipulum, sed etiam amicum fuisse, de quo mentionem numquam fecit nisi honorificam 1).

Atque eundem etiam Platone familiariter et intime usum esse variis confirmatur testimoniis. Athen. X 14 p.419D Τ'... ἐκ τῶν πολυτελῶν καὶ στρατηγικῶν δείπνων παραληφϑεὶς ὑπὸ Πλάτωνος εἰς τὸ ἐν ἀκαδημείᾳ συμπόσιον καὶ ἑστιαϑεὶς ἀφελῶς καὶ μουσικῶς ἔφη, ὡς οἵ παρὰ Πλάτωνι δειπνοῦντες καὶ τῇ ὑστεραίᾳ καλῶς γίγνονται. Quae narratiuncula iam apud Plutarehum de tuenda sanitate praecept. p. 127B invenitur?) Quibus argumentis nisus iam C. Fr. Hermannus?) recte con- clusit: ,,wer Timotheos einlud, konnte auch seimes Lehrers und Bewunderers Feind nieht sein.* Neque tamen uno ex illo sym- posio, ad quod Plato Timotheum, Isocratis amicum, invitavit, in- telligi potest Timotheum et Platonem amicos fuisse; etsi evidenter elucet Platonem non invitavisse in domum suam, quem non in honore aliquo habuerit. Sed audiamus narrationem, quam tradit Aelianus V. H. II 10: Τιμόϑεον ἀκούω τὸν Κόνωνος ὅτε ἐν ἀκμῇ τῆς εὐτυχίας 4) ἦν, καὶ ovx εἶχον oi ϑηναῖοι ὅποι ποτὲ αὐτὸν κατάϑωνται ὑπὸ ϑαύματος τοῦ περὶ τὸν ἄνδρα, ἀλλὰ τοῦ- τόν γε Πλάτωνι περιτυχόντα βαδίξοντι ἔξω τοῦ τείχους μετά

1) ,I. hatte ihm nahe gestanden, und es ehrt den Sehriftsteller, dass er sich gedrungen fühlte, dem Verbannten ein Freundschaftsdenkmal zu setzen. Andererseits war es eine erwünschte Analogie zu dem Prozess des Sokrates (ef. infra), wenn er fingieren konnte, sein Verhültnis zu dem berühmten Manne werde ihm vorgeworfen. Das erinnerte an Kritias und Alkibiades Verkehr mit Sokrates." Bruns, Literar. Portr. p. 528.

2) De eadem re cf. Aeliani V. H. II 18.

3) Geschichte und System d. Platon. Philos. p. 198.

4) Foede eum interiisse post bellum sociorum (354/3) satis notum est.

τινῶν γνωρίμων καὶ ἰδόντα ótuvov μὲν ἰδεῖν τὸ πλάτος, ἵλεων δὲ τῷ προσώπῳ, διαλεγόμενον δὲ οὐχὶ περὶ εἰσφορᾶς χρημάτων οὐδὲ ὑπὲρ τριηρῶν, οὐδὲ ὑπὲρ ναυτικῶν χρειῶν, οὐδὲ ὑπὲρ πληρωμάτων οὐδὲ ὑπὲρ τοῦ δεῖν βοηϑεῖν, οὐδὲ ὑπὲρ qógov τοῦ τῶν συμμά. χων ἢ), οὐδὲ ὑπὲρ τῶν νησιωτῶν, ὑπὲρ ἄλλου τινὸς τοιούτου φληνάφου, ὑπὲρ ἐκείνων δέ, ὧν ἔλεγε Πλάτων, καὶ ὑπὲρ ὧν εἴϑιστο σπουδάξειν, ἐπιστάντα τὸν τοῦ Κύνωνος εἰπεῖν" τοῦ βίου καὶ τῆς ὄντως εὐδαιμονίας. Quibus ex verbis summam apparere admirationem, quis est qui negat? Neque habere possumus exemplum, unde clarius demonstretur Isocratis disci- pulum et amicum eodem tempore Platonis amicum admiratoremque esse potuisse.

Etsi testimonia non multa sunt, tamen gravia confirmantque ea, quae attuli, id quod 1am aliis rationibus argumentisque commoti de Isocratis et Platonis consuetudine iudicavimus.

Exemplis allatis duo addere mihi liceat idem confirmantia, quamquam ea satis dubia esse concedo.

Pythonem Byzantium Isocratis?) discipulum etiam Platonis inter discipulos habendum esse Reiskius, Rum pf- ius?), C. Fr. Hermannus, alii *) proposuerunt testimonium Diog. L. III 46 sequentes, ubi Πείϑων καὶ Ἡρακλείδης Ἅ4ἴνιοι discipuli Platonis nominantur. δὶ coniectura vvdd., qui Pei- thonem illius loci eundem esse voluerunt atque nostrum Py- thonem,. recta est, ea opinionem nostram adiuvare potest.

Eodem iure afferre possum coniecturam Schaeferi?), qui Platonis$5) discipulum Aristonymum eundem habuit atque Isocratis?) discipulum Hieronymum Arcadem. Sed ex coniecturis coniecturas facere periculosum puto. Accedit, quod duo exempla plus minusve fere pro nihilo habenda sunt5), prae-

1) Temporibus paulo ante bellum sociorum de talibus rebus multa scripta sunt, velut etiam Xenophontis libellus Πόροι inscriptus.

2) Of. schol. Aesch. 2, 125; Olympiod. ad Plat. Gorg. I. I. Suppl. XIV 117. Vit. Anonym. p. 257 West.

3) Diss. Giss. (1815) De Charidemo Orita p. 19.

4) Etiam A. Schaefer, Demosth. u. s. Zt. I? 157, II? 375sqq.

5) l. c. II 160.

6) Cf. Plut. adv. Colot. 32 p. 1126 C.

7) Schol. in Dem. XIX p. 344, 8. 13.

8) Neque tamen omittam etiam Charmantidis Isocratis discipuli (Antid. 93) Platonem facere mentionem Rep. 1 328 B.

bt qM Lu

sertim cum exemplum Timothei plus quam cetera doceat. Quod etiam Wilamowitzius intellexit, quamquam in universum de Isocrate et Platone non aliter iudicat atque Spengelius, concedens eos inter annos 380— 60 sime offensa consuetudine inter se coniunctos esse potuisse (Aristotel u. Athen I 325 adnot). Neque tamen intelligo, eur Wil. annis 380—60 Isocratem Platonis com- mercio usum esse velit. Nimirum saepius elocutus est Isocratem post Phaedrum a Platone abahenatum esse. Ego quidem ex l. c. II p. 391 (Is., der trotz aller spáteren Entfremdung) concludere me debere puto Wilamowitzium idem iudicare atque Spengelimum, qui Euthydlemum post Phaedrum scriptum esse exposuit. Atque con- cedit Wil 1. c.: ,für die Rhetorik hatte I. schon, soviel m seinen Kopf ging, aus dem Phaidros gelernt, mehr noch aus dem Verkehre mit dem ihm damals geneigten Verfasser.* Sed haec hactenus. Atque pergamus in tractandis discipulis, quibus pariter cum Platone atque cum Isocrate necessitudo fuit.

Atque primum inquiramus in Cephisodorum, Isocratis disci- pulum (Dionys. de Isae. 19; ad Ammaeum I 2) qui quod Aristo- telem impugnavit, inde vel maxime viri docti concluserunt simultatem etiam inter praeceptores utriusque fuisse. Testimonia autem haec: Dionys. Hal. Isocr. 18: τὸν ϑηναῖον Kqg600., ὃς καὶ συνεβίωσεν ᾿Ισοκράτει καὶ γνησιώτατος ἀκουστὴς ἐγένετο καὶ τὴν ἀπολογίαν τὴν πᾶάνυ ϑαυμαστὴν ἐν ταῖς πρὸς Ἀριστοτέλη ἀντιγραφαῖς ἐποιήσατο. Athen. ΠΙ 94 p. 122 "Ὁ K. ἸΙδοκχράτους μαϑητὴς ἐν τῷ τρίτῳ τῶν πρὸς Ἀριστοτέλη. Idem Π 56 p. 60 K. Ἰδοχρ. μαϑ'. ἐν τοῖς κατ᾽ “ριστοτέλους !). τέσσαρα δ᾽ ἐστὶ ταῦτα βιβλία. Quattuor proinde libris Cephisodorus pro Isocratis magistri fama propugnavit in Aristotelem. Quam apo- logiam ut ita vocem Cephisodori defensionem Isocratis post mortem Isocratis (339/38) scriptam esse mihi persuasi?) Neque tamen Blassio adstipulor, qui concludit tunc (i. e. paulo post Isocratis mortem) Aristotelis libros iam editos fuisse, quos C. impugnaverit In hac re Bergkium prudentius 1udicavisse

1) Aristotelem vituperavisse Cephisodorum illa apologia testatur etiam Themist. or. IV 2885B; cf. etiam Numenium apud Eusebium (praep. ev. 14, 6).

2) ,Ich glaube nicht, dass K. zu Isokrates Lebzeiten sehrieb, wo weder eine Verteidigung dureh einen dritten überhaupt angemessen, noch diese Art der Verteidigung angüngig war" sie recte Blassius II 453.

Xu. AME

puto, qui l. c. p. 24 Cephisodorum, cum tunc praeter dialogos scripta Aristotelis non edita fuissent, in ea invehi nequisse recte adnotavisse mihi videtur.

Priusquam autem de Cephisodori apologia Isocratis adversus Aristotelem scripta explicare possum quid sentiam, de ratione, quae inter Aristotelem et Isoeratem intercesserit, quia inde iam saepe perversam fecerunt coniecturam vvdd., pauca disputanda esse censeo,

Atque primum quaeramus, num Isocrates ipse nobis illarum *jimicitiarum' interpres esse possit. Id quod negare nolim. Isocrates duobus annis «ante mortem epistulam misit Alexan- dro, Philippi filio, quam genuinam esse persuasissimum habeo 1). Cuius epistulae 8 1 L postquam Alexandrum filium epistula non minus dignum esse quam Philippum patrem exposuit, addit, quid secundo loco illa epistula velit: ποιήσει τοὺς ἀναγνόντας μὴ νομίξειν ἤδη μὲ παραφρονεῖν διὰ τὸ γῆρας μηδὲ παντάπασι ληρεῖν, ἀλλ᾽ ἔτι τὸ καταλελειμμένον μου μέρος καὶ λοιπὸν ὃν οὐχ ἀνάξιον εἶναι τῆς δυνάμεως, ἣν ἔσχον νεώτερος ὦν. hs verbis L sine dubio dicere vult: Alexandrum fortasse audivisse ab eis, quibus- cum viveret, Isocratem non iam mentis compotem propter senec- tutem omnibus modis nugari; quibus verbis fidem ne habeat. Quod hae forma adulescenti regii sanguinis neque voluit scribere neque potuit. Qua re argute et eleganter ita expressit: epistulam se misisse, ne ei, qui legissent?), putarent se non iam mentis compotem e. q.s. lta decuit virum urbanum. Quinam sunt illi ἀναγνόντες Qui epistulam legere potuit? De Aristotele hic coszi- tandum esse, qui tunc (inde a. 343) Alexandri praeceptor fuit, mihi satis probabile videtur. Atque Aristotelem, tunc iuvenem 40 anno- rum, obiurgavisse Isocratem de senili loquacitate ponamus. Quod L audiverat. Neque litteris, sed verbis Aristotelem Isocratis auc- toritatem detrectasse puto. Nimirum 1. Aristoteli, si litteris im- pugnavisset, sine dubio respondisset. Nunc autem audiverat ab aliis, quid A. de se iudicaret. Atque ultus est eleganter et arzute.

1) Audi Wilamowitzium Aristoteles und Athen** II 399 asseverantem »er ist ücht, weil er tiefer ist, als er scheint, und auf notorisch wahre Ver- hültnisse versteckt. Dezug nimmt. * (lI. Bekker epistulam genuinam esse negavit.)

3) ἀναγιγνώσκοντες etiam praeleetores significare potest; (cf. Is. V 96 quo ex loco elucet Philippo Isocratis orationem praelegendam esse); neque tamen necessarium est.

-— ANT -z

Nimirum tota in epistula multa abdita in occulto latent. Quod I. Alexandro scribit se audivisse eum tam enixe philosophiae (i.e. studio litterarum vel studio artis rhetoricae) operam dare, Isocrates ipsum contrarium !) aut audivisse aut metuisse videtur. Ut assequatur, quod vult, laudat Isocrates principem. Quod recte intellexisse censeo Wilamowitzium l. c. p. 398 sq. «(οὐ Rhetor (Is.) stellt, was er wünscht, mit harmlosem Gesichte so dar, als hátte er es gehórt und belobt den Prinzen für das, was er gern an ihm loben würde.* Isocrates quod sperat et optat, ut fiat, quasi factum describit atque praedicat, Alexandro gratulans, quod studium artis rhetoricae regi futuro utilissimum esse (84) sibi persuaserit. σωφρονεῖς ovv νῦν ταῦτα μελετῶν. Atque verba, quae sequuntur (8 5), praecipui momenti mihi videntur. ls., quippe qui Platonis Phaedrum saepe et libenter legisset, hic Alexandrum eodem modo fere iisdem?) verbis laudibus effert atque ipse multis annis ante a Platone in Phaedri epilogo tunc iuvenis praedicatus erat. I. ipse senex factus fas esse duxit eodem modo atque Socrates senex ipsum laudaverat (in Platonis Phaedro) Alexandrum adulescentem, ut in suas partes duceret, laudibus efferre. Atque id ipsum quod Socratis vel Platonis laudi- bus dignus fuerat, solatio ei erat eo magis, quoniam Aristoteles de ingeni facultate addubitaverat. Ita illam epistulam inter- pretandam esse censeo.

1) Of. 8 8: τῶν τε φιλοσοφιῶν οὐκ ἀποδοκιμάξειν μὲν οὐδὲ τὴν περὶ τὰς ἔριδας ἀλλὰ νομίξειν εἶναι πλεονεμτικὴν ἐν ταῖς ἰδίαις διατριβαῖς, οὐ μὲν ἁρμόττειν κτλ.

2) Comparandi eausa Platonis et Isocratis verba afferantur:

Plat. Phaedr. 279A Isocr. epist. V 5 οὐδὲν ἂν γένοιτο ϑαυμαστὸν ἐλπίδας παρέχεις προϊούσης τῆς ἡλικίας πρεσβύτερος γενόμενος εἰ περὶ αὐτούς τε τοὺς λόγους. οἷ ἂν ... ἐμμείνῃς τούτοις

νῦν ἐπιχειρεῖ πλέον ) παίδων διενέγκοι τῶν πώποτε τοσοῦτον προέξεις τῇ φρονήσει τῶν οψαμένων λόγων ἄλλων

lmitatio satis patet; quamquam concedo eam etiam ex eo explieari posse, quod similis condieio similes sententias efífieit. Sed ostentatione quadam lI. non absolvendus est; Phaedri verba suaviter eum affecerant per, totam vitam. Cf. Phil. 82: τοῦ φρονεῖν εὖ καὶ πεπαιδεῦσϑαι καλῶς ἀμφισβητῶ. καὶ ϑείην ὧν ἐμαυτὸν οὐκ ἐν τοῖς ἀπολελειμμένοις ἀλλ᾽ ἐν τοῖς προέχουσι τῶν ἄλλων, (Cf. Plat. Phaedr. p. 279 A πλέον παίδων διενέγκοι κτλ.)

