Skip to main content

Full text of "Archaeologia Biblica [microform]"

See other formats


'A^>a&AwM 






Cibc I)lmver,sifrv of Cbicatjo 
Hi ib varies 




, , ' .1 



ARCHAEOLQ$M BIBI.ICA 



b J . ') 
J \ n J 
t i o ) ^ 



> 1 ' ) > ) 



T 111 ) ' 



SCRIPS1T 



FEANCISCUS XAV.KOETLEITNEE 

(| i. 

ORD. 



NOVA EDITIO 




OENIPONTE 

LIBRARIA ACADEMICA WAGNERIANA 
MCMXYII 



f f 

' V t 



ciop r-* c 

" ' < .i 

f r i' f r c 

' r a 

I 4 i l < I ' 



.to 



\ i 
t 

...' 



c 



c ' 

c r t , 4 v ,- 

< , ,' i , 

* e c c * t * f * r i r. 

f t i ! * f o > 

* CO * ( t t < G 4 C 



'.:: : >< 



o * ,-.-- 

.'. -,' ," ', ",- .' J , .' 



OENIPONTE. TYPIS WAGNERIANIS. 



605878 



Approbatio ecclesiastica 



NiMl obstat 

Brixinae, die 18. Aprilis 1916 



Mr. 2726 

Imprimatur 

Ordinariatus Episcop. et Princip. 
Brixinae, die 18. Aprilis 1916 



Imprimi permittitur 

Plagae (Schlagl), die 24. Aprilis 1916 



Dr. F. Hilber 

Censor 



Dr. F. Schmid 

Vic. gen. 



f Norfoertus Schachinger 

Abbas generalis ordinis Praemonstratensis 



L. B. 



Ad perscrutandas sacras utriusque testament! litteras cum alia multa 
subsidia turn cognitionem antiquitatum biblicarum imprimis utilem ac 
necessariam esse sine longa demonstratione facile intellegimus. Nam 
scriptores librorum divinorum res gestas breviter narrantes multa ut 
nota ponunt, multa omittunt, quae illo tempore, quo fuerunt, illique 
genti, cui scripserunt, notissima erant, nobis vero maximam partem 
ignota sunt. Quae cum ita sint, si quis ad historiam sacram cogno- 
scendam animum attendit atque consuetudines et ritus, quorum ibi mentio 
fit, plane intellegere vult, aliunde ea omnia discat eosque auctores, qui 
ea diligenter proposuerunt, consulat oportet. 

Ut litterarum sacrarum studiosi librum habeant, ex quo sine diffi- 
cultate prima antiquitatum biblicarum elementa haurire possint, operae 
pretium existimavi anno 1906 B Archaeologiae biblicae summarium" con- 
scribere typisque tradendiim curare. In hac recenti eius editione com- 
plura mutavi, nonnulla brevius perscripsi, multa adieci, id quod neces- 
sarium esse ex propria cognitione non minus quam ex virorum erudi- 
torum iudicio in ephemeridibus theologicis proposito intellexi. 

Imprimis in describendis antiquitatibus sacris operam dedi, ut non 
solum formas variorum institutorum ad religionem veteris testamenti 
pertinentium, sed etiam eorum significationem synibolicam et typicam 
exponerem. Scripta patrum ecclesiae ad materiam ita tractandam ad- 
hibenda fuisse manifestum est, in qua re nonnulla mini ad explicanda 
instituta sacra gentis a deo electae repperisse videor, quae adhuc plus 
minus neglecta sunt. Atque cum cultus Mosaicus multa instituta ritus- 
que contineat, quibus vel paria vel similia in religionibus omnium fere 
gentium orientis antiqui inveniuntur, non praetermisi, quin inquirerem, 
quae rationes institutis religionis veteris testamenti cum religionibus 
ceterarum gentium antiquarum in iis, quae inter se communia habent, 
intercedant, quippe cum id quo modo diiudicetur, non solum ad cultum 



VI 

Mosaicum universum iudicandum, sed etiam ad singulos ems ritus bene 
intellegendos magni intersit. Ceterum hanc quaestionem, de qua adhuc 
viri docti in contrarias sententias discedunt, singular! libello tractavi, 
qui parvo temporis spatio intermisso edetur atque ad earn solvendam 
fortasse aliquid conferet. 

Quoniam autem multis illis effossionibus recentiore aetate in oriente 
antique factis et signis hieroglyphicis ac scriptura cuneiformi intellectis 
magna pars rerum gestarurn gentium orientis melius cognita est, eae 
quoque res ad explicandos libros divinos veteris testamenti, imprimis ad 
varia instituta Hebraeorum illustranda magnopere pertinent, propterea 
quod genti a deo electae omni fere tempore cum ceteris gentibus orientis 
aliquis usus erat, ut harum cultus humanus civilisque apud earn haud 
parvo esset momento. 

Plerique viri docti etiam geographiam Palaestinae descriptione anti- 
quitatum biblicarum comprehendere et plerumque copiose tractare solent. 
In qua re usum sequuntur, qui quamquam qursi vetere consuetudine 
sacratus excusari potest, tamen notione archaeologiae minime praescribitur. 
Quare in hoc libro geographia praetermittitur. Sed singularem libellum 
de Palaestina antiqua conscripsi, quem me bello composite editurum 
spero. 

Ex libris priorum temporum, quibus res ad archaeologiam biblicam 
pertinentes tractantur, tantum eos commemoravi, quos hodie quoque 
dignos esse, qui respiciantur, mihi persuasi. Opera recentioris aetatis 
diligenter attuli, non tantum catholica, sed etiam acatholica, ut theo- 
logiae studiosi, qui ea, quae ex hoc libro cognoverunt, domestico labore 
amplificare diligentiusque perspicere volunt, haud ignorent, unde plura 
ac subtiliora haurire possint. Sed operum annis 1914 1916 editorum 
pauca respici potuerunt, quoniam propter bella luctuosa difficillimum 
erat ea tempore sibi comparare. Eorum autem operum, quae ad disci- 
plinam nostram spectant, delectum faciendum fuisse unicuique, qui multi- 
tudinis eorum rationem habet, apparet et eo magis probabitur, quod 
nemo non ex compluribus ephemeridibus, imprimis ex ephemeride biblica 
( B Biblische Zeitschrift") de aliis eius modi operibus satis edoceri potest. 
Cum autem fieri possit, ut nonnulli offendantur, quod tarn frequenter 
opera acatholicorum afferre non dubitarim, ii, quaeso, recordentur acatho- 
licos ad sacras utriusque testamenti litteras subtilius intellegendas multa 
et eximia contulisse. Nihil igitur impedit, quin quae bona habent, ea 
in rem nostram convertamus. Pravas autem eorum opiniones semper ea, 
qua conveniebat, improbationis nota" perstrinxi. - 

In locis ex sacris litteris afferendis semper fere textum primum 
secutus sum. De modo autem sacros textus aiferendi observari oportet 



YII 

Psalmos iis numeris signatos esse, qui its in bibliis Hebraicis tribimntur, 
quattuor autem libros Begum ita attuli, ut scriberem . fl l et II Sm" 
atque B I et II Kg", nisi aliud genus afferendi diserte coramemoratur. 

Haud ignore me in hoc librp complures eius modi quaestiones 
tractasse, ad quas explicandas hand parvi momenti est, quid ipse de 
necessitudine, quae hominibus cum deo intercedat, cogites. Sed respi- 
ciatur oportet, quid quisque de summa ilia re in universum cogitet, 
non temere eligi, sed ex diuturno difficilique animi certamine saepe nasci, 
et quamvis candidus et liber esse studeat, tamen animi sui quemque 
certa quaedam iudicia sequi. 

In speciminibus typographicis percensendis equidem summa cum 
cura id egi, ut textus a vitiis etiam rninutis purgatus prodiret, sed 
tamen complures errores, quos in extremo libro adnotavi, me fugerunt. 
Alios errores levioris momenti fortasse obvios benevolum lectorem ipsum 
facile correcturum sp'ero. 

Extremo libro pauca adieci, quae addenda vel emendanda iudicavi. 
Ibidem nonnullae imagines additae sunt. Quamquam autem optandum 
erat, ut maior imaginum numerus reciperetur, tamen id propterea omit- 
tendum erat, quod typographiae academicae Wagnerianae non contigit, 
ut eas emptione pararet. Quare lectorem ad ea opera, quibus imagines 
ad antiquitates biblicas illustrandas maxime idoneae collectae continentur, 
delegem necesse est. 

Ad postremurn hoc opus virorum eruditorum, imprimis eorum, qui 
in sacras litteras operam conferunt, benevolentiae commendo. Quod ut 
libris sacris intellegendis conducat, faxit divinus eorum auctor! 

Oeniponte, ultimo mense Julio MCMXVL 

F. X. K. 



Summarium operis 



Prolegomena 

Pagina 

I. Notio archaeologiae biblicae 1 

II. Studia archaeologiae biblicae 1 5 

III. Momentum archaeologiae biblicae 5 

IV. Fontes archaeologiae biblicae 6 33 

V. Ordo materiae tractanclae 33 34 

Pars prima 
De antiquitatibus sacris 

De peculiari forma atque indole cultus Mosaici 36 40 

Quae rationes iuter ea, quae religioni Mosaicae cum religionibus gentilium 

cominuuia sunt, intercedant 40 47 

I 

De locis sacris 

De locis cultui divino ante Mosen sacratis 47 50 

Sectio prima. De tabernaculo foederis 50 102 

Cap. I. De structura tabernaculi f'oederis 51 58 

Cap. II. De supellectile atrii 58 62 

Cap. III. De supellectile sauctuarii 62 71 

Cap. IV. De supellectile sanctissimi 71 80 

Cap. V. De impensis in tabernaculum f'oederis factis 80 81 

Cap. VI. Quae de tabernaculo foederis procedente tempore acciderint 81 84 
Cap. VII. De variis tabernaculi foederis eiusque vasorum significa- 

tionibus 84 94 

Cap. VIII. Opinio criticorum. recentioris aetatis tabernaculum. foederis, 

quod in coclice sacerdotali deacribitur, ad exemplum et 

imaginem templi Hierosolymitani confictum. ease diluitur 94 97 
Cap. IX. Tabernaculum Mosaicum usque ad exstructionem templi 

sedem cultus divini fuisse demonstatur 97 102 



X 

Paginal. 

Sectio secunda. De templo Salomonis 102116- 

Ex quibus fontibus descriptio teinpli Salomonis haurienda sit 103, 

Cap. I. De aedificatione terapli 104105 

Cap. II. De atriis tenrpli 106109- 

Cap. III. De aede sacra 109 113 

Mensurae teinpli 113. 

Cap. IV. De dedicatione templi eiusque historia 114 116 

Sectio tertia. De templo Serubbabelis 116119 

Cap. I. De aedificatione templi 117 118- 

Cap. II. De partibus formaque templi 118 119' 

Sectio quarto. De templo Herodis 119131 

Cap. I. De aedificatione templi eiusque historia 120 121 

Cap. II. De atriis templi ' 122 127' 

Cap. III. De aede sacra 127 130 

Mensurae templi 130131 

Sectio quinta. D.a aliis templis Jahvae sacratis 131 135 

Cap. I. De templo Samaritanorum 131 133. 

Cap. II. De templis Judaeorum in Aegypto commorantium .... 133 135 

Appendix. De synag-ogis 135139 

Cap. I. De synagogarum origine 135 137" 

Prosettchae 137' 

Cap. II. De synagogarum structura 137 139= 

II 

De ministris sacris 

De Hebraeorum ante Mosen sacerdotibus 139 143 

Sectio prima. De institutione ministrorum caltus diviui rariisque 

eorum ordinibus . 144160- 

I. Tribus Levi ad sacra facienda a deo electa 144 145 

II. Trifaria hierarchia tripartite sacrario respondens 145 160- 

Sectio secunda. De consecratione ministrorum sacrorum .... 160 165 

I. De consecratione Levitarum 160 162: 

II. De consecratione sacerdotum et surmni pontificis 162 165 

Sectio tertia. De of/iciis Levitarum, sacerdotum, pontiflcis . . . 165180 

Cap. I. De officiis Levitarum ' 165 169 

Servi ad humiliora sacrarii rainisteria mancipati . . . '. 169 170 

Feminae ad servitium sacrum, adhibitae 170 173 

Cap. II. De officiis sacerdotum 173178. 

Cap. III. De officiis pontificis 178180 

Sectio quarta. Quae res ad nmiiera sacerdotalia fnugenda requi- 

sitae sint 180184 

I. Natales legitimi 180181 

II. Vacuitas notabilis vitii corporia 181 182 

III. Conubium honestum 182183- 



XI 

Pngina 

IV. Abstiiientia ab oinni potu inebriante 183 

V. Devitatio contaminationis mortuorum 183 184 

VI. Certa aetas 184 

Seetio quinta. De restimentis ministrornm sacrorum 185209 

Cap. I. De vestimentis Levitarum 185 

Cap. II. De vestimentis sacerdotuin eorumque significatione . . . 186 194 

Cap. III. De vestimentis pontificis eorumque significatione .... 195 209 

Seetio sexta. Be reditibus, privileges, sedibns miuistrornm sacro- 
rum 210216 

I. De reditibua Levitarum et sacerdotum 210 212 

II. De eoruin privilegiis 212213 

III. De eorum sedibus 213 215 

Urbes asyli 215216 

Appendix. De ministris synagogarum . 216217 

ill 

De temporibus sacris 

De temporibus sacris universis 218 223. 

Seetio prima. De cyclo sabbatico 224253 

Cap. 1. De sabbato 224241 

Cap. II. De neomeniis 242 244 

Cap. III. De anno sabbatico 244 247 

Cap. IV. De anno iubilaeo 247 253, 

Seetio secunda. De festis anniversariis 253274 

Cap. I. De festis anniversariis universis . . 253256. 

Cap. II. De sollemnitate paschatis . 256 267 

Cap. III. De sollemnitate pentecostes 267 270 

Cap. IV. De sollemnitate tabernaculorum . . . 270 274 

Seetio tertia. De die expiationis 274282 

Seetio qnarta. De festis post exsilium Babylonian! institutis . . . 283287 

Cap. I. De festo Purim 283285 

Cap. II. De festo encaeniorum , . . 285 286 

Cap. III. De quibusdana festis niinoribus 286 287 

Appendix. Quo modo dies festi in synag-ogis acti sint 287289 

IV 

De cultu sacro 

De Hebraeorum sacris ante Mosen usitatis . . .' 289 291 

Seetio prima. De sacrificiis leg-e Mosaica praescriptis 291354 

Cap. I. De sacrificiis universis . 291 304 

Cap. II. De sacrificiis cruentis 304 331 



Pagina 

Cap. III. De sacrifices incruentis 331 339 

Cap. IV. De sacrifices quibusdam singularibus 339 343 

Cap. V. De efficacitate sacrificiorum veteris testament! 343 351 

Cap. VI. De sacramentis veteris testainenti 352 354 

'Sectio secimda. De lustrationibus sacris 355372 

Cap. 1. De purificationibus Leviticis earumque significatione . . . 355 363 

Cap. II. De legibus cibariis earurnque significatione 363 372 

Sectio tertia De aliis actionibus sacris. 373413 

Cap. I. De precibus 373378 

Cap. II. De iureiurando ... 378382 

Cap. III. De votis 382392 

Cap. IV. De ieiuniis 392394 

Cap. V. De circumcision e - . 394401 

'Cap. VI. De primitiis, primogenitis, decumis 402 408 

Cap. VII. De unctione sacra 408 413 

Sectio qnarta. De variis cultibus lege probibitis, quibus Hebraei 

progredieute tempore dediti erant 413 431 

Brevis historia cultus Jahvae lege Mosaica praescripti .... 413 415 

Cap. I. -De cultu Jahvae lege Mosaica prohibito 415 424 

De cultu in locis excelsis exercitato 415 418 

De cultu irnaginurn 419 424 

Cap. II. De cultu commenticiorum deorum ab Hebraeis exercitato 424 431 

Appendix. De sectis Jndaeorum 431442 

De origine sectarum Judaicarum 432 433 

Cap. I. De Pharisaeis 433437 

Cap. II. De Sadducaeis 437440 

Cap. III. De Samaritanis 440442 

De Herodianis 442 

Pars secunda 
De antiquitatibus privatis 

I 

De iis rebus, quae ad vitam necessariae simt 

Sectio prima. De domiciliis 444 461 

Cap. I. De specubus, tabernaculis, tentoriis 444 446 

Cap. II. De domibus 446454 

Cap. III. De urbibus 454461 

Sectio secunda. De vestimentis, ornameutis, corporis cultu . . 461 480 

Cap. I. De rnateria et colore vestimentorum 462 464 

Cap. II. De vestimentis virorum et rnulieruin 464 469 

Cap. III. De teginieatis capitis et pedum 469 473 

Cap. IV. De ornamentis virorum et niulierum 474 479 

Cap. V. De corporis cultu 479480 



xiir 

Pagina 

Sectio tertia. De alimentis / 481496 

Cap. I. De cibis .' - . 481488- 

Cap. II. De potu 488-491 

Cap. III. De conviviis 491496. 

II 

De iis rebus, quibus Hebraei qiiae ad vitam 
necessaria stint sibi comparabant 

Sectio prima. De cultura agrorum, yitiuin, hortorum 497 515 

Cap. L De agricultura 497 506 

Cap. II. De cultura vitium 506 510 

Cap. III. De hortorum cultura 510 515 

Sectio seennda. De pecnaria, yenatione, piscatn 515530 

Cap. I. De pecuaria 516528 

Cap. II. De venatione et piscatu 528 530 

Sectio tertia. De mercatura 530 538 

I. Mercatura externa et dornestica 530 534 

II. Ratio mercandi 534 536 

III. Navigatio . 536538 

Sectio quarta. De opiflciis 538546 

I. Cultura opificiorum 538 540 

II. Opifices, quorum sacrae litterae rnentionem faciunt ... 540 546 

III 

De vita familiar! et sooiali 

Sectio prima. De societate domestica 546 587 

Cap. I. De matrirnonio . 546 572 

Cap. II. De procreatione et educatione liberorum 572582 

Cap. III. De servorum condicione 582 587 

Mercennarii 587 

Sectio seennda. De urbanitate 587593 

. I. Officia urbana 587591 

II. Visitandi ritus 591592 

III. Hospitalitas 592593 

Sectio tertia, De litteris et studiis altioribus 594621 

Cap. I. De litteris et litterarum monumentis 594 608 

Cap. II. De studiis altioribus (pbilosophia , historia, geograpbia , 
mathematica et geometria, medicina et chirurgia, astrono- 

mia et astrologia, physiologia) 609 621 

Sectio quarta. De artibus liberalibns . 621641 

Cap. I. De architectura . . . 622627 

Cap. II. De pictura, sculptura, scalptura gernmarum . 627 629 



xrv 

Pagina 

Cap. lit. De poetica . . . 629635 

''Cap. 'IV. De cantu, musica, saltatione 635 641 

Sectio quinta. De inensuris, pouderibas, uummis 642 660 

Cap. I. De mensuris 642 650 

Cap. II. De ponderibus 650 653 

Cap. III. De nmnmis 653660 

lectio sexta. De temporum computandorum ratione 660675 

Temporum clescriptio apud Aegyptios, Babylonios, Graecos, 

Romanes usitata 661 663 

I. Dies naturalis et civilis, nox, instruinenta ad tempora di- 
nietienda adhibita 663667 

II. Hebdomas . 667668 

III. Menses . . '668671 

IV. Annus 671674 

V. Variae aerae 674675 

'Sectio septima. De morbis et morte, sepultura et luctu ..... 675695 

Cap. I. De morbis 675681 

Cap. II. De niorto 681685 

Cap. III. De aepultura 685691 

-Cap. IV. De luctu - 691695 

Pars tertia 
De antiqttitatibus civilibus 

'Sectio prima. De forma reipublicae Hebraeorum 696736 

Cap. I. De imperio patriarchal! . 696700 

Cap. II. De iniperio theocratico 700 726 

Cap. III. De imperil in exsilio et post exsilium forma 726 736 

Sectio secnuda. De civibus reipublicae Hebraeorum eorumque ra- 
tionibns et mutuis et cam aliis g-entibns interceden- 

tibns 737753 

Cap. I. De civibus reipublicae Hebraeorum 737 742 

Cap. II. De mutuis civium reipublicae Hebraeorum rationibus . . 742 750 
Cap. III. De rationibus inter Hebraeos efc alias gentes intercedentibus 750753 

'Sectio tertia. De rebus forensibus 753779 

Cap. I. De fontibus iuris 753 757 

Cap. II. De iud'iciis 757768 

Cap. III. De poenis 768779 

.Sectio quarta. De re militari 779806 

Cap. I. De exercitu eiusque divisione 779 786 

Cap. II. De armis . . . . 786794 

Cap. III. De castrorum dispositione 794796 

'Cap. IV. De bello eiusque exitu . 796806 



Pagina 

Addenda et emendanda 807808 

.Index rerum in litteras digestus 809 824 



Index imaginum 

1. Descriptio tabernaculi foederis. 

3. Altare holocaustoruin in atrio tabernaculi foederis. 

3. Labrum aeneum in atrio tabernaculi foederis. 

4. Mensa panum propositionis in sanctuario tabernaculi foederis. 
. : 5. Candelabrum aureum in sanctuario tabernaculi foederis. 

6. Altare thymiamatis in sanctuario tabernaculi foederis. 

7. Area foederis in sanctissimo tabernaculi foederis. 

8. Descriptio templi Salomonis. 

9. Altare liolocaustorum in templo. 

10. Mare aeneum in templo. 

11. Labrum minus in templo. 

"12. Duo cherubim in sanctissimo templi. 
13. et 14. Stella hexagona. 

15. Monogramma Christi. 

16. Descriptio templi Herodis. 

17. Siclus argenteus. 

18. Semisiclus. 

19. Nummus Joannis Hyrcani. 

.20. Nummus aeneus Herodis Magni. 

21. Instrumenta musicae ex rnonumentis Aegyptiis. 

22. Instrumenta pulsatilia. 

:23. Instrumenta flatilia ex monumentis Komanis. 



Compendia scripturae 



AO =s Der alte Orient 

AtlAbh = Alttestamentliche Abhandlungen 

AtlSt = Alttestamentliche Studien, Leipzig 1913 

BSt = Biblische Studien 

BW = The Biblical World 

BZ = Biblitche Zeitschrift 

BZP = Biblische Zeitfragen 

BZSJF = Biblische Zeit- und Streitfragen 

CH = Codex Hammurapi 

CIS = Codex inscriptionurn Semiticarum 

EB = Encyclopaedia biblica 

Exp = The Expositor 

ExpT = The Expository Times 

GJV 4 = E. Schurer, Geschichte des jiidischenVolkes im Zeitalter Jesu Christi 4 

JBL = Journal of Biblical Literature 

Jos. AJ =3 Antiquitates Judaicae 

Jos. BJ = Bellum Judaicum 

Jos. CAp = Contra Apionem 

Jos. Vit = Vita 

KAT 8 = E. Schrader, Die Keilinschriften und das alte Testament 3 

KB = Keilinschriftliche Bibliothek 

Kth = Der Katholik 

LB = M. Hagen, Lexicon biblicum 

M = Mischna 

MuNDPV = Mitteilungen und Nachrichten des deutschen Palastinavereins 

MSG- . = J. P. Migne, Patrolog. Ser. Graec. 

MSL = J. P. Migne, Patrolog. Ser. Lat. 

OrLz = Orientalistische Literaturzeitung 

OrSt = Orientalische Studien, Giessen 1906 

PEF = Palestine Exploration Fund, Quarterly Statement 

II 



XVIII 

if ' . 

PSBA = Proceedings of the Society of Biblical Archaeology 

E = Rawlinson 

BB = Revue biblique Internationale 

RE 8 . = A. Hauck, Realencyklopadie fur protestantische Theologie und 

Kirche 8 

S.th. == Thomae Aquinatis Surnina theologica 

ThprQS = Theologisch-praktische Quartal-Schrift 

ThQ = Theologische Quartalschrift 

ThT = Theologisch Tijdschrift 

TthT = Teylers theologisch Tijdschrift 

WB = WBrterbuch 

WZKM = Wiener Zeitschrift fur die Kunde des Morgenlandes 

ZAW = Zeitschrift fur altteatamentliche Wissenschaft 

ZDMG = Zeitachrift der deutschen morgenlandischen Gesellschaft 

ZDPV = Zeitschrift des deutschen Palastinavereins 

ZkTh = Zeitschrift fiir katholische Theologie 

ZwTh = Zeitschrift fiir wissenschaftliche Theologie 

Compendia nominuin sacrorum librorum a me recepta, etsi ipaa per se -in- 
telleguntur, tamen diserte hie indicentur. . 

Vet. test. Heln: Gn, Ex, Lv, JSTm, Dt, Jos, Jdc. I II Sin, I II Eg, Jes, 
Jer, Ez, Hos, Joel, Ani, Ob, Joa, Mich, Nah, Hab, Zeph, Hagg, Sach, Mai, Ps, 
Prov, Job, Ct, Eth, Thru, Koh, Esth, Dn, Esr, Neh, 1 II Ohr Vet. test. Graec. 
GrEsr, Tob, Jdth, AddEsth, Sap, Sir, Bar, EpJer, Sus, BIDr, I II (III) Mcc 
Nov. test. Mt, Me, Lc, Jo, Act, Eoin, I II Cor, Gal, Phil, Eph, Col, I II Thess, 
I II Tim, Tit, Phlm, Hebr, Jac, I It Ptr, I II, III Jo, Jud, Ape. 

Eeliqua scripturae compendia' vulgaria sunt. 



Prolegomena 



Priraum describimus, quid sit archaeologia biblica et qui ei operam 
dederint; deinde indieabimus, quanti sit momenti ad sacras- litteras inter- 
pretandas ; turn nominamus, ex quibus fontibus antiquitatum biblicarum 
cognitio haurienda sit, in qua re de inscriptionibus et aliis monumentis 
recentiore aetate in terris orientis antiqui effossis uberius disputamus; 
postremo evolvimus, quo ordine quaqiie ratione ac via materiam in hoc 
opere tractemus. 

I. Arcliaeologia (ap^oaoXoybc = enarratio antiquitatum)^ si ad 
honiinem refertur, est scientia, si ad rem, systema rerum antiquarum 
maxinie memorabilium. Biblica arcliaeologia sensu latius patente de 
iis rebus antiquis agit, quae in libris divinis leguntur; propria autem 
et principali significatione sola instituta tarn sacra quam profana anti- 
quorum Hebraeoriim complectitur, i. e. eius gentis, quam deus ex om- 
nibus gentibus antiquitatis elegit et cui ea, quae libris divinis memoriae 
traduntur, revelavit, ut nonnulli nonien archaeologiae Hebraicae" 
nomini archaeologiae biblicae" anteponant. Nos igitur in sola gente 
Hebraica versamur, ceteras autem gentes, quibuscum ea saeculis proce- 
dentibus coinmercio et usu coniuncta est, eatenus respicimus, quatenus 
apud gentem Hebraicam aliquid valuerunt. 

Primis temporibus archaeologia non solum instituta, sed etiam 
fact a sive historian aliaque memoratu digna amplectebatur. Yelut Jo- 
sephus Flavius commentariis suis de rebus gestis et vicissitudinibus for- 
tunae populi Judaici indicem ap^oaoXoftoc? 'looSai'XYjc fecit, ex nonnullorum 
opinione Dionysium Halicarnasseum imitatus, qui historiam Komanam no- 
mine Tw^a'ix^c ap^aioXoYta? composuit. Aetate autem recentiore archaeo- 
logia biblica ad instituta sola pertinet. 

II. Tlieologi Christiani sexto decinio denium saeculo, cum studium 
litterarum sacrarum magis colebatur, in antiquitatibus biblicis versari 

Kortleitner, Archaeologia biblica 1 



2 Prolegomena 

coeperant, sed et eo et sequent! saeculo pauca opera et quae hand 
inagni moment! fuerint de iis ediderunt. Plus duodevicesimo saeculo, 
imprimis priore eius parte, effectum est, quod non solum nonnulla 
opera, quae universas antiquitates biblicas eomplectuntur, emissa sunt, 
sed etiam haud pauci theologi varias disputationes singulares de rebus 
archaeologicis typis describendas curaverunt, quarum permultas maxima 
cum diligentia, sed non eodem cam iudicio collectas Bl. Ugolini 
(t 1769) edidit in opere, quod inscribitur: Thesaurus antiquitatum 
sacrarum. complectens selectissima clarissimorum virorum opuscula, in 
quibus veteruni Hebraeorum mores, leges, instituta, ritus sacri et civiles 
illustrantur" (34 vol. fol. Venetiis 1744-69). Inde a saeculo unde- 
vicesimo haud pauca antiquitatum biblicarum compendia a theologis 
et catholicorum et protestantium edita sunt, quorum nonnulli eas quo- 
que res collegerunt, quae ex inscriptionibus gentium orientis autiqui 
aliisque monumentis recentiore aetate effossis ad sacras litteras illu- 
strandas aptae esse videntur. 

1) Ex antiquorum theologorum catholicorum operibus archaeo- 
logicis librorum divinorum interpret! quam maxime servire possunt M. B e- 
canus (Verbeeck, van der Beeck f 1624) Analogia veteris et novi testa- 
ment! (Moguntii 1620. Mechliniae 1831) et St. Menochius (t 1655) 
De republica Hebraeorum libri octo (Parisiis 1648). 

Ex theologia recentioris ac recentissimae aetatis digni sunt, qui no- 
minentur: J. Jahn, Biblische Archaologie, 3 Tie. 5 Bde. "Wien 1796 
1805 (2. Aufl. Tie. 1 2, 1817 18. 1824 25); Archaeologia biblica in 
epitomen redacta 2 . Vindobonae 1814. Quod opus in indicem librorum 
prohibitorum relatum correxit P. F. Ackermann ib. 1826. J. F. Allioli, 
Biblische Altertumer zu Vorlesungen. Landshut 1825. Handbuch der bib- 
lischen Altertumskunde unter Mitwirkung von L. C. Gratz und D. Hane- 
berg, 2 Bde. ib. 1844. J. M. A. Scholz, Handbuch der biblischen 
Archaologie. Bonn 1834. J. H. K a 1th off., Handbuch der hebra'ischen 
Altertumer. Minister 1840. J. H. A. Lb'hnis, Das Land und Volk der 
alten Hebraer nach den in der Bibel angegebenen Zustanden. Kegensburg 
1844. Th. Westhaus, Biblische Altertumer zum bessern Verstandnisse 
der heiligen Schrift bearbeitet. Eegensburg 1849. V. L. de Biasi, 
Archaeologia biblica, originem, evolutionem et vitam humani generis do- 
mesticam, iuridico - politicam et religioso-moralem biblice exhibens. Eatis- 
bonae 1865. P. Scholz, Die heiligen Altertumer des Volkes Israel, 
2 Tie. Eegensburg 1868- D. B. Haneberg, Die religiosen Altertumer 
der Bibel 2 . Miinchen 1869. P. Schegg, Biblische Archaologie. Heraus- 
gegeben von J. B. Wirthmiilhr. Freiburg 1887. B. Schafer, Die reli- 
giosen, sowie die wichtigsten hauslichen und politischen Altertumer der 
Bibel 2 . Munster 1891. J. A. a Lover a, Archaeologiae biblicae epi- 
tome 2 . Hierosolymis 1896. C. van Ongeval, Praeleetiones in geo- 
graphiam biblicam et antiquitates Hebraicats. Gandae 1900. U. Ubaldi, 
Adumbratio archaeologiae biblicae (Introductio in sacram scripturam III, 



Studia archaeologiae biblicae '3 

74 5 % Romae 1901). M. Belli, Brevis antiquitatum Judaicarum 

notitia 2 . Komae 1909. A, Cellini, Synopsis archaeologiae biblicae 
/Propaedeutica biblica III, 184302. Bipaetransonis 1909). K. A. Li- 
pin ski, Archaeologia Biblijna. Warszawa 1911. Hue quoque pertinet 
M. E. A. Pillion, Atlas archeologique de la Bible d'apres les meilleurs 
documents. Lyon-Paris 1883. 

Sino-ulae disputationes ad antiquitates biblicas pertinentes in lexicis 
^imprimis biblicis) inveniuntur: A. Calmet, Dictionnaire historique et 
critique, chronologique, geographique et litteral de la Bible. 2 vol. Paris 
1722. Conferas etiam Dissertations, qui peuvent servir de prolegomenes 
de 1'ecriture sainte. ib. 1720. J. Aschbach, Allgemeines Kirchen- 
lexikon, 4 Bde. Frankfurt a. M.- Mainz 1846 50. L. de Saulcy, 
Dictionnaire des antiquites.bibliques. Paris 1859. Wetzer und Welte's 
Kirchenlexikon oder Eneyklopadie der katholischen Theologie und ihrer 
Bilfswissenschaften. Zweite Auflage begonnen von J. Card. Hergenrother, 
fortgesetzt von F. Kaulen, 12. Bde. Freiburg 18861901. F. Vigou- 
roux, Dictionnaire de la Bible, contenant tous les noms.de personnes, de 
lieux, de plantes, d'animaux mentionnes dans les saintes -ecritures, les 
questions theologiques, archeologiques, scientifiques critiques relatives a 
Tancien et au nouveau testament et des notices sur les commentateurs 
.anciens et modernes. 5 vol. Paris 1895 1912. A. Vacant et E. Man- 
gen ot, Dictionnaire de theologie catholique, contenant 1' expose des doctrines 
de la theologie catholique leurs preuves et leur histoire. Paris 1903 ss, 
JM. Hagen, Lexicon biblicum. 3 torn. Parisiis 1905 11. : M. Buchberger, 
Kirchliches Handlexikon. Ein Nachschlagebuch iiber das Gesamtgebiet der 
'Theologie und ihrer Hilfswissenschaften. 2 Bde. Miinchen 1907 12. 

2) Protestantes, qui eas disciplinas, quae ad sacras litteras expli- 

-candas pertinent, praecipue saeculo praeterito catholicis multo diligentius 

coluerunt, permulta habent opera, quae de rebus archaeologicis agunt. At 

haud pauca eorum sensu rationalistico composita sunt, quo a medio saeculo 

.duodevicesimo plerique interpretes protestantium infecti sunt. Memoratu 

-.digna sunt haec: M. Leidekker, De republica Hebraeorum libri XII, 

quibus de sacerrimae gentis origine et statu in Aegypto, de miraculis 

-divinae providentiae in reipublicae constitutione, de theocratia, de illius 

.sede et civibus, de regimine politico, de religione publica et privata dis- 

seritur. 2 vol. Amstelaedami 1704 10. H. Eeland, Antiquitates 

sacrae veterum Hebraeorum. Ultrajecti 1708. Cum amplissimo commen- 

tario Bl. Ugolini et adnotationibus J.E.Rau. Halae 1789. D. Jennings, 

Jewish antiquities. 2 vol. Londres 1730. A. Gr. Waehner, Antiquitates 

Ebra'eorum. De Israeliticae gentis origine, fatis, rebus sacris, civilibus et 

domesticis. 2 torn. Gottingae 1742 43 (op. incpl.). J. G-. Carpzov, 

Apparatus historico - criticus antiquitatum sacri codicis et gentis Hebraeae, 

Prancofurti-Lipsiae 1748. C. Iken, Antiquitates Hebraicae secundum 

triplicem Judaeorum statum, ecclesiasticum, politicum, oaconomicum 4 . Lip- 

siae 1764 (conferas J. H. Scliacht, Animadversiones ad antiquitates Hebraicas 

olim delineatas a C. Iken. Patre mortuo edidit G. \J. Scliaclit. Trajecti a. 

Rh. 1810). -' J. E. Faber, Archaologie der Hebraer. Halle 1773. 

J. D. Michael is, Mosaisches Eecht 2 . 6 Tie. Eeutlingen 1793. G. L. 

' 1* 



4 Prolegomena 

Bauer, Lehrbuch der hebraischen Altertiimer des alten und neuen Testa- 
ments. Leipzig 1797. Beschreibung der gottesdienstlichen Verfassung der 
alten Hebraer. 2 Bde. ib. 1805 06. E. Warnekros, Entwurf der 
hebraischen Altertiimer. Dritte Auflage bearbeitet von A. G. Hoffmann. 
Weimar 1832. 0. Ch. W. F. Bahr, Symbolik des mosaischen Cultus.. 
Heidelberg I, 1837 (2. Aufl. 1874) II, 1839. J. H. Pare an, Anti- 
quitas Hebraica breviter descripta 3 . Trajecti a. Eh. 1840. J. G. Palfrey,. 
Academical lectures on the Jewish scriptures and antiquities. 2 vol. Boston, 
1840. J. L. Saalschiitz (Judaeus), Das mosaische Eecht nebst den 
vervollstandigenden talmudisch-rabbinischen Bestimmungen. 2 Tie. Berlin 
1846 48. .Archaologie der Hebraer. 2 Tie. Konigsberg 1855 56. 
W. M. L. De Wette, Lehrbuch der hebraiseh-jiidischen Archaologie nebst 
einem Grundrisse der hebraisch-jiidischen Geschichte 4 . Leipzig 1864. . 
H. Ewald, Die Altertiimer des Volkes Israel 3 . Gb'ttingen 1866. 
A. Kuenen, De godsdienst van Israel tot den ondergang van den jood- 
schen staat. 2 vol. Haarlem 1869 70. C. F. Keil, Handbuch der 
biblischen Archaologie 2 . Frankfurt a. M. 1875. J. Th. Visser, Hebre- 
euwsche Archaeologie. Naar de nieuwste schrijvers (vrij bewerkt). Utrecht 
1891. A. Kinzler, Die -biblischen Altertiimer 7 . CaJw 1893. 
J. Jacobs, Studies in biblical archaeology. London 1894. W. Nowack,. 
Lehrbuch der hebraischen Archaologie. 2 Tie. -Freiburg - Leipzig 1894. 
J. Benzinger, Hebraische Archaologie 2 . Tubingen 1907. K. Wiele- 
maker, Beknopt leerboek der bijbelsche oudheidkunde. Goes 1911. 
W. Cruickshank, The Bible in the light of antiquity. A handbook of 
biblical archaeology. London 1913. C. L. Bedale, The did testament 
and archaeology. London 1913. Conferas etiam S. Krauss (Judaeus) 
Talmudische Archaologie. 3 Bde. Leipzig 1910 12. Imagines ad anti- 
quitates biblicas illustrandas maxime idoneas collegerunt J. Frohnmeyer 
und J. Benzinger, Bilderatlas zur Bibelkunde. Stuttgart 1905. Zweite 
Auflage ib. 1912; H. Oort en G. Wildeboer, Planten - atlas tot ophel- 
dering van bijbelsche oudheden. Amsterdam 1906. 

Nominanda sunt etiam eorum dictionaria, ubi antiquitates biblicae 
ordine alphabetico tractantur: J. W. F. Hegel, Biblisches Reallexikon iiber 
biblische und die Bibel erlaaternde alte Geschichte, Erdbeschreibung, Zeit- 
rechnung, Altertiimer, morgenlandisehe Gebrauche, Naturlehre, Naturge- 
schichte, Isagogik, Onomatologie usw. 3 Bde. Leipzig 1783 35. Biblisch- 
exegetische Encyklopadie oder biblisch-exegetisches Eealworterbuch. 4 Bde; 
Gotha 1793 98. G. B. Winer, Biblisches Eealworterbuch 3 . 2 Bde.. 
Leipzig 1847 48. D. Schenkel, Bibellexikon. 5 Bde. Leipzig 1869 
75. J. Hamburger (Judaeus), Eealencyklopadie des Judentums 
I. Biblische Artikel, II. Talmud und Midrasch, III. Nachtalmudische Zeit 
bis zur Neuzeit. Berlin - Neustrelitz - Leipzig 1870 1901. W. Smith 
and J. M. Fuller. A dictionary of the Bible comprising its antiquities, 
biography, geography and natural history 2 . 3 vol. London 1893. 
E. C. A. Eiehm, Handworterbuch des biblischen Altertums fur gebildete 
Bibelleser. Zweite Auflage bearbeitet von ' F. Baethgen. Bielefeld - Leipzig 
1893 94. A. Hauck, Eealencyklopadie fur protestantische Theologie 
und Kirche. 24 Bde. Leipzig 1896 1913. J.Hastings, A dictionary 
of the Bible, dealing with its language, literature and contents including 



Momentum archaeologiae biblicae "5 

-the biblical theology. 4 vol. Edinburgh 1898 1902. Extra volume ib. 
1904. T. E. Cheyne and J. S. Black, Encyclopaedia biblica. A cri- 
tical dictionary of the literary, political and religious history, the archaeo- 
logy, geography and natural history of the Bible. 4 vol. London 1899 
1903. The Jewish encyclopaedia. A descriptive record of the history, 
religion, literature and customs of the Jewish people from the earliest 
times to the present day. 12 vol. New York and London 1901 06 (op. 
.Jud.). H. G-uthe, Kurzes Bibelworterbuch. Tubingen-Leipzig 1903. 
P. Z e 1 1 e r, Biblisches Hand worterbuch 3 . Calw 1912. 

III. Qui subtiliore studio sacras litteras legendas et interpretandas 
suscipit, ei praeter alia praesidia doctrinae etiam cognition em anti- 
quitatum biblicarum non niodo utilem, verum etiam omnino 
necessariam esse haud difficulter intellegimus. Nam necessarium 
est, ut se prorsus in aetatem scriptorum biblicorum aequaliumque lec- 
torum transferat, veram rerum antiquarum naturam et indolem co- 
gnoscat ae quaelibet recte diiudicet; ut scripta utriusque testamenti 
perpetuo ad leges, ritus, consuetudines gentis a deo electae aliaque 
eius modi facile referat et plenam sententiam iis locis subiectam per- 
cipiat ; ut divina ilia consilia ad conservandam veram religionem capta 
illis temporibus congraere perspiciat; ut fidei dogmata morumque prae- 
cepta ab orationis ornatu, qui haud raro ab autiquis illis rebus de- 
promptus est, discerna.t; ut adversariorum argumenta, quorum haud 
pauca ignorantia antiquitatum biblicarum innituntur, recte diluat; ut 
vim argumentorum, quibus libri sacri veri sincerique probantur, penetret. 
Atque archaeologiam biblicam omnino tanti esse momenti ex eo quoque 
apparet, quod omnes, qui rerum antiquarum ignari ad sacras litteras 
scrutandas accesserunt, innumeros gravesque errores in lucem protu- 
lerunt. , 

Unusquisque sacerdos quandam scientiam archaeologiae biblicae habeat 
necesse esse ex habitu typico antiqui foederis elucet. Quidquid in vetere 
testamento institutum est, ad Christianismum spectat, ubi idem perfectum 
atque absolutum est. Quare Paulus apostolus in epistula ad Colossenses 
2, 17 festa religionis Mosaicae <mav TWV [leXXovwov appellat. Ut enim 
umbra rei alicuius per se ipsa nihil est, sed id corpus, quod earn reddit, 
significat, ita instituta veteris testamenti per se ipsa vana sunt, sed ad 
novum foedus, eius auctorem institutaque spectant. Ita cum instituta 
novi testamenti praesignificata sint, scientia typorum veteris testamenti 
necessaria est, ut ilia plane intellegantur. Velut praestantia ac dignitas 
sacramentorum novi testamenti turn demum satis aestimari possunt, si 
eorum typi haud ignoti sunt. Ceterum novum testamentum ipsum docet 
scientiam archaeologiae biblicae necessariam esse; nam auctor epistulae ad 
Hebraeos id agit, ut significationem typicam antiqui foederis detegat atque 
^emonstret. In actiouibus vero liturgicis exsequehdis accuratam scientiam 



6 Prolegomena 

antiquitatum biblicarum sacerdoti magnae esse utilitati demonstrare super-- 
sedere posse mihi videor. 

IV. 1) Inter fontes, unde uberior antiquitatum biblicarum cognitio 
hauriri debet, primus praecipuusque locus libris veteris testament! 
assignandus est, qui omnes quidem ad earn acquirendam utilissimi sunt v 
praecipue tamen Pentateuchus atque ii, qui de rebus gestis agunt. . 

Qua in re imprimis magni momenti est diiudicare, quatenus Moses 
ipse eas leges, quae in Pentateucho a Mose profectae memoriae traditae 
sunt, condiderit; nam in iis et sacra et civiiia instituta gentis Hebraicae, 
in quibus archaeologia biblica versatur, posita sunt. 

Vulgo concessum est non omnes leges, quae Pentateucho continentur,. 
a Mose ipso profectas esse posse. Nam cum Moses leges condidisset, ut 
iis, quae gentis Hebraicae et religio et vita communis desiderabant, satis- 
faceret, eae autem res tempore procedente multifariam mutatae essent, leges- 
quoque mutari necesse erat. 

Si leges Mosaicae ipsae spectantur, facile intellegitur fieri potuisse,. 
ut mutarentur. Nam aut ad mores aut ad cultum divinum aut ad res 
civiles Hebraeorum pertinent. Ex quibus omnibus legibus solae leges 
decalogi (praeter duas, quarum una deum imagine exprimi vetat, altera 
sabbatum celebrari iubet) inimutabiles sunt; ceterae mutari possunt et re 
vera lege Christiana sublatae sunt. 

In Pentateucho ipso vestigia invenimus, unde leges Mosaicas mutatas- 
esse apparet, velut Dt 4, 2 ; 13, 1 (Vulg. 12, 32), qui loci ita explieandi 
sunt, ut non omnis mutatio legum, sed tantum ea, quae ab iis fieret,. 
quibus eas mutare non liceret, prohibita fuerit. Mutatum autem ita est,. 
ut in locum prioris legis alia substitueretur, sed et ilia in textu retineretur.. 
Quo factum est, ut leges de eadem re saepius et repeterentur (velut de sab- 
bato his locis agitur: Ex 20, 9 s; 23, 12; 34, 21. Lv 26, 2. Dt 5, 12 15} 
et inter se discreparent (ut leges de decumis: Lv 27, 30 33. Nm 18, 
21. 32. Dt 12, 6. 11. 17. Dt 14, 22 29. Dt 26, 1215., leges de- 
faenore vetito: Ex 22, 24. Lv 25, 36 s. Dt 23, 20 s.). 

In aliis quoque libris veteris testamenti saepius significatur legibus. 
Mosaicis aliquid additum esse. Cuius rei haec exempla afferantur: Josua 
brevi ante mortem ,,omnes tribus Israel" convocat (Jos 24, l), quibus, 
expositis beneficiis, quae Jahve primo patriarchis, deinde populo in Aegypto,. 
in deserto, in terra promissa commoranti tribuit (v. 2 13), optionem facit. 
eligendi, quern deum colere velint (v. 14 s.). Eespondentibus se Jahven 
colere velle (v. 16 21) Josua foedus populi cum Jahve initum sollemni 
ritu renovat, populo tfi^fcl pfi statutwn et legem proponit atque verba ilia- 
Wtb$! filln "ISIS? in libra legis del (LXX: sic (3i|3Xtov vd[ioi)V TOD Q-soo; H. B. 
Swete: si? |3i|3Xiov, VO[JLOV TOO -S-sou; Pesitta: besefre d^nomoseli fcmose,. 
in libris legis eius, Mosis; Vulgata: in volumine legis domini) scribit (v. 26) 
i. e. orationem a se habitam et statuta a se lata scriptis mandat libroque 
legis adicit. Narratio autem de iis, quae Jos 24, 1 26 memoriae pro- 
duntur, in Pentateucho non exstat neque umquam pro eius ingenio uni- 
verso in eo fuisse potest. Itaque Josua ea, quae populd mandavit, legibus 
Mosaicis inseruit. Portasse fragmenta quaedam eorum mandatorum Dt 26,. 



Fontes archaeologiae biblicae 

IQ 27, 26 continentur. Secundum I Sm 10, 25 Samuel 
legem regni *i&5 in librum rettulit, quern religionem prae se ferre ex 
ratione sententiarum apparet. Vocabulum "1BDS verbis quoque in scidam 
convertere nobis licet, quam scidam postea corpori legum, quod iam ex- 
stabat, additam esse ponimus. Cum Dt 17, 14 20 talem .legem con- 
tineat, nonnulli earn partem illam legem regni esse existimant. Alii dicunt 
legem regni a Samuel datam Dt 12, 1 26, 15 contirieri. Vetere testa- 
mento memoriae traditur complures reges religioni diligentissime consu- 
luisse et praecepta de cultu divino dedisse, velut David (I Chr 16, 4 6. 
37__42; 23, 1 26, 32) et Hiskia (II Car 31, 2 21). Quorum prae- 
ceptorum nisi nonnulla ,,legi" inserta essent, mirum esset. Neque dubium 
esse potest, quin sacerdotes quoque non post exsilium demum, sed iam 
multo ante, si quid in religione diiudicandum erat, decreverint, et vix erra- 
bimus, si eos nonnulla ex eius modi decretis libro legis inseruisse ponemus. 

Quae vero leges Pentateuchi ad Mosen ipsum revocandae sint et quae 
posterioribus demum temporibus Pentateucho additae sint,,. de ea re inter- 
pretes sacrarum litterarum vix umquam consentient eoque minus, quod 
quae recentiore aetate de origine et perfectione religionis Mosaicae eiusque 
cultus allata sunt, ad id diiudicandum vehementer pertinent. Illud tamen 
nos dicere posse existimamus eas leges, quibus Hebraeos iam certas stabi- 
lesque sedes habuisse ponitur, post Mosen demum ortas esse. Velut ea 
praecepta, quae Lv 25, 32 34 de Levitarum domibus in urbibus et de 
Levitarum prope urbes agris dantur, ita tantum intelleguntur, ut posses- 
siones Levitarum, quae Nm 35, 2 8 ad normam diriguntur, notas esse 
ponamus. Quae possessionum constitutio ,,in campestribus Moab" facta est 
(Nm 35, l). Atqui Lv c. 25 ad legislationem Sinaiticam pertinet (cf. v. l). 
Locus Lv 25, 32 34 ergo posteriore tempore insertus est. 

Quarnquam non dubitamus concedere leges Mosaicas ita, ut modo 
exposuimus, auctas esse, tamen opinionem eorum, qui leges ad religionem 
pertinentes, quae Pentateucho continentur, non ad Mosen referendas, sed 
ex gentis Hebraicae usu multorum annorum profectas esse dicunt, vehe- 
mentissime impugnare debemus : Mosen neque sacrarium exstruxisse neque 
sacerdotium instituisse; initio Hebraeos in terra Canaan complura loca 
sacra habuisse, unumquodque cum suo collegio sacerdotum; turn demum, 
cum templum Hierosolymitanum maiorem auctoritatem adeptum esset, id 
quod praecipue post interituni regni decem tribuum fuerit, sacerdotes 
Hierosolymitanos consilium cepisse cultum Jahvae in eo templo exercitatum 
unum legitimum esse profiteri, id quod Deuteronomio septimo saeculo 
conscripto factum sit (Dt 12, 4 ss.); sacerdotes aliorum sacrariorum po- 
stremo ad ministerium templi Hierosolymitani admissos esse, sed ita tan- 
tum, ut ministri sacri inferioris ordinis vel Levitae essent. 

Quod si rectum esset, quidquid de cultu divino in tacernaculo foederis 
exercitato et de Aaron eiusque sacerdotio in Pentateucho legitur, nihil 
aliud esset nisi res ficta et eultus divinus eorum temporum, quae exsilium 
Babylonium sequebantur, nihil aliud nisi opus decipientium, licet fortasse 
bona fide id fecerint. Quod a gentis Hebraicae singular! in religione pro- 
gressione alienum est. Nam si ea ad deum referenda est, id quod nos 
iudicare necesse est, quae in libris sacris de progressione religionis veteris 
testament! memoriae produntur, falsa esse non possunt. 



g Prolegomena 

Libri novi test.amenti, etsi ad instituta cognoscenda, quae 
ad religionem et vitam commnnein gentis Hebraicae pertinent, hand 
niultum novi conferunt, tamen propterea alicuius sunt niomenti, quod 
iustituta antiqua etiam turn, conservata esse testantur. 

Conferendae quoque sunt variae sacrarum litterarum versiones, 
imprimis antiquiores, quae haud raro textum primum collustrant. 

2) Deinde scripta Philonis et Josephi Flavii digna sunt, 
quae commemorentur. Hie quatenus in historia fidem mereatur, diver- 
sissinie diiudicaturn est. Antiquis temporibus atque media aetate cum 
plerumque niniio pluris aestimaretur, recentiore aetate eo iniquius iudi- 
catus est. Etsi autem dubiurn non est, quin ut alii scriptores et rnagna 
vitia habeat et imprimis ea, quae suae genti honori sunt, praedicet, 
tamen negari non potest euni re in universuin considerata et subtilem 
historicum et liominem. veritatis studiosum existirnanduni esse, ut eius 
scripta f'ontes archaeologiae biblicae niinime spernendi sint. De Philonis 
libris minus bene iudicandurn est. Nam cum praecipue in philosophia 
Platonica et Pythagorica versaretur, non tarn id agebat, ut de institufcis 
sacris et profanis antiquorum Hebraeorum diligenter posteros certiores 
faceret, quam ut ea ex persona philosophi interpretaretur. Quae cum ita 
sint, viros antiquitatum biblicarum studiosos eius scriptis caute uti oportet^ 

a) De vita Philonis, cui cognomen ,,Judaeus" est, ut ab aliis in- 
signibus viris eiusdem nominis distinguatur, pauca accepimus. Natus est 
Alexandriae, nobili (sacerdotali ?) familia ortus. Filius fratris eius (non 
frater) alabarchus i. e. praefectus Judaeorum Alexandrinoruin fuit. Annus 
natalis ignotus est. Cum autem in initio libvi ,,De legatione ad Gaium", 
quern circa annum p. Ch. n. 40 confecit, se ipse senem nominet, inter 
annos a. Ch. n. 20 et 30 natus esse videtur. Constat quidem id unum 
eum eorum legatorum, quos Judaei in Aegypto commorantes anno 39 -vel 
40 Eomam ad imperatorem Gaium miserunt, fuisse de eaque re in libro 
illo rettulisse. Philonem aetate imperatoris Claudii iterum Komam venisse 
ibique Petrum apostolum cognovisse effici non potest. Neque certum 
tempus eius obitus constat. Ceterum Philo litterarum ac rerum gestarum 
gentis Hebraicae non adeo ignarus fuit, ut nonnullis visuin est. ' In operibus 
suis sacras litteras plerumque allegorice interpretatus est. 

Scripsit varia opera (exegetica, philosophica, historica), quorum plera- 
que supersunt et a viris doctis magni aestimantur. Praecipuam eorum 
editionem curavit Th. Mangey, Graece et Latine, 2 vol. fol. Londini 1742. 
Primum huius editionis volumen collatis aliquot codicibus repetiit A. F. 
Peiffer, vol. 1 5. Erlangae 1785 92. Ed. II. 1820. Memoratu dignae 
sunt editiones, quas C. E. Eichter (8 vol. Lipsiae 1828 30) et lib r aria 
Tauchnitiana (8 vol. ib. 1851 54) procurarunt. Eecentissirae omnia 
JPhilonis opera edunt L. Cohu et P. Wendiand IBerolini 1896 ss. 

b) Josephus, Hierosolymis sacerdotali genere anno 37/38 p. Ch. 
natus, assectator Pharisaeoruin fait (Vit. 2.). Cum Judaei contra Eo- 



Fontes archaeologiae biblicae ty 

manos bellum gererent, Galilaeae praefectus (BJ 2, 20. 4. Vit. 7), 
oppido munito Jotapata expugnato anno 67 a Romanis captus est (BJ 3, 
8. 7 s.). Ad Vespasianum ductus eum imperatorem futurum esse prae- 
dixit (BJ 3, 8. 9. Sueton. Vesp. c. 5). Quod duobus annis post effectum 
est. Pro qua re ut ei gratiam referret, Vespasianus Josepho libertatem 
donavit (BJ 4, 10. 7), qui ab eo tempore, id quod moris erat, nomen 
gentile Yespasiani ,,Flavius" suo adiunxit. Dum Hierosolyma obsidebantur, 
Titi iussu saepe cum vitae perieulo Judaeos cobortatus est, ut urbem 
dederent (BJ 5, 3. 3; 5, 6. 2; 5, 7. 4 ; 5, 9. 24; 5, 13. 3; 6, 2. 
1 3; 6, 2. 4 s; 6, 7. .2. Vit. 75). Bello confecto cum Tito Eomain 
profectus est, ubi, dum vixit, favore imperatoris florens in libris confici- 
endis versatus est. Quo anno obierit, ignoramus. 

Opera eius sunt: 'looSawtv] ap^aioXo-yta, antiquitates Judaicae, in vi- 
ginti libris, i. e. historia populi Judaici usque ad duodecimum Neronis 
.annum. Jlepi too 'loodatxou 7roXe{ioo, de bello Judaico, in septem libris, 
usque ad interitum eivitatis Judaicae. Ex praefatione operis cognoscimus 
id initio sermone patrio, Aramaico, scriptum et postea demum, cum. id 
retractaret, in Graecum tralatum esse. Jlepi r/j? TOW 'Iooaiwv ap^aidrYjto?, 
de Judaeorum vetustate sive contra Apionem libri duo, qui non solum contra 
Alexandrinum grammaticum Apionem eiusque criminationes falsas gentis 
Hebraicae confecti sunt, sed ad universa crimina oclii plena, quae Judaei 
illius aetatis subibant, respondent. Bio?, vita, quo libro Josephus non- 
vitam suam describit, sed nihil fere aliud refert nisi quas res turn, cum 
Galilaeae praeerat, gesserit. Tantum in initio et in fine libri ( 1 6. 
75 76) nonnulla alia, quae ad eius vitam pertinent, inveniuntur. H. Vin- 
cent (EB N.S. VIII, 1911, 366 388) demonstrat ,,bellum Judaicum" 
anno 77 vel 78, ,,antiquitates Judaicas" anno 93, ,,vitam" anno 95, ,,duos 
libros contra Apionem" anno 97 vel 98 conscriptos esse. Praeter ea quat- 
tuor opera a nonnullis patribus ecclesiae liber quoque quartus Macca- 
baeorum vel liber Tuepi a?)toxpdTOpo<; Xoyt0|xoo Josepho adscribitur. Sed 
pro certo haberi potest eum non esse eius auctorem. 

Editionem operum Josephi curaverunt S. Havercamp cum versione 

Latina ab J. Hudson facta, 2 vol. fol. Amstelaedami-Lugd. Bat. - Ultrajecti 

1726; F. Oberthiir 3 vol. Lipsiae 1782 85; C. E. Richter 6 "vol. 

lipsiae 1826 !27 ; L. Dindorf 2 vol. Parisiis 1845 47; J. Bekker 

6 vol. Lipsiae 1855 56; B. Niese 6 torn. Berolini 1887 1)4. 



3) Ad haec consuli potest Talmud (^fc^E) doctrina, a ^? didicify 
i. e. corpus legum, sententiarum, disputationuin ab antiquissiniis legis- 
peritis eorumque scnolis traditarum, de cuius usu et auctoritate viri 
docti in contrarias sententias disceduat. Nam cum plerique Judaei id 
sacras litteras auctoritate aequare atque superare iudicent, Christianorum 
alii honorificentissime de eo sentiunt, alii onmern ei denegant fidem. 
Prudentissime igitur media quaedam via teneri videtur, ut Talmud, 
praecipue Mischna, in recentioribus rebus Judaeorum cognoscendis 
magnam auctoritateni et fidem, in antiquioribus valde exiguani habere 
censeatur. 



10 Prolegomena 

a) Quaecumque de lege Mosaiea ore hominum posteris tradita stint, 
ea Judaei quidem a deo cum Mose, cum per quadraghrfca dies in monte 
Sinai movaretur, communicata esse contendunt, sed rectius a temporibus, 
quae exsilium Babylonium secuta sunt, repetuntur. Ex qua aetate quae 
de ea re memoriae tradita erant, ea una cum variis decretis eodem 
spectantibus legisperiti colligere coeperunt, Eabbi Jehuda ha-Nasi sive ha- 
kadosch autem, qui etiam Rabbi Ttat' eo%ijv appellatur, scholae superioris. 
in Tiberias praefectus (circa 135 217 p. Ch.), postrenio in librum no- 
mine Mischna ('"^E) insignitum redegit. Quod nomen patres ecolesiae 
haud falso vocabulo SsoTepwat? vertunt, quatenus verbum ^ proprie ac 
primo Seotspouv, repetere valet. At ex loquendi usu posteriorum tem- 
porum idem, valet quod traditiones docere vel discere. Quare HJttto doctrinam 
legis significat eamque voce acceptam, cum Thora scripta sit. 

Cum autem textus Mischnae compluribus locis obscurissimus esset, 
paulatim a rabbinis Palaestinensibus variae eius explicationes prolatae sunt, 
quae progrediente tempore collectae atque loco commentarii Mischnae ad- 
ditae sunt idque nomine Gemara (^^ supplernentum, complementum, a 
*!| perfecit, absolvif). Quo factum est, ut Mischna cum Gemara Palaesti- 
nensi coniuncta Talmud Palaestinense (bxi^ 11 ^*i llttbfi) sive Hierosotymi- 
tanum (^Kbwrp n) constituat. 

Plerumque dicitur R. Jochanan bar Nappaclia (t 279) Gemarae Pa- 
laestinensi summam manum iniposuisse, quod non est rectum. Quern tantum 
prirnum disputationes, quae ad verba Mischnae pertinent, collegisse veri- 
simile est. Vix autem erramus, si Gemaram Palaestinensem ex compluribus 
minoribus collectionibus effectam esse putamus. Quae quo tempore orta 
sit, inde perspicitur, quod etiam imperatores Diocletianus et Julianus ibi 
commemorantur, sed virorum doctorum Judaicorum, qui sub fine quarti 
saeculi fuerunt, nulla iam mentio fit. 

At ilia rabbinorum Palaestinensium explanationes nequaquam omnibus 
Judaeis placuerunt: Quare studia Mischnae in academiis Babyloniis (Na- 
hardeae, Surae, Pumbedithae) instaurata sunt, imprimis a R. Abba Areka 
(t 247) et R. Aschi, scholae Surensis rectore (t 427), duia a collegio 
magistrorum Pumbedithae, auctoribus R. Abbina sive Rabbina (t 499) et 
R. Jose (t 503) absoluta sunt. Quorum studiorum summa libro, qui 
Gemara Babylonia inscribitur, comprehensa est. Ex quo libro cum Mischna. 
coniuncto Talmud Babylonium (^33 'M) constat. 

Viri illi docti Judaici, qui a tempore, quo Mischna confecta est, usque 
ad finem quinti saeculi in ea interpretanda versati sunt, Amoraei 
appellantur. 



b) Mischna dividitur in sex ^"H 1 ? ordines, qui inscripti sunt nomini- 
bus: Ci^l] semina, "iWb festa, DTJ uxores, pi"? 11 !? damna B^li 1 ? sacra, ^^ 
purificationes. Singuli ordines in tractatus, hi rursus in capita, haec denique 
in nor mas sive decreta dividuntur. Uni versa Mischna 63 tractatus, 523 
(al. 524 vel 525) capita, 4187 normas continet. 

Gemara, etsi velut cornmentarius Mischnae est, tamen non omnes eius. 
tractatus interpretatur. Atque Hierosolymitana ex quinto ordine nulluin,. 
ex sexto unum tractatum Nidda, ex ceteris ordinibus omnes exceptis Edu- 
joth et Pirke aboth exponit. Babylonia ex primo ordine unum tractatum 



Fontes archaeologiae biblicae f\ 

Berachoth, ex secundo omnes excepto Schekalim, ex tertio omnes, ex quarto 
omnes exceptis Edujoth et Pirke aboth, ex quinto omnes exceptis Middoth 
et Kinnim (praeterea media parte Tamid), ex sexto unum tractatum Mdcla 
illustrat. 

Lingua Talmudis partim nova Hebraica (i. e. Hebraica, quae Ara- 
maismis, praeterea vocabulis Graecis et Latinis corrupta est) partim Ara- 
maica est. 1119. Mischna, paucis locis exceptis, et magna pars Gemarae 
scriptae sunt; nam etiam in Gemara (id quod contra ea, quae de ea re 
etiam nuperrime dicta sunt, contendi oportet) enuntiata iuris semper lingua 
nova Hebraica concepta sunt et eadem lingua plerumque explicationes 
quoque, quae sequuntur, et pars narrationum confectae sunt. Ceterum 
inter linguam Aramaicam Gemarae Palaestinensis et Gemarae Babyloniae 
quaedam diserimina agnoscuntur. 

Partes Talmudis sunt: a) Halacha (^?!n a ^^O incessify, quae ex 
rabbinorum opinione earn legis scriptae explicationem et completionem 
continet, quam a deo ipso in monte Sinai Mosi datam per Josua, . seniores,. 
prophetas, viros synagogae magnae ore traditam iisque ad se pervenisse 
dicunt. Quare nemini earn impugnare licet; immo ea temere admittenda, 
secundum earn inceclendum et vivendum est. Vocatur etiam !"U$fc^ auditio 
vel audita sc. interpretatio, quam rabbini a maioribus audisse affirmant. 
Quae interpretatio in Mischna praevalet atque imprimis a Tannaim (E^Jn, 
et>i:spa>T;ai) i. e. a viris doctis Judaicis, qui circiter ab anno 180 usque 
ad annum 230 p. Ch. fuerunt, constituta est; cum autem ad arbitrium 
tantum facta sit, nullius est pretii. (3) Haggada ('t?|5 sive "QI^ ^ar- 
ratio, a TW narravit), quae in Gemara praevalet et quaecurnque antiqui 
interpretes Judaici sive ex grammatica sive ex arehaeologia et historia 
sive ex traditionibus maiorum non halachicis sive ex fabulosis narrationibus 
ad sacras litteras explicandas private studio contulerunt, complectitur. 
. Quae interpretationes haggadicae maiorem partem prorsus inutiles et saepe 
ridiculae sunt ; nonnumquam tamen rariorum vocabulorum explicationes non 
spernendas et archaeologicas textuum difficiliorum illustrationes continent. 

c) Appendices Mischnae a viris doctis vJudaicis eo consilio confeetae r 
ut eius loci obscuriores illustrarentur, Tosephta (K^B5in additamentum) 
et Barajtha (Kp:"?? extranea sc. traditio) appellantur. 

Tosephta est opus singulare, eodem ordine quo Mischna, sed non 
eadem auctoritate. De sexaginta tribus tractatibus Mischnae in Tosephta 
soli tractatus Aboth, Tamid, Middoth, Kinnim desunt. Materia in Tosephta 
collecta re in universum considerata aetatis Tannaim est, eorum igitur 
virorum doctorum Judaicorum, qui turn, cum Misehna orta est, fuerunt. 
Tosephtam typis describendam curavit M. S. Zuckermandel (Tosephta nach 
den Erfurter und Wiener Handschriften. Pasewalk 1880. Suppl. Trier 
1882 83). In Bl. Vgolini Thes. XVII XX exstat Tosephta ad 31 trac- 
tatus una cum versione Latina. 

Barajtha eius modi dogmata et praecepta continet, quae, etsi eiusdem 
temporis sunt, quo Mischna orta est, tamen in earn recepta non sunt, sed 
tantum in Talmude Palaestinensi commemorantur idque lingua nova 
braica. 



12 Prolegomena 

d) Ceterum ne confecto quidem Talmude Judaei de Mischna disputare 
desierunt. Quod factum est imprimis a Geonim (D^lKa) sive viris illis 
doctis Judaicis, qui a septimo saeculo usque ad decimum saeculum faerunt, 
postea in scholis.Judaeorum Arabicorum et Europaeorum aetatis et mediae 
et reeentioris. Inter eos autem, qui Mischnam commentati sunt, imprimis 
R. Mose ben Maimon (de quo infra) et R. Obadja de Bartenora eminent. 
Totum Talmud R. Salomo Jizchalci interpretatus est; quern commentarium 
.ab eo non absolutum R. Samuel ben Heir aliique compleverunt. Eorum 
interpretatio tanti est momenti, ut iure dici possit vix quemquam sine ea 
difficilem ilium librum perspecturum esse. 

Arte typographica inventa Talmud saepius litterarum formis descriptum 
est. Inter editiones solius Mischnae praeter ceteras eminet: ,,Mischna 
,sive totius Hebraeorum iuris, rituum, antiquitatum ac legum oralium 
systema cum clarissimorum rabbinorum Maimonidis et Bartenorae com- 
mentariis integris. Latinitate donavit ac notis illustravit G. Surenhusius." 
6 vol. fol. Amstelodami 1698 1703. Quain in Germanicum sermonem 
vertit J. J. Robe, 6 part. Onolzbach 1760 63 (sine textu Hebraico). 
Novam Mischnae editionem cum versione Germanica et commentario pro- 
curant G. Beer et 0. Holtzrnann, G-iessen 19l2ss. Complures tractatus 
singulares editi sunt. 

Talmud Hierosolymitanum, quod in uno vel quattuor volumi- 
nibus edi solet, Venetiis sine anni nota (1523 vel 1524) integrum typis 
descriptum est. Praeterea tres tantum integrae editiones apparuerunt : 
Cracoviae 1609, Krotoschin 1866, Shitomir 1860 67. Nonnullae aliae 
incohatae relictae sunt. Exstant etiam complures editiones singulorum 
tractatuum. 

Ex editionibus totius Talmudis Babylonii merentur, ut ceteris prae- 
ferantur: a) Bombergiana, Venetiis 1520 23. Est prima editio completa, 
sed multis mendis corrupta. Ed. II, 1531. Ill, 1548. (3) Justiniani, Ve- 
netiis 1546 51. Est editio aliquantulo appositior. 7) Basileensis 1578 
81. Multa in Christianos iniuripsa omittit; ceterurn editiones Bom- 
bergii et Justiniani sequitur. S) Cracoviensis, 1602 05. Sequitur ilia 
quidem editionem Basileensem, multa autem, quae ibi omissa sunt, supplet. 
Ed. JI, 1616 20. s) Editiones, quae Pragae 1840 46, Berolini 1862 
68, Viennae 1864 72, Varsaviae 1876 78 prodierunt. Pleraeque 
editiones duodecim tomis fol. continental* et numeri paginarum in diversis 
editionibus congruere solent. Nuper H. L. Strack ,,Talmud Babylonicum 
codicis Hebraici Monacensis 95" arte phototypica depingendum curavit 
(2 torn. Leiden 1912). Praeterea singulae partes saepius editae sunt. 

Adnotatio. Sunt et alia Judaeorum scripta studioso antiquitatum 
biblicarum utilia, quae ad talmudica atque antiquiora tempora referuntur. 
Ex quibus digna sunt, quae nominentur: a) Chronicon vetus, quod inscri- 
bitur Seder olam (c>lJ> TfD), etiam Seder olam rabba (== series rerum 
gestaram maior, quo posteriore vocabulo distinguitur ab alio eoque bre- 
viore chronico, quod Seder olam sutta appellatur) i. e. explicatio historiae 
sacrae ab Adam usque ad Alexandrum Magnum. Quod a R. Jose ben 
Chalephta (circiter 130 160 p. Ch.) scriptum esse verisimile est. Utrum- 
(jue chronicon J. Meyer Amstelaedami 1699 in Latinum sermonem vertit. 
[3 Megillath Taanith (rrJ^fi n^tt), index eorum dierum, quibus 



Fontes archaeologiae biblicae ^3, 

propter memoriam alicuius laetae rei a cibo abstinere fas non erat. Quod 
opus primo p. Ch. n. saeculo lingua Aramaica scriptum et ab eodem 
J, Meyer Amstelaedami 1724 in Latinum tralatum est. '() Mechilta 
(KM^sa) i. e. commentarius in nonnullos locos libri Exodi, qui ritus le- 
gesque caerimoniales Judaeorum illustrat. Una cum versione Latina exstat 
in BL Ugolini Thes. XIV, 2586. 8) Siphra (K*ifiD) et Siphre sive 
Si'phri C^B), i, e. liber et libri wz io)/]V, duo commentarii, quorum 
prior, qui etiam Thoraih kohanim vocatur, librum Leviticum, posterior duos 
postremos Pentateuchi libros eyponit. TJtriusque commentarii editio un& cum 
versione Latina exstat in BL Ugolini Thes. XIV, 586 1630 et XV, 2 969. 
Hie Kabbalistae quoque commemorandi sunt, qui arcanas quasdam 
doctrinas Mosi in monte Sinai revelatas et a maioribus ore traditas acce- 
pisse (^3p) affirmant. Quas doctrinas artificio quodam mathematico, sensu 
litterali omnino reiecto, ex sacris litteris eruunt. Atque Kabbala (ft^P) 
duo opera complectitur, quorum unum TT'it' 1 "l&D liber creationis, alterum 
Uber splendoris vel simpliciter "int appellatur. 



4:) Aliis scriptoribus Judaicis ; qui de rebus ad antiquitates gentis 
suae pertinentibus scripserant et rabbini appellantur, eo minus auctori- 
tatis tribuendum est, quo posteriore plerumque aetate fuerunt. 

Magnum non solum inter Judaeos, sed etiam inter Christianos nomen. 
consecutus est E. Mose ben Maim on, qui vulgo Maimonides, nonnum- 
quam Rambam (S^fc ""i), Arabice Abu Amran Musa 'Obeidallah alkortobi 
appellatur. Is in Hispania Cordubae anno 1139 natus, in Aegypto anno 
1208 diem supremum obiit. Ex eius scriptis tria potissimum comme- 
moranda sunt: a) Commentarius Mischnae, Arabice scriptus (Kitdb essirdg},. 
deinde in sermonem Hebraicum tralatus. Editionem Arabicam et Latinam 
procuravit E. Pococke sub titulo ,,Porta Mosis" Oxonii 1655. (3) '"U^fc 
"ninn repetitio legis i. e. compendium Mischnae quattuordecim librorum, 
quod ab hoc numero T 1 addito vocabulo nptn = manus fortis appellatur^ 
Id R. Jacob ben Ascher sive Ascheri, Hispanus saeculi quarti decimi, cor- 
rexit correctumque auxit in libro O^llfi J>niJ? ^Arbcfa turim i. e. quattuor 
ordines: Q ni n niK, nT Til 1 ', l&fl pJ>, laBttJ^n Jt&in), cui Pieve di Sacco T475 
edito R. Joseph ben Ephraim Karo (anno 1488 in Hispania natus, anno 
1575 in Palaestina mortuus) celeberrimum commentarium addidit sub titulo 

fTO Beth Joseph. Cuius commentarii summarium est codex nomine 

\fV7W Schulchan *anlch Venetiis anno 1565 editus, cuius auctoritatem 
legitimam Judaei etiam hodie agnoscunt. 7) ^3*0) HTitt doctor nutan- 
tium vel perplexorum, opus Arabice compositum (Daldlat elhdMn), postea 
in Hebraicum versum, quod eo consilio conscriptum est, ut doceatur, quo 
modo sacrarum litterarum tropi, rariores loquendi modi, alia eius modi 
interpretanda sunt. In Latinum sermonem vertit /. Buxtorf Basileae 1629. 

Haud parva nominis fama florent E. Salomo Jizehaki, qui plerum- 
que Jarchi vel Raschi (^ '^) appellatur, Trecis in Campania circa annum 
1040 natus ibique anno 1105 mortuus; E. Abraham ben Meir ben 
E s r a, qui vulgo Abenesra (Ibn c Esra), a theologis mediae aetatis Ebenare 
appellatur, Toleti in Hispania circa annum 1093 natus atque in insula 
Ehodo anno 1168 mortuus; E. David Kimchi, qui interdum Madak 



14 Prolegomena 

(pi '"i) appellatur, Narbone in Gallia anno 1170 natus et anno 1240 mor- 
tuus, patreni suum Joseph et fratrem Mosen, qui doctrina grammatica et 
exegetica inter Judaeos maguani sibi famam comparaverunt, longe superans ; 
K. Isaac Abarbanel vel Abravanel, qui UJyssipone in Lusitania anno 
1437 natus Venetiis anno 1508 diem supremum obiit, 

5) Etiarn scriptores indigenae Aegyptiorum, Babyloniorum, Assyri- 
orum, Plioenicum respiciendi sunt. Atque ex tribus libris rerum Aegyp- 
tiarum, quas Ma net ho, pontifex Heliopolitanus, inedio fere a. On. n. sae- 
culo tertio conscripsit, fragmenta apud Josepkuni CAp 1, 14 16 et 26 
31 restant, quo posteriore loco eae fabulae traduntur, quae illo tempore 
de Judaeis vulgo ferebantur. Ex tribus libris reruin Babyloniarum, 
quos Berosus, qui aequalis Alexandri Magni sacerdos dei Bel Baby- 
lone fuit, cont'eeit, fragmenta apud Josephum (CAp 1, 19 s.), Eusebium 
(Chron. Arm. c. 10), Georgium Synceilum (Chronogr. I.) ad nos per- 
venerunt, quae imprimis propterea magni sunt momenti, quod iis de 
antiquissima historia Asiae anterioris docemur. PJiilo Byblius, 
etiani Herrenius Philo appellatus, qui Hadriano imperatore Eomam 
venit, cum 4>otvc%T]v tauoptav (sive m 4>otvad), ex qua Eusebius (Praep. 
eraug. 1, 10 et 4, 16) duos locos memoriae prodit, turn librum rcepi 
TOW 'JooSaitov confecit, de quo tamen ninil certius accepimus. 

Posteriorum quoque orientis scriptorum, imprimis Iforan et rerum 
scriptorum Arabum et Syrorum aliquando ut fontium arcnaeologiae biblicae 
ratio habenda est. 

Consuli etiam possunt scriptores Graeci et Roman i, imprimis 
Herodotus, Xenophon, Diodorus Siculus, Strabo, Plutarcnus, Plinius, 
Tacitus, Justinus, qui nonnumquam res, quae in libris divinis obiter 
memorantur, uberius exponunt. Sed propter eorum odium et contemp- 
turn gentis Judaicae et exiguam rerum Judaicarum cognitionem cir- 
cumspecte usurpandi sunt. lidem autem rnaximi momenti sunt, ut 
antiquitates Babyloniorum, Persarum, Aegyptiorum et ii mores insti- 
tutaque, quae iis populis cum'Hebraeis plus minus communia erant, 
melius cognoscantur. 

Testirnonia scriptorum Graecorum et Eomanorum collecta sunt a 
L. G e i g e r (Quid de Judaeorum moribus atque institutis scriptoribus 
Eomanis persuasum fuerit. Berolini 1872) et Th. Keinach (Textes 
d'auteurs grecs et remains relatifs au judaisme. Paris 1895). 

Multo niaioris utilitatis sunt ii scriptores ecclesiastic!, qui 
in oriente vixerunt, imprimis Eieronyinus, ,,quem deus ecclesiae suae 
in expouendis sacris scripturis doctorem maximum providere dignatus 
est" (Miss. Rom. 30, Sept.), atque itineraria eorum, qui aetate recen- 



Fontes archaeologiae biblicae 15 

tiore orientis soils partes lustrayerunt et indolem earuin ac mores con- 
suetudinesque incolarum litteris consignaverunt. Qui quainquam res 
multo recentiores testantur, cuni orientales non rerum novarum amantes 
.sint, quin etiam res antiquissimas pleruinque constanter retinuerint, 
tamen multa afferunt, quibus libri divini optime illustrantur. Cuni 
vero nihilo minus haud pauca tot saeculorum decursu mutata sint, rursus 
cavendmn est, ne recentiora antiquitati tribuantur. Denique distin- 
guenda sunt ea, quae hi autores ipsi viderunt et observaverunt, ab iis, 
quae dumtaxat coniciunt; nain in illis sunt testes, in his munus iudicis 
sibi sumunt, cuius potestas penes ununiquemque eiusdem artis peritum est. 

Quidquid ex descriptionibus itinerum ad antiquitates biblicas illu- 
strandas servire potest, multi viri docti collegerunt, quos videas apud 
B. Rohricht (Bibliotheca geographiea Palaestinae. Chronologisches Ver- 
2eichnis der auf die Geographie des heiligen Landes beztiglichen Literatur 
von 333 1878. Berlin 1890) et P. Thomson (Systematisehe Biblio- 
graphie der Palastina-Literatur. I fur 1895 1904. Leipzig-New York 1908. 
11 fiir 19051909. Leipzig 1911). 

Denique antiquitatum biblicarum studioso saepe expedit eos scrip- 
tores consulere, qui sacros libros, imprimis Pentateuchum et libros 
historicos, interpretati sunt, aut eos, qui varias quaestiones arduas et 
nodosas de rebus ad archaeologiam biblicam pertinentibus docte illu- 
strarunt. 

6) Maximi momenti pro re nostra sunt varia monument a an- 
tiqua, quo nomine cum inscriptiones turn opera artis humanae (velut 
sepulcra, aedificia, figuras sculptas et pictas, instrumenta, nummos, alia 
eius modi) intellegimus, quibus vel res gestae commemorantur vel po- 
pulorum cultus atque humanitas repraesentatur. Atque quanti momenti 
sint testimonia nionunientorum antiquorum, nemo est qui non videat. 
Haec enim res ipsas ante oculos ponunt, quas scriptores posterioris 
aetatis verbis describere conati sunt, et cum eo tempore exstructa sunt, 
quo res ipsae evenerunt, tarnquam testes publici ac locupletes habendi 
sunt. Porro divina proyidentia facturn est, ut hac aetate, cum rationa- 
listae auctoritatem et fidern sacrarum litterarum impugnarent et undi- 
que arma conquirerent ad fontes revelationis evertendos, npvi et inex- 
spectati testes velut e sepulcris excifcarentur, qui firmissimis testimoniis 
omnes eoruni dubitationes, hypotheses, temeraria dicta quasi uno ictu 
convellerent. 

Nihil dicimus de monunientis Phoeniciis et Palmyrenis, quae licet ad 
sacras litteras illustrandas utilia esse possunt, tamen plerumque inagis ad 
phtlologiain quam ad archaeologiam biblicam referenda sunt. Hie tantuin 
de monumentis in Palaestina, Aegypto, Mesopotamia effossis agitur, quorum 



1(3 Prolegomena 

inventio et interpretatio aetati recentiori summae laudi vertendae sunt, 
Quibus pauca de monunientis aliarum gentium antiquaruin addimus. Totam 
autem bane materiam eo consilio, ut inelius percipi possit, quae sententia 
sacris litteris subiecta sit, tractaverunt A. H. Sayce, Alte DenkmSler irn. 
Lichte neuer Porschungen. Ein tJberblick iiber die durch die jiingsten 
Entdeckungen in Aegypten, Assyrien, Babylonien, Palastina und Kleinasien 
erhaltenen BestS/tigungen biblischer Tatsaehen. Deutsche Ausgabe. Leipzig 
1886; F. Yigouroux, La bible et les decouvertes modernes en Pale- 
stine, en Egypte et en Assyrie. 6 4 vol. Parisiis 1896; J. Urquhart, 
Die neueren Entdeckungen und die Bibel. Deutsche Ausgabe. 5 Bde. Stutt- 
gart 1901 04; E. Sell in, Der Ertrag der Ausgrabungen ina Orient fur 
die Erkenntnis der Entwicklung der Religion Israels. Leipzig 1905;. 
A. Jeremias, Das alte Testament im Lichte des alten Orients. 2 ib. 190(5 
(quo fonte qui utitur, ei magna diligentia atque cautione opus est). 

I. De rnonumentis in Palaestin a effossis 

Quamquarm in Palaestina non multa monumenta inventa sunt, si 
cum monuinentis in Aegypto et Mesopotamia detectis comparantur, 
tarn en gravia et arcliaeologiae biblicae niaxime utilia sunt. Imprimis- 
ad accuratiorem descriptionem regionis cis Jordanem et trans sitae 
atque urbium et pagorum, de quibus in sacris litteris mentio fit, per- 
tinent; deinde ad singulares quasdam res in sacra historia celeberrimas ; 
denique ad cultum divinum, mores, consuetudines veterum incolarum 
earum regionum. Atque si rem universam spectes, dicas effossionibus 
in Palaestina factis ea, quae in vetere testamento de statu reruni, in quo 
terra Canaan et ante immigrationem Hebraeorum et post erat, memoriae 
traduntur, quarnvis saepe in dubiurn vocata sint, egregie conflrmari. 

a) Investigatio Palaestinae maxime ab initio undevicesimi saeculi 
inirum quantum processit. Imprimis memoratu digna sunt itinera ab 
U. J. Seetzen annis 1806 07 (Reisen durch Syrien, Palastina usw. 4 Bde. 
Berlin 1854 59) et a J. L. Burckhardt annis 1810 12 (Travels in Syria 
and the Holyland. London 1822. Ed. Germ. 1823 24) suscepta. Eos 
E. Robinson Americanus annis 1838 et 1852 atque T. Toiler Helvetius 
annis 1835 36, 1845 46, 1857, 1865 secuti sunt. Qui quae rep- 
pererunt et quae W. N. Thomson Americanus, J. Wilson Scotus, H. de 
Schubert et J. Russegger G-ermani exploraverunt, maximam partem in operi- 
bus a K Ritter (Erdkunde XV XVII, Berlin 184854) et If. G. de 
Rawner (Palastina 4 . Leipzig I860) editis cognoscimus. Societas ,,English 
Palestine Exploration Fund" anno 1865 constituta ab anno 1866 com- 
plures maiores et minores expeditiones in Palaestinam misit, anno 1869 
ephemeridem ,,Quarterly Statement" condidit, annis 1872 75 et 1877 78 
Palaestinam cis Jordanem sitam, annis 1881 82 partem regionis, quae 
trans Jordanem sita est, exquirendara curavit, postea Hierosolymis aliisque 
locis effossiones suscepit. Inter opera, quae edidit, eminent : The Survey 
of Western Palestine, 7 vol. 1881 84; Map of Western Palestine in 



Fontes archaeologiae biblicae 17 

26 sheets, 1880. II. ed. 1897. The Survey of Eastern Palestine, 1889. 
Egregia opera Francogalli quoque emiserunt, velut V. Guerln, Description 
geographique, historique et areheologique de la Palestine. 7 vol. Paris 
1868 80; H. due de Luynes, Voyage d' exploration a la mer Morte, a 
Petra et.sur la rive gauche du Jourdain. 3 vol. ib. 1874 76. Item 
societas Kussorum ad Palaestinam investigandam anno 1882 constituta 
(,,Pravoslavnoje palestinskoje obtcestvo") multa effodit multaque opera 
edidit, in iis ab anno 1883 ephemeridem ,,Pravoslavnyj palestinskij sbor- 
. nik". Praeterea German! effossionibus multa invenerunt, quibus imprimis 
quae in vetere testamento de Cananaeis memoriae produntur, vel confir- 
mantur vel complentur. De qua re H. Guthe, G. Schumacher, F. Noetling, 
E. Sellin, alii optime meriti sunt. Societas Germanica a Palaestina deno- 
minata (,,Deutscher Palastinaverein") anno 1877 constituta duas ephe- 
merides edit: ,,Zeitschrift des Deutschen Palastinavereins" ab anno 1878 
et ,,Mitteilungen und Nachrichten des Deutschen PalastinaTereins' 1 ab anno 
1902. Ephemeris quoque ,,Das heilige Land", quae a societate ,,Deutscher 
Verein vom heiligen Land" ab anno 18.56 editur, effossiones in Palaestina 
et terris finitimis factas perscribit. Etiam societas Germanica ab oriente 
denominata (,,Deutsche Orient-Gesellschaft") ephemeridem edit nomine ,,Mit- 
teilungen". Ceterum in Palaestina etiam complura sunt instituta, quae 
de exploratione terrae bene meruerunt, velut ,,Ecole pratique d' etudes 
bibliques" (edit ,,Bevue biblique Internationale" vol. I UI= 1892 1903, 
Nouvelle serie vol. Iss. = 1904ss., praeterea ,,Conferences . de St. Etienne', 
ab anno 1909), ,, American school of oriental research" (antea ,, American 
school for oriental study and research in Palestine"), ,,Deutsches evan- 
gelisches Institut fur Altertumswissenschaffc des heiligen Landes" (edit 
,,Palastma-Jahrbuch" ab anno 1905). Anno 1910 societas quoque Ger- 
manica, quae a J. Gb'rres nomen tenet (,,G6rresgesellschaffc"), Hierosolyrnis 
stationem instituit, ubi studium rerum orientalium coleretur, quod latius 
pateret neque ad Palaestinam solam pertineret. 

fo) Hlc eas effossiones recentiore aetate in Palaestina faetas, quae 
maximi sunt momenti, brevi in conspectu ponimus. 

Effossionibus, quarum auctor erat societas ,,English Exploration Fund 1 ' 
et quarum locus erat Hierosolyma, quae effecta sunt, his duobus 
operibus vulgata sunt: W. Wilson and Ch. Warren, The recovery of Jeru- 
salem (London 1871) et Ch. Warren and C. B. Conder, Survey of Western 
Palestine: The Jerusalem (ib. 1884). Anno 1874 H. Maudsley Hiero- 
solymis effossiones fecit, de quibus C. R. Conder in PEF, Quarterly Sta- 
tement YII, 1875, 81 89 rettulit. Anno 1881 H. Guthe magnas effos- 
siones ibidem perfecit, quas in ZDPV IV, 1881, 115 119 et V, 1882, 
7218. 271 378 perscripsit. Effossiones annis*l894 97 a F. J. Bliss, 
quern A. G. Dickie adiuvit, Hierosolymis factae exponuntur in opere: F. J. 
Bliss, Excavations at Jerusalem 1894 97. Plans and illustrations by 
A. C. Dickie. London 1898 (cf. etiam P. Thomsen in MuNDPV 1908, 
54 69. 81 86). Imprimis C. Schick (t 1901) de investigation anti- 
quae urbis Hierosolymorum et locorum, quae circa sunt, optime meritus 
est. De sacro saxo, quod Hierosolymis in Kubbet es- Saclira conspicitur, 
conferas H. Gressmann, Der Felsendorn in Jerusalem (Palastinajahrbuch IV, 

Kortloitnor, Archaeologia biblica 2 



18 Pj-olegomena 

1908, 54 66); R. Kittel, Studien zur hebraischen Arehaologie und Ee- 
ligionsgeschichte 1 96. Leipzig 1908; R. Hartmann, Der Felsendom in 
Jerusalem. Strafiburg 1909; G. Dalman, Neue Petra-Forschungen und der 
lieilige Felsen in Jerusalem. Leipzig 191.2. 

Annis 1890 92 W. M. Flinders Petrie et F. J. Bliss in Tell el- 
Hasi effossiones fecerunt, quibus demonstratum est octo fere aetates varii 
cultus atque humanitatis hlc aliam alii successisse, quibus octo vel plures 
urbes alia super aliam iacentes (ex anno a. Ch. n. 1700 usque ad 300) 
respondent. Multi existimant Tell el -Hast nihil aliud esse nisi Lachis, 
quae antiqua Cananaeorum urbs regia a Josua capta est (Jos 1 0, 3 ss.) ; 
eadem, postea castellum magni inomenti adversus Aegyptios (II Eg 18, 
14 ss.), a Sanherib obsessa (ib. 19, 8) et, id quod inscriptiones Aegyptiae 
memoriae tradunt, expugnata est; denique Nebucadnezar earn Judaeis eripuit 
(Jer 34, 7). H. Guthe autem (Bibelworterbuch 382) dubitat, num Laehis 
eadem urbs fuerit atque Tell el-Hasi. Ceterum conferas W. M. Flinders 
Petrie, Tell el Hesy (Lachisk). London 1891; F. J. Bliss, A mound of 
many cities or Tell el Hesy excavated, ib. 1894. Ed. II. 1898. 

Annis 1898 1900 F. J. Bliss et A. St. MacaUster in planitie Sephela 
quattuor loca parietinis et ruderibus contecta Tell es-afije, Tell 
Zakarja, Tell ed-Dschudeide, Tell Sandahanne (-= Santa Anna) 
effossionibus perscrutati sunt, de quibus videas F. J. Bliss and A. St. Maca- 
Uster, Excavations in Palestine during the years 1898 1900. London 
1902; praeterea If. Thiersch, Archaologischer Anzeiger 1908, 343 414 
et P. Thomsen in MuNDPY 1909, 22 27. 33 44. Tell es-afije a 
multis Gatli urbi Philistaeorum (Jos 11, 22. I Sm 5, 8 ; 6, 17; 7, 14. al.) 
aequatur; contra quam opinionem dixit H. Guthe, Bibelworterbuch 195. 
Tell Zakarja urbs AseJca (Jos 10, 10 s. ; 15, 35. I Sm 17, 1. al.) esse 
dicitur. Id unum vero constat Tell Sandahanne prope vicum Bet Dschibrin 
urbem Maresa, patriam prophetae Elieser (II Chr 20, 37. cf. etiam Mich 
1, 15. Jos 15, 44), esse; videas MuNDPV 1902, 40- 42. Ut autern 
ibi aetas diversaruni urbium, quae alia super aliam exaedificatae sunt, 
constitueretur, imprimis vasa fictilia, quae permulta inventa sunt, utilia 
erant. Quorum ratione habita quattuor aetates distinguendae sunt, quarum 
duae Israelitarum immigrationem in terram Canaan antecesserunt, una 
prior, altera posterior, tertia Israelitarurn-Judaeorum, quarta Seleucidarum. 
Cf. J. P. Peters and H. Thiersch, Pointed tombs in the Necropolis of Marissa. 
London 1905. Ceterum in omnibus illis quattuor locis ruinarum multa 
arrna, res varii usus, simulacra, imprimis autem testae atque opera fictilia 
effossa sunt. 

