Miriliiiiiii

/Z-

BENEDICTI I)E SPINOZA

0 P E R A

(( 11 A E S I! P E R S U N T 0 M N I A.

EX

EDITIONIBUS PRINCIPIBUS DENUO EDIDIT ET PRAEFATUS EST

GAROLUS HERMANNUS BRUDER

PHILOS. UOCT. AA. L L. M. SS. THEOL. LICENT.

VOI<. II.

DE INTELlcECTUS E.MENDATIONE, TRACTATIJS POLITICUS , EPISTOLAE.

EDITIO STEREOTYPA.

EX OFFICINA BERNHARDI TAUCHNITZ. LIPSIAE MDCCCXLIY.

THE INSTITUTE OF ffEDIAEVAL STUDIES

10 ELKSLEY PLACE TORONTO 6, CANAOA,

w^o291932

P R A E F A T I 0.

Altero hoc tomo continenturtres partes Benedicti de Spi- noza operum posthumorum , et quidem I.

Tractatus de intellectus emendatione et de via qua optime in vcram rerum co^itionem dirigitur, in edit. princ. a. 1677. pag. 355 393., aureus libellus, qui est praeter ef/«ca/« fons philo- sophiae Benedicli gravissimus. Complectitur enim eius philoso- phiam fundamentalem sive cognoscendi artem; et eo magis dolen- dum est , quod non nisi eius fragmentum confecerat, quum diem obiret supreraum. In hoc tractatu quibusdam de vero etsummo bono eipositis persequitur divini Platonis de ideis doctrinam et explical viam ac rationem, qua perveniamus ad veram sive obiecti naturae adaequatam cognitionem i. e. qua ideas verassive veritates aeternas sen?,\msQnsim(\\x& magis perscrutemur secludendo imaginationes i. e. ideas fictas, falsas, dubias. •) Quara viam magis etiam excoluit et perfecit summus nostri saecuii philo- sophus, Frid. Hegelius , qui hereditatera luculentissimam et effer- tissimam suis tradidit ,, veritatis absolutae obiectivae adipiscendae methodum", quam monstravit \\\q processu qui dicitur diale- ctico.^) Perlongius tempus Spinoza huic tractatui conscribendo operam navaverat , quin ad finera perduceret. Anno enira 1663. ab Henrico Oldenburgio , ut publici iuris faceret ,, tractatum de

1) Conf. etiara ethic. II. prop. 40— 47.

2) Vid.quae egregie. uti solet, exposuUS.X.P/iil.JHarheinekivsin: „Ein(eitung in die offentUchen Vorlesungen iiber die jBedeufung der Hegehchen PhHosophie in der christlichen Theologie." Berl. 1842. 8. p. M. sqq. „Fiir das Princip dcr Hegelschen Philosophie kann man nur die Methode nnsehen , deren Entdeckung das unsterbliche Verdienst He- gelsist.^' et p. 16. „Vas Ringen yiach einer wahrhaft objectiven, mit der Abstraclion vom Suhject verkniipften Erkenntniss ist irn innersten Geitte der Hegelschen Phihsoj/hie gegriindet.^'

IV PRAEFATIO.

rerura primordio earumque dependeotia a primacausa, utetde iatellectus nostri emendalione", provocatus est; idemque repetiil anno 1675. Ludovicus Meyerus. Vid. epist. 8. et 63. Ceterum huc pertinent Spinozae epist. 42. et 63. De aliis legendaest editoris operum posthumorum praefatio, quam cum indice brevi adieci. Multis in locis ubi accuratius censet formandas esse sententias le- ctores in notis relegat adjjkilosophiarn, opus grandius, quod quo minus scriberet , morte est impeditus.

Lectu dignissimi sunt praeterea :

loh. God. Herdei-, Gott. Einige Gesprache ilber Spinoza's System; in: Herders JFerke zur Philosophie und Geschichte. t. VIIL p. 123. sqq. Tiibing. 1808. 8.

Christoph. Theoph. deMurr, Benedicti de Spinozaadno- tationesadtractatumtheolog.-politicum. HagaeCom. 1802. 4. p. 18.

Car. Thomas, Spinozaals Metaphysiker. Hdnigsb. ISiO.S. p. 13. etp. 22.sq.

Simul cum editione Latina interpretatio Belgica prodiit au- ctore larrig lellis anno 1677.: ,,De nagelate Schriften van B. d. S. . . . Verbetering van't Verstant" p. 405 446. ; Germanica saeculo praeterlapso interprete S. Herm. Ewaldo: ,,Benedikt von Spinoza ztvei Abhandlungen iiber die Kultur des mensch- lichen Ferstandes ttnd iiber die Aristokratie und Detnoeratie. Leipz. 1785." 8. et recentissima B. Auerbachii, Spinoza's sdmmtliche fFerke. Stuttg. XSiX. %.; Gallica hoc anno ah Ae- milio Saissetconitcii ,,Oeuvres de Spinoza traduites" 2 vol. 12. Paris. 1843.

11.

Tractatus politicus, in ed. princ. pag. 263 354., ad philoso- phiam practicam perlinct, et ostendit, quam sagaciter iam Spi- noza de praestantia regni apta rerum publicarum conslitulione fir- raati legibusque stabiliti senserit. Conf. cap. 6, 3. sqq. Quae debello, demilitibus, de imperii divisione, de tormentis in reos ai. disputavit diversis in locis , lectu digna sunt.

PRAEFATIO. V

Sed morte impeditus est auctor, quo minus hunc quoque libel- lura conficeret. Ex epistola ad araicum scripta , quae praefalioni adiuncla est*), cognosci potest, quid uiterius persequi sibi pro- posuerat, si ei licituni fuisset. Ad iractatuni politicum spectat etiam Spinozae epistola 50., ubi discrimen quoddam, quod inter suam ipsius etThomae Hobbesii intercedat sententiam*), expli- cat. Ceterum ut omnia ciarius perspicerentur, non solum plenum singularum sectionum indicem, sed permultas quoque de rebus et historicis et literariis addidi notas.

lidem qui tractatum de intellectus emendatione interpretati sunt, verterunt et hunc: in linguam Belgicam larrig lellis: De nagelate Schriften van B. d. S. . . Staatliunde" p. 301 403. ; in linguam vernaculam 5. ^. iSw^aZrf?/ 5 et 5. Auerbachitis; et Duper in Gallicam Aem. Saisset.

Conf. etiam H. C. JF. Siegwart, Fergleichung der Rechts- tindStaat^theorie desB.Spinoza und desTh.Hobbes. TUb. 1842.8.

W. T. Krug, Spinozae de iure naturae sententia denuo exa- minata. Lips. 1825. 4.

III.

Tertia denique pars ,,Epistolae doctorum quortmdam vivorum ad B. d. S. et auctoris responsiones. ' ' Numerus earum in operum posthumorum et sequentibus editionibus huc- usque fuit LXXIV (excepta quae praefationis loco tractatui po- litico ^) praemitti solet), quarum XLI sunt ipso Spinoza auctore, XXXII ab viris doctis ad Spinozam scriptae, una (ep. 48.) ab alio ad Spinozae amicum et ab hoc ad Spinozam missa , ut criminatio- nes factas refutaret. Benedictum praeter has unam et quadra- ginta multas scripsisse epistolas, et ex ipsis epistolis*) adparet et ex vitae descriptione praefationi tom. I. addita.?)

3) Yid. huius tomi pag. 45.

4) Thom. Hobhesiui in libris ,,de cive" Lond. 1642. et ,,Leviathan" Lond. 1651. est defensor summae absolutae principum poteslatis.

5) V. 0. in ep. IS. ab Oldenburgio Spinozae epislola d. 5. lul. data memoralur, quae in epistolarum corpore desideralur.

6) lam Herderus doluit tam paucas exslare Spinozae epistolas. eius lib. Gott p. 133. in: JVerJce zur Philos. und Geschichte t. VIII.

e

3^0 3 /1 ^

Vid.

VI PRAEFATIO.

Itaque inter opera deperdita aut certe nunquam typis expressa relulimus etiam epistolas, et sperandum esse diximus, foreut non- riullae adhuc in bibliothecis Belgicis supersint. Vid. 1. 1. p. XIV. praef. Neque spes nos fefellit. Dum haec ipsa verba conscribe- bamus, egregia V. S. V., Nic. Ckristiani Kistii, professoris theol. in universitate literarum Lugdunensi meritissimi, quem per literas adieramus, benevolentia nobis missa est wna certe epistola, nuper a H. W. Tydemano in publica librorum auctione emta et edita, quam nostrae editioni iam addi posse ex animo laeta- mur. Libelius privatim editus hicest: ,,Briefvan Benedict de Spinoza aan Dr. Lambert van f^eldhuysen, medegedeeld door Prof. H. IF. Tydeman. Met fac-simile." 12. pagg. 33., ubi pag. 1. sq. Spinozae epistola, p. 3. sqq. interpretatio Belgica; p. 6. sqq. sequuntur notae I. de Spinoza eiusque doctrina, II. de Velthusio, III. de epistola ipsa, quam, quum loci et temporis notatio desit, inter partem anni 1674. alteram et annum 1675. scriptam esse editor censet. Pertinet vero ad tractatum theologico- politicum, quem auctor notis illustrare et cum Veithusii respon- sione denuo edere constituerat. Itaque certe initium factum est, epistolas Spinozae adhuc deperditas e loco obscuro in lucem de- promendi.

Sed redeundum est ad ceteras, quarum plurimapars, quin- quaginta una, Latine sunt scriptae; reliquae, viginti quatuor, nempe ep. 30 41. 43 47. 50. et 55 60. Belgice, quas operum posthumorum editor, Ludovicus Meyerus, in Latinum vertit, quo ab omnium terrarum viris doctis melius legi possent. Eandem interpretationem denuo typis describendam curavimus (raro tantum singula emendavimus) , quamquam initio sermonem originalem addere nobis propositum erat. In locis dubiis editio- nem Belgicam contulimus: ,,De nagelate Schriften van B. d. S. . . . Brieven en Antwoorden." p. 447. sqq.

Epistolae omnes secundum seriem suam iii tres partes possunt dividi, quarura primapertinetad/^enr.(>/rfeni7/rgmOTep. 1 25.;

i

PRAEFATIO. Vll

altera ep. 26 54. ad homines diversos, qui partim non nisi literis initialibus indicantur (exceptis quatuor epist. 39. 40. 41. et 50. ad anonymos) ;

tertia ep. 55 72. ad duos viros anonymos, quibus ac- cedunt ep. 73. 74. ad Alb. Burghium, et nunc ep. 75. ad Lamb. Velthusium. Omnes Spinozae, quod est honorificentissimum, responsio7ies sunt ad virorum doctorum epistolas , excepta una re- cens inventa.

/«rfex est duplex, quem adieci epislola 75. mihi nondum co- gnita. Prioins feci sectiones sedecim (quarum decima quinta ea- dem est cum tertia) ; nam ad tot viros diversos datae sunt Spinozae epistoiae. Alter index est chronologicus , ex quo intelligi potest, scriptas esse inter ann. 1662. et 1676. omnes. Epistola 75. in- serenda est ann. 1674. vel 1675. signo interrogationis addito. Argumentum cuique est praepositum , simulque temporis et loci indicium aut ex editione Belgica aut ex ipsis epistolis sequentibus arcessitum, quum subscriptio saepissime deesset. Notis a nie additis loci haud pauci illustrati sunt.

Restat ut de singulis viris, ad quos aut a quibus scriptae sunt epistolae , pauca dicamus.

A.

Ac primum quidem de eis, qui nominibus plenis indi- cantur.

1. Primus est Henricus Oldenburgius, ad quem pertinent epistolae 25 priores, quarum ipse scripsit 15, reliquas 10 Spinoza; una Oldenburgii deperdita memoratur epist. 17. Gente fuit Ger- manus, Bremaenatus, sub Cromwellio circuli Saxonici inferioris Londini legatus, idemque sub Carolo 11. rege, qui ei ita favit, ut societatis regiae ab illo a. 1662. constitutae^) sodalis eligeretur et a secretis esset, uti docent epist. 7. 8. (§. 16.) et 10. Etiam

7) Vid. Dav . Hume, hislory of Great-Britain under the houses of Piantagenel, Tudor et Stuart. Lond. 1734. sqq. vol. VL p. 435. sq.

Vlll PRAEFATIO.

Roberto Boylio ^) erat amicissimus. Vid. epist. 1. 3. 5. 7. 8. 10. 11. 13. 14. Indeabanno 1664 1677. societalis ,,transactiones philosophicas " edidit. Postea Oxooium secessit et obiit mense Aug. a. 1678. Spinozam praesentem cognoverat Rhenoburgi anno 1661., vid. ep. 1., eumque amore sincero amplexus est. In epi- stolis de variis rebus et philosophicis et physicis simul Boylii no- mine cum amico communicavit. Ab anno 1665. per longius tem- pus ,, commercium literarium" interruptum fuit, et demum a. 1675. restitutum. Vid. ep. 17. et 18. »)

2. Simon de Vries, natus Traiecti ad Rhenum, iuvenis philosophus, tunc Amstelodamensis , Spinozae amicissimus. Quanti eum aestimaverit ex facto quodam, quod loh. Colerus vie de Spinosa p. 75. sq. nobiscum communicavit, constat: ,,Simon deVries d'Amsterdam lui fit unjourprdsentd'une somme de deux mille Qorins, pour le mettre en etat de vivre un peu plus a son aise. Mais Spinosa en pr^sence de son h6te s'ex- cusa civilement de recevoir cet argent, sous prdtexte qu'il n'avait besoin de rien, et que tant d'argent, s'i] lerecevait, le d^tourne- rait infailliblement de ses dtudes et de ses occupations. Le mAme Simon de Vries approchant de sa fin, et se voyantsans femme et sans enfans, voulait faire son testament et rinstituer hdritier de tous ses biens. Mais Spinosa n'y voulut jamais consentir, et re- montra k son ami, qu'il ne devait songer k laisser ses biens k d'autres qu' k son frere, qui demeurait k Schiedam, puisqu'il ^tait le plus proche de ses parens et devait 6tre naturellement son h^ri- tier. Ceci fut exdcut^ comme il Tavait propos^; cependant, ce fut k condition que le frfere et h^ritier de Simon de Vries ferait k Spinosa une pension viagere , qui suffirait pour sa subsistance ; et cette clause fut aussi fidelpment execut^e. Mais ce qu'il y a de par- ticulier, c'est qu'en consequence on otfrit k Spinosa une pension de

8) Nat. a. 1627. in Hibernia, mort. a. 16<)1.

9) Erravit C. Thonuts, Spinoza a/s Mefup/iysiker p. 1!»., epist. 17. subscriptionem veterem veram esse opinatus. Sed conf. notam meani p. 191. sq.

PRAEFATIO, IX

SOOflorins, qu'il n'accepta pas, parce qu'il la trouvait Irop con- siderable, de sorte qu'il la r6duisit h 300. Cette pension lui fut payde r<^guli6rement pendant sa \ie; et apr^s sa raortle mSme de Vries de Schiedam eut soia de faire encore payer au sicur van der Spyck ce qui pouvait lui Hre dii par Spinosa, comme il parait par la lettre de lean Rieuwertz, imprimeur de la ville d'Amsterdam, employ^ dans cette commission. Elle est dat^e du O.Mars 1G78, et adress^e a vanderSpyck m^me." Referendaesuntad eum ternae literae (26 28.) de philosophia logica, quarum prima est Simonis, cui respondet altera Spinozae ; VriesiialteraiQ ep. 28. commemo- rata in hac collectione non reperitur.

3. Guilielmus de Blyenbergh i")^ mercator et patricius Dordracenus, homo bonae indolis i '), qui etiam literis operara de- dit et cum Spinoza de principiis philosophiae Cartesianae anno 16G3. editis egit. Mense Martio a. 1665. Spinozam Voorburgi viderat. Philosophiae quum minus gnarus esset et Spinozae sen- tentiamnon satis intelligeret, benigne, utisolebat, ut abstiueret a scribendis epistolis, petiit ab eo philosophus. Spectanthuc epist. 31 38. Belgice scriptae, quatuor Blyenberghii, totidem Spinozae. Serius exstitit idem Spinozae adversarius in hisce libris: ,,Wed- derleginge van het boek genoemt: tractatus theologico-politicus. Leid. 1674." et: Wedderleginge van de Zeedekonst van B. d. S. Leid. 1682." 4. Abrah. lac. Cuffeler I. U. D. in : „Specimea arfis ratiocinandi naturalis et artificialis ad pansophiae principia manuducens. Hamb. 1684." P. L p. 119. 125. 222. 230. Bly- cnberghium adversarii meDtem non adsecutum esse satis ostendit.

4. De Godofredo Guilielmo Leibnitio (nat. Lipsiaea. 1646., mort. Hannov. a. 1716.) non est quod dicam. Unara ad Spinozara scripsit epistolam (51.), quum a. 1671. Francofurti

10) Jocher, aUgemeines Gelehrten-Lexicon. Lips. 1T50. 4. exbibuit BhjenbuTg. 11) Conf. ep. 33. inprimis §. 37. sqq. Summis laudibus eum extulit Coleras vie de Spinosa apud Paul. Spin. opp. t. H. p. ()39. 649. Conf. BrucJseri histor. pliilos. t. IV. part. 2. pag. 691.

X PRAEFATIO.

ad Moenum versaretur, quae agit de re optica. Anno 1676. quum e Gallia per Angliam Belgiumque reverteretur, ipse vidit Spinozam Uagae Comitum, de quo serius in scriptis suis satis acerbe iudica- vit. Conf. Leibnitii otium Hannover. ed. II. a. 1737. 8. p. 8?. 177. 221. et de conformitate fidei cum ratione § 371. sqq. Spino- zae responsionem (ep. 52.), quam vir nobilissimus, Chr. Tbeoph. de Murr , in bibliotheca regia Hannoverana invenlam denuo con- tulerat et primus omnium integram cum viris doctis communica- verat ' ^), integram et ipse typis describendam curavi. Binae li- terae exstant etiam in Leibnitii operibus ed. Ludov. Dutcns. Geuev. 1768. 4. tom. III. p. 11. sqq.

5. loh. Ludovicus Fabritius, doctor et professor theol. Heidelbergensis (natus Schafbusii a. 1632., mort. a. 1697., cuius opera theologici et historici argumenti collecta cum vita auctoris referente loh. Henr. Heidegger prodiere Turici 1698. 4.) non sua causa, sed iussu Caroli Ludovici electorisPalatini, filii iliius infelicis Friderici V. regis Bohemiae et Palatini , Spinozae a. 1673. scripsit, eumque ad munus honorificentissimum professoris philo- sophiae in universitate literarum Heidelbergensi suscipiendum in- vitavit. Princeps enim benevolus, ab a. 1648. usque ad a. 1680. regno potitus , solo literarum amore permotus et de aliorum do- gmalis leniter sentiens'^), Benedictum quoque arcessere cupiil. Modeste philosophus id renuit. Vid. epist. 53. 54.

6. Albertus Burgh, iuvenis, uti ep. 73. ab eo scripta do- cet, ante literarum studiosus in universitate Lugdunensi et Spino- zae fuerat discipulus, Florentiae vero ecclesiae Romano-Catholicae socius factus. Luculenter misera illius argumenta philosophus refutat, simulque quanti aestimaverit Christianam religionem et inprimis ecclesiam evangelicam testatur. ,,SoIo Christi , inquit, spirilu duci possumus in amorem iustitiae et caritatis". Conf.

12) Conf. de Miirr Ben. de Spinoza adnolal. ad tract. (heol.-polil. p. 20. sq. Eius partem ut chirographi specimen fine libri exhibuit.

13) WA.Mininert , die Geichichte Biii/erns , tom. II. p. 415. sqq. Lips. 1826 8. Conf. Chevracana lom. II. p. i>9.

PKAEFATIO. XI

eiusdeni professionem ep. 23. ,,niaxime Deum se per Christum manifestasse ", et Oldenburgii de eodem iudicium ep. 22. ' *)

7. PetrusBallingius Benedicto amicus fuit, uti ex epi- stola (XXX.) de ominibus a Spinoza ei scripta liquet. Ipsius Bal- lingii epistola non amplius restat.

8. Accedit huic nunc Lambertus van Velthuysen s. Velthusius, nat. Traiecti ad Rhenum a. 1622., mort. 1685. ,me- dicinae doctor et scabinus, qui et de theologia et de philosophia scripsit. ' 5) Eius opera 2 voll. Roterod. 1680. 4. prodierunt. Procul dubio idem est, qui epist. 48. ad I. O. de tractatu theol.-politico scripsit. Quum philosophiae Cartesianae fautor esset, contra ipsum Spinozam serius disputavit in libro: „Lamb. Feltlmsii Ultraiectensis tractatusmoralis de naturali pudore et de dignitate hominis. Traiect. 1676."

B.

Quinque qui non nisi literis initialibus notantur.

1. L. M. i. e. Ludovicus Me yerus, medicinae philoso- phiaeque doctor , ludaeus Amstelodamensis et Spinozae amicissi- nius, quo medico usus est et qui solus philosopho moribundo ad- fuit.'6) Studiorum philosophicorum erat amantissimus; neque soium praefationis ,,principiorum philosophiae Cartesianae a Spi- noza editorum" est auctori^), et ,,operum posthumorum" editor, interpres praefationis et epistolarum primum Belgice scri- ptarum'*), sed etiam scriptor libelli: ,,Philosophia sacrae scri- pturae interpres. Amstel. 1666." quem lo. Sal. Seniler denuo edidit Hal. 1776. 8. Quidam ei etiam tribuebant librum hunc: ,,LuciiAntistiiConstantisde iure ecclesiasticorum liber singularis. Alethop. 1665." Vid. tom. I. praef. p. XV. sq. Ad binas eius lite-

14) Ulraque ep. 73. 74. versa legitur in: JV. Feh, Spinoza, der groste Philotuph, als er Tbmisch-lcathiilisch werden sullte. Leipz. 1829. 8.

15) Vid. Nouveau dictionnaire hislorique s. Velltiuysen et Car. But~ manni Traiectura eruditum s. h. v. 16) Colerus la vie de Spinosa apud Paul. Spin. opp. t. II. p. 688. sqq. 17) Vid. t. 1. p.3. sqq. 18) Vid. tom. I. p. XXIV.

Xn PRAEFATIO.

ras perditas respondet Spinoza ep. 29. Sed ad eundem referendas esse epistolas 61. 72.: Firo doctissimo et expertissimo ***** inde apparet, quod hic iilic ad epist. 29. delegatur. Conf. ep. 69. et 70. Epistolae sex (61. 63. 65. 67. 69. 71.) sunt ipsius Mejeri, qui vulgo videtur Amstelodami, per quoddam vero tem- pus et Parisiis etLondini versatus esse,uli docent epist. 65. 67.71.

2. I. B. ep. 42. quidam referunt ad lohannem Breden- burgium, civem Roterodamensem. Idem a. 1675. prodireiussit librum ,,Enervatio tractalus theol.politici una cumdemonstratione ordine geometrico disposita, naturam non esse Deum , cuiusefifali contrario praedictus tractaius unice nititur," quem initio Belgice conscriptum in Latinum vertendum curaverat. Leibnitius de con- formitate fidei cum ratione § 372. et Colerus vie de Spinosa 1. 1. p. 648. eum vehementer collaudant. Sed de Murr 1. 1. pag. 22. Breden- burgii hic mentionem fieri prorsus negat, et forsan iilum I. B. me- dicinae doctorem significari censet, qui editioni principiorum philosophiae Cartesianae versus quosdam praefixit a me tom. I. praef. p. XXIII. adlatos. Et profecto hunc I. B. Spinozae fami- liarissimum medicumque fuisse et argumentum docet et episto- lae inscriptio: ,,doctissimo expertissimoque viro", quae haud quadraret in Bredenburgium.

3. I. v. M. vir ornatissimus , cui Spinoza cp. 43. explicat quaestionem arithmeticam , quis fuerit ignoratur.

4. 1. 1. vir kumanissimus atque pinidentissimus , ad quem quatuormissaesunt epistolae 44. 45. 46. 47., est fortasse larrig lellis, mercator Amstelodamensis et Mennonita.'») Ex ami- cis fuit Spinozae, cuius opera posthuma in linguam Belgicam transtulit el edidit anno 1677. Eum praefationis quoque aucto- rem esse contendunt /><??'•. Bayle epist. ad Theod. I. ab Almelo- veen de scriptis adespotis in Oeuvres diverses t. IV. p. 164. et de Murr 1. 1. pag. 14. Idem qiiuni in suspicionem pra-

19) Vid. Piiuliis Spin. opp. lom. I. praef. p. XIX. Gfroercr opp. Spin. praef. p. XVII. f i' j vi

I'RAEFATIO. xin

vitalis haereticae veoisset, Gdei conressiouem scripsit et edidit Belg. a. 1684. Inscriplionem eius Gallice exhibuit Petr. Baylins Diclionnaire historique et critique tom. IV. s. Spinoza art. Y. : ,,Confession de la foi Catholique et Chrdtienne contenue dans une lettre a N. N. par larig lellis."

5. I. 0. doctissimus afqt/e ornatissijnus vir putatur fuisse Isaacus Orobio Hispanus^o) , ob quasdam opiniones in quae- stionis carceribus cruciatus, tum profugus Amstelodami ad sacra ludaica transgressus, medicinae doctor, mort. a. 1687., qui quum de V. T. libris quaedam scripsit, tum ,,certamen philo- sophicum propugnatae veritatis divinae ac naluralis adversus loh. Bredeuburgii principia Amstelod. 1684." edidit. Hic non ipse Spinozae literas scripsit, sed epistolam L. v. V. i. e. Lamberti van Velthuysen de tractatu theol.-politico misit, ut auctor se defenderet, quod peregit epist. 49. Manuscriptum , quod Spi- noza in epistola recens edita memoravit, idem esse cum epi- stola48. , vix credibile est. Omnino rationes, quae intercedunt inter epist. 48. 49. et 75., haud facile consentiunt.

C.

Accedunt anonymi quatuor:

1 . De ,,viri doctissimi atque expertissimi, nobilissimi ac do- ctissimi'' epistolis 61 72. iam sermo fuit. Sunt Ludovici Mey- eri, utividetur. Conf. epp. 69. et70. cum ep. 29.

2. Alter, auctor epistolarum 55. 57. 59., cui respondent Spinozae epp. 56. 58. 60. ,,amplissimo pntdentissimoque viro'^ Belgice scriptae, est gravissimus spectrorum et lemurum de- fensor. Quis hic et duo seqq. fuerint nescitur.

3. Tertius quum epistolas quasdam non amplius repertas ante scripsisset, responsiones a Spinoza accepit epp. 39 41. ,,viro amplissimo ac pinidentissimo ".

4. Denique quarto ,,viro humanissimo atque prudentissimo'' data est epislola 50. a. 1674.

20J CoDf. de MuTT 1, 1. p. 23, GfToerer opp. Spin. praef. p. XVII.

XIV PRAEFATIO.

Oinnes has epistolas esse magnae gravitatis cuivis qui eas le- gerit manifestum est, et, uti iam vetus inscriptio ait, „adaliorum Spinozae operum elucidationem non parura faciunt."

Omnes fere eius libri editi epistolis illustrantur:

a) Principia philosophiae Cartesianae et cogitata metaphysica epp. I. 9. 10, 16. 29. 31. 32. 33. 34. 35. 36. 37. 39. 40. 41. 45. 50. 58.61.62. 69.70.;

b) Tractatus theologico-polilicus epp. 14. 17. 19. 20. 21. 22. 23. 24. 25. 47. 48. 49. 50. 72. 73. 74. 75. ;

c) Ethica epp. 2. 3. 4. 18. 26. 27. 29. 62. 63. 64. 65. 66. 67. 68.69.70.71.;

d) De intellectus emendatione tractatus epp. 8. 42. ^3. 64. ;

e) Tractatus politicus ep. 50. et ep. ipsi tractatui praemissa. Quaedam non nisi ex epistolis nobis cognita sunt, e. c. philo-

sophi sententia de servatore et religione Christiana epist. 21. 23. 25. et74., de motu ep. 15., de ominibus ep. 30., derebusphy- sicis, opticis et mathematicis ep. 13. 43. 44—46. 52., delemuri- bus et spectris ep. 56. 58. 60.

Praelerea Spinozae vitae et operum historia dilucidior reddi- tur. Conf. ep. 1.9. 30. 75.al.

Sed, quod gravius est , ex eis omnium optime et verissime Be- nedicti mores vitaeque habitus cognoscuntur, summa modestia, etcomitas, animicandor, pectoris sinceritas, amicitiae probitas, ita ut non solum propter summum ingenii acumen, sed etiam omnibus vitae virtutibusornatusvirorum optimorum benevolentia, amicitia, laude fuerit dignissimus.

Hunc vero secundum operum tomum omni diligentia ac labore editum atque a vitiis innumeris purgatum esse, omnes qui eo usuri sunt facile perspicicnt. Itaque ut eodem favore, quo primum amultisiamexceptumessecomperimus, excipiatur, et ad studia praestantissimi saeculi XVII. philosophi excitandum etpromoveu- dum conferat et speramus et optamus.

Scribebam Lipsiae d. 29. m. Decembr. a. D. MDCCCXLIII.

III.

BENEDICTI DE SPINOZA TRACTATUS

DE

INTELLECTUS

EMENDATIONE

KT DB VIA qOA OrXIMK IN VERAM RKRUM COCMTIONEM DIRIGITCR.

Sptnota IT.

EX

PliAEFATIONE EDITORIS

B. D. S. OPERUM POSTHUMORUM.

Tractatus de emendatioyie intellectus est ex prioribus nostri philosophi operibus , testibus et stylo et conceptibus iam multos ante annos conscriptus. Rei, quam in eo tractat, dignitas et magna, quam in eo sibi scopum praefixit, utilitas, nempe in- tellectui viam sternere facillimam atque planissimam ad veram re- rum cognitionem, calcar ipsi semper eum ad umbilicum per- ducendi fuere. At operis pondus profundaeque meditationes et vasta rerum scientia , quae ad eius perfectionem requirebantur, lento gradu eum promoverunt, ut etin causa fuerunt , quod non fuerit absolutus, quodque hic illic aliquid desideretur. Nam auctor in annotationibus , quas ipse addidit, saepius monet id , quod tra- ctat, accuratius demonstrandum vel latius explicandum, sive in sua philosophia sive alibi. Quia vero res praestantissimas nec non utilissimas continet, in veritatis studioso studium excitabunt sum- mum, nec parum adiuvabunt in ea indaganda; ideo eum simul cum aliis cdere visum fuit. Tractat in eo primo de bono appa- rcnte, quod homines plerumque appetunt, nempe de divitiis, libidineethonore; etde vero bono, et quomodo id sit acquiren- dum. Praescribit secundo quasdam vivendi regulas ; indeque ad intellectus emendationem transit. Ut avrtem haec emen- datio melius procedat, quatuor diversos percipiendi modos enume- rat, quos deinceps prolixius paulo enucleat et exiis, qui optime scopoinserviunt, eligit. Porro ut horum usum nosceremus, agit de intellectus instrumentis, videlicet de veris ideis, et

1*

4 PRAEFATIO.

eadem opera de rectaad ducenduni intellectuui via et methodc- eiusque parlibus. Prima pars tradit, quomodo verae ideae ab aliis discernantur, ct prospiciatur, ne falsae, fictae et dubiae ideae cum veris confundantur : et hac occasione prolixe de veris , falsis, fictis et dubiis ideis agit, quibus denique aliquid de memoria et oblivione annectit. Secunda pars regulas dat, quibus ex notis ignotum recte educatur intelligaturque. Ut autem hoc rite fiat, perceptionem duobis modis fieri statuit, vel per solam essentiam vei per causam proximam. Quoniam vero utrumque non nisi ex vera rei definitione elicitur, leges definitionis rerum tum creata- rum , tum increatarum proponit. Praeterea ut nostri conceptus concatenentur, media, quibus res particulares aeternae cogno- scanfur, praescribit. Etut haec omnia meliusperficiantur, agit de viribus intellectus eiusque enumerat proprietates. Et hic finitur tractatus de emendatione intellectus. In animo semper habuit auctor, eum perficere. At aliis negotiis praepeditus et tandem raorte abreptus ad optatum finem perducere non potuit. Quumvero, uti iam dictum est, multa praeclara at- que utilia contineat, quae veritatis sincero indagatori non parum e re futura esse haudquaquam dubitamus , te iis privare noluimus, benevole lector; et ut etiam multa obscura, rudia adhuc etim- polita, quae in eo hinc inde occurrunt, condonare non graveris, horum ne inscius esses, admonitum te quoque esse voluimus. Valc.

1 N D E X.

I. De bonis quae hoiuines pleruiuque appetunl. §. 1. sqq.

II. De bono vero el summo. §. 11. sqq.

III. Quaedam vivendi regulae. §. IT.

IV. De diversis percipiendi modis. §. 18. sqq. V. De oplimo modo percipiendi. §. 25. sqq.

VI. De intellectus instrumenlis, veris ideis. §. 30. sqq.

VII. De recta methodo cognoscendi. §. 36. sqq.

VIII. Methodiparsprima. De idea Octa. §. 50. sqq.

IX. De idea falsa. §. 60. sqq.

X. De idea dubia. §. 77. sqq.

XI. De memoria et oblivione. Conclusio. §. 81. sqq.

XII. Methodi pars secunda. De duplici perceptione. §. 91. sqq.

XIII. De condilionibus definitionis. §. y.°>. sqq.

XIV. De mediis quibus res aeternae cognoscuntur. §. 99. sqq. XV. De viribus intellectus eiusque proprietatibus. §. 106. sqq.

I. De bonis qiiae honiines plerumque appetunt.

Postquam me expertenlia docuit, orania, quae in comrauni vita frequenter occurrunt, vana et futilia esse; quura viderem omnia,a quibus etquaetimebam.niliilnequeboninequeraaliin se habere , nisi quatenus ab iis aniraus raovebatur : constitui tandera inquirere, an aliquiddaretur, quod verum bonura et sui coramu- nicabile esset, etaquo solo reiectis ceteris oranibus animus affi- ceretur; imo an aliquld daretur, quo invento et acquisito con- tinua ac sumraa in aeteruura fruerer laetitia. 2. Dico vie tandevi constituisse. Prirao enim intuitu inconsultura vide- batur, propter rera tunc incertara certa araittere velle. Videbam nirairura comraoda, quae ex honore ac divitiis acquiruntur, et quod ab iis quaerendis cogebar abstinere, si seriara rei alii et novae operara dare vellem, etsi forte summa felicitas iniisesset sita , perspiciebam me ea debere carere ; si vero in iis non esset sifa eisque tantum darem operara , tura etiam suraraa carerera fe- licitate. 3. Volvebara igitur animo, an forte esset possibile ad no- vum institutum , aut saltera ad ipsius certitudinera pervenire, licet ordo et comraune vitae raeae institulura non mutaretur, quod saepe frustra tentavi. Nam quae pleruraque in vita occurrunt, et apud homines, ut ex eorum operibus colligere licet, tanquam summura bonum aestiraantur , ad haec tria rediguntur : divitias seilicet, hojiorem atqiie libidine?n. His tribus adeo distrahitur mens , ut rainirae possit de alio aliquo bono cqgitare. 4. Nam quod ad libidinera attinet, ea adeo suspenditur animus, ac si in aliquo bono quiesceret; quo maxime irapeditur, ne de alio co- gitet. Sed post illius fruitionem surama sequitur tristitia, quae si Don suspendit mentem , tamen perturbat et hebetat. Honores ac divitias prosequendo non parum etiam distrahitur mens,

8 DE INTELLECTUS EMENDATIONE

praesertim ubi hae non nisi propter se quaeruntur*), quia tum supponuntur summum esse bonum. 5. Honore vero multo ad- huc magis mens distrahitur; supponitur enim semper bonum esse per se et tanquam finis ultimus,ad quem omnia diriguntur. Deinde in his non datur, sicut in libidine, poenitenlia, sed quo plus utri- usque possidetur, eo magis augetur laetitia, et consequenter magis ac magis incitamur ad utrumque augendum; si autcm spe in ali- quo casu frustremur, tum summa oritur tristitia. Est denique honor magno impedimento eo , quod , ut ipsum assequamur , \ita necessario ad captum hominum est dirigenda, fugiendo scilicet quod vulgo fugiunt, et quaerendo quod vulgo quaerunt ho- mines.

6. Quum itaque viderem, haec omnia adeo obstare, quo minus operam novo alicui instituto darem, imo adeo esse opposita, ut ab uno aut altero necessario esset abstinendum , cogebar in- quirere, quid mihi esset utilius ; nempe, utdixi, ^idebarbonum certum pro incerto amittere velie. Sed postquam aliquantulum huic rei incubueram , inveni primo , si hisce omissis ad novum in- stitutum accingerer, me bonum sua uatura incertum , utclareex dictis possumus colligere , omissurum pro incerto , non quidem sua natura (fixum enim bonum quaerebam) , sed tantum quoad ipsius consecutionem. 7. Assidua autem meditatione eo perveni, ut viderem , quod tum , modo possim penitus deliberare , mala certa pro bono certo omitterem. Videbam enim me in summo versari periculo , etmecogi, remedium, quamvisincertum, sum- mis viribus quaerere ; velutiaeger letalimorbo laborans, qui ubi mortem certam praevidet , ni adhibeatur remedium , illud ipsum, quamvis incertum, summis viribus cogitur quaerere; nempe in eo tota eius spes est sita. Illa autem omnia, quae vulgus sequitur, non tantum nullum conferunt remedium ad nostrum esse conservan- dum , sed etiam id impediunt, et frequenter sunt causa interitus

*) Potuissenl haec latius et distinctius explicari,distinguendo scilicet divilias, quae quaerunlur vel propter se vel propter honorem vel propter libidinem vel propter valetudinem et augmentum scienliarum et artium. Sed hoc ad suum locum reservatur, quia huius loci non est, haec adeo accurate inquirere. Sp.

TRACTATUS. 1. 11. <J

eorum , qui ea possident , et semper causa intcrltus eorum , qui ab iis possidentur. *)

8. Permulta enim exstant exempla eorum , qui persecutionera ad necem usque passi sunt propter ipsorum divitias, et etiam eorum , qui, ut opes comparareut , tot periculis sese exposuerunt, ut tandem vita poenam luerent suae stultitiae. Neque eorum pauciora sunt exempla , qui , ut honorem assequerentur aut de- fenderent, miserrirae passi sunt. Innumeranda denique esstant exempla eorum, qui prae nimia libidine mortera sibi accelera- verunt. y. Videbantur porro ex eo haec orta esse mala, quod tota felicitas aut infelicitas in hoc solo sita est ; videlicet in qualitate obiecti, cui adhaeremus amore. Nam propter illud, quod non amatur, nunquam orientur lites, nuUa erit tristitia, si pereat, nulla invidia, si ab alio possideatur, nullus timor, nullum odium, et, ut verbo dicam, nuUae commotiones auimi; quae quidem omnia contingunt in amore eorum , quae perire possunt, uti haec omnia, de quibus modo locuti suraus. 10. Sed amor erga rem aeternam et infmitam sola laetitia pascit animura , ipsaque omnis tristitiae est expers ; quod valde est desiderandum totisque viribus quaerendum. Verum non absque ratioce usus sura his verbis: vwdo po6sim serio delibei-are. Nam quamvis haec mente adeo clare perciperem, non poteram taraen ideo omuem avaritiam, libidinem atque gloriam deponere.

II. De bono vero et summo.

1 1 . Hoc unum videbam , quod , quam diu mens circa has co- gitationes versabatur , tara diu illa aversabatur et serio de novo co- gitabat instituto ; quod magno mihi fuit solatio. Nam videbam illa mala non esse talis conditionis, ut remediis nollent cedere. Et quamns in initio haec intervalla essent rara et per admodum exiguum temporis spatium durarent, postquam tamen verum bonum magis ac magismihiiunotuit, intervalla ista frequenliora et longiora fuerunt; praesertira postquam vidi nummorum acqui- sitionera aut libidinem et gloriara tam diu obesse , quam diu pro- ptcr se , et non tanquam media ad alia quaeruntur. Si vcro tan-

') Haec accuratius sunt demonstranda. Sp.

10 DE INTELLECTUS EMENDATIOXE

quam raedia quaeruntur , modum tunc habebunt, etminimeobe- runt, sed contra ad finem, propter quem quaeruntur, multum coflducent, nt suo loco ostendemus.

12. Hic tantum breviter dicam, quid per verum bonum intelligam, et simul quid sit summum bonum. Quodutrecte intelligatur , notandum est, quod bonum et malum non nisi respective dicantur ; adeo ut una eademque res possit dici bona et mala secundum diversos respectus , eodem modo ac perfectum et imperfectura.i) Nihil enim in sua natura spectatura perfectum dicetur vel imperfectura; praesertim postquam noverimus, omnia, quae fiunt, secundum aeternum ordinem et secundum certas naturae leges fieri. 13. Quum autem humana irabecillitas il- lum ordinem cogitatione sua non assequatur, et interim homo con- cipiat naturara aliquara huraanam sua multo firmiorem , et simul nihil obstare videat, quo minus talera naturam acquirat, incitatur ad media quaerendum, quae ipsum ad talem ducant perfectionem ; etoraneillud, quod potest esse mediura, ut eo perveniat, voca- tnrverum bonum. Summum autembonum est eo pervenire, ut ille cum aliis indinduis, si fieri potest, tali natura fruatur. Quaenam autera illa sit nafura ostenderaus suo loco, nirairum esse cognitionem unionis, quam mens cum tota natura habet. *)

14. Hic est itaque finis, ad quera tendo, talem scilicet naturam acquirere, et ut raulti raecura eara acquirant conari , hocest, de mea felicitate etiam est operam dare , ut ahi multi idem atque ego intelligant, ut eorum intellectus et cupiditas prorsus cum meo intellectu et cupiditate conveniant; utque hoc fiat, necesse est tantura de natura intelligere, quantura suflBcit ad talem naturam acquirendara ') ; deinde formare talem societatera , qualis est de- sideranda,ut quara plurimi quara facillirae et secure eo perveniant.

15. Porro danda est opera moraliphilosophiae, ut et docfrinae de puerorum educatione ; et quia valetudo non parvura est medium ad hunc finem assequendum, concinnanda est integra y/jerfacma ; et quia arte multa, quae difficilia sunt, facilia redduntur, mul-

1) Conf. Spinoz. elhic. part. IV. praefat.

2) Haec fusius suo loco explicanlur. Sp.

3) Nota, quod hic tantum curo enumerare scientias ad nostruni scopum necessarias, licet ad carum seriem non attendam. Sp.

TRACTATITS. II. III. IV. 1 1

tuinque leiuporis et commoditatis iu viia ea lucrari possumus, ideo viechanica nullo modo est contemnenda. 16. Sed ante omnia excogitandus est modus medendi intellectus, ipsumque, quantum initio licet , expurgandi , ut feliciter res absque errore et quam optime intelligat. Unde quisque iam poterit videre, me omnes scientias ad unum finem*) etscopum velle dirigere, scilicet ut ad summam humanam , quam diximus , perfectionem pervenia- tur; et sic omue illud, quod in scientiis nihil ad finem nostrum nos promovet , tanquam inutile erit reiicieudum , hoc est , ut uno verbo dicam , oranes nostrae operationes simul et cogitationes ad hunc sunt dirigendae finem.

III. Quaedam vivendi regulae.

17. Sed quia , dum curamus eum consequi et operam damus, ut intellectum in rectam viam redigamus, necesse est vivere, pro- pterea ante omnia cogimur quasdam vivendi regulas tan- quam bonassupponere; hasscilicet:

I. Ad captum vulgi loqui, et illa omnia operari, quae nihil impedimenti adferunt, quo minus nostrum scopum attingamus. Kam non parum emolumenti ab eo possumus acquirere, modo ipsius captui, quantuni fieri potest, concedamus. Adde, quod tali modo amicas praebebunt aures ad veritatem audiendam.

II. Deliciis in tantum frui, in quanium ad tuendam valetudi- nem sufficit.

III. Denique tantura nummorum aut cuiuscumque alterius rei quaerere , quantum sufEcit ad vitam et valetudinem sustentandam etadmores civitatis, qui nostrum scopum non oppugnant, imi- tandos.

IV. De quatuor percipiendi itiodis.

18. Hisce sic positis ad primum , quod ante omnia faciendum est, me accingam, ad emendandum scilicet intellectum, eumque aptumreddendum ad res tali modo intelligendas, quo opus est, ut nostrum finem assequamur. Quod ut fiat, exigit ordo,

*1 Finis in scientiis est unicus , ad quem omnes sunt dirigendae. Sp.

12 DE INTELLECTUS EMENDATIOXE

quem naturaliter habenius , ut Lic resumam omnes modos per- cipiendi, quos hucusque habui ad aliquid indubie afiBrmandum vel negandum , quo omnium optinium eligam , et simul meas vires et naturara , quam perficere cupio , noscere incipiam.

19. Si accurate attendo , possunt omnes ad quatuor potissi- mum reduci.

I. Est perceptio , quam ex auditu aut ei aliquo signo , quod vocant ad placitum, habemus.

II. Est perceptio , quam haberaus ab experientia vaga, hoc est, ab experientia, quae non determinatur ab intellectu, sed tantum idea dicitur , quia casu sic occurrit , et nullum aliud habe- mus experimentum , quod hoc oppugnat , et ideo tanquam incon- cussum apud nos mauet.

III. Est perceptio , ubi essentia j-ei ex alia re concludiiur, sed nonadaequate; quod flt, quum vel ab aliquo eflfeclu causaui colligimus , vei quum concluditur ab aliquo uuiversali, quod sem- per aliqua proprietas concomitatur.*)

IV. Denique perceptio est , ubi res percipitur jier solam suam essentiam vel per cognitionem suae proximae causae.

20. Quae orania exemplis illustrabo. Ex atiditu tantuni scio raeum natalemdiem, et quod tales parentes habui, etsimi- lia; de quibus nunquara dubitavi. Per experientiam vagajn scio, me moriturum ; hoc enira ideo affirrao , quia vidi alios mei similes obiisse mortem, quaravis neque omnes per idem temporis spatium vixerint, neque ex eodem morbo obierint. Deiade per expejneji- tiam vagajn etiam scio, quod oleum sit aptum alimentum ad nutriendam flaramara , quodque aqua ad eam exstinguendam apta sit; scio etiam, quod canis sit animal latrans, et homo animal rationale, et sic fere orania no\i, quae ad usura vitae faciunt.

*) Hoc quum fit, niiiil de causa intelligimus propler id, quod iu ef- feclu consideramus. Quod satis apparet ex eo, quod tuni causa non nisi generalissimis terminis explicetur, nempehis: ergo dntur aliqiiid ; ergo dntur aliqua yoteutia elc. : vel etiam ex eo, quod ipsam negalive ex- primant: ergo »on ett koc vel illud elc. In secundo casu aliquid causac Iribuilur propler effeclum, quod clare concipilur, ul in exemplo osien- demus; verum nihil praetcr propria; non vero rei essentia particuia- ris. Hp.

TRACTATUS. IV. 13

21. Ex alia vero re hoc modo conchidimiis : postquara clare pcrcipimus, nos tale corpus senlirc et nuilura aliud, inde, inquam, clare concludimus animara unitam esse corpori, quae unio est causa talis sensationis '); sed quaenam sit illa sensatio et unio, non absolute inde possumus intelligere.*) Vel postquam novi na- turam visus , et simul , eum liabere talem proprietatem , ut unam eandemque rem ad magnam distantiam minorem videamus , quam si eam cominus intueamur; inde concludimus solem maiorem esse, quamapparet, et alia his simiiia. 23. Per so/ff7« denique rei essentiam res percipitur; quando ex eo, quod aliquid novi, scio, quid hoc sit aliquid nosse, vel ex eo, quod novi essentiara animae, scio eam corpori esse unitam. Eadera cognitione novi- raus duo et tria esse quinque, et si dentur duae lineae uni tertiae parallelae, eas etiam inter sese parallelas etc. Ea taraen, quae hucusque tali cognitione potui intelligere, perpauca fuerunt.

23. Ut autem haecomnia melius inteliigantur, unico tantum utar exemplo, hoc scilicet. Dantur tres nuraeri ; quaerit quis quartum, qui sit ad tertium, ut secundus ad priraum. Dicunt hic passim mercatores, se scire, quid sit agendum, ut quartus inveniatur, quia nempe eam operationera nondura oblivioni tra- diderunt, quam nudara sine demonstratione a suis magistris audi- verunt. Alii vero ab experientia simplicium faciunt axioma uni- versale, scilicetubi quartus numerus persepatet, utinhis2,4, 3, 6, ubi experiuntur, quod ducto secundo in tertiura, et pro- ducto deinde per primura diviso fiat quotiens 6 ; et quum vident eundem numerura produci, quera sine hac operatione noverant

1) Ex hoc exemplo clare videre id esl, quod modo notavi. Nam per iliam unionem nihil inteliigimus praeter sensalionem ipsam, efTectus scilicet, ex quo causam, de qua nibil intelligimus, concludebamus. Sp.

2) Talis conclusio quamvis certa sit, non tamen satis luta est, nisi maxime caventibus. Nam nisi optime caveant sibi, in errores statim incidenl. Ubi enim res ita abstracte concipiunt, nori autem per veram essentiam, statim ab imaginatione conrunduntur. Nam id, quod in se unum est, multiplex esse iraaginantur homines. Nam iis, quae abs- tracte, seorsim et confuse concipiunt, nomina imponunt, quae ab ipsis ad alia magis familiaria significandum usurpaniur; quo fit, ut baeo imaginentur eodem modo ac eas res imaginari solent, quibus primum haec nomina imposuerunt. Sp.

14 DE INTKLLKCTUS EMENDATIONE

esse proportionalem , inde concludunt operationem esse bouam ad quartura numerum proportionalem semper inveniendum. 24. Sed mathematici vi demonstrationis prop. 19. libr. 7. element. Euclidis sciunt, quales numeri inter se sint proportionales, scilicet ex natura proportionis eiusque proprietate , quod nempe numerus, qui fit ex prirao et quarto , aequalis sit numero , qui fit ex secundo et tertio. Attamen adaequatam proportionalitatem datorum nu- merorum non vident ; etsivideant, non vident eam vi illius pro- positionis , sed intuitive , uuUam operationem facientes.

V. De optimo modo percipiendi.

35. Utautem exhisoptimus eligaturmodus percipiendi, requiritur, ut breviter enunieremus , quae sint necessariamedia, ut nostrum finem assequamur ; haec scilicet :

I. Nostram naturam , quam cupimus perficere , exacte nosse, et simul tantura de rerum natura , quantum sit necesse.

II. Ut inde rerum differentias, convenientias et oppugnan- tias recte colligamus.

III. Ut recte concipiatur , quidpossint pati, quid non.

IV. Ut hoc conferatur cum natura et potentia hominis. Et ex istis facile apparebit summa, ad quam homo potest per- venire, perfectio.

26. His sic consideratis videamus , quis modus percipiendi nobis sit eligendus.

Quodadprimura attinet, persepatet, quod cxauditu, prae- terquara quod sit res admodum incerta , nullam percipiamus es- sentiamrei, sicuti ex nostro exeraplo apparet; et quura singularis cxistentia alicuius rei non noscatur nisi cognita essentia (uti postea videbitur), hinc clare concludimus omnem certitudinera , quam ex auditu habemus , a scientiis esse secludendam. Nam a sim- plici auditu , ubi non praccessit proprius intellectus , nunqunm quis poterit affici.

27. Quoad secundum ; nullus etiam dicendus est, quod habeat ideara illius proportionis, quam quaerit.*) Praeterquam quod

*) Uic aliquando prolixius agam de experientia, et empiricorum et r«cenliuni philosophorura procedendi methodum examinabo. Sp.

TKACTATUS, V. VJ. 15

sit res adiuodum incerta et sine fine, nihil taiuen unquam tali modo quis in lebus naturalibus percipiet praeter accidentia, quae nunquam clare inteiliguntur, nisi praecognitis esseotiis. Unde etiam et ille secludendiis est.

28. De tertio autem aliquo modo dicendum, quod habeamus ideam rei , deinde quod etiam absque periculo erroris concluda- mus ; sed tamen per se non erit medium, ut nostram perfectionem acquiramus.

29. Solus quartus modus comprehendit essentiam rei adae- quatam , et absque erroris periculo ; ideoque maxime erit usur- pandus. Quomodo ergo sit adhibendus, ut res incognitae tali cognitione a nobis intelligantur, simulque ut hoc quam compen- diosetiat, curabimus explicare.

VI. De intellectus instrumentis, ideis veris.

30. Postquam novimus , quaenam cognitio nobis sit neces- saria, tradeuda est via et melhodus, qua res, quae sunt cognoscendae, tali cognitione cognoscamus. Quodutfiat, venit prius cousiderandum , quod hic non dabitur inquisitio in infini- tum; scilicetut inveniatur optima methodus verum investigandi, non opus est alia methodo , ut methodus veri investigandi iuvesti- getur; et ut secunda methodus investigetur, non opus est alia tertia , et sic in infinitum. Tali enim modo nunquam ad veri co- gnitionem, imo ad nullam cognitionem perveniretur. Hoc vero eodem modo se habet, ac se habent instrumenta corporea, ubi eodem modoliceretargumentari. Nam ut ferrum cudatur, malleo opus est, et ut malleus habeatur, eum fieri necessum est; ad quod alio malleo, aliisque instrumentis opus est, quae etiamut habeantur^ aliis opus erit instrumentis, et sic in infinitum: et hoc modo frustra aliquis probare conaretur, homines nullam ha- berepotestatem ferrum cudendi. 31. Sed quemadmodum homi- nes initio innatis instrumentis quaedam facillima , quamvis labo- riose et imperfecte , facere quiverunt, iisque confectis alia diflBci- liora minori labore et perfectius confecerunt, et sic gradatim ab operibus simplicissimis ad instrumenta , et ab iustrumentis ad alia opera et instrumenta pergendo eo pervenerunt , ut tot et tam dilii-

16 DE INTELLECTUS EMENDATIONE

ciliaparvo labore perflciant : sic etiam intellectus vi sua nativai) facitsibi instruraenta intellectualia, quibus alias vires ac- quirit ad alia opera 2) intellectualia, et ex iis operibus aliainstru- menta seu potestatem ulterius imestigandi; et sic gradatim pergit, donec sapientiae culraen attingat. 32. Quod autem intellectus ita sese habeat, facilc erit videre, modo intelligatur, quid sit methodus verum investigandi , et quaenam sint illa innata instru- menta, quibus tantum eget ad alia ex iis instruraenta conficienda, ut ulterius procedat. Ad quod ostendendum sic procedo. ')

33. Idea vera (habemus enim ideam veram) est divcrsum quid a suo ideato. Nam aliud est circulus, aliudidea circuli; idea enim circuli non est aliquid habens peripheriam et ceutram, uti circulus, nec idea corporis est ipsum corpus. Et quum sit quid diversum a suo ideato, erit etiam per se aliquid intelligibile, hoc est, idea quoad suam essentiam formalem potest esse obiectum alterius essentiae obiectivae, et rursus haec altera esseutia obiectiva erit etiam in se spectata quid reale et intelligibile , et sic indefinite. 34. Petrusex.gr. est quid reale ; vera autem ideaPetri estessen- tia Petri obiectiva, et in se quid reale, et omnino diversum ab ipso Petro. Quum itaque idea Petri sit quid reale habens suam essen- tiam peculiarem, erit etiam quid iQtelligibile, id est, obiectum alterius ideae, quae idea habebit in se obiective omne id, quod idea Petri habet formaliter, etrursus idea, quae est ideae Petri, habet iterum suam essentiam , quae etiam potest esse obiectum alterius ideae, et sic indefinite. Quod quisque potest experiri, dum videt se scire , quid sit Petrus , et etiam scire se scire , et rursus scit se scire , quod scit etc. Unde constat, quod, ut in- telligatur essentia Petri , non sit necesse , ipsam ideam Petri in- telligere, et multo minus ideam ideae Petri; quod idem est, ac si dicerem , non esse opus , ut sciam , quod sciam me scire . et

1) Per vim nntivam !:ite!'igo illud , quod in nobis a causis externis noncausatur, quodque poslea in mea philosophia explicabimus. Sp.

2) Hic vocantur opera; in mea philosophia quid sint explicabi- tur. Sp.

3) Nota, quod hic non tantum curabirous ostendere id, quod modo dixi, sed etiam nos hucusque recte processisse, et simul alia scilu valde necessaria. Sp,

TKACTATL.S. YI. VII. 17

nuillo ininus csse opus scire, quod sciam nie scire; non raagis, quam ad iulelligeudam essentiam trianguli opus sit essentiam circuli intelligere. ') Sed contrarium datur in his ideis. Nam ut sciam nie scire, necessario dcbeo prius scire. 35. Hinc patet, quod certitudo nihil sit praeter ipsam essentiam obiectivam ; id est, modus, quo senlimus essentiam formalem, est ipsa certitudo. Unde iterum palet , quod ad certitudinem veritatis nullo alio signo sitopus, quam veram habere ideam ; nam, uti ostendimus, non opus est, ut sciam, quod sciam me scire. Ex quibus rursum patet, neminem posse scire, quid sit summa certitudo , nisi qui habet adaequatam ideam aut essentiam obiectivam alicuius rei; nimirum quia idem estcertitudo etessentia obiectiva.

VII. De recta methodo cognoscendi.

36. Quuni itaque veritas nullo egeat signo , sed sufBciat habere essentias rerum obiectivas , aut, quodidem est, ideas, utomne tollatur dubium; hinc sequitur, quod vera non est methodus signum veritatis quaerere post acquisitionem idearum, sed quod vera methodus est via , ut ipsa veritas aut essentiae obiectivae re- rum aut ideae (omnia illa idem significant) debito ordine quaeran- tur. '^) 37. Rursus methodus necessario debet loqui de ratiocina- tione aut de intellectione; id est, methodus non est ipsum ratio- cinari ad intelligendura causas rerura , et multo minus estro intel- ligere causas rerum, sedest intelligere, quid sitveraidea, eam a ceteris perceptionibusdistinguendo eiusque naturam investigando, ut inde nostram intelligeudi potentiam noscaraus, et mentemila cohibeamus, utadillam normam omnia intelligat, quae sunt iu- telligenda, tradendo tanquam ausilia certas regulas, et etiam faciendo, ne mens inutilibus defatigetur. 38. Unde colligitur, methodura nihil aliud esse , nisi cognitionera reflexivam aut ideam ideae; et quia non datur idea ideae, nisi prius detur idea, ergo

1) Nota, quod hic non inquirimus, quomodo prima essentia ob- iectiva nobis innata sit. Nam id pertinet ad investigalionem naturae, ubi haec fusius explicanlur, et simul ostenditur, quod praeter ideam nulla datur affirmatio, neque negatio, ncque ulla voluntas. Sp.

2) Quid jfmfrfre in anima sil, explicatur in mea pbilosophia. Sp. Spinoza II. 2

18 DE INTELLECTUS EMENDATIOXE

methodus non dabitur , nisi prius detur idea. Unde illa bona erit methodus, quae ostendit, quomodo mens dirigenda sit ad datae . verae ideae normam. Porro quum ratio, quae est inter duas ideas, sit eadem cum ratione, quae est inter essentias formales idearura illarum, inde sequitur, quod cognitio reflexiva, quae est ideae entis per.fectissimi, praestantior erit cognitione reflexiva ceterarum idearum; hoc est, perfectissima ea erit methodus, quae ad datae ideae entis perfectissimi normam ostendit, quomodo mens sit dirigenda. 39. Ex his facile intelligitur, quomodo mens plura intelligendo alia siniul acquirat instrumenta, quibus facilius pergat intelligere. Nam , ut ex dictis licet colligere , debet ante omnia in nobis existere vera idea lanquam innatum instrumentum , qua intellecta intelligatur simul difl"erentia, quae est inter talem per- ceptionem et ceteras omnes. Qua in re consistit una methodi pars. Et quum per se clarum sit, mentem eo melius se intelli- gere, quo plura de natura intelligit, inde constat, hanc raethodi partera eo perfectiorem fore, quo raens plura intelligit, et tum fore perfectissimam , quura mens ad cognitionem entis perfectis- simi attendit sive refleclit. 40. Deinde, quo plura mens novit, eo melius et suas vires et ordinem naturae intelligit; quo autem melius suas vires intelligit, eo facilius potest se ipsam dirigere et regulas sibi proponere ; et quo melius ordinem naturae intelligit, eo facilius potest se ab inutilibus cohibere : in quibus tota consistit methodus, uti diximus. 41. Adde quod idea eodem modo se habet obiective , ac ipsius ideatum se habet realiter. Si ergo daretur aliquid in natura nihil comraercii habens cum aliis rebus, eius etiam si datur essentia obiectiva , quae couvenire oranino de- beret cum formali, nihil eliam comraercii haberet cum aliis ideis*J, id est, nihil de ipsa poterimus concludere ; et contra , quae habent commerciuni cum aliis rebus, uti sunt omnia quae in natura existunt, intelligentur et ipsorum etiam essentiae obiectivae idem habebuut commercium, id est, aliae ideae ex eis deducentur, quae ilerum habebunt commercium cum aliis, et sic instrumenta ad procedendura ulterius crescent. Quod conabamur demonstrare.

•) CommeTchim habete cuin aliis rehus est produci ab aliis aut aiia producere. Sji.

TKACTATLS. VH. 1«J

42. Porro ei hoc ultimo, quod diximus, scilicet quod idea omuiuo cum sua essentia formali debeat convenire, patet iterum, ex eo quod, ut mens nostra omnino referat naturae exemplar, debeat omDessuas ideas producere ab ea , quae refert originem et fontem totius naturae , ut ipsa etiam sit fous ceterarum idearum.

43. Hic forte aliquis mirabitur, quod nos, ubi diiimus, bonam methodum eam esse , quae ostendit , quomodo mens sit dirigenda ad datae verae ideae normam,hoc raliocinando probemus; id quod ostendere videtur, hocper se non esse notum: atque adeo quaeri polesl, utrum nos bene ratiocinemur. Si bene ratiocinamur, debemusincipere a dataidea, et quum incipere a dataidea egeat demonstratione, deberemusiterum nostrum ratiocinium probare, et tum iterum illud alterum , et sic in intinitum. 44. Sed ad hoc respondeo : quod si quis fato quodam sic processisset naturam in- vestigando , scilicet ad datae verae ideae normam alias acquirendo ideas debito ordine, nunquam de sua veritate dubitasset*), eo quod veritas, uti ostendimus, se ipsam patefacit, et etiam sponte omnia ipsi afDuxissent. Sed quia hoc nunquam aut raro contingit, ideo coactus fui illa sic ponere , ut illud , quod uon possumus fato, praemeditato tamen consilio acquiramus , et simul ut appareret, ad probandam veritatem et bonum ratiocinium nullis nos egere in- strumentis , nisi ipsa veritate et bono ratiocinio. >'am bonum ra- tiocinium bene ratiocinando comprobavi , et adhuc probare conor. 45. Adde, quod etiam hoc modo homines assuefiant meditationi- bussuis internis. Ratio autem , cur in naturae inquisitione raro contingat, ut debito ordine ea investigetur, est propter praeiudicia, quorum causas postea in nostra philosophia explicabimus ; deinde quia opus est niagna et accurata distinctione, sicut posteaosten- demus (id quod valde est laboriosum) ; denique propter statum rerura humanarura , qui , ut iam ostensura est , prorsus est mu- labilis. Sunt adhuc aliae rationes , quas non inquirimus.

46. Si quis forte quaerat, cur non ipse statim ante omnia veritates naturae isto ordine ostenderim(nam veritasse ipsampate- facit): ei respondeo simulque moneo , ne propter paradoxa, quae forte passim occurrent , ea velit tanquam falsa reiicere , sed prius

*) Sicut etiam hic non dubitamus de uostra veritate. Sp.

2*

20 DE INTF-LLECTUS EMENDATIONE

dignetur ordiDeni considerare, quo ea probemus, et tum cerlus evadet, nos verum assequutos fuisse. Et haec fuit causa , cur haec praemiserim.

47. Si postea forte quis scepticus et de ipsa prima veritate et de omnibus, quas ad normam primae deducemus, dubius adhuc maneret, ille profecto aut contra conscientiam loquetur, aut nos fatebimur , dari homines penitus etiam animo obcaecatos a nativi- tate aut a praeiudiciorum causa, id est, aliquo externo casu. Nam neque se ipsos sentiunt. Si aliquid affirmant vel dabitant, nesciunt se dubitare aut affirmare; dicunt se nihil scire, et hoc ipsum, quod nihii sciunt , dicunt se ignorare; neque hoc ab- solute dicunt; nam metuunt fateri, se existere, quam diu nihil sciunt, adeo ut tandem debeant obmutescere, ne forte aliquid sup- ponant, quod veritatem redoleat. 48. Denique cum ipsis non estloquendum de scientiis; nara quod ad vitae et societatis usuni attinet, necessitas eos coegit, utsupponerentse esse, etutsuum utile quaererent, et iureiurando multa affirmarent et negarent. Nam si aliquid ipsis probetur, nesciunt, an probet aut deficiat argumentatio. Si negant, concedunt aut opponunt, nesciunt se negare, concedere aut opponere ; adeoque habendi sunt tanquam automata, quae mente omnino carent.

49. Resumamus iam nostrum propositum. Habuimus hucus- que primo finem , ad quem omnes nostras cogitationes dirigerc studemus. Co^noyimus seciindo , quaenam sit optima perceptio, cuius ope ad nostram perfectionem pervenire possimus. Cogno- rimus tertio , quaenam sit prima via , cui mens insistere debeat, ut bene incipiat; quae est, ut ad normam datae cuiuscumque verae ideae pergat certis legibus inquirere. Quod ut recte fiat, haec debet methodus praestare: primo veram ideam a ceteris omnibus perceptionibus distinguere, et mentem a ceteris perce- ptionibus cohibere ; secundo tradere regulas , ut res incognitae ad talem normam percipiantur; fe7';2o ordinem constituere, ne inu- tilibus defatigemur. Posiquam hanc methodum novimus, vidinius qnarto hanc raethodum perfectissimam futuram, ubi habuerimus ideam entis perfectissimi. Unde initio illud erit maiime obser- vandum, ut quanto ocius ad cognitionem talis entis pemnia- mus.

TRACTATUS. VIII. 21

"VIII. Methodi pars prima. De idea ficta.

50. Incipiamus itaque a prima parte metbodi, quae est, uti diximus, distinguere et separare ideam veram a cetcris per- ceptionibus, et cohibere mentera , uefalsas, fictas et dubias cum veris coufundat. Quod utcumque fuse hic explicare animus est, ut lectores detineam in cogitatione rci adeo necessariae, et etiam quia multi sunt , qui vel de veris dubitant ex eo , quod non atteo- derunt ad distinctionem, quae est inter veram perceptionem et alias omnes; adeo ut sint veluti homines, qui quum vigilarent, non dubitabantse^igilarCjSed postquam semei in somniis, ut saepe tit, putarunt sc certo vigilare, quod postea falsum esse reperiebant, etiam desuis vigiliis dubitaruut: quod contingit, quia nunquam distiuxerunt inter somnum et vigiliam. 51. Interim moneo, me hic essentiam uniuscuiusque perceptionis , eamque per proximam suam causamnonexpIicaturum,quiahoc adphilosophiam pertinet; sed tautum traditurumid, quod methodus postulat, idest, circa quae pcrceptio ficta, falsa et dubia versetur, et quomodo ab una- quaque liberabimur. Sit itaque prima inquisitio circa ideam fictam.

52. Quum omnis perceplio sit vel rei tanquam existentis con- sideratae, vel solius essentiae, et frequentiores fictiones con- tingantcirca res tanquam existentes consideratas,ideo prius de hac loquar; scilicet ubi sola existentia fingitur, et res , quae in tali actu fingitur, intelligitur sive supponitur intelligi. Ex. gr. fingo Petrum, quem non ire domum, eum me invisere, et similia.*) Hic quaero, circa quae talis idea versetur? Video eam tantum versari circa possibilia, non vero circa necessaria, neque circa im- possibilia. 53. Rem impossibilem voco, cuius natura implicat contradictionem, ut ea existat; necessariam, cuius natura im- plicat contradictionem, ut ea non existat; possibile^n, cuius quidem existentia ipsa sua natura non impUcat cqntradictionem, ut exislat aut non existat, sed cuius existentiae necessitas aut im- possibilitas pendet a causis nobis ignotis, quam diu ipsius existen-

*) Vide ulteiius id, quod de hypolhesibus notabimus, quae a nobis clare inlelliguntur; sed in co est ficlio, quod dicamus, eas lales in cor- poribus coelestibus exislere. Hp.

22 DE INTEIXECTUS EMENDATIONE

tiam fiDgimus; ideoque si ipsius necessitas aut impossibilitas, quae a causis externis pendet, nobis esset nota, nihil etiam de ea potuissemus fingere. 54. Unde sequitur, si detur aliquis Deus aut omniscium quid, nihil prorsus nos posse fingere. Nam quod ad nos attinet, postquam novi me existere, non possum fingere me existere aut non existere ') ! nec etiam possum fingere elephan- tem, qui transeat per acus foramen ; nec possum, poslquamna- turam Dei non, fingere eum existentem aut non existentem.*) Idem intelligendum est de chimaera , cuius natura existere im- plicat. Ex quibus patet id, quod dixi, scilicet quod fictio, de qua hic loquimur, non contingit circa aeternas veritates. ') 55. Sed antequam ulterius pergam, hic obiter notandum est, quod illa differentia , quae est inter essentiam unius rei et essen- tiam alterius, ea ipsa sit inter actualitatem aut existentiam eiusdem rei, et inter actualitatem aut existentiam alterius rei; adeo ut si existentiam ex. gr. Adami tantum per generalem existentiam con- cipere velimus, idem futurum sit, ac si ad concipiendam ipsius essentiam ad naturam entis attendamus , ut tandem definiamus, A.damum esse ens. Itaque quo existentia generalius concipitur, eo etiam confusius concipitur faciliusque unicuique rei potest af- fingi: econtra, ubi particularius concipitur, clarius tum intelli- gitur, et difficilius alicui nisi rei ipsi, ubi non attendimus ad naturae ordinem , affingitur. Quod notatu dignum est.

56. Veniunt iam hic ea consideranda, quae vulgo dicuntur fingi, quamvis clare intelligamus , rem ita sese non habere, uti

1) Quiares, modo ea intelligatur, se ipsam manifestal, ideo lan- lum egemus exemplo sine alia demonstratione. Idemque erit huius con- tradictoria, quae ut appareat esse falsa, tantum opus est recenseri, uti statim apparebit, quum de fictione circa essentiam loquemur. Sp,

2) Nola, quamvis multi dicant se dubitare, an Deus existat, illos tamen nihil praeter nomen habere, vel aliquid fingere, quod Deum vo- cant: id quod cum Dei natura non convenit, ut postea suo loco osten- dara. Sp.

3) Statim etiam ostendam, quod nulla ficlio verselur circa acternas veritates. Per netemran veritatem talem intelligo, quae, si est affir- mativa, nunquam poterit esse negativa. Sic prima et aeterna veritas est, Deum esse, non autem est aeterna veritas, Adamum cogitare. Chimaeram non esse est aeterna veritas, non aulem Adatimm non cogitare. Sp.

TRACTATUS. VIIF. 23

pam (ingimiis. Ex. gr. qaamvis sciam lerram esse rolundam, nihil tamen vetat, quo niinus alicui dicam tcrram medium globum esse et (anquam niedium ponuim auriacum in scutelia , autsolem circum tcrram moveri , etsimilia. Ad liaec si attendamus, nihil videbimus, quod non cohacreat cum iam dictis, modo prius ad- vcrlamus, nos aliquando potuisse errare, et iam errorum nostro- rum csse conscios; deinde quod possumus fingere, aut ad mini- mumputare, alios hominesin eodem esse errore, autineum, ut uosantchac, posse incidere. Hoc, inquam, (ingere possumus, qnani diu nullam videmus impossibilitatem. Quando itaque alicui dico , terram non esse rolundam etc. , nihil aliud ago , quam in memoriam revoco errorem, quem forte habui aut in quem labi potui, el postea fingo aut puto eum, cui hoc dico, adhuc esse, aulposselabi in eundem errorem. Quod, utdixi, fingo, quam diu nullam video impossibilitatem nullamque necessitatem ; hanc vero si intellexissem, nihil prorsus fingere potuissem , ettantum dicendum fuisset, me aliquid operatum esse.

57. Supcrest iam, ut ea etiam notemus, quae in quacstionibus supponunlur; id quod passim etiam contingit circa impossibilia. Ex. gr. quum dicimus : supponamus hanr, candelam ardentem iam non arderc , aut supponamus eam ardere in aliquo spatio imagina- rio, sive ubi nulla dantur corpora. Quorum similia passim sup- ponuntur, quamvis hoc ultimum clare intelligatur impossibile csse. Sed quando hoc fit, nil prorsus fingitur. Nam primo nihil aliud egi, quam quod in memoriam revocavi*) aliam candelam non ardenlem (aut hanc eandem concepi sine flanima), et quod co- gito de ea candela , id ipsum de hac intelligo , quam diu ad flam- mam non attendo. In secundo nihil aliud fit, quam abstrahere cogitationes a corporibus circumiacentibus , ut mens se convertat

*) Postea cum de fictione, quae versalur circa essentias, loque- mur, clare apparebit, quod fictio niinquam aliquid novi facit aut raenli pracbet; sed quod tantum ea, quae suni in cerebro aut-in imaginatione, revocantur ad memoriam,el quod confuse ad omnia siniul mens altendit. Revocantur ex. gr. in memoriam loquela etarbor; et quum mens con- fuse attendit sine distinctione , putat arborem loqui. Idem de existentia inteUigitur, praesertim, uti diximus, quum adeo generaliter, ac ens concipitur; quia tum facile applicatur omnibus, quae simul in memoria occurrunt Quod notalu valde dignum est. Hp.

24 DE INTELLECTUS EMENDATIONE

ad solam candelae in se sola spectatae contemplationem ; ut postea concludat, candelam nullam habere causam ad sui ipsius destru- ctioneni , adeo ut si nuUa essent corpora circumiacentia , candela haec ac etiam flamma manerent immutabiles , aut similia. Nulla igitur datur hic fictio , sed verae ac merae assertiones. ' )

58. Transeamusiam adfictiones, quae versantur circa essen- tiassolas, vel cum aliqua actualitate sive existentia simul. Circa quas hoc maxime venit considerandum, quod, quo mens minus in- teliigit, et tamen plura percipit, eo maiorera habeat potentiam fingendi, et quoplura intelligit, eo magis illa potentia diminuatur. Eodem ex. gr. modo , quo supra vidimus , nos non posse fingere, quam diu cogitaraus, nos cogitare et non cogitare, sic etiam, post- quam novimus naturam corporis, non possumus fingere muscam infinitara; sive postquam novimus naturam animae-), non pos- sumus fingere eam essequadratam, quamvisomnia verbispossimus effari. Sed, utidiximus, quo minus homines norunt naturam, eo faciUus multapossunt fiugere; veluti, arbores loqui, homines in momento mutari in lapides, in fontes, apparere in speculis spectra, nihil fieri aliquid , etiam deos in bestias et homines rau- tari, ac infiuita eius generis alia.

59. Aliquis forte putabit, quod flctio fictionem terminat, sed non intellectio ; hocest, postquam finxi aliquid , et quadam liber- tate volui assentiri , id sic in rerum natura existere , hoc efficit , ut postea non possiraus id alio modo cogitare. Ex. gr. postquam finxi (ut cum iis loquar) naturam corporis talem , mihique ex mea ILbertate persuadere volui , eam sic realiter existere , non amplius

1) Idem etiam de hypolhesibus intelligendum, quae fiunt ad certos motus explioandum, qui conveniunt cum coelorum phaenomenis, nisi quod ex iis, si motibus coelestibus applicentur, naluram coelorum con- cludanl, quae tamen aiia potest esse, praesertim quum ad explicandum tales motus multae aliae causae possint concipi. Sp.

2) Saepe contingit, hoiuinem hunc vocem anima ad suam memo- riam revocare, et simul aliquara corpoream imaginem formare. Quum vero haec duo simul repraesentantur, facile putal se imaginari et fingere animam corpoream; quia nomen a re ipsa non distinguil. Hic postulo, ut lectores non sint praecipites ad hoc refutandum, quod, ut spero, non facient, modo ad exempla quam accurate attendant, el simul ad ea quae sequuntur. Sp.

TR.VCTATUS, VIII. 25

licet niusoam v. g. infuiilam fingere ; et postquam finxi essentiam animae, eam quadrare non possum e(c. 60. Sed hoc examinan- dum. Primo vel negant vel concedunt nos aliquid posseintelligere. Si concedunt, necessario id ipsum , quod de fictione dicunt, etiam de intellectione dicendum crit. Sl vero hoc negant, videamus nos, qui scinius, nos aliquid scire, quid dicant. Hoc sciiicet dicunt, animam posse sentire et muUis modis percipere non se ipsam, neque res quae existunt, sed tantum ea, quae nec in se, necullibi sunt, hocest, animam posse sola sua vi creare sensa- tiones aut ideas , quae non sunt rerum ; adeo ut ex parte eam tan- quam Deum considerent. Porro dicunt , nos aut animam nostram talcm habere libertatem, ut nosmet, aut se, imo suam ipsam liber- tatem cogat. Nam postquam ea aiiquid finxit et assensura ei praebuit, non potest id alio modo cogitare aut fingere, et etiam ea fictione cogitur, ut etiam tali modo cogitentur, utprimafictio non oppugnetur; sicut hic etiam coguntur absurda, quae hic re- censeo , admittere propter suam fictionem ; ad quae explodenda non defatigabimur ullis demonstrationibus.*) 61. Sedeosinsuis deliriis linquendo curabimus,ut ex verbis, quae cum ipsis fecimus, aliquid veri ad nostram rem hauriamus, nempe hoc: Mens quum ad rem fictam et sua natura falsam attendit, ut eam pensitet et in- telligat, bonoque ordine ex ea deducat quae sunt deducenda, facile falsitatem patefaciet; et si res ficta sua natura sit vera, quum mens ad eam attendit , ut eam intelligat , et ex ea bono ordine in- cipit deducere, quae inde sequuntur, feliciter perget sine ulla in- terruptione, sicut vidinius, quod ex falsa fictione modo allata statim ad ostendendam eius absurditatem et alias inde deductas praebuit se intellecius.

62. Nullo ergo modo timendum erit, nos aliquid flngere, si modo clare et distincte rem percipiamus. Nam si forte dicamus,

•) Quamvis hoc experienlia videar concludere (et quis dicat id nil esse), quia deficit (iemonstratio, eam, si quis desiderat, sic habeat. Quum in nalura nihil possit dari, quod eius leges oppugnet, sed quum omnia sccundum certas eius leges fiant, ut certos certis legibus suos producanl effectus irrefragabili concatenatione, hinc sequitur, quod anima, ubi rem vere concipit, perget obieciive eosdemefrectus formare. Vide infra , ubi de idea falsa loquor. Sp.

26 DE INTELLECTUS EMENDATIONE

homines in momento mutari in bestias, id valde generaliter dicilur, adeo ut nullus detur conceptus , id est , idea sive cohaerentia sub- lecti et praedicati in mente; si enira daretur, siraul videret me- diura et causas , quo et cur tale quid factum sit. Deinde nec ad naturam subiecti et praedicati attenditur. 63. Porro, modo prima idea non sit ficta et ex ea ceterae omnesideae deducantur, pau- latim praecipitantia fingendi evanescet. Deinde quum idea ficta non possit esse clara et distincta, sed soluraraodo confusa, et oranis confusio inde procedat, quod raens rem integrara aut ex multis compositara tantum ex parte noscat, et notum ab ignoto non distinguat; praeterea quod ad raulta, quae continentur in una- quaquere, simul attendat sine ulla distinctione; inde sequitur primo, quod, si idea sit alicuius re/ simplicissimae, ea non nisi clara et distincta poterit esse. Nam res illa non ex parte , sed tota autnihil eius innotescere debebit. 64. Sequitur secundo, quod si res, quae componitur ex muUis, in partes oranes simplicissi- mas cogitatione dividatur, et ad unamquamque seorsim attendatur, omnis tum confusio evanescet. Sequitur tertio, quod fictio non possit esse simplex, sed quod fiat ex composilione diversarumidea- ram confusarum , quae sunt diversarura rerura atque actionum in natura existentium , vel melius ex attentione siraul sine assensu ad tales diversas ideas.*) Nam si esset simplex , esset clara et distin- cta , et per consequens vera. Si ex compositione idearum distin- ctarum, esset etiara earura compositio clara et distincta, ac proinde vera. Ex. gr. postquam novimus naturara circuli ac etiara natu- ram quadrati, iam non possum ea duo componere, et circulum facere quadratuni , aut aniraara quadratam, etsimilia. 65. Con- cludaraus iterura breviter, et videaraus, quoraodo fictio nullo modo sit timenda , ut ea cum veris ideis confundatur. Nam quoad primam , de qua prius locuti sumus , ubi scilicet res clare con- cipitur, vidimus, quodsieares, quae clare concipitur, etetiam

*) NB. Quod fictio in se spectata non multum differat a somnio. nisi quod in somniis non offeranlur causae, quae vigilantibus ope sensuum offeruntur: ex quibus coiligunl ilia repraesentamina illo lempore non repraesentari a rebus extra se conslitulis. Error autem, utstatim ap- parebil, est vigilando somniare, et si sit admodum manifestus, de- 1 irium vocatur. Sp.

TRACTATUS. VIII. IX. 27

ipsius existentia slt per sc aeferna veritas,nihil circa lalem rcm po- terimus fingere ; sed si existentia rei conceptae non sit aeterna veri- tas, tantum est curandum, ut existentia rei cura eius essentia con- feratur, et simul ad ordinem naturae attendatur. Quoad secundam fictionem, quam diximus esse simul attentionem sine assensu ad diversas ideas confusas, quae sunt diversarum rerum atque actio- num in natura existentium, vidimus etiam rem simplicissimara non possefingi, sed intelligi , et sic etiani rera compositam, modo ad partes simplicissiraas , ex quibus coraponitur, attendaraus; irao nec ex ipsis ullas actiones , quae verae non sunt, nos posse fingere. Nam siraul cogemur contemplari , quomodo et cur tale quid fiat.

IX. De idea falsa.

66. His sic intellectis transearaus iara ad inquisitionem ideae falsae, ut videaraus, circa quae versetur, et quomodo nobis possimus cavere, ne in falsas perceptiones incidaraus. Quod utruraque non erit nobis iara difficile post inquisitionera ideae fictae. Nam inter ipsas nuUa alia datur differentia , nisi quod haec supponat assensura, hoc est (uti iara notaviraus) quod nullac of- feruntur causae , dum repraesentaraina ipsi offeruntur, quibus, sicut fingens, possit colligere, ea non oriri a rebus extra se, et quod fere nihil aliud sit, quara oculis apertis, sive dura vigilamus, somniare. Versatur itaque idea falsa, vel (ut melius loquar) re- fertur ad existentiara rei, cuius essentia cognoscitur, sive circa essentiara eodera raodo ac idea ficta. 67. Quae ad existentiara re- fertur, eraendatur eodera raodo ac idea ficta. Quae ad essentiara refertur, eraendatur eodem raodo ac fictio. Nara si natura rei notae supponat existentiara necessariam , irapossibile est , ut circa existentiam illius rei fallaraur; sed si existentia rci non sit aeterna veritas, uti est eius essentia, sed quod necessitas aut irapossibi- litas existendi pendeat a causis externis , tura cape orania eodem modo, quo diximus, quura de fictione sermo esset ; nara eodem modo eraendatur. 68. Quod attinet ad alterara, quae adessen- tias refertur , vel etiam ad actiones, tales perceptiones necessario semper sunt confusae, compositae ex diversis confusis perceptio- nibus rerura in natura existentium , ut quum horainibus per-

28 DE INTELLECTUS EMENDATIONE

suadetur, in silvis, in imaginibus, iu brutis et celeris adesse uumiaa; daricorpora, ex quorum sola compositione fiat inlelle- *clus; cadavera ratiocinari, ambulare , loqui; Deum decipi, et similia. Sed ideae, quae sunt clarae et distinctae, nunquani possunt esse lalsae. Nam ideae rerum, quae clare et distincte concipiuntur, sunt vel simplicissimae, vel compositae ex ideis simplicissimis , id est, a simplicissimis ideis deduclae. Quod vero idea simplicissima non queat esse falsa, poterit unusquisque videre , modo sciat , quid sit verum sive intellectus, et simul quid falsum.

69. Nam quod id spectat, quod formam veri coustituit, certum est, cogitationem veram a falsa non tantum per denominationem extrinsecam , sed maxime per intrinsecam distingui. Nam si quis faber ordine concepit fabricam aliquam, quamvis talis fabrica nunquam exstiterit, nec etiam unquam exstitura sit, eius nihilo minus cogitatio vera est,et cogitatio eadem est, sive fabrica existat, sive niinus; et contra si aliquis dicit , Petrum ex. gr. existere, nec tameu scit, Petrum existere, illa cogitatio respectu illius falsa est, vel si raavis, non est vera; quamvis Petrus revera existat. Necbaec enunciatio: Petrusexistit, veraest, nisi respeclu illius, qui certo scit, Petrum existere. 70. Unde sequiturin ideis dari aliquid reale , per quod verae a falsis distinguuntur ; quod quidem iam investigandum erit , ut optimam veritatis normam habeamus (ex data enim verae ideae norma nos nostras cogitationes debere determinare diximus, methodumque cognitionem esse reflexivam), et proprietatesintellectus noscamus: nec dicendum hanc differen- tiam ex eo oriri , quod cogitatio vera est res cognoscere per primas suas causas , in quo quidem a falsa valde differret , prout eandem supra explicui. Cogitatio enim vera etiam dicitur, quae essen- tiam alicuius principii obiective involvit, quod causam non habet, et per se et in se cognoscitur. 71. Quare forma verae cogitationis in eadem ipsa cogitatione sine relatione ad alias debet esse sita; nec obiectum tanquam causam agnoscit, sed ab ipsa intellectus potentia et natura pendere debet. Nam si supponamus , intelle- ctum ensaliquod novumpercepisse, quod nunquam exstitit, sicut aliqui Dei intellectum concipiunt, antequam res crearet (quae sane perceptio a nulio obiecto oriri potuit) , et ex tali perceptione alias

TRACTATUS. IX. 29

legitimc dcduceret, omnes iliae cogilalioues verae essent, et a nullo obiccto exlerno dctcrminatac , scd a sola intellectus potentia et nafura dcpenderent. Quare id , quod formam verae cogitationis constituit, in ipsa cadem cogitatione est quaerendum, etab in- tellcclus natura deducendum. 72. Hoc igitur ut investigetur, ideam aliquam veram ob oculos ponamus, cuius obiectum ma- lime ccrto scimus a vi nostra cogitandi pendcre , nec obiectum aliquod in natura habcre : in tali enim idea , ut ex iam dictis patet, faciliusid, quod voluraus, investigare poterimus. Ex. gr. ad formandum conceptum globi fingo ad iibitum causam , nempe se- micirculum circa centrum rotari, et ex rotatione globum quasi oriri. Haec sane idea vera est, ct quamvis sciamus nullum in natura globum sic unquam ortum fuis^e , est haec tamen vera pei^ ceptio et facillimus modus formandi globi conceptum. lam no- tandum , hanc perceptionem affirmare semicirculum rotari , quae affirmatio falsa esset, si non essct iuncta conceptui globi vel causae talem motum determinantis, sive absolute, si haec affirmatio nuda esset. Nam tum mens tantum tenderet ad affirmandum solum semicircuU motum , qui nec in semicirculi conceptu con- tinetur, nec ex conceptn causae motum determinantis oritur. Qxmxe falsitas in hoc solo consistit, quod aliquid de aliqua re affirmelur, quod in ipsius quem formavimus conceptu non con- tinetur; ut motus vel quies de semicirculo. Unde sequitur sim- plices cogitationes non posse non esse veras; ut simplex semi- circuli, motus, quantitatis etc. idea. Quicquid hae affirmationis continent, earum adaequat conceptum, nec ultra se extendit. Quare nobis licet ad libitum sine ullo erroris scrupulo idcas sim- plices formare. 73. Superest igitur tantum quaerere , qua po- tentia mens nostra eas formare possit, et quousque ea potentia se extendat: hoc enim invento facile vidcbimus summam, ad quam possumus penenire, cognitioucm. Certura enim est, hanc eius potentiam se non extendere in infinitum. Nam q\ium aliquid de aliqua re affirmamus , quod in conceptu , quem de ea formamus, non continetur, id defectum nostrae perceptionis indicat, sive quod mutilatas quasi et truncatas habemus cogitationcs sive ideas. Motum enim semicirculi falsum esse vidimus, ubi nudus in mentc est, eum ipsuni autcm verum , si conceptui globi iungalur,

30 DE IxNTELLECTUS tWENDATIONE

velconceptuialicuiuscausae taleni motum determinantis. Quod si de nalura entis cogitantis sit, uti prima fronte videtur, cogita- •tiones veras sive adaequatas formare , certum est , ideas inadae- quatas ex eo tantum in uobis oriri, quod pars sumus alicuius entis cogitantis, cuius quaedam cogitationes ex toto, quaedam ex parte lantum nostram mentem constituunt.

74. Sed quod adtiuc venit considerandum , et quod circa fictionem non fuit operae pretium notare, et ubi maxima datur deceptio, est, quando contingit, utquaedam, quae in imagina- tioneofreruntur, sint etiam in intellectu, hoc est, quod clare et distincte concipiantur, quod tum, quam diu distinctum a con- fuso non distinguitur, certitudo, hoc est, idea vera cum non distinctis commiscetur. Ex. gr. quidam Stoicorum forte audive- runtnomen animae, et etiam quod sit immortalis, quae tantum confuse imaginabautur; imaginabantur etiam, et simul intelli- gebant corpora subtilissima cetera omnia penetrare, et a nullis penetrari, Quum haec omnia simul imaginabantur, concomitante certitudine huius axiomatis, statim certi reddebantur, mentem esse subtilissima illa corpora, et subtilissima illa corpora non di- vidi etc. 75. Sed ab hoc etiam liberamur, dum conamur ad normam datae verae ideae omnes nostras perceptiones examinare. Cavendum, uti initio diximus, abiis, quasexauditu aut ab ex- perientia vaga habemus. Adde quod talis deceptio ex eo oritur, quod res nimis abstracte concipiunt; nam per se satis clarum est, me illud , quod in suo vero obiecto concipio, alteri non posse ap- plicare. Oritur denique etiam ex eo , quod prima elementa lotius naturae non intelligunt ; unde sine ordine procedendo , et naturam cum abslractis, quamvis sint vera axiomata, confundendo, se ipsos confundunt ordinemque naturae pervertunt. Nobis aulem, si quam minime abstracte procedamus, et a primis elementis, hoc est, a fonte et origine uaturae, quam primuni fieri potest, incipiamus, nullo modo talis deceptio erit metuenda. 76. Quod autem attinet ad cognitionem originis naturae , minime est timen- dum, ne eam cum abstractis confundamus. Nam quum aliquid abstracte concipitur, uti sunt omnia universalia, semper latius comprehenduntur in inlcllectu, quam revera in natura existere possunt eorum particularia. Deinde quum in natura dentur mulla,

TKACTATUS. IX. X, 31

quoruni diflferentia adeo est exigua , ut feie inlellectum eflugiat, tum facile (si abstracte concipiantur) potest contingere , ut con- fundantur. At quum origo naturae, ut postea videbimus, nec abstracte sive universaliter concipi possit , nec latius possit extendi in intellectu, quam revera est, nec ullam habeat similitudinem cum niutabilibus, nulla circa eius ideam metuenda est confusio, modo normam veritatis (quam iam osteudimus) habeamus. Est nimirum hoc ens unicum , infinitum'), hocest, estomneesse, et praeler quod nullum datur esse. -)

X. De idea diibia. 77. Hucusque de idea falsa. Superest, ut de idea dubia inquiramus, hoc est, ut inquiramus, quaenam sint ea, quae Dos possunt in dubium pertrahere , et simul quomodo dubitatio tollatur. Loquor de vera dubitatione in mente, et non de ea, quam passim videmus contingere, ubi scilicet verbis, quamvis animus non dubitet, dicit quis se dubitare. Non est enim me- thodi hoc emendare, sed potius perlinet ad inquisitionem per- tinaciae et eius emendationem. 78. Dobitatio itaque in anima nulla datur per rem ipsam, de qua dubitatur; hoc est, si tantum unica sit idea in anima, sive ea sit vera sive falsa, nulladabitur dubitatio , neque etiam certitudo , sed tantum talis sensatio. Est enim in se nihii aliud nisi talis sensalio ; sed dabitur per aliam ideam, quae non adeo clara ac distincta est, ut possimus ex ea aliquid certi circa rem, de qua dubitatur, concludere, hoc est, idea, quae nos in dubium coniicit, non est clara et distincta. Ex. gr. si quis nunquam cogitaverit de sensuum fallacia , sive ex- perientia sive quomodocumque sit , nunquam dubitabit , an sol maior autminor sit, quam apparet. Inde rustici passim miran- tur, quum audiunt solem multo raaiorem esse, quam globuni terrae. Sed cogitando de fallacia sensuum oritur dubitatio ^) , et

1) Haec non sunt attributa Dei, quae ostendunl ipsius essentiani, ut in philosophia ostendam. Sp.

2) Hoc supra iam demonslratum est. Si enim tale ens non exisleret, nunquam posset produci; adeoque mens plus posset intelligere, quam nalura praestare, quod supra falsum esse conslitit. Sp.

3) Idest, scit sensus aliquaniio se decepisse. Sed hoc tantum con- fusescil; nam nescit quomodo seusus fallant. Sp.

32 DE INTELLECTUS EMENDATIONE

si quis post dubitationem acquisiveiitveramcognitionemsensuum, ct quoniodo per eorum instrumenta res ad distantiam repraesen- •tentur, tum dubitatio iterum tollitur. 79. Unde sequitur, nos non posse veras ideas in dubium vocare ex eo , quod forte aliquis Deus deceptor existat, qui vel in maxime certis nos fallit, nisi quam diu nullam habcmus claram et distinctam ideam , hoc est, si attendamus ad cognitionem, quam de origine omnium rerum habemus, et nihil inveuiamus, quod nos doceat, eum non esse deceptorem eadem illa cognitione , qua , quum attendimus ad na- turam trianguli , invenimus eius tres angulos aequales esse duobus rectis. Sed si talem cognitionem Dei habemus , qualem habemus trianguli , tum omnis dubitatio tollitur. Et eodem modo , quo possumus pervenire ad talem cognitionem trianguli , quamvis non certo sciamus, an aliquis summus deceptor nos fallat, eodem etiam modo possumus pervenire ad talem Dei cognitionem, quam- vis non certo sciamus, an detur quissummus deceptor, et, modo eamhabeamus, sufficietad toUendam, uti dixi, omnem dubita- tionem, quam de ideis claris et distinctis habere possumus. 80. Porro si quis recte procedat investigando quae prius sunt investiganda , nuUa interrupta concatenatione rerum , et sciat, quomodo quaestiones sint determinandae, antequam ad earum cognitionem accingamur , nunquam nisi certissimasideas, id est, claras et distinctas habebit. Nam dubitatio nihil aliud est , quam suspensio animi circa aliquam alBrmationem aut negationem, quam affirmaret aut negaret, nisi occurreret aliquid, quo ignoto cognitio eius rei debet esse imperfecta. Unde colligitur, quod dubitatio semper oritur ex eo , quod res absque ordine investi- gentur.

XI. De menioria et oblivione. Conclusio.

81. Haec sunt, quae promisi tradere in hac prima parte mc- thodi. Sed ut nihil omittam eorum, quae ad cognitionem in- tellectus et eius vires possunt conducere , tradam etiam pauca de memoria et oblivione; ubi hocmaxime venit considerandum, quod memoria corroboretur ope intellectus , et etiam absque ope intellectus. Nam quoad primum , quo resmagis est iutelligibilis, eo facilius retinetur, etcontra, quominus, eo facilius eam obli-

TRACTATUS. XI. 33

viscimur. Ex. gr. si fradam alicui copiam verborum solutorum, ea multo difficilius retinebit, quam si eadem vcrba in forma nar- rationis tradani. 82. Corroboratur etiam absque ope intellectus, scilicetavi, quaimaginatio aut sensus, quem vocant comniunem, afficitur ab aliqua re singulari corporea. Dico singnhwem ; ima- ginatio enim tantum a singularibus afficitur. Nam si quis legerit ex. gr. unam tantum fabulam amatoriam , eam optime retinebit, quam diu non legerit plures alias eius generis, quia tum sola viget io imaginatione. Sed si plures sint eiusdem generis, simul omnes imaginamur, et facile confundimur. Dico etiam co?7?o- ream: nam asolis corporibus afficitur imaginatio. Quum itaque memoria ab intellectu corroboretur, et etiani sine intellectu, inde concluditur, eam quid diversum esse ab intellectu , et circa in- tellectum in se spectalum nullam dari memoriam , neque oblivio- nem. 83. Quid ergo erit memoria ? Nihil aliud , quam sensatio irapressionum cerebri simul cum cogitatione ad determinatam du- rationem*) sensationis; quod etiam ostendit reminiscentia. Nam ibi anima cogitat de illa sensatione; sed non sub confinua dura- tione ; et sic idea istius sensationis non est ipsa duratio sensationis, id est , ipsa memoria. An vero ideae ipsae aliquam patiantur cor- rupfionem , videbimus in philosophia. Et si hoc alicui valde ab- surdum videatur, sufficiet ad nostrum propositum , ut cogifet, quod, quo res est singularior , eo facilius retineatur, sicut ex ex- emplo comoediae modo allato pafet. Porro quo res intelligibilior, 00 etiam facilius retinetur. Unde maxime singularera et tantum- modo intelligibilem non poteriraus non retinere.

84. Sic itaque distinximus inter ideam veram et ceferas per- ceptiones , ostendimusque , quod ideae ficfae , falsae et ceterae habeant suam originem ab imaginatione , hoc est, a quibusdam sensationibus fortuitis (ut sic loquar) atque solutis, quae non

*) Si vero duralio sit indeterminata. memoria eius. rei est imper- fecta, quod quisque eliam videtur a natura didicisse. Saepeenlm, ut alicui melius credamus in eo, quod dicit. rogamus , quando et ubi id contigerit. Quamvis etiam ideae ipsae suam habeant durationem in mente, tamen quum assueti simus durationem deterrainare ope alicuius inensurae molus , quod etiam ope imaginalionis fit, ideo nullam adhuc memoriam observamus, quae sit purae mentis. Sp. Spinota II. 3

34 DE INTELLECTUS EMENDATIONE

oriuutur ab ipsa mentis potentia, sed a causis externis, prout corpus sive somniando sive vigilando varios accipit motus. Vel si placet, hic per imaginationem quicquid velis cape, modo sit quid diversum ab intellectu , et unde anima habeat rationem pa- tientis. Perinde enim est quicquid capias, postquam novimus eandem quid vagum esse , et a quo anima patitur , et simul etiam novimus , quomodo ope intellectus ab eadem liberamur. Quare etiam nemo miretur , me hic nondum probare , dari corpus et alia necessaria, et tamen loqui de imaginatione , de corpore et eius constitutione. Nempe, utdixi, est perinde quid capiam , post- quam novi , esse quid vagum etc.

85. At ideam veram simplicem esse ostendimus aul ex sim- plicibus compositam, et quae ostendit, quomodo et cur aliquid sitautfactum sit, etquod ipsius eflfectus obiectivi in anima pro- cedunt ad rationem formalitatis ipsius obiecti; id quod idem est, ac veteres dixerunt, nempeveram scientiam procedere a causa ad elfectus; nisi quod nunquam, quodsciam, conceperunt, uti nos hic, animam secundum certas leges agentem et cpiasi aliquod automatum spirituale. 86. Unde, quantum in initio licuit, acqui- sivimus notitiam nostri intellectus, et talem normam verae ideae, ut iam non vereamur, ne vera cum falsis aut tictis confundamus ; nec etiam mirabimur, cur quaedam intelligamus, quae nullo modo sub imaginationem cadunt, et alia sint in imaginatione, quae prorsus oppugnant intellectum ; alia denique cum intellectu con- veniant. Quandoquidem novimus operationes illas, a quibus ima- ginationes producuntur, fieri secundum alias leges prorsus di- versas a legibus intellectus , et animam circa imaginationem tan- tum habere rationem patientis. 87. Ex quo etiam constat, quam facile ii in magnos errores possunt delabi, qui non accurate distinxerunt inJer imaginationem et intellectionem. In hos ex. gr. quod extensio debeat esse in loco , debeat esse finita, cuius partes ab invicem distinguuntur realiter, quod sit primum et unicum fundamenlum omuiuui rerum, et uno tempore maius spatium oc- cupet, quam alio, multaque eiusmodi alia , quae omnia prorsus oppugnant veritatem , ut suo loco ostenderaus.

88. Deinde quum verba sint pars imaginationis, hoc est, quod, prout vage ex aliqua djspositione corporis componuDtur in me<

TRACTATUS. XI. XII. 35

moria, luultos conceptus fingamus , ideo dod dubitaDdum, quio etiam verba,aeque ac imaginatio, possint esse causa multorum ma- gnorumque errorum, nisi magnopere ab ipsis caveamus. 89. Adde quod sint constituta ad libitum et ad captum vulgi , adeo ut non sint nisi signa rerum, prout sunt in imaginatione, non autem prout sunt in intellectu ; quod clare patet ex eo , quod omnibus iis, quae tantum sunt in intellectu, et non in imaginatione, nomina imposuerunt saepe negativa , uti sunt , incorporeum , infinitnm etc; et etiam raulta, quae sunt revera aiiirmativa, negative ex- primunt, etcontra, uti sunt increatum , independens, infinitum, immortale etc, quia nimirum horum contraria multo facilius ima- ginamur : ideoque prius primis hominibus occurrerunt, et nomina positiva usurparunt. Multa affirmamus et negamus , quia natura verborumid affirmare et negare patitur, non vero rerum natura; adeoque hac ignorata facile aliquid falsum pro vero sumeremus.