EC ΞΞ

Quibus cognitis Cephisodori apologiam Isocratis adversus Aristotelem scriptam rectius intelligemus. Neque gravem iniuriam Aristotelem Isocrati intulisse etiam illa ipsa defensione Cephisodori confirmatur, quam contumelias verborum non continuisse testatur Athen. VIII 50 p. 354C οὐδὲ Κηφισόδωρον τοιοῦτόν τι ἐτόλμησεν εἰπεῖν (ex antecedentibus intelligas: nihil turpe, nihil ignominiosum) κατὰ τοῦ Σταγιρίτου. (Ὁ. cur scripserit illam apologiam Isocratis, magistri sui, haud difficulter intelligi potest. Nimirum cum magistrum pergrandem natu saepius moleste tulisse Aristotelis dicta audivisset, post mortem defendere co;tra Aristotelem con- stituit. Atque tegere studebat Isocratem a crimine δικογραφίας !); cf. Dionys. [socr. 18 μηδεὶς ἀγνοεῖν u ὑπολάβῃ, μηδ᾽ ὅτι φαρεὺς iv τῷ πρὸς Μεγακλείδην m. τ. ἀντιδόσεως λόγῳ διορίξεται, μηδεμίαν ὑπὸ τοῦ πατρὸς ὑπόϑεσιν εἰς δικαστήριον γεγράφϑαι᾽" μηδ᾽ ὅτι δέσμας πάνυ πολλὰς δικανικῶν λόγων ᾿Ισοκρατείων περι- φέρεσϑαί φησιν ὑπὸ τῶν βιβλιοπωλῶν ριστοτέλης -- ἱκανὸν δὲ ἡγησάμενος εἶναι τῆς ἀληϑείας βεβαιωτὴν τὸν ϑηναῖον Κηφισό- δῶρον πιστεύω γεγράφϑαι λόγους ὑπὸ τοῦ ἀνδρὸς εἰς δικαστήρια, uà] μέντοι πολλούς. Cephisodorum igitur hac apologia Isocratem de crimine quasi λογογράφος esset, purgavisse L'ionysii testimonio confirmatur. Neque tamen perite defendit, cum in Aristotelis praeceptis impugnandis etiam Platonem?) aggressus est, ,indem er àls rechter Laie in der Philosophie als selbstverstündlich voraussetzte, dass dessen Lehren auch die seines Schülers Aristo- teles seien*, Blass II 452. Cf. etiam Dernays ,,Dialoge des Aristo- teles* p. 151. Quod etiam e Numenii verbis (apud Euseb. praep. ev. 14, 6) elucet: ἐπειδὴ vx 4oióroréAovg βαλλόμενον ἑαυτοῦ τὸν διδάσκαλον ᾿Ισοκράτην ἑώρα, αὐτοῦ uiv ἀριστοτέλους ἦν ἀμαϑὴς καὶ ἄπειρος, ὑπὸ δὲ τοῦ χαϑορᾶν ἔνδοξα τὰ Πλάτωνος ὑπάρχοντα, οἰηϑεὶς κατὰ Πλάτωνα τὸν A4. φιλοσοφεῖν, ἐπολέμει μὲν ᾿ριστοτέλει, ἔβαλλε δὲ Πλάτωνα καὶ κατηγόρει ἀρξα. μενος ἀπὸ τῶν ἰδεῶν, τελευτῶν εἰς τὰ ἄλλα οὐδ᾽ αὐτὰ 5) ἤδει,

1) Isoer. ipse λογογράφος esse noluit, οἵ, 4, 11; 15, 2: Duemmlerus Kl. Sehr. I 104 eur hie de Platone cogitaverit, non intelligo.

3) Of. Dionys. ad Cn. Pomp. 757 (R.): καὶ γὰρ τὰ δόγματα διέβαλον αὐτοῦ (int. Platonis) reveg καὶ τοὺς λόγους ἐμέμψαντο.... οἱ περὶ Κηφισόδωρον.

D TAS 3) αὐτῷ pro αὐτός Bernays.

oe A

ἀλλὰ τὰ νομιξόμενα ἀμφ᾽ αὐτῶν 1 λέγεται ὑπονοῶν. gnarus igitur C., quantopere Aristoteles, quem impugnabat, ipse Platonis prae- ceptis contrarius fuerit?) neque fide neque auctoritate magna dignus habendus est. ,Insofern steht Keph. doch weit unter Isokrates, dem derartige grobe Irrtümer nicht háütten begegnen kónnen* (Blass. l c). Neque nos Cephisodori iudicio pondus afferre possumus. Quod discipulus post mortem magistri in Aristotele impugnando de rationibus Platonis iudicavit, neque contra Isocratis Platonisque necessitudinem facit neque eai probat. Atque omnes, qui ex ea re, quod Isocrateus Platonem impugnaverit, coniecturas fecerunt, non satis animadverterunt non solum Aristotelem ipsum saepe recessisse a Platonis decretis, sed etiam Aristotelis discipulos Platonem cavillatos esse. Veluti Demetrium Phalereum, Aristotelis et Theophrasti discipulum, Platonis adversarium fuisse tradit Dionysius ad Cn. Pomp. 2 p. 760 R. Etiam Dicaearchum Platonis dictionem ineptam?) vituperasse Diogenes L. enarrat III 38 τὸν τρόπον ὅλον τῆς γραφῆς ἐπιμέμ- φεται ὡς φορτικόν, ubi de Phaedro dialogo hoe loco agitur. (Cf. etiam Dionys. de Lysia 3 p. 458 et Longin. de sublim. 32, 7.) Quos locos iam C. Fr. Hermannus libri citati p. 567 attulit. Nimirum demonstrant nihil perversius esse quam ex eo, quod Is. vel Cephisodorus in simultate quadam cum Aristotele, Platonis discipulo, fuerunt, concludere Isocratis cum Platone necessitudinem in inimicitias converti, posterioribus annis Platonem aliter de Isocrate iudieare debuisse atque in Phaedro 5).

Neque multo aliter atque supra exponere studui, Aristotelem cavillatum 4) esse Isocratem etiam aliis argumentis mihi persuasi.

1) Bernays (l. c. p. 46) Plut. adv. Colot. 14 "affert, ubi Plutarehus de illo Epicureo ridet, quod Aristotelem in Platonis verba iurantem pronuntiaverit. Quam opinionem repellit Plut. addens Aristotelem Platonis rationem pri- mariam idearum quassavisse ... τὰς... (üfag ... πανταχοῦ κινῶν A. καὶ πᾶσαν ἐπάγων ἀπορίαν κτλ.

2) Etiam Praxiphanes, "Theophrasti diseipulus, reprehendit Platonis Timaeum. Of. Procli in Timaeum p. 5C; Hirzel, Dialog I 414, 4.

3) Ita Spengelius; ita Stahrius (Hall. Jahrb. 1838 p. 2078), similiter Sannegius, de schol. Isoer. p. 57 sq.

4) Simultas quaedam non neganda est; cf. hypoth. ad Isoerat. or. e. soph.; Cie. Tusc. I 4, 7; Offie. I 1, 4; Zeller, Phil. d. Gr. HI 2* p.18, 3;

n— AB. Le

Ut omittam testimonium satis dubium !) Romanorum ?), qui tradunt Aristotelem, cum scholam conderet, Isocrati infensum exclamavisse: “αἰσχρὸν σιωπᾶν, ᾿Ισοκράτη δ᾽ ἐᾶν λέγειν᾽ in Aristotelis ipsius scriptis nihil eiusmodi inveniemus. Artem rhetoricam post Isocratis mortem compositam nullos eiusmodi impetus in Isocratem hostiles praebere satis notum est. Quamquam concedo Aristotelem verbis I 2 p. 6 3p. διὸ x«i ὑποδύεται ὑπὸ τὸ σχῆμα TO τῆς πολιτικῆς ῥητορικὴ καὶ of ἀντιποιούμενοι ταύτης, τὰ μὲν δι᾿ ἀπαιδευσίαν, τὰ δὲ δι᾿ ἀλα. ξονείαν καὶ ἄλλας αἰτίας ἀνϑρωπικάς fortasse Isocratem carpere voluisse, tamen reputandum est Aristotelem hoc loco distinguere per τὰ uiv et τὰ δέ. Crimen igitur in duas partes bipertitum est. Neque in numero eorum, quos δι᾿ ἀπαιδευσίαν vituperat, Aristotelem habuisse Isocratem credibile est. Atque etsi concedimus eum Isocrati ut seni nimiae sui aestimationis pleno adversatum esse, tamen etiam quadam admiratione imbutum exempla artis rhetoricae suae ex Ísocrate sumpsisse ?) deliberemus. Aristo- telem similiter atque Isocratem eos, qui 'artes' scripserint, cavilla- tum esse Blassius II 66 recte notavit illum locum afferens Aristotel. Rhet. I 1 p. 5, 6 Sp, ubi A. in universum vituperat eos, qui in orationibus forensibus in aliorum usum scribendis versentur. Quan- tum Α. Isocrati debuerit, Wilamo witzius (Aristotel. u. Athen) *) saepius pronunciavit. ,,Es ist eine einseitige und ungerechte Auffas- sung, wenn man verkennt, dass 1. der nüàchste und bedeutendste Vorgünger des Aristoteles gewesen ist. Gewiss steht dieser unendlich

1) Diog. L. III 5 exhibet Xtvoxoéry;.

2) Cie. de orat. III 35, 141; Quintil. III 1, 14.

3) Ex Panegyrico affert 15 locos, ex Philippo 6. lsocratem hane ob rem questum esse Duemmlerus affirmavit (Kl. Schr. II 447) Isocratis Phil. 11 afferens. Neque tamen ille locus ad Aristotelem referri potest; nimirum Is. illo loco gloriatur, quod etiam inimici (Plural!) imitentur Panegyricum suum. Neque imitatus est A. Panegyricum, sed exempla artis rhetoricae inde sumpsit. Recte Zeller, Phil. d. Griech. II 2? p. 18, 3: ,im übrigen lüsst sich A. durch diese Reibungen (de quibus supra egi, ef. Cie.) von einer ge- rechten Würdigung ... nicht abhalten. Seine Rhetorik wühlt ihre Beispiele aus keinem andern Redner mit solcher Vorliebe, wie aus lsokrates.

4) Cf. nune Griech. Literat. des Altertums (1905) p. 68: jin der Praxis stand er (Aristotel) stark unter dem Einflusse des Isokrates. Nicht nur, dass er eine Anzahl von dessen Reden oflenbar als Musterstücke im Gedüehtnisse seiner Schüler voraussetzte: er sehreibt für das grosse Publikum sehr viel mehr isokrateisech als platoniseh.*

4

i δ m

hóher, aber er steht auf jenes Schultern*, l. c. I p. 320. Quibus consideratis recte, quae ratio inter Aristotelem et Isocratem obtinuerit, iudicabimus neque temere probabimus sententias eorum, qui quod Cephisodorus, Isocratis discipulus, in Aristotelem invectus sit, propterea etiam magistros utriusque, Platonem et Isocratem, inimicos fuisse affirmare non desierunt.

Reliquum est, ut de alio Isocrateo agamus, cui et cum Iso- crate et Aristotele et Platone necessitudinem fuisse traditur, de 'Theodecte.

Isocrateum fuisse testimonio sint: Ps. Plut. p. 837 C χαὶ Θεο- δέχτης Φασηλίτης τὰς τραγῳδίας ὕστερον γράψας. Suidas s. V. Athen. X 75 p. 451 E. Of. etiam Vit. Is. p. 257 West. Atque quamquam Isocrateus fuit, tamen etiam Aristotelis discipulus fuisse dicitur, quocum amicitia!) coniunctus fuit. Cic. Orat. 172: *eius (Aristotelis) auditor Theodectes'. Of. etiam Valer. Max. VIII 14, 3.

Aristotelis discipulum fuisse elucet etiam ex narratiuncula pulchra Plut. Alex. c. 17, ubi de Alexandro Magno urbem Phaselim visente?) haec traduntur: διὸ xci πλείονας ἡμέρας ἐν τῇ πόλει διέτριψεν. ἐν αἷς καὶ Θεοδέκτου τεϑνηκότος (ἦν δὲ Φασηλίτης) ἰδὼν εἰκόνα ἀνακειμένην ἐν ἀγορᾷ, μετὰ δεῖπνον ἐπεκώμασε μεϑύων καὶ τῶν στεφάνων ἐπέρριψε πολλούς, οὐκ ἄχαριν ἕν παιδιᾷ ἀποδιδοὺς τιμὴν τῇ γενομένῃ δι᾽ Ἀριστοτέλην καὶ φιλοσοφίαν ὁμιλίᾳ πρὸς τὸν ἄνδρα.

Deinde mentio fit Theodectis τέχνης, quae ab Aristotele quasi suum ipsius opus designatur: Rhet. III 10. 1410", ὃ. αἵ δ᾽ ἀρχαὶ τῶν περιόδων σχεδὸν ἐν τοῖς Θεοδεκτείοις ἐξηρίϑμηνται 5). Ex ipso titulo “Θεοδέκτεια᾽ apparere videtur illa scripta ita intelligenda esse, ut Th. discipulus diligentissimus Aristotelis, quod in schola magistri audiverat, eius consensu componeret et ederet, quapropter A. illud Theodectis opus quasi suum habere potuit. "Theodectem post Aristotelis discessum Athenis (347) scholam magistri con-

1) Steph. Byz. s. v. Φάσηλις : κάλλει διαφέρων Theodectes. Athen. XIII 21 p. 566 Ε: Σωκράτης τοῦ ᾿ἀλκιβιάδου κάλλους ovy ἥττων ἐστίν: ὡς καὶ 0 σεμνύτατος Δἀριστοτέλης τοῦ Φασηλίτου μαϑητοῦ;: fortasse carmine A. Theodectis pulchritudinem praedieaverat. (Blassius.)

2) Alex. visit Phaselim Olymp. 111/83 334/3.

