Skip to main content

Full text of "Instructio practica confessarii in compendium redacta [microform]"

See other formats


Class 






Book 



University of Chicago Libraries 

GIVEN BY 



Besides tkf main topic this book also treats of 
Subject Ale. On page Subject No. On 



Ck, 



INSTRUCTIO PRAGTiU 

CONFESSARII 



COMPENDIUM REDACTA 



D" FRANCISCO XAV. ZENNER. 

>v ' 

EPISCOPO SAREPTANO , ARCHIEPISCOPI VIENKENSIS VICARIO GENERALI 
ET CAPITULI ECCLESIAE METROPOLITANAE VIENN. PRAEPOSITO. 

EOITIO SEXTA 

REVISA ET AUCTA. 



IN SUBSIDIUM MISSIONUM ORIENTALIUM. 



VIENN AE, 

TYPIS ET SUMTIBUS COKGREGAT10NIS 3IECHITHARISTICAE. 

MDCCCLTH. 



358258 

PATRI MISERICORDIARUM, 
DEO TOTIUS CONSOLATIONIS, 

QUI TENERRIME NOS AMAT ET FILIOS VOCAT; 

SALVATORI GENERIS HUMANI, 

JESU CHRISTO, 

FILIO DEI UMGENITO INCARNATO, 

QUI VENIT QUAEKEKE ET SALVUM FACEEE, QUOD PEKIERAT 
ET PROPITIATIO FACTUS PRO PECCATIS KOSTRIS, 

MORTE SUA VERAM NOBIS DONAYIT YITAM, 

SUMMO ARDOTI, 

ttUI AJEBAT PARALYT1CO: CONFIDE, FILI, 

REMITTUNTUR TIBI PECCATA TUA, 
MARIAE PECCATRICI DIMISIT PECCATA MULTA, 

QUONIAM DILEXIT MULTUM, 



QUI PETRUM NEGATIONS TRINA LAPSUM GRATIOSE RE SPICIENS 
AT) AGNITIONEM PKCCATI ET LACROIAS POEiVITEIVTIAE PER5IOVIT 

QUI LATRONI IN CHUGE POENITENTI PARADISI GAUDIA PROMJSIT, 

PASTOR! BOMO, 

QUI COGNOSCIT OVES SITAS, ET ERRABUNDAS REDUCIT AD GREGEM, 

QUI ANIMAM SUAM DAT PRO OVIBUS SUIS, 

SAMARITANO HOSPITALI, 

QUI VINUM CHARITATIS, OLEUM MISERICORDIAE 

NOSTRIS INFUNDIT VULNERIBUS , 

SUSCITATOEI MORTUORUM; 

DOMINO, VIVIFICANTI SPIRTTUI, 

QUI PIDA CHRIS TI PECTORA SUPERNA REPLET GRATIA: 

BENEDICTS, ET HONOR ET GLORIA 

IJs SAECULA SAECULORUM 

AMEBT. 



P r a e f a t i o. 



(J,uanti faciendum sit nmnus confessarii, nemo 11011 in- 
telliget, qua perpenderit, quod sacerdotes confessioiii- 
bus audiendis deputati, judices Dei ipsius nomine con- 
stituantur, idque tanta auctoritate, ut, quae in terris 
recte decreverint et sanxerint, in coelis rata et firma 
habeantur, proindeque ora ipsorum sint veluti sacra 
quaedam stillicidia, per quae pax e coelis in homines 
bonae voluntatis effluat, vocesque eorundem se habe- 
ant instar tubarum Magni Josue, quae illius virtute 
mysticae Hiericliuntis , id est iniquitatis, muros sub- 
ruant. Confessarius enim ignorantes docet, errantes in 
viarn revocat, moerentes consolatur, dubitantibus bene 
consulit, pro periclitantibus de salute efficaciter Deum 
deprecatur, dirae servituti mancipatos redimit, nudos 
stola gratiae cooperit , egenos et languidos cibo potu- 
que spirituali reficit. 

Ne vero confessarius tanto muneri rite obeundo 
sua ex culpa desit, neve, dum aliorum saluti prodesse, 
satagit, obesse fors deprehendatur , plurimum interest, 
ut dotibus ad hoc munus, sacerrimum quippe et salu- 
berrimum, digne valideque sustinendum necessariis 
bene instructus existat. Qtiamobrem Ecclesia Catho- 
lica, perpetuo sui capitis et Domini Jesu Christi suf- 
fulta adjutorio , et Spiritus sancti cura peculiari ducta, 



VI 

nullo non tenipore niagno studio id egit, ut Sacraineii- 
tum Poenitentiae sancte adininistraretur et a profana- 
tione praeservaretur , non a poenitentibus soluni, qui 
grande negotium aeternae salutis suae detestanda cum 
vecordia tractant, sed etiam a Sacerdotibus indoctis 
aut officii negligentibus infer ri solita. Quis enini igno- 
rat, quantam Ecclesia in Concilio Tridentino Sacra- 
menti Poenitentiae curam gesserit, ut confessarii istud 
niisericordiae Sacr amentum, ad reconeiliationem pec- 
catorum divina dementia praeparatum, eisdem redde- 
rent re ipsa salutare, seseque praestarent fideles dis- 
pensatores mysteriorum Dei? Neque tam facile est, 
prout vulgo creditur, aliorum conscientiae arbitrum 
agere, sed valde arduum, ita quidem, ut ministerium 
hoc sine praevia instructione, sive regularum in sacro 
tribunali servandaruni cognitione, et illas variis poeni- 
tentium infirmitatibus adplicandi arte vix feliciter ce- 
dere possit. Morbis corporis peritus medicus , morbis 
animae peritus medetur confessarius. Utriusque est ob- 
ligatio, ad munus obeundum instructum accedere ; non 
vero curando debitam notitiam capere, ne, prittsquam 
addiscatur, quod sciendum est, ab illo mors corporis, 
ab hoc anirnae procuretur. 

Non diffiteor , plurima super hoc punctb virorum 
inrepoenitentiaria versatissimoruiu et eruditorum opera 
jam prostare, quibus gravissimum confessarii munus 
solide non minus, quani utiliter expohitur. Verum quo- 
niam hi libri partim mole sua multum laboris exigtmt, 
partim etiam nova quaedam desiderant; brevitati stu- 
dens ac genium aevi nostri considerans, doctrinas pro 
confessionibus excipiendis scitu necessarias, quae sen- 
tentiis in sacris liter js, in scriptis sanctorum Patrum. 



VII 

in elucubrationibus praeclarorum scriptorum contentis 
innituntur, in Enehiridii formam, usui quotidiano con- 
fessariorum magis accomnaodatain, quani volumina rna- 
gna esse solent, redigendo et in lucem edendo, operae 
pretiuni nie facturum putavi. Conchmatus est liber prae- 
primis ad formandos in seminario adolescentes eccle- 
siasticos, ut, qui recentes muneri confessionali appli- 
cantur, doctrinas pro confessionibus audiendis pleras- 
que in hac instructione reperirent, rf modumque easdem 
in praxi applicandi indigitatum haberent. 

Tantum autern abest, ut aliquid, quod exercitatos 
confessarios in munere sno rectius obeundo juvare pos- 
sit, afferre cogitem, ut potius, quae confessario tyroni, 
qui instructionis est cupidus non minus ac indigus, usui 
esse possint, in compendium redegerim; quos enim ex- 
perientia magistra docuit, eorum ego malo audire prae- 
cepta, quam nova superaddere. n Nec praerogativam 
mihimet scientiae, si hoc meis consacerdotibus charita- 
tis intuitu praerogeni, vindicabo, . . . sed potius cum 
liaec ad illos loqui audeo, simul cum illis, quae loquor, 
audiam." *) Quid, quod in eis non tarn meum, quam 
authorum probatissimorum sensmn retulerim, quorum 
ex operibus multa et praeclara desumsi, et suo loco 
deposui. Nihilominus tamen plura, quod rerum expo- 
nendaruni copiam attinet, in hoc libro deesse fateor; 
ast memineris, quaeso, Lector benevole! me nonnisi 
compendium tradere voluisse in usuni juniorum sacer- 
dotum, quibus studium non deest, nee ingenium. Et ut 
ego opinor, praeclare quoque de Ecclesia, ReKgione et 
proxirnis merentur ii, qui, licet non semper perfecta et 



*) S. Ambr. libr. de Sacerd. dign. c. 1. 



VIII 

omnibus numeris absolutissima praestant , tamen pro 
ingeiiiorum suorum modulo ea proferre et in lucem 
edere, quanta possunt, diligentia satagunt, ex quibus 
in Christi gregem aliquid utilitatis redundare posse in 
Domino confidunt. Quid, num idcirco recte deseruerit 
Ecclesiastes concionandi munus, quod aureum illud elo- 
quentiae flumen, sanctum inquam Chiysostomuni, di- 
cendi gratia et copia superare nequeat aut aequare? 
Neque palma, quam Virgilio inter poetas tribuimus, 
caeteros a lyra tractanda deterrere praesumimus. Ne- 
que etiam, quia cum Cicerone tanta facundiae copia et 
ornatu dicere non valeamus, nee cum Pericle fulgurare 
et tonare , nee cum Demosthene pari splendor e et or- 
natu verb or urn sententiar unique eloqui, continuo nobis 
obmutescendum erit. Nam, ut ille ait, ,,et in secundis 
et in tertiis consistere, quando non datur contingere 
sumnia etiam res est rninime poenitenda." Quare, si 
quae displicebunt in hac mea tenui opella, animum, quo 
divinae gloriae et salutis animarum rationem, ceu sus- 
cepti laboris fineni, propositani habui, respicias velim; 
si vero alicubi fors a recto tramite deviasse acciderit, 
corrige secunduni mentem Ecclesiae catholicae } cui 
stabo semper et acquiescam. 

Quanivis jam nihil remoretur , quominus dictis fi- 
nem imponam, cliristianae tamen in te, Lector amice! 
cliaritati deesse mini viderer, si quod operi quidem 
sparsim inserere non praetermisi , ast in praefatione, 
quasi in fronte libri , ut a nemine non advertatui* , ob 
rei gravitatem collocari meretur, iteruni iterumque tibi 
consulere negligerern. Est autem illud, ne nostri inte- 
rioris hominis curani propriaeque perfectionis studium 
oscitanter deseramus, ut potius, dum aliorum conscien- 



IX 

tias purgare et mundare intendimus , propriae purita- 
tem et nmnditiem per frequentem Poenitentiae Sacra- 
inenti usum solerti curare studio satagamus, ne fors 
dicatur nobis: n Medice, cura te ipsum! " *) et illud Apo- 
stoli nobis exprobretur : n ln quo judicas alterum, te 
ipsum condemnas." 2 ) Quid namque absonum magis 
atque a communi hoininum sensu abhorrens, quam, tit, 
qui ex divino institute in aliis veterum delictorum pur- 
gationem inducere debent, ipsi forte occulto suarum 
culparum inquinamento sordeant; aut qui in aliorum 
aiiimis divinae charitatis ignem excitare jubentur, ipsi 
glacie pejus proprio torpore congelent? Nonne sacrile- 
gum foret,corde impure labiisque pollutis divinam dis- 
pensare gratiam? Nos sacer dotes sumus, sancta tra- 
ctantes, adeoque sancti simus oportet, sicutlllesanctus 
est, cujus in terra vicarii sumus. r Munda sit rnanus, 
quae diluere aliorum sordes curat." 3 ) Purgari prius 
oportet sacerdotem, deinde jmrgrare; ad Deum adduci, 
et dein alios adducere; sanctificari^etpostQSisanctificare; 
hicem fieri, et demum alios illuminare." 4 ) Qui non ar- 
det ; non incendit. Lingua amoris ei, qui non. amat, bar- 
bar a est et peregrina. 

Non diffiteor equidem, Sacramentum gratiam ex 
opere operate producere, ac Dei omnipotentiam nullis 
arctatam esse limitibus, nee quacunque ministrorum 
improbitate impediri, quominus in quoscunque libuerit, 
divitias suae bonitatis effundat: verum quarnvis id locum 
habere negari nullatenus queat, dabunt tamen poenas 
gravissimas ministri, qui, quantum in se est, divinae 
operationi non cooperantur, ne dicam, obicem ponunt, 



Luc. IV. 23. a) Rom. II. 1. s) s. Greg. Libr. Past, P. I. c, 9. 
4) S. Greg. Naz. Oral. 2. 



X 

et Deum quodam modo cogunt sapientissimas a se sta- 
tutas leges antevertere. Quare qui aliis a sacris esse, 
Deo auctore, constituimtur, prius in se uberiora sancti 
Spiritus attrahant necesse est clirismata, quae in reli- 
quos deinceps transfundant , largioribusque virtutum 
emoluments ditescant, quatenus ex eoruni plenitudine 
poenitentes participent. Quem in finem , tit verbis Be- 
nedicti XIV. utar, ,,plurinium proderit, si, qui cur am 
animarum gerunt et ad poenitentiuin confessiones ex- 
cipiendas destinati sunt, per aliquot dies spiritualibus 
exercitiis quotannis vacent. hi eo quippe pio recessu 
renovabuntur spiritu mentis suae, et induentur virtute 
ex alto ad ea impensius alacriusque peragenda, quae 
suarum partium sunt, pro divini numinis gloria et spi- 
rituali proximorum utilitate et salute. " J ) 

Utinam naec interioris honiinis cura, hoc propriae 
perfectionis studium nos omnes, quibus divina reniit- 
tendi et retinendi peccata data est potestas, occupet 
totos! Utinam sublimior morum sanctinionia, quae de- 
cetChristi ministros et dispensatores mysterioruni Dei, 
exornet cunctos! Tune illud futurum sperare licebit, ut 
ad niunus confessarii digne valideque obeunduni eru- 
diti , divinae misericordiae Sacr amentum rite adrnini- 
stremus, atque Dei Patris , cujus imago in hominibus 
foedata renovatur , Dei Filii , cujus oves tanto pretio 
emtae post miseram perditionem reducuntur et Spiritus 
Sancti, cujus templa diruta et polluta reparantur et re- 
conciliantur in salutem hoininum fi deles in veniamur co- 
operatores, reddendae apud judiceni rationis tempore. 

*) Epist. encycl. 3. Decembr. 1740. 



Conspectus diceudoruni. 



Introductio. 

Pag. 

R j^ JToenitentia ......... i 

. 2. Poenitentiae Sacramentum ... 3 

. 3. Poenitentiae Sacrament! usus necessarius .... 5 

. '4. Poenitentiae minister ....... 6 

. 5. Poenitentiae effectus ........ 7 

. 6. Institute Poenitentiae emolumenta insignia .... 8 

. 7. Necessitas et utilitas instructionis ad frugiferam Poenilentiae 

administrationem > 11 

. 8. Libri, qui de re poenitentiaria tractant 12 

. 9. Divisio materiae I'l 

Pars I. 

De requisitis in confessario necessariis. 
. 10, Divisio ........ -15 

G a p u t I. 

De animi dotibus afc/ue virtutibus in confessario 

necessariis. 

. 11. Animi dotes et virtutes ....... 15 

. 12. Necessitas debitae scientiae ...... i(j 

. 13. Materia scientiae ........ is 

. 14. Media acquirendi scientiam necessariam 19 

. 15. Rectum matimimque judicium ...... 22 

. 16. Prudentia multa 23 

. 17. Media acquirendae prudentiae ...... 24 

. 18. Verus animarum zelus ....... 26 

. 19. Conditiones veri animarum zeli ..... 27 

. 20. Sanctimonia vitae ........ 30 

. 21. Orationis studium ........ 33 

. 22. Sacrae meditationis studium ...... 34 

. 23. Ratio meditandi ........ 36 

. 24. Materia meditationis ......... 37 

. 25. Reliqua adjuncta ........ 38 

., 26. Devitatio vitiorum in munere sacri tribunalis obviorum 39 



xir 

fag. 

.27. Internum animi frigus et ignavia ..... 40 

. 28. Vanitas 42 

. 29. Imbecillis hominum timor ...... 43 

. 30. Partium studium ........ 44 

. 31. Lucri studium ....... -46 

. 32. Inconsiderantia ........ 47 

. 33. Alta judicii proprii opinio et fastus 48 

. 34. Laxitas et rigor ........ 49 

. 35, Animi demissio et anxietas ...... 51 



a p u 



t II. 



Approbations el jurisdictione ad confessiones ex- 
cipiendas necessaria. 

. 36. Approbatio et Jurisdictio ....... 51 

. 37. Jurisdictionis internae discrimina seu divisio 53 

. 38. Necessitas ......... 

. 39. Approbations et Jurisdictionis collatio 55 

. 40. Jurisdictionis restrictio ....... 57 

. 41. ., a) ratione loci et temporis 

. 42. b) ratione personarum 58 

. 43. Casus practici ......... 00 

. 44. n n c) ratione peccatorum Reservatio 

casuum conscientiae 

. 45. Finis reservationum ........ 61 

. 46. Conditiones casuum reservatorum .... . 62 

. 47. Casus suinmo Pontifici reservati 66 

. 48. Jurisdictio, quantum ad casus sununo Pontifici reservatos 69 

. 49. Casus Episcopis reservati ...... 71 

. 50. Casus in Archidioecesi Viennensi reservati ... 72 

I. Homicidium voluntarium ..... 

II. Sodomia ......... 73 

III. Perduellionis crimen ....... 74 

TV. Incendiarii crimen ....... 

V. Perjurium solemniter emissum - - 75 

. 51. Casus regularium Superioribus reservati .... 76 

. 52. De Jurisdictione, quantum ad casus reservatos 77 

. 53. Jurisdictio confessariorum tempore Jubilaei 80 

. 54. De Jurisdictione in articulo mortis 82 



C a p u t III. 

De sigillo confessionis sacramentalis. 

. 55. Sigillum sacramentale ....... 83 

. 56. Confessarii fides in sigillo confessionis servando 84 

. 57. Obligatio aliorum in servando silentio .... 85 

. 58. Materia sigillo sacramentali subjecta ..... 

. 59. Absoluta sigilli sacramentalis integritas 87 

. 60. Casus practici -88 



XHI 

Pag. 

. 61. Regulae prudentiae, si quid manifestare poenitens ipse sa- 

cerdoti permiserit ..-.... 89 

. 62. Violatio sigilli sacramentalis ...... 91 

. 63. Casus practici ........ 

.. 64. Modus servandi sigillum sacramentale .... 95 

. 65. Usus cognitionis ex confessione haustae .... 

P a r s II. 

De priucipiis in administratione Sacramenti Poeni- 
tentiae observandis. 

S e c t i o I. 

De principiis generalibus in administratione Sacra- 
menti Poenitentiae observandis. 

. 66. Ordo dicendorum ........ 99 

C a p u t I. 

De principiis generalibus circa confessionem observandis. 
. 67. Divisio 100 

Articulus I. 

De poenitentium confessione excipienda. 

. 68. Obligatio confessarii specificum cxcipiendi confessionem 

. 69 Obligatio confessarii exigendi confessionem integrum - 102 

. 70. De peccatis venialibus, et de jamjam expiatis quantum ad 

confessionis integritatem ...... io4 

. 71. De peccatis dubiis ........ 105 

. 72. Diligentia in examine conscientiae ..... 106 

. 73. Obstacula integritatem confessionis impedientia 107 

. 74. Causae ab integritate confessionis certe excusantes 110 

. 75. Casus practicus ........ m 

. 76. Causae ab integritate confessionis non excusantes 112 

. 77. Causae confessionem irritantes ..... 114 

. 78. Partitio confessionis ....... 

. 79. Confessionis forma externa 115 

. 80. Confessio per literas aut internuntium 116 

. 81. Confessio per interpretem 117 

. 82. Modus excipiendi confessiones ..... 

. 83. Locus et tempus excipiendae confessionis .... 120 

Articulus II. 
De poenitentibus inlerrogandis sive examinandis. 

. 84. Jus et obligatio confessarii poenitentes examinandi 121 
85. Materia quaestionum ....... 122 



XIV 



. 86. Quaestiones de peccatis apoenilente probabiliter commissis 123 

. 87. De specie peccatorum ....... 124 

88. De nuniero peccatorum . 125 

. 89. De circunistantiis peccatorum ...... 126 

. 90. De peccatis ommissionis et muneris sive status . 129 

. 91. Quaestiones de moral! poenitentis charactere . 130 

. 92. Quaestiones de dispositione poenitentis .... 131 

. 93. Quaestiones de veritatibus religiosis .... 133 

. 94. Conclusio quaestionum ....... 

. 95. Materia quaeslionum vitanda ...... 134 

. 96. Modus interrogandi. Conditiones quaestionum - 136 

. 97. Prudentia in interrogando ...... 133 

Articulns III. 

De poenitentibus instruendis et admonendis. 

. 98. Obligatio confessarii poenitentes instruendi I'll 

. 99. Instructions delineatio - 142 
. 100. A. Instructio quoad rectaniofficiorum et veritatumreligio- 

sarum cognitionem ....... 

. 101. Regulae practicae ........ 143 

. 102. Quoad cognitionem sui ipsius ..... no 

. 103. Quoad agnilionem peccatorum > 147 

. 104. Continuatio ......... 148 

. 105. Quoad agnitionem obligationum ex peccato prodeuntium 

. 106. Quoad ipsam curationem animi raorbis adhibendam - 149 

. 107. Continuatio 151 

. 108. Correptiones in finem emendationis .... 154 

. 109. Monita pro confessai'io ....... 155 

. 110. B. Institutio ad perfectionem christianana . 157 
. 111. Regulae practicae in ducendisadstudiumperfectionis poe- 

nitentibus ...... . 158 

. 112. Materia et tons instructionum et admonitionum 161 

. 113. Indoles earundem ........ 162 

. 114. C. De dubiis solvendis ac consiliis dandis 166 

. 115. Casns practici ........ 

C a p u t II. 

De principiis generalibus circa contritionem observandis. 

. 116. Contritio ......... 168 

. 117. Divisio ......... 169 

. 118. Qualis contritio Sacramento Poemtentiae necessaria 170 

. 119. Obligatio confessarii circa poenitentium contritionem 172 

. 120. Observationes circa poenitentium contritionem 174 

. 121. Verae contritionis signa ....... 175 

. 122. Signa defectum verae contritionis indicantia - - 177 

. 123. Rationes et motiva conlritionis 178 

. 124. Eorundem delectus ....... 180 

. 125. Conlinuatio - 181 



XV 

Pag. 

. 126. Modus ea proponendi .-.. 182 

. 127. Monitum generale ' *83 

. 128. Boni propositi indoles .. 184 

. 129. Ejusdem eversio .. 185 

C a p ii t III. 
De principiis generalibus circa satisfaclionem obseroaudis. 

Artie ulus I. 

De satisfactione imponenda. 

. 130. Satisfactions notio et necessitas .... 187 

. 131. Satisfactionis ad Poenitentiae Sacramentum ratio 188 

. 132. Satisfactionis finis et conditio duplex .... 

. 133. Satisfactionis praestandae media ..... 189 

. 134. Satisfaclionis effectus 190 

. 135. Confessarii eandem imponendi jus et obligatio 191 

. 136. Satisfactionis imponendae indoles ..... 
. 137. Congruentia Satisfactionis cum peccatorum natura interna 

et relatione externa ....... 193 

. 138. Continuatio 193 

. 139. Congruentia Satisfactionis cum peccatorum gravitate 194 

. 140. Continuatio . . . . 195 

. 141. Conditiones ad obtinendas indulgenlias 197 
. 142. Congruentia Satisfactionis cum indole poenilentis inlerna 199 
. 143. Congruentia Satisfactionis cum conditione poenitentis ex- 
terna .......... 200 

. 144. Oongruentia Satisfactionis cum bona fama aliisque officiis 

poenitentis ......... 201 

. 145. Modus satisfactionem poenitentibus imponendi 202 

. 146. Satisfactionis commutatio ...... 205 

. 147. Tempus peragendae Satisfactionis sacramentalis 206 

. 148. Modus agendi poenitentiam in veteri Ecclesia 208 

. 149. Canones poenitentiales ..... 210 

Artieulus If. 

De Satisfactionis operibus. 

. ISO. A. Satisfaclionis opera generalia ..... 215 

. 151. I. O ratio. 1) Precatio stricte talis .... 216 

. 152. Regulae in injungenda precatione observandae 217 

. 153. Oratio dominica ........ 219 

. 154. 2) Cultus Dei communis 224 

. 155. 3) Devotio erga beatain Virginem Mariam 225 

. 156. 43 Devotio erga angelum custodem sanctosque patronos 226 

. 157. 5) Lectio spiritualis ....... 227 

. 158. 6) Frequens conscientiae examen 229 

. 159. 7) Actus contritionis de peccatis commissis . 231 



XVI 

Pag. 

. 160. 8) Aclus virtu tis 232 

. 161. 9) Frequentior Sacratnentorum usus .... 233 

. 162. a) Sacramenti Poenitentiae . 

. 163, b) SS. Eucharistiae sive Communionis .... 236 

. 164. Regulae in determinanda sacrae Communionis frequentia 239 

. 165. Objectionis solutio ....... 243 

. 166. Dilatio sacrae Communionis ..... 244 

. 167. Communio spiritualis ....... 245 

. 168. 10) Frequens Dei praesentis memoria .... 246 

. 169. 11) Piae adspirationes 247 

. 170. 12) Matura veritatum religiosarum perpensio et applicalio 

ad animuni emendandum ...... 248 

. 171. 13) Meditatio 249 

. 172. 14) Exercitia spiritualia 251 

. 173. II. Jejunium 252 

. 174. 1) Jejunium stride tale, sive abstinentia cibi potusque 253 

. 175. 2) Evitatio socialium conventuum et oblectationum 254 

. 176. 3) Abbreviatio somni ....... 255 

. 177. 4) Voluntaria molestorum laborum susceptio 256 

. 178. 5) Mortificatio 

. 179. HI. Eleemosyna 259 

. 180. B. Satisfactions opera specialia ..... 260 

. 181. Contra superbiam et vanam gloriam .... 261 

. 182. Contra avaritiam ......... 264 

. 183. Contra duritiem et immisericordem animum in pauperes 266 

. 184. Contra peccata impudicitiae ...... 267 

. 185. Continuatio 269 

. 186. Continuatio 271 

. 187. Continuatio 273 

. 188. Contra odium et invidiam ...... 274 

. 189. Contra suspiciones etjudicia temeraria " 276 

. 190. Contra linguae peccata ....... 279 

. 191. Contra gulam et ebrietatem ...... 281 

. 192. Contra iram 283 

. 193. Contra consuetudinem blasphemandi, et indiscrete jurandi 285 

. 194. Contra acediam 286 

. 195. Contra peccatum desperationis ..... 288 

. 196. Contra peccatum praesumtionis ..... 289 

C a p u t IV. 

De principiis generalibus circa absolutionem observaudis. 

. 197. Confessarius judex peccatorum a Christo constitutus 291 
. 198. Canon universalis et objectivus in usu potestatis sacra- 

mentalis ......... 292 

A. De absolutione danda. 

. 199. Absolutionis forma absoluta 293 

. 200. Absolutionis forma conditionata 

. 201. Sententia contraria 295 



XVII 

B. De absolutione non danda. 

Pag. 

j. 202. a) Dilatio 297 

. 203. Continuatio 299 

. 204. b) Denegatio ........ 301 

. 205. Regulae practicae 302 

206. Media inter rigorem et laxitatem via 303 

. 207. Absolutionis sacramentalis forma et sensus 305 

. 208. Modus agendi in absolutione danda ..... 307 

. 209. Quaestiones practicae hanc materiam spectantes 

. 210. Modus agendi in absolutione differenda .... 308 

. 211. Modus agendi in absolutione deneganda 311 

S e c t i o II. 

De principiis specialibus in administratione sacramenti 
Poenitentiae observandis. 

. 212. Conspectus 312 

C a p u t 1. 

De principiis specialibus ratione habita status poenifentium 

interni. 



A. Pro varia mentis indole. 

. 213. Eruditi 313 

. 214. Pidem negantes, et in ea nutantes ..... 315 

. 215. Adulti in religione ignorantes ...... 317 

. 216. Inculti et plebeji 318 

. 217. Hebetes 319 

B. Pro varia voluntatis indole. 

. 218. Levia ac venialia confitentes peccata .... 

. 219. Personae devotae in perfectione Christiana proficerecupientes 322 

. 220. Eas dirigendi modus ....... 333 

. 221. Continuatio 326 

. 222. Regula vitae devotae ....... 337 

. 223. Personae ad speciem devotae ..... 333 

. 224+ Tepescentes ......... 335 

. 225. 1 periculo lapsus constituti ...... 336 

. 226. Meolapsi . . . . . . . . . 337 

. 227. Malitiae peccata confitentes ...... 

. 228. Peccata occasione nata confitentes. Notio et divisio oc- 

casionis peccati ........ 339 

. 229* Adsertiones circa occasiones peccandi tollendas evitandasve 3'll 

. 230. Agendi ratio confessarii cum iis, qui sunt in occasione 

. 231. proxima peccandi ........ 342 

. 232. Monita pro confessario ....... 345 



XVIII 

Pag. 



. 232. Casus practici ........ 

. 233. Peccata ex consuetudine nata confitentes 347 

234. Conversio flagitiis assuetorum ..... 3'48 

. 235. Causae, cur perfecta conversio tarde et laboriose fieri soleat 350 

. 236. Corollarium practicum inde resultans .... 353 

. 237. Consuetudinarios tractandi modus ..... 353 

. 238. Continuatio ......... 355 

. 239. Casus practici ........ 357 

240. Relapsi ex infirmitate ... ... 353 

. 241. Neoconversi ........ 300 

C. Pro varia peculiarium animi aiFectionum iudole. 

. 242. Melancholic! ........ 362 

. 243. Phlegmatic! ......... 363 

. 244. Sanguinei ......... 

. 245. Cholerioi ......... 364 

. 246. Poenitentes tristitia et moerori afifecti .... 

. 247. Ob varia vitae infortunia contristati .... SQQ 

. 248. Ob desolationes internas contristati .... 368 

. 249. Regulae in desolatione tenendae ..... 370 

. 250. Ob tentationes varias contristati 371 

. 251. Modus tentationibus resistendi ... . 373 

. 252. Continuatio ......... 375 

. 253. Monita post tentationem ...... 376 

. 254. Poenitentes desiderii inordinati inquietudine agitati 377 

. 255. Poenitentes scrupulosi et pusilli aninii .... 378 

. 256. Criteria animi scrupulosi ...... 379 

. 257. Causae ......... 380 

. 258. Regulae generates in tractandis scrupulosis 381 

. 259. Monita specialia in tractandis scrupulosis 383 

. 260. Mira et insolita confitentes ...... 389 

. 261. Criteria ad discernendas visiones ..... 390 

. 262. Criteria ad ecstases discernendas naturales et supernaturalos 392 

. 263. Monita S. Philippi Nerii ....... 393 

. 264. Cura eorum, qui per visiones delusi sun I 395 

C a p u t II. 

De principiis specialibus ralione habita poenitentium 

status externi. 

. 265. Parvuli et pueri. Momentum confessionis parvulorum et 

puerorum 396 

. 266. Aetas .......... 397 

. 267. Agendi ratio cum parvulis et pueris 398 

. 268. Continuatio ......... 400 

. 269. Confessio puerorum ad prhuaiu sacramCommunionemac- 

cedentium 402 

. 270. Adolescentes et juvenes ...... 403 

. 271. Senes ' ....... 407 

. 272. Feminae ......... 

. 273. Virgines ......... 408 

. 274. Viduae ......... 409 

. 275. Moniales ....... 410 



XIX 

Pag. 

. 276. Monita generalia pro perfectione monialium 412 

. 277. Clerici sacris Ordinibus initiandi 414 

. 278. Sacerdotes ' 417 

. 279. Continuatio 420 

. 280. Sponsi ... 422 

. 281. De Sponsalibus 424 

. 282. Matrimonium mixture initnri 429 

. 283. Conjuges 430 

. 284. Continuatio 431 

. 285. Continuatio 432 

. 286. Matrimonii impedimento implicit! ..... 433 

. 287. Modus agendi occurrente impedimento dirimente 434 

. 288. Continuatio 436 

289. De dispensatione super impedimentis .... 

. 290. De sanatione matrimonii in radice 438 

. 291. De dubio circa matrimonii valorem ..... 440 

. 292. De matrimonio putativo 441 

. 293. De impedimentis impedientibus ..... 

. 294. De prohibitionibus civilibns ...... 442 

. 295. De separatione a thoro et mensa ..... 

. 296. Parentes 445 

. 297. De culpa parentum in peccatis filiorum .... 440 

. 298. Parentes illegitimarum prolium 448 

. 299. Nobiles 449 

. 300. Magistratus et judices ....... 451 

. 301. Milites 452 

. 302. Opifices et mercatores ....... 453 

. 303. Heri seu Domini ....... 

. 304. Famulantes 454 

. 305. Divites 455 

. 306. Paupe'res .'........ 

. 307. Surdasti'i, muti, surdo-muti ...... 455 

. 308. In fir mi 

Momentum et gravitas confessionis infirmorum 457 

. 309. Modus disponendi infirmos ad confessionem 459 

. 310. Modus agendi in ipsa confessione excipienda 460 

. 311. De restitutione ab infirmis praestanda .... 402 

. 312. De tentationibus, quibus impeti solent infirmi 463 

. 313. De virtutibus, quibus exercendi sunt infirmi 464 

. 314. De Eucharistia et Unctione infirmorum .... 465 

. 315. De testamento ab infirmis condendo .... 407 

. 316. Infirmi et moribund! parvuli ...... 

. 317, De Benedictione Apostolica, vulgo sic dicta General- Ab- 
solution ......... 408 

. 318. Modus agendi, dum infirmus ad ultimam luctam accedit, 

et postquam obiit ...... 409 

C a p u t III. 

DC principiis specialibus , ratione habita specialiitm relationum 

poenitentium el peccatorum* 

. 319. Poenitentes confessario ignotam linguam loquentes 470 

. 320. Ad fidein caiholicaiii conversi ..... 



XX 

Pag. 

. 321. Homines facinorosi carceribus mancipati .... 472 

.;322. Rei capite damnati -473 

. 323. Continuatio . 476 

. 324. Continuatio . . 477 

. 325. Peccata, quae nova officia pariunt, confitentes 478 
. 326. Ad restitutionem obligati . . . . . . . 

. 327. Fundamentum restitutionis ...... ^80 

. 328. Cooperantes ad injustam laesioneiu 482 

. 329. Ordo restitutionis inter plures ad injustam laesionem coo- 

perantes - > > 484 

. 330. Reliqua restitutionis adjuncta ..... 

. 331. Continuatio .....'.... 487 

. 332. Causae a restitutione excusantes ..... 488 

. 333. De compensatione occulta ...... 489 

. 334. Casus practici ........ 490 

. 335. Compensatio injustae laesionis ..... 494 

. 336. Continuatio : . . 495 

. 337. Continuatio 496 

. 338. Casus practici 497 

. 339. Manifestationis Officio innodati . 500 

. 340. De sollicitatione ad turpia ...... 

. 341. Casibus reservatis innexi ...... 504 

. 342. Censura irretiti 

. 343. Voto ligati 506 

. 344. De voto simplici castitatis - . 508 

. 345. Casus practici ........ 510 

. 346. D e confessione generali. 

Necessitas et utilitas confessionis generalis > 512 
. 347. Modus agendi confessarii in confe^sionibus generalibus 

excipiendis 514 

. 348. Continuatio . 515 

. 349. Agenda administrate, Poenitentiae Sacramento 517 

. 350. Epilogus ad Lectores, Sacerdotes et Confessarios juniores 518 

Appendix I. 

De Matrimonio ....... . 521 

Appendix II. 

De Facultatibus Episcopis a Sacra Sede Apostolica concedi 

solitis. 

A. Facultates sic dictae quinquennales a Sacra Congregatione de 

propaganda fide dari solitae . 536 

B. Facultates a Sacra poenitentiaria dari solitae .... 538 



Intti'oductio. 

Poenitentia. 

. 1. r ilius Patris unigenitus, Jesus Christus, Dominus et 
Dens noster, venit in hunc mundum, ut omnes, qui creduut in Bum, 
non pereant, sed habeant vitam aeternam. Copiosam enim nobis 
paravit redem'ptionem, pro peccatoribus moriens, ipse Justus pro 
injustis. Et quotquot sacro baptismatis fonte abluti sunt, reapse a 
peccatis suis liberati sanctificantur ceu filiiDeiin spe vitae aeternae. 
Ast quam infelices lieu ! excidimus visceribus dilectionis divinae, de- 
nuo peccando et peccata cumulando ! JVeque hos mistros iterum ite- 
rumque lapses benignitas et humanitas Salvatoris dimittitinanes spe 
veniae, sed ad suae miserieordiae thesauros nunquam non invitat 
dicens: j^Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego 
reficiam vos" *). Accedimus Eum laborantes et peccatis onerati, et 
reficinmr in secunda post naufragium tabula, in Sacramento Poeni- 
tentiae. Ipse est, qui JPoen.itentiamoyera.lur in nobis etnosperlpsum. 
ssSine nie nihil potestis facere" 2 ). Huic autem Sacramento Novae 
Legis fundamentp est et intime nexa ejusdem nominis virtus moralis, 
videlicet poenitentia, quae cognitionem erroris pristini et mutatio- 
nem propositi, nee non dolorem animi et facti ipsius punitionem 
complectitur. Quern poenitentiae, qua virtutis, significatum et usus 
loquendi sacer, et omnium saeculorum consensus probant. Unde le- 
gimus : j^Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, etfletu, 
et in planctu. Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra" 3 ). 
jJdcirco ipse me reprehendo et ago poenitentiam in favilla etcinere" 4 ). 
Si in Tyro et Sidone factae fuissent "virtutes, quae factae sunt in 
vobis, olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent" 5 ~). Quae secun- 
dum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur" 6 ~). 
Quae poenitentia si cinerem, cilicium, terroresque et gemitus invol- 
vit, cum resipiscentia etiam acre commissi peccati odium ejusque 
vindictam importat. Quod Ecclesiae Patres non minus clare ac fre- 
quenter exprimunt. Ex. gr. S. Augustinus ait : 99 Non sufficit ad 
poenitentiam mores in melius mutare, et a factis malis recedere, 
verum etiam de his, quae facta sunt, satisfiat Deo per poenitentiae 
dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, 
cooperantibus eleemosynis" 7 ). Et alio loco: 3 Nihil agit, quern vera- 
ciler poenitet, nisi ut id, quod mali fecerit, impunitum esse non 
sinat" 8 ). Et S. Gregorius M. : 9?Admonendi sunt, qui admissa dese- 



Matth.XI. 28. 2} Joan.XV. 5. 3) Joel. II. 12. 13. *) Job. XLII. 6. - 
5 )Luc.X. 13. 6) II. Cor. VII. 10. 7) Serm.351. n. 12. 8)Epist. 153. 





runt, nee tamen plangunt, ne jam relaxatas aestiment culpas, quas 
etsi agendo non multiplicand nullis tamen fletibus mundant. Neque 
enim scriptor, si a scriptione cessaverit, quia alia non addidit, etiam 
ilia, quae scripserat, delevit: et simili modo nee qni contumelias 
irrogat, si solummodo tacuerit, satisfecit: cum profecto necesse sit, 
ut verba praemissae superbiae verbis snbjunctae humilitatis impu- 
gnet: nee debitor absolutus est, qui alia non multiplicat, nisi et ilia, 
quae ligaverat, solvat. Ita et, cum Deo delinquimus, nequaquam sa- 
tisfacimus, si ab iniquitate cessamus, nisi voluptates quoque, quas 
dileximus, e contrario appositis lamentis insequeiuur" *}. Laetantius 
vero omnia, quae ad poeaitentiae nolionem pertinere diximus, paucis 
ita complectitur: IXec tamen deficiat aliquis, ut de seipso desperet, 
si ad injustitiae viam lapsus est; potest enim reduei etliberari, si 
eum poeniteat aetorum, et ad meliora conversus satisfaeiat Deo" 2 ). 
Atque hoe mpdo per poenitentiam Deo reconeiliati sunt ho- 
mines 3 ), antequam Christus aeterna Dei consilia de salvandis pec- 
catoribus plene patefaeeret, atque eum in finem Eeclesiam suo san- 
guine mundatam iustitueret. Postquam vero in IV. T. Apostolis suis 
potestatem tradidit remittendi retinendique peecata, ex divina insti- 
tutione in Poenitentia suas etiam partes habet ministerium ecclesia- 
sticum, ita quidem, ut peculiare exinde prodeat Sacramentum, quod 
a superius descripta virtute differ t ut totuiu a parte, aut homo in- 
teger anima et corpore eonstans difl'ert ab anima. 

Poenitentiae Sacramentum. 

. 2. Est autem Poenitentia JVovi Testamenti Saeramentum, 
a Christo Domino institutum, quo per juridicam sacerdotis absolu- 
tionem, homini contrito, confesso et satisfacere parato peecata post 
baptismum commissa remittuntur. 

I. Divina ejus inslitutio argumentis omni exceptione majoribus 
nititur. Ipse salvator optimus ex divina sua potestate paralytieo *), 
mulieri peccatrici in civitate 5 ), et latroni in cruce 6 ) peceata remisit, 
et Pharisaeis lianc potestatem utpote mere divinam Ipsi negantibus 
dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid est facilius, 
dicere: Dimittuntur tibi peecata tua; an dicere: Surge, et ambula? Ut 
autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimit- 
tendi peecata, tune ait paralytieo: Surge, tolle lectum tuum, etvade 
in domum tuani. Et surrexit, et abiit in domumsuam" 7 )- Itaquelpse 
potestatem remittendi peecata exercuit. Hanc vero eandem suam 
potestatem dedit et Apostolis, cum a mortuis excitatus insufflavit 
eos, dicens: )5 Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Accipite 

i) Libr. Past. P.III. Adraonit. 31. 2) Institut. Libr.i. 3)Ezech.XVIII. 
21, II. Reg. XII. 13. 14. 4) Matth. IX. s) Luc. VII. e) Luc. XXXIII, 
43. Matth. IX. 4. 7. 



Spiritum sanctum, quorum rejniseritis peecata, remittuntur eis : et 
quorum retinueritis, retenta sunt" *) Cum divinus Religionis 
nostrae Author et Ecclesiae Fundator Apostolis eorumque in officio 
successoribus concesserit potestatem peccata remittendi et retinendi 
peccatoribus in Ecclesia sua, simul signifieavit, mentem suam et 
ordinationem esse, ut non indiscriminatim peccatoribus omnibus 
peccata remittant, neque caeco modo agant, sed praevia causae sen 
peccatorum et status peccatoris cognitione, qua de ipsius dignitate 
vel indignitate pro obtinenda peccatorum remissione judicare pos- 
sint, eamque iis solum, quos vere dignos judicaverint, concedant, 
reliquis vero denegent. Atqui hanc cognitionem habere nequeunt, 
nisi peccator peccata sua ipsis sacerdotibus confiteatur, manifestet- 
que ipsis cordis sui statum et dispositionem: ergo Christus Dominus 
concedendo Apostolis eorumque in officio successoribus potestatem 
remittendi et retinendi peccata, ordinavit praecepitque turn actionem, 
qua peccator peccata sua exponat ostendatque, se vere contritum 
esse ac resipiscere et satisfacere paratum ; adeoque rite dispositum 
ac dignuin, cui peccata remittantur et restituatur amissa Dei gratia 
et amicitia: turn actionem, qua sacerdos ceu minister visibilis Eccle- 
siae visibilis peccatorem confessum et poenitentem forma sensibili, 
nimirum absolutione verbis declarata, a peccatis absolvat eumque 
cum Deo reconciliet. Omnia igitur, quae ad Sacramenti rationem 
requiruntur, his continentur. Primo quidem requiritur ad Sacramen- 
tum, ut gratiae habeat promissionem drviuam sibi conjimctam ; sed 
hoc ex ipso textu est manifestum. 2 do , ut fuerit a Christo Domino 
institutum ; hoc quoque verba ipsa luce clarius demonstrant. 
3 tio , ut sit signuin externum; sed et hoc verba Christi, ut exposui- 
mus, necessario efficiunt. tta quidem Ecclesia Christi rein intel- 
lexit omni aevo ipsoque usu perpetuo frequentavit, ut peccata post 
baptismum commissa non aliter remitteret, quamper exterius sacer- 
dotum ministerium, quorum divinain desuper concessam potestatem 
semper agnovit. Singillatim traditionis divinae testimonia enumerare 
supersedemus, quoniam nostri instituti ratio fusiorem demonstratio- 
nem haud postulat 2 ). Sufficit, quod S. Synodus Trid. contra novellos 
errores sancivit, vestigia Ecclesiae antiquae sequens : ()uoniam 
Deus dives in misericordia cognovit figmentum nostrum, illis etiam 
vitae remedium contulit, qui sese postea in peccati servitutem et 
daemonis potestatem tradi dissent rSacramentumvidelicetPoenitentiae, 
quo lapsis post Baptismum beneiicium mortis Christi applicatur" 3 ). 



Joan. XX. 22. 23. 2) Vide: Theolog. dogm. Cl. Theob. Lienhard. 
Tom. HI. P. 299. Argentorati 1821. Instil, theolog. Cl. Leopold! Lie- 
bermann Tom.V. Praelect. theolog. Cl. Joannis Perone Tom. VI. 
Katholische Dogmatikvon HeinrichKlee. III.Bd. S.223. Mainz 1835. 
Theolog.dogm.cathol. Cl.Dris. Joannis ScUvv2*7.. Vol.III. ViennaelSSi. 
3 ) Sess. XIV. cap. 1. 



4 

El Canonc III., ne verba ilia Joannis totius consolationis alienum in 
sensum trahantur, ut fiebat saeculo XVI., praecavebat : 5 ,Si quis 
dixerit, verba ilia Domini Salvatoris : Accipite Spiritum sanctum., 

non esse intelligenda de potcstate remiltendi et retinendipec- 

cata in Sacramento Poenitentiae sicut Ecclesia catholica ab initio 
semper intellexit ; detorserit autem conlra inslitutionem hujus Sa- 
cramenti ad auctoritatem praedicandi Evangelium, anathema sit." 

Potestatem ligandi et solvendi Christus jam antea Petro, et omnibus prae- 
sente Petro Apostolis promisit: ,,Amen dieo vobis, quaecunque alligave- 
ritis super terrain, erunt ligata et in coelo: et quaecunque solveritis super 
terrain, erunt soluta et in coelo" 1 )- Claves potestatem designant. Claves 
itaque Regni coelorum potestatem significant spiritualem, imprimis 
earn, qua regnum coelorum vel aperitur, \elclaudilur, (namqueaperiendo 
maxime atque claudendo claves serviunt) ac proinde potestatem re- 
mittendi vel retinendi peccata. ,,TVonne sunt istae in Ecclesia claves, ubi 
peccata quotidie dimittuntur?" 2 ) Quo non negamus, ilia verba adhuc 
patere latius et ad regimen Ecclesiae universum pertinere, sive non ju- 
risdictionem solum quoad interna, sed etiam quoad externa (quatenus 
haec posterior spiritualis est naturae) vocabulis illis denotari. 

Qui verba Christ! Joan. cap. XX. ad seusum improprium detorquent, 
maxime errant. Sensum enim proprium et literalem exigunt: a) Herme- 
neuticae-lex prima, ex qua, sine necessitate a sensu literal! recedere ne- 
fas est. b) Circumstantiae resurrectio nempe et insufflatio, - quae 
multo augustiorem, quam improprium sensum praesumere jubent. Neque 
etiam illud myslerio caret, quod Christus Joan. XX. Spiritum sanctum 
dederit per insufflationem ; hoc enim indicat, eum datum esse ad usum 
remittendi peccata, qui est proprie Spiritus sancti effectus, quemadmo- 
dum Spiritus sanctus in die Pentecostes ad praedicandumEvangelium sub 
specie linguarum datus est. c) Dein energia loquenlis summi legislatoris 
Apostolos itamittentis, uti missus ipse aPatrefuerat; hi itaque memores, 
Christum vere peccataremisisse, nonpoterantnon cogitare, cumeaverba 
audirent, vera dimittendorum peccatorum potestate a Christo se ornari. 
Haec autem remissio peccatorum, quae per Sacramentum Poenitentiae 
confertur, longe differt ab ilia, quae in Baptismate obtinet. Potestas re- 
mittendi peccata per Poenitentiam exercenda venit in Ecclesia et in 
membra Ecclesiae: at vero membra Ecclesiae non sunt, nisi qui Baptis- 
mum jam acceperunt. Pariter potestas verbis Christ! apud S. Joannem 
1. c. collata, exerce.tur per nctiimjudicialem: secus in Baptismale, quod 
omnibus qui sincere Christianam religionem amplecli cupiunt, admini- 
strari debet 3 ). Sancti Patres reconciliationem, quae fit per Poenitentiam, 
aperte distinguunt a Baptismo. Ita S. Augustinus de homicidii peccato 
sic habet: ,,Si a Catechumeno factum est, Baptismate abluitur; et si a 
baptizato, Poenitentia et reconciliatione sanatur" 4 ). Sentiunt hoc mulli 
exadversariis, etquidem accuratiorisnotaeinterpreles. Quare contendunt, 
earn potestatem solis Apostolis fuisse concessam, et cum iis exspirasse. 
Sed in hoc denuo errant; nam haec potestas data est velut connexa cum 
Ecclesia. Ergo sicut Ecclesia usque ad consummationeui saeculi per- 
duratura est, ita et ilia polestas perdurare debet. Unde et videmus, earn 
in Ecclesia etiam post aevumApostolorum usque ad nostratempora sem- 
per fuisse agnitam atque exercitam, et etiam nunc agnosci et exerceri. 



Mallh.XVJ. 19. XVIII. 18. 2) S. Aug. serin. 149 Cfr. S. Hilar. in Matth. 
comm. c. 18 V S. Chrys. de Sacerd. libr. 3. c. 4. 3 ) Cone. Trid. Sess. 
XIV. cap. 2. can. 2, *) Libr. 2. de Adulterinis conjugis c. 16, c. 17. 



II. Insigne hoc divinae misericordiae Sacramenlum ratio in- 
dio-entiis hominum adprime aceommodatum, quin imo necessarium 
agnoscit. Concupiscentia enim atque ad vitiaproclivitas in baptizatis 
etiam remanet, unde proh dolor! saepius accidil, ut renatiBaptismo, 
robora'a Confirmatione et nutriti SS. Eucharistia delinquant nihil- 
ominus, et morbum quandoque gravem, vel ipsam mortem animae 
incurrant : quemadmoduiu circa corporis valetudinem plane similia 
hand raro cernimus. Jam vero Baptismus repeti non potest. Unicum 
ergo superest in Sacramento Poenitentiae remedium, quo aegri ani- 
mabus sanari , vel spiritualiter mortui ad vitam spiritus suscitari, 
sive vere poenitentes denuo Deo reconciliari possunt. Quod autem 
haec peccatorum reconciliatio post Baptismum perficienda ope Sa- 
cramenti externi fieri debeat, vel exinde patet, a) quia nonnisi hoc 
modo de facta reconciliatione persuasi, et consolatione animi sus- 
tentati, idonei aptique reddimur, quo possimus bono animo salutem 
nostram operari ac reliquorum Sacramentorum participes fieri. 
Atque hac ratione Ecclesia ex fine a Sanctissimo Salvatore ipsi 
praefixo indigentiis generis humani undequaque satisfacit. b) Quem- 
admodum spiritualis in Baptismo regeneratio visibili Sacramento 
exhibetur et effieitur, ita non minus decet ac congruit, ut recon- 
ciliatio ob peccata post Baptismum commissa necessaria pariter 
modo concrete et objective, in memento aliquo determinato actuque 
externo exhibeatur et exhibendo efficiatur. c) Nee deerant in V. 
Testamento pecnliaria reconciliationis ob immunditias et .peccata, 
quorum contagione sese contaminaverant Israelitae, media piacula- 
ria externa et visibilia : cur itaque in Nova Lege mediiim,^non sit 
externum etvisibile, quo non externe tantum, sed et interne vereque 
sacramentaliter purgetitur et sanctificentur fideles ? d^ Denique 
assertio illorum, qui potestatem remittendi peccata in Sacramento 
Poenitentiae ab Ecclesiae ministris exercendam negant, ad ultimum 
hue redit, quasi Deus homines dispensatores gratiae suae constituere 
baud valeat; quo fit, ut non solurn Sacramenta omnia, verum etiam 
omnis religio et revelatio divinitus data pariter negentur 1 }. 

Poenitentiae Sacramenti usus necessarius. 

. 3. Quae cum certissime constent, omnibus vere poenitenti- 
bus necessarium est, divinae huic ordinationi sese prono animo sub- 
mittere. Ad quid enim Ecclesiae datae fuissent claves, si regnum 
coelorum, quod peccatori obseratum est, posset sine his clavibus 
aperiri? Ad quid dictum fuisset Apostolis: 55 Quaecunque solveritis 
etc." 2 ), et iterum : ^Quorum remiseritis peccata etc." 3 ), si nulla 
esset ad hanc potestatem recurrendi necessitas ? Ad quid tribunal 

*) Klee's katholische Dogmatik. S* 233. Bossuet's Auslegung der Lehre 
der katholischen Kirche. 2) Matth.XVIll. 18. 3) Joan. XX. 32.23, 



erectum fuisseta Christo etinstitutijudiees, siliberum essetdeclinare 
judicium? Hinc praeclare S. Augustinus: Agile," in quit, s ,poeniten- 
tiam, qualis agitur in Ecclesia. Nemo sibi dicat: Occulle ago, apud 
Deum ago. Ergo sine causa claves datae suntEcclesiae. Frustramus 
Evangelium Dei, frustramus verba Chrisli" *). Id enim inprimis in 
hoc argumento notandum est, non solvendi tantum, sed et ligandi, 
non remittendi tan turn, sed et retinendi potestatem esse datam; ast 
vana prorsus esset haec potestas, si peceatori aliae paterent ad re- 
conciliationem viae. Constans semper Ecclesiae doctrina fuit, Poe- 
nitentiam iis, qui post Baptismum lapsi sunt, ita necessarian! esse, 
ut Baptismum nondum regeneratis 2 ). Ut enim confracta navi unum 
vitae servandae perfugium reliquum est, si forte tabulam aliquam 
de naufragio licet arripere, ita post amissam Baptismi innocentiam, 
nisi quis ad poenitentiae tabulam confugiat, sine dubio de ejus salute 
desperandum est 3 ). 

Dum vero hujus Sacrament! necessitatem adstruimus, defen- 
dimus illud necessarium ad salutem ita, ut in re suscipiatur, ubi 
facultas suscipiendi est, aut in voto, si in re ipsa haberi nequit; 
quandoquidem contritio perfecta in nova Lege non justificat pecca- 
torem, nisi in quantum continet in se votum Sacramenti*). 

Poenitentiae minister. 

. 4. Cum potestas clavium soils Apostolis et eorum in Sa- 
cerdotio successoribus concessa sit, ut manifesto patet ex supra 
dictis, haec autem potestas per hoc ipsum Sacr amentum Poenitentiae 
exerceatur, soli quoque sacerdotes a Christo instituti sunt Sacra- 
menti Poenitentiae ministri. Haec est doctrina Patrum et concilio- 
rum; in hoc consentiunt ecclesiae omnes, Graeci cum Latinis, et 
cum Occidente totus Oriens, quamvis in sectas divisus innumeras, 
ita ut nunquam auditum fuerit in Ecclesia, alios quam sacerdotes 
potestatem habere remittendi et retinendi peccata. Sic Magnus ille 
Basilius in dialogo, qui Regulae Monachorum inscribitur, per Rufi- 
num synchronon D. Hieronymi verso, iis peccata necessario vult 
aperiri, quibus dispensatio Mysteriorum commissaest, i.e., ut sibi 
interpres est, sacerdotibus. Huic sententiae subscribit S. Ambrosius, 
qui clarissime docet: -nJushoc, absolven&isciVicel, soils permissum 
est sacerdotibus" 5 ). S. Chrysostomus hoc idem fatetur, dum ait: 
Sicut pater tradidit potestatem Filio judicium faciendi, sic Filius 
sacerdotibus." Et infra: wlusania manifesta est, despicere tantum 
principatum , sine quo neque salutis neque promissorum bonorum 



Serm. 392. alias horn. 49. 2 ) Cone. Trid. Sess. XIV. cap. 1. 2. can. 6. 7. 
3) Catechism. Rom. P. II. c. 5. p.l. juxtaEditionemAndreaeFabritii 
Leodii. Aug. Vindel. 1762. Cf. Liebermann Instil, theolog. Tom.V. 
4) Cone. Trid. Sess. XIII. cap. 7. 5) De Poenit. libr. 1. c. 2. 



compotes fieri possumus. Hi sunt enim, qui non tantum regenerant 
nos in Baptismo, sed peccata post Baptismum remittunt, et veteris 
Testament! sacerdotes longe exsuperant, qui tantum potestatem 
habebant probandi a lepra purgatos: ast nostris sacerdotibus, non 
corporis lepram, verum animae sordes, non modo probare, sed el 
purgare prorsus concessum est" *). Eodem sensu, quiaeodem spiritu, 
scribit S. Leo Magnus, Pontifex doctissimus et toto orbe celebra- 
lissimus, cujus Decretum exstat ad Theodorum Episcopum Foroju- 
liensem, ubi 5 ?divinae bonitatis praesidia a Deo docet sic ordinata 
esse, ut indulgentia Dei, nisi supplicatione sacerdotum nequeat ob- 
tineri: qui a mediator Dei hanc praepositis Ecclesiae tradidit pote- 
statem, ut et confilentibus sanctionem Poenitentiae darent, et eosdem 
salubri salisfaclione purgatos, ad communionem sacramentorum per 
januam reconciliationis admitterent." Atque hoc modo per omnium 
saeculorum decursum testes locupletissimos traditionis divinae circa 
sacerdotem, ministrum hujus Sacramenti, adducere possemus, si 
testimoniorum numero certandum foret. Quibus postremo Synodum 
Tridentinam jungimus : 5? Si quis dixeril, sacerdotes, qui in peccato 
mortali sunt, potestatem ligandi et solvendi non habere, aut non 
solos sacerdotes esse ministros absolutionis, sed omnibus et singulis 
Christ! fidelibus esse diclum: Quaecunque ligaverilis . . . el : Quorum 
remiseritis peccata .... anathema sit" 2 ). Ruit ergo Novalorum do- 
clrina, ruit impium Wiclefi commentum in Concilio Constantiensi 
damnatum: wLaicum, si vir frugi fuerit, clavium polestalem ac- 
cepisse." El illudWaldensium: j^Polestatem absolvendi bonus laicus 
habet, mains sacerdos non habet." 

Poenitentiae effeetus. 

. 5. Nihil profecto tarn proderit fidelibus nihilque majorem 
illis alacrilatem Poenitentiae suscipiendae afferet, quam si salutares 
fructus inde exorituros cognoverint. Vere enim de Poenitentia illud 
dici posse intelligent, ejus quidem radices amaras, fructus vero sua- 
vissimos esse 3 ). Etenim ea esl hujus sacramenti vis et efficacia, ut 
praeterita peccata deleat turn quoad culpam, turn quoad poenam 
aeternam. Ad hoc enim claves Ecclesiae datae sunt; neque ullum 
est delictum quantumvis gravissimum , quod non possit per hoc Sa- 
cramentum deleri. Verum non a peccatis solum Poenitenliae Sacra- 
mentum liberal, graliam sanclificanlem animabus infundendo, per 
quam homo in Dei gratiam restiluilur, cum eo summa amicitia 
conjungitur, jusque habel in aelernam beatitudinem, sed inlerdum 
pro contritionis fervore et quo saepius quis confiteatur, poenam 
temporalem diminuit, Iribuilque hominibus, qui hoc Sacramenlum 

De Sacerd. libr. 3. c. 4. et5. 2 )Sess.XIV. can. 10. 3) Catechismus 
Rom. P. II. c. 5. q. 17. Edit, supra citat. 



8 

sancte et religiose percipiunt, maximam conscientiae pacem et 
tranquillitatem cum summa spiritus jucunditate *). Cum homo 
Justus, ubi in peccatum grave prolabitur, justitiam omnem et meri- 
tum amittit, bona ipsius opera ante posita et vitam perdunt, et di- 
cuntur opera mortificata. Jam vero haec opera, quibus ita per pec- 
catum vita omnis inter cluditur, beneficio Poenitentiae subsequentis 
reviviscunt, ac iterum meritum coram Deo habent. Non enim in- 
justus est Deus," ait Apostolus, 3 ?ut obliviscatur operis vestri et 
dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsins, qui ministrastis san- 
ctis, et ministratis" 2 ). Postremo per hoc Sacramentum etiam acqui- 
ritur jus ad obtinendas gratias actuales, quarum ope in accepta 
justitia perseveretur. Si autem peceata solum venialia exposita 
fuerunt, operatur Sacramentum Poenitentiae confirmationem et 
augmentum gratiae sanctificantis. 3? Qui Justus est, justilicetur ad- 
huc n 3 ). Ne verearis usque ad movtem justificari" *~). 

Instituti Poenitentiae emolumenta insignia, 

. 6. Vere divini sunt elfectus, quos Sacramentum Poeniten- 
tiae in nobis peccatoribus mirabiliter operatur. Verum etiam misso 
charactere Sacramenti, si Poenitentiae institutum, uti in Ecclesia 
catholica frequentatur, et nunquam non frequentatum est, respectu 
ethico et psychologico consideretur, saluberrimus nonnisi influxus 
in animum totamque vitam spiritualem manifestatur. Res quidem in 
visceribus indigentiarum generis nostri ita redicatur, ut si non exi- 
steret, toto peetore earn e coelis advocare deberemus, et ubi reapse 
existit, ejus originem altius repetere sapieritiaeque divinae adscri- 
bere non dubitemus. 

Nam 1) necessaria conversionis ad Deum conditio et melioris 
vitae primordium est : accurata sui ipsius coynitio, quam nostrum 
Poenitentiae instilutum juvat et mirum in modum perficit. Homo 
christianus arcana cordis sui penetrare et in bona malave animi 
sensa inquirere jubetur, ut sciat, quo usque a Christo, qui via, ve- 
ritas et vita est, recesserit, sibique ac mundo magis quam Deo 
servierit. Et eo arctior haec cordis discussio erit, quo certior est 
persuasio, non obiter et levi quodam tactu, sed sincere fatenda esse 
singula peceata gravia juxta eorum numerum necessariasque eorum 
circumstantias. Insuper cum in hoc sui examine vana philautia nos 
facile possit decipere, ope sacerdotis rerum human arum periti na- 
bes omnis, qua solent interiora contegi, disparebit, omne excusa- 
tionis velum retrahetur, et manu medici prudenter palpante vulnera 
nostra prorsus fient manifesla. Sic ubi morbus innotuerit nobis ipsis 



i) Cone. Trid, Sess. XIV. cap. 3. Sess. VI. cap. 16. - - 2 ) Hebr. VI. 10. 
3) Apoc. XXII. 11. 4) Eccl. XVIII. 22. 



9 

et medico prudent!, eo citius et fclicius sanitati pristinae restilue- 
mur. Magni aestimarunt veteres sapientis illud : r.Nosce te ipsumf 
ast ignorarunt clavim aditum cordis reserantem, quam Ecelesia 
nostra in Poenitentiae institute exhibet. 

2) Mult um interest, in alum quod commisimus, et quod omi- 
simus bonum, animo contrite deflere atqiie temporis praeterlapsi 
acta in amaritudine mentis recensere; quam contritionem veram 
esse et qenuinam comprobamns,s\ ore fit confessio peccatorum ad 
salutem, simulque promtus ostenditur animus viam sequendi, quam, 
utut duram et laboriosam, sacerdos pro interne externoque nostro 
statu praesignaverit. Ant qualis foret ilia contritio, quae salutis 
media in hoc sacerrimo tribunal! gravissime proposita, audire et 
exsequi recusaret ! profecto et hie valebit: ex fructibus eorum co- 
qnoscetls eos*~). Undeetipsum emendalionis propositum, praecautio 
arelapsu, atqueexantlandae quaquaversus satisfactiones, quae omnia 
intime cum vera contritione snnt conjuncta, diriguntur, vivificantur 
et confirmantur. 

3} Sed et nostrum Poenitentiae institntum unica et sola via 
est, qua aptissimae, cuique homini convenientissimae instru- 
ctionesy monitiones, ntqiie correptiones, quae in publicis con- 
cionibus circa generale quoddam thema versantur, ad singulos quos- 
que diriguntur. Quam diversa enim est hominum cultura, quam 
varie disposita conscientia, videlicet aut laxa, aut anxia, aut erro- 
nea, aut secure erronea ! Quam multi peccant ignorantes quod fa- 
ciunt! Jam confessarius omnibus omnia factns, pusillis aft'ert lac, 
adultis cibum solidiorem, exterret erronee securum, commonet 
innocentes in variis morum periculis versantes, tollit dubia, levat 
anxietatis onus, corripit malevolft peccantes : idque non generatim 
aut in superficie, sed ad ima usque fundamenta descendit, eomagis, 
quod inviolabilis silentii obligalio poenitentem reddat proniorem, ut 
abdita omnia consilia pandat et cordis secreta recludat. Sicque si- 
mul efficacissime ope confessarii animus movetur ad scandala data 
reparanda, damna illata alteri resarcienda, ad bonam famam resti- 
tuendam, inimicitias exstirpandas, ad inculcanda cuilibet incumben- 
tia officia, unde non possunt non gravissima quoque emolumenta in 
utramque rempublicam redundare et firmissima vitae civilis et ec- 
clesiasticae praesidia. Quapropter nemo dubitabit, confessarium 
prudentem et solertem suis consiliis et monitis et adhortationibus 
magnum et excellens esse ad salutem poenitentis subsidium, et ma- 
gnum in via salutis thesaurum. 

4) Accedit, quod confessio, et quod reliquum ei junctum est 
durum et molestum, nutrit et fovet spiritum humilitatis } primum 
omnis virtutis principium. j^Per superbiam" ait S. Augustinus, 35 reces- 



Matth. VII. 20. 



10 

simus a Deo. redire ad Bum nisi per humilitatem non possumus" I ). 
Verum non datur efficacius humilitatis exercitium, quam internas 
animi infirmitates alteri confiteri omnemque fucum, quo exterior 
vitae facies est conspersa, deponere, atque animo speculum cum 
omnibus maculis suis et inquinamentis viro ad Poenitentiae munus 
deputalo purgandum exhibere. Sic snperbia vanaeque sui fiduciae 
radices paullatim exsiccantur et deficiunt, et ubi perversa sui vo- 
luntas emoritur, reviviscit et vegetatur voluntas secundum cor Dei. 

5} Denique solamina spiritualia, quibus poenitens in inte- 
gro poenitentiae actn repletur, cum ei persuadeatur, se denuo cha- 
ritati Dei esse reconciliatum, nova meliori vitae agendae calcaria 
addunt, et vinculo charitatis eum ad Deum ligant. Inflammatur poe- 
nitens ad Deum redamandum, qui prior eum dilexit et in filium 
adoptavit. 

Quapropter si haec pauca, quae indigitavimus, perpendantur: 
merito assentimur iis, quae ad mentem Cone. Trid. Catechismus 
Rom. jam suo tempore non verebatur pal am assei'ere: Quidquid 
hoc tempore sanctitatis, pietatis et religionis in Ecclesia summo 
Dei beneficio conservatum est, id magna ex parte Confessioni tri- 
buendum esse, ut nulli mirandum sit, human! generis hostem 
hanc veluti Christian ae virtutis arcem totis viribus oppugnare co- 
natum esse" 2 ). 

Unde et omnes viros ingenuos omni tempore in sui admira- 
tionem rapuit hoc catholicae Ecclesiae institutum, 3 ) cujus rei te- 
stem solum nominare juvat virum magni nominis Leibnitium, qui in 
suo systemate theologico paucis omnia comprehendit dicens: To- 
tum hoc institutum divina sapientia dignum esse negari non potest, 
et si quid aliud, hoc certe in Christiana Religione praeclarum et 
laudabile est, quod et Sinenses et Japonenses sunt admirati : nam 
et a peccatis multos deterret confitendi necessitas, eos maxime, qui 
nondum obdurati sunt, et lapsis magnam consolationem praestat, 
ut adeo putem, pium, grave m et prndentem confessarium magnum 
Dei organum esse ad animarum salutem: prodest enim ejus consi- 
lium ad regendos afFectus, ad animadvertenda vitia nostra, ad vitan- 
das peccatorum occasiones, ad restituendum ablatum et. reparandum 
damnum, ad dubia eximenda, ad erigendam mentem afflictam, ad 
omnia denique animae mala aut tollenda aut miliganda." 

Jam si nostrum Poenitentiae institutum, qua actus humanus, 
tantae est efficaciae in integram hominis vitam, profecto non possu- 
mus non admirari et celebrare sapientiam Dei, qui actui illi 
addidit Sacramenti dignitatem et gratiam. Gott hat dem, was, 

a o 



i) Enarr. in Psalm. XXXIII. 23 p. n. c . 5. q. 32. n. 1. el 4. 

3) Schmid's Liturgik der kal.holischen Religion. 2. Bd. S. 75, Passau 
1835. 



11 

als ein ganz menschlicher Act aufgefassl, so viel fiir sich hat, und 
Allen zum edlen aufstrebenden Seelenbediirfniss ist, die Kraft 
himmlischer Weihe ertheilt, dasselbe. aus dem Kreise der Menschen 
in das hohere Leben der Kirche aufgenommen und mit dem sacra- 
mentalischen Character umgeben, IVun fliichtet sich der Fromme 
um so lieber zu demselben, weil er, indem er ein naturliches See- 
lenbediirfniss befriedigt, zugleich sich einer hoheren mit gottlichen 
Gnaden ausgestatteten Anordnung unterwirft, und auch der ]\ T aeb- 
lassigere darf sich ihm nicht mehr entziehen. Die Verwaltung des 
Bekenntnisses ist der Kirche anvertraut: unter dem Siegel des 
unverletzlichsten Geheimnisses verschlossen, wird es der Erde 
entriickt, und Gott iiberliefert: die ihm wohlgefallige Gabe des zer- 
knirschten Herzens nnd das herrliche Brandopfer des reuevollen 
Bekenntnisses werden ihm naeh seinem Befehle durch die Hand 
seines Priesters dargebracht: im Namen seines obersten Richters 
sagt dieser dem Reumiithigen : 55 Deine Siinden sind dir erlassen," 
und wie ein Engel Jehovas gebietet er dem Gewissen, dem Men- 
schen weiter kein Leid anzutlmn. Beruhigt kann nun der Mensch 
mit festem Schritte seine neue Balm antreten. Die feste Zuversicht, 
Gott hat dir verziehen, du bist nun rein geworden, ist die Mutter 
sehr heilsamer Enlschliessungen fiir die Zukunft, des kraftigsten 
Gebetes, der gliihendsten Liebe. Derjenige liebt vie]., der die Siinde 
aufrichtig bekannt und das Wort gehort hat: 55 Dir sind deine Siin- 
den nachgelassen," und diesem Worte fest verlraut. Eine neue, 
jungfrauliche Erde ist ein solches Herz, die Tenne Gottes freut 
sich am Erntetag seiner Friichte. Ohne die Versicherung, dass er 
fiber die Vergangenheit beruhigl sein durfte, bliebe der Mensch 
gelahmt und unfahig, et\vas Bedeutendes im Guten zu leisten : die 
eine Hand von der Angst an die Vergangenheit fest geschmiedet, 
lage er da, kraftlos, die andere nach der Zukunft ausstreckend : 
sein Herz verzehrte die Unruhe" 1 ). 

Necessitas et titilitas instructionis ad frugiferam Poenitentiae 

administrationem, 

. 7. Quemadmodum autem sacrum Poenitentiae ministerium 
summae est excellentiae et utilitatis, ex aequo fateri oportet, exer- 
citium illius plurimis magnisque difficultatibus involutum esse. JVo- 
tum est illud S. Gregorii dictum : Ars artium regimen animarum." 
Constat enim, in hoc tribunal! occurrere, quidquid in hoc regimine 
estimpeditissimum. In exterior! foro corpora potius reguntur, quam 



Siehe : Die Beichte, eine historisch-kritische Unterisuchung. Von Dr. 
Heinrich Rlee. 19. 34. Linzer Monatschrift. "VII. Jahrgang. 3. Bd. 
P. 331. 343. 



12 

animae : leges quippe, quae illic irroganiur, eo speetanl, nt exterio- 
res actus moderenlur : hie vero ipsae conscienliarum latebrae ac 
sinus abditi sunt investigandi, nee acliones tantum, verum etiam 
intentiones regendae, efficiendumque, ut poenitentes aliter ac antea 
de rebus judicent, amentque, quod oderant: oderint, quod amabant: 
spem nanciscantur, ubi desperant dejecti, atque voluptatem illic in- 
veniant, ubi nihil nisi moerorem atque tristitiam reperiebant. Quae 
lumina! quae prudential quae vis! Gratia indiget plurima, et sa- 
pientia non modica, qui confitentibus operam dat. mScientia scien- 
tiarum mihi videtur", ait S. Gregorius Naz., homiriem regere." 
IVum quis audebit illud aggredi opus, quin regulas in sancto tribunal! 
servandas calleat artemque didicerit, illas variis poenitentiam infir- 
mitatibus applicandi? IVonne timendum est, ne :x ingenii potius li- 
bidine, quam ad normam sacrarum sanctionum exerceatur muuus,, 
inter omnia officia ecclesiaslica difficilliiuuni ? Miseris vero poeni- 
tentibus, aliquidne magis metuendtim est, quam ne in manus con- 
fessariorum hujusmodi incidant? Exercitimn et experientia niultum 
quidem conferunt ad rite et fructuose excipiendas confessiones, ast 
sine praevia regularum et metliodi illas applicandi cognilione vix 
proficient. Et si dentur, qui proprio ingenio ac studio sine duce et 
magistro proficiant. diffiteuduin lamen non esl, baud o nines quinque 
talenta accepisse. Quapropter in votis habetur summis, ut quilibet 
sacerdos,, sacer conscientiarum arbiter el judex, omnem in iis 
doctrinis. cum a sacris literis. turn a Sanctis Patribus Ecclesiae- 
que praesulibus praeceptis et addiscendis et aniino memoriaeque 
imprimendis adhibeal diligentiam ., ut istud misericordiae Sacra- 
mentuni administrelur et recipiatur secundum menlem Sanctae Ec- 
clesiae Catliolicae. 

Libri, qui de re poenitentiaria tractant. 

. 8. Patres Ecclesiae Poenitentiam ejusque administralionern 
in pluribus operum suorum locis tractarunt. Haec opera eo majoris 
sunt momenti, quo magis exinde Ecclesiae sensus patescit. In hunc 
censum veniunt: Originis homilia secunda in Leviticum, et aliae in 
Matlhaeum et Lucam: Tertuliuni liber de Poenitentia ; Lactantil 
Institutiones divinae, imprimis 4 la : ^S 1 . Greyorii Msseni homilia 
in eos, qui alios acerbius judicant: /S 1 . Ambrosii de Poenitentia; 
/S*. Paciani epistola prim a ad Sempronium, et Paraeneses ad poe- 
nitentes; S. Joannis Chrysostomi homiliae plures; /S*. Augustini 
sermo 352. et liber de Symbolo; JS.Leonis M. epistolae 84. et 85. 
de modo administrandi Sacramenluui Poenitenliae: S. Greyorii M. 
Expositiones Scripturae Sacrae, praecipue quae factae sunt in li- 
brum Job et in primum librum Regum. Prae reliquis S. Cypriani 
liber de Lapsis, >S. Augustini Confessiones, /S*. Greyorii M. liber 
de Cura pastorali, magno erunt usui confessario. 



13 

Patrum operibus succedunt libri ascetici, qui vitam spiri- 
tualem nutriunt atque confortant. Hoc alimento confessarii eo 
minus carere possunt., quo ipsi magis turn se ipsos, turn deinde 
etiam alios ad ehristianam perfectionem dueere studeant. Hie 
omnium primi notantur: V- Thomae a Kempis liber de imitatione 
Christi, V. Laurentii Scupuli liber dePugna spiritual!, V. Ludovici 
Granadensis opera spiritualia, praecipue: 5 ,Dux peccatorum" 
Memoriale" de oratione et meditatione" 3 ?de amore Dei", 
Ludovici de Ponte, 35 Dux spiritualis" de perfectione hominis 
christiani", *$ Francis d Salesii Philothea, sen introductio ad vi- 
tam devotam. 

Postremo consulere juvat libros praclicos de re poenitentiaria 
tractantes, quos inter praecipue nominari merentur : 
>S. Caroli Borr., Pastorum concionatorumque instructiones ad con- 
cionandum, confessionisque et Eucharistiae Sacramentum ad- 
ministrandum utilissimae. Coloniae. 1587. 
Eisengrein Martini, Confessionale. Ingolstadii 1578. 
Poland Joann.j Directorium breve ad Confessarii ac Confitentis 

munus recte obeundum. Leodii 1613. 
Segneri Paiili, Instructio confessarii. Dilingae 1699. 
Herzig Frandsd, Manuale confessarii. Aug. Vind. 1717. 
Lohner Tobiae, Instructio practica de confessionibus rite ac fru- 

ctuose excipiendis. Billing. 1679. Tyrn. 1733. 
Feyerle Francisci, Quaestiones practicae Confessarii. Frib. 1732. 
Haberti Ludov. ? Praxis Sacramenti Poenitentiae. Aug. et Herbip. 

1750. 
Rentier Joann., IVeo -confessarius practice instructus. Coloniae 

Agrippinae 1752. 

Loarte Casp., Tnstructio confessariorum una cum institutione con- 
fessariorum, authore Martina Fornario. Mechlinae novissime 
edita, 1822. 
Du Jar din Thomae, De officio sacerdotis qua Judicis et Medici in 

Sacramento Poenitentiae. Herbip. 1758 et Mechlinae 1825. 
Denhofii Card, et Eppi. Caesenat. , Instructio pastoralis de Sacra- 
mento Poenit. Venet. 1762. 
Joannis Eppi. Castoriensis, Amor poenitens, sive de recto clavium 

usu. Lib. II. Venet. 1771. 

Schneidenbach Bonif., De ratione solvendi et ligandi in Sacra- 
mento Poenitentiae Diatriba. 1774. 

Wtmhard Gabr. } Instructio pract. Confessarii. Aug. Vind. 1776. 
Doctrina de Sacramento Poenitentiae recte administrando, quam 
nova Canonum collectione eandem in rem ex conciliis Germa- 
niae locupletavit presbyter et monachus Benedictinus Congreg. 
S. Blasii in S. K. Typis San-Blasianis. 1778. 
Sasserath Reineri, Neo-confessarius. Colon. Agrip. 1781, 



14 

S.LiguoriiAlphonsi, Homo apostolieus instructus in sua vocatione 

ad audiendas confessiones. Bassani 1833. 
--- Praxis confessarii. Bassani. 1781. 
Methodus recte gubernandi parochiam et dirigendi aniinas in S. Trib. 

Poenit. Tyrn. 1803. 
Ueber die christkath. Bussanstalt. Freiburg in der Herderischen 

Kunst- und Buchhandlung 1821. 
Lenz NIC., Die Eigenschaften eines guten Beichtvaters. Coblenz. 

1832. 
Wittmann Michaelis, Episcopi suff'rag. Ratisb., Confessarius pro 

aetate juvenili. Solisbaei 1832. 
Kdhler's Geary, Anleitung fur Seelsorger in dem Beiclitstuhle. 

T.Aufl. von Jacob Brandy Bisch. zu Limburg. Frankfurt a. M. 

1833. 

Ueber die geistliehe Seelenfiihrung im Beichtstuhle. Von Franz 
Haglsperger. Sulzbach 1839. 



Plura de hac re exhibcnt opera Theologiae pastor 
moralis ac dogmaticae, uti: 

Sailer's Joh. Mich., Pastoraltheologie. 

Powondra Thorn., Systema Tbeol. past. Vien. 1819. 

Praecepta Pastoralis didacticae. Tridenti. 1853. (A Professore Theo- 

logiae pastoralis Petro Rigler concinnata.) 
Tournely Honorati, Praelectionum theologicaruin continuatio, au- 

thore Petro Collet, presbyt. Congreg. MissionisParisiis 1756. 
$. Liguorii Alphonsi, Theolog. mor. 3 Tomi. Bassani. 1836. 
Scavini Theologia universa. Novariae. 1853. 

StapfAmbros., Theolog. moral, in compendium redacta, Oenip. 1830. 
Lehrbuch der katholischen Moral von Dr. Konr. Martin. Mainz 1851. 
Liebermann F. L., Institutiones theologicae. Mogunt. 1831. 

Divisio materiae. 

. 9. Materia in hae instructione pertraetanda partim circa 
requisita in confessario tamquam Poenitentiae administratore neces- 
saria, partim circa princtpia in ipsamet liujus Sacrament! admini- 
stratione a confessario observanda versatur. Tota igitur instructio 
duas exhibet partes, quarum prima de requisites in confessario ne- 
cessariis, altera vero de principiis in administratione hujus Sacra- 
menti observandis tractat. Principia atitem., prout vel onmes poeni- 
tentes generatim, vel duntaxat certas poenitentium classes attinent. 
sunt aut yeneralia aut specialia, hinc secundapars in duas sectiones 
snbdividitur, quarum prior de generalibus, posterior de specialibus 
principiis agit. 

- 85HH ------ 



Pars I. 

De requisitis in confessario necessariis. 

Divisio. 

. 10. Huae in confessario ad frugiferam Poenitentiae Sacramenti 
administrationem requiruntur , duplicis sunt generis. Alia vide- 
licet ipsam liujus Sacramenti administrationem spectant: et quideiu 
s.~) interna : peculiares animi dotes et virtutes : b} externa : ad- 
probatio et jurisdictio. Alia concernunt officium, quod ex audita 
sacramental! confessione resultat, nimirum inviolatae in secreto 
confessionis servando fidei. Unde haec pars tria complectitur capita, 
quorum I mum de necessariis in confessario animi dotibus atque vir- 
tutibus, II dum de confessarii adprobatione et jurisdictione, HP""" de 
inviolata in secreto confessionis servando fide seu de sigillo con- 
fessionis sacramentali agit. 

C a p u t I. 

De animi dotibus atque virtutibus in confessario ne- 
cessariis. 

Animi dotes et virtutes. 

. 11. Eximiae animi dotes et virtutes, quas Sacramenti Poe- 
nitentiae accuratior notio et dignitas in confessario siippomt, ex rite 
aestimato triplici ejusdem qua judicis, medici et doctoris numere 
sponte promanantes, imprimis laudantur a) scientia, b) rectum 
et maturum judicium, c) prudentia, d} verus animarum zelus, 
e^) sanctimonia vitae, f) fervens orationis et g^ meditationis sacrae 
studium. Confessarins", ait S. Laurentius Just., discretione sit 
providus, experientia probatus, ordinatus moribus, gravitate matu- 
rus, decoratus honestate, sacrarum scripturarum gnarus., ansterus 
in se, proximo compatiens, oration! assiduus, corde mitis, eloquio 
tenax et in omni, si possibile est, spiritual! disciplina profectus" *), 
Et S.Franciscus Salesius, suavissimus simul ac peritissimus in hae 
arte et tribunali turn judicis turn medici et doctoris, de confessario 
scribit : 55 Debet esse vir plenus charitate, scientia, prudentia: et 
qualibet ex his qualitatibus deficiente res est plena pericnli" 2 ). 

) De Obed. c. 20. 2) Philoth. P. I. c. 5. 



16 

Jam ut de singulis saltern pauca dicamus, rei gravilas etpraestantia 
omnino exigunt, idque vel ideo, quia quo luculentius patebit, majo- 
ris esse negolii, quam vulgo creditur, idoneum agere confessarium 
et animarum rectorem, hoc major erit sollicitudo, ad has animi dotes 
et virtutes enitendi. 3 ?0bsecro autem, ut verbis S. Hieronymi in 
epistola ad Oceanum ular, ne quis me in suggillationem istius iem- 
poris sacerdotum scripsisse, quae scripsi, exslimel, sed inEcclesiae 
ulililatem, . . . quasi speculum sacerdotii proponitur. Jam in potestate 
et conscientia singulorum est, quales se ibi aspiciant; ut vel dolere 
ad deformitalem, vel gaudere ad pulchritudinem possint" 1 ). 

Necessitas debitae scientiae. 

. 12. Dum de scientia confessario necessaria loquimur, non 
intelligimus earn, quae inflat et mater est vanae gloriae, sed scien- 
tiam salutis, comitem charitatis et magistram humilitatis. A parte 
scientiae commendaridebere confessarium, nemo dubitaverit. j?Labia 
sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia 
angelus Domini exercituum est" 2 ~). Scientia a Poenitentiae ministro 
tanqudiin judice requiritur juxta leges canonicas:" Careal spiritualis 
judex, ul, sicut non commisit crimen nequitiae, ita non careat mu- 
nere scienliae. Oportet enim, ut sciat cognoscere, quidquid debet 
judicare. Judiciaria enim potestas hoc expostulat, ut, quod debeat 
judicare, discernat" 3 ). Quam necessaria sit animarum medicis 
scientia, egregie demonstrat S. Gregorius: Quis cogitationum 
vulnera occultiora esse nescit vulneribus viscerum? Et tamen saepe, 
qui nequaquam spiritualia praecepta cognoverunt, cordis se medicos 
profiler! non metuunt: dum, qui pigmentorum vim nesciunt, videri 
medici carnis erubescunt" 4 ). Tanquam ministri sacramenti el ani- 
marum duces alque doclores magnopere ea indigent, ne Sanguinem 
JesuChristi, cujus pretium Sacramento continelnr, profane polluant 
indignis administrando: et ne ipsi luniine destituti animas in prae- 
cipitia ducant, secundum redemtoris nostri effatum: 5 5 Caecus si 
caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt" 5 ). Si, ut loquitur 
S.Leo, vix in laicis tolerabilisvidetur inscitia (^eorum scilicet, quae 
ad cujusvis officium pertinent), quanto magis in eis, qui praesunt, 
nee excusatione digna est, nee venia"! 6 ). Quomodo enim, inquit 
S. Bernardus, excusari possit in eo, qui se magistrum infanlium el 
doclorem insipienlium profitetur ? ignorans utique ignorabitur, imo 
et multos ignorare facit et ignorari." Confessarius ignorans 
tantis obesl, quanlis praeesl." 3 ?Nullus ad sacra venial indoctus. 
Aliter ordinaturis el ordinandis imminelDei et Ecclesiae vindicta" 7 ). 



i) Siehe Haglspergers geistliche Seelenfuhrung im Beichtstuhle. 
2) Mai. II. 7. 3) o.l. .3. D.VI. depoenit. 4) Libr. Past. P.I. c.l. 
s) Matth. XV. 14. B ) Epist. 22. ad Constant. ?) Cone. Tolet. VIII. 



17 

Hinc quam plurima Ecclesiae praesulum piorum non minus ac eru- 
ditorum monita et conciliorum decreta emanarunt, quibus sacerdotes 
serio monentur, ne stadium artis tarn difficilis, qualis Sacrament! 
liujus administratio est, ullo unquam tempore intermittant, memores 
ejus, quod Dominus per Prophetam loquitur: 55 Quia tu scientiam 
repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi" ! *) Utinam per- 
penderent omnes, qui confitentibus aures praebent, quodS.Theresia 
cum in vita sua, turn in aliis libris memoriae commeiidavit! Ex- 
tremi periculi rem esse, se dirigendum tradere sacerdotibus nee 
satis eruditis, iis praesertim, qui se plus scire putant, quam revera 
sciunt, quia Imjusmodi, dum sibi confidunt, aliorum consilium non 
expetunt; quo fit, ut erratis, quae in ministerio Poenitentiae com- 
mittunt, sine remedio relictis et sese et poenitentes damnation! ob- 
jiciant" 2 ). Memoratu sane digna sunt verba, quae Arcliipraesul 
Yiennensis p.m. Leopoldus Maximilianus Com. de Firmian, literis 
die 14. Decembris 1828 datis, ad clerum juniorem fecit: 55 Fur das 
apostolisclie Amt, das die Priester verwalten, gehort apostolische 
Erkenntniss und apostolischer Sinn; fur den Dienst des Evangeliums, 
evangelische Wissenschaft und evangelischer Geist. Das ist die 
grosse Aufgabe fur den heiligen Beruf, dem der Priester sich ge- 
widmet hat; eine Aufgabe, die nicht durch die wenigen Jahre der 
Vorbereitung zum Priesterthume gelost werden konnte, sondern 
wozu das ganze Leben gewidmet werden muss. Erkenntniss und 
Frommigkeit, Wissenschaft und Tugend miissen in dem Priester 
innig verbunden sein, \venn er seinem hohen Berufe entsprechen 

will. Wie kann der Priester als Diener des gottlichen Wortes 

Cquod et in sacro Tribunal! dispensat} dieses der Welt im Geiste 
und in der Wahrheit verkiindigen, ohne wahrhaft in den Geist des- 
selben eingedrungen zu sein ? Was kann ihn bier leiten, als echte, 
griindliche Wissenschaft? Wie wird er die tausendfachen Schlangen- 
windurigen des Irrthums verfolgen, \vie die mancherleiGestaltungen 
des Bosen erkennen und zerstoren , \venn ihm nicht die heilige 
Wissenschaft das Auge seines Geistes 6'ffnet, und ihm den Sinn 
und die Kraft der gottlichen Wahrheit offenbaret ? Ein unwis- 
sender Priester ist der blinde Fuhrer der_Blinden, der mit diesen 
in die Grube stiirzt; er ist ein erloschenes Licht. Die Unwis- 
senheit ist in alien Dingen die Mutter des Irrthums und der Ver- 
gehungen; aber nach alien Seiten hin verderblicher wird sie im 
Priester. Ein unwissender Priester iibertritt die Canones der Kirche, 
weil er sie nicht kennt; er verwaltet die heiligen Geheimnisse 
ohne Unterscheidung und Gewissenhaftigkeit, ohne Ehrfurcht und 
Erbauung, ohne Wiirde und Segen, denn sie sind fiir ihn bedeu- 
tungslos und todt; ohne Erkenntniss seiner Pflichten, und unfahig, 



Osea. IV. 6. 2 ) In vita sua cap. 5. et in Via Perfectionis cap. 5. . 1. 

2 



18 

den Mangel an beiliger Amtstreue einzusehen, erfiillet er die wich- 
tigsten Obliegenheiten seines grossen Berufes entweder gar nicht, 
oder hochst mangelhaft, und hauft Fenler auf Pehler. Er ist em 
Aergerniss in der Kirche, ein Gegenstand der Verachtung und des 
Holmes einer wissensstolzen Welt, und zugleich ergebt iiber den 
unwissenden Priester das Urtheil der Verwerfung von Gott: Weil 
du die Wissenschaft verschmaht hast, so verschmalie Ich dich 
du sollst Mir nichl Priester sein," so spricht der Herr bei Oseas. 

Materia scientiae. 

. 13. Supposita igitur in confessario scientiae necessitate 
opus erit indigitare, quid illi sciendum. Quilibet confessarius scire 
tenetur, quae ad munus et officium suum pertinent. Propositio haec 
adeo est manifesta, ut nemo earn negare possit, nisi ipsi sibi con- 
tradicere velit. Si cui enim citra noxam ignorare licet, quod est 
muneris sui, citra noxam quoque deessepoteritmuneri suo; alterum 
quippe in altero continetur. Quare reliquum est duntaxat, ut confes- 
sarii officium ad examen revocemus. Confessarius judicem, medi- 
cum, et doctorem poenitentium agit. Qua.judex sciat oportet, quae 
sit peccatorum expositorum gravitas, quis eorum, quae gravia vi- 
dentur, numerus, et quae sint circumstantiae, quibus vel species 
mutetur, vel pondus notabiliter augeatur ; praesertim, quae sit dis- 
positio poenitentis, num rite sufficienterque doleat, imm ejus pro- 
pbsitum tale sit, ut fides eidem haberi possit; pariter quid ipsi in- 
jungendum sit, ut turn justitiae divinae, turn etiam laesis juribus 
aliorum satisfiat; ubi praecipue doctrina de restitutione praesens 
negotium perarduum reddit. Denique interdum causae implicatae 
occurrunt, ubi cum firmum judicium non detur, magna dexteritas 
vequiritur, ut judex ad veritatem saltern quo possit propius accedat. 

Qua medicus turn morbis, quibus quis reyera laborat, mederi, 
turn imminentes praecavere sciat. Sub prima ratione peccatorum 
fontes, nexus, relationes, dominium, occasiones ad irritamenta in- 
vestigare, atque scire debet, quae remedia attends omnibus cir- 
cumstantiis prae reliquis efficacia videantur. Ut vero morbos im- 
minentes praecaveat, utique perspectum habeat necesse est, quae 
sit generatini conditio humani cordis, quae singulorum indoles, quae 
pericula et illicia removeri, quaeque subsidia singulis praescribi 
vel eerie consuli debeant, ne funestissimam luem contraband Al- 
que hanc sollicitudinem non illi tantum eipetunt, qui a morbis suis 
reconvalescentes praemuniri debent, ne relabantur, sed pari modo 
etiam ii, quorum vita hucusque integra scelerisque pura fuit; imo 
labor multo gloriosior est, innocentes servare, ne corrumpantur, 
qua in corruptos ad meliorem frugem reducere. 

Demum ut rnunus doctoris rite exsequatur, opus est, ut 



19 

ignorantes circa mysteria fidei scitu necessaria, circa modum eli- 
ciendi dolorem et propositum, circa modum rite confitendi, circa 
officia status sui etc. instruat, ut vanas excusationes, quales non 
raro afferuntur, refutet, dubia dissolvat, atque ut potens sit exhor- 
tari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere *). 

Magnitude harum eognitionum, de quibus modo locuti sumus, nia- 
gis minusve perfecta esse potest, et quamvis maxim e esset optandum, 
ut confessarii omnes ad eum perfectionis apicenvpervenirent, quern 
canones eminentem scientiam appellant; quum tamen id de omnibus 
sperare non liceat, sufficit, si modo earn obtineant, quae ab iisdem 
canonibus competent vel conveniens vocatur, et in eo consistit, ut 
sciant saltern communia, in aliis vero, quae sunt minus usitata et 
intricatiora, saltern prudenter dubitare possint, quo fit, sententiam 
suam suspendant atque priusquam illam ferant, vel probates auctores 
vel doctiores viros consulant 2 ). 

Media acquireridi scientiam necessarians 

. 14. Quum itaque tanta scientia confessarius sub triplici 
bac relatione indigeat, graviter peccat, qui sacri tribunalis munus 
sine debita scientia suscipit et exercet, nee ullam diligentiam ad- 
hibet ad eamsibicomparandam. Quareplurimumjuvat exponere, qui- 
bus haec scientia acquiratur mediis. Dicimus autem, earn acquiri: 

1) Ordinato et continue studio Theologiae catholicae turn 
dogmaticae turn moralis, unito cum meditatione veritatum S. Reli- 
gionis nostrae. Etenirn confessarius et nomine et auctoritate Christi 
judicare, mederi et docere tenetur. Jam quisnam in sacro tribunali 
tutius judicat? Qui ex doctrinae catholicae spiritu, an qui ex vagis 
humanae doctrinae principiis ferre velit judicium? Quis certius me- 
debitur? Qui ad exemplum Ss. Salvatoris vulneribus salutiferum 
divinae sapientiae balsamum potius, quain qui arida philosophiae 
hesternae ceu ex tripode dicta velit applicare? Quisrectius iirmius- 
que docebit? Qui ex verbo Dei hominibus benignissime revelato sua 
depromserit, an qui macilentae qualiscunque obviae theoriae stamina, 
aut quod pejus, propriae phantasiae ludibriadivenderenonerubuerit? 
Fidei et morum doctrinam non secundum placita pseudophilosophiae, 
quam fert dies, sed secundum purum intemeratumque sensum Ec- 
clesiae Catholicae animis propinare oportebit. Hac ratione effica- 
cissima vitii fugiendi virtutisque sectandae media suppeditabuntur, 
et vera Christian ornm officia, tum, quae vocant generalia, tutu spe- 
cialia, elucescent. Meminerint itaque confessarii, catholicae Reli- 
gionis doctores se esse atque ministros Christi, ut pascant fideles 
doctrina mysteriisque Christi Domini. Magnopere etiam frequens 

') Cfr. A. Stapf. Theol. moral. Tom. IV. . 620. ) Glossa in cap. 19. 
X. de electione et elect! potestate. (1. 6.) 

2* 



20 

lectio concilii Tridentini confessariis commendatur, imprimis capi- 
tum illorum, quae de justificatione agunt. 

Der Priester 1st ein Diener Jesu Christi, und somit ist es auch klar aus- 
gesprochen, dass er Dieiier, nicht Herr des gottlichen Wortes ist. Nur 
einer ist Herr und Meister. Sein Wort sollen wir lehren, Sein Wort, 
das lebendige, starke, das scharfer eindringt, als ein zweischneidiges 
Schwert, das Geist und Fleisch schneidet, wie es aufbewahrt ist in der 
Kirche, die da ist die Saule und Grundfeste der Wahrheit. Wehe dem, 
der davon nimmt, oder dazu thut! Zu Schanden werden sie in ihrer 
Thorheit, die falschen Propheten unserer Zeit, die, statt die Augen der 
Blinden zu offnen fur das Licht der ewigen Sonne, die einmal emporge- 
stiegen iiber den Bergen, in unverminderter Klarheit leuchtet, und un- 
geschwachter Kraft ewiges Leben in die Thale der Erde sendet, ihr 
eigenes, dumpfes, sterbliches Lampenlicht in die Finsternisse derArmen 
hineinhalten und rufen: ,,Hier ist Christus." Aber Bins ist noth, dass 
wir in dieser, von ungeordneten und verwirrten Bestrebungen, von An- 
massung und Irrthum, von Wissensdiinkel und Vernunftstolz sttirmisch 
bewegten Zeit, das Wesen und die Beslimmung der katholischen Kirche 
fest imAuge behalten, namlich: die Grundfeste und Hinterlage der alien, 
einfaltigen, christlichen Wahrheit zu sein, die zwar verkannt und ver- 
gessen, gehohnt und bekampft, aher nicht vernichtet werden kann. Sie 
iiberdauert in ihrer stillen Lebenskralt alle die gerauschvollen, beweg- 
lichen , oft glanzenden und angestaunten Irrthumer der Zeit. In dieser 
erhabenen Sicherheit der katholischen Wahrheit haben sich ihre Diener 
vor nichts mehr zu hiithen, als im Anblicke der mannigfachen Verwir- 
rungen dieBesonnenheit zuverlieren, undMeinungen des Tags, Dogmen 
irgend einer Zeittheologie in die fltitte der Einen unwandelbiiren Wahr- 
heit zu verpflanzen, sich der alten einfaltigen Bergpredigt Christi zu 
schamen, und sich in hohle Philosopheme zuverlieren, die Myste- 
rien des Christenthums stehen zu lassen, und lieber flache Moral zu 
lehren. 

Quae auctor anonymus christianis incultat concionatoribus, pariter 
aequaliterque in confessarium cadunt adeo, ut non vereamur pauca hie 
referre. ,,Viele Priester kennen Gottes Wort uicht, sondern nur die 
Brosatnen aus Schulcompendien. Viele leben ganz in ihrem eigenen phi- 
losophischen Lehrgebaude, und sind sich selbst Orakel. Viele haschen 
nur nach Floskeln, als wenn das Leben und Sterben des Menschen nur 
Gedichte waren. Dadurch \vird jene Selbstsucht gen'ahrt, die von 
Einem Centrum abgewendet nur sich selbst glaubt. Dieser Unterricht er- 
mangelt aller Festigkeit, und fallt zusammen im Sturme derLeidenschaft 
und im Drange der Noth. Er erzeugt verachtenden Diinkel, \vomit man 
sich so gerne begniigt, und praktisch dagegen handelt. nur der Glaube 
begeistert, nicht die Reflexion! Als Glaube im Volke lebte, zahlte man 

der christlichen Sieger Viele. Nicht in der Wissenschaft waren sie 

zunachst aufbewahrt; am hohen Himmel waren sie angeheftet. Gott war 
ihr ewiger Wachter! Sie winkten drohend, ermunternd oder segnend 
herab, und das Herz war vor ihren, und vor ihrem heiligen Wachter mit 

Ehrfurcht erfullet. Unantastbar standen sie dort geschrieben, wie's 

auch im Busen stiirmte, kurz waren die Worte, schnell gelesen, tief und 
gewichtig der Worte Sinn. Ein Blick nur hinauf, und sie ziindeten her- 
ab fielen in die Ehrfurcht gewohnte Seele, und der Mensch war ge- 

rettet. Diese Wahrheiten vom Himmel herabziehen, (sie in 

blosse Vernunft- Moral umgestaltenj heisst ihnen Leben und Wirksam- 

keit nehmen. Man trenne daher die Moral nicht von der Dogmatik! 

Auch sind solche vom Glauben isolirte Sittenvortrage immer 



21 

wasserig. Dergleichen Prediger sind dem Gartner gleich, der den 

Baum, anstatt ihn in fruchtbares Erdreich zu versetzen, in dieLufthangt, 
und an dessen Zweige und Zweiglein nachgemachte Friichte anbindet"*). 

2) Studio juris ecclesiastici, et sub aliqua ratione, juris quo- 
que civilis., quod confessarius, ut, quid cuique incumbat, designare 
possit, cognitum habeat necesse est. Multis enim in casibus juxta 
CanonemEcclesiae et statuta civitatis, conscientiam attinentia deci- 
dere oportet. 55 Sciant hinc sacerdotes scripturas sanctas et canones : 
nulli sacerdotum liceat canones ignorare nee quidquam facere, quod 
Patrum regulis possit obviare" 2 ). 

3) Lectione sacrae scripttirae, quam confessarius ad rem 
suam commode referre, intellectui poenitentis illustrando cordique 
movendo adaptare noverit. Sacrae literae non modo materiam in- 
stitulionum admonitionumque nostrarum, sed et justam earundem 
impertiendarum methodum,veramcordis linguam sat abunde exhibent. 
Qui attente sacras literas pervolverit, non poterit non admirari, 
quaenam et quanta paucis verbis imaginibusque sublimioribus ex- 
pressa contineantur ; quanta cum veritate et efficacia levioribus in 
lineamenlis homines depingantur ; quanta verborum simplicitate al- 
tissimae et partim novae ideae comprehendantur ! Uti limbus, quo 
inclusas conspicis gemmas, levissime quoad fieri potest, thesatirum 
tegit, ita et sacra scriptura paucis et efficacibus iisque et simplicibus 
verbis sublimis nostrae divinae Religionis veritates pure etpellucide 
proponit. En gravem ejus brevitatem, miram foecunditatem, coe- 
lestem sublimitatem et ingenuam simplicitatem ! Descendit ad sim- 
plices corde, imbuitque sapientia pusillos. Modo exhibet leviora 
tantum indicia, ast ex qua profunditate ea profert! modo fidam lo- 
quitur linguam animi, allicitque amore; modo terribili de Sinai voce 
conturbat, et vah minatur peccatori; loquitur adinstar amici, qui in- 
genuus omnisque simulationis nescius in sapientium et insipientium, 
proborum et improborum animos viam sibi parat. Quam multa ac 
varia in his thesauris recondita sunt adminicula! Dici non potest, 
quanta ex ea emergat utilitas. 0mnis scriptura divinitus inspirata 
utilis est ad docendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, 
ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus"; scribit 
Apostolus 3 ). Beatus sane, qui in lege Domini meditatur die acnocte! 
Talis fuit Thimotheus, qui ab infantia novit sacras literas, quae 
ipsum instruebant ad salutem. Quare quilibet sacerdos, et qui a 
sacris confessionibus est, hoc S. Hieronymi veluti sibi dictum 
auscultet: rDivinas scripturas lege, imo de manibus tnis lectio 
sacra nunquam deponatur; disce, quod doceas; obtine eum, qui se- 
cundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sis exhortari 
in doctrina sana, et contradicentes arguere 5 ' *). 

Kath. Quartalsschrift von Tubingen 1820. S. 195. 2) c . 1. 4. D, 
XXXVIII. 3) l. Tim. III. 15. 4) Epist. ab. Nep. 



22 

4} His sludiis, acquirendi scientiam pro sacro Iribunali ne- 
cessariam, subsldia accedunt: omnium primo notitia proprii cordis 
ac indolis humanae in genere, dein consuetudo expertorum confes- 
sariorum, pariter lectio auctornm probatorum, qui materiam admini- 
strationem Poenitentiae concernenlem diligenter exponunl, postremo 
sedula et altenta recognitio, quid ipsi nos pro varietate rerum el 
personarum in sacro tribunal! egerimus, vel agere debuissemus. 

Praeter haec sludia, quibus humana industria debila pro sacro 
Iribunali scientia acquiri .possit, unum superest, quod silenlio prae- 
ieriri nefas est, scilicet orationis stadium } quandoquidem vera 
scientia donum Dei est, desursum descendens a Patre luminum. 
Si sapientiam invocaveris, scienliam Dei invenies" *). Si quis 
vestrum, ait S. Jacobus, indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat 
omnibus affluenter" 2 ). >:0ptavi, inquit hominum sapientissimus, et 
datus est mihi sensus; invocavi et venitinme spiritus sapientiae" 3 ). 
siSi es iheologus, vere orabis : et si vere oraveris, theologus vere 



eris" 



Rectum maturiimque judicium. 

. 15. Altera dos, qua praeditus sit confessarius, est recta 
maturaque judicii vis. Quae si defuerit, nioralem poenitentis chara- 
cterem, v. g. an sit tepidus, debilis, levis, nialitiosus, induratus etc., 
rite aestimare non valebit, in iinputalione actuum moralium singu- 
lorum conconiitantes eorum circumstantias justo minus respiciet. 
Furtum necessitate exlortum alii subest imputationi, quam ubi otium 
laborisque fuga in causa est: aliud est, si quis subitaneo mentis 
aeslu concitatus proximum violaverit, quam ubi ex proposito et 
praemeditanle animo id faclum fuerit. In necessariis quaestionibus 
gravissima mittet, inhaerens e contra rebus secundariis; dubiis ob- 
motis in angustias aclus, quid sit respondendum, vixstaliminveniet: 
in operibus satisfactionis imponendis imprudenter aget, et absolu- 
tionem impertietur, qnibns differenda aut etiam omnino deneganda 
ea fuisset, et vice versa. Merito itaque requirilur, ut confessarius 
non solum rile sit instruclus, sed etiam redo maluroque judicio 
polleat, ut possit de omnibus recle judicare ; quae facultas aetate 
non suppletur, quuin interim, quae in adminislrando Poenitentiae 
Sacramento perperam designantur, potissimum ex ejus defectu ori- 
ginem trahant: quae temere gesta, dum latent, absque remedio fiunt 
cum multarum interitu animaruin. Maturitas judicii cum aetate 
acquiritur, sed rectitude judicii insita est ab auctore naturae. Qnum 
autem soleat de suo quisque bene sentire, consulilur junioribus sa- 
cerdolibus, ne sibi ipsi hac in re fidant: viros doctos, probos ac 
prudentes, quibus ipsi noli sinl, in consilium adhibeant. Horum 



Prov. II. 3. 5. 2) 1. 5. 3) Sap. VII. 7. 4) S. Nil. de orat. c. 37. 



23 

placitis se accommodent, non tarn ob id, quod eruditi sint in his, 
quae de Poenitentia et casibus conscientiae tradunt Boelores, (ad 
hoc enim sufficit nonnihil ingenio valere et memoria), quam quod 
natura comparati sint ad rectum de rebus jndicinm ferendum. 

Prudentia multa. 

. 16. In audiendis confessionibus exiinia et multa quoque 
opus est prudentia. Non autem hie agimus de falsa et adulterina 
prudentia, quam Apostolus vocat prudentiam carnis, quae nihil nisi 
humanum et temporale special, propriis commodis, propriae utili- 
tati et ambition! jugiter invigilat, atque ad id humanis mediis, hu- 
mano artificio adnititur. Haec siquidem prudentia mors est, ut idem 
Aposlolus testatur, quiaDeo inimica est. Sed loquimur de vera ilia, 
quae desursum est, descendens a Patre luminum, qnae est pruden- 
tia spiritus, quae plus commercii habet cum coelo quam cum terra, 
et quae in conducendis animabus ad eum modum regitur, quo utun- 
tur agentes iter per Arabiae solitudines, nempe observando Stellas 
potius, quam signatam vestigiis semitam per arenas, fluctuum in- 
star, ventis jactatas atque confusas. 

Si prudentia in generc consistit in facilitate optimorum me- 
diorum ad fines consequendos eligendorum : ille solummodo confes- 
sarius prudens dicendus est, qui facullate pollet, poenitentes ita 
tractandi, ut finis hujus sancti officii obtineatur. Finis vero nullus 
alius est, quam gloria Dei et salus animarum, in quern finem colli- 
ment omnia sacurdotis conamina; quod tune tantuni fieri poterit, 
ubi specialibus cujuslibet indigentiis accommodatissima adhibuerit 
media. l\am eliamsi prudentia haec eundem semper finem sibiprae- 
fixum habeat, pro divefsa tamen poenitentium indole et condilione 
diversissimas formas induit ad exemplum Apostoli dicentis: 5 0mni- 
bus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos" *). 

Dicimus confessario virtu tern lianc maxime esse necessariam, 
turn ad rite obeunda officia minis terii sui propria, turn ad vitandos 
innumeros prope defectus, qui, nisi prudentia moderetur ea, quae 
agenda sunt, saepissime inccurruntur. Sine luniine discretionis 
incurrit, qui cur,rit," ait S. Bernardus. Sane prudentia opus est in 
quaestionibus ponendis, quibus peccator interpellatur ; in instru- 
ctionibus et adhortationibus tarn generalibus, quam specialibus cu- 
jusvis indoli, aetati, statui reliquisque indigentiis apprime adcom- 
modatis; in satisfactionibus pro qualitate criminum et poenitentium 
facultate 55 quantum spiritus et prudentia suggesserit" salutaribus el 
convenientibus injungendis ; ac denique in absolutione danda aut 
differenda aut deneganda. Sunt et alia multa, ubi opus est pru- 



1. Cor. IX. 22. 



24 

dentia spiritus, puta in casibus nonnunquam intricatioribus resol- 
vendis, in dubiis eximendis, in consiliis dandis etc., sed de his omni- 
bus suo loco agetur. Hoc sufficiet recensuisse, quod S.Bernardus 
in hanc rem summatim expressit: 55 Prudentia est ceterarum virtu- 
turn moderatvix ordinatrixque affectuum, et morum doctrix, qua 
sublata, virtus non jam virtus, sed vitium erit. Discretio siquidem 
omni virtuti ordinem ponit, ordo modum tribuit, et decorem, et per- 
peluitatem" *). 

Media acquirendae prudentiae. 

. 17. Ad necessarian! hujus prudentiae virtutem comparan- 

dam requiritur ante omnia, ut confessarius ob oculos semper habeat 

finem altiorem, in quern poenitentium confessiones excipit: nimirum 

ilium, qui in Dei gloriam hominumque salutem tendit eo ipso, quod 

aut animas aberrantes Deo lucrifaciat, aut coelestia solamina cor- 

dibus angore et moerore confectis instillet. Ubi enim illi sanctus 

finis abest, ibi prudentia quoque nulla est spiritus, quae ad vitam 

ducit, sed prudentia tantum carnis, quae mors est, Deoque inimica. 

Quo pluris nostra interest quoddam vitae quot.idianae negotium, eo 

majori utimur circumspectione in eligendis illius perficiendi mediis: 

idem etiam insacroPoenitentiaeadministrandae negotio valebit adeo, 

ut, quo major est sancti illius finis assequendi ardor, hoc sagacius 

sit studium optimorum ad eum obtinendum mediorum eligendorum 

et applicandorum. Quare non immerito sanctus ille ardor parens 

prudentiae vocatur. 

2. Praeter scientiam, a qua decisiones suas mutuatur pruden- 
tia, requiritur in confessario naturalis mentis bonitas, ut prudens 
evadat; et quidem a) rectus judicii senstis , ut negotium ea ex 
parte, qua opus est, suscipiatur, et res concipiantur, quales sunt; 
/9) perspicacia, ut omnes advertantur circumstantiae, quae aliquo 
in negotio considerandae sunt, et praesentia obversentur principia, 
quae singulis illis circumstantiis sunt applicanda; ut facile expedian- 
tur consilia contra obices, qui adversantur ; ut evitentur vitia hinc 
inde arctum virtutis tramitem obsidentia: y~) efficacia etvis, ut fal- 
lacibus concupiscentiae et vitii argumentationibus. resistatur, nee 
primo cuivis cedatur obstaculo, sed forti animo opus ad finem per- 
ducatur. 

3. Praefatis naturae dotibus sufficienter exornatus confessa- 
rius, in sacro suo munere sedulam et pro ratione negotii conveni- 
entem consider ationem instituat eorum, quae agenda vel omittenda 
sunt. Una tantum circumstantia, si non consideretur, satis est, ut 
tota actio corrumpatur, et temerarium efficiat eum, qui illam dispo- 



Serm. 49. in Cant. 



25 

suerat. Unicus sufficit miles extra ordinem positus, ut to tins cohor- 
tis oriatur perturbatio ; una satis est dissona vox, ut musicus con- 
centus sordescat, atque unicus in aedificio defectus illud deformare 
potest. Sic attentio ad omnes circumstantias adeo in sacro tribunal! 
necessaria est, ut sine ilia prudentia subsistere nequeat. 

4. Ad prudentiam sibi comparandam plurimum juvat, ut con- 
fessarius experientia exerceatur. Licet enim experientia supplere 
nequeat defectum scientiae, inficias tamen ire non possumus , earn 
magnopere esse adjumento, quia, cum ea, quae in praxi accidere 
possunt, numero eareant, fieri non potest, ut omnia et singula me- 
ditatione praevideantur, sed diuturno tantum usu possunt addisci. 
Spirituum et conscientiarum dispositiones non minus differunt, 
quam corporum. Quemadmodum medicus, qui caret experientia, ne- 
quaquam potest aegrotum eadem prudentia tractare, quam qui illius 
temperamentum expertus est, et experientia doctus quaenam illi 
apta sint remedia cognoscit : ita confessarius, qui audiendarum con- 
fessionum usum nondum adeptus est, nescit ita perfecte, ut alius 
experientia edoctus, animas dirigere atque curare. Et quamvis in 
poenitentis conscientia nihil non commune delitescat, semper diffi- 
cile est homini experientia vacuo, particularibus casibus generalia 
applicare principia. Aegros crebro videndo facilius morbi cogno- 
scuntur, et saepius pharmaca propinando, quaenam optima sint, ad- 
discitur. Ex propriis erroribus lumen aliquod percipitur, et cum in- 
ani aliqua specie decepti fuimus, deinde doctiores evadimus ; atque 
hoc modo experientia prudentiam gignit. Quae ut obtineatur, opus 
erit, ut sacerdos poenitentiarius, praesertim primis curae animarum 
annis, auditas confessiones recogitet, salvo puritatis sensu, atque 
methodum, quam sequendam putavit, mente repetat; rationem sibi 
ipse reddat, num forsan quandoque praepropere, aut lenius, aut 
scrupulosius, aut severius judicaverit; an non alia magis apta sa- 
tisfactionis opera injungere potuisset, an non aliquid majoris mo- 
menti interrogare omiserit, aut ad dignitatem et capacitatem poeni- 
tentis justo minus attenderit, etc. 

5. Quando sibi ipse non suffecerit, aliorum sapientluni ac 
pionim expetat consilia, qui scilicet usu et exercitio frequentiori 
prudentes evaserunt; hinc docilitas ad prudentiam requiritur. JVam 
conscientiae casus, qui occurrere possunt, omnes neque libris com- 
prehendere neque sola meditatione determinare licet. 5: Qui sapiens 
est, audit consilia" et ubi niulta consilia, salus" J ), 5 Jn multitudine 
presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde con- 
jungere" 2 ). jjAudiens sapiens sapientior erit, et intelligens guber- 
nacula possidebit" 3 ). 3 Jn his, quae ad prudentiam pertinent, maxi- 



Prov. XII. 15. XI. 14. E) Eccli. VI. 35. 3) Prov. 1. 5, 



26 

me indigel homo ab aliquo erudiri. et ideo convenienter 
docilitas ponitnr pars prudentiae" *). 

Praesertim in rebus gravioribus et difficilioribus magisque 
intricatis manifesta fit prudenlia, et ad prudentiam via slernitur, 
quando confessarius admodum lente et considerate procedil, non 
subito judicat, et ad maturam rei deliberationem et ad consilium ab 
aliis petendum poenitenli diem alium, quo venial, assignet. 3 ?In sum- 
mis quidem rebus, ait S. Gregorius M., citum non oportet esse 
consilium, in quibus suae prudentiae inniti non debet, nee esse sa- 
piens apud semetipsum" 2 ). 

Viri autem, quos pro morum regimine consulendos esse dici- 
mus, docti sint et pii. Pie scientes et scienter pii" juxta illud S. 
Auguslini. Licet enim vir doctus generatim moralis disciplinae re- 
gulas calleat, eas praepostere particularibus casibus applicabit, et 
saepe mala consilia suggeret, quando et ipse pietate animi deficit. 
Conscienlia illius "horologium est perturbatum, quod corrigendum 
est ad normam illius, quod habet vir Justus. 

6. Postremo mediis positivis adipiscendae prudentiae negati- 
vum illud accedit, quod impedimenta hujus tollere studeamus, quo- 
rum praecipua sunt passio, praecipitatio,, pertinacia; adde etiam 
vitia omnia, praesertim ea, quae temperantiae adversantur. Passio 
enim obscurat mentem; praecipitatio impellit in devia pleraque et 
abrupta, nee ulla praevisione uti sinit; pertinacia obslruit aditum 
bonis consiliis, et peccatuin quodcumque tenebras in animum oftun- 
dit. Unde praeclare S. Ambrosius ait: In acquirendis consiliis plu- 
rimum valet vitae probitas, virtutum praerogativa, frugalitatis gra- 
tia: quis enim in coeno fontem requirat? quis ex turbida aqua 
potum petal?" 3 ) 

Et 5 ?quia non sumus sufficientes cogilare aliquid. ex nobis, 
quasi ex nobis, sed sufficienlia nostra ex Deo est" 4 ), idcirco gra- 
liam Illius suppliciler exposcamus poslulemusque, ut Ipse concedat 
nobis Spiritum intelligenliae et sapienliae, Spirilum consilii el forli- 
ludinis, inprimis donum discretionis spiriluum. 

Verus animariim zelus. 

. 18. Verus animarum zelus animo confessarii aeque ac 
scientia el prudentia intelleclus, esl necessarius. Est vero ille nihil 
alliud, quam charitas ipsa erga Deum el proximum, qua saluti alio- 
rum in Dei gloriam adlaborare satagirnus. Flamma est, quae ex 
justi corde erumpens fovet eorum pietalem, quos jam disposilos in- 
venit, oppugnat renitentes, neque illos quiescere patitur, donee eos 



i) S. Thorn. Summ. theol. 2. II. q. 49. a. 8. 2 ) Libr. Pa.st. P. II. 
) Libr. 2. Off. c. 11. 4) II. Cor. III. 5. 



27 

ad offieium revocaverii. 5 ,Quis eomedilur zelo domus Dei? Qui o- 
mnia, quae forte ubi videt perversa, satagit emendare, cupit corri- 
gere, non quiescit, siemendare non potest,tolerat,gemit" *). Quanto 
et quam fervido zelo tuna gloriae Dei, turn salutis animarum exar- 
serit Salvator optimus, quis quaeso, cogitatione assequi, nedum 
sermone explicare poterit? Quis putas, fuit sacri illiuscordis ardor? 
quod amoris incendium? cum Ipse passionem suam et mortem acer- 
bissimam praecogitans, qua universes homines redemturus erat, et 
de ilia discipulis proloquens : Baptismo, inquit, habeo baptizari, et 
quomodo coarctor, usque dum perficiatur. Ignem veni mittere in 
terras, et quid volo, nisi ut accendatur ?" 2 ), 

Hunc eundem ignem toto pectore hauserat S. Paulus, quando 
ipse de se dicebat: 55 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis 
scandalizatur, et ego non uror?" 3 ). Non dixit, ut reete observal 
S. Chrysostomus : et ego non molestia afficior, sed dixit: et ego 
non uror," urendi verbo summum dolorem ostendere volens *}. 
Quando idem ad Thessalonicenses scribebat: S5 Nunc vivimus, si vos 
statis in Domino," quae verba perpendens S. Chrysostomus, 5 ?vide 
inquit, quantopere sanctus hie Apostolus studebat, ut res fratrum 
recte se haberent, qui nee vivere quidem se existimabat, si illi non 
essent salvi. Homo, qui fuerat raptus ad tertium coelum et delatus 
in paradisum, qui fuerat partieeps mysteriorum ineffabilium, et tan- 
tarn apud Deum assecutus est fiduciam, illorum tamen bonorum 
sensum non valde accipiebat, nisi etiam vidisset fratres suos esse 
salvos." Hoc igne toti erant accensi et incensi Sancti Apostoli o- 
mnes, hoc zeli ardore flagrabanttot quam plnrimi SS.Patres, Sacer- 
dotes et Confessores, quorum nomina scripta sunt in libro vitae. 
Utinam et nos hoc sancto igne accensi nonnisi Dei gloriam et salu- 
tem animarum sitiremus! Qui hac virtute privatus existit, duntaxat 
raro et cunctanter, ne dicam cum taedio, sacro tribunal! assidebit, 
et ubi quacunque ratione coactus munere ftmgitur, ignis est sine 
calore, sol sine luce. Et quemadmoduin in vitiis omnibus nihil ne- 
quius est zelo profano ac nefario, ita nihil in virtute perfectius ac 
laudabilius christianoj uterque purissimus et subtilissimus est, ut 
ita dicam, succus, alter quidem nequitiae, alter vero sanctitatis. 
Confessarius, qui vero salutis animarum zelo non animatur, facile 
occupabitur ab amore sui proprio, affectionibusque corruptis, quae 
ilium sequuntur. 

Conditiones veri animarum zeli. 

. 19. Ast verus animarum zelus pluribus sese commendat 
et manifestat dotibus, quas S. Bernardus tamquam veri animarum 

!) S. Aug. in Psalm, LXVIII. 2) Luc. XII. 49, 50. 3) II. Cor..XI. 29. 
4 ) In Encom. S. Roman! M. apud Sur. in c. 3. 



28 

zeli conditiones refert : Zelum tuum inflammet charitas, informet 
scientia, firmet constantia. Sit fervidus, sit circumspectus, sit in- 
victus, nee teporem non habeat nee careat discretione, nee timidus 
sit" *), et alibi: Zelus absque scientia, dum prodesse festinat, in- 
venitur obesse 2 ). Quoniam autem de scientia et prndentia jam su- 
pra egimus, nonnisi reliquas hie commemoramus dotes, quae etiam 
tamquam speeiales virtutes in confessario requiruntur. Wumeratur : 

a} sollicitudo charitatiSy quae acediam non fert, non parcit 
operae, non timet periculum 55 labor at usque ad vincula 3 ), omnia 
tentat, minus accedente tentamine alio aliud ingeniose exeogitatj 
neque unquam deterretur. Miraris summam piae matris charitatem 
et sollicitudinem erga filiolum suum gravi ac lethali morbo decum- 
bentem; quietis neseia omnia alleviationi valetudinique restituendae 
apta media inquirit, moeret, ingemiscit, coelum precibus enixis ro- 
gat, ut salvum videat, quern diligit infantem. An minorisollicitudine 
feratur sacerdos Dei Vicarius ampris Cliristi erga poeniten- 
tem gravi vulnere animae sauciatum? Confessarius salutis aliorum 
studiosus omnes amplectitur peccatores, divites aeque ac pauperes, 
nobiles et plebejos : sine defatigatione nititur extrahere de faecibus 
terrenis, et sublevare ad Deum aninias, sese accommodans quorum- 
que infirmitati, nullo nauseantis signo edito, ac refugientis attre- 
ctare vulnera. Amor," inquit S. Gregorius M., si est,, magna ope- 
ratur; quodsi operari renuit, amor non est." 

b) Patientla et mansuetudo, quae ubi defuerint, longe abest, 
ut vel ardentissimum saluti aliorum adlaborandi studium quidquam 
proficiat, ut potitis frustrate fine noeeat. Moyses, dux populi Dei, 
erat mitissimus vir super omnes homines, qui morabantur in terra" 4 ). 
Jesus Christus vcrbo et exemplo nos hortatur: Discite a me, quia 
mitis sum." Tales erant Apostoli, quos suo spiritu repleverat Do- 
minus, ut essent pastores animarum. 3 ?Fratres," scribit Apostolus, 
55etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritua- 
les estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, consider arts te 
ipsum, ne et tu tenteris" 5 ~). Unde memores esse uos oportet prae- 
cepti Apostolici: Induite vos sicut electi Dei viscera misericordiae, 
benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam" 6 ). j?Charitas 
patiens est, benigna est, non quaerit, quae sua sunt, non irritatuv, 
potius omnia suff'ert" 7 ). Patientia et mansuetudine sacerdos turn 
praecipue indiget, ubi cum hominibus timidis, scrupulis agitatis, ru- 
dibus et inurbanis, in narrationibus suis prolixis, vel saepius reci- 
divis, ipsi agendum est. Prae reliquis consuetudinarii compassionem 
merentur. Etiamsi saepius spem conceptam frustraverint, ipsorum 



i) Serm. 20. 2) D C convers. ad Cler. n. 38. 3 ) II. Tim. II. 9. 
4) Num. XII. 3. 5) GaU VI. 1. ) Col. III. 12. 7) i. Cor. 
XIU. 



29 

tamen salus, quamdiu spirant, non est desperanda; non enim no- 
strum est nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua 
potestate. Unde de novo semper iisdem contestari commiserationem, 
consilia et motiva emendationis suggerere, eosque non intermissa 
charitate ur.gere oportet, ut tandem serio resipiscant, et quamvis 
absolvi nequeant, benigne tamen dimittendi sunt, ne forte durius 
repulsi exacerbentur, et redire timeant. 55 Si confessarius," inquit 
S. Gregorius, animae penitus impurae aditum ad sancta sanctorum 
interdicere cogitur, tenera cum charitate eodem momento in ejus 
conversione laboret, amaramque medicinam, qua poenitentem exi- 
mere nequit, amore, mansuetudine et lenitate studeat dulcorare" *). 
El S. Franciscus Xav. monet: 5 >Talem te tuis praebeas, qualem 
bonus Pater improbis filiis, ut nunquam eis consulere desinas, 
quamvis cernas multis eos vitiis coopertos" 2 ). 

c} Fortitude, qua valeas irrumpere iniquitates 3 ). Quamvis 
enim confessarium plurimum ornent benignitas, patientia et mansue- 
tudo, utpote Evangelii praeconem, qui misericordiam, et benigni- 
talem Dei palam annunciet peecatori, eumque sentire facial, quam 
dulcis et snavis sit Deus, ut a trita sceleris via ipsum absterreat, 
moveatque ad genuinam cordis conversionem, tamen abesse mi- 
nim e debet sacerdotalis gravitas etfortitudo, quae nib.il imminuit de 
ea fidelitate, quam Deus a confessario requirit, neque de inviolabili 
adhaesione, quam legi debet. Bona est misericordia, sed non debet 
esse contra judicium" 4 ). Haec fortitudo potissimum usu venit in 
admonendo, ubi sine ullo hominum respectu est usurpanda; in obli- 
gando ad restitutionem rei vel famae injuste ablatae, ad resarcien- 
dum damnum illatuin, ad tollendum causas, quae in proxima pec- 
candi occasione poenitentem constituunt, licet illae peccatori tarn 
utiles sint, quam homini oculus, manus et pedes secundum doctri- 
nam Jesu Christi; in apparandis remediis poenitenti salutiferis 
quamvis amaris; in imponenda satisfactione idonea et menti Eccle- 
siae consentanea; denique in absolutione vel differenda quin imo 
deneganda, ubi necesse fuerit. Verum dum fortitudine aliud ex- 
tremum mollis nimiumque indulgentis miserationis vitamus, caven- 
dum est, ne in aliud extremum aeque periculosum, inclementis sci- 
licet duritiei incidamus. Fortitudo efficiat, ne confessarius justitiam, 
quam sacro officio suo debet, laedat, e contra benignitas et misera- 
tio procul repellant vehementiam, asperitatem et duritiem, quae 
nimium rigorem et severilatem sibi arrogare velit. Manifestet sem- 
per poenitentiarius auctoritatem patris tenerumquo affectum matris. 
Misericordia peccatorem consoletur ex justitiae principiis, et justi- 
tia arguat eum cum fortitudine intra misericordiae limites. Qua- 
propter, ut S. Greg. M. inquit : Utraque summopere sunt tenenda, 

*) Libr. Past. P. II. ^ Libr. 1. ep. 7. 3) Eccl. VII. 6. 4) S.Augu- 
stinus in Exod. p. 38. 



30 

ut (confessarii) nee in disciplinae rigore benignitatem mansuetudinis, 
nee rursum in mansuetudinevigorem deserant disciplinae: quatenus 
nee a compassione pietatis obdurescant, cum conlumaces corrigunt, 
nee disciplinae vigorem molliant, cum infirmorum animos consolan- 
tur; regat ergo disciplinae vigor marisuetudinem, et mansuetudo 
ornet vigorem, et sic alterum commendetur ex altero, ut nee vigor 
sit rigidus, nee mansuetudo dissoluta" *). 

Animarum zelus, quern modo descripsimus, procul dubio di- 

vina gratia suffultus, non potest non saluberrimos in Dei gloriam 

hominumque salutem fructus producere; atque ubi malis mederi 

nequit, ingemiscit, et si nihil aliud valet, saltern cordis dolorem et 

lacrymas, sincerae charitatis testes, Deo offert. Sic regius Psaltes 

dicebat: 3 ?Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti suntverba tua 

inimici mei" 2 ), et S. Apostolus: 55 Tristitia, inquit, mihi magna est 

et dolor continuus cordi meo ; optabam enim ego ipse anathema esse 

a Christo pro fratribus meis" 3 ) ; et Ipse Dominus Jesus, videns 

civitatem, flevit super illam dicens: 5?Quia si cognovisses et tu, et 

quidem in hae die tua, quae ad pacem tibi: nunc autem abscondita 

sunt ab oculis tuis, quia ecee venient dies in te, et circumdabunt te 

inimici tui vallo" 4 ). Sic igitur verus divinae gloriae humanaeque 

salutis zelator, quando majestatem divinam peccatorum contumacia 

dehonestari, quando animas perire, inimicos Dei insoleseere etmala 

augeri et praevalere videt, velut angelus pacis amare flet, ac in 

umbra alarum divinae protectionis se recondit, donee pertranseat 

iniquitas. 

Sanctimonia vitae. 

. 20. Confessarius, cum vi muneris sui existat judex et censor 
morum et alienae vitae, irreprehensibilis sit oportet; et ordo postulat, 
ut vita illius sit exemplum virtutum, quas in poenitentibus exigit. 
jjrreprehensibiles esse convenit, ait Hormidas, quos praeesse ne- 
cesse est corrigendis, nee quidquam illi deesse personae, penes 
quam est Religionis summa et substantia disciplinae" 5 ). Sacerdos, 
cui onmis offertur peccator, ante quern statuitur omnis languor, in 
nullo eorum sit judicandus, quae in alio judicare est promtus" 6 ). 
Debet praeponderare vita sacerdotis, sicut praeponderat gratia: 
nam qui alios praeceptis suis ligat, debet in se legitima praecepta 
custodire" 7 ). 9 ,Si virtutibus, dicebat S. Chrysostomus splendere 
euremus, ad nos trahemus omnes, qui venire elegerint ad salutem. 
Omni tuba documenta operum clariora sunt, vitaque munda ipsa luce, 
fulgentior est, nee obscurari potest, etiamsi mille fuerint obloquentes. 



i) Libr. Mor. 19. c. 12. a) Psalm. CXVIII. 139. 3) Rom. IX. 2. 
*) Luc. XIX. 42. 43. 5) Epist. 15. ad Episcopos. c) c. 1. . 2. I>. 
VI. de poenit. ?) S. Ambr. Ep. 82. 



31 

Si mansueti, misericordes, pacific!, humiles ac mundo corde fueri- 
mus, non minus efficaciter, quam per ipsa miracula, spectatores 
nostros ad veritatem trahemus" *). Et S. Gregorius : 5 Jlla vox lu- 
bentius auditorum corda penetrat, quam dicentis vita commendat, 
quia tune, quod loquendo imperat, ostendendo adjuvat, ut fiat" 2 ). 
Quod S. Franciscus Salesius monebat de concionatoribus, debere 
illos praedicare non solis auribus, sed oculis quoque auditoruin 
suorum, id aeque valet de confessariis. Non sufficit, si hi in sacro 
tribunali loquantur auribus poenitentium, loqui quoque extra sacrum 
tribunal debent eorum oculis, modo quidem ipsis multo difficiliori, 
sed multo etiam efficaciori, scilicet exemplis probae sanctaeque 
vitae. Vera igitur pietas Christiana est dos prihcipalis, qua prae- 
cipue splendescere debet confessarius, qui in sacro tribunali sedens 
divinam solvendi et ligandi potestatem exercet, qui et vi officii alios 
docet aeternam salutem in timore et tremore operari. Si enim ipsius 
conversatio manifesto improba est et immoralis, in antecessum jam 
judicatur, nequaquam serio dictas esse illas admonitiones, quas im- 
pertitur et institutiones. Peril omnis confidentia, et si quis circum- 
stantiis pressus ejusmodi viro confitetur, interna aestimatione pro- 
se qui eum et audire non valet. Nam 55 cujus vita despicitur, restat, 
ut et praedicatio contemnatur" 3 ). Accedit, quod bonum poenitentis 
propositum nihil magis faciliusque evertere, eumque in relapsum 
praecipitem agere soleat, quam exemplum confessarii, qui quod 
aliis consuluit, non facit, facit autem, quod dissuasit prbhibuitque. 
Pulchre de hoc S. Augustinus : Attendit enim ovis etiam fortis 
praepositum suum male viventem; si declinet oculos a regulis Do- 
mini, incipit dicere in corde suo: Si praepositus meus sic vivit, quis 
ego sum, qui non faciam, quod ille facit? Sic omnis, qui male vivit 
in conspectu eorum, quibus praepositus est, quantum in ipso est, 
occidit et fortes oves" *). 

Si vero simulat virtutem, vitamque improbam tegere nititur, 
citius seriusve tamen ab hominibus laicis, qui vitia cleri oculo ad- 
modum acuto perspiciunt, in opprobrium et dedecus suum seu talis 
agnoscetur, qualis est; aut etiamsi hoc non fiat, impius confessarius, 
ut taceam Deum, quern non effugiet neque in hoc neque in future 
saeculo, perparum etiam proderit. Solum, quod ex corde est, 
in corda iterum influit eaque movet. Qnomodo autem dehortationes 
a malo ex corde esse possunt, si cor ipsum misero servitio peccati 
detinetur? Quomodo aliis fervore sancto virtutem commendabit, ex 
cujus ipsius animo exulat, et qui earn nonnisi ex sterili sua ethica 
Christiana pernoscit, nee ex Spiritus sancti promptuario sumit? 
Qnomodo, qui sibi ipse imperandi impotens est, apud alios neces- 



Horn. 15. in Mattli. cap. V. a) Libr. Past. P. II. c. 3. 3) S. Bevn. 
serin. 1. *) Serm 46. de Pass. 



32 

sario illi officio : Vince te ipsum" insistere poterit? Quomodo ob- 
viabit nonnullorum inferioris et altioris conditionis laicorum prae- 
judicio, confessarius vi muneris teneri ad tantam severitatem, ut 
plebs coerceatur? ni ipse in omni virtutum genere emineat, 3 ?ut 
perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus" *). Bene 
vivendo et bene docendo populum instruis, quomodo debeat vivere; 
bene autem docendo et male vivendo, Deum instruis, quomodo de- 
beat te condemnare" 2 ). Quol igitur de causis tenetur confessarius, 
sancte vitam traducere ! 

At vero quaenam singillatim in confessario sanctimonia, dum 
Poenitentiae administrat Sacramentum, requiritur? 

a) A lethalis peccati labe immunem esse decet confessarium. 
Licet enim a ministri sanctitate sacramentorum effectus minim e 
dependeat, sed ex solis meritis Jesu Christi, nihilominus magna in- 
dignitas est horrendumque sacrilegium, quod, qui repulit gratiam, 
hanc aliis elargiri contendat. Peccatori dixit Deus : Quare tu 
enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? 

Arguam te et statuam contra faciem luam. Intelligite haec, 

qui obliviscimini Deum, ne quando rapiat, et non sit, qui eripiat" 3 ). 
Quapropter si confessarius intra se peccatum grave deprehenderit, 
ne afferrat ad administrationem salutiferilmjus sacramenti conscien- 
tiam maculatam, neque sordidis manibus dispenset divinam gratiam, 
debet omnino conscientiae plaga primo sanari per confessionem sa- 
cramentalem vel per contritionem, ne cogatur Judicis sui audire 
amaram reprobationem : wMedice, cura te ipsum." 

b) Debet in virtutis praxi confirmatus esse propter ingentes 
tentationes, quibus hoc ilium objicit ministerium. Weque enim cor- 
ruptus ae'r cubiculi, ubi jam diu aeger phthisi contabescens jacet, 
magis corpori periculosus est, quam spiritui quorundam peccatorum 
enarratio. Igitur si illi tantum, quibus robustumesttemperamentum 
et optima valetudo, aegris assidere possunt, eorum attrectare vul- 
nera, et cum illis morari, quin eorum salus in periculum adducatur, 
fatendum est necessario, illos tantum citra salutis aeternae peri- 
culum regere posse ulceratas conscientias , qui diutina bonorum 
operum exercitatione sese diligentissime in virtute solidarunt. 
Qui antea cum horrore tentationem repellebat, hanc non amplius 
reformidat, ubi videt malum, quod sibi suadetur, exemplo non carere, 
et dummodo paululum pronus sit, eos abjicietpudoris sensus, quibus 
coercebatur, si quos invenerit, qui ilium impellant. An igitur non 
eximia confessario virtus et bonitas videtur esse necessaria. tanto 
muneri exsequendo ? Excellens sane fuit Jeremiae sanctitas , et 
tamen, cum ilium Deus juberet familiarius agere cum peccatoribus, 
meinorem esse voluit, ne dum eos studeret capere, ipsemet praeda 



II. Tim. III. 17. 2) Auth. op. imp. Horn. 43. ) Psalm.XLIX.16.22 



33 

fieret. Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos" I ). 
Sed ex omni peccatorum genere nullum magis contagione sua ti- 
mendum est, ac facilius sese communicat, quam quod est castitati 
contrarium. Si ergo inhonestos sermones audire, licet inviti, non 
possumus, quin subinde pravae cogitationes suboriantur, quid erit, 
cum data opera confessarins mentem animumque to turn adjiciet ad 
turpissima quaelibet flagitia excutienda? Imitandus Loth erit, quern 
sacrae testantur literae et oculis et auribus permansisse illibatum. 
rAspectu et auditu Justus erat" 2 ). Praecipue sacerdotes juniores 
ex hac parte sibi caveant. jjNemo adolescentiam tuam contemnat, 
sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, 
in castitate" 3 ). 

c) Sit in confessario horror omnis peccati: nam timor peccati 
effieit, ut vel levissimas illius species vitemus. Per timorem Do- 
mini declinat omnis a malo" *). 

Qui isthic describitur, est homo ille, quern re quirimus, ut alias 
regat. Ille enim pervadit animae humanae sinus usque ad compages 
et medullas, cogitationes et motus cordis discernit, omnia illius 
machinamenta considerat, et per hanc spiritualem anatomen, quae 
ad peccatores regendos adeo necessaria est, vulnerum profundita- 
tem scrutatur, morborum originem detegit, modum, quo contrahunlur, 
investigat, et tuto praescribit, quid ad eos curandos evitandosque 
faciendum sit. 

Ceterum haec, quae de sanctimonia vitae tamquam dote prin- 
cipali diximus, efficere non debent, ut confessarii animos despon- 
deant, et a suscepto miinere deterreantur, sed excitare potius, ut 
indies magis se sanctificent, et tanto minislerio se dignos reddant. 

Orationis studiuni. 

