Skip to main content

Full text of "Cicero num Catilinam repetundarum reum defendit? [microform]"

See other formats


RKUli  RKFKlirRIT? 


EXAMINAVIT 


C.    JL    JP.    JBJRMimiClKJWJEn 

eYMNASII    817IDMCEN8IS    CONRECTOR. 


SUIDMIOII. 

TYPIit     LnDOVICI     HEK6II. 


18   4  4. 


mJ»  Sergiam  Catiiinam,  ex  Africa  provincia,  qaam  per  biennium,  ut  videtar,'^  propraetor 
administraverat ,  reversum  repetundarum  ab  Afris  postulatum  esse  constat.  Tn  qna  cansa, 
Fenestella  tradiderat,  a  Cicerone  enm  defensum  esse.  Negavit  autem  Asconius  Pedianas, 
grammaticorum ,  qui  Ciceronem  illustraverunt,  doctissimus,  silentio  inprimis  Ciceronis  de  ea 
re  commotus;  negavit  etiam  inter  recentiores  Middletonus,*3  ^^'^  ^^^  magis  credibilem  esse 
ratns.  Advcrsarium  vero  is  nactus  est  ut  in  aliis  multis,  quae  de  vita  Ciceronis  exposuit, 
ita  in  hoc  quoque  Jac.  Tunstallum,'^  qui  epislola  inprimis  ad  Aiticum  secnnda  libri  primi 
confisus,  Ciceronem  in  illa  causa  adfuisse  Catilinae,  prorsus  contendit.  Et  habet  sane  sen- 
tentia  ejus  quo  commeniletur.  Sed  quuin  nec  singula  quaeque,  quorum  in  ea  quaestione  ratio 
habenda  crat,  satis  respexerit,  et  in  nonnullis  etiain  erraverit,  ne  ipse  quidem  rem  ad  liqui- 
dum  perduxisse,  immo  ut  novum  ejus  examen  instituatur,  invitasse  videtur.  Ad  vitam  enim 
Ciceronis  rem  plane  ievem  esse,  nemo  judicabit,  qui  rerum  quae  necessitudo  fuit  Catilinae 
et  Ciceroni,  non  ab  eo  demum,  quo  conjiiravisset  ille  in  rempublicam,  tempore  exstitisse 
reputaverit.  Disputanda  autem  quae  essent  de  ea,  describenda  esse  ita  videbantur,  ut  pri- 
mnm  quaereretur  de  ingenio  et  ratione  Ciceronis,  num  credi  per  ea  res  posset,  deinde  de 
auctoritate  Fenestellae  et  Asconii,  num  altera  utra  potior  videretur,  tum  rerum  et  tempoium 
num  qua  necessitas  ad  defendendum  Catilinam  Ciceronem  adigere  potuisset,  denique  de  locis 
apud  ipsum  Ciceronem,  quorum  aliquod  esse  ad  rem  profligaiidam  momentum  videretur. 

Cum  nihil  tam  incorruptum  esse  debeat  in  republica  quam  suA-aginm  et  sententia, 
intelligere  se  negat  Cicero,*3  <^'"'  lui  o  pecunia  corruperit,  poena  dignus  sit,  qui  elo- 
quentia,  iaudem  etiam  ferat.  Sibi  quidem  hoc  plus  mali  facere  videri,  qui  oratione,  quara 
qui  pretio  judicem  corrumpat,  quod  pecunia  corrumpere  prudentem  nemo  possit,  dicendo  pos- 
sit.  Haec  tamen  tam  egregie  disputata  magnopere  eriaret,  si  quis  per  totam  vitam  suam 
Ciceronem  sibi  pro  norma  qiiasi  et  regula  sumsisse  crederet.  Constantia  enim  non  ea  fuit 
animi  virtus,  qua  maxime  excelleret,  neque  per  factiones  reipublicae  et  oratoria  adeo  ofBcia 
facere  poterat,   quin  mutaret  nonnunquam  sententiam  et  ab  altera  parte  in  alteram  transiret. 

Unde  jam  in  oratione  pro  Ciuentio  quod  summo  studio  defendit  judicium  Junianum, 
idem  antea  aiio  ioco  et  tempore  non  dubitaverat  maximae  infamiae  accusare.  Errare  enim 
vehementer,  ait  (pr.  Cluent.  50,  1393,  ^'  4"'^  ^^  orationibus,  quas  in  judiciis  habuerit,  au- 
ctoritates  ipsius  consignatas  se  habere  arbitretur.    Omnes  enim  illas  orationes,  causarum  et 

1)  Colligitur  hoc  ex  eo,  quod  Catilina,  qui,  praetura  perfunctas,  Africam  provinciam  «ortltas  esset,  post 
reditum  statim  ex  ea  consulatum  petiturus  erat,  id  quod  per  leges  non  licebat,  nisi  bieonio  uinimum 
post  praeiiiram  e.xaclo. 

t)    Life  of  Cicero  Tom.  I,  p.  137  —  139.  ed.  Bas. 

3)  Epistola  ad  Middleton.  p.  27. 

4)  De  republ.  ap.  Amm.  HarceU.  XXX,  4.  p.  480  et  481  ed.  OrelU. 

1 


temporum  esse.  non  hominum  ipsorum  ac  patronorum.  Ex  eadem  oratione  apparet  ([17,  49. 
50) ,  eundem  Ciceronem ,  qui  quocunque  modo  Cliientium  jam  expurgare  studeret  criminibus 
adversarium  quendam  Cluentii  antea  contra  hunc  defendisse,  in  quo  fieri  non  potuerat, 
quin  iis,  quae  in  Cluentiana  demonstravit,  prorsus  contraria  afferrct.  C.  Antonium,  colle- 
gam  in  consulatu,  in  oratione  in  toga  candida  gravissimis  conviciis  proscidit,  sed  eundem 
tamen  et  antea  adjuverat  praeturam  petentem  (Ascon.  ad  or.  in  tog.  cand.  p.  83)  et  postea 
repetundariim  ex  Macedoniae  provinciae  administratione  reum  defendit,  quamvis  scelerum 
ejus  ')  minime  nescius.  Cravioris  etiam  inconstantiac  fuit,  quod  Vatinii ')  postea  et  Ga- 
binii  *)  patronus  exstitit,  quibus  ne  Catilinam  quidem  acrius  antea  insectatus  esset.  Quid 
quod  ambitus  quosdam  in  consiilatu  peterdo  compertos  defensurus,  quaerenti  Attico,  quid 
dicere  pro  iis  posset,  jocose  fere  respondit  ,,ne  vivam  si  scio.  In  illis  quidem  tribiis  libris 
(de  orat.)  quos  tu  dilaudas,  non  reperio-'  (ad  Att.  IV,  16.  ad  Q.  fr.  III,  3).  Quodsi  quis 
igitur  vel  propter  inconstantiam^  quam  defenso  Catilina  admisisset  Cicero,  vel  quod  reo, 
qui  multis  nominibus  mnle  audiret,  patrocinatus  esset,  rem  ipsam  minus  credibilem  esse  cen- 
seret,  exemplis  illis  facile  refelleretur. 