90. Vitamus praeterea aliam magnam causam confusionis, et quae facit, quo minus intellectus ad se reflectat, Nempe quum non distinguimus inter imaginationem et intellectionem , putamus ea, quae facilius imaginamur, nobis esse clariora, et id, quod imaginamur, putamus intelligere. Unde quae sunt postponenda, anteponimus, etsic verus ordo progrediendi pervertitur, nec ali- quid legitime concluditur.

XII. Methodi pars secunda. De duplici perceptione,

91. Porro, ut tandem ad secundam partem huius me- thodi*) perveniamus, proponam primo nostrum scopum inhac methodo, ac deinde media, ut eum attingamus. Scopus itaque est claras et distinctas habere icleas , tales videlicet, quae expura mente , et non ex fortuitis motibus corporis factae sint. Deinde omnes ideae ad unam ut redigantur, conabimur eas tali modo con- catenare et ordinare , utmensnostra, quoad eius fieripotest, re- ferat obiective formalitatem naturae , quoad totam, et quoad eius partes.

*) Praecipua huius parlis regula est, ut ex prima parte sequitur, recensere omnes ideas. quas ex puro intellectu in nobis invenimus, ut eae ab iis, quas imaginamur, distinguantur; quod ex proprietatibus uniuscuiusque, Dempeimagiaatiouiset intellectionis, erit eliciendum. Sp.

3*

36 DE INTELLECTUS EMENDATIONE

92. Quoad primam , ut iam iradidimus, requiritur ad nostrum ultimum finem , ut res coocipiatur vel per solam suam essentiam yeXperproximamsuamcausam. Scilicet si res sit in se , sive ut vulgo dicitur , causa sui , tum per solam suam essentiam debehit intelligi ; si vero res non sit in se , sed requirat causam , ut existat, tum per proximam suam causam debet intelligi. Nam revera co- gnitio efiectus nihil aliud est , quam perfectiorem causae cognitio- nem acquirere.*) 93. Unde nunquam nobislicebit, quam diu de inquisitione rerum agimus, ex abstraclis aliquid concludere, et magnopere cavebimus, ne raisceamus ea, quae tantum sunt in in- tellectu , cum iis , quae sunt in re. Sed optima conclusio erit de- promenda ab essentia aliqua particulari affirmativa , sive a vera et legitima definitione. Nam ab axiomatis solis universalibus non potest intellectus ad singularia descendere , quandoquidem axio- mata ad infinita se extendunt, nec intellectum magis ad unum, quam ad aliud singulare contemplandum determinant. 94. Quare recta inveniendi via est es data aliqua definitione cogitationes for- raare: quod eo felicius et facilius procedet , quo rem aliquam me- lius definiverimus. Quare cardo totius huius secundae methodi partis in hoc solo versatur, nempe in conditionibus bonae defini- tionis cognoscendis, et deiude in modo eas inveniendi. Primo itaque de conditionibus definitionis agam.

XIII. De conditionibus deiinitionis.

95. Definitio ni AKAinvperfecta, debebit intimam essentiam rci explicare , etcavere, ne eius loco propria quaedam usurpemus. Ad quod explicandum, ut alia exempla omittam , ne >idear aliorum errores velle detegere , adferam tantum exemplum alicuius rei abs- tractae, quae perinde est, quomodocumque definiatur, circuli scilicet: quodsidefiniatur, esse figuram aliquam , cuius lineae a centro ad circumferentiam ductae sunt aequales , nemo non videt talem definitionem minime explicare essentiam circuli, sed tantum eius aliquam proprietatem. Et quamvis, ut dixi, circa figuras et cetera eatia rationis hoc parum referat, raultum tamen refert

•) Nota, quod hinc appareat, nihil nos de nalura posse intelligere, quin siraiil cognitionem primae causae sive Dei amplioreni reddamus. Sp,

TRACTATUS. XIII. 37

circa entia pbysica et realia: nimirum, quia proprietates rerum non intelliguntur, quam diu earnm essentiae*^ignorantur; si autem has praetermittimus, necessario concatenationem intellectus, quae naturae concatenalionem referre debet, perverteraus, et a nostro scopo prorsus aberrabimus. 96. Ut itaque hoc vitio liberemur, erunthaec observanda in definitione.

I. Si res sit creata, definitio debebit, uti diximus, compre- heodere causam proiimam. Ex. gr. circulus secundum hanc legem sic esset definiendus : eum esse figuram , quae describitur a linea quacumque, cuius alia extremitas est fixa, alia mobUis, quae definitio clare comprehendit causam proximam.

II. Talis requiritur conceptus rei sive definitio , ut omnes pro- prietates rei , dum sola , non autem cum aliis coniuncta spectatur, ex ea concludi possint, uti in hac definitione circuli videre est. Nam ex ea clare concluditur omnes lineas a centro ad circumferen- tiam ductas aequales esse; quodque hoc sit necessarium requisi- tum definitionis , adeo per se est attendenti manifestum , ut non videatur operae pretium inipsiusdemonstratione morari.nec etiam ostendere ex hoc secundo requisito omnem definitionem debere esse affirmativam. Loquor de aflBrmatione intellectiva , parum curando verbalem , quae propter verborum penuriam poterit for- tasse aliquando negative exprimi, quamvis affirmative intelligatur.

97. Definitionis vero rei increatae haec sunt requisita.

I. Ut omnem causam secludat, hoc est, obiectum nullo alio praeter suum esse egeat ad sui explicationem.

II. Ut data eius rei definitione nullus maneat locus quaestioni, an sit.

III. Ut nulla quoad mentem habeat substantiva , quae possfnt adiectivari , hocest, ne per aliqua abstracta explicetur.

rV. Et ultimo (quamvis hoc notare non sit valde necessarium) requiritur, ut ab eius definitione omnes eius propriefates con- cludantur. Quae etiam omnia attendenti accurate fiunt manifesta.

98. Dixi etiam, quod optima conclusio erit depromenda ab essentia aliqua particulari affirmativa. Quo enim specialior est idea , eo distinctior , ac proinde clarior est. Unde cognitio parti- cularium quam maxime nobis quaerenda est.

38 DE INTELLECTUS EMENDATIONE

XIV. De mediis quibus res aeternae cogDOScuntur.

99. Quoad ordinem vero , et ut omnes nostrae percepliones ordinentur etuniantur, requiritur, uti, quam primum fieri potest et ratio postulat, inquiramus, an detur quoddam ens, et simul quale , quod sit omnium rerum causa , ut eius essentia obiectiva sit etiam causa omnium nostrarum idearum , et tum mens nostra, uti disimus , quam maxime referet naturam. Nam et ipsius es- sentiam et ordinem et unionem habebit obiective. Unde possumus videre , apprime nobis esse necessarium , ut semper a rebus phy- sicis sive ab entibus realibus omnes nostras ideas deducamus, pro- grediendo, quoad eius fieri potest, secundum seriem causarum ab uno ente reali ad aliud ens reale , et ita quidem , ut ad abstracta et universalia non transeamus , sive ut ab iis aliquid reale non con- cludamus , sive ut ea ab aliquo reali non concludantur. Utrumque enim verum progressum inteUectus interrumpit. 100. Sed no- tandum , me hic per seriem causarum et realium entium non in- telligere seriem rerum singularium mutabilium , sed tantummodo seriem rerum fixarum aeternarumque. Seriem enim rerum singu- larium mutabilium impossibile forethumanaeimbeciUitatiassequi, quum propter earum omnem numerum superantem multitudinem, tumpropter infinitas circumstantias in una eteademre, quarum unaquaeque potest esse causa, ut res existat aut non existat. Quandoquidem earum existentia nullam habet connexionem cum earundem essentia , sive (ut iam diximus) non est aeterna veritas. 101. Verumenimvero neque etiam opusest, ut earum seriem in- telligamus: siquidem rerum singularium mutabilium essentiae non sunt depromendae ab earum serie sive ordine existendi, quum hic nihil aUud nobis praebeat praeter denominationes extrinsecas, relationes, aut ad summum circumstantias ; quae omnia longe ab- sunt ab intima essenUa rerum. Haec vero tantum est petenda a fixis atque aeternis rebus , et simul a legibus in iis rebus, tanquam in suis veris codicibus inscriptis , secundum quas omnia singularia et fiunt et ordinantur; imo haec mutabilia singularia adeo inUme atque essentialiter (ut sic dicam) ab iis fixis pendent , ut sine iis nec esse nec concipi possint. Unde haec fixa et aeterna , quamvis sint singularia, tamen ob eorum ubique praesentiam ac laUssimam

TRACTATUS. XIV. 39

potentiam erunt nobis (^Dquani uaiversalia sive gcnera definitio- num rerum singularium mutabilium , et causae proximae omnium r^rum.

102. Sed quum hoc ita sit, non parum difficultatis videtur snbesse, ut ad horum singulariura cognitionem pervenire possi- mus ; nam omnia simul concipere res est longe supra humani in- tellettus vires. Ordo autem , ut unum ante aliud intelligatur , uti diximus, non estpetendus ab corum existendi serie, neque etiam a rebus aeternis. Ibi enira omnia haec sunt simul natura. Unde alia auxilia necessario sunt quaerenda praeter illa, quibus utiraur ad res aeternas earuraque leges intelligendum; attamen non est huius loci ea tradere , neque etiam opus est, nisi postquara rerura aeternarum earuraque infallibilium legura sufBcientem acquisi- verimus cognitionera , sensuumque nostrorum natura nobis inno- tuerit.

103. Antequam ad rerum singularium cognitionem accinga- mur, tempus erit, uteaauxilia tradaraus, quae orania eo tendent, ut nostris sensibus sciamus uti , et experimenta certis legibus et ordine facere, quae sufficient ad rem , quae inquiritur, determi- nandam, ut tandem ex iis concludamus, secundum quasnam re- rura aeternarura leges facta sit, et intiraa eius natura nobis inno- tescat, ut suoloco ostendara. Hic, ut ad propositura revertar, tantum enitar , tradere , quae videntur necessaria , ut ad cogni- tionera rerum aeternarum pervenire possimus , earumque defini- tiones forraemus conditionibus supra traditis.

104. Quodutfiat, revocandum in memoriam id , quod supra diximus, nempe quod, ubi mens ad aliquara cogitationera attendit, utipsam perpendat, bonoque ordine ex ea deducat quaelegitime sunt deducenda , si ea falsa fuerit , falsitatera deteget; sin autem vera , tum feliciter perget sine uUa interruptione res veras inde de- ducere : hoc , inquara , ad nostram rera requiritur. Nam ex nullo fundamento cogitationes nostrae terminari queunt. r05. Si igitur rem omnium primam investigare velimus, necesse est dari aliquod fundamentum , quod nostras cogitationes eo dirigat. Deinde quia methodus est ipsa cognitio reflexiva, hoc fundamentum, quod nostras cogitationes dirigere debet, nullum aliud potest esse, quara cognitio eius , quod formam veritatis constituit , et cognitio intel-

40 DE INTELLECTUS EMENDATIONE

lectus eiusque proprielatum et virium. Hac enira acquisita fun- , damentum habebimus , a quo nostras cogitationes deducemus , et viam, quaintellectus, prout eiusfert capacitas, pervenire poteriJ ad rerum aeternarum cognitionem , babita nimirum ratione virium intellectus.

XV. De viribus intellectus eiusque proprietatibus.

106. Quod si vero ad naturam cogitationis pertineat veras for- mare ideas, ut in priraa parte ostensum, hic iam inquirendum, quid per vires et potentiam intellectus intelligamus. Quon- iam vero praecipua nostrae methodi pars est, vires intellectus eiusque naturam optirae intelligere, cogimur necessario (per ea quae in hac secunda parte methodi tradidi) , haec deducere ex ipsa cogitationis et intellectus definitione. 107. Sed hucusque nullas regulas inveniendi defiuitiones habuimus , et qpiia eas tradere non possumus, nisi cognita natura sive definitione intellectus eius- quepotentia, hinc sequitur , quod vel definitio intellecius per se debet esse clara , vel nihil intelligere possumus. Illa tamcn per se absolute clara non est. Attamen quia eius proprietates, ut orania, quae exintellectuhabemus, clare et distincte percipi ne- queunt nisi cognita earum natura : ergo definitio intellectus per se innotescet, si ad eiusproprietates, quas clare et distincte intelli- gimus , attendamus. Intellectus igitur proprietates hic enumere- mus easque perpendaraus, deque nostris innatis Instrumentis*) agere incipiamus.

108. Intellectus proprietates , quas praecipue notavi et clare intelligo , hae sunt.

I. Quod certitudinem involvat , hoc est , quod sciat res ita esse formaliter, ut in ipso obiective continentur.

II. Quod quaedam percipiat, sive quasdam formet ideas ab- solute , quasdam ex aliis. Nempe quantitatis ideam format ab- solute, nec ad alias aitendit cogitationes; motus vero ideas non nisi attendendo ad ideara quantitatis.

III. Quas absolute forraat, infinitatera exprimunt; at deter- minatas ex aliis forraat. Ideam enim quantitatis , si eam per cau-

*) Vide supra J. 29. sqq.

TRACTATUS. XV. 41

sam percipit, tum quaatitatem determinat, ut quum ex motu alicuius plani corpus, ex motu lineae vero planum, ei motu de- nique puncti lineam oriripercipit; quae quidem perceptiones non inserviunt ad intelUgendam , sed tantum ad determinandam quan- titatem. Quod inde apparet, quia eas quasi ex motu oriri con- cipimus, quum tamen motus non percipiatur nisi percepta quan- titate, et motum etiam ad formandam lineam in infinitum con- tinuare possumus,quodminimepossemusfacere,sinon haberemus ideam inOnitae quantitatis.

IV. Ideas positivas prius format , quam negativas.

V. Res non tam sub duratione, quam sub quadam specie aeternitatis percipit et numero infinito; vel potius ad res per^ cipiendas nec ad numerum , nec ad durationem attendit. Quum autem res imaginatur, eas sub certo numero determinata dura- tione et quantitate percipit.

VI. Ideae, quas claras et distinctas formamus, ita ex sola necessitate nostrae naturae sequi videntur, nt absolute a sola nostra potentia pendere videantur ; confusae autem cootra. Nobis enim invitis saepe formantur.

VII. Ideas rerum , quas intellectus ex aliis format , multis modis mens determinare potest: ut ad determinandum ex. gr. planum ellipseos, fingit stylum chordae adhaerentem circa duo centra moveri, vel concipit infinita puncta eandem semper et certam rationem ad datam ahquam rectam lineam habentia, vel conum plano aliquo obliquo sectum, ita ut angulus inclinationis maior sit angulo verticis coni , vel aliis infinitis modis.

VIII. Ideae quo plus perfectionis alicuius obiecti exprimunt, eo perfectiores sunt. Nam fabrum , qui fanum aliquod excogita- vit, nonita admiramur, ac illum, qui templum aliquod insigne excogitant.

109. Reliqua, quae ad cogitationem referuntur, ut amor, laetitia etc. nihil moror ; nam nec ad nostrum institutum praesens faciunt, nec etiam possunt concipi nisi perceplo intellectu. Nam perceptione omnino sublata ea omnia tolluntur.

110. Ideae falsae et fictae nihil positivum habent (ut abunde ostendimas), perquod falsae aut fictaedicuntur; sedexsolode-

42 DE INTELLECTUS EMENDATIONE TRACTATUS XV.

fectu cognitionis ut tales consideranlur. Ideae ergo falsae et ficlae, quatenus tales, nihil nos de essentia cogitationis docere possunt; sed haec petenda exmodo recensitis proprietatibus po- sitivis, hoc est, iam aliquid commune statuendum est, ex quo hae proprietates necessario sequantur , sive quo dato hae neces- sario dentur, et quo sublato haec omnia toUantur.

Reliqtia desiderantur.

i

IV.

BENEDICTI DE SPINOZA

TRACTATUS

P 0 L I T I C U S

IN QDO DKMONSTRATDR, QCOMODO SOCIETAS CBI IMPERICM MON-

ARCHICCM LOCUM HABET , SICDT ET EA VBI OPTIMI IMPERANT,

DEBET INSTITD1, KE IN TYRANMDEM LABATDR ET DT PAX

LIBERTASdUR CITIDM INTIOLATA MANEAT.

EX

PRAEFATIONE EDITORIS

B. D. S. OPERUM POSTHUMORUM.

Tractatum politicnm auctornoster pauloante obituin composuit. Sunt in eo et accuratae cogitationes et stylus clarus. Suam sententiam , relictis multorum politicorum opinionibus, so- lidissime in eo proponit et consequentia ex antecedentibus passim elicit. Agit in quinque prioribus capitibus depolitica in genere, in sexto et septimo de monarchia , in octavo, nono et decimo de aristocratia, undecimum denique initium est i?nperii democratici. Mors autem intempestiva fuit in causa , quod hunc tractatum non absolverit etquod nec de legibus, nec de variis quaestionibus , quae politicam spectant, tractaverit, uti videre est ex epistola au- ctoris ad amicumsubsequenti, quae praefationis loco huic tractatui politico apte praefigi et inservire pot- erit.

Amice dilecte , grata tua mihi heri tradita est. Gratias pro curatam diligenti, quam pro me geris , ex animo ago, Hanc occasionem non praetermilterem , nisi in quadam re essem occu- patus, quam utiliorem iudico , quaeque tibi, 7it credo, magis arridebit, nempe in tractatu politico concinnando , quem ante aliquod tempus te auctore inchoavi. Huius tractatus capita sex iam sunt absoluta. Primum ad ipsum opus introductionem quasi confinet. Secundum tractat de iure naturali; ter- tium de iure summarum potestatum ; quartum quaenam neg- otia politica a summarum potestatum gubematione pendeant; quintum quidnam sit ilhid extremum et summum, quod societas

46 PRAEFATIO.

potestconsiderare; et sextum qua ratione imperium monarchi- cum debeat institui, ne in tyrannidem labatur. Impraesentia- rum caput septimum tracto, in quo omnia praecedentis sexti capitis membra ordinem bene ordinatae monarchiae concementia methodice demonstro. Postea ad aristocraticum et populare tmperium, denique adleges aliasque particulares quaestiones politicam spectantes transibo. Hisce vale.

Patet hinc auctoris scopus; sed morbo impeditus et morte ab- reptus hoc opus non ulterius , quam ad finem aristocratiae per- ducere valuit, quemadmodum lector ipse eiperietur.

I N D E X.

Cap. I. IntToductio. 1 3. De polilices theoria et praxi.

4. De auctoris consilio.

5. De vi affectuum in hominibus.

6. 7. Imperii causas et fundamenta naturalia non ex rationis documen- tis petenda, sed ex hominum communi natura seu conditione dedu- cenda esse.

Cap. II. De iure naturali.

1. lus naturale et civile.

2. Essentia ide^lis et realis. 3—5. Quid sit ius naturae.

6. Vulgaris de libertate opinio. De primi hominis lapsu. 7—10. De liberlate et necessitate. U. Liber est qui ratione ducilur.

12. De fide data et naturae iure solvenda.

13. De necessitudinibus inter homines iunclis.

14. Homines ex natura hostes.

15. Quo plures in unum conveniunt, eo omnes simul plus iuris habent.

16. Lnusquisque tanto minus habet iuris, quanto reliqui simul ipso po- tentiores sunt.

17. De imperio eiusque triplici genere.

18. In statu naturaii peccatum non dari. 19—21. Quid sit peccatum et obsequium.

22. Homo liber.

23. luslus et iniustus. 21. Laus et vituperium.

Cap. III. De iure summarum potestatum,

1. Civitas, respublica, cives, subditi.

2. Imperii ius 1. q. naturae ius.

3. 4. Ex civitatis instituto ciui non licet ex suo ingenio vivere. 5—9. Unusquisque civis non sui, sed civitatis iuris est.

10. De religione quaestio.

11. 12. De summarum potestatum iure in reliqua. 13. Duae civitates natura hostes.

14—18. De statu foederis , belli, pacis.

48 INDEX.

Cap. IV. Denegoliis piiblicit. 1—3. Negolia quae ad rempublicam spectant. 4 6. Quo sensu dici possit, civitatem peccare; quo non.

Cap. V. De optimo tmperii ttatu, l. Optiraum quod ex praescripto rationis instituitur. 2—6. Finis status civilis. Imperium optimum. 7. Macchiavellus eiusque consilium.

Cap. VI. De monarchia. 1—3. De causis imperii inslituendi. 4. De potestate ad unum conferenda. 5 8. De natura imperii monarchici.

De fundamentit imperii monarchici. 9. De urbibus.

10. De militia eiusque ducibus.

11. De civibus in familias dividendis.

12. De agris et domibus.

13. 14. De rege electo et nobilibus. 15. 16. De regis consiliariis. 17—25. De concilii supremi officiis.

26—29. De concilio alio ad iustitiam administrandam.

30. De aliis conciliis subordinalis.

31. De militiae slipendiis.

32. De peregrinorum iure.

33. De legalis.

34. De regis domesticis et corporis custodibus. 85. De bello inferendo.

36. De malrimonio regis.

37. Imperium indivisibile esse debet.

38. De herede imperii.

39. De civium obsequio.

40. De religione.

Cap. VII. De monarchia. Imperii monarchici fundamentorum demonstratio.

1. Monarcha non absolute eligitur. Persarum reges. Ulisses.

2. Natura imperii monarchici est optima el vera.

3. Necesse est ut monarcha consiliarios habeat.

4. Consiliarii necessario debent eligi.

5. lusregisest, unam ex latis concilii sententiis eligere. C— 11. Magnae huius supremi concilii utilitates.

12. Militia ex solis civibus componatur.

13. Qua ratione consiliarii sint ebgendi.

14. 15. Regis securilas. Testimonia historica.

16. Urbes muniendae.

17. De militibus auxiliariis militiaeque imperaloribus.

18. Cives inter se familiis dislinguendi.

4

INDF.X. 49

19. Solum communis civilalis iuris eslo.

20. Nobiles nulli nisi a rege oriundi.

21. ludiccs in annos quosdam consliluendi.

22. Militiae nuUum decernendum esse slipendium.

23. De peregrinis et regis sanguine propinquis.

24. De regis malrimonii periculis. Teslimonia hislorica.

25. De iure succedendi in regno.

26. De iure Deum colendi.

27. Natura una et communis hominum omnium est.

28. De imperio omnium constantiore.

29. De iniperii consiliis vix celandis.

30. Exemplum Arragoncnsium imperii.

31. Multitudinem satis amplam liberlatem sub rege servare posse.

Cap. VIII. I)e aristocratia.

1. Quid sit imperium arislocraticum. Patricii.

2. Imperium aristocraticum magno patriciorum numero constare dcbet.

3. Discrimen inter monarchiam et arislocratiam.

4—6. Imperium aristocraticum magis quam monarchicum ad absolu-

lum accedit. 1. Idem libertati conservandae aptius est. Fundnmenta imperii itri~

ttocratici, ubi una urb$ totius imperii cajiut est.

8. De urbibus muniendis.

9. De militia eiusquc ducibus.

10. De agris et fundis vendendis.

11. De concilio supremo patriciorum.

12. De causis inlerilus aristocratici imperii.

13. Primaria huius imperii lex, ne paulatim in oligarchiam Iranseat.

14. 15. Patricii eligendi ex familiis quibusdam.

16. De loco el tempore congregalionis.

17. De officiis concilii supremi.

18. De concilii rectore seu principe. ■19. Aequalilas inter patricios servanda. 20—25. De syndicis eorumque officiis 26. 27. De imperii ministris.

28. Suffragia calculis ferenda.

29—33. De senatu s. secundo concilio.

34 36. De senatus praesidibus eorumque vicariis. Consules.

37—41. De tribunali s. iudicum collegio.

42. Proronsules urbium et provinciarum. lus iirbium vicinarum.

43. ludices in urbe quavis constituendi.

44. Ministri iraperii ex plebe eligendi. De eis qui sunt a secretis.

45. De aerarii tribunis.

46. De religionis exercendae et dicendi iibertale.

47. De habitu et stalu patriciorum.

48. De iureiurando.

49. De academiis et libertate docendi.

Spinota II. 4

50 INDEX.

Cap. IX. De arittocratia. i. De imperiv arittocratico quod pluret urbet tenent.

2. Urbes UDitae.

3. De ralionibus inter utramque aristocratiam paribus. , 4, De communi urbium vinculo per senalum et forum.

5. Imperii concilium supremum et senatus.

6. De hoc concilio convocaudo, de ducibus exercitus et legatis eligen- dis, de ordinum praesidibus, iudicibus al.

7. De cohortium ducibus et militiae tribunis.

8. De vectigalibus.

9. De senatorum emolumentis et conveniendi loco.

10. De conciliis et syndicis singularum urbium.

11. Urbium consules.

12. Urbiura iudices.

13. De urbibus quae sui iuris non sunt.

14. 15. Hoc imperium aristocraticum alteri praeferendum.

Cap. X. De nristocratia.

1. Primaria causa, cur aristocratica imperia dissolvuntur. De dicla- tore.

2. De concilio supremo.

3. Deplebis tribunis Romanorum.

4. De syndicorum aucloritate.

5. Leges sumptuariae.

6. 1. Vitia non directe, sed indirecte probibenda esse.

8. Honores et praemia refutantur.

9. 10. Imperium aristocraticum stare potest.

Cap. XI. De (iemocratia. 1. 2. Discrimen democratiae et arislocratiae.

3. De nalura democratiae.

4. Feminae a regimine secludendae.

CAP. l. Introductio.

1. Affectus, quibus conflictamur, coucipiunt philosophi veluti \itia, in quae houiines sua culpa labuDtur; quos propterearidere, llere , carpcre vel (qui sanctiores videri volunt) detestari solent. Sic ergo se reni divinara facere et sapientiae culmen attingere cre- dunt, quando humanam naturam , quae nuUibi est, multis modis laudare et eam, quae revera est, dictis lacessere norunt. Ho- mines namque non ut sunt, sed ut eosdem esse vellent, concipiunt. Unde factum est, ut plerumque pro ethica satyram scripserint, etutnunquam politicam conceperint, quae possit ad usura re- vocari; sed quae pro chimaera haberetur, vel quae in Utopia vel in iilo poetarum aureo saeculo , ubi scilicet minime necesse erat, institui potuisset. Quum igitur omnium scientiarum , quae usum habent, tum maxirae politices theoria ab ipsius praxi dis- crepare creditur , et regendae reipublicae nulli minus idonei aesti- mantur, quara theoretici seu philosophi.

2. At politici contra hominibus magis insidiari, quara con- sulere creduntur, et potius callidi, quara sapientes aestimantur. Docuit nimirura eosdem experientia, viHa fore, donec homines. Humanam igitur raalitiam praevenire dum student , idque iis arti- bus, quas expcrieutia longo usu docuit, et quas homines raagis metu , quam ratione ducti exercere solent , religioni adversari vi- dentur, theologispraecipue, qui credunt summas potestates de- bere negotia publica tractare secundum easdera pietatis regulas, quibus vir privatus tenetur. Ipsos tamen politicos multo felicius de rebus politicis scripsisse , quam philosophos , dubitari non pot- est. Nara quoniam experientiam magistram habuerunt, nihil docuerunt , quod ab usu remotum esset.

3. Etsane mihi plane persuadeo, experientiam omnia civita- tum genera, quae concipi possunt , ut homines concordiler vivant, et simul media, quibus muititudo dirigi seu quibus intra certos

4*

52 TRACTATUS POLITICI

limites contineridebeat, ostendisse; ifaut non credam, nos posse aliquid , quod ab experientia sive praxi non abhorreat, cogitatione de hac re assequi , quod nondum expertum compertumque sit. ^am homines ita comparati sunt, ut extra commune aliquod ius vivere nequeant; iura autem communia et negotia publica a viris acutissimis, sive astulis sive callidis, instituta et tractata sunt; axieoque vix credibile est, nos aliquid, quod communi societati cx usu esse queat, posse concipere, quod occasio seu casus non obtulerit , quodque homines communibus negotiis intenti suaeque securitati consulentes non viderint.

4. Quum igitur animum ad politicam applicuerim, nihil quod novum vel inauditum est, sed tantum ea, quae cum praxi optime conveniunt, certa et indubitata ratione demonstrare, aut ex ipsa humunae naturae conditione deducere intendi; et ut ea, quae ad hanc scientiam spectant, eadem animi libertate , qua res mathematicas solemus, inquirerem, sedulo curavi, humanas actio- nes non ridere , nonlugere, neque detestari, sed intelligere: at- queadeo humanosaffectus, ut sunt amor, odiura, ira, invidia, gloria, misericordia et reliquae animi commotiones nou ut hu- manae naturae vitia , sed ut proprietates contemplatus sum , quae ad ipsara itapertsnent, ut ad naturam aeris aestus , frigus, tem- pestas, tonitru et aliahuiusmodi, quae, tametsiincommodasuut, necessaria tamen sunt, certasquehabent causas,perquaseorumna- turam intelligere conamur, et mens eorum vera contemplatione ae- que gaudet, ac earum rerum cognitione, quae sensibus gratae sunt.

5. Est enim hoc certum etin nostra ethica verum esse demon- stravimus*) , homines necessario affectibus esse obnoxios ct ita constitutos esse, ut eorum, quibus male cst, misereantur, et quibus bene est, invideant, et ut ad vindictara magis, quam ad misericordiam sintproni, et praeterea unuraquemque appetere, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant, et ut probent, quod ipse pro- bat, et quod ipse repudiat, repudient. Unde Ct, ut quum omnes pariter appetant primi esse , in contentiones veniant et, quantum possunt, nitanturse invicem opprimere, et qui victor cvadit ma-

*) Vid. Spinozae elhic. p. III. el IV, inprimis IV, 4. coroll. III, 31. schol. et 32. schol. IV. append. 13.

CAP. I. II. 53

gis glorielur, quod alteri obfuil, quam quod sibi profuit. Et quamvis omnes persuasi sint , religionem contra docere , ut unus- quisque proximum tanquam se ipsum amet, hoc est, ut ius alterius perinde ac suum defendat , hanc tamen persuasionem in affectus parum posse oslendimus. Valet quidem in articulo mortis, quando scilicet morbus ipsos affectus vicit et bomo segnis iacet, vel in lemplis, ubi homines uullum exerceut commercium; at minime in foro vcl in aula, ubi maxime necesse esset. Ostendimus prae- terea, rationem multum quidem posse affectus coercere et mo- derari; sed simul vidimus viam, quam ipsa ratio docet, perarduam csse'), ita ut, qui sibi persuadent posse mullitudinera vel qui publicis negotiis distrahuntur, induci, ut ex solo ralionis prae- scripto vivant, saeculumpoetarum aureum seu fabulam soranieut.

6. Iraperium igitur, cuius salus ab alicuius fide pendet et cuius ncgotia uon possuntrecte curari, nisi ii , qui eadem tractant, fide veliulagerc, minime slabile erit, sed, ut permanere possit, res cius publicae ita ordinandae sunt, ut qui easdem administrant, si^e ratione ducantur sive affectu, induci nequeant, ut male fidi sint seu prave agant. Nec ad iraperii securitatem refert, quo animo homines inducanlur ad res recte administrandum , modo res recte administrentur. Animi enira libertas seu fortitudo privata virtus est; at imperii virtus securitas.

7. Denique quia omnes homines sive barbari sive culti sint, consuetudines ubique iungunt et statum aliquem civilem formant, ideo impevii causas et fundamenta naturalia non ex rationis do- cumentis petenda, sed ex homimim communi 7iatura seu condi- tione deducenda sunt, quod in sequenti capite facere constitui.

CAP. II. De iure naturali.

1. In nostro tractatu theologico-politico de i ure naturali et civili egimus -) et in nostra ethica cxplicuiraus, quid pccca- tum, quid raeritura , quid iuslitia , quid iniustitia') et quid de-

1) Vid. elh. V, 42. schol.

2) Vid. Iract. Iheol.-pol. cap. 16.

3) Vid. elhic. IV, 37. schol. 2.

54 TRACTATUS POUTICI

nique humana libertas sit.*) Sed ne ii , qui liunc tractatuni lc- gunt, opus habeant ea, quae ad hunc ipsum tractatum maxime spectant, in aliis quaerere, ea hic iterum explicare et apodictice demonstrare constitui.

2. Res quaecumque naturalis potest adaequate concipi , sive existat sive non existat. Ut igitur rerum naturalium existendi principium , sic earum in existendo perseverantia ex earum defi- nitione non potest concludi. Nam earum essentia idealis eadem est , postquara existere inceperunt , quam antequam exislerent. Ut ergo earum existendi principium ex earum essentia sequi ne- quit, sic nec earum in existendo perseverantia : sed eadem po- tentia, quaindigent, ut existere incipiant, indigent, ut existere pergant. Ex quo sequitur, rerum naturalium potentiam, qua existunt, et consequenter qua operantur, nullam aliam esse posse, quam ipsam Dei aeternam potentiam. Nam si quae alia creata esset, non posset se ipsam , et consequenter neque res naturales conservare ; sed ipsa etiam eadem potentia , qua indigeret ut crea- retur , indigeret ut in existendo perseveraret.

3. Hincigitur, quod scilicet rerum naturalium potentia, qua existunt et operantur, ipsissima Dei sit potentia, facile intelligi- mus , quid ius naturae sit. Nam quoniam Deus ius ad omnia habet et ius Dei nihilaliud est, quam ipsaDei potentia, quatenus haecabsolutelibera consideratur, hinc sequitur, unamquamque rem naturalem tantum iuris ex natura habere , quantum potentiae habet ad existendum et operandum ; quatidoquidem uniuscuiusque reinaturalispotentia, qua existit et operatur , nulla alia est, quam ipsa Dei potentia , quae absolute libera est.

4. Per ius itaque naturne inteliigo ipsas naturae leges seu re- gulas, secundum quas omnia 6unt, hoc est, ipsam naturae po- tentiam. Atque adeo totius naturae , et consequenter uniuscuius- que individui naturale ius eo usque se extendit , quo eius potentia ; et consequenter quicquid unusquisque homo ex legibus suae na- turae agit, id summo naturae iure agit, tantumque in naturam habet iuris , quantum potentia valet.

*) Vid. ethic. II, 48. et49. schol.

CAP. 11. 55

5. Si igitur cum huniana natura ita coniparaluni csset, ut ho- mines ex solo rationis praescripto viverent, nec aliud conarentur; tum naturae ius, quatenus humani generis proprium esse con- sideratur, sola rationis potentia determinaretur. Sed homines magis caeca cupiditate, quam ratione ducuntur; ac proinde ho- miiuim naturalis pofentia sive iiis non ratione, sed quocumque appetitu, quo ad agendum determinantur, quoque se conservare conantur, definiri debet. Equidem fateor, cupiditatesiUas, quae exratione non oriuntur, non tam actiones, quam passiones esse humanas. Veruni quia hic de naturae universali potentia seu iure agimus, nullam hic agnoscere possumus differentiam inter cupi- ditates, quae ex ratione, et inter illas , quae ex aliis causis in nobis ingenerantur; quandoquidem tam hae, quam illae effectus na- turae sunl; vimque naturalem explicant, qua homo in suo esse perseverare conatur. Est enira homo, sive sapiens sive ignarus sit, naturae pars et id omne, ex quo unusquisque ad agendum de- terminatur, ad naturae potentiam referri debet, nempe quatenus haec per naturam huius aut illius hominis definiri potest. Nihil namque homo, seu ratione seu sola cupiditate ductus, agit nisi secundum leges et regulas naturae, hoc est (per art. 4. huius cap.) ex naturae iure.

8. At plerlque, ignaros nalurae ordinem magis perturbare, quam sequi credunt , et homines in natura veluti imperium in im- perio concipiunt. Nam mentem humanam a nullis causis natura- libus statuunt produci, sed a Deo immediatc creari, a reliquis rebus adeo independentem, ut absolutam habeat potestatem sese determinandi et ratione recte utendi. Sed experientia satis super- que docet, quod in nostra potestate non raagis sit, mentem sanam, quam corpus sanura habere. Deinde quandoquidem unaquaeque res, quantum in se est, suura esse conservare conatur, dubitare nequaquam possumus, quin, si aeque in nostra potestate esset, tam ex rationis praescripto vivere, quara caeca cupiditale duci, omnes ratione ducerentur et vitam sapienter instituerent; quod minime fit. Nam trahit sua quemque voluptas.*) Nec theologi banc difQcultatem tollunt, qui scilicet statuunt huius impotentiae

♦) Virgil. ecl. 2,65.

56 TRACTATUS POLITICl

causam humanae naturae vitium seu peccatum esse, quod origi- nem a primi parentis lapsu traxerit. Nam si etiam in primi ho- rainis potestate fuft tam stare , quam labi , et mentis compos erat et natura integra, qui fieri potuit, ut sciens prudensque lapsus fueril? Atdicunt, eum a diabolo deceptum fuisse. Verum quis iile fuit, qui ipsum diabolum decepit? Quis, inquam, ipsum omnium crealurarum inlelligeutium praestantissimum adeo amen- temreddidit, ut Deo maioresse voluerit? Nonne enim se ipsum, qui raentem sanam habebat, suumqueesse, quantum in se erat, conservare conabatur? Deinde qui fieri potuit, ut ipse primus Lomo, qui nientis compos erat et suae voluntatis dominus, se- duceretur et raente pateretur capi? Nara si potestatera habuit , ra- tione recte utendi, decipi non potuit; nara quantura in se fuit, conalus est necessario suum esse mentemque suam sanam con- servare. Atqui supponitur , eura hoc in potestate habuisse : ergo mentem suam sanam necessario conservavit, nec decipi potuit. Quod ex ipsius historia falsum esse constat. Ac proinde fatendum est, quod in primihorainispotestate non fuerit, ratione recte uti, sedquod, sicutinos, afifectibus fuerit obnoxius.

7. Quod autem homo, ut reliqua individua, suum esse, quan- tuminseest, conservare conetur, negai-e nemo potest. Nara si hic aliqua concipi posset differentia, inde oriri deberet, quod homo voluntalem haberet liberam. Sed quo homo a nobis raagis liber conciperetur, eo magis cogereraur statuere, ipsura sese necessario debere conservare et mentis corapotem esse, quod facile unus- quisque, qui libertatera cum contingentia non confundit, mihi concedet. Est namque libertas virtus seu perfectio. Quicquid igiturhomiuera impotentiaearguit, id ad ipsius libertatem referri nequit. Quare horao rainime potest dici liber, propterea quod potest non existere vel quod potest non uti ratione ; sed tantum quatenus potestatem habet existendi et operandi secundura hu- manae naturae leges. Quo igitur horainem magis liberum esse consideramus, eo minus dicere possumus, quod possit ratione non uti et raala prae bonis eligere ; et ideo Deus, qui absolute liber existit, intelligit etoperaturnecessario etiam, nerape ex suae na- turae necessitate existit, intelligit et operatur. Nara non dubiuiu est, quin Deus eadem , qua existit, liberlate operetur. Utigitur

CAP. II. 57

ex ipsius naturae necessitate existit, ei ipsius etiam naturae neces- sitateagit, hocest, libere absolute agit.

8. CoDcIudimus itaque, in potestate uniuscuiusque hominis nou esse ralione semperuti et in summohumanaelibcrlatisfastigio esse; et tamen unumquemque semper, quantum inse est, conari suum esse conservare, et (quia unusquisque tanlum iuris habet, quantum potentia valet) quicquid unusquisque, sive sapiens sive ignarus , conatur et agit , id summo naturae iure conari et agere. Ex quibus sequitur ius et institutum naturae, sub quo omnes na- scuntur homines et maxima ex parte vivunt , uihil , nisi quod nemo cupit et quod nemo potest, prohibere, non coatentiones, non odia, non iram, non dolos, nec absolute aliquid, quod appeti- tussuadet, aversari. Necmirum. Nam natura non legibus hu- manae rationis, quae non nisi hominum verum utile et conserva- tionem intendunt, continetur; sed infinitis aliis, quae totius na- turae, cuius homo particula est, aeternum ordinem respiciunt, ex cuius sola necessitate omnia individua certo modo determinan- tur ad existendum et operandum. Quicquid ergo nobis in natura ridiculum , absurdum aut malum videtur , id inde est , quod res tantum ex parte novimus , totiusque naturae ordinem et cohaeren- tiam maxinia ex parte ignoramus , et quod omuia ex praescripto nostraerationisut dirigerenturvolumus; quumtamenid,quodratio malum esse dictat, non malum sit respectu ordinis et legum uni- versae naturae, sed tantum solius nostrae naturae legum respectu.

9. Praeterea sequitur, unumquemque tam diu alterius esse iuris, quam diu sub alterius potestate est, et eatenus sui iuris, quatenus vim omnem repellere damnumque sibi illatum ex sui animi sententia vindicare , et absolute quatenus ex suo ingenio vi- vere potest.

10. Is alterum sub poteslate habet, quem ligatum tenet, vel cui arma et media sese defendendi aut evadendi ademit, vel cui metum iniecit, vel quem sibi beneficio ita devinxit, ut ei potius, quam sibi morem gerere et potius exipsius, quam ex sui animisententiavivere velit. Qui primo vel secundo modo alterum in potestate habet, eius tantum corpus, non mentem tenet; tertio auteravelquarto tam ipsius mentem, quam corpus sui iuris fecit ; sed non nisi durante metu vel spe ; hac vero aut illo adempto raanet alter sui iuris.

58 TRACTATUS POLITICI

11 . ludicaudi facullas eatenus etiam alterius iuris esse potest, quatenus mens potest ab altero decipi. Ex quo sequitur , mentem eatenus sui iuris omnino esse , quatenus recte uti potest ratione. Imo quia humana potentia non tam ex corporisrobore, quam ex mentis fortitudine aestimanda est ; hinc sequitur, illos maxime sui iuris esse , qui maxime ratione poUent, quique maxime eadem ducuntur, Atque adeo hominem eatenus liberum omnino voco, quatenus ratione ducitur , quia eatenus ex causis , quae per solam eius naturam possunt adaequate intelligi , ad agendum determina- tur, tametsi ex iis necessario ad agendum determinetur. Nam libertas (ut art. 7. huius cap. ostendimus) agendi necessitatem non toUit, sed ponit.

12. Fides alicui data , qua aliquis solis verbis pollicitus est, se hoc aut illud facturum , quod pro suo iure omittere poterat , vel contra, tam diu rata manet, quam diu eius, qui fidem dedit, non mutatur voluntas. Nam qui potestatem habet solvendi fidem, is revera suo iure non cessit ; sed verba tantum dedit. Si igitur ipse, qui naturae iure sui iudex est, iudicaverit, seu recte seu prave (nam errare humanum est) , ex fide data plus damni, quam utilitatis sequi, ex suae mentis sententia fidem solvendam esse censet, et naturae iure (per art. 9. huius cap.) eandem solvet.

13. Si duo simulconveniantetviresiungant, plus simul pos- sunt, et consequenter plus iurisin naturam simul habent, quam uterque solus ; et quo plures necessitudines sic iunxerint suas , eo omnes simul plus iuris habebunt.

14. Quatenus homines ira , invidia aut aliquo odii affectu con- flictantur, eatenus diverse trahuntur et invicem contrarii sunt, et propterea eo plus timendi , quo plus possunt, magisque callidi et astuti sunt , quam reliqua animalia ; et quia homines ut plurimum (ut in art. 5. praec. cap. diximus) his affectibus natura sunt ob- noxii , sunt ergo homines ex natura hostes. Nam is mihi maximus hostis, qui mihi maxime timendus et a quo mihi maxime cavendum est.

15. Quum autem (per art. 9. huius cap.) in statu naturali tam diu unusquisque sui iuris sit, quam diu sibi cavere potest, ne ab alio opprimatur et unus solus frustra ab omnibus sibi cavere cone- tur, hinc sequitur, quam diu ius humanum naturalc uniuscuius-

CAP. TI. 59

quc polentia delemiinalur et uniiiscuiusque est, tam diu nullum esse; sed magis opinione, quam re constare, quandoquidem nulla eius obtinendi est securitas. Etcertumest, unumquemque tanto minus posse, et consequeuter tanto minus iuris habere, quanto maiorem timendi causam habet. His accedit, quod ho- mines vix absque mutuo auxilio vitam sustentare et mentem colere possint. Atque adeo concludimus ius naturae, quod humani ge- ueris proprium est, vix posse concipi, nisiubi homines iura ha- bent communia, qui simul terras , quas habitare et colere possunt, sibi vindicare, seseque munire, vimque omnem repellere et ex communi omnium sententia vivere possunt. Nam (per art. 13. huius cap.) quo plures in unum sic conveniunt, eoomnessimul plus iuris habent ; et si scholastici hac de causa , quod scilicet ho- mines in statu naturali vix sui iuris esse possunt, velint hominem animal sociale dicere , nihil habeo , quod ipsis contradicam.

10. Ubi homines iura coromunia habent omnesque una veluti mente ducuntur, certum est (perart. 13. huius cap.) eorum unum- quemque tanto minus habere iuris , quanto reliqui simul ipso po- tentiores sunt, hoc est, illum revera ius nullum in naturam ha- bere praeter id , quod ipsi commune concedit ius. Ceterum quic- quid ex communi consensu ipsi imperatur, teneri exsequi vel (per art. 4. huius cap.) iure ad id cogi.

17. Hocius, quod multitudinispotentiadefinitur, imperium appellari solet. Atque hoc is absolute tenet, qui curam rei- publicae ex communi consensu habet, nempe iura statuendi, in- lerpretandi et abolendi, urbesmuniendi, de bello etpacedecer- nendi etc. Quod si haec cura ad concilium pertineat, quod ex communi multitudine componitur, tum imperium democratia ap- pellatur; si autem ex quibusdam tantum selectis, aristocratia, et si denique reipublicae cura et consequenter imperium penes unum sit , tum monarchia appellatur.

18. Exhis, quae inhoc capite ostendimus, perspicuum nobis fit, in statu naturali non dari peccatum, vel si quis peccat, is sibi, non alteri peccat: quandoquidem nemo iure naturae alteri, nisivelit, morem gerere tenetur, nec aliquid bonum autmalum habere , nisi quod ipse ex suo ingenio bonum aut malum esse de- cernit ; et nihil absolute naturae iure prohibetur , nisi quod nemo

60 TRACTATUS POLITICI

potest, Vide art. 5. et 8. huius cap. At peccatujii aclio est, quae iure fieri nequit. Quod si homines ex naturae instituto tene- rentur ratione duci, tum omnes necessario ratione ducerenlur. Nam naturae institula Dei instituta sunt (per art. 2. et 3. huius cap.), quae Deus eadera, qua existit, libertate instituit, quae- que adeo ex naturae divinae necessilate consequuntur (>ide art. 7. huius cap.), et consequenter aeterna sunt, nec violari possunt. Sed homines maxime appetitu sine ratione ducunlur, nectamea naturae ordinem pcrturbant,sed necessario sequuntur; ac proinde ignarus et animo impotens non raagis ex naturae iure tenetur, vilam sapienter instituere , quam aeger tenetur sano corpore esse.

19. Peccatum itaque non nisi in imperio concipi potest, ubi scilicet quid bonum et quid raalum sit ex communi totius imperii iure decernitur et ubi nemo (per art. 16. huius cap.) iure quic- quam agit, nisi quod ex communi decreto vel consensu agit. Id enim (ut in praec. art. diximus) /^ecca/M/?j est , quod iure fieri ne- quit, sive quod iure prohibetur; obsequiuvi autem est constans voluntas , id exsequendi , quod iure bonum est et ex communi de- creto fieri debet.

20. Solemus tamen id etiam;7eccafM7« appellare, quod contra sanae rationis dictamen fit, et obsequium constantem voluntatem nioderandi appetitus ex rationis praescripto ; quod oninino proba- rem , si humana libertas in appetitus licentia et servitus in rationis imperio consisteret. Sed quiahumanalibertas eo maior est, quo homo magis ratione duci et appetitus moderari potest, non pos- sumus, nisi admodum improprie , vitam rationalem vocare obse- quium, et peccatum id, quod revera mentis impotentia, non autem contra se ipsam licentia est, et per quod homo servus po- tius, quam liberpotest dici. Vide art. 7. et 11. huius cap.

21. Verumenimvero , quia ratio pietatem exercere et animo tranquillo et bono esse docet, quod non nisi in imperio fieri potest, et praeterea quia fieri nequit , ut mullitudo una veluti mente duca- tur, sieut in imperio requiritur, nisi iura habeat, quae ex rationis praescripto instituta sint ; non ergo adeo improprie homines, qui in imperio vivere consueverunt, id peccatum vocant, quod contra rationis dictamen fit, quandoquidem optimi imperii iura (vide art. 18. huius cap.) ex rationis dictamine institui debcnl. Curautem

CAP. II. 61

dixerim (art. 18. huius cap.) homiaera io statu naturaii sibi pec- care , si quid peccat, dc hoc vidc cap. 4. art. 4. et 5., ubi osten- ditur, quo sensu dicere possimus, eum, qui imperium tenet et iure naturae potitur, legibus adstrictum esse et peccare posse.

22. Ad religionem quod attinet, certum etiamest, hominem eo magis esse libevum et sibi maxime obsequentem, quo Deum magis amat et animo magis integro colit. Verum quatenus non ad naturae ordinem, quem ignoramus, sed ad sola rationis dictamina, quae reiigionem concernunt, attendimus et simul consideramus, eadem nobis a Deo, quasi in nobis ipsis loquente, revelari, vel etiam haec eadem prophetis veluti iura fuisse revelata , eatenus, niore humano loquendo , dicimus hominem Deo obsequi , qui ipsum integro animo amat, et contra peccare , qui caeca cupiditate ducitur. Sed interim memores esse debemus, quod in Dei po-- testate sumus, sicut lutum in potestate figuli, qui ex eadem massa alia vasa ad decus, alia ad dedecus facit'): atque adeo horao contra haec Dei decreta quidem , quatenus in nostra vel in prophe- tarum mente tanquam iura inscripta fuerunt; at non contra aeter- num Dei decretum, quod in universa natura inscriptura est, quodque totius naturae ordinem respicit, quidquam agere potest.

23. Ut itaque peccatum et obsequium stricte sumptum, sic etiam iustitia et iniustitia non nisi in imperio possunt concipi. Nam nihil in natura datur , quod iure posset dici huius esse et non alterius; sed omnia omnium sunt, qui scilicet potestatem habent sibi eadem vendicandi. At in imperio ubi coramuni iure decer- nitur, quid huius, quidque illius sit, ille iusf?js vocatur, cui constans est voluntas tribuendi unicuique suum ; iniustus autem, qui contra conatur id , quodalterius est, suuni facere.

24. Ceterum laudera et vituperium affectus esse laelitiae et tristitiae, quos coraitatur idea virtutis aut impotentiae humanae tanquam causa , explicuimus in nostra ethica. ^)

1) Conf. Pauli epist. ad Rom. 9, 21. 22. 1) Vid. Spin. ethic. III, 29. schol.

62 TRACTATUS 1'0LIT1CI

CAP. III. De iure summarum potestatum.

1. luiperii cuiuscumque status dicitur civilis; imperii autem integrum corpus civitas appeliatur, et communia imperii negotia, quae ab eius, qui imperium tenet, directione pendent, respnblica. Deinde honiiaes , quatenus ex iure civili omnibus civitatis com- modis gaudent, ciye* appellamus , etsubditos, quatenus civitatis institutis seu legibus parere tenentur. Denique status civilis tria dari genera , nempe democvaticum , aristocraticum et monarcld- C2im, in art. 17. cap. praeced. diximus. lam aotequam de uno- quoque seorsim agere incipiam , illa prius demonstrabo, quae ad statum civilem in genere pertinent; quorum ante omnia conside- randum venit summumcivitatis seu summarumpotesta- tum ius.

2. Ex art. 15. praeced. cap. patet , imperii seu summarum po- testatum ius nihil esse praeter ipsum naturae ius , quod potentia non quidem uniuscuiusque, sed multitudinis , quae una veluti mente ducitur, determinatur, hocest, quod unusquisque in statu naturali, sic etiam totius imperii corpus et mens tantum iuris habet, quantum potentia valet. Atque adeo unusquisque civis seu subditus tanto minus iuris habet , quanto ipsa civitas ipso po- tentior est (vid. art. 16. praeced. cap.) , et consequenter unus- quisque civis nihil iure agit, nec habet praeter id , quod communi civitatis decreto defendere potest.

3. Si civitas alicui concedat ius, et consequenter potestatem (nam alias per art. 12. praeced. cap. verba tantum dedit) vivendi ex suo ingenio , eo ipso suo iure cedit et in eum transfert , cui ta- lem potestatem dedit. Si autera duobus aut pluribus hanc po- testatem dedit, ut scilicet unusquisque ex suo ingenio vivat, eo ipso imperium divisit , et si denique unicuique civium hanc ean- dempotestatem dedit, eo ipso sese destruxit , nec manet amplius civitas, sed redeunt omnia ad slatum naturalem , quae omnia ex praecedentibus manifestissima fiunt. Atque adeo sequitur , nulla ratione posse concipi, quod unicuique ci^i ex civitatis iostituto liceat ex suo ingenio vivere, et consequenter hoc ius naturale, quod scilicet unusquisque sui iudex est, in statu civili necessario cessat.

CAP. 111. 63

Dico cxprcsse ex civUalis instituto; nam ius naturae uniuscuius- que (si recte rem perpendamus) in statu civili non cessat. Honio nanique tam in statu naturali , quara civiii ex legibus suae naturae agit, suaeque utilitali cousulit. Homo, inquam, in utroque statu spe aut metu ducitur ad hoc aut illud agendum vel omittendum ; sed praecipua inter utrumque statum differentia est, quod in statu civili omnes eadeni metuant et omnibus una eadera- que securitatis sit causa et vivendi ratio , quod sane iudicandi fa- cultatem uniuscuiusque non tollit. Qui enim omnibus civitatis mandatis obtemperare constituit sive eius potentiam metuit, vel quia tranquillitatem amat, is profecto suae securitati suaeque utilitati ex suo ingenio consulit.

4. Praeterea concipere etiam non possumus , quod unicuique civi liceat civitatis decreta seu iura interpretari. Nam si hoc uni- cuique liceret, eo ipso sui iudex esset ; quandoquidem unusquis- que facta sua specie iuris nullo negotio excusare seu adornare posset, et consequenter ex suo ingenio vitam institueret, quod (per art. praeced.) est absurdura.

5. Videmus itaque, wiumqne^nque civem non sui, sed civi- tatis iuris esse , cuius omnia mandata tenetur exsequi , nec ullum habere ius decernendi , quid aequura , quid iniquum , quid pium, quidve impium sit; sed contra, quia imperii corpus una veluti mente duci debet, et consequenter civitatis voluntas pro oranium voluntate habenda est, id quod civitas iustum etbonum esse de- cernit, tanquam ab unoquoque decretum esse censendum est. Atque adeo , quamvis subditus civitatis decreta iniqua esse cen- seat, tenetur nihilo minus eadem exsequi.

6. At obiici potest: an non contra rationis dictamen est, se alteriusiudicio omnino subiicere? et consequenter: an status ci- vilis rationi non repugnat? Ex quo sequeretur statum civilem irra- tionalem esse , nec posse creari nisi ab hominibus ratione destitu- tis; at minime ab iis, qui ratione ducuntur. Sed quoniam ratio nihil contra naturam docet, non potest ergo sana ratio dictare , ut unusquisque sui iurismaneat, quam diu homines affectibus sunt obnoxii (per art. 15. praeced. cap.) , hoc est (per art. 5. cap. 1.) ratio hoc posse fieri negat. Adde, quod ratio omnino docet pacera quaerere, quae quidem obtineri nequit, nisi coraraunia civitatis

64 TRACTATUS POLITICI

iurainviolata serventur; atque adeo quo homo ratione magis du- citur, hoc est (per art. 11. praeccd. cap.) quo magis liberest, eo constantius civitatis iura servabit et summae potestatis, cuius sub- ditus est, mandata exsequetur. Ad quod accedit, quod status civilis naturaliter instituitur ad metum communem adimendum et communes miserias propellendum; ac proinde id maxime intendit, quod unusquisque , qui ratione ducitur, in statu naturali conare- " tur; sed frustra (per art. 15. praeced. cap.). Quapropter si ho- mini, qui ratione ducitur, id aliquando ex civitatis mandato fa- ciendum est, quod rationi repugnare novit, id damnum longe compensatur bono , quod ex ipso statu civili haurit. Namrationis etiamlexest, utex duobusmalis minus eligatur; ac proinde con- cludere possumus , neminem quicquam contra suae rationis prae- scriptum agere, quatenus id agit, quod iure civitatis faciendum est: quod nobis facilius unusquisque concedet, postquam expli- cueriraus, quo usque civitatis potentia, et consequenter ius se extendit.

7. Nam considerandum primum venit, quod sicuti in statu naturali (per art. 11. praeced. cap.) ille homo maxime potens ma- ximeque sui iuris est, qui ratione ducitur; sic etiam illa civitas maxime erit potens et maxime sui iuris, quae ratione fundatur ct dirigitur. Nam civitatis ius potentia multitudinis, quae una ve- luti mente ducitur , determinatur. At haec animorum unio con- cipi nuUa ratione posset, nisi civitas id ipsum maxime intendat, quod sana ratio omnibus hominibus utile esse docet.

8. Secundo venit efiam considerandum , quod subditi eatenus non sui, sed civitatis iuris sint,.quatenus eius potentiam seu minas metuunt, vel quatenus statum civilem amant (per art. 10. praeced. cap.). Ex quo sequitur, quodea omnia, ad quae agenda nemo praemiis aut minis induci potest, ad iura civitatis non perfineanf. Ex. gr. iudicandi facultate nemo credere potest. Quibus enim praemiis autminisinduci potesthomo, utcredat, totum non esse sua parte maius, aut quod Deus non exisfat, aut quod corpus, quod videtfinitum, ensinfinitum esse credat, et absolufe ut ali- quid contra id, quod senfit vel cogitat, credat? Sic etiam qui- bus praemiis aut minis induci potest homo, nt amet quem odit, yel ut odio habeat quem amat? Atque huc etiam illa referenda

CAP. III. 65

sunt, a quibus humana naturn ita abhorrct, ut ipsa omni malo peiora habeat , ut quod honio testcm contra se agat , ut se cruciet, ut parentes interflciat suos, ut mortem vitare non conetur et si- milia, ad quae nemo praeniiis nec minis induci potest. Quod si tamen dicere velimus, civitatem ius sive potestatem habere talia imperandi, id nullo alio sensu poterimus concipere , nisi quo quis diceret, hominem iure posse iusanire et delirare. Quid enim aliud uisi delirium ius illud esset, cui nemo adstrictus esse pot- est? Atque hic de iis expresse loquor, quae iuris civitatis esse nequeunt, et a quibus natura humana plerumque abhorret. Nam quod stultus aut vesanus nullis praemiis, neque minis induci possit ad exsequenda mandata , et quod unus aut alter ex eo , quod huic aut illi religioni addictus sit , imperii iura omni malo peiora iudicat; iura tamen civilatis irrita non sunt, quandoquidem iisdem plerique cives continentur. Ac proinde , quia ii , qui nihil timent neque sperant, eatenus sui iuris sunt (per arl. 10. praeced. cap.) ; sunt ergo (per art. 14. praeced. cap.) imperii hostes, quos iure cohibere licet.

9. Tertio denique considerandum venit, ad civitatis ius ea minus perticere , quae plurimi indignantur. Nam certum est, homines naturae ductu in unum conspirare , vel propter commu- nem metum , vel desiderio damnum aliquod commune ulciscendi; et quia ius civitatis communi multitudinis potentia defioitur , cer- tum est, potentiam civitatis et ius eatenus minui, quatenus ipsa causas praebet, ut plures in unum conspirent. Habet certe ci- vitas quaedam sibi metuenda, et sicut unusquisque civis sive homo in statu naturali, sic civitas eo minus suiiurisest, quo maiorem timendi causam habet. Atque haec de iure summarum potestatum in subditos. lam antequam de earundem in alios iure agam , sol- vcnda videtur quaestio , quae de religio7ie moveri solet.

10. Nam obiici nobis potest, an status civilis et subditorum obedientia, qualem in statu civili requiri ostendimus, non tollat religionem, qua Deum colere tenemur. Sed si rem ipsam per- pendamus, uihil reperiemus, quod possit scrupulum iniicere. Mens enim quatenus ratione utitur, non summarum potestatum, sed sui iuris est (per art. 1 1 . cap. praeced.). Atque adeo vera Dei cognitio et amor nullius imperio subiici potest, ut nec ergapro-

Spiriosa II. 5

66 TRICTATUS POLITICI

ximum caritas (per art. 8. huius cap.) ; et si praelerea considere- mus summum caritatis exercitium esse illud, quod ad pacem tuen- dam et concordiam conciliandam fit, non dubitabimus , iUum re- vera suo oflBcio functum esse, qui unicuique tantum auxilii fert, quantum iura civitatis , hoc est , concordia et tranquillitas con- cedunt. Ad externos cultus quod attinet, certum est, illos ad veram Dei cognitionem et amorem, qui ex ea necessario sequitur, nihil prorsus iuvare nec nocere posse; atque adeo non tanti fa- ciendi sunt, ut propter ipsos pax et tranquillitas publica perturbari mereatur. Ceterum certum est, me iure naturae, hoc est (per art. 3. praec. cap.) ex divino decreto, non esse religionis vindicem; nam nuUa mihi est, ut olim Christi discipulis potestas fuit, eii- ciendi spiritus immundos et faciendi miracula , quae sane potestas adeo necessaria est ad propagandam religionem in locis , ubi in- terdicta est, ut sine ipsa non tantum oleum et opera, ut aiunt, perdatur, sed plurimae insuper creentur molestiae; cuius rei fu- nestissima exempla omnia viderunt saecula. Unusquisque igitur ubicumque sit, Deum potest vera religione colere, sibique pro- spicere , quod viri privati officium est. Ceterum cura reiigionis propagandae Deo vel summis potestatibus , quibus solis incumbit reipublicae habere curam , committenda est. Sed ad propositum revertor.

11. lure summarum potestatum in cives et subditorum ofEcio explicato superest, ut earum m* mre%?/ff consideremus, quod iam ex dictis facile cognoscitur. Nam quandoquidem (per art. 2. huius cap.) ius summae potestatis nihil est praeter ipsum naturae ius , sequitur duo imperia ad invicem sese habere , ut duo homines in statu naturali , excepto hoc , quod civitas sibi cavere potest , ne ab alia opprimatur , quod homo in statu naturali non potest , ni- mirum qui quotidie somno , saepe morbo aut animi aegritudine, et tandem senectute gravatur, et praeter haec aliis incommodis est obnoxius , a quibus civitas securam se reddere potest.

12. Civitas igitur eatenus sui iuris est, quatenus sibi consulere et cavere potest, ne ab alia opprimatur (per art. 9. et 15. praec. cap.), et (per art. 10. et 15. praec. cap.) eatenus alterius iuris, quatenus alterius civitatis potentiam timet , vel quatenus ab ea im- pcditur, quo minus id quod vult exsequatur , vel denique quatenus

CAP. III, 67

ipsius auxilio ad sui conservatioaeni vel incrementum indiget. Nam dubitare nequaquam possumus, quiu, si duae civitates in- vicem muluum auxilium praestare volunt, ambae simul plus pos- i sint, et consequenter plus iuris simui babeant, quam alterutra sola. Yid. art. 13. cap. praeced.

13. Haec autem clarius inteiligi possunt, si consideremus, i quod duae civitates natura hostes sunt. Homines enim (per art. I 14. praec. cap.) in statu naturali hostes sunt. Qui igitur ius na-

turae extra civitatem retinent, hostes manent. Si itaque altera civitas alteri bellum inferre et cxlrema adhibere media velit , quo eani sui iuris faciat , id ei iure tentare licet , quandoquidem , ut bellum geratur , ei sufl5cit eius rei habere voluntatem. At de pace nihil sfatuere potest nisi connivente alterius civitatis voluntate. Exquo sequituriura belli uniuscuiusque civitatis esse; pacis au- tem non unius, sed duarum ad minimum civitatum esse iura, quae propterea confoederatae dicuntur.

14. Hoc foedus tam diu fiximi manet, quam diu causa foederis pangendi , nempe metus damni seu lucri spes in medio est. Hac autem aut ilJo civitatum alterutri adempto , manet ipsa sui iuris (per art. 10. praec. cap.), etvinculum, quo civitates invicem ad- strictae erant, sponte sohitur, ac proinde unicuique civitati ius integrum est solvendi foedus , quandocumque vult, nec dicipot- est, quod dolo vei perfidia agat, propterea quod fidem solvit, simulatque metus vel spei causa sublata est , quia haec conditio unicuique contrahentium aequalis fuit , ut scilicet quae prima ex- tra metum esse posset, sui iuris esset, eoque ex sui animi sen- tentia uteretur , et praeterea quia nemo in futurum contrahit nisi positis praecedentibus circumstantiis. His autem mutatis totius status etiam mutatur ratio, et hac de causa unaquaeque con- foederatarum civitatum ius retinet sibi consnlendi , et unaquaeque propterea, quantum potest, conatur extra metum et consequenter sui iuris esse , et impedire , quo minus altera potentior evadat. Si quae ergo ci>itas se deceptam esse queritur, ea sane non con- foederatae civitatis fidem, sed suam tantummodo stultitiam da- mnarepotest, quod scilicet salutem suam alteri, qui sui iuris et cui sui imperii salus summa lex est, crediderii.

5*

68 TRACTATUS POLITICI

15. Civitatibus, quae una pacem contraxerunt, ius competit dirimendi quaestiones , quae moveri possunt de pacis conditioni- bus seu legibus, quibus sibi invicem fidem adstrinxerunt, quando- quidem pacis iura non unius civitatis, sed contrahentium simul sunt (per art. 13. huius cap.). Quod si de iis convenire inter ipsas non potest, eo ipso ad belli statum redeunt.

16. Quo plures civitates simul pacem contrahunt, eo una- quaeque reliquis minus timenda, sive unicuique minor est po- testas bellum inferendi ; sed eo magis pacis tenetur conditiones servare, hoc est (per art. 13. huius cap.) eo minus sui iuris est, sed eo magis communi foederatorum voluntati sese accommodare tenetur.

17. Ceterum fides, quam sana ratio et religio servandam docet, hic minime tollitur : nam nec ratio , nec Scriptura omnem datam fidem servare docet. Cui enim pollicitus sum , argentum ex. gr. quod mihi secreto servandum dedit, custodire, fidem praestare non teneor, simulac noverim aut scire crediderim, furtum esse, quod mihi servandum dedit ; sed rectius agam , si dem operam, ut suis restituatur. Sic etiam si summa potestas aliquid alteri se facturam promisit, quod postea tempus seu ratio docuit autdo- cere videbatur, communi subditorum saluti obesse, fidem sane solvere tenetur. Quum itaque Scriptura non nisi in genere doceat fidem servare et casus singulares, qui excipiendi sunt , uniuscu- iusque iudicio relinquat, nihil ergo docet, quodiis, quae modo ostendimus, repugnat.

18. Sed ne toties opus sit sermonis filum interrumpere etsi- miles posthac obiectiones solvere, monere volo, me haec omnia ex naturae humanae quomodocumque consideratae necessitate de- raonstrasse, nempe ex universali omnium hominum conatu sese conservandi, qui conatus omnibus hominibus inest, sive ignari sive sapientes sint. Ac proinde quomodocumque homines sive af- fectu sive ratione duci considerentur, res eadem erit, quia de- monstratio , ut diximus , universalis est.

CAP. IV 69

CAP. IV. De summis negotiis politicis.

1. lus summarum potestalum, quod earum potentia detcr- minatur, in praeced. cap. ostendimus, idque in hoc polissimura consistere vidinius, nempe quod imperii veluti mens sit, qua omnes duci debent; adeoque solas ius habere decernendi, quid bonum , quid malum , quid aequum , quid iniquum , hoc est, quid singulis vel omnibus simul agendum vel omittendum sit. Ac proindevidimus iis solis ius competere leges condendi, easque, quando de iis quaestio est, in quocumque singulari casu interpre- tandi et decernendi, an datus casus contra vel secundum ius factus sit (vide art. 3. 4. 5. praec. cap.); deinde bellum inferendi, vel pacis conditiones statuendi et offerendi, vel oblatas acceptandi. Vide art. 12. et 13. praec. cap.

2. Quum haec omniaac etiammedia, quae adeademexsequenda requiruntur, omnia negotia sint, quae ad integrum im- perii corpus, hoc est, quae ad rempublicam spectant, hinc sequitur , rempublicam ab eius solummodo directione pen- dere , qui summum habet imperium. Ac proinde sequitur solius summae potestatis ius esse de factis uniuscuiusque iudicandi , de factis cuiuscumque rationem exigendi, delinquentes poena mul- ctandi et quaestiones inter cives de iure dirimendi , ve! legum lata- rum peritos statuendi, qui haec eius ioro administrent; deinde omnia ad bellum et pacem media adhibendi et ordinandi , nempe urbescoudendi etmuniendi, milites conducendi , officia militaria distribuendi , et quid factum velit imperandi , et pacis causa lega- tos mittendi et audiendi, et deuique sumptas ad haec omnia eiigendi.

3. Quoniam itaque solius summae potestatis ius sit negotia publica tractandi, vel ministros ad eadem eligendi, sequitur, sub- ditum imperium affectare , qui suo solo arbitrio , supremo concilio inscio, negotium aliquod publicum adgressus est, tametsi id, quod iutenderat agere , civitati optimum fore crediderit.

4. Sed quaeri solet, an summa potestas legibus adstricta sit, et consequenter an peccare possit? Verum quoniam legis etpeccati nomina non tantum civitatis iura , sed etiam omnium rerum na-

70 TRACTATUS POLITICI

turalium et apprime rationis communes legulas respicere solent, Don possumus absolute dicere, civitatem nullis adstrictam esse legibus seu peccare non posse. Nam si civitas nullis legibus seu regulis, sine quibus civitasnonesset civitas, adstricta esset, tum civitas non ut res naturalis , sed ut chimaera esset contemplanda. Peccat ergo civitas, quando ea agit vel fieri patitur, quae causa esse possunt ipsius ruiuae , atque tum eandem eo sensu peccare dicimus, quo philosophi vel medici naturam peccare dicunt, et hoc sensu dicere possumus, civitatem peccare, quando contra rationis dictamen aliquid agit. Est enim civitas tum maxime sui iuris, quando ex dictamine rationis agit (per art. 7. praeced. cap.) ; quatenus igitur contra rationem agit , eatenus sibi deficit seu pec- cat. Atque haec clarius intelligi poterunt, si consideremus, quod , quum dicimus unumqueraque posse de re , quae sui iuris est, statuere, quicquid veiit, haec potestas non sola agentis po- tentia, sed etiam ipsius patientis aptitudine definiri debet. Si enim ex. gr. dico , me iure pcsse de hac mensa , quicquid velim, facere , non hercle intelligo , quod ius habeam efficiendi , ut haec mensa herbam comedat. Sic etiam, tametsi dicimus homines nonsui, sed civitatis iuris esse, nonintelligimus, quod homines naturam humanam amiltant et aliam induant; atque adeo quod civitas ius habeat efficiendi , ut homines volent , vel quod aeque impossibile est, ut homines cum honore adspiciant ea, quae ri- sum movent vel nauseam ; sed quod quaedam circumstanliae oc- currant, quibus positis ponitur subditorum erga civitatem re- verentia et metus, et quibus sublatis metus et reverentia et cum his civitas unatoUitur. Civitas itaque ut sui iuris sit, metus et reverentiae causas servare tenetur; alias civitas esse desinit. Nam iis, velei, qui imperium tenet, aeque impossibile est, ebrium aut nudum cura scortis per plateas currere, histrionem agere, leges ab ipso latas aperte violare seu contemnere , et cum his ma- iestatem servare, ac impossibile est, simul esse et non esse. Subditos deinde trucidare, spoliare, virgines rapere et similia metum in indignationera, et consequenter statum civilem in statum hostilitatis vertunt.

5. Videmus itaque, quo sensu dicere possumus, civitatem legibus teneri et peccare posse. Verum si per legem intelligamus

CAP. IV. 71

ius civile, quod ipso iure civili vindicari potest, et peccatura id, quod iure civili fieri prohibetur, hoc est, si haec nomina genuino sensu sumantur, nulla ratione dicere possumus, civitatem le- gibus adstrictam esse aut posse peccare. Nara regHlae et causae raelus et reverentiae, quas civitas sui causa servare tenetur, non ad iura civilia, sed ad ius naturale spectant; quandoquidem (per art. praeced.) non iure civili, sed iure belli vindicari possunt, et civilas nulla alia ratione iisdem tenetur , quam homo in statu na- lurali, ut sui iuris esse possit, sive ne sibi hoslis sit, cavere tenetar, ne se ipsum interficiat, quae sane cautio non obsequium, sed humanae naturae libertas est. At iura civilia pendent a solo civitatis decreto; atque haec nemini, nisi sibi, ut scilicetlibera maneat, raorem gerere tenetur, nec aliud bonum aut raalura habere, nisi quod ipsa sibi bonuraaut malum esse decernit. Ac proinde non tantura ius habet sese vindicandi, leges condendi et interpretandi , sed etiara easdem abrogandi et reo cuicumque ex plenitudine potentiae condonandi.

6. Contractus seu leges, quibus multitudo ius suum in unum concilium vel horainera transferunt, non dubium est, quin vio- lari debeant, quando coramunis salutis interest easdem violare. At iudicium de hac re, an scilicet communis salutis intersit, easdera violare, an secus, nerao privatus, sed is tantum, qui imperium tenet, iure ferre potest (per art. 3. huiuscap.); ergo iure civili is solus, qui imperiura tenet , earum legura interpres manet. Ad quod accedit , quod nullus privatus easdera iure vin- dicare possit; atque adeo eum, qui imperium tenet, revera non obligant. Quod si tamen eius naturae sint, ut violari nequeant, nisi simul civitatis robur debilitetur, hoc est, nisi simul plero- ruraque civium comraunis metus in indignationera vertatur, eo ipso civitas dissolvitur et contractus cessat, qui propterea non iure civili, sed iure belli vindicatur. Atque adeo is, qui iraperium tenet, nulla etiam alia de causa huius contractus conditiones ser- vare tenetur, quara horao in statu naturali, ne sibi hostis sit, tenetur cavere , ne se ipsum interficiat, ut in praeced. art. diiimus.

72 TRACTATUS POUTICI

CAP. V. De optimo imperii statu.

1. In art. 11. cap. 2. ostendimus, hominem tum maslme sui iuris esse , quando maxime ratione ducitur, et consequenter (vid. art. 7. cap. 3.) civitatem illam maxime potentem maximeque sui iuris esse , quae ratione fundatur et dirigitur. Quum autem opti- ma vivendi ratio ad sese, quantum fieri potest, conservandum easit, quae ex praescripto rationis instituitur; sequitur ergo id omne optimum esse , quod homo vel civitas agit , quatenus maxi- me sui iuris est. Nam non id omne, quod iure fieri dicimus, optime fieri afErmamus. Aliud namque est agrum iure colere, aliud agrum optime colere; aliud, inquam, est sese iure de- fendere, conservare, iudicium ferre etc, aliud sese optime de- fendere, conservare, atque optimum iudicium ferre; et conse- quenter aliud est iure imperare et reipublicae curam habere, aliud optime imperare et rempublicam optime gubernare. Post- quam itaque de iure cuiuscumque civitatis in genere egimus, tempus est, utde optimo cuiuscumque imperii statu agamus.

2. Qualis autem cuiuscumque imperii sit status , facile ea;^ne statm civilis cognoscitur: qui scilicet nullus alius est, quampax vitaeque securitas. Ac proindeillud imperium optimum est, ubi homines concorditer vitam transigunt et cuius iura inviolata servantur. Nam certum est, quod seditiones, bella, legumque contemptio sive violatio non tam subditorum malitiae, quani pravo imperii statui imputanda sunt. Homines enim civiles noii uascuntur, sed fiunt. Hominum praeterea naturales affectus ubique iidem sunt. Si itaque in una civitate malitia magis regnal, pluraque peccata committuntur, quaminalia, certuraest, id ex eo oriri, quod talis civitas non satis concordiae providerit, nec iura satis prudenter instituerit, et consequenter neque ius civita- tis absolutum obtinuerit, Status enim civilis , qui seditionura causas non abstulit, et ubi bellura continuo timendum, etubi denique leges frequenter violantur , non multum ab ipso naturali statu differt, ubi unusquisque ex suo iQgenio magno vitae peri- culo vivit.

CAP. V. 73

3. At sicut subditorum vitia niniiaque licentia et contumacia civitati imputanda sunt, ila coutra eorum virtus et constans legum observantia maxime civitatis virtuti et iuri absoluto tribuenda est, ut patet ex art. 15. cap. 2. Unde Hannibali merito eximiae vir- tuti ducitur, quod in ipsius exercitu nulla unquam seditio orta fuerit. *)

4. Civitas, cuius subditi metu territi arma noncapiunt, po- tius dicenda est, quod sine bello sit, quam quod pacem habeat. Pax enim non belli privatio , sed virtus est, quae ex animi forli- tudiue oritur; est namque obsequium (per art. 19. cap. 3) cou- stans voluntas id exsequendi , quod ex communi civitatis decreto fieri debet. Illa praeterea civitas , cuius pax a subditorum inertia pendet, qui scilicet veluti pecora ducuntur, ut tantura servire discant, rectius solitudo, quam civitas dici potest.

5. Quum ergo dicimus, illud imperium optimum esse, ubi homines concorditer vitam transigunt, vitam humanam intelligo, quae non sola sanguinis circulatione et aliis, quae omnibus ani- malibus sunt communia , sed quae maxime ratione , vera mentis virtute et vita deflnitur.

6. Sed notandura, imperium, quod in hunc finem institui dixi, a me intelligi id, quod multitudo libera instituit, non autem id, quod in multitudinem iure belli acquiritur. Libera enim multitudo maiori spe , quam metu , subacta autem maiori metu, quam spe ducitur: quippe illa vitam colere, haec autem mortem tantummodo vitare studet; illa, inquam, sibi vivere studet, haec victoris esse cogitur, unde hanc servire, illam liberam esse dicimus. Finis itaque imperii , quod aliquis iure belli adipiscitur, est dominari et servos potius, quam subditos habere. Et quamvis iuter imperium , quod a libera multitudine creatur, et illud , quod iure belli acquiritur, si ad utriusque ius in genere attendamus, nulla essentialis detur differentia, finem ta- men, ut iam ostendimus, et praeterea media, quibus unum- quodque conservari debeat, admodum diversa habent.

7. Quibus autem mediis princeps, cpii sola dominandi libidine fertur, uti debet, ut imperium stabilire et conservare possit,

*) Vid. lustini histor. 32, 4, 12,

74 TRACTATUS POLITICI

acutissinius Machiavellus prolixe ostendit*); quera autem in finem , non satis constare videtur. Si quem tamen bonum habuit, ut de viro sapiente credendum est, fuisse videtur , ut ostenderet, quam imprudenter multi tyrannum e medio tollere conantur, quum tamen causae, cur princeps sit tyrannus, tolU nequeant, sed contra eo magis ponantur, quo principi maior timendi causa praebetur: quod fit, quando multitudo exempla in principem edidit et parricidio quasi re bene gesta gloriatur. Praeterea ostendere forsan voluit, quantum libera multitudo cavere debet, ne salutem suam uni absolute credat , qui nisi vanus sit et omni- bus se posse placere existimet, quotidie insidias timere debet, atque adeo sibi potius cavere et multitudini contra insidiari magis, quam consulere cogitur. Et ad hoc de prudentissimo isto viro credendum magis adducor , (juia pro libertate fuisse constat , ad quam etiara tuendam saluberrima consilia dedit.

CAP. VI. De monarchia.

1. Quia homines, uti diximus, magis affectu, quam ralione ducuntur, sequitur muititudinem non ex rationis ductu , sed ex communi aliquo affectu naturaliter convenire et una veluti mente duci velle , nempe (ut art. 9. cap. 3. diximus) vel ex communi spe, vel metu, vel desiderio commune aliquod damnura ulciscendi. Quum autem solitudinis metus omnibus hominibus insit, quia nemo in solitudine vires habet, ut sese defendere, et quae ad vi- tam neeessaria sunt, comparare possit, sequitur statum civilem homines natura appetere, nec fieri posse, ut homines euudeni unquam penitus dissolvant.

2. Ex discordiis igitur et seditionibus, quae in civitale saepe concitantur, nunquara fit, ut cives civitatera dissolvaut (ut in re- liquis societatibus saepe evenit) , sed ut eiusdem forraara in aliara

*) Niccolo di Bernardo dei MacchiaveUi Florentinus natus a. 1469. mortuus a. 1527. scripsil librum nobilissimum ,,il principe" Venet. 1515, 4., in quem Fridericus M. Borussorum rex: ,,Anti-Macchiavel ou examen du prince de Macchiavel avec des notes historiques et critiques." Hag. Comit. 1740. Idem quod Spinoza de Macchiavello iudicat IV. T. Krvgius in: encyclopad.-philosoph. Lexicon vol. II. p. 764.

CAP. VI. 75

mutent; si niniirum contentioues scdari nequeunt servata civitatis facie. Quare niedia, quae ad imperium conservandum requiri dixi , ea intelligo , quae ad imperii formam absque uUa eius nota- bili mulalione conservandam necessaria sunt.

:?. Quod si cum humana natura ita comparatum esset , ut ho- mincs id, quod maxime atile est, maxime cuperent, nullaesset opus arte ad concordiam et fldem. Sed quia longe aliter cum na- tura humana constitutum esse constat, imperium necessario ita instituendum est, ut omnes, tam qui regunt, quam qui regun- tur, veiint nolint, id tamen agant, quod comraunis salutis inter- est, hoc est, ut omnes sponte vel vi vel necessitate coacti sint es rationis praescripto vivere ; quod fit, si imperii res ita ordinentur, ut nihil, quod ad communem salutem spectat , ullius fidei abso- lute committatur. Nemo enim tam vigilans est, qui aliquando non dormitet, et nemo tam potenti tamque integro animo fuit, qui aliquando, et praesertim quando maxime animi fortitudine opus est, non frangeretur ac pateretur vinci. Et sane stultitia est ab alio id exigere, quod nemo a se ipso impetrare potest, nempe, ut alteri potius, quam sibi vigilet, ut avarus non sit, neque iuvidus, neque ambitiosus etc. , praesertim is , qui omni- irm affectuum incitamenta maxima quotidie habet.

4. At experientia contra docere videtur, pacis etconcordiae interesse, ut oninis potestas ad unum conferatur. Nam nullum imperium tam diu absque uUa notabili mutatione stetit, quam Turcarum , et contra nuUa minus diuturna , quam popularia seu democratica fuerunt, nec ulla, ubi tot seditiones moverentur. Sed si servitium, barbaries et solitudo pax appellanda sit, nihil hominibus pace miserius. Plures sane et acerbiores contentiones inter parentes et liberos, quam inter dominos et servos moveri solent, ncc tamen oeconomiaeinterest, ius paternum in domini- um mu'are, et liberos perinde ac servos habere. Servitutis igi- tur, nonpacis, interest, omnem potestatem ad unum transferre. Nam pax, ut iam diximus, non in belli privatione, sed in ani- morum unione sive concordia consistit.

5. Et sane , qui credunt posse fieri , ut unus solus summum civitatis ius obtineat , longe errant. lus enim sola potentia deter- minatur, ut capite 2. ostendimus. At unius hominis poteatia

76 TRACTATUS POI-ITICI

longe ioipar est tantae moli sustinendae. Unde fit, ut, qaem muUitudo regem elegit, is sibi imperatores quaerat seu consi- liarios seu amicos, quibus suam et omnium salutem committit, itaut imperium, quod absolute monarchicum esse creditur, sit revera in praxi aristocraticum ; non quidem manifestum , sed latens, et propterea pessimum. Ad quod accedit, quod rex puer, aeger aut senectute gravatus , precario rexsit; sed iirevera summam potestatem habeant, qui summa imperii negotia admi- nistrant, vel qui regi sunt proximi: utiamtaceam, quodrexli- bidini obnoxius omnia saepe moderetur ex libidine unius aut alterius pellicis aut cinaedi. ,,Audieram, inquit Orsines, in Asia olim regnasse feminas; hoc vero novum est, regnare castratum!" *)

6. Est praeterea hoc certum, quod civitas semper magis propter cives , quam propter hostes periclitetur: rari quippeboni. Ex quo sequitur, quod is, in quem totum imperii ius delatum est, magis cives, quam hostes semper timebit, et consequenter sibi cavere et subditis non consulere , sed insidiari conabitur, iis praecipue , qui sapientia clari vel divitiis potentiores sunt.

7. Accedit praeterea, quod reges filios etiam plus timent quam amant, eteomagis, quo pacis bellique artes magis callen et subditis ob virtutes dilectiores sunt. Unde fit , ut eos ita edu- care studeant, ut causa timendi absit. Qua in re officiarii prom- ptissime regi obsequntur et studium adhibebunt summum , ut re- gem successorem rudem habeant , quem arte tractare possint.

8. Ex quibus omnibus sequitur , regem eo minus sui iuris , et subditorum conditionem eo miseriorem esse , quo raagis absolute civitatis ius in eundem transfertur. Atque adeo necesse est, ad imperium monarchicum rite stabiliendum fundaraenta iacere firma , quibus superstruatur ; ex quibus monarchae securitas et raultitudini pax sequatur , ac proinde , ut monarcha tum maxirae sui iuris sit, quum raaxirae raultitudinis saluti consulit. Quae- nam autem haec imperii monarchici fundamenta sint, primum breviter proponam , et deinde ordine ea ostendam.

*) Haec referuntur apud Curlium 1. 10. cap. 1.

CAP. VI. 77

9. 6Vijunaautplures condeudae et muniendae sunt, quarum onines civcs , sive ii intra nioenia sive extra propter agriculturam habitent, eodem civitatis iure gaudeant; ea tamen conditione, ut unaquaeque certuni civium numerum ad sui et communem de- fcnsionem habeat ; quae autem id praestare nequit, aliis conditio- uibus in ditione habenda.

10. Militia ex solis civibus, nullo excepto, formanda est et ex nullis aliis ; atque adeo omnes arma habere teneantur et nullus in civium numerum recipiatur, nisi postquam exercilium militare didicerit, illudque signatis anni temporibus exercere pollicitus fuerit. Deinde uniuscuiusque familiae militia in cohortes et le- giones divisa nullius cohortis dux eligendus , nisi qui archite- cturam militarem noverit. Porro cohortium et legionum diices ad vitam quidem , sed qui familiae unius integrae militiae imperet in bello tantummodo eligendus, qui annum ad summum im- perium habeat , nec continuari in imperio , nec postea eligi possit. Atque hi eligendi sunt ex regis consiliariis (de quibus art. 15. et seqq. dicendum) vel qui ofEcio consiliarii functi sunt.

11. Omnium urbium incolae et agricolae, hoc est, otnnes cives in famiUas dividendi sunt , quae nomine et insigni aliquo distinguantur , et omnes ex aliqua harum familiarum geniti in ci- vium numerum recipiantur, eorumque nomina in catalogum eorum familiae redigantur, simulac eo aelatis pervenerint, ut arma ferre et officiura suum noscere possint ; iis tamen exceptis, qui ob scelus aliquod infames, vel qui muti, vesani et famuli sunt , qui servili aliquo officio vitam sustentant.

12. ^gri et omne solum et, si fieri potest, dotnus etiam publici iuris sint, nempe eius, qui ius civitatis habet, a quo annuo pretio civibus sive urbanis et agricolis locentur; etprae- lerea omnes ab omni exactione tempore pacis liberi sive immunes sint. Atque huius pretii alia pars ad civitatis munimenta , alia ad usum domesticum regis referenda est. Nam tempore pacis utbes tanquam ad bellum munire , et praeterea naves et reliqua instru- menta bellica parata necesse est habere.

13. Electo rege ex aliqua familia, nuUi nobiles censendi nisi a rege oriundi , qui propterea insignibus regiis a sua et a reliquis familiis distinguantnr.

78 TRACTATUS POLITICI

14. Regis consaDguiaei nobiles masculi, qui ei, qoi regnat, gradu consanguinitatis tertio aut quarto propinqui sunt , uxorem ducere prohibeantur, et si quos liberos procreaverint, illegitimi "habeantur et omni dignitate indigni , nec parentum heredes agno- scantur; sed eorum bona ad regem redeant.

15. Regis praeterea consiliarii, qui ei proximi vel dignitate secundi sunt , plures esse debent , et non nisi ex civibus eligendi ; nempe ex unaquaque familia tres aut quatuor aut quinque (si fami- liae nou plures quam sexcentae fuerint) , qui simul unum huius coneilii membrum constituent , non ad vitam , sed in tres aut qua- tuor aut quinque annos , ita ut singulis annis eorum tertia , quarta aut quinta pars nova eligatur ; in qua electione tamen apprime ob- servandura , ut ex unaquaque familia unus ad miuimum iuris peri- lus consiliarius eligatur.

16. Haec electio ab ipso rege fieri debet, cui constituto anni tempore, quo scilicet novi consiliarii eligendi sunt, unaquaeque familia omnium suorum civium nomina, qui ad annum quinquage- simum aetatis pervenerunt et qui huius officii candidati rite pro- moti fuerunt, regi tradere debet, ex quibus, quem velit, rex eliget. At eo anno , quo alicuius famiUae iuris peritus alteri suc- cederedebet, iuris perilorum tantum nomina sunt regi tradenda. Qui statuto tempore officio hoc consiliarii funeti sunt, in eodem continuari nequeant , nec ad catologum eligendorum quinqueunio aut amplius referri. Causaautem, cur necesse sit singuiis annis ex unaquaque famiiia unum eligere, est, ne concilium iam ex in- expertis novitiis , iam ex veteranis et rerum expertis componeretur, quod necessario fiet, si omnes simul recederent et novi succede- rent. Sed si singulis annis ex unaquaque familia unus eligatur, tura non nisi quinta , quarta aut ad summum tertia concilii pars ex noviliis erit. Praeterea si rex aliis negotiis impeditus aut alia de causa huic electioni vacare aliquamdiu non possit, tum ipsi con- siliarii alios pro tempore eligant, donec ipse rex vel alios eligat, vel quos concilium elegit probet.

17. Huius concilii primarium officium sit, imperii fundamen- talia iura defendere , consilia de rebus agendis dare , ut rex quid in bonum publicura decernendum sit sciat, atque adeo, utregi uihil de aliqua re statuere liceat nisi iuteilecta prius huius conciiii

CAP. VI. 79

seatenlia. Sed si concilio ut plerunique fiet, non una mens fuerit, sed diversas habuerit seutentias, etiam postquam bis aut ter quae- stionem de eadem re habuerint, res in longius trahenda non est, sed discrepautes scntentiae ad regem deferendae , ut art. 25. huius capitis docebimus.

18. Huiuspraeterea concilii ofBcium etiam sit, regis institnta sea decrela promulgare , et quid ia rempublicam decretum est, curare, totiusque administrationis imperii curam habere, tan- quam regis vicarii.

19. Civibus nulli ad regem aditus pateant nisi perhocconci- lium , cui omnes postulationes seu libelli supplices tradcndi sunt, ut regi offerantur. Legatis etiam aliarum civitalum non nisi in- tercedente hoc concilio veniam regem alloquendi impetrare liceat. Epistolae praeterea, quae ex aliis locis regi mittuntur, ei ab hoc concilio tradi debent; et absolute rex censendus est veluti civitatis mens , hoc autem concilium mentis sensus externi , ceu civitatis corpus , per quod mens civitatis statum concipit et per quod mens id agit, quod sibi optimum esse decernit.

20. Cura filios regis educandihuic etiam concilio incumbat, et etiam tutela, si rex successore infante seu puero relicto obiit. Sed ne tamen concilium interea temporis sine rege sit, ex nobilibus civitatis senior eligendus , qui regis locum suppleat , donec legi- timussuccessor eo aetatis pervenerit, quo imperii onus sustinere possit.

21. Huius concilii candidati ii sint , qui regimen , fnndamenta etstatum seu conditionem civitatis, cuius subditi snnt, norint. At qui iurisperiti locum occupare vult, is praeter regimen et con- ditionem civitatis, cuius subditus est, aliarum etiam , cum qui- bus commercium aliquod intercedit, scire debet. Sed nulll nisi qui ad quinquagesimum aetatis annum , nullo convicti crimine, pervenerint, in catalogum eligendorum referendi sunt.

22. In hoc concilio nihil de rebus imperii concludendum nisi praesentibus omnibus membris : quod si aliquis morbi aut alia de causa adesse nequeat , aliquem ex eadem familia , qui eodem of- ficio ftinctns, vel qui in catalogum eligendorum relatus est, in ipsius locum mittere debet. Quod si nec boc fecerit, sed quod concilium propter eius abseutiam rem aliquam consulendam iu

gO TRACTATUS POLITICI

diem differre coactus fuerit, suiuma aliqua pecuuiae sensibili mul- ctetur. Sed hoc intelligendum , quando quaestio est de re , quae integrura imperium spectat, ^idelicet de bello et pace, de iure 'aliquo abrogando vel instituendo, de cominercio etc. Sed si quaestio sit de re, quae unam aut alteram urbem spectet, deli- bellis supplicibus etc, satiserit, si maior concilii pars adsit.

23. Ut inter familias aequalitas in omnibus et ordo sedendi, proponendi et dicendi habeatur , vices servandae sunt , utsingulae siagulis sessionibus praesideant, et quae hac sessione prima , se- quenti ultima sit. Sed eorum , qui eiusdera familiae sunt , is pri- mus sit , qui prior electus fuerit.

24. Hoc coDcilium quater ad minimum in anno convocetur , ut rationem administrationis imperii a ministris exigant, ut rerum statum noscant , et si quid praeterea statuendum sit videant. Nam adeo magnum civium numerum negotiis publicis continuo vacare impossibile videtur ; sedquia negotia publica interimexerceri nihilo minus debent, 'ideo ex hoc concilio quinquaginta aut plures eli- gendi sunt , qui soluto concilio eius >icem suppleant , quique quo- tidie congregari debeant in cubiculo, quod regio sit proximum, atque adeo quotidie curam habeant aerarii, urbium, munimento- rum, educationis filii regis, et absolute eorum omnium magni concilii officiorum , quae modo enumeravimus, praetcrquam illud, quod de rebus novis , de quibus nihil decretum est, consulere non possint.

25. Congregato concilio, antequam aliquid in eo proponatur, quinque aut sex aut plures iurisperiti ex familiis, quae illa sessione ordine loci priores suut, regem adeant, ut libellos supplices vel epistolas, si quashabeut, tradant, ut rerum statum indicent , et denique ut ex ipso intelligant , quid in suo concilio proponere iu- beat; quoaccepto concilium repetant, et qui ordine loci prior est, rem consulendam aperiat. Nec de re suSragia statim colligenda, quae aliquibus videtur alicuius esse momenti , sed in id tempus differenda, quod rei necessitas concedit. Concilio igitur ad id statutum tempus soluto, poterunt interea uniuscuiusque familiae consiliarii de ipsa seorsum quaestionem habere , et si res iis magni momenti \1debitur, alios , qui eodem offlcio functi vel qui eiusdem concilii candidati sunt, consulere , et si intra constitutum tempus

CAP. VI. 81

inter ipsos convenire non polcrit, illa familia extra sufTragium erit; nara unaquaeque familia unum tantum ferre sufifragium poterit. AJias eius familiae iurisperitus instructus sententiam , quam opti- mam iudicaverint esse, in ipso coucilio feral, et sic reliqui; etsi maiori parti visum fuerit post auditas cuiusquesententiae rationes, rcm iterum perpendere, concilium iterum in tempus solvatur, ad quod unaquaeque familia, quaenam ultima eius sit sententia, pronuntiabit , et tum deraum praesente integro concilio sufiFragiis coilectis ea irrita habeatur, quae centum ad miniraura suffragia non habuerit. Reliquae autera ad regera deferantur a iurisperitis oranibus, qui concilio interfuerunt, ut ex iis, postquam unius- cuiusque partis rationes intellexerit, quam velit, eligat, atque inde digressi ad conciliura revertantur, ubi oranes regera ad con- stitutura ab ipso terapus exspectent, ut , quara sententiara ex latis cligendara censet, omnes audiant, et quid faciendura ipse de- cernat.

26. Ad iuslitiam administrandam concilii/m aluid ei.soVisiu- risperitis est formanduni , quorum ofFiciura sit lites dirimere et poenas ex delinquentibus suraere; sed ita ut oranes sententiae, quas tulerint , abiis, qui concilii magni vicem supplent, probari debeant, num scilicet servato rite in iudicando ordine prolatae fuerint et absque partiura studio. Quod si quae pars , quae causa cecidit, ostendere poterit, aliquem ex iudicibus raunere aliquo corruptura fuisse ab adversario , vel aliara coramunem causam araicitiae erga eundem , vel odii erga ipsura habere , vel denique quod comraunis iudicandi ordo non fuerit servatus, ea in integrum restituatur. Sed haec forsan observari non possent ab iis , qui, quando quaeslio de crimine est, non tara arguraentis, quam tor- mentis reum convincere solent. Verum nec ego hic aliura in iu- dicando ordinera concipio praeter eum, qui cum optimo civitatis regimine convenit.

27. Hi iudices magno etiam et irapari numero esse debent; nempe sexaginta et unus aut quinquaginta et unus, ad miniraura, et ex una familia non nisi unus eligendus, nec tamen ad \itam, sed ut quotannis etiara aliqua eias pars cedat et alii totidera eligantur, qui ex aliis sint familiis , quique ad quadragesimum aetatis annnm pervenerint.

Spinoxa II. g

82 TRACTATUS POLITICI

28. In hoc concilio nuUa sententia pronuntianda nisi praesen- tibus omnibus iudicibus. Quod si aliquis morbi aut alterius rei causa diu concilio Interesse non poterit, alius ad id tempus eli-

•gendus, qui ipsius locum suppleat. In suffragiis autem ferendis debebit unusquisque sententiam suam non palam dicere , sed cal- culis indicare.

29. Huius et praecedentis concilii vicariorum emolumenta sint primoeorum, qui mortis damnati sunt ab ipsis , et etiam eorum, qui summa quadam argenti plectuntur. Deinde ex unaquaque sententia, quam de rebus civilibus tulerint, ab eo, qui causa cecidit, pro ratione totius summae partem aliquotani accipiant, qua utrumque concilium gaudeat.

30. His conciliis alia subordinentur in unaquaque urbe , quo- rum etiam membra ad vitam eligi non debent, sed etiam quotan- nis pars aliqua eligenda ex solis familiis , quae in eadem habitant. Sed opus non est haec latius persequi.

3 1 . Militiae stipendia nulla solvenda tempore pacis , tempore autem belli iis tantummodo quotidiana stipendia danda, qui quo- tidiano opere vltam sustentant. At duces et reliqui officiarii co- hortium nulla alia emolumenta ex bello exspectanda habeant prae- ter hostium praedam.

32. Si quis peregrinus alicuius civis filiam in uxorem duxerit, eius liberi sunt cives censendi et in catalogo familiae matris inscri- bendi. Qui autem ex peregrinis parentibus in ipso imperio nati et educati sunt, iis constituto aliquo pretio ius civis ex chiliarchis alicuius familiae eraere liceat, et in catalogum eiusdem familiae referantur. Nec imperio , tametsi chiliarchae lucri causa aliquem peregrinum infra constitutum pretium in numerum suorum ci- vium receperint , aliquod inde detrimentum oriripotest; sed con- tra media excogitanda , quibus facilius civium augeri possit nu- merus et magna hominum detur confluentia. At qui in catalogum civium non referuntur, aequum est , ut tempore saltem belli otium suum labore aut exactione aliqua compensent.

33. Legaii, qui tempore pacis ad alias civitates pacis contra- hendae \el consenandae causa mitti debent , ex solis nobilibus eligendi sunt et ex civitatis aerario sumptus iisdem suppeditandi, Qon autem ex regis domestico aerario.

CAP. VI. 83

34. Qui aulam frequentant et regis donieslici sunt , quibusque (\ suo aerario (loniestico stipendia solvit, ab omni civitatis mini- sitTJo seu ollicio secludendi sunt. Dico expresse, qiiibus rex ex iirrario suo domestico stipendia solvit, ut corporis custodes ab iis- iliin secludam. Nam corporis custodes nulli praeter cives eiusdem m his in aula , servalis vicibus , vigilare pro rcge ante fores debent.

33. BeUujti non nisi pacis causa inferendum , ut eo finito arma cessent. Urbibus igitur iure belli captis et hoste subacto pacis conditiones instituendae sunt, ut captae urbes nullo praesidio ser- vari debeant; sed vel ut hosti, pacis foedere accepto, potestas concedatur easdem pretio redimendi , vel (si ea ratione timor sem- per a tergo maneat formidine loci) prorsus delendae sunt et incolae alio locorum ducendi.

30. Regi 7iullnm extraneam jnatrimonio sibi iungere , sed tantum ex consanguineis vel civibus aliquam in uxorem ducere li- ceat, ea tamen conditione, si scilicet civem aliquam duxerit, ut qui uxori sanguine sint proximi, nullum civitatis ofBcium admi- nistrare possint.

37. Imperium indivisibile esse debet. Si igitur rex piures liberos procreaverit, illorum maior natu iure succedat, miuime autem concedendum, ut imperium inter ipsos dividatur, nec ut indivisum omnibus vel aliquibus tradatur, et multo minus, ut partem imperii dotem filiae dare liceat. Nam filias in hereditatem jmperii venire , nulla ratione concedendum.

38. Si rex liberis masculis orbus obierit, ille, qui ipsi sanguine proiimus , heres imperii habendus , nisi forte uxorem extraneam duxerit, quam repudiare nolit.

39. Ad cives quod attinet, patet ex art. 5. cap. 3. eorum unum- quemque ad omnia regis mandata sive edicta a concilio magno promulgata (vide de hac conditione art. 18. et 19. huius capitis) obtemperare debere , tametsi eadem absurdissima credat , vel iure ad id cogi. Atque haec imperii monarchici fundamenta sunt, qui- bus superstrui debet, ut stabile sit, quemadmodijm In seq. cap. demonstrabimus.