3) Diog. L. V 94 in enarrandis Aristotelis operibus: τέχνης τῆς Θεοδέκτου εἰσαγωγῆς α΄. Vita Aristotelis p. 408 West. τέχνης τῆς Θεο- δέχτου συναγωγὴ ἐν γ΄.

zl δῇ -

tinuavisse Dielsius edocuit 1). qui etiam concessit Theodectem Iso- crateum Aristoteli in communi studiorum campo magno usui fuisse. ,Denn da A. trotz seiner Antipathie gegen Isokrates doch im Tech- nischen grosse Stücke auf ihn hült, so war ihm gewiss ein früherer Schüler jenes Rhetors von grossem Nutzen.* Theodectem in illis scriptis quae inde ab Aristotele Θεοδέκτεια nominantur Iso- cratis praeceptis sese applicuisse Blassius II 446 recte exposuit. Tantum autem aberat, ut Th. Aristotelis praeceptis adversaretur ?), ut Aristotelem sequeretur, quippe cuius praecepta artis rhetoricae non admodum aberrarent iis, quae Isocrates docuerat. Id quod recte intellexit Wilamowitzius l. c. I 320: ,also hat er (A.) sich in den Vortrügen, die er dem Theodektes zur Herausgabe überliess, noch viel nüher an Isokrates gehalten. Und der gemeinsame Freund bildete auch persónlich eim Bindeglied zwischen dem greisen Rhetor und dem aufstrebenden Platoniker; zu einem Konflikte zwischen diesen beiden ist es nicht gekommen* ?), Quibus consideratis non falsas coniecturas de Isocratis et Aristo- telis vel amicitia vel inimicitia faciemus. Atque iam vidimus epistu- lam V. Isocratis solam nobis ostendere inimicitias quasdam, quas Iso- crates senex graviter tulerit; Cephisodorus discipulus, cum magistro officium gratiae putaret praestare, contra Aristotelem defendens Isocratem effecit, ut plus iusto posteri Aristotelem ab Isocrate abalienaverint. Ut Timotheus Platonem cum Isocrate, ita Theo - dectes Aristotelem cum Isocrate artiore iunxit vinculo.

Atque idem Theodectes etiam Platonem audiverat*^), qua re confirmatur id quod supra p. 38 exposui Neque desunt vestigia, quae Platonis auctoritatem in 'Theodectis seriptis im- pressam etiam nunc nobis monstrant. Cf. fragmentum Theodectis ab Aristotele (Rhet. II 23 p. 96 Sp.) traditum; de quo cf. Blassium II 447. Et veneratum esse Theodectem Platonem etiam titulus fragmenti Σωκράτους ἀπολογία demonstrat, ex qua Aristo- teles Rhet. II 23 p. 97 Sp. affert verba: εἰς ποῖον ἱερὸν ἠσέβηκεν ;

1) Das 3. Buch der Aristotelischen Rhetorik, Abhandlungen der Ber- liner Akademie d. Wiss. 1886, imprimis p. 13 sq.

2) Velut Blassius l. c.

3) Cf. ea, quae supra p. 47 demonstravi; sine ulla tamen simultate Cephisodori apologia Isocratis contra Aristotelem seripta intelligi non potest.

4) Suidas s. v. Θεοδέχτης ῥήτωρ. τραπεὶς δ᾽ ἐπὶ τραγωδίας. uc n- τὴς Πλάτωνος καὶ ᾿Ισοκράτους καὶ ριστοτέλους.

ΔῈ

τίνας ϑεῶν ov τετίμηκεν ὧν πόλις νομίζει; Atque coniecturam facere possumus Theodectem ab Isocrate ad Socratis apologiam componendam esse commotum. Nimirum in 'Busiride' Isocrates Polyerati sophistae orationem opposuerat meliorem potioremque (ἃ 5 ἵνα δὲ μὴ δοκῶ τὸ προχειρότατον ποιεῖν xTÀ.. Quo in libello etiam alterius orationis Polyeratis mentio fit: χατηγορίας Σωκράτους, cui orationi, ut aliam 1) opponeret, suasisse Isocratem uni ex discipulis suis, mihi quidem probatur. Isocrates ipse for- tasse noluit scribere talem librum: scripsit enim illis temporibus suam ipsius apologiam περὶ τῆς ἀντιδόσεως 2). "Theodectem circa annum 360 Isocratis discipulum fuisse Sannegius l. c. p. 36 probabiliter exposuit. Nimirum aetas Theodectis ita cireumscribenda est, ut obitus ante Ol. 111/3 ἃ. 3834/3 cadat (cf. Plut. Alex. 17, vide supra p. 48) atque cum existimandum sit eum iam pluribus annis ante mortuum fuisse ?), annum natalem Suidam sequentes, qui eum 41] annos natum esse mortuum memoriae prodit, circiter in anno 380 ponere debemus ^) Proinde si inde ab a. 360 eum Iso- cratis discipulum fuisse statuerimus, veritati appropinquabimus. lis annis Isocrates cum Platonis ἀπολογίαν Σωκράτους semel atque iterum legisset?) discipulo summa ingenii vi praedito, quem

1) Nimirum pro κατηγορία apologiam. 2) Qui libellus editus est a. 358.

3) Praesertim si deliberamus Alexandrum Paaclide eius statuam in foro exstructam vidisse.

4) Welcker, Griech. Trag. p. 1069 proponit a. 375: sero.

5) Oratio 15 Isocratis περὶ ἀντεδόσεως inscripta mihi quidem non satis videtur intelligi posse nisi a Platonis apologia Socratis aliquatenus eam pendere statuimus. Quamquam concedo multas similitudines etiam ex eo explicari posse, quod similis condicio (apologia) similes postulat sententias cogitationesque. Qua de re disceptare tempus non opportunum est; id autem affirmare non dubito Socratis condemnatione et morte Isocratem veneratione Socratis com- pletum esse (cf. Antid. 19), qua Platoni propior factus est. Neque comprobo Duemmleri sententias (Kl. Sehr. I 100, 109); cf. quaeso Blassii l c. II 44. Atque ian Hiero rm us Wolf in edit. Isocr. oper. (Basileae 1553) p. 663: 'tota oratio, inquit, *magnam similitudinem habet cum apologia Platonica Socratis, Id quod etiam Spengelius concessit. Perrexit deinde similitudines componere M. Schanz, Samml. ausgew. Dial. Plat,, vol. III, cf. p. 117 sq., 126, 147, 149, 168, 183, 187, 196 sq., 214. Cf. etiam ea, quae I. Vasold (Progr. Kón. Ludw. Gymnas. München 1897/98) exposuit, quoeum in univer- sum consentio,

πο τὸν

sine dubio veneratorem Platonis cognoverat, ut apologiam scriberet magistri carissimi !), commendavit. Quam materiam tractandam sine dubio saepius proposuerat discipulis: proposuisse eum iterum iterumque commentationes discipulis suis satis apparet ex plurimis scriptis (cf. Helenae epilogum, Phil. 17 ἕτεροι τοῦτο ποιοῦσι, nimirum discipuli). Quapropter ab Isocrate ad ἀπολογίαν Σωκράτους com- ponendam commotum esse Theodectem verisimile puto.

Ita Theodectes Platonem, Isocratem, Aristotelem nodo quodam coniungit. Sic ad finem huius quaestionis pervenimus. Ut antea in communibus adversarüs impugnandis inter se quodammodo socie- tatem iniisse Platonem et Isocratem cognovimus, ita nunc nobis persuasimus Platonis discipulos amicosque etiam Isocratis fuisse. Quare de inimicitiis vel simultatibus Isocratis et Platonis iam non cogitandum est. Quod recte cognovit Cyprianus ?) (τὰ ἀπόρ- ρητα τοῦ ᾿Ισοχράτους p. 34 sq.) exponens argumentum amicitiae Isocratis Platonisque esse ὅτι τινὲς τῶν μαϑητῶν τοῦ Icoxocrovs .. ἐφοίτων καὶ παρὰ Πλάτωνι, ὅπερ δὲν ϑὰ ἐγίνετο, ἂν οἱ διδάσκαλοι ἤριξον καὶ ἀντηγωνίξοντο πρὲὶς ἀλλήλους. Atque commemorat C. testimonium Diogenis Laertii 5) III 8: δ᾽ οὖν φιλόσοφος (int. Plato) καὶ Ἰσοκράτει φίλος ἦν καὶ αὐτῶν Πραξιφάνης συνέγραψε διατριβήν τινα περὶ ποιητῶν γενομένην ἐν ἀγρῷ παρὰ Πλάτωνι ἐπιξενωθϑέντος τοῦ ᾿Ιδοκράτους. Platonem et Isocratem in illo Praxiphanis dialogo amicos, qui in praedio Platonis*) de poetis colloquerentur, intro- ductos esse nemo recentiorum vvdd. negavit. Sed in varias praeterea abierunt sententias vvdd. de illo dialogo, cui neque gravitatem neque vim tribuendam esse voluerunt. Velut Wilamowitzius Aristot. u. Ath. I 325: ,Wenn Praxiphanes als Fiktion eines Dialoges einführen konnte, dass 1. bei Pl. auf seinem Landgute am oberen Kephisos einkehrte, so kann das auf ihrem notorischen Verkehre in der Jugendzeit aufgebaut sein. Sed considerent lectores

1) Ps. Plut. p. 838 E. ἐλυπήϑη δὲ καὶ ov μετρίως ἐπὶ τῷ Σωκράτους ϑανάτῳ καὶ μελανειμονῶν τῇ ὑστεραίᾳ προῆλϑεν. Cf. Blassii l c. II 11; Schroederi Quaest. Isocrat. p. 1—41; cf. etiam Benseleri praefat. ad Isocr. operum translation. germanice. p. 23.

2) Cuius libellum maiore dignum puto aestimatione, quam quae solet de eo fieri.

3) Ad quod iam supra p. 25 delegavi.

4) C. Fr. Hermann, Plat. Philosoph. p. 80; L. Preller, Aus- gewühlte Aufsütze p. 108 sq.

Praxiphanem, Theophrasti amicum et aequalem, qui post Iso- cratis mortem floruit, fingere non potuisse Platonis et Isocratis amicitiam, si tunc eos adversarios fuisse notum fuisset. Neque cum Wilamowitzio de consuetudine iuvenum cogitare possum; nimirum $i Praxiphanis temporibus omnes scivissent Platonem et Isocratem posterioribus annis inimicos fuisse acerbissimos, Pr. vix audere potuit amicos eos iuvenili aetate describere. Inde a Platonis Isocratisque iuventute usque ad Praxiphanem florentem plus 50 anni praeterierant. Atque Wil. ipse concessit (I 325 adnot.) familiaritatem Isocrati cum Platone annis 380— 60 sine offensa intercedere potuisse. His annis ambo non iam iuvenes fuerunt. Quare Praxiphanis dialogi testimonium confirmare potest senten- tiam nostram.

Quid continuerit ille dialogus περὶ ποιητῶν inscriptus, nesci- mus. Fortasse ab Isocrate ipso Praxiphanes permotus erat (Panath. 34, Hirzel, Dialog I 310, 3), ut illam disputationem de poetis scriberet. Hirzelius autem, cum 1]. c. I 310, 4 adnotavit: ,eine Kritik der griechischen Dichter vom moralischen Standpunkt aus kann es kaum gewesen sein, da über diesen Punkt Plato und Isokrates zu sehr übereinstimmten", me incitavit, ut in Platonis et Isocratis iudicia inquirerem de poetis facta.

Qua quaestione in aliam rem inducimur; nimirum etiam sen- tentias, quas Plato et Isocrates communes habebant, componere studeamus.

c) Plato et Isocrates habebant communes sententias 7).

Atque primum quid de poetis senserint, inquiramus.

1. De poetis.

Isocratem non magni aestimavisse poetas et artem eorum verba ipsius nobis demonstrant: Panath. 34: περὶ uiv ovv τῶν ποιητῶν αὖϑις ἐροῦμεν, μὴ μὲ προανέλῃ τὸ γῆρας, περὶ

1) Hieron. Wolfl c. p. 663sq.: 'illud existimare prudentius et can- didius est Platonem, Socratem et Isocratem fuisse amicissimos, optimos et sapientissimos viros et in plerisque rebus simili fortuna usos. Ut igitur naturalis fuit animorum consensio, sic etiam cogitationes et orationes

non dissimiles habuerunt. (Cogitat imprimis de antidosi et Platonis apologia.)

i JB ue

σπουδαιοτέρων πραγμάτων ἔχω τι λέγειν τούτων. Maioris momenti est dictum Euagorae 10 sq., ubi I. laudationem pedestrem multo difficiliorem esse quam poetarum exponens de vanitate operum poetarum sic iudicat: ἢ... τις τῶν ποιημάτων τῶν εὐδοκιμούντων τὰ μὲν ὀνόματα καὶ τὰς διανοίας καταλίπῃ, τὸ δὲ μέτρον διαλύσῃ, φανήσεται πολὺ καταδεέστερα τῆς δόξης, ἧς νῦν ἔχομεν περὶ αὐτῶν 1). Item Plato Rep. X p. 601 B opera poetarum coloribus artis musicae nudata nihili aestimanda esse iudicat: ἐπεὶ γυμνωϑέντα ys τῶν τῆς μουσικῆς χρωμάτων τὰ τῶν ποιητῶν αὐτὰ ἐφ᾽ αὑτῶν λεγόμενα, οἶμαί σε εἰδέναι οἷα φαίνε- ται ὃ). Atque fere eodem modo Gorg. p. 502 C: εἴ τις περιέλοι τῆς ποιήσεως πάσης τό τε μέλος καὶ τὸν δυϑμὸν xci τὸ μέτρον, ἄλλο τι λόγοι γίγνονται τὸ λειπόμενον; Atque similia sen- sisse Isocratem et Platonem de comoedia et tragoedia facile in- telligere possumus.

Comoediam aeque contempsit Isocrates atque Plato, qui Apol. Soer. p. 19B sq. contemptim loquitur de Aristophanis Nubibus Socratem per aera vagantem multasque nugas nugantem intro- ducentibus (cf. etiam Apol. p. 18D). Atque Phaed, 70 B Socrates simili modo detrectat de fama eorum, qui comoedias fecerint. Quos multandos esse vult Plato Legg. XI 935 E: μηδαμῶς μηδένα τῶν πολιτῶν xcouoüsiv' ikv δέ τις ἀπειϑῇ, τοὺς ἀϑλοϑέτας ἐξείργειν ἐκ τῆς χώρας τὸ παράπαν αὐθημερόν, ξημιοῦσϑαι μναῖς τρισὶν ἱεραῖς τοῦ θεοῦ, οὗ ἂν ἀγὼν ἧ. Quamquam homines comoedias visere utile putatur Legg. VII 816 D sqq.: ἀνάγκη ... ϑεάσασϑαι καὶ γνωρίζειν: ἄνευ γὰρ γελοίων τὰ ὁπουδαῖα καὶ πάντων τῶν ἐναντίων τὰ ἐναντία μα ϑεῖν μὲν οὐ δυνατόν, εἰ μέλλει τις φρόνιμος ἔσεσϑαι. Neque tamen liberos decere fabu- lam eiusmodi agere, δούλοις δὲ τὰ τοιαῦτα καὶ ξένοις ἐμμίσϑοις προστάττειν μιμεῖσϑαι (816 E). Atque eodem modo atque Plato

1) Cf. ad sententiam Horat. sat. I 4, 47 sqq. de sermonibus suis sic iudieantem: *'nisi quod pede certo diflert sermoni, sermo merus ... his ego quae nune, olim quae seripsit Lucilius, eripias si tempora certa modosque et quod prius ordine verbum est posterius facias praeponens ultima primis" ..