. 21. Pariter confessarii dotibus accenselur studium oralio- 
nis, cujus necessitatem Chrisli Domini et Apostolorum praecepta et 
exempla commonstrant. Certe vel ipsa infirmitas, qua sicut et alii 
homines, ipse etiam sacerdos circumdatus est. et hostium acerbitas, 
quorum insultibus exponilur, sublimitasque ac difficultas muneris 
ab ipso obeundi, satis evincunt orationis necessitatem, qua divinam 
gratiam exoret, sine cujus subsidio nee cum virtute degere, nee 
hostium impetus propulsare, nee munera sibi injuncta digne peragere 
posset. 3 ?Sine menihilpotestis facere," ait Salvator optimus 5 ), et ejus 
Apostolus: jslVeque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui 
incrementum dat, Deus" 6 ). Sicut necessarium est, utpalmes succum 
trahat ex stipite, stipes ex radice, radix ex terra, ita et homini ne- 



J ) Jer. XV. 19. 2) H. p e tr. II. 8. 3} I. Tim. IV. 12. 4) Prov. XV. 
27. 5) j oan , X V. 5. e) 1. Cor. III. 7. 

a 



34 

cessaria est virtus Dei, gratia Christi, quam ferventi consequimur 
oratione. Hunc in finem primum sane nostrum officium est, ut de 
nobismet ipsis diffidentes, humiles et non intermissas ad Deum pre- 
ces fundamus, quandoquidem praeter allatas rationes conversio 
peccatoris non humanae industriae, sed gratiae divinae opus est. 
Deus enim habet sine dubio humanorum cordium, quo placet incli- 
nandorum omnipotentissimam potestatem" *). Maledictus, qui con- 
fidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Benedictus vir, 
qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus" 2 ). Etenim 
meum est consilium et aequitas, mea est prudentia" 3 ). Hinc ergo 
saepissime flagitemus : jVias tuas demonstra mihi, et semitas tuas 
edoce me. Da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli 
me reprobare a pueris luis. Ouoniam servus tuus sum ego, et filius 
ancillae tuae, et homo infirmus et exigui temporis, et minor ad in- 
tellectum judicii et legum" 4 ). In causis intricatis et gravioribus 
devotio etiam singularis instituatur, ut dicamus cum piissimo Jo- 
saphat: Cum ignoremus, quid agere debeamus, hoc solum habemus 
residui, ut oculos nostros dirigamus ad Te" 5 ). 

Nemo igitur excipiat confessiones, nisi prius mentem eleva- 
verit ad Deum, et perpenderit, cujus personam vicesque suppleat, 
quanti momenti sit munus susceptum, quanto pretio quaevis anima 
Christo constiterit, quam severum timeat judicium, si opus Dei 
negligenter traclaverit; quam vero eopiosa merces exspectanda, 
ubi suo officio omni cum cura, fidelitate et attentione functus fuerit. 
Utcumque labor nobis molestus videatttr, non deficiamus precibus, 
tempore enim suo metemus, non deficientes. Quapropter rogemus 
Deum enixis precibus ex toto corde, ut sapientiam et prudentiam, 
patientiam et mansuetudinem, et modestiam nobis elargiatur cum 
puritate, ne dum alios purgamus, ipsi impuri evadamus. Rogemus 
Deum pro poenitentibus ad nos accedentibus , ut det ipsis sincerita- 
tem, veram contritionem, seriam mentis et cordis conversionem, et 
in bono perseveranliain. Meminerit confessarius, monet S. Carolus 
Borromaeus, pro eorum, quos in confessione audierit, sincera con- 
versione deprecari. Ipsi poenitentes orant saepe pro confessai'io suo, 
novus hie illi sit stimulus ad deprecandum pro poenitentibus suis. 
j?0rate pro invicem, ut salvemini" 6 ). 

Sacrae meditationis studium. 

. 22. Si, nemine addubitante, scientia et vitae sanctimonia 
est conditio, sine qua non idonei bonique confessarii, propalam est, 
confessarium sacrae meditationis exercitio carere non posse; quare 



S. Aug. 2) Jer. XVII. 5.7. s) Prov. VIII.l 4. *) Sap. IX. 4. seq. 
5) H. Paral. XX. 12. 6) Jac. V. 16. 



35 

ultimo loco necessariam in confessario dotemvocamus meditationis 
studium. Sine ilia quippe vix quisquam ad verae et solidae pietatis 
metam pertingere potest. Sicut enim effectus sine causa, et finis 
absque medio , et portus absque navigatione obtineri non potest ; 
ita perfectio Christiana veraque sanctimonia vitae , ad quam potiori 
ratione sacerdos , et ut diximus , confessarius conniti debet, absque 
meditationis exercitio obtineri nequit; quod vel ipsa experientia 
satis compertum est. Sed necesse est quoque , ulterius earn pro- 
gredi ac tantam effiei, quae se etiam in alios abundanter possit 
effundere. Nutrix. geminato indiget alimento, quo et se ipsam susten- 
tet, et simul lactenti proli sufficiat. Ita se res habet in confessariis. 
Ipsis convenit duplex ille spiritus, quern sibi poposcit Elisaeus 0b- 
secro, ut in me fiat duplex spiritus". 1 ), spiritus, in cujus virtute 
evadant perfecti et perficientes. Utrumque longe facilius conseque- 
tur, qui sacro huic exercitio incumbit, quam qui illud negligit. 
Experimur enim quotidie , quod sacrae literae testantur : ^Corpus, 
quod corrumpitur, aggravat aniinam, et terrena inhabitatio depri- 
mit sensum multa cogitantem" 2 ). Unde ne mens nostra tepefiat, 
vel rerum terrenarum pondere inflectatur, aliud certe non restat, 
nisi ut gratiam Dei, quae est in nobis per impositionem manuum, 
ope meditationis quotidie resuscitare satagamus, ne forte et nobis 
contingat, ut quos ministros Christi et dispensatores mysteriorum 
Dei esse oportet, efficiamur 3 ?nubes sine aqua , quae a ventis cir- 
cumferuntur , arbores autumnales infructuosae , bis mortuae, era- 
dicatae etc." 3 ) Etquissibi blandiatur, absque frequent! meditatione 
ad majorem perfectionem, ne dicam ad perfectionis verticem con- 
scensurum se esse ? Etenim per meditationis exercitium cognitio 
veritatum divinarum in nobis perficitur } fides animatur, spes 
roboratur , et charitas inflammatur magis adeo , ut vi et efficacia 
divinarum veritatum succrescente, sen, juxta verba Psalmistae, 
in meditatione exardescente igne , pii auimi afi^ectus excitentur, 
bona proposita concipiantur, quibus ad majorem perfectionem elu- 
ctemur. Verum superestalia quoque ratio, quae sacerdotem et con- 
fessarium urg-et, ut saluberrimo liocce exercitio saepe saepius uta- 
tur, quatenus scilicet ibi discit, qualem se poenitentibus praebere 
debeat, quid et quomodo eos doceat, adhortetur et ad virtutis stu- 
dium dirigat, quin imo excitato perfectionis cuivis statui propriae 
desiderio, meditationes et considerationes ipsae usui esse possunt 
poenitentibus, quos in hoc orationis genere instruere convenit, 
cujus per se alias capaces non essent. 



III. Reg. II. 9. 2) Sap. IX. 15. 3) j u d. 12. 



36 

Ratio meditandi. 

. 23. QUUIH tantae excellentiae et utilitatis sit meditationis 
sacrae exercitium , operae pretium judicamus , rationem , qua quis 
meditationi vacare queat, breviter percensere *). Sequimur in hac 
parte ea, quae a S. Francisco Salesio in secunda Philotheae suae 
parte de illius orationis mentalis ratione et methodo sapientissime, 
et cum inaximo pietalis sensu dicuntur. 

Primum , quod ab eo praescribitur , est orantis praepar'atio 
juxta illud Ecclesiastic! : Ante orationem praepara animam tuam, 
et noli esse quasi homo, qui tentat Deum" 2 ). Haec autem praepa- 
ratio in eo consistit, a) ut nos in Dei conspectu et praesentia col- 
Jocemus, idque eliciendo actum fidei circa omnipraesentiarn Dei 
coelum terramque sua irnmensitate replentis: sive ipsum Deum per 
eandem fidem apprehendendo non modo , ut omnibus rebus praesen- 
tissimum, sed speciali etiam modo , ut in time nobis inexistentem, 
nosque divinitatis suae praesenlia vivificantem, juxta illud Apostoli. 
In ipso vivinms, et movemur, et sumus" 3 ). Unde et David ilium nun- 
cupabat Deum cordis sui. Sive etiam considerando Christum 
Dominum Redemptorem, utpote qui secundum humanitatem suam 
jam inde e coelis omnes, qui in mundo sunt, homines eontemplatur 
et considerat, quamvis nos cum non videamus, sicut Stephanus 
eum vidit, cum pro nomine illius mortem oppeteret, Sive 
denique ipsummet Christum secundum eandem humanitatem nobis 
adstantem proponendo , aut sub sanctissimi Sacramenti speciebus 
realiter praesentem adorando. Aliquo ex his mediis utere ad ani- 
mam tuam in Dei praesentia constituendam : nee vero oninia haec 
media uno tempore sirnul usurpes, sed tantum singillatim unum, 
idque breviter .et simpliciter. b) Post divinae praesentiae seriem et 
attentam cogitationem subsequi debet humilis et supplex divinae 
opts invocatio, cum sufficientes non simus cogitare aliquid ex 
nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo sit"*)- Dicat 
igitur orans cum regio Propheta : j?Ne projicias me a facie tua, et 
Spiritum sanctum tuum ne auferas a me" 5 ). Reyela oculos meos, 



et considerabo mirabilia de lege tua." jjDa mihi intellectum et sru- 
tabor legem tuam, et custodiam illam in tolo corde meo etc." 6 ), 
et alia id genus verba. Utile quoque erit, invocare auxilium et in- 
tercessionem sanctissimae Deiparae Virginis, nee non S. Angeli 
Custodis et aliorum Sanctorum, erga quos peculiar! devotione quis 
affectus est. c) Suadent demum quidam, ut materia,, quae ex prae- 



) Erinnerungen an die geistlichen Uebungen im Jahre 1842, Gratz 1842. 
In his pagellis ratio meditandi perbene exponitur. 2 ) Eccl. XVIII. 
23. 3) Act. XVII. 28. 4) H. Cor. III. 5. ') Psalm. L. 13. 
G) Psalm. CXVIII. 18. 34. 



37 

via lectione vel aliunde hausta esl, sive ope imaginations, sive per 
(idem in intellectu quod cujusvis arbitrio relinqiiitur, ad,.#rvum 
proponatur non aliter, ac si mysterium, quod perpendere cogitamus 
revera coram nobis perageretur. Exempli gratia : Dominum Jesum 
in cruce fixum meditaturus , iinges le in monte Calvariae praesen- 
lem adesse, et quidquid in die passionis factum et dictum est, co- 
ram oculis tuis spectare. Aut si velis, imaginaberis, eo ipso loco, 
in quo tu es, Domini crncifixionem fieri., eo prorsus modo, quo 
earn Evangelistae describunl. 

2. Hac praeparatione breviter praemissa, ipsius meditationis 
praecipua pars aggredienda est, quae in actibus turn intellectus 
turn volimtatls consistit. In aclibus quidem intellectus; mysterium 
propositum meditando, illiusque veritates circumstantiasque omnes 
attente considerando; plerumque in hoc negotio mult urn juvamur , 
occurenles circumstantias attendendo, juxta notnm versiculum : 
,,Quis, quid, ubi, quibus auxiliis , cur, quomodo , quando." Ge- 
neratim baec indagatio non in meram speculationem, sed in pios 
semper animi aft'ectus desinat, quibus voluntas ad agendum move- 
lur. Hue praeciptie spectant affectus : v. g. doloris de peccatis, 
limoris judiciorum divinorum , spei in divina misericordia,, desiderii 
gloriae coelestis, dilectionis et charitatis in Deum etproximum, et 
alii similes , qui in voluntate ipsa , firma producere et efformare 
debent proposita, turn devitandi peccata, lum virtutes consectandi, 
turn etiam utendi mediis ad utrumque propositum consequendum 
opportunis. 

3. Subsequitur ipsius meditationis conclusio, quae constal turn 
gratiarum actione pro gratiis in meditatione acceptis , turn obla- 
lione eorimdem affecluuni et propositorum, una cum meritis Chrisli 
Domini, turn denique supplicatione, qua ipsius gratiae divinae 
conlinuatio et augmentatio instanter postuletur, cujus ope in pro- 
positorum praeconceptorum executione fideliler perseveretur. 

Materia meditaiionis. 

. 24. Innumera plane sunt, quae inentem nostram piissimis 
erga Deum sensibus replent. Ast veritales divinitus revelatae pri- 
mas tenent partes , quarum quaedam proximo timorem vel spem 
nostram excitant, aliae suapte natiira divinum amor em in nobis 
accendunt, lum ilium, quern amorem gratltudinls , turn quern cha- 
ritatem vocant. Ad priorem classem novissima nostra*~) pertinent: 
ad classem vero alteram mysteria incai'nationis, vitae et passionis 
Jesu Chris ti, instituta ab eo Sacramenta etc. ipsaque divinitas, 
cujus infinita majestas, bonilas, sapientia et reliqua attributa, serio 



Eccl. VII. 40. Deut. XXXII. 29. 



38 

et attente considerata, mentem nostram piisvsimis charitatis, grati- 
tudinis, gaudii, admirationis sensibus ad Deum extollunt erigunt- 
que. S. Franciscus Salesius meditationem earn maxim e consuluit, 
quae circa vitam et passionem Domini Nostri Jesu Christi versatur. 
nSi enim," inquit, jisaepe earn meditando consideres, tola anima 
tua illo replebitur, ipsius agendi modum addisces, et ad exemplar 
et normam illius omnes actiones tuas conformabis. Ipse est lux 
mundi; in ipso ergo, per ipsum, et ob ipsum illustrari et illumi- 
nari deb emus : est item arbor desiderii , sub cujus umbra requie- 
scere et refrigerari nos oportet: est vivus fons Jacob, in quo omnes 
nostrae maculae et naevi ablui debent. Pueri loquentes matres suas 
frequenter audiendo , et una cum ipsis balbutiendo, illarum linguam 
et loquelam discunt. Sic nos apud Salvatorem nostrum per medita- 
tionem frequenter agentes, ac verba, actiones et affectus ejus ob- 
servantes , illius gratia juvante , discemus loqui, agere et velle, ut 

ipse. Hie pedem figamus oportet, nee enim per aliam, quam 

per hanc, ad Deum patrem ire portam possumus. Nam sicut speculi 
aequor vultum et oculos nostros non referret, nee in se detineret, 
nisi retrorsum stanno et plumbo inductum foret : ita nee divinitas 
in mundo hoc inferiore commode a nobis considerari posset, nisi 
sacrae Salvatoris nostri humanitati eadem foret conjuncta et unita: 
hujus vero vita et mors tale objectum et materia sunt, ut nullum 
magis, convenientius, suavius, deliciosius et utilius eo in ordina- 
riam nostram meditationem seligere possimus. Unde non frusta 
Redemtor noster, panis, qui de coelo descendit, appellatur; nam 
sicut panis ad omnes reliquos cibos adhiberi solet, sic et Salvato- 
rem in omnibus orationibus et actionibus nostris meditemur ,, consi- 
deremus et requiramus" 1 ). 

Reliqua adjuncta. 

. 25. Ad meditationem eo, quo decet, modo instituendam, 
quaedam adbuc ex mente praefati S. Praesulis observanda sunt. 

a) Ut ad meditationis exercitium commoda aliqua aptaque eli- 
gatur bora ; qualis est matutina, animo tune negotiorum et conver- 
sationum incursibus nondum implicate, et ad ipsius diei veluti pri- 
mitias Deo offerendas melius disposito. 

Dum de tempore, quo duret, quaeritur, generatim ratio ha- 
benda est turn occupationum , quibus quis detinetur , turn etiam 
virium et facultatum, non tamen absque Directoris spiritualis 
consilio. 

b} Ut locus etiam aptus , et quantum fieri potest , ab exte- 
rioribus distractionibus liber deligatur ; idque juxta monitum Sal- 



Philoth. P. II. c. 1. 



39 

vatoris nostri Jesu Christi dicentis : Tu atitem cum oraveris, intra 
in cubieulum tuum, et clause ostio super te, ora Patrem tuum" *). 
e) Ut, antequam ipsa meditatio inchoetur, objectum, quod 
meditandum est, in aliquo pio libro prius perlegatur; quod etiam 
utilissime fieri posset pridie post examen serotinum, et sic ea, quae 
meditatione consideranda sunt, et melius intellectu coneipiantur, et 
tenacius memoriae adhaereant, et ita evagationibus et distractio- 
nibus aditus omnis occludatur. 

d) Ut praecipuus in meditationibus locus detur affectibus et 
propositis , quae non sint nimis generalia , sed circumstantiis et 
casibus particularibus attemperentur , ita ut si fieri possit, ipsamet 
die in praxin mittantur , et effectum obtineant. E. g. Si in medita- 
tione aliquis Christi Domini erga calumniatores et inimicos clemen- 
tiam et charitatem considerans, ad illius exemplum consectandum 
excitetur , proponatque sibi adversaries diligere, iisque benefacere: 
hoc etiam in particular! sibi faciendum proponat erga hunc vel 
ilium, a quo talem injuriam passus aut offensam accepit, vel cujus 
animum sibi nequiorem expertus est, ut scilicet eum ipsomet die 
convenire apud se decernat, verbisque ad mitigandum animum aptis 
alloqui, et etiam aliquo charitatis officio aut obsequio praevenire. 

e) Denique ut ab oratione non statim animus in exteriores 
occupationes totus effundatur, sed paulatim, et si id commode fieri 
queat, servato aliquantulum silentio , ut sic pii affectus in animo 
concept! diutius retineantur, et altiores in corde radices agant. 
Alias enim non absimilis est viro 5 ?consideranti vultum nativitatis 
suae in speculo ; consideravit se, et abiit, et oblitus est statim, 
qualis fuerit" 2 ). 

Devitatio vitio'rum in munere sacri tribunalis 

obviorum, 

. 26. Expositis jam dotibus atque virtutibus ad munus sacri 
tribunalis obeundum necessariis, de quibusdam vitiis, quae multum 
obstant, quommus poenitentium confessiones rite ac fructuose ex- 
cipiantur, loqui fas est. Haec enim quo clarius spiritui ecclesiastico 
et sanctitati muneris agnoscentur contraria, eo certius sperare 
licet, fore, ut perspecta illorum turpitudine ac vi nocendi, devi- 
tentur. Sunt vero vitia, quae in gravissimo et sacerrimo confessio- 
num excipiendarum munere non ab omnibus evitantur : a^ internum 
animi frigus et ignavia , b) vanitas, c) imbecillis hominum timor, 
d) partium studium, e) lucri studium, f) inconsiderantia et impru- 



Matth. VI. 6. 2) Jacob. I. 23. 24. Cfr. Stapf.Theol.mor. Tom. IV. 
P. 118. seq. M. Ludovici Abelly Parisini, Episcopi Ruthenensis ? Sa-. 
cerdos Christianus. Tyrn. 1747, p. 68. 



40 

denlia, g~) alia proprii judicii opinio et faslus, h) rigor el laxilas , 
i) animi demissio et anxietas. 

Intenmm animi frigus et ignavia. 

. 27, Internum animi frigus erga salutem poenilentium a 
causis variis originem ducit : modo est immoderatum lillerarum 
conlinuandarum studium , (quod forsitan in paucioribus locum ha- 
bet} , modo est nimia rei domesticae et agrieulturae sollicitudo, 
(quod in non paucis), modo est sensus vere mundanus, modo est de- 
fectus cognitionis, in quam et qualem operis partem confessarius 
sit vocatus, modo est pigritia et ignavia, quae requiem amat, si la- 
borem adit. 

Quod animi frigus erga poenitentium salutem vario modo se 
manifestat: a} Si confessarius tempus, quod confessionibus exci- 
piendis impendit , molestiae et oneris lempus consideret, et non 
sine aperto interni taedii signo aures poenitentibus praebeat: tune 
enim sincerus cordis ati'ectus ex eonfessionali exulat. b} Si poeni- 
tentium multitudo eum impatienteni reddat. c) Si poenitentes frigi- 
dis quibusdam verbis admonitos subito dimitat. d) Si officio suo, vi 
cujus se totum quantum fiduciae suorum o Herat, per alios potius 
quam per se ipsum satisfacere velit. e} Si gregem sibi concreditum 
diebus feslis vicinas urbes aut monasterii ecclesias frequenlantem, 
et ab alienis animarum pastoribus consilia et auxilia petenlem, 
lubenti aniino videat. f) Si afflictos, qui aegriludinem suam suasque 
tenlationes accuratius exponere et ita alleviare velint animuni , ut 
angores suos coram parocho suo eft'undant, inslruat paucis, dimit- 
tatque asperis verbis. g) Si . sapientiacontentus, qnamleviter in scho- 
lis hausit, profundiorem Dei bomimunque cognitiouem non quaerat, et 
non adlaboret penetrare in internae piae vilae aditum. in quo solo my- 
slerium verae animarum directionis reclusum etrevelatum invenitur. 
Ne huic vitio suecumbamus , parumper in memoriam revoce- 
rnus, quantae sit excellenliae, quanti fructus et utilitatis ministe- 
rium sacri tribunalis , el quanta sit obligalio illud recte et exacte 
obeundi. Quid prodesl, ut sacerdos peccatores praedicationibus et 
exhortalionibus ad coriversionem et poenitentiam impulerit, si prae 
faslidio et negligentia eos tan quam sibi molestos et importunos re- 
pellens. misericordiae januam ipsis praecludat? Sane de talibus 
pastoribus summus animarum Pastor, Jesus Christus, justissimam 
conquerendi rationem babebil, quod cum ipse exemplo suo praei- 
verit, et aperte dixeril: 55 0mne, quod dat mibi Pater, ad me veniel. 
Et eum, qui venit ad me , non ejiciam foras, quia descend! de eoelo, 
non ut faciam voluntatem meam, sed ejus, qui misit me" ] ), quod, 



Joan. VI. 37, 38. 



41 

iiiqiiam, illi exemplam hoc imitari neglexeriul, neque in salute el 
perfeetione animarum procuranda summo Paslori suo cuoperari 
cuntenderint. Quae omnia jure merito pastori animarum persuader! 
deberent, ut non tan turn promtissimum se exhibeat ad confessiones 
ultro accurentiuiu et petentium audiendas, sed etiam, ubi eos rarius 
accedere advertit, ad crebriorum hujus tarn necessarii ac salutiferi 
Sacrament! usum omni adhibita industria ?c conatn hrvitet et incitet. 
vSic enim iterum exemplo suo summus Pastor, Christus, doeuit, qui 
ovem perditam tarn sollicite quaesivit, nee a quaerendo destitit, 
donee inventam in ovile reduceret. Fratres mei," ait S. Jacobus, 
; ,si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire 
debet, quoniam qui converli fecerit peceatorem ab errore viae suae, 
salvabit animam ejus amorte, et operietmultitudinempeceatorum" 1 )- 
Quid enim gratius esse poterit Deo Palri, cujus imago in hominibus 
devastata renovalur, et filins prodigus reducitur: quid Deo Filio, 
cujus oves lanto pretio emtae, perditaeque reducuntur : quid Spiri- 
tui sancto, cujus lempla dim la et polluta reparantur et conciliantur? 
Si mercatores ad illas nnndinas , in quibus magnum lucrum, licet 
frequenter falso sperant, magna eeleritate aceurrunt, lotisque diebus 
in tabernis baerent, et emptores exspectant, quanto magis confes- 
sarius ad confessionale, in quo lam insigne ft cerium , turn anima- 
rum turn merilorum propriorum, lucrum sperare potesl, accelerare. 
alque in eo, quamdiu poenitentes tamquam emptores salutis suae 
adsunt, perseverare debet. 8i Christus ad Cenlurionis puerum vo- 
calus: j?Mox," dixil, wveniam et curabo eum," quidni idem, con- 
fessarius ad suos poenitenles curandos vocalus, facial et dicat ? 
quantum solatium caplurus est confessarius_, si promplum se in boc 
obsequio praebuerit, sicque de ipso quoque, ul olim de Chrislo, dici 
poluerit: El omnis lurba quaerebat eum tangere (ei confileri), 
quia virlus de illo exibal, et sanabat omnes" 2 ) ! Quern in finem non 
parum proderit, si pastures animarum saluberrimam S. Chrysostomi 
exliortationem frequenter perpendant ,, sequenlibus verbis expres- 
sam: s?Perpendamus ovium pastures illos, qui Cappadocum regione 
sunt, quali et quanta pro pecorum suurum studiis palianlur. Illi 
saepe numero universum Iriduum nive obruti perdurant. Dicuntur 
antem et qui in Lydia sunt, non minora mala ferre , dum integros 
menses difficilem illam suliludinem pessiniarumque bestiarum ple- 
nam vagandu circumeunt. Si tan turn erga pecura diligentiae im- 
pendunt pastures illi; quain, quaeso, excusationem habebimus, 
quibus animae rationales concredilae sunt, quod profundum 
bunc somnum dormimus ? respirare enim omninu oportebat; quie- 
scere autem omnino el non circumquaque percurrere, innumerisque 
eliam mortibus seipsos pro ovibus istis exponere, id demum non esl 



*) V. 19. 20. a) Luc. VI. 19. 



42 

boni pastoris. An ignoras gregis hujus dignitatem? An illius gratia 
Dominus tuus innumera non fecit? An non postremo et sanguinem 
fudit? Tu vero requiem qnaeris? et quid pastoribus istis pejus esse 
poterit? an non perpendis, quod oves istas circumstant lupi multo 
amaricatiores et severiores? an apud temetipsum non reputas, qua 
mente opus sit ei, qui talem praefecturam sit administraturus ? et 
homines quidem, qui populis praesunt, si quando de rebus fortuitis 
consulturi sunt, diebus nc*n contenti, noctes etiam vigilando adhibent, 
nos vero, qui pro ipso coelo certamen habemus, ipso quoque die 
dormimus? Quis, qtiaeso, ab eo nos supplicio eripiet, quod istis 
debetur?" ') 

Vanitas. 

. 28. Vanitatis studium confessarii, qui gloriari cupit in 
multitudine sibi confitentium, merito inter vitia in munere confes- 
sionali evitanda numeratur. Coram Deo et conscientia nihil interest, 
quotnam quis habeat, quos poenitentes dirigat, sed quomodo dirigat. 
Juvat potius confessiones paucas rite factas audire, quam multas 
temere peractas, cum praesertim confessio aditum aperiat ad Ss. 
Altaris Sacramentum. Vanitatis ejusmodi studioso confessario non 
inepte applicabis sacrae scrip turae verba: Multiplicasli gentem, sed 
non magnificasti laetitiam" 2 ). Vanitas saepe est mater aemulationis 
puerilis, ex qua nascitur invidla confessariorum, cum aliorum tri- 
bunalia poenitentinm caterva stipata vident ; licentia censoria nota 
perstringendi eorum confessiones excipiendi modum, ut illis abro- 
gent auctoritatem: inanis oblectatio , qua perfruuntur, cum poeni- 
tens ipsis aperire non abnuit, quod aliis non audet. Inde etiam illae 
confitentium factiones proficiscuntur, qui in uno alioque confessario 
gloriantes Corinthiis illis aequiparantur dicentibus: Ego sum Pauli, 
et ego Apollinis etc." 3 ). 

Ut poenitentiarius noxam illam, et a confessionali omni studio 
eliminandam aemulationem el zelotypiam , qua affectus aegre fert, 
si poenitentes aliis confiteantur , diligentissime devitet, meminerit 
quaeso, quae subjicimus: a) Nemo venit ad confessarium, nisi Pater 
coelestis traxerit eum; si autem hie poenitentem ad alium traxerit 
confessarium, quam causam habere potest querelae neglectus con- 
fessarius, maxime si solum Dei beneplacitum voluntatemque quae- 
rat, quam aeque in non audito perficere et implere potest. b) Etiam 
si proximi seu poenitentis salutem sincere quaerat, gaudere potius, 
quam tristari de discessu deberet, cum se ipsum minimum omnium 
esse sibi persuadere queat, adeoque prudenter praesumere possit, 
poenitentem ab alio confessario et peritius et efficacius curatum iri. 



Horn. 29* in Epist. ad Rom. 2 ) Isai IX. 3. 3 ) Cor. III. 



43 

Fort etiam non vult Dens eo instruments uti ad ejus sanctificatio- 
nem et salutem. c) Mhil ipsi etiam de merito decedit per discessum 
poenitentis, cum et voluntas ipsius bona, qua audire paratus erat 
poenitentem suo merito non sit caritura, et praeterea dum alteri 
confessario, ad quern transit poenitens, de fructu obtento gratula- 
tur, ejusdem se quoque participem facit juxta illud Davidis pronun- 
ciatum : Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium 

mandata tua" *) 

Praeter vanae gloriae studium , quo confessarius in numero 
poenitentium gloriatur, aliud vanitatis vitium notamus, quod circa 
opera egregie facta, labores pro Dei honore suseeptos, laborumque 
ipsorum fructus versatur. Proh dolor! non desunt, qui lingua pro- 
pria, tanquam aptissimo instrumento utuntur, hnjusmodi facta enar- 
randi. Quamvis illud interdum aliis ad similia opera provocandis, 
aut ad Deum glorificandum excitandis eonferre possit, tamen nisi 
praesentissimae cautelae adhibeantur, intentioque ad Deum solum 
erecta sedulo teneatur, periculum undequaque imminet. In lu- 
brico graderis, in medio laqueorum pertransis, proindeque sollicite 
cave tibi ipsi, quisquis de te ipso loqui cupis et nisi urgeat eviden- 
tissima proximi utilitas sen necessitas, hoc tibi dictum reputa: Fuge, 
quiesce, tace. 3 ?Nihil de te unquam loquaris," ait S. Bernardus, 
3 ?quod laudem importet, quantumcumque familiaris sit ille, cum quo 
loqueris, imo potius plus labora celare virtutes, quam vitia" 2 ). Et 
S. Basilius : 5 ?Fugiamus inanem gloriam , dulcem spiritualium ope- 
rum expilatricem, jucundum animarum nostrarum hostem, tineam 
virtutum, blandissimam bonoram nostrorum depraedatricem, ean- 
demque mellis illitu fraudis veneni sui coloratricem , et mortiferi 
poculi porrectricem" 3 ). Pestiferi hujus vitii illecebras ut sacerdos 
christianus effugiat, memor sit oportet effati apostolici: s^Quid ha- 
bes, quod non accepisti? siautem accepisti, quid gloriaris, quasi non 
acceperis?" 4 ) et S. Bernardi, qui docet: 3 ?Spiritus est, qui sancti- 
ficat. Spiritus, non dico tuus, sed Dei. Etsi prodigiis aut signis efful- 
geas, in manutuafiunt, sed virtute Dei. An blanditur popularis favor, 
quod verbum bonumetbene forte depromseris ? Sed Christus donavit 
os et sapientiam: nam lingua tua quid nisi calamus scribae? Et 
hoc ipsum mutuo accepisti; talentum creditum est, repetendum 
cum usura" 5 ). 

Imbecillis hominum timor. 

. 29. Imbecillis hominum timor, iisque blandiendi proclivitas 
sacerdotem confessarium commaculat, dum ex metu offendendi poe- 



Psalm. CXVIII. 63. 2) inform, bon. vit. 3) l n Const, cap. 11. 
4 ) I, Cor. IV. 7. 5 ) Serm. 13. in Cant. 



44 

nilenlis non audcl ita cum eo agere , lit regulae sacri tribunalis 
poscunt. Veretur scilicet eum de deliclo, cujus se accusat uberius 
et quantum necesse esl, inlerrogare, veretur postularc et exi- 
gere, ut vitet et deserat occasionem proximam peccali, veretur 
eum commonere de status et conditionis suae obligalionibus et offi- 
ciis : atque forte absolnlionem sacramentalem, quam petit, ubi opus 
sit, uon audet diflerre, uegare. Huic vilio potissimum succumbunt, 
qui audiunt confessionespotentiumetnobilium, eorumque, aquibus aut 
dependent aut beneficii quid jam acceperunt, vel in futuruni sperant. 
Verb a sacrae scripturae : j^Non facies, quod iniquuin est, nee 
injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nee honores 
vultuni polentis" 1 } eonfessarius non obliviscatur. In confessional! 
non sit personarum acceplio, sed potentibus et in dignitate consti- 
lutis aeque ac inferioribus et humili loco natis, nonriisi veritas di- 
cenda est. Confessarii officiorum suorum memores et amantes, 
minquam audeant adulari, ubi arguere et castigare opus est, nun- 
quam benedictionem loquantur iis, quibus Deus earn denegat. Poeni- 
tenli utut dignitatibus conspicuo, ubi status ejus moralis id popo- 
scerit, pari cum energia turpitude vitac corruptae est ob oculos po- 
nenda, apta satisfactio injuugeuda, aul eliam absolulio deneganda, 
vel vero proroganda. Ul aiitem mains iste pudor vanusque limor 
ab animo sacerdotis confessarii eliminetur , discat a} mundum et 
ea, quae in mundo sunt, nibili facere, studeatque imilari virtulem 
illius, qui, ut loquitur Apostolus, M negavit se esse filinm filiae Pha- 
raonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis pec- 
cati habere jucundilatem" 2 ). b) Non quid mundus cogitet, sed quid 
Deus judicet, apud se perspiciat, et ab illitis unius nutu tottis pen- 
deat, ac in omnibus, quae facienda vel omittenda sunt, non bominum 
opinionem , sed Dei solius voluntatein attendat, Deoque soli, non 
vero bominibus placcre appclal, memor illius dicti apostolici: Si 
adhuc bominibus placerem, Cbristi servus non essem" 3 ). c) Deni- 
que ardentem in animo foveat charitatem, et facile human! timoris 
et pudoris sensum effugabit. Charilas siquidem perfecta foras mil- 
til timoreni" 4 ). 

Fai'tium studium. 

. 30. Cum eonfessarius non aequali promliludine el aegro- 
tos el sanos audire solet, cum divites prae pauperibus , junior es 
prae senifttis^ foeminas prae viris in siiaiu curam adoptat spiri- 
tualem, parlium studium a munere sacro alienum manifestal: nam 
qua animarum paslor omnium sine discrimine saluli invigilet, omni- 
bus omnia fiat, ad exemplum S. Pauli , neminem a suo charitatis 



i) Lev. XIX. 15. 2) Hebr. XI. 2'4. 25. 3) Gal. 1. 10. 4) I. Joan. IV. 18. 



45 

sauctae amplexu repellat. Qui enim veram erga Deum et proximum 
charitatera serio semel concepit, et finem, quern debet , sibi propo- 
situmhabet, ad confessiones hominum rusticorum, rudiuni atque 
simplicium excipiendas aeque paratum proniptumque se exhibebit, 
ac quando persoiiamin nobilium et honoratiorum confessiones ex- 
cipiendae forent. Nam ut taeeam, eum, ubi ipsius partium studinni 
innotu'erit, aere afficere reliquos, convicia sibi contrahere , imo in 
suspicionem incurrere, ac si minus pura in confessionali consilia 
foveat- meminerit, quaeso, quod Dei beneplacitum animarum sa- 
lus et proprii meriti augmentum ob sinceriorem intentionem et 
o-enerosiorem sui victoriam multo copiosius oblineatur; ipse- 
que confessarius turn Deum, cujus est cuin simplieibus sermo- 
cinatio, teste Salomone l ~) , turn Christum, qui pro omnibus aequa- 
liter mortuus est, perfectius imitetur. Merito ergo confessarius, qui 
ejusmodiinseaversionemergaincultos, etpauperes personassenserit, 
illam sibi S. Jacobi exhortationem applicabit : srFratres mei, nolite in 
personaiHimacceptionehaberefidemDomininoslri JesuChristigloriae. 
Etiamsi inlroierit in conventnm (aut eonfessionale) vestrum aureum 
annulum habens in veste Candida, introierit autem et pauper in sor- 
dido habitu, et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, 
et dixeritis ei: Tu sede hie bene; pauperi aulemdixeritis: Tu staillic, 
aut sede sub scabello peduni meorum, nonne judicatis apud vos- 
metipsos, et facti estis judices cogitatioimm iniquarum? Audite 
fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mun- 
do, divites in fide et haeredes regni, quod Deus repromisit dili- 
gentibus se" 2 )? S. Ambrosius de Salvatore sanctissimo scri- 
bit: 5>Ibi noluit pergere, ne in Reguli filio videretur magis divi- 
liis detulisse, hie ipse perrexit, ne videretur in Centurionis fa- 
mulo conditionem despexisse servilem" 3 ). 5 ;Si enim divitem hono- 
ras, propter personam ipsius honoras eum, si autem pauperem ho- 
noras propter personam Christi" *). Qui non quaerit nisi Deum et 
animarum salutem, quemadmodum has omnes aequaliter et sine 
discrimine amat et ad salutem adducere cupit, ita omnes aequali 
complectetur cura et solicitudine. 3 ;Sapientibus et insipientibus 
debitor sum; non est acceptio personarum apud Deum 3 ? 3 ). iVihi- 
lominus tamen ob singularem poenitentis indolem et spem, secunduni 
ordinem charitatis , ita licebit saepius alium prae aliis curare, uti 
Jesus Christus pro erudiendis discipulis plus temporis impendit, ac 
pro reliqua multitudine. 



) Prov. III. 32. 2) Cap. II. 15. 3) j n Evang-. Joan. IV.*) Auct. 
Oper. imperf. horn. 82. *) Rom. I. 14. II. 11. 



46 

Lucri studium. 

. 31. Hoc vitium, quod opinione citius animum confessarii 
occupat, sacrum Poenitentiae actum considerat tanquam occasio- 
nem donorum recipiendorum, et aliorum familiaritati se insinuandi, 
beneficia ecclesiastica acquirendi, etc. Sacerdotes tales non in ca- 
pturam animarum, sed in capturam argenti vel auri, vel honoris, 
vel vanae gloriae retia laxant , et quia , ut votorum suorum com- 
potes fiant, non raro turpissimo hominum timore irretiti, nimis lenes 
etfaciles se praebent; comminationes Dei apud prophetamlsaiam in- 
currunt : 35 Vae, qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponen- 
tes tenebras lucem, etlucem tenebras, ponentes amarumin dulce, et 
dulce in amaruin" *). Acepta munera multaque eorum accipiendo- 
rum cupiditas oculos sapientium excaecant, et justorum sensum 
corrumpunt" 2 ) , occluduntos, quo minus ea, qua dicenda forent, 
animi libertate prodamus. Qui accipit xenia et dona, quasi mutus 
in ore avertit correpliones" 3 ). Hinc ejusmodisacerdotes non audent 
poenitentibus veritatem aperire, nee aequum ferre judicium de 
conscientiae ipsorum statu, excogitant vel amplectuntur commodiores 
opiniones, quae sunt, ut propheta loquitur 4 ), tanquam pulvilli molles, 
qui illis mali sui cognitionem auferentes omnem etiam spem aufe- 
runt curationis. Ad authoritatem, liber tatemque curatoris anima- 
rum insignis est momenti, nemini eorum, quos dirigere in salu- 
tis via, et ubi aberraverint corripere retrahereque debet, esse ob- 
noxium titulo praebitionis etalimentorum. Vereque dehoc genere do- 
norum dici solent: Quicapit: capitur. Fiduciam videlicet amittit, 
quidquam jure censorio agendi cum eo, cujus patronali reverentiae 
clientis humilitate se astringi passus est." 5 ) Cavendum sane ma- 
gnopere est sacerdotibus confessariis, de quibus hie loci nobis ser- 
mo est, ut ab avaritiae peste, quae esl idolorum servitus, et a 
cupiditate, quae radix omnium malorum est, se elongent, atque in 
confessionibus excipiendis unice in Dei gloriam et animarum salu- 
tem intenti, nee ab hutnano corde inanem gloriam, nee ab ore 
laudem, nee a manu recipere donationem quaerant 6 ). 

jjVidete et cavete ab omni avarita" 7 ) , inquit Christus Domi- 
nius, cunctos fideles, sed maxime discipulos et ministros suos al- 
loquens. Gravius quippe atrociusque hae pestiferae lues in illis da- 
mnatur , quam in iis , qui eorum dictis et exemplis ab his coerceri 
debuerunt. Scribit enim venerabilis Beda, quod nonnulli sacerdotum , 
dum ignem cupiditatis igni super nae dilectionis anteponunt, igne su- 
pernae ultionis absumanlur. 



Isai V. 20. ) Deut. XVI. 19. 3) Eccli. XX. 31. *) Ezech. XIII. 
18. 19. 5 ) S. Franc. Xav. ep. nov. libr. 4. ep. 4. 6 ) S. Greg. Mor. 
libr, 9. c. 34. ?) Luc. XII. 15. 



47 
Inconsiderantia. 

8. 32. Hanc noxam confessarius multis variisque modis in- 
currit. Reum se hujus peccati facit, qui in administrando Poeniten- 
tiae Sacramento vel temere vel exproposito nectere quaerit vincula, 
quae aut bonae ipsius famae , vel plane virtuti periculosa sunt. Qui- 
dam confessarii e. g. se immiscent, quin necessarium foret, variis 
familiae ne-otiis, ibique omnia ad mentem suam ordinare cupiunt, 
hacque ratione diversarum dissensionum ansam praebent. Alii, ubi 
sibi confitentes invisunt, querelis eorum de aliis consentiunt, aut 
accuratissime cum ipsis investigant et examinant actiones aliorum 
confessariorum et poenitentium, qua agendi ratione amorem erga 
proximum laedunt, et honorem sibi ipsis debitum in periculum vo- 
cant. Alii nitnia familiaritate in sibi confitentes utuntur, atque 
hoc modo non solum, dum per mutuum amorem agglutinati sunt, 
Dei amorem tanto imminuunt, quanto sensibili suo et periculoso 
amore proficiunt, sed etiam anctoritati suae delrahunt et poenitenti 
nocent, quippe propter familiaritatem nimiam auctoritas et reve- 
rentia perit, exhortationes illius exiguo fructu audiuntur, adeo, ut 
propter lenitatem confessarii a poenitente liberius peccetur. Im- 
prudentissimi autem et maxim e temerarii confessarii sunt , qui in- 
tiiniorem quamdam familiaritatem cum sexu foemineo inire non 
verentur, et ejus frequentiori, licet nondum illicito, consortio frui 
amant *). Quam facile subintrat animnm sacerdotis inordinata cu- 
pido , quae puro ipsius fervori derogat! et multo facilius<, quam 
creditur; ex aestimatione et reverentia, qua devotulae aliquae foe- 
minae erga confessarium suum ducuntur , paulatim suboritur a- 
mor, probus quidem et spiritualis, ut vocant, qui tamen non raro 
in mere sensualem degenerat. Sensim, sine sensu, tinea in veste 
nascitur, et earn rodit; sic pariter sensim ex conversatione cum 
muliere oritur libido. Quanti et quales Episcopi et clerici post 
confessionum et victoriarum calcata certamina, inquit S. Augusti- 
nus, post magnalia et signa mirabilia usquequaque monstrata, no- 
scuntur cum his omnibus naufragasse, cum volunt in navi fragili 
navigare. Quantos leones donmit una infirmitas delicata, id est 
luxuria, quae cum sit vilis et misera, de magnis praedam facit"' 2 ^. 
Et alibi: Credite mihi, episcopus sum, veritatemloquor in Christo, 
non mentior , cedros Libani et arietes gregum cecidisse vidi sub 
hac specie amicitiae spirilualis , de quorum casu non magis prae- 
sumebam quam Gregorii Nazianzeni et Ambrosii" 3 ). 55 Quo minus 
quis timet, eo majus est periculum; quo magis quis confidit virtuti 
suae , eo certior est lapsus. In hac parte expedit plus bene timere, 



Cfr. Ludov. Gi-anat. Dux peccatorum. P. 641. Colon. 1619. 2 ) De 
Verbis Domini. 3 ) De Cohabitatione clericorum et mulierum. 



48 

quam male fidere, infirmum se ut homo agnoscat, et fortis existat 
quam fortis videri velit, et infirmus evadat" *). Saepe familiaritas 
vicit, quos vitium superare non potuit, saepe occasio peccandi 
voluntatem facit et fecit" 2 ). Imo etiamsi tales confessarii coram Deo 
et conscientia sua puri et immaculati sint et maneant; facile tamen 
bona eorum fama periclitatur , si saepius ejusmodi foeminis conver- 
santes et familiaribus colloquiis inhaerentes conspiciuntur. Confes- 
sarius et nmbrain inhonesti fugiat, eo quod homines tain facile 
mala de sacerdotibus cogitent. Ceterum non desunt exempla lasciva- 
rum et versutarum foeminarum , qnae Poenitenliae instituto abu- 
tuntur, ut cogitandi rationem juriiorum sacerdotum serutentur, 
sicque libidinis suae manifestandae occasionem nanciscantur. En no- 
v u in motivum , cur quilibet sibi a sic dicto devoto foemineo sexu 
cavendum esse censeat. Quare danda est opera, inquit S. Basilius, 
ut quantum fieri poterit, mulierum colloquia eongressusque fugia- 
mus; sin id non possit, in eo enitendum est certe, ut quam raris- 
sime ilia et quam brevissime fiant" 3 ). Etenim, ut legitur in libro 
S.Cypriano adscripto : 8unt aliquae necessitates, quae nos quoque 
privathn foeminas videre compellunt, ac etiam divini operis vel 
praecepti imperant efficaciam, ut visamtis , ut solatia praebeamus, 
ut hortainenta vitalia salubriter intimemus ; nee tamen et in his offi- 
ciis minor cura agenda est pro moribus nostris, ut clarescant in 
nostra operatione indicia puritatis: severitas non desit, quae cum 
clerico foeminam possit astringere,, ut ipsam nostram consolatio- 
nem suscipiat cum tremor e, et ita sentiat visitationis effectum, ut 
clericum veneretur" 4 ). Et ad calcem libri hujus author adhortatio- 
nem finit his verbis : Severitas in vobis erga foemijias vigeat , 
auctoritas polleat, vigor teneatur , gravitas veneretur, et nt se- 
mel omnia colligamus, ad clausulum breviarium relegimus vobis, 
quod ad compendiosam plenitudinem redigens Paulus Apostolus in- 
sinuat: jjDe cetero , fratres, quaecunque sunt vera, quaecunque 
pudica, quaecunque justa, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, 
quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae : 
haec cogitate, quae accepistis et didicistis, et audistis et vidistis in 
me: haec cogitate, etDeus pacis et dilectionis erit vobiscum. Amen" 5 ). 

Alta judicii proprii opinio et fastus. 

. 33. Confessarii quidam speciosum praetendentes titulum , 
soli Deo se debere rationem reddere , pro libitu et proprio marte , 
quin attendant ad regulas christianae charitatis et prudentiae decidunt 
in occurrentibus conscientiae casibus. Tarn altam de se imbiberunl 



S. Cypr. 2 ) S. Bern. ^) i n const, e. 64. 4 ) Libr. de Singularit. 
clericorum. 5 ) Philip IV. 8. 9. 



49 

opinionem, sibique ita sapere visi sunt, ut vel probatissimorum 
auctorum judicium spernere non vereantur. Magistri esse volunt, 
quin fuerint discipuli, de nulla re dubitant, et in quavis re audacter 
fernnt judicium. His opponimus praeclara confessariorum eruditorum 
ac piorum exempla, qui libris non paucas impendunt horas, quia 
intelligunt, eruditi quoque confessarii scientiam dubitatione et i- 
gnorantia permixtam esse ; qui differunt aliquando judicium, quia 
difficultatibus deterrentur, aliosque subinde consulunt, quia alieno se 
indigere consilio arbitrantur. Si hi documento non sunt confessariis, 
qui adolescentiam fere a studiis alienam duxerunt, et qui libris vale 
extremum dixerunt, ex quo ad excipiendas fidelium confessiones 
fuerunt admissi, saltern illis erubescendi causa esse possunt, et 
efficere , ut illorum temeritas omni prorsus careat excusatione. 
IVunquam etiam majus periculum errandi, quam cum pertinaciter 
quis propriae sententiae adhaeret, Haec siquidem in proprio sensu 
obstinatio veluti lepra quaedam est, ut loquitur S. Bernardus, eo 

periculosior, quo magis occulta ; haec illorum est, qui 

sequentes errorem suum, et obstinati in eo, nullis volunt acquiescere 
consiliis; hi sunt unitatis divisores, inimici pacis, charitatis exper- 
tes, vanitate tumentes, placentes sibi, et magni in oculis suis." 
Utinam saperent et intelligerent, quam nociva sit ipsorum prae- 
sumtio et pertinacia in proprio judicio, cum aliorum illud judicio 
praeponunt in iis, quibus par foret, alieno subjicere, ne deciperen- 
tur. wTunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla 
Patrum praecedentium indesinenter intuetur, ait S. Gregorius; cum 
Sanctorum vestigia sine cessatione considerat, et cogitationes il- 
licitas deprimit, ne extra ordinis limitem operis pedem ponat" 1 ), 
Deus superbis resistit: humilibus autem dat gratiam" 2 ^. 

Laxitas et rigor. 

. 34. Inter naevos confessarii laxitatem nonnulorum , alio- 
rumque rigorem non immerito nee absque ratione numeramus. Sunt, 
qui Laxistae audiunt, qui omni, qua possunt opera, humanae na- 
turae patrocinantur adeo, ut nisi per tenoremin extremas angustias 
se conjectos videant, plus justo legem moralem christianam emolliant, 
ne dicam effugiant , tarn in adhortationibus et admonitionibus, quam 
in consiliis dandis dubiisque solvendis, atque adeo leves imponunt 
satisfactiones , quae fini earum haud quaquam respondere digno- 
scuntur. Per se patet, quanta malorum strages per hanc aliorum 
conscientias dirigendi methodum enascatur. Et quidem tales confes- 
sarii specioso titulo benignitatis gloriantur, verum reipsa caeci 
sunt et duces caecorum, qui turn sibi turn aliis horrendam foveam 



Past. Part. II. c. 9. ) Jac. IV. 6. 



50 

struunt. Par erit pouna et magistro et discipulo" 1 ). ^Plerique , 
ait S. Basilius in Isaiam, scripturam ipsam in aquam convertunt, 
permiseentes, quae suo intellectu excogitant, in extremam perni- 
ciem auditorum. Dum enim adnituntur, ut indulgendo eorum vo- 
luptatibus demereantur, ipsorum gratiam per suaves sermones ob- 
lectando, alunt illorum vitia in perditionem, enervantes auctorita- 
tem et vigorem scrip turarum vitiososutiliterperstringentem, ad au- 
ditorum subversionem enarrantes multimodam erga homines beni- 
gnitatem plane ineruditam , condonatioiies item peccatorum nullo 
sale conditas, et talia quaedam, quibus magnopere effeminant a- 
nimas." 2 ). 

E contrario Higorismus modernam hominis fragilitatem o- 
mnino non attendit; quae mere consuluntur, tanquam rigida praecepta 
effert, atque non attentis rerum personarumque adjunctis omni 
mitigationi locum adimit. Qui hoe modo procedunt, neseiunt sane, 
cujus sint spiritus. Generatirn, qui nimiuhi petit, omnia pessum- 
dat, et per hunc inhumanum rigorem aliud non obtinetur, quam ut 
poenitentes ipsum Sacramenti usum perhorrescant, vel omnino in 
desperationem acti, omne vitae melioris consilium dimittant. Per 
ejusmodi assertiones rigidas , et nimis strictas in rebus universis, 
nequaquam eruunlur homines e luto peccatorum, sed in illud pro- 
fundius, quia desperatius, demerguntur" 3 ). IVeque illud reticere 
possumus , saepe fieri, ut ii ipsi, qui erga alios tantam severita- 
tem exercent, et cameluin Cf&nenO absque omni commiseratione 
per foramen acus protrudunt, erga semetipsos nimiunv quantum 
benigni inveniantur 4 ). Quare in hac causa mediam teneamus viam, 
ita ut legem Christi , ubi revera urget , absque omni quidem hu- 
mano respectu veneremur, quin tamen linum fumigans per nimiam 
rigiditatem nostram exstinguatur. Absit quidern omnis laxitasinhoe 
sacro munere administrando , verum absit et omnis rigor ! Memo- 
res simus mansuetudinis Jesu Christi, qua Ipse tractavit peccato- 
res , vera cum poenitentia ad Ipsum accedentes. Et si contingat nos 
errare, potius de benignitate, quam de nimia severitate reprehen- 
damur. Utinam aurea S. Antonini verba nullo non tempore ante o- 
culos teneremus: Melius est Domino reddere rationem de nimia 
misericordia, quam de nimia severitate. Circa tuam vitam esto au- 
sterus, circa aliorum autem benignus. Audiant te homines parva 
mandantem, et magna videant facientem." 



i) S. Hier. in Jerem. cap. XXIV. 2) Cfr. Ezech. 11. 17. seq. X11I. 16. 
seq. 3) Gerson. P. III. libr.'4, de vita spirit, lect. 4. 4 ) Math. 
XX11I. k. 



51 
Animi demissio et anxietas. 

. 35. Vitiis, quibus confessarius expers, et dotibus, quibus 
instructus sit oportet, fecensitis, unum restat, ut animum addamus 
piis illis confessariis, quos nimius difficultatum et periculorum 
sancti tribunalis metus saepenumero in animi demissionem et an- 
xietatem conjicit. Ex metii hoc alii abstinent ab audiendis confes- 
sionibus, etsi illas hiagiio cum fructu et religionis emolumento 
audituri essent; alii honnisi parce, et non satis exacte ad eas se re- 
solvunt; alii recusant audire eos, quorum conscientiam nimiuni gra- 
vatam et eonversionem nintis difficilem esse credunt. Huic naevo 
medendo occilrres humili in Deum fiducia, cujus infinita est poten- 
tia, quive, dum te indignum licet ad tremendum hoc ministerium 
elegerit, pro infinita sapientia sua et in te bonitate se promissis 
suis obligavit ad dandas gratias et subsidia , quibus munus hoc , 
quantumvis arduum et periculosum , digne impleas. Reminiscere , 
solemne esse Deo, ut ad declarandam et manifestandam potentiam 
suam maxima quaeque et gravissima per minimos et debilissimos 

efficiat. jjlnfirma mundi elegit , ut fortia confundat > ut non 

glorietur omnis caro in conspectu ejus" *). Qui coniidit in Domino 
in perplexitatibus summis, in rebus difficillimis subito et mirabiliter 
illustratur et adjuvatur. Si non quaeris nisi Deum, invenies eum, 
et cum illo et per ilium accipies lumen et vires. Qui mihi honoris 
est auctor, ait S. Leo, ipse mihi fiet administrationis adjutor, et 
ne succumbat sub magnitudine gratiae infirmus, dabit virtutem, 
qui contulit dignitatem" 2 ). 

C a p u t II. 

De Approbatione et Jiirisdictione ad confessiones exci- 

piendas necessaria. 

Approbatio et judsdictio. 

. 36. Quae praecedenti capite docuimus, eo spectant, ut 
confessarius sacrum tribunalis ministeriurn digne, et cum fructu 
obeat. Verum ut valide hoc Sacramentum administret, requiri- 
tur: 1} character sacerdotalis , sive potestas ordinis sacerdotalis, 
quandoquidem solis sacerdotibus primi (Episcopis) et secundi ordinis 
Cpresbyteris) duntaxat a Deo collata est potestas, peccata in Poe- 
nitentiae cathedra remittendi et retinendi, iisque solis, quo tempore 



I. Cor. J. 28. 29. ) Serin. I. 



52 

ad Sacerdotium promoventur, dicitur: Quorum remiseritis etc." 
cfr. . 4. Accedit, quod gratia, quae per Sacramenta confertur, a 
Christo capite derivatur , qui sua passione nobis earn promeruit: de- 
cuit erg-o illos solos, qui potestatem habent in corpus Christi ve- 
rum, ministros esse Sacramentorum, per quae eadem gratia deri- 
vatur in corpus mysticum j illi autem sunt soli sacerdotes , quales 
fuerunt Apostoli in coena initiati ad Christi corpus consecrandum. 
Ergo illi soli sunt Sacramentorum ministri, juxta verbum S. Pauli: 
Sic nos existimet homo , ut ministros Christi" 1 )? et potissimum 
Sacramenti Poenitentiae , per quod homines idonei fiunt ad susci- 
piendum corpus Christi verum in Eucharistia. 2~) Jurisdictio; et qui- 
dem juxta hodiernam Ecclesiae praxin, missio ad certam Ecclesiam, 
sive assignatio gregis, in quern potestatem exerceat, ab ipsa Or- 
dinatione sacra separatur, ita, ut hac inauguratus, fiat presbyter, 
non autem animarum pastor et judex. Conceptus pastoris concep- 
tum gregis, cui praesit, assignati, involvit; hinc potestas Ordinis 
per se sola nondum sufficit, ut quis extra mortis periculum Sa- 
cr amentum Poenitentiae valide administret, sed praeter characte- 
rem sacerdotalem illi in Ordinatione collatum , jurisdictio quoque 
necessaria est. 

Jurisdictio generatim dicitur potestas: quam habet aliquis 
in alium sibi subditum; in praesenti autem quaestione definiri po- 
test: Potestas , qua sacerdos _, ut judex , in alter um } tanquam 
in subditum , sententiani fert in foro conscientiae , seu ut aliis 
placet: concessa a legitimo Ecclesiae mayistratu facultas } po- 
testatem de peccatoribus in foro inter no jtidicandi , in ordina- 
tione ad presbyter atum collatam , in certas personas exercendi. 
A potestate Ordinis potestas jurisdictionis diifert, ut habilitas ad 
exercendum judicis temporalis munus a collatlone muneris judicia- 
lis ipsa. 

Approbatio } si nude sumitur. est tantum testimonium au- 
thenticum, quo sacerdos declaratur idoneus ad excipiendas confes- 
siones ; hinc differt approbatio a jurisdictione , quia haec est a- 
ctus voluntatis, dans potestatem completam absolvendi, ilia vero est 
actus intellectus, consistens in judicio de idoneitate sacerdotis ad 
confessiones excipiendas. Verum iis, qui approbatione indigent, eo- 
dem instrument, quod approbationem eoruin attestatur, illico juris- 
dictio quoque Sacramenta administrandi, confessiones excipiendi, 
absolvendi, ab ipsis Episcopis concedi solet , unde fit, ut passim cum 
jurisdictione confundatur, prout antiquitus jam factum fuisse arbi- 
tramur. Et hoc sensu accepta definitur : Testimonium juridicum, 
quo Episcopus fidem facit, se ad confessiones in sua dioecesi ex- 
cipiendas talem sacerdotem approbasse et deputasse. Approbation! 

i Cor. IV. 1. 



53 

praemittitur examen, nisi forsan aliunde constet Episcopo de ido- 
neitate sacerdotis. 

Juri diction is internae discrimina sen divisio. 

. 37. JurisdictiointeYna, quae forum conscientiae special, alia 
esl ordinaria, alia delegata. Ordinaria ilia audit, quae alicui competit 
ratione beneficii, aut officii, quod adjunctam habet animarum curam. 
Earn proinde habent, quantum ad sacerdotes secundi ordinis, a} 
parochi, et qui his aequiparantur, scilicet capellani locales, vicarii 
perpetui, parochiarum administrator es in parochianos suos; b) su- 
periores regularium in personas sibi subjectas, videlicet in Ordi- 
nis confratres J ). 

Jurisdictio delegata est ea, quae sacerdotibus beneficio cu- 
rato carentibus , nee officium aut saltern precarium tantum haben- 
tibus, ex commissione conferlur, v. g. cooperatoribus seu vicariis 
parochorum temporalibus, presbyteris regularibus regimen monas- 
ticum non habentibus, parochis extra suam parochiam alienos pa- 
rochianos absolvere volentibus. 

Necessitas. 

. 38. In ministro Poenitentiae, ut valide absolvat, praeler 
Ordinis potestatem requiri jurisdictionem , dogma catholicum est. 
Docet enim Concilium Tridentinum: Quoniam igitur natura et ra- 
tio judicii illnd exposcit, ut sententia in subditos tantum feratur, 
persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, et verissimum esse syno- 
dus haec confirmat, nullius momenti absolutionem earn esse debere, 
quam sacerdos in eum profert, in quern ordinariam, aut subdele- 
gatam (delegatanf) non habet jurisdictionem" 2 }. Ratio, quam adfert 
synodus, haec est. Poenitentiae Sacramentum in judicii forma a 
Jesu Christo fuisse institutum , etjudicem ferre non posse judicium 
in eos, qui sibi subject! non sunt, e~3;ad ipsum non pertinent. Na- 
tura et ratio judicii illud exposcit, ut sententia in subditos dun- 
taxat feratur. Secunda ratio, quam Concilium affert, in eo sita 
est, quod Ecclesiae persuasum semper fuerit, absolutionem a sa- 
cerdote datam nullam esse et irritam, nisi ad Ordinem accedat ju- 
risdictionis potestas. Ita docuit Concilium Lat. IV. anno 1215. ha- 
bitum, in celebri Canone: 55 0mnis utriusque sexus," ita Florenti- 
num in decreto ad Armenos. Haec omnibus retro seculis Graeco- 
rum non minus quam Latinorum persuasio fuit. Notum est enim ex 



i Bonacina de Sacrament, disp. 5. quaest. 7. pet. 4. . 1. nr. 6. Reif- 
fenstuel, TheoL. mor. tract. 14. diss. 8. qu. 1. nr. 9. 2) Sess. XVI. 
cap. 7. can. 11. 



54 

veteri disciplina, sine Episcopi licentia sacerdotes non potuisse 
aut poenitentiamimponere, aut absolutionemimpertire. Sic Cone. 
Carth. III. anno 397. celebratum exhibet Can. 32. : Presbyler in- 
consulto Episcopo non reconciliet poenitentem, nisi absente Epi- 
scopo et necessitate urgente." Similis Canon occurit in concilio Ili- 
beritano anno 301. et Carth. II. 390, Can. 4 Ne quis vero haec 
de poenitentia et absolutione publica tantum intelligenda esse opi- 
netur, statuta Herardi Touronensis in oppositum premunt, ubi 
Canone 7 mo adinstar commentarii sic habetur : Ut presbyteri de 
occultis jussione Episcopi poenitentes reconcilient. Jam vero occulta 
peccata publicae poenitentiae plerumque subjecta non fuisse, ex 
historia ecclesiastica constat. Ex dictis itaque patet, in ministro 
Sacramenli Poenitentiae praeter Ordinis potestatern nunquam non 
requisitam fmsse jurisdictionem , utpole distinctam ab Ordine. Ordo 
enim aequalis est in omnibus sacerdotibus ; esse aut em possunt sa- 
cerdotes , qui nee ordinariam nee delegatam jurisdictionem habent. 
Dicunt autem, sacerdotem , potestatem dimittendi peccata 
accipere in sua Ordinatione, cum Episcopus manus ipsi imponendo 
dicit : Accipe Spiritum sanctum , quorum remiseris peccata etc. 
Resp. Accipit potestatem radicalem, incompletam, et quodam modo 
babitualem . ut quidam loquuntur , non autem potestatem actualem 
et expeditam. Cum absolutio sit actus judicialis, necesse est, ut 
sacerdos habeat, in quos sententiam dicat : bine potestas absol- 
vendi a Christo quidem profecta est , et vi Ordinis infunditnr , sed 
exerceri non potest, nisi adsint subditi, quos illi adsignat Eccle- 
sia. Exemplum ad hoe explicandum idoneum adhiberi solet. Rex 
multis potest judicandi auctoritatem concedere, sed ea lege, ut pro- 
vinciarum praefecti subditos illis assignent; neque illi tamen a 
praefectis judicandi potestatem recipiunt , sed a Rege ipso. Consi- 
mili modo sacerdotes non ab Ecclesia, sed a Christo Domino vim 
et potestatem habent absolvendi , sed earn potestatem applicat et 
determinat Ecclesia , quia qui potestatem dedit Christus , subditos 
non assignavit Ipse , sed Ecclesiae reliquit suae determinandos , et 
pro sua sapientia relinquere debuit. Sine ilia primaria et radical! 
potestate , quam sacerdotes in sua inauguratione accipiunt , juris- 
dictio, quam tribueret Ecclesia, nulla esset et vana. Ecclesia eos 
tantum mittere potest , qui idonei sunt , ut mittantur- Ideo sacer- 
doti subditi assignantur , ut possit potestatem vi Ordinis collatam 
exercere ; potestatis exercitium potestatem supponit *) 



Cfr. Cl. Christianopolum in libro ,,della Nullita delle aasolutioni ne' 
casi riservati Cap. 2. . 103. P. 158. et seq. item Liebermann Theo- 
log. dogm. et Linzer Monatschrift. V. Jahrg. 2. Bd. P. 100. seq. 
Ueber. Jurisdiction und Approbation von Professor Dr. Boner in 
Trier, vide Zeitschrift fur Phil, und kath. Theologie. Koln. 1834. 
9. Heft. 



55 
Approbations et jurisclictionis collatio. 

. 39. Circa approbationem Concilium Tridentinum J ) 
statuit: jVullum etiam regularem posse confessiones secula- 
rium, etiam sacerdotum, audire, nee ad id idoneum reputari, nisi 
aut parochiale beneficium, aut ab Episcopo per examen, si illi vide- 
bitur nesessarium , aut alias idoneus judicetur , et approbationem 
ojbtineat. 5 ' Jam ex his clare patet, approbationem ad audiendas 
confessiones secularium etiam sacerdotum, ab Episcopo dari, eam- 
que conditionem esse quantum ad presbyteros, qui beneficio curato 
carent, obtinendae jurisdictionis ad munus confessarii valide exer- 
cendum necessariae. Verum juxta modo vigentem praxin commu- 
nem uno eodemque approbations episcopalis actu simul etipsa juris- 
dictio delegata ab episcopo conferri solet, ut adeo approbatio ad 
audiendas confessiones jurisdictionis quoque concessionem involvat. 
Unde quoque explicari potest, quod juris canonici doctores approba- 
tionis vocabulum passim latiori sensu accipiant; id quod in stylo 
Cotncellariae dioecesium plurimarum fieri solet. 

Haec approbatio obtineri debet ab Ordinario loci, in quo quis 
confessiones audit, vel ab ejus Vicario, (sede vacante a Vicario 
Capitulari) cum utique ad cujusvis Episcopi officia spectet, provi- 
dere, ut nonnisi idonei confessarii exponantur. Quare etiam Con- 
cilium numero plurali utitur, ut significet, in diversis dioecesibus 
diversas requiri Episcoporum approbationeg. 

His praemissis approbatio una cum jurisdictione confertur: 

V) Parochis, et qui illis aequiparantur, per beneficii aut offi- 
cii, quod cur am animarum adnexam habet, collationem, quibus nihi- 
lominus tamen literae jurisdictionis parochialis traduntur. 

2~) Cooperatoribus aut vicariis temporalibus parochorum per 
autbenticum ab Ordinario vel ejus Vicario collatum testimonium. 
Sic literae jurisdictionis cooperatoribus dari solitae in archidioecesi 
Viennensi ita sonant: s>Conceditur tibi sacerdoti examinato et ap- 
probato facultas, ut in Ecclesia parochiali IV. N. cooperatorem 
agere, curae animarum vacare, confessiones sacramentales utrius- 

que sexus excipere valeas." Licet his terminis jurisdictio 

ad locum determinatum restringatur, nihilominus tamen illi con- 
fessiones in tota dioecesi valide audire possunt, non item licite, nisi 
consensus parochi loci accesserit. Simili modo sacerdotibus 
simplicibus, qui cur am animarum non agunt, facultas confessiones 
excipiendi ab Episcopo vel ejus Vicario datur 2 ). Eandem sequitur 
praxim Dioecesis Brixinensis, in cujus constitutionibus Synodalibus 
Tit. 14. . 4 et 5 sic legitur: Declaramus nos illis omnibus, quos 



Sess. XXIII. cap. 15 de Reform. 2) Consule Benedict. XIV. Instit. 
Eccles. Instit. 86., ubi multa sunt, quae ad hunc locum pertinent. 



56 

ad curam animarum approbaverimus , nisi addamus specialem re- 
strictionem, simul spiritualem fori intern! jurisdictionem concedere 
ad confessiones in tola Dioecesi valide audiendas, non autem licite, 
antequam consensus Curionis loci accesserit. Eodem prorsus modo 
et non aliter Parochis et Curatis jurisdictionem , quam in suas ovi- 
culas habent propriam, ad universam quoque Dioecesin delegando 
extendimus." Ex quibus patet, illos, qui ab episcopo ad curam ani- 
marum sunt approbati, in tola Dioecesi confessiones valide excipere, 
quin ipsorum jurisdictio per Parochos restringi possit, ut tamen id 
ipsum licite fiat, consensum Curionis loci requiri. Atque haec com- 
munis hodiedum obtinet praxis. 

3} Jurisdictio etiam ratione consuetudinis acquiritur, quam 
et novit et toleravit Episcopus, cum finitimi pastores diversae licet 
dioecesis mutuis sese ultro citroque juvant subsidiis. E contra vero 
confessarius non habet taciturn Superioris, Episcopi vel Vicarii 
consensum, quatenus hie ignorat, quid fiat, licet credendi locum ha- 
beat, futurum, ut si ille certior fieret, facultatem in ejusmodi cir- 
cumstantiis concederet. IVon enim valet consensus praesumtivus 
aut sine notitia Superioris. 

4) Pariter confertur sacerdoti cuilibet in quaecunque peccata 
jurisdictio ratione articuli mortis poenitentis. De quo infra. 

5) Denique conceditur quandoque jurisdictio eo, quod Eccle- 
sia jurisdictionem in confessario deficientem sub certis conditioni- 
bus suppleat. Sunt vero conditiones hae: a) ut adsit in eo, qui 
jurisdictionem exercet, titulus coloratus, id est, qui veri tituli spe- 
ciem habet, v. g. si sacerdoti officium vel beneficium, cui juris- 
dictio adnexa est, externe collatum sit, haec tamen collatio ob oc- 
cultum vitium, puta, ob occultam simoniam, invalida sit, vel si sa- 
cerdos jurisdictionem antea habuerit, haec vero occulte exspiraverit; 
b) ut error (inculpatus) sit communis, id est talis, quo quis in loco, 
quo confessiones audit, jurisdictionem ordinariam aut delegatam 
habere communiter } et publice credatur , etsi reapse earn non ha- 
beat J ). His positis valet confessio ei facta, qui ob titulum colora- 
tura, et ex communi errore inculpato habere creditur jurisdictio- 
nem, quam non habet; quia Ecclesia jurisdictionis defectum sup- 
plet ob bonum commune, et ad damna gravissima 2 ), quaeexinva- 
liditate actuum orientur, evitanda, modo non obstet impedimentum 
naturale ex parte illius, qui sacerdotem agit confessarium. V. g. si 
foemina vel laicus sacerdotem se gerat, nullae prorsus erunt ejus- 
dem absolutiones, quia Ecclesia defectum hunc supplere nequit 3 ). 

Ceterum dubitari nequit, graviter peccare illos , qui juris- 



Cfr. Theolog. mor. S. Alph. de Lig. libr. VI. n. 572. 2) Cfr. Theo- 
log. Pictav. Tract, de poenit. s) Cfr. dissertationem supra lauda- 
tam : Ueber JurisdictionundApprobation von Prof. Dr. Boner in Trier. 



57 

dictione per Ecclesiam supplenda eonfisi, sapientissimos Ecclesiae 
canones vel leviter vel ex turpibus motivis violant. 

Jurisdiction! s restrictio, 

. 40. Si praeter Ordinem requiritur Jurisdictio, haec debet 
a Superioribus ad inferiores descendere, ergo ab illis limitari po- 
test. Qui potest non concedere, potest etiam concedere cum limita- 
tione vel restrictione. Christus etiam ministrorum ordines instituit, 
ut non distinctio tantum, sed etiam subjectio graduum esset, et in- 
feriores essent subordinati potestati superiornm. Cum itaque juris- 
dictio ad absolutionem valide impendendam necessario descendat ex 
parte termini, a Superiore ad inferiores, ergo Superiores etiam 
hane jurisdictions potestatem restringere possunt. Hine quia ex 
illorum, quos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Eeclesiam 
Dei, judicio et conseientia pendet, quos in partem sollicitudinis 
pastoralis vocare velint; ipsorum quoque arbitrio relinquitur, quate- 
nus jurisdictlo, quam concedunt , pro temporum rationumque varie- 
tate vel amplianda vel restringenda videatur. Revera haec jurisdi- 
ctio diversimode restringi consuevit vel ad certum locum } vel ad 
deftnitum tempus , vel ad certas tantum personus } vel demum 
quoad certa peccata ipsumque absolutionis modum. Verum ut con- 
fessarius tuta incedat via, ubi de veritatibus adeo necessariis agitur, 
juvat rem uberius exponere. 

Restrictio jurisdiction! s. 
a} ratione loci et temporis. 

. 41. Jurisdictio tantum valet ad locum , pro quo , et ad 
temporis spatium, in quod data est. Hinc nulla est absolutio, quae 
non prius obtenta jurisdictione impertitur, a) in aliena dioecesi, 
vel /?) elapso tempore, ad quod jurisdictions potestas restricta fuit. 
Quamobrem sacerdos pro Archidioecesi Viennensi tantum jurisdi- 
ctione donatus,. extra ejusdem dioeceseos limites valide Sacramen- 
tum Poenitentiae administrare nequit. Qui vero jurisdiclione 
instructus ad certum dioeceseos locum designates est, juxta con- 
suetudinem ac praxin pro tota dioecesi jurisdictionatus existit, ita 
ut etiam in aliena intra limites dioecesis sita parochia valide, et 
cum parochi licentia , licite absolutionem conferre queat. Qui 
beneficio curato praeest, amisso illo, etiam jurisdictione destitui- 
tur, bine nova opus habet. Cooperatoribus antequam statutum juris- 
dictionis tempus evolutum .est, de novo ejusdem prorogatio petenda 
est; Jurisdictio enim durare nequit ultra tempus praescriptum ab 
eo , a cujus voluntate pendet. Ceterum non amittitur jurisdiqtio 



58 

solum lapsu temporis, sed etiam per excommunicationem majorem 
et suspensionem *). 

b) ratione personarum. 

. 42. 1) Jurisdictions restrictae genus quoad personas 
illud est, quod sacerdos, qui ab Episcopo approbationem et juris- 
diction em obtinuit, Monialium confessiones excipere non valeat, nisi 
in obtenta facilitate hujus rei mentio explicita habeatnr. Id praeei- 
piunt Constitutiones Gregorii XV. Inserutabili" et Clementis X. 
>?Superna." Verba posterioris sunt : Generaliter approbates ab 
Episcopo ad audiendas personarum secularium confessiones nequa- 
quam censeri approbates ad confessiones Monialium. sibi subjecta- 
rum, sed egere quoad hoc speciali Episcopi approbations (sensu 
latiori) , atque approbates pro audiendis confessionibus Monialium 
unius monasterii, minime audire posse confessiones Monialium alte- 
rius monasterii. Itidem confessarios extraordinarios semel depu- 
tatos atque approbates ab Episcopo ad Monialium confessiones pro 
una vice audiendas, baud posse expleta deputatione in vim ap- 
probationis hujusmodi illarum confessiones audire, sed toties ab 
Episcopo esse approbandos, quoties casus deputationis contigerit." 
Huic constitution! etiam hodierna Ecclesiae praxis suffragatur. 

Exverbis citatis quoque patet, approbations vocabulum sensu latiori, quo 
approbation! simul et jurisdictio inhaeret, sumendum esse. 

2) Alterum genus personarum , quas confessarii ceteroquin 
jurisdictionati , noxis expiare non valent, constituunt complices, 
quibuscum peccati contra sextum Decalogi praeceptum reos se 
fecerunt, nisi in articulo mortis, et tune solum in defectu alterius 
sacerdotis. Qui secus fecerint, ipso facto excommunicationem Sum- 
mo Pontifici reservatam incurrunt : ipsae vero absolutiones inva- 
lidae et irritae sunt nulliusque valoris. Praecipitur hoc Bulla Bene^ 
dicti XIV., quae incipit: mSacr amentum Poenitentiae" dd. 30. 
Augusti 1741. Locus, qui hanc materiam spectat, habet: 5) Omnibus 

et singulis sacerdotibus interdicimus et prohibemus , ne 

aliquis eorum extra casum extremae necessitatis, nimirumin ipsius 
articulo mortis, deficiente tune quocunque sacerdote alio, qui con- 
fessarii munus obire possit , confessionem sacramentaleni personae 
complicis in peccato turpi atque inhonesto contra sextum Decalogi 
praeceptum commisso, excipere audeat, sublata propterea illi ipso 
jure quacunque auctoritate et jurisdictione ad qualemcunque per- 
sonam ab hujusmodi culpa absolvendam, adeo quidem, ut absolutio, 
si quam impertierit, nulla atque irrita omnino sit, tanquam impertita 
a sacerdote, qui jurisdictione ac facultate ad valide absolvendum 



C. Alma mater de sententia excommunic. in 6to. 



59 

necessaria privatus existil, quam ei per praesentes has nostras 
adimere intendimus. Et nihilominus, si quis confessarius secus facere 
ausus fuerit, majoris quoque Excommunicationis poenam, a qua ab- 
solvendi potestatem nobis solis nostrisque successoribus duntaxat 
reservamus, ipso facto incurrat ; declarantes etiam et decernentes , 
quod nee etiam in vim cujuscumque jubilaei , aut etiam bullae, quae 
appellatur Cruciatae sanctae" aut alterius cujuslibet indulti, con- 
fessionem dicti complicis hujusmodi quisnam valeat excipere, eique 
sacramentalem absolutionem elargiri." Attamen idem Pontifex per 
aliam subinde constitutionem , quae incipit: Apostolici muneris 
partes", declaravit, sacerdotem in articulo mortis complici suo abso- 
lutionem impertiri posse, quamvis alms sacerdos haberi possit, si 
alioquin poenitenti probabile periculum infamiae immineret, quae 
' caveri vel depelli aliter nequeat *). 

Verba praefatae Bullae juxta regulam juris sunt strictae inter- 
pretationis, et ad alios casus extendi non debent, qui in ilia non 
continentur. Quapropter a) cum de persona complici tantum in 
peccato turpi contra sextum Decalogi praeceptum sermo sit, ad alia 
peccata extensio non valet. Nihilominus consultum esse dueimus, 
ut neque personam in alio aliquo peccato complicem facile audiat, 
sed potius ad aliuni confessarium dirigat, ne finis Sacrament! 
Poenitentiae impediatur. b} quod vero altinet peccatum contra sex- 
tum Decalogi praeceptum, absit, ne illis assentiamus, qui luxuriam 
consummatam expetunt, cum et impudici tactus , et alii actus, qui 
imperfecti dicuntur, vere peccata contra praeceptum sextum com- 
missa constituant. c) Insuper confessarius, qui complicem suum 
scienter absolvit, ipso facto excommunicationem summo Pontifici 
reservatam contrahit. Et quidem summus Pontifex severe prohi- 
buit, ne etiam audiatur confessio sacramentalis complicis : ad in- 
currendam tamen censuram attentata illius absolutio requiritur 2 ). 
d) In articulo mortis sacerdos poenitentem complicem licite et va- 
lide absolvit, si alius sacerdos, etiam simplex, vel absolute deest, 
vel sine gravi infamia vel scandalo vocari non potest. Vicissim 
vero, si alius sacerdos, praesto fuit, vel imminens scandalum vel 
infamia potuisset removeri , turn absolutio a sacerdote complice im- 
pertita equidem valida declaratur, absolvens tamen ipso facto incurrit 
poenam excommunicationis reservatae. 

3^ Communis sacri tribunalis jurisdictio non sufficit ad re- 
conciliandos resipiscentes ab haeresi, formali nempe et exterius 
manifestata, sed specialis Episcopi facnltas pro absolutione ab hae- 
resi formali danda, necessario requiritur. 



Vide Benedict! XIV. de Syn. dioec. Libr. VII. c. 14. n. 4. 2 ) Bene- 
dict. XIV. Lit. encycl. pro anno Jubil. ad Poenitentiarios: Inter 
praeteri tos. 



60 

Casus practici. 

. 43. 1. Bertholdus neomysta jurisdictione nondum donatus 
post primitiarum solemnia a eognato graviter decumbente rogatur, 
ut ipsius confessionem excipiat. Num licite, an valide ? R. IVeutrum, 
si alius haberi possit saeerdos jurisdictionatus , aut mortis pericu- 
lum non adsit. 

2. Theodorus, cooperator Archidioecesi Viennensi adscriptus, 
parentes suos visendi causa Pragam proficiscitur. Num poterit ibi- 
dem valide absolvere ? R. Negative. Nam Archiepiscopus Viennen- 
sis non habet jurisdictionem ordinariam in Archidioecesin Pragen- 
sem, inde non potest earn delegare , et Theodorus hoc ipso ibidem 
non habet subditos. Petenda est igitur jurisdictio ab Archiepiscopo 
Pragensi, vel ab illo, qui delegandi jus habet. 

3. Paroehus Andreas . Laxenburgensis parochianos suos, 
quibuscum sacram peregrinationem Marianas Cellas instituit, ibidem 
pro confessione audit et absolvit. An licite valideque ? R. Omnino, 
quia in proprios subditos ordinariam habet jurisdiclioneiu, quae non 
dependet ab alterius dioeceseos Episcopi approbatione. Si tamen 
publice in ecclesia fieret, non requisita licentia parochi localis, 
peccaretur contra decentiam. 

4. Paroehus Hiitteldorfensis, dum in alienaparochiaversatur, 
rogatur a quodam illius parochiae aegroto , ut confitenti pro sacro 
tribunal! aures praebeat, et aliis praeterea aegroto administrari 
solitis Saeramentis muniat. Facietne Parochus utrumque licite et 
valide ? R. Licet spiritualis fori interni jurisdictio , tenore instru- 
ment! desuper dari soliti, pro certo loco concedi soleat, tamen 
haec pro tota dioecesi ad valide exercendum Sacramentum Poeni- 
tentiae valet juxta praxin vigentem , et Archiepiscopi Viennensis 
consensum. Ut autem licite hoc Sacraraentum administretur , re- 
quiritur, ut cum parochi fiat praescitu. In nostro vero casu spe- 
cialiter adeundus est parochus loci ob petendam facultatem, Viati- 
cum et Unctionem extremam dandi , quia horum Sacramentorum 
administratio ad jura parochialia special. 

5. Paschalis cooperator Baadensis , Professor denominatus , 
loco suo cedit. Num adhuc confessionibus excipiendis sese ibidem 
offerre valebit ? R. Neutiquam, nam cum amolione a munere coope- 
ratoris jurisdictio expirat novaque petenda est. 

c) ratione peccatorum. Reservatio casuum conscientiae. 

. 44. Cum restrictio jurisdictionis confessionalis afficit quae- 
dam peccata, oritur casuum conscientiae reservatio , quae defini- 
tur : subtractio potestatis absolvendi a certis quibusdam peccatis , 
salva potestate absolvendi ab aliis , ita ut minister ceteroquin legi- 



61 

timus sine special! concessione ab illis absolvere nequeat. Peccata, 
a quibus sacerdotes inferiores, nonnisi cum special! Superioris, qui 
jurisdictionem restrinxit , licentia absolvere possunt , casus reser- 
vati dicuntur. Casus reservati sunt papules, episcopates, et regu- 
lar *es , prout casum reservandorum potestas Summo Pontifici, 
Episcopis, et Regularium Superioribus competit. Jus casus con- 
scientiae reservandi superioribus ecclesiae antistitibus competere , 
doctrina est catholica, ut historia ecclesiastica testatur, et Eccle- 
siae definitio probat. Etenim primis Ecclesiae temporibus cautum 
erat, ne presbyter poenitentem reconciliaret inconsulto Episcopo , 
nisi eo absente, et urgente necessitate *). Apud presbyterum, 
si quis gravi lapsu in ruinam mortis incideret, placuit agere poe- 
nitentiam non debere, sed potius apud Episcopum" 2 ). Ergo gravius 
crimen jam tune Episcopo reservatum erat. Thomassinus de veteri 
et nova ecclesiastica disciplina 3 ) plura exempla affert, quae Eccle- 
siae praxin, secundum quam Episcopi atrociora, etiam occulta , 
sibi reservarunt peccata , commonstrant. JVeque hinc recessit po- 
sterioris aevi disciplina , etsi presbyteris favorabilior , quam an- 
tiqua. Unde concilium Londinense anno 1200. statuit can. VII., ut, 
qui in dispendium cujuslibet scienter pejeraverit, non absolvatur, 
nisi ab Episcopo, vel ejus auctoritate." Idem habent, concilia Ne- 
mausense anno 1284., Ravennatense anno 1286., Avenionense anno 
1316., atque id secuti sunt omnium locorum Episcopi, ut Odo de 
Solliaco , Benedictus IX. extravag. 1. De privilegus , Clemens V. 
cap. Religiosis , eodem titulo. Ergo semper stetit illud Origenis : 
Laicus peccans indiget quandoque non solum sacerdote , sed et 
Episcopo"*). Optime haec exposuit concilium Tridentinum, ubi le- 
gitur : j^Magnopere vero ad christiani populi disciplinam pertinere 
sanctissimis Palribus nostris visum est, ut atrociora quaedam et 
graviora crimina non a quibusvis , sed a summis tantum sacerdo- 
tibus absolverentur ; inde merito Pontifices Maximi pro suprema 
potestate sibi in Ecclesia universal! tradita, causas aliquas criminum 
graviores suo potuerunt peculiar! judicio reservare*). Neque dubitan- 
dum est, quando omnia, quae a Deo sunt ordinata, hoc idem Epi- 
scopis omnibus in sua cuique dioecesi, in aedificationem tamen, non 
in destructionem, liceat, pro illis in subditos tradita super reli- 
quos inferiores sacerdotes auctoritate , praesertim quoad ilia , qui- 
bus excommunicationis censura annexa est" 5 ). Ac ne quis conten- 
deret, haec ad forum conscientiae non pertinere, sed ad exterio- 
rem tantum disciplinam Ecclesiae, Concilium statuit: Si quis di- 
xerit, Episcopos non habere jus reservandi sibi casus, nisi quoad 



In cone. Eliberit. 301. can. 32. Carth. II. 409. can. 4. Carth. III. 397. 
can. 32. cfr. . 38. 2 ) Cone. Eliberit. cap 32. 3) p. I. libr. 2. c. 14. 
4 ) Horn. 10. in Libr. Num. &) Sess. XIV. cap. 7. de Poenit. Sacram. 



62 

externam politiam, atque ideo casuum reservationem non prohi- 
bere , quominus sacerdos a reservatis vere ahsolvat , anathe- 
ma sit" *) 

*)]Vota. Homanos Pontifices jam sexto seculo quosdaiu casus, ut dici- 
mus, suo sibi jure reservare solitos fuisse, demonstrat -8. Gregorius 
M., quern nemo ignorat abfuisse quam maxime a violandis Episcoporum 
juribus. Is autem 2 ) Joannem Larissensem Metropolitan!, si quid ageret 
contra, quam a Sede Apostolica praescriptum fuisset, privandum statuit 
communione sacrorum, quam non recuperaret, excepto ultimo vitae 
suae tempore, nisi concessa Roinani Pontificis jussione 3 ). Homicidas 
ante annos circiter nongentos, quod observat Martenius*), veniae impe- 
trandae causa ad summos PontilSces missos fuisse constats). Cum au- 
tem homicidium esset ex genere eorum criminum, quae in quibusdam 
Ecclesiis veniae locum non relinqnebant, fortasse cum haec disciplinae 
austeritas emolliri ac mitigari coepit, id retentum est, ut eorum gravio- 
rum criminum rei nonnisi a Sede Apostolica veniam consequerentur. 
Nam ea semper ipsius lenitas benignitasque fuit, ut etiam, cum antiqua 
vigeret disciplinae severitas, ipsa tamen justis de causis veniam inter- 
dura daret in criminibus , quae alicubi ordinaria lege uni Dei judicio re- 
linqui, non autem ab Bcclesia dimitti solebant. Ita Tertullianus, postea- 
quam in Montani errores inciderat, Zephirinum Pontificem reprehendit, 
quod veniam daret moechis, quibus illam aliae Ecclesiae antea denegare 
consueverant. 

Finis reservationum. 

. 45. Reservationis finis est, ut ejusmodi peccata vel gravius 
puniantur, vel efficacius corrigantur. Priori casu peccata reservan- 
tur ob annexam censuram ; posteriori, a) ut poenitens magnitudi- 
nem sceleris magis edoceatur, et ad odium et detestationem peccati 
fortius excitetur. b) Ut difficultate absolutionis per Superiorem ob- 
tinendae , ab ejusmodi naevis vehementius deterreatur. Sicut enim 
facilitas absolvendi facilitatem peccandi parit, ita e contrario diffi- 
cultas in obtinenda absolutione magnopere a peccatis revocat. 
c) Ut majores noxae majori peritia traetentur. Quod enim in morbis 
physicis fieri solet , ut morbis acerbioribus medendis operam dent 
medici longe doctiores, quos multa experientia commendat, id pari- 
ter convenit , ut fiat in sanandis animae raorbis , quorum curatio 
cultioribus, et experientia magis exereitatis confessariis committa- 
tur. Verum ad finem reservationis obtinendum , animadverten- 
dum est, a) ne casus reservati nimium multiplicentur ; nam quoti- 
dianum vilescit; quo fieri non potest, quin finis majoris erga id 
genus peccatorum odii et detestationis excitandae pereat. Porro 
/?) reservationes sint accommodatae tuni indigentiis temporum, tum 



) Sess. XIV. can. 11. 2) Ep. 7. libr. 3. col. 631. torn. II. opp. ed. Pa- 
ris. 3 ) Vide etiam S.Leonem.M. Epist. 12. ad Anast. Thessalonicens. 
c. 1. et ult. *) De Antiq. eccles. rit. T. I. libr. 1, c. 6. art. 6. s) Ex. 
libr. 3. de Gest. Sanct, Rotonens, c. 1. sec. IV. Benedict. 



63 

vitiis inprimis grassantibus, et in genere, cogitandi sentiendique 
mori. Hinc Clemens VIII. in Constitutione anno 1601. edita sapien- 
ter docuit: Et ne locorum Ordinarii, quibus jus hoc reservandorum 
casum eompetit, plurium ., quam opus sit, reservationibus , subditis 
aut confessariis in animarum salute procuranda cooperantibus, sint 
onerosi, monentur omnes, ut paucos, eosque tantum, quos ad chri- 
stianam disciplinam retinendam, animarumque sibi creditarum salu- 
tem pro cujusvis Dioecesis statu et qualitate necessario reservan- 
dos esse judicaverint, reservent." Accedit, quod homines pro diversis 
temporibus etiam vitiis diversis inclinent. Quapropter bene jam 
nionuit S. Carolus, aevi sui decus splendidissimum, quod pro tem- 
porum varietate casuum reservationem ab Episcopo aliquando 
mutari expediat" 1 ). Pariter 7) facultas a reservatis absolvendi nee 
omnibus nee promiseue, sed delectis tantum concedatur sacerdotibus, 
quorum prudentiae et experientiae confidere licet, quandoquidem 
alia vitia difficilius, facilius alia curantur, adeo ut etiam his illisve 
gravioribus peccatis peritiores medici remedium, adhibeant. Denique 
8~) intention! Ecclesiae parum convenire videtur, quod passim a 
laicis ignorentur , a quibus absque dubio multi absterrerentur, si 
poenas sibi intentas edocti cognoscerent. 

Conditiones casuum reservatorm 

. 46. Ut peccatum reservationi subjaceat, certas habere 
debet conditiones. IVumerantur autem sequentes: 

1} Sit peccatum grave seu mortale. Etsi enim, ut Sylvius 
loquitur, cujusvis generis peccata reservari possint , si solum spe- 
etetur potestas, quia ad sacramentalem absolutionem necessaria est 
jurisdictio, quae cum a Superioribus descendat, ab eis limitari po- 
test, Ecclesia tamen nee ullum reservat veniale , turn quia reser- 
vatio haec plurimos ab utili venialium confessione arceret, turn quia 
eadem reservatio inutilis foret, cum venialia, alia quam confessionis 
via dimitti possint. Id indicat Concilium Tridentinum, cum reserva- 
tioni, prout antiquitus factum est, atrociora tantum et graviora 
erimina subjacuisse docet: quamquam Canon XI., ubi , quae fidei 
sunt , distinctius assignantur , decernit anathema iis , qui negant, 
Episcopos habere jus sibi reservandi casus, nulla facta atrociorum 
mentione. Mhilominus generaliter receptum est, posse reservari a 
Superioribus peccata simpliciter; sed vere mortalia. Sic etiamsi 
penitius spectentur, quae reservari consueverunt, facile apparebit, 
ea omnia, si minus in se, at saltern in miseris, quos parere solent, 
effectibus , certum gravitatis genus involvere. TJnde quae a mortali 
excusant, reservationem impediunt. 



In Cone. Mediolan. V. c. 10. 



64 

2) Sit externum, ita quidem, ut peccati actus gravis per 
se, sive ex objecto suo , et non tantum ob agentis intentionem gra- 
viter nialam externe se prodat ; nam peccatum mortale internum 
reservari non expedit, quia hoc esset injicere laqueum intolerabilem 
fidelibus, qui saepe sunt anxii, num. cogitationibus internis consen- 
serint nee ne; quibus proinde id genus reservationis in destructio- 
nem potius, quam in aedificationem cederet. Ita Benedictus XIV. de 

Synodo dioecesana *). Necesse tamen non est, ut peccatum sit 
publicum, vel in alicujus notitiam venerit; satis est, ut exterius sit 
commissum, quamvis penitus occultum. 

3) Sit complefum in specie sua. 

Ratio est , turn quia reservatio , utpote odiosa et poenalis, 
restringi debet, turn quia, si Superior opus etiam tentatum reser- 
vare voluisset , non deerant verba, quibus mentem suam exprimeret 
dissertius. Hinc si reservatum sit homicidium voluntarium, is dun- 
taxat reservation! subjacet, qui vere et facto occidit, non vero qui 
homicidium animo proposuit, suamque occidendi voluntatem factis, 
yerbis, aut nutibus demonstravit ; aut qui venit ad verbera vel vul- 

nera, si mors secuta non sit , aut necdum sit secutura. Notandum 
tamen est, quod nonnunquam actus non consummati, et ipsa crimi- 
nis attentatio expressis verbis reserventur. Sic in dioecesibus qui- 
busdam provocatio sola ad duellum et ejusdem acceptatio, quam- 
vis conflictus non sequatur , item procuratio abortus , effectu 
etiam non secuto , reservation! subjiciuntur. Simili modo in Archi- 
dioecesi Viennensi critnen incendiarii et venefici reservation! subest, 
etsi praeter agentis intentionem effectus non sequatur. Hinc supra 
allata conditio peccati reservati eatenus valet, ut in specie sua sit 
completum, nisi aliter fuerit in statuto 'expressum. 

4) Sit immediate, non autem mediate tantum iinpntabile. 

Reservatio non afficit eum, qui actionem jussit , aut ad earn incita- 
vit, sed eum, qui earn patravit, nisi mandantes et exequentes ex 
aequa reservationis lege contineantur, vel ut prisci dixere : 5? Solvo 
mandantes, quando non jura reservant." Sic herus, qui servum 
suum jussit alterum occidere, obstetrix , quae puellae persuasit, 
ut ad procurandum abortum medicamenta adhiberet, reservation! 
non subsunt, quamvis homicidium et procuratio abortus casibus 
reservatis adnumerentur. 

5) Sit certum } videlicet absit omne dubium nimirum, an 
peccatum, quod certo constat esse reservatum, a poenitente com- 
missum, vel an revera grave fuerit, vel tantum veniale 5 quia reser- 
vatio, cum sit odiosa, debet restringi ad casus certos , non dubios. 
V. g. Cajus ex proposito sclopetum explosit in Sempronium, quern 
et vulneratum vidit, sed cum extemplo fugam ceperit, nescius hae- 



Libr. V. c. 5. n. 5. 



65 

ret, num Sempronius revera mortem subierit. Vel puella aliqua 
hebes et in doetrina Christiana plane rudis sibi abortum prolis pro- 
curavit, et nunc interrogat, an id factum peccaminosum sit nee ne. 
Haec peccata, utut in se (jmta homicidium voluntarium, prdcuratio 
abortus} reservationi subjecta sint, his in circumstantiis a reserva- 
tione eximi posse videntur ob defection certitudinis facti et juris. 

Quid vero , si dubitet confessarius , an peccatum sub lege 
reservationis contineatur, sive anSuperioi*, peccatum, quodexponitur, 
reapse sibi reservaverit ? Controversia est, nee facile definiri potest, 
utra disciplina potior sit, num quae dubiurn circa reservationem re- 
servat, an quae mavult non reservare, cum id apersonarum etrerum 
circumstantiis dependeat. Generaliter loquendo in hujusmodi negotiis 
mitiorem par tern, qua multo minoribus abnoxiam incommodis prae- 
tulerim: cum enim reservatio sit odiosa, stricte est accipienda et 
restringenda ad casus certos, non dubios. Ad minus consulendum 
est poenitentibus , ne ob dubia tractentur perinde , ac certo rei. 
Fors distinguendum , utrum confessarius ideo dubitet, quia verba 
reservationis nescit, an vero, quia ambigua sunt, et varias intfcr- 
pretationes admittunt. In primo casu prius inquirat in legem; in 
secundo utatur jure suo. Ceterum qui in hoc dubio juris accuratius 
distinguunt, pro ipso usu sequentes regulas subjiciunt: SL) Si prae- 
missa justa indag'atione casus, quem poenitens adfert, est probabi- 
lius reservatus, supponi nequit, Superiorem consentire, ut confes- 
sarius simplex ab eo absolvat. b} Si vero reservatio omnibus per- 
pensis minus probabilis videtur, Theologi passim docent, peccatum 
hoc modo incertum non reservari. c) Si denique dubium stricte 
tale occurrit, ita utpro neutra parte rationes praeponderantes mili- 
tent: turn si solida spes adest, illud mediis, quae praesto sunt, vinci 
posse, res antequam absolutio detur, pro viribus discutiatur; si 
vero dubium invincibile videtur, reservatio cessat 1 )- Ceterum optan- 
dum foret, ut mentem suani ea de re Superiores aperirent, quo 
certo constaret, quae eorum intentio esset. Dubium autem, quin 
imo ignorantia poenitentis ., peccatum suum esse reservatum, C ex- 
ceptis casibus reservatis ob censuram) non impedit, quo minus 
reservatione implicetur , utpote cum finis reservationis semper lo- 
cum habeat. Nam finis reservationis non est tantum , ut fideles a 
culpis gravioribus abstereantur , sed etiam ut recipiant a Superio- 
ribus poenitentias , monita ac remedia opportuniora , quae nonnisi 
a prudentioribus adhiberi oportet, unde etiam in ignorantibus re- 
servationem non cessat oinnino finis reservationis. 

6} Sunt, qui ad incurrendam reservationem requirunt , ut 
peccatum a puberi i. e. a mare post annum decimum quartum , a 



Vide : Exposit. Casuum reserv. in dioeccsi Brixinensi. Edita a J. A. 
Stapf, 1834. 

5 



66 

puella post annum duodecimum impletum, commissum fuerit. Ratio 
illorum non est, 1 quod ea aetas ad reservationem absolute necessaria 
sit, sed quia plus indulgenliae meretur aetas levis et immatura , 
quae vix satis gravitatem peccati ponderare potest. Veruni quem- 
admodum evenire poterit, ut reservatio stante pubertate non adsit, 
si nimirum interna actus malitia, qualis n. 1, requiritur, defu- 
erit, sic pariter nihil impedit, quo minus reservatio locum habeat, 
licet in pubertate patratum sit, quippe quando peccatum ex ge- 
nere et ex agentis voluntate graviter mala mortale fuerit. Quare 
aetas pubes per se non requiritur ad incurrendos casus reservatos, 
nisi per expressam aut tacitam voluntatem reservantis. 

Praeter has recensitas conditiones , quibus judicium confes- 
sarii dirigatur , num peccatum sub lege reservationis contineatur 
nee ne, regula valet universim, quod reservatio sit juxta communem 
juris regulam strictae interpretationis, quiares est odiosa et poenalis. 
Hinc in materia reservationis favendum poenitenti, quantum salva 
verborum proprietate pot est; restringatur odium reservationis, qua- 
tenus haec strictiori sensu intelligi potest 1 ) ; non valet in reservatione 
argumentum a fortiori, v. g. si lectio librorum Calvinianorum prohi- 
bita est, ergo multo magis auditio praedicationis Calvinianae: po- 
terit ilia, non item haec prohiberi. His praemissis facile intelliges 
versiculos, quibus prisci doctrinae moralis magistri conditiones ca- 
suum reservatorum comprehenderunt: 

Completum, externum, certum, mortale; favores 

Auge , restringe odia, a potiori ratio nulla est. 

Mas annos habeat bis septem , foemina bis sex. 

Solvo mandantes , quando non jura reservant. 

Casus summo Pontifici reservati. 

. 47. Reservationes pontificiae vix non omnes annexam sibi 
habent censuram, ita ut directe el principaliter sola poena summo 
Pontifici reservetur, peccatum vero indirecte tantum, qnatenus 
poenitens ab illo absolvi nequit, nisi excommunicatio, quam incur- 
rit, prius sublata sit. Exstat tamen exemplum reservationis pon- 
tificiae, absque addita censura, nempe ^alumniae, qua quis innocen- 
tem sacerdotem de sollicitatione ad turpia in sacro tribunali facta , 
falso accusat 2 ). Requiritur vero ad incurrendam censuram a) ex 
parte delinquentis aliqua saltern coynitio illius. Poena scilicet eccle- 
siastica inobedientiam praesupponit et contumaciam , qualis non 
censetur adesse in eo, qui censuram suo delicto annexam nescivit. 
Aliud de irregularitate obtinet, per quam quis ex certis vel defe- 



Reg 1 , jur. 15. in VI: Odia restringi et favores convenit ampliari. 2) Be- 
nedict. XIV. Const.: Sacramentum Poenitentiae. 



67 

ctibus vel delictis ad ministerium altaris inhabilis redditur , quam- 
que etiam ignoranles contvahunt. b} Attamen non requiritur co- 
gnilio certa atprorsus clara, sed sufficit etiam subobscura. Simili- 
ter ignorantia crassa et supina vel omnino affectata nerainem ex- 
cnsat 1 ). c) Vicissim vero, ut passim astruunt, grams metus , quern 
quis depellere non potest, ab incurrendis censuris excusat ; quia 
qui nonnisi gravi inetu compulsus aliquid perpetrat , quamvis le- 
thaliter peccet, non tamen contumax habetur 2 ). d) Demum neqne 
impuberes censuras incurrunt, exceptis tamen, interdicto in com- 
munitatem lato , item excqmnrunicatione ob percussionem Clerici , 
nee non ob violationem clausurae monasterialis. 

Ut autem casus sumino Pontifici reservati vim suam in sin- 
gulis exserant dioecesibus, quantum ad confessarios necesse est, 
ut per Episcopum loci sacerdotibus ad munus confessionale depu- 
tatis promulgentur. Hinc statuta dioecesana literae jurisdictionis et 
specialia Episcoporum mandata, in quibus ejusmodi casus notan- 
tur, consulenda sunt. Atque boc respectu in Archidioecesi Vien- 
nensi casus summo Pontifici reservati desig-natur, qui in Const. 
Benedict. XIV. , ,8 acr amentum Poenitentiae" de dato 1. Jun. 
1741 , et in Declaratione desuper : Apostolici muneris paries , 
8. Feb. 1745. exprimuntur , videlicet : 1^ Absolutio complicis in 
peccato turpi y attentata extra articulum mortis et defectum incul- 
pabilem alterius cujuscumque sacerdotis; 2) Calumnies a denun- 
ciatio , qua quis confessarium innocentem falso et malitiose apud 
judices ecclesiasticos de sollicitatione ad turpia contra VI. Deca- 
logi praeceptum accusat. Laudata enim instrumenta pontificia , in 
quibus supradicti casus continentuv, expresse recepta sunt, et in 
literis pro exercendo munere confessionali dari solitis diligenter 
commendantur. Quod vero ipsam sollicitationem ad turpia speetat, 
peccatum hoc, utut enorme, reservatum non est, ast locorum 
Ordinarii ad severe puniendos hujusmodi sacerdotes delinquentes 
etiam ex commissions et mandate summi Pontificis procedere te- 
nentur. 3) Hue quoque refertur, quod relate ad elandestinas Relig-ioni 
et imperils infensissimas societates sic dictas Carbonariorum 
in Bulla Leonis XII. publici juris factum est 3 ). 4) Quod attinet 
haeresin formalem nejnpe et exterius manifestatam , schisma et 
apostasiam a fide } quae crimina excommunicationem summo Pon- 
tifici reservatain involvunt, si peccans praeviam hujus censurae no- 
titiam habuit*), ab his nullus eonfessariorum absolvere valet, nisi 



c. 2. de const, in VI. (1. 2.) 2) Cfr. Theolog. mor. S. Alphonsi de 
Lig. Libr. Vll. n. 46. 47. 48. s) Bulla Pii Vil. contra Carbonarios 
dd. 15. April 1822. Leo XII. in Const, edita 17. Febr. 1825, quae in- 
cipit: ,.Quo graviora." Gregor. XVI. dd. 15. Aug. 1832. Pius IX. En- 
cycl. ,,Qui pluribus.,, 9. 3\ov. 18i6. Cfr. Kerz Litteratur - Zeituug, 
Juni 1826, 4)p a ulusll. Constit. Etsi Domini ci gregis . (de 1448) 

5* 



68 

prius facultatem obtinuerit ab Episcopo , qui earn vi facultatum 
quinquennalium concedit. 

Expositionem uberiorem casus primi et secundi vide . 42. n. 2. et infra 
. De sollicitatione ad turpia. Quantum ad casura quartum , pro tyroni- 
bus sequentia subjicimus : 1) Haeresin formalem definiunt, esse errorem 
con Ira fidem voluntarium et pertinacem in nomine christiano. Requiritur 
ergo inprimis error contra /idem, seu contra veritatem, quae ab ecclesia 
tanquam dogma fldei iJivinae est proposita. Hinc ubi ecclesia aliquam 
propositionem et quidem ceu falsarn et erroneam, non tamen ceu haere- 
ticam daiunat, qui assertioni taliter damnatae inhaerere permit, lugubri- 
ter quidem errat, in sensu tamen stricto nondum haereticus dicitur. Ex 
imrte voluntatis vero requiritur pertinacia, dum quis, etiamsi in interior! 
mentis recessu de falsitate suae sententiae persuasus sit, vel tamen, si 
veritatis amans foret, earn facile perspicere posset, nibilominus asserta 
sua propugnare pergit, et spiritu contradictionis ductus, non in veritate 
mdaganda , sed solum in rationibus contrariis retundendis occupatur. 
Haec voluntatis pertinacia plerumque cum ignorantia affectata jungitur; 
nee enim opus est, ut quis veritatis, cui obnititur, plene sibi conscius 
sit, sed quisquis ex perverse animi affectu errori suo inhaeret, etmelio- 
rem Instructionem aspernalur, absque dubio notam pertinaciae incurrit. 
2) Haeresis formalis et cxterius manifestata, ut diximus, excommum'ca- 
tionem summo Pontifici reservatam involvit, si peccans praeviam Imjus 
censurae notitiam habuit. In Germania tamen Episcopi vi quinquenna- 
lium turn per se turn per vicarium specialiter deputatum possunt ab hae- 
resi, et apostasia a fide, et schismate absolvere, non tamen eos, qui ex 
locis fuerint, ubi sacrum Officium exercetur etc. Ubi haeresis publica 
et notoria fuerit, iidem Episcopi Germaniae etiam pro foro externo ab- 
solvunt, tumque, sublata scilicet censura, peccatum ipsum non amplius 
reservatum censetur. 

Ceterum juvat, nonnullos alios casus censura summo Pontifici 
reservata notatos vel breviter attingere , quo mag-is fideles absterre- 
antur a patrandis hujusmodi criminibus, praesertim quoad ea, quae 
valde atrocia sunt, et nihilominus interdum patrari solent. Et quidem 
1) Excomniunicationem Pontifici reservatam praeter supra 
allatos casus involvunt : violenta et in just a manuum injectio in Cle- 
ricum , si gravis fuerit '") ; sacrilega effractio et spoliatio eccle- 
siarum 2 ): duelli , etiam non solemnis , commissio : cooperatio 
ad illud : item spectatio facta ex professo 3 } : Simonia realis cir- 
ca ordines, beneficia, et ingressum Relig-ionis: item simonia con- 
fidentialis 4 ) ; indignum mercimonium circa stipendia Missarum. 
Laici in hoc delinquentes excommunicationem , clerici ipso facto 
suspensionem incurrunt 5 ). 



in c. 5. Extrav. commun. depoenil. el remiss. (5. 9').* Sixtus.IV. (Con- 
stit. Etsi Dominici gregis. de 1478. inc. 5. eodem; Cone. Trid. 
Sess. XXIV. cap. 6. de Reform. Benedict. XIV. Pastoralis item 
de Syn. dioeces. Libr. IX. cap. i. n, 9. 

i) c. 29. e. XVII. q. i t Cfr. clem. 3. de poen. (5. 8.) 2 ) c, 22. X. de 
sent, excomm. (5. 39.) 3) Trid. Sess. XXV. cap. 19. Benedict. XIV. 
1752. Detestabilem. 4) Benedict. XIV. 1741. Pastoralis. 
5 ) Benedict. XIV. Quanta cttra. 



69 

2) Suspensionem ipso facto inter alia incurrit sacerdos, qui, 
non accepta ab Episcopo jurisdictione , Sacramentum Poenitentiae 
administrat tanquam ex privilegio 1 }. Item qui ausus fuerit, sponsos 
alterius Parochiae sine licentia illorum Parochi conjungere aut be- 
nedicere 2 ). Suspension! subjiciuntur defendentes praxin interro- 
gandi nomen eomplicis in confessione 3 ). 

3} Interdicitur ipso facto, qui munus ecclesiasticum alia ra- 
tione, quam per viam canonicam obtinuit. Deinum nolandum, Cle- 
ricum, qui censuram violaverit, incurrere irregularitatem. 

Jurisdictio, quantum ad casus stimmo Pontiiici reservatos. 

. 48. In concilio Tridentino Episcopis eonceditur facultas 
absolvendi in quibuscunque casibus occultis^Sedi Apostolicae reser- 
vatis. Dicit enirn Tridentina synodus: M Liceat Episcopis in irregu- 
laritatibus omnibus et suspensionibus ex delicto occulto provenien- 
tibus, excepta ea (scilicet irregularitate}, quae oritur ex homicidio 
voluntario, et exceptis aliis deductis ad forum contentiosum, dispen- 
sare, et in quibtiscunque casibus occultis , etiam Sedi Apostolicae 
reservatis, delinquentes quoscunque sibi subditos, in dioecesi sua 
per se ipsos aut Vicarium ad id specialiter deputandum in foro con- 
scientiae gratis absolvere" 4 }. 

Hanc facultatem communior theologorum sententia Episcopis 
vindicat quoad casus occultos Tridentino posteriores ex nova lege 
Sedi Apostolicae reservatos; quae tamen assertio exceptiones pati- 
tur in iis casibus, quos summus Pontifex expresse el disserte sibi 
so&reservat, derogans facultati per Tridentinum concessae Epi- 
scopis. E. g. excommunicationem ob attentatam absolutionem eom- 
plicis, calumniam, qua quis Sacerdotem falso de sollicitatione accu- 
savit. Ceterum Episcopi Germaniae inter facilitates singulis quin- 
quenniis renovandas illam quoque accipere solent, videlicet: absol- 
vendi ab omnibus casibus Sedi Apostolicae reservatis, inlocis tamen, 
ubi impune grassantur haereses 5 ). 

Occultum hie opponitur publico illi, quod vel in judicio proba- 
tum est, vel nulla tergiversatione in tola vicinia celari potest. Hinc 
quod in judicio probatum non esl, at aliqua tergiversatione celari 
potest, licet laboret infamia, dicitur occultum. Cl. Navarrus in suo 
opere ait: 3 iOccultum hoc dicitur, quod a nemine, vel a tarn paucis 
scitur, quod neque sit famosum, neque manifestum, neque notorium 
juris vel facti. {Notorium juris est, quod constat per confessionem 



Bened. XIV. Apostolica indulta. 2) Trid. Sess. XXIV. c. i. 3) Be- 
ned. XIV. ,,Ubi primum" ddo, 2. Junii 1746. 4) Sess. XXIV. c. 6. de 
Reform. 5 ) Hac expressione facultas absolvendi ultra casus occul- 
tos extenditur. 



70 

rei in jndicio, vel per sententiam judicis : notorium facti, si res 
gesta tot hominibus innotuit, ut in communitate, collegio, vel paro- 
chia delinquents jam nullo modo celari possit). Unde, etiamsi ali- 
quibus notum sit, et etiamsi secundum se probabile sit in judicio 
(praesumtionis), dum interim non probatnr, neque ad judicium de- 
fertur, est adhuc occullum" 1 ). 

Per Vicarium ad id specialiter deputandum, non solum Vica- 
rius generalis, sed quivis poenitentiarius intelligitur, quern Episco- 
pus hunc in finem deputare volnerit. Hinc emergente tali casu 
recurrendum est ad Ordinarinm loci. Qnia tamen delegatio specialis 
requiritur , per se patet, ilium qui facultate absolvendi a casibus 
Episcopi reservatis pollet, nondum a censuris Pontifici reservatis 
absolvere posse. 

Quantum ad usum hujus facultatis, theologiae magistri sequen- 
tia monent : 

a) Quia in his principaliter poena summo Pontifici reserva- 
tur, recte infertur, ilium, qui censuram, e. g. ob ejusdem ignoran- 
tiam non ineurrit, ab ipso peccatoper quemvis confessarium absolvi 
posse. 

b^) Idem obtinetj si censnra extra Confessionem per Superiorem 
vel ejus delegatum sublatafuit, ubipariter/?ecc^/,?w adhuc remanens 
non amplius reservation censetur. Quid vero, si poenitens censura 
innodatus coram Superiore confitetur et ab eo absolvitur, ita ta- 
men, ut haec confessio postmodum deprehendatur sacrilega? 
Auctores graves respondent: si eapeccata, quibus censurae adnexae 
sunt, fideliter fuerunt exposita, quamvis confessio ex alio capite 
fuerit sacrilega, censuras tamen probabilius auferri. Ratio est, 
quia censurae vincula a vincnlis peccatorum diversa conslituuntj et 
exinde, ut in absolutione extra sacramentali, peccatis adhuc re- 
manentibus, relaxari possunt, ita quoque, ubi confessio fuit inva- 
lida; simulque in hoc casu finis primaries resei-vationis obtinetur. 
ut scilicet peccator coram Superiore se sistat, ac deposita con- 
tumacia satisfaciat laesae parti. Attamen id turn solum obtinet, si 
censura vel per ipsum Superior em vel per absolute privileyiatum 
sublata fuit ; dum enim tempore Jubilaei confessariis facultas da- 
tur absolvendi a censuris, haec juxta declarationem Benedict! XIV. 
tantum conditionate in ordine ad lucrandum Jnbilaeum conceditur; 
consequenter si confessio fuit sacrilega, neque censurae remittuntur. 

e) Gravior est quaestio, an aliquis, censuris nondum subla- 
tis, a peccatis absolvi possit? Quamvis haec sententia ab ali- 
quibus defendatur, nullatenus tamen concedi potest. Etenim summi 
Pontifices una cum censura indirecte ipsum quoque peccatum re- 
servant, ita. ut nullus confessarius ab eo absolvere possit, donee 



In Man. c. 27. de delicU notor. n. 250. 



censura remissa fuerit, id quod universalis etiam praxis prae se 
fert , vi cujus absolutio a censuris , illam, qua peccataremittuntur, 
semper praecedere debet. Quid ergo, si sacerdos ipse excommuni- 
cationem Pontifici reservatam incurrit, cui necessitas celebrandi 
incumbit? Ast quantacumque infelicis hujus sacerdotis cala- 
mitas sit, a peccatis tamen absolvi nequit, quamdiu vinculo ex- 
communicationis constringitur. Quare aliud non restat, quam ut , 
mediante plernmque Episcopo suo quantocius a censura liberari 
petat, interim vero ad evitandam irregularitatem, quae violationem 
censurarnm sequitur , a Sacris quantum sine gravi scandalo fieri 
potest, abstineat, quae vero omittere non potest, nonnisi animo 
perfecte contrito administret. 

Casus Episcopis reservati. 

. 49. Ad casus Episcopis reservatos pertinent illi, a quibus 
absolvendi potestatem Episcopus dioeceseos propria et ordinaria 
auctoritate restrinxit, et sibi aut a se specialiter ad id deputatis 
reservavit. Dicimus autem : propria et ordinaria auctoritate., quia, 
ut paragrapho praecedenti monuimus, quandoque ad Episcopum 
facultas devolvitur, etiam a casibus Summo Poniifici reservatis, aut 
per se , aut per vicarium absolvendi. Dum Episcopi certos casus 
sibi reservant, non delinquentium vindictam, sed eorundem potius 
emendationem intendunt, ut scilicet, qui talia crimina perpetrarunt , 
horum atrocitatem magis perspiciant, et efficacius corrigantur. 
Casus episcopales raro junctam habent censuram , unde in illis non 
excusat ignorantia , neque requiritur inobedientia , qualis in casi- 
bus papalibus locum habere debet, ut quis eos incurrat. Gravitas 
peccati sufficit, ut casus sit reservatus , nee interest ; utrum pec- 
cator reservationem sciat, nee ne. Quosnam casus in singulis 
dioecesibus Episcopus sibi reservaverit, ex propriis statutis patebit. 

In aliquibus dioecesibus casus reservati existunt, simul ta- 
men omnibus confessariis facultas ab iis absolvendi conceditur , ast 
vel sine vel cum restrictione ad modum conferendae absolutionis, 
v. g. ut poenitentem peccato reservato implicitum ad duas tresve 
hebdomades (nisi necessitas aliud suadeat) differant, et peculiare 
opus satisfactorium ab Episcopo designatum injungant *). 



Cfr. Linzer Monatschrift VIII. Jahrg. p. 21. Et: ,,Verba salutis" 
scripta ad venerabilem suum Clerum a Gregorio Thoma, Episcopo 
Linzensi. 1843. 



72 

Casus in Archidioecesi Viennensi reservati. 

Casus conscientiae in Archidioecesi Viennensi ab Eminentis- 
simo efc Reverendissimo S. R. E. Cardinal! et Principe Archiepiscopo 
Josepho Ottmaro sibi reservati, a quibus nullus, exceptis Consistorii 
archiepiscopalis Consiliariis, Praelatis, Decanis et illis, qtii specia- 
lem obtinuerint potestatem, absolvere valet, sequentes numerantur: 

I. Homicidium voluntarium. 

II. Sodomia. 

III. Perduellionis crimen. 

TV. Incendiarii crimen, etiamsi effectus praeter voltintatem 
poenitentis non sequutus fuerit. 

V. Perjurium solemniter emissum. 

Circa hos conscientiae casus pro uberiori intelligentia sequen- 
tia notare juvat, et quidem ad easum, qui est 

I. Homicidium voluntarium. 

1. Homicidium est occisio injusta hominis per hominem facta. 
Datur quidem genus homicidii, quo vita hominis indirecte et modo 
subtiliori .subvertitur : quia tamen in legibus humauis interpretatio 
semper stricta locum habet, etiam praesens reservatio nonnisi 
caedem directam comprehendit. Insuper ex Theologia morali constat, 
dari etiam occisionem licitam, dinn scilicet per supremos Principes 
in homines facinorosos poena capitalis decernitur, vel quae commit- 
litur servato moderamine inculpatae tutelae turn in justo bello, turn in 
defensione privata, quatenus quis vim vi repellens oceidit, ne occida- 
tur. Sed de his non sermo, cum solum de crimine homicidii agatur c 

2. Dum dicitur voluntarium, requiritnr intentio alterum occi- 
dendi; et distinguitur ab homicidio casuali, quod fortuito casu eve- 
nit, quin vel in se vel in causa intentum aut praevisum fuerit. 
Reservatur homicidium voluntarium commissum, seu directe et 
positive medio patratum, IVeque distinguitur, quibus quis mediis 
hunc in finem usus fuerit, utrum alrocioribus mitioribusve, an e. g. 
alicui venenum mox vel lente mortiferum praebuerit. 

Quia tamen leges hutnanae , potissimum actus et effectus 
externos respiciunt, a reservatione im munis est: a} Qui mortem 
alterius , quamvis culpabiliter, solum permisit, vel non impedivit, 
quin illam intenderit, vel ullalenus positive promo verit. b^ Qui 
homicidium e quid em attentavit, quin tamen mo rs ipsa secuta fuerit. 
Hinc qui aliquem lethaliter vulneravit , sub hac ratione a quovis 
confessario absolvi potest, quamdiu vulneratus adhucdum vivit; 
quia homicidium nondum cornmissum censetur. 

3. Pariter homicidium in causa duntaxat coliintarium re- 
scrvationi subjacet, quale est, si quis cum gravi culpa causam 



73 

ponit, ex qua illud secuturum praevidet. Ratio est, quia homieiditim 
omne voluntarium reservatur. Excusatur vero a reservatione , qui 
vel homieidium ejusque periculum nullatenus praevidit, vel quantum 
ad causam, quam posuit, ab orani vel saltern gravi culpa immunis 
censetur v. g. dum medicus in magno discrimine ei ubi raitiora 
hand sufficere videbantur, medium periculosum adhibuil. 

4. Sub hoc casu etiam comprehenditur procuratlo abortus, 
ast turn solum, ubi foemina praegnans hac cum intentione sufficien- 
tem causam abortus subsecuti posuit; e. g. sumendo medicinam 
hunc in finem comparatam, semet urgendo ad periculosos saltus vel 
labores, comprimendo alvum etc. Neque tamen hanc reservationem 
incurrit mater, quae labore vel quoeunque alio modo absque inten- 
tione causam abortus, licet graviter culpabilem, praebuerit. Pariter 
deest reservatio, ubi eft'ectus non est secutus. 

Antiquiores foetum animatum ab inanimate distinguunt autumantes, foetum 
masculum die post conceptionem circiter 40., foemineum vero circa 
diem 80. animari. Recentiores hanc distinctionem rejiciunt, docentes foe- 
tum in ipso conceptionis momento animari. Quo assumto dum foetus 
enecatur, quoeunque tempore id fiat, semper homo occiditur. Attamen 
distinctio ilia quoad poenas ecclesiasticas adhucdum obtinet. Qui itaque 
tempore a lege statuto jam paeterlapso foetum directe abigunt, vel quo- 
demumcunque modo efficaciter et directe cooperantur juxta Constit. 
Gregorii XIV. ,,Sedes Apostolica" 31. Maji 1591. effectu secuto incur- 
runta)excommunicationem latae sententiae reservatam episcopo,b)irre- 
gularitatem summo Pontifici reservatam, c) si clerici fuerint, privatio- 
nem beneficii et dignitatis, si quam habeant et d) ad dignitates vel bene- 
ficia obtinenda fiunt inhabiles, imo ipsi degradation! obnoxii. 

5. Nostro casu, quo homieidium voluntarium simpliciter nulla 
uberiori extensione addita reservatur, mandantes, consulentes, con- 
sentientes etc. a reservatione eximuntur, juxta regulam comnmnem: 
Solvo mandantes, nisi jura reservant." 

II. Sodomia. 

Apostolus hoc teterrimum flagitium ceu summam et supinam 
hominis a Deo avulsi ignominiam designavit, scribens Rom. I. 26. 
sqq. wPropterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam 
foeminae e or um immutaverunt naturalem usum in eum usum, qui 
est contra naturam. Similiter auteiu et masculi, relicto natural! usu 
foeminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in mascu- 
los turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris 
sui in semetipsis reeipientes. Et sicut non probaveruntDeum habere 
in notitia: tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea, 
quae non conveniunt." 

Dicitur vero Sodomia nefandus coitus duorum ejusdem sexus, 
maris cum mare, vel foeminae cum foemina, seu ut S. Thomas 2. 2. 
q. 154. art. 11. scribit: 3 ?Sodomia est peccatum contra natn- 



74 

ram, quo ex affectu ad indebitum sexum. vir concumbit cum viro, 
vel foemina cum foemina." Ut autem sodomia peccatum reservatum 
constituat, non sufficiunt inverecundi tactus invicem habiti vel 
admissi, sed turpis coitus vel concubitus requiritur, quo duo ejus- 
dem sexus contra naturam luxurientur. 

III. Perduellionis crimen. 

Codex criminalis austriacus notionem praebet criminis per- 
duellionis . 58. Videlicet: 35 Das Verbrechen des Hochverrathes 
begeht:. wer etwas unternimmt, a) wodurch die Person des Kaisers 
an Korper, Gesundheit oder Freiheit verleizt oder gefahrdet, oder 
eine Verhinderung der Ausiibung seiner Regierungsrechte bewirkt 
werden soil : oder b} was auf eine gewaltsame Veranderung, der 
Regierungsform , oder c~) auf die Losreissung eines Theiles von 
dem einheillichen Staatsverbande oder Landerumfange des Kaiser- 
thums Oesterreich, oder auf Herbeifuhrung oder Vergrosserung 
einer Gefabr fur den Staat von Aussen, oder einer Emporung oder 
eines Btirgerkrieges im Innern angelegt ware, es geschahe solches 
b'ffentlicb oder im Verborgenen , von einzelnen Personen oder in 
Verbindungen, durch Anspinnung, Aufforderung. Anciferung, Ver- 
leitung durch Wort, Schrift, Druckwerke oder bildliche Darstel- 
lung. Rath oder eigene That, mil oder ohne Ergreifung 1 der Waf- 
fen, durch mitgetheilte zu solchen Zwecken leitende Geheimnisse 
oder Anschlage, durch Anfvviegelung , Anwerbung, Ausspahung, 
Unterstiitzung oder durch was soiist immer fin* eine dahin abzie- 
lende Handlung, wenn dieselbe auch ohne Erfolg geblieben ware." 

5 ?Wenn die vorstehend erwahnten Handlungen gegen die 
Existenz, die Integritat, die Sicherheit oder die Verfassung des 
deutschen Bundes gerichtet werden, so sind sie ebenfalls als Hoch- 
verrath zu beurtheilen und zu bestrafen." 

Jam ut hoc crimen legi reservationis subsit, juxta allatas 
conditiones requiritur, ut sit eo sensu imputabile, quaterius quis 
eidem positive cooperetur: hinc reservationem incurrunt, qui per- 
duellionis facinus vel consensu tantum , ast signis externis manife- 
stato approbarunt; a reservatione vero eximuntur, qui solummodo 
hujus criminis conscii illud nee impediverunt, nee denuntiarunt. 

Eo ipso autem intelligitur, confessarium stricte obligari ad id, ut poeniten- 
tem de obligatione sua faciendae denuntiationis commoneat. 

IV. Incendiarii erimen, etiamsi effectus praeter voluntatem 
poenitentis non sequutus fuerit. 

Incendiarius censendus est is omnis et solus, qui privata autho- 
ritate et animo saltern implicito nocendi, rei alienae, puta domui sive 
profanae sive sacrae, segetibus, silvae etc. ignem admovet. Non 



75 

autem requiritur, ut totani vel ejus partem, quantum ad peccatum 
lethale satis est, in cineres redigat, quando quidem etiam effectu 
non secuto jamjam incurritur. Ast qui tentavit hoc crimen et opere 
explere coepit, verum poenitentia tactus iterum impediit, quominus 
incendium erumperet, liber est a reservatione. 

Dum dicinius a) privata authoritate, immunes a peccato et 
reservatione declaramus, qui in bello justo hostilia quaeque gladio 
et flammis disperdunt. Dicinius b) ex animo saltern implicito no- 
cendi; qui enini exitiales herbas igne consumturus, vento adversum 
exurgente, vicinam domum perimit, ut a culpa liber esse potuit, sic 
et a reservatione. Simili modo qui ex negligentia domum comburit, 
nisi hunc effectum praeviderit, reservationem non incurrit. Dicinius 
c) alienae rei, domui, segetibus, silvae etc. Si quis namque pro- 
priam flammis absumat, non est proprie et stride incendiarius, nisi 
vicinae domus incendium trahat ex formali sive virtual! iniqua inten- 
tione vel domum vicinam periculo incendii exponat. Pariter hujns 
criminis reservatione detinetur, qui semoto omni alienae domus peri- 
culo domum propriam flammis comburit eo consilio , ut incendio 
vastata domns per sic dictam assecurationem (Teuer -Assecuranz} 
melior pulchriorque restauretur, quia licet non alienae domui ignem 
et ruinam admovet, tamen rei alienae, videlicet societati assecura- 
tionis, per incendium damna infert; vel si domus, cui incendium 
parat, propria quidem, ast debitis onusta sit, quo fiat, ut ob id, quod 
incendio diruatur, jura aliorum violentur. 

V. Perjuriu.nl solemniter emissum. 

.Perjurium hoc loco intelligitur falsum juramentum , quo quis 
interposita authoritate divina vel aliquid ex sua persuasione falsum 
tamquam verum asserit vel aliquid promittit, qnin in ipso juramenti 
actu voluntatem habeat illud exsequendi. 

Ut autem hoc crimen sub reservatione comprehendatur, 
solemniter emissum sit oportet. Jam quaeritur , quorsum haec 
solemnitas spectet, utrum eo, ut intervenientibus solemnibus ritibus 
quales forent candelae accensae, imago Crucifixi cum tactu Evan- 
geliorum, sanctarum reliquiarum etc. depositum fuerit juramentum 
adeo, ut reservatio etiam tune incurratur, si coram persona privata 
emittatur? an vero eo tantum, ut in judicio seeundum Canones et 
Leges emissum fuerit? Dicimus ultimum, quia ex usu loquendi com- 
muni solemnitas juramenti judicium ecclesiasticum vel civile, sup- 
ponit. Unde qui non a legitimo judice interrogatur, etsi perjurus sit, 
liber est a reservatione, quia non jurat falsum juramentum solemni- 
ter emissum. Subjacent autem reservation!, qui aequivoce jurant, 
et sic judicem, quantum de se est, in errorem inducunt; qui uti cer- 
tum asserunt, quodjsibi dubium est; aut ut dubium, quod sibi indu- 



76 

bie constat; qui ut verum asseverant, quod, etsi verum est, ipsi 
tamen pro falso habent; qui interrogati veritatem vol ejus essen- 
tialem circumstantiam coram judice reticent. A reservationis onere 
immunes sunt, qui promissioni covam judice sincere factae et 
sacramento jurisjurandi confirmalae non stant: hi enim perjuri 
quidem fiunt, sed extra judieium: ast aliter res se babel, si perjurii 
peccatum committitur in ipso jurisjurandi actu. 

Casus Regularium Superioribus reservati. 

. 51. Semper et enixe cavit Apostolica Sedes, ut pauci 
iique atrociores, aut ad christianam disciplinam retinendam magis 
necessarii casus ab Episcopis reservarentur, prout late probat 
Benedictus XIV. *). Idem nee inimerito constitutum fuit quoad Re- 
gularium Superiores, jurisdictionem quasi episcopalem habentes, 
qui in subditos suos quaedam peccata reservandi jure gaudent. 
Sanxit in bac re Clemens VIII., no plures quam undecim casus in 
Religione reservari possent, nisi Generalis Capituli pro toto Ordine, 
aut provincialis pro Provincia, matura decisione et consensu z ~). 
Neque tamen eos adslrinxit ad sanciendam omnium undecim reser- 
vationem. Sunt ve'ro; 1) Veneficia . incantationes , sortilegia. 

2) Apostasia a Religione, sive habitu dimisso sive retento, quando 
eo pervenil, ut extra septa Mo n as tern sen Conventus fiat egressio. 

3) JVoelurna ac furtiva e Monaslerio sive Conventu egressio. 

4) Proprietas contra votum paupertatis, quae sit peccatum mortale. 

5) Juramentum falsum in judicio regular! sen legitimo. 6) Procu- 
ratio, auxilium, seu consilium ad abortum faciendum post animatum 
foetum, etiam effectu non secuto. 7) Falsificatio sigilli manus offi- 
cialium Monasterii aut Conventus. 8) Furtum de rebus Monasterii 
seu Conventus in ea quantitate, quae sit peccatum mortale. 9) La- 
psus carnis voluntarius opere consummatus. 10) Occisio vei vulne- 
ratio, seu gravis percussio cujuscunque personae. 11) Malitiosum 
impedimentum, aut retardatio, aut apertio literarum a Superio- 
ribus ad inferiores et ab inferioribus ad superiores." De bis vix 
alios secure consules, quam pios et eruditos Monasterii Praelatos 
et Superiores, aut qui probatius de iisdem scripserunt. Nos paucis 
absolvimus rein. Qui ordinarii Regularium sunl confessarii, a Su- 
periore constituti, casus eidem reservatos rescire debent, quo 
fiat, ut cas u a Superiore sibi reservato occurrente, poenitentem 
vel ad Superiorem vel ad sacerdotem pro hujusmodi casibus a Su- 
periore deputatum remittant, nisi ipsi specialem a Superiore 
facultatem oblinuerint. Si vero Regularis confilendi causa pres- 



i) De Syn. dioeces. lib. V. c. 5. 2 ) Const. ,,Sfinctissimus Dominus"- 
dd. 25. Maji 1593. 



77 

byterum secularem accedit, id vel cum licentia Superioris, vel 
inscio illo, urg-ente necessitate agit. Si primum, ex concessa Su- 
perioris permissione omnis reservatio sublata esse videtur, nisi 
non obstante hue facilitate contrarium circa peccata reservata sta- 
tuerit: si alterum, decisio Benedict! XIV. servanda inslat ,,Literis 
nostris sub forma Brevis die 30. Martii 1742, cuilibet eorum sive 
sacerdoti sive converse, dum extra claustrum moratur cum bona 
venia, et in loco, ubi non alms quispiam ex eorum ordine repe- 
riatur, facultatem concessimus confitendi peccata et absolutionem 
recipiendi a quocunque sacerdote, qui vel secularis a suo Ordina- 
rio, vel Regul aris a suo Superiore ad confessiones audiendas sit 
approbatus. Quam facultatem extend] mus etiam ad casus juxta Con- 
stitutionem Ordinis reservatos, et ad censuras , in quas inciderunt, 
addita tamen oblig-atione, ubi primum potuerint, coram Superiore 
(vel confessario a Superiore deputato) se sistendi, et novam ab 
illis casibus et censuris absolutionem impetrandi" *~). 

Jurisdictio quantum ad casus reservatos. 

. 52. De casibus reservatis absolvere potest 1) Potestate 
ordinaria, a) qui reservavit; b} ejusdem successor, quia eadem est 
successoris potestas, quae praedecessoris, cum prior posteriori 
maims ligare non potuerit; e) ejus in foro Poenitentiae Superior. 
2) Potestate deleyata, turn qui ad hoc leg-Mine deputatus est , turn 
sacerdos omnis in articulo mortis. 

Cum facultatem non habet confessarius a casibus reservatis 
absolvendi, et aliquem eorum in poenitentis sui confessione depre- 
hendit, non potest eurn absolvere, sed vel mittat ad confessarium 
pro reservatis deputation 2 ) , vel si ilium adeundi difficultatem poe- 
nitens habuerit, ipse a Superiore, nimirum Episcopo vel Vicario 
< k jus, facullatem a casu occurrente absolvendi, tacita persona petal. 
Excipiendus est tamen necessitatis casus, qualis existimandus non 
est solum mortis periculum , in quo poenitens versaretur, verum 
etiaifi ex sentenlia plurium, scandalum vel praejudicium , quod ex 
negata absolutione oriretur; puta, si esset puella , cui ad sacram 
sinaxin mater oculatissima praestolaretur. In nonnullis dioecesibus 
expresse simplici quoque confessario conceditur absolvendi a casu 
reservato facultas, tune, ubi poenitens sine gravis infamiae peri- 
culo SS. Communionem vel Missae celebr ationem intermittere non 
potest, sed cum onere, ut poenitens postea coram confessario pro 
reservatis deputato se sistat 3 ). 



De Sacrificio Miss. libr. III. c. 11. n. 8. 2) Cone. Trid. Sess. XIV. 
cap. 7 3) Rit. Bamberg. Brixin. Trident. Vide de hac re : Sua- 
rez, de Poenit. disp. 30. sect. 3. nr. 11. seqq. et disp. 31, sect. 3. nr. 



78 



Circa jurisdictionis potestatem quaedam multi inomenti quae- 
stionis exsurgunt, quibus satisfacere oportet : 

a) Confessarius eommunis, i. e. pro reservatis minirae depu- 
latus, poenitentem alienum, seu, ut hie intelligimus , alterius dioe- 
cesis, absolvere non potest a casibus, qui in dioecesi poenitentis 
reservati non sunt, sunt vero reservati in dioecesi confessarii. 
Ratio est, quia tola confessarii jurisdictio ab eo dimanat, cujus in 
dioecesi confessiones excipit ; atque is nullam pro praesenti casu 
jurisdictionem tribuit, quia alienigenae ad tempus subditi limit sal- 
tern quoad receptionem Sacramentorum Ordinariis locorum, per 
quae transeunt; quia qui certa hypothesi commodum sentit, in alia 
onus et incommodum sentire debet. E contra vero a casibus, 
qui in dioecesi poenitentis sunt reservati, non autem in dioecesi 
confessarii., valide poenitentem absolvere potest. Id a contrario pro- 
bant raliones allatae communisque, quae viget, praxis. Idem habet 
Clemens X. in Bulla: 5? Superna," sed conditionem apposuit summus 
ille Pontifex, scilicet modo non cognoverit confessarius poeniten- 
tem in reservationis fraudem ad aliaui dioecesin migrasse pro 
absolutione surripienda. Nemini eniiu sua fraus et dolus patrocinan- 
tur, nee dignus est Ecclesiae indulgentia frui, qui leges ejus elu- 
dere nilitur, puta correctioni-s et remediorum, quae tune praescribi 
solent , severitatem. 

b} Cum poenitens bona fide accessit ad sacerdotem facultatem 
habentem a reservalis absolvendi, et reservati alicujus oblitns est, 
quod aperuisset, si ejusdem meminisset, juxta decisionem Sylvii 
et S. Thomae 1 ) aliorumque reservatio tune ablata esse censetur, 
adeoque satis esse, ut peecatum illud communi etiam confessario 
declaretur. l\am, ut illi opinantur, sufficit, si absolvens reserva- 
tionem tollere velit, idque aliquibus indiciis manifestet; jam vero 
vult de facto, et id manifestat satis, cum tritam absolvendi formu- 
lam* secutus, declarat, se ab omni vinculo excommunicationis 
absolvere in quantum ipse potest, et indiyet poenitens ; quae verba 
ex usu communi ad peccata, oblivione omissa aeque ac ad decla- 
rata, extenduntur. Verum his non obstantibus, alii existimant'pec- 
cata hujusmodi omissa adhuc esse reservata. Sic Cl. Habertus 2 ), 
S. Ligorius 3 ) cum pluribus aliis docent. Ratio hujus sententiae ad- 
fertur, quia reservatio non tollitur, \\isipeccatum subjiciatur ju- 
dicio sacerdotis ad reservata deputati, cujus est, opportunum re- 
medium et poenitentiam adhibere. Excipiunt tamen casum, si con- 
fessio haec facta fuit tempore Jubilaei, et intuitu Jubilaeum lucran- 



1. seq. Bonacina de Sacram. disp. 5. quaest. 7. pet. 5. .3. nr. 6. 
S. Liquor! libr. VI, tract 4. de poenit. nr, 585. 
Summ. theolog. Supplem. 111. q. 20. a 2. 2 ) Tractat. de Poenitt cap. 
7. quaest. 10. 3 ) Theolog. moral, iibr. VI. n. 597. 



79 

di, atque omnia praestita fuere ab illo, quae requirebantur ad Jubi- 
laeum lucrandum; tune elenim poenitens apud quemlibet sacerdo- 
tem peccatum illud confiteri potest, et ab eo absolvi. Hoc enim Ju- 
bilaei privileg-ium est. 

Aliter se res habet, si quis peccata reservata apud sacerdo- 
tem confitetur, qui absolvendi a reservatis facilitate pollet, deiri 
vero de confessionis editae valore dubitat, tune earn apud commu- 
nem approbatuin sacerdotem iterare potest. Reservatio enim per 
priorem confessionem et absolutionem sacramentalem sublata est, 
nisi confessio ex poenitentis culpa, puta, quando ob verecundiam ex 
proposito mortale peccatum retictierit, invalida certo constet; quia 
tune a confessario reservatio sublata non est, utpote qui sacramen- 
taliter tantum a reservatis absolvere et secundum communes sacri 
tribunalis regulas operari tenetur. 

c} Quid vero, si confessarius pro reservatis non deputatus 
quempiam reservatis obnoxium absolvit? Tune Ecclesia jurisdictio- 
n em tacite supplet, sive sacerdos peccet, ut cum mala fide absolvit, 
sive non peccet, ut cum longa confessionum serie obrutus ex inad- 
vertentia ad reservationem aliquem ceteroquin rite dispositum ab- 
solvit. Cfr. . 39. n. 5. Ceterum cum restrictio et extensio juris- 
diclionis ab intentione dependeat vSuperioris, a quo confertur, prae- 
placet ad intentionem potius Superioris, quam ad Ecclesiae supple- 
tionem respicere. 

d} Qui licentiam ohlinuit a casureservato absolvendi aliquem, 
quern quacunque demum ex causa non absolvit, v. g. si is non com- 
paruit; vi facultatis hujus alium quempiam ejusdem peccati reum 
absolvere nequit. Facultas enim haec talem numero personam spe- 
ctabat, non aliam, et Superior nihil aliud voluit, quam quod voluit 
confessarius ipse , cum facultatem absolvendi petiit. Facultatem 
vero absolvendi in gratiam talis personae, non autem alterius, et 
postulavit et obtinere voluit confessarius. 

e) Quando Episcopus generalem dat facultatem sacerdoti a 
casibus reservatis absolvendi, per hanc licentiam nondum concedi- 
tur facultas absolvendi a censuris Episcopo reservatis, nisi expri- 
matur. Ceterum parochus vel alius curatus habens generalem 
licentiam a reservatis absolvendi, subdelegare nequit potestatem 
istam alter! sacerdoti approbate, alias hac facultate destitute. Deni- 
que facultas absolvendi absoluta a peccatis reservatis per mortem 
concedentis non exspirat; cum haec facultas sit gratia et beneficium 
actu concessum; gratiam autem et beneficium Principis actu con- 
cessum decet esse mansurum 1 ). 