Annis 1902 05 et 1907 09 A. St. MacaUster collem ruderum 
Dschezer, qui prope vicum Abu Schusche situs est, detexit i. e. Gezer, 
quam antiquam Cananaeorum urbem regiam Pharao Aegyptius filiae, quae 
uxor regis Salonio facta est, dotem dedit (I Eg 9, 16). Locis effossis, 
quae nunc rursus expleta sunt, effecturn est prima domicilia hie collocata 
a tricesimo, fortasse a quadragesimo a. Ch. n. saeculo repetenda esse. Si- 
gillis, anulis, aliis ornamentis, quae multa inventa sunt, docemur, quantum 
iam temporibus duodecimae et tertiae deciinae domus regiae i. e. inde a 
bis millesimo a. Ch. n. anno Aegyptiorum cultus atque humanitas apud 
Cananaeos valuerit. Imprimis magni rnomenti sunt antiquum Cananaeorum 



Fontes archaeologiae biblicae 19 

.sacrarium ibi retectum cum octo lapidibus sacris (masseUt), infantes im- 
molati in urceis fictilibus invent!, compositio anni ad agricolarum usum 
destinata (landwirtscbaftlicher Kalender), quae sexto a. Ch. n. saeculo con- 
fecta est. Multae res inventae aetatis Maccabaeorum sunt; velut arx aperta 
est, quam regiam Simonis Maccabaei fuisse ex inscriptione quadam cognosci 
poterat. Conferas A. St. Macalister, Bible side-lights from the mounds of 
Gezer. London 1906. Ed. II. 1910 (Ed. Germ. F. Hashagen, Streiflichter 
zur biblischen G-eschichte aus der altpalastinensischen Stadt Geser. Wismar 
1907); The excavation of Gezer 1902---05 and 1907 09. 3 vol. ib. 1912. 

In Tell Ta'annek (Tliaanach Jos 12, 21; 17, 11. Jdc 1, 27; 5, 19. 
I Kg 4, 12. I Car 7, 29) E. Sellin annis 1902 04 urbem effodit, quae 
in quattuor partibus arcibus munita circiter per annos 2500 vel 2000 
600 a. Ch. permansit. Inventa sunt sacrarmm antiquum, infantiuru cor- 
pora urceis inclusa, ornamenta aurea, multa fictilia, in iis ara magnae 
-artis ad odores incendendos destinata, cuius mensurae cum lege Ex 30, 2 
de Hebraeorum ara ad adolendum thymiama facienda paene congruunt. 
H. Thiersch autem, G. Dolman, H. Gressmann, A. Nordtsij, alii id opus 
figlinum non aram, sed nihil aliud nisi focum esse putant. Duodecim ta- 
bulae fictiles in arce principis IstarwaSur inventae (epistulae, quas principes 
Cananaei inter se miserunt) argumento sunt circa annum a. Ch. n. 1400 
Babyloniorum linguam et litteras late vulgatas fuisse. Ceterum conferas 
E. Sellin, Tell Ta c annek. Wien 1904; Eine Nachlese auf dem Tell Ta c annek. 
ib. 1905. 

Annis 1903 05 G. Schumacher effossionibus in Tellel-Muteseilim 
(Gouverneurshugel) prope Meyiddo, quae urbs in sacris litteris saepius com- 
memoratur (Jos 12, 21; 17, 11. Jdc 1, 27. al.), cuius loco hodie vicus 
Leddschtin situs est, praefuit. Quibus effossionibus demonstratum est eum 
locum ex antiquissimis temporibus oppidum munitum fuisse. Arx tricesimo 
a. Ch. n. saeculo exstructa et moenia crassitudine 8*5 m argumento sunt, 
quanta fuerit vis oppidi. Ex magno numero ossium et sepulcrorum, quae 
detecta sunt, cognoscimus, quo modo incolae mortuos et condiderint et 
coluerint. Cylindris signatoriis et omni genere ornamentorurn ostendi.tur, 
quantum Babyloniorum cultus atque humanitas valuerit. De pulchro sigillo 
ibi invento, quod litteris Hebraicis E^*! 1 "iSJ> Jtott6 inscriptum est, vide'as 
E. Eautesch in MuNDPY 1904, 1 14. Ceterum conferas Tell el-Mute- 
sellim. Bericht iiber die 1903 05 veranstalteten Ausgrabungen. I. Bd. 
G. Schumacher, Fundberieht, hrsg. von C. Steuernagel, Text und Tafeln. 
Leipzig 1908- 

Annis 1908 09 E. Sellin antiquam urbem Jericho i. e. Tell es- 
Sul-^an (prope fontem, qui ab Elisa denominatur, hodie f Ain es- Sultan] 
effodit. Ibi ingentes illae munitiones, quarum in libro Josua mentio fit, 
detectae sunt. Prinia domicilia ibi collocata a tricesimo, fortasse a qu'adra- 
.gesimo a. Ch. n. saeculo repetenda sunt. E. Sellin etiam palatium, quod 
Kiel (Ahiel) exaedificavit (1 Bg 16, 34), invenisse sibi videtur. Conferas 
E. Sellin und C. Watzinger, Jericho. Die Ergebnisse der Ausgrabungen 
dargestellt. Leipzig 1913. 

American! ab anno 1908 antiquam urbem. regiam Samaria i. e. Tell 
Sebastlje effodere coeperunt (ducibus D. G. Lyon, G. A. Reisner, G. Schu- 
macher, CL S. Fisher). Inventae sunt ruinae ampli aedificii, quae domus 

2* 



20 Prolegomena 

regis Omri, postea Ahab, Jehu, Jerobeam II regnantibus instauratae, esse- 
videntur. Quod confirmatur, quia non solum alabastrum cum nomine 
Pharaonis Osor.kon II, aequalis regis Ahab, sed etiam septuaginta quinque 
testae inscriptae, quae ostraca vocantur, inventa sunt, quae etiam ad histo- 
riam et scripturae et religionis Hebraicae (cum nomina propria Hebraeorum, 
antiquorum exhibeant, velut Meriba'al) maximi momenti sunt. Conferas 
The Harvard Theological Review, April 1910, January 1911. RB N.S.. 
VI, 1909, 435 445. VIII, 1911, 125 131. 290 -293. 

Annis 1911 12 Britanni duce D. Mackenzie, quern F. G. Newton 
adiuvit, urbem Levitarum Beths^emes (Jos 15, 10; 21, 16. al.) effo- 
derunt, emus ruinae apud e Ain Sems sitae sunt. Totius urbis moenia 
detecta atque antiquissima sepulcra inventa sunt. Ut omnibus locis Palae- 
stinae ad meridiem vergentis, ita hie quoque vestigia exstant, unde Aegyp- 
tiorum cultum atque humanitatem ibi multum valuisse apparet, cum vestigia, 
cultus atque humanitatis Babyloniorum desint. Conferas PEP, Quarterly 
Statement XLIII, 1911, 6979. 129134. 139142. 143151. 169 
172. XLIV, 1912, 171178. RB N.S. IX, 1912, 111 115. BW XLII,. 
1913, 101109. 

Quae effossionibus recentioris aetatis in Palaestina effecta sunt, ea bene 
complectuntur H. V. Hilprecht, Explorations in Bible Lands during the 
19 th century. Edinburgh 1903; F. J. Bliss, The Development of Pale- 
stine Exploration. New York 1906; H.Vincent, Canaan d'apres 1' explo- 
ration recente. Paris 1907; H. Thiersch, Die neueren Ausgrabungen 
in Palastina (Archaologischer Anzeiger 1907, 275 '358. 1908, 3 38. 
343 414); H. Gressmann, Die Ausgrabungen in Palastina und das 
alte Testament (Religionsgeschichtliche Volksbiicher III, 10) Tubingen 1908; 
P. Thomson, Palastina und seine Kultur in fiinf Jahrtausenden. Nach 
den neuesten Ausgrabungen und Forsehungen dargestellt (Aus Natur und 
Geisteswelt 260) Leipzig 1909. Kompendium der palastinischen Altertums- 
kunde. Tubingen 1913; P. Karge, Die Resultate der neueren Ausgrabungen. 
und Forschungen in Palastina 3 (BZFIII, 8 9) Minister 1912; G. Beer, 
Ausgrabungen und Funde in Palastina usw. (RE 3 XXIII, 139^-149); 
W. Knieschke, Das heilige Land im Lichte der neuesten Ausgrabungen 
und Funde (BZSF IX, 5) Berlin-Lichterfelde 1913. 



II. De monumentis in Aegypto effossis 

Cum Aegyptii artam neeessitudinein. cum gente Hebraica coniun- 
xissent, evidens est eorum historiam ac monumenta ad libros divinos 
iatellegendos multum conducere. Imprimis in libris Mosis, apud pro- 
phetas Jesaia et Jeremia, in libris Kegum et Chronicorum multa le- 
guntur, quae ex accuratiore notifcia veteris Aegypti illustranda et expli- 
canda sunt. Usque ad undevicesimum fere saeculum pauca de vetere 
Aegypto nota erant eaque confusa et fabulis rnixta (in reliquiis Manetho 
sacerdotis aliorumque scriptorum antiquissimorum) ; monumenta autem 
ilia magnifica, ut pyramides et obelisci, pro historia et archaeologia 



Pontes archaeologiae biblicae 21 

"biblica exiguae erant utilitatis, quod inscriptiones iis insculptae prae 
obscura ilia scriptura, quam hieroglyphicam vocant, intellegi non pote- 
rant. Quod etiam in papyros in sepulcris et aliis locis inventas caclit. 
.Saeculo demum praeterito contigit, ut et incredibilem fere copiani mo- 
numentorum in lucem proferret et occultas litteras hieroglyphicas in- 
tellegeret, quo factum est, ut quasi linguam monumentorum illoruni, 
quae adhuc muta fuerant ac sensu caraerant, solveret. 

Dicemus primum pauca de monumentis ipsis in Aegypto inventis, 
deinde exponemus, qua rations viri docti ad scripturam hieroglyphicam 
.legendam perveneriut. 

a) Napoleon Bonaparte expeditione in Aegyptum (1798 1800) pri- 
mam ansam accuratioris investigations monumentorum eius terrae prae- 
buit. Nam complures viros doetos seeum duxit, qui Aegyptum quoquo- 
versus percurrerent, vetustissimarum urbium rudera, templorum ruinas, 
Tegum sepulcra pervestigarent, imagines monumentorum atque etiam in- 
:scriptionum ignotarum describerent. Quorum omnium accurata expositio 
paulo post curis et impensis imperil Francogallici in lucem prodiit sub 
titulo : ,,Description de T Egypte ou recueil des observations et des recher- 
ches pendant 1' expedition de 1'armee franchise." Paris 1809 29. Tern-, 
pore procedente alii viri rerum antiquarum periti, praesertim postquam 
J. F. Champollion anno 1822 litteras hieroglyphicas intellegere coepit, 
saepius itinera per Aegyptum fecerunt novaque monumenta detexerunt, 
quorum alia sunt enormis molis multoque ampliora monumentis G-rae- 
corum et Eomanorum, ut pyramides et sphinges, alia tninora, quae im- 
primis in loculis vetustissimis inventa sunt atque etiam nunc inveniuntur, 
velut picturae et sculpturae, quibus ritus et consuetudines Aegyptiorum 
repraesentantur ; varia instrumenta diversarum artium, amuleta, ornamenta, 
anuli, scarabaei, alia eius generis; imprimis ingens copia papyrorum, quae, 
licet longo saeculorum spatio vel eos codices membranaceos, qui antiquis- 
simi hahentur, antecedant, tamen plerumque integrae sunt et optime con- 
servatae, ut litterae distincte et clare appareant. Atque inter papyros 
Aegyptias plurimae sunt, quae quinque, sex, septem saeeulis aerarn Chri- 
stianam anteeedunt; complures decem aut duodecim saeeulis antiquiores 
.sunt ; nonnullae aetate Abraham aut antiquiore tempore scriptae habentur. 
Multae papyri in Europam asportatae sunt et in thesauris maximorum 
museorum numerantur, imprimis Britannici, Berolinensis, Parisiensis, Vien- 
nensis, Vatieani, Taurinensis. Complectuntur historiam regum, scientiam theo- 
logicam et moralem Aegyptiorum, libros artium liberalium, poemata; quae- 
dam sunt etiam de ritibus sacris, inter quas eminet integra collectio rituum 
funebrium, quae nomine ,,libri mortuorum" a viris eruditis afferri solet. 

Quae omnia studiosis litterarum copiosam materiam praebent, ut statum 
Aegypti antiquae, qualis aetate Abraham, Mosis, prophetarum erat, sibi 
proponere et antiquam Aegyptiorum historiam ex monumentis repetere et 
restituere possint. Ad quod opus multi viri docti ex variis Europae gen- 
tibus summa cum laude operam dederunt. Quorum studiis aegyptologia, 
quam vocant, mire progressa est. Neque vero progressus ille fieri potuit, 



22 Prolegomena 

nisi investigatio et persecutio litterarum. hieroglyphicaruni bene successisset.. 
Quare nunc pauca de ratione, qua homines eruditi ad eas legendas per- 
venerunt, dicenda sunt. 

Adnotatio. Inter eos ; ex quorum operibus amplissima notitia mo- 
numentorum Aegyptiorum hauriri potest, eminent J. Rosellini, I monu- 
menti dell'Egitto e della Nubia, disegnati della spedizione scientifica let- 
teraria Toscana in Egitto, distribuiti in ordine di materie, interpretati ed; 
illustrati. 9vol. text. 3 vol. tab. Pisa 1832 44; J. F.. Champollion, 
Monuments de 1'Egypte et de la Nubie. 4vol. Paris 1835 45; R. Lep- 
sius, Denkmaler aus Aegypten und Aethiopien. Berlin 1849 59. Prae- 
terea J. Gr. Wilkinson, The manners and customs of the ancient Egyp- 
tians. A new edition, revised and corrected by S. Birch. 3 vol. London 
1878 et opera a S. Sharpe, G. Leemans, H. Brugscli, E. de Rouge, A. Ma- 
riette, G. Maspero, F. Ghdbas, E. Naville, J. Diimichen, K. Piehl, W. M. Flinders- 
Petrie, aliis edita. Quidquid autem ex antiquitatibus Aegyptiis ad illu- 
strahdos libros divinos, imprimis libros Mosis, servire potest, eollegerunt 
E. W. Hengstenb erg, Die Bucher Mose's und Aegypten nebst einer 
Beilage: Manetho und die Hyksos. Berlin 1841; G. M. Ebers, Aegypten 
und die Bucher Mose' s. Sachlicher Kommentar zu den aegyptischen Stellen 
in Genesis und Exodus. I. Leipzig 1868; A. Scholz, Die Aegyptologie 
und die Bucher Mosis. Wiirzburg 1878; H. J. Heyes, Bibel uud Aegypten. 
Abraham und seine Naehkommen in Aegypten. I Teil: Gen. Kapitel 12 41 
inkl. -Mfinster 1904. Joseph in Aegypten (BZFIY, 9) ib. 1911; W. Spie- 
gelberg, Aegyptische Randglossen zum alten Testament. StraBburg 1904. 
Der Aufenthalt Israels in Aegypten im Lichte der aegyptischen Monumente 2 . 
ib. 1904; A. Alt, Israel und Aegypten. Die politischen Beziehungen der 
Konige von Israel und Juda zu den Pharaonen nach den Quellen untersucht. 
Leipzig 1909; W. M. Flinders Petrie, Egypt and Israel. London 1911. 

b) J. F. Champollion (1790 1832), novis Aegypti explorationibus 
excitatus, totum se studio archaeologiae Aegyptiae dedidit, cum maxime 
id ageret, ut tandem occultas litteras hieroglyphicas intellegeret ; nam 
aliter aegyptologia progredi non posse sibi persuaserat. Post nonnullo^ 
conatus frustra captos studium suum ad stelam illam convertit, quae, cum 
prope Rosette (Raschid) in Aegypto anno 1799 inventa sit, ,,lapis Rosette' 1 
appellari solet. Haec stela, quae tantam famam adepta est, quippe cum 
eius ope contigisset, ut litterae hieroglyphicae intellegerentur, est ex-nigro- 
lapide. In uno latere exhibet inscriptionem in tribus columnis triplici 
diversa seriptura, hieroglyphica, demotica, Graeca. Columna Graeca, quae 
ex quinquaginta quattuor lineis constat, continet decretum sacerdotum 
Aegypti anno 196 a. Ch. editum, quo Ptolemaeo V Epiphani (205 181) 
statuae et honores divini decernuntur. Paulo post, anno 1815, aliud 
monumentum parvum ex insula Philae (Geziret el-Birbeh) allatum est, 
obeliscus, in quo item inscriptio litteris Aegyptiis et Grraecis exarata lege- 
batur, epistula sacerdotum Isidis ad Ptolemaeum VII Euergeten (146 117),. 
eius sororem Cleopatram eiusque uxorem Cleopatram missa. In inscrip- 
tioue Rosette quinquies nomen IlToXe^ato?, in inscriptione Philae nomen 
KXsoTcarpa legebatur. Cum columnam Graecam nihil aliud atque versionem 
inscriptionis Aegyptiae continere appareret, ita ut eadenr nomina exhibere 



Fontes archaeologiae biblicae . 23 

Decease esset, J. 3?. Champollion statim intellexit investigationem inscrip- 
tionis ab iis incipiendam ease, quia nomina propria in . qualibet lingua 
plus minus eodem modo sonant. lam notum erat nomina deorum, regum, 
virorum illustrium in monumentis hieroglyphicis intra figuratn ellipticam 
inclusa ease, quo facilius a reliquis vocabulis distinguantur. Hinc J. F. 
Champollion in columna hieroglyphica stelae Kosette facile nomen Ptole- 
inaei octo signis formatum et quinquies repetitum nt in columna Graeca 
discernere potuit ; item in alio monurnento nomen Cleopatrae ex undeeim 
signis constans. Ex eo numero signorum statim collegit signa ilia ani- 
maiium, stirpium, aliarum rerum non totam vim verbi, ut quidam olim 
putaverant, sed tantuni singulas litteras significare, a quibus vocabulum 
Aegyptium rei repraesentatae inciperet. Praeterea animadvertit in no- 
minibus G-raecis Ptolemaei et Cleopatrae plures litteras communes esse, 
quibus eadem signa hieroglyphica utrobique respondere necesse esset. Quibus 
intellects signa comparare coepit. Prirnum signum nominis Ptolemaei (par- 
vum guadratum) si est littera p, etiam in nomine Cleopatrae quinto loco 
reperiri necesse est et reperitur; tertiurn. signum (nodus in fune) si litterae 
o vice fungitur, in Cleopatra quarto loco observari necesse est et obser- 
vatur; secundum signum nominis Cleopatrae (figura leonis cubantis) si est 
littera I, in Ptolemaeo quartum locum obtinere necesse est et obtinet; 
sextum signum nominis Cleopatrae (aquila) in Ptolemaeo non exstat, sed 
cum. idem signum nono loco nominis Cleopatrae repetatur, dubium non 
erat, quin litteram a significet. Ita paulatim a noto ad ignotum progre- 
diens, aliis quoque inscriptionibus, ubi nomina propria reperiebantur, con- 
sultis ad vim singulorum signorum hieroglyphieorura definiendam et ad 
scripturam Aegyptiam arte concludendam pervenit, qua,e postea ab aliis viris 
doctis (inter quos imprimis E. Lepsius, S. Birch, E de Rouge, F. Chabas, 
H. Brugsch) multis monumentis inter se collatis magis magisque pro- 
fecta est. 

Scriptura hitroglyphica quattuor signorum genera cornplectitur : a) signa 
alphabetica sive litteras, quas scriptura antiquissima viginti quattuor habet 
et quae ut litterae Semiticae consonantes tantum significant; neque enini 
vocales nisi in quibusdam syllabis exeuntibus redduntur. (3) signa syl- 

labica, quae non unam litteram, sed integram syllabam significant. 

If) signa, quae eas res, quae exprimendae sunt, repraesentant. Ut notiones 
universas, quarum non erant signa, exprimerent, Aegyptii figuris singu- 
larium rerum, quarutn notiones illis propinquae sunt, utebantur. Talia 
autem signa etiam ita usurpabant, ut eius modi vocabula significarent, 
quae ex iisdem consonantibus constant, ex quibus vocabulum signo red- 
ditum. ) signa determinative/, quae non sunt legenda, sed tantum ad 
vim vocabuli ambigui explanandam apponuntur. Id iam J. F. Champollion 
ex inscriptione Philae, quam supra memoravimus, coniecerat, ubi post ulti- 
mam litteram a nominis Cleopatrae duo alia signa cernuntur, quae in 
nomine Graeco praetermissa sunt ; neque enim quidquam spectant nisi ut 
nomen femininum aperte exprimant. Clarius id postea ex aliis inscrip- 
tionibus apparuit. Ceterum signa hieroglyphica a dextra ad sinistram 
versus legenda sunt; a sinistra ad dextram versus tantum turn, cum figurae 
animantium, quae in textu exstant, faciern sinistrorsus flectunt. Si ligna 
hieroglyphica alia super alia posita sunt, superiora prius leguntur. 



24 Prolegomena 

Ex iis, quae diximus, apparet scripturam hieroglyphicam difficillimam 
esse. Cum praeterea nimium spatium requireret neque omnes varia ilia 
signa delineare ac pingere possent, postea ad simpliciorem formam redacta 
est, in qua non integrae figurae, sed tantuin summae lineae earum appa- 
rebant, quae forma a J. F. Chainpollion scriptura hieratica appellata est. 
Postremo ad usum civilein sinaplicior forma signorum et quae celerius 
scribi posset inducta est, quae ob cornmunem et vulgarein usum demotica 
(encboria, epistolographica) vocata est, cuius scripturae specimen altera 
columna inscriptionis Kosette exhibet. 

Conferas W. Spiegelberg, Die Schrift uud Spracbe der alten Aegypter 
(AO VIII, 2) Leipzig 1907; A. Erman, Die Hieroglyphen (Sammlung 
Goschen 608) Berlin - Leipzig 1912; G. Boeder, Aegyptisch. Prakfcische 
Einfuhrung in die Hieroglyphen und die aegyptische Sprache (Clavis lin- 
guaruin Semiticarum VI) Miinchen 1913. 

Adnotatio. Ex iis, quae recentiore aetate in Aegypto effossa sunt, 
praeter tabulas fictiles in Tell el- e Amarna detectas (de quibus infra dice- 
mus) papyri Aramaicae in Elephantine-Syene inventae maxime dignae 
sunt, quae hie nominentur. 

Ubi Aegyptus antiqua ad meridiem finem habet, Elephantine in- 
sula Nili (Gezfoet As^vdn vel sinipliciter Gezire) sita est, in qua quondam 
urbs eiusdem nominis erat. Nomen Elephantine versio nominis Aegyptii 
'biv sive 'b = elephas (Copt. IHB, IEB, EIB; Aram, y) est. Insulae 
in ripa Nili ad orientem spectante urbs Assuan (Asiv&n, Aeg. Sion } Copt. 
Suan, Aram. pB, Hebr. T?19 Ez 29, 10; 30, 6. Graec. So7]VY]) opposita est, 
iam antiquissimis temporibus propter granitem lapidem rubentem ibi ex- 
cisuni (Syenit, Xifto? Al-S-iOTCixos) Celebris. In ea regions iam antea com- 
piures inscriptiones Aramaicae lapidibus incisae, papyri, testae inventae 
sunt, quas M. Lidzbarski (Ephemeris fur semitische Epigraphik II, 2, 
200 250. Giefien 1906) diligenter tractavit. Anno 1904 in ea parte in- 
sulae, quae ad meridiem vergit (uc alii tradunt, prope urbem Assuan) 
decem papyri Aramaicae inventae sunt, quae ad libros sacros illustrtindos 
maximi sunt momenti. Sunt litterae privatae, quae tabulas locationis, 
pactiones nuptiales, hereditates, similia continent et annis a. Cb. n. 471 
410 i. e. cum reges Xerxes I, Artaxerxes I Longimanus, Xerxes II, Sog- 
dianus, Darius II Nothus regnabant, ortae sunt. Ex quibus papyris novem 
in museo urbis Glze (nr. 37, 106 114), decima Oxonii in "bibliotheca 
Bodlejana servantur et ab A'. H. Sayce et A. E. Cowley editae sunt 
(Aramaic papyri discovered at Assuan. London 1906). Ex anno 1906 
ibidem a Germanis et Francogallis novae efibssiones factae sunt. Papyri 
Aramaicae a Germanis inventae ab E. Sachau editae sunt (Drei ara- 
maische Papyrusurkunden aus Elefantine. Berlin 1907. Aramaische Pa- 
pyrus und Ostraka aus Elefantine. Altorientalische Sprachdenkmaler aus 
einer jiidischen Militarkolonie des 5. Jahrb. v. Chr. ib. 1911). Ex iis nova 
de colonia Judaeorum in Elepbantine-Syene habitantium, imprimis eius 
modi res, quae ad religionem pertinent, cognoscimus. 



Fontes archaeologiae biblicae 25 

III. De monumentis in Assyria et Babylonia effossis 

Historia regnoruui Assyriorum et Babyloniorum cuin gente He- 
braica magis conexa est quam Mstoria Aegyptiorum. Ex quo apparet, 
quantopere subtilior rerum Assyriarum et Babyloniarum notitia ad 
sacrarutn litteraruni intellegentiain pertineat. Quae notitia usque ad 
saeculuin praeterituni plane fere deerat; nam ea, quae a scriptoribus 
antiquis, imprimis Graecis, de illis gentibus memoriae produntur, quamvis 
multa sint, tamen nirais recentia sunt, plerumque vaga et incerta, 
passim absurda et inter se pugnantia, saepe etiam fabulis permixta. 
Euinae Babylonis et ceterarum antiquae Babyloniae urbium, licet a 
nonnullis viatoribus (ut ab Emmanuele de S. Alberto, C. Niebuhr, J. de 
Beauchamp] saeculo septimo decimo et duodevicesimo inspectae et 
descriptae siut, in oblivionem adductae erant atque etiani Ninives alia- 
rurnque Assyriae urbium vestigia evanuerant, ut ne situs earum quidern 
certo agnosceretur. Saeculo praeterito ea omnia explorata sunt, JN'inive 
et Babylon aliaeque urbes inventae sunt ; multa inonuinenta, arces 
regiae, turres, templa oculis conspiciuntur, quae tamquam ipsa et sculptis 
imaginibus et innumerabilibus inscriptionibus, quas cuneiformes vocant, 1 
historiam suam n arrant. Quibus omnibus fides sacrarum litterarum 
confirmatur earumque narrationes, imagines, loquendi formulae mire 
illustrantur. 

a) a. Primus P. E. Botta, regni Francogallici in urbe Mosul consul, 
anno 1842 in loco Kujundschik, e regione urbis Mosul in sinistra Tigris 
ripa sito, solum temptavit, sed baud magno successu. Quare alium locum,' 
magis ad septentriones versus situm, prope vicum Khorsabad explorandum 
suscepit ibique multis laboribus et difficillimis impedimentis superatis una 
cum V. Place (1851 55) immensam domum regis Sargon II (Sarru-ukin, 
722 705 a. Ch.) detexit. Inferior ordo cubiculorurn etiam turn integer 
erat, i. e. plures aulae amplissimae, quarum parietes ingentibus sculpturis 
et plurimis inscriptionibus cuneiformibus cooperti erant ; etiam tauris alatis 
ad portam domus stantibus, lateribus pavimenti, laminis nietallicis inter 
. fundamenta domus abditis inscriptiones cuneiformes incisae erant. In sculp- 
turis conspiciebantur pugnae, venationes, ritus sacri cum innumerabilibus 
figuris variis vestimentis ornntis. Quae omnia P. E. Botta eiusque socii 
lineis descripserunt et inscriptiones exscripserunt, ne perirent; nam cum 
aedes illae incendio vastatae essent, lapides calearii aeris contactu facile 
in pulverem resolvebantur. Interim haec ex oriente in G-alliam missa et 
paulo post vulgata (Parisiis 1846 50) omnium animos ad se converterunt. 

Eodem fere tempore etiam Britanni collem ruderum Nimrud, ubi 
Niniven (Assyr. Ninua, Arab. N^nua) sitam esse suspicabantur, effodere 
coeperunt (imprimis A. H. Layard 184547 et 1849 51, H. Rctssam 
Syrus-1852 54 et 1878 82, G. Smith 1873 76), quorum labores tarn 
ingentes fructus ediderunt, ut omnium exspectatio superaretur. Hinc 



26 Prolegomena 

apparuit situin Ninives esse iinniensum ilium terrae cumulum, qui a sep- 
tentrionibus meridiem versus, a Kujundschik usque ad collem Nebi Junus 
et ultra eum protenditur. Ibi praeter alia duae arees regiae maioris mo- 
rnenti effossae sunt, altera regis Sanherib (Sin-a^S-erib, 705 681), altera. 
regis Asarhaddon (Assur-ala-iddin, 681 668), utraque completa et ornata 
ab Assurbanipal (668 626), qui priori arci ingentem bibliothecam ad- 
didit. Qua bibliotheca inventa in fastis archaeologiae Assyriae nova aetas 
instituta est; ex illo enim tempore studia linguae et seripturae Assyri- 
orum ingens lumen increment urn que acceperunt. Tota bibliotheca con- 
stabat ex tabulis fictilibus, quae in utraque parte signis cuneiformibus 
inscriptae atque circa parietes aulae maximae ordine dispositae erant; ad 
decem milia tabularum ibi collocata fuisse putantur (alteram bibliothecae 
partem postea H. Eassam in arce regis Assurbanipal invenit). Continent 
res gestas regum, disputationes de philosophia, theologia, medicina, scripta 
de moribus et vita Assyriorum, varias historias, poemata, syllabaria alia- 
que opera, quae ipsis Assyriis ad legendam scripturam archaicara usui 
erant; praeterea multae inscriptiones in lingua antiquiore (Sumerica) in- 
ventae sunt. Alia quoque monumenta cum in Ninive turn inter rudera 
aliarum Assyriae urbium (ut in Hal^u = Kelach. Gn 10, 11 s., in Assur,. 
hodie collis ruderum KaFa Serkat, ubi inde ab anno 1903 Germani duce 

' 

R. Koldeivey effodere coeperunt) detecta sunt magnaque copia rerum pretio- 
saram et inscriptionum inde extracta est. Quae exuviae vetusti regni 
Assyriorum in Angliam asportatae singularera quendam thesaurum musei 
Britannici constituunt. 

(3. Interim Britanni (W. K. Loftus 1849 et 1853, A. H. Lmjard 
1850 51, J.E.Taylor 1854 55, H. Eatdinson 1854, H. Eassam 1879- 
82), Francogalli (F. Fresnel una cum /. Oppert et F. Thomas 1852 54, 
E. de Sarzec 1877 1900, G. Cros inde ab anno 1903), American! (J. P. 
Peters, H. V. Hilprecht, alii 1888 1900, E. J. Banks inde ab anno 1903), 
Germani ('#. Moritz f E. Koldeivey, L. Meyer 1887 88, R. Koldetvey, 
B. Meissner, L. Meyer, E. Lindl inde ab anno 1899) neque laboribus 
neque impensis pepercerunt, ut etiam inferiorem Mesopotamiae partem, a 
Bagdad usque ad siuurn. Persicum explorarent idque non sine successu. 
Maximae urbes veterum Babyloniorum (Borsippa, Nippur, Lagas, Uruk, 
Larsa, Ur, Eridu), imprimis Babylon effossae et mulfca monumenta, turres,. 
palatia, templa, sepulcra detecta sunt una, cum innumerabilibus inscrip- 
tionibus antiquissimorum ternporum, a primis Babyloniorum regibus usque 
ad aetatem Alexandri Magni et Seleucidarum. Praeterea expeditio Turcica 
anno 1894 ducibus V. Scheil et Bedry Bey urbem Sippara (Abu Habba)- 
perscrutata est. 

Quae omnia in pluribus operibus, quae viri illi eruditi, quos comme- 
rnoravimus, aliique ediderunt, diligenter et docte deseripta sunt. Ceterum 
conferas P. Kaulen, Assyrien und Babylonien nach den neuesten Ent- 
deckungen 4 . Freiburg 1891 (ubi multa praesidia doctrinae hue pertinentia 
memorantur); Th. Witzel, Die Ausgrabungen und Entdeckungen im Zwei- 
stromeland (BZE IV, 3 4) Minister 1911; E. Koldewey, Das wteder 
erstebende Babylon. Die bisherigen Ergebnisse der deutschen Ausgrabungen 3 .. 
Leipzig 1914. ' 



Fonte's archaeologiae biblicae 27 

ft) Nunc pauca de inscriptionibus cuneiformibus earumque lectione. 
Appellantur cuneiformes ob figuram signorum, quibus expressae sunt, quae 
similitudinem cuneoruro. prae se ferunt. Parvi illi cunei varie collocati 
et inter se compositi signa scripturae Assyriorum et Babyloniorum for- 
mant. Convenit autem. inter assyriologos earn non esse primam scrip turam 
earum gentium, sed ex alia antiquiore paulatim derivatarn. Antiquissimis 
formis scripturae cuneatae quaedam similitudo cum litteris hieroglyphicis 
inest. Inventae sunt antiquissimis temporibus, fortasse plus tribus milibus 
annorum a. Ch. n. Cuius scripturae auctores non gentes illae Semiticae, 
quae circiter anno a. Ch. n. bis millesimo quingentesirno in Babyloniam 
immigraverunt, sed Sumerii et Aklcadii sunt, qui ibi ante eos consederant 
atque in Hamitarum numero habendi sunt. 

Distinguuntur autem quinque genera scripturae cuneiformis ; a) scrip- 
tura Ueratica in antiquissimis Babyloniorum monumentis, velut in statuis 
regis Ghidea; signa alia super alia posita sunt idque in columnis, quae 
a dextra ad sinistram directae sunt ; superiora signa prius leguntur ; lingua 
est antiquissima Babyloniae i. e. lingua Sumerica. (3) scriptura cunei- 
formis antiquorum Babyloniorum, ut in laterculis coctilibus regum urbis 
Ur. y) scriptura cuneiformis novi regni Babyloniorum (seriptura cursiva, 
quae dicitur) in monumentis ex aetate regis Assurbanipal usque ad tem- 
pora Arsacidarum (256 a. Ch.) usitata. 8) scriptura cuneiformis anti- 
quorum Assyriorum, velufc in monumentis regum Kammanirari (ca. 1400 
a. Ch.), Samsiramman IV, aliorum. s) scriptura nova Assyria sive Nini- 
-oitica ab aetate regis Tiglat Pileser I usque ad interitum regni usurpata.. 
Ceterum scriptura cuneiformis a Babyloniis etiam ad alias gentes ingenio 
ac lingua longe diversas propagata est, quarum unaquaeque illam suae 
linguae accommodavit. Itaque inscriptiones cuneiformes etiam varias lin- 
guas aliarum gentium sub oculos subiciunt, velut Persicam in Perside, 
Medicam in inscriptionibus Persepolitanis, Armenicam in Armenia. Atque 
saepe una eademque inscriptio tota in pluribus columnis incisa est idque 
totidem linguis scribendique generibus, ut inscriptiones Persepolitanae, in 
quibus diversitas scripturae ex ipsa attenta signorum inspectione apparet 
atque a viris doctis iam observuta est, antequam vel unum signum cunei- 
forme legere potuerunt. 

Ex quo manifestum est, quam difficile opus fuerit scripturam cunei- 
form em legere. Ad cousilium huius libri non pertinet historiam variarum 
investigationum, quibus interpretatio signorum cuneiformium efifecta est,. 
perscribere, sed paucis absolvere. 

Inscriptiones Persepolitanae, quae iam. saeculo tertio decimo, saepius 
inde a saeculo septimo decirno in itinerum descriptionibus memorantur, 
ante ceteras investigatae sunt. Atque prim a temptarnina (a C. Niebuhr,. 
0. G. Tychsen, F. Hunter instituta) non successerunt, sed tantum verae 
interpretationi viam paraverunt. Interim observatum est eas inscriptiones 
plerumque in tres columnas divisas tres diversas scripturas exhibere et 
probabile esse videbatur eas unara eandenaque inscriptionem continere 
eamque in tribus linguis, quae in regno Achaemenidarum rnaxime in usu 
erant. Secundum hanc coniecturam, quam Yeram esse postea cognitmn 
est, viri docti singulas scripturas considerare coeperunt, imprimis litteras 
primae columnae magnae illius inscriptionis, quae in rupe calcaria 



28 Prolegomena 

monte Bisutun (Bebistiin, Behistan) in regione Kurdistan a Dario I, rege 
Persarum (521 485 a. Ch.), ad suas victorias celebrandas posita est. In 
latere rupis cernitur ingens sculptura, quae Barium regem hostem prostra- 
tum pedibus calcantem et coram eo novem alios reges manibus et collis 
devinctis repraesentat. Infra sculpturam et circa legitur longa inscriptio 
cuneiformis in columnas divisa. Prima columna continet textum Peraicum 
sive Persepolitanum, secunda versionem eius in alia scriptura aliaque 
lingua (quam E. Norris Scythicam, J. Oppert Medicam, A. H. Saijce Ela- 
.miticam vocat), tertia versionem Assyriam in ea scriptura' ac lingua, quae 
in plurimis monumentis Assyriae et Babyloniae invenitur, ut ceteris duabus 
scripturis multo maioris momenti sit. Atque initium investigationis a 
nominibus propriis Achaemenidarum fieri oportuit, quippe quae omnia 
bene nota essent atque inter signa euneiformia facile cognosci possent. 
G. F. Grotefend (1775 1853) anno 1802 ingenuosis et subtilibus com- 
parationibus ad nonnulla vocabula (Hystaspes, Darius, Xerxes, rex, filius) 
legenda pervenit atque vim quorundam signorum determinare coepit simul- 
que ostendit scripturam textus Persepolitani esse alphabeticam. Ultra 
tarn en progredi non potuit. Multis annis post E. Burnouf (Parisiis 1836) 
alias inscriptiones considerans, ubi nomina propria occurrebant, plura alia 
signa determinavit, quibus Chr. Lassen (Bonnae 1836) rursus alia addidit, 
ut hi integrum fere alphabetum Persepolitanum restituerint atque inscrip- 
tiones vetusta lingua Persica expressas legere et interpretari coeperint. 
Quod etiam paulo post E. Hinclcs Dublini et J. Oppert Parisiis sine mutuo 
.adiumento praestiterunt. 

Prima scriptura intellects, viri eruditi in secunda et tertia investi- 
gandis elaborarunt. Ope noniinum propriorum, quae in prima columna 
legebantur, ad secundam scripturam legendam perventum est, quae ver- 
.sionem Scythicam vel Medicam (melius Susidarn) textus Persici continebat. 
In qua re praecipua laus debetur viris doctis N. L. Westergaard (1845), 
E. HincJcs (1846), J. Oppert (1850), E. Norris (1853). Haec altera 
scriptura syllabi ca est. 

Tertia scriptura maioris pretii est quam duae priores ; nam non solum 
in monumentis Persepolitanis (in tertia columna), sed etiam in aliis mo- 
numentis et laterculis coctilibus invenitur. Est enim scriptura cuneiformis 
Assyria et Babylonia, ad quam intellegendam interpretatio scripturae primae 
et secundae quidem viam paravit, sed novae difficultates hie ortae sunt 
ex multitudine et ambiguitate signorum, quae eius investigationem diu 
retardarunt. Ad bane scripturam legendam praeter exspectationem tabulis 
bibliothecae regis Assurbanipal adiutum est, inter quas, ut supra diximus, 
etiam syllabaria, vocabularia, alia opera ad usum Assyriorum, quibus 
scriptura Assyria iam difficultates parabat, apta inventa erant. Cum autem 
multi viri eruditi de via inscriptionum cuneiformium intellegendarum in- 
venta etiam turn dubitarent et de earum interpretationibus diffidenter aut 
contemptim loquerentur, assyriologi nonnulla ad fidem doctrinae suae con- 
ciliandam experti sunt. Anno 1857 quattuor viri docti (E. Hinclcs Dublini, 
H. F. Talbot et H. Hcnvlinson Londini, J. Oppert Parisiis) unam eandemque 
inscriptionem seorsim legere et interpretari se paratos esse dixerunt, ut 
ex consensu singularurn versionum rationem ac viam eius intellegendae 
veram esse probaretur. Cura societatis Asiaticae Londinensis inscriptio 



Fontes archaeologiae biblicae 29 V 

quaedam regis Tiglat Pileser I lithographice expressa singulis data est;, 
mense post suam quisque versionem ad illam societatem misit, quae eas 
in surnma re con venire repperit. Saepe etiam factuni est, ut nomina 
propria vel integrae inscriptiones cuneiformes ab assyriologis explicatae 
postea in alia scriptura et lingua notiore inventae sint, qua earum inter- 
pretationem veram esse confirmatum est. Quare paulatim omnes sibi. 
persuaserunt scripturam cuneiformem re vera intellegi; quamquam non 
omnes difficultates et obscuritates adhuc removeri potuerunt. 

Historian! variarum investigationum, quibus lectio signorum cunei- 
formium effecta est, accurate narrant M. J. Men ant, Les ecritures cunei- 
formes. Exposition des travaux, qui ont prepare la lecture et 1' inter- 
pretation des inscriptions de la Perse et de 1'Assyrie 2 . Paris 1864 et 
L.'Hesserschmidt, Die Entzifferung der Keilschrift (AO V, 2) Leip- 
zig 1903. 

Quae ex inscriptionibus cuneiformibus explicatis ad vetus testamentuni 
interpretandum efi'ecta sunt, E. Schrader, Die Keilinscbriften und das 
alte Testament 3 (Berlin 1903) complectitur. Textus cuneiformes maximi 
momenti collecti sunt in opere, quod inscribitur: Keilmschriftliche Biblio- 
thek. Sammlung von assyrisehen und babylonischen Texten in Umscnrift 
und Uebersetzung (Berlin 1889 ss.). H. Winckler, Keilinscbriftlicb.es 
Textbuch zum alten Testament 3 (Leipzig 1909) eos textus cuneiformes 
edidit, qui ad libros veteris testamenti illustrandos pertinent. Maiorem 
collectionem talium textuum praebet H. Gressmann, Altorientalische 
Texte und Bilder zum alten Testament. Tubingen 1909. 

Adnotalio. Ex iis litterarum cuneiformium monumentis, quae recen- 
tiore aetate effossa sunt, tabulae in Tell el- e Amarna detectae (quae 
quamquam in Aegypto inventae sunt, omnes ad scripta cuneiformia per- 
tinent) et codex ^ammurapi maximi sunt aestimanda. 

a) Nomen Tell el- f Amdrna ex nomine vici Et-Till et nomine gentis 
Beduinorum Beni- f Amrdn arte formatum est. Nunc nomine el- e Amarna 
ea regio significatur, quae a Eairo 300 km ad meridiem remota in Nili. 
ripa ad orientem spectante sita est; parvi vici Et-Till (Tell), Hagg-KandU, 
Amarije, Hawata ad earn pertinent. Ibi olim sedes Pharaonis Amen- 
hotep IV ex duodevicesima domo regia sita erat, qui dissentiens a sacer- 
dotibus Thebanis, qui deum Hammon venerabantur, solum cultum dei solis 
imagine alati orbis expressi ab Aegyptiis exercitari voluit, quam ob rem 
sibi nornen Ich-en-aton, quod sine dubio Chu-en-aton pronuntiabatur, im- 
posuit. 

Quo loco anno 1888 complures cistae ligneae inventae sunt, tabulis 
fictilibus impletae, quarum 199 una cum 20 fragmentis in museo regio 
Berolini, 81 v'el 82 in museo Britannico Londini, 50 in museo Aegypto- 
logico urbis Glze, 22 in museo Ashmolean Oxonii, una Parisiis, una Con- 
stantinopoli asservantur, 11 res privatae sunt. Quae tabulae, quarum 
nonnullae 0'45 m longae et 0'26 m latae, pleraeque baud magnae sunt, 
partem tabularii Aegyptii temporum Amenhotep III (1411 1375) et 
Amenhotep IV (1375 1358) continent atque litteris Assy rio - Aram aicis 
cuneatis scriptae ad regem Aegypti missae sunt. Quas epistulas partim 



.30 Prolegomena 

reges Babyloniorum et Assyriorum, partim tninores reges urbium Cana- 
naeorum (inter quos etiam princeps urbis Urusalim nomine Abd-hiba), 
partini principes urbium Phoenicae et mentis Libani (velut Zimrida, prin- 
ceps urbis Sidpn) scripserunt. Complures epistulas Dusratta (Tusratta), 
rex terrae Mitanni (i. e. Mesopotamiae et Syriae ad septentriones vergen- 
tis), litteris cuneiformibus eonscriptas ad Amenhotep III eiusque coniugem 
Ti et Amenhotep IV dedit. Ex iis novem omnino lingua Babylonia con- 
scriptae sunt ; in quadam epistula solum exordium lingua Babylonia, cetera 
lingua patria terrae Mitanni conscripta sunt, quae linguae Chittaeorum 
simillima fuisse videtur. 

Ex quibus litteris accuratius cognoscimus, quae fuerint res in Palae- 
stina aetate illorum regum Aegyptiorum. Inter eas gentes, quas praefecti 
Aegyptii arcere non poterant, Ilabiri (rectius Jfabiru, fortasse iidem qui 
amelu SA. GAS = Aeg. schasu = nomades, raptores nominantur) fuisse 
septuaginta fere locis memoriae proditur (ep. 179 185 = KB V, 302 
3 1 5). Atque nonnulli viri docti, velut H. Zimmern, H. Winckler, E. Meyer, 
J. Orr } K. Milcetta, existimant eos verisimiliter c lbrim sive Hebraeos intel- 
legendos esse. Quod alii, ut A. H. Sayce, F. Hommd, E. Konig, falsum 
esse iudicant, cum ipsi doceant Habiri pro Edomitis aliisque gentibus 
habendos esse; nam Abd-biba de latrociniis queri, quae a Shi (Seir = Edom) 
et aliis regionibus Palaestinae ad meridiem vergentis contra Urusalim, Aja- 
luna, alias urbes fiant. Id quidem constat rations linguarum habita contra 
eos, qui IJabiri cum c lbrlm aequant, nihil dici posse, quoniam Hebraicum 
( Ajin alibi quoque, et in tabulis c Ainarna et in aliis litter arum monumentis 
Aegyptiorum littera li redditur; of. Kena'an '=-. Kinab^na, c azah = b^azatu. 
Fortasse vocabulurn babiru nihil aliud est nisi Hebraicum "Op sodalis, 
socius, quocum rations linguae babita prorsus congruit, cum c ibrl ab Babiru 
forma nimis abhorreat (J. Hehn). Etiam Ez 37, 16. 19 vocabulum "isn 
de gentibus foedere iunctis usurpatur. 

Conferas C. Niebunr, Die Amarna-Zeit. Aegypten und Vorderasien 
um 1400 v. Chr. nacb. dem Tontafelfunde von El-Amarna 2 (AO I, 2) 
Leipzig 1903; H. Winckler, Die Tontafeln von Tell-el-Amarna (KB V), 
KAT 3 192 203; J. A. Knudtzon, Die El-Amarna-Tafeln (Vorderasia- 
tiscbe Bibliothek II) Leipzig 1907; K. Miketta, Die Amarnazeit. Pala- 
stina und Aegypten in der Zeit israelitischer Wanderung und Siedelung 
(BZF I, 10) Miinster 1908; P. Dhorme, Les pays bibliques au temps 
d'el-Amarna (EB U.S. V, 1908, 500519. VI, 1909, 5073. 368385). 

b) Maximi momenti est columna ilia ex nigro diorit, durissimo saxi 
genere, excisa, cui leges Hamrnurapi, sexti regis primae domus regiae 
Babyloniorum, qui circiter ab anno a. Ch. n. 2123 2081 regnasse videtur 
(F. X. Kugler), inscriptae sunt. Quae columna ab expeditione Francogallica, 
duce M. J. de Morgan, in Persidem missa Susis mense Decembri 1901 et 
mense Januario 1902 inventa est. Initio in urbe Sippar in ternplo del 
Samas posita postea (probabiliter a Sutruk-lSTahunte, rege Elamitarum) inde 
Susa transportata est (circa annum 1100 a. Ch.). Constat ex tribus magnis 
fragmentis, quae facile inter se coniungi potuerunt. Quartum quoque frag- 
mentum illo tempore inventum est, cuius inscriptio eadem est, quam CH 



Fontes archaeologiae biblicae 31 

41 72 80 leghnus, quod spem aflert alterum exemplar celeberrimi huius 

monument! in acropoli Susorum inveniri posse. 

Altitude columnae est 2'25 m, circuitus superior T65 m, circuitus 
inferior 1'90 m; effigies eminens 0'65 m alta et 0'60 m lata est. Textus 
inscriptions in 49 (50) columnas divisus est, quarum 21 in parte antica, 
reliquae in parte postica sunt. In basi partis anticae 5 (6) columnae 
exsculptae sunt et lapis politus est, quod eo consilio factum esse videtur, 
ut spatium sic praeparatum inscriptionem novam reciperet eamque eius 
regis Elamitarum, qui lapidem rapuit Susaque transportavit. Imago in 
superiore lapidis parte exsculpta Samas, deum solis, in solio sedentem 
ostendit, ante quern Hammurapi stat attentus, ut videtur, ad dei instruo 
tionem. Quae imago minime tamen comparationem inter modum, quo 
Mosi in monte Sinai lex a Jahve data est, et quo rex Babyloniae leges 
a Samas accepit, habet. Nam secundum prologum et epilogum inscrip- 
tionis Hamrnurapi ab Ea, deo abyssi, sapientia, et a Samas, iudice caeli 
et terrae, iustitia imbutus est, quibus donis instructus ipse leges seripsit ; 
nusquam Samas deum sibi leges dictasse aut leges digito dei scriptas esse 
dicit. Tanta autem superbia hie ,,deus inter reges urbium" de se suoque 
opere loquitur, ut omnis comparatio inter Mosen et Hammurapi hac ex 
parte facta excludatur. 

Interpretatio textus, exceptis nonnullis locis minoris momenti, certa 
est. Inter viros autem doctos, qui insignem ilium laborem perfecerunt 
potissimum nominandi sunt: V. Scheil, Memoires publiees sous la direction 
de M. J. de Morgan, delegue general (tome IV ,,Textes Elamites-Semitiques" 
12. serie, Paris 1902); D. H. Miiller, Die Gesetze Hammurabis und ihr 
Verhaltnis zur mosaischen Gesetzgebung sowie zu den XII Tafeln. Wien 
1903; H. Winckler, Die Gesetze Hammurabis, Konigs von Babylon 3 
(AO IV, 4) Leipzig 1903. Die Gesetze Hammurabis in Umschrift und 
Uebersetzung. ib. 1904; E. F. Harper, The code of Hammurabi, king of 
Babylon. Chicago-London 1904; J. Kohler und F. E. Peiser, Hammu- 
rabis Gesetz. Leipzig 1904. Quaecumque in usum scholarum ad interpretan- 
dum textum necessaria sunt continet liber, qui inscriptus est: (A. Deimel) 
Codex Hammurabi. Textus priinigenius, transcriptio, translatio Latina, voca- 
bularia, tabula comparationis inter leges Mosis et Hammurabi. Eomae 1910. 

IV. De monunientis, quae in aliis terris orieiitis antiqui 

effossa sunt 

a) Investigationes et effossiones in Arabia factas ad antiquitates 
biblicas accuratius cognoscendas haud parvo esse moniento facile intel- 
legitur. ISIani cum Arabia patria gentium Semiticaruni, inter quas 
Hebraei quoque numerandi sunt, existimanda sit atque iain Moses 
magnum usum cum Jitliro, priucipe et sacerdote Midianitarum (Minae- 
orum), haberet, quidquid de religione, moribus, consuetudinibus Arabuni 
antiquorum accepimus, etiam ad gentis Hebraicae institnta, quae ad 
religionem et comniuuem. vitam pertinent, cognoscenda et iudicancla 
spectare apparet. 



32 Prolegomena 

Adhuc pauci viri docti in Arabia antiqua diligenter exquirenda ver- 
sati sunt, inter quos imprimis Th. J. Arnaud 1843; /. Halivy 1869 70;. 
E. Glaser 1882 84, 85 86, 87 88, 91 92; J. Euting 1883 84. 
Qui omnes uno ore consent-hint antiquitates Arabum, imprimis eorum 
inscriptiones ad vetus testamentum subtilius intellegendum vehementer 
pertinere. Quae inscriptiones lingua inter ,se differunt, prout aut Minae- 
orum aut Sabaeorum sunt, quarum gentium utraque magnum imperium 
condidit. Yetustior lingua vel dialectus est Minaeorum. Inscriptiones ea. 
confectae et in regione montana Arabiae ad meridiem vergentis (Gof sive 
Djof) et in Arabia inter septentriones et occasum solis spectante (el - c Old 
= Midian) inventae et ex aetate regni Minaeorum (circa 1400 700 a. Ch.) 
repetendae sunt. Ad dialectum Minaeorum etiam lingua Katabanorum per- 
tinet, qua centum fere inscriptiones inventae confectae sunt; item lingua. 
Hadramotitarum, quae in paucis inscriptionibus legitur. Ceterae inscrip- 
tiones dialecto Sabaeorum confectae sunt. Quas omnes inscriptiones G. Ge- 
senius et E. Roediger legere et via ac ratione philologorum tractare coe- 
perunt et E. Osiander perrexit, qui eum laborem paene ad finem perduxit. 
Postea J. Halemj, F. Praetorius, J. H. Mordtmann, D. H. Muller, H. Deren- 
bourg, F. Hommel, H. Winckler, E, Glaser, H. Grimme, D. Nielsen, 0. Weber 
de earum interpretatione bene meriti sunt. 

Conferas W. E. Smith, Lectures on the religion of the Semites 2 
London 1894 (Editio G-ermanica: E. Stiibe, Die Keligion der Semiten. 
Freiburg 1899); J. Wellhausen, Eeste arabischen Heidentums 2 (Skizzen 
und Vorarbeiten III) Berlin 1897 (cf. Th. Noldeke in ZDHO- XLI, 1887, 
707 726); D.Nielsen, Die altarabische Mondreligion und die mosaische 
Ueberlieferung. Strafiburg 1904; 0. Weber, Arabien vor dein Islam 2 
(AO III, l) Leipzig 1904. Forschungsreisen in Sudarabien bis zum Auf- 
treten E. Glasers (AO VIII, 4) ib. 1907. E. Glasers Forschungsreisen in 
Sudarabien (AO 5, 2) ib. 1908; M. J. La grange, Etudes sur les reli- 
gions semitiques 2 . Paris 1905; S. Landersdorfer, Die Bibel und die 
siidarabische Altertumsforschung (BZF III, 5 6) Miinster 1910. 

Ad hoc ea itinera, quae R. E. Briinnow et A. v.. Domaszewski 
annis 1897 98 ad Arabiam provinciam Eomanam investigandam susce- 
perunt (Die Provincia Arabia. 3 Bde. StraBburg 1904 09), inemoramus. 
Eorum descriptionem loci ruinarum Petra (I, 125 428), quae olim urbs 
nobilissima regni Nabataeorum fuit, G. D aim an (Petra und seine Fels- 
heiligtiimer. Leipzig 1908) supplevit. Multum et iis itineribus profectum 
est, quae A. Musil (Arabia Petraea. 3 Bde. Wien 1907 08) studio. lit- 
teraruin adductus in Arabiam Petraeam L atque in terram Moabitarum et 
Edomitarum antiquorum suscepit; nam quae .repperit, ad omnes eos locos 
veteris testamenti, qui aliquo modo ad regiones, quas nominavimus, per- 
tinent, explicandos plurimum valuerunt. Quod non solum in eos locos, 
ubi regiones describuntur, sed etiam in eos, qui ad religionis historiam 
et cultum atque humanitatem gentium spectant, quadrat. Velut nunc 
demum Palaestinae fines meridiani accurate circumscribi possunt. Item iter 
ab Hebraeis ex Aegypto egressis per eas regiones factum clare describi 
potest. Multi loci prophetarum (velut Jes 15, 9), quorum sententia in 
dubiuin vocabatur, nunc perspicui sunt. S.\ ii loci, ubi de aris aedificandis 
sernio est (ut Nm 23, 1 : ,,Aedifica inihi hie septem aras") cum. iis, 



Ordo materiae tractandae 33 

quae A. Musil refert, eomparantur, facile explicantur. Quae pauca sufficiunt, 
ut demonstretur, quantum A. Musil ad vetus testamentum subtilius intelle- 
gendum adiuverit. 

Summa quoque diligentia et a singulis hominibus et a pluribus socie- 
tate et studiis litterarum eoniunctis (plerumque Britannis) paeninsula 
Sinaitica pervestigata et fides earum narrationum veteris testamenti, 
quae ad earn pertinent, confirmata est. Confer as L. Szczepanski, Nach 
Petra und zum Sinai. Innsbruck 1908. 

})) Neque effossiones ultimis decenniis in Asia minore factae negle- 
gendae sunt, ubi a saeculo a. Gh. n. quinto decimo usque ad duodecimurn 
magnum regnum Chittaeorum (mat ffatti) exstiterat. Imprimis a 
Germanis duce H. Winckler annis 1906 et 1907 ruinae Boghaz-koi, 
antiqui capitis eius regni, effossas sunt et magnus numerus tabularmn 
fictilium, quae plerumque lingua Babyloniorum, partim Chittaeorum 
inscriptae sunt, repertus est. Sed in magnis studiis tamen viri docti 
usque ad lios annos iieque inscriptiones Chittaeorum legere neque eorum 
linguam intellegere poterant, imprimis propterea quod maior inscriptio 
bilinguis non exstat. Nunc autem B. Rusch contigisse dicitur, ut illas 
inscriptiones maximam partem explicaret. Quod quanti sit mornenti, 
explicatis dernum omnibus inscriptionibus diiudicari potest. Certe de 
gentibus orientis antiqui, imprimis de earurn religionibus multa nova 
inde cognoscentur. 



Ceterum nondum constat, quam rationem gens ^D, quae in sacris 
litteris commemoratur, cum gente IJatti habuerit. Atque nonnulli quidem 
viri docti (velut E. Schrader, W. M. Mutter] eas gentes propinquitate inter 
se coniunctas fuisse et IJatti umquam ultra flumen Orontes ad meridiem 
progresses esse negant. Neque ob id unum, quod sigillum eorum pro- 
prium in Tell el-Hasi inventum est, in parte meridiana Palaestinae fuisse 
existimandi sunt. Alii (inter quos F. Kaulen, H. Guthe) illud quidem con- 
cedunt fieri posse, ut ^^ cum IJattI propinquitate coniuncti fuerint. Alii 
rursus (ut H. Brugsch, G. Hoberg] eos unam eandemque gentem fuisse dicunt. 

De effossionibus in Boghaz-koi factis conferas H. Winckler in OrLz 
IX, 1906, 621 634. Mitteilungen der Deutschen Orient-Gesellschaft 1907, 
35, 1 59; 0. Puchstein, Boghaskoi. Die Bauwerke. Herausgegebeu 
unter Mitwirkung von H. Kohl und D. Krencker. Leipzig 1912. 

Etiam effossiones in Greta factae ad libros divinos explicandos 
aliquid moment! afferre possunt, quia ea insula prima patria Philistae- 
orum aut partis eorum erat, ut cultus atque rmmanitas incolarum eius 
in Palaestinam quoque et Hebraeos pertinere potuerit. 

Conferas M. J. La grange, La Crete ancienne (RB N.S. IV, 1907, 
163206). 

Y. Homo, cum ex anirno et corpore constet, non solum corpori 
et rebus externis, sed etiam animo et aeternae vitae consulere debet. 

Kortloitner, Archaeologia biblica 3 



34 Prolegomena 

Quare archaeologiae quoque et instituta sacra, quibus eae rationes, quae 
genti alicui cum deo intercedimt, exprimuntur, et instituta privata et 
civilia, quae ad eius in hac terra vitam pertinent, describenda sunt. 
Qui igitur archaeologiam biblicam adumbraturus est, eum ad antiqua 
gentis a deo electae instituta sacra, privata, civilia respicere necesse 
est. Quare opus nostrum in tres partes dispertivinius, quarum prima 
de antiquitatibus sacris, secunda de antiquitatibus privatis, 
tertia de antiquitatibus civilibus agit. Atque cum gens He- 
braica per legislationem Mosaicam reipublicae formam susceperit et per 
excidium a Eomanis illatum esse desierit, expositio rerum antiquarum 
Hebraeorum iis terminis circumscribenda erit. Quare neque antiqui- 
tates, quas patriarchates" vocant, neque ritus Judaeorum recentioris 
aetatis eo pertinent, nisi quid ex iis repeti potest, quo aut sequentia 
aut antiquiora tempora explanentur. Mores vero institutaque aliarum 
gentium orientis antiqui, cum Hebraeis multae tales res cum gentibus 
propinquitate iis coniunctis communes sint, comparanda sunt, sed ita, 
ut f'ormae et notiones iis expressae diligenter distinguantur, ut res 
eiusdem generis ab iis, quae similes esse tanturn videntur, discernantur. 
De rebus autem tractandis si rite agere voluinus, nobis a persua- 
sione revelationem divinam sacris litteris contineri ordiendum est et 
varia instituta Mosaica dei instituta nobis agnoscenda sunt, qui, quam- 
quam etiam ceteris gentibus nequaquam se occultavit, tamen Hebraeos 
ex omnibus gentibus terrae elegit, ut veram religionem ut pretiosis- 
simam nereditatem conservarent usque ad earn aetatem, qua ad ceteras 
gentes propaganda esset. Cui sententiae ea contraria est, quae singu- 
laris dignitatis gentis Hebraicae rationem non habet; ipsum discrimen 
inter religionem revelatam veteris testamenti et religiones gentilium, 
quae omnem vim divinam in natura rerum sitam esse decent, delet; 
instituta tneocratiae quidquam proprium prae se ferre propterea negat, 
quod ea ex praedicamentis ratioualismi abstracti et pantheismi philo- 
sophici profecta esse intellegi non potest. 

Eatio ac via, qua res ad arcnaeologiam biblicam pertinentes trac- 
tandae sunt, alia esse non potest nisi historica. Atque cum in historia 
gentis Hebraicae tres vel quattuor aetates certe distingui possint, -hand 
alienuni esse videtur qui fuerit status et religionis et societatis unius- 
cuiusque earum aetatum exponere. Quia autem ita et repetitiones vi- 
tandae vix sunt neque unicuique aetati satis magna materia suppetit, 
unde mores institutaque Hebraeorum clare describantur, nunc usu recep- 
tum est materias tractandas ita digerere, ut cuiusque argumentum est, 
in qua divisione historiae prorsus ratio haberi potest. 



Pars prima 
De antiquitatibus sacris 

De antiquitatibus sacris primo agimus, non solum quod Hebraei ut 
gens a deo electa imprimis religionem cultumque excoluerunt, sed etiam 
>ob id ipsum, quod generi humano ab initio certa quaedam ratio cum deo 
intercessit neque ex statu naturae sive summae feritatis demum ad cogni- 
tionem et venerationem dei emersit. Nomine autem antiquitatum sacrarum 
veterum Hebraeorum, si latius patet, omnia comprehenduntur, quae ad 
religionis Mosaicae historiam, dogmata, praecepta morum, instituta a deo 
data referenda sunt; si angustius valet, ea tantum, quae ad exteriorem 
cultus Mosaic! formam pertinent quaeque ad haec quattuor capita revocari 
possunt: ad loca cultui divino destinata, ad ministros cultum ilium 
exereitantes, ad tempora ei cultui sacrata, ad cultum ipsum. De his 
igitur rebus prima archaeologiae biblicae parte agendum est. 

Quae praefanda sint 

Veneratio unius veri dei tarn vetus est quam genus humanum. 
Quae nascitur ex desiderio una cum opinione dei animo humano insito 
auctori vitae et datori omnium bonorum caritatem gratumque animum 
et verbis et factis testandi. Cum autem tempore progrediente 'impietas 
universum genus hominum invaderet eiusque mores magis magisque 
laberentur, deus Abraham Chaldaeurn, cuius maiores inde a primo ho- 
mine fidem in unum verum deum et bonos' mores custodiverant (Gn 5, 
1 32; 11, 10 31), sed tandem et ipsi in deorum commenticiorum 
cultum prolapsi erant (Jos 24, 2. 14 s.), elegit (Gn 12, 1 3. cf. Act 
7, 2 s.) et auctorem eius gentis fecit, quae venerationem unius dei ac 
doctrinam divinitus traditam ut prefciosissimam hereditatem conservare 
et posteris prodere debebat usque ad earn aetatem, qua ad ceteras 
gentes, quae notionem. divinam in varias res creatas transferentes plures 
<5olebant deos i. e. polytheismo deditae erant, propaganda esset. 



36 Pars I. Antiq[uitates sacrae 

Formae cultus divini, quibus Abraham ceterique patriarcliae vetusto- 
more utebantur, a ritibus sacris ceterarum gentium haud dubie eo solo- 
differebant, quod illi iis formis non deos cornmenticios, quibus nihil 
aliud nisi vires naturae rerum suberant, sed unuin verum deum, qui 
se iis revelaverat, colebant. At cultus divinus a patriarchis exercitatus- 
posteris iam sufficere non potuit, cum ii in Aegypto aucti ita essent,. 
ut magnam genteni aequarent (Ex 1, 9) et ex Aegyptiorum servitute 
liberati (ib. 12, 51) sub monte Sinai a Jahve gens foederis sui electi. 
essent (ib. 24, 1 11). Quodsi eorurn erat in republica bene composita. 
ei vitae generi, quod iis deus destinaverat, respondere, etiam eorum 
venerationem dei ad certa praecepta divina dirigatur necesse erat. Id 
Moses secundum praecepta a Jahve sibi data perfecit. Quae praecepta. 
Pentateucho continentur. Neque vero cultus a Mose [apud gentem 
Hebraicam institutus nova veneratio dei cogitanda est; nam is cultus,. 
quern Hebraei ut gens foedere cum Jahve iuncta exercitare debebant, 
ad eundem deum, quern iam patres coluerant, pertinebat. Quare cul- 
turn a Mose instituturn venerationi dei apud Hebraeos iam usitatae se. 
applicare eamque in se recipere et ita complere oportebat, ut omnes- 
eius formae condition! a deo genti Hebraicae destinatae congruerent. 
Id cultu Mosaico ita efficitur, ut eo quidquid ad iustum cultum divinum 
pertinet, contineatur, ut et locus cultus cum universo apparatu accurate 
constituatur atque cultus ipse certis hominibus committatur et actiones- 
sacrae ac tempora sacra una cum modo ea celebrandi imperentur eaque 
omnia ita instituantur, ut sint corpus aptum et conveniens. Sed is^ 
cultus etiam notani venerationis unius veri dei prae se ferat necesse 
est, quod Moses euro, ex revelatione divina instituit et Jahve, deus 
Hebraeorurn, verus est deus. Cui rei primum formae cultus Mosaici, 
quae sensibus percipiuntur, obstare videntur, deinde id, quod is cultus 
multa instituta ritusque contmet, quibus similia etiam in religionibus- 
gentilium inveniuntur. Quae multi eo converterunt, ut divinam cultus. 
originem negarent, cum aut falso intellegerent, quae ratio formis, quae 
sensibus subiectae sunt, cum religionis notionibus iis expressis inter- 
cederet, aut eas formas pro ipsa vi cultus haberent Quare 

de peculiar! forma atque indole cultus Mosaici 

agamus necesse est. 

I. Ac primum. quidem negari non potest cultum Mosaicum magnam 
partem in formis et ritibus sensus moventibus versari. At respiciendum, 
est hominem, quoniam ex animo et corpore constat, animo solo cum 
deo commercium habere non pos^e, sed eius cum deo rationem extrin- 
secus quoque verbis et actionibus exprimi necesse esse. Si autem verba. 



Forma atque indoles cultus Mosaic! 37 

et actiones necessariae formae uniuscuiusque cultus sunt, eae formae 
et hominis cum deo rationes expriinant et religionis notiones signifi- 
cent i. e. symboli vim habeant necesse est. Quod non soluin in cultum 
Mosaicum, sed etiam in cultus ceterarum religionum antiquitatis cadit. 
Praeterea animadvertas ut cuiusque gentis ingenium excultum sit, ita 
cultum divinum se habere necesse esse. Quare gentem Hebraicam, 
<3um aetate Mosis ingenium moresque excolere tantum coepisset, reli- 
gionis suae notiones formis, quae sensibus percipiantur, exprimere 
necesse erat. Idem apud omnes gentes orientis antiqui, quae primes 
demuni gradus cultus atque humanitatis adscendere coeperant, reperi- 
mus. Quae cum ita sint, cultum quoque divinum et Hebraeorum et 
ceterarum gentium antiquarum, si notiones religionum suarum expres- 
.surus erat, formis ritibusque sensus nioventibus abundare necesse fuit. 
Denique eius rei ratio habenda est, quod religio veteris testamenti non 
-solum monotheismus est, polytheismo ceterarum gentium antiquitatis 
contrarius, sed eadem id spectat, ut restitutionem coniunctionis homi- 
aiuni cum deo, quae peccato soluta est, praepararet. TJnus verus deus, 
quern Moses Hebraeis nomine Jahvae praedicat, nou solum auctor, 
.conservator, gubernator est mundi omniumque rerum in caelo et terra 
creatarum, sed etiam iustus et sanctus, benignus et misericors, qui, 
cum homines, postquam ab eo defecerunt, secum rursus placare velit, 
Abraham eligit, cuius progenies singulariter sua gens fiat, idque ita ut 
singulariter eius deus esse velit eo consilio, ut per earn gentem om- 
nibus hominibus salufcem pareret. Itaque in ea gente regnum suum 
-condit, cum earn ex servitute Aegyptioram liberat cum liberataque in 
monte Sinai foedus init, quod si servarit, Israel sibi fl peculium ex om- 
nibus gentibus, regnum sacerdotum, gens sancta" fiat (Ex 19, 5 s.). 
Katio autem inter Jahven et gentem Hebraicam illo foedere condita 
non solum in eo apparet, quod Jahve ut dominus et rex genti suae 
vitae ordinem statuit, terram Canaan propriam facit, numquam tueri 
et regere desinit, sed etiam cultu divino Hebraeis praescripto exprimitur, 
qui ita instituitur, ut plane aptus sit, quo gens peccatis polluta in 
metu et amore dei educetur et ad perfectam placationem dei, quae per 
-Christum in novo foedere perficitur, praeparetur, qua re cultus veteris 
testamenti typicam quoque mm accipit. 

Quae cum ita sint, e consilio revelationis veteris testamenti ne- 
^cessario rnanat, quod formae cultus Mosaici sensibus percipiuntur. Ita 
una opiuiones eorum, qui inter cultus formas et notiones iis subiectas 
parum distinguunt, falsas esse demonstratum est. Quare id unum 
restat, ut de symbolica et typica signification e cultus Mosaici dispu- 
tetur, quoniam symbolum et typus saepe inter se confusa sunt; patres 



38 I* arB I- Antiquitates sacrae 



enim ecclesiae vocabula a6[t(3oXov et Torcos promiscue usurpant, theologi 
autem priorum ternporum (velut J. Cocceius eiusque discipuli) omnia 
veteris testament! instituta ad Christum et ecclesiam ab eo conditam 
referunt neque quae vis symbolica aetate veteris testament! in iis fuerit,. 
ante perscrutati sunt. Itaque symbolum et typus diligenter distin- 
guenda sunt. Atque symbolum res est, quae sub sensus cadat, cuius 
vis non specie, sed notione, quae sub sensus non cadit, ea autem re 
repraesentatur, contineatur. Typus res est, cuius vis sensibus percipi 
non possit, quae futurum -quasi demons tret, ut idem symbolum pro- 
pheticum" nominetur. 

Significatio symbolica cultus Mosaic! non soluni in eo consistit,. 
quod eius institutis et ritibus rationes inter Hebraeos et deuni inter- 
cedentes, quae sensibus subiectae non sunt, exprimuntur, sed eo cultu 
singularis ilia necessitudo, quam Jahve cum gente electa iniit, i. e. foe- 
dus, quod cum ea icit, ita exprimitur, ut sensibus percipi possit. Velut 
tabernaculum Mosaicum (ternplum), locus eius cultus, ubi Jahve habitat 
et se adesse testatur, ita institutum est, ut gens peccatis contamiiiata. 
non ipsa ad deum adire, sed tantum in atrio ante habitationem 
Jahvae communionis eius opera sacerdotum particeps fieri possit. Item 
actionibus cultus, variis generibus sacrificiorum et purificationum, gens 
eo adducitur, ut se peccatis a deo separatam esse sentiat, quod pec- 
cata irnpuritaternque tollere volunt, ut placatio dei efficiatur. Itaque 
cultui Mosaico significationem symbolicam denegare non modo libidinis 
est, sed qui earn denegat, religionem veteris testamenti religionibus 
gentilium inferiorem esse dicit, quarum formae cultus (id quod viri. 
docti recentioris aetatis satis demonstrarunt) vi religionis non carebant, 
quamquam. iis non rnultum veritatis suberat. Neque dubium est, quin 
Moses atque doctiores eius aequalium alius magis alio cognoverint 
cultus formas sensibus subiectas efc religionis notiones iis expressas 
distinguendas esse, sed universam gentem Hebraicam id cognovisse 
affirmare vix possumus. 

Siynificatio typica cultus Mosaici solius propria est neque ad for- 
nias cultus religionum gentilium pertinet, quamquam significatione 
symbolica non carent. Eius autem causa est, quod deus religione ve- 
teris testamenti instituta animos hominum praeparare voluit, dum in 
regno divino novi foederis totum se revelaret, quantum hominum 
interest. Atque in novo testamento et narrationibus personisque et 
rebus institutisque antiqui foederis significatio typica adscribitur. Typi 
prioris generis (Jo 13, 14 s. Eom 5, 12. Hebr 7, 1 ss. I Ptr 3, 20. al.) 
ad hanc disput^itionem. non pertinent, sed tantum typorum posterioris- 



-J 

Forma atque indoles cultus Mosaici 39 



o-eneris ratio habenda est. Atque lex cultus Mosaici universa & 
*ai <md TWV [AeXXdvwov appellatur (Hebr 8, 5; 10, 1. Col 2, 17); etiara 
singulae quaedam eius partes typice explicantur (Rom 3, 25. Eph 5, 2. 
Col 2, 11. Hebr c. 810. I Ptr 1, 19; 2, 5. Ape 5, 8). J. Spencer 
igitur (De Hebr. leg. rit. 1. 1. c. 11. sect. 2), cum verba Pauli apostoli: 
a sari <ma TWV [ieXXe5vt(ov, TO de ow[i,a too Xpiotoo (Col 2, 17) hoc modo 
intellegat: B Cum apostolus legis instituta <mav TWV ^eXXdvuaw appella- 
verit, id solum intellegi voluit ea omnia meram uiobram, fumum, nih.il 
esse, si cum Christo et ilia rerum soiiditate, quas ipse introduxit, coii- 
ferantur", quibus verbis clare docet id legi cuni umbra commune esse, 
quod utrumque nihil sit, ob id ipsum prorsus errat, quod apostolus 
legein Mosaicam non aliquid inane atque nihil, sed aliquid divinum 
esse sibi persuasit. Praeterea loco Hebr 8, 5 vocabulum orco'SeiY^a 
( id quod oculis subicitur, repraesentatio, imago, exemplum Jo 13, 15) 
ita usurpatur, ut eadem significatio ei insit quae vocabulo <md. Utrum- 
que igitur idem valet ; quod typus intellegitur. Quod autem umbra 
cuni corpore, quo praebetur, arte cohaeret, cum lex cultus Mosaici 
oxwc TWV [isXXovutov appellatur, ea lex cum rot> [isXXoootv arte cohaerere 
dicitur. Quod in ea ratione, quae inter vetus et novum testamentum 
intercedit, nititur. Tota lex Mosaica, cuius praestantissima pars lex 
cultus est, foedus est (Ex 34, 28- Dt 4, 13. al.), quod primum ad sa- 
lutem gentis eleetae, fdeinde per earn ad salutein omnium gentium 
spectat, ut foedus futurum i. e. novum quasi demonstret, quod eo prae- 
paratur. Quodsi totum vetus testamentum typus est, ne cultui quidem 
veteris testamenti significatio typica deesse potest. Quare eadem sym- 
bola, quibus opiniones ad religionem antiqui foederis spectantes oculis 
subiciuntur, ad foedus novum ex vetere testamento profectum et in eo 
positum pertinent; qua re habitus typicus cultus Mosaici constituitur, 
qui ei cum nullo alio ante Christum cultu communis est, quoniam is 
habitus non cum forma cultus, sed tantum cum notionibus, quae ei 
subsunt, cohaeret. 

Significatio igitur symbolica prior, typica posterior est; ut anti- 
quum foedus novum antecedit, ita ilia hanc antecedat necesse est. 
Quod tamen non ita accipiendum est, ut significatio typica minore sit 
momento quain symbolica; irnmo vero utraque pari est momento. Nam 
cum notiones ad religionem pertinentes, quae in vetere foedere sym- 
bolis expressae sunt, in novo foedere plane effectae sint, novo foedere 
rursus symbola veteris illustrantur, ut nunc demum recte certeque in- 
tellegatur, quid significent. 

Significatio symbolica formarum eultus (sive eae res, sive actiones sunt) 
ut reperiatur, primum id, quod ad eas ipsas pertinet, ab eo, quod tantum 



40 P ars I- Antiquitates aacrae 

iis accedit, diligenter distinguendum est. Delude nomen uniuscuiusque rei 
cultus ratioque, quae ei cum cultu universe intercedit, respicienda sunt et 
si eius significatio quaeritur, ab his rebus ordiendum est. Turn animad- 
verti oportet, symbola cultus Mosaici tantum tale aliquid significare posse, 
quod religionis notionibus ac dogmatis et veteris et novi testamenti con- 
veniat. Denique eius rei habenda est ratio, quod singula symbola unam, 
non plures res significare possunt. 

Significatio typica, quae formis cultus inest, ut reperiatur, respiciendum 
est necesse esse, ea in significatione symbolica illarum posita sit neque ei 
repugnet. Deinde discriminis illius ratio habenda est, quod intercedit inter 
formas cultus veteris testamenti i. e. inter eas res et actiones, quae neces- 
sariae erant ad regnum divinum ita exstruendum, ut cum gente Hebraica 
congrueret, cum autem regnum divinum ad omnes gentes proferretur, ob 
id ipsum inutiles erant, ut esse desinerent, et inter religionis notiones iis 
subiectas, quae, quoniam ad regnum divinum ipsum pertinent, perire nurn- 
quam possunt. Denique de typis veteris testamenti a Christo et in regno 
divino ab eo condito adimpletis neglegendum non est, quod in sacris lit- 
teris novi foederis pierumque non summa adimpletio typi in antitypo 
demonstratur et quod regnum divinum novi testamenti etiam nunc pro- 
cedit atque futuro demum tempore perficietur absolveturque. 

Of. C. P. Eeil, Handbuch der biblischen Archaologie 2 54 68; C. Ch. 
W. Bahr, Symbolik des mosaischen Cultus I 2 14 44. 73 94 

II. Cum religio Mosaica hand paucas opiniones ritusque contineat, 
quibus similes in religionibus ceterarum gentium orientis antiqui in- 
venitintur. ad id quoque respiciendum est, quae rationes inter ea, quae 
religioni Mosaicae cum religionibus gentilium communia sunt, inter- 
cedant; nain id quo modo diiudicetur, non soluin ad cultum Mosaicuni 
universum recte aestimandum, sed etiam ad singulos eius ritus bene 
intellegendos magni est momeiiti. 

Dubium non est, quin religio veteris testamenti ab omnibus reli- 
gionibus gentilium ipsa rei natura diversa sit iclque primum propter 
originem divinam, quoniam in doctrina a deo tradita consistit et cul- 
tum unius veri dei complectitur, cum religiones gentilium opinionis 
coinnientis vel fabulis nitantur neque quidquain aliud nisi cultum 
naturae rerum eiusque virium (res vel gignentium vel conservantium 
vel destruentium) complectantur ; deinde propter significationem typicam 
et ex parte symbolicam cultus Mosaici, qua posteriore tamen ne gen- 
tilium quidem instituta religionum plane carent. 

Quamquarn fieri potest, ut in religione veteris testamenti nonnulla, 
quin etiam complura exstent, quae cum religionibus gentilium, imprimis 
orientis antiqui, communia habeat. Nam cum humana cognitio aut 
opera divimi revelatione, qua religio ilia nititur, non excluclatur, com- 



Forma atque indoles cultus Mosaic! 41 

plures notiones ad religionem spectautes et formae cultus, quibus non 
opiniones religionum gentilium, sed universae religionis propriae ex- 
primuntur, in doctrina et cultu religionis veteris testamenti inveniri 
possunt et re vera inveniuntur. Quod nunc diligentius expouendum est. 

Si ipsa revelatio divina id quod ab omnibus conceditur iis 
opinionibus, quae de religions iam exstant, uti easque emendare ac novis 
sententiis implere in universum dici potest, id in ea, quae ad externum 
culturn divinum pertinent, magis quadrare equidem puto, primum quod 
homines form as cultus usu sacratas maxime retinent, deinde quod eae 
nihil aliud significant nisi homines ex superiore vi dependere et novis 
cooitationibus imbutae novae religioni idem praestant quod pristinae. 

1) Notiouis religionis revelatae est deum hominibus ita se aperuisse, 
ut quaedam vera cum iis communicaret et quaedarn praecepta iis daret. 
Eevelatione igitur homines in aliquibus rebus erudiri vel revelationem 
aliquid novi continere necesse est, quod ad religionem moresque ho- 
minum veheinenter pertineat. Neque vero earn aliquid prorsus novum 
continere oportet; nam gratia non destruit, sed supponit naturam". 
Tel res supernaturales, quas deus patefacit, ex cognitionibus, quas sibi 
homines suo ingenio iam pepererunt, necti possunt. Multifariam autem 
revelatio divina non res supernaturales continet, sed solum eognitiones 
naturales confirmat. Neque praeceptis revelatione hominibus de cultu 
datis semper prorsus nova et adhuc ignota instituuntur, sed etiam ritus 
iam usitati recipi possunt, qui cum in religionem revelatam recipiuntur, 
novo ingenio et maiore vi implentur. 

Praeterea eius rei ratio habenda est ne in revelata quidem reli- 
gione omnia a deo ipso constituta sint necesse esse. Nam revelatio 
divina, etsi fundamentum est talis religionis, tamen et dogmata reli- 
gionis et cultus etiam opera iugenii humani excoli possunt atque suf- 
ficit, ut deus hominum operam gubernans provideat, ut revelatio integra 
et pura permaneat. Quidquid autem human ae est originis, ea tempora 
quoque, in quibus homo vivit, manifesto ostendit. 

Illud quoque respiciendum est deo minime indignum esse, quae 
ingenio humano effecta sint, in religionem a se revelatam recipere. 
Immo vero in eo summa dei sapientia agnoscenda est. Nam ut res 
supernaturales ab hominibus aliquid intellegantur, necesse est deum se 
hominibus quodam modo accommodare, cum revelatio iis, quae homi- 
nibus iam nota sint, adiuugat. 

Quodsi religionem veteris testamenti spectamus, in libris sacris 
niulta de ea ad revelationem divinam referuntur, quae nihil prorsus 
novum continent. Quod vel in earn doctrinam religionis Mosaicae, 
quae summi est momenti, monotheisnium, convenit. Quae doctrina, ut 



42 P ars I. Antiquitates sacrae 

revelatio divina veteris testamenti ad earn pertinet, ita prima religio' 
liominum est, id quod litteris sacris diserte confirmatur, quippe cum 
lain ex primis earuni paginis constet initio rerum a deo religionem 
veram et perfectam, monotheismum, cum hominibus esse communicatam, 
ut primi homines unius veri dei, creatoris caeli et terrae, cultores fuerint. 
Hie igitur revelatio non id agit, ut hominibus novam quandam opi- 
nionem dei det, sed tantum, ut quae iain exstat, earn conservet atque 
paulatim excolat. Item nonnulla instituta religionis Mosaicae non a 
deo, sed e viris piis prof'ecta esse idque sine mandate dei in libris- 
sacris memoriae traditur, velut 1 Chr 23, 1 26, 32. Atque nonnulli 
theologi docent etiam iis locis, ubi deus loquens inducitur, haud semper 
revelationem divinam factam credendum esse. Nam ut in vetere testa- 
mento tales leges ad externum cultum divinum spectantes, quae quin 
teniporibus, quae Mosen secuta sunt, exstiterint, dubium non est, Mosi 
attribuuntur, quia eius mens in iis spirat, ita eius modi res ad deum 
revocari possunt, quae non a deo ipso, sed tantum a viris piis, qui 
duces gentis a deo electae erant, institutae sunt. 

2) Nunc diiudicare possumus, quatenus religio Mosaica alias reli- 
giones eiusdern aetatis cognatione attingere possit. 

Ex iis enim, quae dixiinus, primum efficitur nonnullas notiones- 
religionis Mosaicae et aliarum religionum inter se vel pares vel similes 
esse posse, quod ex prima revelatione, quae omnium liominum com- 
munis est, manant atque in religionem revelatam veteris testamenti 
assumptae sunt. Quae religio prima apud gentem electam ex provi- 
dentia divina pura perrnansit, cum apud ceteras gentes variis falsis- 
opinionibus infecta sit. 

Deinde nonnullas fornias cultus religionis Mosaicae et aliarum. 
religionum inter se vel pares vel similes esse posse, quod initio omnium 
gentium communes erant. Nam cum universum genus humanum ab 
eadem stirpe oriundum sit et instituta religionis multarum atque adeo- 
omnium gentium orientis antiqui initiis earum rerum ab iis gestarurn,. 
quae memoriae traditae sunt, antiquiora sint, nonnulla ex earum cultu 
a communi domo patria manasse et fama per generationes conservata. 
esse possunt. Quare dici non potest vel auctores gentis Hebraicae eas 
cultus formas, quae iis cum ceteris gentibus orientis antiqui- communes- 
erant, ab iis inutuatos esse vel Mosen ipsum certos eius modi ritus ab 
aliis gentibus in gentem electam transtulisse suaque auctoritate sanxisse. 

In gentis Hebraicae ante aetatem Mosis historia haud paueas formas- 
cultus divini commemorari, quae in legibus Mosis rursus inveniuntur, com- 
plures critici recentiorum temporum haud aliter intellegere possunt nisi. 



Forma atque indoles cultus Mosaic! 43 

ita, ut scriptorem biblicum ,,Levitismum" suae aetatis contra rerum fidem 
in descriptionem (fabulosam) antiquitatis transtulisse dicant. At quantum, 
equidem iudicare possum, niMl magis naturae rerum convenire videtur 
quam legibus Mosaicis eas formas cultus, quibus gens una cum ceteris 
gentibus orientis antiqui iam prius usa erat, receptas esse. Nam cultus 
a Mose institutus non ita cogitandus est, ut eo deus nova ratione cultus 
sit, sed eo cultu, quern Hebraei ut gens foederis exercere debebant, idem 
deus, quern iam eorum patres venerati erant, colendus erat. Ob id ipsum 
necesse erat cultus a Mose institutus formis cultus, quibus Hebraei ad id 
tempus usi erant, adiungeretur easque in se reciperet, dummodo ne a. 
religione Jahvae abhorrerent. Ex alia parte nihil minus convenire videtur 
quam dicere aut ante Mosen nullas formas cultus fuisse aut eas, si ex- 
stabant, a legibus Mosaicis neglectas esse. Nam ex historia legislations 
Mosaicae clare apparet Hebraeos turn, cum Jahve eos gentem suam elegit, 
iam multa religionis instituta habuisse, quia Moses nonnulla ex iis com- 
mernorat neque describit, quoniam genti iam nota erant (cogites verbi causa 
de ephod sive lumbari sacerdotum, de Urim et Tummim summi pontificis),. 
alia autem religionis instituta, quae genti nondum nota erant, diligen- 
tissime describit. Cur autem Moses formas cultus apud Hebraeos iam 
ante aetatem suam usitatas neque religioni Jabvae contrarias prorsus- 
neglegere debuerit, intellegi non potest. Praeterea respiciendum est praeter 
multas similitudines inter formas cultus, quae ante Mosen et post Mosen 
fuerunt, etiam multas diversitates inveniri. Denique formae cultus ante 
Mosen tarn vagae sunt, ut eas exstitisse non minus intellegi possit quam 
eas non exstitisse intellegi non possit. 

Tum nonnullas formas cultus religiouis Mosaicae et aliarum reli- 
gionum inter se vel pares vel similes esse posse, quod, quoniam iis- 
tantuin opiniones ad religionem spectantes naturaliter exprimuntur, 
apud complures gentes per se, nullius vel adiumento vel auctoritate, 
ortae esse possunt. Itaque complures cultus formae (ut preces, sacri- 
ficia, purgationes) ex natura cultus sua sponte nascuntur, ut in cultu 
nullius gentis absint. Ut nulla gens tarn fera est, cuius nientem non 
imbuerit deoruni opinio et quae non diis, in quos credit, sacra faciat, 
ita nulla est gens humanitate polita, quae non habeat aras, templa T 
sacerdotes. In quibus institutis publici cultus divini apud oinnes gentes 
multa communia et similia reperimus, quae tamen non inter se vel 
mutuata vel imitata sunt. Itaque mirum non est in formis cultus 
Mosaici complura inveniri, quae cum ritibus sacris ceterarum gentium, 
antiquarum congruunt; nam iideni ritus, origine puri et sancti, et apud 
gentem electam et apud alias gentes sacri erant. 

Denique etiam cominerciuia gentium ad cultum divinum aliquid 
pertinere necesse erat, quandoquidem opiniones in ingenio humano sitae 
saepe commercio demum cum aliis hominibus excitatae et paulatim 
perfectae sunt. Quare uiimm non est, quod haud paucae similitudines 



44 P ar3 ! Antiquitates sacrae 

inter religionem vefceris testament! et ceteras religiones orientis antiqui 
intercedunt, si quidem historiam gentis Hebraicae ab initiis usque ad 
mortem Mosis accuratius respicinius. lam Abraham cum Babyloniis 
et Chittaeis, Jacob cum Aramaeis, Joseph cum Aegyptiis, Moses cum 
Aegyptiis et Midianitis artiora necessitudinis vincula contraxerat. Atque 
dubium non est, quin imprimis diuturna commoratio Hebraeorum in 
Aegypto cum ad eorum mores turn ad eorum cultum divinum non rni- 
nimo fuerit momento. Quod igitur Hebraei cum aliis gentibus orientis 
antiqui artam societatem habuerunt, etiam nonnullae formae cultus 
divini, quae apud eas gentes usitatae erant, in cultum Mosaicum receptae 
et religioni Jahvae prorsus accommodatae ad regnum dei exaedificandum 
adhibitae esse possunt. Tantum eae formae cultus religionum genti- 
lium inter Mosis de cultu praecepta recipi non potuerunt, quae cum 
ex opinionibus gentilium tantum profectae esseut, ad notiones religionis 
Jahvae exprimendas aptae non erant (ut exemplum afferam, Jahve sub 
imagine vituli adoratus Ex c. 32). Eius modi autem ritus re vera inter 
Mosis de cultu praecepta receptos non esse ex eo ipso apparet, quod 
ita Moses conimisisset, ut religiones miscerentur, id quod deo displicere 
necesse erat. 

Ceterum ea, quae naodo commemoravimus, etsi ad cultum Mosa- 
icum aliquid pertinuerunt, tainen id iam clare cognosci non potest, et 
quia neque de origine cultuum gentilium orientis antiqui neque de forma 
cultus diviui apud Hebraeos ante Mosen usitata satis docti surnus, et 
quia cultus Mosaicus 'corpus est ab uno ingenio i. e. ab ingenio dei 
creatum, in quo ea, quae ex religione prima vel ex revelatione divina 
nata sunt, ab iis, quae ex eruditione et opera hominum profecta 
sunt, iam recte distingui non possunt. Atque certas quasdam formas 
cultus Mosaici re vera in gentilium institutionibus positas esse adhuc 
a nullo demonstratum est; neque enim similitudine singulorum rituum 
declarata id effici potest. Sed etiamsi iudicandum est Aegyptios, Baby- 
louios, Arabes, Cananaeos, alias gentes ad Hebraeorum cultum divinum 
aliquid contulisse, id tainen extrinsecus tantum fecisse existimandi sunt, 
ita ut inde apud Hebraeos instituta prorsus diversa orta sint. Extrin- 
secus igitur gentilium religiones ad Mosaicam religionem aliquid mo- 
menti habuisse sane concedere possumus. Neque enim quod iam 
supra exposuimus Mosis de cultu divino legislatio ita cogitanda 
st, ut quidquid continet tamquam novum a deo revelatum sit; imnio 
vero deus hominibus eorumque institutis ac moribus se accomniodavit 
.atque nonnulla instituta, quaa iam exstiterant, cum recepit, ad suum 
ministerium converfcit et conseeravit. Nam ut deus vasa aurea et ar- 
gentea, quae Hebraei ex Aegypto proficiscentes secuin auferre debuerant, 



Forma atque indoles cultus Mosaic! 

postea ad suum ministerium in sacrario usurpari iussit, quamquain prius 
fdrtasse diis colendis usi fuerant, ita nonnullos ritus, qui per se ipsi 
universae religionis notiones, non idololatriae solius proprias exprime- 
bant, adhibere, adhibitos alia sententia imbuere et in suum ministerium 
comprehendere potuit. Si qui ritus igitur religionis Mosaicae formas 
cultus gentilium continent, tamen .quae iis sententia subest, ea in libris 
sacris exculta et prout vera religio postulavit, immutata est, ut illae- 
formae non simpliciter tralatae, sed imniutatae emendataeque sint. Quae 
cum ita sint, divina cultus Mosaici origo negari non potost. 