9) Cf. Blassii 1. e. II 48; sic iam Henkelius, Studien z. Gesch. d. griech. Lehre vom Staat (Lips. 1872) p. 153, 61.

queritur Isocrates ad Nicocl. 44, quod homines comoediam pravissi- mam audire malint quam sententias sapientium !).

Denique summo ardore in comoediarum scriptores invehitur, quod damna et detrimenta rei publicae per totam (Graeciam divulgent, de pace 14: δημοκρατίας οὔσης ovx ἐστι παῤῥησία πλὴν ἐνθένδε uiv τοῖς ἀφρονεστάτοις xci μηδὲν ὑμῶν φροντίζου- σιν, ἐν δὲ ϑεάτρῳ τοῖς κωμῳδοδιδασκάλοις" πάντων ἐστὶ δεινότατον, ὅτι τοῖς uiv ἐκφέρουσιν εἰς τοὺς ἄλλους Ἔλληνας τὰ τῆς πόλεως ἁμαρτήματα τοσαύτην ἔχετε χάριν, ὕσην οὐδὲ τοῖς εὖ ποιοῦσι..., πρὸς δὲ τοὺς ἐπιπλήττοντας καὶ νουϑετοῦντας ὑμᾶς .... δυσκόλως. Cf. etiam Plat. Legg. III 700A sqq., ubi theatrum tamquam omnium malorum rei publicae causam vituperatur, 701 Α ἀντὶ ἀριστοχρατίας ... ϑεατροκρατία τις πονηρὰ γέγονεν.

Homeri et tragicorum admiratione I. ob id ipsum imbutus est, quia illi poetae naturam hominum (i. e. pravitatem naturae hom.) recte intellexerint: ad Nicocl 48 χατιδόντες τὴν φύσιν τὴν τῶν ἀνϑρώπων. Quae verba recte interpretanda sunt. Nimirum tantum abest, ut illam φύσιν Isocrates probet, ut condemnet et vituperet. Neque ad verbum intelligendae sunt $8 48 sq. velut 8. Sudhaus (Rh. Mus. 44, 52—64) voluit affirmans Isocratem idem docere atque Calliclem in Platonis Gorgia?) Neque enim intellexit verba Isocratis 49 per dissimulationem quandam esse dicta: δέδεικται τοῖς ἐπιϑυμοῦσι τοὺς ἀκροωμένους ψυ- χαγωγεῖν (Is. ipse delectari auditores non vult, sed admoneri!), ὅτι τοῦ μὲν νουϑετεῖν καὶ συμβουλεύειν ἀφεκτέον 5),

1) Quas ut colligeret quispiam I. postulat: εἴ τις ἐκλέξειε xrÀ., quibus ex verbis vvdd. concludunt collectionem illam sententiarum, quam sub nomine Theognidis servatam habemus, tunc Isocratis ad Niceoclem scribentis tem- poribus nondum compositam fuisse. Theognidem magni aestimavisse Iso- cratem aeque atque ceteros Socraticos recte adnotavit Hen- kelius 1. oc. p. 153, 61.

2) Sic etiam Gotschlich, Ueber d. Veranlassung d. Platon. Dialogs Gorgias u. d. Polemik in demselben, Progr. Beuthen 1871. Cuius senten-

tias parum confirmatas existimat H. Bonitz, Platonische Studien p. 19 adnot. 15.

3) Quomodo quispiam dixerit Isocratem serio illam rationem turpem studioque suo plane contrariam (Paneg. 3, ad Nie. 53, Bus. 50, de pace 14, Panath. 2 e.q.s.) commendavisse, non intelligo. Cf. Gerckium in praef. edit. Gorgiae [Sauppii] p. LIII, qui hae in re recte iudicavit.

EUN

τὰ δὲ τοιαῦτα λεχτέον, οἷς ὁρῶσι τοὺς ὄχλους μάλιστα χαίροντας. Quae verba si ad verbum interpretari vellemus, 88 44, 45. 40 tollere cogeremur. Nimirum vituperat homines, quod delectari malint quam admoneri. 45: εὑρήσομεν τοὺς πολλοὺς αὐτῶν οὔτε τῶν σιτίων χαίροντας τοῖς ὑγιεινοτάτοις οὔτε τῶν ἐπιτη- δευμάτων τοῖς καλλίστοις οὔτε τῶν πραγμάτων τοῖς βελτίστοις οὔτε τῶν ϑρεμμάτων roig ὠφελιμωτάτοις, ἀλλὰ παντάπασιν ivcv- τίας τῷ συμφέροντι τὰς ἡδονὰς ἔχοντας, ... ὥστε πῶς ἄν τις τοῖς τοιούτοις T] παραινῶν διδάσκων χρήσιμόν τι λέγων ἀρέσειεν; Qua opinione Isocrates !) prope ad Platonem accedit, cf. Gorg. 464 D (Duemmler I 98; Gercke ad Gorg. 504 E). Recte igitur impugnare censeo Duemmlerum ?) l. c. 1 82 Sudhausi sententiam. Die Ueberzeugung, dass die grosse Menge . . . lieber das Angenehme als das Nützliche sieht, ist doch nichts Unsitt- liches (id quod Sudh. affirmaverat). Aus derselben Ueberzeugung verbannte Platon Epos und Tragódie aus seinem Staate." Atque profecto Isocrates et Plato hac in re consentiunt. Cf. Rep. II 377 D sqq. Honesto enim periculosas existimat fabulas poeta- rum de diis fictas. "Atque quamquam concedit Plato (similiter atque Is. ad Nicocl. 48) Rep. III 387 B οὐχ ὡς οὐ ποιητικὰ καὶ ἡδέα τοῖς πολλοῖς ἀκούειν (eodem modo Isocr. ad Nic. 48 xty«QuGuévov τοῖς πολλοῖς), tamen expellenda esse talia carmina republica l. c.: ἀλλ᾽ ὅσῳ ποιητικώτερα, τοσούτῳ ἧττον ἀκουστέον παισὶ καὶ ἀνδράσι, ovg δεῖ ἐλευϑέρους κτλ. Cf Rep. 378A: οὐδ᾽ ἂν... δεῖν ῥαδίως οὕτως λέγεσϑαι πρὸς ἄφρο- νάς τε καὶ νέους ... 9718 B οὐ λεκτέοι ... ἐν τῇ ἡμετέρᾳ πόλει. Quapropter etiam proelia deorum, quae Homerus carminibus illustraverit, iuvenes legere dedecere 378 C: γὰρ νέος οὐχ οἷος τε κρίνειν ὅτι τε ὑπόνοια καὶ μή, ἀλλ᾽ Gv τηλικοῦτος ὧν λάβῃ ἐν ταῖς δόξαις δυσέκνιπτά τὲ καὶ ἀμετάστατα φιλεῖ γίγνεσϑαι. Atque Isocrates Polycratem vituperat Bus. 38: οὐδέν Got τῆς ἀληϑείας ἐμέλησεν, ἀλλὰ roig τῶν ποιητῶν βλα. σφημίαις ἐπηκολούϑησας, ol δεινότερα μὲν πεποιηκότας καὶ πεπονϑότας ἀποφαίνουσι τοὺς ἐκ τῶν ἀϑανάτων γεγονότας τοὺς ἐκ τῶν ἀνθρώπων τῶν ἀνοσιωτάτων τοιούτους δὲ λόγους περὶ

1) Redit sententia Isocratis de pace 109 τοὺς πολλοὺς yaígovrag μὲν καὶ τῶν ἐδεσμάτων καὶ τῶν ἐπιτηδευμάτων roig καὶ τὸ σῶμα καὶ τὴν ψυχὴν βλάπτουσιν e.q.s.

2) Quem falso referre puto Plat. Rep. IV 426 C—E ad Isocratem.

Lo Bat

αὐτῶν τῶν ϑεῶν εἰρήκασιν, οἵους οὐδεὶς ἂν περὶ τῶν ἐχ- ϑρῶν εἰπεῖν τολμήσειεν" οὐ γὰρ μόνον χλοπὰς καὶ μοιχείας καὶ παρ᾽ ἀνϑρώποις ϑητείας αὐτοῖς ὠνείδισαν, ἀλλὰ καὶ παίδων βοώσεις καὶ πατέρων ἐχτομὰς 5 καὶ μητέρων δεσμοὺς 5) καὶ πολλὰς ἄλλας ἀνομίας κατ᾽ αὐτῶν ἐλογοποίησαν. Quae verba etiam a Platone scribi potuerunt. (Cf. etiam Isocr,. Bus. 41 sqq. cum Plat. Rep. III 408 C (391 D): Blass Π 42, 34). Talem senten- tiarum communionem contribuisse aliquid ad amicitiam utriusque viri fovendam quid est verisimilius ?

Neque parvi momenti sunt ea quae Bus.39 sequuntur. Enu- merat enim Isocrates poenas, quibus affecti sunt poetae: uiv αὐτῶν ἀλῆται καὶ ... ἐνδεεῖς κατέστησαυ (velut Hesiodus), δ᾽ ἐτυφλώϑησαν ὅ), ἄλλος δὲ φεύγων τὴν πατρίδα καὶ τοῖς οἰκχειοτά. τοις πολεμῶν ἅπαντα τὸν χρόνον διετέλεσεν (Archilochus Ὁ), Ὀρ- φεὺς.... διασπασϑεὶς τὸν βίον διετέλεσεν. Quae exempla Is. affert, ne aequales imitentur illorum fabulas neve negligant illam παῤ- ῥησίαν εἰς τοὺς ϑεοὺς (S 40), quam coerceri maioris esse momenti censet, quam lege sanciri ne quid detrimenti civis a cive capiat.

]) Of. Plat. Rep. II 377 E.

2) 378 A 878B: οὐδὲ λεκτέον νέῳ ἀκούοντι Og ἀδικῶν τὰ ἔσχατα οὐδὲν ἂν ϑαυμαστὸν ποιοῖ, οὐδ᾽ αὖ ἀδικοῦντα πατέρα κολάξων παντὶ τρόπῳ, ἀλλὰ

δρῴη dv ὅπερ ϑεῶν οἱ πρῶτοί τε καὶ μέγιστοι. Of. etiam Plat. Euthyphr. 6B 88.

3) Cf. Plat. Rep. 378D Ἥρας ... δεσμοὺς ὑπὸ υἱέος. Quos locos Pla- tonis Reipublieae I. in mente agitavisse mihi quidem videtur verisimile, quamquam concedo nihili referre de Xenophanis illis versibus cogitare:

πάντα ϑεοῖς ἀνέϑηκαν Ὅμηρος 9' ᾿Ησίοδος τε κλέπτειν μοιχεύειν τε καὶ ἀλλήλους ἀπατεύειν. (Diels, Vorsokr. p. 53.) Quos ad versus Isocratem spectavisse exposuit R. de Seala, Verhandlgn. d. 41. Philologenversammlung (Monach. 1891) imprimis p. 105 sqq. (Fleckeis. Jbb. 1891 p. 445 sqq.)

4) Quam similiter iudicaverint de *pia fraude', intelligas ex Isocr. Dus. 24, Plat. Rep. II 376 E, Legg. II 6683 D.

5) Cogitat (praeter Homerum) de Stesichoro, qui in Helenam contu- meliose invectus oculis privatus est, cf. Hel. 64, ubi etiam Stesichori παλινωδίας mentio fit Etiam Plato Phaedr. 943A B hae fabula usus

^ , 9 3

est: Zr... τῶν γὰρ ὀμμάτων στερηϑεὶς ... οὐκ ἠγνόησεν ..., αλλ᾽... ἔγνω M , , , A ^ , , v

τὴν αἰτίαν ... καὶ ποιήσας δὴ πᾶσαν τὴν καλουμένην Παλινῳδίαν παραχρῆμα

ἀνέβλεψεν. Isocratis verba Hel.64 fere eadem sunt. Fortasse ex Phaedro, quem libenter legisse I. videtur, sumpta sunt. (Cf. etiam Isoer. Phil. 95, epist. 13 cum Plat. Phaedr. p. 27/5 E; Wilamowitz, Aristot. ἃ, À. II 891.)

Isocrates hic eodem modo in poetas invehitur atque Plato, cf. Rep. II 383 C 391 E 408C. Cf. etiam Legg. II 662 D sq., VII 817 D sqq.!). Quae exempla sufficiant. Satis enim demonstrant Isocratem his de rebus idem sensisse cum Platone.

Commemoretur obiter etiam Isocratem artem poetas inter- pretandi non magni aestimavisse (Panath. 18 54.) aeque atque omnes Socraticos. Reminiscamur Niceratum in Xenophontis Conviv. cap. 3 illudi, quod llomeri interpretatione gloriatus sit; quam Socrates 4, 8 δόξαν γελοίαν nominat. Atque etiam Pla- tonem in 'Ione' dialogo Homeri interpretes recitatoresque per- strinxisse satis notum est; quo dialogo Antisthenis studia Homerica illusisse Platonem Duemmlerus Antisthenic, p. 27—31 edocuit. Antisthenem autem et Platonis et Isocratis inimicum cognovimus veterum testimoniis nixi, quae nunc nostris quaestio- nibus confirmantur. Sic congruentia sententiarum, quas de poetis uterque habuit, maior est quam primo obtutu videbatur. Poetas vero rei publicae statui periculum afferre cognoverant et Isocrates et Plato. Quapropter nunc quaeritur, quid de re publica ipsa sen- serint. Atque etiam hic sententiae amborum se attingunt. Neque supervacaneum videbitur componere, quid de re publica senserint.

Isocrates et Plato habebant communes sententias

9. de republica.