De modo procedendi cum iis, qui casum vel cum vel sine 



Regula juris 16. in 6. 



80 

censura reservatum exponunt, vide Part. II. Sect. II. . Casu re- 
servato innexi et Censura irretiti. 

Jurisdictio confessariorum tempore Jubilaei. 

. 53. Tempore Jubilaei a Summo Pontifice speciales absol- 
vendi facultates Confessariis concedi solent, quae in literis encyclicis 
expressae leguntur. Sunt hae facultates plerumque ferme eaedem 
in genere suo ., ast quoad tenorem ambitu plus minusve extensae. 

Pro uberiore intelligentia has facultates , prout in literis 
encyclicis die 21. Nov. 1851 datis exhibentur et postea die 1. Au- 
gusti 1854 denuo concessae erant, singillatim tyronibus Confessa- 
riorum exponere baud abs re esse ducimus. 

1. Dum poenitens accedit ad confessionem eum in finem , ut 
per Sacramentum se disponat ad indulgentiam Jubilaei lucrandam, 
quilibet confessarius ab Ordinario ad confessiones audiendas adpro- 
batus ipsum 5>ab excommunicationis, suspensionis et interdict! aliis- 
que ecclesiasticis sententiis et censuris a jure vel ab homine qua- 
vis de causa latis, praeter infra exceptas, nee non ab omnibus pec- 
catis quantumvis gravibus et enormibus etiam Locorum Ordi- 
nariis aut Sedi Apostolicae speciali licet forma reservatis, et quo- 
rum absolulio alias per generate hujusmodi indultuin non intellige- 
retur concessa, in foro conscientiae et hac vice tantum" absolvendi 
potestate gaudet. Excipiuntur tamen a) Quoad personas Moniales 
aliaeque mulieres intra Claustra commorantes, quae ad liunc eft'e- 
ctum sibi eligere confessarium alium non poterunt, nisi talem, qui 
approbatus sit pro Monialibus. b~) Quoad Censuras excipiuntur illae, 
quibus quispiam nominatim punitus vel in quas incidisse declaratus 
fuit: praeter quam si inlra praedictum mensem obligation! suae 
satisfecerit, aut si hoc praestare nequeat, obligationem serio susce- 
perit, satisfaciendi, quam primum poterit. 

2) Insuper ut omnibus facilior sternatur via, quo ad salutis 
iter possint redire, iisdem confessariis facultas tribuitur, ut eos 
omnes, qui sectis se misere adscripserunt, ac vere poenitentes ad 
reconciliationis Sacramentum accedunt, absolvere illosque ab obli- 
gatione denunciandi coinplices dispensare queant ad efl'ectum con- 
sequendi plenariam indulgentiam, consultis adhibitis conditionibus 
et exceptis casibus, in quibus ad evitanda majoraet graviora damna 
denuntiatio omnino necessaria videatur. 

3. Praeterea facultas confessariis tribuitur ,, 5 ,dispensandi 
super irregularitate ex violatione censiirarum contracta, quatenus 
ad forum externum non sit deducta nee facile deducenda, praeter 
hanc vero Confessarii praedicti nullam facultatem habebunt dispen- 
sandi super alia quavis irregularitate aut super alia inhabilitate 
quomodocunque contracta." 



81 

4. lidem confessarii possint vota quaecunque etiam jurata et 
Sedi Apostolicae reservata in alia pia opera dispensando commu- 
tare. Exciptuntur autem vota castitatis perpetuae et integrae, 
Religionis, et obligationis, quae a tertio aecepta fuerit, sen in qui- 
bus agatur de praejudicio tertii ; nee non vota poenalia, quae prae- 
servativa a peccatis nuncupanlur, nisi eommutatio futura judicetur 
ejnsmodij ut non minus a peccato committendo refraenet, quani 
prior voti niateria. 

5. Ut indulgentiarn iucrari etiam possinl Moniales seu aliae 
personae in claustris perpetuo degentes, nee non quicunque in car- 
cere exsistunt vel corporis infirmitate aut alio quovis impedimento 
prohibentur, quo minus aliqua ex praescriptis operibus peragere 
valeant, confessariis facultas tribuitur , ut eadem in alia pietatis 
opera commutare vel in aliud proximum tempus prorogare possint, 
cum facilitate etiam dispensandi super Conimunione cum pueris, qui 
nondum ad primam Communionem fuerint admissi. 

6. In omnibus Literis eneyclicis, quibus Jubilaeum aut Indul- 
gentiae plenariae in forma Jubilaei indieunlur. o nines Pontifices 
minime intendunt per concessionem facultatum absolvendi poeniten- 
tes utul amplam Constitulioni Benedicti XIV. cum appositis declara- 
tionibus, qnae incipit: Sacramenluni Poenitentiae" derogare. Sum- 
mus Pontifex Pius IX. in praefatis literis pariter pleno vigore ser- 
vari voluit et quidem a) quoad inhabilitatem absolvendi complicem, 
quatenus Benedictus Xl\. declaravit, quod nee etiam in vim cujus- 
cunque Jubilaei possit quis suum in peccato inboneslo complicem 
extra mortis articulum unquam absolvere: utpote qui in hujusmodi 
peccati et poenitentiae genere jurisdictione careat et absolvendi 
facultate privatus exsistat; et b) quoad obligationem denuntiationis 
confessarii sollicitantis a persona sollicitata faciendae. Ast quaeres, 
an infelix sacerdos, qui complicem in peccato turpi ab eodem absoU 
verat, et propterea in excommunicationem Papae reservatam incur- 
rerat, in confessione ad lucrandam indulgenlium jubilarem suscepta, 
ab ista excommunicatione tempore .lubilaei per confessarium quem- 
que approbatum absolvi possil? Respondernus affirmative., spectato 
ejusdem Bullae tenore, quo datur intelligi. ipsum vere poenitentem 
in vim Jubilaei ab exeoir.mimmicatione bac absolvi posse, remanente 
tantum etiam tempore Jubilaei, ipsius inhabilitate ad absolvendum 
suum complicem. 

7. An quis duranle Jubilaeo indulgentias plenarias bis aut 
pluries Iucrari possit? Et qui jam lucratus est Jubilaeum., denuo a 
reservatis, in quae postea decidit, vi facultatum tempore Jubilaei con- 
cessarum absolvi valeat? Benedictus XIV. hanc quaestioneni in 
Bnlla: Convocatis : ''.5'2 definiit., ubihaec: ?Qui hoc anno sancto bis 

aut pluries omnia et singula Jubilaei opera iteraverit, bis 

quoque aut pluries poterit hoc anni sancti Jubilaeum Iucrari. Nos 

6 



82 

enim habita ratione annul spatii, ad quod hujusmodi Jubilaeum pro- 
tenditur ita de Apostolica liberalitatis plenitudine concedimus. Hoc 
tamen declarantes, neminem posse nisi semel id est prima tantum 
vice frui seu potm ( favoribus huic Jubilaeo, adjunctis. quales sunt, 
ut ibidem dieitur, absolutio a censuris et casibus reservatis, com- 
nmtatio votorum etc. Ergo omnino tenendum est, eum qui semel 
a reservatis absolutus Jubilaei gratiam promeruerit , ab iisdem 
altera vice absolvi non posse. Hue etiam spectant verba Bullarum 
communiter notata : hae vice tantum." E contra ex verbis Bene- 
dict! XIV. sat clare patet, in Jubilaeo quod ad unius anni spatium 
protenditur, indulgentias plenarias bis pluriesve obtineri posse. 

/ 

Jurisdictio in articulo mortis. 

. 54. Pie admodum , ne hac ipsa casuum reservatorum oc- 
casione aliquis pereat, in Ecclesia custoditum semper fuit, ut nulla 
sit reservatio in articulo mortis. Cum enim Sacramentum hoc sit 
in remissionem peccatorum institutum, et mortis articulus sit, ubi 
res agitur aut perpetuae felicitatis, aut perpetuae damnationis, non 
ageret Ecclesia , quae Spiritu sancto gubernatur , secundum am- 
plissimam Dei misericordiam, si non omni remedio exeunti ab hac 
luce promptissime succurreret, atque adeo si quod peccatum tune 
reservatum vellet, aut aliquem sacerdotem suspensum , ne munus 
absolutionis impenderet. Atque ideo docet Tridentina synodus *) , 
omnes sacerdotes quoslibet poenitentes a quibusvis peccatis et cen- 
suris absolvere posse." Pro faciliori usu et applicatione haec sunto : 
In mortis articulo non tantum ita nulla est reservatio, ut quilibet 
sacerdos alias jurisdictione gaudens, ab omnibus censuris et peccatis 
possit absolvere; sed Ecclesia insuper, saltern ubi confessarius le- 
gitimus deest, omnibus sacerdotibus, etiam simplicibus, qui ad munus 
confessarii deputati non sunt, vel excommunicatis et suspensis, 
imo et illis, qui cum poenitente in peccato turpi complices fuerunt, 
jurisdictionem tribuit, ita ut poenitentem in articulo mortis versan- 
tem, dumodo rite dispositus sit, ab omnibus turn peccatis turn censu- 
ris absolvere possint 2 ). Attamen etiam articulo mortis quidam inter 
sacerdotes ordo servari debet. Et primo sacerdos jurisdictione 
donatus praeferendus est sacerdoti simplici, hie iterum nominatim 
excommunicato vel suspense, vel complici infirmi in peccato turpi,- 
pariter sacerdos simplex praeferendus foret, si jurisdictionatus 
superveniat confessione penes sacerdotem simplicem jam incepta: 
dernum si jurisdictionatus nolletvelnon posset audire confessionem 
infirmi 3 ). Inter sacerdotes jurisdictione donates quantum ad valo- 



Sess. V. cap. 7. Hit. Rom. de Sacram.Poenit.c. 1. 2 ) Cfr. Carol. 
Blach. Dissert. 2. de Pu^nit. Tobenz Instit. theolog. mor. Part. III. 
p 94. 3) Cfr. S. Alph. de Lig. theolog. moral, libr. VI. n. 563. 



.85 

rem nullus ordo praescribitur. eo quod in articulo mortis nulla sit 
reservatio. Si peccata tantum sunt reservata , quibus nulla adhae- 
ret censura , opus non est, ut poenitens e periculo elapsus adeat 
denuo sacerdotem constitntum pro absolvendis peccatis reservatis, 
quia quum ex Tridentino Concilio in mortis articulo nulla sit re- 
servatio, certum est, eum directe ab iis absolutum fuisse: secus 
vero, si censnra innodatus fuerit. Vide infra Parte II. Sect. T.. Cen- 
sura irretiti. 

Quod de articulo mortis diximus , idem sent.in.nt auctores de 
periculo mortis, quia in jure articulus et pe-riculum mortis sumun- 
tur pro eodem, quantum facit ad rem praesentem, ac ratio consulendi 
animarum saluti etiam urget pro concedenda omnibus sacerdotibus 
facultate absolvendi versantem in periculo mortis 1 )- Mortis autem 
periculum tune adesse censetur, cum timor prudens sen solidum du- 
bium mortis proxime secuturae occurrit, sive proveniat ex morbo, 
vulnere, partn, lapsu, apoplexia, sive ex praelio, naufragio etc. 

C a p 11 1 III. 

De sigillo confessionis sacramentalis. 
Sigillum sacramentata. 

. 55. Sigillum saeramentale est religiosa obligatio secretum 
servandi perpetuuin circa ea, quae per eonfessionem sacramentalem., 
aut occasione ejus quomodocunque cug-nita sunt, et quorum mani- 
festatio poenitenti molesta esse , et Saeramentum Poenitentiae mo- 
lestum ei odiosum reddere posset. Appellatur vulgo sigillum , me- 
taphora ducta a sigillo, quo claudi solent et obsignari, quae secreta 
esse debent. Dicitur autem sigillum confessionis vel saeramentale, 
quia ex confessione sacramental! oritur et distinguitur a sigillo na- 
turali, quo quis jure naturae tenetur ad ea reticenda, quae sub 
secreto accepit. Obligatio isthaec plane inducitur, si quis in ordine 
ad oblinendam absolutionem pacandamve conscientiam peceata sua 
exponit, etiamsi fors absolvi nequeat. Imo etsi quis sciens volensqm* 
sacrilege confiteatur, dummodo non solius joci causa accesserit , 
confessio tainen sacramentalis dicitur, et sigilli saeramentalis obli- 
gatio enascitur. Ubi autem quis confessionem simulatam deponeret, 
qua Sacramento illuderet, exinde quidem non sacramentalis sigilli 
obligatio prodit, verum vel ideo potius est de ejusmodi nefario ausu 
silere, quoniam alias saltern apud homines rudiores eorum confi- 
dentia in sigilli sacramentalis sanctitatem labefactari posset. 



Cfr, Hit. Rom. Paul. V. 

6 



84 

Confessarii iides in sigillo confessionis servando. 

. 56. Sigillum confessionis., ex ipsa confessione sacramentali 
ortum, confessario sacerdoti competit, in quantum est minister hujus 
Sacrament! 1 }. De S. Ambrosio Paulinus, ejus discipulus, ita seribit: 
wErat gaudens cum gaudentibus et flens cum flentibus. Siquidem 
quotiescunque illi aliquis ob percipiendam Poenitentiam lapsus suos 
confessus esset, ita flebat, ut et ilium flere compelleret. Videbatur 
enim sibi cum jacente jacere. Causas autem criminum, quas illi 
confitebantur , nulli, nisi Domino soli, apud quern intercedebat, 
loquebatur, bonum relinquens exemplum posteris sacerdotibus, ut 
intercessores apud Deum sintmagis, quam accusatores apud homines." 

S. Augustinus eodem sensu, quia eodem spiritu, ita scribit: 
jSi transgredimur in aliquo peccato post baptismum, id est, fon- 
tem lacrymarum, ordinavit nobis Poenitentiam propter fragilitatem 
nostram ; ideo debemus nostras confessiones veraciter confiteri, et 
fructus dignos facere, id est, praeterita ne iteremus, secundum jus- 
sionem Deum timentis sacerdotis; qui sacerdos, ut sapiens et me- 
dicus, primum sciat curare peccata sua, et postea aliena vulnera 
detergere, et sanare, et non publicare" 2 ). Item Sozomenus, dum 
scribit de presbytero super poenitentes ad audiendas confessiones 
et imponendas poenitentias praeposito, ait: Ad hanc rem presby- 
terum bonae conversationis servantemque secretum ac sapientem 
virum statuerunt." Unde et ex plurimis aliis testimoniis, quae bre- 
vitatis studio non commemoranms , liquido constat, non nuper na- 
tam, sed antiquissimam esse hanc secretiobligationem, tegendi ea, 
quae in confessione dicta sunt. Repetitur vero haec confessarii ob- 
ligatio ex triplici jure: 

1) Ex jure naturae, eo quod omnis confitens sub hac tan- 
turn conditione occulta et arcana sua exponat, ut strictissimum si- 
lentium servetur, unde quisquis confessiones excipit, hanc tacitam 
conditionem acceptat. Accedit, quod lex naturae in genere praeci- 
piat, ut quae secreto nobis commissa sunt, eo non revelemus, ut 
deposition servemus illaesum; ut famae proximi consulamus; ut al- 
ter! non faciamus, quod nobis fieri nolumus. 

2) Ex jure divino, quia quamprimum sigillum istud relaxatur, 
actum erit de integritate confessionis, adeoque Sacramentum Poe- 
nitentiae effectu suo, quern Christus intendit, frustrabitur. Prout 
ergo divinus Redemtor jussit, ut poenitentes peccata sua confitean- 
tur, ita etiam sacris conscientiarum arbitris absolutum silentium 
injunxit; id quod ex traditione et constanti Ecclesiae usu abunde 
constat 3 ). 



S. Thorn. Summ. theolog. Supplem.lII. q. 2- a. 3. - - 2) Ad aul. Epist.S. 
3) Vide: Binteritns Denkwiirdigkeiten. V. Band. 3. Thl. 8. K. 



85 

3} Demum ex jure Ecclesiastico, vi cujns haec strictissima 
sigilli custodia tanto cum rig-ore praecipitur, ut secundum jura an- 
tiqua l ~) in Iransgressores poena depositionis ab officio sacerdotali, 
et per totam vitam ignominiosae peregrinationis, et secundum Ca- 
nonem )} Oinnis utriusque" Concilii Lateran. IV. perpetuae de- 
trusionis in arctum monasterium statuatur. Gravius enim peccat 
sacerdos , qui revelat , quam homo , qui committit peccatum. 

Obligatio aliorum in servando silentio. 

. 57. Confessario obligatio servandi sigillis sacramentalia 
incumbit, ast praeter illnm servandi silentii lege obstringuntur 
omnes, quibus res sigillo subjectae qnademumcunque ratione inno- 
tuerunt. Scilicet silentii vinculo tenentur: a) interpres, per quern 
quis confitetur ; b) adstantes, coram quibus ex necessitate, puta 
morbi, naufragii etc. fit confessio saeramentalis: c} qni de alterius 
confessione vel fortuito et sine culpa, vel studio, quod grave est 
peccatum, vel ex verbis, vultu et gestibus confessarii aliquid per- 
cipiunt. d) Idem complures etiam de illo asserunt, qui chartam, ubi 
descripta est peccatorurn confessio vel facta vel facienda, legit, 
etiamsi schedulam non divulget. 

Ast vero poenitens ipse de laeso sigillo accusari nequit, si 
forte peccata sua, quaestiones sibi caute et prudenter factas, monita 
pie data, satisfactiones impositas, quae graviores apparent, quia 
nescitur, quibus de causis impositae sint, vel confessarii errata aut 
defectus aliis manifestet: nam lex isthaec non poenitenti, sed in fa- 
vorem poenitentis statuta fnit. Attamen non convenit, ut poeniten- 
tes de peractis confessionibus inter se confabulentur , imo fieri po- 
test, ut exinde reverentia vel sacerdoti vel ipsi Sacramento debita 
violettir. 

Materia sigillo sacramentali snbjecta. 

. 58. Ambitum materiae sacri sigilli constituit, quidquid 
confessario in ipsa confessione innotuit, atque, ubi manifestatur, 
qualemcunque poenitenti molestiam facessit. In specie extenditur : 

1) Ad omnes persontis. Confessario non licere poenitentes 
ipsos eorumque complices manifestare, per se patnlum est. E. g. 
Cajus furtum, Bertha adulterium commisit, Crispus mercator cum 
aliis merces prohibitas clam invexit. Imo legibus ecclesiae severe 
cautum est, ne de nomine oomplicis interrogetur, quanto magis, ne 
illud manifestetur, licet poenitens ipse illud fors indicarit. Quamvis 
enim poenitens teneatur vel efficere, ut admoneantur, vel eos pro- 



C. 2. D. VI. de poenit. 



86 

dere ad prohibendum, ne malum perseveret: nihilominus, si hoc in 
casu ille id neque facere vellet, neque permiltere , deberet quidem 
ei confessarius absolutionem negare , sed eorum, qui participes 
fuerunt sceleris, nomina revelare non posset. Sed et altuni si- 
lentium de omnibus tenendum, quos confessarius vel causani , vel 
occasionem, vel objectum peccati fuisse, ex sola confessione sa- 
cramentali cognoverit. E. g. Furantur filii, quia pater eorum avarus 
est. Tili cum Cajo religionis cavillatore conversalio priorem a 
Sacramenlorum usu retinuit. Malerfamilias nocturna famulorum 
conventicula tolerat. Tullia.Iasciva cum aliis vivit, quia vir ejus 
impotens est. 

2) Ad ornnia poenitentis peccata , aut gravia aut levia, aut 
clandestina aut publica, aut cogilatione commissa aut ad extra quo- 
que prodeuntia, ita ut confessarius dicere nequeat, utruni poenitens 
se ipsum accusaverit sceleris, quod tola inspectante civitate patra- 
vit. Hue quoque spectant defectus nuturales aul naturalia poe- 
nitentis vitia, si ex sola confessione cognita sunt: e. g. defectus 
natalium, ignorantia, ruditas, hernia, epilepsis, scrupulositas. 
In propatulo est, confessarium de complicis quoque peccatis tacere 
debere, licet sint alius generis qua in ea, quae poenitens est confes- 
sus, v. g. foemina in confessione dicit, amatorein, quocum peccavit, 
domino suo furatum esse. 

3} Sigillum sacramentale complectiur omnes ad peccatorum 
cQufessionetn aliquo modo spectantes circumstantias , quae su- 
spicionem aut minus gratam de poenilente opinionem parere pos- 
sent; veluti si diceret confessarius, se Antonium non absolvisse, 
Paulum pro confessione minus praeparatum invenisse, Sempronii 
confessionem sibi nequaquam placere. Pariler sub sigillum cadunt 
res aliae, quae non sunt peceata, ex quarum rnanifestatione posset 
veniri in notitiam peccati aut peccatoris. Ut si quis, dum honiici- 
dium confitetur, narrat, quemadmodum faber gladium rei inscius 
ei vendiderit: vel si narrat, quemadmodum amicus crimen ei dis- 
suaserit. Ilia enim, licet in illis personis non sint peccata, possent 
tamen, si detegerentur, vestigium aperire explorandi peccatum, vel 
personam. Eodeni modo si confessarius diceret: Petrus fuit talihora 
in tali loco; posset enim tune Petrus in suspicionem venire homi- 
cidii, quod illic fuerat perpetratum. 

4:~) Hue special quoque directa quorunidam laudatio, quod- 
dam quasi indirectum ttliorum., qui non ita praedicantur, vitupe- 
rium; elenim quoad hos vix non vera fractio sigilli est, utpote quos 
confessarius vel tacendo ejusmodi praeconiis indignos declarat. 
Accidunt plura adhuc incornmoda, nimirum quod poenitenti ingenuo 
etiam ejusmodi laudes molestae accidunl; aliis poenitentibus minus 
ingenuis, ubi laudare se a confessario audiunl, uli et ceteris, qui 
hisce encomiis o fiend untur , sinistrae suspiciones facile oriuntur, in 



87 

ipsis sic laudatis studinm assentandi suoqe laudatori placendi fove- 
tur, atque in confitendo candor imminuitur. 

Absoluta sigilli sacramentalis integritas. 

. 59. Sigillum sacramentale omni exceptione majus est adeo, 
ut nee unquam liceat quocunque praecepto humano inlerveniente con- 
fessionem revelare. Etenim peccata aliorum in confessione confes- 
sarius, non ut privata quaedam persona, neque ut ipsemet, sed 
tanquam is, qui publico hac in re ministerio Ecclesiae fungitur, et 
velutiDeus, percipitetintelligit. Won enim ut homo homini, peccator 
sacerdoti se ipsum cum tanta humilitate et animi submissione in 
confessione offert, et cuncta tarn cordis, quam operis malefacta 
reserat, sed ipsimet Deo, omnia in sacerdote percipient!, se totum 
expandit, et reclusis animi visceribus patefacit. Audit igitur Deus 
confitentem in sacerdote et in eodem sacerdote ligat et absolvit con- 
fessum. Hinc sigillum sacramentale omnino nullam palitur exceptio- 
nem, sed obligat: 

a)Inperpetuum, ratione temporis; sive poenitens sit mortuus, 
sive in vivis adhuc. Molestissima quippe fieret confessio, si consta- 
ret, peccata a nobis exposita post mortem divulgatum iri. 

b) Neque exception! datur locus respectu certarum persona- 
rum. Sic confessario non licet de peccatis aut iis, quae cum illis 
sunt conjuncta, loqui, et quidem a) neque cum ipso poenitente ex- 
tra confessionale, sed ita te conversari oportet, ac si nunquam tibi 
confessus fuisset, quamvis bono animo ad poenilentem melius instru- 
endum vel efficacius corrigendum id facias. S. Carolus: Sacerdos 
necessitate coaclus, extra tribunal cum ipsomet poenitente de pec- 
catis loqui si debeat, id nonnisi praefata venia facial" 1 ). /?) Neque 
cum aliis confessariis, ne quidem cum illo, qui eandem ejusdem 
personae confessionem exceperat. Si enim consilii captandi gratia 
cum aliis confessariis conferre opus fuerit, id nonnisi lecto nomine 
tectisque circumstantiis, ne ulla de poenitentis persona suspicio 
oriatur, fieri oportet. 7) Neque cum poenitentis cognatis aut prae- 
positis, ut eum a peccato et proinde a damno sibi inferendo retra- 
here studeant. d^ Neque cum judice seculari, si fors velit scire, 
quaenam Me illeve sit confessus. 

c) Neque valet ullus, qui posset obtendi, titulus speciosus. 
Confessarius quoque ad silentium tenetur, ubi ex confessionis ma- 
nifestatione magnum damnum a se, aut poenitente averruncare, 
insigne commodum sibi, aut poenitenti parare, imo bonum commune 
promovereposset. Namquiexinde oriretur contemtus Sacramenti Poe- 
nitentiae, est malum, quod non singularia quaedam membra, sed 



Instr. P. II. c. 20. 




integram catholicam Ecclesiam, bonum totius divinae oeconomiae 
altinet; damnum est, quod cum spirituali aeterna hominum salute 
nexu arctissiino continelur, ad quam comparate utique omnes re- 
liquae rationes evanescunt *) 

Fruslra nonnulli politici effutiunl, silentium tam severum sa- 
hiti publicae adversari: imo potius salus publica hoc ipso rigore 
egregie promovetur. Si enim crimina, quae in perniciem reipublicae 
lendunt, a confessario llcide manifest arentur, nemo talium sibi 
conscius eadem confiteretur: nunc vero ubi de absohita sigilli inte- 
gritate constat, erunt, qui conscientiae remorsibus acti. de illis se 
accusent, tumque confessarius occasionem nanciscitur, eos ad sa- 
niora reducendi consilia, ut et ipsi a coeptis desislant, et suos si- 
mul socios omni modo retrahere conentur. lYullo itaque in casu 
confessario detegere licebit, quae ei ex confessione tantuni inno- 
tuerunt. nisi poenitens ipso permiserit. Et si vel in unico casu si- 
gillum nostrum pateretur exceptionem, poenilentibus foret timendum. 
ne apud ipsos hie easus revera obtineret, aul saltern confessarius 
hunc casum obtinere putarel et peccala manifestarel: Qui limor eos 
a Sacramento arcerel, et sic medium ad sahitem animarum gravis- 
simum et admodum necessarium iis surriperet. 

Si confessarius suum peccatuin citra sigilli violationis pericuhun declarare 
ipse in confessione non possit, debet id nunc in praesenti confessione 
reticere, et in alia, ubi hoc periculum abest, deinceps exponere. Nam 
strictius sig-illum, quam confessionis integritas obligat, nee in ullo casu 
violari potest. 

Quid sentiendum de illis secretis, quae sacerdoti extra omnem confes- 
sionem quidem, ast sub expressione : nDico ttbi sub sigillo confessionis 
committuntur? S. Thomas respondet, quod non facile quis quidquam hoc 
modo recipere debeat. Quodsi lanien recipiat, tenetur ex promissione 
hoc modo, ac si in confessione haberet, celare, quamvis sub sigHlo con- 
fessionis non habeat. Sacramentale enim sigillum soli confession! a 
Christo institutae proprium est, talis confessio in praedicto non adest, 
rgo nequesigillo sacramentali, sed solummodosecretonaturaliadtacen- 
dum sacerdos, qui taliter committeiiti silentium servare promisit, obli- 
gatur. Addit Sylvius, hanc admissionemseuexceptionem alicujus secreti 
A jsacerdote factam, non carere irreverentia Sacrament! Poenitentiae, 
qu a nullum arcanum possit secreto confessionis aequiparari. 

Casus practici. 

, 60. 1. Judex criminalis 'catholiciis invitat parochum 3X. in 
cancellariam; compare! hie et rogatur., til sincere dicat, an quid 
sciat de violenta arcae nummorum fraclura a Cajo qnodam cornmissai 
Parochus raptorem novit, ast ex confessione, extra quam euro no- 
minari non audivit. Quid faciendum? Salva conscientia dicere valet, 
se nihil scire, imo si opus foret, hoc effatum suum jurejurando con- 



.Cfr, Cl. Print. Ephem. litet. 



89 

firmare poterit. Cum enim confessarius praesumatur interrogari ut 
homo, non vero ut Dei vicarius, quando respondet, se nescire illud, 
quod ex sola confessione novit, sensus responsionis est, quod non 
sciat ut homo, qui sensus est verissimus. 

2. Quid , si sacerdos a magistratu protestantico aperte et ex- 
presse quaeratur, num ex confessione nihil sciat? v. g. de Cajo 
catholicae Religloni addicto , et non longo abhinc tempore apud 
eundem sacerdotem confesso , qui ob suspicionem perduellionis con- 
tra principem protestanticum suum incarceratur. Tune responden- 
dum est: leges catholicae Religionis non pati, ut quidquam dicamus 
de iis, quae in confessione percepimus, sive in unam sive in alte- 
ram partem; et si hujusmodi responsione judex non fuerit conlen- 
tus, potius moriendum est, quam ut confessionis sigillum violetur. 

3. Interrogator confessarius, non quid hie illeve sit confes- 
sus, sed tantum, an absolutionem sacramentalem sit adeptus ? Quid 
respondeat confessarius? Feci, quod mei muneris esse duxi, officio 
meo satisfeci. Similiter respondeat confessarius, si de pluribus e. 
g. quinque poenitentibus interrogetur , an eos absolverit. Non licet 
dicere: Bertham et Sempronium absolvi, quia indirecte manifestaret, 
reliquos tres a se non esse absolutes aut propter casum reserva- 
tum, aut propter eorum indignitatem. 

An confessarius teneatur, schedam confessionis dare illi, qui ob defectum 
confessionis non est absolutus? Si petat, ubi ex negatione periculum 
foret manifestations, talem absolutum non fuisse, scheda confessionis 
illi tradenda est. Verum in scheda tantum exprimi debet, quod talis in 
' hac Ecclesia confessionem peregerit, non vero quod absolutus fuerit. Ex 
quo apparet, incongrue in istis scbedis confesssionum poni, quod confes- 
sionem et Communionem paschalem talis peregerit. Dans enim hanc sche- 
dam testaretur, quod nescit, an nimirum talis Communionem accesserit, 
et si absolutionem poenitenti negavit, insuper mentiretur, quia suppo- 
nere debet, eum abstinuisse a Communione. 

\ 

Regulae prudenliae, si quid manifestare poenitens ipse sacer- 

doti permiserit. 

. 61. Confessarius iis, quae ex confessione rescit, uti potest, 
si poenitens voluntarie et expresse in bonum finem id permiserit. 
Poenitens scilicet juri , quod in silentium confessarii habet, renun- 
tiare potest, et per alium fieri permittere, quod ipse facere valet, 
nempe de secretis suis loqui. Igitur de iis, quae in confessione sunt 
patefacta etiam alibi loquendi facultatem dare licitum est poenitenti, 
licitumque confessario ea facultate uti, quin Sacramenti sigillum 
laedat. Confitens potest facere, ait S. Thomas Aquinas, ul illud, 
quod sacerdos sciebat tantum utDeus, (i. e. Dei vicarius}, sciat 
etiam ut homo , quod facit poenitens , dum licentiat eum ad dicen- 
dum , et ideb eonfessarius si dicat , non frangii sigillum confessio- 



90 

nis." Haec tainen licentia duabus conditionibus coercenda est, 
l ma ut sit liberrima ; si enim metu aut alia quavis ratione extorquere- 
tur, ut nulla habenda esset; 2 da conditio est, ut ea licentia sit expressa, 
non vero praesumta duntaxat, i. e. confessarius non tantummodo 
putet, quod confitens hanc facultatem non denegaturus sit, si ab 
eo petatur, sed licentia ex parte confitentis expressis fiat verbis. Si 
enim licentia praesumta valeret, nonne laederetur sigillum? nonne 
redderetur odiosa confessio sacratnentalis ipsi poenitenti, et aliis, 
qui id rescirent? an non vererentur homines, ne confessio eorum fie- 
ret publica, si confessarius consensum ipsorum nonnunquam prae- 
sumere posset? Verum ut licitum est, ex consensu poenitentis ex- 
presso et liberrimo sigillum confessionis non servare, et de quibus- 
dam in confessione auditis loqui, haec tamen poenitentis facultas 
rarissime tantum, et nonnisi propter maximam utilitatem reci- 
pienda *}, et multa cum prudentia in usum deducenda est. Quare 
sequentes notamus regulas prudentiae: 

1} Confessarius confitenti, praecipue sexui foemineo alios 
adcusanti, non facilem habeat fidem, quia non rar"o adcusantur inson- 
tes, ubi aut livor aut malitia a parte adcusantis intervenerit. 

2) Molestum nee non admodum delicatum adcusatos admo- 
nendi munus sine necessitate in se nunquam suscipiat, sed moneat 
confitentein, ut eosdem viro in auctoritate constitute, aut eorum 
praeposito, aut aliis, qui malo mederi possunt, nominatim indicet. 

3) Si confitens , quia neminem alium huic negotio aptum 
cognoscit, petat, ut ipse confessarius adcusatos cornmonere velit, 
moneat poenitentem, ut haec omnia sibi extra confessionem patefa- 
ciat. Sic liberius agere hac in re poterit confessarius, et reo accu- 
sato, si necesse fuerit, affirmare, se extra confessionem rem omnem 
percepisse, et non solum ex consensu expresso, sed vel precibus 
alterius enixis inductum fuisse, ut de his loqueretur. 

4) Si patefactio et admonitio rem gravissimam et admodum 
delicatam spectet, confessarius, ut sit securior, facultatem scriptam 
sibi exhiberi poslulet. 

Ex his prudentiae regulis facile patebit, quo modo confessa- 
rius se gerere debeat in casibus: a) Conjux junior maritum luxus 
frequentioris, et liberiorum cum foeminis aliis jo corum adciisat, et 
rogat, ut parochus eum desuper severius arguat. b} Junior quae- 
dam foemina confitetur, se cum vitrico suo rem habuisse, et eum 
ex eo tempore non cessare ipsi insidiari. Domo paterna excedere 
non potest, matri id detegere minime consultum est, et vitricum 
quod attinet, in foro externo seu vir honestus aestimatur. c) Reli- 



Puta propter aliquod notabile bonum procurandum, vel malum evitan- 
dum, quod praeponderet famae confitentis^ alioquin nee permittendum 
est sacerdoti, nee ei facta potestate integrum est uti. 



91 

giosus confitetur, se aliquando clandestine fratris cujusdam conven- 
ticulo cum lasciva foemina in claustro interfuisse et participasse ; 
se quidem saepius ja"m hucusque deflevisse peccatum suum, attamen 
perpetuo premi angore, cum sciat eandem foeminam diligenter fre- 
quentare dictum religiosum, aliosque juniores clericos quoque suas 
in partes trahere conari. 

Violatio sigilli sacramentalis. 

; 62. Tanta est sigilli confessionis integritas , ut omnis 
omnino qualiscunque modus prohibitus sit, quo quidquam ex confes- 
sione propalari possit. Quod quum fieret, sigillum sacramentale vio- 
lari dicitur. Est autem haec sigilli violatio a} directa } cum per 
sermonem vel actionem expressam de aliquo per solam confessio- 
nem cognito dicatur, quod tale peccatum commiserit. Et dicitur 
plena, cum nominetur, aut etiam sine nomine determinetur 'ct) per- 
sona, quae confessa fuerat, @~) peccatum, de quo se accusaverat, et 
y~) quod hoc peccatum confessione expresserat. Si vero horum trium 
momentorum unum alterumve reticeatur, ita tamen de rebus ex 
confessione notis sermo fiat, ut alius supplere per conjecturam defi- 
cientia queat, partialis sigilli violatio est. b) Indirecta, cum de 
confessione sibi facta ita confessarius loquatur, ut nihil eorum, 
quae ipsum vi sigilli celare oportet, prodat, sed tamen loquendo vel 
agendo ansam praebeat, quidquam de poenitente resciendi, quod 
huic ignominiosum aut molestum esse possit. Ex dictis facile patet, 
nefas esse, quidquam de confessionibus a se auditis referre, quo vel 
singulae personae , aut eommunitas diffamari aut suspectae reddi 
possint item Sacramenta vivorum, ob petentis indignitatem ex sola 
confessione notam coram aliis denegare; vetitum esse, impedire 
matrimonium personae, quam ex sola confessione constatimpedimento 
irretitam esse, suam agendi rationem erga quempiam ob causam 
ex sola confessione rescitam mutare etc. 

Casus practici. 

. 63. 1. Rusticus confitetur, se ante octo dies aliquos mani- 
pulos in agro furatum esse, et in furto deprehensum , et modo rem 
in toto pago jam divulgatam. An licet parocho, qui de furto hucus- 
que nihil audivit, cum aliis desuper loqui incipere, aut illud confir- 
mare? R. Violaret sigillum, et si detegeretur, ilium notitia ex 
confessione hausta uti, scandalizaret alios, et Sacramentum redderet 
odiosum. 

2. Confessarius ex sola confessione resciens peccata filii, 
parentes poenitentis sui monet, ut moribus filii circa hoc illudve 
peccatum magis invigilent. Haec sine dubio sigilli fractio foret. 



92 

3. Confessarius in easu difficili non audet rem decidere, sed 
interrogat alium virum prudentem et doctum: licetne nominare per- 
sonam, aut cireumstantias addere tales , ex quibus persona agnosci 
posset? Violaret sigillum confessionis. Confessarius in hoc casu 
non tantum nomen poenitentis taceat, sed et cireumstantias loci, 
temporis et omnia, quae ad notitiam poenitentis viam sternere 
possint. Et si poenitentiarium A. ob manifestationis periculum inter- 
rogate nequeat, quaerat ex alio B., si vero alium nullum inveniat, 
tutius est, prius a poenitente facultatem consilii exquirendi causa 
expressis verbis impetrare. 

4. Parochus confessionem excipit Caji, qui mox moritur. Eo 
mortuo ait: Vix credidissem, Cajum itapronum fuisse ad mentiendum, 
(quod solummodo rescire poterat ex confessione}. Violat directe 
sigillum confessionis, quod omni tempore obligat, quia nemo vult 
etiam post mortem diffamari. 

5. Titus, qui omnibus ceu fur innotuit, confitetur tempore 
paschali suo parocho. Licelne huic dicere, istum furem insigni 
animi contritione deflevisse omnia malefacta, etiamsi verum sit? 
Violaret sigillum confessionis poenitentem dicendo wfurem." 
Quod vero attinet contritionem vel non - contritionem poenitentis, ilia 
sub sigillum confessionis cadit , quatenus fors quoad alios poeniten- 
tes posset esse quaedam indirecta sigilli violatio. 

6. Mater in confessione narrat , a se filiam heri in scelere 
deprehensam, et propterea male habitam fuisse. Eodem die et con- 
fitetur filia, quin hujus sceleris mentionem injiciat. Licetne confes- 
sario crimen expressis verbis ei objicere? non licet, nisi mater 
consensum dederit, nam proderet quidquam e sola confessione co- 
gnitum. In his et similibus casibus, e. g. apud sponsum et sponsam, 
confessarius quidem poenitentem peccati omissi directe commone- 
facerenonpotest. Interim quaestiones proponat, quae quidem omnem 
secludunt suspicionem, quasi confessarius alterius confessione ute- 
retur; attamen ita informet poenitentem, ut peccatum omissum, si 
fors oblitus illud non confiteatur, mediate aut per idearum associa- 
tionem ei in mentem venial. Insuper quasi fortuito, et sine violenta 
applicationis specie tales instructiones et admonitiones inspergat, 
quae (si peccator data opera peccatum omiserif) eum ad sinceram 
confessionem commoveant et instigent. 

Quibus omnibus tentatis, si tamen negare persistit, absol- 
vatur; strictius enim sigillum, quam confessionis integritas mate- 
rialis obligat, nee illud ad impedienda poenitentis aut aliorum pec- 
cata, aut ad quodcunque bonum procurandum violari potest. 

7. Parochus de testimonio morum rogatur a juvene, quern 
male moratum ex confessione sola agnovit. Licebitne, illud eidem 
denegare, an in illo de vitiis quidquam innuere? Solutio quae- 
stionis ex eo pendet, jnum poenitens confessario notus sit aliunde, 



93 

nee lie. $i primum, exhibebit ipsi testimonium morum jaxta notitiam 
aliunde hauslam; si allerum, testimonium dare nequit; moneat 
tamen de causa, ne offendatur. 

8. Confessarius ad confessionesaudiendasin exiguo pagoinvi- 
tatur. Narrat ad mensam, se hodie maximam partem audiisse gravia 
peccata, adulleria, furta etc. Violal indirecte sigillum confessio- 
nis; nam talia verba infamiam causant communitati. Idem valet, 
si v. g. confessarius narrel, se in confessione res turpissimas de 
quodam conventu vel societate audiisse; vel sidicat: Jamjam ex 
confessionali abiturus eram, cum adhuc unus inde a quinque annis 
non confessus venirel;" conlingere enim posset, ut alter, qui con- 
fessarium talia loquentem audiit, poenitentem viderit et cognoverit; 
aut paucis tantum contitentibus aures praebens: Hodie adulte- 
rium in confessione rnihi obvenil;" etenim suspicio saltern de per- 
sona oriri posset. 

9. Confessarius non quidein nominal peccatum, attamen dicit, 
se Petro absolutionem denegasse, Paulo prorogasse, Andreae gra- 
vem satisfactionem injunxisse. Violat sigillum confessionis, 
quia alii ex his dictis ad peccatum grave ab iis commissum, aut 
saltern ad eorum indispositionem concludere possunt. Insuper gar- 
rulitatem talem pro se ipsis timerent, et a confessione delerreren- 
tur, qui haec audirent. 

10. Parochus Cajo denegal absolutionem et prohibet, ne 
sacram Communionem accedal; verumtamen ille comparet inter 
alios communicantes. Quid agendum? Communionem sacram non 
denegabil parochus, quia hoc casu publice eum diffamaret, et si 
fors alii ipsum viderint confitentem, sigillum confessionis indirecte 
violaret. Ceterum in genere non licet uti notitia confessionis in 
gravamen poenitentis. 

11. Parochus ex confessione cerium habet, inler personas 
modo malrimonium inituras impedimentum dirimens obtinere. 
Declarat ipsis opus esse exspeclare, donee dispensatio impetrala 
fueril. Promillunl quidem, asl nihilominus cum lestibus et cogna- 
tis veniunt in Ecclesiam el sacramenlaliler conjungi poslulant. 
An tenetur parochus eas conjungere? Violarel sigillum con- 
fessionis , si ex hoc titulo solo benediclionem malrimonialem de- 
negarel. 

12. Parochus ex confessione famuli sui aegroti rescit, se ab 
ipso saepius esse deceptum. Famulus sanitati restituitur, el paro- 
chus eum domo sua pellil, quin alia assignari possil causa, quam pec- 
calorum confessio. Violal sigillum confessionis, quia notitia ex 
confessione hausla ulilur in aclibus exlernis cum gravamine poeni- 
lenlis. Consimili modo 

13. Superior Ordinis religiosi fratri Anonymp aliquod bene- 
ficium promisit. Hie infirmatur, et fortuito centingit> ut -Superiori, 



94 

debeat confiteri. Superior ita resell vitam ipsius laseivam. Prater 
mox sanitati restituitur. Quaeritur jam, num illi beneficium conferri 
debeat nee ne? Respondemus verbis dementis VIII. deereti anno 
1594. enianati: 35 Tam Superiores pro tempore existentes, quam 
eonfessarii, qui postea ad Superioris -gradum fuerint promoti, 
caveant diligentissime, ne ea notitia, quam de aliorum peccatis 
habuerint, ad exteriorem gubernationem utantur." Etenim confes- 
sionis sigillum non exigit tantum, ut ea, quae confessione patefacta 
sunt, non revelentur, sed etiam, ut nihil fiat, quod invisam hanc et 
formidabilem facial. Jam praedictus confessionis usus earn gravio- 
rem et odiosam multis efficeret '). Talem usum confessionis pariter 
prohibet decrelum auctoritate Inocentii XI. editum anno 1682. die 
18. Novembris , quo sequens propositio doceri prohibita fuit : 
s?Scientia ex confessione acquisita uti licet, modo fiat sine directa 
aul indirecla revelalione, et gravamine poenitentis, nisi aliud multo 
gravius ex non usu sequatur, in cujus comparalione prius merito 
contemnatur." Offendiculum propositionis latet in exceptione, ultimis 
verbis: nisi aliud, concepta. 

14. Parochus ex confessione ancillae suae observat, earn 
noctu ad procum suum domo exire, aut parocho suffurari de iis, 
quae minus bene ab eodem custodiunlur. Licelne parocho portam 
claudere clavi apud se servata, et rebus suis magis invigilare, 
quanrvis poenitens, unde hoc eveniat, animadversura sit? Respon- 
demus negative, quia cognilio ex confessione hausta nullum effe- 
ctum producere in exlerna gubernatione, sed esse debet, ac si non 
existeret. Sed via datur ad scopum pertingendi, si nimirum poeni- 
tens moneatur, ut ipsa haec faciendi del licentiam. 

15. Novitiorum magister vultu aut verbis prodit, se cui- 
dam minus favere, aut reapse severius enm tractat, ex quo hie 
peccatum onaniae esl confessus. Violat sigillum confessionis 
indirecte , quia sic factis exprobrat poenitenti peccatum ab eo 
confessione expositum ; quod si autem hoc licitum foret, con- 
fessio multum odiosa redderetur, praesertim inter eos, qui simul 
cohabitant. 

16. Parochus concionem suam de seductione memoriae jam 
mandavit; antequam sacrum ascendit suggestum, rogalur confes- 
sionem cujusdam excipere. Hie confitetur peccatum seductionis. 
Quid faciendum sacerdoti, ne suspicionem apud poenitentem incur- 
rat, se stalim quod ille confessus est, coram populo fideli producere 
velle? Confessarius dicat, se hodie in concione sua illud thema de 
seductione innocentium pertraclandum selegisse; nequaquam itaque 
existimet, ipsius confessionem esse causam dicendi de hoc horrendo 



Fr. Lucii Ferraris prompta bibliotheca. Tom. VIII. Vocab. Sigillum 
confessionis. 



95 

peccato; gratias potius agal Deo, qui pro infinita sua bonitate et 
misericordia ita rem disposuit, ut ad agnitionem peccati eum 
perduceret. 

Modus servandi sigillum sacramentale. 

. 64. Ne sigillum sacramentale directe vel indirecte violetur, 
ut taceam preces ad Deum pro gratia ad mortem usque silendi 
fundendas, et firmissimum propositum saepins elicitum, confessa- 
rius sequentes observet regulas : 

1) Sine causa gravissima neque in gen ere, neque in specie 
loquatur de rebus, quas solummodo ex confessione cognitas habet, 
etiamsi nullum subsit periculum sigilli violandi; sic enim tanto 
facilius cavebit sermones, quibus vera et formalis violatio sigilli 
committeretur. 

2) Nunquam praesumat de simplicitate, ignorantia, rusticitate, 
scrupulis, linguae erroribus etc. confitent.ium jocari et ludere, prae- 
sentibus praecipue rudioribus et minus cultis laicis. 

3) Abstineat in societate referre ridiculas historias de con- 
fessariis et poenitentibus, etiamsi sint fictae, vel jam satis tritae. 
Nam licet sigillum ejusmodi narratiunculis non violetur, infirmiores 
tamen, quibus essentia sigilli confessionis est incognita, scandalum 
paterentur, opinarique possent, confessariis silentii officium non ita 
sacrum videri, adeoque neminem cerium esse, an non similes joci 
et de ipsius vitiis proferantur, et bona fama in periculum adducatur 
etc. Sic animus promptus SacramentiPoenitentiae suscipiendi peril, 
suspicio in omnes confessarios alitur, at in posterum verecundi et 
timidi plura peccata omittunt, quae alias confessi fuissent, actum- 
que non jam amplius habent sanctum et necessarium, de quo ipsi 
sacerdotes jocari non verentur. 

Sed quid ? si confessarius in societate est, ubi alii de confessionibus petu- 
lantes proferunt jocos, et curiosas proponunt quaestiones, ad quas re- 
spondere nequit? ,,Tunc ejusraodi quaestiones et jocos vel indignant! 
silentio, vel gravi quadani sententia rejiciat" i). 

lisas cognitionis ex confessione haustae. 

. 65. Ex dictis patet, confessarium iis, quae ex confessione 
aut occasione confessionis ipsi innotuerunt, apud alios homines ne- 
quaquam uti posse, seclusa etiam revelatione directa et indirecta 
confessionis, quoties usus ille vel in gravamen poenitentis, vel in 
odium conversi cederet.. Assertio haec fundamento nititur eo, quo 
supra probavimus, obligationem sigilli esse de jure divino, quia 



*) Cfr. Schenkl Theolog. pastoral. 



96 

nempe Christus, qui sacramentum Poenitentiae in Ecclesia sua insti- 
tuit, et in ea perpetuo conservari desiderat, ex consequent! etiam 
prohibuisse censetur omnem ilium scientiae acquisitae ex confes- 
sione usum, per quern homines a Sacramento illo averterentur ; 
lalis est autem usus ille, de quo in assertione. Quaeritur, an omnis 
usus in commodum poenitentis, et in sui ipsius (^poenitentiarii) 
bonum sit prohibitus? 

A. Quod attinet usum, qui in poenitentis commodum fiat, 
distinguendum est, an fiat in vel extra confessionale. 

1) Confessario licere, cum poenitente in confessionali (etiam 
impertita jam absolutione) de iis, quae confessione manifestata 
sunt, colloqui, nulli subjacet dubio, quia, ut ajunt Moralistae, sacra- 
mentale judicium moraliter perdurare censetur. Accusans et aecu- 
satus adhuc sunt coram tribunali. l\ec minus licebit confessario, in 
confessionibus subsequentibus res prius jam auditas ad salutem poe- 
nitentis denuo proferre. Juvabit porro, de quibusdam priorum con- 
fessionum defectibus ipsum commonefacere, ob emendationis tardi- 
tatem, ob iterates in peccata jam saepius confessione exposita 
relapsus arguere, et in circumstantias, quas scire opus est, aceu- 
ratius inquirere; insuper praecedentes confessiones respicere lici- 
tum erit, ad specialiores inslructiones impertiendas, ad aptiores 
poenitenlias imponendas etc. Nam confessarius in foro Sacramenti 
semper obit munus medici, unde ipsum officio string! censemus, 
peccata jam confessione exposita, aut alias a poenitente patefa- 
ctas circumstantias in usum convertendi, et desuper loquendi in 
confessionali, ut morbum moralem melius agnoscat, eiunque effi- 
cacius sanare queat. Accedit , ajunt moralistae, confessarium 
agere ut Dei Vicarium, proinde uti potest notitia, quam ut 
talis habet. 

2) Si vero confessarius extra confessionale cum poenitente 
de rebus in confessione occur entibus loqui, consultum et necessa- 
rium ducat, ut, cum errantem edoceat, damnum aliquod ab eo aver- 
tat, clariorem de re quadam instructionem exhibeat etc. quid facien- 
dum? Id non fiat absqtie poenitentis expresse et libenter data facul- 
tate, secus enim poenitens tale colloquium tanquam sui ipsius con- 
fusionem et quamdam redargutionem, imo apertam sigilli violatio- 
nem habere posset, unde confessionis negotium ipsi molestum et 
odiosum redderetur. Quare bene monet S. Carolus Borromaeus : 
Quodsi postea necessitate coactus cum ipsomet poenitente de 
peccatis loqui canting at } id nonnisi praefata venia faciat, et 
ipsum colloquium obtinebit vim confessionis, quantum ad sigilli 
silentium attinet. 

B. Quibus sub conditionibus, et in quos fines confessario lici- 
tum erit, res in confessione auditas in usum suum deducere, quin 
expressam desuper obtinuerit facultatem a poenitente ? Sub con- 



97 

ditionibus talibus, ut usus hie locum habeat in ejusmodi actionibus, 
quae poenitenti nee minimum damnum aut molestiam creent; porro, 
ut neque directa, neque indirecta sigilli violatio fiat; denique, ut 
fidelibus confessionis institutum exinde non reddatur molestum et 
odiosum. E. g, 

~L~) Ut confessarius oret ad Deum pro Salute poenitentis. 

2) Ut consulat libros _, qui de peccatis ejusmodi insolitis, 
quae audivit in confessione, agunt. 

3} Ut viros doctos consulat in casibus extraordinariis , sed 
ita, ut ne a longe quidem in certam personam oriatur suspicio. 

4} Ut suam laxitatem , aut nimiam lenitatem aut rig or em 
nimium in audiendis confessionibus corrigat, si ex poenitentis aecu- 
satione rescierit, talem agendi rationem uni alterive nocuisse. 

5) Ut apte, et ad indigentias hominum accommodate elaboret 
condones suas, casuisticum quern dam* aut moralem librum com- 
ponat ; altamen et hie praecavendum est, ne cui noceatur , aut infir- 
mioribus scandalum detur. Nunquam dicat confessarius et publicus 
concionator, se hoc illudve ex confessionali scire; nam, si minus 
instruct! homines sunt praesentes, facile crederent, his verbis sigil- 
lum confessionis laedi, et ipsos quoque non esse securos, ne quando 
eorum peccata in concione publice proponantur. 

6} Ut evitet insidias, quae in certo loco, aut a certis quibus- 
dam hominibus parantur, licitum est, locum aut personas ejusmodi 
fugere, dummodo nemo animadvertat, id ex notitia in confessionali 
hausta fieri, et insuper ilia periculi fuga ad detegendum poeniten- 
tem non perducat, nullam contra ilium suspicionem exeitet, nullum- 
que damnum aut confusionem ei contrahat. 

7) Ut sibimet ipsi eo diligentius caveat a tentationibus, 
quae, ut ex confessione audivit, aliquem ad peccandum propulerunt, 
novos concipiat stimulos perfectioni propriae studendi. Medium 
sane efficacissimwn virtutis hoc sacrum ministerium praebet 
confessario. Et quidem, a} dum alios sua peccata explicantes audit, 
eorumque gravitatem et turpitudinem illis demonstrat, atque ad ilia 
radicitus exstirpanda adhortatur, meminerU, se aeque peccatorem 
esse, vel uni alterive peccato obnoxium; vel saltern tentalioni sub- 
jectum, ita, ut cum Apostolo loquatur: Qui stat, videat, ne cadat," 
ne poenitens retorquere in ilium omnia ea salutaria monita possil. 
Medice cura te ipsum ! b) Dum alios tarn tenera conscientia, aliis- 
que virtutibus praeditos esse advertit, erubescat ex corde, quod 
ipse tot mediis et occasionibus instructus a Deo, tantum tamen pro- 
fectum non fecerit, nee Dei amore id praestiterit, quod alii effece- 
runt minus instruct!. Specialiter vero meminerit, quantum solatium 
eapere soleat, si quern ex poenitentibus suis consiliis persuasum 
magna cum alacritate virtutis studium amplecti, et insignem in eo 
fructum facere advertat, et inde coneludat, quanto majorem animi 

7 



98 

felicitatem ipse sit pereepturus, si se ipsum ad similem profectum 
faciendum induxerit. c) Dum animadvertit, quam amanter et libe- 
raliter Deus poenitentibus peccata dimisit, atque inde occasionem 
suniit, eos hortandi, ut quemadmodum illis cum M. Magdalena re- 
missa sunt peccata multa, ita et dilig-ere multum studeant, hune 
ipsum stimulum in se convertat, et sicut magnitudinem remissorum 
sibi peccatorum, multitudinemque longe majorem advertit, ita majo- 
ris quoque erga Deuni Christum charitatis exercendae motivum 
arripiat. Atque sic ex auditis eonfessionibus propriam perfectionem 
promovere potest poenitentiarius. 



Pars II. 

De principiis in administratione Sacrament! 
Poenitentiae observandis. 

Sectio I. 

De principiis generalibus in adniinistratione Sacramenti Poeni- 
tentiae observandis. 

Ordo dicendorum, 

. 66. Juxpositis requisitis, quae in confessario, ut non solum valide 
ac licite, sed etiam digne et cum fruetu Poenitentiae Sacramentum 
administrandum accedat, jure meritoque supponuntur, ordo reijam 
postulat, ut ipsam hujus Sacramenti administrationem perlustre- 
mus, atque principia in exercitio hujus muneris sacri necessaria 
tradamus. Quibus in enarrandis ordinem secundum partes, quae 
Sacramentum Poenitentiae constituunt, sequimur. Tria nimirum in 
poenitente, tanquam Sacramenti hujus digne suscipiendi conditio- 
nes } requiruntur, scilicet confessio, contritio et satis factio , Cp a ~ 
rata satisfaciendi voluntas, quae in ipsam satisfactionem abeat opor- 
tet) , quibus ex parte ministri absolutio accedere debet. Hinc de 
principiis generalibus in adniinistratione Sacramenti Poenitentiae 
observandis acturi, ordimur ab iis , quae spectant confessionem, 
contritionem et satisfactionem, subjuncturi, quae absolutionem sive 
absolutionis exercitium attinent. Licet enim confessionis, contritio - 
nis et satisfactionis actus, qui in Sacramento Poenitentiae ex do- 
gmate catholico requiruntur 0> e jus generis partes sint, quas poeni- 
tens ipsemet ponere tenetur, nihilominus tamen ex parte confessa- 
rius eas procurare potest et debet ; et quidem ubi suas partes poe- 
nitens non impleverit per se , eas praevio confessarii juvamine 
ductus adimpleat necesse est. Habito igitur respectu ad partes 
Sacramenti Poenitentiae, principia in munere sacri tribunalis obser- 
vanda, I. capite, quae circa confessionem, II. capite, quae circa 
contritionem, III. capite, quae circa satisfactionem, IV. capite, quae 
circa absolutionem versantur, exponenda veniunt. 



Eugen. IV. in Decreto Concil. Florent. Cone. Trid. Sess. XIV. can. 
4. Cap. 3. Catechism. Rom. P. II. c. 5. q. 12. 



C a p u t I. 

Deprincipiis generalibus circa confessionem observances. 

Divisio. 

. 67. Respectu habito ad poenitentis confessionem sacra- 
mentalem confessarius tenetur: a) poenitentium confessiones exci- 
pere; b) poenitentes examinare aut interrogare ; c) eosdem instruere 
ac monere , nee non consiliis adjuvare. Triplex haec obligatio, 
quam tribus articulis comprehendimus , ordinem dicendorum con- 
stituit. 

Articulus I. 

De poenitentium confessione excipienda. 

Obligatio confessarii speciftcam excipiendi confessionem. 

. 68. Confessio sacramentalis est accusatio peccatorum suo- 
ruin post baptismum commissorum, a poenitente sacerdoti facta, ad 
eorum remissionem et veniam virtute absolutionis sen clavium 
Eeclesiae obtinendam. Dicitur accusatio, quoniam nostra delicta 
non ita commemoranda sunt, quasi otiosis auditoribus rein gestam 
narraremus, sed accusatorio animo ita sunt enumeranda, ut ea etiam 
in nobis vindicare cupiamus *) Fieri debet sacerdoti. Debet equi- 
dem omnis homo Deo primum confiteri interius adversus se inju- 
stitias suas in amaritudine animae suae 2 ) ; sed eas deinde accuset 
sacerdotibus necesse est, quibus collata est ligandi et solvendipote- 
stas. Finis denique confessionis est remissio peecatorum obtinenda 
per absolutionem sacramentalem. Solvit enim criminum nexus 
verecunda confessio peccatorum , quae cum digna reperitur sacer- 
dotalis absolutionis beneficio , a Domino remissionem adipiscitur 3 ). 
Est autem confessio vere a Christo instituta, et jure divino neces- 
saria ita, ut Christi fideles omnia mortifera crimina, in quae ceci- 
derint;, ad sacerdotes tanquam praesides et judices deferant, qui 
pro potestate clavium remissionis et retentionis peccatorum senten- 
tiam pronuntient. Id patet ex Scriptura sacra 4 ), ex SS. Patribus 
et Eeclesiae Doctoribus , qui confessionis necessitatem et probant 
et commendant, ex perpetua et constant! Eeclesiae praxi, ac sancta 
et inviolabili observatione, qua discimus, confessionem, et quidem 



Catech. Rom. P. II. c. 5. q. 33. Cone. Trid. Sess. XIV. can. 6. 
2) S. Hier. in Psalm. XXXVI. 3 ) Ambr. libv. 2. de Poenit. c. 6. Cyp. 
de Lapsis. 14. *) Matth.XVI.19.XVIH. 18. Joan. XX. 22. col. . 2. 



101 

specificam et distinctam omnium peccatorum graviorum , ceu divi- 
nitus institutam et necessariam ad eonsequendam veniam et gra- 
tiam, a primis fidelibus agnitam fuisse et frequentatam 1 ). Quare, 
sicut Christi fideles ex mandate Sanctissimi et Benignissimi Salva- 
toris obligantur confiteri peccata singula, etiam occulta, et omnia, 
quae corde , ore et opere deliquerunt , statumque conscientiae et 
animi candide aperire ; ita quoque sacerdotes ad munus confessarii 
deputati, judices et vicarii Christi, poenitenlium confessiones speci- 
ficas et distinctas excipere , quin imo urgere in officiis habent. 
Atque hoc officii genus adeo est planum, ut ne opus quidem esset, 
illud pluribus inculcare, nisi compertum ex confitentium narrationi- 
bus haberetur , dare hinc inde viros officii hujus aut ignaros aut 
incurios, qui ne patiantur quidem poenitentem confessionem persol- 
vere. Proh dolor ! hi non tantum confitentibus scandalo sunt, sed et 
ruinae permultis. Quomodo prudens judicium exercere , in poenis 
injungendis aequitatem servare, in remediis adhibendis prudentiam 
tueri poterunt, si poenitentium peccata non in specie et singillatim 
exceperint ? Qua ratione praeoccupatum in aliquo delicto instruent 
in spiritu lenitatis, nisi delicti speciem (quod divina instructione et 
remedio amputandum est) perceperint prius ? Quo pacto sermone 
Dei et testimoniis Scripturarum , et exhortatione virtutum utentur, 
ut solvant ligatos, nisi vitiorum nodos, quibus ceu totidem funibus 
peccatores constringuntur , arte quadam non vulgari extricare, 
explicare et dissolvere curaverint? Qualis sententia a judice causa 
incognita fertur ? Accedit, quod non parum solatii aff'eratur afflictis, 
et sub onere peccatorum suorum pressis, si intimas animi sui late- 
bras et sinus , et quidquid animum affligit , pio , et condolere et 
compati hand nescio confessario aperire queant ! Si fidelis amicus 
thesaurus est immortalitatis , quanto magis confessarius pius et 
prudens, cui intima cordis pandere dulce erit, aestimabitur ? Quod 
tibi non vis fieri, alteri ne feceris. 

Quid vero, si poenitens singillatim peccata confiteri detrectet ? 
Tune confessarius eum vel directe vel indirecte moneat, partim 
edocendo necessitatem peccata singillatim confitendi, partim remo- 
vendo obstacula, quae impedire solent, quo minus singillatim pec- 
cata confiteri quis velit, partim exponendo emolumenta , quae ejus- 
modi confessio sincera adferat. j^Omnia etenim in confessione lavan- 
tur, conscientia mundatur, amaritudo tollitur , peccatum fugatur, 



Vide Cl. Tournnelii Praelect. theolog. de Sacramento Poenit. qu. 6. 
art. 2. Cl. Liebermann Inst. theog. Die Beichte ist ein vvesentli- 
cher, und in der katholischen Kirche immer festgesetzter Theil des 
heil. Buss-Sacraments. Rothweil 1821. Kurze Geschichte der Kir- 
cheubusse, und Apologie der sacramentalischen Beichte, von P. 
Brunnquell. Bamberg 1814. Die Beicht, eine hist, kritische Unter- 
suchung von Dr. Heinrich Klee. 



102 

tranqnillitas redit, spes reviviscit, animus hilarescit" *). Tantum 
relevat confessio delictum, quantum dissimulatio exaggerat. Con- 
fessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae" 2 }. 
wQuorum peccata hum an am notitiam latent, nee ab aliis publicata, 
si ea confiteri aut emendare noluerint, Deum, quern habent testem, 
ipsum habituri sunt ultorem. Et quid eis prodest, humanum vitare 
judicium, cum si in suo malo permanserint, ituri sunt in aeternum 
Deo tribuente supplicium" 3 ). 

Obligatio confessarii exigendi confessionem integram. 

. 69- Inlegritas confessionis in eo posita est, ut omnia pec- 
cata mortifera non in genere , sed quoad speciem , numerum , una 
cum circumstantiis necessariis sacerdoti aperian.tur. Distinguunt 
integritatem duplicem, materialem scilicet et formalem; prior est 
adaequata omnium plane, quae quis commisit, peccatorum accusatio, 
posterior est accusatio omnium peccatorum mortalium, quae hie el 
nunc Ecclesiae clavibus subjicere poenitens tenetur, quae post dili- 
gens conscientiae examen redeunt in memoriam. Posterior necessa- 
rio ad Sacramentum Poenitentiae requiritur. Concilium Tridentinum 
ita praecipit: 0portet a poenitenlibus omnia peccata mortalia, 
quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in 
confessione recenseri, etiamsi occultissima ilia sint" 4 ). Id autem 
praestatur confessione sic dicta formaliter integra. Quod vero attinet 
confessionem materialiter integram, quamvis foret optanda, tamen 
in bominis potestate plerumque ea non est, quare Concilium Tri- 
dentinum ait: wPeeeata, quae diligenter cogitanti non occurrunt, 
in universum eadem confessione inclusa esse intelliguntur , pro 
quibus fideliter cum Propheta dicimus : Ab occultis meis munda 
me Domine." Semper etiam intellexit Ecclesia, confessionem, quam 
a Christo accepit, (formaliter) integram esse debere. Hinc : Si 
quis dixerit, in Sacramento Poenitentiae ad remissionem peccato- 
rum non necessarium esse jure divino confiteri omnia et singula 
peccata mortalia, quorum memoria cum debitaetdiligentiprae- 
meditatione habeatur, eliam occulta, et quae sunt contra duo ulti- 
ma decalogi praecepta, et circumstantias, quae peccati speciem mu- 
tant, anathema sit" 5 ). 

Finis hujus praecepti est remissio peccatorum , ergo sicut a 
Deosperarinonpotest dimidiata remissio, ita non potest fieri dimidiata 
confessio. Deus non potest unum peccatum mortale remittere, quin 



Tract, tie inter, domo , apud S. Bern. cap. 21. n. 43. 2 ) Tertul. 
libr. de Poenit. 3) Julian. Poinerii (juxta alios Prosper.) Vita con- 
terapl. II. 7. 4) Sess. XIV. cap. 5. s) Sess. XIV. can. 7. Ctr. S. 
Iren. 3. n. 6. Tertul. de Poenit. c. 3. S. Cjp. de Laps. Orig. in Lev. 
horn. 3. n. 4. Cone. Cabillon. II. c. 32. 



103 

remittat omnia. Atque illud est, quod inquit S. Augustinus : lmpium 
est a Deo sperare dimidiatam veniam." Cum igitur judicium sacer- 
dotis per omnia debeat conformari sententiae divinae , neeessarium 
est, ut omnium criminum habeat eognitionem confess arms, sipoeni- 
tens vult omnium consequi condonationem. Alioquin si sacerdos ab 
iis duntaxat absolvat, quae per confessionem excepit, et ea retineat, 
quae poenitens retiouit : hinc conficitur, et Deum duntaxat dimidia- 
tamlargiri veniam, nee non gratiam amicitiamqne divinam cum pec- 
cato et Dei inimicitia in eodem liomine consistere , quorum utroque 
nihil potest absurdius cogitari. Et si diligenter advertamus, intelli- 
genius, Christum hie non obscure id insinuasse, dum inquit: Quo- 
rum remiseritis etc. et quorum retinueritis etc.," et non hoc modo : 
siQuae remiseritis, et quae retinueritis," scilicet indicavit, se non 
quaedam remittere , alia vero retinere , sed vel omnia simul , vel 
nulla. Suadent atque commendant hanc fidei veritatem et doctrinam 
etiam complures ex naturali ratione argumentations depromtae. 

Primo probatur per similittidinem , quam habet peccatum, 
sive niorbus animae cum morbo corporali. Nam aeger pluribus con- 
fectus morbis, si desideret ope medici curari, debet oninem mor- 
bum ipsi pandere , eo , quod saepenumero unus niorbus per alium 
aggravetur, ut cognito morbo, et his, quae ipsuni aggravant, medi- 
cus debitam adhibeat medicinam. Etiam confirmatur hoc idem, quia 
nonnunquam medicina huic medelur morbo, alterum vero exasperat : 
ac proinde neeessarium est, ut si aeger recte atque ordine sanari 
velit omnem morbum medico pandat. Quare qui multis morbis ani- 
mae, id est peccatis, laborat , omnes eos medico aperire debet spi- 
rituali, i. e. sacerdoti, vicem Dei tenenti, ut debite curetur ; nam 
haud secus unum peccatum alterius accessione aggravatur, atque 
nnus niorbus alterius adjunctione. 

Secundo confirmatur idem , quia peccator non solum indiget 
medicina, qua peccati morbus tollatur , sed etiam praeservativo a 
lapsu, seu a peccato future, quale est consilium sacerdotis , seu 
praeceptum de vitandis peccatorum occasionibus. Consulere autem 
sacerdos commode non potest, nisi sciat integre vitia et peccata, 
et vitae rationem ipsius poenitentis , cum consilium ad unius peccati 
devitationem accommodatum , alteri peccato perpetrando aperire 
possit fenestram occasionemque praebere. 

Tertio idem probatur ex eo , quod signum et res signata de- 
beant inter se conformari et respondere. Confessio autem vocalis 
signum est contritionis mentalis, sed contritio debet esse Integra, 
de omnibus mortalibus ; qui de uno conteritur, necesse est de omni- 
bus conteratur, ut vera ac salutaris sit contritio. Igitur confessio 
debet integre de omnibus fieri , ne ficta sit et inutilis. 

Quarto probatur inde , quod confessio dimidiata est contra 
usitatam formam Absolutionis , qua dieitur : Ego te absolve a pec- 



104 

calls tuis, scilicet omnibus. Si ab omnibus absolvitur, necesse est, 
ut etiam omnium confessio praecedat. Confitendum igitur est, ut 
propheta docuit, ex toto eorde, non ex parte, neque alia adhuc 
cognilorum peccatorum operatione residente" 1 }. 

Quodsi igitur confessarius animadverterit,poenitentem integram 
confessionem haud deposuisse, aut deponere, in officiis suis habe- 
bit, necessarian! ex lidei catholicae dogmate et munere, quo fungi - 
tur, judicis, medici et doctoris , confessionis integritatem exigere 
et procurare. Quomodo id efficiat, hujus capitis articulus secundus 
docebit. 

De peccatis venialibus, et de jamjam expiatis quantum ad 

confessionis integritatem. 

. 70. Quid in materia confessionis de veniabilus et jamjam 
expiatis peccatis censendum sit, quaestio eo majoris momenti est, 
quod Concilium Tridentinum circa confessionem sacramentalem 
nonnisi peccatorum mortalium mentionem facial. Dicimus igitur, 
materiam confessionis esse peccata post baptismum commissa. Pec- 
catum morlale post baptismum commissum est materia necessaria, 
quia necessario in confessione exponi debet. Peccata venialia, aut 
morlalia jam rile confessione exposita et expiata, sunt materia 
sufficiens el libera 2 ), quia quamvis sunl materia apta pro abso- 
lutione, non lamen necessario in confessione exponi debenl. Pec- 
cata venialia, quae graliam Dei non lollunl, quamvis mullis aliis 
remediis expiari possinl, utibonis operibus condonatione injuriarum, 
precibus aliisque abnegationis et mortificationis aclibus 3 ), tamen 
ubi clavibus Ecclesiae subjiciuntur , perinde ac morlalia per Sa- 
cramenlum Poenilenliae remilluntur, nam Deus sine exceptione di- 
xit: Quorum remiseritis etc. Adeoque Sacramenlum Poenitentiae 
eodem prope rnodo se babel erga peccalnm, quo erga morbum 
medicina , quae de se ad morbos graves el lenes sanandos dirigi- 
lur : hinc justorum pia praxis, qui elsi solahabeanl peccala venialia, 
sese lamen clavibus Ecclesiae subjiciunl per sacramenlalem con- 
fessionem. El Concilium Tridenlinum expresse slatuit: Si quis 

dixeril, non licere confileri peccala venialia, anathema sil"*). 

Confessio venialium etiam magnopere suadenda esl, eo quod de- 
licla, quae venialia lanlum pulanlur, mortalia esse possint, nam 
discretio perquam difficilis esl. Quae sunl peccala gravia, el quae 



S. Hil. in Psalm.CXXXVIL 2) S. Cypr.deLaps. (p. 382. Bal.) Epist. 
52. S. Bern, de Circumcisione serm. 1. n. 5. Lege Philoth. P. II. c. 
19. 3 ) Caesar. Arel. hom. 2. et 3. S. Greg. Nyss. Epist. can. ad Le- 
toj. c. 6. S. Aug. de Fide et opp. c. 26. Enchirid. c. 71. et 78. S. Isid. 
Hisp. Exhortat. ad poenit. Alcuin. de Off. div. c. 13. 4) 
XIV. can. 7. 



105 

sunt levia, non humano , sed divino judicio sunt pensanda" *). Prae- 
terea uberiori gratia ac validioribus auxiliis sese defraudaret per 
Sacramentum eonferehdis, qui venialia sacramentaliter confiteri ne- 
gligeret 2 ). Eodem modo, licet de necessitate non sit, peccata 
graviora, in confessione jamjam expiata iterum confiteri, iterata 
tamen eorumdem peccatorum confessio nonnunquam salutaris esse 
potest, turn ratione humilitatis ipsius peccatoris , turn ratione rei- 
teratae contritionis , ex qua denuo confessio procedit , turn ratione 
verecundiae, quam in ipsa peccatorum confessione habet, turn deni- 
que ratione consilii et correctionis , qua ei confessarius subve- 
nire potest. Clarissimum hujus doctrinae testimonium peti potest, 
turn a communi doctorum et sanctitate eminentium virorum senten- 
tia, qui poenitentem, cum spe veniae sua peccata saepius confiten- 
tenij optime suae saluti consulere decernunt : turn etiam ex praxi 
Ecclesiae, quae hujusmodi confessionem, non modo eorum, qui 
Religioni alicui ab Ecclesia approbatae initiantur, verum etiam et 
eorum, qui in seculo permanent, vehementer approbat, atque ad 
earn sedulo adhortatur. Si peccata solum venialia vel etiam gravia, 
sed jam directe remissa , exponuntur , Sacramentum Poenitentiae 
praeter illorum remissionem, in gratia divina nos confortat, atque 
illius augmentum operatur, imo pro contritionis fervore poenas 
etiam temporales avertit. 

De peccatis dubiis. 

. 71. Peccata dubia, circa quae poenitentes saepenumero 
haerent , multum negotii facessunt confessario , nisi sana et defi- 
nita teneat principia , quae in dijudicandis illis ipsum dirigant. Ple- 
rique triplicem quaestionis statum distinguunt ; vel quis dubitat de 
actns substantia , videlicet , an fecerit nee ne ; vel de gravitate 
peccati , num mortale sit , an veniale : vel de confessione , utrum 
jam hoc confessus sit, nee ne ? His praemissis respondemus : Inpri- 
mis si ejusmodi dubia ab hominibus vere scrupulosis afferuntur, con- 
temnendapotius quam audienda sunt. Wain praeter quam vix non vana 
sunt hujusmodi dubia , minus malum est , quod forte dubius scru- 
pulosus peccata quaedam omittat, quam ut perpetuo voretur an- 
xietate, seipsum et confessarios jugiter defatiget, moerore obrua- 
tur , sensus et cerebri periculum subeat. Quodsi vero homines a 
nota anxietatis immunes taliter dubitant, saepenumero ex commu- 



S. August Enchir, c. 78. 2 ) Propositio pseudo-synodi Pistorieusis 
de peccatorum venialium confessione, quam optare se ait, non tanto- 
pere frequentari, ne nimiutu contemptibiles reddantur hujusmodi con- 
fessiones; tamquani temerarla, perniciosa, sanctorum ac piorum praxi 
a s. Concilio Tridentino probata contraria condemnata est a Pio VI. 
P. nAuctorem ftdeiu 28. Aug". 1794. n. 39. 



106 

niter contingentibus , alque ex praedominante illorum indole pru- 
dens praesumtio inferri potest. Scilicet qui generatim ab omni gravi 
peccato sincere abhorret, et insuper suas confessiones rite insti- 
tuere satagit , vel quantum ad vitani praeteritam , magna cum di- 
ligentia confessionem generalem peregit, hujus generis dubia nisi 
ratio praeponderans in opposition premat, prudenter contemnere 
potest. Ast contrarium in iis obtinet, vel qui in mortalia passim 
consentire solent: vel peccata commissa absque debita semper dili- 
gentia confiteri, vel omnino quaedam voluntarie omittere consueve- 
rant, quin hos defectus per generalem confessionem hucusque 
reintegrarint. Tales etiamsi de uno alterove peccato tantummodo 
dubitare videantur, praesumtionem tamen sat solidam contra se sus- 
tinet. Pro illis tamen casibus, ubi neque talis praesumtio locum 
habet, haec subjicimus: a) Qui prudenter dubitat, utrum peccatum 
grave, a se olini commissum, rite eonfessus fuerit, ad confessio- 
nem tenetur : turn enim lex est in possessione. b) Dubitans, utrum 
peccatum vere lethale eommiserit, ex sententia sat communi non 
tenetur illud confiteri, attamen consultius certe faciet illud expo- 
nendo; id quod etiam praxis omnium piorum habet. Et nescio, an 
non turn pietas nobismetipsis , turn reverentia sacris debita, veri 
nominis obligationem involvat. Etenim difficultas semet sub dubio 
accusandi est tamen exigua, si cum interna pace et securitate com- 
paretur, quae inde subsequitur; ut quid ergo statum tuum occul- 
les ? Si confessarius contra peccatum dubium certain sententiam 
ferre nequit, saltern mederi potest, ut quidquid sit, jam tranquil- 
lus esse queas. Quid demum in articulo mortis facer es, coram tri- 
bunali divini judicis mox sistendus ? Fac ergo modo, quod tune te 
fecisse laetaberis. c} Interim peccata dubia vel minus certa qua ta- 
lia fateri oportet, ne plus sit in confessione, quam quod est in con- 
scientia 1 ^). 

Diligentia in examine conscientiae. 

. 72. Quali opus sit examine, ut quis a culpa circa confes- 
Sionis integritatem immunis sit, eo magis quaerere licet, quo fieri 
p'ossit, ut praetermissa per negligentiam hac conscientiae discus- 
sione confessio nulla et sacrilega sit. 

1. Cerium est, quod poenitens debeat se prius diligenter 
examinare . antequam confessionem sacramentalem peragat. Patet 
hoc ex saepius jam laudato Concilio Tridentino, ubi definit, clavi- 
bus Ecclesiae subjicienda esse omnia et singula peccata mortalia, 
quorum memoria cum diligenti et debita praemeditatione habetur. 
Est vero talis diligentia in faciendo ante confessionem examine con- 



Cfr. Stapf Theolog. moral, torn. IV. pag. 21. 



107 

scientiae adhibenda, qiialis communiter inter homines prudentes in 
re seria et quae multum cordi est, pro illius gravitate adhiberi so- 
let , ac proin non requiritur anxia vel summa , strictissima et exa- 
ctissima discussio. 

2. Certum est , hanc diligentiam non reqniri aequalem in om- 
nibus ; plurimum enim interest, a) cnjus conditionis sit poenitens, 
quae et quales illi obligationes incumbant, quibus peviculis et occa- 
sionibus sit expositus ; b) et quantum temporis a praeterita confes- 
sione effluxerit. Minus enim diligentiae requiritur in homine Deum 
timente , quam in vitioso : pariter qui frequenter v. g. singulis heb- 
domadibus confitetur, breviori tempore opus habebit ad discutien- 
dam conscientiam , quam qui omnibus peccandi periculis exponitur, 
et ad menses et annum confessionem distulit. 

3. Si confessarius ex modo confitendi vel aliunde animadver- 
tat, poenitentem non satis conscientiam examinasse, caveat, ut 
eum propterea sine absolutione dimittat, sed adjuvet sua industria 
ipsum , atque opportunis quaestionibus defectum suppleat, paterno 
tamen affectu admonens , ut in posterum conscientiam snam melius 
examinare conetur. 

4. Quamvis integritas confessionis necessario requiritur , il- 
lorum tamen scrupulosorum conscientiae discussionem non probamus, 
qui nonnisi de prolixa peccatorum suorum expositione solliciti ad 
amussim usque , in ea autem totam Sacramenti virtutem collocant. 
5 ,Qui peccata sua occultat, et erubescit salubriter confiteri. Deum, 
quern judicem Kabebit, habebit et ultqrem" 1 ). Verum memores simus, 
quod 8. Gregorius M. docet: 35 Signum verae confessionis non est in 
oris confessione , sed in afflictione poenitentiae." 

Obstacula integritatem confessionis impedientia. 

. 73. Praeter ignorantiam religiosarum veritatum et status 
sui ipsius interni, obstacula, quae integritatem confessionis im- 
pediunt , praecipua numerantur : ~L~) Negligentia in conscientia exa- 
minanda, 2) Verecundia et pudor, 3) Timor poenitentiae, 4) Ti- 
mor infamiae apud confessarium incurrendae , 5) Diffidentia et de- 
speratio peccati vitandi, 6) Pertinacia et obstinatio quaedamin odio 
erga inimicum concepto. Jam ad haec obstacula removenda juva- 
bit, et quidem: 

Ad 1. Si ostendat confessarius a) gravitatem hujus negligen- 
tiae , ut quae non minus facit , ut confessio sit irrita et sacrilega, 
ac si deliberate et scienter confitens peccatum aliquod omisisset ; 
b) stultitiam hujus negligentiae , dum a confessario absolvi sana- 
rique petit, ast peccata sua eidem, prout opus est, non exponit; 



) Aug. Serm. 66. de temp. 



108 

e} neeessitatem emendandae hujus negligentiae , utpote qua stante 
frustra fit omnium aliorum peccatorum confessio, quia unum sine 
altero non dimittitur , quamdiu adest possibilitas physica et moralis 
omnia confitendi. 

Ad 2. S. Franciscus Xaverius magnopere hortatus est confes- 
sarios, ut in confessionibus audiendis comiter benigneque confitentes 
exciperent, quo spiritualium medicorum lenitas eos pelliceret ad 
omnia conscientiae vulnera baud cunetanter aperienda. Itaque P. 
Gasparo Armuziam ituro hoc praeceptum dedit: 3 ?Flagitiis eliciendis 
non alia via expeditior, quam denuntiare, nos longe foediora gra- 
vioraque aliorum cognovisse facinora, et simul ilia ipsa, quae 
timide et eunctanter exposuerint, aptis extenuare verbis, ut faci- 
litate confirmatus pudor fidentius reliquas aperiat vitae noxas" *). 
In hoc hominum genere cautio adhibenda est vel maxima, ne pudore 
impediti commmissa scelera majori scelere supprimant, salubri 
confessionis remedio in perniciem verso. Non abs re quoque erit, 
si pudor olim coram toto genere huinano et angelis universis susti- 
nendus ante oculos ponatur , sique pudor coram nnico homine to- 
lerandus illo universal! pudore velut clavus clavo pellatur. 5? Pro 
anima tua ne confundaris dicere verum : est enim confusio adducens 
peccatum: et est confusio adducens gloriam et gratiam" 2 ). Si pudore 
victus peccatum tuum celaveris, illud amplius augebis, si tamen pu- 
dore victo illud confessus fueris, eximiam in coelo gloriae coro- 
nam pro hac victoria, quam confitendo culpam obtinuisli, consequeris. 

Ad 3. a) Si leviorem, quam putabat, poenitentiam imposi- 
turum se promittat : b) si ipse confessarius promittat se partem 
poenitentiae in se suscepturum; c~) si in mernoriam illi revocet poe- 
nam pro peccatis commissis aut in hac aut in altera vita subeundam 
esse. 

Ad 4. a) Si ostendat, quam vanus sit hie timor, cum confes- 
sarius eum potius ob generosam sui victoriam et emendationis de- 
siderium magni aestimaturus sit: b) si ei in memoriam revocet, 
quam honorificum fuerit S. Petro, S. Paulo, S. Magdalenae, S. Au- 
gustine aliisque gravibus peccatoribus, quod post lapsus graves 
toto orbi manifestatos insignem poenitentiam egerint: c) si ei o- 
stendat, confesssario nihil novi esse si ejusmodi peccata audiat, no- 
tamque illi satis esse humanam fragilitatem. S. Augustinus : }jO 
homo, quid times confiteri? illud, quod per confessionem scio , mi- 
nus scio, quam quod nescio. Cur confiteri erubescis peccata tua? 
Peccator sum sicut tu. Homo sum, humani a me nihil alienum puto. 
Confitere homo homini, homo peccator homini peccatori. Elige, 
quod vis, si non confessus lates, inconfessus damnaberis. Ad hoc 
Deus exigit confessionem, ut liberet horninem humilem, ad hoc 



) In Vita ejus libr. i. c. 25. 2) Eccli. IV. 24. 



109 

damnat non confitentem , ut puniat superbum." d) Doceat , etsi pec- 
cata, quae confiteri erubescit, hominem lateant, Deo intime 
perspecta esse adeoque infamiam apud ilium contractam eum non 
effugiturum. e) Considerare jubeat, quod haec ipsa peccata olim 
sint omnibus manifestanda. f) Ostendat, quam grave tormentum ex 
hac peccati suppressione sit passurus. g) Repraesentet illi infortu- 
nium, quod ipsi parat peccati reticentia, qua in re baud absimilis 
est , illi , qui grave ulcus in corpore ferens , chirurgo illud revelare 
nollet , sicque in alum semper invalescere permitteret: quantum 
vero e contra solatium percepturus sit , si ulcus hoc confessario 
aperire medicinamque admittere satagat. 

Nota. In personis ceteroquin piis sedulo attendendum est, ne timor infa- 
iniae apud confessarium incurrendae, nimius evadat, vel studium bonae 
aestiraationis aucupandae nocivum enascatur; quo fit, utproh dolor! in 
peccata, quae pudor reticere velit, prolapsae de iis sileant. 

Ad 5. Si ei ostendat , quam multi homines ab eo vitio , cu- 
jus fugam ipse impossibilem putat, sine difficultate abstineaht : an 
igitur tu non poteris , quod isti et istae potuerunt ? An gratia Dei 
et generosa animi resolutio non poterunt , quod infirmitas corporis 
non potest ? Si ei demonstret , quam paratum a Deo ad hoc vitium 
debellandum auxilitim habeat , si modo illi cooperari velit. Enarra 
illi gaudium , quod in coelo oritur ex conversione unius peccatoris, 
et quanta cum tranquillitate sit reversurus domum, benedicens diei 
millies , qua conscientiam suam tanto pondere exoneravit. 

Ad 6. Si praeter specialia ad inimicitias deponendas et extin- 
guendas remedia et praecepta exhibeat, quantorum bonorum ja- 
cturam faciat interea, dum confessionem diftert et inimicitias fovet, 
cum nullum illius opus, quamdiu in hoc statu permanet, Deo gra- 
tum et meritorium esse possit, juxta illud Matthaei : Si offers 
munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris , quia frater tuus ha- 
bet aliquid adversum te : relinque ibi munus tuum ante altare , et 
vade prius reconciliari fratri tiio : et tune veniens offeres munus 
tuum" 1 )- 

Haec et similia monita, qua potest maxima lenitate ac comi- 
tate Confessarius proferat.. Torva enim severitas avertit animos ; 
quern oderint, quomodo ei sua prodant ? Clavis ferrea pectus non 
aperit; nee soli, nisi serenius arridenti intimos recessus flores ex- 
plicant , minus tibi cordium aditus patere sinent homines , nisi a- 
moeno , afl'abili, et amanti. ln universum te cunctis mitem , ju- 
cundum, afl'abilem praebeas, ut ea comitate illecti o nines ' tibi pe- 
ctorum suorum latebras ac recessus aperiant." 2 ). 



Cap. V. 23. 24. 2) S. Xav. apud Maff. libr. 1. ep. 2. 



110 

Causae ab integritate confessionis certe excusantes. 

. 74. Quamvis autem integritas confessionis ad Sacramen- 
tum Poenitentiae necessario requiratur ita, ut confessarius obli- 
getur , earn non exigere solum , sed et procurare , tamen non de- 
sunt impedimenta, quominus ea retineri queat. Cujusmodi sunt 
oblwio inculpata et impossibilitas physica vel moralis. Ea de re 
quid sentiendum sit, sequens expositio declarabit. 

1) Oblivio inculpata a confessionis integritate excusat. Idem 
valet de ignorantia invincibili. Ratio est, quia Deus impossibilia 
nonjubet, nam praecepta non dantur, nisi de actibus humanis , 
qui nostrae subsunt facultati, et ideo confiteri peccatum, cujus me- 
mores esse non possumus , sub praeceptum cadere non potest. Hinc 
Concilia non alia postulant aperiri peccata, quam quorum post ac- 
curatum examen recordatur poenitens, atque conscientiam gerit. 
Haec tamen peccata, si postmodum redeant aut detegantur , erunt 
clavibus subjicienda. Manet enim obligatio haec , sicut manet obli- 
gatio suscipiendi baptisma in iis , qui per votum ejus remissionem 
peccatorum consecuti sunt. Sic Concilium Tridentinum peccata, 
quae diligenter cogitanti non occurrunt, in universum eadem con- 
fessione inclusa esse docet, ast eo sensu, quod inclusa sint quoad 
efi'ectum remissionis , non vero ita, ut, quando occurrerint me- 
moriae , non sint expresse in confessione dicenda. Tune autem non 
erit necesse , reliqua, quae prius confessus est poenitens, pec- 
cata denuo confiteri, seu eidem seu alii confessario, nisi in gene- 
ral! : 5>alias quando fui confessus omisi ex oblivione tale peccatum." 

2) Excusat etiam ab integritate confessionis impossibilitas 
Cimpotentia) vel physica, vel moralis, si confessio integra esse 
nequit ob collisionem cum officio gravioris momenti, vel ob extrin- 
secum grave periculum damnumve) , sive actualis , sive imminens 
tarn ex parte poenitentis , quam ex parte confessarii. Ergo absolvi 
debet poenitens vere conversus, quin integre confessus sit, a) cum 
vereri est , ne in amentiam vel phrenesin incidat ; b} cum , qui 
mutus, surdus, balbus, vel pene imperitus linguae , omnia ad a- 
mussim confiteri non potest ; c) cumin ipso confessionis actu ingruit 
mortis periculum : d) cum gravi laborans infirmitate candide fatetur, 
superesse alia, quae confiteri velit, sed se ultra ob defatigationem 
atque imbecillitatem non posse prosequi : e) cum tempore pestis , 
instantis naufragii, praelii, relative ad poenitentem periculosi in- 
cendii plenae viris domus , quibus desit exitus , non possunt inte- 
grae multorum confessiones excipi; tune enim vel distinct! cujus- 
piam peccati confessio ab unoquoque excipienda est, idque strictis 
juris est, si fieri possit; vel omnes, si urgeat tempus, puta, praelii, 
confessionem simul et dolorem per exteriora signa exhibere de- 
bent, tumque praemissa ante, prout poterit, vivida et brevi ad 



Ill 

contritionem exhortation e, absolutio detur : 55 Ego vos absolve a cen- 

suris et peccatis." 

Ceterum qui urgente periculo generalem absolutionem a sacerdote nihil 

confess! accepemnt, debent postea, si tempus fert, distincte peccata sna 

confiteri. 

Ex parte confessarii ab eo necdum integre confesso imper- 
lienda est absolutio g-cum poenitens simul et confessarius , qui unus 
praesto est , aequa ad interilum vergunt , adeo , ut vereri sit , ne 
sacerdos linguae usuni et forte vitam amittat, priusquam absolvi 
possit poenitens , si omnia confiteatur. b) Cum certum impendet 
mortis periculum confessario, si cum poenitente commoretur, quan- 
tum opus foret ad plenam confessionem , puta tempore pestis , 
tune auditis aliquibus potest ipsum paeificare et absolvere. c) Aeque 
sacerdos , qui peccatum suum pandere nequit , nisi auditum in con- 
fessione alterius confessario noti peccatum declaret , suum illud 
silentio premere potest. Strictius enim obligat praeceptum de non 
revelanda confessione , quam praeceptum de confessionis integri- 
tate. Et si demus, utriusque praecepti par esse vinculum obligandi, 
attam en illud , quod saepius aliter se habet, nee observatur sem- 
per, ei debet cedere, quod nunquam aliter, se habet, et perpetuo 
religiose observatur. Jam constat, multis ex causis non retinendam 
esse confessionis integritatem, semper vero confessionis sigillum. 
Quare hoc in casu potius amputandum est aliquid de integritate con- 
fessionis, quam ut accusatione nostri confessionis alterius revele- 
tur sigillum. 

Necessario in his casibus requiritur, ut desit confessarius alter, cui men- 
tern totam rite ac secure aperire valeas, et ut confessio in aliud tempus 
differri nequeat. Porro peccatum, quod ex just a causa celatum est, 
quando erit opportunitas, eonfitendum esse doctores praecipiunt. 

Casus practicus. 

. 75. An absolvi possit aegrotus , qui omnino confiteri non 
potest? Hoc aliquo tempore inter Theologos fuit controversum. M- 
hilominus hodie passim docent : nihil requiri ultra id , quod fieri po- 
test, et in casu necessitatis absolutionem dari posse aegroto, etsi 
nullum peccatum possit exprimere, si signis testetur , se petere 
absolutionem, aut si sint, qui testentur ilium petivisse , sic enim 
aliquo modo et quantum potest, confitetur. Haec sententia magnis 
et insignibus testimoniis nititur , uti Concilii Carthaginensis IV., 
ubi sic habetur: 3? Is, qui in infirmitate poenitentiam petit, si casu, 
dum ad eum sacerdos invitatus venit, opressus infirmitate obmu- 
tuerit, dent testimonium , qui eum audierunt, et accipiat poeniten- 
tiam. Et si continue credatur moriturus , reconcilietur , et infun- 
datur ori ejus Eucharistia." Rursum hunc in modum statuitur : Si 
per se respondere non possunt, cum voluntas eorum suum testimo- 



112 

nium dixerit, baptizentur, similiter Azpoenitentibus agendum est" 1 )- 
Praeterea Concilium Arausicanumstatuit: Subito obmutescens ctBa- 
ptismumetPoenitentiam accipere potest, si voluntatis praeteritae te- 
stimonium habet" 2 ). Leo. M. inter alia hac de re consultus respondit : 
3 5Quodsiaegritudinegravati, (illi, qui poenitentiam petunt) quod ante 
poscebant, sub praesentia sacerdolis significare non valeant, testimo- 
niaeisfidelium et circumstantium prodesse debebunt, ut simul etPoe- 
nitentiae et reconciliationis beneficium consequantur" 3 ). Confirmatur 
assertio nostra ex Rituali Romano Pauli V., ubi haec : mSi inter 
confitendum, vel etiam antequam incipiat confiteri, voxel loquela 
aegrum deficiat, nutibus et signis conetur sacerdos, quoad fieri 
poterit, peccata poenitentis cognoscere, quibus utcunque vel in ge- 
nere vel in specie cognitis, vel etiam si confitendi desiderium sive 
per se sive per alios ostenderit, absolvendus est." 

Sacerdos itaque ad infirmum accersitus primum omnium, si 
fieri potest, audiat ejus aliquod peccatum in particular!. Quodsi ita 
invaluerit infirmitas, ut voce destitutus sit, studiose observet signa, 
an aliquod prae se ferat confessionis desiderium , et tune ne dubitet 
absolvere. Si vero neque loqui, neque nutu aut signo quopiam ma- 
nifestare sensus suos infirmus valet, confessarius adstantium quae- 
rat testimonium de aliquibus contritionis signis, quae si adfuerint, 
absque scrupulo potest absolvi. 

Causae ab integritate confessionis non excusantes, 

. 76. IVon excusat ab integritate confessionis 1} frequens 
populi concursus in die solemni. Patet ex propositione damnata per 
Innocentium XI. anno 1679.: ,,Licet sacramentaliter absolvere di- 
midiate tantum confesses ratione magni concursus poenitentium, 
qualis v. g. potest contingere in die magnae alicujus festivitatis vel 
indulgentiarum." Quomodo ergo agendum in confitentimn concur- 
sul Quoad parochianos non abs re erit, eos commonere, ut, quoad 
fieri potest, justo ordine se dividant, ne premendo longiusque ex- 
spectando distracti in necessaria praeparatione impediantur. Pueri, 
qui scholam adhuc frequentant, diebus ferialibus admittantur. In 
plerisque locis de more est, populum fidelem jam in Vesperis die- 
rum festorum magnorum ab opere servili in agris et vineis quie- 
scere ; determinentur itaque horae tales pro confessionibus excipien- 
dis. Quid agendum, si Ecclesia parochialis a peregrinis frequen- 
tatur ? Etiam hoc in casu multitude confitentium non sit causa 
festinae in absolvendo levitatis. Ad summum absolutionis tormulam 
confessarius abbreviet, et cum prudentia applicet institutiones suas 
ad peccata graviora, attamen non ita, ut qui leviora confitentur, 



C. 75. D. IV. de consecr. 2 ) Cap. 13. 3) Bpist. 82, alias 91. 



US 

plane omni admonilione eximanlur. Id prohibet finis Sacramenti, 
quin inio prudenlia-, nc suspicio oriatur, eos quibus nioneiidis diu- 
tins immoratur eonfessarhis, gravissima deliela aperuisse. Celerum 
in exlraordinario poenilentium eoneursu el mulliludine , quando duo 
haec eonvemunl, lempoi-is anguslia ex parle confessarii, el in poe- 
uilente summa necessilas , ul inlerrogelur ad procuraudam eonfes- 
sionis integrilalem, eopia , inquimus, eorum quibus confessarius 
circunidalnr , nun debet immutare ordinein judicii. Oporlel confes- 
sariuni habere cor simile arenae maris, veluti sibi oplaverat Salo- 
mon, quae nee major! nee minori alluvion;' unquarn niovetur. Quid 
refer! inullus esse poenilenles, qui exspectant? Melius est sanare 
paucos quain medicinam applicare inullis nullo consequente fructu. 
Veruin cum possit conlingere , ul lurba confitentium in qiiibusdam 
angnstiis ea nou concedal uli lemporis inora, quae alias exig-erelur, 
notandum esl, num necessitas Communionis sumendae incumbat 
poenitenti, an vero possil differri : si prorogalionein admitlat, sua- 
viler ipsi exponatui*, plu.s lemporis exigi as) hoc negotio, quod coni- 
modiiis el major! couscienliae securilale alias confici possil. IVomina 
diem, quo redeal. si lua uli velil opera. Quodsi in aliud leinpus rejici 
nequeal sine scandalo el admiraiione, exige peccala graviora pro 
lemporis brevilale., el si digtius est, liac lege absolve, ul paulo 
posl in proxima confession*; dical, quae inodo exponi nequiveranl. 

2) Necessaria com/jlicis apud solum confessariinn infamia 
non excusal ab inlegritate confessionis. 55 fei poenilens speciem pec- 
call exprimere non possil nisi exprimendo personam, cum qua pec- 
cavil, pula, si cum sorore concubuil, necesse esl , ul exprimendo 
speciem peccali, exprimal personam : sed si tieri potesl, debel quae- 
rere lalem eoufessorem , qui personam sororis penilus non cogno- 
scal" '). Ralio esl, quia quamvis conlra charilalem peccel, qui alleri 
creal infamiam , mil delrahil ipsi, nulla tatnen ibi veri nominis de- 
Iraclio, ubi occurril leg'ilima revelandi criminis occ.ulli cansa. sVum- 
quid scilieel delraclor. esl. qui nefarium liominem palriae exitium 
molienlem magislralui-revelal ? /iVumquid detractor esl amicus, qui 
admonel aniiciini, ul caveat ab liomine sibi insidias parante ? i\uni- 
quid delraclor esl reus, qui judicibus criminis sui reos manifeslat , 
quando id exigil bonum publicum ? Quodsi igitnr dunlur casus, in 
quibns lulu conscienlia allerius crinieu del^gere quis potesl, quodsi 
proul omnes concedunl., consilii vel subsidii causa peccalum allerius 
iido amico aperire licel, quanlo inagis in confessione sacramenlali, 
ubi , quidquid judici innolescil, inviolabili sigillo obseralur? Dici- 
mus aulem, quando aliler stare nou polesl confessionis inlegrilas, 
el urget ipsius praeeeplum. Si euitu ditl'erri possil, ant delnr alte- 
rius sacerdolis copia , cui miiiime nola sil persona ci'i minis par li 



l ) S. Thom. Opusc- 12. q. . 

8 



114 

eeps, tune difFerendum esl, alioque sacerdote utendum. Ul compli- 
fis famae apud confessarium parcalur, necesse tamen non est, ut 
poenitens aut diu differat confessionem, ant cum notabili molestia 
confessarium niutel. 

r/ausae confessionem irritantes. 

. 77. Quoniam confessio sacramentalis ex eausis pluribus 
irrita esse potest, quas cunfessariuin scire oportet, ut saluti poeni- 
tentium consulere queal, brevi eompendio eas indigitare juvat , ex 
iis, quae jam dicta sunt, nut infra dicentur, promanantes. Et quidem 
ratione confessarii irritatur sacramentalis confessio et iteranda est, 
si confessarius careat potestate Ordinis vel Juris die tionis , vel si 
ipsius jurisdictio per eensuram ecclesiasticani sit impedita. (Vide 
Caput II. Part. I.) Idem dicenduin, si absolulionis fur mam nun dicat 
vel corrumpat. 

Ratione poenitentis omnis confessio irrila est et iteranda, 
a) quae fit absque intenUone suscipiendi Sacramentum ipsum Poe- 
nitentiae. b) Quae ex intentione mutilatur extra easus a jure per- 
missos. c) Quae caret omni dolore ac detestatione peccati. d) Quae 
fit cum insufficient! dolore , cujus imperfectio a poenitente facile 
cognosci potest. e) Quae fit sine jusla eonseientiae discussione. 
f) Quae fit absque voluntale satisfaciendi. Verumtamen si quis, duni 
confitetur, statuat satisfa'*ere, postea vero non impleat, illius con- 
fessio non est iteranda. 55 Sine poenitentia enim sunt dona Dei" *). 
g~) Quae deponitur extra mortis articulum apud sacerdotem in mate- 
ria lubrica et turpi complicem. Vide . 42. n. 2. Postremo propter 
casus reservatos iteranda esl confessio, si videlicet facilitate ab iis 
absolvendi confessarius careat. Ceterum tenendum est monitum 
P. Segneri, quo sapienter docet, non dari obligationem repetendi 
confessiones , nisi in ca, c u manifestae necessitatis , et in quo error 
sit evidens. 

Partitio conl'essionis. 

. 78. An partitio confessionis fieri possit, quantum ad con- 
fessarium, i. e. ut quis quaedam peccata uni, reliqua alteri confi- 
teatur sacerdoti? Praeter integritatem confessionis ex parte poeni- 
tentis requiritur ad sacramentalem confessionem integritas quoque 
ex parte ministri, i. e. ut uni eidemque dicantur omnia peccata, 
quia, sicut Dens non remittit unum peccatum mortale sine alio, ita 
ejus minister non potest unum remittere, quin omnia remittat. Neque 
enim ulluni peccatum tollitur, nisi per inhaerentem gratiam sancti- 

i) Rom. XI. 29. 



115 

ficantem, quae conciliari et consistere non potest cum peccato gravi 
et mortal!. Alias enim fieri posset, ul quis simul esset in gratia et 
damnatione, ac simul poenam aeternatn propter peccatum , el glo- 
riain aeternain propter gratiam mereretur. At id plane absurdum et 
impossibile est ; 5 ,niliil eiiiiu damnations est in iis, qui sunt in Jesu 
Christo" '). Hoc non obstanle licet peccata mortaKa, per oblivionem 
vel ob quamvis impolentiam juste omissa in priori confessioue alteri 
sacerdoti in subsequa confessioue, praetermisso priori, confiteri. 

Confessionis forma externa. 

. 79. Confcssio, quam poenitens ad eoriscientiae suae maculas 
eluendas faeere, el. confessarius excipere atque exigere tenetur, ut 
ex dictis constat, speeifica et Integra esse debet. Exposita hoc 
modo confessiorii-s natura interna quantum attinel confessarium 
ejusdem quoque forma externa respicienda venil, non solum ex 
parte poenitentis , sed vel maxinie ex parlc confessarii, cui nonnisi 
ita eoiuparatis confessionibus operam dare iicitum est. Quaeritur 
primo, an confessio oinnino voce tieri debeat ? Nisi articulus neees- 
sitatis occurral . sacerdoti facienda oris confessio exigitur. i\am 
A~) militat pro hac Ihesi universalis Ecclesiae usus ac praxis, quae 
gravibus ex causis nuilo non tempore viguil, nenipc nc erubescal 
peccator confileri. qui non erubuit Deum ott'endere et plerunique de 
peccato gloriari ; b) quia multum satisfactionis obtulit, qui erube- 
scentiae dominaris nihil eoruni , quae commisit, nuntio Dei aperire 
denegavit : e) quia vel ipse vocis sonus poenitentis dispositionem 
indicat, quod v. g. scriplura miita praestare nequil. Ab ea tamen 
praxi excusat impotentia physica vel moralis, qualis occurrit v. g. 
in iis, qui prae morbi gravitate vocis usu destituti sunt, vel si aeger 
pectore oppresso nonnisi aegre loqui possi? : si unus , qui praesto 
est confessarius, quia vel ipse vel poenitens surdaster sit, non pos- 
sit, puta in xenodocbio confessionem excipere, quin poenitens ab 
aliis audiatur audirique merito formidet. In his casibus fieri pote- 
rit confessio vel per signa, manuum tactus, scripluram , osten- 
dendo in libello precum, ubi expositio peccatorum habetur, et genus 
et speciem peccati etc. Ex dictis sat patet, mini et quantuiu in offi- 
cio confessarii sit, a poenitentc exigere vocalem peccatorum con- 
fessionem eorum, quae confessario ex poenitentis eommercio vel 
conversatione alioquin nota sunl. 

Quid vero, -si poenitens scripta coram sacerdote porrigeret 
peccala, nonnisi dicens : 55 Haec sunt peccata, de quibus dolens me 
accuso ?" Melchior Canus Theologus exceptionem hanc admittit, ut 
si puella verecundiae plena voces edere non queat. Verum ejusmodi 



Rom. Vin. 1. 



116 

confession! vitium baud parvum inest, quod comnuini Ecclesiae con- 
snetudini repugnet : in tola enim Ecclesia hie usus est, ut confessio 
non admiltalur, (^exeepta impotentia oretenus confitendi) , nisi poe- 
nitens peccata sua voce proferat. 

Confessio per literas aut internuntium. 

. 80. Non nos latet, hanc quaestionem, an confessio in ordine 
ad absolutionem absenti sacerdoti fieri possit per literas aut inter- 
nuntium ? ante decretuin dementis VIII. multum fuisse disceptatam. 
Verum quid post decrelum hocce juris sit, nulla potest esse inter 
catholicos controversia. In hoc decreto, quod 20. Jul. 1602. emis- 
sum est, summusPontifexpropositionem, quae dicit: lie ere per lite- 
ras sive per internuntium confessario absenti sacramentaliler 
confiteri, et ah eodem absenti absolutionem obtinere, ad minus ut 
falsam, lemerariam et scandalosam damnaA^it el prohibuit. Et cum 
in decreto sinuil prohiheatur , ne deinceps quovis modo ad praxin 
deducalur, sequitur, absolutionem ejusmodi, etsi forsan anteavalere 
potuisset, post decretuin certo non illicitam tantum fore, sed pror- 
sus invalidam. Qnam sapienter hoc a Sancla Sede fuerit slatuluin, 
cuilibet perspicuum est: nam si ita liceret confiterij jam nullus fere 
essel pudor peccandi, nulla in confessione verecundia, nulla pe- 
ne Sacramento reverentia. Aecedunt multa alia incommoda, atque 
illud inter cetera, quod sacerdos absens ignoraret, an poenitens 
post literas non iterum peccaverit, aut nuitaverit voluntatem reci- 
piendi absolutionem. Deinde illud praecipuum, quod non insolitum 
modo, verum etiam inauditum sit, in Ecclesia judicium sacramentale 
unquam inter absentes exercitum fuisse. Postremo absolutionis 
for main hum an a et proprie dicta \ 7 oce exprimendam esse, demon- 
slrat turn Ecclesiae praxis, voluntatem Chrisli manifesle indicans, 
turn Klorenlini Concilii auctoritas , ubi Poenilentiae forma in his 
verbis, cum dicit sacerdos: 3 ,Ego te absolvo a peccalis," posita 
esse declarator. Jam pronomen te , vel aliud aequivalens, in forma 
absolutionis ad personam praesenlem non minus dirigi videtur, 
quam vox jJioc est" in consecratione ad praesentem dirigitur ma- 
teriam. Aliud est in absolutione a censuris, quae quia scripto , bine 
et absenti impertiri potest. 

Quod vero attinet praesentiam , quae ad absolutionem imper- 
tiendam requiritur , sufficit adbuedum moralis } quae in eo con- 
sistit, ul sacerdos et poenitens se invicem audire possint, ea voce 
loquentes, qua homines in communi colloquio uti solenl. Hinc quam- 
vis poenilens jam exivissel ex confessionali , si tamen adhuc sit in 
praesenlia morali, absolvi potest et debet. 



117 

Confessio per interpretem. 

. 81. Etsi propter periculum famae et scandali nemo obli- 
getur ad confitendum per interpretem, nisi forte in articulo mor- 
tis *) , cerium tamen est, licitum esse cuique linguae ignaro con- 
fiteri peccata in praesentia sacerdotis per interpretem; quae utique 
confessio valida eril, ul absolutio conferri possit. Est enim diversa 
ratio, quam ubi de inlermintio agitur : quia quando interniintius re- 
fer t peccata sacerdoti, poenitens non est praesens: per interpretem 
autem signo et nutu ostendit poenitens, se ejus reum esse, quod 
interpres dicit, et sic verum est Saeramentum. Interpres autem 
monendus est, ut, quae audivit, omnino occultet peccata. 

Modus excipiendi confessiones. 

.- 82. Antequam confessarius ad confessiones audiendas se 
accingat, 1. brevi sese armet ac praeparet oratione et meditatione. 
Hoc enim sacri tribnnalis opus, etsi piuin, tamen usque adeo diffi- 
cile est, ut , nisi singularis Dei gratia praesto sit, nullae vires 
humanae ratioque nulla ad illud recte perficiendum sufficiant, te- 
stante Scriptura: Quod nemo possit corrigere, quern Deus despe- 
xerit" 2 ). Cui hand absimile est illud: 5 i]\isi Dominus aedificaverit 
domum, in v ami in laboraverunt, qui aedificant earn" ;3 )- Quare con- 
fessarius, ne suae et alienae periculum salutis incurrat, acces- 
surus ad sacrum tribunal, magnam concipiat in Deuin fiduciam , 
suae sapientiae et prudentiae diffidens; lumen dirigendi animas, 
quas Salvator noster sanguine suo acquisivit, et auxilium difficul- 
tates sine offensione superandi imploret, praemuniens se fir mo pro- 
posito leges patientiae et niansuetudinis observandi, una cum in- 
tentione absolvendi, prout cujusque exigit dispositio. S. Carolus 
Borromaeus pie de hac re confessarios monet : 3?Quia in hujus 
Sacramenti tractatione, praefalur S. Praesul, multa inveniunlur 
pericula, ne scilicet errent in variis quaestionibus et obligationibus 
deeidendis , quae in illud forum veniunt, vel absolutionis gratiam 
re ipsa indignis impertiant, vel aliquo inodo animam suam inquinent, 
dum multorum inquinamenta et foeditates audire necessariuni est ; 
nunquam ad tantum hoc officium sese confessarius accingat, quin 
prius brevi aliqua oratione, prout res fert, lumen et gratiam a 
Deo petat, ut non solum in nullam reprehensionem vel errorem 
incidat, verum aliorum sordes si abstergere valeat, ul se ipse non 
polluat : simul etiam Deum orabit pro vera emendatione eorum , 
quorum confessioues auditurus est." Versiculi orationi praemii- 
tendae accornodatissimi sunt : 



Reiffenstuel Theol. mor. tract. 14. dist. 7. q. 1. ?) Eccle. VII. 14. 
3) Psalm. CXXVI. 1. 



118 

Cor mundum crea in me Deus, et Spiritum rectum innova in 
visceribus meis. 

iVe projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne 
auferas a me. 

Redde mihi laetitiam salutaris tui: et Spiritu principal! con- 
firma me. 

Docebo iniquos vias tuas , et impii ad Te convertentur. 

Libera me de sanguinibus Deus, Dens salutis meae, et exul- 
tabit lingua mea justitiam tuam *~). 

2. Sic praeparatus accedat ad sacrum tribunal promto animo 
et cum gaudio, quod Deus ipso dignetur uti adjutore ad opus tarn 
praecellens; cum affectu miserationis pleno, memor illius, quod Sal- 

vator optinms dixit: Misereor super turbas"; cum vero animarum 
zelo , quo ardebant sancti confessarii, Franciscus Xav., Carolus 
Borr., Franciscus Salesius, Philippus I\ 7 erius et alii. Accedat demis- 

sis modeste oculis, caput bireto opertum, cum veste talari et super - 
pelliceo vel rochetto, cui eonveniens esset superimponi stolam co- 
loris violacei. 

3. Memor, se a poenitente patris nomine compellari , ejus 
confessionem amore aflFectuque paterno excipiat. Intellige, quae 
sunt proximi tui, in te ipso" 2 ). Modestiam singularem in tola cor- 
poris compositione servet. Nunquain intueatur in vultum poenitentis, 
quern audit, potissimum si de sexu altero sit, utatur auribus, non 

oculis. JVeque circumspiciat hue illuc in aliorum adstantium vultum. 
Cautela haec est necessaria, ne aut poenitenti incommodus accidat, 
aut tentationi, aut suspicionibus sinistris semet objiciat. ^Debet sa- 

cerdos, ait S. Franciscus Salesius , cavere , ne vultum sibi coufi- 
tentis , maxime mulieris, respiciat. ne confitens confundatur, et ne 
ipse delectatione illicita capiatur." 

4- Durante confessione praesentem, quantum fieri pote-st, Deum 
menti suae habeat , corque suum ad ilium attollat, quo dona Spiri- 

tus sancti in se et poenitentem adducat. 

5. Accusationem poenitentis ex regula non interrumpat, sed 
sinat poenitentem dicere, quae in eonscientiae examine dicenda 

praeparavit, etsi nee numeruin peccatorum, nee circumstantias 
aggravantes, neque etiam ea , quae ex peccato consequuta sunt, 
commemoret: metns enim est, ne quaestionibus interjectis ille per- 
turbetur , et ceterorum reliquorum obliviscatur. Male hinc agunt 
confessarii, quiintempestive poenitentem urgent . ut quam citissime 
negotium suum absolvat, iYeque aegre feral, si ad unum alterumve 
poenitentem expediendum tempus consuetolongiusrequiratur. Hincea, 
quae inquirenda vel monenda videnfur, ad finem reservanda sunt, 

nisi aliae rationes aliud suadeani: scilicet, si longae el g-enerales 



Psalm. L. ) Bccli. XXXI. 18. 



119 

confessiunes fianl, et multo magis, siapluribus annis vitialae fuerint, 
consultum esse potest, ut poenitentesinterpellentur, astnunquam non 
suaviter et amice, ne terreantur; vel si communes confessiones 
scripto fiant, hand erraturum arbitramur confessarium, si mature con- 
fitentem interpellet, cum sic timendum non sit, ne poenitens con- 
fessarii interpellatione turbatus, peccatorum aliquorum obliviscatur, 

ut qui ea in charta annotata habet: Quodsi poenitentem ex quacun- 
que ratione non intellexeris, mox interroges, ut repetat. 

6. Ubi poenitens mult a inserit ad rem non pertinentia v. g-. rei 

familiaris, peccatorum ab aliis admissorum expositionem , vel si, 

quae satis jam exposita sunt, denuo repetat, discrete et comiter 
monendus est, ut confessionem ad ea restringat, quae propriae con- 

scientiae curam attinent. Monendus etiam est, ut a nominandis com- 
plicibus abstineat, verum suaviter, et qui durius corrigatur. 

7. In decursu confessionis, si confessarius poenitentem animo 
perplexum animadvertat, aut aliquo pudore retineri, potissinmm si 
peccata habeat declaratu diffieiliora,, adjuvet eum dicatque, quae 

eum solari, aut ei fiduciam ingerere possunt, benigne comnionendo., 
peccati cujuslibet confessionem esse actum virlutis Deo acce- 
ptum , ipsique poenitenli honorificum ; peccare quidem hnmanae 

conditionis et infirmitatis esse, peccatum vero per poenitentiam di- 
lucre, virtutis. 

8. Dum poenitens de enormi aliquo scelere se accusat, caveat 

poenitentiarius, ne stuporem sunm aut horrorem qiiocunque demum 
modo prcdat., ne illi os obturet, antequam totum dixerit; potius ad 

novam ilium fiduciam adhortetur, ne quid ecrum, quibus conscien- 
tia pravatur, oceullet. Illud etiam propterea cavendum , ne adstan- 
tibus suspicionem peccati alicujus gravis confessione exposili prae- 

beat, et stibsequentes peccata sua confessuros absterreat, timentes, 
ne et ipsi hac ratione manifestentur. Quare in excipienda confessione 
faciem diligenter strophiolo , aut alia .re obtegat, ne ex vullu si- 
gnum aliquod displicentiae, ex narratione peccatorum haustae, colli- 
galur; manum sinistram, si forte earn super genua depositam habet, 
quietam tenere adsuescat, ne varia agitalione suspicionem aspicien- 
tibus moveat commotionis ob gravia poenitentis delicta conceptae. 

9. Neque cotemnendum est monitum, ut non altiori nimis 

voce loquatur, ne adstantes contra voluntatein noniumquam peccata 
audire cogantur, et, quod pravissimum est, ipsimet postea a confes- 
sione tali saeerdoli facienda deterreantur. 

Postremo sit lex universalis, ne unquani confessarius poe- 
nitentem moneat, aut urgeat, ut sibi el non alteri confiteatur, Absit 
omnis aegriludo, si alium adeunt derelicto priori. Quid enim? j^Dain 
omni modo Christus annuntielur, in hoc gaudeo et gaudebc" 0- 



Phil. I. 18. 



120 

Locus et tempus excipiendae confessions . 

8. 83. Ouod locum altinet, praescribitur in rilualibus dioe- 

O l ^" ~ * 

cesanis sedes confessionalis in Ecclesia. Minus eonvenire sae- 
pemimero eonfessiones excipere in saeristia inter lurbas el col- 
loquia ibi versantium, exeunlium el inlrantiiuu , facile perspiciet, 
qui reverentiae, quae oinni, et nescio cur minus Sacramento re- 
conciliationis cum Deodebeatur, ubi lot et lanta Dei beneiicia eon- 
feruntur, immemor non est. Pariter praeeipilur, ut sedes poeiiiten- 
tiales cratibus ferreis vel ligneis munitae existanl. Prohibituin au- 
tem omniiio est, in aedibus privatis eonfessiones foeininarum prae- 
terquani aegrotantium audire. 

Dubinin non esi, quin pastor animarnm subdiluruni suorum 
eonfessiones eo tempore , quo videlicet ipsi conliteri tenentur, ut- 
polc tcmpore paschali , et in articulo inovlis, nwcessario audire 
cogatur. 8ed et extra illos casus necessitatis pluriinum congruil, 
decetque sacerdotem ad eonfessiones excipiendas deputatuin, ne hac 
in parte Christ! h'deliJms ullo unquani tenipure desit. aut ill se all- 
quid jure merito desiderari patiatur. Sane animarnm curatores , 
ratione officii eisdein injuncti. leneutur solicit! esse pro ovibus suae 
curae commissis juxta illud Ezecliielis: )7 Vae pasluribus Israel, 
qui pascebanl semetipsos : nonne greges a PavStoribns pascuntur? 
Lac comedebatis et lanis operiebamini ?" Et sequitnr : 5 ?Quod in- 
firmum fuit, non consolidastis , quod aegrolum, non sanastis, quod 
confractuin est. non alligastis , et quod perierat. non qnaesivi- 
stis etc." 1 ~). Ex quibns colligitur, obligatos esse eos, quibus cu- 
ra aniinaruin demandata est., pascere gregem . non soluin in nc- 

cessitate, sed extra eani quuque. si qua ovis sit confraota. si 
aegra etc., adeo, ut non excusentnr a peccato . si. quoties pe- 
tierit poenitens sanari et consolidate, fcJacramentum Poeniten- 

tiae ab eu petituni non ininislrelur. Igilur fidelis aniniarum pa- 
stor omnibus peccata sua confiteri volentibus , nullo non tern- 
pore praesto eril, atque vocatus a poenitentibus, quamvis tem- 
porc minus commodo, absque umni tanien aegritudinu . et pia po- 
lius alacritate sacrum tribunal adibil, ut intelligent, rein plenam 
solatii illi esse, salntem alioriim curare. Profeclo onineni aniiuum 

et fiduciani adimil ille , qui poenitenti vel vultus sui signo ne dicani 
verbis morosis. sat luculenter testatum facil ab eo se mine rnole- 
stari. iVon negamus quidem, grave noniuinqnain aceidere eonfessa- 
rio . se saepe saepius lurbari a poenitentibus : as I bonus animariim 
pastor ad exernplum Sanctissirni Salvatoris . poenitentes oinni 
tempore benigne snscipientis -) lias molestias facile supportabit, 
si perpe.nderit, quantopere per hoe niinislerinm Dei g'loriain pro- 



V) Cap. XXXIV. 2. i. aj Joau. III. 2. Matth. XII. 12. Luc. VII. 50. 



movere, proximoque prodesse, el proprium meritum augere possit. 
Amor onus non sentit, et labores non reputat. Quo amore inflam- 
matus non tantum vocalus officio incumbet, verinn etiam sponte in 
vesperis diei solemnioris, omnique die doniinico atque festive in 
confessional! slatuta liora eomparebit, sive poenitentes adsint, sive 
non adsint. 

Der Geistliche here an jedem Tage (Werktage oder Feiertage) den Sun- 
der, der beichten will. Er trachte, dass es in seiner Gemeinde an jedem 
Somi- und Peiertage Beichtende gebe. Er erscheine an jedem Sonn- 
und Festtage unaufgefordert im Beichtstuhle. Muster ist hierin Jesus 
Christus, unser Oberhirt, der vom Himmel auf die Erde gekommen ist, 
mil zu suclien, was verloren war; ja sich selbst mil einein Hirten ver- 
gJeicht, der nicht wartet, bis ein Schatlein ihn suchet; sondern die neun 
und neunzig in Sicherheit befindlichen verlasst, um das verlorne wieder 
zu finden. Luc. XV. \Vas unser Oberhirt that, hat auch der Geistliche 
als Knecht Christ! uiu so mehr zuthun, als die Nichtnacliahiuung seines 
Beispieies gross und uniibersehbar in ihren Folgen isti). 

A r t i c 11 1 n s II. 

De poenitentibus interrogandis sive examinandis. 

Jus et obligatio confessarii poenitentes examinandi. 

. 84. Si, quod res est, fateri velimus, nullius plus interesse 

debel, qtiam poenitentis, ut peccata sua integre et plene fateatiir, 
quandoquidem tribunal istud a ceteris peculiare hoc babet, quod 
in eo absolvatur, cjui crimen fatetur, damnetur , qui tacet: nt ita- 
que confessarius potius audiat, quam interrog-et poenitentem : ta- 
men teste expevientia alitev res se habet. Saepe \isu venit, ut poe- 
nitentes sive ex ignoratione, sive defectu cogiritionis sui ipsius vel 
legum divinarum , sive ex perplexitate, sive ex immaturo pudore, 
sive quia conscientiarn suam non sufficienter scrutati sunt, sive de- 
nique, quod propria ipsorum nequitia eor eorum excaecavit, et 
eonscientiae stimulus suffocavit, quia abstinere a peccato non vo- 

lunl, sinant ignorare eonfessarhnn , quibus ipsi mails spiritualibus 
eonflictentuv , et quantis in angoribus haereat eorum conscientia. 
Quo fit, ut nee eonfessio sit Integra, nee ulluni Poenitentiae Sacra- 

mentuni. Confessarii autem interest, quantum per ipsum fieri potest, 
efficere, ut integ-ra sit eonfessio. Et quidem ratio est, quia cavere 
lenetur minister, ne quid Sacramento, quod administrate desit. At 

eonfessio est materia Sacramenti Poenitentiae, igitur confessario 
pro virili conandum, ut sit Integra, sicut Jesus Christus praecepit. 
Ad hoe igitur confessarius et jure gaudet et obligatione stringitur, 

poenitentem inlerrogandi sive examinandi, si ipse non satis peeeata 



Schmid's Liturgik. 2. Bd. S. 116 120. 



122 

sua explicaverit , omnemque animi sui statum explanaverit. Utrum- 
que per se promanat ex triplici munere judicis, medici et doctoris, 
quo in sacro tribunali confessarius fungitur. Accedit amor Dei et 
proximi, quo scilicet abusum sacrae Religionis omneque sacrile- 
gium pro virili irapedire jubemur. Hoc poenitentium examen inculcant 
sacri Canones sanctique Patres. Canon: 0mnis utriusque" Conci- 
lii Lateranensis IV. sub Innocentio III. Summo Pontifice celebrati id 
a confessario verbis claris exigit. Sacerdos sit discretus et cau- 
tus , ut more periti medici superinfundat oleum et vinum vulneribus 
sauciatis ; diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et pec- 
cati." 

Materia quaestionum. 

. 85. Ex dictis in propatulo est, non semper, et in omnibus 
interrogandum esse. Ubi nimirum confessarius ex ipsius poeniten- 
tis confessione et peccata et omnem animi statum integre perno- 
scit, munere suo fungatur, quippe causa alioquin cognita, quin 
quaestionibus tempus inutililer perdat, aut confitentem molestet. 
Quodsi autem poenitentis vel peccata, vel animi status _, videlicet 
character mo r alls , et dispositio ex propria ipsius confessione non 
satis pateant, examen poenitentis a confessario instituatur. De iis 
autem omnibus interrogare juvat et oportet, quae scitu necessaria 
sunt ad procurandam confessionis integritatem quoad peccata in 
se, atque ad obtinendam de characters morali et dispositione 
poenitentis cognitionem necessariam. Est enim confessarius poeni- 
tentis judex, medicus et doctor. Utut haec quaestionum momenta 
facile se offerant, tamen ob rei gravitatem, in commodum tyronum 
confessariorum, principaliora quaestionum objecta in medium pro- 
ferre, breviterque discutere placet, Confessarius nimirum, si opus 
fuerit, tenetur poenitentem examinare : 

SL) De peccatis probabiliter ab ipso commissis; b} de pecca- 
tbrum specie, c) numero^de circumstantiis necessario exprimen- 
dis; e^) de peccatis omissionis et status; f) de charactere poeniten- 
tis morali, et hac ratione de peccato dominanti, de occasione pro- 
xima, de consuetudine, relapsu etc, ; g} de dispositione ejusdem; 
h^) de religionis dogmatibus. 

ftuaestiones de peccatis a poenitente probabiliter commissis. 

. 86. IVum poenitens alia praeter ea, quae in confessione 
expressit, peccata commiserit, baud difficulter patet a} ex ipsa 
accusatione, quae quippe justam ulterius scrutandi ansam praebeti 
Peccata, quae probabilius commissa, a poenitente autem omissa 
sunt, dignoscuntur , si attendimus, quod quaedam peccata aliornm 



123 

initia sint, v. g. impudicae cogitationes, cupiditates, tactus etc.; 
quod quaedam aliis committendis irritamenta, v. g. prodigalitas ; 
quaedam aliorum comites, v. g. lusum in popina comitantur immo- 
dici hanstus; quaedam vero ceu effectus praecedentium sequuntur. 
Jam vero poenitentes nonnunquam sua peccata non ex integro con- 
fitentur partim ob linguae defectum, oblivionem, inseitiam, levita- 
tem animi, pudorem vel astutiam, qua peccata sua aliis terminis 
ea noh satis delineantibus extenuant. Si itaque poenitens se accusat 
de peccato, quod natura vel indole sua facile deducit ad aliud pec- 
catum, de hoc quoque interrogetur : v. g. si dicat poenitens, se so- 
lum cum sola fuisse, se ilia praesente et audiente verba aequivoca 
protalisse, interroga, quantam sibi cum ilia familiaritatem, quan- 
tam libertatem indulserit. Item dum an cilia se accusat de mendacio 
in dominam suam, facta interrogatio te docebit fraudem, quam emendo 
esculenta commisit ; vel si servus fatetur , se in popina duos per 
dominicos dies mansisse, interroga, quando ? et videbis saepe , eum 
lusisse, vel bibendo tempus transegisse durante sacro, cuiinteresse 
tenebatur. Verum licet allata regula xmiversim valeat, tamen ex- 
ceptio dari poterit, ubi scilicet, cum poenitens bene instructus sit, 
praesumere nequis, ilium quidquam, cujus se non accusat, commisis- 
se, atque ab interrogationibus ex solo nexu delictorum desumtis abs- 
tinere oportet. 

b) Regula , quod confessarius tune examen de peccatis insti- 
tuat, quando ipsa poenitentis confessio ansam praebet, non sufficit 
semper ad integritatem confessionis procurandam, quia etiam de 
peccato aliquo milla omnino mentio fieri potest, ubi tamen confessa- 
rius interrogare poterit et debebit. Ratio enim , qua confessarius 
ad interrogandum de peccatis commissis , a poenitente vero omis- 
sis, movetur, alia est ipsa cognitio , vel ex propria experientia 
hausta, vel ex relatione aliorum, in vel extra confessionale parta. 
Sic v. g. cum foemina, quam matrimonii vinculo non ligatam, ast 
gravidam agnoscit, confitetur, quin criminis sui ream se declaret; 
vel puer , quern Catecheta, qui simul confessarium agit, aliquot ab- 
hinc diebus furti ab illo patrati causa punivit; vel ebrius , quern 
ante aliquot dies ebrietate oppressum vidit, confitentur tacito illo 
peccato. In his similibusque casibus confessarius poenitentes inter- 
rogabit, vel potius commonefaciet, licet horum peccatorum reos 
se non accusent. Quodsi vero rescierit peccatum a poenitente omis- 
sum ex relatione aliorum , tune praeprimis et sedulo inspiciendum, 
uum haec aliorum dicta sint fide digna, ne fors poenitenti injuria 
infligatur et fiducia perdatur. Si ad ipsam quaestionem serius ur- 
gentem, nunquam non prudentem, poenitens identidem factum ne- 
get, supponendum est a confessario, notitiam suam errore et de- 
ceptione niti, aut poenitentem ighorantia impraesentiarum invicibili 
teneri, vel jam confessum fuisse alteri, quare absoltitionem ob hang 



124 

reticentiam solam vix unquam denegari posse arbitramur. Denique 
notitia de poenitentis peccato etiam ex aliorum confessione hausta, 
causa esse potest poenilentem interrog-andi. Verum hie summa pru- 
dentia opus est, ut variis remote injectis interrogationibus peccatum 
eliciatur, quin violali sigilli suspicio incurratur. Vide . 62. cas. 6. 
c) Denique ansam interrogandi poenitentem praebet etiam 
timor fundatus in cognita indole poenitentis aut consuetudine homi- 
num ejus conditionis, determinata quaedam peccata, licet gravia, 
tacendi, 

De specie peceatorum. 

. 87. Doctrina ecclesiae catbolicae est, ut poenitens non in 
genere lantum , sed quoad speciem infimam peccata sua declaret. 
Vide . 67. Qua in re confessarius interrogare tenetur. Qui itaque 
v. g. contra castitatem peccavit, et turpitudinem suam generatim 
tantum fatetur, ut specifice exponat adigendus est, interrogando , 
quale peccatum commiserit? utruni cum foemina et quali? libera aut 
uxorata? affini aut consanguinea? an cum alio quopiam? Qui Deum 
se offendisse ait , examinandus est, quomodo ? Qui confessionem 
specificam generico termino finit : Et insuper magnum patravi pec- 
catum." Quale? 

Non raro contingit , ut poenitens nonnisi generatim se pec- 
catorem confiteatur, vel fieri potest, ut aegrotus, sacramentis pro- 
videndus dicta culpa: Confiteor, sileat: tune edocendus, ut peccata 
sua declaret, nee non adjuvandus interrogationibus prudenter turn 
statui, turn conditioni el aetati ipsius accommodatis. Quid vero, si 
nihilominus alte silet? Tune animadvertendum, num non ) apo- 
plexia repentina tactus loquelae usum perdiderit, quoin casu so- 
lummodo signis contritionis sese confessarius contentet; vel /?) an 
non alia subsit causa, cur non conliteatur, aut quod detrectet ex 
mala voluntate , aut pudore, aut metu retineatur, quibus stantibus 
agendum esl secundum ea, quae dicta sunt . 67. et 72.: vel 7) an 
non fors acatholicus sit , qui catholicis ad speciem adnumerari cu- 
pit in extremis vitae suae, quin tamen fidei professionem emittere 
velit. Hie in aegrotis obveniens casus est quidem rarus, sed tamen 
nonnullus. 

IVeque tolerandus est abusus illorum, qui nisi a confessario in- 
terrogentur, nullum unquam fatentur peccatum, sed semper adigendi 
suntpoenitentes, utsuasponte peccata exponant. Excipiuntur tamen, 
qui petunt examinari per interrogata, utpote qui parum instructi 
conscientiam suam sufficienter scrutari et excutere non possunt. 
Perperam autem agunt confessarii, qui rudes dimittunt, ut melius 
se examinent ; nam hujusmodi bomines, quantum laborent, difficul- 
ter se examinabunt, ut par est , et ita exacte , sicut potest ipse 



125 

eonfessarius eos examinare: et contra cum demissi sunt, periculum 
erit, ne exlerriti difficultate se examinandi a confitendo relrabantur, 
et in peccatis obdurescant. Hos itaque examinabis , qui alias pee- 
cata sua specifice hand exponerent. Examinabis autem de peccatis 
iis tarn operis quam locutionis et cogitationis, quae turn Decalogi 
praeceptis, turn Ecclesiae legibus, turn praecipuis virtu lib us ad- 
versantur, spectata aetate, conditione, moribus et occupationibus 
cujusque poenitentis , quin imo spectatis adjunctis temporum et lo- 
corum, in quibus certa grassantur vitia, deducendo eum per varies 
vitae status, quos decurrit, per varias , quibus obnoxius fuerit. 
peccandi occasiones, ac demum per circumstantias, quae vel spe- 
ciem mutant, vel intra eandem speciem notabiliter aggravant *) 

De numero peccatorum. 

. 88. Si poenitens nuhierum peccatorum gravium non ex- 
presserit, sacerdos eum prudenter interroget. Hunc canonem prae- 
cipit ipsa rei natura; praeterquain enim, quod totidem sint peccata 
distincta, frequentior lapsus malitiam auget, et media etiam effica- 
ciora exinde poscit. Accedunt sacra synodus Tridentina et Rituale 
Romanum, quae hac de re sacerdotem monent. 

Pro computando peccatorum numero exstat regula: Tot com- 
mittuntur peccata, quot praecepta formaliter diversa violantur, et 
quoties quis idem praeceptum transgreditur. Porro attendendum 
est, utrum idem praeceptum simul et seniel, an vero successive et 
saepius infringatur. Et quid em simul et semel tot peccata occur - 
runt, quot objecta moraliter distincta dantur, in quae peceatur, 
v. g, dum quis uno actu plures vulnerat, scandalizat. Ubi idem prae- 
ceptum successive saepius laesum fuit, tot peccata censentur, quo- 
ties prava voluntas moraliter interrupta et repetita fuerat, et quot 
actus completi occurrunt. 

Quiun molestissimum esse soleat negotium iis, qui confiten- 
tibus aures praebent, numeri inquisitio, quippe quum populus bibat 
iniquitatem velut aquam ex amne, ut calices non numeret, quos eva- 
cuat ; pro praxi confessarii haec sunto: 

1) Ubi numerus certus designari nequit, talis adhibealur, qui 
verovidetur simillimus, addendo peccatum clrciter toties contigisse: 
quare confessai'ius huic assertioni acquiescat, nee ad mathemalicos 
numeros peccatorum multitudinemexquirat, sed quaeratexpoenitente, 
qui saepius peccat, ubisemultis vicibus deliquisse ait, quotnam fuerint 



Cfr. Missionsbiichlein. Wien. S. Liguorii Prax. confes. n. 21 ^8. 
vel: Der Beichtvater, oder grundliclie und vollstandige Anleitung 1 
fur Seelsorger in alien Verliaitnisson und Bezieliungen ihres Seel- 
sorger- Amtes. Von deni heiligen Alphons Maria von Liguori. Aachen, 
1836. S. 38 136. 



126 

hae multae vel paucae vices v. g. per mensem, vel hebdomadam, 
aut dies. Ex hoc tantum accipit confessarius notitiae, quanto opus 
est ad finem quemcunque confessionis consequendum, 

2) Quin imo si,poenitens ob multitudinem peccatorum nunie- 
rum eorum indicare non posset, satis fuerit, si exponeret consue- 
ludinem et tempus, quo duravit in ilia: v. g. meretrix , dum addit, 
se per quinque annos in hoc vitio fuisse, et quoslibet homines ad- 
misisse. Cavendum, ne cum nausea et taedio poenitentis numerus 
peccatorum quaeratur , si ex dictis poenitentis probabiliter et mo- 
raliter aestimari possit. P. Segneri *) ait: Quando certus nume- 
rus sciri nequit, sufficit probabilis: perquire in genere tempus } 
sciscitare, quoties per mensem et hebdomadam illud committere 
sint soliti? Imo circa quosdam actus internos odii, luxuriae etc. ni- 
hil attinet, saltern ordinarie in longioribus confessionibus ita ri- 
gide frequentiam examinare, quia plerumque explicari non potest 
absque pericuLo errandi, sive .per defectum , sive per excessum ; 
sed satis erit habere rationem temporis, quanto quis in discordia 
vixerit, quanto quis mulieri vel concubinae cohabitaverit vel fuerit 
familiaris ; neque enim novum est, res, quae ad calcnlnm solent 
numerari, expendere ad mensuram." 

3) Qui post discussam diligenter conscientiam peccatorum 
suorum addito verbo circiter approximativum numerum aperuit, non 
tenetur postea ex hoc uno titulo repeteve confessionem , si in nu- 
mero excessus, vel in se, vel respective ad magnam summam, 
exiguus detegatur. E contra si multitude numerum in confuso alla- 
tum notabiliter excedat, talis redeunte hujus memoria defectum u- 
tique supplere debet. Regula haec docebit confessarium, quomodo 
se gerere debeat cum iis, qui de numero peccatorum suorum anxii 
sacro tribunali se sistunt. 

Ex. gr. Sempronia confitetur, dominam suam emendis escu- 
lentis defraudasse. Num hoc saepius actum est? Saepius. Quoties 
ab ultima confessione? Decies. Quanta est argenti summa? IVescio. 
Quae fuit circiter singulis vicibus? Inde computatio a sacerdote fiat. 

Cajus de mollitiei crimine se accusat; interrogatus , quot vi- 
cibus sese commaculaverit, respondet, se nescire prae multitudine 
actuum. Ergo quoties ab ultima confessione? in mense? in heb- 
doniada ? 

De eircumstantiis peccatorum. 

> 89. L Confessarius quaerat, ubi necesse fuerit, et poeni- 
tens baud indicaverit, de eircumstantiis. Sunt vero hae duplicis 
generis; aut speciem mutantes, aut insigniter malitiam aggravan- 

i) In Instr. Conf. c. 2. 



tes, aut notabiliter minuentes. Prioris generis illae dicuntur, quae 
actus humanos transferunt in aliam speciem peccati ab ea, quam 
habent ex objecto suo. Sic circumstantia personae conjugatae trans- 
fert peccatum carnis a specie fornicationis ad speciem adulterii, 
dum actui luxuriae superaddit novam malitiam adulterii. Furari 
rein sacram facit ex furto saerilegium *). Circumstautiae aggra- 
vantes appellantur illae, quae malitiam actus .ex objecto desumtam 
intra eandem speciem peccati dnntaxat aggravant, sen majorem 
reddunt, non autem superaddunt novam speciem distinctam ab ea, 
quam actus habet ex objecto. Sic gravius est furtum ejus, qui fura- 
tur viginti florenos, quam qui furatur tres ; gravior est detractio 
ex proposito, quam ex levitate animi facta. 