Fenesteliae  et  Asconii  si  coiuparantur  inter  se  auctoritates,  altera  dici  non  potest 
alteri  multum  praestare.  Est  sane  Fenestella  antiquior  scriptor,  non  plus  tamen  viginti  vel 
ad  summum  triginta  annis,*)  eaque  qiiamquam  aetate  vivebat,  qiia  de  Cicerone  multa  ab 
iis  ipsis,  qui  rebus  ejus  interfuissent,  cognoscere  posset,')  neglexisse  tamen  etiam  videtur, 
quibus  non  sine  fructu  usus  fiiisset.  Asconiiis  autem  quiim  res  potissimum,  quae  per  oratio- 
nes  Ciceronis  commemorarentur,  historicas ')  explicandas  sibi  sumsisset,  hoc  ipso  admojii- 
tus  est,  ut  multa  quoque  quae  diiigentiain  fiigissent  aliorum  historicorum,  examinaret  et  in 
lucem  protraheret.  In  quo  non  tcmere  eum  versatuin  esse,  ea  ipsa  argumento  sunt,  quae 
contra  Fenestellam,  quo  facere  non  poterat,  quin  nonnunquam  auctore  uteretur,  passim  mo- 
nuit.  Sic  ad  orat.  in  Pis.  p.  1;  „FenestelIa  quidem  posuit  hanc  inter  eas  orationes,  quas 
dixit  Cicero  L.  Domitio  App.  Claudio  cons.  ultimam.  Sed  ut  ego  ab  eo  dissentiam,  facit 
primum,  quod  Piso  reversus  est  ex  provincia  Pompejo  et  Crasso  consulibus,  Gabinius  Do- 
mitio  et  Appio,  hanc  autem  orationem  dictam  esse  ante  Gabinii  reditum  ex  ipsa  manifestum 
est,  deinde  quod  luagis  naturale  est,  ut  ipso  recenti  reditu  invectus  sit  responderitque  in- 
sectationi  ejus,  qua  revocatus  erat  ex  provincia  quam  post  anni  intervallum."  Cfr.  prae- 
terea  de  die,  quo  Clodius  a  Milone  interfectus  sit,  ubi  acta  mngis  et  ipsam  orationem,  quae 
actis  congrueret,  quam  Fenestellam,  sequenda  putavit,  p.  32,  denique  de  anno  aetatis,  quo 
S.  Koscium  Cicero  defenderit,  Gell.  XV,  28. 

Satis  gravem  igitur,  vel  Fencstella  certe  non  leviorem  auctorem  de  his  rebus  Asco- 
niam  fuisse  patet.  Singulari  vero  fonte  usus  est,  de  quo  operae  pretium  est,  verbo  mo- 
nere.    Exstabant  enim  Asconii  et  paulo  post  etiam  Quintiliani  temporibiis  causarum,    quos 


1)  pr.  Flaeco  8,  5.  38,  34.     pr.  Se.stio  3,  8.  13.  ad  fam.  V,  5,  8.  3,  6,  3.  ad  Att.  I,  18,  1.  8.  II,  8,  3. 

2}  Aeicre  se  de  eo  exciisabat  Lentiilo;   ad  fain.  I,    9,    4  sq.  ad  Q.  fr.  II,    16,  8.     Caiisam  ille  dicebat  de 

tolalitiis.    Schol.  Bob.  pr.  Plauc.  p.  868. 

S)  pr.  Rablr.  Post.  8,  19.  12,  33. 

4)  Post  Augiisti  inortem  scripsit:  fra!;m.  18.  Plin.  H.  N.  VIII,  48,  74.  cf.  Ascon.  p.  87  ed.  Orelli. 

5)  Fragm.  26  ap.    Pliitarch.  Cra.ss.  c.  5. 

6)  Ascoojum  inlelligo,  qiicm  Madwigiiis  vindicavit,  doo  Pseudo-Asconiiuii  illum,  Verrinarum  interpretem. 


ipse  Cicero  ab  initio  confecisset,  commentarii ,  in  qaibus  si  qaa  omissa  erat  ex  orationibua 
Ciceronis,  ea  hoc  ipso  suspecta  reddi  videbatur.  Constat  enim,  non  snlum  multas  ex  ora- 
tijDnibas  Ciceronis  deperditas,  sed  nonnullas  etiam  ne  in  lucem  quidem  ab  co  emissas  esse 
(&d  Att.  II,  7,  13.  Aut  plerneque  vero  aut  omnes  ita  in  commentarios  illos  cansamm  con- 
jectae  erant,  ut  vel  initia  earum  vel  quae  maxime  ex  iis  fuissent  ad  causas  orandas  neces- 
saria,  in  iis  exstnrent.  ■}  Unde  accidisse  passim  videtar,  ut  etiam  quas  Cicero  non  ipse 
edidisset  orationes,  eae  in  commentariis  tamen  ma^na  ex  parte  perscriptae  essent.  Sic  duae 
fuerunt  a  Cicerone  pro  Scauro  orationeshabitae:  sed  altera  tantum  in  vulgus  edita,  altera 
in  commentariis  relicta  erat.  dQuintil.  IV,  1,  69}.  Hos  autem  commentarios ,  qui  ut  librariis 
traderentur.  Ciceronis  ipsius  consilium  non  fuisse  videtur  (nam  ad  praesens  modo  tempus 
eos  aptaverat,  Quintil.  X,  7,  3Q,  Tiro  libertus  qaamquam  paullo  contractiores  edidit  et 
commani  usui  patefecit.  Asconius  igitur  quod  ne  in  his  quidem  commentariis  notatum  quid- 
quam  de  Catilinae  illa  defensione  reperit,  eo  memorabilius  est,  qnod  qui  pudor  fortasse 
fuisset  in  libro  in  vulgus  emittendo,  in  iis,  quae  in  suum  tantura  usum  orator  mandasset  lite- 
ris,  nullus  esse  poterat.  Hinc  decernendam  simul  puto  de  Asconii  loco,  ubi  commentariorum 
illorum  mentionem  facit.  Qui  quum  manifesto  corruptus  sit,-  facile  aliquem  in  eum  errorem 
induxerit,  ut  quod  judicio  absolutus  esse  dicitur  Catilina,  in  ipsis  illis  commentariis  lectum 
esse  credat.  Hoc  tamen  si  ita  esset,  Asconius  sibi  ipse  repugnaret.  Locus  igitur  quum  in 
editione  principe  et  ex  ea  in  Orelliana  ita  perscriptus  sit:  „Praeterca  movet  me,  quod,  cum 
sint  commentarii  Ciceronis  cansarum,  etiam  defensionum,  commentarium  aut  principium  ita 
quod  judicio  absolutus  est  Catilina^  ut  Clodius  infamis  fuerit  praevaricatus  esse:  nam  et  re- 
jectio  judicum  ad  arbitrium  rei  videbatur  esse  facta  ,'^  assentior  iis ,  qui  sic  fere  scribendom 
esse  censaerunt:  ....  „ etiam  dcfensionum;  commentarium  tamen  hujus  defensionis  aut  prin- 
cipium  nullum  inveniam.    Hoc  autem  judicio  absolutus  est  Catilina''  &c. 

Non  ita  tamen  contemni  poterunt,  quae  Fenestella  tradidit,  ut  non  causa  exploretnr 
et  fons,  e  quo  sua  ille  hauserit,  vel,  si  error  fuit,  unde  error  ille  rcpetendus  sit.  Ad  hanc 
tamen  quacstionem  tum  demum  respondendi  locus  erit,  ubi  reliqua  omnia  excussa  fuerint 
Nunc  examinandam  ante  omnia  videtar,  num  qua  fuerit  unquam  inter  Catilinam  et  Cicero- 
nem  ejusmodi  necessitudo,  quae  hunc,  ut  causam  illius  susciperet,  impellere  potuerit.  Nar- 
rat  Sallustias  (^Cat.  c.  1.5} .  adolescentem  Catilinam  tum  alia  nefanda  stupra  fecisse,  tum 
cum  virgine  nobili,  cum  sacerdote  Vestae.  Cicero  autem  in  oratione  in  toga  cand.  p.  92 
ed.  Orelli  in  Catilinam  ita  invehitur:  ,,Hanc  tu  habes  dignitatem,  qua  fretus  me  contemnis 
et  despicis:  an  eam,  qaam  reliqua  vita  es  consecutas?  cum  ita  vixisti,  ut  non  esset  locus 
tam  sanctus,  quo  non  adventus  taus,  etiam  cum  culpa  nulla  subesset,  crimen  afferret,"  et 
Asconius  ad  eum  locum:    „Fabia,  virgo  Vestalis,*)  causam  incesti  dixerat,  cum  ei  Catilina 


1)    Alios  etiam  oratores' ejii.smodi  coramentarios  rcliquisse,  intelligitur  e  Quinlil.  X,  7,  30. 