Atque etiam in Isocratis civili opera iudicanda discrepuerunt inter se vvdd. neque Isocrati ea, quae debentur, tribuerunt. Velut Duemmlerus Kl. Schr. I 102: ,er trieb am Schreibtisch Politik im grossen Stil*, quale iudicium non hoc uno loco profert Duemmlerus, nam I 100 Areopagiticum nominat ,eine frostige

1) Quomodo de censura quam vocare possumus cogitent cf. Isocr. Bus.40 φυλαξόμεϑα καὶ νομιοῦμεν cum Plat. Legg. 801 D τὸν ποιητὴν παρὰ rd τῆς πόλεως νόμιμα καὶ δίκαια καλὰ ἀγαϑὰ μηδὲν ποιεῖν ἄλλο. τὰ δὲ ποιηϑέντα μὴ ἐξεῖναι τῶν ἰδιωτῶν μηδενὶ πρότερον δεικνύναι. πρὶν ἂν αὐτοῖς τοῖς περὶ ταῦτα ἀποδεδειγμένοις κριταῖς καὶ τοῖς νομοφύλαξι δειχϑῇ καὶ ἀρέση. Odium tibiarum et tibicinarum Isocrati eum Platone com- mune erat Areop. 48, Antid. 287, cf. Plat. Rep. III 399 D, Theaetet. 173 D. Etiam Fr. Nietzsche, Jens. von Gut und Bóse? (1891) p. 105 simili odio flagrans illudit, quod A. Schopenhauer tibiam inflet, quam rem dedecere illum acerbum praeceptorem morum. Sed haee obiter,

VUE ECT

Moralpredigt* !). Quin etiam ,banausische Scheinweisheit* Iso- crati crimini datur (I 101). Quae sententia etiam Schaeferi ?) est et, multorum vvdd. recentiorum. Eam veritati plane contrariam esse nostra demum aetate perspexerunt Eduardus Meyer, cuius ad libri ,,Gesch. d. Altert:* inscripti vol. V p. 337 relegaverim et Iulius Beloch?), qui vehementissime impugnat sententiam eorum, qui Isocratis prudentiam civilem *) iniurià negarunt. Atque idem etiam primus quanti momeuti sit illa oratio (5) “Φίλιππος inscripta ad Isocratis operam civilem recte iudi- candam intellexit, cum II 371 eam die pohtisch bedeutendste seiner Schriften^ nominavit 5).

Cuius orationis 12 fere omnes, qui de Isocrate et Platone scripserunt, tamquam de inimicis inter se acerbissimis, ad confir- mandam sententiam attulerunt. Hic Platonis opera praeclarissima Πολιτεία᾽ et'Nóuov inscripta pro nihilo habenda esse Isocratem censere, qua calumnia eum contumeliose vexasse Platonem iam mortuum 5) iterum iterumque affirmaverunt. Velut iam Hein- dorfius (ad Plat. Euthyd. p. 413) ex illo loco clare apparere dixit de amicitia inter Isocratem et Platonem intercedente cogi- tari nequire. Contra quem Groen van Prinsterer?*): '*locus quem H. attulit, mihi quidem non persuadet Platonem Isocrati primum quidem favisse, postea amicitiae iuter ipsos nihil fuisse. Vituperat rovg νόμους καὶ τὰς πολιτείας τὰς ὑπὸ τῶν σοφιστῶν γεγραμμένας, sed quis, quaeso, putet lsocratem Divina Platonis scripta ipsumque opus de Republiea vituperavisse, et non servum

1) Similiter iam Niebuhr, Vorlesungen üb. a. Gesch. V 300.

2) Cf. Beloch, Griech. Gesch. II 532, adnot. 1 (exit.).

3) l c. init.: ,in der Regel gefallen sich die Neueren darin, Is. als Phantasten hinzustellen, der nach ldealen gestrebt habe, die in keiner Weise zu realisieren gewesen würen; dass Philipp und Alexander sie fast Punkt für Punkt verwirklicht haben, macht für diese Art Geschichtsbetraehtung keinen Unterschied." Lenschau in Burs. annal. 122, 3 (1904) p. 256; 124 (Suppl. 1905) p. 167.

4) Quam magni aestimandam esse censet Robertus Poehlmann, Grundr. d. griech. Gesch. p. 183.

5) Cuius vim etiam Wilamowitzius negligere videtur (Aristot. u. Athen II 398 Isocratis *Philippum' praetermittit, quem Alexandrum ut Asiam ex- pugnaret non minus permovisse censeo quam Homeri carmina).

6) Plato mortuus a. 347, Isocratis *'Philippus' editus est a. 346.

7) Prosopogr. Platoniea (Lugd. Batav. 1823) p. 117.

ÉD.

potius scriptorum examen notare, quos credibile est, cognitis Platonis libris, in apertum campum, ut fit, involasse et laudem imitatione quaesivisse'. Neque tamen fidem sibi concihavit. Et Heindorfi sententia redintegrata est a Spengelio (l. c. p. 757 sq.). Duemmlero (l. c. 1 94), aliis. Sed inquiramus in illum locum. Atque primum verba τοῖς νόμοις καὶ ταῖς πολιτείαις ταῖς ὑπὸὺ τῶν σοφιστῶν γεγραμμέναις diligentius intuenda. sunt, unde apparebit ea nequaquam 50} πὶ δα Platonem referenda esse. Nimirum si dicitur ὑπὸ τῶν σοφιστῶν Plato tantummodo eo numero comprehendi potest neque necesse est de eo solo cogitari. Praeterea plurali numero admonemur etiam alios scripsisse νόμους et πολιτείας ; velut Protagoram !), Critiam ?), Mippodamum ?). (Of. etiam quos composuit Henkelius l c. p. 2sqq. Atque eodem iure Isocr. Phil. 12 Antisthenes nota- tus esse potest, quippe quem περὶ νόμου περὶ πολιτείας scripsisse Diog. L. VI 1, 16 tradat. Atque etsi concedatur Platonem intelligi posse in eorum numero, quos sophistas nomi- net, tamen illum locum in contumeliam Platonis verti num- quam concedam. Nimirum Is. 12 exponit se, quamquam propter Panegyricum summis elatus sit laudibus (8 11), tamen comperisse: ὅτι τὸ... ἐν ταῖς πανηγύρεσιν ἐνοχλεῖν καὶ πρὸς ἅπαντας λέγειν τοὺς συντρέχοντας ἐν αὐταῖς πρὸς οὐδένα λέγειν ἐστίν, ἀλλ᾽, pergit, ὁμοίως of τοιοῦτοι τῶν λόγων ἄκυροι ἢ) τυγχάνουσιν

1) Leloup, prolegg. in Isocr. Phil. (Moguntiae 1825) p. 33 sqq.

2) De quibus iam commemoravit Winckelmannus in praefat. ad Euthyd. p. XXXV.

3) Cuius libri "περὶ πολιτείας fragmenta servavit Stobaeus II 98 sqq. (Meineke).

4) Is. intelligit sibi ad sententias suas effieiendas viro opus esse sum- mae potentiae, quam Philippi esse credit: S 15 coi δὲ μόνῳ πολλὴν ἐξουσίαν ὑπὸ τῆς τύχης δεδομένην xrÀ. At dixerit quispiam Platonis in Republica δικαιοσύνην esse dominam neque tyrannum regnare. Sed etiam Platonem eadem voluntate ad Dionysium tyrannum se vertisse reputemus. Atque conferas quaeso eum hac Isocratis sententia Platonis senis in Legibus opinionem, in qui- bus concedit nimis magna se in Republica speectavisse, ef. Legg. V 739 C D. Atque idem intellexit nullo alio modo statum rei publieae melius posse corrigi quam principe vel duce: Rep. V 473D ; Legg. IV 711 B οὐδὲν δεὶ πόνων... τῷ τυράννῳ μεταβαλεῖν πόλεως 595, πορεύεσθαι δὲ αὐτὸν δεὶ πρῶτον ταύτη, ὕπῃ πὲρ ὧν ἐθελήσὴ ... C: μηδεὶς ἡμᾶς πειϑέτω ... ἄλλη ϑᾶττον καὶ δᾷον μεταβάλλειν ἄν mors τοὺς νόμους τῇ τῶν δυναστευ-

, Li , ^ - ' ; Lan , * e , ὑντῶν ἡγεμονίᾳ. μηδὲ viv ys ἀλλὴ γίγνεσθαι μηὸ «viis ποτὲ γενήσεσθαι,

at-il o

ὄντες τοῖς νόμοις καὶ ταῖς πολιτείαις ταῖς ὑπὸ τῶν σοφιστῶν γε- γραμμέναις, quae verba hoc sibi volunt: orationes huiusmodi (i. e. Panegyrici in modum conscriptas) non minus esse irritas quam leges et respublicas a sophistis scriptas. Isocratem his verbis et sibi et iis, qui νόμους et πολιτείας scripserint, voluntatem non satis rectam imputare manifestum est. Quapropter calumnia hie locus caret. *Odiosum esse non potest, quod civitates et leges sophistarum cum suis ipsius orationibus conferat'. (Leloup. l. c. p. 35). Quae omnia attuli, quia fere omnes vvdd. Isocratis operam civilem ex illo Philippi orationis loco iudicaverunt, quem tamen perperam interpretati sunt.

Quibus praemissis nonnulla alia exempla afferre liceat, quae demonstrant Isocratem nequaquam sprevisse rem publicam eius- que administrationem. Nimirum Dus. 32 Isocr., quoniam instituta et leges Aegyptiorum praedicavit se Dusiridi nullo modo ἀδύνατα attribuisse declarat, sed νόμους et πολιτείας, αἵπερ εἰσὶ πράξεις τῶν ἀνδρῶν τῶν καλῶν x&yc9Gv!). Hic (cf. 735 D). Quibus verbis similia sunt, quae inter nostros philosophos Fichte pronuntiavit W. W. VII p. 558: ,es ist daher allerdings, wenn einmal Recht sein soll, die Stelle des Fürsten die beste*; 561: ,der Mensch muss zur Rechtsverfassunmg gezwungen werden. Das tut denn der vermeinte Grundherr, d. h. der Zwangsherr überhaupt (p. 564 simi- liter). Cf. etiam Isoer. ad Nicocl.31, Nicocl. 37 (ad Demonic. 36). Atque etiam lsoerates Philippum principem intellexit idoneum ad consilia sua effieienda. Quapropter R. de Seala (Verhandlgn. d. 41. Philol.-Vers. p. 111) eum eum Macchiavellio confert, qui Laurentium Mediceum sententiis suis conciliare studebat. Isocratem etiam Nicoelem, Archidamum, Dionysium (Ep.1) educare voluisse satis elucet ex scriptis suis neque tempus opportunum est explicare. Sed probe teneamus hoe quoque in studio principes educandi eum cum Platone consentire. Quid Isoerati Philippus, Platoni Dionysius fuit. cf. Poehlmann, Gesch. d. antik. Communism. ἃ. Sozialism. I 480 sq. Iso- erates gavisus est, quod Philippus philosophiae particeps esset Phil. 29: φιλοσοφίας. ἧς καὶ σὲ μετεσχηκέναι φασίν. Plato se Syracusis effecturum esse speravit ea quae Rep. VI 487 E pronuntiaverat: οὐ πρότερον κακῶν παύσονται αἱ πόλεις πρὶν ἂν ἐν αὐταῖς oi φιλόσοφοι ἄρξωσιν. Atque etiam Duemm- lerus I 118 concessit: ,ebenso folgt er (Is) Platons Beispiel in dem Versuche Fürsten zu erziehen", quamquam in suam rem eon- vertit haec vituperans: ,ls.' Ehrgeiz geht dahin, Plato an politiseher Wirk- samkeit zu übertreffen (sic), indem er nach Platos Vorgang ... auf Monarchen Einfluss zu gewinnen sucht." Quod nimis quaesitum est.

1) Cf. etiam Areop. 14: ἔστι ydg ψυχὴ πόλεως οὐδὲν ἕτερον πολι- τεία, τοσαύτην ἔχουσα δύναμιν. ὅσην πὲρ ἐν σώματι φρόνησις. (lterum Panath. 138.)

E Mem

summa veneratione Isocratem de legibus et re publica loqui mani- festum est!) BDusiridem autem demum post pacem Antalcidae (8. 19) esse scriptum verisimile est (cf. Ed. Meyer l.c. V p. 333). Quapropter Isocrates in Dusiride Platonis Rempublicam respexisse probabile mihi quidem videtur. Quod agnoverunt praeter ceteros leichmuellerus (Litt. Fehd. I 114sq.) et Duemmlerus; quocuin ego non consentio in interpretanda illa oratione. Etenim Kl. Schr. I 124: nebenbei, inquit, sucht er (Is.) die Grundgedanken des Platonischen Staates, einbegriffen die Devorzugung der Mathe- matik als unoriginal (), als durch Pythagoras Vermittlung von den Aegyptern entlehnt hinzustellen, eine διαβολή, wie sie tückischer kaum gedacht werden kann. “ιαβολήν, quam D. in 8$ 28 inserit, ego quidem tota oratione invenire nequeo, sed reverentiam Pla- tonis, quem Dus. 17 honeste significatum esse crediderim ?). Hic Is. Aegyptios praeter ceteros florere et artibus et institutionibus exponit addens: ὥστε καὶ τῶν φιλοσόφων rovg ὑπὲρ τῶν τοιούτων (sc. de rei publicae institutionibus e.q.s.) λέγειν ἐπιχει- ροῦντας καὶ μάλιστ᾽ εὐδοκιμοῦντας τὴν iv Αἰγύπτῳ προ- αιρεῖσϑαι πολιτείαν καὶ “ακεδαιμονίους μέρος τι τῶν ἐκεῖϑεν μιμουμένους ἄριστα διοικεῖν τὴν αὑτῶν πόλιν ἢ).

Atque Isocrati persuasum est civitates e summis malis re- creatas exsurgere et erigere se πολιτείᾳ χρηστῇ (Archid. 48). Sed quamquam quanti momenti sit res publica bene instituta, non ignorat, tamen nimiam diligentiam minutamque subtilitatem legum inutilem putat; etiam in hac opinione cum Platone com- parandus est. Cf. Is. Areop. 41: δεῖ δὲ τοὺς ὀρϑ' ὥς πολιτευομέ. vovg οὐ τὰς στοὰς ἐμπιπλάναι γραμμάτων ἀλλ᾽ ἐν ταῖς ψυχαῖς ἔχειν τὸ δίκαιον ἢ). Et Paneg. 78 laudat maiores, quod credi- derint: ὅτι roig καλοῖς κἀγαϑοῖς τῶν ἀνθρώπων οὐδὲν δεήσει πολλῶν γραμμάτων, ἀλλ᾽ ἀπ᾿ ὀλίγων συνθημάτων ῥαδίως καὶ

1) Busiridem Isocratis Platoni placere oportuisse edocet G. Thiele (Hermes 36, 256 sqq.).

2) Ed. Meyer l. c. V p. 332.

3) Cf. Plat. Legg. II 656 D sq., VII 819A sq.; de Atlantidos imperio cognovisse Platonem a Solone, Solonem a sacerdotibus Sais Aegyptiacis satis notum est.