40. Xd religiojiem quod attinet, nulla plane templa urbium sumptibus aedificanda, nec iura de opinionibus statuenda, nisi seditiosae sint et civitatis fundamenta evertaut. li igitur , quibus

6*

84 TRACTATUS POLITICI

religiouem publice exercere concedilur, teQiplura si velint suis sumplibus aedificent. At rex ad rcligionem , cui addictus est, exercendam templura in aula sibi proprium habeat.

CAP. VII. De monarchia. Continuatio.

1. Imperii monarchici fundamentis explicatis cadera hic ordine dem onstrare suscepi ; ad quod apprime notandum est, praxi nullo modo repugnare, quod iura adeo firma constituantur, quae nec ab ipso rege aboleri queant. Persae enim reges suos in- ter deos coiere solebant, et tamen ipsi reges potestatem non ha- bebant iura semel instituta revocandi, ut ex Daniele') patet; et nullibi, quodsciam, monarcha absolute eligitur, nullis cxpressis conditiooibus. Imo nec rationi, nec obedientiae absolutae, quae regi debetur, repugnat. Nam fundamenta imperii veluti regis aeterua decreta habenda sunt, adeo ut eius ministri ei omnino obediant, si, quando aliquid imperat, quod imperii fundamentis repugnat, mandata exsequi velle negent. Quod exemplo Ulissis clare explicare possumus. ^) Socii enim Ulissis ipsius mandatum exsequebantur, quando navis malo alligatum et cantu Syrenum mente captum religare noluerunt; tametsi id modis multis mini- tando imperabat, et prudentiae eiusdem imputatur, quod postea sociis gratias egerit, quod ex prima ipsius mente ipsi obtempera- verint. Et ad hoc Ulissis exemplum solent etiam reges iudices in- struere , ut scilicet iustitiam exerceant, nec quenquam respiciant, nec ipsum regem , si quid singulari aliquo casu imperaverit, quod contra institutum ius esse noverint. Reges enim non dii, sed homines sunt, qui Syrenum capiuntur saepe cantu. Si igitur omnia ab inconstanti unius voluntate penderent, nihil fixum esset. Atque adeo imperium monarchicum, ut stabile sit, instituendum est, ut omnia quidem ex solo regis decreto fiant, hoc est, ut omne ius sit regis explicata voluntas ; at non ut omnis regis volun- tas ius sit, de quo vide art. 3. 5. et 6. praeced. cap.

2. Deinde notandum, quod in iaciendis fundamentis maximeJ humanos affectus observare necesse est, nec ostendisse suificit,]

1) Vid. Daniel. cap. 6. v. 15.

2) Conf. Ilom. Odyss. 12, 156. sqq.

CAP, VII. 85

quid oporteat ficri : sed apprime , qui fieri possit , ut boinines, sive afl^ectu sive ratione ducantur, iura tamen rata fixaque habeant. Nam si imperii iura, sive libertas publica solo invaUdo legum auxilio nitatur, non taiitum nulla eius obtiiiendae erit civibus se- curitas, utart. 3. cap. praeced. ostendimus, sed etiam exitio erit. Nam hoc certum est, nullam civitatis conditionera miseriorem esse, quamoptimae, quae labascere incipit, nisi uno actu et ictu cadat et iu servitutem ruat (quod sane impossibile videtur esse) ; ac proinde subditis multo satius esset suum ius absolute in uoum transferre , quam incertas et vanas sive irritas libertatis conditio- nes stipulari, atque ita posteris iter ad servitutem crudelissimam parare. At si imperii mouarchici fundamenta, quae in praeced. cap. retuli , firma esse ostendero , nec diveili posse nisi cum indi- gnatione masimae partis armatae multitudinis, et ex iis regi et niultitudini pacem et securitatem sequi, atque haec ex communi natura deduxero, dubitare nemo poterit eadem optima esse et vera , ut patet ex art. 9. cap. 3. et art. 3. et 8. praeced. cap. Quod autem huius illa naturae sint , quam paucis potero , ostendam.

3. Quod olBcium eius, qui imperium tenet, sit imperii sta- tum et conditionem semper noscere et communi omnium saluti vigilare, etidomne, quod maiori subditorum partiutile est, ef- ficere, apud omnes in confesso est. Quum autem unus solus omnia perlustrare nequeat, nec semper animum praesentem habere et ad cogitandum instituere, et saepe morbo aut senectute aut aliis de causis rebus vacare publicis prohibeatur; necesse ergo est, ut raonarcha consiliarios habeat, qui rerura statum noscant et regem consilio iuvent et ipsius locum saepe suppleant; atque adeo fiat, ut imperiura seu civitas una semper eaderaque mente constet.

4. Sed quia cum huraana natura ita comparatum est, ut unus- quisque suum privatura utile summo cura alfectu quaerat, et illa iura aequissima esse iudicet, quae rei suae conservandae et augendae necessaria esse, et alterius causara eatenus defendat, quatenus rem suam eo ipso stabilire credit, hinc sequitur consi- liarios necessario debere eligi , quorura privatae res et utiiitas a communi oraniura salute et pace pendeant, Atque adeo patet, quod , si ex unoquoque civium genere sive ciasse aliquot eligan-

86 TRACTATUS POLITICI

tur, id inaiori subditoram parti utile erit, quod in hoc concilio plurima habuerit suffragia. Et quamvis hoc concilium , quod ex adeo niagno civium numero componitur, frequentari necessario debeat a multis rudi admodum ingenio; hoc tamen certum est, unumquemque in negotiis , quae diu magno cum affeclu exercuit, satis callidum atque astutum esse. Quapropter si nulli alii eligantur, nisi ii, qui ad quinquagesimum aetatis annum usquc negotia sua sine ignorainia exercuerunt , satis apti erunt, ut con- silia res suas concernentia dare possint, praesertim si in rebus maioris ponderis tempus ad meditandum concedatur. Adde quod longeabest, utconcilium, quod paucis constat, a similibus non frequentetur. Nam contra maxima eius pars ex hominibuseius- modi conslat, quandoquidem unusquisque ibi maxime conalur socios habere bardos, qui ab ipsius ore pendeant, quod in magnis conciliis locum non habet.

5. Praeterea certum est, unumquemque malle regere, quam regi. ,,Nemo enim volens imperium alteri concedit", uthabet Sallustius in prima ad Caesarem oratione.*) Ac proinde patet, quod multitudo integra nunquam ius suum in paucos aut unum transferel, si inter ipsam convenire possit, nec ex controversiis, quae plerumque in magnis conciliis excitantur, in seditiones ire. Atque adeo multitudo id libere tantummodo in regem transfert, quod absolute in potestate ipsa habere nequit, hoc est, contro- versiarum diremptionem et in decernendo expeditionem. Nam quod saepe etiam fit, ut rex belli causa eligatur, quia scilicet bel- lum regibus raulto felicius geritur, iuscitia sane est, nirairum quod , ut bellum felicius gerant , in pace ser^ire velint ; si quidcm pax eo in imperio potest concipi, cuius summa potestas sola belli causa in unum translata est, qui proplerea virlutera suam et quid omnes in ipso uno habeant maxime in bello ostendere potest; quum contra iraperium democraticum hoc praecipuum habeat, quod eius virtus multo magis inpace, quam in bello valet. Sed quacumque de causa rex eligatur, ipse solus, ut iam diximus,

*) Vid. incerti auctoris epiif. duae ad C.Caetarem de republica or-] dinanda Sallustio falso adscriplae I. c. 1. $.4. in: ,,C. Crispi Sallustiil quae extant . . . recensuit Gotll. Cortius." Lips. 1724. 4.

CAP. VII 87

quid iniperio iitile sit, scire ucquit; sed ad hoc, ul in praeced. artic. ostendimus, necesse est, utplures cives consiliarios habeat, et quia concipere nequaquam possumus, quod aliquidde re con- sulenda potest concipi , quod tam magnum hominum numerum eflugcrit, sequitur, quod praeter omnes huius concilii sententias, quae ad regem deferuntur, nulla polerit concipi ad populi salu- teni idonea. Atque adeo, quia populi salus suprema lex seu regis summum ius est, sequitur, ius regis esse, unam ex latis concilii sententiis eligere, non autem contra totius concilii mentem quic- quani decernere vel sententiam ferre. Vide art. 25. praeced. cap. Sed si omnes sententiae in concilio latae ad regem deferendae essent, fieri posset, ut rex parvis urbibus , quae pauciora habent sufTragia, semper faveret. Nam quamvis exlege concilii statutum sit, ut sententiae non indicatis earum auctoribus deferantur, nun- quam tamen tam bene cavere poterunt , ut non aliqua effluat. Ac proinde necessario statuendum est, ut illa sententia, quae cen- tum ad miuimum suffragia non habuerit, irrita habeatur, quod quidem ius maiores urbes summa vi defendere debebunt.

6. Atque hic, nisi brevitati studerem, magnas huius concilii utilitates alias ostcnderem ; unani tamen , quae maximi videtur esse momenti, adducam. Nempe quod nullum maius advirtu- tem incitaraentum dari potest, hac communi spe summum hunc honorem adipiscendi. Nam gloria maxime ducimur omnes , utin nostra ethica fuse ostendimus. *)

7. Quin maiori huius concilii parti nunquam animus gerendi belluni , sed magnum pacis studium et amor semper futurus sit, dubitari non potest. Nam, praeterquam quod ex bello ipsis timor semper erit bona sua cum libertate amittendi, accedit, quod ad bellum novi sumptus requirantur, quos suppeditare debent, ac etiam quod ipsorum liberi et affines curis domesticis Intenti studium ad arma in bello applicare et militatum ire cogen- tur ; unde domum nihil praeter gratuitas cicatrices referre pote- runt. Nam, utiart. 31. praeced. cap, diximus, militiae stipen- dia nulla solvenda, etart. 10. eiusdem cap. ipsa ex solis civibus et ex nullis aliis formanda.

•) Conf. ethic. 111,29. sqq.

05 TRACTATUS POLITICI

8. Ad pacem et concordiam aliud praeterea, quod etiam magni est momenti, accedit; nempe quod nullus civis bona fixa habeat. Vide art. 12. praeced. cap. Unde omnibus ex bello par

. propemodum periculum est. Nam omnes lucri causa mercaturam exercere, vel argentum suum invicem credere, si, ut olim ab Atheniensibus, lex lata sit, qua prohibeatur unicuique argentum suum foenore aliis, quam incolis dare; atque adeo negotia tractare debebunt, quae vel invicem intricata sunt, vel quae eadem media , ut promoveantur, requirunt. Atque adeo huius concilii maximae parli circa res communes et pacis artes una plerumque eademque erit mens. Nam, ut art. 4. huius cap. diximus, unusquisque alterius causam eatenus defendit, quate- nus eo ipso rem suam stabilire credit.

9. Quod nemo unquam in animum inducet hoc concilium muneribus corrumpere , dubitari non potest. Si enim aliquis ex tam magno hominum numero unum aut alterum ad se trahat sane nihil promovebit. Nam, uti diximus, sententia, quae ad summum centum ad minimum suffragia nonhabuerit, irrita est.

10. Quod praeterea huius concilii semel stabiliti membra ad minorem numerum redigi non poterunt, facile videbimus; si hominum comraunes affectus consideremus. Omnes enim glorfa maxime ducuntur et nullus est, qui sano corpore vi>it, qui non speret in longam senectutem vitam trahere. Si itaque'calculum ineamus eorum, qui revera annum quinquagesimura aut sex- agesimum aetatis attigerunt, et rationem praeterea habearaus magni istius concilii numeri, qui quotannis eligitur, videbimus vixaliquem eorura, qui arraa ferunt, dariposse, qui non magna spe teneatur, huc dignitatis abscendere; atque adeo omnes hoc concilii ius, quantum poterunt, defendent. Nam notandum, quod corruptio, nisi paulatim irrepat, facile praevenitur. At quia facilius concipi potest et minori invidia fieri , ut ex una- quaque familia, quam ut ex paucis rainor numerus eligatur aut ut una aut alia secludatur; ergo (per art. 15. praeced. cap j consiliariorum numerus non potest ad alium minorem redigi nisi simul ab eo una tertia, quarta aut quinta pars aufera- tur, quae sane mutatio admodum magna est, et consequen- ter a communi praxi omnino abhorrens. Nec mora praeterea

CAP. VII. 89

sive in eligendo negligentia timenda est , quia haec ab ipso cod- cilio suppletur. Yid. art. 16. praeced. cap.

11. Rex igitur sive multitudinis metu ductus, vel ut sibi armatae multitudiuis maiorem partem devinciat, sive animi ge- nerositate ductus, ut scilicet utiiitati publicae consulat, illam semper sententiam, quae plurima suflVagia habuerit, hoc est (pcr art. 5. huius cap.) quae imperii maiori parti est utilior, fir- mabit, et discrepantes sententias, quae ad ipsum delatae sunt, si fieri potest, conciliare studebit, ut omnes ad se trahat, qua in re nervos intendet suos , et ut tam in pace , quam in bello expe- riantur, quid in ipso uno habeant. Atque adeo tum maxime sui iuris erit et imperium maxime habebit, quando masime communi multitudinis saluti consulit.

12. Nam rex solus omnes metu conlinere nequit. Sedipsius potentia, ut diximus, nititur militum numero, et praecipue eorundem virtute et fide , quae semper inter homines tam diu con- stans erit, quam diu indigentia , sive haec honesta sive turpis sit, copulantur. Unde fit, ut reges iucitare saepius milites, quam coercere, et magis eorum vitia, quam virtutes dissimulare soleant, etplerumque, ut optimos premant, inertes et luxu perditos inqui- rere, agnoscere, pecunia aut gratia iuvare, prehensare manus, iacere oscula et omnia servilia pro dominatione agere. Ut itaque cives a rege prae omnibus agnoscantur, et quantum status civilis sive aequitas concedit, sui iuris maneant, necesse est, ut militia ex solis civibus componatur, et utipsi a consiliissint; et contra eos omnino subactos esse et aeterni belli fundamenta iacere, simulat- que milites auxiliares duci patiuntur , quorum mercatura bellum est, et quibus in discordiis et seditionibus plurima vis.

13. Quod regis consiliarii ad vitam eligi nondebeant, sedin tres, quatuor vel quinque ad summum annos, patet tam ex art. 10. huius capitis, quam ex iis, quae in art. 9. huius etiam capitis diximus. Nam si ad vitam eligerentur, praeterquam quod maxima civium pars vix ullam spem posset concipere eum honorem adipi- scendi , utque adeo magna inde inter cives inaequalitas , unde in- vidia et continui rumores et tandem seditiones orirentur, quae sane regibus dominandi avidis non ingratae essent ; magnam prae- terea ad omnia licentiam (sublato scilicet succedentium metu)

90 TRACTATUS POLITICl

sument rege miDime adversante. Nam quo civlbus raagis invisi 60 magis regi adhaerebunt, eique ad adulandum magis proni erunt. Imo quinque annorum intervallum nimium adhuc videtur, quia eo temporis spatio non adeo impossibile factu videtur, ut magna admodum concilii (quam etiam magnum sit) pars muneri- hus aut gratia corrumpatur. Atque adeo longe securias res sese habebit, si quotannis ex unaquaque familia duo cedant et totidem iisdem succedant (si nimirum ex unaquaque familia quinque consiliarii habendi sunt) , praeterquam eo anno , quo iuris pru- dens alicuius familiae cedit et novus eius loco eligitur.

14. Rex praeterea nuUus maiorem sibi securitatem polliceri potest , quam qui in huiusmodi civitate regnat. Nam , praeter- quam quod citopcrit, quem sui milites salvum esse nolunt, cer- tum est regibus summum semper periculum esse ab iis, qui eis proximi sunt, Quo igitur consiliarii numero pauciores, et con- sequenter potentiores sunt, eo regi maius ab ipsis periculum est, ne imperium in aliura transferant. Nihil sane Davidem magis terruit , quam quod ipsius consiliarius Achitophel partes Abso- lomi elegerat. ') Huc accedit, si omnis potestas in unum ab- solute franslata fuerit, quae tum longe facilius ex uno in alium transferri potest. Suscepere enim duo manipulares imperiura Romanumtransferre, et transtulerunt. 2) Omitto artes et astus caUidos consihariorum , quibus sibi cavere debent, ne invidiae immolentur, quia nimis noti sunt; et nerao, qui historias legit, ignorare potest, consiUariis fidem plerumque exitio fuisse ; atque adeo, ut sibi caveant, eosdem callidos, non fidos esse oportet. Sed si consiliarii plures numero, quara utin eodem scelere con- venire possint, et omnes inter se aequales sint, nec ultra quadrien- nmm eo officio fungantur, regi nequaquam formidolosi esse queunt, nisilibertatem iis adimere tentet, quo omnes cives pari- ter offendet. Nara (ut Ant. Perezius ^) optime notat) imperio ab-

1) Conf. 2 Sam. 15, 12. 31. 16, 23. IT, 1. sao.

2) Vid. Tacit. Histor. 1. 1.

3) Anton Perezius natu Hispanus, inde ab a. 1614. professor iuris uniyersitalis literaruin Lovaniensis, scripsit inslitutiones imperiales erotematibiis distinctas et explicatas, ius publicum al.; mortuus circa a. 100.}. '

CAP. VII. 91

solulo uti principi admodum pcricuiosum, subditis admodum odiosom ct institulis tam divinis, quam liumanis adversum, ul inuuiucra ostendunt exempla.

15. Praeterliaecaiia fundamenta in praeced. cap. iecimus, ex quibus regi magna imperii et civibus libertatis ae pacis obtinendae sccuritas oritur, quae suis locis oslendemus. Psam quae ad supre- 7nu/H concilium speclanl , quaeque maximi ponderis sunt, ante omnia demonstrare volui. lam reliqua eo, quo ipsa proposui, ordine persequar.

IG. Quod cives eo potenliores, et consequenter magis sui iu- ris sinl , quo maiores urbes et magis munitas habent , dubio caret. Quo enim locus, in quo sunt, tutior est, eo libertatem suam melius tueri, sive hostem externum vel internum minus timere possunt, et certum est, homines naturaliter securitali suae eo magis consulere, quo divitiis potentiores sunt. Quae autem ur- bes alterius potentia , ut conserventur, indigent, aequale ius cura eo non habent; sedeatenusalteriussunt iuris, quatenusalteriuspo- tentia indigent. lus enim sola potentia defmiri in cap. J. ostendimus.

17. Hac eadem eliam de causa, ut cives scilicet sui iuris ma- neant et libertatera tueantur, militia ex solis civibus nuilo exceptc constare debet. Etenim homo armatus magis, quam inermis sui iuris (vide art. 12. huius cap.) ; et ii cives suum ius in alterum ab- solute transferunt, eiusdemque fidei omnino committunt, cui arma dederunt et urbium munimenta crediderunt. Huc acccdit humana avaritia , qua plerique maxime ducuntur. Fieri enim non potest, ut auxiliarius miles sine magnis sumptibus conducatur, et cives vix pati possunt exactiones , quae sustentandae otiosae mi- litiae requiruntur. Quod autem nuUus, qui integrae mililiae vel magnae eius parti imperet, nisi cogente necessitate in annum ad summum eligendus sit, norunt omnes, qui historias tam sacras quam profanas legerunt. Ratio autem nihil hoc clarius docet. Nam sane imperii robur ei omnino credilur, cui satis temporis conceditur, ut militarem gloriam occupet, ipsiusque nomen supra regis attoilatur, vel fidum sibi exercitum faciat obsequio, liberali- tate et reliquis artibus, ducibus assuetis, quibu^ alienum servi- tium , et sibi dominationem quaerunt. Denique ad maiorem to- tius imperii securitatem addidi , quod hi militiae imperatores eli--

92 TRACTATUS POLITICI

gendi siut ex regis consiliariis , vel qui eodem officio functi sunt, hocest, viris, qui eo aetatispervenerunt, qua homines plerura- que vetera et tuta , quam nova et periculosa malint. i)

18. Cives inter se familiis distinguendos esse diri*), et ex unaquaque aequalem consiliariorum numerum eligendum , ut ma- iores urbes plures haberent pro numero civium consiliarios, et plura, ut aequum est, adferre possent suffragia. Nam imperii potentia et consequenter ius ex civium numero aestimanda est ; nec credo , quod ad hanc inter cives aequalilatem servandam aliud raedium aptius excogitari potest, qui omnes natura ita comparati sunt , ut unusquisque generi suo adscribi velit , et stirpe a reliquis internosci.

19. Praeterea in statu naturali unusquisque nihil minus sibi vendicare, et sui iuris facere potest, quam solum, et quicquid solo ita adhaeret, ut id nusquam abscondere nec portare, quo velit , possit. Solum igitur et quicquid ei ea , qua diximus , con- ditione adhaeret, apprime coraraunis civitatis iuris est, nerape eorum oranium, qui iunctis viribus, vel eius, cui omnes po- testatem dederunt, qua id sibi vendicare possit; et consequentei solum et quicquid ei adhaeret, tanti valere apud cives debet, quan- tum necesse est, ut pedem eo in loco figere, et comraune ius seu libertatem tueri possint. Ceterura utilitates, quas civitas hinc necesse est ut capiat, ostendimus art. 8. huius capitis.

20. Ut cives, quantum fieri potest, aequales sint, quod in civitate apprirae necessarium est, nulli nisi arege OTwinAxnobilei censendi sunt. At si omnibus ex rege oriundis uxorera ducere seu liberos procreare liceret , suceessu temporis in raagnum adraodum nuraerum crescerent, et regi et omnibus non tantum oneri, sed formidolosissimi insuper essent. Homines enim, qui otio abun- dant, scelera plerumque raeditantur. Undefit, ut reges maxinie nobilium causa inducantur, bellum gerere, quia regibus nobili- bus stipatis maior ex bello , quam ex pace securitas et quies. Sed haecutpote satis notarelinquo, ut et quae ex art. 15.usque ad 27. in praeced. capite dixi. Nam praecipua in hoc cap. demoDStrata, et reliqua per se nianifesta sunt.

1) Vid. cap. 6, 10.

2) Vid. cap. 6, 11. cll5. sq.

CAP. VII. 93

21 . Quod iudices plures numero esse debeant , quaui ut a viro privato niagna eius pars possit muneribus corrumpi, ut et quod suffragia non palam, sed clam ferre debeant, et quod vacationis praemium mereantur, omnibus etiam notum.') Sed solent ubi- que annuum habere stipendium; unde fit, ut non admodum festi- nent lites dirimere, etsaepe, ut quaestionibus nullus sit finis. Dcinde ubi bonorum publicatio regumemolumenta sunt, ibi saepe, non iiis aut verum in cog'nitionibus, sed magnitudo opum specta- tur; passim delafiones, et locupletissimus quisque in praedam correpti, quae gravia et intoleranda, sed necessitate armorum e.r- cusata etiam inpace manent. At iudicum avaritia , qui scilicet ia duos aut tres annos ad summum constituuntur, melu succedenti- um temperatur; utiamtaceam, quod iudices bona fixa nulla ha- bere possunt, sed quod argentum suum lucri causa concivibus credere debeant. Atque adeo iis magis consulere , quam insidiari coguntur, praesertim si ipsi iudices magno, utidixlmus, numero sunt.

21. At milifiaenullum decemendumesse stipendium di\imus.^) Nam sunimum militiae praemium libertas est. In statu enim na- lurali nititur unusquisque, sola libertatis causa sese, quantum potest, defendere, nec aliud bellicae virtutis praemium exspectat, quam ut suus sit ; in statu autem civili omnes simul cives con- siderandi perinde ac homo in statu naturali, qui propterea, dum omnes pro eo slatu militant, sibi cavent sibique vacant. At con- siliavii, iudices, praetores etc. plus aliis, quam sibi vacant ; quare iis vacationis praemium decerni aequum est. Accedit, quod in bello nuUum honestius, nec maius victoriae incitamentum esse potest, quam liberlatis imago. Sed si contra civium aliqua pars militiae designetur, qua de causa necesse etiam erit iisdem certum stipendium decernere, rex necessario eosdem prae reliquis agno- seet (ut art, 12. huius cap. ostendimus) , homines scilicet, qui belli artes tantummodo norunt, et in pace propternimium otium luxu corrumpuntur, et tandem propter inopiam rei familiaris nihil praeter rapinas, discordias civiles et bella meditantur. Atque adeo affirmare possumus, imperium monarchicumhuiusmodi re-

1) Vid. cap. 6, 27.28.

2) Vid. cap. 6 , 31.

94 TRACTATUS POLITICI

vera statum belli esse, et solam militiam libertate gaudere, reliquos autera servire.

33. Quae de pe7'eg>-inis io civium numerum recipiendisart. 3*2. praeced. cap. diximus, per se nota csse credo. Praeterea nemi- •nem dubitare existimo, quod ii , qui regi sanguine propinqui sunt, procul ab eo esse debeant, et non belli, sed pacis negotiis distrahi, ex quibus ipsis deeus et imperio quies sequatur. Quamvis nec lioc quidem Turcarum tyrannis satis tutum visum fuerit; quibus pro- pterea religio est, fratres omnes oecare. Necmirum; nam quo magis absolute imperii ius in unum translatum est, eo facilius ipsum (ut art. 14. huius cap. exemplo ostendimus) ex uno in alium transferri potest. At imperium monarchicum , quaie hic conci- pimus, in quo scilicet mercenarius miles nullus est, satis hoc, quo diximus, modo regis saluti cautum fore , extra dubium est.

24. De iis etiam, quae art. 3i. et 35. praeced. cap. diximus, ambigere nemo potest. Quod autem rex extraneam in uxorem ducere non debet •), facile demonstratur. Nam praeterquam quod duae civitates , quanquam foedere inter se sociatae , in statu tamen hostilitatis sunt (perart. 14. cap. 3.); apprime cavendum est, ne beilum propter regis res domesticas concitetur, et quia contro- versiae et dissensiones ex societate praecipue , quae ex matriraonio iit, oriuntur, et quae inter duas civitates quaestiones sunt , iure belli plerumque dirimuntur. Hinc sequitur, imperio exitiale essc arctam societatem cum alio inire. Huius rei fatale exemplum iu Scriptura legimus. Mortuo enim Salomone, qui filiara regis Ae- gypti sibi matrimonio iunxerat, filius eius Rehabeam bellum cum Susaco Aegyptiorum rege infelicissime gessit, a quo omnino sub- actus est. ^) Matrimonium praeterea Ludovici XIV. regis Gallia- rum cum filia Philippi quarli novi belli semen fuit. ^) Et praeter haec plurima exempla in historiis leguntur.

1) Vid. cap. 6, 36.

2) Conf. 1 Reg. 14, 25. sqq. 2 Cbron. 12. Rex Aegyptiorum Hebr. vocatur ptif^tf' (pl£'1t2'), LXX. 2ovaaxin, loseph. Ant. 8, 10, 2. 2ovaoiM<;. Itaque Spinoza procul dubio non cuni Sutano (uli in edit. princ. et sequ. legitur), sed cinn Susaco scripseral.

3) Conf. Car. dt Rotteck ailgem. Geschichte lom. VIII. cap. 11, W-

<.\1'. Vii. 1)5

25. liiiperii facies una eademque servari , el consequentcr rex unus et eiusdem sexus, et imperium indivisibile esse debet.*) (Jiiod autem dixerim, ut filius regis natu maior palri iure succedat, M-1 (si nulli sint liberi) qui regi sanguine proximusest, patet tani cv artic. 13. praeced. cap. , quam quia regis electio , quae a mul- tiludinefit, aeterna, si fieripotest, esse debet. AHas necessario tict, ut summa imperii potestas saepe ad multitudinem transeat, iliiae mutatio summa est, et consequenter periculosissima. Qui autem statuunt, regem ex eo, quod imperii dominus est, idque iurc absolulo tenet, posse, cui vellet, idem tradere, et succes- sorem , quamvelit, eligere, atque adeo regis filium imperii here- dem iure esse, falluntur sane. Nam regis voluntas tam diu vim iuris habet, quam diu civitatis gladium tenet; imperii namque ius sola potentia definitur. Rex igitur regno cedere quidem pot- est, sed non imperium alteri tradere , nisi connivente multitudine vel parte eius validiore. Quod ut clarius intelligatur, venit no- tandum, quod liberi non iure naturali, sed civili parentum he- redes sunt. Nam sola civitatis potentia fit, ut unusquisque quo- rnmdam bonorum sit dominus. Quare eadem potentia sive iure, quo fit, ut voluntas alicuius, qua de suisbonisstatuit, ratasit, eodem fit , ut eadem voluntas etiam post ipsius mortem rata ma- neat, quam diu civitas permanet; et hac ratione unusquisque in statu civili idem ius, quod dum in vivis est, etiam postmortem obtinet , quia , uti diximus , non tam sua , quam civitatis potentia, quae aeterna est , de suis bonis quicquam statuere potest. At re- gis alia prorsus est ratio. Nam regis voiuntas ipsum ius civile est, et rex ipsa civitas. Mortuo igitur rege obiit quodammodo civitas , et status civilis ad naturalem , et consequenter summa potestas ad multitudinem naturaliter redit , quae propterea iure potest leges novas condere et veteres abrogare. Atque adeo ap- paret, neminem regi iure succedere; nisi quem multitudo succes- sorem vult, vel in theocratia, qualis Hebraeorum civitas olim fuit, quem Deus per prophetam elegerit. Possemus praeterea haec inde deducere , quod rcgis gladius sive ius sit revera ipsius multitudinis sive validioris eius partis voluntas , vel etiam ex eo,

*) Vid. cap. S, 37.

96 TRACTATUS POLITICI

quod homines ratione praediti nuDquam suo iure ita cedunt, ut homines esse desinant, et perinde ac pecudes habeantur. Sed haec ulterius persequi non est opus.

36. Ceterum religionis sive Deum colendi ius nemo in alium Iransferre potest. Sed de hoc in duobus ultimis capitibus tracta-^ tus theologico-politici prolixe egimus, quae hic repetere super- fluum est. Atque his me optimi imperii monarchici fundamenta satis clare, quamvis breviter, demonstrasse autunio. Eorum autem cohaerentiam sive imperii analogiam facile unusquisque observabit, qui eadem simul aliqua cum attentione coutemplari velit. Superest tantum monere, me hic imperium monarchicum concipere, quod alibera multitudine instituitur, cui solummodo haec ex usu esse possunt. Nam multitudo, quae alii imperii formae assuevit , non poterit sine magno eversionis periculo totius imperii recepta fundamenta evellere et totius imperii fabricara mutare.

27. Atque haec , quae scripsimus , riso forsan excipientur ab iis, quivitia, quae omnibus mortalibus insuHt , ad solam plebem restringunt; nempe quod in vulgo nihil modicum terrere, ni pa- veant, et quod plebs aut humiliter servit aut superbe dominatur, nec ei veritas aut iudicium etc. At natura una et communis omni- um est. Sed potentia et cultu decipimur. Unde est, ut duo quum idem faciunt, saepe dicamus: hoc licet impune facere huic, illi non licet; non quod dissimilis res sit, sed qui facit. Do- minantibus propria est superbia. Superbiunt homines annua de- signatione : quid nobiles , qui honores in aeternum agitant ! Sed eorum arrogantia fastu, luxu, prodigalitate certoque vitiorum concentu et docta quadam insipicntia et turpitudinis elegantia adornatur, itautvitia, quorum singula seorsim spectata, quia tum maxime eminent, foeda et turpia sunt, honesta et decora im- peritis et ignaris videantur. Nihil praeterea in vulgo modicum terrere , nisi paveant ; nam libertas et servitium haud facile mi- scentur. Denique quod plebi nulla verifas neque iudicium sit, mirum non est, quando praecipua imperii negotia clam ipsa agi- tantur, et non nisi ex paucis , quae celari nequeunt, coniecturam facit. ludicium enim suspendere rara est virtus. Velle igitur

CAP. VII. «J7

clam civibus omnia agere, et ne de iisdem prava iudicia ferant, nequc ut res omnes sinlstre interpretentur, summa est inscitia. Nam si plebs sese temperarc et de rebus parum cognitis iudieiuni suspendere, vel ex paucis praecognitis recte de rebus iudicare posset, digniorsane esset, utregeret, quam ut regeretur. Sed, utidisimus, natura omnibus eadem est. Superbiunt omnes do- minatione, terrent, nisi paveant, et ubique veritas plerumque infringitur ab infensis vel obnoxiis; praesertim ubi unus vel pauci dominantur , qui non ius aut verum in cognitionibus , sed magni- tudinem opum spectant.

28. Milites deinde stipejidiarii , militari scilicet disciplinae assueti, algoris et inediae patientes, civium turbam contemnere solent,utpote ad expugnationes vel apertoMarte dimicandum longe inferiorem. Sed quod imperium ea de causa infelicius sit aut mi- nus constans, nullus cui mens sana est atfirmabit. Sed contra unusquisque aequus rerum aestimator illud imperium omnium constatitius esse non negabit , quod parta tantum tueri , nec aliena appetere potest, quodque propterea bellum omnibus modis decli- nare, et pacem tueri summo studio conatur.

29. Ceterum fateor huius imperii consilia celari vix posse. Sed unusquisque mecuni etiam fatebitur multo satius esse, ut recta imperii consilia hostibus pateant, quam ut prava tyrannorum ar- cana clam civibus habeantur. Qui imperii negotia secreto agitare possunt, idem absolute in potestate habent, et ut hostiin bello, ita civibus in pace insidiantur. Quod silentium imperio saepe ex ususit, negare nemo potest; sed quod absque eodem idem im- perium subsistere nequeat, nemo unquam probabit. At contra rempublicam alicui absolute credere, et simul libertatem obtinere, fieri nequaquam potest; atque adeo inseitia est , parvum damnum summo malo vitare velle. Verum eorum , qui sibi imperium ab- solutum concupiscunt, haec unica fuit cantilena , civitatis omnino interesse, ut ipsius negotia secreto agitentur, et alia huiusmodi, quae quanto magis utilitatis imagine teguntur, tanto ad infensius servitium erumpunt.

30. Denique quamvis nullum , quod sciam ,_ imperium his omnibus, quasdiximus, conditionibusinstitutum fuerit, poteri- raus tamen ipsa etiam experientia ostendere, hanc monarchici im-

Spinoza II. 7

98 TUACTATUS POLITICI

perii foroiam optimam esse, si causas coQservatioDis cuiuscumque imperii non barbari et eiusdem eversionis considerare velimus. Sed hoc non sine raagno lectoris taedio hic facere possem. Atta- men unum exemplum, quod memoria dignum videtur, silentio praeterire nolo ; nempe An-agonensium imperium , qui singulari erga suos reges fide aflfecti et pari constantia regni instituta in- violata servaverunt. Nam hi simulatque servile Maurorum iugum a cervicibus deiecerant, regem sibi eligere statuerunt; quibus autem conditionibus non satis inter eosdem conveniebat, et hac de causa summum pontificem Romanum de ea re consulere consti- luerunt. Hic Christi profecto vicarium hac in re se gerens eos castigavit, quod uon satis Hebraeorum exemplo moniti regem adeo obfirmato animo petere voluerint; sed si sententiam mutare nollent, suasit, ne regem eligerent, nisi institutis prius ritibus satis aequis et ingenio gentis consentaneis, et apprime ut supre- mum aliquod conciiium crearent, quod regibus, ut Lacedaemo- niorum ephori, opponeretur, et ius absolutum haberet lites diri- mendi, quac inter regem et cives orirentur. Hoc igitur consiliuni sequutiiura, quaeipsisomniumaequissimavisasunt, instituerunt, quorum summus interpres, et consequenter supremus iudex non rex, sed concilium esset, quod septendecim vocant, et cuius praeses lustitia appellatur. ') Hic igitur lustitia et hi septendecim nuliis sufTragiis , sed sorte ad vitam electi , ius absolutum habent omnes sententias in civem quemcumque ab aliis conciliis tam po- liticis, quam ecclesiasticis , vel ab ipso rege latas revocandi et damnandi , ita ut quilibet civis ius haberet ipsum etiam regem coram hoc iudicio vocandi. Praeterea olim ius etiam habuerunt regem eligendi et potestate privandi. Sed multis post elapsis an- uis rex Don Pedro^), qui dicitur Pugio, ambiendo, largiendo, pollicitando omniumque officiorum genere tandem eflfecit, uthoc ius rescinderetur (quod simulac obtinuit, manum pugione coram

1) „E1 lustiza" Hispanis vocatur. Conf. Car. de RotlecTc allge- meine Geschichle tom. V. sect. III. cap. 1, 22. tom. VI. secl. III. cap. 1, 12.

2) Petrus IV. anno 1384, legem regni fundamenlalem m^utavit, quam rem accuratius exposuit E. A. Schmidt, Geschichte Aragoniens im Jlit- telaltcr. Lips. 1828. 8. p. 276. sqq.

CAP. VII. 99

oninibus aniputavit, vcl, quod facilius crediderim, laesit, ad- dens, non sinc sanguinis rcgii impendio licere subditis regem cligere) , ca tamcn conditione : ut potuevint et possint arma ca- pere contra vim quarncumque, qua aliquis imperium ingredi in ipsorum damnum velit, imo cotitra ipsum regem et principem futurum /leredern, si lioc modo (^imperiuvi) ingrediatur. Qua sane conditione praecedens illud ius non tam aboleverunt, quam correxerunt, *) Nam, ut art. 5. et 6. cap. 4. ostendimus, rex non iure civili, sed iure belli dominandi potentia privari potest, vel ipsius vim vi solummodo repellere subditis licet. Praeter hanc aiias stipulati sunt conditiones, quae ad nostrum scopum non faciunt. His ritibus ex omnium seutentia instructi incredibili tcmporis spatio inviolati manserunt, pari semper flde regum erga subditos ac subditorum erga regem. Sed postquam regnum Ca- stellae Ferdinando, qui omnium primus Catholicus nuncupatus fuit, hereditate cessit, iucepit haec Arragonensium libertas Castel- lanis esse invisa, qui propterea ipsum Ferdinandum suadere non cessabant, ut iura illa rescinderet. At ille nondum imperio ab- soluto assuetus, nihil tentare ausus, consiliariishaec respondit: praeterquam quod Arragonensitim regnimi iis, quas noverant, conditionibus acceperit, quodque easdem servare sanctissime iuraverit, et praeterquam quod inhutnamim sit fidem datam sol- vere , se in anitnum induxisse , suum regnum stabilefore , quatn diu securitatis ratio tioti maior regi , quam subditis esset , ita ut nec rex subditis , nec contra subditi regi praeponderaretit ; nam si alterutra pars potentior evadat, pars debilior tion tantutn pri- stitiatn aequalitatem recuperare , sed dolore accepti dattini iti alteram cotitra referre conabitur , unde vel allerutrius, vel utriusque ruina sequeretur. Quae sane sapientia verba non satis mirari possem , si prolata fuissent a rege , quiservis, non liberis hominibus imperare consuevisset. Retinueruut igitur Arrago- nenses post Ferdinaudum libertatem , non iam iure , sed regum potentiorum gratia usque ad Philippum secundum, qui eosdem feliciori quidem fato , sed non minori saevitia, quara Confoedera-

•) Vid. E. A. Schtnidt, 1. 1. secl. VII. Verfassung.

7'

100 IRACTATUS POLITICI

torura Provincias oppressit.*) Et quamvis Philippus tertius omiiia ia integrum restituisse videatur, Arragonenses tamen, quo- rum plerique cupidine potentioribus asscntandi (nam inscitia est contra stimulos calces mittere) , et reliqui metu territi, nihil prae- . ter libertalis speciosa vocabula et inanes ritus retinuerunt.

3J. Concludimus itaque multitudinem satis amplam liber- tatera sub rege servare posse, modo efficiat, ut regis potentia sola ipsius raultitudinis potentia determinetur et ipsius multitu- diais praesidio servetur. Atque haec unica fuit reguia, quara in iaciendis iraperii monarchici fundamentis sequutus sum.

CAP. VIII. De aristocratia.

1. Huc usque de imperio monarchico. Qua autem ratione aristocraticum instituendura sit, ut perraanere possit, hic iara diceraus. Aristocraticura iraperiura illud esse diximus, quod non unus, sed quidam ei multitudine selecti tenent, quos in posterum patricios appellabimus. Dico expresse : qitod qui- dam selecti tenent. IVara haec praecipua est dififerentia inter hoc et deraocraticura imperium, quod scilicet in imperio aristocratico gubernandi ius a sola electione pendeat, in deraocratico autera maxime a iure quodam innato , vel fortuna adepfo (ut suo loco di- cemus); atque adeo, tametsi imperii alicuius integra multitudo in numerum patriciorura recipiatur, raodo illud ius hereditarium non sit, nec lege aliqua comrauni ad alios descendat, imperium tamen aristocraticura oranino erit, quandoquidera nuUi nisi ex- presse electi in numerum patriciorum recipiuntur. At si hi duo tantummodo fuerint, alter altero potior esse conabitur, etimpe- rium facile ob nimiam uniuscuiusque potentiam in duas partes di- videtur, et in tres aut quatuor aut quinque, si tres aut quatuor aut quinque id lenuerint. Sed partes eo debiliores erunt, quo ia plures ipsura imperium delatum fuerit. Ex quo sequitur, in ini- perio aristocratico , u^^tabllu LlL jd H^ninnira patriciorum nu- merum determij,MrtSamJl'!,c^esiiiifi//4|iafeBMara esse rationera raagnitudinis i

'.^/ eX. ^:ICHAEL'3 \^\

il. cap. V, 18.

CAP. VIII. 101

2. Ponatur ilaque pro mediocris imperii magnitudine salis csse, ut centum optimi vlri dentur, in quos summa inipcrii po- testas delafasit, et quibus consequenter ius conipetat, collegas patricios eligendi, quando eorum aliquis vila excessit. Hi sane omni modo conabuntur , ut eorum liberi , vel qui iis sanguine proximi sunt, sibi succedant. Unde summa imperii potestas semper penes eos erit, quos fortuna patriciis liberos aut con- sanguineos dedit. Et quia ex centum hominibus, qui fortunae causa ad honores ascendunt , vix tres reperiuutur , qui arte cl con- silio pollent vigentque, fiet ergo, ut imperii potestas non penes centum , sed penes duos tantummodo aut tres sit, qui animi vir- tute pollent, quique facile omuia ad setrahent, et unusquisque more humanae cupidinis viam ad monarchiam steruere poterit. Atque adeo, si recte calculum ineamus, necesse est, ut summa potestas imperii, cuius magnitudinis ratio cenlum optimatum ad niinimum exigit, in quinquies mille ad minimum patricios de- feratur. Hac enim ratione nunquam deerit, quin centum re- pcriantur animi virtute excellentes, posito scilicet quod ex quin- quaginta, qui honores ambiunt eosque adipiscunlur, unus sem- per reperiatur optimis non inferior, praeter alios , qui optimorum virtutes aemulantur, quique propterea digni etiam sunt, qui regant.

3. Solent frequentius patricii cives esse unius urbis, quae caput totius imperii est, ita ut civitas sive respublica ex eadem habcat vocabulum, ut olim Romana, hodie Veneta, Genuen- sis etc. At Hollandorum respublica nomen ex integra provincia habet; ex quo oritur, ut huius imperii subditi maiori libertate gaudeant. lam antequam fundamenta, quibus hoc imperium aristocraticum niti debet, determinare possimus, notanda est differentia inter imperium, quod in unum, etinterid, quod in sa- tis magnum concilium transfertur, quae sane permagna est. Nam primo unius hominis potentia integro imperio sustinendo (utart. 5. cap. 6. diximus) longe jmparest, quod sine manifesto aliquo ab- surdo de concilio saMs magno enuntiare "nemo potest. Qui enim concilium satis magnum esse afGrmat, simul negsrt idem iniperio sustinendo esse impar. ,Rex igitur coDsiliariis omnino indiget, coDcilium autem huiusraodi minime. Deinde reges mortales

102 TRACTATUS POLITICI

sunt, concilia contra aeterna. Atque adeo imperiipotentia, quae semel in concilium satis magnum translata esf , nunquam ad mul- titudinem redit, quod in imperio raonarchico locum non habet, ut art. 25. cap. praeced. ostendimus. Terlio regis imperiura vel 6b eius pueritiam, aegritudinera , senectutem vel aliis de causis saepe pecarium est; huiusmodi autem concilii potentia e contra una eademque semper manet. Quarto unius hominis voluntas varia adraodura et inconstans est; et hac de causa imperii mon- archici omne quidera ius est regis explicata voluntas (ut in art. 1. cap. praeced. diximus): at non omnis regis voluutas ius esse debet, quod de voluntate concilii satis raagni dici nequit. Nara quandoquidem ipsura conciliura(ut raodo ostendiraus) nullis con- siliariis indiget, debet necessario oranis eius explicata voluntas ius esse. Ac proinde concludimus , imperium, quod in conci- lium satis magnum transfertur, absolutum esse vel ad absolutum maxime accedere. Nam si quod impermm absolutmn datur, illud revera est , quod integra raultitudo tenet.

4. Attaraen quatenus hoc imperiura aristocraticum nunquam (ut modo ostensum) ad multitudiuem redit, nec ulla in eo raulti- tudini consultatio , sed absolute oranis eiusdem concilii voluntas ius est; debet omnino ut absolutum considerari, et consequen- ter eius fundamenta sola eiusdem concilii voluntate et iudicio niti debent, non autem multitudinis vigilantia, quandoquidem ipsa tam a consiliis, quani sufifragiis ferendis arcetur. Causa igitur, cur in praxi imperium absolutura non sit, nuUa alia esse potest, quara quia raultitudo imperantibus formidolosa est, quae pro- pterea aliquara sibi libertatera obtinet, quam, si non expressa lege , tacite tamen sibi vendicat obtinetque.

5. Apparet itaque huius imperii conditionera optiraam fore, si ita institutum fuerit, ut ad absolutum maxirae accedat, hoc est, ut multitudo, quantum fieri potest, minus timenda sit, nullaraque libertatera obtineat, nisi quae ei ipsius iraperii consti- tutione ipsi necessario tribui debet, quaeque adeo non tara raul- titudinis, quara totius iraperii ius sit, quod soli optimates ul suum vendicant conservantque. Hoc enim raodo praxis cura theoria raaxirae conveniet, ut ex art. praeced. patet, et per se etiara raanifestura est. Nam dubitare nonpossumus, imperium

CAP. viii. 103

co iiiinus penes patricios csse , quo plura sibi piebs iura vindicat, qualia solent in inferiori Germania opificum collegia, Gilden vulgo dicla , habere.

6. Ncque hinc, quod scilicet iraperiura in concilium absolute delatum est, ullum ab eodem infensi servitii periculum plebi me- tuendum. Nara concilii adeo magni voluntas non tam a libidine, quam a ratione determinari potest; quippe homines ex malo affectu diversi trahuntur , nec una veluti mente duci possunt , nisi quateuus honesta appetunt, vei saltem quae speciem honesti habent.

7. In determinandis igitur impcrii aristocratici fundamentis apprime observandum est, ut eadem sola voluntate et potentia supremi eiusdem concilii nitantur, ita ut ipsum concilium, quan- tum fieri potest, suiiurissit, nullumque a multitudine periculura habeat. Ad haec fundamenta , quae scilicet sola supremi concilii voluntate et potentia nitantur, determinandum , fundamenta pa- cis, quae imperii raonarchici propria et ab hoc imperio aliena sunt, videamus. Nam si his alia aequipollentia fuadamenta imperio aristocratico idonea substituerimus, etreliqua, ut iam iacta sunt, reliquerimus , omnes absque dubio seditionum causae sublatae erunt , vel saltem hoc imperium non minus securum , quara mon- archicum; sed contra eo magis securum , et ipsius conditio eo melior erit, quo magis quara monarchicum absque pacis et liber- tatis detrimento (vid. art. 3. et 6. huius cap.) ad absolutum accedit. Nam quo ius summae potestatis maius est , eo imperii forma cum rationis dictamine magis convenit (per art. 5. cap. 3.), et con- sequenter paci et libertati conservandae aptior est. Percurramus igitur, quae cap. 6. art. 9, diximus, ut illa, quae ab hoc aliena sunt , reiiciamus , et quae ei congrua sunt , videamus.

8. Quod primo necesse sit, urbem nnam autplures condere et munire , nemo dubitare potest. Sed illa praecipue munienda est, quae totiusimperii est caput, et praeterea illae , quae in limitibus imperii sunt. Illa enim, quae totius imperit caput est iusque summum habet, oranibus potentior esse debet. Ceterum in hoc imperio superfluura oranino est , ut incolae omnes in familias di- vidantur.

104 TRACTATUS POLITICI

9. Ad militiain quod attiDet, quoniam in hoc imperio non iuteromnes, sed tantum inter patricios aequalitas quaerenda est, et praecipue patriciorum potentia raaior est , quam plebis ; certum est, ad leges seu iura fundamentalia huius imperii non pertinere, ut militia ex ullis aliis quam ex subditis formetur. *) Sed hoc ap- prime necesse est, ut nullus in patriciorum numerum recipiatur, uisi qui artem militarem recte noverit. Subditos autem extra mi- litiam esse , ut quidam volunt , inscitia sane est. Nara praeter- quam quod militiae stipendium , quod subditis solvitur , in ipso regao manet, quum contra id, quod militi extraneo solvitur, orane pereat ; accedit, quod maximum imperii robur debililaretur. Nam certura est , illos singulari animi virtute certare , qui pro aris et focis certant. Unde etiam apparet, illos etiara non minus errare, qui belli duces , tribunos , centuriones etc. ex solis patriciis eli- gendos statuunt. Nam qua virtute ii milites certabunt, quibus omnis gloriara ethonores adipiscendi spes adiraitur? Verura contra legera stabilire , ne patriciis militera extraneuni iiceat conducere, quando res postulat, vel ad sui defensionera et seditiones coer- cendas, vel ob alias quascuraque causas, praeterquara quod in- consultum est, repugnaret etiam sumrao patriciorura iuri , de quo vide art. 3. 4. .5. huius cap. Ceterura unius exercitus vel totius militiae dux in bello tantummodo et ex solis patriciis eligendus, qui annura ad suramum iraperium habeat, nec continuari in im- perio nec postea eligi possit; quod ius quura in monarchico , tum maxirae in hoc imperio necessarium est. Nara quamvis multo fa- cilius, ut supra iara diximus, imperium ex unoinalium, quam ex libero concilio in unum horainem transferri possit, fit tamen saepe , ut patricii a suis ducibus opprimantur , idque niulto raaiori reipublicae damno; quippe quando monarcha e medio tollitur, uon imperii , sed tanturaraodo tyranni rautatio fit. At in imperio aristocratico fieri id nequit absque eversione imperii et maxirao- rura virorura clade. Cuius rei funestissiraa exempla Roma dedit. Ceterum ratio , curin iraperio raonarchico diximus, quod militia sine stipendio servire debeat, locum in huiusmodi imperio non ha- bet. Nara quandoquidem subditi tam a consiliis , quam sufFragiis

*) Conf. cap. 6, 9.

CAP, Vlll. 105

ferendis arcentur, perinde ac peregrini censendi sunt, qui pro- pterea non iniquiore conditione, ac peregrini, ad militandum couducendi sunt. Neque hic periculum est, ut a concilio prae re- liquis agnoscantur. Quin imo ne unusquisque suorum factorum iniquus, utfit, aestimalor sit, consultius est, ut patricii certum pracmium militibus pro servilio decernant.

10. Praeterea hac etiam de causa, quodomnes praeter patricios percgrini sunt , fieri non potest absque totius imperii periculo , ut agri et domus et omne solum publici iurismaneant, et utincolis anuuo pretio locentur. Nam subditi , qui nullam in imperio par- tem habcnt, facile omnes in adversis urbes desererent, si bona, quae possident, portare quo velleut liceret. Quare agri et fuudi huius imperii subditis non locandi, sed vendendi suut, ea tamen conditione , ut etiam ex annuo proventu partem aliquotam singu- lis anuis numerent etc, ut in HoIIaudia fit.

11. His consideratis ad/(/«rfrt/«e/i/a, quibim suprejmtm con- cilium niti etjirmain debet, pergo. Huius concilii membra in mediocri imperio quinque circiter millia esse debere ostendimus art. 2. huius cap. Atque adeo ratio quaereuda est, qua fiat, ue paulatim ad pauciores deveniat imperium , sed.contra, ut pro ra- tione incrementi ipsius imperii eorum augeatur uumerus; deinde ut iuter patricios aequalitas, quanlum fieri potest, servetur; ut praeterea iu conciiiis celeris detur expeditio; ut communi bouo consulatur; et denique ut patriciorum seu concilii maior sit, quam nuiltitudinispotentia, sedita, utnihilinde multitudo detrimenti paliatur.

1'.'. Ad primum autem oblinendum maxima oritur difficultas ex invidia. Sunt enim homines, ut diximus, uatura hostes, ita ut, quamvis legibus copulentur adstringanturque, retineanl ta- men naturam. Atque hiuc fieri existimo , ut imperia democratica in aristocratica, et haec tandem in monarchica mutentur. Nam plane mihi persuadeo , pleraque aristocratica imperia democratica prius fuisse , quod scilicet quaedam multitudo novas sedes quae- rens, iis inveutis et cultis, imperandi aequale ius integra re- tinuit , quia nemo imperium alteri dat volens. Sed quamvis eo- rum unusquisque aequum esse censeat , utidemius, quod alteri in ipsum est, ipsi etiam in alterum sit , iniquum taraen esse putat,

106 TRACTATUS POLITICI

ut peregrinis, qui ad ipsos confluunt, aequale cmn ipsis ius sit in imperio, quod sibi labore quaesierant, et sui sanguinis impeudio occupaverant. Quod nec ipsi peregrini renuunt, qui nimirum non ad imperandum,sed ad res suas privatas curandumeomigrant, etsatissibi concedi putant, si modo ipsis libertas concedatur res suas cum securitate agendi. Sed interim multitudo ex peregrino- rum confluentia augetur, qui paulatim illius gentis mores induunt, donec demum nulla alia diversitate dignoscuntur, quam hoc solo, quod adipiscendorum honorum iure careant: et dum horum nu- merus quotidie crescit , civium contra multis de causis minuitur. Quippe saepe familiae exstinguuntur, alii ob scelera exclusi, et plerique ob rei domesticae angustiamrempublicam negligunt, dum interea potentiores nihil studeant, quam soli regnare; et sic pau- latim imperium ad paucos , et tandem ob factionem ad unum redi- gitur. Atque his alias causas, quae huiusmodi imperia destruunt, adiungere possemus ; sed quia satis nota sunt, iisdem supersedeo, et leges, quibus hoc imperium, de quo agimus, conservari de- bet, ordine iam ostendam.

13. Pri7nm'ia huius imperii lex esse debet , qua determinatur ratio numeri patriciorum ad multitudinem. Ratio enim (per art. 1. huius cap.) inter hanc et illos habenda est, ita ut pro incremento multitudinis patriciorum uumerus augeatur. Atque haec (per illa quae art. 2. huius cap. dixinius) debet esse circiter ut 1 ad 50, hoc est , ut inaequalitas numeri patriciorum ad multitudinem nun- quam maior sit. Nam (per art. 1 . huius cap.) servata imperii forma numeruspatriciorum multo maior essepotest numeromultitudinis. Sed in sola eorura paucitate periculura est. Qua autem ratione cavendum sit , ut haec lex inviolata servetur , suo loco mox osten- dam.

14. Patricii ex quibusdam tantummodo familiis aliquibus in locis eliguntur. Sed hoc expresse iure statuere perniciosum est. Nam praeterquam quod farailiae saepe exstinguuntur, et quod nunquam reliquaeabsque Ignominia excluduntur, accedit, quod huiusiraperii formae repugnat, ut patricia dignitas hereditaria sit (per art. 1 . huius cap.). Sed imperium hac ratione democraticum potius videtur, quale in art. 12. huius cap. descripsimus , quod scilicet paucissimi tenent cives. Attamen contra cavere, ne pa-

CAP. VIII. 107

Iricii filios suos et consauguineos cligant, et conscquenter nc im- perandi ius in quibusdam familiis maneat, impossibile est, imo absurdum, ut art. MK liuius cap. ostendam. Verum modo id nullo expresso iure obtineant, nec reliqui (qui scilicet in imperio nali sunt, et patrio sermone utuntur, nec uxorein peregrinam ha- bent, nec infames suut, necserviunt, nec denique servilialiquo oflScio vitam sustentant , inter quos etiam oenopolae et cerevisiarii numcrandi sunt) excludantur, retinebitur nihilo minus imperii forma , et ratio inter patricios et multitudinem servari semper poterit.

15. Quod sipraeterealege statuatur, ut nulli iuniores eligan- tur, nunquam fiet, ut paucae familiae ius imperandi retineant. Atque adeo lege statuendum , ut nullus nisi qui ad annum aeta- tis trigesimum pervenit, in catalogum eligendorum referri possit.

10. Tertio deinde statuendum est, ut patricii omnes in quo- dam urbis loco statutis certis temporibus congregari debeant, et qui, nisi morbo aut publico aliquo negotio impeditus, concilio non interfuerit, sensibili aliquapecuniae poena mulctetur. Nam nihocfieret, plurimi ob rei domesticae curam publicam neglige- rent.

17. Huius concilii officium sit leges condere et abrogare , col- legas patricios et omnes imperii ministros eligere. Non enim fieri potest, utis, qui supremum ius habet , ut hoc concilium habere statuimus, alicui potestatem det leges condendi et abrogandi, quin simul iure suo cedat, et in illum id transferat, cui illam po- testatem dedit; quippe qui vel uno solo die potestatem habet leges condendi et abrogandi, ille totam imperii formam mutare potest. At quotidiana imperii negotia aliis ad tempus secundum constituta iura administranda tradere, retento supremo suo iure, potest. Praeterea si imperii ministri ab alio, quam ab hoc concilio elige- rentur, tum huius concilii membra pupiili potius, quam patricii appellandi essent.

18. Hinc concilio solent quidam rectorem seu p7'incipem creare, vel ad vitam, ut Veneti, vel ad tempus, utGenuenses; sed tanta cum cautione, ut satis appareat, id nori sine magno im- perii periculo fieri. Et sane dubitare non possumus, quin im- perium hac ratione ad monarchicum accedat, et quantum ex eorum

108 TRACTATUS POLITICI

historiis coniicere possumus, nulla alia de causa id factum est, quam quia ante constiluta haec concilia sub rectore vel duce, veluli subrege, fuerant. Atque adeo rectoris creatio genlis quidem , sed non imperii aristocratici absolute considerati requisitum neces- sarium est.

19. Attamen, quia summa huius imperii potestas penes uni- versum hoc concilium, non autem penes unumquodque eiusdem membrura esl(nam alias coetus esset inordinatae multitudinis), necesse ergo est, ut patricii oranes legibus ita adstringantur, ut unum veluti corpus, quod una regitur mente, componant. At leges pcr se solae invalidae sunt et facile franguntur , ubi caruni vindices ii ipsi sunt, qui peccare possunt, quique soli exempluni ex supplicio capere debent et collegas ea de causa punire, ut suura appetitum eiusdem supplicii metu frenent ; quod niagnum est absurduni. Atque adeo medium quaerendum est, quo su- premi buius concilii ordo et imperii iura inviolata serventur, ita tamen , ut inter patricios aequalitas , quanta dari potest , sit.

20. Quum autem ex uno rectore vel principe, qui etiam in conciliis sufTragium ferre polest, magna uecessario oriri debeat inaequalitas, praesertim ob potcutiam, quae ipsi necessario con- ccdi debet, ut suo officio securius fungi possit; nihil ergo, si orania recte perpendamus, coramuni saluti utilius institui potest, quam quod huic suprcrao concilio aliud subordinetur ex quibus- dani patriciis , quorum officiura soluramodo sit observare, utira- perii iura, quae concilia et imperii rainistros concernunt, invio- lata serventur, qui propterea potestatem habeant, delinquenleni queracuraque imperii miuistrum, qui scilicet contra iura , quae ipsius rainisterium concernunt, peccavit, corara suo iudicio vo- candi et secundum constituta iura damnandi. Atque hos in posterum sijiidicos appellabiraus.

21. Atque lii ad ^itara eligendi sunt. Nam si ad tempus elige- rentur, ita ut postea ad alia iraperii ofBcia vocari possint, in ab- surdum, quod art. 19. huius cap. modo ostendimus, incidere- mus. Sed ne longa admodura dominatione nirairum superbiant, uulli ad hoc rainisterium eligendi sunt, nisi qni ad annum aetatis scxagesimura aut ultra pervenerunt, et senatorio officio (de quo jnfra) functi sunt.

CAP. VIII. 109

2'2. Horum praeterea nunierum facilc detcrmiuabimus, si consideremus hos syudicos ad patricios sese habcre, ut omnes simul patricii ad multitudinem , quani regerc nequeunt , si iusto numero pauciores sunt. Ac proinde syndicorum numerus ad pa- tricioruni numerum debet esse, ut horum numerus ad numerum multitudinis, hoc est (per art. !3. huius cap.) ut 1 ad 50.

23. Praeterea ut hoc conciiium secure suo officio fungi possit, militiae pars aliqua eidem decernenda est, cui imperare, quid velit possit.

2i. Syndicis vel cuicumque status ministro stipendium nul- lum, sed emolumenta decernenda sunt talia, ut non possinl sine magno suo damno rempublicam prave administrare. Nam quod huius imperii ministris aequum sit, vocationis praemium decerni, dubitare non possumus, quia maior huius imperii pars plebs est, cuius securitati patricii imigilant, dura ipsa nullum rei publicae, sed tantum privatae curam habet. Verum quia contra nemo (ut art. 4. cap. 7. diximus) alterius causam defendit, nisi quatenus rem suam eo ipso stabilire credit, res necessario ita ordinandae sunt, ut ministri, qui reipublicae curaui habent, tum maxinie sibi consulant , quum maxime communi bono invigilant.

25. Syndicis igitur, quorum officium, uli diximus, est ob- servare, ut imperii iura inviolata serventur, haec emolumenta de- cernenda sunt, videlicet ut unusquisque paterfamilias , qui in aliquo imperii loco habitat, quotannis nummum parvi valoris, nempe argenti unciae quartam partem , solvere teneatur syndicis, ut inde numerum inhabitantium cognoscere possint, atque adeo observare, quotam eius partem patricii efficiant: deinde ut unus- quisque patricius tyro, ut electus est, syndicis numerare debeat summara aliquam magnam , ex. gr. viginti aut viginti quinque ar- genti libras. Praeterea pecunia illa, qua absentes patricii (qui scilicet convocato concilio non interfuerunt) condemnantur, syn- dicis etiam decernenda est, et insuper ut pars bonorum delin- quentium ministrorum, qui eorum iudicio stare tenentur, et qui certa pecuniae surama mulctantur, vel quorum bona proscribun- .lur, iisdem dedicetur, non quidem omnibus, sed iis tantum- modo, qui quotidie sedent, et quorum officium est syndicorum concilium couvocare, de quibus vide art. 28. huius cap. Ut aatem

110 TRACTATUS POLITICI

syndicorum concilium suo semper numero constet , ante omnia ia supremo concilio, solito tempore convocato, de eo quaestio ha- benda est. Quod si a syndicis neglectum fuerit, uttumei, qui senatui (de quo mox erit nobis dicendi locus) praeest , supremum •concilium ea de re monere incumbat, et a syndicorum praeside silentii babiti causam exigere , et quid de ea supremi concilii sen- tentia sit, iuquirere. Quod si is etiam tacuerit , utcausaabeo, qui supremo iudicio praeest, vel eo etiam tacente ab alio quo- cumque patricio suscipiatur, qui tam a syndicorum , quam sena- tus et iudicum praeside silentii rationem exigat. Denique ut lex illa, qua iuniores secluduDtur, stricte etiam observetur, statuen- dum est, ut omnes, qui ad anuum aetatis trigesimum per- venerunt, quique expresso iure a regimine non secluduntur, suum nomen in catalogo coram syndicis inscribi curent, et ac- cepti honoris signum quoddam, statuto aliquo pretio, ab iisdera accipere , ut ipsis liceat certum ornatum , iis tantummodo con- cessura, induere, quo dignoscantur et in honore a reliquis habe- antur; et interira iure constitutum sit, ut in electionibus nulli patricio quenquam nominare liceat , nisi cuius nomen in com- muni catalogo inscriptum est, idque sub gravi poena. Et prae- terea ne cuiquam liceat officium sive munus, ad quod subeundum eligitur, recusare. Denique ut omnia absolute fundamentalia im- perii iura aeterna sint, statuendum est, si quis in supremo con- cilio quaestionem de iure aliquo fundamentali moverit, utpote de prolonganda alicuius ducis exercitus dominatione , vel de numero patriciorum rainuendo, etsirailibus, ut reus maiestatis sit et non tantura moTtis damnelur, eiusque bona proscribantur, sed ut supplicii aliquod signum in aeternam rei meraoriara in publico eraineat. Ad reliqua vero comraunia iraperii iura stabiliendura sufficit, si modo statuatur, ut lex nulla abrogari nec nova condi possit, nisi prius syndicorum concilium, et deinde supremi con- cilii tres quartae aut quatuor quintae partes in eo convenerint.

26. lus praeterea supreraura conciliura convocandi resque decernendas in eodem proponendi penes syndicos sit, quibus etiara priraus locus in concilio concedatur ; sed sine iure suffragii. Verura antequam sedeant, iurare debent per salutera suprerai il- lius concilii perque libertatem publicam , se summo studio co-

CAP. VIU. 111

naluros , ul iura patria iuviolata serventur et comniuni bono con- suialur. Quo facto res proponendas ordine aperiant per mi- nistrum , qui ipsis a secretis est.

27. Ut autem in decernendo et in eligendis imperii ministris onmibus patriciis aequa sit polestas , et celeris expeditio in omni- bus detur, omnino probandus est ordo, quem Veneti observant, qui scilicet ad nominaudos imperii ministros aliquot e conciiio sorle eligunt, et ab his ordine ministris eligendis nominatis unus- quisque patricius sententiam suam, qua propositura ministrum eligendum probat vel reprobat, indicat calculis, ita ut postea ignoretur, quisnam huius aut illius sententiae fuerit auctor. Quo fit non tantum , ut omnium patriciorum in decernendo aucto- ritas aequalis sit, et ut negotia cito expediantur; sed etiam ut unusquisque absolutam iibertatem , quod in conciliis apprime ne- cessarium est, habeat, suam sententiam absque ullo invidiae periculo proferendi.

28. In syndicorum etiam et reliquis conciliis idem ordo obser- vaudus est, ut scilicet suffragia calculis ferantur. lus autem syndicorum concilium convocandi resque in eodem decernendas proponendi penes eorundem praesidem esse oportet, qui cum aliis decera aut pluribus syndicis quotidie sedeat, ad plebis de miuistris querelas et secretas accusationes audiendum , et accu- satores, si res postulat, asservaudos, et concilium convocandura etiam ante constitutum tempus, quo congregari solet, si in mora periculum esse eorum aliquis iudicaverit. At hic praeses et qui cum ipso quotidie congregantur, a supremo concilio eligi , et qui- dera ex syndicorura numero debent, non quidera ad vitara, sed in sex menses, nec continuari, nisi post tres aut quatuor annos. Atque his, ut supra diximus , proscripta bona et pecuniarum mul- ctae , vei eorum pars aliqua decernenda est. Reliqua quae syndi- cos spectant suis in locis diceraus.

29. Secundura concilium, quod suprerao subordinandura est, senatum appellabimus, cuius officium sit publica negotia agere, ex. gr. imperii iura promulgare, urbium munimenta se- cundura iura ordinare , diplomata militiae dare , tributa subditis imponere eaque collocare, externis legatis respondere, et quo legati mittendi sunt, decernere. Sed ipsos legatos eligere supremi

112 TRACTATUS POLITICI

coDcilii officium sit. Nam id apprime observandum est , ne patri- cius ad aliquod imperii ministerium vocari possit, nisi ab ipso supremo concilio, ne ipsi patricii senatus gratiam aucupari studeant. Deinde illa omnia ad supremum concilium deferenda sunt, quae praesentem rerum statum aliqua rationemutant, uti sunt belli et pacis decreta. Quare senatus decreta de bello et pace ut rata sint, supremi concilii auctoritate flrmanda sunt. Ethac de causa iudicarem , ad solum supremum concilium , non ad se- natum pertinere , nova tributa imponere.

30. Ad senatorum numerum determinandum haec conside- randa veniunt: primo ut omnibus patriciis spes aeque magna sit, ordinem senatorium recipiendi; deinde ut nihilo minus iidemse- natores, quorum tempus, in quod electi fuerant, elapsum est, non magno post intervallo continuari possint, ut sic imperium a viris peritis et expertis semper regatur, et denique ut inter sena- tores plures reperiantur sapientia et virtute clari. Ad has autem omnes conditiones obtinendas nihil aliud excogitari potest, quam quod lege institutum sit, ut nullus nisi qui ad annum aetatis quin- quagesimum pervenit, in ordinem senatorium recipiatur, et ut quadringenti, hoc est, ut patriciorum una circiter duodecima pars in annum eligatur, quo elapso post biennium iidem continuari iterum possint. Hoc namque modo semper patriciorum una cir- citer duodecima pars , brevibus tantummodo interpositis interval- lis, munus senatorium subibit; qui sane numerus una cum illo, quem syndici conficiunt, non multum superabitur a numero pa- triciorum, qui annum aetatis quinquagesimum attigerunt. At- que adeo omnibus patriciis magna semper erit spes , senatorum aut syndicorum ordinem adipiscendi; et nihilo minus iidem pa- tricii, interpositis tantummodo, uti diximus, brevibus interval- lis, senatorium ordinem semper tenebunt, et (per illa quae art. 2. huius cap. diximus) nunquam in senatu deerunt viri praestan- tissimi , qui consilio et arte pollent. Et quia haec lex frangi non potest absque magna multorum patriciorum invidia, nulla alia cautione, ut valida semper sit, opus est, quam ut unusquisque patricius, qui eo, quo diximus, aetatis pervenit, syndicis eius rei testimonium ostendat, qui ipsius nomen in catalogum eorum, qui senaloriis muneribus adipiscendis destinantur, repouent et

CAP. vm. 113

in suprcmo concilio legent, ut locum ia hoc supremo concilio si- milibus dicatum , et qui senatorum loco proximus sit cum reliquis eiusdem ordinis occupet.

31. Senatorum emolumenfa talia esse debent, ut iis maior utilitas ex pace , quam ex bello sit ; atque adeo es mercibus , quae ex imperio in alias regiones, vel quae ex aliis regionibus in im- perium portantur, una centesima aut quinquagesima pars ipsis decernatur. Nam dubitare non possumus, quin hac ratione pa- cem, quantum poterunt, tuebuntur, et bellum nunquam pro- trahere studebunt. Nec ab hoc vectigali solvendo ipsi senatores, si eorum aliqui mercatores fuerint, immunes esse debent; nam talis immunitas non sine magna commercii iactura concedi potest, quod neminem ignorare credo. Porro contra statuendum lege est, ut senator vel qui senatoris officio functus est, nullo mi- litiae munere fungi possit; et praeterea ut nullum ducem vel praetorem, quos tempore belli tantummodo exercitui praebendos diximus art. 9. huius capitis , renuntiare liceat ex iis , quorum pa- ter vel avus senator est vel senatoriam dignitatem intra biennium habuit. Nec dubitare possumus , quin patricii , qui extra sena- tura sunt, haec iura summa vi defendant; atque adeo fiet, ut senatoribus maius semper emolumentum expace, quamexbello sit, qui propterea bellum nunquam nisi surama iraperii necessi- tate cogente suadebunt. Atobiici nobis potest, quod hac ratione, si scilicet syndicis et senatoribus adeo magna eraolumenta decer- nenda sunt, imperium aristocraticum non minus onerosum subditis erit, quam quodcumque monarchicura. Sed praeter- quam quod regiae aulae maiores suraptusrequirunt, quae tamen ad pacem tutandam non praebentur, et quod pax nunquam nimis caro pretio erai possit; accedit primo, quod id omne, quod in mon- archico imperio in unum autpaucos, in hoc in plurimos confer- tur. Deinde reges eorumque rainistri onera imperii cum subdi- tis non ferunt, quod in hoc contra accidit; nam patricii, qui semper ex ditioribus eliguntur, maxiniam partem reipubiicae con- ferunt. Denique imperii monarchici onera non tam ex regiis sumptibus , quam ex eiusdem arcanis oriuntur. Obera enim im- perii, quae pacis etlibertatis tutandae causa civibus imponunlur, quamvis magna sint , suslinentur tamen et pacis utilitate feruntur, Hpinozu II, 8

114 TRACTATUS POLITICI

Quae gens unquam tot tamque gra\ia vcctigalia pendere dcbuit, utHoliandica? Atque iiaec non tantum non exhausta , quin con- tra opibus adeo potens fuit, ut eius fortunam omnes inviderent. Si itaque imperii monarchici onera pacis causa imponerenlur, ci- ves non premerent; sed, utidixi, ex huiusmodi imperii arcanis fit, utsubditi oneri succumbant: nempe quia regum virtus magis inbello, quam in pace valet, etquodii, qui soli regnare volunt, summopere conari debent, ut subditos inopes habeant; ut iam alia taceam, quae prudentissimus Belga V. H. olim notavit, quiaad meum institutum, quod solummodo est imperii cuiuscumque optimum statum describere , non spectant.

"it. In senatu aliqui ex syndicis, a supremo concilio electis, sedere debent ; sed sine suffragii iure : nempeut observent, num iura, quae illud concilium spectant, recte serventur, et ut su- premum concilium convocari curent , quando ex senatu ad ipsum supremum concilium aliquid deferendum est. Nara ius supremum hoc concilium convocandi resque in eo decernendas proponendi penes syndicos , ut iam diximus , est. Sed antequam de simili- bus sufifragia colligantur, qui senatui tum praesidet, rerum sta- tum , et quaenam de re proposita ipsius senatus sit sententia , et quibus de causis, docebit; quo facto , suffragia solito ordine col- ligenda erunt.

33. Integer senatus non quotidie,sed,ut omnia magna concilia, statuto quodam tempore congregari debet. Sed quia interim im- periinegolia exerceudasunt, opus est ergo, ut senatorum aliqua pars eligalur , quae dimisso senatu eius vicem suppleat , cuius of- ticiumsit, ipsum senatum, quando eo opus est, convocare, eius- que decreta de republica exsequi, epistolas senatui supremoque concilio scriptas legere, et denique de rebus in senatu proponendis consulere. Sed ut haec omnia et universi huius concilii ordo fa- cilius concipiatur, rem totam accuratius describam.

34. Senatores in annum, ut iam diximus, eligendi in qua- tuor aut sex ordines dividendi sunt , quorum primus primis tribus vel duobus mensibus in senatu sedeat, quibus elapsis secundus ordolocum primi occupet; et sic porro, servatis vicibus, unus- quisque ordo eodem temporis intervallo primum locum in senatu teaeat, itaut, qui primis meusibus primus, is secundis ultimus

cAp. vm. 115

sit. Piaeterea quol ordines, totidem praesides totidemque eo- rundem vicarii , qui ipsorum vicem , quandoopus est, suppleant, eligendi sunt, hoc est, ex quocumque ordine duo eligendi sunt, quorum alter praeses, alter vicarius eiusdem ordinis sit, et qui primi ordinis praeses est, primis etiam mensibus senatui praesi- deat , vel si absit , eius vicarius ipsius vicem gerat , et sic porro reliqui, servato ut supra ordine. Deinde ex primo ordine aliqui sorte ve! sufifragio eligendi sunt, qui cum praeside el vicario eius- dem ordinis senatus vicem, postquam dimissus est, suppleant; idque eodem lemporis intervallo , quo idem eorum ordo primum locum in senatu tenet : quippe eo elapso ex secundo ordine totidem iterum sorte vel sutfragio eligendi sunt , qui cum suo praeside et vicario primi ordinis locum occupent, vicemque senatus supple- ant; et sic porro reliqui, nec opus est, ut horum electio, quos scilicet sorte vel suffragio singulis tribus vel duobus mensibus eli- gendos dixl, et quos in posterum consules appellabimus, a supremo concilio flat. ISam ratio, quam in art. 20. huius cap. dedimus, locum hic non habet , et multo minus illa art. 17. SufEciet igitur, si a senatu et syndicis , qui praesentes adsunt , eligantur.

35. Horum autem numerum determinare non ita accurate pos- sum. At tamen hoc certum est , plures esse debere , quam ut fa- cile corrumpi possint. Nam tametsi de republica nihil soli decer- nant, possunt tamen senatum protrahere, vel quod pessimum esset, ipsum deludere proponendo illa, quae nullius, et illa re- ticendo, quae maioris momenti essent; ut iara taceara, quod si nimis pauci essent, sola unius aut alterius absentia moram publi- cis negotiis adferre posset. Sed quoniam contra bi consules ideo creantur, quia raagna concilia publicis negotiis quotidie vacare nequeunt, raedium necessario hic quaerendura est; et defectus numeri temporisbrevitate supplendus. Atque adeo si modotriginta aut circiter in duosaut tres raenses eligantur, plureserunt, quam ut hoc brevi terapore corrurapi possint; et hac de causa etiara monui, ut ii, qui in eorura locum succedunt, nullo modo eli- gendisint, nisi eo tempore , quo ipsi succedunt et alii discedunt.

36. Horura praeterea officium esse dixiraus, senatura, quando eoruraaliqui, licet pauci sint, opus esseiudicaverint, convocare, resque in eodem decernendas proponere , secatum diraittere eius^

8*

116 TRACTATUS POLITICI

que de negotiis publicis decreta exscqui. Quo autem id fieri ordiue debeat, ne res inutilibus quaestionibus diu protrahantur, paucis iam dicam. Nempe consules de re in senatu proponenda, et quid factu opus sit consulant, et si de eo oranibus una fuerit mens, tum convocato senatu, et quaestione ordine exposila quae- nam eorum sit sententia doceant , nec alterius senteutia exspectata suflragia ordine colligant. Sed si consules plures , quam unam sententiam foverint, tum in senatu illa de quaestione proposita sententia prior dicenda erit , quae a niaiori consuluni numero de- fendebatur; et si eadem a maiori senatus et cocsulum parte non fuerit probata, sed quod numerus dubitantium et negantium si- mul maior fuerit, quod ex calculis, ut iam monuimus, constare debet, tum alleram sententiam , quae pauciora , quamprior, ha- buerit inter consules suffragia, doceant, et sic porro reliquas. Quod si nulla a maiori totius senatus parte probata fueril, senatus in sequentera diem autin tempus breve dimittendus, ut consules interim videant, num alia media, quae magis possint placere, queant invenire. Quod si nulla alia invenerint, velsi, quaein- venerint, senatus maior pars non probaverit, lum senatoris cuius- que senlentia audienda est , in quam si etiam maior senatus pars noniverit, tum de unaquaque sententia iterum suffragia ferenda, et non tantum aflBrmanlium , ut huc usque factum, sed dubitan- tium etiam etneganlium calculi numerandi sunt, et si pluresre- perientur aflSrmantes, quam dubitantes aut negantes, ut tum sententia rata maneat, et contra irrila, si plures invenientur ne- gantes, quam dubitantes aut aflBrmantes: sed si de omnibus sententiis maior dubitantium , quam negantium aut aflBrmantium fuerit nuraerus, ut tura syndicorura concilium senatui adiungatur, qui simul cum senatoribus suffragia ferant, calculis solummodo aflSrraantibus aut negantibus, oraissis iis, qui aniraum ambigu- ura indicant. Circa res , quae ad supreraura conciliura a senatu deferuntur, idem ordo tenendusest. Haec de senalu.

37. kAfo7'um quod attinet sive tinbunal , non potest iisdem fundamentis niti , quibusillud, quod sub raonarcha est , ut illud in cap. 6. art. 26. et seq. descripsimus. Nam (per art. 14. huius cap.) cum fundamentis huius imperii non convenit, ut ulla ratio glirpium sive farailiarura habeatur. Deinde quia iudices ex solis

CAP VIII. 117

patricHs electi melu quideni succedeDtium patriciorum contineri possent, ue in eoruni aliqueminiquam aliquam sentenliampronun- tieut, ct forte ul neque eos secuudum nierita punire suslineant ; sed contra iu plebeios omuia auderent, et locupletes quotidie in prae- dani rapereut. Scio liac de causa Genuensium consilium a multis probari, quod sciiicet non ex palriciis,sed ex peregrinis iudices eii- gaul. Sed boc mihi rem abstracte consideranti absurde institutum videtur, ut peregrini, et non patricii ad leges interpretandas vocen- tur. Namquidaliud iudicessuntnisi leguminterpretes? Quare mihi persuadeo , Genuenses in hoc etiara negotio magis suae gentis in- gcnium , quam ipsam huius imperii naturam respexisse. Nobis igitur rem abstracte considerantibus media excogitanda sunt, quae cum huius regiminis forma optime conveniunt,

38. Sed ad iudicum numerum quod attinet, nullum singula- rem huius status ratio exigit; sed ut in imperio monarchico, ita etiam in hoc apprime observari debet, ut pluressint, quamuta viro privato corrumpi possint. Nam eorum oiBcium solummodo est providere , ne quisquam privatus alteri iniuriam faciat ; atque adeo quaestiones inter privatos, tam patricios quam plebeios, diri- mere, et poenas delinquentibus, etiam ex patriciis , syndicis et senatoribus, quatenus contra iura , quibus omnes tenentur, de- liquerunt, sumere. Ceterum quaestiones, quae inter urbes, quae sub imperio sunt, moveripossunt, in supremo concilio diriraen- dae sunt.

39. Temporis praeterea, in quod eligendi sunt, ratio est ea- dem in quocumque imperio , et etiam ut quotannis aliqua eorura pars cedat, et deuique, quaravis non opus sit, ut uuusquisque ei diversa sit familia, necesse tamen est, ne duo sanguine pro- pinqui simul in subselliis locum occupent; quod in reliquis con- ciliis observandum est, praeterquam in supremo , in quo sufficit, si modo in electionibus lege cautum sit, ne cuiquam propinquum nominare , nec de eo , si ab alio nominatus sit , suffragium ferre liceat, et praeterea ne ad iraperii ministrum quemcumque nominan- dum duo propinqui sortem ex urna tollant. Hoc, inquam, sufficit in concilio, quod ex tam magno horainum numero componitur, et cui nulla singularia emolumenta decernuntur. Atque adeo im- perio inde nihil erit detrimenti , ut absurdura sit , legem ferre,

118 TRACTATUS POLITICI

qua omuium patriciorum propinqui a supremo concilio secludan- tur, ut art, 14. huius cap. diximus. Quod autem id absurdum sit, patet, Nam ius illud ab ipsis patriciis institui non posset, quin eo ipso omnes absolute suo iure eatenus cederent, ac proinde eiusdemiuris vindices nonipsi patricii, sed plebs esset; quodiis directe repugnat, quae in art. 5. et 6. huius cap. ostendimus. Lex autem illa imperii, qua statuitur, ut una eademque ratio inter numerum patriciorum et multitudinis servetur, id maxime re- spicit, ut patriciorumius etpotentia conservetur, ne scilicet pau- ciores sint , quam ut multitudinem possint regere.

40. Ceterum iudices a supremo concilio ex ipsis patriciis, hoc est (per art. 17. huius cap.) ex ipsis legum conditoribus eligendi sunt, et sententiae , quas tulerunt tam de rebus civilibus, quam criminalibus , ratae erunt, si servato ordine et absque partium studio prolatae fuerint, de qua re syndicis lege permissum erit cognoscere , iudicare et statuere.

41. ludicum emolumenta eadem esse debent, quae art. 29. cap. 6. diximus; nempe ut ex unaquaque sententia, quam de re- bus civilibus tulerint , abeo, qui causa cecidit, pro ratione totius summae partem aliquotam accipiant. At circa sententias de rebus criminalibus haec sola hic differentia sit, ut boua ab ipsis pro- scripta , et quaecumque summa , qua minora crimiua mulctantur, ipsis solisdesignetur, ea tamen conditione , ut nunquam iis liceat quenquam tormentis cogere quidpiam confiteri , et hoc modo satis cautumerit, ne iniqui in plebeios sint, et ne metus causa nimium patriciis faveant. Nam praeterquam quod hic metus sola avaritia, eaque specioso iustitiae nomine adumbrata temperetur, accedit, quod plures sint numero, et quod sufTragia non palam, sed cal- culis ferantur, ita ut si quis ob damnatam suam causam stomache- tui , nihil tamen habeat, quod uni imputare possit. Porro ne iniquam aut saltem ne absurdam aliquam sententiam pronuntient, et ne eorum quispiam dolo quicquam faciat, syndicorum reve- rentia prohibebit, praeterquam quod in tam magno iudicum nu- mero unus semper aut alter reperietur, quem iniqui formideni, Ad plebeios denique quod attinet, satis iis etiam cavebitur , si ad syndicos iisdem appellare liceat, quibus, uti dixi, iure pcrmis- sum sit de iudicum rebus cognoscere, iudicare ct statuere. Nara

CAP. VIII. 119

certuni est , quod syndici multorum patriciorum odium vitare non poterunt, et plebi contra gratissimi semper eriint, cuius applau- sum, quantum ipsi etiam poterunt, captare sludebunt. Qucm in linem data occasione non oraittent sententias contra leges fori prolatas revocare, et quemcumque iudicem examinare, et poenas ex iniquis sumere ; nihil enira hoc raagis multitudinis aniraos rao- vet. Nec obstat, quod sirailia exerapia raro contingere possint; sed contra maxirae prodest. Nara praeterquam quod illa civitas prave constituta sit , ubi quotidie eierapla in delinquentes eduntur (ut cap. 5. art. 2. ostendimus), illa profecto rarissima esse debent, fama quae maxirae celebrantur.

42. Qui in urbes vel provincias77roco«5?//es raittuntur , ex or- dine scnatorio eligendi essent, quia senatorum ofBciura est de ur- biura munimentis, aerario, militia etc. curara habere. Sed qui in regiones aliquantulum reraotas mitterentur, senatum frequen- tare non possent, et hac de causa ii tantumraodo ex ipso senatu vocandi sunt, qui urbibus in patrio solo conditis destinantur; at quos ad magis remota loca mittere volunt , ex iis eligendi sunt, quorum aetas a senatorio gradu non abest. Sed neque hac ratione paci totius imperii satis cautum fore existirao, si nirairura urbes circuravicinae iure suffragii omnino prohibeantur, nisi adeo ira- potentes oranes sint , ut palara contemni possint , quod sane con- cipinequit. Atque adeo necesse est, ut urbes circumvicinae iurc civitatis donentur, et ex unaquaque viginti, triginta aut quadra- ginta (nam numerus pro magnitudine urbis raaior aut minor esse debet) cives electi in numerum patriciorum adscribantur , ex qui- bustres, quatuor aut quinque quotannis eligi debent, qui ex se- natu sint, et unus ad vitam syndicus. Atque hi, qui ex senatu sunt, proconsules in urbem , ex qua electi sunt, mittantur una cura syndico.

43. Ceterura iudices in unnqnaque nrbe constituendi ex pa- triciis eiusdera urbis eligendi sunt. Sed de his non necesse iudico prolixius agere , quia ad singularis huius imperii fundaraenta non pertinent.

ii. Qui iii qiiocumqne concilio a secretis sjmt, et alii eius- niodi ministri, quia suffragii ius non habent, eligendi sunt ex plebe. Sed quia hi diuturna negotiorura tractatione maxiniara re-

120 TR.ICTATUS POLITICI

rum agendarum notitiam habent , flt saepe, ut eorum consilio plus, quam par est, deferatur, et ut status totius imperii ab eo- rum directione maxinie pendeat; quae res HoUandis eiitio fuit. Kam id sine magna multorum optimorum invidia fieri nequit. Et sane dubitare non possumus , quin senatus , cuius prudentia non a senatorum, sed ab administrorum consilio derivatur, maiime ab inertibus frequentetur, et huius imperii conditio non multo melior erit, quam imperii nionarchici , quod pauci regis consiliarii regunt, de quo vide cap. 6. art. 5. 6. et7. Veruraenimvero im- perium, prout recte vel prave institutum fuerit, eo minus aut magis erit huic malo obnoxium. Nam imperii libertas , quae non satis firmahabet fundamenta, nunquam sine periculo defenditur; quod patricii ne subeant , ministros gloriae cupidos ex plebe eli- gunt, qui postea vertentibus rebus veluti hostiae caeduntur ad placandam eorum iram , qui libertati insidiantur. At ubi liber- tatis fundamenta satis firma sunt, ibi patricii ipsi eiusdem tutan- dae gloriam sibi expetunt studentque, ut rerum agendarum pru- dentia ab eorum tantummodo consilio derivetur: quae duo in iaciendis huius imperii fundamenlisapprime observavimus, nempe ut plebs tam a consiliis , quam a sufifragiis ferendis arceretur (vid. art. 3. et4. huius cap.); atque adeo ut suprema imperii potestas penes omnes patricios, auctoritas autem penes syndicos et sena- tum , et ius denique senatum convocandi resque ad communem salutem pertinentes penes consules ex ipso senatu electos esset. Quod si praeterea statuatur, ut qui a secretis in senatu vel in aliis conciliis est, in quatuor aut quinque adsummum annoseligatur, atque ei secundus, qui a secretis in idem tempus designalus sit, adiungatur , qui interim laboris partem ferat , vel si in senatu nonunus, sedplures a secretis sint, quorum alius his, aliusaliis negotiis detinetur, nunquamfiet, ut administrorum potentia ali- cuius sitmomenti.

45. Aerarii tribuni ei^lehe etiam eligendi sunt, qui eius ra- tionem non tantum senatui , sed etiam syndicis reddere teneantur.

46. Ad religio7iem qiiae spectant , satis prolixe ostendimus in tractatu theologico-politico. Quaedam tamen tum omisimus , de quibus ibi non erat agendi locus : nempe quod omnes patricii eiusdemreligionis, simplicissimae scilicet et maxime catholicae,

CAP. VIII. 121

qualem in eodem tractatu descripsiraus, esse debeant. Nani ap- priine cavcnduni est, ne ipsi patricii in sectas dividantur, et ne alii his, alii aliis plus faveant, et deinde, ne superstitione capti libertatcm subditis dicendi ea , quae senliunt, adimere studeaut. Deinde quamvis unicuique libertas dicendi ea, quaesentit, danda est, magni tamen conventus prohibendi sunt. Atque adeo iis, qui alii religioni addicli sunt, concedenduni quidem est, tot, quotvclint, templa aedificare ; sed parva et certae cuiusdam men- surae, et in locis aliquantulum ab invicem dissitis. At templa, quae patriae religioni dicantur, niultum refert, ut magna et sum- ptuosa sint, etutpraecipuo ipsius cultui solis palriciis vel senatori- bus nianus admovere liceat , atque adeo ut solis patriciis liceat baptizare, matrimonium consecrare, manus imponere, et abso- lute ut templorum veluti sacerdotes patriaeque religionis vindices ct interpretes agnoscantur. Ad concionandum autem et ecclesiae aerario eiusque quotidianis negotiis administrandis aliqui ex plebe ab ipso senatu eligendi sunt, qui senatus quasi vicarii sint, cui propterea rationem omnium reddere teneantur.

47. Atque haec illa sunt, quae huius imperii fundamenta spe- clant; quibus pauca alia minus quidem principalia, sed magni laraen momenti addam : nempe ut patricii veste quadam seu ha- bitu singulari, quo dignoscantur, incedant, et ut singulari quo- dam titulo salutentur, et unusquisque ex plebe iis loco cedat, et si aliquis patricius bona sua aliquo infortunio , quod vitari ne- quit, amiserit, idque liquido docere poterif , ut in integrum ex publicis bonis restituatur; sed si contra constet, eundem largi- tate, fastu, ludo, scortis etc. eadem cousumpsisse , vel quod ab- solute plus debet , quam est solvendo , ut dignitate cedat , et omni honore officioque indignus habeatur. Qui enim se ipsum resque suas privatas regere nequit, multo minus publicis consulere poterit.

48. Quos lex iurare cogit, a periurio multo raagis cavebunt, si per salutem patriae et libertatem perque supremum concilium, quam si per Deum iurare iubeantur. Nam qui per Deura iurat, privatum bonura interponit, cuius ille aestiraator est; at qui iurc- iuraado iibertatera patriaeque salutem interponit , is per comraune

122 TRACTATUS POLITICI

omnium bonum, cuius ille aestimator non est, iurat, et si peierat, eo ipse se patriae hostem declarat.

49. Academiae , quae sumptibus reipublicae fundantur , non tam ad ingenia colenda, quam ad eadem coercenda instituuntur. Sed in libera republica tum scientiae et artes optirae excolentur, si unicuique veniam petenti concedatur publice docere, idque suis sumptibus suaeque famae periculo. Sed haec et similia ad alium locum reservo. Nam hic de iis solummodo agere consti- tueram , quae ad solum imperium aristocraticum perlinent.

CAP. IX. De aristocratia. Continuatlo.

1. Huc usque imperium consideravimus, quatenus ab una solaurbe, quae totius imperii caput est , nomen habet. Tempus iam est, ut de eo agamus, quod plures urbes tenent, quodque ego praecedenti praeferendum existimo. Sed ut utriusque differentiam et praestantiam noscamus, singula praecedentis im- perii fundamenla perlustrabimus, et, quae ab hoc aliena sunt, reiiciemus, etalia, quibusniti debeat, eorum loco iaciemus.

2. Urbes itaque, quae civitatis iure gaudent, ita conditae et munitae esse debent, ut unaquaeque sola sine reliquis subsistere quidem non possit ; sed contra etiam, ut a reliquis deficere nequeat absque magno totius imperii detrimento. Hoc enim modo sem- per unitae manebunt. At quae ita constitutae sunt , ut nec se conservare, nec reliquis formidini esse queant, eae sane non sui, sed reliquarum iuris absolute sunt.

3. Quae autem art. 9. et 10. praeced. cap. ostendimus, ex communi imperii aristocratici natura deducuntur, iit et ralio numeri patriciorum ad numerura raultitudinis, et qualis eorum aetas et conditio esse debeat, qui patricii sunt creandi, ita ut nulla circa haec oriri possit differentia, sive imperium una sive plures urbes teneant. At siipremi concilii alia hic debet esse ra- tio. Nam si quae iraperii urbs supremo huic concilio congre- gando destinaretur , illa revera ipsius imperii caput esset; atque adeo vel vices servandae essent, vel talis locus huic concilio essct designandus, qui civitatis ius non habeat, quique ad oranes aeque pertineal. Sed tam hoc quamillud, ut dictu facile, ita

CAF. IX. 123

factu difBcile est, ut scilicet tot hominuni millia exlra urbcs sacpe ire , vel ut iam hoc , iam alio in loco convenire debeant.

•4. Verum ut recte, quid in hac re fieri oporteat, et qua ra- tione huius imperii concilia instituenda sint, ex ipsius natura et londitione concludere possimus, haec consideranda sunt, nempe quod unaquaeque urbs tanto phis iuris, quam \ir privatus habeat, quanto viro privato potentior est (per art. 4. cap. 2.) ; et conse- quenter unaquaeque huius imperii urbs (vide arl. 2. huius cap.) tantum iuris intra moenia seu suae iurisdictionis limites habeat, quantum potest : deinde quod omnes urbes non ut confoede.ratae, sed ut unum imperium constituentes invicem sociatae et unitac sint; sed ita, ut unaquaeque urbs tanto plus iuris inimperium, quam reliquae obtineat, quanto reliquis est potentior. Nam qui inter inaequales aequalitatem quaerit, absurdum quid quaerit. Cives quidem aequales merito aestimantur, quia uniuscuiusque potentia cum potentia totius imperii comparata nullius est consi- derationis : at urbis cuiuscumque potentia raagnam partem poten- tiae ipsius imperii constituit, et eo maiorem quo ipsa urbs maior est. Ac proinde omnes urbes aequales haberi nequeunt. Sed ut uniuscuiusque potentia , ita etiam eiusdem ius ex ipsius raagni- tudine aestimari debet. Vincula vero, quibus adstringi debent, ut unum imperium componant , apprime sunt (per art. I . cap. 4.) senatiis tlforum. Quomodo autem eae oranes his vinculis ita copulandae sint, ut earum tamen unaquaeque sui iuris, quantum fieripolest, maneat, breviter hic ostendam.

5. Nempe uniuscuiusque urbis patricios , qui pro magnitudine urbis (per art. 3. huius cap.) plures aut pauciores esse debent, summum in suam urbem ius habere concipio, eosque in concilio, quod illius ttrbis snpi-emum est, summam habere potestatem urbem muniendi eiusque moenia dilatandi, vectigalia imponendi, leges condendi et abrogandi, et omnia absolute agendi, quae ad suae urbis conservationem et incrementum necessaria esse iudi- cant. Ad communia autem imperii negotia tractanda senatus creandus est, iis omnino conditionibus, quas,in praeced. cap. diximus; ita ut inter hunc senatum et illum nulla alia sit differen- tia, quam quod hic auctoritatem etiam habeat dirimendi quaestio- nes, quae inter urbes oriri possunt. Nam hoc in hoc imperio,

1 24 TRACTATUS POLITICI

cuius nulla urbs caput est, non potest, ut in illo a supremo con- cilio fieri. Vide art. 38. praeced cap.

6. Ceterum in hoc imperio supremum concilium convocandum non est, nisi opus sit ipsum imperium reformare, vel in arduo aliquo negotio, ad quod perageDdum senatores se impares esse credent; atque adeo raro admodum fiet, ut omnes patricii in con- cilium vocentur. Nam praecipuum supremi concilii officium esse diximus (art. 17. praeced. cap.) leges condere et abrogare, et deinde imperii ministros eligere. At leges sive communia totius imperii iura simulatque instituta sunt, immutari non debent. Quod si tamen tempus et occasio ferat, ut novum aliquod ius in- stituendum sit aut iara statutum mutandum, potest prius de eodem quaestio in senatu haberi, et postquam senatus in eo con- venerit, tum deinde legati ad urbes ab ipso senatu mittantur, qui uniuscuiusque urbis patricios senatus sententiam doceant; et si denique maior urbium pars in sententiam senatus iverit, ut tum ipsa rata maneat, alias irrita. Atque hic idem ordo in eli- gendis ducibtis exercilus et legatis in alia regna mittendis, ut circa decreta de bello inferendo et pacis conditionibus acceptandis teneri potest. Sed in reliquis imperii ministris eligendis , quia (ut in art. 4. huius cap. ostendimus) unaquaeque urbs , quantum fieripotest, sui iuris manere debet , et in imperio tanto plus iuris obtinere, quanto reliquis est potentior, hic ordo necessario ser- vandus est. Nempe senatores a patriciis uniuscuiusque urbis eligendi sunt; videlicet unius urbis patricii in suo concilio certura scnatorum numerum ex suis civibus collegis eligent, qui ad numerum patriciorum eiusdem urbis se habeat (vide art. 30. pracced. cap.), ut 1 ad 12; et quos primi, secundi, tertii etc. or- dinis esse volunt , designabunt ; et sic reliquarum urbium patricii pro magnitudine sui numeri plures paucioresve senatores eligent, et in ordines distribuent, in quot senatum dividendum esse dixi- raus. Vide art. 34. praeced. cap. Quo fiet, ut in unoquoque senatorum ordine pro magnitudine cuiuscumque urbis plures paucioresve eiusdem senatores reperiantur. At ordinum prnn- sides eorumque vicarii, quorum numerus minor est urbium numero, a senatu ex consulibus eleclis sorte eligendi sunt. In iudicibns praeterea supremis imperii eligendis idem ordo retineo-

CAP. IX. 125

diis est, scilicet ut UDiuscuiusque urbis patricii ex suis collegis \no niagnitudiDe sui numeri plures auf pauciores iudices eligant. Atque adeo fiet, ut unaquaeque urbs in eligendis niinislris sui iuris, quantuni fieri potest, sit, et ut unaquaeque quo potentior cst, eo etiam plus iuris tani in senatu, quam in foro obtineat; posito scilicet, quod senatus et fori ordo in decernendis imperii rebus et quaestionibus dirimendis talis omnino sit, qualem art. 33. et34. praeccd. cap. descripsimus.

7. Coliortmrn deinde duces et militiae tribuni e patriciis etiam eligendi sunt. Nam quia aequum est, ut unaquaeque urbs pro ratione suae magnitudinis certum militum numerum ad com- munem totius imperii securitatem conducere teneatur, aequum etiani est, ut e patriciis uniuscuiusque urbis pro numero legio- num, quas alere tenentur, tot tribunos, duces, signiferos etc. eligere liceat, quot ad illam militiae partem, quam imperio sup- peditant, ordinandam requiruntur.

8. Fectigalia nulla etiam a senatu subditis imponenda, sed ad sumptus, qui ad negotia publica peragenda ex senatus decreto requiruntur, non subditi, sed urbes ipsae ab ipso senatu ad cen- sum vocandae sunt, ita ut unaquaeque urbs pro ratione suae magnitudinis sumptuum partem maiorem vel minorem ferre de- beat ; quam quidem partem eiusdem urbis patricii a suis urbanis ea, quavelint, via exigent, eos scilicet vel ad censum trahendo, vel, quodmulto aequius est, iisdem vectigalia imponendo.

9. Porro quamvis omnes huius imperii urbes marilimae non sint, nec senatores ex solis urbibus marilimis vocentur, possunt tamen iisdem eadera emolumenta decerni, quae art. 31. praeced. cap. diximus. Quem in finem pro imperii constitutione media ex- cogitari poterunt, quibus urbes in^icem arctius copulentur. Ce- terum reliqua ad senatum et forum , et absolute ad universum ini- perium spectantia, quae in praeced. cap. tradidi , huic etiam ini- perio applicanda sunt. Atque adeo videmus, quod in imperio, quod plures urbes tenent, non necesse sit, supremo concilio oonvocando certum tempus aut locum designar^. At senatui et foro locus dicandus est in pago vel in urbe , quae suflfragii ius non habet. Sed ad illa , quae ad singulas urbes spectant , revertor.

10. Ordo supremi concilii ufiiu-s urbis in eligendis urbis et im-

126 TRACTATUS POLITICI

perii ministris et in rebus decernendis idem ille , quem art. '27. et 36. praeced. cap. tradidi, esse debet. Nameademhic, quamil- lic, est ratio. Deinde sy^idicoinim co?icilitnn huic subordinan- dumest, quodad urbis concilium sehabeat, ut illud syndicorum praeced. cap. ad concilium totius imperii , et cuius officium intra limites iurisdictionis urbis idem etiam sit, iisdemque emolumen- tis gaudeat. Quod si urbs , et consequenter patriciorum numerus adeo exiguus fuerit , ut non nisi unum aut duos syndicos creare possit , qui duo concilium facere nequeunt , tum syndicis in co- gnitionibus pro re nata iudices a supremo urbisconcilio designandi sunt, vel quaestio ad supremum syndicorum conciiium deferenda. Nam ex unaquaque urbe aliqui etiam ei syndicis in locum , ubi senatus residel , mittendi sunt, qui prospiciant, ut iura universi imperii inviolata serventur , quique in senatu absque iure sufifragii sedeant.