2. Quod circumstantias speciem mutanles attinet, eas in con- 
fessione aperiendas esse Concilium Tridentiuum sat clare docet 2 ), 
ut et confessarius poenitentem rite dijudicet, instruat, moneat atque 
emendet. Quamvis autem Concilium tantum mentionem facit de cir- 
cumstantiis speciem mutantibus, tamen rationes, quae pro his ape- 
riendis militant, etiam pro circumstantiis solum aggravantibus va- 
lent. Nam sine his peccatum neque integre exponitur, neque, dum 
supprimitur malitia mortalis, quam nonnunquam peccato circum- 
stantiae addunt, ita sacerdoti innotescit, ut pro criminis gravi- 
tate ac statu morali poenitentis recte judicare, aut pro illo con- 
gruentem poenitentiam imponere possit. Quis v. g. non videt, majo- 
rem malitiam esse in eo, qni ut hominem interficiat, prius ipsi 
amputat brachia et pedes, et oculos effodit, quam in eo, qui solo 
ictu alterum occidit. Hinc Catechismus Romanus docet: Neque 
solum peccata gravia narrando explicare oportet, verum etiam ilia, 
quae unum quodque peccatum circumstant, et gravitatem valde 
augent aut minuunt" 3 ). Idipsum confirmat praxis Ecclesiae, quae 
aliquando reservat peccata propter circumstantiam aggravantem, 
et constat ex multis poenitentialibus et ritualibus libris, turn anti- 
quis, turn recentioribus. 

3. Circumstantiae, quae ad actionem moralem nullo modo aut 
leviter spectant, ut plurimum omittendae sunt, inprimis quae di- 
cuntur mere naturales, et quae simplicitati confessionis obsunt magis, 
quam prosunt. Quae autem notabiliter minuunt, circumstantiae, licet 
speciem non mutent, eas quoque praeterire non debet poenitens, 
non ut quaerat excusationes in peccatis, sed ut confessarium in- 
struat, qui de iis interrogare tenetur, ne judicium pervertatur, e. g. 
si quis semisopitus, vel sui non satis compos, in turpitudinem con- 
sensit. Ast quandonam circumstantiae occurrentes notabiliter ag- 
gravantes imminuentesque censeri debent? R. Momenta cireumstan- 



Cfr. Maldon. Tom. II. p. 279. 2) Sess. XIV. cap. 5. s) p. 2. c, 
15. q. 41. 



128 

tiarum sentiri potius, quam ad apicem determinari posse. Vide igi- 
tur praeter regulas doctrinae mo rails, quid homines prudentes et 
timoratae conscientiae, de circumstanliis, quae in dato aliquo casu 
oceurrnnt, passim sen tire consueverint; general! m allendi debet, an 
ex circumslanliis peceato principal! nova malitia, vel major atro- 
citas accedal, vel an ejusdem numerus nuiltiplicelur. 

4. Si igilur poenilens de gravi peceato se accusaverit, quin 
necessarias circumslantias expresserit, ad oflieinm confessarii per- 
tinet, de necessario exprimendis circumstanliis speciem niutantibus 
et aggravanlibus sedulo interrogare, ut munere suo undequaque 
fungi possit. Septein sunt circumstanliae, quae vel speciem peccati 
mutare possunt, vel illud non mediocriter augere, eaeque hoc ver- 
siculo continentur : Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur., quomodo, 
quando. 

E. g. Quis n personam designat. Si poenitens se contra ca- 
stitatem peccasse accusaverit, quaeret ex eo confessarius : Uxorem 
duxisti? esset enim adulterium. Sacris ordinibus initiatus es ? tune 
enirn sacrilegium essel. iiQuid" indicat materiam peceati: num 
gravis an levis, sacra an profana: qualitatem personae, in quam, 
vel quacum quis peccavil: ulrum complex peccati consanguineus, 
vel affinis? quo in gradu? v>Ubi" locum special: utrum in loco 
sacro, an profano? publico, vel privato? num forsan coram aliis, 
qui scandalum passi sunt? n Quibus auxiliis" innuit qualitatem 
personarum, instrumenlorum mediorumque, quibus quis us us est ad 
peccatum commillendum : ut si ad peccandum socios vel conscios 
adhibuerit liberos, famulos; si quis veneno, an ferro, an insidiis de 
induslria posilis alium occideril : si fraude an mendacio facinus ad- 
juli!m fueril, elc. ^Cur" 1 ' finem respicil, ob quern quis peccatum 
palravil. Cur menlilus es ? Cur obloculus? Num, ut obleclareris, 
atque luderes , an noceres? IVum per odium elinvidiam, an per 
imprudenliam vel levilatem lioc dixisli, fecisli? Cur furalus es ? 
Ulrum ex nequitia , an ex egeslate? vQuomodo" modum designat, 
quo aclus perficitur. ]\ 7 um vi, an dolo re aliena polilus es ? IVum vir- 
ginem violasti vi, an adulando, promittendo, donando ad peccatum 
allexisti? Quando" nolal tempus. Festusne eral dies, an ferialis ? 
Num lempore SS. Missae in ecclesia, an exlra illam malis cogita- 
lionibus inhaesisti? 

Semperne circumstantiae temporis et loci peccatum novuin indicant? Ple- 
rique triplicem statum poimnt. a) Vel enim peccat, aut peccare vult in 
loco aut tempore sacro eo aninii proposito, ut loci temporisque sancli- 
tatem violet, b) Vel admittit, aut admittere vull aliquod peccatum cum 
sanctitale loci aut lemporis pugnans ratione praecepti proliibentis. 
c) Vel denique admiltit, aut admittere vult alia peccata cum sanclilale 
loci et temporis non ita pugnantia, non eo fine, ut sanclitateni violet, sed 
alio, quern sibi peccantes proponere solent. Si primum non dubito, spe- 
ciale peceatum committi ratione loci et temporis sacri, cujuscumque ge- 
neris sit illud peccatum, quod pravo illo animo peccans commiltit, aut 



129 

Cohiniittere statuit. Si secundum, eliam peccatum admittitur speciale, si 
quis in loco sacro sanguinem aut semen effundat, aul furetur, si quis in 
die festo opus servile publice facial. Silertium, non committitur speciale 
peccatum ratione temporis et loci sacri, quare nee opus est, talem cir- 
cumstantiam confiteri, prioribus autem illis niodis earn circumstantiam 
confiteri necesse est. Circumstantia peccatum non immutans esset, si e. 
g. puer mentiretur in ecclesia, ut poenam effugerel, vel die dominica 
domi irasceretur. 

De peccatis omissionis et muneris sive status. 

. 90. Quoniam lex Dei non solum prohibet malum, sed et 
bonum inculcat, et praecepta, quibus malum prohibetur, pro fine ha- 
bent bonum illi oppositum, et quoniam a sanctissjmo Salvatore bo- 
norum operum fructus ferre jubemur, confessarius etiam de officiis 
positivis, aut affirmativis examen suum instituet, quam primum ea 
a poenitente non explicite respici animadverterit. Etenim boni Chri- 
stiani non ideo sumus, quia a malo abstinemus; satis est, omittere 
bonum, ulinDei judicio damnenmr. Arbor, quae non fert fructus bo- 
nos, exscindetur et mittetur in ignem. Gravissimam non raro mate- 
riam constituunt peccata omissionis } praesertim, ubi talia officia 
n'egliguntur, quibus ex munere et vocations obstringimur. Pleraque 
enim mala, quae accidunt, inde proficiscuntur, quod poenitentes 
conditionis suae ignorent officia, vel sin minus, saltern ad ilia ani- 
mum non advertant. Sunt quidem ex iis, qui ad sacrum Poeniten- 
tiae tribunal confugiunt, sunt, inquam, qui oonfessariis et status sui 
obligationes, et quousque illis defuerint, plene et sincere exponant, 
sed proh Deus ! quoti eorum, etiam qui potissimas in republica 
ecclesiastica^et civili partes agunt, altum et exitiale habent ea de 
re silentium? Quoti nesciunt, aut nescire videntur, eos unos ad vi- 
tam ingredi, qui 11011 hanc aut ill am, sed omnem pvorsus justitiam 
implent? Quoti sic hominis aut etiam christiani peccata confiten- 
tur, ut, nisi sedulo interrogentur, vix unquam peccalorum status 
sui meminerint? Non solum homines rudes et plebeji, sed multi 
quoque ex cultioribus de salute sua sibi satis securi videntur, ubi 
conscientia de peccalo graviori commissionis illos non redarguit, et 
tamen hi ipsi officia summi momenti saepe negligunt. In officiis igi- 
tur confessarii est, poenitentem hac de re examinare, pi % outi ipsi 
visum fuerit, inprimis ubi se sistunt poenitentes, qui a longo jam 
tempore confess! non sunt, el nihilominus parum proferunt, de quo 
se accusent. Interroga patremfamilias de educatione, institutione, 
correctione prolium , et de exemplo, quo familiae suae ad virtutem 
praecurrit. Interroga virum in dignitate, in officio publico positum 
de iis, ad quae vi muneris obligatur, ast servata prudenlia. 
Fit enim, ut, qui irreprehensibilis.sit in actionibus hominis privati, 
sit per omissiones aut negligentiam in rebus officii sui reprehensi- 
bilis. Wihil erat in persona summi sacerdotis Heli, quod merito 

9 



130 

culpaveris, quia tamen erat pater adversus filios suos nimis indul- 
gens> vindictam divinam in se et universam familiam suam pro- 
vocavit. 

ftuaestiones de moral! poenitentis charactere. 

. 91. Examen, quod confessarius cum poenitente, ubi neces- 
se fuerit, instituendum habet, ad scopum tarn instructionis el medici- 
nae peccatori adhibendae, quam dignoscendae ejus ad veuiam pec- 
catorum a Deo obtinendam dispositionis dirigitur. Quoad utrumque 
finem confessarius non solum singula peccata nosse debet; verum 
etiam universum poenitentis character em moralem, nee non mali 
radicem et fontem in praedominanti quadam cupiditate positum; 
nam hac demum obtenta cognitione, determinare poterit, quid et 
quomodo cum poenitente, qu'em ad sincerum et efficax emendationis 
et uberioris perfectionis studium perducat, agendum sit. Sic pro 
varia mentis indole rescire oportet, num confitens literarum cul- 
tura polleat, an vero sit incultus atque ignorans. Si primum: num 
sciat veritates religiosas, nee ne; an eas addubitet, in iis nutet, 
earumque indifferens sit. Si alterum; an haec ignorantia sit culpa- 
bilis vel inculpata, num versetur circa essentialia doctrinae chri- 
stianae, vel accidentalia , circa externa Religionis exercitia vel in- 
terna fidei dogmata? Pro varia affectionum indole aliae sunt in- 
structiones, si poenitens praeditussit animo torpescente, lento, rudi 
vel duro, idque aut ex nativa animi indole, aut ex defectu educatio- 
nis, aut ex circumstantiis status et commercii ? vel si irritabilis, 
vividus, vehemens, cito exardescens, tristitiae amans, asper, moro- 
sus, anxius, scrupulosus etc. Pro varia voluntatis indole aliter 
tractandus est poenitens, qui ex levitate aut inanimadvertentia pec- 
cat, aliter qui ex nequitia et mala voluntate agit. Aliae sunt instru- 
ctiones et medicinae ad praepedienda et debellanda peccata in pec- 
catore, qui a) vel semel lapsus est, vel b) qui quaque occasione 
data relabitur, vel c} qui consuetudine detinetur certae peccati spe- 
ciei. Alius agendi modus cum poenitente, qui in Religione instru- 
ctos est, alius, ubi religiosarum veritatum ignorantia laborat. Quae 
omnia in censum venire debent, ni confessarius officio suo rite fun- 
gendo desit. Quapropter de his omnibus conscientiae arbiter quae- 
ret, quae ad poenitentis characterem moralem explorandum inser- 
vire possnnt. Hinc in specie inquirers debet : a) Quaenam fuerit 
occasio, qua quis ad p'eccandum inductus fuerit, num et haec adsit? 
Id enim rescire opus est, partim ad fontem peccati detegendum, 
partim ad danda consilia vitandi aut mutandi occasionem proximam 
peccati. /?) Quae fuerit poenitentis praeterita vivendi agendique ra- 
tio, utrum se hoc illoYe peccato jam ex tempore ante ultimam con- 
fessionem, et quoties commaculaverit, quo patebil, num sit consue- 



131 

tudinarius peccator nee ne. jO Quin imo interroget de relapsuum 
causa, ittrum contingant e negligentia, quatenus in adhibendis me- 
diis a confessario dictatis socors est, vel ex vi tentationum solito ve- 
hementiorum, vel ex mera fragilitate human a : hinc patescet, num 
sit recidivus censendus , vel proprie consuetudinarius inveteratus. 
Plura hac de re infra Sect. II. . Peecata occasione nata confi- 
tentes", et Peceata ex consuetudine nata confitentes." 

Ad dignoscendum statum moralem poenitentis, ut ei cum fru- 
ctu mederi possit, confessarius mali radices fontemque peccato- 
rum in praedominanti quadam cupiditate positum investiget. 
Actiones enim malae corpus sunt, sen exhibitio alicujus praedomi- 
nantis aifectus mali ; certa peccaminosa inclinatio mater esl plu- 
rium peccatorum. Sic pertinacia, rixandi cupido, inobedientia erga 
superiores non raro ex praedominanti superbiae atfectu nascuntur ; 
detractio, ealumniae, odium, filiae sunt abominabilis invidiae : avaritia 
seducit ad dolum, fraudem,duritiem, quin imo ad pejerationem etper- 
jurium; qui irae vehementiorinondominatur, proclivis est in oppro- 
bria, maledicta, calumniam etc. Intemperantia general rixas, libidi- 
nes, impudicitias, neglectum officiorum etc. Nee tamen eadem pec- 
cata, quae foras erumpunt, easdem habent radices, sed ex diversis 
saepe aftectibus eaedem extra prodeunt scelerum facies. Inimicitiae 
nimirum, injustitiae, damnosa officii erga Demn vel proximum ne- 
glectio in his quandoque orinntur e dominante superbia, in illis e 
livore, in aliis ex avaritia, in pluribus ex in.sito rerum spiritualium 
fastidio. 

Hoc qui minime norit, dum infirmum poenitentem tractare 
velit, id faciet unum, quod illi, qui morbinn tegUnt, sed nusqnam 
s an ant, quia mali radices et fontem, ut discernere nesciunt, ita nee 
resecare, nee obturare valent. Unde confessarius, nisi jam ex ipsa 
poenitentis accusatione peccatorum radices sua sponte cognoverit, 
tenetur per interrogata hanc sibi comparare scientiam. Interroga- 
bit v. g. cur poenitens hoc illudve peccatum, puta furti, detractioiiis, 
odii etc. commiserit. Dicet forte alter id a se factum, quia despe- 
ctus fuit, et laesa ejus fama; et is superbus est. Alter, quia sibi 
illatum erat damnum ; et is avaritiae fuliginem praefert. Alter, quia 
obturbata est quies ejus atque voluptas : et is servit malae libidini. 
Atque hac originis et propaginis, qua peccata nascuntur, sese- 
que excipiunt, notitia carere non posse eum , qui salubriter muneri 
directoris et medici spiritualis satisfaere velit, explorata res est. 

Uuaestiones de dispositione poenitentis, 

. 92. Jam ex supra memoratis quaestionibus dispositio poe- 
nitentis dijudicari poterit, si omnia simul junctini pensitentur. Atta- 
men plura alia supersunt quaestionum momenta, quae specialiter in 

9* 



132 

hunc finem servire possunt. Inter haec pritnum occupat locum 1. 
quaestio de obligationibus peccatum consequentibus , e. g. aliena 
restituendi, cum.inimicis.se reconciliandi , occasionem proximam 
deserendi, nempe an poenitens has obligationes jam expleverit, aut 
explere coeperit, aut saltern explore paratus sit. Ex his enim re- 
sponsionibus animadvertere est, quodnam conamen hucusque ad sui 
emendationem (vel motu proprio, vel confessariorum jiissu) adhi- 
buerit; quaeque contrariae virtutis opera exercuerit. Major minorve 
gradus promptitudinis has adimplendi obligationes, et virtutes pee- 
cato contrarias exercendi, majorem vel minorem indicat gradum di- 
spositionis ad sacramentalem gratiam obtinendam. 

2. Quaeralur de tempore , quantum nimirum elapsum sit, ex 
quo poenitens criminum suorum apud confessarium se accusarit, et 
in specie, ex quo ultima vice certae specie! peccatum commiserit. 
Confessionis dilatio justo longior causa est saepe, ut homines in ea- 
dem recidant peccata, et inactionibus suisDeum obliviscantur, unde 
fit, ut conscientia tenera non gaudeant. Ubi vero confessarius ad- 
verlerit, longLus intercessisse tempus, ex quo poenitens cerium ali- 
quod peccatum patravit, sciscitabitur de causis intermissi peccati, 
num ex vera cordis emendatione, scilicet amore Dei profluxerit, an 
ob defectum occasionis, irritationis, aut tentationis vehementioris, 
vel ob timorem infaustorum consectariorum id factum fuerit. E 
responsis procul dubio patebit , utrum ad gratiam sacramentalem 
oblinendam legitimo dispositus sit, nee ne. 

3. Percunctabitur confessarius de vero peccati commissi 
dolor e, et serio de cetero non peccandi proposito s num scilicet 
poenitens doleat ex animo de peccatis? an habeatpropositum serium 
vitandi peccatum? num tempus impendent, ut se diligenti examine 
praepararet, a Deo poenitentiae gratiam peteret, seque ad verum 
dolorem excitaret. Considerabit tamen confessarius, utrum praepa- 
rationis defectus ex poenitentis ignorantia , an negligentia proces- 
serit, atque tune illi opitulabitur , edocendo , quomodo conscientiae 
examen instituere debeat, excitabitque eum ad sinceram desuper 
contritionem. 

4. Nee inutile erit, exquirere, numquid irrogatam sibi satis- 
factionem Cpoenitentiam) impleverit? cur illam praetermiserit? Si 
hoc ex notabili accidit negligentia, quamdiu neglexerit? ubi ex re 
erit, quaerere, utrum confessionis tempore habuerit satisfaciendi 
voluntatem; alias enim ilia nulla fuisset, et esset iteranda. Ex 
his omnibus simul junctis tarn generalibus quam specialibus quae- 
stionibus certiorem se reddet confessarius de poenitentis legitima 
dispositione ad veniam peccatorum a Deo obtinendam. 



133 

ftuaestiones de veritatibus religiosis. 

. 93. Ad statum moralem et dispositionem poenitentis di- 
gnoscendam plurimum confert nosse, quali Religionis scientia et fide 
poenitens polleat. Praeterea ad suscipiendum Sacramentum Poeni- 
tentiae, quod SS. Altaris Sacramenlum consequitur, debita in Re- 
ligione catholica scientia requiritur. Fides est hnmanae salutis ini- 
tium, sine ilia nemo ad filiorum Dei consortium potest pervenire, 
quia sine hac nee in hoc seculo quisquam justificationis consequitur 
gratiam, nee in futuro vitam possidebit aeternam" *). Quare, ubi 
confessarius dubitandi causam habet, an poenitens necessaria Reli- 
gionis scientia et fide gaudeat, per interrogata investig-et. Quern de- 
feetum de iis suspicari licet, qui rudes sunt, salutis incurii, et in 
frequentandis concionibus negligentes. Hoc examem quoque ad eos 
extendi potest mundanos homines, qui in tractandis saeculi rebus, et 
solertiae et acuminis pleni, imo qui mysteria Religionis in juventute 
edocti, ex longa Dei salutisque suae oblivione eo usque aliquando 
deveniunt, ut vix scitn necessarias veritates religiosas scire et cre- 
dere videantur. 

Ne vero poenitentis animum offendas , ita nonnisi ab initio 
interrogabis, quasi ilium instructum putes, e. g. utique scis, quid 
circa hoc illudque credendum agendumqiie sit? Si poenitens annual, 
ulterius explorabis, an reipsa id sciat, et haesitantem juvabis , eru- 
diesque ignarum. Cetera vide Sect. II. Cap. I. 

Conclusio quaestionum. 

. 94. Saepenumero non praeter rem quaestio moveri poterit 
ultima: num sit quidgugm., quod_adhuc conscientiam angat } tor- 
queat'i Haec interrogatio pluribus est occasio, ut quae ex timore, 
vel verecundia reticuerunt aut simularunt, tandem pandant et con- 
fiteantur, inprimis apud eos, quos confessarius mansueta et benigna 
agendi ratione, qua ipsos tractaverat, a timore liberates, ad ac- 
curatiorem malorum inveteratorum e priori vita detectionem per- 
motos fuisse videt. Ex iis, qui ita interrogantur, alii conticescunt, 
et nihil respondent, vel quia nihil habent, vel pudore et timore re- 
tin entur , qui eis adimendus est; alii respondent negative, sed M- 
gide et perplexe, quibus contestari juvat desiderium, pacem et tran- 
quillitatem eis procurandi; alii affirmative, quos confessarius console- 
tur bonoque animo esse jubeat, quod tantam ac talem eis conces- 
serit Deus gratiam, ut se hoc peccatorum jugo excusserint. Ubi 
vero animadverterit, quod mala ex voluntate peccata in antecedent! - 
bus confessionibus reticuerint, ita ut ex defectu integritatis , vel 



S. Aug. Serin. 38. de temp. 



134 

contritionis bonique propositi manca et non sincera fuerit eorum 
confess, tune edoceat opus illis esse, ut praelerita repetant per 
confessionem vel generalem, quae totani anteactam vitam comple- 
ctatur, aut particular em quidem , quae tamen regrediatur ad origi- 
nem niali. Hinc si reperial confessarius, hujusmodi sacrilegia fuisse 
patrata, ut de numero fiat certus, interroget, quoties intra hoc 
tempus, a quo peccare cessavit, confessus sit, et cominunicaverit? 
et num , quotiescumque confitebalur vel eommunicabat , ad sacrile- 
gium adverleril? Accidit enim aliquibus interdum sacrilege confiteri, 
praecipue in pueritia, et postea horum oblivisci; hi non tenentur ad 
repetendas confessiones oblivionis tempore factas ') Utroque pro 
casu sacerdos operam suain et auxilium ofl'erat. 

Materia quaestionum vitanda. 

. 95. Ex tine confessionis jure divino faciendae sat clare pa- 
tet, ea omnia revelanda esse, quae aut procurandae integritati ejus- 
dem, vel dignoscendo character! poenitentis niorali, vel dijudican- 
dae ejusdem disposition! inserviunt. Itaqne 1) abstinendum est non 
modo a rebus omnibus ad confessionem non pertinentibus, sed 
etiam iis, quae cum peccato quidem connexa sint, ast ila, ut eorum 
scienlia necessaria non sit ad peccati speciem, prout inlegritas con- 
fessionis requirit, cognoscendam, neque ad dandum poenitenti salu- 
tare consilium, monitum et instructionem, nee ad injungendam poe- 
nitentiam quidquam faciunt. Absit omnis curiositas, qua quaerimus, 
et nosse cupimus res el circumstantias ad sacrum tribunal minime 
necessarias et plane inutiles. Praelerquarn, quod lempus insumatur 
inutilibus quaestionibus, hae generant in poenitente diffidentiam erga 
confessarium, tanquam nimium occultorum indagatorem, ipsamque 
confessionem odiosam reddunt et moleslam. In hunc censum veniunt 
quaestiones de nomine, habitatione poenitentis, aliisque rebus dome- 
sticis ad rem non pertinentibus. 

2) Caveat confessarius, ne iis rebus inhaereat accuratius in- 
dagandis, quarum mentio et rnminatio phantasiam minus salubriter 
exercent. Satins enim est, peccata imperfecte intelligere, quam 
forte novi peccati periculum inducere. Adeo foetet palus ista , ut 
consultum non sit, earn vel a poenitente vel a confessario, ubi opus 
non est, moveri; sufficit, requirere speciem peccati patrati, non 
vero modum: et si ipsi poenitentes vel ex inverecundia, vel igno- 
rantia vellent hunc declarare, suaviter eos mone, necessarium non 
esse. Expedit hac in re imitari philosophum, qui veritus, ne loquen- 
do de simili materia os conspurcaret, carbone descripsit. Ceterum 
monere juvat, ut indagatio in poenitentis peccata totumque ejus 



Cfr, S. Lig. Praxis Conf. n. 22. 



135 

statnm moralem non sit nimia et anxia. Exanien a confessario insti- 
tuendumnon debet esse exactissimum , sed ita adcommodatum poeni- 
tenti, ut non generet fastidium" *). Et P. Anselmus Reiffenstuel : 
"Confessarius non tenetur examinare poenitentem inquisita indu- 
stria et exactissimo examine, sed suavi et humano modo. Attendat 
quam maxime, ne per interrogaliones suas confessio nimis gravis 
et odiosa reddatur, nee ansa detur haerelicis, vocandi illam con- 
scientiae jcarnificinanK 5 ' Non omnes poenitentes eodem modo sunt 
interrogandi ., sed ceteris paribus de pluribus interrogandi sunt mi- 
nus periti, quam culti; pariter qui confessario noti non sunt, quam 
quorum conscientiam ex anteactis confessionibus satis perspectam 
habet; porro qui raro , quam qui frequentius confitentur etc. l\un- 
quam autem examine poenitentium abuti licet in finem, quern abo- 
minabilem designat Illrst. D. Joannes Sailer, Episcopus Ratisbo- 
nensis : Die Geheimbeicht darf nie als Tortur des nicht bekennen 
Wollenden betrachtet und beniitzt werden : eben so nie als Kunst- 
griff und Beherrschungsmittel der Gewissen." 

3) Denique hue special praeceptum ecclesiaslicum de non in- 
quirendo complice peccati, quod lilerae jurisdiclionis in Archidioe- 
cesi Viennensi dari solilae secundum Constit. Benedicl. XIV. 
2. Junii 1746, quae incipit : Ubi primum" el 9. Decembr. 1749: 
wAposlolici minislerii" his verbis exhibenl: Ne ovibus curae no- 
strae concreditis oflendiculum parelur, ubi salus a Christo posita 
esl, et ab eo divinae misericordiae fonte illae avertantur ac deter- 
reantur, ad quern ab eodem Redemptore nostro ad abluendas deal- 
bandasque in sanguine suo animas amantissime invitantur, graviter 
et dislricle sub divini judicii inlerminalione, alque in virlule san- 
clae obedienliae libi prohibemus, ne poenilentes sub quovis cogita- 
bili praelextu, qui peccatum vel crimen aliquod confessi fuerint, 
cujus socium vel socios habuerinl, sive in tribunal! Poenitentiae sive 
extra illud interrogare audeas, aul praesumas de nomine socii seu 
complicis, de loco habilalionis, vel aliis quibuscunque circumstantiis 
ejusdem complicis manifestationem concernentibus; alioquin te no- 
veris ultra peccati lethalis incursum etiam ab hujus Sacramenti ad- 
ministratione a nobis suspensioni, nee non aliis gravioribus poenis 
subjiciendum fore 2 )." 

Ad hanc materiam dilucidandam sequentia notanda veniunt: 

a) Nunquam licet confessario directe inquirere in personam 
complicis, obligando poenilentem, aul eliam invitando, ut illi mani- 
festet complicem in ipsa confessione tanquam confessario 3 ). 

b) Quando poenitens non potest exprimere speciem peccati, 
nisi exprimendo personam, cum qua peccavit, puta si cum sorore 



J ) Marianus ab Angel. 2 ) Cfr. S. Liguor. Mor. libr. 6. nr. 491. 
3) Cfr. S. Thorn. Opusc. 12. q. 6. 



136 

concubuit, nee potest alium adire confessarium, cui persona com- 
plicis sit ignota non peccat confessarius , indirecte inquirendo 
in personam eomplicis, imo ad id tenetur, quod tune fit, quando di- 
recte inquirit in qualitatem complicis, ex qua persona complicis 
indirecte innotescit. Ratio est, quia tenetur confessarius inquirere 
in omne illud, quod poenitens tenetur in confessione aperire, et con- 
fessarius curare debet, ut confessionem poenitens instituat in- 
tegram. 

c) Ex regula non licet confessario in personam complicis in- 
quirere, obligando vel invitando poenitentem, ut revelet sibi perso- 
nam complicis extra confessionem in ordine ad correptionern vel 
denuntiationem complicis per confessarium ipsum faciendam: potest 
enim hoc fieri per poenitenlem vel personam tertiam. Nulli du- 
bium, S. Ligorius scribit *), quod aliquando tenetur poenitens com- 
plicem manifestare ad aliquod grave daninum impediendum; sed 
spectata tarn rigorosa Pontificis (Benedict! XIV.) prohibitione, ad 
finem vitandi proximi infamiam, Sacramenti injuriam, sigilli viola- 
tionem, scandalum etc. proul exprimitur in Bulla, non est licitum 
confessario nomen complicis exquirere ad finem faciendae corre- 
ctionis. Unde casu quo poenitens vere teneatur, complicem patefa- 
cere , tantum poterit confessarius poenitenti imponere in genere, ut 
complicem revelet alicui, qui scandalum possit impedire , sed nun- 
quam licebit confessario dicere: revela mihi. Si vero poenitens ex 
se et sponte sua rogaret confessarium, ut complicem corrigeret, 
tune confessario multa prudentia opus est: nam ordinarienon expe- 
dit, ut se immittat in hujusmodi rem; ipsi enim tantum incumbit cu- 
rare damnum sui poenitentis, non alienum, et solummodo intra con- 
iessionem, non extra, et ex alia parte confessarius difficulter assu- 
met hoc munus corrigendi sine periculo scandaliet offensionis sacri 
ministerii." 

d) In casu tamen, quo poenitens tenetur procedere ad denun- 
tiationem complicis, et persona, cui debet fieri denuntiatio, est ipse 
confessarius, potest et tenetur inquirere in personam complicis, 
obligando poenitentem, ut sibi extra confessionem complicem reve- 
let. E. g. Si confessarius est ipse Episcopus alterius confessarii 
complicis poenitentis, a quo persona poenitens fuisset solicitata ad 
turpia in confessione vel circa illam. 

Modus interrogandi. Conditiones quaestionum. 

. 96. Quoniam plurimum interest, ut quaestiones debito inodo 
instituantur, ne vel fini, quem per interrogata assequi volumus, vel 
reverentiae, quae Sacramento, vel modestitte., quae poenitenti de- 



S. Liguor. Mor. lib. 6. nr. 492. 



137 

betur, adversentur, proin paulo amplius conditiones earum decla- 
rare oportet. Sunt vero hae sequentes : 

1) Ante omnia quaestiones nullo non tempove el modo sint 
inansuetae v^bemgnae, comitatis et charitatis plenae adeo , ut ex 
ipsa interrogandi ratione poenitens colligere possit, confessarium 
in visceribus charitatis cum ipso agere paratum esse. Omnis enim 
quaestio aff'ectu vere paterno facta, apta est ad fidticiam confessario 
adeo necessariam comparandam, efficiendumque, ut poenitens omnes 
cordis latebras sincere detegat; dum e contra sermo durus et asper, 
praeterquam quod poenitentem laedat, timido inprimis et verecundo 
animum penitus adimit, eumque a sincera et plena peccatorum con- 
fessione deterret, menteque turbat. Quae virtus maximopere com- 
mendatur confessario , si interrogare contingat poenitentem , qui 
peccata turpia dum aperit, in eorum enumeratione interrupta voce 
balbutit et haesitat; hujus sane plurimum sublevatur animus per in- 
terrogata, quae charitatis et benignitatis, commiserationis et com- 
passionis affectum spirant. Nee ab hac agendi ratione unquam re- 
cedas, sive ob atrocitatem culpae, sive ob poenitentis malitiam, 
pravitatem, ruditatem. 

Quid vero, si quos confessarius invenerit poenitentes, qui non 
obstantibus interrogationibus, benignis maxime et mansuetis, nihi- 
lominus sileant, eo quod confitendi peccata sua rubore suffundan- 
tur ? Eos excitabit, ipsorum oculis subjiciendo paternam Dei boni- 
tatem, divinam clementiam,, humanam fragilitatem sibimetipsi notis- 
simam, sincere confessionis utilitatem maximam., legem silentii 
nunquam a se violandam. Contra si inciderit in protervos et impu- 
dentes, amice quidem, verum graviter moneat, non eos ante homi- 
nem stare, sed coram Deo, cujus locum confessarius tenet, divinae 
illos majestati tanquam reos ibi esse oblatos, Deum non impune ir- 
rideri, periclitari eorum salutem aeternam, perennia et horrenda 
supplicia iis destinari, qui Sacramento Poenitentiae abutuntur, tan- 
tumque remedium a Deo institutum contemnunt. 

2~) Quaestiones sint perspicuae., et inprimis, jcaptui, aetg.ti, 
statui atque conditioni confitentium appositae usque eo, ut accu- 
rate intelligantur, rectisque juvari queant responsis. Hinc a} nee 
verba, nee phrases contineant, quae poenitentis indoli ingenioque 
haud conveniunt. Fnterdum ubi poenitentes valde rudes sunt, mu- 
tatis terminis iterentur. Quapropter quaestiones non sint abstra- 
ctae et generales, sed specificae et concretae ; non longae et accu- 
mulatae, sed breves et simplices tarn verbis quam rebus. Hac enim 
deficiente quaestionum virtute non solum repetitis interrogationibus 
tempus inutiliter teritur, verum etiam poenitentes perturbantur, eo 
quod nescii sint, quid respondeant, dum ob exiguam intellectus per- 
spicaciam interrogata, terminis rebusque longiora et agglomerata, 
non assequantur. b^ Ut vero aetati, statui et conditioni poenitentis 



138 

congruant, ilia tantum peccata attingant, quae ab hominibus ejus- 
dem professionis vel aetatis, consideratis illorum circumstantiis, 
suspicari licet, nisi ex praemissa illorum confessione aliter agen- 
dum esse jndicetur. 

3} Quaestiones justo eljiakurali or dine dispertitae se invi- 
cem excipiant. A peccatorum initiis et illiciis ad consummata et se- 
quelas, a levioribus ad graviora, ab ordinariis et eommunibus ad 
extraordinaria velut per gradus procedatur. Servata hac regula 
declaratio quorumdam peceatorum, v. g, impudiciliae, facilior red- 
ditur, species, nunierus et circumstantiae peccatorum aggravantes 
expeditius innolescunt, quin periculum adsit, ne vel res majoris mo- 
menti ex ineonsiderantia , aut oblivione omittatur, vel ulteriori in- 
quisitione poenitentis animo noceatur. 

4) Sint modestae et honestae. His dotibus uunquam non in- 
terrogationes cunctae insignitae sint, adeo nt semper compareat 
sermo verecundus, licet poenitens obscoenis et inverecundis utatur 
vocibus. Id enim, ut humanitatis sensum laceam, tribunal sacrum 
simulque Sacramenti reverentia exigunt. 

5) Pariter discretione sint conspicuae. Haec quaestionum 
condilio, qnam merito requirimus, non tantum illud special, ne de 
us institualur examen, quae a lali persona regulariter committi non 
soleant, sed vel usque eo se extendit, ne si quae graviora revelet 
peccata, sensu, ut ita dicam, crassiori sumantur, aut malo consilio 
adscribantur. Praestat, quantum fieri potest, salva justitia , meliora 
supponere, et potius fragililali humanae, quam malitiae confitentium 
peccata adscribere. Idem quoque obtinet, si poenitens peccatum re- 
ticuerit, quod vero confessarius prudenter interjectis interrogatio- 
nibus elicuit. S. Franciscus Salesius ejusmodi poenitenlibus suavem 
et lenem se praebens, tarn longe abfuit, utin correptionem acerbam 
prorumperet, ut potius ostenderet, quam felices sint rite confitendo: 
55 Credas, velim, Deus magnam tibi gratiam parat; vide, quomodo 
Spiritus sanctus cor tuum tangat, ut bene confitearis; eja ergo, mi 
fili, animose fatere peccata tua; magnum te manebit gaudium, 
magnum solatium mortis in agone, quod hnmilem feceris con- 
fessionem." 

Prudentia in interrogando. 

. 97. Praeter enumeratas dotes, quibus qttaesliones a con- 
fessario ponendae sinl ornatae, requiritur in poenitentium examine 
prudentia hand vulgaris. Etquidem prudenlia confessario opus est 
in interrogando: 1) ut eliciat, quae poenitentes quademumcunque 
ex causa reticuere; 2) ne pejora forte doceat, quam quae poenitens 
sciat, neque ejus curiositatem excitet, et sensum moralem obtundat. 
Quoad primum adhibeat ill am industriam prudentem, qua usum 



139 

fuisse Ezechielem legimus in explorandis abominatiombiis, latenti- 
bus intra lemplum *). Viderat is parvum foramen in pariete. Jube- 
tur istud a Domino dilatare: Fode parietem, fode parietem: quo 
facto apparuit ostium, ita nt Propheta per illud commode ingressus 
potuerit inspicere abominationes pessimas. Parvum foramen est 
levis aliqua culpa, sponte a peccatore aperta. Necesse est, ut con- 
fessarius sua diligentia laxiorem reddal accessum, quern ad cor na- 
ctus est, pandatque sibi ostium tain amplnm, per quod penetrans 
lustrare et cognoscere possit, quidquid abominationis ibi latet abs- 
conditum. Quoad alterum, in specie prudentia et circumspectio 
sumnia requiritur in interrogatis de sexto Decalogi praecepto. Peri- 
culum enim est, ne juniores praesertim ex ore confessarii ea discant, 
quae feliciter ignorabant; non defuerunt, qui, postquam a confes- 
sarii pedibus recesserunt, vellent experiri, quod ab illo pei^jjicoinsi- 
derantiam didicerunt. Ceterum cum hoc peccatum sit turpe, aegre 
se poenitentes de eodem accusant, et nisi opem afferal confessarius, 
plurimi non sat explicant crimen suum, atque in sordibus suis 
computrescunt. Ne vero poenitenti, neve sibimetipsi in hoc poeni- 
tentium examine noceat, confessarius eas, quae sequuntur, regulas 
servabit : 

a) Cum humilitate et reverentia statue te in praesentia Dei ; 
diffide imbeciilitati tuae, et o1mhehT"Hduciam tuam repone in solo 
Deo. Cor tuum et mentem tuam durantibus his interrogationibus 
saepius eleva ad Deum et repele illud prophetae : Eripe me Do- 
inine de luto, ne infigar 2 )." - 

b) Sicubi, hie certe cave omnem in quaestionibus curiositatem 
et redundanliam. Quod special ad carnis peccata, monitum est S. 
Caroli Borromaei: Confessor summam adhibeat caulelam in eorum 
interrogatione, ut, cum peccali speciem et circumstantias peccati 
graviores^ audieril, a ceteris abslineai." "JVa'm, ut verbis S. Thomae 
Aquinatis utar, hujusmodi delectaWlia, quanto magis in specie con- 
sideranlur, tanto magis concupiscentiam nala sunt movere, et ideo 
potest contingere, ut confessarius talia quaerens, et sibi et confi- 
tenti noceat" 3 ). Quare satins esse poteril, imperfecte peccata in- 
lelligere, quani forte novi peccati periculum inducere. 

c) Hac de causa utere quoque terminis et expressionibus, 
quibus potes, honestissimis_et caslissimis; dum loqueris de virtute 
castimoniae, appella illam virfutem'amabilem, virtutem angelicam, 
puritalem sanctam, ut ejus aestimationem et amorem et tu conser- 
ves, et poenitenti inspires. 

d) Potissimum tune, dum in sacro tribunal! audis et interro- 
gas juvenes, omni circumspectione utere, ne, quod adhuc feliciter 



Ezechiel, VIII. 9. 2) Psalm. LXVII1. 15, 3) i n k. dist, to, in fine. 
Cfr, Rit. Roman, 



140 

ignorant, doceas infeliciter. Quamdiu dubium est, num poenitens 
hac in re deliquerit, nee ne, utere terminis et expressionibus gene- 
ricis et late patentibus, ut, si re ipsa reus sit, intelligat et fateatur, 
sin minus, nil inde novi, nil periculosi discat. Similia monet S. Ca- 
rolus: vPrudens cautusque erit confessor in interrogationibus, ne 
rudibus praesertim atque utriusque sexus junioribus ad novuui et 
nunquam ante attentatum scelus occasionem praebeat, vel aperiat. 
Hi tamen de peccatis, quorum nullam in confessione mentionem 
fecerunt, et in quibus probabiliter aestimari possunt deliquisse, pru- 
denti cautione interrogandi erunt, ne aut pudore aut ignorantia ce- 
lent peccata." Et alio loco : 3 ?Summa prudentia ea de re interroget 
mulieres aut adolescentes , ne eos, quod ignorant, edoceat, iisque 
utatur verbis.pudorem minim e laedentibus." 

e} Interrogationes tuas incipe ab eo , quod hac in re minus 
odiosum est, et unde initium sumit ipsum peccatum, scilicet a co- 
gitationibus, desideriis, verbis auditis aut prolatis, a visu; ab his, 
si necesse fuerit, transibis ad colloquia, conventicula clancularias, 
ad actiones. Si poenitens liber erat a pravis cogitationibus, aut iis 
reslitit, neque ipse occasionem illis dedit, abstinebis ab ulterioribus 
quaestionibus. Ita consuluit S. Franciscus Salesius, et in regula 
hoc praeceptum valet. Verum cum multi sint, qui cogitationes a 
desideriis, et ipsis adeo actionibus vix discern ant, credantque, se 
actiones quoque confiteri, dum se de pravis cogitationibus accu- 
sant, aut sibi persuadeant, se non peccasse, dum in ipsas actio- 
nes non proruperunt, licet sponte et voluntarie pravis cogita- 
tionibus et desideriis sese occuparint et delectati sint, ideo non de 
internis tantum, sed de exterioribus, quoque peccatis interrogabis. 
Ita experieris nonnunquam, a~) eos, qui de solis cogitationibus se ac- 
cusarunt, reos esse verborum et actionum, sive quod cogitationes ab 
actionibus non satis discriminent; sive quod tibi occasionem praebere 
voluerint, ipsos de actionibus interrogandi, de quibus se accusare non 
audenl , nisi a confessariis adjuventur. /?) Experieris, esse inter ju- 
venes, qui, licet non norint peccatum contra puritatem, tamen incusent 
se de pravis cogitationibus, vel in genere se contra castitatem peccas- 
se. Cave , ne his loquaris de impudicitia, sed ita loquere, ut ipsi afferant 
speciem peccati, quod confitentur. Videbis, saepius verba et actio- 
nes non fuisse contra puritatem, sed apud honeste et ingenue edu- 
catos, contra decorem, urbanitatem, quae illis ab institutoribus 
suis, a parentibus, majorem in modum domi commendatur. Et si 
suspicaris, eos inhonestam actionem ejusmodi patrasse, ne quaeras 
directe, utrum mollitiel, an incestus , vel sodomiae crimenl sed 
interrogabis, quidegerint, cum quo, etc. ? Ethoc pacto ex poeniten- 
tis ore speciem peccati, elicies, quin subeas periculum docendi illam 1 ). 



Cfr. Grerson de arte audiendi confess. Torn. II. P. II. Consid. 17.19.20. 



141 
Articulus III. 

De poenitentibus instruendis et admonendis. 

Obligatio confessarii poenitentes instmendi. 

, 98. Quam primum confessarius penitiorem animi statuni 
poenitentis sui partim ex'ipsa ejus sponte facta accusatione, partim 
ex auditis ad quaestiones positas responsis, usquequaque perspexerit, 
eundem pro ejusdem animi indole ac conditione conscientiae edoce- 
re, nee non admonere tenetur, ut totus quantus alias, isque novus, 
bonus atque Justus coramDeo homo fieri satagat. Rituale Romanum 
confessarium hac de re monet, dicendo: Audita confessione per- 
pendens peccatorum, quae poenitens admisit, magnitudinem et mul- 
titudinem, pro eorum gravitate ac poenitentis conditione, prout 
opus esse viderit, opportunas correptiones et admonitiones paterna 
charitate adhibebit." Confessarius ehmi"_Dp_ctor_ est poenitentium, 
cui incumbit, suos in iis, quae ad eorum statum et perfectionem 
pertinent, instruere et erudire , ut non primam duntaxat justitiae 
christianae partem, quae hortatur ad declinandummalum, sed etiam 
alteram, quae jubet facere bonum, impleant. 

Pariter Medicus est spiritualis , ad quern pertinent, ut 
verbis utar S. Gregorii Wazianzeni, - animae pennas addere, ac 
mundo earn eripere, Deoque dare, divinamque imaginem aut manen- 
tem conservare, aut periclitantem fulcire, aut delapsam in pristi- 
num statum revocare, Christumque per Spiritum sanctum in pe- 
ctoris domicilium admittere" *). Et si quilibet, etiam privatus, in 
certis circumstantiis, saltern ex charitate obligatur, proximum suum, 
si erret, admonere et instruere, quando scilicet admonitio judicatur 
necessaria, vel speratur majorem fructum allatura, quam incom- 
modum: quanto magis hoc praeceptum urgebit confessarium, cui 
specialiter incumbitsalus poenitentium ? Quern in finem saepius in me- 
moriam revocari juvabit verba Domini per Prophetam dicentis: Fili 
hominis, speculatorem dedi t.e domui Israel: et audies de ore meo 
verbum, et annuntiabis eis ex me. Si dicente me ad impium: Morte 
morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur 
a via sua impia, et vivat : ipse impius in iniquitate sua morietur, 
sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annun- 
tiaveris impio , et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a 
via sua impia: ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem ani- 
mam tuam liberasti. Sed et si conversus Justus ajustitiasua fuerit, 
et fecerit iniquitatem, ponarn offendiculum coram eo, ipse morietur, 
quia non annuntiasti ei: in peccato suo morietur, et non erunt in 

i) Oral. 2. 



142 

memoria justitiae ejus, quas fecit: sanguinem vero ejus de manu 
tua requiram. Si autem tu annuntiaveris justo, ut non peccet Ju- 
stus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu 
animam tuam liberasti" *). 

Instructionis delineatio. 

. 99. Ut in hac rerum amplissima materia justo ordine in- 
cedanms, partes principaliores, de quibus sermonem faciendum es- 
se arbitramur, delineare placet Instructiones et admonitiones, 
quas confessarius peccata sua confitenti dare obligatur, A) ad poe- 
nitentis emendationem, et B) ad uberiorem in virtutis studio pro- 
gressum promovendum spectant. Quoad prinmni, confessarii officium 
versatur circa rectam poenitenti parandam a) cognitionem officiorum 
ipsi incumbentium, et veritatum religiosarum, b) cognitionem sui 
ipsius, c} agnitionem peccatorum, d) cognitionem obligationum ex 
peccato prodeuntium, et denique e) curationem animi morbis adhi- 
bendam. Quod alterum momentum attinet, illud in eo consistit, ut 
confessarius poenitentem non tantum ad pie sancteque vivendum 
instruat et hortetur, verum etiam ad altiorem amplitudinis et puri- 
tatis , efficaciae et firmitatis gradum in Christiana perfectione 
ascendendum evehat. C) Dantur et plures casus, in quibus confes- 
sarius, sive rogatus, sive non rogatus, dubia solvere, et decisionem 
facere, vel eonsilium dare tenetur: hinc partem illam, quae de du- 
biis solvendis, de decisionibus atque consiliis dandis agit, merito ad 
materiam referimus officii, quo confessarius poenitentem instruere 
obstringitur. 

A. Instructio quoad rectam ofliciorum et veritatum religiosarum 

cognitionem. 

. 100. Qui adcurate et sollicite attenderit ad hominis ani- 
mum , facile sibi persuadebit, voluntatis perversae causam in me- 
diocri et minus exculto intellectu latere, atque defectivam cognitio- 
nem, notiones minus rectas, persuasionem vacillantem etc. immora- 
libus appetitionum et aversionum nostrarum manifestationibus esse 
fundamento. Intelleclus et voluntas, etsi nonnunquam aperle sibi 
invicem repugnare videantur, tamen in actu ita conspirant, ut, 
quod alter appetitu dignum vel indignum modo decretorio judicave- 
rit, altera reapse appetat, vel vero rejiciat. Confessarius desuper 
persuasus, saepe saepius necessarium esse videbit, immutationem 



i) Ezech. HI. 17. 21. Conf. Constit, dioeces. R a t isb. an. 1588. de 
Sacr. Poenit. Tom, VII. Cone. Germ. p. 1067. Synod. Prag. 1605. Tit, 
XX. Tom. VIII. p. 715. 



143 

in "voluhtate efficiendam ab intellectu exordiri, emendarique ali- 
quando poenitentem animadvertet ex eo, quod ipsi ingeratur recta 
officiorum, et veritatum religiosarum cognitio. 

Ita sane, ut rein exemplis illustremus, vulgaris dierum do- 
minicorum et festurum profanatio latet in defectiva cognitione veri 
sensus, qui legi divinae et ecclesiasticae hue spectanti subest; le- 
vior jejuniorum conteraptus ex erroneis derivatur notionibus, quas 
de Ecclesiae scopo et auctoritate in ferendis ejusmodi legibus sibi 
fingere solent; ilia frequentior excusatio de impossibili inimieorum 
dilectione sat clare ostendit, dictam legem minus bene intelligi; et 
rudiores absurdique de Deo, ejus attributis etc. conceptus, undenam 
promanat, nisi ex crassa ignorantia et erronea mentis cultura? In 
his et similibus casibus benevolentissima monita in vanum profun- 
derentur, nisi prius rgmoverentur erronei conceptus, repraesenta- 
tiones ex una tantum parte rem tangentes, erroresque practici. Ante 
alia omnia confitentes, necesse est, ut recte cogitent, officia sua 
profundius penetrent, et pro interna dignitate aestiment sublimita- 
tem virtutis summo pretio studioque dignae, eamque in intimis prae- 
cordiis persentiscant, et qua veri Jesu Christifideles novum amoris 
mandatum profitentes, talia animi sensa tanquam fontem omnis ge- 
nuinae pietatis considerare edoceantur. Certo certius ita fiet, ut vo- 
luntas promtior doctrinae Jesu Christ! jugo se submittat, indeque 
tutissimum snum regimen nanci&catur. Confessarius itaque sol- 
licite adlaboret, ut poenitentem ad rectam officiorum illi undique 
incumbentium veritatumque religiosarum cognitionem perducat, 
atque hinc inde vel circa officia et veritates religiosas^jgrwos fors 
J,gnoj'at ? instruat , vel sicubi ejus conscientiam errore, vel mentem 
erroneo circa Deum et res divinas conceptu teneri videt, de recto 
edoceat. 

Regulae practicae. 

. 101. Quantum ad hanc instructionem poenitenti impertien- 
dam, Theologiae moralis magistri sequentes in usum confessario- 
rum subjiciunt regulas: 

a} Si quis nullius erroris sibi conscius, sincere et ex indubi- 
tato conscientiae dictamine operatur, hunc ab omni peccato excusat 
iynorantia. Verum qui ex animi levitate, vel omnino ex malitioso 
legis divinae contemtu officia sua adiscere intermittit, iste, quamdiu 
ita mente disposilus est, frustra suam ignorantiam obtendit. Sub 
hac enim legis incuria apertum vitium sen constans animi perver- 
sitas latet. Praesertim turn culpa plurimum incrementi capit, ubi in 
materia yravi ignorantia crassa vel afifectata intervenit. Inprimis 
de illis id obtinet, qui vel sinistris afiectibus abrepti veram religio- 
nem nescire pergunt, vel in eminentiori loco cottocatt officternm 



144 

suorum inseii, et simul incurii vivunt. Tales utique instruere, nio- 
nere obtestarique, ut cognitionem officiorum et veritatum religiosa- 
rum sibi parent, quin imo in sacro tribunal], in quantum fieri potest, 
edocere oportet. 

Quanta diligentia singulis vicibus adhibenda sit, difficulter definiri potest. 
Quern in fineui attendatur a) yualifas personae; ab ho mine perspicacis 
ingenii, bene educate, inprimisa docto plura requiruntur, quam a simplici 
et plebejo; /9) gruvitus materiae; bine primas sibi partes deposcunt cogni- 
tio verae religionis , et in ipsa Religione articuli fidei prae reliquis ne- 
cessarii; turn officia status nostri, ilia praecipue, ex quorum neglectu in 
nos aliosque multum detriment! redundat, ut fieri solet, si e. g. con- 
fessarii, medici etc. eorum, quae vi muneris ipsis incumbunt, ignoranles 
vel iraperiti fuerint; y~) major opportunitas addisceniH, quae aliquem scire 
convenit. 

b} Si poenitens per conscientiam erroneam actuni aliquem 
licitum pro peccaminoso habet, confessarius liunc illi errorem omni- 
no auferre tenetur, prout etiam , si peccatum aliquod veniale tan- 
quam reatum gravem apprehendit. Id v. g. obtinere deprehenditur 
apud plebejos aut scrupulosos, dum putent, se peccare graviter, si 
die festo omittant sacrum justa de causa; si jejunium non servent, 
etsi ad illud non sint obligati ; si filios aut servos delinquentes, licet 
non immoderate, corripiant, vel eos castigentj si quis ipsos odio 
prosequatur, quamvis ipsi maxime cupiant ei reconciliari; si diebus 
festis opera necessaria aut certe charitativa peragant etc. 

c) Similiter et ille errorem suum- dedocendus est, qui hucus- 
que per ignorantiam aliquid, quod reapse prohibetur, tamquam lici- 
tum patravit, nunc tamen fluctuat, vel etiam directe a confessario, 
quid ei subsit, sciscitatur ; nam si confessarius reticeret vel dissi- 
mularel verum, cooperaretur alterius errori, errantemque in suo 
peccato confirmaret. Ceterum non ita facile poenilentis ignorantiam 
credas prorsus inculpatam , et in praxi e. g. cum adolescentulo, qui 
cum ignorantia lactibus obscoenis se polluit, eo agendum est modo, 
quo ab omni culpa eum immunem vix habeas. Fortasse ei lumen ali- 
quod adfulsit mali, quod palrabat, fortasse fulgor ejus luminis, quod 
effudit Deus in menlibus nostris, sese illi patefecit, et ipse non ad- 
vertit animum, ut debebat; quod omnes illius scrupulos suffocavit. 
S. Augustinus Pelagium redarguit, quod temere docebat, quidquid 
per ignorantiam fiat, culpa carere : Humana superbia praesumens 
de viribus liberi arbitrii excusatam se putat, quando ignorantiae 
est, non voluntatis, quod peccat" t ). Etenim quis scit, utrum revera 
nihil intentatum reliquerit, ut hoc mali evilaret ? Quisnam tanta uti 
potest diligentia sine gratiae subsidio? Earn vero, quomodo obti- 
neat a Deo, si aDeopetere negligat? Tot sacrificia, quae Dei jussu 
in Lege Veteri offerebanlur ad ignorantiae peccata expianda, 
tot preces in psalmis repetitae ad impetrandam cujuslibet generis 



Epist. 104. 



145 

peccatorum veniam, lacrymae a sanctis viris hanc ob eausam 
effnsae manifesto sunt argumenlo, ignoranliam non lam saepe, 
ul videlur, prorsus invincibilem el involuntariam esse. 

d) Si tanien poenitens adliucdum in bona fide existat, ila ut 
nee inlerroget aul dobitel, simulque ob nolam ipsius infirmilatem 
praevidealur, fore, ul ex peecalore materiali formalis fiat, duplex 
esl senlenlia. Priina negal in lali casu adesse obligationem monen- 
di : quia melius esl lalem in peccalo material! permittere, quam ex 
materiali formale facere: quod 'fieret , si monerelur, et monition! 
moreiii non gereret. Adde, si praeter peci-atum hominis hucusque 
inscii, alia insuper delriinenla ex manifeslatione praevidentur 1 ). 
Secunda senlenlia docel esse admonendum, et hoc dilemmate sese 
sustenlat: Vel lalis esl disposilus ad acquiescendum monitioni 
confessarii, vel non est disposilus. Si est disposilus, confessarius 
lenetur eum admonere ; si vero non est dispositus , tune habet ad- 
fectum ad peccatum grave:" et si ex peccato materiali fiat formale, 
sibi ipsi, non vero confessario, qui vi suae obligations eliam rnate- 
riale peccatum praecavere lenetur, imputare debet. Excipitur tanien 
plerumque easus ille, si ex matrimonii invalidi jam contracti mani- 
feslalione grave scandalum vel urgens animarum pericuhim pru- 
denler limeretur. De quaestione ista satis ardua S. Alphonsus Li- 
gorius in Praxi Confessarii scribit : jjQua de r.e hie etiam cum com- 
111 u n i infertur, quod si quis matrimonium conlraxissel invalidum 
propter aliquod occultum impedimentum , et in bona fide maneret, 
et contra pericuhim subesset infamiae, scandali aul inconlinentiae, 
si manifestarelur matrimonii nullitas, tune confessarius debet eum 
in sua bona fide relinquere, donee dispensationem a sacra Poeni- 
tentiaria illi obtinuerit, (^excipe lamen, si dispensalio slalim el faci- 
le oblineri possil)" 2 ). Cui communiter casui applicant Mbralislae, 
qoud in Decretalibus legitur : Dissimulare poteris, ul conjuges, 
quorum matrimonium erat nullum, rejnaneant in copula sic conlra- 
cta, cum ex separatione videas scandalum imminere" 3 ): quamvis 
ibi locorum de tacita magis Pontificis dispensatione , prioris defe- 
clum supplenle, quaestio agi videalur 4 ). Verum ubi de praece- 
plis juris nalurae agilur, vix unquam fiel, ut, qui ilia Iransgredilur, 
constanter et inculpate in bona fide .sit, et simul sperare Heel;, ta- 
lem, ubi edocetur, si non ex integro, aliqu.itenus saltern el succes- 
sive sibi lemperaturum esse. Hinc neutiquam tacere licet, dum poe- 
nitens v. g. mollitiei hucusque indulsisse deprehendilur, quamvis 
ignorans id fecisse videatur. 



Herculani Oberrauch Theolog. moral. Bambergae 1797. Tom VI. p. 
238. 2) Cap. I. . 2. u. 8. Theolog. morn!, libr. VI. n. 610- 3 ) C. 
6. X. de consang. ('4. 14.) 4 ) Vide Lucii Ferraris promptabibliotheca. 
Vocab. Confessarius. Tom. II. p. 433. n. 86. Venetiis 1782. 

10 



146 

Necessaria est nonnunquam instructio circa confitendi modum. In hoc 
enim impingitur duplici ratibne : a) circa actiones nullo modo peccami- 
nosas, quales sunt v. g. longas historias confession! adnectere, agnomi- 
na data singillatim, distincte explicate; peccata sua verbis parura urba- 
nis exponere etc. Haec ignorantia, sicut sine vitio disshnulari potest, 
quin et interdum expedit, (maxime sipersonae suntejusmodi, quae aegre 
laturae correction em, aut certe parum capaces emendationis videantur) 
ita si commode fieri possit, omni studio tollenda est, quamvis indirecte 
potius, quam directe id faciendum sit; v. g. formulas et historias per di- 
scretam interruptionemabrumpendo, peccata ab ipsis crasse prolata mo- 
detius proferendo, dum ad emendationem eos adhortatur, autnumerum 
peccati quaerit. b) Potest etiam vitium in confitendo esse circa actiones 
peccato obnoxias; sicuti foret: non exprimere numerum et circumstan- 
tias necessarias; complicem sine necessitate manifestare; de aliorum 
non complicum moribus vitiisque gravioribus murmurare etc. Ad hanc 
ig-norantiam tollendam confessarius tenetur, atque adeo poenitentem ino- 
nere debet, ut numerum et species et circumstantias peccatorum in con- 
fessionibus addat, ut omittat aliorum vitia referre etc. 

Quoad cognitionem sui ipsius. 

. 102. Eandem cum officiorum cognitione praerogativam 
tenet coynitio sui ipsius , emendando poenitenti gravissima et 
admodum necessaria. Nam si lex, ut Apostoli Jacob! verbis utar, 
speculum est, in quo vultum nativitatis suae oportet considerare : 
quid aliud importat haec consideratio, quam ut homo seipsum co- 
gnoscat, naevos et vitia sua inquirat, sicque laborare felici cum 
successu in emendatione valeat? Profunda omnium officiorum no- 
strorum et obligationum cognitio inanis est, et in se mortua, nisi 
earn ad nos speciatim applicaverimus, actaque nostra et omissiones 
cum ea comparaverimus. Haec generatim sumta si vera sunt, quan- 
tae gravitatis haec suimetipsius cognitio erit omnibus, quorum ut- 
pote ad tribunal sacramentale properantium recto modo interest, 
vitia deponere vitamque meliorem incipere ? Omnia, quae in vitia 
ipsorum influunt, omnis nexus, qui inter scelus et proprium animum 
obtinuit, paucis: omnia pro poenitentibus gravissimi sunt momenti. 

Quo severius quis in commissorum peccatorum historiam in- 
quisierit; quo clarius cognoverit, qua ratione haec illave inordinata 
passio mentem animumque ipsius occupaverit: quo accuratius in- 
vestigaverit omnem aditum perversis affectibus facile patentem; 
paucis: quo distinctior et perfectior fit cognitio propriae infirmi- 
tatis et vitiositatis, eo felicius succedet emendationis negotium. 
In his omnibus poenitens indiget benigna confessarii manuductione, 
qui cum illo ad prima vitiorum initia redeat, fontemque primum ab- 
errationum detegat, attentum reddat eum ad obvias occasiones, 
quibus saepissime succumbere solet, ad modum, gradum, subita- 
neum passionum praedominantium transitum, aut longiorem earum- 
dem perduralionem. Duce confessario poenitens in aliis modo videat 
et judicet proprios naevos in omni eorum turpitudine et deformitate; 



147 

modo aestimare et diligere discat oppositas virtutes, quibus alii 
praelucent: modo exitiosi elfectus visque perniciosissima peccati, 
quo praeprimis delectatur, ob oculos ei ponanturj modo in tempus 
futurum omine malo divinare jubeatnr, quinam inetuendns sit vitae 
perditae exitus: praeprimis attentus fiat ad nexum, qui inter pec- 
eata ceteroquin valde sibi dissimilia lucum habet, conimuneqne 
fundainentuin investiget. Talis cum poenitente susceptus labor, 
licet probatam requirat palientiam imlefessamque solertiam, exo- 
ptatos feret fructus , emendationisque negotium multo facilius et 
diuturnius reddet. 

(iuoad agnitionem peccatorum. 

. 103. Ubi poenitens duce confessario ad sui ipsius cogni- 
tioneni pervenerit, ut reapse loeiini habeat emendatio, confessarii 
inultum intersit, poenitenti quam vividissime omnis peceati faciem 
deterrimam eamque turpissimam depingere , ejusque malitiam et 
damnum maximum ostendere. Quod ut felicius fiat, confessarius 
in poenitentis aniino altiora sensa excitet de naturae humanae pre- 
tio, de imagine el similitudine Dei, ad quam creati sumus de subli- 
miori destinatione, de dignitate, puritate et sanctitate voluntatis 
divinae, quam leges Dei et Jesu Christi manifestant: doceat 
euin mirabilia infinitae charitatis divinae opera in redemptione ge- 
neris bumani solertius pensitare, indeque oculos convertere ad 
peccatum, quo omnis vera hominis dignitas tnrpiter inhonestatur, 
impie profanatur natura nostra, et sapientissima benevolentissima- 
que divinae providentiae consilia irrita redduntur. Vel si fors haec 
pro captu nimis abstracta videantur, peccatori clarissima, quoad 
ejus iieri potest, effigies immensae sapientissimaeque charitatis e 
misericordiae divinae erga homines superabunde se eflundentis ob 
oculos sistatur, revelationes Dei ad nos, qua Amid et Benefacto- 
ris, Doctoris et Patris, Creatoris et Redemtoris vivide depin- 
gantur., et beneplacitum divinum in omni bono, summa vero dis- 
plicentia Dei sanctissimi in malo clarissime exhibeantur. An non 
exinde maxime genuina et sincera sensa pudoris et humilitatis, 
contritionis et doloris de peccato et de ingratitudine orientur? Cfr. 
de contritione excitanda . infra occurrenles. 

Si fors vitia peccatoris, quocum agitur, modo jam acerbas et 
exitiosas sequelas ferunt adeo, ut ex propria experientia peccati 
damna ipsi innotescant, gaudia vitae pro ipso et suis perierint, ut 
lacrymae et gemitus eorum , quos infelices reddidit, non minus 
quam mala sui conscientia eum accusentj confessarius etiam hac 
occasione utatur, de malitia peccati magis convincendi eum et adi- 
gendi ad professionem sinceram, neminem, qui a semitis Dei reces- 
serit, verae pacis et felicitatis participem fieri posse. 

10* 



148 

Continuatio. 

. 104. Inter peecata, quorum turpitudinis ac pravitatis agni- 
tionem confessarius pocuitenti ingerat, ut eum ad firmum et efficax 
vitae mutandae consilium perducat, singularem mentionem peccata 
omissioniS; et officiorum status laesio merentur, eo quod liujus 
generis peccala magnam partem ab hominibus parvi, vel minimi, 
imo nihili pendantur; hinc ea praeterire instruendo et monendo poe- 
nitentem minim.e licet. Quodsi confessarius, angulos abditos conscien- 
tiae ejusmodi bene lustrando et interrogando, invenerit plura omis- 
sionis peccata, moneat poenitentem illius in catechismo: Vila ma- 
lum, bonum age ," et illius arboris ad ignem damnatae, quae nullos 
bonos fructus tuleral. Christus judex vivorum et mortuorum ali- 
quando in nubibus coeli apparens damnabit non eos tantum , qui 
male egerunt, sed et qui bonum, quod facere potuissent et debuis- 
sent, non fecere. Pariter doceat, quae officia poenitens non 
adimpleverit, et quae officia in his illis circumstantiis ipsi inprimis 
sint adimplenda. Contingit enim hand raro, ut poenitentes ad con- 
fessionem accedant, quin de neglectis aut omissis officiis, statui 
ipsorum privis, sese accusent. Haec officiorum omissio culpam eo 
majorem inducit, quo gravius alicui munus incumbit, et quo gra- 
viora ex tali neglectu detrimenta timeri debent. Dictum hoc esto 
Magistris, Dominis, Patribusfamilias, Judicibus operumque praesi- 
dibus in officinis, etc. etc. qui saepenumero non perpendunt commissa 
ex neglectu officiorum suorum peccata. Huic dissolutioni occurrere 
tenetur confessarius admonendo quemvis, ut sedulo in officia mu- 
neris et status sui incumbat, et quidem ut servus Christi, faciens 
voluntatem Dei ex aninio, non ad oculum serviens, et ut hominibus 
placeat 1 ). 0mne quodcunque facitis in verbo aut in opere, omnia 
in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per 
ipsum 2 ). Quantum bono publico conducat sedula officiorum status 
et muneris adimpletio, cogita quaeso, quam bellam faciem mundus 
indueret, si nemo status sui officio deesset. An non sufficeret istud 
ad reducendam subito innocentiam, quae ab initio vix se in conspe- 
ctum dedit, et mox fugam arripuit? 

Quoad agnitionem obligationum e peccato prodeuntium. 

. 105. Post haec confessarius poenitentem perducere tene- 
tur ad agnitionem o&liaationum e peccato prodeuntium, nee non 
ad promptitudinem eas explendi, scilicet bene faciendo emendare, 
quod male fecerat. Qui revera non peccasse exoptat, peccata, quan- 
tum fieri potest, infecta facere adlaborabit. Aperta animi motio, 



i) Ephes. VI. 6. 2) Col. HI. 17. 



149 

qua m fors praeeedentes adhortationes produxerunt, gemitus aut 
vultus in lacrymis referens poenitentiam non sufficient; certissimum 
enim genuinae conversionis criterium certe in eo repositum cen- 
setur, si poenitens ad omnia ea praestanda paratissinium se sistit, 
quae ex peccato commisso praestare tenetur. Haec urgeat confes- 
sarius severum in modum, adeo, ut nullis praetensionibus effugiis- 
que vanis praebeat aures; etiam poenitenti ipsi de strictissimi hujus 
offieii vi et necessitate tanquam conditione, sine qua non, ad remis- 
sionem peecatorum persuadere, et benevola instructione ejusmodi 
obligationes faciliores et chariores reddere cone'tur. In iis adim- 
plendis confitentem manuducat et indicet, quid et quantum sit prae- 
standum, et qua ratione commodius faciliusve id fieri possit. Sic ini- 
quum alienorum possessorem, ut fideliler et moxrestituat male par- 
ta, damnumque exinde emergens resarciat, rite adhortetur; calu- 
mniatorem ad revocandam calumniam ; malevoluni detractorem ad 
expiandam injuriam praecipue per enarrationem et divulgationem 
bonae indolis et virtu turn, quibus alter est insignitus ; ofFensum ad 
promtam et sinceram reconciliationem ; seductorem ad omnem sce- 
lestam connexionem tollendam, qua non ipse tantum ab ulterior! se- 
ductionis facto abstineat, sed etiam depravatos verbo et exemplo ab 
ipso vitio retrahere studeat: eum, qui publica edidit scandala, ad 
manifestanda tanta virtutis exempla, quibus alii de facta conversione 
persuadeantur, adigere summopere adlaboi-et: brevi: poenitentem 
promptum efficiat, ut eodem studio et fervore oriini bo'ho iiihaereat, 
quo 'ant'ea servitio peccati erat mancipatus; et pro viribus propter 
commissa mala .satisfacere sit sollicitus. 

Q,uoad ipsam curationem animi morbis adhibendara. 

. 106. Prudens et circumspecta praecautio a novis viliis hie 
necessaria est. Emendatio, quae modo est praeparata, diuturna sit, 
'et birtuSj ad quam propius accessit poenitens, in neo'converso ha- 
beat fidelem et continiium sectatorem. Confessarius itaque eumedo- 
ceat et instruat, quomodo difficultates emendationi junctas superet, 
et 'quibus mediis haec egregia animi sensa nutriat foveatque. Con- 
fessarius peccata ex animo poenitentis , ut ita dicam., evellat, de- 
struendo habitus vitiosos et consuetudines per frequenlein peccato- 
rum repetilionem contractas; disperdat passiones et inclinationes 
inordinatas, quae sllnt quasi radices et reliquiae peccatorum, et 
dissipet occasiones proximas, praecipue, a quibus poenitens ad la- 
psum impellitur, et in antiquam miseriam protf ahitur , atque hac 
ratione morbis animi, qui sunt peccata, curationem et medelam ad- 
moveat. Quod officium ultimum claudit functiones confessarii in 
emendando peccatore, et, ne omnis labor sit inanis, sedulam sollici- 
tudinem et profundam curandi method! intelligehtiam postulat. 



150 

Quantum ad hanc aninri vilaeque immutationem ac enienda- 
tionem poenitentium, inprimis graviter yeccantium , ne pristinis 
vitiis indulgeant, praecipua cura confessarii versari debet, a) circa 
peccata cordis interim, quae nonnunquam animum gravius sau- 
ciant, et periculosiora sunt iis, quae in manifesto adinittuntur, atque 
peecalorum oris et operis fons et origo merito appellantur. Pluri- 
ma namque peccata cogitationum flocci aut nihili pendi solent; sed 
horum peccatorum maxima^est ratio habenda: mala enim animi af- 
fectio naturam peccati constituit. Essentia qnippe vera peccati in 
perversa animi dispositione consistit, aclus vero exlerni illius quasi 
corpus sen actualis exhibitio sunt. Haee ip>sa mentis dispositio in- 
terne se prodit delectatioiie sic dicta morosa , fquatenus animus 
objecto peccaminoso lib ere immoralur), desiderio vel deer e to. Qui 
his actibus internis sen cordis acquiescit voluntarie, non solum eis 
ipsis peccata eommittit, verum etiam exteniorum pecccttornin cau- 
sam praebet. Sacra scriptura interna cordis peccata non minus ac 
externa prohibet: jiAbominatio Domini cogitaliones malae" '). 
; ,0mnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum earn, jam moe- 
chatus esl earn in corde suo 2 ). S. Augustinus de peccatis internis 
ita loquitur: nQuidquid vis, el non potes, faclurn Dens computat" 3 ),, 
et alibi: 8i cui etiam non contingat facullas concumbendi cum 
conjuge aliena, planum lamen aliquo modo sit, id enm cupere, et si 
potestas detur, facturum esse, non minus reus est, quain si in ipso 
facto deprehenderetur" *}. 

Quod attinet consensum , utrum pravis cogitationibus menti 
animoqu^ obversantibus praestitus fuerit, nee ne, dislinguendus 
est concupiscentiae motus triplex. 5 ils, qui omnino vohmiatem an- 
tevertit, et quod inde consequitur, liber non est; is, qui omnino 
liber non est, quia volunlas eidem repugnat, quoniam tainen non 
satis ei reluctatur, consensum imperfecturn eidem praebere cense- 
tur ; et is, qui esl omnino liber, quia cum cognitione, citra neces- 
sitatem , atque adeo cum affectione A^oluntas in eum fertur. Horum 
trium motuum primum peccatum non est, allerum veniale tantum, 
tertium procul dubio grave" 5 ). 

Confessarius itaque, qui peccatoribns ernendandis operam 
navat, peccatis internis exslirpandis sedulo adlaboret fontem pec- 
calorum obturando. Ex. gr. Cajus confitetur, se in commercio quo- 
tidiano cum aliis contribulibus , et in laborando , saepe in blasphe- 
mias et exsecrationes erupissc. 5 iScisne, unde ejusmodi pessima 
verba in os tuum veniant ? Dicam tibi, modo attende. Cor tuum 
non bene est dispositum ordinatumque; quod si cor tuum esset bo- 



Proverb. XV. 26. ) Math. V. 28. *) In Psalm. LVII. *) Libr. 1. 
de libero arbitr. c. 2. Cfr. Matth. V. 11. XV. 18. XII. 3'4. Jacob. IV. 1. 
I. 14. 5 ) S. Thorn, quaest. disp. q. 15. a. 14. 



151 

num , essent et verba tua. Quodsi in corde tuo nullam impatientiam, 
nullam invidiam, nullam inimicitiam erga proximum, nullum tae- 
dium laboris nasci patereris , nullum verbum invidiae , inimicitiae , 
nullumque maledictum ex ore tuo prodiret. Nunc scis causam , ob 
quam verba peccatoria ex ore tuo prodeant : in corde latet fons , 
ibi baeret radix peccatorum. Nunc ostendam tibi viam , qua verba 
haec vitiosa declinare queas. ct) Quam primum vel minimam cogita- 
tionem aut cupiditatem adverteris ; quae impatientiam , iram , tae- 
diumque gignere possit, ejusmodi cogitation! cupiditatiqne fortis- 
simam aliquam veritatem religiosam illico oppone. /?) Quam effica- 
cissimam veritatem , ut tempore opportune oecurrat, turn, quando 
in animo tuo omnia pacata sunt et tranquilla, attente revolvere 
oportet; occasiones diligenter explorare, in quibus ad iram invi- 
diamque etc. tentari soles ; proposita repetere, repetitaque oratione 
fulcire. y) Ubi nihilominus in peccata priora prolapsus fueris, te- 
metipsum ad judicinm provoca et damna, genibusque flexis poeni- 
tendo Deum, ut*indulgeat , exora, tibimet ipsi poenam aliquam di- 
cta, novoque proposito capto , fructus divina dementia alque gratia 
Jesu Christi, gressus tuos ulterius fige. Quolies maledictum os 
tuum evomuerit, genibus flexis os admove vel ori Crucifixi, cogita 
judicium exlremum, verbaque judicis damnantis : 5 Jte maledicti," 
memento maledicti, quod Deus super terrain effuderit ob pec- 
cata etc." 

Continuatio. 

. 107. In animi morbis curandis, quomimis poenitens denuo 
vitiis indulgeat , confessarius etiam \i) in praedominantem animi 
cupiditatem , et in peccatum, ex quo plura peccata tanquam ex 
fonte scaturiunt , intendat. Si enim Pater spirituals in poenitentis 
vita fontem aliquem detexerit, unde plura, licet diversa, peccata 
promanare solent, et poenitentis animum eo inclinare non studuerit, 
ut pravae peccatorum matri obsistat , admovendo efficacissima me- 
dia contra fontem malorum, nova atque nova continuo peccata pro- 
manabunt. Ubi vero peccatorum fluenta obturaverlt, eo ipso ces- 
sabunt, et radice extracta et deleta nil peccatorum illorum succres- 
cere poterit. Sic S. Cbrysostomus sapienter pronunciavit: jiMos est 
medicorum, ut non prius morbos abigant; quam eorum fontes oc- 
cludant" 1 ). Frustra enim, ut S. Ambrosias ait, cicatricem cura- 
veris, si serpant interiora contagia, imo acerbatur vulnus, si foris 
clauditur, cum interius vulnus inaestuat" 2 }. Quaenam vero sint 
potiores vitiorum radices, breviter his S. Bernardus indicavit: j>Si 
vis videre, qualis sit tua conversatio, et quam vere solida, vide. 



i) Serm. 2. in Paralip. ) Epist. 61. 



152 

quid diligas, quid metuas, nnde gaudeas, unde tristeris." Quem- 
admodum optimus medicus, ut ait S. Isidorus, ad aegrutanlis na- 
turae subsidium arte inslruetus et armatus, cum variis morborum 
generibus obsidetur, adversus emu, qui acrius urget, in procinctu 
stans, eos , qui dilatiunein admitlunt, in postering servat, eodem 
modo et tu quoque medendarum aniinavuin scienliam prudenlia tem- 
perans, afl id, quod aruplius urget, oeulomm aciem inleude, uani eo 
sanato spes est, fore ut reliqua eliam sanenlur." 

Quoniam vero fous peccaloruui saepenumero iu uno aliquo 
peccato praedominante lalel, ab illo inprimis purgandus est poeni- 
tens, ut emendationem vilae sperare lical. Asl quoiuodo ag-nosci 
potest .peccatum, quod dominatur? Kespondemus: a) Opus esse ad 
id .peculiar! gratia, quaiu largilur Deus iis, quos ad aniuiarum re- 
gendaraui curani evocal. b) Cugnoscendum ante oninia esse pro- 
prium cor, oimiesque illius niotus dig-noseendos., anlequauv cordis 
alieni niotus ad examen vocemus. c) Diuturnani couscienliarum re- 
gendarum experienliam non leveni conferre facili^alein ad lianc di- 
stinctionem. d) Ubi saepius coni'essionem alicujus audivimus, non 
operosum esse, defeclus in illo praepollentes cognoseere, dummodo 
ille non dissimulet, neque confessario desit diligentia et ingeniuni. 
Ubi licet obiter perpendere, quaui male agant illi, qui saepe con- 
fessarium niutent. e) Dominans etiam poenitenlis peccatum agnosci 
potest, cum primum sua crimina confitetur, si animus advertatur 
iis occasionibus , in quibus peccare consuevit, et si interrogettir, 
cur et quern ob finem ea, de quibus se accusat, peccala commiserit, 
quod ex sequentibus exemplis videre est. Supponamus aliquem con- 
fiteri, se festis diebus operatum fuisse, Missam non audivisse, in 
iras exarsisse, jurasse, percussisse, ullionis sensus fovisse; per- 
contandum est, cur singula peccata patraverit. Si respondent, se 
ob lucri cupiditatemhaec egisse, constal, in hocdominari avaritiam. 
Si autem reposuerit, se iratuni fuisse, quia contemnebatur, Mis- 
sam non adivisse, quia a sociis recedere non audebat, ne illudere- 
tur, dominans illius peccatum superbia est vel vanitas. 

Exemplum. Rusticus confitetur: jVeminem decepi, nil furatus 
sum, neque adulteravi, ab ultima confessione ante annum facta nil 
mihi conscius sum, nisi quod chartis ludendo saepe maledixerim, 
et do mum redux uxorem prolesque percusserim, sociisque meis 
saepius biduum triduumque iratus fuerim. Conf. Quare tamdiu so- 
ciis iratus es? Poenit. Quia ludendo pecuniam meam amissam isti 
lucrati sunt. Conf. Modo audi, quid benevole tibi dicam: Weminem 
decepisti etc., ast propterea nondum Justus Christianus et bonus es , 
nee adhuc jus ad regnum coelornm babes. Ecce Christianus bonus non 
tantum enormia vitat peccata atque flagitia, quorum apud tribunalia 
humana posset accusari atque puniri, sed abhorret ab omnibus, licet 
ipsi minima esse videantur, peccatis, quia Sanctissimus Deus eis 



153 

ofi'endilur, et S. Scriptura ait: Qui niinura iion fngil peccala, mox 
in graviora labelur." Dein niagna tua cupidu ludendi valde pecca- 
niinosa est, el aninii saluti maxiine nociva. Ecce ipsc fateris , te lu- 
dendo maledicere el objurgare el exseerari solere , hoc ipso Deus 
oftenditur, el socii aliique audieules scandalizanlur. Domuni ubi re- 
dieris^ uxorein prolesque , quae nil mail libi feeerunl , innocenles 
percalis. Eslne hoc hoinine Christiano digmun? Mininic gentium. 
Nonne piis conjugibus una mens uiumique cor esse debel? nonne 
patrein oportel bonis exemplis praelucere subditis ? licetne qnem- 
piam innocenlem punire? Ira odioque plenus nihiloniinus tamen 
audes orare: 55 Dimitte nobis debila nostra, sicut et nos diniiltimus." 
Qnodsi fratribus iraltun le niors occuparet, el tribunal} divinae ju- 
sliliae sisteret, quuinudu misericordiain obtineres? Ecce horum 
omnium malurum nonnisi ludendi cupiditas mater esl infelix. Quae 
mala consuetudo pecunia tua te spolial, el rei tviae faTuiliari mulla 
detrimenta adfert; amorem uxoris el liberorum ininuil; benediclione 
divina indignum le reddit terrena el coelesli : quomodo Deus bene- 
dicat rei tuae familiari, cum benedictionis fructns ludendo dissipes? 
Poenit. Modo inlellig-o, mihi a ludendo esse abstinendum, imo ipse 
jam lusui \eledixissem, nisi spes mihi affulsisset deperditam pecu- 
niam iterum recuperandi. Oonf. Dilecle mi ! aut pecunia relinquen- 
da aut Dei amicilia. Jesus Christus dicit : Quid prodest, si homo 
mundum universum lucretur, et animae suae detrimentum patiatur." 
Amice, nonne facile fieri potest, ut, te ludere pergente tanlum absit, 
ul perditam pecuniam recuperes, ut plus adhuc deperdas? Pecnnia 
ludendo amissa sit tibi poena a Deo injuncta pro insatiabili ludendi 
pruritu ; pro-mil te -Deo, velle te non amplius ludere, et ora vehe- 
menter, ut tibi del gratiam, quod modo vis el promiltis, actu adim- 
plendi. Vita, quantum poles, socios lusus, omni vi aufer te ipsnm 
illorum consortio, neque obsequere unquam illorum invitationibus, 
dicens eis: Jam sat ludendo pecuniae perdidi; vilipende eorum op- 
probria amore Dei, qui innumeris te cumulat beneficiis. Excita die- 
bus dominicis el feslivis in S. S. Missa firmum proposilum propter 
Deum non ludendi. Id ipsum tibi qua salutare poenitentiae opus im- 
pono una cum quinque Pater et Ave usque ad proximam confessio- 
nem omni die dominica et fesliva recitandis cum singular! inlen- 
lione ad ilia verba : 5 ,]Ve nos inducas in tentationem; assiste mihi 
Deus, ne in priorem consuetudinern nialam redeam." Quodsi poeni- 
lens habel, ponat aliquid in sinu pauperum. 

Quod ipsa remedia seu subsidia attinet, quae emendation! peccatoris pro- 
curandae iuserviuul, his enumerandis generulibus et specialibus hie loci 
supersedemus, pariterque methodum, qua applicentur, praeterimus, ut- 
pote quum de his omnibus sermo recurret copiosior infra Cap. 111. hujus 
Sectionis 



154 

Correptiones in fmem emendationis. 

. 108. Praeter instructiones nonnnnquam correptiones, et 
reprehensiones usurpandae veniunt. Correptio a divo Augustino 
animi medicina *) vocatur, per quam ipsi sanitas restauratur. Unde 
S. Isidorus: ? >Sacerdotes, inquit, pro populorum iniquitate damnan- 
tur, si eos aut ignorantes non erudiant, a\\\.peccantes non arguant"*'). 
Ne vero continual, ut poenitens correptionibus potius exacerbetur, 
qnam emendetur, in usu illarum sequentes serventur regulae Pri- 
mn: Raro et nonnisi urgente necessitate correptiones adhibeantur, 
ita ut etiam in his ipsis, non nobis, sed Domino ut serviatur, inste- 
mus. Alter a : Nunquaiu non ratio habeatur a} personarum, quae 
reprehendendae sunt, b} peccatorum, propter quae hoc remedium 
adhibetur, c) modi et temporis, quo usurpandae sunt. Nam a} per- 
sonas quidem quod attinet, non omnes promiscue reprehendendae 
sunt, etiamsi peccatis gravioribus onustae deprehendantur. IVon 
enim decet seniores magnamque habentes aticloritatem sive eccle- 
siasticam sive secularem reprehendere^, uti monuit S. Panlus/ di- 
cens; Seniorem ne increpaveris, sed obsecra \\t patrem" 3 ). Si 
enim cum hac reverentia agas, magis eum incitabis ad suum pec- 
catum deserendurn. Idem confirmat S. Leo, dum monet, 3 ut, cum 
sacerdotes peccant, plus erga corrigendos agat benevolentia quam 
severitas, plus cohortatio quam eomminatio, plus charitas quam po- 
testas, nisi delicti atrocitas majorem exigeret sententiam *), Nee ii, 
quia signa magnae contritionis et ferventis propositi emendationis 
prae se ferunt, durius increpandi sunt, cum finis, qui per ejus- 
modi reprehensiones intenditur, jam obtentus videatur. Hinc Ipse 
quoque Christus Mariam Magdalenam, licet grandem peccatricem, 
non graviter increpuit, nee pater ille filium suum prodigum re- 
deuntem durius allocutus est; sed potius cecidit super collum et 
osculatus est, quia utraque haec persona extraordinaria poenitentiae 
signa exhibebat. Neque etiam iis, qui timidiores et pusillanimis 
conscienliae sunt, aut etiam ingenii exulcerati, hoc reprehensionis 
remedium adhibendum est, ut, sicut de Servatore Isaias praedixit, 
^lignum quassatum non conterat et lignum fumigans non exstin- 
guat" 5 ), sed potius benigna exhortatione animique charitate et 
condolentia pleni significatione erigat et conservat. Soli vero poeni- 
tentes durioris naturae et exiguae capacitatis hoc medio curandi 
sunt, ul qui tali stilo duritiei et pertinaciae ipsorum proportionato 
magis percelluntur. 

b^) Jam quoad peccata, ob qiiae poenitens reprehendendus est, 
apbitramur, si plura asserat poenitens, eum non de omnibus in con- 



Libr. de Moribus c. 27. 2) Libr. 3. de Sumino bon. c. 47. 3 ) I, 
Tim. V. 1. *) Bpist. 28. 5) Cap. XXI. 



155 

fuso, nee de singulis in particular! increpanduni esse, sed duo aut 
tria graviora accipienda, eaque gravius reprehendenda: nam do- 
ctrina universalis par um utilis, experientia ipsa docente, coinperta 
est, si vero ad particularia multa descendatur, nimis gravis ac- 
cidit, applicata autem ad ea, quae sunt magis noxia, fructuosior 
plerumque existit. 

c) Modus corripiendi ordinarie pareus potius quaiu prolixus, 
benignus quam severus, patris potius quam judicis aflfec turn prae 
se ferens sil oportet, ut jam olim sapienter monuit S. Gregorius 
Nazianzenus dicens : Hanc rationcm tene, ul partini ilium corridas, 
idque leniter et humane, non ut hoslis, neque ut durus et rigidus 
medicus : Christi discipulus es mitis et benigni, qui nostras infir- 
mitates pertulit." Nee enim oportet ilium , qui peccato aliquo sit 
praeventus insolenter obruere, sed clementer monere, nee persequi 
jurgio , sed juvare eonsilio;nec cum insolentia in eum erig-i, sed 
cum dilectione corrigere" t ). IVisi molli manu tractentur vulnera, 
non coalescunt, exulceranda, si durius perfricentur, Pharrnacopae- 
am subi, amarae ibi potiones vel miscentur saccliaro, vel auro illi- 
niuntur, ne deterreant : correctio si blanda sit, suavius accipitur, 
et curat efficacius. Denique tempus in reprehensionibus attenda- 
tur, ut scilicet reprehensio et correctio, ubi opus fuerit, non in 
principio confessionis , aut dum poenitens peccata enarrare pergit , 
sed in finem differatur, ne fors poenitens timore gravioris repre- 
hensionis absterritus reliqua peccata silentio reprimat. 

Monita pro confessario. 

. 109. Unam quodrestat, quodque quam saepissime non pos- 
sumus non inculcare, illud est, 1} ut confessarius meminerit, ad 
peccatoris emendationem opus non esse tantum hnmanae industriae, 
sed potius divinae gratiae. jiNegavit Pelrus, et non fle\it, quia non 
respexerat Jesus. Negavit tertio, respexit Deus, et siatim flevit, 
et flevit amarissime" 2 ). Quapropter crebro et ardenter pro tali 
poenitente oret, maxime quando Christum sub sacro in manibus ha- 
bet, nam, ut Apostolus ait, non est volentis neque currentis, sed 
Dei miserentis" z ~). Et Christus ipse profitetur ; Nemo potest venire 
ad Patrem, nisi Pater traxerit eum"*}, Confer Concilium Triden- 
tinum, quod gratiam Dei ad conversionem peccatoris necessarian! 
esse docet 5 ). 

2) Ut non abjiciat animum, nee desperet de poenitentis emen- 
datione: si enim medicus desperet, quid aegrotus faciet,-si dux 
pugnae fugit, quid faciet miles? j^Certe in rerum natura, teste S. 



S. Chrys. horn. 24. in Matth. ) S. Ambr. c. 6. Apolo. David. 
3) Rom. IX. 16. 4) Joan. VI. 44. 5 ) Sess. VI. can. 3. 



156 

Basilic, nil esl, quod non diligenlia corrigalur, neque vitium ullum 
adeo grave, quod non Dei timore pervincatur" *). Et S. Leo: Dum 
in hoc corpore vivitur, nullius desperanda reparatio, sed omnium 
est optanda correctio auxiliante Domino: Qui erigil elisos, solvit 
compedilos, illuminat caecos" 2 ). Quodsi agri cultores viam et ratio- 
nem invenerunt, qua amygdali alias acerbae dulcia proferant, cur 
via non inveniatur ad vitiosos mores mutandos ? 5 >Et forte., ut sa- 
pienter animadverlit S. Chrysoslomus , si hodie verbis tuis non ob- 
temperat, postea obtempe'rabit, et si neque secundo et tertio admo- 
nenti oblemperabit , ilerum lamen te videns urgentem forte erube- 
scel, el reveritus tuam curam ab his, quae off'endunt, desistet. Non 
videlis, quanta Deus longanimitate nos tolerat, et quomodo quotidie 
negliginius obtemperare mandate ejus, et neque sic cessat a cura 
nostra? Simili modo el nos erg-a fratres noslros bene afl'ecli magnani 
faciamus diligenliam, el reluctemur maligno illi daemoni, ut irritos 
ejus faciamus conalus" 3 ). 

3) Dilig-enler cavcal confessarius, ne aut labore in curatione 
suscepto defatig.atum se ostendat, aut certnm divinae misericordiae 
justitiaeve tempus praescribat, ne, sicut in hoc seniores Bethuliae 
imitaretur, dicenles: Quinque dies exspectemus a Deo misericor- 
diam, si autem transactis quinque diebiis non venerit adjutorium, 
trademus civitatem," ita et audiat cum iisdem: 5 ?Posuistis vos tern- 
pus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum diem consti'tuistis 
ei. Non est iste sermo, qui misericordiam provocel, sed polius, qui 
iram excitet" *). Potius erg-o ctiltorem vineae imitetur , qui , cum 
Dominus vineae ficulneam sferilem reperiens succidi jussisset, dixit 
ad ilium: 35 Dimitte ill am et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, 
et mittam slercora: et siqnidem fecerit fructum: sin autem, in futu- 
rum succides earn" 5 ), \e\medicum, qui, cum graviorem viderit 
morbum, non desistit, nee molestia oppressus deficit, sed ad ferenda 
remedia diligentius se accingit, quod nos facere jubet S. Chrysoslo- 
mus, nam quanto impudentior atque pertina'cior fuerit, tahto magis 
ad emendatioivem ejus absque ira et molestia studendum est" 6 ). 

4) Si vero per media nihil omnino fecisse se advertat , non 
turbetur, sed potius meiworabilem S. Bei"nardi sententiam poiideret : 
j 5 Noli, inquit, diffidere, ciiram exegeris, non curationem." Denique 
audisti: 5 ? 'Curam iliiiis habe," 'et non cura, vel sana ilium. Verum 
dixit quidam: non 'est in medicis semper, relevetur Ut aeger; atme- 
lius tibi propono de tuis. Paulus loquitur: 5 iPlus omnibus labo- 
ravi," non ait> plus omnibus profui, aut plus omnibus fructificavi : 
verbum insolens relig-iosissinie vitans. Alias aiitem noverat homo, 
quern docuit Deus , quia unusquisque secUndmti laborfem a'ccipiet, 



Reg. 10. 2) Serm. 33. c. 5. 3) Horn. 41. in Gen. 4) Jud.VIlI. 13. 
12. 5 ) Luc. XIII. 8. s) Horn. 61. in Matth. 



157 

non secundum proventum. Ita, quaeso et tu fac, quod tuum est, nani 
Deus, quod suum est, faciet : absque tua sollicitudine et anxie- 
tate curabit: planta, riga, fer curam et tuas explevisti paries. Sane 
incrementum, ubi voluerit, dabit Deus, non tu ; ubi forte voluerit, 
tibi nihil deperibit dicente Scriptura; 55 Reddet Deus mercedem labo- 
rum sanctorum suorum" t ). Securus labor, quern nullus valet eva- 
cuare defectus" 2 ). Et S. Gbrysostomus : vQuodsi post largam ad- 
monitioneni in iisdem vitiis perseveraverint, rie sic quidem nos desi- 
stiuius, illis, quod rectum est, consulere, quandoquidem et aquarum 
venae, etsi nullus veniat aquatum, manaut tamen, et fontes, quam- 
vis hauriat nemo, tamen scatebras emittunt, et omnes, etsi nemo 
bibat, nihilosecius fluunt; sic oportet et ilium , qui concionatur Out 
alio modo hortatur) , quamvis nullus auscultet, tamen praestare, 
quidquid in ipso situm est 3 ). 

5) Ubi autem labor isthic sacer e votis successerit, et poeni- 
tens in viam salutis redierit, .gratiae agantur Deo, qui dedit velle et 
perficere in poenitente et poenitentiario; quoniam nihil est, qui plan- 
tat, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus, cui laus et ho- 
nor et polestas in saecula. 

B. Institutio ad perfectionem christianam. 

. 110. Instructiones et admonitiones, quas confessarius poe- 
nitenti suggerit, eo tendunt, ut peccatis hucusque commissis pro vi- 
ribus valedicat, habitus vitiosos exstirpet, atque tumultuantes natu- 
rae depravatae affectus spiritui subjugare satagat, seseque gratia 
divina opilulante emendet. Verum hoc pacto confessarii officium, 
quod itistructionem et hortamen spectat, ex integro baud absolvitur, 
sed requiritur insuper, ut poenitens ad perfectionem quoque chri- 
stianam instituatur, et indies ad majorem perducatur. Quod olim 
dixit Dominus Jeremiae : Ecce constitui te super gentes, ut evel- 
las et dissipes, aedifices et plantes," idem mine repetit singulis con- 
fessariis, qui non solum debent evellere vitia e suis poenitentibus, 
sed etiam debent in illis virtutes inserere. Nam non sufficit, ut de- 
clinemus a malo, sed necesse est quoque, ut in virtute proficiamus 
continuo majori. ]Vatura nostra, manente adlmc mortalitate, muta- 
bilis, etiamsi ad summa quaeque virtutum studia provehatur, sem- 
per tamen, sicut potest habere, quo recidat, ita potest habere, quo 
crescat Et haec est perfectorum vera justitia, ut nunquam praesu- 
mant, se esse perfectos, ne ab itineris nondum finiti intentione ces- 
santes, ibi incidant in deficiendi periculum, ubi proficiendi deposue- 
rint appetitum. Nemo nostrum, dilectissimi, tarn perfectus et san- 
ctus est, ut perfectior sanctiorque esse non possitj? 1 ). 



Sap. X. 17. 2^ Libr. 4. de Compunct, c. 7. 3) j n cone, de Laz. 
4 ) S. Leo, M. serra. 40. c. 1. 



158 

Consistil vero christiani horuinis perfectio in perfecta chari- 
tate erga Deum et proximum, vel potius in serio constantique stu- 
dio ad perfectam charitatein pertingendi. Haec chavitas quascunque 
virtules compleetitur, idque sr.\> duplici ratione: a) qua media et 
adtnimcula, quibus quis ad perfectam charitatem contendit, et IT) 
qua exhibitiones, quibus flamma isthaee divinitus accensa, quaqua- 
versus se prodit et exsei-it; nain charitas patiens est, benigna est 
etc. J }. Ast prouL singulae hae virtutes diversos admittunt gra- 
dus, tuin anipli'-.idinis et purilatis, tuni efficaciae et firmitatis, prout 
charitas, qua in Deum hominesque ferimur, major minorque exi- 
siit: sic eliam gradus perfectionis distinguuntur infimus , summus, 
intermedius. Hine multuin errant, qui perfectionis essentiam in me- 
ris exercitiis pietatis vel mortificationis reponunt, finem cum subsi- 
diis praepostere commiscentes. Unde, prout S. Franciscus Salesius 
disserit, quidam se multum profecisse opinantur, si multuin et fre- 
quenter jejunenl, alii, si plurimas quotidie preces et orationes de- 
currant, alii, si largas eleemosynas erogare consueverint etc., cum 
lamen in exequendis suis officiis desides, in sensu suo abundantes, 
queruli, pervicaces, incompositi, invidi ac infrenatae linguae esse 
soleant. 

Eliamsi vero charitas, qua perficimur, una eademque semper 
sit, pro diversa tamen hominum indole diversas quoque formas prae 
se fert; aliter e. g. in personis Deo singulariter dicatis , aliter in 
secularibus, aliter in solutis, aliter in conjugalis se exhibet, imo 
ipsis quoque viribus et officiis singulorum semet adtemperare solet. 
Falluntur ergo, qui studium perfectionis solis religiosis et viris ec- 
clesiasticis usstgnantes, illud cum vita forensi vel militari, aut cum 
slatu conjugali componi posse negant: etenini unusquisque in ea 
conditione, ad quam vocatus fuit, ad perfectam Dei et proximi cha- 
ritatem provocatur, ut sincere et efficaciter velit quae et qiiia Deus 
eadem pro diversis rerum adjunctis expetit, quod, ubi quis assecu- 
tus fuerit, ex suo genere p^'fectus haberi debet 2 ). 

Regulae practicae in ducendis ad studium perfectionis poeni- 

tentibus. 

. 111. Quoniam nullus progressus in virtute sperari potest, 
nisi fir mo et efficaei desiderio teneamur, ad primas confessarii par- 
ies pertinet : 1) ut poenitentes suos ad vivum proficiendi desiderium 
accendal. Scilicet ut S. Auguslinus inquit, haec est vita nostra, ul 
desiderando exerceamur/' J? Beatos praedicat Salvator Optimus, qui 
esuriunt et siliunt justiliam;" et lepidos ilia tremenda comminatio 
spectat : 55Quia tepidus es , incipiam te evomere ex ore meo. 



l. Cor. XIII. 2) Cfr. A. Stapf. Theolog. moral. V. VI. 



159 

Quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et ne- 
scis, quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus etnudus" 1 ). 
Desiderando capax efficieris, ut implearis. Deus vult, ut anima, 
quae imbreni divinae gratiae suscipiat, sitsitiens: 5 ?Efl'undam aquam 
super sitientem" 2 ). Sit autem hoc desiderium ardens _, forte et ef- 
ficax. Ardens quidem, ut quis ad perfectionem feratur instar fame- 
lici ad cibum , instar sitientis ad potum. Forte, ut animum contra 
difficultates erigat, et virtutis studio firmet: has enini qui horrent, 
virtutem solidam non assequentur. 35 Volunt, in quit S. Gregorius, 
esse humiles sine despectu, esse contenti propriis, sed sine necessi- 
tate, esse casti, sed sine maceratione corporis, esse poenitentes, sed 
sine contumeliis, et cum adipisci virtutem quaerunt, sed labores 
virtutum fugiunt, quid aliud est, quam exhibere belli certamina in 
campo nesciunt, et triumphare in urbibus concupiscunt" 3 ). Denique 
efficax sit oportet, videlicet quod ad praxin operationis externae 
perveniat, contemtisque hominum dicteriis et propriis commoditati- 
bus sectetnr non consolationes spirituales, neglecta virtutis substan- 
tia instar pueri, qui butyrum pani allitum delingit et panem negligit, 
sed virtutes constantes et firmas , quae sibi in omni loco , tempore 
et occasione constent. IVon ad mensuram, ait S. Hieronymus , 
dat Deus, sed secundum dispositionem cordis nostri"*). Unde secun- 
dum propositum et dispositionem nostram, cursus profectus nostri. 
Quare ne seria proficiendi voluntas evolet, confessarius omnia devi- 
tet, quibus alii a continue virtutis et perfectionis studio deterrean- 
tur. Hinc absit, ut perfectionis studium ceu rein nimis arduam de- 
scribat; pariter cavebit, ne pietatem quasi tetricam omnisque gaudii 
expertem exhibeat, quippe 5 quae ad omnia utilis est, promissionem 
habens vitae^ quae nunc est, et futurae:" imo jugum Christi semper 
ceu suave et onus ceu leve proponat 5 ). 

2) Ut non nimis urgeat poenitentem, volens, ut uno quasi vo- 
latu ad culmen sanctitatis ascendat, sed paulatim et per gradus du- 
cat. Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit us- 
que ad perfectum diem" 6 ). Discernuntur autem tres potissimum 
gradus : infimus, si quis ad extremes quasi virtutis limites subsistit, 
et ea tantum observat, quae sine aperto periculo negligi non pos- 
sunt, summus } dum scilicet virtus aliqua ideam Evangelii, 
quantum in hac vita fieri potest, plane assequitur, intermedius, 
qui utique amplam latitudinem admittit , dum virtus aliqua gradum 
infimum excedit, atque summo magis magisque propior redditur. 
Sic triplicem humilitatis gradum statuit S. Bernardus, prinium vi- 
delicet, nolle dominari, alterum, velle subjici, tertium, in ipsasubje- 
ctione quaslibet contumelias et injurias illatas aequanimiter pati. 



Apoc. III. 16. Sap. VI. 18. 2) tsai. XL1V. 3. *~) Mor.libr. 7, e. 12. 
*) In Psalm. LXXX. 5 ) I. Tim. IV. 8. 6) Prov. IV. 18. 



160 

Eumque in finem memineril, sic esse regnum Dei, tesle Christo, 
qucnuidmodum si jacial homo semen in terrain, el dormiat etexsur- 
gal nocte et die: et semen germinel el increscat, dum nescil ille; 
ullra enini terra fruclificat primum herb am, dein spicam , dein ple- 
num frumenlnm in spica. El cum produxeril fructus, statim miltit 
falcem, quia venil messis t ). Super quae verba more suo eleganler 
discurrens S. Gregorius: j?Primum , ail, profert lierbam tenerarum 
virlulum tyronum yraditi aceommodatarum, poslea prodit eulmus, 
qui operibus praeslanlioribus corroboralur, filque solidior el firnrior; 
postea prodit spica cum operibus proficient-turn propriis, denique 
provenil spica plena granis, qua proferuntur opera pleniora et prae- 
stanliora, quae sun I perfectorum propria" 2 ). El S. Paulas: 3 >Ego, 
fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualihus, sed quasi earnali- 
bus, lanquam parvulis in Christo: lac vobis potum dedi, non escam : 
nondum enim poteratis" 3 ). 

3) Ut eos, qui majorem perfections chrislianae gradum atlin- 
gere satagunt, moneal sedulo de Immilitale el firma erga Deinn 
fiducia, lanquam omnis virlulis fundamenlo. Quo magis aedificium in 
altum exsurgit, eo magis quoque haec basis solidari debet, ne, ubi' 
descendit pluvia, el venerunl flumina, et flaverunt venti, fiat ruina 
illius magna. Si perfeclionis aliquid attigisli, die cum Aposlolo: 
rlVon quod jam apprehenderim aul perfectus sim, sequor autem., si 
forte comprehendam, in quo comprehensus sum" *). Nam ubi libi 
plaeuisti, ibi. remansisli; si autem dixeris: sufficit, periisli. Humili- 
las reprimil audaciam el si quam de se ipso conceperil fiduciam. 
Kiducia aulem erya Deum erigil ilium, qui, dum post diulurna exer- 
eilia se nuillis adhuc infirmilatibus subjeclum videt, ideo turbari, 
mente dejici., aul de profeclu suo desperare inciperet. Virtus in ipsa 
infirmitate perficilur. 

4) J\e vero poenitens in devia abeat, omni ope adnilalur con- 
fessarius, ut quern erudil ad perfectionem, suas sibi tenlaliones in- 
oursantesque animum cogilationes aperiat. Quapropter director spi- 
rilualis, qui dirigil poenitentem secundum Cliristi doclrinam, in con- 
cedendis poenilentiae el morlificalionis operibus prudentem ralio- 
nem habeal lolius condilionis internae et externae poenitenlis. Non 
enim ferl omnis omnia lellus. Magis in morlificalione inlerna, quam 
exlerna exerceatur ; in humililale nempe, patientia, mansueludine, 
conformatione ad volunlatem divinam : in his enim plane nullus ex- 
cessus timendus est, cum mortificationes externae plus tamen 
aeslimalionis non mereanlur , nisi quatenus ad virtules internas 
conducunt. 

5) Confessarius non contenlus sit, poenitenli communes vias 



i) Serai. 60. 2) Mor. libr. 22. c. 14. 3) I. Cor. III. 1.2. 4) Philip. 
III. 13. 14. 



161 

ostendisse ad perfectionem obtinendam , sed etiam ad perfectionem 
cujusvis statui, condition!, profectui et viribus convenientem, ilium 
perducere studeat. Unusquisque Deo, qnod poterit, offerat, quovis 
tempore, quovis genere vitae et fortunae, pro praesentis facultatis 
modulo , pro gratia sibi concessa , ut per onines virtutis modos 
omnes regni coelestis impleainus mansiones" '). Quae enim esset 
Christiana perfectio, si mater familias tempore, quo liberis , quo rei 
domesticae invigilandum , multas horas sacris insumeret; si filia, 
cui domi laborandum est, dum parentes in victu aliisque necessariis 
comparandis adjuvandi sunt, templa viseret, vel lectioni sacrae vel 
orationi vacaret ? Deus magnus Paterfamilias officia distribuit, cui- 
que statum et functiones assignavit; huic sanctae voluntati qui ex 
majori charitate et reverentia magis se conformat, vitam magis de- 
votam gerit, neque opus bonum est, nisi conforme voluntati divinae. 
Certo Christus Do minus non placuit minus Patri vitarn privatam 
triginta annis agens , laborans in officina Nutritii sui et Matri obe- 
diens, quam postea Regnum Dei praedicans et patrans miracula. 

Praecipue vero laboret confessarius, ut poenitentes assuescant, 
omnia sua opera ad Deum referre, omnia, de inanu Ipsius accepta- 
re, Ejusque voluntati aequo animo acquiescere. Atque haec propriae 
voluntatis resiynatio non solum ad eventus perarduos et rariores, 
sed etiam ad obvios et quotidie recurrentes, paucis : ad res omnes 
extendatur. Assidua et laboris plena est doctrina: ad summa non- 
nisi magna contentione ascenditur. Verum dicente Apostolo 5 ?qui 
coepit in vobis opus, perficiet illud usque in diem Jesu Christi" 2 ). 

Media et subsidia, quibus in continuato perfectionis studio perficimur, 
ethica et inprimis ascesis Christiana docet. Praecipua vide infra C. III. 
Art. II. 

Materia et fons instructionum et admonitionum. 

. 112. Materiam adhortationis praebet frequenter ipsa poe- 
nitentis accusatio. Pro confessionibus autem, communissimos in- 
firmitatis humanae errores, et leves solum naevos continentibus , 
bene faciet confessarius, si praeparet materiam (non verba} exuor- 
tationis, praemittens orationem et perpensionem quamdam, an- 
tequam ad confessiones audiendas se accingit. Desumi autem materia 
poterit ex circumslantiis temporis, aut loci, aut ex indigentiis illius 
temporis specialibus ; item ex festivitate; quae agitur , ex Evan- 
gelio illius diei; item ex obligationibus , periculis status, in quo 



S. Greg. Naz. or. 9. 2) Phil. I. 6. Vide librum peruliletn Alphon- 
si Rodriguez (Roderici) S. J. Exercitium Perfectionis. P. I. tract. 8. 
de Conformitate voluntatis nostrae cum divina. Prodiit germanice 
Viennae typis Mechitharisticis: Des chrvv. P. Alp lions Rodriguez 
Uebung der Vollkommenlveit. \Vien 183t>. 

11 



162 

poenitens vivit ; a commodis spiritualibus, quae status iste offert; 
et a modo, ad quamdam in illo perfectioncm contendendi. 

Materiae quasi generates sunt : horror peccati gravis, imo et 
levioris, nobilitas juslitiae, fides, spes , eharitas in Deum et pro- 
ximum, pericula omnibus communia; fallacia tentationum , incon- 
stantia humanae mentis, item praxes piae etc. illius status hominibus 
accomodatae. Alias et sat copiosas materias suggerent opera poe- 
nitentiae, quae a confessario dictantur. De quibus vide infra. 

Quoniam vero eonfessarius non qua doctor Religionis natu- 
ralis sacro tribunal! insidet, sed qua Christi vicarius , hinc hortari 
et docere debel, non suum, sed Dei verbum annunliando peccato- 
ribus. Testis est quoque experientia, profecto quam plurimis omni 
scienliarum genere ornatis nuda rationis dictamina atque impera- 
tiva baud sufficere. eisque sub vitae vesperam humana sapientia 
ad nauseam saturatis Dei oracula quam jucundissime sapere. Verba 
sacratissimo Ipsius Dei ore prolata magis feliciusque in animum 
agere , quam verba humana, quis inficias ibit ? Deus ita vult, Dei 
haec est voluntas, res decisa. Verba sacrae Scripturae et S. S. 
Patrum majori benedictione gaudent, quam verba doctissimorum 
hominum. Quapropter haurire oportet doctrinas atque hortamina 
non ex ratione et experientia solum, sed inprimis ex dogmatibus 
fidei morumque catholicis, ex sacris utriusque Testament! literis 
sanctorumque Patrum effatis. Sacra scriptura divinitus inspirata 
utilis est ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justi- 
tia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus" *). 
We coelestis ille thesaurus sacrorum librorum neglectus jaceat, ut- 
pote quern Spiritus sanctus summa liberalitate hominibus tradidit, 
Tridentina synodus sacrarum scripturarum lectionem sacerdotibus 
commendat maximopere 8 ), S. Hieronymus ad Bust. 3 ?Die noctuque 
sic mente revolvantur scripturae sacrae, ut tenenti codicem somnus 
obrepat, et cadentem faciem pagina sancta recipiat." 

Accedit, quod in poenitentrbus instruendis et admonendis acta 
vitae Sanctorum plurimum valeant, quae eonfessarius in suas par- 
tes deducere noverit. Verum enim vero scientia sola in conscientia- 
rum arbitris vix proficiet, nisi haec continua veritatum religiosa- 
rum meditatione animetur nutrialurque, et vitae sanctimonia sit 
conspicua. 

Indoles earundem. 

. 113. Instructiones et admonitiones , quas confessarius 
poenitentibus ad procurandam emendationem vitaeque christianae 
perfectionem impertitur, 1) mansuetae sint omnes charitateque 

i) II. Tim. III. 16. 17. 2) sess. VI. cap. 1. 



163 

plenae. E tono non minus ac verbis elucescat, quod eum peccatoris 
misereatur, ejusque anirni saluti, quatn maxime potest, studeat. 
Fratres, scribit S. Paulus, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo 
delieto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu 
lenitatis" 1 ). n Jubet Christus, nos esse oves etiam inter hipos. Mane 
ovis, et ita lupos superabis. IVihil enim est mansuetudine potentius; 
nihil lenitate validius ac firmius" 2 ). S. Bernardus confessarios sua- 
vitate divini spiritus repletos comparat mulieribus , quae ad sepul- 
crum venerunt, ut ungerent corpus Domini nostri Jesu. Quaerat 
mens aromata sua, ante omnia compassionis ailectum , dehinc 
rectitudinis zelum; nostrum suscitare non est; sed ungere nobis 
incumbit; alioquin in spiritu vehement! conterimus naves Tharsis, 
conterirnus conquassatum calamum, exstinguiinus linum fumigans. 
Linguae quoque aromata sunt, modestia in increpando, copia in 
exhortarido, efficacia in persuadendo." Wec enim oportet, ait S. 
Chrysostomus, ilium, qui peccato aliquo sit praeventus , insolenter 
obruere, sed clementer monere, nee persequi jargio, sed juvare 
consilio; nee cum insolentia in eum erigi, sed cum dilectione cor- 
rigere" 3 ). Et S. Augustinus: 55 Medicus amat aegrotantem, odit 
aegritudinem ; ut liberet aegrotum, persequitur febrim" 4 ). IVeminem 
emendabis; cujus ainorem fiduciamque tibi non conciliaveris prius 
arnica benigna mitique agendi ratione. Aqua delet ignem, et verbum 
lene iram. J\ux immatura viridisque sapit amare, saccharo decocta 
est remediam dulce stomachale. Apiculae moderate aeris sono re- 
vocantur, dispersae altiori strepitu fugantur. Unica mellis- gutta , 
inquiebat S. Franciscus Salesius, plures niuscae capiuntur, qaam 
integro fellis cado, neque tamen sit admodum dulcis sermo taas, in- 
primis ad foemellas. Pauca cum ipsis et graviter loquere , nonnisi 
necessitate cogente ipsis scribere licet, et tune magis scalpelli apice 
scribe, quam calamo, ut unurnquodque superfluuni verbum decidere 
facile valeas. 

2) Institutiones et adliortationes solido fundamento nitaniur, 
gravitate et fortitudine gaudeant, adeo ut mentem illustrent et 
convincant, animumque vehementer moveant. Argumenta levia fa- 
cile subvertuntur, nihil influunt aut vix parum in animum. Admoni- 
tiones leves, perfunctoriae, fessae languidaeque miiiime cor pec- 
catoris commovent, nullumque peceati horrorem incutiunt, nullum 
forte propositum eliciunt, nullumque amorem Dei virtutisque instil- 
lant. Quid juvat rustico sano, juveni fornicario acclamare: Forni- 
cando aegrotus evades: aut furi, qui hucusque latuerat: Si depre- 
hensus fueris, in carcerem mltteris; aut ebrioso, calumniatori, 
vindictae cupido dicere : Debes te emendare , nee amplius te ine- 



i) Gal. VI. 1. a) s. Chrys. in Psal. CXIX. ^ Horn. 24. in Matth. 
4) De temp. serm. 37. 

11 * 



164 

briare, neminem calumniari, nullam vindictam anhelare licet; id 
enim Dei praecepto adversatur ? Ejusmodi sententiis moralibus sat 
languidis nemo eonsuetuuinarius peccator concutitur , et ad veram 
poenitentiam vitaeque emendationem perducitur. Confessarius utatur 
oraculis et exemplis S. Scripturae, quae Dei ipsius verba sunt, et 
summa auctoritate ornata, quae insuper vitae plenitudine gaudent, 
et vi superna illuminandi, suaviter movendi, vehemenler conquas- 
sandi indurata corda peccatorum insigniter pollent. 

3) Instructiones et admonitiones confessarii, indoli poeniten- 
tis intellectual! et morali, nee non statui ipsius externo usquequa- 
que sint adaequatae. J\on enim una eademque, ait S. Gregorius 
M., cunctis exhortatio congruit, quia nee cunctos par mentis quali- 
tas adstringit. Aliter cum magnis, quam cum plebejis liominibus, 
aliter cum doctis et igenuosis, quam cum indoetis et rudibus, aliter 
cum exercitatis in rebus spiritualibus, quam inexercitatis, aliter 
cum cholericis et impatientibus , aliter cumiis,- qui sedato et pa- 
tienti sunt animo, aliter cum sanguinicis et phlegmaticis, aliter cum 
melancholicis et scrupulosis agendum est, dum instruuntur et ad- 
monentur. Pariter aliam agendi rationem ineas oportet cum puero 
et juvene, cum viro et sene, aliam cum infirmo, aliam cum pecca- 
tore sano, ut taceam, alia hortamina danda esse militi^ moniali, 
ecclesiastico , praeterquam quod adhortatio quaevis peccato cuilibet 
sit priva. De his omnibus vide Sect. II. de principiis specialibus. 

4) Aeque simul optandum est, ut instructiones et admonitio- 
nes ffenio festi confessionisque tempori conveniant. Mysteria ete- 
nim Religionis nostrae^ quae per anni circulum statis temporibus 
celebrantur, non merae sunt recordationes anteactorum, sed simul 
momenta divinarum gratiarum, quas in eorum celebratione specia- 
tim appetimus et in usum converlimus. 

,,Die Rirchenfeste \A'erden in der katholischen Rirche nicht als blosse 
Erinnernngen an die in der Zeit erg'ang'enen Gelieimuisse g-efeiert: son- 
dern dureh ihre Feier soil der Menseh die an diese 4cle Gotlcs g-e- 
kniipfteu Gnaden sich aneig-nen^ in Besilz und Anspruch nehmen." 

Jam ex hac parte consullum est, ut confessarius in instru- 
ctionibus et admonitionibus poenitenti adhibendis festorum ecclesia- 
sticorum respeetum teneat. Id ipsum quoque postulat exspectatio 
poenilentium, qui festis Ecclesiae ad confitendum et S. 8. Eucha- 
ristiam sumendam inducuntur, quinimo ea mente sacrum tribunal 
accedunt, ut mysterium, quod Ecclesia hac die colit, eo dignius 
concelebrare possint. Et quam insigniter instruclionis et admoni- 
tionis negotium haec temporis adjuneta adjuvant! Poenitentes saltern 
aliquo modo mente praeparati se sistunt; confessarius vero copia 
dicendi abundat eo, quod inde materiam suam hauriat; quae ratio 
eo magis valet apud eos. qui frequenter confessariorum pedibus ad- 
volvuntur. 



165 

Libri, qui confessario tyroni hac in re usui esse possint, notari inter alios 
merentur: Cl. Beaudran: .Die Seele in der Betrachlung der gottlichen 
Geheimriisse; oder lieilige Erwagungen fiber die Geheimnisse Jesu, und 
seiner gotllichen Mutter. Augsburg 1797. Cl. Grossez, Journal des 
Saints et Meditations pour tous les jours de 1'annee. Tagebuch der 
Rirchenfeste und Heiligen. Mit entsprechenden Schriftstellen und Be- 
trachtungen auf jeden Tag des Jahres. Nach Grossez. Wien, 4. Thle. 
1828. Leben und Thalen der Heiligen. Herausgegeben von einigen 
kath. Geistlicben in der Schweiz. 2. Bde.Luzern. 1825. 

5) Instructiones et admonitiones longiores y vel breviores 
esse possunt, prout ad eas recipiendas poenitens magis minusque 
dispositus erit. Illi, qui paucioribus onerati peccatis frequentius 
accedunt ad confessionem, ac bonae conscientiae sunt, brevius sunt 
expediendi, quemadmodum eos, qui, multa licet patraverint peccata, 
discretione tamen et intelleclu pollent, sufficienlique peccatorum 
compunctione ac dolore firnium sibi fecerunt propositum, vitam 
deinceps emendandi, longis adhortationibus instruere aut vel incre- 
pare velle, supervacaneum est, quibus satis erit necessarias tantum 
instructiones ac remedia proponere. Rudioribus vero, obstinalis, et 
his, qui gravissirnis onerati peccalis exiguum admodum conipunctio- 
nis ac poenitentiae prae se ferunt specimen, pressius iniponendae 
manus, i. e. longius eos efficacibus verbis instruere et arguere 
oportet. Cavendum tamen est, ne modum excedat in copia dicendi, 
studendumque, ut non nisi gravissima seligat confessarius, et quan- 
tum fieri potest, brevibus-coniplectatur sentenfiis. Qnodsi nirnis ver- 
bosus omnia simul proferre velit, si doclrinis doctrinas, argumenta 
argumenlis accumulare adlaboret, memo Ham obruit taediumque 
creat, adstantibus long-ins olium reddit, a re principal! facile diver- 
tit seque ipsum necessario tempore privat, applicationem salutaris 
poenilentiae confitenti ostendendi. Quare confessarius illorum in- 
primis respectum habeat peccatorum , quae singularem inslructio- 
nem et adhortatiunem exigunt; et quidquid in casu singulari ad 
poenitenlem edoccndum et emendandnm dicendum est, id brevibus 
efficacibusque verbis dicere curet. JVeminem vero dimiltat, cui non 
studeat addere salleni scintillam ad calorem, quo Spiritus sancti 
gratia cor poenitentis inibuit. Kisi enim hoc fiat, confitentes egre- 
dientur sacrum tribunal frigidiores, quam intraverant. 

Qi) Postremo animadvertendum putamus, fieri posse, ut adeo 
pusillanimis quis sit, tantamque peccatorum suorum contritionem 
conceperit, ut consultum potius sit, consolari ac cortfortare } in- 
finilam Dei bonitatein ac misericordiam ob oculos ei ponendo, quam 
exhibere solet his, qui toto corde convertuntur ad Burn. In genere 
regula tenenda est, quam 8. Gregorius M. tradit, justitiam Dei ante 
peccatum timendam, post peccatum vero in misericordia sperandum 
esse. ]Vemo, qui peccaverit, dicat , quia Justus est CDeus), de 
peccati remissione despero. Relaxat enim Deus facinus, quod defle- 



166 

tur, sed perpetrare quisque timeat, quod, an digne deflere possit, 
ignorat, ante culpain ergo justitiam metuat, post eulpam tamen de 
pietate praesumat; neque ita justitiam timeat, ut nulla spei conso- 
latione convalescat; neque ita confidat de misericordia, ut adhibere 
vulneribus suis dignae poenitentiae negligat medicinam, sed quern 
sibi sumit pieparcere, semper etiam cogitet, et districte judicare" 1 }. 

C. De dubiis solvendis ac consiliis dandis. 

. 114. Ad munus confessarii merito refertur et illud, ut 
poenitentes circa dubia, aut casus ab ip sis sibi propositos instruat; 
quapropter etiam regulas damns, quomodo in consiliis dandis sol- 
vendisque dubiis, ac casibus decidendis se gerere debeat. Respon- 
demus atitem, quam cautissime et prudentissime. Quodsi consilia et 
sententiae confessarii sunt ejusmodi, ut peccator poenitens eorun- 
dem execulione ipse experiatur, quam rationi conformia, utilia, 
aequa et justa sint, tune poenitentiarius fiduciam filii sui spiritualis 
lucrabitur, qui libenter regimini ductuique ulteriori patris sui se 
submittet. Confessarius e contra, qui in consiliis dandis sententiis- 
que ferendis matura prudentia deseritur, facile et sibi et aliis 
laqueos injicere , poenitentique ad imprudentem agendi rationem 
ansam dare, eique onera imponere, quae portare minime tenetur, 
nee non et poenitentis bonae famae honorique detrimenta adferre, 
et ejus fiduciam perdere potest. Quare non praecipitanter respon- 
deat, et, nisi certus sit de veritate responsi, tempus rem usquequa- 
que maturius examinandi (jsiquidem circumstantiae , ut, quod ju- 
stum aequumque sit, decernatur, id patiantur) petal, nee sibi fidat 
nimium , atque alios etiam , quantum salvo secreto sacramentali 
fieri potest, consulat ; nee facile- aut promiscue scripto dtibia talia 
resolvat, aut decisa tradat. 

Casus practici. 

. 115. 1. Poenitens confitetur, sibi in causa ex intima sua 
persuasione justa litem fuisse inlentatam, atque cum rem patronus 
minus bene defendisset, faventem judicis sententiam nonnisi sub 
hac conditione obtigisse, si in circumstantiam aliquam juraret. Utut 
salva conscientia bane veram declarare non posset, proprii corn- 
modi vanique honoris studio captus jusjurandum dedit, sicque peje- 
ravit. Cognoscit modo delictum grave admissum sentitque dolorem, 
verumtamen censet, ad restitutionem se non obligari, quia pro 
persuasione sua conscientiae consentanea jus sibi competebat, at- 



Mor. libr. 33. e. 19. 



167 

que a circximstantia ilia, in quam juraverit, sive falsa sive dubia, 
causae suae justitia nequaquam pendebat. 

Resp. Poenitens hie ad restitutionem illius, quod ipsi ex 
judicis sententia condilionatim, dato scilicet jurejurando, in posses- 
sionem coneessum, et adversario abjudicatum fuit, monendus est; 
conscientia ipsurn obligat, judicis sententiam sequi et jus amplecti, 
siculi ab ilJo fuerit decretum. Ex judicis senlenlia, nequaquam vero 
ex privata litigantium persuasione; qui nunquam non jus sibi ad- 
scribendum putant, pendet, quid sit justum , et cui jus competat. 
Paries cerlantes suae persuasioni judiciali effato contrariae eo minus 
poterunt inhaerere, quoniam partim philautia, partim variis animi 
passionibus , in causis litigiosis utcumque se exserenlibus, opinione 
facilius excaecati ad erroneam rei dijudicationem abripiunlur, par- 
tim necessariis ad rite ferendum judicium cognitionibus deslituun- 
tur. Quodsi igitur poenitens eloquio judicis obsecundare tenetur, 
sua sponte fluit, quod adversario dictam restitutionem debeat ; ete- 
nim sententia posito in casu proprie adversus ilium et in hujus fa- 
vorem edita fuisset , quia nonnisi laesa veritate condition! satisfa- 
cere, et jusjurandum interponere potuit. 

2. Sponsus suspicatur, sponsam suam fidem violare , atque 
cum viro alio ante ipsi jam noto conventus clandestinos continuare. 
Zelotypia actus postulat, ut jurejurando testetur, quod fida perman- 
serit, exhibet juramenti formulam recitandam, dicitque , secus se 
de perfidia illius convictum illico matrimonio esse renuntiaturum. 
Sponsa utut salva veritate praestare hoc non posset, ipso tamen 
instante et timore dedecoris sequtituri , conjugiique utilis irritandi 
impulsa, in ejusdem verba jurat pejeratque. Jam coram confessario 
se ideo accusat quaeriturque: 1) An non pejeratio vi illata et timore 
incusso possit excusari ? 2) An non teneatur illud revocare ? 3^) 
Quid sibi foret agendum, si sponsus aut futurus maritus simili ob- 
tinente casu, zelotypia tactus, tale jusjurandum exigeret? 

Resp. Prim am quaestionem quod altinet , nee injustissima vio- 
lentia efficit, ut actio interna, absolute mala, qualis est pejeratio, 
licita reddatur. Itaque poenitens ob vim aliquam illatam neuliquam 
a peccato immunis censenda est; vis nonnisi tanquam mitigans cir- 
cximstantia, quae culpam aliquatenus imminuit, considerari potest. 
Wee tamen, ut ad secundam respondeamus, pejerationem revocare 
tenetur. Etenim mendacia tune solummodo restitutionis officium in- 
volvunt, ubi decepto jus convenit a deceptore vera audiendi; nostro 
autem in casu ad sponsum quidem pertinet a sponsa fidei conserva- 
tionem exigere, neutiquam tamen jure gaudet postulandi, ut haee 
fide forsan violata ipsa dedecoris sui confessionem exhibeat; perfidia 
admissa, non vero celata, injuriam ei intulerat. Idcirco confessarius 
earn moneat, ne sponsum postea fallat, et hinc connexionem cum 
amico priori tollat, vel si in istum nullo plane feralur affectu, con- 



168 

jugio contrahendo renuntiet. Quoad tertiam quaestionem jusjuran- 
dum nonnisi ex gravi ratione conceditur , jurare ex causa quacun- 
que fulili idem esset , ac vilipendere tarn sanctum religionis actum. 
Monenda igitur est poenitens , ne unquam ob momentaneam zelosi 
amantis voluntatem in jusjurandum consentiat, etsi salva veritatc 
praestare hoc possit; ut praeterea sponso oportuna occasione data 
manifestum reddat, se ob jurisjurandi gravitatem et sanctitatem 
jurare non debuisse, nee sibi confessarii sententia edoctae in po- 
sterum licitum esse pari in causa jurare. In hoc ipso vero ea cau- 
tione versetur, ut novae suspicion! oriundae omnis locus adimatur. 

3} Uxor a marito moribundo rogatur , ut jurejurando inter- 
posito promittat, se ad alias nuptias ipso defuhcto non amplius 
transituram esse. Assentit petition! emisso in hunc finem juramento. 
Jam de his in confessione se accusat. Quid, si hoc non obstante ad 
novas nuptias transierit ? quid, si antequam ineat malrimonium, 
confessarium consulat? quid, si jam a terlio gravida sit? quid, si 
ob datam fidem, se non amplius alteri nupturam, haeres totius sub- 
stanliae defuncti scripta fuerit? 

Resp. Poenitentem hanc culpa gravi conscientiam suam oneras- 
se eo, quod emisso nihilominus jurejurando alteri nupserit, certum 
est; quare si ante matrimonium conlrahendum consiliurn a confes- 
sario expetit, moneri debet de juramenti obligatione. Ast ubi salus 
poenitentis periclitaretur, quatenus timendum esset, quominus ca- 
stimoniam vitae servatura foret , cedendum est, ut dispensatione 
accepta matrimonium inire possit ; quod casu posito , quo gravida 
jam est, vel suadere oportet. Quoad haereditatem vero sub con- 
ditione obtentam, ad restitutionem tenetur. 

Plura vide infra de restitutione ob injustam laesionem. 

C a p u t II. 

De principiis generalibus circa contritionem observances. 

Conti'itio. 

. 116. Conlritio est pars Sacramenti Poenitentiae praecipua 
et omnium maxime necessaria, ulpote qua deficiente Sacramentum 
vita omni ac virtute destituitur , velut corpus sublato spiritu. Est 
autem contritio, ut Tridentina synodus docet, animi dolor ac de- 
testatio de peccato commisso cum proposito non peccandi de cete- 
rqj'l deinde paucis interjectis defiriitionem allatam explicans et ar- 
" gumentis firmans ita pergit 1 ^: Declarat igitur sancta Synodus, 



Sess. XIV. cap. 



169 

hanc contritionem non solum cessationem a pecc.ato et vitae novae 
propositum et inchoalionem, sedveteris etiam odium continere juxta 
illud : rProjicite a vobis omnes iniquitates vestras , in quibus prae- 
varicati estis, et facile vobis cor novum et spiritum novurn" *). Et 
certe, qni illos sanctorum clamores considerat : Tibi soli peccavi, 
et malum coram te feci:" 55 Laboravi in gemitu meo, lavabo per sin- 
gulas noctes'lectum meum : reeogitabo tibi omnes annos meos in 
amariludine animae meae," et alios hujusmodi generis, facile intel- 
ligit, eos ex vehement! quodam anteactae vitae odio etingenti pecca- 
torum detestatione manasse." 

Definitio haec nihil continet, quod non sit ad remissionem pec- 
catorum ex ipsa rei natura necessarium ; nam qui Deum ofi'endit ex 
praepostera ad creaturas eonversione, quo in gratiam redeat, ne- 
cesse est, ut a rebus creatis se avertat, et eonvertatur ad Deum, 
atque hoc fieri non potest absqite peccati odio et detestatione , ac 
proposito non peccandi de cetero: ubi enim peccati detestatio non 
est, manet affectus ad peccatum commissum ; et ubi non est propo- 
situm non peccandi, manet affectus ad peccatum futurum. Porro de- 
testatio peccati illud in animo peccatoris necessario efficit, ut dolo- 
lorem de illata Deo injuria concipiat, omnemque all'ectum ad pec- 
catum deponat. Hinc S. Ambrosius dicit : Poenitentia est : mala 
praeterita plangere, et plangenda non committere" 2 ). 5l\on vult 
Deus, ait S. Auguslinus, sacrificium trucidati pecoris, sed vult sa- 
crificium contriti cordis" 3 ). 

Prout contritio est pars Sacramenti, ad earn pertinent , quae 
Synodus sacra adjecit; cum voto praestandi reliqua, quae ad rite 
suscipiendum Sacramentum requiruntur." 

Divisio. 

. 117. Varia et multiplex ratio esse potest, quae dolorem de 
peccato commisso et propositum ab eo deinceps abslinendi procreat, 
eaque est interdum naturalis, ut: metus infamiae aut vitae aut da- 
mni, et detriment! exinde secuti vel imminentis, aut praemii alicujus 
temporalis cupiditas. Verum hunc dolorem omnes ad recuperandam 
Dei amicitiam insufficientem dicunt; ex isto enim poenitens non de 
peccato, sed nonnisi de ejus consectariis dolet, el simul, dum ultra 
naturam non assurgit, testatum facit, se verae detestationis suae 
immemorem solis terrenis inhiare ; hinc omni amore Dei destituitur. 

Quando autem dolor et detestatio de peccato commisso cum 
proposito de cetero non peccandi elicitur per gratiam, et exmotivo 
per fidem proposito } contritio dicitur supernaturalis. Dividilur 
haec in perfectam et imperfectam, prout excitati ed adjuti per divi- 



Ezechiel. XVIII. 31. *) Serm. 40. *) De civit. Dei. c. 5. 



170 

nam gratiam peccata vel ex motivo charitatis theolog-icae detesta- 
mur, eo quod Deum summum et ornni amore dignissimum donum 
offenderimus : vel de iisdem ex molivo infe-riore dolemus, scilicet 
ex metu poenavum infernalium, vel propter consideratam peccati 
turpitudinem. Contritionem imperfectam etiam attritionetn vocant. 
Ex his perspicitur, quantum intersit inter contritionem etiam imper- 
fectam et contritionem naturalem. Ilia siquidem ex fi'de est, estque 
supernaturalis ordinis, haec terrena est, nee quidquam valet in sa- 
lutis negotio. Talis erat contritio Antiochi regis *), talis erat con- 
tritio Esau 2 ). Distinguendum tamen est motivum contritionis ab 
occasions, qua quis ad contritionem et poenitentiam excitatur, v. g. 
casu adverse, morbo, vel alia quacunque afflictione, unde mulli oc- 
casionem sumunt redeundi ad Deum per contritionem de peccatis 
conceptam ex quodam motivo supernatural!. 

(tualis contritio Sacramento Poenitentiae necessaria. 

. 118. Quaestio haec summi momenti est, \itpote quum re- 
conciliationem cum Deo attineat. Tutissimum in hac difficultatibus 
obsepta re esse arbitramur, si prius ipsius Tridentinae Synod! sen- 
sa et definita audiamus. Docet sacra Synodus: 55 Etsi contritionem 
hanc aliquando charitate perfectam esse contingat, hominemque Deo 
reconciliare, priusquam hoc Saeramentum actu suscipiatur; ipsam 
nihilominus reconciliationem ipsi contrition! sine Sacramenti voto, 
quod in ilia includitur, non esse adscribendam. Illam vero contritio- 
nem imperfectam, quae attrilio dicitur, quoniam vel ex turpitudinis 
peccati consideratione , vel ex gchennae et poenarum metu com- 
muniter concipitur, si voluntatem peccandi excludat cum spe veniae, 
declarat, non solum non fa cere hominem hypocritam et raagis pec- 
catorem, verum etiam donum Dei esse, et Spiritus sanctiimpulsum, 
non adhuc quidem inhabitants , sed tantum moventis, quo poenitens 
adjutus viam sibi ad justitiam parat. Et quamvis sine Sacramento 
Poenitentiae per se ad justificationem perducere peccatorem ne- 
queat ; tamen eum ad Dei gratiam in Sacramento Poenitentiae im- 
petrandam disponit" 3 ). Itaque 1. contritio perfecta est quidem idea 
seu exemplar, ad quod turn poenitens eluctari, turn confessarius 
eundem evehere studeat; attamen etiam contritio imperfecta pecca- 
torem ad Dei gratiam in Sacramento Poenitentiae impetrandam di- 
sponit, dummodo voluntatem peccandi excludat. Quam primum enim 
voluntas peccandi exclnditur, amor aliquis aeternae justitiae jam 
adest , et quamvis talis poenitens adhuc valde infirmus sit , non ta- 
men amplius vitiosus dici potest, et proinde ad recipiendam Dei 
gratiam, quae ex opere operato per Sacramentum confertur, dispo- 



II. Mach. IX. 2) Gen. XXVII. 3) Sess. XIV. cap. 



171 

situs existit. Jam vero aliquem saltern amorem Dei adesse oportere, 
sacrae literae affatim decent. 3 ? Qui non diligit, manet in morte" 1 ). 
358! charitatem non habuero, nihil sum, si distribuero in cibos pau- 
perum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum , ita lit 
ardeam, charitatem autem non habuero , nihil mini prodest" 2 ). Et 
alibi anathema dicit Apostolus 5? omni, qui non amat Dominum Je- 
sum Christum" 3 ). Quin imo nota sunt verba Salvatoris: wDilig-es 
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tola mente tua." S. 
Chrysostomus ait: Cum peccaveris, ingemisce, non quod poenas 
daturus sis, nihil enim hoc est, sed quod Deum tuum offenderis tarn 
benignum, tarn te amantem, tarn denique saluti tuae appensum , ut 
Filium quoque suum.tua causa tradiderit" 4 ). Quare contritio im- 
perfecta, ut ad gratiam in Sacramento Poenitentiae obtinendam suf- 
fieiat, amorem Dei aliquern conjunctum habeat necesse est 5 ). 
Si autem quaeras, qui Dei amor in Sacramento Poenitentiae requi- 
ratur, dicimus cum cl. D. Liebermann: In Sacramento sufficil at- 
tritio seu contritio imperfecta, cum amore spei sen castae concu- 
piscentiae. Triplex nimirum distinguitur Dei amor. Primus Deum 
amat, ut Beatitudinis largitorem. Seeundus, ut Ipse est merces no- 
stra magna nimis. Tertius, ut est in se infinite perfectus. Primus 
est amor spei simplieiter ; Tertius amor purae et perfectae chari- 
tatis. Secundus inter utrumque medius est, et de utroque partici- 
pat, et gradum constituit in amore spei ultinmm, et in amore chari- 
tatis primum." 

2) Quamvis timor ex Gehennae metu ortus, quo quis pecca- 
tum odit, quod aeternam felicitatem nobis adimat, sit bonus et lau- 
dabilis, utpote domum Dei et Spiritus sancti impulsus ; timor iamen 
mere servilis, quo quis de peccato dolet metu Gehennae, vel propter 
amissa praemia aeterna, quin peccati affectum exuat, ciim implicita 
saltern voluntate, illud, si impune posset, committendi, malus est: non 
quidem ratione objecti , sed ratione subjecti prave dispositi ; hinc 
hominem absolutione sacramentali indignum reddit. Hic timor ma- 
nus quidem adstringit, cor autem non mutat" 6 ). 55 Et inaniter putat, 
se esse victorem peccati, qui timore poenae non peccat; quin etsi 
non inipletur foris neg-otium malae cupiditatis,, ipsa tamen mala cu- 

piditas intus est hostis. Ac per hoc in ipsa voluntate reus 

est- qui vult facere, quod non licet fieri, sed ideo non facit, quia im- 
pune non potest fieri" 7 ). Et quam incerta sit poenitentia, quae solo 
poenarum metu se continet, et ad justitiae amorem non transit, di- 
serte docet S. Augustinus, dum ait: Quid est magnum, timere ma- 
lum ? Magnum est, non facere malum, magnum est, ainare bonum. 



i)I. Joan. III. 14. 2) I. Cor. XKI. 2.3. )I. Cor. XVI. 22. 4) Horn. 4. 
in epist. ad Cor. n. 6. s) Cfr. Con. Trid. Sess. VI. cap. 7, ) S. 
Aug. serm. 161. ?) Epist. 144. 



172 

Nam et latro timet malum, et ubi non potest, non facit, et tamen 
lalro est. Dens enim cor interrogat, non manum. Lupus venit ad 
ovile oviuin , quaerit invadere, quaerit jugulare, quaerit devo- 
rare: vigilant pastores, latrant canes; nihil potest, non aufert, 
non occidit : sed tamen lupus venit, lupus redit. IVumquid quia ovem 
non tulit, idco lupus venit, et ovis redit? Lupus est tamen et fre- 
inens et trernens. Interroga ergo te, quisquis vis judicare: et vide, 
si tune non facis male, quando potcs facere, et ab homine non pu- 
niri: tune times Deum. Nemo est ibi, nisi tu et ille , cui facis ma- 
lum, et Deus, qui ambos videt. Vide, ibi time. Parum est, quod dico: 
Vide , ibi time malum, ibi ama bonum. 3Vam etsi timore Gehennae 
non facis malum, nondum es perfectus. Audeo dicere: Si tiniore 
Gehennae non faeis malum, est quidem in te fides, quia eredis futu- 
rum Dei esse judicium. Gaudeo, fidd tuae, sed adhuc timeo inali- 
tiae tuae. Quid est, quod dixi ? Quia si timore Gehennae non facis 
malum, non amore justitiae facis bonum" *) Consonat doctrinae S. 
Augustini D. Thomas docens, Antiochum peccatorum remissionem 
non esse consequutum, quia solunimodo timebat poenam , non ama- 
bat justitiam. 55 Antiochus veniam consequutus fuisset, si vere poeni- 
luisset : sed non habtiit veram poenitentiam, quia non ex amore ju- 
stitiae de peccatis commissis dolebat, sed timore poenae, quam 
expeetabat, vel dolore poenae, quam sustinebat 2 ). Ecce duo suppli- 
ciorum genera, quae limebat, aeternum, quod exspectabat , tem- 
porarium, quod sustinebat. 