4) Beloch 1. c. Il p. 30sqq., qui quid Lacedaemoniorum res publica in philosophorum rebus publicis componendis valuisset exposuit,

5) Hirzel, Nóuog "Ayoaqog (Abh. d. philol.-histor. Kl. d. süchs. Ges, d. W. XX) p. 51, 3.

mo Ob

περὶ τῶν ἰδίων καὶ περὶ τῶν κοινῶν ὁμονοήσουσιν. Sic etiam Plato εὔηϑες existimat (i. e. stultum): νομοϑετεῖν διγαάς τε τῶν νεωτέρων παρὰ πρεσβυτέροις ἃς πρέπει καὶ κατακλίσεις καὶ ὑπα- ναστάσεις καὶ γονέων ϑεραπείας, καὶ κουράς γε καὶ ἀμπεχόνας καὶ ὑποδέσεις καὶ ὅλον τὸν τοῦ σώματος σχηματισμὸν καὶ τἄλλα ὅσα τοιαῦτα (Rep. IV 425 B) et graviter pergit οὔτε γάρ που γί- γνεται οὔτ᾽ ἂν μείνειεν λόγῳ τε καὶ γράμμασιν νομοϑετηϑέντα. Cf. etiam 425 CD. Et Isocratis Paneg. 78 mihi in mentem venit Platonis verba respicienti Rep. 425 E ἀλλ᾽ ovx ἄξιον... ἀνδράσι καλοῖς κἀγαϑοῖς ἐπιτάττειν᾽ πολλὰ γὰρ αὐτῶν, ὅσα δεῖ νομοϑετήσασϑαι, ῥαδίως που εὑρήσουσιν. HRevocandum etiam sit ad Plat. Legg. p. 8071} πολλὰ μὲν οὖν καὶ zvxvà καὶ σμικρὰ λέγων ἄν τις νομοϑέτης ἀσχήμων φαίνοιτο περὶ τῶν κατ᾽ οἰκίαν διοικήσεων, τά τε ἄλλα καὶ ὅσα νύκτωρ ἀὐπνίας πέρι πρέπει κτλ. (cf. etiam Hirzel, Νόμος ἄγραφος p. 78, 3. 4).

Aeque autem atque Platoni etiam Isocrati iustitia. summam in re publica vim habere videtur. Cf. Archid. 34, ubi vituperat eos, qui volunt μηδὲ τὸ δίκαιον ... ἀλλὰ τὸ συμφέρον ξητεῖν neque se posse adduci dicit, ut credat aliquid maioris momenti esse quam τὸ δίκαιον. 35: ὁρῶ γὰρ xol rovg νόμους ἕνεκα τούτου κειμένους καὶ τοὺς ἄνδρας τοὺς χαλούς τε χἀγαϑοὺς ἐπὶ τούτῳ φιλοτιμουμένους καὶ τὰς εὖ πολιτευομένας πόλεις περὶ τούτου μάλιστα σπουδαζούσας, ἔτι δὲ τοὺς πολέμους τοὺς προγεγενη- μένους οὐ κατὰ τὰς δυνάμεις ἀλλὰ κατὰ τὸ δίκαιον τὸ τέλος ἅπαντας εἰληφότας, ὅλως δὲ τὸν βίον τὸν τῶν ἀνϑρώπων διὰ μὲν κακίαν ἀπολλύμενον, δι΄ ἀρετὴν δὲ σωξόμενον. (Of. etiam 38.) 59: ἐγὼ δὲ μεγίστην μὲν ἡγοῦμαι συμμαχίαν εἶναι, καὶ βεβαιοτάτην τὸ τὰ δίκαια πράττειν. Quae verba quamquam Archidamum loquentem facit, tamen Isocratis sunt 1). Quantae ei curae fuerit vim et magnitudinem iustitiae demonstrare, praecipue intelligas ex illo loco orationis de pace?) 3lsqq. ubi edocet quanti

1) Atque perseveravit in hae sententid usque ad senectutem: cf. Panath. 185; credebat enim ὡς οὐδὲν οὔϑ' ὅσιον οὔτε καλόν ἐστι τῶν μὴ μετὰ δικαιοσύνης λεγομένων καὶ πραττομένων (187).

2) De auctoritate illius libelli cf. ea quae exposuit Eduardus Meyer V

p. 495 sq.: ,'Seine Friedensrede ist der Widerruf all der hohen Erwartungen, mit denen er 25 Jahre zuvor das Programm entwickelt hatte, das Athen und Hellas erfüllen sollten. Das einzig mógliehe ist die Unterwerfung unter die

bestehenden Zustünde, ... der Verzicht auf die Macht und den Kampf um

momenti sit iustitia in re publica. Quas expositiones Platoni probari debuisse mihi persuasi. Sunt enim illi, in quos Isocrates invehitur, eidem quorum rationes Plato in Gorgia, Republica, alibi turpes existimat. 158. de pace 31: εἰς τοῦτο γάρ τινες ἀνοίας ἐληλύϑασιν, ὥσϑ᾽ ὑπειλήφασι τὴν μὲν ἀδικίαν ἐπονείδιστον μὲν εἶναι, κερδαλέαν δὲ καὶ πρὸς τὸν βίον... συμφέρουσαν, τὴν δὲ δικαιοσύνην εὐδόκιμον μέν, ἀλυσιτελῆ δὲ καὶ μᾶλλον δυναμένην τοὺς ἄλλους ὠφελεῖν τοὺς ἔχοντας αὐτήν. ,Ungeführ sagt das Plato auch, nur mit ein wenig anderen Worten* iudicat Duemmlerus I 98 neque nos aliter iudicare possumus, nisi quod ille Margaretae Goethianae memor verbis obliquioribus usus videtur. Atque conferamus cum his Isocratis sententiis exempli causa Plat. Gorg. 474, ubi Polus interrogatus: πότερον δοκεῖ σοι κάκιον εἶναι τὸ ἀδικεῖν τὸ ἀδικεῖσϑαι; respondet τὸ ἀδικεῖσθαι ἔμοιγε. (Of. Gerckium ad [Sauppii] Plat. Gorg. 414) Poli autem rationes Platone vituperari satis constat. Sic etiam in re publica iustitiam omnium rerum principium esse oportere et Isocrati et Pla- toni persuasum est. Is. de pace 69: οὐ δίκαιον τοὺς χρείττους τῶν ἡττόνων ἄρχειν 1), quae verba sic interpretanda sunt: turpe est in re publica ius in viribus habere. Item Plato iudicavit, qui Gorg. 483D Calliclem hanc turpem causam defendentem facit. Verba Callielis sunt haec: δηλοῖ δὲ ταῦτα πολλαχοῦ ὅτι οὕτως ἔχει, καὶ iv τοῖς ἄλλοις ξῴοις καὶ τῶν ἀνϑροώπων ἐν ὅλαις ταῖς πόλεσι καὶ τοῖς γένεσιν, ὅτι οὕτω τὸ δίκαιον κέκριται, τὸν κρείττω τοῦ ἥττονος ἄρχειν καὶ πλέον ἔχειν. Cf. etiam Hippiae sen- tentias Plat. Protag. 337 D, Thrasymachi Rep. I 338C, quas rationes Platonem totam per vitam impugnavisse?) quis est qui nesciat? Vim suam inesse in boni natura ac virtutibus eamque

die Macht ... niemals hat Is. in seinen politischen Anschau- ungen Platon so nahe gestanden wie hier" (i. e. a. 355, quo anno libellus editus est: Oncken, Isokr. ἃ. Athen p. l11sq.; ludeich, Kleinasiat. Studien p. 291).

1) Quin etiam Henkelius l. c. quamquam minoris quam par est Iso- eratis operam aestimat, tamen p.161: ,aber ein Verdienst", inquit, ,,wird ihm zugestanden werden muüssen, dass er die Bedeutung des ethischen Momentes für das Staatsleben erkannt und mit redlichem Bifer verfochten hat. Cf. etiam Schroederi Quaestion. Isocr. p. 40.

Ὁ) Henkel l. c. p. 158, 76, qui ad Plat. Rep. 1 343 Bsqq. et Alcib. I 113 D delegat. Qua de re videas etiam Poehlmanni expositiones optimas l. c. l 146 sqq.

5

FEN gt

victoriam sibi aliquando paraturam utriusque spes erat firma et Isocratis et Platonis. Eam Isocratem Platonis laude atque amicitia dignum reddidisse affirmare non dubito !).

At dixerit quispiam Isocratem de pace 315sqq. non Platonis divinis rationibus sufficere, sed utilitatis causa iustitiam exercendam sime dubio docere. Atque profecto 325sq. propter commoda, quae praebet, Isocrates iustitiam commendat: τῆς αὑτῶν δια- νοίας ἀμελοῦντες λελήϑασι σφᾶς αὐτοὺς ἅμα τοῦ τε φρονεῖν ἄμεινον καὶ τοῦ πράττειν βέλτιον ὀλιγωροῦντες. Atque paulo ante declarat: ὡς οὔτε πρὸς χρηματισμὸν οὔτε πρὸς δόξαν οὔτε πρὸς δεῖ πράττειν οὔϑ᾽ ὅλως πρὸς εὐδαιμονίαν οὐδὲν ἂν συμβάλοιτο τηλικαύτην δύναμιν, ὅδην περ ἀρετή κτλ. Deinde 34: τοὺς μετ᾽ εὐσεβείας καὶ δικαιοσύνης ξῶντας ἔν τε τοῖς παροῦσι χρόνοις ἀσφαλῶς διάγοντας καὶ περὶ τοῦ σύμπαντος αἰῶνος ἡδίους τὰς ἐλπίδας ἔχοντας. Quae verba non temere interpretanda sunt, quasi vero hae sententiae Platoni contrariae sint. Nimirum etiam Plato commodum et praemium praebere viro iusto virtutem sibi persuasit, neque Spinozae illud: *beati- tudo non praemium virtutis, sed ipsa virtus' probavit?) ^ Con- feras quaeso Rep. X 613A, 614 A sqq., imprimis exitum Reipublicae 621€. Apol 30B Socrates haec: “οὐκ ix χρημάτων᾽, inquit, “ἀρετὴ γίγνεται, ἀλλ᾽ ἐξ ἀρετῆς χρήματα) καὶ τὰ ἄλλα ἀγαϑὰ τοῖς ἀνθρώποις ἅπαντα καὶ ἰδίᾳ καὶ δημοσίᾳ, quibus cum verbis cf. Isocr. de pace 32: τοῖς γὰρ ἀγαϑοῖς οἷς ἔχομεν iv τῇ ψυχῇ, τούτοις κτήμεϑα καὶ τὰς ἄλλας ὠφελείας ὧν δεόμενοι τυγχάνομεν. Atque etiam post hanc vitam (Isoer. de pace 34 περὶ... σύμπαντος αἰ ὥνος) bonis beatam sortem esse para- tam 4^) Socratis morientis fuit spes pulcherrima, cf. Phaed. 115 D. Neque lIsocrati crimini tribuendum est, quod vitam honestam eodem tempore iucundam esse affirmat; eiusmodi sententiam etiam apud Platonem invenias: Phileb. 21E, 52B; Rep. IX 582BC,

1) Quapropter non possum satis admirari Gotschlichii (Pr. Beuthen 1871) sententiam, qui sub Callielis in Gorgia persona Isocratem carpi affirmabat. Cf. Isocr. Nicoel. 34, 43, 50, de pace 93 (ad Demonie. 38). Similiter atque Gotschl. etiam Sigofredus Sudhaus (Rh. Mus. 44, 58), contra quem Duemmlerus l. e, I 80 sqq.

2) Poehlmann, Comm. ἃ. Soz. I 383sqq. Of. etiam Ioé?l, Der echte und der xenophont. Sokrates p. 435.

8) Cf. Isoer. de pace 89 init.

4) Of. etiam Gorg. p. 5283 A sqq.; Plat. Legg. V 732D.

c MA

585 E, 586 E: τῷ φιλοσόφῳ ἄρα ἑπομένης ἁπάσης τῆς ψυχῆς καὶ μὴ στασιαξζούσης ἑκάστῳ τῷ μέρει ὑπάρχει, εἴς τε τἄλλα τὰ ἑαυτοῦ πράττειν καὶ δικαίῳ εἶναι, καὶ δὴ καὶ τὰς ἡδονὰς τὰς ἕαυ. τοῦ ἕκαστον καὶ τὰς βελτίόστας καὶ εἰς τὸ δυνατὸν.τὰς ἀληϑεστάτας καρποῦσϑαι. Et Legg.Il 663 D vitam turpem etiam minus iucundam quam honestam esse censendam concedit. Pariter autem atque iustitia praemium praebet ei, qui iustitiam colit, iniuria poena non caret. Quod non solum in vita privata fieri, sed etiam in re publica Isocrates intellexit neque minus Plato. Ex hac senteritia etiam declaratur id, quod ambo Athenien- sium de maritimo imperio et principatu contentionem vitu- perant, quam omnium malorum rei publicae causam esse affir-

mant. Isocr.de pace 64: ἐγὼ γὰρ ἡγοῦμαι καὶ τὴν πόλιν ἡμᾶς

ἄμεινον οἰκήσειν καὶ βελτίους αὐτοὺς ἔσεσθαι καὶ πρὸς ἁπάσας τὰς πράξεις ἐπιδώσειν, ἣν παυσώμεϑα τῆς ἀρχῆς τῆς κατὰ ϑάλατταν ἐπιϑυμοῦντες, quam non solum seditiones movisse affirmat, sed etiam delevisse illam δημοχρατίαν, qua maiores felicis- simi Graecorum fuissent: καὶ σχεδὸν ἁπάντων αἰτία τῶν κακῶν ὧν αὐτοί t' ἔχομεν καὶ τοῖς ἄλλοις παρέχομεν ἢ. Quapropter etiam Lacedaemoniorum rei publicae calamitatis causam fuisse putat imperium maritimum, cf. 95sqq., 101: ὥστε πολὺ ἄν rig ἀληϑέ- στερα τυγχάνοι λέγων, εἰ φαίη τότε τὴν ἀρχὴν αὐτοῖς ytysviotat τῶν συμφορῶν, ὅτε τὴν ἀρχὴν τῆς ϑαλάττης παρελάμβανον. (Redit sententia Phil. 61.) Huic imperio renuntiari oportere. Neque aliter cogitavit Plato ?), qui Legg. IV 704 B postulat, ut urbs vel civitas instituenda 80 stadia absit a mari, veritus ne vicinia por- tuum cives corrumpantur 8). 705 A: πρόσοιχος γὰρ ϑάλαττα χώρᾳ τὸ μὲν παρ᾽ ἑκάστην ἡμέραν ἡδύ, μάλα yt μὴν ὄντως ἅλμυ- ρὸν καὶ πικρὸν γειτόνημα᾽ ἐμπορίας *) γὰρ καὶ χρηματι- σμοῦ διὰ καπηλείας (cf. ad hoc Isoer. Areop. 49) ἐμπιπλᾶσα αὐτήν,

1) 8 115 imperium maritimum confert cum tyrannide (τὴν [se. ἀρχὴν] οὐδὲν οὔτε roig πάϑεσιν οὔτε ταῖς πράξεσε τῶν μοναρχιῶν δεαφέρουσαν).

2) Windelband, Platon p. 171.