Tempus erat, cum ritus cultus Mosaici cum Aegyptiis coniunctr 
sunt. Velut vestimenta sacerdotum et summi pontificis, area foederis, cir- 
cumcisio ad Aegyptiorum exempla relata sunt. Atque J. Spencer (De le- 
gibus Hebraeorum ritualibus et earum rationibus libri tres. Cambridge 1685. 
Tubingae 1732) omnes fere formas cultus Mosaici ab Aegyptiis petitas esse 
demonstrare studuit. Quod ut probaretur, Mosen apud Aegyptios erudi- 
tum esse eorumque cultum penitus cognovisse atque Hebraeos diu in Ae~ 
gypto commoratos esse afferri poterat. At respiciendum est, cum cultus 
Mosaicus unum quasi corpus sit mentis divinae plenum, eas solas cultus 
formas Aegyptias habere posse, primum quae in cultu et Mosaico et Ae~ 
gyptio, nusquam alibi exstent; deinde quas apud Aegyptios vetustiores esse 
quam apud Hebraeos demonstrari possit; denique quae tales sint, ut apud 
Hebraeos solae per se exstitisse non possint. Talium autem cultus for- 
marum in religione Mosaica perpauca reperiuntur vestigia, ut Mosen in 
cultu divino instituendo auctoritatem Aegyptiorum secutum esse is tantum 
dicere possit, qui aniinum induxit omnem similitudinem, quae formis cultus 
Mosaici cum Aegyptiorum mtercedere videtur, pro argumento habere. 

Eecentiore aetate saepe dictum est baud pauca instituta cultus Mo- 
saici a Babyloniis recepta esse, quod cultus atque humanitas Baby- 
loniorum ad omnes gentes Asiae ad occidentem conversae pertinuisset. Et 
prolecto opinio ilia ornnes fere gentes, quarum antiquissimam historiam 
novimus, nonnulla a Babyloniis mutual/as esse cum libris sacris non dis- 
crepat, quoniam ibi Babylonia ea terra appellatur, unde bomines ob lin- 
guarum confusionem per orbem terrarum dispersi sunt. Eadem Babylonia, 
gentis Hebraicae patria est. Abraham autem ex Ur-Kasdim emigrantem 
Babyloniorum varias opiniones, mores, consuetudines secum abstulisse 
posterisque tradidisse tarn manifestum est, ut non sit, cur pluribus verbis 
de ea re agatur. Neque vero Abrabam ex iis opinionibus atque institutis^ 
quae eius aetate apud Babylonios florebant, talia recepit, quae ad reli- 
gionem pertinebant, nonnullis caerimoniis, quae plane extrinsecus cum cultu 
cohaerebant, fortasse exceptis. Id vetus testamentum diserte dicit. Omnes 
autem eae similitudines, quae inter formas cultus Babyloniorum et reli- 
gionis Mosaicae demonstrari possunt, cum partim ad religionem omnium 
hominum communem i. e. ad religionem primam, partim ad ritus sacros 
omnium gentium Semiticarum communes revoeandae sint, ad eas expli- 
candas neque ulla mutuatione neque Panbabylonismo, qui vocatur, opus est. 

Alii viri docti recentioris aetatis ruraus baud paucos ritus sacros re- 
ligionis veteris testamenti ad exemplum Arabum antiquorum (Minae- 



46 Pars I. Antiquitates sacrae 

orum) institutes esse contendunt, quippe cum Hebraei cum Minaeis arte 
coniuncti fuerint et in ea parte terrae Canaan, quae ad meridiem spectat, 
et apud omnes eas gentes, quae inter mare mortuum et sinum Arabicum 
habitabant, auetoritas Minaeorum per saecula multum valuerit. Et inve- 
niuntur in religione Mosaica ' nonnulla vocabula nonnullaeque caerimoniae, 
quae etiam apud Arabes antiques deprehenduntur. Neque tamen ex iis 
aliisque rebus ad cultum pertinentibus, quae Hebraeis cum Arabibus anti- 
quis communes sunt, effici potest Hebraeos in religione multa ab Arabibus 
recepisse. Nam primum respiciendum est quasdam similitudines nominum 
et actionum sacrarum et supellectilis sacrae et ministrorum sacrorum ex 
magna cognatione, quae eae gentes earumque linguae inter se continentur, 
explicari posse. Deinde hie res externas tantum et.quae parvi sint mo- 
menti agi manifestum est, quibus rebus legum auctor, cum eas in cultum 
recepit, earn vim dedit, quae iis in Jalrvae cultu inest. Denique auetori- 
tas inscriptionum in Arabia adhuc inventarum eo vehementius imminui- 
tur, quod plerumque definiri non potest, quando ortae sint. Quod im- 
primis cadit in tres illas inscriptiones Minaeas, ubi nomina lawtf et lawtfat, 
inventa sunt (de quibus infra dicemus). Initio eas duobus inilibus an- 
norum a, Ch. n., deinde anno a. On. n. millesimo, tandem sexto aut quinto 
a. Ch. n. saeculo exstitisse dictum est. Quare illae similitudines ad reli- 
gionem pertinentes fortasse ita explicantur, ut non Hebraei formas cultus 
Minaeorum, sed Minaei formas cultus Hebraeorum imitati sint. 

Alii existimant Hebraeos nonnullos ritus sacros a Cananaeis rece- 
pisse. Quae opinio probari vix potest. Nam haec bene respicienda sunt. 
In cultu humano civilique quamquam multa Hebraeis cum Cananaeis com- 
munia erant, id quod mirum esse non potest, quoniam Hebraei nequa- 
quam a cultu humano civilique abhorrebant, tamen etiam haud pauca 
inter utramque gentem intererant. At licet in cultu humano civilique 
Cananaei apud Hebraeos auctoritate plus valuerint, quam demonstrari 
potest, inde tamen colligendum non est auctoritatem Cananaeorum etiam ad 
legitimam religionem Hebraeorum pertinuisse. Nam minime neglegendum 
est Hebraeos baud' dubie in Cananaeorum, quippe qui cultu atque hu- 
manitate iis multo praestarent, imperium dicionemque concessuros fuisse, 
nisi religione sua a Cananaeorum moribus servati essent. Eeligio autem 
Jahvae si Hebraeis tanti erat momenti, dici non oportet Hebraeos ritus 
sacros a Cananaeis mutuatos esse, nisi firmissima argumenta eius rei 
afferri possunt. 

Quae cum ita sint, ex variis illis conatibus formarum cultus Mosaici 
ab aliqua gente idololatriae dedita repetendarum nihil efficitur, quo ac- 
quiescamus. Neque eas, si tarn aperte cum cultu Aegyptio congruerent, 
ut nonnulli viri eruditi affirmant, alii ab alia gente ducere conarentur. Si 
igitur quaeritur, num quis ritus religionis Mosaicae ex ritibus gentilium 
receptus sit, summa cautio adhibenda est. 

Adnotatio. Ex iis viris doctis, qui recentiore aetate perscrutati 
sunt, quae ratio religioni Mosaicae cum ceteris religionibus orientis anti- 
qui intercedat, cominemoramus E. Sell in, Die alttestamentliche Eeligion 
im Eahmen der andern altorientaliscben. Leipzig 1908; A. Dufourcq, 
Histoire compare e des religions palennes et de la religion juive 3 . Paris 1908; 



Loca sacra aetate ante Moaen 47 

J. Nikel, Das alte Testament und die vergleichencle Beligionsgeschichte 
{Frankfurter zeitgemaBe Broschiiren XXX, 12). Hamm 1911; P. Sawicki, 
Die Wahrheit des Christentums 2 281 298. Paderborn 1913; N. Peters, 
Die Eeligion des alten Testaments in ihrer Einzigartigkeit unter den Keli- 
gionen des alten Orients. Kempten 1913. 



I 

De locis sacris 

De locis cultui divino ante Mosen sacratis 

I. Simplici primorum hominum vitae etiam simplex cultus di- 
Yinus respondebat. Quotienscumque religione introrsus movebantur, 
pietatem suani extrinsecus ostentabant, erigentes altaria, deum invo- 
<jantes, ei sacra facientes. 

Aedes cultui divino destinatas iam diu ante Mosen fuisse con- 
stat. Velut apud Aegyptios, qui iam ab antiquissimis temporibus quin 
templa habuerint, dubium non est, cum omnium prinii fuerint, qui 
diis habitationes exstruxerunt, quod Herodotus Hist. 2, 4 memoriae pro- 
fit: PW^OU? te xai aYX{xara >cai VTJOU? Q-solat. aTcovsijxai a^sa? Ttpc&TOD? 
(Aegyptios). Item in Babylonia ad meridiem yergente Gudea, prin- 
ceps urbis Lagas, qui circa annum a. Ch. n. ter millesimum fuit, deo 
Ningirsu templum, quod B donius septem tabukati" appellabatur, aedi- 
ficasse dicitur (Inscr. Gud. G I, 13 = KB III, 1, 59; D II 11 = ib. 51). 
Etiam Phoenicum et Syrorum templa antiquitatis gloria Aegyptiis haud 
multum concedere fateamur necesse est. Contra complures gentes an- 
tiquae templa exstruere nefas duxerunt, quod immensum numen parie- 
tibus includere eius maiestate indignum esse sibi persuaserant. 

Arae quoque iam antiquissimis temporibus apud omnes gentes 
inveniuntur. Ac primus quidem Noah altare (03?)? LXX Q-oaiaorqp'.ov) 
aedifieasse traditur, cum ex area egrederetur (Gn 8, 20). Probabile 
tamen est altaria iam antea erecta esse, quoniam Kain et Abel prirni 
sacra faciebant (ib. 4, 3s.). 

Paraphrastes Chaldaici (velut Ps. Jonathan ad Gn 8, 20; 22, 9) 
consuetudinem ararum usque ad Adam referunt, cum narrent Adam aram 
exstruxisse, in qua Kain et Abel, deinde Noah et Abraham sacrificarent. 

II. Antiqui Hebraeorum patriarchae in locis del conspectu 
quodam consecratis (Gn 12, 7s; 13, 4. 18; 26, 25; 35, 1. 3. 7), haud 



48 P ars I. Antiquitates sacrae 

.raro sub umbra arborum frondosarum (ib. 12, 6s; 13, 18; 21, 33) T 
imprimis in collibus et montibus (ib. 22, 9; 31, 54) libenter altaria, 
erigebant et sacris operabantur. Qua de causa autem ad sacra facienda 
imprimis montes et colles vel alia loca editiora electa sint, ex ilia ipsa 
sententia omnium fere gentium communi explicari potest, regiones caelo 
propiores ad res divinas perpetrandas propterea aptiores esse, quod 
numen divinuni in excelso caelo habitet (Tacitus, Annal. 13, 57). Prae- 
terea omnino decere credebatur praestantiam cultus divini ex loco quo- 
dam selecto, qui a comrnuni regione remotus sit, apparere. 

Qiiantum equidem iudicare possum, de rnateria altarium, quae 
patriarchae erigebant, Ex 20, 24 s. sermo est. Qui locus si ita accipituv, 
verba quidem "p* 3 ^ fiKl ^pfibV fiK holocausta tua et pacifica tua (sc. sacrificia) 
delenda sunt; ea autem re vera pro interpolatis habenda esse iam ex di- 
versitate antiquarum versionum apparet. Atque cum hie de altaribus se- 
cundum morem patriarcharum exstruendis agatur, nullam habemus discre- 
pantiam neque cum altari e lignis acaciae aedificato (Ex 27, 1; 38, 1} 
neque cum altari aeneo (II Chr. 4, l). Nam quae loco allato de altari- 
bus e terra lapidibusve non sectis exstruendis dicuntur, de altaribus 
sacrarii legibus posterioris aetatis abrogata sunt. Aetate autem Macca- 
baeorum, cum de altaribus templi restituendis ageretur, Judaei IXapov 
Xi-frooi; oXoxXigpoo? xara TOV vd^ov %ai tjwtoSo'tnrjaav TO ftDoiaar^ptov %at- 
vov x,ata TO Trpotepov (I Mcc 4, 47), penitus ignari legem Ex 20, 24 s. 
iam lege Ex 27, 1 de sacrario abrogatam esse. Tamen altare eius ma- 
teriae, quod Ex 20, 24 s. describitur, a Josua iussu Mosis in monte Ebal 
(Jos 8, 30s. cf. Dt 27, 4 6) atque ab Elia in monte Carmel (I Eg 18, 
31 s.) aedificatum est. Nam cum de altaribus extra sacrarium exstruen- 
dis ageretur, cum Moses turn alii ad ea, quae Ex 20, 24 s. describuutur, 
revertebantur, sive quod earn legem tantum de altaribns sacrarii abroga- 
tam esse censebant, sive quod ea, cum Jahve de iis nihil sanxisset, se- 
cundum morem patriarcharum exstruenda esse existimabant. 

Etiam arae antiquorum Cananaeorum vel ex terra vel ex lapidibus 
exstructae erant. Quod autem Ex 20, 25 s. praecipitur, ne ara lapidea. 
aedificetur nisi ex lapidibus non sectis neve gradus haberet, arae in Ta c an- 
nek et in Petra detectae ei praecepto non respondent. Nam in utraque 
lapides secti sunt et gradus sacrincantibus exstant. Quare falso dicitur 
rationem eius praecepti opinionem illam esse ferrp lapidarii numen lapi- 
dis sacri pelli; quod si ita esset, Cananaei quoque cavissent, ne lapides 
ad aras destinatos caederent. Sed illud praeceptum ex proprietate cultus 
Jahvae explicari oportet. 

Erat etiam moris vetustissimi, si cui in hoc illove loco singulare 
aliquod divinae providentiae beneficium obtigerat, ut ad huius rei me- 
nioriam conservandam lapidem quendam (n?S&, Arab, nusb, nusub, man- 
sab) ibi poneret numinique divino consecraret. Eius modi lapides pa- 
triarchae quoque Hebrasorum erigere solebant eosque interdum oleo 
superfuso factoque libamine distinguebant. Jacob quidem lapidem in 



Loca sacra aetate ante Mosen 49 * 

Bethel erexit, quem oleum, desuper fundens sacravit (Gn 28, 18 22. 
cf. 31, 13 i 35, 14); alium lapidem singularem atque lapidum aeervum 
erexit, ut monumentum sit foederis cum Laban icti '(ib. 31, 44 48). 
Etiam ex tempore posteriore nonnulla insignia eins rei exempla habe- 
xnus. Velut Moses duodecim columnis lapideis aram ad radices montis 
Sinai aedificatam circumdedit (Ex 24, 4). Josua duodecim lapides ex 
alveo fluminis sumptos in Jordane ipso (Jos 4, 4 9), alter os duodecim 
in Gilgal posuit (ib. v. 20 25). Samuel quoque lapidem singularem 
erexisse dicitur (I Sm 7, 12). * 

Effossionibus recentiore aetate in Palaestina factis complures eius 
modi lapides et rudes et arte caesi atque in acutum desinentes detecti 
sunt, qui interdum parva quoque foramina habent. Qui lapides nihil 
aliud nisi rudes imagines dei esse dicuntur, qui unctione lapidis et liba- 
tionibus coli putabatur. Certe tales lapides in Dschezer inventi sunt ; 
num aliis quoque locis non constat. Cum autem in vetere testamento 
saepius monumenta lapidum commemorentur, opinio ilia non sine verita- 
tis specie est etiam lapides in Dschezer inventos urbe capta ab Hebraeis 
eo consilio erectos esse, ut Cananaei ibi habitantes semper admonerentur 
se ab Hebraeis subactos esse; atque existimare possumus Hebraeos illos 
lapides eo ipso loco, ubi sacrarium Cananaeorum erat, erexisse, ut subiec- 
tos admonerent eorum deum a suo deo victum esse. Sed utcumque id se 
habet, id constat sacrarium in Dschezer detectum non cum locis excelsis, 
quorum in vetere testamento saepe mentio fit, coniungendum esse, cum. 
demonstrari non possit Hebraeos umquam eo usos esse. 

Quod autem antiqui Hebraei nonnumquam lapides a gentilibus in 
locis sacris positos imitati sunt, inde colligendum non est eos lapides ini- 
tio ad Jahvae cultum pertinuisse et multo minus eos symbola Jahvae ip- 
sius fuisse. Quod ut demonstrent, nonnulli viri docti locum Jes 19, 19 
afferunt: Illo die erit altare Jahvae (dedicatum) in media terra Aegypti 
et naattt cippus in finibus eius Jahvae erit (dedicatus)". Praedicit igitur 
propheta media in Aegypto altare Jahvae, in finibus autem Aegypti cip- 
pum Jahvae futururn esse. Unde minime efficitur etiam apud unumquod- 
que Jahvae in terra Canaan altare lapidem eius sacrum stetisse. Idem 
propheta v. 20 dicere pergit: ,,Eritque in signum et testimonium Jahvae, 
domino exercituum, in Aegypto". Quibus verbis haec dicit: Ut altare ad 
verum deum colendum media in Aegypto futurum sit et Aegyptii deo sacra 
facturi et vota concepturi sint (v. 2l), ita cippum in finibus positum 
documento fore totam terram Jahven venerari. Sequitur, ut cippus ille 
non fuerit earum rerum, quae ad cultum superstitiosum pertinerent, sed 
nihil aliud nisi inonumentum. 

Ceterum praeter eos lapides, qui in locis sacris erigebantur, apud 
complures gentes, quae regiones in orientem spectantes incolebant, iam 
antiquissimis temporibus etiam lapides sacri, qui vocantur, fuerunt, qui 
propterea colebantur, quod in iis certum quoddam numen habitare seque 
aperire putabatur. Phoenices eius modi lapides ftottoXia vocabant. Ne- 
que vero ullo veteris testamenti loco tales lapides commemorantur. Nam 
fieri non potest, ut scriptor -biblicus Gn 28, IS 22 dicere voluerit eum 

Kortleitner, Archaeologia biblica 4 



50 Pars I. Antiquitates sacrae 

lapidem, quern Jacob erexit, lapidem animatum fuisse in eoque numen loci 
habitavisse. 

Conferas J. G r i m m e 1, De lapidum cultu apud patriarchas quaesito. 
Marburgi 1853. J. De Groot, Palestijnsche Masseben (opgerichte 
steenen). Diss. Groningen 1913. 

Hebraei in Aegypto commorantes neque loca sacra neque aras 
liabebant, quod ibi Jahvae sacra non faciebant. Id ex loco Ex 8, 22 
elucet, ubi memoriae proditur Pharaonem Hebraeis permisisse, ut in 
Aegypto (non in deserto) sacrificarent, Mosen autem postulasse, ut in 
desertum proficiscerentur, quod Hebraei tales victimas deo suo immo- 
laturi essent, quas Aegyptii prorsus abhorrerent. Aegyptii enim et 
tales proprietates in victimis quaerebant, quales Hebraei neglegebant, 
et cornplura animalia, quae Hebraei immolabant, velut vaccas, sacra esse 
putabant, ut iis res nefanda esset ea mactare vel eorum carne vesci. 

Id autem verisimile est, quod et Judaeorum quidam contenderunt 
et catholic! interpretes ad unurn omnes agnoscunt, Hebraeos in de- 
serto commorantes iam ante pretiosum illud tentorium, quod Jahve 
exstrui iusserat, aliud "iS'to btiti tentorium conventus (Ex 33, 7. Vulgata 
minus recte : }) tabernaculum foederis") atque intra illud nil?? praeceptum 
sive legem (ib. 16, 34. fortasse arcarn arcarum Aegyptiarum similem, 
Vulgata male : )} tabernaculum {e ] habuisse, quo se homines reciperent, ut 
Jahven consulerent, nequaquam vero, ubi sacra publica fierent. Hoc 
tentorium, super quod columna nubis requiescebat, Moses extra castra 
transtulit, ut demonstraret dei speciem ob superstitiosum vituli aurei 
cultum in populo iam non apparere (ib. 33, 7 11). TeDtorio sacro 
exstructo columna nubis a Mosis tentorio recedens novum sacrariuni 
implevit illudque n tabernaculum conventus vel foederis a fecit (ib. 40, 
3438). 

Sectio prima 

De tabernaculo foederis 

Praesidia doctrinae. Complura opera in Bl. Ugolini Thes. VIII 
et IX. C. Ch. W. Bahr, Symbolik des mosaischen Cultus I 2 , 95 602- 

F. Fried erich, Symbolik der mosaischen Stiftshiitte. Leipzig 1841. 

J. H. Kurtz, Beitrage zur Symbolik des alttestamentlichen Cultus. I. 
Die Cultusstatte. Berlin 1851. W. Neumann, Die Stiftshiitte in 
Bild und Wort. Gotha 1861. J. Popper, Der biblische Bericht iiber 
die Stiftshiitte. Ein Beitrag zur Geschichte der Composition und Diaskeue 
des Pentateuch. Leipzig 1862. Ch. J. Kiggenbach, Die mosaische 
Stiftshiitte 2 . Basel 1867. G. Karch, Die mosaische Stiftshiitte als 
Abbild des Himrnels in den acht Seligkeiten nach den vier Gesetzen des 



Tabernaculurn foecleris 51 

Sabbat- und Jubeljahres dargelegt. 4 Bde. Wiirzburg 1876. F. Whit- 
field, The tabernacle, priesthood and offerings of Israel. London 1884. 
. 0. Wolff, Der Tempel von Jerusalem und seine MaBe 5 14. Graz 
1887; Der Tempel von Jerusalem. Eine kunsthistorische Studie iiber seine 
MaBe und Proportionen. 16 26. Wien 1913. H. A. Poels, Le sanc- 
tuaire de Kirjath Yearim. Louvain-Gand 1894; Examen critique de 1'hi- 
.stoire du sanctuaire de 1' arche. Louvain-Leyde 1897. C. Schick, Die 
:Stiftshutte, der Tempel in Jerusalem and der Tempelplatz der Jetztzeit 
6 51. Berlin 1896. D. Joseph, Stiftshtitte, Tempel- und Synagogen- 
bauten aus alter Zeit. Berlin 1902. W. ShawCaldecott, The ta- 
bernacle. Its history and structure. London 1904. E. M. Epstein, 
'The construction of the tabernacle. Chigago 1911 (demonstrare studet 
secundum textum Hebraicum Pentateuchi tabernaculum foederis facile re- 
stitui posse). E. Sellin, Das Zelt Jahves (Atl St 168 192). 

Instituta theocratia Jahve certum locum ad sacra facienda excitari 
iussit, quern, dum genti electae quietas sedes darefc, templum illud por- 
tatile esse voluit, cuius exemplar Mosi in monte Sinai ostenderet (Ex 
25, 40; 26, 30. Act 7, 44. Hebr. 8, 5). In quo tabernaculo Hebraei 
non modo, quamdiu per deserta migrabant, deo cultum debituni tri- 
buebant, sed etiam terra Canaan occupata, idqne usque ad undecimuni 
annum regni Salomonis, quo templum Hierosolymis exstructum dedi- 
-catum est. 

Profecto genti nomadum vitam agenti vix aliud conveniebat sacra- 
rium nisi tabernaculum, quod sine diffiqultatibus de loco in locum aspor- 
tari potuit. Quare a Philone (De vita Mosis 1. 3. opp. II, 146) tspov 
yoprj-cdv, aJosepho(AJ3, 6. l) y6<; {jLsra^spd[xsvo<; xal aDjiJrspivooTwv, 
ab Augustino (De civ. dei 15, 20, 4. MSL 41, 465) ,,velut templum 
. ambulatorium" appellatur. Eius modi sacrariis portatilibus Mongoli et Cal- 
mucci, qui cum pecudibus deserta Asiae in septentriones spectantis perer- 
.rant, etiamnunc utuntur. 

Caput priinum 
De structura tabernaculi foederis 

Sacrarium iussu Janvae a Mose erectum, quod Ex cc. 25 27 et 
36 38 (cf. Jos. A J 3, 6) describitur, ex duabus partibus constabat, ex 
atrio et tabernaculo , quod proprie dicitur. 

I. Atrium (ISC' LXX aoXrj), tabernaculo undique circumdatum, 
erat spatium non opertum, centum cubita longum, quinquaginta latum, 
i. e. spatium quinque miliuni cubitorum quadratorum. Cingebatur sexa- 
.ginta columnis (D^ltel?) quinque cubita altis, quae sine dubio e lignis 
aeaciarum (i=^V ^ LXX ^6Xa fanpna. = ligna imputrabilia) 1 con- 



52 Pars I. Antiquitates sacrae 



fectae ac basibus (Q 11 ^) aeneis et capitulis (s^^l) auro obductis in- 
structae aequali spatio (quinque cubitorum Phil. De vita Mosis 1. 3- 
opp. II, 149) inter se distabant; dispositae autem erant vicenae in 
latere versus meridiem et septentrioiies spectante, denae in latere 
ad orientem et occidentem vergente. 2 In his columnis e paxillis (CH}} 
argenteis vela sive aulaea (^"pi? LXX lada = vela navis) e bysso- 
retorta p)# tiJ#).3 suspendebantur. Ex oriente erat introitus viginti. 
cubita patens, in quo quattuor columnae portam constituebant *, ciii 
velum ("^ LXX %aXo(JL[Jia) ex hyacintho, purpura, cocco byssoque- 
contextum (dpi ntyj^to opus textoris pannorum variorum colorum) 
appendebatur, quod tollebatur, ut ingressus pateret. Ex 27, 9 19 ;. 
38, 920- 

Ea pars atrii, quae propter introitum erat, omnibus, qui vel orare- 
vel sacra facere volebant, patebat (atrium Israelitarum), reliqua pars. 
solis sacerdotibus et Levifcis (atrium sacerdotum). 



acacia eaque acacia vera (Spina Aegyptiaca veterum, Mimosa 
nilotica L.), ab arbore, quam nos acaeiam appellare solemus, i. e. Robinia 
pseudoacacia L., plane diversa. Est arbor magna in Aegypto et Arabia- 
creseens, cortice spinis albis tecto, siliquis subnigris, ligno durissimo, pu- 
tredini vix obnoxio et, cum vetustescit, ebeno simili. Cf. Hieronym.. 
Comm. in Jes 41, 19. in Joel 3, 18. in Mich 6, 3 as. MS L] 24, 417; 25, 
986. 1207 s. Herod. Hist. 2. 96. Ceterum vocabulum niaitf ex Aegyptio 
tinst, postea sonte interpretandum et cum Assyrio samtu atque Arabico- 
santun comparandum est (Or Lz VI, 266 s. 446 s.). 

Columnas atrii ligneas fuisse ex locis Ex 27, 10 et 38i 31 inter se 
collatis perspicuum est. Vehementer igitur errat Joseph us (A J 3, 6.2), 
qui eas ttdc^axac; ^aXxea?, ex aere confectas esse dicit. Fallitur quoque 
Philo (De vita Mosis 1. 3. opp. II, 149), (qui has columnas ex ligno ce- 
drino factas esse affirmat. Idem (ib. 146) tabulas quoque tabernaculi ce- 
drinas fuisse contendit]; putat enim nifitt? esse cedrum. Etiam B. Jacob 
(Der Pentateuch. Exegetisch-kritische Forschungen I, 159. Leipzig 1905) 
ntstf propter locum Jes 4], 19 speciem cedrorum esse existimat, quaruin 
prima patria Sinai fuerit. Sed praeterquam quod nulla inter utrumque 
nomen convenientia appareat, loco allato H^ cedrus a ntfltf etiam manifesto 
distinguitur. 

2 Opinio nonnullorum (ut C. Ch. W. Bahr,' A. Knobel, D. B. Hane- 
bcrg) quinquaginta sex, non sexaginta columnas fuisse nullo solido nititur 
fundamento. 

3 Byssi retortae in sacris litteris frequens mentio fit. Intellegencla 
sunt fila byssi non simplicia, sed duplicata et inter se complicata, ut opus,. 
quod ex iis faciendum erat, firmius fieret. 

4 Rectius quinque columnae introitum constituebant ; nam sacer tex- 
tus singulis columnis quinque cubita longitudinis veli attribuit. 



Tabernaculum foederis 53 

II. In inedio atrio et quidern later! versus occidenteni spectanti 
propius erat tabernaculum (^Dtf LXX a%7]V7]), quadratum. oblongum, 
-undique coopertum, ab occidente in orientem triginta cubita longuni, 
a, septentrionibus in meridiem decem cubita latum. 1 Eius parietes ex 
quadraginta octo tabulis (b^pj?) compositi erant, quae ex ligno acacia- 
rum decem cubita in longitudinem, unum cubitum et dirnidiatum in 
latitudinem (ex opinione Josephi A J 3, 6- 3 crassitudine quattuor digi- 
torum, ex rabbinorum unius cubiti) paratae laminisque aureis obductae 
basibus '(B 11 ^) argenteis innitebantur. Atque singulis tabulis erant binaa 
bases ad duos earum cardines (rili; Jos. atpdcpiYY 6 ?) recipiendos. Prae- 
terea tabulae quinque vectibus (cwte) deauratis, qui per anulos (Mil^D) 
tabulis inhaerentes transmissi erant, coniungebantur. Duo vectes ab 
una, duo alii ab altera parietis extrema parte profecti fortasse ad me- 
dium tanturn parietem pertingebant ; vectis autem medius, qui per me- 
dias tabulas transibat, per totam parietis latitudinem traiciebatur, ita 
ut singulae tabulae trinis vectibus coniungerentur. 2 Harum tabularum 
vicenae in lateribus ad septentriones et meridiem vergentibus (20 X 1 Va 
= 30 cub.), octo, e quibus duae semicubitales in angulis 3 , versus occi- 
dentem (6 X l 1 ^ -f 2 X Va = 10 cub.) erant. (Ex 26, 15^0; 36, 
20 34). Ad orientem, ubi ingressus patebat, erant quinque columnae 
deauratae, capitulis aureis et basibus aeneis instructae, e quibus velum 
(IP 1 ? 1 LXX irciTcaotpov, Jos. <pdpao<;) quadruplici colore contextum depen- 
debat (ib. 26, 36 s; 36, 37 s.). 

*Ita Joseplius (A J 3, 6. 3) et Philo (De vita Mosis 1. 3. opp. II, 
148) latitudinem definiunt. 

2 Ex sententia C. S chick (op. all. 21 s.) singulae tabulae foris quinis 
vectibus in qualibet parte coniungebantur. Vectis autem medius (,,alius a 
Ex 36, 33), qui quadraginta cubita longus erat, circulis immittebatur, in 
quos tria tigna versatilia (super tabulas angulares in parte versus occi- 
dentem, super velum sanctissimi, super primas tabulas in parte versus 
orientem inserta) desinebant, et fastigium tecti constituebat. 

3 De compositione harum tabularum multae et discrepantes sunt vi- 
rorum doctorum sententiae, quas enumerare et discutere supervacaneum 
videtur. C. S chick (op. all. 20 s.) auctor est tabulas angulares e tra- 
bibus duabus sive geminis (d^rt Ex 26, 24) constitisse, quae insuper 
duobus tignis versatilibus in circulos desinentibus coniungebantur. 

Adnotatio. Kespiciendum est structuram tabernaculi foederis, quam 
modo descripsimus, cum domibus antiquorum Aegyptiorum congruere. Nam 
et eae ex tignis ad perpendiculum directis, quae et trabibus ad libellam 
directis et cardinibus inter se coniuncta erant, constabant. 

Tabernaculum quattuor operimentis tegebatur, quorum primum 
intimum, quadraginta cubita longum et duodetriginta latum, ex 



54 Pars I. Antiquitates sacrae 

bysso retorta, hyacintho, purpura, cocco mira arte elaboratum atque- 
imaginibus cherubim oruatum erat (3Wn !$#& == opus polymitarii). 
Compositum erat ex decein cortinis (fi^Tl), quarum singulae duodetri- 
ginta cubita longae, quattuor latae erant quaeque quinquaginta aureis. 
uncinis sive fibulis (o^i?) et bis quinquaginta laqueolis (filK^O tya- 
cintliinis ita cohaerebant, ut duo maiora tapeta, quae e quinis cortiuis 
constabant, super velum sanctissimi inter se occurrentia formarentur. 
Id operimentum versus septentrion.es et meridiem uno fere cubito a. 
terra distabat, in latere versus occidentem terram attingebat. Ex non- 
nullorurn interpretum sententia intrinsecus tantum in ipso tabernaculo- 
conspiciebatur (quam ob rem strictissirne J|$$ habitatio, habitaculum 
vocabatur), quod tarnen alii negant. Secunduni operimentum, quod. 
"??K tentorium appellabatur, triginta tria cubita longurn et triginta. 
latum, compositum erat ex undecim sagis vel stragulis cilicinis, quorum 
singula triginta cubita longa et quattuor lata erant, quaeque et ipsa. 
in duas maiores partes, quarum una ex quinque, altera ex sex sagis 
constabat, divisa et laqueolis aeneisque uncinis coniuucta erant. Quod 
operimentum undique terram fere attingebat et in fronte tabernaculi 
replicari poterat, instar fastigii aut portions, ut haud inepte Joseplius. 
AJ 3, 6- 4 dicit. Tertium operimentum ex pellibus arietum rubro^ 
colore illitis (^E^ 1 ? th^ ^y LXX bene : S^pji/xTa %pt,wv TjpuS-poSavwjisva), 
quartum ex pellibus fifaE compositum erat *. Eorum magnitude in sacris. 
litteris non traditur. Utrumque nt?fc tegumentum vocabatur 2 . Ex 26, 
114; 36, 819. 

Quae operimenta nee non vela atrii paxillis (fli'ici'!) fusticatione 
solidatis figebantur, ad quos funes (Q^^ 11 ??) ad summas tabulas revincti 
pertinebant et hinc inde eas erectas ex aequo trahebant, ne a vento 
deicerentur (Ex 27, 19; 35, 18; 38, 20. 31; 39, 40). Haec a Mose- 
accuratius non describuntur, quo.niam Hebraei tentoriorum statuendorum 
periti erant. 



1 Quid vocabulo ^HD intellegendum sit, in controversia est. Yeteres- 
plerumque colorem. corii interpretati sunt. Velut Graeci Alexandrini Sep- 
jiata oaxivfl-iva (cf. Jos. AJ 3, 6. 1: opa<; ocoavikp j3epa{i.jJLeva?), Aquila 
et Symmachus tavQ-iva, Hieronymus ,,pelles ianthinas", Chaldaeus et Syrus 
rubro, Samaritanus et Sa'adja nigro colore tincta coria intellegunt. Contra. 
talmudistae ^^ animal viverrae (Mustella Furo L.) simile significare pu- 
tant (Babyl. Schabbath 28 a ). Nonnulli ex vocabulo Assyrio taMu vervecem 
(vel pellem vervecinam) intellegendum esse contendunt (Frd. Delitzsch,. 
A. Sanda), Alii ex lingua Arabica (dulias sive tuJias) significationem 
delphini (Ddpliinus delphis L.) -vel alicuius animalis delphino propinqul 
petunt atque vel vitulum rnarinum (Phoca vitulina L.) vel virginem ma- 
rinam (Halicore cetacea Illiger = Halicore duyong Quoy et Gaim) intelle- 



Tabernaculuni foederis 55 

o-iint. Eius modi aniinalia in mari rubro abundant. Ex eorum pellibus 
calcei (cf. Ez 16, 10), tentoria, scuta conficiuntur. Eursus alii inelibus 
sive taxis (Meles taxus Pallas) favent idque fortasse affinitate nominis taxi 
cum t^f seducti. Denique alii (inter quos J. H. Bondi) ^^n genus corii 
subtile et elegans interpretantur, quod etiam Aegyptii usurpabant (voc. 
A eg. ths = corium), quos eius parandi peritissimos fuisse ex A. Erman, 
Aegypten und aegyptisches Leben im Altertum 598 (Tubingen 1885) ap- 
paret. Quae cum ita sint, maxime probandum videtur veterum auctoritate 
acquiescere et ^nn pro coloris nomine habere. 

2 Auctore C. S c h i c k primum operimentum constituebat tectum rectan- 
gulum formabatque umbraculum quinque cubita latum, quod tabernaculuni 
in qualibet parte circumdabat (op. all. 25 s.). Secundum operimentum 
illud infimum totum tegebat et custodiebat (28 s.). Tertium et quartum 
eo consilio confecta erant, ut duo priora operimenta tegerent ac totum 
tabernaculum ab iniuriis tempestatis custodirent; quare undique usque ad 
terrain pertingebant (29 s.). 

Tabernaculuni in duo conclavia divisum erat. Prius conclave, 
quod sanctuarium sive sanctum (&*)$ LXX TO aftov; Hebr. 9, Q: yj 
rcpwtY] OKYJVYJ) vocabatur, viginti cubita longum, decera latum et altum 
erat atque ab altero, quod cubus deceni cubitorum erat et sanctum 
sanctorum sive sanctissimum (E^fi^l ti^p LXX TO a^tov T<OV OCYUOV; 
Hebr. 9, 3 : O/UJVYJ YJ Xe^o^ey/] a-ftcov, ib. v. 7 : vj Seorepa axYjyy] ; Ps 28, 2 : 
"TS 1 } pars postica; Jos. et Phil. TD aSocov) appellabatur, velo (ns^'S) 1 , 
plenius ^Ipte.n njl^ Ex 35, 12., LXX TtaraTusraa^a, quod vocabulum etiam 
a scriptoribus novi testanienti usurpatur, ut Mt 27, 51. Lc 23, 45. 
Hebr 9, 3) quadruplici colore niagna arte contexto imaginibusque 
cherubim distincto (3#n n'^& opus polymitarii) separatum erat. 
Quod velum aureis uncinis e quattuor columnis auro obductis, quae 
in basibus argenteis stabant, pendebat. Ex 26, 31 33; 36, 35s. 

1 Eespiciendum est adytum templorum Babyloniorum, in quo simu- 
lacrum dei erat, persaepe parakku (== deorum cella ; verbum pardku = 
claudere) appellari, ex quo vocabulo Syrium perakka (= armarium ido- 
lorum) ducendum est. 

III. Si quaeritur, in qua ratione ternpla gentilium et tabernaculum 
foederis fuerint, et hoc et ilia synibolum quoddam simt i. e. utraque 
ex opinionibus, quae ad religionem pertinent, profecta in iisque posita 
sunt. Nam ut templa gentilium, ita tabernaculum foederis caelum 
quasi demonstrat, sed non id caelum, quod sideribus, quae a gentilibus 
ut dii colebantur, ornatum conspicitur, sed quod veri dei domicilium 
cogitatur. Qui unus verus deus summa est sanctitate et qui gentem 
suam electam ad salutem omnium gentium terrae sanctificare ab eaque 
sanctificari i. e. coli velit, cum dii gentilium tantuni vires naturae 



56 Pars I. Antiquitates sacrae 

rerum divinis honoribus ornatae eorurnque templa sedes cultus naturae 
sint, qui neque ad sanctitateni del neque ad sanctificationem hoininum 
pertinet. 

Praeterea de loco cultus Mosaic! praecipue duae res respiciendae 
sunt, quibus Hebraei a ceteris gentibus orientis antiqui differuiit: sc. 
unam fuisse cultus sedem et Jahven sine simulacro culturn esse. 

1) Ornnia tria corpora leguni Pentateuchi praecepta de loco, ubi 
sacra legibus praescripta facienda sunt, continent. In codice sacer- 
dotali is locus est tabernaculum foederis in mediis castris Hebraeoruni 
erectum (Lv 17, 8 s.). In Deuteronomio, ubi leguni auctor gentem 
brevi antequam in terram Canaan immigrat alloquitur, Jahve locum 
cultus electurus esse dicitur (Dt 12, 2 28). In libro foederis de domo 
Jahvae, quo Hebraei dona ferre debent, ita sermo est, ut situni loci 
notum esse ponatur (Ex 23, 14 19. cf. 34, 23 26). Omnia auteni 
leguni corpora in eo consentiunt, quod ibi unus locus sacer commenio- 
ratur, ubi Jahve a gente sua coli vult. Atque etsi verum est unarn 
illam cultus sedem ab initio cum una area foederis, qua Hebraei nihil 
saofius liabebant, coniunctam fuisse eosque aliis cultus privati sedibus 
uti procedente demum tempore vetitos esse, tamen maxime memoratu 
dignum est nullam aliam geutem orientis antiqui umquani cogitasse 
totum cultum divinum uno loco fieri necesse esse, ut Hebraei talem 
cultum ab alia gente mutuari non potuerint. 

2) Sed illud magis respiciendum est nullum dei simulacrum in sede 
cultus Mosaici positum fuisse. Locis Ex 20, 4. 5 a Dt 5, 8. 9 a 
Hebraei simulacra dei habere diserte vetantur. Nonnulli viri docti 
quidem demonstrare studuerunt, quod Hebraeos saepius a Jahvae cultu 
sine simulacris defecisse traditum est, inde colligendum esse eos simu- 
lacra Jahvae colere consuevisse. At tali modo religio Mosaica adeo 
detrectatur, ut quidquid libri divini docent, pervertatur. Contra recte 
iudicatur legitimum Jahvae cultum semper sine imaginibus fuisse, cum 
ceterae religiones orientis simulacra venerarentur. Jahve in sacrario 
ita habitat, ut non conspiciatur; neque ut simulacra deoruni gentiliuni 
in eo inc^usus est, nam B caeli caelorum eum capere non possunt" 
(I Eg 8, 27. cf. Am 9, 25. Jer 23, 24. Ps 139, 8 s.); neque certo 
quodam loco continetur, nam B non propter locum gentem, sed propter 
gentem locum deus elegit" (II Mcc 5, 19); neque artibus magicis, sed 
caritate hominum redemptione egentium cum gente coniunctus est, 
inter quam habitare vult. Quae cum ita sint, etiam hie cultus sine 
imaginibus ab alia gente teceptus esse non potest. 



Tabernaculum foederis 57 

Itaque tabernaculum foederis etsi specie templis gentilium nmlto 
est inferius, tamen opinionibus religionis, quibus innititur, omnibus 
illis multo est superius, quo magis admiratione dignuin est. 

Ceterum negari non potest sacrarium Mosaicuin et templa non 
solum Aegyptiorum, sed etiam aliarum gentium antiquarum nonnullis 
rebus congruere. Atque primum quidem omnia templa antiqua parva 
erant, quia numquam aedificata erant, ut magnum, numeruni orantium 
exciperent, velut templum Jovis in Aegina situm et Aegyptiorum 
templa non solum in saxis riparum Mli incisa, sed etiam ex solo 
exaedificata. Deinde plerumque in tres partes divisa erant; nam om- 
nium fere gentium antiquarum proprium erat numerum ternarium 
symbolicum arbitrari. Nonnulli viri docti demonstrare student Aegyp- 
tiorum quoque templa in tres partes divisa esse, cuius rei auctorem 
Strabonem (Eer. geogr. 17, 1) afferunt, qui rcporcoXaca, rcpdvaov, vadv 
sive OYJXOV partes templorum Aegyptiorum norninet. Itaque sacrarium 
Mosaicum imifcationem templorum Aegyptiorum esse censent. At Strabo 
templa Aegyptia formae tripartitae esse non dicit. Nam primum com- 
memorat -ce[ievoc:; deinde 8po'|iov sphingibus ornatuni; turn TtpdrcoXov 
{Ae^a; postea vswv cum TCpovaip eiusque rctspot?, quae ex porta cum 
duobus muris prominentibus, qui niagnis simulacris ornati erant, con- 
stabant; denique OTJXO'V. Praeterea rcoXootoXoo ol'xoo et amplorum aedi- 
nciorum sacerdotutn mentioneni facit; sed loca saepta, ubi ferae pas- 
^ebantur (aXcr/j %ai 6p7a8s<;), et lacus, quae Clemens Alexandrinus 
(Paedag. 3, 2. MS Or 8, 560) commemorat, ne nominat quidem. Ceterum 
in nullo templo Aegyptio, quorum complura aetate recentiore effossa 
sunt, ullum vestigium formae tripartitae reliquum esse constat. Ut 
templum. vetustissimum in Nubia in urbe Deir situm, quod toturn e 
lapide arenaceo excisum est, ex quattuor partibus constat. Templum 
Osiridis in Edfu (Debhot) situm sanctuarium porticibus circumdatum 
liabet; praestructi sunt duo oeci duaeque porticus; magnum inter ea 
et porticum templi spatium peristyle eiusque columnis occupatur; py- 
lonibus et peristyle propylaea eius templi formantur. Item magnum 
iemplum Osiridis in Aegypto superiore in insula Philae (Djesiret el- 
Birbeh) situm tres magnos et complures parvos oecos ante adytum 
iabet; ad totum templum magnae porticus et pylones ducunt. Cum 
quibus templis si tabernaculum foederis comparamus, facile est intellectu 
nihil magis teniere dici posse quam tres partes tabernaculi foederis a 
forma templorum Aegyptiorum profectas esse. 

De templis Aegyptiis videas G. Perroth und Ch. Chipiez, Aegypten 
{Deutsche Ausgabe bearbeitet von E. Pietsclimann. Leipzig 1882) 306 412. 



! Antiquitates sacra e 

Adnotatio. Opinio, cum in gente Hebraica ars ex patria Abraham 
profecta permansisset, tabernaculum foederis formas Babylonias prae se 
tulisse (W. Neumann, op. all. 7 s.), nulla re confirmata digna non est r 
quae refutetur. Item opinio exemplar Mosi ad sacrarium, quod portari 
posset, aedificandum in monte Sinai monstratum templum Arabicum fuisse 
(D. Nielsen, Die altarabische Mondreligion und die mosaische Ueber- 
lieferung 169) improbanda est, quoniam sacris litteris non adiuvatur.. 
Adhuc duo templa antiquorum Arabum 'cognovimus : templum Ilmukah, 
primi dei Sabaeorum, et templum prope Petra in monte situm (ib. 99 
103. 171 176). Quae eius modi esse dicuntur, ut nonnullis viris doctis 
probabile videatur saltern descriptionem quandam templi Arabici exemplum 
tabernaculi Mosaici fuisse (S. Landersdorfer, Die Bibel und die siid- 
arabische Altertumsforschung 68 s.). 



Caput secundum 
De supellectile atrii 

A) Altare holocaustorum 

I. In atrio ante ostium taberuaculi (Ex 40, 29. rhil. De vita. 
Mosis 1. 3. opp. II, 149: TWV eladSwv r/jq axTjvTjs avcapo; Jos. AJ 3, 6- 8-- 
Tcpo r/js OTCYjv^?) erat altare ad sacra facienda destinatum, quod a nobi- 
lissinio eorum genere altare holocaustorum ('"i!?#7 i"I& et simpliciter tt5'p ) 
atque contra altare interius exterius (JliPirO) vocabatur. Brat tria cubita 
altuni, quinque longum et latum, e ligno acaciarum. constructum, laminis 
aeneis obductum (quare etiam ri^nfti nsj$ altare aeneum appellabatur 
Ex 38, 30; 39, 39), intus cavum ( S!D $), verisimiliter terra et lapidibus 
nou sectis implendum, superne apertum cum craticula aenea super- 
posita, per quam. cineres et favilla deciderent. Mediam partem altaris- 
circumdabat ambitus (2^13, Onkelos ^?3iD) satis latus, ut niinistri in 
eo versantes munia sua obireut *. Subter ambituin altare aeneo opere 
reticulato (n$^. '1^0 ^|T"?) instructum erat. Quattuor huius reticulae 
extremis partibus auuli (ril^is) aenei affixi erant, quibus duo vectes. 
(a^s) lignei aereque obducti immittebantur, ut altare in itinere com- 
mode portari posset. Quattuor altaris anguli altius eminebant instar 
eornuum (nUpj?) 2 . Ex 27, 18; 38, 17. 



1 Cum carnes victimarum altari imponendae erant, sacerdotes non per 
gradus adscendebant, sed per planum inclinatum ex terra aggestum (in 
parte altaris versus meridiem spectante), idque ut omnia indecora praeca- 
verentur (Ex 20, 26). 

2 mnp sunt partes in quattuor altaris angulis ut cornua eminentes 

Jos. BJ 5, 5. 6), quales in aris et Aegyptiorum et 



Tabernaculuin foederis 59 1 

Graecorum, quae ad nostram aetatem manserunt, inveniuntur. Nonnulli 
contra manifesta verba Ex 27, 2 ipsos altaris angulos intellegendos esse 
affirmant. 

Ceterum haec cornua, quae rei asylum quaerentes amplectabantur 
(T Eg 1, 50 ; 2, 28), erant sanctissima altaris pars. Unde apparet nomen 
cornuum nonnumquam ipsum altare significare (Am 3, 14. Ps 118, 27) 
Praecipuus eorum usus fuisse videtur, ut sanguis sacrificiorum piacularium 
iis aspergeretur vel illineretur (Ex 29, 12. Lv 4, 25. 30. 34). 

* 

B. Baentsch, Exodus-Leviticus-Numeri 234 (Gottingen 1903) putat 
cornua arae adiuncta ex antiquissimo more profecta esse, ex quo lapidi, 
qui loco arae erat, pellis victimae iniciebatur eiusque caput cornutuin 
affigebatur. Gentiles in cultu lunae cornua lunae arae adiunxerant ; in 
cultu Marduk del Babylonii cornua erant tauri, cum taurus signum Marduk 
esset. Fortasse in cultu Jahvae ara eo consilio cornibus arietis ornabatur, 
at a gentilium ritu diversa esset. 



Instruments ad hoc altare pertinentia (ttl$5 "'b?), quae onulia ex 
aere parata erant, quinque enumerantur : ,1th 'I? urnae ad cineres depor- 
tandos 1 , &9? palae ad cineres colligendos, Jtip 1 }',*? pelves ad sanguinem 
excipiendum et spargenduni, Jti^l*? fuscinae recurvae ad partes victi- 
niarum in igne vertendas, Jtinflfc batilla sive receptacula prunarum (Ex: 
27, 3 ; 28, 3. Nm 4, 14). Hue etiam pertinent n i h!& cuttri mactatorii 
(Jer 52, 18), qui Esr 1, 9 b s B>q&, in Mischna ^is^q vel nlB'-bq ap- 
pellantur. 

Ignis huius altaris, a deo miraculo excitatus, cuni Aaron primum 
sacrum faceret (Lv 9, 24) 2 , a sacerdotibus continue nutriendus erat 
(ib. 6, 6. Jos. BJ 2, 17. 6) 3 neque alium ignem in sacris adhibere 
licebat (Lv 10, 1 s. Nm 3, 4; 26, 61). De eo igne quae postea eve- 
nerint, II Mcc 1, 19 33 memoriae traditur. 

1 Ad id altaris latus, quod in orientem spectabat, erat locus cinerum 
(Lv i, 16). 

2 Talis caelestis ignis ad consurnenda saerificia demissus ab omnibus 
gentibus antiquis pro singulari et manifesto signo praesentis numinis et 
sacrificii grati habebatur. Velut Solinus, Polyhist. 5, 23 s. collis cuius- 
dam in Sicilia rnentionem facit, ubi lignorum viteorum congeries super 
aras imposita igne caelitus delapso incendebatur. Servius ad Vergil. 
Aeneid. 12, 200 tradit apud maiores aras non incensas esse, sed eos ignem 
divinum precibus elicuisse, qui aras incenderit. 

3 Complures Hebraeorum et Christianorum interpretes opinantur mira- 
culo factum esse, ut igois caelitus delapsus in altari accensus maneret. 
Sed tale miraculum, de quo sacrae litterae nihil traduut, est commenticium. 

II. Aras ad sacra cruenta destinatas in religionibus gentilium iam 
vetustissimis temporibus invenimus. Quaeritur igitur, num. altare ho- 



Pars I. Aatiquitates sacrae 

locaustoruni ex gentilibus profectum sit. Atque complures viri docti 
{inter quos H. Grotius, J. Spencer, A. Knobel) id cum aris gramineis 
sive de caespite J gentilium comparaverunt, quas imprimis ii, qui iter 
aliquod faciebant, exstruere solebant, cum caespes viridis omnibus locis 
promptus esset atque ex eo ara facile erigi posset ; inde significatio 
quoque B araruni subitariaruni" et |3fo[icov omoa^eSicov. At altare Mo- 
.saicurn, cum neque subito neque ex caespite viridi, sed ex lignis factum 
et verisimiliter terra lapidibusque non sectis impletum esset, cum* illis 
aris gentilium componi nequaquam potest. 

1 Arae de caespite sive gramineae apud omnes fere gentes antiquitatis 
usitatae erant, velut apud Eornanos (Ho rat. Garni. 1, 19, 13; 3, 8, 4: 
-,,caespes vivus"; Vergil. Aeneid. 12, 118 s: ,,arae gramineae"; Ovid. 
Metam. 4, 752: ,,caespes") et Poenos (Sil. Ital. Punic. 4, 703: ,,arae 
gramineae"). Antiquissimum genus ararum fuisse videntur; Eomani quidem 
antiquissimorum temporum ,,altaria de caespite" habebant (Tertullian. 
Apologet. c. 25. MSL 1, 430). 



B) Labrum aeneum 

I. Inter altare holocaustorum et tabernaculum, sed paulum versus 
meridiem spectans, erat labrum (Ti s 5 LXX Xoorqp, Jos. AJ 3, 6. 2'. 
Tuepippavr/jpiov = aspersorium) , quod uua cum. basi (J5) ex speculis 
{riK'p}) i, quae mulieres ad ostium tabernaculi varia ministeria obeuntes 
obtulerant, verisimiliter forma rotunda fusum erat (Ex 38, 8); quare 
etiam Ji$np ^1*5 labrum aeneum vocabatur (ib. 30, 18). Ex (non, ut 
nonnulli opinantur, in) hoc labro sacerdotes munia sacra obituri manus 
pedesque lavabant (ib. 30, 18 21; 40, 31 s.), ad quod quibusdam 
epistomiis instructum fuisse verisimile est 2 . 

In itinere quo modo labrum portaretur, in litteris sacris traditum 
non est. Graeci Alexandrini ad Nm 4, 14 ex Pentateucho Samaritano 
adiecerunt verba: Kod XT^OVTOU l^dr.ov jcopyopoov xai aoY%aX6({)oo3t ibv 
"Xootfjpa xai -c-qv (3aaiv ao-cou xai ijji[3aXoooLV aoto si? xaXo^jxa Sep^auvov 
uaxiV'&ivov %ai sTctflvjcsooaiv irci ava'fopsi? (= super gestato). Indicari 
videtur ferculum 3 , ex duobus vectibus transversisque baculis constans, 
quod duorum hominuni umeris ferebatur. 



1 Praepositio 5 ante MK'Itt praepositioni |& ex (qua materia aliquid 
conficitur) par habenda est, quo modo eadem ilia praepositio usurpatur 
efciam Lv 8, 32 : ^OV- 311 ""^^ ^pl3?1 et quod reUguum est in carne et in pane 
i. e. ex carne et ex pane, ut Lv 7, 17 dicitur: H3J5 "ity^fc ^P'' 3 '-''!. Videas 
etiam Lv 14, 18 coll. curn v. 29. Kecte igitur Graeci Alexandrini fiKlttS 
verterunt i% TWV xatdTCTptov et Ps. Jonathan ''TT'pBpg J)? ex speculis. 
Idem Philo sentit (De migratione Abraham opp. I, 451: TWV sooTtrpcav, 



Tabernaculum foederis 

i oiv 6 XOOTYJP E87)u.toopyei:oa. Cf. De vita Mosis 1. 3. opp. II, 156). Ex 
omnibus fere metallis specula oliru fauta esse notum et apud omnes per- 
vulgatum est. 

Nonnulli praepositioneni $ idem valere existimant quod cum. Quare 

Ex 38, 8 vertunt: ,,Pecit labrum aeneum cum speculis mulierum" 

i. e. speculis adornavit, ut sacerdotes munia sacra obeuntes se in speculis 
intuerentur. Quae interpretatio ingenio quidem abundat, sed a communi 
consuetudine verborum Hebraicorum abhorret. 

2 Alterius labri ad lavandas carnes victimarum destinati Moses nullain. 
mentionem facit. 

2 Ferculum erat vocabulum in sacris apud Eomanos ad significandam 
ligneam machinam usitatum, cui simulacra deorum imponebantur. 

Adnotatio. Sunt qui existiment feminas Hebraeas, ex quarum spe- 
culis labrum aeneum fusum est, moribus Aegyptiis assuetas ad taberna- 
culum foederis, ut antea ad templa Isidis, catervatim et speculis ijnstruc- 
tas confluxisse atque Jahven iisdem paene caerimoniis, quibus olim deos 
Aegyptios, coluisse. Ita iam J. Spencer (op. all. 1090 1097), quern 
haud pauci viri docti secuti sunt. 

Quod ut probent, Cyrillum Alex. (De adorat. in spir. eb verit. 
1. 9. MSGr 68, 629. 632) afferunt, qui ipse in Aegypto vivebat et anti- 
qua Aegyptiorum monumenta suis oculis conspiciebat. Is enim loco allato 
memoriae prodit moris fuisse feminarum Aegyptiarum speculum aeneum 
gestare, cum templum adirent ; quod feminas Hebraeas in Aegypto idola 
colentes imitatas esse; post egressum autem ex Aegypto ilia specula ad 
labrum aeneum conficiendum contulisse. Idem Procopius Gazaeus 
(Cornm. in Ex. MSG 87, 643) tradit: jjsraelitae cum versarentur in 
Aegypto, coluerunt idola. Ibi autem mulieres consecratae et dicatae klo- 
lorum cultui ingrediuntur in templum amictae lineis vestimentis. Dextera 
sistro, sinistra ornabatur speculo pro more illarum superstitionis. Mulieres 
Israeliticae tenebant adhuc reliquias eius vanitatis, quas obtulerunt in aedi- 
ficium tabernaculi . Quod etiam monumentis Aegyptiis confirmatur, unde 
cognoscimus singulis templis mulieres ex omnium civium ordine electas 
attributas fuisse, quae cantatrices vel musicae appellabantur. Velut apud 
A. Erman, Aegypten und aegyptiscb.es Leben im Altertum 316.400, vi- 
deas imagines mulierum Aegyptiarum, quae sinistra speculum metallicum, 
dextera sistrum tenent. 

At Aegyptiae illae feminae ministrae deorum, imprimis Isidis, erant, 
Ut ispojJLuattSs? speculum et sistrum, signa arcanorum sacroi'um, quae ad 
naturam rerum pertinebant, gestabant. Tale quidquam in specula femi- 
narum, quae in sacrario Mosaico serviebant, non quadrat; ea non erant 
signa cultus, sed ab illis feminis (ut inaures aureae Ex 32, 2) vanitatis 
causa gerebantur et vel sua sponte vel impulsu Mosis ad labrum aeneum 
conficiendum data sunt. Quo minus opinio originis Aegyptiae illius insti- 
tuti feminarum apud sacrarium Jahvae habitantium (de quo infra dicemus) 
verisimilis est. 

II. Ut deinonstraretur Mosen, cum. labrum aeneuin poneret, exem- 
pluru gentilium secutum esse, dictum est apud omnes fere gentes 



432 P ars L Antiquitates sacrae 

antiquas lavationes usitatas fuisse, priusquam res sacras facerent. At 
inde id unum efficitur in omnium usu fuisse, ante sacras actiones cor- 
pus, imprimis manus purgare, non efficitur Mosen praeceptum illud, ut 
.sacerdotes manus et pedes lavarent, priusquam res sacras peragerent, ex 
gentilibus recepisse. Id praeceptum apud gentes antiquas nusquam re- 
peritur. Eo autem ante oculos proponitur opinio ilia sanctificationis 
et sanctitatis, qua cultus Mosaicus continetur, cum cultui gentilium, 
cum eorum religio ad solas res naturales pertineat, prorsus desit. Quae 
labra in templis gentilium vel ante templa erant, ea non sacerdotibus 
.ad lavationes serviebant, sed eo spectabant, ut doctrina ilia religionum 
naturalium, inundum ex aqua natum esse, significaretur. Ceterum om- 
nia ea vasa neque forma neque vi cum labro Mosaico quidquam com- 
mune habuisse demonstrare opus non est. 



Caput tertium 
De supellectile sanctuarii 

A) Mensa panum propositionis 

1. Ad earn sanctuarii partem, quae in septentriones spectabat 
(Ex 26, 35; 40, 22. Phil. De vita Mosis 1. 3. opp. II, 151: rcpos -coic 
jBopebi?) sive ingredient! ad dexteram (siquidem ingressus ab oriente 
erat) mensa panum propositionis (Jp^3 Ex 25, 23; 37, 10. }& 
e^ti Nm 4, 7. tempore posteriore ns^en tf I Chr 28, 16. II Chr 29, 
18. LXX fi TpdwcsCa r/)c jcpo^easft)?) erat, lignis acaciarum auro obductis 
constructa (quare etiam Tin^Li *& mensa munda vocabatur Lv 24, 6. II 
Chr 13, II) 1 , duo cubita longa, unum cubituin lata atque unum cum 
dimidio alta, cum quattuor pedibus et totidem anulis, quibus vectes 
lignei cleaurati ad mensam de loco in locum transferendam insereban- 
tur. 2 Superiorem mensae tabulam ex omni parte limbus (11) aureus 
.ambiebat, qui undique aliquantum super longitudinem et latitudinem, 
quam rnodo memoravimus, proniinens artificiosis incisis et emblematis 
oruatus erat. Infra tabulam (ex nounullorum opinione in inferiore pe- 
dum parte) erat cingulum (fi?<[?& LXX otpeTTTov x,o[idi:t,ov = tortile cy- 
matium) palmare, et ipsum limbo aureo cinctum. Ex 25, 23 28; 
37, 1015. 

1 Nonuulli mensam hanc mundam vocari putant, quod praeter panes 
et tus nihil ei imponeretur. Sed quern ad modum candelabrum Lv 24, 4 
inundum appellatur, quod ex auro puro confectum esset, ita nullum du- 



Tabernaculum foederis 63 

bium est, quin eadem de causa mensa quoque pura appelletur, quod auro 
puro obducta esset. 

2 Qui vectes et anuli cum rnensae turn altaris utriusque post tera- 
plum a Salorno exstructum omissi sunt, quippe cum ea vasa non amplius 
hue illuc asportanda essent. 



Huius mensae usui secundum Ex 25, 29 (LXX v. 28); 37, 16 
(LXX 88, 12), Nm 4, 7 quattuor vasa aurea destinata erant: fll?!? LXX 
tpo(3Xia, lances sive vascula planiora, in quibus panes sacri, ne frange- 
rentur, mensae imponendi erant (Sam. P*te = scutulae cibariae) ; rilss LXX 
Q-Dtoxat., acerrae sive vascula concava, turi ferendo et adolendo apta, 
quae duo erant (Jos. A J 3, 6. 6: <piaXou 060 /pooeai Xt[3ocvoo TcXVjpsts; 
cf. M. Joma 2, 5. Menachoth 11, 7s.); nl^jj LXX aTcovSeta, phialae sive 
vasa supra lata, infra angusta, quibus vinum libabatur; nl s j?J)p LXX 
ttoaftoi, paterae sive pocula, quibus vinum. hauriebatur. Cf. etiam Jos . 
B J 1, 7. 6. Phil. Quis rer. div. heres sit, opp. I, 504- 



II. Mensae sacrae duodecim panes (riteo) azymi (Jos. A J 3, 6. 
6; 3, 10. 7. Phil De congr. erudit. grat. opp. I, 543. M. Menachoth 

5, 1) imponebantur. Qui vocantur a^stt Dp 1 ? LXX ocp-coc Ivomoc sive 
TOD TcpoawTcoo, panes faciei (Ex 25, 30; 35, 13; 39, 36. I Eg 7, 48), 
Tipfiui 6 panis perpetuus (Nm 4, 7. cf. LXX et Vulg.), in libris poste- 
rioris aetatis MS'pJjetJ 6 LXX aptot t~qc, TcpO'S-eosto? sive r/j? ^pooipopa?, 
panes proposition-Is (Neh 10, 34. I Chr 9, 32. Mt ] 2, 4. Me 2, 26. Lc 

6, 4) 1 , quia semper -11C 1 - "^ coram Jahve i. e. area sacra, cui columna 
ignis et nubis, praesentis numinis divini symbolum, insidebat, positi 
erant; quare a Josepho A J 8, 3. 7 ftptot TOD ^-eoo et I Sm 21, 7 ^?P 6 
panis sacer vocantur. Singuli panes in forma plana ex binis decumis 
ephae similae triticeae (D^D M^b Ex 29, 2. xaftapov iravo TO ctXsopov 
Jos. A J 3, 6. 6) confecti erant. 2 Seni utrimque, ture lucidissimo (et, ut 
LXX interpretes ad Lv 24, 7 addunt, sale) 3 conspersi, disponebantur 
ibique per sex dies usque ad sabbatum relinquebantur atque novis 
appositis ad sacerdotes redibant 4 , cum tus insuper positum adoleretur. 
Non desunt qui una cum panibus libarnina quoque mensae sacrae im- 
posita fuisse existiment. Cui tamen opinioni constans Judaeorum fama 
obstat neque ullum in sacris litteris fundamentum habet. Lv 24, 5 9. 

1 Paulus apostolus Hebr 9, 2 rcpd'frsaiv TWV aprwv commemorat. 

2 Panes propositionis coquere acl officium Levitarum pertinebat, qui 
Q^an DH7 ^JMK artifices panum faciei appellabantur suoque naitttt praefecto 
parebant. Cf. I Chr 9, 32 ; 23, 29 (ubi verba Vulgatae ,,sacerdotes autem" 
delenda sunt). 



64 P ars ! Antiquitates sacrae 

3 Graecis Alexandrinis adstipulatur Philo, De vita Mosis 1. 3. opp, 

11, 151: stp 5 -ff, aptoi xai aXee. De vita contempl. ib. 483: icp' if, ocptot 
[lev Tpo<pYj, 7rpoa<5cjJ7][i,a 5s aXe?. 

4 Quaesitum est, quo iure David fugitivus a pontifice Achimelech 
sibi panes propositionis vindicare posset (I Sm 21, 1 6). Certe eos 
panes comedere nemini licebat nisi sacerdotibus ; sed propter periculum 
vitae profani quoque homines illis vesci poterant, id quod Christus Mt 

12, 3s. diserte docet. Quare David cum in periculo vitae versaretur, 
iure de illis comedere poterat. 

III. Mensa panuin propositionis cum mensis et panibus temploruin 
gentiliuna comparata est. Atque iam Josephus (AJ 3, 6. 6) mensam 
sacram Hebraeorum cum mensis Delphicis composuit: 'Ev Ttj> voup tpd- 
rceCav iSpoeToa AeX<piv.oas TtaparcXYjatav. Praeterea et pompa ilia sacerdotum 
Aegyptiorum prolata est, quam Clemens Alexandrinus (Strom. 6, 4. 
MSG 9, 253 s.) describit, de qua etiam oi r(\v ewrefi/j^v TWV otprwv 
paataCovte? (== qui emissos panes portant) memorantur, ita ut -c-jj icpo- 
8-eaet TWV ocprtov (Hebr 9, 2) aliquid simile reperiri posset, et eae ima- 
gines templorum Aegyptiorum, quibus clare planeque panes propositionis 
ostendi dicuntur (F. Creuzer). Alii multos locos scriptorum veterum 
afferunt, unde morern ciborum diis in templis apponendorum late pa- 
tuisse apparet (E. P. C. Bosenmuller, G. B. Winer, A. Knobel). 

At inter eum ritum gentiliuni et panes propositionis legis Mosaicae 
nihil commune esse ex eo ipso elucet, quod in gentilium religionibus 
illi panes deabus a feminis offerebantur. Jereinia 7, 18 dicit Hieroso- 
lymis homines omnis aetatis et sexus in parandis sacrifices, quae falsis 
diis offerantur, summo studio esse occupatos, omnes ac singulos ido- 
lorum cultui esse acldictos eumque promovere, feininas fariuam subigere 
et placentas reginae caeli (i. e. lunae) parare. Et 44, 15 19 eae 
feniinae idololatrae ita se defendunt, ut locum Nm 30, 7 respicientes 
interrogent : Nuin sine maritis nostris (i. e. iis nesciis et invitis) fecimus 
ei (reginae caeli) placentas ad formandam earn?" Et in epistula Jere- 
iniae v. 29 legiinus: Fovaas? Trapart^saat (cibum cf. II Sm 12, 20. 
II Eg 6, 22) 0-soi? apYOpot? %ai "XP 000 ^ X a ' 1 6oXivot<;. Ilia regina caeli T 
coniunx Ba c al, Mylitta, muliebris vis generandi erat adversus virilem 
(Ba c al sive Bel). Panes autem pompae illius sacerdotum Aegyptiorum 
panes Isidis sunt, quae adversus Osiridem idem significat quod Mylitta 
adversus Ba c al: est luna (Pint. De Is. et Os. 52) eademque mater 
terrae, quae cuncta e gremio suo gignit, AT^TJTYJP (Herod. Hist. 2, 156), 
et quacum luna intimam rationem habere putabatur. Et huic et Cereri 
a feminis liba et panes offerebantur, quibus dea ipsa exprimebatur, cum 
forma lunae vel cornibus lunae similes essent (cf. Jer 44, 19). Quae omnia 



Tabernac'ulum foedens 65 

curu nihil aliud nisi niuliebrem vim generandi valerent, cuin panibus 
propositionis, qui cum. opinionibus religionis Mosaicae propriis cohaerent, 
conf'erenda non sunt. Idem in mensas cadit. Macrobius (Saturn. 3, 11) 
tradit: In fanis alia vasorum sunt et sacrae supellectilis, alia orna- 
mentorum. Quae vasorum sunt, instrumenti instar liabent, quibus 
sacrificia conficiuntur, quarum rerum principeni locum obtinet mensa, 
in qua epulae libationesque et stipes reponuntur". Hieronynius (Comm. 
in Jes 65, 11. MSL 24, 639) memoriae prodit: B Est in cunctis urbibus, 
et maxime in Aegypto et in Alexandria idololatriae vetus consuetudo, 
ut ultimo die anni et niensis eorum, qui extremus est, ponant mensam 
refertani varii generis epulis et poculo mulso mixtum vel praeteriti 
anni vel futuri fertilitatera atispicantes". Aristophanes (Plutus v. 676 
678) sacerdoteni Aesculapii ficus et liba ex mensa sacra rapientem 
describit : C 0pu> tav ispea TOO? (pftooc acpapTtdCovra xal me, la^aSa? arco 
CTjC TTJ? iepas. Ad queni locum scholiastes notat: "Elal yap 
sv ispof?, sv ai? tsfteaai TOC ircupepdiieva. Babylone in templo 
Bel complures erant mensae aureae ; in inferiore parte mensa quaedam 
erat referta cibis deo destinatis, quos sacerdotes cum uxoribus ac liberis 
clam nocte in suarn rem convertebant (Vulg. Dn 14, 10 21. cf. Herod. 
Hist. 1, 183. Diod. Sic. Bibl. hist. 2, 9). In templo Junonis Popu- 
loniae erat angusta mensa, in qua epulae libationesque ponebantur 
(Macrob. 1. c.). Eae mensae omnes ad id unum statutae erant, ut in 
iis aliquid poneretur; id neque aliud quidquam mensa sacra Hebraeorum 
cum iis commune habefc; ea mensa cum panibus propositionis aliquid 
religionis Mosaicae proprium est, cui apud ceteras gentes antiquas nihil 
simile reperitur. 

Ex Babyloniorum textibus ritualibus duodecim (vel ter duodeni) panes 
coram deo collocantur ; quos ex minuta farina factos et suaves (alcal mutld) 
esse oportere traditur ; idem nomen habent quod apud Hebraeos : akal- 
jjdnu = Q^B ttrb. At propterea dici non potest Hebraeos ritum panum 
Jahvae proponendorum a Babyloniis mutuatos esse; nam respiciendum est 
panes propositionis non raodo in codice sacerdotali, quern plurimi inter- 
pretes protestantium aetate demum exsilii Babylonii exstitisse falso nidi- 
cant, sed etiam alibi (ut I Sm 21, 5 7) iam Hebraeorum antiquorum 
fuisse dici. Neque numerus duodenarius panum ad Babylonios referri 
potest; nam quid valeat, Hebraei iam antiquissimis temporibus cognoverant 
neque credibile est eos caerimonias idololatriae a se maxime contemptae 
imitates esse. 

B) Candelabrum aureuin 

I. Ad latus in meridiem vergens sive ingredienti ad sinistram can- 
delabrum ('"n^*?) positum erat, ex auro purissimo confectum (quam 

Kortloitner, Archaeologia biblica 5 



QQ Pars I. Antiquitates sacrae 



ob rem ^.ItpD ,&fl candelabrum mundum vocabatur (Ex 31, 8; 39, 37. 
Lv 24, 4), pondere unius talenti (Ex 25, 39; 37, 24). Omnes eius 
partes caelatae (^Rfc) erant, intus cavae (Xo'/vta Si.ax.svo? Jos. AJ 3, 6- 7). 
Stabat in basi ("f^) 1 , ex qua stipes sive liastile (!"^i?) linea recta in 
altum surgebat. Utrimque, aequalibus distantiis, tres calami sive rami 
linea incurva in eandem altitudinem, quae stipitis erat, procurrebant. 
Stipes in quattuor et rami in tribus locis ornati eraut variis tuberibus 
sive nodis ex anro caelatis, qui formam calieum amygdalpidum (B^SI 
D^II^E)), sphaerularum (Q^fiJp), florum (QTJp) exprimebant' et ita dis- 
positi fuisse videntur, ut infra calix, dein sphaerula, denique flos ap- 
pareret. Septein candelabri extremae partes totidem portabant lampades 
(fi'hJ) aureas, mobiles, purissimo olivaruni oleo (TO J$) 2 implendas, 
quas sacerdos vesperi accendebat, mane exstinguebat, ut ex locis Ex 
27, 21; 30, 7 s. Lv 24, 3. I Sm 3, 3. II Chr 13, 11 apparet 3 . Dimen- 
siones candelabri in sacris litteris non leguntur. Kabbini ei altitudinem 
trium cubitorum, latitudinem duorum attribuunt (Babyl. Menachotli 28 15 ). 
Omnia vasa, quae ad candelabrum pertinebant (D^'pS emunctoria; filnntt 
vasa, in quae cineres et adustae partes ellychnioruni colligebantur 4 ; 
J&tf ^5 vasa olei), aurea erant. Ex 25, 2139; 37, 1724. Nm 4, 9; 
8, 24. 

Candelabrum quo rnodo in sanctuario positum fuerit, dubitatur. 
Quidam ranios eius ab oriente ad occidentern se extendisse dicunt, quod 
omnia vasa aedis sacrae, area foederis excepta, iuxta longitudinem domus 
collocata fuisse tradantur (Bab. Menachotli 98 a ); alii a meridie ad sep- 
tentriones, quod ita aptius intellegi possit niediam lampada occiden- 
talem esse appellatam. 

1 Quae basis teste Bab. Menachoth 28 b pedibus (D' 1 ^'!) instructa erat. 
S. Jarchi ad Ex 25, 31: nT 1 " 1 est pes inferior candelabri, factus ad for- 
mam arcae, et tres pedes alii inde egrediuntur". 

2 Vocatur oleum olivae, ut ab aliis oleorum speciebus, ut oleo nucum 
vel sesamorum, distinguatur. Debebat esse purum i. e. olivae tudicula 
tantum in mortario tundendae erant, non mola conterendae, ne quid im- 
puii ex faecibus traherent. 

3 Ergo illud T 1 *?^ perpetuo Ex 27. 20 idem est atque omni tempore 
debito vel n^l n^b 73 unaquaque nocte, ut S. Jarchi interpretatur. 

Jose p bus quidem AJ 3, 8. 3 dicit sacerdotem mane quattuor lu- 
cernas exstinxisse et tres reliquas ardere sivisse; vesperi autem rursum 
eas quattuor, quas mane exstinxerat, accendisse, ita ut omnes septem lam- 
pades per noctem lucerent: wv (i- e. TWV XD/VCDV) TOU? [xsv tpsi? sm ^ 
tepcj Xo/vicf, q;eYYetv e'. T(]) fl-sq) y.aTa Traoav '^[lepav, TOO? 8s XOITTOO? 
jrspL r)]v soTuepav ccTtTOVTac. Quod non prorsus certum est; Josephus enim 
non tabernaculum Mosaicum, sed templum ab Herode exstructum vidit. 



Tabernaculum foederis 67 

Hecateus apud Jos. CAp 1, 22 et Euseb. Praep. evang. 9, 4. MSG- 
:21, 689 lampades diu noctuque accensas esse affirmat: (In candelabro) 
/(pus sativ avarcdapeoTOV %ai TOC? voxta? veal TOC? ^jxepa?. Ad quam senten- 
tiam responderi potest Mosen lampades noctu lucere iussisse, interdiu lucere 
non prohibuisse. Potuit igitur temporibus posterioribus in consuetudinem 
venire etiam interdiu lampades accendere idque imprimis aetate Pharisaeo- 
rum, qui fortasse illud T'fcfl urgebant. Cuius consuetudinis sine dubio 
iam Salomo ansam dederat, qui in locum unius candelabri decem cande- 
labra substituit (I Eg 7, 49). Neque mirum est Pharisaeos earn consue- 
tudinem ipsi Salomo adscripsisse, cum Josephus AJ 8, 3. 7 memoriae 
tradat: (Salomo) Xo^via? ^opia? (!) iTuoiYjae xatd TTJV Ma)oaeo<; 
s civ [uav ave-frTjxev d<; TOV vadv, Tva xaivjrai 



Apud Judaeos fama. obtinet lucernam mediam, quae occidentalis ap- 
pellabatur, semper arsisse idque non ad collustrandum sanctuarium, sed 
ob dignitatem arcae foederis atque Jahvae honorandi causa, qui super 
arcam se praesentem exhibebat. Hier. Joma 43 c memoriae traditur illam 
lucernam quadraginta annis ante vastatum templum exstinctam esse. 

Ceterum per diem sauctuarium lumen solis recipiebat idque aut sub- 
mofco velo, cum sacerdotes ingrediebantur, aut, ut Josephus AJ 3, 6. 4 
dicit, per spatium, quo velum a terra distabat. 

4 Vulgata Ex 25, 38; 37, 23: ,,ubi, quae emuncta sunt, exstinguan- 
tur". Quibus verbis Graecorum oTto^-sjAa'ca conversa esse videntur, quo 
vocabulo quin vasa ad ea, quae emuncta sunt, suscipienda significentur, 
yix est dubium. 

II. In cultu gentiliuin quidquam simile candelabri aurei in taber- 
naculo Mosaico positi nou reperitur. Etsi eiiiin in nonnullis texnplis 
ignis perpetuns alebatur, tamen manifestum est eum ignem, quae imago 
dei ipsius est, cum lumine candelabri illins, quod erat signum mentis 
Jahvae homines illustrantis et sanctificantis, minime conferendum esse. 
Velut in templo Vestae ignis perpetuus alebatur. Quod templum Plu- 
tarchus (Numa 11) pro imagine universi habet, in cuius media parte 
secundum doctrinam Pythagoricorum focus ignis sit: TO a^[ia TOO 
a6[wravto<; x,o'a[ioo, OD [isaov ot noftaYopixo! TO Tcup iSpijofl-at vo^Cooatv. 
Praeterea ille dies festus allatus est, qui Keith deae Aegyptiae in urbe 
Sais (hodie ruinarum locus prope vicum Sa el Haggar situs) celebra- 
batur, quo noctu multae lampades sub divo incendebantur, ut XoxvoxaiTj 
i. e. accensip lucernarum appellaretur (Herod. Hist. 2, 62). At hie ne 
vestigium quidern similitudinis cum uno illo lumine, quod in sacrario 
Mosis ardere non desinebat, deprehenditur. Quod autem Plinius (Hist. 
iiat. 34, 8) tradit: n Placuere et lychnuchi pensiles in delubris aut 
arborum modo mala ferentium lucentes: qualis est in templo Apollinis 
Palatini, quod Alexander Magnus Thebarum expugnatione captum in 
Oyrne dicaverat eidem deo", id niulto posterioris est aetatis quam 

5* 



68 Pars I. Antiquitatea sacrae 

Mosaicae, ut ad candelabrum tabernaculi foederis referri non potesfc, cui. 
neque forma neque vi tota antiquitate usquain simile quidquam exstat.. 

C) Altare tliymiamatis 

1. In medio sanctuario et quidem ante velum sanctissimi erat 
altare thymiamatis (rrjtSR -nsRS C&J& Ex 30, 1. al. n^iBj? rp. 
Lv 4, 7- al.) *, lignis acaciarum constructum, duo cubita altum, unum 
longum et latum, in quattuor angulis cornibus ornatum et totum 
laminis aureis obductum. Quare etiam SI^JO HSp altare aureum (Ex. 
39, 38; 40, 5- 26. Nm 4, 11) atque altari victimarum oppositum 
a rabbinis W)$X nsj$ altare interius vocatur. Eius superficies (J|) 2 - 
limbo sive corona ("U) aurea cincta erat et ad duo latera aequali 
distantia gernini anuli aurei erant affixi, quibus perticae auro obductae 
inserebantur ad altare commode portandum. Ex 30, 1 6; 37, 25 28. 

1 A Graecis Alexandrinis vocatur to ibaiaaTTJpiov (too) 9 i O|i.td[i,a i cos 
Ex 30, 1. 27. Lv 4, 7. TO 9 > oawcoTY]ptov TWV frofuaiidc'ccov I Chr 6, 49; 
28, 18. II Chr 26, 16. 19. TO froaiaarqpiov TO ypwrnuv Ex 40, 5. 24. al.. 
TO d-oaiaorqpiov Lv 16, 20. al., apud Josephum (BJ 5, 5. 5) et Phi- 
Ion em (De vita Mosis 1. 3. opp. II, 149) etiam {h>|AWCT7]piov. 

2 Pro vocabulo & Vulgata habet ,,craticulam", sicut I-XX interpretes 
T'fjv so^apiSa vel secundum codicem Vaticanum TTJV io/dtpav = cratem. 
Consentit Josephus AJ 3, 6. 8. Sed neque vocabulum ^ cratem sive 
craticulam significat neque altare suffitus earn habebat. TJnde locis Ex. 
30, 3; 37, 26 Vulgatam corrigendam esse censeo. 

Errant Origenes (Horn. 9. in Ex. 3. Horn. 9. in Lv. 9. MSG 
12, 364. 521), Augustinus (Quaestt. in Heptateuch. 1. 2. qu. 133 et 136. 
MSL 34, 642 s.), Kupertus Tuitiensis, Oecumenius, A. Montanus, C. Si- 
gonius, conip lures interpretes recentioris aetatis, qui altare thymiamatis 
intra sanctissinium fuisse contendunt. Nam id extra sanctissimum 
fuisse ex loco Ex 30, 20 apparet, ubi simplices quoque sacerdotes,. 
quibus sanctum sanctorum ingredi nefas erat, ad illud accessisse di- 
cuntur. Atque etiam Lc 1, 9 Zacharias, qui ex octava sacerdotum 
classe erat (i e^Yjjiepia? 'A[3ca ib. v. 5), ministeriurn suffitum adolendi 
obisse dicitur. Idem Josephus quoque AJ 3, 6. 8 testatur. 

Imprimis verb a Pauli apostoli Hebr 9, 3s: oxvjv/] i\ XsyofievYj ayia 
ayitov ^poaoov l^oocsa &0{iiaT7]piov interpretes vehementer vexaverunt.. 
Atque putabant vocabulo fl-ojuacTJpiov altare. thymiamatis significari, cuius 
apostolus v. 2, ubi vasa sanctuarii enumerat, mentionem non facit. Dicunt 
enim apostolurn propterea iure meritoque altare aureum tamquam aliquid 
cum sancto sanctorum coniunctum considerare, quod etiam Ex 26, 35 inter 



Tabernacuium foederis 59 

res, quae in sanctuavio inveniuntur, mensa tantum et candelabrum norai- 
nentur atque alii sacrarum litterarum loci, ubi de hoc altari agitur, velut 
Ex 30, 6; 40, o. 26., ems locum in obscuro relinquant atque secundum 
LXX ita verti possint, ac si altare aureum ante ipsam arcam foederis po- 
situm fuerit, imprimis autem quod apostolus loco I Eg 6, 22 (ubi altare' 
turi cremando destinatum "i^ 1 ?""^*? Q$p9<3 dicitur, quod Graeci Alexan- 
drini convertunt: -frootaar/jpiov uata Tupdotorcov TOO Saj3tp) adduci potuerit, 
ut crederet altare aureum re vera ante arcam. foederis stetisse. 

Contra hanc autem senteutiam dicimus haec: Etsi negari non potest 
.a Josepho (BJ 5, 5. 5. AJ 3, 6. 8) et Philone (Quis rer. div. her. 
sit, opp. I, 504) de ara suffitus vocabulum frojuar^piov usurpari, LXX inter- 
pretes tamen earn semper vocant frooiaar/jptov ; quocirca etiam apostolo 
loco vocabuli -Q'Ofjiia'UTjpiov vocabulum Q-oaiaaT^piov eligendum erat, si altare 
thymiamatis intellexisset ; porro vocabulo frofuatiqpiov, si altare significare 
voluisset, articulus ei praeponendus erat, sicut ceteris rebus, quae in 
sanctuario erant, praeposuit; denique ex Mose, Josepho, Philone, rabbinis 
constat altare suffitus non in sanctissimo, sed in sanctuario collocatum fuisse. 

Eectius igitur complures viri docti -&o|uar/]pi.ov de turibulo aureo 
('"'JJC'k) interpretantur, quod teste Lv 16, 12 pontifex die sollemnis expi-? 
.ationis secum in sanctissimum ferebat quodque haud dubie ibi semper 
asservabatur. 

Quod autem apostolus, si -froiuat^piov turibulum significat, altaris 
suffitus nullam mentionem facit, apostolus ipse v. 5 fatetur se de supel- 
lectile sacra xa-ca [ispo? per smgula dicere nolle. 

Adnotatio. Altare (?) fictile ad odores adolendos destinatum, quod 
in Tell Tcfannelc inventum est, circa annum a. Ch. n. septingentesimum 
factum est et mensuris cum praeceptis Ex 30, 2 de Hebraeorum altari ad 
adolendum thymiama faciendo paene congruit. Quo demonstratur apud 
Hebraeos mobilia quoque altaria eius modi usitata fuisse. Quod igitur 
Mesa, rex Moabitarum, memoriae tradit se focum dei (Ar*el) ex terra He- 
braeorum asportasse (Inscr. Mesae 1. 12 et 17), nunc scimus, quo modo 
is nobis cogitandus sit. Ceterum videas E. Sellin, Tell Ta'annek 76 78. 
109 111. tab. XII et XIII. 

II. In hoc altari bis cottidie. et mane et vespere, ut sacrificiurn 
perpetuuni thymiania (^T 1 ^!? LXX xhofua^a) oFerebatur, quod arte 
pigmentarii (fp^) e quattuor aromatibus (Q^O LXX YJSuafia-ca) com- 
positurn erat: e resina styrads (^1^? LXX et Yulg. araxr/]); ungue odo- 
rato (f^fJW LXX et Vulg. 6'yo i. e. testa conchylii, quod in rnari rubro 
et ad litora Arabiae' invenitur, operculo purpurae similis atque odoris 
suavissinii) ; galbano aromatico (a^O ?bD LXX ^aXpavr; ^oa[io5), quod 
ex suco stirpis cuiusdam (ferulae erubescentis ?) paratur; turo lucidis- 
simo (M?l nja^ LXX Xi^avo? oiacpav^J, quod ex arbore turifera sua 
sponte profluit 1. Ex Sir 24, 15 apparet ad thymiama alia quoque 
arornata adhibita esse: %ivvd{xw[xov, quod ex libro sive cortice interiore 
ramorum arboris paratur, quae Laurus cinnamomum L. vocatur; a 



70 Pars I. Antiquitates sacrae 

Xaftoe; apw^arwv i. e. n spina Candida, magnitndine arboris modicae r 
flore rosae, cuius radix unguentis expetitur" (Plin. Hist. nat. 12, 52)? 
o[xopva ey.XsvtTY] i. e. resina sua sponte e trunco raraisque arboris.. 
emanans, quae Balsamodendron myrrh a L. appellatnr. A talmudistis. 
(Babyl. Kerithoth 78 a . Hiaros. Joma 41 d ) quattuor aroinatibus, quae 
in libro Exodi enumerantur, haec septem alia adduntur: T)& myrrha; 
Wy\? cassia; TP. nardus (Sanscr. nalada, Pers. et Arab, n&rdbn, nar- 
ctiri); ss-p, talmud. Kpsnis, Crocus sativus L. vel Curcuma longa L. 
(Sanscr. kunkuma)', ^ calamus aromaticus; fi&li? cinnamomum; t^ip,. 
ttdatcx;, Costus arabicus L. Quare rabbini thyiniama p&fcD *&$ "intf un- 
decim aromata vocant (Midrasch scliir haschirini 12 d ; 21 C ). Etiam 
Josephus BJ 6, 8. 3 memoriae prodit in templo xivvaiiwiAov, xaaatav,. 
alia aromata asservata esse et ib. 5, 5. 5 de tredecim aromatibus in- 
censi sacri loquitur 2 . Praeterea taymiama sale conditum (^ifty, ab- 
omni aliena substantia purum (Ti-"'^)' et sanctum (^P) i. e. soli cultui. 
divino reservatum esse necesse erat. Unde Jahve apud Ez 16, 18 id 
thymiama meum vocat. Ex 30, 7 s. 34 38- 



1 A. Knob el testatur se suffimenturn, quale a Mose describitur,. 
miscuisse et odorem fortem, vires recreantern, iucundum sensisse. 

2 Similis incensi sacri compositio apud Aegyptios in usu erat, qui 
celeberrimum illud incensum nomine kyplii, quod ex sedecim aromatibus. 
mixtum erat, offerebant. Of. V. L o r e t , Le Kyphi , parfum sacre dans 
anciens Egyptiens (Journal asiatique VIII. ser. t. X. 1887, 76 132). 

Ceterum suffimenta apud alias quoque gentes usitata fuisse sacrae- 
litterae tradunt, velut apud Babylonios (Jes 65, 3) et Phoenices (Hos 2, in.. 
Jer 7, 9). 

III. Cum in gentilium quoque religionibus altaria incensi inve- 
niantur (ut in pronao tenipli Mylittae Babylone, regiuae caeli [Aphro- 
dites] Paphi, Aphrodites Hierapoli in Phrygia), quaeritur, quae ratio 
inter ea et altare incensi Mosis intercedat. In qua re respiciendum 
est dearn fuisse, cui in iis altaribus sacra incrueuta fiebant. Velut 
Mylitta est coniunx Bel sive Baal; quare etiam Beltis sive Baaltis 
appellatur. Bel est rex caeli, Mylitta regma caeli ; ille est deus solis,. 
haec dea lunae. Deo solis sacra cruenta fiebant, deae lunae sacra in- 
cruenta, quod in religionibus, quibus res naturales ut dii colebantur, 
luua imprimis ad herbas pertinere videbatur, ex quibus suffimenta. 
sumuntur. Quare ilia altaria incensi gentilium prorsus ad aliani rein 
spectant atque altare incensi Mosis. 



Adnotatio. In sanctuario etiam J$5 HI? cornu olei asservaturn esse- 
videtur, quod Sadok, pontifex maximus, ex tabernaculo sumpsisse dicitur,. 



Tabernaculum. foederis 71 

ut Salomo regern ungeret (I Kg 1, 39), nee non codex, in quo Samuel 
{ U s regni descripserat (I Sm 10, 25). 



Caput quartum 
De supellectile sanctissimi 

De area foederis conferas F. Seyring, Der alttestamentliche Spraeh- 
gebrauch inbetreff des Kamens der sogenannten ,,Bundeslade" (ZAW XI, 
1891, 114 125); L. Couard, Die religib's-nationate Bedeutung der Lade 
Jahwes (ib. XII, 1892, 53 90); J. Meinhold, Die ,,Lade Jahves". Tii- 
bingen 1900 (cf. St Kr 1901, 593 617); W. Lotz, Die Bundeslade. 
Erlangen Leipzig 1901; M. Dibelius, Die Lade Jahves. Gottingen 
1906; H. G-unkel, Die Latle ein Thronsitz. Heidelberg 1906; K. Budde, 
War die Lade Jahwes ein leerer Thron? (St Kr 1906, 489 507 ! . cf. ZAW 
XXI, 1901, 193197); F. Hommel, The Ark of Jahweh (Bxp T XVIII, 
155 15 S); W. B. Stevenson, Was the Ark Jehovah's Throne? (ib. 
379 s.) ; Johannes, Die Bundeslade und ihre Geschichte (TheoL-prakt. 
Monats-Schrift XXIII, 1913, 495 507. 533 555). 