8)  Yirginum  Vestaiium,  quorum  apud  Ciceronem  mentio  fit,  judicia,  quum  non  satis  distinguantiir  ab 
editoribus,  liaec  fere  de  iis  teoenda  esse  videntur.  Notabilis  primum  est,  quae  ad  decimum  ante  Ci- 
ceronem  consulem  annum  (in  Cat.  III,  4,  9)  refertur,  absolutio  virginum.  Ad  quam  tamen  referri  non 
possunt  (ut  Steinmelzius  fecit  ad  I.  1.),  Asconius  quae  tradidit  ad  Milonianam  c.  18  S  38:  „Quo  tempore 
S.  Peducaeus  tribunus  plebis  criminatus  est,  L.  Metellnm,  pontificem  maximum,  totumque  coUegium  pon- 
tificum  male  judicasse  de  incestu  virginum  Vestalium,  quod  unam  modo  Aemiliam  damnaverat,  absol- 
verat  autem  duas,   Marciam  et  Liciniam,   populus  hnnc  Cassium  (cf.  pr.  8.  Rosc.  80,  84)  creavit,  qai 

1* 


objiceretnr,  eratque  absolnta.  Haec  Fabia,  quia  soror  erat  Terentiae  Ciceronis,  ita  dixit: 
etiamsi  culpa  nulla  subesset.  Ita  et  suis  peperclt,  et  nihilo  levius  inimico  summi  opprobrii 
turpitudinem  objecit.'-  Ad  eandem  vero  causam  pertinct  locus  Q.  Ciceronis  de  pet.  cons. 
c.  3.  „Nullum  in  locum  tam  sanctum  ac  tam  religiosum  accessit,  in  quo  non,  etsi  in  aliis 
culpa  non  esset,  tamen  ex  sua  nequitia  dedecoris  suspicionem  relinqueret." 

In  quo  error  primum  non  praetermitfendus  esse  videtur,  qui  a  Manutio  olim  admis- 
sns  (ad  Att.  I,  19,  9),  Tunstallo  quoque  (Epist.  ad  Middl.  p.  27)  imposuit.  Cicero  enim 
qaum,  ut  senatum  de  absoluto  Clodio  consolaretur ,  bis  '3  absolutum  esse  Lentulum,  bis 
Catilinam  admonuisset,  de  industria  hoc  factum  esse  Manutius  contendit,  ut  tertiam  iliam 
Catilinae  absolutionem  silentio  praetermitteret ,  ne  Fabiae  videlicet,  Terentiae  uxoris  sorori, 
turpem  impudicitiae  notam  inureret,  itaque  adstipulantem  habuit  Tunstallum,  ut  arguraentum 
adeo,  quod  ex  silentio  Ciceronis  de  Catilina  in  causa  repetundarum  a  se  defenso  repeti^it 
Asconius,  inde  nihili  esse  demonstraret.  Vterque  vero  in  eo  falsus  est,  quod  dc  Fabia  tan- 
tum  illa  in  judicium  vocata^.nusquam  de  Catilina  sermo  est,  ut  hoc  saltem  loco  nihil  Cicero 
de  industria  tacuisse  videatur. 

Fabiam  quis  defenderit,  utrum  ipse  Cicero,  quem  Tcrentiam  jam  ante  iter  ab  eo  in 
Graeciam  et  Asiam  susccptum  uxorem  duxisse,  recte  a  Tunstallo  docetur  (^Epist.  p.  12),  an 
alius  quispiam,  in  medio  relinquendum  est.  Illa  vero  si  accusata  est  eo  tempore,  quo  tum  orator 
Cicero  inclaresccre  coepisset ,  tum  Terentiam  in  matrimonium  duxisset,  quid  probabilius,  quam 
ad  Ciceronis  potissimum  eam  eloquentiam  confugisse?  cf.  Plutarch.  Cat.  min.  c.  19.  Fabiam  au- 
tem  sive  defendit  Cicero,  sive  non  defendit,  illud  extra  dubitationem  positum  essc  videtur,  ma- 
gis  inimicitiae  qaam  amicitiae  ejusmodi  rem  causam  esse  potuisse. ')    Infamia  vero,   qua 


de  eisdcm  virginibiis  qnaereret,  isqiie  et  iitramqne  eam  et  praeterea  compliires  alias,  nimia  etiam,  nt 
existimalio  est,  asperilate  iisus,  damnavit."  Idem  enim  jiidiciiim  fiiisse  patet,  in  qiio  Crassns  orator, 
septem  et  viginti  annos  natiis,  Liciniam  virginem  defendit  (Cic.  Brut.  4:),  160).  Cuotra  pertinere  vi- 
detnr  ad  illum  orationis  Catilinariae  lociim  virginum  illud  judicium,  ex  qno  M.  Piso  magnam  laudem 
adeptus  esse  fertiir.  (Cic.  Brut.  67,  836).  Hoc  si  ad  Fabiam  qiioqne  istam  perlineret,  pateret  simul, 
quo  anno  ea  absolnta  fuerit.  Peculiaris  aiitem  caiisa  fiiisse  videtur  Fabiae,  et  Calilina,  qui  anno  68 
a.  Chr.  praetor  fuit,  quum  adolescens  rem  ciira  ea  habuisse  dicatur,  haiid  dubie  aliqiianto  prior.  Unde 
praeter  locos  supra  allatos  nihil  facere  videtiir  ad  illam  Fabiae  causam,  oisi  Plutarcbi  locus  (Cat. 
min.  c.  19  cf.  Ferrat.  Epist.  III,  1«,  p.  803),  ubi  Cato  dicitur  iyCTug  nojt  KXwSCo)  zm  drifiuywyca 
xivovini  xut  TUQUjTOvn  (iiyuXwv  UQXug  vcwTiQia/iWv  xal  di.u^uKl.orii  TtQog  tov  drifiov  lcQtig  xut 
ItQftug,  iv  oig  xat  <l>u§tu,  TtQeviCug  uSthfti  t^;  KixiQwrog  yvvuixog  ixivdvrevae ,  tov  fiiv  Kku- 
diov  uia-jiyvri  mQt^uXwv,  riruyxuaev  vjiexairivui  i^?  nblewg,  loi)  de  KixiQwrog  evxuotaTOvvrog,  t^ 
TioXti.  Seiv  tj(fiv,  f(pri,  X'''Q^''  uvtov,  ojj  ixtCvijg  Ivexu  jtuvtu  ttohuv  xut  noXmvbfitrog.  De  quo 
loco  aperte  falsiis  est  Ferratius  1.  I.,  alium  dici  Clodiiiin  ratiis,  non  Publium  illiim,  qui  tum  tribuniis 
plebis  e.sse  oon  potnerit.  Tribuniim  vero  plebis  fuisse  Clodiiim,  ponlifices  ita  increpantem,  Plutar- 
ehus  niisquam  dixit;  imino  de  tempore  cogilandum  esse  apparet,  quo  Clodius  ipse  ponlificum  auctori- 
tate  (ad  Att.  1,  13  „res  ex  seoatiis  consulto  ad  pontifices  relata,  idque  ab  iis  oefas  esse  decretum") 
incesti  accusatiis  esset,  et  qiiamvis  absolutus,  magna  tamen  infamia  laboraret.  In  qua  causa  quum  Ci- 
ceronem  qiioqiie  adversarium  habuisset,  fiiit  sane,  quod  illam  eliam  Fabiae  absolutionem  jo  concione 
quadara  siia  criminaretiir.    Concionum  vero  ejiismodi  meotionem  facit  ipse  Cicero  ad  Att.  I,  14,  i. 