3. Ubi vero poenitens ex defectu confessarii hoc Sacramento 
carere debet, certurn est, neque in hoc casu peccatorem justificari 
posse, nisi per divinum Mediatorem : 5 ?non enim est in aliquo alio 
salus, et Ipse est propitiatio nostra" 3 ). Ut vero talis poenitens de 
Christi meritis participet, atque divinum Redemtorem quasi eom- 
prehendat, praeter votum Sacramentum suscipiendi saltern implici- 
tum, contritio perfecta requiritur, quia nonnisi illi remittuntur mul- 
ta, qui dilexit niultum *). J5 Charitas inchoala, inchoata justitia est, 
charitas profecta, profecta justitia, charitas perfecta, perfecta 
justitia" 5 ). 

Obligatio confessarii circa poenitentium contritionem. 

. 119. Quoniam conlritio, sive perfecta sit, sive imperfecta, 
pars est essentialis Sacrament! Poenitentiae, confessarius curare 
debet, ne sit duntaxat in speciem, sed vera et sincera, et qualis a 



Epist. 178. alias 19. 2 ) In IV. Sent. Dist. XX. q. 1. art. 1. ad. 1. 
3) Act. IV. 12. 1., To. II. 2. 4) Luc. VII. 47. Cfr. I.Jo. III. 10- 11.14. 19. 
IV. 7.16.1. Peti-.IV.8- Jac. 1.12. Cfr. Orig-. horn. 2. n. 4. in Lev. S. 
Chrys. in I. Cor. 4 ; 4. n. 3. item, in Thess. horn. 4. n. 4. S. Ambros. 
Apolog. David. 1.35. 49. etSO. 5) S. Aug. libr.deNatur. etGrat. c. 70. 



173 

Jesu Christo fuit iustituta, et a Tridentina Synodo exbibita in de- 
finitione superius allata; nam totum reconciliationis opus contritio- 
ne potissimum continetur. Ubi adest contritio vera et sincera, reli- 
qua, si in potestate peccatoris sunt, abesse non possunt; si antem 
absque peccatoris culpa desunt, contritione supplentur. Confessarius 
igitur videbit _, 1) an poenitens propter Deum veram habeat pecca- 

torum suorum contritionem, ne, dum fors perfecta contritione de- 
stituatur, vel ipsa imperfecta expers sit. Unde vero illam deficere 
conjiciet, atque ex timore tantum confitentem agere cognosce!? 
Fatemur pro praxi difficultatem in eo sitam esse non exiguam, ve- 
rumtamen dari signa, quae aliquatenus confessarii judicium diri- 
gere possunt. IViinirum cum poenitens a) non aliud inquirit, quam 
ab ofticiis se dispensare, eoruinque praeceptutn respicit tanquam 
onus grave, quod ab hunieris suis vellet abjicere. ,b) Cum serius 
agit, quam potest, exlremum semper momentum praestolatus. c) Cum 
muneris sui earn tan turn partem adimplet , quam nullo modo evitare 
polest. Quae veritas liquido patet in mercatoris exemplo, procellae 
vi et imminentis naufragii metu compulsi ad merces in mare proji- 
ciendas, ut siiam navein exoneret. Primum alia quaelibet tentat au- 
xilia, ut hanc jacturam evitet: dein bane tamen pati constituit, cum 
ad extremum redactus est, et cum credit, se citra apertissimum 
mortis periculum differre non posse; denique non onmes simnl 
projicit merces, sed tantum, quantum opus est, h. e. minus, quam 
potest. Similiter se gerit, cum de virtute agitur, qui ex metu dunta- 
xat operatur et bona caret voluntate. Primum scrutatur, utrum poe- 
nam evitare possit, quin liuic obtemperet praecepto ; de tribunal! ad 
tribunal accedit, sperans, se commodum aliquando inventurum con- 
fessarium, a quo dispensetur; dein qui ex metu duntaxat operatur, 
extremum semper agendi spatium expectat, v. g. in morbis, cum de 
valetudine sua jamjam actum agnoscit, turn tandem ad Poenitentiae 
Sacramentum confug-it; denique ex iis, quae sunt sui muneris, mi- 
nimam tantum adimplet partem, idque tune solum, cum extremum 
impendet infortuniurn, vel publica honestas postulat. Non virtutis 
species, non vilii turpitudo ilium excitare possunt, d) Etiam, quan- 
tum assignari potest, signum ad agnoscendum, utrurn poenitens ex 
timore tantum operetur, hoc est, cum brevissimae ilium difticultates 
deterrent. Homo enim, qui bonam non habet voluntatem, tantum 
abest, ut viam scrutetur, quaelibet expediendi impedimenta, utpotius 
ea sibimet tanquam invicta, et arte nulla superanda exliibeat, ut ali- 
quam praetexere possit causam, proposiium deserendi et ad pristi- 
na revertendi flagitia. Haec una est ex vulgaribus causis, propter 
quas tot fiunt confesssiones sine fructu, qtiia videlicet servilis tan- 
tum timor illas concomitatur. 

2) Confessarius generaliter loquendo supponere non debet, 
poenitentem sutim veram habere contritionem, sed ex signis mora- 



174 

liter certis investiget opus est. Nam multi peccatores videntur sibi 
fingere et imaginari confessionem ad.modum vectigalis, quod Chri- 
stus imposuit peccatori, ita, ut, quemadmodum nemini mover! lis et 
quaestio solet advehenti novas merces, si modo principi consuetum 

pendat vectigal, parunr quoque referat, nova committere peccata, 
dummodo satisfaciant, seque submittant praescripto oneri, ea coram 
sacerdote recitandi. Quare cum se parant ad confessionem, omnem 

collocant sollicitudinem in ordinanda serie, et peccatorum numero 
exponendo, contritionis modica habetur ratio; hinc Sacramenlutn 

istud, quod est secundus baptismus, multis anirnabus efticitur lava- 

crum, si non exiliosum, certe inutile, et quae sibi videntur mundatae, 
lotion em ne quidem attigerunt. Ex omnibus poenitentiae partibus 

nulla est, de qua mag-is, quain de contritione, dubitari possit. Si 
units actus poenitentialis ex dufectu integritatis in confessione nul- 

luin est Sacramentum, mginli nulla eruut ex defectu verae contri- 
tionis. Atque hoc diligentiam sicut poenitentis, ita et confessarii in 
investiganda verae contritionis ratione quain maxime acuere debet. 

Operae igitur pretium est, rem uberius exponere, subjieiendo ob- 
servationes circa poenitentium contritionem. 

Observationes circa poenitentium contritionem, 

. 120. a} Plurimi dolorem habere videntur, qui non habent; 
cujusmodi sunt eorum plerique , quorum peccata vel lucruni attule- 

runt, vel damnum terrenum depulerunt. Hi saepenumero non ita 
sunt comparati, ut peccata sua sario detestentur, et efficax firmum- 

que teneant propositum, lucrum illicilum, quod peccato acquisie- 

rant, derelinquendi, vel incommodum peccato devitaturn sponte in 
se suscipiendi, Magnam ejusmodi poenitentium partem constituunt, 
qui contitentur, se ad magnum malum avertendum pejerassej qui 
critninum suoruni fructu fruuntur, atque turpibus commerciis locu- 

pletati sunt; qui ultioni suae satisfecerunt; verbo: illi oinnes, qui 
forte non versantur amplius in occasionibus laedendi Deum absque 

eo, quod inde illos sua virtus eduxerit; et fortasse subsequens ma- 

trinionium fin em imposuit fornicationi. Hi profecto vulgo firmum 
habent propositum ad priora flagitia non redeundi, sen quod suas 
expleverint cupiditates, seu quod non sint amplius in occasione et 
potestate redeundi; sed plerumque nullo afficiuntur dolore, quod in 

eas lapsi fuerint iniquitates. Quid enim hie dolor est, nisi tristitia 

et poenitentia ob patrata facinora, quae hominis voluntatem ita affi- 
cit, ut, si in ipsius voluntate positurn esset, praeterita revocare et 

prohibere, ne fuerit, quod fuit, omnia perferret mala, etultro potius 
praeteritis omnibus carere vellet voluptatibus, quam recentia pec- 

cata committere? Talis autem dolor in iis, de quibus loeuti sumus, 

non tarn frequenter occurrit. Quamobrem confessarius non acquie- 



175 

scet bono hujusmodi poenitentis proposito, seel mediis, quibus po- 
test, efficacissimis in illo excitabit odium, detestationem , moerorem 

et poenitentiam. Haec prima est pars contrilionis licet imperfecta. 
Declarat saneta Synodus, hanc contritionem non solum esse cessa- 
tionem a peccato et novae vitae propositum, sedveteris etiatn odium 

continere *) 

b) Alii dolorem babent et lugent non peccata, quae commise- 

runt, sed ternporalia mala, quae peccata concomitantur, etquaema- 

gis ad vivum prae se ferunt, quam Dei ofi'ensam, dum confitentur. 
Mttlier e. g 1 . fluentibus lacrymarurn imbre g-enis confitetur, se fu- 
rore captatn sexcenta in virum suum congessisse maledicta; sed in- 
juriae, quibus afl'ecta fuit, lacrymas elieiunt. Virgo erratum suum 

confiteri nequit, quin reputet dedecus, quod illam subsecutum est. 

Pauper inentem habet sua egestate occupatam, dum se furti accu- 
sat, et temporalium aevunvnarum sensus efficit, ut peccata sua con- 

fitens in lacrymas erumpat. Tales exstitere lacrymae, quae conco- 
mitatae sunt poenitentiam Esau; plorabat primogenita, quae amise- 

rat, potius, quam g-ulam et simoniam, quam commiserat: ideoque 

veniam, quam petebat, non impelrabat 2 ). 

c) Alii sensibilem tantum habenl tristitiam, profectam ex te- 

neris vocibus concionatoris, vel confessarii. Quam ob rem sensus 
hujusmodi brevi praetereunt, inio eonfessarius idem illos immutabit, 

si vocis tonum mutaverit, vel si deinceps alicui poenitentis deside- 
rio restiterit, Ab Ecclesiae Patribus hae niendaces vocantur lacry- 

mae : edoctae mentiri. S. Bernardus ait has frigidas esse pluvias, 

sterilitatem, non ubertatem afferentes. 

Verae . contritionis signa. 
. 121. Cum confessarii plurimum intersit rescire, utrum 

poenitentis eontritio vera sit, nee ne, quandoquidem sine ea justifi- 

calionis gratia obtineri nequeat, sig-na, quae eum moraliter cerium 

efficere, quaeve dubium, vel plus quam dubium facere possunt, ube- 
rius inquirere oportet. Prioris generis signa hoc, posterioris autem 

sequent! paragrapho exhibemus. 

Sig'num, quo intelligi datur, poenitentem vere esse contri- 

tum, tutissimum sane constituunt, ipsamet emendationis opera a 

poenitente jam ante confessionem suscepta, sive morum emendatio 
opere exercila. V. g-. si jam per longius tempus ex motivo satis 

puro, adeoque non ex mero occasionis et tentationis defectu, vel ex 
detentione ob grave aliquod negotium, quo alteri cuidam rei vacare 

integrum illi non fuit, aut plane ob coactionem extern am, a pecca- 

tis abstinuerit: si contrariae virtutis opera exercuerit et reme- 



Sess. XIV. cap. H. 2) Heb. XII. 17. 



176 

dia, quae necessaria sunt, ut ex peccatis emergat, conquisierit, ex- 
ternasque peccati occasiones evitaverit: si cum inimicis in 'gra- 
tiam redire , injurias aliis sponte et liberaliter condonare, honorem 
vel fortunae bona, quorum proximus illius culpa jacturam passus 
est, restituere, quantum potuit, adlaboraverit. Verum utut hoc con- 
triti et jamjam resipiscentis animi signum omni exceplione majus 
sit, tamen rarissimum invenitur. Praeter ipsa emendationis opera 
jam suscepta et exercita indicium animi contriti etiam praebet se- 
rius et efficax emendationis conatus : quern quidem conatum turn 
exconversatione, quampoenitens ex aliquo tempore tenere coepit, turn 
ex praesenti ejus dispositione compertum habere licet. Hunc in finem 
requiritur, ulpoenitens paratus existat, turn ad ea oinnia declinanda, 
vel saltern pro viribus extenuanda, ex quibus novumillinaufragium 
imminet, turn vero adhibenda remedia, quae ad constantem ipsius 
emendationem necessaria videntur. Signum hoc eo cerlius est, quia 
Ipse Jesus Christus illud nobis in Evangelic) indigitavit, uti ex S. 
Augustini interpretatione bonam malamve voluntatem exhihet sub 
imagine duarnm arborum , quas dicit ex fructibus esse cognoscen- 
das 0- 

Quid autem de verbis et. protestationibus, quibus poenitens 
se poenitere confitetur , censendum est? num eis fides adhiberi po- 
terit ? Profecto , si confessarius semper credere potest , poeniten- 
tem suum veram habere contritionem, quia hoc ille asserit, nun- 
quam in aliquo illam deesse judicabit. Quis enim est, qui in ipsa 
confessione dicere velit : 5 jnon poenitet me criminum a me patrato- 
rum ?" Et nihilominus verum est, non omnes, qui id affirmant, ve- 
ram habere contritionem. Quare ut poenitentis verba protestationes- 
que verae contritionis argumentum esse queant, requiritur, ut 
ipsius asseveratio aliis adhucdum momentis confirmetur. Ad hanc 
testium classem referimus : Poenitentiam magni facere et vehemen- 
ter desiderare: odio magno prosequi peccatum, efl'undere lacrymas, 
quae contritionem fere sequuntur, ut lacrymae vitem deputatam et 
viventem; peccata confiteri cuin quadam compunctione et amaritudine 
animae, cum sinceritate et humilitate, quae indubium animi candorem 
prae se ferunt; occasiones peccandi sincere proponere, ac gravem 
contestationem vitandi ea emittere; habere desideriumetpropositum 
complices peccati convertendij alacriter suscipere et multo magis 
sponte petere gravem poenltentiam. Accedit, si poenitentes dicant 
statim ab initio, se graviter peccasse, aut Deum offendisse : si pec- 
cata prius in confessione deliberate omissa nunc confiteantur : si 
dicant, se mox post peccatum commissum poenitentia tactos ac do- 
lore; si asseraut, ad hunc diem aut locum se confessionem specia- 
liter distulisse , praesertim si ad confitendum longum iter aggressi 



Matth. VII. 20. 



m 

fuerint, abstintierint a lucre notabili, grave sustiimerint incommo- 
dum, aut magnum conflictum internum vel externum superaverint : 
si dicant, se saepius proposuisse , hoc vel illud peccatum vitare, et 
dolere, quod non possint (ut ipsi loquunlur) abstinere ; si dicant, 
se ad confessionem ex audila concione aui privata adhortatione 
fuisse permotos etc. etc. Quo plura ejusmodi indicia conveiiiunt , eo 
major fides asseveralioni poenitentis habenda est. 

Fateri oportet, tain fieri posse, ut animus vehementer doleat siccis oculis, 
quam ut lacrymis meretriciis fletuque madeant oculi absque ulla animi 
mutatione. Hinc lacrimas sinceras, quales David, Petrus, Magdalena 
aliique sancti poenitentes fundebant, ab adulterinis discernere oportet, 
minimeque tamen fas esl, lacrimarum effusionem e inoinentorum, quae 
convevsionem cordis indiffitant, numero expungere, propterea quia hae 
etiam alium, quam veri doloris fontem habere possunt. 

Signa defectum verae contritionis indicantia. 

. 122. E contrario poenitentes, qui confitentur delicta, tam- 
etsi voce aliud adtestentur, vera contritione destituti judicentur: 

a} Cum sua patefachmt peeeata non sine quadam impudentia, 
quasi praeclare aliquod factum narrarent, vel si alterius vitam de- 
scriberent, vel saltern ac si facta quaedam eommunia et adiaphora 
recitarent, magis ad memoriam exonerandam, quam ad sublevan- 
dam conscientiam. 

b) Cum vita sua confitendo culpam in alium devolvunt, et, ubi 
se accusare debent, identidem excusare student, terminisque utun- 
tur a versutia et dissimulatione baud alienis ad peccata minuenda 
et obumbranda. 

c} Cum de industria crimen aliquod celant, quod sola con- 
fessarii investigantis cura defectum fatentur. Dicimus , de indu- 
stria, quia culpa vacant, si cujus mortalis culpae confessionem ne- 
gaverint, puta, ob oblivionem , ignorantiam, attentionis defectum. 
Pervicacis autem animi signum est, cum malevole denegant con- 
fessionem plenam , sive expressis verbis, sive obstinate silentio. 
Sic v. g. si quis rotunde dicat, se peccata sua singillatim exponere 
nolle, et a confessario ad alia sensa reduci nequeat, aut ad quae- 
stionem necessariam obstinate sileat, quin monitis confessarii mo- 
veri se pa'datur. 

d) Cum nullum habent desiderium satisfaciendi Deo pro pec- 
catis suis, quandoquidem poenitentia virtus est^, quae nos ad poe- 
nas ex nobis repetendas propter injurias, qnibus aft'ecimus Deum, 
inclinat. 

e) Cum acceptare nolunt media, quae necessavia sunt, ut e 
peccatis emergant. Quum autem recusationem exsequendorum ope- 
rum satisfactoriorum et mediorum signum animi vera conlritione 
declaramus, supponimus ultro, quod tarn media quam opera satis- 

12 



178 

factoria revera sint talia, quae emendation! et satisfaction! prae- 
standae sint eongrua justave. Conirminiler haec reeusatio sub vanis 
impossibilitatis aut difficiiltalis , et damni praetextihus profertur. 
Hos praeiexlus confessarius reniovere debel deducendo et convin- 
cendo poenitentem de eorum_, quae imposuit, possibilitate et ne- 
cessitate : si niliilominus recusat, poenitens pro pervieaci haben- 
dus est. 

f) Cum fid em eorum, qiiae in superioribus confessionibus 
se faeturos promiserunt, non praesliterunt, idque ex mera aniini 
levitate et salutis incuria, v. g. si contra fidem datam necduni de- 
seruerunt occasionem proximam peecandi , aliena non restitue- 
runt. in amieitiaiu non redierunl, quainvis potuerint, quia facul- 
tas et occasio ea praestandi praesto fuenmt. 

g) Cum sine, omni emendationis conalu jam ex longo tempore 
in vitiis suis computrescunt, vel criminum rei sunt, quae solito magis 
animum perversum et efleratum denionstrant. 

Rationes et inotiva contritionis. 

8. 123. Ubi confessarins ex signis moraliter certis intellexe- 

o o 

rit, poenitentem veram contritionem nonhabere., illius desiderio 
eum accendere conabitur. Non enim expedit ejusrnodi poenitentes 
remittere, ut majori industria se praeparent: nam cultiores exinde 
off'enduntur, homines Vi.-i'o obtusi ingenii sibi plerumque consulere 
nesciunt: quare confessarius ipse adlaborabit, ut suavi prudentique 
agendi ratione in confitentium animis sinceram de admisso crimine 
contritionem excitet. Sunt vero , quibus ad contritionem excitamur 
et movemiir, rationes tarn multae quam vaTiae , quae peccati gra- 
vitatem adeo denionstrant, ut confitens non possit non exinde sum- 
mum animi dolorem peccatique odium et detestationem concipere. 
Kumerantur praecipuae: 

1. Contemtus adorandae Dei Majestatis et macula inyra- 
ti animi sensus turpissima, quae peccato undequaque inhaerent. 
Merito peccatum dicitur contemtus Dei practicus , qui in summam 
Dei injuriam cedit. Per omne peccatum sacrosancta Dei Volunlas 
negligitnr et dehonoratur , Supremae Majestatati divinae cultus et 
obseqiiium neg-atur, dic! ! nte Apostolo: j^Per praevaricationem legis 
Deum inhonoras." Alque hujus contemtus et injuriae gravitas eo 
magis apparet, quo serins expendatur: 

a) Qiiis oflendatur et contemnatur? Qui est in se et pro- 
pter infinitas siias pcrfeeliones omni amore et obsequio dignissimus, 
Dominus ac Dens totins universi, Creator , Redemtor , 
Sanctificator noster , Amiens et Pater , cujus benevolentiam 
peccando non curamus, ;:t aversamur optatam gratiam. ^Ouanam 
fronte attollo oculos ad vullum tarn boni Patris tarn malus filius ; 



179 

exitus aquarum deducant oculi mei, operiat confusio faciem meam, 
deficiat in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus" 1 ). 

b) A quo? Quis est ille, qui infinitam Dei Majestatem tanta 
libertate contemnit? Creatura, et, quod plus est, ille summis a 
Deo cumulatus beneficiis, creatus infinita potentia , ineffabili con- 
servatus providentia, redemtus maxima charitate extremis dolori- 
bus et inorte ignominiosissima Jesu Christi, in filium adoptatus per 
Baptisimim, toties ad participationem Sacramentorum admissus, la- 
ctatus Sanguine et divinissimo pastus Corpore. Et boccine reddis 
Domino popule stulte etinsipiens? numquid non ipse est pater tuus, 
qui possedit te , et fecit, et creavil te? redemit, et sanctifica- 
vit te ? 2 )." 

c) Propter quid? Levissimam ob cans am Deus contemnitur 
et oflenditur, miserae voluptatis studio, incitante caecae vo- 
luntatis stimulo. 0bstupescite coeli super hoc, et portae ejus de- 
solamini vehementer; dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus 
meus: Me dereliquerunt, fontem aquae vivne , et foderunt sibi ci- 
sternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas" 3 ). 

d) Ubi et quando? In facie et in oculis omnia terrarum com- 
prehendentis spatia delinquimus , et eo ipso articulo, quo totus est 
in conferendo, quidquid habemus , unde ad obsequium suum nos ex- 
citat, quando vitam prorogat, quam ita conservat, tanquam in mo- 
menta singula primitus conferret: quando victum porrigit> vesti- 
menta suppeditat; quando mille etiam interna arcet discrimina ; 
eo ipso tempore, quo nemo nostrum illius offendendi auderet admit- 
tere cogitationem. Profecto, haec si seria mente reputes, peccato 
nihil. turpius , nibilque in Deiim abominabilius concipi vel animo 
fingi potesl. Quern tauti ingrati animi memorem non pudeat pee- 
cati, dum reeolere velit beneficia innumera commnnia et particu- 
laria.. occulta et manifesta, temporalia pariter et spiritualia , 
quibus hominem ita circurncinxit Deus, ut, quoque respiciat, in 
oculos incurrant. Quis non vehementissimo animi dolore conteratur 
ob injuriam peccato Redemtori sanctissimo illatam, cui temerarius 
quodammodo tentavit renovare vulriera, iterare opprobria , quando- 
quidein patravit id, quod causam dedit crucifixioni, nenipe pecca- 
tum. rRursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei et ostentui ha- 
bentes *)." Ratio igitur sum ma, qua in peccantis animo contritio 
excitetur, est considerata et poenitenti repraesentata Dei infinita 
Majestas et munificentia in nos. Odiosum crimen est animi ingrati 
culpa, ast nunquam odiosius, quam cum in Eum delinquinms, cujus 
inexhaustam in nos beneficentiam nullis unquam possumus obsequiis 
compensare. 



S. Bern. Serm. 16- Cant. 2) Deutr. XXXII. 6. 3) Jerem.II. 12. 
<*) Hebr. VI. 6. 

12* 



180 

Alia ratio est dolenda divinae yratiae jactura, cujus vel uni- 
cus gradus, ut tradunt sancti Doctores, universa naturae bona su- 
perat. ^Ornne aurum in comparatione illius arena est exigua" *). 
Miseranda sermtus , qua efficitur peccator mancipium diaboli, ty- 
ranni et impostoris, qui, quantum nunc allicere studuit ad pecca- 
tum, tantem postea inferet poenaruin. Eheu quis non posset non 
summopere odisse peccatum, si serio perpenderit, se gratiae san- 
etificantis , in qua lotus animi decor situs est, jacturam passum, et 
in servitutem daemonis traditum esse, turpissima peccatorum labe 
foedatum? Sic S. Ambrosius praefatur : Nihil est, quod tarn summo 
dolori sit, quam quod sit unusquisque positus sub captivitate pec- 
cati : reeordetur, unde deciderit, eo quod ad corpora et terrena ab 
ilia speciosa et pulchra divinae cognitionis intentione deflexerit" 2 ). 
Et S. Cyprianus : Animam tuam misera perdidisti, spiritualiter 
mortua supervivere hie tibi, et ipsa ambulans funus tuum portare 
coepisti, et non acriter plangis? et non te vel pudore criminis abs- 
condis?" 3 ). 

3. Aliam denique dolendi de peccato illudque detestandi ratio- 
\\emjactura aeternae felicitatis et incursus damnationis perpe- 
tuae constituunt. 5 ?Quamvis peccatoribus, inquit S. Augustinus *) 
judicium universale in mundi termino subeundum non foret; quam- 
quam per omnem aeternitatem in summa deliciarum hujus mundi 
affluentia sine ulla poenae alicujus formidine victuri essent : attamen 
ob hoc solum, quod a felicissimo Dei conspectu aeternum separen- 
tur , amarissime illis flendum esset ; neque enim ullani huic parem 
poenam vel animo comprehendere potest, qui ex vivae fidei lumine 
novit, quid sit Deus. Sed quoniam haec amantibus duntaxat poena 
est, non contemnentibus , paucissimi vero in hac vita illam sen- 
tiunt, alia quoque illis poena, quam omnes sentiant, et qua vehe- 
mentissime crucientur, constituta est : ardentissimi videlicet Gehen- 
nae ignis, in cujus comparatione poenae hujus vitae levissimae sunt, 
ac si poenae non essent. Quomodo igitur si fide edocti et Spiritus 
sancti gratia excitati haec perpendimus, necessario peccatum, ex 
quo tanta in nos mala profluunt, detestabimur ! j?Gehennam pona- 
mus, inquit S. Chrysostomus, in conspectibus nostris, ponamus etiam 
illud ante oculos, quanti doloris est excludi ac projici a regno coe- 
lorum, quod, ut mini videtur, gravius est ipsa Gehenna" 5 ). 

Eorundem delectus. 

. 124. His et similibus rationibus atque motivis uti poterit 
confessarius, ut in corde poenitentis contritionem eliciat ac proge- 



i) Sap. VII. 9. 2) Libr. 2. de Poenit. c. 2. 3 ) De lapsis circa fin. 
*) In Psalm. XLIX. s) Libr. 1. de Compunct. cordis. 



181 

neret; pro diversa tamen poenitentium indole et scelerum gravitate 
talia semper seligat momenta, quae poenitentium captui maxime 
accomodata et prae reliquis efficacia videntur. Cum autem humana 
mens duobus praecipue moveatur, timore videlicet et amove, alter- 
utro utendum erit, pro genio et indole poenitentis. 

Rudiores, qui in peccato tandem induruere, metu inprimis 
configi debent poenarum, et excitari ad dolorem propter illas pec- 
catoribus a Deo praeparatas *). Inde nt ad Denm sensim adducan- 
tur, subjicienda erit jactura bonorum, quibus se privarunt, scili- 
cet gratiarum coelestium et haereditatis supernae gloriae illius, 
quam oculus non vidit, nee auris audivit, nee in cor hominis ascen- 
dit, quam Deus praeparavit diligentibus se. Proponetur subinde 
spes damna praeterita resarciendi, obtinendae denuo stolae, qua 
se ipsos misere spoliaverunt, primaeva jura recuperandi. Demum 
ad Dei amorem, sine quo nutat vel concidit poenitentia omnis, pau- 
latim flectentur. Inspeclis oculo fidei seu suppliciis, quae prome- 
ruere, seu bonis, quae adhuc comparare possunt, paulatim fiet, ut 
confiteantur Domino, quoniam summe bonus, et in saeculum miseri- 
cordia ejus. 

Etsi haec motiva sobrie proposita pene omnibus proficere 
possunt, ii tamen, qui profectiores sunt in virtute, quive plus in vir- 
tutem, quam in vitium propendunt, facile ad contritionem moventur, 
si eis subjiciatur summa Dei Majestas , quae a vili creatura con- 
temnitur, et infinita Bonitas , quae a propriis filiis enutritis tener- 
rime , effusse in ordine naturae et gratiae dilectis , misericorditer 
exaltatis, petulanter ofl'enditur. Expedit autem omnibus propo- 
nere immensam Charilatem Christi , qui e coelis descendit ovem 
perditam quaesiturus, qui qnaerens sedit lassus , qui non invenit 
nisi crucem passus, qui, dum ab ea mutuum amorem pro jure suo 
exspectaret, odium pro dilectione , novam crucem pro gratiarum 
actionibus, novos dolores, novum Calvariae genus, et nihil ultra 
consecutus est. 

Continuatio. 

. 125. En aliqua motiva, vel certe adminicula doloris , bre- 
vibus sententiis comprehensa, quibus secundum ductum prudentiae 
juvandi sunt peccatores , quorum conversio videbitur aliquando 
subdubia. 

1) Mala natur alia, quae Deus, Deus, inquam ,- peccato an- 
nexuit. 

2^ Timor Gehennae. Et ego obTrem nihili ? 

3) Timor severissimi judicis, Christi Jesu, 



i) Apoc, XIV. 10. 



182 

4) Recordatio beneficiorum supernaturalium. 

5) Recordatio gratiarum supernaturalium, uli dilatio poenae, 
spatium poenitentiae etc. 

6) Exempla severitatis divinae, exercitae in alios, uti 
Cain, diluvium, Sodomilae. Onan, Tsraelitae in deserto, Core, stra- 
ges Rethsamitarum, percussio Ozae, David, Judas proditor, Ana- 
nias et Saphira etc. 

7) Praesens benignitas Dei ad poenilentiani vocantis. 

8) Turpitudo peccati hujus in liomine, in Christiano. 

9) Pulchritudo justitiae, quani, eheu, deserui ob nibilum. 

10) Comparatio prioris stains in justitia, cum praesenti statu 
peccati. 

11) Renuntiatio facta coeli gaudiis ob 

12) Exempla Sanctorum Poenitentium, uti David, Petrus, 
Magdalena, latro in cruce; item e vitis Sanctorum. Et ego! 

13) Severitas poenitentiae, quani primaeva Ecclesia per Spi- 
ritum Dei directa dictavit graviorum peccatorum reis. 

14) Exempla SS. Innocentium, qui acerbe deflebant errata 
etiam levissima. El ego tantus peccator ! 

15) Renignitas Dei, quae ex vita et morte Redemptoris evi- 
dentissime elucet. 

16) Parabolae Salvatoris de ove centesima errabunda, de 
drachma perdita, de filio prodigo. Idem modus , quo excepit Jesus 
mulierem peccatricem, adulteram , latronem poenitentem , Petrum 
post negationem : ratio, qua eonvertit Saulum. 

17) Ex perfectionibus divinis: aeternam justitiam, essentia- 
lem veritatem et bonitatem neglexi; omnipraesentem, sapientissi- 
mum, summae Majestatis Deuin off'endi ego hornuncio, post tot 
beneficia, ob nihilum etc. 

Modus ea proponendi. 

. 126. Has vero contritionis rationes, et motiva, quae pro 
unoquoque selegeris, non propones tumultuose , sed a) dare et 
breviter, quia plurimi sunt, qui attentione et intellectu nee sequi, 
neque assequi possint longiorem sermonem et ratiocinationem. b) 
Cum quadam energia, ut tanto altius penetrent in animum; vitabis 
tamen expressiones, quae poenitentem affligere, eumque erubescen- 
tem facere possent. c) Cum affectu piae compassionis et cum 
coelesti unctione., ut quae ipsi proponis , ipsemet sincere sentias ; 
quern compassionis sensum etiam dicendi forma confessarius osten- 
dere et fateri poterit, v. g. si dicat: Gaudeo, mi bone! et gratulor 
ex corde , quod misericors Deus tibi gratiam concesserit et spa- 
tium, gravissimum hoc peccatorum onus excutiendi, quibus tantopere 
Deum, summum tuum benefactor em, oil'enderas, te ipsum vero in 



183 

tarn manifestum salutis pericuhim conjeceras. Item si in line dicat: 
se Patris aeterni loco eum veluti filium prodigum ulnis paternae 
charitatis amplecti, jamque stolain gratiae per sacramentalem abso- 
lutionem illi circumdaturum, et id unum orare, ut a Patre tantopere 
eum amanle jam non amplius recedat. Modus poenitentibus con- 
tritionis motiva ingerendi mnltum juvatur, sijubeantur aliquam sen- 
tentiam ponder os am expendere. Sic e.g. si confessarius dicat: Di- 
ctam tibi a Chris to crucifixo etpro te vulneratoS. Bernard! senteutiam 
devote considera: JYonne satis pro te vulneratus sum? Numquid 
non pro iniquitate tua afflictus sum? Cur addis afflictionem afflieto? 
Magis me aggravant vnlnera peccati tui, quam vulnera corporis 
mei? Aut : siO homo, vide, quae patior pro te ; non est dolor, sicut, 
quo crucior. Ad te clamo, qui pro te niorior. Vide poenas, quibus 
afficior, vide, clavos, quibus confodior; cum sit dolor tantus exte- 
rior, interior est planctus gravior, cum tarn ingratum experior" 
etc. etc. Prae reliquis loca biblica seligenda sunt. In finem, quo 
elicias contvitionem in corde poenitentis , non parum conducit, si 
proponas moliva deducta a) ex circumstantiis festi , praesertim 
quo recoluntur speeialia Dei beneficia; vel /?) ex beneficlis specia- 
libus, quae Deus contulit huic vel illi in particular!. Sic IMathan 
prophela, volens ostendere turpitudinem adulterii et homicidii Da- 
vidis, ut eum ad contritionem excitaret, dixit ei 1 ): j 5 Tu es ille 
vir (ingrains). Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego unxi te in re- 
gem super Israel, et erui te de domo 8aul. Quare ergo contem- 
sisti verbum Domini, ut faceres malum in conspeclu meo?" vel 
f) ex objecto, propter quod, vel in quo quis peccavit, v. g. si quis 
se accusat de inordinate amore in creaturas, diei potest: Si amas 
creaturam, quia pulchra esl, quia tibi bene facit etc., quanto magis 
amare debes Deum, a quo omne pulchrum, omne bonum venil! Fi- 
dem consule: IVihil est seu in coelo seu in terra, quod amorem no- 
strum ita mereatur, ac Deus, et hunc non amabis? Quidquid amas, 
amas, ut tibi bene sit. Sed cogita, an tibi melius esse queat, majo- 
raque tibi bona optare possis, quam si Deum diligas? rOeulus non 
vidit, nee auris audivit, nee in cor hominis ascendit, quod praepa- 
ravit Deus iis, qui diligunt illurn 2 )." 

Monitum generale. 

. 127. Absit, ut Sacramenti minister, quidquid sui muneris est, 
implevisse se credat, qui baee et alia id genus in aurem poeniten- 
lium insusurraverit. j^Admonere poterit per slrepitum vocis, ait 
S. Augustinus, si non sit intus, qui moneat, irianis erit strepitus 
ejus." Hunc autem spirilum, qui intus movet , sola oratio iique diu- 

U. Reg. XII. 2) I .Cor. II. 9. 



184 

turni inter vestibuluni et altare gemitus eliciunt. Totis igitur viri- 
bus confessarius incumbat, ut Christi exemplo se sanctificet pro 
poenitentibus suis. Eo pietatis afflatu si destitutus sit, timendum ne, 
licet forte Tullium facundia superet, sit aes sonans et cymbalum 
tinniens. Eo contra si plenus sit, licet, ut Moyses, tardioris linguae, 
mir a operabitur. Is ille niniirum est Dei spiritus, qui Ambrosiis dat 
lacrymas, quibus duriores ad flendum compellant, qui Xaveriis prae- 
bet flagella, quibus proprii sanguinis dispendio sanguinem e venis 
alienis eliciant, qui demum voci cassae etiam et infirmae dat vocem 
virtutis. Quare dum peccator, qui primum ad contritionem excitan- 
dus est, sacrum tribunal accedit, breviter ad coelum adspira, ut 
hanc venientem animam lucrari possis, cogitans et orans cum piis- 
sima Judith: 5 ?Confirma me, Domine Deus Israel, et respice in hac 
hora ad opera manuum mearum I )." 

Quodsi poenitentem commoveris et ad contritionem disposue- 
ris, confirmes in eo bonum propositum sese emendandi, turn me- 
morem eum reddendo divinae misericordiae, quae vere poenitentem 
cum gaudio excipit 2 ), turn, ubi opus fuerit, ex divina promissione 
consolando 3 ~), turn etiam media suppeditando , queis conversionis 
negotium eo facilius redditur et corroboratur, Deo praeterea ad id 
gratiam et vires largiente. 

Boni pi'opositi indoles. 

. 128. Sincera contritio de peccatis necessario involvit pro- 
positum non peecandi de cetero, novamque vitam inchoandi. Ut vero 
hoc propositum vere decretum mutati aniini dici queat, firmum sit 
oportet et efficax -, non sufficit sola velleitas inanis, sed securis ad 
radicem ponenda est, ut quidquid probabiliorein relapsum attrahere 
potest, resecetur, et media saltern necessaria cum diligentia adhi- 
beantur. Et sane, quis dixerit eum vere velle finem, qui nullo uti- 
tur medio, vel qui saltern nil agit, quod satis sit, ut ad ilium perve- 
niat? Eum v. g. doctum fieri velle, qui nihil studet? vel ilium am- 
plam messem facere velle, qui agros neque arat, neque serit; et 
poenitentem sincerum habere propositum sese corrigendi, atque ae- 
quirendi virtutem, qua caret, qui ad id nullum exerit laborem? Me- 
ra velleitas non sufficit, sed firmum et efficax propositum adsit 
necesse est , ne Sacramentum nos frustretur. 

Quoniam vero bonum propositum saepius in poenitente desit, 
confessarius hoc in poenitente vel procurare, vel, si adfuerit, ad 
examen vocare debebit, inquirens, utrum plena et Integra sit ei vo- 



i) Judith XIII. 7. 2) Luc. XV. Psalm. CII. 13. Psalm. LXXXV. 5. 
a) Ezech. XVIII. 21. 22. Mich. VII. 19. Isai. I. 18. I. Joan. II. 1. Hebr. 
VII. 25. Rom. VIII. 34. 



185 

Juntas, sese emendandi, an tantum velleitas, vel utrum propositum 
sit firmum eensendum, nee ne. Quapropter videat, num poenitens 
a) firrna mente decernat emendationem suam, an simpliciter imper- 
fectis loquutionibus, v. g. vellem, placeat etc. polliceatur, occa- 
sionem peccandi vitare, pravam consuetudinem contrariis vitio vir- 
tutibus eradicare, injurias illatas condonare , et resarcire, rem 
alienam restituere etc. b} Num jamjam propositum exsequutus fue- 
rit, vel exsecutioni conatum praebeat. Si autem e conirario nee 
una harum dispositionum apparet , sed potius immanis scelerum 
cumulus alfertur sine doloris sensu nihilque cogitando de tanta sar- 
cina excutienda aut minuenda, quis voluntatem talem censebit esse 
efficacenvquae nee unicum applicat medium ad consequendum suum 
finem ? In veritate talis non affert propositum marmori incisum, 
sed ne argillae quidem aut cerae , verum aquae inscriptum. 

Quid si poenitens jam confessionis tempore in peccatum grave 
relapsurus praevideatur ? Si tantummodo confessarius praevideat, 
tale propositum poenitentis, dum eidem se sistit, nihilominus fir- 
mum et efficax esse poterit. Ast si poenitens ipse de emendatione 
sua desperat, illam utique neque decernere poterit; fieri enim ne- 
quit, ut quis illud firmiter sibi proponat, cujus assequendi nulla 
ipsi spes affulget. Attamen etiarn sola formido , de novo peccandi 
cum firmitate propositi omnino componi potest. IVecessarium equidem 
non est, ut quis persuasum sibi habeat, se non peccaturum amplius, 
quia hoc dependet ex eventu future, et est actus intellectus, sed 
satis estj non velle deinceps iterare commissa ; quod est actus vo- 
luntatis, qui dependet a praesenti tempore. Tales autem parati sint 
media praescripta sedulo adhibere, et quo infirmiores se putant, eo 
majori cum fiducia ad Deum confugiant. n Virtus in infirmitate per- 
ficitur ; cum infirmor ,, tune potens sum i ~). Deus superbis quidem 
resistit, humilibus autem dat gratiam" 2 ). 

Ejusdem eversio. 

. 129. Bonum propositum vel ordinariis tentationibus langue- 
scere ac debilitari, vel extraordinariis, puta, vehementiori impetu 
frangi potest. Tanta est enim fragilitas humana , ut decreta etiam 
firmissima lapsu temporis magis magisque languescant. Alterius 
autem generis exemplum habemus in Petro Apostolo 3 ). Verum enim 
vero in hac re plurinwm interest distinguere inbecillitatem ab ace- 
dia et ignavia, quas confessarii saepe confundunt. Infirmus ea ag- 
greditur media , quae necessaria sunt, et, si nihilominus relabitur, 
infelix duntaxat est, no.n nocens, miseratione dignus est, non op- 
probrio. Inerti vero et pigro non desunt bona desideria. Desideria 



i) II. Cor. XII. 9. 2) I. Petr. V. 5. a) Luc. XXII. 23. 



186 

oecidunt pigrum. noluerunt ejus manus quidquam operari, tola die 
concupiscit et desiderat" 1 ). Sed ilia exseqni non conalur> hostem 
absenlem provocat, praesentem fugit. Vult et non vult piger. S. 
Aiiguslinus has humani cordis astutias in se ipso detexit et in 
libro Confessionum 2 } descripsit iis vocibus , quae hucusque dictis 
lucein afferent. Unde hoc nionstrum et quare istud? Imperat ani- 
mus corpori et paretur statim, imperat animus sibi, et resisti- 
tur." Et ne dicatur his in occasionibus frigide velle , addit se plu- 
rima exsecutum esse, quae non optabantur ae ipso eodern ardore, 
quo sua eonversio : 5? Tain multa feci, uM hoe non erat velle, quod 
posse, et non faciebam, quod incomparabili affectu mihi placebat 
amplius." Dicit magna, quibus flagrabat, conversionis suae de- 
sideria effecisse , ut modo contra se ipsum indignaretur, quod tan- 
dem non exsequeretur ilia: 55 Ego fremebam spiritu indignans tur- 
bulentissima indignatione, quod non irem in placitum , et pactum 
tecum Deus meus:" et modo magnam lacrymarum copiam effunde- 
ret: Et dimisi habenas lacrymis, et proruperunt flumina oculorum 
meoruin: senliebam enim me ab iis iniquitatibus teneri, et jacta- 
bani voces miserabiles: Quamdiu ! Quamdiu !" Director spiritualis 
parum scilus , moram hanc referet acceptam infirmitati, sed longe 
alia est S. Augustini sententia , ibidem quippe loci fatetur , hanc in 
se , non secus ac in aliis, qui in eodein statu versantur, non fuisse 
infirmitalem, sed plenae integraeque voluntatis defectum. ?5J\on ex 
toto vult, non ergo ex toto imperat, nam in tantum imperat, in 
quantum vult. l\on utique plena imperat, ideo non est, quod im- 
peral. JVon igitur nionstrum parlim velle, partim nolle; sed aegri- 
tudo animiest, quia nontotusassurgit veritate sublevatus, consuetu- 
dine praegravatus." 

Ex dictis igitur tain hujus, quam praecedentis paragrafi pa- 
tet, quid de proposito censendum sit illius, qui in eadem relabitur 
peccata. Kelapsus in eadem peccata minime est signnm sufficiens, 
non adfuisse firnium debitumque propositum, quia experientia com- 
pertum est, nos serias etiam el firmas aliquo tempore voluntates 
mutatis circumstantiis persaepe immutare. Et quis nescit, propo- 
situm esse actum voluntatis, qua nihil inconstantius? Ex hujusmodi 
inconstantia fit, ut, quae heri detestati sumus, iterum hodie per- 
petremus. Unde S. Thomas ait: 35 Sicut vere cucurrit, qui postea 
sedet, ita vere poenituit, qui postea peccat" 3 ). IVam poenitens- per 
graliam Sacramenti non redditur impeccabilis. Fatendum tanien 
est, freqiientetii relapsum in eadem peccata grama indicium esse, 
curpraesumatur, prius defuisse verum propositum plenae inteyraeque 
voluntatis sese emendandi. Unde quotidie poenitere et ad vomitum 
redire genus irrisionis est, quam an et quamdiu patientissimus et ad 



Prov. XXI. 25. 2) Cap. VIII. *) Summ. theolog. HI. 84. art. 10. 



187 

poenam peccatis alioquin debitam inferendam tardus et longanimis 
Deus passurns sit, incertum est. Timeant ergo, qui ad antiqua 
mox peccata redire . non timenl, ne in suis peccatis sordescentes 
Deus ad aeternam eorum ignominiam et confusionem aliquando irri- 
deat. lrrisor est, non poenitens, qui adhuc agit, quod poenitet, 
nee Deuni videlur poscere subditus, sed subsannare superbus" ') 
,,Talia non facit Christianas bonae fidei et bonae spei" 2 ). 



a put ill. 

Deprincipiisgeneralibtis circa satisfactionem observandis. 

A r t i c w 1 it s 1. 

De satisfactions imponenda. 

Satisfactionis notio et necessitas. 

. 130. Satisfactio generatiin sumta esl mali cujusdam per- 
pessio, operisque praestatio ad culpae expiationem composita. Chri- 
slus quidem pro peccatis nostris Patri aeterno plenissimam obtulit 
satisfactionem : quum tamen homo gratiae divinae beneficia haud 
consequatur, nisi, quantum in eo sit, gratiae cooperelur, Satisfactio- 
nis quoque a Chrislo Domino oblatae particeps non redditur, nisi, 
qui pro peccatis commissis, quantum potest, satisfacere intendit. 
Nam ad novitatem et integritatem vitae per Sacramentum Poeni- 
tentiae sine magnis nostris fletibus et laboribus nequaquam perve- 
nire possumus divina id exigente justitia, licet Christi Satisfactionis 
participes reddamur per Baptismum plene et omnigene, ita, ut alia 
haud supersit poena luenda. ^Prima peccata, inquit S. Chrysosto- 
mus, gratia et benignitate virtutis Christi crucifixi cuncta deleta 
sunt. Quae vero post Baptismum commissa sunt, multo indigent 
studio, ut rursus deleantur: quandoquidem neque secundum est 
lavacrum, sed lacrymis indigent nostris, confessione, eleemosynis, 
precibus aliisque generibus omnibus pietatis. Sic etiam post Baptis- 
mum delentur peccata, multo tamen cum labore et fatigatione" 3 ). 

Quantumcunque autem fragilis sit etbonum operandi impotens 
natura humana, benignissimum nihilominus, quod nobis Filium in 
redemptions pretium concessit, Numen, quaecunque bonaperagimus 
et rnala sustinemus, quando intentio accedat per ea , operibus et 
passionibus Domini Nostri unita, et gratia Salvatoris nutrita, pro 



) S. Isid. libr. 2. Sent. c. 16. - 2 ) Au^. de verb. Apost. serm. 29. 
a ) Serm. 36. de noenit. 



a ) Serm. 36. de poenit 



188 

peccatis satisfaciendi, in satisfactionis pretium clementissima di- 
gnatione admittit. Igitur mail cujusdam perpessio operisve boni 
praestatio ad participandum de Jesu Christi satisfactione, animo 
poenitenti suscepta, baud quidem efficacia eidem insita, attamen 
vi meritorum Christi , ad compensandam injuriam per peccatum 
Deo illatam, et ad redimendam poenam graviorem, eodem peccato 
promeritam, confert; unde satisfactio merito appellatur. Atque no- 
stra opera satisfactoria aliud non sunt, quam exhibitiones poeniten- 
tis animi , et simul conditiones necessariae , ut de satisfactione 
Christi participemus. 

Sunt vero rationes, ob quas Deus voluerit, ut per sacerdotes certa in 
Sacramento Poenitentiae mulcta peccatoribus iraponatur: a) Decebat, 
ut, qui post accepta regenerationis et gratiarum benificia denuo ad vo- 
mitum revertitur, sanguinem testamenti pollutum ducit, et Spiritui gra- 
tiae coutumeliam facit, durius haberetur, quam qui ante Baptismum sine 
Deo, sine lege, sine inhabitante Spiritu, deliquerit. b) E re erat, ut, 
si Deus peccata per misericordiam condonet, eadem plecteret per justi- 
tiara, ut sic justitia et pax sese aniplecterentur. c) Exigebat ipsa horni- 
nis utilitas, ut non omnis poenae expers maneret, nee ex ipsa Dei boni- 

tate deterior fieret. 

\ 

Satisfactionis ad Poenitentiae Sacramentum ratio. 

. 131. Ad participandum de satisfactione a Redemptore 
praestita, satisfactionis ah ipso peractae cooperatione indiget pec- 
cator omnis, verum is tantum, qui operibus satisfactoriis quibus- 
dam saltern exhibendis par est. Inde sequitur, gravem esse con- 
fessarii obligationem, peccatori omni operibus satisfactoriis exhi- 
bendis baud penitus impari eadem pro peccatorum ac status ejus- 
dem turn interni quam externi conditione imponendi. Operum, quae 
confessarius qua judex in satisfactionem pro peccatis gravibus in- 
jungit, implendorum tam stricta obtinet necessitas, ut, qui absque 
sincera ea implendi intentione absolutionem suscipiat, absolutionis 
gratia ob poenitentiae propositiqne defectum excidat; qui sua culpa 
omnia, vel eorum saltern partem notabilem omittat, peccato gravi 
se polluat. Itaque hand quidem absolute, ast relative tamen, par- 
tem essentialem Sacramenti Poenitentiae constituit satisfactio ; 
quippe absque ejus explendae intentione Sacramentum Poenitentiae 
valide suscipi nequit : et ejus neglectus culpabilis suscepti Sacra- 
menti effectus salutares irritat. 

Satisfactionis finis et conditio. 

. 132. Ex dictis patet, satisfactionem, qua talem, ad poenas 
justitiae divinae debitas redimendum spectare, itaque (peccatorum 
commissorunf) vindicativam esse. Quum tamen aut bonum agendo 



189 

aut malum sustinendo praestetur, ac utrumque tarn ad peccata in 
posterum praecavenda, quam ad perfectionis christianae incrementa 
viam simul regiam pandat, omne opus satisfactorium, animo recto 
susceptum, ad consuetudines pravas eradicandas, occassiones ma- 
las praecavendas, et animum a fluxorum amore retrahendum, plus 
minusve auxilii affert, unde satisfactio sapienter disposita saluta- 
rem simul medicinae rationem numquam non habet; hoc itaque 
respectu medicinalis merito nominatur. Vicissim etiam ea ingrati 
perpessio bonive praestatio, quae secundum finem ejusdem prima- 
rium ad peccatorum in posterum fugam et virtutis christianae pro- 
fectum ordinatur, ad reclinandam quoque poenam peccato debitam, 
peccatorum praeteritorum vindictam et castigationem, animi poeni- 
tentis intentione dirigi potest; unde liquet, satisfactionem, etsi qua 
talis vindicativa, medicinalem tamen simul esse tarn posse quam 
debere. 

Haec distinctio in Concilio Tridentino commemoratur, dum 
monet et praecipit, satisfactiones injungi debere pro qualitate cri- 
minum et poenitentium facultate salutares et convenientes , nee 
non simul statuit, ut satisfactio non sit tantum ad novae vitae cu- 
stodiam et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum 
peccatorum vindictam et castigationem 1 ). Hie loci Concilium sup- 
ponit satisfactionem medicinalem probatque vindicativam. 

Satisfactionis praestandae media. 

. 133. Ex ipsa jam satisfactionis notione liquet, duplex 
nobis suppeditari Deo satisfaciendi medium, a) ingratorum toleran- 
tiam, b) operum bonorum exercitium. Ingratorum, quae in sa- 
tisfactionem Deo offerentur, idoneorum triplex occurrit g-enus, 
eorum scilicet, a) quae providentia divina ita disponente aut ex ho- 
minum, aut ex naturae rationis expertis influxu patimur: ?) quae 
nobis ipsis selig-entibus suscipimus; 7) quae confessario injungente 
sustinemus. s?Tanta est enim divinae misericordiae largitas, ut non 
solum poenis sponte a nobis vindicando peccato susceptis, aut sa- 
cerdotis arbitrio pro mensura delicti impositis, sed etiam quod ma- 
ximum amoris argumentum est, temporalibus flagellis a Deo infli- 
ctis, et a nobis patienter toleratis, apud Deum Patrem per Jesum 
Christum satisfacere valeamus" 2 ). Hinc pro ipsa praxi miserae 
.conditionis hominibus duro labore victitantibus , gravi egestate 
afflictis, vel diuturno morbo et pungenti lecto affixis, utiliter ad- 
modum praescribitur, ut quotidie matutino et vespertino tempore, 
ut etiam pluries per diem renovent de peccatis contritionis actum, 
ut Deo in satisfactionem offerant, quaecumque eos molesta et dura 



Sess. XIV. cap. 8. 2) Cone. Trid. Sess. XIV. cap. 9. 



190 

in hoc miserabilis vitae genere pati necesse fuerit juxta divinae 
providenliae disposilionem. 

Quod bona opera, dubiuru non est, tarn ea, quae confessa- 
rius praescribit, quam quae hobis ipsis seligentibus exsequimur, si 
cordis poenitentis genuina intentio accedat, ad satisfactionem apta 
esse. Imo etiam ea opera, ad quae legis universalis praecepto in- 
stituimur, salisfactionis adminicula eatenus saltern praebere pos- 
sunt, quatenus voluntatis propriae abnegationem ad ea passim ne- 
cessariam, Deo in satisfactionis pro peccatis nostris sacrificium 
humiliter offeramus. Ceterum suadendum est, ut, dum hujusmodi 
opera in satisfactionem injunguntur, non accuratius solum determi- 
nentur, et ratione modi, quo, et temporis, quamdhi poenitentis 
cordis intentione persolvantur, veru in etiam cum alio, (si necesse 
fuerit) opere strictius satisfactorio jungantur. Sic hac cum restri- 
ctione orationi et cultui divino raro vacantibus consulto injungetur 
inter cetera, ut quotidie vespere et mane, quod alioquin singulis 
diebus facere tenemnr, per octo vel quatuordecim dies poenitentis 
cordis intentione, quinimo flexis genibus, statutas ad Deum preces 
fundant. Idem obtinet ratione sacrosancti Missae sacrificii, concionis, 
officiique divini diebus dominicis atque festivis. 5? Opus, ait Doctor 
angelicus, quod quis facit ex intentione sacerdotis, dupliciter valet 
poenitenti, uno modo ex natura operis, alio modo ex A'i clavium." 

Satisfactionis effectus. 

. 134. Satisfactionis, qua vindicativae, effectus in poenis 
redimendis reponitur. a) Ad tollendas peccatorum poenas aeternas 
special salisfactio, gravia confesso sententia confessarii qua judicis 
imposita, eo quod relative saltern essentialem Poenitenliae Sacra- 
menti, quo aeternae remittuntur poenae , parteiu eonstituit. 
b) Opera a confessario pro peccatis imposita poenas temporales 
Dei justitia decernendas imminuunl, et quidem rnajorem aut mino- 
rem earundem par tern, turn pro gradu operis, turn pro satisfacien- 
tis dispositione sive contritionis fervore. Idem valet de operibus 
pietalis , caritatis et poenitentiae , quae peccator rite confessus 
praeter satisfactionem a confessario impositarn, cum intentione sa- 
lisfaciendi pro peccatis peragil. Ait enim Concilium Tridentinum : 
35 Si quis dixerit, pro peccatis, quoad poenam temporalem, ininime 
Deo per Chrisli merita satisfieri poenis ab eo inflictis et. patienter. 
toleratis, vel sacerdote injunctis, sed neque sponte susceptis , ut 
jejuniis, orationibus, eleemosynis, vel aliis eliam pietatis; operibus 
atque ideo optimam poenitenliam esse tantum novam vitam, ana- 
thema sit *). 



Sess. XIV. can. 13. 



191 

Dimissa culpa et poena aeterna saepe remarere poenam temporalem divi- 
nae jusliliae persolveadam, perspicua et illustria in sacris Literis exein- 
pla, nee non perpetua Ecclesiae fides manifestissiuie probant. Vide II. 
Reg'. XII. S. Aug. Tract. 124. in Joan. Comment, in Psalm. L. Cone. 
Trid. Sess. XIV ~ Can. XII. 

Satisfaclio, quatenus est medicinalis, peccati gravitatem prae 
oculis nobis ponit, peccati perinde odium in cordibus nostris exci- 
tat, nee non consuetudines exstirpat, et virtulum chrislianarum 
exercitium assuetudine facilius reddit. 

Confessarii eandem imponendi jus et obligatio. 

. 135. Confessarius judicis et medici sustinet personam. Qua 
judex satisfactionem, quatenus est vindicativa, qua medicus ean- 
dem, qualenus est medicinalis, injungendi jus ac obligationem 
habet. Utrumque patet ex Ecclesiae praxi, quam Concilium Triden- 
tinum confii'mat. Implet earn, quum in satisfactionis media ejusmodi 
seligat opera, quae ad poenitentis statum rationem habent. Jam 
pro rei gravitate operae pretium est singillatim inquirere, qualis 
pro poenitentium status diversitate satisfactio esse debeat, ut ejus- 
dem efl'ectus medicinalis simul et vindicativus quam uberrimus 
obtinealur. 

Satisfactionis imponendae indoles. 

. 136. Indolem satisfactionis a sacerdote poenitentibus im- 
ponendae Concilium Tridentinum sat superque describit: ait videli- 
cet: 5 >Debent sacerdotes Domini, quantum spiritus et prudentia 
suggesseril., pro qtialitate criminuni et poenitentium facilitate 
salutares et convenientes salisfactiones injungere, ne, si forte pec- 
catis conniveant. et indulgentius cum poenitentibus agant, levis- 
sima quaedam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum 
peccatorum participes efficiantur 1 ). Vult igitur Concilium et 
praecipit, ut confessarius in imponcndis satisfactionibus habeat 
rationem et delictorum, pro quibus imponendae sunt, et persona- 
rum poenitentium, quibus imponuntur, ut nimirum servetur quae- 
dam proportio inter naturam et gravitatem poenae et delicti, 
spectata etiam indole et conditione personae poenitenlis 2 }. Quoniam 
autem inter cetera hoc munus, saltern tyronibus confessariis, diffi- 
cile esse potest, rein uberius, stabililis quibusdam rcgulis in usum 
deducendis, exponere juvat. Et quidem, ut satisfactioncs poeniten- 
tibus salutares et convenientes sint, requiritur congruentia eorum- 



Sess. XIV. cap. 8. 2 ) Cfr. Marten, de antiq. Eccl. rit. libr. 6. 
c. 6. art. 7. ord. 2. 5. 10. 12. Rit. Rom. 



192 

dem a) cum peccatorum interna natura et relalione externa; 
tf) cum peccatorum gravitate, salvo tamen discretionis spiritu: 
c) cum poenitentis indole interna; d) cum ejusdem conditione ex- 
terua: e) cum ejusdem bona fama aliisque officiis. 

Congriientia satisfactionis cum peccatorum natura interna 

et relatione externa. 

. 137. Primo, satlsfaction.es peccatorum naturae, et hunc 
in finem cupiditati in peccatore dominant} ^ quae eorumdem fons 
principals est, e diametro sint oppositae. Etenim ea debet esse 
ratio satisfactionis, ut contraria curet contrariis; eo fine instituta 
est, ut a peccato revocet, et quasi fraeno quodam coerceat; et is 
etiam satisfactionis scopus est, ut vitiosos habitus male vivendo 
comparatos contrariis virtutum actibus tollat. Sic S. Basilius scri- 
bit: jiMaledixisti? Benedicas. Circumvenisti proximum in negotiis? 
Redde. In ebrietatem incidisti? Jejuna. Arroganter et superbe 
egisti? Humiliare. Invidisti? Obsecra *). Pariter S. Chrysosto- 
mus, rPoenitentiam dico non solum a prioribus malis recedere, 
verum, quod majus est, bona praestare. Facite inquit Joannes, 
fructus dignos poenitentiae. Et quomodo id faciemus? Si peccatis 
adversa faciamus. V. g. Aliena rapuisti? Incipe donare jam propria. 
Longo tempore fornicatus es? Praescripto tempore ab uxore abs- 
tine, meditare continentiam. Proximum vel verbo vel facto viola- 
sti? refer benedictionis verba conviciis, et percutientes te, nunc 
officiis, nunc etiam beneficiis placare contende. Keque enim vulne- 
ratis sufficit ad saiutem tantummodo spicula de corpore evellere, 
sed etiam remedia adhibere vulneribus. Deliciis ante et temulentia 

diffluebas, jejunio et aquae potu utrumque compensa Vidisti 

impudicis alienum decorem oculis, foeminam jam omnino non 
videas , major! tactus cautione post vulnera 2 ). Et S. Gregorius : 
j^Sicut arte medicinae calida frigidis, frigida calidis curantur, ita 
Dominus noster contraria opposuit medieamenta peccalis, ut lubri- 
cis continentiam, tenacibus largitatem, iracundis mansuetudinem, 
elatis praeciperet humilitatem" 3 ). Quia per illicita diffluendo 
cecidimus, etiam a licitis nosmetipsos restringendo resurgamus; 
et cor, quod inanis laetitia infuderat, salubris tristitia exurat, et 
quod vulneraverat elatio superbiae, curet abjectio humilis vitae" *). 
s?Animae vulnera,__in_guit Clemens _XIV. epist. XIV., non aliquibus 
leviter velocriterque recitatis orationibus, sed iis servalis sanantur, 
quae vitae antecedenti contrariantur." Plerique peccatores, quum 
hac ratione non curentur, in Deum peccando et peccata confitendo 



i) In Psal. XXXII. 2) Hom. 10. in Matth. 3 ) Horn. 32. 
4) Libr. Past. III. Admen. 31. 



193 

vitam suam trahsigunt. Confessarii omnibus confitentibus idem 
praescribentes remedium, juste comparantur medieastro, qui quae- 
cumque morborum genera eadem curare nititur herba. 

Quum vero confessario in satisfactiunibus injungendis pecca- 
torum naturam, quantum fieri potest, respiciendam esse praecipi- 
mus, ii non sumus, qui ita hoc intelligi velimus , ac si quodvis 
peccatum singularem quoque satisfactionem requirat. Tali etenim 
modo poenitentium obrueretur memoria, animus scrupulosa obtun- 
deretur anxietate, et vel eo perduceretur, ut ob nimiam praestan- 
dorum copiam nihil omnino praestarelur. Sed solummodo seligenda 
sunt opera, quae dominantem in animo propensionem malam ceu 
fontem aliorum peccatorum uberrimum , vel peccatum tale, quod 
causa aliorum exstat, impugnare valent. Fieri enim minime potest, 
ut exhauriatur rivulus, nisi fons obstruatur, et aegritudo sanetur, 
nisi principium ejus tollatur. 

Continuatio. 

. 138. Praeterea, ut satisfactio eflectu suo baud frustretur, 
etiam causae peccatorum externae et occasiones attendendae 
sunt, ut ilia vitiositati congrua baberi possit. Nam, quae occasio- 
nibus peccatorum et causis infringendis et praecludendis par est, 
et medicinae rationem habet, et ceteris poenis molestior esse solet. 
Sic homini, quern mala consociatio in peceata protraxit, sociorum 
fuga in satisfactionem imponatur: qui sibi in devitandis peccatis 
externis baud sufficit, alios, qui ipsum moneant, de severiori cu- 
sto'dia pie rogare; vel qui in solitudine peecatis indulget, vitae 
testem sibi ut adjungat, per modum satisfactionis obstringi non 
inutiliter poterit. 

Haec naturae peccati ejusdemque relationi externae congrua 
satisfactio tamdiu adhibenda, guamdiu indiget ea peccati mor- 
bus , cui medendo adhibetur. Quum enim satisfactio ad sanandum 
etiam et tuendam sanitatem adhibeatur , tamdiu usurpanda est , 
quamdiu lethalia ilia peccatorum symptomata se produnt. ]\ec suffi- 
cit cura paucorum dierum; quoniam praesens lues praesenti indiget 
remedio, quemadmodum videmus curari morbos corporis, quibus 
medendis medicamina admoventur, donee laborantem deserunt. Hoc 
autem monitum ex praecipuis est, quae confessarios concernunt , 
quorum multi temere persuasum habent, dicto : Ego te absolve" 
illico planeque sanatum esse aniinae paralysi laborantem, eumque 
deinceps nihil praeterea agendo incedere posse, et libere decurrere 
per semitas mandatoruju Dei. Gratia sacramentalis adjuvat quidem 
poenitehtem, qui ea imbuitur, ad observandam legem divinam, sed 
et opus est, ut gratiae divinae contrariartim actibus virtutum aliis- 
que idoneis exercitationibus, assiduo studio pravam cupiditatem, 

13 



194 

quae sine fraeno in ipso dominabatur, fortem et validam oppugnan- 
do, cooperetur. Videbit igitur confessarius, utrum peccatum domi- 
nans sit veluti continens febris, utrum occasiones sint semper prae- 
sentes, quo in casu remedium satisfactionis praescribere debet, 
quod et ipsum sit semper praesens. Unde satisfactionis opera, quae 
aliquanto tempore durant, probanda sunt praesertim ex duplici 
causa. Prima est, quia actus isti repetiti habitus malos fortius ex- 
pugnant et frangunt: hinc praestat eleemosynarn designatam per 
intervalla dispensare, quam simul omnem elargiri. Altera, quia 
per hanc actuum iterationem fovetur concepta commissorum dete- 
statio peccatorum, quorum post absolutionem facile succedit obli- 
vio, et quam parum corporibus, aeque parum animis expedit vene- 
nata vulnera cito obduci. j?In morsu venenato proliibetur consoli- 
datio. Simon Leprosus etiam recepta a Christo sanitate infirmitatis 
suae nomen relinuit, ne unquam ei excideret e memoria." 

Congruentia satisfactionis cum peccatorum gravitate. 

. 139. Altera satisfactionis poenitenti imponendae conditio 
ea est, ut peccatorum gravitati commensurata sit. Grandi plagae 
alta et prolixa opus est medicina, grande scelus grandem liabet 
necessarian! satisfactionem" J ). Neque enim par fructus boni 
operis esse debet ejus, qui minus, et ejus, qui amplius deli- 
quit; aut ejus, qui in nullis, et ejus, qui in quibusdam facinori- 
bus cecidit, et ejus, qui in multis est lapsus. Per hoc ergo, 
quod dicitur : Facite fructus dignos poenitentiae" uniuscuj us- 
que conscientiae convenitur, ut tanto majora acquirat bonorum 
operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna 
per culpam" 2 ). Haec regula sua sponte ex verbis Concilii Triden- 
tini fluit, quod prohibet, ne levissima quaedam opera pro gravissi- 
mis delictis injungantur. Et quis unain alteramve oratiunculam, aut 
leviorem quamdam exercitationem ad voluntatem a peccato aver- 
tendam, ad vitia graviora infringenda, atque ad poenitentiam pro 
peccatis agendam, sufficere sibi persuadebit? In culpam sane in- 
currit, et a divino recedit ordine, qui grave v. g. pejerationis 
crimen eadem, qua leve, puta simplex mendacium, poena mulctare, 
vel in peccatum malitia et praemeditatione conceptum eodem, quo 
in peccatum imbecillitate vel inconsiderantia commissum, modo ani- 
madverteret? Nam divinae literae ab iis, qui poenitentiam agunt, 
hoc efflagitant , ut fructus dignos poenitentiae faciant, atque ad 
Deum convertantur in jejunio, in fletu et planctu. Et vero, qui 
peccatis gravibus leves quosdam satisfactionis actus imponunt, hi 
consuunt pulvillos, secundum propheticum sermonem, sub omni 
cubitu mantis, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad 

i) Ambr. ad Virg. laps. c. 8. 2) S. Greg* M. horn. 20. in Ev. Luc. XIH. 



195 

ad capiendas animas *). Nimia facilitas et indulgentia plurimum 
nocet, peccatorem crimen a se commissum baud tanti esse momenti 
opinari facit, animique levitatem obfirmat, quin imo sacrum con- 
fessionis institutum derainuit praejudicio nonnullorum annuendo , 
graviorum peccatorum confessionem et paucarum precum recitatio- 
nem ad veniam gratiamque divinam recuperandarn omnino pleneque 
satis esse. Quapropter, sicut per omnes Ecclesiae aetates Patrum 
et Conciliorum effata testantur, sacri tribunalis minister in dictandis 
satisfactionibus peccatorum gravitatem respiciat, baud neglecto 
eorumdem numero et temp or e , per quod poenitens in vitio perse- 
veraverit. Quo enim gravius indole, frequentius numero, et diutius 
tempore peccatum aestimabitur , eo efficaciora adhibebis opera, 
quae et duratione sua molestiora erunt. Id quod satisfactionis ab 
Ecclesia quondam usurp atae , quamvis lapsu temporis abolitae , 
perspicue demonstrant, quibus peccatum gravius, per plures annos 
continuatum, nequaquam sola oratiuncula vel levi quadam exerci- 
tatione expiatum fuisse compertum legimus. Gravitatem vero 
peccati in casu singular! definire, res baud quidem facilis est, ut 
viri summi semper profitebantur 2 ). Absit autem omnis anxietas, 
nee opus est, ut in definiendo gradu peccati gravitatis , subtilius 
haereas, sed sufficit, gravem saltern et manifestam peccatorum 
inaequalitatem nosse 3 ). Si vero gravitatis decisio anceps maneat, 
vide, quid viri, qui religione, scientia ac probitate eminent, hac 
de re passim sentiant, quidque habeat praxis Ecclesiae. 

Continuatio. 

. 140. Verum enim vero , etsi antedicta de satisfactione 
secundum peccatorum gravitatem, numerum et diuturnitatem deter- 
minanda verissima sint, ferenda tamen non est illorum hominum 
durities , qui peccatorum humeris onera imponunt importabilia , 
aut vel per se, vel ob rerum adjuncta, in quibus poSnitens hie et 
nunc versatur, nimis ardua. Nam quod in alia, etiam in hac re ac- 
cidit. Officia Christiana ultro urgendo, sicut homines animo deji- 
ciuntur et deterrentur, adeo ut virtutis denique nullam omnino cu- 
ram gerant, ita etiam hac inconsulta severitate, quae nervos disci- 
plinae supra modum intendit, homines in desperationem aguntur, et 
a frequentando salutari Sacramento repelluntur. Quam longe haec 
absunt ab amantissimi Magistri exemplo, qui tarn suaviter ad se 
vocavit omnes labor antes et oneratos, ut reficeret! rTutius esl, 
ait S. Thomas, imponere poenitentiam minorem debito, quam ma- 
jorem , quia melius excusamur apud Deum propter multam miseri- 

9 Ez. XIII. 18. 2) s. Aug. Enchirid. 17. Item libr. 2. cont. Donat. 
c. 6. de Civit. Dei c. 27. S. Thorn. Quodl. 9. a. 15. 3) Cfr. An- 
toine torn, I. p. 2. tract, de c. Geishuttner I. Thl. . 146. 

13* 



196 

cordiam, quam propter multam severitatem." Ubi Pater largus est, 
dispensator non debet esse tenax. Si Deus benignus est, cur sacer- 
dos austerus? Vis apparere sanctus? circa vitam tuam esto auste- 
rus, circa aliorum benignus *). Accedit, quod Imjusmodi poeniten- 
tia mitior majori doloris ac charitatis fervore peragitur , quam 
nimis ardua et molesta, quae saepenumero oscitanter et cum taedio 
persolvitur. JVec obstat rigor antiquae disciplinae; nam Ecclesiae 
praesules determinationem satisfactionis confessariorum prudentiae 
et spiritui reliquerunt, bene persuasi, ob hominum infirmitatem 
Canonum istorum rigorem in foro sacramentali ad literam servari 
difficulter posse. 5 ?Sicul medicus aliquando prudenter non dat medi- 
cinam efficacem, quae ad morbi curationem sufficiat, ne propter 
debilitatem naturae majus periculum oriatur; ita sacerdos divino 
instinctu motus non semper totam poenam, quae uni peccato debe- 
tur, injungit, ne infirmus aliquis ex magnitudine poenae desperet, 
et a poenitentia totaliter recedat" 2 ). 

Fatendum interim , poenarum per antiques canones decreta- 
rum notitiam utilem esse et poenitenti et confessario; illi quideni, 
ut sic ad majorem dolorem adducatur, poenitentiamque leviusculam, 
quam confessarius dedit, alacrius exsequatur; huic vero, ut prae- 
muniatur spiritu legum poenitentialium veteris Ecclesiae, quominus 
in nimiam prolabatur facilitatem et indulgentiam, quae ab omni ec- 
clesiastico divinoque ordine recedens in causa est, cur peccatores 
ad meliorem frugem non redeant, Sacramenta polluantur, et divi- 
nae et ecclesiasticae leges negligantur. 

Quum vero praxis Ecclesiae moderna in satisfactionibus ma- 
terne lenis mitisque sit, satisfaciendi autem necessitas eadem ma- 
neat, sacerrimum confessarii officium est, generatim poenitenti- 
bus, qui criminum graviorum reos se dixerunt, inculcandi, ne 
facta confessione et persoluta satisfactione ab ipso imposita, rem 
omnem confectam arbitrentur, ut potius per omnem vitam sensum 
poenitentiae fovere et servare studeant. Quern in fin em christianae 
sui ipsius abnegationi incumbantj quantum fieri potest, a commo- 
ditatibus et voluptatibus etiam licitis nonnumquam abstineant, 
atque ea, quae in illas impendissent, in eleemosynas vel in opera 
pietatis ac misericordiae convertant ; officia sua , licet ardua et 
difficilia, prompte exsequantur; adversitates , praesertim propria 
culpa contractas , animo poenitenti acceptent ; sacris , praeprimis 
Missae sacrificio, frequenter intersint; demum ab Ecclesia Indul' 
gentias 3 ) lucrari annitantur. 



S. Chrysost. horn. 43. 44. in cap. 28. Matth. 2 ) S. Thorn. Summa 
theolog. Supplem. III. q. 18. a. 4. 3) Historisch-dogmatische und 
practische Abhandlun^ fiber den Ablass, v. P. Brunquell, Bamberg 
1816. Die katholisohe Lehre vom Ablass, v. A. Hille , Leitmeritz 
1827. L. Lieberraann Instil, theolog. Tom. V. 



197 
Conditiones ad obtinendas Indulgentias. 

. 141. Indulgentia est remissio poenae temporalis pro pec- 
calis quoad culpam et poenam aeternam jam remissis debitae , data 
extra Sacramentum ex thesauro Ecclesiae per legitimam potesta- 
tem et sub certis conditionibus. Concilium Trid. Sess. XXV. deela- 
rat : Fide constat , indulgentiarum usum fidelibus maxime saluta- 
rem esse casque concedendi in Ecclesia potestatem exstare." Per 
indulgentias non mere solvuntur poenae canonicae in Poenitentia 
impositae a Confessariis, sed poenae etiam temporales coram Deo 
contraclae, in quarum solutionem poenae quoque canonicae olim 
imponebantur, et adhuc imponi deberent, si veteris Ecclesiae di- 
sciplina adhuc exerceri ratum haberetur. 

Ad obtinendas indulgentias ante omnia requiritur status yra- 
tiae; poena enim non tollitur, nisi culpa sublata fuerit. Ex eadem 
ratione, ut quis indulgentiam plenariam ex integro lucretur, seria 
detestatio omnium prorsus peccatorum, etiam levium culparum, et 
voluntas operandi poenitentiam requiritur; alias enim nonnisi fru- 
ctus dispositioni et capacitati tuae proportionates reportabis. Hanc 
conditionem indicant summi Pontifices in suis Indulgentiarum lite- 
ris, quibus eas impertire se vere poenitentibus ajunt, his verbis 
significantes sinceram omnium peccatorum detestationem, firmum 
animi propositum, deinceps non relabendi, et voluntatem Deo appo- 
site satisfaciendi. Idem colligitur e constitutionibus quibusdam 
summorum Pontificum, quemadmodum liquet in Decreto Bonifacii 
VIII., quod incipit : Antiquorum *), et in Statute Innocentii IV. 
edito in primo Concilio Lugdunensi. Cardinalis Baronius, vir sane 
magnus, et qui Ecclesiae de Indulgentiis sententiam apprime nove- 
ratj postquam Indulgentiam a Gregorio VII. concessam Episcopo 
Lincolniensi ea lege, ne opera poenitentiae negligantur secundum 
cujusque facultatem, suis Annalibus ad ann. MLXXIII. n. LXXI. 
inseruisset, ait, sanctum Pontificem hanc legem seu conditionem 
adjecisse : ut appareat, Sedis Aposlolicae Indulgentias illis com- 
municari, qui quantum suppetunt vires, bene operari non praeter- 
mittunt: non autem ignavis, otiosis ac negligentia torpescentibus." 
Ejusdem sententiae fuit Cardinalis Cajetanus , qui citata formula 
jam memorata: nVere poenitentibus," qua Pontifices Romani uti 
solent, ait; Indulgentias non consequi poenitentes negligentes, sed 
poenitentes sollicitos, qui soli sunt veri poenitentes." Deinde expli- 
cat hujus doctrinae utilitates, ad cujus nor mam } ut observat, sol- 
vuntur otnnes quaestiones } tarn de nimis largo Dei foro, quam de 
omittendis suffragiis pro plenarie absolutis in morte, quam de ad- 
miratione sapientium, et oblocutionibus detrahentiuin: et excitantur 



C. 1. Extrav. comra. de poenit. et remiss, (s. 9.) 



198 

fideles ad poenitentiae opera. Nee aliquid adimitur efficaciae Indul- 
gentiarum, sicut nihil adimitur efficaciae Sacramentorum ex hoc, 
quod oportet accedentes ad ilia esse bene dispositos, si fruetuosa 
sibi esse volunt. Soli siquidem indigni Indulgentia ab illius fructu 
juxta bunc dicendi modum excluduntur" *). 

Ecclesia velut pia mater filiis suis vere poenitentibus in auxi- 
lium accurrit, ut Indulgentiae beneficio, quod restat debiti, solvant : 
cui solvendo impares sunt nonnulli quidem virium inopia , alii vero 
vitae termino prohibit!: quare complures non adimplent poeniten- 
tiam delictis suis convenientem. Sed eximere non vult ab obliga- 
tione legis divinae, quae idoneos poenitentiae fructus facere jubet, 
neque desides reddere aut tardiores in operibus satisfactions , quae 
tantopere commendata sunt. Ideo Concilium Tridentinum tradit, 
nusquam esse in Ecclesia semitam tutiorem, qua liceat evadere 
supplicia, quae Deus peccantibus minatur, quam ut crebro quis in 
hujusmodi operibus poenitenliae agendis occupetur, idque cum vero 
et sincere doloris affectu: 55 Neque vero securior ulla via in Ecclesia 
Dei unquam existimata fuit ad amovendam imminentem a Deo poe- 
nam, quam ut haec poenitentiae opera homines cum vero animi 
dolore frequentent" 2 ). Quare illud S. Thomae sacerdotibus in ca- 
thedra confessionis amplectendum est et sequendum: Consulendum 
est, inquit, eis, qui indulgentiam consequuntur, ne propter hoc ab 
operibus poenitentiae injunctis abstineant, ut etiam ex his remedium 
consequantur, quamvis a debitis poenae essent immunes, et praeci- 
pue quia quandoque sunt plurium debitores , quam credant" 3 ). 

Praeter hunc verum et sincerum contritionis et satisfactionis 
affectum, reliquae conditiones ex tenore literarum, quibus Indul- 
gentiae conceduntur, desumendae ac implendae erunt. Sic in Jubi- 
laeo praeter sacramentalem confessionem et sacram Communio- 
nem 4 ) injungi solent opera ad satisfactionem idonea, puta jejunia, 
eleemosynae, preces ad intentionem summi Pontificis fundendae, 
visitationes Ecclesiarum. In reliquis autem plenariis Indulgentiis 
plerumque praescribitur, ut praestitis ex praescripto operibus Poe- 
nitentiae Sacramentum adeatur, et Sacrosancta Eucharistia susci- 
piatur. Attamen ut magis proficuus Indulgentiarum thesaurus red- 
dereter fidelibus, ac commode comparandus, summus Pontifex Cle- 
mens XIII. concessit omnibus, qui frequenti confessione animam 
studentes expiare, semel saltern in hebdomada ad Sacramentum 
Poenitentiae accedere, nisi legitime impediantur, consueverunt, et 
nullius lethalis culpae a se post peractam confessionem commissae 



Trapt. X. de suscipientibus Indulg. Quaest. I. 2 ) Sess. XIV. cap. 8. 
de poenit. 3) j n iv. Sent. Dist. XX. q. 1. art. 3. Cfr. Card. Denhofii. 
past. . X. 4) Communio paschalis ad lucrandum Jubilaeum abs- 
que special! indultu non sufficit. S. C. Indulg. 6. Mart. 1847. 



199 

sibi conscii sunt, ut omnes et quascwmque (exeepto Jubilaeo) In- 
dulgentias consequi possint, etiam sine actual! confessione. Indulsit 
praeterea Pius VII. turn, ut liceat Eucharistiam sum ere in pervi- 
gilio Festivitatis, pro qua concessae sunt indulgenliae, turn, ut 
firmo remanente decreto Clementis Papae XIII. pro iis fidelibus, 
qui ad confessionem saltern semel in hebdomada accedunt, ceteris 
confessio peracta infra hebdomadam ante Festivitatem sutfragari 
possit ad Indulgenliam lucrandam, dummodo nullius lethalis culpae 
post peractam confessionem commissae conscii sint." Verba: infra 
hebdomadam significant juxta declarationem Congregationis Indut- 
gentiarum die 15. Decembris 1841. editam octo dies tantum, qui 
Festivitatem immediate praecedunt. 

Tempore Jubilaei majoris toto anno omnes aliae Indulgentiae 
tam plenariae quam particulares pro vivis concessae suspenduntur. 
Indulgentiae vero pro defunctis in suo manent vigore, imo etiam 
illae, quae alias defunctis non sunt applicabiles, iis hoc anno appli- 
cari possunt. Excipiuntur autem ab hac suspensione, Indulgentiae 
pro moribundis; pro oratione Angelus ; pro visitatione SS. Saera- 
menti per 40 horas expositi ; pro comitantibus ss. viaticum, ad in- 
firmos delatum. Bened. XIV. Const. Inter praeteritos. 3. Dec. 17 j 9. 

Congruentia satisfactions cum indole poenitentis interna. 

. 142. Ex spiritu prudentiae, cujus ad normam satisfactio 
attentis poenitentis viribus determinetur, alia satisfactionis conditio 
reponitur in eo, ut sit indoli poenitentis internae accommodata. 
jjNon ex scelerum tantum, sed ex peecatorum etiam animo atque 
affectione indicenda est poenitentia; quemadmodutn fecit Paulus 
erga Corinlhium, quod ipsius imbecillitatem extimesceret, deoque 
dicebatj ne absor&eafur" 1 ). Concilium Tridentinum aperte idem 
praecipit, durn ait: j^Confessarii , quantum spiritus et prudentia 

suggesserit, pro poenitentium facilitate satisfactiones 

injungant salutares et convenientes." Qui hoc prudentiae praece- 
ptum negligit, periculum baud leve incurrit in satisfactionibus di- 
ctandis mullimode errandi, docente psychologia testeque ipsa expe- 
rientia. Videndum itaque erit, quae sit poenitentis conditio interna, 
quae indoles mentis, voluntatis et animi; quae constantia, quae 
fragilitas, quae ratio temperamenti etc. Quis enim non videt, sa- 
tisfactionis opera, quae viro cultioris ingenii apprime conveniunt, 
homini indocto, ne dicam rudi, neutiquam esse idonea? vel satis- 
factiones, quae poenitenti admodum pio et in perfeclione Christiana 
jam satis profecto salutares sunt, e. g. certi modi humiliationis , 
vel certae formulae precum, alteri ceterum bono homini, sed qui 



S. Chrys. horn. 1. in c. I. Epist. II. ad Cor. 



200 

mysteria animae piae nondum penetravit, sine fructu , si non cum 
detrimento imponi? Quae poenitentem tenerioris conscientiae quam 
vehementissime movent, rudem et levem, qui pulchri bonique sensu 
destitiiitur, saepe aut parum aut nihil afficiunt. Satisfactiones, quae 
homini animi levioris, vitae delicias temere et incunsulto sectanti, 
utilissime inserviunt, ei, qui ingenii tristioris aegriorisque est, 
minhne prosunt. Sic melaneholico, qui proh dolor! nefando molli- 
tiei crimine se foedare consueverat, et demissis cogitationibus soli- 
tudini inhaeret, mundi taedio cantus, consuetudinem cum homini- 
bus, qui hilari serenaque mente gaudenl, prohibere, non minus ini- 
prudens esset, quam si mulieri, quae ob vilam licentius aclam ma- 
xime anxia conlinuis agitur scrupulis, crebra poenarum infernalium 
meditatio injungeretur. 

Maxime vero in satisfactione pro indole poenilentis aptanda, 
ejusdem dispositio atlendenda venit. Rituale Viennense expressis 
verbis monet, ut. confessarius habita ratio ne dispositionis poeniten- 
tium salisfactionem injungal. Si enim poenitens animi rnutati signa 
hand dubia prodit, sceleris e. g. adsueli occasione jainjam evitata, 
bono surrepto jamjam restituto, obtrectatione revocata, si 
magnani habet contritionem ad omnia, quae ad sui emendationem 
necessaria reputantur, suscipienda paratus; si interioribus conscien- 
tiae poenis et scrupulis agitatur, et plurimum sua sponte adnisus 
esl, ut Deo satisfaceret: tune profecto prudentia postulat, ut huic 
non tanta injungantur opera satisfactoria poenalia et medicinalia, 
quanta illi, qui nondum quidquam praestitit, quo satisfaceret Deo; 
qui mollem ducit vitam nullis ferine conscientiae stimulis actus; 
qui vel omnino paucis abhinc diebus, et ea forsan de causa a pec- 
catis abslinuit 3 quod mine confessionem facere sibi proposuerit. 
Quae tamen regula etiam exceptionem patitur, ut scilicet ferven- 
tiori major, segniori autem (ne linum fumigans extinguatur), minor 
poenitentia injungi possit et debeat. 

Congruentia satisfactionis cum eonditione poenitentis externa. 

. 143. Sicut autem sedula indolis poenitentis internae consi- 
deratio efficit, ut opera satisfactoria alia aliis turn quoad quantita- 
tem turn quoad qualitatem determinentur, ita pariter respectus, 
quern prudentia commendat et praecipit, ad poenitentis conditio- 
nem externam in determinationem satisfactionis influit. Merito hinc 
regulam statuimus, ut satisfactio conditioni poenitentis externae 
congruens seligatur. Unde Rituale Viennense recte monet: jJnjun- 
gat confessarius convenienler satisfactionem habita ratione status 
et conditionis, sexus et aetatis poenitentium." Ita non injunges poe- 
nitenti id, quod facere non potest, v. g. ut filiusfamilias, quipeculium 
non habet, largiatur eleemosynas, vel quod potest valetudi- 



201 

n em alter ere, utimagnae sunt austeritates in corpore imbecilli, jeju- 
nia in pueris, in senibus, in foeniina gravida, in nutrice, in valetu- 
dinariis etc., excubiae in servo, diulurna a vino abstinentia in viro 
labore oppresso. Corporum mortificationibus multum praestant 
mortificationes internae, per quas nee valetudo, nee aliud quidquam 
periclitatur, uti sunt abnegationes propriae voluntatis, linguae, 
ocuJorum aliorumque sensuum eoercitio. 

Pariter quoque poenitenti, qui niorbo pressus doloribusque 
circumventus jacet, longas orationes aut animum defatigantes medi- 
tationes injungere hand licet, sed polius eo ducendus est, ut mor- 
bum (aut alias quascunque miseries} spiritu humilitatis tanquam 
aptissinia sui emendandi remedia a Deo suscipiat, et animo ad poe- 
nitenliam prompto contritoque perferat, omnem et minimum quidem 
indignationis, aut erga Dei sanctissimam volunlatem murmurationis 
motum supprimal, providentiae divinae se committal, sicque satis- 
factionis opera, quibus praestandis jamjam est impar, patientia et 
obedientia compenset. 

Similiter cavendum, ne iis etiam, qni corpore sani, labore 
continue sibi suisque ad victum necessaria comparare debent, pro- 
iixae ferialibus diebus oraliones vel eleemosynae, quas erogare non 
possunt, imponantur. His potius indicendurn, ut diebus dominicis 
festisque officia divina religiose frequentent ; ut ante vel post offi- 
ciorum sacrorum tempus in templo humiles et demissi permaneant ; 
ut ardentiori studio Deum in familia sua coli curent, et de Eo fre- 
quenter loquantur; ut consuetis fidelium precibus mane ac vespere 
ferventius fungantur ; ut laborem suum , fortunae vel potius provi- 
dentiae casus, et, quidquid obveniet incommodi, in peccatorum re- 
missionem Deo frequenter offerant, et interdum in laboris decursu 
illud Publicani contrito proferant corde: 5 Propitius esto mini pec- 
catori." Ceterum haec non in praefatos solum poenitentes cadunt, 
sed ad omnes attinent, qui fortunae quoque bonis abundant et volu- 
ptatibus quasi ebrii vitam transigunt omnem, et peccata peccatis 
cumulant. Specialiora satisfactionis opera, quantum ad certas poe- 
nitentium classes, respectu habito ad statum eorundem externum, 
vide Sectione altera. 

Congruentia satisfactionis cum bona fama aliisque ofiiciis 

poenitentis. 

. 144. Denique non obstet satisfactio, quae a confessario 
poenitenti imponitur , bonae poenitentis famae aliisque, quibus 
stringitur, officiis. Caveat confessarius, ne quid, quod peccatum 
aliis prodere, ipsumque ditfamare possit, injungat. Poenitens enim, 
qui peccata sua ea sub conditione confitetur, ut in perpetuum celen- 
tur, jure potitur bonae suae famae. Quidquid igitur poenitentis 



202 

honori et aestimationi obesse, eurnque in suspicionem graviorum 
occultorum criminum adducere possit, omnino vitandum est in sa- 
tisfactionum operibus praescribendis : non enim alias satis consul^ 
turn foret arctissimo confessionis sigillo. Sic juveni, ut certos per 
hebdomadam dies jejunet, vix imperabis, quin de secretis excessi- 
bus suspectus habeatur, quo simul et fieret, ut, quam mag-no ammo 
coepit, pertendere poenitentiam non auderet. In horum locum in- 
junges illi nonnullas abstinentias ac mortificationes internets, quae 
minus incurrunt in oculos ceterorum. Sic famulus, qui domino suo 
clam furatus est, adigi per satisfactionem nequil, ut ipse domino 
ablatum restituat. Uxor, quae adulterium commisit, marito suo cri- 
men palam facere minime obligatur, et vitricus Stiefvater) privi- 
gnam (Stiefkind), quacum rem habuit, sine sufficient* ulteriori 
causa domo pellere nequaquam tenetur. Ab iis itaque omnibus ope- 
ribus satisfacloriis, quae bonam poenitentis famam laederent, con- 
fessarius abstineat imponendis: salva tamen obligatione ex peccatis 
commissis per ipsam justitiam eis incumbente, quae aliquando etiam 
cum propriae famae jactura urgenda venit, v. g. retractatio calu- 
mniae. 

Wee adhibebit ejusmodi opera, quibus exantlandis alia officia 
poenitens negligeret. Id locum haberet, si v. g. confessarius fa^- 
mulo praeciperet, ut diebus quoque feriatis sacrificio Missae inter- 
esset; vel eleemosynae summam imponeret, quam elargiendo 
nitens sibi suisque necessaria detraheret, vel interruptionem 
sociationis cum personis exigeret, quibuscum poenitens convivere 
oblig-atur. 

Proinde, monentibus S. Carolo et S. Francisco Salesio, conr 
fessarius, si ita expediri viderit, poenitentem interrogabit, num 
satisfactionem sibi injunctam peragere possit, nee ne; alioquin earn 
mutabit aut minuet. 

Pro peccatis occultis, monet Rituale Viennense, quantumvis gravibus, 
manifestain poenitentiam confessarii non imponant. Quare ubi casus oc- 
curreret, in quo merito videretur poenitens, v. g. ob scandalum repa- 
randutn, ad poenitentiam publicam obligandus. recte inferiores sacer- 
dotes monentur, ut Episcopum consulant. 

Modus satisfactionem poenitentibus imponendi. 

. 145. Won sufficit ad salutarem satisfactionis efiFectum 
producendum, ut satisfactio qualitati criminum et poenitentium fa- 
cultati sit congrua, sed requiritur insuper, ut impositio quoque 
modo salutari et convenienti fiat. 

Hinc statuimus: 1) Satisfactionis opus determinate et di- 
stincte proponatur ; nee vagi vel fluctuantis quid confessarii prae- 
scripto insit: nee terminis scholasticis vel nimis generalibus enun- 



203 

cietur; quare modus, tempera et loca, quibus exercendum sit, non- 
nunquam adcurate indicanda sunt. Die poenitenti, quando satis- 
factionem facere debeat, quando incipere, quando terminare; de- 
signa tempus el ipsum momentum, si fieri potest, v. g. post preces 
matutinas, vespertinas, meridie ad pulsum campanae pro salutatio- 
ne Angelica. Ubi omnia ita definita et defixa sunt, non prona est 
oblivio, etimpositum satisfactionis opus non facile negligitur. Acce- 
dit, quod determinata satisfactio libentius et attentius impletur, 
quam quae generaliter praescripta fuerit, et quod, cum salisfactio 
ad certum tempus determinata non est, postmodum haerent plerum- 
que fiuntque anxii poenitentes. 

2) Quod non possumus non inculcare enixissime, id praeci- 
puum est, ut confessarius isthic potissimum suavitatem et charita- 
tis illecebras adhibeat, id exercens, quod sibi ab Apostolo praeci- 
pitur : j>Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui 
spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis" 1 )- Sacer- 
dos enim Dei vicem gerit, et poenitentiae tribunal non est tribunal 
irae, sed misericordiae. Hoc enim intercedit discriminis inter spi- 
rituales corporeosque morbos, quod hi aegro licet invito curari 
possint; si enim restitit, vincitur, et saepe nulla habita clamorum 
et ululatuum ejus ratione in ipso fiunt necessariae incisiones. Medi- 
cus, ait S. Augustinus, non audit ad voluntatem, sed ad sanitatem. 
At peccator, si nolit curari, nequit, et muneris est ac prudentiae 
confessarii divina freti gatia, efficere, ut velit; quod ex voto con- 
tingere nequit, nisi blande sese in animum ejus insinuet, nam molli- 
bus polius, quam duris sermonibus compungitur animus delinquen- 
tis. S. Bernardus confessarios suavitate divini spiritus repletos 
comparat sanctis mulieribus, quae attulerunt unguenta, ut corpus 
Domini post ejus obitum ungerent. 

3} Confessarius numquam non servata Christiana suavitate 
ac charitate poenitentem eo deducat, ut satis factionem alacriter 
acceptet certoque subeat. Quomodo vero id efficiet? Praeterquam 
quod abstineat a verbis duris et asperis, a modo agendi sicco et 
jejuno, qui animos avertit, e contra utatur omni suavitate et bene- 
volentia, praeprimis requiritur : a) ut in poenitentia sive satis- 
factione injungenda gradatim procedat, nimirum ab initio iis, quae 
maxime urgent et spiritum poenitentiae fovent, operibus contentus 
sit, poenitenti autem frequentiorem Poenitentiae Sacramenti usum 
praecipiat, atque ad sacrum tribunal reducem sensim ad perfectio- 
res poenitentiae fructus hortetur. Pulchre in hanc rem S. Chryso- 
stomus ait. 3 Quemadmodum optimi medici eos, qui difficili diutur- 
noque morbo decumbunt, variis medicinis ad sanitatem restituunt, 
non semper utentes arte (interim enim nonnihil cupientibus diversa 

i) Gal. VI. i. 



204 

obsecundant), sic Deus corruptos non magna vi impellit ad virtu- 
tern, sed mansuete et sensim promovet. Imo plerumque portal ovem 
inventaui, non percussam, ne innnanior scissura fiat, aut error pro- 
ductior" *) Simililer S. Gregorios M., admonendos, inquit, esse 
paslores, ut considerent, quod structuris recenlibus necdum solida- 
tis, si lignorum pondus superponitur, non habitaculum, sed ruina 
fabricalur" 2 ). b} Ut promtuni paratumque reddat poeniteritein, 
oslendat eonfessarius, satisfaclionem ipsi impositani non arbitrariam 
esse, sed necessarian! , quippe intimo cum peccatis locatam nexu, 
eumque edoceal statuui suum inpraesentiarum ob peccata inquie- 
tum et anxium, simulque nioneatde omni serenitatis et Iranquillila- 
tis aninii laetitia, qua peracta poenitentia fruiturus sit, dum se ex 
peccatorum abysso emersisse viderit. c) Pariter suggerat poeni- 
tenti, in officiis peccatoris esse, ut, quod acerbitatis medicamenlo, 
et severitatis castigationi insit, patieuter feral, ceu poenam pecca- 
tis debitam, ut jusliliae divinae satisfaciat. Si vero lerrore percu- 
litur ob salisfactionis gravitatem, meminerit Deum nemini petenti 
el volenti sua gratia esse defulurum. Virtus in infirmitate perfici- 
tur. Erigit elisos, humiles subleval. d) Si nihilominus poenitens 
de iis, quae sibi praecipiunlur, conquerilur, confessarius sciscita- 
bitur causas, et his perspectis, ubi opus esl, alleviabil eum, eidem 
quoad fieri potest, se indulgere conteslans, si ex calamiloso suo 
statu, in quo versatur, surgere valeat alia faciliori via, quam sibi 
ab ipso proposita; quin inlerrogare poterit : Qua igitur arle putas 
futuruin, ut hocinte corrigas vitium? quaenam adhibebis media, ul 
pravum hunc habiluni abjicias? neque enim finem assequi possumus, 
nisi per ea media, quae sunt idonea. Ullane tenes? Si quae poeni- 
tens proposuerit, confessarius ea ad examen revocabit, eisque, si 
bona et sufficientia fuerinl, ulelur, el acquiescel-illis. Sin aulem 
nihil adjecerit, confessarius oslendel necessilalem alacriter reci- 
piendi salisfactionis opera, quae ipsi indicavit, utul fors acerba el 
molesla, nee abslerreri se sinal a proposilo suo, memor doclrinae 
a S. Auguslino in epislola ad Bonifacium dalae : jiMoleslus esl me- 
dicus furenli phrenetico, et paler indisciplinatae filiae, ille ligando, 
hie caedendo, sed ambo diligendo." e) Denique non inulile erit, 
poenilenliam canonibus anliquis praescriplam eidem indicare, ut le- 
viorem injunclam ardenlius exsequalur, dum videril, quanlam pro 
peccalis suis secundum canones poenilenliales peragere debuissel 
poenilenliam, si ea aelale vixissel. S. Carolus Borromaeus praeci- 
pil confessario, ut addiscal Canones poenilenliales, quia, licet 
eorum Canonum poenilenlias debeal, ul lempora ferunl, pro chari- 
tate et prudentia sua minuere, proul peccali el poenilenlis circum- 
stantiae requirent , tamen eos debet calere, ut possit demonstrare 



Epist. 5. ad Theod. monach. 2) Libr. Past. P. III. c. 23. 



205 

us, qui gravius peccarunt, quo magis scelerum suorum magnitu- 
dinem agnoscant quanta ipsis poenitentia juxta Canonum regulas 
imponenda esset, nee vero putent, peccata sua levia esse , quia 
parva eis poenitentia data est, sed hoc factum esse, ne earn, quae 
pro culparum ratione injungenda erat, differant cum periculo salu- 
tis; sed eo majorem in peragendis usitatis pro praesenti tempore 
operibus satisfactoriis zelum habeant, quo mitius cum eis agit Ec- 
clesia, quae, ut bona mater, tiliorum consulens infirmitati, nervos 
severitatis, non eversa tamen fidei majestate, nee profana facili- 
tate suum vigorem dimittens , pro prudentia relaxavit. 

Ex dictis igitur intelliget confessarius , lenitatem et charita- 
tem, quam habere debet, non esse ignavam indulgentiam , quae in 
eo sita est, ut omnia tribuat inordinatis poenitentium desideriis , 
sed prudentiam, qua illos alliciat ad faciendum, quidquid necessarium 
est, ut corrigantur. Habens, ait S. Bernardus, ex fraterno oleum 
mansuetudinis et ex divino amore vinum aemulationis , seeurus ac- 
cede ad vulnera sananda. Sicut compatiebamur fratri, ita justitiae 
compatiendum est, quam videmus tarn impudenter abjici, tarn im- 
pudenter provocari." 

Ceterum confessarius personis, de quarum alacritate adim- 
plendi satisfactionem dubitarit, non sine ratione stricte inculcabit, 
ut in eonfessione proxima de satisfactione adimpleta, confessario 
vel sibi vel alii rationem reddant. Hoc enim pacto plurimum con- 
feret, ut poenitens ad faciendum, quidquid necessarium pro satisfa- 
ctione injunctum est, impulsum se sentiat. 

Ubi periculuna est spectata poenitentis infirmitate , ne opera satisfactoria, 
quae nimis difficilia ipsi videntur, omittat, licet aliunde valde opportuna 
sint, expedit sane, ut haec omni quidem inodo commendentur; ast 
pro satisfactione adeoque sub stricta et gravi obligatione non facile in- 
jungantur. Qui spiritum conservant , facile etiam ea sequentur, quae 
pro gravi cousilio proposita sunt: aliis autem satisfactio tails injuncta 
et neglecta fit occasio gravis peccati. Debiliter disposito poenitenti 
dan da est satisfactio, ut parvulus ignis foveatur , et he apposita palea 
suffocetur appositis lignis desuper'). 

Satisfactionis commutatio. 

. 146. Ad quaestionem : an satisfactio ab alio confessario 
imposita per alium confessarium commutari possit, respondemus 
affirmative , sed his sub conditionibus : 

Ut id fisLtjusta de causa; quia rara esse debet, et gravibus 
nixa rationibus ; nam nimia facilitas haec vitia poenitentium foveret, 
quos saepius vel sola inconstantia vel odium poenitentiae , et amor 
vitae mollioris impellerent ad commutationem satisfaetionis sibi 



Cfr. S. Lig. theol. mor. Libr. VI. n. 509. 510. 516. 



206 

incommodae extorquendam. Ubi vero prior confessarius modum et 
aequitatem non servavit, vel si qua supervenerit causa, quae poeni- 
tentiam primo injunctam fecerit impossibilem, aut maxime diffici- 
lem, vel periculosam, tune justa commutationis ratio aderit. b) In 
ipso tribunali poenitentiae ; est enim hujusmodi commutalio actus 
jurisdictionis clavium. c) Auditis peccatis } ob quae satisfactio im- 
posita fnerat a priori eonfessario , quia judex nequit judicare in- 
cognita causa. Prudentia et discretio summopere suadent, ut alter 
confessarius ita procedat, ut prioris confessarii auctoritas non im- 
minualur, et, si fors erraverit , semper excusetur. 

Commutatio autem poenitentiae a simplici confessario fieri 
nequit, si haec a Superior! imposita fuerit per viam commutationis 
vel dispensationis voti. Sic v. g. Julia super virginitatis perpetuae 
et integrae voto simplici dispensationem obtinuit, eique cum con- 
fessa esset, poenitentiae loco in Brevis exsecutionem , injunctum 
est, ut quotidie , quoad viveret, Rosarium persolveret. Haec sane 
baud simplex poenitentia est ; sed voti commutatio , quam confes- 
sarius edidit vi potestatis , quam ut Papae delegatus ad quern dis- 
pensatio super voto simplici perpetuae virginitatis pertinent), exer- 
cuit, itaque Julia ab hac poenitentia, scilicet a substituto Rosario, 
nonnisi per Apostolicam Sedem , vel etiam per Episcopum solvi 
potest. Pariter illicitum esse videtur , ut simplex confessarius 
mutet poenitentiam pro peccatis reservatis injunctam. 

Tempus peragendae satisfactionis sacraraentalis, 

. 147. Spectata natura et institutione Sacramenti Poeniten- 
tiae perinde est, utrum absolutionem antecedat, an sequatur satis- 
factio. jVullum in hac re constat praeceptum Christi. Et jam dudum 
in Ecclesia, turn graeca turn latina, haec disciplina invaluit, ut 
peccatoribus contritis et confessis absolutionis beneficium imper- 
tiretur, antequam satisfactionem peregerint. Fatemur quidem, an- 
tiquitus absolutionem lege communi datam non fuisse, nisi expleta 
poenitentia; quamquam non desint, qui contrarium affirment, el 
reconciliationem, quae post exantlatos labores fiebat, mere cere- 
monialem fuisse contendant. J\ihilominus tamen , dum Ecclesia in 
hac parte a veterum canonum institutis recessit, id jure fecit, quia 
res, de qua agitur, ad disciplinam pertinet, et ex genere eorum est, 
de quibus Tridentinum ait: Hanc potestatem perpetuo in Ecclesia 
fuisse, ut in Sacramentorum administratione, salva illorum sub- 
stantia, ea statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati, seu 
ipsorum Sacramentorum venerationi pro rerum , temporum et loco- 
rum variolate magis expedire judicaverit" *). Sic, licet praxis vi- 



Sess. XIV. cap. 2. 



207 

geret, ut post expletum poenitentiae stadium reconciliarentur poe- 
nitentes, vetus etiam Ecclesia multis in casibus aliter se gessit, 
v. g. reconciliabat poenitentes ante expletam poenitentiam a) propter 
libellos supplices martyrum, b) cum in vitae discrimen venirent, c) 
quando instabat persecutio, qnando ex haeresi vel schismate alios 
secum ad Ecclesiam reducebant, et quando poenitens vehementem 
de peccatis suis dolorem et singularem in poenitentiae operibus 
peragendis fervorem demonstrabat *). Merito hine damnatae et pro- 
scriptae sunt duriores asperioresque sententiae illorum, qui Christi 
lege institutum ferunt, ut poenitentia absolutioni praeeat, ac mi- 
nus probant earn, quae nunc viget, diseiplinam , per quam abso- 
lutio satisfactionem antevertit. Errorem hunc damnarunt Alexander 
VIII. S. P. n. 16. 17. 18. inter propositiones proscriptas, et Cle- 
mens XI. in Bulla: Unigenitus Dei." j:Quia satisfactio jam est in 
intentione poenitentis .... ante quam re ipsa impleatur, integrum 
Sacramentum est, et paullatim ad perfectam integritatem perdu- 
citur, cum ilia persolvitur" 2 ). Quamvis autem juxta hodiernae Ec- 
clesiae' praxin absolutio impertiatur ante expletam satisfactionem, 
sciant tamen sacerdotes, nullum existere Ecclesiae decretum : quo 
prohibeatur, ne unquam satisfactio poenitenti injungatur ante abso- 
lutionem implenda. Igitur, si poenitentis emendationi et saluti id 
expedire judicaverint, possunt aliquando, antequam absolutioriem 
impertiant, satisfactionem injungere, et injunctae solutionem exi- 
gere. Qui sacro tribunal! frequenter assident, norunt graves ita 
agendi causas non raro occurrere, v. g. si poenitens vitiosa pec- 
candi consuetudine sit implicatus , si poenitentiam in aliis confes- 
sionibus injunctain neglexerit. Id verum agnoscit S. Bernardus 
et mirifice rem illustrat: 5 ?Sicut sunt peccata minima, sunt me- 
diocria, sunt et magna, sic et (apud Deum) misericordia par- 
va , mediocris et magna" 3 ). Unde concludit in hunc modum : 
^Magnus erat peccator, magna misericordia opus habet, ut, ubi 
abundavit delictum , superabundet et gratia." Idcirco rex David 
post adulterii flagitium Deum rogat : ^Miserere mei Deus secundum 
magnam misericordiam tuam." Hanc autem magnam misericordiam 
non largitur Deus magnis peccatoribus sine praecedente luctu ge- 
mituque, nee sine multa poenitentiae exercitatione, flagitante hano 
oeconomiam justitia Dei, ut e Concilio Tridentino sumus edocti : 
Ad quam tamen novitatem et integritatem per Sacramentum Poe- 
nitentiae sine magnis nostris fletibus et laboribus, divina id exi- 
gente justitia, pervenire nequaquam possumus" *~). Et sane ration! 
est prorsus consentaneum , ut ad impetranda a Deo magnae miseri- 



*) Consule Morinum de Poenit. libr. 9. c. 14. 2 ) Nat. Alex. Theolog. 
mor. libr. 2, c. 6. art. 6. reg-. 3. 3 ) Serm. de Tripl. misericordia. 
4 ) Sess. XIV. cap. S. de poenit. 



208 

eordiae beneficia, cujusmodi sunt copiosa gratiae divinae opitulantis 
auxilia, quibus omnino et peculiariter opus est ad conversionem pec- 
catoris, qui diutina vitiorum consuetudine languescit, longe major 
etiani praecedat apparatus poenitentiae , quam si quis nuper admo- 
duni in crimen aliquod infortunio sit prolapsus *). 

Modus agendi poenitentiam in veteri Ecelesia. 

. 148. Quoniam poenitentiae rationem , quae in veteri Ec- 
elesia viguit, nosse saepenumero multum juvaminis adfert confes- 
sario in tarn difficili opere, ut persuadeat unicuique injunctam sibi 
satisfactionem peccatis debitani promte suscipere susceptamque 
explere : non inutilem navabimus operam, si leviter saltern et bre- 
vissiine quaedam de poenitentia veteris Ecclesiae canonica deliba- 
turi sumus. Ex tempore, quo arctior poenitentiae disciplina viguit, 
quatuor institutae sunt stationes, quas poenitentes percurrere de- 
bebant, antequam reconciliarentur cum Ecelesia et ad sacram Com- 
munionem admitterentur. Horum quatuor graduum, quibus' poe- 
nitentiae curriculum continebatur, primus meminit S. Gregorius 
Thaumaturgus Neocaes. Episcopus in sua epistola canonica, etdein- 
ceps alii Patres, inprimis S. Basilius in Epistola ad Amphil., Cone. 
Ancyranum 2 ) et Trullanum 3 ). Apud Latinos jam inde a IV. saec. 
poenitentium divisiones fuisse, ostendunt Ecclesiae per ea tempora 
aedificatae ac praesertim antiquissima Basilica S. dementis. Con- 
sule Morinum, Albaspinaeum , Martenium et alios recentiores sa- 
crorum rituum scriptores, qui singulos poenitentiae gradus accurate 
deseribunt 4 ). Primum gradum fletum vocarunt, graece aQoxkavaiv , 
alterum auditionem axgdcunv tertium substrationem, vnotrzrcotnv 
quartum denique consistentiam } ffvataaiv. 

In prima statione poenitentes extra portam templi et sub dio , 
cilicio induti et cinere conspersi, ad ingredientium genua advolve- 
bantur, eorumque preces lacrymis expetebant, unde eis flentium 
nomen dabatur. 

Secundus gradus audientium vocabatur. Hi quasi novum Ca- 
techumenatum inire cogebantur, (nam etiani inter Catechumenos 
gradus erat audientium}. Hinc, qui in hoc gradu erant poenitentes, 
catechumenis permixti in vestibule, vel intra septa Ecclesiae sta- 
bant, ut audirent conciones, lectionem et interpretationem scri- 
pturarum, qua finita dimittebantur. Audiens, ait S. Gregorius, post 
Scripturas et doctrinam ejiciatur, etprecatione ne dignus censeatur." 



i) Cfr. Card, de Lugo. De Poenit. Sect. 10. n. 170. Edit. Lugd. 1636. p. 
239. 2 ) Can. 6. 16. 17. torn. I. collect. Harduini col. 273. et 277. 
s) Can. 87. *) Gard. de Aguirre. Dissert, in can. XI. etXII. Cone. 
Tolet. III. 



209 

Tertius gradus erat snbstratorum : qui in hac erant statione, 
proprie poenitentes vocabantur. Flentes poenitentiam efflagitabant, 
audientes ad poenitentiam praeparabantur, substrati poenitentiam 
agebant. In hoc gradu diutins versandum erat, et peccata diluenda 
per multos labores et per varia poenarum genera, quae ex Episcopi 
vohuitate et canonum statutis praescribebantur. Substrati intra Ec- 
elesiae septa, seel in loco a fidelibiis sejuncto stabant: diebus Syna- 
xis et jejunii eoram universo populo in faciein se prosternebant , et 
Episcopus una cum sacerdotibus manus ipsis imponebat, ac certas 
recitabat orationes preeesque expiatorias , quibus auditis dimit- 
tebantur. 

Poenitentes in tertio gradu jam purgati ad quartum ordinem 
admittebanlur, qui consistenfium dicitur. Hi nullis amplius poeni- 
tentiae laboribus subjiciebantur, cum fidelibus Missae sacrificio 
inleresse poterant, quod ceteris poenitentibtis negatum. De iis ita 
Xicaenum Concilium decernit 1 ): 5 ?>Sine oblatione %K>QI? nooffqiOQag 
populo communicenl in oralionibus." iVon tamen levis haec poena 
eratj quoi! neque olFerre, ueque , quod consequens erat sacrarn Eu- 
cbaristiam suinere poterant: omnes t;nim, qui oblationum privilegio 
carebant, t^tiam Eucharisticae communionis jure destituebantur. 
Certa eranl stationum spatia pro singulis criminibns constituta: 
sed ea tamen pro gravitate delicti longiora aut breviora erant. 
Episcopus stata lempora pro vario poenitentium studio contrahebat 
vel producebat arbilralu suo, et hoc qui.'.em Episcopi arbitrium 
interdum tain late patebat , ut posset poenitentes ex auditione ad 
consistentiam omissa snbstratione traducere. 

Jam vero. quo tempore reconciliatio concessa fuerit iis, qui 
poenitentiae stadium j)ercurrebant. notandum est, distingui dupli- 
cem reconciliationejn: part) am sen primam, quam Patres comnm- 
nionem sine oblatione nominarunt, et haec concedebatur substratis , 
quando poenitentiae laboribus in tertio gradu exantlatis ad consi- 
stentiae graduin admittebantur. in quo fidelium societali denuo ad- 
scripti, oblationis tamen et Eucharistiae beneficio carebant. 

Altera reconciliatio est major sive ultima, quam Patres per- 
fectionem communionis vel plenam communionern nominarunt; haec 
poenitentes in omnia christiaiiorum jura, praesertim in oblationem 
et Eucharistiae participationem restituebat. Jam si tempus absolu- 
tionis sacramentalis determinandum est, necesse est unam ex duplici 
reconeiliatione indicare. Quidatn putant, ultimam et majorem recon- 
ciliationem fuisse absolutionem a peccatis, alii primam, quae in fine 
substrationis dabatur ? )- 



Cap. II. __ a) Cfr. Klee, Kath. Dogmatik. III. Bd. S. 267280. 

14 



210 

Canones poenitentiales. 

. 149. Magria erai veterum Patrum cura et diligentia, ut 
propria remedia, et jUsfa pro unoquoque criinine poenitentiae tem- 
pora constituerentur. Ea de re agebatur in consiliis, ubi plures con- 
diti sunt canories, consulebantur etiam primarum sedium Episcopi, 
et qui ceteris pietate ac doctrina praestarent; et hi suas dabant li- 
teras, quibus aptam et idoneam ad singula crimina poenitentiam, et 
ejiis quoque tempus stabiliebant. Hine collecti sunt Canones poeni- 
tentiales ^ ex quorum auctoritate poenitentiae imponebantur: et ideo 
cum Episcopi concilia lubebant, inter cetera monebant presbyteros, 
ut non ex corde , sed sicut in poenitentiali scriptum est , poeni- 
tentias darent J ). Quoniam vero ex rationibus supra laudatis Cano- 
nes poenitentiales nosse, etiamnum confessariorum maxime interest, 
tarn propter suum ipsorum, quam peccatorum quoque commodum et 
utilitatem, appendicem eorundem, qualis circumferri solet, juxta 
ordinem Decalog-i exhibere juvat. Consule S. Carol. B.[ 2 ), et Card, 
de Aguirre 3 ). 

Praeceptum I. 

Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. 

Qui a fide catholica de> f ;eiverit, poenitentiam ag-et annis decem. 
Qui auguriis et divinationibus servierit, quique incantatioiies diabo- 

licas fecerit, poenitens erit annis septem. 
Qui magos consultierit, artemque magicam ad quodcumque adhibue- 

rit, in poenitentia erit annis quinque. 
Si quis in codicibus, aut in tabulis sorte ducta res futuras requi- 

sierit, poenitens erit dies quadraglnta. 

Praeceptum If. 

Non assumes nom&n Dei tui in vanum. 

Quicumque sciens pejeraverit, quadrag-inta dies in pane et aqua, et 
septem sequentes annos poeniteat; et quot homines in peccatum 
induxerit, pro totidem perjuriis jejunet. 

Qui compellit alium, ut falsum juret, quadrag-inta dies in pane et 
aqua, et septem annis in poenitentia erit. 

Si quis nomen Dei juraverit, si semel nesciens fecerit, poenitens 



') ApudBurcharduralibr. 1. c. 94. Reginoneralibr. 1. c. 98. Benedict. XIV. 
de Syn. dioec. libr. I. c. 11. n. 3. 2 ) In praefat. ad Canones poeni- 
tentiales. 3 ) Diss. ad Can. XI. et XII. Cone. Tolet. HI. 



211 

aqua et pane septeni dies victitet, si secundo ac tertio monitus, 
idem fecerit, dies quindecim. 

Si quis Deum, vel beatam Virginem aut aliquem Sanctum piiblice 
blasphemaverit, prae foribus ecclesiae uominicis diebus septeni, 
dum missarum solemnia agantur, stet in manifesto, ultimoqtie ex 
illis die sine pallio et calceamentis, ligatus corrigia circa collum, 
septemque praecedentibus feriis sextis in pane et aqua jejunet, 
ecclesiam tune nullo modo ingressurus. Singulis pariter illis 
septem diebus Dominicis tres, aut duos, aut unnm pauperem pa- 
scat, si potest: si non potest, poenitentinm aliter suppleat. 

Praeceptufti HI. 

Memento . ut diem sdbbati sanctifices. 

' */ 

Qui opus aliquod servile die dominico, vel festo exercuerit, poeni- 

tentiam aget tres dies in pane et aqua. 
Si quis in ecclesia confabulatur , cum divina fiunt, poenitens erit 

dies decem in pane et aqua. 
Qui in quadragesima jejunium violaverit, pro uho poenitentiam aget 

dies septem. 

Praeceptum IV. 

Honora patrem tuum et matrem tuam. 

Qni parentibus maledixerit, quadraginta dies poenilens sit in pane 

et aqua. 

Qui parentes injuria affecerit, tres artnos. 
Qui percussei'it, annos septem. 
Qui ejecerit, tamdiu poeniteat, quamdiu in hac impietate perse- 

veraverit. 

Praeceptum V. 

Non occides. 

Si quis patrem aut matrem, fratrem aut sdrorem occiderit, toto 
vitae suae tempore non suscipiat corpus Domini, nisi in obitu: 
abstineat a carne et vino, dum vixerit: jejunet secunda, etquarta, 
et sexta feria. 

Si quis homicidium sporite commiserit, primo jejunet quadraginta 
dies in pane et aqua, deinde poenitentiam agat annis septeni. 

Si quis per irain subitam, aut per rixani hominem necaverit, poeni- 
tentiam agat annos tres. 

14* 



Qiii:|iQiiiiqidii,,auc ; tO)r|.fuit f ,Qb consilium, quod dedit, erit in poeni- 
tentia quadraginta dies in pane et aqua cum septem annnis sequen- 
, tibus- -r^. Idem c#jas,tituitur,in eum, qui alio instigante vel jubente 
Jhomicidiun^fecerit. .. , ,, 

Qui insidiatus est.alicui, ut ab..aliis occidatnr, licet ipse non occi- 
derit, eandem agat,p9enitentiam. 

Qui. mortem alic.ui per injusiam. a.ccusationem arcessiverit, poeni- 
tentiam agat, quasj liqmicida. . , 

Si quis ,aliquem..graviter, vulneraverit , vel ei aliquod membrum 
praeciderit, poenitentiam.agat uno anno per legitimas ferias. 

Si qua mulier sponte abortum fecerit, poenitentiam agat tres annos; 
si nolens, tres quadragftsimas.,. ,, , r 

Mulier foetum suum perimens voluntarie ante quadraginta dies, 
poenitens .^erit anJijiinv ujnu;n;^ si. .post quadraginta dies, annos 
tres; siveropost partum filium filiamve sponte interfecerit, poe- 
.nitentiam, aget .annqs duodecini r et,,nun.quam erit sine poenitentia. 

Paupercula, si ob difficultatem nutriendi id commiserit, annos 



Si quis explendae libidinis causa, vel o.dii meditatione, ut non ex eo 
. spb,oles.nas.catur, Jiomini aut mulieri aliquid: secarit, velpotionem 

aliquam dederit, ut non possit generare, vel concipere, liomicida 

teneatur. 
Si quis jussu domini ht)inicidiuin p.erpetraverit, dies quadraginta in 

pane et aqua, et prael^rea septem annos sequentes per legitimas 

ferias jejunabit. . ^ _ , .-_ , ..... ..-. ,._...^ r . 

P r a e c p t u m VI. 

Non r 



Si Laicus solutus .cum.-foemina- soluta peccaverit, poenitens erit 

annos tres, et quanto saepius, tanto majori afficietur poenitentia. 
Vir solutus, si cum alterius uxore adulterium commiserit, poeniten- 

tiam aget annos septem: mulier quinque. .. 
Mulier soluta cum alterius marito adulterans, decennali poenitentia 

afficietur; ille quinquenn.a^i^ /.^^ s -^ 
Si quis maritus semel lapsus est," poenitentiam aget annos quinque ; 

si saepius,~amplior .aqcedet poenitentia., - ., ... _____ . - ; ... 
Si quis uxorejn nolentem-adulterium perpfitrare coegerit,,. -poeniten- 

tiam agel dies quadraginta in. pane et aqua, et. septem praeterea 

annos, e quibus unum in pane item ettaqua. . ..... , 

Qui cum uxore su a turpiter concubuerit, poenitens erit quadraginta 

dies. . ..- 

Si quis adolescens cum virgine peccaverit, poenitentiam aget an- 

num unum. , 



213 

iO 

Qui saepe fornicatur laicus cum laica, poenitehtiam aget annos tres. 

Cum duabus sororibus fornicatus, poenitentiam aget toto vitae suae 
tempore. 

Qui cum brutis coierit, poenitentia afficietur annorum decem et diu- 
turniori etiam pro personae conditibhe. 

Qui contra naturam coierit, si sit matrimonio junetus, poenitebit 
annos decem; si solutus, annos septem; sipuer, dies centum. Lai- 
cus matrimonio junctus, si in consuetudine habet, annos quindecim. 

Vir semel se inquinans, dies decem; si iterum, dies viginti; si 
tertio, dies triginta; sique nefarie agere perrexerit, poenitentiae 
accessio ei fiat; si puer, dies quadraginta; si major quindecim 
annis, dies centum. 

Qui complexu foeminae, vel osculo polluitur, poenitentiam aget dies 
triginta; qui conlaetu inverecundo, menses tres. 

Qui concupiscit mente, sed non potuit perficere , dies decem poeni- 
tentiam aget. 

Qui lenocinium exercuerit, poenitentiam aget annos duos per legi- 
timas ferias, neque accipiet communionem, nisi in fine. 

P r a e c e p t u m VII. 

Non furtum fades. 

Qui furatus est aliquid de ecclesiae supellectili, vel thesauro, quod 
sustulit ., reddet, et tres carinas cum seplteni ,sequentibus annis 
poenitebit. 

Pecuniam ecclesiasticam furatus, quadruplum reddet, et poenitens 
erit septem annos. 

Qui Jhospitalis domus administrator aliquid de administratione sub- 
traxerit, resfituet, ac tres annos poenitens- erit. - 

Clericus furtum capitale faciens septennii poenitentiam implebit; 
laicus quinquenii, et quod furatus est, reddat. 

Qui fregerit noctu alicujus domum, ut aliquid auferat, pretium red- 
dat, et poenitentiam\a^et annum in pane et aqua; si non reddit, 
annos duos. 

Si.quis furtum de r.e minori semel, aut biafecerit, restituta re, poe- 
nitentiam aget unum annum. :.- -. ....-....- . 

Qui:Eemrinventam Jion reddit, furtum committit, idcirco tanquam de 

. furto poenitentiam agat. .:.: - . - _ -.- .. :. _ 



P r a e c e p t u ju VIII. 

Jpqueris contra prpximum tuuv/i, falsum iestimonium. 

Qui falsum affiriharit, poenitentiam" a'get ui adiitter ; urt hbmicida, 
qui sponte id'faeirius - "" : - =- ' 



214 

* 

Qui proximo falsum crimen objecerit, poenitentia afficiatur, ut falsus 

testis. 

Qui falso testimonio consenserit, poenitens erit annos quinque. 
Si quis facile detraxerit falsumque in hoc dixerit, poenitens erit 

dies septem in pane et aqua. 
Qui leviter detraxerit, Ires dies poenitebit. 
Si quis convicium manifestum fratri intulerit, diuturna expiabitur 

poenilentia pro modo peccati. 
Qui falsitatem , fraudemque in ponderibus et mensuris admiserit, 

praeter restitutionem poenitens erit in pane et aqua dies viginti. 

Praeceptum IX. 

Non desiderybis uxor em proximi tui. 

Si quis presbyter concupiscit fornieari, poenitens erit annos quin- 
que ; si clericus, aut laicus, annos duos. 

Si quis in somnis ex immundo desiderio polluitur, surgat, et cantet 
septem psalmos poenitentiales. 

Si clerieus, aut laicus ex mala cogitatione et concupiscentia semen 
effuderit, poenitens erit dies septem. 

Praeceptum X. 

Non concupisces rem proximi tui. 

Rem alienam nefarie concupiscens, avarusque, poenitens erit annis 

tribus. 
Qui rem aliquam proximi pretiosam invenire cupit, ut illam sibi 

retinealj, poenitentiam aget, ut dictum est de furto. 

Canones poenitentia e. 
J)e gula et ebrietate. 

Si quis nimio cibo se ingurgitaverit, ut inde dolorem senserit, unum 
diem poenitentiam aget in pane et aqua. 

Sacerdos imprudenter ebrius factus, in pane et aqua poenitentiam 
agat dies septem: si negligenter, dies quindecim ; si per contem- 
tum, dies quadraginta. Laicus graviter arguatur., et poenitentiam 
agere a sacerdote cogatur. 

Qui prae ebrietale et crapula vomitum fecerit, si presbyter aut dia- 
conus, poenitentiam agat dies quadraginta: si laicus, dies quin- 
decim. Qui humanitatis gratia al|um inebriari cogit, poenitentiam 
agat dies septem; si per contemtum, dies triginta. 



215 

De poenitentia per legitimas ferias constituta confessarius animadvertat, 
eo nomine intelligi feriam secundam, quartam, et sexlam, Canonum legi- 
bus poenitentiae jejunioque praescri plain. Carinae jejunium , quod ali- 
quando poenitentiali Canone cavetur, id appellatnr, quod per quadraginla 
dies in pane et aqua fiebat , ut saepenumero Burckartftts interpretatiir. 
Carinam alii dicunt, quidam Carenam , alii Carentenam, alii Quadrage- 
naiu. Poenitentia per tres quadragesimas indicia ita intelligitur, ut, cui 
imponebatur, in anno pane et aqua jejunaret quadragesimas tres ; qua- 
rum prima est ante diem Natalem Domini, altera ante Pascha Resurre- 
ctionis, terlia, quae scilicet per djes. tredecini ante diem festum S. Jo mi- 
nis Baptistne agebatur, quemadmodum ex Concilii Salegustadiensis 
Decreto perspici potesl. 

Qiii per plures unnos ad poenilenliam ag;endam lenebatur, priaio anno per 
ferias legitirnas in pane et aqua jejunare debebat; ceteris vero diebus, 
piscibus, et fructibus arboruiu et legumjnjbus vesci et cerevisia uti 
poterat, ita tamen, ut a carnibus, caseo et vino abstinere cogerelur. 
Excipiebantur tamen dies doniinici et festivi totumque tempus paschale. 
,,ln secundo el tertio anno similiter jejunel, nisi quod tertiam feriam, 
quintain et Sabbatum potevSlalem habeat redimendi praetaxato prelio, 
ubicunque esl. Cetera diligenter obseryej; ul fq prjmo anno *)" 5 iQ' 
jejunare non potuit, redimal quinquaginta psalmorum recitatione genu- 
flexus in ecclesia, ac eo die pauperem nutriat, vel centum genuflexioni- 
bus suppleat quinquaginta psalmos" 2 ). 



II. 

e' satisfactionis* operibus. 
A. 

Satisfactionis opera generalia. 

. 150. Qiioniam confessariis, i^quibus nondum satis est expe- 
rientiae., saepe difficile est, invenire opera satisfactoria, tot variis 
et peccatis et peccatoribus convenientia et idonea, quaedam isthic 
proponentiir, quae illis ad alia excogitanda viam sternent. Sunt 
autem haec partim generalia y partim specitilia , prout vel contra 
peccata quaevis, vel adversus specialia diriguntur. Qnae qiium ani- 
mabus a morbis spiritualibns sive liberandis sive praeservandis in- 
serviant, medicinalia dicuntur, et cum vel natura sna, vel intentione 
saltern poenitentis vindicativa efficacia non careant, vindictae ratio- 
nem habent. 

Priora, videlicet generalia, de quibus prima luijus ariiculi 
parte agemus, baud incommode ad tres illas notissimas classes 
reducuntur: I. ad Orationem sen precationem , II. ad Jejunium, 
III. ad Eleemosynam, ita quidem, ut sub oratione omnia opera aedi- 
ficationis et devotionis, sub jejunio opera sui abnegationis et morti- 
ficationis, sub eleemosyna opera charitatis spiritualia et corporalia 
comprehendantur 3 ). 



Cone. Triburen. d. a. 895. - a ) Burch. lib. 19. c. 12. 3 ) Cfr. Cate- 
chism. Rom. P. II. c, 5. q. 59. 



216 

IVobiliora et efficaciora, singillatim enarraturi, non inutilem 
operam navare arbitramur , atque eo libentius id praestamus , quo 
materiam perlractamus, quae non soluni poenitentibus tain ad con- 
versionem quam ad perfectionem inservit, verum etiain animos no- 
stros jucunde instruit, quo ad majorem in dies virtulis el sanctitatis 
gradum contendamus i ~). 

I. O r a t i o + 
Ad hanc classem referuntur : 

1. Precatio stride talis. 

. 151. 1. Precatio stricte talis in satisfactionem poenitenti- 
bus nunquam non jure meritoque injungi solet, et ut injungatur, 
oportet. Quid enim mentem noslram turn ad peccati horrorem, turn 
ad studium virtutis aeque disponii, ac repetita ejusdem elevatio ad 
Denm et frequens familiarisque conversatio cum Illo? Aut quis 
juxta copiosum ignem stans , non parum caloris inde percipit? 
Et tu fons es semper plenus el superabundans. ignis jugiter ardens 
et nunquam deficiens" 2 ). Imo sine oratione animus noster non tan- 
turn tepescit, ac terrenis diffluit desideriis, sed fons gratiarum ma- 
gis magisque exsiccari solet, ita ut in tanta naturae nostrae corru- 
ptione nonnisi funestissima clades exspeclari possit. Ex neglectu 
orationis originem suam trahunl onines lapsus : 5 ^0rale et vigilate, 
ne in tentationem intretis." 

2. Cum nemo propriis viribus sine Dei gratia a peccato resur- 
gere et ad gratiam reparari possit, peccalor, ut a peccatis resurgat 
et in gratiam Dei redeat, ad ilium confugiat. qui dixit: 35 Petite, et 
dabitur vobis," dicatque cum Propheta : j^Converte me Domine ad 
Te, et convertar." 5?Neque fugienda penitus ars medicinae est, ne- 
que rursum omnia in ea salutis praesidia collocanda, sed quemad- 
modum licet gubernatori navim commiltamus, Deum tamen, ul nos 
ex alto salvet incolumes, oramus : sic cum medicaminu salutis na- 
turaliu adhibemus, idque ratio fieri concedit, neutiquam a spe illius 
erga nos bonitatis debernus recedere." Item cum stabilitas et profe- 
ctus in bono aeque sit divinae graliae donum, ac prima peccatoris 
conversio, palet, orationem sive petitionem divini auxilii non minus 
utilem ac necessarium esse peccatori eonverso , ul in adepta justi- 
tia stare valeat et proficere, quam nondum eonverso, ut justitiam 
amissam recuperet. 0pus est, ait 8. Ambrosius, misericordia Dei. 
ut continua sit in hoc corpore vivificatio, quo quotidie Justus Deo 



Cfr. du Jardin. de officio sacerdotis cont'essarii. Mechlin. 1825. 
Cl. Stapf. Theol. moral. Tom. IV. 2 ) De Imit. libr.~4. c. *. 



217 

vivat peccatoque moriatur" *}. Et S. Chrysostornus : Arbitror cun- 
ctis esse manifeslum, quod simpliciter impossibile sit absque preca- 
tionis praesidio cum virtute degere, cuinque hac hujus vitae cursum 
peragere. Etenim qui fiat, ut quis virtutem exerceat, nisi continen- 
ter adeat, et supplex ad genua accidat ei, qui virlutem omnem sup- 
peditat et largilur?" 2 ). 

3. Non minus deprecatio off'ensionum necessarian! poenitentiae 
partem constituil, ad quam praestandam in sacris paginis non tan- 
tum identidem provocamur, sed pulcherrima etiam exempla nobis 
proponuritur, praesertim in psalmis, quos poenitentiales dicunt. 
Deus, etsi vult ignoscere, vult rogari. David pro uno peccato mi- 
serationum multitudinem deprecatur, nos pvo pluribus peccatis vix 
semel ejus misericordiam eredimus obsecrandam" 3 }. 

Cum itaque precatio sit medium efficacissinuun peccati dete- 
standi et virtutis implantandae, cum Dominus petentibus elargiatur 
gratiam conversions ac profectus uberioris in virtutis studio, cum 
devotionis erga Deum pars necessaria sit deprecatio otfensionum 
nostrarum: nullo non tempore in omni, quam confessarius poenitenti 
imponit, satisfactione, oratio sive precatio qnaedam juncta reperia- 
tur, vel ipsa opera satisfactoria in precationis formain componi ju- 
beantur. 0randi diligentia, scribit vir venerabilis Blosius, inpri- 
mis necessaria est; impenetrabilis enini armatura, certum perfugium, 
securus portus tutissimumque asylum est oratio. Haec una et mala 
omnia depellit ab anima, et bona omniain illam invehit. Ipsam animam 
purgat, poenam peccatis debitam submovet, praeteritas negligentias 
sarcit, divinam gratiam impetrat , pravas concupiscentias extinguit , 
eifrenatas animipassiones domat, hostes prosternit, tentationes supe- 
rat , calamitates lenit, nioerorem fugat, laetitiam infundit, pacem 
conciliat, hominem Deo conjungit , conjunctumque ad aeternam 
gloriam sublevat." 

Regulae in injungenda precatione observandae. 

. 152. Ut precatio tan quam satisfactions opus fini respon- 
deat suo, confessarius poenitenti non so him materiam precum, sed 
et insuper certum pro re nata illarum peragendarum modum et 
tempus designet necesse est Jam qualitatem et diuturnitatem pre- 
cum injungendarum . ex circumstantiis , charactere et subjectiva 
indole poenitentis dimetiendam esse, alioquin facile ex iis, quae Ar- 
tic\ilo I. diximus, intelligitur. Quapropter non iis adstipulamur, qui 
poenitentibus tales tantum preces praescribunt, quae immediate post 
confessionem vel S. Communionem peragi debeht, nullo alio discri- 



In Psalm. CXV11I. 2) Libr. I. de Oral. don. 3) S. Anibr. Apolog. 
David, c. 8. -- -------- - 



218 

mine observato, nisi, ut pro peccatorum gravitate et multitudine 
etiam precum peragendarum niultitudinem et prolixitatem dimetian- 
tnr. Hoc enim modo facile fit, ut poenitentes in pernicioso illo prae- 
jiidicio obfirmentur , quo multi pulant, peractis precibus poe- 
nitentialibus to turn sinuil poenitentiae opus absolutum esse. Hinc 
notanuis : 

a) Omnis precatio, ceu opus satisfactionis poenitenti impo- 
sita, cum peccatis confitentis snlutari nexu junyatur. Sic Qratio 
dominica, cujus singulae petitiones efficacissimam sannadis peccato- 
ribus materiam suppeditant, omnibus quidem cujuscumque status et 
indolis poenitentibus (praecipue iis, qui legere nesciunt) saluberri- 
rne in poenitentiam injungi poterit: ast ilia petitio a confessario spe- 
cialiter designetur oportet, in cujus recitatione poenitentem conti- 
nuo monitum esse vult , ut illi accuratius perpendendae immoretur, 
et eorum , quae confessarius salubriter adhortatus fuit, reminisca- 
tur. V. g. Qui nimis saepe jurare consueverant, immorentur in pri- 
m a petitioner rftiarictificetur Nomen tuum." Qui terrenis inhiant, in 
secunda: Adveniat Regnuin tuum." Afflicti, in tertia: 55 Fiat volun- 
tas lua" etc. Eadem ratione : Salutatio Angelica, Symbolum Aposto- 
licuni Angelus Domini Salve Regina Litaniae omnium 
Sanctorum et beatae Virginis Mariae Orationes in Ecclesiareci- 
tari solitae Hymni ecclesiastic! et dioecesani utiliter praescribi 
possunt. Idem valet de actibus Fidei, Spei et Charitatis, de preci- 
bus matutinis et vespertinis, de renovatione sponsionis in Baptis- 
mate, in Confirmatione, in benedictione Matrimonii factae etc. 

b) Omnis precatio in poenitentiam injuncta, cum actu saltern 
intentione detestationis peccatorum bonique propositi de cetero 
non peccandi, nee non cum pelitione divini pro vera emendatione 
aiixilii persolvatur. Precibus addi possunt circumstantiae, v. g. 
ul fundantnr vel flexis genibus vel coram Crucifixo, velinEccle- 
sia coram Sanctissimo, etc. Laboriosae circumstantiae illis tantum 
imponendae sunt, qui Deum graviter laeserunt atque gravissimis 
criminibus implicit! sunt. 

c) Pariter designetur, quamdiu preces injunctae fundantur, 
v. g. vel per dies aliquot continuos, vel per dies dominicos duos aut 
Ires, vel per tempus illud, quod inter hanclpraesentem et proximam 
confessionem intermedium est. 

Cum vero preces ceu virtutis subsidium efficacissimum iis, 
qui in virtute proficere volunt, injunguntur, modus petendi virtutem 
duplex notatur. Peli enim potest virtus in communi, exemplo Davi- 
dis orantis: Bonitatem et disciplinam et virtutem doce me" 1 ), vel 
virtus in particularly nimirum in hac septimana, in hoc mense una, 
alia in alia, ita tamen, ut iis consideratis, quae ad virtutem v. g. hu- 



Psalm. CXVI1I. 66. 



219 

militatem movent, exerceas illius actus cum magno proficiendi desi- 
derio. Ut vero precatio inflammetur magis, expedit, Deo proponere 
mpdp suam indignitatem, paupertatem, virtutis necessitate!!!, peri- 
cula, modo charitatem, qua nos Deus ab aeterno dilexit, miseri- 
cordiam , qua aberrantes revocavit, longaninritatem et patienliam, 
qua rebelles toleravit, modo labores, sudores, opprobria, crucia- 
tus et mortem Christi. 

Consultuni est, ut confessarius poenitentes sues ad exerceridos Virtutum 
theologicarum actus saepius paterne moneat, praeprimis urgente terita- 
tione gravi contra fidem ., spem el cliaritatem, vel quando quis in pecca- 
tum virtutibus hisce oppositum labitur. 

Oratio dominica, 

/ 

variis piis conceptibus instructa. 

. 153. Quum oratio dominica quam frequentissime in satis- 
factionem injungi soleat, juxta regulam supra I and at am interne poe- 
nitentis animi statui applicanda, varies pios, ad meditandum idoneos 
singularum petitionum dominicarum conceptus, quos confessarius 
in hunc finem convertere sciet, indigitare inutile hand erit. En: 

Pater. 