I. In sanctissirno, in quod nullus lucis radius penetrabat, prae- 
stantissimus gentis Hebraicae thesaurus asservabatur, i. e. area (fi^rr 
cf. Arab, '-irdnun, Assyr. ardnit), quae in sacris litfceris variis appella- 
tur norninibus. Dicitur 1) area legis (fin#n 'K LXX y.t|3o)t6<; TOO (Jiap- 
toptoo, Vulg. area testimonii Ex 25, 22; 26. 33s; 30, 6. 26; 39, 35; 40, 
3. 5. 2.1. Nm 4, 5 ; 7, 89. Jos 4, 16), quia tabulas legis (nn?p nrt 1 ? LXX 
TOO [iapropioo, Vulg. tabulae testimonii Ex 31, 18; 32, 15; 34, 

continebat. 2) area foederis sive testamenti (fT'tiSiD 'K Jos 3, 14. 
in 10, 33; 14, 44; Dfc 10, 8; 31, 9. 25 s.. II Chr 6, 11. 
/K II Sm 15, 24. LXX et Hebr 9, 4 ufaibs rfjc StaS-j^Y]?), 
quia lex, quarn asservabat inclusani (n^5n MPib Dt 9, 9. 11. 15-, LXX 
Dt 9, 9. 11 et Hebr 9, 4 rcXdy.s? ^ Sca^XYj?, LXX Dt 9, 15 al uo 
7cXav.s? TWV [xaproptcov, Vulg. tabulae pacti sive foederis), erat testimo- 
nium foederis et ipsa area signurn adspectabile foederis inter deura 
et gentem Hebraieain initi. 3) area Jahvae vel del (."^i LXX 
7ttp(oto<; xopiot) Jos 4, 11; 6, 6 s. 1113; 7, 6. I Sm 4, 6; 5, 3s; 6, 
2. 8. 11. 15. 19. 21. II Sm 6, 9. 11. 15. 17. &&%$) * LXX y.$Kri$ 
too fleoo I Sni 3, 3; 4, 11. 13. 1719. 21 s; 5, 1. 10. II Sm 6, 2 s. 6. 
12; 7, 2; 15, 24s. 29. ^P^ ^ ' LXX y.^ono? too fleou 'loponjX I Sin 
5, 7 s. 10. s; 6, 3), quia thronus occulti dei erat. 

Ceterum etsi area foederis apud Hebraeos summae erat dignitatis et 
venerationis, tamen proprio dei nomine mrr 1 nusquatn significatur, id quod 
nonnulli ex ludaeis et Sociniani contenderunt. Pro qua opinione com- 



72 -Pars I. Antiquitates sacrae 

plures sacrarum litterarum locos (velut Ex 16, 33. Km 10, 35. I Sm 4, 7. 
H Sm 6, 2. Ps 24, 7 10; 47, 6; 132, 8) attulertmt. Sed aecurata 
eorum interpretatio docet nusquarn nomen nw arcae soli tribui, sed cleum 
significare, qui super operculurn. arcae in nube apparebat. 

II. Area e lignis acaeiaram fabricata, duo cubita cuin diinidio 
longa, unum cubitum cum diinidio lata efc alta, intus et foris auro pu- 
rissimo obducfca atque totus circuitus partis eius superioris limbo aureo 
(srn "11)1 ornatus erat. In quattuor angulis erant anuli aurei, quibus 
duo vectes (E^S LXX bene avacpopst? = gestatoria) lignei auro obducti 
inserebantur, quorum ope area in itinere portari posset 2 . Ex 25, 10 
16; 37, 15. 

1 Graeci Alexandrini redclunt y.o|Adua )(pi>3a a-upercrd == cymatia aurea 
tortilia. Ko^ocnov proprie parvam undam significat. In columnis eo no- 
mine suprerna pars capituli (Keblleiste, KehlstoC) vocatur (Vitruv. De 
architectura 3, 3, 15). Voluit igitur interpres Graeeus baud dubie orna- 
mentum quoddam prominens significare. Hieronymus ,,coronam" interpre- 
tatur, quia superiorem arcae partem ad modum coronae cingebat. 

2 Qui vectes secundum clarum dei niandatum numquam dimovendi 
erant (Ex 25, 15). Cui praecepto refragari videtur, quod Nm 4, 6 vectes, 
cum castra moverentur, ad portandum aptari dicuntur (l^ !|a ^). Sed 
verisimile esse videtur verba allata ex Nm 4, 8. 11. 14 in v. 6 irrepsisse, 
antiquissimo utique tempore, cum ea in omnibus textibus nunc depre- 
bendantur. 

Arcae irnpositum erat operculum (n!)i3)i ex auro puro factum. 
eiusdem lono-itudinis et latitudinis atque area. Utr unique latus duo 
cherubim (D'Oll?) 2 ornabant, vel stantes vel sedentes, ex auro dueti, 
facie inter se converse, simulque paululum ad operculum inclinata. 
Eorum alae super operculum expansae erant formabantque tkronuni 
dei regis (I Sm 4, 4 II Sm 6, 2. II Eg 19, 15- Jes 37, 16. Ps 18, 11; 
80, 2', 09, 1. Dn 3, 55 Yulg. 1 Clir 13, 6), ut area esset eius scabel- 
lum (Ps 99, 5; 132, 7. Thrn 2, 1. I Chr 28, 2) 3 . Ex 25, 1720; 
37, 69. 

1 Vocabulum n"iB2 derivari potest a ^5? texit (bine Josephus AJ 3, 
6. 5 s7ct'8'S{xa, superpositum supra arcam) vel a ^5 crimen expiavit, placa- 
vit, propitium reddidit (unde Hebr 9, 5 et LXX omnibus locia tXor/]piov 
[bis utramque nominis originationem simul exprimentes iXacstujpiov sfti-O-su/x, 
propitiatoriuin operculum verterunt Ex 25, Ifi; 37, 6], Syrus liusdja, Vul- 
gata propitiator ium). Atque si ad usum eius attendas, n"iB5 utramque 
babet significationem, cum et arcani tegeret et typico expiationis sanguine 
aspergeretur, quo Jahve, qui super arcam sedem constituent, cum populo 
recoiiciliaretur. 

-Forma cherubim Hebraeorum neque ex descriptione, quam in 
libro Exodi legimus, el tire, cognoscitur neque ex originatione vocabuli 



Tabernaculum foederis 73 

certo efficitur. Adhuc nemini contigit, ut satis explicaret, unde id 
vocabulum ductum esset. Postquam tauros alatos Assyriorum Idr&bi ap- 
pellatos esse asseveratum est (F. Lenormant, Les origines de 1' histoire 
I,, 118), manifestum esse videbatur clierubim ex Assyria ortos esse. At 
postea appavuit in inscriptionibus cuneatis nomen Hebraico k e rilb respon- 
dens neque de tauris et leonibus alatis neque de imaginibus (partim ho- 
minum partim bestiarum) alatis, quae ab utroque latere arboris sacrae 
.adspiciuntur, demonstrari posse (H. Zimmern KAT 3 529 s. 632 s.). 
Quod non ita compensari potest (id quod H. Gunkel, Die Genesis 3 25 
putat), ut in inscriptionibus Assyriis, quae Susis inventae sunt, tauris 
illis alatis nonnumquara nomen karibdti attributum sit. Cum verbum As- 
syrium kardbu favere, studium praestare, venerari valeat, vocabulo k e riibim 
tales spiritus significati .esse possunt, qui vel hominibus faveant vel deum 
venerentur. Frd. Delitzsch autem (Assyrisehes Handwb'rterbueh. 35 2 a ) 
aliam originationem praefert. Ex eius opinione adiectivum Assyrium ka- 
rubu sive kuriibu magnum, potentem valet, ut vocabulo kirubu dii Assy- 
riorum Babyloniorumque forma, tauri induti magni potentesque dii appel- 
lentur. Quod si verum est, ktr&Mm' magni, potentes intellegi possunt (cf. 
tainen A. Dillrnann, Die Genesis 4 81. J. Nik el, Genesis uud Keil- 
schriftfbrschung 160 s.). Alii, imprimis B. Meissner et M. Krnosko, 
vocabulum k e r&Mm cum nomine Icuribe coniungunt, quo in inscriptione 
quadam regis Asarhaddon, quae in Assur (hodie Kal c a Serkat) inventa est, 
genii significantur, qui (ut ii, qui laJjme, sede, lamasse appellantur) introi- 
tum temp] orum et domorum regiarum ornavisse videntur; vocabulum 
Icurib originis esse Sumericae (leu-}- rib = splendidus statura). Etiam E. 
Konig (Hebraisches und aramaisches Worterbuch zum alten Testament 
188 a ) vocabulum k c riib speciem splendidam, ,,Glanzerscheinuug" valere iu- 
dicat. Quae explicatio ceteris multo verisimilior videtur. Inde etsi forma 
cherubim colligi non potest, tamen omnes locos librorum divinorum, ubi 
eorum mentio fit, consideranti dubium non est, quin potissimum forma 
hominis fuerint, id quod ex eo ipso elucet, quod homo solus ex omnibus 
rebus creatis imaginem dei refert, cherubim autem homine non humilio- 
reni, sed altiorem gradum in rebus creatis tenent. Etiam in visionibus 
prophetae Ezechiel et scriptoria Apocalypsis cherubim, quamvis eoruin forma 
mire composita sit, tamen praecipue forma hominis sunt. Eorum species 
Ez l, 5 his verbis describitur : H|nS ia^ nito^ forma hominis iis erat, quam- 
quam unumquodque quattuor ^i'Ci animantium quaternas fades habet, ho- 
minis, leonis, tauri, aquilae (v. 6. 10). Neque ex Ez 10, 14 collate 
cum l 10 taurina forma cherubim colligi potest; nam si 10, 14., ubi 
211?5 ^ pro 1W ^ i, 10 legitur, verba incorrupta sunt, propter articu- 
lum ipsum ante 3113 positum id vocabulum appositum tauri intellegendum 
est, Neque verba 31*i3n ^ taurinam formam cherubim significave pos- 
sunt, id quod H. Grotius, S. Bocliart, J. Spencer, alii existimant. Tmmo 
vero^ex Ez. j, 5 totaque cherubim in Ez cc. 1 et 10 descriptione apparet 
eos mstar hominum formates fuisse. Ex Ape 4, 7 primum frpov leonis, 
secundum vituli simile est, tertium os hominis refert, quartum' ad simili- 
tudmem aquilae volantis accedit. Quod de tertio Ccjxp non SJJLOIOV avdpwjccp, 
sed spv to TcpdawTCOV J)? avflpc&rcoo dicitur, efficitur ceteroruin similitu- 
diuem cum leone, vitulo, aquila ad os solum spectare, ita ut ea ore solo 



74 Pai' 3 ! Antiquitates sacrae 

hominis dissimiles fuerint, humana autem forma corporum omnium coin- 
munis fuerit. Si autem cherubim praecipue humana erant forma, eos 
sphingibus Aegyptiis vel alatis bestiarum compositionibus, quales in Aegypto 
atque in Assyriorum et Babyloniorum monumentis inveniuntur, assimilates 
esse dici non potest. Sunt tamen qui existinient, quamquam cherubim 
apud Ezechiel potissimum forma hominis, simulacris illis alatis gentilium 
forma bestiarum attribuenda sit, nihilo minus inter ea tot similitudines 
intercedere, .ut simulacra ilia alata saltern aliquid ad Ezechiel pertinuisse 
existimanda sint, idque eo magis, quod visio prophetae in Babylonia 
contigerit (J. Knabenbauer, F. Saioicki). Quod quin probetur, si solidis 
arguinentis confirmatur, nihil obstat, quippe cum religio revelata ia formis- 
suis alias religiones sequi possit. 

Ceterum conferas E. C. A. R i e h m , De natura et notione symbolica 
cheruborum. Basileae et Ludoviciburgi 1864. Die Cherubim in der Stifts- 
hiitte und im Tempel. Gotha 1871. L. Reinke. Die Cherubim der 
heiligen Schrict, (Beitrage zur Erklarung des alten Testamentes VIII, 59 
85). J. Nik el, Die Lehre des alten Testaments uber die Cherubim 
und die Seraphim. Breslau 1890. Genesis und Keilsehriftforschung 155 
161. J. Petersen, Cherubim. Giitersloh 1898. M. Kmosko, 
Kerub und kurib (BZ XI, 1913, 225 234). 

3 Jes 60, 13 verba vp Dlpto locus pedum ineorum (dei) integrum 
templum significare videntur. 

III. In area praeter duas tabulas lapideas, quibus decani leges, 
fimdamenta religionis et reipublicae Hebraeoruni, ipsius dei digito in- 
scriptae erant (Ex 25, 16. 21; 32, 15 s; 34, 1. 28; 40, 20. Dt 10, 4 s. 
I Rg 8, 9 = II Chr 5, 10) x efciam asservabatur vas (fipSMf) 2 nianna 
plenum, ad perennem caelestis liuius cibi populo in deserto conimo- 
ranti divinitus concessi memoriam conservandam (Ex 16, 33) et virgu, 
quae floraerat, ut significaretur Aaron eiusque douiui sacerdotium a 
deo tributum esse (Nni 17, 16 -26). Atque Paulus apostolus Hebr 9, 4 
de area expresse testatur: <kv ^ ara^yo? "/P 03 "^ s^oosa tb p-avva xai 6 
papSo? 'A.apwv -\\ pXaar/jaaaa otai ai TtXaxs? TV^ Sia'&vjxY]?. Quibus verbis 
aperte repugnare videtur locus I Keg 8, 9 : ci 11 ^? n1nl ? W p5 I^^a p i n 
area nihil erat aliud nisi duae tabulae lapideae (cf. II Chr 5, 10), quocuni 
Josephus AJ 8, 4. 1 consentit: Efys TJ xi|3o)r6(; oo^sv stepov v) 8uo \i$l- 
w,c, TcXaxac- Cui difficultati sacrarum litterarum interpretes varie occur- 
rurit. Atque sunt qui illud sv '\ in qua non ad proxiinius rrjv y.tpwrbv 
Tfy? StadvjXT]? (v. 4), sed ad remotius t-qv OX.YJVTJV (v. 3) referant, ut aposto- 
lus clicat in tabernaculo secundo, quod ra OCYIOC rtYtwv vocatur, efciam 
uruain mannae et virgani Aaron fuisse idque ante arcam, tabulas 
autem lapideas in area. Cui tainen interpretation! obstat, quod de 
eadein (non ax,Y]v{j, sed) zipomj) immediate v. 5 dicitur: orcspdvw Ss 
Xepoopiji, SO^YJ? "/ataaxtaCovra TO iXaat^piov. Unde etiam verba r 



Tabernaculum foederis 75 

quae praecedunt, ad arcam referenda suiit. Alii dicunt illud sv *fl ab 
apostolo non proprie pro in qua vel intra qitam, seel ex consuetudine 
Graecorum et Judaeorum sermone Graeco utentium (qui sv pro $ sub- 
stituere solebant) latius pro cum accipi (ut etiarn v. 25 iv atjjwm = cum 
sanguine) 3 , quod videlicet urna aurea et virga Aaron non intra arcarn 
fuerint, sed una cum area, ad vel luxta arcam. At videtur esse non 
probabile illud iv in uno eodemque contextu sermonis aliam atque aliam 
habere vini, ut et intra et prope vel cum valeat ; ininio vero, si verba : 
ev 'fl . . . a.1 rcXaxs? r/J? Siaftvjx'/jc significent tabulas foederis intra arcam 
fuisse, sv ^ nou aliter intellegi potest, ubi de manna et virga Aaron agitur, 
Knrsus alii tempora distinguunt atque tabulas legis, urnain cum manna 
et virgam Aaron eo tempore intra arcani fuisse dicunt, de quo apostolus 
scribit i. e. quo tentorium Mosaicum in itinere per deserta Arabiae portari 
necesse erat; tune eniin, cum locus ad ea collocanda aptu's non esset, 
quouiam tentorium vaguni et instabile erat, urna aurea et virga florens 
una cum tabulis decalogi in area reponenda erant; postea autem cum 
ternpium sive stabile arcae foederis domicilium exstructum esset et in 
sacrario capaciora repositoria ad ea asservanda essent, tune solarn le- 
gem intra arcam rnansisse, reliqua auteni iuxta illam sive ad eius latus 
reposita esse contendunt. Quae sententia probari potest. Apostolus 
igitur de statu tentorii Mosaici ambulatorio loquitur, cum loco ex prinio 
libro regum allato de templo stabili agatur. Sic neutri textui vis. 
iufertur. 



1 Quare area a Philone (De vita Mosis 1. 3. opp. II, 150) a 
vdjwoy receptaculuin legis vocatur. Joseph us (AJ 3, 5. 8; 3, 6. 5) et 
Philo (De decalogo, opp. II, 188) singulis tabulis unatn tribuunt pen- 
taden (5 -|- 5). Alii, ut omnes fere theologi scholastic!, ob sanctitatem 
numerorum 3 et 7 tria priora praeeepta, quae ad deum spectant, tabulae 
primae, septem posteriora, quae de officiis erga homines agunt, tabulae 
secundae inscripta fuisse existimant. 

Praeeepta decalogi Ex 20, 217 et Dt 5, 6 21 leginius. Tertia 
quaedam forma inventa est in papyro, cui nomen Nash inditur, ab eo viro r 
qui earn anno 1902 acquisivit et Anglicae societati archaeologiae biblicae 
proposuit. Quod folium a viris criticis ad primum aerae Christianae sae- 
culum refertur. Of. N. Peters, Die alteste Abschrift der zehn Gebote, 
der Papyrus Nash. Freiburg 1905. 

Ut Hebraei tabulas legis in area sacra servabant, ita aliae gentes- 
antiquae tabulas publicas niagni momenti in templis deponere solebaut, ut 
libros Sibyllinos in Capitolio (Dionys. Halicarn. Antiqu. Eom. 4, 62). 
Id quoque respiciendum est in Aegypto veteres Jibellos sub pedibus simu- 
lacrorum deorum depositos esse (cf. J. Herrmann, Aegyptisohe Ana- 
logien zumPunde des Deuteronomiums. ZAW XXVIII, 1908, 291 ss. 299; 
S. Euringer, Die aegyptischen und keilinschriffclichen Aualogien zum 



76 P ai<s ! Antiquitates sacrae 

Funde des Codex Helciae. BZ IX, 1911, 230 243. 337 349. X, 1912, 
13 23). 



2 Vocabulum MMUS (Snag XSYO'IASVOV Ex 16, 33) Onkelos reddit 

* \ 

scutella, Ibn Esra autem exponit fltPFU IX D^in ""TO #as testaceum 
vel aeneum. Graeci Alexandrini vertunt arajivov ^poaouv, urnam auream. 
Philo (De congr. erudit. grat. opp. I, 533) scribit: rTfi oopavloo v.ai ftsiag 
Tpotp^? TO pYjjxeiov sv ai:d|xvt|) Xposip %a8".epooro. Praeterquam quod haec 
interpretatio etiam auctoritate apostoli (Hebr 9, 4) defenditur, iam ratio 
ipsa docet vas aureum potius quam testaceum vel aeneum ad servandam 
mannam adbibitum esse. Ut ex nummis veteribus eolligitur, etiam duabus 
.ansis instructum erat. Atque cum Graeci tale vas ovov asinum appellarent, 
ealumnia ilia orta esse videtur Hebraeos in adyto asinum coluisse. 



3 Conferas LXX Gn 32, 10: iy rfl P*(% V< ( Hbr - v. 11: 
II Sm 23, 21: sv pd(3S<p (Hbr. tt5?3); p s 22, 5: sv eXattp (Hbr. 23, 5: 
1W3) ; Sir 45, 15: iv iXaup (Hbr. I&ttD) ; Mt 3, 11: ^aTurtCw sv oSaw. 
Item loquendi formulas : wcjcoi sv TCtspoiaiVj se^a w liastis, occurrere in 
iaculis, quas apud Pindarum, Ennium, Vergilium legimus. 



Ad latus arcae (piH *np) aulograplmm pentalogi Mosis sive thorae, 
quae proprie dicitur et probabiliter Dt 6, 1 7, 11 continetur, repone- 
batur (Dt 31, 26). Super arcain, inter alas cherubim illustre gratiosae 
praesentiae divinae sjinboluni apparebat i. e. JJ^ nubes (Ex 40, 36 s. 
Lv 16, 2. 1 Eg 8, 10. 12. II Chr 5, 13 s.), unde sumnius sacerclos 
divina accipiebat oracula. Haec Jahvae in nube lucida manifestatio a 
Judaeis posterioris aetatis n r ^5^, Arani. XP3W inhdbitatio vocabatur 
(cf. Ex 24, 16: fl efc liabitavit gloria Jalivae"). 

Vocabulo p^ omnes fere interpretes et Judaei et Christiani nubem 
illam intellegunt, quae Hebraeis in itinere ex Aegypto in terram Canaan 
viam monstrasse narratur (Ex 13, 21. Nm 14, 14. Dt 1, 33. Neh 9, 19). 
Quam sententiam reicientes nonnulli (inter quos Ch. G. Thalemann, G.B. 
Winer, C. Ch. W. Balir, G. It. A. Eioald] eo vocabulo nubem sive fumum 
suffitus, quern summus sacerdos die expiationis sanctissimum ingrediens 
excitare clebuit, significare existimarunt. 

Atque Lv 1 6, 2 Jahve Mosi praecipit: ,,Loquere ad Aaron, fratrem 
tuum, ne omni tenipore introeat in sauctuarium, intra velum coram propi- 
tiatorio, quod super arcam est, ne moriatur, fTlS&SB"^!? ^^ 1^3 ^ nain 
in nube conspiciar super propitiator io". Graeci Alexandrini ita verterunt: 
sv Yap vsfpsX'o otp'&^acniaL ejcl too IXaoTTjptoo. Eoclem mode Onkelos, Ps. 
Jonathan, Syrus, uterque Arabs verba Hebraica reddiderunt. Contra Ch. G. 
Thalemann (Tractatus de nube super area foederis. Lipsiae 177l) ea 
interpretatus est: ,,sed in conspectum ineum veniet (summus sacerdos die 
expiationis) cum nube, quam excitet super propitiatorio". Nam n&HK valere 
ait videbit rue, in conspectum meuiu veniet; ^ praecedente negatione signi- 
ficare -verum, sed; P^ vocari fumum ex sufh'tu, qui die expiationis in 
sanctissimo adolebatur. Unde verbis Hebraicis hanc senteutiam subiectam 
esse censet: Aaron non irreverenter coram me compareat; iiam moreretur, 



Tabernaculum foederis 77 

si hoc auderet; verum in nube fumi ex suffitu, quae propitiatorium tegat, 
conspieiar. Sed respiciendum est Hebraico usu loquendi minime admitti 
verba mB3T7J> nN*)K pi>a vertere: in conspectum meum veniet cum 
nam haec sententia Hebraice ita exprimenda erat : PH^ "^T- fT^SSH" 
in nube super propitiatorium videbit me Aaron. Praeterea si Moses hie 
nubem sive fumum suffitus intellegi voluerit, dubium esse vix potest eum 
scriptum fuisse JTitiiptf |2#3, ut v. 13. Denique cum Moses, qui inde a 
versa 3 exponit, quae caerimoniae a summo sacerdote die expiationis pera- 
gendae sint, versu demum 1 2 ad suffitum in sanctissimo faciendum veniat, 
minime credibile est eum iam versu 2 illius suffitus mentionem facere. 

Adnotatio. Sunt qui patent duas areas fuisse, unam, quae in 
tabernaculo Mosaico fuerit, alteram, quae exercitum praeierit; illam, in 
qua integrae tabulae legis erant, semper in tabernaculo fuisse, alteram, in 
qua tabulae fractae erant, exercitum praeiise (cf. Hier. Schekalim 9 a . 
Sota 22 b . S. Jarchi et D. Kimchi ad I Sm 4). Quae tarn en opinio a 
vero prorsus abhorret. Nam unam fuisse arcam ex eo apparet, quod una 
confici iussa est (Ex 25, 10; 35, 12), unam Levitae et sacerdotes gesta- 
bant (Nm 4, 5 s. Dt 31, 9. Jos 3, 3. 6. 8. 14. 17; 6, 6. I Kg 8, 3s. 6. 
II Chr 5, 7. J'os. A J 3, 6. 5), una in tabernaculo reposita erat (Nm 10, 33. 
Dt 31, 26), una Jordanem transiit (Jos 3, 3. 6. 8. 14. 17) eaque capta 
nulla super fuerit (I Sm 4, 3. 11. 17). 

IV. De nulla re tentorii Mosaici recentiore aefcate tain saepe dictum 
est eius exeniplum in religionibus gentilmrn (imprimis Aegyntiormn) 
exstitisse eainque inde reeeptam esse quarn de area foederis. 

Atque cerfcuru est complurium gentium antiquarum morem fuisse 
deorum vel imagines vel symbola in arcis aut tentoriis collocata cir- 
cuniferre, ut eos vel honore singular! colerent vel assiduos viarum et 
periculorum coinites haberent. 

Velut apud Aegyptios erat area Osiridis sacra, de qua Plutarchus 
(De Is. et Os. 39) memoriae prodit mense 'A'O-Dp (Novembri) interitum 
Osiridis die festo lugubri celebrari, quia illo tempore Nilus (Osiris) terram 
Aegyptum (Isim) fecundam reddens ariditate a meridie veniente (Typhone) 
adeo deficiat, ut solum prorsus aqua nudetur, nocte simul crescente, stir- 
pibus folia abicientibus, tota terra ad inopiam redacta. Deinde addit: T^j 
swar-o ^l Sexa TOO Ila^dvto? em Q-aXaoaav ^aTstas, . xat TTJV tspdv xia-cYjV' 
01 GToXiarat %ai 01 lepei? sx^spooatv (ex templo Osiridis) e^oaaav yapwTiov, 
si? o TTOTt^oo Xa|3dvTec oSaTO? eyysouai. Cuius pornpae cum cista sacra 
imago in templis, quae adhuc manent, imprimis in templo vici Karnak, 
qui a Thebis ad orientem vergens situs est, et in pylone quodam teoipli 
magni insulae Philarum repperisse putatur et complures viri docti ilium 
cistam exernplum arcae foederis fuisse contenderunt. Aegyptii autem et 
alias cistas sacras habuerunt, ut eas, ubi bestiae sacrae arte medicatae 
ponebantur. Deinde notum est, quanti sit momenti in mythis Aegyptiis 
loculus Osiridis a Typhone interfecti (But. 1. c. 13). Praeterea Synesius^ 



78 P ars ! Antiquitates sacrae 

philosophus neoplatonicus et episcopus Ptolemaidis (f 412), de sacris cistis, 
ubi globi fuerint, mentionem facit (Calvit. encom. 10. MSG 66, 1184). 

Troianos arcam quandam sacram habuisse Pausanias (Graec. descript. 
7, 19, 3) testatur. Postquam enim arcae cuiusdam, quae Ilio cap to Eury- 
pylo praedae loco obtigit, mentionem fecisset, addit: Atovoaoo 5e 
^v -c-fl Xdpvaxi, epyov (isv (ax; cpaacv) 'Hcpalaroo, Stopov 8s OTTO ALO? 
AapSdvq). Phoenices in Cabirorum caerimoniis (quibus Jason, Orpheus, 
Hercules, alii gentium heroes initiati sunt) cistam sacram habuisse Eusebius 
(Praep. evang. 2, 3. MSG- 21, 128 s.) tradit. Etiam Etrusci, gens anti- 
quissima, arcam quandam sacram habebant et in Bacchi sollemniis %iar/]V 
Q-pTjaxsostv cistam colere debebant (Clem. Alex. Cohort, ad gentes c. 2. 
MSG 8, 81). 

G-raecos quoque inter instrumenta cultus divini eras modi cistas 
habuisse ex Theocriti verbis Idyll. 26, 7 intellegimus : c lepa* S'lx, xiata? 
jrsTuovajxeva /epaiv eXoiaoa. Idem testatur Suidas (Lex. II, 1, 269. s. v. 
xwrcxpopo?) ; v .Eoixe 8h m<; y.lvza.<; Ispa? slvat Atovoaoo xai Taiv saiv i. e. 
Cereri et Proserpinae. Sacras cistas in cultu Demetros (Cereris) usurpatas 
esse Fausanias (Graec. descript. 10, 28, 3) tradit, ubi Polygnoti picturam 
inferorum, quae Delphis conspiciebatur, describens de Cleoboea in lintre 
Charonis navigante dicit: s'^si sv TOI? Yo'vaat %t|3(rti;ov, OTroia? 7roieta{)-at 
vo|xiCooat Av][j,7jTpt. Plutarchus (Phocion 28) memorat mysticas cistas 
([j.oa%a<; %otrac), quibus Athenienses in sacris Eleusiniis utebantur. 

Etiam Eomanos cistaruni usum in mysteria recepisse ex verbis Ovidii 
De art. amor. 2, 609 612 conicimus: 

,,Condita si non sunt Veneris mysteria cistis; 
Nee cava vesanis ictibus aera sonant: 
Attamen inter nos medio versantur in usu: 
Sed sic, inter nos ut latuisse veiint". 

Non minus ex testimoniis scriptorurn constat areas in aliarum quoque 
gentium antiquarum caerimoniis sacris baud obscurum tenuisse locum. 

Cum igitur ille mos deorain simulacra eorumve symbola in arcis, 
collocandi et circumferendi longe lateque per gentes percrebuisset, Jahve, 
quouiam ei cum populo contuinacis ingenii res erat, illi quoque eius 
modi arcani circumferendam tradidisse dicitur. 

Sed respiciendum est arcam sacram. Hebraeorum et cistas mysticas 
gentilium tarn parva similitudine inter se esse, ut vero proximuni esse 
videatur neque arcam Hebraeorum a cistis gentilium neque has ab ilia 
ibrmam et originem petiisse, sed utrosque ob rationes peculiares et 
cum ipsa sacrorurn natura coniunctas eas res habuisse. Ac prirnum 
quidem consideremus, quae res in cistis ethnicis et in area foederis 
fuerint. Vulgo putant in illis signa procreationis latuisse. Atqui nullo 
loco veteris testamenti area foederis cum procreatione vel nllo deo 
procreationis vel signis eius propriis quodam vinculo coneetitur. Ergo 



Tabernaculum foederis 79 

cum cistis ruysticis componi non potest; neque eniin quidquam arcani 
continet, sed nihil aliud erat nisi receptaculurn tabularum legis, quibus 
gens Hebraica maiorem thesaurum non habebat. Iain vero si formam 
eistarum gentilium cum area foederis coinparamus, nullani similitudineni 
reperire possumus. Cum nullas imagines vel descriptiones cistarum 
neque Asiae minoris neque Graeciae habeamus, solae cistae Aegyptiae 
spectandae sunt, imprimis cistae in templis vici Karnak et iusulae Phi- 
larum effictae. Ibi in media nave, quae et in puppi ut in prora arietis 
capite (in templo Philarum Isidis capite) ornata est, sacra cista con- 
spicitur forma altaris, altero tanto altior quam latior, in parte adversa 
iiguris alatis, quae bestiam conipositam (fortasse dei alicuius simulacrum) 
inter se habent, distincta; navis ipsa multis figuris et formis symbolicis 
ornata est et a sacerdotibus perticis portatur. In ilia imagine quo 
niodo area foederis "conspici possit, non intellegitur. 'Itfam navis 
signurn Hebraeis prorsus alienum est: eius cista niodos arcae foederis 
non habet; nullum operculum figuris cherubim ornatuni conspicitur; 
figurae navis illae quidem alatae sunt, sed id in cranes compositiones 
.animalium quadrat; restat. similitudo perticarum, quae profecto parvi 
sunt momeuti. Ceterum credi non potest illam ipsam rem, qua Hebraei 
sacriorem non habebant, ex eo cultu receptam esse, qui Jahvae detesta- 
biiis erat. Et si Mosis erat geiitern Hebraicam ex Aegypto educere, ut 
irnpediret, quominus ea idololatriani Aegyptioruni amplecteretur, cerfce 
res ad religionern Aegyptiam pertinentes in cultum suae gentis non 
recepit, neque si vitulum aureuni, cum Hebraei eo de cultu quodani 
Aegyptiorum tantum admonerentur, delevit (Ex 32, 20), in sacrario 
ipso rem quandam Aegyptiam poni iussit. Denique respiciendum est 
.apud null am genteni antiquitatis praesentiam dei ut apud Hebraeos ad 
arcani sacrain pertinere, et quod Cartliaginienses et ipsi ut Hebraei 
tentorium sacrum (tepav cna]V7]y) in castris habebant, nihil tamen de 
area sacra memoriae proditum est. 

Quae cum ita sint, arcis sacris, quae apud alias gentes antiquus 
inveniuntur, cum area foederis nihil commune est. Si qua ratio oninino 
illis cum hac intercedit, ea sola esse potest, ut et eo, quod spectant, 
et iis, quae continent, clare demonstretur, quam contraria sit religio 
Jahvae, qua Hebraei divinitus imbuti sunt, religionibus naturalibus, 
quae smit hominuni opera. Qua de causa complures viri eruditi (inter 
quos G. B. Winer, P. Hitzig, J. TJrquhart, M. Dibelius) opinioneni illani 
arcam sacram Hebraeorum cistas ethnicas imitatam esse inipugnabant. 

Adnotatio. Arcae foederis, cum solium quoque Jahvae appelletur 
(cf. Jer 3, 16 s ), ' recentiore aetate eae sellae regiae forma cistae 'com- 
paratae sunt, ubi gentilas deos sedentes aut fecerunt aut cogitaverunt. 



80 P ars ! Antiquitates sacrae 

W. Reichel quidem (op. all.) et J. Meinliold (op. all.) arcam cum 
inanibus sellis deorum Graecorum convenire contendunt. M. Dibelius 
(op. all.) similitudines ex Babylonia, Aegypto, Sendsirli profectas protulit. 
Cui H. Gunk el quoque (op. all.) adstipulatus est. Atque W. B. Ste- 
venson (1. c.) pro opinione, quam M. Dibelius pronuntiavit, multos locos 
affert, unde apparet vocabulum ,,cista" pro ,,sedile" usurpati potuisse. 

At dubitari non potest, quin quae in vetere testamento de area 
foederis dicuntur, pro opinione ilia sint, earn veram cistam, non tantum 
solium faisse. Pro eadem est etiam usus cistarum in religionibus aliarum 
gentium orieniis antiqui. 



Caput quintum 
De impensis in tabernaculum foederis factis 

Ad tabernaculum sacrum quam niagnificentissime construendurn. 
atque exornandum Moses universum populum coliortatus est, ut ex 
spoliis Aegypti propriisque facultatibus sua sponte animoque devoto 
conferret quidquid ad id opus requireretur. Cui obsequentes Hebraei 
armillas, inaures, anulos, geminas, vasa aurea et argentea, varia nietalla, 
hyacinthum, coccum, purpuram, byssum, pelles, ligna acaciarum aliaque 
eius modi multa obtulerunt (Ex 35, 4 29). Auri in toto opere ex- 
pensa sunt viginti novem talenta et septingenid triginta sicli i. e. 
87.730 sicli, argenti centum talenta et mille septingenti septuaginta 
quinque sicli i. e. 301.775 sicli, aeris septuaginta talenta et duo milia 
quadringenti sicli * i. e. 212.400 sicli (ib. 38,24 31). Ad tabernaculum 
foederis aedificanduni et vasa eius conficienda quod tantum auri, argenti, 
aeris impensum est, mirandum non est. Antiqua tempora auro et 
argento abundasse multis testimoniis confirmatum est, imprimis pro 
Aegypto, unde Hebraei magnis thesauris onusti profecti suiit. Aes vero 
in ipsa paeninsula Sinaitica inveniebatur ibique antiquitus in fodinis 
earum valliuni, quae liodie "Wadi Maghara et Wadi Nasb vocantur, 
aliorumque locorum prope Sarbut el-Khadem sitorum ab Aegyptiis 
eruebatur. 

Atque quicumque erant sexus virilis viginti annos nati 2 , sive 
divites sive pauperes, in sumnia praeter Levitas sescenta tria milia 
quingenti quinquaginta (Nm 1, 46 s.) secundum legem divinam Ex 30, 

11 16 dimidiuni sicli offerre debebanfc i. e. = 301-775 sicli, 



qui ad centum bases tabernaculi sacri coustruendas (40 + 40 -p 16 

= 100, cf. Ex 26, 19. 21. 25. 32) et ad capita coluninamni facienda 

easque ornandas impendebantur (Ex 38, 25 28). Hoc tributum, quod 



Tabernaculum foederis 81 

II Chr 24, 6 fl$b fifctfP&, Vulg. ^pecunia, quae constituta est a.Mose", 
vocatur, quotannis exigendum fuisse in sacris litteris non traditur, seel 
non est dubium, quin exigi posset, quotieiiscunique necesse aut eom- 
niodurn videbatur (cf. II Eg 12, 4. II Chr 24, 6). Post exsilium Ba- 
bylonium Nehemia constituit, ut quotannis tertia sicli pars ad templi 
usus daretur (Nell 10, 32 s.). Postea autem, quod Moses praeceperat, 
id vim perpetuae legis habere existiinatum est. Itaque ad ipsa Yespa- 
siani tempora StSpoq^ov i. e. diniidium sicli pro templo et cultu divino 
solvebatur (Mt 17, 24) 3 . Quam pecuniam Judaei in regionibus exteris 
commorantes quotannis collectam Hierosolyma mittebant (Jos. AJ 18, 
9. 1). Hinc ingentes illae templi divitiae confluebant, quarum Joseplius 
saepius nientionem. facit (ut AJ 14, 4. 4; 14, 7. 1 s. BJ 6, 5. 2: 
ctTustpov ^pTjiiatcDV rcXyj&ex;). Post teniplum dirutum singuli Judaei quot- 
annis binas illas drachmas pro templo Jo vis Capitolini pendere coacti 
sunt (Jos. BJ 7, 6. 6. Dio Cass. Hist. Boni. 66, 7). 

1 Vulgata: ,,Aeris oblata sunt talenta septuaginta duo milia et qua- 
dringenti supra sicli". Qua in re Hieronymus erravit. 

2 Nam ex hoc tampore homo Hebraeus civis pleni iuris et qui munus 
militiae sustinere posset habebatur (Nm 1, 3; 26, 2. II Chr 25, 5). 

3 Pendendus autem erat nummus sacer i. e. Judaicus. Quam ob rem, 
ut talmudistae memoriae produnt, a die quinto decimo mensis Adar num- 
mularii (xoXXopiorat) in atrio templi sedebant, qui nummos Graecos et 
Eomanos semisiclis Juclaicis permutabant. Cum autem lucrum, quod incle 
petebant (xo'XXopoi;, in Mischna P^P nummus minutus), usura esset, quam 
a popularibus accipere Hebraei lege Dt 23, 20 vetiti erant, a Christo 
templo expulsi sunt (Mt 21, 12. Me 11, 15. Jo 2, 14 s.). Cf. tract. 
Schekalim (M IT, 4). 



Caput sextuni 

Quae de tabernaculo foederis procedente tempore 

acciderint 

I. Tabernaculum sacrum, postquam ab artificibus Bezaleel et Aha- 
Hab aliisque opificibus peritis intra sex menses rite adornatum erat 
(Ex 36, 1 ss.) 1 , prime die mensis prirni sive Nisan anni ab exitu ex 
Aegypto secundi 8 erectum afcque, area in eo reposita omnique supel- 
lectile secundum ordinem collocata, olei uiictione sanguinisque asper- 
sione ad divinum cultum dedicatum est (Ex 40, 133. cf. Hebr 9, 21), 
qua occasione principes tribuum, ut aequalem dei in omnes res auctori- 
.tatem agnoscerent aperteque profiterentur, aequalia obtulerunt dona 

Kortleitner, Archaeologia biblica 6 



Pars I. Antiquitates sacrae 

7, 1 88)- Dedicatione peraeta Jabve tabernaculum tamquam 
domicilium, in qua posthac habitare vellet, glorioso praeseutiae suo 
syinbolo sive nnbe replevit (Ex 40, 34 s.) 3 . 

1 Summo artificio Aegyptiorum explicatur ne Hebraeis quidem arti- 
fices defuisse, qui brevi tabernaculum foederis cum vasis pretiosis conficere 
possent. Atque Bezaleel ex tribu Juda et Ahaliab ex tribu Dan ad taber- 
naculi sacri constructionem nominatim designati et electi, spiritu divino, 
sapientia et intellectu atque omni scientia et doctrina ad opus quodvis 
excogitandum et faciendum impleti sunt (Ex 35, 30 35). Bezaleel autem, 
quae ex auro, argento, aere, ex ligno et geinmis parari necesse erat, ex- 
cogitavit; Ahaliab, quae ad sculpturam vel figuras in opere textili et acu 
picto exprimendas ' pertinebant, perfecit (ib. 38, 22 s.). Praeterea etiam 
mulieres artis nendi et acu pingendi peritae suam conferebant operam 
(ib. 35, 25 s.). 

2 Secundum I Eg 6, 1 Hebraei 480 annis antequam templum Salo- 
monis aedificari coeptum est, ex Aegypto emigraverunt. Cam autem quartus 
annus regni Salomonis, quo templum aedificari coeptum est, inter annos 
a. Ch. n. 1016 et 958 intercedat, Hebraei inter annos a. Ch. n. 1496 et 

1438 emigraverunt, quo tempore Pharaones duodevicesimae domus regiae 
.in Aegypto regnabant (1580 1350). Tbutmosis III (1501 1447) is 
Pharao est, qui gentem Hebraicam oppvimebat, Amenophis II, eius filius 
(1447 1420), is, quo regnante Hebraei ex Aegypto profecti sunt. Quae 
opinio, quae etiam monumentis magis commendatur, alteri praestare vide- 
tur, quae. propter Ex 1, 11 Hebraeos a Pharaone Eamses IE oppresses 
esse et Mernephtah, eius successors, regnante Aegyptum reliquisse dicit. 

3 Profecto necessarium erat, ut Hebraei eius modi signum adspectabile 
praesentiae divinae baberent. Populus enim rudis et qui omnia sensibus 
metiretur, sine dubio brevi imaginem numinis divini e lapide vel ligno 

"finxisset atque ita ad idololatriatn prolapsus esset, nisi deus illo modo 
sapienter cavisset, ne boc fieret. Utrum autem nubes ut signum praesentis 
dei posteriore quoque tempore semper in sanctissimo conspecta sit an ad 
tempus tantum apparuerit, plerumque cerni non potuerit, cognosci non 
potest. Sed respiciatur velim, turn cum Hebraei cum Philistaeis bella 
gerebant, nubem, quae super area foederis cernatur, nusquam commemprari. 

II. Circa tabernaculum foederis omnes Hebraeorurn actiones 

religiosae versabantur; quam ob rem in mediis castris erectum erat 

(Ex 25, 8; 29, 45 s. Lv 26, 11 s. cf. Nm 5, 3) singulisque tribubus 

circa illud suae sedes assignatae erant,- ut apud alias gentes antiquas 

tentorium ducis medium castrorum locum tenere solebat. A temporibus 

Josua usque ad Saul tabernaculum prinio in Gilgal, ubi Hebraei per 

complures annos comniorabantur (Jos 4, 19; 5, 10; 9, 6; 10, 6s. 9. 

15. 43; 14, -6), -dein in Silo (hodie Seltiri), oppido fere in media terra 

Canaan sito (Jos 18, 1; 19 ; 51. Jdc-18, 31; 21, 19. 1 Sm cc. 14; 

14, 3. Ps 78, 60) 1 , regnante Saul in Nob, " urbe saeerdotali tribiis 



Tabernaculum foederis 83 

Beniamin (I Sm. 21, 1), sub David et Salomo in Gibeon, urbe in .eadem 
tribu sita (I Chr 16, 39; 21, 29. II Chr 1, 3. I Kg 3, 4), exstructuni 
erat. Templo aedificato reliquiae tabernaculi in conclavibus superioribus 
.aedis sacrae asservabantur (I Eg 8, 4. II Chr 5, 5. Jos. AJ 8, 4. 1). 

Area foederis una cum tabernaculo fere usque ad aetatem Sarnuelis 
in Silo perniansit, nisi quod tempore belli contra Beniaminitas in Bethel 
erat (Jdc 20, 26 s.) ibique altare exstruebatur et sacra fiebant (ib. 21, 
2 4) 2 . Sub pontifice Eli, cum Hebraei ab hostibus premerenfcur, area 
seniorum populi iussu ex tabernaculo ad castra afferebatur, sed a Philistaeis 
. capta (I Sm 4, 3 11) et post septem demuin menses restituta est (ib. 6, 1 ss.). 
Turn per viginti annos in domo sacerdotis Abinadab (et quidem !"$?* 
in colle, LXX ev -ccp f3oovcj>, Vulg. in Gabaa, nomine appellative pro 
:nomine proprio explicate) in Kirjath-Jearim (hodie Karjet el^ineb vel 
Abu Rdsch), urbe in confiniis tribuuui Juda et Beniainin sita, collo- 
cata erat (ib. 7, 1 s.). Dein a David in donium Obed-Bdom Gethaei et 
post trirnestre in tentorium quoddam in monte Sion erectuni translata 
(II Sm 6, 1 17. I Chr 13, 1 16, 3) ac tandem a Salomo in templo, 
quod eo consilio exstruxerat, reposita est (I Eg 8, 1 11. II Chr 5, 
1 14) 3 . Ubi summa religione asservabatur, donee piis regibus Judae 
impiis et idololatris succedentibus in ipsa eius sede conimenticiorum 
deoruin simulacra invecta suiit (IT. Eg 21 : 4s. 7. II Chr 33, 4 s. 7. 
cf. II Eg 21, 21. II Chr 33, 22). Quam impietatem sacerdotes aegre 
ferentes arcam de loco in locum deportabant, prout copia furoris regum 
. sacrilegoruin declinandi incurrebat. Josia regnante ea rursus snae sedi 
reddita simulque vetitum est, ne alio asportaretur (II Chr 35, 3). Cum 
'Chaldaei Hierosolyma cepissent, etiam area interiit 4 . 

Cf. J. B u x t o r f, Historia arcae foederis (in B 1. U g o 1 i n i Thes. VIII , 
143350). 

1 Ibi tabernaculum ab omnibus tribubus facile adiri poterat cum ad 
sacra facienda turn ad consulendum pontificem. 

2 Quod Vulgata Jdc 20, 26 habet ,,domum dei" intellegendura est 
Bethel. Et ib. 21,2 verbis ,,ad domum dei" in Vulgata' perperam addi- 
tur ,,in Silo". Graeci Alexandrini utroque loco recte habent Bat'&rjX. 

3 Ex quo tempore Hierosolyma appellantur civitas dei (Ps 48, 2), ci- 
vitas regis magni (ib. v. 3), urbs sanctitatis sive sancta (Jes 48, 2; 52, 1. 
Dn .9, 24. Neh 11, l), Eadem appellatio etiam in novo testamento (-^ 
a^ta TidXt? Mt 4, .5; 27, 53.) et in nummis Hebraicis, qui a principibiis 
Hasmonaeis cusi sunt (fi^^P obiyiT 1 V el JWilp.T b^TT 1 Hierosolyma sancta), 
legitur. ' . , . ''.'.' 

4 In epistula, quam Judaei Palaestinerises post mortem Antiochi IV 
Epiphanis ad Judaeos in Aegypto commorantes miserunt, : memoriae pro- 

6* 



84 P ars ! Autiquitates sacrae 

ditur, hand multum ante captivitatem Babyloniam Jeremia prophetam, cum- 
spiritu divino instinctus aerumnas suae gentis praenosceret, arcam et ta- 
bernaculum cum ara incensi in spelunca quadam eius mentis, quem Moses, 
ut terram promissam adspiceret, adscenderat (Nebo), occultasse eundemque- 
vaticinatum esse fore, ut eae res non prius invenirentur quam onmes Ju- 
daei ad deum conversi essent (II Mcc 2, 4 7). Et alio loco traditur non- 
nullos sacerdotes ignem sacrum in puteo abseondisse (ib. 1, 19). Hie cum 
de litterarum monumentis agatur, quae auctor libri secundi Maccabaeorum 
recepit, quaeritur, num ea vera esse iudicet. Quod neque ex notione in- 
spirationis neque ex contextu sententiarum colligi potest, ut dubium sit,, 
utrum facta tradantur an res, quae a Judaeis illius aetatis vulgo fereban- 
tur. De fide duarum epistularum conferas H. Herkenne, Die Briefe zu- 
Beginn des zweiten Makkabaerbuches 1, 1 2, 18 (BSt VIII, 4. 26 36)' 
Freiburg 1904. 

Arcam foederis et ipsam in iis rebus, quas Nebucadnezar in Baby- 
loniam transportavit (II Chr 36, 10), numerandam esse demonstrari non 
potest. Neque, quod mulfci viri docti contendunt Cyrum arcam foederis 
Judaeis in patriam redeuntibus reddidisse, loco Esr 1, 7 11 fulcitur;. 
immo vero multo magis contrarium inde colligi potest. 



Caput septiiuum 

De variis tabernaculi foederis eiusque vasorum 

significationibus 

I. Ut Paulus apostolus Hebr 8, 5 docet, tabernaculum sacrum 
cum onini sua supellectile symbolicam liabet significationem; 
quam inaxiine enini rebus revelationis divinae adumbranclis servit. De 
explanatione autein symbolorum multae et variae sunt virorum erudi- 
torum sententiae. Quantum equidem iudicare possum, tabernaculum 
optime consideratur tamquam foederis divini et theocratiae symbolum, 
quo notio Jahvae in media gente liabitantis. se revelantis, eius preces 
exaudientis exprimitur. Quam ob rem erat locus totius Hebraeorum 
vitae religiosae. 

1. Tabernaculum sacrum erafc symbolum foederis inter Jali- 
ven et Hebraeos initi, symbolum theocratiae in republica Hebraeorum- 
vigentis. Nam primum non aliud erat nisi mons Sinai continuatus, in 
quo Jahve voluntatem et gloriam suam ostenderat, ufc ex verbis Ps 68, 
18 apparet: ^Dominus inter eos est, Sinai in sacrario est" i. e. sicut 
in Sinai, ita in sacrario est dominus. Deus, qui olim in monte Sinai 
inter myriadas angelorurn se praesenteni denionstraverat maiestatem- 
que suam exhibuerat, nunc in hoc sacrario inter cherubim sedem suam 



Tabernaculum foederis 85 

-eollocavit. In area sunt tabulae legis ex eadem rupe Sinaitica sculp- 
tae, in qua lex promulgata est, et super illam Jalive in nube sedem 
habet, sicut olim in Sinai. Sic Sinai in sacrarium transiit. Deinde 
erat domus maiestatis divinae in medio gentis suae habitantis (J">!0 Ps 
5, 8 n.iw-rrs Ex 23, 19; 34, 26. Dt 23, 19. Jos 6, 24. I Sin 1, 7. 24; 
3, 15. Ps 27, 4 DN^-n-s Idc 18, 31. nj-T- ^?* I Rg 2, 28.n3-TPP& 
Lv 17, 4. Nin 16, 9; 17, 28; 19, 13; 31, 3b. 47, Jos 22, 19. ^?i?& 
Ex 25, 8. Lv 12, 4. TO ^* I Sm 1, 9; 3, 3. olxo? TOO #soo Me 2, 26); 
hoc ipso autem signum erat foederis inter Jaliven et gentem Hebrai- 
cani initi (cf. Ex 2.5, 8; 29, 42. 45 s. Lv 26, 11 s. Nm 5, 3. Dt 4, 7). 
'Turn, erat tentorium sive tabernaculum legis (fTHP? ^D** Nm 9, 15; 17, 
22 s; 18, 2. Wfi W* Ex 38, 21. Nm 1, 50. 53; 10, 11. LXX * a/yjvrj 
'[to ax-qvtoixa III Eg 8, 4] too [iapTOptoo, Vulg. tabernaculum testi- 
monii" vel foederis") *, quia ibi Jahve legis tabulis voluntalem suam 
testabatur. Denique erat tentorium conventus (^Pite " ^0^ Ex 27, 21 ; 
28, 43; 29, 4 10 s. 30. 32. 42. 44; 30, 36. Km 17, 19- i?la - "?,# p?& 
Ex 39, 32; 40, 2. 6) sive locus, in quo Hebraei societatis dei, oninis 
beatitudinis fontis, participes fieri poterant 2 . Quare pii et religiosi in 
tentorio sacro versari magni faciebant (Ps 23, 6; 27, 4; 42, 2). 

1 Quod Luther habet ,,Stiftshutten", in editionibus recentioris aeta- 
tis ,,Stiftshutte", in eo interpretationem Vulgatae ,,tabernaculum foederis" 
secutus est. Nam ,,Stift" est vocabulum obsoletum pro ,,Bund". 



2 H. Zimmern (KAT 3 592) existimat verba ^1^ r\K significare 

tentorium conventus deorum (== Babyl. upsulckinnaku i. e. spatiwn conventus 

deorum) atque polytheisinum demonstrare, qui apud Hebraeos monotheis- 

mum antecesserit. Quod nullo argutnento probatur neque probari potest. 

2. Yideamus nunc, quaenam significatio symbolica tribus taber- 
naculi sacri partibus (atrio, sanctuario, sanctissimo) sit subiecta. 

a) Atrium erat locus sacer omnium communis, locus sacrificio- 
rum et purgationis, sine quibus homo ob peccata et infirmitates suas 
ad deuin accedere non potest. Qua de causa ibi res, quibus homo cum 
deo offenso reconciliari posset, aderant, et quidem a) Altare sacrificio- 
rum, quibus homo expiabatur deoque gratias agebat. Erat e terra 
coustructum, ut significaretur hominem de terra sumptum non sua 
virtute, sed sacrificiorum efficacitate a peccatis expiari et sanctificari. 
Cornua altaris erant symbola omnipotentiae divinae, nee non virtutis 
et salutis, quae ex altari exoriuntur (cf. II Sm 22, ?-. Am 6, 13. Ps 
18,3; 148, 14. Dn 7,7s; 8, 3 ss. Lc 1,69). (3) Lab rum, e cuius 
aqua sacer dotes sanctuarium ingredientes, ubi functiones sacras obirent, 
manus pedesque lavabant (Ex 30, 19 21), in memoriam revocabat ab 



86 Pars L Antiquitates sacrae 

honiine numini divino appropinquante suininam actionum et externa-r 
rum et internaruin puritatem et innocentiarn requiri. Haec ablutio,, 
quam deus iam ante promulgationem legis Sinaiticae a populo He- 
braico diserte postulaverat (Ex 19, 10), sanctificatio (^P) vocatur, quia>. 
orta est ex sumnia cognitione infirmitatis humanae et sanctitatis di- 
vinae, cuius confessio expressa est, cum vim sacrainentaleni induit (sym 
bolum baptism!, cf. Cyrill. Hieros. Catecli. 3. de bapt. MSG 33, 433 r 
6|x(3oXov IV.st/co TOD (3owcua[i.atos Xoorqp svSov aftoxeifJLsvo? TTJC axYjVY)?).. 

b)In sanctuario cultu diviuo sacerdotes soli fuugebantur, per 
quos popnlus Jalivae coniungebatur et adrnonebatur, ut totum se Jah 
vae traderet eumque coleret. 

a) In ara thyrniainatis incensuni adolebatur idque non ad.' 
lionorem sacrorum inter homines eius modi ritibus assuetos augendum,.. 
neque ad odorem ex combustis hostiis ortum abigendum aut minuen- 
dum \ sed quia suffitus secundum complura sacrarum litterarum in- 
dicia commodum symboluni est precum et gratiarum actionum, quae 
per sacerdotes deo offeruntur ab eoque benigne accipiuntur (Ps 141, 2... 
Ape 5, 8; 8, 3) 2 . Ideo incensum cum sacerdos (cf. M. Taniid 6, 3) turn, 
populus foris (Lc 1, 10) oratione prosequebatur. 

1 Velut ex opinione Thomae (S. th. 1, 2. qu. 102. a. 4. ad 6) in 
sacris suffimenta adolita sunt, ,,ut iagiter in tabernaculo esset fumus boni. 
odoris, cum propter venerationem tabernaculi turn etiam in remediuru foe- 
toris, quern oportebat accidere ex effusione sanguinis et occisione anima- 
lium". Idem sentit Maimonides, More nebochim 3, 45. 

2 Etiam Latini dicuut tura rogare pro per tura precari sive exorare 
turn votiva et tura pro verba precantia. 

|3) Ut lux, ita candelabrum est symboluni intellegentiae, principii 
omnis cognitionis, imprimis cognitiouis dei, qui se populo suo revelat 
(cf. Jes 10, 17; 60, 1. Ps 36, 10; 97, 11; 112, 4). Oleum symbolmn 
est spiritus Jalivae (I Sm 10, 1. 6. 10; 16, 13. Jes 61, 1) et septem 
lucernae septem spiritus sancti dona, quae in sacramentis novae legis. 
distributa sunt et hornini vitatn supernaturalem conciliant, significant 
(cf. Jes 11, 2 s. Sach 3, 9; 4, 2 6. Ape 5, 6). Itaque candelabrum 
vitam populi supernaturalem indicabat, vitam deo per fidem verani et. 
vivam dicatam (cf. Mt 5, 14 16. Lc 12, 35. Phil 2, 15), simulque- 
typus veri luniinis mundi i. e. verbi divini erat (Jo 1, 5; 8, 12. I Jo 
1, 5). Decern candelabris templi Salomouis idem auctius exprimitur. . 

Y) In mensa, secunduni numerum tribuum Hebraeorum duoddcim 
panibus instructa, sacrificium incruentum purumque veteris testamentL 



Tabernaculum foederis 87, 

positum erat, quo gens Hebraica perpetuas referebat gratias pro omni-v 
bus cibis et donis terrestribus, quae Jahve ei largiebatur, et sei atque 
omnia opera bona fructusque sanctitatis, quae et ipsae syrnbolice pa- 
nibus significantur, ei dedicabat. 

Ceteruin panes propositionis erant typus eucharistiae novi testamenti. 
Of. Origen. Horn. 13. in Lv. 3. Horn. 9. in Ez. 5. MSG12, 547.; 13, 739. 
Cyrill. Hieros. Catech. inystag. 4. de corp. et sang. dom. 5. ib. 33, 
1100. Cyrill. Alex. In Jo. 1. 4. c. 2. ib. 73, 569. Hi'eronym. Comrn. 
in Mai 1, 7. MSL 25, 1548. 

Tali modo populus foedere cum Jahve .coniunctus tainquam popu- 
lus precibus, cognitione doctrinaque divina, bonis operibus instructus 
coraui Jahve apparebat. 

c) Sanctissimum, propria sedes et liabitatio dei, nemini patens 
nisi summo sacerdoti, erat locus obscurus et nebulosus, ut maiestas 
divina abscondita et incomprehensibilis significaretur ? nani deus est 
(pw? ooctov aTrpdatiov (I Tini 6, 16). 

In hoc loco sauctissiino erant res sacratissiinae. Area, propter 
quam deus tabernaculum exstrui iusserat, erat quasi centrum cultus 
Mosaici idque eo, quod omnia sacrificia ad earn tamquani ad thronuni 
dei referebantur. Continebat tabulas legis i. e. doeumentuin pacti inter 
Jahven et Hebraeos initi (II Chr 6, 11), quo significabatur Jakven 
sola huius foederis vi cum populo habitaturum esse. Ideo ex auro 
fabricata simulque erat scabelluni Jahvae (Ps 99, 5; 132, 7. Thrn 2, 1. 
I Chr 28, 2) super propitiatoriuni et alas cherubim sedentis (I Sni 4, 
4. II Sni 6, 2. II Rg 19, 15. Jes 37, 16. Ps 18, 11; 80, 2; 99, 1. 
I Chr 13, 6. Dn 3, 55 Vulg.) 1. Quam ob rem etiam ^Wl ^3 gloria 
Israel vocabatur (I Sni 4, 21 s.), quippe qui iure. ad regem suum ac- 
cedendi gauderet. Arcae operculum erat sedes vel thronus Jahvae (Jer 
17, 12. Ez 43, 7). Vocabatur propitiatoriuni, quia erat locus placa- 
tionis, ubi Jahve placabatur et precibus pontificis propitiabatur, et 
oraculum * i. e. sedes oraculi (= XaXvjr/fciov), quia inde Jahve Mosi et 
Aaron, deinceps sumniis pontificibus se cousulentibus responsa dedit. 
Ut tabulis legis sapientia divina, ita virgd Aaron potestas regiminis 
ecclesiastici, quae familiae Aaron divinitus tributa est, vase mannae 
pleno sustentaeulurn vitae in regno divino 3 repraesentabatur, vel B per 
haec tria significabantur tria dei attributa, scilicet sapientia in tabulis, 
potentia in virga, bonitas in manna" (Thomas, S. th. 1, 2. qu. 102. 
a. 4. ad 6). Cherubim, throno divino assistentes (Ez 1, 5 ss.), facie in 
propitiatorium versa, maiestatem divinam super se collocatam adorantes 
et sanctissimum religionis Mosaicae thesaurum infra se positum custo- 



88 P ar3 ! Antiquitates sacrae 

dientes habebantur. Ergo ut ministri Jalivae, non ut ipsi colerentur, 
erecti erant, quippe cum Hebraei ununi verum deuin venerarentur. Per 
cherubim velo sanctissimi et operimento infimo intextos sanctum sanc- 
torum fiebat imago paradisi terrestris, quern homines propria culpa 
amiserunt (Gn 3, 23 s.), et typus paradisi caelestis. 

1 Quae imagines aniplificantur, cum caelwn thronus dei et terra sca- 
bellum pedum eius vocatur (Jes 66, 1. Mt 5, 34 s.). 

a Ita Hieronymus I Kg 6, 5. 16. 19 23; 7, 49; 8, 6. 8, II Chr 3, 
16; 4, 20; 5, 7.9 vocabulum Hebraicum TO 1 ? vertit, quasi a verbo ^37 
locutus est deducendum esset. 

3 Erat igitur iypus ss. eucharistiae, quae in Christum credentibus 
eumque spiritualiter per fidem caritate formatam manducantibus vitam 
aeternam. praestat. Of. Jo 6, 32. 49. 

Adnotatio. Hebraei adorantes ad occasum solis sese convertebant, 
ut ita ostenderent se precantes non solem orientem adorare (more gen- 
tium, imprimis Persarum, qui solem eiusve symbolum, ignem, divinis pro- 
sequebantur honoribus). Bene Thomas S. th. 1, 2. qu. 102. a. 8- ad 5 : 
,,Adoratio ad occidentem fuit introducta in lege ad excludendam idolo- 
latriam, narn omnes (?) gentiles in reverentiam solis adorabant ad orien- 
tem. TJnde dicitur Ez 8, 16., quod quidam habebant dorsa contra templum 
domini et fades ad orientem et adorabant ad ortum solis. Unde ad hoc 
excludendum tabernaculum. habebat sancta sanctorum ad occidentem, ut 
versus occidentem adorarent". 



3. Cum deus rcdvra [ierptp %al apifr^cj) V.ai arai)'[uj> S'.scasv (Sap 
11, 21) et Tcavra -ca ep^a e^pi'O-jJL-qasv xal sgexeev (Sir 1, 9), ex complu- 
fium virorum eruditorum opinione etiam mensuris, nunieris, ma- 
teriae tabernaculi sacri siimificatio symbolica subest. At duin id ex 

j * 

libris divinis non demonstratur, nihil aliud nisi ludus acuminis ha- 
bendus est. 

Atque ex eorum sententia numerus ternarius est signum dei. Ideo 
tripartitum tabernaculum ires introitus habebat. Sanctissimum ires res 
contiuebat (arcam, propitiatorium, thronum dei), item sanctuariuni (can- 
delabrum, mensam, aram incensi) et area foederis (tabulas legis, vas 
niannae, virgam Aaron). Ad tabernaculum exstruendum tria nietalla ; 
adhibebantur : aurum^ quod gloriam et maiestatem domus dei, argen- 
tum, quod puritatem et veritatem, aes (vasorum in atrio), quod huma- 
nam in regno divino infirmitatem significet. 

Numerus quaternarius est signum niundi (quoad quattuor eius 
partes), proportionis et perfections (cf. Ez 48, 16. Ape 21, 16. Phil. 
De opific. mundi, opp. I, 10. De plantat. ib. 347. De humanit. ib. II, 



Tabernaculum foederis 89 

402). Unde sanctissiniurn format cubum, sanctuariuin duplicem cubum, 
totum tabernaculum duo quadrata, quorum lineae diagonales se in 
sanctissimo et in altari holocaustorum secant. Quadrangula, sunt duo 
altaria, mensa, area foederis. Sunt quattuor operimenta tabernaculi, 
quattuor aromata in thyinianiate et oleo unctionis. Sunt etiam quat- 
tuor colores in cortinis et velis tabernaculi (nee non in vestimentis 
.sacris): 6/ssws, typus lucis et sanctitatis; purpura, imago vitae; car- 
mesinus vel coccus, imago gloriae ; hyacinihus, qui caelum indicet. Alii 
hos colores ad dei proprietates referunt, ita ut in bysso sanctitas et 
gloria dei, in hyacintho deus legislator, in. purpura regia dei maiestas, 
in cocco sive colore sanguinis deus vivens vitaeque auctor adumbretur. 
Alii alias explications proponunt. 

Numerus septenarius, qui in eandelabro, festis sacris, sacrificiis, 
lustrationibus aliisque caerimoniis sacris occurrit, iam ab antiquissiniis 
teniporibus sacer habebatur (Gn 2, 2 s.). Compositus ex numero ter- 
nario et quaternario, is nuinerus est significatio dei (3) se in niundo 
(4) revelantis vel symbolum revelationis, foederis divini, sanctitatis dei. 

Ceterum namerus septenari-us non modo Hebraeis, sed omnibus fere 
gentibus antiquis est numerus perfectionis et plenitudinis ac quodam modo 
mysticus et sanctus. Velut eorum scriptores baud ia'ro septem stellas 
errantes, septem metalla, septem climata, septem mundi miranda, septem 
maria, septem caelos, septem thesauros celebres commemorant. Cf. A u- 
gustin. De civ. dei 11, 31. MSL 41, 344 s., ubi s. doctor de perfec- 
tione hums numeri nmlta prol'ert. 

Numerus denarius, qui in variis mensuris tabernaculi, tabularum, 
columnarum et alibi occurrit (sanctissimum dena cubita longurn, latum, 
altum est; sanctum dena cubita latuni et altum, bis deua cubita Ion- 
gum; atrium decies dena cubita longum et quinquies dena latum; in 
utroque longo latere atrii bis denae, in utroque lato latere denae, i. e. 
sexies denae coluinnae staut . . .), est fl signum perfectionis. in quan- 
tum est quodam modo terminus omnium numeroruni" (Thomas, S. th. 
3. qu. 31- a. 8. ad 1), cum. numeri simplices in decade fmiantur et a 
decade ad uuitatem est enini decas unitatum maxima revertan- 
tur indeque rursus ordiantur, adeo ut ille numerus pro imagine sunimi 
dei, qui omnium rerum principiuin et finis est, habeatur. Philo, De 
opific. mundi, opp. I, 10: -q Ssr.a? r/j<; TravueXs'la?. De vita Mosis 1. 3. 
ib. II, 147 : "^ Sexa? rqr TcavteXsta? api$[io<;. Cyrillus Alex. Cornm. in 
Eos. 33. MSG 71, 105: 6|i[3oXov TsXetdr^ro? 6 osxa sauv apid[j.o'c, 
^avieXsio? wv. Cf. etiam' eius (]omm. in Jo. 1. 4. c. 2. ib. 73, 572. 
Origen. Horn. 13. in Lv. 4. ib. 12, 548. Augustin. Ad inquisit. 
Januar. 1. 2. sive ep. 55. c. 15. Enarr. in Ps 150- 1. Serrn. 264. 5. 



90 Pars I. Antiquitates sacrtie 

MSL 33, 218; 37, 1961 ; 38, 1216. Ex alioruin opiuione nunierus de~ 
uarius propterea sacer habebatur, quod e duobus aliis nuineris sacris,, 
tres et septem, coinpositus sit. 

Of. J. H. Kurtz, Ueber die symbolische Dignitat det Zahlen an der 
Stiftshiitte (StKrl844, 315370). 

II. Ut Paulus apostolus Hebr 9, 1 14 docet tabernaculuin Mo- 
saicum (TO xyiw '/.oaiuxo'v v. 1. -^ ay.7]VY] x st P 07C0 ^ ro ? e ^ t afiov T?JC 
xuasax; v. 11) typicain quoque significationem habet; adumbrat 
eiiim et Christum et ecclesiam a Cliristo fundatam sive regnum clivi- 
num, quod in terra initum capit et in caelo perficitur, atque imaginern. 
liuius regni sive ecclesiarn Cliristianani ex lapidibus erectam. 

1. Tabernaculura foederis est typus sive figura Christi, dei-ho- 
minis, salvatoris generis humani. Ipse enirn de solvendo erigendoqne- 
teniplo sermonem faciens rcepi TOO vaoo TOD ocbjxaTos CCOTOO dixisse tra- 
ditur (Jo 2, 19 21). Paulus apostolus velum, quod sanctuarium a. 
sanctissimo separabat, symboluni carnis Christi fuisse affirmat (Hebr 
10, 20). Christus ipse est tabernaculum, quo intrare et habitare pos- 
sunt fideles (ib. 12, .18 ss. cf. Mt 11, 28). Eodem referendi sunt loci 
Jo 1, 14: C XO'YO? adp^ SYSVSTO xai sax^vwaev sv ifj[itv et Col 2, 9., ubi 

TO TrXvjpcDjJia T"^? ^EO'TTJTO? in Christo a(0[xaTi%w? habitare dicitur. 



Typicam hanc tabernaculi sacri relationem ad Christum Thomas S.. 
th. 1, 2. qu. 102. a. 4. ad 6 dilucide explanat: Christus est propitiato- 
rium (I Jo 2, 2 : ,,Ipse est propitiatio pro peccatis nostris") ; area, nam 
corpus ems ex purissimis membris constat, deaurata, quippe qui sapientia. 
et caritate, quae auro significatur, plenus sit; urna aurea est anima eius 
sancta, habens manna i. e. omnem plenitudinem sanctitatis et divinitatis; 
virga, quia sacerdos in aeternum (Ps 109, 4. Hebr 5, 6; 7, l); tabulae,, 
quia legis lator; candelabrum, quia lux mundi (Jo 8, 12: ,,Ego sum lux 
rnundi") ; mensa, quia cibus spiritualis (Jo G, 51 : ,,Ego sum panis vivus"); 
duodecim panes sunt apostoli vel doctrina eorum; ipse est duplex altare 
(holocaustorum et thymiaraatis), in quo nos afflictam carnem et pia de- 
sideria oflferimUjS (Hebr 13, 15: ,,Per ipsum offeramus hostiam laudis 
semper deo"). 

2. Tabernaculum sacrum, est typus ecclesiae a Christo fundatae,. 
quae a Paulo apostolo vao? -fteoo Cwvro? (II Cor 6, 16), oao? 0-=o5 
(I Tim 3, 15), ot%o<; XpiTCou (Hebr 3, 6) appellatur. Discrepant tamen 
inter se virorum eruditorum de hac typica significatione sententiae. 
Augustinus enini (Quaest. in Heptateuch. 1. 2. qu. 112. MSL 34. 635)' 
putat sanctissimo novuni testanientum. sanctuario vetus testamen- 
tum significari : B Significatur foris vetus testamentum, intus autem 



Tabernaculurn foederis 91 

novum, cum sit utrumque in lectione veteris testamenti et expressum 
operibus et significatione figuratum. Ac per hoc in sanctis figura est 
figurae, quia figura est veteris testamenti ; in sanctis autem sanctorum 
figura est ipsius veritatis, quia figura est novi testamenti". Consentit. 
Thomas, S. th. 1, 2. qu. 102. a. 4. ad 4: B Secundum rationem figu- 
ralein per exterius tabernaculum^ quod dicitur sancta, significatur sta- 
tus veteris legis, ut apostolus dicit Hebr 9, 8 s., quia in illud taber- 
naculum semper introibant sacerdotes sacrificioruui officia consumman- 
tes. Per interim vero tabernaculum^ quod dicitur saucta sanctorum,, 
significatur vel caelestis gloria vel etiam status , spiritualis novae legis, 
qui est quaedam inchoatio futurae gloriae, in quem statum nos Christus 
introduxit, quod figurabatur per hoc, quod sunimus sacerdos semel in 
anno solus in sancta sanctorum introibat" Aptior vero aliorum opinio' 
esse videtur, qui tabernaculum tripartitum ecclesiani sive communita- 
tem, qua deus homines ad salutem ducere decrevit, significare conten- 
dunt, et quideni atrium veins testamentum, quod apostolus Gal 3, 24 
TroaSaYcofov el? Xpiatov vocat, vel, ut quidam censent, ecclesiam, quae 
cerni potest , tabernaculum ipsum autem ecclesiam } quae cerni non 
potest (ex nonnullorum opinione sanctuarium ecclesiam militantem,. 
sanctissimum ecclesiam triumphantem, cf. Ape 13, 6; 15, 5). 

Adnotatio. Typicam taLernaculi sacri relationem ad Christum et 
ecclesiam a Christo fandatam uberius explanant Tertullianus, De corona, 
c. 9. MSL 2, 89. Hilarius, Tr. in Ps 14. 07. 131. ib. 9, 300 s. 464 s. 
737. Ambrosius, Epist. cl. I. ep. 4. 4. ib. 16, 890. Augustinus,. 
Quaest. in Heptateuch. 1. 2. qu. 105 ss. Enarr. in Ps 2. 12. Enarr. II. 
in Ps 26. 12 s. Enarr. in Ps 30. serm. 3. 8. ib- 34, 633 s; 36, 
194 s. 205 s. 252 s. Clemens Alex. Strom. 5, 6. MSG 9, 56 ss. Cy- 
rillus Alex. Comm. in Jo. 4, 4. Horn, pascb. 30. ib. 73, 617 ss; 77 r 
969 ss. Theodoretus, Qu. 60. in Ex. ib. 80, 281 ss. Ephraem Syr. 
Explan. in Ex. c. 37. opp. I, 231 s. (Eomae 1732 46). 

3. Denique tabernaculum sacrum est typus templi Christianl,. 
quod ex tribus partibus (uavi, presbyterio, altari cmn tabernaculo; ex 
aliorum opinione idque melius e nartice, navi, presbyterio) constat, quae 
idem significant quod tres partes tabernaculi Mosaici. 

III. Praeter significationes tabernaculi foederis, quas menioravi- 
mus, etiam tres aliae crebro usurpantur. 

1. Significatio cosmica tabernaculum sacrum considerat 
tamquam symbolum universi (TOO xo'ajioo, TWV oXwv) tripliciter distincti r 
ita ut atrium ' mundum terrestrem, sanctuarium mimduni caelestem (qui 
sole, luna, stellis refulget), sanctissimum niundurp angelicum (in quo- 
dei thronus est) indicet. 



<)2 Pars I. Antiquitates sacrae 

Velut ex opinione Philonis tabernaculum ipsum undique contectum 
neque omnibus patefactum TOC V07]ra, atrium TOC ala\)"/]Ta significat (De vita 
Mosis 1. 3. opp. II, 147. Of. De ebriet. opp. I, 378). Quattuor mate- 
riae, e quibus operimentum intimum et duo vela confecta erant (byssus, 
purpura, hyacinthus, coccus), ad quattuor rerum principia (terram, aquam, 
-aera, ignem) spectant (opp. II, 148). Duo cherubim arcae sacrae impo- 
siti duas prineipales potestates divinas, potestatem creantem. et gubernan- 
tem (S6o 8ova[i,ei<;, TYJV TS rcoiTjnxYjv %ai paatXwojv) exprimunt (opp. II, 150. 
Of. De fug. et invent, opp. I, 561). Altare thyrniamatis, quod est terrae 
et aquae symbolum (YTJ<; %ai oSato? a6[i(3oXov), gratiarum actionem indi- 
eat, quae pro iis rebus, quae ex duobus illis elementis gignuntur, refe- 
renda est; ut haec elementa medium universi spatium (TOV [isoov TOD 
y.o'a[j.oo TO'TCOV) tenent, ita etiam altare inter candelabrum et mensam po- 
situm est (opp. II, 150). Secundum alium locum (Quis rer. div. her. sit, 
opp. I, 504) id altare est symbolum gratiarum actionis pro quattuor ele- 
mentis referendae. Candelabrum, aureum, septem lampadibus instructum, 
est symbolum caeli (ao|i(3oXov TOD oopavot)) et quidem stellarum erran- 
tium (<3'j|JL|joXa TWV Xsyo[iEV(j>v rcapa TGIC 9031x01? avSpaai, TrXavTjTWv) ; lam- 
pas, quae in medio candelabro posita est, Solem significat ; lampades unius 
lateris Saturnum, Jovem, Martem, alterius lateris Mercurium, Venerem, 
Lunam indicant. Omnes eae stellae quia in spatio ad meridiem spectante 
moventur et a septentrionibus longissime absunt, candelabrum ad meri- 
diem positum est. Propter immensitatem caeli sacrae litterae etiam de 
candelabri (symboli caeli) magnitudine nihil commemorant (opp. II, 150. 
I, 504 s.). Mensa panum propositionis alimenta significat. Quia venti a 
septentrionibus orientes herbis creseentibus maxime idonei sunt, ad latus 
septentrionale (Trpoc; Tot? Popetoi?) posita est. Quia caelo (pluviam tri- 
buenti) et terrae (seminibus madefactis fecunditatem praebenti) omnia ali- 
menta debentur, iuxta candelabrum sive symbolum caeli et altare thymia- 
inatis sive symbolum terrae locum tenet (opp. II, 150. I, 504). Duodecim 
panes propositionis ad duodecim sidera orbis signiferi et ad duodecirn 
menses anni referendi sunt (opp. I, 573). 

Josephus quoque (AJ 3, 6. 4; 3, 7, 7) tabernaculum sacrum sym- 
bolum universi esse opinatur (i'xaa-a TODtwv el? a7CO[xi[i7]at,y v.ai S'.arDTCw- 
a'.v TWV oXwv Y E Y v ' ca ) > Atrio et sanctuario terram et mare, sanctissimo 
caelum indicari; duodecim panibus propositionis duodecim menses, cande- 
labro et septem lampadibus septem stellas errantes significari; quattuor 
materiae et colores, ex quibus operimentum primum. et vela tentorii con- 
texta sunt, ad *quattuor rerum principia spectare existimat. 

Significatio cosmica ab antiquissimis temporibus etiam. apud rabbinos, 
qui tabernaculum Mosaicum tamquana symbolum creationis caeli et terrae 
,(D^X*i5 rtWti 1JJD iy\te bnx) considerant, et apud patres scriptoresque ec- 
clesiae invenitur. Atque iarn Justinus (Cohort, ad Graec. c. 29. MSG- 
6, 296) ad earn, respicit. Clemens Alex. (Strom. 5, 6. ib. 9, 56 ss.) 
tabernaculum eiusque partes haud multum disorepans ab opinione Phi- 
lonis interpretatur. Origenes (Horn. 9. in Ex. 4. ib. 12, 366) testa- 
tur: ,,TalDernaculum, ut quidarn ante nos quoque dixerunt, totius mundi 
tenet figuram". Gregorius Naz. (Orat. 28. ib. 36, 7l) tabernaculum 
To5 xoajioD Tcavtdc; (TOD s^ opaTwv TS y.od aoparcov 



Tabernaculum foederia 

nominat. Clary sostornus (Horn, in nat. Chr. diem, ib. 56, 385) templum 
TOTCOV TOO xo'au.00 TCOCVTO? appellat et auctor Horn, in laud, concept. Joan. 
Bapt., quae ei adscribitur, elxdva TOO XOCSJAOO TtavTO? too TS alafr'/jTOO xal. 
TOO voY]TOO. Ex sententia Theodoreti (Qu. 60. in Ex. ib. 80, 281. 284) 
tabernaculum est elxwv TV)? xuaeox;, sanctisshnum iuaccessibile elxwv rwy 
ircoopavuov, sanctuarium sacerdotibus patens elxwv TWV irciyeicov, cherubim 
sunt TOTUOI TWV aaa)[JLaT(OV 8ovd[j.(ov, reliqua sanctissimi supellex symbolum 
praecipuorum dei donorum: tabulae legis significant donum legis (TYJV vo- 
LLoftsaiav), virga Aaron sacerdotium (TYJV lepooaovYjv), propitiatorium (ora- 
culi sedes) prophetiam (TT)? rcpo'f7]TBia<; ao|ij3oXov YJV); candelabrum sep- 
tem lampadibus instructum septem hebdomadis dies (TWV YJJIEOWV r?j<; i[3- 
SojidSo? TOV api'&iiQV iS"/]Xoov), ara incensi et mensa sacra fruetus terrae 
hominibus datos (alvif^aTa TWV aTcb 7^? TOI? avftpwrcoi? SSwpyj[ieva)v x,ap- 
^wv); denique quattuor colores, qui in operimento infimo et in velis ta- 
bernaculi apparent, ad quattuor elementa refert (aivqfjiata TWV Teoadpwv 
OTOt^etwv). Hieronyraus quoque signification! cosmicae tadstipulatur ; 
nam in ep. ad Fabiol. 9. MSL 22, 613 scribit: ,,Totus mundus in ta- 
bernaculo describitur sacramento. Primum et secundum vestibulum omni- 
bus patet. Aqua enim et terra cunctis mortalibus data sunt. In sanctis 
vero sanctorum, quasi ad aethera et in caelum, paucorum introitus et vo- 
latus est. Duodecim panes duodecim mensium significant circulum. Sep- 
tem lucernae septem errantia astra demonstrant". Ex doctrina Thorn ae 
(S. th. 1, 2. qu. 102. a. 4. ad 4) in unitate tabernaculi repraesentatur 
,,unitas dei vel unitas ecclesiae'', in sanctissimo ,,saeculum altius, quod est 
spiritualium substantiarum", in sanctuario ,,mundus corporalis" et in velo 
quattuor coloribus distincto ,,quattuor designantur elementa, per quae in- 
corporales substantiae nobis . velantur". 

At auetoribus inter pretatioiiis cosmicae, qui omnem operam de- 
derunt, ut Judaeorum religio gentilibus placeret, omnis neganda est 
fides, etsi nralti homines eraditi illaai interpretationem probant atque 
laudant. Nam primum ne cogitari quideni potest tabernaculum sa- 
crum nullo modo ad theocraticam Hebraeorum condicionem spectasse. 
Dein res terrestres ad idololatriam pertinentes (ut soleni, lunam, stellas, 
ignem, aquam), quas venerari Hebraei severe vetiti erant (Dt 4, 19; 
17, 3. al.), in sacrario synibolice indicatas esse nullo modo accipi 
potest. 

2. Significatio moralis, ex qua tabernaculum sacrum, quippe 
quod locus totius vitae religiosae Hebraeorum sit, tres gradus vitae 
spiritualis, quibus liomo semper ad perfectiora tendit, adumbrat, i. e. 
vitam purgativam, illuminativam, unitivam (Thomas, S. th. 2, 2. qu. 24. 
a. 9). Cui triplici gradui etiam singula tabernaculi vasa respondent. 

Purgatio eo spectat, ut peccatum auferatur. Quod ut assequatur, 
hominem et se peccasse eoque poena dignurn esse penitus cognoscere et 
se redemptum iri confidere ac vera ob peccata paenitentia percussum esse 



! Antiquitates sacrae 

necesse est. Quam viam, quoniam omnibus patet, omnes ire debent. Quae 
omnia partibus sacrarii cultuque sacrificandi quodam modo ostentabantur. 
Atque atrium omnibus patebat. Ara quidem cum sacrifices cruentis idonea 
<erat, quae conscientiam culpae excitaret homineraque admoneret peccata 
Sua poena esse digna ; destructio autetn hostiarum symbolum erat animi 
paenitentiae pleni totusque sacrificandi cultus redemptionem significabat. 
.Labro aeneo rursus indicabatur peccatum, quoniam homo eo a deo seiun- 
geretur, amovendum esse, ut homo cum deo reconciliaretur. 

Peocato liberatus homo in gradu est san ct if i cati o ni s vel quasi in 
sanctuarium, ubi gratia cum deo coniirnctus est, pervenit. Ad id ut omnes 
sunt vocati, pauci electi, ita soli sacerdotes in sanctuarium admittuntur. 
Eius, qui in altero hoc gradu stat, est virtute exercenda atque constanter 
augenda se ipsum deo tradere, id quod sacrificio thymiamatis significatur. 
Virtutem auteni ut colat, omnino lumine et cibo opus est; utrumque ei 
gratia divina praebet, quod candelabro aureo et mensa panum propositionis 
indicatur. 

Unitatem perpauci assequuntur. Qui status singularis in eo con- 
.sistit, quod homo et rerum et sui ipsius oblitus in deum quasi transfor- 
matus est; est arcana cum deo consuetudo. Pontificis maximi rarus introi- 
tus in sanctissimum tenebris completum certe aptus est, qui illam uni- 
tatem monstret. Quod autem pontifex maximus, si in sanctissimum intra- 
,bat, sacros odores et sanguinern victimarum secum ferre debebat, id eo 
spectat, ut ne ille quidem, qui artissime cum deo coniunctus est, paeni- 
tentia peccatorum et progressu virtutis careat. 

3. Significatio antliropologica, secundum quam atrio, 
.sanctuario, sanctissimo diversae hominis partes (corpus, aniraa, spiritus) 
repraesentautur. 

Quam interpretationem, quae nullo sacrarum litterarum loco commen- 
datur. iam in scriptis Philonis (velut Leg. alleg. 1. 2. opp. I, 7.6) et 
nonnullorum rabbinorum (cf. librum Cosri, quern J. Buxtorf edidit, 
II, 26 28) legimus. Imprimis earn defendit Luther in explanatione 
cantici Magnificat (opp. ed. J. G-. Walch, VII, 1236). Etiam F. Frie- 
derich (op. all. 93 ss.) earn tenet. 



Caput octavum 

Opinio criticorum recentioris aetatis tabernaculum foe- 
deris, quod in codice sacerdotal! describitur, ad exem- 
plum et imaginem templi Hierosolymitani confictum 

esse diluitur 

Ex opinione eorum, qui scholae criticae adhaerent, tabernaculum 
foederis, quod in codice sacerdotal! tamq.uani centrum totius cultus di- 
'vini Hebraeorurn describitur, numquam fuit, seel ab auctore illius co- 



Tabernaculum foeileris 95 

*dicis ad exeinplum et iniaginem templi Hierosolymitani confictum est. 
Tabernaculi enim illius nullo alio loco mentionem fieri nisi Jos 18, 1., 
qui versus ad codicem sacerdotalem pertineat, et in libris Chronicormn, 
quibus fides abroganda sit. In ceteris veteris testamenti libris, qui 
ante templum a Salomo exstructum alicuius loci sacri mentionem fa- 
ciant, eum ita describi, ut tabernaculum intellegi non possit. Nam locis 
-Jdc 18, 31; 19, 18- 1 Sm 3, 3 de vera domo (Dvifatrr fi 1 *, niir-rra, mrr- bw) 
agi. I Sm 4, 3 ss. arcam foederis sine tabernaculo in castra deportari, 
xecuperatani autem arcam ad pristinum locum non reduci (ib. 7, 1 s.), 
-quod procul dubio factum esset, si tabernaculum a Mose erectuni cen- 
trum cultus divini constituisset. II Sm 6 ; 17 David tentoriuni ex- 
'struxisse ibique arcam foederis collocavisse, ut tabernaculum Mosaicum 
-eo tempore incognitum esset. II Sm 7, 2 Jahven non magnificum 
-quoddam tabernaculum, quale in codice sacerdotali describatar, sed vile 
ientorium tenere dici. I Rg 8, 4 memoriae prodi tabernaculum con- 
ventus (iyi& ^nK) templo illatum esse, id quod de tentorio a David 
exstructo intellegendum sit; sed ea verba postea denium interposita 
'esse videri. Denique clubium non esse, quin Hebraei tarn pretiosurn 
^et magnificum aedificium ut tabernaculum Mosaicum in deserto Sinai 
construere non potuerint. 

At tmicuique opinionibus praesumptis libero perspicuum esse censeo 
etiam in deserto ab Hebraeis tarn magnificum sacrarium, quale taber- 
naculum foederis erat, -re vera construi potuisse. Nam res pretiosas, 
quae ad eius constructionem necessariae erant, Hebraei iussu divino ex 
Aegypto secum abstulerant (Ex 12, 35 s. cf. 11, 2). Quo tempore 
apud Aegyptios omnes artes florebant, Hebraei, cum in eorum teniplis 
et urbibus aedificandis occupati fuissent, earundem artiuni certe rudes 
non erant. Neque vero tabernaculum quia ex lignis tantum aulaeis- 
-que constructum erat, in perpetumn durare poterat. Josua illud in 
Silo erexit (Jos 18, 1), ibique coraui Jahve terra Canaan siugulis tri- 
bubus sorte distributa est. Quod autem brevi ante mortem Josua po- 
pulus promisit se B praeter altare Jahvae dei sui, quod est ante taber- 
:naculum eius" (ib. 22, 29) , nullo alio altari usuruni esse, nemini clu- 
biuin est, quin tabernaculum, quod in deserto hue atque illuc portandum 
erat, non tantum saepius refectum, sed procedente tempore etiam. totum 
fere renovatum sit, ita ut solae reliquiae tabernaculi Mosaici remane- 
rent. Quapropter verisimile esse videtur id quod M. Sebacliim 14, 6 
memoriae proditur, fl in Silo non fuisse contignationem ligneam, sed 
.structuram lapidum inferius et aulaea superius ; nain ilium fuisse locum 
quietis". Jahve igitur illo tempore domwn habebat, quae aulaeis con- 
tecta speciein tentorii retinebat; quare utroque nomine apte appellaba- 



9(5 Pars I. Antiquitates sacrae 

tur, ita lit noinen domus del sive Jahvae (Jdc 18, 31; 19, 18. I Sin 3, 3) 
nequaquam mirum sit. Quoniain autein inferior pars ex lapidibus 
constabat, patet no'vum illud tabemaculuni in castra non esse depor- 
tatuni (I Sra 4,38s.) 1 . Neque maioreni admirationem exeitare pot- 
est. quod area sacra a Philistaeis restituta in pristinam sedem non 
est reportata (I Sm 7, 1 s.); Hebraei enim poenis Bethsemitarum, qui 
parum reverenter arcain sacram tractaverant, nietu perterriti earn por 7 
tare noluerunt (ib. 6, 19). Aedificium autem in Silo erectum, post 
quam area privatum est, de pristina religione magnam partem deper- 
didit; cuni vero ob causas uobis incognitas altare holocaustorum et 
reliqua vasa sacra una cum antiqui tabernaculi Mosaisi reliquiis primo 
in urbem Gilgal (I Sm 10, 8; 11, 14 s; 13, 7. 12; 15, 12. 33) 2 , deinde 
in urbem Nob (ib. 21, 1), postremo in urbem Gibeou (I Kg 3, 4. 
II Clir 1, 3) translata itaque iis locis similia aedificia exstructa essent,. 
in quibus aliae quoque reliquiae vel res insigues asservabantur (I Sni 
21, 10), penitus periit. Neque tabernaculi Mosaici religio tanta erat, 
ut area foederis cum eo necessario coniungenda videretur. Turn de- 
mum, cum templo Hierosolymis aedificato area illata est, Hebraei reli- 
quiarum taberilaculi Mosaici recordati sunt atque fl tabernaculum foe- 
deris et omnia vasa eius" in templum deportarunt (I Kg 8, 4) 3 . Sa- 
crarii igitur a Mose erecti non niodo mentio fit, sed etiam eius histo- 
riam ab Hebraeprum ingressu in Canaan usque ad templum a Salomo 
exstruetuin quodam modo contexere possumus. Quod autem tota iudi- 
cuni aetate pauca de eo atque de universe cultu Mosaico tradita suat,. 
ut vehenienter dolenduin, ita miranduin non est, quippe cum tota ilia 
aetas continuis bellis et perturbatiouibus exagitaretur. 

1 Ceterum etiam Josua et iudicum aetate area foederis sine taber- 
naculo castra secuta est, ut ex Jos cc. 3. 4. 6. Jdc 20, 18. 26 apparet. 
Postremum locum Hieronymus aliquantulum obscuravit, cum verbis v. 18: 
,,Qui surgentes venerunt in domum dei >; explicationis causa adderet: ,,hoc 
est in Silo!'. Itaque ^K'n^S non pro nomine proprio urbis, sed pro no- 
mine appellatiyo ( domus dei i. e. tabernaculum) habuit. Sed de taber- 
naculo sacro constanter ni!T l "n i1 I3 vel ETDKIT fTO, numquam ^KT)^ usur- 
pari constat. Loco allato ^~n i| 3 nonien urbis esse ex v. 27 patet, ubi 
area foederis illis diebus eo loco fuisse dicitur, qui v. 26 commemoratus 
erat, i. e. in Bethel. Quare v. 18 vertendus est: ,,Tum surrexerunt et 
adscenderunt in Bethel, ut interrogarent deum". Area foederis, cuius 
auxilio Jahve consuli solebat, cum exercitu in Bethel erat, licet taberna- 
euluin in Silo fuerit. 

2 Alii dubitant, an verum sit tabernaculum foederis eo tempore in 
Gilgal fuisse; nam locis allatis id unum probatur Jahven singularem in. 
modum in Gilgal praesentem fuisse. Fieri autem potuit, ut ob metuui. 



Tabernaculum foederis 97 

Philistaeorum area foederis e domo Abinadab in urbem Grilgal es^et de- 
portata (potius quam in urbem Silo, quippe cum ea incursionibus Phi- 
listaeorum magis pateret). Yerba enim ,,coram Jahve" (I Sm 11, 15; 15, 
33), quae plerumque de iis dicuntur, quae ante tabernaculum vel arcam 
fiunt, demonstrare videntur tabernaculum vel arcam illo tempore in Gil- 
gal fuisse. 

3 Quern locum ii, qui scholae criticae addicti sunt, spurium putant, 
sicut omnes libri Josua partes, in quibus tabernaculi Mosaici mentio fit, 
ad codicem sacerdotalem pertinere contendunt. 

Of. E. Comely, Hist, et crit. introd. in UT libr. sacr. II, 1, 139 
141. 