I)    ad  Att.  I,  16,  9.  in  Pis.  39,  95. 

S)    Adde  qu«d  Ascooius  narrat  p.  84.  cf.  p.  90     Quint.  Cic.  de  pet.  coni.  c.  3. 


-y-^wp 


ipsa  Catilinae  adolescentia  laborabat,  mox  etiam  gravioribns  criminibns  ancta  est,  idqae  ali- 
quanto  jam  ante  quam  conjurationis  conflatae  ab  eo  tn  rempublicam  fama  percrebnisset. 

De  injuriis  enim,  quibus  Africam  provinciam  vexavissct,  tam  graves  rumores  jam  ante 
ipsius  reditum  Romara  per^^enerant,  ut  actione,  quae  parabatur  ab  Afris,  in  eum  instituta, 
vix  salvus  fore  videretur.  De  ipso  enim  jam  absente  in  senatu  conquesti  erant  legati  Afro- 
mm,  gravissimisque  ut  senatns  decretis  notaretur  effecerant  (Cic.  or.  in  tog.  cand.  et  Ascon. 
p.  85  et  89^.  Reverso  igitur  L.  Volcatio  Tullo  31.  Aemilio  Lepido  consulibus,  anno  exeunte 
6fi  ante  Chr.,')  quum  petiturus  esset  consulatum,  habifo  a  L.  Volcatio  consule  consilio  pn- 
blico ,  petendi  ei  potestas  adempta  est.  Res  igitur  eo  deducta  est ,  ut  salus  ejus  a  judicio 
repetundarum,  hinc  in  eum  instituto,  penderet.  8ed  aliae  accedebant,  quibus  fama  ejns 
vexaretur,  criminationes.  Du.-irum  ^^  o''»  iHarum,  quarum  altera  jam  Lepido  et  Volcatio 
cons.,  altera  anno  post,  Torquato  et  Cotta  cons.,  facta  est,  conjurationum  alterius,  quae 
Nonis  Februariis  hnjus  anni  erumperet,  Catilinam  conscium  fuisse,  nemo  nesciebat,'}  quam- 
quam  ipsae  illae  conjurationes  non  ita  in  lucem  venerant,  ut  earum  qui  participes  fuissent, 
convinci  possent. 

Quodsi  igitur  nihilo  secius  fuerunt  e  nobilissimis  hominibns,*}  qui  testimonium  dice- 
rent  in  ea  causa  pro  Catilina,  non  movisse  eos  videtur  nisi  ipsa  ejns  nobilitas.  Cicero  autem 
non  erat  e  noliilium  numero,  eorumque  invidiam  fortasse  auxerat,  qiiod  et  anno  superiore  legi 
patrocinatns  erat  Manilii,  et  hoc  anno  Cornelium,  nobilitati  non  minus  invisum,  contra  acer- 
rima  amplissimorum  hominum  studia  defenderat.  Videndum  est  igitur,  quid  illa  valeat  ad 
Atticum  epistola  (l,  23,  in  qua  non  solum  defendendi  illud  Catilinae  consilium,  vernm  etiam 
spem  profitetur  forc;  ut  rationibus  inde  suis  in  petendo  consulatu  subveniat.  Sunt  autem  in 
ea  non  pauca,  in  qnibus  haereas  et  quid  de  iis  statuendnm  sit,  fere  nescias. 

Exordium  faciunt  verba:  „L.  Julio  Caesare  C.  Marcio  Figulo  consulibus  filiolo  me 
anctum  esse  scito,  salva  Terentia."  Ex  quibus  si  qnis  epistolam  ad  annum  64  a.  Chr.,  qno 
Caesar  et  Figulus  consules  fuerunt,  referret,  id  quoqne,  de  quo  in  seqnentibus  sermo  est, 
Catilinae  defendendi  consilium  ad  annum  eum  revocare  deberet,  et  repetundarum  causam 
qnam  anno  constet  antecedente  peractam  esse,  de  alia  illa  cogitandum  esset,  qua  Catilina 
propter  SuIIanae  aetatis  foeditates  reus  a  Luccejo  inter  sicarios  factus  est  ([Dio  Cass. 
XXXVII,  10.  Cic.  pr.  SuII.  89,  91^.  Quae  tamen  causa  cum  nonnuUis  demnm  mensibus  ^') 
post  habitam  circa  medium  annnm  64  a.  Chr.  in  toga  cand.  orationem  acta  sit,  eo  igitur 
tempore ,   qno  tum  consularia  '3  <i°ni  i'liis  comitia  dudum  habita  et  Cicero  cum  C.  Antonio 


1)  Torqiiato  demiim  et  Cotta  cons.  rediisse  Catilinam,  statuerat  Manutius,  Cic.  pr.  Coel.  4,  10  loco  per- 
motus;  hic  aiiteni  non  sermo  est  nisi  de  causa  repelundarum.    Unde  jam  Malaspina  Mannlium  refiitaTit. 

2)  Duas  autem  fuisse,  quarum  altera  Kal.  Jan. ,  altera  Non.  Febr.  erumperet,  ex  Suet.  Caes.  c.  49  pa- 
tere  videtur.  Ab  aliis  eae  confunduntur.  Salust  Cat.  18.  Dio  Cass.  XYXVI,  27.  Cfr.  Cic.  pr.  SulU 
84,  68. 

3)  Cic.  pr.  Siilla  87,  64.    Ascon.  ad  orat.  in  tog.  cand.  p.  83  et  93. 

4)  Pr.  Sulla  !i9,  81.  „Accusati  sunt  omnes  consulares.  —  Adfuerunt,  inquit,  CatiliDae  illumque  laintanmt. 
Nulla  tnm  patebat,  nulla  erat  cognita  coojuratio:  defendebant  amicum,  aderant  supplici,  fortasse  au- 
daci,  at  aliqnando  amico" 

5')    Ascon.  ad  orat.  in  tog.  cand.  p.  98.   „Hujus  autem  criminis  periculum,    quod   objicit  Cicero,   paucoa 

post  menses  Catilina  subiit." 
6.    Ascon.  p.  98.   ,,Post  effecta  enim  comitia  consularia  et  Catilinae  repulsam  fecit  eum  reum  inter  sica 

rios  L.  Luccejus  paratiis  eruditusque,  qui  postea  consalatnm  quoque  petiit." 