3) Qua de re nos admonuit Eduardus Meyer in scholis suis. Ab Isoerate Megarenses praedicantur ovx ἔχοντες οὐδὲ λιμένας οὐδ᾽ ἀργυρεῖα (de

pace 116). 4) Cf. Isoer. ad Demonic. (qui libellus num Isocratis sit, disceptare nolo) 19: αἰσχρὸν ... τοὺς μὲν ἐμπόρους τηλιχαῦτα πελάγη διαπερᾶν ἕνεκα

τοῦ πλείω ποιῆσαι τὴν ὑπάρχουσαν οὐσίαν. τοὺς δὲ νεωτέρους μηδὲ τὰς κατὰ - , e "TAM MN 9. 4. 9 - ' toos , yv πορείας ὑπομένειν ἐπὶ tQ βελτίω καταστῆσαι τὴν αὐτῶν δεώνοιαν,

δ᾽

᾿Ξ ORE ——

jon παλίμβολα καὶ ἄπιστα ταῖς ψυχαῖς ἐντίκτουσα, αὐτήν τε πρὸς αὑτὴν τὴν πόλιν ἄπιστον καὶ ἄφιλον ποιεῖ 1) καὶ πρὸς τοὺς ἄλλους ἀνϑρώπους ὡσαύτως. Atque delegare licet eo, quod Platonis At- lantici illi superbi ?) in *Critia' descripti, quamquam viribus divi- tiisque superiores videntur, tamen opibus maritimis usi ab autochthonibus (i. e.incolis veterum Athenarum), quippe qui agri- culturae studeant, vincuntur. Imperium maritimum contempserunt Isocrates et Plato, posterioribus quidem annis (Isocr. de pace, Phil.; Plato Legg., Tim., Critias); nimirum antea aliter senserunt. Quae res certe summi momenti est. Conferas quaeso Isocr. Paneg. 19 sqq., ubi 1us principatus maritimi Atheniensium defendit atque gloriam bellorum navalium ab Atheniensibus gestorum laudat atque praedicat (S 21). Quam sententiam mutavit L statu rei publicae commotus. Nimirum, ut renuntiarent Athenienses imperio maritimo, a. 355 (or. de pace) commendavit. Item Plato, qui priori- bus annis aeque atque I. in re publica sua navigare necesse esse sine dubio edocuit, Rep. 11 371 A?) καὶ ἐμπόρων δεησόμεϑα ... καὶ ἐὰν uiv ... κατὰ ϑαάλατταν ἐμπορία γίγνηται, συχνῶν καὶ ἄλλων προσδεήσεται τῶν ἐπιστημόνων τῆς περὶ τὴν ϑάλατταν ἐργασίας 3). In Legibus, quas paulo ante mortem scripsit, hanc sententiam omisit, cf. etiam. 706 Bsqq., ubi de pugna Salaminia loquitur, quam Graecos meliores non reddidisse affirmat; etiam propter hanc mutatam sententiam cum Isocrate comparandus est. Quam rem

1) Ne in divites et pauperes dividatur res publica Isocrates et Plato postulant. Intelligas ex iis, quae Is. Archid. 67sq., Phil. 52 exponit. Οἱ. Plat. Rep. 4922 Esq. (Poehlmann, Grdr. d. griech. Gesch. p. 170), 485 D sq., 421€ sqq. alios locos. Quod miseria impar sit luxuriae, lsoer. queritur Areop. 54, alias Athenarum veterum res fuisse Areop.31. 32 disserens. Cf.etiam Plat. Legg. V 737 A, VIII 881 C D (Poehlmann, Comm. ἃ. Soz. I 197 sq.). Turpe liberis divitias relinquere; ef. ad Nicocl. 32 cum Plat. Legg. V 729 A.

2) In quorum re publica Plato Athenienses suae aetatis depinxit. Hirzel, Ueber das Rhetor. ἃ. s. Bedeutg. bei Platon (Lips. 1871) p. 73; idem, ᾿ Νόμος ἄγραφος᾽ p. 78; Poehlmann, Comm. u. Soz. 1I 34sqq., imprimis p. 41. Cf. etiam Windelband, Platon p. 152 sq.

. 3) Iam Hirzelium (Νόμος ἄγραφος p. 77, 4) de his locis monuisse posterius vidi.

4) Cum deseriptione illa Platonis πόλεως φλεγμαινούσης (Rep. II 373sqq.) ef. Isoer. Paneg. 40sqq., Xenoph. de vectigalib. V 3sqq., quam ad rem Eduardus Meyer in scholis suis nos advertit.

-— ÉD 3:

et ipsam non satis convenire simultati, quam intercessisse Isocrati cum Platone recentiores vvdd. volunt, in propatulo est.

Neque aliter explicari debet illa mutatio sententiarum nisi ex eo, quod et Isocrati et Platoni status rei publicae (circa a. 355) illius temporis displicuit. Quapropter indignati rettulerunt animos in praeteritum tempus, quod optimum perfectissimumque fuisse putabant. Et Athenarum veterum desiderium eos cepit, quas iterum iterumque praedicaverunt !): nimirum populi potentia illa immoderata Athenae veteres caruerunt. (Cf. Isocr. de pace 64, 7T5sqq. Areopagitico?) autem maxime desiderio Solonis et Clisthenis rei publicae captus est, cuius imaginem quam pulcher- rimam delineare studet. Areop.6: ἡμεῖς rt γὰρ ἀναστάτου uiv τῆς πόλεως ὑπὸ τῶν βαρβάρων γεγενημένης διὰ τὸ δεδιέναι καὶ προσέχειν τὸν νοῦν τοῖς πράγμασιν ἐπρωτεύσαμεν τῶν ᾿Ελλήνων. 16: εὑρίσκω ... ταύτην μόνην ἂν γενομένην καὶ τῶν μελλον- τῶν κινδύνων ἀποτροπὴν καὶ τῶν παρόντων κακῶν ἀπαλλαγήν, ἢν ἐϑελήσωμεν ἐκείνην τὴν δημοκρατίαν ἀναλαβεῖν, ἣν Σόλων μὲν δημοτικώτατος (cf. etiam 59) ἐνομοϑέτησε, Κλεισϑένης δ᾽ τοὺς τυράννους ἐκβαλὼν καὶ τὸν δῆμον κατα- γαγὼν παλιν ἐξ ἀρχῆς κατέστησεν ). Quam laudationem veterum Athenarum rei publicae etiam apud Platonem invenimus, qui Legg. lll 698sqq. fere eadem exposuit de illius temporis beati- tudine atque Isocrates. Nimirum illis temporibus, ὅτε 7 Περσῶν ἐπίϑεσις roig Ἕλλησιν ... ἐγίγνετο, πολιτεία τε qv παλαιὰ καὶ ἐκ τιμημάτων ἀρχαί τινὲς τεττάρων, καὶ δεσπότις ἐνῆν τις αἱὸ ὡς. (698 B). Hostium autem timore cives esse impeditos, ne seditiones commoverent. (698 Csqq., 699 C, cf. etiam Isocr. Paneg. 75 sqq.). Qua institutione cives educatos esse non ita, ut putarent Isocr. Areop. 20 τὴν uiv ἀκολασίαν δημοκρατίαν, τὴν δὲ

1 Hirzel, Νόμος ἄγραφος p. 75.

2) Videas quaeso, quid de huius orationis vi etiam Duemmlerus con- cesserit, Kl. Sehr. I 99: ,die Form ist isokratisehb, aber was an Ge- danken gut ist, stammt von Platon." Delegentur lectores etiam ad praefationem Areopagitiei, quam scripsit Rauchenstein.

3) Similiter Antid. 232. 306; cf. etiam Panath. 148. Atque iam or. 16 περὶ τοῦ ξεύγους 27 quam Platoni placuisse supra exposuimus Clisthenis laudat δημοκρατίαν. ἐξ ἧς oi πολῖται πρὸς μὲν ὀνδρίαν οὕτως ἐπαιδεύϑησαν ὥστε τοὺς βαρβάρους τοὺς ἐπὶ πᾶσαν ἐλθόντας τὴν ᾿ΕἙλλάδα μόνοι νικᾶν μαχόμενοι, περὶ δὲ διιαιοσύνης κτλ. Blass II 88,

Ic NS -:

παρονομίαν ἐλευϑερίαν, τὴν δὲ παῤῥησίαν icovo- μίαν, τὴν δὲ ἐξουσίαν τοῦ ταῦτα ποιεῖν εὐδαιμονίαν !), sed ut meliores potioresque fierent. Fere eadem apud Platonem legi- mus 3), qui Rep. VHI 560 D invehitur in illos populares adulescentis animum corrumpentes: nimirum τὴν μὲν αἰδῶ ἠλιϑίοτητα ὀνομάξοντες..., Θωφροδύνην δὲ ἀνανδρίαν καλοῦντες ..., μετριότητα δὲ καὶ κοσμίαν δαπάνην ὡς ἀγροικίαν καὶ ἀνελευϑερίαν κτλ. Deinde quoniam vacuam reddiderint animam eius, quem corrumpentes sibi suisque sententiis conciliare studeant, vitiis eam eosdem complere: nimirum ὕβριν μὲν εὐπαι- δευσίαν καλοῦντες, ἀναρχίαν δὲ ἐλευϑερίαν, ἀσωτίαν δὲ μεγαλοπρέπειαν, ἀναίδειαν δὲ ἀνδρείαν. Neque id praetermittendum est, quod Isocrates pariter atque Plato eadem de causa ilum statum rei publieae probandum esse censebat. Ambo enim postulant, ne respublica fines libertatis et aequitatis transgrediatur. Duplicemm autem esse illam aequitatem et τῆς uiv ταὐτὸν ἅπαδιν ἀπονεμούσης, τῆς δὲ τὸ προσῆκον ἑκάστοις 5) contempsisse illos veteres τὴν τῶν αὐτῶν ἀξιοῦσαν τοὺς χρηστοὺς καὶ τοὺς πονηροὺς... ὡς οὐ δικαίαν οὖσαν, prae- tulisse τὴν κατὰ τὴν ἀξίαν ἕκαστον τιμῶσαν. (Areop. 21. Item llato suum cuique in re publica tribui oportere intellexit. Legs. VI 757B δυοῖν γὰρ ἰσοτήτοιν οὔσαιν, δμωνύμοιν μέν, ἔργῳ δὲ εἰς πολλὰ σχεδὸν ἐναντίαιν, τὴν μὲν ἑτέραν εἰς τὰς τιμὰς πᾶσα πόλις ἱκανὴ παραγαγεῖν καὶ πᾶς νομοϑέτης, τὴν μέτρῳ ἴσην καὶ σταϑμῷ καὶ ἀριϑμῷ, κλήρῳ ἀπευϑύνων εἰς τὰς διανομὰς αὐτήν" τὴν δὲ ἀληϑεστάτην καὶ ἀρίστην ἰσότητα οὐκέτι ῥάδιον παντὶ ἰδεῖν... O: τῷ μὲν γὰρ μείξονι πλείω, τῷ δὲ ἐλάττονι σμικρότερα νέμει, μέτρια διδοῦσα πρὸς τὴν αὑτῶν φύσιν ἑκατέρῳ, καὶ δὴ καὶ τιμὰς μείξοσι μὲν πρὸς ἀρετὴν ἀεὶ μείξους, τοῖς δὲ τοὐναντίον ἔχουσιν ἀρετῆς τε καὶ παιδείας τὸ πρέπον δ) ἕκα-

1) Iterum sententiam illam invenies Panath. 131.

2) Quam similitudinem vel Duemmlerus negare nequiit (1 96).

3) Suum cuique: ef. Cie. Legg. 1 6, 19 (Vahlen): eam rem (sc. legem) illi Graeco putant nomine a [sic recte Turnebus, Vahlenus] suum euique tribuendo (νόμος, νέμειν; Isocrates nostro loeo ἀπονέμειν).

4) Isocr. Areop. 22sq. vituperat, quod sortiendo magistratus creentur fere eodem modo atque Socrates apud Xenophontem Memorab. 12,9 (cf. Beloch, Griech. Geseh. II 29; Windelband, Platon p. 17).

5) Cf. Isoer. Areop. 21: τὸ προσῆκον.

Ww DNI -,. 4

τέροις ἀπονέμει κατὰ λόγον. Qualem ἰσότητα in re publica condenda Plato effici vult. A quibus sententiis Iso- cratis cogitationes vix distare iam Blassius II 83 adnotavit. Conferas etiam quid Plato de aequitate disseruerit Gorg. 508 A, Rep. VIII 558 C (Henkel l.c. p. 154). Explicantur autem multae similitudines ex eo, quod vi et auctoritate iustitiae freti rempub- licam corrigere studebant. Quapropter non mirum est, quod et Isocrates et Plato eam speciem rerum publicarum maxime oderunt, quae iustitia maxime caret, tyrannidem,

Neque fugit viros doctos Isocratem incommoda periculaque tyrannorum depingentem (de pace 111sqq.) Soeraticorum in modum iudicavisse. Velut Ernestum Richter, qui in libello ,,Xenophon- studien" inscripto 1) Isocratis cogitationes (de pace 111 sqq.) artissima necessitudine attingere ea quae in Xenophonteo Hierone exponuntur affirmavit. Quae similitudo (cf. imprimis Xenoph. Hier. VI 3—5) negari nequit. Neque tamen cum Richtero con- sentio hac in re, quod ex similitudine sententiarum de tempore conseriptionis coniecturam fecit. Nimirum llieronem post Iso- eratis orationem de pace conscriptam statui voluit. Mihi vero secus videtur. Similiter enim iudicavit Isocrates iam H el. 32 —54, ubi Theseum laudat, quod tyrannorum vitam reformidaverit, 31: r γάρ ἐστιν ἄλγιον ξὴν ἀεὶ δεδιότα, μή τις αὑτὸν τῶν παρεστώτων ἀποκτείνῃ, καὶ μηδὲν ἧττον φοβούμενον τοὺς φυλάτ. τοντας τοὺς ἐπιβουλεύοντας; Eadem verba de pace 112 redeunt; sine dubio enim multo ante orationem de pace conseriptam composuit 1. Helenam. Eodem iure dixerit Hichter post Helenam Hieronem esse ponendum. Atque profecto iam Adolfus Henricus Christian in translatione. Isocratis operum Germanica?) ad Hel. 32sqq. adnotavit similes cogitationes in Xenophontis Hierone inveniri. Sed etiam ex hoc loco de tempore quo Hiero scriptus sit coniecturam facere non licet. Apud Iso- cratem enim saepius redeunt tales sententiae, cf. ad Nicocl. 4sq. epist. VI 11sqq. Quin etiam Phil. 108 (i. e. a. 346) re- petit ea, quae iam de pace 113 legimus (cf. ἐξ ἀνθρώπων ἠφανισμένον). Itaque irritum est consilium eorum, qui hae quidem ratione de Hieronis conscriptione aliquid enucleare student. Id

D Jbb. f. Philol. (1893) p. 146 sqq. 2) Stuttgart 1880.