11. Urbium consules a patriciis etiam eiusdem urbis eligendi sunt, qui veluti senatum illius urbis constituant. Horum autem numerum determinare non possum, nec etiam necesse esse existimo, quandoquidem eiusdem urbis negotia, quae magni ponderis sunt, a supremo eiusdem concilio, et quae ad univer- sum imperium spectant, a magno senatu peraguntur. Ceterum si pauci fuerint, necesse erit, ut in suo concilio palam sufiFragia ferant, non autcm calculis, ut in magnis conciliis. In parvis enim conciliis, ubi suffragia clam indicantur, qui aliquanto cal- lidior est, facile cuiusque sufifragii auctorem noscere, et minus attentiores multis modis eludere potest.

12. In unaquaque praeterea urbe iudices a supremo eiusdem concilio constituendi sunt, a quorum tamen sententia supremum imperii iudicium appellare liceat , praeterquam reo palam convicto et confitenti debitori. Sed haec ulterius persequi non est opus.

13. Superest igitur, ut de urbibus, quae st/i iuris non sunt, loquamur. Hae si in ipsa imperii provincia vel regione conditae et earum incolae eiusdem nationis et linguaesint, debentneces- sario , sicuti pagi , veluti urbium vicinarum partes censeri , ita ut earum unaquaeque sub regimine huius aut illius urbis , quae sui iuris est, esse debeat. Cuius rei ratio est, quod patricii non a supremo huius imperii , sed a supremo uniuscuiusque urbis con-

CAP. IX. 127

cilio eligantur, qui in unaquaque urbe pro numero incolaruni intra limites iurisdictionis eiusdem urbis plurcs paucioresve sunt (pcr art. 5. huius cap.). Alque adeo necesse est, ut multiludo urbis, quae sui iuris non est, ad censum multitudinis alterius, quae sui iuris sit, referatur, et ab eius directione pendeat. At urbes iure belli captae, et quae inipcrio accesserunt, veluti im- perii sociae habendae et bencficio victae obligandae, vel coloniae, quae iure civitatis gaudeant, eomittendae, et gens alio ducenda vel omnino delenda est.

14, Alque haec sunt, quae ad huius imperii fundamenta spectant. Quod autem eius conditio melior sit, quam illius, quod nomen ab una urbe sola habet, hiuc concludo, quod sci- licet uniuscuiusque urbis patricii more humanae cupidinis suum ius tam in urbe, quam in senatu retinere, et, si fieri potest, augere studebunt; atque adeo, quantum poterunt, conabunlur mullitudinem ad se trahere, et consequenter imperium beneticiis magis , quam metu agitare , suumque numerum augere : quippe quo plures numero fuerint, eo plures (per art. 6. huius cap.) ex suo concilio senatores eligent, et consequenter (per art. eundera) plus iuris in imperio obtinebunt. Necobstat, quod, dum una- quaeque urbs sibi consulit reliquisque invidet , saepius inter se discordent, et tempus disputando consumant. Nam si, dum Roraanideliberant, perit Sagunthus*); contra dum pauci ex solo suo afifectu omnia decernunt, perit libertas communeque bonum. Sunt namque humana ingenia hebetiora , quam ut omnia statim penetrare possint; sed consulendo, audiendo et disputando acu- untur, et dum omnia tentant media, ea, quae volunt, tandem inveniunt , quae omnes probant , et de quibus nemo antea cogi- tasset. Quod si quis regerat, HoIIandorum imperium non diu absque comite vel vicario , qui vicem comitis suppleret , stetisse, hoc sibi responsum habeat , quod Hollandi ad obtinendam liberta- tem satis sibi putaverunt comitem deserere, et imperii corpus capite obtruncare, nec de eodem reformando cogitarunt; sed omnia eius merabra, uti antea constituta fuerant, reliquerunt, ita ut HoUandiae comitatus sine comite, veluti corpus sine capite,

'J Vid. Livii histor. 1. 21. cap. 0. sqq.

128 TRACTATUS POLITICI

ipsumque imperium siae nomiue manserit. Atque adeo minime mirum , quod subditi plerique ignoraverint , penes quos summa esset imperii potestas. Et quamvis hoc non esset, iitamen, qui imperiura revera tenebant, longe pauciores erant, quam utmui- titudinem regere, et potentes adversarios opprimere possent. Unde factum , ut hi saepe impune iis insidiari , et tandem evertere potuerint. Subita itaque eiusdem reipublicae eversio non ex eo orta est, cpiod tempus in deliberationibus inutiliter consumeretur, sed ex deformi eiusdem imperii statu et paucitate regentium.

15. Est praeterea hoc aristocraticum imperium, quod plures urbes tenent, alteri praeferendum, quia non opus est, ut in prae- cedenti, cavere, ne universum supremum eius concilium subito impetu opprimatur , quandoquidem (per art. 9. huius cap.) eidem convocando nullum tempus nec locus designatur. Sunt praeterea potentes cives in hoc imperio minus timendi. Nam ubi plures ur- bes libertate gaudent, non sufBcit ei, qui viam ad imperium affe- clat, urbem unam occupare, ut imperiura in reliquas obtineat. Et denique in hoc imperio libertas pluribus communis. Nam ubi una sola urbs regnat , eatenus reliquarum bono consulitur, qua- lenus regnanti huic urbi expedit.

CAP. X. De aristocratia. Finis.

1. Imperii utriusque aristocratici fundamentis explicatis et ostensis superest, ut inquiramus, an aliqua causa culpa- bili possint dissolvi aut in aliam formam mutari. Priraaria causa, unde huiusmodi imperia dissolvuntur, illa est, quam acutissimus Florentinus*) Disc. 1. lib. 3. in Tit. Livium ob- servat, videlicet quod ,,im.perio, sicuti humano corpori, quoti- die aggregatur aliquid, quod quandoque indiget curatione.^'^ Atque adeo necesse esse, ait, ut aliquando aliquid accidat, quo imperiura ad suum principiura, quo stabiliri incepit, redigatur, Quod si intra debitum tempus non acciderit, vitia eo usque cre- scent, ut tolli nequeant nisi cura ipso imperio. Atquehoc, in-

*) Laudavit Spinoza bis verbis „Nic. MachiavelU, discorsi sopra la prima deca di Tito Livio 1. III. cap. 1." Opere ed. 1813. vol. III. p. 301. Cf. tract. poL5, 7.*

CAP. X. 129

quit, vel casu contingere potest, vel consilio etprudcntia legum aut viri eximiac virtutis. Nec dubitare possumus, quin haec res maximi sit ponderis, etquod, ubi huic incommodo provisum non sit, non poterit imperium sua virtule, sed sola fortuna per- manere; et contra , ubi huic malo remediura idoneum adhibitum fuerit, non potcrit ipsum suo vitio, sed solummodo inevitabili aliquo fato cadere, ut mox clarius docebimus. Primum quod luiic malo remedium occurrebat, hoc fuit, ut scilicet singulis lustris supremus aliquis dictator in mensem unum aut duos crec- tur, cui ius esset de senatorum et cuiuscuraque ministri factis cognoscendi, iudicandi et statuendi , et consequenter imperium ad suum principium restituendi. Sed qui imperii incommoda vilare studet, remedia adhibere debet, quae cum imperii natura conveniant, et quae ex ipsius fundamenlis deduci queant, alias in Scyllam incidet cupiens vitare Charybdin. Est quidem hoc ve- rura, quod omnes tam qui regunt, quam qui reguntur, metu supplicii aut damni contineri debeant, ne impune vel cumlucro peccare liceat ; sed contra certum etiam est , quod si hic melus bonis el malis hominibus communis fuerit, versetur necessario imperiura in summo periculo. Quura igitur dictatoria potestas absolutasit, non potest non esse omuibus formidabilis, praeser- tim si statuto tempore, ut requiritur, diclator crearetur, quia tum unusquisque gloriae cupidus eum honorera summo studio ambiret; et certum est, quod in pace non tam virtus quam opu- lentiaspectatur, ita ut quo quisque superbior, eo faciiius honores adipiscatur. Et forte hac de causa Romani nullo constituto tem- pore, sed forluita quadam necessitate coacti dictatorera facere consueverant. At nihilo minus ,,tumor dictatoris, ut Ciceronis verba referam*), bonis iniucundus" fuit. Et sane, quandoquidem haec dictatoria potestas regia absolute est, potest non absque magno reipublicae periculo imperium aliquando in monarchicura mutari, tametsi in tempus, quantumvis breve, id fiat. Adde quod, siad creandum dictatorem nullum cerlum tempus designa- tum sit, ratio tum nulla temporis intercedentis ab unoadalium, quam maxirae servandara esse dixiraus, haberetur, et quod res

*) Cic. ad Quint. fratr. III, 8, 4. In edd. leg. riimor , non luraor, Spinozn II. 9

130 TRACTATUS POLJTICI

etiam vaga admodum esset, ut facile uegUgeretur. Nisi itaque haec dictatoria potestas aeterna sit et stabilis , quae servata imperii forma in unum deferri nequit, erit ea ipsa, et consequenter rei- publicae salus et conservatio admodura incerta.

2. At contra dubitare nequaquam possumus (per art. 3. cap. 6.), quod si possit servata imperii forma dictatoris gladius perpe- tuus et malis tantummodo formidini esse, nunquam eo usquevi- tia invalescere poterunt, ut tolli aut emendari nequeant. Ut igitur has omnes conditiones obtineamus , syndicorum concilium con- cilio supremo subordinandum diximus, ut scilicet dictatorius ille gladius perpetuus esset, non penes personam aliquam naturalem, sed civilem , cuius membra plura sint , quam ut imperium inter se possint dividere (per art. 1. et 2. praeced. cap.) vel in scelere aliquo convenire. Ad quod accedit, quod a reliquis imperii rau- neribus subeundisprohibeantur , quod militiae stipendia non sol- vant, et quod denique eius aetatis sint, ut praesentia ac tuta, quam nova et periculosa malint. Quare imperio nullum ab iis periculura, et cousequenter non bonis , sed malis tantummodo formidiui esse queunt , et revera erunt. Nam ut ad scelera peragenda debiliores, ita ad maliliam coercendam potentiores sunt. Nam praeterquam quod principiis obstare possunt (quia concilium aeternum est), sunt praeterea numero satis magno , ut sine invidiae timore po- tentem unum aut alterum accusare et damnare audeant; praeser- tira quia suffragia calculis feruntur, et sententia nomine totius concilii pronuntiatur.

3. At Romae plebis tribuni perpetui etiam erant; verum ira- pares, ut Scipionis alicuiuspotentiam premerent; etpraetereaid, quod salutare esse iudicabant, ad ipsum senatum deferre debe- bant, a quo etiam saepe eludebantur, efficiendo scilicet, ut plebs ei magis faveret, quem ipsi senatores minus timebant. Ad quod accedit , quod tribunorum contra patricios auctoritas plebis favore defeuderetur, et quotiescumque ipsi plebem vocabant, seditionem potius movere , quam concilium convocare viderentur. Quae sane incommoda in imperio, quod in praecedd. duobus capp. descripsi- mus, Jocum non habent.

4. Verumenimvero haec syndicorum auctoritashocsolummodo praestare poterit, ut imperii forma servetur , atque adeo prohibere,

CAP. X. 131

ne leges infriugaatur, et ne cuiquani cum lucro peccare liceat; scd nequaquani efficere poterit, ne vitia, quae lege prohiberi ne- queunt, gliscant, utsuntilla, in quae bomines otio abuiidantes incidunt, et ei quibus imperii ruina non raro sequitur. Homines enim in pace deposito raetu paulatim ex ferocibus barbaris civiles seu humani, et ex humanis niolles et inertes fiunt, nec alius alium virtute , sed fastu et luxu excellere studet. Unde patrios mores fastidire, alienos induere , hocest, servire incipiuut.

5. Ad haec mala vitandum multi conati sunt leges sumptuarias condere ; sed frustra. Nam omnia iura , quae absque uila alterius iniuria violari possunt, ludibrio habentur, et tantum abest, ut honiinum cupiditates et libidinem frenent, quin contra easdem intendant. Nam nitimur in vetitum semper, cupimusque ne- gata.*) Nec unquam hominibus otiosis ingenium deest ad eludenda iura , quae instituuntur de rebus, quae absolute prohi- beri nequeunt, ut sunt convivia , ludi, ornatus et alia huiusmodi, quorum tantummodo excessus malus et ex uniuscuiusque fortuna aestimandus est , ita ut lege nulla universali determinari queat.

6. Concludo itaque, communia illa pacis vitia, de quibus hic loquimur, nunquam directe, sedindirecte prohibenda esse, talia scilicet imperii fundamenta iaciendo , quibus fiat , ut plerique non quidem sapienter vivere studeant (nam hoc impossibile est), sed ut iis ducantur affectibus , ex quibus reipublicae maior sit utilitas. Atque adeo huic rei maxime studendum , ut divites si non parci, avari tamen sint. Nam non dubium est, quin, si hic avaritiae affectus, qui universalis est et constans, gloriae cupidine fovea- tur, plerique rei suae sine ignominia augendae summum ponant studium , quo honores adipiscantur et summum dedecus vitent. Si itaque ad fundamenta utriusque imperii aristocratici, quae praecedd. duobus capp. explicui,attendaraus, hoc ipsum exiisdera sequi videbimus. Numerus enim regentium in utroque adeo ma- gnus est, ut divitum maximae parti aditus ad regimen pateat et ad imperii honores adipiscendos.

7. Quod si praeterea (uti diximus art. 47. cap. 8.) statuatur, ut patricii , qui plus debent , quam sunt solvendo ; ordine patricio

•) Ovid. amor. lil, 4, 17.

9*

132 TRACTATUS POLITICI

deturbentur , et qui bona sua infortunio perdiderunt, ut in iu- tegruin restituantur, non dubium est, quin omnes, quantum poterunt, conabuntur bona sua conservare. Peregrinos prae- (erea habitus nunquam concupiscent, nec patrios fastidient, si .lege constiluatur, ut patricii et qui honores ambiunt, singulari veste dignoscantur : de quo vide art. 25. et 47. cap. 8. Et praefer haec alia in quocumque imperio cura natnra loci et gentis ingenio consentanea excogitari possunt , et in eo apprime vigilari , ut sub- diti magis sponte , quam lege coacti suum ofBcium faciant.

8. Nam imperium, quod nihil aliud prospicit, quam ut ho- mines metu ducantur, raagis sine vitiis erit, quam cum virtute. Sed homines ita ducendi sunt, ut non duci, sed ex suo ingenio et libero suo decreto vivere sibi videantur; atque adeo ut solo liber- tatis amore, rei augendae studio, speque imperii honores adipi- scendi retineantur. Ceterum imagines, triumphi et alia virtutis incitamenta raagis servitutis , quam libertatis sunt signa. Servis enim , non liberis virtutis praemia decernuntur. Fateor quidem homines his stiraulis maxime incitari; sed ut haec in initio viris magnis, ita postea crescente invidia ignavis et opum raagnitudine tumidis decernuntur, magna omnium bonorum indignatione. Deinde qui parentum triumphos et imagines ostentant, iniuriam sibi fieri credunt, ni reliquis praeferantur. Denique, utaliata- ceam, hoc certum est, quod aequalilas, qua semel exuta com- munis libertas necessario perit, conservari nullo modo possit, simulatque alicui viro virtute claro singulares honores iure publico decernuntur.

9. His positis videamus iam, an huiusmodi imperia culpabili aliqua causa possint destrui. Verum si quod imperium aeternum esse potest, illud necessario erit, cuius semel recte instituta iura inviolata manent. Anima enim imperii iura sunt. His igitur servatis servatur necessario iraperium. At iura invicta esse ne- queunt, nisi et ratione et corarauni hominum affectu defendantur ; alias si scilicet solo rationis auxilio nituntur, invalidae sane sunt facileque vincuntur. Quum itaque utriusque imperii aristocratici iura fundamentalia cum ratione et communi hominum afiFectu con- ycnirc ostenderimus ; possuraus ergo affirmare, si quae ulla im-

CAP. X. 133

perla, haec necessario aeterna fore, vel nulla culpabili causa, sed fato tantummodo aliquo inevitabili posse destrui.

10. At obiici nobis adhuc polest, quod, quamvis imperii iura in praecedd. ostensa ratione et communi hominum affectu defen- dantur, possint nihilo minus aliquando vinci. Nam nullusaffe- ctus est , qui aliquando a forliori et contrario afifectu non vincatur; timorem namque mortis a cupidine rei alienae saepe vinci vide- mus. Qui hostem metu territi fugiuut, nullo alterius rei metu detineri possunt; sed sese in flumina praecipitant vel in ignem ruunt, ut hostium ferrum fugiant. Quantumvis igitur civitas recte ordinata et iura optime instituta sint, in maximis tamen im- perii angusliis, quando omnes, ut Gt, terrore quodam panico capiuntur, tum omnes id solum, quod praesens metus suadet, nuUa futuri neque legum habita ratione , probant , omnium ora in virum victoriis clarum vertuntur, eundemque legibus solvunt, atque ipsi imperium (pessimo exemplo) continuant totamque rem- publican ipsius fidei committunt : quae res sane Romani imperii eiitii fuit causa. Sed uthuic obiectioni respondeam, dico primo, quod in recte constituta republica similis terror non oritur , nisi ex fusta causa. Atque adeo is terror et confusio ex eo orta nulli causae, quae prudenlia humana vitari poterat, adscribi potest. Deinde notandum, quod in republica, qualem in praecedd. de- scripsimus, fieri non potest (perart. 9. et25. cap. 8.), ut unus aut alter virtutis fama ita excellat, ut omnium ora in se vertat; sed necesse est, ut plures habeat aemulos, quibus plures alii faveant. Quamvis itaque ex terrore confusio aliqua in republica oriatur, leges tamen fraudare atque aliquem contra ius ad im- perium militare renuntiare nemo poterit, quin statim conlentio aliorum petentium oriatur, quae ut dirimatur, necesse tandem erit ad semel statuta et ab omnibus probata iura recurrere , atque res imperii secundum leges latas ordinare. Possum igitur abso- lute aflBrmare , quum imperium , quod una sola urbs , tum prae- cipaeillud, quod pluresurbes tenent, aeternum esse , sivenulla interna causa posse dissoM aut in aliam formam mutari.

13 i TRACTATUS POUTICI

CAP. XI. De democratla.

. 1. Transeo tandem ad tertium et omniDo absolutum impe- riura, quod democraticum appellamus. Huius ab aristocra- tico differentiam in hoc potissimum consistere diximus , quod in eo a sola supremi concilii voluntate et libcra electione pendeat, ut hic aut ille patricius creetur , ita ut nemo ius suffragii et munera imperii subeundi hereditarium habeat, nemoque id ius sibi po- scere iure possit , ut in hoc, de quo iara agimus, imperio fit. Nam oranes, qui ex parentibus civibus vel qui inpatrio ilio solo nati, vcl qui de republica bene meriti sunt, vel ob alias causas, ob quas iex alicui ius civis dare iubet , ii , inquam , omnes ius suffra- gii in supremo concilio muneraque imperii subeunda iure sibi poscunt ; nec denegare iis licet , nisi ob crimen aut infamiam.

2. Si igitur iure institutum sit , ut seniores tantummodo, qui ad certum aetatis annum pervenerunt, vel ut soli primogeniti , si- mulatque per aetatem licet, vel qui certam pecuniae summam reipublicae contribuunt , ius suffragii in supremo concilio et ira- perii negotia tractandi habeant, quaravis hac ratione fieri posset, ut supreraura concilium ex paucioribus civibus componeretur, quam illud imperii aristocratici, de quo supra egimus, erunt nihilo minus huiusmodi iraperia deraocratica appellanda, quon- iam eorura cives, qui ad regendara rerapublicam destinantur, non a supremo concilio ut optimi eliguntur, sed lege ad id desti- nantur. Et quamvis hac ratione huiusmodi imperia, ubi scilicet non qui optimi, sed qui forte fortuna divites, vel qui primi natl sunt, ad regiraen destinantur, imperio aristocratico cedere videantur, tamen si praxin seu coramunem hominum condi- tionem spectemus, res eodera redibit. Nam patriciis ii seraper optimi videbuntur , qui divites vel ipsis sanguine prosimi vel ami- citia coniuncti sunt. Et sane si cum patriciis ita comparatum esset, ut liberi ab omni affectu, et solo studio publicae salutis ducti collegas patricios eligerent, nullum esset imperium cum aristocratico comparandura. Sed rem contra omnino sese haberc satis superque ipsa experientia docuit, praesertim in oligar- chiis, ubi palriciorum voluntas ob defectum aemulanlium

CAP. XI. 135

maxime legc solnta est. Ibi enini studio optimos a concilio arcent patricii , et eos sibi socios in concilio quaerunt, qui ab eorum ore pendent, i(a ut in simili impcrio multo infclicius res eius sese habeant, propterea quod patriciorum electio ab absoluta quorun- dam libcra sive omni lege soluta voluntate pendeat. Sed ad ince- ptum redeo.

3. Ex dictis in praeced. art. patet , nos posse imperii democra- (ici diversa genera concipere. Sed meum institutum non est de unoquoque, sed de eo solummodo agere, ,,in quo oranes abso- lute, qui solis legibus patriis (enentur, et praeterea sui iuris sunt honesteque vivunt, ius sufFragii in supremo concilio habentmu- neraque imperii subeundi." Dico expresse : quisoUs legibnspa- triis tenentur, ut peregrinos secludam, qui sub alterius imperio esse censentur. Addidi praeterea: quod, praeterquam quod le- gibus imperii teneantur, reliquis sui itiris sint, utmuliereset servos secluderem , qui in potestate virorura et dominorum , ac etiam liberos et pupillos quam diu sub potestate parentum et tu- torum sunt. Dixidenique: honesteque vivunt , utii apprime se- cluderentur, qui ob crimen aut aliquod turpe vitae genus infames sunt.

4. Sed forsan rogabit aliquis, num feminae ex natura an ex instituto sub potestate virorum sint? Nara, si ex solo instituto id factum est, nulla ergo ratio nos coegit feminas a regimine scclu- dere. Sed si ipsam experientiam consulamus , id ex earum imbe- cillitate oriri videbimus. Nam nullibi factum est, ut viri etfe- minae simul regnarent, sed ubicunque terrarum viri et feminae repcriuntur , ibi viros regnare et feminas regi videmus , et hac ra- tione utrumque sexum concorditer vivere. Sed contra Amazonae, quas olim regnasse fama proditum est, viros in patrio solo mo- rari non patiebantur, scd ferainas tantummodo alebant, mares autem , quos pepererant , necabant. *) Quod si ex natura femi- nae viris aequales essent, et animi fortitudine et ingenio , in quo maxime humana potentia, et consequenter ius consistit, aeque pollerent, sane inter tot tamque diversas nationes quaedara repe- rirentur, ubi uterque sexus pariter regeret , etaliae, ubiafemi-

*) Conf . Jastini histor. 2 , 4.

136 TRACTATUS POLITICI CM'. XI.

nisvirl regerentur atque ita educareutur, ut ingenio minus pos- sent. Quod quum nullibi factum sit, afiSrmare omnino licet, feminas ex natura non aequale cum viris liabere lus ; sed eas viris necessario cedere, atque adeo fieri non posse, ut uterque sexus pariter regat , et multo minus , ut viri a feminis regantur. Quod si praeterea humanos affectus consideremus , quod scilicet viri ple- rumque ex solo libidinis afifectu feminas ament, et earum inge- nlum et sapientiam tanti aestiment, quantum ipsae pulchritudine pollent, et praeterea quod viri aegerrime ferant, ut ferainae, qnasamant, aliis aliquo modo faveant , et id genus alia , levi neg- otio videbimus, non posse absque magno pacis detrimento fieri, ut viri et feminae pariter regant. Sed de his satis.

Reliqua desiderantur.

T.

EPISTOLAE

DOCTORUM QUORUNDAM VIRORUM

A D

BENEDICTUM DE SPINOZA

BIDSDEMqCK

RESPONSIONES

AD ALlORtM EltS OPKKBM ELUCIDATIONEM NOJi PARBM FACIENTKS.

EX

PRAEFATIONE EDITORIS

B. D. S. OPERUM POSTHUMORUM.

Epistolae nec secundutn niateriam, nec secundum eo- runi auctoritatem , a quibus vel ad quos sciiptae sunt, in ordinem sunt redactac, sed iuxta tempora, in quibus exaratac sunt. Ea tamen ratione ordinatae sunt, ut omnes unius eiusderaquc viri epistolae et ad eas responsiones se invicem sequantur. Quia vero non quisscribat, sed quid scribatur attendendum est, quaedam scribeutiuni nomina omnibus literis, quaedara tantura initialibus, quacdara nullis plane expressa sunt. Notet quoque lectorbene- volus, ei non mirum esse debere, si deprehendat in his epistolis ethicam, tum teraporis ineditam, tam abeo, qui literas scribit, quam ab eo , qui eis respondet , allegari ; ea namque ante raultos annos a diversis fuit descripta et iis communicata. Haec hic loci raonere visura fuit, ne quis suspicetur ethicara antehac editam fuisse. Notandum insuper est, omnes, paucis exeraptis epistolis, Latine conscriptas esse.

INDEX EPISTOLARUM.

1. Henr. Oldenburgius Benedicto 13. Spinoza Oldenburgio. de Spinoza. 14. Oldenburgius Spinozae.

2. Spinoza Oldenburgio. 15. Spinoza Oldenburgio.

3. Oldenburgius Spinozae. 16. Oldenburgius Spinozae.

4. Spinoza Oldenburgio. 11. Oldenburgius Spinozae.

5. Oldenburgius Spinozae. 18. Oldenburgius Spinozae.

6. Spinoza Oldenburgio. 19. Spinoza Oldenburgio.

7. Oldenburgius Spinozae. 20. Oldenburgius Spinozae.

8. Oldenburgius Spinozae. 21. Spinoza Oldenburgio.

9. Spinoza Oldenburgio. 22. Oldenburgius Spinozae.

10. Oldenburgius Spinozae. 23. Spinoza Oldenburgio.

11. Oldenburgius Spinozae. 24. Oldenburgius Spinozae.

12. Oldenburgius Spinozae. 25. Spinoza Oldenburgio.

II.

26. Simon de Yries Spinozae. 28. Spinoza Simoni de Yries

27. Spinoza Simoni de Vries.

Ili. (XV.)

29. Spinoza viro doctissimo L. M.

IV.

30. Spinoza Petro Ballino. (ex Belg. vers.)

V.

31. Guil. de Blyenbergh Spinozae. (ex Belg. vers.)

32. Spinoza Blyenberghio. (ex Belg. vers.)

33. Biyenbergh Spinozae. - - -

34. Spinoza Blyenberghio. - -

35. Blyenbergh Spinozae. - -

36. Spinoza Blyenberghio. - - -

37. Blyenbergh Spinozae. - - -

88. Spinoza Blyenberghio. - - -

VI.

89. Spinoza viro amplissimo ***** (ex Belg. vers.)

40. - - - . _ _ _

41. » _ _ _ _ - _

vn.

42. Spinoza viro doctissimo I. B.

INDEX. 141

VIII.

43 Spinoza ornalissimo viro I. v. M. (ex Belg. vers.)

IX.

44. Spinoza viro humanissinio I. I. (ex Belg. vers.)

45. - - - _ - _ - 4f>. - - - _ _ _ _

47. - - - _ _ _ _

X.

48. L. d. V. viro doctissimo I. 0. 49. Spinoza viro doclissimo I. O.

XI.

50. Spinoza viro humanissimo •*••♦• (ex Belg. vers.)

XII.

51. Leibnitius Spinozae. 52. Spinoza Leibnilio.

XIII.

53. Liidovicus Fabritius Spinozae. 54. Spinoza Ludovico Fahritio.

XIV.

.'•5. •••*•• Spinozae. (ex Belg. vers.)

5fi. Spinoza viro amplissimo •*•••• (ex Belg. vers.)

57. •••••• Spinozae. (ex Belg. vers.)

58. Spinoza viro amplissimo ****** (ex Belg. vers.)

59. •••••• Spinozae. (ex Belg. vers.)

60. Spinoza viro amplissimo ****** (ex Belg. vers.)

XV. (III.)

61. •'**'* Spinozae. 67. ****** Spinozae.

62. Spinoza viro doctissimo *** *** 68. Spiiiozavironobilissimo*'* "*

63. ****** Spinozae. 69. ****** Spinozae.

64. Spino/.avironobilissimo*'***' 70. Spinoza vironobilissimo"****

65. ****** Spinozae. 71. ****** Spinozae.

66. Spinoza viro doctissinao ****** 72. Spinoza vironobilissimo******

XVI.

73. Albertus Burgh Spinozae. 14. Spinoza Alberto Burgh.

INDEX EPISTOLARUM CHRONOLOGICUS.

Sp. indicai epistolam esse ab ipso Spinoza scriplam; ceterae sunt ab

aliis ad Spinozam missae. Signum interrogationis (?) quibusdam epistolis additum esl, ubi non

nisi ex earum ordine annum licet coniicere.

A. p. Chr. n. 1661. Ep. 5.

Ep. 1. Ep. 6: Sp.

Ep. 2. Sp. A. p. Chr. 1662. Ep. 3. Ep. 7. ?

Ep. 4. Sp.

14Z

INDEX.

A. p. Chr. 1663.

Ep. 47. Sp.

Ep. 26.

Ep. 51.

Ep. 27. Sp.

Ep. 52. Sp.

Ep. 28. Sp. ■<

A. p. Chr. 1673.

Ep. 8.

Ep. 53.

Ep. 29. Sp.

Ep. 54. Sp.

Ep. 9. Sp.

A. p. Chr. 1674.

Ep. 10.

Ep. 50. Sp.

Ep. 11.

Ep. 55.

A. p. C/ir. 1664.

Ep. 56 Sp.

Ep. 30. Sp.

Ep. 57.

Ep. 31.

Ep. 58. Sp.

A. p. Chr. 1665.

Ep. 59.

Ep. 32. Sp.

Ep. 60. Sp.

Ep. 33.

Ep. 61.

Ep. 34. Sp.

Ep. 62. Sp.

Ep. 35.

A. p. Chr. 1675.

Ep. 36. Sp.

Ep. 63.

Ep. 37.

Ep. 64. Sp.

Ep. 38. Sp.

Ep. 17.

Ep. 12.

Ep. 18.

Ep. 13. Sp.

Ep. 65.

Ep. 14.

Ep. 66. Sp.

Ep. 15. Sp.

Ep. 67.

Ep. 16.

Ep. 68. Sp.

A. p. Chr. 1666.

Ep. 73.

Ep. 39. Sp.

Ep. 19. Sp.

Ep. 40. .Sp.

Ep. 20.

Ep. 41. Sp.

Ep. 21. Sp.

Ep. 42. Sp.

Ep. 22.

Ep. 43. Sp.

Ep. 23. Sp. ?

A. p. Chr. 1667.

Ep. 74. Sp. ?

Ep. 44. Sp.

A. j>. Chr. 1676.

Ep. 45. Sp.

Ep. 24.

A.p. Chr. 1669.

Ep. 25. Sp.

Ep. 46. Sp.

Ep. 69.

A. p. Chr. 1671.

Ep. 70. Sp.

Ep. 48.

Ep. 71.

Ep. 49. Sp.

Ep. 72. Sp.

EPISTOLA 1.

Arg. Spinozae scienlia et humanitatc laudata Oldenhurgius menlionetn facit coUoquii Rhenoburgi de Deo, de exlensione al. habiti, super quibus rebus ut Tusius exponat pbilosophum enixe rogat.

Clarissinio viro B. d. S.

HENRICUS OLDENBURGIUS.

GlARISSIME DOMIIiiE, AMICE COLENDE,

T.am aegre nuper, quum libi in secessu fuo Rheuoburgi ad- essem*), a latere tuo divellebar, ut quam primum in Angliam factus sum redux, tecum rursus unire, quantum fieri potest, cqramercio saltem epistolico annitar. Rerum solidarum scientia, coniuncta cum humanitate et morum elegantia (quibus omnibus natura et industria amplissime te locupletarunt) eas babent ia se- metipsis illecebras, ut viros quosvis ingenuos et liberaliter edu- catos in sui amorem rapiant. Age itaque, vir praestantissime, amicitiae non fucatae dextras iungaraus , earaque orani studiorum ct officiorura genere sedulo colamus. Quod quidera a tenuitate mea proficisci potest, tuum iudica. Quas tu possides ingenii do- tes, earum partem, quum sine tuo id fieri detriraento possit, me mihi vindicare sinas. 2. Habebanius Rhenoburgi sermonera de Deo, de extensione et cogitatione infinita , de horum attributorum discrimine et convenientia, de ratione unionis animae huraanae cumcorpore; porro de principiis philosophiae Cartesianae et Ba- conianae. 3. Verura quum quasi per transennam et in transcursu duntaxat de tanti momenti argumentis tunc loqueremur, atque in- terim ista omnia menti meae crucem figant, ex amicitiae inter nos initae iure tecuraagere nunc aggrediar, ac peramanter rogare, ut circa subiecta praememorata tuos conceptus nonnihil fusius mihi

') Rhenoburgi (Rhynsburg), in vico prope Lugdunum, Spinoza ver- satus est ab a. 1661 1664.

144 EPISTOLA I. II.

exponere, imprimis vero in hisce duobus me edocere non graveris, videlicet, primo, qua in re extensionis et cogitationis vcrum dis- crimenponas; secundo, quos in Cartesii et Baconis philosophia defectus observes, quaque ratione eos e medio tolli ac solidiora substitui posse iudices. Quo liberalius de hisce et similibus ad me scripseris, eo arctius me tibi devincies et ad paria, si modo possim , praestanda vehemcnter obstringes. 4. Sub prelo hic iam sudant exercitationes quaedam physiologicae a nobili quodam Anglo, egregiae eruditionis viro, perscriptae.*) Tractant illae de aeris indole et proprietate elastica , quadraginta tribus experimen- tis comprobata, de fluiditate item et firmitudine et similibus. Quam primum excusae fuerint, curabo , ut per amicum, mare fortassis traiicientem , tibi exhibeantur. Tu interim longum vale et amici tui memor vive , qui est Londini d. ^ August. 1661.

tuus otnni affectu et studio

Henricus Oldenburg.

EPISTOLA II.

Arg. Spinoza respondet deBniendo Deum et attrlbulum , mitlilque ut melius intelligatur ethices part. 1. definitiones, axioraata et quatuor primas proposiliones. Fine epistolae de quibusdam Cartesii el Ba- conis erroribus disputat. (Rhenoburgi mense Sept. 1661.)

Viro nobilissimo ac doctissirao Henr. Oldenburgio

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

VlR CLARISSIME ,

Quam grata sit mihi tua amicitia, ipse iudicare poteris, modo simul a tua humanitate impetrare possis , ut tibi ad virtutes , qui- busabundas, reflectere liceat, etquamvis, quam diu ipsas con- templor, non parum mihi videar superbire , nempe quod eam te- cum iuire audeam, praesertim dum cogito amicorum omnia, prae-

*) Sunt Roberti BoyJii ,,lentamina physiologica . . . cum historia flui- ditatis et firmilatis. Ex Angl. translala." Amstel. 1667. 12. Conf. epp. seqq.

K1>1ST0LA 11. 145

cipuc spirilualia, deberc esse conmiunia ; lamen boc luac humani- tati potius, simul etbenevolentiae, quammibi, erit tribuendura. Summitatc enim iliius te deprimere et copia buius adeo mc locu- plelare voluisti, ut arctam amicitiam, quam mibi conslauter pol- liceris et a me reciprocam dignalus es petcre, inire non vcrear, eaque ut sedulo coiatur, enixe sira curaturus. 2. Ingenii mei dotes quod attinet, si quas possiderem, eas le tibi vindicare li- beniissime sinerem, quamquam scirem , id non siue meo magno detrimento futurum. Sed ne videar boc modo tibi, quod a me iure amiciliaepelis, velie denegare, quid circailla, dequibuslo- quebamur, sentiam, conabor explicare; quamquam non putem, nisi tua benignitas intersit, hoc raedium futurum , ut mibi arctius dcvinciaris. 3. De Deo itaque incipiam breviter dicere; quem definio esse ens constans infinitis attributis, quorum unumquod- que est infinitum sive summe perfectum in suo genere. Ubi no- tandum, me per attributum intelligere omne id, quod concipi- tur per se et in se; adeoutipsiuscouceptusnoninvolvatconceptum allerius rei. Ut ex. gr. extensio per se et in se concipitur ; at mo- tus non item. Nam concipitur iu alio, et ipsius conceptus involvit extensionem. 4. Verum, quod haec sit vera Dei definilio, con- statexhoc, quod per Deum iotelligaraus ens sumrae perfectum elabsolute infinitum. Quod autem tale ens existat, facile est ex hac definitionc demonstrare; sed, quia non est huius loci, de- monstratione supersedebo. 5. Sed quod hic demonstrare debeo, ut primae quaestioni viri clar. satisfaciara , sunt baec sequentia : primo, quod in rerum natura non possunt existere duae substan- liae, quin tota essentia differant; secundo, substantiam non posse produci; sed quod sit de ipsius essentia existere; tertio, quod omnis substantia debeat esse infinita sive summe perfecfa in suo genere. 6. Quibus demonstratis facile poterit videre vir clar. quo tendam, modo simul attendat ad definitionem Dei, adeo ut non sit opus apertius de bis loqui. Ut autem haec clare et breviter demonstrarem, nihil melius potui excogitare, nisi ut ea more geo- melrico probata examini tui ingenii subiicerem; ea itaque hic se- paratim mitto, tuuraque circa ipsa iudicium eispectabo.*} 7.Petis

*) Vlde elhices partem 1. ab initio usque ad prop. 4. Spinnxa II. ] 0

146 EPISTOLA II.

a nie secundo, quosnam errores in Cartesii et Baconis philosophia observem. Qua in re, quamvis meus mos non sit aliorum errores detegere , volo etiam tibi morem gerere. Primus ilaque et maxi- mus est, quod tam longe a cognitione primae causae et originis omnium rerum aberrariot; secundus, quod veram naturam huraa- uae mentis non cognoverint; tertius, quod veram causam erroris nunquam assecuti sint: quorum trium quam maxime necessaria sit vera cogoitio , tantum ab iis ignoratur, qui omui studio et di- sciplinaprorsus destituti sunt. Quod autem a cognitione primae causae et humanae mentis aberraverint, facile colligitur ex veritate trium propositionum supra memoratarum : quare ad solum tertium errorem ostendeodum me converto. 8. De Bacone parum dicam, qui de hac re admodum confuse loquitur et fere nihil probat; sed tantum narrat. Nam primo supponit, quod intellectus humanus praeter fallaciam sensuum sua sola natura fallitur, omniaque fingit ex analogia suae naturae et non ex analogia uuiversi, adeo ut sit instar speculi inaequalis ad radios rerum, qui suam naturam natu- rae rerum immiscet etc. Secundo, quod intellectus bumanus fertur ad abstracta propter naturam propriam, atque ea, quae fluxa sunt, fingit esse constantia etc. Tertio, quod iutellectus liumanus gli- scat , ueque coosistere aut acquiescere possit : et quas adhuc alias causas adsignat, faciie omnes ad unicam Cartesii reduci possunt ; scilicet quia voluntas humana est libera et latior intellectu , sive ut ipse Verulamius magis confuse loquitur, quia ,,intellectus luminis sicci non est, sed recipit infusionem a voluntate."*) (Notandum bic, quod Verulamius saepe capiat intellectum pro mente, in quo a Cartesio differt.) 9. Hanc ergo causam , ceferas ut nullius mo- menti parum curando , ostendam esse falsam ; quod et ipsi facile vidisseut, modoattendissentad hoc, quod scilicet voluntas differt ab bac et illa volitione , eodem modo ac albedo ab hoc et illo albo, sive humanitas ab hoc et illo homine; adeo ut aeque impossibile sit concipere, voluntatem causam esse huius ac illius volitionis, atque humanitatem esse causam Petri et Pauli. 10. Quumigitur voluntas non sit nisi ens rationis, et nequaquam dicenda causa hu- iusetillius volitionis; et particulares volitiones, quia, utexistatit.

*) Vide Baconi Verulamii novum organum scient. libr. 1. aphorism. 49.

EPISTOLA II. III. 147

egeut causa, non possiut dici liberae, sed uecessario sint tales, quales a suis causis delerminanlur; et denique secunduni Carte- sium ipsissimi errores sint parlicuiares voliliones : iude necessario sequitur, errores, id est, particulares volitiones, non esse libe- ras, sed determiuari a causis externis et nulio modo a voiuntate; quod demonstrare promisi etc.

E P I S T O L A III.

AitG. Oldenburgius diversas movet quaestiones de Deo eiusque exi- slenlia, de cogilatione el de eth. part. 1. asioniatis, simulque amicum de collegio quodam philosophico certiorem facit et Boylii librum de exercitalionibus physiologicis mittere denuo promiltit.

Clarissirao viro B. d. S.

HENRICUS OLDENBURGIUS.

VlR PRAKSTANTISSIME ET AMICISSIME ,

Redditae inihi sunt perdoctae tuae literae et magna cum volu- ptate perlectae. Geometricum tuum probandi morem valde probo ; sed meam simul hebetudinera incuso , quod , quae tam accurate doces, ego haud ita prompte assequar. Patiaris igitur, oro, ut documenta istiusmeaetarditatis tibi prodam, dura sequentes quae- stiones moveo, earumque solutiones a tepeto. 2. Prima est, an clare et indubitanter intelligas, ex sola iila definitione , quam de Deo tradis, demonstrari, tale ens existere. Ego sane quum me- cum perpendo , definitiones non nisi conceptus mentis nostrae continere, luentem autem nostram multa concipere, quae non existunt, et fecundissimam esse in rerum semel conceptarum mul- tiplicalione et augraentatione, necdum video, quoraodo ex eo con- ceptu, quem de Deo habeo, inferre possim Dei existentiam. Pos- sum quippe ex raentali congerie omnium perfectionura, quas in hominibus, animalibus, vegetabilibus, mineralibus etc. depre- hendo, concipere et formare substantiara aliquam unam, quae omnes iilas virtutes solide possideat, quin imo raensmea valet eas- dem in infinitum multiplicare et augere; adeoque ens quoddam perfectissimum et excellentissiraum apud sese effigiare, quura tameu Dullateaus inde coucludi possit buiusmodi entis existentia.

10*

148 EPISTOLA III.

3. Secimda qtiaeslio est, an tibi sit indubitatum , corpus non ter- minari cogitatione, nec cogitationem corpore; quum adhuc sub iudice lis sit , quid sit cogitatio ; sitne raotus corporeus , an actus quidam spiritualis, corporeo plane contradistinctus? 4. Tertia est, an axiomatailla, quae mihi communicasti , habeas pro prin- cipiis indemonstrabiiibus et naturae luce cognitis nullaque proba-- tione egentibus. Fortasse primum axioma tale est. Sed non video, quomodo tria reliqua in talium numerum referri queant. Secun- dum quippe supponit, nihil existere in rerum natura praeter sub- stantias et accidentia, quum tamen multi statuant, tempus et locum ralionem habere neutrius. Tertium tuum axioma, re$ nempe, quae diversa habent attribiita, nihil habere interse com- jmme, tantum abest, ut clare a nie concipiatur, ut potius contra- rium eius tota rerum universitas videatur evincere. Res enim oranes nobis cognitae , tum in nonnullis inter se differunt, tum in quibusdam conveniunt. 5. Quartum denique, res scilicet, quae nihil commune habent inter se, xmam alterius causam esse ?ion posse, non ita perspicuum est inteliectui meo caliginoso, quin luce aliqua perfundi egeat. Deus quippe nihil formaliter comraune habet cum rebus crcatis , earum tamen causa a nobis fere omnibus habetur. 6. Haec igitur axiomata, quum apud rae non videantur extra omnem dubitatiouis aleam posita , facile coniicis , propositio- nes tuas iis superstructas non posse non vacillare. Et quo raagis eas considero, eo pluribus super eas dubitationibusobruor. 7.Ad primam quippe expendo, duos homines esse duas substantias et eiusdem attributi, quura et unus et alter ratione valeant; inde concludo , dari duas substantias eiusdem attrlbuti. Circa secun- dam considero, quum nihil possit esse causa sui ipsius, vix cadere sub captum nostrura, quomodo verum esse possit, substantiam nonposse produci, neque ab alia quactimque substantia. 8. Haec enim propositio omnes substantias causas sui statuit, easdemque omnes et singulas a se invicera independentes, totideraque deos facit et hac ratione primara omnium rerum causam negat: quod ipsum lubens fateor rae non capere , nisi hanc raihi gratiam facias, ut sententiam tuam de sublimi hoc argumento nonnihil enuclea- tius et plenius mihi aperias , doceasque, quaenara sit substantia- rum origo et productio , rerumque a se invicera dependentia et

KFISTOLA 111. IV. 149

mulua subordiuatio. Ut hac in re libere et fideuter mecum agas, per eam, quam inivimus, amicitiam te coniuro rogoque enixissime, ut persuasum tibi habeas quam niaxime, oniuia ista, quae mihi im- perliri dignaberis, integra et salva fore, meque nullatenus coni- missurum, ut eorum quippiam in tui noxam aut fraudem a me evulgetur. 9. In coliegio nostro philosophico experimentis et observaliouibus faciendis gnaviter , quantum per facultates iicet, induigemus et coucinnandae artium mechanicarum historiae im- nioramur, ratuni habentes ex principiis mechanicis formas et qua- litates rerum optime posse explicari et per motum , figuram atque texturam, et variaseorumcomplicationes omnia naturaeeffectapro- duci, nec opus esse, ut ad formas inexplicabiies et qualilates occultas, ceu ignorantiae asylum, recurramus. 10. Librum, quem promisi, libi transmittam, quam primum legati vestri Belgici, qui hic agunt, nuutium aliquem (ut saepe facere solent) Hagam Comitis expedient, aut quam primuni amicus quidam alius, cui tuto eum committere possim, ad vos excurret. Veniam peto meae prolixitati et libertati, atque unice rogo, ut quae sine ullis invo- lucris et elegantiis aulicis libere ad tuas reposui, in bonam partem, ut amici solent, accipias, meque credas sine fuco et arte Londini die 27. Septemb. 1661.

tibi addictissimum

Henr. Oldenbvrg.

E P I S T 0 L A IV.

Arg. Spinoza respondel ad quasdam Oldenburgii qnaesliones et dubi- tationes, ceteris propter lemporis brevitatem omissis, quum iter Amslelodamum facturus essel. (Riienoburgi m. Oct. 1661.)

Viro nobilissimo ac doctissimo Henrico Oldenburgio

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

VlR CLARISSIMB,

Dum paro ire Amstelaedamum , ut ibi hebdomadam unam ac alteram commorer, tuam perquam gratam epistolam accepi, tuas- que obiectiones iu tres, quas misi, proposiliones vidi; quibus

150 EPISTOLA IV.

solis , ceteiis propter temporis brevitatem omissis , conabor satis- facere. 2. Ad7j;-mrtm itaqiie dico, quod non exdefinitione cuiiis- cunique rei sequitur existentia rei definitae ; sed tantummodo (ut io scholio, quod tribus propositionibus adiunxi, demonstravi) sequitur ex definitione sive idea alicuius attributi, id est (uti aperte circa definitionera Dei explicui) rei, quae per se el in se con- cipitur. Rationem vero huius difTerentiae etiam in memorato scholio satis clare, ni fallor, proposui, praecipue philosopho. Sup- ponitur enim , non ignorare differenliam , quae est inter fictionem et inter clarum et distinctum conceptum; neque etiam veritatem huius axiomatis, scilicet, quod omnis definitio sive clara et di- stincta idea sit vera. Quibus notatis non video , quid ad primae quaestionis solutionem ultra desideretur. 3. Quare ad solutionem secmidae pergo : ubi videris concedere , quodsi cogilatio non pertineat ad exteusionis naturam, quod tum extensio non termina- retur cogitatione, nimiruni quum de exemplo tantum dubites. Sed nota, amabo, si quis dicat extensionem non extensione termi- nari, sed cogitatione; annon idem dicet, extensionem non esse absolute infinitam, sed tantuni quoad extensionem? Hoc est, non absolute mihi concedit extensionem, sed quoad extensionem, id est, in suo genere esse infinitam. At ais: forte cogitatio est actus corporeus. Sit; quamvis nulius concedam. Sedhocunum non negabis , extensionem , quoad extensionem , non esse cogita- tionem , quod ad meam definitionem explicandam et ad tertiam propositionem demonstrandam sufFicit. 4. Pergis tertio in ea, quae proposui, obiicere, quod axiomata non sunt inter notiones communes numeranda. Sed de hac re non disputo. Verum etiam de ipsorum veritate dubitas, imo quasi videris velle ostendere eorum contrarium magis esse vero simile. Sedattende, quaeso, ad definitionem , quam substantiae et accidentis dedi, ex qua haec omnia concluduntur. 5. Nara quum substantiam intelligara id, quod per se et in se concipitur , hoc est , cuius conceptus non in- volvit conceptum alterius rei ; per modificationem autem sive per accidens id, quod in alio est, et per id, inquoest, concipitur: hinc clare constat prirao , quod substantia sit prior natura suis accidentibus. Nam haec sine illa nec existere nec concipi possunt. Secundo, quod praeter substantias et accidentia nihil detur realiter

EPISTOLA IV. V. 151

sive extra intellecUim. Nam quicquid datur, vel per se vel per aliud concipitur , et ipsius conceptus vel involvit conceptum alte- rius rei, vel non iuvolvit. G. Tertio, quod res, quae diversa habent attributa, nihil habent inter se commune. Per attribulum enim eiplicui id, cuius conceptus non iuvolvit conceptum alterius rei. Quarto denique, quod rerum, quae nihil commune habentinter se , una alterius causa esse non potest. Nam quum nihil sit in effectu commune cum causa, totum, quod haberet, haberct a nihilo. 7. Quod autem adfers, quod Deus nihil formaliter com- mune habeat cum rebus creatis etc, ego prorsus contrarium statui in mea definitione. Dixi enim, Deum esse ens constans infinitis at- tributis, quorum unumquodque est inOnitum sive summe perfectura in suo genere. 8. Quod autem adfers in primam propositionem, quaeso, mi araice , ut consideres horaines non creari , sed tantum generari, et quod eorum corpora iara antea existebant, quaravis alio modo formata. Verura hoc concluditur, quod libenter eliam fateor, scilicet quod si una pars raateriae annihilaretur, siraul etiam tota eitensio evanesceret. Secunda autem propositio non multos deos facit, sed tantum unum, scilicet constantera infinitis attributis etc.

E P I S T O L A V.

Arg. Oldenburgius Boylii librum miltit et dolet quod philosophus doq ad omnia dubia respondere potuerit.

Clarisslmo viro B. d. S.

HENRICUS OLDENBURGIUS.

Amice plurimum colende , Libellura, quera proraiserara, en accipe, raihique tuum de eo iudiciura, inprirais circaea, quae de nitro deque fluiditate ac firmitudine inserit speciraina , rescribe. Gratias tibi maximas ago pro eruditis tuis literis secundis, quas heri accepi. 2. Doleo ta- men magnopere, quod iter tuura Amstelaedaraense obfuerit, quo niinus ad omnia mea dubia responderis. Quod tumpraetermissum, quam priraum per otiura licuerit, expedias oro. Multum quidem raihi lucis in posteriori hac epistola affudisti, non taraen tantum, ut omnem caliginera dispulerit; quod tum, credo, fiet feliciter,

1 52 EPISTOLA V. VI.

quando distincte et clare de vera et prima rerum origine me instru- xeris. 3. Quam diu enim perspicuum mihi non est , a qua causa et quomodo res coeperint esse, et quo nexu a prima causa si quatalissit, dependeant; omnia, quae audio quaeque lego , Jco- paem,h,d,ssolutaevidentur. Tu igitur, doclissime domine ut facemhac ,n re mihi praeeas, deque mea tide et gratitudine non dubites, en,xerogo, qui sum Londini d. '^ Octobr. 1661.

tibi addictissimus

HkNR. OtDENBDRG.

E P I S T O L A Vf.

'^'"'fl...H?['"^l^/'°.^^^ adnotationes ad librumlloberliBoylii de nitro flu.duate et firm.tate. (Rhenoburgi anno 1661. extr. aut a. 1662. [nl

Viro nobilissimo ac doctissimo Henr. Oldenburgio

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

VlR CtARISSIME ,

Librum ingeniosissimi Boylii accepi, eumque, quantum per otium hcuit, evolvi. Maximas tibi ago gratias pro munere hoc. Video me non malam antehac, quum primum hunc mihi librum promiseras, fecisse coniecturam , nempe, te non nisi de re magni momenti sollicitum fore. Vis interim , doctissime domine ut tlbi meum tenue de iis, quae scripsit, iudicium mittam, quod ut mea fert tenuitas, faciam, notando scilicet quaedam, quae mihi obscura sive minus deraonstrata videntur; neque adhuc omnia propter oc- cupationes percurrere , multo minus examinare potui. Quae igi- tur crca nitrum etc. notanda reperio , sequentibus accipe.

2. De nitro. Primo colligit ex suo experimento de rcdinte- grat,one nitri, nitrum esse quid heterogeneum , constans ex parti- bus hxis et volatilibus , cuius tamen natura (saltera quoad phaeno- raena) valde differt a natura partium, ex quibus componitur quaravis ex sola raera mixtura harum partium oriatur. Haec ,n- quam, conclusio, ut diceretur bona , videtur mihi adhuc requiri

EPISTOLA VI. 153

hliquod cxperimciUum , quo osleudatur spirilum nitri uon esse re- vcra nitrum, uequeabsque ope salis lisiviosi posse ad consisten- tiam reduci, neque crystaiiisari ; vel ad minimum requirebatur inquirere, an salis fixi quae in crucibulo manet quantilas, semper cadem ex eadem quantitate uitri ct cx maiore secundum proportio- nem reperiatur. Et quod ad id attinet, quod clarissimus vir ait scct. 9., se ope libellae deprehendisse, et etiam quod pbaenomcna spiritus nitri adeo sint diversa, imo quaedam contraria phaeno- nienisipsius nilri, nihii, meo quidem iudicio, faciunt ad confir- mandam eius conclusioneni. 3. Quod ut appareat, id, quod simplicissimum occurrit ad hoc de redintegratione nitri explican- dum, paucis exponam ; simulque duo aut tria experimenta admo- dum facilia adiungam , quibus haec explicatio aliquo modo confir- matur. Ut itaque hoc phaenomenon quam simplicissime explicem, nullam aliam diiferentiam inter spiritum nitri et ipsum nitrum po- nam, praeterquam eam, quae satis est manifesta; hanc scilicet, quod particulae huius quiescant, illius vero non parum concitatae inter sese agitentur. 4. Etfixum sal quodattinet, id nihil facere ad coDStituendam essentiam nitri supponam; sed ipsum ut faeces nitri considerabo, a quibus neque ipse spiritus nitri (ut reperio) liberatur, sed ipsi, quamvis confrictae, satis copiose innatant. Hoc sal sive hae faeces poros sive meatus habent excavatos admen- suram particularum nitri. 5. Sed vi ignis, dum particulae nitrosae ex ipsis expellebantur , quidam angustiores evaserunt , et per con- sequens alii dilatari cogebantur, et ipsa substantia sive parietes horum meatuum rigidae et simul admodum fragiles reddebantur. Ideoque quum spiritus nitri ipsi instillaretur, quaedam ipsius par- ticulae per angustiores illos meatus impetu se insinuare incepe- runt, et quum ipsarum crassities (ut a Cartesio non male demon- stratur) sit inaequalis, eorum rigidos parietes prius flectebant in- stararcus, antequam eos frangerent; quum autem ipsos frange- rent, illa fragmenta resilire cogebant, etsuum, quera habebant, motum retinendo aeque ac antea ineptae manebant ad consisten- dum atque crystallisandum; partes vero nitri per latiores raeatus se insinuantes, quoniam ipsorum parietes non tangebant, neces- sario ab aliqua materia subtilissima cingcbantur et ab eadem eodem raodo , ac a flamma vel calore partes ligni sursum expelle-

154 EPISTOLA VI.

bantur et in fumum avolabant; at si satis copiosae erant, sive quod cum fragmentis parietum et cum particulis per angustiores mcatus ingredientibus congregarentur, guttulas componebant sursum vo- litantes. 6. Sed si sal fixum ope aquae vel aeris laxetur*) langui- diusque reddatur, tum satis aptum fit ad cohibendum impetum pariicularum nitri et eas cogendum , ut , quem habebant , motum amittant, atque iterum consistant, eodem modo ac globus tor- mentarius, quum arenae autlutoimpingit. In sola hac consistentia particularum spiritus nitri nitri redintegratio consistit, ad quam efficiendum sal fixum, ut ei hac explicatione apparet, tanquam instrumentum adhibetur. Huc usque de redintegratione.

7. Videamusiam, si placet, primo, curspiritus nitri et ipsum nitrum sapore adeo inter se difiFerant; secundo , cur nitrum sit inflammabile, spiritus vero nitri nullo modo. Ut primum in- telligamus, advertendum est, quodcorpora, quae sunt in motu, nunquam aliis corporibus occurrant latissimis suis superficiebus ; quiescentia vero aliis incumbunt latissimis suis superficiebus. Particulae itaque nitri , si, quum quiescunt, linguae impooantur, ei incumbent latissimis suis superficiebus et hoc modo ipsius porosobstruent, quae causa est frigoris; adde quod saliva non pot- est nitrum dissolvi in particulas adeo minutas. Sed si, quum hae particulae concitate moventur, linguae imponantur, occur- rent ipsi acutioribus superficiebus et per eius poros se insinua- bunt, et quo concitatius moveantur, eo acrius linguam pungent; eo modo ac acus, quae si linguae occurrat cuspide aut sua longi- tudine ipsi incumbat, diversas oriri faciet sensationes.

8. Causa vero, cur nitrum sit inflammabile, spiritus autem nonitem, est, quia, quum particulae nilri quiescunt, difficilius ab igne sursum ferri possunt, quam quum proprium versus omnes partes habeant raotum, ideoque, quum quiescunt, tam diu igni resistunt, donec ignis eas ab invicem separet, atque undequaque cingat ; quum vero ipsas cingit, huc illuc ipsas secum rapit, donec proprjum acquirant motum et sursum in fumum abeant. Sed par- ticulae spirijus nitri, quum iara sint in motu et ab invicem separa-

*) Si quaeris, cur ex instillatione spiritus nilri in sal fixum dissolu- tum ebullitio oriretur, lege notam in §. 24. Sp.

EPISTOLA VI. 155

lae , a parvo calore ignis in niaiori sphaera undequaque dilatnntur, ct hoc modo quaedam in funnim abeunt, aliae per materiam igncm suppedilantem se insinuant, antequam flamnia undiquaque cin- ganlur; ideoque igncm potius extinguunt, quam aluut.

9. Pergam iam ad experimcida, quae hanc explicationemcom- probare videntur. Primum esl, quod reperi particulas nitri, quae inlcr detonandum in rumum abeunt, merum esse nitrum. Nara quum semel atque itcrum nilrum liquefacerem, donec crucibulum satis incanduerit, atque pruna niicante incenderem, eius funium calice vitreo frigido exccpi, douec ab ipso irrorarelur, et poslca halitu oris calicem eliam ultra madefeci et tandem aeri euni frigido exposui , ut siccaretur. *) Quo faclo hic illic in calice stiriolae nitri apparuerunt. 10. Et ut minus suspicarer, id non ex solis particulis volatilibus fieri, sed quod forte flamma partes integras nitri secum raperet (ut secundum clarissimi viri sententiam lo- quar), ct fixas simul cum volatilibus, antequam dissolverentur, ex se expelleret: hoc, inquam, utminus suspicarer, fumum per tubum ultra pedem longum, utA, quasi per caminum adscendere feci, ut partcs ponderosiores tubo adhaererent, et solas volatiliores, pcr angustius foraminulum B trauseuntes, exciperem; etres, uti dixi, successit.

Fig. L IJ

11. Verum ncque hic subsistcre volui; sed, ut rem ulterius cxaminarem , maiorcm quantilatem nitri accepi , liquefeci et pru- na micante incendi; atque, uti antea, tubum A crucibulo imposui et iuxta foramen B, quam diu flamma duravit, frustulum speculi tenebam, cui materia quaedam adhaesit, quae aeri exposita lique- scebat; et quamvis aliquot dies exspectaverim, nullum nitri effe-

•j Quum haec experiebar, aSr erat serenissimus. Sp.

156 EPISTOLA VI.

ctum observare polui, sed postquam spiritum nitri afTuDdebam, iu Ditrum mutabatur. 12. Ex quo videor posse concludere, prinio quod partes fixae inter liquandum a volatilibus separantur et quod flamma ipsas ab invicem dissociatas sursum peilil; secundo quod, postquani partes fixae a volatilibus inter detonandum dissociantur, iterum consociari non possunt: ex quo concluditur tertio, quod partes, quae calici adbaeserunt et in stiriolas coaluerunt, non fixae, sed tantum volatiles fuerunt.

13. Secundum experimentum, et quod ostendere videtur partes fixas non nisi faeces nitri esse, est, quod nitrum quo magis est defaecatum , eo volatilius et magis aptum ad crystallisandum re- perio. Nani quum crystallos nitri defaecati sive filtrati poculo vi- treo, quale est A, imponerem, et parum aquae frigidae infun- derem , simul cum aqua ilia frigida parliai evaporabat , et sursum circa vitri labra particulae illae fugitivae haerebant et iu stiriolas coalescebaDt.

Fig. II.

14. Tertium experimentum, quod indicare videtur, parliculas spiritus nitri, ubi suum motum amittunt, inflammabiles reddi, hoc est. Guttulas spiritus nitri involucro humido instillavi , ac deiude arenam inieci , per cuius meatus spiritus nitri continuo se insinuabat, et postquam areua totum aut fere totum spiritum nitri imbiberat, eam in eodem involucro super ignem probe exsiccavi : quo facto arenam deposui et chartam prunae micantiapposui, quae statim atque igneni apprehendebat, eodem modo scintillabat, ac facere solet, quum ipsum nitrum imbiberit. 15. Alia, si mihi fuisset commoditas ulterius experiundi , his adiunxissem , quae fortassis rere» prorsus indicarent. Sed quia aliis rebus prorsus sum distractus , in aliam occasionem tua venia diiferam et ad alia uotanda pergam.

16. Ad §. 5. Ubi vir clarissimus de figura particularum nitri obiter agit^ culpat moderuos scriptoreS; quod ipsam perperam

EPISTOLA VI. 157

cxliibiicrint, inlcr quos nescio, an etiam Cartesium intelligat. Eiim si inteliigit, forte cx aliorum dictis ipsum culpat. Nam Car-> tcsius non loquitur de talibus particulis, quac oculis conspicl queunt. Neque puto clarissimum virum intelligere, quod si stiriolae nitri abradcrentur, doncc in parallelcpipeda autinaliam quamcumquc figuram mutarentur, nitrum esse desiuercnt; sed forte chymicos aliquos notat, qui nihil aliud admittunt, nisi quod oculis videre et manibus palpare possunt.

17. Ad §. 9. Si hoc experimentum accurate potuisset fieri, prorsus contirmaret id , quod concludere volebam ex primo supra memorato experimento.

18. Inde a§. 13. usque ad 18. conatur vir clarissimus osten- dcre, omnes tactiles qualitates pendere a solo motu, figura et ceteris mechanicis affectionibus , quas demonstrationes quando- quidem a clarissimo viro non tanquam mathematicae proferuntur, non opus est examinare, an prorsus conviucant. Sed interim nescio, cur clarissimus vir hoc adeo sollicite conetur colligere ex hoc suo experimento ; quum iam hoc a Verulamio et postea a Car- tesio satis superque demonstratum sit. Neque video, hoc ex- perimentum luculentiora nobis praebere indicia, quam alia satis obvia experimenta. Nam quod calorem attinet; an idem non ae- que clare apparet ex eo, quod si duo ligna , quamvis frigida, contra se invicem confricentur, flammam cx solo illo motu concipiant? quod calx inspersa aqua incalescat? 19. Ad sonum quod attinet, non video, quid in hoc experimento magis notabile reperiatur, quam reperitur in aquae communis ebullitione, et in aliis multis. De colore autem, ut tantum probabilia adferam, nihil aliud dicam, nisi quod videmus omnia virentia in tot tamque diversos colores mutari. Porro corpora tetrura odorem spirantiasi agitentur, te- triorem spargunt odorem, et praecipue si modice incalescant. Denique vinum dulce in acetum mutatur, et sic multa alia. Quare hacc omnia (si libertate philosophica uti liceat) supervacanea iu- dicarem.*) Hocdico, quia vereor, ne alii, qui clarissimum virum minus, quam par est, amant, perperam de ipso iudicent.

*) In epistoia a me missa haec consulto omisi. Sp.

158 EPISTOLA VI.

20. Ad §. 24. De huius phaenomeni causa iam locutus sum. Hic tantum addo, me eliam experientia invenisse, guttulis illis salinis particulas salis fixi innatare. Nam quum ipsae sursura volitabant, \\Itq plaao, quod paratum ad idhabebam, occurre- bant, quod utcumque calefeci, ut, quod volatile vitro adhaerebat, evolaret; quo facto materiam crassam albicantem vitro hic illic ad- haerentem conspiciebam.

21. In §. 25. videtur clarissimus vir velle demonstrare , partes alcalisatas per impuisum particularum salinarum huc illuc ferri ; particulas vero salinas proprio impulsu se ipsas in aerem tollere. Et ego in explicatione phaenomeni dixi, quod particulae spiritus nitri concitatiorem motum acquirunt, eo quod, quum latiores meatus ingrediuntur, necessario a materia aliqua subtilissima cingi debent et ab eadem, ut ab igne particulae iigni, sursum pelli ; particulae vero alcalisatae suum molum acceperunt ab impulsu particularum spiritus nitri per angustiores meatus se insinuan- tium. Hic addo, aquam puram non adeo facile solvere atque laxare possepartes fixas. Quare nou mirum est, quod ex affusione spiritus nitri in solutionem salis istius fixi in aqua dissoluti talis ebullitio, qualem vir clarissimus §. 24. recifat, oriatur; imo puto hanc ebullitionem fervidiorem fore , quara si spiritus nitri sali fixo adhuc intacto instillaretur. Nam in aqua in minutissimas mole- culas dissolvitur, quae facilius dirimi atque liberius moveri pos- sunt, quam quum omnes partes saiis sibi iuvicem iDCumbunt at- que firmiter adhaerent.

22. Ad §. 26. De sapore spiritus acidi iam locutus sum. Quare de solo alcali dieendum restat. Id quum imponerem lin- guae, calorem, quem punctio sequebatur, sentiebam. Quod mihi indicat, quoddam genus calcis esse; eodem enim modo at- que calxope aquue, ita hoc sal ope salivae, sudoris, spiritus nitri et forte eliam aeris humidi incalescit.

23. Ad§. 27. Nou sfalim sequitur, particulam aliquam ma- teriae ex eo, quod alii iungitur, novam acquirere figuram; sed tautum sequitur ipsam maiorem fierl, et id sufiicit ad efficiendum id , quod in hac §. ab clar. viro quaeritur.

24. Ad §. 33. Qnid de ratione philosophandi clarissimi viri

EPISTOLA VI. 159

sentiam, dicam, postquam videro eam dissertatiouem, de qua hic et in commentalione prooemiali pag. 23. mentio fit.

25. Dk Fluiditate. Ad §. 1. Salis constat, armicmei-an- das esse maxime ge?ieralibus ajfeclionibiis etc. Notiones ex vulgL usu faclas, vel quae naturam explicant, non ut in se est, sed prout ad sensum hunianum refertur, nuHo modo inter summa genera nunierandas censerem, neque miscendas (ue dicam confundendas) cum notionibus castis et quae naturam, ut in se est, explicant. Huius generis sunt motus, quies et eorum leges; illius vero visi- bile, invisibile, calidum, frigidum et, ut statim dicam, fluidum etiam et consistens etc.

26. Ad §. 5. Prima est corporum compo7ientitim parvitas, in grandioribus quippe etc. Quamvis corpora sint parva , super- ficies lanien habent (aut habere possunt) inaequales asperitates- que. Quare si corpora magna tali proportione moveantur, uteo- rum motus ad eorum molera sit, utmotus minutorum corporum ad eorundem niolem, Quida etiam essent dicenda, si nomen fluidi quid extrinsecum non significaret, et uon ex vulgi usu tantum usurparetur ad significanda ea corpora mota, quorum minutiae atque iuterstitia humanuni sensum efl^ugiunt. Quare idem erit corpora dividere in fluida et consistentia, ac in visibilia etinvisi- bilia.

27. Ibidem. Nisi chymicis experimentis id coinprobare pos- seimis. Nunquara chymicis neque aliis experimentis nisi demon- stralione et computatione aliquis id comprobare poterit. Ratione enim et calculo corpora in infinitura dividimus; et per consequens etiam vires , quae ad eadem movendum requiruntur. Sed expcri- inentis nunquara id coniprobare poteriraus.

28. Ad §. 6. Grandia corpora inepta nimis esse constituen- disjluidis etc. Sive per fluidura intelligalur id , quod modo dixi, sive non, res taraen per se est raanifesta. Sednonvideo, quo- modo vir clar. experimentis in hac §. allatis id comprobet. Nain (qulindo de reincerta dubitare voluraus) quaravis ossa ad compo- neudum chylum et simiiia fluida sint inepta , forte satis erunt apta ad novum quoddara genus fluidi coraponendum.

29. Ad §. 10. Idque dum eas mirius , quam antea redditjle- xiles etc. Sine uUa parlium mutatione, sed ex eo tantum, quod

160 EPISTOLA VI.

partes in recipiens propulsae a reliquis separabanlur, in aliud cor- pus oleo solidius coagulari potuerant. Corpora enim vel leviora vel ponderosiora sunt pro ratione fluidorura, quibus immergunlur. Sic particulae bulyri , dura lacti ionatant, partem liquoris compo- nunt; sed poslquam lac novum motum propler agitationem acqui- rit; cui omnes partes lac componentes non aeque se accommodarc possunt, hoc solum facit, ut quaedam ponderosiores evadant, quae partes leviores sursum peilunt. Sed quia hae leviores aere pouderosiores sunt, ut cum ipso liquorem componant, ab ipso deorsum pelluntur, et quia ad niotum ineptae sunt, ideo etiam solae liquorem componere non possunt, sed sibi invicem incum- bunt et adhaerent. Vapores etjam quum ab aere separantur, in aquara rautantur , quae respectu aeris consistens potest dici.

30. Ad §. 13. Alqtie exemplum peto a vesica per aqjiam di- stenta , qtiam a vesica acre plena etc. Quum aquae particulae semper quaquaversum indesinenter moveantur, perspicuum est, si a corporibus circumiacentibus non cohibentur, eam quaquaver- sum dilatatum iri. Porro quid vesicae aqua plenae distentio iuvet ad sententiam de spatiolis confirmaodam, fateor me nondum posse percipere. Ratio enim, cur particulae aquae lateribus vesicae di- gito pressis non cedant, quod alias, si liberae essent, facerent, est, quia non datur aequilibrium sive circulatio, uti datur, quum corpus aliquod, pula digitus nosler, a fluido sive aqua cingitur. Sed quantumvis aqua a vesica premalur, elus tamen particulae la- pidi, vesicae etiam iociuso, cedent eodem modo, ac extra vesicam facere solent.

Fig. rii.

31. A-i §. eandem. DatJime aliquamaiej-iaeportio? Affir- mativastatuenda, nisi malumus progressum in intinitum quaerere, aut (quo nil absurdius) concedere dari vacuum.

32. Ad §.19. Ut liquoris particulae ingressnm in poros illos reperiant ibique detineajitur : qua ratione etc. Hoc non est ab- solute aflirmandum de omnibus liquoribus ingressum in poros

j

EPISTOLA VI. 101

aliorum iovenientibus. Particulae enim spiritus nitri, si poros albae charlae ingrediantur, eam rigidam ac friabilem reddunt; quodexperirilicebit, si capsulae ferreac candenti, utA, guUulae aliquot infundantur et fumus per involucrum chartaceum , ut B, propellatur. Porro ipse spiritus nitri corium madefacit, non vero humectat; sed contra ipsum , sicuti etiam ignis, contrahit.

Fis. ir.

33. Ad §. eandem. Quas quumnahira et volatui et nataiui deslinaverit etc. Causam a fine petit.

34. Ad §. 23. Qiiamvis eorundem motus raro a nobis conci- viatur; cape igitur etc. Sine hoc experimento et sine uUo dis- pendio res satis apparet ex eo, quod halitus oris, qui tempore hye- mali satis conspicitur moveri, tempore tamen aestatis aut in hypo- caustis conspici a nobis non potest. Porro si tempore aestatis aura subito frigescat , vapores ex aqua adscendentes quum propter novam densitatem aeris non possint, uti antequam frigesceret, per ipsum adeo facile dispergi , denuo super aquae superficiem tanta copia congregantur , ut a nobis satis conspici queant. Porro motus saepe tardior est, ut a nobis conspiciatur, utexgnomone et umbra solis coUigere possumus, et saepissime celerior est, quam ut a nobis conspiciatur, ut videre cst in fomento ignito, dum allquacelerltatemovetur; ibi nempe imaginamur, partem ignitam in omnibus locis peripheriae, quam motu suo describit, quie- scere : quorura causas hic redderem , nisi id supervacaneum ludi- carem. 35. Denique, uthoc obiter dicam, sufficit, ad naturam fiuidi in genere intelligeudum scire , quod possumus raanum no- stram motu fluido proportionato versus omnes partes sme uUa re- sistentia movere, ut satis manifestum est iis, qui ad notiones lUas, quae naturam , ut in se est , non vero ut ad sensum humanura re- latara expUcant, satis attendunt. Neque ideo banc histonam tan- quara inutilera despicio; sed contra si de unoquoque liquore quam

Spinozn II. . ■^'-

162

EPISTOLA VI.

accuratissime et summa cum fidefieret, ipsam utilissimam iudi- carem ad eorum peculiares differentias intelligendura , quae res ut summe necessaria omnibus philosophis maxime desideranda.

36. De Firmitate. Ad §. 7. Catholicis naturae legibus. Est demonstratio Cartesii. Nec video clar. virum aliquam genui- .nam demonstrationem ab experimentis vel observationibus desum- plam in niedium adferre.

Multa hic et in sequentibus notaveram; sed postea vidi clar virum se ipsum corrigere.

37. Ad §. 16. Etsemel qiiadiungeyitas et triginta duas. Si cum pondere argenti vivi tubo inclusi conferatur, proxime ad verum pondus accedit. Verum haec examinare , ut simul habea- tur, quoad fieri potest, ratio inter impulsionem aeris ad latera, sive secundum liueam horizonti parallelam et inter illam , quae fit secundum lineam horizonti perpendicularem , operae prelium du- cerem , et puto hoc modo posse fieri.

Fig. V.

Pig' VI' ^

Sit in Fig. 1. (V.) CD speculum planum probissime levigatum ; AB duo marmora se immediate tangentia. Marmor A alligatum sitdentiE, B vero chordae N alligatum. T est trochlea , G pon- dus, quod ostendet vim, quae requiritur ad divellendum marmor B a marmore A secundum lineam horizonti parallelam.

InFig. 2.(VI.) Fsitfilum sericum satis robustum, quo marmor B pavimento alligatur, Dtrochlea, Gpondus, quod ostendet vim, quae requiritur ad divellendum marmor A ab marmore B secun- dura lineam borizonti perpendicularem.

Reliqua desiderantur.

EPISTOLA VII. 163

EP IS T O L A VII.

Arg. Oldenburgius suo et Boylii nomine Spinozae gratias agit pro literis srrlptis. De societate regia Londini constituta. Ceteruni hortatur philosophum ut libros pbilosophicos et tbeologicos in publicum prodire iubeat. (Londini, ut videtur a. 1662. Cf. init. huius epist.}

Clarissimo viro B. d. S.

HENRICUS OLDENBURGIUS.

Respojisio ad praecedentem.

ADte septimaDas sat multas , vir clarissime , gratissimam tuam epistolam iu Bojiii librura docte animadvertentem accepi. Ipse auctor uua Diecum maximas tibi pro Dieditationibus communicatis gratias agit, idque citius significasset, nisi eum spes tenuisset, se negotiorum, quibus oneratur, mole tam brevi temporis spatio potuisse levari, ut una cum gratiis etiara responsionem suara eadera opera potuisset remittere. 2. Verum enim vero spe sua se liactenus frustratum senlit, negotiis tum publicis tum privatis eam ita distrahentibus , ut hac vice non nisi gratum suura aniraum tibi testari queat, suam vero de notis tuis sententiara in aliud lempus differre cogatur. Accedit, quod duo adversarii scriptis excusis eum sunt adorti, quibus, ut primo quoque tempore re- spondeat, obstrictum se arbitratur. Ea vero scripta non in cora- mentationem de nitro, sed in libellum eius alium ,,experimenta pneumatica aerisque elaterem probantia " contiDenlera vibrantur. Quam primum laboribus hisce se expediverit, de tuis etiam exce- ptionibus mentem suam tibi aperiet; at interea temporis rogat, ne moram hanc sinistre interpreteris.

3. CoIIegium illud philosophantium , de quo coram apud te mentionem inieceram , iam regis noslri gratia in societatem re- giam conversum est, publicoque diploraate munitum, quo ipsi insignia privilegia conceduntur, spesque egregia suppeditatur, reditibus necessariis id ipsura locupletandi.

4. Omnino consulerem tibi , ut , quae pro ingenii tui sagaci- tate docte, tum in philosophicis , tum theologicis concinnasti, doctis non invideas, sed in publicura prodire sinas, quicquid iheologastri oggannire poterint. Liberrima est respublica vestra ;

11*

164 EPISTOLA VII. Vill.

liberrime in ea philosophanduni. Tua interiiu ipsius prudeutia libi suggeret, ut conceptus tuos tuamque sententiam, quam pot- eris modestissime , prodas; de reliquo eventum fato committas. 5. Age igitur, vir optime, metum omnem expectora nostri tem- poris homunciones irritandi; satis diu iguorantiae et nugis lita- tum ; vela pandamus verae scientiae et naturae adyta penitius, quam hactenus factura, scrutemur. Innoxie, putem, medita- tiones tuae apud vos excudi poterunt, nec ullum earum iuter sa- pientes oiTendiculum verendum. Hos igitur si patronos et fau- tores inveneris (ut omnino te inventurum spondeo) , quid momum ignorantem reformides? Non te missum faciam,amice honorande, quin te exoravero, nec unquam, quantum quidem in me est, concedam, ut cogitata tua, quae tanti sunt ponderis, aeterno silentio premantur. 6. Magnopere rogo, ut quid super hae re consilii capies, mihi significare, quani primum commode potes, non graveris. Occurrent hic forte talia, quae cognitione tua non indigna erunt. Praedicla quippe societas inslitutum suum nunc acrius urgebit, et forsan, dummodo pax i-n hisce oris perennet, rempublicam literariam non vulgariter ornabit. Vale , vir exiraie, meque crede

tui studiosissimum et amicissimum

Hknr. Oi,denburg.

E P I S T O L A VIII.

Arg. RespondelOldenburgius iterura ad episl.fi. el Boylii senlenliam de Spinozae nolis exponit. Fine epistolae denuo adnionel amicum ut edat opuscula ,,de rerum primordiis el intellectus emendatione.''

Clarissimo viro B. d. S.

HENRICUS OLDENBURGIUS.

Altera responsio ad epistolam VI.

PRAESTANTISSIME VIR , AMICE CLARISSIMB ,

Multa cquidem afferre possem, quae diuturnum meum silen- tium apud te excusarent; sed ad duo capita causas illius reducam, invaleludinem scilicet nobilissimi Boylii et meorum negotiorum turbam. Illa impedimenlo fuit, quo minus ad tuas in nitrnm

i

EPISTOLA Vlll. 165

animadversiones citius respondere valuerit Boylius ; haec adeo me districtum tenuere per plurimos menses, ut mel vix iuris fuerim, proindeque nec officio illo defungi potuerim , ad quod me tibi obstrictum profiteor. Gestit animus, amotum esse (pro tempore saltem) utrumque obstaculum , ut meum cum tanto amico com- mercium instaurare liceat. Id equidem nunc facio maxima cum lubentia; statque animus (favente numine) omni modo cavere, ne deiuceps consuetudo nostra literaria tam diu interrumpatur.

2. Ceterum priusquam de iis tecum agam, quae tibi et mihi privatim intercedunt, expediam illa , quae D. Boylii nomine tibi debentur. Notas, quas in chymico-physicum illius tractatulum concinnaveras, sueta sibi humanitate excepit, tibique maximas pro examine tuo gratias rependit. Interim moneri te cupit, pro- positum sibi non tam fuisse , ostendere , vere philosophicam per- fectamque hanc esse nitri analysin, quam explicare, vulgarem et in scholis receptam de formis substantialibus et qualitatibus do- ctrinam infirmo talo niti, specificasque rerum difTerentias, quas vocant, ad parlium magnitudinem, motum, quietem et situm posse revocari. 3. Quo praenotato auctor porro ait, experimen- tum suum de nitro satis superque docere, nitri corpus universum in partes, a se invicem et ab ipso toto discrepantes, per analysin chymicam abiisse; postea vero ita rursum ex iisdem coaluisse et redintegratas fuisse, ut parum fuerit de pristino pondere desidera- tum. Addit vero se ostendisse, rem ipsam ita se habere ; de rei autera modo, quem tu coniectari videris, non egisse, nec de eo quicquam, quum praeter institutum eius fuerit, determinasse. Quae tu interim de modo supponis, quodque sal nitri fixum tan- quam faeces eius consideras, ceteraque talia , ea a te gratis dicta, nec probata arbitratur: quodque a te affertur, has faeces sive hoc sal fixum meatus habere ad mensuram particularum nitri excava- tos, circa id notat auctor noster, salem cinerum clavellatorura {Belgice pofasch) cum spiritu nitri nitrum aeque constituere , ac spiritum nitri cum proprio suo sale fixo. 4. Unde liquere putat, siniiles reperiri poros in eiusmodi corporibus, unde nitrosi spiri- tus non extruduntur. Nec videt auctor illam raateriae subtilissi- mae, quam adstruis, necessitatem ex ullis phaenomenis proba- tam ; sed ex sola vacui impossibilitatis hypothesi assuraptam.

166 EPISTOLA VIII.

5. Quae de causis differentiae sapoiis inter spiritum nitri et nitruni ipsum disseris , ferire se auctor negat. Quod vero de nitri inflammabilitate et spiritus nitri (xg>).oyia tradis , Cartesii de igne doctrinam supponere ait, quam sibi necdum satisfecisse testatur.

6. Quod ad experimenta spectat, quibus tuam phaenomeni explicationem comprobari putas; respondet auctor, primo spiri- tum nitri nitrum quidem esse materialiter, formaliter nequaquam, quum qualitatibus et virtutibus quam maxime differant, sapore scilicet, odore, volatilitate, potentia solvendi metalla, colores vegetabilium mutandi etc. Secundo, quod coire ais particulas quasdam sursum latas in crystallos nitri , id ex eo fieri statuit, quod partes nitrosae una cum spiritu nitri per ignem protrudun- tur, quemadmodum in fuligine contingit. 7. Tertio, quod de defaecationis effectu affers, ei respondet auctor, ista defaecatione ut plurimum liberari nitrum a sale quodam , sal commune re- ferente ; ascensum vero in stiriolas communem illi esse cum aliis salibus, et ab aeris pressione aliisque quibusdam causis, alias dicendis nilque ad praesentem quaestionem facientibus, depen- dere. Quarto, quod dicis de experimento tuo tertio, idem fieri ait auctor etiam cum aliis quibusdam salibus; asserens, chartam actu inflammatam particulas rigidas et solidas , quae componebant salem , vibrare , iisdemqae hoc pacto scintillationem conciliare.

8. Quod porro putas sect. 5. auctorem nobilem culpare Carte- sium , in hoc te ipsum culpandum credit ; dicitque , se nullatenus indigitasse Cartesium, sed Gassendum et alios, qui figuram cj- lindricam particulis nitri tribuunt, quum revera sit prismica; nec de figuris aliis se loqui , quam visibilibus.

9. Ad ea, quae in sect. 13 18. animadverlis, hoc tantum reponit, se haec scripsisse inprimis, ut chymiae usum ad confir- raanda principia philosophiae mechanica ostenderet assereretquc; nec se invenisse haec apud alios tam clare tradita et tractata. Est nosterBoylius ex eorum numero, qui non adeo suae rationi con- fidant, ut non velint cum ratione convenire phaenomena. Magnum praeterea discriracn ait intercedere inter obvia experimenta, circa quae quid adferat natura quaeque interveniant, ignoramus, et inter ea, de quibus certo constat, quaenam ad ea affcrantur. Ligna sunt corpora multo magis composita, quam subiectum, de quo

EPISTOLA VIII. 107

auctor tractat. Et io aqiiae coinmunis ebullilione ignis extcraus additur, qui in procreatione soni nostri non adhibetur. 10. Porro, quod vircntia in tot tanique diversos colores mutantur, de eius causa quaeritur; illud vero c\ mutatioue partium oriri, hoc ex- perimento dcclaratur, quo apparet, colorem ex spiritus nitri af- fusione mutatum fuisse. Denique neque tetrum neque suavem habere odoreni nitrum ait ; sed ex sola dissolutiane tetrum acqui- rere , quem in reconiunctione amittit.

Jl. Quae ad sect. 25. notas (cetera enim se non tangere ait), iis respondet usum se fuisse principiis Epicuraeis, quae volunt, niotum particulis inesse connatum ; opus enim fuisse aliqua uti hypotbesi ad phaenomeui explicationem; quam tamen propterea suam non faciat, sed adhibeat ad sententiam suam contra chymi- cos et scholas suslinendum , duutaxat ostendens ex hypothesi me- morata rem posse bene explicari. Quod ibidem subiicis de aquae purae ineptitudine solvendi partes fixas, ei Boylius noster re- spondet, chymicos passim observare etasserere, aquam puram salia alcalizata citius , quam alia soh ere.

12. Quae circa fluiditatem et tirmitudinem annotasti, ea nec- dum vacavit auctori expendere. Haec quae consignavi , tibi trans- mitto , ne diutius commercio et colloquio tuo literario destituerer.

13. Peto autem euixissime, ut boni ea consulas, quae adeo subsultim et rautilate tibi repono , idque meae potius festinationi, quara illustris Boylii ingenio tribuas. Ea quippe magis ex fami- liari cum eo circa hoc subiectum sermone collegi , quam ex prae- scripta et melhodica aliqua cius responsione : unde sine dubio factura , ut raulta ab ipso dicta rae efTugerint, forte et solidiora et elegantiora, quam quae hic a me commemorata sunt. Culpam igitur omnem in me reiicio , penitusque ab ea auctorera libero.

14. lam ad ea progrediar, quae raihi tecura intercedunt. Et hic in ipso limine rogare mihi fas sit, confecerisne illud tanti mo- raenti opusculum tuum, in quo ,,de rerum primordio earuraque dependentia a primacausa, ut et de intellectusnostriemendatione" tractas. Certe, vir amicissime, nil credo in publicum prodire posse , quod viris revera doctis et sagacibus futurura sit istius- modi tractatu gratius vel acceptius. Id tui genii et ingenii vir spectare potius debet, quam quae nostri seculi et moris theologis

168 EPisTOLA vm. IX.

arrident: non tam illi veritatem, quam commoditates spectant.

15. Te igitur per amicitiae nostrae foedus, per omnia veritatis augendae et evulgandae iura conlestor, ne tua de argumentis iis scripta nobis invideas vel neges. Si tamen quid sit maioris mo- menti, quam ego praevideo, quod ab operis publicatione te ar- eeat, summopere oro , ut epitomen eius per literas milii impertire ne graveris; et amicum me senties pro hoc officio et gratum.

16. Alia brevi prodibunt ab eruditissimo Boylio edenda, quae redhostimenti loco tibi transmittam, ea quoque adiuncturus, quae totum tibi institutum regiae nostrae societatis , cui sum cum aliis viginti a consilio et cum uno et allero a secretis , depingent. Hac vice temporis angustia praecludor, quo minus evagari ad alia queam. Omnem tibi fidem, quae ab honesta mente proticisci potest, omnemque ad quaevis ofBcia , quae a tenuitate mea prae- stari queunt, promptitudinem tibi spondeo, sumque ex animo,

Londini d. 3. April. 1663.

vir optime , Imis ex asse

Hekricus Oldenbcrg.

E P l S T O L A IX.

Arg. Nuntiat Spinoza01(ieDburgio,se supelleciilem suamRtienoburgum Iranstulisse et propter ,,principia philosophiae Carlesianae" edenda per tempus Amstelodami versatum esse. Ad obiectiones a Boylio fa- ctas respondet. (Rhenoburgi mense Maio aul lun. 1063.)

Viro Dobilissimo ac doctissimo Henr. Oldenburgio

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

VlR NOBILISSIMK,

Literastuas, mihi dudum desideratas, tandem accepi, iisque etiam respondere Hcuit. Verum priusquam id aggrediar, ea quae impediverunt, quo minus antehac rescribere potuerim, paucis di- cam. Quum mense Aprili meam supellectilem huc transtuli*),

•) Quum iam inde ab anno »661. versarelur Rhenoburgi, ubi usque ad annum 1664. remansit, haec verba non de sedis ac domicilii mutatione intelligeuda suat.

EPISTOLA IX. 169

Amstelacdamum profectus sum. Ibi quidam me amici rogarunt, ut sibi copiam facerem cuiusdam Iraclalus ,,secundam partem prin- cipiorum Cartesii niorc geometrico demonstratam et praecipua, quae in metaphysicis tractanlur," breviler continentis, quem ego cuidam iuveni, quem meas opiniones aperte docere nolebam, ante- hac dictaveram. 2. Deinde rogarunt, ut quam primum possem, primam cliam parlem eadem methodo conciuuarem. Ego ne ami- cis adversarer, statim ine ad eam conficieudam accinxi, eamque intra duas hebdomadas confeci atque amicis tradidi, qui tandem me rogarunt, ut sibi ilia omnia edere liceret, quod facile impetrare potuerunt, hac quidem lege, ut eorum aliquis, me praesente, ea stylo eiegantiori ornarel , ac praefatiunculam adderet, in qua le- ctores moneret, me non omnia, quae in eo tractalu continentur, pro meis agnoscere, quum non pauca in eo scripserim , quorum conlrarium prorsus amplector, hocque uno aut altero exempio ostenderet. 3. Quae omnia amicus quidam, cui editio huius li- belli curae est, poUicitus est facere et hac de causa aliquod tem- pus Amstelaedami moratus sum. Et a quo in hunc pagum, in quo iam habilo, reversus fui, vix mei iuris esse potui propter ami- cos, qui rae dignati sunt invisere. lam tandeni, amice suavis- sime, aliquid superest temporis, quo haec tibi communicare, si- mulque rationem, cur ego hunc tractatum in lucem prodire sino, reddere possum. 4. Hac nempe occasione forte aliqui, qui in mea palria primas parles tenent, reperientur, qui cetera, quae scripsi, atque pro meis agnosco, desiderabunt videre, adeoque curabunt , ut ea extra omne incommodi periculum communis inris facere possim. Hoc vero si contingat, non dubito, quin statim quaedam in publicum edam; sin minus , silebo potius, quam meas opiniones hominibus invita patria obtrudam, eosque mihi infensos reddam. Precor igitur, amice honorande, ut eo usque exspectare non graveris : tum enim aut ipsum tractatum impres- sum aut eius compendium, ut a me petis, habebis. Et si iuterim eius, qui sub prelo iam sudat, unum aut allerum exemplar habere velis, ubi id rescivero et simul medium , quo ipsum com- mode mittere potero, tuae voluntati obsequar.

5. Revertor iam ad tuam epistolam. Magnas libi, uti debeo, nobiiissimoque Boylio ago gratias pro perspeclissima tua erga me

170 EPISTOLA IX,

benevolentia, proque benefica tua voluntate. Tot enim, tantiquc momenti etponderis negotia, in quibus versaris, non potuerunt efficere, ut tui amici obliviscereris ; quin imo benigne polliceris, te omnl modo curare, ne in posterum consuetudo nostra literaria tam diu interrumpatur. Eruditissimo domino Boylio magnas etiam ago gratias , quod ad meas notas dignatus fuerit respondere, quamvis obiter et quasi aliud agendo. 6. Equidem fateor, eas non tanti esse momenti, ut eruditissimus vir in iis respondendo tempus, quod altioribus cogitationibus impendere potest, con- sumat. Ego quidem non putavi, imo mihi persuadere non po- tuissera, quod vir eruditissimus nihil aliud sibi proposuerit in suo tractatu de nilro, quam tantum ostendere doctrinam illam pueri- lem et nugatoriara de formis substantialibus , qualitatibus etc. in- firmo talo niti. Sed quum mihi persuasissem, clarissimum virum naturam nitri nobis explicare voluisse: quod nempe esset corpus heterogeneura , constans partibus fixis et volatilibus , volui mea explicatione ostendere (quod puto me satis superque ostendisse), nos posse omnia, quae ego saltera novi, nitri phaenomena fa- cillime explicare, quaravis non concedamus nitrum esse corpus heterogeneum, sed homogeneum. 7. Quocirca meum non erat ostendere sal fixum faeces esse nitri , sed tantum supponere , ut viderem, quoraodo mihi vir clarissimus ostendere posset, illud sal non esse faeces, sed prorsus necessarium ad essentiam nitri constituendam, sine quo non posset concipi; quia, ut dico, pu- tabam, virum clarissimura id ostendere voluisse. Quod vero dixi, sal fixura meatus habere ad raensuram particularura nitri excava- tos, eo non egebam ad redintegrationem nitri explicandam. Nam ut ex eo, quoddixi, nempe quod in sola consistentia spiritus nitri eius redintegratio consistit, clare apparet omnem caicera, cuius meatus angustiores sunt, quam ut particulas nitri continere queant, quorumque parietes languidi sunt, aptam esse ad motum particularum nitri sistendum, ac proinde ex mea hypothesi ad ipsum nitrura redintegrandum; adeoque non mirum esse, alia salia, tartari scilicet et cinerum clavellatorum, reperiri, quorum ope nitrum redintegrari potest. 8. Sed ideo tantum dixi, sal nitri fixum meatus habere ad mensuram particularura nitri exca- vatos, ut causam redderem, cur sal fixum nitri magis aptum sit

i

EPISTOLA IX. 171

ad nilrum ila rediDtcgraiulum, u( parum absit de pristino sno pondcre; imo ex co, quod alia salia rcperianlur, quibus nitrum redintegrari potest, putabam ostendere, calcem nilri ad essentiam nitri constituendam non requiri, nisi vir clarissimus dixisset, nullum sal esse, quod sit (nitro scilicet) magis catholicum : adeo- que id in tartaro et cineribus clavcllatorum latere potuisse. 9. Quod porro dixi, particulas nilri in maioribus meatibus a ma- teria subtiliori cingi, id ex vacui impossibilitate, ut clarissimus vir notat conclusi; sed nescio, cur vacui impossibilitatem hypo- Ihesinvocat, quum clare sequatur ex eo, quod nibili nullae sint proprietates. Et miror, virum clarissimum de hoc dubitare, quum videatur statuere, nulla dari accidentia realia. An quaeso non daretur accidens reale, si daretur quantitas absque sub- stantia?

10. Quod ad causas differentiae saporis spiritus nitri et uitri ipsius attinet, eas proponere debui, ut ostenderem, quomodo poteram ex sola differentia, quam inter spiritum nitri et nitrum ipsum admittere tantum volui, nulla salis fixi habita ratione, eius phaenomena facillime explicare.

11. Quae autem tradidi de nitri inflammabilitate et spiritus mlri dcp^.oyta , nihil aliud supponunt, quam quod ad excitandam in aliquo corpore flammam requiratur materia, quae eius corporis partes disiungat agitetque; quae duo quotidianam experientiara et rationem satis docere puto.

12. Transeo ad experimenta, quae attuli, non ut absolute, sed, ut expresse dixi, aliqiio modo meam explicationem confir- marem. In primum itaque experimentura, quod atluli, nihil vir clarissimus adfert, praeter quod ipse expressissimis verbis notavi; de ceteris vero , quae etiam tentavi , ut id , quod vir clarissimus mecum notat, minus suspicarer, nihil prorsus ait. 13. Quod deinde in secundum experimcntum adfert, nempe defaecatione ut plurimum liberari nitrum a sale quodam, sal commune referente, id tantum dicit; sed non probat. Ego enim, ut expresse dixi, haec experiraenta non attuli , ut iis ea , quae dixi , prorsus confir- marem; sed tantum quia ea experimenta, quae dixeram et ratione convenire ostenderam , illa aliquo modo confirtnare viderentur. Quodautem ait, adscensum in stiriolas communera illi esse cum

172 EPISTOLA IX.

aliis salibus, nescio quid id ad rem faciat ; concedo enim alia etiam salia faeces habere , atque volatiliora reddi , si ab iis liberentur. In tertium etiam experimentum nihil video adferri , quod me tan- gat, 14, In sectione quinta auctorem nobilera cuipare Cartesium putavi , quod etiam in aliis locis pro libertate philosophandi cuivis concessa utriusque nobiiitate iliaesa fecit; quod forte etiam alii, qui clar. viri scripta et Cartesii principia legerunt, idem , nisi ex- presse moneantur, mecum putabunt. Necdum video clar. virum suam mentem aperte explicare; nondum enim ait, an nitrum ni- trum esse desineret, si eius stiriolae \isibiles, de quibus tantum loquiait, raderentur, donec in parallelepipeda aut aliam figuram mutarentur.

15. Sed haec relinquo et adid, quod clar. vir ad ea , quae in sectione 13 18. ponit, transeo, atquedico, me libenter fateri, hanc nitri redintegrationem praeclarum quidem experimentum esse ad ipsam nitri naturam investigandam , nempe ubi prius principia philosophiae mechanica noverimus et quod omnes corporum varia- tiones secundum leges mechanicae fiant; sednego, haec ex modo dicto experimento clarius atque evidentius sequi, quam ex aliis multis obviis experimentis , ex quibus tamen hoc non evincitur. Quod vero vir clar. ait, se haec sua apud alios tam clare tradita et tractata non invenisse, forte aliquid in rationes Verulamii et Carte- sii, quod ego videre non possum, habet, quo ipsas se refutare posse arbitratur. Eashic non adfero, quia non puto clar. >irum ipsas ignorare ; hoc tamen dicam, ipsos etiam voluisse, ut cum eorum ratione convenirent phaenomena. Si nihilo minus in qui- busdam erraverunt, homines fuerunt; humani nihil ab ipsis alie- num puto. 16. Ait porro magnum discrimen intercedere inler ea (obvia scilicet et dubia, quae attuli, experimenta) circa quae, quid adferat natura , quaeque interveniant, ignoramus, etioterea, de quibus certo constat, quaenam ad ea adferantur. Verum nondum video, quod clarissimus vir nobis explicuerit naturam eorum, quae in hoc subiecto adhibentur, nempe calcis nitri huiusque spi- ritus ; adeo ut haec duo non minus obscura videanlur , quam quae attuli, calcem nempe communem et aquam. 17. Adlignumquod attinet, concedo, id corpus esse magis compositum, quam nitrum; sed quam diu utriusque naturam et modum , quo in utroque calor

EPISTOLA IX. 173

orilur, ignoro, quid id quaeso ad reiii facit? Deiude nescio, qua ratione clar. vir afiirmare audet, se scire, quae in hoc subiecto, de quo loquimur, natura adferat. Qua quaeso ratione nobis osten- dere poterit, illum calorem non ortuni fuisse a maleria aliqua sub- tilissima? An forte propterea, quod parum fuerit de pristino poudere desideralum? Quamvis nihil desideralum fuisset, nihil nieo quidem iudicio concludere posset. 18. Videmus enim, quam facile res ex parva admodum quantitate materiae calore aliquo im- bui possuut, neque ideo ponderosiora, quoad sensum, ncque le- viora fieri. Quare non sine ratione dubitare possum , an forte quaedam non concurrerint, quae nullo sensu observari poluis- sent; praesertim, quam diu ignoratur, quomodo omnes illae va- riationes, quas vir clar. inter experiundum observavit, ex dictis corporibus fieri poluerunt; imo pro certo habeo, calorem et illam effervescentiam , quam clar. virrecitat, a materia adventitia crtas fuisse. 19. Deinde puto me facilius ex aquae ebuUitione (taceo iam agitationera) posse concludere, aeris concitationera causara esse, a qua sonus oritur, quam ex hoc experimento, ubi eorum, quae concurrunt, natura plane ignoratur et in quo calor etiam ob- servatur, qui quo modo sive a quibus causis ortus fuerit, nescitur. Denique multa sunt, quae nullum prorsus spirant odorem , quo- rum tamen partes, si utcumque concitentur atque incalescant, odor statim persentitur, et si iterum frigescant, nullura iterura odo- rem habent (saltem quoad humanum sensum) , ut exempli gratia, succinum et alia, quae etiam nescio, an raagis composita sint, quani nitrum.

20. Quae adsectionem vigesimam quartam notavi, ostendunt spiritum nltri non esse purum spiritura, sed calce nitri aliisque abundare; adeoque rae dubitare, an id, quod vir clarissimus ope libellae deprehendisse ait, quod nempe pondus spiritus nitri,quem instillavit, pondus illius, quod inter detonandum perierat, fere exaequabat, satis caute observare potuit.