....,,.  .^,  ,       ..        ,        ^..        ..  ...  ..       -,.-:,|--,- 

consnles  creati  essent,  tum  de  facta  a  Catilina  conjuratione'3  ramores  jam  spargi  coepissent 
(Sallust.  Cat.  17.  Cic.  pr.  Sulla  29,  81),  intelligi  ea  hoc  loco  non  potest.  Catilina  enim  in 
illa  epistola  competitor  adhuc  Ciceronis  dicitur.'} 

Jam  vero  si  de  altero  illo,  quod  filius  Ciceronis  Caesare  et  Figulo  consulibus  natus 
esse  dicitur,  quaeratur,  facile  ea  quidem  quaestio  profligari  posset,  si  de  anno  satis  con- 
staret,  quo  toga  dari  virilis  solebat.  Pueris  enim  excessisse  Ciceronis  filium,  quo  anno 
bellum  exortum  est  inter  Caesarem  et  Porapejum,  ipse  Cicero  testis  est  (ad  Att.  IX,  6,  1. 
19,  13.  Jam  si,  quod  Lipsiiis,  Gronnvius  et  Ernestius  (ad  Tac.  Ann.  XH,  41)  contra  Ma- 
nutios,  Sigonium,  alios  statuerunt,  quintus  decimus  aetatis  anniis  legitimus  fuisset.  quo  toga 
daretur  virilis,  Cicero  filius  revera  dicendus  esset  consuiilius  illis  natus  esse.  Sed  repugna- 
ret  manifesto,  quod  Ciceroni  tum  fuisse  dicitur  Catilinae  defendendi  consilium,  quod  non  ad 
hunc  sed  ad  antecedcntem  annum  pertinere,  modo  demonstratum  est.  Quocirca,  quum  ne 
annns  quidem  ille  quintus  decimiis  ita  certiis  sit,  quin  slngulos  quosdam,  qui  adversantur, 
locos  emendari  propterea  necesse  sit,  statuamus  licct,  id  quod  e  Livio  ')  (XXII,  57}  col- 
ligi  possit,  sexto  decimo  quoquc  anno  fuisse  qui  togam  virilem  acciperent,  et  Ciceronis 
inter  eos  filium  referamus;  statuamus  etiam  confirinari  rationem  illam  eo,  quod  Q.  fratris 
filius,  cujus  mater  anno  ante  Ciceronem  praetorem  praegnans  fuisse  dicitur  (ad  Att.  I,  10,  5), 
quique  hinc  praetore  M.  Cicerone  (G6  a.  Chr.}  natus  videtur,  anno  ante  M.  Ciceronis  filium 
togam  puram  acceperat  ^)  (^ad  Att.  VI ,  1 ,  i2).  Sed  ne  hoc  quidem  quod  olTensionis  est  in 
verbis  illis  tollitur. 

Legebantur  enim  illa  a  Manutio  ad  finem  epistolae  prioris  et  explicabantur  ab  eo  ita, 
at  epistolam  illam  diversis  temporibus,  alteram  videlicet  eamque  majorem  partem  ante,  alte- 
ram  post  comitia  consularia  scrlptam,  verbls  autem  „L.  Jullo'''  &c.  nihil  signlficatum  esse 
nisi  filiolum  post  consules  illos  designatos  natum  dlceret.  Adversari  autem  videntur,  quae 
leguntur  ep.  1,  1:  „Nos  autem  initium  prensandi  facere  cogitaramus  eo  ipso  tempore,  quo 
tuum  puerum  cum  his  llteris  proficisci  Cincius  dicebat,  in  campo  comitiis  tribnniclis  a.  d.  XVI 
Kalend.  Sext.''  Dies  igitur,  quo  llteras  daret,  constitutus  erat.  Posteriores  editores  verba 
ea  conjunxerunt  cum  sequentl  epistola,  sed  quae  dlfficiiltas  inest  in  nominibus  consulum  non 
sustulerunt.  Lamblnus  quod  ,,  designatis '*  interposuit,  slnc  ulla  codicum  auctoritate  fecit. 
Arbitraria  item.  quamqiiam  vehementer  illa  quldem  probata  Tunstallo  (^Epist.  p.  11),  inter- 
pretatio  esse  videtur,  quam  Lamb.  Bosius  protullt  ,,Cum  alt  Cicero,  Caesare  et  Figulo  con- 
sulibus,  non  teinpus  notat,  quo  illi  inierunt,  sed  quo  designatl  sunt.  Voluit  duarum  reriun 
Atticum  fieri  certiorem,  deslgnationls  consulum  et  dlei  natalis  filll."  Demonstrari  enim  de- 
bebat,  revera  ita  dici  a  veteribus,  ut  non  consiilibus  tantum  maglstratum  ingressis  sed  de- 
signatis  quoque  annos  notarent.  Nam  qui  a  Tunstallo  (p.  10  et  11)  allati  sunt  loci  (ad 
Att.  VI,  8.    Phlilpp.  XIV,  3)  non  ita  comparati  videntiir,  ut  ad  rem  plane  faciant.    Consu- 


1)    Salliist.  Cat.  17. 

8)  Apparet  igitiir,  Ferratium  (Epist.  III,  18  p.  803),  hoc  ipsum  ageDteni ,  nt  in  epistola  illa  ad  Atticum 
quod  Cicero  dixisset  de  defendendo  Catilina,  illi  qiiod  liabitum  est  Caesare  et  Figiilo  cnna.  inter  sica- 
rios  judicio  vindicaret,  erroris  inanifestum  esse,  qiiamqiiam  Asconiiim  Ciceroni  Orelliano  adjuDctiim 
qiii  edendiim  curavit  vir  doctus,  egregie  eum  rem  diremisse  contendit. 

S)    „Delectu  edito,  juniores  ab  annis  septemdecim  et  quosdam  praetextatos  scribunt." 

<)    TttostaU.  Epist.  p.  11. 


les  enim  licet  passim  dicti  sint,  qni  designati  tantom  essent  ad  consulatnm,  tuDC  tamen  non 
sequitur ,  iit  designnti  tum  quoque  memorati  sint ,  ubi  annus.  denotandus  fuerit.  Denique  si 
vere  hoe  egisset  Cicero,  ut  utrumque  his  verbis  Attico  nnntiaret,  et  consnles  illos  designa- 
tos  et  filiolum  natum  esse  post  designatos  eos,  haud  scio  an  putidius  fuisset  ejusmodi  bre\i- 
loquentiae  specimen.  Fxspectabatur  certe:  ,,Post  Caesarem  et  Figulum  consules  designa- 
tos"  sive  simile  quidpiam. 

Aliam  vero  dirficultatem  ea  ipsa  verba  movent,  quibus  de  defendendi  Catilinae  con- 
silio  Cicero  Atticum  certiorem  facit.  „Hoc  tempore,''  ait,  ..Catilinam,  competitorem  nostrum, 
defendere  cogitnmus."  Comitia  igitiir,  quibus  Caesar  et  Figulus  consules  renuntiati  fuerant, 
tum  exacta  erant.  Quae  quo  tempore  habita  fuerint,  expresse  qiiidem  nusquam  traditur,  sed 
coUigere  fortasse  e  priore  epistola  licet.  In  qua  quiim  Cicero  mense  se  Septembri  legatum 
excurrere  velle  in  Galliam  profiteatiir ,  u(  Januario  revertatur ,  comitia  illa  credibile  est  ante 
Septembrem  mensem  habita  esse.  Iter  vero,  quod  dicit,  susceptura  esse  ab  eo,  ex  oratione 
in  Antonium  secunda  (^c.  30,  76^  intelligitur,  quamquam  num  eodem  planc,  quo  constituerat, 
tempore,  non  ita  exploratum  est.  8ed  adjicit  ..quum  Romae  a  judiciis  forum  rerrixerit.'' 
Unde  quum  eifici  videatur,  Catilinae  quoque  causae  agendae  eo  tempore  vix  locum  fuisse 
(Cfr.  in  Verr.  Act.  1,  c.  8),  haec  et  ipsa  peracta  esse  videtur  ante  tempus  illud,  quo  forum 
a  judiciis  refrigesceret,  et  epistola  illa,  qua  consilii  sibi  hoc  fuisse  Cicero  dicit,  ut  Catilinam 
defenderet,  ipso  fortasse  jam  Sextili  mense  perscripta  fuerit.  Jam  quum  epistola  prior  noa 
multo  ante  diem,  quo  tabellario  enra  traditunis  erat,  exarata  esse  videatur,  quatuor  fere 
septimanarum  spatium  inter  utramque  interfnerit.  Hinc  tamen  necesse  est  altera  utra  diffi- 
cultas  suboriatur.  Aliratur  enira  Cicero  ep.  2,  tam  diii  se  ab  Attico  nihil  litcrarum  tulisse. 
Hoc  si  jiire  miratur,  plus  unam  adhuc  epistolam  exspectare  poterat  ab  araico  suo  ante  mensem 
Januarium.  Unde  nobis  quoque  jure  nostro  mirari  licebit,  extrema  eum  eaistola  ita  scribere, 
quasi  non  aliam  ante  adventura  ipsum  Attici,  in  Januarium  mensein  constitutum,  exspectet, 
eoque  raagis,  puto,  licebit,  qiiod  de  consilio  illo  Romara  veniendi,  quod  cepisse  Atticum  hac 
epistola  dicit,  in  priore  illa,  quam  proxirae  hanc  antecessisse  credibile  est,  ne  verbo  quidem 
monuit.  8in  vero  illud  ,,Abs  te  tara  diu  nihil  literarum?''  et  ,, Quare  Januario  mense,  ut 
constituisti,  cura,  ut  Homae  sis,'^  ad  extremum  nos  annum  rejiciat,  tum  difficile  fuerit,  eas 
rationes  evertere  quae  de  raense  nos  Sextili  cogitare  jubent. 