Caput iionum 

i 

Tabernaculum Mosaicum usque ad exstructionem templi 
sedem cultus divini fuisse demonstratur 

Tit demonstremus tabernaculum foederis a Mose erectum usque ad 
exstructionem templi Hierosolymitani sedem cultus divini fuisse, prius 
de legibus agendum est, quibus praecipitur, ut uno loco sacra pro- 
curentur. 

Atque iu finibus, quos Hebraei habitabant, unum sacrarium fuisse, 
ubi Jahve ab universo populo publice coli volebat, omnia tria cor- 
pora legum, quae a criticis in Pentateucho distinguuntur, testantur. 

1. In libro foederis, Ex 23, 14 19 unus locus cultus divini 
ponitur: tria festa anniversaria corain Jahve celebranda sunt; cuncti 
viri iis interesse neque vacuis rnanibus coram Jahve apparere debent; 
primitiae in domum Jahvae deferendae sunt. Ex verbis Ex 34, 23 
26, quae loco allato respondent, viros longius iter ad domum Jah- 
vae facere necesse est, quo tempore Jahve terram ab nostrum incur- 
sionibus defendet. 

Quae lex, si multa sacraria in terra dispersa fuissent (verba '1W- f^S 
a criticis collective accipiuntur), necessaria non fuisset; viris longius 
iter faciendum non fuisset; praeterea incertum esset, et in quod ex 
niultis illis sacrariis primitiae deferendae essent et quis eas reciperet. 
Quae cum ita sint, lex ita tantum interpretanda est, ut quemadmodum 
Jahve unus sit, ita domicilium eius unum sit. 

Quod autem contra unum locum cultus divini ex loco Ex 21, 5s. 
affertur, id probabile non est ; nam vocabulum Sfl 1 ?^ non sacrarium loci, 
sed (ut Ex 22, 8 s. Dt l, 17. Ps 82, 6) iudices loci significat. Quod vo- 
cabulum non usurpari, ut ilia ianua, ubi perforatio auris .servi facienda 

Kortloitner, Archaeologia biblica 7 



98 P ar s I. Antiquitatea sacrae 

sit, accuratius significetur, inde cognoscimus, quod simili loco Dt 15, 17 
non legitur. At etiamsi sacrarium significat, dominus servi uno ex tribus 
festis anniversariis eum ad sacrarium Jahvae ducere poterat. 

Ut multa sacraria in terra fuisse demonstrent, critici imprimis locum 
Ex 21, 12 14 proferunt; qui si cum Dt 19, 11 s. comparetur, effici 
unuin locum cultus divini paulatim demum exstitisse. Ex 21, 13 homi- 
cidae scienti loca, ad quae confugiat (numerus singularis rations locorum 
Nm 35, 9 15. Dt 4, 41 43. Jos 20, 1 9 habita collective accipiendus 
est), in futurum constituuntur ; v. 14: ,,qui de industria alium dolose 
interfecerit, is vel ab ara mea ad supplicium trahatur". Locum asyli, 
qui v. 13 nominatur, propter aram, quae v. 14 commemoratur, locum 
cultus divini proxime situm esse illi critici dicunt. Deuteronomium, 
quod saerarium Hierosolymitanum unum legitimum locum cultus divini 
consideret, etsi ceteras aras, tamen ius asyli abolere nolle, ut 19, l 13 
quasdam urbes loca asyli describat. At respiciendum est, Ex 21, 12 14 
id tantum dici homicidam scientem aram complexum tutum se putare, 
Dt 19, 11 s. autem dici, quid de eo, si ad urbem aliquam asyli fugerit, 
seniores eius civitatis faciant. Neque quod utroque loco vocabulum np^ 
usurpatur, idcirco in locum ararum abolitarum urbes asyli substitutae 
sunt. Ara ut apud alias gentes, ita apud Hebraeos semper iure asyli 
praedita erat, cum urbes asyli postea demum constituerentur ; quamquam' 
ara illud ius etiam turn retinebat. Duo in historia sacra exempla eius 
iuris usurpati (I Eeg 1, 50; 2, 28) ad aram tabernaculi foederis per- 
tinent. 

Nihilo magis ex loco Ex 22, 28 s. concludi potest multa fuisse sacra- 
ria. Neque enim dies octavus, quo animal Jahvae reddendum est, diem 
sacrificandi significat, sed, si locum Lv 22, 27 comparamus, id tantum di- 
citur animal a die octavo immolari posse atque deo dicandum esse; quare 
etiam ex ministerio hominum eximitur (in eo operandum non est Dt 15, 
19). Die aliquo festo Jahvae reddebatur idque haud dubie eodem modo, 
quo primitiae frugum terrae (Ex 23, 19). Verbum fd? (Ex 22, 29) hn- 
molare ipsum intellegamus minime necesse est; id vel inde efficitur, quod 
in versu antecedente de filio primogenito usurpatur. 

2. Codicein sacerdotalem unum sacrarium nosse, tabernaculum 
conventus cum area foederis, ante quam solam cultus lege praescriptus 
celebrandus sit, nemo est qui neget. Lv 17, 8 9 sacra legitima ullo 
alio loco fieri diserte vetantur. 

3. In Deuteronomio saepius praescribitur, ne cultus publicus alio 
loco exerceatur nisi eo, quern Jahve elegerit. Quod 12, 2 7. 13 18 
claris verbis dicitur; item 14, 23; 15, 20; 26, 2. Secundurn 16, 2 etiam 
pascha eo loco, quern. Jahve elegerit, ut habitet nomen eius ibi", 
mactandum est. Secundum 17, 8 s. summuin iudicium eo loco, queni 
Jahve elegerit, erit. Levitae ad cultum divinum exercendum vocati 
secundum 18, 6 s. eo tantum loco, queni Jahve elegerit, nmnere suo 
fungi debent. 



Tabernaculum foederis 99 

Unumquodque igitur ex tribus legum corporibus Pentateuch! prae- 
cepta de eo loco ; ubi sacra lege praescripta fiant, continet. In codice 
sacerdotal! is locus tentorium conventus est; in Deuteronomio Jahvae 
reservatttr, quern locum ad sacra facienda electurus sit; in libro foe- 
deris de domo Jahvae, quo populus dona deferat, ita agitur, ut situin 
eius loci notum esse ponatur. In unoquoque autem ex tribus corpo- 
ribus legum de uno loco, ubi Jahve a populo suo coli velit, sermo est. 

Quibus praemissis demonstrare possumus tabernaculum foederis 
usque ad templum a Salomo exstructum sedem cultus divini fuisse. 
Atque quod ad aetatem Josua attinet, id nemo negat nisi qui opinio- 
nibus praesumptis occupatus o nines libri Josua locos, quibus taber- 
naculi foederis mentio fit (18, 1. 8. 10 ;' 19, 51 ; 22, 29), commenticio 
illi codici sacerdotal! adscribit; neque alterius loci, qui ad ( sacra fa- 
cienda destinatus fuerit, invenitur vestigium. Liber iudicum de He- 
braeorum statu religioso pauca tradit; quamquam memoriae prodit in 
Silo, ubi adonius dei" erat (18, 31), festa anniversaria Jahvae hono- 
randi causa esse acta (21, 19). Verum quidem est in eo libro alia 
quoque loca commemorari, ubi Jahvae sacra fiebant. Yelut Hebraei 
paenitentes in Bochim (2, 1 5), Gideon prope domum paternani (6, 
2028), Manoah, pater Simson, in agro (13, 19) sacris operabantur. 
Sed ilia loca apparitionibus angeli Jabvae" consecrata erant ibique 
permittente deo legislatore sacrificia offerebantur. Sed cum Gideon 
sua sponte fl in urbe sua Ophra" sacrarium quoddam constituisset, sacer 
scriptor memoriae tradit id Gideon eiusque domui laqueum (i. e. cau- 
saiiL perniciei) factum esse" (8, 27). Etiarn ultimis iudicuin temporibus 
praeter tabernaculum in Silo erectuin nullum aliud sacrarium vel lo- 
cum ad res divinas perpetrandas destinatum fuisse tota historia de ortu 
et pueritia Samuelis confirmat (I Sm cc. 1 3). 

Quae cum ita sint, dubium non est, quin a morte Mosis usque 
ad Samuel uno loco sacra celebrata sint. A Samuel autem usque ad 
templum exstructum res aliter se liabuisse videtur. Illud quidem nii- 
rum iion est, quod Samuel ipse diversis locis, ubi neque tabernaculum 
neqne area foederis erat, sacra fecerit (I Sm 7, 6 9. 17); erat enim 
propheta agebatque divino impulsu. Neque mireris, quod Saul post 
victoriam de Philistaeis reportatam (I Sm 14, 35) aut David in area 
Aravnae Jebusaei (II Sm 24, 25. I Chr 21, 26) altare erexerit; nani 
ea loca miraculoso Jahvae auxilio et apparitione angeli consecrata 
erant; atque in castris Saul arcani foederis fuisse ex I Sm 14, 18 ap- 
paret. At illo tempore usu receptum esse videtur, ut familiae in suis 
domibus vel in praecipua tribuurn civitate sacrificia offerrent (I Sm 20, 
28 s. II Sm 15, 7 s.). Sequitur, ut lex, quae alio loco atque ante 

7* 



100 "P a * s 1 Antiquitates sacrae 

tabernaculuni sacris operari vetabat, a morte summi sacerdotis Eli us- 
que ad aedificationein templi servata non sit. Quamquam ilia impietas,. 
etsi non plane excusanda est, attamen explicari potest. Area enim a. 
tabernaculo foederis separata erat, ita ut eo tempore quasi duo legi- 
tima sacraria apud Hebraeos essent; nam ante arcam semper sacrifi- 
care licebat atque etiam tabernaculum. ante quod altare holocaustorum 
relictam erat, legitimus sacrificiorum locus remanebat (I Kg 3, 4. coll. c. 
II Chr 1, 3). Tabernaculum autem et area saepius locum mutaverunt ;. 
unde populum dubitatione quadam aestuasse facile intellegitur. Prae- 
terea eodem tempore duo quoque summi sacerdotes erant, quorum alter 
ab Eleazar, alter ab Ithamar originem trahebat (quod de aetate David, 
ex II Sm 20, 25 certum est). 'Quare mirum non est animos Hebraeo- 
rum eo rerum statu perturbatos esse, ita ut etiam sacra, quae extra, 
legitima sacraria fiebant, rata esse existimarent. 

Ab eo demum tempore, quo templum. Hierosolymitanum exstruc- 
tum eique area foederis et reliquiae tabernaculi Mosaici illatae erant, 
mons Sion sedes cultus divini factus est neque extra templum sacris 
operari fas erat. Quod quidem nonnulli negant atque loca excelsa. 
afferunt, ubi incolae utriusque regni diu sacra fecerint, incolae regni 
Israelitici usque ad eius interitum, incolae regni Judaici usque ad aeta- 
tem regis Josia. 

Atque imprimis sacrificiis prophetarum Elia (I Eg 18, 29 38)' 
et Elisa (ib. 19, 21) argumentis utuntur. At iis sacrificiis ilia opinio 
minime dernonstratur ; nam ea a prophetis oblata sunt idque permit- 
tente aut approbante deo. Neque rectius confugiunt ad sacrificiuni a. 
Salomo in Gibeon oblatum, B quia ibi erat n!?1^u n^S excelsum maxi- 
mum" (I Eg 3,4); maximus autem ille locus excelsus vocatur, quia 
fl ibi erat l^to b$K tabernaculum conventus dei, quod fecerat Moses, ser- 
vus Jahvae, in deserto" (II Chr 1, 3). Praeterea respiciendum est eo 
tempore templum nondum aedificari coeptum esse (I Eg 3, 2). 

Deinde jnter reges Josia primum fuisse contendunt, qui loca ex- 
celsa abstulerit. Quod a vero plane abhorret. JSFam II Eg 18, 4. 22" 
.= Jes 36, 7 memoriae proditur jam centum fere annis ante regem 
Josia Hiskia ea delevisse, cuius argumenti vis eo non infringitur, quod 
post mortem regis Hiskia cultus locorum excelsorum restitutus est (sub 
.Menasse II Eg 21, 3 = II Chr 33, 3. 19. cf. v. 17 et Amon II Eg 
21, 2022 = II Chr 33, 22). Atque plus trecentis annis ante Josia. 
iam Asa et Josaphat loca excelsa auferre conati sunt (II Chr 14, 2; 
.17, 6. cf. I Eg 15, 14 = II Chr 15, 17. I Eg 22, 44 = II Chr 20,, 
33). Opinio igitur Jahven uno loco sacrificiis colendum esse nequa- 



Tabernaculum foederis 101 

quani re^is Josia denram aetate exorta est, sed lex, quae id praescrip- 
.sit, etsi non semper servata est, tamen semper exstabat. 

Quod clarius patet, si sacros libros inspicinras. Atque libros Ke- 
cmni omittimus, quia ii, qui scholae criticae adhaerent, eoruin testinio- 
nium, quippe quod recens sit, respuunt. Ex libris autem propheticis, 
quorum fidem agnoscunt, adhuc ne ununi quidem dictum attulerunt, 
.quo comprobaretur apud Hebraeos plura loca ad sacra facienda fuisse 
destinata, sed ex sileutio solo argumentaiitur et negant prophetas unuin 
locum sacrum usquam commendasse; unde apparere nullarn eius modi 
Jegem fuisse. Quod argumentum nullius esse auctoritatis nemo uoii 
videt. Ceterum aetate Hiskia regis Jesaia (2, 2 s.) et Micha (4, 1 s.) 
ita de Sion dicunt, ut, nisi ille mons eo tempore sola sedes cultus divini 
fuisset, eorum verba quid valerent, non intellegeretur. Ea quoque, 
quae Jesaia 4,2 6 dicit, omni carereut intellectu, si propneta plura 
cultus legitimi loca agnovisset. Praeterea idem clare dicit: B Jalive 
exercituum in rnonte Sion habitat" (8, 18); mons Sion est fl locus no- 
minis Jalivae exercituum" (18, 7); B Jahve ignem suum in Sion focuni- 
que Hierosolymis habet" i. e. perpetuis sacrificiis in templo Hierosoly- 
mitano colitur (31, 9); Hierosolymis B sollemnitates a Jahvae aguntur 
(29, 1); Hierosolyma Hebraei pergunt, ut tibiarum cantu aliorumque 
instrumentorum musicorum concentu B ad montem (i. e. templuin) Jali- 
vae " veniant (30, 29); Sion est n civitas conventuum" populi, nam ibi 
fl inagnificus est Jalive" (33, 20 s.). Idem autem propheta ut Sion tam- 
quaoi sedem religionis celebrat, ita loca excelsa damnat; nam non so- 
lum memoriae prodit Hiskia ea abstulisse (36, 7), sed etiam praedicit 
fore, ut Hebraei propter liortos, quos elegerint, i. e. propter lucos sa- 
cros erubescant (1, 29), et praevidet, quo tempore non amplius ad aras 
(Jalivae erectas praeter eas, quae secundum legem divinam in templo 
exstructae erant) et simulacra deoruin, quae fecerint, animum attenturi 
sint (17, 7 s.). Acrius Micba, Jesaiae aequalis, in loca excelsa inve- 
hitur; nam fl loca excelsa Judae" ita usurpat, ut ununi idemque valeant 
quod fl peccatuni K Judae x,ar' S^O/YJV (1, 5). Efciam proplietae regni 
decem tribuum Hierosolyma tamquam sedem Jahvae considerant (cf. 
Am 1, 2: fl Jahve e Sion rugiet et ex Hierosolymis edet voceni suam") 
et omnia loca excelsa damnant (cf. Hos 4, 15; 5, 8. Am 3, 14; 4, 
4. al). 

In psalterio quoque, cuius plurinia cantica ante aetatem regis 
Josia composita sunt, mons Sion ut sola sedes Jalivae in niedio po- 
pulo celebratur. Nam postquam area foederis in eum translata est, 
factus est B inons sanctus" Jahvae (2,6; 3,5; 15,1), fl tabernaculum tt 
Jahvae (15, 1), in quo Jahve n habitat a (9, 12), ex quo preces B exau- 



102 P ars ! Antiquitates .sacrae 

dit" (3, 5), B niittit auxilmm" et fl suffulcit" (20, 3), ubi populus vota. 
persolvit, quae rebus adversis temptatus et auxilium Jalivae exspectans- 
atque implorans fecerat (65, 2). Quare pii Jalivae cultores tanto cuui 
ardore ad eum montem accedere desiderant (cf. Ps 42. 43- 122); nam 
B qmcmnqiie Jalivae confidit, sicut mons Sion non movebitur, (sed) per- 
petuo sedebit" i. e. firmus et immotus consistet (125, 1). Quae omnia 
intellegi non possunt, si praeter teniplum Hierosolymitanum alia loca 
erant, ubi Jalive praesens adesse, suos exaudire eorumque sacrificia ac- 
cipere credebatur. 

Cf. E. Comely, op. all. II, 1, 141 145; J. Kley, Die Penta- 
teuchfrage 196 204; W. Engelkemper, Heiligtuin und Opferstatten 
in den Gesetzen des Pentateuch. Paderborn 1908. 

Adnotatio. Memoratu digna est opinio, quam P. Vetter (Th Q 
LXXXI, 1899, 525) de loco cultus Jahvae protulit: Secunduin legern Mo- 
saicam unus erat locus legitimus sacrificiorum. Quae lex aetate iudicum 
ita intellegebatur, ut sacrificia ordinaria eo loco, ubi area foederis erat,. 
offerenda essent, sacrificia autem extraordinaria etiam in locis aliqua Jah- 
vae praesentia consecratis offerri possent, velut sacrificium, quod Gideon 
(Jdc 6, 11 24) et parentes Simson (ib. 13, 16 23) obtulerunt. Post- 
quam. area tbederis in manus Philistaeorum venit (I Sm 4, 1 1), nullus iam 
locus fuit, qui a Jahve ad sacia facienda electus existimari posset; quare 
Samuel, David, Salomo, alii modo hlc modo illic sacra faciebant. Templo 
Hierosolymitano aedificato hie erat unus locus legitimus sacrificiorum. Sed 
multitude ex longo tempore in variis locis excelsis sacra facere consuevit,. 
quod tenuit, imprimis in regno decem tribuum, cuius reges earn sacro- 
rum causa Hierosolyma proficisci vetabant. Quare etiam prophetae cultuin 
Jahvae in locis excelsis exercitatum paterentur necesse erat, quern si pro- 
hibuissent, multitude deos commenticios colere coepisset. Sed post in- 
teritum regni decem tribuum severe postulabant, ut lex Mosaica de uno 
cultus divini loco observaretur. Atque iam Hislria cultum locorum excel- 
sorum acriter neque frustra impugnare coepit; sed regi Josia demum con- 
tigit, ut loca excelsa in perpetuum aboleret. Ex quo tempore tern plum 
Hierosolymitanum unus locus sacrificandi erat ac permanebat. 



Sectio secmida 

De templo Salomonis 

Praesidia doctrinae. Complura opera in Bl. Ugolini Thes. VIII 
et IX. A. Hirt, Der Tempel Salomo's. Berlin 1803. J. P. v. Meyer,. 
Der Tempel Salomonis. ib. 1831. C. P. .Keil, Der Tempel Salomo's. 
Eine archaologische Untersuchung. Dorpat 1839. C. Ch. W. Bahr, Der 
salomonische Tempel mit Beriicksichtigung seines Verhaltnisses zur heiligen 
Architektur iiberhaupt. Karlsruhe 1848. M. de Vogiie, Le temple de 



Templum Salomonis 103 

Jerusalem. Monographie du Haram-eseh-Cherif. Paris 1864. L. de Saint- 
Aignan, Le temple de Jerusalem, ib. 1876. 0. Wolff, Der Tempel 
von Jerusalem und seine Mafie 15 65. Graz 1887. TempelmaBe. Das 
Gesetz der Proportion in den antiken und altchristlichen Sakralbauten. 
Wien 1912. Der Tempel von Jerusalem 27 53. ib. 1913. Th. Fried- 
rich, Tempel und Palast Salome's. Denkmaler phonikiseher Kunst. Eekon- 
struktion, Exegese der Bauberichte, mit Grundrifien und Perspektiven. Inns- 
bruck 1887. C. Chipiez et G. Perrot, Le temple de Jerusalem et 
la maison du Bois-Liban, restitues d'apres Ezechiel et le livre des rois. 
Paris 1889- H. Sulley, The Temple of Ezechiel's Prophecy. London 
1889. C. Schick, Die Stiftshiitte, der Tempel in Jerusalem und 
der Tempelplatz der Jetztzeit 55 215. Berlin 1896. J. Prestel, Die 
Baugeschichte des jiidischen Heiligtums und der Tempel Salomons. StraB- 
burg 1902. E. Schmidt, Solomon's Temple in the Light of other 
Oriental Temples. Chicago 1902. C. Mommert, Topographic des alten 
Jerusalem. II. Das Salomonische Tempel- und Palastquartier auf Moriah. 
Leipzig 1903. H. Vincent, La description du temple de Salomon. 
Notes exegetiques sur I Eois 6 (EB N.S. IV, 1907, 515 542). 
H. Lesetre, Le temple de Jerusalem. Paris 1912. G. Eichter, Der 
ezechielische Tempel. Giitersloh 1912. 

Descriptio templi a Salomo exstructi, quam I Eg 6, 1 38; 
7, 13 51 et II Chr 3, 1 5, 1 legimus, multa, quae eo tempore aliunde 
nota erant, reticet neque nonnulla vocabula, quae ad artem architectonicam 
Hebraeormn pertinent, satis certae sunt significationis ; praeterea nonnurn- 
quam mendir; librarioruru laborare videtur, ut multis locis imperfecta sit. 

Uberior temp'li descriptio, quae apud Ez cc. 40 43; 46, 19 24 
invenitur, nemo fiicile definiet quatenus templi Salomonis imaginem ex- 
primat. Coxnplurez; quidem existimant templum ab Ezechiel conspectum 
idem fuisse atque illud Salomonis, quod utriusque descriptio ab eodem 
auctore deo profeota sit, utrumque templum eundem cultum divinum. 
spectaverit, nwlla in utraque descriptione differentia inveniatur respectu 
atriorum, aedia sacrae eiusque partium. Quapropter contendunt Ezechiel 
eas templi paries aut pavcius descripsisse aut plane omisisse, quae in libris 
historicis uberius doscriptae sunt, velut duas columnas ante aedem sacram 
positas, candelabrum, mensam panum, altare suffitus, arcam; contra eum 
uberius descripsisse altare exterius, mensuras portarum, atriorum, con- 
clavium, quorum in libris historicis aut nulla aut parum plena mentio fit. 
Quantum autem e quidem iudicare possum, Ezechielis descriptio non ad 
verbum, sed ut imago intellegenda est. Quod ex eo ipso apparet, quod 
templum postea non ex descriptione a propheta facta aedificatum sit, id 
quod Esra et Neb.emia, si earn ad verbum. intellexissent, dubium non est 
quin fecissent. 

Ceterum imperfecta ilia descriptio ternpli Salomonis, quam in libris 
Eg et Chr legimus, etiam ex Jos. AJ 8, 3 suppleri non potest; iure eniin 
dubitatur, an Josephus, quae de templo suae aetatis i. e. Herodiano ob- 
servaverat, plus minus templo Salomonis tribuerit. Atque multo minus 
iis, quae Judaei posterioris aetatis memoriae prodiderunt, res, de qua quae- 
ritur, explicatur. 



104 P ars i- Antiquitates sacrae 

Caput primum 
De aedificatione templi 

Quod Jahve regi David non periniserat, ut stabilem divino cultui 
locum, sive templum exstrueret, quoniain multum sanguineni bellis 
effudisset (II Sm 7, 113- I Chr 22, 810; 28, 36. I Eg 5, 17) *, 
id Salomo eius successor effecit, qui quarto anno regni 2 ad figuraui 
tabernaculi Mosaici 3 imprimis ex ingentibus opibus ad id iam a David 
collectis (I Chr 22, 25. 1416; 28, 1418; 29, 29) templum 
aedificare coepit. Ad quod exstruendum antequam aggrederetur, cum 
Hiram, eodem Tyrioruru rege (980 946 a. Ch.), quocum iam David 
tractaverat 4 , pactum iniit de cedris et abietibus Libani caedendis atque 
opificibus mittendis (I Eg 5, 15 26. II Chr 2, 3 16. Jos. AJ 8, 
2. 6 s.); utrorumque enim in Palaestina magna erat penuria. Deinde 
ad id tarn magnificum opus efficiendum septuaginta milia baiulorum 
et octoginta milia latomorum cum tribus milibus et sescentis praefectis 
ex gentilibus operam conferebant (I Eg 5, 29. II Chr 2, 1. 17) 5 , ex 
Hebraeis triginta milia operariorum, qui ducentis quinquaginta prae- 
positis subditi erant et cum caementariis Phoeniciis lapides in Libano 
dolabant, ifca tamen ut tertia eorum pars tertio quoque mense laboribus 
incumberet, cum ceteri ad familias suas regrederentur et quiescerent 
(I Kg 5, 27 s.). Lapides et ligna praeparata e Libano in mare, deinde 
rnari Joppen, postrenio terra Hierosolyrna deportabantur (II Chr 2, 15). 
Etiam ex lapicidinis Hierosolymitanis, quae hodie Murarat el-Kettan 
vocantur, lapides excidebantur. 

1 Cur Jahve regem David templum aedificare noluerit, David ipse et 
Salomo filio (I Chr 22, 8 10) et principibus populi (ib. 28, 3 6) hisverbis 
indicavit: ,,Verbum Jahvae factum est ad me: Fudisti multum sanguinis et 
proelia magna gessisti, non aedificabis nomini meo aedem, sanguinis enim mul- 
tum fudisti in terram coram me. Ecce filius tibi nascetur, hie erit vir quietis . . . 
llle aedificabit domum nomini meo" ,,Deus dixit mihi: Non aedificabis 
aedem nomini" meo, es enim vir bellator et effudisti sanguines . . . Et dixit 
mihi: Salomo, filius tuus, ipse aedificabit domum meam". Cum quibus 
verbis verba Salomonis ad Hiram, regem Tyriorum, bene conciliari pos- 
sunt : ,,Tu nosti, quo modo David, pater meus, non potuit aedificare aedern 
nomini Jahvae dei sui ob bella, quae eum undique cinxerant, donee Jahve 
hostes eius pedibus eius subegerit. Nunc vero requiem praestitit mihi 
Jahve deus meus circumquaque, ita ut non sit, qui se mihi opponat aut 
rnalum obiciat" (I Eg 5, 17 s.). Neque vero si II Sm 7, 1 13 et I Chr 
17, 312 ilia ratio non diserte adducitur, idcirco ea additamentum est 
postea insertum, id quod nonnulli (velut J. Benzinger, E. Kittel) affirmant; 
nam auctor prhni libri Chr testatur regem David bis (22, 8 10 et 28, 



Tenipluin Salomonis 105 

3 Q\ earn rationem a Jahve sibi patefactam attulisse; credenduin ergo 

.<jst David earn re vera attulisse. Alii (ut E. Bertheau] existimant illis 
verbis id unum significari regi David multis bellis implicate tempus templi 
.aetlificandi defuisse; at Jahve iam dederat ei ,,requiem circumquaque ab 
universis inimicis suis" (II Sm 7, l), cuni de templo exstruendo cogitaret, 
.et I Chr 22, 8; 28, 3 de sanguine iam effuso dicit. Alii (velut F. de 
Hummelauer) putant David, cum. aliqua bella iniqua gessisset, a Jahve 
prohibitum esse templum aedificare; sed haec opinio neque ex sacris lit- 
teris neque ullo alio argumento confirmari potest. 

2 J. Hontheim (ZkTh XXXVI, 1912, 50 55) iustis causis tribus 
variis rnodis demonstravit templum Salomonis anno a. Ch. n. 969 aedificari 
coeptum esse. 

3 Quamvis Salomo auctore Sap 9, 8 in exstruendo templo jujnjjia 
cttYjvvi? ayia? sequeretur, duplicatis tamen dimensionibus omnique apparatu 
mirum in modum aucto, nihilo minus haud pauca ex architectura Aegyp- 
tiorum et Phoenicum adoptavit. Et cum dubium non sit, quin in ceteris 
.Salomonis operibus Syrorum auctoritas magni fuerit momenti, imprimis in 
porticibus, verisimillimum est etiam in templo aedificando Syrorum auctori- 
tatem plurimum valuisse. Quod ex reliquiis quoque aedificiorum Syrorum 
(nempe ex posteriore aetate) cum Salomonis templo comparatis apparet. 
Nonnulli viri docti structurae genus et apparatum templorum Babyloniorum 
et Assyriorum. ad templum Hierosolymitanum pertinuisse existimant ; sed 
eorum quaestiones adhuc non tan turn profecerunt, ut aliquid certi dici 
possit. Quod autem templum a peregrinis artificibus, qui ex parte pere- 
grina exempla sequebantur, aedificatum est, inde non efficitur, eo non 
opiniones ad religionem Jahvae spectantes, sed tantum notiones ad reli- 
gionern pertinentes, in quibus totus oriens antiquus versabatur, significari 
.(J. Benzinger); nam ex I Chr 28, 19 apparet Jahven ipsum exemplaris 
templi auctorem fuisse. 

4 Faerunt qui duos reges Tyriorum nomine Hiram distinguerent, 
-amicum regis David et amicum Salomonis. Contra quos iam F. C. Movers 

(Die Phonizier II, 1, 147 ss.) locum II Chr 2, 2 (Vulg. v. 3) attulit, ubi 
Hiram amicus Salomonis idem fuisse dicitur, qui amicus David. Ipse 
F. C. Movers existimat scriptorem librorum Samuelis ordinem. temporurn 
non servare atque turn, cum David domo cedrina aedificata de templo 
exstruendo cogitabat (II Sm 7, 2), Salomo iam natum fuisse. Quarn 
opinionem J. F. Stenning quoque (J. Hastings, Dictionary of the Bible 
II, 389 b ) approbat. Verum obstat, quod Nathan propheta, qui regern 
David templum a Salomo exstructum iri docet, de Salomo nondum nato, 
sed nascituro loqui videtur. Neque earn difficultatem a F. C. Movers, 
qui earn et ipse sensit, commode solutam esse dici potest (op. all. 149). 

5 I. Eg 5, 30 non leguntur nisi tria rnilia trecenti praefecti. Sed 
"verisimile est et I Eg 5, 30 et II Chr 2, 1. 17 non de praefectis opera- 
riorum agi. Cf. N. Schlogl, Drittes and viertes Buch der Konige 36 s. 
Die Biicher der Chronik 110. 112. 



106 P ars ! Autiquitates sacrae 

< 

Caput secundum 
De atriis templi 



I. Moria (nn ti et -Tito, Jos. AJ 1, 13. 1: to M&ptov Spoc) S m 
quo secundum ultimain regis David voluntatem teniplum aedificatum est 
(II Chr 3, 1) 2 i erat collis praeceps, quem ab oriente et occidente valles 
profundae Kidron et Tyropoeon, a meridie collis proclivis Opliel cin- 
gebant. Quare Salomo, ut spatium pro atriis et aedificiis templi am- 
pliaret, montem muro solido lapidibus quadris e vallibus erecto et sub- 
structionibus munivit atque intervalla aggere explevit. Quae area plana 
muro cincta, in quovis latere, imprimis versus orientem, porticibus. 
ornata erat, ad quas se populus, cum pluebat aut aestus exoriebatur, 
recipiebat 3 . Ad orientem versus duo atria (II Eg 21, 5; 23, 12, 
II Chr 33, 5) subdialia sita erant, atrium, exterius populo destinatum 
et atrium interius sacerdotibus reservatum 4 . 

1 Vulgo nomen Sion etiam collem Moria complectebatur, cuius nomen 
in sacris litteris "bis legitur, Gn 22, 2. II Chr 3, 1. De origine nominis 
cf. A. Beimel in ZkTh. XXIII, 1899, 555557. 



2 In huius mentis vertice, ubi secundum famam Hebraicam, contra 
quam tamen nonnulli dicunt, Abraham filium suum deo sacrificare vomit 
(Gn c. 22), erat area Aravnae Jebusitae, ubi angelus Jahvae David appa- 
ruit (II Sm 24, 16 25. I Chr 21, 18 26). 

3 Templum non medium huius areae locum occupabat; ea enim etiam 
aulam regiam includebat, quae ad partem templi versus orientem spectantem 
sita una cum porticibus centum cubita longa, quinquaginta lata, triginta 
alta erat (cf. Th. Friedrich, op. all. 48 55). 

Auctore 0. Wolff (Der Tempel von Jerusalem und seine Mafie 
24. 53. cf. tab. VI.) area foederis in summo saxo sacro posita erat. Sed 
vero propior esse videtur opinio C. S chick (op. all. Ill) eum locum 
altari holocaustorum occupatum fuisse. 



4 Quod temporibus regis Josaphat memoratnr n^70^ "W7C 1 atrium 
novum (II Chr 20, 5), non tertium quoddam atrium erat, cum multo post, 
aetate regis Menasse, sacrae litterae duorum tantum atriorum mentionem 
faciant (II Rg 21, 5; 23, 12. II Chr 33, 5). Erat nihil aliud nisi atrium 
maius sive Israelitarum, quod vel ab Asa, cum altare holocaustorum instau- 
raret (II Chr 15, 8), vel ab ipso Josaphat, eius successore, renovatum est. 

In priore igitur templo non fuit atrium gentium. Neque enim scrip- 
tores librorum sacrorum neque interpretes Judaici usquam eius mentionem 
faciunt. Salomo quidem in precibus ad deum effusis, cum templum dedi- 
caret, 1ta ]?f1 feregrinum memorat, ,,qui non sit ex populo Israel" et DiaLi" 1 ^ 
nj5 adoret (I Rg 8, 41 s.). Sed non constat vocabulum ^3) horninem eo 
tempore, quo adorat, sacris ethnicis addictum intellegi et fin n^rrbN verbis- 
in hac aede, non ad vel versus aedem hanc verti necesse esse. 



Templum Salomonis 1QT 



II. Atrium exterius (njlaPW 1TO Ez 40, 17) sive atrium 
niagnum (n^ilp n^Jft II Chr 4, 9. Vulg. basilica grandis), verisi- 
militer quadratum, muro cinctum (Ez 40, 5) et lapidibus stratum (ib. 
v. 17) erat. Habebat ab oriente, aquilone, meridie singulas portas parvis 
turribus instructas, ad quas per septem gradus adscendebatur (ib. v. 6. 
20. 22. 24. 26). Yalvae portarum bifariae aereque tectae erant (II Chr 
4, 9). Quartus aditus ab occidente patebat isque fO|?$ "$# portd de- 
iectionis vel eversionis, ad quam clivus ducebat (I Chr 26, 16). Inter 
singulas portas varia aedificia exstructa erant, in quorum cubiculis 
(nto^'p) vasa sacra aliaque utensilia. praeterea niagna copia earuni rerum,. 
quae ad sacrificia necessariae erant, servabantur, denique sacerdotes et 
Levitae tempore ministerii habitabant (Jer 35, 2. 4. Ez 40, 7 ss. II Chr 
31, 11). In quattuor atrii angulis erant atria minora (Vulg. atriola)^ 
ubi epulae sacrificales populo parabantur (Ez 46, 21 24), 

In medio atrio (II Chr 6, 13), ante altare holoeaustoruni (1 Keg 8, 
22. 54. II Chr 6, 12) 'rt&S? suggestus ille collocabatur, quern reges e fa- 
milia David oriundi occupare solebaut (II Eg 11, 14; 23, 3. II Chr 23,. 
13; 34, 31). II Eg 16, 18 memoratur n?tf3 ^05 (K e thib ^) porticus 
sabbati, pars quaedam atrii templi, quain Ahas propter regem Assyriorum 
exstruendam curavit. Sub qua quid intellegendum sit, non constat. Of., 

XVII, 284. 



III. Ex hoc atrio complures (octo vel quindecini) gradus ad 
atrium interius (rTW^Ci. "ixpp I Eg 6, 36) vel atrium sacerdo- 
turo. (a^L^S "'STO II Chr 4, 9) ducebant; quare etiam atrium superius 
(I'i 1) ^'7 'n Jer 36, 10) vocabatur. Id aedem sacram ipsam circunidabat. 
(I Eg 8, 64), ab atrio exteriore muro, e tribus ordinibus lapidum po- 
litorum atque ordine lignoruni cedrinorum constructo, separabatur (ib. 
6, 36) et lapidibus stratum erat (cf. II Chr 7, 3). Tres habebat por- 
tas, ab oriente- ( B portam domus Jahvae excelsam" II Chr 27, 3), a 
septentrionibus et meridie singulas; murus auteni in occidentern spec- 
tans ob sanctissimi reverentiarn porta carebat. Habebat quoque coni- 
plura cubicula ad varies usus destinata (Jer 35, 4; 36, 10. Ez 40, 
2847; 46, 19s. I Chr 9,33). 

In quo atrio aedes sacra exstructa erat. Ad orientem versus al- 
tare holocaustorum erectum erat, verisimilitar ex lapidibus non 
sectis aectificatum et, ut in atrio taberaaculi Mosaici, aere obductuni 
(I Kg 8, 64. II Eg 16, 14), vicena cubita longuni et latuni, decem altum 
(II Chr 4, 1). Diligentius non describitur. Portasse ita cogitari pot- 
est, ut Ezechiel 43, 13 17 altare describit. Vasa et instrumenta ad 
altare pertinentia niulto plura ciuam in tabernaculo sacro aderaut. 



108 P ars L Antiquitates sacrae 

Eex Ahas id altare holoeaustoruni removit aliudque substituit, cuius 
formam Damasci viderat (II Eg 16, 10 14), et licet probabile sit regem 
Hiskia eius loco novum fecisse (ib. 18, 22) etiam Menasse altare exstru- 
xisse dicitur (II Chr 33, JG) tamen vix est verisimile id altare, quod 
usque ad excidiuin teinpli mansit, aeneum fuisse, quoniam inter vasa aenea 
a Chaldaeis ablata non meraoratur (II Rg 25, 13 17. Jer 52, 17 23). 
Unde multi colligunt iam ab Ahas altari aeneo lapideum substituturn esse. 

Inter altare et aedeni sacrani 1 erat lavacrum aeneum per- 
magnuru (quare n$n$fl &} mare aeneum I Chr 18, 8 et P^fc Q T mare f it- 
sum I Eg 7, 23. 'II Chr 4, 2 vocabatur), ad lustrationem sacerdotum 
destinaturn, quinque cubita altum, decem cubita per medium occupans, 
triginta (secundum Graecos Alexandrines ad III Kg 7, 10 Tpei? %al 
Tpuxxovra) 2 cubita in circuitu metiens, instar lilii (quod est symbolum 
sanctitatis et suavitatis) sexagonum et in labiis tamquam campana in- 
versa repandum. Sculpturis varii generis ornatuni et epistomiis quo- 
que instructum, in dorsis duodecim bourn aeneorum (quibus duodecim 
tribus in sacerdotio coniunctae significabantur) quiescebat, quorum terni 
in aliud orbis latus respiciebant (I Keg 7, 23 26. II Chr 4, 25). 
Eius capacitas secundum. I Rg 7, 26 erat duoruin miliuni batorum, se- 
-cundum II Chr 4, 5 et Jos. AJ 8, 3. 5 triurn milium batorum. Quod 
quidam mendum librariorurn existimant 5 = 3000 et 5 = 2000 inter 
se permutatis. Ex aliorum opiuione labrum capiebat quidem tria mih'a 
batorum, sed duobus milibus batorum replebatur. Alii aliter explicant. 3 

1 Spatium ,,inter vestibulum et altare", quippe quod sacrum habe- 
Tetur, solis sacerdotibus concessum erat, qui ibi tempore supplicationum 
sollemnium pro populo deprecari solebant (Joel 2, 17). 

2 Fortasse interpres Graecus post litteram "? = 30 etiam litteram 
.3 = 3 legit. In editione Complutensi verba rpsf? v.o.1 ante rptaxovra 
desunt. 

3 Variae dubitationes mover! possunt et contra apiitudinern. maris 
.aenei, quod duodecim bobus erectis superpositum quinque cubita altitu- 
dinis habet, et contra textus I Rg 7, 23 26 et II Chr 4, 2 5, qui sae- 
pius corrupti esse videntur sicut multi alii sacrarum litteraruin loci, ubi 
de Salomonis aetlificiis operibusque arte factis agitar. Conferas ea, quae 
P, de Hummelauer in BZ IV, 1906, 225 231 exponit. 



Praeterea aderant decem labra (0^1*3) minor a, et ipsa aenea, 
perquam artinciose confecta, probabiliter rotunda, quorum quina ad 
septentriones et ad meridiem versus spectabant. Sustentabantur basi- 
bus aeueis quadratis, quattuor cubita longis et latis, tria altis, quarum 
latera figuris leonum, iumentorum, cherubim, sertis dependentibus or- 
nata erarit. Basibus rotae aeneae suppositae erant, ut facile moveri 
possent. In his labris carnes victhnarum lavabantur. Ambitus unius- 



Templum Salouionis 109 

cuiusque quattuor cubitorum, capacitas quadraginta batorum erat. 

I Eg 7, 2739. II Chr 4, 6. 

Bases (fi^ft) illorum lavacrorum similes esse dicuntur malcdnat apud 
Minaeos, labris quibusdam apud Babylonios, praeterea in Greta (in Jovis 
antro in Ida sito) et Cypro (in Larnaka et Enkomi) usitatis. At quid 
aqua in cultu valeat, tarn clarum est, ut opus non sit explicare, cur labra 
in templo Hierosolymitano in usu fuerint. 

Of. B. Stade, Die Kesselwagen des salomonischen Tempels (ZAW XXI r 
1901, 145 190). E. Kittel, Studien zur hebraischen Archaologie und. 
Keligionsgeschichte 189 242. Leipzig 1908. 

Omnia aenea templi vasa, quae modo niemoravinras, in vicinia Jor- 
danis fusa sunt. Ad haec aliaque opera Salouio liomine in aere con- 
flando et cudendo peritissimo usus est, Hiram Judaeo, sed a patre- 
Tyrio oriundo, qui a Phoenicibus artibus institutus erat (I Kg 7, 13 ss.. 

II Chr 2, 12 s.). 

Adnotatio. Mensuras atriorum litterae sacrae non definiunt. Veri- 
simile autem est atrium interius muris additis ducenta cubita longum et 
centum latum, exterius quadraginta cubita longum et ducenta latum fuisse. 
Auctore Ezechiel illud quadratum centum cubitorum (40, 47), hoc qua- 
dratuni quingentorum cubitorum (42, 15 20) erat. 



Caput tertium 
De aede sacra 



I. Aedes sacra (JTSE), intus sexaginta cubita longa, viginti lata r 
triginta alta (I Kg 6, 2. II Chr 3, 3), magnis lapidibus quadris con- 
structa erat (I Kg 5, 31)- Parietes, qui tabulis cedrinis obtecti et di- 
versis figuris, i. e. cherubim, palmis, aliis ornamentis caelatis (i. e. bas- 
reliefs en creux) ornati erant (I Kg 6, 18. 29), una cum laquearibus 
cedrinis et pavimento, tabulis cupresseis constrato, laminis aureis vestiti 
erant, a quibus lumina candelabrorum refulgebant (I Kg 6 7 15- 18. 
2022. 29 s. II Chr 3, 5 7). Tectum planum e lignis cedrinis factum 
(I Rg 6, 9) et fortasse lapidibus marrnoreis stratum erat. 

Secundum interpretes Alexandrinos (III Eg 6, 6) aedes sacra quadra- 
ginta cubita longa, viginti quinque alta erat. Sine dubio litterae D = 60 
et & = 40 permutatae sunt. 



Ante ianuam aedis sacrae erat pronaus (Q^w) i, viginti cubita 
latus, decem longus (I Rg 6, 3. II Chr 3, 4). Ems altitude in sacris 
litteris non memoratur. Si enim II Chr 3, 4 pronaus centum viginti 
cubita altus fuisse dicitur, id pro mendo librariorum habendum est 2 ) 



Pars I. Antiquitates sacrae 

At teniporibus Herodis Magni opinio ilia de tanta pronai altitudine 
vulgata erat; nam ub Joseplius A J 15, 11. 1 memoriae tradit, Herodes 
de tenipli Salomonis altitudine certior factus novam templi structuram 
in eandem altitudinem erigere niolitus est. In pronao arma regis David 
(II Kg 11, 10) aliaque dona temple sacrata suspensa erant. Eius porta 
valvis carebat. 

1 ) Pronaus a nonnullis parum diligenter vestibulum appellatur, quod 
non pars aedium erat. Of. Aul. G-ell. Noct. Attic. 16, 5: ,,C. Aelius 
Gallus in libro secundo de significatione verborum, quae ad ius civile 
pertinent, vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus, neque partem aedium, 
sed locum ante ianuam domus vacuum." Nomen autem rcpovaoo ei parti 
convenit, vel quod est ante vadv sive aedem sacram vel quod est prior 
pars TOD vaou, velut rcpo'XoYO? ingressus sermonis vocatur. 

2 ) Fortasse loco allato &*$$ riiteg mginti cubita legendum est (cf. ver- 
sionem Arabieam). Ex alioruin opinione pronaus ut aedes sacra triginta 
cubita altus erat. 

Ad pronaum exornandum duae columnae aeneae serviebant, 
quarum una a dextera, altera a sinistra erecta erat. Ilia p3J i. e. sta- 
Ulivit Jahve, haec Wa (quod vocabulurn non WS = W "is in eo sc. Jahve 
est robur legendum est, sed W5 in fortitudine) vocabatur. Quae colum- 
nae, intus cavae, octodecim cubita altae *, duodecim in circuitu nietien- 
tes 2 , ex aere quattuor digitos crasso confectae et capitibus quinque 
cubita altis 3 ornatae erant. Unumquodque caput habebat duos ordines 
centenum nialogranatorum et magnificam sculpturam i. e. implexum 
cuniuluni florum, frondium fructuumque, septem largioribus ramis ra- 
musculos ac frondes pulcherriuie interserentibus. A Chaldaeis Hiero- 
solyma irruentibus columnae diffractae sunt earumque aes Babylonem 
deportatum est. I Eg 7, 1522. 41 s. II Eg 25, 16 s. II Chr 3, 
151.7; 4, 12 s. Jer 52, 17. 2023. 

Nomina ipsa P^" 1 et ^3 votum regis Salomo pro templo reddebant 
.siniulque symbolum et certum vaticinium erant, Jahven aedem sacram 
et regnum tlieocraticum stabiliturum et confirmaturum, quod iam eo 
probatur, quod 1 illae columnae non necessaria pars aedificii neque oneri 
ierendo conflatae erant 4 . 

1 II Chr 3, 15 et LXX Jer 52, 21 altitudo columnarum triginta 
quinque cubitorum fuisse dicitur. Fortasse mendum librariorum est, qui 
rb = 35 pro T 1 = 18 scripserunt. 

2 LXX III Rg 7, 3 circuitus columnarum quattuordecim cubitorum 
fuisse dicitur. Habemus mendum librariorum, qui ^ = 12 pro I 1 = 14 
legerunt. 

3 Secundum II Eg 25, 17 capita tria cubita alta eranfc. Fortasse 
etiam hie mendum librariorum habemus, et quidem 3 = 3 pro .1=5. 



Tern plum Salomonia HI 

4 Conferas id, quod regi David per propheiam Nathan promissum 
esi: ,Stabilis erit domus tua et regnum tuurn in perpetuum" (II SHI 1, 16. 
-cf. I R" 1 9, 3 5)- Quod celebre promissum Ps 89 multis verbis illustrat. 
Quia autem in exsilio Babylonio dignitas regia exstincta erat et interitu 
familiae David illud promissum irritum videri poterat, Jahve apud Jes 
55 3s. animos spe orbatos confirmat et pollicetur fore, ut regnum theo- 
craticum sub magno quodam rege a familia David oriundo restituatur et 
.stabilita permaneat. 

J. Benzinger (EB 4933) quamquam dicit ambas illas columnas 
rsigna Jahvae fuisse, ut duae pretiosae columnae, quae in templo dei Mel- 
kart Tyri eranfc, ut signa dei cultae sint (Herod. Hist. 2, 44), tamen 
.ad extremum ipse dubitat, num illae cblumnae re vera signa Jauvae con- 
.siderata sint. 

Ad latera aedis sacrae (excepto latere in orientem spectante, ubi 
ingressus patebat) conclavia triuni contignationum (nlP^t latera ap- 
pellata, quod lateribus domus adhaerebant) e trabibus et asseribus con- 
structa erant, in quae (secundum Ez 41, 11 a septentrionibus et) a 
meridie per cocblidem sive scalam cochlearem (&*?&} adscendebatur 
-(I Eg 6, 5 s. 8. 10. Ez 41, 5 11). Ea conclavia, quae in quaque 
contignatione trigiuta erant (Jos. AJ 8, 3- 2), et ad fulcimentuni 
murorurn ternpli eiusque decorem et ad varies usus serviebant. Ibi 
enim praecipui altaris ministri, sacerdotes et Levitae, degebant; ibi 
instruinenta sacrificalia custodiebantur et thesauri sacri recondebaritur 
(I Eg 7, 51. II Chr 5, 1. I Eg 15, 15); ibi religiosae mulieres vitani 
divino cultui sacratam agebant (cf. II Eg 11, 1 3). Quia conclavia 
quinorum cubitorum altitudiue unum super alterurn exstructa ad duas 
partes altitudinis domus sacrae adscendebant, in huius muro fenestris 
decussatis et clathratis (I Eg 6, 4) satis spatii relinquebatur. 

Tabulate cedrino aedes sacra in sanctuarium (^7P) et sanctis- 
simum (D^a tfjp, plenius &$$*$ tf'Jp-n'O II Chr 3, 8. 10. etiani 
W! I Eg 6, 5. 1922; 8, 6. 8. II Chr 3, 16; 4, 20; 5, 7. 9. Ps 28, 2) 
divisa erat (I Eg 6, 16). 

Sanctuarium quadraginta cubita longum, viginti latum, trigiuta 
altum erat 1 . Ibi erant: altar e thymiamatis, quod > ) 1 '3' ; ! l 2"i^ D2195 al- 
tare, quod est ad adytum sive ante adytum, Vulg. altare oraculi (I Eg 
6, 22) et asp n3)Q altare aureum (ib. 7, 48. II Chr 4, 19) vocatur 
atque ex lignb cedrino fabricatuin auroque obductum erat (I Eg 6, 20. 
22) 2 ; decem mensae deauratae, sine dubio ad figurani rnensae sacrae 
in tabernaculo Mosaico confectae, in quibus panes propositionis et 
centum phialae aureae suavissirnoruni odorum plenae ponebantur 3 , et 
quidem quinae a septentrionibus et a meridie (II Chr 4, 8. cf. I Chr 
28, 16); decem candelabra aurea, xatoc t-rjv Mtoo^eo? rcpoata'pjv constructa 



112 Pars I. Antiquitates sacrae 

(Jos. AJ 8, 3- 7), quina a septentrionibus et ineridie (I Eg 7, 49. 
II Chr 4, 7) 4 . Porta, quae e pronao in sanctuariuin ducebat, decem 
cubita lata (Ez 41, 2), instructa erat postibus e ligno oleastri et valvis,. 
quae e lignis cupresseis fabricatae, cherubim, palmis, aliis figuris ornatae 
et larninis aureis obductae erant (I Kg 6, 33 35) atque in cardinibus 
aureis vertebantur (ib. 7, 50). Eodein modo ornata erat porta, quae- 
in sanctissinmm ducebat; erat e ligno oleastri forma pentagoni con- 
structa siniulque velo pretioso, quod e bysso quadruplicis coloris mira. 
arte elaboratum et imaginibus cherubim ornatum erat, clausa; eius 
valvae semper apertae erant (I Eg 6, 31 s; 7, 50. II Chr 3, 14). 

Sanctissimurn cubus viginti cubitorum erat (I Eg 6, 20. II Chr 

3, 8) 5 . Itaque cum interior eius altitude viginti cubita haberet, ex- 
terior triginta (I Eg 6, 2), spatium decem cubitorum cubiculis super- 
structis (fi1^ I Chr 28, 11. II Chr 3, 9) remansit, in quibus reliquiae- 
tabernaculi Mosaici servabantur. Continebat arcam sacrani a Mose- 
factani; quapropter etiam n^B55 ITS domus propitiatorii vocabatur (I Chr 
28, 11). Temporibus Salomonis praeter duas tabulas foederis nihil erat 
in area (I Eg 8, 9. II Chr 5, 10. Jos. AJ 8, 4. 1). Urna aurea, in 
qua manna repositum erat, et virga Aaron, quae floruerat, distinctis 
locis servatae esse videntur. Ad utrumque arcae latus stabant duo 
cherubim, e ligno oleastri sculpti auroque obducti, facie ad exteriorein 
donium verstt (fliab II Chr 3, 13) 6 . Quorum uterque, decem cubita 
altus, duabus alis instructus erat, quarurn unam, quinque cubita longam,. 
super arcam protendebat, altera parietem donms tangebat, ita ut cheru- 
bim totum parietem posteriorem alis suis tegereut (I Eg 6, 23 28. 
II Chr 3, 1013). 

1 Secundum versionem Syriam et Arabicam sanctuarium viginti cubita 
longum erat. Sine dubio interpres Syrius, quern Arabs secutus est, 3 = 20 
pro & = 40 legit. 

2 Errant rabbini (velut Levi ben Gerson, D. Kimclii) et nonnulli ex. 
doctoribus Christianis (ut G. Sanchez), qui id altare intus lapidibus refertum 
esse contendunt, ita ut Salomo primo altare lapideum erigeret, deinde 
lignis cedrinis tegeret, ad postremum auro obduceret. 

3 Sed una mensa (idque in vicem, quod quidem videtur, cf. II Chr- 

4, 19) panibus exstruebatur. Quare nonnuniquam unius mensae sacrae 
mentio fit (I Eg 7, 48. II Chr 13, 11; 29, 18. cf. Jos. AJ 8, 3. 7). 

4 Plerumque lucernae unius candelabri et quidem in vicem accende- 
bantur, ut ex locis II Chr 4, 20 et 13, 11 inter se collatis apparet. At. 
Josephus AJ 8, 3. 7 auetor est semper idem candelabrum accensum 
esse et etiam panes propositionis semper eaedem mensae impositos esse.. 



Templum Saloinonis 113 

5 Secundum interpretein Syrium, quern Arabs secutus est, sanctis- 
sinmm quadraginta cubita longum erat. Sine dubio Syrus & ='40 pro 
3 = 20 legit. 

6 Sunt qui vocabulum Wzb introrsum significare et facies cherubim 
alteram alteri adversas fuisse existiment. Quod prorsus falsum esse censeo. 
Nam. si res ita se haberet, procul dubio !"H?1S scribendum fuit (cf. I Eg 
7, 25), sed ne hoc quidem vocabulum satis planum et distinctum esset. 
fTO 1 ? autem (articulum respicias) nibil aliud significare potest nisi ad aedem. 
lam vero totius templi, quod fTEfi vocari solet, hoc loco mentionem fieri 
non posse perspicuum est. Quare vocabulo T'Sn hlc tantum aedem ex- 
teriorem (^yK! I Eg 6, 5 opponitur TO'flj ib. sive W)tt n?5>& ib. v. 27 ; 
7, 50) denotari statuendum est, ut I Eg 6, 17. 

Adnotatio. Cum ,,pulchrum in debita proportione consistat" (Tho- 
mas S. th. 1. qu. 5- a. 4. ad l), etiam artificiosae templi structurae pro- 
portio quaedam singularum partium congruere debet. Atque 0. Wplff 
(Der Tempel von Jerusalem und seine Mafie 42 ss.) omnes templi Salo- 
monis mensuras ad mensuram fundamental em geometricam altaris holo- 
caustorum, quod quadratum viginti (additis gradibus duodetriginta) cubi- 
torum erat, reducit; conferas fig. 13 in extreme libro. Si enim circa hoc 
quadratum circulus describitur, dein circum hunc duo triangula paribus 
lateribus depinguntur (a|3y et SsC), stella hexagona sive hexagramma (etiam 
stella Salomonica, scutum David, hexagonum Salomonicum vel sigilium Salo- 
monis dicta) enascitur, qua formula mensurae singularum templi partium 
determinants. Quae stella tamquam signum super portam templi ap- 
parebat et nunc super omnes fere synagogas apparet. Est symbolum 
nominis divini: nam circulus perfectam unitatem divinam significat; duo 
triangula intra circulum, quae unam figuram constituunt, trinitatem (unum 
in tribus et tres in uno) indicant. Cum hoc hexagrammate etiam mono- 
gramma Christi arte cohaeret. Conferas fig. 14 et 15. Videas etiam 
P. de Saulcy, Eecherches sur la numismatique judalque, tab. XI XIV. 
Paris 1854. 

0. Wolff igitur mensuras singularum templi partium hac ratione 
proponit (37 s.): Tota templi altitude erat duodeoctoginta cubitorum; aedes 
sacra centum cubita longa, sexaginta (sine pronao quinquaginta duo) lata 
erat; pronaus sexagena cubita altus et latus erat; atrium sacerdotum 
rnuris additis ducenta cubita longum (ab occidente versus orientem), cen- 
tum latum, sine muris centum undenonaginta longum, nonaginta latum 
erat; atrium populi longitudinem et latitudinem nonagenum cubitorum 
habebat; utrumque atrium cum exedris et muris ducenta nonaginta sex 
cubita longum, centum duodequinquaginta latum erat (148 : 296 = 1 : 2); 
tota area templi trecenta duodecim cubita longa, centum octoginta lata 
erat. De singularum partium proportione auctor 39 50 tractat. 
Ceterum conferas etiam librum, quern 0. Wolff inscriptum ,,Der Tempel 
von Jerusalem" anno 1913 edidit, ubi ex parte alias mensuras perse- 
quitur et supputat. Praeterea videas St. Beissel, TempelmaBe (Stimmen 
aus Maria-Laach LXXXIII, 1912, 3914.07). 

Kortleitner, Archaeologia biblica 8 



Pars I. Antiquitatea eacrae 

Capnt quartum 
De dedicatione templi eiusque historia 

I. Saloino, cuin templum intra septem annos (accuratius post septern 
annos et menses sex) perfecisset (I Eg 6, 38), proceribus populi con- 
gregatis maxima cum sollemnitate arcam foederis e monte Sion x in 
templuni transferendam curavit et niultis hostiis immolatis festum 
dedicationis templi septem. dies sollemniter egit (I Eg 8, 1 9, 9. 
II Chr 5, 27, 22) 2 . 

1 Tentorium, quod David in monte Sion erexit (II Sm 6, 17- I Chr 
16, l), nihil aliud continebat nisi arcam foederis. Altare holocaustorum 
eo tempore in Gibeon erat, ubi tabernaculum Mosaicum stabat (I Chr 
21, 29), in quo etiam Salomo Jahvae sacra faciebat (II Chr 1, 3 6). 
Quid posterius de tentorio a David erecto factum sit, non liquet. 

2 De tempore dedicationis templi viri docti in contrarias sententias 
discedunt. Atque nonnulli putant Salomonem septimo mense undecimi 
anni regni sui templum dedicasse Alii dedicationem septimo mense duo- 
dec'mi anni celebratam esse existimant. Sed ex contextu (I Rg 6, 37 s. 
coll. c. I Kg 7, 1 ; 9, 1. 10. II Chr 7, 1. 11) apparet viginti annis post 
inchoationem operis expletis Salomonem templum dedicasse. Mirum quidem 
videri potest regem dedicationem templi iam anno septimo perfect! tam 
diu distulisse; sed scriptor librorum Eg causam quoque dilationis indicat, 
confectionem ornamentorum et supellectilis templi nondum perfectam (I Eg 
7, 1. coll. c. 7, 13 s. 5l). Itaque res ita se habet: Salomo anno qua- 
dringentesimo octogesimo post Hebraeorum exitum ex Aegypto, quarto 
anno regni sui, mense secundo (Ziv) templum aedificare coepit (I Eg 6, 1. 
II Chr 3, Is.) atque undecimo anno regni, mense octavo (Bui) perfecit 
(I Eg 6, 37 s.). Deinde tredecim annis regiam aedificavit aliaque aedi- 
ficia exstruxit (ib. 7, 1 12). Quo tempore etiam templum ab Hiram 
artifice, quern Hiram, rex Tyriorum, Salomoni miserat, ornatum eiusque 
supellex confecta est (I Eg 7, 13 51. II Chr 4, 1 22). Omnibus per- 
fectis (I Eg 7, 51. cf. II Chr 4, 22) Salomo septimo mense s,ive 'Ethanim 
(I Eg 8, 2) vicesirni anni post opus incohatum templum dedicavit (I Eg 
9, 1. 10. -coll. c. II Chr 7, 1. ll). 

II. Templum. a Salomo aedificatum, quod Jahve gloria sua com- 
plere 'dignatus est (I Eg 8, 10 12. II Chr 5, 13 s.), tantum breve 
tempus caput cultus divini universi populi mansit. Iam rege Salomo 
mortuo decem tribus regni Israel a domo Davidica defecerunt simul- 
que templum Hierosolymitanum deseruerunt (I Eg 12, 25 33. II Chr 

.11, 15). Eegno autem Juda templum caput .cultus divini permansit, 
dum dirutum est. Procedente tempore cum incursionibus nostrum turn 
vetustate et impietate adeo ruinosum factum est, ut saepius refici ne- 



Templum Salomonia 115 

esset. Kegnante Kehabeam a Pharaone Sisak, qui Hierosolyma 
-expugnavit, compilation est (I Kg 14, 25 s. II Chr 12, 9). Eex'autein 
.Asa, quamquam thesaurum templi rursus supplere studuerat (I Eg 15, 15. 
II Clir 15, 18), tamen brevi eum impendere coactus est, ut a Ben- 
Hadad, rege Syrorum, foedus contra Baesa, regem Israel, emeret (I Eg 
^5 ig 20- II Chr 16, 2 4). Idem altare holocaustorum, cum Abia 
.antecessore regnante inutile factum esset, vel reparavit vel novum fecit 
(II Chr 15, 8); Josaphat autem regnante totum atrium interius reno- 
vatum esse videtur (ib. 20, 5). Eegina Athalja templum devastavit 
.atque ipsis clonis Jahvae sacratis ad deos falsos colendos abusa est 
,(ib. 24, ?) Eex Jehoas templum totum reficiendum suscepit, quod ut 
perficeret, omnem pecuniam a populo Jahvae oblatam conferri iussit 
(II Eg 12, 4 16- II Chr 24, 4 14) ; sed brevi quaecumque superiores 
.reges (Josaphat, Jehoram, Ahasja) templo consecr aver ant et ,,-universuni 
argentum, quod in thesauris templi et in aula regia inveniri potuit", 
Hasael, regi Syriae, dedere coactus est, ut is ab Hierosolymis recederet 
(II Eg 12, 18). Amazja regnante Jehoas, rex Israel, B omne aurum et 
argentum atque universa vasa, quae in domo Jahvae inventa sunt", 
denipsit omniaque in Samariam abstulit (II Eg 14, 14. II Chr 25. 24). 
Jotham portam superiorem templi i. e. portam atrii superioris sive 
interioris ad septentriones spectantem (quae eadem esse videtur atque 
porta nova, cuius Jer 26, 10 et 36, 10 rnentio fit) renovavit et ornavit 
(II Eg 15, 35. II Chr 27, 3). Ahas contra reges Syriae et Israel, qui 
terrain eius invaserant, a Tiglat-Pileser, rege Assyriorum, auro et ar- 
gento ex thesauris domus Jahvae et aulae regiae missis opem sibi 
redemit (II Eg 16, 8. II Chr 28, 21). Idem altare holocaustorum 
removit aliudque substituit, quod Damasci viderat (II Eg 16, 10 14), 
artificia templi abstulit, mare aeneum de duoclecim bovibus aeneis, in 
quorum dorsis quiescebat, dempsit atque in basi lapidea imposu.it (ib. 
v. 17), etiam earn porticum atrii templi, quae pro rege eiusque aulicis 
destinata erat, si diebus sabbati sacris caerimoniis interesse volebant 
( B Musach sabbati"), demolitus est (ib. v. 18). Atque ut cultum Jahvae 
prorsus exstirparet, portas templi clausit et in universis angulis Hiero- 
- solymorum diis falsis aras exstruxit (II Chr 28- 24. cf. 29, 7). At rex 
Hiskia, qua erat pietate, portas templi rursus aperuit, omnes res, quae 
ad idololatriam pertinebant, abstulit cunctamque templi supellectilem, 
quam Ahas polluerat, ad suum locum restituit (II Chr 29, 3 19); sed 
tribute a Sanherib, rege Assyriorum, imposito B omne argentum, quod 
in domo Jahvae et in aula regia inveniri poterat", demere et vel la- 
ininas auri de portis templi refigere coactus est (II Eg 18, 15 s.). 
Prorsus templum a rege Menasse contaminatum est (II Eg 21, 4 s. 7. 

' '8* 



Antiquitates sacrae 

II Clir 33, 4 s. 7); et quamquam ad Jaliven conversus oiunes res ad' 
cultum deorum pertinentes, ex teinplo removerat (II Chr 33, 15 s.), 
Amon tamen, . qui ei successit, cum omnibus idolis, quae eius pater 
fecerat, immolaret (II Kg 21, 21. II Chr 33, 22), cultuni deorum alie- 
norum restituit. Quern Josia demum, rex plus, omnino sustulit (II Rg 
23, 4 12. II Chr 34, 3 7); idem eas partes templi, quas superiores 
reges deleverant, denuo aedificavit (II Chr 34, 8 13). Jojakim regnante 
ISTebucadnezar complura vasa pretiosa templi ademit Babylonenique 
transtulit (ib. 36, 7), Jojachin autem regnante et thesaurum templi et 
cunctam pretiosain supellectilem templi rapuit rursusque Babylonem 
asportavit (II Rg 24, 13. II Chr 36, 10). Aetate regis Zedekia templum 
idololatria varii generis pollutum est (II Chr 36, 14. cf. Ez 8, 3 17).. 
Tandem ex iusto dei iudicio a Chaldaeis igni concrematum ac plane 
devastation est, vasa autem sacra omnesque res pretiosae inde ablatae 
Babylonemque asportatae sunt (II Eg 25, 9. 13 17. II Chr 36, 18 s. 
Jer 52, 13. 1723). 

Adnotatio. Ut Salomo (i. e. pacificus) typus erat messiae, ita tem- 
plum ab eo aedificatum typus erat ecclesiae, quam messias (qui est verus 
pacificus, cf. Gn 49, 10. Jes 9, 6 s. Mich 5, 5. Ps 72) exstruxit, quod ex 
loco II Sm 7, 13 apparet, ubi thronus eius, qui nomini Jahvae domum 
aedificaverit, in perpetuum manere dicitur. Idem ex eo patet, quod apud 
Sach 3, 8; 6, 12 s. is, cuius nomen est l"i&# germen, suboles sc. dei (Vulg. 
oriens), templum Jahvae aedificabit; nam imagine germinis messiam signi- 
ficari ex compluribus prophetarum locis elucet, velut ex Jes 4, 2; 11, 1. 
Jer 23, 5; 33, 15 et Ez 17, 22 s., qui de summo arboris cedri fastigiO' 
tenerum aliquem surculum vel stolonem decerpendum atque in excelso 
raonte Israel serendum esse dicit, ubi suo tempore fructum laturus atque 
in arborem altam et amplam excreturus sit, ut omnes aves caeli sub ea 
habitent, i. e. domus David non interibit, sed licet in humilem et obscuram 
condicionem redacta sit, Jahve servat ei progeniem eamque servabit, dum 
ipse ex ea ilium educat, qui regnum univercale fundet omnesque gentes- 
in dicionem suam redigat. 

Templum Salomonis typum esse ecclesiae n Christo fundatae etiam 
patres scriptoresque ecclesiastici vulgo decent. Qua de re eonsuli possunt 
Origenes/ Comrn. in Jo. torn. 10. 23. MSG- 14, 381. Irenaeus,. 
Adv. haer. 4, 27, 1. ib. 7, 1057. Gregorius Nyssenus, Horn. 7. in 
Ct. ib. 44, 908. Augustinus. Enarr. in Ps 126. 2. De civ. dei 17, 8. 
MSL 37, 1668; 41, 540 542. Beda, De tempi. Salom. c. 1. ib. 91, 737. 

Sectio tertia 

De templo Serubbabelis 

Praesidia doctrinae. L. de Saint-Aignan, Le temple de Jeru- 
salem, sa construction par Zorobabel et par Herode. Paris 1876. J. Ha- 



Templum Serubbabelis 117 

levy, Cyrus et le retour de 1'esil (Bevue des etudes Juives. Juillet 1880). 
Fl. de Moor, Le temple reconstruit par Zorobabel (Le Museon 1890). 

A. vanHoonacker, Zorobabel et le second temple. Gand-Leipsic 1892. 

E. Sell in, Serubbabel. Ein Beitrag zur Geschichte der messianischen 

Erwartung und der Entstehung des Judentums. Leipzig 1898. J. Nikel, 
Die Wiederherstellung des jiidischen Gcemeinwesens nach dem Babylonischen 
Exil (BSt V, 23) Freiburg 1900. 



Caput primum 
De aedificatione templi 

Septuaginta captivitatis Babyloniae annis elapsis Cyrus exsulantibus 
-Judaeis non solum potestatem libere in patriam remigrandi fecit (Esr 
1, 2 s.) *, sed etiam magnum vasorum templi numerum sunima cum 
liberalitate restituit (ib. v. 7 11); praeterea etiam. omnes, qui ei pare- 
bant, mandate diserte adhortatus est, ut in reduces eadern essent libera- 
litate (ib. v. 4). Atque sicut Jahve pro gente Hebraica ex Aegypto 
educta et per Arabiae deserta errante aquas e rupibus produxit (Ex 17, 
1 7. Nni 20, 11. Dt 8, 15), ita pari providentia curavit, ne exsulibus 
e Babylonia dimissis et ducibus Serubbabel principe 2 et Josua ponti- 
.fice in patriam redeuntibus ullae res necessariae deessent (cf. Jes 41, 19s; 
43, 20; 44, 3; 48, 20s.). 

1 Cyrus Judaeis primo anno regni Babylone i. e. anno 538 permisit, 
ut in patriam redirent. Atqui ab anno 538 usque ad annum, quo Judaei 
primum in Babyloniam abstract! sunt (597 vel 599), non plus undesexa- 

.ginta vel unus et sexaginta anni praeterierunt. Tamen Cyrus vaticinium 
illud Jeremiae 25, 11; 29, 10 exsilium septuaginta annos futururn esse 

exsecutus est, quia is numerus summatim comprehenditur. 

2 Serubbabel ('^IH! i- e. Zer-Bdbili = semen Babylonis) eundem 
atque Sesba^sar (ISfS^ i. e. Sin-abal-usur = Sin protegat filium! aut 
Samas-abal-usur = Samais protegat filium!) fuisse complures (ex recen- 
tioribus A. vanHoonacker) ex Esr 1, 8 collate cum 2, 2 et 5, 16 collato 
cum 3, 8; 5, 2 colligunt. At Esr 5, 2 collato cum 5, 14. 16 Serubbabel 
a Sesbassar clare distinguitur (ita A. Kuenen, E. Meyer, R. Smend, J. Nikel, 
alii). In nonnullis codicibus Graecis nomen Sesbasar forma Sava|3aaaap, 
in aliis forma Ea3a(3aaaap redditur. Si lectio Xavapaaaap, ex qua nomen 
a Sin-abal-usur ducendum est, praefertur, Sesbassar idem esse potest qui 
Senas sar, cuius I Chr 3, 18 mentio fit, films regis Jojacnin, ut Sesbassar 
domus regiae David fuerit. Ex Neh 5,15 fortasse colligi potest Sesbassar 
fuisse primum, Serubbabel seeundum, Nehemia tertium praefectum Judae- 
orum, qui in patriam rediertmt. Cf. BE 3 XVIII, 225 227. 

In Palaestinam reversi 1 , postquam altare holocaustoruni in ruderibus 
templi Salomonis exstruxerunt et sollernnitatem tabernaculorum ad prae- 



Pars I. Antiqxiitates sacrae 

scriptuin legis Mosaicae celebraverunt, statini ad templum restituendunr 
advolarunt, cuius fundamenta, Levitis opus urgentibus, secundo mense 
secundi post reditum anni magnis cum eaerimoniis iacfca sunt, aliis- 
gaudio exsulfcantibus, aliis, qui prioris templi gloriain viderant, dolore- 
in lacrimas effusis (Esr 3, 1 13) 2 . At Samaritan!, qui ob religionis 
diversitatem a societate illius operis, quani petieraut, exclusi erant, ex- 
structionem templi iinpedire conati sunt idque sub Gyro variis fraudi- 
bus, sub Cambyse (529 522. Ahasweros Esr 4, 6) et Pseudo - Snierde 
(522 521. Artahsasta ib. v. 7) vi aperta usi, quoad Judaei a Dario I,. 
filio Hystaspis (521 485), liberrimam potestatem- templi exstruendi 
impetrarent, ad cuius exaedificationem, proplietis Haggai et Sacharia. 
cohortantibus, ultimam admoverunt nianuni (Esr c. 4 5). Tandem 
anno 515 templum feliciter perfectum ac sollemni ritu dedicatum est, 
(ib. 6, 1617). 

1 Non omnes exsulantes reverterunt, sed plerique in Babylonia partita 
ob possessiones ibi acquisitas partim ob cultum idolorum, cui pertinaoiter 
dediti erant, remanserunt. Quia maxima pars eorum, qui redierant, ex. 
tribu Juda erat, Israelitae abhinc Judaei vocabantur. Ceterum in sacris 
novi testamenti litteris nomine 'looSaiwv imprimis religio Judaica, qualis- 
initio novi foederis erat, nomine . c E(3pauov ortus Judaicus significatur. 
Velut Paulus II Cor 11, 22 se c E(3pdciov vocat, quia non amplius Judaeus 
erat respectu religionis, Hebraeus autem respectu gentis. Atque Oral 2, 14 
verbum tooSat'Csiv idem est quod religionem Judaicam profiteri et Gal 1 , IB. 
nomen 'looSaiajJid? cultum Mosaicum valet, quae significatio a vocabulis 
v et 'Eppata^d? prorsus aliena est. 



2 Hoc templum quamvis illo Salomonis ornatu et opulentia multo 
inferius esset, tamen secundum prophetiam Hagg 2, 9 eius magnificentia.. 
prioris splendorem superavit, quia ipse dorninus templi in templo aderat, 
i. e. ille, ev cj) xaTO'.xsi TO ^X'/]p(o^a T^? -S-eoTTjio? aw^atixwi; (Col 2, y),. 
sicut divina gloria olim super arcam TOTCIXW? apparebat. 



Caput secundum 

V 

De partibus formaque templi 

Hoc templum, mandate Cyri altitudine et latitudine sexagenunr 
cubitorum exstructum (Esr 6, 3. Jos. A J 15, 11. 1), eiusdem fuit formae 
atque Salomonis neque tamen in sacris litteris diligentius describitur,. 
Sanctissimum erat vacuum; deerat enim area foederis cum tabulis- 
legis neque amplius illud praesentiae divinae symbolum i. e. nubes. 
couspiciebatur, quae olim supra tabernaculurn Mosaicum videbatur (Ex: 
40, 34 38. Lv 16, 2) et dein templum Salomonis complebat (I Eg 8 r 



Templum Herodis 119 

10 12. II Chr 5, 13 ) * Lapis tantumniodo, fcres digitos altus, de 

quo Judaei inirum quantum memoriae tradunt, locum indicabat, ubi 
area foederis collocarida esset. Qui lapis fijfltf {38 lapis positionis voca- 
batur {M. Joma 5, 2), quia pontifex die sollemnis expiationis turibuluin 
in eo deponebat. In sanctuario erant una mensa, unum candela- 
brum, altare thymiamatis (I Mcc 1, 21 s; 4, 49). Atria (aoXou) erant 
duo, interius sive sacerdotum et exterius sive populi (I Mcc 4, 38. 48), 
cum porticibus (aroai) et cellulis (jraoTotpdpia), in quibus vasa templi 
servabantur ac sacerdotes et Levitae tempore ministerii habitabant 
(Neh 10, 38 40.; 12, 25- 44; 13, 4 ss. I Mcc 4,' 38. 57. Jos. AJ 
11, 4. 7; 14, 16. 2). In atrio sacerdotum erant altare nolocaustorum. 
ex lapidibus non sectis exstructum (I Mcc 4, 38. 44. 47. 53. 59) et 
lavacrum, quod temporibus Simonis pontificis, filii Onias, ad exenipluin 
maris Salomonis ex metallo lusum erat (Sir 50, 3 : W^rd B 1 ^. nn 11 ^, Xax- 
%o? a)ael -8-aXcxpaTf]? TO Tcepi^ETppv). Atrium exterius procedente tempore 
munitum est (Sir 50, 1 s. I Mcc 6, 7. cf. 6, 51 ss; 13, 52) 2 . Alexander 
Jannaeus autem atrium sacerdotum cancellis iigiieis (Spo'faTfcq) ^oXivtp) 
ab atrio populi separavit (Jos. A J 13, 13. 5). Ponte quodam templum 
cuni urbe superiore coniungebatur (ib. 14, 4- 2. BJ 1, 7. 2; 2, 16. 3; 
6, 6. 2; 6, 8. 1). 

1 Noluit Jahve antiquum. foedus cum gente Hebraica initum renovare, 
sed novum et multo sublimius facere (Jer 31, 31 s. cf. Hebr 8, 8) atque 
intendit legem suara oox Iv rcXal Xi^ivai?, aXXa Iv TcXa^i %ap8ta? aap- 
7civat<; conscribere (II Cor 3, 2 s,). Quare area foederis paulatim oblivione 
obruta est (Jer 3, 16). 

2 ) Praeterea Hasmonaei (Joannes Hyrcanus I.) ad id latus templi, 
quod in septentriones vergebat, arcem Saris (Bapi? == ^3 cf. voc. Assyr. 
birtu) aedifiearunt, quam Herodes Magnus ampnus munivit et triumviri 
M. Antonii, fautoris sui, honorandi causa Antoniam appellavit (Jos. A J 1 5 , 
11. 4; 18, 4. 3. Tacit. Hist. 5, ll). Ibi milites Eomani stationeui habe- 
bant; ibi etiain procurator Romanus, quotienscuinque Hierosolyma veniebat, 
habitasse videtur. 



Scctio qnarta 

De templo Herodis 

Praesidia doctrinae. In sacris litteris teraplum Herodis nusquaru 
describitur, nisi quod pauca hie illic de eo traduntur. Josephus praeter 
ea, quae per occasionem nonnullis locis de eo commemorat, duplicem huius 
templi praebet descriptionem, AJ 5, 11 et BJ 5, 5, ita ut altera alteram 
illustret et eompleat. Praeterea tractatus Mid doth (MV, 10) respiciendus 



120 P ars ! Antiquitates sacrae 

est, cuius tamen templi descriptio cum Josepho non convenit. Conferas 
etiam (praeter opera, quae iam supra commemoravimus) Bl. Ugolini 
Thes. IX, 555 804. A. Hirt, Ueber die Baue Herodes des GroGen 
iiberhaupt und ilber seinen Tempelbau zu Jerusalem insbesondere (Abhdl. 
d. hist. - phil. Kl. d. Berl.-Akad. 1816 17. p. 1 24). H. Eildes- 
heimer, Die Beschreibung des herodianischen Tempels im Traktate Mid- 
doth und bei Flavius Josephus. Ch. Bloch, Entwurf eines Grundrisses 
vom herodianisehen Tempel nach talmudisehen Quellen bearbeitet (Jabres- 
bericht d. Eabbin. - Semin. f. d. orthod. Judentum. Berlin 1876 77). 
F. Spiess, Das Jerusalem des Josepbus 46 94. Berlin 1881. Der Ternpel 
zu Jerusalem wahrend des letzten Jahrhunderts seines Bestandes nach 
Josepbus. ib. 1881. M. V. Sattler, Gescbicbte der Stadt Jerusalem 
und ihrer merkwiirdigsten Gebaude nach den Berichten des jiidischen 
Geschichtsschreibers Flavius Josephus. Munchen 1884. P. Aucler, Le 
temple de Jerusalem au temps de N. S. Jesus-Christ (RB VII, 1898, 193 
206). W. S. Caldecott, The second temple in Jerusalem. Its 
history and its structure. London 1908. G. Dalman, Der zweite 
Tempel zu Jerusalem (Palastinajahrbuch V, 1909, 29 57). 



Caput prinmm 
De aedificatione templi emsque historia 

Ternplum Serrubbabelis variis casibus affectum est. Ex dimidio siclo, 
quern Judaei ubique terrarum quotannis peudebant, atque ex donis 
pretiosissimis, quae complures reges gentium exterarurn Hierosolyma 
mittebant, paulatim inagnifice exornatum est (I Mcc 10, 39. II Mcc 
2, 13; 3, 2s; 5, 16. Jos. AJ 12, 2. 515; 14, 7. 2; 14, 16.4. BJ 
5, 13. 6. al. Phil. De virfcutib. opp. II, 569- 591 s.). Antiochus IV Epi- 
phanes, rex Syriae (137 149 aer. Sel. = 175 164 a. Ch.), templum 
non niodo expilavit (I Mcc 1, 21 24), verum etiani varie polluit. 
Nam supra magnum altare liolocaustorum pSeXo^^a spYj^wasw? erectuni 
est (ib. v. 54); sues aliaque pecora immunda in loco sancto immola- 
bantur (ib. v. 47. 59. II Mcc 6, 5); templo ipso gentiles ad helua- 
tionem (aowtiav) atque epulas (y.o)|iooc) abutebantur et in eius atriis 
cum scortis consuetudinem stupri faciebant (II Mcc 6, 4). Judas autem 
Maccabaeus, postquani caelestibus subsidiis adiutus ingentes Antioclii 
copias profligavit, templum expiavit in eoque cultum divinum restituit 
(I Mcc 4, 3758. II Mcc 10, 13. Jos. AJ 12, 7. 6). Iterum tem- 
plum a Syris Antiocho Eupatore, qui Autioclio Epipbani successerat, 
regnante captuin est; qui partem muroruni eius diruit (I Mcc .6, 62. 
Jos. AJ 12, 9. 7); Jonathan princeps eos restituit (AJ 13, 5. 11). 
Anno 63 a. Ch., die sollemnis expiationis (10. Tisri) Pompeius Hiero- 



Templum Herodi's 12 L 

;solyma expugnavit, cum liaud paucis coniitibus templuin intravit, vasa 
sacra inspexit, sed nihil diripuit (AJ 14, 4. 2 4- BJ 1, 7. ,26). 
At Crassus circa annum 56 thesauruin templi duoruin miliuni talentuni 
et ornamentum aureum parietum et portarum, quod pretii octo miliuin 
talenttim erat, rapuit (AJ 14, 7. 1). Herodes cum Hierosolymis poti- 
retur (die 10. mensis Tisri anni 37), etiam teinplum magna cum caede 
expugnatum est; turn nonnnllae porticus deflagrarunt (AJ 14, 16. 2. 
B J 1, 18. 2). Ad postremurn Herodes, ut Judaeorurn animos conci- 
liaret, immensis suinptibus teniplum per partes novum aedificare coepit 
,(quod anno duodevicesimo eius regni i. e. anno 20|19 a. Ch. sive 734/735 
a. u. c. factum ease Josephus A J 15, 11. 1 auctor est) * neque sacra 
in eo intermissa sunt. Quod opus intra novem annos et dimidium 
(interius templum post octodecim menses, atria post octo annos) per- 
fecit, cum aedificia, quae templo adstruebantur, sexagesimo quarto 
demum p. Ch. n. anno exstructa essent 2 . Sed vix perfectuin a Eonianis 
duce Tito funditus eversum est (Jos. BJ 6, 4. 3 8). 

Ceterum templum Serubbabelis ab Herode restauratum, non coni- 
mutatum est. Quam ob rem templum Herodianum tertium appellare 
non convenit. Judaei ipsi duo tantunimodo templa agnoverunt, tP'ipQ 
;piwn templum primum et w UHptt templum secundum; unde alterum, 
uon tertium a Tito vastatum esse dicunt (cf. Babyl. Baba mezia 28 a . 
Echa rabbatlii 62 a ) 3 . 

1 Herodem anno 734/735 a. u. c. templum instaurare coepisse certum 
est. Nam coepit, postquam Caesar Augustus e Syria discessit, quo turn 
profectus erat, cum Herodes septimum decimum annum impleverat (Jos. 
AJ 15, 10. 3). Augustum autem M. Apuleio et P. Silio consulibus i. e. 
anno 734 a. u. c. in Asiam profectum esse ex historia -rerum Romana- 
rum constat. BJ 1, 21. 1 Josephus memoriae prodit Herodem quinto 
decimo anno regni templum aedificare coepisse, quod quin mendum libra- 
riorum sit, dubium non est. 

2 Verb'a Judaeorum : ,,Quadraginia et sex annis aedificatum est templum 
hoc" (Jo 2, 20) ex opinione interpretum antiquioris aetatis ad templum 
Serubbabelis referenda sunt, in qua tamen interpretatione ratio temporum 
vacillat. Quare viri docti recentioris aetatis ea de templo Herodis intel- 
legenda esse existimarunt. Et stetit id templum turn, cum Judaei ilia 
verba ad Christum dixerunt, quadraginta sex annos. Tot enim anni inter 
duodevicesimum annum imperil Herodis. quo templum aedificari coeptum. 
est, et annum baptismi Christi, quo ea verba dicta esse putantur, inter- 
cedunt. 

3 Etiam sacras litteras duo tantummodo templa agnoscere, aedem prio- 
rem e Salomo aedificatam et aedem posteriorem a Serubbabel exstructam 
adventuque messiae exornatam ex Hagg 2, 9 colligi potest. 



122 -^ ars " Antiquitates sacrae 

Caput secundum 
De atriis templi 

I. Area templi ab Herode renovati duplo inaior erat quam tempi*, 
prioris ; nam a septentrionibus, meridie, occidente maguis substructioni-- 
bus aniplificata nrarisque ciucta est. Erant auteni tria atria, quorum 
tertium erat altissimuin. Atque atriuin primutn, quod in Talmude- 
fl?55 IS, I Mcc 13, 52 TO opo? TOO Ispoo, apud Josephum to rcp&Tov tepdv- 
vel TO i(0'8'v Upo'v appellatur, quadratum quiugentum cubitorum erat. 
(Middotli 2, 1), muro alto (6 Trpwso? 7cepi[3oXo? Jos. AJ 15, 11. 5} 
cinctum. Habebat complures portas, nieridiein versus duas (quae no- 
mine Huldae vocabantur earumque altera bipartita, altera tripartita, 
erat), unam orientem versus (quae porta Susan appellabatur, quia ima- 
giuem urbis Susorum, capitis illius Persaruni, referebat), unam sep- 
tentriones versus eamque parvam (nomine Teri vel Tadi), unani (quae- 
Kiponos dicebatur) occidentem versus. Tot portas Middotli 1, 3 enu- 
merat. Sin Jos. AJ 15, 11. 5 sequaris, primum atrium occidentem ver- 
sus quattuor habebat porfcas, quarum duae multis gradibus in vallem 
subiectam, quae ad meridiem versus patebat et domibus consita erat ; , 
ducebant; tertia ponte, qui in valle factus erat, templum cum monte 
Sion (proxinie cum Xysto, loco quodam quadrato, egregie strato por- 
ticibusque instructo) coniungebat; quarta in urbem inferiorem ducebat.. 
Praeterea in lateribus ad septentriones, occidentem, orientem spectan- 
tibus duplici, in latere ad meridiem triplici portion, ornatum erat. Quae- 
que porticus triginta cubita lata et triginta tria cum tertiario alta. 
erat; media vero in meridiem spectans meusuram ceterarum dimidio. 
superabat. Earum tectum planum erat, e lignis cedrinis affabre con- 
structum; sustentabatur columnis ex caudido marrnore excisis et vi- 
ginti quinque cubita altis. Porticus ad meridiem vergens, in loco 
mentis maxime praerupto sita, centum sexaginta duas columnas habe- 
bat, quaruni siugulae duplici basi et capite Corinthio ornatae erant.. 
Quae cum omnium porticuum pretiosissima esset, poriicus regia, (^ J3a- 
acoa Jos. AJ 15, 11, 5) vocabatur. Eius summa pars TO rccepo- 

TOO Upou (Mt 4, 5) dicta esse videtur, unde ut se praecipitaret,. 
ex nonnullorum opiuioue diabolus Christo suasit. (Of. ZDPV XV, 1892,.. 
234 256)- Porticus in orientem spectans (acoa avaToXwv] Jos. AJ 20, 
9. 7) a Salomo uomen trahebat OToa SoXo^wvoc (Jo 10, 23. Act 3, 11 V 
5, 12), vel quia ex quorundam sententia in devastatione templi Ba- 
bylonia inviolata mansit, vel quia in eodem loco sita erat, quo Salomo- 
porticum exstruxerat. 



Templum Heroclis 123- 

Hoc atrium, quod raarmore versicolori stratum erat (Jos. BJ 5, 5- 
2), gentiles quoque et Judaei immundi ingredi poterant; quapropber 
apud investigatores antiquitatis Christianos etiain atrium gentium vo- 
catur. In hoc atrio et quidem in ^ri^CJ tabernis numinularii sedebant 
et venditores victimaruni aderaat, quos a Christo e teniplo eiectos esse 
legitur (Mt 21, 12. Me 11, 15. Lc 19, 45. Jo 2, 14 s.). Ibidem erani 
varia conclavia diversis usibus destinata; quorum in quodain ea syna- 
o-oga erat, ubi Cliristus duodecim annos natus cum legis doctoribus 
disputavit (Lc 2, 46); in alio synedrium minus sive tribunal viginti 
triuni assessorum ius dicebat. In medio atrio, et quidem in parte ad 
meridiem vergente, erat saeptum lapideuni (^it> Middoth 2, 3. pu r f oa- 
TOS XWHvos Jos. AJ 15, 11. 5), tria cubita altum, (tredecim) ianuis hine 
inde patentibus et columnis adstantibus, quarum inscriptiones (Graecae 
et Latinae) immundis et ethnicis ingressu in interiorem teinpli aream 
(quae apud Josephum. to Seotepov tspov, TO sawftev tepdv, 6 Ssorepo? svrd?, 
6 svSdTspo? 7repi(3oXo<; appellatur) morte proposita interdicebant (Jos. AJ 
15, 11. 5. BJ 5, 5. 2; 6, 2. 4. Phi]. De virtutib. opp. II, 577. cf. Act. 
21, 28) 1 . Inde quattuordeciin gradibus adscendeba,tur in aream pla- 
nam frti spatium antemurale Middoth 2, 3. Kelim 1, 8) 2 , decem cu- 
bita latam, unde quinque (vel, ut Middoth 2, 3 traditur, duodecim) 
gradus ad portas muri secundi ducebant, qui ab exfceriore parte quadra- 
ginta, ab interiore viginti quinque cubita altus fuisse dicitur (Jos. BJ 
5, 5. 2) et atrium internuin concludebat, quod a septentrionibus et a 
meridie quateruas portas habebat, quae lamiuis aureis et argenteis. 
coopertae erant, ab oriente unarn, quae aere Oorinthio, quod argento- 
et auro praeferebatur (Jos. BJ 2, 17. 3; 5, 5. 3), fulgebat et in Tal- 
niude ^^ "$# porta Nicanoris 3 , apud Josephum -/j ^aX%-^ sive Ko- 
piv(Ka TcoXv], etiam 6 TroXwv (lEfa? vocatur. Omnes porfcae bifores erant,. 
triginta cubita altae, quindecim latae (secundum Middoth 2, 3 viginti 
cubita altae, decem latae). Eis superstructa erant cubicula, quadraginta 
cubita alta. Intra ianuas autem erat spatium triginta cubitoruni, quo 
populus convenire solebat. Ante portas binae columnae duodecim cu- 
bitoruni in circuitu erectae erant (Jos. BJ 5, 5. 3). 

1 Una ex iis inscriptionibus anno 1871 a C. Clermont-Granneau. 
rursus inventa et edita est (Kevue archeologique N. S. XXIII, 1872, 214 
234. 290 296. pi. X). Quae nunc Constantinopoli in museo Tschinili- 
Kioschk sefvatur. Eius verba sunt: [iiq^sva aXXoYsvf/ slaTropsoEO'Q'GU SVTO?. 
coo TrepI TO tspov TpotpaxToo xai ^ept[3dXoo. o? S'av X7]'f-9^, sa 
iarai Sta TO i^ax-oXoo&sfv 



2 In hoc spatio erat 71*Mn ttH'ifc collegium vel (ut alii vertunt) audi- 
torium magnum, in quo et sabbatis et diebus festis indices considebant,, 



124 ^ ars ! Antiquitates sacrae 



qui alias in conclavi ^^ sedere solebant, idque propterea quod illis diebus 
magnus concursus populi fiebat, spatium autem conclavis JTW angustum 
erat. Alii collegium iudieum in rpai in collocant. 



3 Porta Nieanoris nomen adepta esse creditur a miracalo illo, cum 
Nicanor eius valvas ex Aegypto per mare in Palaestinam deferret (Babyl. 
.Joma 38 a . Hieros. Joma 41 a ); quamquam etiam ab impio illo Nicanore, 
cuius lingua xaTSVavu TOO vaoo suspensa est (II Mcc 15, 33), denominata 
esse potest. 