ὡς B τ

solum reputandum est Isocratem mala et pericula vitae tyranno- rum describentem non multum abesse a sententiis, quas disseruerit Xenophon in Hierone; qua in re tractanda ambo Socratis videntur discipuli. Neque omittam etiam apud Platonem talia inveniri. Amicis enim caret tyrannus: Rep.IV 576 A, cf. Isocrat. de pace 112. Rep. VIII 579 B: τύραννος ... πολλῶν καὶ παντοδαπῶν φόβων καὶ ἐρώτων μεστός. Ὁ19): τῷ ὄντι δοῦλος κτλ., cf. Isocr. Hel. 32. Aufert deorum sacra Rep. 568D, 574), quibus cum locis cf. Isocr. Hel. 33. Sie descriptio quoque tyranni tamquam infelicis- simi (Rep. 580A) hominis aliquid contulisse existimanda est ad eam sententiarum et consiliorum congruentiam, unde non quae vulgo fertur inimicitia, sed amicitia potius Isocratis et Platonis efflorescere potuerit.

Denique ne omittamus Isocratem a re publica administranda similiter abhorruisse atque Platonem, quippe quem forum odisse satis constet. Οἱ. Isocr. Antid. 151: τὴν ἡσυχίαν καὶ τὴν ἀπραγμοσύνην ἀγαπῶν ... τῶν λημμάτων τῶν παρὰ τῆς πόλεως ἀπεσχόμην. Antid. 38: ἐμὲ δ᾽ οὐδεὶς πώποϑ᾽ ἑώρακεν οὔτ᾽ ἐν τοῖς συνεδρίοις οὔτε περὶ τὰς ἀνακρίσεις οὔτ᾽ ἐπὶ τοῖς δικαστηρίοις 5) οὔτε πρὸς ταῖς διαιτηταῖς, ἀλλ᾽ οὕτως ἀπέχομαι τούτων ἁπάντων, ὡς οὐδεὶς ἄλλος τῶν πολιτῶν (cf. 147 sq.). Atque Philippo scribit 81: ἐγὰ ... πρὸς ... τὸ πολιτεύεσϑαι πάντων ἀφυέστατος ἐγενόμην τῶν πολιτῶν, οὔτε γὰρ φωνὴν ἔσχον ἱκανὴν οὔτε τόλμαν δυναμένην ὄχλῳ χρῆσϑαι καὶ μολύνεσθαι (cf. Phil. 12) καὶ λοιδορεῖσθαι τοῖς ἐπὶ τοῦ βήματος κυλινδου- μένοις ). Quid mirum quod praedicat maiores (Areop. 48), qui οὕτω ἔφευγον τὴν ἀγοράν, ὥστε εἰ καί ποτε διελϑεῖν ἀναγκασϑεῖεν, μετὰ πολλῆς αἰδοῦς καὶ σωφροσύνης ἐφαίνοντο τοῦτο ποιοῦντες,

1 De pace 58 ὅσῳ κρεῖττόν ἐστι τὸ σωφρονεῖν τοῦ πολυπραγμονεῖν. Pausan. I 18, 8; Blass. II 75.

2) Similiter Antid. 144; cf. Plat. Apol. 17 D, ubi Socrates: νῦν ἐγὼ πρῶτον. inquit, ἐπὶ δικαστήριον ἀναβέβηκα. Cf. etiam 31 C.

3) Plato Rep. VI 496 C "Theagem philosophiae esse deditum narrat, quia vocorgopíc eum impediret, ne in publicum prodiret. Cf. Schleier- macheri ad hune loeum adnotat. 162 in: Philos. Biblioth. (Lips. 1901) vol. 80 p. 208.

4) Similiter iam epist. I 9 Isocrates ad Dionysium tyrannum seripserat (Phil. 81 ἅπερ ἐπέστειλα καὶ πρὸς “ἸΙιόνυσον τὸν τὴν τυραννίδα κτησάμενον. quibus verbis demonstrari puto Isocratis esse illam epistulam). Of. etiam Panath. 105... epist. VIII 7, ubi sententias eiusmodi invenies.

πον áo

qua sententia de Platonis Theaeteti p. 1790 sqq. admo- nemur, ubi optimi philosophi laudantur, qui ἐκ νέων πρῶτον μὲν εἰς ἀγορὰν οὐκ ἴσασι τὴν 000v, οὐδὲ ὅπου δικαστήριον βουλευτήριον τι κοινὸν ἄλλο τῆς πόλεως συνέδριον. Quan- topere oderit Plato vitam publicam, apparet ex illo loco Reipub- licae (VI 496 C sqq.), ubi Socrates se a re publica administranda abhorruisse concedens, quia τὸ δαιμόνιον σημεῖον obstitisset, vitam philosophi describit his verbis sane grandibus 496 D: ἡσυχίαν ἔχων καὶ τὰ αὑτοῦ πράττων, οἷον ἐν χειμῶνι κονιορτοῦ καὶ ζάλης ὑπὸ πνεύματος φερομένου ὑπὸ τειχίον ὑποστάς, ὁρῶν τοὺς ἄλλους καταπιμπλαμένους ἀνομίας, ἀγαπᾷ εἴ πῃ αὐτὸς καϑαρὸς ἀδικίας τε x«i ἀνοσίων ἔργων τόν τὲ ἐνθάδε βίον βιώσεται καὶ τὴν ἀπαλλαγὴν αὐτοῦ μετὰ καλῆς ἐλπίδος ἵλεώς τε καὶ εὐμενὴς ἀπαλλάξεται. y

Oderant ambo profanum vulgus et arcuerunt remotique ab ommibus negotiis publicis suis uterque litteris studebant. Atque maximam quamquam degebant partem vitae Athenis et Isocrates et Plato, tamen per discipulos, quibus familiariter utebantur, totam per Graeciam plurimum potuerunt, magisque per orientalem eius quam per occidentalem partem (Blass Il 61), ita tamen, ut etiam gloriam augerent Athenarum, quas turbulentis in civitate tempestatibus iactatas esse illis temporibus abunde notum est.

Aequales viros atque tantos inter se comparare neque inutile fuit neque supervacaneum. Haec erat etiam Spengelii sententia, cum initio commentationis suae haec diceret: ,haben sich die Schriften zweier soleher Münner in genügender Anzahl erhalten, in welcher sich ihre ganze Richtung und Tátigkeit lebendig ausprügt, so dass das Bild des einen wie des andern vollstindig klar vorliegt, dann ist es kein eitler und fruchtloser, sondern selbst notwendiger Versuch, sie einander gegenüberzustelen und zu vergleichen." Sed ad alium perveni exitum atque Spengelius: simultatem enim intercessisse [socrati cum Platone pernego.

Atque satis, quod erat propositum, demonstrasse videor. Nam postquam perperam a Spengelio ad Isocratem rela- tum esse illum Euthydemi locum cognovimus, Iso- cratem Platonis laude (Phaedr. 278E sqq.) et amicitia (Diog. L. ΠῚ 8) dignum fuisse etiam ex eo perspeximus, quod communes habebant Isocrates et Plato adversarios, ami-

τες OM us

cos, sententias. Qualem congruentiam non satis convenire simultati, quam affirmaverint recentiores vvdd., manifestum est. Neque utriusque amicitia tollitur discrimine ingeniorum, quo factum est, ut Platonis quidem immortalis gloria per omnia floreat saecula, Isocratis fama summa ac celebritas artioribus contineantur antiquitatis finibus.

Dum hic libellus prelo subicitur, in manus mihi venit commentatio Henrici Gomperz ,Isokrates und die Sokratik* inscripta (Wiener Studien XXVII fascicul. 2, edit. 10. II. 1906), cuius libelli nondum finiti rationem habere nequii.

ARGVMENTVM.

A) Exordium: Spengelii quaestio (Monach. 1855) fundamentum fere omnium commentationum recentiorum vvdd., quorum senten- tiae plane contrariae sunt Platonis iudicio Phaedr. p. 278 E sqq.

B) Tractatio: Num simultas intercesserit Isocrati eum Platone .

Pars |: Num !socrates a Platone uL p. 304 D sqq. impugnatus sit a) de Phaedri et Éuthyde mi tem pUbilus Spengel p.8. Usener p.9. Immisch-Gomperz p. 9, 1. C. Fr. Hermann p. 9. Ueberweg-Nietzsche p. 10, 1. Lutoslawski p. 10. Teichmueller p. 1084. Holzinger p.10,3. Lueddecke, Sudhaus, Bergk p.11. Phaedrus post Isocratis orationem XIII? p. 12sq. Phaedrus post Isocr. π. τ. £evyovs? p. 18 sqq. b) de Euthydemi p. 304D sqq. disputatio Anonymus Lysias? SS US Antiphon . Thrasymachus Polyerates . "Theodorus . Isoerates non λογογράφος. philosophiam non abiecit m. Bd iN τς το vw. v ΡΟ ΣΝ ὍΝ TD) iU *miosoplu! v 24.5152» 22. 2

Pars |l: Num Isocrates Platonis laude (Phaedr. p.278E sqq.) et amicitia (Diog. L. IIl 8) indignus fuerit .

a) habebant communes adversarios 1. sophistas 9. Antisthenem . 8. Lysiam.

b) habebant communes discipulos l. Isocer. Apolloniatam . 2. Hyperidem 3. Lycurgum

pag. 0—1 8—713 8—25 8—15 15—25 17 17 18 18, 1 18 18 sqq 20 sqq 25—73 235—371 25 28, 33 35 sq. 38—54 38 38 39

A "NS

pag. 4. Philiscum i i o ἾΣ . 89 δ. Olearchum- . . . ..« - RIDE 6. Timotheum . . . . "LUMBER * 7. Pyth. ByzanGum ;.-; CER 8. Hieronynum . . 2 S32 -- 9. Charmantidem . . ;... JST 10. Cephisodorum . . . .. τ 11. ThéodeBiem . 1' 5 . . | 1 ERG. [digressio de Aristotelis et Isocratis neces-

situdime . . . . . .-o.2 PERRO Transit: De Praxiphanis dialogo . . 58 c) habebant communes sententias . . . 54—73

l. de poetis . .... - .- πὸ ΟΝ 0S c) de comóedia.. ... . 4 π᾿ B) de Homero et tragicis . . . . . 56sqq.

8..de republiea.. 2:505. 95 Lond B8 —73 Epilgus . . t... . MEME M

"Forest

i

WV ες

Natus sum Benno Lothar von Hagen Gerae 22. die mens. Dec. a. MDCCCLXXXIII patre Paulo negotiatore, qui simul decurionis munere Gerae fungitur, matre Paulins e gente Lu- boldtia. Fidei addictus sum evangelicae. Gymnasium Rutheneum Geranum, quod tunc Alberto Grumme directore floruit, post- quam per novem annos frequentavi maturitatis testimonium adeptus studiis me dedidi imprimis philologicis atque primum Monachii per annum magistris usus praeclarissimis Furtwaengler, Lipps, I. Mueller, Poehlmann, Weyman, Woelfflin; seminarii philologici sodalis fui per sex menses. Deinde Ienam petii per ter sex menses, ubi proseminario per sex menses, seminario interfui per annum Gelzero, Goetzio, Hirzelio moderato- ribus doctissimis humanissimisque, quibus quid debeam nulla oblivio delebit. Benigne etiam admisit F. Noack, ut archaeo- logicarum exercitationum sodalis fierem, post illus discessum B. Graef. Hieme MCMIV/V Berolinum me contuli, ubi me docuerunt per annum viri doctissimi: H. Delbrueck, Diels, Kekule v. Stradonitz, Paulsen, E. Schmidt, Vahlen, v. Wilamowitz-Moellendorff. Ad exercitationes historicas Ed. Meyer benigne aditum mihi concessit, ex quibus scholis etiam ad hoc opusculum componendum non parvam percepi utilitatem. Seminario archaeologico ut adsceriberer Reinhardi Kekule comitate permissum est. Deinde lenam reversus iterum philologorum ordini ascriptus sum. Docuerunt autem me Ienae viri doctissimi: Cartellieri, D. Delbrueck, Eucken, Gelzer, Goetz, Graef, Hirzel, Noack, Rein, Schrader, Wilhelm. Quibus viris humanissimis omnibus gratiam ago quam maximam; praeter ceteros autem hRudolfo Hirzel, qui largus consiliis, indefessus auxilio etiam in hoc libello perfieiendo benignis- sime me adiuvit, quam liberalitatem animi semper recordabor.

. P , n ys -u AUS i , φ " ! , 5d d B g IY. » ye ζ να A Á * La ?

/ .

χὰ v.

PNE.

' ny 4 í | ^ e : Es v1 “τ΄ e T3" 4 m ᾿ , i ; y c. - E E ,

atate Y X Qi : ἊΝ ib ama 5 ΒΗ ΠΟΥ uwilled- oamotb mam Tal Ἷ ge noi ofi flne ΠΣ

uiua ug ἀρ απ oom) emdd "-

ios 1 amato aue oifailopaevo que. ann xhba jai ͵ E. d D 4 210 UA 4 dandi (rud bom y ἀν" iuiiaemitest ἘΜ ὕτα jn or iol szi pot eomm wi «i ibo ino - Gurt opis ἐσ δ» My: ife T ) "nghicolagnewtra Laubunabsmquuemiu LUE dim. b ΠΣ Ι ΤΟΥ «ἮΝ REM a fi ) ahbdairatd asanopm axons [0}} aiUibos TR TII üort xo8 "wq οἀπαποξότή ἐδ eepSE E iT5bhes: ollssTiH- oda oo DOT TAN mügáe MI Ϊ ^ j παν -hipp. sndtup. uupetmi o NC RN ἐΠησῖν, í 4 adc ᾿ , r ΡΟΣ disunbir- nia 5ugttt E ΠΥ] ale ois E ἀπῆρεν "annii od . ood sibaluvr RO PHONES {0}:

E (ic lute» enr πα EEOES CEU EIMOEON oggi i dort ,u29o0xdfat smisausoD TON περι au / ar bimidogd E TEBRÉDS SIT dece |! 40u0oifadiovoxe ΝᾺ [170 bre fo ME ΜΠ) xo ids 250105, iligr gudihs otmintd q com muberedoqupoo- nii καἰ 90 δὴ 1{| ooigolo asilon ablinai i obiit AM (tugalimrag 4}: nidi 4]

uno(I nina Aman inb 16 uttrrosofo ipd Eo CELALH ἜΝ io fin) IUE y 4d m ov ANostill., loaT9 αὐ πα τω αἰ πε ΠΗ nie yin,

[4 Ii οἶον amdus 2019999: τὶ yteírut τ

nario olfadif ood a stie oilizun 2 nota bu " "9t Iha ttl iosatileu LE lil tie Ρ Jimi