Internet Archive BookReader - De historia stirpium commentarii insignes : maximis impensis et uigiliis elaborati, adiectis earundem uiuis plusquam quingentis imaginibus, nunquam antea ad naturae imitationem artificiosius effictis & expressis / c Leonharto Fuchsio medico hac nostra aetate longè clarissimo, autore. Regiones peregrinas pleriq[ue], alij alias, sumptu ingenti, studio indefesso, nec sine discrimine uirae nonnunquam, adierunt, ut simplicium materiae cognoscendae facultatem compararent sibi: eam tibi materiam uniuersam summo & impensarum & temporis compendio, procul discrimine omni, tanquam in uiuo iucundissimoq́[ue] uiridario, magna cum uoluptate, hinc cognoscere licebit. Accessit ijs succincta admodum uocum difficilium & obscurarum passim in hoc opere occurrentium explicatio. Vnà cum quadruplici indice, quorum primus quidem stirpium nomenclaturas Graecas, alter Latinas, tertius officinis seplasiariorum & herbarijs usitatas, quartus Germanicas continebit