21. Denique, quaravis aqua pura quaod oculum salia alcalisata citius solvere possit; tamen quura ea corpus magis homogeneura, quara aer sit, non potest, sicuti aer, tot genera corpusculorum habere, quae per omuis generis calcisporos se ihsinuare possinl. Quare quura aqua certis particulis unius generis maxime constet,

174 EPISTOLA IX.

quae calcem ad certum termiaum usque dissolvere possunt, aer vero non item, inde sequitur, aquam usque ad illum termiDum longe citius calcem dissoluturam , quam aerem. Sed quum contra aer constet etiam crassioribus et longe sublilioribus et omnis gene- ris particulis, quae per poros longeangustiores, quam quos parti- culae aquae penetrare possunt, multis raodis se insinuare possunt ; inde sequitur aerem, quamvis non tam cito, atque aquam, nempe, quia non tot particulis uniuscuiusque generis constare potest, longe tamen melius atque subtilius dissolvere calcem nitri posse, eamque languidiorem, ac proinde aptiorem ad motum parlicula- rum spiritus nitri sistendum reddere. Nam nullam aliam diffe- rentiam inter spiritum nitri et nitrura ipsum adhuc agnoscere co- gor ab experimeatis, quam quod particulae huius quiescant, illius vero valde concitatae inter sese agitentur ; adeo ut eadem differen- tia, quae est inter glaciem et aquam, sit inter nitrum et eius spi- ritum.

22. Verum te circa haec diutius detinere non audeo. Vereor, ne nimis prolixus fuerim, quamvis, quantum quidem potui , bre- vitati studuerim. Si nihilo minus raolestus fui, id ut ignoscas oro, simulque ut ea, quae ab araico libere et sincere dicta sunt , in rae- liorem parlem interpreteris. Nam ego de his prorsus tacere, ut tibi rescriberem, inconsultum iudicavi. Ea tamen apud te lau- dare, quae rainus placebant, raera esset adulatio, qua nihil in araicitiis perniciosius et damnosius censeo. Constitui igitur, mentem raeam apertissime explicare ; et nihil hoc viris philosophis gratius fore iudicavi. Interim si tibi videbitur consultius , haec cogitata igni potius, quam eruditissimo doraino Boylio tradere, in tua raanu sunt. Fac ut lubet ; modo me tibi nobilissiraoque Boy- lio addictissimum atque araantissiraura credas. Doleo, quod pro- pter tenuitatem meam hoc non nisi verbis ostendere valeam ; atta- men etc.

EPISTOLA X. 175

EPISTOLA X.

Arg. Oldenburgius laetatur de principiorum Cartesianae philosopbiae editione exspectanda, miltil Bojlii librum novum el cum Spinoza no- vum societatis regiae expcrimentum communicat.

Clarissimo viro B. d. S.

HENRICUS OLDENBURGIUS.

CtARISSIME VIR, AMICK PLURIMUM COLENDK ,

Comniercii nostri literarii instaurationem in magna pono parte fclicitatis. Scias itaque, me tuas 1] lulii ad me datas accepisse iusigni cum gaudio , duplici imprimis nomine, tum quod salutem luam testarentur, lum quod de tuae erga me amicitiae constantia certiorem me redderent. Accedit ad cumulum, quod mihi nunlias, te primam et secundam principiorum Cartesii partem, more geo- metrico demonslratam, prelo commisisse, eiusdem unum al- terumve exemplar liberalissime mihi offerens. Accipio munus perlubenti animo, rogoque, ut istum sub prelo iam sudantem tractatum, si placuerit, domino Petro Serrario, Amstelaedami degenti, pro me transmittas. In mandatis quippe ipsidedi, ut eiusmodi fasciculum recipiat et ad me per amicum traiicienteni expediat.

2. Ceterum permittas tibi dicam, me impatienter ferre, te etiamnura supprimere ea scripta, quae pro tuis agnoscis, inre- publica imprimis tam libera, ut sentire ibi quae velis, et quae sen- tias dicere liceat. Perrumpere te velim ista repagula, imprimis quum subticere nomen tuum possis et hac ratione extra omncm periculi aleam te collocare.

3. Nobilissimus Boylius peregre abiit. Quani primum redux fuerit factus in urbem , communicabo ipsi eam epistolae tuae do- ctissimae partem, quae illum spectat, eiusque de conceptibus tuis sententiam , quam primum eam nactus fuero , rescribam. Puto, te iam vidisse ipsius ,,chymistam Scepticum", qui iam dudum Latine editus inque exterorum oris dispersus fuit, multa contincns paradoxa chymico-physica et Stagyricorum principia hypostatica (ut vocant) sub exameu severum revocans.

176

EPISTOLA X.

4. Alium nuper ediditlibellum, qui forte uecdum ad biblio- polas vestros pervenit: quare eum hoc involucro tibi mitto, rogo- que peramanter, ut hoc munusculum boni consulas. Continet libellus, ut videbis, defensiouem virtutis elasticae aeris contra quendam Franciscum Linum*), qui funiculo quodam, inteilectum iuxta ac sensum omnem fugiente, phaenomena in experimentis novis physico-mechanicis domini Bojiii recitata explicare satagit, Evolve et expende libellum et tua de eo animi sensa mihi deprome.

5. Societas noslra regia institutum suum gnavifer pro viribus prosequitur, intra experimentorum observationumque cancelios sese continens, omnesque disputationum anfractus devitans.

Egregium nuper captum fuit experimentum, quod valde tor- quet vacuislas, plenistis vero vehemenler placet. Est vero tale.

Fi^. VII.

6. Phiala vitrea A, repleta ad summitatem aqua, orificio eius in vas vitreum B aquam continens inverso, imponatur recipienli novae machinae pneumaticae domini Bojiii; exhauriatur mox aer ex recipiente: conspicientur builae magna copia ex aqua in phia- lam A adscendere et omnem iude aquam in vas B infra superfi-

•) Franc. Linitt Londini nat. a. 1595., lesuita, Lcodii malheseos pro- fessor.

EPISTOLA X. 177

eieni aquae ibi conlentne depellere. Relinquanlur in hoc statu duo vascula ad tempus unius alleriusve diei, aSre identidem ex di- cto recipiente crebris exantlationibus evacuato: tum cximantur e recipiente ct phiala A repleatur hac aqua aere privata, rursumque invertatur in vas B, ac recipienti dcnuo ulrumque vas includatur. Exhausto iterum recipiente per debitas exantiationes, conspicie- tur forte bullula quaedam ex collo phialae A adscendere, quae ad summitatem emergens et continuata exantlatione se ipsam expan- dens, rursum oninem depellet aquam cx phiala, utprius. Tum phiala Iterum ex recipiente cxiraatur et exhausta aere aqua ad summum repleatur invertalurque, utprius, et recipienti immit- tatur. Tum aere probe evacuetur recipiens, eoque rite etomnino evacuato renianebit aqua in phiala sic suspensa, ut nullatenus descendat. 7. In hoc experimento causa , quae iuxta Boylium sustinere aquam in experimento Torricelliano statuifur(aer nempe aquae in vascuIoB iocumbens), ablata plane videtur, nec tamea aqua in phiala descendit. Plura statueram hic subiungere, sed amici et occupationes me avocant.

8. Non possum claudere literas, quin iterum iterumque tibi inculcem pubiicationem eorum, quae tu ipse es meditatus. Nun- quam desistam te hortari, donec petitioni meae satisfeceris. In- terea temporis, si quaedam contentorum illorum capita mihi im- pertiri velles, oh! quam te deperirem , quantaque necessitudine me tibi obstrictum iudicarem! Valeas florentissime, meque, ut facis, amare pergas Londini31.Iulii 1663.

tui studiosissimum et amicissimum

Hekr. Oi,denbcr6.

Spinozn U. \2

178 EPISTOLA XI.

EPISTOLAXI.

Arg. Bojlii sententiam deSpinozae adnotationibus denuo scribit et phi- losophi amicitiam studioramque consortium landibus tollil.

Clarissimo viro B. d. S.

HENRICUS OLDENBURGIUS.

Prakstantissimk vir et amice colendissime, Vix tres quatuorve dies sunt elapsi , ex quo epistolam per ta- bellionem ordinarium ad te dabam. Memineram ibi cuiusdam libelli a domino Boylio conscripti et tibi transmittendi. Non tum affuigebat spes tam cito nanciscendi amicum, qui eam perferret. Ex eo tempore se obtulit quidam opinione mea celerius. Accipias igiturnunc, quod tunc mitti non poterat, unaque dominiBoylii, qui nunc rure in urbem reversus est, salutem officiosissimam. 2. Rogat ille ut praefationem in experimenta ipsius circa nilrum factam consulas, intellecturus inde verum , quem sibi praesli- tuerat in eo opere, scopum; ostendere videlicet resurgenti philo- sophiae solidioris placita claris experimentis illustrari ethaecipsa sine scholarum forrais, quaiitatibus, elementis nugatoriis optime explicari posse; neutiquam autem in se suscepisse naturam nitri docere, vel etiam improbare ea, quae de materiae homogeneitate deque corporum differentiis, ex motu et figura etc. duntaxat ex- orientibus, a quoquam tradi possunt. Hoc duntaxat se voluisse ait, texturas corporum varias, varia eorum discrimina inducere, ab iisque diversa admodum effecta proficisci , ritequeinde, quam diu ad primam materiam resolutio facta non fuerit, heterogeneita- lem aliquam a philosophis et aliis concludi. 3. Nec putem, in rei fundointerte et dominum Boylium dissensum esse. Quod vero ais, omnem calcem, cuius meatus angustiorcs sunt, quam ut particulas nitri continere queant , quorumque parietes languidi sunt, aptam esse ad raotum particularum nitri sistendum, proin- deque ad ipsum nitrum redintegrandum; respondet Boylius, si cum aliis calcibus spiritus nitri misceatur, non taraeu cum ipsis verum nitrum compositura iri.

4. Quoad ratiocinationera, qua ad evertenduna vacuum uteris, attinet, ait Boylius, se eam nosse et praevidisse; at in ipsa ne- quaquam acquiescere : qua de re alibi dicendi locum fore asserit.

WISTOLA XI. 171)

5. Petiit, ut te rogarem, an suppeditare ipsi excmplum possis, iu quo duo corpora odora io uoum couflata corpus plane inodorum (Ditrum scilicet) compouant. Tales ait esse partes nitri , spiritum quippe ipsius teterrimum spargere odorem , nitrumque fixuni odore non destitui.

6. Rogatporro, ut probe consideres, an probam institueris inter glaciem aquamque cum nitro eiusque spiritu comparationem, quum tota glacies non nisi in aquam resolvatur, glaciesque inodora in aquam relapsa inodora permaneat; discrepantes vero qualitates inler nilri spiritum eiusque salem fixum reperiantur, uti tractatus impressus abunde docet.

7. Haec et simiiia inter disserendum dehoc argumentoab illu- stri auctore nostro accipiebam ; quae per memoriae meae imbecil- litatem cum multa eius fraude potius, quam existimatione, me repetere certus sum. Quum de rei summa consentiatis, nolim haec ulterius exaggerare ; potius auctor essem , ut ingenia iungatis uterque ad philosophiam genuinam solidamque certatim excolen- dam. Te imprimis monere mihi fas sit, ut principia rerum pro matheniatici tui ingenii acumine consolidare pergas : uti nobilem meum amicum Boylium sine mora pellicio , ut eandem experi- mentis et observationibus pluries et accurate factis conflrmet illu- stretque. 8. Vides, amice carissime, quid moliar, quid am- biam. Novi nostrates hoc in regno philosophos suo muneri expe- rimentali nequaquam defuturos; nec minus persuasum mihi habeo, te quoque provineia tua gnaviter perfuncfurum, quicquid ogganniat vel criminetur sive philosophorum sive theologorum vulgus. Quum literis praegressis iam te fuerim pluribus ad hoc ipsum hortatus , nunc me reprimo, ne fastidium tibi creem. Hoc saltem peto ulterius, ut quaecumque eorum typis iam mandata sunt, quae vel in Cartesium es commentatus, vel ex intellectus tui scriniis propriis depromsisti, quanto ocius mihi transmittere per dominum Serrarium digneris. Habebis me tanto arctius tibi devinctum, intelligesque quavis data occasione me esse

Londini d. 4. August. 1663.

tui studiosissimum

HeI^R. t)LDEKBURG.

12*

180 EPISTOLA XII.

EPISTOLA XII.

Arg. Queritur Old. de inlerruplo lilerarum commercio el de Boylii libris el anonymi iractatu physico quaedara agil.

Clarissimo viro B. d. S.

HENRICUS OLDENBURGIUS.

VlR CtARISSIME MIHIQUE AMICISSIMB ,

Gaudebam raagnopere, quum ex nuperis domini Serrarii literis intelligerem, te vivere et valere et Oldenburgii tui memorem esse. Sed simul graviler fortunam meara (si fas est tali vocabulo uti) accusabam, qua factum est, ut per tot mensium spalium com- mercio illo suavissimo, quo antehac tecura utebar, privatus fue- rim. Tum occupationum turba, tum calamilatum domesticarum imraanitas culpandae sunt; meum quippe erga te studiura am- plissimum fidaque amicitia firnio semper stabunt talo et incon- cussa perennabunt. 2. Dominus Boylius et ego non raro de te, tua eruditione et profundis meditationibus confabulamur. Vel- lemus ingenii tui foetus excludi et doctorum amplexibus commen- dari , teque hac in re exspectationi nostrae faclurum satis confidi- mus. Non est, quod dominiBoylii diatriba de nitro, deque fir- mitate et fluiditate apud vos imprimatur: hic quippe Latino ser- mone iam excusa est, nec nisi commoditas deest exemplaria ad vos transvehendi. Rogo igitur, ne permittas, ut quis typographus vestras tale quid aggrediatur. 3. Idem Boyliiis tractalum insi- gnem ,, de coloribus " in lucem emisit et Anglice et Latine , simul et ,,historiam experimentalem de frigore, thermometris" etc, ubi multa praeclara, multa nova. Nil nisi bellum hoc infaustura*) obstat, quo minus libri ad vos transmittantur. 4. Prodiitetiam tractatus quidam insignis ,,de sexaginta observationibus ini- croscopicis", ubi multa audacter, sed philosophioe (iuxla tamen principia raechanica) disseruntur. Spero bibliopolas nostros viam inventuros , horum oranium exemplaria ad vos expediendi. Ego

*) Estbelhim Caroli II. Anglorum regis conlra HoUandos indc ab a. J664 16C7. Conf. Rotteck allg. Gesch. l. VIII. cap. 2. §. 11.

EiMSTOLA xn. xiir. 181

quid (u nuper egeris, vel sub manu habeas, acciperc a inanu tua propria aveo , qui sum

Londiui d. '28. April. 16b5.

tui studiosissimus et amantissimus

Hknr. Oldenburg.

EPISTOLA XIII.

Auc. Spinoza cum Oldenburgio de duobus Bojlii libris communicat sentenliam et de telescopiis Italicis, quibus in love el Saturno res novae sint observalae. (Voorburgi m. iVIaio l(i65.)

Vho nobilissimo ac doctissimo Henr. Oldenburgio

B. D. S.

Amice integerrime, Paucis ante diebusamicus quidani epistolam tuam d. 28. Aprilis, quam a bibliopolaAmstelaedamensi, qui eam sine dubio a domino Serrario acceperat, sibi traditam aiebat. Gavisus sum summo- pere, quod tandem ex te ipso intelligere licuit, te bene valere, tuumque erga me animum benevolum eundem atque olim esse. Ego sane quotiescumque data fuit occasio , D. Serrarium et Chri- stian. Hugenium Z. D. *), qui etiam te novisse mihi dixerat, de te tuaque vaietudine rogare non desii. 2. Ab eodem D. Hugenio etiam intellexi eruditissimumD. Boyliura vivere et in lucem emi-- sisse tractatum illum insignem ,,de coloribus" Anglice, quera ille mihi comraodato daret, si linguam Anglicam callerera. Gau- deo igitur extescire, hunc tractatum simul cum illo altero ,,de frigore et thermometris", de quo noudum audiveram, Latina civitate donatos et publici iuris factos. 3. Liber de observationi- bus raicroscopicis etiam penes D. Hugenium est , sed ni fallor An- glice. Mira quidem mihi de hisce microscopiis narravit et simul de telescopiis quibusdam in Italia elaboratis, quibus eclipses in love ab interpositione satellitum observare potuerunt, ac etiam umbram quandam in Saturno tanquara ab annulo factara. Quo- rum occasione non satis possum mirari Cartesii praecipilantiam,

*) CAr/s<;««. l/;/yg^f«* nat. Hagae 1629. , mort. 1695., inventor horo- logiorum oscillatoriorum, physicos libros et malhematicos edidit. Conf. ep. 14. 15. el 16.

182 EPISTOLA XIII. XIV.

qiii ait causam, cur planetae itixta Saturnum (eius enim ansas planetas esse putavit, forte quia cas Saturnum tangere nunquam observavit) non moventur, posse esse, quod Salurnus circa pro- prium axem non gyret, quum hoc cum suis prlucipiis parum con- veniat, tum quia ex suis principiis facillime ansarum causam ex- plicare potueral , nisi praeiudicio laboraret etc.

E P I S T O L A XIV.

Arg. Oldenburgius una cum Boylio denuo Spinozam monet ad sludium philosophiae gnaviter promovendum et iibros edendos. De Kircheri et Hugenii Iractatibus. De Hevelii et Auzouti dissidio. De Europae statu.

Clarissimo viro B. d. S.

HENRICUS OLDENBURGIUS.

VlR PRAKSTANTISSIME, AMICE COLENDE,

Facis, ut virum cordatum et philosophum decet, quod viros bonos amas; nec est, quod dubites, quin illi te redament et merila tua, prout par est, aestiment. Dominus Boylius una mecum sa- lutem plurimam tibi nuntiat, utque sfrenue eta)t^t|9w?philosophari pergas, te hortatur. Inprimis, si quid tibi lucis afifulserit in ardua illa indagine, quae in eo versatur, ut cognoscamus, quomodo unaquaeque pars naturae cum suo toto conveniat et qua ratione cura reliquis cohaereat, ut illud nobis communices, peramanter rogamus. %. Causas, quas memoras tanquam incitamenta ad tractatum deScriptura concinnandum, omniaoprobo, inque votis efilictim habeo , me usurpare iam oculis posse , quae in argumen- tum istud es commentatus. Dominus Serrarius forte fasciculum aliquem brevi ad me transmittet, cui, si visum ita fuerit, commit- tere tuto poteris, quae ea de re iam composuisti, et reciprocam officiorum nostrorum promptitudinem polliceri.

3. Kircheri ,.raundum subterraneum" quadantenus evolvi*), et quamvis ratiocinia eius et theoriae non commendentingenium, observationes tamen et experimenta, nobis ibi tradita , collaudant

*) Athanas. Kircheriit natus a. 1602., mort. a. 1680. lesuita, Romae prof. pbilos., mathem. et linguarum Orientalium.

EPISTOLA XIV. 183

diligeutiam aucloris, ciusquc de rcpublica pliilosoithica bcue nie- reiidi volunlaleni. Vides igitur, nie plusculum illi tribuere, quam pietatem, facileque dignoscis eorum animum, qui benedictara hanc aquam illi adspergunt. i. Quando verba facis de tractatu Hugeniano ,,de motu", innuis Cartesii regulas motus falsas fere omnes esse. Non iam ad mauum est libeilus , quem antehac edi- disti de Cartesii principiis geometrice demonstratis: non subit animum, num ibi falsitatem istam ostenderis, an vero Cartesium in aliorum gratiam xard Tzodct fueris secutus. 5. Utinam tandem proprii ingenii foetum excluderes et orbi philosophico fovendum et educandum committeres ! Memini te alicubi indigitasse multa ex iis, quae Cartesius ipse captum humanum superare aiebat, quin et multo sublimiora et subtiliora evidenter posse ab hominibus in- telligi et clarissime explicari. Quidhaeres, mi amice? quid me- tuis? Tenta, aggredere, perfice tanti moraenti provinciam, et videbis totum vere philosophantiura chorum tibi patrocinari. Fi- dem raeam obstringere audeo , quod non facerem , si liberare rae eam posse dubitarem. Nullatenuscrediderim, in animo tibi esse, quicquam contra existentiam et providentiam Dei moliri ; et fulcris hisce incoluminibus firrao talo stat religio, facileque etiam quaevis conteraplationes philosophicae vel defenduntur vel excusantur. Rurape igitur raoras, nec scindi tibi penulara patiaris.

6. Brevi putem rae accepturura, quid rfe co/nefw nuperis sit statueudura. Disceptant inter se de factis observationibus Heve- lius Dantiscanus ' ) et Auzoutus Gallus , ambo viri docti et raathe- raatici. Dispicitur hoc terapore controversia , et quando iudicata lis fuerit, mihi, credo, res tota communicabifur et a me tibi. Hoc asserere iara possum , omnes , qui quidem mihi cogniti sunt, astronoraos iudicare, uonunura, sed duos coraetas fuisse, necia quemquara hactenusincidi, qui ex hjpothesi Cartesiana ipsorum phaeuoraena conatus fuerit explicare.

7. Rogo, si quid porro acceperis de studiis et laboribus do- mini Hugenii, deque successu pendulorura , ut et de ipsius trans-

1) loh. Heoelius Dantisci nat. a. 1611., mort. a. 1687. multarum stellarum invenlor et librorum astronomicorum editor.,

2) Adrian. Auzotius vir doctus Gailorum saec. 17. med. Parisiis vixiL

1 84 EPISTOLA XIV. XV.

migrationeiuGalliam, miiii quam primum significare non graveris. Adiungas ea rogo , quae apud vos forte dicuntur de tractatu pacis, de Suecici exercitus in Germaniam transvecti consiliis, deque epi- scopi Monasteriensis progressu.*) Totam credoEuropani sequenti aestate bellis involutum iri, et omnia videntur ad mutationem inu- sitatam vergere. Serviamus nos summo numini casta mente et philosopliiam veram, solidam etutilem excolamus. 8. Nonnulli ex philosophis nostris regem Oxonium secuti non rarosibi coetus agitant et de promovendis studiis physicis consulunt. Inter alia in sonorum naturam inquirere nuper coeperunt. Experimenta, credo, facient, ut explorent, qua proportione augenda sint pondera ad extendendam chordam absque uUa vi alia , ut intendatur eadem ad notam eiusmodi acutiorem, quae facit assignatam consonantiam cum sono priori. De his plura alias. Optime vale et vive memor Londini d. IZ. Octobr. 1()65.

tui studiosissimi

HbNR. Ox.OENByRG.

EPISTOLA XV.

Arg. Philosophus amico rescribit ,,de rationibus, quibus persuademur unamquaraque naturae partem cum suo toto convenire et cumreii- quis cohaerere." Quaedam de Hugenio. (Yoorburgi m. Nov. 1665.)

Nobilissimo ac doctissimo viro Henr. Oldenburgio

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

VlRNOBILISSlMK,

Quod me ad philosophandum tu et nobilissimus D. Bojiius be- nigne bortamini, maximas babeo gratias. Ego quidem pro tenuitate mei ingenii, quantum queo, pergo, non dubita^us interim de vestro auxilio et benevolentia. Ubi quaeris, quid sentiam circa quaestionem, quae in eo versatur, ut cognosca?nus, quo- modo unaquaeque pars 7iaturae cum suo toto converiiat et qua ra-

*) Bernhardus van Gahn, episcopus Monasteriensis, foedere iun- clus cum Anglis bellavit h. a. contra Uollandos. Conf. Rotteck 1. 1.

EPISTOLA XV. 185

tione cum reliquis cohaereat, puto te rogare rationes, quibus per- suademur unaniquamque naturae partem cura suo toto convenire et cum rcliquis cohaerere. Nam cognoscere, quomodo revera cohaercant et unaquaeque pars cum suo toto conveniat,idme igno- rare dixi in antecedeati mea epistola; quia ad hoc cogaoscendum requireretur, totam uaturam omnesque eius parles cognoscere. 2. Conabor igitur rationem osteudere, quae me idafBrmare cogit; attamen prius monere vellem , me naturae non tribuere pulchritu- diaem, deformitatem, ordinem neque confusionem. Nam res non nisi respective ad nostram imaginationem possunt dici pul- chrae aut deformes, ordiaatae aut confusae.

3. Per partium igitur cohaerentiam nihil aliud intelligo, quam quod leges sive natura unius partis ita sese accommodant legibus sive naturae alterius, ut quara rainime sibi contrarientur. Circa totura et partes considero res eatenus, ut partes alicuius totius, quatenus earum uatura invicem se accommodat, ut, quoad fleri potest, inter se consentiant; quatenus vero inter se discrepant, eatenus unaquaeque ideam ab aliis distiactam in nostra mente for- mat, ac proinde ut totum, uou ut pars consideratur. Ex. gr. quum raotus particularura lyraphae, chyli etc. invicera pro ratione magnitudinis et figurae ita se accoramodant , ut plane iater se con- sentiant . uuumque fluidum simul omnes constituant, eatenus tantum chylus, lyrapha etc. ut partes sanguinis considerantur: quateaus vero concipiraus particulas lymphalicas ratione figurae et motus, a particulis chyli discrepare, eatenus eas ut totura, nonut partem consideramus.

4. Fingamus iam , si placet vermiculum in sanguine vivere, qui visu ad discerneadas particulas sanguinis,Iymphae etc. valeret, et ratione ad observandum , quomodo unaquaeque particula ex al- terius occursu vel resilit, vel partem sui motus coraraunicat etc. Ille quidera in hoc sanguine , ut nos in hac parte universi , viveret et unaraquaraque sanguiuis particulam ut totum , non vero ut par- tera consideraret , nec scire posset, quomodo partes omnes ab universali natura sanguinis moderantur, et invicem , prout univer- salis natura sanguinis exigit, se accommodare coguatur, ut cerla ratione inter se consentiant. 5. Nara si flngamus, nullas dari causas extra sanguinem , quae novos motus sanguini comrauni-

186 EPISTOLA XV.

carcnt, nec ullum dari spatium eitra sanguinetu, dcc alia eorpora, in quae particulae sanguinis suum motum transferre possent, cer- tum est, sanguinem in suo statu semper mansurum et eius parti- culas nullas alias variationes passuras, quam eas, quae possunt concipi ex data ratione motus sanguinis ad lympham, chylum etc, et sic sanguis semper ut totura , non vero ut pars considerari de- beret. Verum quia plurimae aliae causae dantur, quae leges na- turae sanguinis certo modo moderantur et vicissim illae a san- guine, hinc fit, ut alii motus aliaeque variationes in sanguine oriantur, quae consequuntur non a sola ratione motus eius par- tium ad invicem, sed a ratione motus sanguinis et causarum exter- narum simul ad invicem : hoc modo sanguis rationem partis , non vero totius habet. De toto et parte modo dixi.

6. lam quum omnia naturae corpora eodem modo possint et debeant concipi, ac nos hic sanguinem concepimus (omnia enim corpora ab aliis circumcinguntur et ab in>icem determinantnr ad existendum et operandum certa ac determinala ratione , servata semper in omnibus simul, hoc est, in toto universo eadem ratione motus ad quietem), hinc sequitur omne corpus, quatenus certo modo modificatum existit, ut partem totius universi considerari debere, cum suo toto convenire et cum reliquis cohaerere; et quoniam natura universi non est, ut natura sanguinis, limitata, sed absolute infinita, ideo ab hac infinitae potentiae natura eius partes infinitis modis moderantur et infinitas variationes pati co- guntur. Verum ratione substantiae unamquamque partem ar- ctiorem unionem cum suo foto habere concipio. Nam ut antehac in prima mea epistola , quam Rhenoburgi adhuc habitans tibi scripsi*), conatus sum demonstrare, quum de natura substantiae sit esse infinitam, sequi ad naturam substantiae corporeae unamquamque partem pertinere, nec sine ea esse ant eoncipi posse.

7. Vidcsigitur, quaratione, etrationem, cursentiam, cor- pus humanum partem esse naturae. Quod autem ad mentem hu- manam attinet, eam etiam partem naturae esse censeo; nempe quia statuo, dari etiam in natura potentiam infinitam cogitandi,

*) Esl episl. 11. huius collectionis

EPISTOLA XV. 187

quac, qualcnus infinila, in sc conlinet totam naluraiii obiective et cuius cogitationcs procedunt eodem modo, ac natura eius, ni- mirum idearum.

8. Deinde mentem humanam hanc eandem potentiam statuo ; non quatenus infinitam et totam naturam percipientem , sed fini- tam, nempe quatenus tantura humanum corpus percipit, et hac ralione mentem humanam partem cuiusdam infiniti inteilectus statuo.

9. Verum haec omnia et quae huic rei annexa sunt, hic accura- te explicare et demonstrare , res esset nimis prolixa, necputo, te id impraescutiarum a me exspectare. Imo dubito, an mentem tuam satis perceperim, atque aliud responderim, ac rogaveris, quod ex te scire desidero.

10. Quod deinde scribis, me innuisse, Cartesii regulas motus falsas fere omnes esse, si recte nemini, D. Hugenium id sentire diii, nec ullam aliam falsam esse affirmavi, quam rcgulam sex- tam Cartesii, circa quam D. Hugenium etiam errare me putare dixi. Qua occasione petii, ut mihi communicares experimentum, quod secundum eam hypothesin experti estis in vestra regia socie- tate; sed tibi id non licere iudico, quia de hoc nihil respondes.

1 1. Dictus Hugenius totus occupatns fuit et adhuc estin ex- policndis vitris dioptricis; in quem finem fabricam adornavit, in qua et patinas tornare potest , satis quidem nitidam. Quid autem ea promoverit, adhuc nescio, nec , ut verum fateor, valde scire desidero. Nam me experientia satis docuit , in patinis sphaericis libera manu tutius et melius expoliri , quam quavis machina. De pendulorum successu el tempore transmigrationis in Galliam non- dum aliquid certi possum scribere etc.

188 EPISTOLA XVI.

E P I S T 0 L A XVI.

Arg. De communi Cartesii el Hugenii errore; de Hugenii experimenlis ; de Oxoniensium observalis anatomicis; de rumore lsra61ilarum re- ditus in palriam ; de politicis.

Viro clarissimo B. d. S.

HENRICUS OLDENBURGIUS.

VlR PRAESTANTISSIME , AMICE PLURIMUM COLENDE ,

Perplacent, quae de partium naturae cuni toto consensu nexu- que philosopharis; quamquam non satis assequar, quomodo pos- simus ordinem et syrametriam a natura , ut tu facere videris, pro- fligare ; inprimis quum ipse agnoscas, omnia eius corpora ab aiiis ambiri et ab invicem certa et constanti ratione, tum ad existen- dum, tum ad operandum determinari, eadem semper in omnibus simul motus ad quietem ratione servata: quae ipsissima veri or- dinis ratio formalis esse videtur. At nec hic forte te satis capio, non magis, quam in eo, quod de regulis Cartesii antehac scri- pseras. Utinam subire laborem velles, me edocendi, qua in re tam Cartesium, quam Hugenjum in regulis motus errasse iudices. Pergratum mihi sane hoc officio defungendo praestiteris, quodqui- dem pio viribus demereri studerem.

2. Praesens non fui, quando D, Hugenius experimenta hypo- Ihesio suam comprobantia hic Londini fecit. Intelligo interim quendam inter alia pilam unius librae penduli in modum suspen- disse, quae delapsa percusserit aliam eodem modo suspensaro,sed librae dimidiae, ex angulo quadragiuta graduum; et Hugenium praedixisse paucula facta computatione Algebraica, quis foret ef- fectus, et hunc ipsum praedictioni ad amussim respondisse. Abest vir quidam insignis, qui multa talia experimenta propo- suerat, quae solvisse dicitur Hugenius. Quam primum dabitur ipsum, qui abest, convenire, uberius et enucleatius forsan hanc rem tibi exposuero 3. Tu interim superiori petito me ne refra- geris, iterum atque iterum rogo; et si quid praeterea de Hugenii successu in poliendis vitris telescopicis cognoveris, impertiri quo- que ne graveris. Spero societatem nostram regiam, peste iam in-

F.PISTOLA XVI, 189

signitcr pcr Dei gratiam desaeviente, brevi Londinuin rcversurani, coelusque suos hebdomadicos instauraturam. Quae ibi transi- gentur scitu digna, eorum communicationem ccrto tibi poteris polliceri.

i. Mentionem antehac feceram de obsen'a{i.i a?iafo}/iicis. Scripsit ad me non ita pridem Dom. Bojiius (qui te perhumaniter salutat), eximios anatomicos Oxonii se certum reddidisse, quod asperam arteriam tum quarundam ovium , tum boum, gramiue refertam invenerint; et quod ante paucasseptimanas dicti anato- mici invitati fuerint ad videndum bovem , qui per duos tresve dies collum fere continuo obstipum erectumque tenuerat, et ex raorbo, quem possessores plane non cognoverint, mortuus fuerit: in quo, dissectis parlibus ad collum et iugulum spectantibus, ipsi repe- rerint cum admiratione asperam eius arteriam in ipso trunco peni- tus gramine refertam fuisse, ac si quis illud vi inlro adegisset. Id quod iustam suggerit inquirendi causam , tum qua ratione tanta graminis quantitas illuc pervenerit; tum, quum ibiesset, quo- modo eiusmodi animal tam diu supervivere potuerit. 5. Prae- terea idem amicus mihi significavit, curiosum quendam medicum, itidem Oxoniensem, lac in sanguine humano invenisse. Narrat cnim puellam, sumpto largiori ientaculo hora septima matutina, sanguinem misisse in pede hora eiusdem diei undecima; etpri- mum sanguinem immissum fuisse scutellae, eumque pauco exinde temporis spatio elapso alborem induisse; postremum vero san- guinem in vasculum minus , quod acetabulum , ni fallor , vocant (Anglice a sawcer) influxisse, eumque protinus in placentae la- cteae formam abiisse : interiectis quinque aut sex horis medicum reversum sanguinem utrumque inspexisse, eumque, qui in scu- tella erat, dimidium fuisse sanguinem, dimidium vero chylifor- mem, qui chylus sanguini, ut serum lacfi, iunataverit; at eum, qui erat in acetabulo, totum fuisse chylura sine ulla sanguinis specie; quumque utrumque super igne seorsim calefaceret, am- bos liquores induruisse; puellam vero bene valuisse, nec san- guinem misisse, nisi quod nunquam passa fuisset raenstrua, quamquam colore florido vigeret.

6. Sed transeo ad/)o/?7ica. In omnium ore hic est rumor de Israiilitarum per plus quam bis mille annos dispersorum reditu in

190 EPISTOLA XVI. XVII.

patriam. Pauci id hoc loco credunt; at multi optant. Tu quid hac de re audias statuasque, amico tuo significabis. Me quod attinet, quam diu nova haecaviris fide dignis non perscribuntur ex urbe Constantinopolitana , cui huius rei maxime omnium inter- est, fidem iis adhibere non possum. Scire aveo, quid ludaei Amstelaedamenses ea de re inaudiverint et quomodo tanto nuntio afflciantur, qui, verus si fuerit, rerum omnium in niundo cata- strophen induturus sane videtur.

Quid Suecus nunc moliatur et Brandiburgicus, si potes, ex- plica ; et crede me esse

Londini die 8. Decembr. 1065.

iui studiosissimum

Henr. Oldknburg.

P. S. Quid de uuperis cometis nostri philosophi statuant, brevi tibi indicabo Deo volenle.

EPISTOLA XVII.

Arg. Gratias agil Oldenburgius pro niisso tractatu theol.-politico, qupm quidem non acceperit, et iudicium in epistola priori quadam (quae in bac coUectione deest) severius latum immutat.

Clarissimo viro B. d. S.

HENRICUS OLDENBURGIUS

S. P. D.

Nolui dimittere commodam hanc occasionem , quam doctissi- mus Dom. Bourgeois, medicinae doctor Cadomensis et reformatae religionis addictus, iam in Belgium abituriens, mihi offert, ut hac ratione tibi significarem , me ante aliquot septimanas tibi gra- tum meum animum pro tractatu tuo mihi transmisso*) , licet nunquam tradito, exposuisse; at dubium fovere, nura literae illae meae ad manus rite pervenerint. Iiidicaveram in iis meam de

•) Traetalus est theoIogico-poUticus , qui anno 17TO. editus est no- mine Spinozae omisso. Itaque haec epistola non 8. Oct. 1665. scripla esse potest, uli velus editio indicat, sed polius 8. lun. 1675.

E1'1ST0LA XVIl. llil

tractatu illo sententiam; qiiam utique, deliinc re propius in- specta ct perpensa, nimis immatiiram fuisse nunc existimo. JJ. Quaedam niihi ^idebantur lunc teniporis vergere in fraudem religionis, dum eam ex eo pede metiebar, quam theologorum \ulgus et receptae confessiouum formulae (quae nimium spirare videntur partium studia) suppeditaut. At totum negotium inti- mius recogitanti multa occurrunt, qiiae mihi persuasum eunt, te tantum abesse , ut quicquam in verae religionis solidaeve philoso- phiae damnum moliaris, ut contra genuinum Christianae religio- nis fiuem , uec uon divinam fructuosae philosophiae sublinntatem et excelicntiam comraendare et stabilire aliabores. 3. Quum igi- tur hoc ipsum animo tuo sedere nunc credam , rogatum te enixe velim, ut quid eum in finem nunc pares et mediteris, veteri et candido amico , qui instituti tam divini successum felicissimum totus anhelat, frequentibus literis exponere digneris. Sancte tibi poUiceor, me nihil eorum ulli mortalium propalaturum, siqui- dem tu mihi silentium iniunxeris ; hoc me solummodo enixurum, ut bonorum et sagacium virorum mentes ad amplexandas illas veritates, qoas tu aliquando in ampliorem lucem dcpromes, sen- sim disponam el praeiudicia adversus meditationes tuas concepta e medio tollam. 4. Ni fallor admodom , penitius mihi perspicere videris menli« humanae naturam et vires eiusque cum corpore nostro unionem. De quo argumento ut tua cogitata edocere me velis, impense oro. Vale, vir praestantissime, et doctrinae ac virtutis tuae cultori studiosissimo favere perge Londini d. 8. Juni 1675. *)

HeNR. OtDENBUR©.

*) Ila apud Chr. Theoph. de Murr 1. 1. p. 20. In edil. princ. el al. cer- tissime perperam legebatur 8. Oct. 1665. Commercium literarium inter Oldenburgium et Spinozam per decennium erat intcrruptum. Cf. epist. sequ. iniu

192 EPISTOLA XVllI.

E P I S T O L A XVIII.

Arc Gaudet de restaurato commercio literario , et de ethices libris quinque, quos philosopbus epistola d. 5. lul. data (haec deest) se edilurum promiserat, quaedam agit.

Clarissimo viro B. d. S.

HENRICUS OLDENBURGIUS.

Commercio nostro literario sic feiiciter instaurato , vir claris- sime, nolim amici officio deesse literarum intermissione. Quum ex responsione tua 5. lulii ad me data intellexerim , animo sedere tuo, tractatum illum tuum quinque partitum publici iuris facere, permittas, quaeso, te moneam ex affectus in me tui sinceritate, ne quicquam misceas, quod religiosae virtutis praxin labefactare uUatenus videatur ; maxime quum degener et flagitiosa haec aetas nil venetur avidius , quam dogmata eiusmodi, quorum conclusio- nes grassantibus vitiis patrocinari videantur.

2. De cetero non renuam aliquot dicti Iractatus exemplaria re- cipere. Hoc duntaxat rogatum ie velim , ut suo tempore merca- tori cuidam Belgico, Londini commoranti, inscribantur, qui mihi postmodum tradenda curet. Nec opus fuerit verba de eo facere, libros scilicet istiusmodi ad me fuisse transmissos : dum- modo enim in potestatem meam tuto pervenerint, nullus dubito, quin commodum mihi futurum sit, eos amicis meis hinc inde dis- tribuendi iustumque pro iis pretium conseqaendi. Vale et, quando vacaverit , rescribe Londini d. 22. Julii 1675.

tui studiosissimo

Henr. Oldbnburg.

EPISTOLA XIX. 193

E P I S T O L A XIX.

AiiC. Spinoza narrat de ilinore Amslelodamum facto elhiccs edendae catisa; aquoconsilio sil deterriluslheologorum etCartesianorunicri- minationibus. Optat ul Oldenburgius singulos virorum doctorum scrupulosde tractatu theoI.-poI.si;^nificet, quemnotis velit illustrare. (Ilagae Com. a. 1675.)

Viro nobilissinio ac doctissimo Henrico Oldenburgio

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

NOBILISSIME ET CLARISSIME DOMINE ,

Eo lempore, quo literas tuas d. 22. lulii accepi , Arastelaeda- nium profcctus sum eo consilio, ut librum, de quo tibi scripseram, typis mandarem. Quod dum agito, rumor ubique spargebatur, libium quendam meum de Deo sub prelo sudare, meque ia eo conari ostendere , nullum dari Deum : qui quidem rumor a pluri- mis accipiebatur. Unde quidara theologi (huius forte ruraoris auctores) occasionem cepere, de me coram principe et magistrati- bus conquerendi ; stolidi praeterea Cartesiani, quia raihi favere creduntur, ut a se hanc araoverent suspicionera, raeas ubique opiniones et scripta detestari non cessabant, nec etiaranum ces- sant. 2. Haec quura a viris quibusdani fide dignis intellexissera, qui siraul aifirraabant, theologos mihi ubique insidiari, editionera, quam parabam, differre statui, donec, quo res evaderet, ^iderera, et quod tiira consiliura sequerer, tibi significare proposui. Ve- rum negolium quotidie in peius vergere videtur, et quid taraen agam, incertus sam. Interim meam ad tuas fiterasresponsionem diulius intermittere nolui, et primo libi maximas ago gratias pro amicissima tua admonitione, cuius taraen ampliorem explicatio- nera desidero, utsciam, quaenam ea dograata esse credas , quae religiosae virtutis praxin labefactare viderentur. Nam quae mihi cum ratione convenire videntur, eadem ad virtutem raaxirae esse utilia credo. 3. Deinde, nisi tibi molestum sit, velim, ut loca tractatus theologico-politici , quae viris doctis scrupulura iniece- runt, mihi indicares. Cupio namque istura tractatum notis qui- busdara illustrare et concepta de eo praeiudicia,'si fieri possit, tollere. Vale.

SpinozaW. 13

194 EPISTOLA XX. XXI.

EPISTOLAXX.

Arg. Exponit auctor de quibusdam capitibus, quae in Iractatu Iheol.- politico diligentius siut explicanda.

Clarissimo viro B. d. S.

HENRICUS OLDENBURGIUS.

Quantum video ex tuis novissimis, in peiiculo versatur libri a te publico destinati editio. Non possum non probare institutum tuum , quo illustrare et mollire te velle significas, quae in tractatu theologico-politico crucem lectoribus fixere. Ea inprimis esse putem , quae ambigue ibi tradita videntur de Deo et natura ; quae duo a te confundi quam plurimi arbitrantur. 3. Ad haec multis tollere videris miraculorura auctorilatem etvalorem, quibus solis divinae revelationis certitudinem adstrui posse , omnibus fere Christianis est persuasum. Insuper de lesu Christo , mundi red- emptore et unico horainum mediatore, deque eius incarnatione et satisfactione sententiam tuara celare te aiunt , postulantque , ut de tribus hisce capitibus mentera tuam dilucide aperias. Quod si feceris, in eoque Christianis cordatis et ratione valentibus placue- ris, in tuto res tuas fore opinor. Haec paucis te scire volui, qui sum tui studiosissimus. Vale.

Dab. Londini die 15. Novemb. 1675.

P. S. Fac, quaeso, brevi sciam, has meas lineolas tibi rite traditas fuisse.

E P I S T O L A XXI.

Arg. Spinoza respondet quid sentiat de Deo, de miraculis, de lesu Christo. (Hagae m. Nov. 1675.)

Viro nobilissimo ac doctissimo Henrico Oldenburgio

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

NOBII.ISSIME DOMINK,

Perbreves tuas literas d. 15. Nov. ad me datas die Saturni elapsa accepi. In iis ea tantummodo indieas, quae in traclatu

EPISTOLA XXI. 195

theologico-politico crucem lectoribus fixere, quuni tumeu ex iis etiam coguoscere speraverim, quaenani eae opiniones essent, quae rcligiosae virtutis praxin labefactare viderenlur, de quibus antea monueras. Sed, ut de tribus illis capitibus, quae notas, meutem meam tibi aperiam, dico, et quideni adprimum, me de Deo et natura sentenliam fovere longe diversam ab ea, quam neoterici Christiani defendere solent. 2. Deum enim rerum omnium causamimmanentem, utaiunt, non vero transeuntem statuo. Omnia, inquam,iu Deo esse etiuDeo moveri cumPaulo affirmo*), et forte etiam cum omuibus antiquis philosophis , licet alio niodo ; et auderem etiam dicere, cum antiquis omnibus Hebraeis , quan- tum ex quibusdam traditiouibus, tametsi multis modis adulteratis, coniicere licet. Attamen quod quidam putant , tractatum theolo- gico-politicum eo niti, quod Deus et natura (per quam massam quandam sive materiam corpoream intelligunt) unum et idem sint, tota errant via. 3. Ad 7«?>rtc?</a deinde quod attinet, mihi contra persuasum est, divinae revelationis certitudinem sola doctrinae sapientia, non autem miraculis, hoc est, ignorantia adstrui posse, quod satis prolixe cap. VI. de miraculis ostendi. Hoc tantum hic addo, me inter religionem et superstitionem hanc praecipuam agnoscere difTerentiam , quod haec ignorantiam , ille autem sa- pientiam pro fuudamento habeat, et hanccausam esse credo, cur Christiani non fide, neque caritate, neque reliquis spiritus sancti fructibus, sed sola opinione inter reliquos dignoscuntur; nempe, quia, utomnes, solis miraculis, hoc est ignorantia, quae omnis malitiae fons est, se defendunt; atque adeo fidem, licet veram, in superstitionem vertunt. Verum an huic malo remedium ad- hibere reges unquam concedent, valde dubito. 4. Denique, ut de tertio etiam capite mentem meam clarius aperiam, dico, ad salutem non esse omnino necesse , Christum secundum carnem noscere ; sed de aeterno illo filio Dei, hoc est, Dei aeterna sapien- tia , quae sese in omnibus rebus, et maxime in mente humana, et omnium maxime in Christo lesu manifestavit, longe aliter sen- tiendum. Nam nemo absque hac ad statum beatitudinis potest pervenire , utpote quae sola docet , quid verum et falsum , bonum

*) ,^Ev Tm &fmto)Mf'*' xai xivovfifS^a y.al ea/iiv." Haec Paulus ad Alhenienses. Vid. Act. 17, 28. Coiif. 1 Cor. 3, 16. 12, 6. Eph. 1, 23

13*

196 EPISTOLA. XXI. XXII.

et malum sit. Et quia, utidixi, haec sapieotia per lesum Ghri- stum maxime manifestata fuit, ideo ipsius discipuli eandem, qua- tenus ab ipso ipsis fuit revelata, praedicaverunt, seseque spiritu illo Christi supra reliquos gloriari posse ostenderunt. 5. Cete- rum quod quaedam ecclesiae his addunt , quod Deus naturam hu- ^ianam assumpserit, monui expresse, me quid dicant nescire; imo, ut verum fatear, non minus absurde mihi loqui \identur, quam si quis mihi diceret, quod circulus naturam quadrati indue- rit. Atque haec sufficere arbitror ad explicandum , quid de tribus illis capitibus sentiam. An eadem Christianis, quosnosti, pla- citura sint , id ta melius scire poteris. Yale.

E P I vS T O L A XXII

Arg. De difficullate fatalisnii, cuius Spinoza accusatus erat, cupit edoceri Oldenburgius; praeterea de horninis inlelligentia finila, de filii Dei incarnalione et redemiione verba facit.

Clarissirao doctissimoque viro B. d. S.

HEjNRICUS oldenburgius

S. P.

Responsio ad praecedentem.

Quandoquidem accusare me videris nimiae brevitatis , culpam illam hac vice nimia prolixitate eluam. Exspectaveras, ntvideo, earum in scriptis tuis opinionum enarrationem , quae religiosae virtutis praxin convellere lectoribus tuis Aideanlur. Dicam quid sitrei, quod potissimum eos eicruciet. 2. Fatalem videris reruni et actionum omnium necessitatem adstruere; atqui illa concessa assertaque legura omnium , omnis virtutis et religionis incidi ner- vos, omnesque remunerationes et poenas inanes esse autumant. Quicquid cogit vel necessitatem infert, excusare iidem arbitran- tur: proindeque neminem inexcusabilem in Dei conspectu forc censent. Si fatis agamur, duraque revoluta manu omnia certo et inevitabili tramite vadunt, quis culpae poenarumque sit locus, illi equidem non assequuntur. Quis huic nodo adhiberi possit cuneus , perquam ardua res dictu est. Tu quid opis hanc in rem suppeditare posses , scire et discere pervelim.

Ei»iSTo:.i XXII. 107

3. Ad senteDtiam illam tuam , quam de tribus capitibus a me Dotatis aperire mibi dignaris, baec iuquireDda subeuot. Primo, quonara sensu miracula et i^norantiam pro synonymis et aequi- pollentibus habeas, ut in novissimis tuis sentire videris; quum Lazari a mortuis resuscilatio et lesu Christi a morte resurrectio omncm oalurae creatae vim superare el soli potentiae divinae competere videatur ; neque jd ignorantiam culpabilem arguat, quod intelligentiae finitae certisque repagulis constrictae limites excedat necessum est. An non convenire censes creatae menti et scientiae, increatae mentis ac supremi numinis talem scientiam potentiamque agnoscere, quae penetrare ac praestare ea possit, quorum ratio ac modus a nobis bomuncionibus reddi et explicari nequeat? Homines sumus, humani nihil a nobis alienum ducen- dum videtur. ') 4. Deinde, quum capere te nequire fatearis, Deum revera naturam humanam assumpsisse, quaerere ex tefas sit, quomodo illa evangelii nostri et epistolae ad Hebraeos scriptae locos iutelligas, quorum prior afBrmat, verbum carnem factiim esse-), posterior, filium Dei non angelos, sed semen Abrahae assumpsisse.^) Et totius evangelii tenorem id inferre putem, filium Dei unigenitum Jioyov (qui et Deus et apud Deum erat) in natura humana seostendisse*) et pronobis peccatoribus dvTi/.vTQov, red- emptionis pretium, passione et morte sua exsolvisse.s) Quid de his et similibus dicendum , ut sua constet evangelio et Cbristianae religioui , cui te favere opinor, veritas, lubens edoccri vellem.

5. Plura scribere stalueram , sed interpellant amici invisentes, quibus negare humanitatis officia nefas duco. Sed et haec , quae

1) Conf. Terent. Heaut. 1, 1, 25. Cic. de off. 1, 9. Sen. ep. 95.

2) loh. 1, H. „'0 ).6yo<; accQl iyevtro."

3) Hebr. 2, 16. sq. Ov SrjTZov dyyiXoiv ini^.apt^dvirat, dX?.d aniQnaxo<; ji^qadn iniXafi^dvirai (i. e. opitulatur), o&iv oqiii?.iv xard ndvra rolq ddiXq)oT(; o/iom&TJvai."

4) loh. 1, 1. „'0 X6yo<; tjv nQoq rov Qiov xal Qioi; tjv 6 Aoyoc." V. 9. „Hv ro (pijiq .. iij/Ofiivov (i(; rov x6aM0V." Phil. 2, T. „iv Oftouofiari av&qoinuiv yivofnvoq x. a/ijfcart iv()i&il<; o;? dv&Qdt- noq."

5) Vid. 1 Tim. 2, 6. cf. MaU 20, 28.

198 EPISTOLA XXII. XXIIl.

congessi hac epistola, sufFecerint etfortasse taedium tibi philoso- phanti creaverint. Vale igitur et me iugem eruditionis et scien- tiae tuae cultorem crede.

Dab. Londini die 16. Decembr. 1675.

E P I S T 0 L A XXIII.

Arg. Oldenburgio exponit, quomodo intelligal fatalem omnium rerum et actionum necessitatem. De discrimine ioter miracula et igno- rantiam. Resurrectionem Chrisli, in quo Deus maxinie se mani- feslaverit, spiiilualem esse cogilandam; neque scriptores sanctos secundumoccidentalem dicendi modura explicandos. (Hagaem.Dec. 1675. aut m. lan. 1676.)

Viro Dobilissimo ac doctissimo Henr. Oidenburgio

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

NOBILISSIME DOMINE,

Videotandem, quid id fuerit. quod a me postulabas, ne evulga- rem. Sed quia id ipsum praecipuum est fundamentum eorum omnium, quae in tractatu, quem edere destinaveram, haben- tur, volo hic paucis explicare, qua ratione ego fatalem omnium rerum et actionum necessitatem statuam. Nam Deum nullo modo fato subiicio, sed omnia inevitabili necessitate ex Dei na- tura sequi concipio eodem modo, ac omnes concipiunt, exipsius Dei natura sequi, ut Deus se ipsum iDfelligat; quod sane nerao negat ex divina natura necessario sequi , et tamen nemo concipit, Deura fato aliquo coactum, sed omnino libere, tametsi neces- sario, se ipsum intelligere.

%. Deinde haec inevitabilis rerum necessilas nec iura divina, nec huraana tollit. Nam ipsa moralia documenta sive formam legis seu iuris ab ipso Deo accipiant , sive non , divina tamen sunt etsalutaria; etsibonum, quod ex virtute et amore divino sequi- tur, a Deo tanquam iudice accipiamus, vel ex necessitate divinae naturae emanet , non erit propterea magis aut rainus optabile ; uti nec contra mala, quae ex pravis actionibus et affectibus sequun- tur, ideo, quia necessario ex iisdem sequntur, minus timenda

EPISTOLA XXIII. 190

sunt ; ct dcnique sive ea , quac agimus , necessario sive contin- gentcragamus, spc lamen et mctu ducimur.

3. Porro homines coram Dco nulla alia de causa sunt inexcusa- biles , quam quia in ipsius Dei poteslate sunt, ut lutum in pote- slate figuli , qui ex eadem massa vasa facit , alia ad decus , alia ad dedecus.*) Ad haec pauca si attendere velis aliquantulum , non diibito , quin facili negotio ad omnia argumenta , quae in hanc sententiam obiici solcnt, respondere possis, ut multi iam me- cum experti sunt.

4. Miracula et ignorantiam pro aequipollentibus sumpsi , quia ii , qui Dei existentiam et reiigionem miraculis adstruere conan- tur, rem obscuram per aiiam magis obscuram, et quam niaxime ignorant, ostendere volunt, atqueila novum argumentandi genus adferunt, redigendo scilicet non ad impossibile, ut aiunt, sed ignorautiam. Ceterum meam de miraculis sententiam satis, ni fallor, explicui in tractatu theologico-polifico.**) 5. Hoc tantum hic addo, quod si ad haec attendas, quod scilicet Christus non senatui, nec Pilato, nec cuiquam intidelium, sed sanctis tan- tummodo apparuerit, et quod Deus neque dextram neque sini- stram habeat, nec in loco, sed ubique secundura essentiam sit, et quod materia ubique sit eadem , et quod Deus extra mundum in spatio, quod fingunt, imaginario, sese non manifestet, et quod denique corporis humani compages intra debitos limites solo aeris pondere coercealur: facile videbis, hanc Christi apparifionem non absimilem esse illi, qua Deus Abrahamo apparuit, quando hic vidit homines, quos ad secum prandendum invitavit. At di- ces, apostolos omnes omnino credidisse, quod Chrisfus a morle resurrexerit et ad coelum revera ascenderit: quod ego non nego. Nam ipse efiam Abrahamus credidit, quod Deus apud ipsum pran- sus fuerit, et omnes Israelitae, quod Deus e coelo igne circum- datus ad montem Sinai descenderit et cum iis immediate locutus fuerit , quum tamen haec et plura alia huiusmodi apparifiones seu revelationes fuerint , capfui et opinionibus eorum hominum ac- commodafae , quibus Deus mentem suam iisdem revelare voluit. 6. Concludo itaque, Christi a mortuis resurrecfionem revera spiri-

*) Conf. Pauli ep. ad Rom. 9, 21. ♦♦) Vid cap. VI.

200 EPISTOLA XXIII.

tualem et solis fidelibus ad eorum captura revelatam fiiisse, nempe quod Christus aelernitate donatus fuit et a mortuis (mortuos hic intelligo eo sensu, quo Christus dixit '): sinite morfuos sepelire mortuos suos) surrexit , simulatque vita et morte singularis san- ctitatis exemplura dedit; et eatenus discipulos suos a mortuis suscitat, quatenus ipsi hoc vitae eius et mortis exemplum sequun- tur. 7. Nec diflQcile esset totam evangelii doctrinam secundum hanc hypothesin explicare. Imo caput 15. epist. I. ad Corinthios ex sola hac hypothesi explicari potest, et Pauli argumenta intelligi, quum alias communem hypothesin sequendo infirma appareant et facili negotio refelli possint; ut iam taceam, quod Christiani omnia, quae ludaei carnaliter, spiritualiter interpretati sunt. 8. Humanam imbecillitatera tecum agnosco. Sed te contra rogare mihi liceal : an nos homunciones tantam naturae cognitionem ha- beamus, ut determinare possimus, quousque eius vis et poten- tia se extendit et quid eius vim superat? Quod quia nemo sine ar- rogantia praesumere potest, licet ergo absque iactantia miracula per causas naturales, quantum fieri potest, explicare, et quae explicare non possumus, nec etiam demonstrare, quod absurda sint, satius erit iudicium de iis suspendere et religionem, uti dixi, sola doctrioae sapientia adstruere. 9. Loca denique evangelii lohannis et epistolae ad Hebraeos iis, quae dixi, repugnare credis, quia linguarum orieutalium phrases Europaeis loquendi modis metiris ; et quamvis lohannes suum evangelium Graece scripserit, hebraizat tamen. Quicquidsit, ancredis, quando Scripturaait, quod Deus in nube sese manifestaverit, aut quod in tabernaculo et in templo habitaverit, quod ipse Deus naturara nubis, tabcr- uaculi et templi assumpserit? Atqui hoc summum est, quod Chri- stus de se ipso dixit, se scilicet templum Dei esse^), nimirum quia, ut in meis praecedentibus dixi, Deus sese maxime iu Christo manifestavit, quod lohannes, ut efficacius experimeret, dixit: verbum factum ess« carnem. Sed he his satis.

1) Vid. Mat. 8, 22. Luc. 9, 60.

2) Vid. loh. 2, 19. sqq. cf. Mat. 20, 60. Jlarc. 14, 58.

EPISTOLA XXIV. 201

E P I S T O L A XXIV.

Arg. Old. regrcditur ad quaesliones de rerum oiiinium necessitale, de niiraculis et de bistoriae sacrae interpretatione allegorica etliterali.

Viro clarissinio B. d. S.

HENRICUS OLDENBURGIUS

5 >

IV 7ii>axriiv. Responsio ad praecedentem.

Reni acu tetigisti, dum percipis causani , quaie fatalem illam rerum omuium necessilatem vulgari nollem , ue scilicet virlulis exercitium inde suiQaminarelur, nec praemia ac poenae vilesce- rent. Quae in eam rem novissimae tuae iiterae suggerunt, nec- dum conficere huc negotium, mentemque liumauam trauquillare videnlur. Etenim si nos homines in omnibus actionibus nostris, moralibus aeque ac naturalibus, ita in poteslate Dei sumus, ut lutum in manu liguli, qua fronte quaeso accusari uUus nostrum polest, quod hoc vel illo modo egerit, quum secus agere ipsi omnino fuerit impossibile? 2. An non ad unum omnes regerere Deo poterimus: InQexibile fatum tuum ac irresistibilis lua pote- stas nos eo adegit, ut sic operaremur,nec operari aliter potuimus ; cur igitur et quo iure nos dirissimis poenis mancipabis, quas nui- latenus evitare potuimus, te omnia per suprcmam necessitatem pro arbitrio et beneplacito tuo operante et dirigente? Quum tu dicis: homines coram Deo nulla alia de causa esse inexcusabiles, quam quia sunt iu potestateDei; ego argumentum illud plane in- verterem diceremque maiori, ut videtur, ratione: homines ideo plane esse excusabiies, quia in potestate Dei sunt. In promptu enim est omnibus obiicere : Ineluctabilis est potestas tua, o Deus ; quare merito , quod aliter non egi , excusandus videor !

3. Deinde, quod miracuia et ignorantiam pro aequipollentibus etiamnum capis, videris potentiam Dei et homlnum, etiam acu- tissimorum, scientiam iisdem finibus concludere; quasi nihil agere vel producere Deus queat, cuius rationem reddere homiues nonpossint, si omnes ingenii vires intendant. 4. Adhaechislo- ria illa de Christi passione, morte, sepultura , resurrectione vivis

202 EPISTOLA XXIV. XXV.

adeo coloribus genuinisque descripta videlur , ul vel appellare con- scienliam tuam ausim, credasne illa allegorice potius, quam 11- teraliter esse accipienda, dummodo de historiae veritate fueris persuasus? Circunistantiae illae, quae ab evangelistis ea de re adeo dilucide sunt consignatae, urgere penitus videntur, historiara . illam ad literam esse capiendam. 5. Haec paucis ad argumen- tum illud notare porro volui, qitlbus ut ignoscas et pro candore tuo amice respondeas, enixe rogo. Dom. Boylius te oflBciose re- salutat. Quid regia societas nunc agatalia viceexponam. Vale et me amare perge. Londini d. 14. lanuar. 1676.

EPISTOLA XXV.

Arg. Spinoza denuo disserit de falalismo eiusque rationibus. Cbristi passionem, morlem ac sepulturam quidem ad verbura, sed re- surrectionem et adscensionem se spiritualiter intelligere repelit. (Hagac m. Febr, 1676.)

Viro Dobilissimo ac doctissimo Henr. Oldenburgio B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

NoBItlSSIME DOMINE,

Quod in praecedentibus meis dixi, nos ideo esse inexcusabiles, quia in Dei potestate sumus, ut iutum in manu figuli , hos sensu intelligi volui, videlicet quod nemo Deum redarguere potest, quod ipsi naturam infirmam seu animum impotentem dederit. Sicut enim absurde circulus conquereretur, quod Deus ipsi globi pro- prietates, vel infans, qui calculo cruciatur, quod ei corpus sanum non dederit, sic etiam homo animo impotens queri posset, quod Deus ipsi fortitudinem veramque ipsius Dei cognitionem et amo- rem negaverit, quodque ipsi naturam adeo infirmam dederit, ut cupiditates suas nec coercere nec moderari possit. 2. Nam na- turae cuiuscuraque rei nihil aliud corapetit, quam id, quod ex data ipsius causa necessario sequitur. Quod autem naturae uniuscuiusque hominis noD competat, ut animo forti sit, et quod in nostra potestate non magis sit corpus sanam , quam mentem

EPISTOLA XXV. 203

sanam Iiabere, ucgare nemo potest, nisi qui tam expericntiam, quam rationem negare velit. At instas: Si homines ex naturae necessitate peccant, sunt ergo excusabiles, nec quod inde con- ciudere velis, explicas, an scilicet quod Deus in eos irasci ne- queat, an vero quod beatitudine, hoc est, Dei cognitione etamore digni sint. 3. Sed si primum putas, omnino concedo, Deum non irasci, sed omnia ex ipsius sententia fieri: at nego, quod propterea omnes beati esse debeant; possunt quippe homiues ex- cusabiles esse , et nihilo minus beatitudine carere et muilis modis cruciari. Est enim equus excusabilis, quod equus et non homo sit ; at nihilo minus equus et non homo esse debet. Qui ex morsu canisfurit, excusandus quidem est, et taraen iure suffocatur; et qui denique cupiditales suas regere et raetu legum easdem coer- cerenequit, quamvis etiam ob infirmitatem excusandus sit, non potest tamen animi acquiescentia Deique cognitione et amore frui ; sed necessario perit. 4. Neque hic necesse esse pulo monere, quod Scriptura, quando ait, Deum in peccatores irasci eumque iudicem esse, qui de hominura actionibus cognoscit, statuit et iu- dicat, more huraano et secundum receptas vulgi opiniones loqua- tur, quia ipsius intentura uon est phiiosophiam docere, nec homi- nes doctos , sed obtemperantes reddere.

5. Quo praeterea pacto videar, ex eo, quod miracula et igno- rantiam pro aequipollentibus sumpserim, potentiam Dei et ho- minura scientiara iisdem finibus concludere, non video.

6. Ceterum Christi passionem, mortera et sepulturam tecum lileraliter accipio, eius autem resurrectionera allegorice. Fateor quidem hanc etiam ab evangeUstis iis narrari circumstantiis, ut negare non possimus, ipsos evangelistas credidisse, Christi cor- pus resurrexisse et ad coelum adscendisse, ut ad Dei dextrara se- deret; et quod ab infidelibus etiam potuisset videri, siunainiis locis adfuissent, in quibus ipse Christus discipulis apparuit; in quo taraen, salva evangelii doctrina, potuerunt decipi, ut aliis ctiam prophetis contigit, cuius rei exempla in praecedentibus dedi. AtPaulus, cui etiamChristus postea apparuit, gloriatur, quod Chri- stum non secundum carnem, sed secundum spiri^ura noverit.*)

*) Haud dubie meminit 2 Cor. 5, 16. Conf. 1 Cor. 15, 8. et 2 Cor. 2. Act. 9.

294 EPISTOLA XXV. XXVI.

Vale , vir amplissime , et me omni studio atque aCTectu tuum esse crede.

E P I S T O L A XXVI.

Arg. Simon de Vries, Spinozae philosophiae et scriplorura sludiosissi- mus, de definiiionis natura et elhices locis duobus quaesliones pro- ponii, aliorum sententiis adbibitis.

Ciarissinio viro B. d. S.

SIMON DE VRIES.

Amice integerrimk, lamdudum exoptavi tibi adesse ; sed terapus asperaque hyems non satis mihi fueruDt propitiae. Quamvis autem corpore abs te tam longe sim remotus, animo tamen saepissime es praesens meo, praesertim in tuis scriptis quum versor eaque manibus tracto. Sed quum non omnia circa defiuitiones mihi siut ciara, tui memor ad hasce literas scribendas aoimum appuli. 2. Consului subtilis ingeuii mathemalicum Borellum*), qui de his rebus sic scribit. Befinitiones , iuquit, adhibenturindemorutratione, utpraemis- sae. Qiiare necesse est, ut sint evideriter cogiiitae; alias co- gnitio scientijica seu evidentissima ex iis acquiri nonpotest. Et alibi : Non temere , sed maxima cautione eligi debet ratio stru- cturae aut essentialis passio prima et 7iotissima alicuius subiecti. Nam si constructio etyassio nominata sit impossibilis , tunc non ejjicietur dejinitio scientijiea; ut si quis dicei^et: duae rectats lineae spatium comp7'eliendentes voce7itur Jigurales , esse7it deji- nitiones non entium et impossibiles ; et pi'opterea potius ig7iora7i- tia, quam scie7itia ex eis deduceretur. Deinde si constructio aut passio nomi7iata sit quidem possibilis et vera, sed nobis ig7iota aut dubia, timc bona defi^iitio 7i07i erit. Na77i co7iciusio7ies ab ig7ioto et dubio ortae i^icertae quoque et dubiae erunt; et ideo suspicionem aut opinionem,7ion autem scic7itiam certam ajfere7it.

*) Petr. Borellus nal. a 1620., sodalis societatis literarum Paris. et medicus regis Galliae mort. Parisiis a. 1689., varios scripsit Itbros et me- dicos et philosophicos.

EPISTOLA XXVI. 205

3. A cuius opinione dissentire videturTacquet'), qui autumat cx fiilso pronuntiato directe ad veram conclusionem procedi posse, uti tibinotum. Clavius^) vero, cuius eliam sententiam introducit, sic sentit. Dejiniliones , inquit, mnt artis vocabula, neqtie opus csf, ut ratio afferatur, cur res aliqua hoc aut illo dejiniaiur viodo ; sed safis est, 7it nunquam res dejinila asseratur alicui convenire , nisi prius dejimtionem traditam eidevi convenire der- monstretur.

4. Ita ut Borelius velit, quod defmitio alicuius subiecti de- beat constare ex passione sive structura prima, essentiali, nobis notissima et vera. Clavius contra statuat, nihil referre, sive prima, sive notissima, sive vera passio sit, necne, dummodo de- finitionem, quam tradidimus, alicui convenire, non asseratur, nisi prius demonstretur.

5. Prae Clavii sentenlia Borelli sententiam eligerem ego. Utri vero tu, an eorum neutri assentiaris, nescio. Quum igitur tales de definitionls natura, quae inter principia demonstrationis numeratur, difficultates mihi sint obortae, nec animus ab istis se queat expedire, magnopere desidero et obnixe peto, ut, si per ne- gotium perque otium liceat, tuam hac de re sententiam perscribere non graveris, et simul addere distinctionem inter axiomata et defi- nitiones. Boreilus nullam veram admittit, nisi quoad nomen ; sed te aliam ponere credo.

6. Porro definitionem tertiam non intelligo.^) Memini te Hagae Comitis mihi dixisse, quod res duobus modis potest con- siderari, vel prout in se est, vel prout respectum habet ad aliud; nli intellecfus : is enim vel potest considerari sub cogitatione, vel ut constans ideis. Sed quaenam hic sit distinctio, non assequor. Nam existimo, quod, si cogitationem recte concipio, eam oportet comprehendere sub ideis, quia remotis ab ea omnibusideis cogi- tationem destrui necessum est. Cuius rei quum exemplum satis

1) Jndr. Tficquet nat. Antwerpiae a. 1611. ibique matbemat. prof. mort. a. 1660.

2) Christnpfi. Claviiis nal. Bambergae a. 1537. , deinde Romae ma- Ihem. prof. mort. a. 1612.

3) Laiidat Spinozae ethices part. \. deGnit. 3. , quae iam lunc a diversis erat descripla el cum anilcis communicala.

206 EPISTOLA XXVI. XXVII.

claruni noii habeani, res ipsa aliquo niodo obscura remanet ulle- rioreque explicalione indiget. 7. Denique etiam in scholio prop. 10. lib. 1.*) sub initium ipse haec habes : Ex his apparet, qvod, quamvis duo attributa realiter distincta concipiantur , hoc est, iim/m sine alterius ope , non possurnus tamen inde concludere, ipsa duo entia sive duas diversas substantias comtituere. Id enim est de naturn substantiae , ut unumquodque eius attributo- rum per se concipiatur; quandoquidem omnia quae habet attri- buta simul in ipsa fuerunt. 8. In quibus videris supponere, substantiae naturam ita esse constitutam, ut plura possithabere attributa , quod nondum est demonstratum , nisi ad sextam defini- tionem substantiae absolute infiaitae sive Dei respicias; alias, si statuatur unamquamque substantiam tantum habere unum attri- butum, et ego haberem duas ideas duorum attributorum , recte concludere possem, quod, ubi duo diversa attributa , ibi duae di- versae sint substantiae. Huius etiam clariorem explicationeni rogo. Desino, vir clarissime, et ad has tuam responsionem prima quavis occasione exspecto

Amstelaedami die 24. Febr. 1663.

tibi addictissimus

S. I. de Vries.

EPISTOLA XXV 11.

Abg. Respondet auctor inter genera definitionum distinguendum esse suamque sententiam accuratius explanat. (Hhenoburgi a. 166J.)

Doctissimo iuveni Simoni de Vries

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

Amick colendk,

Quod ad quaestiones a te propositas attinet, video te in iis hae-

rere, propterea quod non distinguis inter genera definitionum:

nempe inter definitionem , quae inservit ad rem , cuius essentia

tajitum c[uaerituret de qua sola dubitatur, esplicandum, et inter

*) Laudat iterum etbic. Spin. p. I. prop. 10. schol.

EPISTOLA XXVII. 207

dcriaitionem, quae ut soluni examinetur , proponitur. Illa enini, quia deterniinatum habet obiectum , vera debet csse ; haec \ero id nou requirit. 2. Ex. gr. si quis templi Solomonis descriptiouem meroget, ipsi veram templi descriptionem tradere debeo, nisi cum ipso cupiam garrire. Sed si ego templum aliquod in mente conciunavi, quod aedilicare cupio, ex cuius dcscriptione concludo me taiem Inudum totque miilia lapiduni aliorumque niaterialiuni emere debere : aliquisne sanae mentis mihi dicet , me male con- clusisse, ex eo quod forte faisam adhibui defmitionem? Vel au aliquis a me exiget, ut meam definiiionem probem? Is sane nihil aliud mihi dicet, quam quod id, quod conceperam, non conce- perim, vel a me exiget, utid, quod conceperam, probem , me concepisse; quod sane est nugari. 3. Quare definitio vel es- plicat rem , prout est extra inlellectum, et tum vera debet esse et a propositionc vel axiomate non dififerre, nisi quod illa tantum circa rerum rcrumve affectionum essentias versatur, hoc vero latius, nempe ad aeternas veritates etiam se extendit: vel explicat rem, prout a nobis concipitur vel concipi potest , tumque in eo etiam difTcrt ab axiomate et propositione, quod non exigit nisi ut concipia- tur absolute, non ut axioma sub ratione veri. Quare mala definitio illa est, quae non concipitur. 4. Quod ut intelligatur. Borelli exemplum capiam. Nempe si quis diceret: duae rectae lineae spatium comprehendentes vocentur figurales; si is per lineam re- ctam intelligit id , quod omnes per lineam curvam, tum bona est definitio (per illam enim definitionem intelligeretur figura ut ( ), autsimiles), niodo quadrata et alias postea non intelligat figuras. Verum si per lineam intelligat id , quod communiter intelligimus, res est plane inconceptibilis, ideoque nulla est definitio. Quae omniaaBorello, in cuius sententia amplectenda pronuses, plane confunduntur. 5. Aliud exemplum addo, id nempe, quod in fine adfers. Si dicam : unamquamque substantiam uuum tantum habere attributum, mera est propositio et eget demonstratione. Si vero dicam: per substantiam intelligo id, quod uno tantum altributo constat, bona erit definitio , modo postea entia pluribus attributis constantia alio nomine a substantia diverso insigniantur. 6. Quod autem dicis, me non demonstrare, substantiam (sive ens) plura habere posse attribula, forte ad demonstrationes no-

208 EPISTOLA xxvir.

luisti attendere. DuaseDlm adhiijui.i) Prima ,,quod nihil nobis cvidentius, quara quod unumquodque ens sub aliquo attributo a nobis concipiatur, et quo plus realitatis aut esse aliquod ens habet, eo plura attributa ei sunt tribuenda: unde eusabsolute infinitum definiendum" etc. Secunda, et quam ego palmariam iudico, est, quod ,,quo plura attributaalicui enti tribuo, eo magis cogor, ipsi existentiam tribuere," hoc est, eo magis sub ratione veri ipsum concipio, quod plane contrarium esset, si ego chimaeram aut quid simile finxissem. 7. Quod autem dicis, le non concipere cogitationem , nisi sub ideis , quia reraotis ideis cogitationem de- struis, credo id tibi contingere propterea , quoddumtu, res sci- licet cogitans, id facis, omnes tuas cogitationes et conceptus sepo- nis. Quare non mirum est , quod ubi omnes tuas cogitationes seposuisti, nihil postea tibi cogitandum supersit. Quod autem ad rem attinet, puto me satis clare et evidenter demonstrasse, in- tellectum, quamvis infinitum, ad naturam naturatam, non vero ad naturantem pertinere. 8. Porro quid hoc ad tertiam definitio- nem intelligendam faciat, nondumvideo, nec etiam cur ea moram jniiciat. Ipsaenim definitio, utipsam, ni fallor, tibi tradidi, sic sonat: Per substantiam inteUigo id, quod in se est et perse concipifnr, hoc est , cuius conceptus non involvit concepium alle- rimrei. Idemper attributtim intelligo, nisi qjwd attribvtum i dicatur respectu intellectus, subsfanfiae certam falem nafuramM t?'ibuenf-is.^) Haec inquam, definitio satis clare, quid per sub- stantiam sive attributum intelligere volo, explicat. 9. Vis tamcn, quod minime opus est, ut exemplo explicem, quomodo una eademque res duobus nominibus insigniri possit. Sed ne parcus Aidear duo adhibebo. Primo dico per Israelem intelligi tertium patriarcham; idcm per lacobum intelligo, quod nomcn lacobi ' ipsi imponebatur propferea, quod calcem fratris apprehenderat. Secundo per planum intelligo id , quod omnes radios lucis sine ulla mutatione reflectit; idem per album intelligo, nisi quod album dicatur respectu hominis planum intuentis etc.

1) Vid. ethic. part I. prop. 10. schol.

2) Vid. elhic. part. I. defin. 3. et 4.

i

EPISTOLA xxviir. 209

E P I S T O L A XXVIIl.

Arg.« Spinoza respondet ad Vriesii epislolam in hoc corpore omissara de experientia necessaria ad definitionem probandam et de verilati- bus aelernis. (Rheuoburgi a. 1663. <*)

Doctissimo iuveni Simoni de Vries

B. D. S.

Amice colende,

Petis a nic , an egeamus experientia ad sciendum , utrum de- finitio alicuius attributi sit vera? Ad hoc respondeo, nos nunquam egere experientia , nisi ad illa , quae cx rei definitione non possunt concludi, utex.gr. existentia niodorum (liaec enim a rei defini- tione non potest concludi): non vero ad illa, quorum existentia ab eorundem essentia non distinguitur, ac proinde ab eorum de- finitione concluditur. Imo nulla experientia id unquam nos edo- cere poterit. Nam experientia nullas rerura essentias docet; sed summum, quod efficere potest, est, mentem nostram determi- nare, ut circa certas tantum rerum essentias cogitet. Quare quum existentia atlributorum ab eorum essentia non differat, eam nulla experientia poterimus assequi.

2. Quod porro petis, anne res etiam rerumve afTectiones sint aeternac veritates, dico: omnino. Si regeris, cur eas aeternas veritates non voco , respondeo , ut eas distinguam , uti omnes so- lent, abiis, quaenullam remreive affectionem explicant, ut ex. gr. : a nihilo nihiljit. Haec , inquam , siniilesque propositiones vocanlur absolute aeternae Aeritates, sub quo nihil aliud signifi- care volunt , quam quod talia nuUam sedem habent extra men- tem etc.

Spinozit II. 14

210 EPISTOLA XXJX.

EPISTOLAXXIX.

Arg. Viro amicissimo, Ludovico Meyero, philosophiae medicinaeque doctori, ad binas literas respondens quaestionemde infinilo subljliter exponit.

Viro doctissimo atque expertissimo L. M. p. m. q. d.

B. D. S.

AmICE SINGULARIS,

Duas abs te accepi epistolas, unam die 11. lanuarii datam et ab amico N. N. mihi traditam ; alterara vero 26. die Martii et ab amico nescio quo Leida missam, Pergratae mihi ambae fuerunt; praecipue, ubi ex iis, omnia tua optime se habere, teque mei saepe memorem intellexi. Porro pro tua erga me humanitate et honore , quo semper me diguatus es afficere , maximas quas debeo ago gratias; simulque precor, ut me tibi non minus addictum credas, quod semper data occasione, quantum mea ferre poterit tenuitas, ostendere conabor. Atque hoc ut incipiam, ad id, quod in tuis epistolis ex me quaeris , respondere curabo. Petis autem, ut, quae de infinito excogitatahabeam, tibi communicem; quod libentissime faciam. *)

2. Quaestio de infinito omnibus semper difficillima, imo inextricabilis visa fuit, propterea quod non distinxerunt inter id, quod sua natura sive vi suae deflnitionis sequitur esse infinitum, etid, quod nuUes fineshabet, non quidem visuae essentiae, sed vi suae causae; ac etiam, quia non distinxerunt inter id, quod infinitum dicitur, quia nuUos habet fines, et id, cuius partes, quamvis eius maximum et minimum habeamus, nullo tamen nu- mero adaequare et explicare possumus; denique quia non distin- xerunt inter id , quod solummodo intelligere , non vero imaginari, etinterid, quod etiam imaginari possumus. Ad haec, inquam, si atteudissent, nunquam tam ingenti difficultatum turba obruti fuissent. Clare enim tum intellexissent, quale infinitum in nulias partes dividi seu nullas partes habere potest; quale vero contra,

*) Conferre iuvabit Giord. Bnino: ,,dela causa, principio cl uno"' et ,,de rinfinilo universo e mondi" in: Opere di Giordano Bruno Nolano cd. Ad. Wagner. Lips. 1830. 8. vol. L p. 201. sqq. et vol. IL p. 1. sqq.

EPISTOLA XXIX. 211

idque sine conlradiclionc. Porro eliani inlellexissent, quale iu- liiiitum maius alio infinito sine uUa implicantia, quale vero non ileni concipi polest ; quod ex niox diccndis clare apparebil.

3. Verum prius liaec quatuor paucis exponani , vidclicet sub- stantiam, niodum, aeternitatem et durationem. Quae circa *?^ij/tf/i//rtm considerari velim, sunt. Primo, quod ad eius essentiam pertinet existentia, hocest, quod ex sola eius essentia et definitione sequatur eam existere ; quod , nisi me mea fallit me- moria, antchac libi viva voce absque ope aliarum propositionum demonstravi. Secundum, et quod ex hoc primo scquitur, est, quod substantia non multiplex, sed unica duntaxat eiusdem na- turae existat. Tertiura denique, quod omnis substantia non nisi infinila possit intelligi. 4. Substantiae vero affectiones inodos voco, quorum definitio, quatenus non est ipsa substantiae de- tinilio, nullam existentiam involvere potest. Quapropter, quam- visexislant, eos ut non existentes concipere possumus. Ex quo porro sequitur, nos, ubi ad solam modorum essentiam , non vero ad ordinem tolius naturae attendimus, non posse concludere ex eo, quod iam existant, ipsos postea exstituros aut non exstituros, vel antea exstitisse aut non exstitisse. Unde dare apparet, uos existentiam substantiae toto genere a modorum existentia diversam concipere. Ex quo oritur differentia inter aeternitatem et duratio- neni. Per duratlonem enim niodorum tantumexistentiam explicare possumus; substantiae vero per rte/mnYfffe??^, hoc est, infinitam existendi sive (invita Latinitate) essendi fruitionem.

5. Ex quibus omnibus clare constat, nos modorum existen- tiam et duralionem, ubi, utsaepissime fit, ad solam eorum es- sentiam , non vero ad ordinem naturae attendimus, ad libitum, et quidem propterea nullatenus quera eorum habemus conceptum de- struendo, determinare, maiorem minoremque concipere, atque in partes dividere posse ; aeternitatera vero et subslantiam , quan- doquidem non nisi infinitae concipi possunt, nihil eorum pati posse, nisi simul eorum conceptura destruamus. Quare ii pror- sus garriunt, ne dicara insaniunt, qui substantiam extensam ex partibus sive corporibus ab invicem realiter distinclis conflatara esse putant. Perinde enim est, ac si quis ex solaadditione et coa- cervalione raultorum circulorum quadratum aut triangulum, aul

14*

212 EPISTOLA XXIX.

quid aliud tota essentia diversum conflare studeat. 6. Quare omuis illa farrago argumentorum , quibus substantiam extensam Gnitam esse ostendere philosophi vulgo moliuntur, sua sponte ruit. Omnia enim illa substantiam corpoream ex partibus conflatam sup- ponunt. Ad eundem etiam modum alii, qui postquam sibi per- suaserunt, lineam ex punctis componi, multa invenire potuerunt argumenta, quibus ostenderent lineam non esse in infinitum divi- sibilem.

7. Si tamen quaeras, cur naturae impulsu adeo propensi simus ad dividendam substantiam extensam: ad id respondeo, quod quantitas duobusmodis a nobis concipiatur; abstracte sciiicetsive superficialiter, prout ope sensuum eam in imaginatione habemus, vel ut substantia , quod non nisi a solo intellectu fit. Itaque si ad quantitatem, prout est in imaginatione, attendimus, quod sae- pissime et facilius fit, ea divisibiiis, finita, ex partibus composita etmultiplex reperietur. Sin ad eandem, prout est in intellectu, attendamus, et res, ut in se est, percipiatur, quod difiicillime fit, tum, ut satis antehac tibi demonstravi , infinita, indivisibilis et unica reperiefur.

8. Porro ex eo, quod durationem et quantitatem pro libitu de- terminare possunms, ubi scilicet hanc a substantia abstractam concipimus, etillamamodo, quo a rebus aeternis fluit, separa- mus, oritur iempus ef iiiensura; tempus nempe ad durationem, mensura ad quantitatem tali modo determinandam, ut, quoad fieri potest, eas facile imaginemur. Deinde ex eo, quod afifectiones substantiae ab ipsa substantia separamus et ad classes, ut eas, quoad fieri potest, facile imaginemur, redigimus, oritur numerus, quo ipsas determinamus. Ex quibus clare videre est, mensuram, tempus et numerum nihil esse praeter cogitandi seu potius imagi- nandi niodos. 9. Quare non mirum est, quodomnes, qui simi- libus notionibus .. et quidera praeterea male intellectis, progres- sum naturae intcUigere conati sunt, adeo mirifice se intricarint, ut tandem se extricare nequiverint, nisi omnia perrumpcndo et ab- surda, etiam absurdissima admittendo. Nam quum multa sint, quae nequaquam imaginatione, sed solo intellectu assequi possu- mus , qualia sunt substantia, aeternitas et alia ; si quis talia eius- modi notionibus, quae dumtaxat auxilia imagiDationis sunt, ex-

EFISTOLA XXIX. 213

plicare conatur, nihilo plus agit, quam si det operam, ut sua ima- ginatione insaniat. Neque etiani ipsi substantiae niodi , si cum ciusmodi entibus rationis seu imaginalionis auxiiiis confundantur, unquani recte intelligi polerunt. Nam quuni id facimus, eos a substantia et niodo, quo ab aetcrnitate iluunt, scparamus, sine quibus tamen recle intclligi nequeunt.

10. Quodutadhuc clarius videas, capehocexemplum: nempe, ubi quis duralionem abstracte conceperit eamque cum tempore confundcndo in partes dividere incepcrit, nunquam poterit intel- ligerc, qua ratione hora ex. gr, transire possit. Nam ut hora trans- cat, necesse erit, eius dimidium prius transire, et postea dimidium rcliqui, ct deinde dimidium, quod huius reliqui superest; et si sic porro infinite dimidium a reliquo subtrahas, nunquam ad finem liorae pcrvenire poteris. Quare multi , qui entia rationis a rcali- bus distinguere assueti non sunt, durationem ex momentis com- poni ausi sunt asseverare , et sic in Scyllam inciderunt cupientes vitare Charybdim. Idem enim est durationem ex momentis com- ponere, quam numerum ex sola nullitatum additione.

11. Porro quum ex modo dictis satis pateat, necnumerum, nec mensuram , nec tempus, quandoquidem non nisi auxilia ima- ginationis sunt , posse esse infinilos (nam alias numerus non esset numerus, nec mensura meusura, nec tempus tempus) : hinc clare \idere est, cur multi, qui haec tria cum rebus ipsis confundebant, propterea quod veram rerum naturam ignorabant, infinitum actu negarunt. Sed quam misere ratiocinati sint, iudicent mathema- tici , quibus huius farinae argumenta nullam moram iniicere po- tuerunt in rcbus ab ipsis clare distincleque perceptis. 12. Nam praeterquam quod multa invenerunt, quae nullo numero explicari possunt (quod satis numerorum defectum ad omuia delerminan- dum patefacit) ; multa etiam habent, quae nullo numero adaequari possunt, sedomnem, qui dari potest, numerum superant. Nec tamcn concludunt, talia omnem numerum superare ex partium multitudine, sed ex eo, quod rei natura non sine manifesta con- tradictione numerum pati potest, ut ex. gr. omnes inaequalitates spatii duobus circulis AB et CD interpositi, omnesque variatio- nes, quas materia in eo mota patidebeat, omnem numerum su- perant.

214 EPISTOLA XXIX.

Fis. FUI.

13. Idque non concluditur, ex nimia spalii interposili niagni- tudiue. IS'am quantumvis parvam eius portionem capiamus, huius tamen parvae portionis inaequalitates omnem numeruin supera- bunt. Neque etiam idcirco concluditur, ut in aliis contingit, quod eius maximum et minimum non habeamus (utrumque enim in hoc nostro exemplo habemus, maximum nempe A B, niinimum veroCD): sed ex eo tantum concluditur, quod natura spatii inter duos circulos diversa centra habentes interpositi nihil tale pati possit. Ideoque si quis omnes illas inaequalitales certo aliquo numero determinare velit , simul efficere debebit, ut circulus non sit circulus.

14. Sic etiam, ut ad nostrum propositum revertar, si quis omnes materiae motus, quihucusquefuerunt, delerminare volet, eos scilicet eorumque duratione.m ad certum numerum et tempus redigendo, is certe nihil aliud conabitur, quam substantiam cor- poream, quam non nisi existenlem concipere possumus, suis af- fectionibus privare, et ut naturam, quam habet, non habeat, effi- cere. Quae clare demonstrare hic possem, ut et alia multa, quae in hac epistola attigi , nisi id superiluura iudicarem.

15. Ex oranibus iam dictis ciare videre est, quaedam sua na- tura esse infinita, nec ullo modo finita concipi posse; quaedam vero vi causae, cui inhaerent, quae tamen , ubi abstracte conci- piuntur, in partes possunt dividi et ut finita spectari; quaedam denique infinita, vel, si mavis, indefinita dici, propterea quod nuUo numero adaequari queant, quae tamen maiora et minora possunt concipi, quia non sequitur, illa necessario debere esse aequalia, quac numero adaequari nequeunt, ut ex allato exemplo et aliis multis satis est manifestum.

16. Denique causas errorum et confusionum, quae circa quae- stionem de infinito ortae sunt, breviter ob oculos posui, easque, ni fallor, ita explicui omnes , ut nonputera ullam superesse circa infinitum quaestionem, quam hic uon attigi, aut quae ex dictis

F.PISTOLA XXIX. XXX. 215

facillime solvi non queat. Quarein his te detiuere diulius, operae pretium esse non iudico.

17. Verum hic obiter adhuc notari velim, quod Peripaletici reccntiores, utquidem puto, male intellexerunt demonstralionem veterum, qua ostendere nitcbantur Dei existentiam. Nam, ut ipsam apud ludaeum quendam, Rab Ghasdai vocatum *), reperio, sic soDat: ,,Si datur progressus causarum in inflnitum, erunt omnia, quaesunt, eliam causata. Atquenulli, quod causatum est, competit, vi suae naturae necessario existere. Ergo nihil est in natura, ad cuius esseutiam pertinet necessario existere. Sed hoc est absurdum : ergo et illud." Quare vis argumenti non in eositaest, quod impossibile sit, dari actu infinitum aut progres- sus causarum in infinitum; sed tantum ineo, quod supponatur, res, quae sua natura non necessario existunt, non determinari ad existendum a re sua natura necessario existente.

18. Transirem iam, quia tempus me festinare cogit, ad se- cundam tuam epistolam: sed ad ea, quae isthac continentur, commodius, quum dignatus fueris me invisere, respondere potero. Quaeso itaque, si fieri potest, ut quam primum venias ; nam tem- pus migrandi festinanter accedit. Tantum est. Vale meique me- mor vive , qui sum etc.

Rhenoburgi d. 20. April. 1663.

EPISTOLA XXX. (Versio.)

Arg. De ominibus et imaginationibus. Menlem aliquid quod futurum est confuse posse praesenlire.

^''iro doctissinio ac prudentlssimo Petro Balling

B. D. S.

DlLECTE AMICK,

Postrema tua epistola die 26. elapsi mensis, oi fallor, scripta recte ad meas manus pervenit. Non exigua me ea tristitia ac sol-

') Secundum Ctir. Th. de Murr p. 21. citatur Rabbi Ahritham Bnr Chatdai. qui saec. 12. inclinante Barcinone fuit (cf.de eius scriptisWolf. bibl. Hebr. t. I.p. 57. sqq.); sed haud dubie laudatus est aSpinoza Rabbi Chatdai Ben Abraham , qui saec. 14. vixit el primus ornnium philoso- phiam Arislotelicam oppugnasse dicitur. De eius libro "171' "Il?< (lux Domini) vid. Wolf. bibl. Hebr. t. I. p. 377. sq.

216 EPISTOLA XXX.

licitudineaffecit, licet eadem valde decreverit, ubi tuam pruden- tiam et animi fortitudinem perpendo, quibus fortunae vel polius opinionis incommoda eo tempore, quo validissimis te oppugnant armis, contemnere nosti. Mea tamen in dies accrescit soliicitudo ; et propterea per nostram ego te amicitiam oro atque obsecro , ne •multis ad me scribere tibi grave sit. 2. Quantum ominn, quorum mentionem facis, attinet, nempe quod infante tuo adhuc sano et valente taJes gemitus audiveris, quales edebat, quum aegrotabat et paulo post fatis concedebat, existimarem ego, hanc verum non fuisse gemitum, sed non nisi tuam imaginationem; quia ais, quod, quum te levabas et, utaudires, te componebas, tam clare eos non audiveris, quam antea vel postea, quum in somnuni re- lapsus fueris. Profecto hoc ostendit, eos gemitus non nisi raeram fuisse imagiuationem , quae soluta et libera certos gemitus effica- cius et vividius imaginari poluit, quam eo tempore, quo te erige- bas, ut ad certum locum auditum dirigeres. 3. Quod hic dico, aliocasu, qui mihi elapsa hieme Rhenoburgi accidit, confirmare simulque explicare possum. Quum quodam mane, lucescente iam coelo, exsomnio gravissimo evigilarem, imagines, quae mihi in somnio occurrerant, tam vivide ob oculos versabantur, ac si res fuissent verae, et praesertim cuiusdam nigri et scabiosi Brasiliani, quera nanquam antea videram. Haec imago partem maximam disparebat, quando, ut rae alia re oblectarem, oculos in librum vel aliud quid defigebam. Quam primum vero oculos a tali obiecto rursus avertebam, sine attentione in aliquid oculos defigendo, mihi eadem eiusdem Aethiopis imago eadem vividitate et per vices apparebat, donec paulatim circa caput dispareret. 4. Dico idem, quod mihi in sensu meo interno visus occurrit, in tuo occurrisse auditu. Sed quoniam causa longe diversa fuit, casus tuus, non vero meus omen fuit. Ex eo quod iam narrabo, res clare deprehen- detur. EfFectus imaginalionis ex constitutione vel corporis vel nientis oriunfur. Hoc, ut omnem evitem prolixitatem, imprae- sentiarum sola experientia probo. 5. Experimur febres aiiasque corporeas alterationes deliriorum causas esse, et eos, qui tenacem habent sanguinem, nihii aliud, quam rixas, molestias, caedes hisque similia imaginari. Videmus etiam imaginationem tantum- modo ab animae constitutione dctcrminari; quandoquidem, ut

EPISTOLA XXX. 217

experimur, inlelleclus vestigia io omnibus sequitur, et suas ima- gines ac verba ex ordine, siculi suas demonstrationes inlelleclus, concatenat et invicem connectit; adeo ut fere nihil possimus in- teliigere, de quo imaginatio non aliquam e vestigio formetimagi- nem. 6. Hoc quum ita sit, dico omnes imaginationis effectus, quae a corporeis causis procedunt, uunquam rerum futurarum posse esse omina; quia eorundem causae nullas res futuras invol- vuut- Sed vero imaginationis effectus vel iraagines, quae originem suam ab raentis constitutione ducunt, possunt alicuius rei futurae esse omina; quia raens aliquid, quod futuruni est, confuse potest praesentire. Quare id adeo firraiter et vivide potest sibi imaginari, ac si eiusmodi res esset praesens; nerape, pater (ut tui simile ad- ducani exemplura) adeo filium suura aniat, ut is et dilectus filius quasi unus idemque sint. Et quoniam (iuxta id quod alia occa- sione demonstravi) filii essentiae affectionum, et quae inde se- quunlur, necessario in cogitatione dari debet idea, et paler ob unionem, quara cum filio suo habet, pars raeraorati filii est, etiam necessario patris anima de essentia ideali filii et eiusdera affectio- nibusetiis, quae inde sequuutur, participare debet, ut alibi pro- lixius demonstravi. 7. Porro, quooiam patris anima idealiler de •iis, quae essentiam filii consequuntur, participat, ille (ut dixi) potest interdum aliquid ex iis, quae eius essentiam conscquuntur, tara vivide iraaginari, ac si id corani se haberet, si nimirum se- quentes concurrunt conditiones : I. si casus , qui filio in vitae de- cursu accidet, nolabilis erit; II. si talis erit, quem facillime iraa- gioari possumus; III. si terapus, quo hic continget casus, non admodum remotum est; IV. denique si corpus bene constitutum est, non tantum quod sanitatem spectat, sed eliam si liberura et omnibus curis et negotiis vacuum est, quae externe sensus tur- bant. 8. Huic rei inservire quoque potest, quod ea cogitemus, quae ut plurimura his sirailes excitant ideas. Exempli gratia si interea, dum cura hoc illove loquiraur, gemitus audiraus, plerura- quefiet, ut, ubi de eodem homine iterum cogitamus, ii gemilus, quos auribus percipiebamus, quura cum ipso loquebamur, in memoriam sint venturi. Haec, amice dilecte, raea de tua quae- Stione est sententia. Brevissimus, fateor, fui; sed dedita opera

218 EPISTOLA XXX. XXXI.

ut materiam prima quavis occasione ad me scribendi tibi suppe- ditarem etc.

Voorburgi d. 20. lulii 1664.

EPISTOLA XXXI. (Versio.)

Akg. Auctor gaudel de Cartesii principiis pbilosopbiae a Spinoza illu- slratis et editis , petilque ab eo ut per lileras quaedam liceal accura- tius invicem colloqui. Dubia de volunlale bominis libera el decreto Dei aeterno.

Clarissimo viro B. d. S.

GUILIELMUS DE BLYENBERGH.

Ml DOMreE ET AMICE IGNOTE,

lam saepiuscule tuum tractatum una cum eius appendice nu- per in lucem editum *) attente evoivi. Magis me decebit, ut aliis, quam tibi narrem summam, quam in eo reperi, soliditatem et quam inde percepi voluptatem. Id lamen reticere nequeo, quod, quo frequentius cum attentione eum percurro, eo magis mihi pla- ceat, et continuo aliquid observeni , quod antea non animadver- leram. Verumenimvero (ne hac in epistola adulator videar) nolo eius auctorem nimium admirari. Novi, deos omnia laboribus vendere. 2. Ne autem te in admiratione nimis diu detineam, quis sit et qui fiat , ut tibi ignotus tanta ad te scribendi iibertate utatur, dicam tibi, eum esse, qui desiderio purae et sincerae veritalis im- pulsus, in brevi hac et fragili vita pedes suos in scientia, quantum humauum nostrum patitur ingenium, figere studet; quique nul- lura alium ad indagandum veritatem scopum sibi praefixit, quam ipsara veritatera ; quique scientia nec honores nec divitias, scd meram veritatem tranquillilateraque, lanquam veritatis effectuni, sibi acquirere conatur; et qui ex oranibus veritatibus ac scientiis, nullis raagis quara raetaphysicis, si non oranibus, saitera aliqua earum parte se oblectat; et qui omnera suam vitae delectationeni io eo collocat, ut horas otiosas et subcisivas in iis transigat.

*) Loquitur epistolae auctor de ,,Renati de Cartes principiorum philosophiae parte I. et II. more geometrico demonstrata per Ben. de Spinoza, et de eiusdem cogitatis metaphysicis " quae anno 1663. prodi- erunt.

EPISTOLA XXXI. 210

3. Vcrum nec quivis adeo bealus est, nec tanlumadhibet sludium, quantuin mihl persuadco te adhibuisse, et propterea quivis eo perfectiouis non pcrvenit, quo te iam pcrvenisse, ex opere tuo perspicio. Verbo ut absolvam, is ipse est, quem familiarius cognoscere tibi licebit , si eum tibi tantoperc devincire placeat , ut apcrias et quasi perfores hacrcnles eius cogitatioues.

4. Sed ad tractatum tuum redeo. Quemadmodum inibi multa invcni, quae summopcre palato arridebant, ita etiam quaedam ohtulerunt sese concoctu difficilia, quaeque mihi tibi ignoto ita obiicere haud aequum foret, eoque magis, quod, grata nec ne haec sintfutura, nie latet. Et haec est causa, cur haec praemittam ct rogcm, an liceat, si his vesperis hiemalibus tempus superfuerit, tibi(iue placuerit, ad mcas difficultates, quae mihi in libro luo adhuc restaut, respondcre, nonnullas earum transmittere: hac tamen lcge et obtestatione, ne ego rei magis necessariae tibique raagis acceptae impedimento sim ; quoniam nihil intensius iuxla promissain librotuo facta,quam latiorem opinionumtuarumexpli- cationem ac editioncm desidero. Ipse id , quod tandem calarao et chartae credo , coram salute impcrtita praestitissera ; quia vero prinio tuumhospitium mihiignotum crat, dein morbus contagiosus et dcnique munus meum impediebant, hoc ipsum iu aliud ac aliud tempus dilatum est.