Multiplici jure et nomine Pater: 1. Titulo Creationis , qua 
nos ad imaginem suam fecit. 2. Adoptionis, per gratiam , qua 
nos fecit haeredes suos, et cohaeredes Unigeniti sui. quam meri- 
to Pater, qui toties paratus est peccantes recipere in eandem gra- 
tiam , ut tandem quoque admittat in gloriam, quae est haereditas 
filiorum Dei. Et haec quidem paternitas magno stetit Filio Dei , qui 
morte crucis et pretio sanguinis earn nobis comparavit. 3. Patrem 
se Providentia praestat, sustentando corpus, tot creaturis in cibum 
et remedium datis , et animae tot gratiae et salutis auxiliis tarn 
amanter consulendo, ut vel hinc tan turn solus vere Pater dici me- 
reatur. Unde ait: j^lVolite vocare vobis Patrem super terram, unus 
est enim Pater vester, qui in coelis est." Et merito. Nam j^Pater 
meus et mater mea dereliquerunt me , (quid enim opus praestare 
possunt animo vel etiam corpori absque Deo}, Dominus autem as- 
sumsit me," nunquam deserit, nisi derelictus. 4. Disciplina et Cor- 
reptione. Nam Pater filium, qijem amat, argnjt et castigat, 5. Pater 
Indulgently, et Aware. Quomodo miseretur Pater filiorum, ita mi- 
sertus est Ppm'inus timentibus se. Si itaque ille Pater, utique filius 
egp! quanta haec dignitajs! Omnino par est, ut praestem ingenui 

filii pastes amore , observantia , obedientia Pater , non sum 

dignus vocari filius tuns ! 



220 

N o s t e r. 

Noster _, inquam, non metis , 1. quia, cum unicum habeat 
filium naturalem, voluit quam plurimos habere adoptivos; turn an- 
gelos turn homines, idque ita , nt bono filiationis unusquisque gau- 
deat, ac si millum haberet consortem. Nam bona Dei non minimntur 
communicatione inter plures. 2. Cum ita sit generaliter omnium, ut 
tamen sirigulariter Pater singulorum , vult nihilominus dici noster, 
ut moneat nos fraternae charitatis, qua omnes nulla exceptione 
gradus dignitatis , aetatis , atque ut fratres invicem diligendos , 
proque omnibus communiter orandum , nullo spreto ; unde Mala- 
chias : rNumquid non Pater unus omnium nostrum ? numquid non 
unus Deus creavit nos ? quare ergo despicit unusquisque fratrem 
sutim?" Nihil tamen vetat, privatim, pro affectu aliquando sic Deum 
alloqui, quod ita pleno jure filius sim adoptivus, ac si forem unicus. 

Qui es in Coelis. 

Cum in omni loco sit, Coelum exprimimus , 1. ut reveren- 
tiam in nobis excitemus illius Majestatis in coelo velut throno re- 
sidentis. 2. Ut mentes noslras in coelos erigamus, ubi est filiorum 
Dei patria et haereditas, 3. Ut infrelligamus, nos hie esse exules et 
peregrinos, debere autem ita vivere , quasi in coelis sit conversatio 
nostra. 4. Ut moneamur, illuc oculos animumque levare, unde so- 
lum veniet auxilium nobis. Coelum quoque et propriae Dei sedes 
sunt animae sanctae e terris elevatae , in quibus habitat Deus per 
gratiam, et quas lumine cognitionis suae peculiariter illustrat. 
Hactenus prooemiiim ; sequuntur petitiones. 

I. Sanct ificetur. nomen tuuni. 

1) Habearis, qualis es, purus, sanctus, Justus, verus , re- 
ctus. Nihil ita Deus aestimat, quam ut sanctus habeatur et praedi- 
cetur. Unde toties ait: Sancti estote, quia ego sanctus sum." Hinc 
iratus est contra Moysen et Aron , quod non sanctificassent eum ad 
aquas contradictionis corani filiis Israel. Porro in unum est Beato- 
rum carmen: Sanctus, sanctus, sanctus. 2) Non ait: Potentia, 
aut Majestas tua, sed : Nomen tunm, ut simul includat, quidqttid 
Dei apud nos nominatur , totum videlicet sanctum esse, et pro eo 
celebrandum. Nominatur autem Omnipotens, Sapiens, Creator etc. 
3) Tuum , inquit, quia solum tuum , est sanctum per seipsum, 
unde justi sanctitatem participant. Ergo tuum, non nostrum. : Regi 
seculorum immortali etinvisibili, soli Deo honor et gloria in secula 
seculorum. Cur eTgo~tam studiose gloriani nostram, et gfande no- 
men quaerimas ? 4) Absolute ait: Sanctificetur, non" restHngens 



221 

ad eertas personas: quia optandum, ut id fiat ab omni creat'ura 
coelestium , terrestrium et inferorum , nee ad certum tenipus , quia 
par est, ut laudetur nomen Dei , omni tempore. 5} Porro sanctifi- 
catur nomen Domini, si homines credant, quae revelat; sperent, 
quae promiltit; faciant, quae jubet; colant Deum, ut ipse prae- 
cepit: ament eum ex toto corde idque attestantibus operibus; ut, 
qui vident opera nostra bona, glorificent Patrem , qui in coelis est. 
Digna filii ingeuui et bonae indolis oratio , nihil prius aut posterius 
desiderare, quam gloriam Palris; honori ejus omnia postponere. 
Won nobis, Domine, non nobis sed nomini tuo da gloriam: sit no- 
men Domini benedictum etc. 

II. Adveniat Regnum tttum. 

At regnat in coelo et in terra , in mari et ubique : et velint, 
nolint, omnia serviunt ipsi, et in ditione ejus cuncta sunt posita. 
Itaque petimus 1) Regnum, quo nunc regnat in justis per gratiam, 
qui per omnia ipsi subjiciuntur. 2} Regnum , quo regnat in beads 
per gloriam; istud autem adveniet nobis, si in primo permanserimus. 
Quare ait: Adveniat: quasi non sponte secuturum. Et quidem 
istud omnes optant, at primum non ita, quia cum labore conjunctum 
est: justitia enim paratur, et conservatur mortificatione carnis , et 
concupiscentiae ., quae regnat in membris nostris, repressione. 3) 
Regnum illud consiimmatum et perfectum, cum Deus erit omnia in 
omnibus , in Resurrectione mortuorum , quod exspectant animae 
beatae. 4) Tuum, non mundi regnum , quod ambiunt filii hujus se- 
culi, quod nonnisi caducis bonis , infinitis curis et mille periculis 
constat : multoque minus peccati regnum, quod funditus eversum 
cupimus. Filiorum est, conlinuo suspirare ad patriam, et haereditatem 
paternam, ceteris posthabitis, appetere. Heu mibi, quia incolatus 
meus prolongatus est. Cupio dissolvi et esse cum Christo. Quem- 
admodum desiderat cervus ad fonles aquarum: ita desiderat anima 
mea ad te Deus." Regno tuo indignissimus , perdidi proh dolor! 
illud peccatis meis. 

III. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. 

1) Voluntas tua, sola semper bona, recta et perfecta in 
omnibus; quam nobis insinuat praeceptis , consiliis ac inspirationi- 
bus; nee non jussis eorum, qui Dei nomine praesunt. Ad haec ex- 
sequenda sufficit, quod Deus ita velit et jubeat; adeo quidem, ut, 
si ei paream et mandata ejus servem, vitam promerear, sin minus, 
mortem. 2) Tua , non men , quae perversa est; nee carnis , quae 
contraria spiritui; nee mundi , quae vana; nee diaboli } quae ma- 
ligna ; sed tua, quae regula est rectitudinis ; nam quae est voluntas 



222 

tua, nisi sanctificatio nostra? Non enim exigis a nobis, nisi quod 
prosit nobis, non tibi, qui bonorum nostrorum non eges. 3) Modus 
faciendi : Sicut in coelo ab Angelis, ubi nulla est rebellio volunta- 
tis iniquae : ita integre, promte, velociter, fortiter, amanter, ala- 
criter fiat in terris, ubi resistere voluntati tuae, est nolle duci sua- 
viter, funiculis charitatis, quod est hominis, sed velle cogi, jumehti 
instar, viribus potentiae, vel trahi vinculis justitae ttiae. wDoce me 
Domine facere voluntatein tuam, quia Deus ineus es tii." Ecce Do- 
mine, servus tuns sum ego Domine, quid me vis facere? Loquere 
Domine, quia audit servus tuns." 

IV. Paneni nostrum quotidianum da nobis liodie. 

1) Panem yratiae et verbi Dei. Non enim in solo pane vivit 
homo : sed et animae subsidiis opus habet. Nam ut duplex est vita 
hominis, ita duplici quoque cibo sen pane nutritur. 2} Traecipue 
panem vivum, qui de coelo descendit; panem supersubstantialem 
Eucharisticum, qui confirmat cor hominis, et spiritum roborat. 
3) Paneni corporalem, vitae sustentandae necessarium, pro quo 
tamen adeo non vult nos esse sollicitos, aut nimis anxios, ut a be- 
nedictione divina eum exspectari jubeat. 4} Nostrum, non meum, 
utpote communem, et inter fratres partiendum, qui eundem Detlm 
Patrem cognoscimus omnium, qui dona sua non uni vel paucis, sed 
necessitati omnium servire vomit. 5) Quotidianum. Si de spiri- 
tual!, non ilium, qui est paucorum singulariter dilectorum, quo in- 
dignum me reputo sed communem, quasi portionem necessariam, 
sine qua non vivitur: ita eliam si de corporali accipiatur, non abun- 
dantem ad luxum et genium, nee plures annos reponendum, sed ad 
usum et necessitatem quotidianam. 6~) Da nobis ; pro omnibus tan- 
quam fratribus petendum, etiamsi alioquin odientibus, 9* or ate pro 
persequentibus et calumniantibus vos," et si videris inimicum esu- 
rientem, ciba ilium. 7) Hoflie, quia vult nos quotidie petere sem- 
perque ab ejus pendere providentia , avocat etiam a superflua cura 
de erastino , ad exemplum datae olim Mannae in singulos dies. 
ssOculi omnium in te sperant Domine. Tu das illis escam in tern- 
pore opportune: aperis manum tuam, et imples omne animal bene- 
dictione." 

V. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittirnus 

debitoribus nostris. ' 

1) Mnltis enim debitis Deo sumus obnoxii : in multis offendi- 
mus omnes, turn ob mala commissa, turn ob bona omissa, quae fa- 
cere debuimiis. iVisi Deus ex misericordia dimittat, quis sustinebit? 
Si pro rigore justitiae agere voluerit, quis poterit unum respondere 



223 

pro mille? Itaque ad solam misericordiam restat refugium. 2) Sed 
frustra, si nos proximis non condonemus offensas, quae tamen 
exiguae, si eonferantur cum debitis, quibns nos Deo tenemur, nempe 
deceni millibus talentorum. Et nihilominus, quae Dei bonitas est, pa- 
ratus est, dimittere decem millia; si nos mille dimittinms. 3) Sed vide 
et cave. Dimittet, sicut dimittis; et hanc conditionem et clausulam 
apponis orationi tuae. Si aegre, tarde, minus sincere et imperfecte 
dimittis, idem time et exspecta a Deo. Omnino contra se profert 
sententiam, q.ui rogat sibi dimitti debita, non dimittens debitoribus 
suis, idque ex animo. Si iniquitates observaveris Domine , quis 
sustinebit ?" 

VI. Et ne nos inducas in tentationera. 

Non petimus, ut non tentemur, quia id saepe expedit, et a 
Deo sapienter permittitur ; sed ne tentationi suecumbamus ; aul 
etiam, ne tentari sinat, quando praevidet nos succubituros. Tentatio 
saepe est occasio et materia exercendae virtutis, sed Dei est, ita 
moderari tentationem, et opitulari imbecillitati nostrae, ut non ten- 
temur supra id, quod possumus, sed illaesi evadamus. 3 ?Proba me 
Domine, et tenta me, ure renes meos et cor meum, et vide, si via 
iniquitatis in me est." 

VII. Sed libera nos a malo. 

Ab omni g-enere malorum : sicut oral Ecclesia in Missa : 
Libera nos, quaesumus Domine! ab omnibus malis praeteritis, prae- 
sentibus et futuris, nempe aeternis et temporalibus, animae et cor- 
poris. Deinde a malo, h. e. maligno hoste, ne potestatem ha- 
beat exercendi in nos malitiam suam. Mala hie censentur non tan- 
turn, quae animam tangunt, sed quae corpus etiam, famam et for- 
tunam ita afficiunt, ut animae malum et nocumentum inde timeri 
possit. j)Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, 
quoniam tu mecuni es- Illumina oculos meos, ne unquam obdor- 
miam in morte, ne quando dicat inimicus meus: Praevalui adver- 



sum eum." 



A m e n. 



Fiat, fiat. Magno desiderio pronunciabitur : nam desiderium 
pauperum exaudivit Dominus. Magna etiam fiducia, ut qui ea peta- 
mus, quae petenda praescripsit : Haec est fiducia, quam habenms 
ad Deum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus, 
audiet nos, et scimus, quoniam habemus petitiones, quas postula- 
mus ab eo" 1 . 



i) Ex Ludov. de Ponte, Lessio, aliisque. 



224 

2. Cultus Dei commimis. 

. 154. Diligens cultus Dei communis diebus dominicis el fe- 
stivis frequenlalio, inprimis verbi divini el sacrificii Missae 
atlenta auditio, satisfaclionis loco sahiherriine praecipitur. Optima 
sane medicinal praecipue pro tepidis el insciis Christianis, ut sic 
libentius el alacrius virtuti studere sata^ant. el virhites religionis 

o - O 

Christianae melius pernoscanl. Juvenibus (praesertim ruri, et 
rudibus) diligens frequentatio catechisationum pomeridianariim 
(Christenlehren) lanquam opus medicinale non utile modo, sed el 
necessarium injungi potest. 

Nisi negolia domestica, aliaeve res poenitentem impediant, ei 
in satisfaction em praescribi potest, ut certo per hebdomadam die 
ecclesiam adeat, ut devotius corain SS. Altaris Sacramento preees 
fundat, aut Missae sacrificio intersit, peccata sua detestaturus , ac 
bona proposila renovalurus. Quod si autein hoc diebus ferialibus 
fieri nequeat, doininicis et festivis fiat: et quamvis omnibus domi- 
nicis et festivis diebus interesse divino officio tenealur, poenitentia 
tamen baec ad hujusiuodi dies miinero determinatos extendi potest. 

Ceterum poenitentem edoeere juvat, quae de Eucharistia tan- 
quam sacrificio Catechismus Romanus tradit: SS. Eucharistia a 
Cbristo Domino inslitula est non sohim, ul coeleste animae nostvae 
alimenlum esset, quo vitam spiritualem tueri et conservare posse- 
mus , sed etiam 5 ?ut Ecclesia perpetuum sacrificium baberet,, quo 
peccata noslra expiarentur, et coelestis Paler sceleribus nostris 
saepe graviter ofiensus , ab ira ad misericordiam, a justae ad- 
versionis severitale ad clementiam traduceretur." Eucharistia, 
ut sacrificium est, non merendi solum, sed satisfaciendi quoque 
efficientiam conlinet. Nam ut Christus Domintis in passione sna pro 
nobis meruit et satisfecit, sic qui hoc sacrificium offerunt, quo no- 
biscum communicant, Dominicae passionis fructus merentur, et satis- 
faciunt" J )- Quam magnopere Missae sacrificium fidelibus com- 
mendare oportebit ! 

Peccatores singular! erga Jesum Christum Redemtorem, qui 
se quotidie in Missae sacrificio Patri aeterno in salutem hominum 
offert, devotione affectos, et per Illius merita pro conversionis gra- 
tia obtinenda Deo supplices, facile exaudiri, satis constat ex eo, 
quod ipse a Patre mundo dalus sit tanquam Advocatus, Mediator et 
Propitiator. 5 )Unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus" 2 ): 
et 5! Si quis peccaverit. advocatum habemus apud Patrem Jesum 
Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non 
pro nostris lantum, sed etiam pro totius mundi" 3 ). Experientia 



') Catechism. Rom. P. II. c. 4. q. 54. 55. 2 ) 1. Tim. II. 5. 
a) I. Joan. II. 1. 2. 



225 

etiam eonstat, peecatores, postquara ad Crucifix! pedes prostrati 
aliquot dierum intervallo , per Redemtoris Jesu Christi merita, 
Deum Optimum Maximum enixe deprecati fuerunt, exauditos fuisse, 
et tanquam e coeno vitiorum emersisse. Verum non peccatorum 
duntaxat, sed et justorum Advocatus est et Mediator Jesus Christus 
in assumta humanitate apud Deum Patrem. Sicut enim dixit, se 
venisse vocare peccatores ad poenitentiam, et, ut per ipsum vitam 
haberent, ita el ait, se venisse, ut abundantias vitam baberent. 
Et haec ratio esl, cur sancta Mater Ecclesia orationes omnes, 
quas Deo fundit, hac formula concludere soleat: Per Dominum 
nostrum Jesum Christum," ad significandum, nibil se a Deo Patre 
irnpetrare, nisi per merita unigeniti Filii ejus, ac nostri Salvatoris. 

In specie autem tarn peccatoribus, ut convertantur, quam 
justis, ut in justitia perseverent, nihil antiquius commendari mere- 
tur, quam SS. Altaris Sacramenti adoratio. Nam eundem ilium 
Deum in eo praesentem credimus, quern Pater aeternus introducens 
in orbem terrarum, dicit: Et adorent eum omnes Angeli, quern 
Magi procidenles adoraverunt, quern denique in Galilaea ab Aposto- 
lis adoratum fuisse Scriptura testatur *). Ipse nimirum in Euchari- 
stia praesens Pater, Frater, Amicus, Medicus, Redemtor et Advo- 
catus est noster, imo Dominus et Deus atque Judex noster. Quis 
ad hunc gratiae thronum non adeat cum fiducia, ut misericordiam 
consequatur, et gratiam inveniat in auxilio opportuno 2 ), quando- 
quidem Ipse nos invitare pergit: Venite ad me omnes, qui labora- 
tis et onerati estis, et ego reficiam vos" 3 ) ? 

Itaque confessarius, tarn quam spiritualis animarum medicus, 
totus sit iu commendando poenitentibus singularem erga Jesum 
Christum Redemtorem devotionem, veluti praesentissimum adver- 
sus peceata, et pro virtutibus acquirendis remedium. 

3. Devotio erga beatam Virginem Mariam. 

. 155. Omnes, qui de pietate solide et juxta mentem Eccle- 
siae catholicae tractant, cultum Matri virgineae impensum , ceu 
efficacissiinum perfectionis subsidium ac conversionis medium 
referunt. nPer ipsam quippe Deus descendit, ait S. Augusti- 
nus, in terrain , et per ipsam homines ascendere merentur in 
Deum." Longum foret SS. Patrum seriem texere, qui de efficacia 
patrocinii Dei Matris et Virginis eximia testimonia scripto ad po- 
steros transmiserunt; sed quid necesse est Augustinos, Lauren- 
tios Justinianos, Ildephonsos, Bonaventuras, Anselmos, aliosque 
quam plurimos adducere, quando ipsa Mater Ecclesia a Spiritu 



Cone. Trid. Sess. XIII. cap. 5. can. 4. 6. *) Hebr. IV. 16. 
3) Matin. XI. 28. 

15 



226 

sancto directa, earn mediatricem nostram, advocatam nostram, 
refugium peccatorum, consolationem afflictorum, auxilium christia- 
norum in publicis orationibus ac litaniis indies nominal, et sub eis- 
dem titulis invocat? Et sane, prout tantum innocentiae atque per- 
fectionis exemplum maximam in mentes nostras vim edit, ita quo- 
que dubitari non potest, Matris apud Filium intercessionem fore 
longe efficacissimam. Insuper quantum piissima Mater exoptabit, 
ut pretiosissimus sanguis Christ! uberrimos redemtionis fructus 
ferat ! Quam maternam igitur curam impendet, ut clientes sui de 
infirmitatibus suis, quibus deprimuntur, feliciter emergarit, atque 
ad convenientem perfectionem eluctentur! Quapropter omnibus 
peccatoribus , pariter et justis, specialis erga beatain Virginem 
Mariam devotio a confessario commendanda est. quisquis te in- 
telligis, exelamat S. Bernardus, in hujus saeculi profluvio magis 
inter proeellas et tempestates fluctuare, quam per terram ambu- 
lare, ne avertas oculos a fulgore hujus sideris, si non vis obrui 
procellis. Si insurgant vend tentationum, si incurras scopulos tri- 
bulationum, respice Stellam, voca Mariam. Si jactaris superbiae 
undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationis, respice Stel- 
lam, voca Mariam. Si iracundia aut avaritia, aut carnis illecebra 
naviculam concusserit mentis, respice ad Mariam. Si criminum 
immanitate turbatus, conscientiae foeditate confusus, judicii hor- 
rore perterritus, barathro incipias absorberi tristitiae, desperatio- 
nis abysso, cogita Mariam. In periculis, in angustiis, in rebus du- 
biis Mariam cogita, Mariam invoca" 1 ). 

4. Devotio erga Angelum custodem sanctosque patronos. 

. 156. Devotionem quoque erga Angelos tutelares non pa- 
rum conducere ad emergendum e statu peccati et ad perseveran- 
dum ac proficiendum in gratia Dei, facile suaderi potest ex eo, si 
ingens illud gaudium consideramus, quo afficiuntur super uno pec- 
catore poenitentiam agente 2 ). Quantum turn peccati horror, turn 
studium in virtute proficiendi acuetur, si angelum nostrum ut tute- 
larem, nostrum ubique comitem, hortatorem atque testeni, cogi- 
tamus! 5 >Adsunt Angeli, inquit Doctor mellifluus, et adsunt tibi, 
non modo tecum, sed etiam pro te. Adsunt , ut protegant, adsunt, 
ut prosint. Quid sub tantis custodibus timeamus? Tantum se- 
quamur eos" 3 ). Quapropter confessarius poenitentes ad devotionem 
erga Angelum custodem hortetur, moneatque cum praefato Docto- 
re : jjUt quoties gravissima cernitur urgere tentatio, tribulatio ve- 
hemens imminere, invocet quisque custodem suum, ductorem suum, 
adjutorem suum, in opportunitatibus , in tribulatione. 



Horn. 2. super: ,,Misi>usest" circa fin. Catechism. Rom. P. IV. c. 5. 
q. 8. 2) Luc. XV. 10. 3) Serm. 12. in Psalm. XC. 90. 



'227 

Pari modo non abs re erit, poenitentibus devotionem erga 
Sanclos suadere. 5 )Intuere, ait Thomas a Kempis, sanctorum Pa- 
trum vivida exempla, in quibus vera perfectio refulsit et religio. 
Heu quid est vita nostra, si illis fuerit comparata !" } ) Etiamsi vero 
Sanctos, quibus Ecclesiar culturn assignavit, in genere venerari 
atque eorum sectari vestigia et suffragia deposcere deceat et utile 
sit: multum tamen expedit, ex illorum numero, unum certum, vel 
plures patronos seligere, quorum vita plura momenta imitationis, 
hortaminis et solatii offert ; atque illorum jam virtules singular! 
studio imitari, ut, prout ipsi imaginem Christi, ita et nos imagi- 
nem illorum in nobis efformemus. Etenim teste experientia tarn ad 
conversionem peccatoris, quam ad uberiorem virtutis profecium, 
cultus Sanctorum, principiis atque doctrinae Ecclesiae catholicae 
usquequaque consonus, plurimum conducit, prout rei natura etiam 
commonstrat. 

Quamobrem illorum confessariorum usum approbate par est, 
qui unum ex Sanctorum numero singulis mensibus, si rerum coh- 
ditio fert, poenitentibus proponunt, eujus patrocinio non tantum se 
mane et vespere commendent, sed et virtutes imitari studeant. 

Utile quoque erit poenitentibus ad conversions et virtulis studium promo- 
vendum, si pro defunctis in purgatorio preces persolvant, praesertim 
pro iis, qui peccato aliquo consimiles nobis fuerint, vel quibus ansam 
ipsi dederimus ad peccandum, et modo poev.as iu purgatorio luant. 

I 

5. Lectio spiritualis. 

. 157. Inter remedia peccatorum et virtutis subsidia lectio 
spiritualis recensenda venit. Hanc omnes commendant, idque jure 
merito, cum multo facilius sit, aliorum, qui virtute excelluerunt, 
sensus et cogitatus assequi, quam eosdem in semetipso excitare. 
Libri spirituales sunt velut muti concionatores> qui uti minori vere- 
cundia et strepitu, ita majori plerumque fructu etiam audiuntur. Hi 
finem ostendunt, ad quem facti sumus, et quo in terrestri hac pere- 
grinatione omnes conatus nostri collineare debeant; pericula nobis 
et hostium insidias detegunt, efficacissima salutis media docent, et 
praeterquam quod intellectum instruant, eiiam animus ex tali lectio- 
ne piissimis sensibus imbui, et ad virtutem vehementer accendi so- 
let. His armis vitia comprimuntur; his alimentis virtutes nutrinn- 
tur. S. Augustinus per lectionem spiritualem ad Deum se conver- 
tere coepit, et S. Ignatius, in propugnatione Pampelonensi accepto 
vulnere graviter decumbens, ex piorum librorum lectionead Chri- 
sti Sanctorumque vestigia premenda mirabiliter exarsit. 



Libr. 1. c. 18. 



228 

Locum vero sine omni comparatione primum sacrae literae 
occupant, utpote in quihus non verbum hominum, sed verbum Dei 
veneramur. win divinis scripturis, ait S. Augustinus, quasi in quo- 
dam speculo homo seipsum considerare potest, qualis sit, et quo 
tendat. Lectio assidua purificat omnia, timorem incutit Gehennae, 
ad gaudia sempiterna cor instigat legentis. Qui vult cum Deo sem- 
per esse, frequenter debet orare et legere : nam cum oramus, ipsi 
cum Deo loquimur; cum vero legimus , Deus nobiscum loquitur. 
Labor honestus est lectionis, et multis ad emundationem animi pro- 
ficit . sicut enhn ex carnalibus escis alitur caro , ita ex divinis elo- 
quiis interior homo nutritur et pascittir." Post scripturas sacras 
Hbri auctorum commendari possunt, qui non doctrina tantum , sed 
singular! quoque virtute eminent. Ad acuendum perfectionis chri- 
stianae stadium, historiae atque res gestae Sanctorum faciunt, illo- 
rum praecipue, qui idem nobiscum vivendi genus tenuerunt, et in- 
super a nostro tempore non adeo distant. Nonnulli libri, veluti liber 
Evangelii, Catechismus, historia biblica, descriptiones vitae San- 
ctorum, etiam in domibus ruricolarum plerumque inveniuntur, et 
pro re nata in usum convert] possunt. Apud illos autem poeni- 
tentes, qui legere nesciunt, brevis atque facilis intellectu sententia 

biblica, quam saepius repetendam ruminandamque confessarius poe- 
nitenti commendat, ipsam lectionem spiritualem supplere potest. 

At hujusmodi lectionum respectu magna cautio confessario 

opus est. Diligenter advertat, cm, qualesque libros asceticos 
poenitentibus legendos suadeat. Id quod circa S. Scripturam quoque 
ubtinet *). Si fieri potest, poenitenti ea, quae legal, ut assignentur 
interdum necesse est; pauca tantum eidem praescribantur, nee non 
breviter instruatur, quomodo legat, lectaque ad se ipsum applicare 
possit. Quare moneas poenitentem, ut lectionem instituat non ex 
mera curiositate , sed ad excitandum studium pietatis, animo 
semper collecto et per precationem praeparato, non raptim et 
praepropere, sed attente et mature , et nonnunquam iterate. For- 
tuita enim et varia lectio, et quasi casu reperta, non aedificat, sed 
reddit animum instabilem, et leviter admissa levins recedit a me- 
moria 2 ). Lecta tacitus mente reputet et videat, an nihil contra 
praescriptum eorum egerit. Insuper unam alteramve sententiam col- 
ligat, cujus recordetur saepius ad exemplum illorum, qui amoenum 
hortum ingressi fasciculum sibi decerpunt, et naribus iterato admo- 
vent. Quando in manum, inquit S. Chrysostomus, librum spiritua- 
lem capimus, omni seculari cura repulsa, cogitationem nostram 
compescamus, et mentem, ne distrahatur, cohibentes, lectioni vace- 
mus magna pietate et attentione, ut possimus a S. Spiritu ad scri- 



) Con. Trid. Sess. IV. 2) Guilb. Abbas ad Fratr. de Monte Dei, inter 
Op. S. Bernard. 



229 

ptorura intelligentiam duci, et tnultum inde fructum percipere" J ). 
De S. Ephraeino legitur: Pingebat actibus paginam, quam legerat." 

6. Frequens conscientiae examen. 

. 158. Frequentius conscientiae examen, vel de singulis per- 
actis diebus, vel de certo aliquo temporis spatio, vitiis exstirpan- 
dis et virtutis studio utile et necessarium est. Qui se ipsum nescit, 
neque defectus sues corrigere, nee a periculis imminentibus sibi 
cavere potest, juxta illud notum : Deprehendas te oportet, ante- 
quam te emendes. Et profecto cum vitiorum semina identidem in 
nobis progerminent, quid exspectandum, nisi etiam indies reseeen- 

tur? Credite mihi, et putata repullulant, et effugata redeunt, et 
reaccenduntur exstincta. Parum est ergo, semel putasse; saepe 
putandum est, imo, si fieri potest, semper" 2 ). Similiter S. Augu- 

stinus id ab exemplo navis illustrat, quae, nisi aqua, quae stillatim 
in seder at, quotidie extrahatur, demum submergitur. Accedit ratio 
divini judicii nobis imminentis, quod aliter niitigare non possumus, 

nisi dum nos ipsi dijudicamus 3 ). Reproborum esse proprium solet 
semper prava agere, et nunquam, quae egerint, retractare : omne 
enim , quod faciunt, caeca mente pertranseunt. At contra electorum 

est, actus suos quotidie ab ipso cogitationis fonte discutere; et 
omne, quod turbidum profluit, ab intimis exsiccare. 

1) Optandum sane est, nt quisque conscientiae examen quoti- 
die, vespere praecipue, instituat, paucula gravissimo huic negotio 
horae minuta impendendo. ^Negotiator secularis, ait S. Epbraemus, 
damna et lucra quotidie computat. Sic etiam tu singulis diebus ve- 
spere et mane diligenter considera, quo pacto se babeat negotiatio 
lua. Quodsi compereris, te detrimenta perpessum, futuris lucris 
praeterita damna sedulo resarcire cura" *). j^Cum exis dormitum, 
ajudicio conscientiae tuae rationem exige. Hoc fac singulis diebus" 5 ). 
Verum diebus dominicis et festivis omnis etiam opifex et rusticus 
circa elapsam hebdomadam conseientiam suam perquirere potest, 
ut intelligat, quantum in vita emendanda profecerit; officia sibi in- 
cumbentia in memoriam revocare, et ad ea sedulo explenda pro se- 
quenti hebdomada excitare se potest. 

2) Ut autem hoc examen juste peragatur, finique, in quern 
instituit, respondeat, sequentes notanais partes: a) Imprimis beneficia 
per diem accepta in memoriam revocentur, ut animus ad piam erga 
Deum gratitudinem inardescat. Diligenter considera, inquit S .Ber- 
nardus, quae tibi apponuntur, ut nulla videlicet Dei dona debita gratia- 
rum actione frustrentur, non gaudia, non mediocria , non pusilla." 



Horn. 35. 2) s. Bern, in Cant. Serm. 52. 3) i. Cor. XI. 31. 
*) De Vita relig. s) . Chrys. in Psalm. IV. 



230 

b) Alterum est, ut necessarium postulemus a Deo lumen ad cogno- 
scenda peccata nostra, quae commisimus cogitatione, verbo aut 
opere, omissione et negligentia. Quantas habeo iniquitates et pec- 
cata, scelera mea atque delicta ostende mihi" 1 ). Atque ut haec in- 
dagatio facilior procedat, singulas diei praeteritae actiones expen- 
dere juvat, turn voces, ac ipsas denique cogitationes. Primum qui- 
dem ab iis exorsi vitiis, quae nobis domestica esse senserimus, 
quorum et pondus et numerum notabimus. Deinde disquiremus, 
quae sit vitae nostrae ratio ac status , et quid in eo genere peccati 
admitti potuerit. Tertio videbimus, quibuscum versati fuerimus, et 
qua in re hie labi et errare potuerimus. Postremo a nobis ipsis exi- 
gemus, num quid eorum omiserimus , quae conscientia nobis, ut 
praestaremus, suggesserit. c} Quodsi culpas nostras detexerimus, 

veniam a Deo demisso ac Immili animo rogabimus, ita quidem, ut 
concipianms firmum emendationis propositum 2 ) non vagum et 
perfunctorie conceptum, sed ad omnes circumstantias rite determi- 
natum, et oinnes vitiorum causas et fomenta nos abjeeturos pol- 
liceamur. Ejus lamen ope, sine quo inepta esset et temeraria no- 
stra contentio, scilicet per Jesum Christum, Amen. Pulchre in 
hanc rein S. Chrysostomus praefatur : Per diem non habuisti tern- 
pus, injunetum negotium et confab ulatio amicorum, et domestica 
necessitas, et mille te circumdederunt eausae; quando inflectulum 
tuum veneris tanquam ad tranquillum portum , dicito in corde tuo : 
Expendemus diem, o aninia, quid boni fecimus ? aut quid mali ope- 
rati sumus? et si quid boni fecisti, gratias age Deo; si quid mali, 
de cetero ne facias. Et reminiscens peccatorum tuorum, effunde la- 
crymas, et poteris in lectulo positus ea dolere. Roga Deum, et sic 
permitte animam tuam soporari. Ora misericordiam Dei, et invenies 
requiem" 3 ). 

3. Haud raro proficuum erit, poenitenti injungere, ut singulis 
diebus vespere circa defectum aliquem sinyularem sese examinet, 
scilicet num hoc illudve peccatum, quod praecipue sibi vitare pro- 
posuerat, v. g. maledictionis, convitiorum, detractionis, revera vi- 
taverit, aut num opera, quae ad emendationem promovendam con- 
fessarius praescripserat, executioni dederit. Hujusmodi speciale 
conscientiae examen praecipue hominibus, qui meditationi assueti 
non sunt, facilius est, quam totale, ac breviori tempore absolvitur, 
quam examen omnium cogitationum, verborum et operum. Utilita- 
tem huji.is exercitii nullus plane inficiabitur. Haec nimirum est con- 
ditio nostra, ut, ubi pluribus simul intenti sumus, ad singula defi- 
cere soleamus. Dum ergo tot undique hostes irruunt, pugnam illo- 
rum segregare juvat, et sic, qui universis nos impares sentimus, 

adversus singulos simus feroces. Neque acervum lapidum simul et 



i) Job. Xffl. 23. 2) Psalm. CXVIII. 106. 3) Horn in Psalm. L. 



231 

semel, sed nonnisi successive, loco movere poles. Qua de re vene- 
rabilis Kempensis scribit : 3? Si omni anno unum vitium exstirpare- 
mus, cito viri perfecti efficeremur. Sed modo contrarium saepe 
sentimus, ut meliores et ferventiores in initio conversionis nos 
fuisse inveniamus, quam post multos annos professionis" *} 

7. Actus contritionis de peccatis commissis. 

. 159. Poenitentibus, quos gravium peccatorum onus depri- 
mit, non sine magno fructu commendantur, imo et imponuntur fre- 
quenter repetiti compunctionis et contritionis actus. Scriptura enim 
sacra salubriter monet: } ?De propitiato peccato noli esse sine 
metu" 2 ). Tristitiam non ob aliud nobis Deus indidit, nisi propter 
solum peccatum. Quis enim non magnopere a reiterando deterrea- 
tur peccato, quod saepe seria mente detestatur, cum firmo propo- 
sito de cetero non amplius relabendi? Sicut enim saepius eliciendo 
contritionis actum propitium nobis reddimus Deum, ita non minus 
praecavemur a peccati patratione subsequa. Quare David jamj am 
sublato peccato, numquam non ingemiscit: Peccatum meum con- 
tra me est semper." rCogitabo pro peccato meo." A voce gemi- 
tus mei adhaesit os meum carni meae." 5 ?Defecit in dolore vita mea, 
et anni mei in gemitibus 3 ~). Bene S. Chrysostomus : Oportebat 
unumquodque peccatum, et majus, et minus, quasi in libro, ita in 
corde nostro habere descriptum, idque frequentius recensere, atque 
ante oculos ponere, ettanquam haec nuper admissa lugere"*). Tantum 
enim boni confert frequentius meminisse hominem peccati sui, ut 
etiam Paulum Apostolum videamus ea, quae abolita jam fuerant et 

deleta adducere tamen in medium. Oportet ergo recordari 

nos priora delicta, etiam ea, pro quibus veniam consecuti sumus, 
et intuentes, quantum debitorum remisitDeus nobis, et amplius eum 
diligere, et verecundiam et pudorem concipere, et ex eis corde 
compungi. Unde commendari meretur monitum, quod confessarius 
poenilenti inculcabit, ut v. g. mane contritionem de peccatis com- 
missis Cpraesertim de eo, quod prae ceteris adamat), excitet, et 
firmum propositum, (praecipue quoad certum peccatum^ renovet, 
et in antecessum occasiones, quibus per diem ad relapsum induci 
queat, praemeditetur, et Dei opem pro felici certaminis exitu implo- 
ret; ut deinde vespers Deo gratias agat pro auxilio ad exsequenda 
bona proposita impetrato , nee non spe laeta se erigat, faciliorem 
de die in diem victoriam fore. Utile quoque erit, praesertim si quis 
timeret dolorem et propositum efficax se non habere, injungere, ut 



*) Libr. 1. c. 11. Vide Alphonsi Rodriguez Exercitiutn Perfectionfs P. 
I. tract. 7. 2) Eccli.V.5. 3) Ps,L.5.XXXVII.19.C1.6.XXX;ii. 
4 ) De Compunct. libr. 2. 



232 

ante S. Communionem actus contritionis cum proposito eliciat, 
hocque post Communionem renovet, et Christo confirmandum offe- 
rat. Sic enim consuletur reverentiae et fructui Sacramenti. Uni- 
versim utiliter suadetur, ut quisque satagat certum peccatuni sin- 
gular! studio cavere, atque hoc propositum Christo post S. Commu- 
nionem offerat. 

Quibus et quomodo contritionis actus saepius repetiti incul- 
candi sint, confessarius, ex poenitentis indole non minus, ac ex 
peccatorum natura dimetietur, cavebitque, ne , quod in salutem 
commendatur, in detrimentum vergat. Sic e. g. recordatio saepe 
repetita de peccatis impudicitiae, in quantum haec peccata singilla- 
tim menti praesentia redduntur, potius nociva, quam salubris erit. 
Idem valet respectu poenitentium, qui conscientia anxia vel scrupu- 
losa, aut melancholico temperamento laborant. 

8. Actus virtutis. 

. 160. Inter remedia sane efficacissima recensendum esl 
illud, quo confessarius numerum quemdam aetuum virtutis illius, 
adversus quam poenitens saepius delinquit, praescribat. Exempli gra- 
tia, lenitatis erg-a eum, quocum consentire vix potest: humilitatis, 
saltern interioris, nisi exterioris sese offerat exercendae occasio : 
patientiae et resignationis in divinam voluntatem, quando poeni- 
tens status sui molestiis premitur, aut mails ingruentibus affligitur. 
Utque efficacius fiat hoc remedium, confessarius illi addere poterit 
examen, dicens : Singulis diebus tot lenitatis,, vel humilitatis etc. 
actus elicies, vespere autem examen institues , ntrum in aliquo 
defeceris. 

Illarum vero virtulum 'exercitium praeferenduin est, quae 
officio nostro et debito sunt conformiores, non vero, quae sensuali- 
tati et affectui privato magis arrident. S. Paulae imprimis sapie- 
bat, corporalium mortificationum asperitati sese dare, quo dulcedine 
et consolationibus spiritualibus perfunderetur; sed superioribus earn 
suis obedire necesse magis erat. Unde fatetur S. Hieronymus, earn 
in hoc reprehensibilem fuisse, quod contra voluntatem et consilium 
Episcopi sui immoderatis sese abstinentiis attereret. Apostoli vice 
versa ad Evangelium praedicandum, et coelestem animabtis panem 
impertiendum constituti, merito et consulto minime impedire judi- 
carnnt, sanctum hoc exercitium se relinquere, quo virtutem, quae 
circa pauperum curam versatur, (esto excellentissimanO exercerent. 
Unaquaeque vocatio, et munus specialis alicujus virtutis exercitio 
opus habet: aliae quippe virtutes sunt praelali, aliae principis, aliae 
militis, aliae mulieris conjugatae autviduae, ut, licet omnes, uni- 
versas virtutes habere debeant, non tamen omnes aequaliter eas 
exercere, sed quemque'particulariter iis se virtutibusj|dare necesse 



233 

sit, quae ad vitae genus, ad quod vocatus est, imprimis sunt 
necessariae. 

Inter virtutes, quae ad officiurn et munus nostrum particula- 
riter non spectant, eae sunt praeferendae , quae aliis sunt majores 
et excellentiores, non autem quae prae aliis velut digniores* emi- 
nent. Cometae ut plurimum aliis stellis majores apparent, et plus 
loci oculis nostris continere videntur, cum aliis tamen stellis, nee 
quoad magnitudinem, nee quoad qualitatem et naturam sunt compa- 
randi ; et non alia de causa videntur magni, quam quod prae aliis 
stellis nobis sunt viciniores, et in inateria et subjecto crassiori 
constituti. Sic etiam quaedam virtutes sunt, quae, quia nobis vici- 
nae, sensibiles et (si dicere fas sit), materiales sunt, hinc semper 
a populo magni fiunt, et aliis digniores censentur. Hinc est quod 
vulgus communiter eleemosynam ternporalem spirituali praefert; 
cilicium, jejunium, et mortificationes corporis benignitati, mansue- 
tudini, modestiae et aliis animi mortificationibus, quae tamen sunt 
longo excellentiores et praestantiores. Meliores itaque virtutes tibi 
selige, non vero eas, quae pluris ab aliis fiunt; excellentiores, sed 
non magis apparentes, praestantiores, sed non quae plus gloriae 
pariunt 1 ). 

9. Frequentior Sacramentorum usus. 

. 161. Confessarius poenitentem, si proficuum visum fuerit, 
moneat, ut saepius quam hucusque ad Sacrainenta Poenitentiae et 
Eucharistiae accedat, quo gratiae divinae, quae in nobis vitam spi- 
ritualem operatur, animuin aperiat. Nonnullis poenitentibus injungi, 
et expresse opus satisfactorium imponi debet, ut mox iterum, 
fortassis etiam saepius confessionem peragant. Quoniam autem fre- 
quentior Sacramentorum usus res est summi momenti, remedium 
peccatorum et subsidium virtutis efficacissimum , operae pretium 
erit, primo de frequenti Poenitentiae, dein de frequenti sanctis- 
simae Eucharisiiae she Communionis usu, ad confessariorum in- 
structionem, pauca quaedam observatu digna delibare. 

a) Sacrament! Poenitentiae. 

. 162. Qualis et quanta sit utilitas Sacramenti Poenilentiae, 
praesertim si quis virum probum et prudentem in confessarium sta- 
bilem sibi elegerit, ex iis, quae . 6, diximus, liquido constat. Sed 
et usus hujus Sacramenti frequens summopere commendari mere- 
lur, utpote quo fideles post Baptismum lapsi, non tantum Deo 
reeonciliantur, sed etiam contra relapsus imminentes praemuniri 



S. Franc. Sal. Introduct. ad vitam devotam. P. 111. cap. 1. 



234 

solent. Per frequentem enim et piam confessionem eo eluctamur, ut 
aucto renovatoque studio nobis invigilemus , et ut labes contract ae 
mox iterum detergantur. Jam ipsa peccatorum expositio et saluta- 
ris tristitia mentem providam reddit, pravas atf'ectiones debilitat, 
pravosque habitus velut arbores saepius transplantatas non sinit 
alias in sinu cordis nostri agere radices, et si qua$> inchoatas in- 
veniat, sensim evellit. Porro qui crebrius confessione sacra utun- 
tur , magnam sibi ipsi comparant facilitatem examinandae conscien- 
tiae, securioresque sunt adhibitae, quae exigitur, diligentiae. 
nComputatio dilata multa facit oblivisci," ait S. Bernardus. Acce- 
dunt monita, consilia et adhortamenta confessarii; et praesertim 
gratia divina, cujus nova semper augmenta recipimus, contra ho- 
stium insidias invictum nobis robur suppeditat. Notissima est si- 
militudo a conclavi sumta. Etiamsi sordes graviores fors areeantur, 
quantum tamen pulveris illius parietibus, scriniis atque picturis 
non tantum adspergi, sed etiam insidere et adhaerescere consuevit, 
si haec omnia nonnisi rarissime mundantur! Quam vero diversa re- 
rum facies, si omnis immundities mox iterum abstergitur ! Qua- 
propter non solum relapsis in mortale peccatum suadendum est, ut 
sine mora sese praeparare satagant ad Sacramentum Poenitentiae 
ejusdemque fructum denuo percipiendum, sed etiam in sola venialia 
relabentibus merito consulitur, ut ea per frequentem confessionem 
sacramentalem expiare sint solliciti *). 

Dum auteni frequentiorem Sacrament! Poenitentiae usum 
poenitentibus consulimus, consilium hoc spiritu discretionis et pru- 
dentiae regatur. Et quidem a} conditionis poenitentium externae 
rationem habere oportet, ne fors officia negligant, quae vi muneris 
adimplere obligantur. Qui igitur multis muneris sui laboribus occu- 
pati, frequenter Sacramentum Poenitentiae, et, quod consequitur, 
SS. Eucharistiae percipere cupiunt, temporis, quod officiis suis ad- 
implendis impendere oportet, rationem inire debent; num videlicet 
subtracto temporis spatio ad Sacramenta crebrius frequentanda ne- 
cessario, nihilominus officiis suis satisfacere valeant. Unde confes- 
sarius, si frequentem usum hujus Sacramenti snadeat, conditionem 
poenitentis consideret, puta multitudinem negotiorum, curam rei 
domesticae, adjuncta locorum aliaque impedimenta, quae a frequen- 
tiori confessione excusant. b) Pariter ad animum referatur poeni- 
tentium indoles internet. Mentis anirnique indoles diversa diversam 
exigit directionem, adeo, ut, si haec non altendatur, optima quaeque 
consilia, quin imo praecepta de frequentiori Poenitentiae usu, obsint 
potius, quam prosint perfectioni acquirendae. Prout igitur moralis 
conditio poenitentis fert, aut postulat, frequentior confessio com- 



Cfr. Die Beicht, Eine historisch-kritische Untersuchung: von Dr. 
Heinrich Klee. Frankfurt a. M. 1829, S. 280281* 283284. 



235 

mendari poterit, aut debebit. c) Inprimis sedulo cavendum, ne poe- 
nitentes, dum saepe saepius pedibus confessarii advolvuntur, scru- 
pulis agitentur,, inquietigue reddantur. Quocirca non permittes, ut 
de circumstantiis plane inutilibus sese accusent; non exagerabis 
naevos illorum leves, quos confitentur ; non obtrudes eis (quasi ex- 
torquendo) peccatum, ubi non est; docebis autem eos quam maxime 
distincte et clare, quandonam adsit peccatum, v. g. quando di- 
stractione^ inter precandum, cogitata et desideria objective mala, 
quae menli obversantur, peccati maculam contrahant; quomodo 
conscienliae examen instituendum sit, ne fiat inqtiieta anxietate, 
defatigatione animi nimioque peccata exquirendi studio; in quo 
vera cordis contritio consistat, quae non in sensuum affectionibus, 
sed in odio et detestatione reponitur peecati, tanquam oflensae Dei, 
et in firmo et efficaci proposito de cetero peccatum non conimit- 
tendi etc. His, quantum ad poenitentes, observatis, confessarius sua 
ex parte animadvertet, perutile esse, hortari poenitentes, ut bonum 
sibi eligant confessarium, neque ilium, nisi necessitas coegerit, im- 
mutent: minime tamen poenitentem cogat, imp. neque inducat, ut 
semper ad se tanquam confessarium redeat; hoc enimmalos gignere 
posset effectus. 

Ex vigesimo primo Canone Concilii Lateranensis confessio 
annua debet fieri proprio sacerdoti, vel alteri ex ejus licentia *). 
Cum autem libera sit confessio, ut huic libertati consulatur, in hac 
dioecesi in usu est, ut cuilibet sacerdoti rite approbate possint fide- 
les, sicut alias per annum, ita et Paschae tempore, peccata sua con- 
fiteri, et ab eo absolutionis beneficium percipere. Optandum vero 
est, ut, qui paschali tempore fidelium confessiones excipiunt, sic se 
gerant erga eos , qui nonnisi in Paschate confitentur , ut data ilia 
occasione majorem salutis diligentiam ipsis inspirent. Eis ergo ex- 
ponant, nihil esse insipientius, quam delicta deliclis cumulare , et mor- 
tis incertae periculo, non placato Deo, quern saepissime per annum 
offendunt, se committere; Ecclesiae praeceptum de confessione an- 
nua nonnisi ad duritiem cordis hominum impoenitentium esse san- 
citum, sed earn de veris Christianis melius quid sperare et perfe- 
ctius, Sacramentorum nempe dignam et frequentem perceptionem : 
unde eos serius exbortentur, ut in posterum delictorum suorum 
confessionem tanto tempore non differant. 

Summopere optandum et nine fidelibus enixe commendandum est, ut, ubi 
infeliciter peccato gravi succubuerunt , confessionem non differant, sed 
quam priinum cum Deo reconciliari adnitantur. 

a) M Ne tardes convert! adDeum, nee difFeras de. die in diem; subito 
enim venit ira illius et disperdet te in tempore vindictae" 2 ). .Pecca- 
tum, quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere in aliud tra- 



Cfr. Cone. Trid. Sess. XIV. de Poenit. cap. 5. *) Eccli. V. 8. 



236 

hit. Fieri enim vix potest, quin aliquis per peccatum lethale gratia spo- 
liatus, in multa alia mortifera incidat, a quibus per confessionis bene- 
ficium recuperata gratia facile se praeservasset. Ne ergo per confes- 
sionis procrastinationem scientes et prudentes in horuin periculum al- 
terum labamur, veheiuenter expedit, ut oblata opportunitate saluti no- 
strae consulamus* Si enim salutis nostrae securi in ejusiuodi discrimine 
persevereinus, inerito in eo perire judicabiinur, juxta illud: ,,Qui amat 
periculum, peribit in illo" 1 ). Accedit, quod procliviores ad peccandum 
reddamur, et peccatum dudum commissum, quod aliorum quodammo- 
do causa existit, propter nostram in eo perseverantiam gravius a Deo 
aestimetur acerbiusque puniatur. 

b) JVeque exiguus ille est fructus acceleratae confessionis, quod pec- 
catum recens, dum se ad illud confitendum peccator comparat, major em 
de eo contritionem, quara si diu praeteriisset, excitat; anitua quoque 
propter praesens vulnus, dum ejus vel ante vel in media confessione li- 
brat atque expendit gravitatem, multo redditur aptior ad conscquendain 
contritionem, illudque detestandum , quam unquam postea erit. Yide- 
inus enim plerisque usu venire, ut quo diutius in coeno peccati volvan- 
tur, eo sint turn ad verurn peccatorum odium imbibendum contritionem- 
que veram consequendam imbecilliores, turn etiam ad confessionem per- 
agendam tardiores. 

c) Sunt autem certi eventus, in quibus homo , peccato mortifero ob- 
strictus, confiteri statim tenetur, quando sacrificaturus , aut alias Eu- 
charistiam vel aliud Sacramentum, quod vivorum dicitur, suscepturus 
est, quando periculum tale occurit 2 ), in quo communiter homines mori 
solent, ut contingit in naufragio, in conflictu exercitus, in difficili et pe- 
riculoso partu etc. 

b) SS. Eiicharistiae sive Communionis. 

. 163. In Religione Christiana nihil sanctius , nihi) excellen- 
lius Sacrosancto Eucharistiae Sacramento, in hoc inenarrabili my- 
sterio divitias omnes sui erga nos amoris etFudit Salvator optimus, 
quoniam non fontem tantum gratiarum hie nobis aperuit, sicut in 
ceteris Sacramentis, sed se ipsum nobis inserit intimius, ac propria 
nos came pascit et confortat. Hie lignum vitae est in medio para- 
disi plantatum , cujus fructus immortalitatem praestat edentibus: 
hie manna de coelo descendens, quod omnem in se continet saporis 
suavilatem; hie ipsa nobiseum se commiscet incarnata Sapientia, 
cujus deliciae sunt, esse cum filiis hominum; hie Pastor bonus oves 
suas pascit proprio cruore^ hie nobiseum manet Jesus noster, omni- 
bus diebus , ut et cibus sit peregrinantibus et futurorum bonorum 
pignus certissimum. Sed neque hoc satis est, nosse donum Dei: 
tola felicitas in possessione est. Bealus, qui panis dulcedinem coe- 
lestis degustat, et censors faetus divinae naturae vehementius in 
Dei amorem exardescit, ut totus in eo sit, quern totum in se recipit. 
Quis igitur non libere ad suavissimuin hoc Sacramentum accedat, 
in quo certissima nobis salus et vita promittitur. Hoc enim est, 



Eccli. III. 27. 2) Cone. Trid. Sess. X1I1. cap. 7. 



237 

quod Salvator optimus de hoc Sacramento loquens dixit: Qui man- 
ducat meam earnem, in me manet, et ego in illo habet 

vitam aeternam, et ego resuscitabo ilium in novissimo die" *). Non 
minus certum est, idem augustissimum Sacramentum cum devotiorie 
sumtum, vigorem quemdam spiritualem conferre, quo tentationibus 
obsistimus, et a peccati mortiferi veneno praeservanmr. Venialia 
delet, et cavet mortalia. Hac enim ratione a Concilio Tridentino 
hoc SS. Sacramentum appellatur nantidotum, quo liberemuv a 
culpis quotidianis, et a peccatis mortalibus praeservemur" 2 ). Duo, 
ait S. Bernardus, in nobis hoc Sacramentum operatur, ut et sen- 
sum minuat in minimis, et in gravioribus peccatis tollat omnino con- 
sensum. Si quis vestrum non tarn saepe modo tarn acerbos sentit 
iracundiae motus, invidiae, aut luxuriae, aut ceterorum hujusmodi, 
gratias agat corpori et sanguini Domini, quoniam virtus Sacra- 
menti oporetur in eo" 3 ). 

His itaque attentius perpensis saluberrimus sacrae commu- 
nionis Eucharisticae effectibus, num non desiderio desideremus, 
quam frequenter potuerimus, ad hoc suavissimum et admirabile Sa- 
cramentum accedere ? Si esuris, accede pascendus ad -panem vi- 
vificum et indefectibilem , esurientem implentem bonis. Aegrotas? 
erit hoc efficacissimum tuae infirmitatis medicamentum. Debilis 
sum., inquis, et instabilis? sed hie panis cor hominis confortat. Tri- 
stis es et anxius? sed hoc Sacramentum hominem interiorem lae- 
tificat. Inquietant te plurima ? adhaere - ei, qui turbatos fluctus se- 
dat. Peregrinaris a Domino , sed in fortitudine cibi istius non 
jam usque ad montem Dei Horeb ambulabis, sed usque ad monteui 
Thabor, i. e. ad gloriam Dei pervenies. 

Initio nascentis Ecclesiae, in qua vigebat charitas, ca fuit per multa tem- 
pora consuetude, ut fideles quotidie, vel frequenter saltern communi- 
carent, uti ex Actis Apostoliciset SS. Patribus constat. Decretum deinde 
fuit in Ecclesia, ut singulis Dominicis Eucharistiam sacrosanctam sn- 
merent; postea vero tepescente charitate sancitum est, ut saltern, si 
non frequentius, seculares ter in anno sacra Synaxi sese reficerent in 
Paschate, Pentecoste, IVativitate Domini. Ea lex nono jam saeculo, par- 
tim incuria partim desidia, multis in locis negligi coepit; sensim deinde 
ex animis fere vanuit. Cui negligentiae ut mederetur Ecclesia, in Con- 
cilio Lateranensi IV. filiorum suorura infirmitatem miserata, statuit, ut 
ad minimum semel in anno, idque in Paschate, communicarent. Ubi est 
praecipue animadvertendum, quod, quamvis Ecclesia a Spiritu sancto 
gubernata toties praeceptum communicandi pro temporum conditione 
mutaverit, nunquam tamen frequentius communicare prohibuit, sed ne 
prohiberetur , prohibuit. 

Qui raro se ad sacrameritalem Synaxin accingit, in finem, ob 
quern SS. Eucharistiae Sacramentum institutum est, graviter pec- 
cat; parumque respondet amori, turn illi , quern Christus erga nos 



i) Joan. VI. Luc. XXII. 19. 1. Cor. X. 16. 47. XI. 26. a) Sess. XIII. 
cap. 2. Catech. Rom. P. II. c. 4. q. 40. 3 ) Serni. 1. de Coena Domini 



238 

habuit , nos diligens usque ad finem , turn illi , quo nos feramur in 
ilium. Patres Concilii Tridentini 1 ) hortantur, rogant et obsecrant, 

ut omnes et singuli, qui cliristiano nomine censentur haec 

sacra mysteria eorporis et sanguinis ejus ea tidei constantia et fir- 
mitate, ea animi devotione ac pietate et cultu credant et venerentur, 
ut panem ilium supersubstantialem frequenter suscipere possint. 
Pius igitur animarum pastor, qui ipse in SS. Eucharistiam inarde- 
scit, non solum ad frequentem communionem alliciet eos , quos ea 
dignos censuerit, verum etiam pro iis, quos in S. Tribunali dirigit, 
ut panem Angelorum esuriant, cum S. Laurentio Just, orabit: 
Aperi, melliflue amor, aperi, inquam, o divina Bonitas, interiores 
fidelium oculos, ut formatae fidei irradiati lumine mereantur videre 
te. Dilata etiam Domine affectum ad suscipiendum te, ut eruditi a 
te quaerant te per te, et requiescant in te , omnium desiderabilium 
aeterno fonte" 2 ). S. Carolus B. parochos monet, ut fideles ad salu- 
berrimum hujus Sacramenti frequenter sumendi usum diligent er 
cohortentur, ut praeter Paschatis Communionem, quae Ecele- 
siae praecepto necessaria est, saltern in praecipuis solemnitatibus, 
velut die natali Domini, Epiphania, Penlecoste, in diebus item 
festis majoribus B. M. V. communicent" 3 ). Laudabilis sane est 
consuetude, SS. Altaris Sacramentum suscipiendi: a) die natali et 
onomastico ; b) recuperata pristina eorporis sanitate; e) in pere- 
grinanlibus, ante iter eoque feliciter peracto^ d) in matrimonio jun- 
ctis, die anniversaria benedictionis nuptialis; e) in mulieribus prae- 
gnantibus, ante et post partum; f) in juvenibus, dum milites fiunt ; 
g) die anniversaria defunctorum parentum. In juvenibus frequens 
Sacramentorum usus peroptandus est, ne scilicet in aetate ju- 
venili peccatis hucusque levibus mox gravia succedant, et omne 
proficiendi consilium penitus dimittatur. Proni etenim sunt sen- 
sus liominis in malum a juventute sua. j?Frequenter recurren- 
dum est ad fontem gratiae et divinae misericordiae, ad fontem bo- 
nitatis et totius puritatis: quatenus passionibus tuis et vitiis curari 
valeas et contra universas tentationes et falacias diaboli, fortior et 
vigilantior effici merearis *). 

O * 

Verum his generatim a nobis de frequente Sacramentorum 
usu dictis, reticere non licet, quod frequens Sacramentorum usus, 
etsi summe laudabilis et desiderandus, imo fere necessarius est iis, 
quibus cordi est, salutis aeternae spem magis ac magis solidare, 
non tamen sit ipsa perfectio horninis christiani, sed medium ad per- 



Sess. XIII. cap. 8. 2) De perfect, mon. c. 9. 3 ) Act. Eccl. Mediol. 
in Instruct. Eucharist, tit. de frequent! sacrae Communionis usu. Simi- 
lia decretd exstant in Syn. August, anno 1567; Syn. Camarac. a 1567. 
tit. 8. c. 1.; Syn. Constant, a 1609. p. 1. tit. 10. c. 4.; Syn. Paderborn. 
a. 1688. p. 2. tit. 6. 4) Thorn, a Kerapis de imitatione Christi, libr. 
<\. c. 10. 



239 

fectionem vel fruetus istius. Proinde poenitentes sues dirigat confes- 
sarius ad finem universae Legis et Propheatarum, dilectionem Dei 
et proximi, et ex consideratione et ad consecutionem hujus finis co- 
netur fideles inducere ad frequentem usum Sacramenti tarn Poeni- 
tentiae quam Eucharistiae ; ni hoc fiat, loco solidae pietatis subin- 
trabit fragile simulacrum devotionis. 

Regulae in determinanda sacrae Communionis frequentia. 

. 164. Quod freguentiam sacrae Communionis determinan- 
dam attinet, Patres Concilii Tridentini optant quidem, a fidelibus 
frequenter vitalem panem sumi, ast non omnibus eandem regulam 
praescriptam esse volunt, sed, ut fidelium utilitati et Sacramenti 
reverentiae consulatur, id confessariis delerminandum relinquunt *). 
Quern in finem sequentia subjicimus: 

1} Respiciat nimirum confessarius, a) quomodo talis perso- 
na se praeparet, et quatenus per negolia et occupationes se prae- 
parare, Glyratias ayere possit. Dantur enim circumstantiae, quae a 
frequentiori usu exeusant, v. g. personarum loco'rumque adjuncta, 
saepenumero moles negotiorum, cura oeconomiae, famulitii, pax do- 
mestica, aliaque impedimenta, quae frequentiae sacrae Communionis 
obslant. Haec et poenitens attendere, et confessarius, si de frequen- 
tioris Communionis consiiio quaeratur, considerare debet. b^) Qua 
intentione feratur ad frequentem Communionem. Neque enim 
finis esse debet sensibilis devotio, amor proprius, vanitas, ne videa- 
tur minus devota, quam aliae personae, sed vehemens recipiendi 
Christi desiderium ex charitate profectum, cujus flamma succensi 
cum Propheta dicamus: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes 
aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus 2 ). Ad excitandum vi- 
vum ilium ardorem nihil aptius esse potest, quam ista S. Chrysosto- 
mi consideratio: 5 ?Cuique fideli per hoc mysterium se conjungit 
(Christus^); et, quos genuit, per se nutrit, neque alii tradit, .... 
ne ita segnes simus, tanta dignati charitate et honore ; . . . . unus 
sit nobis dolor, si hoc alimento spirituali privemur" 3 ). c) Quomodo 
proficiat in spiritu; num malae veteri consuetudini et passionibus 
immoderate pergat indulgere, an vero eas mortificare studeat. Qui 
gravioribus vitiis indulgent, prava consuetudine irretiti, in occasio* 
ne proxima versantes, quibus vera cordis contritio sat firma non 
est, frequens communio non facile suadenda est, nisi sincerum ex 
peccatorum coeno emergendi conatum adhibeant. Frequentior Com- 
munio praeferenda rariori, sed et reverentiae Sacramenti consu- 
lendum est, cujus aestimatio imminuitur, si ex ea non proficiatur. 



i) Catechis. Rom. P. II. c. 4. q. 46. *) Psalm XLI. 3) Horn. 82. in 
Matth. 



240 

Quin et scandaluni sumunt fideles, si frequenter communicantes 
animadvertant vanitatibus et otio indulgere, ut antea , non revereri 
parentes, consortia periculosa adire, vitae conditionisque officia ne- 
gligere. Quare ejusmodi personis frequentior Communio negelur, 
eo quod non profieiatur in virtute. Joannes de Avila, non minus do- 
ctrina, quam pietate insignis, et in difficillima animas ad Deum diri- 
gendi arte versatissimus, ait, unicum probae Communionis signum 
animae profectum esse, atque ad pietatem progressionem, quam si 
assequantur, recte ad Eucharistiam saepius recurrant; sin minus, 
ab ea debent abscedere" *) ; Tion quidem, ac si dilatio sacrae Com- 
munionis sit remedium contra animi morbum, sed ut melius ad di- 
gnam Eucharistiae susceptionem se praeparent, atque culpas, in 
quas identidem incurrunt, acrius uleiscantur, atque orationi et bo- 
nis operibus toto pectore instent 2 ). Su minus Pontifex Benedictus 
XIV. 3 ), quantum ad hanc materiam, confessarios monet, ne fre- 
quentem ad Eucharistiam accessum iis aut suadeant aut permittant, 
qui in gravia peccata saepius labuntur, nee de poenitentia agenda 
suaque vita emendanda sunt solliciti: sicut nee illis, qui, etsi gravia 
crimina evitent, voluntatem tamen habent venialibus inhaerentem. 
2. Licet igitur certa omnibus regula praescribi non possit, 
utrum singulis mensibus vel hebdomadibus id magis expediat, per- 
sonis tamen vere devotis ac piis, quae ad major em perfectionem 
contendunt, cur sacra Communio octiduana, quin una alterave vice 
per hebdomadam, omnino non concedalur, profecto non video. Fal- 
sa est humilitas, quae nos adlongius tempus ab hac mensa retra- 
hit } et generatim accessum valde rarum suadet. Gennadius de 
octiduana sacra Communione dicit: Omnibus dominicis communi- 
candum suadeo et hortor; si tamen mens sine affectu peccandi sit" 4 ). 
Similiter loquitur Walafredus Strabo 5 ), et S. Franciscus Salesius, 
quo duce tot fideles ad justitiam profectiorem pervenere : Ut quis 
octavo quoque die, inquit, Eucharistiam percipiat, ab omni eum pec- 
cati mortalis labe, ab omni peccatorum venialium studio et voluntate 
immunem esse oportet" 6 ). Nee probare possum, ejusmodi arcere 
a Sacramentis ex eo } quod subinde ex frayilitate succumbant. 
jiNon egont, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. Non veni 
vocare justos, sed peccatores" T ). Notandum esl, quod S. Franci- 
scus Salesius in hoc proposito dicit: Si quaerunt a te, cur tarn 
frequenter communices, responde illis, quod duplex personarum ge- 
nus debet saepius communicare: perfecti scilicet etimperfecti: per- 
fecti, ut se in perfectione conservent, imperfecti, ut ad perfectio- 



Libr. 1. epist. 31. 2) S. Isid. Hisp. de Off. eccl. libr. 1. c. 18. 
Idem libr. 1. sentent. c. 22. 3 ) Libr. 7. c. 12. n. 9. de Syn. dioec. 
torn. 12. 4) De Dog. Eccl. c. S3. 5) De Reb.Eccl. c. 20. 6 ) Phi- 
loth. P. II. c. 20. 7) Luc. V. 31. 



241 

nem valeant pervenire: fortes, ne debiles fiant, debiles, ut fortes 
evadant; infirmi, ut curentur, benevalentes, ne infirmentur. Et quod 
te attinet, utpote imperfectam, infirmam ac debilem, eges frequent! 
Communione. Die illis, quod ii, qui mundanis negotiis non sunt im- 
plicati, debent saepius communicare, quia habent opportunitatem; 
qui vero hujusmodi negotiis detinentur, quia egent Communione." 
Nee praetermittenda est in ejusmodi personis sacra CommuniOj 
si quandoque non sentit homo specialem devotionis gratiam, cum 
se ad illam praeparare studet, vel in ipsa perceptione vel post forte 
minus devotum se sentit, quam vellet. Nam, ut S. Lauren tius Just, 
scribit, jiquemadmodum corporalis eibus nos alit, etiam si non sen- 
tiamus, ita Eucharistia nobis quandoque non sentientibus gratiae 
incremento et multorum munerum copia divinitus animam reficit 
atque corroborat." Et celeber Cancellarius Paris. Joannes Gerson 
illorum timorem et reverentiam minus prudentem vocat, squi no- 
lunt ad Eucharistiam accedere, nisi sint aetu devoti et fervidi, eos- 
que similes esse dicit frigidis, qui nolunt accedere ad ignem, nisi 
prius sinl calidi; et in fir mis y qui nolunt adire medicos , nisi prius 
sint sani; quibus ex justitia divina accidit, quod contigit Adae, qui 
cum erat in Paradiso, noluit de ligno vitae comedere; cum vero vo- 
luit, non potuit." 

3. Quid vero dicendum est de ea sacrae Communionis frequen- 
tia, qua SS. Eucharistia^^/'ze* quoqueper hebdomadam suscipitur? 

S. Augustinus quaerenti, utrum quotidie accipere liceat Eu- 
charistiam nee ne, respondet: wRectius inter eos fortasse quispiam 
dirimit litem, qui monet, ut praecipue in Christi pace permaneant. 
Faciat autem unusquisque , quod secundum fidem suam pie credit 
esse faciendum. Neuter enim eorum exhonorat Corpus et Sanguinem 
Domini , sed saluberrimum Sacramentum certatim honorare con- 
tendunt. Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se 
alteri praeposuit, Zachaeus et ille Centurio, cum alter eorum gau- 
dens in domum suam susceperit Dominum, alter dixerit: Non sum 
dignus, ut intres sub tectum meum,- ambo Salvatorem honorifi- 
cantes diverse et quasi contrario modo; ambo peccatis miseri, ambo 
misericordiam consecuti. . . . Nam ille honorando non audet quotidie 
sumere, et ille honorando non audet ullo die praetermittere. Contem- 
turn solum non vult cibus iste , sicut nee manna fastidium" *). 

S. Congregatio in decreto dato mense Januario 1587 , sta- 
tutum cujusdam Episcopi rejecit, quo nolebat, nisi certis tantum 
diebus > aliquibus certi status et sexus SS. Eucharisliam mini- 
strari; quod obstare censuerat Tridentino, concludens, Et ideo li- 
citum est } quotidie Eucharistiam sumere 2 ). Innocentius P. XI. 



Epist. 54. alias 118. ad JahUar. c. 2. 2) Vide Schram. Inst. theolog. 
myst. Aug. Vind. 1777. 

10 



242 

in decreto de frequent! Communione edito 1679, die 12. Febr. 
vetuit, ne unica praecepti formula aliqui a qnotidiana vel frequenti 
Communione deterrerentur, aut accedentes repellerentur, aut su- 
mendi dies generaliter constituerentur : jubet tamen, ut parochi et 
confessarii invigilent , ut quisque pro praeparationis et devotionis 
modo rarius aut crebrius digne accedat. Deinde hortatur, ut fre- 
quentius communicantes excitentur ad magnam praeparationem , et 
ad agnoseendam suam infirmitatem, ut dignitate Sacramenti, et 
formidine divini judicii discant, coelestem mensam, in qua Chri- 
slus est, revereri, et si quando minus se paratos senserint, ab ea 
abstinere seque ad major em praeparationem accingere. Moniales 
vero vult obsequi Ordinis sui statutis; si quae tamen eajnentis pu- 
ritate niteant, ut dignae videantur frequentiore aut quotidiana, ju- 
bet, ut id illis a Superioribus permitlatur. Ludovicus de Ponte 
hac de re scribit: wCum hoc Sacramentum panis sit quolidianus, 
credibile est, non deesse hodiedum in Ecclesia, qui praeter sacer- 
dotes admitti possint ad frequentiam plus quam octiduanam. Et sic- 
ut in primitiva Ecclesia largiebantur illud Apostoli quotidie multis 
fidelibus , ita est credibile, non defuturos in Ecclesia nunc aliquos* 
etsi paucos } qui mereantur id ipsum: nee enirn abbreviata est ma- 
nus Domini, neque Sanguis Jesu Christi refriguit, ut tantum non 
ferveat modo in aliquorum cordibus, quantum fervuit tune in cor- 
dibus multorum." ') 

Ex quibus patet, communionem quotidianam , praeter sa- 
cerdotes, omnibus absolute vetitam non esse; ast non facile earn 
piis quoque petentibus, a confessawis, quorum judicio frequentia 
sacrae communionis determinanda a Patribus Concilii Tridentini 
relicta est, concedendam fore: quia merito timendum instat, ne 
res sacratissima vilescat, aut praeparatio, qualis omnino exacta et 
eximia requiritur, desit. Si quae vero sint animae singular! puritate 
nitentes, quae adeo frequentem Communionem desiderant, ut profi- 
ciant in divino amore , earn videtur non posse director spiritualis 
sine scrupulo negare. Excipe tamen ordinarie loquendo unum diem 
in quavis hebdomada, et facere solent prudentes aliqui directores, 
excipe tempus illud, quo privari velint poenitentes Communione, ad 
probandam eorum obedientiam, aut humilitatem, aut ob aliquam 
aliam justam causam 2 ). Legas quaeso de hoc puncto acta Concilii 
Mediolanensis sub S. Carolo Borromaeo , et quae sapienter et pie 
monet S. Franciscus Salesius in libro de introductione ad vitam 
devotam. 3 ). 



Tom. I. de Perf. Christiana. T. IV. c. 6. . 3. 2) Cfr. S. Lig. Prax. 
confess, n. 1^8. 155. 3 ) Philoth. P. II. c. 20. Libr. II. epist. 39. 46. 



243 
Objectionis solutio. 

. 165. Superest modo, ut ad objectiones responstim demus 
illorum , qui, nescio quo spiritu ducti, frequentationi hujns mysterii 
adeo molesti sunt, ut illam dissuadeant , aut tanquam periculosam, 
ne dicani superstitiosam, exprobrare non vereantur. Num possumus 
non vehementer quidem de his dolere , verum nolumus pro modestia 
Christiana existimare, viros hos et vel ec.clesiasticos agi perverso 
iniquoque animo, sed forsan ejusmodi zelo, quern non esse seeun- 
dum sci'entiam arbitramur. Etenim frequentationem sanctissimae 
Eucharistiae ex amore Christi utiliorem et fructuosiorem esse, quam 
abstinentiam ab ea ex irreverenliae metu, liquido constat turn ex 
Veteris Ecclesiae jam inde''ab Apostolorum temporibus consuelu- 
dine et auctoritate, turn ex effatis SS. Patrum et Doctorum Eccle- 
siae, graecorum non minus ac latinorum, quin imo ex rationibus ab 
experientia ductis. Jam his omnibus satisfacere institutionis nostrae 
ratio prohibet, licet labor facilis et peramoenus esset. Unam tamen 
objectionem, in qua plurimum adversarii instant, in medium produ- 
cere juvat. Sonat in hunc niodum: Qni raro accedunt ad hoc Sacra- 
mentum, magna cum devotione accedunt ad illud, qui vero saepe, 
frigide et indevote accedunt, ex quadam potius consuetudine , quam 
ex devotione, ut videmus in iis, qui frequenter mensam Euchari- 
sticam accedunt, quin imo in nonnullis sacerdotibus, qui ob quoti- 
dianam frequentationem adeo irreverenter et indevote celebrant, ac 
si agerent quodvis aliud opus, quantumvis profanum, in suam perni- 
ciem magnamque offens'ionem populi Christiani. Quare liquido con- 
stat, melius esse raro ad Communionem, quam frequenter accedere. 
Hoc, quod adversarii pro firmissimo suae objectionis fundamento 
constituunt, nos ut falsum omnino rejicimus negamusque, eos, qui 
frequenter communicant, frigide et indevote communicare. Ac primo 
dicimus, nos non probare, imo maxime vituperare mercenaries ~sa- 
cerdotes, qui nulla tanti Sacramenti devotione ac reverentia cele- 
brant in dedecus sacerdotalis dignitatis. Pariter adversaries moni- 
tos esse volumus, a nobis ejusmodi homines nullo pacto probari, qui 
ex consuetudine magis , quam ex devotione ad hoc SS. Mysterium 
accedunt, et propterea frigide et indevote accedunt. Verum vehe- 
menter horum hominum miramur pietatem, qui propter communi- 
cantium vitium tanto studio damnant rem omni laude dignissimam, 
et quia aliqui indigni accedunt ad hoc sacrosanctum et venerabile 
Sacramentum, ideo frequentem illius usum sine discrimine periculo- 
sum affirmant. Nonne eodem argumento isti quolidianum usum re- 
rum quam plurimarurn periculosum dicere deberent, quia multi illis 
abutuntur? Abusus non tollit usum. Vitium paucorum, quod non ex 
re ipsa, sed ex prava ipsorum voluntate oritur, non debet in argu- 
mentum ad improbandam sanctae Eucharistiae frequentationem ad- 

16* 



244 

duci, praesertim apud pios et religlosos homines , qui magna cum 
devotione et non minor! cum fructu ad illam accedunt. Qui vero di- 
missis illis velit convertere oculos ad alios, et sacerdotes et laicos, 
religiosasque et seculares foeminas, reperiet sane quam plurimos, 
quorum in accedendo ad hoc venerabile Sacramentum devotionem, 
pietatem atque religionem non possit non suspicere ac venerari, 
cum illorum vita et mores dare testentur, quantum in ejus frequen- 
tatione proficiant. Ceterum an depravato quis animo aceedat, non 
facile est dijudicandum, ne, dum alios judieamus, nosmetipsos con- 
demnemus. Est enim hoc manna illud absconditum, et calculus can- 
didus, in quo scriptum est nomen novum, quod nemo scit, nisi qui 
accipit" 1 ). 

Dilatio sacrae Commumouis. 

. 166. Absolutione denegata aut dilata etiam S. Communio- 
nem suspend!, hoc est, neminem mortalis peccati conscium, nee an- 
tea confessum absolutumque, ad sacram synaxim admitti debere, 
juxta sacri Concilii Tridentini 2 ) decretum manifestum est. Verum, 
quia potest evenire, et merito, ut quis, etsi confessus et absolutus, 
a sacra Communione abstinere debeat, vel utile sit, etsi non neces- 
sarium, S. Communionem differre, confessarius etiam de hoc in- 
struendus est, ne qua in parte function! suae desit. 

Primus itaque casus, in quo confessarius post absolutionem 
datam, Communionem tamen negabit, ille est, si poenitens eodem 
die quid cibi potusve sumsisset. Sanxit enim Ecclesia catholica, ut 
sumturus venerandum hoc Sacramentum nonnisi jejunus accedat 3 ). 
Verum qui aegrotat, et hoc Sacramentum pro viatico percipit, nihil 
impedit, si ex necessitate cibi aliquid ad refocillandum se confor- 
tandumque sumsisset, ne sine tarn necessaria provisione ex hac vita 
emigret. 

Alter est, si quis adeo tussi aut debilitato stomacho laborat, 
ut continere nihil possit, sed sumta confestim cogatur evomere. 
Tune est interponenda mora, donee ejusmodi incommodum se remi- 



Apoc. II, 17. Cfr. Lud. Granat. de frequent! Communione; item : 
Hieronjini Cacciaguerre de eadetn frequenti Couuuunione. Coloniae; 
1591. Libr. de freq. Cominuriione sive usu SS. Euch. Sacramenli 
authore R. P. Christophoro Madrido, Theologo S. J. Leodii. 1630. Der 
alte Frohnleichnain. Augsburg. 1812. Das heilige Abendmaul, von 
Jakob Print. "Wien. Uebec den oftern Empfang der heiligen Sacra- 
mente derBusse und des Altars. VonMathias Hauser, kalhol. Pfarrer 
und Schulinspector zu Dreis. Eine gekronte Preisschriit. Trier. 1837. 
2) Sess. Xill. cap. 7. can. 11. S. Pauli 1. Corinlh. c. XI. 3 ) S. Joan. 
Chrys. horn. 27. in Epist. I. ad Corinlh. S. Isid. Hisp, de Off. eccl. 
libr. 1. c. 18. Cone. Bracar. II. anno 573. can. 15. Cone, Maliscon. II. 
anno 585. can. G. Cone. Tolelan. VII. 646. can 2. 



245 

serit, aut jam cesset, idque ob reverentiam huic Sacramento debi- 
tam. Id quod etiam observandum est in ipso mortis articulo. Hoc 
enim casu aeger, qui mala ejusmodi tenetur affectione, metuque pe- 
riculi jam dicti Sacramento frui non potest, sufficit, ut hoc adoret, 
et spiritualiter sumat. Quod ipsi vera fide ac devotione praedito in 
itinere viatici loco deserviet, si sit e vita discessurus. 

Tertius est, quod longo tempore gravibus peccatis maxime- 
que carnalibus immerso, modo cum legitima necessariaque contri- 
tione confiteatur, absolutio conferri potest: consultius tamen etiam 
est, diebus aliquot eurn a Communione suspendi, quibus accuratius 
sese praeparet, precibus aliisque operibus vacando. Demum sua- 
dent etiam, ne diem Communionis actus maritalis praecedat *). Sed, 
prout S. Franciscus Salesius observat, indecens quidem, quamvis 
non graviter peccaminosum est, die Communionis peter e debitum 

conjugate; at indecens non est, illud eadem die reddere. 

Adeoque si talis persona ad Communionem devote anhelat, ob red- 
ditionem hujus debiti ab ilia non prohibeatur. Certe in primitivaEc- 
clesia Christian! quotidie communicabant, quamvis conjugatiessent, 
atque prolibus procreandis operam darent" 2 ~). Ast qui nocte praece- 
dente peccalum grave in materia luxuriae admisit, altera die a Com- 
munione abstineat, etsi contritus, confessus et absolutus, nisi 
tamen urgeat necessitas, v. g. iter navale, vel aliud confessario 
videatur. 

Postremo, quando confessarius existimat, utilem fore poeni- 
tenti Communionis dilationem, ut ad earn percipiendam se magis 
idoneum reddat, aut in eo major zelus desideriumque communicandi 
accendantur. Warn, ut S. Gregorius M. testatur, desideria dilata 
crescunt, et augentur 3 ). 

Communio spiritualis. 

. 167. Praeter susceptionem sacramentalem pii scriptores 
etiam ardens ejusdem desiderium, seu spiritualem Communionem 
eommendant. Sacra synodus Tridentina earn solemniter adprobavit, 

dicens: Patres noslri docuerunt , quosdam sumere tantum 

.spirilualiter, illos nimirum, qui voto propositum ilium panem coe- 
lestem edenles, fide viva, quae per dilectionem operatur, fructum 
ejus et utilitatem sentiunt" 4 ). Unit Communio spirilualis cum Chri- 
sto praeparatque animam ad Communionem sacramentalem nee non 



S. Hieronym. libr. 1. adversus Jovinian. Epist. 30. alias 50. ad Pam- 
niach. S. Isid. Hisp. de Off. eccl. libr. 1. c. 18. S. Greg. M. lih.r. 
12. epist. 31. Cassian Collat. 22. c. 4., 5. et 6. 2 ) Philoth. P. II. 
c. 20. 3) Horn. 25. in Ev. 4) Sess. XIII. cap. 8. Joan. XIV. 23. 
Apoc. HI. 30. S. Aug. Tract. 25. et 76. in Joan. S. Thorn, Summ. 
tbeolog. Ill, q. 80. a. 1, ad 3. 



246' 

ad sacrificium cum fructu auscultandum. Spiritualiter communi- 
care est valde utile, inquit S. Theresia; nolite id praetermittere; 
hie enim experielur Dominus, quantum eum ametis." 3) Licet au- 
tem per utramque Communionem homo uniatur cum Christo per 
fidem et charitatem nihilominus in Communione mere spiri- 
tual! non unitur realiter caro Christi cum carne communicantis, sic- 
cut contingit in Communione sacramental!; sed solum intendonali- 
ter et per affectum. Deinde communicans digne sacramentaliter 
recipit augmentum gratiae justificantis ex opere operate ultra 
meritum operands; ceterum communicans spiritualiter tantum, seu 
solo desiderio, acquirit augmenlum gratiae solum ex merito ope- 
rands" 1 ). Quum itaque piissimum hoc votum, prout Redemtori per- 
quam acceptum est, ita et insignis sit utilitatis: merito fideles exci- 
tenlur, ut id faciant, praecipue quodes SS. Missae sacrificio inter- 
sunt 1 ). Mentes vere devotae non semel tantum, sed iterate in dies 
hoc desiderium excitasse leguntur. 

10. Frequens Dei praesentis memoria. 

. 168. Brevis. sed frequens recordatio divinae omnipraesen- 
tiae, omniscientiae, etc. in sacris literis ilerads vicibus commenda- 
tur. Abrahamo dicitur: Ego Dominus omnipotens, ambula coram 
me et esto perfectus" 3 }, et divini Psalmi hoc saluberrimum exerci- 
tium commendant identidem : 5?Oculi mei semper ad Dominum." 
3 ?Ecce oculi servorum in manibus dominorum suorum, ita oculi no- 
stri ad Dominum Deum nostrum." Omnibus diebus vitae tuae in 
mente habeto Deum," ait Tobias ad filium suum, ut caveas tibi pec- 
care coram Domino*). S. Gregorius Nazianzenus: 5 ?Ut corpus ani- 
mae, rami arboris trunco, solares radii soli unit! esse debent, ut ab 
illis virtutem suam trahant, ita mente Deo uniti esse debemus. Ac- 
cedite ad Deum, ait Propheta, et illuminamini, et facies vestrae non 
confundentur. Nee enim tarn saepe spiritum ducere, quam Dei me- 
minisse debemus." Et profecto, quae alia ratio a peccato nos magis 
retrahit, quam viva recordatio, Deum omniscium judicem et vindi- 
cem nostrum nobis esse praesendssimum. Inprimis autem moneatur 
poenitens, ut inter negoda, et praeserdm tentationis tempore Dei 
praesentis memoriam sibi vivide ob oculos ponat, et ita evigilantem 
in se malam concupiscenliam reprimere studeat. Die mihi, si tibi 
semper prope principem standum esset, an non cum timore adsta- 
res? Adeoque quando comedis, cogila praesentem Deum; adest 
enim. Quando dormiturns es, quando irasceris, quando deliciaris, 
quidquid tandem feceris, cogita adesse Deum. 



i) Quart, de Benedict, tit. 3. sect. 5. dub. 1. 2) Cone. Trid.Sess. XXII. 
cap. 6. 3 ) Gen. XVII. 4 ) Tob, IV, 6. 



247 

Jam vero quantum ad methodum sibi repraesentandi Deum, 
pii scriptpres diverges pro captu hominum modos commendant. Vel 
enim a) ope imaginations Redemtorem tibi repraesentes in praesepio 
jacentem, vel intra brachia Virginis cubantem, vel tormentis sub- 
ditum, vel e cruce pendentem, vel ut Pastorem, Medicum, Magi- 
strum etc. Praxis excellens et nunquam satis commendanda est, b) 
ut ope fidei Deum praesentem cogitemus. Hac ratione mens filiali ti- 
more et charitaterepletur, cauta etattenta redditur, neipsi displiceat, 
vel saltern, ut ejus , qui omnia perlustrat et scrutatur, districtum 
judicium perlimescat. Qui in hoc exercitio magis profecerunt, etiam 
in rebus, quae sensibus usurpant, ubique divinae turn sapientiae turn 
benignitatis vestigia detegunt, ex iis, quae facta sunt, quasi toti- 
dem gradibus ad Creatorem ascendentes *). Absit tamen in his exer- 
citiis omnis vel anxietas, vel defatigatio cerebri, sed potius ilia sua- 
viter et animo penitus tranquillo in usum deducantur 2 ). 

11. Piae adspirationes. 

. 169. Inter peccatorum remedia virtutisque subsidia nume- 
rantur quoque piae adspirationes , quibus Deo nunc indubitatam 
fidem, nunc spem et fiduciam, nunc charitatem, nunc dolorem de 
peccatis, vel qualemdemumcunque virtutis sensum testamur. Dum 
enim per pias aspirationes mens ad Deum anhelat, tentationes facile 
vincuntur, intellectus coelesti lumine imbuitur, erigitur affectus, in- 
flammatur voluntas, quidquid terrenae adhaesionis et deformitatis 
est, paulatim detergitur, atque dum hanc desideriorum frequentiam 
nobis familiarem reddimus, ipsos quodammodo Beatos in coelo aemu- 
lamur. His oratiunculis quisquis Christianae perfectionis avidus pro 
viriims adsuescat, ut cor suum et voluntatem ad Deum erigere co- 
netur, die ac nocte, domi et foris, sedens et ainbulans, etino/wm- 
bus negoiiis suis, quae exinde non turbantur, sed perficiuntur po- 
tius, et expeditiora fiunt 3 ). Quum igiturhae mentis elevationes mul- 
tum polleant ad detestationem peccati commissi augeiidarn, et ad 
amorem virtutis oppositae inserendum, quum eas fere quilibet, etiam 
incultus homo, si vel paululum desuper edoceatur, instituere valeat, 
iis, tamque opere medicinali, pro poenitentibus utetur confessarius. 
Materia horum affectuum desumi potest ex Scriptura sacra, 
ex scriptis SS. Patrum aliorumque auctorum pietate praestantium, 
vel ex proprio affectu et devotione uniuscujusque. Praesertim Psal- 
.mi talium precationum feracissimi sunt quibus quasi totidem igni- 



Cfr. Philoth. P. II. c. 13. 2) Vide Alphonsi Rodriguez: Exercitium 
perfectionis P. I. tract. 6. 3) g. Aug. Ep. 121. ad Probam. S. Chrys. 
horn. 79. ad populum. Libr. I. de Oration Cassiane.libr. 2. de institutis 
c. 10. et Collat. 9. c. 35. 



248 

culis corda noslra accenduntur. Circa modum , quo illae poeni- 
tenti praescribi debeant, haec observato: Rudes utiliter doeebis, ut 
ejusmodi adspirationes certo de quo admoneantur} tempore, loco, 
eigno elieiant. Sic v. g. moneri potest poenitens a) respectu tern- 
ports. Hocte cubitum concessurus, dices ant cogitabis: Lectum 
hunc subeo ignorans, an crastina surrecturus sim... Quot peccato,- 
res incurii subita morte oppressisunt! Id forte, sideinceps peccave- 
ro, et mihi evenire poterit. Dens mi! averte hoc malum a me : 
non peccabo amplius, hoc firmiter et sancte propono. Mane evi- 
gilans, cogita: Forte haec dies ultima vitae meae, aut certe ad sa- 
lutem meam curandam a bono patre data. Quid, egone ad peccan- 
dum ea abutar ? Absit, o Deus mi! Renovopropositummeum, adesto 
mihi gratia tua, non cedam peecatis, malis desideriis, irae, invidiae 
etc. Simile quid etiam ad horae pulsum aut ad Angelicae salutatio- 
nis signum a poenitente diei, vel cogitari potest. b) Aspectu loci 
moneri quandoque poterit poenitens, ut locum e. g. coemeterii trans- 
iens aut respiciens , sibi ipsi dicat : Hie plures tumulantur, qui in 
diem praesentem se vicluros confidebant: hoc in loco item, citius 
quam credam, fors brevi, putrescet corpus meum , quod nunc per- 
dite amo. Ast ubi tune erit anima mea? In inferno; nisi peccare 
desistam. Adjuva me Deus, dum firmiter propono, peccatum hoc 
vel illud non porro patrare velle . . . Vel si dicat aspiciendo sepulcra: 
Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Terrenis cor meum non affi- 
gam amplius, Tibi soli, Deus mi, adhaerebo, propter Te omnia 
libenter sustinebo etc. Similiter e. g. in ecclesiarespiciendo ad fon- 
tem baptismalem , potest foedus baptismale renovari. c) Respectu 
siffni doceri potest poenitens , ut v. g. aspiciendo ignem infernalis 
ignis memoriam resuscitet ; aspiciendo Christi crucifix! ima- 
ginem ad patientiam aut peccati odium , ad contrilionem , ad fidu- 
ciam se animet etc.; spectando coelum stellis coruscans coe- 
lestis patriae desiderium, et in virtute proficiendi fervorem ac- 
cedat 1 ). 

12. Matura veritatum religiosarura perpensio et applicatio ad 

aoirnum emendandum. 

. 170. Brevem veritatum religiosarum considerationem 
earumque ad animum emendandum applicationem poenitentibus per- 
utilem esse, dubio caret. Pariter facile patet, confessarium poeni- 
tenti, praecipue minus culto, certain quandam veritatem assignare, 
ac simul modum illam salubriter ad animum suum applicandi, osten- 
dere debere. Ita v. g. moneatur poenitens, ut circa veritatem : 
Deus infinite sanctus , scit malas cogitationes , quas intimo corde 



Cfr Libellum precuin in usum stud, juventutis. Vien. p. 134 139. 



249 

fovemus." Deus diligit bona, odio autem habet mala, re- 

muneratur bonos, poena afficit malos" etc., quotidie per septima- 
nam, vel singulis diebus dominicis et festivis usque ad proximam 
confessionem diligenter meditetur ; quo fiat, ut facile illius memo- 
riam in se excitet, et ita tentationis tempore confortetur. Hue referri 
possunt actus virtutum tbeologicarum, hac tamen cautione, ut for- 
mula non ore tantam recitelur, sed ejus verba perpendantur , et ad 
specialem poenitentis statum applicentur, v. g. in actu fidei exei- 
tando, ad animum in fide, in veritates vel in gen ere divinitus reve- 
latas, vel in specie a poenitente addubitatas roborandum; in actu 
spei, ad animum ob peccata commissa anxium quietandum, vel in- 
tuitu divinae gratiae et vitae aeternae erigendum ; in actu cha- 
ritatis, ad animum in Dei amorem inflammandum etc. Aeque 
bene consuletur poenitentis emendationi, si moneatur, ut certam 
quamdam admonitionem sive exhortationem , quam confessarius 
modo ei impertivit, quotidie aut saltern interdum in mentem ani- 
mumqne revocet, ejusque sedulam executionem Deo promittat. 

Quern in finem juvat, monitionem, quam poenitenti dat con- 
fessarius, locis sacrae Scripturae intellectu retentuque facilibus, 
praesertini pericopis Evangeliorum nectere; quin imo quo facilius 
monita in memoriam redeant, objectis quoque in rerum natura visi- 
bilibus conjungere, ut a visibilibus ad invisibilia, a eorporalibus ad 
spiritua.lia ascendat. 

13.tatio. 

. 171. Poenitentium exeultorum nonnullis meditatio sensu 
strictori sumta, de qua . 22 25. mentionem jam fecimus, instar 
medii conversionis et perfectionis promovendae merito et utiliter 
praescribitur. Meditalionem utilem esse et necessariam tam pecca- 
toribus, quam justis, sacrae literae probant: Desolatione desolata 
est terra, quia nemo est, qui recogitet corde" 1 ). jJn omnibus ope- 
ribus tuis memorare novissima tua, et in aelernum non peccabis" *). 
nBeatus vir, qui meditatur in lege Domini die ac node" 3 ). 3 ,Beatus 
vir, qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua medilabilur, 
et in sensu cogitabit circumspectionem Dei 4 ). SS. Patres omni 
data occasione fideles ad meditationem frequentandam adhortari 
non desistunt. Sic S. Hieronymus : rEligalur tibi opporlnnus et ali- 
quantulum a familiae strepitu remotus locus, in quern, veluti in por- 
tum quasi ex multa tempestate curarum, te recipias, et excitatos 
foris cogitationum fluctus secreti tranquillitate componas. Tantum 
sit divinae legis studium, tam crebrae cogitationum vices, tam firma 



Jer. XII. 11. _ 2) Eccli. VII. 40. 3) Psalm. I. item Psalm. CVIII. 
4) Eccli. XIV. 3& 



250 

et pressa de futuris cogitatio, ut reliqui temporis occupationes fa- 
cile hac vacatione'eompenses. Nee hoc ideo dico, quod te retraham 
a tuis, imo id agimus, ut ibi discas ibique mediteris, qualem tuis 
praebere te debeas" ') Meditatio , ait S. Augustinus, praesentis 
vitae nostraein laude Dei esse debet. Non potest fieri, uthabeatmala 
facta, qui habetbbnas cogitationes" 2 ). Et S. Bernardus: jiEt primum 
quidem ipsum suum fontem i. e. mentem, de qua oritur, purificat 
consideratio; dein regit aflectus, dirigit actus, corn git excessus, 
componit mores, vitam honestat et ordinal; poslremo divinarum pa- 
riter et humanarum rerum scientiam confert" 3 ). Ne quis vero sibi 
persuasnm habeat cxercitium meditationis solis personis specialiter 
Deo dicatis quales sunt Religiosi et Clerici, utile esse ac necessa- 
rium, non autem ad omnes fideles ejus ulilitatem ac necessitatem 
esse extendeudam, audiat Catechismi Romani illustre ea de re te- 
stimonium, ubi, quae sint praecipue observanda, Sacerdoti aliorum 
confessiones excipienti, declarans ait : j>Docendus est etiam poeni- 
tens, ut null urn patiatur esse diem, quin aliquid de Passionis Domi- 
ni nostri mysteriis meditetur, hac enim medilatione assequetur, 
ut ab omnibus daemonis tentalionibus indies se tutiorem esse sen- 
tiat. Neque enim ulla est alia causa, cur tam cito, vel leviter ab 
hosteimpugnati, animo et viribus succumbamus, quam quod ex coe- 
lestium rerum meditatione divini amoris ignem concipere non stu- 
deamus, quo mens recreari atque erigi possit." His concinunt, 
quae pulchre de meditatione loqunntiir S. Franciscus Salesius 4 ) et 
Ludovicus Granatensis 5 ). 

Nullus corpore saniis negotiorum mullitudine impediri se 
sinit, quin corporali cibo, potu, quiete, indies corpus reficiat et alat; 
etsi in statu augmenti sit, etiam augere salagat. Cur igitur obtenta 
animae per poenitentiam sanitate, non quilibet Christianus singula- 
riter sit sollicitus, ut exercitio meditationis (quae vero cibus et 
potus spiritualis animae est) quotidie earn reficiat, et gratiae vitam 
in se augeat? Non difficile est fideli, attente recogitare gravissimas 
nee unquam finiendas inferni poenas , infinitam Dei clementiam, 
acerbissimam Christi Domini Passionem, summam Dei propter se 
amabilitatem infinitam, denique peccati, quod offensa Dei, summi 
Boni est, gravitatem, ut nimirum his considerationibus moveatur 
animus peccatoris ad eliciendos actus timoris, spei, dilectionis Dei, 
ac odii et detestationis peccatorum, vel justi voluntas in Dei amo- 
rem magis et magis accendatur? Nee officit meditalionis officio, 
quod distractiones facile obveniant: nam evagatio mentis, quae fit 
praeter propositum, orationis fructum non tollit. j^Saepe, ait S. 
Gregorius, in ipso orationis sacrificio importunae se cogitationes 



<) Ad Celant. ) In Psalm. CXLV1II. ^ Libr. 1. Consider, c. 7 
4) Philoth. P. II. c. 1. P. V. c. 17. s) Libro 1. De Oral, et med. c. 1. 



251 

ingerunt, quae hoc rapere vel maculare valeant, quod Deo immola- 
mus. Unde Abraham, cum ad occasum solis sacrificium offerret, 
insistentes aves pertulit, quas studiose, ne oblatum sacrificium ra- 
perent, abegit. Sic nos, cum in ara cordis holocaustum Deo offeri- 
mus, ab immundis hoc volucribus custodiamus, ne maligni spiritus, 
et perversae cogitationes rapiant, quod mens nostra offerre se Do- 
mino utiliter sperat" *). Quemadmodum distractiones minime 
causa esse possunt, quominus orationi vacemus, ita pariter non ex- 
cusant ab exercitio meditationis; sed utrinque remediis utendum est 
contra hnjusmodi mentis evagationes. Sic, qui distractionibus ob- 
noxii stint, adminiculo libri spiritnalis utantur, ex quo, prius quam 
se meditationi dent, legant materiam fini meditationis accommo- 
dam; vel si legere nesciant, suaderi potest, ut ante Crucifixi, vel 
aliam piam imaginem sese in oratione collocent, et ad longiores 
distractiones evitandas obtiittim oculorum ad eandem imaginem 
identidem convertant; vel uti possunt adminicnlo orationis vocalis: 
v. g. recitando orationem dorninicam, et ad singulas petitiones 
atlentiori eonsideratione nonnihil subsistendo ; vel simili niodo 
recitando psalmum; 5 ?Miserere mei" etad singulos versiculos brevi 
aliqua eonsideratione tanlisper immorando, donee plus aliqnis aife- 
ctus inde exsurgat in animo. 

Quoad eos autem, qui ad perfectionem christianam serio qui- 
dem anhelant, altamen vel ob ingenii debilitatem , vel ex praesenti 
sua dispositione prorsus inepti sunt^ lumina et ardores, quibus indi- 
gent, per alia media aliquatenus suppleri possunt, nempe per piam 
lectionem, per attentam auscultationem verbi divini, repetitas pre- 
ces et suspiria, per frequentem orationem vocalem etc. 

14. Exercitia spiritualia. 

. 172. Ad calcem hujus articuli de variis devotionis et pie- 
tatis generibus non possumus nobis temperare, quin de .exercitiis 
spiritualibus breviter aliqua moneamus; quippe quae non tantum 
ceu peccatorum remedium in qnibusdam saltern poenitentibus pluri- 
mum valent ad conversionem feliciter auspicandam, sed etiam ceu 
virtutis subsidium, ut gratia, quae diffusa est in cordibus nostris 
per Spirilum sanctum, statis temporibus resuscitetur. Quis enim 
inficias ibit exercitiorum spiritualium utilitatem, dum quis seclusis 
hujus temporis turbis atque negotiis, veritates aeternas omni qua 
potest attentione meditetur, interiora exactius discutiat, vitae me- 
lioris proposita concipiat, vel jam concepta restauret, eaque conti- 
nuatis precibus et devota Sacramentorum susceptione sanciat, et 
quasi obsignare satagat? Haec est forma studii spiritualis, ut sa- 



Mor. libr. 16. c. 19. 



252 

pienter disponamus praesentia nostra, reeogitemus in amaritudine 
animae nostrae praeterita, futura quoque sollicite provideamus. 
S. Franciscus Salesius similitudinem ab horologio repetit, quod non 
tantum per singulos dies de novo intendi solet, suisque ponderibus 
restitui, sed semel saltern per annum dissolvi, ut aerugo, quant 
forte conlraxit, auferri, et ferramenta, si laxata vel continue usu 
detrita fuerint, restaurari queant. Pari modo, inquit, et nos prae- 
ter exercitia quolidiana, semel saltern per annum cor nostrum inti- 
mius perscrutari, appetitus et affectus illius adcuratius inspicere, et 
quidquid ibi hiulcum vel corruptum invenerimus, reparare oportet. 
Quane exoptat S. Mater Ecclesia, imo propositis indulgentiis etiam 
allicit *), ut, quod a clericis et sacerdotibus praesertim fiat, a reli- 
quis quoque fidelibus instituatur. 

S. Martimis, quo iitilhis saluli proximorum vacaret, solehat ad tempus 
in coenobium, urbi Turonicae vicinum, meditationis causa secedere, 
ab omni turba et strepitu reruin temporalium secretus. S. Auynstinus 
alienatis a se curis seciilaribus, Deo cum iis, qui eidem adhaerebant, 
vivebat, jejuniis, orationibus bonisque operibus, in lege Dei raeditans 
die ac nocte. Hoc me delectat, ait, et ab omnibus actionibus neces- 

1 sitatis, qiium relaxari possum, ad fstam voluptatem refu^io. IVeqiie in 
his omnibus, quae percurro consulens te, invenio tututn locum animae 
meae, nisi in te, quo collijrantur sparsa mea, nee a te quidquam fe- 
cedat ex me" 2 ). S. Cnrolus Borromnens bis saltern sin/rulis annis ab 
urbe discedcbat, seque in remotis solitariisve locis collipens, plures 
dies totos ab omni alia occupatione liber, turn superioris temporis 
errata dolebat, turn sese spiritualibus divinisque contemplationibus ad 
majorem sanctitatem incitabat. Inde coelesti pabulo refectis animae 
viribus ad sua curricula recens alacrisque descendebat. S. Frttnciscus 
Snlesiiis exercitiorum ppiritualium causa secessit omni anno semel 
saltern de popu'o, atque unico salutis suae vacahat negotio, non aliud 
curans, quam ne qnid praeter hoc curaret. In hunc portum quasi ex 
multa curarum tempestate sese contullt. Ibi lectionibus divinis, cre- 
bris orationibus, firma pressaque de futuris cogitatione didicit, qualem 
se, egressus inde, omnibus praebuit. 

II. J e j u n i u m. 

. 173. Qum homo, qui per aliquod tempus pravis animi cu- 
piditatibus nimium indulsit, domininm in illas amittat, ad emendatio- 
nem vere talem requiritnr, ut amissum illud dominium denuo acqui- 
rere adlaboret. Media autem ad hunc finem facientia sunt opera sui 
ipsius abnegationis et mortificationis , quae sub nomine jejunii com- 
prehenduntur.. Quae quidem pro diversitale indigentiarum et cir- 
cumstantiarum sunt : 



Benedict. XIV. 16. Dec. 1746. *) Libr. 10. Conf. c. 40. 



253 

1. Jejunium striete tale, sive abstinentia cibi potusque. 

. 174. Jejunium, quod in cibi potusque abstinentia per cer- 
tos dies extensa consistii, omnibus ad veram perfectionem conten- 
dentibus perquam familiare fuit, et exinde commendandum se prae- 
bel, ut ejusdem ope carnem spiritui facilius subjugemus, huncque 
adrerum coelestium conlemplalionem expediliorem faciamus. 5>Quem- 
admodum leviores naves maria velocius Iranseunl, contra multo 
onere gravalae submerguntur, ita Jejunium, leviorem reddens men- 
tern, efficit, ut facilius hujus vitae pelagum transmitlat, ac ea, quae 
in coelis sunt, respiciat,, et nihil facial praesentia" *). Et S. Ambro- 
sius : Jejunium refectio animae, vita Angelorum, culpae mors, 
remedium salutis, radix gratiae, fundamentum castitatis. Hoc gradu 
Elias ascendit, antequam curru" 2 ). Hoc exercitium sensum poeni- 
tentiae atque saluberrimam peccatorum vindictam spiral. Quern in 
finem confessarius poenitentibus abstinentiam a cibo potuque prae- 
scribere poterit, ita tamen, ul nunquam non regulae et cautelae 
observentur, ne scilicel oblrviscamur, quid valetudo, quidque ratio 
reliquorum officiorum et adjunctorum expetat. Cavendum igitur : 
a~) ne nalura per nimiam abslinentiam fracta, postmodum eo largio- 
res refocillationes quaeral. rPer jejuniorum excessum debilitas 
stomachi, ex hac aulem crudilas quaedam consequilur, quae parens 
libidinum esl" 3 ). b) IVe abstinentia, quae virlulis subsidium et 
conversionis medium esse debel, virluli locum praeripial. jiQuid 
enim tenuatur corpus abstinenlia, si animus intumescil superbia? 
Quam laudem merebimur de pallore jejunii, si invidia lividi simus? 
Quid virtutis habet vinum non bibere, et ira et odio inebriari" 4 ) ? 
c) ]\e abstinentia coram iis, quibuscum communi mensa utimur, 
forte singulare quid afl'ectare videamur. Quapropter confessarius, 
dum poenitenii jejuniurn praescribit, Ms cautelis intendat, et, ubi 
poenitens ultra in se suscipere velit, cum summa tantum cautione 
permiltat. Plurimum juvabit, poenitentem monere, ut pro abnega- 
tione sui ipsius excepto casu necessitatis conveniens et stalutum 
refectionis tempus servet, quin intermedio teinpore quidquam cibi 
suniat; ne alimentis exquisilioribus el delicale condilis inliiet; ut 
iliis, quae apponunlur non inordinata aviditate, sed pio semper fine 
utatur, el dum mensa largior inslruitur, saltern aliquid sibi sublra- 
hat, cum gaudio spiritus sancti Deo ofl'erens. 

Quin imo suadendum esl poenilenlibus, ul abnegandi nosmel- 
ipsos occasiones sollicite considerent, quae nobis invitis occurruut, 
v. g-. dum ob gingulares labores consuetam refectionis horain dif- 
ferre cogimur, dum cibaria minus grata, insipida, ve'l manu forsan 



S. Chrys. in Gen. horn. 1. 2) D e Elia et jejun. c. 3. 3 ) S. Hier. ad 
Rust. 4) Hier, ad Celant. 



254 

parciori apponuntur. Quodsi in ejusmodi casibus naturae indignan- 
tis motus compescere, nosque rerum circumstantiis promte accom- 
modare studeamus, haec nostri abnegatio prae omni inedia divinum 
nobis beneplacitum conciliabit. Praeclare S. Franciscus Salesius 
docet : Magna in veneratione et honore habenda mihi videntur ilia 
verba Redemtoris nostri Jesu Christi, ad discipulos suos dicentis : 
Manducate, quae apponuntur vobis." Majoris, ut mihi quidem vi- 
delur, virtutis est indiscriminatim comedere, quidquid libi oft'erlur, et 
eo, quo id tibi apponitur, ordine, sive id tuo sapiat palato, sive de- 
sipial, quam semper, quod deterius est, seligere. Licet enim haec 
posterior agendi ratio videatur austerior, prior tamen plus continet 
resignationis : per hanc quippe homo non solum gustui suo , sed et 
election! suae renuntiat, uti non parva quaedam austeritas est, gu- 
stum suum ad omnia adaptare, et eum omnibus obviis subjicere. 
His accedit, quod hocce mortificationis genus nequaquam emineat, 
nulli noceat, et vitae sociali maxime conveniens et proprium sit. 
Cibum enim unum rejicere, quo alius sumatur,' omnia delibare et gu- 
slare, nihil autem invenire, quodbene coetum, aut satis mundum ap- 
pareal, ad singulos morsus et buccellas mysteriosum agere, mollis, 
delicati, et lancium et catinorum studiosi et attenti hominis indi- 
cium est. Pluris facio, quod S. Bernardus aquae aut vini loco oleum 
biberit, quam si dato studio et ultro aquam absinthiatam bibisset; 
illud quippe signum erat, eum ad id, quod biberet, non respexisse, 
et in hac eorum, quae aut comedenda aut bibenda sunt, non curan- 
tia, negligentia, perfecla verborum illorum : 35 Manducate, quae 
apponuntur vobis," praxis consistit. Semper tamen hie excipio ci- 
bos sanitati et valetudini noxios" 1 ). 

Hue quoque special abstinentia a vino, vel saltern usus ejus- 
dem moderatus et attemperatus, ut sanitati sufficiat, quin virtuti 
adversetur. 

Haec a vino potuque fervido abstinenlia interdum omnino 
praescribi poterit poenitentibus, praecipue si constet, hujusmodi 
potulenta plerumque an sain peccatis committendis dare, perque ilia 
temperamentum poenitentis alioquin fervidum ad certa quaedam 
peccata v. g. irae, vindictae, impudicitiae, vehementius inflammari. 

2. Evitatio socialium conventuum et oblectationum. 

. 175. Evitaiio socialium conventuum et generatim oblecta- 
tionum, earuin etiam, quae in se nil mali continent, injungi poterit 
poenitentibus. In rebus licitis homo se ipsum vincere addiscat opor- 
tet, nisi vinci in rebus illicitis velit. Soliludo saltern per aliquot 
dies, el voluntaria gaudiorum per se licilorum denegalio inter 



Philoth. P. Ill, c. 23. 



255 

opera vindicativa referenda venit, quae peccatorem in se suscipere 
oportet, ut suos in rerum terrenarum usu eommissos reatus luat. 
A poenitentibus conventus, qui eorum emendationem vere impe- 
diunt, spectacula publica, saltationes, obscoenas imagines, lectio- 
nem lubricam, nee non omnia, quae eos ad peccaturn incitabant, 
vitari debere, et hanc illarum rerum evitationem a confessario tan- 
quam opus poenitentiae imponi posse, alioquin facile patet. Etenim 
propositum, occasionem peccati vitandi, est, ut dici solet, conditio 
sine qua non absolutionis obtinendae, et nonnisi eatenus ad opera 
satisfactoria referri potest, quatenus spiritu poenitentiae peragi- 
tur, nee remedium solum est conversions, quo futura vitae emen- 
datio facilior, imo possibilis redditur, sed etiam vindictae rationem 
habet, utpote quum saepenumero molesti acerbique aliquid continet. 

3. Abbreviatio sorani. 

. 176. Abbrevialio somni usque ad illud tempus, quod restau- 
randis hominis viribus necessarium est, quin vel animi vigor vel 
corporis valetudo, vel reliqua demum officia aliquid detriment! pa- 
tiantur, nonnunquam utiliter a confessario suadetur, imo praescri- 
bitur ceu opus satisfactorium. Sedulo tamen hie respiciendum est 
ad poenitentis statum, occupationes, corporis constitutionem, nee 
non, in quantum diuturnior somnus ad peccati commissionem coo- 
perari possit. Experientia enim docet, qtiaedam peccata ab iis ma- 
xime committi solere, qui insomnes diutius in lecto commorantur. 
Inprimis. notum est, quam periculosum sit juveniJi aetati, somnum 
in multum diem producere, vel, quod pejus est, si quis vel somno 
jam discusso, vel blando sopore constrictus, plumis inhaerere per- 
git. Quapropter poenitentibus de hujusmodi peccato se accusantibus 
praescribi poterit, ut lectum non prius adeant, nisi somno jam su- 
perveniente, alque turn, quando somno cessante mala concupiscentia 
in iis evigilare forte incipiat, quantocius lectum relinquant. Quae 
de lecto surrectio ipso noctis tempore fieri potest, nisi forte reliquae 
ex parte habitaculi circumstantiae obstent. Quid, si peccator surgat 
flexisque genibus supplices ad Deum preees fundat ! S. Francis'cus 
Salesius de hoc remedio monet: Nox. dormitioni est destinanda, et 
impendendaunicuiquejuxta suam complexionem, quantum scilicet ad 
utiliter per diem invigilandum requiritur. Et quoniam sacrae Scri- 
pturae diversis in locis et modis, exemplum Sanctorum et rationes 
naturales matutina crepuscula unice et mire nobis commendant, 
velut optimam et fructuosissimam diei tolius parlem, et quia Domi- 
nus ipse Sol oriens et beata Virgo Aurora consurgens in literis sa- 
cris vocatur, hinc probum et pium esse existimo, c.tirare, ut vespe- 
re tempestive cubitum conscendamus, quo summo mane expergisca- 
mur, et strato exsurgamus. Hoc certe tempus amabilissimum est, 



256 

dulcissimum et minus impeditissimum, in quo et ipsae aviculae nos 
ad expergiscendum et Deum laudandum excitant. adeo, ut mane 
summo surgere et sanitati et sanctitati mire conducat" *) 

4. Voluntaria molestorum laborum susceptio. 

. 177. Voluntaria susceptio laborum molestiorum taliumque 
rerum, quae sensualitati sunt ingratae, commendari potest. Quales 
in specie commendari, vel suscipi debeant, ex singularibus poeni- 
tentis adjunctis dijudicare oportet. Interdum defatigans aliqua deam- 
bulatio, ceu medium malam concupiscentiam facilius compescendi, 
inservire potest. Quodsi poenitens alioquin jam per statum suum 
certis quibusdam molestiis afficiatur, veluti laboriosa corporis vi- 
rium intensione, aestus frigorisque perpessione, defectu ciborum 
satis nutrientium, paupertate, vilipensione ex parte aliorum homi- 
num: confessario eo enitendum est, ut poeuitentem doceat, hujus- 
modi mala et incommoda cum Christiana patientia et resignatione, 
ex obedientia erga Deum, cui toties inobedientem se exhibuerat, 
cum bumili reatuum suorum ac poenae promerilae agnitione, cum- 
que consilio pro peccatis satisfaciendi, in se suscipere et perferre. 
Quae quidem peccata luendi, ac pro iis satisfaciendi intentio gene- 
ratim in omnibus exercitiis, quae sub titulo satisfactionis compre- 
henduntur, requiritur. 

5. Mortificatio. 

. 178. Generatim studium suam commoditatem et voluptatem 
refrenandi, quademumcunque occasione sive qualicunque ratione 
illud fiat, a confessario poenitentibus commendandum erit. Studeat 
autem confessarius poenitenli persuadere, cuilibet esse summe ne- 
cessarium, ut suis malis concupiscentiis dominetur; at vero caveat, 
ne forte ridicula, vel nimis ardua exercitia praescribat, utpote quae 
cultiorem exacerbatura, incultum autem frustra vexatura tantum 
forent. Quodsi poenitens ipse impositionem operum mortificationis 
externae petal, confessarius ejus statum, corporis constitutionem, 
negotia, sanum vel praeceps ejus judicium, nee non eos, quibuscum 
conversari solet etc., diligenter attendat, nee nisi talia opera prae- 
scribat, quae poenitens absque suo et aliorum detrimento exercere 
potest, quaeque immediate ad debilitandam ejus malam concupi- 
scentiam faciunt. 5 ?Aliter enim est judicandum de yf/ie,.aliter de his, 
quae sint a d finem. Illud enim, quod quaerilur tanquam finis, abs- 
que mensura quaerendum est; in his autem, quae sunt ad tinem, 
est adhibenda mensura secundum proportionem ad finem. Est ergo 



Philoth. P. HI. c. 23. 



257 

considerandum, quod in spiritual! vita dilectio Dei est sicut finis, 
jejunia autem, vigiliae et alia exercitia corpoi-alia non quaertintur 
tanquam finis, sed adhiberrtur tanquam media necessaria ad finem; 
et ideo hujusmodi sunt adhibenda cum qua darn mensura rationis: ut 
scilicet concupiscentia dometur, et natura non extinguatur, juxta illud 

S. Apostoli: 3?Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem 

rationable obsequium vestru'm" 1 ~). Et S. Gregorius : Plerumque 
cum plus justo caro restringitur, etiam ab exercitatione boni operis 
enervatur, ut ad orationem quoque vel praedicationem non suffi- 

ciat. Saepe dum hostem insequimur, etiam civem, quern dili- 

gimus, trucidamus." Neque exempla desunt, tales, qui ab initio 
severitate nimia semet afflixerunt, postea vel ejusdem pertaesos 
ad seculum rediisse, vel saltern ad vires suas recuperandas uiolli- 
bus studuisse ac cupediis 2 ). Illustrissimus Episcopus Sailer 
auream istam regulam in memoriam revocat, quam S. Salesius et 
alia Ecclesiae lumina commendarunt: nNullam corporis castiga- 
tionem esse suscipiendam , nisi exquisite antea prudentis confes- 
sarii consilio. Corpus regendum est, non franyendum." Idem 
cuilibet virtutis studioso suadet, ut, priusquam voluntarias mortifi- 
cationes in se suscipiat, illis se submittat, quas ipsius vitae genus, 
sive agnitum aliquod officium secum adducit, sive quas providentia 
divina per vitae discrimina imponit, quae igitur alioquin cum aliis 
officiis quasi jubentur, adeoque involuntariae commode dici queunt. 
Hue, ut pauca tantum moneam, spectant labores, quotidianae solli- 
citudines, vigiliae aliaque incommoda , multiplices infirmitates, 
aCjgritudines corporis et animi, diversi eventus, quibus bonis no- 
stris, amicis et charissimis spoliamur, molestum contubernium cum 
hominibus stupidis, morosae indolis, neglectus et contemtus, quern 
non solunr ab improbis, sed et probis experiri solemus, hinc inde 
sancita Superiorum, quae utcunque sensui molesta videantur etc. 
Hujusmodi castigationes, quas ipsum jam nostrum munus ac offi- 
cium secum fert, quaeve singular! aliqua necessitate et aerumna 
nobis imponuntur, eatenus etiam reliquis praestant, quod sint a pro- 
pria voluntate et a fastu magis liberae, adeoque puriores, quam 
voluntarie electae. Pulcherrime S. Franciscus Salesius causam 
praesentem explicat. Postquam similitudineni ab amygdalo desum- 
tam retulit, his pergit verbis : Nunquam illorum approbare potui 
methodum, qui, quo hominem reforment, ab exterioribus, a gesti- 
bus, vestitu et crinibus, inquam, initium ducunt. Imo vero contra^ 
ab interioribus mihi videtur incipiendum. Dicit enitn Dominus : 
s?Convertimini ad me in toto corde vestro." Et: 55 Fili, praebe mihi 



S. Thorn. Quodl. 5. art. 18. 2 ) De nimio excessu in hac re, vide S. 
Basil, libr. de Virg. 8. Greg. M.Mor. libr. 30. c. 14. S. Bern. Serm. 49, 
in Cant. Gerson. Tract, de myst. Theol. consid. 10. 

17 



258 

cor tuum." Cum enim cor actionilm omnium sit origo et fons, quale 
illud est, tales eruiH <>t hac. Sponsus sacer animam ad amorem in- 
vitans: 5 ?Pone me, inquit, et signaculum super cor tuum, ut signa- 
culum super brachium tuum." Et vere; nam quicunque Jesum Chri- 
stum intus in corde suo habet ; statim eum etiam in omnibus actio- 
nibus suis exterioribus habet. Hac de causa ante omnia cordi tuo 
sacrum et sanctum illud symbolum et yerbum : Vivat Jesus ! inscul- 
pere, et inscribere volui; certus quippe sum, vitam tuam, quae ex 
corde, sicut amygdalus e suo nucleo ortum habet et nascitur, exin- 
de omnes actiones suas, quae ejus quodammodo fructus sunt, hoc 
eodem verbo salutis inscriptas et insculptas producturam ; et sicut 
dulcis hie Jesus in corde tuo vivet, ita et in omnibus gestibus ac 
moribus tuis victurum, et in oculis, ore, manibus, quin et in crini- 
bus tuis appariturum, ut sancto cum Apostolo Paulo dicere possis : 
35 Vivo ego, jam non ego, vivet vero in me Jesus Christus!" 
Denique qui hominis cor lucratus est, totum jam hominem est 
lucratus" 1 ~). 

Quae tamen non ila intelligenda sunt, ac si externae mortifi- 
cationi, Sanctorum piorumque hominum exemplo commendatae 
quidquam derogare velimus, idque eo minus, quo magis verba 
Hugonis a S. Viet. 2 ) in aevum nostrum jurCmeritoque cadunt: 
Ecce diabolus Physicam docet; ecce medicus factus est; de com- 
plexionibus loquitur; infirmitates diversas, si teneatur Religio, 
generari praedicat. Sed quare hoc? J\on ut mederi velit, sed ut 
occidere possit; non ut aegritudines curet, sed ut securius inferat 
mortem." Positivae enim corporis afflictiones ad carnis petulantiam 
reprimendam, aut ad contractos malos habitus emendandos, adfo- 
vendum poenitentiae fervorem, ad facilitatem in suimet abneg-atione 
comparandam, atque adeo ad christianae virtutis custodiam perfe- 
ctionemque quandoque conferunt. Jam Seneca memoratu digna haec 
verba protulit: j?Ad majora 11 at us sum, quam ut sim mancipium 
corporis mei. Dum carni parcimus, contra nos hostes nutrimus." 
Et S. Paulus: j^Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se 
abstinet. Ego igitur sic curro , non quasi in incertum; sic 
pugno, non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum, 
et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicavero, ipse 
reprobus efficiar" 3 ). Carnis castigationes saepe fructus sunt 
nati ex permagno poenitentiae fervore ac peccati detestatione, 
quod in semetipso poenitens vindicare studet, ut a Deo mitius 
puniatur. Veruni fateri oportet, fieri posse, ut quis externae 
mortificalionis exercitiis abutatur, quatenus negligat ea, quae in 
hoc gravissimo negotio prima semper et principalis cura esse de- 
bent, sine qua omnis corporalis exercitatio nihil valet. Quisquis 



>) Philoth. P. III. c. 23. 2) Libr. de Claus. c. 2. 3) I. Cor. IX. 25.26. 



259 

interna sua justo minus refrenat, si mills erit viro sluliu, qui acdHi- 
cabit domuni suam super arenam, el deseendil pluvia, "I venerunl 
flumina, el flaverunl venli, el irrueruni in domum illam, el cecidit, 
el fuil ruina illius magna 0- 

III. E 1 e e in o s y n a. 

. 179. Sub eleemosyna lanquam opere salisfaetorio inlelli- 
gunlur omnia opera chrislianae charilalis, quibus turn eorporalis, 
lum spirilualis aliorum salus adjuvalur; sive ad eleemosynam referlur 
omne genus misericordiae lum spirilualis, IUJD eorporalis, ill ajunl, id 
esl, charitas, beneficenlia singularis aliisindigenlibus exhibila. PI lira 
exslanl loca S. Scriplurae, quibus opera misericordiae commendan- 
lur, velul ei'ficacissinium remedium lum ad impctrandam a Deo 
remissionein peccalorum, lum eliam ad profieiendum in gratia ade- 
pta, in eaque perseverandiim usqu<i ad fin em. E. gr. 55 Ex substanlia 
lua fae eleemosynam, el noli averlere faciem ab ullo paupt^re. ncc 
a le averlelur faeies Domini" 2 ). 5 Eleemosyna al) omni pccrato, el 
a morle liberal, non patielur animam ire in leuebras" "). ^Conclude 
eleemosynam in corde pauperis, el baee pro le exorabif ab omni 
malo" *), j^Peceala lua eleemosynis redime" 5 ). s ,Eeali miseric-or- 
des." jrVenile benedicli Palris mei elc." ''}. 55 Quoii superesl, dale 
eleemosynam, el ecce omnia munda sun I vobis" "). ti. Chrysoslomus 
pulchre ail: ^Tanla esl eleemosynae virli^ tanlaque jiulcntia, ul 
vincula peccalorum dissolval, fugel lenebras, cxiiiigiial ignem , 
morlificel vermem, expellal slridorein denlium. Huic cum multa 
fiducia coeli porlae aperiunlnr, iil veluli Ilcgina inlraule, nulius ja- 
nilorum, aul cuslodum, qui porlis assislunl, audel dicere: quae tu 
es, vel unde? sed omnes earn suscipiunl" 8 ). Duo aulem hie erro- 
res vitandi, quorum primus eorinn, qui leslimonia Seriplurae in 
commendalionem operuni misericordiae au>iucla solilarii- conside- 
ranles, ila fidunl eleemosynis, quas largiunlur, ac si illae solae ad 
salulem sufficerenl, el hinc in peccalis pers<:verandi ansam arri- 
piunl : quibus oporlel ob oculos ponere illud Aposloii : 558! dislri- 
buero in cibos pauperum omnes facullales meas, cbariialem auiem 
non babuero, niliil inilii prodesl" !l ). Aller esl eoruni, qui exislimanl, 
eleemosynas in slalu peccali morlalis Facias, esse prorsus inutiles 
ad salulem aelernam. Licel enim elargiliuiie eleemosyniirum aul 
aliis bouis operibus liomo non possit de condigno merer! gloi-iam 
coeleslem, polesl lamen per haec se disponere ad tvmissiiinem pec- 
calorum el receplionem graliae sanclilicanlis, eamque impelrare. 



) Matth. VII. 26. a) Tob. IV. 7. 3) Tob. IV. 11. *) Eccl. XXIX. 
15. 3) Dan, IV. 24. 6 ) Matth. V. 25. - -) Lur. \i. 'il. *') Horn. 
32. in Epist. ad Hebr. ) 1. Cor. X11I. 2. 



260 

Haecce vis non inest operihus misericordiae, quatenus procedunt ex 
mere natural! inclinatione, subveniendi miseriae proximi, sed qua- 
tenus a Spiritu sancto non quidein inhabitante, sed movente cor 
peccatoris, per auxilium gratiae actualis oriyinem ducunt, et ad 
Deum offensum placandum peccatorique reconciliandum referuntur. 
Inter omnia tnisericordiae opera eminet voluntaria a proximo illata- 
rum injuriarum remissio: jjDimitlite, et dimittetur vobis." Mise- 
ricordiae opera corporalia et spiritualia in catechismo exhibentur 
fidelibus suggerenda. De his valet illud S. Augustini efl'atum : non 
solum qui dat. esurienti cibum , sitienti potum, nudo vestimentum, 
peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegro vel incluso visita- 
tionem, captivo redemtionem, debili subvectionem, coeco deductio- 
nem, tristi consolationem, non-sano medellam, erranti via m, deli- 
beranti consilium, et quod cuique necessarium est, indigenti: verum 
etiam, qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat" I ). 

Quodsi confessarius sensim aceuratiorem poenitentis ejusque 
status et rerum domesticarum notitiam sibi comparaverit, haud dif- 
ficile erit eidem, speciales bene operandi casus assignare. 

Compensatio damni aliis quocunque modo illati, sive respectu posses- 
sionis, sive honoris, strictum poenitentis officium est. Quodsi autem 
hoc justitiae officium expleverit, aut saltern consilium cuilibet debitam 
satisfactionem praestandi ceperit, illudque, quantum quidem hucusque 
fieri poterat, execution! dederit, tune instituatur ad exercenda opera- 
charitatis, quae opposita sunt illis vitiis, quibus hucusque servierat. 

B. 

Satisfactionis opera specialia. 

. 180. Praeter satisfactions opera generalia, quae conver- 
sionis et perfectionis cliristianae remedia sunt et subsidia, opus est 
quoque adhlbere specialia, quae contra particularia peccata dirigun- 
tur, et adversus peculiarem animi aegritudinein valent. Inter haec 
primum locum obtinet contraria cuique vitio virtus; ut enim clavus 
clavo pellitur, etconlrariacontrariis curantur, ita pariter id ipsum in 
vitiis curandis fieri quotidiana experientia ostendit. Porro monstrare 
juvat cujusque vitii foeditatem ex specialibus illius proprietatibus et 
effectibus; ut si e. g. ostendatur, quam absonum et absurdum sit 
superbire ob dona, quae non sunt propria, sed mutuata tantum a 
Deo; avarum congregare divitias in loco, ubi non est mansurus diu, 
negligere autem opes, quas secuin accipere, iisque aeternum frui 
potest etc. Denique plurimum valet, singillatim ad hoc vel illud vi- 
tium exstirpandum et virtutem fovendam, loca S. Scripturae, et 



De fide, spe et charitate c. 62. 



261 

Passionem Domini considerare, qui pro peccatis nostris tot ac 
tanta pertulit o.pprobria et tormenta; quin rmo et mortem ignomi- 
niosissimam. 

Singillaiim specialia pro viliis capitalibus, ad qtiae cetera fa- 
cile revocantur, opera salisfactoria annotare placet in usnm junio- 
rum confessariorum, ut haec distinctius agnoscant 3 atque adeo faci- 
lius applicare possint. Ouae vero a nobis ila dicuntur, ut simul 
exhortationi inservire possint. En igitur! 

Contra superbiam et vanam gloriam. 

. 18.1. Superbia, teste Scriptura, fons est omnium peceato- 
rum. Propria, quae confossarius huic vitio applicabit remedia, sunt 
speciales considerationes frequentes, quibus homo miseram suam 
conditionem et statum potest agiKtscere: cum superbia nihil aliud 
sit, quam immoderatus appetitus el cupiditas propriae excellentiae 
et praeeminentiae. Qnamobrem Confessarius, cum poenitentem hoc 
vitio laborantern offenderit, pro illius curatione ei injung-ere poterit, 
1^ ut seria meditatione frequenter expendat sacrae Scripturae loca, 
quibus Spiritus sanctus superbiam aliaqne ei annexa vitia reprobat 
ac detestatur, oppositam vero humilitatis virtutem extollit et com- 
mendat, ut: 5 ?Initium omnis peccali superbia" 1 ). 5 ?Superbiam niin- 
quam in tiio sensu, aut in tuo verbo dominari permittas> in ipsa 
enim initium sunisit omnis perditio" 2 ). 55 Quanto magnus es, humi- 
lia te in omnibus" 3 ). 3 ? Omnis, qui se exaltat humiliabitur" 4 ). !:Filiiis 
hominis non venit ministrari, sed ministrare" 5 ). 

2) Cogilet, hominem, quamvis alio nullo malo gravaretur, 
quam sola superbia, nihilominus hanc unam ob causam fore mise- 
rum, contemtum et odiosum apud omnes: praesertim apud Deum, 
qui, ut scriptum leg-imus, j^uperbis resistit, hnmilibus autem dat 
gratiam" 6 ). Quod exemplis poenamm docere possumiis, quibus 
crimen hoc initio mundi tarn in Angelis, quam in hominibus Deus 
vindicavit. Etsi nobis ad fugiendum hoc vitium abunde exemplo 
possit esse ruin a Luciferi, qui propter hoc in abyssum Gehennac 
praecipitatus est; quanto magis aversabimur illud repetitis in animo 
nostro tot exemplis altis, quae in sacris literis commemorantur, 
eorum praecipue, quos Deus ob hoc peccatum in hac etiam vita ve- 
re graviterque punivit, ut Saulum, Roboam, Nabuchodonosorem, 
Antiochum aliosque plures 7 ). De Anemia et Saphyra Act. V. ait 
S. Basilius, quod inani gloria ducli, facilitates suas terrenas ven- 



Eccli. X. 15. 2) Job. IV. 14. s) Eccli. III. 20. 4) Luc. XIV. 11. 
5) Matth. XX. 28. s) j ac . IV. 6. Petr. V. 5. ?) I, Reg:. XV. 26. HI. 
Reg. XII. 19. Dan. IV. 30. I. Mach. VI. 12. 13. 



262 

didissenl, ui perfect! baberentuiv, permisisse Deuin, mediarn pretii 
partein sibi retinere, propter quod repente utri.nnque mortuum fuis- 
se, siinulque cum vita honorem, quern affectabant, amisisse. 

3} Seeum expendat, quam benevolum et amicum se Deus hu- 
inilibus exhibeat, variaque et inagna dona concedat. Rex Achab, 
quod se coram Deo humiliassel, evasil poenas, quas Deus fuerat 
illi minalus I ). Publicanus etiam propter humilitatem descen'dit ju- 
slificatus in donuini suam, cum Pbarisaeus ob superbiam fuerit re- 
probatus a ). Eodem ergo niodo, cum se jtisli humiliant, in eadem a 
Deo juslifia exaltantur: augenlur enim illis sanctitas et dona gra- 
liae, honorqne et gloria, quam propterea promerentur. Id quod sin- 
gulariler in laudatissima Beala Virgine Maria spectari potest, quae 
propter excellentem suam humililatem adeo exaltata fuit, sicut in 
hymno suo : Magnificat etc, ipsa confitelur. 

4) ilecordetur poenitens, quam multis imperfectionibus et 
defeetibus laborel, quandoquidem bumilitas, qua vitinm superbiae 
veluti suo contrario curari debet, ex verissima imperfectionum et 
defectuum, nee non omnig-euae a Deo dependentiae agnitione nasci 
soleat. Profecto ingentes quisque in vita ante acta lacunas reperit, 
de, quibus merito ernbescat, nam 55 in multis offendimus onines" 3 ). 
5 ,Et qui dicit, se peccatum non habere, mendax est" 4 ). Quot mentis 
maculat! Deo omniscio nudae el aperlae erunt, quae notitiam et at- 
lenlionem nostrani bucusque latent, dnm ipse Apostolus fatetur: 
5il\ihil mibi conscius sum, sed in hoc non justificatus sum" 5 ). Quot 
infirmilales adhucdum in nohis experimur! Quantum a requisita in- 
tenlionis puritale distamus, <il quanta est inconstanlia nostra in ex- 
sequendis honis propositis ! Hinc S. Basilius consilium praebet ad 
superbiam relundendam Si quando te praesens benefactum non- 
nihil elalnm reddit, ad memoriam revoea, quod olim mali feceris, et 
cessabil inflata elatio" f> ). Recordetur, quod oninia bona, quae nobis 
sive per nativitatem, sive per educationem, sive per prosperum re- 
rum nostrarum cursum obtigerunt, aliud non sin I, nisi dona Dei, a 
quo, omnis bonitatis fonte, cuncta decurrunt, et ex cujus voluntate 
omnia per singula momenta pendent; quod bona opera et inerita nostra, 
quorum quidem auctores sumu.s,, nonnisi tamen ex sanctificante gratia 
descendant, el quod voluntas nostra de torpore suo nunquam soluta, 
et sat robusta fuisset absqne gratia superna, quae mentein nostram 
praevcnil, penelravit et invictam fecit. Haec Apostolus considera- 
bat. cum diceret: ;?Quid bjabes, quod non accepisti, si autem acce- 
pisli, quid gl;rijiris, quasi non acceperis" 7 ). Cave igitur, pauper 
superbe, ne Deus te arguat, sicut ilium superbum: j^iVescis., quia 
tu es miser, et miserabilis , et pauper, et caecus, et nudus" 8 ) ? 



i) ill. Re.i;. XXI. 29. 2) Luc. XVIII. 14. 3 ) Jac. III. 2. -ty'-Joli. 1.8. 
>) 1. Cor. IV. 4. 6) Horn. deHumil. 01- Cor. IV. 7. ) Apoc. II1..17. 



263 

Caecus } qui te non cognoscis, pauper virtutum, nudus bonorum 
operum, gravibus vero culpis miserabilis. Quid ig-itur superbis? 

Meminerit etiam, quod alii, quibus se anteponit, praediti sint 
aliis donis et virtutibus, quas ille non cognoscit, et quae sunt suis 
praestantiores. Cogitet quoque, quam res omnes hujns vitae, de 
quibus mortales tantopere exultant et gloriantur, ut honos, favor, 
pulchritudo, divitiae, vanae sint et inconstantes, caducae et veluti 
fumus evanescentes. Quare inane est et superfluum, de hoc se ja- 
ctare, quod adeo caret omni fundamento, et instabile est 1 ). 

5) Juvabit qnoque praescribere, ut saepius viva fide sibi pro- 
ponat exemplum Christi Salvatoris, ut discat ab eo, non superbire, 
sed humilemesse: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitra- 
tus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam 
servi accipiens, in humili stabulo natus, circumcisus octavo die ut 
peccator, triginta annis latitans, films fabri reputatus, tribus ulti- 
mis vitae annis a scribis et Pharisaeis, et tempore Passionis, a mili- 
tibus despectus, contemtus, derisus ac denique inter duos latrones 
a cruce pendulus, tanquam novissimus virorum factus opprobrium 
hominum et abjectio plebis, humiliavit semet ipsum usque ad mor- 
tem, mortem autem crucis. 55 Erubescat homo esse superbus , pro- 
pter quern factus est humilis Dens 2 )." 

6) Ut vero ex his considerationibus efficaciter moveatur su- 
perbi animus ad humilitatis amorem, et superbiae odium, inculce- 
tur ei orationis necessitas, praescribaturqtie, ut quotidie staiis tem- 
poribus, ac praecipue tempore sacrificii missae ferventi prece idi- 
psum a De*o per humilitatis Christi meritum infinitum postulare non 
cesset. Quoties insuper per diem superba cogitatio animum pulsave- 
rit, vel se interius convertat ad Christum humiliatum, ut ejus exem- 
plo roboratus, in humilitate persistat; vel sententiam aliquam Scri- 
pturae sacrae, qua humilitas commendatur, animo volvat, ut ea ve- 
luti gladio spiritus omnem a se superbiam propulset, adjungendo 
orationem aliquam jaculatoriam ad divinum auxilium obtinendum, 
puta: Non nobis, sed IVomini tuo da gloriam." rDiscite a me, quia 
humilis sum corde." 

7) Pro remedio autem vanae yloriae,jactantiae et ambitio- 
niSj praeter dicta utile erit considerare, quam vere sint vantt, quae 
coram oculis divinis homini nihil possunt adjicere ; imo quam sint 
nociva, quae non solum bona opera nostra privant coelesti merce- 
de, juxta illud Salvatoris : ^Receperunt mercedem suam," verum 
etiam optima quaeque operantes divinae ultioni reddunt ubnoxios: 
j?Deus enim dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent, eonfusi 
sunt, quoniam Deus sprevit eos" 3 ). )? Proh dolor, ait S. Chrysosto- 



i) Cf. Dux peccatorum Ludov. Granat. Colon. 1618. p. 609. *) S. 
Aug. in Psalm. XVIII. ^ Psalm. LII. 6. 



264 

mus, quisaepe pecunias mundi, illecebraset vehementiores corporis 
voluptates valere jubent, hi nonnunquam innani gloria capti omnia 
perdiderunt" *). 

Contra avaritiam. 

. 182. Avaritiae crimen ita Deo pariterque hominibus est 
exosum, et in sacris literis maledictum, ut Sapiens dicat: 3 Avaro 
nihil est scelestius" 2 ). Aequum ergo est et neeessarinm, ut confes- 
sarius adcuratus sit cum suo poenitente in crimine hoc pervesti- 
gando, itemque ut idonea et opportuna remedia praescribat iis, 
quos hoc peccato coinquinatos deprehenderit, quod, ut Apostolusdo- 
cet, j^radix est omnium malorum 3 ). 