Reliqua  denique  difficultas  est,  quod  eundcm,  quem  paullo  antea  negasset  certum 
fore  competitorera ,  nisi  meridie  non  lucere  jadicatum  esset,  nunc  plane  non  dubitat  competi- 
torera  suum  vocare.  Ac  statui  sane  possit,  postquam  quae  in  sequentibus  memoratur,  rejectio 
facta  fuerit  judicum^  spem,  quae  antea  vix  fuerit,  nunc  jara  fnisse,  fore,  ut  Catilina  absol- 
veretur.  Hinc  autera  etiamsi,  quae  esse  videtur  repugnantia  inter  utrumque  iucum,  tollatur, 
tamen  illa  altera  nondura  compescitur,  qnod  priore  illa  epistola  de  consilio  defendendi  Catilinae 
ne  verbum  quidem  emisit,  immo  ne  cogitavisse  quidem  videtur.  De  illo  vero  prioris  epistolae 
loco  quum  in  partes  abierint  interpretes  diversissimas,  operae  pretium  fuerit,  explicare,  quid 
statuendora  videatur. 

Codicura  pluriraorura  lectio  est:  „CatiIina  si  judicatum  erit,  meridie  non  Incere,  certas 
erit  competitor."  Quain  lectionem  Manutius  verissime  explicavit  hoc  modo:  ,,Si  a  judicibus 
absolvetur  Catilina,  meus  erit  in  consnlatu  competitor.  Erat  enim  reus  repetundarum  adeo 
manifestis  criminibiis,  ut  eum  jodicare  insontem  nemo  posset,  nisi  idem  judic&ret,  meridie  non 


lucere."  Cujus  tamen  lectionis  sensus  quum  pauUo  contortior  esse  videretnr,  codices  antem 
non  omnes  in  ea  consentirent,  non  defuerunt,  qui  corrigere  conati,  loco  inde  majorem  et 
simpTicitatem  et  pcrspicuitatem  afferrc  sibi  viderentur.  Fuit  igitur  jam  ante  Mauutium  Sebast. 
Corradus,  qiii  emendaret  ,,si  judicatum  erit  hnberi  ratiunem  licere;''  eamque  emendationem 
sic  derendit  copiosa  adnotHtione  Leonard.  Malaspina,  ut  ea  potissimum  de  causa  vulgatam 
lectionera  rejiciendam  esse  censeret,  quod  ipsa  absolutio  non  suffecisset,  ut  Catilinae  consu- 
latum  petereliceret,  sed  ut  antcajamVolcatio  etLepido  cons.  factum  esset,  ita  nunc  quoque 
decerni,  ante  omnia  oportuisse  a  senatu,  num  inter  candidatorum  numerum  nomen  ejus  referri 
posset.  Ciceronem  igitur,  si  dixisset,  ,,si  judicatum  fuerit  meridie  non  lucere"  nihil  prorsus 
dicturum  fuisse,  quippe  qunm  absoluto  quoque  a  judicibus  Catilinae  venia  haec  a  senatn 
exposcenda  fuerit,  ut  consulatum  denuo  ambiret.  Cui  tamen  rationi  fidem  vix  habueris.  Quum 
enim  legibus  quibusdam  sancitum  esset,  cui  omnino  magistratus  petere  liceret,  legibus  tantum 
iis  neglectis,  petentium  aut  ratio  plane  haberi  non  poterat,  aut  ut  haberetur,  singulari  quodam 
seuatus  decreto  opus  ernt.  \eque  dubium  cst,  quin  Catilinae  ex  Africa  reverso  consulatum 
continuo  petere  licuisset,  nisi  eae  provincialium  querelae  ad  senatum  delatac  fuissent,  quae 
hunc,  ut  rationem  ejushaberi  vetaret,  commoverent.  In  libro  enim  de  claris  oratoribus  (^c.  62]) 
quod  futurum  fuisse  dicitur,  ut  Glaucia  in  praetura  consul  (ieret,  si  rationem  haberi  licere 
judicatum  esset,  id  ipsum  confirmat.  Hes  enim  quum  legibus  repugnaret,  singiilaris  in  eam 
venia  opus  fuerat.  Absoluto  igitur  Catilinae  dubitari  non  potest,  quin  petendi  quoque  con- 
snlatus  potestas  fuerit.  Alureto  autem  quod  placuit  „si  judicatum  erit  licere"  nihil  et  ipsnm 
nisi  conjectura  est,  neque  codicum  auctoritate  —  nam  ii,  ad  quos  provocat,  ,,si  judicatum  erid 
merid  lucere"  habent  —  neque  rei  ratione  confirmata.  Verba  enim  illa  sive  eo  sensu  accepit, 
quo  Malaspina  „rationem  haberi  licere^',  eadem  quoque  ratione  refellitur,  sive  judicii  repetun- 
darum  eventum  intellexit,  oppor.i  potest^  judicium  nou  de  eo  factum  esse,  num  liceret  Catilinae 
certo  competitori  esse,  sed  num  poenas  Afris  daret  necne. 

Dubitari  igitur  vix  potest,  quin  verior  habenda  sit  illa,  quam  Orellius  quoque  reti- 
nendam  censuit,  lectio  ,,si  judicatum  erit  meridie  non  lucere."  Haec  autem  si  praestat,  et 
si  apparet  ex  ea,  plane  incredibile  tum  illud  visum  fuisse  Ciceroni,  absolvi  posse  Catilinam, 
patronum  qnoque  haec  scribentem  eum  a  Catilina  nondnm  constitutum  esse  intelligitur.  Con- 
sociari  igitur  haec  verba  cum  iis,  quae  in  secunda  cpistola  leguntur,  non  alio  modo  possunt, 
nisi  si  tum  demum,  quum  priorem  ad  Atticum  epistolam  dedisset,  causae  suae  a  Catilina  pa- 
tronns  electus  est.  Sed  quum  hoc  jam  ante  superioris  anni  exitum  exspectaretur,  ut  repetun- 
darum  postularetur  Catilina  ab  Afris,  neque  actio  ejusmodi  institui  posset,  nisi  longiore  quoiiam 
temporis  spatio  dato,  num  ita  credibile  est,  tum  demum,  ut  causam  ejus  diceret,  rogatum  esse 
Ciceronem  a  Catilina,  quum  testimnnia  quaeque  et  subsidia  ab  accusatore  collecta  essent '3? 