5. Ne vero haec epistola plane sit vacua, et quia simul spe ducor, non tibi fore ingratum, unicum tantum tibi proponam: nempe , te passim lam in principiis, quam in cogitatis metaphysi- cisstatuere, sive utpropriam sententiam siveut Cartesium, cu- ius philosophiam docebas, explicares, creare et conservare unum et idera esse (quod per se adeo clarura est iis , qui eo suas cogita- tiones direxcrunt, ut etiara priraa sit notio) , et Deum non modo substantias, sed ctiam motura in substantiis creasse, hoc est, Deura non solum substantias in statu suo continua creatione , ve- rum etiara earundera raotum ac conatura conservare. 6. Deus verbi causa non tantum efficit, ut anima immediata Dei voluntate atque operatione (perinde est, quomodo id nomines) diutius exi- stat inque suo perseveret statu, verum etiam causa est, ut tali modo sese ad animae motum habeat; hoc est, quemadmodum continua Dei creatio efficit, ut res diutius existant, ita quoque co-

220 EPISTOLA XXXI.

natus vel rerum niotus per eandem causam flt in rebus; quando- quidem extra Deum nulla motus datur causa. Sequitur igitur, Deum non tantum causam esse substantiae mentis , sed etiam cu- iuscumque conatus vel motus mentis, quem voluntatem nuncu- pamus, veluti passim statuis. Ex qua assertione etiam necessario sequi videtur, vel nil mali in motu sive mentis voluntate esse, vel Deum ipsum illud malum immediate operari. Nam ea quoque, quae mala appellamus, per animam, et consequenter per eiusmodi immediatum influxum et Dei concursum fiunt. 7. Exempli gratia anima Adami vult edere de fructu prohibito. Efficitur ergo iuxta superius tradita, non tantum ut illa Adami voluntas per Dei in- fluxum veiit, sed etiam, quemadmodum statim ostendetur, ut tali modo velit; adeo ut ille Adami prohibilus actus, quatenus Deus non modo voluntatem eius movebat, sed ct quatenus eam tali modo movebat , vel in se non sit maius , vel ut Deus ipse illud operari videatur, quod nos malum vocamus. Nec aut tu autD. Cartesius hunc nodum solvere videris , dicendo malum esse non 6713, cum quo Deus non concurrit. Unde enim voluntas edendi aut voluntas diabolorum ad superbiam procedebat? Nam quoniam voluntas (ut recte animadvertis) non sit diversum quid ab ipsa mente, sed sit hic aut ille motus vel mentis conatus , tam ad hanc, quam ad illam motionem concursu Dei ei opus erit. lam vero Dei concursus, ut ex scriptis tuisintelligo, nihil aliud est, quam rem per suam voiuntatem hoc vel illo pacto determinare. Sequitur ergo, Deum aeque cum mala voluntate, quatenus mala est, ac cumbona, quatenus bona est, concurrere, hoc est, eam deter- minare. Nam voluntas Dei, quae causa absoluta est omnium, quae existunt tam in substantia, quam in conatu, videtur etiam prima causa esse malae voluntatis, quatenus mala est. 8. Deinde nulla in nobis fit voluntatis determinatio, quin Deus eam ab aeterno sciverit; alioquin, si nesciverit, in Deo imperfectionem statui- mus. Sed qui Deus illam aliter sciverit, quam exsuis decretis? Sunt igitur eius decreta nostrarum determinationura causa; et ita rursum sequi videtur, malam voluntatem vel non esse nialum quid, vel Deum illius mali causam esse immediatam et id operari. Neque hic dislinctio theologorum de differentia inter actum et nia- ium actui adhaerens locum habere potest. Nam Deus quum

EFISTOLA XXXI. XXXII. 221

uctum, tum niodum actus dccievit, hoc est, Deus non solummodo decrevil, ut Adamus ederet, verum ctiam ut necessario contra mandatum edcret; adeo ut ilerum sequi videatur, vel to ederc Adanii adversus pracceptum non esse malum, vel Dcura ipsuni il- lud operari.

9. Haec sunt, vir clarissime , quae in pracsentia in tractatu tuo pcrcipere nequeo; extrema namque utrinque statucre durum est. Tale autem rcsponsum a perspicaci tuo iudicio ct industria, quod mihi faciat satis, cxspecto, et spero, me sequentibus meis ostensurum, quantum tibi propterea debeam. Certo tibi, vir clarissime, persuadeas, me haec nullaalia dc causa, quam studio veritatis quaercrc. Liber sum , nuUi adstrictus profcssioni , ho- nestis mcrcaturis me alo, et tempus,quod mihi reliquum est, hisce rebus impcndo. Submissc quoque rogo, ut meae diflicultates tibi non sint ingratae. Si ad hascc rcspondere animus est , id quod ar- dentissime cupio , scribe ad etc.

Dordraci d. i'2. Deccmb. 1664.

GuiL. DK Bltenbergh.

E P l S T O L A XXXII. (Verslo.)

Aiu;. RespondelSpinoza hiimaniler, ut solet, ad quaestionempropositain. (Voorburgi d. 5. lan. I(i6,5.)

\ iro doctissimo ac pru(lenti.ssinio Giiil. de Blyenbergh

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

Amick ignote, Epistolam tuam d. 12. Decembris datam et in alia inclusam, scripta d. 24. ciusdem mensis, d. 26. Schiedami*) demum accepi ; unde intensum tuum veritatis amorem , eamque solummodo omnium studiorum tuorum scopum esse intelligebam. Quod me, quictiamin nihil aliud animum intendo, ut concludercm coegit, non tantum tuam petitioncm , nempe ut ad tuas quas iam mittis et imposterum mittes quaestiones pro viribus mei intellectus respon-

*) Schiednmum oppidura ad Mosam prope Roterodamum situm, ubi per lemijus quoddamSpinoza videtur versatus esse. Conf. ep. 36. in.

222 EPISTOLA XXXll.

derem, pleae concedere ; verum omnia quoque pro mea parte cou - ferre , quae ulteriori notitiae sinceraeque amicitiae inservire que- unt. 2. Quantum enim ad me attinet, nullas ex omnibus rebus, quae in potestate mea non sunt, pluris facio, quam cum viris veri- tatem sincere amantibus foedus inire amicitiae; quia credo, nos nihil omnino in mundo, quod nostrae potestatis non est, tranquil- lius , quam istiusmodi homines posse amare ; quoniam tam im- possibile est amorem dissolvere , quem ii erga invicem habent , eo quod amore , quem unusquisque erga veritatis coguitionem habet, fundatus est, quam ipsam veritatem semel perceptam non amplc- cti. Est insuper summus ac gratissimus, quiinrebus, quae no- stri arbitrii non sunt, dari potest; quandoquidem nulla res prae- ter veritatem diversos sensus et animos penitus unire valet. Taceo maximas utilitates, quae inde fluunt, ut rebus, quas procul dubio ipse nosti, diutius te non detineam , quod tamen huc usque feci , quo eo raelius ostenderem , quum gratum raihi et in poste- rum futurum sit, occasionem nancisci ad meum tibi ofBcium prae- standum.

3. Ut autem praesentem captem , propius accedam et ad quae- stionem tuam respondebo , quae in eo vertitur cardine , nimirum ,,quod clare videatur sequi tamexDei providentia, quae ab eius voluntate non dififert, quam ex Dei concursu rerumque creatione continua , vel nuUa dari peccata nuUumve malum , vel Deum ea peccataatque illud malum efEcere." Verum non explicas, quid per malum intelligas, et quantum ex exemplo de determinata vo- luntateAdami perspicere licet, videris permalum intelligere ipsara voluntatem, quatenus tali modo determinata conciperetur, vel quatenus Dei raandato repugnaret, et propterea ais, magnam esse absurditatem (ut et ego , si se ita res haberet) alterutrum horum statuere, nempe, Deum ipsum res, quae contra suam volunta- tem sunt, operari, vel eas bonas fore, licet voluntati Dei repu- gnarent. 4. Quoad me, nonpossum concedere peccata et malum quid positivum esse, multo rainus, aliquid esse aut tieri contra Dei voluntatem. Econtradico, non solum peccata non esse quid positivum , verum etiam afBrmo , nos non nisi improprie vel hu- mano raore loquendo dicere posse, nos erga Deum peccare, ut quum dicimus, horaines Deum offendere.

I

EPISTOLA XXXll. 223

5. Naiu primuin quod spcctat, novinius quicquid est, in se consideratuni siue respectu ad aliud quid , perfcctiouem includere, quae scse eo usque in quacumque re exteudit, quo se exlendit ipsa reiesseutia: nain essentia etiam niliil aliud est. Sumo , exempli gratia, consilium sive determinatam Adami volunlatem ad eden- dum de fructu prohibito. Koc cousilium sive illa determinata volunlas in se sola considerata tantuin perfectionis includit, qiian- tuin realitatis exprimit; ethocinde intelligi potest, nempe quod in rebus nullam imperfectionem possimus concipere , nisi ad alias res atlendamus, quae plus habeut realitatis; el propterea in Adami decreto, quando illud iu se consideramus nec cum aliis perfeclioribus perfectiorerave statum ostendentibus comparamus, uullam poterimus invenire imperfectionem ; imo cum infinitis aliis comparare respectu illius longe perfectioribus, uti lapidibus, truncis etc. licet. 6. Et hoc quivis revera quoque concedit. Nam quilibet res , quas in hominibus detestatur cumque aversione con- templatur, in animalibus cum admiratione intuetur, uti apum bella atque columbarum zelotypiam etc. , quae in hominibus sper- Duntur, et nihilo minus ob ea animalia perfectiora iudicamus. Haec quumitasint, clare sequitur, peccata, quandoquidem ea nil nisi imperfectionem indicant, non posse in aliquo consistere, quod realitatem exprimit, sicuti Adami decreto eiusque exsecutione.

7. Praeterea neque dicere valemus, Adami voluntatem cum lege Dei pugnare , ac ideo illam esse malam , quia Deo displiceret. Nam praeterquam quod magnam in Deo poneret imperfectionem, si quicquam contra eius voluntatem fieret. sique quid desideraret, cuius compos non fieret, eiusque natura tali modo determinata esset, ut, quemadmodum creaturae, cum his sympathiam, cum illis antipathiam haberet; etiam omnino cum voluntate divinae naturae pugnaret: quia enim illa ab eius intellectu non discrepat, inipossibile aeque est, aliquid fieri conlra eius voluntatem, ac coDtra eius intellectum, hoc est, id, quod contra eius volunta- tem fieret, talis deberet esse naturae, ut eius etiam intellectui repugnaret, ut quadratum rolundum. 8. Quandoquidem ergo Yoluntas decretumve Adami in se spectatum nec malum, nec quo- que proprie loquendo contra Dei volunfafem erat; sequiturDeum eius causam posse , imo iuxta eam rationem , quam animadvertis,

224 EPISTOLA XXXII.

debere esse : non vero quatenus malum erat ; nam malum , quod in eo erat , non erat aliud , quam privationis status , quem propler illud opus Adamus amittere debebat, etcertumest, privationem non esse quid posilivum, eamque respectu nostri, non vero Dei .intellectusita nominari. Hoc autemhinc oritur, quia cuncta eius- dem generis singularia, ea omnia verbi gratia, quae externam homiuum figuram habent, una eademque definitione exprimimus, et idcirco iudicamus , ea omnia aeque apta esse ad summam per- fectionem, quam ex eiusmodi definitione deducere possumus; quando autem uoum invenimus, cuius opera cum ista pugoant perfectione, tunc id ea privatum esse iudicamus et a sua natura aberrare; quod haud facereraus, si id ad eiusmodi definitionem non retulissemus , talemque ei naturam affinxissemus. Quoniam vero Deus res nec abstracte novit, necid genus generales format definitiones, necplus realitatis rebus competit, quam iis diviuus intellectus et potentia immisit et revera trlbuit, manifesto sequi- tur, privationem istara solummodo respectu nostri iutellectus, non vero respeclu Dei dici posse.

9. Hisce, mihi ut videtur, quaestio penitus soluta est. Ut vero viam raagis planam reddam omnemque scrupulum evellam, necesse habeo , ad has duas sequentes quaestiones respondere, nempe primo , quare S. Scriptura dicat Deum flagitare , ut se im- probi convertant, ct etiam, quare Adamo prohibuerit ex arbore nonedere, quum tamen contrarium conclusisset. Secundo, quod cx dictis meis sequi videatur, improbos superbia, avaritia, de- speratione etc. aeque Deum colere, ac probos generositate, pa- tientia, amore etc. , propterea quod Dei voluntatem exsequuntur.

10. Ad primum ut respondeam, dico Scripturam, quia plebi praecipue convenit et inservit, continuo humaDO more loqui. Plebs etenim rebus sublimibus percipieodis inepta est. Et haec est ratio, cur mihi persuadeam ea omnia, quae Deus prophetis revelavit ad salutem esse necessaria, legum modo scribi. Ethoc pacto integras parabolas prophetae finxerunt; nempe primo Deum, quia salutis et perditionis media revelarat quorumque erat causa, instar regis ac legislatoris adumbrarunt; media, quae nil nisi causae sunt, leges appellarunt et ad raodum legum conscripse- jTunt; salulem perditionemque , quae nii uisi eifectus sunt, qui

EPISTOLA XXXII. 225

ncccssario ex illis mcdiis fluiiiit, (anquam praemium et poenam proposuerunt , alque iuxla lianc parabolain magis, quam iuxta veritatem omnia sua vcrba ordinarunt, Deumque ad instar Iionii- nis passim exprcsserunt, niodo iratum , modo niisericordcni, iam futura desiderautem , iani zclo et suspicione captum , quin ab ipso diabolo deceptuin; adeo ut philosophi et siinul omncs, qui sunt supraiegcm, hocest, qui virtutcm, nonutlegcm, sedexamore, qiiia praestantissima est, sequuntur, eiusmodi verbis non debcant oflendi.

11. Edictum ergo Adamo factum in hoc soiummodo consiste- bat, ncmpe quod UeusAdamo revelavit, to edere ex illa arborc mortem operari, quemadmodum et nobis per naturalem inlelle- ctum revelat, venenum esse mortifcrum. Si vero roges , in quem finem hoc ei revelaret, responsum do, ut eum tanto scientia per- fectiorem redderet. Deum ergo interrogare, quam ob rem ipsi perfectiorem non dederit voluntatem, est aeque absurdum, ac interrogarc, cur circulo omnes globi proprietates non fuerit largi- tus , iiti ex supra dictis perspicue sequitur , et ego scholio prop. 1 .5. partis I. princip. philos. Cartes. more geometrico demonstrat. de- monstravi.

12. Secundara difficultatem quod attinet, verum quidem est, impios Dei voluntatem suo modo exprimere ; ideo tamen cum pro- bis nullatenus sunt comparandi. Quo enim res aliqua plus per- fectionis habct, eo etiam magis dc deitate participatDcique pcr- fectionem exprimit magis. Quum ergo probi inaestimabililer plus perfectionis, quam improbi habeant, vir*us corum cum impro- borum virtute comparari nequit, eo quod improbi amore divino, qui ex Dei profluit cognitione et quo solo nos pro humano nostro intellectu Dei servi dicimur, carent. Imo, quia Deum non co- gnoscunt, non sunt nisi instrumentum in manu artificis, quod in- scium servit et serviendo consumitur; probi contra conscii ser- viunt et serviendo perfectiores cvadunt.

Spinoza II. 15

226 EPISTOLA XXXIII.

EPISTOLA XXXIII. (Versio.J

Arg. Prolixe scriptor impugnat Spinozae principium de peccato mera negatione eiusque sententiam de scriptura sacra.

Clarissinio viro B. d. S.

GUILIELMUS DE BLYENBERGH.

Respomio ad praecedentem.

Ml DOMINE ET CARISSIME AMICE ,

Ubi tua mihi primum tradebatur epistola , eaque a me cursim evolvebatur, non tantum statim respondere, sed et multa refutare animus erat. Verum quo eam magis volvebam , eo minorem ob- iectionum materiam inveniebam, et quantum desiderium legendi me ceperat, tantam legendo percepi voluptatem. Antequam vero ad postulatum accedam , ut nimirum quasdam difficultates sol- veres , imprimis sciendum est, me duas generales habere regulas, iuxta quas semper studeo philosophari. Prior regula est clarus et distinctus mei intellectus conceptus; posterior est verbum Dei re- velatum vel Dei voluntas. 2. luxta priorem amator veritatis, iuxta utramque vero, Christianus ut sim philosophus, conor; et si quando post longum accideret exaraen, ut naturalis mea cognitio vel videretur cum hoc verbo pugnare, vel minus bene cum eo con- venire, tantum hoc verbum apud me habet auctoritatis, ut conce- ptus, quos claros esse mihi imaginor, mihi sint polius suspecti, quam ut eos supra et contra iliam veritatem , quam in illo libro mihi praescriptam puto, collocarem. Et quid mirum? Nam con- stanter credere volo, illud verbum esseDei verbura, hocest, id provenisse a summo et perfectissimo Deo, qui plures perfectiones includit, quam ego capere possum; et forte de se ipso suisque operibus plures voluit perfectiones praedicare, quam ego finito meo iuteliectu hodie, hodieinquam, percipere queo. Fieri enim potest, ut memet operibus meis maioribus perfectionibus pri- varim; et ideo, si forte ea praeditus essem perfectione, qua actionibus propriis privatus sum, percipere possem omne id, quod in eo verbo nobis proponitur et docetur, cum sanissimis meae mentis conceptibus congruere. 3. Verum quia mihi ipsi

EPiSTOLA XXX iir. 227

suspeclus suni , annon continuo errore memet meliore privaverim conditione, et, ut statuis princip. philos. Cartes. part. I. prop. 15., nostra cognitio, licet clarissima, adhuc imperfectionem in- cludat; potius ctiam sine ratione ad illud vcrbum inclino, hoc ni- sus fundamento , quod a perfectissimo prodiit (hoc quippe iam praesuppono , quia eius probatio hic non haberet locum vel nimis longa foret) , et propterea a me credi debet. Si iam solo ductu regulae meae primae,exclusa secunda, quasi eam non haberem aut ea non exstaret, de tua epistola iudicarem, multa mihi essent con- cedenda, ut et concedo, subtilesque conceptus tui essent suspi- cieudi; secunda vero rcgula longius a te me dissenlire cogit. Verum pro epistolae modo et ductu huius et illius regulae aliquan- to latius eos eiaminabo.

4. Primo iuxta primo positam regulam rogaveram, quia secun- dum tuam positionem creare et conservare unum idemque erant, et quia Deus non tantum res , sed motus quoque et rerum modos in statu suo perseverare faciebat, hoc est, cum iis concurrebat, annon videretur sequi, nuUum esse ?nahmi , aut ipsum Deum vialum operari ; hac nixus regula , quod nihil contra Dei volunta- tem polest fieri, alioquin involveret imperfectionem, aut res, quas Deus operatur (quibus etiam res , quas malas dicimus, compre- hensae videntur), etiam deberent malae esse. Yerum quia et hoc contradictionem includit, et quocumque eam verterem modo, me a contradictione statuenda liberare non possem , propterea me ad te recipiebam , utpote optimum tuorum conceptuum interpretem. 5. In responsione dicis, te persistere inprimasententia, ncmpe nihil contra Dei voluntatem vel fieri, vel posse fieri. Verum quum huic difficultati respondendum esset, annon igitur Deus nullum faciat malum, negas peccatum quid positimtm esse , addisque, noji nisi valde improprie dici posse , nos in Deum peccare ; et appendicis parte I. cap. (i. dicis, vialuvi absolutummiUumdari, ut per se est manifestum.*) Najn quicquid existif , inseconsi- deratum sine respectu ad aliud quid pej]fectionejn includit, quae sese semper eo usque in quacumque re extendit, quo se extendit ipsa rei essentia, etpropterea evidenter sequitur, peccata, quia

') Yid. cogitat. metaph. I. cap. 6. §. 7.

15'

228 EPISTOLA XXXIII.

ea nihil nisi imperfectionem dc7iotant, nonposse in aliquo, quod essentiam expj'imit, consistcre. 6. Si peccatum, malura, error, vel quocumque id appelles nomine, nihil aliud est, quam perfe- ctiorem statum amittere, aut eo privari , utique sequi videtur, ro existere non quidem malum aut imperfectionem esse; sed aliquod tnalum in re existente posse oriri. Nam perfectum per aeque per- fectam actionem perfectiore statu non privabitur ; sed quidem per id , quod ad aliquod imperfectum , quia concessis nobis viribus abulimur, inclinamus. Hoc videris moh /«afem , sedbonujnmi- nus appellare : quia j'es in se coiisideratae perfectionem inclu- dunt; deitide qtiia rebus , ut ais , non plus essentiae competit, quam divinus intellectus ef potentia eis tribuit et revera confert; et propterea non plus etiam existentiae in actionibus suis osten- dere, quam esscJitiae accepei'e , possunt. 7. Nam si nec plures, nec pauciores possum edere operationes, quam quantum essentiae accepi, nulla perfectioris status privatio fingi potest. Si enim niliil contra Dei voluntatem fit et si solummodo tantum fit, quan- tum essentiae collatura est, qua via malum, quod meiioris con- ditionis privationem nuncupas , excogitari potest? Quoraodo quis per statutum adeo et dependens opus perfectiorem statum amit- tere potis est? Adeo ut mihi persuadeam, virum clarissimum al- terutrum debere statuere , vel aliquod esse malum , vel si minus, nullara esse posse raelioris status privationem. Nam nullura esse malum et meliori conditione orbari, contradictorium raihi videtur.

8. Atdices: per perfectioris status privationem ad minus qui- dem bonum, sed non ad absolutura raalura recidiraus. Sed ap- pend. part. I. cap. 3. me docuisti, non esse de verbis litigandum.*) Quare, an id absolutum nec ne dicendum sit, iam non disputo; sed solum , annon a meliori in peiorem statum delabi apud nos iure peior status aut status malus dicatur et dici debeat. At re- geres : malus ille stalus multum adhuc boni continet. Ego vero interrogo : annon ilie homo , qui per imprudentiam suam in causa fuit, quod perfectiore statu orbalus est et per consequens nunc rainor est, quam antea fuit, malus vocari queat?

9. Ut autem antecedens ratiocinium, quia nonnullae circa id

*) Vid. cogitat. melaph. I. cap. 3. §. 8.

EPISTOLA XXXIII. 221)

supersunt libi difGcuItates, declines, afSrmas mahim quidem esse, et in Adamojuisse, verinn id non esse positivum quid, et respectu nostri , non autem Dei intellectus tale dici, nostrique respectu privationem {sed tanium quatenus eo optima libertate , quae ad 7wstram naturam spectat et in nostra potestate cst , yiosmet ipsos privamus), Dei vero respecfu negationem esse. Hic au- tem e\aniinemus, an illud, quod malum vocas, siquidem dun- taxat nosfri respectu malum foret, malum non esset; deinde an malum, ut tu vis, acceptum , Dei respectu tantum ?iegatio dici debeat.

10. Ad primum supra aliquo modo videor respondisse; et quamvis concederem, minus alio ente perfectum esse in mc nullum ponere posse malum, eo quod meliorem statum a creatore tlagitare nequeo et tantum efficere, ut meus status gradibus dif- ferat; non tamen ideo potero concedereet fateri, si iam imperfe- ctiorsum, quamantefui, eamque imperfectionem mea culpa mihi creavi, me eatenus tauto peiorem esse; si, inquam, me ipsum,

I antequam in imperfectionem unquam inciderara , considero , et

; me cum aliis tunc maiore quam ego praeditus perfectione com-

I paro , miuor illa perfectio non malum , sed secundum gradus

I minus bonum erit. Si vero me ipsum, postquam perfectiore statuexcidi, eoque propria orbatus imprudentia, cumprimamea

[ forma, qua ex manumei creatoris prodii et perfeclior eram, com-

I paro, me esse deteriorem, quam antea, iudicare debeo. Nam non

[ creator, sed ego me ipsum eo redegi; vires enim mihi me ab

I errore praeservandi, uti et tu fateris, suppetebant.

11. Quod secundum spectat, nempe au malum, quod sta- |. tuis consistere in melioris status privatione, quam non tantum [ Adamus, sed et nos omnes subita et inordinata nimis actione ii amisimus, an illud, inquam, respectu Dei mera sit negatio.

Ut hoc vero sana mente examinemus , videndum nobis est, quo- modo hominem constituas et a Deo ante omnem errorem de- pendentem facias, et quomodo post errorem eundem hominem

, constituas. Ante errorem eum describis, qiiod non plus ipsi essentiae competit, quam quantum ei divinus' intellectus et potentia tribuit et revera confert , hoc est (nisi a mente tua ab-

I errem) quod homo nec plus nec minus perfectionis potest habere,

230 EPISTOLA XXXIII.

quam quantum essentiae Deus in ipso posuit. Hoc vero est ho- rainem tali modo a Deo dependentem facere, quemadraoduni elementa, lapides, herbas etc. Si autem haec tua sit senten- tia, quid sibi velint verba princip. philos. Cartes. p. I. prop. ,15., non percipio. Quum autem voluntas, inquis*), libefa sit ad se determiyiandum , sequitur nos potestatem haberefacul- tatem assentietidi intra limites intellectus continendi , acproinde ejjiciendi, ne in errorem incidamus. Annon videtur contradi- ctio , voluntatem tam liberam, ut se ab errore possit praeservare, et una aDeo dependentem facere, utnecplusnec minus perfectio- nis queat proferre , quam quantum essentiae Deus ipsi dedit? 12. Ad secundum , nempe quo modo hominem constituas posterro- rem, dicis , horainem subita nimis actione, nimirum volunta- tem non continendo intra intellectus limites, se ipsum perfectiore conditione privare. Verum mihi videtur , tibi et hic et in Prin- cipiis philos. utraque huius privationis extrema propius fuisse ex- plicanda, quid ante privationem possideret, quidque post amis- sionera perfecti istius status (ut eum appellas) sibi servaret. Dici- lur quidem, quid perdiderimus; sed non quid retinuerimus Princip. philos. part. I. prop. 15. schol.: Tota igitur imperfectio erro7'is in sola optimae libertatis privatione consistet, quae e/vor vocafur. 13. Examineraus utcumque hoc ea ratione, qua a te statuitur. Statuis non solum tam diversos cogitandi raodos in nobis dari , quorum alios volendi aliosque intelligendi nuncupa- mus; sed etiam inter eos talem esseordinem, ut res non debea- raus velle, antequam eas ciare intelliganius. AfErmas enim, quod , si voluntatem nostram intra limites intellectus continemus, nunquam errabimus, et quod denique in nostra potestate est vo- luntatem intra limites intellectus continere. Quum haec serio mente agito, alterutrum ut verum sit, necessum est: vel omne id, quod ponitur, est fictum, vel Deus eundem ordinem nobis im- pressit. Si impressit, annon absurdum esset, affirraare id sine fine factum esse , Deumque , ut ullum ordinera observeraus et se- quaraur, nonexigere; nara illud in Deo contradictionem poneret. Et si ordinem in nobis positum debemus observare, quomodo adeo

*} Princip. phiios. I prop. 15. schol.

EPISTOLA XXXIII. 231

a Deo dcpendcntes possumus et esse et manere. Si cnim ncnio uec plus uec minuspcrfectionis habet, quara quantum essentiae accepit, et si haec vis ex efTcctibus debeat cognosci , ille, qui vo- luntalem suam ultra limites inteliectus extendit, non tantum vi- rium a Deo accepit; alioquin eas in effectum deduceret: et pcr consequens is, qui errat, perfectionem non errandi a Deo non accepit ; alias nunquam erraret. Nam secundum te tantum essen- tiae datum est, quantum perfectionis efficitur. 14. Deinde si Beus nobis tantum csscntiae tribuit, ut eum observare queamus ordinem , ut tu nos eum posse servare affirmas , et si tantum per- fectionis producimus, quantum essenliae nacti sumus, qui fit, ut eum transgrediamur, qui, ut eum possimus transgredi ordinem, utque voiuntatem non semper intra limitcs intellectus continea- mus? Tcrtio, si a Deo tantopere dependeo , ut supra te statuere ostendi, ut nec intra, nec extralimitesintellectusvoluntatemconti- nere possim , nisi mihi Deus in antecessum tantum dederit essen- tiae et sua voluntate prius alterutrum detcrminaverit: quomodo ergo mihi, si hoc penitius consideremus, voluntatis libertasusu venire potest? 15. Nonne iu Deo contradictionem ponere videtur, nobis praescribere ordinem nostram voluntatem intra limites nostri intellectus continendi, et non praebere tantum essentiae vel perfcctionum , ut eum observemus? Et si (iuxta tuam senten- tiam) tantum perfectionis nobis concessit, nunquam profecto er- rare possemus. Quantum enim essentiae possidemus, tantum perfectionis producere oportet, semperque concessas vires in nostris operationibus ostendere. Nostri autem crrores sunt argu- mentum, nos eiusmodi potentiam a Deo ita dependentem (ut sta- tuis) non possidere; adeo ut alterutrum verum esse debeat, vel nos non adeo a Deo dependere, vel nos in nobis potenliam non erraudi non habere. At potentiam errandi habemus, prout sta- tuis. Ergo a Deo non adeo dependemus.

16. Ex dictis iam clare patere videtur, impossibile esse, ut malum aut meiiori statu privari respectu Dei esset negatio. Quid enim significat privari aut perfectiorem statum amittere? Nonne est a maiori ad minorem perfectionem , et per consequens a maiori ad minorem essentiam transire , et a Deo in certa mensura perfe- ctionis et essentiae collocari? Nonne est velle, nos alium praeter

232 EPISTOLA XXXIII.

sui perfeclam notitiara non posse acquirere statura, nisi aliter de- crevisset, ac voluisset? Fierine potest, ut ilia creatura ab orani- scio et surame perfecto ente producta, quod voluit, ut talera essentiae statura retineret, inio, cum qua Deus, ut eam in eo statu retineret, continuo concurrit; ut, inquam, in essentia decli- baret, hoc est, in perfectione praeter Dei notitiam rainor fieret? Haec res absurditatera involvere videtur. 17. Annon absurdum estdicere, Adamura perfectiorem amisisse conditionem, et con- sequenter ineptum fuisse ad eura ordinera, quera Deus in anima eius posuerat, Deuraque nullam habere nolitiam , qualis quantae- que perfectionisAdamus iacturam fecerat? Potestne comprehendi, Deum ens aliquod constituere ita dependens, ut non nisi eius- modi opus produceret, et tum propter illud opus perfectiorem perderet statum (praeterquam quod eiusabsoluta esset causa), et tamen nullara eius haberet notitiara? Concedo inter actum et raa- lura actui adhaerens dari discrimen ; sed vero malum respectu Dei esse negationem superat meura captura. Deum actum scire, eundem determinare, et cum eo concurrere, et tamen malum, quod in illo actu est, eiusque exitum non cognoscere, raihi in Deo impossibile videtur. 18. Adverte mecura, Deum in actu meo progignendi cum uxore mea concurrere; est enim positivum quid, et per consequens claram eius habet Deus scientiam. Verum quatenus eo actu abutor et cum alterius uxore contra datara fidera et iusiurandura raeum rem habeo , illum actum malum coraitatur. Quid iara hic respectu Dei esset negativum? Non quod actum progignendi faciam ; quatenus etenim is positivus est, cura eodem Deus concurrit. Debet ergo istud raalura , quod illum actum co- mitatur tantumraodo esse , quod ego contra proprium foedus vel Dei raandatum cum aiiena congredior, cum qua non iicet. lam vero , potestne capi , Deum nostras scire actiones , cum iis con- currere, et tamen ignorare, quacum iliara actionera produciraus, eo raagis quod Deus etiam cum illius feminae actione, cura qua rem habebara, concurrit? Id de Deo sentire duruni videtur. 19. Attende occidendi actura! Quatenus est actus positivus, cum eo Deus concurrit. Sed vero istius actionis effectura, nerape ali- cuius entis destructionem et Dei creaturae dissolutionem anne ignoraret, quasi proprium opus Deo foret incognitum? Metuo

i;pisToi,A xxxiii. 233

ne lucntem tuam bene percipiam. Conccptus quippe tui , quam ut lam foedum committas errorem , perspicaciores sunt. Fortasse instabis, eosactus, prout eos pono , mere esse bonos et nullum eos comitari malum. Sed tum, quid malum nuncupes, capcre nequeo , quod pcrfeclioris couditiouis privationem sequitur; et luni mundus in aeterna et perpetua poneretur coufusione , nosque bestiis similes redderemur. Vide quaeso, quam utilitatem ea sentCDtia mundo couferret.

20. Vulgarem hominis descriptionera reiicis et unicuique ho- niini tantum tribuis perfectionis. quantum Deus ipsi, ut operetur, largitus est. Sed ea ratione mihi videris statuere impios Deum aeque ac pios suis operibus colere. Quare? Quia utrique per- fectiora nequeunt producere opera, quam qiiantum utrisque essen- tiae datum est et suis demonstrant effectibus. Nec raihi quaestioni satisfacere in secunda responsione videris dicendo : Quo res ali- qua pliis perfectionis liabet, eo etiani magis de deitate participat, Deique perfectionem exprimit inagis. Quum ergo probi inaesti- mabiliter plus peifectionis, quam improbi liabeant, vi}'tus eorum cuni improborum virtute comparari nequit. Improbi quia Deiim jion cognoscunt , non sunt nisi instrumentum in manu artifcis, quod inscium servit et serviendo consumifur. Probi contra conscii serviunt et serviendo peifectiores evadunt. 2i. In utrisque tamen hoc verura est, eos amplius non posse operari ; quanto etenim plus perfectionis hic prae illo efficit, tanto plus essentiae unus prae alio accepit. Annon igitur exigua sua perfectione impii aeque ac pii Deum colunt? Nam secundum tuam sententiam nihil araplius ab impiis Deus flagitat; alioquin plus essentiae in eos contulisset. Sed vero plus essentiae non dedit, uti ex effectibus liquet. Ergo amplius ab eis non petit. Et si quando unusquisque in specie nec plus, nec rainus, quamDeus vult, facit, curis, qui parum ope- ratur, sed tameu tantura, quantuni Deus ab ipso exigit, Deo aeque ac probus non esset acceptus? Insuper, queraadmodum per malura, quod actura comitatur, nostra imprudeutia ex tua senteutia perfectiorem perdimus statum, ita et hic videris statuere, quod, contiuendo voluntatera intra liraites iutellectus, uou tan- tum adeo perfecti raauemus, ac suraus, sed quod praeterea ser- viendo perfectiores evadimus; quod contradictionera involvere

234 EPISTOLA XXXIII.

niihi persuadeo , si modo tantopere a Deo dependemus , ut nec plus, nec minus perfectionis queamus efficere, quam quantum essentiae accepimus, hocest, quam Deus voluit, uttuncperim- prudentiam peiores aut per prudentiam meliores fiamus. 22. Adeo nihil aliud statuere videris, quam, si homo talis sit, ac eum de- scribis, impios suis operibus aeque acpiossuis Deum colere, et hac ratione ita, ut elementa, herbae, lapides etc, a Deo dependen- tes reddimur. Cui rei igitur inserviet noster intellectus? Cui voluntatem intra limites intelleclus continendi potestas? Qua de causa ordo ille nobis infixus est? Et vide quaeso ab alia parte, qua re nos privemus, nempe anxia et seria meditatione ad nos ipsos secundum regulam perfectionis Dei et ordinem nobisimpres- sum perfectos reddendum ! Nosmet precatione et ad Deum suspi- riis, quibus tam saepe extraordinariam confortationem accepisse percepimus, orbaraus. Nosmet tota reiigione ac omni illa spe et acquiescentia, quam ex precibus et religione speramus, orbamus. Enimvero, si nullam mali habetDeus cognitionem, multo minus credibile est, eum malum puniturum. 23. Quaenam ergo supersunt rationes, quo minus facinora quaevis (si modo iudicem effugio) avide perpetrem? Cur non detestandis mediis divitias mihiacquiro? Cur absque discrimine et quo caro nos trahit, id, quod lubet, non perpetro? Dices: quia virtus propter se est amanda. Qui vero virtutem amare possum? Mihi tantum essen- tiae ac perfectionis non esttributum; et si tantum acquiescentiae et ex hoc et ex illo habere licet, cur raihi vira , ut voluntatera iutra iimites intellectus contineara , infero? Curid non facio, quo me affectus trahunt? Cur non horainera , qui mihi alicubi obest, clam occido? etc. Ecce quam cunctis impiis etimpietati demus occasionem ! Nos truncis oranesque nostras actiones motibus horologiorum sirailes reddiraus.

24. Ex dictis valde durum mihi videtur, quod improprie tan- tum in Deum peccare possimus dici. Cui enim rei data nobis voluntatem intra limites intellectus continendi potentia inser\it, si, ubi eam transgrediraur, contra eum non peccamus ordinera? Re- geres forte, id non esse peccatum in Deum, sed in nos ipsos. Nara si proprie erga Deum peccare dicereraur, etiam dicendum esset , aliquid contra Dei voluntatem fieri ; quod iuxta te est im-

EPISTOLA XXXIII. 235

possibilc. Ergo eJiam pcccalum. Interim alterutrum verum sit necesse est, Deum vel velle vel nolle. Si vult; quomodo nostri respectu malum esse potcst? Si uon vult, id, ex tua opiuione, non fieret. Quamvis autera hoc aliquam, ut tua fert senteutia, involverct absurditatem , pracdictas tamen absurditates admittere periculosissimum videtur. Quisnovit, si anxie inquirerem, an- non remedium posset invcniri his aliquo modo conciliandis?

25. Atque sic tuac cpistolae examen iuxta rcgulam meam primam generalem finiam. Antcquam vero ad cxamen iuxla secun- dam regulam accedam , duo adhuc proponam , quae cpislolam tuam speclant, quaeque scripsisti princ. philos. part. I. prop. 15. Prius est, quod alllrnias, nos potestatem volendi et iudiccmdi intra limites i?itellectus retinere posse : quod absolute concederc ne- queo. Nam hoc si foret verum, certe ex innumerabilibus vel unus reperirctur homo, qui se capraeditum poteslate ostenderct; ctiam quivis apud se experiri potest, se quautas etiam impendat vires, eum scopum attingcre non possc. Et si quis de hoc negotio dubi- tat, se ipum examinet, quoties invito intellectu passiones ratio- uem suam vincant, etiam tum quum summis obnititur viribus. 26. At dices: quod hoc minus praestamus, non est, quia nobis impossibilc est, sed quia sufHcicntem non adhibemus diligentiam. Regero, quod, si hoc possibile esset, saltem ex tot millibusvel unus invcniretur; scd ne unusomniumhominum exstititvelcxistit, qui audcrct gloriari , se in errores haud incidisse. Quaenam vero huius rci certiora , quam ipsa excmpla, possunt adduci argumenta? Si pauci essent , unus esset ; iara vcro quiini nullus sit , nulla eius quoquc datur probatio. Instabis etdices: si fieri potest, utiudi- cium suspendendo et voluntatcm intra terminos intellcctus conti- nendoserael, neerrem, efficcrc queam , quare, ubi eandem ad- hibeo diligentiam, scmpcr id cfficcrc non possem? Respoudeo, me viderc non possc, nos hodic tantum virium haberc, ut in eo sempcr perseveremus ; semcl una hora , quando omnes intendo nervos, iter duorum milliarium conficerc potissum, verum sem- per id praestare non possum; ita me sumnio studio ab errore semel pracscrvarc possum, scd vircs ad id seraper praestandum deficiunt. 27. Clarura mihi videtur, prirauni horainera e raanu perfecti iUius artificis prodeuntem iis praeditura fuisse viribus;

23G KPISTOLA XXXIIl.

sed (ut in hoc tecum sentio) eum, illis viribus non satis utendo vel abutendo, statum suum amisisse perfectum ad praestandura, quod antea sui erat arbitrii. Haecque multis rationibus, ni ni- mius essem, firmarem. Et hoc in negotio omnem sacrae scri- pturae essentiam , quae propterea apud nos in honoreesse debet, 'sitam esse opinor, quoniam nos id, quod tam clare intellectus noster naturalis confirmat, docet: nempe, lapsum ex nostra prima perfectione nostra imprudentia factum esse. Quid igitur istius lapsus emendatione magis necessarium? Atque hominem lapsum ad Deum reducere sacrae scripturae unicus quoque est scopus.

28. Posterius est princip. philos. part. I. prop. 15., quod affir- mas, res clare et distincte intelligere repugnare naturae hominis ; unde tandem concludis, longe melius esse, rebus quamvis con- fusis assentiri et libertate?n exercere , quam semper indifferen- tem , hoc est , in infimo gradu libertatis ynanere. Quam ut con- cedam conclusionem, impedit in me obscuritas. Nam suspensum iudicium nos in eo statu, in quo a creatore sumus creati, conser- vat ; verum rebus confuse est rebus non intellectis assentiri , et ita aeque facile vero ac falso assentiri. Et si (ut D. des Cartes alicubi docet) eum ordinem in assentiendo non usurpamus, quem Deus inter nostrum intellectum nostramque voluntatera constiluit, nempe ut non nisi clare perceptis assentiamur , quamvis tunc casu in veritatem incidamus, tamen quia verum non eo quo Deus voluit ordine amplectimur, peccamus; et per consequens, ut assensus cohibitio nos in statu, in quo a Deo constituti sumus, conservat, ila confusus assensus nostrum statum peiorera reddit; erroris quippe ponit fundamentum , quo perfectum deinceps amit- timus statum. 29. Sed te dicentem audio: nonne praestat, ut nos perfectiores reddamus, rebus licet confusis assentiendo, qnara ut non assentiendo semper in infimo perfecfionis etlibertatisgradu maneamus? At praeterquam quod hoc negaverimus et aliquo modo ostenderimus, nos nosmet non meliores, sed deteriores reddidisse ; nobis etiam irapos^rbile et quasi contradictio videtur, Deum cognitionem rerum ab ipso determinatarum longius extendere, aceam, quam nobis dedit; imo Deum tunc adsolutam nostrorum errorum causam involvere. Nec huic contrariumest, quod nos Deum, ut plura in nos conferret, quam conlulit, uon possumus

EmroLA XXX 111. 237

accusare; qiiia ad id non tenebatur. 30. Verum quidera esf, Deum non tcneri, ut plura, quamdcdit, darct; sedsummaDri etiam infort perfectio, ut croatura ab ipso procedens nullam con- Iradictionem involveret, prout tum videretur sequi. Nullibi nam- qup in creata natura, praeterquam in nostro intellectu, deprehen- dimus scientiam. In quem alium lincm ille nobis concessus esset, nisi ut Dei opera contemplaremur et cognosceremus? Et quid- uam evidentius sequi videtur, quam quod harmonia inter res cognosccndas nostrumque intellectum dari debet?

31 . Si luam epistolam circa ea, quae modo diximus, ad meam sccundam regulam generalem examinarem, magis, quam in prinia, discreparemus. 31ihi namque videtur (aberranti commonstra viam I ), te sacrae scripturae eam infallibilem veritatem et divinita- tem non adscribere, quam ego in ea esse mihi persuadeo. Verum quidem est , qund te credere ais , Deum res sacrae scripturae pro- phetis revclasse; sed modo adeo imperfecto, ut, si factum est, prout tu statuis , in Deo contradictionem involveret. 32. Si enim Deus suum verbum ac voluntatem hominibus manifestavit, certum in finem , idque clare iis manifestavit. Si iam prophetae ex illo verbo, quod acceperant, parabolam (inxissent, id Deus vel vo- luisset vel noluisset. Si voluisset, ut exin parabolam fingerent, hoc esf, ut ab eius mente aberrarent; Deus istius erroris esset causa aliquidque, quod contrariaretur sibi, vellet. Si noluisset, impossibile erat , ut prophctae inde parabolam effingerent. Prae- terea credibile est, si supponitur, Deum verbum suum prophetis dedissc, quod ita eis dedit, ut illud accipiendo non erraverint. Nam Deus in verbo suo revelando certum finem habere debebat. At sibi finem, ut homines in errorem duceret, proponere ncquit. Id enim in Deo esset contradictio. Etiam homo contra Dei vo- hintatem errare non poterat; nam id secundum te fieri nequif. 33. Praeter haec omnia de illo summe perfecto Deo credi non pot- est, eum permittere, ut suo verbo prophetis dato ad illud populo explicandura, alius a prophetis tribueretur sensus, quam Deus voluit. Si enim statuimus, Deum prophetis suum concessisse verbum, simul asserimus, Deum modo extraordinario prophetis apparuisse vel cum iis loquutum fuisse. Si iam prophetae de hoc tradito verbo parabolam fingunt, hoc est, alium ei sensum tri-

238 EPISTOLA XXXllI.

buutit, quam, ut tribuerent, voluit, Deus hanc rem eos edocuis- set. Est etiara tam respectu prophetarum impossibile , quam re- spectu Dei contradictio, prophetas alium sensum potuisse habere, quam eos habere voluit Deus.

34. Deum suum ita revelasse verbum, utituvis, parum pro- 'bas; nempe eum salutem el perditioneni tantum revelasse, certa

eum in finem decrevisse media, atque salutem ac perditionem non nisi decretorura raediorura effectus esse. Nam profecto, si pro- phetaeDei verbum isthoc sensu acceperant, quas rationes ad aliuni illi adscribeudum sensum habuissent? Sed et nullam adducis probationem , qua nos , ul hanc tuam supra prophetarum senteu- tiam ponereraus, convinceres. Si vero existimas, hanc esse pro- bationem , quod alioquin illud verbum multas imperfectiones et contrarielates includeret, dico, hoc duntaxat dici, nonveropro- bari. Et quis novit, si uterque sensus produceretur, uter mi- nores includeret iraperfectiones? Denique enti summe perfecto bene perspectum erat, quid populus caperet, quaeque optima esset methodus , iuxta quam populus institui deberet.

35. Quantura ad secundura primae tuae quaestionis raerabrum attinet, quaeris ex te ipso: quare Deus Adamo, ne ex arbore ederet, quum tamen contrariura decrevisset, edixit? Respondes vero, edictura Adarao factura in hocsolo consistere, quod nirai- rura Deus Adarao revelavit t6 edere ex arbore raortis esse causara, queraadmodura nobis per naturalera rationem venenum mortife- rum esse revelat. Si statuitur, Deum aliquid Adamo interdixisse, quaenam raliones sunt, quo magis crederem modum prohibitionis, quem tu adfers, quara queni adducunt prophetae, quibus Deus ipse modum prohibitionis revelavit? 36. Dices : mea prohibendi ratio magis naturalis est, et ideo raagis veritati Deoque conveniens. Sed hoc omne nego. Nec capio , quod Deus per naturalera intel- lectum oobis venenum letale esse revelavit; nec rationes video, quibus unquam scirem, aliquid esse venenatum, nisi malos ve- neni efifectus in aliis vidissem et audivissem. Quod homines, quia venenum nonnoscunt, inscii edant et moriantur, quotidiana nos docet experientia. Dices: si homines scirent, id venenum esse, etiam malum id esse, eos non lateret. Sed respondeo, neminem veneni haberi notitiam aut posse habere, nisi qui vidit aut audivit,

EPISTOLA XXXIII. 239

nliqucm eius usu damnum sibi dedisse; et si ponimus, nos ad liunc usque diem nunquam audivisse vel vidisse, aliquem eius usu sil)i nocuisse , non tantum nunc quoque ignorarcmus , scd el sine metu in proprium damnum id usurparemus, quemadmodum tales veritates in dies docemur.

37. Quid magis in hac vita candidum atque erectum animum, quam illius perfectae deitatis contemplatio delectat? Nam quem- admoduni circa perfeclissimum versatur, ilaetiam perfectissimum, quud in iinilum uostrum inteilectum cadere potest , involvere de- bet. ISec mihi iu vita quicquam est, quod cum ea mutarem de- lectatione. In hac coclesti instigatus appetitu multum temporis insumcre possum ; sed et simul tristitia afllci, quando intueor tam multa finilo meo intellectui deesse. Verum tristitiam sedo spe ea, quam possideo, quae niihi vita carior est, quod posthac existam et permanebo, et eam deitatem maiori perfectione, quam nunc, I intuebor.

I 38. Ubi brevem praetervolantemque considero vitam, in qua i singulis momentis mortem exspecto; si deberem credere rae finem habiturum , sanctaque illa et praestantissima cariturum contcm- platioue, certe omnium creaturarum, quibus cognitio finis sui deest, miserrimus essem. Quippe metus mortis ante obitum mi- serum me redderet, et post eum plaue nihil, et per consequens miser essem, quia divina illa contemplatione privatus essem. Huc vero me tuae videntur ducere opiniones , quod , ubi hic esse de- sino , etiam in aeternum desinam , quum e contra illud verbum et l)ci voluntas consolentur interno suo in anima raea testimonio, quod post hanc vitam in statu perfectiore mealiquando, conlem- plando sumnie perfectam deitafem, oblectabo. 39. Profecto licet spes ista aliquando falsa esse deprehenderetur, rae tamen, dum spero, beatum reddit. Unicum hoc est, quod precibus, suspiriis et seriis votis a Deo peto et petara (utinam ad id plus con- ferre liceret!) quam diu spiritus hos regetartus, ut ipsi placeat, nie sua bonitate tam beatura reddere, ut, quando hoc corpus dis- solvitur, ens inteliectuale ad perfectissiraani illara deitatem con- templandum maneara; et si hoc tantum nanciscor,, mihi, quo- modo hic credatur, quid invicem persuadeatur, an aliquid natu- raii intellectu fundetur etpercipi ab eo possit, nec ne, perinde est.

240 EPISTOLA XXXIII.

Hoc, hoc soluramodo est votuui meum, meum desiderium con- tinuaeque preces, ut Deus hanc certitudinem in anima mea con- tirmet, et, si eam possideo (ah me miserrimum, si eo destituar!) prae desiderio anima mea exclamet: ,,Quemadmodum cervus an- helat aquarum rivos , ita te , o Deus vivens, anima mea desiderat : ah! quando veniet dies, quod tecum ero et teadspiciam." *) 40. Si hoc tantuni obtineo , omne animae meae studium et desiderium possideo. Quia vero nostrum opus Deo displicet, spem istam ex tua sententia non video; nec intelligo, Deum (siquidem de eo humano more loqui iiceat), si nuUam ex opere nostro et laudatione capit voluptatem , nos produxisse et conservasse. Si vero a tua sententia aberro , tuam explicationem expeto. Verum me, et forte te solito diutius moratus sum; quia vero mihi chartam deesse vi- deo, finiam. Horum solutionem videre aveo. Forte hic illic ali- quam ex epistola tua eduxi conclusionem , quae fortassis tua non erit opinio ; sed super ea re explicationem tuam audire cupio.

41. Nuper occupatus fui in quibusdam Dei attributis perpen- dcndis, in quo me tua non parum iuvit appendix. Mentem tuam solummodo fusius explicui , quae mihi non nisi demonstrationes exhibere videtur; et ideo demiror in praefatione affirmari, te ilia non sentire, sed obligatum fuisse, ut ita tuum, uti promiseras, Cartesii philosophiam discipulum doceres ; et te longe aliam , tani de Deo, quam de anima, speciatim de animae voluntate fovere opi- nionem. Video quoque in illa praefatione dici, te haec cogitata metaphysica brevi proiixiora edilurum: quae duo avide desidero; nam de iis aliquid singulare spero. Mea auiem non fert consuc- tudo aliquem laudibus extollere.

42. Scripsi haec sincero animo et amicitia non fucata , prout in epistola tua petiisti, utque veritas detegeretur. Excusa nimiam, praeter intentionem, prolixitatem. Si ad has responderis, me tibi summopere devincies. Non recuso, si ea lingua, in qua edu- catus sum, scribere animus est, velalia, modoLatinaaut Gallica sit; hoc vero responsum, ut eadem exares Hngua, peto, quia

•) Conf. Ps 42, 2. 3.

EPISTOLA XXXllI. XXXIV, 241

inciitcmluaiuin eabenc, quod forlc iu lingua Latiua non ficrct, percipiebam. Ita me tibi devincies, egoque ero ac permanebo , Dordraci d. 16. lanuarii 1665. mi domine, tibi addiclissimiis afque ofjiciosissimus

G. DE Blyenbergh. P. S. lu responsione lua prolixius, quid per uegationem in Deo intelligas , erudiri exopto.

E P I S T O L A XXXIV. (Versio.)

Abg. Spinoza miratur quod Blyenbergh omnia fere perperam intellexerit el exponit de eius dubiis et quaeslionibus. (Voorburgi d. 28. lan. 1665.)

Viro doctissimo ac ornatissimo Guilielmo de Blyenbeigh

B. D. S.

Responsto ad praecedentem.

Ml DOMmK ET AMICE ,

Quum primam tuam epistolam legebam , existimabam nostras opiniones fere concordare. Scd vero ex secunda, quae die 21. huius raensis mihi tradita est, longe aliter se rem habere intelligo, videoque nos non tantum dissentire de iis, quae longe ex primis principiis sunt petenda, sed etiani de eisdem ipsis principiis ; adeo ut vix credam fore, ut nos epistolis invicem erudire possimus, 2. Video namque nullam demonstrationem, licet pro demonstra- tionis legibus solidissimam , apud te valere , nisi conveniat cum ea explicatione , quara vel ipse, vel alii theologi tibi haud ignoti sacrae scripturae tribuunt. Verura si deprehendas, Deura per sa- crara scripturara clarius et eificacius loqui, quam per lumen natu- ralis intellectus, quod nobis etiam concessit, ac assiduo sapientia sua divina firmiter et incorrupte conservat, validas habes rationes, ut iutellectum flectas ad opiniones , quas sacrae scripturae tribuis ; quin ipse haud aliter facere possera. 3. Quod vero me spectat, quia plane et sine ambagibus profiteor, me sacram scripturara non intelligere, licet aliquot annos in ea insumpserira, ,et quia me haud fugit, quando solidam nactus sum d«monstratiouera, me non posse iu tales cogitationes incidere, ut unquam de ea dubitare queam, Sp«/iosflr II. 16

242 EPISTOLA XXXIV.

omnino in eo, quod mihi intellectus monstrat, acquiesco sine ulla suspicione , me ea in re deceptum esse , nec sacram scriptu- ram , quamvis eam non investigem , ei contradicere posse ; quia ,,veritas veritati non repugnat", ut iam ante in appendice mea (caput indicare nequeo*), nec enim liber hic ruri penes me est) ciare indicavi ; et si fructum, quem iam ex intellectu naturali cepi, vel semel falsum esse deprehenderem , me fortunatum redderet, quoniam fruor, et vitam non moerore et gemitu, sed tranquillitate, laetitia et hilaritate transigere studeo , et subinde gradum unum adscendo. Agnosco interim (id, quod summam mihi praebet satis- factionem et mentis tranquillitatem) cuncta potentia entis summe perfecti ac eius immutabili ita fieri decreto.

4. Ad tuam vero ut redeam epistolam , dico me tibi summas exanimo agere gratias, quod mihi tuam in tempore philosophandi rationem aperuisti ; sed quod tu talia , qualia vis ex mea epistola educere, mihi afBngas, pro eo nullas tibi gratias ago. Quam, quaeso , materiam mea praebuit epistola has mihi affingendi opi- niones, homines nempe bestiis esse similes, homines bestiarum more mori et interire, nostra Deo displicere opera etc. ; licet in posfremo hoc summopere dissentiamus , quia aliter te non perci- pio, quam quod intelligas, Deum nostris operibus delectari , tan- quam qui fineni suum assecutus est, eo quod res ex voto successit. 5. Quantumadme, ego profecto clare dixi , probos Deum colere et assidue colendo perfectiores evadere, Deum amare. Hoccine est eos bestiis similes reddere , aut eos instar bestiarura perire, vel denique eorum opera Deo non placere? Si meas literas niaiore cum attentione legisses , clare perspexisses, nostrum dissensura in hoc solo positum esse : scilicet an Deus, ut Deus, hoc est, ab- solute, nulla ei humana attributa adscribendo, perfectiones, quas probi accipiunt , eiscum communicet, ut ego intelligo ; anve ut iu- dex, quod uitimum tu statuis; et ea de causa defendis impios, quia iuxta Dei decretum , quicquid possunt, faciunt, Deo aeque, ac pios servire. 0. Sed vero secundum mea dicta id nullatenus sequitur; quia Deum tanquam iudicem non introduco, et ideo ego opera ex operis qualitate, non vero ex potentia operatoris

*) £sl cogit. metapb. libri II. cap. 8. §. 5.

EPISTOLA XXXIV. 243

aestiino, et merces, quae opus coasequitur, lain necessario id coiiscquilur, quam ex natura trianguli sequitur, tres eius angulos duobus rectis aequaies esse debere. Et hoc unusquisque intelli- get, qui tantuni ad id, quod sumina nostra beatitudo in ainore erga Deuni consistit, attendit , quoque ille ainor necessario ex Dei cogoitione, quae nobis tantopere commendatur, fluit. Hoc autem generaliter faciilime demoustrari potest, si modo ad naturam de- creti Dei attendatur, quemadmodum in mea appendice explicui. Verum fateor, eos oinnes, qui divinam naturam cum humana con- funduDt , valde ad id intelligeudum ineptos esse.

7. Hisce literis finem hic imponere animus erat, ne tibi am- pliusessem molestus iis rebus, quae tantummodo (uti claruiu est ei valde devoto additaraento tini tuae epistolae affixo) pro ioco et risu inserviunt, nulli autem usui sunt. >«e vero petitionem tuam omni modo reiiciam,ulterius ad explicationem vocura negationis et privationis, et breviter ad id, quod necessarium est ad sensum praecedentis raeae epistolae diiucidius enucleandum , progrediar.

8. Dico igitur primo p?'ivutionem non esse privandi actum, sed tantum simplicem et meram carentiam, quae in se nihii est; cst quippe ens rationis tantum vel modus cogitandi, quem forma- inus , quum res invicem comparamus. Dicimus exempli gratia, laecum visu privatum esse, quia eum facile ut videntem imagina- mur, sive imaginatio haec hinc oriatur, quod cum aliis, qui videut, sive quod praesentem suura statum cum praeterito, quum \ idebat , compararaus ; et quura hunc virum ea ratione considera- mus, nerape comparando suam naturani cum natura aliorura, vel cum praeterita sua, tunc affirmaraus , visuin ad suani naluram pertiuere, et propterea dicimus, eum eo privatum esse. 9. Verum quum Dei decretum eiusque natura consideratur, non magis de illohomiue, quaiu de lapide possumus affirinare, eum visu orba- tuni esse, quia illo tempore non magis sine contradictione illi homini visus, quam lapidi competit; qnoniam ad hominem illum nil amplius pertinet et smtm est, quamid, quod divinus intelle- ctus et voluntas ei tribuit. Et propterea Deus non magis est causa Tor illius non videre , quam to? non videre lapidis : id quod mera est negatio. Ita etiam quum ad Jiaturam hominis, qni apj)elitu Ubidinis ducitur, atlendimus, praesentemque appetitum

16*

244 EPISTOLA XXXIV.

cum eo , qui in probis est, vel cum eo , quem ipse alias habuif, compaj'atnus ; affvmamus , eum hominem ineliore appetitu pri- vatum esse, quia tunc isti virtutis appetitum competere iudica- mus. Quod facere non possumus, si ad naturam divini decreti et intellectus attendimtis. Nam eo respectu melior ille appetitus non magis ad naturam istius hominis eo tempore , quam ad natu- ram diaholi vel lapidis pertinet. 10. Et idcirco eo respectu raelior appetitus non est privatio, sednegatio. h.Ae,o ui privatio nihii aliud sit, quam aliquid de re negare, quod iudicamus ad suam naturara pertinere , et negatio nil aliud , quam aliquid de re negare, quia ad suam naturam non pertinet. Et hinc liquet, quare Adarai appetitus rerum terrenarum nostri , non vero intel- lectusDei respectu tantum malus esset. Licet eriim Deus prae- teritum et praesentem Adami statum sciret, no7i idcirco Adamum praeterito statuprivatum esse intelligebat, hoc est, praeteritum adsuam naturam pertinere. Nam tunc Deus aliquid contra suam voluntatem, hoc est, contra proprium suum intellectum intelli- geret. Hoc si bene percepisses, simulque me illam libertatem, quam Cartesius menti adscribit, non concedere, quemadmodum L.M.in praefatione meo nomine testatus est, vel minimam in meis verbis non invenires contradictionem. 11. Sedvideo, memelius multo facturura fuisse, si in prima mea epistola Cartesii verbis re- spondissem, dicendo, nos non posse scire, quomodo nostra liber- tas et quicquid ab ea dependet cum Dei providentia et libertate congruat (sicuti in appendice diversis locis feci*) , adeo ut ex Dei Creatione nuUam in libertate nostra queamus invenire contradi- ctionem, quia capere haud possumus. quomodo Deus res creavit et (quod idem est) quomodo eas conservat. Verum putabam , te praefationem legisse , meque, si ex animi sententia non respon- derem, in amicitiae officium, quam aniraitus offerebam, pecca- turum fuisse. Sed haec susque deque fero.

12. Quia tamen video, te Cartesii mentem hactenus non bene percepisse, peto, ut haec duo attendas. Primo : neque me neque Cartesium unquam dixisse , quod ad nostrara naturam pertineat, ut nostram voluntatem intra limites intellectus conlinearaus ; sed

*) Conf. e. g. cogit. melapli. I. cap. 3. §. 10, II. cap. 11. §. 2.

KPISTOLA xxxiv. 245

tanlum, quod Dcus nobis intcllectuni delerminatum et voluntatem indeterminatam dedit, ita tamen, ut ignoremus, in quem finem nos creaverit. Porro : quod istiusmodi indeterminata vcl perfecta voluntas nos non soluni perfectiores reddit; sedquoque, ut tibi iu sequcntibus dicam, quod ea nobis sit vaide uecessaria.

13. Secundo : quod nostra libertas nec inquadam contingentia, nec in quadam indilTereutia sita est, sed in modo afflrmandi et ne- gandi; adeo ut, quo rem aliquam minus indifferenter affirmamus aut negamus , eo liberiores simus. Verbi causa si Dei natura no- bis est cognita, tam necessario ex natura noslra t6 affirmare sequi- tur, Deum existere, quam cx uatura trianguii eius tres angulos duobus rectis aequari fluit; et tamen uunquam magis liberi su- nius, quam quum rem tali modo affirmamus. Quia vero haec nccessitas nihil aliud est, quam Dei dccretum, veluti in mea ap- pcndice clare ostendi*); hinc quodaramodo inteliigere licet, quo pacto rem libere agamus, eiusque causa simus, non obstante, quod eam necessario et exDei decreto agamus. 14. Hoc, inquam, aliquo modo possumus intelligere , quum quid affirmamus, quod chire et distincte percipimus ; ubi vero quicquam , quod clare ac distincte non capimus, asserimus, hoc est, quum patimur, ut voluntas extra nostri intellectus limites exspatietur, tum illara ne- (■essitatc.ai Deique decreta non ita percipere possuraus, sed no- stram quidem libertatem , quam noslra volunlas semper includit; quo respeclu opera nostra solummodo bona vel malaappellantur. Et si tunc conamur libertatem nostram cum Dei decreto et con- tinua creatione conciliare, confundimus id, quod clare et distincte iiitelligiraus, cumeo, quod non percipimus, et propferea frustra id conamur. Sufficit ergo nobis , quod scimus nos liberos esse et nos tales esse posse non obstante Dei decreto, nosque mali cau- sam esse, eo quod nullus actus, nisi respectu nostrae libertatis, tantum raalus norainari potest. Haec sunt, quae Cartesiura spe- ctant, ut deraonstrarem, eius dicta ab ea parte nullam pati con- Iradiclionem.

15. lam ad ea, quae me atlinent, rae convertara, ac primo breviter referam ulililatem, quae exmea opinione-nascitur, quae

*) Yid. cogit. metaph. I. cap. 3. §. 3.

246 F.PISTOLA XXXIV.

praecipue in eo estsita, quodscilicetnosterintellectusDeomentem et corpus extra omnem superstitionem offert, nec preces nobis valde utiles esse nego. Nam meus intellectus est nimis parvus ad omnia media determinandum, quae Deus habet, quibus horaines ad sui amorem, hoc est, ad salutem perducat; adeo ut tantum absit, hanc opinionem noxiam futuram esse, ut e conlra iis, qui nullis praeiudiciis nec puerili superstitione praeoccupati sunt, unicum sit medium ad summum beatitudiuis gradum perveniendi.

16. Quod vero ais, me homines, eos a Deo tam dependenles faciendo, ideo elementis, herbis et lapidibus similes reddere, id sufficienter ostendit, te meam opinionem perversissime intelligere et res, quae intellectum spectant, cum imaginatione confundere. Si enim puro intellectu percepisses, quid sil a Deo dependere, certe non cogitares, res, quatenus a Deo dependent, mortuas, corporeas et iraperfectas esse (quis unquam de ente summe per- fecto tam viliter ausus fuit loqui) ; e coutra caperes, ea de causa et quatenus a Deo dependent, perlectas esse: adeo ut hanc depen- dentiam atque necessariam operationem quam optirae per Dei de- cretum intelligamus , quando non ad truncos etherbas, sed ad maxime intelligibiles et res creatas perfectissimas attendimus, ut ex illo, quod secundo de Cartesii mente iara ante memoravimus, clare apparet ; quod attendere debuisses.

17. Nec reticerepossum, rae id suramopere mirari, quod di- cis: si Deus delictura non puniret (hoc est , tanquam iudex lali poena, quam ipsum delictum non inferret; id enim solura nostra est quaestio) , quaenara ratio irapedit, quo rainus quaevis scelera avide perpetrem? Certe qui illud tantum (quod de te non spero) formidine poenae omittit, is nulla ratione ex amore operafur et quani rainirae virtutem amplcctitur. Quantumadme, ea oraitto vel omittere studeo , quia expresse cum mea singulari natura pu- gnant, meque a Dei araore et cognitione aberrare facerent.

18. Porro si ad naturam hunianam paulura attendisses et na- turam Dei decreli, prout in appendice explicui*"), percepissos, tanderaque scivisses, quoraodo res esset deducenda, antequam ad conclusionem perveniatur, non adeo temere dixisses, hanc opinio-

•) Vid. cogil. metaph. II, 7, 7. 8, 2-4. 9, 1—5.

EPISTOLA XXXIV. 247

nem iios (riincis etc. similes reddere; nec tam multas absurdilatcs, qiiam imagitiaris, mihi affinxisses.

l',t. I)c duabus illis rebus, quasais, priusquam ad secundam (uam regiilam pcrgis, (c pcrcipere haud valere, respondeo : primo, Car(csium sufficcre ad conclusionem (uam facieDdam, quod ncmpe, si modoa((endis ad naturam tuam, experiris, (e posse iu- dicium (uum suspendere ; si vero dicas, le in (c ipso uon experiri, nos tantum virium hodie iu rationem ob(inere, ut hoc seniper con- tiuuare possemus , id idem Cartcsio esset ac, nos hodie non posse videre, nos, quam diu existimus, futuros scmper rcs cogitantes, vel naturam cogitantis retenturos , quod profecto contradictionem involvit.

'20. Ad secundum cum Cartesio dico : si voluntatem nostram eitra limites intellectus nostri valde limitati extendere non posse- mus, nos miserrimos futuros, neque in nostra potestate fore vel frustum panis comedere, vel passum progredi, vel subsistere; omnia enim iucer(a atque periculis sunt plena.

*il. Transeo nunc ad secundam tuam regulam, asseroque, me quidem credere, quod ego eam veritatem, quam tu in Scriptura essecredis, illi non tribuam, et taraen credo, quod ego illi tan- tum, si non plus adscribam auctoritatis; quodque longe cautius, quamalii, caveam, ne illi pueriles quasdam et absurdas senten- tias affingam, quod nemo praestare po(est, nisi is, qui philoso- phiam bene inlelligit, vel divinas habet revelationes; adeo ut me valde parum moveant explicationes, quas vulgares theologi de Scriptura adferunt, praesertira si istius fint farinae , ut Scriptu- ram scmper iuxta literam sensumque externum sumant; et nun- quam praeter Socinianos crassum adeo vidi theologum, qui non percipit sacram scripturam crcberrime more humano de Deo lo- qui, ac suum sensum parabolis exprimere; et quod ad contra- dicdonem, quam frustra(mea quidem opinione)conaris ostendere, credo te per parabolam oranino aliud quid, quam vulgo fit, in- telligere. Nam quis unquam audivit, eum , qui suos conccptus parabolis exprimit, a suo sensu aberrare? 22. Quum Micha regi Aghabo diceret , se Deum in solio suo sedentem vidisse, ac exer- citus coelestes a dextra et sinistra stantes , Deumque ex illis quae- rere, quisnam Aghabura deciperet, illud ipsum cfrrte eratpara-

248 EPISTOLA XXXIV.

bola, qua propheta praccipuum, quod ea occasione (quae non erat, ut subliaiia theologiae dogniata doceret) Dei noinine debebat manifestare,sufficienter exprimebat*), adeo ut nullo modo a sensu suo aberraret. Sic etiam ceteri prophetae Dei verbum iussu Dei . ea ratione populo manifestarunt, tanquam optimo medio, non vero tanquam ilio, quod Deus petebat, populum ad scopum Scri- pturae primarium ducendi, qui iuxta ipsius Christi dictum in hoc consistit, nimirum in amore Dei supra omnia et proximi tanquam sui ipsius, **) Sublimes speculationes, credo, Scripturam minime tangunt. Me quod spectat, nuUaDei aeterna attributa exsacra scriptura didici , nec discere potui.

23. Quantum vero quintum attinet argumentum (scilicet pro- phetas Dei verbum tali ratiooe manifestum fecisse , quoniam veri- tas veritati non est contraria), nihil reliqui est, quam ut (quemad- modum quivls, qui demonstrandi methodum percipit, iudicabit) demonstrem, Scripturam, prout est, esse Dei verum verbum reveiatum. Cuius mathematicam demonstrationem nisi divina revelatione habere nequeo. Etideodixi: credo, sed non more mathematico scio, omnia, qiiae Deus prophetis etc, quia firmiter credo, non vero mathematice scio, prophelas Dei in- timos consiiiarios et legatos fuisse fidos ; adeo ut in iis , quae ego affirmavi, nulla omnino sit contradictio, quum e contrario ab al- tera parte haud paucae inveniantur.

24. Reliquum tuae epistolae, nempe ubi dicis: deniqne ens summe perfectum noverat etc . , et deinde quod contra exemplum de veneno adfers, ac ultimo , quod appendicem etid, quod se- quitur, spectat, dico hanc praesentem quaestionem non respicere.

25. Praefationem L. M. quod atlinet, in ipsa certe simul ostenditur, quid Cartesio adhuc probandum esset, utsolidamde libero arbitrio demonstrationem formaret, additurque, me coa- trariam foverc sententiam, et quomodo eam foveam: quam forle suo tempore indicabo. Nunc vero animus non est.

26. De opere vero super Cartesium neccogitavi, nec ultcrio- rem eius gessi curam, postquam sermone Belgico prodiit; et qui-

*; Vid. IReg. 22, 19. sqq. ") Mat. 22, 37. sqq.

EI'ISTOLA XXXIV. XXXV. 219

dcin non sine ratione, quain hic recensere longum foret. Adeo ut nihil dicenduni restet, quam nie etc.

EPISTOLA XXXV. (Versio.)

Arg. Mercator Dordraccnus de virtutis et vitii ratione niulta dispulat et epistolae fine novas proponit quaestioues.

Clarissimo viro B. d. S.

GUILIELMUS i)E BLYENBERGH.

Respo7isio ad praecedentein.

Ml DOMINE ET CARE AMICE ,

Epistolain tuani d. *>8. lanuarii scriptam suo tempore accepi. Aliae occupationes praeter studia impediverunt, quo niiuus ad tuam citius responderim; et quoniam hic illic acribus tua referta est reprehensionibus, quid de ea iudicarem, vix sciebam. Nani in priina d. 5. lanuarii exarata tam liberaliter amicitiam tuam e\ animo mihi obtuleras, hac addita obtestatione, meam non solum iilo tempore scriptam, sed et subsequentes valde gratas fore; quiii amice flagitabas, ut libere, si quas insuper movere possem diffi- cultates, obiicerem, uti in mea d. 10. lanuarii data prolixius paulo praesliti. Ad eam amicam et erudientein iuxta postulatum et pro- missuin tuum exspectabam responsiouem. Sed e contra talem, quae nimiam non redolet amicitiam, accepi; nempe quodnullae demonstrationes, licetvalidissimae, apiidmevalent, quodmen- tem Cartesii non percipio , quod i'es spirituales nimium cu7n ter- renis confundo etc, ita utinvicem epistolis diutius erudire nos nonpossernus. 2. Ad quae amice respondeo, me firmiter credere, te supra dicta melius me intelligere et assuetum inagis esse, res corporeas a spiritualibus discernere. In metaphysica enim, quam egoinchoo, summum adscendisti gradum, et ideo, ut erudirer, favorem tuum captabam; nunquam vero existimabam, me ob- iectionibus libere factis offensionis causam praebiturum. Sum- mas tibi ex animo ago gratias, quod tantum laborem in duabus epistolis exarandis, praecipue iu secunda, susc^pisti. i. Ex posteriore, quam ex priore, tuam mentem clarius percepi, et nihiio mimis ei assensum praebere nequeo, nisi difficultates, quas

250 EPISTOLA XXXV.

adhuc in ea invenio, toUantur. Nec hoc offensionis causam dare potest. Nam iliud vitium in inteliectu nostro arguit, si veritati sine fundamento necessario assentimur. Licet tui veri essent ronceptus, iis assensum praebere non licet, quam diu in me quae- riam obscuritatis vel dubitalionis rationes supersunt, quamvis du- ' bitationes non ex re proposita, sed ex mei inlellectus imperfe- ctione orirentur. Et quiahoc abunde tibi nolum est, aegre ferre iion debes, si rursus quasdam formem obiectiones. Cogor ita facere, quam diu rem clare percipere nequeo; nam hocinaliura nonfitfinem, quam ad veritatem inveniendam , non vero ad tuam mentem praeter intentionem tuam detorquendam ; et propterea ad liaec pauca amicam peto responsionem. 4. Dicis, nihil ad es- seniiam rei ampliiis perfinej'e , quam id, qnod divina volnnins pofeniiaqne ei concedit et revera tribuit; et qnum ad natiiram /lozninis, qui appefitu libidinis ducitur, alteJidimus, praesentejii- que appetitum cum eo , quiinprohis est, velcj/meo, quemipse alias liabuit, comparamits , ajpjvjiamus ejtm hominem meliore appefifji pj-ivafjtm esse, quia fjtJic isti virtuiis appetitum compe- tere iudicamus. Quod facere noji possttmjts, si ad nafuram di- vini decreti et ijitellecfjts attejidijnus ; nam eo respectu melior ille appetitjis non magis ad naturam isfijts liomijiis eo fempore, quajn ad nafjtram diaboli attt lapidis pertinef efc. Licet enim DeJts praeteritjtm et praesejifem Adami stafjtm sciret, non idcirco Adamumpraeterifo sfatti pjnvafjtm esse, lioc est, praeteritttjn ad sttampraesentemjiafjtrajjipej'tijtere intelligebat etc. 5. Ex qui- bus verbis clare sequi videtur, iuxta tuam sententiam nihil aliud ad essentiam pertinere, quam quod eomomento, quopercipitur, reshabet, hocest, si me voluptatis desiderium tenet, illud desi- derium ad meam illo tempore pertinet essentiam , et si rae non tenet, \]\ud ?ion-desideriitm ad raeam eo, quo non desidero, tem- pore essentiam pertinet. Unde infallibiliter consequitur, me tura respeclu Dei aeque perfectionera in nieis operibus includere (so- lummodo gradu ditferentibus), quando voluptatum cupidilate, quam quando ea non teneor; quando omnis generis scelera per- petro, quam quando virtutem et iustitiara exerceo. 6. Ad raeam rnim essentiam eo terapore tanlura duntaxat, quantura operor, perlinet. Nec enim plus, nec minus, secundum tuam positionem,

EPISTOLA XXXV. 251

opcrari possuiii, quam quanluni rovera acccpi perfectionis, quia voliiplaltim Sfclerumquecupiditas admeam eo tcmpore, quo facio, perlinet essentiam , et eo tenipore illam , nou vero maiorem, a divina potentia accipio. Exigit ergo divina potentia eiusmodi dun- taxat opera. Et ita ex tua posilione clare vidctur sequi, Deum scelera una eademque ralione velle, qua ea vuit, quae lu nomine virlutis insigrnis. 7. Ponamus iam , quod Deus ut Deus, non vero ut iudcx, piis et impiis taiem et tantum essentiae largiiur, qur.ntum vull, ut illi clliciant; quaenam raiiones dantur, ut unius opus non eodem modo, quam allerius velit? Nam quoniam uni- cuique ad opus suum qualitatem concedit, scquitur ulique, quod, quibus minus largitus est, eadem ratione tantum ab ipsispetit, quantum ab illis , quibus plus dedit; et per consequens Deus sui ipsius respectu maiorem minoremve nostrorum operum perfe- ctionem , voluptalum et virtutum cupiditatem eodem modo exigit: adeo ut, qui scelera patrat, necessario eadem patrare debeat, quia nihil aliud ad suam eo tempore essentiam spectat; uti is , qui vir- lutem exercet, ideo virtutem exercet, quia Dei potenlia voluit, ut ad suam eo tempore essentiam id pertineret. Rursum mihi vide- lur Deus aeque et eodem modo scelera, quam virtutem velle; quatenus autem utraque vult, tam huius, quam illius est causa, ipsique ealenus grata esse debent. Quod de Deo concipere du- rum est.

8. Dicis, ut video, probos Deum coiere. Verum ex tuis scriptis uihil aliud percipio, quam quod Deo servire lantum sit talia eflicere opera, quae Deus, ut operaremur, voluit. Idem adscribis impiis et libidinosis. Quacnani eigo est diffeientia re- spcctu Dei inter proborum et improborum cultum? Ais etiam, probos Deo servire et serviendo continuo perfectiores evadere Sed non pcrcipio , quid per t6 perfectio7-es evadere intelligas, nec quid significet ro contimio perfectiores evadere. Nam et impii et pii suam essentiam et conservationem aut continuam creationem a Deo ut Deo , non vero ut iudice nanciscuntur , voluntatemque eius iuxta Dei decretum utrique eodem modo exsequuntur. Quaenam ergo differentia respectu Dei inter utrosque potest esse? Nam to perfectiores contimio evadcre non ex opere, sed ex Dei voluntale fluil; adeout, si impii per opera sua imperfectiores fiunt, illud

252 EPISTOLA XXXV.

non Duat ex operibus, sed exsolaDei voluutate; et utrique volun- tatem Dei tantum exsequuntur. Nequit ergo in his duobus ratione Dei dari discrimen. Quaenam sunt ergo rationes, ut hi per opus suum continuo perfectiores , illi vero deteriores evadant?

9. Sed vero discrimen operis horum supra alterorum opus io hocponere videris, quod hoc opus plus perfectionis, quam iilud includit. In his tuum vel meum cerlo confido latere errorem. Nam nullam in tuis scriptis reperire licet regulam, secunduiu quam res raagis minusve perfecta dicitur, quam quando plus minusve habet essentiae. Si iam haec sit perfectionis regula , sunt igitur scelera Dei respectu ei aeque ac opera proborum grala. Nam Deus ea utDeus, hoc est, sui respectu eodem modovult, quia utraque ex Dei fluunt decreto. 10. Si haec sit sola perfectionis regula, crrores non nisi improprie tales dici possunt. Sed revera nulli errores, nulla dautur scelera: et quicquid est, illam tantum- modo et talern , quam Deus dedit, essentiam complectitur, quae semper, utcumque ea se habeat, perfectionem involvit. Me hoc clare non posse percipere, fateor, et tu quaerenti, an occidere Deo aeque placeat, ac eleemosynas largiri; an furtum commit- tere, Deirespectu, aeque bonum sit, ac iustum esse, condona. Sineges, quaenam sunt rationes? Siaffirmes, quae apud me ex- istunt rationes, quibus moverer, ut hoc opus, quod tu virtutem appellas, magis quam aliud operarer? Quaenam lex magis hoc, quam illud prohibet? 11. Si ipsam nomines virtutis legem, fa- tendum mihi certe est, me nullam apud te reperire, iuxta quam virtus moderanda et ex qua cognoscenda sit. Quicquid enim est, a Dei voluntate iuseparabiliter dependet, et per consequens et hoc et illud ex aequo virtuosum est. Et quid tibi virtus vel lex virtutis sit, non capio. Ideo etiam quod asseris, nos ex amore virlutis debere operari , non intelligo. Dicis quidem, te scelera et vilia omittere, quia ea cum singulari tua natura pugnant, et te ab di- vina cognitione et amore seducunt; verum nullam horum in omni- bus tuis scriptis invenio vel regulam vel probationem. Quin ex- cusa me, si contrariura ex illis sequi dicam. Omittis ea, quae vitia appello, quia cum singulari tua natura pugnant, non autem quia vitia complectuntur : omittis ea, quemadmodum cibus, a quo nafuranostra abhorret, relinquitur. Cerle qui niala omiltet,

EPISTOLA XXXV. 253

eo quod sua natura ab eis abhorret, parum de virtute gloriari poterit.

12. Hic iam rursum quaestio moveri potest: an, si daretur animus, cum cuius singulari nalura non pugnaret, sed convcniret, voluptates sceleraque patrare, an, inquam, ratio virtutis sit, quae ipsum ad virtutem praestandam malumque oraittendum mo- veret? Sed qui fieri potest, ut quis cupiditatem voluplatis amit- teret , quum eius cupiditas eo tempore de sua sit essentia, ipsam- que iam modo acceperit, neque dimittere possit?

13. Hanc etiam coosequentiam in tuis scriptis non video, quod nimirum eae actiones, quas scelerum nomine insignio, te a Dei cognitione et eius amore seducerent. Nam voluntatem Dei tantum eisequutus es, neque ampl?us praestare poteras , quia ad tuam isto tempore essentiam constituendam a divina voluntate ac potentia nihil amplius datum erat. Quomodo sic determinatum ac depen- dens opus a divino amore aberrare facit? Aberrare est confusum et independens esse, et hoc secundum te est impossibile. Nara sive hoc sive illud , sive plus sive minus perfectionis ediraus , iliud ad esse nostrura pro ilio terapore iraraediate a Deo accipiraus: quoniodo ergo possumus aberrare? Vel ego, per errorera quid intelligalur, non capio. Attaraen in hoc, inquara, solo causa vel mei vel lui erroris latere debet.

14. Hic raulta alia dicerera et quaererera. Prirao : an substan- tiae intellectuales alio modo, quara vitae expertes a Deo depen- deant? Licet enira entia intellectualia plus essentiae, quara vila carenlia involvant, annon utraque Deo Deique decreto ad suum motum in genere et ad talem motura in specie conservandura opus habent. et per consequens, quatenus dependent, annon una eadera- que ratione dependeant? Secundo : quia, quam ei D. des Cartes ad- signavit, libertatem aniraae non concedis, quaenara sit differentia inter dependentiara inteliectualium et aniraa carenliura substan- tiarum? et si nullam volendi habent libertatem, quoraodo tu eas a Deo dependere concipias? et quo pacto aniraa a Deo dependeat? lo.Tertio : siquidera nostra aniraa non ea sit praedita libertate, an- ne nostra actio proprie Dei actio et nostra voluntas proprie Dei sit voluntas? Plura alia quaerere possera, sed tara raulta a te petere non ausim : solumraodo ad praecedentia responsum tuura brevi ex-

254 EPISTOLA XXXV. XXXVI.

specto.an forte boc medio adhibito sententiam tuam melius intel- ligam , ut postea de hac re coram tecum pluribus agerem. Ubi enim tuum nactus fuero responsum , Leydam profectus , si gratum sit, in transitu te saiutabo. His nixus dico ex animo , tibi saiute dicta, me manere

Dordracid. 19. Febr. 1665.

tibi addictissimum atque officiosissimum

G. DE BtTENBERGH.

P. S. Nimia festinatione hanc inserere quaestionem oblitus sum: an quod alias nobis eveniret, prudentia nostra non im- pedire quearaus.

EPISTOLA XXXVI. (Versio.)

Arg. Spinoza respondet aliter apud philosophos, aliter apud iheologos de Deo rebusque divinis dispulandum esse. De quaeslionibus epistolae antecedentis. (Voorburgi d. 13. Mart. 1665.)

Viro doctissimo ac ornatissinio Guilielmo de Blyenbergh

B. D. S.

Responsio ad pi-aecedentem.

Ml DOMINE ET AMICE ,

Duas abs te hac septimana accepi epistolas; posterior d. 9. Marlii exarata tantum ei inserviebat, ut me de priore d. 19. Fe- bruarii scripta et mihi Schiedamo missa certiorem redderet. In hac priore te de eo queri video , quod dixerim , mdlam apud te de- monstrationem locum habere posse efc. , quasi illud mearum ra- tionum respectu, quia statim tibi non fecerunt satis, locutus fuerim ; quod a mente mea longe abest. Respiciebam propria lua verba, quae sic habent: Et si quando post diutinmn investiga- tioneyii accideret, ut naturalis mea seientia videretur cum lioc verbo velpugnare, vel non satis bene etc, iliud verbum tantae apiidme est auctoritatis , utconceptus, quos existimo clare per- cipere , milii potius suspecfi si7it efc; adeo ut tua tantum verba breviter repetierim , nec propterea credo, me ulla in re irae causam praebuisse, eo magis, quod ea tanquam rationem adducebam, quibus magnura nostrum disseiisum ostendercm.

2- Porro, quia in calce secundae epistolae scripseras, te tau-

EPISTOLA XXXVl. 255

tuniiuodo sperare et oplare, iit in fide ac spe perseveres, atque reliqua, quae nobis invicem de intellectu naturali persuademus, tibi esse indiflferentia; animo vohebam, uti et iam revolvo, raeas nulli usui futuras , mihique ea de causa consultum magis esse , ut studia (quae alioqui tam diu inlermittere cogor) non negligerem propter res, quae nulium fructum possunt iargiri. Nec hoc primae epistolae raeae contrariatur: quia ibi te ut merum philosophum, qui (sicuti haudpauci, qui se Christianos autumant, concedunt) nullum alium veritatis Lydiuni habet lapidcm praeter naturalem intellectum, non vero theologiam , considerabam. Sed de hac re me aliter edocuisti, siraulque ostendisti, quod fundamentura, cui nostram amicitiara superaedificare animus erat, non, ut arbitra- bar, essetiactum.

3. Denique reliqua quod attinet , ea plerumque tali modo inter dispulandum contingunt, ut propterea humanitatis limites non transgrediamur, et hac de causa in secunda tua epistola, nec non in hac his similia tanquam non animadversa praetermittam. Haec de tua offensioDe, ut, me ei nullam dedisse causam, ostenderem, multo rainus me ferre haud posse, ut mihi quisquam obloquatur. Kunc, quo ad tuas obiectiones rursus respondeam, me converto.

4. Statuo ergo prirao, Deum absolute et rev^ra causam esse omnium, quae essentiam habent, quaecuraque etiara illa sint. Siiara poteris deraoDstrare, raalum, errorera , scelera etc. quic- quam esse, quod essentiam exprirait, tibi penitus concedara, Deum scelerura, niali, erroris etc. causam esse. Videor mihi sufficienter ostendisse id, quod formam mali, erroris, sceleris ponit, noninaliquo, quod essentiam exprimit, consistere, ideo- que dici non posse , Deura eius esse causam. Neronis verbi gratia matricidium, quatenus aliquid positivum coraprehendebat, sce- lusnonerat; nara facinus externum fecit : simulque intentionem ad trucidandam matrera Orestes habuit, ettamen, saltera ita uti Nero, non accusatur. Quodnam ergoNeronis scelus? Non aliud, quam quod hoc facinore ostenderet se ingratum, immisericordem ac inobedientem esse. Certum autera est, nihii horura aliquid essentiae expriraere , et idcirco Deum eorum etiam non fuisse cau- sam , licet causa actus et intentionis Neronis fuerit.

5. Porro velim hic notari, nos, dum philosophice loquimur,

256 EPISTOLA XXXVI.

noQ debere phrasibus theologiae uti. Nam quia theologia Deura passim, nec temere, ut hominem perfectum repraesentat, pro- pterea oportunum est, ut in theologia dicatur, Deum quicquam cupere , Deum taedio operibus improborum aflBci et proborum de- leclari. In philosophia vero, ubi clare percipimus, quod Deo illaattributa, quae hominem perfectum reddunt, tam aegre pos- sunttribuiet adsignari, quam siea, quae elephantum asinumve perficiunt , homini tribueremus ; ibi haec et his similia verba nul- lum obtinent locum, nec ibi sine nostrorum conceptuum summa confusione ea usurpare licet. Quare philosophice loquendo dici nequit, Deum a quoquam quicquam petere, neque ei taediosum aut gralum quid esse ; haec quippe omnia humana sunt attributa, quae in Deo locum non habent.

6. Notari tandem voluissem , quod , quamvis opera proborum (hoc est , eorum , qui claram Dei habent ideam , ad quara cuncla eorura opera, ut et cogitationes determinantur) et improborum (hocest, eorum, quiDei ideam haud possident, sed tantum re- rura terrenarura ideas, ad quas eorura opera cogitationesque de- terminantur) , et denique omniura eorura, quae sunt, ex Dei aeternis legibus et decretis necessario profluant continuoque a Deo dependeant, attaraen non solura gradibus, sed et essentia ab in- vicem differunt. Licet etenira mus aeque ac angelus, et aeque tristitia ac laetitia a Deo dependeaot, nequit tamen mus species angeli et tristitia species laetitiae esse. Hisce opinor me tuis ob- iectionibus (si eas probe intellexi, quippe interdum dubius haereo, num conclusiones , quas inde deducis , non differant ab ipsa pro- positione, quara deraonstrare suscipis) respondisse.

7. Verura illud clarius patebit, si ad quaestiones propositas ex his fundaraentis respondeam. Prima est: an occidere Deo adeo acceptumsit, ac eleemosynas elargiri? Altera est: an furari Dei respectu aeque bonum sit, ac iustura esse? Tertia denique est: an , si daretur animus , cum cuius singulari natura non pugnaret, sed conveniret, libidinibus obtemperare et sceleraperpetrare, an in eo , inquam , ralio virtutis daretur , quae ipsi , ut bonum face- ret et malura oraitteret, persuaderet?

8. Ad priraara hoc do responsura , me (philosophice loquendo) quid his verbis: Deu acceptu7n esse \elis , nescire. Siroges: an

EPISTOLA XXXVI. 257

Pcus hunc non odio habeat, ilhmi vero diligat? an Deura alius contuinelia alTecerit, ahus favore proseculus fuerit? respondeo: quod nou. Si vero quaestio est : numne homines, qui occidunt et cleeniosynas distribuunt, aeque probi et perfecti sint? rursus negando respondeo.

9. Ad secundara regero: si bonum respectu Dei inferat, iu- slum ahquid boni Deo praestare et furera ahquid mah , respondeo, neque iustura neque furem inDeo delectationem aut taedium posse causari. Si vero quaeratur: an utrunique iUud opus, quatenus ahquid reale et a Deo causatum est, aeque sit perfectum? dico, si ad opera tantum aniraura advertamus et ad talem raodum , posse fieri, ut utruraque aeque sit perfectura. Si igitur interroges: numne fur et iustus aeque sint perfecti beatique? respondeo : non. Periustura naraque euin intelligo, qui constanter cupit, utunus- quisque, quod suum est, possideat; quara cupiditatera ego in niea ethica (necdum edita) in piis ex clara , quara de se ipsis et Deo habent, cognitione necessario originem ducere, deraonstro. Et quoniam eius generis cupiditatera fur non habet, necessario Dei et sui ipsius cognitione, hoc est, priniario, quod nos horai- nes beatos reddit, destituitur. 10. Si taraen ulterius quaeras: quid te queat raovere, ut magis hoc opus, quod virtutera nun- cupo, quara ahud facias? dico, me non posse scire, qua via ex infinitisDeus utatur, ut te ad hoc opus determinet. Possetesse, ut Deus tibi clare sui ideam impresserit, ut raundum obhvioni propter sui amorera traderes, rehquosque horaines, sicut te ipsum, araares; et perspicuura est huiusmodi animi constitutio- nera cuin ceteris oranibus, quae malae vocantur, pugnare et ea de causa in uno subiecto non posse esse. Porro fundamenta ethi- ces exphcandi et etiam cuncta mea dicta demonstrandi non est hic locus, quia tantum in eo sura , ut ad quaestiones tuas responsum dem et eas a me avertam arceamque.

11. Quantum denique tertiara quaestionera attinet, ea con- tradictionera supponit , raihique aeque videbatur , ac si quis roga- ret: Si melius cum ahcuius natura conveniret, ut se ipsura su- spenderet, an rationes darentur, ut se non suspenderet? Verum, eiusmodi dari naturain , sit possibile. Tunc affirqio (etiamsi libe- rum arbitrium concederem , sive non concederera) , si quis videt,

Spinoza II. 17

258 EPISTOLA XXXVl. XXXVII.

se commodius in cruce posse vivere , quam mensae suae accum- bentem , eum stultissime agere , si se ipsum non suspenderet ; et is, qui clare videret, se sceiera patrando revera perfectiore et meliore vita vel essentia, quam virtutem sectando posse frui, is etiam slullus foret, si ilia non faceret. Nam scelera respectu istiusmodi naturae humanae penersae virtus essent.

12. Ad aliam quaestionem, quam calci epistolae addidisti, quia una hora vel cenlum eius generis quaerere possemus, nec ta- men nunquam ad conclusionem unius perveniremus, et ipse re- sponsionem non adeo urges, non respondebo. Hoc tempore tantum dicam etc.

EPISTOLA XXXVII. (Versio.)

Arg. Laete recordatur colloquii cum Spinoza in itinere habiii ct quinque novas quaestiones proponit.

Viro clarissimo B. d. S.

GUILIELMUS DE BLYENBERGH.

Resj)onsio ad praecedentem.

Ml DOMINE ET AMICE ,

Ubi tua honorabar praesentia, ut in ea perseverarem , non tempus, multo minus memoria permittebat, ut quae colloquen- tes tractavimus , ei mandarem ; licet ego quam primum a te dis- cesseram , omnes memoriae \ires, quo audita retinerem, coUi- gerem. In proximum ergo profectus locum tuas opiniones chartae mandare conabar. Sed experiebar tunc , me revera ne quartam quidem tractatorum partem retinuisse; adeo ut tibi sim excusan- dus, si adhuc semei, tantura quaerendo de iis, in quibus men- tem tuam vei non bene perceperim, vel non bene retinuerim, tibi molestus sim. Optem, ut hunc laborcm aliquo beneficio tibi compensandi facultas daretur.

2. Primum erat: quomodo , ubi principia et cogitata tua me- taphysica lego, quae tua quaeque Cartesii sit sententia, interno- scerepossim?

Secundum : an proprie detur crror , et ia quo consistat?

EPISTOLA xxxvu. 259

Terliuni : qua ralione statuas, volunlateni non esse liberam?

3. Quarluni, quid his verbis, quae L. M. in praefalione tuo nomiue scripsit, iutelligas, nempe: Qmim contra auctor noster admittat quidem , in rerum 7iatura esse sxibstantiam cogitantem, attamen neget , iUam constituere essentiam me?itis humanae, sedstatuat, eodemmodo, quo exterisio nullis limitibus determi- ?iata est, cogitaiionem etiam nuUis iimitibus determinari: adeo- que quemadmodtim corpus liumanujn 7ion est absolute , sedtan- ttim certo modo secimdtmi leges naturae extensae per rnotum et quietem dete^nni^iata extensio; sic etiam mente^n sive animam kuma7ia7n non esse absolute , sed ta7itum secimdum leges naturae cogitantis per ideas ce7-to 77iodo dete^^minatavi cogitatio7iem ; quae necessario dari co7icluditur , ubi corpus lumia^uun existere incipit. 4. Unde sequi videtur, sicut corpus humanum ex mil- lenis compositum est corporibus, ita etiam humanam mentem ex millenis constare cogitationibus; et quemadmodum humanum corpus in millena resolvitur unde componebatur corpora, sic etiam mentem nostram, ubi corpus deserit, in tam multiplices ex quibus constabat cogitationes resolvi. Et sicutl resolutae hu- mani nostri corporis partes non amplius unitae manent, sed alia corpora inter ea se insinuant, ita sequi quoque videtur, mente nostra dissoluta illas innumeras cogitatioues, quibus constabat, non amplius combinatas , sed divisas esse ; et queraadmodum cor- pora soluta corpora quidem manent , sed non humana , ita a morte quoque nostram substantiam cogitantera quidem resolvi, ut cogi- tationes vel substantiae cogitantes maneant, non veroita, utes- sentia erat earum, quum raens humana dicebantur. 5. Unde mihi videtur, ac si statueres, substantiam hominis cogitantem mutari et instar corporura resolvi, quin irao quasdara ita, ut de irapiis (ni rae fallat meraoria) affirraabas ., omnino perire, nullam- que sibi retinere cogitationem reliquam. Et sicutD. des Cartes, ut L. M. habet, mentem esse substantiam absolute cogitantem tantura praesupponit, ita et tu etL. M. praesupponitis maxiraara partem, ut raihi videraini. Quare tuam hoc in negotio mentem clare non percipio.

6. Quintura est, quod tam in colloquio, quam in postrema tua epistola d, 13. Martii scripta statuis, ex clara Dei etnostri

17*

260 EPISTOLA XXXVII.

cognitione oriri constantiam , qua , ut quilibet suuni sibi habcat, cupimus. Verum hic explicandum restat, qua ratione Dei et nostri cognitio in nobis constantem voluntatem producat, ul unusquisque, quod suum est, possideat, hoc est, qua via id ex Dei cognitione fluat, vel nos obstringat , ut virtutera amemus et ca negligamus opera, quae vitia dicimus; et unde procedat (quan- doquidem occidere et furari iuxta te aeque quid positivum, ac eleemosynas dare comprehendant) , cur caedem committere non tantum perfectionis, beatitudinis et acquiescentiae, quantum eleemosynas distribuere involvat. 7. Dicesforte, ut in postrema, quae d. 13. Martii consignata est, hanc quaestionem ad ethicam spectare, eamque inibi a te moveri. Verum quum sine huius quaestionis, ut et praecedentium elucidatione , ego tuam ne- queam percipere mentem , quin semper absurditates supersint, quas conciliare non possum, amice rogo, ut latius mihi ad eas respondeas ac praecipuas quasdam definitiones, postulata et axio- mata, quibus tua ethica et haec imprirais quaestio innititur, pro- ponas et explanes. Forte, quia labor deterret, te excusabis; verum ut meae satisfacias petitioni saltem hac vice flagito , eo quod absque ultimae quaestionis solutione mentem tuam nunquam recte sim percepturus. 8. Optem , ut laborem tuum aliquo bene- ficio compensare liceret. Tempus duarum triumve septimanarura praescribere non audeo ; tantum ut ante iter tuum Amstelaeda- raense ad has responsum des , requiro. Hoc ubi praestiteris , me tibi summopere devincies, egoque ostendam me esse et per- manere,

Dordraci d. 27. Martii 1665.

mi domine , tuum ad quaevis officia paratissimum

G. DE Bltenbkrgh.

liPlSTOLA XXXVill. 261

EPISTOLA XXXV III. (Versio.)

Arg. Spinoza se non posse amplius per literas cuin Blyenberghio com- municare rescribil, coram vero se quaedara explicalurum adfirmai. (Voorburgi ni. Aprili 16G5.)

Hiinianissiino ornatissimoque viro Guil. de Blyenbergh

B. D. S.

Responsio ad praecedentem,

Ml DOMINE ET AMICE ,

Ubi tua d. 27. Martii ad me data mihl tradebatur, utAmste- laedamum proficiscerer, in procinctu stabam. Quare , ubi dimi- diiim eius perlegeram, domi relinquebam, donec rediissem, ut lum respondcrem; quoniara putabam, eam nihil nisi quaestiones ad primam spectantes controversiam coinprehendere. Ego vero postea eam perlegens longe aliud eius argumentum esse deprehen- debam , in eaque nou modo probationem eorum , quae in praefa- tione raearum demonstrationura geometricarum in Cartesii princi- pia curavi scribi , eo tantum fine, ut raeam sententiam cuilibet indicarem, non vero probarem et horainibus persuaderem; sed etiam magnam ethices parlem, quae, ut cuivis notum, metaphy- sica et physica fundari debet , desiderari. 2. Qua de causa ut tuis facerera satis quaestionibus , a rae irapetrare non potui ; sed occa- sionera exspectare volui , quo araicissime corara , ut postulato de- sistas, atepeterera, raeae negationis rationem darem et denique ostenderem , eas ad priinae nostrae controversiae solutionera non facere , sed e contra maxiraara partein a solutione istius litis pen- dere. Tantum ergo abest, ut mea opinio, rerura necessitatem spectans , sine ils non possit percipi ; quia hae revera percipi ne- queunt, antequara ea in antecessura intelligatur. 3. Antequam vero. offerebatur occasio, hac hebdoraada alterura adhuc raihi tradeba- tur epistoliura, quod aliquam displicentiara ex niraia raora prae se ferre videtur. Et ideo haec pauca ad te scribere necessitas me coegit, ut de proposito et decreto meo certiorem, ut iam reddidi, te redderem. Spero te, negotio perpenso ultro a tua petitione destiturum, et tamen animum in me propensum servaturum. Ego a mea parte pro viribus meis in omnibus demonstrabo , rae esse etc.

262 EPISTOLA XXXIX.

EPISTOLA XXXIX. (Versio.)

Arg. Argumeiita de unilate Dei.

Viro ampli.ssimo ac prudentissimo *******

B. D. S.

Amplissime vir, Demonstrationem unitatisDei, hinc nimirum, quod eius natura necessariam invohit existeotiam, quam postulabas, et ego in me recipiebam, ante hoc tempus ob quasdam occupationes mittere non potui. Ut ergo eo deveniam, praesupponam

1. Veram uniuscuiusque rei definitionem nihil aliud, quam rei definitae simpltcem naturam includere. Et hinc sequitur

II. Nullam definitionem aliquam multitudinera vel certum ali- quem individuorum numerum involvere vel exprimere; quando- quidem nil aliud, quam rei naturam , prout ea in se est, involvit et exprimit. Ex. gr. definitio trianguli nihil aliud includit, quam simplicem naturam trianguli ; at non certum aliquem triangulorum numerum : quemadmodum mentis definitio , quod ea sit res cogi- fans, vel Dei definitio, quod is sit ens perfeetum, nihil aliud, quam mentis et Dei naturam includit; at non certum mentium vel deorum numerum.

III. Uniuscuiusque rei existentis causam positivam , per quam existit, necessario dari debere.

IV. Hanc causam vel in natura et in ipsius rei definitione (quia scilicet ad ipsius naturam existentia pertinet, vel eam necessario iocludit) vel extra rem ponendam esse.

2. Ex his praesuppositis sequitur, quod si in natura certus aliquis individuorum numerus existat, una pluresve causae dari debeant, quae illum iuste nec maiorem , nec minorem individuo- rum numerum producere potuerunt. Si, exempli gratia, in rcrum natura vigioti homines existant (quos omnis confusionis vitandae causa simul ac primos in natura esse supponam), non salis est, causam humanae naturae in genere investigare , ut ralionem , cur ^iginti existant, reddamus; sed etiani ratio investiganda est, cur necplures, nec pauciores, quam viginti homines existant. Nam (iuxta tertiam hypothesin) de quovis homine ratio et causa, cur

EPISTOLA XXXIX. XL. 2C3

existat, reddenda est. 3. At hacc causa (iuxta secundam et ter- tiam hypothesiu) nequit in ipsius hominis natura contineri ; vera euim hominis definitio numerum viginti hominum non involvit. Ideoque (iuxta quartam hypothesin)causa existentiae horum viginti hominum, el cousequenter uniuscuiusque sigillatim, extra eos dari debct. Proinde absolute concludendum est, ea omnia, quae | concipiuntur numero muitiplicia existere , necessario ab externis ' causis, nonvero propriae suae naturae vi produci. Quoniam vero I (secundum hypothesin) necessaria existentia ad Dei naturam per- tinet , eius vera definitio necessariam quoque existentiam ut inclu- dat, necessumest; et propterea ex vera eius definitione necessaria eius existentia concludenda est. At ex vera eius definitione (ut iam ante ex secunda et tertia hypoihesi demonstravi) necessaria nniltorum deorum existentia non potest concludi. Sequiturergo unici Dei solummodo existentia. Quod erat demonstr.