Quoniam autem avariliae vitium reponitur tarn in divitibus, 
qui opes suas immoderate amant et retinent, quam in pauperibus, 
qui inordinata cupiditate divitiis, quas non habent, acquirendis in- 
cumbunt, utrisque remedia quaedam a confessario praescribenda 
sunt. Et quidem poenitenti avaro, si pauper est^ injungere poterit 
confessarius, ut frequenter considered Christum Dominum a pueri- 
tia patipertalem elegisse, eamque magno studio et sedulitate cum in 
vita, turn in morle coluisse, idem quoque fecisse sanctissimam ejus 
matrem, sanctos Apostolos, praecipuosque viros ac servos Dei. Ex 
quo licet colligere pauperum conditionem, si oculo n'dei inspiciatur, 
honoratiorem et beatiorem esse conditione divitum, utpote a Christo 
Domino, et praecipuis Sanctis magis adamatam et cultam. Praeter- 
ea ut secum cogitet, huic vitae, quae veluti transitus est, pauca 
necessaria esse ac sufficere, illaque pauca, nempe cibum et vesti- 
menta, quibus Apostolus 4 ) nos contentos esse jubet, sine tantacon- 
tentione et molestia, quihurs se divites onerant, acquiri posse , cum 
Dominus baec daturum et adjecturum se promiserit illis, qui inpri- 
mis regnum Dei quaesierint, et justitiam ejus 5 ). Meminerit saepe, 
quod melius sit modicum justo super divitias peccatorum multas : 
quod non sit inopia timentibus Deum, quod magnus sit quaestus pie- 
las cum sufficientia : quod bptimae literae censuales sint ilia Chri- 
sti promissio: 55 Quaerite primnm regnum Dei, cetera adjicientur 

vobis 6 )-" 

Juvabit etiam ad nimiam divitiarum cupiditatem comprimen- 

dam poenitenti inculcare frequentem ac seriam consideratio- 
nem sententiae Paulinae: ?:Qui divites fieri volunt, incidunt in ten- 
lationes, et in laqueum diaboli" 7 ): quod multa exempla tam ex sa- 
cris literis, quam ex profanis historiis testatum reddunt. Sufficere 



Horn. 28. in Joan. Cfr. Ludov. Granat. I. c. p. 610613. 2) Eccli. 
X. 9. 3 ) I. Tim. V. 10. *) 1. Tim. IV. ) Matth. VII. 20. 
) Matth. VI. 33. ?) I. Tim. VI. 9. 



.265 

potest, quod legitur de Giezi *) , qui hanc ob causam lepra pereus- 
sus est; item mors Ananiae et Saphyrae 2 ); infelix etiain Judae 
proditoris 3 ) exitus cum multis aliis, qui in scopulum hujus criminis 
impacti naufragiuni fecerunt. 

Diviti avaro y ne cor suum divitiis affixnm teneat contra mo- 
nitum prophetae: Divitiae si affluant, nolite cor adponere" 4 }* 
eaedem considerationes utiliter praescribentur, quibus et aliae ma- 
gis competences adjungi poterunt; puta: opes nunquam satietatem 
adferre, sed e contra, quo plus augentur, eo magis habendi sitim et 
aviditatem accendere, adeoque merito divitias comparari aquae sal- 
sae, quae cum deberet sitim exstinguere, magis earn accendit: sum- 
mam proinde stultitiam esse, desiderio ferri in id, quod majorem do- 
lorem ac cruciatum prae se fert. 

Plurimum etiam proderit, si poenitens avarus jubeatur identi- 
dem recordari mortis, quae omnibus hisce fortunae bonis , maximo 
labore partis, et anxia sollicitudine servatis, possessores suos brevi 
destituet, juxta illud Apostoli: 55 J\ihil intulimus in hunc mundurn, 
baud dubium, quod nee auferre quid possimus" 5 ). Stulte! hac no- 
cte animam tuam repetent a te, et quae parasti, cujus erunt 6 )?" 
Cur ergo tanta aviditate corraduntur, custodiuntur opes, quae tarn 
celeriter diffluent, et aliis relinquentur, qui eas pro libitu suo usur- 
pabunt, et insument fortassis in animae suae perniciem sempiter- 
nam, irrisuri etiam eos, a quibus relictae fuere. 

Utiliter quoque confessarius injunget, ut poenitens saepius 
animo volvat inaestimabiles et incorruptibiles thesauros coelestes, 
quos neque fures efibdiunt, neque tinea demolitur, nee aerugo con- 
sumit; qui ad omnia sunt utiles, quibus vera beatitudo et regnum 
coeleste emitur; qui facili labore acquiruntur, cum magno solatio et 
securitate possidentur, et cum inexplicabili voluptate in alterum 
mundum evehuntur, quorum comparatione nihil omnino sunt omnes 
iibique terrarum opes. Et hoc est, quod a S. Gregorio dictum est: 
Si consideremus, inquit, quae et quanta sunt promissa in coelis, 
vilescunt anirno omnia, quae habentur in terris 7 ). Hos vero thesau- 
ros coelestes non inhiantibus terrenis divitiis , sed paupertatem 
amantibus promisit Dominus. Beati, inquit, non divites } sed pau- " 
peres spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum." Et e contra: 
5) Vaeh vobis, ait, divitibus, quia habetis hie consolationem vestram." 
s^Facilius est, camelum (^funem} per foramen acus transire, quam 
divitem intrare in regnum coelorum" 8 ), 

Maxime vero opulentis et divitibus avaris pro satisfactione 
injungi debet, ut eleemosynas erogent. Quod aliquando fieri tempore 



IV. Reg. V. 26. 27. 2) Act. V. 3. 10. *) Act. I. 18. *) Psalm. 
LXI. 11. 5) i. Tim. VI. 7. *) Luc.XU. 16. *> Hom.37. inEvang. 
8) Luc. VI. et Matth. XIX. 24. 



266 

continuato mag-is expedit, etiamsi parum detur, quam uno tempore 
multa largiri; nam ex assidua consuetudine saepius eleemosynas 
dandi paulatim habitus et exercitatio liberalitatis nascitur, qua stu- 
dium avaritiae disturbatur; quod tamen prima et secunda vice, licet 
eleemosynae multo largiores essent, non efficeretur. Pariter pro 
hujus vitii remediis suaderi potest, ut orphanos nutriant, in studiis 
alant, aliaque misericordiae corporalis opera faciant. 

Contra duritiem et immisericordem animum in pauperes. 

. 183. Contra duritiem et immisericordem in pauperes animi 
affeclum, refutatis praetextibus, quibus multi divites ab obligatione 
eleemosynae dandae conantnr sese eximere, pi'imi remedii loco sit 
consideratio seria praecepti dandae eleemosynae *). We dixeris, in- 
quit S. Ambrosius 2 ), redi, eras dabo. Qui non patitur dicere, eras 
dabo, quomodo patitur dicere, non dabo ? Non de tuo largiris pau- 
peri, sed de suo reddis. Quod enim commune est in omnium usum 
datum, tu solus usurpas? Omnium est terra, non divitum: sed pau- 
ciores, qui non utuntur suo, quam qui utnntur. Debitum igitur red- 
dis, non largiris indebitum. Ideo tibi dicit Scriptura: j^Declina pan- 
peri animam tuam, et redde debitum tuum." Snperflua divitum, ait 
S. Augustinus, sunt necessaria pauperum." Et alibi: j>Si nihil am- 
plius babes in substantia tua, quam tibi tuisque in victu, vel in ve- 
stitn rationabili et mediocri sufficit, sola tibi potest bona voluntas 
(scilicet dandi eleemosynas) sufficere } sed rogo te, conscientiam 
luam interroga, ne forte aliquoties per ebrietatem, intemperantiam, 
convivia, lusum etc. perdas, quod per eleemosynam dare potueras, 
ne forte delicias praeparando, ornamenta ac luxum comparando, non 
habeas, quod pro remedio animaetuae possis pauperibus erogare" 3 }. 

Secundum remedium sit, ut poenitens dives, qui hactenus im- 
misericors fuit erga pauperes, frequenter cogitet, Deum qui Pater 
est omnium, non velle , ut alii sint ita divites , ut abundent super- 
fluis, alii ita pauperes, ut careant necessariis, sed velle, alios esse 
divites, alios pauperes, ut illi per misericordiam, isti per patientiam 
salutem consequantur. 55 Cur tu dives, ille pauper? ait S. Ba- 
siliiivS, profecto non aliam ob causam, nisi ut tu benignitatis ac fide- 
Ms administrationis mercedem accipias, ille vero patientiae maximis 
praemiis honoretur" 4 ). 

Tertium remedium sit, attente considerare, pauperes praeser- 
tim fideles, Christi membra esse, in quibus proinde ipse Christus 
juxta dicta sanctorum patrum, veltit caput mysticum, necessitatem 
patitur, adeo ut eleemosynae quae pauperibus erogantur, ipsi Chri- 



Matth. XXV. Eccli. IV. 1. Joan. III. <) S. Ambr. de Nab. c.'IS. 
3) Jri Psalm. XL VII. et serin. 227. de temp. 4 ) Horn. 6. 



267 

sto Censeantur conferri, quod Matthaei locus testatur his verbis : 
Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus ineis mini- 
mis mihi fecistis" ). Unde etiam , cum S. Martinus Touronensis 
episeopus, adhuc miles exsistens et catechumenus, Ambiani pauperi 
nndo Christi nomine eleemosynam petenli partem ehlamidis dedis- 
set, sequent! node Christus ilia vestis parle indutus ei tipparuit, 
hanc emittens vocem: Martinus catechumeniis hac me veste 
contexit." 

Quarlum remedium sit, atienla consideratione saepe expen- 
dere amplissimas promissiones,.quibus Spiritus sanctns in Scriplu- 
ris sacris divitum corda excitat ad misericordiam in panperes exhi- 
bendam. Ex. gr. rBeatus, qui intelligit super egemim et pauperem, 
in die mala liberabit enm Dominus" 2 ). ^Beati misericordes , quo- 
niam ipsi misericordiam conseqnentur" 3 ). r>Quieunque potum de- 

derit uni ex minimis istis calicem aquae frigudae, uon per- 

det mercedem" 4 ). Item serio reeogitare horrendas comniiuationes, 
qnibus idem Spiritus sanctus in Scripturis sacris passim terrere 
solet divites immisericordes, e. g\ Qui obturat aurem suam ad cla- 
morem pauperis, ipse clamabit, et non exaudietur 5 }." rCor durum 
habebit male in novissimo' 5 )." jiJudicium sine misericordia illi, qui 
non fecit misericordiam 7 ). 

Denique nihil efficacius esse potest ad duritiem divitum erg-a 
miseros et eg-enos corrig-endam, irno aufereiulam,, quam seria consi- 
deratio integri contextus verborum Christi .iudicis Matthaei ca- 

pite XXV. Certe quovis adamante duriorem esse opportet 

aninuim, qui his Filii Dei promissis non emollitur , nee terroribus 
flectitur : nee aliud ei praesidium restat, quam ut huniili ae fer- 
venti oratione interioris g'ratiae auxiliurn a Spiritu sancto inde- 
sinenter expostulet, quo omnis cordis in pauperes durities penitus 
anferatur. 

Contra peccata impndicitiae. 

\ 

. 184. Ex omnibus fere peecalis forte impudicitia, proh do- 
lor ! est maxime communis, quae homines in staturn sane miserri- 
mum praecipitat. Impxulicitia quoque est, quae confessarios occupat, 
ut horrorem ejus inspirent et media illam eft'ug-iendi propinent. 
Haec passio cum admodurn irnportuna, frequens et violenta sit, ante 
omnia confessarius, qui eidem mederi cupit, to turn se impendat illis, 
quos ilia impetit: misereatur eorum, suscipiat illos sempra* cum cha- 
ritate, soletur et animet. Qua regendi ratione efficies, ut revertan- 
tur cum fiducia ad sacrum tribunal, tentationes suas deteg-ant, se- 



Matth. XXV. 40. 2) Psalm. XL, 1. >) Matth. V. 7. *) Matth. X. 
42. 5) p rov . XXI. 13. 6) Eccli. lit. 27. ?) Jac. II. 13. 



268 

que sincere, et quin quidpiam dimintiant aut dissimulent de commis- 
sis, incusent. His servatis inspirabis ejusmodi poenitentibus : 

1) Amor em et aestimntionem,quam potes maximum, puri- 
tatis. Semper noininabis illam virlutem sanctam virtutem angeli- 
cam, ut tanto plus illi concilies aestimationis. Monebis hac virtute 
attolli w)s, et levari supra nosmetipsos, supra quasvis inclinationes 
nostras, utcunque fortes et vehementes similesque Angelis effici. 
Monebis castos prae ceteris aniari diligique a Deo. rQui diligit 

cordis munditiam, habebit aniicum regem" '). In aeternitate 

faturos illos in comitatu sponsi sui primes et proximos. j?Virgines 

sequuntur Agnum quocunque ierit; sine macula enim sunt et 

cantabunt canticum novum, quod nemo polest canere a )." 

2) Repraesentabis impuritatem quantacunque ilia sit, ut vi- 
tium Spiritui sancto maxime contrarium y ut vitium tnrpe et ab- 

jectum, quod non tantum animam contaminat, sed et corpus vi- 
vum Spiritus sancti templum et cujus sola apud alios snspicio 
ruborem nobis elicit: ut peccatum adeo periculosum, cujus habitus 
promte et facile contrahitur 3 ex quo ardue et ita raro emergitur, ut 
plerique, qui in illud labantur, funeste in eo etiam pereant: ut pec- 
catum, quod tentationibiis, quas continue excitat, et remorsibus 
omnein qttielem et pacem et tranquillitatem animaetollit. 

Haec argumenta bene apud te expendas necesse est, ut ac- 
commodare poenitentibus possis, ac plane instillare more nutricis, 
quae cibum durum in lac convertit, suique provide! alumni necessi- 
tati. Praecipna autem cura ipsis persuadeas veritatem minqnam sa- 
tis inculcandam, quod, quanto magis accumulantur peccata> tanto 
reddatur difficilior consecutio salutis; et quanto pronius est, in hoc 
vitium delabi, tanto difficilius sit inde emergere. Qui hoc persuadet, 
securim inittit ad radicem arboris. Die illud, quod nunc est durissi- 
ma crystallus, quid fuit aliquando ? Fuit tenuis vapor. Vapor hie 
primo coaluit in nebulam, turn condensabatur in nivem, inde conge- 
latus in glaciem, denique induratus in petram. Sic etiam tentatio, 
quae ab initio levis erat vapor, et solvebatur radiis non vehementi- 
bus solis, demum repititis actibus solidatur instar crystalli, et ferro 
resistit. Visum sequitur cogitatio, cogitationem delectatio, dele- 
ctationem consensus, consensum opus, opus consuetudo^ consue- 
tudinem necessitas, necessitatem desperatio, desperationem con- 
demnatio. 

3) Exhibebis mala huic vitio conjuncta. Quantam malorum 
multitudinem fallax haec pestilentia secum trahlt! Primo famampol- 
luit, quae inter res humanas est pretiosissima, quam quis habere 
potest, nee ullum peccatum est, quod turpiorem secum infamiam 
trahit luxuria. Delude et vires hominis enervat, pulchritudinem au- 



i) Prov. XXII. 11. a) Apoc. XIV. 



269 

fert, sanam laedit dispositionem, parturit infinites morbos, qui et 
immundi sunt et infames; flori juventutis insidiatur, nee ilium sinit 
efflorescere; ante annos inducit senium, frangit vires ingenii; snb- 
tilitatem hebetat intellectus, et hominem brutis animalibus facit si- 
milem. Abstrahit hominem ab omnibus honestis studiis atque exer- 
citiis et submergit in pelago carnalium voluptaturn it a, utnecaudeat 
miser homo, nee appetat quidquam loqui aliud, nisi de rebus inho- 
nestis et earnalibus. Reddit juvenes stolidos et infame.s, et senes 
exponit hominum ludibrio. Nee contentum est hoc vitium, eo modo 
homines ipsos perdidisse, nisi etiam facilitates et divitias illorum 
evertat et dissipet. Probantur haec omnia exemplo filii prodigi, qui 
dissipavit omnem substantiam suam vivendo luxuriose l ~). Atque his 
omnibus malis succedit inhac vita jactura gaudii bonae conscientiae, 
in futuro vero gloriae sempiternae, et perpessio poenarum, quae fi- 
nem non sunt habiturae. jiMomentaneum est, inquit S. Gregorius, 
quod delectat,- aeternum, quod cruciat 2 ). 

Continuatio. 

. 185. Quod si poenitens, his momentis, ad ingenerandum sani- 
tatis desiderium conducentibus, sincera menle desideret sanitatem, 
nondum salutis portum tenens, terram tamen prospiciens, eidem 
aptissima quaeque remedia praescribantur, quibus emergat ex hoc 
peecato, simulque praeservetur. Sunt autem haec vel ejus generis, 
ut removeant, quae alimentum praebent peccato, suntque causa ac 
radix luxuriae } vel talia, quae libidinis ardorem supprimunt, et 
casti spiritus amorem instillant ac ingenerant. 8ic quantum ad 
priora impudicitiae causa esse solet 1) cohabitatio ? consortium et 
alloquiwn certarum personarum alterius sexus, et quandoque etiam 
ejusdem. 2) Excessus in potu, praesertim calidiori. 3) Otiosa el 
deli do s a vita, 

Jam si primum obtinet, praescribi debet, ut cohabitatio ilia 
deseratur, si licite et absque majori vel aequali animae periculo 
deseri potest. i\ec refert, quod haec desertio grave incommodum 
temporale poeuitenti adfert, quia juxta testimonia Christi Domini 
etiam oculus, si scandalizet, erui debet, si manus , amputari etc. 
Si tamen spes all'ulget, fore, ut adhibitis certis remediis cohabilatio 
desineret esse occasio relapsus , praescribi haec poterunt ^et expe- 
rimentum capi, praesertim, ubi poenitens difficilem se exhibet ad 
dictam cohabitationem deserendam. Quodsi remedia non juvent, aut 
saltern non ita, quin supersit molare periculum relabendi, esto ra- 
rius, deserenda erit conformiter ad ea, quae de occasione proxima 



Luc. XV. a) Cfr.A. Stapf'sErziehungslehre, et Scupuli Pugn. spirit, 
c. 19. 



270 



peccandi tractaturi sumus. Item per alloqnia et aspectus rela- 
benlibus injung'i debel horuni morlificalio, el proponi exemplum Da- 
vidis, qui, cum hand mediocris esset sanetilalis, per incautum aspe- 
ctum lurpiter lapsus esl, illwl quoque Jobi: Pepigi foedus eum 
oculis nieis, ul ne quid em cogilarem de virgin e" *): nee non dictum 
S. Hieronymi ad i\ep. scribcnlis : i\ec in praeterita castitate con- 
fides. iYec sanclior Davide , nee Salomone sapientior esse poles. 
Memento semper, quod paradisi colomim de possessione sua mulier 
ejecerit." 8i sanclus es, nee lainen securus es. Plurimi sanctis- 
simi eecideruul hoc vitio propler suam seeuritateim IMullus in hoc 
confidal. :;J\umquid polesl homo ambulare super prunas, ul non 
combiiranlur plantae ejus" 2 )? JVum tu saxum es, num ferrum? 
dicil 8. Chrys. Homo es, communi naturae imbecillilati obnoxius. 
Ig-ncm capis, nee ureris? Qui fieri id polesl? Lucernam in foeno 
pone, ae tu aude negare, quod foenum uratur. Quod foenum esl, 
hoc nalura noslra est." 

Si (liter casus occurril, quo causa luxuriae lalel in excessu 
calidiori.s polus, injung'ere oporlet moderalum illius usum, maxime, 
si poonilens IVequeiiler experlus est, eo libidinem inag-is accendi, 
sequc ad venerea provocari; qualis non paucis esse solel vini adusti, 
imo omnis generis vini immodicus usus; teste enim Apostolo 3 ), 
in vino luxuria est: nonnullis etiam fortioris cerevisiae. 

Ut vero poenitens facilius ab excessu abstineat, siniul ei 
praescribalur, ut devitel consorlia, convivia, labernas el hujus- 
modi occasiones, in quibus excedere in potu consuevit. Item ul 
extra horam refeclionis vel non bibal omnino, vel nonnisi ad silim 
exsting'uendam, el utalur polu lenniori. Porro hie diiig-enter ob- 
servandum, excessum in polu, seclusa ebrietate el periculo illius, 
ac proinde ex se non morlalem , morlalem fieri, quando experientia 
eonstal. eum adferre morale pericnlum alterius peccali morlalis, 
pula luxuriae; in quo casu e.tiam sub mortali excessus ille el illius 
occasio proxima evilari debel. 

Quod denique tertiam allinel luxuriae cfittsamy- quae ex vi- 
ta oliosa el deliciosa lanquam matre baud infoecunda nascilur, 
exercitaliones aliquae prae.scribanlur eorporis el spiritus , quibus 
lempus frucluose impendalur, unicuique juxla ralionem condilionis 
status ac officiorum, v. g. patribus ac matribusfamilias, ut rei 
domcvSlicac diligenler invigilent, prolem beiie instruanl in fide et 
moribus : lilerarum sludiosis aliisque, quorum officii recta admi- 
nislralio a studio inprimis pendel , ul sludiis graviler incumbanl ; 
omnibus vero Clu-islianis poeiiitentibus , ut corpus apto labore 
exerceant. 



XXXI. t. 2 ) Prov. VL 28. 3) Eph. V. 18. 



271 
Contintiatio. 

. 186. Praeter evitationem fomentorum hujus vitii, omnibus 
et singulis, hoc non satis deplorando scelere irretilis, vel ut denuo 
inde emergant, quo lapsi sunt, vel ut in posterum sibi praecaveant, 
aut praeservent, nullo non tempore positiva sceleris remedia, et 
castimoniae subsidia injungenda sunt. 

Et quidem a) diligens custodia sensmim externorum, visus, 
auditus, odoratus, gustus et tactus; per sensus enim externos, 
ut Propheta loquitur, mors quasi per fenestras ascendit 1 }- Absit 
quidem omnis rldicula timiditas , sed etiam omnis temeritas. Vir- 
gin em, ait S. Scriptura, ne consipicias, ne forte scandalizeris in 
decore illius." j?Noli circumspicere in vicis eivitatis, nee oberra- 
veris in plateis illius." 5 >Averte faciem tuam a muliere conipta, et 
ne circumspicias faciem alienam" 2 ). Debent et aures caute custo- 
diri, ne audiant sermones obscoenos et inhonestos, quos forte si 
audieris aliquando , displiceant tibi, idque moesto vnltu ostende ; fa- 
cile enim homo complet opere , quod auribus audit cum jucundi- 
tate. Refrena quoque linguam tuam , ne loquaris verba turpia et 
inhonesta; 5,corrumpunt enim mores bonos colloquia prava. Lingua 
detegit cor hominis , et affectus illius prodit : plenitudinem enim 
cordis loquitur lingua 3 ). 

b) Justa refrenatio sensuum internornm et praecipue ima- 
ginationis, ne vel nimium incalescal, vel omnino repraesentationi- 
bus lubricis impleatur. Semper occupalum sit cor hominis cogita- 
tionibus sanctis : immittunt enim daemones in animam oliosam co- 
gitationes perniciosas, ail S. Bernardus, quibus 'occupetur , ut, 
quamvis opere non peccet, peccet tamen cogilatione. l\ T o!o, sinas 
cogitationes crescere ; dum parvus est hostis, interfice" *). jiPrimis 
diaboli titillationibus obviandum est, nee coluber foveri debet, don<;c 
in serpentem formetur" 5 ). 

c) Moderata severitas quoad victum etcultum corporis: nain, 
quo mollius lautiusque corpus fovetur , eo plures quoque faces li- 
bidini subjiciuntur. 5 ?Si quis existimat posse se versari in deliciis, 
et deliciarurn viliis non teneri, se ipsum decipit" 6 ). 

d) Custodia pudoris naturalis turn ergaalios turn erga pro- 
prium corpus. Juveni enixe commendandum, ut quidquid pudorem 
ooram aliis vei coram se ipso solo laedit, sollicite eliminetur 7 ). 

e) Studium hnmilitatis } quatenus castitas apprehendi non 
potest, nisi humilitatis fundamenta in corde fuerint collocata. Prius- 
quam humiliarer, deliqui" 8 ). Ut castitas detur, humilitas meretur" 9 ). 



*) Jer. IX. 21. 2) Eccli. IX. 5. 7. 8. 3) Cfr. Lud. Granat. Dux pec. 
p. 630. 640. 4) S. Hier. epist. 22. s) S. Cypr. de Jejunio. 6 ) S. 
Hier. libr. 1. contr. Jovin. 7 ) Cfr. A. Stapf's Erziehungslehre. 
8) Psalm. CXVIII. 67. ) S. Bern, epist. 



272 

jjCustos virginitatis earitas , locus custodis humilitas" *). Qui sola 
eontinentia bellum hoc superare nititur, similis est ei, qui una manu 
natans pelago liberari contendit; sit ergo humilitas continentiae 
conjuncta 2 ). 

.f) Usus inprimis remediorum religiosorum , quae inter nu- 
merantur: a) Ruminatio locorum sacrae Scrip turff,e, in quibus hoc 
vitium prohibetnr, et castimonia inculcatur; raeditatio Passionis 
Domini aliarumque veritatum, quibus animus ad sectanda charis- 
mata meliora urgetur, seria consideratio quatuor novissimorum. 
De hac S. Anselmus bene praefatur : 5? Quodsi adhuc carnis stimu- 
lis tangeris, si adhuc libidinis suggestione pulsaris, memoriam 
mortis tibi objice, diem exitus tai propone, fin em vitae ad oculos 
adhibe. Propone tibi futurum judicium et futura tormenta; proppiie 
tibi infernorum perpetuos ignes, propone tibi Gehennae poenas 
horribiles" 3 ). /?) Continua recordatio turn Dei ipsius, in 
quo vivimus, movemur et sumus , turn etiam Anyeli Custodis, 
qui ad tutelam nostram deputatus est. Haec enim cogitatio id ef- 
ficit, ut nunquam turpe aliquid in conspectu Dei audeas. Quo-, 
modo enim, quod facere erubescis / si videret qualiscumque homo, 
id audebis in tantae Majestatis conspectu, atque inspectante tuo An- 
gelo Custode; Accusatore, Judice ? f) Humilis et fervens oratio , 
qua per merita Salvatoris imploratur efticax Dei auxilium. Et__ut 
scivi , quoniam non aliter esse possem continens, nisi Deus det, et 
hoc ipsuni erat sapientia, scire cujus esset hoc donum, adii Domi-. 
nu-m , et deprecatus sum ilium, et dixi ex totis praecordiis meis" 4 ). 
Impossibile enim est, ho mine m suis pennis ad hujusmodi virtutis 
praemiuiu evolare, nisi eum gratia evexerit: idcirco adeundus est 
Dominus, et ex totis praecordiis deprecandus. Hinc S. Cyprianus 
bene monuit: Inter haec media ad obtinendam castitatem imo et 
ante omnia haec de divinis castris auxilium ' petendum est" 5 ), <i x ) 
Devotio erya castissimam Dei Matrem , Virginem immaculatam, 
et ejtis sponsum castissirnum Josephum, aliosque castitatis patro- 
nos. s~) Freqiiens et devotus Sacramento rum usus, et quidem 
quoad Poenitentiae Sacrainentuin, ut uno eodemque semper utatur- 
poenitens confessario, viro docto pioque ac prndenti, cujus monitis 
fideliter et constanter obtemperet. Quoad Eucharistiam sacrosan- 
ctam, frequens cum magna reverentia et devotione ejusdem usus 
consulendus est, quip^e qua a Concilio Tridentino Antidotum voca- 
tur, quo non salum a culpis quotidianis liberamur, verum etiam a 
peccatis mortalibus praeservamur. 55 Licet enim, ut notat S. Tho- 
mas, hoc Sacramentuni non directe ordinetur ad diminutionem fo- 
mitis , diminuit tamen fomitem in quadam consequentia, in quantum 



S. Aug. de Virg. c. 51. *J S. Clim. de Castit. gradu, 15. 3) Ex- 
hort, ad Contemt. temp. *). Sap. V11I. 21. 5 ) De Bono pudic. 



273 

augel charitatem; quia, sicut Augustinus dicit, augmentuni charila- 
tis esl diminutio cupiditatis" ') 

Quodsi poenitentes his remediis assueti lion sint, expedit eos 
admonere, ut persoluto eo, quod ipsis injunctum fuit., atque ex 
obligatione praestandurn , sponte quoque horum usuin assuinant. 
Remedia enim ista applicata juvant, sed non sanant nisi continuata. 
JXoverint nonnisi magna diligentia recuperari sanitatem. Quoadusque 
leo non degustavit sanguinem humamun, facile mansuescit, at se- 
mel slrage facta, quis euni domahit? Quare si illi nolint his reme- 
diis constanter uti et eooperari, fehris eos non ante vitae fineiu 
deseret, quemadmodum cereus non crssat, quamdiu superest 
alimentum. 

Continuatio. 

. 187. Quid vero consilii contra pollutionis proprio volun- 
tatis actu procuratae crimen ? 

a} Confessarius hujus criminis reis., convenienter anirni statui 
-eorundem internu vitii foeditatem depingat, ut a crimine maxime 
nefando abhofreant. Adversus nulluni aliud peccatum Spiritus sanctus 
vehementiori utitnr formula, quain contra hocce. ^Homines So- 
domitae pessimi erant et peccatores coram Deo nimis" 2 ) , Onan 
filius Judae ob id a Deo subita morte fuit mulctatus. 5 >Et idcirco 
percussit euni Dominus, quod rein detestabilem faceret" 3 ). 

M) Exponat sequelas hujus sceleris jam in hac vita funestis- 
simas , habita tanien indolis poenitentis ratione , ne vel in despera- 
tionem praecipitem agat, vel pusilli animi reddat : quare tantos ac 
tales solummodo ipsi ante oculos ponat tristissimos eflectiis, quantos 
ad salubrem timorem ineutiendum sufficere prudenter judicaverit. 

c^ Plurimum juvabit^ splendidissimis pulchram innocentiae 
facieni depingere -coloribus, ut poenitens allectus desiderio feratur 
ardenti in castimoniani vitae. 

d} Dein specialia ad libidinis ignem exstinguendum validis- 
sima remedia praescribantur, partim naturalia, partim et inpri- 
mis, positiva. religiosa, quae ex dictis paragraphorum praece- 
dentium patent. 

e} Denique pro felici curationis istius successu fateri oportet, 
nisi ipsemet huic turpitudinis luto infixus fortiter et mag no ammo 
velit, vires tolas exserat, summa ope nitatur, ad singularem vim 
quamdam ascendat, atque in res aeternas animum intendat suum , 
nunquam futurum , ut ex mortifero hoc morbo evadat. 

Quapropter confessarius , quam maxime potest, poenitentem 



) Summ. theolog-. 111. q. 79. a. 6. ad. 3. a) Gen. XIII. 3 ) Geu. 
XXXVIII. 10. 

18 



274 

excitabit, ut ipse fortiter et velit et obnitatur. Potius mori quam 
peccare! Ceterum in praesenti causa distinguendum est inter confi- 
tentes, qui paucis tanJum vicibus, et quin peccati gravitatem no- 
rint, sese polluere , et inter illos, qui nefanda hujus criminis con- 
suetudine detinentur. Hos diriges secundum regulas, quae de con- 
suetudinariis infra notantur. Labor sane difficilis, verum plenus 
meritorum, quo animae praetioso Christi sanguine redemtae diaboli 
faucibus eripiuntur, et Christo Salvatori restituuntur. 

Si poenitens de pollutione nocturna se accuset in somno orta, petatur, 
utrtrtn illam in se intenderit, aut causam per se efficacam et proximam 
dederit, praevidens illam secuturam, an in illam evigilans consenserit? 
Si unum horum factum, reus est peccati, si minus, culpa vacat, nee 
patiens propterea inordinalam tristitiam admittat; est enim miseria cor- 
ruptae naturae. 

Contra odium et invidiam. 

. 168. Qui odio in proximum adfecti sunt, 1) salubriter a 
confessario pro satisfactione medieinali jubentur , ut seria medita- 
tione considerent, el memoriae commendent sententias sacrae 
Scrip turae, quibus tarn in veteri, quam in nova Lege praecipitur 
dilectio inimicorum, et odium prohibetur. Ut veteris Testamenti 
loca *) mittamus , praecipue sententiae ex novo Testamento sunt : 
Ego autem dico vobis, non resistere malo; sed si quis te percus- 
serit in dexteram maxillam tuam , praebe illi et alteram" 2 ). >?Ego 
autem dico vobis , diligite inimicos vestros etc." 3 ). Man datum no- 
vum do vobis, ut diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes, quod 
discipuli mei estis , si dilectionem habueritis ad invicem" *). 55 ]\ulli 
malum pro malo reddentes" 5 ). nOmnis qui odit fratrem suum, ho- 
micida est, et scitis, quoniam omnis homicida non habet vitam 
aeternam in semetipso manentem" 6 ). Et si diligamus invicem , 
Deus in nobis manet et charitas ejus in nobis perfecta est. . . Si 
quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, men- 
dax est" 7 )- 

2) Utiliter injungentur odii in proximum labe infectis, ut ali- 
quoties per diem oculis animi Christum ligno crucis affixum in- 
tueantur, qui pro se crucifigentibus oravit, ac sanguinem suum ef- 
fudit, cogitentque eum, erga quern tantum odium et invidiam exer- 
cent, etiam de numero esse eorum, quos sanguine suo aspersit et 
expiavit. Quod Christi in cruce pendentis exemplum sane efficacis- 
simum sit ad exstinguendum odium proximi et amorem illius conci- 



) Exod. XXIII. k. 5. Lev. XVIII. 18. Prov. XXIV. 17. XXV. 21. 22. 
Eccli. XXVIII. 1. Job. XXX. 28. 30. 2) Matth, V. 39. -- 3) Luc. 
VI. 27. 4) Joan. XIII. 34. 5) Rom. XII. 17. 6) 1. Joann. III. 
15. 7) 1. Joan. IV. "12. 



275 

tandum, sancti patres passim agnoverunt et praedicarunt, ut S. 
Ambrosius: Quis enim appetitus ')> inquit, non discat ignoscere, 
quando pro persecutoribus Christus et crucifixoribus orabat." Et S. 
Augustinus : Quid vis? Vindicari? Vide pendentem, et tibi de li- 
gno tanquam de tribunal! praecipientem. Vide pendentem, et tibi 
languenti de suo sanguine medicamentum facientem. Vide penden- 
tem, audi precantem: Pater ignosce illis" 2 ). 

3) Juvabit etiam cogitare, quam multa ad nos mutuo aman- 
dum, aliorumque felicitati ac saluti congaudendum et gratulan- 
dum incitare debeant; uti, nos omnes authore Deo secundum 
carnem descendere ab iisdem protoplastis , parentibus Adamo et 
Eva: unum nos habere Redemtorem Jesum Christum, qui uno 
eodemque pretio nos mercatus est, et ut -unum essemus inter 
nos, sicut ipse et Pater unum sunt, pridie mortis suae Patrem 
enixe rogavit: unam quoque nos habere matrem, sanctam Eccle- 
siam, quae lavacro regenerationis nos in Christo peperit; ac de- 
nique ad eandem nos tendere beatitudinem, et eandem spe- 
rare mercedem sempiternam. Quapropter tam multis causis 
concordiae et charitatis existentibus unusquisque facile concludet, 
nee aequum esse, nee ferendum, ut odium et invidiam in se sinat 
regnare. 

4) Quantum ad invidiam , poenitentem in particular! perpen- 
dere jubeat: a) Christiani, et generosi animi esse, Dei potius be- 
neplacitum velle, quam proprium; imo, si Deus id vult, ut alii ma- 
jora dona naturalia aut supernaturalia habeant, quam ego , justum 
esse, me hoc ipsum libenter habere. Nee esse debeo sicut Josue 
Moysis famulus, qui tangebatur invidia, quod alii prophetarent; sed 
potius sicut ipsemet Moyses, qui dixit: ?Quis tribuat, ut omnis po- 
pulus prophetet et det eis Dominus spiritum suum ?" 3 ) ut omnes et 
sapientes sint , et prudentes , ac sancti, et serviant ac glorificent 
Deum. Nee esse debeo sicut illi Joannis Bapt. discipuli, qui invide- 
bant Chrislo, quod baptizaret, et omnes ad eum venirent, sed sicut 
ipse Joannes, qui respondit: Qui habet sponsam sponstis est, arni- 
cus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vo- 
c em sponsi, hoc ergo gaudium meum impletum est: ilium oportet 
crescere, me autem minui 4 )." b) Quantorum malorum causa multis 
invidia fuerit, colligere licet ex caede Caini , venditione Josephi, 
persecutione Davidis a Saule, morte Christi per invidiam proeurata, 
imo totius generis humani perditione, nam 5) invidia diaboli intravit- 
mors in orbem terrarum" 5 ). c) Quod invidus per invidiam non mo- 
do rem illam, ob quam invidet, non eripiat alteri, sed sibi potius 
corpore et anima noceat: uti bene S. Chrysostomus indicavit, dum 



Libr. 2. de fide c. 3. 2) Serm. 223. de temp. 3) Num. XI. 29. 
*) Joan. m. 26. 3) Sap. II. 24. 

18* 



(licit : J5 O invidia, quae semper est sibi inimical naiti qui invidel, 
sibi quoque ignominiam facit, illi autem, cui invidet, gloriam parit." 
Et S. Gregorius M. : j^Quo alii ad meliora properant, eo ipso dete- 
rius ipse ruit." Invidia naiuque se liabet instar vermis intra lignum 
nati, qui mox ipsum lignum, unde productus est, consumit: invidia 
nascitur in corde, et primum, quod crucial, ipsuni cor est, cuiiique 
jam cor corruperit, etian) tollit naturalem vultus colorem , carnem 
exsiccat, intellectum torquel, pacem conscientiae interturbat, omnes 
dies vilae facit tristiorcs omnemque tranquillilatem et gaudium a 
mente huniana elongat. Quis non exliorrescat ad horum auditum, et 
invidiam adhuc in semine suffocare non studeat! Invidia inaluni est 
tarn foedum, ut invidus ipse se prodere non audeal; simulat propter- 
ea gaudium, at tacite secum rumpilur; ob quam causam nee me- 
dium nee medicinam mali sui facile invenit. 

5) Denique utiliter admodum injungetur, a} ut pro iis, quos 
odio et invidia prosecuti sunt hactenus , tarn preces Deo ofl'erant 
pro illorum bonis, quam gratias agant pro beneficiis illis collatis 
tanquam suis. J\ihil enim ita dilectionem conciliat, inquit S. Chry- 
sostomus, quam quod et in gaudio et tristitia alterulrum comnumi- 

camus. Gommunica ergo plorantibus, ut tristitiam illorum 

alleves; communica gaudentibus, ut el laetiliam illorum radices, et 
dilectionem consolides, et anle illos le ipsum juves, lacrymando si- 
quidem misericordem facis, congratulando vero livore le ipsum libe- 
ras r )." b} Ut dent operam, ut de iis omnia bona etiam coram aliis 
loquantur, ipsosque, ubicunque deprehenderint accusatos aut mali- 
tiose traduclos, quam fidelissime possunl, excusent. c^) Ut visitent 
eos quandoque, cum illis loquantur, aliove officii genere ipsis grali- 
h'eenlur. Cum enim, ut saepe dictum est, conlraria contrariis cu- 
rentur, sicut inordinatus et lascivus amor proximi , qui inclinat in 
conjunclionem, curari debet separatione, ita ex opposite odium pro- 
ximi, quod inclinat in scparationem, conjunctione potius et conver- 
satione cum illo curari debet. d) Postremo pro dono dilectionis 
Deum, a quo omne datum optimum, et orrine donum perfectum de- 
scendil, huinili el fervent^) rece^ nterpellare non inlermillalur, idque 
per merita Jesu Chrisli Salvalbris, qui e cruce pendens pro inimi- 
eis suis Fatrem esl deprecalus. 

Contra suspiciones et judicia temeraria. 

. 189. Confessarius a poenilenle, qui se accusal de delibera- 
lis suspicionibus aul judiciis lemerariis de proximo, inquiral, ex 
qua radice baec processerinl: cognita enim radice vel causa morbi 
facile esl, ea sublala morbo mederi. Tres radices a S. Thoma as- 



Horn. 22. super epist. ad Rom. 



277 

signantur. Quod enim aliquis ex levibus indictis mahim opinetur 
de proximo, contingit ex tribus , Uno quidem niodo ex hoc, quod 
aliquis ex se ipso malus._S\., et ex hoc ipso, quasi conscins suae 
malitiae faciliTeT ofe a His malt/m opinatur, secundnm illud : In via 
stultus ambulans, cum ipse sit insipiens, oinnes stultos aestimat 1 )'" 
Alio modo provenit ex hoc, quod aliquis male afftcitur ad alterant ; 
eum enim aliquis contemnit, vel odit aliquem, aut irascitur, vel in- 
videt ei, ex levibus signis opinatur mala de ipso , quia unusquis- 
que faciliter credit, quod appetit. Tertio modo provenit ex longa 
e&perientia^Unde Philosophus dicit, quod senes sint maxime suspi- 
ciosi , quia multoties experti sunt aliorum defectus 2 )." Accedunt, 
aliae causae, ex quibus judicia temeraria nascuntur. Est super 6ia, 
qua quis existimans se aliquid esse, in sui comparatione alios parvi 
facit, atque hinc temerarie de illis saepe judieat.* Est levis creduli- 
taSy qua quis nimis faciles aures praebet incertis de proximo ru- 
moribus. Est ignorantia , qua quidem rudiores credunt judicia te- 
meraria mere interna, sive quae alter! non revelanlur, non esse 
peccata, saltern mortalia. Est falsa persuasio., qua aliqui existimant, 
ex physiognomia hominum, sive ex habitu et lineamentis curporis 
posse colligi ilium tali vitio laborare v. g., esse impudicum, iuvidum, 
ebriosum etc. Denique esl prava onsuetudo non retractata, qua 
quis assuetus est, ex levibus indiciis proximi actiones vel intentio- 
nes in malam partem interpretari, ac sinistre dijudicare. 

Contra primam radicem, quae est propria temerarie de pro- 
ximo opinantis malitia, praecipuum remedium est, ipsius malitiae 
correctio et emendatio: ilia enim ablata facile cessabunt judicia, 
quae ex ilia pullulabant. Ilia vero manente verendum est, ne ex 
corde malo ac virulento enasci pergant, ut ante. Sicut enim, dum 
quis caeruleum vitrum oculis admovet quaecunque videt, caerulea 
se videre putat; si vero rubrum , rubra: sic malo et imperfecto 
omnia videntur esse mala, omniaque sinislram ipse in partem inter- 
pretatur, eo quod trans vitium, eandem qualitatcm referens, ea per- 
spiciat; quia enim ipse ea ita facit, et eo line et intenlione, credit 
et alios ita et eadem intentione' facere. 

Contra secundam radicem, quae est odium vel aversio a pro- 
ximo, adhiberi possunt remedia adversus peccata odii elinvidiae as- 
signata. Maxime vero monendus est poenitens, ut ardenti charitate 
proximum prosequi studeat, inde namque fiet, ut ea, quae in malam 
partem interpretari solebat, potius excusaturus sit, quia charitas 
non cogitat malum 3 ^. , 

Contra tertiam radicem, quae est diuturna experientia, opti- 
mum remedium erit, si talibus consulas , ut non tantum in memo- 
riam reducant, quam saepe experti sint malorum defectus, sed etiam 



t) Eccli. X. 3. 2) Summa theolog. 2. II. q. 60. a. 3. 3) i. Cor. XIII. 



278 

quam saepe expert! sint proborum virtutes: nee soluni quani fre- 
quenter, durn de proximo male suspicati sunt, verum attigerint, sed 
etiam quam frequenter a vero aberraverint. 

Contra quartam radicem, nempe superbiam, deservire pote- 
runt remedia contra superbiam allata. Signanter autem injungen- 
dum erit poenitenti, ul oculos ad propria peccata inspicienda aper- 
tos habeat, clauses vero ad aliena observanda: ita nempa se, non 
alios parvi faciens, seipsum condemnabit, de aliis vero bene sentiet. 

Contra quintam radicem, quae est levis credulitas, Temedium 
est, attente considcrare, quam fallax sit judicium humanum, ideo- 
que nihil tutius esse, quam animum a suspicione et judicio de pec- 
catis alienis cohibere, et incertis rumoribus in proximi infamiam 
ruenlibus, nullam fidem adhibere, juxta illud salutare monitum ve- 
nerabilis Kempensis : 5? ]Yon esl credendum omni verbo , nee instin- 
ctui, sed caute et longanimiter res est secundum Deum ponderan- 

da. Perfect! viri non facile credunt omni enarranti, quia 

sciunt infirmitatem humanam ad malum proclivem, et in verbis satis 
labilem *). 

Contra sextam radicem, scilicet ignorantiam, instruendus est 
poenitens et de opposite plene convincendus, nempe dubitationes, 
suspiciones, opiniones et judicia temeraria de proximo in gravi ma- 
teria, si sint perfecte deliberata , etsi exterius non prodantur , nee 
alteri revelentur, gravem continere injuriam in proximum. 

Contra septimam radicem, id est, falsam persuasionem, qua 
quis ex physiognomia alterius colligit, eum tali vel tali vitio labo- 
rare, pro remedio sit, clare demonstrare istius persuasionis falsita- 
tem. Etsi enim ex habitu et delineamentis corporis posset fortassis 
aliquo modo colligi inclinatio, sive propensio naturalis subject! ad 
tale vel tale vitium, quae propensio cum maxima probabitate consistit : 
inde certe neutiquam colligi potest, personam istam tali propensioni 
voluntarie obsequi, seu voluntarium consensum praebere. Imo juxta 
regulas christianae charitatis, oppositum omnino judicandum est, 
quamdiu apertissima indicia id non convincunt. 

Contra octavam radicem, quae est pravus habitus et consue- 
tudo, in genere adhiberi poterunt, quae contra consuetudinem pec- 
cati valent, praesertim earn indies rnane et vespere ex animo pro- 
pter Deum detestetur, implorando etiam divinum auxilium ad propo- 
siti de ilia exstirpanda adimpletionem necessarium , nee non sibi 
mulctam aliquam statuendo, quoties deinceps in id vitium incident. 

Porro contra temeraria judicia, ex quacunque tandem causa 
processerint, remedia sunt a) diligenti consideratione expendere 
sacrae Scripturae testimonial Nolite judicare , et non judicabimi-, 
ni" 2 ). Tu qui es, qui judieas alienum servum? Domino suo stat 



i) Lib. 1. c/4. . z ) Luc. VI. 37. 



279 

aut cadit" *) JVoIite ante teinpus judicare, quoad usque venial 
Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit 
consilia cordium, et tune laus erit unicuique a Deo" 2 ). Quibus in 
loeis, districte prohibentur judicia temeraria, non solum, quia inju- 
riam in proximum continent, verum etiam in Deum ipsum, cujus 
jurisdictionem et judicium sibi arrogat, qui cordis intentionem alia- 
que incerta et occulta animi arcana, soli judicio divino reservata , 
temere dijudicare praesumit. Cave, alienae conversationis esse 
aut curiosus explorator, aut temerarius judex. Etiam si perperam 
actum quid deprehendas; nee sic judices proximum, magis autem 
excusa! Excusa intentionem, puta subreptionem, puta ,. casum! 
Quodsi omnem omnino dissimulationem rei certitudo recusat: suade 
nihilominus ipsi tibi et dicito apud temetipsum: vehemens nimis 
fuit tentatio. Quid de me ilia fecisset, si accepisset in me similiter 
potestatem" 3 ). b) Alterum est se ipsum inspicere et propriis vitiis 
eonsiderandis et judicandis occupari. ?jQui sine peccato est, primus 
in fratrem lapidem mittat" *). Judicet ille, inquit S. Ambrosius, 
de alterius errore, qui non habet, quod condemnet in se; judicet 
ille, qui non agit eadem, quae ab alio putaverit non agenda, ne, 
cum de aliis judicat, in se ipsum sententiam ferat." 

Observa tamen, si neeessitas vel utilitas postulet, ubi judicia 
non sunt omnino manifesta, prudentiae esse, expendere, quantum 
ea momenti habeant, ut, si opus sit remedium adhiberi queat, idque 
maxime in iis locum habet, qui ratione officii aliis invigilare eorum- 
que errores corrigere debent" 5 ). 

Contra linguae peccata. 

. 190. Primum remedium adversus linguae peccata, puta 
calunmiarum, detractionum , contumeliarum , susurrationum, sit 
seria consideratio locorum sacrae Scripturae , quibus ea insectatur 
Spiritus sanctus, Calumniatores , qui vitia falsa aliis tribuunt, vel 
dotes et virtutes aliorum directe negant, non solum mendacii pec- 
catum committunt, sed fraternam charitatem turpiter laedunt, Deo 
et hominibus abominabiles facti. Epistola ad Romanos 6 ) detracto- 
res vocantur Deo odibiles, numeranturque inter illos, quos Deus 
tradit in reprobum sensum: similiter et contumeliosi et susurrones. 
Ibidemque judicantur digni morte, non solum, qui faciunt male, sed 
etiam qui consentiunt facientibus, quales sunt, qui detrahentibus 
benignas aures praebent; quibus dicitur: Sepi aures tuas spinis; 
linguam nequam noli audire, et ori tuo facito ostia et seras" 7 ). 



Rom. XIV. 4. 2) 1. Cor. IV. 5. 3) S. Bernard. Serm. 50. in Cant, 
n. 5. 4) Joan. VI11. 7. s) Cfr. Jardin. I. c. s)Cap.I. 'jEccli. 
XXVIII. 28. 



280 

Item 5 ?Cum detractoribus non cornmiscearis" *). Contumeliosos 
Christus Dominus pronuntiat reos aeterni supplicii : Qui dixerit 
fratri suo: fatue, reus erit Gehennae ignis" 2 ). Susur rones a Spi- 
ritu sancto maledicuntnr: mSusurro et bilinguis maledictus, multos 
enini turbavil pacem habentes" 3 ). Item dicuntur detestabiles apud 
Altissimum *). Sex sunt, quae odit Dominus, el septimum delesla- 
tur anima ejus. Pro septimo autem ponitur, qui seminal inler fra- 
tres discordias," ut proinde mirum non sit, a S. Thoma peccatum 
susurrationis ex specie sua censeri gravius peccato detraetionis el 
contumeliae, eo quod amicitia, quam separat, sil bonum praestan- 
lius fama et honore, quae auferuntur per detractionem et contume- 
liam. Amico enim fideli nulla est comparatio 5 ). Maledici exclu- 
duntur a reg~no Dei : j^neque maledici, neque rapaces reg'imm Dei 
possidebunt" 6 ). Quodsi poenitentes in linguae villa praecipites prae- 
fata Spiritus sancti testimonia, malura, prout par est, considera- 
tione indies expenderent: facile in horum vitiorum odium ac dete- 
stationem aecenderentur; ad quam igitur considerationem confessa- 
rins eos plurimum adhortabitur. 

2. Diligenter inquirendum ex poenitente, ex qua radice haec 
linguae peccata ortum dticani; si enim ut communiter accidit ex 
odio latente in corde adversus proximum, vel ex superbia nascun- 
tur, radici isli exstirpandae praecipua opera adhibenda est usu re- 
mediorum contra odium et superbiain, si vero ex quadain animi 
levitate orisque loquacitate conlingal, quempiam proximo detra- 
here etc. a) huic verba S. Jacob! consideranda proponautur : Si 
quis putat, se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed 
seducens cor suum, hujus vana est religio" r ). /9) Is moneatur, ut 
diligenter expendat, quantorum malorum origo sit effrenis ilia lo- 
quacitas, utpote quae famam bonam aufert; honorem laedit; amici- 
tias separat, ac pacem et tranquillitalein perturbat: y) Doceatur, 
quantis et saepenumero inextricabilibus difficultatibus restitutio, 
qua stringitur, famae, honoris, amicitiae laesae implexa sit. 

3. Inter cetera item remedia, poenitenti vitiis linguae labo- 
ranti opportune injungetur, ut aliquoties per diem ex animo effica- 
citer detestetur propter Dei et proximi amorem quaelibet de proxi- 
mo temere efFutiendi consuetudinem, cum serio emendationis pro- 
posito, imposita etiam sibi mulcta, in casu, quo contingeret eum a 
proposito delabi: cujus ratio habenda erit in quotidiano conscientiae 
examine, vespertino praesertim tempore instituendo. Verum quia 

teste S. Jacobo lingua J5inodicum quidem membrum est uni- 

versitas iniquitatis" inquietum malum, plenum veneno mor- 

tifero, quod nullus hominum domare potest." 8 ), remedium remedio- 



Prov.XXIV.31. 2)Matth. V.22. 3) Eccli. XXVIII. 13. 4)Prov. 
VI. 16. 19. 5) Eccli. VI. 15. 6) I. Cor. VI. 10. ) 1.26. 8)111.5.8. 



281 

rum est, humili et fervent! oratione Deum indies mane et vespere, 
ac praecipue tempore sacrificii Missae deprecari, ut ipse omnipo- 
tent! sua gratia linguam refrenare dignetur: Pone Domine custo- 
diam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis" : 55 Custodiam 
vias meas, ut non delinquam in lingua mea" ') 

Officium bonam aliorum famam laesaro aut denegatam resti- 
tuendi, quo omnes., qui hocce se crimine foedarunt, tenentur, vide 
infra . Compensatio injiistae laesionis. 

Non soluni maledici graviler peccant, sed etiam, qui eorum scrmonibus 
benignas praebent aures. Ait Ecclesiasticus : ,,Sepi aures tuas, et lin- 
guam nequam noli audire." In quae verba Ludovicus Granatensis com- 
mentatur, ,,quod magni momenti res sit, non audire maledicos. Non enim 
dicit, obtura vel claude aures gossipio,. lana, vel alia molliori lanugine, 
sed vult septas spinis ut non solum non intrent hnjusniodi verba male- 
dica in cor tuum , audiendo ilia, te delectantia, sed et ipsi maledico 
vultu tristi et moeslo ostende, quod cum dolore audias ilia: quod et 
Salomon apertius docet: ,,Ventus Aquilo dissipat pluviam, et facies 
tristis linguam detrahentem" 2). ]\am ut S. Hieronymus dicit : ,,SagUta 
ab arcu missa, in dura petra non figilur, sed cum impetu revertitiir, et 
laedit euni, qui inisit. Quodsi nialcdicus aut subditus sit tiius aut te mi- 
nor, sine olfendiculo poles illi mandare, ut taceat; teneris enim ad hoc 
faciendum; sin autem, ut taceat, imperare non potes, sallem alio collo- 
quio filum orationis ejus, cum discretione interrumpe aut ilium ei vul- 
tum exhibe, ut ipse erubescat, et taceat. Modeste itaque admonitus ta- 
cebit, aut sermoiiem mutabit. Alioquin si vullu hilari orationem ejus 
excipias, das illi occasionem in proposito permanendi, atque ita non 
minus peccas tu audiendo, quam ille loquendo. Quemadmodum enim 
male facit ille, qui domuin incendil, sic et male facil, qui, cum ignem 
potest exstinguere, nee vult, sed accedens ad flammani sese calefacit." 

Contra gulam et ebrietatem. 

. 191. Ad gulosi aut ebriosi animum a vitio gulae aut ebrie- 
tatis avocandurif, opportunum ei remedium erit, 1) si quotidie mane 
aut vespere vel subinde etiam per diem serio expendat testimonia 
sacrae Scripturae , quibus gulosi et ebriosi a Spiritu sancto gravi- 
ter perstringuntuT, uti per Isaiam : Vae, qui_0tentes estis ad bi- 
bendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem" 3 ^). Cui 
vae, ait Sapiens, cui rixae? cui sine causa vulnera? nonne his, 
qui commorantur in vino, et student ealicibus epotandis" *~)1 Et 
Christus : 5?Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in era- 
pula et ebrietate, et superveniat in vos repentina dies ilia" 5 ). S. 
Paulus ad Rom : j^lVon in comessationibus .et ebrietatibus." 

esl regnum Dei esca et potus" 6 ). 5 ?Manifesta sunt opera car- 



Eccli.XXlH. 28.Psalm.CXL.3.Psalm. XXXVIII. l. a)Prov.XXV.23. 
2 ) V. 22. 3) Prov. XXIII. 29. 4) Luc. XXV. 34. s) Rom. XI!. 13. 
XIV. 17. 



282' 

nis, quae sunt ebrietates, comessationes, quae praedico vobis, 
sictit praedixi, quoniam qui talia agunt, regnumDeinon consequen- 
tur *), Et denique : 5 ,Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis 
(nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi- -quorum Deus 
venter est" 2 ). Manifesta est parabola de Lazaro paupere et divite, 
qui epulabatur quotidie laute. Juvabit autem plurimum , si vitio 
g-ulae aut ebrietatis addicti haec praememorata Scripturae testimo- 
nia, aut aliqua ex illis sedulo memoriae commendent, ut, quoties 
inordinata cibi aut potus voluptas ammo se ingesserit, et ad solitos 
excessus provocaverit, mpx attenta eorundem testimoniorum recor- 
datio servire possit pro valido munimine ac repagulo. Pariter 
multum prodest in hac causa studium rerum spiritualium : nam gu- 
stato spiritu dissipit omnis caro. Quod medium eleganter suasit S. 
Greg-onus his verbis ; ,,Gula per abstineutiam frangitur, sed absti- 
nentiam ciborum corporalium habere non potest, qui mentem spi- 
ritualibus cibis non replet ; potenter enim corpus extenuat, qui 
amore coelestium cor inflammat, qui, dum spiritualia diligit, desi- 
deria carnis volenter premit." Denique utilis est quoque poeni- 
tenti perpensio malorum , quae gula et ebrietas progignunt. Quot 
mala ex gulae vitio! Corpori morbos, menti tenebras affert; sancta 
desideria extinguit, carnem facit rebellem spiritui luxuriae fomenta 
subministrando. Gula omnibus aliis vitiis et peccatis fenestras 
ostiumque aperit, hominemque ad bonum quodvis ineptum reddit. 
,,Gula, ait Innocentius P. . Paradisum clausit, primogenituram ven- 
didit, suspendit pistorem, decollavit S. Joannem Baptistam." E con- 
tra consideratio bonorum temperantiae arma quoque praebet contra 
gulae vitium. Abstinentia parata (ut dicitur) pecunia difficultatem, 
quam initio vihcit, recompensat ; alleviat enim corpus, praeservat a 
morbis, conservat sanitatem, vitam producit, recreat animam, 
aptamque reddit ad orationem et coelestes consolationes suscipien- 
das; subtrahit hosli arma, ipsi scilicet carni,. quam subjicit spiritui: 
ut gloriosa audeat divini obsequii facinora aggredi. 

2) Aceedit, ut peccata gulae et ebrietatis ipsamqne si forte 
contraxerunt, pravam consuetudinem, saepius ex animo detestcntur, 
cum efficaci proposito deinceps peccata ilia vitandi et serio allabo- 
randi ad eonsuetudinis exstirpationem, idque amore illius, qui in 
terris constitutus famem et "sitim aliquando perpeti, et in cruce 
aceto et felle potari dignatus est, ut nobis pararet aeternum in eoe- 
lis convivium omnium deliciarum. 

3} Injungatur, ut omni studio hujus vitii occasiones devitent, 
puta tabernas et socios gulae ac ebrietati addictos, qui vel ad ae- 
quales haustus provocare, et poculis certare solcnt vel potitandi 
nullam mensuram servare ac finem facere nesciunt , juxta iliud 



Gal. IV. 21. 2 ) Philip. III. 19. 



283 

Proverbii: ,,Noli essein conviviispotatorum" 1 ). Item, ut, quoad fieri 
potest, non intersint conviviis, ubi inter exquisita et multiplicata 
fercula admodum difficile est, praesertim homini gulae dedito, tem- 
peraritiae limites non excedere. 

4} Praescribatur ebriosis, ut ad tempus ab usu vini absti- 
neant, ant nonnisi aqua dilutum et parcius bibant, idque tantummo- 
do intra refectionis horam; pariter gulosis, ut aliquando jejunent, 
una refectione eaque frugali contend; item ut aliquamdiu sibi abiis 
rebus speeialiter temperent, quarum usus magis expetitur volupta- 
tis, quam necessitatis ergo, velut ab arornatibus, condituris, fructi- 
bus aliisque similibus, potissimum tamen ab iis, quibus quisque ma- 
gis dilectatur. 

5} Admodum etiam utile erit, ut, quoties temperantiae limites 

excesserint, sponte aJiquam poenitentiam assumere doceantur, qua 
veluti freno ab ulteriori excessu se coerceant, puta, postridie par- 
cius et tardius comedel*e, vilioribus cibis uti et tenuiori potu. 

6) Denique in curatione eorum, qui ebrietatis habitum con- 
traxerunt, eonsulto observabit confessarius modum, quern S. Augu-~ 
stinus tradit his verbis: ,,Qui se de hoc malo desiderat liberare, 

quomodo sibi intervallo dierum potum addendo ad ebrietatis tene- 
bras pervenit, ita paulatim subtfahendo ad sobrietatis lucem redeat. 
Qui si simul totum, quod amplius capiebat, subtraxerit, ubi nimia 

siti coeperit exardescere, cum grandi amaritudine clamet, et dicat, 
malle se mori, quam sibi bibendi et inebriandi consuetudinem tolle- 
re ; nee attendit, quod tolerabilius erat illi, came mori, quam in 

anima per ebrietatem interfici. Et ideo, ut nee ardorem nimium 
patiatur et de tarn gravi malo liberetur, per intervalla dierum, si- 
cut diximus aliquid de nimietate potus subtrahat; quoadusque ad ra- 

tionabilem bibendi consuetudinem redeat" ^). Potissimum vero hoc 
Augustini monitum usurpare oportet erga cachecticos, qui immo- 
derate potu, puta, vini adusti, ita facti sunt languidi stomachi, ut 
non possint sine gravi vitae periculo a simili potu ex integro absti- 
nere de repente; his enim injungi debet, ut paulatim aliquid subtra- 
hant, quo fiet, ut tandem sine ullo incommodo in totum abstineant. 
Cum gulosis, qui copioso cibo ultra temperantiae mensuram stoma- 
chum gravare solent, eadem ratio servari poterit, ut paulatim pro- 
grediantnr, quotidie aliquid minus sumendo, quousque ad regulam 

temperantiae perveniatur. 

Contra iram. 

. 192. ,,Mansuetus sibi ipsi dulcis^ et utilis aliis; iracundus 
vero et sibi insuavis, et aliis damnosus. Nihil insuavius homine ira- 



i) XX. 2%. ) Serm. 241. 



284 

cundo, nib.il molestius, nihil foedius, quemadmodnm nihil jsuavius 
eo, qui nescit irasci" *) J ftTn adversus vitium irae primum reme- 
dium sit, ut homo illi obnoxius, cum iratus fuerit, ob aliquod inique 

fa c turn dictumque sibi, paulatim se contineat, propriosque defectus 
et adversus Deum commissa secum ponderet : quibus agnoseat, 
multa pejora se promeritum, qnam quae modo patitur, et. quod- for- 
tasse Deus haec sibi accidcre permiserit, nt ad conscientiam suam 
redeat poenasque det , ac deinceps a delinquendo sibi temperet. 
Quapropter qui injuriam passus est, vel quocumque malo alio affe- 
ctus, attente consideret, nihil quam parvum, quam magnum, et 

quocunque modo inflictum, non suhjacere justo judicio Dei, eui ad 
vindicandum etiam quaelibet creatura potest esse instrumentum. 
Proinde oculos mentis non tarn defigat ad hominem, malum inferen- 
tem, qnam in Deum ipsum justissimum vindicem, juxta et miseri- 
cordissimum Patrem, qui vel sic solet affligere, urere ac secare 
suos in hoc seculo, ut eis parcat in future. 

2) Alterum remedium sit, ut ad iram proclivis frequenter 
animo volvat praeclarum mansuetissimi Domini nostri Jcsu Christ! 
exemplar, qui, cum a principibus sacerdotum et Pharisaeis impete- 
retur ^njujms_ummis, et passim apud illos audiret homo vorax, 
potator vini , sedlfctor populi, in Beelzebub principe daemoniorum 
daemonia ejiciens, nee non horrendissima et ig-nominiosissim'a per 
eos morte afficeretur, nunquam tamen ne minima quidem passione 
irae correptus fuit, nullam omnino vindictam appetiit, sed incredi- 
bilem maiivsuetudinem semper et ubique servavit exhibuitque: ,,cum 
enim malediceretur, noil maledicebat: cum pateretur, non commi- 
nabatur, tradebat autem judicanti se injuste" 2 ). Christianus ig-itur 
poenitens non irasci, non expetere vindictam, sed nicreuetum esse 
ad omnes, discat ab Eo, qui dixit: ,,Discite a me, qiiia mitis sum 
et humilis corde" 3 ). et eum in finem saepius aspiciat Crucifixum. 

3. Juvabit etiam non parum, si, dum passio irae non pulsat, 
animus adversus illam in antecessum corroboretur, frequenter ru- 
minando verba : ,,J(n mansuetudine perfice opera tua, et super glo- 
riam hominum diligeris" 4 ). Docebit mites vias suas" 5 ). ,,Melior 
est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expug-natore 
urbitim" 6 ). ,,Mansueti possidebtint terram. . . . Ego autem dico vo- 
bis, quia omnis, qui irascitur fratri suo reus erit judicio" etc. etc.')- 
,,Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia 
tollatur a vobis cum omni malitia" 8 ). Ubi vero poenitens inor- 
dinata passione irae se corripi senserit, omnes animi sui vires in 
se ipso recolligat, non quidem cum impetu et ardore, sed placide 



S. Cbrys. horn. 6. in c. IT. Actuum. 2) I. Petr. III. 23. 3) Matth. 
XI. 29. *) Eccli. III. 19. 5) Psalm. XXIV. 9. 6) Prov. XVI. 32. 
*) Matth. V. 4. 22. 25. s) Eph. IV. 31. 



285 

et stiaviter, et nihilominus sedulo et diligenter; illico recordetur 
sacrorum verborum, quibus iram intra se refrenare ac compescere 
satagat. Si a verbis et aliis externis irae signis se conlinuerit, 
reddet ipsi Deiis victoriam motus interioris in praemium externae 
raortificationis. 

4) Quia vero saepe accidit, ut quis ira et indignatione alio- 
rum, quibus convivit, prius molestatus consimiliter in iram prosi- 
liat, opportunum remedinm erit a}-ab oculis irati se subducere ; ubi 
enim ligna igni subtrahuntur, flam ma exstinguitur ; b) si commode 
non possit, bonis verbis et mollibus irati animum demulcere ac pla- 

care, nam ut Sapiens ait: ,,Responsio mollis frangit iram" *); si 
neque hoc locum habeat, ad silentium confugere, donee alter bilem 
decoxerit, et condolere potius iraseenti; quemadmodum faceret, 
qui alterum gravi morbo aut alio incommodo afflictum videret : ne- 
que aliud est ira, ut commune habet proverbium, quam brevis in- 
sania. Ceterum monendus est poenitens, ut tempore irae nihil ten- 
tet, nihil decernat 2 ). 

5) Postremum remedium, sine quo vix prosunt cetera^ est 
assidua pro dono mansuetudinis oratio. Praescfibatur itaque poeiii- 
tenti iracundo, ut quotidie mane et vespere, et aliquoties per diem, 
non solum reiteret noniraseendi propositum, veruiii etiam pro ejusdem 
propositi exsecutione divinum auxilium ferventer imploret : idque 
turn per inlercessionem Deiparae Virginis ,,inter omnes mitis", 
turn praecipue per immensae Christi Domini mansuetudinis 

meritum, 

6) Quodsi peccato succubuerit, oret pro ipso, quern ira of- 
fenderit, ipsumque beneficiis prosequatur, ut ofiensas benefaciendo 
compenset, sitque beneficentia velut ig-niti carbones, quos super 

caput ejus cong-erit. Haec est justa et sancta vindicta, ad quam S. 
Paulus hortatur 3 ). 

Contra consuetudinem blasphemandi, et indiscrete jurandi. 

. 193. Ut huic vitio confessarius salubriter medeatur,, inqui- 
rat in radieem et occasiones, ex quibus poenitens solet frequenter 

labi in blasphemiam et indiscreta juramenta, ut nempe securis po- 
natur ad, radieem. Radices et occasiones solent esse variae, uti 
sunt immoderata passio, irae intemperantia, potus etc., quibus ob- 
turandis operam dabit confessarius usu remediorum sup. |. allato- 
rum. Ceterum injungatur ejusmodi poenitentibus, a) ut seria con- 
sideratione stalis temporibus apud se expendnnt gravitatem peccati 
blasphemiae in Deum temerarioriorumque juramentorum; b~) ut 



Prov. XV. 1. 2) cfr. Ludv. Granat. libr. cit. pag. 667 669. 
3 ) Rom. XII, 20. 



3 ) Rom. XII. 20 



286 

etiam mature considerent horrendas poenas, quibus haec vitia saepe 
niulctantur a Deo in praesenti saeculo, et quibus certo certius mul- 
ctabuntur in futuro, ut nempe ex his considerationibus magnum 
criminum suorum horrorem concipiant ; c) ut hoc vitium saepius 
ex ammo propter Deum detestentur statuantque apud. se mori po- 
tius, et quaeeumque mala perferre, quam in posterum tam atrocem 
in Deum injuriam deliberate eommittere; et insuper humiliter ac 
frequenter implorent divinum auxilium ad tam salubris propositi 
impletionem necessarium; d) ut, ubi contigerit, eos ex inveterata 
consuetudine (etsi efficaciter retracta) prorumpere in voces blas- 
phemas vel juratorias; mox disulicentiam ac dolorem inde conci- 
piant et a Deo veniam postulent, renovando rursus praecedens pro- 
positum de non blasphemando ac temere jurando. Pro hujus autem 
propositi major! firmitate utile erit injungere, ut, quoties quis in 
ea linguae peccata relapsus fuerit , toties poenitentiam aliquam 
sponte assumat, qualis esset, eleemosynam dare, jejunare, oratio- 
nem aliquam recitare: Denique e) cum contraria curentur contra- 
riis, nomen Dei blasphemiis ac temerariis juramentis dehonestare 
solitis, utiliter admodum praescribetur, ut interius exteriusque 
frequenter offerant Deo laudes, recitando e. g. psalmum: nLaudate 
Dominum de coelis", vel Canticum : ,,Benedicite omnia opera Do- 
mini Domino", vel: ,,Te Deum laudamus;" item ad finem cu- 
jusque orationis Dominicae aut Angelicae Salutationis dicendo: 
5 >Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, aut ,,Benedictus Deus in 
aeternum", item Litanias de SS. Nomine Jesu cum aliis precibus, 
quae passim scriptae leguntur. 

Contra acediam. 

. 194. Acedia ignavia est et segnities animi ad bene operan- 
dum, taedium et tarditas^in rebus spiritualibus. Cum senserit con- 
fessarius poenitentem in hoc labi peccatum coepisse, illique peccato 
jam deditum esse, poterit sequentibus remediis opem ferre. 

Et quidem 1) confessarius acedioso injungat frequentes et 
serias considerationes de Deo et divinis perfectionibus, maxime 
illis, quae ad amorem magis movere solent, ut sunt: infinita Dei 
bonitas et pulchritude, nee non immensus ejus in nos amor; item 
de repromissa coelesti gloria perfectaque possessione boni infiniti, 
quo tola aeternitate plene satiabimur, et cujus praegustum aliquem 
delibare hie solent animae Deum amantes. 

2~) Monendus est poenitens acediosus, ut cunctis considera- 
tionibus adjungat orationes ferventes, humiles, fiduciales .ac J>er- 
severantes, quibus a Spiritu Sancto obtineat internas gratias, eas- 
que efficaces ad praefatam mutationem necessarias. Cui fini maxi- 
conducent breves orationes jaculatoriae crebro per diem repeti- 



287 

tae, e. g. Deus meus, fac me gaudium Angelorum. quanto in te 
delectabitur anima mea, mi Jesu! omni suavitate dulcior et de- 
le ctabilior ! 

3) Contra torporem, quo homo languet ad cominunia justi- 
tiae opera, injungere pro remedio opportune convenit quotidiana 
hominis christiani exercitia. E. g-. ut indies post somnum nocturnum 
alaeriter e lecto surgat, preces matutinas Deo fundat, meditatio- 
nem aliquam seu considerationem internam per horulae saltern qua- 
drantem instituat circa materiam vitio acediae et torporis curando 
accomodam. Item, ut diebus Dominicis et festivis officio divino et 
verbi divini praedicationi sedulo assistat; et (prout fieri potesf) 
quotidie sacrosancto Missae sacrificio devote intersit etc. Vesperi 
examen conscientiae instituat, et admissorum defectuum a Deo con- 
tritus veniam postulet, hoc modo ad quietem nocturnam sese chri- 
stiane disponens. Reliquum diei tempus iis exercitiis diligenter im- 
pendat, quae status, conditio, munus, vel officium particulare ab 
ipso requirunt, intermiscendo identidem pios ad Deum affectus et 
ad ipsum se suaque omnia saepius referendo. 

4) Postremo juvabit etiam, serio ob oculos ponere poeniten- 
tibus acediosis et torpidis, nihil conditione hominis christiani aeque 
indignum esse, ac otiose vitam agere, ubi caput nostrum Christus 
toto tempore vitae suae mortalis ex integro se impendit in iis, quae 
Patris sui erant, et nostram salutem concernebant. Ad hoc, ut con- 
fessarius poenitentis torporem et ignaviam fortius exctitiat, merito 
ei consideranda proponet gravissima damna, quae ex acedia prove- 
niunt tarn in hac quam in altera vita. Acedia enim cor coelestibus 
consolationibus evacuat, implet vero tristitiis ; aperit portam innu- 
merabilibus peccati tentationibus, cum multam malitiam doceat 
otiositas, adeo ut anima tails incultae vineae sive agro sit similis, 
de quo Salomon: ,,Per agrum hominis pigri transivi: et ecce totum 
repleverant urticae; et operuerant superficiem ejus spinae: et ma- 
ceria lapidum destructa erat" *). Quid enim aliud urticae sunt, 
quam peccata? et spinae, quam passiones et conscientiae amaritu- 
dines? Ex quo extrema spiritualium bonorum inopia et inutilis men- 
dicitas provenit. Qui enim propter frigus arare noluit liyeme 
hujus vitae, mendicabit aestate mortis, et non dabitur illi 2 ). Et 
,,qui sectatur otium, replebitur egestate" 3 3 : sicut quinque illae 
fatuae virgines , quae ex pigritia dormierunt , et cum excitatae 
oleum a prudentibus peterent, non fuit illis datum 4 ). Justi prae- 
terea ipsi maxima patiuntur damna a tepiditate, quae velut tinea 
est virtutum, ct vermis bonorum operum, conscientiarum aloe, di- 
vinarum consolationum exilium, meritorum diminutio et laborum 



Prov. XXIV. 30. 31. 2) Prov. X:X. 4. 3) p ro v. XXVIII. 19. 
4 ) Matth. XXV. 9. 



288 

aug'mentuiii: tepidi enim in virtute pleni stint timoribus el desideriis. 
,,Pigrum qnippe dejicit timor, desideria occidurit pig-ruin" *), labo- 
rant multum, et proficiunt parum, et incidunt in illam Jeremiae 
malediclionem: ,,Maledictus, qui fecit opus Domini fraudulenter et 
negligenler" ~~). In altera vero vita terribilem suslinebunt poe- 
nam. ,,0innis arbor, quae non facit fructum bonmn, excidetur, et 
miltelur in ignem" 3 ). ,,Quia fepidus es, et nee frigidus, nee cali- 
dus, incipiam te evomere ex ore meo"*). ,,Servus piger, qui fodit 
talentum Domini sui, (iis, quae prius habebat) spoliatus, missus 
est in tenebras exleriores, ubi erit fletus et stridor dentium" 5 ). 
Ludovicus Granatensis libro saepius laudato consideratibnes com- 
mendat, quibus se armare oportet, cum turpe- et ignavum hoc ma- 
lum animum tentat 6 ). 

Contra peccatum desperationis. 

. 195. Cum desperatio sit ceteris peccatis periculosior, de- 
bet confessarius tanquam peritus medicus spiritualis omni studio 
conari, poenitentem in desperationem Japsum in spem erigere, et 
tentatuni a lapsu praeservare. Ut vero id congrue fiat, priino in 
radicem desperationis inquirat, et quatenus vel ex luxuria vel ace- 
dia enascitur, usu remediorum contra haec vitia, illud quoque de- 
sperationis facile curabit. Quodsi vero oritur ex eo, quod graves 
peccatores existimant, sese derelictos esse a Deo, et ob enormita- 
tem et multitudinem peceatorum,, ac etiam ob praesentem in pecca- 
ta proclivitatem, actum esse de eorum salute, pro remedio pro- 
ponendum est : 

1) Punctum esse fidei nostrae in Scripturis sacris aperte re- 
velatum, nulla peccata esse adeo enormia ac nmlliplicia, quin omni- 
potens et misericordissimus Deus possit et velit ea remitte're cui- 
cunque peccatori per gratiam Dei vere poenitenti, juxta illud 
Ezechielis : ,,Si impius egerit poenitentiam .... omnium iniquita- 
tum ejus, quas operatus est, non recordabor" 7 ). 

2) Ex iisdem sacris literis, ex historia ecelesiastica et quo- 
tidiana experientia constare, Deum peccatoribus longe gravissimis 
concessisse gratiam vere poenitendi, et ea mediante remissionem 
peceatorum ac salutem aeternam, ut constat in Davide, Manasse, 
Matlhaeo, Zachaeo, Maria JMagdalena, bono Latrone, Saulo, Maria 
Aegyptiaca, Augustino aliisque. 

3) Quidni ergo poenitens, etsi gravissimo multiplicinm scele- 
rum pondere depressus, animum erigat et speret, se quoque a Deo 
misericordissimo obtenturum gratiam vero poenitendi et remissio- 



i) Prov.XVIII.8. 2) XLVIII. 10. 3) Matth.III. 10. 4) Apoc. HI. 16 
5) MatUuXXV. 28.30. e) Dux peceatorum p. 670 677. ?) XVIII. 
21. 22. 



289 

nem peccatorum, si earn, prout oportet, humiliter ac ferventer po- 
stulet per viscera misericordiae ejus, nee non per merita passionis 
Domini nostri Jesn Christi? Etsi autem poenitens, qui vel in de- 
sperationem lapsus est, vel circa illam tentatur, hactenus divinae 
gratiae vim eliserit, continuo in peccata relabendo, ideoque sibi 
videatur, quod nee deinceps ea bene usurus sit ob toties expertam 
fragilitatem ; edoeeatur, Deum in thesauris suis paratas habere 
gratias ante collatis longe efficaciores, quibus a.djutus homo eniti 
potest ad palmam victoriae. Itaque humili, ferventi ac perseveranti 
oratione a Deo efflagitet gratias illas efficaces, quibus et de prae- 
teritis sceleribus salubriter poeniteat, et a futuris abstineat. Ut 
vero promtius exaudiri valeat, imploret patrocinium beatae Virgi- 
nis Mariae ac Matris Dei. jSi criminum, ait S. Bernardus, imma- 
nitate turbatus, conscientiae foeditate confusus , judicii horrore 
perterritus, baratliro incipias absorberi tristitiae, desperationis 

abysso , cogita Mariam Mariam invoca. '- Ipsam ro- 

gans non desperas" 1 ). 

4} Poterit etiam confessarius poenitentem desperabundum 
consolari ac in spem extollere, eidem repraesentando amorem im- 
mensum ac infinitum filii Dei incarnati, quo omnem hominem pro- 
sequitur, et quern tot tantisque tesseris comprobavit. amice poe- 
nitens, noli posthac in negotio salutis tuae dejecto esse animo, -sed 
potius eum erige, et die cum S. Augustino: Desperare utique po- 

tuissem propter nimia peccata me.a sed desperare jam non 

audeo, quia, cum inimici essemus, reconciliati sumus per mortem 
filii tui, quanto magis reconciliati, salvi facti sumus per Eum ? 
omnis namque spes et totius fiduciae certitudo mihi est in pretioso 
sanguine Ejus, qui effusus est propter salutem nostram. In ipso 
respiro et in ipso confisus ad te pervenire desidero" 2 ). 

Contra peccatum praesumtionis. 

. 196. Variae dantur praesumptionis species, bine varia 
quoque remedia confessario ad manum esse debent, praesumtionis 
peccati reis praescribenda. Quare si confessarius animadvertat, 
poenitentem laborare praesumtione, qui ita propriis confidit viri- 
bus, ac si sine gratiae divinae adjutorio posset quasvis tentationes 
superare , vel a peccato resurgere vel opera salutaria perficere, 
oportet illi, postquam de hoc fidei articulo convictus fuerit, pro re- 
medio praescribere, ut serio ruminet sacrae Scripturae testimonia, 
quibus exprimitur necessitas gratiae divinae ad singulos actus sa- 
lutariter bonos , ut frequenti illorum testimoniorum meditatione , 
nimia ilia de propriis viribus confidentia excludatur. Ex. g. Sine 



Horn, 2. super : Missus est. 2) C. 14. Medit. 

19 



290 

me nihil potestis facere" *). ]Von sufficientes sumus cogitare all- 
quid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est" 2 ). 
wDeus est, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona 
voluntate" 3 ). 

Adversus aliam praesumtionis speciem, qua quis eonfidit de 
Dei boiritate et misericordia, quin aut poenitentiam agere velit, aut 
exercere opera bona, ea sacrae Scripturae loca expendenda sunt, 
quibus necessitas poenitentiae ad remissionem peccatorum et bono- 
rum operum ad salutem inculcatur. Ex. g. : ??Si poenitentiam non 
egeritis, similiter peribitis" *~). Facite fructus dignos poeniten- 
tiae" 5 ). ,,Reddet (Deus) unicuique secundum opera ejus" 6 ). ,,Qui 
seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui vero 
seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam" 7 ). De hac, et 
ilia praesumtionis specie vide Theologian! dogmaticam. 

Porro eis, qui peccant vitio praesumtionis eo, quod sese in 

occasiones proximas et graves tentationes sponte ingerunt, confi- 

dentes, quod in illis non labentur, ostendere oportet ex Scriptura 

sacra, et sanclis Patribus, hujusmodi confidentiam plenam esse te- 

meritate, et quidem, attestante Spiritu Sancto 8 ) : ,,Qui amat pe- 

riculum, in illo peribit." Idque sive confidentia ilia nitalur propriis 

viribus, quia liae nimis infirmae sunt et imbeeilles; sive auxilio di- 

vino sperato, quia Deus istud ultro se in graves tentationes conji- 

eientibus nullibi promisit, quin imo tales plane merentur, ut auxi- 

lium divinum iis subtrahatur : sicut miles dignus est, non adjuvari 

a Duce, dum neglecto ducis praescripto in medium hostium se con- 

jicit. Pariter qui exemplo boni latronis salvati confisi emenda- 

tionem ad vitae finem remittunt, verba Doctoris melliflui sedulo et 

serio ponderare jubentur: ,,In toto canone Scripturarum nullum 

alium praeter hunc latronem iuvenies sic salvatum." Unus est sal- 

vatus , ne desperes, units autem, ne praesumas 9 ). ,,In infirmo, ait 

S. Augustus, infirma est poenitentia, et in moribundo timeo, ne ipsa 

moriatur .... Qui in peccato mori non vult, in peccato non vivat, 

qui enim in peccato vivit, saepissime, antequam poenitentiam agat, 

justo Dei judicio in peccato moritur, ut mors sit vitae sceler'atae 

consentanea; vivite bene, ne moriamini male" Io ). Praeclara ad- 

modum in causam praesentem etiam Com. de Stolberg in.opere suo 

praefatur u ). 



Joan. XV. 5. 2) II. Cor. III. 5. 3.) Phil. 11. 13. Cfr. Araus. II. cap. 
6. et Trid. Concilium. 4) Luc. XIII. 5. s) Luc. III. 8. 6) Matth. 
XVI. 27. 7) Gal. VI. 8. 8) Eccli. III. 7. 9) Cfr. Librum de recto 
clavium usu, authore Joanne Episc. Castoriensi. Venet. 1771. p. 27. 
10 ) Serm. de Script, item de Verbo Domini. jl ) Religionsgeschichte 
V. Th. p. 448 452. 



Caput IV. 

x 

De principiis gmeralibus circa absolutionem observandis. 
Confessarius judex peccatorum a Christo constitutus. 

. 197 Si exomologesin tamquam verinominis Sacramentum 
consideramus, confessarius jam non solum qua conscientiae arbiter 
assidet, qui pro ampliori doctrina sua poenitentem dijudicare , ejus 
vulneribus mederi, eumque in prosequenda virtutis semita dirigere 
possit, sed tanquam Dei ipsius minister nobis proponitur, cui super- 
na ligandi et solvendi poteslas commissa fuit. Dumque hac divinitus 
sibi concredita potestate utitur, ejusdem absolutio non est mera re- 
missionis declaratio, sed est actus proprie ju dicialis, quo revera a 
peccatis absolvimur, et merita Christi coelestesque gratiae dum- 
modo nullum ponamus obicem) largissime in nos dispensantur. Cum 
enim Christus sacerdotibus potestatem remittendi et retinendi pec- 
cata concessit, mens ejus certe alia non fuit, quam ut inquisitione 
faeta, et causa cognita, quos dignos judicaverint, absolverent, reli- 
quis peccata retinerent; hoc enim verba ita exprimunt, ut non pos- 
sint aliter intelligi. Manifeste haec res ostenditur ex verbis Joan- 
nis 1 ); neque enim Christus dicere potuisset: Quorum remiseritis 
peccata, remittentur eis;" sed debuisset dicere: Quae remissa fue- 
rint in coelis, haec vos remissa declarabitis in terris. Cum igitur 
Filius Dei, homo Christus Jesus, cui omne judicium datum est 
omnisque potestas in coelo et in terra, dixerit Apostolis: Sicut mi- 
sit me Pater, et ego mitto vos; quorum etc. ambigi nulla ratione 
potest, eos esse judices peccatorum a Christo Domino constitu- 
tes 2 ). Sed quoque perpetua Ecclesiae traditione et antiquorum 
Patrum testimoniis edocemur, qui unanimivoceprofilentur, potesta- 
tem sacerdotum ipsius Christi potestatem esse. 35 Quod per sacerdo- 
tes facit, ipsius Christi potestas est," inquit Pacianus 3 ). Et 
S. Gregorius exponens haec verba Evangelii : Quorum remiseritis 
etc. ait: Principatum divini judicii sortiuntur, ut vice Dei quibus- 
dam peccata retineant, quibusdamrelaxent 4 )." S. Chrysostomus, no- 
vae legis sacerdotes cum sacerdotibus Judaeorum coimparans, do- 
cet : jihis non lepram purgare datum , sed purgatos probare. At 
vero nostris sacerdotibus non corporis lepram, sed animae sordes, 
non dico purgatos probare, sed purgare prorsus concessum est" 5 ). 
Unde Cone. Trident, necessitatem jurisdictionis in ministro, et con- 
fessionis ex parte poenitentis ex hoc fonte derivat 6 ). 



XX. 21. 23. 2) Vide Theol. dog. 3) Ep. 1. ad Symph. 
4J Horn. 26. s) Libr. 3. de Sacerd. 6) Sess. XIV. can. 5. 7. 9. Ca- 
techism. Rom. P. II. c. 5. q. 15. 

19 * 



292 

Summopere dolendum est, quod multi, ubi de Sacramento poenitentiae 
scribunt, veram Sacramenti indolem reticentes, illud ceu meram poeni- 
tentium directionem exhibeant, quo fit, ut plurimi in sensu suo abundan- 
dantes existiment, se ulpote sibi ipsis sufficientes, hac directione non in- 
digere. Sit etiara, tales confessarios multo sapientiores esse, ast Sacra- 
mentum istud non in mera directione consistit, cui unusquisque peceator, 
si quidem occasionem habet, semet subjicere jubetur. 

Canon universalisetobjectivus in usu potestatis sacraraentalis. 

. 198. Cum confessarius duplicem habeat potestatem divini- 
tus sibi eollatam, aliam quidem ad remittenda, aliam vero ad reti- 
nenda peccata, ante omnia scire oportet, quandonam, et quomodo 
ea uti debeat, ne vel ipsemet, vel grex Christi detrimentum patia- 
tur. Ut enim magno se crimine adstringit, qui thesaurum Christi in 
Sacramento Poenitentiae latentem hominibus vere poenitentibus 
crudeli parsimonia occludit, liberalem Christi munificentiam coar- 
etat, et aquam gratiae ex illo fluentem avara manu cohibet : ita si- 
militer in gravissimam incidit culpam, qui hanc suam potestatem 
usu iniquo corrumpit, et ad sui ostentationem convertit ; qui timore, 
respectu, quod frequentius fieri solet, aliave quavis airimi perturba- 
tione commotus, in non dignos effundit. Deus explicite vetat, ne 
sancta indignis projiciantur : ]\olite sanctum dare canibus 1 }." 
rlrrita et falsa pax, in quit Cyprianus^ periculosa dantibus , et nihil 

accipientibus profutura : si quis temerarius remissionem 

peccatorum dare se cunctis putat posse, audetque praecepta rescin- 
dere, non tantum nihil prodest, sed et obest 2 )." Ut igitur confessa- 
rius potestate clavium legitime in suam poenitentiumque salutem 
utatur, nunquam non sibi praesentem habeat canonis instar sequen- 
tem regulam : viAbsolutio nonnisi capacibus et dignis impertlenda, 
incapacibus autem et indignis nunquam impertienda est." Quae 
propositio certa et invicta in natura Sacramenti Poenitentiae, ex 
ipsis sacris literis sacrorumque canonum regulis, adeo liquido eon- 
stat, ut probationis argumenta in medium proferre jure supersede- 
re possiimts. Hinc missa probatione restat tantum inquirere, quiin- 
capacium et indignorum nomine veniant. Dicimus autem perci- 
piendae absolutionis sacramentalis incapaces, qui ulut baptizati, 
absque sua culpa, materiam ad Poenitentiae Sacramentum abso- 
lute necessariam, praebere non possunt. His adnumeramus a~) jam 
mortuos, b) a confessario absentes, c} eos, qui per merum mentis, 
nondum sufficienter excultae vel hebitis, defectum, committendo 
veri nominis peccato impares sunt, d) eos, qui, licet sine culpa, 
ignorant necessaria necessitate medii, e) denique eos, qui sine sua 
culpa ne tantum quidem confessionis sacramentalis peragere, ne 



Matth. VII. 2) De lapsis. 



293 

tantum quidem contritionis de pepcato in se excitare valent, quan- 
tum ad Sacramentum Poenitentiae absolute requiritur. Exempla hue 
spectantia v. g. de pueris, fatuis etc. infra Sect. II. recurrent. 

Indignos absolutione sacramental! dicimus, quos propria cul- 
pa prohibet; quominus absolutio ipsis efficax esse queat. Differt in- 
dignitas ab incapacitate mera, quod ilia culpabilis, haec inculpabilis 
sit. Indigni sacramentali absolutione sunt omnes, qui nedum animo 
emendatiy vel nondum contriti sunt l ~), hinc vel de peccatis non 
dolent, nee propositum de cetero non peccandi habent, vel emenda- 
tionis et satisfactionis opera praestare renituntur. His quoqtie adnu- 
meramus omnes, qui crass a et culpabili tenentur in necessariis 
Religionis doctrinis ignorantia infideles, haereticos, schismati- 
cos formales excommunieatos, qui conditiones, quibus expletis ad 
Ecclesiae communionem reciperentur , inire malevole tergiver- 
santur. 

A. De absolutione danda. 
Absolutionis forma absoluta. 

. 199. Absolutionis, quae datur, forma dividitur a nonnullis 
in absolutam,_ si nulla, et in conditionatam y si quaepiam adjicitur 
conditio. Prima locum habet, si poenitentis absolvendi capacitas et 
dignitas ex genuinis liquido constat signis sincerae contritionis; 
(nisi specialis causa occurrat, quae absolutionem saltern ad tempus 
difFerendam suadeat). IMam poenitens per confessionem ,, quam ge- 
nuina contritionis signa comitantur, jus ad absolutionem acquisivit 
adeo, ut injuste ageret confessarius, si omnibus, quae ad obtinendam 
gratiam sacramentalem ex parte poenitentis requiruntur, expletis, 
ipse judicis officio fungi, et reum simpliciter absolvere detrectaret. 
Quos enim omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, 
illos Pastoris sententia absolvat 2 )." 

Absolutionis forma conditionata. 

. 200. Quod absolutions formam conditionatam attinet,, quae- 
stiones plures moventur: a) quae et qualis sit forma conditionata? 
b} num licita nee ne? e} quando locum habere possit? d) num ver- 
bis exprimi debeat, an mente earn concipi sufficiat. 

1) Conditionata absolutionis forma, de qua hie sermo est, ea 
tantum intelligitur , quae conditionem de praesenti involvit, illam 
videlicet: Si capax, vel dignus, sive dispositus es, ego te absolvo. 
Absolutio enim collata sub conditione de futuro, v. gr. 55 Si resti- 



Cone. Trid. Sess. -XIV. cap. 5. *) S. Greg-, horn. 25. in Evang. 



294 

tueris, ego te absolve", plane invalida est. Nam absolutio tails nee 
valet tune, cum pronuntiatur , quia deest intentio absolventis, nee 
valet, cum ponitur eohditio, quia forma jam non est moraliter prae- 
sens: Sacramentum nonnisi praesens operatur, et ex se producit 
id,, quod significat, significat autem effectum de praesenti. Cum 
vero aliquis absolvitur, qui alias non posset absolvi , nisi promittat 
satisfacere vel restituere , vel removere occasionem , promissione 
praestita debet absolvi, et quidem non conditionate, sed simpliciter 
sub solita forma. 

2. Num licita sit absolutio sub conditione de praesenti data, 
non omnes consentiunt. Patroni sententiae affirmativae ita ratio- 
cinantur: Communis praxis non omnino prohibet, quin imo suffra- 
gari videtur quia in genere conditionata reiteratio Sacramenti licita 
censetur, si administrate Sacramento positivum de ejus validitate 
dubium suboritur. Sic Petrus Collet, eontinuator praelect. theolog. 
Tournelii, ait: Usus formae aut potius intentionis conditionatae non 
modo legitur nullibi prohibitus , sed timoratorum usu et ecclesiae 
praxi hodie satis firmatus est 1 ). 

3. Si quaeritur, quando absolutio sub conditione danda sit, 
regula statuitur sequens: Tune poenitens conditionate absolvendus 
est, quando confessarius positive dubio tenetur, num absolvendus 
capax dignusve sit, et si simul casus necessitatis absolutionem dif- 
ferre disuadeat aut prohibeat, videlicet, si urgeat periculum mor- 
tis; si ex absolutione non data, gravioris diffamationis, vel scan- 
dali vel damni non aliter quam per aliud peccatum (jputa menda- 
eium) effugiendorum periculum timetur; si ex adjunctis conji- 
cere licet, nunquam fore, ut omne dubium circa necessarian! per- 
sonae dispositionem absit, simulque durius sit, eum diutius abso- 
lutionis gratia, cujus capax et dignus esse possit , privare. 
Sic absolutionis forma conditionata utendum esse praecipiunt, si 
confessarius prudenter dubitet, an moribundus vivat vel sentiat ; aut 
an sit rite dispositus , v. g. cum sponsi confitentur immediate ante 
suscipiendum Sacramentum matrimonii, vel confitetur puer, quern 
pater secum ad S. Tribunal duxit, vel unica persona, quae scilicet 
illico post confessionem ad communionem ituram esse aedituis tem- 
pli declaravit, et simul ex non impertita, ob prudens de eorum di- 
gnitate dubium, absolutione, periculum diffamationis gravis instat; 
vel cum dubitatur: an puer vel semisfatuus sint rite praeparati, 
praeserlim in periculo mortis , et tempore paschali. 

4. Utrum, si absolutio sub conditione datur, conditio verbis 
in forma absolutionis exprimi debeat, an vero sufficiat, earn mente 



Toui. IV. p. 138. Edit. Venet. Cfr. Gerson. infract, de Schism, 
torn. II. p. 79. Powondra Theol. past. torn. V. Kohler Beichtstuhl fur 
Seelsorger. II .Th. p. 135. IV. Regel. 



295 

solum concipi, patroni formae conditionatae dissentiunt. Plures ajunt, 
posse quidem confessarium secure sequi praxin et sententiam com- 
munem authorum asserentium, sufficere, si solamente apponatur 1 ); 
e contra alii praecipiunt, ut expresse addatur , quia etiam in Sa- 
cramento Baptismi Ritualia jubent explicite poni conditionem, ideoque 
securius videri, si idem etiam in hoc Sacramento fiat. 

Sententia contraria. 

. 201. Jam vero sunt, qui praefatae sententiae non subscri- 
bunt, et formam absolutionis conditionatam reprobant. Argumenta 
illorum in medium proferentes minime gentium eo consilio ducimur, 
ut auctoritati virorum scientia et pietate insignium , qui conditiona- 
tam absolutionis formam admittunt, quidquam derogare velimus, 
sed ut lector quoque pernoscat, cur alii laudatam absolutionis for- 
mam adoptare detrectent. 

A. Generatim forma conditionata in nullo olim Sacramento 
usitata fuit, neque in Baptismo ., uti patet ex Natal. Alexand. histo- 
ria ecclesiastica sect. IV. c. IV. Seculo VIII. Prima vestigia con- 
ditionalis Baptismi occurrunt in statutis S. Bonifacii; ast nequaquam 
subito universalis fuit haec praxis, sed din adhuc postea alii et 
theoretice et practice tenuerunt formam tantum absolutam. Vide 
Synodum Eborac. London. Hugon a S. Viet. Magistrum Sententia- 
rum, Petrum Pictav. etc. Tandem cum sec. XIII. sub Gregorio 
IX. epistola Alexandri III. Papae de Baptismo conditionato corpori 
juris canonici inserta est, usus conditionis adponendae ad formam 
Baptisimi in Ecclesia occidentali invaluit. 

B. Sed ex hac etiam admissa in Baptismo forma conditionata 
nihil sequitur pro Sacramento Poenitentiae in conditione admini- 
strandae; nam 1^ ipsa verba Salvatoris: Quorum remiseritis etc., 
formam absolutam important, nihilque conditionis continent, unde 
juxta Christi institutionem peccata aut pracise remittantur per ab- 
solutionem, aut retineantur. 

2) Alioquin quod ex verbis institutionis sequitur, absolutio 
complectitur actum vere judicialem ; atqui forma conditionata ces- 
sat esse judicialis; ergo Sacramento Poenitentiae nequaquam con- 
venit. Qualis e. gr. esset haec judicis ferentis sententia: 35 Ego te 
absolve a crimine furti, vel adulterii etc. si innocens es." 

3) In genere notandum, indolem Sacramentorum semper bene 
esse attendendam , nee quod uni competere potest, praeter rem ad 
alterum juxta analogiam tansferatur. Si Baptismus sub forma con- 
ditionata confertur, adest dubiwn facti, secus vero in Sacramento 
Poenitentiae, ubi dubiwn juris, quando nimirum dubium circa poe- 



Bened. XIV. Se synodo dioecesana libr. VII. c. 15. 



296 

nitentis dignitatem versalur, obtinent. Jam quod licet in dubio facti, 
non transferendum/ est ad casum , in quo agitur de dubio juris. 

4) In Patrum traditione forma Poenitentiae conditionata fru- 
stra quaeritur nisi ad internam mentis intentionem verbis non ex- 
pressam confug-ere velimus. Sed nihil quoque est, quod talem Pa- 
trum intentionem nobis indieet, nam si putant, Patres propterea in 
intentione saltern condilionata esse usos forma , quia tanquam viri 
pii sic declinarepoterant crimen sacrilegiiautirreverentiae, id quidem 
nihil evincit. Sic e. gr. si redeamus ad Baptismum, quern alicui 
administratum esse dubitatur, Patres volunt, ejusmodi hominem 
simpliciter baptizari, neque mentionem faciunt intentionis conditio- 
natae, quia alia ralione avertere a se moliuntur crimen sacrilegae 
reiterationis, ajunt videlicet: Won est iteratum , quod factum esse 
omnino nescitur *)." Idem etiam de Confirmatione dubia, ait S. Gre- 
gorius 2 ). Patres, quia ita loquuntur, certe sine occulta intentione 
Sacramentum administrasse censendi stint. 

5) Libri rituales, qtii ceteroqui minimas sacramentorum ce- 
remonias indicant, et Baptismum quoque seriori tempore cum con- 
ditione conferri posse adnotant, prorsus silent de absolutione con- 
ditionata, etiam ubi de pueris moribundis loquuntur; certo non ex 
negligentia aut inscitia, sed quia neque licitam, neque necessarian! 
judicarunt. Speeiatim Sacerdotale Romanian, quod Albertus Ca- 
stellarius concinnavit, et Leoni X. S. P. nuncupavit, a Pio IV. emen- 
datum, et, ut multis videtur, approbatum, dum de Baptismo con- 
ditionato agit, ad marg-inem notat: ssSecus in Sacramento Poeni- 
tentiae, quod non licet." 

6) IVeque concilii alicujus auctoritate absolutio conditionata 
nititur, imo potius praecavet Concilium Tridentinum, ne quis pri- 
vatus ritum in solemni Sacramentorum administratione contemnat, 
aut omittat, aut in novos alios mutet. Jam si nemini licitum est, ri- 
tus accidentales variare, multo minus ipsam Sacramenti formam 
immulare, aut vertere, permissum erit privatis theolog-is. Est vero 
forma Sacramenti Poenitentiae ex Ecclesiae sensu: 5?Ego te ab- 
solvo," liaec utique est absoluta, non conditionata. 

7) Quod tandem casus varios attinet, in quibus conditionate 
tantum absolvi possit, ajunt illos non esse ejus indolis, ut non per 
absolutionem inconditionatam, quando absolutionis prorogatio omni- 
no locum habere nequit, solvantur. Quare obtinente tantum dubio 
vel de poenitentis dispositione y si adsit yravis necessitous , quae 
absolutionem differre dissuadet, velprohibet, puta, a) periculum dif- 
famationis, vel scandali, vel damni, b) periculum mortis, vel de vita 
poenitentis , licilum esse volunt simpliciter absolutionem conferre, 
quin violatio Sacramento debitae reverentiae metuenda sit. In ex- 



Leo. M. Epist. 92. 2) Libr. 2. XII. Indict. 7. Epist. 31. 



297 

tremis extrema tentanda, et cum Sacramentum sit a Christo Domino 
institutum pro salute poenitentium, quando alter utrum periclitari 
necesse est, potius Sacramentum, quam animae exponi possunt pe- 
riculo. Si moribundo ehristiano et vitae probatae, qui casu subito 
ita opprirnitur, ut nee vohmtatem coniitendi peccata, nee suum de 
illis commissis dolorern ullo signo testari possit, absolutionem sim- 
pliciter concedi posse, auctoritate divi Augustini 1 ), astruunt; quia 
ipsi contrilionem voluntatemque confitendi deesse non constat, et, 
licet utrumque exprimere nequeat, ipsi tamen inesse merito conji- 
citur. Casu vero, quo de vita poenitentis dubitatur, sacerdos vitam 
potius, quae dicitur esse in possessione, quam mortem, prudenter 
supponit, atque adeo reconciliationem forma absolutaimpune tribuere 
potest. Verum in hujus quaestionis controversia praeplaeet di- 
stinguere inter dubium juris et facti, ita, ut juxta analogiam de 
Baptismo conditionato, absolutio sub conditione conferatur, quando 
adest dtibium facti , puta, num poenitens adhuc vivat, num desi- 
derium confitendi habeat nee ne; secus vero , ubi dubium juris, 
scilicet de poenitentis dignitate obtinet. Ceterum commendamus il- 
lud S. Augustini : ^Non tamen propterea damnare debemus eos, qui 
timidius agunt, quam nobis videtur agi oportere, ne de pecunia con- 
servo credita improbius quam cautius judicare voluisse judicemur. 

Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo 

amplius invicem judicemus" 2 ). 

Rituale Parisiense, authoritate Hyacinthi-Ludovici de Quelen, Archiepi- 
scopi Parisiensis anno 1839 editum hac de re statuit: ,,Si quando dubi- 
tetur , an adhuc vivat, qui absolvendus occurrit, Sacerdos uti potest 
forma conditionali: Si vivis , ego te absolvo, etc. In alio autem quocun- 

' que casu adhiberi sola debet forma consueta, nunquam vero conditiona- 
lis, etiam propter dubias poenitentis dispositiones, quemadmodum in 
morbo periculoso saepe venit." 

A. De absolutione non danda. 

a) Dilatio. 

. 202. Si absolutio non datur, ea differri potest, aut hegari. 
Absolutio dittertur, si poenitenti absolutio quidem non conceditur, 
ast pro future quopiam momento adcurate determinato sub deter- 



Libr. 1. de adulterin. conj. c. 26. 28. 2) Cfr. Cardinal. Cajetan. in 
summa V. absolutio. P.Bonifocii Schneidenbach deratione solvendi 
et ligandi in Sacramento Poenitentiae Diatribna, 1774. Directeur des 
Ames penitentes, torn I. p. 428. a Paris. Institut. theolog. torn. IV. 
p. 350. Lugd. 1780. Ludov. Philippi D'Anneau. Eppi. Fessensis 
Suffrag. etVic. gen.DioecesisArgentinensis, Monila selecta de officiis 
confessarii etparochi. Aug. "Vind. 1789. pag. 102. . 3. 



298 

minatis quibusdam conditionibus promittitur. Differenda est au- 
tern , quoties de confitentis capacitate sive dignitate dubium sit 
prudens, atque siraul nulla necessitas absolutionem dare urgeat. 
Sit haec ipsa dilatio poenitenti novum calcar, ut monita et 
praecepta confessarii tempore intermedio certius exactiusque ex- 
sequatur. Accedit, quod per opera a sacerdote injuncta, quae 
absolutionem praecedunt , poenitens paulatim impetret majora 
et uberiora auxilfa ad dilectionem Dei, et contritionem animi 
excitandam. Dilata absolutione peccatores pravos habitus exuere 
rebellesque animi affectus compescere docentur. Nunquam aegro- 
tus, nisi vim acerbitatemque morbi sentiat, in ilium denuo incidere 
formidabit. Nunquam criminis poenam satis peccator pendet, ut ejus 
metu et terrore percellatur^ neque cogitationem in supplicium in- 
tendet peccatis debitum, nisi mora et spatium illi detur, ut conside- 
ret, -in quantam calamitatein se peccatis suis dejecerit, sibique pro- 
ponat firmiter quidvis patiendum, quidvis ferendum , quidvis prius 
dimittendum, quam ut in miserum statum , unde emergere nititur, 
rursus praecipitem se ferri sinat. Hanc regulam etiam Sanctos Pa- 
tres tenuisse contra relaxationes- quorundam S. Cyprianus inviete 
docet. Quaenam hujus viri sensa fuerint , non melius intelligi pos- 
sunt, quam ex Sermone V., quern de lapsis scripsit, ubi per apo- 
strophen sese ad peccatores convertit, furentes contra confessa- 
rios sibi absolutionem differentes : 3 ?0 tuam nimiam, furiose, de- 
mentiam ! Irasceris ei, qui pro te misericordiam deprecatur, quivul- 
nus tuum sentit, quod ipse non sentis, qui pro te lacrymas fundit, 
quas ipse forsan non fundis- Oneras adhuc crimen et cumulas." S. 
Carolus *) eadem monita tradit; et S. Xaverius P. Caspari praece- 
pit, ut quibusdam confitentibus non continue conferatur absolutio, 
sed in breve tempus differatur, ut interim animorum maculas lacry- 
mis ac voluntariis eluant poenis. Si quid cui debent, restituaritj si- 
multatibus,, si quas habent, depositis redeant cum inimicis in gra- 
tiam; a libidinis consuetudine ceterisque, quibus implicit! sunt, fla- 
gitiis expediantur. Haec omnia absolutionem praecurrunt rectius, 
quam sequuntur. Nam istiusmodi homines in ipsa confessione pro- 
mittunt, se cuncta facturos,, post absolutionem fidei datae immemo- 
res promissa irrita cadere patiuntur 2 )." Hue facit Synodus Ge- 
bennensis a successore S. Francisci Salesii habita, cujus haec ha- 
bentur verba: j^Varii presbyteri se faciles praebent in danda pecea- 
torum remissa,. modo peccatores spondeant emendationem et elon- 
gationem a peccandi occasione proxima. Diligenter inquirendum est, 
num idem non saepius promiserint. Nam si idipsum promiserint 
identidem, nee promissum adimplerint, presbyter illorum verbis non 



In libro de ratione administrandi Sacramentnm Poenitentiae. 2 ) In 
vita ab Horat. Turs. exarat. p 381. 



299 

debet credere, sed differre absolutionem, quoadusque ab istis occa- 
sionibus peccandi recesserint, et quoadusque per aliquod temporis 
spatium ad eas non redierinl. Nam si detur absolutio sine spe pro- 
babili, quod poenitens "stabit promissis, Sanguis Jesu Christi profa- 
nationi exponitur, et presbyteri iteratarum prolapsionum, et illorum 
malorum se reos constituunt, quae ex falsis nascuntur, absolutioni- 
bus, quibus perit turn presbyter or urn, tumpoenitentium multitude 
infinita 1 )." 

In Concilio Pragensi Provincial! anni 1603, postea recuso 
anno 1650 jussu D. Archiepiscopi Card, de Harrach 2 ), ita admone- 
tur confessarius : 5 ?Quos in graviora crimina frequenter ex prava 
consuetudine incidisse animadvertit, Us ad aliquot dies, atque adeo 
menses, prout mor-bi gravitas exegerit, absolutionem differati ita 
tamen ut illos sanare, non aulem in desperationem aut confusionem 
inducere , pie prudenterque procuret 3 )." Bene igitur pensitandum, 
spectata poenitentis indole, utrum dilatione absolutionis periculose 
affligendus irritandusve , an vero salubriter excitandus credatur. 
Etenim in priori casu oportebit absolutionem dare , quam alioquin 
diflferre maluissemus. 

Continuatio. 

. 203. Verum obmovent, in confessionali poenitenti creden- 
dum esse. Id concedimus, si de factis est sermo, quae confilens ad- 
firmat, v. g. num hoc illudve peccatum patraverit, vel ab hoc inde* 
tempore iteraverit, num ablatum restituerit, num occasionem pec- 
candi divitaverit, num popinam diebus feriatis non amplius frequen- 
tare firmiter decreverit; ast si de judicio super haec facta quaeri- 
tur, non soli poenitenti credendum est, sed num peccatum quodpiam 
pro graviore levioreve, num dolor, quern confitens de peccatis suis 
habere asserit, pro puro et genuino, propositum pro efficaci, ani- 
mus pro emendato habenda sint, confessarius ipse dijudicet necesse 
est. Ad verba haec: ssPoenitenti sicut contra se, ita et pro se cre- 
dendum est,?? Contensonius, doctrina et pietate insignis Religiosus, 
sapienter reposuit : Respondeo , inquit , quod licet in enumerandis 
anteactae vitae peccatis, in enarrandis scelerum numero specie et 
/ circumstantiis credendum sit, quippe qui solus male gesta sua di- 
gnoscere potest: attamen quantum attinet ad cordis conversionem, 
cum multoties verba fefellerunt, non satis tuto illi creditur , unde 



Part. IV. tit. 9. cap. 5. 2) Titulo de p'oenit. p. 78. s) cfr. Disser- 
tationjem Card, de Aguire in Canones. 11. et 12. Concilii Tolet. III. in 
libro contentam, cui titulus est: Doctrina de Sacramento Poenitentiae 
recte administrando, quam nova Canonum collectione eandem in rem 
exconciliis Germaniaelocupletavitpresbyteretraonachus Benedictinus 
Congreg. S. Blasii in S. N. Tj'pis. San-Blasianis. 1778. 



300 

prudenter ex factis probatio exigitur. Turn quia voluntas sincera 
non ita certo verbis ac operibus se prodit et indicat, turn quia de 
dispositione ad veniam recipiendam idonea aestimare non ad reum 
pertinet, sed ad judicem a Deo constitutum, non ad discipulum, sed 
ad doctorem et rectorem animarum, non ad aegrum , sed ad medi- 
cum. Turn quia tot sunt in animis nostris recessus, tot latebrae, tot 
saepe praesertim post iteraia flagitia, nebulae et offusae tenebrae, 
ut se ipsum peccator cognoscere non possit, qiiia (lit ait S. Grego- 
rius) 55 saepe sibi de se mens ipsa mentitur, fitque, ut aliud in inti- 
mis intentio supprimat, aliud tractantis animo superficies cogitatio- 
nis ostendat. Et fingit se de bono opere am are, quod non amat, de 
mundi autem gloria non amare, quod amat. Cujus sigmim est, quod 
in praecedentibus confessionibus emendationem promittebat, et vero 
se proposito affiei putabat, et tamen mentiebatur sibi iniquitas, nee 
reapse mutatus erat, quia eadem peccata, eosdem iniquitatis fructus 
edidit juxta commune philosophorum axiom a : idem rnanens idem, 
f ncit idem. Idem ergo intus in corde mansit, qui eadem foris protu- 
lit: et qui se ipsum toties decepit, seipsum decipere moraliter pru- 
dent'erque censetur, nisi certiora argumenta producat *)." Hinc 
sancta Sedes Romana propositioni huic nigrum theta affixit: 3! Poe- 
nitenti habenti consuetudinem peccandi contra legem Dei, naturae 
aut Ecclesiae, etsi emendationis spes nulla adpareat, nee est dene- 
ganda, nee difFerenda absolutio, dummodo ore prof erat , se dolere, 
et proponat emendationem." 

Neque pugnat hoc cum Christi verbis ad Petrum : Non dico 
tibi usque septies, sed usque septuagies septies 2 )." Voluit enim 
Christus his verbis innuere id, quod fieri possit, non autem interdi- 
cere, quod aliquando fieri deceat. Manifestum est , peccatori bene 
disposito absolutionem concedi posse , quamvis millies peccaverit. 
Nihilominus tamen etiam verum est, praestare quandoque peccatori, 
ut in remedium et cautionem absolutio differatur. Istud enim non 
est proprie nolle condonare, aut absolutionem prorsus denegare, 
verum morari duntaxat et protrahere, ut majori postea um fructu 
et lucre suo conferatur. Quod ipsum cum S. Pauli sententia con- 
gruit: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt 3 )." 

Dilatio exasperat poenitentem , qui ira exardescet in confes- 
sarium, ut forsan haud reversurus sit ad S. Tribunal. Medico 
nulla habenda est ratio -clamorum et querelarum aegrotantis, ubi il- 
ium tractat, sed valetudinis, quam eidem procurare conatur. S Cy- 
prianus de lapsis: "Vociferetur, et clamet, et conqueratur aeger 
impatiens per dolorem, gratias aget postmodum, cum senserit sani- 
tatem." Et Tertullianus : Est et haec perversitas hominum, salu- 



i) Tom. IX. diss. de Sacramento Poenit. cap. 3. 2) Matth. XVIII. 22. 
a) i. Cor. X. 22. 



301 

taria excutere, exitiosa suscipere, periculosa quaeque raedicamina 
vitare, mori denique citius quam eurari desiderare. Nam et medici- 
nae praesidium plures refugiunt, plures timidi et male vereeundi. 
Et est quasi saevitia medicina de scalpello atque cauterio, de sinapi, 
incendio, nee tamen secari, inuri, et extend! mederique idcirco ma- 
lum, quia dolores utiles adfert, nee quia tantummodo contristat, re- 
cusabitur, sed quia necessario contristat, adhibebitur. Horrorem 
operis fructus excusat, ululans denique, et gemens ille, et mugiens 
inter manus medici, postmbdum eosdem mercede eumulabit, et arti- 
fices optimos praedieabit, et saevos jam negabit." Ubi autem confes- 
sarii factum reprehendunt eique infamiae notam ihurere conantur, 
si linguae amaritudo inaledicto sive convicio eruperit, respice di- 
ctum: cum vos maledixerint, gaudete; Dominus ipse maledictus in 
lege est, et tamen solus est benedictus. Igitur Dominum servi se- 
quamur, et maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus. Fati- 
getur improbitas patientia tua 1 )." Kotandum vero,non ex abrupto et 
re inconsiderata fieri debere absolutionis dilationem, sed postquam 
admoniti aliquoties et additae comminationes fuerint, nisi ad melio- 
rem frugem se convertant, zeloque ferventiore in divino cultu pro- 
grediantur, absolutionem sibi protractum iri. Haec admonitio et mi- 
nae quoque magnam ad ejusmodi negotium suppeditant utilitatem. 
Si tamen efficaciae nihil habuerint, erit exsecutioni insistendum. 

b) Denegatio. 

. 204. Denegatur absolutio, si poenitens non absolutus di- 
mittitur, sola confessarii declaratione, quod eum, quamdiu in eodem 
statu, in quo nunc positum se exhibet, perseveraverit, absoluturus 
non sit. Differunt dilatio et denegatio. Deneganda est autem omni- 
bus, de quorum sive non capacitate, sive indignitate confessario con- 
stat, aut admodum magna verisimilitudo adest. Ratio ex ipsius Sa- 
cramenti natura desumitur ; quod administrandum non est, ubi ma- 
teria essentialis deest. Hanc fidelitatem ab illo expelit Deus : Sic 
nos existimet homo . . . ut ministros Christi, et dispensatores myste- 
riorum Dei. Hie jam quaeritur inter dispensatores,, ut fidelis quis 
inveniatur 2 ). Neminem autem latere pbtest, Oeconomi fidelitatem 
in eo sitam esse, ut, quandoquidem fidelis dispensator, et non super- 
bus potius bonorum dissipator audire velit, ut, inquam , Domini bo- 
na secundum illius voluntatem distribuat. Deus explicite vetat, ne 
sancta indignis projiciantur 3 ). Servi sumus, ait Bellarminus, di- 



*) Tertul. libro de Poenit. c. 8. Cfr. Amor poenitens, seu de recto 
clavium usu authore Joanne Episc. Castoriensi L. 11. p. 96. cap. 
1013. Instructio pastoralis Cardinalis Denhofii . 14. 2 ) I. Cor. 
IV, 1. 2. a) Matth, VII. 6. 



302 

spensatores sumus, non Domini sumus ,- causam Dei, non nostram 
agimus ; offensas Dei, non res nostras remittimus, bona Dei, non 
res nostras dispensamus 1 )-" Accedit, quod confessarius sit medicus 
et pater spiritualis. Ullusne enim adeo crudelis fingi potest medi- 
cus, qui aegro venenum propinet, per ignorantiam illud veluti salu- 
tare pharmacum expetenti? Quis pater est, qui lapidem vel scor- 
pionem, panem vel potum postulanti praebeat? Hop non est curare, 
sed si verum dicere volumus, perimere. Sic e. g. deneganda est ab- 
solutio, qui nolunt rein alienam restituere, aut satisfacere pro 
damno illato in bonis, sive fortunae, sive famae, sive honoris, cum 
possint: qui nolunt cuminimicisreconciliari; qui nolunt occasionem 
peccandi proximam deserere, aut pravam consuetudinem corrigere, 
aut alio modo a peccatis abstinere, et vitam in melius emendare. 

Regulae practicae. 

. 205. Ex iis, quae . 197. diximus, regulae practicae pro 
danda vel non danda absolutione quoad eapacitatem vel incapacita- 
tem poenitentis, sua sponte fluunt, ita ut eis deducendis supersedere 
possimus, idque eo magis, quo de personis, quas speciatim spectant, 
denuo Sectione II. sermo redibit. Ast quod attinet regulas practi- 
cas, usui pro danda, vel non danda absolutione futuras, quoad poeni- 
tentis dignitatem, aut indignitatem,.ex emendationis sive contritionis, 
vel ex pervicaciae criteriis dignoscendam sequentes statuere licet: 

1} Si in poenitente signa jam initae ab hoc ^saltern quoad 
animunV) emendationis, sive ut antiquiores loquuntur, satis genui- 
nae et efficacis contritionis certa \e\prudentijudicio subnixa ad- 
pareant, absolutio simpliciter concedenda est. 

2) Si vero signa mere dubia adpareant, absolutio differatur, 
nisi earn differre gravis necessitas prohibeat. 

3) Si denique signa pervicaciae adpareant, absolutio semoer 
deneganda est. 

Pro usu igitur harum regularum signa contritionis verae, 
item dubiae, nee non pervicaciae criteria nosse oportet, de quibus 
jam egimus. Utut autem hae regulae in se consideratae clarae sint 
et breves, usus tamen earumdem difficultatibus circumseptus est 
non exiguis; etenim agnitio animi jamjam emendati, vel nondum 
emendati res omnium difficillima est. Quis enim nescit, quam diffi- 
culter nostrum ipsorum animi statum agnoscamus? Quanto vero 
difficilior res erit, si de statu animi vero , de genuina et sincera 
contritione aliorum agatur ? Quantam scientiam, sanctorum inquam, 
quantum malurum judicium, quantam morum integritatem, et quam 
pium charitatis affectum unusquisque nostrum, dum judices agimus 



Serin. 8. de Adventu. 



303 

in sacro tribunal!, afferre debet? Quia tamen Deus ter Optimus Ma- 
ximus hoc officium non angelis, sed infirmis hominibus, quales uni- 
versim sumus, imposuit, ejusdem gravitas ad indefessam quidem 
industriam provocare, neminem vero deterrere debet. Sacerdos ad 
id munus deputatus, dum id , quod suum est , pro viribus confert, 
jure illud S. Leonis dictum sibi usurpat: Qui mihi honoris est 
auctor, ipse mihi fiet administrationis adjutor , et ne sub magni- 
tudine gratiae succumbat infirmus, dabit virtutem, qui contulit 

dignitatem 1 )." 

Quale nam judicium de legitima poenitentis dispositione in ordine ad abso- 
lutioneiu sacramentalein in confessario requiritur? Theologi response ab 
invicem vocibus et modo loquendi dissident, aliis exigentibus judicium 
prudens, aliis probubile, aliis denique moraliter certumj verum trja haec 
sensu aliquo sano conveniunt, ac coincidunt. Sufficere in confessario 
judicium prudens de legitima poenitentis dispositione, cui absolutionem 
conferre liceat, per se videtur manifestum. Quid enim a confessario am- 
plius exigi potest, quam ut ministerium suum prudenter adimpleat , eos 
beneficio absblutionis donando, quos prudenti judicio capaces dignosque 
esse arbitratur ? Alii statuunt judicium jwolabile, quod respuendum non 
est, si dicas judicium istud, quod nititur motivo absolute et comparative 
gravi ac sufficient!', ut trahat virum prudentein in assensum. Aliis placet 
vocare judicium moraliter cerium, quibus assentire licet, si moralis certi- 
tudo accipiatur pro ea, quae juxta communem hominum existimationem 
sufficit, ut aliquis prudenter agat, quia justam dubitationem excludit. 

Quid vero, si .dubia est poenitentis dispositio et simul necessitas absolu- 
tionem differre prohibet, num confessarius impertiendo absolutionem 
sequitur judicium prudens? Dicimus, noil quidem de legitima poenitentis 
dispositione, cum de ilia prudenter dubitare supponatur confessarius, 
sed de honestate suae actionis, quia prudenter judicat, in casu posito 
honestam et licitam esse absolutionem, quia prudentia est, in extremis 
extrema tentare, et potius, Sacramentum , quod pro salute hominum in- 
stitutum est, nullitatis, quam animam salutis periculo exponere. 

Media inter rigorem et laxitatem via. 

. 206. Ne vero confessarius potestate divinitus sibi collata 
in detrimentum animae suae et fidelium abutatur, duo potissimum 
in hoc absolutionis munere cavenda sunt: nimia facilitas et nimia 
difficultas in remittendis peccatis. Qui justo plus facilior est in re- 
mittendis peccatis, dum indiynos absolvere uon veretur, dummodo 
se dolere asserant, et emendationem proh dolor! debilli voce 
prolatam, proposito adeo languido et inefficaci existente promit- 
tant, is profecto profanat Sanguinem Jesu Christi ejusque Sacra- 
mentum; fovet peccatorem in suis iniquitatibus ; suffocat et suppri- 
mit conscientiae remorsus ; Sacramentum Eucharistiae tribuit poe- 
nitenti profanandum per indignam sumtionem, denique perire sinit 
peccatorem, et ipse se perdit per sacrilegum potestatis suae abu- 
sum. jsNon esset, inquit vir eminentissinms Bellarminus^ hodie 

i) Serm. 1* 



304 

tanta facilitas peccandi , si non esset tanta facilitas absol- 
vendi *). Et Fleurii Abb. limatum judicium : 5 ?Peccatis, quae 
nequeunt exeusari, mederi se putant facili absolutione, quam 
nunquam denegant, ne quidem diflferunt, quo ties cum que iterantur 
lapsus. Ita voti damnatur homo vitiis coopertus, et agit, quod vult, 
posteaquam audiit se revera peccare, sed remedium esse facile; ac 
se posse peccare quotidie, si quotidie confiteatur. Haec absolutio- 
nis facilitas quodammodo in nihilum redigit peccatum, quia ejus 
horrorem abolet, facitque, ut id habeatur pro malo non; communi 
tantum, sed etiam inevitabili. Quis timeret febrim, si hanc depel- 
leret exhaustum vitrum aquae? Quam crebra essent furta vel homi- 
eidia, si pro eis satis fieret per lavationem manuum ? Confessio est 
propemodum aeque facilis, si sufficit sacerdoti verbum in aurem 
dicere, si dilatio absolutionis metui non debet" 2 ). 

Verum enim vero non minus injuriae maculam sibi inurunt, 
animos adimunt, et a salutifero Sacramento Poenitentiae et Eucha- 
ristiae deterrent, qui in judicio ferendo de poenitentis dignitate, 
nescio qua animi anxietate vel rigore ducti, plus justo rigidiores 
absolutionem differunt, aut plane denegant, ubi ejus concedendae 
gratia, omni in casu, opera emendalionis jam perfectae, sive ex 
integro consecutae exigunt. Saepe accidit, ut homo serio resipi- 
scens, in magno tamen tentationis aestu prosternatur, quern itaque 
emendationem ex integro consecutum esse dicere nequaquam licet, 
verum quern, siquidem post lapsum statim iterum surgat, vitiosum 
dicere certe nefas foret. Quare ad impertiendam poenitenti absolu- 
tionem sufficit serius et efficax emendationis conatus, ita, ut ubi 
reliquae conditiones adsunt, recipiendae graliae divinae capax di- 
gnusve censeri debeat. 

Ex dictis itaque liquet, difficile profecto esse discernere, 
num majus damnum ex indulgentia regulis evangelicis atque eccle- 
siasticis adversa, an ex rigore ultra justos limites producto fideles 
capiant, dum illinc sese temere sacrorum Mysteriorum participa- 
tioni ingerunt, hinc saluberrimis animae suae remediis arcentur, 
atque innumeris privantur gratiis. Certe S. Gregorio 3Vaz. 3 ) teste 
in eodem vitio sunt, indulgentia omnino animadversionis expers, et 
condemnatio venia omni carens; ilia omnes habenas laxans, haec ob 
-vehementiam strangulans; cum utraque ad inferendum animabus 
exitium tendat, jacturam, qua major cogitari baud possit. 

Facigitur, inter laxitatem et rigoremviam teneamus mediam, 
ut neque obviis poenitentium promissis fidem adstruamus, neque 
repellamus illos, qui quamquam dispositi, infirmi tamen sunt, et 
hoc sensu etiam concessa gratia Sacramenti tantopere indigent.. 



i) Cone. 3. Dora. IV. Adv. a) Diss. 8. in hist. eccl. 3) Oral. 39. 
Salv. Epist. ad Charicl. Presbyt. 



305 

Quot enim dantur, ut exemplo utar, qui ex integris annis mollitiei, 
ebrietati, injustae rerum acquisition! aliisque vitiis indulgent! Quan- 
tum igitur in rempublicam christianain detrimentum, et quanta 
in nosmetipsos materia condemnationis redundabit, si tales duin 
confessionale accedunt , vel per inhumanum rigoreni deterre- 
mus, vel per nimiatn facilitatem vulnera, quibus mederi oporlebat, 
saeviora et incurabilia reddimus! Contra, si hujus generis miseros 
pro viribus ad frugem meliorem disponere , dispositosque cum Deo 
rQeonciliare satagimus, quam acceptam et proficuam operam exinde 
turn ipsi hisce deperditis oviculis, turn optimo Pastori navare pos- 
sumus. Et quid nostram mentein aliquando magis recreabit, quam 
recordatio, fratres nostros nostra opera aeterno excidio ereptos et 
saluti jamjam desperatae restitutos fuisse *)? 

Quare unum, quod superesl, quodque sine inter missione ro- 
gamus, illud est, ne praecipites sirnus in ferendo jtidicio poeniten- 
tem sacramental! indignum esse gratia : neve unquam hujusrnodi 
judicium feramus', antequam omnem, quae in viribus nostris est, 
operam et industriam adhibuerimus, qua scilicet poenitens dignus 
absolutione fieri queat 2 ). Quod officium confessario tune inprimis 
incumbit, ubi tiinendum instat, ne sine absolutione dimissus am- 
plius ad confessarium ipsum, aliumque redeat. Hinc dummodo spes 
ulla supersit, confessarius adlaboret, et quos minus dispositos ar- 
bitratui 1 , prudenti suavique agendi ratione disponat, eosque, nonnisi 
omni quoad niaxime fieri potuit opera fruslrata, dimittat. 

Absolutionis sacramentalis forma et seiisus. 

. 207. Forma in absolutione adhiberi solita, plerumque in 
Ritualibus praescribitur. Videlicet confessarius ante confessionem, 
si poenitens benedictionem petiverity dicto: n Dominus sit in corde 
tuo } et labiis tuis , ut digne et competenter confitearis peccata 
tua, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen": post, 
confessionem poenitentis admonitione facta et poenitentia imposita 
dicat: ,,Misereatur tui omnipotens Dens et dimissis peccatis tuis 
per ducat te ad vitam aeternam. Amen. Indulyentiam, absolu- 
tionenij et remissionem peccatorum tuo rum tribuat tibi omnipo- 
tens et misericors Dominus. Amen. Dominus noster Jesus 
Christus te absolvat, et eyo auctoritate illius absolvo te ab omni 
vinculo excommunicationis > siispensionis } et interdicti, in quan- 
tum possum j et tu indiyes. Deinde 3 ): Eyo te absolvo a peccatis 

O.Cfr. Stapf. Theolog. mor. 2) Cfr. Sailer 11. Bd. p. 355. Pastoral- 
theologie, et epist. encycl. Leonis XII. P. P. dejubil. extens. ad Pa- 
Iriarchas etc. 8. cal. Jan. 182(i. 3 ) Vocahuluni ,,deinde" licet in 
nonnullis edilionibus ritualis romani rubro sit charactere iuipressuni, 
ad formam tatnen integram special. S. R. C. 11. Mart. 1837 et 27. 
Febr. 1847. 

20 



30,6 

tnis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Passio 
Domini nostri Jesu Christi } et merita beatae Mariae Viryinis , 
et omnium Sanctorum., et quidquid boni feceris } vel mali susti- 
nueris :>} sint tibi in remissioncm peccatortim , mtgmentii-m y ra- 
tine ., et praemium vitae aeternae. Amen. 

Omnia quideni stint ex praecepto exprimenda, ad verilatem 
tamen Sacramenti duo ista sufficiunt : Absolve te, quia effectum 
Sacram.enti exprimunt. Haec enim verba a peccatis tuis satis de- 
terminate intelliguntur per confessionem poenitentis. Expressio 
autem,, sou invocatio SS. Trinitatis non videtur esse essentialis , 
cum neque ex verbis Christi, neque exTraditioneinferripossitista ne- 
cessitas. Ceterum quae praeter haec verba : n Absolvo te" ad for mam 
absolutionis pertinent, consentanee addita fuerunt: nam lino prono- 
men Ego auctoritatem quamdam sonat, quae competit judici senten- 
tiam proferenti. 2do per has voces : a peccatis tuis, clarius ex- 
primittir effectus Sacramenti. 3tio sacerdos cum addit: in nomine 
Palris et Filii et >piritus sancti" s.ignificat Dei nomine el yirtute 
agere. Verum licet omnia exprimenda sint. quae in formula notata 
s.untj tamen ubi vel co.sus necessitatis., vel magna frequentia con- 
fitentium accelerationem suadet, satis erit, si missis anteg-ressis 
dicatur : j^Dominus^ noster Jesus Christus te absolvat, et ego au- 
ctoritate illius absolve te ab omni vinculo excommunicationis, su- 
spensionis et interdict!, in quantum possum, et tu indig'es" : 5 ?Ego 
te absolve a peccatis tuis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. 
Amen." Imo si necessitas agonizantis urgeat, omnino sufficit, si 
dicatur: 5 ?Ego te absolvo ab omnibus censuris et peccatis in nomine 
Patris et Filii et JSpirilus sancti. Amen." Quia tamen plerumque, 
quando magna frequentia populi adest, spatium aliquod lemporis 
intercedit, donee alius in confessionale subintret, ideo eo tempore 
oratio : Passio Domini nostri Jesu Christi etc. recitari potesl 1 ). 

Quod sensum essentialis formae absolutionis attinet, verus et 
obv.ius verborum sensus hie est : Ego ut Christi minister et judex 
ab.Eo constitutus, remitto tibi peccata tua, primum quoad macu- 
lam, turn eliam quoad poenas aeternas, quae iisdem peccatis deben- 
tur, conferendo gratiam, quantum de se est, remissivam peccati 2 ). 



Schmid's Lilurgik 2. B. S. 78 79. 2) Cone. Trid. Sess. XIV. 
cap. 6. can. IX. Quauivis absolulio sacerdotis alieni beneficii sit dis- 
pensatio , tamen non est soluiii nudum uiinisteriuin vel annunciandi 
evangeliuiH vel dsclai'andi reraissa esse peccata: sed adinstar aclus 
judicialis, quo ab ipso velut a judice sfiiUintia pronuncialur. 



307 



Modus agendi in absolutione danda. 



. 208. Expositis regulis, quandu ahsolutio danda vel non 
danda sit, jam ad modum ipsnm, quo confessarius se gerere debeat, 
dum absolulionem aut eoneedil, an I difi'erf. aut denegat, exponen- 
dum nos aecingimus. 

Si absolutio datur, quoad ralioncm sen modum ipsius absolu- 
tionis coneedendae moiienduni nil reslal, nisi, ut confessarius 
a) absolutions verba juxta praescriptum Rituale dioeceseos suae 
dicat. b) Dum dicit, ludulyentiam etc. vel si verba ilia omittantur, 
dum dicil : Domintis noster Jesus Oliristus etc., elevet dexteram 
versus poenilentem. c~) Si poenitens sit laicus omittitur vox : sus- 
pensionis. d) Absolulionis verba proferat mente devota, sicut 
decet Vicarium Christ! , cujus leg'atione fungitur. e) Absolutionem 
pronunciel submissa voce, ne ex recitata A r el 11011 recitata forma 
absolutionis suspicari adstantes possint, himc Jllunivc absolntionem 
sacramentalem non oblinuisse. 

Patroni formae conditionatae, si contingent, ul poenitens 
nonnisi sub condilione- absolvendus esset. praecipiunl. ut confessa- 
rius eiim expressisj/ejrjys de bac re moneat. factique rationes ex- 
plicet, ut cum brevi. quod ipsi snadendum est, tempore sacrum 
tribunal accedat, mauifeslioribiis verae contritionis indiciis omnc 
dubium removeai. conversion! suae impeusius del operam, et magis 
magisqne in bonoruni operum praxi convalescat. Hinc in officiis 
confessarii est, poenitentem motivis-cum quadam energia cl. unctio- 
ne propositis ad majorem pro futura Sacramentorum susceptione 
dignitatis gradum inslruere el. disponere. Ex parte baec mo- 
nita usui esse possunt etiam in simplici absolutionis forma, ubi de 
iegilima poenilenlis dispositione dubium obversatur, et simul casus 
necessitatis, qui absolulionem diii'erre probibet, adesse deprehen- 
ditur. Quod autem illud in casu tantuni diffamationis, scandali vel 
damni, nequaquam vero in casibus, puta : ])(?riculi mortis, aut dubii 
de poenitentis vita vel de ejus sufficienti usu rationis locum babere 
possit, per se intelligitur. 

ftuaestiones practicae hanc materiam spectantes. 

. 209. Quid agendum, si 1~) poenitens absolutione impertita, 
redux noviini aft'erat peccritum mortale, ex oblivione omissum, 
cujus mox post absolntionem meminit? Renovalo dolore iterum ab- 
solvatur. Idem licite fit, etiam ubi illud peccatum est tantum veniale; 
tune tamen non fit necessario. Quid, si peccatum prius ut dubium 
confessus, postea illud certo coynitum iterum eonfiteatur ? Suppo- 
sita ilia sententia tale peccalum debere iterato eum confiteri, cer- 
tum est, absolutionem sacramentalem esse repctendam, sicut si' in 

20* 



308 

arliculo mortis vel ejus periculo aliquis tantum in genere sua pec- 
cala confessus est, et ab illis quidem absolutus, tenetur tamen su- 
perato morbo ea iterum confiteri, et ab illis iterum absolvi; nam 
non licet derogare integritati Sacramenti a Christo praescriptae. 
Hoc autem in iterata absolutione observandum, ut confessarius 
non absolvat elevata maim et palam formata cruce, sed clam ad 
poenitentem inclinatus, ne, si adstantes animadvertant, iterum 
dari absolutionem, eiim suspicentur reum esse peccati mortalis. 
Aliud foret, si praesentes nunc essent omnes alii ab iis, qui antea 
adfuerant, aut solus poenilens. 

2) Si confessarius ante absolutionem peccata poenitentis es- 
set oblitus? Suffieit ad absolutionem, aliquando fuisse distinctam 
cognitionem peccatorum in confessario, nunc autem adhuc esse 
confusam de stalu poenitentis, quae consistit in eo, quod plurium 
meminerit. 

3) Si dubitetur, num absolutionis forma pronunciata fuerit? 
Repetatur, si dubium fuerit prudens. 

Modus agendi in absolutione difl'erenda. 

. 210. Hie duo potissimum expendenda sunt, tempus scili- 
cet, quousque absolutio differatur, et modus agendi, quern confes- 
sarius freneat, dum absolutionem differ t. 

A. Quoad tempus. 

Tempus, quousque absolutio differ en da sit, dimetiendum esl 
a) ex poenitentis dispositione; certum quippe est, absolutionem iis, 
qui impensius adlaborant, ut sese corrigant, generatim loquendo, 
diutius non esse differendam. b) Ex natura peccati, quod impu- 
gnandum est; quaedam enim difficilius quam alia vincuntur. c) Ex 
occasionibus peccandi, quas poenitens habet; proul frequentes 
sunt, vel minus frequentes, tempus vel brevius vel longius ad re- 
cipiendam absolutionem designandum est. Hie e. g. erit fortasse 
ebriosus, qui nonnisi dominicis festisque diebus sese inebriandi 
habet occasionem ; quo in casu inutile foret ilium in hebdomadam 
differre, hoc enim temporis intervallo vix unam occasionem haberet 
resistendi, quo sane tempore confessarius certior non efficeretur 
de illius correctione. Si autem esl promplior In iram, qui singulis 
ferine diebus jurare consueverit, postquam duas traduxerit hebdo- 
inadas injuratus, ostendit se non modicum profecisse, atque pro- 
positum suum fuisse sincerum: quippe tempus hoc fluere nonpotuit, 
quo minus pluribus tentationibus illi fuerit resistendurn. Qui vero 
peccat duntaxat propter occasionem, hac amota absolvi potest; v. 
g. cum litem absolverit, quae odii, obtrectationis, furorisque erat 
causa: cum domo ejecerit mulierem, cum qua peccare consueverat. 



309 

Illi vero, qui ex magna imbecillitate peccant, et qui vehe- 
mentibus et fernie assiduis tentationibus agitantur, non sunt in lon- 
g-urn tempus dimiltendi. Sic enim puer secretis assuetus irnpudici- 
tiis, in breve tempus dimiltatur, ne vel despondeat aniinum, vel ubi 
semel tentationi cesseril, consuetis sese flagitiis tradat, non ultra 
ad confessarii pedes reversits : durn e contra, si ex brevi confessus 
est, et ex brevi se iterum confessionali sistit, tarn promissiones ab 
ipso factae quam adhortationes a confessario datae adhuc recentes 
maximam habebunt in eo vim, validumque erunt contra tenta- 
tioneiu subsidium. 