Ceterum porta Nicanoris vulgo eadem esse dicitur, quae Act 3, 2. 10 
-ftopa sive 716X1] TOO tepoo ^ XSYO{JLEVYJ u>paia vocatur. Nonnulli quidem 
.aliam portam, per quam ex atrio mulierum in ati'ium interius intrabatur, 
intellegunt. Sed dubitare licet, num homo claudus, de quo Act 3, 1 10 
sermo est, in ipso loco orationi destinato positus sit; magis convenire 
videtur, ut ad portam in estimo templi latere sitam portatus sit; ibi 
enim ab introeuntibus el? TO ispo'v stipem petere poterat; qui vero ad earn 
portam, quae ex atrio mulierum in atrium interius ducebat, consistebat, 
is TO tspdv iam ingressus erat. 

II. Porta Nicanoris sive Corinthia aditus erat in atrium mu- 
lieruni (anpas rtt$ Middoth 2,5. YOVOUXWVITI? vel TO TWV fovouxwv TCS- 
piTsfyia|ia Jos. B J 5, 5, 2 ; 6, 9. 2), quadrature, centum triginta quinque 
cubitorum, a virorum atrio nruro humili separatum. Ex hoc atrio, in 
quod tres portae (ab oriente [porta Corinthia], septentrionibus, meridie) 
ducebant, mulieres ulterius progredi non poterant, sed ibi in podiis, 
quae coluinnis affabre factis sustinebantur, rebus diyinis intererant, cum 
yiri infra haec morarentur. Erant ibidem tredecim cistae (quae ob fi- 
guram tubis similem a rabbinis JThaitf appellabantur, Schekalim 2, 1; 
6, 1. 5), in quas numnii, qui vel ultro dabantur vel a Judaeis ad tem- 
pluni conservandum quotannis pendendi erant, condebantur 1 . In quat- 
tuor atrii angulis eraut cubicula, quadragena cubita longa efc lata, cer- 
tis usibus destinata, et quidem Q^)33 r>5^^ cuUculum naziraeorum, ubi 
naziraei carnem sacrificaleni coquebant et crines tondebant ; d^plaH? h 
cubiculum leprosorum, ubi a lepra sanail se purgabant; &$%% 6 i. e. 
cubiculum, quod lignis servandis serviebat ; "$&?' r|1| 5 ^ cubiculum domus 
j}inguedinis, ubi vinum et oleum reponebantur (Middoth 2, 5) 2 . Ex hoc 
atrio etiam introitus patebat in duo conclavia atrii Israelitaruni, in qui- 
bus instrunieuta musica Levitarum servabantur. 

1 Locus, in quo illae cistae positae erant, Me 12, 41. Lc 21, 1. Jo 8, 
20 TO YaCo^oXa^iov (a Y&Ca thesaurus et cpuXa%7] custodia) vocatur. Ce- 
terum gazophylacium (Vulg.) est appellatio cellarum in atrio templi sita- 
ram, in qaibus aerarium sacrum servabatur (IV Rg 12, 10). Josephus 
BJ 6, 5. 2 de faCo'foXfmois dicit, sv 01? ocTCstpov y_p7]{Aarwv TcX^fl-o?, a;rei- 
^pot laO"^TS<; xai aXXa %e f .[i//]Xia, Tra? 6 'looSatcoy asccapsoTO TcXouTO?. Et 



Ternpluoi Herodis 125 

AJ 19, 6. 1 memoriae prodit Agrippam duas catenas (unam aureaiu, al- 
teram ferream) intra consaeptum templi oTtep TO YaCo<poXdnuov sus^endisse. 

2 Ad atrium mulierum nonnulli duo alia conclavia referunt, quorum 
in M. Schekalim 5,6 mentio fit: CTMyn fO^b conclave occultorwn, in quod 
viri pii eleemosynas clam conferebant, et E'v^n b conclave vasorum, ubi 
vasa templo c.onsecrata servabantur. At ea uonclavia, cum ex conclavi va- 
sorum cottidie vasa ad ritus sacros necessaria peterentur, ad atrium Israe- 
litarum aut saeerdotum pertinuisse videntur. 

III. Ad occidentem versus quindecini (secundum Joseplium quat- 
tuordecim) gradus i semicirculati in atriuni interius sive magnum 
ducebant (Jos. AJ 5, 5. 3. Middoth 2, 5. Sukka 5, 4), quod centum 
octoginta septem cubita longum (ab oriente in occidentem) et centum 
triginta quinque latum erat (Middoth 5, l). Sex portis (ternis et a 
septentrionibus et a meridie) cum atrio externo, una porta (ab oriente), 
quinquaginta cubita alta et quadraginta lata (quae Tamid 3, 7 ^$1 
porta magna, Jos. BJ 5, 5. 3 ^ (JieiCwv 110X7), AJ 17, 6. 2 6 
6 [isY^^o? T0 ^ va ^ vocatur), cum atrio mulierum coniungebatur (Mid- 
doth 1, 4). Lorica quadam, unum ciibitum alta et ex pulchro saxo 
confecta, in atrium Israelitarum (^^' ^3$) et atrium sacer- 
dotum (Q 11 ?^ IS) divisum erat (Jos. BJ 5, 5.6). 



Atrium Israelitarum^ ante atrium sacerdotum situm, centum tri- 
ginta quinque cubita latum (a septentrionibus in meridiem) et undecim 
longum (ab oriente in occidentem) erat. In eo Israelitae stabant, qui 
sacris intererant, nee non musici et cantores Levitici. Interioribus 
eius atrii parietibus complura cubicula adstructa erant ad sacram supel- 
lectilem conservandarn, ad synedria habenda, ad alios usus. Atque Mid- 
doth 5, 2 s. sex conclavia numerautur, tria ad septentriones versus : 
r6&n rdtyb conclave salis, ubi sal sacrificale servabatur, -Than h conclave 
Parvah, ubi pelles victimarum sale condiebantur, DTr^&n 6 conclave la- 
vantium, ubi intestina victimarum lavabantur; ad meridiem versus: 
yPn b conclave lignorum, in quo ligna selecta atque ad usuni altaris 
apta servabantur, rbnn h conclave exsilii, ubi erat puteus, unde aquam 
hauriebant situlam ope rotae extrahentes, JT'Wn h conclave caesi lapidis, 
quo synedrium magnum conveniebat. Supra conclave lignorum erat 
pTilTiB b conclave Parhedrin, in quo sammus sacerdos per septem. dies 
ante diem expiationis commorabatur. 

Atrium sacerdotum, centum septuaginta sex cubita longum et cen- 
tum triginta quinque latum, aedern sacram ipsani circumdabat. Con- 
tinebat altare holocaustorum idque non aeneum, quale in atrio et ta- 



s k Antiquitates sacrae 

bernaculi Mosaic! et templi Salomonis fuerat, sed rudibus lapidibus 
(Jos. BJ 5, 5. 6. Middoth 3, 4. cf. Ex 20, 25. Dt 27, 5. I Mcc 4, 47) 
in altitudinem quindecim atque in longitudinem et latitudinem quin- 
quaginta (teste Middoth 3, 1 triginta duorura) cubitorum exstructum. 
Anguli altaris superius eminebant et ad figurant eornuum arietis retorti 
erant (xepaTo=isi<; yawat Jos. BJ 5, 5. 6. Middoth 3, 1). Cum comu 
inter meridiem et occasum solis sito duo canales coniuncti erant, qui 
in torrentem Kidron ducebant; alter ad excipiendum sanguinem vieti- 
marum vinuinque libaminum, alter ad suscipiendam aquain liba- 
tionis, quae in sollemnitate tabernaculorum fiebat, destinatus erat (Joma 
5, 6. Sukka 4, 9. Sebachirn 6, 2. Tamid 7, 3. Middoth 3, 2) 2 . In eo 
latere altaris, quod in septentriones vergebat, erat locus mactationis 
(nrrsian rrti, OTQtottn n^), ubi sex ordines anulorum erant, quorum sin- 
guli quaternos anulos complectebantur, ut vicfcimae ad illos constrictae 
minore cum incommodo iugularentur ; praeterea octo mensae marmo- t 
reae ad excipiendas carnes victiniarum et totidem columnae humiles, 
quibus trabes cedrinae, triua uncorum serie instructae, impositae erant, 
ut hostiae ex iis suspensae excoriarentur. Ad occidentem clivi altaris 
duae aliae mensae erant, altera rnarrnorea, cui membra victimarum dis- 
.secta imponebantur, altera argentea, quae vasa ad ministerium sacrum 
necessaria sustinebat. In parte altaris ad orientem versa erat locus 
cineris (pPl-" 1 ma), in quern cottidie cineres proiciebantur. Inter altare 
et pronaum erat labrum magnum (Middoth 3, 6), quod aquis e fonte 
OB^ prope Bethlehem 3 deductis implebatur et duodecim epistomiis 
instructuin erat (Joma 3, 10. Tamid 3, 8). In ea parte atrii, quae ad 
septentriones spectabat, erat domus foci ("ipl&n iT'i), ubi ignis alebatur 
ad calefaciendos sacerdotes, qui nudis pedibus supra niarmoreum atrio- 
rum solum incedebant. In quattuor eius angulis quattuor erant con- 
clavia: in primo conclavi panes propositionis conficiebantur ; in secundo 
lapides altaris holocaustorum, quod a Syris profanatuni erat, servaban- 
tur 4 ; in tertio introitus in balneum subterraneum patebat; in quarto 
agni ad holocaustum cottidianum destinati, minimum sex, alebantur 
.(Middoth 1,6). 



1 In his gradibus Leviiae quindecim 8%$ ^ LXX (|)Sal TWV 

y, Vulg. cantica graduum (Ps 120 134., LXX et Vulg. 119 133) 
decantasse creduntur. Ita nonnulli interpretes Judaici (ut D. Kimclii, &. 
Jarchi, cf. Sukka 5, 4. Middoth 2, 5), quos etiam complures Christiani 
aetatis et antiquioris (velut Ilippolytus, In Ps. fragm. 4. MSG- 10, 716. G. 
I' Empereur ? S. van Til) et recentioris (inter quos F. Hitzig) secuti sunt. 
At de ea re nullum exstat testimonium antiquum. Alii (ut Scfadja Gaon, 
Ibn f Esra) ea carmina propterea ita appellata esse existimabant, quod 
clariore voce decantata sint, quam opinionem, pro qua nullum argunien- 



Templum Herodis 127 

ium afferri potest, Luther quoque sequi videtur, cum vertat: ,,Lieder im 
Mheren Chor". Neque eorum opinio probari potest, qui ea cantica ad 
itinera referunt, quibus Hebraei ter quotannis Hierosolyma ad festa in 
iemplo agenda adscendebant (cf. Jes 30, 29); cui licet plerorumque canti- 
corum argumenta faveant, alia tarn en (Ps 120. 132) minus apta sunt. 
Alii ilia cantica de reditu ex Babylonia interpretati sunt neque incongrue 
-ea a reducibus, qui ex Babylonia in Palaestinam adscenderunt (cf. Esr 7, 
7. 9), decantata esse putarunt (CJirysost. Horn, in Ps 119. MSG 55, 338s. 
Theodoret. In Ps 119, 1. ib. 80, 1876). Quae opinio eo quoque com- 
mendatur, quod in numero redeuntium permulti cantores et cantrices 
fuisse dicuntur (Esr 2, 65. Neh 7, 67). Quodsi obicitur nonnullis carmi- 
nibus (Ps 122. 134) templum cultumque divinum restitutum poni, respon- 
deri potest toto illo teinpore a primo anno Cyri usque ad Nehemiam con- 
tinue alios atque alios exsulantes redisse (quod ex libria Esrae et Nehemiae 
.apparet), ut carmina eius modi argumenti iis, qui post sextum annum 
Darii I Hystaspis reverterunt, omnino apta fuerint. Inter interpretes re- 
centioris aetatis nonnulli verba Mlb^an ^^ peculiarem carminum formam 
intellegunt, quae gradatim quasi procedunt, ita ut antecedentis sententiae 
pars ab initio subsequentis repeti, novis verbis augeri, quasi adscendere vi- 
deatur. At fateamur oportet non in omnibus iis carminibus hanc formam 
inveniri, earn autem et in cantico Jdc 5, 2 31 et in nonnullis aliis psal- 
mis, qui inscriptione ,,cantica graduum" carent, observari. Quare haec 
sententia pro certa haberi non potest. 

2 In altari tres ignes arclebant, unus (ad orientem versus) ad com- 
bustionem victimarum et fertorum, alter (ad meridiem versus) ad adolen- 
dum suffitum, tertius (ad septentriones versus), de quo etiam sacrae lit- 
terae mentionem faciunt, erat perpetuus. Alii autem duos, alii quattuor 
ignes fuisse dicunt (cf. Joma 4, 6). 



3 Fons 012''^ idem esse videtur, qui hodie *Ain f Atun vocatur neque 
procul a Bethlehem prope vicum *Artds eonspicitur. Eius aquae tribus 
lacubus, qui a Salomo nomen trahebant, excipiebantur et per aquaeduc- 
tum, cuius rudera etiam nunc supersunt, Hierosolyma deferebantur. 

4 I Mcc 4, 46 memoriae proditur eos lapides iv T(J) opsi TOD olV.oo 
iv idTTcj) 7riTY]Ssit|) servatos esse. 



Caput tertium 
De aede sacra 

I. Sacrarium sive templum ipsum (6 vao'?, TO aftov tspdv), sex 
cubitis i. e. duodecim gradibus atrio sacerdotum altius situin, lapidi- 
bus eandidissimis * non niinore elegentia quam. arte exstructuni (Jos. 
AJ 15, 11. 3. BJ 5, 5. 6), centum cubita alfcuin et una cum pronao 
totidem louguni (BJ 5, 5. 4) atque sine pronao sexaginta (BJ 5, 5. 5., 



128 Pars I. Antiquitates sacrae 

teste Middoth 4, 7 septuaginta) cubita latum erat. Omnes ems parie- 
tes intus atque partim etiam foris pretiosa tabulatione et auro obducti 
erant. 

Pronaus, intus totus deauratus, centum (intus quinquaginta) cu- 
bita latus (ab utraque igitur parte viginti aut quindecim cubita pro- 
niinens) et totidem (intus nonaginta) altus atque undecim cubita lon- 
gus (ab oriente ad occidentem) erat. In eius angulis ad septentriones- 
et meridiem vergentibus erant cubicula ad asservanda utensilia rriacta- 
tionis destinata (nia^nrr JTO Middofch 4,7). Porta pronai, septuaginta 
cubita alta et viginti quinque lata (secundum Middoth 3, 7 quadraginta 
cubita alta et viginti lata), valvis carebat et velo tantum claudebatur.. 
lanua biforis, quinquaginta quinque cubita alta et sedecim lata (teste- 
Middoth 4, 1 viginti cubita altd et decem lata), quae praeterea velo 
pretioso claudebatur, e pronao in sanctuariuin ducebat. Supra hanc 
ianuani vitis aurea (symbolum. gentis electae cf. Jes 3, 14; 5, 17; 
27, 2. Jer 2, 21; 5, 10; 12, 10. Ez 19, 10) conspiciebatur, ingeniose 
facta, ex qua uvae magnitudine hominis dependebant (Jos. BJ 5, 5. 4- 
AJ 15, 11. 3. Middoth 3, 8). Ad duo latera ianuae singulae niensae 
positae erant, una niarmorea, ubi panes propositionis novi in sanc- 
tuariuin inferendi, altera aurea, ubi veteres elati deponebantur (Sche- 
kalim 6, 4. Menachoth 11, 7). Praeterea pronaus plurimis muneribus 
a regibus efc civitatibus exteris Hierosolyma missis ornatus erat, quaa 
Antiochus Epiphanes comminuta abstulit (I Mcc 1, 21 s; 4, 57. II Mcc 
3, 2; 5, 16). Inter ea imprimis inemorantur lychnuchus aureus, queni 
Helena, Adiabenorum regina, templo dedicavit, meusa aurea, quam Pto- 
lemaeus Philadelphus, rex Aegyptius, cum aliis donis sacravit (Jos. AJ 
12, 2. 8 s), ftaXXo! vo(iiCoji.evot TO'J tspoo, quos Alcimus pontifex regi. 
Bemetrio, qui modo imperium inierat, obtulit, ut reverentiam et ob- 
oedientiam populi et reipublicae praestaret (II Mcc 14, 4). Ibidem co- 
ronae (fTi*"!??) aureae suspensae fuisse dicuntur, quae Josua pontifici 
inipositae erant, ut eius diguitas regia et pontificalis significaretur (Sach 
6, 11 14) ?, et catenae aureae, quibus iuniores sacerdotes adscenderent,; 
ut eas coronas contemplarentur (Middoth 3, 8). 

In sanctuario, viginti cubita lato, quadraginta longo, sexaginta. 
(Jos. BJ 5, 5. 5., secundum Middoth 4, 6 quadraginta) alto, erat can- 
delabrum aureum, rnensa deaurata, altare thyrniamatis. Quae -cpta frao- 
^aaiwraTO %al 7cepij3dYjta Traaiv avQ-pwTrot,? spya (Jos. 1. c.) ad exemplar 
prioris tenipli confecta esse verisimile est. Quae onmia Antiochus Epi- 
phanes rapuerat (I Mcc 1, 21); sed Maccabaei Syris terra depulsis nova, 
eoruni loco facienda curarunt (ib. 4, 49) 3 . 



Templum Herodis 129 

Sanctissirnum obscurum, vicena cubita longum et latum ac 
sexaginta (teste Middoth 4, 6 quadraginta) altum, pariete interiecto a 
sanctuario separabatur. Qui paries ianuam habebat, quae velo quodam 
pretiosissiino (ocaraTceraa^a Jos. BJ 5, 5. 5. TO Ssotepov xataTretaaixa 
Hebr 9, 3) eoque secundum traditionem Judaicain duplici (uuum cubi- 
tum inter se distante, Middotli 4, 7) claudebatur 4 . Cum area deesset, 
sanctissimurn plane vacuum, mansisse videtur. Nam Josephus (1. c.) di- 
serte testatur nihil ibi fuisse (s'xetto ooSsv oXw? iv aottj>) et n vacuam 
sedem et inania arcana" On. Pompeium ibi invenisse Tacitus Hist. 5, 9 
memoriae tradit. 

Tectum aedis sacrae non planum, sed leviter adscendens, lorica tria 
cubita alta cinctum et aureis verubus iisque acutissimis, ne ab insiden- 
tibus avibus inquinaretur, instructum erat (Jos. B J 5, 5. 6. Middoth 4, 6). 

1 Plerique lapides viginti quinque cubita longi, octo alti, circiter duo- 
decim lati erant (Jos. AJ 15, 11. 3). Nonnulli longitudinem quadraginta 
quinque, altitudinem quinque, latitudinem sex cubitorum habuisse dicuntur 
(BJ 5, 5. 6). 

2 Hieronymus (MSL 25, 1456) ad locum allatum notat: ,,Facies 
coronas auri atque argenti varietate distinctas, non unam coronam, sed 
vel duas vel plures; fiTi^y quippe, i. e. ate^ata, non unum, sed vel 
dualem vel pluraleni numerum significant". Alii autem non existimant 
duas coronas distinctas capiti sacerdotis impositas esse, neque quia de 
regno et sacerdotio sermo fit, idcirco duas coronas distinetas formandas 
fuisse; Dam duas illas potestates, cum summa concordia agere dicantur, 
aptius una corona significari, sed quae ex duplici quasi diademate vel 
compluribus aureis argenteisve circulis constet et ut tiara pontificia tri- 
plici exstructione aut similiter formata sit. Eursus alii numerum plura- 
lem de sola magnificentia coronae explicant, quod tamen arbitrarium esse 
videtur, quamvis iam interpres Chaldaicus vertat: ,,Et facies coronam mag- 
nam". Syrus numerum singularem habet. Cum textu Hebraico Graeci 
Alexandrini consentiunt: 



3 Titus cum alia vasa sacra turn mensam panum propositions et can- 
delabrum aureum triumpho transtulit (Jos. BJ 7, 5. 5), id quod in arcu 
Titi Eomae erecto adhuc conspicitur (cf. W. S. Caldecott, The temple 
spoils represented on the arch of Titus. PEP, Quarterly Statement 1906, 
306 315). Vespasianus ea in templo Pacis a se aedificato asservavit. 
Quod templum regnante Commodo incendio absumptum est. Neque vero 
sine veritatis specie est illas res sacras a Vandalis Boma direptu (anno 
455 p. Ch.) in Africam, inde a Belisar, qui regno Vandalorum finem fecit 
(anno 534), Constantinopolim tralatas esse (cf. A. Bludau, Der Verbleib 
der Grerate des Tempels zu Jerusalem. Eth LXXXII, 1. 1902, 109 119). 

4 Quod velum ex doctrina Pauli apostoli carnem Christi significat 
(Hebr 10, 20). Quam ob rem moriente Christo si? Soo aTto avW'Q-sv s'ox; 

scissum est (Mt 27, 51), quippe cum nulli usut futurum esset, post- 
Kortloitnor, . Archaeologia Mblica 9 



130 P ars I- Antiquitates sacrae 

quam morte Christ! via ad caelum, cuius imago quaedam sanctissimum 
fuerat, aperta est. 

II. Aedes sacra a tribus lateribus (excepto latere in orientem 
vergente) aedificiis trium contignationum (owcoi Tpioreyoi Jos.), quae sexa- 
ginta cubita alta erant efc cornplura cubicula continebant (teste Mid- 
doth 4, 3 duodequadraginta, et quidem ad septentriones et meridiem 
versus quindena, ad occidentem octo), circumdata ac superne fenestris 
instructa erat. Contignatio super sanctuarium et sanctissimum (to 
oropcpov (iepo? Jos.) quadraginta cubita alta erat includebatque conclavia 
ad res veteres et pretiosas conservandas destinata. Tali modo domus 
sacra cum. , super aedificia adstructa emineret ac marmore candidissimo 
auroque splenderet, oculos etiam eoruni, qui procul adveniebant, in se 
convertebat (cf. Me 13, 1. Jos. BJ 5, 5. 6- Babyl. Baba bathra 4 a . 
Sukka 51 b ). . 

Adnotatio. 0. Wolff (Der Tempel von Jerusalem und seine Masse 
66 98) mensuras templi ab Herode exstructi hoc modo definit: Tota al- 
titudo templi centum septemdecim (templi solius centum) cubitorum erat. 
Ex atrio magno duodecim gradus (= sex cubitis) in aream ducebant at- 
que ex hac quinque gradus (== duobus cubitis cum dimidio) in atrium 
mulierum. Atrium Israelitarum quindecim gradibus ( septem cubitis 
cum dimidio) atrio mulierum altius erat, atrium sacerdotum duobus gra- 
dibus (= uni cubito) altius atrio Israelitarum. Aedes sacra septuaginta 
septem (et quidem sanctuarium et sanctissimum quadraginta, cubicula 
superstructa viginti, fundamentum sex, tectum cum fastigio undecim) cu- 
bita alta erat. Pronaus unu cum fundamento centum cubita altus, toti- 
dem latus, viginti duo (intus undecim) longus erat. Tabulata templo ad- 
structa quadraginta (una cum fundamento, tecto, porticu quinquaginta quat- 
tuor) cubita alta et quinquaginta quattuor lata erant. Atria interiora : 
atrium sacerdotum centum octoginta novem cubita longum et centum tri- 
ginta quinque latum erat; atrium mulierum latitudinem centum triginta 
quinque et longitudinem nonaginta cubitorum habebat; utrumque atrium, 
muris et exedris additis, ducenta nonaginta sex cubita longum et ducenta 
latum (cum turribus portarum trecenta cubita longum et ducenta duo 
latum) erat. Atrium gentium auctor non dimetitur. Tota latitude templi erat 
ducentorum triginta quattuor ( 2XH'<0> tt a longitudo trecentorum duo- 
decim cubitorum. Quibus mensuris ea lex, quam supra exposuimus, subiecta 
est. ' Conferas etiam eiusdem auctoris librum inscriptum ,,Der Tempel von 
Jerusalem" 60 98, ubi ex parte alias mensuras persequitur et supputat, 

C. S chick, (op. all. 53 ss.) mensuras templi ita proponit: Templum 
centum cubita longum et latum (i. e. spatium decem milium cubitorum 
.quadratorum) atque unil cum fundamento sex cubita (= duobus gradibus) 
alto centum cubita altum erat. Sacrarium, i e. sanctuarium et sanctissi- 
mum, una cum fundamento et tecto, quod quattuor cubita altum erat, 
altitiidinem quinquaginta cubitorum habebat. Solarium (a septentrionibus, 
meridie, occidente umbraculo qliodam circumdatum) sexaginta cubita Ion- 



Alia, templa Jahvae sacrata 

; <mm, viginti latum, viginti quinque (una cum fastigio quinquaginta) altum 
erat. Domus sacra (inuris additis) centum cubita longa et (sine utraque 
.a septentrionibus et meridie porticu) sexaginta lata, in parte autem in 
drientem spectarite una cum duabus a septentrionibus et meridie turribus, 
quae altitudinem -centum cubitorum habebant, centum cubita lata erat. 
Atrium interius bipartitum (sacerdotum et Israelitarum) ante sacrarium 
ipsum positum erat. Atque atrium sacerdotum (una cum exedris. in parte 
ad occidentem versus sitis) ducenta cubita longum (ab occidente in orien- 
tem) et una cum atrio Israelitarum (quod et a septentrionibus et a ineri- 
die latitudinem triginta duorum cubitorum cum dimidio habebat et cen- 
tum octoginta septem cubita longum erat) ducenta cubita latum , non 
plus centum octoginta septem cubita longum (ab oriente in occidentem) 
et centum triginta quinque latum ac quinque gradibus . (= duobus cubi- 
tis cum dimidio) atrio Israelitarum . altius erat. Atrium mulierum vel rec- 
tius atrium medium (I Eg 8, 64. II Chr 7, 7), quindecim gradibus (= sep- 
tem cubitis cum dimidio) atrio interiore inferius, sine aedificiis ducenta 
cubita latum (a septentrionibus in meridiem) et centum triginta quinque 
longum erat. Tota regio sacra quadringenta cubita longa (ab occidente 
in orientem) et trecenta lata erat i. e. spatiurn centum viginti milium cu- 
bitorum quadratorum. Area, quae tarn aedificia a septentrionibus, meri- 
die, oriente exstructa quam exedras ab occidente positas circumdabat et 
CMl vocabatur, erat quadrature quadringentorum cubitorum i. e. spatium 
centum sexaginta milium cubitorum quadratorum. Erat duodecim gradi- 
bus (= sex cubitis) altius atrio gentium, quod una cum atriis interiori- 
"bus et area quadratum quingentorum cubitorum formabat i. e.. spatium 
ducentorum quinquaginta milium cubitorum quadratorum. Soiium templi 
igitur 12+15 + 5 + 12 gradibus (== 6 + T^a + 2V 8 + 6 = viginti 
duobus cubitis) altius erat atrio gentium, quod undique portieus vel ex- 
edrae, eaeque a meridie latiores quam a ceteris partibus, circumdabant. 
Singularum partium proportionem auctor p. 107 110 describit. 



Sectio qniiita 

De aliis templis Jahvae sacratis 

Praeter teniplum Hierosolymis exstructum alia quoque templa 
Jahvae sacrata commemoranda sunt, templum Samaritanorum in monte 
Garizini aedificatum et templa Judaeorura iu Aegypto cominorantium. 

Caput primum 
De templo Samaritanorum 

Goloni a Sargon II (II Eg 17, 24) et postea ab Esarhaddon (Esr 
4, 2) 1 atque Assurbauipal (ib. v, 9 s.) ex Babylonia et Assyria 2 in re- 
;giones regni decem .tribuum .missi. cum reliquiis Israelitarum, quae 



132 P ars ! Antiquitates sacrae 

etiamtum in terra habitabant in unum populum coaluerunt et a ca- 
pite Samaria (Assyr. Samerina, postea E{3aaT^ i. e. Augusta, hodie- 
Sebastife) Samaritani (DVHpW, LXX et Jos. AJ 11, 8-6 SajiapeiTOt,. 
AJ 18, 4. 1 Sa^apswv eftvo?, Mischn. D-fltt, AJ 9, 14. 3; 11, 4. 4; 11, 
7. 2 Xooftaioi, ib. 13, 9. 1 Kooftaiot, ib. 10, 9. 7 XooO-aiwv 'Sflvo?) vo- 
cati sunt. Cum idololatrae essent, primo Jahven non colebant. Sed. 
paulo post quam consederant, a permultis leonibus in ilia regione sae- 
vientibus exagitati deum terrae, in qua domicilia collocaverant, vene- 
rari cupiebant, cum leones malum ab illo deo immissum esse putarent.. 
Quam ob rem Esarhaddon unum e sacerdotibus e regno decem tri- 
buum deductis ad eos misit, qui, cum in Bethel consedisset, colonos. 
docebat, fl quo modo Jahven colerent" (II Rg 17, 25 28). Quae cum 
ita essent, coloni Samariae et suos deos et Jahven venerabantur (ib. v.. 
33 41. Esr 4. 1 s.). Quern cultum Jahvae in Bethel institutum, cum 
a sacerdote quodam non legitimo regni Israelitici inductus esset, fuisse- 
cultum vitulorum iam inde a ternporibus regis Jerobeam I apud Israe- 
litas vigentem persuasum habemus, etsi simulacri vituli in Bethel erecti 
clare inentio non fit (II Kg 23, 15). 

Cum Judaei post reditum e captivitate Babylonia templuni Hiero- 
solymitanum rursus aedificare coepissent, Samaritani eis se socios in- 
gesserunt. Quia vero magis beneficiorum a Gyro Judaeis concessoruni 
quam tenipli et religionis participes fieri neque deos patrios deserere 
volebant, repulsi abierunt. Quapropter implacabali in Judaeos odio 
concepto templi exstructionem, quantum in ipsis erat, impediebant.. 
Cum Nehemia uxores alienigenas ob periculurn seductionis e populo' 
submoveret. Manasses, frater pontificis Jaddua et nepos Jojada. Ni- 
kaso uxorem, filiam Sanballat II, satrapae Samaritanorum (Jos. AJ 11.. 
7, 2), dimittere nolens ad Samaritanos transiit (Neh 13, 28) et per 
socerum ab Alexandro Magno, qui Tyrum turn obsidebat (anno 332 
u. Ch.), veniam obtinuifc templi (Hierosolymitano similis, Jos. AJ 13,- 
9. 1. BJ ], 2. 6) in monte Garizim (monte benedictionis cf. Dt II, ^9; 
27, 12. hodjp Gebel et-T6r vel el-Iibli) aedificandi, cuius pontifex 
creatus est (Jos AJ 11, 8. 4). Postea Antiochus Bpiphanes per seneni 
quendam Atheniensem (^spovta 'A'&Tjvafov, Vulg. falso B senem Antioche- 
num"), cuius nomen non traditur, id templum Samaritanis petentibus 
Jovi Hospitali (iuris hospitii alienigenarumque custodi), quoniam Sama- 
ritani hospitalissimi existimabantur, dicari iussit (II Mcc 6, 1 s.) 3 . Anno 
128 a. Ch. n. Joannes Hyrcanus I Samariani expugnavit atque etiani 
templum evertit (Jos. AJ 13, 9. 1 ; 13, 10. 2 s. BJ 1, 2. 6). Nihilo mi- 
nus etiam templo destructo montem Garizim a Samaritanis sacrum ha- 
bituni esse ex Jos. AJ 18, 4. 1. BJ 3, 7. 32 apparet. 



Alia templa Jahvae sacrata 133 

1 Etiam ex inscriptionibus cuneiformibus apparet regem Esarhaddon 

fy-iddin) gentes ex oriente in terrain Haiti, quo nomine Syria cum 
Phoenica et Palaestina significatur, transtulisse. 

2 Praecipue ex urbibus Babel, Cutha (Gudffa, Gudii, Kutti, hodie Tell 
UbraMm), Ava (hodie Imm), Chamat (Aindtu, ffammdtu, nunc IJamcU), 
Sepharvaim (Sabarin, fortasse Saphrane nostrae aetatis). Errat Jo- 
sephus, qui AJ 10, 9. 7 colonos ex Media et Persia venisse tradit. 

3 Josephus quidem AJ 12, 5. 5 auctor est sacrarium Samaritauum 
Aii c EXX7]Vp dicatum esse. At in hune non cadit causa, quae aifertur, 
quod dicatio ilia propter hospitalem Samaritanorum animum facta sit. 



Caput secundum 

De templis Judaeorum in Aegypto commorantmm 


I. Onias sacerdos, films Omas III summi pontificis, cum nullam 

spera pontificatus in Judaea obtinendi haberet, a Ptolemaeo VI Phi- 
lometore (181 146 a. Ch.) circa annum 160 petiit, ut sibi liceret ae- 
dem deae Bubastis l Leontopoli (Litopoli) in nomo Heliopolitano 
sitam 2 in templum Judaicum mutare. Quod etiam innixus vaticinio 
Jes 19, 18 20 de cultu vero deo in terra Aegypti tribuendo impe- 
travit atque ibi sacerdotes e genere suo instituit et sacra procuravit, 
quae tamen Palaestinenses ut uon legitima abominabantur (M. Me- 
nachoth 13, 10). Cuius templi structura sacrarium Hierosolymitanum 
imitabatur, sed loco candelabri aurei habebat Ivchnuchurn aureum ex 

* / 

catena aurea pendentem. Aream templi murus latericius, qui portis 
lapideis instructus erat, circumdabat (Jos. AJ 12, 9- 7; 13, 3. 1 3. BJ 
7, 10. 2 s.). Per multos annos templum incolunie mansit. Tandem 
propter seditiones Judaeorum iussu Vespasiani a Lupo, Alexandriae 
praefecto, anno 73 p. Ch. clausum ac paulo post omnino dirutum est 
(BJ 7, 10. 4) 3 . 

1 Aegyptiorum deam Bubastin (Aeg. Pi-Bast vel Pi-Beset), quae sub 
felis imagine colebatur, Herodotus Hist. 2, 137. 156 eandem atque Grae- 
corum Artemin esse ait. Eius templi idem scriptor ib. 138 mentioneni 
facit. Urbem perantiquam Aegypti inferioris P(r)-ubaste(t), hodie Tell- 
Basta Ezechiel 30, 17 (Mp?"^ LXX Bo6|3aoTO(;) commemorat. 



2 Quo loco templum situm fuerit, Josephus AJ 13, 3. 2 accuratis- 
sime definit: to iv Asdvcwv TrdXei TOO c HXi07coXti:oo tepbv ao[X7us7i:i;wx6(; . . . 
JcpoaaYopeod[xsvov de T^C aypta? Boopaatso)?. Idem ex AJ 13, 3. 1 effi.- 
citur. Ceteris locis Josephus id unuin dicit templum sv T(j> 'HXtoTCoXtTifj 
^d{XC]) fuisse (AJ 12, 9. 7; 13, 10. 4; 20, 10. BJ 1, 1. 7; 7, 10. 3); tan- 



134 -P ars I- Ahtiquitates sacrae 

turn BJ 7, 10. 3 addit locum centum octoginta stadia a Mempli afuisse> 
Cum autein ea Leontopolis, quam nos quidem novimus, proprius noraos- 
sit ab Heliopoli ad septentriones vergens (Strabo, G-eogr. 17, 1, 19. Plin. 
Hist. nat. 5, 9), Josephus eo loco aliam Leontopolim nobis ignotam, in 
nomo autein Heliopolitano sitam, significet necesse est. 

Ruinas templi W. M. Flinders Petrie anno 1905, cum in Tell 
el-Jehudije (= vico Judaeorum), qui locus parvo spatio a Memphi ad sep- 
tentriones versus distat, effoderet, repperit. Ibidem etiam reliquias templi 
Bubastis deae invenit. Quibus effossionibus quidquid Josephus. de illo^ 
templo memoriae prodidit, confirmatum est. Quare sententia ilia templum 
ab Onias exstructum in eo loco nominis Tell el-Jehudije, qui in nomo- 
Bubasti quingentis fere stadiis a Memphi ad septentriones versus abest,. 
quaerendum esse iam defendi non potest. 

3 Quo loco Josephus narrat templum Onias turn a Romanis clausum 
esse, cum trecentos quadraginta tres annos stetisset. Pro nuniero 343 
numerus 243 legendus est, ut templum anno a. Ch. n. centesimo septua- 
gesimo aedificatum sit, id quod et ipsum rectum esse non potest. Jose- 
phus tempus necis Onias III (-f- 170) cum tempore, quo templum aedi- 
ficabatur (ca. 160), aequasse videtur. 

Conferas W. M. Flinders Petrie, Hyksos and Israelitic cities (19' 
27. tab. 2227) London 1906. F. H. Pope, The temple of Onias. 
at Leontopolis (The Irish theological Quarterly III, 1908, 415 424). 

II. Locus sacer Judaeorum in Elephantine-Syene habitan- 
tium ille quidem in papyris Aramaicis ibi inventis KTWK, 'dgora (= As- 
syr. $kurru) appellatur, quo nomine templa quoque Aegyptiorum sig r 
nificantur. Cum autem etiam ^na^to rva, beth madbehd appelletur, quae 
vocabula et domum sacrificiorum et locum altaris valent, dubium est,. 
utrum ille locus templum ipsum an ara sub divo intra spatium saep- 
tum (Te{isvo?) posita fuerit. In qua ara cum etiani sacra fierent, col- 
ligendum est Judaeos urbis Syene praeceptum illud de uno loco cultus. 
divini non diligentius observasse quam Judaeos Aegyptios secundi a. Ch.. 
n. saeculi, cuni in nomo Heliopolitano templum Jahvae sacratum aedi- 
ficarent. Illud sacrariuin quantum teuiporis nianserit, reperiri non 
potest. Co^stat autem Carubyse Aegyptum expugnante (anno 525 a. 
Ch.) id iain fuisse, quod diserte memoriae traditur eum id incolume 
reliquisse, cum Aegyptioram templa vastaret. Sacerdotibus dei Chnum 
(Aeg. linmw, Aram, ^un, in inscript. Graec. Xvoo(3t<;) auctoribus anno 
a. Ch. n. 410 a militibus Persarum deleturn est. Num. rursus aedi- 
ficatum sit, dubitandum est, cum seditio Aegypti superioris paulo post 
exorta. ei rei adversa fuisse putanda sit. Quamquam perniissum erat, 
ut aedificaretur. 

Ex eomplurium virorum doctorum opinione templum Judaicurn in, 
insula Elephantine aedificatum legi illi Mosaicae, quae uno loco Jahven 



Syriagogae 135 

coli iubet (Dt 12, 5- 13), non repugnat, cum ea in terra Canaan sola 
valeret (cf. ib. v. .1); consuetudini autem sacrorum in gentilium i. e. im- 
puro solo non faeiendorum repugnat (F. H. Pope, J. Nilcel, alii). Itaque 
dici non potest legem illam ante sextain vel quintum a. Ch. n. saeculum 
nondum fuisse (Th. Nuldeke, F. Stahelin, E. Schurer). Eodem iure dicas 
eain ne secundo quidem a. Ch. n. saeculo fuisse, quo templum Onias ex- 
structum est. Quod adhuc nemo dicere ausus est. 



Appendix 
De synagogis 

Praesidia doctrinae. Maimonides, Hilchoth Tephilla (in lib. sec. 
operis ,,Jad ha-ehasaka" sive ,,Mischne Thora"). C. Vitringa, De sy- 
nagoga vetere libri ties, quibus turn de nominibus, structura, origine, 
praefectis, ministris et sacris synagogarum agitur, turn praecipue formam 
regiminis et ministerii earum in ecclesiam Christianam translatam esse 
demonstratur. Franequerae 1696. Complura opera in Bl. Ugolini 
Thes. XXI. L. Low, Der synagogale Kitus (Monatsschr. f. Gesch. u. 
Wissensch. d. Judentums 1884, 97 ss. 161 ss. 214 ss. 305 ss. 364 ss. 458 ss.). 
E. Schurer, G JV II 4 , 497 544. D. Joseph, Stiftshiitte, Tempel- 
und Synagogenbauten aus alter Zeit. Berlin 1902. M. Rosenmann, Der 
Ursprung der Synagoge und ihre allmaliche Entwicklung. Eine historisch- 
kritische Studie zur Erfovschung beider. Berlin 1907. 



Caput primura 
De synagogarum origine 

Praeter templuni Hierosolymitanum Judaei liabebant alia quoque 
loca cultui divino dicata i.e. s y n a g o g a s *, de quarum origine variae 
discrepantesque sunt virorum doctornin sententiae. Nonnnlli temporibus 
primorum patriarcharum eas ortas esse arbitrantur 2 ; alii temporibus 
Mosis, quod septimo quoque anno lex populo recitanda esset (Dt31, 11s.), 
recitatio autem legis ad cultum divinum in synagogis exercitatuin per- 
tineret-, alii aetate iudicuni iucipierite, postquain terra, Canaan ab He- 
braeis pacifice liabitari coepta est ; alii, qui verbis p^? bti.-^ J^itt-^ (Ps 
74, 8) synagogas sigaificari contendunt, paulo post exstructionem templi 
Salomonis 3 ; denique alii in exsilio aut certe paulo post reditum exsu- 
lantium in patriam 4 . Quoquo niodo res se liabet, id constat synago- 
garum . originem a temporibus antiquis trahendam esse, cum Act 15, 21 
legem Mosaicam Ix ^svewv ap-/at(ov populo in synagogis recitatam esse 
dicitur. Verisimillimum autem est eas in exsilio Babylonio institutas 



136 P ars I- Antiquitates sacrae 

esse. Nam cum templo diruto sacra praescripta cessassent (cf. Jes 43, 
22 4), exsulantes, ne Omni religionis exercitatione carerent, statis 
teinporibus (verisiiniliter sabbatis aut festis diebus) ad prophetam quon- 
dam (Ez 8, 1 ; 14, 1 ; 20, 1) vel alium viruni pium conyenire solebant, 
ut ab eo rebus divinis instituerentur atque erudirentur (cf. Nell 8, 1 ss. ; 
9, 1 ss. ; 13, 1 ss.); immo iarn ante exsilium tails mos nonimmgiiaui 
viguisse videtur (II Kg 4, 23). Quae congregationes domesticae pro- 
cedente tempore in quibusdam locis fixae sunfc et certus quoque in iis 
ordo invaluit i. e. synagogae ortae sunt. Quod institutum Judaei ex 
Babylonia reversi etiam post templum aedificatum retinuerunt. Neque 
tantum in coloniis exteris (velut Damasci Act 9, 2. 20. Salaniinae 
ib. 13, 5. Antiochiae Pisidiae ib. v. 14s. 44. Jos. B J 7,3-3. Iconii 
Act 14, 1. Thessalonicae ib. 17, 1. Beroeae ib. v, 10- Athenis ib. v. 17. 
Corinthi ib. 18, 4. Epliesi ib. Y. 19-26; 19, 8. Alexandriae Phil. De 
virtutib. opp. II, 565. Romae ib. 5(38 s.) et urbibus Palaestinae (ut 
Nazareth Mt 13, 54. Mo 6, 2. Lc 4, 16. Capharnaum Me 1, 21. Lc 7, 5- 
Jo 6, 60), sed etiam ipsis Hierosolymis praeter templum multae erant 
synagogae 5 . Quare Christus quoque (Mt 4, 23 ; 9, 35. Me 1, 39. Lc 4, 
15. 41. Jo 18, 20) et apostoli (Act 11. cc.) in synagogis evangelium 
praedicabant et cum suis ad sacra procurauda coiiveiiiebant. 



(NT et Jos.), a aovdY<o colligo, proprie est conventus vel 
coetus, dein locus conventus, sicut sw.X7]aia, ab ixxaXsw evoco, proprie con- 
vocationein vel congregationem, dein locum congregationis significat. Apud 
Pkilonem (opp. I, 675. II, 59l) etiam nomen aovaY^Yiov invenimus. 
Mischna 00555 M 1 5 domus congregationis (a W5 co-ngregavit) et TSV con- 
gregatio (a 13^ congregavit). Aramaice KCit^^5 *%. Sunt qui existiment 
etiam vocabalum aap{3aTtov (Jos. AJ 16, 6. 2) synagogam signifieare. 

2 Quod Gt. B. Winer (Biblisches Kealworterbuch 3 II, 548. cf. eius 
Diss. de Jonath. in pentateuch. paraphr. chald. I, 30) dicit Targumim ori- 
ginern synagogarum in tempora primorum patriarcharum referre, id non 
plane recte se habet. Nam quamquam apud Onkelos Gn 25, 27 legimus 
Jacob in ,,domo institutionis" (tttsblX JTa) servisse ct in Targ. Hieros. I. 
Gn 33, 17 Jagob sibi ,,domum institutionis" (Kttmtt JTO) aedificasse, tamen 
his locis non synagoga ipsa significatur. In Targ. Hieros. I. Ex 18, 20 
memoriae proditur socerum Mosis earn adhortatum esse, ut Hebraeis eas 
preces, quas in synagoga dicerent, aperiret. At ibi iam non de aetate 
patriarcharum agitur. Ceteri quoque loci, quos GL B. "Winer affert, ad 
posteriora tempora pertinent. 

3 Synagogas paulo post templum exstructum ortas esse demonstrari non 
posse equidem existimo. Ps 74 (73), 8 secundum textum masorethicum 
legitur quidem: ,,Combusserunt oinnia loca conventuum dei (bK'^J^Itt'fpS, 
Aquil. Ttocoa? aovaYWYa?) in terra". Cum autem non omnes synagogae ut 
templum aecles sacrae appellari possint, verisimile est textum corruptutn 



Synagogae 137 



esse, praesertim cum Graeci Alexandrini verterint: Kccca7ca&a&)[Asv ta 
sopta? Tcoptoo arco TTJC 777?- Etiam Vulgata vertit: ,,Quiescere f'aciamus 
dies festos del a terra". 

4 M. Rosenmann (op. all.) cultum Jabvae in synagogis exercitatum 
de institute ,,virorum .stationis" repetit, cum dicat iis dei cultum sine 
victimis ad sacrarium institutum esse, qui paulatim per totam terram 
Judaeorum diffusus est. At de tali cultu divino nihil accepimus. 

5 Sed omnem fere fidem exsuperare nonnullis videntur, quae Judaei 
de quadringentis octoginta (Echa rabbathi 55 a . 74 d ) vel secundum alios 
de quadringentis sexaginta (Hieros. Kethubotb 35) synagogis Hierosoly- 
mitanis narrant. 

Ceterum Hierosolymis non solum indigenae, sed etiam Judaei exteri 
proprias habebant synagogas. Velut Act 6, 9 r/js aovaytoy/j? T 
[isvYjC Ai{3epuv<ov xai Kopvjvattov %al 5 AXeavpft>v xal TWV arco 
xai 'Aoia? mentio fit. Copula %at, quam etiam Vulgata, versio Arabica 
et Aethiopica retinet, varias synagogas significare videtur. Syrus autem 
coniunctionem y.at aut non legit aut omisit; vertit enim: ,,Surrexerunt 
quidam e synagoga, quae vocatur libertinorum, Cyrenaei, Alexandrini . . ." 
Atque ita statuisse videtur verbis allatis unam synagogam indicari eamque 
in usum omnium Judaeorum, qui ex diversis regionibus religionis causa 
Hierosolyma confluebant, exstructam. 

Adnotatio. Ilpooso^ai (Latine proseuchae, Juvenal. Saiir. 3. 296) 
sive Trpoosox/cvjpia (Pbil. De vita Mosis 1. 3. opp. II, 168) i. e. oratorio, 
a quibusdam pro synagogis- babentur, ita ut jtpocteo/nj pro otv.o? vel TOTCO? 
iffi TCpoaeo^? dicatur (I Mcc 3, 46. Ill Mcc 7, 20) = Aram. P^fi fi n S 
locus precum, quod est nomen synagogae. Atque vocabulum Trpoaeo^vj 
iam in inscriptione quadam ex tertio a. Cb. n. saeculo profecta, quae in 
Schedia prope Alexandriam inventa est, ita legitur, ut synagogam valeat. 
Inscriptiones, ubi Ttposso^ pro domo orationis usurpatur, in Aegypto in- 
feriore saltern quinque inventae sunt (cf. M. L. S track, Inschriften aus 
ptolemaischer Zeit. Archiv fur Papyrusforsebung und verwandte Gebiete 
II, 1903, 54l), in bis ea, quae anno a. Cb. n. tricesimo septimo orta ad 
dedicationem synagogae Alexandrinae pertinet (ib. 559). Etiam Josepbus 
(Vit. 54) proseucham Tiberiensem [Jieyiatov o'oiig^a %al TroXuv o^Xov STCt- 
Ssgaa'&at Sovdjievov vocat. Pbilo quoque (Adv. Flacc. opp. II, 523s. 535. 
De virtutib. ib. 565. 568. 596. 600) vocabulum Ttposso^i] ad significandas 
synagogas usurpat. Ex aliorum autem. opinione proseuchae erant loca 
extra urbes prope aquam (ad lotiones caerimoniales), nonnumquam sub divo 
:sita (cf. Act 16, 13. Jos. AJ 14, 10.23. Epiphan. Haer. 80, 1. MSG 
42, 757), quo Judaei ad usus saororum convenire solebant. 



Caput secundum 
De synagogarum structura 

Synagogae, plerumque in locis altioribus sitae, vel sumptibus pub- 
.licis vel etiam liberalitate privatorum quorundam (interdum gentilium 



138 P ars ! Antiquitates sacrae 

Lc 7, 5) erectae, formam templi Hierosolymitani iniitabantur, ut atrium 
cuin porticibus haberent, sicut etiam nunc synagogae in oriente for- 
matae sunt. Atque ex ruiuis synagogarum, quae in Galilaea ad septen- 
triones vergente adhuc exstant *, quarum veterrimae secundi, fortasse 
primi p. Ch. n. saeculi sunt, cognoscere possumus, quo modo Judaei 
Christ! fere . aetate aedificare soliti sint. Plerumqne introitus earum 
synagogarum a meridie erat et ex porta magna et duabus portis mi- 
noribus constabat (Kafr Bir c im, Meron, Tell TJum). Introitum nonnuni- 
quam portions excepit (Kafr Bir'irn, Meron). Nonnullae synagogae vel 
duobus ordinibus columnarum in tres (Kasiun et Nabartein) vel quat- 
tuor in quinque (Tell "ftuni) partes dividebantur. Synagoga Alexaii- 
drina forma basilicae erat (Hieros. Sukka 55 ab ). Quarum synagogarum 
nonnullae num sine tecto fueriut, ut synagogae Sainaritanorum, non 
constat. In media synagoga erat suggestus ligneus (n^S = |3vj^a, 
^Jfc) 2 et super hunc pulpitum (N85, ^0113, avaXoYsiov), cui liber sacer 
recitandus imponebatur. Yolumina, cum ex iis non recitabatur, in ar- 
mario (1^^, '^C 1 , etiam ^O), pannis linteis involuta, servabantur. Varia 
subsellia (pllCii? vel nwTinp, tta^sSpai) pro honore et dignitate eorum,. 
qui aderarit, disposita erant 3 , et quidem subaellia niulierum a virorum 
separata. Praeterea lucernae (fi" 1 ?.) suspensae erant, quae cum ad usus 
precum vespertinarum turn- ad sollemnia augenda accendebantur. Ad 
introituin lavacra constituta erant, ubi ii, qui synagogam ingrediebantur, 
manus abluerent. Instruments quoque musicis Hebraei deuni in syna- 
gogis colentes utebantur, et quidem bucinis (ni'nal^) et tubis (fii^iarD).. 
lllis imprimis priino incipientis anni die, his diebus ieiunii canebatur. 

Inter synagogas, quarum veteres scriptores mentionem faciunt,. 
praeter Hierosolymitanas imprimis Jamnienses et Tiberienses celebran- 
tur, quas tamen omnes procul a se reliquit Alexandrina ilia [leyioxY], 
wxi Tcepw/jjiotdttY], cuius S'.TcXal atoai et septuaginta cathedrae aureae, 
lapidibus pretiosis et margaritis distinctae, summis laudibus celebrantur 
(Phil. De virtutib. opp. II, 565) 4 . 

Ceterum omnes synagogae tanti aestimabantur, ut Philo eas SiSaa- 
awcppoauvYjc; %ai Siotaioaovvjc (De virtutib. ib. 592) vel StSaoxaXsta. 
veal avSpeia? %ai aw^poauvY]? %al Sixaioa6v/]<;, euaspsia? TE %ai. 
xai oD(X7cda7]<; apst;-/]? (De vita Mosis 1. 3- ib. 168. cf. De septen. 
ib. 282) appellet, et loca sacra habebantur, quae nulla re profanari 
debebant. Etiam cum dirutae erant, locus, ubi aedificatae erant, sacer 
permanebat. 

\f 

1 Eius modi ruinae in Kasiun, Kafr Bir c im, el Gis, Mfiron, Nabartein,. 
Tell IJum, Keraze, Irbid inventae sunt. In Kasiun inscriptio aetatis Sep- 



Sacerdotes temporibus ante Mosen 139 

timii Severi (197 p. Ch.) .effossa est, ex qua cognosci poteat, quo tempore 
eae synagogae exstructae sint. 



2 lam Esra, cum legem recitaret, Neh S, 4 'V'^IW"^ LXX ercl [37]- 
'oXivoo, Vulg. super gradum ligneum stetisse dicitur. Of. etiam 

Jos. AJ 4, 8. 12. 

3 IIpa>'uo%a'9 i pwu legis peritorum in novo testamento saepius memo- 
rantur (Mt 23, 6. Me 12, 39. Lc 11, 43; 20, 46). 

4 Velut in proverbii consuetudinein venit, qui synagogam Alexandrinam 
non vidisset, eum gloriam Israelis non vidisse (Babyl. Sukka 5 1 fe ). 



II 

t 

De ministris sacris 

Praesidia doctrinae. Bl. Ugolini, Thes. .XII, 1 80. 81 120, 
XIII, 135 1156. C. Ch. W. Bahr, Symbolik des mosaischen Cultus 
II, 3 186. G-. Gerth, De Israelitarum sacerdotio. Jeuae 1874. 
S. J. Curtiss, The levitical priests. A contribution to the criticism of 
the pentateuch. Edinburgh and Leipsic 1877. De Aaronitici sacerdotii atque 
Thorae elohisticae origine. Dissertatio historico - critica. Lipsiae 1878. 
S. Maybaum, Die Entwickelung des altisraelitischen Priestertums. Ein 
Beitrag zur Kritik der mittleren Biicher des Pentateuchs. Breslau 1880. 

J. Lippert, Allgemeine Geschichte des Priestertums. Berlin 1883. 

P. G-runbaum, Die Priestergesetze bei Mavius Josephus, eine Parallele 
zu Bibel und Tradition. Halle 1887. H. Yogelstein, Der Kampf 
zwischen Priestern und Leviten seit den Tagen Ezechiels. Eine historisch- 
kritische Untersuchung. Stettin 1889. W. W. Baud is sin, Die Ge- 
schichte des alttestamentlichen Priestertums untersucht. Leipzig 1889. 
A. van Hoonacker, Le sacerdoce levitique dans la loi et dans I'histoire 
des Hebreux. Lou vain 1899. Les pretres et les levites dans le livre 
d'Ezechiel (KB VIII, 1899, 177205). A. Biichler, Die Priester 
und der Cultus im letzten Jahrzehnt des jerusalemischen Tempels. Wien 
1895. F. v. Hummel auer, Das vormosaische Priestertum in Israel, 
Freiburg 1899. E. Schurer. GJV II 4 , 267336. 0. Kluge, 
Die Idee des Priestertums in Israel - Juda und im Urchristentum. Leipzig 
1906. H. S trunk, Die hohepriesteiiiche Theorie im alien Testamente. 
Halle 1906. Das alttestamentliche Oberpriestertum (StKr 1908, 1 26), 

De Hebraeorum ante Mosen sacerdotibus 

Qui teinporibus ante Mosen apud Hebraeos sacerdotio fungebantur, 
non divinae, sed humanae institutionis erant. Ab Adam enim usque- 



140 P ars I* Antiquitates sacrae 

ud Mosen nulla exstat lex divinitus revelata i. e. nulluin corpus legum 
neque civilium neque religiosarum. a deo revelatioue profectum (cf. Eom 
5, 13), sed paucae quaedam leges divinae singulares inveniuntur, velut 
prohibitio sanguinis bibendi et homicidii Noahidis imposita (Gn 9, 4 6) 
et lex circumcisionis Abraham eiusque progeniei data (ib. 17, 1014). 
Utrmn vero illo temporis spatio ius sacerdotale ad principes populi 
patresque familiarum an ad primogenitos spectaverit, inter viros eru- 
ditos diseptatur. 

I. Atque a Judaeis memoriae proditum est primogenitos eosdem 
fuisse sacerdotes. Velut M. Sebachim 14, 4 legimus: M Antequam erectum 
esset tabernaculum, fuerunt excel sa licita et cultus per primogenitos 
fiebat; postquam erectum est tabernaculum, prohibita fuerunt excelsa 
et cultus per sacerdotes factus est". Et Onkelos locum Gn 49, 3 ita 
exponit: Tibi (Ruben) conveniebat accipere tres partes, Kfil-os primo- 
genituram (i. e. dignitatem terrenam in duplici hereditatis portione 
positam), KWifis sacerdotium et HrTobto regnum". Ps. Jonathan paulo 
fusius: n Ad te pertinebat primogenitura et dignitas sacerdotis et reg- 
uum; sed propterea quod peccasti, mi fili, data est primogenitura Jo- 
seph et regnum Juda et sacerdotium Levi" 1 . Idem sentiunt comphires 
patres et doctores ecclesiae. Yelut Hieronymus, Quaest. Hebr. ad Gn 
49, 3- MSL 23, 1056: w Debebas iuxta ordinem nativitatis tuae et 
hereditatem, quae primogenitis iure debebatur, sacerdotium scilicet et 
regnuni accipere; hoc quippe in portando onere et praevalido robore 
demonstratur". Thomas, S. th. 1, 2. qu. 103. a. 1. ad 3: Sacerdotiuni 
etiam erat ante legeni apud colentes deum secunduin humanani deter- 
minationem, qui hanc dignitatem primogenitis attribuebant" 2 . 

1 Similia afferunt paraphrastes Hierosolymitanus ad Gn 49, 3 et Bere- 
schith rabba 71 a . Quare Hieronymus, Quaest. Hebr. ad Gn 27, 15. 
MSL 23, 980 scribit: ,,(Est) traditio Hebraeorum primogenitos functos 
esse officio sacerdotum et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti 
victimas offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur." Et ep. 73. 
ad Evangel, ib, 22, 680: ,,(Judaei) tradunt, quod usque ad sacerdotium 
Aaronis omnes primogeniti ex stirpe Noe . . . fuerint sacerdotes et deo 
victimas immolarint". 

2 Ex interpretibus posterioris aetatis opinioni primogenitos eosdem 
fuisse sacerdotes praeter alios etiarn Cornelius a Lapide, J. Tirinus, H. Gro- 
tius, S. Bochart, J. Selden, J. Saubert, J. Jolm, D. B. Haneberg, J. L. Saal- 
schiitz, A. Stocld adstipulati sunt. 

Neque tainen, ut demonstretur temporibus ante Mosen primogenitos 
sacerdotio functos esse, afferri potest deurn Hebraeis ex Aegypto pro- 



Sacerdotes temporibus ante Mosen 141 

ficisceutibus omnia Aegyptiorum primogenita interfecisse (Ex 12, 29) 
et Hebraeos omnia primogenita sibi sanctificare iussisse (ib. 13, 2) turn 
autem pro primogenitis tribum Levi ad ministerium suum constituisse 
(Nm 3, 11 13. 41- 45). Nam illud praeceptum, quo omnia primo- 
genita Jahvae sanctificari imperatum est, tarn universmn erat, nt non 
solum ad homines primogenitos, sed etiain ad animalia primogenita 
pertineret. Praeterea illud praeceptum eo tempore, quo Hebraei ex 
Aegypto proficiscebantur, datum non ante ratum esse coepisse videtur 
quam Hebraei in terrain Canaan immigravissent (Ex 13, 11 16), turn 
igitur, cum tribus Levi iam pro primogenitis ad ministerium divinum 
electa erat. Efciam ex Levitarum surrogatione in locum primogenitorum 
(Nm 3, 11 13. 41. 45) apparet primogenitos nequaquam muneri sacer- 
dotali praefuisse ; neque enim Levitae sacerdotio fungebantur, sed niini- 
sterio sacerdotum in sacris peragendis ; itaque primogeniti non ainpliore 
erant dignitate quam Levitae in ipsorum locum surrogafci. Etiam Dfc 
21, 17., ubi Moses TO TrptotOTOxsia explicat, nihil de sacerdotio invenimus. 

Quare contra opinionem temporibus ante Mosen apud Hebraeos primo- 
genitos rnunere sacerdotali functos esse A. Calmet, V. H. Kurtz, P. Scliolz, 
J. Linder, alii viri docti dixerunt. 



II. Sunt qui existinient ex loco Ex 24, 5., ubi Moses 
adulescentes filiorum Israel ad sacra lacienda misisse dicitur, colligi 
posse ante Mosen primogenitos munere sacerdotali functos esse. 



Onkelos, Ps. Jonathan, Sa c adja loco allato pro Q 1 ^^ iuvenibus posu- 
erunt V "O'G primogenitos. 



At verbis fb$ i^a obtulerunt holocausta et B^tf BVjfl in??!! immo- 
laverunt mctimas pacificas illi iuvenes neque ut sacerdotes neque ut 
sacerdotum ministri describuntur. Non appellantur sacerdotes', nam 
primum ilia verba etiam de iis, qui Jahvae sacra faciunt, crebro usur- 
pantur (velut Ex 3, 18; 5, 3; 8, 23s; 22, 19. Lv 17, 8. I % 1, 
19. 25; 3, 4; 8, (53. Jes 66, 3. Koh 9, 2); deinde victimas adigere, 
quod verbo nb^ misit significatur, non est sacerdotis, qui sacris opera- 
batur, sed eius, qui ofiferebat; denique Moses sacrum, quod proprie 
dicitur, i. e. aspersionem sanguinis ipse exsecutus est. Neque vero illo 
loco dicitur iuvenes nihil amplius fuisse nisi sacerdotum ministri (cf. 
I Sm 2, 13); iiain ea ministeria, quae iis attribuuntur, numquam a 
simplicibus rninistris fiebant; sed verba allata in eos iuvenes cadunt, 
quatenus paries filiorum Israel, qui sacrificabant, i. e. totius populi gerunt. 

III. Plerique interpretes locum Ex 19, 22. 24 de sacerdotibus, 
qui temporibus ante Mosen apud Hebraeos sacra procuraverint, agere 



142 P ai ' s L Antiquitates sacrae 

contendunt. Idque alii nulla explicatione addita afnrmant, alii coni- 
ciunt illos sacerdotes ant primogenitos fuisse aut e variis familiis 
oriundos aut a Mose interim constitutes. 

P. de Hurnrnelauer (op. all.) existimat sacerdotes, qui loco allato 
conimernorantur, secunduin ordinem Melchisedech fuisse, sed non .bonos 
piosque. Si eniin, ut ex Jos 24, 14. Ez 20, 7 s; 23, 3. 8. 19 apparet, 
aut tota gens Hebraica aut certe inagna eius pars, dum in Aegypto com- 
morabatur, fictorum deorum cultui dedita erat, id sine aliqua sacerdotuni 
neglegentia aut indulgentia fieri non potuit. Ne auteni illi sacerdotes 
post Hebraeoruni egresurn ex Aegypto sacro ministerio, quo ad id tempus 
functi evant, privarentur, Aaron, cum Moses per plurimos dies apud deum 
in monte Sinai versaretur, instigaverunt, ut vitulum conflatilem ex inau- 
ribus aureis formandum curaret, queni Hebraei pro siniulacro ipsius Jahvae, 
qui eos e servitute Aegyptia eduxerat, venerabantur (Ex 32, 1 8). At 
Moses Levitas armatos per media castra inisit, qui seditiosos illos sacer- 
dotes circa vetus tabernaculum ebrios recubantes districtis gladiis ceci- 
derunt; quo impetu ad tria milia virorum perempta traduntur (ib. v. 26 
28- Falso Vulgata: ,,quasi viginti tria milia"). 

Exsistit autem hoc loco quaestio subdifficilis, quinam sacerdotes illi 
antiqui ordinis fuerint. Auctor, quern rnodo comniemoravimus, ad earn 
ita respondet: Primls teniporibus capita familiarum res divinas perpetra- 
bant. Filii non sacrificabant, nisi postquam familiam propriam nacti erant. 
Velut Jacob sacrum non fecit, cum caelebs in Mesopotamiam proficisceretur 
(Gn 28, 18); fecit autem, cum unS, cum familia in patriarn redisset, idque 
ante patris mortem (ib. 31, 54; 33, 20; 35, 7). Ex quo patet, ubi sin- 
gulae familiae paulatim ita auctae erant, ut ex iis gentes evasissent, im- 
primis apud principes sacerdotium fuisse solere. Conferas Gn 14, 18., ubi 
de Melchisedech, sacerdote et rege urbis Salern, et Ex 2, 16., ubi de 
Jithro, sacerdote et principe Midianitarum, agitur. Etiam antiquissimi 
illi Babyloniorum reguli clientes (patesi, isalclcu) sacerdotes fuerunt. Quare 
vocabulum quoque [tf3 non modo sacerdotem (et quemyis dei ministrum 
Ps 99, 6), vevum etiam summum magistratum civilem (cf. Ex 2, 16; 3, l) 
significat. Jacob defuncto unus erat, cui sacerdotium iure obvenit, Joseph, 
quern pater moriens T'C 1 ^ *W t eximium (principem) fratrum suorurn saluta- 
verat (G-n 49, 26) et quern fratres ipsi principem agnoverunt (ib. 50, 
17 2l). Primogenitus Joseph Menasse erat patrique maxime earns (ib. 
48, 17). Quae cum ita sint, F. de Hummelauer accipiendum esse censet 
tempore, quo Hebraei in Aegypto commorabantur, sacerdotium penes Menas- 
saeos fuisse, non^tamen ita ut omnes Menassaei sacerdotes fuissent, sicut 
ne Levitae quidem omnes sacerdotes exstiterunt ; nam trucidatis tribus 
illis milibus sacerdotum, de quibus Ex 32, 28 sermo est, triginta duo 
milia ducenti viri pugnatores tribus Menasse superfuerunt (Nm 2, 2l). 

Quod F. de Hummelauer multa, doctrina defendere studet. Quamquam 
nihil aliud est nisi audax opinio, quam, cum firmis fundamentis caret, 
pauci probabunt. 

IV. Quantum equideni iudicare possum, de Hebraeoruni ante Mosen 
sacerdotibns ita sfcatuendum est: Aetate ante Moseu quilibel suoruni 



Sacerdotes temporlbus ante Mosen 143 

sacrificioruin erat minister. Yelut Kain et Abel (Gn 4, 3 s.), Noah 
{ib. 8, 20), Jacob (ib. 33, 20; 35, 7), Moses (Ex 17, 15; 24, 6ss; 
29, 1 ss.) sacra faciebant. Imprimis vero patriarchal, qui erant capita 
fainiliarum neque ullum super se principem agnoscebant, intra patri- 
archatus sive farniliae suae dicionem sacerdotali officio fungebantur 
(praedicabant nomen dei Gn 12, 8; 13, 4; 20, 25; 33, 20-, sacra facie- 
bant ib. 12, 7 s.; 13, 4. 18; 22, 2; 26, 25; 35, 1., inipertiebant bene- 
dictionem vel maledictionem ib. 9, 2527; 27, 27 29. 39s.; 48, 
15s. 20; 49, 1 27., peragebant circumcisionem ib. 17, 23), cuius rei 
vestigium apud Hebraeos etiam post institutum sacerdotium Levitieum 
in rnactatione agni paschalis invenimus, quam ex lege Ex 12, 3 qui- 
libet pater familias perficere debebat; neque vero ex libris divinis evinci 
potest patris vicem implere soli primogenito licuisse. Sed cum omnes 
primitiae Jahvae consecratae essent, non mireris, quod iis, t qui natu 
maximi essent, nonnumquam munus sacrum mandabatur (cf. Ex 24, 5. 
Jdc 17, 5). 

Potestatein sacerdotalem patris familias vel principis per longum tempus 
valuisse constat; nam etiani iudicum aetate eum usuru invenimus (Jdc 6, 
1719; 13, 19). 

Hebraei in Aegypto commorantes num. proprium ordinem sacer- 
dotalem, fortasse ex certa quadam. tribu sumpturn, habuerint, ex sacris 
litteris clare cognosci non potest. Neque vero dubium est, quin postu- 
latis religionis in animis paulatim auctis et vario commercio atque usu 
cum Aegyptiis, quibus sacerdotum ordo summa auctoritate erat, peri- 
uloque, quod inde religioni Hebraeorum imminebat, quin liis aliisque 
rebus effici coeptam sit, ut pristinae res conimutarentur. Item constat 
easdem res magni fuisse momenti, ut tempore procedente dignitas sacer- 
dotalis singulari tribui deferretur. 

Sacerdotes Hebraeorum si iam in Aegypto in unum corpus coalu- 
erant, manifestum est nbvum sacerdotum ordinem haud facile institui 
potuisse, quod ea re iis, qui ad id tempus sacerdotss eraut, sua dignitas 
(foriasse iam a maioribus accepta) adempta est. Sed praeter narra- 
tionem de seditione a Korali, Dathan, Abiram facta (Nm c. 16) in 
sacris litteris niliil fere invenitur, unde mutationem illam difficilem 
fuisse appareat. 

Conferas P. Scholz, Die heiligen ' Altertiimer des Volkes Israeli, 
3 10. - J. Linder, Geschichte des alten Bundes 556. Klagenfurt 1913. 



144 P &rs ! Antiquitates sacrae 

Sectio prima 

De institutione ministrorum cultus divinl 
variisque eorum ordinibus 

I. Oinnes quidem Hebraei ad cultum divinum obligati erant; quare- 
Ex 19, 6 populus theocraticus B^LpJ robtifc regnum sacerdotum ideoque 
tfiT^ ^ gens sancta vocatur singulique cives sunt n.>7- ^ sacerdotes: 
Jahvae (Jes 61, 6), sacerdotes reliquarum gentium ad Jahvae templum 
connuentiuni. Sed singular! ratione Jahve primogenitos, quibus in clade 
Aegyptiorum vita conservata erat, ad ministerium sacrum sibi vindi- 
cavit (Ex 13, 2; 34, 19. Lv 27, 26. Nm 3, 13; 8, 17). 

Foedere autem ad monteoa Sinai cum Hebraeis inito ad sacra pub- 
lica celebranda loco primogenitorum, qui ideo rediinendi erant, Jahve 
tribum Levi substituit (Nm 3, 68. 12. 40 s ; 8, 17 19) Atque vi- 
ginti duo milia Levitarum (ib. 3, 39) Jahvae attribuebantur pro re- 
demptione totidem primogenitorum ceterarum tribuum, reliqui, qui 
supererant, 273 primogeniti redimebantur quinis siclis (ib. v. 45 47). 
At numeri Nrn. 3, 22. 28. 34 traditi (Gersonitae 7500 + Kahathitae 
8600 -f Meraritae 6200) non 22.000, sed 22.300 efficiunt. Scribae in. 
numeris ponendis errasse videntur. Complures interpretes errorem no- 
tant v. 28, ubi WW legitur, cum (MlSft) ^^V tres legendum sit, nt sunmui 
Levitarum, quae singulis ex numeris conficitur, non sit 22.300, sed 
22.000. Alii existimant niendum esse v. 22 in numero Gersonitarum, 
ubi littera "i, quae est nota numeri 200 (litteras enim ad numeros ex- 
primendos olim ab Hebraeis adhibitas esse constat), cum littera 1 (== pfl) 
sive nota numeri 500 comniutata est. Cui tamen coniecturae obstat, 
quod parum verisimile est in antiquissimis codicibus Kapli finale exsti- 
tisse, quale nee Samaritani habent, quorum scripturae antiquissima 
Hebraica simillima f'uerit. Alii interpretes putant numero viginti duo- 
rum milium homines sexus virilis familiarum sacerdotaKum Aaron 
eiusque filiorum non esse additos, quod ii non ut Levitae in locum primo- 
genitorum succedebant. 

Jahve unam tribum ad sacrum niinisterium elegit, ut unitate sa- 
crarii et sacerdotii unitas religionis et nationis servaretur. Elegit autem 
lianc tribum propter eius singularem in superstitione vituli conflatilis 
reprimenda fervorem (Ex 32, 28 s.) *, quam ob causarn in benedictione 
tribuum etiam diserte commendatur (Dt 33, 8 10. cf. Mai 2, 4 ^6). 
Princeps vero ratio, ex qua ministeriuni divinum in tribum Levi col- 
latum est, fuit libera dei electio (Nm 18, 6) 2 . 



Institutio ministrorum sacroram eorumque ordines 145 



1 S. Jarchi ad Nm 6, 12: ,,Accepi Levitas in permutationem (prirno- 
o-enitorum), eo quod peragi deberet ministerium sacrum per primogenitos ; 
verum postquatn peccaverant vituli aurei cultu, profani evaserunt; Levitae 
autem, qui non commiserant idololatriam, elect! sunt in eorum locum". 
Et ad Nm ], 49 verba dei affert: ,,Nam illi (Levitae) mei sunt; quia non 
errarunt in vituli aurei cultu". Mainionides (De idololatria 1, 10) 
Hebraeos accusat, quod in Aegypto a cultu veri dei desciverint et ad 
mores Aegyptiorum transierint, ,,ut exemplo eorum idola venerarentur, 
excepta tribu Levi, quae in mandatis maiorum perseveravit, neque ullo 
tempore tribus Levi idolis serviit". 

2 Nomen Levi (et Levitae) a nonnullis non nomen personae aut tri- 
bus, sed nomen ob munus quoddarn datum intellegitur. lidem vocabulum 
*fo a radice 'Ti^ (= adhaesit alicui) ducunt et ad area,m foederis cornitan- 
dam referunt, unde ea tribus, quae earn comitari debebat, nomen traxerit. 
At videas A. van Ho on acker, Le sacerdoce levitique 287 ss. 

Alii ex Gn 49, 7 collegerunt tribum Levi iam. interisse, r antequam 
Hebraei terram Canaan ingrederentur. Quod omnino falsum est. Nam 
dispersio tribus praeclicitur ilia quidern loco allato velut poena peccati a 
Levi commissi ; sed ea dispersio poena esse desiit, postquarn filii Levi ,,con- 
secraverunt manus suas Jahvae, unusquisque in filio et in fratre suo (i. e. 
eos interficiendo), ut data sit illis benedictio" (Ex 32, 29). 

II. Imprimis Jahve familiam Aaron elegit (Nni 3, 10),' in qua 
sacerdotium ita hereditarimn erat, ut primogenitus summum teneret 
pontificatum, ceteri simplici fungerentur sacerdotio, cum ornnes alii ex 
eadern tribu ad munus Lemtarum assumerentur, quae trifaria hierarchia 
tripartite tentorio onmiuo respondebat. 

1. Dignitas sacerdotalis iam ante vituli aurei superstitionem fa- 
miliae Aaron destinata est (Ex 28, 1) 1 tuncque saltern implicite Levi- 
taruni quoque electio facta est, quae appendix efc complementum elec- 
tionis sacerdotum esse videtur. Quam sacerdotii dignitatem Jahve Aaron 
postea insigni quodam miraculo confirmavit, virga Aaron gerniinante 
amygdalasque proferente (Nm 17, 2123. cf. Hebr. 9, 4) 2 ac brevi 
novi mandati promulgatione (Nm 18, 1 7). Neque ergo propria auc- 
toritate Aaron sacrum rnunus suscepit, sed %aXoD|AVo? DTCO TOD O-eoO 
(Hebr 5, 4) 3 . 



1 lain Ex 4, 14 Aaron ^ti Levita = J03 sacerdos vocatur, ex quo 
nonnulli interpretes colligendum esse consent tribuin Levi iam. ante voca- 
tionem Mosis sacerdotio functam esse. At textum loci allati corruptum 
esse existimandum est. Adverte, quam facile ^n ex corrupto proximo 
adscripto vocabulo Klbn (Sam.) oriri potuerit. 

2 Quam tarn miram rem rationalistae, qui vocantur, hoc fere modo 
evenisse coniciunt: Moses conventum populi instituerat, in quo constitue- 
retur, ex quanam familia in posterum sacerdotes sumendi essent. De qua 

Kortloitner, Archaeologia bibJica 10 



146 Pars I. Antiquitates sacrae 

dignitate principes duodecim tribuum per baculos sortiti sunt, quod sorti- 
tionis genus etiam nunc apud Arabes usitatum est. Sorte ius sacerdotii 
familiae Aaron obtigit, cuius baculus floribus et fructibus ornabatur, ut id 
signifiearetur. Qui baculus ad diem posterum in tentorio sacro asservatus 
est; eo autem die baculus prolatus populoque pronuntiaturn est Jahven 
familiam Aaron sorte elegisse, ut in posterum sacerdotio fungeretur, vel 
(posito signo rei pro re significata) baculum Aaron a Jahve floribus et 
fructibus ornatum esse. Cuius rei mernoria ut perpetuo conservaretur, ilie 
baculus in loco sacro repositus est. 

Quarn interpretationem intento studio refutare supervacaneum videtur. 

3 Sacerdotium Leviticum sive Aaroniticum , quod Paulus apostolus 
AsbiTWfyv tspwoovYjv et tdiv 'Aapwv vocat (Hebr 7, ll), obscuram tantum 
ct tenuein adumbrationem sacerdotii novi testamenti fuisse decent idem 
apostolus (ib. 4, 14 8, 13), Augustinus (De civ. dei 17, 6, 1. MSL 
41, 536: ,,Ipsum secundum ordinem Aaron sacerdotium tamquam umbra 
f'uturi aeterni sacerdotii constitutum est"), alii. 

2. Pontifex in libris divinis variis appellatur nominibus. Vo- 
catur ^1TJP pap sacerdos magnus (Lv 21, 10. Nm 35, 25. 28. Jos 20, 6. 
II Rg 12, 11; 22, 4 8; 23, 4 Hagg 1, 1. 12. 14; 2, 2. 4 Sack 3, 1. 
8; 6, 11. Neli 3, 1. 20; 13, 28. II Chr 34 9), tftfiO. JP3P sacerdos prin- 
ceps (II Eg 25, 18. Esr 7, 5. II Chr 19, 11; 24 11; 26, 20; 31, 10) 
et simpliciter tf^v princeps (II Chr 24, 6), tT^P JPap sacerdos unctus 
(Lv 4,3.5. 16; 6, 15) et pap sacerdos %t' egoxty (Ex 29, 30; 31, 
10; 35, 19; 39, 41. Lv 1, 7; 4, 6 s. 10. 17. 20. Nm 3, 32; 25, 7; 26, 
1. 3. 63. I % 1, 8. II Rg 11, 9 s. 15. 18; 12, 3. 8. 10; 16, 10 s. 15 s; 
22, 10. 12. 14; 23, 24), Chaldaice *an Kfta ( c f. Jos. AJ 3, 7. 1: ava- 
pa|3dxv]<^ fbrtasse avapa(3atY]<; = f 1 ??^ legendum), apud LXX interpretes 
6 tepstx; ysya.c, (semel Lv 4, 3 etiarri apx^pso?, cf. Ill Esr 9, 40), in 
novo testarnento Apx^epsu? (Act 5, 24 in nonnullis codicibus 6 
cf. Ill Esr 9, 39), III Mcc 1, 11 6 TcpoTjYobjieyo? rcavrcov 



a) Ut unum erat sacrarium, in quo religio publica exercitanda 
erat, ifca unus quoque sacerdos magnus, quod ad unani religionem con- 
servandam niultum couferebat. Munere suo usque ad mortem funge- 
batur; habebat tamen vicarium, qui ipso impedito rnunus sacrum ad- 
ministrabat et n.3^195 JBS sacerdos secundus sive propontifex (II Rg 25, 18 
[et 23, 4., ubi pa pro ^n$ legendum est] Jer 52, 24), ^^ P 3 sacerdos 
alius (M. Joma 1, 1. cf. Megilla 1, 9), stepo? apx^epso; (Jos. A J 17, 
6. 4. cf. 11, 8. 2) vocabatur. 

Imprimis die sollemnis expiationis nemo praeter summum sacerdotem 
sacris operari poterat. Cum autem pontifex vel pollutione nocturna vel 
morbo vel alio inopinato casu impediri posset, quominus sacra perageret, 



Institutio ministroram saerorum eorumque ordines 147 

.eius vicarius, qui eadem fere potestate et auctoritate instructus erat, sacra 
praescripta faciebat. 

Sunt qui existiment officium propontificis perpetuum fuisse atque ius 
succedendi in pontificatum adnexum habuisse. Quod tamen nullo argu- 
mento probari potest. 

Cum Aaron, primus pontifex a deo constitutus x , filiis maioribus 
Nadab et Abihu interfectis (Lv 10, 1 s.) 2 , duos haberet filios, Eleazar 
et lihamar, ille in paternam dignitatem successit (Nna 20, 28. Dt 10, 
6. Jos 14, 1; 17, 4; 19, 51; 21, 1) et hoc defuncto eius films Plnhas 
{Jdc 20, 28. Jos. AJ 5, 1. 28), cui deus propter perpetuum divini ho- 
noris sfcudmni promisit pontificatum fore penes posteros suos (Nm 25, 
12 s. Sir 45, 2326. I Mcc 2, 54) 3 . Et mansit summum sacerdotium 
in familia Eleazar usque ad Eli\ hunc enim Ithamaridem fuisse ex 
I Chr 24, 6 colligitur, ubi Ahirnelech, ab eo genus ducens,' ad pro- 
:geniem Ithamar refertur (cf. Jos. A J 5, 11. 5). Creduntur illo tern- 
pore duo pontifices simul hoc munere (in Gibeon et Hierosolymis) per- 
functi esse (II Srn 8, 17; 15, 24. 29. 35; 17, 15; 19, 11; 20, 25. I Eg 
4, 4. I Chr 15, 11; 16, 39; 18, 16; 24, 3. 6. 31). Kursus ad posteros 
Eleazar pontificatus transiit sub rege Salomo, qui Abjathar, qui ex 
familia Ithamar oriundus erat, de dignitate locoque deiecto (I Rg 2, 
27) genus Eleazar in Sadok restituit (ib. v. 35. Jos. AJ 8, 1. 3) 4 . Inde 
pontificatus in eo genere permansit (1 Chr 5, 34 41. Esr 3, 2; 5, 2. 
Neh 12, 10. 26. Hagg 1, 1. 12; 2, 3) usque ad tempora Antiochi IV 
Epiphanis, regis Syriae (175 164 a. Ch.), qui summum sacerdotium 
pontifice vivente contra legis divinae praescriptum plus offerenti ven- 
debat (II Mcc 4, 7 10. 23 s.). Alexander Balas, Antiochi Epiphanis 
.filius 5 , dignitatem pontificalem Jonathan duci belli, qui ex classe sacer- 
dotali Jojarib erat, detulit (I Mcc 10, 15 21). Simon demum, eius 
fratrem, Judaei principem et summum sacerdotern crearunt (ib. 14, 41). 
Cuius posteri, .qui iideni erant reges, officio pontifical! fungebantur 
usque ad' Herodem Magnum, qui pontifices ad arbitrium mutabat, quod 
exemplum postea Eomani quoque sequebantur. Quo quidem tempore 
ex paucis familiis sacerdotalibus (Phiabi, Boethos, Ananos sive Hannas, 
Kamith) semper fere sumnii sacerdotes sumpti sunt (cf. Jos. A J 15, 2. 
4 20, 6) 6 . Christi morte postquam cultus Mosaicus abolitus est, quod 
ut indicaretur, illo moriente miraculo dei velum templi scissum est 
(Mt 27, 51), dignitas pontificalis eaque in dies magis imminuta 
Judaeis verbo usque ad eversionem reipublicae mansit, re vera tota in 
Jesum Christum transla,ta est, cuius imaginem pontifices a Mose di- 
yinitus instituti quodani modo adunibrarant. Ille igitur, ubi primum 
per suurn sanguinem. homines expiavit et ad ipsain sunimae maiestatis 

10* 



148 ^ ars L Antiquitates sacrae 

sedem caelestem delatus est, ad omnium sine ullo discriinme gentium 
salutem suminus isque sempiternus sacerdos merito habetur (cf. Hebr 
2, 17; 3, 1; 4, 1416; 5, 110). 

1 Dignitas pontificalia ab Aaron suscepta eiusque virtutes sacerdotales- 
Sir 45, 6 22 maximis celebrantur laudibus. 

2 Nadab et Abihu propterea perierunt, quod ignein profanum ad suf- 
fitum adolendum adhibiti sunt. Atque deus eos icleo tarn graviter puni- 
visse crelitur, ut exemplum statueret, ne sacerdotes in posterum sacra 
mutarent. 

3 Quod promissum quo modo effectum sit, P. de Hummelauer 
(Comm. in Dt 292) ita explanat: Verba -07$ r^rjS iT 1 *^ foedus sacerdotii 
perpetuum non aliam habent vim quam sirailia verba, quae leguntur in 
Eomanorum pontificum decretis ,,perpetuo valituris" i. e. nulla auctoritate 
prorsus humana abrogandis, quae tamen nihilo minus auctoritate vel pon- 
tificis, qui decretum tulit, vel alicuius successoris abrogari possunt et in- 
terdum abrogantur. Itaque verba, quibus Jabve Pinhas pontificatum per- 
petuum promisit, nihil aliud dicunt nisi illud promissurn nulla auctoritate 
humana abrogandum fore neque negant ipsum Jahven posse illud mutare.. 
revocare, necessitatibus temporum accommodare. Cf. August. Quaest.. 
in Heptateuch. 1. 2. qu. 124. MSL 34, 639: ,,De ordine Aaron dictum 
est in sempiternum vel propter tempus non praeceptum, quousque obser- 
varetur, vel quod res significaret aeternas". 

4 Complures critici nostrae aetatis Sadok ex genere Aaron fuisse ne- 
gant, pro qua opinione loco I Sm 2, 27 36 nituntur. Sententiam enim,. 
quam ,,vir dei" loco allato contra Eli pronuntiat, pro vaticinio post even- 
tum conficto habent eanique conscriptam censent, postquam Abjathar, ab- 
nepos pontificis Eli, a rege Salomo dignitate pontificatus privatus est. Quia 
autem ille vir dei non tantum 2^\ bracchium (non &31 semen, LXX aTtEp^a) 
Eli, sed etiam bracchium domus patris Eli praecisum iri praedicit (v. 3l), 
concludunt in Abjathar totam dornum, cuius erat Eli, i. e. domum Aaro- 
niticam sacerdotio privatam et "IS aemalum (Vulg.) ex alia familia ad dig- 
nitatem sacerdotalem assumptum esse. Quam interpretationem a vero longe 
aberrare cum ex primo libro Chronicorum turn ex vaticinio ipso apparet. 
Nam I Chr 6, 8 ; 24, 3 docemur Sadok ab Eleazar, filio Aaron, originem 
duxisse, in sententia autem illius viri dei verba 3K fi^ domus patris non 
domum Aaron, sed domum Ithamar, alterius filii Aaron, significant neque 
ipsa domus Ithamar universa dignitale sacerdotali, sed tantum summo sa- 
cerdotio privatur. Opinio igitur Sadok ex genere Aaron fuisse allato ar- 
gumento non refellitur. 

5 Cf. I Mcc 10, 1:6 TOD 'Avuctyoo 6 'Ereff avvj?. Haud dubie TOD- 

leendum est. 



6 Nonnulli ex eo, quod Jo 11, 49. 51; 18, 13 ap^iepeo? TOD iviao- 
s%eivoo dicitur, colligendum esse existimant annuum fuisse illo tern- 
pore pontificatum atque ad arbitrium principuin Eomanorum modo huic 
modo illi datum esse. At evangelista nihil aliud dicit nisi illo anno me- 
moratu dignissimo Kaiaphas fuisse pontificem. 



Institutio ministrorum sacroruin eorumque ordines 149 

Adnotatio. Seriem summorum pontificum secundum traditionem 
Hebraeorum exhibent Joseph us (qui AJ 20, 10 ab Aaron usq,ue ad 
lemplum a Salomo exstructum tredecim, stante hoc templo duodeviginti, 
stante templo secundo quinquaginta duos, in summa octoginta tres pon- 
tifices enumerat); Chronicon paschale MSG 92, 461. 464. 508.; liber 
.Seder olam. De pontificibus, qui ab Herode Magno usque ad inte- 
ritum civitatis Judaicae fuerunt, videas E. Sehurer in St Kr XLV, 1872, 
.597607. 

b) Supra dixiraus unum, non plures eodem tempore pontificatum. 
tenuisse. Quod cum certum sit atque indubitatum, quaeritur, quo inodo 
intellegendum sit illud Lucae 3, 2: STUI ocp'/iepe '.:<; v Avva %ai Ka'idcpa IYS- 
vsro pv^a 0-eou y.cX. Be quorum verborum vi sacrarum litterarum in- 
terpretes in contrarias sententias discedunt. 

Atque sunt qui putent corruptissimo illo saeculo, quo etiam pontifi- 
catus venalis erat, duos simul ad illam dignitatem admissos esse idque ex 
avaritia praesidurn Eomanorum, tamen contra veterum Hebraeorum insti- 
tutum. Sed cum haec mera sit . coniectura, nullo prorsus testimonio con- 
firm ata, facile a viris doctis repudiata est. 

Nonnulli existimant pontificatum eo tempore annuum, . non perpetuum 
fuisse. Eo igitur anno, de. quo Lucas scripsit, Annas munere pontificali 
se abdicasse, Kaiaphas id aggressum esse creditur, ut uterque recte ap- 
pellaretur pontifex. Atque opinio, unde haec explicatio deducta est, non 
temere posita esse videtur ; nam etiam in Talmude pontificates annui clara 
fit rnentio. Qua autem aetate ea consuetude obtinuerit, parum constat. Id 
tamen certum est aetate Christi earn non viguisse, quandoquidem Kaiaphas 
per decem annos pontificatum gessisse ex Josepho (A J 18, 2. 2; 18, 4. 3) 
notum est, ut opinio ilia pontificatum annuum fuisse in earn aetatem non 
quadrat. Deinde id quoque falsum est Kaiaphas pontifici Annas continuo 
successisse eodemque anno ad summum sacerdotium adscendisse; nam tres 
alios pontifices (Ismael, Eleazar, Simon) inter Annas et Kaiaphas inter- 
cessisse a Josepho (AJ j8, 2. 2) memoriae traditur. 

^Alii existimant etiam eos, qui summo pontificatu perfuncti erant, 
pontifices appellatos esse; qua re nihil esse certius ex Josepho aliisque 
scriptoribus apparet. Nonnulli contendunt Annas ap)(ispea appellatum esse, 
cum -omnes cognati pontificis ap^ispsC? nominarentur, Annas autem socer 
pontificis Kaiaphas fuisset. Complures dicunt vicarium sammi sacerdotis 
ap'/'.spea vocatum esse, Annas igitur vicarium pontificis atque in sacris 
adiutorem Kaiaphas fuisse. Quae tres opiniones speciem yeri illae quidem 
habent, sed propterea probari non possunt, quod ab evangelista Annas 
pontifici Kaiaphas praeponitur, cum pontifex, qui munere iam perfunctus 
erat, eiusque cognati et vicarius pontifice ipso inferiores fuisse putandi 
sint. Praeterea certum est a communi consuetudine abhorrere annos ab 
ahquo pontifice, qui munere suo perfunctus est, ant pontificis cognato,aut 
eius vicario numerari, immo vero tempora a nominibus eorum, qui ipsi 
rebus sacris praeerant, denotata sunt. 



150 ^ ars ! Antiquitates sacrae 

Hand pauei eensent et Annas et Kaiaphas titulo ap^tepew? significavi 
non respectu muneris sacri, sed administrationis rerum forensium in sy- 
nedrio magno, cuius duo erant capita, quorum unum Nasi i. e. princeps,. 
alterum Ab-beth-din i. e. pater domus iudicii vocabatur. Atque hunc prin- 
eipe inferiorem fuisse in iudicio, etiamsi summus sacerdos et extra indi- 
cium principe maior fuerit. Duos illos plerumque principes populi, non~ 
numquam principes sacerdotum (ocp^tspsfc;) appellatos esse, et sicut Romani 
fastos a consulibus significaverint, ita Hebraeos a duobus illis principibus 
annos numerasse. Alternas quoque fuisse eas dignitates, ita ut summus 
sacerdos uno anno esset princeps synedrii, altero pater synedrii. Verum haec 
opinio nullis solidis argumentis confirmari potest. 

Plerique interpretes recentioris aetatis existimant, quod Annas ap)(i- 
peo? appelletur, propterea euro, non eo tempore, de quo Lucas agit, pon- 
tificatum gessisse; Annas pontificetn fuisse ab anno sexto usque ad quin- 
tum decimum p. Ch. n. annum, Kaiaphas ab anno duodevicesimo usque 
ad tricesimum sextum p. Cb. n. annum; Annas autem primo loco nomi- 
nari propter auctoritatem, qua inter populares floruerit quaque omnia fere 
per Kaiaphas ex suo arbitrio administraverit ; quanta autem auctoritate 
Annas fuerit, ex verbis Josephi AJ 20, 9. 1 concludi posse: Tourov 8& 
OV TtpsapotaTOV v Avavov soto^saTatov Ysvsaftai. ravte ^ap ^' a X s 

Ttai Tobtoo? Tcavta? aovspY] ap^LEpatiuaai T(J) ftefy aoro? TcpoTcpo? 

i:ri TcXsi-j-cov aTcoXausa?, o;cep ooSsvi aovs[3Y] iwv itap' YJJUV ap"/ts- 
pewv. Cui opinioni adstipulandum esse censeo. 