4. Haec, amplissime vir, mihi hoc tempore optima visa fuit methodus ad propositum demonstrandum. Hoc ipsum antehac aliter demonstravi, distinctionem essentiae et existentiae adhi- bendo: quia vero ad id , quod mihi indicasti, attendo, hanc tibi libentius mittere volui. Spero tibi faciet satis , tuumque super ea iudicium praestolabor, et interea temporis manebo etc.

Voorburgi d. 7. lanuar. 1666.

E P I S T O L A XL. (Versio.)

Arg. Pergit disputare de unilate Dei. Viro amplissimo ac prudentissimo *******

B. D. S.

Amplissime vir, Quod in tua epistola d. 10. Febr. ad me data aliquo modo mihi erat obscurum , in ultima d. 30. Martii scripta optime enucleasti. Quoniam igitur, quae proprie tua sit sententia, novi, stalum quaestionis talem , qualem eum concipis, ponam : an scilicet non nisi unum sit ens, quod sua sufficientia vel vi subsistit? Quod non tantum affirmo, sed etiam demonstrare in me suspicio, hinc nimi- rum , qnod eius natura necessariam involvit existentiam ; licet hoc

264 EPISTOLA XL.

ipsum facillime ex Dei iDtellectu (quemadmodura ego in propos.

1 . part. I. demonstrationum mearum geometricarum in Cartesii principia praestiti) aut ex aliis Dei attributis demonstrare licet.

2. Rem ergo ut aggrediamur, in antecessum breviter ostendam, quas proprietates ens necessariam includens existentiam habere debeat : nimirum

I. Id esse aeternum. Si enim determinata duratio ei attribue- retur, ens istud extra determinatam durationem ut non existens, vel ut necessariam non involvens existentiam conciperetur, quod defmitioni suae repugnat.

II. Idsimplex, non vero ex partibus compositum esse. Par- tes namque componentes nalura et cognitione priores sint oportct, quam id, quod compositum est; quod in eo, quod sua natura aeternum est, locum non habet.

3. III. Id non determinatum, sed solum infinilum posse con- cipi. Quippe si istius entis natura determinata esset et etiam de- tcrminata conciperetur , illa natura extra eos terminos ut non exi- stens conciperetur, quod cura deiinitione sua quoque pugnat.

IV. Id indivisibile esse. Si enim esset divisibile, in partes vel eiusdem vel diversae naturae dividi posset. Si hoc , destrui et ita uon existere posset, quod definilioni adversum est; et si illud, pars quaelibet necessariam per se existentiam includeret, et hoc pacto unum sine alio existere, et per consequens concipi, ac pro- pterea illa natura ut finita comprehendi posset, quod per antece- dens definitioni adversatur. Hinc videre est, quod, si eiusmodi enti aliquam velimus adscribere imperfectionem, statim in contra- dictionem incidamus. Nam sive imperfectio , quam tali vellemus affingere naturae, in quodam defectu aut terminis quibusdam, quos istiusmodi natura possideret, vel in aliqua mutatione, quas virium defectu a causis externis pati posset, sita esset; eo semper redigemur, eamnaturam, quae necessariaminvolvit existentiam, non existere, vel haud necessario existere. Et idcirco concludo :

4. V. Id omne , quod necessariam includit existentiam , nui- lam in se habere posse imperfectionem , scd meram debere expri- mere perfectionem.

VI. Porro , quoniam non nisi ex perfectione provenire potest, ut aliquod ens sua sufficientia et vi existat, secpiitur, si suppona-

FJMSTOL.V XL. XI.T. 2()5

nius, ens, quod non omnes exprimit pcrfectiones, sua natura existere, etiani nos deberc supponere illud quoque ens exislere, quod omnes comprehendit in se perfectiones. Si enim uiinore potcnlia praeditum sua sulTicicntia, quanto raagis aliud maiori potentia praedilum existit.

5. Ut denique ad rem accedamus, affirmo, non nisi unicuni posse ens esse, cnius existentia ad suam naturam pertinct; illud nimirura ens tantum, quod omnes in se habet pcrfectiones, quod- que Deum nominabo. Quippe si aliquod ponaturens, ad cuius naturara existentia pertinet, iliud ens nullam in se continere im- perfectioncm , sed omnem exprimere debet perfectionem (per no- tam5.); ct propterea natura illius entis ad Deum (quempcrno- tara 6. ctiam existere statuere dcbemus) pertinere debet, quia omnes perfectioncs, nullas vero iraperfectiones in se habet. 6. Nec extra Deura existere potest; nam si vel extraDcura existeret, una eademque natura, quae necessariam involvit existentiam, duplex existeret; quod iuxta anlecedentem dcmonstrationem est absur- dum. Ergo nihil extra Deum, sed solus Deus est, qui neces- sariam involvit existentiam. Quod erat denionstrandum.

Haec sunt, amplissime vir, quae hoc tempore ad hanc rcm demonstrandam in medium proferre scio. Optem, uttibi demon- strare liceat, me esse etc.

Voorburgi die 10. Aprilis 1666.

EPISTOLA XLI. (Versio.)

Arg. Quibusdam de unitate Dei denuo explicitis amici consilium de poliendis vilris audire cupit. (VoorbLirgi m. Maio 1666.)

Viro amplissinio ac prudentissimo *******

B. D. S.

Amplissime vir,

Ad tuam (in causa fuit impedimentum aliquod) nono decimo

Maii datam citius respondere non licuit. Quia vero te tuum su-

per dcmonstratione mea tibi missa suspendere iudicium, quan-

tura ad maximam partem, deprehendi (jiropter obscuritatem, cre-

2fi6 EPISTOLA XLI.

do, quam in ea reperis), sensum eius clarius hic explicare conabor.

2. Primo ergo quatuor proprietates, quas ens sua sufficientia aut vi existens habere debet, enumeravi. Has quatuor reliquas- que his sirailes in nota quinta ad unam redegi. Deinde ut omnia ad demonstrationem necessaria ex solo supposito deducerem, in sexta ex data hypothesi Dei existentiara deraonstrare conatus sum ; ct inde denique , nihil amplius (ut notura) nisi simplicem ver- borum sensum praesupponendo, quodpetebatur, conclusi.

Hoc breviter meum propositum, hic scopus fuit. lam unius- cuiusque membri sensum sigillatira explanabo, ac primum a prae- missis ordiar proprietatibus.

3. In prima nullam invenis difficultatem , nec aliud quid, sic- utetsecunda, est, quam axioma. Per simplex enim nihil, nisi quod non est compositum, intelligo, sive ex partibus natura dif- ferentibus aut ex aliis natura convenientibus componatur. De- monstratio certe universalis est.

4. Sensum tertiae (quantum ad hoc, quod si ens sit cogitatio, id in cogitatione, si vero sit extensio , in extensione non determi- natum, sed solummodo indeterrainatum concipi potest) optime percepisti, quamvis te conclusionem percipere neges; quaetamen hoc nititur, quod sit contradictio, aliquid, cuius definitio existen- tiam includit, aut (quod idem est) existentiam affirmat, sub ne- gatione existentiae concipere. El quoniam determinatum nihil positivi, sed lantum privationem existentiae eiusdem naturae, quae determinata concipitur, denotal; sequiturid, cuius definitio existentiam affirmat, non determinatum posse concipi. 5. Ex. gr. si terminus extensionis necessariam includit existentiam , ae- que extensionem sine existentia , ac existentiam sine extensione impossibile erit concipere. Hoc si ita statuatur, deterrainatam extensiouem concipere irapossibile quoque erit. Si enira ea deter- minata conciperetur, propria sua natura esset determinanda, nempe extensione : et haec extensio, qua determinaretur, deberet sub existentiae negatione concipi; id quod iuxta hypothesin mani- festa est contradiclio.

6. In quarta nihil aliud volui ostendere , quam tale ens nec in partes eiusdem, nec in partes diversae naturae posse dividi , sive

EPISTOLA XLI. 267

cap, quac diversac sunt naturac, necessariam exlsfentiam , sive miiius involvunt. Sicnim, inquiebam, posterius hoc locum ob- tineret, posset destrui , quoniam rcm destruerc est illam in eius- modi partes resolvere, ul nuUa carum omnium naturam totius ex- primat: si vero prius ioeum haberet, cum tribus iam dcclaratis pugnaret proprictatibus.

7. In quinta sohimmodo praesupposui, perfectioncm in tw e^^e ct imperfectionem in privatione Toit esse consisterc. hico priva- tionem; quamvis enim ex. gr. extcnsio de se cogitationem neget, nulla taraen hoc ipsum io ca cst imperfectio. Hoc vero, si ni- mirum extcnsione destitueretur, in ca imperfectionem argueret, ut revera fieret, si esset detcrminata ; similiter si duratione, situ etc. careret.

8. Seitam absolute concedis; et tamen dicis, tuam difficulta- tem (quare scilicet non plura entia per se existentia, natura autem differentia possent esse; quemadmodum cogitatio et extensio di- versa sunt, ac forte propria sufficicntia subsistere possunt) totam superesse. Hinc non aliud iudicare valeo, qnam tc cam longe alio ac ego sensu capere. Confido me perspicere , quo eam sensu inlelligas; egotamen, ne tempus perdam , meum tantum decla- rabo sensum. Dico ergo, quantum ad sextam atlinet, si ponamus aliquid, quod in suo genere solummodo indeterminatum et per- fectum est, sua sufficientia existere, quod etiam existentia entis absolute indeterminali ac perfccti concedenda crit ; quod ens ego Deum nuncupabo. Si ex. gr. statuere volumus, extensionem aut cogitationem (quae quaelibet in suo genere , hoc est , in certo genere entis, perfectae csse queunt) sua sufficientia existere; etiam existentia Dei, qui absolute perfectus est, hoc est, entis ab- solute indeterminati erit concedenda. 9. Hic loci , quod modo dixi , notari vellem , quantum vocabulum imperfectionis spcctat, nimirum illud significare rei alicui (juicquam deesse, quod tamen ad suam naturam pertinet. Ex. gr. extensio solummodo rcspectu durationis, situs, quantitatis imperfecta dici potest; nimirum qtiia non durat longius, quia suum non retinet situm, vel quia raaior non evadit. Nunquamvero, quia non cogitat, imperfecta dicetur, quandoquidem eius natura nihil taleexigit, quac in ex- tensione sola consistit, hoc est, in certo entis genere: quore-

208 EPISTOI.A XM.

spectu tanlum determinata aut indeterniinala , imperfecla aut per- fecta dicenda est. Et quandoquidem Dei natura in certo entis ge- nere non consistit, sed in ente, quod absolute indeterminatum est, eius etiam natura exigit id omne, quod t6 esse perfecte expri- mit; eo quod eius natura alias determinata et deficiens esset. 10. Haec quum ita se habeant, sequitur, non nisi unum ens, Deum scilicet, posse esse, quod propria vi existit. Si etenim, verbi causa, ponamus, quod extensio existentiam involvit, aeterna et indeterrainataut sit, absoluteque nuilamimperfectionem, sed perfectionem exprimat, opus est. Ideoque extensio ad Deum per- tinebit, aut aliquid erit, quod aliquo modo Dei naturam exprimit ; quiaDeus est ens, quod non certo duntaxat respectu, sedabso- lute in essentia indeterminatum et omnipotens est. Hocque, quod (pro lubitu) de extensione dicitur , de omni eo , quod ut tale statuere volemus , affirmandum quoque erit. Concludo ergo, ut in praecedenti mea epistola, nihil extra Deum , sedDeumsolum sua sufficientia subsistere. Credo haec sufficere ad sensum prae- cedentis declarandum; tu vero melius de eoiudicium ferre poteris. H. Hisce finirem: verum quia, ut mihi novae ad polienda vitra scutellae fabricentur, animus est, tuum hac in re consiliura audire exoptem. Non video, quid vitris convexo-concavis tornan- dis proficiamus. Convexa plana e contra utiliora ut sint necesse est , si bene calculum subduxi. Nam si (facilitatis gratia) pona- mus rationem refractionis esse ut 3 ad 2, et literas in hac apposita figura, ut eas in parva tua dioptrica locas, appingamus, invenie- tur ordinata aequatione, NI, quae dicitur s =|^9xi xx y^X XX. Unde sequitur: sia;=>0, erits =2, quae tunc etiam est longissima; etsi;c = |, erits; = ||, vel paulo amplius: si nimirum supponimus radium B I secundam non pali refractionem, quando ex vitro versus I tendit.

Fiii. IX.

EPISTOLA XLI. XLIL 2G'J

12. Slatuamus vero iam , eum ex vitro prodeuutem iu plaiia superficie B F rcfringi, ot nou versus I, scd vcrsus R tcndere. Quaudo crgo lincae B I ct B R iu cadem sunt ratione, in qua est rcfractio , hoc est (ut hic supponitur) ut 3 ad 2 ; et si quaodo tunc tenorem sequimur aequationis, venit pro N R = y^zz xx y~l XX. Etsiiterum, utaute, ponimusa; = 0, eritNR=l, hoc est, aequalis scmidiametro. Si yQTOx=\, critNR = 2^ + ^'^. Id quod ostendit hunc focum alio minorem esse, licet tubus opti- cus per integram semidiametrum sit minor ; adeo ut, si telesco- pium aeque longum fabricaremus, ac est D I , faciendo semidia- metrum = 1 -i , et B F, eadera manente apertura , focus muito minor sit futurus. 13. Ralio insuper, cur convexo-concava vitra minusplaceaot, est, quod, praeterquam quod duplicem laborem et sumptum exigunt, radii, quandoquidem non omnes ad unum idemque teudunt punctum , nunquam in superficiem concavam perpendiculariter incidant. Verum quum non dubitem, quin haec iam olim perpenderis ac magis accurate ad calculos revocave- ris, et denique remipsam deterrainaveris, ideo tuum iudicium con- siliumque hac de re exquiro etc.

E P I S T O L A XLII.

Arg. De oplima methodo, qua inoffenso pede in renim cognilione pergere possimus.

Doctissimo expertissimoque viro I. B.

B. D. S.

DOCTISSIME VIR, AMICE SINGULARIS ,

Ad ultimas tuas literas, dudura a me acceptas, antehac respon- dere non potui ; iia variis occupationibus et sollicitudinibus impe- ditus fui, ut vix tandem me expedire potuerim. Nolo tamen, quandoquidem animum aliquantisper recipere licet, meo officio deesse; sed tibi quam priraum maximas agere gratias volo pro amore atque officio erga me tuo , quod saepius opere , iam vero literis etiam satis superque testatus es etc. 2. Transeo ad tuam quaestionem, quae sic se habet, nempe : an aliqua detiir aut dari possit metliodiis talis , qua inoffenso pede inpraestantissimariim

270 EPISTOLA XUI.

rerum cogitatione sine taedio pergere possimus ? an vero , quem- admodum corpora nostra, sic etiam mentes casibus obnoxiae sint, ctfortuna magis , quam arte cogilationes nostrae regantur! Quibus me satisfacturum puto, siostendam, quod necessario de- beat dari methodus, qua nostras claras et distinctas perceptiones dirigere et concatenare possumus, et quod iotellectus non sit, vel- uti corpus, casibus obnoxius. Quod quidem exhoc solo constat, quod una clara et distincta perceptio, aut plures simul possunt ab- solute esse causa alterius clarae et distinctae perceptionis. Imo omnes clarae et distinctae perceptiones, quas formamus, non possunt oriri nisi ab aliis claris et distinctis perceptionibus, quae in nobis sunt, nec ullam aliam causam extra nos agnoscunt. 3. Unde sequitur, quas claras et distinctas percepliones formamus, a sola nostra natura eiusque certis et fixis legibus pendere, hoc est, ab absoluta nostra potentia , non vero a fortuna , hoc est , a causis quamvis certis etiam et fixis legibus agentibus , nobis tamen igno- tis et a nostra natura et potentia alienis. Quod ad reliquas perce- ptiones attinet, eas a fortuna quam maxime pendere fateor. 4. Ex his igitur clare apparet, qualis esse debeat vera methodus et in quo potissimum consistat, nempe in sola puri intellectus cognitione, eiusque naturae et legum; quae ut acquiratur, necesse est ante omnia distinguere inter intellectum et imaginationem, sive inter veras ideas et reiiquas, nempe fictas, falsas, dubias et absolute omnes, quae a sola memoria dependent. Ad haecintelligendum, saltem quoad methodus exigit , non est opus , naturam mentis per primam eius causam cognoscere , sed sufficit, mentis sive perce- ptionum historiolam concinnare modo illo, quo Verulamius docet. 5. Et his paucis puto me veram methodum explicuisse et demon- strasse, simulque viam ostendisse, qua ad eam perveniamus. Superest tamen te monere, ad haec omnia assiduam meditatiouem et animum propositumque constantissimum requiri, quae ut ha- beantur, apprime necesse est, certum vivendi modum et rationem statuere et certum aliquera finem praescribere. Sed de his im- praesentiarum satis etc.

Voorburgi d. 10. lun. 1666.

EPISTOLA XLlll. 271

E P I S T 0 L A X L 1 1 1. (Versio.)

Arc. Quaestionem arilhmeticam solvit amico. (Yoorhurgi l. Oct. KiCO.)

Oinatissimo viro I. v. M.

B. D. S.

Ornatissime vir,

Dum hic solitarius in agro vitam ago, quaestionem, quam niihi aliquando proposuisti, raecum volvi, eamque simplicem valde deprehendi. Universalis demonstratio hoc nititur funda- meuto : quod is iustus sit lusor, qui suam lucrandi aut perdendi sortem seu exspeclationem cum adversarii sorte aequalem ponit. Haec aequalitas cousistit in sorte et in pecunia, quam adversarii deponunt ac periditantur; hocest, si sors utrimque est aequalis, quilibet etiam aequales nummos deponere et periclitari debet; si vero sors sit inaequalis, unus eo plus pecuniae deponere debet, quo sua sors maior est , tuncque exspectatio utrimque aequalis et consequenter lusus aequus erit. Si enim ex. gr. A cum B ludens duas lucrandi exspectationes et perdendi unicam tantum, et e con- tra B solum unicam lucrandi exspectationem et duas habet amit- tendi, clare apparet, quod A tantum pro unaquaque sorte debet periclitari , quautum B pro sua periclitatur , hoc est , A debet du- plum ipsius B periclitari.

2. Hoc ut adhuc clarius ostendamus, supponemus, tres A. B. C. aequaii exspectatione inter se ludere et unumquemque aequalem pecuniae summam deponere. Manifcstum est, quod, quia quivis aequales nummos deponit , unusquisque etiam non nisi tertiam partem periclitetur, ut duas tertias lucretur, quod- que, quia quilibet contra duos ludit, quivis unani tantum lucrandi exspeclationem, ac duasamittendi habet. Si statuamus, tertmm horum ante lusum inchoatum, nempe C, lusione velle desistere, manifestum est, eum id duntaxat, quod deposuit, hocest, ter- tiam partem debere recipere ; et B si exspectationem ipsius C velit emere et illius in locum succedere, lantum debere deponere, quan- tum C recepit. Huic negotio nequit sese A opponere ; etenim ipsi perinde est, an cum una contra duas sortes duorum diversorura

272 EPISTOLA XLUI.

lusorum, an cum uno lusore aleam subeat. 3. Hincquumhaec ifa se habeant, sequitur, quod, si quis manum suara eiserat , ut, si alter de duobus numeris unum coniiciat, eumque coniectura assequatur, certam nummorum summam lucretur, vel si e con- trario aberret, aequalem summam perdat, quod, inquam, ex- spectatio utrimque aequalis est , nimirum tam ei , qui aianum ex- tendit, ut alter divinet, quam cui divinandi datur potestas. Porro si manum extendat, ut alter prima vice unum ex tribus numeris divinet et cum divinando certam pecuniae summam vincat, vel sin minus, dimidium istius pecuniae perdat, sors et exspectatio utrimque est aequalis. Similiter exspectatio quoque aequalis est, si is, qui manum exserit, alii bis coniiciendi copiam dat, ut si coniectura assequatur, ccrtam summamsibi habeat, vel, si hal- liicinetur, duplo mulctetur. Sors et exspectatio aequalis quoque est, si ipsi concedit, ut de quatuor numeris ter coniecturani faciat ad quandam summam lucrandum , vel e contra perdendum ter, si crrorem committat; vel quater ex quinque numeris, quo unum lucretur, aut quatuorperdat, et sic dcinceps. 4. Unde sequitur ei, qui dextram extendit, perinde esse, ut aliquis pro se toties, quoties vult , ex multis unum divinet numerum , si modo pro illis vicibus, quas coniicere suscipit, tantum ponit et periclitatur, quantum numerus vicium per numerorum summam divisus facit. Si verbi causa 5 sint numeri et cuidam semel tantum est divinan- dum, is I contra I alterius solum ; si bis coniecturam faciet, tum f contra | alterius ; si ter , l coutra | alterius , et sic porro i con- tra ^, et | contra § periclitari debet. Et per consequens perinde ei est, qui veniam coniiciendi alicui largitur, si exempli loco 5^ de- positi duntaxat periclitetur, ut | lucretur, an unus solus quin- quies, velan quinque homines singuli semel divinent, ut tua vult quaestio.

D. l.Octobr. 1666.

EPISTOLA XLIV. 273

E P I S T 0 L A X L I V. (Versio.)

Arg. De dioptrica Cartesii. Viro hunianissinio atque prudentissimo I. L

B. D. S.

HUMANtSSIME VIR ,

Varia obstacnla iu causa fuerunt, qno mlDus ad tuas non citius rcsponderim. Quod de dioptrica Cartesii *) notasti, vidietlegi. Non aliam is causam , qua imagines in oculi fundo maiores mino- resve formantur, quam radiorum decussationem considerat, qui ex diversis obiecti punctis veniunt, prout nimirum sese, vel pro- pius vel remotius ab oculo, decussare iucipiunt, ita ut ad anguli magnitudinem, quam hi radii eflBciunt, quando se invicem in oculi superficie decussant, non attendat. 2. Et licet ultima haec causa sit praecipua, quae in telescopiis notanda est, videtur tamen, hanc eum silentio praetcrire voluisse ; quandoquidem , ut con- iicio, nullum illi perspeclum erat medium eos radios, ex diversis punctis parallele prodeuntes, in totidem aliis punctis congregandi, et eam ob causam istum angulum non potuit mathematice deter- minare. Forte reticuit, ne usquam circulum aliis figuris ab se. introductis pracferret. Non enim dubium est, quin hac in re cunctas alias figuras, quas invenire licet, circulus superet. Nam quia circulus idem ubique est , easdem ubique proprietates habet. 3. Siexempli causa circulusABCDhanc possideat proprietatem,ut radii omnes axi A B paralleli, a parte A venienfes, ad eum modum in eius superficie refringantur, ut postea omnes simul in puncto B coeant; omnes quoque radii axi C D paralleli, a parte C venientes, ita in superficie refringentur, ut simulin puncto D conveniant: id quod de nulla alia figura affirmare licet, licet hyperbolae ac elli- pses infiuitas babent diametros.

•) Vid. Renati des Cartet specimina philosophiae seu disserlalio de methodo recle regendae rationis et veritatis in scienliis investigandae, d ioptrice et meteora. Amstel. 1656. 4. p. 61. sqq. ' SjtinozaW. }g

274 EPISTOLA XLIV. XLV.

Fig. X

i. Ita ergo, ut scribis, se res habet; si nihil nisi oculi vel te- lescopii longitudo attenditur, longissimos tubos oplicos cogere- mur fabricare, antequam res, quae in luna, tam distinclas, quani quaein terra sunt, possemus intueri. Sed, utdixi, praecipuum in anguli magnitudine consistit, quem radii ex variis punctis ex- euntes in oculi superficie, quumibi invicem decussant, efficiunt; hicque angulus maior quoque autminor evadit, prout vitrorura in tubo collocatorum foci magis minusve differunt. Si animus huius rei demonstrationera videre gestit, eam transmittere, quando pla- cuerit, paratus sum.

Voorburgi d. 3. Martii 1667.

E P I S T O L A X L V. (Versio.)

Arg. Respondet ad binas L L lileras de /Qvaonoiia Helvetii elBrech- lellii , de Cartesii meditatione 3. et 4. , et de re dioplrica.

Viro humaDissimo atque prudentissimo L I.

B. D. S.

HUMANISSIMK VIR,

Postrema tua huius mensis 14. die scripta recte mihi tradita fuit; ob varia vero impedimenta citius respondere non licuit. Conveni dominum Vossium *) de Helvetii negotio , qui (ne omnia in hac epistola, quae collocuti sumus, narrem) effuse ridebat.

*) Est nobilissimus haacus Vossius nat. Lugduni Batavorum a. 1618. , mort. in Anglia a. 1689.

i

EPISTOLA XLV. 275

quin mirabatur, quod ego de his nugis ex illo quaererein. *) Ego tamen hoc flocci faciens, ipsum auriiicem, cuius cognomen est Brechtelt, qui aurum probaverat, adibam. Hic vero alium longe sermoucm habuit, quam dom. Vossius, affirmans auri inter li- quescendum et separandum poudus auctum esse , et tanto gravius esse redditum, quautum argenli pondus, quod separationis gratia crucibulo iniecerat, valebat ; adeo ut tirmiter crederet, hoc aurum, quod suum argentum in aurum transmutarat, aliquid singulare in se continere. 2. Nec ille solus; sed diversi quoque alii domini, tum temporis praesenles, hoc ita sese habere experti sunt. Post haec ipsum adii Helvetium, qui mihi et aurum et crucibulum, in- terius etiam tum auro obductum , ostendebat narrabatque , se vix quartam grani hordeacei vel sinapis partem plumbo liquefacto in- iecisse. Addebat, se totius negolii hisloriam brevi editurum, et porro referebat, queudam virum (quera eundem illum, qui se convenerat , rebalur) eandem operationem Amstelodaemi fecisse, de quo procul dubio audivisti. Haec de hac re potui resciscere.

3. Scriptor libelli, cuius mentionem facis (in quo gloriatur, se demonstraturum esse, Cartesii raliones in terlia ac quarta medi- tatione prolatas, quibusDei existentiam demonstrat, falsas esse) certo cum sua pugnabit umbra, magisque sibi, quam aliis nocebit. Cartesii, fateor, axioma aliquo modo est obscurum , utiettuno- tasti , atque clarius veriusque ita dixisset : Quod cogitandi poten- tia ad cogitandum non maior est, quam naturae potentia ad existendum et operandum. Clarum hoc verumque est axioma, unde Dei existentia clarissime et elficacissime ex sua idea sequi- tur. 4. Argumentum memorati auctoris , quod recenses , clare salis ostendit, se rem necdum intelligere. Est quidem verum, nosin infinitum, si hoc pacto quaestio in omnibus suis partibus solvilur, posse procedere; alioquin magna est stultitia. Si, exempli loco, aliquis interrogel, per quam causara eiusmodi de- terminatum corpus moveatur; respondere licet, id ab alio corpore hocque rursus ab alio, et ita in infinitum progrediendo ad talera motum esse dcterminatum; hoc, inquam, respondere liberum

*) loh. Frid. Helvetius medicus Hagensis saec. 17. med. de lapide philosophorum et d^t xqvoQnoiia scripsil in libro suo',,vitulus aureus."

18*

276 EPISTOL.l XLV.

est, quia dunlaxat de motu quaestio est, et nosaliud corpus cou- tinuo ponentes sufficientem aeternamque istius motus causam as- signamus. 5. Sed si ego librum sublimibus meditationibus re- pletum nitideque scriptum in manibus plebeii cuiusdani conspi- ciam et ipsum rogem, unde eum habeat librum, sique mihi, se eum ex alio libro alterius plebeii, qui quoque nitide scribere no- verat, descripsisse, et sic in infinitum procedat, is mihi non facit satis. Nam non tantum de figuris ac ordine literarum interrogo, de quibus tanlum respondet, verum etiam de meditationibus et sensu, quem earundem compositio indicat; nihil ad haec in in- finitum sic progrediens respondet. Quomodo hoc ideis applicari queat, facile ex eo, quod ego in Cartesii principiorum philosophiae geometrice a me demonstratorum part. I. axiomate 9. declaravi, percipi potest.

6. Pergo iam , ut ad secundam tuam epistolam d. nono Marlii exaratam respondeam; in qua ulferiorem eius, quod in praece- denti mea de circulari figura scripseram, explicationera exigis. Poteris id facile capere , si modo animadvertere placet, omnes ra- dios, qui supponuntur parallele in anterius telescopii vitrum in- cidere, revera non esse parallelos (quia solummodo ex uno eodem- que puncto veniunt) : verum ut tales considerari eo quod obiectum adeo longe a nobis distat, ut telescopii apertura instar puncti re- specfu distantiae tantum sit habenda. 7. Cerfum porro est, nos, utintegrum intueamur obiectum, non modo radiis ex unico solo puncto, verum aliis quoque omnibus radiorum conis ex aliis omnibus punctis prodeuntibus opus habere; etpropterea etiam esse necessarium, ut in tot aliis focis, ubi per vitrum transeant, conveniant. Et quamvis ipse oculus non ifa accurafe constitutus est, utomnesradii ex diversis obiecli punctis venientes accuratissime in tot aliis in oculi fundo coeant, est tamen certum, eas figuras, quae hoc praestare possunt, aliis omnibus esse praeferendas. 8. Quandoquidem vero definitum circuli segmentum efficere valet, ut omnes radios, qui ex uno procedunt puncto, in aliud suae diametri punctum (mechanice loquendo) cogat; alios quoque omnes, qui ex aliis obiecti punctis veniunt,in tot alia puncta coget. Duci etenim ex quovis obiecfi puncto linea potest , quae per circuli centrum transit , licct eum in finem telescopii apertura minor

EPISTOLA XI-V. XLVI.

277

luulto sil facienda , quam aiias ficret, si laDtam UDico foco cssct opus, quemadmodum facile videre poteris.

9. Quod hic de circulo dico, non de ellipsi, non de liyperbola, niulto minus de aliis magis compositis aflirmari figuris potest, quia non nisi uuicam ex unico solo obiecli puucto, quae per uirumque transit focum, lineam ducere possibile est. Haecvolui in prima mea epistola hac de re iudicare.

FifT.XI.

10. Demonstrationem, quod angulus, quem radii ex diversis punctis enianantes iu oculi superficie faciunt, maior aut miuor, prout foci niagis minusve dififerunt, evadit, ex apposita figura per- spicere poteris: adeo ut post officiosissimam salutem uil restet, nisi ut dicam me esse etc. Voorburgi d. 25. Martii 1667.

EPISTOLA XLVI. (Versio.J

Arg. De experimentis hydrostaticis.

Viro humanlssimo atque prudentissimo I. I.

B. D. S.

HUMANISSIME VIR,

Hic paucis, quid de eo, quod primo coram, deinde literis a mepetiisti, experientia deprehenderim, narrabo; cui, quid nunc deresentiam, adiiciam.

Curavi, ut mihi fabricaretur tubus ligneus, cuius longiludo 10 pedum, cavitas vero ]| digitorum erat, ad quem tres perpen- diculares lubos applicui, uti apposita figura demonstrat.

278

EPISTOLA XLVI.

Fig, XU.

2. Ut primo experirer, num aquae pressio circa tubulum B aeque magna, ac circa E esset, tubum M circa A asserculo in eum finem parato obturavl. Porro ipsius B orificium tantopere arcta- bam, ut tubulum vitreum instar C caperet. Postquam ergo tubum ope vasis F aqua implevissem, uotabam in quantam ea altitudinem per tubulum C prosiliret. Deinde tubum B occludebam , et sub- lato asserculo A aqua ut in tubum E flueret, sinebam, quem eodera modo, ac B, aptaveram; et postquam integrum tubum iterum aqua replevissem, deprehendebara eam in eandem altifu- dineraperD, ac per C factum fuerat, prosilire: quodmihi, tubi longitudinem nihil vel valde param impedimenlo fuisse, persua- debat. 3. Ut vero hoc accuratius experirer, tentabam, an etiam tubus E tam brevi temporis spatio aeque , ac B, pedem cubicum ad id paratum posset adimplere. Ut vero tempus mensurarem, quia horologium oscillatorium ad manum non erat, vitreo recurvo tubo, utH, usus sum, cuius pars brevior aquae immergebatur, longior vero in iibero pendebat aere.

Fig. XIII.

EPISTOLA XLVI. 279

4, Hisce paratis sinebam aquani primo per tubum B aequali cura eodera tubo radio fluere, usque dum pes cubicus impleretur. Tum accurata biiance, quantum aquae interea temporis in catil- lum L influxerat, explorabara, ac pondus eius quatuor unciarum deprehendebam. Tubo deinde B occluso , aquam aequali cum eo radio per tubum E in cubicura pedera fluere sinebam. Hoc ira- pleto ponderabara, utante, aquara, quae interea in catillura io- fluxerat, huiusque illius pondus ne per seraiunciara quidera su- perare expertus sura. Quoniam vero radii tara ex B, quara ex E non continuo eadera vi fluxeranf, operationem iterabam, ac tantum aquae, quantum experientia prima vice opus fuisse experti eramus, praesto ut esset apportabara. 5. Eraraus tres adeo, ac quidem possibile erat, occupati, atque memoratara operationem accura- tius, quam antea, efficiebamus; verum non adeo accurate, ac quidem exoptaveram. Mihi tamen satis suppeditabatur argumenti ad hanc rem aliquo modo determinandum; quandoquidem ean- dem fere differentiam hac secunda vice, ac prima comperiebam. Re ergo hisque experimentis perpensis cogor concludere, differen- tiam, quam tubi longitudo potest eflBcere, initio tantum locum habere, hoc est, quum aqua fluxum suum inchoat; sed ubi per tempus exiguum fluxum contiouavit, aequali vi per tubum longis- siraura ac per brevera fluxurum. 6. Huius rei ratio est, quod al- tioris aquae pressio eandem semper retinet vim, quodque omnem, quem comraunicat, raotum conlinuo ope gravitatis recipit; et ideo hunc motum continuo aquae in tubo contentae communicabit, us- que dura propulsa tantam recipit celeritatem , quantam vim gravi- tatis aqua altior ei tribuere potest. Certum enim est, si aqua tubo G contenta primo moraento aquae in tubo M unum conferat celeritatis gradum, secundo momento, siquidem priorera retineat vira , ut supponitur , quatuor celeritatis gradus eidera aquae com- muaicabit; et sic deinceps, usque dum aqua in tubo longiore M tantum exacte virium accepit, quantum vis gravitatis altioris aquae in tubo G conclusae ei communicare valet : adeo ut aqua per tubum quadraginta mille pedes longum decurrens post exactum temporis exigtum spatiura altioris aquae solumraodo pressione tantam ac- quisitura sitceleritatem , quantam eadem acquiretet, si tubus M unuin duntaxat aequaret pedera. Terapus, quod aqua in longiore

280 EPISTOLA XLVI. XLVII.

tubo requirit ad taatam accipiendam celeritatem , determiaare po- tuissem, si perfectiora nancisci potuissem iustrumenta. Id tameu minus necessarium existimo, eo quod praecipuum sufiicieQter de- termiDatum est etc. Voorburgi d. 5. Septembr. 1669.

EPISTOLA XLVII. {Versio.)

Arg. Ut amicus impediat, quo minus tractatus theol.-polit. in linguam Belgicam versus typis describatur, rogat. De libro perniciosissimo ,,homo politicus." De Thalete Milesio.

Viro humanissimo ac prudentissimo I. I.

B. D. S.

HUMANISSIME VIR,

Quum me nuper professor N. N. inviseret, narrabat mihi inter alia, se audisse tractatum meum theologico-polilicum in linguam Belgicam translatum esse, acquendam, cuius nomen ignorabat, in eo esse, ut imprimeretur. Quam ob rem serio abs te peto, ut in hoc negolium sedulo inquiras ct, si fieri potest, impressionem impedias. Non solum haec mca , sed et multorura meorum ami- corum notorumque est petitio, qui huius libri interdictum nan libenter viderent, quemadmodum procul dubio fiet, si Belgico sermone prodit. Non dubito, quin hoc mihi et causae sis oflBcium facturus.

2. Quidara amicorum ante aliquod tempus libellum , cui tiiu- lus Homo politiciis, mihi raisit, de quo multa auribus hau- seram. Eundem evolvi, librumque, quem homines excogitare et fingere queunt , perniciosissimum deprehendi. Auctoris sum- mum bonum sunt honores et opes, ad quae suam doctrinam ac- commodat, ac eo perveniendi rationem monstrat; nempe, inferne omnem reiiciendo religionera , et externe talera profitendo , quae suae proraotioni maxirae inservit: porro nemini fidem servare, nisi quatenus ea utilitatera suam habeat. Reliquum quod spectat: simulare, promittere et promissis non stare, mentiri, periurare, multaque alia surarais effert laudibus. 3. Haec ubi perlegissem, mecum, ut contra hunc auctorem libellum indirecte cooscribtrem,

EPISTOLA XI-VII. XLVllI. 281

cogilabani , io quo summum bonuni tractarem , deinde inquicfam ac miseram eorum , qui hoDorum et diviliarum cupidi suut, con- ditiouem oslenderem , et denique evidentissiuiis rationibus mul- tisque exempiis respublicas iQsaliabiii honorum et divitiarum cu- piditate debere interire et interiisse evincerem.

4. Veruni quanto meliores et praestantiores Thaletis Milesii essentmeditationes, quam huius memorati scriptoris, vel ei hoc patet ratiocinio. Omnia, inquiebat, amicorum sunt communia; sapientes sunt deorum amici et deorum sunt omnia; ergo sapien- tum sunt omnia. Ita uno verbo vir ille sapientissimus se fecit di- tissimum, magis contemnendo generose divitias, quam eas sor- dide quaerendo. 5. Alias tamen ostendit, sapientes non ex necessitate, sed voluntate divitiis carere. Quum enim amici ei paupertatem suam esprobrarent, respondit: Vultisne, ut ostendam, me posse acquirere id, quod ego labore meo in- dignum iudico , vos autem tanta diligentia quaeritis? IUis an- nuentibus conduxit omnia prela totius Graeciae (viderat enim ut erat astrologus insignis, fore magnam olivarum abundantiam, quarum annis praecedentibus magna fuerat penuria) et elocavit, quanti voluit, ea, quae vilissimo pretio conduxerat, atque magnas divitias unico anno sibi comparavit, quas deinde tam liberaliter distribuit , quam industria acquisiverat etc.*) Hagae Comitis d. 17. Februar. 1671.

E P I S T O L A XLVIII.

Ahg. Haec epistola (a L. d. V. ad I. O. scripta, ad Spinozarn vero ab hocmissa, ut refutaret eam) continet iiidicium de singulis traclalus Iheol.-pol. capilibus,cuius summa: auctorem religionem everlere et atheismum docere. (Ullraiecti d. 24. Jan. 1671. vet. st.)

Doctissinio atque ornatissinio viro I. O. L. D. Y. M. Dr.

DOCTISSIMK VIR,

Nactus tandem aliquod vacuum tempus, illico applicui animum ad satisfaciendum votis atque postulatis tuis. Poscisautem, ut declarem tibi sententiam meam, adornans iudicium meum de

') Vid. Diog. Laerl. 1, 1, 5. Conf. Cic. de div. 1, 49.

282 EPISTOLA XLVIII.

libro, qui inscribitur discursus theologico-politicus, quod nunc pro copia temporis et mea facultate facere conslittii. Non autem ibo per singula , sed per compendium auctoris sensum animumque eius de religione exponam.

2. Cuius gentis ille sit, aut quod vitae institutum sequatur, me fugit; etiam nihil interest id scire. IUum non esse stupidi in- genii, ncc supine et perfunctorie religionis controversias , quae in Europa inter Christianos agitantur, tractasse atque introspexisse, libri ipsius argumenlura satis prodit. Sibi persuasit huius libri scriptor, se felicius versaturum in examinandis sententiis, per quas homiries prorumpunt in factiones et eunt in partes, si prae- iudicia deponat et exuat. Hinc plus satis laboravit ad vindican- dum animum ab omni superstitione, a qua ut se immunem prae- ber.et, nimium se flexil in contrarium , et ut superstitiosi culpam vitaret, oranem mihi videtur exuisse religionem. Saltem non assurgit supra religionem deislarum, quorum satis ubique ma- gnus numerus (ut suntpessimi huius saeculi mores) est, et praeser- tim in Gallia: contra quos edidit tractatum Mersennus, quem olim me legere memini. *) Sed existimo vix ullum ex deistarum numero tam malo animo tamque callide et versute pro pessima iila causa verba fecisse, quam huius dissertationis auctorem. Prae- terea, nisi me coniectura fallat, iste homo se deistarum finibus non includit et minores cultus partes hominibus superesse sinit.

3. Deum agnoscit, eumque universi opificem atque condi- torem esse profitetur. Sed formam, speciera, ordinem mundi plane necessarium statuit, aeque ac Dei naturam, et aeternas veritates, quas extra Dei arbitrium constitutas esse toU. Ideo etiam diserte pronuntiat, omnia indomita necessitate fatoque in- evitabili evenire ; etstatuit, res recte putantibus praeceptis atque mandatis nullum relinqui locum, sed hominum ignorantiam in- vexisse simul huiusmodi nomina, quemadmodum vulgi imperitia locum fecit modis loquendi, quibus Deo aifectus tribuuntur.

*) Mnrinui Mersenni/s , monachus ordinis fratr.uni minimorum, !iat. l588.,Carlesio amicissimus, scripsit: rimpi6t6des d^istes el des plus subtils liberlins decouverte etrefut6e, et: quaestiones celeberrimae in Genesin. Paris. 1623. fol. , ubi p. 669 676. atheos suae aetatis refert. 3Iort. a. 1648.

EPISTOLA XLVIII. 283

Deus iluque pariter ad captum honiinis scse accomniodat , quando ilias aeternas veritates et rcliqua, quae necessario evenire debent, per formam mandati liominibus exponit. 4. Docelque , tam ne- cesse esse, ea , quae legibus imperanlur et hominum voluntati substrata esse putantur, evenire, quam necessaria est trianguli natura, atque ideo illa, quae praeceptis contineutur, non magis ab hominis voluntate pendere , aut ex eorum fuga aut proseculione aliquid boni aut mali hominibus procurari, quam precibus Dei voluntatem flecti , aut aeterna atque absoluta eius decreta rautari. Praeceptorum itaque alque decretoruni eandem rationem esse, at- que in hoc convenire , quod hominis imperitia atque ignorantia Deum moverit, ut eorum usus aliquis esset apud eos, qui per- fectiores de Deo cogitationes formare non possunt, quique huius- niodi miseris praesidiis indigent ad excitandum in se virtutis stu- dium et vitiorum odium. Et ideo videre licet, auctorem nuUam mentionem in suo scripto facere usus precum, quemadmodum nec vitae, nec mortis, neque euiusquam remunerationis aut poenae , quibus a iudice universi afficiendi sunt homiues.

5. Idque facit congruenter suis principiis. Nam quis locus esse potest iudicio extremo? Aut quae exspectatio praemii aut poenae, quando fato omnia adscribuntur et inevitabili necessitate omnia a Deo emanare statuitur, vel potius, quando totum hoc universum Deum esse statuit? Nam vereor, ne noster auctor non admodum alienus sit ab illa sententia: saltem non longe discre- pant, statuere, omnia necessario a Dei natura emanare, etuniver- sum ipsura Deum esse.

6. Ponit tamen summam voluptatera hominis in cultu virtutis, quae ipsa sibi praemium et theatrum amplissimorum esse dicit. Et ideo vult hominem recte rerum intelligentem debere virtuti operam dare, non propter praecepta et iegem Dei aut spem praemii aut poenae metum, sed pulchritudine virtutis et mentis gaudio, quod homo in usu virtutis percipit , illectum.

7. Statuititaque, Deum per prophetas et revelationem homi- nes praemiorum spe et poenarum metu, quae duo semper legibus conncKisunt, per speciem tantum ad virtutem hortari, quia vul- garium hominum ingenium ita factum est taraque male informa- tum, ut noD nisiargumentis a natura legum et a metu poenae etspe

284 EPISTOLA XLVIII.

praemii niutuatis ad virlulis exercitationcm impelli possiut: at homiucs rem ex vero aestimantes intelligcre, huiusmodi argu- mentis nuUam veritatem aut vim subesse.

8. Neque quicquam referre putat, quamvis recte hoc axiomate conficiatur, vates et doctores sacros, atque adeo Deuni ipsum, per quorum os Deus hominibus est loquutus , usos esse argumen- lis per se, si eorum natura aestimalur, falsis. Palam enim et promiscue, quaudo usus venit, profitetur et inculcat, sacram scripturam non esse comparatam, ut veritatem et naturas rerum, quarum in ea fit mentio et quas in suum usum confert ad infor- mandos homines ad virtutcm, doceat; negatque vates ita rerum pcritos fuissc , ut omnino a vulgi erroribus fuerint immunes in conficiendis argumentis et in rationibus excogitandis, quibus ho- miues ad virtutem excitabant, quamvis natura virtutum et vitio- rum moralium iis fuerit exploratissima.

9. Et ideo auctor pracierea docet, prophetas etiam tuuc, quum cos, ad quos mittebanlur, ofTicii sui admonebant, aberralione iudicii non fuisse liberos, nec tanicn ideo eorum sanctitatem et avrojn- OTiar imminutam ; quamvis sermone et argumcntis non veris, sed ad praoconceptas opiniones eorum, ad quos verba faciebant, accom- modatis utebantur, iisque homines advirtutes, de quibus nullus xmquam ambigit et de quibus nulla est controversia inter homines, cxcitabant: quaudoquidem fiuis missionis prophelae erat cultus virtutis in hominibus promovendus, non uUius veritatis doclrina. Et idco existimat illum errorem et ignorantiam prophetae auditori- bus, quos ad virtutem inflammabat, non fuisse noxiam, quia parum intcresse putat, quibus argumentis excilcmur ad virtutem, niodo ca moralcm virtutem, ad quam incendendam coniparata sunt ct a vafe in niedium prolata, non evertant ; qr.ia aliarum rerum verila- tem mcnlepercoptamnuilummomentum habere putat ad pietaleni, quaudo moruin sanctitas re ipsa non coutinetur ca veritate, putat- que veritatis alque etiani mysteriorum cognitionem eo pius aut minus necessariam esse , quanto phis aut minus ad pietatem con- ferunt.

10. Puto auctorem respicere ad axioma illud theologorum, qui distingunt inler sermonem vatis dogmatizantis et simplici- tcr aliquid cuarrantis, quac distinctio, ni fallor, apud omnes

EIMSTOLA XLVIII. 285

iheologos rcccpta cst, et cui doctrioae suura per errorem sumraum congrucrc pulat.

11. Kt ideo cxistimat, omncs eos pedibus in stiam scntentiam itnros, qui ncgant rationcm ct philosophiam csse Scripliirac intcr- prclem. Quum cnim constct omnibus, in Scriptura de Dco in- finita pracdicari, quac Deo non convcniunt, sed accomodatu siint ad hominum captum, ut homincs iis movcanlur ct virlulis studium in iis cxcitetur, statuendum essc putat, doclorcm sacrum iis ar- gumcnlis non vcris voiuissc liomincs crudire ad virtulcm, aut cuivis sacram scripturam legcnti cam libcrtafcm concessam , ut ex principiis suae rationis iudicct de sensu et scopo doctoris sacri, quam scntentiam auclor prorsus damnat ct explodit una cum iis, qui cum theologo paradoxo docent, ralionem Scripturae interprc- tem essc. Arbitratur enim, Scripturam iuxta sensum literalcm intelligcndam, ncque hominibus concedendam libertatem inter- pretandi cx suo arbitrio et ralionis sensu, quid prophelariim verbis intelligi debeat, ita ut ad suas rationes et cognitioncm, quam de rebus sibi compararunt, examincnt, quando prophetae proprie et quando figurate sunt loquuti. Sed de his in scquentibus dicendi locus erit.

12. Et ut redcam ad ca, a quibus nonnihil drvcrtcram, auctor inhacrens suis principiis dc falaii omnium rcrum neccssitate ncgat, ulla miracula fieri, qiiae lcgibus naturae adverscntur; quia statuit, sicut siipra monuimus, naturas rerum earumque ordincm non minus necessarium quid esse, quam sunt natiira Dei actcrnacquc vcritates. Idcoquc docctaeque non posse fieri, utaliquida na- turae legibus deflcctat, quam ut fieri non possit, ut in triangulo tres anguli non sint aequales duobus rectis.

13. Dcum non posse cfficere, ut pondus minus gravc attoilat magis grave, aut quod corpus motum duobus gradibus motus possit assequi corpus, quod quatuor gradibus motus movetur. Statuit itaquc miracula communibus naturac legibus subiici , quas docet esse immutabiles aeque, ac ipsas naturas rcrum, ncmpe quia naturae legibus ipsae naturae contineantur: neque admittit aliam Dei potcntiam, quam ordinariam, quae inxta naturae lcges exseritur, et putat aliam fingi non posse, quia naturas rcrum de- Strucret secumque ipsa pugnarct.

286 EPISTOLA XLVllI.

14. Est itaque ex auctoris mente iniraculum, quod inopi- nato , et ciiitis causamvulgtisignorat, evenit*); quemadmoduni idem vulgus precum viribus et singulari Dei directioni attribuit, quando postrite conceptas preces imminens aliquod malum pro- pulsatum aut expetitum bonum sibi videtur obtinuisse , quum tamen es auctoris sententia Deus iam ab aeterno absolute decreve- rit, ut eaevenirent, quae vulgus intenentu et efiBcacia existimat evenisse : quum preces non sint causa decreti , sed decretum sit causa precum.

15. Totum illud de fato et rerum indomita necessitate, tara quoad naturas , quam quoad eventum rerum, quae quotidie con- tingunt, fundat in natura Dei, vel ut clarius loquar, in natura Dei voluntatis atque intellectus, quae quidem nomine diversa, sed in Deo re ipsa conveniunt. Statuit ideoque, Deum tam necessario hoc universum, et quicquid successive in eo evenit, voluisse, quam necessario hoc idera universum cognoscit. Si Deus autem neces- sario cognoscit hoc universura eiusque leges, ut et veritates aeter- nas iis legibus contentas, concludit Deum aliud universum non magis condere potuisse, quam naturas rerum evertere , et facere, ut bis fer sint septem. Queraadmodum itaque nos ab hoc uni- verso eiusque legibus, secundum quas ortus et interitus rerum fiunt, non possimus aliquid diversum concipere, sed quicquid huiusmodi a nobis fingi possit , id ipsum se subvertere : sic docet naturam divini intellectus totiusque universi earumque legum, secundum quas natura procedit, ita comparatam esse, ut Deus non magis suo intellectu ullas res intelligere potuerit ab his , quae nunc sunt , diversas , quam fieri possit , ut res nunc a se ipsis sint diversae. 10. Conficit itaque, quod, queraadraodum Deus nunc ea efficere non potest, quae ipsa se subvertunt, ita Deum naturas ab his, quae nunc sunt, diversas nec fingere nec cognoscere posse, quia tam earum naturarum comprehensio et intellecfio impossibilis est (quia repugnantia ponit ex sensu auctoris) , quam nunc est impossibilis productio rerura ab iis, quae nunc sunf, diversarum; quia omnes illae naturae, si conci- piantur ab his, quae nunc sunt , diversae, necessario etiam cum

*) Conf. Iract. theol.-polit. cap. 6. J. 1.

EPISTOLA XLVlll. 287

iis, quae uuuc suDt, esseut puguantes: quia quum naturae rerum hoc universo comprehensarum (ex auctoris seutcntia) sunt neces- sariae, non possunt illam necessitatem habere cx se, sed ex Datura Dei , a qua necessario emanaut. Non vult enim cum Car- tesio, caius tamen doctrinam videri vult e»doptasse, omnium rerum naturas, quemadmodum a Dei natura et essentia sunt di- versae , ita earum ideas libere in mente di\ina esse.

17. Hisce, de quibus iam est habitus sermo, auctor sibi muDivit viam ad ea , quae in fine libri tradit et quo oninia , quae in praecedcDlibus capitibus docentur, collimant.*) Vult nempe mentem magistratus omniumque hominum informare hoc axio- mate: ,,Magistratui competere ius constituendi cultus divini, qui publice in republica obtinere debeat ; deinde magistratui fas esse, civibus suis permittere, ut de religione sentiant et loquantur, quemadmodum mens animusque iis dictat, eamque libertatem, etiam quantam ad actus cultus externi , eo usque subditis concc- dendam."

18. Quoad studium virtutum moraliam, sive ut pietas sarta tecta manere possit, quum de iis virtutibus nuila controversia esse possit, et reliquarum rerum cognitio et usus nullam virtutem mora- lem contineant, inde conficit,Deo ingratum esse non posse, qualia- cumque sacra alioquin homines amplectautur. Loqaitur autem auctor de iis sacris, quae virtutem moralem non constituunt, nec in eam impingunt, quaeque virtuti nec adversa sunt, neque ab ea aliena ; sed quae homines suscipiunt atque profitentur tanquam adminicula virtutum verarum, ut ita Deo per studium earum vir- tutum accepti et grati esse possint, quia Deus non offenditur earum studio et exercitatione, quae indifferentes quum sunt, neque quidquam faciunt ad virtutes autvitia: eas tamen homiaes ad usum pietatis referunt, iisque tanquam praesidiis ad virtutis cultum utuntur.

19. Auctor autem, ut homiDum animos apparet ad haec paradoxa amplectenda, statuit primo, fotum cultum a Deo insti- tutum et ludaeis, hoc est, civibus reipublicae Israeliticae, tra- ditum, tantum ad id comparatum esse, ut feliciter in sua repu-

•) Con.f tract. iheol.-polit. cap. 19. et 20.

288 EPISTOLA XLVIII.

blica aetatera agerent. Ceterum ludaeos prae ceteris gcntibus Deo caros et gratos non fuisse , idque Deum per prophetas ludaeis passim fuisse testatum , quando iis exprobrabat ipsorum imperi- tiam et errorem, quod in cultu illo inslituto et a Deo ipsis imperalo sanctimoniam et pietatem collocarent, quum ea tantum ponenda erat in studio virtutum moralium , nempe in amore Dei et caritate p.roximi.

20. Et quura Deus omnium gentium animura informarit prin- cipiis et quasi seminibus virtutum, ita ut sua sponte sine ulla ferme iustitutione de discrimine boni et mali iudicent, inde con- ficit, Deura reliquas gentes non babuisse expertes earum rerum, quibus vera beatitudo parari potest; sed se omnibus hominibus aeque beneficum praebuisse.')

21. Imo ut in oranibus, quae ad assequendam veram felici- citatem aliqua ratioue praesidio et usui esse possunt , gentes lu- daeis pares faciat, statuit gentes veris vatibus non caruisse, idque exemplis probare instituit. Imo insinuat, Deum per angelos bonos, quos ex consuetudine in vetere testaraento usitata deos vocat^), imperio rexisse reliquasgentes; et ideo sacra reliquarum gentium Deo non displicuisse , quam diu per hominum supersti- tionem ita non corrumperentur , ut a vera sanctitate bomines red- derent alienos, neque eos impellerent ad ea perpetranda in reli- gione , quae virtuti non congruunt. Deum autem vetuisse ludaeis propter rationes singulares et isti populo proprias genlium deos colere , qui ex Dei instituto et procuratione aeque recte colebantur a gentibus, ac angeli, ludaeorum reipublicae custodes constituti, a ludaeis suo modo deorum numero habebantur et divinis ab iis afficiebantur honoribus.

22. Et quum auctor arbitretur in confesso esse, cultum exter- nura per se Deo gratura noa esse , parum referre existimal, quibus cereraoniis cultus ille externus expediatur, modo huiusmodi sit, qui ita Deo congruat, ut in mente hominum Dei reverentiam exci- tet, eosque ad virtutis studium moveat.

23. Deinde, quandoquidem totius religionis summam con-

1) Conf. tract. theol.-polit. cap. 3.

2) Vid. Ps. 97, 7. 9. cf. Hebr. l, 6.

EPISTOLA XLVIII. 289

tiiieri pufat cultu virtutis, omnisqup mysteriorum cognilio super- vacua, quae per se apta nata non est ad promovendam virtutcm, iliaque potior magisque necessaria habeatur, quac plus monienti ad liomines ad virtutem erudiendos et inllanimandos confert , con- ficit omnes illas sententias de Deo eiusque cullu, deque iis omni- bus , quae ad religionem pcrtinent, probandas, aut salteni non reiiciendas, quae ex mente hominum illorum, qui ilias fovent, verae sunt et comparatae , ut probitas vigeat Doreatque. 24. Et ad illud dogma stabiiiendum, ipsos prophetas citat suae sententiae auctores et testes , qui edocti Deum uihili pendere, quales homi- nes de religione sensus habeant, sed illum cultura illasque omnes sententias Deo gratasesse, quae ex studio virtutum et reverentia numinis profectae sunt, sibi eo usque indulserunt, ut eliam talia argumenta, quibus homines ad virtutem incitarentur, protulerint, quae quidem in se vera non erant, sed ex opinione eorum, ad quos verba faciebant, talia aestimabantur, etapta nafa erant ad calcar iis addendum, quo alacrius se ad virtutis studium accingerent. Ponit itaque Deum prophetis argumentorum selectu permisisse, ut ea adhiberenl , quae temporibus et personarum rationibus essent accommodata, quaeque illi pro suo captu bona et efficacia putabant.

25. Et inde natum putat, quod divinorum doctorum alii aliis argumentis et saepe pugnantibus inter se usi sint: Paulum do- cuisse hominem non iustificari operibus, lacobum hisce opposi- tum incalcasse. Videbat nempe lacobus, ita esistimat auctor, Christianos doctrinam de iustificatione per fidem aliorsum rapere, etideo per fidem et opera iustificari hominem, multis probat. *) lutelligebat enim ex re Christianorum sui temporis non esse, illam doctrinam de fide , qua homines placide quiescebant in Dei mise- ricordia et bonorum operum nullam babebant curam, ifa incul- care , eoque modo proponere , ut fecerat Paulus , cui cum ludaeis res erat, qui per errorem iustificationem suam ponebant in operi- bus legis a Mose ipsis specialiter traditae , et qua se supra genfes elatos et aditum ad beafifudinem sibi solum parafum pufantes, salutis rafionem per fidem , qua exaequabantur genfibus et nudi

*) Conf. iracl. iheol.-polit. cap. U. §. 19. Spinoza II. 19

290 EPISTOLA XLVIII.

ac vacui ab omuibus privilegiis constituebautur, reiiciebant. Quum itaque utraque propositio tam Pauli, quam lacobi, pro diversis temporum ac personarum momentis et appendicibus egregie conferebat, ul homines attenderent animum ad pietatem, putat auctor prudentiae apostolicae fuisse , modo hanc modo illam adhibere.

20. Et haec est inter alias multas causa, quam ob rem auctor putat, admodum a veritate alienum esse, sacrum textum perra- tionem velle explicare, eamque interpretem Scripturae constituere, aut unum doctorem sacrum per alium interpretari , quum sint paris auctoritatis : verbaeorum, quibus usi sunt, explicanda esse ex forma loquendi et sermonis proprietate istis doctoribus fami- liari; non autem esse attendendum in investigatione veri sensus Scripturae ad rei naturam , sed ad sensum literalem tantum.

27. Quum itaque ipse Christus et reliqui doctores divinitus missi suo exemplo et instituto praeierunt et ostenderunt, solum- modo virtutum studio homines grassari ad felicitatem, reliqua nihil pensi habenda, inde auctor efficere vult, raagistratui id tan- tum curae esse debere, ut iustitia et probitas in republica vigeat, in minima autem parte sui muneris ponere , expendere , quis cul- tus et quae doctrinae veritati potissimum congruant; sed curare debere, ne huiusraodi suscipiantur, quae virtuti obicem ponant, etiara ex eorum sententia, qui ea profitentur.

29. Magistratum itaque facile sine offensione numinis posse in sua republica tolerare diversa sacra. Ut autera id persuadeat, etiam hac via insistit. Ponit, rationem virtutum moralium, qua- tenus illi in societatibus usum habent et in actibus externis occu- pataesunt, huiusraodi esse, ut nemo eas ex privato iudicio et ar- bitrio exercere debeat , sed earum virtutura cultum , exercitiura et modificationera dependere ab auctoritate et imperio magistratus, tum quia actus externi virtutum mutuantur suam naturam a cir- cumstantiis , quum etiam , quia hominis officium ad huiusmodi actiones externas patrandas aestimatur ex commodo aut incom- modo, quod exillis actibus proficiscitur; itaut actus illi externi, si tempestive non exserantur, virtutura naturam exuant et illis op- positi virtutura numero censeri debeant. Auctor aliam rationera virtutum esse arbitratur , ut , quatenus intus in menle subsistunt,

EPISTOLA XLVIII. 291

illae semper naturam suam servaDt, neque a circumstantiarum mutabili statu pendent.

29. Nunquam alicui iicet, propensum esse ad crudelitatem et saevitiam, non amantem proximi et veritatis. Sed possuntinci- dere tempora, quibus quidem animi propositum et enarratarum virtutum studium uou quidem deponere liceat, sed se ab iis quoad actus externos aut temperare, aut etiam ea agere, quae quoad speciem externam cuni his virtutibus pugnare putantur : et ita fiat, ut non sit amplius officium viri probi veritatem in aperto ponere et ore aut scripto cives illius veritatis participes facere , eamque cum iis communicare, si plus incommodi, quam commodi ex iila raa- nifeslatione iu cives redundaturum putamus. Et quamvis singuli amore omnes homines complecti debeant, neque unquam liceat illi affectui nuntium mittere, evenit tamen saepius, ut quidam duriter a nobis sine vitio possint haberi , quando constat, excle- mentia , qua erga eos uti paramus , magnum malum nobis oritu- rum. 30. Ita quidem omnes existimant, non omnes veritates, sive illae ad religionem , sive ad vitam civilem pertinent, omni tempore opportune proponi. Et qui docet rosas porcis non esse obiiciendas , si metus est eos saevituros in eos, qui ipsis eas por- rigunt, is pariter non existimat viri boni olBciura esse, de qui- busdara capitibus religionis plebera edocere , de quibus in raediura prolatis et sparsis in plebera raetusest, ne ita turbent rerapubli- cam aut ecclesiam, ut inde civibus et sanctis plus noxae, quam boni creetur.

31 . Quura autem praeter alia etiam hoc societates civiles, a quibus iraperium et auctoritas ferendarum legnm seiungi non potest, introduxerint, quod singulorum arbitrio, quid homini- bus in civile corpus coalescenlibus usui esset, perraitti non de- buit, sed imperantibus concedi; inde auctor arguit, penes ma- gistratum ius esse statuendi, qualia et quae dogmata in republica publice doceri debeant, et subditorura officium esse, ad professio- nem externam quod attinet , sese temperare a docendis dograati- bus et ab iis profitendis , de quibus publice silendum esse , magi- stratus legibus sanxit; quia Deus hoc non magis privatorum iu- dicio permisit, quam iisdem concessit contra seasus et decreta Qiagistratus aut senteutiam iudicura ea agere , quibus eluditur vis

19*

292 epistoljl xlviii.

legum , et frustraDtur suo 6ne magistratus. ') 32. Existimal enim auctor, de huiusmodi rebus cultumexternum eiusque professionem spectantibus homines pacisci posse, et actus cultus divini externos tam tuto committi magistratus iudicio, quam eidem conceditur ius et potesias aestimandi iniuriam civitati illatam , eandemque per vim vindicandi. Nam quemadmodum privatus non tenetur suum iudicium de illata iniuria civitati accommodare ad iudicium magistratus; sed suo sensu frui tamenpossit, quam>is (si res ita ferat) teneatur ad magistratus sententiam exsecutioni mandandam etiam operam suam conferre : ita auctor arbitratur, privatorum in republica partes quidem esse , iudicare de veritate et falsitate, ut et de necessitate alicuius dogmatis, neque privatum legibus civi- tatis adstringi posse, ut idem de religione sentiat, quamvis ex iudicio magistratus pendeat, quae dogmata publice proponi de- beant, et privatorum officium sit, sensus suos de religione a ma- gistratus sententia dissentientes silentio premere , neque quic- quam huiusmodi agere , quo leges de cultu a magistratu constitu- tae vim suam obtinere non possint.

33. At quia evenire potest, ut magistratus dissentiens a mul- tis ex plebe in religionis capitibus quaedam publice doceri velit, quae a iudicio plebis aliena sunt , et magistratus tamen existimat honoris diviui interesse, palam in sua republica talium dogma- tum professionem fieri ; vidit auctor, superesse illam difficulta- tem , qua civibus propter iudicium magistratus diversum a plebis iudicio creari posset damnum maximum. Ideo ad praecedentem rationem, etiam hanc alteram addit auctor, quae simul et ma- gistratus atque subditorum animum tranquillet et libertatem in re- ligione sartam tectam conservet. ^) Nempe magistratum non de- bere vereri Dei iram , quamvis prava suo iudicio sacra in sua re- publica fieri sinat, modo illa non pugnent cum virtutibus morali- bus easque non evertant. 34. Cuius sententiae ratio te fugere non potest, quum in superioribus satis fuse eam tradidi. Nempe statuit auctor, Deum susque deque habere, nec cura tangi , qua- les opiniones homines in religione foveant et animo probent atque

1) Conf. Iract. Iheol.-pol. cap. 19.

2) Vid. tract. Iheol.-pol. cap. 20,

EPlSTOL.i XLVIII. XLIX. 293

tueantur, et qualia publicc sacra curent, quuni baec oninia cen- seri debeant ex uumero rerum cum virlute et vitio nullam affinita- lem habentium; quamvis cuiusvis officium sit, ita rationes suas instituere, ut ea dogmata eumque cultum habeat, quibus putat se maximos in virtutis studio progressus facere posse.

35. Habcs hic, vir ornatissime, per compendium tibi tradi- tam sumniam doctrinae theologi politici, quae meo iudicio omnem cultum et religionem lollit atque funditus subvertit, clam atheismum introducit, aut talem Deum fingit, cuius numinis re- verentia non est quod homines tangantur, quia ipse fato subiici- tur, neque ullus gubernationi aut providentiae diviuae locus re- linquitur, omnisque poenarum atque praeniiorum distributio tol- litur. Hoc saltem ex auctoris scripto videre in promplu est, eius ratione et argumentis infringi totius sacrae scripturae auctorita- tem, et dicis causa apud auctorem eius tantura mentiouem fieri; quemadmodum ex eiuspositionibus consequitur, Alcoranum etiam Dei verbo exaequandum. Neque auctori superest vel unum argu- mentum , quo probet Mahometem non fuisse prophetam verum, quia Turcae etiani ex prophetae sui praescripto virtutes morales, de quibus inter gentes lis non est, colunt; et secundum auctoris doctrinam Deo infrequens non est etiam gentibus, quibus oracula ludaeis et Christianis tradita non est impertitus , aliis revelationi- bus in gyrum rationis et obedientiae ducere.

36. Arbitror itaque me non magnopere a vero aberrasse , ne- que auctori a me iniuriam fieri, si denuntiem eum tectis et fucatis argumeotis merum atheismum docere.

EPISTOLA XLIX.

Arg. Spinoza de epislola ad I. 0. missa respondet omnesque crimina- tiones refutat. (Hagae Com. a. 1671.)

Doctissimo atque ornatissimo viro I. O.

B. D. S.

DOCTISSIME VIR,

Miraris sine dubio , quod te tam diu exspectare feci ; sed ego vix animum inducere possum, ut ad libellum illius viri, quem

294 EPISTOLA XLIX.

mihi communicare voluisti , respondeam , nec ulla alia de causa iam hoc facio, quam quiapromisi. Verum ut meo etiam animo, quoad eius fieri potest, morem geram , quam paucis potero , me dissolvam et breviter ostendam , quam ille sinistre meam mentem interpretatus sit, quod an ex malitia vel ex ignorantia fecerit, haud facile dixerim. Sed ad rem.

2. Primo ait, parum interesse, scire cuius gentis ego sim, aut quod vitae institutum sequar. Quod sane si novisset , non lam facile sibi persuasisset, me atheismum docere. Solentenim athei honores et divitias supra modum quaerere , quas ego semper contempsi, utomnes, quimenorunt, sciunt. Deinde utadid, quod vult, viara sterneret, ait, me non stupidi ingenii esse , ut facilius scilicet persuadere possit, me callide et versute maloque animo pro pessima deistarum causa verba fecisse. Quod satis ostendit, illum meas rationes non intellexisse. Nam quis tara callido ingenio tamque astulo esse potest, ut simulato animo tot tamque validas rationes pro re , quam falsani aestimat , dare pos- sit? Quem , inquam , posthac putabit ex vero animo scripsisse, si tam ficta, quam vera solidedemonstrariposse credit? Sed nec hociammiror. Sicenim olim Cartesiusa Voetioi) , etsicpassim optimi quique traducuntur.

3. Pergit deinde: Ut superstitiosi culpam vitaret, omnem mihi videtur exuisse religionem. Quid ille per religionem quid- que per superstitionem intelligat, nesci». An , quaeso, ille omneni religionem exuit, qui Deum summum bonum agnoscen- dura statuit, eundemque libero animo ut talem amandum? et quod in hoc solo nostra summa felicitas, summaque libertas con- sistit? porro quod praeraium virtutis sit ipsa virtus, stultiliae autem et impotentiae supplicium sit ipsa stultitia? et denique quod unusquisque proximum suum araare debet et mandatis sumraae potestatis obedire? 4. Atque haec non tantura expresse dixi , sed firmissimis insuper rationibus demonstravi, *) Verum videre puto, quo in luto hic horao haereat. Nihil scilicet in ipsa

1) Gisbert. Voetiuf nat. 1589, inde ab a. 1634. Lugduni Batav. prof. iheol., mort. a. 1676., vehementissimus Carlesii et loh. Cocceii fuitad- versarius.

2) Vid. Iract. theol.-polit. cap. 4. et 13.

EPISTOLA XLIX. 295

virtiite et intellectu leperit, quod ipsum deleclet, et mallet ex inipulsu suorura affectuum vivere, nisi hoc unum obstaret, quod pocnam timet. A maiis igitur actionibus, ut servus, invilus et fluctuante animo abstinet et divina mandata exsequitur, et pro hoc servitio muneribus ipso divino amore longe suavioribus a Dco honorari exspectat, scilicet eo magis, quo magis bonura, quod agil, adversatur et invitus facit. Atque hinc fit, utomnes, qui hoc raetu non retinentur, effrenatos vivere oranemque religionem exuere credat. Sed haec mitto, et ad eius deductionem, qua ostendere vult, nie tectis etfiicatis argumentis atlieisimtm do- cere, transeo.

5. Fundamcntum ipsius ratiocinii est hoc, quod putat, me Dei libertatem tollere, eumque fato sublicere. Quod sane fal- sum est. Nani ego eodera raodo statui, omnia inevitabili neces- sitste ex Dei natura sequi, ac omnes statuunt, ex Dei natura se- qui, quod se ipsum intelligit: quod sane nemo negat ex divina natura necessario sequi, et tamen nerao concipit, quodDeusfato aliquo coactus, sed quod omnino libere, tametsi necessario, se ipsum intelligat. Atque hic nihil reperio, quod ab unoquoque non possit percipi , et si haec nihilo minus ei malo anirao dicta esse credit, quid ergo de suo Cartesio sentit, qui statuit nihila notis fieri, quod a Deo antea non fuerit praeordinatum, irao nos sinjulis momentis a Deo quasi de novo creati , et nihilo minus nos ex nostri arbitrii liberlate agere? Quod profecto ipso Cartesio fat(nte comprehendere nemo potest.

6. Porro haec inevitabilis rerum necessitas neque leges divinas neque humanas toUit. Nara documecta moralia, sive formara legi; ab ipsoDeo accipiant, sive non, divina tamen sunt et salu- tari», et si bonura, quod ex virtute et araore divino sequitur, a Deo tanqtiara iudice accipiaraus, vel quod ex necessitate divinae nattrae eraanet , non propterea magis aut minus optabile erit, ut nec contra mala, quae ex malis operibus sequuntur, ideo , quia necessario ex iisdem sequuntur, minus sunt timenda; et denique sive ;a, quae agimus necessario vel libere agamus , spe tamen aut melu ducimur. Quare falso asserit, me statuere praeceptis atqiu mandatis nullum relinqtd locum, vel, ut postea pergit , quod nullaexspectatio praemii autpoenae est, quandofato omnia ad-

296 EPISTOLA xux.

scribuntur, et inevitabili necessitate omnia a Deo emanare sia- tuitur,

7. Nec hic iam quaero , curidemsit, vel non multum discre- pent, statuere omnia necessario aDei natura emanare et universum Deum esse ; sed velim ut notes ea, quae non minus odiose subiun- git. Nempe me velle, hominem debere virtuti operam dare non propter praecepta et legem Dei aut spem praemii aut poenae me- tum, sed etc. Quod sane in meo tractatu nullibi reperies; sed contra cap. IV. expresse dixi, legis divinae (quae menti nostrae divinilus inscripta est, ut cap. II. dixi) summam eiusque summum praeceptum esse, Deum ut summum bonum amare; nempe con ex metu alicuius supplicii (nam amor ex metu oriri nequit) , aec prae amore alterius rei , qua delectari cupimus ; nam tum non :am ipsum Deum, quamid, quodcupimus, amaremus. Atque hanc ipsam legem Deum prophetis revelasse in eodem capite ostendi , et sive istam legem Dei iuris formam ab ipso Deo accepisse statuam, sive quod ipsam concipiam ut reliqua Dei decreta, quae aeternam necessitatem et veritatem invohTint, manebit nlhilo minus Deide- cretum et saiutare documentum, et siveDeum amem libere, dve ex necessitate Dei decreti, Deum tamen amabo et salvus 3ro. Quare afBrmare hic iam possem, istum hominem ex illorum geiere esse, de quibus in fine meae praefationis dixi, me malle. ut meum librum prorsus negligerent, quam eundem perverse ut omnia solent, interpretando molesti sint, et dum sibi nihil pro- sunt, aliis obsint.

8. Et quamvis haec sufficere putem ad id quod volebam osten- dendum, pauca adhuc tamen notare operae pretium duxi; nempe ipsum falso putare , me ad axioma illud theologorum respicere, qui distinguunt inter sermonem vatis dogmatizantis et simpIiMter aliquid narrantis. Nam si per hoc axioma illud intelligit, ^uod cap. XV. cuiusdam R. lehudae Alpakhar esse dixi ; qua raione putare potui, meum eidem congruere, quum ipsum in eddem capite tanquam falsum relecerim? Si autem aliud putat, titeor me illud adhuc ignorare, adeoque ad id minime respicere poLii.

9. Porro non etiam video , cur dicit, me existimare omncs eos pedibus in meam sententiam ituros, qui negant rationem et philo-

EPISTOLA XLIX. 207

sophiam esse Scripturae interprctem, quum ego tam horum, quam Maimonidae sententiam refutaverim.

10. Longum uimls foret omuia eius recensere, quihus osten- dit, se non omnino sedato animo iiidicium de me fecisse. Quare ad eius conclusionem transeo, ubi ait, mihi nullum superesse ar^umentum , qtwprobem Mahometem non fuisse prop/ietam verum. Quod quidem ipse es meis sententiis conatur ostendere, quum tanicu ex iisdem clare sequatur eundem impostorem fuisse; quandoquidem libertatem illam , quam religio catholica lumine naturali et prophetico revelata coucedit , quamque omnino concedi dcbere ostendi, ipse prorsus adimit. Et quamvis hoc nou esset, an, quaeso, teneor ego ostendere prophetam aliquem falsum esse? Prophetae sane contra tenebantur ostendere, se veros esse. Quod si regerat Mahometem legeni etiam divioam docuisse, suaeque legationis certa sigoa dedisse, utreliqui prophetae fecerunt, nihil causae profecto erit, cur neget, eundem verum fuisse prophetam.

11. Quod autem ad ipsos Turcas et reliquas gentes attinet. Si Deum cultu iustltiae et caritate erga proximum adorent, eos- dem spiritum Christi habere credo et salvos esse, quicquid de Mahomete et oraculis ex ignorantia persuasum habeant.

12. En vides, amice, virura istum longe a vero aberrasse et nihilo minus concedo , ipsum nullam mihi , sed maxime sibi iniu- riam facere, quando pronuntiare non erubescit, me tectis et fucatis argumentis atheismum docere.

13. Ceterum non puto, te hic aliquid reperturum, quod in hunc virum inclementius dictum iudicare possis. Attaraen si quid simile offendas, id quaeso vel ut deleas, vel, prout tibi videbitur, corrigas. Animus oonest eum, quisquis tandera sit, irritare et labore meo mihi ioimicos parare ; et quia hoc saepe similibus dis- putationibus fit, ideo vix a me impetrare potui , ut responderem, nec impetrare potuissem, nisi promisissem. Vale, et tuae pru- dentiae hanc epistolum committo, meque, qui sum etc.

298 EPISTOLA L.

E P I S T O L A L. (Versio.)

Arg. Oe discrirnine inter Spinozae el Hobbesii politicam, de unilate Dei, de figurae notione, de libro professoris Ultraiectini in Iractatum Iheol.-politicura.

Viro humanissitno atque prudeDtissimo ******

B. D. S.

HUMANISSIME VIR,

Quantum ad politicam spectat, discrimcn inter me et Hobbe- sium'), de quo interrogas, in hoc consistit, quod ego naturale ius seinper sarlum tectum conservo , quodque supremo magislracui in qualibet urbe non plus in subditos iuris, quam iuxta mensuram potestatis, qua subditum superal, competere statuo, quod in statu naturali semper locum habct.

2. Porro , quod demonstrationem attinet, quam ego in appen- dice geometricarum in Cartesii principia demonstralionum sla- bilio^), uempe Deum non nisi valde improprie unum vel unicum dici posse; respondeo, rem soluramodo existentiae, non vero essentiae respectu unam vel unicam dici. Res enim sub numeris, nisi postquam ad commune genus redactae fuerunt, non concipi- mus. Qui verbi gratia sestertium et imperialem manutenet, de numero binario non cogitabit, nisi hunc sestertium et imperialem uno eodemque, nempe nummorura vel monetarum noraine vocare queat. Nam tunc se duos nummos vel monetas habere, potest aiTirmare ; quoniam non modo sestertium , sed etiam imperialem nummi vel monetae nomine insignit. 3. Hiuc ergo clare patet, nullam rem unam aut unicam norainari , nisi postquam alia res concepta fuit, quae (ut dictum est) cum ea convenit. Quoniam vero Dei existentia ipsius sit essentia , deque eius essentia univer- salem non possimus formare ideam , certumest, eum, quiDeum unum velunicum nuncupat, nuIIamdeDeo veram habere ideam, vel improprie de eo loqui.

4. Quantum ad hoc, quod figura negatio, non vero aliquid po- sitivum est ; manifestum est , integram materiam indefinite consi-

1) Respicit Thom. Unhbetii (nat. a. 1588., mort. a. 1679.) libros; ,,de cive" el ,,de corpore polilico."

2) Vid. cogil. melaph. \. cap. 0. §. 2.

EPISTOLA L. LL 299

dcratara nullam posse habere figuram , figuramque io finilis ac de- tcrminatis corporibus locuni tantum obtinere. Qui enim se figu- ram percipere ait, nil aliud eo indicat, quam se rcra determinatam, et quo pacto ea sit delerminata, concipere. Haec ergo determiua- tio ad rem iuxta suum esse non pertinet; sed econtra est eius non- esse. Quia ergo figura non aliud quani determinatio , et determi- natio negatio est, non poterit, ut dictum, aliud quid quam negatio esse.

5. Librura, quem Ullraiectinus professor in meum scripsit, quique post obitum eius luci expositus est^), e fenestra bibliopolae pendentem vidi, etexpaucis, quae tum temporibusin eo legeram, euralectu, multo ruinus responsione indignum iudicabam. Re- linquebam ergo librum eiusque auctorem. Mente subridens vol- vebam , ignarissimos quosque passim audacissimos et ad scriben- dum paratissimos esse. Mihi****merces suas eodem modo, ac propolae, venura exponere videntur, quisemper, quod vilius est, primo loco ostendunt. Aiunt, diabolum esse vaferrimum; mihi vero eorum genius longe hunc vafritie superare videtur. Vale.

Hagae Comitis d. 2. lunii 1674.

EPISTOLA LI.

Arg. Leibnitius Spinozae mittit libellumde optica editum eiusque cupit cognoscere iudicium. De Franc. Lanae et loti. Oltii libris.

Illustri et clarissimo viro B. d. S.

GOTTFRIDUS LEIBNITIUS.

IlLVSTRIS ET CLARISSIME VXR,

Inter ceteras laudes tuas, quas fama publicavit,etiam insignem rei opticae peritiam esse intelligo. Quae res efficit, utqualem- cumque eonatum meum ad te destinare voluerim, quo meliorem in hoc studiorum genere censorem non temere reperero. Schedu- lam hanc, quam mitto, ac notitiam opticae pj'omotae inscripsi -), ideo publicavi, ut coramodius possem communicare cum amicis

1) Est Regneri a Mantvelt adversus anonymum theologico-politicum liber singularis. Opus posthuraum. Amstelod. 1674. 4.

2) Prodiil Francof. 1671. 4., in Leibnitii Opp. tom. IIL p. 14. gq. ed. Dutens.

300 EPISTOLA LI.

aut curiosis. Audio et amplissimum ****** jQ eodem genere florere, nec dubilo tlbi cognitissimum esse.i) Unde si huius quoque iudicium et favorem mihi impetraveris , beneficium miri- fice auxeris. Schedula ipsa, quid rei sit, satis explicat.

;2. Credo ad manns tuaspen enisseprodroinurnFrancisciLa- 7iae 2) soc. lesu Italice scriptum , ubi dioptrica quoque non- riulla insignia proponit. Sed et loh. Oltius , Helvetius , iuve- nis in his rebus pereruditus, ^\xh\\ca,sii cogitatio?iespliysico-7ne- chanicas de visione; in quibus partim machinam quandampolien- dis omnis generis vitris simplicem admodum et universalem poUi- cetur, partim ait, se reperisse modum quendam colligendi omnes radios ab omnibus obiecti punctis venientes in totidem alia puncta respondentia, sed tantuni in certa distantia figuraque obiecti.

3. Ceterum id, quod a mepropositum est, hucredit, non ut omnium punctorum radii recolligantur(id enim in qualibel obiecti distantia aut figura , quantum hactenus cognitum sit, impossibile est), sed ut aeque colligantur radii punctorum extra axim opticum, ac in axe optico; ac proinde aperturae vitrorum, salva distincta visione , possint fieri quantaecumque. Sed haec acutissimo iudi- cio tuo stabunt. Vale faveque,

Francofurti d. 5. Octobr. stylo novo 1671.

a77iplissi7ne vir,

cultori sedulo

GOTTFRIDO LeiBNITIO ,

I. U. D. et consiliario Mogunt.

1) Significatur Ytbrandtit Uiemerbrueciius , nal. a. 1609., professor medic. UUraiectinus, Carlesianus, mort. a. 1674.

2) Franciscui Lnna, vir ordinis lesuitarum ingeniosissimus, nat.a. 1631. Bresciae, prof. lilerarum human., philos. el malbem. universit. Rom., scripsit: ,,Prodromo promesso all' arle maeslra", cuius inler- pretatio ,,Prodromus seu specimina novarum inventionum artis magi- strae." Mort. a. 1687,

^EPISTOLA LII. 301

E P I S T O L A L 1 1.

Arg. Spinoza se non salis Lcibnitii novam senlenliam intellexisse re- spondet eiusqiie explicalionem optat.

Erudittssinio nohilis.sinioqiie viro Gottfr. Guil. Leibnitio luris utr. doctori et coiisiliario Mnguntino

B. D. S.

Respoiisio ad praccedejitem.

Eruditissime nobilissimeque domime, Schedulam, quam mihi dignatus es mittere, legi, magnasque pro eiusdem communicatione habeo gratias. Doleo, quod men- tem tuam , quam tamen credo te satis clare explicuisse , non satis assequi potuerim, videlicet, an aliam credis esse causam, curin vitrorum apertura parci esse debemus, quam quia radii, qui ex uno puncto veniunt , non in alio accurate puncto , sed in spatiolo, quod punctum mechanicum appellare solemus, congregentur, quod spatiolum pro ratione aperturae maius aut minus est.

2. Deinde rogo, num lentes illae, quas pandochas vocas, hoc vitium corrigant, ut scilicet punctum mechanicum sive spatiolum, in quo radii, qui ex eodem puncto veniunt, post refractionem con- gregantur, idem ratione magnitudinis semper maneat, sive aper- tura magna sit sive parva. Nam si haec praesiant, earum aper- turam ad libitum augere licebit, et consequenter omnibus aliis fi- guris mihi cognitis longe praestantiores erunt; alias nihil video, cur easdem supra communes lentes tantopere commendas.

3. Lentes enim circulares eundem ubique habent axem , adeoque quando illas adhibemus, omnia obiecti puncta, tanquam in axe optico posita, sunt consideranda : et quamvis omnia obiecti puncta non in eadem sint distantia, tamen differentia, quae inde oritur, sensibilis esse non potest, quando obiecta admodum remota sunt, quia tum radii, qui ex uno puncto veniunt, lanquara paralleli con- siderati, ingrederentur vifrum. Hoc tamen credo lentes tuas iu- vare posse, quando pluriraa obiecta uno obtutu, coraprehendere volumus (ut fit, qnando lentes circulares conversas admodum

302 EPISTOLA LII.

magnas adhibemus), ut omDia scilicet distinctius repraesententur. Verom iudicium de his omnibus suspendere malo, donec mentem tuam clarius explices, quod ut facias, enixe rogo. Domino ***** ut iubes, alterum exemplar misi. Respondit, sibi im- praesentiarum tempus non esse id examinandi; se tamen post unam aut alteram hebdomadam vacaturum sperat. 4. Prodromum Francisci Lanae necdum vidi , ut nec etiam Joh. Oitii cogltationesphysico-mechanicas, et, quod magis doleo, Dondum hypothesis tua physica ad manus meas pervenit, nec hic Hagae Comitis venalis exstat. Munus igitur, quod mihi tam liberaliter promittis, acceptissimum mihi erit, et si qua alia re tibi inservire potero , semper me inveniesparatissimum.*) Pre- cor itaque ut ad haec pauca mihi respondere non graveris. Hagae Comitis d. 9. Nov. 1671. Fir amplissirne,

ex asse tutts

B. D. Spinoza.

P. S. Dom. Diemerbruckius hic non habitat. Cogor itaque hanc tabellioni ordinario tradere. Non dubito, quin hic Hagae Comitis aliquem qui epistolas nostras curare velit noveris, quem ego novisse velim, ut epistolae commodius et securius curari possent. Si tractatus theologico-politi- cus ad tuas manus nondum pervenerit, unum exemplar, nisi molestum erlt, mittam. Vale.

*) Verba sequenlia et P. S. omissa erant in opp. poslhumis. Addidi ea ex autographo, quod Chr. Th. de Miirr contulil in biblioth. regia Hannover. Conf. eiusdem B. de Sp. adnotat. ad tract. Iheol.-pol. Hag. Com. 1802. p. 2f). sq.

EPISTOLA LIII. 303

E P I S T OL A LIII.

AiiG. Fabriliiis iiissu ac noniinc elecloris Palatini Spinozae muuus pro- fessoris philosophiae in academia Heidelbergensi offert cum amplis- siina pbiiosophandi liberlate.

Philosopho acutissinio ac celeberrimo B. d. S.

I. LUDOVICUS FABRITIUS.

Celebbrrime vir, In mandatis mihi dedit serenissinauselectorPalatinus*), do- niinus meus clementissimus, ut ad te, mihi quidera hucusque ignolum, serenissimo vero principicommendatissimumscriberera, ac rogarera, an in illustri sua acaderaia ordinariam philosophiae professionem suscipere aniraus esset. Stipendium exsolvetur an- nuum, quo ordinarii professores hodie fruuntur. Non alibi inve- nias principem faventiorem eximiis ingeniis, inter quae te aesti- niat. 2. Philosophandi libertatem habebis araplissimam, qua te ad publice sfabilitam religionem conlurbandara non abusurum credit. Ego sapientissimi principis mandato non potui non obse- cundare. Quapropter te rogo quam iinpensissime, utquampri- mum mihi respondeas , tuamque ad rae responsionera vel sere- uissimi electoris residenti Hagae ComitisD. Grotio, velD". Gilles van der Hek ad me iu fasciculo literarura , quae in aulam trans- mitti solent, curandam tradas, vel alia denique commoditate, quae opportunissima videbitur, utaris. Hoc unura addo, te, si huc ve- nias, vilam philosopho dignam cura voluptate transacturura , nisi praeter spem et opinionera nostram alia omnia accidant. His vale et salve,

Heidelb. d. iO.Febr. 1673.

vir clarissime,

a nominis tui stndiosissimo

I. LvDovico Fabritio,

acad. Heidelb. professore et ele-

ctoris Palatini consiliario.

*j Est Carolus Ludovicus , Friderici V. infelicis filius, mortuo palre elector Palatinus ab a. 1632. usque ad a. 1080.

304 EPISTOLA LIV.

EPISTOLA LIV.

Arg. Spinoza principi clementissimo gralias agit, sed quum nunquam publice docere desideraverit et propter alias quasdam causas, ut hac de re magis deliberare liceat modesle rogat.

Amplissimo nobilissimoqiie viro D. I. Ludovico Fabritio acad. Heidelbergensis professori et electoris Palatini consiliario

B. D. S.

Respojisio ad pj-aecede7item,

AMPLIS.SIME VIR,

Si unquain mihi desiderium fuisset alicuius facultatis profes- sionem suscipiendi, hanc solam optare potuissem, quae mihi a serenissimo electore Palatino per te offertur, praesertim ob liber- tatem philosophandi , quam princeps clementissimus concedere dignatur, utiamtaceam, quod dudum desideraverim sub imperio principis, cuius sapientiam omnes admirantur, vivere. Sed quon- iam nunquam publice docere animus fuit, induci non possum, ut praeclaram hanc occasionem amplectar, tametsi rem diu mecum agitaverim. 2. Nam cogito primo, me a promovenda philosophia cessare, si instituendae iuventuti vacare velim. Cogito deinde, me nescire, quibus limitibus libertas ista philosophandi intercludi debeat, ne videar publice stabilitam religionem perturbare velle: quippe schismata non tam ex ardenti religionis studio oriuntur, quam ex vario hominum affectu vel contradicendi studio, quo omnia, etsi recte dicta sint, depravare et damnare solent. Atque haec quum iam expertus sim, dum vitam privatam et solitariam ago, multo magis timenda erunt, postquam ad hunc dignitatis gradum adscendero. 3. Vides itaque , vir amplissime , me non spe melioris fortunae haerere, sed prae traoquillitatis amore, quara aliqua ratione me obtinere posse credo , modo a publicis lectioni- bus abstineam. Quapropter te enixissime rogo, ut serenissimum electorem ores, ut mihi hac de re amplius deliberare liceat, deinde ut favorem clementissimi principis cultori devolissimo conciliare pergas, quo magis tibi devincias,

Hagae Comitis d. 30. Marlii 1673.

amplissime nobilissimeque domine ,

tuum ex asse

B. D. S.

EPISTOLA LV. LVI. 305

E P I S T O L A L V. (Versio.)

Auc. Anonjraus Spinozae de apparilionibus, speclris el lcmuribus sen- tenliani >ull cognoscere.

Acutissinio jthilosopho B. d. S.

Clarissime vir,

Causa, cur hanc tibi scribani, est, quod tuam dc apparitioni- bus et spectris vel lemuribus sentenliam scire desiderem, et si dentur, quid de illis tibi vidcatur, et quam diu illorum duret vita; eo quod alii ea immortalia, alii vero mortalia esse opinantur. In hac mea dubitatione, an nimirum ea dari concedas, ulteriusnon pergam. Certum interim est , veteres eorum existentiam crcdi- dissc. Theologi ac philosophi hodierni eiusmodi creaturas ex- istere hactenus credunt, licct in eo, quacnam iilorum sit essentia, non concordent. Quidam ex tenuissima et subtilissima constare niateria, alii ea spirilualia aflirmant. 2. Verum (ut iam dicere coepi) multuni ab jnvicem dissentimus, quia, an largiaris ea ex- isterc, dubiussum; quamvis, uti nec te fugit, tot exempla et hi- storiae in omni antiquilate inveniantur, ut revera ea vel negare, vel in dubium vocare , diflicile foret. Certum est , nempequod, si fatearis ea existere , non tamen credas, quaedameorum esse ani- nias demortuorum , ut Romauae fidei defensores volunt. Hic fi- niam tuumque exspectabo responsum. jSihil de bello, nihil de rumoribus dicam , eo quod in ea nostra aetas incidit tempora etc. Vale.

D. 14. Septemb. 1674.

E P l S T O L A L V i. (Versio.)

Arg. Respondet spectra quid sint sc ignorare, neque veteruni neque recentiorum aucioritatem valere quidquam. (Uagae m. Sept. 1674.)

Aniplisesimo prudentissinioque viro *******

B. D. S.

Responsio ad praecedentcm. Amplissime vir, Tua, quamheri accepi, mihi fuitacceptissima, tamquodali- qoud de te nuntium audire desiderabam , qaum quod te mei peni-

Spinoza II. 20

30C liPlSTOLA LVI.

tus uon oblilum esse video. Quamvis forte alii malum esse omen putarent, vel lemures causam ad me scribendi fuisse , ego lamen e contra maius quid in eo noto ; res non tantum veras, sed et nu- gas atque imaginationes mihi usui esse possc perpendo.

2. Verum hoc , an nimirum speclra, phantasmata ac imagina- tiones sint, seponamus; quia nempe non tantum eanegare, ve- rum etiam de iis dubitare , adeo rarum tibi videtur , quam ei , qui tot historiis, quas hodierni et antiqui narrant, convictus est. Magna aestimatio ac honor, in quo te habui semper et adhuc ha- beo, ut contradicam , multo minus ut tibi blandiar, non patitur. Medium, quod servabo, est, utextot, quas de spectris legisti hi- storias , unam vel alteram eligere placeat, de qua niinimum dubi- tare licet, quaeque clarissime spectra existere demonstrat. 3. Nam, ut verum fatear, nunquam fide dignum legi auctorem, qui ea dari clare ostenderet. Et hactenus quid sintignoro, nemoque mihi unquam id potuit indicare. Certum tamen est, quod de re, quam tani clare monslrat experientia, debemus scire quid sit; alioquin difficiilime ex aliqua historia spectra dari colligimus. CoUigitur quidem aliquid essc, quod tamen nemo scit, quid sit. Si philosophi, quae ignoramus, spectra nominare volunt, ea haud negabo, quia res infinitae sunt, quae me latent.

4. Denique, vir amplissime, antequam me hac in materia ul- terius explicem: dic quaeso mihi, quaenam res haec spectravel spiritus sint. Suntne infantes, stulti vel insani : quia quae de iis auribus hausi, potius insipientibus, quam sapientibus conve- niunt, quaeque, ut ea in meliorem interpretemur partem, rebus puerilibus vel stultorum delectamentis similiora sunt? Ante- quamfinio, hoc unum tibi proponam, illud scilicet desiderium, quod plerumque homines habent, res, non ut revera sunt, sed ul eas desiderant, narrandi, facilius exnarrationibus delemuribus spectrisque ac ex aliis cognosci. 5. Huius rei praecipua, ut credo, ratio est, quod, quia eiusmodi historiae non alioshabent testes, nisi earum narratores, harum inventor pro lubitu circumstantias, quae ei commodissimae videntur, vel addere vel demere potest, nec timet, ut sibi quisquam contra dicat ; speciatim vero eas fingit, utmetura, qucm dc somniis et phantasmatis concepit, iustificet, vei etiam ut audaciam, fidem et opinioDem suam stabiliat.

EPJSTOLA LVI. LVIL 307

Praeler has alias adinveui ratioues, quae me ad dubitaadum , si uon de ipsis historiis, sallem de narratis circumstanliis permo- vent, quaeque quam maxime ad conclusionem, quam ex iliis hi- storiis deducere conamur, faciunt. Hic desinam, usque dum intellexero, quaenam eae siut historiae, quibus ita coavictus es, ut tibi de iis dubitare absurdum videalur etc.

EPISTOLA LVII. (Versio.)

Arg. Idem anonymus diversa argumenta et teslimonia profert ad spe- ctrorum existenliam demonstrandam.

Acutissimo philosopho B. d. S.

******* Responsio ad -praecedentem.

ACUTISSIME VIR,

Non aliud, quam ad nie dedisti responsura, nimirum ab amico aliamque fovente sententiam exspectabam. Posterius noncuro; nam amicos in rebus indifferentibus dissentire semper salva lici- tum fuit amicitia.

2. Exigis, uttibi, antequam tuam promas sententiam, quae- nam haec spectra spiritusve sint, dicam, an sint infantes, stulti vel insani etc. , et addis, quicquid de iis audiveris, potius ab in- sanientibus, quam sanis profectum fuisse. Verum est prover- bium , quod videlicet praeoccupata opinio veritatis indagationem impedit.

3. Credo igitur his de causis spectra dari : primo quia ad uni- versi pulchritudinem acperfectionem, ut sint, pertinet; secundo quia verisimile est creatorem ea creasse, quia sibi, quam corpo- reae creaturae, similiora sunt; tertio quia sicuti corpus sine anima, ita etiam anima sine corpore existit ; quarto denique quia in supremo aere, loco vel spatio nuUum obscurum corpus esse, quin suos obtineat habitatores, existimo; et per consequens, im- mensurabile, quod iuter nos astraque est, spatium, nonvacuum, sed spiritibus habitatoribus repletum esse. Forte summi et remo- tissimi veri spiritus, infimi vero ia iofimo aere ereaturae sunt subslautiae subtilissimae et tenuissiniae, insuperque invisibiles.

20*

308 EPISTOLA LVll.

Opinor igitur oinnis geueris, sed fortassis nullos feminini dari spiritus.

4. Hoc ratiocinium eos, qui mundum fortuito creatum esse temere credunt, nullatenus convincet. Quotidiana insuper, his missis rationibus, spectra dari ostendit experientia, quorum mul- tae tam novae, quam antiquae historiae etiamnum exstant. Vide- anturhorum historiae apudPlutarchum in libro ,,de viris illustri- bus" aliisque eius operibus, apud Suetonium in vitis Caesarum, nec non apud Wierum ') et Lavaterum^) in libris de spectris, qui de hac materia prolixe egerunt et ex omnis generis scriptoribus eas congesserunt. 5. Cardanus, ob eruditionem suam celeberri- mus ') , etiara de iis in libris de subtilitate , varietate et de vita sua loquitur, ubi ea sibi, cognatis amicisque apparuisse experien- tia ostendit. Melanthon, vir prudens et veritatis amans, et alii non pauci de suis testantur experientiis. Consul quidam , vir doctus etsapieus, quique adhuc in vivis est, aliquando mihi narravit, de nocte ita audiri opus in matris suae ofBcina cerevisiaria perfici, quemadmodum illud de die , quando cerevisia coquebatur, absol- vebatur; quin hoc saepius factum esse testabatur. Idem mihi saepiuscule contigit, quod nunquam memoria excidet; adeo ut his experimentis dictisque rationibus spectra dari victus sim.

6. Quantum ad spiritus malos, qui miseros homines in hac et post hanc vitam torquent, nec non magiam attinet, ego harum rerum historias fabulas esse existimo. In traclatibus , qui de spi- ritibus agunt, circumstantiarum copiam invenies. Poteris, prae- ter allegatos, si placet, Plinium Secundum libro seplimo in epi- stola ad Suram*), ut et Suetonium in vita lulii Caesaris capite trigesimo secundo, Valerium Maximum capite octavo libri primi

1) Joh. WieTus nat. a. 1515., mort. a. 1588. scripsit: ,,de praestigiis etincanlationibus," ,,de lamiis,",,liberapologeticus de pseudoraonarchia daemonum." Exstant in eiusdem Opp. omnibus. Amstel. lOfiO. 4.

21 Ludoo. Lrivater nat. Tiguri a. 1527., mort. a. 1586. minislerii Tigurini antistes. Conf. §. 8.

3) GeronimoCardn.no, philosophus, medicus el mathcmaticus cla- rissimuslnat. a.l501. Ticini, mort. a.lo75.}, se daemonemfamiliarem, a quo admoneretur, habuisse glorialus esl.

4) Plin. epist. 7, 27.

EPISTOLA Lvn. 300

seclione septiaia et octava, et Alexandrum ab Alexandio ') in opere dieriimgenjalium consulere: hos enim penes te csse libros milii persuadeo. 7. Non Joquor de monachis et clericis, qui tot animarnm ac malorum spirituum apparitiones et visiones, totque, utsicloquar potius, spectrorum (abulas referunt, ut prae copia faedio alliciant lectorem. Thyraeus lesuita in libro ,, de spirituum apparationibus" talia quoque traclat. *) llH autem lucri solura- modo causa, utque melius esse purgatorium probent, haec tra- ctant, quae ipsis minera, unde tantam auri ac argenti vim effodiunt, cxsistit. Id vero in memoratis aliisque raodernis scriptoribus nul- lum obtinet locuni, qui sine partium studio maiorem propterea merentur fidem.

8. Responsionis vice ad tuam epistolam , ubi de stultis et amcntibus verba facis, hic conclusionem eruditi Lavateri , qua librum suum primum de spectris aut lemuribus his verbis finit, pono: Qui tot uiianimes tam hodierjios, qiiam veteres negare aitdet lestes, Jide mihi indignus censetur. Quemadmodum enim levitalis signum estiis omnibus , qiii se quaedam vidisse spectra ajjirmatit, protinus credere ; ila e contrario totjide dignis histo- ricis,patribus aliisque magna praeditis auctoritate temere et im- pitdenter contradicere insigTiis esset impudentia.