B. Quoad modum. 

Quod modum attinet, quern in hac re servare tenetur confes- 
sarius, sequentia nolamus : 

a} Confessarius potissimum curam habeat, ut poenitens intel- 
ligal et convincatur, non ex impetu animi, non ex quacumque mala 
voluntate ipsi differri absolutionem. Hinc exponendae^sunt rationes, 
cur absolutio diff'eratur, curandumque, ut poenitens eas pervideat, 
ac probet : quin imo pro viribus efficiendum, ut mora haec illi non 
accidat injucunda, cum non sit aliud quant charitatls effectus. 
Inferenda igitur sunt omnia ilia bona, quae ex dilata absolutions 
promanant, et e contra detrimenta, quae ex impertita nascuntur: 
eo quidem monilo, quod facilius esset confessario, absolutionem 
largiri statiru, ac ex eo petitur, quam sibi necessitatem injicere 
recens instituendi examen conscientiae eorum, quos diff'ert in tem- 
pus. Hinc exponat, nee divinae Majestati, nee evangelicae disci- 
plinae, nee ipsius poenitentis saluti congruere, ut gravia delicta 
facile remittantur ; apud Deum non solam sententiam sacerdotum, 
sed etiam reorum vitam quaeri, i. e., emendationem; quod corpo- 
ribus est medicus, hoc anirnabus esse Poenitenliae ministros ; de 
manu eorum requirendas esse animas, quarum vulneribus oppor- 
tuna medicamenta non apposuerint ; ideo dift'erri absolutionem , ut 
poenitentiae dignos fructus facial peccator, et sic perfecle a peccati 
occasione et improbae vitae consuetudine se subducat, ut per reli- 
quum vitae tempus facilius a peccatis abstineat, et in sancto propo- 
sito perseveret. 

b) Suggerat monita, et consilia, et media, quibus se ad pro- 
ximam confessionem praeparare , et fructus ex dilatione capere 
possit ac debeat. Quare poenitentem moneat, ut interea a relapsu 
se custodial; hie enim est finis et fructus absolutionis dilatae el re- 
gula, quam confessarius in absolvendo postmodum , aut rursus re- 
miltendo poenilente sequi debet, ut occasionem proximam relapsus 
fugial, eamque fugam sibi praescriptam esse sciat, tanquam con- 
ditionem absolulionis postea obtinendae. Remedia ipsi praescribat, 
quibus sperare possil a peccatis suis retrahendum, et contraria, 



310 

quantum polerit, peccatis applicet medicameiita. Sint etiam poena- 
lia, quibus possit iram Dei flecte.ru et misericordiam consequi, qua 
adjutus emergere valeal e stat.u stio misero. 

c) Postquam vero hac ralione contra relapsus sufficienter 
< i um praemunierit, vivendique rationem docuerit, tempus, quo ad 
sacrum tribunal revertatur, defigal faciatque, ut poenitens id serio 
promittat. Si redire ille ob locornm distantiam , aut propter alias 
rationes ad eundem confessarium non possit, jubeatur alteri se in- 
tra praefinitum terminum sistere, cui absolution^ dilalionem, ejus 
oausam, poenitentiam impositam, et an impleverit, declaret. Tam- 
etsi vero utilius sit poenitenti ad eundem revert! confessarium, 
non tamen ad id cogendus , sed libertati suae relinquendus videtur. 
Studeat aiitem poenitenli omni inodo persuadere, ut deinceps con- 
fessarium ordinarium sibi eligat^ nee ab eo amplius sine gravi 
causa recedat. 

d) Moneat denique, ne orationem super se dicendam, et cru- 
cein formandam pro absolulione sumat: id enim fit, ut omne incur- 
rendac infamiae periculum abigatur, el ne absolutione non donatus 
fors ad sacram Comnumionem accedat : si vero nihilominus se ad 
earn stiterit, sacra Conimuniu, ne quid contra secretum sacramen- 
fale ag-atur. illi impertienda est. 

Si autem poenilens staluto lenipore redux fuerit, videndum, 
num data monita el media el adhibuerit. , et emendationis fructus 
ediderit : qua ration e definiendum , num absolutionis gratia dignus 
sit nee ne, el si jiidieaverit confessarius, ea, quae prima vice prae- 
buit, ad eum in officio retinendum, remedia satis non esse, vali- 
diora illi praeseribat, leniler significans, videlicet probibere Deum, 
ne inordinatis illius indulgeat desideriis, el sibi regulas praescri- 
ptas esse, a quibus recedere non possil incolnmi conscienlia, et 
quibus obtemperare eum vilae periculo teneatur. Advertendum ta- 
men, non ideo conlinuo remittendum esse, qui post intensiorem 
habituin et frequenlior.es relapsus seme! tan turn ex infirniilale potius 
quam impellenle habitu relapsns est: dummodo lam en monitis se 
fidelem praestiteril, el pro viribus pravo iiabilui resliterit, ac dis- 
posilus A r ideatur omni eonalu a relapsu sibi praecavere. Compella- 
lur lanien hujnsmodi ad praefixum terminum rnrsus eonfiteri, ut 
.sie pedetentini veterem hominern cum omnibus suis aetibus exuat, 
et citulior fiat ex obligations se osleudendi sacerdotibus. Ceterum 
emendalionem cognoscere, polerit confessarius ex dispositione et 
ijilerno aft'ectu puenitentis ; unde scrutandum cor ipsius, pertingen- 
dum usque ad divisionem animae ac spirilus, el discernendae cogi- 
tationes et intentiones cordis. Si enim pravis cogitationibus saepe 
fuerit voluntarie oblectatus poenitens, si occasioned desideraverit, 
quaesierit, viget pravus habitus, etsi ad efi'ectum perduci non po- 
tueril. At vero si poenitentia duclus et horrore peccati remedia 



311 

contra libidinem adhibuerit, pravae consuetudini reluctatus fuerit, 
prava 'desideria aut cogitationes alliserit ad petrarh, pro praeteritis 
satisfacere coeperit, occasiones riec quaesierit, nee deliberate de- 
sideraverit, imo praeparaverit animam suam contra tentationeiii, 
facile in isto pravus habitiis destructus praesumitur. 

At si poenitens ii'rih absolutiis a ConFessari'6 alium pr'O obti- 
nenda absolutione illico post confessiones adeat, audiat ipsum con- 
fessarius, ast, nisi justissimas de priori confessario conquerendi 
rationes habeat, praescripta et agendi rationem prioris retineat, 
nee nisi x tum, ubi eum justo durius babitum fuisse deprehenderit, 
excusato priori, absolvat. Si vero elapso temper e pro obtinenda 
absojutione poenitens veniti quae ipsi a priori imposita fuere, ex- 
ploret, et facta inquisitione et causa cognita, ubi eum emendatum 
invenerit, absolvat; nee tartien facilem se praebeat, sed potius dif- 
ficiliorem, si justam eaiisanij cur alium adierit confessarium, non 
detegat. 

Modus agendi in absolutione deneganaa. 

. 211. Simili modo procedendum eum poenitente, cui ne- 
ganda est, ac cum illo, cui dilata fuit absolutio. Nusquam ita abji- 
ciat poenitentem, ut eum omni spe destitutum a se dimittat, aut nu- 
dis et asperioribus verbis absolutione indignum deelaref, ne despe- 
rans peccator in pejus ruat, planeque eonfessionem deinceps reji- 
ciat, et ne ipse confessarius aniaro zelo circumveniatur a satana. 
non enim ignorare debet cogitationes ejus. Circumvenimur ab eo, 
si per nimiam tristitiam pereat, qui potest liberari per indulgen- 
tiam 1 ~). Verum fortissimis, quibus poterit, verbis obstinatorum 
pertinaciam vincere et indurates emollire animos tentabit confessa- 
rius, mine Dei bonitatem patientiamque commendans, nune ejus 
horrendam vindictam, suppliciaque impoenitenti et duro cordi prae- 
parata ob oculos ponens, nunc mortis incertam horam, judicii rigo- 
rem et aeternas inferorum poenas ad vivum referens. Sed memor 
verbi Domini, quod hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et 
jejunio, non cesset memoriam poenitentis facere in orationibus suis, 
et poenilentiis iram Dei flectere, utimpleat omnem voluntalem bonita- 
tisin istopeccatore. Quoniam tamen denegatio tune locum habet, ubi 
signa pervicaciae invictae adparent, poenitenti ex gravioribus pec- 
catis reduci, dum confessarius daturus est absolutionem, praemit- 
tat iterum multa cum Spiritus unctione et energia, quae in illo con- 
tritionem resuscitent et renovent. Ostendat illi necessitatem. 
quam habet Deum precandi, ne unquam ab ipso Spiritum suum au- 
ferat, et ne ilium projiciat a facie sua. Inspire t illi grati animi 



Amb. libr. 1. de Poenit. c. ult. 



312 

sensum pro dono conversions, et verum sincerumque desiderium 
perseverandi in Dei gratia. Explicabit quoque, et alte illi impri- 
ruet verba Salvatoris: 5 ?Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne 
deterius tibi aliquid contingat" l ~). His addi possunt pauca de Sacra- 
mento Eucharistiae, quibus fiducia et amor in Jesum Christum, et 
desiderium ardens Ilium suscipiendi excitentur. 



Sectio II. 

De principiis specialibtts in administratione Sacramenti 
Poenitentiae observandis. 

Conspectus. 

. 212. Etsi confessarius ex haclenus dictis sufficientem in- 
slruclionem haberc possit ad confessiones suo et poenitentium fru- 
clu et sohitiu andiendas, nihilominns tamen bperae pretium esse 
judicamus in usum juniorum confessariorum, theoriam specialem 
subneclere, ijuae, suppositis principiis generalibus , speciales ex- 
hibel reg-ulas ad peculiarium poenitentium confessiones excipiendas. 

Quod ordinem materiae pertractandae attinet, sequimur divi- 
sionem diversorum poenitentium ratione habila eorundern status 
internij el extend, nee non specinlium relationum : hinc 

Caput F. de principiis specialibus ratione habita poenitentium 
.status Snterni, videlicet pro varia indole mentis, voluntatis et pe- 
ciiliarhini animi affectiontim. 

Caput TV. de principiis specialibus ratione habita poenitentium 
status externi, puta, aetatis , sexus , vitae conditipnis } bonorum 
fortunae, corporis valetudlnls etc. 

Caput III. de principiis specialibus ratione habita specialium 
relationum turn poenitentium turn peccatorum. 



Joann. V. 14. 



313 

C a p u t I. 

De principiis specialibus ratione habita status poeniten- 

tium interni. 

A. Pro varia mentis indole. 

Eruditi. 

. 213. Literarum studiis eruditi et bonarum artium discipli- 
nis docti, dum ad sacrum tribunal accedunt confessuri, debito stu- 
dio, quod eorum erudition! et doctrinae convenit, excipiendi ac 
tractandi sunt. Ut taceam, in non paucis Religionis scientiam longe 
inferiorem esse scientia profana, quinimo defectibus, ne dicam er- 
roribus, earn laborare, non desunt homines ceteroquin eruditi, qui 
sint affectuum suorum mancipia, et quemadmodum nihil sibi reli- 
gioni vertunl, credibile est, ipsos ne gravia quidem peccata eonfi- 
teri. Quamobrem confessarius intelligens, poenitentem suum in hoc 
statu versari, ilium, quantumvis eruditum et in disciplinis seeula- 
vibus clarum, interrogare et instruere ne vereatur iis in rebus, in 
quibus verosimiliter deliquerit, inprimis in officiis status, omissio- 
nis, nee non religiosae observantiae. Omnes enim docti et indocti 
Dominum veneramur unum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, 
Creatorem, Redemtorem et Sanctificatorem, in ipso vivimus, move- 
mur et sumus. Qui ceteris scientia eminent, pietate pariter prae- 
cellere stud'eant. Eruditorum exemplo plurimum ducuntur et fasci- 
nantur illilerati et plebeji. Ita fit, ut qui sunt in culmine seculi 
constituti, aut plurimos secum perdant, aut secum multos in via 
salutis acquirant. Magna tabes vel poena manet, si multis praebeant 
malae imitationis laqueum: vel gloria, si multis ostendant sanctae 
conversationis exemplum *). 55 Si quis de populo deviat, solus 
perit, principis error multos involvit" 2 ). 

Edoceantur verae scientiae characteres: s ,Scientia sine cha- 
ritate inflat, et consummata scientia, testante Scriptura, est nosse 
Dominum." Ecce timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a 
malo, intelligentia" 3 ~). Corona sapientiae timor Domini. Quam 
magnus, .qui invenit sapientiam et scientiam! sed non est super ti- 
mentem Dominum" 4 ). Vera sapientia (scientia}, quae de sur- 
sum est, primum quidem pudica est: deinde pacifica, modesla, 
suadibilis, bonis consentiens, non judicans , sine simulatione" 5 ). 
?5 Sunt, qui scire volunt, ait S. Bernardus, tantum ut sciant, et 



i) Fulg-. ad Th. c. 6. til. 2. 7. 2) S.Bern, ep. 117. 3) Joh.XXVIH.28. 
4) Eccli. I. 22. XXV. 13. 14. s) Jac. III. 17. 18. 



314 

curiositas est. Sunt qui scire volunt ut sciantur ipsi, et vanitas est. 
Sunt, qui scire volunt, ut scienliam vendant, et turpis quaestus 
est. Sunt, qui scire volunt, ut aedificentur, et prudentia est" 1 ). 

Monilum auteni princeps nostris, proh dolor! temporibus illud 
est in eonfessionibus eruditorum, ne prae scientia profana fidem 
christiano-catholicam vilipendant. Multi enim sunt, qui simulantes 
fidem non subditi mint fidei, sibique fidem ipsi potius constituunt, 
quam accipiunt, sensu humanae inanitatis inflati" 2 ). Si sua cuivis 
disciplinae laus, exerceantur ingenia, colantur artes atque scien- 
tiae, attamen quam immensis spatiis vera fides haec omnia praecel- 
lit! 55 Fides est humanae salutis initium, sine hac nemo ad filiorum 
Dei consortium potest pervenire, quia sine hac nee in hoc seculo 
quisquam justificationis consequitur gratiam, nee in futuro vitam 
possidebit aeternam" 3 ). Neque grave nobis sit, veritates revelatas 
capturn nostrum exeedere. Gaudeamus potius de illarum sublimi- 
tate, ut praeter reliquas facilitates Deo etiam intellectum nostrum 
mancipare liceat *). 5 ?Plus valet Deus operari, quam homo valet 
intelligere. Si non intelligis et capis, quae infra te sunt, quomodo 
comprehendes, quae supra te sunt? Non fallet te Deus, fallitur 
auteni, qui sibi nimium credit. Graditur Deus cum simplicibus, re- 
velat se humilibus, dat intellectum parvulis, aperit sensum puris 
mentibus, et abscondit gratiam a curiosis et superbis" 5 ). Fides 
donum Dei est dicente Apostolo, Christus lumen, quod illuminat 
omnem hominem venientem in hunc mundum. Quod formam in- 
structionum et adhortationum attinet, praeterquam quod charitatis 
sensu non destituantur, graves inprimis sinl et solidae; ast tantum 
abest, ut in soils philosophicis argumentis subsistant, ut potius 
haec, si quae necessaria fuerint, (quandoquidem eis supersedere 
apud nonniillos vix poteris) sententiis sacrae Scripturae immiscean- 
tur, quippe quae interna Spiritus sancti unctione corda tangunt, 
mentem illustrant, et voluntatem movent. Verbum Grucis, virtus 
Dei est. rln Christo Jesu sunt omnes thesauri sapientiae et scien- 
tiae absconditi" 6 ). rExistimo, ait Apostolus, omnia detrimeritum 
esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei" 7 ).^ ; s 

Ne vero confessarius poenitentem pudore oflfendat, quern in 
veritatibus religiosis dognlaticis instruere satagit, modum instru- 
ctionis, quern indirectum vocant, in usum deducet, nisi forte ab 
ipso poenitenle directe imperiitur, vel ipsa confessio errores coni- 
plectatur. Ceterum plurimum ille comriiendatur modus, quo vefita- 
tum dogmaticarum cognitionem in poenitente supponimus. ac pro- 



Serm. 36. in Canl. 3. 2) S. Hil. de Trinit. libr. 8. n. 1. 3) s. Aug. 
serin. 38. de temp. *) Baco de dignitate et augmenlis scientiarum. 
Libr. IX. cap. 1. 5) Thorn, a Kemp. libr. 4. c. ult. ") Col. II. 3. 
7) Phil. III. 8. 



315 

pterea eas explieile commemoramus , ut exinde vim et efficaciam, 
quam ad sectandam virtutem et evitanduin peccatum in se continent, 
commonstremus. Alius modus indirectus est ille, si poenitenti pre- 
ces vel pelitionum, vel gratiarum actionum, quae veritates dogma- 
ticas scitu necessarias involvunt, sive in satisfactionem, sive eon- 
silii causa injunguntur. Si e. g. poenitens mediante precatione se 
commendare Deo triuno scite jubelur, ut mente revolvat dogmata 
de Deo in substantia nno et personis trinoj de SS. Salvatore, qui 
se Patri pro peccatis nostris tanquam hostiam piacularem obtulil; 
de Spiritu sancto, qui nos in Baptismate, Confirmatione etc. sancti- 
ficavit. Et hoc modo confessarius cetera quoque dogmata in memo- 
riam poenitenti revocare et explicare poterit, prout necessarium 
ease duxerit, quin tamen offensionis periculum incurrat. 

Fidem negantes, et in ea nutantes. 

. 214. Ad Sacramentorum susceptionem in adultis requiritur 
fides *). Est enim fides fundamentum rerum sperandarum, initium 
salutis et radix justificationis. Hinc absolutione sacramentali non 
tantum indigni, sed et incapaces sunt> qui veritates fidei Religionis 
nostrae catholicae negant 2 ). 

Sunt vero poenitentes, qui veritates Religionis nostrae addu- 
bitant, vel grayissimis circa Religionem dubiis detinentur. Quam 
funesta isthaec dubitatio et fluctuatio sit, vel exinde patet, quod 
ejusmodi homines, unum fortasse hoc sciant, nos fidei officio obli- 
garij ceterum efficacissimis momentis destituantur, quibus ad vir- 
tutem disponi, et in ejus exercitio roborari debeant. Jam confessa- 
rius circa hos poenitentes sedulo indaget, qualis lateat in eis ani- 
mus. Qui nimirum vel ex defectu solidae instructionis de religione 
sua persuasus non est, vel ex qnocunque rerum eventu de illius 
veritate fluctuare coepit, talis, nisi fors dubia suborta plane con- 
temnenda videantur, petito superno lumine, in veritatem inquirat; 
ast justo moderamine fiat juxta illud Apostoli: 3 ?Non plus sapere, 
quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique, sic- 
ut Deus divisit mensuram fidei" 3 ), et Ecclesiastici : nAltiora te ne 
quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris, sed quae praeeepit 
tibi Deus, ilia cogita semper, et in pluribus pperibus ejus ne fueris 
curiosus" *~). Qui jam ad amplectendam veritatem sincere paratus, 
in illam pro viribus inquirere desiderat , illamque omni meliori mo- 
do edoceri cupit, is prorsus innocenter flnctuat, et nullum exinde 
reatum contrahit. E contra qui datam melioris instructionis oppor- 



') Con. Trident. Sess. VI. cap. 8. 2) S. Chrys. serra. de Fide, vSpe et 
Charit. S. Thorn. Suram. theolog". 2. II. q. 161. a 5. ad 2. 3) R O m. 
XII. 3. 4) m. 22. _ Cfr- s< Au . tract> 78> in Joan< 



316 

tunitatem detractat, adeoque voluntarie dubiis suis immorari pergit, 
a culpa nequaquam immunis censeri potest, quippe qui in Deum et 
semetipsum incurius magnam impietatem committit. Atque hujusmodi 
poenitentes, ni resipiscere velint, absolutione indigni siint. Fontes in- 
dignissimae obstinatronis illorum, qui insuper dubia sectantur, in 
iisdein sibi complacent, et quamvis veritas ipsis solide proponatur, 
suum tamen assensuin suspendunt, plerumque sunt vel turgida su- 
per bia , qua tales supra vulgus eminere volunt, et quidquid captum 
eornndem excedit, illico stomachantur ; vel occultum aliquod veri- 
tatis odium, quae utpote eorum affectibus contraria., ipsis invisa 
redditur. Quapropter confessarius, dum vi muneris sui ejusmodi 
poenitentes veritates dogmaticas edocet, praeprimis a) hortabitur 
ad virtutis doctrinam christianam sectandam. Si cupimus, ait S. 
Chrysostomus, fidem radicatam habere, vivendi ratione pura uobis 
opus est, quae spiritum retineat, a quo totam vim fidei dependere 
constat. Impossibile enim est, si vitam impuram habeas, in fide non 
vacillare. Certe qui de fato nugantur, et salutari de resurrectione 
sermoni non credunt, ob malam conscientiam et mores depravatos 
in hoc incredulitatis barathrum se ipsos praecipitant" *). Salvator 
optimus Ipse hoc argumento ad comprobandam doctrinae suae ori- 
ginem divinam contra Judaeos utitur : Si quis, inquit, voluerit 
voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina mea, utrum ex Deo 
sit, an ego a me ipso loquar" 2 ). b) Dehortabitur a conversatione cum 
hujusmodi hominibus, qui dubia et errores spargunt sive sermone 
sive scriptis, juxta consilium Ecclesiastici: 0ui sophistice loquitur, 
odibilis est: in omni re defraudabitur : non est illi data a Domino gra- 
tia: omni enim sapientia defraudatus est" 3 ). c) Commonefaciet eum 
eliam atque etiam de efflagitando a Deo dono fidei } ut dicamus 
cum Apostolo : jiAdauge in nobis fidem !" vel cum afflicto patre ! 
Credo Domine, adjuva incredulitatem meam" 4 ). Turn vero actus 
fidei frequenter dicere ipsi commendabit, praecipue illarum verita- 
tum, quarum viva recordatione prae ceteris indigeat. 

Non raro mentes etiam piissimae permolestis circa religio- 
nem divexantur djubiis vel ex impetu tumultuantis phantasiae, ut 
scrupulosi, vel ex speciali Dei consilio, quo illas per hoc acerbissi- 
mum purgatorium humiliari vult et perfici. Cum igitur hujusmodi 
dubia nonnisi tentationes sint, atque non ex ratione, sed ex phan- 
tasia descendant, factu optimum videtur, ut tales ad dubia, quibus 
laborant, contemnenda inducantur: atque illis desuper omnis timor 
adimatur, suadendum ipsis est, ut in tentationis aestu non positive 
contra illam decertent, sed ut potius mentem aliorsum avertendo, 
et quasi de via cedentes, impetum adversum declinent, donee tem- 



<) Serm. 22. de Eleemos. 2) j O an. VII. 17. 3j XXXVII. 23.' 
<) Luc. XVII. 5. Marc. 24. 



317 

pestas deseviat redeatque sererium. De his seite loquitur S. Bona- 
ventura: vTentationes contra fidem et de spiritu blasphemiae, 
et similes, nee fugere possumus, nee repuynando vincere: quia 
quanto plus indignamur nobismetipsis, et disputamus cum eis, tanto 
maffis refricatur eorum rabies, et accenditufe. Sed nee curandae 

O 

sunt nee timendae; tantummodo non eonsentialur eis, et patienter 
earum infestatio, quasi quoddam diabolicum susurrium supportetur, 
quod aliter compesci non potest" *). 

Adulti in Religione ignorantes. 

8. 215. Qui ignorant Mysteria Religionis nostrae, et illud 
inprimis : 5? a Deo justificari impium per gratiam Ejus, per Redem- 
tionem, quae est in Christo Jesu" 2 ), quae sicut ad salutem, ita et 
ad justificationem necessaria sunt, in ipsa hac ignorantia absol- 
vendi non sunt. Esl vero ignoraiftia alia involuntaria et incul- 
pata, alia voluntaria et culpata. Prior illos, quos occupat non tarn 
absolutione indiynos , quain incapaces reddit. Hi antequam absol- 
vantur, suffieienler instruendi docendique sunt: vel si nihil amplius 
ob provectam aetatem, ob rusticitatem, infirmitatem condiscere, 
nihilque memoria retinere possunt, in ipsa confessione Q>raeprimis 
si in mortis periculo positi sunt) haec illos in arena confessarius 
docebit efficietque, ut eliciant actus fidei in singula eorum, ante- 
quam illos absolvat. Laudabilis est pia nonnullarum familiaruin pra- 
xis, quae precibus vespertinis in communi recitatis mox subjungunt 
actum fidei de praecipuis Religionis veritatibus. quas scire omneni 
Cbristianum oportet. 

Ignorantia vero mysteriorum Religionis nostrae voluntaria 
et culpata, quae provenit ex negligentia, uti provenire solet apud 
plerosque, qui nee libros pios et religiosos legunt, nee concionibus 
et catechesibus adsunt, poenitentem absolutione indignum facit, at- 
que ut ilium absolvere possit., confessarius antea sufficienter ilium 
instruere atque una simul obligare debet, ut veritates S. Religionis 
condiscat, in quantum valet idque et fieri palest. 

Benedictus XIV. 3 ) negandam esse praecipit absolutionem 
ei, qui neglexit culpabiliter addiscere scitu necessaria turn necessi- 
tate me dii cum praecepti. Sed quoad ea de praecepto dicit, absolvi 
posse poenitentem, si ex animo promittat conari addiscere, nimi- 
rum : 55 Eo quandoque casu poenitens absolvi potest, quo se hujus 
vincibilis ignorantiae reum agnoscit et promittit, operam se impen- 
se daturum, addiscere necessaria necessitate praecepti." 



Libr. 1. de Prof. Rel. c. 1. ) Trid. Sess. VI. cap. 6. 3) In Const. 
42. de doctr. Christi. . 12. 



318 

Ceterum monere oportet, confessiones sub hac ignorantia 
factas, non sine jure repetendas esse , cum ex eadem ignorantia 
poenilens aul ineapax absolutions fuerit, aut ea indignus, et abso- 
lutionem sacramentalem in statu hujus ignorantiae re ipsa apud 
Deum non acceperit. >Unde per Innocentium XI. damnala fuit pro- 
positio : jjAbsohitionis eapax est liomo, quantumvis laboret ignorantia 
Mysterioruni fidei, et etianisi per negligentiam culpabilem nescial 
Mysteriuni 8S. Trinitatis. et Incarnationis Domini nostri Jesu 
Christi." 

Inculti et plebeji. 

. 216. Homines ineulti el plebeji, quatenus eonscientiam 
suam non integre et sufficienter exeutere valent, sine dubio 1} in- 
terrogandi sunt. Examen illorum inslihii potesl circa praecepta Dei 
et Ecclesiae, eorumque occupationes et occasiones. ut magis vide- 
bitur convenire. In qu;M;stionibus formandis tria observare fas est: 
a) nt quaesliones specifice bcne designentur, ne frequentius inter- 
rogare sil necessiv: b) nt quaeratur, prout ciijusque conditio fert : 
c) ut, ubi quaesivit. quod quaM'enduni esse pulavit confessarius, 
quadrat insnper, an non adhuc peccati eonscientiain habeant. Item 
de numero ct circumslanliis scisciiabitur confessarius, ut exploratum 
habeat universum cbaraclerem moralem et aniini dispositionem 'j. 

2j Expositis ut oportet peccatis, expedit, ut moneantur ac 
instruantur., nee non disponanlur ad contrilionein etpvopositum sese 
emendandi. Quoad primum, maleriam exliorlationis et instructio- 
nis praebet ipsa poenitentis confessio. Si vero se accusant de qui- 
busdam, quae in se peccata non sun I, tanquam de peccatis, v. g. 
de neglecto Missae sacrificio ex justa causa omisso, de inimicitia 
i. e. lite quadanv honesta coram judice etc. quaerendi sunt, an 
putaverint esse peccala; si adfirment; monendi sunt de errore, et 
qua ratione licita sit talis aclio, breviter ast caute^ ne con- 
scientiae teneritudo laedatur, explicandum est. Quoad alterum, sci- 
licet conscientiae contritionem, doloris motiva seligal, quae eorum 
aetati et conditioni judicaverit convenire. Juvantur ejusmodi maxi- 
ine, si illis proponantur apta similitude v. g. ducta a filio in patrem 
optimum rebelli, a servo contumaci contra dominum, ab ingrato in 
benefactorem, ab homine valde sollicito, ne amittat haereditatem 
vel ternporalia bona, ab am ante suuin patrem etc. Cfr. . Sectione 
prim a de liac materia tractantes. 

3) Quando confessarius etiam per quaestiones peccatum eli- 
cere non possit, tune attendendum inprimis, num bonae mentis sit 
et a non longo tempore confessus, quo in casu repetitis ex prioribus 



Cfr. S. Lig. Prax. Conf. p. 21 47. 



319 

confessionibus peccatis ad contritionem euni hortetur, ct illi abso- 
lutionem impertiatur. Idem valet, si a longlori tempore e. g. per 
dimidium annum non sit confessus, prius tamen interrogate, an non 
dolefct, quod, cum sine dubio multa salleni venialia commiserit, ita 
laineii incurie vixerit, ut ad multa peccata nullo modo altenderit ; 
si cognoscit, se plane incurie vixissc , et in posterum melius se ad 
suas actiones attenturum spondet, poterit absolutione donari : ete- 
nim tab's in curia continet quoque aliquam culpam. 

Hebetes. 

. 217. Si poenitens sit stupidus et hebes, plura attendenda 
sunt: 1} Si hebetude oriatur ex consuetudine committendi aliqua pec- 
cata, quae mentem veluti obcaecant, ut sunt luxuria et ebrietas, 
difl'erri dehet absolulio, et prius abducendus a talibus vitiis, eo quod 
voluntate paulatim a malo abducta intellectus plenius informetur. 
Quodsi nesciatur, an hebetudo oriatur ex peccalis. videri debet, an 
in aliis temporalibus rebus sit solers et industrius, nam si est, su- 
spicio nascitur, or tain esse ex peceato; ideoque interrogandus erit, 
sed caute circa peccata luxuriae et intemperantiae. E contra 

2) si hebeludo oriatur ex natural! complexione. quod colligi- 
tur ex eo, si etiam ad alia teinporalia sit hebes, si de cetero osten- 
dat, se esse boiiae voluntatis, et innocenter vivat, confessarius 
praeeat ipsi, actus iidei, spei et charitatis , doloris et praepositi 
eliciendo, prout capere poterit, sicque dispositum absolvat jubeat- 
que comniunicare. Quodsi tain hebes sit ing^enio, ut nullam pro- 
priam cognitionem de scitu necessariis Religionis veritatibus for- 
mare possit, dicunt aequiparandum esse fatuo vel infanti: Deus 
autem a nemine exigit majorem notitiam, quam per vim intellectus 
habere possit. Denique 

3) si hebetudo orialur ex seneclute, et sic senex prius sci- 
verit ea, quae sunt scitu necessaria, potestilli impendi absolutio, el 
sacra Communio, quamvis jam non ita clare ea videatur capere. 
Si autem antehac non scivit ista7 nee satis christiane vixerit, labo- 
randum, ut necessaria addiscat, quantum fieri potest, et dispona- 
lur ad dolorem, ne accedente majori senio minor sit capacitas. 

B. Pro varia voluntatis indole. 
Levia ac venialia coiiiitentes peccata. 

. 218. In praesenti stadio vix ac ne vix quidem fieri potest, 
ut quis per longius tempus sine speciali Dei privilegio, a venialibus 
prorsus immunis servetur; attamen unusquisque eatenus sibi saltern 
caveat, ne deliberate talia committat, et praesertim , ne volunta- 



320 

rium erga ilia affectum foveat. Aliud enim est in re parvi moment! 
semel iterumve per infirmitatem deficere, aliud huic defectui habi- 
tualiter inhaerere. Quapropter plurimum interest, utrum aliquis 
liujusmodi naevos ex proposito captet, an vero per solam fragilita- 
tem ab iisdein eaptetur. 

2. Confessarius etiam de vitandis venialibus poenitentem mo- 
nebit, nam, ut alios levium peccatorum efl'ectus taceam, ille, qui 
talem habituin fovere pergit, minium quantum ad graviora disponi- 
tur. Animus enim exinde vitio quasi familiaris fieri, et acumen con- 
scientiae plurimum hebetari solet, appetitus vero sensuales freno 
laxiori assueti mox in ausus graviores exardescunt. Quanto in mi- 
nimis, ait S. Gregorius M., didicit non timendo peocare, tanto in 
majoribus contemnit pertimescere" '}. Et S. Augustinus, qui pro- 
jicit molem, obruitur arena" 2 ). fnsuper exsiccatur fons gratia- 
rum, quibus summopere indigenuts, sicque vix aliud exspectari po- 
test, quam illam, qui in modico iniquus esse eonsuevit iniquum mox 
eliam in maleria graviori futurum 3 ). S. Franciscus Salesius in 
libro de vita devola scribil: Aft"eelus ad peecala venialia spiritus 
vires evigoranl, et elanguidas reddunl, consolationes divinas impe- 
diunl, tenlalionibus ostium palefaciunt, et quamquam animam non 
occidant, earn lamen valde debilitant et aegrotam reddunt. Muscae 
morientes, ait Sapiens, corrumpunt el perdunt suavitatem unguenti. 
Dicere vult: museas, diun unguento vix insident, et ipsuiii nonnisi 
obiter et volitanler delibant, aliud non eorrumpere, quam quod inde 
sumunl, adeo ut, quod reliquum est, inlegrum maneat ; at cum 
unguento eonsident et manent, ipsum deslruere, depravare et insi- 
pidum reddere. Ad eundem modum peccata venialia, cum in animam 
devotam incidunt, siquidem diu in ea non remaneant, non multum 
ei damni inferunlj at si in ilia per atTectum, quern erga eadem 
concipit, diu renianent, unguenti, i. e. sanctae devotionis suavita- 
tem baud dubie ipsam amitlere faciunl" *). Accedit saepe illusio, 
qua ejusmodi homines sibi ipsi mentiunlur, peccatum aliquod nonnisi 
leve esse, quod nihilominus grave est, quaequae illusio eo magis 
timeri debet, quum gravitas materiae plerumque ad apicem definiri 
nequeat, et innumerae depravati affeclus praestigiae denlur. jjNemo 
dicat in corde suo : Levia sunt ista; non euro corrigere: non est 
magnum, si in iis maneam venialibus minimisque peccatis. Haec est 
enim, dilectissimi, impoenitenlia, haec est blasphemia in Spiritum 
sanctum. 35 5 ). 

3. In illis, qui nonnisi per solam fragilitatem levia committunt 
peccata, inprimis fovendus est, etsollicite alendus yrati humilisque 



Lib. Past. P. III. Admonit. 31. 2) In Psalm. 39. - 3) Luc. XVI. 10. 
Eccl. 19. 1. 4) Philoth. P. I. c. 22. 5 ) S. Bern. Serin. 7. in conv. 
S. Paul. 



321 

unimi sensus: prior ob copiosa, quae a Deo incessanter accipiunl 
beneficia, posterior ob peecata, utut venialia, quae vix non raro 
committunt. Quodsi vero sint, qui ex ammo deliberato, ex consuetu- 
dine et animi ad ea affectione peccata levia patrant, severius cum 
illis agendum est, inprimis tune,, quando sine timore ruunt in pec- 
cata, quae non exislimantur mortalia, quia suppliciis aeternis ilia 
non puniri persuasum habent. Hi videntur non amare virtulem, sed 
timere duntaxat supplicia, nee colere Deum ut patrem, quern offen- 
dere nolint, sed sohim vereri judicem, quo timent damnari. Probus 
enim filius non solum sollicite cavet, ne ilia committal, propter quae 
scit, se a patre exhaeredandum, sed etiam omne studium adhibet, ne 
ilia perpetret, quibus patrem suum novit offensum iri, tametsi non 
adeo, ut filium propterea ab haereditate excludat. 

4. Quod absolutionem attinet, valet sententia, quod haec ob 
peccata levia, quae ex imperfecta deliberatione, non tamen ex habi- 
tuali affectu ad ilia, sed ex humana quadam infirmitate committuntur 
confessione manifestata, nee differenda, nee deneganda sit. Nam ve- 
nialia sunt materia sufficiens Sacrameuti Poenitentiae, et poenitens 
per eorum confessionem acquisivit jus ad absolutionem, et augmen- 
tum gratiae confertur, quoties Sacramentum illud digne suscipitur. 
Unde Concilium Tridentinum docet, venialia recte et utiliter circa 
omnem praesumtionem in confessione dici *) Probant quoque id 
piorum et sanctorum usus, et praxis totius Ecclesiae. Qui tamen, 
quamvis levia nonnisi peccata exponunt, absque necessario dolore 
et proposito confessionem frequentant, ad sacramentalem absolutio- 
nem obtinendam indisposili censendi sunt. Habe , inquit S. Fran- 
ciscus Salesius, veram displicentiam de peccatis, quae confiteberis, 
quantumvis parva sint, cum firma resolutione, te deinceps emendan- 
di a ). 9 ) Nam periculi plena res est, ait Alexander 3\at. venialia sine 
contritione frequenter confileri." Et si quando perspectum est con- 
scientiae moderatoribus, poenilentes, qui sola venialia, illaque eadem 
saepe confitentur, de illis non dolere, nee propositum ipsis esse, ab 
illis cavendi, quantum humana patitur fragilitas, sed in illis'prae- 
sertim, quae plena voluntate, non ex subreptione vel infirmitate 
perpetrantur, amore adhuc haerere, omnem dare operam debent, ut 
illos ad contritionem excitent, et ab amore nimio sui ipsius vel ter- 
renarum rerum ceterarum abstrahant, quibus velut glutino quodam 
vel visco detinetur anima, ne ad sponsi coelestis amplexus currat : il- 
lisque communionem Eucbaristiae, imo et absolutionem aliquando 
diff'erre juvat. 

5. Verumtamen ex eo , quod aliquis eadem semper afferat, 
quoad venialia inferri semper non potest, ilium necessario dolore et 
proposito bono destitui. Et praecipue illi favens praejudicium me- 



Sess. XIV + cap. 5. 2) Philoth. P. II. c. 19. 

21 



322 

rentur;- qui generalim sedulam excolendae virlulis curam gerunt, 
et Sacrarnenta non ex mera assuetndine, sed multa cum maturitate 
frequentant. Attamen his suadendum est, ut unum alterumve pec- 
catum usque ad confessionem proximam devitare studeant, vel etiam, 
ut peccatum gravius aliquod antehac commissum , et jam alias Ec- 
clesiae clavibus subjectum iterum exponent, illudque repetitis vici- 
bus detestentur. Hoc tamen inconveniens studiose vitandum est, ne 
poenitens ex adjecto vitae praeteritae peccato occasionem accipiat, 
minus detestandi venialia ab ultima confessione commissa, eorum- 
que emendationem negligendi. 35 Poenitens namque secundum S. Tho- 
mam habere debet propositum se praeparandi ad peccata venialia 
minuenda -, alioquin esset ipsi periculum deficiendi, quum desereret 
adpetitum proficiendi, seu tollendi impedimenta spiritualis profe- 
ctus, quae sunt peccata venialia 1 )." Ceterum reiterala yravioris, 
aut etiam venialium emendatorum confessio peccatorum alio quoque 
titulo commendatur, quia scilicet juxta S. Thomam j?quanto aliquis 
pluries de peccatis eonfiletur, tanto magis poena minuitur ," idque 
turn ex ipsa natura actus confitentis, qui habet poenam erubescen- 
tiae annexam, turn quia, ut idem Doctor ait, ??in secunda absolutione 
gratiae confertur augmentum, et quanto major gratia recipitur, mi- 
nus de impuritate praecedentis peccati inanet, et ideo minor poena 
purgans debetur." jjUnde non est inconveniens, si per frequen- 
tem (^confessionem) etiam tola poena tollatur , ut peccatum omnino 
remaneat impunitum, pro quo poena Christ! satisfecit 2 )." 

Personae vere devotae in perfectione Christiana ppoficere cupientes. 

. 219. Res est plena solatii, et magnum ad virtutem incita- 
mentum, animas dirigere illas, quae in sanctimonia vitam agentes, 
in perfectione Christiana proiicere cupiunt. Verum ut conserventur 
in innocentia, et ad majorem indies perfectionem ducantur, multa 
opus est confessario charitate, scientia et prudentia, et qualibet ex 
his qualitatibus deficiente plena res est periculi. Felices illas ! si 
incidant in man us confessarii, qui eruditus in via salutis , et zelum 
et charitatem habet. Felicem quoque confessarium , si in directione 
harum animarum cooperetur praedestinationi divinae! Acceptior est 
oculis anima sola perfecta, quam mille imperfectae. Bene autem 
Ludov. Philippus d'Anneau, Episcopus Fessensis confessarium mo- 
net, qui tales animas confitentes habet: Caveat confessarius, ne 
hujusmodi poenitentes abjiciat aut objurget, ofuasi minutias quas- 
dam et nugas proponerent; neve dicat, materiam hanc non esse ab- 
.solutionis, majora esse proferenda etc. Spiritui enim sancto, cujus 



Sumtn. theoJog. HI. q. 87. a. 1. 2) Ibid. Suppl. HI. q. 10. a. 2; item 
q. 18. a. 2. ad 4. 



323 

nntu diriguntur, resisteret, et gravem Christo injuriam inferret, a 
.sancto proposito et perfection via poeniterites suos absterrendo. 
Quin potius eos benigne audiens in suo proposilo confirmet , et ad 
meliorum charisinalum aemulationem provocatos quasi ducat de vir- 
tute in virtutem, monstretque j^quae sit voluntas Dei bona, benepla"- 
cens et perfecta ').'' Hoslis insidias detegat , perplexitates solvat, 
suum promtus obsequinm off'erat. Facile vero haec praestabit, si 
ipse sanctns esse studeat, ut sanctitatem alios verbo et exemplo do- 
eeat ; quern in finem exercitiis spiritualibus vacet, quo ordine ad 
perfectiorem vitam pervenire possit. 

Ast 1) quanwis his dirigendis personis, quae gemmae merito 
et margavitae Ecclesiae vocantur, ceu magister spiritualis curani, 
quoad fieri potest, maxime sedulam impendas, tamen non oportet, ut 
audiendis et dirigendis his animabus tempus insumas conversioni 
poenitentium necessarium. Imitare Pastorem bonum , qui tantis- 
per deserit nonaginta novem oves , ut errantem centesimam re- 
ducat ad ovile. 

2) Caveas pariter, ne sollicitum te ostendas, te velle alicujus 
animae directionem suscipere, nee earn obeas illius, quae vull dire 
ctorem suum relinquere, nisi adsit urgens causa, nt decent S. Phi- 
lippus Nerius, S. Franciscus Salesius , S. Carolus et alii; ex hoc 
enim saepe dissipationes et perturbationes oriuntur. S. Salesius sic 
docet : 5? Confessarius non est variandus sine gravi ratione. Sed con- 
tra neque expedit in hoc esse invariabilem, si legitimae causae mu- 
tationis superveniant." 

3) De his selectis, si dicere fas est, filiis ac filiabus spiritua- 
libus non facile mentionem injeceris coram aliis , partim ne quid, 
etsi indirecte solum, agere videaris contra secretum sacramentale, 
partim ne ipse tibi complaceas , et videaris tibi bonus peritusque 
confessarius, partim denique ne laqueum pares iis, quorum virtu- 
tern et mores forte depraedicas: etenim si tales, quos ita depraedi- 
cas, gravius, ut nihil est ab homine alien urn , labi contingat, mi- 
nus audebunt, se de hoc lapsu incusare, ex metu, ne perdant opini- 
onem bonam et aestimationein , qnam de iis testatus fuisti. 

Eas dirigendi modus. 

. 220. Jam quod eo servit, ut ad perfectionem christianarn 
indies majorem ducantur, fateri oportet, rein non adeo facilem, ut 
jucundam esse. Quare e re erit, regulas practicas , qnae usui iis 
dirigendis esse possint, statuere. 

1) Attendendum et adlaborandum est, ut hujusmodi personae 
foveant desiderium cons fans majoris semper perfectionis, juxta il- 



Rom. XIL 2. 

21* 



324 

I ml : jiQui Justus est, juslHicetur adhuc 11 )" et illud Apostoli Pauli, 
5 ?ut charitas vestra magis ac mag-is abundet 2 )." Ipse etiam Chri- 
sttis se A T enisse ait in hunc mundtim, tit homines non solum vitam 
habeant, sed et abundantius habeant. l\atura nostra, scite praefa- 
tur S. Leo M., manente adhuc mortalitale, mutabilis , etiamsi ad 
summa quaeque virlutum stadia provehatur, semper tamen sieutha- 
bere potest, quo recidat, ita polest habere, quo crescat. Et haec est 
perfectorum vera justitia, utnunquam praesumant, se esse perfectos, 
ne ab itineris nondum finiti intentione cessantes, ibi incidant defi- 
ciendi periculum, ubi proficiendi deposuerint adpelitum. Nemo no- 
strum, dilectissimi, tarn perfectus et sanclus est, ut perfectior san- 
ctiorque esse non possil 2 )." Quern in fin em proponat confessarius 
a) grande periculum, quod imminet animae desiderium proficiendi 
abjicienti: teste &. Bernardo : ]\on proficere in via Dei, deficere 
est." b) Brevissimum boc vitae spatium homini a Deo concessum 
doceat, ut incessanter proficiendo in gratia et charitate aeternae 
gloriae augmenlum promereatur, cujus gloriae gradus vel unicus 
sine comparatione praestat quibuscunque pretiosis et delectabilibus 
hujus mundi rebus. 

2} Ad perfeclionem vero ducantur yradatim et ordinate , ut 
prius conentur assequi prinium virtutis gradum, quam ad supre- 
mum contendant. Prius discant operari recta intentione, et imitari 
actiones Cbristi, quam alta meditari; prius discant levia patienter 
ferre, quam gravia appetant; prius discant pati aequo animo, quam 
de adversis velint gaudere. Doceantur, cujusque perfectionem 
in eo sitam esse, ut opera ordinaria bene peragat, et omnia, quae 
ex officio el statu peculiari incumbunt, bene obeat. Haec qui bene 
facit, perfectus est: facil autem bene, qui facil, qiiia, (juando, quo- 
modo ea Deus vull fieri, cujus sanctissima, altissima et amabilissi- 
ma voluntas omnis perfectionis fons et norma est. 

3) Necessaria est omnibus mortificatio aliqua.. Probatione 
etiam opus est, ut videas, qui in anima spiritus dominetur, et qua- 
lis sit dominans afi'ectus: attamen cautela necessaria est in proba- 
tione, ubi indoles ad amorem propensa est, aut ubi temperamentum 
atra bile abundat, nam turn facile oritur inordinata afl'ectio , vel ni- 
mia dejectio. Ceterum non uno inodo omnes probandi et tractandi 
sunt, sed prout animi indoles fert et praecipit. Animae adhuc tene- 
rae, quas Deus primo sibi conciliat, mollius sunt tractandae, nee 
omnino abeundum a divinis consiliis animam suaviter ducentibus; si 
autem animae sunt nobiliores, sen quae habent gratias et beneficia 
Dei extraordinaria Csingularia) , suavitati jungenda quaedam seve- 
ritas, quia hae per dona gratiae sunt pares difficultatibus ; harum 
tamen probatio non sit quaesita et operta, sed fiat e re nata, utnon 



Apoc. XXIL 11. sj Phil. I. 9. 3) Serm. 40. 



325 

videatur recedi a communi modo dirigendi animas vuJgares. Hine 
communia et levia quandoque imponenda , sic enini reprimitur sti- 
perbia et immoderatus fervor ad extraordinaria : si atiteni advcr- 
tant se probari,. facile se fingent ad omnem humilitatis et abjectionis 
modum. Sanetus Liguorius ait: 3 ?Ab initio confessarius poenitenti 
injungat, ut nihil unquam facial contra, aul sine ejus obedientia." 
5 ,Qui contra obedientiani poenilentias agunt, S. Joannes a Cruce 
inquit, hi magis progrediuntur in vitiis quam in virtutibus." Regula 
generalis nunquam concedendi mortificationes externas , nisi prius 
fuerit confessarius rogatus, et quoties concedit, semper minus quam 
postulating concedat. Praecipue snadeat mortification em circa gu- 
lam, quae omnium est durissima, sed spiritui utilissima, et sa-epe 
etiam corpori. 55 Qui non coercet gulam, ait S. Philippus Ner. nun- 
quam perveniet ad perfectionem ! 

4) Quum quandoque Deus animas, quae perfectionem chri- 
stianam meditantur, consolationibus internis recreare soleat, con- 
fessarius caveat , a) ne suaves has affectiones ceu ipsius virtutis 
essentiam ampleclantur, vel easdem animi impetu aliisque ineptis 
mediis ciere studeant. b^ Ubi liujusmodi consolationes affluunt, mo- 
neat, ut illas cum summa humilitate recipiant, firmiter persuasae, 
non ex suis meritis, sed ex sola Dei benignitate eas sibi conferri, 
ut infirmitati suae succurratur. c} Similiter cavendum, ne spiritua- 
libus his deliciis inebriatae inanem de seipsis complacentiam vel 
fiduciam admittant 0- $) Praesertim satagendum est, ut fines, ad 
quos coelestes favores interdum conceduntur, pro viribus, assequan- 
tur, ut scilicet mens in amore Dei magis inardescat, et inter quae- 
cunque obstacula ad destinatum persequatur, ad bravium aeternae 
vocationis Dei in Christo Jesu 2 ). 

5) Quoniam vero nonnunquem charitas , qua mens tola per- 
funditur, in cor et corpus nostrum redundat, et piae sensiones a 
Deo conceduntur, ast etiam a natural! cordis facilitate et disposi- 
tione veniunt, quin a divina gratia descendant, discrimen inter mo - 
tus naturae et gratiae advertat oportet confessarius , de qua re 
S. Franciscus Salesius praeclare docet: ^Generalis doctrina est, 
animarum nostrarum affectus e fructibus suis nobis esse cognoscen- 
dos. Animi nostri velut arbores sunt, affeetus eorum sunt rami, 
eorum denique opera et actiones fructus. Animus ille bonus est, qui 
bonos habet affectus,' affectus autem illi sunt boni, qui bonos in no- 
bis effectus, et sanctas actiones producunt. Si ergo suavitates, te- 
neritudines, consolationes nos facient humiliores, patientiores, beni- 
gniores, affabiliores, et rebus proximi compatientiores, in concu- 
piscentiis etinpravis inclinationibus nostris mortificandis ferventio- 
res, in exercitiis nostris spiritalibus constantiores, erga eos, quibus 

J ) Prov. X^ 7 ^. 18. 2) Phil. 111. 14. Cfr. Philolh. P. IV. c. 13. 



326 

obedientiam debemus, parenliures et flexibiliores, deriique in omni 
vitae nostrae ratione sinceriores, certissimum signum est eas a 
Deo provenire." Lectu et meditatione iterata digna sunt, quae 
vir venerabilis a Kempis in libro de imitatione Christi de diversis 
motibus naturae et yratiae tradit 1 ). 

6) Quanto magis autem in virtute el perfectione hujusmodi 
personae profecerint, tanto magis eas timere doceat. Nam, ut ait 
8. Ambrosius, quanto excellentius in mandatis Dei quique proticiunt, 
tanto majores habent causas formidinis et tremoris, ne de ipsispro- 
bitatis argumentis mens bene sibi conscia, et laudis avida in super- 
biae rapiatur excessus, et fiat immunda vanitate, dum sibi videtur 
clara virtute 2 )." Saepe expedil, animas eximiis a Deo donis orna- 
tas sibi ipsis subducere, quasi per contentum eorum, quae recen- 
sent, ne si ostendatur aestimatio, illis praeparetur ruina per super- 
biam ; hinc in obscuritate aliqua continendae sunl, ut non sciant se 
scire, vel sciri. 

Continuatio. 

. 221. 7) Quodsi quae persona adverteretur, esse in rebus 
agendis tenacioris judicii, suaviter dedocenda foret. Deus per ho- 
mines nos dirigere ad perfectionem voluit , ut discamus humiliter 
obedire; animae prudentis est, proponere quidem firmiter, non ta- 
men ita obfirmare animurn ad aliquid agendum vel omittendum, ut 
mutatis causis et circumstantiis immutare se lion sinat; nee mens 
ita deiigenda esl in unam reni, ut ad a-lia forte magis utilia vel ne- 
cessaria reddatur minus apta. Tutius est fidere alieno prudentis ju- 
dicio, quam proprio, melior est obedientia, quam viclima, optima 
probatio obedientia. 

8) Quodsi evenial, talem personally quod fieri potesl, elsi ra- 
rius contingal, labi in lethale peccatum , confessarius earn benigne 
excipial, nee ulla edat signa admiraiionis autindignationis, nee earn 
dejiciat. Quid enim mirum, labi hominem? Caro corrupta prona in 
nialum est ab adolescentia, nee sic gratia naturam consolidat, ul 
nulla rim a peccato pateat, mirum polius, quod post lapsum confu- 
sione plenus se accuset. Caecum labi in foveam nemo miratur, ne- 
mo ei indignatur, sed manum ei quivis benevole praebet. Ubi sic 
lapsus sibi vehementer indignatur, potest is effectus esse ex gratia, 
potest etiam adjunctam habere superbiam, existimantis, talem ca- 
sum sibi evenire non debuisse. Proinde confessarius aurum a scoria 
purget, praemissoque justo dolore acerbitatem onmem ex superbia 
natam tollat, el poenitentem ad spent et charitatem, et humilitatem 
excitet. 



Libr. 3. c. 41. 2 ) Bpist. 



327 

Etenim misericordia Domini non est metienda secundum an- 
gustos cordis nostri limites '). Dei bonitas erga poenitentes fundo 
caret, illuc mergantur omnia peccata poenitentis a ). Non est, cur 
despondeat animuni poenitens, sed potius, cur majorem concipiat 
fiduciam exemplo Davidis, qui lapsus, tanta cum gloria surrexit : 
Tu propitiaberis peccato meo." Cur? Multum est enim. Profe- 
cto injuriam facit Deo, qui eum deserit, majorem facit, qui illi diffi- 
dit. Bonus pastor Christus sollicite quaesivit oviculam ptrditam; 
de inventa convocatos sibi voluit gratulari : si festum agitur in coe- 
lo super uno peccatore poenitentiam agente, quanto magis celebra- 
bitur tanta conversio ? In vitis Sanctorum vix reperitur innocenti- 
bus collatum aliquid specialis favoris, quod non pariter Deus vere 
poenitentibus contulerit. Quare longe abest, ut quis desperet ob pec- 
cata, ut potius fiducia et spe in Dei bonitatem et misericordiam se 
erigat et charitate in Deum inardescat. j 5 Remittuntur ei peccata 
mulla, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus 
diligit 3 )." Miles fugitivus, ubi redit, generose pugnando ignaviam 
compensat, et maculam delet. Suadendum similiter est poeni- 
lenti, qui post tot ac tantas degustatas Dei gratias lapsus fuit, ul 
hinc statis diebus coram Domino se sistat, tanquam foedifragus con- 
fusione plenus; accuset se de sua perfidia instar filii prodigi; offe- 
rat se ad quamcunque poenam; indignum se reputet, qui assumat 
nomen Domini per os suum velut sancta Thais, quae conversa a 
8. Paphnutio, ejus jussu usa est ad Dominum vocibus : Qui plas- 
rnasti me , miserere mei. Fugiat sensuum. oblectamenta ; sedulo 
vitet occasiones relabendi ; lapsus in foveam studiosius deinde ca- 
veat; et ita fiat, ut robur, quod ante habuit, aecipiat: demum omnem 
inordinatam trislitiam procul repellat. 

Regula vitae devotae. 

,. 222. Ad perfectionem christianam assequendam, in eaque 
perseverandum plurimum valet ordinem vitae devotae sibi figere, 
cujus beneficio, Christianus perfectioni indies rnajori studens, in vir- 
tutis progressu et perseverantia juvari possit. Quare non injucun- 
dam operam confessariis iisque, quibus cura animarum demandata 
est, praebituros nos esse confidimus , si delineationem aliquam re- 
gulae vitae pro perfectione Christiana, licet rudipenicillo expressam 
subjungamus, idque eo magis, quo fieri soleat, ut poenitentes ea de 
re confessarium nonnunquam adeant. Fatemur autem , sicut non 
omnia virtutis media expediunt omnibus, ita in hoc schemate non 
singula singulis convenire, ut adeo nonnisi ea seligat confessarius, 



Cfr. Eccl. XVII. 28. - ) Mich. VII. l&. ^) Luc. VII. 



328 

quae considerata poenitentis conditione et indole usui esse possint. 
En igitur : 

Naturam ad surgendum maturius saepe pigram, praesente 
jam fixo temporis momento, ntut reluctantem ac eunctantem, e 
molli dulcique lecto exsurgere jube et compelle, et victor prodibis 
tui ipsius. Absque rationc sufficienti ultra septein horas soinnum 
nunquam protrahito. Ubi evigilaveris, mantis tuas extolle ad Deum; 
cogita, quasi libi Angelus dicat idem, quod olini Petro : Surge ve- 
lociter, et sequereme." Sequere et tu hanc vocem, et surge veloci- 
ter. E lecto surgendo memineris resurrectionis Jesu Christi a mor- 
luis, et pete ab Eo felicem resurrectionem. Sanctae Crucis signa- 
culuin et frond et ori et pectori devote imponendo memento semper 
amoris Jesu Christi, qui nostri amore in Crucis patibulo animam 
egit, et firmiter libi propone vitam^ quain dicunt crucifixam ac 
mortificatam agere. Paratissimus esto hoc die ad perferendum, 
quidquid Deo placuerit immittere, vel permittere, molestiarum, 
difficullatum, aerumnarum, persecutionum, tribulationum, calami- 
latum, dolorum animi et corporis propter juslitiam, opitulante di- 
vina gratia, animp constante et imperturbato , amore Jesu Christi 
pleno : paratissimus cum Jesu Christo et in crucem agi et morte 
affici. Cogita : Fortasse haee dies est ultima vitae meae, omnia ita 
age, ut egisse optabis in lecto extreme jamjam moriturus. Gratias 
age Deo pro cuslodia in nocte praeterlapsa, et die, aut: Gloria 
Patri et Filio et Spiritui sancto, aut: Sanctus, Sanctus, Sanctus 
etc, aut: Deo gratias, qnod adhtic vivam, quod hac nocte non sim 
rnortuus in peccatis. Quot homines hac nocte mors secum abstulit, 
coram tribunal] tremendo! Deo gratias, quod tempus gratiae et 
misericordiae nondum defluxerit, quod adhuc peccatorum poeniten- 
tiam agendi coelumque lucrandi, el tempus milii supersit et media 
praesto. Vestiens le Dei praesentis memineris, et Angeli Custodis. 
Vesliendo memor esto casus miserrimi Adae, qui peccando animas 
nostras stola innocenliae spoliavit, vestire te satage in spiritu poe- 
nitentiae, pete a Jesu gratiam, Eumdem induendi, et ita cogitandi, 
sentiendi, loquendi et agendi, prout Ip.se et cogitavit, et sensit, et 
locutus est, et egit: neque obliviscere fore, ut forsan propediem 
cadaver tuum lino funebri sit obvolvendum. Coram Cruciiixo geni- 
bus flexis ora lente, et attente, et devote, sunnna animi demissione 
in conspectu Dei omnipotentis: elice actus virtutum theologicarum 
iidei, spei et charitatis; fac lirmum proposilum omnia in nomine 
Dei agendi, omnia e maim Ejus paterna suscipiendi; singulare au- 
tein propositum hoc illudve bonum agendi, hoc istudve malum vi- 
landi cerium; offer le lolum quantum sacrificium vivum Deo. Pre- 
ces matutinae claudantur oralione Dominica, Salutatione Angelica, 
et symbolo Apostolorum: pete a Domino nostro Jesu Christo bene- 
dictionem. Quam primum 'campanae sonus te monet yalutationis 



329 

Angelicae: Angelus Domini etc." recogita incomprehensibile my- 
sterium Dominicae Incarnationis, pro quo immense beneficio, quas 
habes, maximas age gratias. Brevis per quadrantem duratura 
Meditalio veritalum religiosarum phirimum commendatur. 

In Ecclesiam si pergas incruento Missae sacrificio tenerrimis, 
quibus poteris, sensis amoris, fiduciae, doloris, poenitentiae, gra- 
lissimique animi interesse satage ita, quasi in ipso Calvariae monte 
Jesum Christum emorientem tuis oculis cernere liceret. Cum autem 
prohibearis Missae sacrificio interesse, noli turbari, hoc quoque 
Deus permitlit, qui Pater Urns est: adesto inente huic tremendo 
Sacro, offer cum sacerdote in spiritu temetipsum, commenda te 
tuis notis amicisque, quibus licet sacra mysteria frequentare. 

Ecclesiam ingressus asperge te aqua lustrali, et ora Deum, 
ut le ab omnibus peccatorum maculis purgare velit. Exinde Jesu 
Christo in ss. Altaris Sacramento verissime praesenti cultum su- 
premae latriae praesta. Quodsi modo non fiat Sacrum Missae, me- 
ditare de immensa charitate Jesu Christi erga le, vel recita Lita- 
nias SS. Nominis Jesu. Intra Missarum solemnia, quantum fieri 
licet, ora cum sacrificante sacerdote : quo aram osculante post 
ascensum ad Introitum Missae invoca ss. Martyres, quorum Reli- 
quiae pretiosae in ara latent, ut apud Deum pro te intercedant; 
elice desiderium amore Jesu Christi sanguinem tuum profundendi. 
Post Epistolam ministro respondente: 5 ?Deo gratias" age et tu Deo 
gratias pro doctrinis, Prophetarum et Apostolornm ore et tibi com- 
municalis. Evangelio insonante die gratias Jesu pro omnibus ejus 
veritatibus, exemplis atque beneficiis. Deficiente symbolo Nicaeno, 
quod sacerdos recitat, ora saltern: Credo in unum Deum etc." 
Dum Offertorium fiat in altari, offer animum tuum cum facultatibus 
suis, corpus tuum cum sensibus suis, cor cum affectibus et pro- 
pensionibus, totum quantum temetipsum. Trans sub staniiatio sin- 
gularem meretur attentionem; offert semetipsum Deus homo Jesus 
Christus Patri suo. Cum ss. Hostia elevatur, repraesenta tibi ele- 
vationem Jesu Christi in patibulo Crucis pendentis, exoraque Ipsum, 
ut secum^te trahat; Calice divino elevato fiduciam cape: Sanguis 
Jesu Christi clamat Patri de gratia et indulgentia. Ad Memento, 
memento, et tu defunctorum parentum, amicorum, benefactorum, 
imo et omnium, qui te offenderunt. Ad nPater noster" ora atten- 
tissime. Ad Domine non sum dignus" percute pectus tuum cum 
publicano, et si non reipsa Sacramenlum Ss. corporis et Sanguinis 
Jesu Christi sumere potes, communica saltern spiritu. Sacerdote 
benedicente populo, imaginare tibi Jesum, quern semper in persona 
sacerdotis considerare decet, ante ascensum suum in coelum, disci- 
pulis suis benedicentem. Dum ultimum legitur Evanyelium, gratias 
age Jesu, quod homo sit factus pro nobis. 



330 

Ecclesia egressus negotia tua ex asse el accuratissime exse- 
quere quasi praesentibus superioribus tuis: octilus Dei ubique te 
committalur arbiter cujuscunque actionis, verbi, cogitationisque 
tuae. Expletis omnibus tuis vocationis officiis, si quid temporis su- 
perfuerit tibi, in libro aliquo spirituali legito , e. g. de Imitatione 
Christi. Scripta S. Francisci Salesii absque maximo animi salutis 
incremento non legeris. Nullus spiritu et unctione plenus aedifica- 
tionis liber excluditur, attain em semper patrem tuum spiritualem 
consule prius. Lege usque dum commoveatur animus tuus, non ta- 
men justo plus una vice, neque animi nervos nimis intende. Jam 
satis meditatus de uno loco, ulterius lege, et ausculta diligenter, 
quid Dominus ad cor tuum loquatur. 

Omnes labores tui ad majorem Dei sint gloriam; menior esto 
Dei praesentis et omnium bonorum operum munificentissimi remu- 
neratoris. In laborando hilari semper esto animo, el quadam ratione 
sancta effeetuum incurius, el indiflerens, fructus laborum tuorum Dei 
benediction! committens, contentus, jam fecisse, quod tuum erat. 
Operare omnia ad expianda tua delicta in spiritu obedientiae et humi- 
litatis; durantibus laboribus has illasve preces jaculatorias coelum 
versus evibra, repraesenta tibi Jesum, qui in sudore vultus sui 
panem suum edebat. Si labores tui ex animi sententia prospere ac- 
cedant, gratias dicito Deo, quodsi vero perperam eant, cogita : hoc 
quoque Deus permiltit, et Deus omnia bene facit. Otiolum ali- 
quod si tibi suppetat, reminiseere vitae hodie hucusque actae el 
trutina, quomodo proposita mane, vel in sacra lectione, vel rnedi- 
talione coneepta expleveris. 

In prandio imaginare tibi Patrem coelicum manus suas ape- 
rienlem , ut te cibet, preces mensales nusquaiu inlermittito, desi- 
dera quoque cibum animi, gratiam Dei Ejusque verbum, atque Sa- 
cramenta, loquere quidquam, quod aedificare possit pietatem, re- 
praesenta tibi Jesum tecum prandentem ;" quidquid palato tuo sub- 
traxeris, da pauperibus. Post prandium unus istorum quinque mil- 
lium tibi esse videre, quos Jesus Christus miraculo cibaverat, gra- 
tias ipse redde intimas, et roga eum, ut tibi del manna coeleste, 
vitam immortalem gratiae. 

Ut quam beatissime et felicissime vivas, totum te da Deo. 
Tain diu inquietus eris, usque dum in Deo solo quieveris Eum so- 
lum amando. In omnibus Dei voluntatem facere satagas, Eique soli 
placere. Nihil age contra Deum, nihil age sine Deo, nihil quaere 
praeter Deum, age et patere omnia propter Deum. Parum tua 
referat, utrum homines hujus mundi te magni faciant, aestiment, 
et ament, modo Deo placeas, modo conscientia tua te non arguat. 
Discipulus non est supra Magistrum, et famulus non supra Domi- 
num. Ante omnia cor tuum purum et immaculatum servare stude. 
Tibimetipsi diligenter invigila, sensuum organis et . cogitationibus 



331 

tuis, sensis, aft'ectibus passionibusque ; nihil parvi fac, ubi agitur 
de salute tua. Qui minora vilipendit, in majora cadet. Qui spernit 
modica, panlatim decidet. In omnibus usquequaque Jesus Chri- 
stus sit magister tuus, quern intuendo temetipsum interroga sae- 
pius. Quid Jesus Christus in hoc casu cogitaret, loquutus esset et 
operatus. Adsuesce in omnibus, quae videris, boni quidquam 
cogitare. Esto mitis, lenis, demisso aniino : tace et patere Jesu 
instar. Graviorem, cui portandae impar esses, crucem minime im- 
ponet tibi. Crucigerum te adjuvabit certo. Elige saepe, quod 
tibi gravi est oneri, et amori tui reluctatur. Sinui divino ita te 
inferas, sictit infans matris sinui se infert. Quoddemumcunque jus- 
serit te Deus, illico pete gratiam, sanctissima jussa ejus quain ex- 
actissime exsequendi , licet sint diflicillima exsequenti. Desidia 
mater foecunda malorum. Labora ad modum, quo Jesus in domo 
Joseph! nutritii sui laboraverit. Recollige te interdum Jesu ad 
exemplum, qui a reliquis hominibus se subducendo ad Palrern suum 
oraverat. Tempore ariditatis nullum pietatis exercitium praeter- 
mitte; tali in casu Jesus ter oravit, quum esset anima ejus tristis 
ad mortem usque. Omnia age in nomine Jesu, et sic quilibet labor 
evadit religiosus. In vultibus et gestibus motibusque tuis mani- 
festa, cujus famulatn gaudes; longe tamen a te absit, ut aliorum 
oculos ad te moveas Plus audi , quam loquere: in multiloquio 
non deerit peccatum. Expete tibi a Deo gratiam tempore opportuno 
et tacendi et loquendi, nee non custodiam pone ori tuo, ne lingua 
tua labaris, et sepi aures tuas spinis, ne quid audiant, quod Ipsi 
displicere queat. Noli esse curiosus reriim novarum, distrahunt 
animum : dissere libenter de rebus bonis. Fuge vel umbram pe- 
riculi peccandi; amando periculum in eodem peribis: sola fuga 
saepe victoria reportatur. Quamlibet cogitationem, a Deo te 
separantem, anirno excute quam cilissime vales, sicut vel unam 
scintillam veste excutis. Quam saepissime Deum exora, ut a 
lentationibus te liberet; quod si tibi supervenire permiserit, noli 
turbari: qui certamen mittit, addit quoque vires ad victoriam. 
Esto animo tranquillo, fide Deo; si Deus pro te, quis contra te? 
Efflagita a Deo: ut auferat tibi quidquid animi tui amorem sibi vin- 
dicare conatur, licet jaclura haec tibi sit acerbissima. Ei soli vive- 
re et mori totusque esse ejus desidera. Si babes cibum et ami- 
clum, esto contentuspauperis Jesu instar. Neque rixa, neque ni- 
mis te justifica, aut excusa; nihil loquatur os tuum contra praepo- 
sitos, aut proximos sine necessitate aut obligatione. Esto sincerns 
et simplex corde; libenter audi doctrinas, hortamina, et objurgia 
aliorum. ]\oli esse inimicus, invidus, severus in loquendo et 
agendo. Quidquid tibi non vis fieri alteri et tu ne feceris, et 
quidquid tibi vis fieri ab allis, et tu primus feceris aliis Cogita, 
quod Jesus in medio eorum sit, quibuscum conversaris. Sermones 



332 

tuos sale sapientiae condi, bene memor, tempus esse breve, homi- 
nisque esse rationem reddendam cujuslibet verbi inutilis; discursui 
verborum viam sterne, eumqne dirige ad Deum modo opportune. 
Ubi tecum iterum es solus, examina le, utrum minus bonus inveni- 
ris, quam fuisti, gliscat animus, quod modo et cum Deo et secum 
possit conversai'i. Veniam pete vitiorum in loquendo commissorum, 
gratias redde pro Angeli custodia, et cunctis bonis, quae vidisti, 
audisti, sensisti, rogaque Deum-hominem Jesum Christum, cujus 
deliciae erant cum hominibus conversari, ut te societati Sanctorum 
aggregatum vultu suo laetificet. Visitatus ab aliquo.extolle cor 
luum ad Jesum oraque, ut det tibi charitatem, animum mansuetum, 
deniissum et collectumj esto affabilis, modestus, cautus, prudens, 
caecus et surdus prout circumstantiae exigunt. 

Si permittitur tibi ire ad Benedictionem divinam in eccle- 
siam, gaudio gestiens visita Jesum Christum; genuum orbes terrae 
admove, genibusque accide Jesu; sicut olim Maria, excita vivam 
fidem praesentis Dei tui peteque ab Eo Samuelis exemplo: Loquere 
Domine, audit te servus tuus." Domi manere jussus cogita: Deus 
ita vult, in hac me posuit conditione; obedientia praestat sacrificio; 
faciem verte in earn plagam, ubi sanctissirnum Sacramentum asser- 
vatur in templo, et quemcunque locum domus templum Deo dedica. 

In coena memento ultimae coenae Jesu, Eumdem rogans, ut 
ad coenam coelicam te invitare velit. Antequam dormitum vadas, 
scrutare conscientiam, expete lumen ad vitia tua cognoscenda, re- 
cogita de illis, or a veniam eorum, statue et promitte emendationem 
Jesu, offer Deo quietem, somnum, horam et genus mortis; ita te 
committe Deo quasi hac nocte coram Ipso comparere te oporteat; 
commenda te Deiparae Mariae, Angelo tutelar!, patrono , cujus 
nomen habes. Imaginare tibi lectum qua sepulchrum tuum, et tegu- 
mentum qua linum funebre; oscular e Crucifixum, uni somnum tuum 
somno Jesu, et ita obdormisce sub tutamine Pastoris Israelis. Si 
dormire nequeas, vel nocte evigilans memento vocis: Media nocte 
clamor factus est; ecce sponsus venit: aut memor esto noctis 
ultimae, qua Jesus ad Patrem oravit, sanguinemque sudavit; ora 
pro nocte agonizantibus, multum patientibus, pro fidelibus defun- 
ctis; roga, ne permittat Deus, ut tenebrae aeternae te tegant. 

Tempore infirmitatis ante omnia confide in Deo, eique le to- 
luin committe, atque frequenti Christ! patientis et morientis memo- 
ria et meditatione ita te occupa, ut animum magis magisque erigas 
roboresque. 

Ceterum quam instantissime commendantur visitatio SS. Eu- 
charistiae, veneratio Passionis Domini, et cultus Marianus. 
Inprimis diem Dominicum festumve sacrum age,,et pietati dica. 
Impende his diebus praeter sacrificium Missae et concionem partem 
temporis piae lectioni, aliisque pietatis et charitatis operibus. 



333 

i\atalem tuum praecipue religion! coiiseera Peccatorum exomo- 
logesin et S. Communionem quod attinel, totum te committe palri 
tuo spiritual!. Unoquoque mense et anno conscientiae luae scruti- 
nium instilue severum. Ad sacratissimani synaxin semper accede 
cum vera animi fame ac siti, dolore, adoratione, humilitate, fiducia, 
spe, amore; uni te totum Jesu ,"~recogita de tormentis et morte 
Jesu Christ!; propone Ipsi tuam miseriam, quoque momento tali 
pretioso quam optime utere, nee dimilte Euni, priusquam benedixe- 
rit tibi. Quam saepissime animo revolve, quo amore -erga te fe- 
ratur Deus, ut et tu Eumdem redamare satagas ex toto corde tuo, 
ex tola anima tua et omnibus viribus tuis, et ita hisce jam in ter- 
ris, magis vero in coelis quam beatissimam vitam agas in saecula 
saeculorum. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit tecum. Amen ') 

Personae ad speciem devotae. 

. 223. Ab his vere devotis personis distinguendae veniunt 
illae, quarum devotio, quam prae se ferunt et ostendurit, bypocrisis 
est, vel saltern illusio, qua ipsi decipiuntur. Licet enim saepius 
sacrum tribunal frequentent, et SS. Eucharistiam sumant, licet 
tenuia tantum confiteantur peccata, nihilominus sunt deliciis et va- 
nitatibus inhi antes, curiosis pulchris et solatiis externis delectantur, 
laudes et honores affectant, facile irritantur proprio sensui inhae- 
rentes, contradictions sunt impatientes. 55 Hi ceteros despiciunt, nulla 
infirmantibus misericordia condescendunt; quo se peccatores esse 
non credunt, eo deterius peccatores fiunt" 2 ~). 

Has merito carpe, et argue opportune et importune, verum 
in omni mansuetudine et spiritus lenitate, ul sese agnoscentes, 
quales sint, ad veram et solidam pietatem redeant. Vera autem 
pietas non in soils Religionis exercitlis externis precibusque con- 
sistit, sed et sui abnegatione, humilitate cordis, et charitate non 
ficta in Deum et proximum. 3? D!liges Dominum Denm tuum ex toto 
corde tuo, et in tota anirna tua, et in tola mente tua. Hoc est ma- 
ximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: 
Diliges proximum tuum sicut te ipsum" 3 ) Plenitude legis charitas 
est, quam Apostolus ad Corinthios praeclare describit*). Quods! 
in virginitate sua sibi placentes superbiam, lapsasque personas 
aspere superbeque contemnant; jubeas eas memores esse verborum 
S. Hieronymi: Non sapientior Salomone, nee fortior Davide tu 
es." Condoleant potius talibus miseris, et orent pro ipsis, et adju- 
vent, ut illae resurgant. Superba virgo casui proxima. Qui stat, 

!) Cfr. Libelluni, cui titulus est: Geistlicher \\ r egweiser fiir fromme 
Seelen. Aus dem Italienischen des hochw. P. D. CarlJos. Quadrupani, 
Barnabiten. Wien 1832. 2) S. Greg. horn. 34. in Evang. post TrimX 
3) Matth. XXII. 37. 40. 4) Cor. XIII. 



334 

videat, ne cadat. El quum humilitate et charitate destitutae sint, 
verba S. Chrysostomi doceri possunt: Vide exempt am in virgini- 
bus fatuis. Virgines erant, et lampades, quas habebanl, designa- 
bant donum virginitatis, quae se corporis puritate eonserval. Ast 
fatuae erant, quia charitatem non habebant per oleum, quo care- 
bant, significatam. Et ideo 11011 admittebantur ad nuptias cum spon- 
so" l ~). Hac veste charitatis quisquis indutus ftierit, erit hostibus 
"terribilis: nam de ceteris virtutibus, quantascunque habueris sine 
charitate, non curant daemones. Et S. GregoiMus: rRedemptori 
nostro unum sine altero placere nequaquam potest, si aut is, qui 
bona agit, adhuc luxuriae inquinamenta non deserit, aut is, qui 
castitate praeeminet, necdum se per bona opera exercet" 2 ). 

Aliud mulierum specie pietatis tinctarum genus sunt, quae 
adhaesionis vinculo personae confessarii adstringunlur. Maluin pro- 
fecto morte ipsa diligentius evitandum, quo non tantuni ipsae in 
perniciem ruunt, sed etiam confessarium ruinae participem reddunt. 
Nemo igitur succenseat, si ejusmodi personas, quo facilius digno- 
scantur, vividis depingamus coloribus. Mulier talis nullam babet 
requiem; desiderium loquendi cum confessario, sollicitndo , quia 
illius caret aspectu, diffldentia et metus, ne ab eo deseratur, ze- 
lotypia, ne aliae apud ilium gratia magis polleant, ita earn tor- 
quent, ut in plurima labatur facta, quae illius imbecillitatem ape- 
riunt. Sub tali duce haec habere non potest virtutem solidam, sed 
species tantuni erit virtutis ; indies fit niagis immortificata, vana 
facilis ad laudes et injurias sentiendas, impatiens, irividens suspi- 
cionibus atque temerariis judiciis subjecta; minus attenta Deo; in 
precibus suis magis distracta, confessarii sui commodis honoribus- 
que inservit, pravo ducta principio; fovet simultates, imo etiam 
vindictae desideria adversus eos, apud quos ille tanti non est, quanti 
ipsa vellet. Denique haec ilia est seducta columba, de qua loquitur 
Propheta 3 ), cui aliehus ne cogitans quidem cor abstulit; neque 
enim amplius cor habere videtur, nt diligat Deum, cui confessarii 
personam substituit: hunc timet, cum tentatur; huic placere gestil, 
quidquid agat,- in unum ilium intenta est, dum preces efl'undit, tune 
vero praesertim, cum adstat illi sacrum facienti; nullum extra illius 
societatem solatium invenit, nisi cum de eo loquitur, vel ejusdem 
recordatione laetatur. Hae, de quibus sermo est, onineiu confiden- 
tiam suani collocant in colloquiis, quae cum confessario suo mi- 
scent, et hinc toties quoties facultas ipsis est, ad confessarium re- 
deunt, quo magis simul earum augelur adhaesio, roboratur afl'ectio, 

et spiritus infirmatur- : Proh dolor! aegritudo haec magna 

est et horribiiis! Vae sacerdoti, qui zelo alio inardescit, quam quo 
succensus dicebat Apostolus: Aemulor vos Dei aemulatione, de- 



Horn. 78. in Matth. 2) Horn. 13. in Evang. 3) Osee. VII. 



335 

spondi enim vos uni viro Virgin em castam exhibere Christo" ') 
Verum fatendum est, nullum brevius praesentiusque remedium ad 
aegritudinem hanc tollendam excogitari posse, quani omnino dimit- 
tere earn, quae confessario adeo arclo vinculo adhaerere cogno- 
scilur. 

Tepescentes. 

. 224. i\ T on raro aecidit, ut vota et proposila ardentissima 
sensim sine sensu tepescant, et personae din devotae in teporem 
prolabantur. Potissima hujus teporis indicia sunt: a) si poenitens 
exercitia prius usitata, e. g. pioruni librorum lectionem, orationem, 
examen conscientiae, usum Sacramenlorum etc. ex levi ratione vel 
omittat vel decurtet, vel nonnisi perfunctorie obeat; b) si divinas 
inspirationes et remorsus conscienliae parum curet, emendationem 
suam in aliud semper tempus differens; c) si, qui antehac solitudi- 
nis amans fuerat, jam in res exteriores eft'nsus deprehendatui*, con- 
solationem suam inter vanas confabulationes quaerens; sique omis- 
sis operibus poenitentiae corpori et sensibus liberalius indtilgeat, 
pronus ad carpenda gesta aliorum, ad verba otiosa etc.; d) si de- 
mum in confessione pristina ejusdem sinceritas desideratur, qua 
director! suo quoscunque animi motus explicare, seque ipsius moni- 
tis et correclionibus submittere solebat. Simul confessarius in ejus- 
modi poenitente magnam animi reluctantiam, et affectuuni perturba- 
tionem observabit. 

2. Quodsi confessarius haec, vel aliqua saltern horum signo- 
rum detegat, absit, ut miserum poenitentern verbis fors durioribus 
dimittat. Tales enim jam alias animo renitente ad confessionem 
accedunt; dum igitur durius increpantur, penitus deterreri solent. 
Potius infirmum pia cum commiseratione suscipere , et quidquid 
charitas suggerit, tentare juvat, ut linum fumigans denuo accen- 
datur. Hinc amice hortandus atque rogandus erit, ut recogitet, 
quam periculosum sit primam charitatem reliquisse , quamque hor- 
renda illos comminatio ferial, qui neque frigidi, neque calidi, sed 
tepidi sunt 2 ); imo non dari statum funestiorem, quam illorum, qui 
semel illuminati gustaverunt donum coeleste, et participes facti 
Spiritus sancli" 3 ) denuo prolapsi sunt in pristina peccata. 

3. Ubi poenitens his et similibus motivis de torporc suo exci- 
tatus fuerit, instandum erit, ut hujus tepidi tatis f antes obslruat, 
quales sunt plerumque : conversatio cum frigidis , lectio librorum 
spiritu mundano lurgentium, remissior vivendi ratio etc. Turn vero 
eidem addatur animus, ut exercitia priora ferventius repetat, in- 
gemendo ilia verba S. Bernardi : j?Exurgamus obsecro, quicunque 



) II. Cor. XI. 2. 2) Apoc. II. 4. III. 16. 3) Heb. VI. 5. 



336 

hujusmodi sumus; resarciamus animam, spiritum recolligamus ab- 
jicientes perniciosam tepiditatem" 0- Nonnunquam suadendum est, 
ut poenilens in secessu sacro exercitia obeat. Si magnes suo 
vigore incipit destitui, ferri ramentis undique coopertus vires pri- 
stinas resumit. 



In periculo lapsus const ituti. 



. 225. Qui in periculo grave aliquod patrandi peccatum ver- 
santur, prae reliquis poenitentibus non mediocrem pii confessarii 
exigunt curam. Et quo gravius censetur peccatum, cujus patratio 
instat, quo funestiores sunt effectus, qui illud comitanlur, quo dif- 
ficilior existit curatio, si quando animam invasit; eo ardentior quo- 
que confessarii sollicitudo et diligenlia, illud praepediendi, esse 
debet. Vita et mors in lingua confessarii. Felices conscientiaruni 
arbitros, qui proximo compalientes, corde mites , validis adhorta- 
tionibus animas 'a vitii ingressu retrahunt! Vae aulem illis, quorum 
socordia et levitas in causa est, quominus a vitio declinent! Quis 
ambigit, quin Deus sanguinem animarum, quae confessarii culpa 
intereunt, requirat 2 }? ^Requiram gregem meum de manu eorum" 3 ). 
Utinam haec cura in peccatis contra sextum Decalogi praecipua 
esset! V. g. Puella se accusat de cogitatis verbisque impuris, qui- 
bus conversatio cum viro ansam praebet ; nulla tamen bucusque 
actionis impurae labe foedata. Hinc sane poenitentis status sollici- 
tudinem et curam confessarii indefessam provdcare debet, quando 
quidem transitus ad peccatum operis certo pertimescendus est, nisi 
solidis argumentis de castimoniae pulchritudine viliique foeditate 
convicta, remediis, quoad fieri potest, omnigenis naturalibus et 
religiosis retineatur. Quapropter in praesenti materia confessarius 
inaestimabile, nullo divitiarum pretio redimendtim., animae castae 
et innocentis decus et ornamentum quam impensissime docebit, 
ostendetque, quam praeceps sit via ab innocenlia ad peccatum. Ab 
initio sermocinatio est innocua, fit dein familiaritas,, libido nascitur 
postea, quae ducit ad lapsum, ad consuetudinem, et proh dolor! in 
exitium. Hinc inducat confessarius sacrae Scripturae loca, quibus 
virtus castimoniae celebratur in virginibus, quippe quibus in coelo 
singulare illud privilegium datur, de quo S. Joannes in Apocalypsi 
scribit: 5 5 Hi sunt, inquit, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: 
virgines enim sunt, et sequuntur agnum , quocumque ierit" *). 
Ceteris nimirum propius Christo adhaerebunt in futuro seculo, et 
cum illo familiarius conversabuntur, singulariterque delectabuntur 
in corporum suorum puritate. Haec virtus homines non tantum 



Serm. 6. de Ascens. 2) Cfr. Ezech. III. 17. 22. 3) Ezech. 
XXXIV. 10. 4) XIV. 



337 

Christo similes, sed et templa facit Spiritus sancti corpora nostra. 
Spiritus enim divinus, amator puritatis, quemadmodum omnem tur- 
pitudinem luxuriae plus quam reliqua vitia odit, ita in nulla re li- 
bentius majorique cum gaudio requiescit, quam in,anima pura, et 
ab omni carnali voluptate aliena. His junge, quae Sect. I. . 181 
184 de remediis dicta sunt. 

Neolapsi. 

. 226. Similiter in neolapsis confessarius omnem efficaciam 
adhibeat in persuadendo, copiamque in dicendo, et modestiam in 
increpando, ne peccata, in quae prima vice lapsi sunt, iterent; 
perniciosa etenim consuetude difficile corrigitur. Ea est hominis 
natura, ut, quemadmodum quisque pedetentim et gradatim bonus, 
sic etiam nonnisi sensim malus evadat. Ubi peccata habitum non- 
dum induxere, peccatores soils saepenumero monitis, quibus facile 
convincuntur, et animadversionibus, spiritu charitatis et lenitatis 
prolatis, ad derelictam virtutis semitam reducuntur; Quam primum 
autem consuetudo in oppositum premit, emendatio difficilior reddi- 
lur. Quod in peccatis contra sextum Decalogi prae ceteris locum 
habet. Eheu! quot in vitiis misere computrescunt, qui eo nunquam 
delapsi fuissent, si prima vice peccatores facti fortitcr admoniti 
fuissent, et post naufragium metuere didicissent pericula, quae 
expert! sunt. Fieri enim solet, teste S. Gregorio, ut anima post 
peccatum sit ferventior, quae in statu innocentiae tepida erat, et 
plane negligens." 

Malitiae peccata confitentes. 

. 227. Malitiae peccata designantur ea, quae circa rem 
gravem cum deliberatione, vel contra praesens explicitum et dire- 
ctum conscientiae monitum committuntur. Jam qui ejusmodi pecca- 
tis se foedarunt, sola asseveratione, se de peccato dolere, illud- 
que iterare amplius nolle, justo tenuiorem securitatem praebent, 
adeo ut, nisi alia tuta emendati animi signa praesto fuerint, pro 
hie et nunc absolutione donandi baud sint. Atque ratio dilatae abso- 
lutionis eo major est, quo hujus generis peccata jam alias, jam 
saepius confess! fuerint, et a confessariis prioribus correpti, atque 
etiam, si peccatum solito atrocius sit. Interim tamen confessarius, 
quantum ad illorum conversionem procurandam, omni virium con- 
tentione adlaborare, et pretioso Christi sanguine redemtos ad justi- 
ficationis gratiam obtinendam disponere conabitur. Modum, quo 

procedat, Concilium Tidentinum solide et adcurate demonstrat 1 ~), 



Sess. VI. cap. 6. 

22 



338 

quern si sequitur confessarius, habebit, unde et quomodo poeni- 
tentem ad reconciliationis gratiam consequendam disponat. 

Praesupposita nimiruni fide , qua peccator divina gratia adju- 
tus credit vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt, atque 
illud inprimis, a Deo justificari impium per gratiam ejus, per re- 
demtionem, quae est in Chrislo Jesu, conversio peccatoris ordi- 
narie quidem a timore justitiae divinae incipere solet; quamobrem 
eonfessarius primo commonefaciat peecatorem de justitia vindica- 
tiva, qua divinus judex poenas irrogat peccatori, ut hac ratione 
salutari timore concutiatur, et configantur carnes ejus. Harunv-poe- 
narum post mortem futurarum magnitudinem auget earum sine line 
duratio, praeclusa omni spe impetrandae aliquando liberationis. 
Ultionis horrendae exemplar sisli potest triplex: a) punitio innume- 
rae propemodum multitudinis angelorum; b) ejectio Adami ex para- 
diso- c) Filii Dei amarissima et ignoininiosissima Passio. Utile erit 
textus sacrae Scripturae allegare 1 ). 

Deinde inducatur poenitens ad considerandam infinitam Dei 
misericordiam, et immensa Salvatoris merita, nee non divinas pro- 
missiones de remissione peccatorum, vero poenitentibus impertien- 
da. Juvabit in hanc rem proponere parabolas boni Pastoris, et filii 
prodigi, qiiibus benignissimus Salvator noster pathetice expressit 
tenerrima misericordiae suae viscera, quibus non solum peccatores 
ad ipsuin serio revertentes in gratiam recipere consuevit, sed ultro 
etiam quaerere, et ad se trahere, quin imo quibus ad veram poeni- 
tentiam agendam alliciuntur. Expedit quoque exempla illorum ad- 
ferre, quorum sanctitas eo illustrior evasit, quo plurium et gravio- 
rum delictorum veniam consecuti sunt, puta: Matthaei, Magdale- 
nae, Petri, Pauli, Afrae, Thaidis, Pelagiae, Mariae Aegyptiacae, 
Mariae de Cortona et inprimis Augustini etc. 2 ), ut, ubi abunda- 
verat delictum, superabundaret et gratia Proderit etiam mature 
ponderare Scripturae sacrae sententias, quae misericordiam Dei 
potissimum commendant, ut: wMiserator et misericors Dominus, 
patiens et multum misericors. Suavis Dominus universis et misera- 
tiones ejus super omnia opera ejus" 3 ). 5?Miserere mei Deus secun- 
dum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem mise- 
rationum tuarum dele iniquitatem meam" *). 35 Si impius egerit 
poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custo- 
dierit omnia praecepta mea, et fecerit judicimn et justitiam, omnium 
iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor" 5 ). j^Non veni 
vocare justos, sed peccatores" 6 }. ssVenit filius hominis quaerere, 
et salvum facere, quod perierat" 7 )- "Si quis peccaverit, advoca- 

i) Matth. X. 26. XXV. Apocal. XXI. 8. 2) Cfr. Riickkehr zu Gott. 
\Vien 1828. p. 51, 53, 81, 91, 151, 158., 163, 166. 3)P S . CXLIV. 8. 9. 
4) Psalm. L. 1. s) Ezech. XVIII. 21. 6) Matth. IX. 13. ?) Luc. 
XIX. 10. 



339 

turn habemus apud Patrem , Jesum Christum justum, et ipse est 
propitiatio pro peccatis nostris j non pro nostris autem tantum, sed 

etiam pro totius mundi" *) 

Postremo, si poenitens in spem recuperandae peccatorum 
remissionis erectus fuerit, intuitu meritorum Christ! per Sacramen- 
tum Poenitentiae applicandorum cor ipsius emolliatur amore, quo 
Deus tanquam omnis justitiae fons diligi incipitur. Ad hunc amorem 
eliciendum peccatori suggerenda sunt : 

a} Immensa Dei in nos collata beneficia naturae et gratiae, 
quae inter primum oecupat locum beneficium Redemtionis: Dilexit 
me, et tradidit semet ipsum pro me 2 ). Super omnia amabilem te 
mihi reddit, o bone Jesu, calix, quern bibisti, opus nostrae redem- 
tionis." S. Bernardus. 

b} Infinita Dei bonitas, sapientia, potentia, pulchritudo eete- 
raeque perfectiones innumerae, quae ipsum propter se infinite ama- 
bilem reddunt. Hinc S. Augustinus : Sero te amavi, pulchritudo 
tarn antiqua, et tarn nova, sero te amavi, vae tempori illi, quando 
non amavi te. O bonitas! o bonitas" 3 ). 

c) Huic considerationi optime jungi solet gravitas et tnrpi- 
tudo peccati, Dei infinitae bonitati opposita. Ex his sponte fluunt 
odium, detestatio et dolor de peccatis cum proposito efficaci non 
peccandi de cetero, et divinae justitiae per condigna poenitentiae 
opera satisfaciendi. Atque hac ratione feliciter perficietur vera pec- 
catoris conversio, qua sacramentali absolutione Dei gratia opitu- 
lante dignus evadet. 

Haec omnia accommodanda sunt peccatis, de quibus confitens 
se accusat. 

Peccata occasione nata eonfitentes. Notio et divisio 

occasionis peccati. 

. 228. Occasio peccandi est praesentia et concursus adjun- 
ietorum et circumstantiarum, quae actioni peccatoriae ponendae 
ansam praebent, peccareque homini non solum possibile, sed et 
expeditum facileque reddunt. Vel, ut antiquiores theologi loquuntur, 
est circumstantia extrinseca ad peccandum alliciens, et formale 
ejusdem periculum involvens. Dalur occasio 

a) proximo,, quae vehementius hominem ad peccandum alli- 
cit, et in qua valde timendum, ne peccandi consilium capiat, vel in 
qua parum, aut prorsus nulla de peccato victoria speranda estj 

b) remota, quae in peccatum inducere quidem valet, in qua 
tamen non valde verosimile est, fore, ut homo peccandi consilium 



Joan. II. 1. 2) n. Cor. V. Gal. II. 20. ) Soliloq. c. 13. 

22* 



340 

capiat, vel ubi magna vietoriae spes affulget. Quare ut dispiciatur, 
utrum occasio proxima, an reniota censeri debeat, videndum est; 
num quis pensatis ejusmodi rerum adjunctis, et spectata subjectiva 
hominis indole aflectioneque (fragilitate, constantia, prudentia, im- 
prudentia), inagis minusve periculose ad peccatum alliciatur impel- 
laturque, ita quidem, ut vel probabilius lapsurus sit, vel vero peri- 
culum lapsus minus probabile occurrat. 

c} Proximo, peccandi occasio denuo est a) tails in se, quae 
vi naturae suae quidquicl hominum peccandi periculo exponit ; 
|9) relative tails , quae proximum peccandi periculum parat tantum 
certo subjeeto, alioquin jam prius disposito, infirmo, vel ex ante- 
posilis actibus ad certi generis peccatum procliviori. 

d) Peccandi occasiones sunt aut evitabiles, si earum evitatio 
ab hominis libera actuositate dependet , quae hinc voluntariae 
audiunt aut inevitabiles et necessariae. Neeessariae occasiones sunt 
iterum a) phisice necessariae, quas declinare physice per vires 
naturae est homini impossibile, e. g. si mas cum foemina seductrice 
in eodem carcere est inclnsus; /?) moraliter necessariae, quas sine 
violatione alterius officii et universim sine magna difficultate ma- 
gnoque damno et suo et aliorum devitare nequit homo. Sic e. g. 
uxori suum maritum, qui proximam parat peccandi occasionem, 
religioso monasterium, militi'militiam, filiofamilias cohabitionem 
in domo paterna etc. deserere non licet. Quod difficultatem et 
damnum attinet, ut occasio censeatur moraliter necessaria, non 
potest una definiri regula, quia hoc dependet ex variis circumstan- 
tiis, quas confessarius ponderare debet. Universim dici potest, dif- 
ficultatem et damnum esse debere adeo grave, ut illud subire com- 
muniter superet vires humanas, v. g. si vita exponenda esset peri- 
culo evidenti, si fainilia honesta esset ad mendicitatem redig-en- 
da^ si viro honorato infamia valde gravis subeunda etc. P. Segneri 
de hac maleria disserens ait : Ad cognoscendum, quaenam diffi- 
cultas et moralis impossibilitas sit sufficiens ad hoc, ut quis non 
teneatur fugere occasionem externam, sed tantum adhibere actus, 
et industrias internas, debet determinari per prudentiam confessa- 
rii, qui debet expendere damna tam circa vitam et honorem, quam 
circa bona fortunae emergentia, si deberet occasionem deserere, 
vel ejicere." Pro praxi ita loquitur: Quando quis reperit majdrem 
difficultatem in deserenda occasione, Cintellige, quia sic deberet in- 
solitum damnum pati, vitae e. g., honoris vel fortunae) quam re- 
periat etiam stante occasione fugiendi peccatum, ita ut facilius 
etiam in ipsa occasione actuale peccalum devitet propter applicatas 
internas industrias et actus, quam possit ipsam occasionem desere- 
re, tune censetur moraliter impossibilis fuga et desertio occasio- 
nis. Ultimatum in hac re consilium est, confugere in his angustiis 
ad Deum pro assistrice sapientia , ne in tanti momenti negotio ex- 



341 

cedat confessarins austeritate, vel indulgentia. In dnbiojamen tij 
lior pars eligenda, nempe deserendi occasionem" *). 

Adsertiones circa occasiones peccandi tollendas evitamlasve. 

. 229. 1. Quaevis oceasio proxima peccandi tollenda evitan 
dave. ]\ec refert, utrum oceasio isthaec absolute, an nonnisi re- 
spective talis pro tali Jiomine proxima sit. 

2. Ad physice necessariam occasionem vitandam nulla datur 
obligatio, quia ultra posse nemo tenetur; ast'ex proxima peccandi 
occasione facienda est remota. 

3. Moraliter necessariam occasionem extemplo vitare homo 
non tenetur, sed utatur prius mediis, quibus potest aptissimis, ut, 
stante licet occasione, tamen peccando non cadat. Hoc autem fit, 
si animus poenitentis adhibitis mediis in virtu lis sensu roboratur et 
tirmatur. Nam si oceasio non per se, sed tantum respective et per 
accidens hnic illive subjecto est proxima, haec non tarn vitanda ve- 
nit, quam animus subjecti emendandus, et melior fortiorque red- 
dendus est. Si poenitens, cui artis suae exercitinm, vel officii ad- 
ministralio ob specialem illius infirmitatem est oceasio proxima 
peccati mortalis mininie cogi debet ad artem illam vel officium di- 
mittendum, casti quod poenitens sit paterfamilias, qui" non possit 
alio modo familiam alere. Etenim juslitia et pietate tenetur omni 
modo de se licito familiam alere, verum hortandus est, ut specialem 
sibi privam infirmilatem, ob quam ars vel officium ei adfert morale 
peccandi periculnm , studeat opportunis remediis pro viribtis emeu- 
dare ac corrigere. 

4. Remotas occasiones peccandi omnes evitare nee potesl, 
nee obligatur homo, alias suam naturam exuere deberet et mundo 
excedere. Ne tamen in nos aliquid detrimenti redundet, necesse est, 
ut animuin ad faciendam omnem justitiam semper paratum et expe- 
dilum teneamus, et nt cum humili nostri ipsorum diftidentia mens 
nostra Deo inhaerere invicta cum fiducia pergat. 

5. Peccandi pericula non sunt pai*vi pendenda. Id vetat intima 
nostrae fragilitatis persuasio, et, ubi nos tanta cum levitate peri- 
culis obtrudimus, in vanum specialem Dei assistentiam expectamus. 
?iCuslos nobis datus esl Spiritus, sed ut contraria declinantibus as- 
sistendo subveniat, non ut contraria eligentibus faveat: nee ut vo- 
hmtarios et pronos in adverso confortet, sed ut ab adversis niten- 
tes separari confirmet. Nam quicumque perniciosis conatibus audet 
exercere virtutem, juvamen non habet Spiritus sancti, qui nemi- 
nem vult ultroneum virum fortem ad fraudulentas victorias coarcta- 
ri; nee protegit eum, quin imo et deserit, quern periculis irruen- 



In instruct. Confess, c. 5. 



342 

tern per illicitos eventus exquirere Iriumphos.agnovfcrit; sicut ipse 
locutus est dicens *): Qui amat periculum, in illo peribit" 2 ). 

Nihilominus tamen homo non sit nimis timidus in hac re, et 
justo plus anxius. Talis timiditas periculum maxime augere solet. 
Ubi solida et honesta ratio nos provocat, non est, cur trepidemus. 
Scuto, ait Psalmista, circumdabit te veritas ejus: non timebis a 
timore nocturno. A sagitta volante in die, a negotio perambulante 
in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Cadent a latere 
tuo mille, at decem millia a dextris tuis : ad te autem non appro- 
pinquabit. Verumtamen oculis luis considerabis: et retributio- 
nem peccatorum videbis. Quoniam tu es Domine spes mea: altis- 
simum posuisti refugium tuum. Non accedet ad te malum, et fla- 
gellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam angelis 
suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In 
manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 
Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et 
draconem" 3 ). 

Agendi ratio confessarii cum iis, qui sunt in occasione 

proxima peccandi. 

. 230. Quae agere debeat confessarius cum iis, qui occa- 
sione nata peccatis se devovent, ad sequentia videntur commode 
reduci posse : 

1. Confessarius hos attentos reddat ad objecta, personas, 
loca et circumstantias, quae eos jam in peccata induxere aut pro- 
babililer inducere possent; nee non maxima, qua potest, argumen- 
torum vi ob oculos eis ponat necessitatem, peccandi pericula fu- 
giendi aut tollendi. Causam qui vult, vult quoque et etfectum. Qui 
amat pericula, in ipsis peribit. Sic David, miles veteranus, non 
fugiendo a conspectu Bethsabee turpiter devictus, succubuit. Ita 
Joseph, "in praelio castitatis miles novitius, fugiendo a conspectu 
Dominae suae relictoque pallio victor evasit gloriosus. 55 Nemo din 
tutus est periculo proximus." j?]\ulla securitas vicino serpente dor- 
mire. Potest fieri, ut me non mordeat, sed potest fieri, ut me ali- 
quando mordeat. Lubrica spes, quae inter fomenta peccati salvari 
se sperat, et impossibilis liberatio, flammis circumdari et non uri." 
Cui proxima peccandi occasio magis cordi est, quam ipse Deus, 
quomodo Eidem placere poterit salvusque fieri? Sed age: sit res 
oppido difficilis: certum tamen est, nisi notabilis esset subeunda 
difficultas pro obtinenda beatitudine, non diceretur violentia opus 
esse. 5>Regnum coelorum vim patitur" 4 ). Neque occasionum fuga 



In libro S. Cyp. adscripto de Singul. clericorum. 2) Eccli. III. 27. 
3) Psalm. XC. 5. J3. *)) Matth. XI. 12. 



343 

similis pronuntiaretnr abscissioni manus, ant oculorum effossioni, 
sed perinde foret, ac si quis detraheret manicam, ant sine dolore 
raderet capillos. Hinc si famae detrimentum praetexat poenitens, 
doceatur, quomodo remota occasione bona fama optime salvari pos- 
sit: si vero ob magnum temporale damnum occasionem dimittere 
nolit, audiat Christi eloquia: Si manus tua, vel pes tuns scandali- 
zat te, abscinde eum, et projice abs te : bomim tibi est ad vitam 
ingredi debilem vel claudum, qnam duas manus vel duos pedes ha- 
bentem mitti in ignem aeternum. Et si oculus tuns scandalizat te, 
erne eum et projice abs te : bonum tibi est cum uno ooulo in vitam 
intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis" t ). 
Quod sanctus Augustinus ita exponit: Quidquid illud est, quod ita 
diligis, ut pro dextro oculo habeas, si te scandalizet, i. e. si tibi 
impedimento sit ad veram beatitudinem, erne illud, et projice abs 
te." Addit deinde : j?per dexteram intelligi consiliarium in rebus di- 
vinis, per sinistram ministrum in operibus, quae huic vitae et cor- 
pori sunt necessaria" 2 ). Idem S. Hieronymus dicit: Melius est, ut 
emolumentis carnalibus careas, quam dum vis lucrifacere, causam 
habeas ruinarum" 3 ). Et S. Athanasius: Si habes cognatum, aut 
amicum, cujus tanta sit tibi necessitas, quanta vel dexteri oculi 
aut manus, si videris ab ipso damnum inferri animae tuae, abscinde 
eum." Hue etiam referuntur sequentes Evangelii sententiae, quas 
confessarius poenitenti serio expendendas utilissime proponet: Qui 
non renuntiat omnibus , quae possidet, non potest meus esse disci- 
pulus" 4 ). j?Qui amat patrem aut matrem plus, quam me, non est 
me dig-mis" 5 ). Item : Quid prodest homini, si universum mundum 
lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur, ant quam dabit 
homo commutationem pro anima sua" 6 } ? 

2. Qua principale poenitentiae medium imponat, proximam 
peccandi ansam quam vigilantissime declinare, vel, si physice, aut 
moraliter hoc fieri nequeat, saltern illam virtuti minus periculosam 
et nocivam reddere. Hinc doceat media, quae ex occasione proxima 
remotiorem faciunt. Talia sunt: bene invigilare cogitaminibus atque 
ationibus suis; quam celerrime supprimere quidquid peccatoriae 
cupiditatis: saepissime conscientiae suae latebras perlustrare: 
- saepius sibi ob oculos ponere turpitudinem et poenam meritam 
peccatorum commissorum. His accedunt inprimis consideratio veri- 
tatuin religiosarum , quae indoli peccatoris, et naturae peccandi 
occasionis certae magis conveniunt recordatio novissimorum 
meditatio Passionis Domini frequens oratio , jugis ad Deum et 
Beatissimam gemitus tempore tentationis quotidiana renovatio 



Matth. XVIII. 8. 9. 2) Libr. de Serm. Domini in monte c. 24. 
3 ) In Matth. libr. III. 4) Luc. 14. 33. s) Matth. X. 37. 6) Matth. 
XVI. 26. 



344 

doloris et propositi vitae emendandae frequens Sacramentorum, 
et quidem Poenitentiae usus apud unum eundemque Pastorem. Deni- 
que nullo non tempore removenda sunt ea, quae peccatum homini, 
ut ita dicam, propinquius reddunt, v. g. conversatio solius cum 
sola; et prudenler, uti oportet rerum adjunctis, quibus adhibitis 
malae actionis patrandae impedimentum ponitur. 

3. Ratione habita diversae animi dispositionis , absolutio aut 
deneg-anda aut differenda aut statim impertienda. Et quidem I. a) Si 
peccator proximam occasionem, quam et physice et moraliter relin- 
quere potest, devitari nolit, absolutio huic deneganda, et causa hujus 
deneg-ationis exponenda est. b) Si peccator officium vitandae occa- 
sionis irremissibile g-enuinae emendationis requisitum esse vel ipse 
novit, vel per confessarium edoctus est, illud tamen hucusque ne- 
glexerit, et factis promissis de vitanda occasione non steterit, sed 
voluntarie in occasione permanserit, aut ex animi levitate eandem 
exquisierit, absolutio differenda, donee ipso facto probaverit, vitasse 
se occasionem. c) Si vero necessitas occasionem vitandi nunquam ei 
ob oculos posita est, nee vitatio illius imposita, et ipse hujus officii 
ignarus hucusque vixerit, pro hac vice, nisi alia adjuncta prohibeant, 
absolvi potest, si magnum dolorem de peccato firmumque propositum 
manifestat , patri spirituali usquequaque obediendi ; quin imo ali- 
quando id mag-is expedit, ut nimirum gratia sacramentali, veluti 
firmissimo adversus quasvis tentationes antidoto, corroboratus ul- 
teriorem, relapsum facilius evadat. Ceterum monendus erit, absolu- 
tionem nil ipsi profuturam esse, si ori animus non consentiat, nul- 
lamque absolutionem in posterum esse sperandam, si occasionem 
non vitaverit. 

Sed hie loquendo de occasione proxima, et quidem volimtaria , S>. Carolus 
Bbrromaetis distinguit occasiones, quae sunt in esse, et occasiones, quae 
non sun( in esse. Occasio, quae est in esse, est, cum aliquis e. gr. 
coucubinam domi detinet, vel cum famula consentit, quoties tentatur, 
etc. similia. Occasio autem, quae non est in esse, est ex. gr., cum quis 
in ludo prorumpit in blasphemias, aut versando in cauponis prolabitur in 
rixas, ebrietates, aut accedendo ad convivia incidit in verba et cogitatio- 
nes turpes. His positis in occasionibus, quae non sunt in esse, potest 
poenitenti firme promittenti, se ab eis abstinere, semel, bis, et etiam 
ter absolutio dad; quodsi deinde non aufert occasionem, et eodem modo 
peccat, non potest absolvi, nisi prius occasionem removeat. In occasio- 
nibus autem, quae sunt in esse, concedenda non est absolutio, nisi prius 
occasio prorsus auferatur. Ratio est, quia se immittit in proximum peri- 
culum frangendi propositum de tollenda occasione, et sic remanendi in 
eadem occasione, si, antequam earn removerit, absolutionem recepit. 
S. Lifforius i) poenitenti absolulionem, semper ac commode ea differri 
possit. prorogare suadet, usque dum cum effectu occasionem auferat. 
Excipit tamen casum, in quo poenitens non possit redire, vel nonnisi 
post multum tempus, si censetur bene dispositus per propositum statim 



Prax. Conf. n. 66. 



345 

removendi occasionem; quoniam hoc casu periculnm frangendi proposi- 
tum, remotum reputatur, causa magni oneris, quod poenitens deberet 
pati abscedendo sine absolutione, aut repetendi confessionem apud aliuin 
sacerdotem, aut diu manendi sine gratia Sacramenti. Vel si peccator est 
in morali necessitate recipiendi absolutionem, antequam occasionem tol- 
lat, e. g. sponsus, dura enim hie non potest ante absolutionem auferre, 
censetur, ac si esset in occasione necessaria. 

II. a} Quodsi peccator absque gravissimo damno vitae, famae 
et bonorum terrenorum proximam sive in se, sive relative talem 
occasionem non possit vitare, poenitens absolvi potest, .quin occa- 
sionem auferat, modo promittat exsequi media necessaria ad effi- 
ciendum, ut peccandi periculum minuatur, sen, ut ex occasione 
proxima fiat remota. Nam non dicit Scriptura, quod peribit, qui est 
in periculo, sed qui amat periculum; sed nequit dici amare pericu- 
lum, qui illi invitus subjacet; unde inqnit S. Basilius : Qui urgenti 
aliqua causa et necessitate se periculo objicit, vel permittit se esse 
in illo, cum tamen alias nollet, non tarn dicitur amare periculum, 
quam invitus subire, et ideo mag-is providebit Deus, ne in illo pe- 
reat" *). Verum si in eadem occasione jam saepius lapsus sit, et 
monitus, omnino absolutio tamdiu differenda erit, donee facto pro- 
baverit, se mediis praescriptis diligentissime usum esse ad occa- 
sionem remotiorem reddendam, et reapse ista rerum adjuncta mo- 
ralitati suae innocua fecisse. Quodsi media necessaria non exsecu- 
tus sit, vel exsecutus licet, peccare tamen non desierit, absolutio- 
nis expers esto, et cum quocunque bonorum temporalium dispendio 
ad fugam urgeatur. b) Qui per Dei voluntatem in periculosa sta- 
tione retinentur, v. g. conjux, cui altera conjugii pars, miles, cui 
militare exercitium proxima est occasio peccandi, quum ab ipsorum 
arbitrio fuga occasionis non dependeat, contra peccatum remediis 
gravibus corroborandi sunt, et ubi certa doloris sensa ostenderint, 
paratosque se praebeant ad exsequenda omnia remedia, absolutione 
donari queunt; secus vero, si remedia haec necessaria vel plane 
non, vel non sufficienter adhibnerint. Idem quoque dicendum est, 
quantum ad illos, qui per vim physicam in periculosa occasione 
proxima detinentur; v. g. mulier in captivitatem redacta. 

/ 

Monita pro confessario. 

. 231. In tractandis luijus generis hominibus sacerdotem 
cautissimum esse oportet , ne ab illis decipiatur. Plerumque enim 
occasionem, in qua versantur, tarn scite extenuare solent, ut non- 
nisi remota videatur, vel fictitias molestias attexunt, atque fugam 
perdifficilem ementiuntur, cum tamen saepenumero alia difficultas 



In Const. Mon. c. 4. 



346 

non subsit, nisi quod afl'eclui molestum sit, vincula adeo chara dis- 
rumpere. Hinc bellissime inductis coloribus confessario depingunt 
nonnulla scandala, afferunt detrimenta a se excogitata, describunt, 
quam difficile sit rflmovere occasionem , et quam facile in ea ver- 
sari absque peccato , tametsi non deseratur , ut, si plus aequo cre- 
dulum se praebeat, certo certius periculum incursurus, et male prae- 
cipitatam absolutionem sit imperliturus. Quare non statim adhibeat 
fidem dictis, anlequam probe expendat ^velut monetam , ceterum 
usitatam, quia res est inagni momenti. 

Cave tamen, ne cum Imjusmodi poenitentibus , qui occasione 
irretiuntur, durius agas. Potius ornni arte et suavitate inducendi 
sunt, ut cognita miserrima conditione sua ipsimet in tuam agendi 
rationem, v. g. dilationem, consentiant. Si enim calamum quassa- 
tum confringas, et ejusmodi homines despondere facias , malum 
mire augebitur. Plurimi nonnisi in vitiis suis exinde computrescunt, 
quia vel a confessario duram repulsam retulerunt, vel de sua emen- 
datione penitus desperant. 

Casus practici. 

. 232. 1. Filiusfamilias cum ancilla familiae semel iterum- 
que fornicatus est. Quid cum eo agendum ? Quum corpore neque- 
ant, corde saltern se separent, atque occasionem proximam in re- 
motam transferant; et ubi spes est, fore, ut adhibitis certis mediis 
occasio proxima esse desinat talis, absolutio concedi poterit. Si ve- 
ro spes postea fallat, fas non erit absolutionem impertiri, antequam 
poenitens reapse vel ab occasione sese expedierit, vel, cum id fieri 
nequeat, emendatum animum prae se ferat. 

2. Accidit, ut mulier facile ob levia mariti aut prolium errata 
inardescat, graveque malum illis imprecetur. Evenit saepe , ut fa- 
mulus ex filiarum ancillarumque adspectu , quae quidem castitatem 
impense colunt, tamen non semel a minus ptidica cognitionis volu- 
ptate se afficipatiatur ita, ut quocunque locorum se contulerit, omni- 
no par ubique , aut fortasse majus sit aditurus periculum. Quid igi- 
lur factu opus ? Nee ilia marito , nee hie famulatui possunt et de- 
bent nuntium mittere ; sed sciant gravissime se esse obstrictos, 
ut pravum mediis opportunis ab errore revocent suuni ipsorum 
animum. 

3. Fac, finge tibi, mulierem concubinam viro, cui numerosa 
sit proles, esse perquam utilem, remque dqmesticam incredibili qua- 
darn et vere materna sollicitudine ab ea administrari, ita ut sine 
maxima rerum exlernarum incommodo ac damno sejungi a viro ne- 
queat. Quid agendum ? Estne nihilominus abstrahenda ex illius so- 
cietate et laribus? Utique; atque id Christum dixisse satis est: 55 Qui 
non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse disci- 



347 

pulus" *) Q ll i amat patrein, aut malrem plus quam me, non est 
me dignus" 2 ). 35 Si oculus tuus dexter scandalize! te, erne eum et 
projice abs te" 3 ) ; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum 
tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Quis non 
videat, secundum Salvatoris effatum nihil esse posse tarn praestans, 
quod non negligendum, imo projiciendum esset, siquidem animaeper- 
niciem adferret 4 ) ? Nee inflecti se sinat confessarius eo, quod poe- 
nitens ab aliquot hebdomadibus non peccet. Concupiscentiam ali- 
quando flavescere et dormitare de industria palitur nequissimus ho- 
minum hostis, ut sub aliqua poenilentiae specie eo certius in vitio 
haereat; nam praeterili lascivi actus, etsi ad tempus deposit!^ ite- 
rum postea insurgunt in animum, ut ei etiam impettirn faciant 55 tan- 
quam parieti inclinato et maceriae depulsae" 5 ). ?>Qui amat pericu- 
lum, peribit in illo." 

Peccata ex consuetudine nata confitentis. 

. 233. Sub consuetudine universim intelligitur quaedam ex 
eadem actiune saepius repetita orta facilitas vel promtitudo, eandem 
repetendi. Peccatores consuetudinarii sunt illi, qui repetitis actibus 
ejusdem generis in certa materia facilitatem promtitudinemque sibi 
contraxerunt , quavis data occasione vel tentatione peccandi. Pra- 
va per frequentatos actus eontracta consuetude cum ipso vitio 
plerumque confluit, ita quidem, ut homo vitiosus etiam consuetudi- 
narius sit, et saepenumero vice versa ; etenim fieri potest, et saepe 
contingit, ut a'b invicem separentur. Quare in dijudicanda'prava 
consuetudine discernere oportet, utrum prava consuetude, qua poe- 
nitens detinetur, sit dispositio ipshis voluntatis , an solius naturae 
corruptae, seu num consuetudinarius sit etiam vitio addictus. Re- 
petitiones et numerus eorumdem peccatorum hominem quidem con- 
suetudinarium efficiunt; sed proclivitas et inclinatio cum compla- 
centia et prava voluntate , qua illecebra ad certum peccatum orla 
idem committit aut committere paratus est, vitiosum constituunt. 

Qui vero passioni suae dominatrici eradicandae omne, quod 
potest , studium acriter navaverit, et tempore animi tranquilli aptis- 
sima quaeque media praeparaverit , iisque se armaverit, in idem ni- 
hilominus relapsus peccatum, minime consuetudinarius, sed recidi- 
vus dicendus est. Sic v. g. famuli luxuriosi fraudulentique , qui an- 
tea in haec gravia peccata saepe ceciderant, sed longiori abhinc 
tempore tentationibus fortiter restiterunt, peccandi occasiones quam 
diligentissime vitaverunt, praescripta emendationis media bene ad- 



Luc. XIV. 33. 2) Matth. X. 37. 3) Matth. V. 29. 4) Cfr. S. Aug. 
de Serm. Domini in monte c. 24. S. Thorn. Summa theolog 1 . 5 ) II. q. 
43. a. 8. Psalm. LXI. 4. 



348 

hibuerunt non amplius consuetudinarii dicendi sunt, licet postea eo- 
rundem peccatorum rei evaserinl; illorum enim animi affectio erat 
emendata, inclinatio debilior eft'ecla; cecidere ex infirmitate. 

Vis et pertinacia pravae eonsuetudinis eo major ; et proclivi- 
las ad eosdem malos actus repetendos vehementior evadit, ft) quo 
saepius et breviori temporis spatio homogeneae actiones repe- 
tuntur; /?) quo longiori tempore, quin per actus contraries essent 
retractatae, continuantur; jO quo major! animi nisu propensioneque 
exercentur. Consuetudo peccatorum venereorum paucioribus actibus, 
praesertim externis, citius et majori gradu contrahi, aliisque perli- 
nacior esse solet. 



Conversio flagitiis assnetorum. 

. 234. Conversio hominis vitio adsueti el inveterali, ordina- 
rio gratiae cnrsu nee facilis est, nee derepente contingere solet ; 
sed multum temporis, et pugnae, et laboris, et fletus, et orationis 
requirit teslantibus ss. literis sanctorumque Patrum eft'atis, ipsa suf- 
fragan te experientia. Dicit sacra Scrip tura: nPerversi difficile 
corriffuntur" *) Onmis } qui facit peccatum, servus est pecca- 
tV 2 ) y>ff quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem" 3 }^ qui con- 
suetudine tanquam jugo servitutis crudelissimo premuntur. Spiri- 
tus tune vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, 
et intrantes habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius pejora pri- 
oribus" 4 ). Quis hujusmodi peccatorum conversionem facilem, aut re- 
pen tin am opinabitur? Quam difficile surgit, quern malae consuetudi- 
nis moles premit ! Patet autem haec veritas ex innumeris SS. Pa- 
Irum testimoniis, qui de conversione peccatoris non secundum exte- 
riorem Ecclesiae disciplinam ; sed secundum verbum Dei et ratio- 
nem tractarunt. Pauca nonnisi laudare juvat. Sic Origenes praeclaro 
docet. Si vulnus corpori infligatur, aut os confringatur ,, aut ner- 
vorum junclura resolvatur, sub unius horae spatio hujusmodi vul- 
nera solent corporibus accidere, et plurimis postmodum crucialibus 
ac doloribus exactis rnulto vix tempore sanantur. Anima quo- 
ties peccat, toties vulneratur. Hujusmodi vulnera quanto tem- 
pore putas curari? Ila et nos cupiditatibus seculi amentes efl'ecti,, vel 
vitiis inebriati sentire non possumus, quantas contritiones animae 
peccando conquirimus. Et ideo consequentissima ratio est poenae i. 
e. curae et medicationis tempus extendi . . . Jam vero si accidat, 
ut in eodem vulnere, vel in eadem fractura iterum et saepius quis 
vulneretur, frequentiusque frangatur , quantis hoc poenis curari, el 



Eceli. I. 15. Cfr. Prov. XXII. 6. Job. XX. 12. 2) loan. VIII. 34. 
3) II. Tim. II. 26. ^) Matth. Xll. 45. 



349 

quantis potest cruciatibus medicari ? Quanto autem tempore, si ta- 
men potuerit, ad sanitatem perducitur" *) ? 

Origeni succinit S. Ambrosius. IVon brevi, inquit, lacrimula 
vel levioribus fletibus, sed plurimis temporibus reconciliationem po- 
stulare oportet, secundum verbum Dei et rationem" 2 ). Quam dif- 
ficulter et tarde procedat peccatoris conversio, prae ceteris S. Au- 
gustinus et S. Gregorius M. luculentissime non solum affirmant, 
sed et conlirmant rationibus; ut infra patebit. j^Difficilis prorsus 
res et soli virtuti divinae possibilis, susceptum semel peccati jugum 
a cervicibus snis excutere; quoniam qui facit peccatum , servus est 
peccati, nee est jam liberari, nisi in manu forti 3 ). ,,0 quantis 
clamoribus introrsus, quantisve exhortationibus sacris excitatur 
peccator, antequam de morte seu somno delictorum evigilet? Sed 
et vigil effectus, o quot blanditiis, quot rationibus, quot promissioni- 
bus, quot exemplis, quot pulsatur terroribus ac flagellis, priusquam 
peccandi voluntatem abjiciat? Tot quippe funibus tenetur adstrictus, 
quot sceleribus praegravatur, tantisque spiritualibus compeditus 
est vinculis , quantis caducis rebus immoderate inhaeret affectu. 

Captivatur ilaque consuetudine delinquendi, repel.litur sua- 

sionibus daemonum , visibilium detinetur amore" 4 ). 

Quae ad conversionem peccatoris inveterati vitioque addicti 
necessaria sunt, quandoque unico, citissimo et quasi subito actu 
fiunt, et hoc quidem rarius, ut in Latrone et Paulo; ceterum com- 
munius seorsim, paulatim et successive fiunt in peccatorum conver- 
sione; hoc agente nostra erga divina tarditate et pigritia, aut ni- 
mio ad peccata et ad nos ipsos affeetu. Horum exemplum est in Au- 
gustino, qui de sua ipsius a peccatis conversione et poenitentia,, 
quam scilicet longo tempore, et tardo motu adimpleta fuerit, scri- 
bit in sexto et septimo confessionum libro 5 ). 

Curandum est igitur conscientiarum moderatoribus, ut peri- 
culosam persuasionem tollant, qua levissimum, imo fere nullum pu- 
tatur negotium esse , vere poenitere, cum tamen maximum et ar- 
duum reputetur a Patribus, nee unius horulae vel momenti, sed lon- 
gioris temporis, certaminis et laboris opus. Sicut aedificium non 
repente, sed gradatim assurgit, et arbor successive crescendo fert 
fructus tempore suo, ita conversio peccatoris ordinarie non repente 
fieri solet. Etenim animi dispositiones, quae sunt dominantes et re- 
petitis actibus fortes egerunt radices, intimoque cordi haerent, non 
facile subitanee nmtantur, utpote congruentes corruptioni et incli- 
nationibus naturae depravatae. Antequam consuetudinarius invete- 



Horn. 8. in Num. XIII. XIV. 2) In Psaliu. CXV1II. v. 58. Liber de 
Poenit. c. 9. 3) s. Bern, serin. 13. de Diversis. *) g. Laurent. 
Just. libr. 2. de Spir. anim. resurr. 5 ) Cfr. Cone. Trid. SS. XIV. 
cap. 8. 



350 

ratus et insignis ad perfectam conversionem opitulante assurgit 
gratia, quis nescit eum passim cum S. Augustino semi-saucia vo- 
luntate inter velleitates et desideria notabili tempore jactari, donee 
tandem orationibus aliisque pietatis ac poenitentiae operibus effica- 
cem conversionis gratiam consequatur? Sane qui dixit: petite et 
accipietis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis non so- 
let, ut experientia nos docet, inveteratis consuetudinariis efficacem 
illam conversionis gratiam impertiri, nisi ferventi et multa prece 
petentibus, pietatis operibus quaerentibus, et in iis perseverando pul- 
santibus. Quis igilur post haec omnia dicet, conversionem fieri so- 
lere repente et sine difficultatibus magnis? Dicat hoc, qui SS. Pa- 
tribus repugnare voluerit, dicat hoc, qui veram in se conversionem 
experlus non fuerit: quisquis aulem expertus est, is scit, nonnisi 
difficultate et mora ad conversionem se potuisse venire. Quidquid 
autem in se quisque expertus est, id credat etiam in aliis contin- 
gere solere. 

Causae, cur perfecta conversio tarde et laboriose fieri soleat. 

. 235. Cur autem Deus perfectae conversionis gratiam poe- 
nitentibus non sine magno longoque labore illorum concedere so- 
leat, S. Augustinus et S. Gregorius M. plures afferunt rationes: 

1) Ne bonutn, quod adepturus est homo , ipsi vilescat. Diu 
desiderata dulcius obtinentur; cito autem data vilescunt. Pete, 
quaere, insta. Petendo et quaerendo crescis , ut capias. Servat tibi 
Deus , quod non vult cito dare , ut et discas magna magne deside- 
rare" *). Inde oportet semper orare et nunquam deficere. Ita fit : 
diu desiderata magni fiunt, cito autem data vilescunt. Hanc morta- 
lium conditionem , cum optime norit Deus, non solet magna gratiae 
suae dona, nisi diu desiderata, largiri. Sic mundo Salvatorem non 
dedit, nisi per aliquot annorum niillia postulatum. Sic terram, quam 
Abrahamo Deus promiserat, posteris non concessit, nisi per annos 
quadringentos et amplitis desideratam. Sic terram urbemque Hiero- 
solymitanam non restituit Judaeis, nisi postquam super flumina Ba- 
bylonis sedentes fleverant , et per annos septuaginta in terra aliena 
recordati Sion ad cantandum canlicum Domini in templo suo suspi- 
raverant. Et quid plura? Tta fit in rebus hnmanis omnibus, ut magni 
non fiant, nisi quae magno longoque labore quaeruntur. 

2} Ut sit diliyentior custodia receptae sanitatis. Solent pe- 
riti medici non id solum curare, ut aeger sanitatem, quam amisit, 
recuperetj sed et illud, ne sanitatem, quam recuperavit, brevi rur- 
sus amittat. Hinc non ea remedia adhibent, quibus quam citissime 
sanetur aegrotus , sed ea, quibus etsi lente valetudinem recipiat, 



S. Aug, serm. 5. de Verb. Dora. c. 5. 



351 

receptam tamen quam diutissime conservet. Ita et supremo illi ac 
sapientissimo animarum Medico visum est, qui etsi posset peccato- 
res, quantumvis mente ac moribus aegros, puncto temporis curare: 
noluit tamen in illis curandis ea celeritate uti, ne ex facilitate sa- 
nationis negligentior esset custodia receptae sanitatis. Ita docet S. 
Augustinus: Quod enim facile sanatur, non multum cavetur; ex 
difficultate autem sanationis erit diligentior custodia receptae sani- 
tatis." Et S. Gregorius: 3 ?0mnis curatio quanto difficilius acquiri- 
lur, tanto acquisita cautius custoditur" 0- 

3) Ne viribus stiis conversionem attribuat peccator. Fieri 
solet apud homines, ut, qui magna virium, aut industriae, aut in- 
genii facilitate rem aliquam assequuntur, de seipsis superbiant. No- 
vit illam corrupti hominis indolem Deus; et ne de ipsis gratiae suae 
donis, quasi de naturae suae dotibus superbiret, sapientissime pro- 
vidit, ut nonnisi post longas difficultates ad magna gratiae dona 
perveniret. Hinc S. Augustinus: Pugnantium, inquit, vox est mi- 
serere mei , Domine, quoniam infirmus sum , etc. Vide laboran- 
tem in certamine. Et tu Domine usquequo! Quid est usquequo? 
Quousque probes, quia ego subvenio. Si enim cito subvenirem, lu- 
ctamen non sentires : si luctamen non sentires, tanquam de tuis vi- 
ribus superbires , et per istam superbiam nunquam ad victoriam 
pervenires. Dictum est quidem : adhuc te loquente dicam> ecce 
adsum. Sed Deus et cum differt, adest, et quod differt, adest, et 
difl'erendo adest; ne praeproperam cum implet voluntatem, per- 
fectam non impleat sanitatem" 2 ). 

4:~) Ut desiderando paullatim praeparetur. Sanctus Augusti- 
nus epistola, qua Probae cuidam viduae praescribit modum, quo 
orandus sit Deus, docet Deum velle a nobis orari; non quod vo- 
luntatem nostram sibi velit innotescere, quam non potest ignorare, 
sed exereeri in orationibus desiderium nostrum , quo possimus ca- 
pere, quod praeparat dare. Illud enim valde magnum est, sed nos 
ad capiendum parvi et angusti sumus, . . . tanto quippe illud, quod 
valde magnum est, . . . sumemus capacius, quanto id et fidelius 
credimus, et spei'amus firmius et desideramus ardentius" 3 ). Agit 
quidem hac epistola S. Augustinus de vita beata, dicitque, ad illam 
capiendam nos parvos et angustos esse, atque ideo per fidem spem 
et charitatem nos dilatari debere, ut tantum bonum capere possi- 
mus. Sed quid hie docet de vita beata, idem docet alibi de quovis 
divinae gratiae benefioio : j?Diu desiderata, inquit loco supra citato, 
dulcius obtinentur,- cito autem data vilescunt. Pete, quaere, insta. 
Petendo et quaerendo crescis, ut capias. Servat tibi Deus, quod 
non vult cito dare, ut et tu discas magna magne desiderare." 



) In Psalm. VI. a) Serm. 3. de Verb. Apostol. a) Epist. 130. alias 
121. ad Prohnin 



352 

5) Inter ceteras rationes, ob quas Deus ordinarie peccato- 
rem repente convertere non solet, hanc etiam allegat S. Augusti- 
nus, ut agnoscat, quanta poena impiis pr.aeparetur } qui se no- 
lunt convertere ad Deum, si tantam difficultatem convertentes pa- 
tiuntur *). Optime haec ratio congruit iis, quae habet B. Petrus : 
Quoniam tempus est, ut incipiat judicium a domo Dei: si autem 
primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelic? 
Et si Justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt 2 )? Hoc 
est, si Deus primum filios ac domesticos suos flagellat, quid tandem 
futurum est alienis etinimicis, qui non credunt? Et si Justus et electus 
vix, hoc est nonnisi per severum Dei judicium, salutem adipiscitur: 
impius et peccator, quomodo stare ac subsistere poterit in Dei ju- 
dicio, ut non condemnetur et suppliciis addicatur aeternis ? Eodem 
sensu dicit Apostolus, quod sustinerent persecutiones ac tribulatio- 
nes in exemplum justi judicii Dei 3 ), hoc est, ut intelligeretur, 
quam grave impiis exspectandum esset a Deo judicium, quando 
pios in hac vita tot persecutionibus ac tribulationibus exercebat. 
Itaque vult Deus, ut difficultatem patiantur, qui se convertunt, turn 
ut, qui se nolunt convertere, intelligant, quantum sibi posthac sup- 
plicium praeparetur, turn ut, qui se convertunt, agnoscant, quan- 
tum poenarum aeternarum per brevem, quam patiuntur in conver- 
sione, difficultatem effugiant. 

Corollarium practicum inde resultans. 

. 236. His expositis difficile est probare quorumdam confes- 
sariorum consuetudinem, qui nacti poenitentes criminosis habitibus 
irretitos, ex quibus emergere nunquam conati sunt, eos illico ta- 
men absolvunt, praetexentes, se supplevisse defectum praeparatio- 
num, quae ad sacrum tribunal erant afferendae, validis adhortatio- 
nibus, quas adhibuerunt, antequam illos absolverent. Profecto -hi 
nescire videntur, subitam in corde, quod diuturno sceleris habitu 
occaluerat, mutationem communem gratiae cursum superare; tem- 
pusque praebendum esse insignibus peccatoribus, quo se ad gratiam 
sacramentalem recipiendam disponant. Integros ecclesia impendit 
annos, Catechumenos ad Baptismi gratiam praeparatura, et nonnisi 
multo lacrymarum imbre multisque laboribus ad gratiam poeniten- 
tiae perveniri posse arbitrata est. 

Excipi ab hac regula possent quidem poenitentes, ex igno- 
rantia potius, quam nequitia, pravis consuetudinibus impliciti.'For- 
tasse adolescentulus est, qui jam pridem se polluit, et qui ad con- 
fessarii increpationes hortationesque mirifice stupore ac dolore 
perculsus videtur, eo quod toties ileraverit facinus, quod non 



In Psalm. VI. 2) I. Petr. IV. 17. 3) H. Thess. I. 4. 



353 

patrasset, si ejus turpitude et gravitas sibi explorata fuisset. Hunc 
tamen prorsus cxcusare animus non est, neque afiirmare, invinci- 
bilem fuisse illius ignorantiam; ast cerium est, hunc in scelere non 
fuisse perduraturum, si admonitus fuisset. Quamobrem sicut ferme 
egit eo, quod malum ignorabat, non aegre abstinebit a confessario 
correptus et admonitus, nee deest credendi locus, dolorem et pro- 
testationem ejus sinceram esse, ut dimiltendus sit ad illud pericu- 
lum faciendum. Ast in illis qui saepe contra id, quod ipsi sciunt, 
peccant, et qui nondum animum appulerunt, ut ad frugem redeant, 
confessarius minime confidat adeo, ut eis absolutionem extemplo 
quasi valida sua adhortatione jamjam conversis conferat. Si enim 
pro sycophanta atque medico circumforaneo traduceretur, qui cer- 
tissime febrim curare gloriaretur, quia unum vel duos illius acces- 
sus prohiberet, et postea majori cum vehementia ardor illius efler- 
vesceret: nonne pariter jure id dici potest de confessario, qui opi- 
natur peccatorem se curasse, quia illi sceleris magnitudinem et 
periculum, quod subit, repraesentans, ex eo lacrymas elicit, nee 
non aliquod melius consilium extorquet, quod tamen dicto ferme 
citius evanuit? Dei opera perfecta sunt," ait Psalmista. Quos scri- 
ptura sacra resuscitates narrat, post resurrectionem suam manife- 
sta praebuerunt vitae documenta. Puer Nairn e sepulchre egres- 
sus, rediit ad Matrem, Lazarus post resurrectionem comedere, et 
cum aliis versari visus est. 

Cum autem negari non possit, quin misericordissimus Domi- 
nus omnipotenti sua gratia Ccujus efficax operatic nullis temporum 
angustiis circumseribitur) , inveteratissimos aliquando peccatores 
modici temporis spatio ad se efficaciter eonvertat, uti olim conver- 
tit Mariam Magdalenam, Latronem, Paulum etc., hinc prudentis 
confessarii munus requirit, ut cum similes consuetudinaries post 
modici temporis praeparationem prima vice confitentei audit, accu- 
rate investiget, an forte ex iis sint, qui .singular! Dei favore dere- 
pente aut certe brevissimo tempore conversionis gratiam obtinue- 
runt. Quodsi ex specialibus signis prudenter colligat confessarius, 
confitentem sibi consuetudinarium , etsi inveteratum graviumque 
criminum reum, vel unius 'diei aut etiam brevioris temporis spatio 
vere ac sufficienter esse ad De'um conversum ac contritum, omnis 
ratio absolutionem differendi cessabit, nisi forte ad pauculos dies 
videretur remittendus poenitens ad exactius conscientiae examen 
pro confessione general! magis integre instituenda. 



Consuetudinarios tractandi modus. 

. 237. In tractandis consuetudinariis pro praxi confessarii 
pauca quaedam monenda restant. Et quidem, ut confessarii agendi 

23 



354 

ratio illorum conversion! cooporetur, tria ex adsuetudine peccan- 
tium genera probe distinguere oportet. 

I. Dantur peccatores consuetudinarii , qui adhuc ignorant, 
suae et sentiendi et agendi rationi gruvis peccati maQulam inhae- 
rere', quamprium vero id resciverint, extemplo eos valde poenitet 
peccatorum commissorum, firmumquc eliciunt propositum eadem 
non amplius eommittendi, confi tenturque , quae antea tanquam vel 
minutiora reticuerant. Ejusmodi poenitentes confessarius doceat, 
a) tales cupiditates actionesque malas ab ipsorum conscientia certe 
non fuisse adprobatas, quapropter indagare oportuisse ipsos, utrum 
non graviter peccaverint. b) Commonefaciat, verum Christianum 
minime esse ilium, qui peccata, quae ipsi minutiora tan turn videntur, 
saepe voluntarie repetit; minimum enim peceatum etiam benepla- 
centiae divinae detrahit, poenamque dabit suam; pro minimis quo- 
que peccatis Christus passus est, quibuscum non licet intrare re- 
gnuin coelorum. c) Ostendat porro malas consuetudinis pravae se- 
quelas, nee non discrepantiam a lege divina doctrinaque Christiana, 
d) Moneat noti biblici textus alieujus, aut doceat aptum; deinde 
animi indoli adaequatam poenitentiam injungat, inprimis quolidia- 
nam breviculam meditationem illorum, quae dicta sunt, absolvatque 
hoc monito, ut quam primum ad sacrum tribunal redeant, rationem 
reddituri, utrum et in quo se emendaverint. 

II. Sunt alii peccatores, qui brevi ex tempore ad haec illave 
peccata committenda adsueverant, quorum gravitatem agnoscunt, 
cupiuntque ab iis liberari. Tales peccatores nondum indurati, 
a) gravissimo sermone turpitudinem damnumque adsuetorum pecca- 
torum docendi, in sua detestatione et odio ac abominatione pravae 
consuetudinis confirmandi roborandique sunt. b} Peccata sua agno- 
scere non sufficere, oportere quoque, quidquid mediorum prostat, 
adhibere ad malam consuetudinem emedullandam. yiServus qui co- 
gnovit voluntatem Domini sui, et non praeparavit, et non fecit se- 
cundum voluntatem ejus, vapulabit multis *). c) Injungat a) humi- 
les, genuinas continuasque preces ad Dei omnipotentis assistentiam 
impetrandam, sine cujus numine homo bonus fieri nequit ; (?) dili- 
gentissimam omnium ad peceatum illecebrarum evitationem ; 7) vi- 
vam Dei ipsius praesentis memoriam, quam primum mali cupiditas 
ebulliatj d~) frequentissimum renovamen propositi non amplius fa- 
ciendi, quod jam qua peceatum agnitum est et diris devotum; fre- 
quentem meditationem talium religionis veritatum, quae aptae sunt 
ad hominem deterrendum a repetendis peccatis etc. ; e) inprimis 
frequenlem Sacramentorum usum. d) Ostendat, hac imposita poe- 
nitentia non adimpleta, emendationis negotium indies ingravescere, 
hominem in Deuin clementissimum, qui peccatorum agnitionem 



i) Luc. XII. 47. 



355 

menti injeeerat, ingratissimum fore; in malo progressurum in 
praesentissimo male moriendi periculo versari. e) Si timeat de ve- 
nia paccatorum et angatur, tune confessarius mitescat, et moneat 
misericordiae Dei, peccatoris mortem nolentis, moneat crudelissimi 
supplicii, quod Jesus Christus pro omnium peccatorum salute 
subierat. f) Si peccator consuetudinarius pravae suae consuetudini 
deponendae studuerit, atque vere doluerit, absolvendus est, moni- 
tus, ut peccandi occasiones diligentius adhuc vitare, et mediis 
praescriptis melius uti satagat. Si peccator sibi emendando prorsus 
non studuerat, tune absolutio differenda, eo admonito, ut mox ite- 
rum confiteatur et rationem reddat status sui. 

Continuatio. 

. 238. III. Dantur peccatores } quorum pravae consuetu- 
dines jam altissimas egerunt radices, quique fors brevi ante con- 
fessionem tempore, vel postea a peccatis solitis vacant, paulo vero 
post in eadem recidunt, quia occasiones ansasque ad ilia non evi- 
tant, et malis cupiditatibus radicitus animo extrahendis minime sa- 
tagunt. Ad tales convertendos opus est multo tempore, labore, 
multa patientia et prudentia : neque sufficit confessio cum injunctis 
aliquibus precibus. Quae agendi via ineunda est confessario, quae 
monita et hortamina facienda, quae emendationis media praescri- 
benda, piacula injungenda, quando absolutio impertienda? His 
quaestionibus brevi compendio respondemus : 

1) Prima eonditio, sine qua non, est, ut prae ceteris pecca- 
tor ab ipsa peccati actione abstineat externe, perspectam habeat 
miserrimam animi conditionem, paratus sit ad medicinas morales 
praescriptas diligentissime adhibendas. Quo pertinet, ut fur et de- 
fraudator ab unoquoque bono alieno sibi adpropriando quam maxi- 
me caveant, ut fornicator vincula pravae consuetudinis cum 
altero sexu disrumpat, homo inimicus ab omni vindictae actione 
abstineat, ebrius, detractor alienae bonae famae, lusor falsus 
etc. ea omnia angue magis fugiant, quae in peceata solita induxe- 
rant vel inducere possunt. 

2) Confessarius residuam proclivitatem et inclinationem ad 
certum peccati genus, cujus .memoria delectari assolet peccator, 
aliis atque aliis vehemenlioribus rationum momentis, indies magis 
debilitare, una cum radicibus extrahere, eamque odio ac detesta- 
tione sceleris commutare studeat. Phantasiae suae dominium regi- 
menque ambiat peccator, inhonestas imagines animo protrudat re- 
duci