Hoc  autem  Tunstallum  quoque  (p.  25)  ita  offendit,  ut  rem  eam  quo  expediret,  mira 
plane  comminisceretur.  De  Catilina,  inquit,  mirum  est  quod  dicit  Cicero.  ..Catilina,  si 
jodieatum  erit,  meridie  non  lucere,  certus  est  competitor."  Et  tamen  hunc  talem,  tam  mani- 
festis  criminibus  coopertum,  „hoc  tempore,"  inquit,  ..Catilinam,  competitorem  nostrum,  defen- 
dere  cogitamus.''  Quid  vero?  nullumne  hic  (Middlctonum  alloquitur)  colorem  das?  et  tamen 
legitima  erat  defensio.    Nam  ista  ita  legenda  videntur  „Catilina,  si  judicatum  erit  meridie" 


1)    la  Verris  eauM  Hortenuo  ab  initio  partes  delatas  eaae  defeuoria,  ex  ipsa  divinatione  in  Caecilium  appsret. 


(i.  e.  antemeridiano  judicio^  ,,nnnc  licere"  (enm  petere  consolatum)  .,certus  erit  competitor." 
In  quo  quod  emendavit  .,nunc  licere"  iisdem  dubitationibus  obnoxium  est,  quibus  illae  Sebast. 
Corradi  et  Mureti  emendationes ,  etsi  non  veritus  est,  Malaspinae  illud  placitum  repetere; 
meridie  autem  quod  putat  idem  esse  quod  „  antemeridiano  judicio  "  non  magis  assentientem 
quemquam  habebit.  Hac  enim  significatione  si  adjectum  esset  illud  ^,  meridie ,''  nihil  neque 
otiosius  neque  insulsius  cogitari  posset.  Itaque  quamquam  sequentia  verba  ..ludices  habemus, 
qnos  volnimus,  summa  accnsatoris  voluntate"  tum  oratione  de  harusp.  resp.  20.  42  confirmantnr 
nbi  Clodius  a  Catilina  pecuniam  accepisse  dicitur,  ut  turpissime  praevaricaretur,  tum  a  Cice- 
rone  in  Pis.  10,  23,  nbi  Clodius  audit  Catilinae  praevaricator,  denique  ab  Asconio  p.  87, 
judicio  Catilinam  ita  absolutum  esse  perhibente ,  ut  Clodius  infamis  fuerit,  praevaricatus  esse, 
diSicultates  tamen^  quibus  omnis  ea  epistola  laborat,  neqnaquam  levantur. 

8ed  ut  levari  sane  posSint,  et  ut  nihil  valeant  dubitationes  nostrae,  neque  nlla  de 
anctore  epistolae  suspicio  propterea  admittatur.  colligi  tamen  ex  ea  nihil  poterit,  nisi  cogi- 
tasse  aliquando  Ciceronem  de  Catilina  defendendo,  nam  vere  eum  defendisse,  nullus  plane 
apud  eum  locus  est,  qui  arguat.  Contra  sunt,  qui  nunquam  id  factum  esse  demonstrent,  et 
primum  quidem  ex  oratione  in  toga  candida  qui  loci  servati  sunt. 

Oratio  in  toga  candida  L.  Caesare  C.  Figulo  consulibus  QM  a.  Chr.^  habita  est  ante 
dles,  ut  Asconius  refert  Qp.  833,  comitiorum  consularium  paucos.  Nam  si,  ut  in  epistola 
illa  ad  Atticum  traditur,  speraverat  Cicero,  conjunctiorem  sibi  Catilinam  fore  in  ratione  peti- 
tionis,  de  eo  ita  falsus  est,  ut  a  Catilina  pariter  atque  a  C.  Antonio  armis  mox  quibusque 
impugnaretur.  E  reliquis  enim  competitoribus  quum  unus  esse  Cicero  videretur,  qui  gratia 
valeret  populi,  M.  Crasso  et  C.  Caesare  adjutoribus  usi,  ambo  coierant^  ut  consulatu  eum 
dejicercnt.  Hinc  tamen  quum  in  dies  augeretur  ambitus  licentia,  neque  sufficere  videretur, 
quae  duobus  annis  ante  lata  erat  lex  Calpurnia,  senatus  censuerat,  ut  lex  ambitns  aucta  etiam 
cum  poena  ferretur.  (^Ascon.  p.  83  et  85).  Intercesserat  autem  Q.  Mucius  Orestinus  tribunus 
plebis,  eamque  intercessionem,  nt  videtur,  defenderat  oratione  coram  populo  habita,  qua 
indignum  plane  Ciceronem  esse  consnlatu  clamaverat.  Quod  quum  sensisset  gravissime 
tulisse  senatum,  Cicero  postridie  acerrime  invectus  est  tum  in  Antonium  et  Catiliuam,  tum  in 
Orestinum,  omnem  iis  praetcritae  vitae  infamiam  exprobrans.  Addidit  autem  ingrati  quoque 
animi  notam,  Orestino  objiciens,  furti  eura  antea  a  L.  Caleno  accusatum,  ipsum  potissimum 
fortunarum  suarum  patronum  habere  voluisse,  neque  eo  tempore  parum  ei  in  se  auxilii  fuisse 
Qp.  863,  Antonio  autem,  suo  maxime  beneficio  factum  esse,  ut,  praeturam  quum  una  cum 
Cicerone  petivisset,  e  postremo  in  tertium  locum  subjectus  tuerit.  De  Catilina  vero  a  se 
defenso  ne  verbum  quidem.  Hinc  tamen  ne  quis  assentiretnr  Asconio,  Tnnstallus  (p.  273 
istam  rem  Ciceroni  alicui  fiiisse  tnrpitudini  monuit;  siquidem  Catilina  tam  invidiosus  ex  eo 
jndicio  discesserit ,  ut  aliud  in  eum  judicium  quotidie  flagitaretur  (Q.  Cic.  de  petit.  cons.  c.  33. 
Hoc  nimirum  ex  intima  arte  oratoria  esse,  quae  causae  nocitura  sint,  nec  colores  accipiant, 
prorsus  reticere.  Cujus  tamen  Ciceronis,  ubi  occultanda  fnerint,  quae  ipsi  ignominiae  duce- 
rentur,  tacitumitatis  quae  exempla  affert,  eorum  alterum  de  Catilina  bis  absoluto  jam  siipra 
explosnm  est,  alterum  vero,  ex  eo  repetitum,  quod  in  enumerandis  Clodii  legibus  (in 
Pis.  4,  93  frumentariam,  ut  quae  maxime  popularis  fuerit,  de  industiia  reticuerit,  ne  satis 
qnidem  huc  pertinere  videtur,  quia  legis  illius  mentio  ab  illo  loco  prorsns  aliena  erat. 
Cavendum  vero  omnino  videtur,  ne  nimium  ponamus  in  intima  illa,  quam  praedicavit  TanstaUas, 


ftO 

oratoria  arte.  Cicero  enim  quod  objecit  Mucio  Orestino,  qai,  cnjus  consilium  in  saa  tur- 
pissima  causa  delegerit,  hunc  honestissimarum  rerum  defensorem  populo  Ronano  ut  repu- 
diaret  auctor  fuerit,  cur  non  idem  objicere  potuit  Catilinae,  cujus  causa  fortasse  haud  malto 
turpior  fuisset?  Neque  nimium  tamen  hoc  urgeamus;  inuno  concedamus,  solum  silentium  Cice- 
ronis  nihil  qnidquam  ad  rem  facere  profligandam;  modo  acquiescere  summus  orator  in  eo 
silentio  voluisset.  Tantum  vero  aberat,  ut  taceret,  ut  haud  pauca  proferret,  quae  turpissimi 
istius  judicii  memoriam  redintegrarent.  Sic  igitur  p.  85:  „Injudiciis  quanta  vis  esset,  didicit, 
(JBC.  Catilina},  cum  est  absolutus:  si  aut  illud  judicium,  aut  illa  absolutio  nominanda  esf 
p.  86  „diripuit  socios,  leges,  quaestiones,  judicia  violavit"  p.  87  „Quid  ego,  ut  involaveris 
provinciam,  praedicem?  Nam  ut  te  illic  gesseris,  non  audeo  dicere,  quoniam  absolutus  es. 
Mentitos  esse  equites  Romanos,  falsas  fuisse  tabellas  honestissimae  civitatis  existimo:  meU'* 
titum  Q.  Metellum  Pium,  mentitam  Africam:  vidisse  puto  nescio  quid  illos  judices,  qui  te  inno- 
centem  judicarunt.  0  miser ,  qui  non  sentias  illo  judicio  te  non  absolutum,  verum  ad  aliquod 
severius  judicium  ac  majus  supplicium  servatum " !    Similia :  p.  89.  90.  93. 