D. 21. Septemb. 1674.

1) Alexunder nb Jlexiindro nat. Neapoli a. 1461., monachus ordinis S. Basihi, mort. Romae a. 1523. Eius liber ,,dies geniales" denuo prod- iil Lugd. Balav. a. 1673. 2 vol. 8.

2) Fefr. l'%r«*M5 prof. Virceburg. mort. a. 1601. scripsit: de dae- moniacis, de apparitionibus prodigiosis spirituum el hominum tractatus duo, al.

310 EPISTOLA LVIII.

EPISTOLA LVni. (Versio.)

Arg. Quaeslio de miindi creatione necessaria. Anonymi argumenta et scriptorum testimonia refutat. (Hagae a. 1674.)

Amplissimo prudentissimoque viro *******

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

A.MPLISSIME VIR,

Ego eo, quod in epistola tua die 21. praeteriti mensis dicis, nixus, scilicet amicos in re indififerenti salva amicitia dissentire possc, claredicam, quid de rationibus et historiis sentiam, ex quibus omnis generis , sed nullos forie feminini generis dari le- 7«M7-eA- concludis. Causa , cur citius non responderim , estquod iilibri, quos citas, ad manum non sunt, nec praeter Plinium et Suetonium ullos reperi. Sed hi duo labore alios inquirendi me sublevabunt, quia mihi persuadeo , eos omnes eodem raodo deli- rare, et historias rerum non vulgarium , quae homines attonitos reddunt atque in admirationem rapiunt, araare. Fateor, me non parum non historias, quae narrautur, sed eos, qui eas scribunt, obstupuisse. Miror, viros ingenio etiudicio praedilos facundiam suam insumere , et ea, ut nobis eiusmodi nugas persuadeant, abuti.

2. Auctores vero missos faciamus et rera ipsara aggrediamur. Prirao etenim ratiociniura meura circa conclusionera tuam paulis- per versabitur. Videaraus, anego, quinego, spectra aut spiri- tus dari, eo rainus istos scriptores, qui de hoc negotio scripserunt, intelligam; antu, qui ea existere statuis, hos scriptores non plu- ris, quam raerentur, facias. Quod ab una parte spiritus dari raasculini generisin dubiura non voces, ab altera vero parte, an ii ferainini generis sint, dubites, phantasiae, quara dubitationi si- milius videtur. Nam si haec tua esset opinio , magis ea cum vulgi imaginatione, qui Deura raasculini, non vero feminini generis esse statuit, convenire videretur. 3. Miror eos, qui spectra nuda con- spexere, oculos in genitalia non coniecisse, forte prae tiraore vel prae ignorantia huius discrirainis. Regeres: hoc est ridere , non autem ratiocinari ; et hinc video , tuas rationes tam validas taraque

F.PISTOLA LVIII. 311

benc fundalas tibi vidcri , ut iis nemo (tuo saltein iudicio) contra- oicere queat, nisi perverse aliquis , raundum fortuilo factum esse, putaret. Hoc ipsum, anlequam praecedentes luas eiamino ratio- »es, meurget, ut breviter meam de hac positione opinionem, an n.uiidus fortuito sit creatus , proponam. 4. Respondeo vero, qnod, sicuti certum estfortuitum et necessarium duo esse contra- rit, ita manifestum etiam esl, eum , qui raundum necessarium diMnae naturae etTectum affirmat, omnino etiam mundum casu facum esse negare : illum autem , qui affirmat Deum potuisse creitionem mundi omittere, confirmare, licet aliis verbis, eundem cast factum fuisse ; quoniam a voluntate, quae nulia esse poterat, processit. Quia vero liaec opinio haecque sententia penitus ab- surdi est, vulgo unanimiter, Dei voluntatem aeternam ac nun- quan indifferentem fuisse, concedunt: et propterea necessario quoqie debent largiri (nola bene), mundum naturae divinae ne- cessaiium esse effcctum. 5. Vocent hoc voluntatem, intellectura vel quocumque lubet nomine, eo tamen tandem devenient, quod unam eandemque rem diversis nominibus expriment. Si euim eos roges, an divina voluntas ab humana non differat, respondent, prioren non nisi nomen cum posteriore commune habere : prae- terquan quod plerumque Dei voluntatem , inteliectum , essentiam aut natiram unam eandemque rem esse concedunt; sicuti et ego, ne divimm naluram cum humana confundam, Deo humana atlri- buta, Bempe voluntatem, intellectum, attentionem, auditum elc nonadsigno. Dicoigitur, ut iam modo dixi, mundumdivi- nae nairrae necessarium effectum, eumque fortuito non esse factum.

6. Boc sufficere arbitror, ut tibi persuadeam, eorum opi- nionera, qui dicunt (si qui tamen tales dantur) , mundum fortuito facturaesse, raeae oranino contrariari, et hac oixus hj^pothesi ad earura rationum inquisitionem, ex quibus spectra omnisgeneris existere c«ncludis, pergo. Quod in genere de iis dicere valeo, est, eas magis coniecturas, quam rationes videri, meque difficil- lime credere , te eas pro rationibus demonstrativis habere. Verum videamus , sive coniecturae sive raliones sunt, an eas pro fundalis assumere liceat.

7. Prina tua ratio est, quod ad pulchritudinem ac universi

312 EPISTOLA LVIII.

perfectioQem ea dari pertinet. Puichritudo , amplissime vir, non tam obiecti, quod conspicitur, est qualitas, quam in eo, qii conspicit, effectus. Si nostri oculi essent vel longiores vel bre- viores, aut nostrum aliter se haberet temperamentum , ea, qua« nunc pulchra, deformia, ea vero, quae nunc deformia, pulchia nobis apparerent. Pulcherrima manus per microscopium coi- specta terribilis apparebit. Quaedam procul visa pulchra , e( e propinquo conspecta deformia sunt; adeo ut res in sespectaue, vel ad Deum relatae , nec pulchrae nec deforraes sint. 8. Is eigo, quiait, Deum mundum , utpulcher esset, creasse, horura aler- utrum necessario statuere debet; nempe vel Deum mundun ad appetitum et horainum oculos, vel appelilum et hominum ocu- los ad mundum condidisse. lam vero sive prius, sive paste- rius statuamus, cur Deus spectra et spiritus creare debueril, ut alterutrum horum consequeretur, non video. Perfectio alque imperfectio sunt denominationes, quae non multum a denouina- tionibus pulchritudinis et deformitatis differunt. 9. Egogitur, ne nimis sim prolixus, solummodo interrogo: quid mfgis ad ornatum mundi perfectionem faciat, an quod spectra, ai quod multipliciadentur monstra, ut Centauri,Hjdrae,Harpyiae,Satyri, Gryphes, Argi et plures huiusmodi nugae? Certe mundis bene exornatus fuisset, si Deus eum pro libitu nostrae phantasiae iisque rebus, quae facile quivis sibi imaginatur et somniat, nemo vero unquam intelligere potis est, ornasset et concinnasset!

10. Secunda ratio est, quod quia spiritus magis, qtam aliae corporeae creaturae, Dei imaginera esprimunt, verosiaile quos quesit, Deum eos creasse. Profecto me hactenus nescire , in quo spiritus raagis , quam aliae creaturae Deum expriman;, fateor. Hoc scio, inter finitum et infinitum nuUam esse prop^rtionem; adeo ut discrimen inter maximam et praestaatissiraaracreaturam atque inter Deum non aliud sit discrimen , quam quod iater Deura ac minimara creaturara est. Hoc ergo nihil ad rem facit. Si tara claram de spectris, quam de triangulo vel circulo haberem ideam, nullatenus dubitarera statuere, ea a Deo creata fuisse: vcrum enimvero, quandoquidem idea , quam de iis habeo, «mnino cum ideis convenit, quas de Harpyiis, Gryphis, Hydris etc. in mea deprehendo iraaginatione, ea non aliter, quam ut somnia , con-

EPISTOLA LVIII. 313

siderare possutn, qiiac a Deo tantopere, quani ens et non ens discrepant.

11. Tcrtia ratio (quae est, quod, queniadmodum corpus sine anima, etiam anima sine corpore debeat essc) aeque miiii absurda videtur. Dic, quaeso, mihi, an non etiam sit vcrisimile, memoriam, auditum, visum etc. siue corporibus dari, eo quod corpora sine memoria, auditu, visu etc. inveniuntur, vel globum sine circulo , quia circulus sine globo existit?

12. Quarta et ultima ratio eadem est cum priraa, ad cuius responsionem me refero. Hic loci tantum notabo, me, quinam illi supremi et infimi sint, quos in materia infinita concipis, ne- scire, nisi terram universi centrum esse sentias. Si enim sol vel Saturnus universi sit centrum, sol vel Saturnus, non autem terra infima erit. Hoc ergo et quod restat praetermittens con- cludo, quod hae hisque similes rationes neminem convincent, spectra vel lemures omnis generis dari, quam eos, qui aures iutelleclui occludentes se a superslitione seduci patiuntur; quae adeo rectae rationi infesta est, utpotius, quo philosophorum ae- stimationem minuat, vetulis fidem habeat.

13. Quantumad historias attinet , iam in prima niea epistola dixi, me eas non omnino, sed inde deductam conclusionem ne- gare. Huic accedit, quod eas non adeo fide dignas habeam, ut de multis circumstantiis non dubitem, quas saepius addunt, magisutornent, quam ut historiae veritatem, vel id, quod inde volunt concludere, aptius efficiant. Speraveram, ut ex tot histo- riis saltem unam alteramve proferres, de qua minime dubitare li- ceret, quaeque clarissime spectra vel lemures existere ostenderet. 14. Quod memoratus consul inde, quod in matris suae officina cerevisiaria spectra ita de nocte laborare audivit, vult concludere ea existere, quemadmodum de die audire assuetus erat, risu dignum mihi videtur. Similiter etiam nimis longum videretur, hic lociomnes, quae de his ineptiis conscriptae sunt, historias exa- minare. 15. Ut ergo brevissim, me ad luliura Caesarem refero, qui teste Suetonio haec ridebat, et tamen felix erat , iuxta id , quod Suetonius de hoc principe in vita eius capite 59. narrat. Et ad eura modum omnes, qui mortalium imaginatiouem et palhematum effectus perpendunt, talia ridere debent; quicquid etiara Lavaterus

314 EPISTOLA LVIIl. LIX.

aliique, qui cum eo hoc in negotio somniarunt, in coutrarium producant.

EPISTOLA LIX. (Versio.)

Arg. Scriptor adversus Spinozae dicla argumenlalur et ad philosopborum leslimonia provocat.

' Acutissimo philosopho B. d. S.

-M- -X- * -X- -)(■ -K- -X- Responsio ad praecedentem.

ACUTISSIME VIR,

Ad tuas opiniones serius respondeo , eo quod exiguus morbus nie studiorum et meditalionuni oblectamento orbavit et ad te scri- bere impedivit. Nunc, Deo gratiam habeo, in integrum restitutus sum. In respondendo tuae epistolae vestigia premam , atque tuasineos, qui de spectris scripserunt, exclamationes transiliam.

2. Dico igitur, me exislimare, nulla feminini generis esse spectra , quia eorum generationem infitior. Quod talis sint figurae et compositionis, quia id ad me non pertinet, omitto. Aliqnid fortuito factum dicitur, quando praeler auctoris scopum produci- tur. Ubi terram ad vineam planlandum vel puteum ad sepulcrum faciendum fodimus et thesaurum invenimus, de quo nunquam cogitaviraus, id casu fieri dicitur. Nunquam is, qui ex libero suo arbitrio ita operatur, ut possit operari, velnon, casu operari, siquidem operatur, dicitur. Hoc enim pacto omnes humanae operationes casu fierent, quod absurdum esset. Necessarium et liberum , non vero necessarium et forluitum contraria sunt. Licet vero Dei voluntas sit aeterna, non tamen sequitur mundum esse aeternum, eo quod Deus ab aeterno, utmundum crearet statuto tempore , definire potuit.

3. Negas porro, Dei voluntatem unquam indifferenlem fuisse, quod ego infitior; nec adeo accurate ad hoc, ultuputas, attendere est necesse. Neque omnesdicunt , Dei voluntatem ne- cessariam esse. Hoc enim necessitatem involvit; quia is, qui alicui tribuit voluntatem , per id intelligit, eum pro sua voluntate posse operari, vel non. Si vero ei adscribimus necessitatem, necessario debet operari.

EPISTOLA LIX. 315

4. Deniqueais, te iu Dco uullu humana coDcederc attributa, ne divinam cum humana ronfundercs naturam. Quod hactenus probo; neque euim qua ratione Deus operetur, nec qua ra- tionevclit, iutclligat, perpendat, videat, audiat, percipimus etc. Verum enim vero, si has operatioues summasque nostras dcDeo cuutemplationes peruegas, airirmasque, eas non esse emineutcr et metaphysice in Deo ; tuum Deum , aut quid per hauc vocem Deus intelligas, ignoro. Quod non percipitur, haud negandum est. 5. Mens, quae spiritus et iucorporea cst, non nisi cum subtilis- sirais corporibus, ncmpe humoribus, operari potest. Et quae- nam inter corpus meutemque est proportio? Qua ratione mens cum corporibus operatur? Sine his enim illa quiescit, et illis tur- batis mens contrarium, quani quod debebat, operatur, Mihi, quihocfiat, monstra. Nonpoteris, ut nec ego. Vidcmus tamen etseutimus, mcutem operari, quod verum manet, licet, qua ra- tione haec fiat operatio, non percipiamus. 6. Similiter licct, quomodo Dcus operatur, non capiamus eique humaua nolimus adsignare opera; non tamen de ipso ncgandura, ea cmiueuter et incomprehensibiliter cuni nostris concordare, uti vellc, intcl- ligere , inlelleetu , non vero oculis aut auribus vidcre ac audirc ; ad eum modum , quo ventus atque aer regiones moutesquc siue manibus aliisve instrumentis dcstruere, nec non evertere potest; quod tamcn homiuibus absquc manibus machinisque est impos- sibile. Si nccessitatemDeo tribuis, cumque voluntate aut libera electione privas, dubitari posset, numnc eum, qui ens infinite perfectum est, instar monstri depingas ct eshibeas. Ut tuum at- lingas scopum, aliis ad iaciendum tuum fuodameutum opus erit rationibus; quia, meoiudicio, in allatis nihil soliditatis rcperitur, et, sieasprobcs, aliae adhuc supersunt, quae forte tuarum pon- dus aequabuut. Sed his missis pergamus.

7. Postulas ad probaudum, spiritus in mundocsse, demou- strativas probatioues, quae valde paucae in mundo suut, nullae- que praeter mathematicas adeo certae, ac quidem optamus, iu- veniuntur; quippe probabilibus, ut et vcrosimilibus coniecturis sumus conteuti. Si rationes, quibus res probantur, esscnt de- monstrationes, non nisi sfulti et pervicaces invenircntur, qui cis contradicerent. Verum, dilecte amice, non adeo sumus beati.

516

EPISTOLA LIX.

In muDdo minus accurati sumus, aliquateuus coniecluram faci- mus et in ratiociniis defectu demonstrationum probabile assumi- mus. 8. Hoc ipsum ex omnibus tam divinis, quam humanis scientiis controversiarum et disputationum plenis patet, quarum multitudo in causaest, quod tot diversae apud quosvis inveniun- tur sentenliae. Hac de causa olim , utnosti, philosophi sceptici djcti, qui de omnibus dubitabant, fuerunt. Hi pro et contra dispulabant, ut probabile tantum verarum rationum defectu consequerentur, et ex iisunusquisque, quod probabilius videba- tur, credebat. Luna directe infra solem est posita; et ideo sol in quodam terrae loco obscurabitur; et si sol non obscuretur, dum dies est, directe infra eum luna non est posita. Haec est probatio demonstrativa, a causa ad effectum et ab affectu ad cau- sam. Eiusmodi aliquot, sed valde paucae dantur , quae a nullo, si eas modo percipiat, contradici possunt.

9. Quantum ad pulchritudinem , sunt quaedam , quorum par- tes respectu aliarum proportionales et melius, quam aliae, sunt compositae; et Deus intellectui et iudicio hominis convenientiam et harmoniam cum eo, quod proportionatum est, non vero cum eo, in quo nulla est proportio , attribuit: ut in sonis consonan- tibus et dissonantibus, in quibus auditus consonantiam et disso- nantiam bene distinguere novit, quia illa delectationem, haec vero molestiam adfert. Rei perfectio est etiam pulchra , quatenus nihil ei deest. Huius multa exstant exempla, quae, ne prolixior sim, omitto. 10. Mundum intueamur tantummodo , cui nonien totius vel universi tribuitur. Si hoc verum est, uti revera est, rebus incorporeis non depravatur minuiturve. Quae de Centauris, Hydris, Harpyiis etc. dicis, hic nuUum habent locum. Loquimur euim de univ^rsalissimis rerum generibus deque primis eorundcm gradibus, quae sub se varias et innumerabiles comprehendunt species; scilicet de aeterno et temporali, causa et effectu, finito ct infinito, animato ac inanimato, substantia et accidenli vel modo, corporali et spirituali etc. 11. Dico spiritus Deo, quia etiam spiritus est, essesimiles. Tam claram de spiritibus, quam de triangulo postulas ideam, quod impossibile est. Dic mihi, obsecro , quam de Deo habeasideam, etan eaintellectui tuo adeo sit clara, ac idea trianguli! Scio te non habere, dixique, nos

EPISTOLA LIX. 317

tam beafos non psse, ut res probalionibus (Icnionstrativis pcrci- piamus , et pierumque probabile in hoc mundo pracvalere. Af- firmo nihilo minus, quod sicuti corpus sine memoria etc, ita etiam memoria etc. sine corpore; quodque sicuti circulus sine globo, sic etiam globus sine circulo existit. \1. Sed hocestab universalissimis generibus ad particulares species descendere, de quibus hoc ratiocinium non intclligitur. Dico , quod soi sit mundi centrum, quodque stellae fixae longius a terra distent, quam Sa- turnus, et hic longius, quam lupiter, hicque longius, quam Mars; adeo ut in indefmito aere quaedam remotiora a nobis et quaedam propinquiora sint, quae nos altiora vel inferiora nominamus.

13. li, qui dari spiritus defendunt, philosophos extra fidem non collocant, sed quidem, qui eos negant; quia omnes philo- sophi tam antiqui, quam moderni se convictos, spiritus dari, ar- bitrantur. Plutarchus huius rei testis est in tractatibus de philo- sophorum sententiis et de Socratis genio. Testantur quoque omnes Stoici, Pythagorici, Piatonici, Empedocles, Maximus Tyrius, Apuleius aliique. Ex modernis nemo spectra negat. 14. Reiice ergo tot sapientes oculatos et auritos testes, totphilo- sophos, tot historicos talia narrantes; affirma eos omnes cum' vulgo stultos ac insanos esse : licet tuae responsiones non per- suadeant, sed quidem absurdae sint et passim scopum nostrae controversiae non attingant, neque tu ullam quidem probationem, quae tuam confirmet sententiam, proferas. Caesar eum Cicerone et Catone non ridet spectra, sed omina et praesagia; et tamen si eo die, quo interibat , Spurinam non illusissel, ipsius hosles tot vulneribus eura non confodissent. *) Sed haec hac vice suffi- ciant etc.

•) Conf. Suelon. Iiil. Caes. c- Sl.

318 EPISTOLA LX.

E P I S T O L A L X. (Versto.)

Arg. Tertio Spinoza ad anonymi quaestiones et argumenta respondet. (Hagae a. 1674.)

Aniplissimo prudeHtissimoque viro *******

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

Amplissime vir,

Ad tuam respondere heii mihi traditam, propero; eo quod, si longiores necto moras, cogar responsionem diutius, quam quidem vellem, differre, Tua rae turbasset valetudo , nisi te me- lius habere intellexissem ; etspero, te iam omnino convaluisse.

2. Quam difficulter duo, qui diversa sequuntur principia, in materia a multis aliis dependente invicem possint convenire et idemsentire, exhac quaestione sola, licet nulla id demonstraret ratio, pateret. Dic mihi , quaeso, an aliquos philosophos vide- ris aut legeris, quiin ea fuerunt sententia , mundum casu factum esse, nempe eo sensu, quo tuintelligis, Deum scilicet in creando inundo scopum sibi praeflxum habuisse, et tamen eum, quem decreverat, transgressum esse. Nescio, taie quid unquam in uliius hominis cogitationem incidisse. 3. Simiiiter me latet, quibus rationibus, \x\,cv^A&mforttiituTnetneeessarht7nnone?,SQ contraria , mihi persuadere conaris. Quara priraum animadverto, tres trianguli angulos duobus rectis necessario aequales esse, nego quoque id casu fieri. Similiter, quam priraum adverto , calorem necessarium ignis esse effectura , nego quoque id casu accidere. 4. Quod 7iecessnrimn ac liberum duo contraria sunt, non minus absurdum et rationi repugnans videtur. Nam nemo negare potest, Deum se ipsum et cetera omnia libere cognoscere ; et tamen cuncti corarauni suffragio concedunt, Deura se ipsum necessario co- gnoscere. Quare raihi nullara inter coactionem vel vim et necessi- tatem differentiam constituere videris. Quod homo vult vivere, amare etc, non est coactum opus, sed tamen necessariura, et multomagis, quod Deus vult esse, cognoscere ac operari. 5. Si praeter dicta animo volvis, indifferentiam non nisi ignorantiam vel dubitatiouem esse, atque voluntatem semper constantem et in

KPISTOL.V LX. 319

oiuuibus deleruiiuatani virlulcu) uecessariaiuque iutellectus esse proprietateni , videbis inea verba penitus cuin veritate concordare. Si afliriuamus, Deuiu potuisse rem non velle, et non potuisse eam non iutelligere, Deo diversas attribuiinus libertatcs, altcram ne- cessariam , alteram indiirercntem ; et consequenter Dei volunta- tem ab essentia sua suoque intellectu diversam concipiemus , et hoc pacto in aliam ac aliam incidemus absurditatem.

6. Attentio, quara in praecedenti mea exegeram , non tibi visa est necessaria; et hoc fuit in causa, quod cogitaliones tuas in praecipuum non defixeris, illudque, quod quam niaxime ad rem faciebat, neglexeris.

7. Porro, ubidicis, si in Deo actum Aivendi, audiendi, at- tendendi, volcDdietc., eosque in eo esse eminenter nego, quod te tum lateat, qualem habeara Deum: hinc suspicor te credere, non maiorem esse perfectionem , quam quae memoratis attributis explicari potest. Haec non rairor; quiacredo, quod triangulum, siquidem loquendi haberet facultatem, eodem modo diceret, Deum emineuter triangularem esse, et circulus, divinam naturam emi- nenti ratione circularem esse. Et hac ratione quilibet sua atlribula Deo adscriberet, similemque se Deo redderet, reliquumque ei deforme videretur.

8. Epistolae parvitas et temporis angustia non siuunt, ut meam de divina natura sententiam quaestionesque a te propositas enucleem; praeterquam quod diflicultates obiicere non sit proferre rationes. Nos in mundo multa ex coniectura facere verum est; sed nos nostras ex coniectura habere meditationes est falsum. In communi vita verisimilliinum , in speculationibus verove- ritatem cogimur sequi. Homo siti et fame periret, si, an- tequam perfectam obtinuisset deinonstrationem, cibum ac potum sibi proftiturum, edere aut bibere nollet. Id autem iu contem- platione locum non habet. E contra cavenduni nobis est, quic- quam tanquam verum admittere , quod solummodo verisimile est. Ubi euim unam admisimus falsitatem , infinitae sequuntur.

9. Porro hinc, quod divinae et humauae scientiae raultis liti- bus et controversiis repletae sunt, uequit concludi, ea orauia, quae in iis tractantur, incerta esse; quoniam plurimi fuernnt, oui lanto contiadicendi sludio tenebantur, ut etiam demonstra-

320 EPISTOLA LX.

tiones geometricas irriserint. Sextus Erapiricus aliique sceptici, quos citas, dicunt falsum esse, quod totum sua parte maius est, et sic de ceteris iudicant axiomatibus.

10. Utvero, praeterraisso ac concesso , nos demonstrationum defectu verisimilitudinibus debere esse contentos, dico, demon- strationem verosimilem talem esse debere, ut, licet de ea dubi- tfire possimus, contradicere tamen nequeamus; quia id, cui potest contradici , non vero , sed falso simile est. Si exempli gratia dico, Petrum in vivis esse, quia eum heri sanum conspexi, vero quidem id siraile est, quatenus raihi nerao contradicerc potest; si autera alius dicit, se heri vidisse, eum deliquium animi passum fuisse, seque credere, Petrum inde diem obiisse supre- mum, hic, ut raea verba falsa Aideantur, efficit. Tuam conie- cturara de spectris et lemuribus falsam et ne verisimilera quidem videri , tam ciare oslendi , ut in responso tuo nihil animadversione dignum inveniam.

11. Ad quaeslionem tuara, an deDeo tam claram, quam de triangulo habeara ideara, respondeo affirmando. Si rae vero in- terroges, utrum tam claram deDeo, quam de triangulo habeam imaginera, respondebo negando. Deura enira non imagi- nari, sed quidem intelligere possuraus. Hic quoque notandum est, quod non dico, rae Deum omnino cognoscere; sed me quaedam eius attributa, non autera omnia, neque maxi- mara intelligere partem, etcerturaest, plurimorumignorantiara, quorundam eorura habere notitiara , non impedire. Quum Eu- clidis eleraenta addiscerera, primo tres trianguli angulos duobus rectis aequari intelligebam ; hancque trianguli proprietatem clare percipiebara , licet raultarum aliarum ignarus essem.

12. Quod ad spectra vel lemures , hactenus nullam intelligibi- lem de iis auribus hausi proprietatem ; sed quidera de phantasiis, quas nerao capere potest. Quum dicis spectra vel leraures hic inferius (stylura tuura sequor, licet ignorem , materiam hic infe- rius , quam superius minoris esse pretii) cx tenuissima , rarissima et subtilissima constare substantia, videris de aranearum telis, aere vel vaporibus loqui. Dicere eos esse invisibiles, tantum mihivalet, acsidiceres, quidnonsint, non vero quid sint: nisi forte velis indicare , quod pro lubitu se iam visibiles , iam invisi-

EPISTOLA LX. LXL 321

biles redduDt, quodqiie imaginatio io his, sicut et in aliis impos- sibilibus inveuiet ditlicultalem.

13. Nou multum apud me auctoritas Platonis, Aristotelis ac Socratis valet. Miratus fuissem, si Epicurum, Democritum, Lucretium vel aliquem ex atomistis atomorumque defensoribus protulisses. Non enim miraudum est eos, qui qualitates occul- tas, species intentionales, formas substantiales ac mille alias nugas commenti sunt, spectra et lemures excogitasse et vctulis credidisse, utDemocriti auctoritatem elevarent, cuius bonae fa- mae tantopere inviderunt, utomnes eius libros, quos tanta cum laude ediderat, combusserint. Si iis fidem adhibere animus est, quas rationes habes ad miracula divae virginis et omnium sancto- rum negandum , quae a tot celeberrimis philosophis, theologis ac historicis conscripta sunt, ut horum vel centum, illorum vcro vix Tinum producere queam? Denique, amplissime vir, longius quam volebam, processi; nec te diutius iis rebus, quas (scio) non con- cedes , molestias creare volo , quia alia longe a meis diversa se- queris principia etc.

E P l S T O L A L X I.

AiiG. De diversitate seiitenliarum philosophorum. Cartesius el Spinoza diversi de libero arbitrio.

Praestantissimo acutissimoque philosopho B. d. S.

* -)^ -X- ■)(-•* *

Praestantissime vir,

Miror saltem, quod eo ipso, quo demonstrent philosophi, ali- quid falsum esse, eadem ratione ostendant eius veritateni. Cer- titudineni enim intellectus in suae viethodiinitio Cartesius omni- bus aequalem esse putat; in meditationibus autem dcraonstrat. Idem illi probant, qui putant se aliquid certi demonstrare posse hac ratione , ut pro indubiiato a singulis hominibus accipiatur.

2. Sed his missis expcrientiam provoco, et ut ad haec accu- rate attendas, submisse rogo. Sic enim deprehendetur, si ex duobusunus aliquid affirmet, alter vero neget, et ita, ut sibi eius sint conscii, loquantur, quod, licet verbis contrarii videantur,

Spinoza II. 21

322 EPISTOLA LXI.

atlameD perpensis eorum conceptibus ambo (unusquisque pro suo conceptu^ vera dicant. Quod quidem refero, quum immen- saesitin vita communi utilitatis, et possent hoc unico observato innumerae controversiae et inde sequentes contentiones praeca- veri; quamvis veritas haec in conceptu non semper absolute vera sit, sed positis tantum iis , quae in intellectu supponuntur ut vera. 3.. Quae regula etiam adeo estuniversalis , ut apud omnes homi- nes, ne dementibus quidem ac dormientibus exceptis , reperiatur. Quicquid enim hi dicunt, se videre (licet nobis non ita appareat) aut vidisse, certissimum est, haec revera ita se habere. 4. Quod etiam in casu proposito, de libero nempe arhitrio, clarissime con- spicitur. Uterque enim tam qui pro, quam qui contra disputat, verum mihi dlcere videtur, prout nimirum quilibet libertatem con- cipit. Liberum enim dicit Cartesius, quod a nulla causa cogi- tur; et tu e contra, quod a nulla causa determinatur ad aliquid. Fateor itaque tecum, nos in omnibus rebus a certa causaadali- quid determinari, et sic nullum nos habere liberum arbitrium, Sed contra quoqueputo cum Cartesio in certis rebus (quod statim aperiam) nos nullatenus cogi , atque ita habere liberum arbitrium. Exemplum formabo a praesenti.

5. Triplex autem est status quaestionis: primo an in res, quae extra nos sunt, absolute aliquam habeamus potestatem? Quod negatur. Exempli gralia, quod hanc nunc exaro epistolam, non est absolute in mea potestate, quandoquidem certe prius scri- psissem, ni vel absentia vel amlcorum praesentia impeditus fuis- sem. Secundo, an nos in motus corporis nostri, qui sequuntur, voluntate eos ad id determinante, absolute habeamus potestatem? Respondeo limitando, si nimirum sano corpore vivamus. Si enim valeo, semper me ad s^cribendum applicare vel non applicare pos- sum. 6. Teriio, an, quando mihi meum rationis exercitium usurpare licet, eo liberrime, hoc est, absolute uti possim? Ad quod respondeo alBrmative. Quis enim mihi negaret, nisi con- tradicendo propriae conscientiae, quod non possum in meis cogi- tationibus cogitare, me velie scribere aut non scribere. Et quoad operationem quoque, quia hoc externae causae permittunt (quod secundum concernit casum), quod equidem tam scribendi, quam noo scribendi facultafem habeam : fateor quidera tecum, dari

EPISTOLA LXI. Lxn, 323

causas, quae me ad id deterniinant, quod iani scribo , quia scili- cet primo iiiihi scripsisti , eademque opera postuiavisti, ut priina occasione rescriberem et, quia inipraescntiarum dalur occasio, eam non libenler amitterem. 7. Pro certo etiam aflirmo, teste conscientia, cum Cartesio, istiusmodi res me propterea non cogere, nieque revera (quod ncgatu videlur impossibile) id nihilo minus omittere posse, non obstanlibus his rationibus. Si quoque co- gercmur a rebus externis, cui possibile est habitum virtutis acqui- rere? Inio hoc posito oinnis malitia excusabilis esset. Sed quot niodis non fit, ut, si a rebus externis ad aliquid determinemur, obfirmato tainen ac constanti ei resistamus animo?

8. Ut itaque superioris regulae clariorem dem expiicationem. Ambo equidem verum dicitis proprium iuxta conceplum. Si au- tem absolutam veritatem speclemus, haec tantum competit sen- tentiae Cartesii. Supponis enim in conceptu, ut certum, liberta- tis essentiara in eo consistere, quod a nulla re determinamur. Hoc sic posito utrumque verum erit. Verum lamen quum essen- lia cuiusiibet rei in eo consistat, sine quo ne quidem concipi pos- sit, et clare sane concipiatur libertas, licet ab externis causis in nostris aclionibus ad aliquid determinenuir, sive licet semper cau- sae sint, quae incitamento nobis sunt, ut actiones nostras tali modo dirigamus, quum tamen id plane non efficiant ; verum nul- latenus, posito quod cogamur. VidepraetereaCartesii epist. lom.I. ep. 8. et 9., item tom. II. ep. 2. in. Sed haec sufficiant. Rogo, ut ad has difficultates respondeas etc. D. 8. Octob. 1674.

E P I S T O L A L X 1 i.

Arg. Argute et sagaciter de libertate exponil. f Hagae m. Oct. 1674.) \ iro doctissimo atqiie expertissinio *******

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

EXPKRTISSIME DOMIISE,

Misit mihi aniicus noster I. R. *) liferas , quas ad me dignatus es scribere , una cum iudicio tui amici de mea et Carfesii de libero

•) loh. Riewerts bibliopola Amstelodamensis procul dubio signiflcatur.

21 *

324 EPISTOLA LXII.

urbitrio sententia, quae niihi gratissiraa fuerunt. Et quamvis in praesentia, praeterquam quod valetudinem non satis firmam habeam, aliis rebus admodum distrahar, tamen vel singularis tua humanitas, vel, quod ego praecipuum puto, veritatis studium, quo teneris, me cogit, ut tuo desiderio pro mei ingenii tenuitate satisfaciam. Etenim quid tuus amicus velit, antequam expcrien- tigm provocat et accuratam attentionem petit, nescio. Quod deinde addit: si qumido inter duos alter de re quapiam quid affir- mat, alter autem neget etc, verum est, si intelligit illos duos, quamvis iisdem utantur vocabuiis, de rebus tamen diversis cogi- tare, cuius rei exempla aliquol amico I. R. olim misi, cui iam scribo, ut tibi eadem communicet.

2. Transeo igitur ad illam libertatis deGnitionem, quam meam esse ait; sed nescio, unde illam sumpserit. Ego eam remlibe- ram esse dico, quae ex sola suae naturae qecessitate existit et agit, coactam autem, quae ab alio determinatur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione. Ex. gr. Deus, tametsi necessario , libere tamen existit, quia ex sola suae naturae neces- sitate existit. Sic etiam Deus se et absolute omnia libere intelligit, quia ex sola ipsius naturae necessitate sequitur, ut omnia intelli- gat. Yides igitur me libertatem noD in libero decreto, sed in libera necessitate ponere.

3. Sed ad res creatas descendamus, quae omnes a causis ex- ternis determinantur ad existendum et operandum certa ac deter- minata ratione. Quod utclare intelligatur, rem simplicissimam concipiamus. Ex. gr. lapis a causa externa ipsum impellente cer- tam motus quantitatem accipit, qua postea cessante causae exter- nae impulsu moveri necessario perget. Haec igitur lapidis in motu permanentia coacta est, non necessaria, quia impulsu causae ei- ternae definiri debet; et quod hic de lapide, id de quacumque re singulari, quantumvis illa composita et ad plurima apta esse concipiatur, intelligendum est, quod scilicet unaquaeque res ne- cessario a causa externa aliqua determinatur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione.

4. Porro, concipeiam, siplacet, lapidem, dum moveri per- git, cogitare et scire, se, quantum potest, conari, ut moveri per- gat. Hic sane lapis, quandoquidem sui tantummodo conatus est

EPISTOLA LXII. 325

conscius cl minime indilTerens, se iiberrimum esse el nulla alia de causa in motu perseverare credet, quam quia vult. Alque haec humana illa liherlas est, quam omnes habere iactant et quae in hoc solo cousislit , quod honiines sui appelitus sint conscii et cau- sarum, a quibus dcterminantur, ignari. 5. Sic iufans se lac li- bere appetere credit; puer autem iratus vindictam velle et timidus fugam. Ebrius deinde credit, se ex libero mentis decreto ea lo- qui, quae postea sobrius tacuisse vcllet. Sic delirans, garrulus et huius farinae plurimi se ex libero mentis decreto agere, uon autcm impctu ferri credunt. Et quia hoc praeiudicium omnibus hominibus iunatum est, non ita facile eodem liberantur. Nam quamvis experientia satis superque doceat, homines nihil minus posse, quam appetilus moderari suos, etquodsaepe, dum con- trariis aflfectibus conflictantur, meliora videant et deteriora se- quantur, se tamen liberos essc credunt, idque propterea, quod res quasdam leviter appetant, et quarum appetitus facile potest contrahi memoria alterius rei, cuius frequenter recordamur.

0. His, quaenam mea de libera et coacta necessitale deque ficta humana libertate sit sententia, satis, ni fallor, expiicui; ex quibus facile ad tui amici obiectiones respondetur. Nam quod cum Cartesio ait, illum liberumesse, qui a nulla causa externa cogitur, si pcr horainem coactum intelligit eum, qui invitus agit, concedo nos quibusdam in rebus nullatenus cogi, hocque respectu habere liberum arbitrium. Sed si per coactum intelligit, qui quamvis non invitus, necessario tamen agit (ut supra explicui), nego nos aliqua in re liberos esse.

7. At amicus tuus contra affirmat, nos rationis exercilio li- berrime, hoc est, absohtte uti posse , qua in re salis, ne dicam, nimis confidenter perstat. Quisenim, ait, nisi propriae contra- dicendo conscientiae , negaret, me cogitationibus meis cogitare posse, quod vellem et quod non vellem scribere? Pervelim scire, quam ille conscientiam praeter illam, quam supra exemplo lapidis explicui, narrat. Ego sane, ne meae conscientiae, hocest, ne rationi et experientiae contradicam et ne praeiudicia et ignoran- tiam foveam, nego, me ulla absoluta cogitandi potentia cogitare posse, quod vellem et quod non vellem scribere. 8. Sed ipsius coDScientiam appello, qui sine dubio expertus est, se in somnis

326 EPISTOLA LXII.

non habere potestalem cogitandi, quod vcilet et quod non vellet scribere; nec quum somniat se velle scribere, potestatem habet, non somniandi se velle scribere. Nec minus expertum illum esse credo , quod mens non semper aeque apta sit ad cogitandum de eodem obiecto , sed prout corpus aptius est, ut in eo huius vel illius obiecti imago excitetur, ita mens aptior est ad hoc vel illud obiectum coutemplandum.

9. Quum praeterea addit, quodcausae, cur animum ad scri- bendum applicuerit, ipsum quidem ad scribendum impulerint, sed non coegerint, nihil aliud significat (si rem aequo pondere examlnare velis) , quam quod ipsius animus ita tum erat constitu- tus, ut causae, quae ipsum alias, quum scilicet magno aliquo affectu conflictatur, non potuissent, nunc facile potuerunt flectere, hoc est, causae, quae ipsum alias non potuissent cogere, coegerunt iam, non ut invitus scriberet, sed ut necessario scribendi esset cupidus.

10. Quod porro statuit : quod si a causis extemis cogeremur, virtutis habitum acquirere possit nemo; nescio , quis ipsi dixerit, non posse ex fatali necessitate, sed tantummodo ex libero mentis decreto fieri, ut firmato et constanti simus animo.

11. Et quod denique addit : quod hoc posito omnis malitia ex- cusabilis esset. Quid inde? Nam homines mali non minus timendi sunt, nec minus perniciosi , quando necessario mali sunt. Sed de his, sl placet, vide meae appendicis ad Cartesii principiorum lib. I. et II. ordine geometrico demonstrator. partis II. caput 8.

12. Denique tuus amieus, qui haec mihiobiicit, vellem, ut mihi responderet, qua ratione ille humanam virtutem, quae ei libero mentis decreto oritur, simul concipiat cum Dei praeordi- natione. Quod si cum Cartesio fatetur, se haec nescire conciliare, ergo telum, quo ipse transfixus iam est, in me vibrare conatur. Sed frustra. Nam si meam sententiam attento animo examinare velis, omnia congruere videbis etc.

EPISTOLA I.XllI. 327

EPISTOLA LXIII.

Arg. Auctor horlalur Spinozam ad libros de inlellectus emendatione el ethice edendos. De motus definitione. De differentia inter idcam veram el adaequatam. (D. 3. lan. 1675.)

Praestantissimo atque acutissimo philosopho B. d. S.

***** -X- -K-

Prakstantissimk vir, Methodum tuam recte regendae rationis in acquirenda verita- tum iDcogDitarum cognitione , ut et generalia in physicis quando impetrabimus? Novi te iam modo magnos in iis fecisse progressus. Prius iam mihi inuotuit, et posterius noscitur ex lemmatibus parti secundae ethices adiectis : quibus multae difiBcultates in physicis facile solvuntur. Si olium et occasio sinit, a te submisse peto, veram motus dejinitionem , ut et eius explicationem, atque qua ratione, quum extensio, quatenus per se concipitur, indivisibiiis, immutabilis etc. sit, a priori deducere possimus, tot tamque mul- tas oriri posse varietates et per consequens existentiam figurae in particulis alicuius corporis, quae tamen in quovis corpore variae et diversae sunt a figuris partium , quae alterius corporis formam constitnunt. 2. Praesens mihi indicasti methodum , qua uteris in indagandis necdum cogaitis veritatibus. Experior eam metho- dum valde esse praecellentem, et tamen valde facilem , quantum ego de ea concepi, et possum affirmare hac unica observatione magnos me in mathematicis fecisse progressus. Optem idcirco, ut mihi veram traderes definitionem ideae adaequatae, verae, fal- sae, fictae et dubiae. 3. Differentiara iater ideam veram et adae- quatam quaesivi. Huc usque tamen nil aliud rescire potui, quam quum rem inquisivi et certum conceptum velideam, quod, in- quam (ut porro expiscarer, an haec idea vera etiam alicuius rei adaequata esset) , ex me quaesiverim , quae sit causa huius ideae aut conceptus; qua cognita denuo interrogavi, quae sit rursus causa huius conceptus, et sic semper in causas causarum idearum inquirendo perrexi , usque dum talem causam nanciscerer, cuius aliam causam rursus videre non possem, quam quod inter omnes ideas possibiles, quas penes me habeo, haec una quoque ex iisdem existat. 4. Si, exempli causa, inquirimus, in quo consistatvera

328 EPISTOLA LXIII.

nostrorum errorum origo ; Cartesius respondebit, quod assensum praebeamus rebus nondum clare perceptis. Verum licet haec vera idea huius rei sit, nondum tamen potero omnia circa haec scitu necessaria determinare, nisi quoque huius rei adaequatam ideam habuero; quam ut assequar, denuo in causam buius con- ceptus inquiro, quare nimirum fiat, ut assensum praebearaus rebus non clare intellectis, et respondeo hoc fieri ex defectu co- gnitionis. Sed hic rursus ulterius inquirere non licet, quaenam sit causa, ut quaedam ignoremus; ac proinde video me adaequa- tam ideam nostrorum errorum detexisse. 5. Hic interim a te re- quiro , an , quia constat, multas res infinitis modis expressas ha- bere adaequatam sui ideam et ex quavis adaequata idea omnia ea, quae de re sciri possunt, educi posse, quamvis facilius ex hac, quam ex illa idea eliciantur, an, inquam , sit medium, quo noscatur, utra prae alia usurpanda sit. Sic exempli gratia adae- quata idea circuli consistit in radiorum aequalitate; eadem quo- que consistit in iofinitis rectangulis sibi invicem aequalibus, factis a segmentis duarum linearum , atque sic porro infinilas habet ex- pressiones , quarum unaquaeque adaequatam circuli naturam ex- plicat; et quamvis exunaquaque harum omnia alia deducereliceat, quae de circulcsciri possunt, id ipsum tamen multo facilius fit ex unaharum, quam ex altera. 6. Sicquoque, qui applicatas cur- varum considerat, multa deducet, quae ad dimensionem harum spectant, sed maiori facilitate, si consideremus tangentes etc. Et ita indicare volui , quo usque hac in disquisitione progressus sum; cuius perfectionem vel, si alicubi erro, emendationem, nec non desideratam definitionem exspecto. Vale. D. 5. lan. 1675.

EPISTOLA LXIV. 329

EPISTOLA LXIV.

Arg. De differenlia intcr ideam veram et adaequalam, quae nulla sit praeler relationem extrinsecam. De aliis brevius. (Hagae m. lan. 1675.)

Nobilissimo ac doctissimo viro *******

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

NOBItlSSIME VIR,

Inter ideam veram et adaequatam nuUam aliain differcn- liam agnosco , quam quod nomen veri respiciat tantummodo con- venientiam ideae cum suo ideato, nomen adaequati autem naturara ideae in se ipsa; ita ut revera nulla detur differentia interideam veram et adaequatam praeterrelationem illam extrinsecam. lara autem, ut scire possim, es qua rei idea esmultis omnes subiecti proprietates possint deduci, unicum tantum observo, ut ea rei idea sive definitio causam efficientem exprimat. 2. Exempli gra- tia, ad circuli proprietates investigandas inquiro, an ex hac idea circuli , quod scilicet constat ex infinitis rectangulis , possim om- nes eius proprietates deducere; inquiro, inquam, an haec idea causam circuli efficientem involvat. Quod quum non fiat , aliam quaero : nempe quod circulus sit spatium , quod describitur a linea, cuius unum punctum est fixum, alterum mobile. Quum haec definitio iam causam efficieutera exprimat, scio me omnes inde posse circuli proprietates deducere etc. 3. Sic quoque quum Deum definio esse ens summe perfectum quumque ea definitio non exprimat causam efficientem (intelligo enim causam efficien- tem tam internam, quam externam), non potero inde omnesDei proprietates expromere; at quidem quum definio Deum esse «(« etc. Vide definit. VI. part. I. ethices.

4. Ceterum de reliquis, nimirum de moiu , quaeque ad Jiie- ?AorfM7n spectant, quia nondum ordiue conscripta sunt, in aliara occasionem reservo.

5. Circaiila, quae ais, quod ille, qiii considerat applieaias curvariim , imilta deducet, quae ad dimensionetn/ earujn spectant, sed maiorifaciUtate considerando tangentes etc. : ego contrarium

330 EPISTOLA LXIV. LXV.

puto , quod etiani consideiando tangentes multa alia diEScilius dc- ducentur, quam considerando ordinatim applicatas; et absolute statuo, quod exquibusdam proprietatibus alicuius rei (quacumque data idea) alia facilius, alia difficilius (quae tamen omnia ad natu- ram illius rei spectant) inveniri possint. Sed hoc tantura obser- vandum existimo , ideara talem esse inquirendam , ex qua omnia elieiqueant, ut supradictura. Orania enim ex aliqua re possibi- lia deducturus, necessario sequitur, ultima prioribus difficiliora fore etc.

E P I S T O L A L X V.

Arg. Quatuor quaestiones de attributis Dei solvendas proponit.

Praestantissimo acutissimoque philosopbo B. d. S.

****** *

Praestantissime vir,

Serio abs te peto , ut dubitationes hic motas solvere tuamque

ad eas responsionem mittere placeat. Sit, rogo, deraoostratio

ea ostensiva, non vero ad impossibile deducens, nura scilicet

primo nos plura de Deo attributa, quam cogitationera extensio-

neraquepossiraus cognoscere? Porro num inde sequatur, creatu-

ras aliis constantes attributis nuliam posseconcipereextcnsionem?

Unde sequeretur tot constituendos esse mundos, quot dantur Dei

attributa. Quantae ex. gr. extensionis noster existeret mundus,

tantae quoque extensionis mundi aliis afifecti attributis essent.

Queraadraodura vero praeter cogitationem non nisi extensionem

percipimus, ita etiam istius mundi creaturae non nisi sui mundi

attributa atque cogitationem perciperent.

2. Secundo, quoniara Dei intellectus tam essentia, quara existentia a nostro differt intellectu, nihil ergo cura nostro com- munehabebit; ac proinde (per ethic. part, 1. propos. 3.) Dci in- tellectus nostri causa esse nequit.

3. Tertio, in schol. prop. 10. part. 1. ethic. ais, nildl in na- tura clarius esse, quam quod unumquodque ens sub aliquo attri- buto debeat concipi (quod optime capio) , et quo plus realitatis aut esse habeat, eoplura ei competant attributa. Hinc sequi vi- detur, darientia, quaetria, quatuor aliaque plura habent attri-

EPISTOLA LXV. LXVL 331

huta, licetex demonstralis colligere licuerit, unumquodque ens (Uiobus laDtum constare attributis, nimirum certo quodam Dei iiltributo ciusdemque attribuU idea.

4. Quarto, eorum, quae a Deo immediate producta sunt, quaeque mediante iuOnita quadam moditicatlone producuntur, oxempla desiderarem. Prioris generis cogilatio ac extensio, po- sterioris vero intellectusin cogitatione, motus in extensione esse videntur.

Haec sunt, quae abs te, siquidem tempus aliquod tibi sit re- liquura , peto. Vale etc! Loudiui d. 25. lulii 1675.

E P I S T O L A LXVI.

Akg. Spinoza respondet ubivis ethices libris tribus primis laudalis, qui in ainici manibus esse debebant.

Doctissimo expertissinioque viro *******

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

EXPERTISSIMK VIR ,

Gaudeo, quod tandera occasio tibi oblata fuerit, ut me tuis literis, mihi semper gratissimis, recreares, quod ut frequenter facias , enixe rogo etc.

2. Ad dubia pergo; etquidem ad priraum dico, mentem hu- raanara illa tanturamodo posse cognitione assequi , quae idea cor- poris actu existentis involvit, vel quod 2x hac ipsa idea polest con- rludi. Nam cuiuscuraque rei potenlia sola eius essentia definitur (per ethices part. 3. prop. 7.), mentis autem essentia (per ethic. part. 3. prop. 13.) in hoc solo consistit, quod sitidea corporis actu existeotis ; ac proinde mentis intelligendi potentia ad ea tantum seextendit, quae haec idea corporis in se continet, vel quae ex eadem sequuntur. 3. Ad haec corporis idea nulla alia Dei attri- buta involvit neque exprirait, quara extensionem et cogitationem. Nam eius ideatura, nerape corpus (per ethic. part. 2. prop. 6.) Deura pro causahabet, quatenus sub attributo extensionis et non quatenus sub ullo alio consideratur; atque adeo (per ethic. part.

332 EPISTOLA LXVl.

1. ax. 6.) haec corporis idea Dei cognitioDem involvit, quatenus tantummodo sub extensionis attributo consideratur. Deinde haec idea quatenus cogitandi modus est, Deura etiam (per eandem prop.) pro causa habet, quatenus res est cogitans, et non quatenus sub alio attributo consideratur; adeoque (per idem axioma) huius ideaeideaDei cognitionem involvit, quatenus sub cogitationis et ndn quatenus sub alio attributo consideratur. 4. Apparet itaque mentem humanam sive corporis humani ideam praeter haec duo nuUa alia Dei attributa involvere, neque exprimere. Ceterum ex his duobus attributis vel eorundem afifectionibus nuUum aliud Dei attributum (per ethic. part. 1. prop. 10.) concludi , neque concipi potest. Atque adeo concludo , mentem humanam nullum Dci attributum praeter haec posse cognitione assequi , ut fuit proposi- tum. Quod autem addis: an ergo tot mundi constituendi sunt, quod dantur attributa? vide schol. prop. 7. ethices part. 2. 5. Posset praeterea haec propositio facilius demonstrari, dedu- cendo rem ad absurdum ; quod quidem denioustrandi genus, quando propositio negativa est , prae altero eligere soleo , quia cum natura similium magis convenit. Sed quia positivum tantum- modo petis, ad alterum transeo, quod est, an id possit ab alio produci, in quo tam essentia, quam existentia discrepat; nam qaae ab invicem ita dififerunt, nihil commune habere videntur. Sed quum omnia singularia praeter illa , quae a suis similibus pro- ducuntur, differant a suis causis tam essentia quam existentia, nullam hic dubitandi rationem video.

G. Quo autem ego sensu intelligam, quod Deus sit causa effi- ciens rerum , tam essentiae quam existentiae , credo me satis ex- plicuisse in schol. et coroll. prop. 25. ethic. part. 1.

7. Axioma scholii prop. 10. part. 1., ut in fine eiusdem scholii innui, formamus ex idea, quam habemus entis absolute infiniti, et non exeo, quod dentur aut possint dari entia, quae tria , quatuor etc. attributa habeant.

8. Denique exempla, quae petis, primi generis sunt in cogi- tatione intellectus absolute infinitus , in extensione autem motus etquies; secundi autem facies totius universi, quae quamvis in- finitis modis variet, manet tamen semper eadem, de quo vide schol. lemmatis 7. ante prop. 14. ethic. part. 2.

EPISTOLA LXVI. LXVH. 333

9. His, virpraestantissime, ad tuas noslrique aniici obieclio- nes respondisse lue crcdo. Si tamen scrupulum adhuc remanere existimas, rogo, ut mihi significare non graveris, ut eura etiani, sipossim, evellam. Vale etc. Hagae Com. d. 29. lulii 1675.

EPISTOLA LXVII.

.\rg. Nova quaestio nuni duo tanlum, an plura sint Dei altributa.

Acutissimo ac doctissimo philo.sopho B. d. S.

-)(■ * -)t -M- *

VlR CLARISSIME ,

Abs te peto demonstratiouem eius, quod dicis; nerape quod auiraa non possit plura attribula Dei, quara extensionem et cogi- tationcm percipere. Quod quidem licet evidenter videara, con- trariura tamen ex schol. prop. 7. part. 2. ethices posse deduci, mihi videtur, forte non aliara ob causam , quam quia sensum huius scholii non satis recte percipio. Constitui ergo , haec qua ratione deducara, exponere, te, vir clarissime , obnixe rogans, ut mihi velis, ubicumque sensum tuum non recte assequor, solita tua huraanitate succurrere. 2. Ea autera sic sese habent. Quod, licet inde colligara, raundum utique unicum esse, id tamen exinde iion minus quoque clarura est, eum ipsum infinitis raodis expres- sura , ac proinde unamquamque lera singularera infinitis modis expressam esse. Unde videtur sequi , quod modificatio iila , quae mentem raeam constituit, ac modificatio illa, quae corpus raeum exprimit, licet una et eadera sit modificatio, ea taraen infinitis niodis sit expressa , uno modo per cogitationem , altero per exten- sionem, tertio per attributura Dei mihi incognituin, atque sic porro in infinitum, quia infinita dantur attributa Dei, et ordo et connexio modificationum videtur esse eadem in omnibus. 3. Hinc iam quaestio oritur: quare mens, quae certam modificationera repraesentat et quae eadem raodificatio non solum extensione , sed infinitis aliis modis est expressa; quare, inquam, tantum modi- ficationera illam per extensionem expressam , hoc pst, corpus hu- manum ct nullam aliam expressionem per alia attributa percipiat?

334 EPISTOLA LXVII. LXVLII. LXIX.

Scd tempus mihi non permiuit, ut ea prolixius prosequar; forte haec dubia omnia crebrioribus meditationibus eximentur. Londini d. 12. Augusti 1675.

E P I S T O L A LXVIII.

Arg. In hoc epistolae fragmento amicum ad elhic. I. 10. et II. 7. schol delegat.

Nobiiissimo ac doctissimo viro *******

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

NOBILISSIME VIR,

Ceterum, ad tuam obiectionem ut respondeam , dico,

quod quamvis unaquaeque res infinitis modis expressa sit in in- finitoDei intellectu, illae tamen infinitae ideae, quibus exprimi- tur, unam eandemque rei singularis mentem constituere nequeunt, sed infinitas; quandoquidem unaquaeque harum infinitarura idearum nullam connexionem cum invicem habent, ut in eodem scholio propositionis 7. ethic. part. 2. explicui et ex prop. 10. part. 1. patet. Ad haec si aliquantulum attendas, nihil difficultatis superesse videbis etc.

Hagae d. 18. Augusti 1675.

EP I S T O L A LXIX.

Arg. Auctor cupit erudiri, quomodo loci quidam epistolae de infinito (i. e. 2'J.) bint intelligendi.

Acutissimo atque doctissimo philosopho B. d. S.

-)(-■)(■ -X- * -!f VlR CLARISSIME,

Primo difficulter admodum concipere queo , qui a priori

corporum existentia demonstretur, quae motus et figuras habent ; quum in extensione absolute rem considerando uil tale occurrat. Secundo erudiri abs te vellem , quomodo intelligendum sit, cuius meministi epistola de infinito *) his verbis : Nec tamen con- cludwit, talia omnem numerum supera7'e ex partium muiti-

*) Provocat ad epist. 29., ubi verba citata J. 12. legunlur.

EPISTOLA LXIX. LXX. 335

tudine. Nam revera onines malhematici mihi videnlur circa talia inlinita semper dcmonstrarc , quod partium numerus sit lam niagnus, ut omneni assignabilem numerum supcrenl, et in exem- plo de duobus circulis ibidem allato non hoc ipsum deciarare vi- deris, quod tamen susceperas. Ibi enim tantum ostcndis '), quod non hoc ipsum concludunt ex nimia spatii interpositi magnitu- dine et qiiod eius maximum et minimum non habeamtis ; sed non demonstras, prout volebas, quod id non concludant expar- tium niultitudine etc. D. 2. Maiil676.

EPISTOLA LXX.

Ar6. Spinoza sententiam suam de infiuito explanat.

Nobilissimo atque doctissinio viro ******

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

NOBILISSIMK VIR,

Quod in epistola de infinito dixi-), quod partium infinitatem cx earum multitudine non concludant, hinc patet, quod, si ea es earum multitudine concluderetur, non possemus maiorem par- tium multitudinem concipere , sed earum multitudo , quavis data, deberet esse maior; quod falsum est. Nam in toto spatio inter duos cjrculos diversa centra habentes dupio maiorem partium multitudinem concipimus, quam in eiusdem dimidio, et tamen partium numerus, tamdimidii, quam totius spatii omniassigna- bili numero maior est. '2. Porro ex extcnsione , ut eam Cartesius concipit, molem scilicet quiescentem, corporum existentiam de- monstrare non tantuni difficile, ut ais, sed omnino impossibile est. Materia enim quiescens, quantura in se est, in sua quiete perseverabit, nec ad motum concitabitur, nisi a causa potentiori Citerna; et hac de causa non dubitavi olimaffirmare, rerum na- turalium principia Cartesiana inutilia esse , ne dicam absurda. Hagae d. 5. Maii 1676.

l) Vid. eiusdem epist. §. 13. 2; Vid. epist. 29. §. 12.

336 EPISTOLA LXXl.

EPISTOLA LXXI.

Arg. Doceri desiderat, quomodo ex conceptu extensionis secundum Spinozae meditaliones rerum varietas a priori possit ostendi.

Acutissimo doctissimoque philosopho B. d. S.

*■)(■*-)(■ -X- -)(- -)(■

DOCTISSIME VIK,

Velim , ut hac in re mihi gratificeris indicaodo , qui ex con- ceptu extensionis secundum tuas meditationes varietas rerura a priori possit ostendi , quandoquidem meministi opinionis Cartesii, in qua Cartesius statuit, se eam ex extensione nullo alio modo de- ducere posse , quam supponendo , motu a Deo excitato hoc ef- fectum fuisse in extensione. Deducit ergo iuxta meam opinionem corporum existentiam non ex quiescente materia , nisi forte sup- positionem motoris Dei pro nihilo haberes; quandoquidem , qui illud ex essentia Dei a priori necessario sequidebeat, abs te non sit ostensum; id quod Cartesius ostensurus captum humanum superare credebat. 2. Quare a tehancrem requiro, sciensbene, te alias cogitationes habere , nisi alia sontica subsit forte causa, quare illud hactenus manifestum facere nolueris; et si hoc, dc quo non dubito, non opus fuisset, tale quid obscure indicares. Sed certo tibi persuasum habeas, quod sive candide mihi aliquid iudices, sive celes, meus tamen erga te affectus immufalus maneat.

3. Rationes tamen , cur illud specialiter desiderem , bae sunt, quod in mathematicis semper observarim , quod nos ex quavis re in se considerata, hoc est, ex definitione cuiusque rei, unicam saltem proprietatem deducere valeamus; quod si autem plures proprietates desideremus , necesse esse, ut rem definitam adalia referamus: tunc siquidem ex coniunctione definitionum harum rerum novae proprietates resuUant. 4. Ex. gr. si circuli periphc- riam considerem solam, nihil aliud concludere potero, quam quod ubique sibi similis sive uniformis existat, qua quidem pro- prietate ab omnibus aliis curvis esseutialiter differt, nec ullas alias unquam potero deducere. Yerum si ad alia referam , nimirum ad radios ex centro dcductos, ad duas lineas sese intersecantes aut plures quoque, plurcs utique hinc proprietates deducere valebo;

EPlSTOL.l LXXI. LXXIL 387

quac quiilera aliquo niodo videiitur adversari prop. 16. ethices, quae praecipua fere est primi libri tui tractatus, in qua tanquam notum assumitur , posse ex data cuiuscumque rei definitione plu- res proprietates deduci. Quod niihi videtur impossibile, si non ad alia referamus rem definitam; id quod porro effecit, ut non possim videre, qua ratione ex attributo aliquo solo considerato, ex. gr. exteusione infinita , corporum varietas exsurgere possit; vel si existimas, hoc quoque non posse concludi ex unico solo con- siderato, sed omnibus simul sumptis, vellem hoc edoceri abs te, et qua ratione hoc concipiendum foret. Vale etc. Parisiis d. 23. lun. 1676.

E P I S T O L A LXXII.

Arg. SpJDOza explicat rem quaesitam. De Huelii libro et novis invenlis, quae ad refraclionem pertinent.

Nobilissimo atque doctis.^simo viro *******

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

NOBILISSIME VIR ,

Quod petis, an ex solo extensionSs conceptu rerum varietas a priori possit demonstrari , credo me iam satis clare ostendisse , id impossibile esse; ideoque materiam a Cartesio male definiri per extensionem ; sed eam necessario debere explicari per attributum, quod aeternam et infinitam essentiam exprimat. Sed de his forsan aliquando, si vita suppetit, clarius tecum agam. Nam huc us- que nihil de his ordine disponere mihi licuit.

2. Quod autem addis, nos ex definitione caiusque rei in se consideratae unicam tantum proprietatem deducere valere , locum forsan habet in rebus simplicissiniis , vel entibus rationis (ad quae figuras etiam refero) , at non in realibus. Nam ex hoc solo , quod Deum definio esse ens, ad cuius essentiam pertinet existentia, plures eius proprietates concludo : nempe quod necessario exislit, quod sit unicus , immutabilis, infinilus etc, et ad hunc modum plura alia exempla adferre possem , quae impraesentiarum omitto.

3. Denique rogo, ut inquiras, an tractatus D. Huet (nempe

Spinosa II. 22

338 EPISTOLA LXXII. LXXIU.

contra tractatuin theologico-politicum) , de quo antea scripsisti, lucem iam viderit '), et an niihi exemplar transmittere poteris ; de- inde an iam noveris, quaenam ea sint, quae de refractione ooviter inventa sint. Hisce vale , nobilissime vir , et amare perge etc. Hagae Com. d. 15. lulii 1676,

E P I S T O L A LXXIII.

Arg. Alb. Burgh se ad ecclesiam catholicam Iransiisse nunliat, et Spi- nozam doclorem ut exemplum sequatur adhortalur multis de eccle- siae catholicae praestantia argumentis allatis.

Doctissimo et acutissimo viro B. d. S,

ALBERTUS BURGH

s. p.

Promisi tibi scribere ex patria discedens, nimirum si quid digni mihi in itinere occurreret. Haec autem occasio quum mihi data sit, maximique quidem momenti, debitum meum persolvo , tibi significans, me per infinitam Dei misericordiam in ecclesiam ca- tholicam reductum, eiusdemque membrum effectum esse ; quod quomodo acciderit ex scripto, quod clarissimo expertissimoque viro D. Craeneno, professori Leidensi ^) , misi, particularius in- telligere tibi licebit ; iamque hinc , ad tuam quae spectant utilita- tem, brevibus subiungam.

2, Quo magis te antea aliquando prae subtilitate et acumine tui ingenii admiratus sum, eo magis te nunc defleo etdeploro; quoniam, homo quum sis ingeniosissimus et praeclaris dotibus mentem a Deo ornatam nactus, veritatisque amans, imo avidus sis, te tamen a misero et superbissimo illo spirituum scelestorum principe circumduci et decipi patiaris, Tota enim tua philosophia quid est, nisi mera illusio et chymaera? Et tamen non solum illi tranquillitatem mentis tuae in hac vita, sed et salutem aeternam animae tuae committis. 3. Vide quam misero omnia tua ionitan- tur fundamento. Te veram philosophiam demum invenisse prae-

1) Petri Duiiielis Htiitii liber ,,de concordia rationis et fidei" prod- iit Cadomi et Parisiis 1692. 4.

2) Theodor. Craanen, philos. et medic. prof. universitatis Lugdu- uensis, gravissimus Gartesianae philosophiae defensor, mori. a. 1688.

EIMSTOLA LXXllI. 339

sumis. Quomodo scis, tuara philosophiam optimam esse inter iilas omnes, quae uuquam in mundo doctae fuerunt, etiamnum docentur , aul unquam in posterum docebuntur? An , ut de exco- gitatione futurarum taceam, omnes iliasphiiosophiastamantiquas, quam novas, quae hic et in ludia et ubique per totum terrarum orbem docenlur, examinasti? Et quamvis iilas rite examinaveris, quomodo scis te optimam elegisse? 4. Dices: mea philosophia rationi rectae congrua est; celerae eidem repugnant. Sed omnes rcliqui philosophi praeter tuos discipulos a te dissentiunt, ac eo- dem iure idem, quod tu de tua, ipsi de se suaque philosophia praedicant, leque, sicut tu illos, falsitatis errorisque arguunt. Manifestum igitur est, a te, ut veritas tuae philosophiae eluceat, proponendas esse rationes, quae reliquis philosophiis non sunt communes, sed soli tuae applicari possint; aut tuam philoso- phiam aeque incertam et nugatoriam esse, ac alias reliquas, faten- dum est.

5. lam autem me ad librum tuum, cui titulum istum impium praetixisti, restringens*), confundensque philosophiam tuam cum tua Iheologia, quoniam tu ipse illas revera confundis, quamvis astutia diabolica unara ab altera separatam esse et diversaprincipia habere, statuere obtendas, sic ulterius pergo.

6. Dices itaque forsan : Alii sacrara scripturam toties nonlege- runt, quam ego, et exilla ipsa s. scriptura, cuius agnitio auctori- tatis differentiam inter Christianos et reliquos totius mundi popu- los constituit, probo mea placita. Sed quomodo? Applicando textus claros obscurioribus s. scripturam explico et ex illa mea interpretatione dogmata mea compono, vel iam antea in cerebro raeo conflata confirmo. 7. Sed obsecro , ut reflectas serio ad hoc, quod dicis ! Quoraodo enim scis te bene dictam istani applicatio- iiem facere , et deinde istam applicationem rite factam interpreta- tioni s. scripturae suflBcientem esse , sicque te bene eiusdem s. scripturae interpretationem instituere , praesertim quum Catholici dicant et verissimumsit, verbum Dei universum non esse scriptis tradilum , et sic s. scripturam per s. scripturam solani non posse explicari, non dicam ab uno homine, sed ne quidem ab ipsa eccle-

*) Traclalus theologico-politici rationem habet, inprimis cap.H.ell5.

2%*

340 EPISTOLA LXXIII.

sia, quae sola est s. scrlplurae interpres? Traditiones enim apo- stolicae etiam consulendae sunt , quod ex ipsa s. scriptura et san- ctorum patrum testiraonio probatur, nec non rationi rectae pariter ac experientiae consentaneum est. Atque ita falslssimum quum sit tuum principium et in exitium ducens; ubi tota tua doctrina huic falso fundamento innixa et superaedificata remanebit?

8. Sic igitur, si in Christum crucifixum credis, agnosce pessi- mam tuam haeresin , resipiscas a perversioDe tuae naturae et cum ecclesia reconciliator.

9. Quid enim alio modo tua probas, quam omnes haeretici, qui unquam ex ecclesia Dei exierunt, eliamnum exeunt, aut un- quam in posterum eiibunt, fecerunt, faciunt aut facient? Omnes enim, sicut et tu, eodera principio, sciiicet sola s. scriptura ad sua dogmata conflanda et stabilienda utuntur.

10. Neque tibi abblandiatur, quod forte Calvinistae seu Refor- matidicti, neque Lutherani, neque Mennonitae, neque Sociniani etc. tuam doctrinam refellere possint. Omnes enim isti , ut iam dictum est, aeque miseri sunt, ac tu es, et pariter tecura in umbra mortis sedent.

11. Si vero in Christum non credis, miseriores, quam effari possum. Remedium tamen facile est. Resipisce enim a peccatis tuis, animadvertens arrogantiam exitialem raiseri et insani tui ratiocinii. In Christum non credis. Quare? Dices: quia prin- cipiis meis doctrina et vita Christi , nec non Christianorum de ipso Christo doctrina meae doctrinae minime convenit. Sed iterum dico: tunc te maiorera cogitare audes omnibus iis, qui unquam in civitate vel ecclesia Dei surrexerunt, patriarchis, prophetis, apostolis, martyribus, doctoribus, confessoribus et virginibus sanctis innumeris, irao per blaspheraiara ipso dominoIesuChristo. 12. Tuoeiilis solus doctrina, vivendimodo, in omnibus denique antecellis? Tune miser homuncio, vilis terrae vermiculus, imo cinis , vermium esca , te ipsura incarnatae sapientiae infinitae aeterni patris blaspheraia ineffabili praeferre gesties? Tune solus prudentiorem et raaiorera te ipsum reputabis omnibus iis , qui ua- qnam ab initio mundi in ecclesia Dei fuerunt etin Christum ven- turum aut iara ventum crediderunt, aut etiaranum credunt? Quo

EPISTOLA LXXIII. 341

fiindamento innilitur haec tua temeraria, insana, deplorabilis et exsecranda arrogantia?

13. Negas Chrislum filium Dei vivi, verbum aelernae sapien- tiae patris, manifestatiim in carne et pro genere humano passum et crucifixum esse. Quare? Quia principiis tuis illud onine non respondet. Sed ultra quod probalum iara sit, te vera principia Donhabere, sedfalsa, temeraria, absurda, nunc plus dico, ni- mirum quod, etiamsi veris principiis innixus fueris et iisdem omnia superstrueres,nihilo magis tamenpereademillaomnia.quae inmundosunt, evenerunt aut eveniunt, explicare posses, neque audacter asserere tibi liceret, quum aliquid ipsis principiis videtur repugnare, illud idcirco revera impossibile esse aut falsum. 14. Quam plurima enim sunt, imo innumera, quae, si aliquid certi cognosci datur iu rebus naturalibus , explicare tamen minirae poteris; sed neque quidem apparentem talium phaenomenorum contradictionem cum reliquorum tuis explicationibus a te pro cer- tissimis habitis auferre. NuIIum penitus ex tuis principiis expli- cabiseorum, quae in fascinatione etpraecantationibus verborum certorum sola pronuntiatioue, aut simplici illorum, aut characte- rum in quacuraque materia expressorum gestatione efSciuntur, nec non phaenomenorum stupendorum a daemoniis obsessorum, quorum omnium ego ipse varia exempla vidi, et innumerorum talium certissima testimonia quam plurium personarum fide di- gnissimarum et uno ore loquentium intellexi. 15. Quid poteris iudicare de rerum omnium essentiis, concesso, quod ideae aliquae, quas in mente habes, rerum istarum essentiis, quarum ideae sunt adaequatae, conveniant, quum securus nunquam esse possis, an omnium rerum creatarum ideae in mente humana habeantur natu- raliter , an vero multae, si non omnes in eadem produci possint et revera producantur ab obiectis externis , ac etiam per suggestio- nem spirituum bonorum malorumve divinamque revelationem evidentem? 16. Quomodo itaque non consulens aliorum homi- num testimonia et rerum experientiam, ne iam dicara de subii- ciendo tuo iudicio oranipotentiae divinae, ex tuis principiis defi- nire praecise poteris stabilireque pro certo exi^tentiam actualem aut non existentiam, possibilitateni aut impossibilitatem existendi harum ex. gr. sequeatium rerum (scilicet illas vel dari actualiter

342 EPISTOLA L XXIII.

vel non dari, aut posse dari vel non posse dari in rerum natura), uti sunt: virga probatoria ad detegendum metalla et aquas subter- raneas, lapis, quem quaerunt alcbymistae , potentia verborum et characterum, apparitiones spirituum variorum tam bonorum, quam malorum, eorundemque potentia, scientia et occupatio, re- praesentatio plantarum et florum in phiala vitrea post illarumcom- bustionem, Syrenes, homunculi in mineris saepius sese, ut fertur, ostendentes , antipathiae et sympathiae rerum quam plurimarum, impenetrabilitas corporis humani etc? l7.Nihilprorsus,mi philo- sophe, etiarasi millies subtiiiore et acutiore, quam polles, ingenio praevaleres, horum dictorum poteris determinare ; et si soli intel- lectui tuo in hisce et similibus diiudicandis confidis, certe eodem modo iam cogitas de illis, quae tibi incognita aut incoraperta sunt, ac proinde impossibilia habentur. Sed revera incerta tantuni, donec testiraonio quam plurium fide dignorum testium convictus fueris, deberent videri; sicut lulius Caesar, uti mihi imaginor, iudicaturus fuisset, aliquo ipsi dicente: pulvis aliquis componi potest et posterioribus saeculis coramunis reddetur, cuius potentia tam erit efficax , utcastella, civitates integras, imo raontes ipsos in aera prosilire faciat, et in quovis loco conciusus, subito post ac- censionem suam se mirum in modum dilatans, omne, quod actio- nera eius irapedit, disrumpat. Hoc enira lulius Caesar nullo modo credidisset, sed plenis cachinnis irrisisset hunchorainera, utpote volentem ipsi persuadere rera iudicio ipsius ac experientiae suraraaeque scientiae railitari contrariara.

18. Sed in viam redeamus. Si haec praedicta igitur non co- gnoscis, neque diiudieare potes; quid superbia diabolica tumidus miser homo iudicabis temerario de raysteriis tremendis vitae et passionis Christi, quae ipsi Catholici docentes incomprehensibilia praedicant? Quid porro insanies, nugatorie et futiliter garriendo de miraculis innumeris et signis, quae post Christum apostoli et discipuli eius, et deinceps aliquot millia sanctorum in testimonium et confirmationem veritatis fidei catholicae per omnipotentem Dei virtutem ediderunt, ac quae per eandemDei omnipoteQtem mise- ricordiam et bonitatem etiamnum diebus nostris sine numero per totum terrarum orbem fiunt? Et si hisce contradicere non potes, ut certe minime poteris, quid plus obstrepis? Manumdaetre-

EPISTOLA Lxxni. 343

sipisce ab crroribus et a peccatis tuis ; huiuilitatem indue et re- generator.

19. Verum praeterea ad veritatem facti , sicut revera est fun- damentum religionis Christianae, descendere libet. Quomodo audebis negare , si recte attendas , efficaciam consensus tot myri- adumhominum, quorum aliquot millia doctrina, eruditione et vera subtili soiiditate vitaequc perfectione te mullis parasangis an- tecelluere ac antecellunt, qui omnes unanimiter et uno ore affir- mant, Christum Blium Dei vivi incarnatura esse passum et cruci- fixum, mortuumque esse pro peccatis generis humani, resurrexisse, transfiguratum esse, regnare in coelis cum patre aeterno in uni- tate spiritus sancti Deum, et reliqua, quae huc spectant, ab eodem domino lesu , et in noraine eius postea ab apostolis reliquisque sanctis per virtutem divinam et omnipotentem miracula innumera captum humanum non tantura excedentia, sed et sensui communi repugnantia in ecclesia Dei facta fuisse (quorumque in hunc diem usque indicia materialia innumera et longe lateque per orbem ter- rarum diffusa visibilia signa supersunt), ac etiamnum fieri? 20. An non eodem modo liceret mihi negare, Romanos antiquos unquam in mundo fuisse, imperatoremque lulium Caesarem op- pressa reipublicae libertate illorum regimen in monarchiam mu- tasse , nihil videlicet curanti tot monumenta omnibus obvia , quae de Romanorum potentia nobis tempus reliquit, nec non contra testimonium gravissimorum illorum auctorum, qui unquam histo- rias Romanae reipublicae et monarchiae, particulariter ibi plurima de lulio Caesare narrantes, conscripsere, et iudicium tot hominum millium, qui aut dicta monumenta ipsi viderunt, autiis (utpote quae ab innumeris existere affirmantur) pariter , ac dictis historiis fidem unquam adhibuerunt, acetiamnum adhibent; hoc cum fun- damento, nimirum quod hac nocte praeterita somniassem, monu- menta, quae de Romanis restant, non esse res actuales, sed meras illusiones ; similiter et illa, quae de Romanis dicuntur, paria esse cum iis, quae libri isti, quos Romansios vocant, deAmadiis, de Galliis et similibus heroibus pueriliter narrant; nec non lulium Caesarem, aut unquam in mundo fuisse , aut si exstitit, hominem fuisse Atrabilarium , qui non revera Romanorum libertatem con- culcavit, se ipsum super maiestatis imperatoriae thronum erigens;

344 EPISTOLA LXXIll.

sedad credendum, se haec magna perfecisse, sua propria stulta imaginatione , vel amicorum ipsi blandientium persuasione indu- ctus fuit? 21. Annon prorsus eodem modo liceret mihi negare, regaum Chinae a Tartaris occupatum, Constantinopolin sedem imperii Turcarum esse et similia innumera? Verum an ullus me haec negantem mentis habere compotem, ac insaniae deplorandae excusaret? Quoniam omnia haec communi aliquot millium homi- num consensuinnituntur, ac idcirco eorum certitudo est eviden- tissima, quia impossibile est , ut omnes talia, imo quam plurima alia asserentes , se ipsos fefellerint , aut fallere alios voluerint per tot saeculorum , imo in quam plurimisa primis mundi annis, us- que in hunc diem successionem.

22- Considera secundo ecclesiam Dei ab initio mundi ad hunc usque diem non iuterrupta successione propagatam , immotam ac solidam persistere; quum omnes aliae religiones paganae aut hae- reticae initium saltem postea, si non et iam finem habuerint, idem- que de regnorum monarchiis et philosophorum quorumvis opinio- nibus dici debeat.

23 . Considera deinde tertio ecclesiam Dei per adventum Chri- sti in carne a cultu veteris ad novi testamenti cultum redactam , et ab ipso Christo fUio Dei vivi fundatam, propagatam deinceps fuisse ab apostolis et eorum discipulis et successoribus , hominibus se- cundummundum indoctis, qui tamen philosophos omnes confu- derunt, quamvis doctrinam Cbristianam, quae sensui communi repugnat et omne humanum ratiocinium excedit et transcendit, docuerint; hominibus secundum mundum abiectis, vilibus et ignobilibus, quos non adiuvit potentia regum aut principum terre- norum, sed qui e contra ab iisdem onini tribulatione persecuti et reliquas mundi adversitates perpessi sunt, quorumque opus, quo magis potentissimi imperatores Romani illud impedire, irao oppri- mere nitebantur, quot poterant Christianos omnis generis marty- rio interflcientes , tanto plus incrementi cepit; atque hoc pacto brevi temporis spatio per totum terrarum orbem difiFusam esse Christi ecclesiam , ac tandem ad fidem Christianara conversis ipso Romano imperatore et regibus principibusque Europae in illam potentiae vastitatem excrevisse hierarchiara ecclesiasticam , sicut illam hodie admirari licet; idque omne effectum per caritatem,

E1'IST0LA LXXIII. 345

mansuetudinem, palientiam, nduciara in Deo et reliquas Ghrislia- uas virtutes (non armorum strepitu , exercituum numerosorum vi et devastatioue regionum, sicuti principes mundani liraites suos exlendunt), nihil adversus ecclesiam praevalentibus inferi portis, ut ei promisit Christus. 24. Hic etiam perpende terribile et inef- fabiliterseverumsupplicium, quo ludaei ad uitimum miseriae et calamitatis gradum depressi sunt, quia Christum cruciflgendi au- ctores fuerunt. Percurre, volve ac revolve omnium temporum hi- storias, et nihil simile quid in alia quavis societate accidisse , ne per somnium quidem , iliic invenies.

25. Animadverte quarto in essentia catholicae ecclesiae in- cludi , et revera eiusdem ecclesiae inseparabiles esse proprietates, nimirum ajitiquitatem, qua succedens in locum religionisludaicae, quae tunc temporis vera erat, initium suum a Christo ante sexde- cim et dimidium saecula numerat, et per quam nunquam interru- ptae successionis suorum pastorum seriem ducit, quaque fit, ut iila sola libros sacros divinosque puros et incorruptos una cum traditione verbi Dei non scripti aeque certa ac immaculata possi- deat; immutabilitaterji , qua doctrina eius et administratio sacra- mentorum, prout ab ipso Christo et apostolis stafuta est, inviolata, atque, uticonvenit, in suo vigore conservatur; infallibilitatem, qua omnia ad fidem pertinentia summa cum auctoritate, securitate et veritate determinat et decidit , secundum potestatem ipsi a Chri- sto hunc in finem largitam, et spiritus sancti , cuius ecclesia sponsa est , directionem ; ij^efoi^jjiabilitatem , qua corrumpi et falli fal- lereque quum non possit, nunquam egere constat; ujiitatem, qua omnia eius membra idem credunt, idem quoad fidem docent, unum idemque altare et omniasacramenta communia habent, ac tandem in unum eundemque finem conspirant , sibi mutuo obe- dientia ; nullius ajiimae, sub quocumque demum praetextu, ab ipsa separabilitatejji , quin simul incurrat aeternam damnationem, nisi ante mortem eidem iterum per poenitentiam fuerit unita , qua patet, omnes haereses ex illa exiisse , dura illa semper sibi eadem constans et stabiliter firma , utpote petrae inaedificata , permanet; extensionem vastissimajji , qua per totum mundum sese , idque visibiliter, diffundit, quod de nulla alia societate schismatica aut haeretica aut pagana , neque de ullo politico regimine aut philoso-

346 EPISTOLA LXXIII.

phica doctrina asseri potest, sicuti nec ulla ex dictis proprielatibus ecclesiae calholicae ulli alii societati convenit aut convenire potest; ac lAndem perpetuitatem usque adfinejnmundi, de qua securam ipsam reddidit ipsa via, veritas et vita, quamque experientia omnium dictarum proprietatum , similiter ipsi ab eodem Christo per spiritum sanctum promissarum ac datarum, manifeste etiam demonstrat.

26. Collige quinto, ordinem admirabilem, quo dirigitur ac gubernatur ecclesia, tantae molis corpus, indicare manifeste, illam admodum particulariter aDei providentiadependere, et a spi- ritusancto mirabiliter disponi, protegi ac dirigi eius administra- tionem; sicut harnionia, quae in cunctis rebus huius universi perspicitur, oranipotentiam, sapientiam et providentiam infini- tam, quae omnia creavit et etiamnum conservat, indigitat. In nulla enim alia societate talis ordo , tam pulcher et strictus et sine interruptione servatur.

27. Cogita sexto, Catholicos, ultra quod innumeri utriusque sexus (quorum adhuc hodie multi supersunt , aliquos ipsemet vidi et non) admirabiliter et sanctissime vixerint et per virtutem Dei omnipotentem in nomine adorando lesu Christi multa miracula fecerint, nec non quotidie adhuc fiant conversiones momentaneae quam plurimorum a pessima ad meliorem vere Christianam et san- ctam vitam , universos in genere , quo sanctiores et perfectiores, eo humiliores esse, seque magis indignos reputare et aliis cedere laudem sanctioris vitae; peccatores autem vel maximos semper nihilo minus respectum debitum in sacra retinere , confiteri suam propriam malignitatem , accusare propria vitia et imperfectiones, et ab illis velle liberari et sic emendari : ita ut possit dici , perfe- ctissimum haereticum aut philosophum, qui unquam fuit, vix inter imperfectissimos Catholicos mereri ut consideretur. Ex quibus etiam liquet et evidentissime sequitur, doctrinam catholi- cam sapientissimam et profunditate admirabilem esse , uno verbo, omnes reliquas doctrinas huius mundi antecellere ; siquidem ho- mines meliores ceteris alius cuiusvis societatis efficiat, illosque viam securam ad tranquillitatem mentis in hac vita et salutem ani- mae aeternam post eandem consequendam doceat ac tradat.

28. Septimo reQeete serio ad multorum haereticorum obstina-

EPISTOLA LXXIH. 347

lione induralorum ct gravissiiuorum philosophorum confessioncm publicam, uimirum quod post receptam ab ipsis fidem catholicam demum viderint cognoveriutque, se aotea miseros, caecos, igno- rantcs, imo stultos et insanos fuisse, dum prae superbia tumidi etarrogantiae vcnto inflati, se supra ceteros doctrinae, eruditio- nis et vitae perfectione longe evectos esse sibi faiso persuadebaut; et quorum deinde aliqui vitam sanctissime traduxerunt et innu- merorum miraculorum memoriam post se reliquerunt, alii mar- tyvio alacriter et summo cura iubilo obviam ierunt ; nonnuUi etiam, inter quos divus Augustinus, sublilissimi , profundissimi, sa- pientissimi ac proinde utilissimi ecclesiae doctores, imo sicut co- lumnae, effectisunt.

29. Et reflecte tandem ultimo ad miserrimam et inquietam vitam atheorum , quamvis prae se ferant aliquando magnam men- tis hilaritatem, et iucunde ac cum summa interna animi pace vitam fraducere velint videri; praecipue vero infelicissimam et horren- dam eorundem mortem intuere, quorum aliqua exempla ipsemet vidi, quam plurima, imo innumera ex relatione aliorum et ex hi- storia aeque certo scio; et disce horum exemplo in tempore sapere.

30. Atque sic igitur vides, aut saltem te videre spero , quara temerarie te ipsum committas opinionibus tui cerebri (si enim Christus verus Deus est et homo simul , ut certissimum est, vide, quo redactus sis; perseverans enim in tuis abominandis erroribus et gravissimis peccatis , quid aliud tibi exspeclare licet , quam da- mnalionem aeternam? quod quam horrendum sit ipse recogites); quam parum argumenti habeas irridendi totum mundum praeter tuos miseros adoratores; quam slulte superbus et inflatus evadas cogifatione excellentiae tui ingenii et admiratione vanissimae, imo falsissimae et impiissimae tuae doctrinae; quam turpiter te ipsum miseriorem facias ipsis bestiis , tollendo tibi ipsi libertatem volun- tatis, quam tamen, si revera non experireris neque agnosceres, quomodo tibi posses illudere, cogitando tua esse summa Inude, imo et exactissima imitatione digna?

31. Si nolis (quod absit cogitare), ut Deus tui misereatur aut proximus tuus, tu ipsemet saltem miserere tui ipsius miseriae, qua miseriorem te ipsum , quam nunc es, aut minus miserum, quam siilacontiDuaveris, futuruses, studes efficere.

348 EPISTOLA LXXIH.

33. Resipisce , homo philosophe , agDosce stultiliam tuam sa- pientemetsapieatiam tuam insanam; ex superbodevenito humilis, et sanatus eris. Adora Christum in sanclissima trinitate, ut dignetur misereri tuae miseriae, et excipiet te. Lege sanctos pa- tres et doctores ecclesiae , et icstruent te de iis, quae tibi facienda sunt, utnepereas, sed habeas vitam aeternam, Consule catho- licos homines fidem suam profunde edoctos etbonae vitae, et tibi muita dicent, quae nunquam scivisti et quibus obstupesces.

33. Atque ego quidem hanc epistolam tibi perscripsi cum in- tentione vere Christiana , primo ut cognoscas amorem, quem erga te, quamvis gentilem, habeo; acdeinde, utrogaremte, ne per- severes alios etiam pervertere.

34. Concludam sic igitur: Deus animam luam vult ab aeterna damnatione eripere, modo tu velis. Ne dubites domino obedire, qui de vocavil tam saepe per alios , iam iterum et forte ultima vice te vocat per me, qui, graliam hanc ab ineffabili ipsius Dei miseri- cordia consecutus, eandem tibi ex toto animo precor. Ne renuas. Si enim iam non auscultes Deum te vocantem, ipsius Domini ira contra te accendetur, et periculum est, ne ab eius misericordia infinita derelinquaris, et iustitiae divinae omnia in ira consumentis misera evadas victima. Quod omnipotens Deus avertat ad maio- rera nominis sui gloriam et animae tuae salutem , nec non in mul- torum infelicissimorum tui idololatrarum salutiferum et sequen- dum exemplum, per dominum et salvatorem nostrum lesum Chri- stum , qui cum aeterno patre vivit et regnat in unitate spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

riorentiae III. Non. Sept. cia la clxxv.

EPISTOLA LXXIV. 349

E P I S T O L A LXXrV.

Arg. Spinoza dolet discipuli casiiin ciusquc argumcnta refutat. (Ilagae Com. a. 1675. cxeunte.)

iNobilissimo iuveni Aiberto Burgh

B. D. S.

S. D.

Responsio ad prnecedentem.

Quod ab aliis mihl relatum credere vix potueram , ex tuis tan- dem literis intellexi; nimirum te non tantum Romanae ecclesiae membrum efTectum, utais, sed et eius acerrimum propugnatorera esse, iamque maledicere et petulanter in tuos adversarios debac- chari didicisse. Ad easdem nihil respondere proposueram , cer- tus tibi raagis opus esse temporis usu , quara ratione , ut ad te tuosque restituaris; ut iara taceara alias causas, quas tu olim probasti, quando de Stenonio (cuius nunc vestigia sequeris)serrao inter nos fuit. *) Sed araici quidam, qui ex egregia tua indole magnam spem mecura conceperant, rae suramopere rogarunt, ne amici officio decssem et id polius cogitarem , quod nuper fueris, quam quod nunc sis et alia huiusmodi ; quibus tandem adductus sura haec pauca tidi scribere , enixe rogans , ut eadem aequo ani- mo legere digneris.

2. Neque hic sacerdotura et pontificura vitia , ut ecclesiae Ro- manae adversarii solent, narrabo, quo te ab iisdem avertara. Solentenim haec saepe raalo ex affectu vulgari, et raagis ad irritan- dura, quam ad docendura adduci. Imo concedara in Romana plures reperiri raagnae eruditionis viros et probatae vitae , quam in aiia quacuraque ecclesia Christiana : plures enira huius eccle- siae raembra quura sint, plures etiam cuiuscumque conditionis viri in eadera reperiuntur. 3. Hoc tamen negare minime poteris, nisi forte cura ratione raeraoriara etiam araisisti , in quacumque ecclesia plures dari viros honestissimos , qui Deura iustitia et caritate colunt. Plures enira huius generis inter Lutheranos,

*) Nicol. Steno, Hafniae nat. a. 1638., Florentiae a.l669. ad ecclesiara Catholicam transiit, et inde ab hoc lempore conlra Refofmalores plurcs edidil libros. Mortuus a. 1S86.

350 LiPlSTOLA LXXIV.

Reformatos , Menaonitas et Enthusiastas noviuius ; et, ut alios taceam, parentes tuos nosti, qui tempore ducis Albani pari anirai constantia ac libertate omnium tormentorum genera propter reli- gionem passi sunt. Ac proinde concedere debes vitae sanctitatem non esseRomanae ecclesiae propriam , sed omnibus communem. 4. Et qaia per hoc novimus (ut cum apostok> lokanne epist. 1 . cap. 4. vers. 13. loquar) , quod in Deo manemus et Deus manet in nobis, sequitur, quicquid Romana ecclesia ab aliis distinguit, superfluum omnino esse, et consequenter ex sola superstitione institutum. Est enim, ut cum lohanne dixi , iustitia et caritas, unicum et certissimum verae fidei catholicae signum et veri spiri- tus sancti fructus; et ubicumque haec reperiuntur, ibi Christus revera est, et ubicumque desunt , deest Christus. Solo nam- queChristi spiritu duci possumus in amorem iustitiae etcaritatis. Haec si tecum recte voluisses perpendere , nec te perdidisses , nec tuos parentes in acerbum moerorem coniecisses, qui tuam fortunam nunc misere deflent.

5. Sed ad tuam epistolam revertor, in qua primo defles, quod me a scelestorum spirituum principe circumduci patiar. Sed quaeso bono animo sis atque ad te redi. Quum mentis compos eras, Deum infinitum, ni fallor, adorabas, cuius virtute omnia absolute fiunt et conservantur: iam vero principem Dei hostem somnias, qui invito Deo homines plerosque (rari quippe boni) cir- cumducit et decipit, quos propterea Deus huic scelerum magistro in aeternum cruciandos tradit. Patitur ergo divina iustitia, ut diabolus homines impune decipiat; at minime, homines misere ab ipso diabolo deceptos et circumductos manere impunes.

6. Atquehaecabsurdatoleranda adhuc essent, siDeum ad- orares infinitum et aeternum, non illum, quod Chastillon in op- pidoTienen, sic a Relgis nuncupato, equis comedendum impune dedit. Et me defles, miser? meamque philosophiam , quara nunquam vidisti, chymaeram vocas? 0 mente destitute iuvenis, quis te fascinavit, ut summum illud et aeternum te devorare et In intestinis habere credas?

7. Ratione tamen velle uti videris, meque rogas, quowodo scimn , meam philosophiam optimam esse inter illas omnes, qnae wiquam in mundo doctae fuerunt , etiamnum docentur aut un-

EPISTOLA LXXIV. 351

quam in posterum docebuntur? Quod profeclo longe ineliori iure te rogare possuiu. Nam ego non praesumo, rae optimam iuvenisse pliiiosophiam, sed veram me intelligere scio, Quomodo aulem id sciam, si roges , respondebo : eodem modo, ac tu scis tres angu- los trianguli aequales esse duobus rectis ; et hoc sufficere negabit nemo, cui sanum est cerebrum, nec spiritus immundos somuiat, qui nobis ideas falsas inspirant veris similes. Est enim verum index sui et falsi.

8. At lu, qui demum optimam religionem, vel potius opti- mos yiros invenisse praesumis, quibus credulitatem tuam ad- dixisti, quiscis, eos opWnos esse inter omncs , qui alias religio- nes docuerunt, etiamnum docent aut in posterum docebunt? An omnes illas religioTies tam antiquas quam Jiovas, quae hic et in India et ubique per totum terrarum orbem docentur, examina- sti? Et quamvis illas rite examinaveris , quoviodo scis te optimam elegisse, quandoquidem tuae fidei rationem nullam dare potes? Atdices, te in iuterno spiritusDei testimonio acquiescere, reli- quos autem a scelestorum spiriluum principe circumduci ac de- cipi. Sed omnes, qui extra ecclesiam Romanam sunt, eodem iure id, quod tu de tua, ipsi de sua praedicant.

9. Quod autem addis de communi hominum myriadum con- sensu deque interrupta ecclesiae successione etc. , ipsissima Pha- risaeorum cantilena est. Hi namque non minori confidentia, quam ecclesiae RomaBae addicti teslium myriadas exhibent, qui aequali ac Romanorum testes pertinacia audita, tanquam ab ipsis experta, referunt. Stirpem deinde suam ad Adamum us- que proferunt. Eorum ecclesiam in hunc usque diem propaga- tam , immotam et solidam invito hostili ethnicorum et Christla- norum odio permanere, pari arrogantia iactant. Antiquitate om- nium maxime defenduntur. 10. Traditiones ab ipso Deo ac~ ceptas, seque solos verbum Dei scriptum et non scriptum ser- vare , uno ore clamant. Omnes haereses ex iis exiisse , ipsos au- tem constantes aliquot annorum millia absque ullo imperio co- gente, sed sola superstitionis efficacia mansisse , negare nemo potest. Miracula, quaenarrant, delassare valent mille loquaces Sed quo sese maxime eflFerunt, est, quod longe pluces, quam ulla natio, martyres numerent et numerum quotidie augeant eorum

352 EPISTOLA LXXIV.

qui pro Gde, quaiu profileDtur, siDgulari aDimi coDStaDtia passi suDt; oeque hoc meDdacio. Ipse eDioQ iDter alios quendamludam, quem fidum appellaut, novi, qui in raediis flammis, quum iam mortuus crederetur, iiymnum, qui iucipit: Tibi Deus animam meam offero , canere iDcepit et iD medio caDlu exspiravit.

11. OrdiDem RomaDae ecclesiae, quem tautopere laudas, politicum et plurimis lucrosum esse fateor; nec ad decipiendam plebem et hominum animos coercendum commodiorem isto cre- derem, ni ordoMahumedanae ecclesiae esset, qui longe eundcm antecellit. Nam a quo tempore haec superstitio incepit, nallain eorum ecclesia schismata orta sunt.

12. Si igitur recte calculum ineas, id solum, qnod tertio loco notas, pro Christianis esse videbis, quod scilicet viri indocti et viles totum fere orbem ad Christi fidem convertere potuerint. Sed haec ratio non pro Romana ecclesia , sed pro omnibus, qui Christi nomen profitentur, militat.

13. Atpone, omnes, quasadfers, rationessolius Romanae ecclesiae esse. Putasne te iisdem eiusdem ecclesiae auctoritatem mathematice demonstrare? Quod quum longe absit, cur ergo vis, ut credam , meas demonstrationes a scelestorum spirituum prin- cipe, tuas autem a Deo inspirari, praesertim quum videam et tuae literae clare indicent, te huius ecclesiae mancipium factum , non tam amoreDei ductum, quam inferorum metu, qui superstitionis est unica causa? Estne haec tua hurailitas, ut nihil tibi, sed ut aliis, qui a plurimis damnantur, credas? An arrogantiae et super- biae ducis, quod ratione utar, et Id hoc veroDei verbo, quod in mente est, quodque ouDquam depravari nec corrumpi potest, ac- quiescam? 14. Apage hanc exitiabilem superstitiouem et, quam tibi Deus dedit, rationem aguosce, eamquecole, Disi ioter bruta haberivelis. Desine, inquam, absurdos errores raysteria appel- lare, nec turpiter coDfuode illa , quae nobis incoguita vel Dondum reperta suDt, cumiis, quae absurda esse demoDstrautur, nti sunt huius ecclesiae horribilia secreta, quae, quo magis rectae rationi repugnant, eo ipsa intelleclum transcendere credis.

15. Ceterum tractatus iheologico-politici fundamentum, quod scilicet scriptura per solam scripturam debeat exponi, quodque tam proterve absque ulla ratione falsum esse clamas , non tantum

EPISTOLA LXXIV. LXXV. 353

supponilur, sed ipsum verum seu firmuni esse apodictice demon- stralur, praccipue cap. 7., ubi eliam adversariorum opiniones confutantur; quibus adde, quae in fine cap. 15. demonslrantur. Ad haec si attendere velis, etinsuper ecclesiae historias (quarum te ignarissimum video) examinare, ut videas, quam falso ponli- ficii plurima tradunt et quo fato quibusque artibus ipse Romanus pontifex post sexcentos demum annos a Christo nato ecclesiae principatum adeptus est, non dubilo, quin tandem resipiscas. Quod ut fiat, libi ex animo opto. Valeetc.

EPISTOLA LXXV.

Arg. Spinoza cum Veltliusio consilium communicat, tractaturn theolog. polilictan nods illustratum denuo edendi , ita ut adiungat quae ipse Yellhusius contra scripserat una cum responsione sua , idque ut concedat et nova quaedam argumenta addal, ab eo petit. tHagae Comilum auno 1674. vel 1675.)

Domino doctissiino Lamberto van Velthuysen Dr. med. Ultraiectino

B. D. S.

Praestantissime clarissimequk domine, Miror Neostadium •) nostrum dixisse, me animo volvere refu- tationem eorum scriptorum, quae ab aliquo temporecontra meum tractatum 2) sunt edita, et inter ea mihi refutandum proponere manuscriptum tuum. Nam scio , me numquam in mente ha- buisse , meorum quemquam adversariorum refellere ; adeo omnes mihi indigni visi sunt, quibus responderem; nec domino Neo- stadio aliud me dixisse memini, quam quod proposuerim praedicti tractatus loca quaedam obscuriora notis illustrare ') , iisque ma- nuscriptum tuum una cum mea responsione adiungere,si hocbona

1) Hic non est Carolus Seostadius iurisconsultus el ordinum Bata- vorum generalium senator, mortuus iam a. 1606., sed eius procul dubio propinquus quidam.

2) Tractatus est theolog. politicus , de cuius adversariis saepissime loquilur. Conf. ep. 50.

3) Idem est quod se suscepturum esse Oldenburgio ep. 19. scribit anno 1675. med. , unde de huius cpistolae tempore coniicere licet.

Spinozu IL 23

354 EPISTOLA LXXV.

tua venia posset fieri, quam ut abs te peteret, ipsum rogavi, addens, quod si forte hanc nobis veniam concedere ea de causa nolles, quodinmea responsione quaedam asperius dictasint, ut tibi eadem vel corrigendi vel delendi integra esset potestas. 2. Sed interim domino Neostadio nihil succenseo, tibi tamen rem, ut est, indicare volui, ut si quam peto veniam impetrare non potero, , ostenderem saltem , me manuscriptum tuum te invito nequaquam vulgare voluisse. Et quamvis credam posse id fieri absque ullo tuae famae periculo, si modo nomen tuum eidem non inscribatur, nihil tamen faciam, nisi mihi eiusdem evulgandi licentiara con- cedas. 3. Sed, ut verum fatear, rem mihi multo magis gratam faceres, si argumenta illa , quibus te meum tractatum impugnare posse credis, velis scribere, et manuscriptum tuum iisdem augere, quod ut facias enixissime rogo. Nam nemo est, cuius ego argumenta libentius perpendere velim ; scio enim te solo veritatis studio teneri, et singularem lui animi candorem novi, per quem te ego iterum alque iterum oro, uthoc laboris ad te susci- pere non graveris , et me esse credas

tui observantissimum

B. OK Spimoza.

TYPIS BER>H. TAUCHNITZ jcn.

MWrarr. LM

^ ^u

-^ /^#0.

^ ^

^* '\

'i>'"..«;

5' .?'?^

r^

Ci

co

1

,

«n

JfSI^

1

rA iO

\

\

o -^

5^t^i

f^

> o

CD

cn

r.

^4

1

.

IHL INSTITUTE Or 10- ELMSL. TORONTO e

:lS

^^33