3. Sacerdotes vocantur p^ ""35 ^i Aaron (Lv 1, 5- 8. 11; 2,. 
2; 3, 2. 13; 21, 1. Nm 3, 3. II Chr 13, 9 s; 26, 16; 29, 21; 31, .9; 
35, 14. cf. Neb. 10, 39) et nq* ^3 domws ^aro (Ps 115, 10. 12; 118,. 
3 ; 135, 19). Aliis locis appellantur &&,% &)<> sacerdotes Levitae, Vulg. 
nonnullis locis falso sacerdotes et Levitae (Dt 17, 9. 18; 18, 1; 24, 8;. 
27, 9. Jos 3, 3; 8, 33. Jes 66, 21. Jer 33, 18. Ez 43, 19; 44, 15. Esr 
10, 5. II Chr 5, 5; 23, 18; 30, 27), ^ ^ &X? sacerdotes filii Levi (Dt 
21, 5; 31, 9), B?lV*~p2 avrjan sacerdotes ex Levitts (Jos 21, 4), Vulgata: 
sacerdotes stlrpis Leviticae (Jos 3, 3), sacerdotes Leviticae tribus (Dt 
17, 18), sacerdotes Levitici generis (Db 24, 8; 27, 9), sacerdotes Levitici 
(Dt 17, 9) i. e. tribu Levi oriundi, ut a sacerdotibus non Levitis distin- 
guantur, qui apud altaria privata sacra faciebant. quippe qui certe non 
essent omnes L T evitae (cf. Jdc 6, 26; 13, 19). 

a) Sunt qui contendant tempore a Mose usque ad exsiliuni Baby- 
Ionium apud Hebraeos sacerdotes et laicos non fuisse distinctos omni- 
busque sacra facere lictiisse, quo iure aetate iudicuni Gideon (Jdc 6,. 
2028) et Manoah (ib. 13, 19), postea Samuel (I Sm 7, 69. 17), 
Saul (ib. 10, 8; 13, 8 s; 14, 35), David (II Sm 6, 17; 24, 25. 1 Chr 
21, 26), Salorno (I Kg 3, 4. coll. II Chr 1, 3. I % 8, 5. 62), Elia. 
(I Rg 18, 2938), Elisa (ib. 19, 21) usos esse. 



Institutio ministorum sacrorum eorumque ordines 151 

Quam tamen opinionem a vero prorsus abhorrere nemo non intellegit, 
qui duas res ante oculos habet. Atque primum respiciendum est verbo 
saciificare in sacris litteris duplicem significationem inesse. Sacrificat 
(D'OpD) enim cum ille, qui victimam adducit et mactat, turn ille, qui san- 
guinem victimae coram Jabve effundit, id quod verbi causa ex Lv 1, 2. 5 
apparet: ,,Homo, si offeret (^1?-) ex vobis hostiam Jahvae . . . et mac- 
tabit vitulum coram Jabve et afferent ('O'Hprn) filii Aaron sacerdotes saii- 
guinem spargentque sanguinem circa aram . . ." Si priorem significationem 
respicias, quilibet Hebraeus sacrificare poterat, sin posteriorem, sacrificium 
a solis sacerdotibus ofierebatur. lam non est dubium, quin multi sacra- 
rum litterarum. loci priore signification intellegendi sint, ita tamen ut 
ministerium sacerdotum rninime exctudatur. Nam quod ,,universus popu- 
lus" (I Sm 11, 15), ,,rex Salomo atque universus coetus Israel" (I Eg 8, 
5), ,,rex et omnis Israel cum eo" (ib. v. 62) sacra fecisse traduntur, evi- 
dens est eos per sacerdotes sacrificasse. Idem de iis locis dicendum est, 
ubi Saul et David sacra procurasse dicuntur. Saul enim, cum .in Gilgal 
sacris operaretur (I Sm 13, 8 s.), per sacerdotes obtulisse ob id ipsum 
accipiendum est, quia eo tempore summum sacerdotem Abija secum babe- 
bat (ib. 14, 18 s.). Apud David quoque, cum ante arcam foederis in 
monte Sion (II Sm 6, 17) et in area Aravna Jebusaei (ib. 24, 25) sacra 
i'aceret, sacerdotes adfuisse ex tota narratione apparet. Deinde respicieii- 
dum est deum, quamquam Aaron eiusque stirpem ad sacerdotium elegerat, 
tamen certis occasionibus etiam aliis permittere potuisse, ut legitima sacri- 
ficia offerrent. Velut G-ideon et Manoah a deo non tantum permissum, sed 
clare imperatum est, ut sacrificarent. Samuel autem, Elia, Elisa propbetae 
erant, qui divino impulsu agebantur; quam ob rem ex eorum actionibus 
colligi non potest omnes Hebraeos potestatem babuisse sacra faciendi. Post 
exstructum autem templum Hierosolymitanum quin solis sacerdotibus res 
divinas in eo perpetrare licuerit, nihil dubitationis habet. Patet igitur 
inde a Mose usque ad exsilium Babylonium sacerdotes a laicis semper 
i'uisse distinctos. 

fo) Ordinem sacerdotum et Levitarum a Mose origineru duxisse 
rationalistae, qui vocantur, negant. Nani cum manifestum sit Ezechiel 
ignorare discriinen inter sacerdotes et Levitas, quod fl codice sacerdotali a 
statuitur, eius aetate id discrimen non f'uisse. Prophetam enim de 
Israelitarum regno et templo post exsilium restituendis negare alios in 
novo templo deo servire debere nisi posteros Sadok, qui iam ab aetate 
Davidica Hierosolyrnis illud munus praestitissent (44, 15 s.); qui autem 
sacerdotes tribus Levi hie illic in terra ad impium deorum cultum 
descendissent, eos in posterum humilibus tantum in templo ministeriis 
fungi oportere, ut culpam suani expiarent (ib. v. 1014). Ut igitur 
non niodo discrimen inter Judaeos et gentiles, sed etiam illud inter 
multitudinem et viros ad cultuin divinum destmatos non ab initio fuerit, 
ita Ezechiel demum discrimen inter sacerdotes et Levitas instituisse. 
Atque quod in maxima parte libri Jclc (cc. 3 16) nullius usquam 



152 P ars ! Antiquitates sacrae 

mentio fiat, qui cultum divinum publica auctoritate profiteatur, id ad 
eandeni referendum esse causam; uani etsi bis (6, 25 27; 13, 19) 
sacrum factum esse menioratur, tamen sacerdotem in ea re necessa- 
riuni non existimari. Sacerdotes vero et Levitas. si a Mose instituti 
essent, fieri non posse, ut iudicum aetate non apparerent. Quod autem 
I Sm 6, 15 Levitae memorentur, qui de area foederis nmneribus fun- 
gantur, id posteriore tempore additum esse. 

Verum est cultum divinum ante templuin conditum non ita ad regu- 
lam dire ctum fuisse ut postea; quod et continues bellis, quibus populus 
excitabatur et commovebatur, et gentiliuin consuetudinibus, quae ubique 
vigebant, quibus ne Hebraei quidem liberi erant, baud raro peremptum 
est. Seel tamen et sacrarium in Silo et Nob situm, id quod ex rebus 
gestis Eli et Samuel iudicum apparet, apud omnes magno erat bonore 
ibique iam multi cultu divino ordine occupati erant. Namque Saul octo- 
ginta quinque sacerdotes sacrarii in Nob siti siinul trucidavit (I Sm 22, 18). 
Quod auteni singuli homines privati vel patres familiae alibi sacrificabant, 
id etsi permittebatur ut mos hereditate acceptus, tamen magis magisque 
elaboratum est, ut oinnes uno loco deum venerarentur idque imprimis, 
postquam teniplum aedificari coeptum est; nam fana, quae hie illie in 
terra inveniebantur, magnam partem sedes superstitionis, libidinum, idolo- 
latriae exstiterant. 

Quod autem in capitibus libri Jdc, quae supra niemoravimus, hominum. 
ad cultum divinum destinatorum mentio non fit, inde colligi non potest 
eius modi homines aetate iudicum non fuisse. Nam et aliae partes veteris 
testamenti, quae posteriore tempore scriptae sunt, nihil de viris publica 
auctoritate cultui divino deditis tradunt, quoniam nulla occasio data erat 
eorum coniniemorandorum. Ut neque in prime neque in secundo libro 
psalniorum ne semel quidem nomen sacerdotis vel Levitae legitur, quam- 
quam cvitici recentiores totum psalteriuni post exsilium JBabylonium corn- 
positum esse decent. Ex quo silentio ut colligi non potest ordinem sacer- 
dotum legibus institutum post exsilium non fuisse, ita etiam ex illis 
capitibus libri Jdc demonstrari non poteat aetate iudicum viros a Mose 
ad cultum divinum electos non fuisse. Contra ex septimo clecimo et duo- 
devicesimo capitibus eiusdem libri manifestum est iam ab aetate Mosaica 
tribus Levi faisse res, quae ad cultum divinum pertinerent, exsequi. 

Conferas K. Comely, Hist, et crit. introd. in UT libros II, 1, 150 
154; D. Hoffmann, Das Buch Levitikus I, 271 273; J. Kley, Die 
Pentateuch frage *-2 1 1 2 16. 

Praeterea ex loco II Sm 8, 18 complures homines docti (inter 
quos G. Gesenius, "W. Kowack, K. Budde) apparere dicunt sacerdotium 
Hebraeoruni non a Mose esse institutum; ibi enini legi filios David 
sacerdotes fuisse, quo munere ex Pentateucho' certe fungi non debuerint. 



At quamquam loco allato filii David C^H 3 appellantur, tamen id voca- 
bulum ibi sacerdotes significare non potest, quae vis alibi in eo esse solet. 
Num v. 10 IS viri enumerantur, qui praecipua in aula rnunera obtine- 



Institutio ministrorum sacrorum eorumque orclines 153 

bant: Joab erat dux exercitus, Josaphat cancellarius, Sadok et Ahimeleeh 
sacerdotes, Seraja scriba, Benaja praefectus satellitum, filii denique David 
erant tW!"O. Quoniam igitur sacerdotes iarn v. 17 memorantur, vocabulo 
a^fO aliud aliquid significari necesse est. Atque Graeci Alexandrini ver- 
tunt: ol oloi Aa(3iS aoXdp^oa vjaav. Plerumque autem interpretes voca- 
bulum illud principes vel nobiles intellegunt. Quae cam ita sint, verisimile 
.est filiis regis illo nomine munera aulica, quae nobis ignota sunt, tribui. 
Quibus filiis regis quod idem nornen atque sacerdotibus datum est, nescio 
.an hoc indicetur eos similiter familiares regis fuisse atque sacerdotes fami- 
liares dei sunt in sacrario; nam rex est imago maiestatis divinae. Con- 
feras I Chr 18, 17., ubi filii David ' ^5 "fe? D^mi} proximi a latere 
regis, LXX 01 Tcpwtoi didSoyoi TOO [3aatXews vocantur, 

Gr. Gesenius quidem Thes. II, 663 s. longa dissertatione lectores 
persuaders conatur vocabulo p3 omnibus locis vim sacerdotis inesse. At 
paucos de hac re persuasisse videtur; nam recentissimae verborum Hebrai- 
corum editiones non tantum II Sin 8, 18., sed etiam aliis locis vocabulum 
'pD ministrum regium significare dicunt. Eadem duplex vocabuli JH3 vis 
in aliis indicibus ministrorum aulicorum invenicur, velut II Sm 20, 26., 
ubi quidam nomine Ira "117? p2> fuisse dicitur, quod parapbrastes Chal- 
daicus TH^ 5 ^1 princeps David regis vertit; I Eg 4, 5., quo loco }'"O expli- 
catur additamento ^/fen ^^1 amicus regis. Conferas etiam Ps 99, 6., ubi 
Moses et Aaron dicuntur B^HD i. e. praefecti populi sive eminentissimi 
principes. Merito igitur F. C. Movers (Kritiscbe Untersuchungen iiber 
die biblische Chronik 303) irridet eos, qui, ut locum II Sm 8, 18 inter- 
pretentur, filios David ,,a sacris regiis" vel ,,cultui publico praepositos" 
.fHofkaplane, Kultusminister, aumoniers de la cour, ministres de culte) 
fuisse coniecerunt. 

c) Hand pauci viri docti recentioris aetatis dicunt sacerdotes He- 
braeorum et IVIidiaiiitaruin-Kenitarum (Minaeorum) Mose auctore int?r 
se cohaerere. Narn quia Moses filiam Jithro, sacerdotis et principis 
Midianitarum, uxorern assumpsit (Ex 2, 21. cf. 3, 1; 4, 18), Jithro uon 
rnodo in castra Hebraeorurn venit et sacrificavit (ib. 18, 1 12), sed 
etiam Mosi de .iure dicundo suasit (ib. v. 13 27), alibi autem Mosis 
socer Hobab, films Keuel, nominatur (Nm 10, 29. Jdc 4, 11. Ex 
2, 18 nornen Eeuel falso ex Nm 10, 29 tralatum esse videtur), qui 
Nm 10, 29 in Midianitis, Jdc 4, 11 (cf. v. 17; 5, 24) in Kenitis 
numeratur etiam Jdc 1, 16 nyn ffiri homo Kenita est B. Stade 
(Geschichte des Volkes Israel I, 130s. Z AW. XIV, 1894, 307), queni 
K. Budde aliique secuti sunt, iudicavit Mosen in sacerdotibus insti- 
tuendis vetustius sacerdotium idque nou Hebraicum, sed Arabo-Keni- 
ticum imitatum esse. P. Homniel (Aufsatze und Abhandlungen ara- 
bistisch-sernitologischen Inhalts 30. Die altisraelitische Ueberlieferuug 
in inschriftlicher Beleuchtung 278), A. H. Sayce (Early history of the 
Hebrews 80), A. Jeremias (Das AT im Lichte des AO 2 433), J. Ben- 



154 P ars ! Antiquitates sacrae 

zinger (Hebraische Archaologie 2 56 s.), alii cuin nomen sacerdotum 
(Ifitii lawi' et lawi'at i. e. sacerdos mas et sacerdos femina) et inulta 
vocabula, quae ad cultuin pertinent (velut tamid, ( dla h , hat'at, azkara h } > 
turn, consilium populo sacra ornatissima dandi ex Mosis cum Jithro- 
vel Hobab (et cum. Aegyptiis) necessitudine ducere conati sunt; in qua 
re alii longius progrediuntur, velut D. Nielsen (Die altarabische Mond- 
religion und die mosaische Ueberlieferung 130 ss.). 

Ad quae haec respondeo : Nobili illi sacerdoti nomadum utrumque 
fuisse nomen, cum alterum fortasse appellatio esset, probabile est. Ita. 
iam Josephus AJ 2, 12. 1 de ea re iudicat: 'Is^sYXafo?, touto yap vjv 
imxX7][ia tcp c PayooT]Xcp x . Vocabulum Jithro (11^1 = phf? 1 ! praestantia, 
eminentia) autem ut Arabicum Imam idem valere quod praefectum 
populi putes 2 . Sed necessitudines quasdam intercessisse inter Midianito- 
Keniticum sacerdotium Jithro et Jahvae sacerdotium a Mose apud 
Hebraeos institutum demonstrari non potest. Nam vocabulum I e w1 
Hebraeos a Minaeis mutuatos esse propterea negandurn est, quod in 
sacris litteris id vocabulum prirno nomen tribus cuiusdam est 3 et pau- 
latim tantum ad miuistros sacrarii significandos usurpabatur. Neque 
verisiniile est Minaeos id nomen ab Hebraeis mutuatos esse, quod sacrum 
miuisterium ad tribum Levi turn deinum delatuni est, cum Moses et 
gens Hebraica cum sacerdotibus Minaeorum commercium habere coe- 
perant 4 . Quod porro complures ritus et nonnulla vocabula, quae ad 
cultum pertinent, similia sunt, id non ita explicandum est, ut Moses 
ea mutuatus sit, sed ut Hebraei iam pridem cum tribubus Midianito- 
Keniticis, quae paeninsulam Sinaiticam incolebant, commercium habue- 
rint. Mosen denique cum Aegyptiorum sacerdotibus, qui imprimis artes 
liberales colebant atque varia eruditione doctrinaque florebaut, magnum 
habuisse usuni verisimillimum est. Nam Ex 2, 1 15 legimus eum a 
filia regis Aegyptiorum educatum esse et usque ad aetatem firmatam 
in aula Aegyptia mansisse. Eruditus autem est omni sapientia Aegyp- 
tiorum (Act 7, 22). Eidem nomen Aegyptium est; nam quoniam certe- 
falsum est nomen Mose ex "rato (Ex 2, 10) duceudum esse, ex lingua 
Aegyptia explicandum est (= mes, mesu i. e. extractus sc. ex utero, 
deinde filitis, infans) 5 . Manetho autem, rerum scriptor Aegyptius, auctor 
est (apud Jos. Ap 1, 26. of. 28) Mosen sacerdotem Heliopoli i'uisse (?) et. 
prius nomen Osarsipli (i. e. Osarsupi B perthiens ad Osarsup", nomen 
Osiridis Heliopolitani) cum Mose niutavisse (?). Qua re tamen non im- 
peditur, quin Moses in sacerdotio Hebraeoruin instituendo suo tantum 
consilio usus esse iudicetur. 

Ceterum sacerdotium Mosaicuin eiusque omnia instituta cum dei 
electione gentis Hebraicae eiusque foedere cum Jahve inito coaluerunt, 



lustitutio ministrorum sacrorum eorumque ordines 155 

eoque sacerdotio adeo religio gentis Hebraicae refertur, ut sacerdotium 
nullius alterius gentis ei plane respondeat. Quare iudicandum est 
Mosen in instituendo sacerdotio suo tantum ingenio usum esse, ita 
tanien, ut ea, quae ei deus revelaverat, sequeretur. 



1 Nomen 'Isfl-sfXaio? compositio ex duobus vocabulis 7KlI>1 ' ^tfT 1 esse 
potest, unde correptione ^KlJhJT 1 , substitutione litterae J pro 1 ^KiyjlT 1 or- 
tum est. 

2 J. Do Her (ZkTh XXVIII, 1904, 782) existimat vocabulum im in 
lingua Midianitarum idem valere quod H")n = socer. Mirum esse, quod om- 
nibus locis, ubi sacerdos Midianitarum socer Mosis appellatur (Ex 3, 1 ; 4, 
18; 18, .1. 5 s. 9. 12), Jithro legatur, quasi Tin 11 idem sit ac "tfT 1 (Ex 4, 
18) cum suffixo 3. pers., et praeterea etiam frin 13nn = socer. Verisimile 
esse Ifil"i initio glossam ad marginem scriptam fuisse, quae postea, cum 
propria vis vocabuli (I)" 1 *" 11 in oblivionem adducta esset, nomen proprium 
existimata et in textum recepta sit. 

3 Nomen l e> w\ initio nomen tribus alicuius fuisse E. Kb nig quoque 
(Geschichte der alttestamentlichen Religion 229) et E. Meyer (Die Israe- 
liten und ihre Nachbarstamnie 72 ss.) sibi persuaserunt, nisi quod hie 
(ib. 88 s. 428) cum D. Nielsen aliisque dicit illud nomen initio tribum 
quandam Midianitarum, quae in Kades Barne'a habitabat, significasse. At 
Levitas alienigenas inter Hebraeos fuisse in libris divinis non solum nusquam 
indicatur, sed clare negatur, cum Dt 14, 29 Levitae praeter alienigenas 
commemorantur. M. Gem oil (Grundsteine zur Geschichte Israels 392) 
ita demonstrare studet Levitas alienigenas inter Hebraeos fuisse, ut ho& 
locos afferat: Jdc 17, 7 et 19, 9. At ibi nihil aliud legitur nisi Levitam 
quendam Bethlehemitam in montibus Ephraim ut peregrinum moratum 
esse. Item l e iv\ quoque, cuius Dt 18, 6 mentio fit, intellegendus est. Dt 
29, 10 autem verbis: ,,peregrinus tuus, qui tecum moratur in castris" 
Levitam significari sine ulia causa dicitur ; immo vero ad peregrines, qui 
Hebraeos ex Aegypto profectos comitabantur (Ex 12, 38), referenda sunt- 

4 S. Landesdorfer (Die Bibel und die siidarabische Altertums- 
forschung 66 s. BZF III, 5 6) iudicandum esse putat similitudinem ap- 
pellationis sacerdotum Minaeorum et nominis tribus Hebraicae eo perti- 
nuisse, quod ipsi Levitae electi sunt, ut in sacrario servirent. Quod ori- 
ginatione utriusque nominis adiuvari; nam et l e w\ et laivV . (a radice nr>) 
coniunctum cum deo valere (cf. H. Grimme ZDMG LXI, 1907, 83). 

5 Manifestum et filiam Pharaonis, quae a Josepho AJ 2, 9. 5 

;, ab Eusebio Praep. evang. 9, 27. MSG 21, 729 Meppi? 
appellatur (ex opinione J. Orr Hatasu = Makere - Hatschepsowet, filia 
Pharaonis Thutmes I), lingua Aegyptia usam esse et scriptorem biblicum 
verba eius Hebraice reddidisse. Quare nomen Mose ex lingua Aegyptia 
explicandurn est. Ceterum de originatione nominis Mose videas J. D oiler, 
Zum Namen ,, Moses" (BZ III, 1905, 151 153); E. Kb nig, Geschichte 
des Keiches Gottes bis auf Jesus Christus 93 96. 



156 Pars I. Antiguitates sacrae 

4:. Omne Levitarum genus pro niunero trium filioruni Levi 
in tres classes divisum erafc, ut ex hac tabella apparet: 

Levi 



Gerson 


Kahatli 


Merari 


Libni Simei 


Amram Jizhar Hebron Uziel 


Maheli Musi 



Aaron Moses 
Cf. Ex 6, 16 ss. Nm 3, 17 ss; 26, 57 ss. 1 Chr 6,1 ss; 23, 6 ss. 

t 

Etiam posteri Mosis ceteris Levitis sine dignitate peculiari adnu- 
merati sunt (I Chr 23,14). Forfcasse sacerdotiuni illis propterea ne- 
gatum est, quod ex niulieribus peregrinis suscepti essent, ex Sippora 
Midianitide (Ex 2, 21 s; 18, 24) et Cuschita (Nm 12, 1). 

Uxor Mosis, de qua Nm 12, 1 sermo est, non est Sippora, ut com- 
plures interpretes contenderunt. Aaron enim et Mirjam certe cum Mose 
non sunt rixati propter uxoreni, quarn quadraginta annis ante duxerat. 
Praeterea Sippora non Cuschita sive Aethiopissa erat, sed Midianitis. Quare 
credibile est Mosen mortua Sippora aliam uxorem duxisse eamque Cusehi- 
tam, cuius nomen tameu litterae sacrae non tradunt. 

a) Gritici nostrae aetatis pro. certo habent secundum leges Deu- 
teronomii quemlibet Levitani sacerdotio fungi potuisse atque omnibus 
rebus sacerdotibus aequatum esse. 

Quam opinionem primum quidem eo probare student, quod officia, 
quae Dt 10, 8 tribus Leviticae propria esse dicuntur, sacerdotalia sint. 
Id quod illis locis Jahvisticis libri Josua (13, 14, 33; 18, 7) confirmari 
existimant 1 , quibus sacerdotium Jahvae hereditas tribus Leviticae esse 
dicitur. 

Atqui etianisi omnia ea officia, quae Dt 10, 8 enumerantur, sacer- 
dotalia esse concederemus, tamen inde eolligi non posset omnibus Levitis 
aditum ad sacerdolium patuisse. Nam ut mulieres liberosque praetermit- 
tamus, sacerdotio exclusi erant cum ii, qui aliquo corporis vitio labora- 
bant (Lv 21, 18 20), turn ii, qui ad fictorum deorum cultum defecerant 
(II Kg 23, 8 s. Ez 44, 12). Contra dici quidem potest ius fuisse com- 
mune atque solum ''usum iuris certis quibusdam condicionibus fuisse ad- 
nexum. At id ipsum quaeritur, num ius sacerdotii quondam omnium 
Levitarum commune fuerit vel num auctor Deuteronornii omnes Levitas, 
si non re ipsa, tamen iure sacerdotes esse dicat. Neque vero quod sacer- 
dotium hereditas tribus Leviticae vocatur, idcirco sacerdotium commune 
fuit. Nam etsi tribus Levi secundum iura et officia in duos ordines, fi- 
lios Aaron ceterosque Levitas, divisa erat, tamen dici potest sacerdotium 
hereditatem Levitarum fuisse, quia secundum legem sacerdotalem sacer- 
dotes et Levitae unum corpus efficiunt atque Levitae sacerdotibus asso- 
ciati sunt (Tlty Nm 18, -2. 4). 



Institutio ministrorum sacrorum eorumque ordines 157 

Neque tamen concedimus ea officia, quae Dt 10, 8 enumerantur, so- 
lorum sacerdotum propria esse ; immo demonstrare possunms officia : sacer- 
dotum et Levitarum ibi sine discrirnine comprehendi. 

Dicunt quidem viri illi docti, variis locis librorum Deuteronomii et 
Josua nixi (Dt, 31, 9. Jos 3, 3. 6. 8. 13 s. 17; 4, 9 s. 16. 18; 6, 6. 12; 
8, 33), sacerdotum fuisse arcam foederis portare. Sed ex locis allatis ni- 
hil aliud concludi posse existimamus nisi sacerdotes temporibus quibusdam 
sollemnibus, qualia II Sm 15, 24. 29. I Eg 8, 3 s. (cf. II Chr 5, 5). I Chr 
15, 11. 14 describuntur, arcam portare solitos esse. Atque chronista quara- 
quam memoriae tradit arcam a sacerdotibns portatam esse (I Chr 15, 11 s.. 
14), nihilo minus id officium Levitis non denegat (ib. v. 2). Itaque ex 
Dt 10, 8 certe non sequitur munus portandae arcae solis sacerdotibiis in- 
iunctum esse, ceteris Levitis exclusis, sed potius ibi hoc munus totius tri- 
bus esse dicitur; et narrantur modo sacerdotes modo Levitae arcam por- 
tavisse. 

Porro critici affirmant solos sacerdotes dici stare coram 'Jalive, cui 
ministrent (Dt 17, 12; 18, 5. Ez 44, 15). At Levitae quoque non solum 
Jahvae ministrare (I Chr 15, 2), sed etiam ministrandi causa coram Jahve 
stare dicuntur (II Chr 29, 5 11. cf. 31, 2., ubi officia sacerdotum et 
Levitarum promiscue enumerantur). Critici quidem locis allatis quidquam 
probari negant, quippe qui ex libro Chr desumpti sint. At si iidem lo- 
cum Nm 3, 6 afferunt, ut demonstrent sacerdotes Jahvae, Levitas sacerdo- 
tibus ministrare, eodem iure locos afferre licet, quorum auctorem res gestas 
Hebraeorum secundum leges Elohisticas, ad quas Nm 3, 6 quoque pertinet, 
enarravisse critici dictitant. 

Denique critici contendunt ius Jahvae nomine benedicendi (Dt 10, 8; 
21, 5. cf. I Chr 23, 13) solorum sacerdotum propriutn fuisse, quod quidem 
ultro concedimus idque addito testimonio II Chr 30, 27., ubi sacerdotes. 
Levitici populo benedicentes introducuntur. Neque quisquam profecto in- 
fitiabitur et aetate chronistae et scriptoris Deuteronomii sacerdotes Leviticos 
populo benedixisse. 

Verurn ut de iure benedicendi viris illis eruditis adstipulemur, tamen 
officia, quae Dt 10, 8 commemorantur, solorum sacerdotum propria fuisse 
negamus. Nam locis Dt et Chr collatis ostendimus primum non solum 
sacerdotibus, sed etiam Levitis licuisse arcam foederis portare, deinde non 
solum illos, sed etiam hos dici ministrandi caasa coram Jahve stare. So- 
lum ius officiumque nomine Jahvae benedicendi proprie sacerdotale erat. 
Itaque ex Dt 10, 8 evinci non potest cuilibet Levitae sacerdotium patuisse,. 
immo verisimile est officia sacerdotum et Levitarum ad tribum Levi re-- 
ferri idque nullo discrimine facto (cf. II Chr 31, 2). 

Exstat alius quoque locus, ex quo critici colligunt quemlibet Levitam 
munere sacerdotali fungi potuisse, Dt 18, 6 s., ubi Levitis aditus ad sacra- 
rium aperitur, ut ministrent ,,nomine Jahvae dei sui, quern ad modum 
omnes fratres eorum Levitae, qui stant eo tempore coram Jahve". At 
haec opinio vacillat, cum critici demonstrare non possint solorum sacerdo- 
tum fuisse nomine Jahvae ministrare. Immo aeiate chronistae non solum 
sacerdotes, sed etiam Levitae nomine Jahvae ministrantes perhibentur, ve- 
lut I Chr 15, 2; 16, 4 s. 37. Neh 12, 44., imprimis II Chr 31, 2., ubi 



158 Pars I. Antiguitates sacrae 

legimus: ,,Constituit autem Hiskia sacerdotum Levitarumque classes ita de- 
scriptas, ut cuiusque sacerdotum et Levitarum muneris ratio postulabat ad 
sacrificia holocausta et pro salute facienda, ad ministrandum, ad Jahven 
celebrandum et collaudandum in portis castroruin Jahvae". Quern locum 
si cum Dt 18, 5 7 conferimus, inde non magis sequitur quemlibet Levi- 
tam sacerdotio fungi potuisse, sed Levita, sive sacerdos sive minister saeer- 
dotis, habet hoc illudve munus praerogativa tribus constitutum. Idem de 
Dt 18, 1 valet. Ibi enim duas classes indicari putamus, alteram sacer- 
dotum Leviticorum (E?!)?? B 1 .^), alteram ceterorum tribulium (^l? to5$~7~). 
<Juam interpretationem sententiae auctoris nequaquam adversary iis, quae 
Dt 27, 9. 14 traduntur, confirniatur ; ibi enim sacerdotes Levitiei, qui cum 
Mose orationem ad populum habent, et gens Levitarum, quae cum tribu- 
bus Simeon, Juda, Issachar, Joseph, Beniamin montein Garizim occupat, 
clare discernuntur. 

At vero critici illi obiciunt loco Dt 18, 1 unam appositionem corro- 
borari explicarique altera ; nam cum ad D^Cp 3 addita sit appositio &51 1 ? i. e. 
sacerdotes iique a Levi oriundi, quasi haec non sufficiat, ut cuilibet Levi- 
tae ius sacerdotii adiudicetur, scriptor alteram appositionem ^ BStzrbs ad 
illam adiungit. 

Contra quae haec dicimus: Si sacer scriptor loco allato satis habuis- 
set illis appositionibus sacerdotium universae tribui Levi assignare, propo- 
situm assecutus non esset, quod, si Neh 11, 20 contuleris, apparet. Ibi 
enim legimus: ,,Keliqui Israelitae, sacerdotes, Levitae in omnibus oppidis 
Judaeae sua quique in hereditate manserunt". Hie etiamsi nullae parti- 
culae coniunctivae exstant, tamen ex scriptoris usu perspicuum est tertium 
subiecti triplicis membrum non ad alteram praecedens spectare, quamquam 
leges grammaticae hanc constructionern admittunt. Dt 18, 1 autem, ut 
usus scriptoris aliunde cognitus postulat, vocabulum &*1? appositionis in 
modum cum B^CpS coniunctum est, sed demonstrari non potest verba 
*i2 ^3^"^? et 0?1?5 Q^LlSD unum idemque significare. Praeterea si accipias 
Deuteronomium aetate posterius esse quam legislationem sacerdotalem et 
illius auctorem sibi proposuisse, ut sacerdotii quasi ianuam toti tribui Levi 
patefaceret, saltern confitendum est rationem scribendi proposito non esse 
consentaneam et perspicuitate, qua medii Pentateuchi libri praestant, orn- 
niuo destitutam esse, nam Judaica legis scriptae interpretatio numquam 
his legislatoris verbis immutata est, quasi cuilibet viro Levitico sine stein- 
matis discrimine ius sacerdotii adiudicaret. 

Loco Dt 18,, 1 7 duae classes comprehenduntur, de quibus pro- 
miscue sermo est, una sacerdotum Leviticorum, altera Levitarum (v. l). 
Cui distinction! convenienter primum dicitur, quae res ad vectigalia sacer- 
dotibus debita pertineant (v. 3 5), deinde quemlibet Levitam, sive ab 
Aaron oriundus sit sive non, ad locum, quern Jahve elegerit, venire posse 
ibique Jahvae nomine ministrare ut ceteros fratres Levitas, sive sacerdotes 
sint sive sacerdotum ministri (v. 6 s.). Ministrare autem nomine Jahvae 
non solum sacerdotum est, sed etiam Levitarum (I Chr 15, 2. cf. II Chr 
31, 2., ubi auctor munus ministrandi Jahvae sacerdotibus et Levitis pro 
sua cuique parte attribuit). Propterea ex allato Deuteronomii loco effici 
non potest quemlibet Levitam sacerdotio fungi potuisse. 



Institutio ministrorum sacrorum eor unique ordines 159 

Praeterea illi critic! contendunt iura praecipua, quibus Moses Dt 33, 
g 10 tribum Leviticam ornat, sacerdotalia esse; unde elucere quemlibet 
Levitam ad dignitatem sacerdotalem adspirare potuisse. 

At respiciendum est legislatorein morituram loco allato tribus Levi- 
ticae non eo consilio mentionem facere, ut sacerdotium generate Leviti- 
cum creet, sed ut sicut ceteris tribubus ita tribui Leviticae benedicat. Si 
Moses sacerdotes Aaroniticos cogitatione comprehend it id quod certum 
exploratumque est illis verbis uti potuit, quibus ex sententia virorum 
illorum doctorum sacerdotium universae tribui impertitur. Consentaneum 
enini est sacerdotem summum a Mose pro summo tribus Leviticae decore 
liaberi; nam ad hunc ipsum Dt 33, 8 aeque spectare ac Gn 49, 10 ad 
stirpem Davidicam tamquam summum tribus Juda fastigium. Moses enim 
oraculum Q 1 ^ CJ^IK non magis universae tribui Levi assignat quam Jacob 
universae tribui Juda regiam potestatem. Accedit, quod etiamsi officia, 
quae Dt 33, 10 enumerantur, sacerdotum propria esse concedimus, tamen 
non sequitur quemlibet Levitam natalibus suis inter sacerdotQS referri; 
nam Aaronitici quoque sacerdotes eundein auctorem quern reliqui Levitae 
habent. 

Denique ex eo, quod in libro Lv sacerdotes ,,filii Aaron", in Dt et in 
.aliis libris posterioris aetatis ,,filii Levi" vel ,,sacerdotes Levitae" vocan- 
tur, complures eorum, qui scholae criticae addicti sunt, concludunt Levi- 
tas postea munia sacerdotalia obisse. 

Quam opinionem omnino reiciendam esse censemus. Illud quidem 
concedamus oportet sacerdotes in Dt numquarn ,,filios Aaron", sed modo 
,,filios Levi" modo ,,sacerdotes Levitas" appellari. At tantum abest, ut 
his appellationibus differentia inter Levitas et sacerdotes negetur, ut ii 
ipsi sacri scriptores, qui ei differentiae semper instant, tamen iis uti non 
dubitent (Esr 10, 5. II Chr 5, 5; 23, 18; 30, 27). Id unum in discep- 
tatione versatur, quo modo nomen ,, sacerdotum Levitarum" explicandum 
sit. Atque sunt qui nonnullos ex Levitis aetate Mosaica ad sacerdotium 
admissos ideoque eo nomine appellatos esse neque tamen ab Aaron ori- 
ginem traxisse censeant. Quibus tamen documentis id confirmari possit, 
non apparet. Quantum equidem iudicare possum, dicendum est post mor- 
tem Aaron, cum munus sacerdotale iam in varias familias, quae omnes ab 
Aaron ortum ducebant, tran&isset, potius sacerdotum originem Leviticam 
quam Aaroniticam consideratam esse vel, ut aliis verbis utar, nornen ,,sa- 
cerdotum Levitarum" idem significare quod sacerdotes a Levi oriundi, quo 
nomine (ut supra diximus) ii a sacerdotibus non Levitis distinguebantur, 
qui apud altaria privata sacra faciebant et certe non omnes erant Levitae, 
ut ex Jdc 6, 26; 13, 19 V aliis compluribus locis apparet. 

Quae cum ita sint, demonstrari non potest in Dt doceri quemlibet 
Levitam saeerdotio fungi posse. Itaque sacerdotium Aaroniticum, de quo 
in mediis Pentateuchi libris sermo est, et sacerdotium Leviticum, de quo 
Dt agit, inter se non adversantur. Ceterum negari nequit in Dt non so- 
lum pontificatum Aaron, sed etiam eiiis continuationem divinitus sanctam 
diserte agnosci; nam Dt 10, 6 b Eleazar in patris defuncti locum succes- 
sisse narratur. Eius successionis mentione non est dubium, qum indi- 
cetur illud munus muneri reliquorum sacerdotum Leviticorum praestare. 



160 P ars I- Antiquitates sacrae 

Conferas S. J. Curtiss, De Aaronitici sacerdotii atque thorae Elo- 
histicae origins 6 13. 

Tb) Sunt qui existiment ne prophetarum quidern. verba cuni sanc- 
tione sacerdotii Aaronitici Mosaica conciliari posse idque propterea, quod 
prophetae sacerdotium non Aaroniticum, sed Leviticmn nominent (Jes 
66, 21. Jer 33, 18. Ez 43, 19; 44, 15. Mai 3, 3. cf. 2, 1. 7). 

At respiciendum est nomen tribus Levi etiam gentem Aaroniticarn 
ideoque sacerdotes cum ceteris Levitis complecti. Velut etiam in Chr 
libris nomen Levitarutn ad sacerdotes quoque refertur (II Chr 11, 14; 
29, 4 s.) ibique sacerdotes Aaronitici identidem nomine sacerdotum Levi- 
ticorum significantur (II Chr 23, 18; 30, 27), quibus cum locis Hebr 7 r 
11 conferri potest, ubi inculcatur sacerdotium Aaroniticum esse Leviticum 
i. e. ad condicionem originis Leviticae adstrictum. Unde cognoscitur non 
solum scriptores posteriorum temporum nullum inter sacerdotes Aaroniticos 
et Leviticos discrimen facere, sed etiam nobis mirum videri non posse, si 
apud prophetas quoque sacerdotes Levitici ab Aaroniticis non discernan- 
tur. Exstant autem apud prophetas, qui ante exsilium Babylonium fue- 
runt, etiam aliquot plus minusve perspicua indicia, quae ostendunt sacer- 
dotium Aaroniticum iis notum fuisse. Velut distributio urbium sacerdo- 
talium (Jos 21, 13 19), quam recentiores illi critici chartae quidem 
mandatam, sed numquam ad effectum adductam esse consent, Jeremia 
prophetae haud incognita erat; nam urbem sacerdotalem Anathoth pro- 
pheta diserte commemorat (l, 1 cf. Jos 21, 18). Idem Seraja summi sa- 
cerdotis mentionem facit (52, 24) idque plane eodem modo, quo scriptores r 
qui post exsilium fuerunt, data occasione de summis sacerdotibus loquuntur 
(II Chr 24, 11; 26, 20; 31, 10. Esr 7, 5). Unde apparet munus summi 
sacerdotis et aetate Jeremia prophetae et post exsilium continue sibi con- 
stitisse. 

Sectio secanda 

De consecratione ministrorum sacrorum 

Omnes, qui e tribu Levi orti et ad opera cultus divini rite ob- 
eunda idonei erant, iussu dei per Mosen publicis caerimoniis consecra- 
bantur. 

I. Levitae paulo autequam Hebraei a monte Sinai proficisceren- 
tur, consecrati sunt. Cuni qua significatione temporis non discrepat 
locus Dt 10, 8, quia verba KlW fi$p illo tempore non ad tempus post 
Hebraeoruni adventum in Jotbata (v. 7), quo tempore Aaron, qui Le- 
vitis consecrandis interfuit, iam vita decesserat (v. 6), sed ad tempus 
post Mosis descensum de monte Sinai (v. 5) referenda sunt. 

Atque Levitae aqua lustrationis * aspergebantur, omnes pilos car- 
nis, quibus plurima immunditia adhaeret, radebant et vestimenta sna 



Consecratio ininistrorum sacrorum 



lavabant ritus purgatlonis (idte Nm 8, 6 s. 15, 21) 2 ; deiu sacra 
(iuvencum cum ferto et libamine in holocaustum et alium iuveiicum 
pro peccato) faciebant et postquam B filii Israel" fay?* ^5, quibus ver- 
bis principes tribuum significari videntur) nomine totius populi manus 
eis imposuerant 3 , ab Aaron ritu agitationis (^W) in minis teriuin sacrum 
recipiebantur ritus oblationis (n#rb ns^ Is in '8, 13) 4 . 

Hanc Levitarum consecrationem, quae Nm 8,6 22 (cf. Jos. AJ 
3, 11. 1) describitur, posteriore quoque teinpore peractam esse ex non- 
nullorum opinione et rei natura docet et locus II Chr 29, 34 diserte 
affirmat. Alii tauten existimant illam consecrationem a Mose i'actarn 
etiam ad omne tempus futurum pertinuisse, quod ministerium domus 
Jahvae tribui Levi hereditarium delatum sit. Sed Levitas ut sacerdotes, 
cum irnmunditiam legalem contraxissent, ante ministerium sacrum se 
purgare debuisse et ita locum, quoque II Chr 29, 34 intellegendum esse. 



1 Hebr. fiXt^S *ti aqua peccatorum i. e. purgationis a peccatis (quem 
ad modum verbum Wpp peccavit in Pi c el et Hithpa'el est purgavit). Veri- 
similiter aqua ex labro aeneo hausta intellegencla est. Ex opinione Jo- 
se phi AJ 3, 11. 1 Moses rcYjfatots SSacst v,ai aevvaiot? Levitas aspersit. 



2 Kitus purgationis, qui eo nititur, quod quicumque Jahvae purissirno 
et sanctissimo appropinquabat, et corpore et animo purus sanctusque esse 
debebat, indicat Levitas rein divinam facientes impuritatem animi exuere et 
puritatem sanctitatemque induere oportere. Aqua enim, qua corpus pur- 
gatur, erat signum purgationis internae sive moralis (Ez 36, 25- Sach 13, l). 

3 Quod Levitis manus imponuntur, ea re non indicatur populum Le- 
vitas ut vicarios suos ad ministerium in sacrario faciendum pro primo- 
genitis, quorum initio illud munus erat, dicare: neque enim populus ha- 
bebat potestatem Levitas ad munus divinuin destinandi, quoniam Jahve 
apse, ut antea sibi primogenitos sacraverat (Ex 13, 2. Nm 3, 13; 8, 17. 
al.), ita Levitas quoque ex filiis Israel segregaverat atque sacerdotibus 
tradiderat (Nm 3, 6. 9. 12. 41. 45; 8, 16. 18; 16, 9 s; ] 8, 6. Dt 10, 8). 
Immo vero quod principes tribuum Levitis manus imponunt, idem valet 
atque quod hostiis manus imponuntur; nihil enim aliud ea re exprimitur 
nisi quod populi peccata in Levitas transferuntur, qui ea ferant atque 
expient, ita ut Levitae fuerint sacrum Jahvae symbolice factum, quo 
populus expiaretur. Id non solum ritu agitationis, qui de iis fiebat, signi- 
ficatur, sed etiam eorum apud tabernaculum sacrum ministerium, quo filios 
Israel expient (Nm 8, 19) i.e. eorum peccata demant ac ferant, eodem spectat. 

4 Quod ad ritum agitationis attinet, hand dubie de ilia caerimonia 
agitur, quo sacerdos partem eorum, qr.ae pro sacrificio ofi'erebantur, in 
symbolum oblationis deo factae manibus elevabat et simul hue illuc mo- 
vebat. Quae caerimonia, quo modo hac occasione peracta sit, litterae 
sacrae non produnt. Certe cum dignitate peracta est. Atque nonnulli 
existimant eo ritu Levitas ad ostium tabernaculi deductos indeque ad al- 
tare holocaustorum reductos esse ; deductione ilia significari, Levitas Jahvae 

Kortloitner, Avcliaeologia biblica 11 



1(32 P ars J- Antiquitates sacrae 

ut proprium ad ministerium tradi; reductione, a Jahve eos sacerdotibus 
mini stror urn loco mitti. 



II. Sollemnior erat consecratio sive sanctificatio (^?p Ex 29i 1; 
40, 13) sacerdotum, quibus propior accessus ad del in sanctissimo 
thronum concedebatur. Describitur Ex 29, 1 37 ; 40, 12 s. Lv. 8, 
1__36 (cf. Jos. A J 3, 8. 6). 

Atque sacerdotes corpore lauto vestimentis sacris iiiduebantur et 
oleo sacro ungebantur, cum in pontificis consecratione oleum super 
caput effunderetur (Lv 8, 12; 21, 10- Ps. 133, 2) *. reraeta unctione 
omuia genera sacrificiorum offerebantur ; narn ad sacrificia offerenda 
imprimis ordinabantur et consecrabantur sacerdotes. Primo sacrifica- 
batur vitulus pro peccato (non pro certo quodam peccato, sed pro pec- 
catis universis); nam qui ad altaris officia accedebat, eum ante omnia 
mundari et sanctificari oportebat. Super caput victimae, qui ordina- 
bantur, manus ponebant (ut significaretur victimam in ipsorum locum 
substitui) ; sanguis spargebatur super cornua altaris holocaustorum, quo 
facto reliquus ad basin altaris offundebatur ; adeps super altare adole- 
batur, caro extra castra (id videtur idem esse locus, quo alia quaedam 
comburebantur) cremabatur, quia sacerdotes ulla parte illius victimae, 
quae pro ipsorum peccatis sacrificabatur, vesci nou oportebat. Deinde 
qui ordinabantnr, arietem in holocaustum offerebant, ut significaretur, 
se totos divino ministerio mancipari; denique alterum arietem ut sacri- 
ficium pacificum, cuius sanguine extrema pars auriculae dexterae, pol- 
lices manus et pedis dexteri eorurn, qui consecrabantur, linebantur (ut 
significaretur operationem et onmes actiones sacerdotum deo esse di- 
catas, ut dei doctrinam [aure] reciperent, populo [manu] traderent, se 
ipsi sanctos redderent atque in praeceptis divinis [pede] arnbularent) 2 ; 
reliquus sanguis circa altare fundebatur; dein ipsi et vestimenta sacra 
sanguine et oleo aspergebantur (ut renovaretur memoria sanguinis 
agni, per quern Hebraei e servitute Aegyptia liberati erant); adipes, 
armus dexter, torta panis, crustula oleo conspersa, laganum azymuni 
mauibus sacerdotum imponebantur (ut significaretur sacerdotes pote- 
statem eius modi res deo sacrificandi accepisse) 3 et agitabantur, dein 
super altare incendebantur ; pectusculuni sacerdoti consecratori (Mosi) 
servabatur; reliqua caro cum panibus a recentibus sacerdotibus in loco 
sancto comedebatur; quae supererant, altero die igni tradebantur. Qui 
ritus per septem dies repetebantur, quo sacerdotes moniti esse videntur 
se numini divino consecrari, quod septem diebus omnia creavit. 

Die octavo sacerdotes, postquam sacra fecerant, populo benedice- 
bant ac munus suum obire incipiebant (Lv 9, 1 23). Primum holo- 



Conaecratio ministroruin sacrorum 163 

'Caustum ab Aaron factum ignis a Jahve miraculo excifcatus devoravit 
(ib. v. 24), B ut dens ordinem sacerdotalem legis veteris a se mstitu'tum 
et suas de sacrificiis leges hoc niiraculo confirmaret et quasi obsignaret" 
.{Cornel, a Lap. ad Lv 9, 24)*. 

1 Haec erat peculiaris consecratio summi pontificis atque id, quo a 
ceterorum sacerdotum consecratione differebat. 

Neque solum Aaron, ut nonnulli putant, sed etiam filios eius unctos 
^esse loci Ex 28, 41; 30, 30; 40, 13. Lv 7, 35; 10, 7. Nm 3, 3 pro- 
bant. Cf. Euseb. Demonstr. evang. 4, 15. MSG- 22, 297: Afya 

ispaaftoa TCJ) 



Modus unctionis sacerdotum in sacris litteris non describitur. 
Ex 40, 13 dicitur sacerdotes vulgares unctos esse sicut pontificem. Sed 
illud sicut explicandum est de aequalitate universa, non de -propria, ut 
utraque unctio omnibus rebus eadem ac par fuerit. 

Eabbini quidam docent sacerdotes inungi, cum in eorum fronte forma 
litterae ^ (= }B25) signetur; alii dicunt litteram X vel K effingi consue- 
visse (cf. J. Buxtorf, Lex. Chald. 1268). 

Nonnulli ex loco Ex 28, 41., ubi manus Aaron eiusque filiorum ungi 
et impleri iubentur, minorum sacerdotum solas manus consecratas esse 
colligunt. Ita Thomas, S. th. 1, 2. qu. 102. a. 5. ad 8: ,,Minorum 
sacerdotum solae manus consecrabantur, quae erant applicandae ad sacri- 
ficia". At eo textu specialis manuum ungendarum ritus minime probatur. 
Nam primum si ita statuas, dici necesse est etiam pontificis manus esse 
unctas, quod litterae sacrae nusquam tradunt ; deinde verba unctio manuum 
non necessario intellegenda sunt de aliqua ipsarum manuum unctione, sicut 
verba, quibus de implendis manibus agitur, non tarn propriam manuum 
impletionem quam collationem potestatis sacerdotalis significant. Quare 
dici potest manus propterea ungi, quod manibus illae actiones exercentur, 
quarum potestatem sacerdos iurisdictionis translatione et unctionis ritu 
accipit. 

Alii statuunt filios Aai'on . aspersos tantum esse oleo sanguine mixto 
.(Ex 29, 21. Lv 8, 30), non inunctos oleo sancto hocque surnmi sacerdotis 
proprium fuisse, qui inde tT 1 ^!! unctus v.ty.i' 3 s^o^vjv (Lv 4, 3. 5. 16; 6, 15. 
-cf. Nm 35, 25) dicatur; nam cum neque in praescribenda (Ex 29, 1 37) 
neque in describenda (Lv 8 ; 1 36)- consecratione sacerdotali ulla uncti- 
onis fit mentio, praecepta divina, quae locis Ex 28, 41; 30, 30; 40, 13 
leguntur, de aspersione olei sanguine mixti intellegenda sunt. 

Alii denique dicunt posterioribus demum temporibus Hebraeos omnium 
sacerdotum unctionem introduxisse, quae libris divinis certissime non pro- 
hibebatur, sicut ecclesia Christiana complures sanxit unctiones praeter eas, 
quas ipse Christus instituit. 

2 Thomas, S. th. 1, 2. qu. 102. a. 5. ad 8: ,,De sanguine ani- 
malis immolation tingebatur extremum auriculae dexterae ipsorum et pol- 
lices pedis et manus dexterae,. ut scilicet essent oboedientes legi dei in 
-oblatione sacrificiorum, quod significatur in intinctione auris dexterae, . et 

11" 



1(34 P ar8 ! Antiquitates sacrae 

quod essent solliciti et prompt! in exsecutione sacriticiorum, quod signi- 
ficatur in intinctione pedis et manus dexterae". Of. etiam Phil. De- 
vita Mosis 1. 3. opp. II, 157 s. Theodoret. Qu. 8. in Lv. MSG 80, 312. 



3 Id quod dicitur E^fl? impletio, LXX tsXeicoat? i. e. inauguratio ad. 
munus sacerdotale (quare aries ipse S^ft ^8 (tries impletionis Ex 29, 
22. 26 s. Lv 8, 22. 29 et dies septein, quibus ritus ille repetebatur,. 
DNS'pft ^1 dies impletionis Lv 8, 33 vocantur) et ^ N!?& implevit manum 
alicuius i. e. sacerdotium in eius manum tradidit (Ex 28, 41 ; 29, 9. 
Lv 21, 10. Nm 3, 3. Jdc 17, 5). Conferas verba Assyria ana Mtu; 
(= ana kdt) mullu = alicuius manum all qua re implere i. e. alicui ali- 
quid deferre. Quae loquendi formula fortasse ab. aliquo ritu antiquo 
orientis petita est, quo insignia muneris in manus eorum, quibus illud 
conferebatur, tradebantur, unde postea factum est, ut implere manum 
significet muneris exercendi potestatem conferre. Quam interpretationem 
confirmat S. Jarchi (ad Ex 28, 4l): ,,0mnis impletio manuum significat 
initiationem, quando aliquis aggreditur rem quampiam, ut in ilia ipse 
confirinetur ab illo die ac deinceps". 

4 Etiam postea aliquotiens ignis caelitus missus est, ut victimas con- 
sumeret, quo Jahve probavit eas sibi acceptas esse (saerificium regis David 
I Chr 21, 26., regis Salomo II Chr 7, 1., prophetae Elia I Eg 18, 24. 38.,. 
cf. sacrificium iudicis Gideon Jdc 6, 2l). 

Num hie ordinationis ritus in omnibus sacerdotibus sequentibus 
observatus sit, non constat. Certe quivis ponfcifex oleo sacro uugi 
vestimentisque pontificalibus indui debebat, antequarn decessoris sni 
inunere fungi posset, ut ex locis Ex 29, 29. Lv 21, 10. Nm 20, 26 28.. 
I Chr 29, 22 concludere licet. Cum autem oleum unctionis in de- 
structione templi Salomonis periret et inter quinque res, quae teniplo- 
posteriori deerant, numeraretur 1 nee post primam compositionem denuo 
confici fas esset (Ex 30, 33), pontifices, qui post exsilium Babyloniuni 
exstiterunt, sola vestitus sacri indutione et sacrificio, non unctioue 
initiabantur. Velut de pontifice Jonathan, filio Mattathiae, I Mcc 10, 21 
memoriae proditur: Kai eveSoaaTO 'Iwva'&av TTJV c^yiav OToXYjV (ornatum 
pontificalem) tcj) ipSd{X(p [ATjvi STOO? s7]%oaroD xai s/aToatoD iv sopify 
axTjvorcvjytas. Cf. Jos. AJ 13, 2. 3. Idem 19, 6. 4 de Jonathan, filio- 
Anani, tradit eum summum pontificatuni ab Herode Agrippa II iterum 
sibi delatuni reiecisse verbis : aTca^ IvSu? atoXta^ov tspov apxoo^ai 2 . 
Sacerdotes minores eorundem temporuni non amplius consecrati esse 
videntur (cf. Ex 40, 13) 3 , sed tantunimodo vestimentis sacris indue- 
bantur et sacra praescripta faciebant 4 . 

Ceterum consecratio sacerdotum inter sacramenta v^eteris legis nu- 
meratur et typus est sacramenti consecrationis (ordinationis) novae legis. 

1 Hieros. Makkoth (c. 2.) 32 a et Horajoth (c. 3.) 47 a : ,,Quinque hae 
res defuere in templo secundo, quas primum habuit : ignis (caelestis), area,. 



Officia Levitaram 165 

Urim et Tummim, oleum unctionis (Babyl. Joma c. 1 : nubes), spiritus 
.sanctus". 

2 M, Megilla 1, 9 : Non est differentia inter sacerdotem unctum oleo 
unctionis et praeditum vestimentis, ,,qui erat sacerdos templi secundi, quando 
non habebant oleum unctionis, sed summus sacerdos indutus erat vesti- 
:mentis pontificatus" (Maimonides). 

Contra ex opinione nonnullorum patrum unctio summorum pontificum 
turn demum desiit, cum Christus, verus pontifex, in terra apparuit. Cf. 
Tertullian. Adv. Jud. c. 8. MSL 2, 616. Chrysost. Orat. 5. adv. 
.Jud. 9. MSG 48, 898. 

3 Abarbanel in Ex 30, 23: ,,Vulgares sacerdotes semel inuncti sunt, 
semel in deserto ad conferendam ipsis sanctitatem, verum eorum filii minime 
inuncti sunt post eos". Levi ben Gerson ad I Eg c. l: ,,In unctione 
Aaronis et filiorum eius ungebantur eorum poster! universi in sacerdotes; 
uncle evenit, ut postmodum nemo eorum necessario esset ungendus praeter 
.sacerdotem sumrnuni". 

4 Cf. M. Middoth 5, 3 : ,,Sacerdos, in quo inveniretur vitium, induebat 
.sibi atra (vestimenta) ac atris involvebat se itaque egressus exibat; cui 
vero non inerat vitium, induebat sibi vestimenta alba ac se albis invol- 
vebat et ingressus ministrabat cum sacerdotibus, fratribus suis". 



Sectio tertia 

De officiis Levitarum, sacerdotum, 

pontificis 

Caput primum 
De officiis Levitarum 

I. Levitarum inunus (quod in sacris litteris exprimitur verbis: 
Nm 4, 23. 35. 39. 43; 8, 24 s. ftttf ib. 3, 6; 18, 2. 15? ib. 8, 15. 
% ib. 4, 23. 35. 47. I Chr 9, 13. 19) erat multiplex, cum quae- 
curnque ad sacerdotum sacris operantium admmentum requirebantur iis 
facienda essent (Nm 1, 50; 3, 610; 8, 15. 19; 18, 2. 6. Dt 10, 8. 
I Chr 6, 48; 23, 32). 

1) Atque eorum erat arcam Jaliyae, cliversas partes tabernaculi, 
utensilia sacra velamentis obvoluta portare. Quas res unaquaeque fa- 
milia Levitarum in itinere per desertum transvenere debuit, eas Nm 
c. 4 explanat. Kahathitls, ut dignitate inter Levitas primis 1 , quae- 



Pars I. Antiquitates sacrae 

euinque inaxime diviuta et sacra habebantur, commissa erant: area. 
foederis 2 , duo altaria, candelabrum aureum, mensa sacra, lavacrum; 
area et mensa trina habebant involucra, quo certius a profanorum 
oculis prohiberentur, ceterae res sacrae bina (v. 4 20). Gersonitis- 
custodia omnium operimentorum et velorum tabernaculi mandata erat 
(v. 24 28). Meraritae maiores tabernaculi partes, tabulas, eolumnas,. 
vectes transportabant (v. 29 33). Gersonitis et Meraritis ad eorurn. 
laborem sublevandum aliquot plaustra (duo plaustra et quattuor boves. 
illis, quattuor plaustra et octo boves his) attributa erant (Nm 7, 7 s.).. 

1 Cuius rei ratio procul dubio haec fuit, quod Moses et Aaron ex 
Kahathitarum familia fuerunt. 

2 Interdum autem, praesertim cum sacerdotum numerus increvisset,. 
et ipsi arcam Jahvae portaverunt (Dt 31, 9. Jos 3, 3. 6. 8. 14. 17; 4, 
9s. 16. 18; 6, 6. 12. I Eg 8, 3 s. 6. II Chr 5, 7. Jos. AJ 3, 6. 5).. 
Quae igitur Levitis attribuuntur officia, non ita eorum erant propria, ut 
non a sacerdotibus quoque praestari possent; sed qui Levitae non erant,. 
ii excludebantur. 

Ex quo intellegimus, cur deus TJza interfecerit (II Sm 6, 6 s.), quod- 
calcitrantibus bobus et arcam inclinantibus manus ad earn extendisset. Uza. 
enim cum non sacerdos, sed Levita esset, earn nequaquam tangere debebat. 
Hanc veram mortis Uza causam fuisse ex I Cbr 13, 10 apparet: ,,Et in- 
canduit furor Jahvae in Uza et interfecit euro, quod misisset manum suam 
in arcam". Idem Josephus AJ 7, 4. 2 dicit: TsXsotcf. 5 OCa? xat 5 opyqv- 
TOO Q'sou ' TGOV (3o(Bv Y<xp sTctvsoadvtwv TYJV xijBwuoy swcetvavca t'fjv %eipa 
V.OLI xa-cao^stv s^sXTjaavta, ott \w\ wv isps.bc; vjcjmo Tao-uY]?, ajco'&avstv- 
iTroiYjos. Quani tamen interpretationem alii impugnant, quod Levitis arcam 
tangere fas fuerit, quotienscumque earn portare iubebantur. Hinc aliam 
mortis Uza causam afferunt, quod inhoneste et sine verecundia arcam te- 
tigerit. Sed haec respicienda sunt: Cum Levitis id unum liceret arcam 
velo involutam veetibus portare, earn autem tangere omnino vetiti essent,. 
Uza dupliciter peccavit, et quod arcam tetigit et quod nudam arcam te- 
tigit; nam ex contextu apparet tune arcam involutam non fuisse. F. de 
Hummelauer (Comm. in 11. Sam. 85. 31 1) censet nulla ratione probari 
posse Uza fuisse Levitam, immo vero propius esse cum fuisse Cananaeum,. 
quippe cum ex Kirjath-Jearim oriundus sit. Quo concesso poena, qua Uza 
affectus est, facilius intellegitur. 

Porro Levitarum muuus erat vigilias tabernaculi et postea templi 
obire (Nm 3, 6. I Chr 9, 22 ss; 26, 12 ss. II Chr 8, 14), res ad sacri- 
ficia necessarias praeparare (victinias excoriare II Chr 29, 34; 35, 11.. 
sanguineni victimarum sacerdotibus praebere ib. 30, 16. interdum agnos 
paschales mactare ib. 30, 17 ; 35, 6- cf. Esr 6, 20), panes propositionis 
conficere (I Chr 9, 32; 23, 29), annonam et thesauros sacros admini- 
strare ac primitias aliasque res a populo oblatas conservare (I Chr 
9, 26; 26, 2028. II Chr 31, 12. 14. Neh 13, 12 s.), iiide ab aetate- 



Officia Levitarum 1(37 

David etiam indicium, exercere (I Chr 23, 4; 26, 29. II Chr 19, 8), 
in templo cantare et instruments musicis accinere (I Clir 15, 16 ss; 
25, 1 ss. II Chr 5, 12; 20, 19; 29, 25. Esr 3, 10- Neh 12, 27. Sir 
50, 16). Praeterea in instauratione templi sub rege Josia Levitae 
operantibus praeesse iussi sunt (II Chr 34, 12). Eodem modo post 
exsilium Babyloniuni Levitae inde ab aetate viginti annorum ad urgen- 
dum ,,opus Jahvae" adhibebantur (Esr 3, 8). Nonnumquain etiain 
diinittebantur ad pecunias pro reparatione templi colligendas (II Chr 
24, 5 s.). Denique eorum erat studio divinae legis diligenter se dedere 
et populum ud dei fidem, pietatem, religioneni informare (I Chr 26, 29. 
II Chr 17, 8s; 30, 22; 35, 3. Neh 8, 7 ss.). 

Ex iis, quae modo diximus, apparet Levitas in Chr niulto altiorein 
dignitatis gradum obtinere quam in mediis Pentateuchi libris. Atque 
ex lege Mosaica cuilibet victimam allatain mactare eique pellem detra- 
here licebat (Lv 1, 5 s.); chronista autem eas res inter officia Levi- 
tarum enumerat (II Chr 29, 34; 30, 17; 35, 6. 11. Esr 6, 20) *. Prae- 
terea nusquam in lege Mosaica Levitis munus docendi attribuitur ; ininio 
soli sacerdotes constituti esse dicuntur, ut in rebus controversis doceaut, 
quaenam voluntas dai sit (Lv 10, 11); in Chr autem saepius narratur 
Levitas docendo populo operam dedisse (I Chr 26, 29. II Chr 17, 8 s ; 
30, 22; 35, 3. Neh 8, 7 ss.). Aetate regis Josaphat Levitae etiain 
summi tribunaiis Hierosolyinitani assessores constituti sunt (II Chr 19, 
8- 11). Ex lege Mosaica Levitae sacerdotibus BVC 1 ? dati sunt, ut eos 
in levioribus negotiis adiuvarent (Nm 3, 9; 18, 6), in Chr autem Le- 
vitis ipsis ministri (D^n?) parent (I Chr 9, 2. Esr 2, 43. 58. 70; 8, 20. 
Neh 10, 29. al.). Id quoque silentio praetereundum uon est instituta 
de officiis Levitarum, quae I Chr 23, 2832 enumerantur, ab iis, quae 
in lege Mosaica praecipiuntur, omnino differre atque Levitis nmnera, 
ampliora largiri 2 . Progrediente igitur tempore Levitae rnaiorem digni- 
tatem adepti sunt' tamquam inter sacerdotes et populum intercedeutes. 

1 II Chr 29, 34 sacer scriptor diserte ait ante aetatem Hiskia regis solos 
sacerdotes pelles holocaustorum detrahere solitos esse. Ezechiel 44, 1 1 
iis sacerdotibus, qui, cum se scelere" idololatriae antea maculassent, a dig- 
nitate sacerdotali exclusi et in ordinem Levitarum redacti erant, officium 
holocausta et victimas populi mactandi, non pellis detrahendae attribuit. 

2 Hieronymus hunc locum non recte intellexit; nam contra textum 
Hebraicum ofticia v. 29 enumerata sacerdotib'us assignavit. 

2) Ut rninisteria Levitica in atrio sacrarii quam maxime concinua 
essent, David (adhibito Gad et Nathan prophetarum consilio II Chr 
29, 25) alteruin Levitarum ordinem instituit, priore illo quodaui modo 



1(38 ^ ar3 k Antiquitates sacrae 

abrogate, atque duodequadraginta milia Levitarum, qui eius aetate ex- 
stiterant, in quattuor classes (fi'ip i ?ri&, i<pv][i.epiai, xXfJpoi) divisit (I Chr 
23, 3 5. Jos. AJ 7, 14, 7. cf. 11, 5. 1). Atque viginti quattuor milia 
Levitarain erant njCirM 11 !? npK^-bP super opus externum domus Jahvae 
(cf. Neh 11, 16) i. e. ministri sacerdotuin in domo dei l . Opera iis 
niandata I Clir 9, 28 32 describuntur : creditam habebant supellectilern 
sacrarii; praeerant similae, vino, oleo, turi, odoribus, nee non iis, quae 
in sartaginibus parabantur; curam habebant panum propositionis. Sex 
milia Levitaruni erant scribae et indices (D^tth D^ipt?, ypa|i.|iaTei<; %al 
Ttptzai cf. Jos. 1. c.), qui uon modo de rebus ad sacrariurn pertinentibus 
pronuntiabant, sed etiarn extra locum sacrum secundum normani in 
lege Mosaica praescriptani ius dicebant atque ad id omnem conferebant 
curain, ut leges et instituta in honorem dei conservationemque religionis 
cederent 2 . Sex milia Levitarum erant ianitores sive aedis sacrae cu- 
stodes (D-^tf I Chr 9, 17 ss; 23, 5. Neh 7, 45. 73; 11, 19. *1&3 ^ 
H Eg 22, 4; 25, 18. II Chr 34, 9. Jer 52, 24. 0^3 ^W II Chr 
23, 4. 01 -coo Ispou PoXoasi; Jos. BJ 6, 5. 3- rcoXwpot AJ 7, 14. 7. 
8-opo)poi ib. il, 5. 1), qui una cum sacerdotibus die noctuque excubias 
in teniplo alternis agebant (II Kg 12, 10. II Chr 23, 4). Etiam sacram 
pecuniam colligere debebant (II Rg 22. 4) 3 . Ouaituor milia Levitaruni 
erant cantores et musici p^W) I Chr 9, 33; 15, 16. Neh 12, 28 ss; 
13, 5. <j*aX-c<p80t Sir 47, 9; 50, 18. tepo^aXToa Jos. A J 11, 5. 1; 12, 3. 3- 
6[jLVtpSot ib. 20, 9. 6. xt&apiauai %ai ujjLvtpSoi B J 2, 15. 4), qui sub David 
a tribus rectoribus (Henian, Asaph, Ethan) regebantur (I Chr 15, 17; 
25, I) 4 . 

Quae classes excepta classe secunda in viginti quattuor ordines, 
quorum quisque per hebdomadem integrain munere suo fungebatur, di- 
visae erant (Jos. AJ 7, 14. 7. cf. I. Chr 9, 25; 25, 931; 26, 119). 
Omnes ordines et classes praefectis suis (qui B V T3< II Chr 31, 12. ^TpS 
ib. 31, 13. Neh 11. 22. m'? I Chr 15, 512. II Chr 35, 9. aW 
1 Chr 9, 33 s; 15, 12; 23, 24; 24, 6. 31. Neh 12, 22 s. vocantur) pa- 
rebant. 



1 Qai Leoitae xat' S^O^TQV dicti esse videntur (cf. Esr 7, 24. Neh 7, 
1. 73; 12, 46; 13, 10). Ill Esr 1, 3 UpdSooXoi vocantur. 

2 Qaam ob causam non Hierosolymis tantum, sed etiam per urbes 
Levitae praecipui erant senatus assessores. De qua re infra dicetnus. 

3 lanitorum praefectus erat sacerdos insignis, pleruinque ex familia 
pontificis, qui praefectus templi vocabatur (M^n in" tt^K vir montis templi M. 
Middoth 1, 2. Trpoordtrjc TOD tspoO II Mcc 3, 4. arpaTYjfQS TOO tspoo Act 
4, I; 5, 24. simpliciter arpar/jYO? ib. 5, 26. Jos. AJ 20, 6. 2; 20, 9. 3. 



Officia Levitarum 169 

BJ 6, 5. 3). Quern sacerdotem eundem esse verisirnile est, qui $9 sive. 
]35, Aram. }3p nominatur, dignitate pontifici proximus. 

4 Cf. J. Kb'berle, Die Tempelsiinger im alten Testament. Ein Ver- 
such zur israelitischen und jiidischen Kultusgeschichte. Erlangen 1899. 

Adnptatio. Ex exsilio Babylonio cum Serubbabel in patriam re- 
dierunt 74 Levitae, 128 cantores, 138 ianitores (Esr 2, 40 42., secuii- 
dum Neh 7, 45 s. autem 148 cantores, 138 ianitores), numeras sat exi- 
guus, si consideres eo tempore 4289 sacerdotes redisse (Esr 2, 36 39). 
Postea cum Esra un c a cum aliis iter in Judaeam instituens comites nume- 
raret, ne unus quidem Le vita inter eos inventus est (Esr 8, 15) et nuntio 
misso adhortationeque facta solum 38 Levitae ad reditum se accinxerunt 
(ib. v. 18 s.). 

3) Levitae ab anno tricesimo (Nm 4, 3. 23. 30. 35- 39. 43. 47) x , 
aetate David regis ab anno vicesimo (I Chr 23, 3 [nbi BpW legenduui 
est]. 24), item ab anno vicesimo temporibus Hiskia (II Chr 31, 17) et 
post exsiliuni (Esr 3, 8. cf. Jos. AJ 11, 4 2) ad ministerium sacrum 
admissi sunt. Expleto anno quinquagesimo Levitae a gravioribus labo- 
ribus exempti ad opera magis honorifica adbibebantur (Nm 8, 25 s.) 2 . 

1 Secundum locum Nm 8, 24 Levitae ab anno vicesimo quinto ad 
iainisteriuin sacrum admissi sunt. Graeci quidem Alexandrini, ne Moses 
.a se dissentire videretur, etiam Nm 4, 3 ss. posuerunt OWED eotoac, %ai TCSVTS 
STWV. Sed cum codex Samaritanus et omnes interpretes antiqui cum co- 
dice masorethico consentiant, dubium vix est, quin Graeci Alexandrini ad 
arbitrium anriorum numerum mutarent. Quare nonnulli existimant Levitas 
viginti quinque annos natos ad faciliora quidem ministeria adrnissos, sed 
non ante tricesimum annum ad portandum adhibitos esse, quod sarcinarum 
deportatio aetatis firmae ac robustae esset. Quae explicatio eo commen- 
datur, quod rex David I Chr 23, 24 26 Levitas iam a viginti annis ob- 
ligavit, ut opera ministerii domus Jahvae facerent, cum diceret neque iis 
iam grave ministerium tabernaculi foederis cum omnibus vasis eius por- 
tandi praestandum esse et magnificentiorem cultum divinum maioris nu- 
nieri Levitarum indigere. Aliis autem vero propius videtur Levitas a vi- 
cesimo quinto aetatis anno per quinquennium didicisse, quae Levitarum 
essent ministeria, atque post id ad ipsa ministeria admissos esse. 



2 Etiam Josephus AJ 7, 14. 7 memoriae prodit David Levitas 
JTsvnjx-ovta numerasse. Cf. adnotationem R. Bartenorae ad M. Chullin 
], 6 et Babyl Chullin 24 a . 

II. Levitis ad varia ministeria in tabernaculo foederis et postea 
in templo servi quidam additi sunt, non solum ii, qui aliquo suo ant 
parentum aut dominorum voto tali servitio addicebantur, sed etiam in- 
colae urbium Gibeon, Kefira, Beeroth, Kirjath-Jearirn, qui ad humiliora 
.sacrarii ministeria, velut ad aquas et ligna ad sacrificia comportanda 1 . 



170 -P ars ! Antiquitatos sacrae 

a Josua in perpetuuni mancipati. sunt (Jos 9, 21. 23. 27) 2 . Quorum 
multis a Saul occisis (II Sm 21, 1 s.) David alios e devotis gentibus 
electos in eorum locum suifecit (Esr 8, 20) 3 . Parfcim Hierosolymis (et 
quidem in ea urbis parte, quae Ophel appellabatur, Neb. 3, 26; 11, 21), 
partim in urbibus sacerdotum et Levitarum (Esr 2, 70. Neh 7, 73) ha- 
bitasse dicuntur. A Josepho A J 11, 5. 1 IspdSooXot, vocantur. 

In litteris Hebraicis posteriorum temporum D'wn servi commemo- 
rantur, qui humiliora ministeria in templo conficerent. Philo (De- 
sacerd. honor, opp. II, 236) purgationem templi vs(>x,o'p<ov i. e. aedi- 
tuorum esse dicit. Ad complura negotia etiam adulescentes filii sacer- 
dotum (."tiro THB) adhibebantur. 

1 Lignatores et aquatores humillimos populi fuisse ex verbis, quibus- 
Moses Dt 29, 9 s. usus est, ubi a summis ad infimos ordine decurrens lios 
facit lignatores et aquatores, apparet. 

2 Memoratu dignum est post templum exstructum Gibeonitarum nul- 
lam amplius fieri mentionem, haud dubie ideo, quod permixta servorum 
sacrarii turba earn appellationem non amplius admittebat. 

Nonnulli interpretes inde, quod Josua 9, 27 Gibeonitas lignatores et 
aquatores dedisse (B?.^.*!!) i. e. constituisse dicitur, colligunt, qui Esr 2, 43. 
58. 70; 7, 7? 8, 17. 20. Neh 3, 26. 31; 7, 46. 60. 73; 10, 29; 11, 3. 21. 
I Chr 9, 2 QTW = donati, traditi, LXS Na'&ivaioi, Vulg. Nathinaei vo- 
cantur, progeniem Gibeonitarum fuisse. 

Quod autem Josua loco allato Gibeonitas servos H}??'? coetui consti- 
tuisse dicitur, non ita intellegendum est eos Hebraeis in domibus vel in 
aliis rebus privatis servisse, sed in totius populi commodum humilioribus 
in sacrario ministeriis functos esse. Nam cum quae ad sacrificia ceteras- 
que sacrarii res spectabant, ad universum populum pertinerent, qui servo- 
rum loco eius modi negotia exsequebantur, eos iure uni verso populo ser- 
vire dici potest. 

3 Bello captos ad eius modi servitia deo traditos esse etiam Ps 68,. 
19 significari videtur. 

III. Ex locis Ex 38, 8. I Sm 2, 22. Lc 2, 37 'apparet apud 
sacrarium Hebraeorum etiam feminas quasdam (virgines et viduas) 
habitasse atque ad servitium sacrum a,dhibitas esse. 



Quarum feminarum fuisse ^^ '0^ '"^ ^^^ ministrare ad ostium taber- 
naculi conventus Ex 38, 8 et I Sm 2, 22 dicitur. Verbum ^S5t non simpli- 
citer agminatim convenire valet, sed per vices advenire ad ministeria. 
obeunda, quod ex locis Nm 4, 23. 35. 39. 43; 8, 24 apparet, ubi de Le- 
vitis in tabernaculo sacro ministeria obeuntibus usurpatur, qui aeque ac 
milites certum ordinem et tempus observare debebant. Neque vero eo 
verbo significatur certas operas ad curam illarum feminarum pertinuisse; 
neque quidquam tale de iis vel in lege Mosaica vel in hfstoria memoriae 



Feininae ad servitiurn sacrum adhibitae 

proditur. Veteres Hebraei ministerium illarum feminarum divinas quas- 
dam res, intellexerunt, quas in sacrario facere debebant. Id Onkelos de- 
monstrat, qui Ex 38, 8 pro ministerio orare reddit: n^5t^ }W^ K*ttN mu- 
lieres, quae veniebant, ut orarent. Expressit igitur sensum, qui hie ei 
subesse videbatur, et K3at hoc significatu sumpsit: turmatim, instar K33f" 
exercitus, cultus divini causa. Eius praecipua pars est oratio; hinc eius 
mentionem facere voluit. Idem apparet ex interpretatione Graecorum 
Alexandrinorum, qui Ex 38, 26 (8) pro oratione ieiunium substituerunt r 
alteram cultus divini speciem: TCOV vYjacsosaatov? at EvqaTeoaav, ieiunan- 
tium, quae leiunabant. Legerunt igitur JTtoSW pro fi^2'D. Summi autem 
momenti ad ministerium illarum feminarum recte intellegendum 'est locus 
Lc 2, 37., ubi de Anna prophetissa dicitur: oox atpforaTO arco TOO ispoo, 
v/preiat? %ai Seiqaeat Xarpeoooaa voxta xai '^epav. Qui locus quod ad 
Ex 38, 8 spectat, eo magis est miram, si interpretationem Onkelos et Grae- 
corum Alexandrinorum cum eo comparamus. Quod si respicimus, etiam 
locum I Tim 5, 5 ad feminas in sacrario servientes pertinere reperirnus, ubi 
legimus: C H Ss 6'vcw? 7i(]pa y.ai iieaovco^evT] TJXmxev exi TOV ''-9-soy %al 
7Cpoa[xevet tatc Ss^asat %at Tat? icpoaeo"/ai? VOXTOC 'X.^-i- '/j[i.spa<;, quibus- 
verbis ponitur illas feminas ministerio suo non manibus, seel animis func- 
tas esse. 

E. A. C. Riehm (Handworterbuch des biblischen Altertums 2 46 2 b ) 
verisimile esse putat feminas, quarum Ex 38, 8 et I Sm 2, 22 mentio fit r 
uxores et filias Levitarum in sacrario fungentium fuisse et dies festos can- 
tibus, choreis, tympanorum sonitu celebrasse (cf. Ex 15, 20. Jdc 11, 34. 
I Sm 18, 6. Jer 31, 4. Ps 68, 26), cum verbum Hebraicum N3SC signi- 
ficet eas certis temporibus agmine composite ad tabernaculum sacrum ve- 
nisse, et cum eo tantum tempore commemorentur, quo Levitae nondum 
ad ministerium cantorum et musicorum adhibebantur. At opinio etiam 
feminas tribus Levi in ministerio tabernaculi foederis fuisse propterea im- 
probanda est, quod in sacris litteris earum nulla fit mentio. 

Th. Engert (Eke- und Familienreckt der Hebrfier 11) contendit in. 
pristine cultu Hebraeorum etiam mulieres sacerdotes fuisse et auctores 
eius sententiae F. Horn me I (AufsLitze und Abhandlungen I, 30 s.), D. 
Nielsen (Die altarabische Mondreligion und die mosaische Uberlieferung 
192), A. Jeremias (Das AT im Lickte des AO 2 279) attulit. A. Eber- 
karter (Tk Q SCIV, 1912, 183 190) id diligentissime exquisivit et de- 
monstravit documenta a Th. Engert prolata minime sufficere, imprimis au- 
tem eos locos veteris testamenti, quibus ilia sententia confirmari videtur 
(Ex 38, 8. I Sm 2, 22) nullam vim probationis kabere. Nam verbum ^33t,. 
quo Ex 38, 8 ministeria mulierum apud sacrarium kabitantium significan- 
tur, nullo sacrarum litterarurn loco ad munera sacerdotalia significanda 
adkiberi; mulieres autem ; quae I Sm 2, 22 memorantur, eadem ministeria 
exsequi atque eae, de quibus Ex 38, 8 agitur. 

Quod institutum feminarum apud sacrarium commorantium non- 
nulli (ut E. W. Hengstenberg, Die Biicher Mose's und Aegypten 194 
199) niliil aliud iuisse putarunt nisi imitationern moris Aegyptiorum,. 
apud quos in omni fere urbe omnique templo multae erant feminae,. 



172 P ars ! Antiquitates aacrae 

quae diis serviebant, imprimis cantrices (A. Erman, Die agyptische Be- 
ligion 74 s.), atque virgines quaedam nobiles, imprimis stirpis regiae, 
deorum cultui sacrari solebant, a quo nomen ^sponsarum divinarum" 
acceperunt (J. Kosellini, I monumenti dell' Egitto e della Nubia I, 1, 234). 
Cuius rei auctorem afferunt Herodotum, qui Hist. 2, 54. 56 de duabus 
mulieribus mentionem facit, quas a Phoenicibns ex Tkebis raptas et 
quarum unam in Libyam, alteram in Graeciam venisse sacerdotes Jo vis 
tradunt. Praeterea idem rerum scriptor 1, 181 s. memoriae prodit Ba- 
bj'lone in templo Bel neminem pernoctare nisi mulierem, quam ex 
omnibus mulieribus deus ipse eligat, atque etiam Thebis in templo 
Jo vis mulierem dormire, neutri vero licere cum ullo viro consuescere. 
Item 1, 182 tradit Pataris, urbe Lyciae, antistam curn deo in templo 
tempore noctarno inclusam esse. A Diodoro Siculo, Bibl. hist. 1, 47 
at rcaXXoaiSec TOO Aio? i. e. Hammonis commernorantur. Strabo, Eer. 
geogr. 17, 1 tradit Aegyptios Hammoni, quern maxime colant, virgineni 
praeter ceteras pulchram et nobilem. consecrare ; earn quibuscunque viris 
velit, iis uti, dum menstrua habere coeperit; quo facto in rnatrimoniurn 
collocari, ante autem nuptias de ea palain lugeri. Denique pulcherri- 
mas nobilissiniasque virgines Hammoni dicatas esse monumenta quo- 
que in Aegypto inventa testantur (J. Rosellini, op. all. I, 1, 217). 

Memoratu dignum est etiam Sabaeos, id quod eorum inscriptionibus 
in Harira inventis demonstratur, servain deo ut hierodulam sacrare con- 
suesse. Velut Abl-sapaka a sacerdote deo (deae?) Motab-natijan, quern 
(quam) Midianitae colebant, dicatur (F. Ho mm el, GrundriB der Geogra- 
phic und Geschichte des alten Orients 143). Atque J. H. Mordtmann 
(Die hirajarischen Inschriften von Kharibet-Se'oud. ZDMG LIT, 1898, 397) 
inscriptiones Sabaeorum affert, ubi serva (servus quoque) deae Dat Himaj 
dicatur. 

At ille gentilium (imprimis Aegyptioruni et Babyloniorum) mos 
cum feminis in sacrario Hebraeoruni servientibus mininie coliaeret. Nam 
primum apud Aegyptios et Babylonios semper una virgo deo dicata 
erat, quae se Jion sua spoute deo sacraverat, sed a deo ipso electa (rqv 
av 6 O-sb? e'XTjTai ff sy, Traaewv Herod. 1, 181) et in templo inclusa erat. 
Deinde etsi concedas, quae Herodotus (1, 182) tradit, duas illas feminas 
{Babylone et Thebis) cum nullo viro consuevisse, vera esse, Strabonem 
autem, quod (loco allato) illam virginem Hammoni dicatam quibuscumque 
viris voluerit, iis usam esse dicit, verba Diodori Siculi (loco allato) : at 
jcaXXaxiSs? TOD Aid? non recte intellexisse, tamen illae (Aegyptiorum et 
JBabyloniorum) feminae imprimis noctu in templo cominorabantur. He- 
rodotus enim (1, 181 s.) tradit in templo Bel singulis noctibus unam 
Yirginem versari et Thebis Aegyptiis eundeni esse usum; nam ibi quo- 



Officia sacerdotum 173. 

que in templo del unam feminam dormire (xotjidrou). Eadem consue- 
tude Pataris observabatur, ubi femina electa singulis noctibus (TOC? v6%- 
ta?) in templo cum deo inclusa erat. Denique illae feminae in ternplis 
dormientes ad oracula pertinebant. Pataris quidem virgo negotia dei 
oracula edentis procurabat; qua de causa Tcpd^avci? too fteoo appella- 
batur (Herod. 1, 182) et in templo tune inclusa erat, cum oracula 
dabantur. Item virgines Thebis a Phoenicibus raptae et in Graeciam 
Libyamque deportatae in Graecia et Libya oracula edidisse videntur 
(Herod. 2, 54 56). 

Conferas P. Scholz, .Die beiligen Altertlimer des Volkes Israel I, 37 s.. 



Caput secundum 
De officiis sacerdotum 

Sacerdotibus propior accessus ad Jahvae in sanctissimo thro- 
num concedebatur (Ex 19, 22: sacerdotes, qui accedunt ad Jahven"). 
Quare Lev 10, 3 sacerdotes a Jahve appellantur "^j? propinqui mei i. e. 
qui ministrandi causa propius ad me accedunt, et Ez 42, 13 vocantur 
rfy'T'b D'Vhp " "Nite qui sunt propinqui Jahvae. Conferas etiam Nm 16, 5. 
Ez 44, 13. Idem nomen J53 indicat, a radice p| p3 stetit coram 
deo (cf. formulam loquendi fi.l<T ^ ito? Dt 10, 8; 18,7 et ecstYpuoc 
Hebr 10, 11), Pi f el J55 sacerdotem egit, sacerdotio functus est Ex 31, 
10. Dt 10, 6. plerumque addito n>Tb Ex 28, 41; 40, 13. Hos 4, 6. 



Ex nonnulloruin opinione p^ idem est quod Arabicum Jedhin i. e. 
vates. J. Koberle (EE 3 XVI, 32) originationem nominis p3 omnino 
incertam esse contendit. 

Vocabuli Mril (a bartt = vidit), quod Babylonii ad significandum 
sacerdotem fatidicum usurpabant, in sacris litteris nullum exstat vestigium. 
P. Haupt tamen (JBL 1900, 57) locis Jes 44, 25 et Jer 50, 36 
pro Q^S legendum esse censet. 



I. Munus sacerdotum (quod in libris divinis n^ !Nm 18, 7. 
I Chr 9, 13; 24, 3. .11^"^^^ Dt 17, 12 vocatur) erat triplex: 

Atque primum quidem in atrio sacerdotes sacrificium perpetuum 
cum niincha offerre debebant (Ex 29,38 43. Nm 28, 3 8); ignem 
sacrum, qui primum sacrificium ab Aaron oblatum consumpserat (Lv 9, 
24), servare (ib. 6, 5 s.): victimarum sanguinem. spargere (ib. 1, 5. 11. 
15; 3, 2. 8. 13; 4, 5 s. 16 s. 25. 30. 34; 5, 9; 7, 2. 14; 9, 9. 12. 18; 
17, 6. II Chr 29, 22. 24; 30, 16); partes certas sacrificiorum cruen- 



P ara ! Antiquitates sacrae 

torum coram Jalive agitare (Lv 7, 30. 34; 9, 21; 10, 14 s; 14, 12. 24; 
23, 20. Nm 6, 20), item nonnulla ferta (Lv 23, 11 s. 17. 20. Nm 5, 
25); camera atque omues sacrificiorum partes altari imponere et in- 
cendere (Lv 1, 79. 12 s. 1517; 2, 2. 8s. 16; 3, 35. 911. 16; 
4, 10. 19. 26. 31. 35; 5, 10. 12; 6, 9; 7, 5. 31; 14, 20; 17, 6); inter- 
dum victimas totius populi nomine oblata immolare (II Chr 29, 22. 
.24); post sacrificium perpetuum (mane) poptilo benedicere (Lv 9, 22- 
Nm 6, 2326. 1 Chr 23, 13. Sir 45, 15). 

Benedictionis formula Aaron eiusque filiis i.e. sacerdotibus de- 
mandata est haec (Nm 6, 24 26) : ,,Benedicat (i. e. benefaciat) tibi Jalive 
et custodial te (i. e. malum a te arceat). Facial lucere Jalive faciem suam 
super te (i. e. hilari vultu te adspiciat, tibi propitius sit) et misereatur 
tui. Attollat Jahve faciem, suam ad te (i. e. convertat ad te faciem, faveat 
tibi, benevolum et benignum se tibi praestet) et det tibi pacem". Qua 
formula ex nonnullorum patrum antiquiorum opinione mysterium sanctis- 
simae trinitatis ac futurae redemptionis significatur, quod populo cottidie 
meditandum exhibetur. Ter nomen Jahvae invocatur: v. 24 a deo tam- 
quam fonte et origine omnis benedictionis et salutis imploratur benedictio 
et auxilium ; v. 2 5 a deo hominibus ssse revelante, qui ,,illuminat omnem 
horninem venientem in hunc mundum" (Jo 1, 9), lux et miseratio; v. 26 
a deo sese ita rnanifestante, ut intercedente gratia sua hominibus salutem 
tribuat pacemque aeternam concedat, pax et gratia. Cui benedictioni, 
quarn sacerdos vel ante altare vel ante portam sanctuarii recitabat, deus 
benedictionem suam se adiuncturum promisit (Nm 6, 27). 

Deinde in sanctuario sacerdotes panes propositionis singulis sab- 
batis (auctore Josepho A J 3, 10-7: T<j) aa(3J3dT(j) jrpeot) amotis veteribus 
mensae aureae imponere debebant, veteres autem in loco sancto come- 
dere (Lv 24, 5 9) ; bis cottidie, inane et vespere, in altari thymiamata 
cremare (Ex 30, 7 s. I Chr 6, 49. II Chr 26, 18) ; infuso selectissirno 
olivae oleo lucernas candelabri aurei concinnare (Ex 27, 21 ; 30, 7 s. 
Lv 24, 24. Nm 8, 2 s.). 

Denique extra sacrarium sacerdotes leprosos inspicere et diiudicare 
debebant (Lv 13, 2 ss. cf. Mt 8, 4. Lc 5, 14); puerperas (Lv 12, 6 s.), 
leprosos (ib. J4, 2 ss.), seinininuos et menstruatas (ib. 15, 14 s. 29 s.) 
expiare sive muridare; vota naziraeatus discernere (Nm 6, 9 ss.); cle 
causis divortii et aemulatiouis iudicare (ib. 5, 12 ss.); tubas sacras in- 
flare (ib. 10, 210; 31, 6. Esr 3, 10. Neh 12, 34. 40. I Chr 15, 24; 
16, 6. II Chr 5, 12; 7, 6; 13, 12. 14; 29, 27. Sir 50, 16. I Mcc 16, 8) 1 ; 
de hire sacro respondere (II Chr 19, 810. cf. Nin 27, 2 ss; 31, 12 ss; 
32,2. Dt 17,9; 19, 17; 21,5. Jos 17,4. Ez 44, 24); una cum Le- 
vitis excubias templi agere (II Eg 12, 10- II Chr 23, 4. M. Tamid 
1, 1. Middoth 1, 1); postremo, quaecumque cum cultu divino quodani 
modo coniuncta erant, ea peragere iisve adesse (cf. Nm 18, 7) 2 . 



Officia sacerdotum 175 

Cum igitar tot officia sacerdotibus incumberent iique soli propius 
ad Jahven accederent, auctoritate plurimum valebant. Quod ex eo ipso 
apparet, quod semper una cum propliefcis et principibus populi coinme- 
inorantur (II Kg 23, 2. Jes 28, 7. Jer 2, 8. 26; 4, 9. al. Mich 3, 
11. Zeph 3, 4). 

1 Nm 10, 2 de duabus tubis saeris agitur, quia turn duo sacerdotes 
simplices erant. Postea crescente numero sacerdotum numerus quoque tu- 
"barum augebatur. Praeterea etiam tubae non sacrae erant, quibus sonus 
tubis saeris editus exceptus esse videtur, quippe cum duae tubae ad tot 
homines evocandos non sufficerent. Unum autem tubis saeris efficiebatur, 
quod tubis profanis non efficiebatur, ut Israelitae Jahvae in memoriam re- 
vocarentur. 

2 Eo loco, quo in vetere testamento de sacerdotibus instituendis agi- 
tur, non commemoratur et illud eorum muneris esse multitudinem erudire. 
At iam Lv 10, 9 11 Jahve Aaron eiusque filios a vino et omnibus po- 
tibus, quibus ebrii fieri possent, quotienscumque in tabernaculo munere 
suo fungerentur, abstinere iussit, ut inter sanctum et profanum, inter pol- 
lutum et mundum discernere et filios Israel omnia sua praecepta, quae eis 
ore Mosis nuntiavisset, docere posserit. Quare dubium non est, quin sacer- 
dotum veteris testamenti fuerit munere magistrorum fungi. Pro qua re 
et alii loci librorum Mosis afferri possunt, si respicimus in republica He- 
braeorum etiam civiles leges religionem prae se habuisse; velut Lv ce. 13 
14; 15, 31. Dt 20, 2 4; 24, 8 ;. 27, 9 s; 31, 913. Item historia 
Hebraeorum testatur sacerdotes semper magistros populi existimatos esse 
et ob id magna auctoritate floruisse. Falsa est opinio, cum prophetae 
exsistebant, sacerdotum munus , docendi abolitum fuisse. Ex nullo loco 
veteris testamenti effici potest prophetas sacerdotum munus docendi vel 
non agnovisse vel impugnasse. Nihilo magis demonstrari potest sacerdotes 
munus docendi sibi arrogasse. Qua de re videas A. Eber barter, Der 
Kanon des alten Testaments zur Zeit des Ben Sira (Atl Abb III, 3) 57 77. 