Ciceronem  igitur  si  puditum  esset  defensionis,  cur  attolisset,  quaecunque  tandem 
causae,  quam  defendisset,  possent  invidiam  augere?  Quid  enim  attinuit,  suum  ipsius  in  eo 
nomen  tacere,  si  tamen,  non  alium  nisi  eum  ipsum  causam  dixisse,  patebat?  Catiiina  quomodo 
se  gesserit  in  provincia,  non  audet  dicere,  quoniam  absolutus  sit;  nihilo  secius  tamen  in 
sequentibus  plane  incredibile  esse  affirmat,  meutitos  esse  tot  et  tam  graves  testes,  quibus 
iile  convictus  fuerit.  Quid  quod  orationem  eam  habuit  in  senatu,  e  quo  qui  lecti  in  illud 
judicium  fuerant,  Catilinam  omnes  damnaverant? 

Ex  hac  autem  oratione  quod  colligitur,  idem  haud  scio  an  clarius  etiam  appareat  e 
loco  Quinti  Ciceronis  Qie  pet.  cons.  3,  10},  qui  reliqua  postquam  vitia.  et  faciuora  Catilinae 
commemoravit ,  haec  addit:  „Quid  ego  nunc  tibi  de  Africa,  quid  de  testium  dictis  scribam? 
Nota  sunt.  et  ea  tu  saepius  legito.  Sed  tamen  hoc  mihi  non  praetermittendum  videtur,  quod 
primum  ex  eo  judicio  tam  egens  discessit,  quam  quidam  judices  ejus  ante  illud  judicium 
fuerunt:  deinde  tam  invidiosus,  ut  aliud  in  eum  judicium  quotidie  flagitetur''.  Scriptionem 
enim  eam  quum  privatim  ad  fratrem  misisset,  cui  quid  faciendum  esset  in  consulatu  petendo, 
suaderet,  nulla  videtur  religio  fuisse,  quominiis  in  mentem  quidquid  venisset,  ingenue  et 
aperte  expromeret.  Catilinae  autem  a  Cicerone  defensi  nulla  mentio.  Immo  admonet,  ut 
legat  saepius,  quae  de  Africa  et  de  testium  dictis  nota  sint,  id  quod  ridiculum  fuisset,  si 
fratrem  cognitum  habuisset  Catilinae  adversus  provinciam  eam  et  testes  illos  adfuisse. 

Reliquns  autem  locus  est,  qui,  si  quis  aiius,  laudari  ab  iis  possit,  qui  defensum  Cati- 
linam  a  Cicerone  statuunt.  In  oratione  enim  pro  Coelio  (b,  4^,  hunc  ut  familiaritatis  Cati- 
linae  opprobrio  purgaret,  commune  hoc  ei  fuisse  perhibet  cum  multis  et  cum  quibusdam  etiam 
bonis.  „Me  ipsum,*''  pergit,  „me,  inquam,  quondam  paene  ille  decepit,  quum  et  civis  mihi 
bonus,  et  optimi  cujusque  cupidns,  et  firmiis  amicus  ac  fidelis  videretur:  cujus  ego  facinora 
oculis  prius  quam  opinione,  manibus  ante  quam  suspicione  deprehendi:  cujus  in  magnis 
catervis  amicorum  si  fuit  etiam  Coelius,  magis  est,  ut  ipse  moleste  ferat,  errasse  se  sicuti 
nonnunquam  in  eodem  bomine  me  quoqne  erroris  mei  peenitet,  quam  ut  istius  amicitiae 
crimen  reformidet.^'  Ubi  quod  .dicit,  erroris  se  sui  de  Catilina  nonuunquam  poenitere,  ad 
illam,  quae  ferebatur  a  Fenestella,  defensionem  ejus  referri  posse,  quis  neget?  Sed  potest 
tantam,  non  debet.    Suum  enim  errorem  cum  Coelii  errori  conferat,  qui  familiaritate  taptnm 


■:■-  ■■■:^'-  ^ 

Catilinae  usus  erat,  error  etiam  Ciceronis  non  ponendus  esse  videtur  nisi  in  usu  qualicunqoe, 
quo  cum  eo  aliqaando  conjunctus  fuerit.  Error  igitur  non  alius  dici  videtur,  nisi  quod  scelera 
ejus  nihil  dum  suspicatus,  a  familiaritate  ejus  aliquando  non  plane  alienus  fuerit.  In  qno  de 
certo  quodam  tempore  nihil  dicitur;  cogitare  igitur  eodem  jure,  quo  de  ista  repetundarum 
causa,  de  qnavis  alia  licet.  Accedit,  qood  non  deceptum  se  dicit  esse,  sed  paene  deceptum, 
id  quod  si  intelligendum  utique  esset  de  Catilina  repetnndarum  reo,  propendisse  tandum  di- 
ceretur  Cicero  ad  causam  Catilinae  suscipiendam,  non  vere  suscepisse.  In  eadem  certe  ora- 
tione  paullo  ante  Cicero  tam  aliennm  se  fuisse  ab  arctiore  cum  Catilina  consuetudine  pro- 
fitetur  Qfr.  Coel.  4,  3^,  ut  eo  ipso,  quod  poximis  annis  ante  consulatum  Coelium  nunqaam 
non  secum  habuerit,  evinci  existimet,  familiarem  eum  Catilinae  esse  non  potuisse. 

Si  quid  igitur  est,  quod  statuatur  cum  probabilitate  quadam  de  his  rebas  et  qao 
Fenestella  simul  cum  Asconio  concilietur,  iUud  est,  propositam  hoc  aliquando  fuisse  Ciceroni, 
ut  causam  Catilinae  diceret.  Nobilitatem  enim  cum  suae  ipsias  petitioni  aeque  adversari 
atque  Catilinae,  ut  qui  multos  ex  ea  etiam  in  causa  repetundarum  eosque  amplissimos  ad- 
vocatos  habuisset,  favere  intelligeret,  a  societate  cam  Catilina  facienda  aliqnamdiu  non  prorsns 
abhorruisse  videtur.  Mox  tamen  mutata  voluntate,  apertum  maluit  habere  Catilinam  adver- 
sarium  quam  ambiguae  fortasse  fidei  socinm  et  amicum,  neque  aliis  jam  uti  praesidiis  et 
adjumentis,  nisi  iis,  quae  ad  eum,  quem  jam  obtinuisset,  dignitatis  gradum  ipsnm  evexissent. 
In  gratia  igitur  multitudinis  eorumque,  quos  oratoriis  sibi  facultatibus  amicos  fecisset,  acquie- 
scendum  sibi  hoc  tempore  esse  putavit.  Fecerunt  autem  rumores,  qui  de  Catilinae  in  rem 
publicam  consiliis  mox  disseminari  coepissent,  ut  invidorum  quoque  postremo  fastnm  et 
saperbiam  vinceret  (^Sallust.  Cat.  SS^. 


»  .    ^ 


,.r'ft.'ii.-. 


;i ,  :=   ■  .