II. Ne servitiuni sacrum interrumperetur, sacerdotes secundum 
familias (JTb$ M^a) suas in viginti quattuor classes (Mip^O, rrhJp$, ecpyj- 
[ispiat, rX^poi, cpoXaxou LXX et Lc 1, 5- 8. Tcarpiai, e^Y]|JieptSi<; Jos. A J 
' 7, 14. 7. Vit. 1) x , avitis familiarum nomiriibus insignitas (sedecini 
familia Bleazar, octo e familia Itbamar) divisi erant (I Chr 24, o 
19) ^. Singulae classes per hebdomadeni officiis saeris in templo 
fungebantur (II Eg 11, 9. II Cbr 23, 4 ss. Jos. AJ 7, 14. 7. cf. Lc 1, 
23: vjjiepat XsitoopYtot?). Sors ordinem classis (I Chr 24, 7 ss.) et of- 
ficia ab unoquoque sacerdote peragenda design abat. Atque prima sorte 
is designabatur, qui altare holocaustoruin purgaret; secuuda tredecim 
sacerdotes, quorum erat holocaustum -cottidianum facere atque cande- 
labrum aureum et altare suffitus purgare; tertia is, qui suffituni ado- 
leret 3 ; quarta is, qui victimam holocausti ad altare duceret 4 . In rna- 
ioribus autem festis plures classes simul praesto fuisse videntur. 



176 ^ ars k Antiquitates sacrae 

1 Josephus CAp 2, 8 ,,quattuor tribus sacerdotum" coinmemorat.. 
Procul dubio pro ,,quattuor" legendum est ,,viginti quattuor". 

2 Quidam putant octo classes sacerdotales a Mose institutas esse, qua- 
ternae in familia Eleazar et Ithamar. Velut Hieros. Taanith. 67 d : ,,0cto 
classes sacerdotales constituit Moses, quattuor ex Eleazaridis atque . ex 
Ithamaridis totidem. Id quod obtinuit usque dum David et Saloino adi- 
cerent eis octo alias". Maimonides, De vas. unct. c. 4: ,,Moses noster 
ille magister sacerdotes in octo distribuit curias". Quod omnino falsum 
censendum est. 



3 Quo spectaut verba Lucae 1, 9: x,aca -co efto? r?)<; lepateias 



TO 



Cf. M. Joma 2, 2 4. Tamid 1, 2 ; 3, 1. 5 s. 9 ; 5, 2 ss; 6, 1 ss, 

Suus cuique classi praeerat princeps. Atque praefecti ordinum 
sacerdotalium appellantur ttbp-^ty (Jes 43, 28. I Chr 24, 5), 0^33"^ 
(Esr 8, 24. 29; 10, 5. II Chr 36, 14), wrfrwrfo (I Chr 24, 5) nee non 
etiam nto^-n^ antto} (I Chr 24,4), nto *ti*1 (Neli 12, 12. I Chr 
24, 6. cf. Neh 11, 13; 12, 7). Illos &*&? autem unum idemque esse- 
quod fii^ ^*^ imprimis ex I Chr 15, 4 12 cognoscitur, ubi de prae- 
fectis classium Levitarum utrumque vocabulum eodem sensu usurpatur. 
A Graecis Alexandrinis vocantur ap^ovus? TWV tspswv (Neh 12, 7), ap^ov- 
ts? TWV ^arptwv (ib. v. 12. 22), ap^ovcs? TWV ayuov et ap^ovte? %opiot> 
(I Chr 24, 5), &PXOVCSC TWV ^atptaiv tibv tspewv (ib. v. 6), sed numquam 
apy.ispet?, quod nomen LXX interpretss soli pontifici tribuunt. 

Viginti quinque viros, qui ab Ezechiel 8, 16 memorantur, nonnulli 
capita viginti quattuor classium sacerdotalium una cum pontifice esse 
existimant. 

Divisio sacerdotum in viginti quattuor classes a David condita 
(I Chr 24, 319), a Salomo inducta (ib. 28, 13. II Chr 8, 14) ab His- 
kia et Josia instaurata est (II Chr 31, 2; 35, 2 5). Cum e captivi- 
tate Babylonia non plus quattuor familiae sacerdotales (Jedaja, Harirn,. 
Paschhur, Immer) in patriam revertissent (Esr 2, 36 39 = Neh 7, 
39 42), eaedem,, rursus in viginti quattuor classes distributae et priscis 
nominibus insignitae sunt (Hieros. Taanith 68 a . Babyl. Arachin 12 b . 
cf. J. Lightfoot, Hor. Hebr. ad Lc 1, 5. Neh 13, 30). Ceterum non 
onines classes 'sacerdotales pari erant auctoritate. Neque enirn dubiurn 
est, quin eae, ex quibus summi sacerdotes vel alii viri dignitate prae- 
diti proficiscebantur, auctoritate quoque praestabant. Quare credibile 
est, quod Josephus (Vit. 1) affirmat magnum aliquid esse ex prima 
de viginti quattuor classibus originem ducere, i. e. ex classe Jojarib, 
unde pontifices et principes Hasmonaei profecti erant. 



Officia sacerdotum 177 

Josephus AJ 7, 14. 7 divisions viginti quattuor classium sacer- 
dotalium, quam David fecerat, memorata, Stsjistvev, inquit, ooro? 6 jisptg{i6<; 
^XP 1 r *3 1 ' (3 ' lf ]t J<s P ov ^spa?- Quare etiam I Mcc 2, 1 ; 14, 29 classis s lo)api(3 
( c lapt(3) et Lc 1, 5 l<pY][iEpia 'A(3td memorantur, quin tamen ex Babylonia 
redisse legantur, 

III. Dignitate pontifici $p proximus erat. Quern. pontificis vice 
functum esse sine dubio falso putatur. Verisimile est euni nih.il aliud 
fuisse nisi atpaTYjYov TOO- Ispou sive summum ducem custodiae templi, 
cuius et in novo testaraento (Act 4, 1; 5, 24. 26) et a Josepho (AJ 
20, 6. 2; 20, 9. 3. BJ 6, 5. 3) mentio fit. Etiam a^D vel orpar/jYoi 
saepius commemorantur (Jer 51, 23. 28. 57. Ez 23, 6. 12. 23. Lc 22, 
4. 52), qui et ipsi duces custodiae templi inteliegendi sunt, sed ita ut 
summo aTparTjYq) inferiores sint. 

A talmudistis praeter principes classium sacerdotaliuni memorantur 

1) tres p"OM (M. Schekalim 5, 2) thesaurarii sive thesaurorum 
sacrorum custodes (faCoy&Xaxec Jos. AJ 15, 11. 4; 18, 4. 3; 20, 8. 11. 
BJ 6, 8- 3), quorum erat non modo numnios, sed omnes possessiones 
templi administrare. Talis thesauro templi praefectus etiam Jer 35, 4 
commemorari videtur. 

2) septeni pbs'nttK (M. Schekalim 5, 2). Quod vocabulum est ori- 
ginis Persicae et rationarium (Eechnungsbeamter) significat. Conferas 
etiam vocabulum Arnienicuni Jiamarakar = custos pecuniaruni. pbaiaK 
cum plerumque una cum p"i5U noniinentur, et ipsos custodes thesauri 
templi fuisse existimare possunius. Etiam in Targurn Jonathanis (velut 
II Eg 12, 10; 22, 4) vocabulum pkn&K positum est pro *]BO ^$& 
custodes liminis, qui sacerdotes thesauro praefecti inteliegendi sunt. 

3) duo pp^inp = xa-9-oXt/ol (Hieros. Schekalim 49 a), qui quo 
munere functi sint, reperiri non potest. In Mischna nulla eorurn fit 
mentio, 

4) quindecim pJI&fi magistratus (M. Schekalim 5, 1), qui non semper 
e sacerdotibus, sed nonnumquam etiam e Levitis eligebantur et certa 
quaedam officia exsequebantur. 



Enumerantur : l) S^W ruittto praefectus temporum, cuius monitu 
unusquisque in templo se ad opus suum accingebat. 2) E' l '"iJ^ 7l> 'fi 
praefectus ianuarmn, cuius mandato ianitores portas templi mane resera- 
bant, vespere claudebant. Idem sacerdotibus praecipiebat, ut, cum portae 
aperiebantur, bucinis canerent. 3) frlfcwn ^^ 'tt praefectus vigilum, 
quorum erat in templo vigilias agere. 4) D" ta m^ttn by 'to praefectus 
cantorum, qui cantores eligebat, qui hoc illove die munere suo fungerentur. 
5) ^7i.1 by 'a praefectus cymbali et ceterorum instrumentorum musi- 

Kortleitnor, Archaeologia biblica 12 



178 P ars * Antiquifcates sacrae 

corum, qui cantores a praefecto, quern modo memoravimus, electos super 
suggestu cantorum suo ordine collocabat et instrumenta musica recte dispo- 
nebat. == 6) filB^&n by '& praefectus sortium, qui quater in die sortes 
inter sacerdotes proiciebat ad officia sacerdotalia inter eos distribuenda. 
7) CWpn by ' praefectus avium, qui turtures et pullos columbarum ven- 
debat. Quod munus aetate Christi ad foedissimum quaestum descendit, ut 
ex Mt 21, 12. Me 11, 15 apparet. 8) fiianinn b9 '& praefectus tesse- 
rarutn, qui pro vino, oleo, eius modi rebus ab iis, qui vel libamina vel 
sacrificia offerre debebant, pecuniam accipiebat eaque accepta tesseram dabat, 
quae ad praefectum libaminum deferretur. 9) t^wn by 'a praefectus 
libaminum, qui tesseras a praefecto tesserarum erogatas accipiebat et pro 
iis vinum, similam, oleum dabat. 1 o) fi^Jta ^in by ,/fc praefectus aegro- 
torum, imprimis eorum, qui doloribus viscerum torquebantur, quod nudis 
pedibus incedebant, carne vescebantur, aquam bibebant. ll) ^^ by 'ID 
praefectus aquarum, qui cisternas faciendas atque aquas per canales in 
urbem ducendas curabat, ut iis, qui ad festa maiora Hierosolyma conflue- 
bant, satis aquae suppeteret. 12) fi^Bn fif? ntPJto by .'tt praefectus pi- 
storwn panum 2)ropositionis. Qui panes ab ephemeria, quae turn maxime 
ministrabat, conficiebantur, cum confectio duorum panum pentecostalium 
ad omnes ephemerias spectaret. 13) ^^ttp-l n^tt by 'la praefectus arti- 
ficum operis suffitus. 14) fislBfi by to praefectus veil templi i. e. prae- 
fectus artificiorum nendi, fila duplicandi, colore tingendi et texendi, vela 
acu pingendi. in) ruins h T;o nfi?l^tt by '0 praefectus operis vestimentorutn 
sacerdotalium, cuius praecepto varia sacerdotum vestimenta texebantur et 
confieiebantur. 



Caput tertinm 
De officiis pontiflcis 

Pontificis officia praeter ea, quae cum aliis sacerdotibus coni- 
munia habebat, erant liaec: 

Primum debebat semel quotannis, die sollemnis expiationis, sanctis- 
siuium intrare et publicam expiationem sacrarii totiusque populi ab 
omnibus peccatis et immunditiis toto anno contractis instituere (Lv c. 16- 
Hebr 9, 7. 25). 

Si pontifex"'cottidie sacris operari, velut suffitum adolere, victimas in 
altari ofFerre volebat, id facere poterat. Sed plerumque, imprimis tem- 
poribus templi secundi, pontifices tantum diebus festis muneribus illis 
fungebantur. Josepho teste (BJ 5, 5. 7) summus sacerdos sabbatis, 
festis novae lunae et anniversariis sacra facere solebat. Etiam principes 
efc reges Hasmonaei re vera sacerdotio fungebantur, velut Joannes Hyrcanus 
(Jos. AJ 13, 10. 3) et Alexander Jannaeus (ib. 13, 13. 5). Iis sacris, 
quae summus sacerdos ut viearius populi eiusque nomine faciebat, id 
sacrum incruentum, quod per singulos dies facere debebat (Lv 6, 12 16), 
permutandum non est. 



Officia pontificis 179 

Deinde iu rebus dubiis et uegotiis maioris moment! Jahven con- 
.sulere et ab eo responsum accipere. Atque complures summi sacerdotes 
eo rnunere functi esse diserte perbibentur. Velut Pinhas, nepos Aaron, 
ante arcam foederis constitisse dicitur, ut Jahven consuleret (Jdc 20, 
27 s.). Propheta quidani pontificem Eli admonuit deuni domum patris 
eius elegisse, ut ephod coram ipso gereret (I Sm 2, 27 s.). Ahija, 
Jahvae sacerdos in Silo, ephod amictus pro rege Saul Jahven consuluit 
.(ib. 14, 3. 18 s.). Idem Ahimelech pro David fecit (ib. 22, 10. 13). 
David per ephod, quod Abjathar manibus Saul elapsus secum abstulerat, 
.Jahvae voluntatem exquisivit (ib. 22, 20; 23, 6. 9 12). Earn autem 
consultationem Jahvae, quae per ephod fiebat, eandem esse, quae aliter 
per Urim et Tummini fieri dicitur, ex I Sm 28, 6 apparet: Consuluit 
(Saul) Jahven et non respondit ei Jahve neque per somnia neque per 
Urim (b^Wla) neque per prophetas". 

Sunt qui summum sacerdotem etiam doctorem infallibilem f'uisse 
existiment. Quod non apud pontiBcem, sed apud prophetas invenitur. De 
qua re videas E. Comely, Introd. Mst. et crit. in UT libr. sacr. II, 2, 
.271274. 

Denique cultuni divinum et custodiam thesauri sacri curare (II Eg 
22, 4. Sach 3, 7. II Mcc 3, 9 ss.) atque 'res sacras decidere (II Chr 
19, 11. cf. Dt 17, 8 ss.). Tenipore posteriore pontifex summo quoque 
iudicio sive synedrio magno praesidere solebat. Saltern in iis conses- 
sibus, quorum in novo testamento (Mt 26, 3. 57. Act 5, 17. 21; 7, 1; 
9, 1; 22, 5; 23, 2; 24, 1) et apud Josephurn (AJ 14, 9. 35; 20, 
9. 1) mentio fit, pontificem praefuisse vel potiores partes egisse patet. 
Etiani unctio regurn plerurnque a summo sacerdote peracta esse videtur 
(I Eg 1, 34. 39. 45. II Eg 11, 12. II Chr 23, 11). 

Itaque pontifices magua florebant auctoritate, ita ut ipsae regum 
filiae iis nubere non dubitarent (II Eg 11, 2. coll. c. II Chr 22, 11), 
quibusdam temporibus prorsus singular!, inaxinie auteni eo tempore, 
quo iidem gentis principes erant. Philo (De virtutib. opp. II, 586) 
ap^ispwoDV/jv tantum praestare vfi (BaaiXeicj, contendit, quantum cura 
rerum divinarum curae rerum humanarum. (cf. De vita Mosis 1. 3. 
ib. 155) praestat. 

Kespicienduin tamen est imaginem summi sacerdotii, quam chronista 
praebet, ab ea, quam sacrae litterae antiquioris aetatis ostendunt, multum. 
differre. Pontificem, qui in mediis Pentateuchi libris quasi caput columen- 
que theocratiae apparet, in libris Chr eo honore clestitutum et ad nmbram 
pristinae auctoritatis reductum videmus. Postea quoque Esra et Nehemia 
omnibus locis primas partes agunt neque usquam summos sacerdotes eos 
aeque atque Aaron Mosen vel Eleazar ducem Josua adiuvantes conspicimus. 

12* 



180 Pars I. Antiquitates sacrae 

Quae auctoritatis imminutio paulatim non sine ipsoram summorum sacer- 
dotum culpa evenit; nam in tertia visione Sacharia prophetae pontifex. 
Josua prisco nimbo, ut ita dicam, nondum caret (3, 1 9; 6, 11 13).. 
Contra in Chr is nimbus adeo expalluit, vd summum sacerdotem primum 
inter pares esse diceres. Nam qui in Pentateucho ^1*^5 }0253 nominatur, 
is in libris Chr, paucis locis exceptis (II Chr 34, 9. Neh 3, 1. 20; 13, 28),- 
tantummodo tftflO (JI Chr 24, 6) vel 0*1? JOSS (ib. v. 11 ; 26, 20; 31, 10. 
Esr 7, 5) appellatur. Neque difficile est dictu, etiam si ab ipsorum culpa 
oculos averteris, quae causae ad honorern pontificum deminuendum con- 
currerint. De quibus causis praecipua sine dubio haec erat, quod priore- 
templo diruto summus sacerdos non amplius per Urim et. Tummim Jahven 
consulere poterat (Esr 2, 63- Neh 7, 65). Imprimis ultimis reipublieae- 
Judaeorum temporibus auctoritas summorum sacerdotum paene nulla erat,, 
quippe cum non modo singulis fere annis contra divinum mandatum novi 
pontifices crearentur, sed etiam id munus in adulescentes hominesque 
rudes et imperitos conferretur, qui, ut Josephus BJ 4, 3. 8 memoriae 
prodit, prae rusticitate (St, 5 afpowiiav) ne sciebant- quidem, quid nomen. 
pontificatus significaret (u TCOT' 



Sectio quart a 

Quae res ad munera sacerdotalia fungenda 

requisitae sint 

I. Ut quis in uunierum sacerdotum. reciperetur ; imprimis constare 
necesse erat eum legitime genitum esse, non solum ex conubio honesto. 
et sacerdote digno, sed etiam ex familia sacerdotal!, perpetua succes- 
sione per filios aut filias heredes propagata. Ad id tabulae genealogicae- 
diligenter et asservabantur et exquirebantur. Atque iam cum exsules. 
primum ex Babylonia reverterunt, uoimullae familiae sacerdotales, cum 
stemniata ostendere non possent, a sacerdotio exclusae sunt (Esr 2, 
6163 = Neh 7, 6365. Jos. AJ 11, 3. 10). Contra Josephus. 
(Vit. 1) affirniat se stemma suurn. in tabulis publicis scriptum rep- 
perisse: t'fjv [J-ev oov TOO YSVOD? -.^{xwv SiaSo^v, w? ev -cal? 

eupov, OOTW 



Sacerdotes a familia Aaron originem trahere veteris testament! adeo 
est proprium, ut, cum id sacerdotio Christi, qui ex tribu Juda erat, sublatum 
est, universa lex sublata sit. Hebr 7, 12: Me i ua i '9 i e[i,ev7] Yap teptooovT]? ii 
avd'/'X.Tj? ttai v6|ioo [xsTaO-sat? Yiverat. Itaque id ipsum aetatis messianae 
signum est, quod vel ex gentilibus sacerdotes et Levitae (ministri ecclesiae) 
sumuntur. Jes 66, 21: Atque etiam ex vis (i. e. ex gentilibus) assumam, 
qui sacerdotes sint et Levitae, ait Jahve". 

Posteri Mosis a sacerdotio excludebantur, quod non vere BLebraei 
erant. Itaque solum in Levitis nurnerati sunt (I Chr 23, 14. cf. 



Res ad munera sacra fungenda requisitae 181 

18, 30). Quae res et ipsa documento est falso dici Mosen non esse per- 
sonam historicoram fide contestatam. Nam si ita esset, non intellegeretur, 
cur sacerdotium neque ei neque eius posteris attributum esset. 

II. Deinde ad munera sacra peragenda necessarium erat sacerdotes 
nullo notabili corporis vitio (Cflfi LXX [uop?) deformes esse *. Atque 
ex lege Lv 21, 18 20 a ministerio sacro excludebantur : 1) "1$ caecus; 
.2) ttB claudus; 3) &7C 1 qui habebat nasum depressum, ut simiae; LXX 
vertunt xoXo|36piv (pro x,oXo(3o'ppiv, quod vocabulum ex xoXojBo? et pcv 
sive pu; composituni est) naso mutilum', Vulg. naso parvo qui est; 
Onkelos et Syrus vocabulum Hebraicum retinent; 4) ^"ty qui habebat 
membrum aliquod nimis longum ; LXX feTOT^TjTOi;, habens aurem sectam ; 
Yulg. vel grandi vel torto naso qui est; 5) qui "^0 ")5$ fractum pedem 
vel i? "13$ fractam manum habet; 6) [53 gibbosus; 7) p 1 ? qui t tantae 
est gracilitatis, ut deformis sit, vel qui membrum aliquod nimis gra- 
cile habet; LXX scpyjXo?, quo vocabulo nonnulli eum vocari conten- 
dunt, cui vitium est faciei asperae ex inflammatione aut ardore solis 
proveniens. Alii autem nomine P*i eum, qui oculorum vitio laborat, 
significari existimant, ut Onkelos: Kfpll panniculus sive pellicula tennis 
oculo adnata-, Yulg. lippus; 8) ^$3 ty^, Vulg. albuginem habens in 
oculo; Onkelos: n^^ f^D in cuius oculo est macula alba; Graecus in 
Hexaplis : Xso^w^a. Of. Tob 2, 9 ; 3, 17 ; 6, 8., ubi interpres Hebraicus 
Graecuni Xsoxw^a vocabulo ^('5^ reddit. LXX TctiXXo? TOO? o^'&aXfxoo?, 
depalpebratus oculis; item Syrus; 9) ^T 1 ! habens scabiem; 10) ^'l 5 *'- habens 
impetiginem; LXX XEI^VJV, leprae genus in Aegypto frequens; 11) fThip 
1^^ contritus testiculis; consentit Onkelos: J^CJS D" 1 ")*? . Quam interpre- 
tationem plerique recentioruni secuti sunt. Alii dilatatum testiculis 
i. e. herniosum intellegunt, velut Yulgata, Sa'adja. Graeci Alexandrini, 
quos interpres Syrus sequitur : [j.dvcr/pi<;, unum habens testiculum. Graecus 
Yenetus: TS-O-Xao^svoc TOV op^iv. Sed etiam sacerdotes, qui tali vitio 
corporis laborabant, ad communioneni ciborum sacrorum et viliora 
.ministeria admittebantur (Lv 21, 21 23) a . 

1 Huius legis eausas affert Thomas, S. th. 1, 2. qu. 102. a. 5. ad 10 : 
.,,Intentio legis erat inducere ad reverentiam divini cultus, et hoc dupli- 
citer: uno modo excludendo a culto divino omne id, quod poterat esse 
contemptibile, alio modo apponendo ad cultum divinum omne illud, quod 
videbatur ad honorificentiam pertinere. Et si hoc quidem observabatur 
in tabernaculo et vasis eius et animalibus immolandis, multo magis hoc 
observandum erat in ipsis ministris. Et icleo ad removendum contemptum 
ministrorum praeceptum est, ut non haberent maculam vel defectum corpo- 
.ralem, quia huius modi homines solent apud alios in contemptu haberi . . . 
Ad hoc autem, quod in reverentia haberentur, adhibebatur eis specialis 
ornatus vestium et specialis consecratio". 



Pars I. Antiquitates sacrae 

Nonnulli existimant virum e faniilia Aaron vitio corporis affectum. 
etiam ideo ad sacerdotium admissum non esse, ne vulgus, si sperneret 
sacerdotem, divinum quoque cultum a tali sacerdote adrainistratum sperneret.. 

2 A rabbinis centum quadraginta duo vitia corporis enumerantur, 
quibus sacerdotes a ministerio sacro excludebantur (cf. J. S eld en, De 
successione in pontificatum Ebraeorutn 1. 2. c. 5). Be Levitis aliqua cor- 
poris macula affectis cf. adnotationem R. Bartenorae ad M. Chullin 1, 6. 

Sacerdotes, qui vitium corporis habebant, ab eo appellari soliti sunt. 
Velut inter maiores Josephi Ei^oay 6 ^sXXd? et MarxKa? 6 %opcd? inveni-, 
untur (Jos. Vit. l). Inter summos sacerdotes &^K p *pV comme- 
moratur (cf. Jos. AJ 17, 6. 4). 

III. Praeterea requirebatur, ut ministri sacri. puriores essent in 
conubiis. Neque igitur sacerdotes repudiatam. vel nieretrieem vel 
ullam feminam suspectae pudicitiae ducere poterant (Lv 21, 7). Quibus 
Judaeoruni niagistri repudiatam a leviro (M. Sota 4, 1 ; S, 3. Mak- 
koth 3, 1) et Josepbus (AJ 3, 12. 2. CAp 1, 7. cf. AJ 13, 10. 5) 
earn, quae serva fuerat aut bello capta vel cauponariam exercuerat, 
adiungunt. Yiduas ducere sacerdotibus ex lege Levitica licebat (cf. etiam 
Jos. AJ 3, 12. 2. Pb.il. De sacerdot. opp. II, 229), sed secundum 
Ez 44, 22 iis viduae sacerdotum tantumniodo eoncedebantur, quod eae, 
quae ministris sacris uuptae fuerant, ceteris sanctimoniae et puritatis 
observantiores credebaatur ^ Quodsi quis sacerdos uxoreni sibi inter- 
dictani duxerat, a ministerio sacro arcebatur, dum earn libello repudii 
dato dimisisset (cf. Nell 13, 28). Pontifex insuper neque viduam 
neque alienigenam, sed tantum virginem Hebraicam ducere poterat 
(Lv 21, 13 15. cf. Jos. 1. c. Phil. 1. c. 228 s.), ut opinio ilia deum 
cum una ecclesia immaculata arfcissimo vinculo esse coniunctum per- 
adspectabilein dei in terra vicariuni acrius exprimeretur 2 . 

1 Ceterum secundae nuptiae tune feminae honori non esse iudicabantur 
(cf. Lc 2, 36 s, I Cor 7, 8). 

2 Quare pontifex etiam lege de ducenda fratris uxore, quae fratri 
sine liberis demortuo superstes erat (Dt 25, 5 10), non tenebatur 
(M. Sanhedrin 2,*'l). 

Utrum pontifex uxorem ducere debuerit de genere suo sive sacerdotali, 
id quod Philo (De sacerdot. opp. II, 229) affirmat, pendet ex sententia,, 
quae verbis Lv 21, 13 subiecta est; nam eum locum aliter legunt Graeci 
Alexandrini (ooroc fovouxa ^ap{)'svov ix TOU YSVOO? aoroo X'qtjjeTa!.), aliter 
textus masorethicus (nj? 1 ! ^b'lrias. n^jj? Kin^) e t versiones orientales cum vul- 
gata editione Latina. 

Quod quidam existiniant pontifici non licuisse uxoreni extra tribuni 
Leviticatn ducere, id pvobabile non videtur. Certe aliis omnibus permisaum. 
erat, ut extra tribum saam uiatrimonia inirent, si ea excipias, quibus- 



lies acl munera sacra fungenda requisitae 183 

hereditas ad aliam tribum transferretur (Nm 36, 6 8); poutifices autera. 
hoc iure communi caruisse nusquam legitur. 

Josephus AJ 3, 12. 2 negat pontificem facultatem uxoris repu- 
diandae habuisse et talmudistue contendunt ei non licuisse alteram uxorem 
ducere. Sed haec ex lege Mosaica non constant. 

IT. Dmn sacerdotes inunere sacro fungebantur, iis cum ab uxoribus 
(quia concubitus, etiam legitimus, utramque partem usque ad vesperam 
immundam reddebat Lv 15, 16 58. Jos. CAp 2, 24), tuin a vino 
omnique potu, qui temulentum faceret (Lv 10, 9. Ez 44, 21), abstinen- 
duin erat. Cuius praecepti quattuor rationes affert Philo (De sacerdot. 
opp. II, 227): TEttapwv svexa TCOV avaYxaioimcov, oxvoo %ai XT^Y]? %ai 
OTCVOO xai acppoaovYj?. 

Etiam in Aegypto sacerdotes Heliopolitani prorsus a vino abstine- 
bant, alii autem sacerdotes, cum sacris officiis maioris momenti fungerentur 
(Plut. De Is. et Os. 6. Porphyr. De abstin. 3, 6). Quae abstinentia 
apud omnes gentes eo spectabat, ut sacerdotes propter sanctitatem muneris 
artamque cum deo necessitudinem se a vinolentia et crapula contineant. 

Y. Praeterea niiriistros sacros ut cultui dei vivi mancipatos a cou- 
tarnmatione mortuorum singularem in modurn se removere decebat. 
Atque sacerdotes quidem patris et raatris, filii et filiae, fratris et 
sororis (i. e. virginis, quae in domo paterna vivebat) * funera curare 
poterant (Lv 21, 1 4. Ez 44, 25) 2 . Interdiction autem erat, ne quis 
e sacerdotali ordine in suorurn funeribus more gentilium 3 immoderati 
luctus signa (caput efc barbain radere, carnem incidere) ederet (Lv 21, 5. 
Ez 44, 20), id quod etiam laici vetiti erant (Lv 19, 28. Dt 14, 1). 
Pontifici autem, qui, quouiam totus deo dicatus et sacer erat, ab 
omnibus caruis et saugninis desideriis alienissimus esse debebat, in luctu 
non modo ea omnia, quae Lv 21, 1 5 rninores sacerdotes vetiti erant, 
facere non licebat, sed praeterea alia quaedam, quae ib. v. 10 12 
enumerantur: caput non solurn non radere, sed ne detegere quidem, 
ut caesariem pulvere aspergeret, quod plerumque in luctu fieri solebat; 
non solum carnem non incidere, sed ne vestimenta quidem scindere ei 
licebat; ad nulluni cadaver, ne parentuni quidem, accedere nullique 
funeri, quarnvis officium pietafcis maximum videretur, pontifex iuteresse 
poterat. 

1 Funeri sororis, quae in domo paterna commorabatur, sacerdoti in- 
teresse licebat, quod ex nonnullorum opinione illius funus cunire debuit. 

Quod sacerdoti nullo modo permissum erat, ut funeri sororis viro 
nuptae interesset, eius rei ratio est, quod soror iure nuptiali in familiam 
viri cooptata erat neque domus paternae os;e existimabatur. 



184 Pars I. Antiquitates sacrae 

2 Omissa uxor interpretibus scrupulum affert. At in sacris litteris 
de soils consanguineis agitur. Ex Ez 24, 16 18 colligere licet insuetum 
fuisse uxoris mortem non lugere. 

3 Of. Herod. Hist. 2, 36; 4, 71. Vergil. Aeneid. 4, 673; 12, 871. 
Cicer. De legibus 2, 23. Petron. Arbit. Satiric, c. ill. Appian. 
Punic, c. 46. 

Adnotatio. Sacerdotes imprimis faneribus pollui etiam aliarum 
gentium antiquarum (velut Aegyptiorum, Syrorum) opinio erat. Quo factum 
est, ut sacerdotes, qui se cadaveribus polluerant, per aliquot dies a templis 
arcerentur. Item apud gentiles quoque maxime cautum erat, ne pontifex 
mortuorum tactu aut funere se pollueret. Velut de flamine Diali A. Gel- 
lius Noct. Attic. 10, 15: ,,Locum, in quo bustum est, numquam ingre- 
ditur, mortuum numquam attinglt". 

VI. Sacerdotes, qui avita religioue reiecta conimenticiorum. deorum 
cultuni secuti erant, a ministerio teinpli arcebantur; sed ut cibis sacris 
vescerentur, eis permittebatur (II Eg 23, 9. M. Menachotli 13, 10). Ut 
lain supra diximus, secundum Ez 44, 10 14 sacerdotes, qui ad cultiiin 
peregrinuni declinaverant, in ordinem Levitarum redigendi erant, ut 
esseiit aeditui, ianitores, miuistri templi, ad victimas irninolandas atque 
ad eos adiuvandos, qui sacra offerebant, parati. 

Qua aetate pontificatus suscipi possit, lege non statuitur. Levitis 
quidem annus tricesimus usque ad quinquagesimam (Nm 4, 3. I Chr 23, 3) 
vel etiam annus vicesimus quintus (Nm 8, 24) statuitur, ut ministerio 
sacro fungantur. Quare nonnulli de pontifice eandem aetatem requisitam 
esse opinantur, cum alii anno, quo quis pubescit, i. e. anno tertio decimo 
maturrime pontificatum iniri potuisse dicant. Herodes pontincatum Aristo- 
bulo t(j) rcatSt tradidit isque annos septemdecim natus vestitu pontificio 
indutus festo tabernaculorum sacras caerimonias peregit (Jos. AJ 15, 3. 
1. 3). At id eo tempore erat, quo iam moris fuisse videtur, ut contra 
legem alius pontifex priore superstite constitueretur. 

Verisimile est in sacerdotibus quoque certam aetatem requisitam 
fuisse, ante quam ministerio sacro fungi non poterant; sed quaenam ea 
fuerit, nusquam in litteris sacris commemoratur. Judaei tradunt sacer- 
dotes ab anno aetatis vicesimo, neque prius quam de eorum habilitate 
inquisitum esset,-" ad sacra peragenda admissos esse (Babyl. Chullin 24 b . 
Siphra in Bl. Ugolini Thes. XIV, 1419: ,,Et locutus est dominus ad 
Mosen dicens : Vir de aemine suo in generationibus suis, in quo fuerit 
macula, non accedet ad ofFerendum pan em dei tui. Dicit R. Elieser bar 
K. Jose: Ecce puer est illegitimus, quamvis sit perfectus. Quando eius 
ministerium erit legitimum ? Quando eduxerit duos pilos. At fratres eius 
sacerdotes non admovebant ad ministerium, priusquam filius esset viginti 

;\ 



annorum"- 



Vestimenta Levitarum 185 

lectio qninta 

De vestimentis ministrorum sacrorum 

Caput primnm 
De vestimentis Levitarum 

L e v i t i s lex Mosaica peculiare quoddam vestiineutum non decrevit. 
Ephod linteum ("ta Ti fi 8), quo Samuel induebatur (I Sm 2, 18), non 
erat vestis Levitarum propria; nam etiam David ante arcam sal tans 
tali epliod indutus erat (II Sm 6, 14. I Chr 15, 27) atque temporibus 
regis Saul omnes sacerdotes ephod gestasse videntur (I Sm 22, 18); 
immo ita vestimentum sacerdotum proprium erat, ut vel sacerdotes, 
qui cultum superstitiosum exercitabant, id gestarent (Jdc 8, 27; 17, 5; 
18, 14. 17s. 20). Loco I Chr 15, 27 Levitae, qui arcam foederis por- 
tabant, et cantores amiculo byssino (pa ^f? LXX crcoXY] pooaivv]) induti 
fuisse dicuntur atque II Chr 5, 12 Levitae bysso induti (pa D^abft LXX 
ivSsSo[isvot, OToXa? (Boaaiva?) comparenfc. Conferas etiam Jos. A J 8, 3. 8., 
ubi Salorno aroXwv TOI? D^vipooi? TCOV Aso'itwv ex, (Buaaco ^opiaSac e'wcoai. 
dedisse dicitur. Loco III Esr 7, 9 sacerdotes et Levitae earoXta^svoi, 
stolis amicti appellantur, Kegnante in Judaea H erode Agrippa II Le- 
vitae petita impetrataque a principe facultate tunicam linteam (Xivvjv 
aroXVjv), sacerdotali non omnino dissimilem, assumpserunt (Jos. AJ 
20, 9. 6). 

Bphod illud linteum in lege Mosaica, cum non accuratius describatur, 
notuin ponitur. Ex variis vocabulis, quae de eo induendo usurpantur 
(I Sm 2, 18. II Sm 6, 14: Samuel et David ephod aceincti erant; Lv 
8, 8: epliod cingulo adstringitur ; LXX loco Ex 28, 31 vertunt TCoS^pTj?) 
colligi 'potest epnod vestimentum fuisse longius, corpus tegens, de coxis 
descendens. Verisimile igitur est ephod nihil aliud fuisse nisi lumbare, 
vestem hominum primorum, quae pudori nascenti attribuitur (Gn 3, 7. 
cf. Jer 13, 1 ss.), eandemque antiquissiniam vestem Aegyptiorum et Ara- 
bum, apud quos lumbare etiam posterioribus temporibus vestitus sacer 
erat, quo indutus sacerdos deo appropinquabat. Nam vestitus obsoletus 
haud raro apud varias gentes loco sacri vestitus conservatus est i. e. loco 
vestitus, qui religionis causa induitur. Cogites de 'ilirdm sive vestitu sacro, 
qui a Mohammedanis in urbe Mekka gestatur. 

Imagines variorum generum lumbaris, quae in monumentis Aegyptiis 
inveniuntur, videas apud H. Weiss, Kostiimkunde. I. Die Volker des 
Ostens (i860) 38. Fig. 26 a-e. Ceterum cf. E. Sellin, Das israelitische 
Ephod (OrSt 699717). J. D oiler, Davids Tanz vor Jahve (ZkTh XXIX, 
1905, 576 579). 



186 P ars J- Antiquitates sacrae 

Caput secundum 
De vestimentis sacerdotum 

Descriptio vestitus sacerdotalis Ex 28, 40. 42 panels verbis absolvitar.. 
Ex 39, 25 28 perpauca adduntur. Plura ex more vestiendi illorum tem- 
poruni pro notis ponuntur. Quae Joseplius AJ 3, 7. 1 3 dicit, for- 
tasse ex parte recentiora sunt. Ceterum cf. J. Braun, De vestibus sacer- 
dotuin Hebraeorum libri duo. Amstelodami 1701- 

I. Vestimenta sacerdotalia numerantur quattuor : 

1) Femoralia (Q?W5 LXX TcspiaxeXf), Vulg. feminalia) lintea, a 
renibus usque ad femora descendentia, ,,ut houestas decorque servetur, 
ne scilicet adscendentes altaris gradus et in ministerio discurrentes 
revelent turpitudinem" (Hieronymus, Gomm. in Ez c. 44- MSL 25, 437). 
Quare a Pliilone (De sacerdot. opp. II, 225) TtepiCwpwc e!$ odSoieov axsTiYjV' 
et a Josepno (AJ 3, 7. 1) S'.dC<o[i/x icspl m alSota appellantur. 

2) Tunica (^5 LXX yii&v) lintea, corpori proxime adhaerens, 
inanicata, a collo usque ad talos pertingens. Erat opus textoris (ni$&. 
H), de quo usurpatur verbum ysti (Ex 28, 39. cf. v. 4: FW n ^ n '? = 
jwcaoapaCAvY]?, al. lect. ii/xasaf&vqg Jos. A J 3, 7- 2., i. e. vestis, quae 
intextas habet figuras quadratas instar tesellarum pavinientorum, sed 
ita ut figurae illae planae et aequales siiit, cum filis in textura neque 
partes depressae neque eminentes forinentur). 



3) Balteus (1233^ XXX CWVT)), signum dignitatis et potestatis sa- 
cerdofcalis, e bysso varii coloris confectus (B|?*i n^^ saepius corpus 
atnbiebat et in pectore ita nodabatur, ut exfcremae parte's usque ad 
talos depeuderent, quas sacerdotes functionibus sacris occupati, ne im- 
pedirentur, super umerum sinistruui retorquebant. 



4) Tiara sive mitra (n?5J^, etiam ^^5 Ez 24, 17., in plur. 
b!5 Ex 39, 28 et D^tfH ^B Ez 44, 18. LXX xLSapi?) i. e. fascia 
byssina, saepius in orbem replicata et consuta, non cacuminata, sed 
rotunda (jriXo? ay.covo? Jos. AJ 3, 7, 3), ut ea capitis tegimenta, quae 
Turcae et Persae etiam nunc gestare solent (Turban, Tulbend). Differt 
a nB.3V*?, mitra summi sacerdotis. At non liquet, quo rnodo duo haec 
capitis tegimenta diversa fuerint. Josephus AJ 3, 7. 6 ftPiMtt a naii'te 
ad formani quod attinet non distinguit, sed tantum hyacinthino in- 
volucro, quo tiara pontificis ornata erat, Quare etiani eius nomen 
{Aaovae'f{)"^(; (al. lect. (j,aavae[j/f&yj<;) tiarae vulgarium sacerdotum tribuit 
(3, 7. 3). 



Vestimenta sacerdotum 187 

Formam tegimenti capitis metae similem etiam apud sacerclbtes alia- 
rum gentium invenimus. Velut apud Eomanos pontifices et famines ,,ad 
ostendendam aacerdotii eminentiam" (Serv. ad Vergil. Aeneid. S, 664) 
tutulum i. e. ,,pileum lanatum metae figura, in altitudinem forma metali 
exstructum" (id. ad Aeneid. 2, 683. Varro, Ling. lat. 7, 44) et Salii 
TuXooc; 0(jJY)Xo&<; si? ox^[xa oovayo|J.evoo<; xcovostSe? (Dionys. Hal. Arch. 
Eom. 2, 70) gestabant. 



Hoc vestitu sacro (^P" 11 ^) sacerdotes et pontifex extra locum 
sacrum uti non debebant, etiamsi rebus ad ipsum sacrarium pertinen- 
tibus occupati erant (cf. Ex 28, 4. 43. Jos. B J 3, 5. 7: rqv yap tspav 
iaftyjatv 6 Xeitoopyuw Yj^ptevvoro ^dvo?) 1 . Atque Ez 42, 14; 44, 19 diserte 
praecipitur, ut sacerdotes ministerio peracto ad populum exituri vesti- 
menta sacra in sacrario deponant et profanis utantur 2 . Itaque mirum. 
noil est Paulum apostolum in s} T nedrio pontificem non cognovisse (Act 
23, 5) neque Kaiaphas vestimenta laceraiis (Mt 26, 65. Me 14, 63) or- 
natum pontificalem scindisse censendus est 3 . 

1 Cf. M. Tamid 1,1: ,,Unusquisque invenu.ni sacerdotum (qui excu- 
bias agebant) habebat tegimentum suum in terra, non doi'miebant in. 
vestibus sanctis, sed illas exeuntes duplicatas supponebant capitibus suis 
et teginientis propriis se tegebant". 

2 Femoralia, licet a deo praescripta sint, non erant vestinientum 
sacrum. Moses Aaron eiusque filios femoralibus non induit (cf. Lv 8, 7. 
13) neque sacerdotes iis etiam in vita privata uti vetiti erant. 

3 De numero vestimentorum sacerdotalium, quae in conclavibus templo 
adnexis asservabantur (II Eg 22, 14 cf. N. Schlb'gl, Drittes und viertes 
Buch der Konige 322), dicit Josephus AJ 8, 3. 8; 15, 11. 2. Veati- 
mentis tritis et laceris ad conficienda ellychnia lyclinorum (cum in sanc- 
tuario turn in atriis templi) utebantur (Babyl. Schabbath 21 a . 79 b ). 

Sacerdotes Hebraeorum nudis pedibus sacra fecisse inde colligi pofc- 
est, quod in vestimentorum sacrorum descriptione nulla calceorum oc- 
currit mentio 1 . Atque nudis pedibus esse symbolum erat revereutiae 
locis cultui divino dicatis debitae (cf. Ex 3, 5. Jos 5, 15. Act 7, 33) 2 . 



1 Theodoretus, Qu. 7. in Ex. MS G 80, 232 : 

sv T^ attYjVfl Ta? XsitoopYUX? sTusteXoov %al TOC? -Q-oaia?. Cf. M. Be- 
rachoth 9, 5. 

2 Quod sacerdotes Hebraic! nudis pedibus munere fungebantur, nou- 
nulli ad morem apud multas gentes antiquas usitatum corporis, cum sacra 
fiant, nudandi revocandum esse putant. ,De qua re conferas J. D oiler in 
BZ Y, 1907, 352358. 

Ceterum apud alias quoque gentes antiquas moris erat, ut omnes 
nudis pedibus templa ingrederentur et sacris' adessent. Velut Pythagoras 
discipulis praecepit : ^us'.v XP^] avoTcdSyjtov v.ai ;cpo<; tspa Ttpoaievoa. Et 



188 Pars I. Antiqnitates sacrae 



itemm : 'AvD/rdSvjTOi; {K)e ttoci jrpoaxovsc. (Jamblichus, De vit. Pythag. 
89. 105). Templum Dianae Cretensis nemo ingrediebatur nisi pedibus in- 
tectis (Sol in us, Poly hist. ll). Virgines Vestales Romae nudis pedibus 
sacra faciebant (F lor us, Epitom. rer. Rom. 1, 13). G-ermanorum quoque 
sacerdotes fo^vdrcoSai; fuisse tradit Strabo, Rer. geogr. 7, 1. Hue etiain 
sacra nudipedalia spectant, festum apud Graecos, Romanos, alias gentes re- 
ceptum, quo ad deomm opem obtinendam nudis pedibus incedere oporte- 
bat (Tertullian. Apologet. c. 40. De ieiuniis c. 16. MSL 1, 487; 2, 
976. Ad rem cf. Petron. Arbit. Satiric, c. 44. Sil. Ital. Punic. 3, 
28). Atque etiam nunc apud orientis populos nudi pedes ad religionem 
pertinent et reverentiam erga numen divinum significant. 

II. Totus cultus externus ordinatur eo consilio, ut homines ad 

del reverentiam inducantur, et quia ea minus reverentur, quae com- 

munia neque a ceteris distincta sunt, pro divino cultu propria vesti- 

nieuta provider! oportuit l . 

Alicuius momenti iam id ipsum est, quod vestis sacerdotum ex 
quattuor (vestis sumrni sacerdotis ex bis quaternis) partibus constabat. 
Numerus enim quaternarius ut numerus caeli regionum et quattuor 
finiurn terrae dicitur numerus mundi, procreationis dei, et cuin is mundus 
optime compositus sifc, ordinein, pulchritudinem, perfectioneni significat. 

Sacerdotibus officia sacra tractantibus vestimenta lintea praescripta 
erant. Nam quod laneum erat, minus purum existiinabatur quam quod 
linteuni atque ab animali, unde vellus, ex quo tegimenta lanea texun- 
tur, detonsum est, aliquid immundi liabere videbatur. Ex nonnullo- 
rum opinione Moses fortasse etiam ideo lintea vestimenta praescripsit, 
quod facillime purgarentur a sanguine, quo in sacris faciendis haud 
raro maculabantur. 

Color albus, qui in vestimentis sacris praevalebat, non solum glo- 
riam et honorem dignitatis sacerdotalis, sed etiam puritatern morum- 
que integritatem ministrorum sacrorum significat. Angeli quoque, qui 
sacerdotum instar munere internuntii inter deum et homines fungun- 
tur, vesbinientis linteis sive candidis induti apparent (Ez 9, 2. 11; 10, 
2. 6 s. Dn 10, 5;. 12, 6 s. II Mcc 11, 8. Mt 28, 3. Me 16, 5. Jo 20, 
12. Act 1, 10; 10, 30. Ape 15, 6) et sponsae agni datum est, Iva rce- 
pi(3aXY]toa puaatvov Xoqircpov x.a^otpdv. to 7ap J36aotvov ta Sataicbjjuxta TWV 
dtYtwv earl (Ape 19, 8) i. e. fides et bona opera ex fide confecta, qui- 
bus dei gratia iustificati sunt sancti (cf. Ape 3, 4 s; 7, 14 s.). Atque 
in transfiguratione Cliristi vestimenta eius describuntur splendida (Mt 
17, 2. itc 9, 29). Praeterea ecclesia quoque colorem album ut symbo- 
luin integritatis moralis indicat; nain per sacerdotern, cum baptizato 
vesteni eandidam porrigit, dicifc: n Accipe vestem candidarn, quam iin- 



Vestimenta sa.cerdotum 189' 

niaculatam perferas ante tribunal domini" et sacerdotem, cum tunicam 
linteam induit, orare iubet: B Dealba me, domine, et munda cor men.ni". 
Denique teste Koh 9, 7 s. coloribus splendidis laetitia exprimitur; qui 
tristis est, "dp i. e. niger, colore obscuro vel sordido appellatur (Ps 35, 
14; 38, 7; 42, 10. al.). 

Quae cum ita sint, universa vestis sacerdotalis non solum nuniero 
vestinientoruni, sed etiam eorum materia et colore dignitatem et sanc- 
titatem sacerdotalem significare dicitur a . 

1 Ex testimonio librorum divmorum vestimenta, quibus induti sacer- 
dotes sacra facere debebant, iis J"0$5i7i Tto?? ornatus et decoris causa 
data sunt (Ex 28, 2. 40). Idem dicit Theodore tu s, Qu. 60. in Ex. 
MSG 80, 285: To!? ispeosi $z rcavtoSaTubv rcept'ce'freix.e %da^ov ' TOV ^=v 
Xaov TcaTttTcX^Ttovca 1$ Stacpo'ptp TOD opj^aTOS. Item Thomas, S. th. 1, 
2. qu. 102. a. 5. ad 10: ,,Ad hoc autem, quod in reverentia haberentur 
(sacerdotes), adhibebatur eis specialis ornatus vestium ... et haec est in 
communi causa ornatus vestium". 

2 Quod iam patres et scriptores ecclesiastici cognoverunt, velut Ori- 
genes (Horn. 6. in Lv. 6. MSG 12, 473) et Gregorius Nyssenus 
(De vita Mosis. ib. 44, 320). Atque auctore Thoma S. th. 1, 2. qu. 102. 
a. 5. ad 10 ,,per ornamenta (sacerdotalia) designantur virtutes ministro- 
rum dei. Sunt autem quattuor : castitas, quae significatur per feinoralia ; 
puritas vitae, quae significatur per lineam tunicam; moderatio discretionis, 
quae significatur per cingulum ; rectitudo inientionis, quae significatur per 
tiaram protegentem caput". 

III. Ut sacerdotes Hebraeorum, ita etiam sacerdotes aliarum gen- 
tium antiquaruin in sacris sollemnibus non aliis vestimentis nisi linteis 
vel byssinis utebantur, quod eius modi vestimenta religionis dignitati 
et puritati niaxiine consentanea existimabant. Atque imprimis Aegyp- 
tiorum sacerdotes linteati sacra procurasse dicuntur. 

Velut Herodotus Hist. 2, 37 memoriae prodit Aegyptiorum sacer- 
dotes propter corporis munditiam soils vestimentis linteis indutos fuisse 
neque eis licuisse aliis uti: 'EaxHjta Ss cpopsooot, ol tepss? XIVSYJV [JioovYjy . . . 
aXXiqv s a'pi la^ta oox, siecjn Xaj3dsiv. EtPlinius Hist. nat. 19, 2, 3: 
,,Vestes inde (ex gossypio) sacerdotibus Aegypti gratissimae". Quare a 
Martiale (Epigr. 12, 29) linigeri, a Juvenale (Satir. 6, 533) grex li- 
niger, ab Ovidio (Metam. l, 747) linigera turba, a Seneca (De vita 
beata c. 27) [linteati senes appellantur. Velut sacerdotes Isidis linteis ve- 
stiti sacra procurabant. Suetonius in vita Othonis c. 12 tradit eum 
sacra Isidis saepe in lintea religiosaque veste propalam celebrasse". Et 
Silius Italicus Punic. 2, 23 s. Hammonis sacerdotes ita describit: 

,,Non discolor ulli 
Ante aras cultus: velantur corpora lino". 



190 P ars ! Antiquitates sacrae 

Sacerdotes quoque Osividis veste lintea amicti ritus eius peragebant. Inde 
Luc an us Pharsal. 9, 158 s. Magnum loquentem inducit: 

,,Evolvam busto iam numen gentibus Isim, 
Et tecturu lino spargam per vulgus Osirim". 

Quam ob rem sunt qui vestimenta sacerdofcum Hebraicorum iini- 
tationem vestiinentorum, quae sacerdotes Aegyptii induebant, fuisse af- 
iirnient, cum non solum eorum materia, sed etiam forma eadem esset 
atque par. Ita imprimis J. Spencer (De legib. Hebr. ritualib. 1. III. 
c. 5) et E. W. Hengstenberg (Die Biicher Mose's und Aegypten 149 
154). Quae opinio etiam compluribus theologis recentioris aetatis, 
qui rnagnum habent nomen, non displicet. 



1. Et $# quidem, quod Hebraei ad sacerdotes induendos adhibe- 
bant (Ex 28, 5 s. 8. 15. 39; 39, 1 [oin. Hebr.]. 2- 5 [om. Vulg.]. 8. 22 
[om. Hebr.]. 2729 [Vulg. 2528]. Lv 6, 3 [Vulg. 10]. II Chr 5, 
11 s.), nommllos auctores Judaeos (M. Joma 3, 7. Abarbanel et Ibn 
'Esra ad Ex 25, 4) secuti linteum Aegyptium fuisse contendunt. Nam 
vocabulum ^ veterum Aegyptiorum vocabulo ses (Coptice sens) respon- 
det. Articulo pa proposito formam pa-ses accipimus, a qua vocabulum 
byssus repefcendum est. 

a) At prirnum vestimenta sacra Hebraeoruni propterea ex eius 
inodi linteo conficiebantur, quod id summa erat praestarttia ideoque ad 
dignitatem sacerdotii Aaroiiitici exprimendam aptissimum, non quod 
Aegyptiorum sacerdotes in vestimentis ex ilia materia confectis sacra 
procurabant. 

b) Dein quod Aegyptiorum sacerdotibus lintea vestimenta prae- 
scripta eraut, id cum eorum cognitionibus rerum divinaruui artissime 
cohaeret, quae tamen cogmtioues cum religione, qua Hebraei divinitus 
imbuti sunt, minime conveniunt. Licet igitur sacerdotes Aegyptiorum 
soli praeter Hebraeorum veste ex bysso facta usi sint (quod falsum est), 
tarnen de mutuatione sermo esse non potest, quoniam utraque gens de 
religione prorsus^. inter se discrepat. Quod autem scriptoribus quibus- 
dam allatis x dictum est Aegyptios propterea linteo ad vestem sacer- 
dotum usos esse, quod et materiam pecudum ut animantium morti ob- 
noxiorum respuissent et pecudes interficere nefas esse putassent 2 , id 
non recte se habet. Nam quae illi scriptores tradunt, non ad veteres 
Aegyptios, sed posterioris aetatis pertinent. Veteres autem. Aegyptii 
non solum carne variarum aviurn, sed etiam bourn et vitulorum vesee- 
bantur (Herod. Hist. 2, 18. 37) efc saepius in eorum monumentis con- 
spicinius, quo modo eae pecudes mactentur. Sola sacra animalia inter- 



Vestimenta sacerdotum 191 

ficere Aegyptii vetiti erant. Iinmo vero ea erat causa, cur sacerdotes 
Aegyptii linteam vestem gestarent, quod conrplures deos, quos' cole- 
bant, praecipue Isini et Osirim, linteatos esse putabant (Plut. De Is. et 
Os. 5i s. 78); quare Isis simpliciter nlinigera" (Ovid. Art. arnat. 1, 
77. Ex Ponto epist. 1, 1, 51) et vestis ex linteo confecta B propria 
vestis Osiridis" (Tertullian. De corona c. 8. MSL 2, 88) et 'OaipiSo? 
Bid Tij> a(6{iaTt rcepi[3oX-q (Suidas, Lex. I, 2, 873. s. v. 'Hpatay.o?) appel- 
latur. Isis quoque Aegyptiis lini usum demonstrasse credita esfc. 



1 Plutarchus, De Is. et Os. 4: cpqpetv 8k m Xtva Sid rqv y$6 
'/)v TO Xfvov avftouv avnrpc. T^ rcepis^oooif] TOV xo'a^ov al^epi^ ^apOTCOTirjTt 
Trpooeoixofav . 7) 8^ aXy]^-/]; akta [xia TCOCVTCOV sari xa'&apoo yap (^ (pYjolv 6 

oo Q'SfJLtTQV aTCTSO'&at jr?j /a^aptp ... TO 8s Xtvov cposTai [JLEV si 
^? 7-^?, v.al xapTrov sSwSi^ov avaSiScoot, Xtrqv dk Traps^si xal 
'J'&^ta, %ai TC|> OOCSICOVTI {x-q J3apuvooaav, soapp-oaTov " 8k Trpb? 
niaaav wpav . vjxiara Ss cpt^sipoicotov, w<; X^oo-si. Appuleius, De magia 
oratio 69: ,,Etiamne cuiquam mirum videri potest, cui sit ulla me- 
moria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium, quaeclam sacro- 
rum crepundia domi asservare atque ea lineo texto involvere, quod puris- 
simum est rebus divinis velamentum? Quippe lana, segnissimi corporis 
excrementum, pecori detracta, iam inde Orphei et Pythagorae scitis, pro- 
fanus vestitus est. Sed enim mundissima lini seges, inter optimas fruges 
terra exorta, non modo indutui et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacer- 
dotibus, sed opertui quoque in rebus sacris usurpatur". Qaod Neopy- 
thagoraei vesteni linteam laneae praeferebant, exemplum Pytbagorae secuti, 
qui veste ex materia animalium confecta uti nolebat, id certe ex imita- 
tione moris Aegyptii explicandum est. Cf. Philostrat. Vit. Apoll. Tyan. 
3, 8. 32; 8, 5. 

2 Velut C. Ch. W. Bahr (Symbolik II, 90) dicit Aegyptios propterea 
bysso ad vestimenta sacerdotalia conficienda usos esse, quod ex immortali 
terra gignatur, cum materiam ab animantibus praebitam propterea respu- 
erint, quod animantium morti obnoxiorum sit et quod animantia necare 
nefas esse sibi persuaserint. 

c) Turn vestituni sacrum Eebraeorum nou vestitus sacerdotalis 
Aegyptiorum imitandi causa ex linteo factuui esse inde quoque appa- 
ret, quod non solum sacerdotes, sed onmes Aegyptii tunica lintea ea- 
que manicata utebantur, quain vestem semper lautam esse oportebat 
(Herod. Hist. 2, 37. Plut. De Is. et Os. 4. Plin. Hist. nat. 19, 2, 3). 

Non solum sacerdotes, sed etiam alios Aegyptios linteis vestimentis 
usos esse iam ex Gn 41, 42 apparet, ubi Pharao Josepb vestimentis bys- 
sinis induisse dicitur. De quo loco videas H. J. He yes, Bibel und Aegyp- 
ten I, 238242. 

d) Praeterea non solum sacerdotes Aegyptiorum, sed etiam alia- 
rmn complurium gentium antiquaruni in sacris solleninibus non aliis 



192 P avs k Antiquitates sacrae 

vestimentis nisi linteis induti officio suo fungebantur *, quod eius modi 
vestimentis clara et pura natura deorum optime significaretur 2 . Tan- 
turn cum diis inferis sacra ftebant, sacerdotes atra vestimenta gesta- 
bant, id quod item ad atram terram spectabat, ut vestitus candidus ad 
lumen caeli ut deum cultum. 

1 Velut Lucianus (De Syria dea 42) memoriae prodit Hierapoli 
(Bambyke) sacerdotes Syrios vestimentis candidis indutos esse: so{H]s Ss 
aorsotat Traat. XeoxVj. Vestis quoque sacerdotis Babylonii, imprimis exor- 
cistaj (dsipu) lintea (kitd) erat; cum tamen in caerimoniis expiationis ver- 
satur, rubra veste indutus est (H. Zimmern KA.T 3 59l). 

2 Certum est vestem candidam non solum apud Aegyptios, sed etiam 
apud alias gentes antiquas ob candorem deorum propriam et naturae di- 
vinae maxime consentaneam esse habitam. Velut Plato, De legibus 1. 12 
scribit : Xpw^ara 8s Xeo/a TrpsTcovc' av frsot? SIYJ itat aXXo{h %ai iv op^)' 
j3a[X(i,ata 8k [r/j Trpoocpspstv, aXX' 7] Tcpo? TOC ^oXs^oo x.op^TJ^a'ca. Cicero 
De legibus 2, 18: ,,Color albus praecipue decorus est turn in ceteris turn 
maxime in textili. Tincta vero absint nisi a bellicis insignibus". Plut- 
arch us Quaest. Rom. 26: Mo'vov Xpwjxa XSD/OV slXtxptve? %i a^if^ 
%ai ajxtavtdv SOTIV. Ovidius Metam. 10,431 433: 

,,Festa piae Cereris celebrabant annua matres 
Ilia, quibus nivea velatae corpora veste 
Primitias frugura dant, spieea serta, suarum". 

Et Fast. 3, 363 s: 

,,Caput niveo velatus amictu 
lam bene dis notas sustulit ille manus" 

Luc an us Pharsal. 10, 175: 

,,Linigerum plaeidis compellat Achorea dictis". 

Appuleius Metam. 1. 11: ,,Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, 
viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis, linteae vestis candore 
puro luminosi". Servius ad verba Vergilii Eclog. 5,56: ,,Candidus 
insuetum miratur limen Olympi" notat: ,,Candidus i. e. deus, ut contra 
mortuos nigros dicimus". Etiam dies felix sive dies a diis benedictus ,,al- 
bus dies" appellabatur. Cum autem sacerdotes cum diis familiari quodam 
modo vivere putarentur, eos muneribus suis fungentes veste albi coloris 
deorum proprii uti oportebat, neque enim ullo alio tarn clare eorum of- 
ficium significabatur. Deinde cum ex omnibus pannis linteum, si impurmn 
factum est, facillime purgetur, sacerdotes, qui deo puro servientes impri- 
mis omnem impuritatein vitare debebant, vestimentis ex bysso utebantur. 
Quod igitur Mosaica quoque religio sacerdotibus vestem albam et linteani 
praescripsit, ita significabatur eos ut sacerdotes ceterarum gentium antiqui- 
tatis propius deum contingere vel puros esse, simul autern eos et ipsos 
sanctos esse et intercedere, ut ceteri sancti fierent, quoniam eorum erat et 
Israel Jabvae beneficio sanctificare et efficere, ut Israel Jahven pie sancte- 
que coleret. 



Vestimenta sacerdotum 193 

e) Denique quod reliquum est, sic velim existimes byssum quo- 
que ininime telam Aegyptiorum propriam fuisse. Velut Herodotus 
Hist. 2 r 105 de Colchicis tradit: AlYorcuoiat Trpoaipepes? slat.Xivov ^ou- 
voi ootof. TS x.al AiYOTmot, epYdcCovccu xata taura . . . Xivov 5s to [Jiev 
KoX-/woy OTCO c EXXf;va>v ap8oviv.6v xexXTjiai, TO {xsvcot arc 5 AlyoTCToa 
a7ttx,V0[Jievov y.aXesToa A^OTC-CIOV. Idem 5, 12 auctor est etiam apud 
Paeonas fabricationem liutei haud iucognitam fuisse (xXw^oooav Xtvov). 



2. Opinio vestitum sacrum Hebraeorurn imitationem vestitus sacer- 
dotalis Aegyptiorum fuisse turn demum probabilis esset, si singulae 
utriusque vestitus partes aequales fuissent. Sed sacerdotum in Aegyp- 
tiorum inouumentis imaginibus, quae recentiore aetate inventae sunt, 
rein non. ita esse abunde demonstratur. Atque hie imprimis imago 
ilia couferenda est, ubi exeniplum institutorum cultus Mosaici inveniri 
putatur, iiavis cum area sacra, quani sacerdotes perticis portant, in 
ternplo vici Karnak, qui a Thebis in parte ad orientern spectante si- 
tus est. 

a) Atque sacerdotes antiqiii regni singular! veste insigniti non 
eraat. Item sumnii sacerdotes Memphidis et Heliopoleos eodeni erant 
habitu quo ceteri Aegyptii. jSTonnulli ex iis munere suo fungerites in- 
signe quoddam gestabant, alii auteui etiam in hac actione consuetam 
vestern servabaiit. Sed iam in medio regno is sacerdos, qui cum Chnern- 
liotep nomarchus sepeliretur, inferias fecit, subligaculo luniborum in- 
dutus fuit. Neque in novo regno quisquam sacerdos amiculuni vel du- 
pliceni vestem gestabat, sed omnes subligaculo luniborum, quod modo 
augustum et breve, niodo latum et longuni erat. utebantur. Partes 
corporis superiores et bracchia nudata videntur. Nonnulli etiam pan- 
uulo oblougo superioreni partem corporis ornabant; alii subligaculum 
luniborum lata veste tegebant, quae ab umeris usque ad talos per tine- 
bat * alii rursus . totum corpus amictu sinuoso induebant. Cingula, qua- 
lia sacerdotes Hebraeorum ferebaut, ignota erant. 

b) Oruatus sacerdotum. Aegyptiorum proprius erat focale lapidi- 
bus pretiosis et margaritis distinctum, inter quae parva deorurn simu- 
lacra aliaque symbola posita erant, et quod collum, superiorem parteni 
tergi, pectoris, unieros tegebat !, atque iutegra leopardi pellis (cum 
capite et cauda), quae amiculi iustar gestabatur et praestantissiinum 
dignitatis sacerdotalis insigne fuisse videtur *. cum in imaginibus iu- 
dicii mortuorum et alibi etiani ante Osirirn ut signum dignitatis sacer- 
dotalis eius pellis leopardi suspensa conspiciatur 3 . 

1 Summus sacerdos Memphidis ut insigne muneris sui sub domo 
regia duodevicesima et undevicesima idem focale gestabat, quod iam sub 
Kortloitaoi 1 , Avcliaoologia biblica 13 



194 ^* ars * Antiquitates sacrae 

quarta. Videas imaginem pontificis Seker-cha'-bau apud A. Erin an, Ae- 
gypten und aegyptisch.es Leben itn Alterturn 403. 

2 Of. J. Gr. Wil kins on -S. Birch, The manners and customs of the 
ancient Egyptians I, 279. A. Erman, Die aegyptische Religion 74. 

3 Summi sacerdotes pellem leopai'di stellis ornatam gestabant. Velut 
Amen'anen, qui sub rege Amenhotep III summus sacerdos Heliopoleos fuit 
(A. Erman, Aegypten und aegyptisches Leben im Altertuni 402). 

C) Hebraeoruni sacerdotes pedibus nudis sacra faciebant, Aegyp- 
tiorum orcoS^aTa jBupXtva sibi alligabant, oox l'sa Xa|3estv oJcoS^ata 
aXXa (Herod. Hist. 2, 37). Quare falsissime nonnulli ab Aegyptiis reeep- 
tum esse volunt, quod sacerdotes Hebraic! pedibus nudis incederent, 
quoniam certissimuni est ipsos sacerdotes Aegyptios non pedibus nudis 
ineessisse. 

Solus Silius Italians Punic. 3, 28 memoriae prodit Aegyptiorum 
quoque sacerdotes pedibus intectis sacra procuravisse : 

,,Pes nudus tonsaeque comae castumque cubile". 

d) Neque ullum. tiarae vestigium, quae apud Hebraeos in usu 
erat, apud Aegyptios reperiri potest. Apud quos tegimentum capitis, 
si habebant, humillinmm. erat et super cervices depeudebat, ufc ei nulla 
similitude cum tiara sacerdotis Hebraici sit. Praeterea sacerdotes Aegyp- 
tiorum comain alere vetiti erant. In monunientis calvi apparent (J. 
Kosellini, I monumenti dell' Egitto e della Nubia I, 2, 486 ss.). Herodo- 
tus Hist. 2, 36 memoriae prodit: Ot ipe? TWV ^-swv t^ (xsv aXXij) y.o- 
{isooat, sv AlvuTrccp Ss gopsuvrat 1 . Atque ne sub divo quidem caput 
adversus ardores solis tutabantur neque in. conviviis galerum habebant, 
sed cutem capitis ungebant, ut ceteri convivae crines. Capilli auteni 
sacerdotuui Hebraeoruni si non promissi, saltern non rasi erant (Lv 21, 
5. Ez 44, 20 2 ). In nonnullis imaginibus sacerdotes Aegyptii fascias 
quoque circa uuda bracchia gestant (Description cle 1'Egypte I, pi. 11. 
II, pi. 9. 83. Ill, pi. 34. 36), id quod apud sacerdotes Mosaicos num- 
quam reperitur 3 . 

1 Cf. Plut. De Is. et Os. 4. Sil. Ital. Panic. 3, 28. Quare etiatn 
breviter calvi (Martial. Epigr. 12, 29) et grex calvus (Juvenal. Satir. 6, 
533) appellabantur. 

2 Sed posteriore demum tempore sacerdotes Aepyptii comam alere 
vetiti erant. In antiquo regno sacerdotes et laici capillorum habitu inter 
se non difi'erebant, sed ouines crines eodem modo ornabant. 

3 Ceterum si totam Description de 1' Egypte" perquiras, nusquam 
ullum vestimentuin reperies, quod cum. ornatu sacerdotum Mosaicorum 
compares, nedum exemplum eius esse indices. 



Vestirnenta pontificis 195 

Caput tertiuni 
De vestimentis pontificis 

I. Poatificis praeter vestitum sacerdotalem ordinarium (tal- 
"zb ^ty, quo indutus die propitiatioiiis in sanctissimum ingredie- 

batur (Lv 16, 4. 23 s.), alia vestis eaque magnificentissima (talmud. 

.ym ''in) propria erat, quam super vestimenta sacerdotalia induebat. Qui 

duplex pontificis vestitus eum tamquam summum sacerdotem et inter- 

.nuntiuni populi theocratici coraui Jahve significat. 

Ornatus pontificalia, qui Ex 28, 439; 39, 130- Lv 8, 7 9- 

Jos. AJ 3, 7. 4 6 describitur, ex quattuor partibus constabat, quae 

erant : 

*, . 

1) Tunica (^P*? LXX jroS'/5p7]<;), ex bysso hyacinthim colons (^r> 
.fibsfi) coiitexta (^ nto$a), sine manicis, usque ad genua descendens *, 
undique clatisa, nulla habeas foramina nisi id, per quod, caput proten- 
deretur, et ea, per quae bracchia exsererentur. In ora inferiore tunica 
-ornata erat nialis Pnnicis ex triplici colore (coccineo, purpureo, hya- 
cintnino ; verisiniiliter albo quoque, cf. LXX Ex 28, 29) acu picfcis (uon 
ex auro confectis, ut PMlo, De vita Mosis 1. 3. opp. II, 151. De sa- 
-cerdot. ib. 226 dicit: ^poooi? poioxoi?) et alternis parvis tintinnabulis 
aureis. Pbilo (locis allatis) adiungit flores (av&tva) inter tiutinnabula 
et mala Puuica vicissim insertos, quorum tamen in litteris sacris nulla 
iit nientio. . Numerum tintinnabulorum Moses silentio praeterit 2 . Ut 
Siracides 45, 9 indicat, eorum usus hie erat, ut populus prope atrium 
'vel in illo congregatus de pontificis introitu in sacrariuni admoneretur 
suasque preces cum precibus pontificis coniungeret: 'Ex,6%Xo)av aotov 
(Aaron) . . . y.oiowaL TrXeCatot? xoxXd^ev, r^aat (pwvqv sv p^aaiv aurou, 
axoootov Tuot^aai '^ov ev va^), slq j.vYj^o'aovov oloi? Xaoo auTou 3 . 



1 Innixi auctoritate Josephi (AJ 3, 7. 4) et Philonis (De vita 
Mosis 1. 3. opp. II, 153) alii tumcam usque ad talos defluxisse opinantur. 

- Siracides 45, 9 TcXsta-cooi; %b>(t>va? faisse dicit. Eabbini septuaginta 
duo tintinnabula numerant. Consentiunt Hieronymus (Ep. 64. ad Fa- 
biolam 14. MSL 22, 615) et Tsidorus Hispal. (Etymolog. 19, 21, 4. 
ib. 82, 684). Alii duodecim (Justinus, Dialog, c. Tryph. 42. MSG- 
6, 565. Epiphanius, Haer. 1, 34, 17. ib. 41, 616. Protoevang. Jac. 
min. c. 8), alii quinquaginta (Prosper, Lib. de premiss, et praedict. dei 
IT, 3. MSL 51, 771), alii trecenta sexaginta (Clemens Alex. Strom. 5, 6. 
.MSG 9, 64) faisse existimant. Cf. E. Nestle in ZAW XXV, 1905, 205 s. 

Notatu dignum est complures reges orientis antiquis temporibus vesti- 
menta curn tintinnabulis gestare solitos esse, ut eorum tinnitu.significarent 

13* 



196 Para I. Antiquitatea sacrae 

se in propinquo esse populuinque recedere debere. Velut Targum scheni 
ad Esth 6, 10 tradit reges Persarum eius modi vestimenta cum tintin- 
nabulis habuisse. 

3 Aliter Theodoretus, Qu. 60. in Ex. MSG- 80, 285: 5 A7T/]pr/]ae. 
TOD-COD (tunicae hyacinthinae) y.od xw&ova? ^poaoo? otai poiaxoo? . Iva el?: 
TO aSoTOV >tai avdnttopov r?j? axYjv/j? slaiwy, veal tYjv i% roortoy a 
[Aevyjv Y])('f) v to<5e)(d|isvo?, [Jieca Ssoo? rqy Xsi-coopyiay erctceX-jj, el? 
Xa|x(3dv(iw TOV Taota rcpooTET:a)(6ta, xal TYJV Tcpoocpspo^ev/jv IspoopYtav Se-/d- 
{j,vov. Idem sentit Cornelius a Lapide, Comm. in Ex 28, 35: ,,Volo. 
et iubeo sonitum pontificis, puta pulsum tintinnabulorum eius audiri in 
ingressu et egressu tabernaculi ad excitandum in eo et in populo reveren- 
tiam mini debitam, videlicet ne domum meam intret nisi praevio pnlsu,. 
non quern ego audire cupiam, sed quern ipse uti et populus audiens ad- 
inoneatur maiestatis tneae, cuius templum ingreditur, simul et reoerentiae- 
officiique sui". Ex opinione Hieronymi (Ep. 64. 14. MSL 22, 615)' 
,,idcirco tintinnabula vesti apposita sunt, ut cum ingreditur pontifex in. 
sancta sanctorum, totits vocalis incedat". 



2) Superhumerale (Tis** LXX, Jos. Phil, srcaiju?, Symin. s7rs 
Aquil. eTcippa^a et STrevSo^a), ex bysso, sed quattuor coloribus variante, 
filis aureis artificiose contextum (3\?n n^), ex duabus coustans pla- 
gulis, quarum prior peetus efc ventrem, posterior tergum tegebat. Hae 
plagulae in utroque umero fibulis aureis nexae erant, quae rursus 
duabus pretiosis magnisque gemmis (D5^"^5^ i. e. lapidibus onychinis,. 
LXX Xi'&ot? o{JLapaYoo) ornabantur. In his gemmis nomina duodecim 
tribuum, in utraque sena, inscnlpta erant. Infra axillas duo lora at- 
texta erant, iu utroque latere unum, quibus corpori tainquarn cingulo 
(ila^ri a^D) plagulae adstringerentur. Auctore Josepho AJ 3, 7. b- 
superhumerale manicis (^etptoi) quoque instrucfcum erat. 

Cum pontifex divina petens responsa hoc amiculo indutus essefc, id ; 
liaud raro metonymice sumitur pro instrumento Jahven consulendi (cf. I Sm 
2, 28; 14, 3; 23, 6. 9 ; 30, 7). Quod igitur Hosea 3, 4 Israelitas ephod 
privandos ait, non tantum sacerdotium inter eos tollendurn significat (ut. 
Graeci Alexandrini sentiunt: oos iepaT&iai;), verum etiam omnem rationem 
deum consulendi et responsa eaelestia consequendi illis defuturarn prae- 
nuntiat. Cum autem superstitiosus quoque ephod usus reperiatur (Jdc 
8, 27; 17, 5), sunt qui etiam Hos 3, 4 ephod instrumentum supersti- 
tionis, quod Israelitis postero tempore adimendum sit, indicari existiment. 
Sed versu praecedente mulier ilia, quae imaginem populi Israelitici ex- 
hibet, ab omni virorum consuetudine et non legitima et legitima abstinere 
debebat (&**? ".^ ^^1 ^t^ *? nee scortaberis nee eris viri alterius i. e. nee 
nubes alii). Itaque hoc loco, qui allegoriae illius expositionem continet, 
Israelitis leyitimum et non leyitimum cultum (H5I. et i " t T#k), legitimam et. 
non legitimam dei consulendi rationem (Ti38 et H 11 ?^) ablatum iri pro- 
pheta praedicit. 



Vestimenta pontificis 197 

Conferas Th. C. Foote, The ephod, its form and use. An investi- 
gation in biblical archaeology. Baltimore 1902 (JBL XXI, 1902. 1 47); 
1. Kaecklenburg, Ueber den Ephod in Israel (Zw Th IL, 433460); 
V. Zapletal, Alttestamentliches 55 77; H. J. Elhorst, De Ephod 
{TthT II, 1904, 158 177). Das Ephod (ZAW XXX, 1910, 259276); 
E. Sell in, Das israelitische Ephod (OrSt 699 717, imprimis 700703). 



3) Ornamentum pedorale (J#n, plene to^fc* ,'it, Targ. HJ^in, LXX 
sive Xofetov [= ad oraculum. pertinens], Xoyeiov ttov xpioetov 
[cf. Sir 45, 10 KSVto pwi, XOYEIOV xpioewc], seiael rapwr^hov Ex 28, 4. 
Philo XdYtov, Symm. Lv 8, 8 doyiov = receptaculum, Vulg. rationale, 
rationale iudicii) l eiusdem cum superhumerali texturae, opus plumarii 
.(ygn n^*tt), quadratum unius spithamae et ita duplicatum, ut quasi 
sacculum efformaret, extrinsecus quattuor ordinibus duodecim gemmaruin 
ornatum, quarum. cuique nomen unius tribus inseulptum erat 2 . In 
quattuor eius augulis totidem erant anuli, quorum superioribus insertae 
erant catenulae aureae, fibulis aureis in superhumerali iunctae, inferi- 
oribus autem funiculi hyacinthini, quibus pectorale cum superhumerali 
coniungebatur 3 . 

1 Vocatur pectorale iudicii, quia summus sacerdos in diiudicandis gra- 
'vioribus causis eo indutus esse solebat. 

2 Ordo gemmarum cum nominibus duodecim tribuum insculptis ex 
opinione Josephi, Maimonidis, S. Jarchi erat hie: 

321 

a (Levi) .TU9B (Simeon) B1K (Ruben) 

654 
(Naplitali) ?** (Dan) 1&3 (Judo) 

987 
(Issachar) 15 (Ascher) ZV 1 ? (Gad) 

12 11 10 

^ (Beniamin) mv (Joseph) ttWn (Sebulon) 

Cf. Ex 28, 17 20; 39, 10 13. Ez 28, 13 (ubi Vulgate novem 
tantum lapides numerat). Ape 21, 19s. Jos. AJ 3, 7. 5. BJ 5, 5. 7. 

3 Cf. G. Karch, Der Brustschild Aarons mit den zwb'lf Edelsteinen. 
"Wiirzburg 1880. 

Adnotatio. Ornamentum pectorale summi sacerdotis Hebraeorum ex 
Aegypto receptum esse credi non potest, quod tale decus apud Aegyptios 
non pars vestitus sacerdotalis, sed ornatus mortuorum erat: nusquam enim 



198 P ars J- Antiquitates sacrae 

nisi in corporibus niedicatis inventum est. Notissimum autem id est,, 
quod A. E. Mariette in pectore corporis reginae 'Ahhotep, matris regis. 
A'hmose (Amasis), invenit et quod nunc in museo urbis Grize servatur.. 
Id ornamentum est forma aadiculae; rex A c h.mose in ea stat; duo dii 
(Hammon et Ke D ) eum aqua purgante asperg'unt; duo nisi iis impendent 
quasi imagines solis cuncta illustrantis ; spatia, quae inter figuras sunt, 
lapidibus varii eoloris complentur. Quod ornamentum ornamento pectorali 
pontificis Hebraeorum nonnullis rebus simile esse sane negari non potest.. 
F. Hommel (Die altisraelitische Ueberlieferung in inschriftlicher Be- 
leuchtung 281 283) cum ornamento pectorali pontificis veteris testanienti 
illud focale eomparat, quod summus sacerdos Memphidis sub domo regia. 
duodevicesima et undevicesima (i. e. paulo ante aetatem Mosis) gestabat. 
Cuius imaginem videas apud A. E r m a n, Aegypten und aegyptisches Leben 
im Altertum 403. 

4) Ornamento pectorali oraculum sacrum impositum erat, per quod 
Jahve, si res magui momenti insfcabant, a pontifice consultus, volun- 
tatem suam ostendebat. Yocatur E^l Q'HIK, quae vocabula, si re vera 
Hebraica sint, vertenda sunt luces et perfectiones sive, cum in lingua. 
Hebraica plurali vis yocabulorum nonnumquam tantuinmodo firmetur,. 
lux et perfectio i. e. plenitude lucis et perfectionis; semel inverse ordine 
aniro d^n Dt 33, 8.; simpliciter cniKn Nm 27, 21. 1 Sm 28, 6.; LXX 8^- 
Xwoi? %al aXvj^sia (item III Esr 5, 40), 7jXot y.al aXvj-S-sia; reliqui inter- 
pretes Graeci in Hexaplis ^wrta^oi xal ceXeto't'Kj'csc ; Sir 45, 10 Srfkoi. 
aXTj-9-soa?; Vulg. doctrina et veritas. 

a) Multae et variae sunt virorum eruditorum de Uriin et Tummini 
sententiae, id quod in re tanta antiquitate obscurata neque a Mose^ 
satis descripta miruni non est. Quarum notatu dignissinms breviter 
recensemus. 

a) Ex locis Ex 28, 30 et Lv 8, 8 patet Urim et Tanimim infra 
ornamentum pectorale (J^M5"by, LXX male: I TCI TO XoYsfov) collocaba. 
esse, quod ; ut supra diximus, formain perae liabebat. Ergo Urim et 
Tummini non sunt duodecim lapides pretiosi exteriori parti ornarnenti 
pectoralis affixi, r quorum splendore variante Jahve pontifici voluntateni 
suam ostendebat, ut praeter nonnullos rabbin os (apud Abarbanel, Comm.. 
in Ex 28, 15) Josephus (A J 3,. 8. 9) opinatur, .quam senteutiani etiani 
complures patres et scriptores ecclesiastic! (velut Clirysostomus, Orat. 6. 
adv. Judaeos 4. MS G 48, 909. Theodoretus, Qu. 60. in Ex. ib. 80y 
285- 288) amplexi sunt *. Ceterum conferas etiam Sir 45, 10 s., ubi 
oraculum sacrum a gemmis ornamenti pectoralis clare distiuguitur. 

1 Cui sententiae ii sacrarum litterarum loci maxime favere videntur, 
ubi Moses nomine Cn&m ttHIK et lapidum pretiosoruni sine cliscrimine 'uti 



Vestimenta pontificis 199 

videtur. Velut Ex 39, 8 19., ubi descriptio ornament! pectoralis repe- 
titur, sed nulla de Urim et Tummim. mentio fit; Lv 8, 8., ubi 'Moses de 
Urim et Tummim dicit, sed de lapidibus silet. Ex opinions eorum, qui 
hanc sententiam tenent, verba D^m S^IK vertenda sunt splendor per- 
fectissimus. 

|3) Urim et Tummim idem fuisse ac terapliim i. e. duas imagwi- 
culas diversas (sive idola) inter dupliceni ornamenti pectoralis pannuni 
insertas, quarum una doctrinam divinitus patefactam sive revelationem 
(Urini), altera veritatem (Tummim) symbolice repraesentaret x , quidam 
ex Hos 3, 4 conieceruiit, ubi ephod et teraphim, quod pro Urim et 
Tummim scribi censent, simul iuncta reperiuntur. Verum talia simu- 
lacra neque religioni Mosaicae et imprimis praecepto, quod legislator 
Ex 20, 4 dedit, con venire videntur neque sententia ilia loco allato 
confirmari potest, ubi vates id solum affirrnat earn fore populi Israe- 
litici condicionem, ut nullum omnino cultum divinum, neque lege prae- 
scriptum neque apud alias gentes exercitatum haberefc. 

1 Philo, De vita Mosis 1. 3. opp. II, 152: To s Xoyetov 
SiTcXoov xareoxsodcCsTO waavsl |3aai?, iva 660 aps-ca? ayaX[i,aTO'f op-fl, 
TS y.al 



Y) Alii, praesertim rabbini et kabbalistae, arbitrantur Urim et 
Tummim fuisse scriptwam vel sculpturam nominis TscpaYpaix^dTOD 
(tt^iai^ D\5>), cui certae quaedam explicationes adiunctae fuissent, quae 
et ipsae fuissent nomina diviua; Mosen autem eas vel a deo ipso 
scriptas vel lapidibus insculptas accepisse vel ipsuin ex divina reve- 
latione scripsisse duplicationique ornamenti pectoralis inseruisse. Cuius 
nominis vi litteras duodecim tribuuin lapidibus insculptas vel prominuisse 
vel se coniunxisse contendunt, ita ut poutifex ex illis responsum di- 
vinum concinnasse posset. Quae tamen sententia, cum a vero prorsus 
abhorreat, ab archaeologis Christianis refutatur. 

Neque niaiore fide digna est eorum opinio, qui ipsa haec nomina 
Urim et Tummim scrip ta fuisse perhibent, ita quidem ut, quando pon- 
tit'ex primum inspexerat Urim, litterae, e quibus responsum divinum 
constabat, luxerint; sed quoniam coniunctio illarum litterarum varie 
fieri poterat, eum postea alterum nomen Tummim inspexisse, quo illae 
litterae explanarentur et vera ratio eas recte componendi doceretur. 

S) Alii existimant Urim et Tummim fuisse lapillos vel gemmas ad 
sortilegium destinatas, quae sententia varie proposita est. Atque pleri- 
que tres sortes ab autiquissimis teniporibus apud Hebraeos asservatas 
intellegunt, quarum uua affirmandi, altera negaudi, tertia in neutram 
partem decidendi vim haberet. Eas sortes potissimum in causis foren- 



200 P ars I- Antiquitates sacvae 

sibus inaioris momenti, ut ad soutem detegenduin vel ad litem diri- 
tnendara adhibitas esse, id quod ex Jos 7, 13 18. I Sin 14, 40 42. 
Prov 16, 33; 18, 18 colligi possit. 

H. A. Poels (Examen critique de 1'histoire du sanctuaire de 1'arche. 
Louvain 1897. 317) Urim et Tummim cum talis comparat. Sortes sacras 
iactas esse; ex convento imaginem quandam affirmasse, aliam negasse; si 
in utraque sorte nulla imago apparuerit, sortes sacras non respondisse. 
Similem sententiam P. Haupt (The Polychrome Bible. Proverbs p. 33) 
protulit: Urim duci a verbo TiK = maledicere (to curse) et significare 
oraculi responsum inimicum, condemnatorium, Tummim responsum favora- 
bile, absolutionem a crimine, liberationem. Eodem modo de Urim 
F. Schwally (ZAW XI, 1891, 172) aliique opinati sunt. 

e) Aliis probabilius videtur TJrim et Tummim nomen monilis sive 
gemmae fuisse, diversae a ceteris ornamenti pectoralis geminis, sed iis 
appensae, ut indicaretur pontificem eundem esse suminum populi He- 
braici iudicem, qui in omnibus rebus gravioris momenti nomine Jahvae 
et ab eo edoctus decerneret. 

Ita Epiphanius De duodecim gemmis. MSGr 43, 301: 3 E% osuov 
Y.OJ. l eoft)VD[X(OV ircavto'O'EV TWV [iaCo>v (in urneris), iyfta Suo laoTciSioxoi 
TJaav aoveppa[X[j.Evoi, arcfjCbpvjVTo 660 a^dpafSoi. El? [AEOOV 8s TOOUOV TJV 
^ 7]X(oat<;, o? -^v aSa[j.ac, TYJV WJIM aeptCwy. Item Suidas, Lex. I, 2, 
687. s. v. s<po&8. 

Ad quam opinionem iam Augustinus Quaest. in Heptateuch. 1. 2. 
qu. 117. MSL 34, 637 notat: ,,Fabulantur quidam (demonstrationem et 
veritatem) lapidem fuisse, cuius color sive ad adverga sive ad prospera 
mutaretur, quando sacerdos intrabat in sancta". Item Thomas S. th. 
1, 2. qu. 102. a. 5. ad 10: ,,Judaei fabulantur, quod in rationali erat 
lapis, qui secundum diversos colores mutabatur secundum diversa, quae 
debebant accidere filiis Israel, et hoc vocant veritatem et doctrinam". 

lu tanta rei obscuritate nihil certi defmire possumus. Ex sacris 
litteris id unum efficitur Urim et Tummim non fuisse novam quandam 
inter Hebraeos rem, quam accurate describere necesse esset (uani Ex 
28, 30 Moses non^iubetur Urim et Tummim conticere, sed intra orna- 
mentum pectorale reponere), sed sacrum quoddam venerandae antiqui- 
tatis, quod vix nominare, multo minus adspicere aut describere liceret. 

Quo modo vero summus sacerdos per Urim et Tummiin Jahven con- 
suluerit et quanam ratione Jahve responsa dederit, dici nequit. Plerique 
interpretes existimant Jahven pontifici interroganti voluntatem suam eodem 
modo revelasse, quo prophetis, ita ut ille non minus quam hi de veritate 
responsi divini certus esse potuerit. Quod si ponas atque concedas, ora- 
culum sacrum documento tantum erat pontificem illo instructum (illud 
I 1 ?' 1 ?? ad cor i. e. ante pectus, prope cor gestantem) legitimum esse inter- 



Vestimenta pontificis 201 

jiuntiurn inter deum et populum (cf. Ex 28, 30). Ceterum ,,non licuit 
sacrum hoc oraculum consulere de negotio private vel levi aliqua de causa, 
sed de rebus publicis, spectantibus ad totius reipublicae et populi salutem" 
(J. Buxtorf, Historia Urim et Tummim c. 3. in Bl. Ugolini, Tbes. XII, 402). 

Quotiens oracula per Urim et Tummim data sint, incertum est. Sunt 
quidem qui existiment oracula per Urim et Tummim edita esse, quotiens- 
cumque legitur: ,,Gonsuluerunt Jabven" vel ad pontificem dicitur: ,,Applica 
epbod!" (Jdc 1, 1; 20, 18. 23. 28. I Sm 10, 22; 22, 10; 23, 9; 30, 7. 
.II Sm 2, 1 ; 5, 23; 21, l). Quod in dubium vocari potest; nam ex I Sm 
28, 6 apparet Jabven consultum triplici modo respondisse: vel per som- 
nium vel per Urim et Tummim vel per propbetas. Jabven autem, cum. 
.a pontifice consultus est, per Urim et Tummim respondisse ex Nm 27, 21 
colligitur, ubi Eleazar Jabven per Urim pro Josua interrogare iubetur. 

Complurium virorum doctorum sententia est oraculum sacrum non 
nisi usque ad aedificationem templi prirni perrnansisse, quod postea de 
responsis eo modo impetratis nulla inentio fiat, sed propbetae tamquarn 
extraordinarii voluntatis divinae interpretes surrexerint. Hebraei autem id 
saltern pro . certo babent post captivitatem Babyloniam oracula per Urim 
et Tummim non amplius reddita esse, quod etiam ex Esr 2, 63. Neb 7, 05. 
I Mcc 4, 44 46 colligi posse videtur (cf. M. Sota 9, 12. Hieros. Mak- 
kotb 32 a . Horajotb 47 a ) Quod Josepbus AJ 3, 8. 9 memoriae prodit 
id genus revelationum divinarum ducentis demuni annis antequam librum 
suum conficeret, finern cepisse non est dignum, quod credatur. Neque ex 
Sir 45, 10., ubi de fide responsorum per Urim et Tummim datorum agitur, 
colligi potest talia responsa turn edita esse. 

Adnotatio. Oraculo sacro Hebraeorum in novo testamento respon- 
dent cbarismata spiritus sancti, per quern ecclesia infallibilis semper 
dirigitur. 

b) Sunt qui oraculum sacrum Hebraeorum ad exemplum Aegyp- 
tiorum a Mose iristitutum esse existinient (J. Spencer, E. W. Hengsten- 
berg, A. Knobel, M. A. Uhlernann, A. Scbolz, alii). Apud Aegyptios 
enim summus sacerdos erat idem praeses iudicum, quod ut significa- 
retur, cum sedebat in tribunal!, parvam veritatis imaginem e gemma 
pretiosa (sappiro) confectani atque e collo aurea catena suspeusam 
gestabat. Aeliauus quidem (Var. bist. 14, 34) memoriae prodit sum- 
rnum sacerdotem Aegyptiorum. cum iudiciis praeerat, circum collurn 
simulacrum quoddam ex sappiro (a-faX^a i% aarccpsipoo Xi&oo) gestasse, 
quod veritas (aX^ftsia) appellabatur. Cui Diodorus Siculus consentit; 
uarn Bibl. hist. 1, 75 dicit summum iudicem circum collurn simulacrum 
ex lapidibus pretiosis (CcpStov -coiiv TcoXorsXwv Xi^wv), quod veritas (aXrj- 
9-'.a) appellabatur, gestasse, ex torque aurea pendens. Efc ib. 48 parietis 
picturam Aegyptiam describens in mediis iudicibus summum iudicem 
circum colluni veritatem (-ctjv aX^fteiav) gestantern, cuius oculi clausi 



202 -P ars ! Antiquitates sacrae 

sunt, nionstrat. Afcque in monumentis sepulcralibus Aegyptioruni coni- 
plura simulacra inventa sunt, quae homines, qui olini summo iudicandi 
munere fungebantur, expriinunt efc parvam imaginem cleae veritatis et- 
iustitiae Tme (wa, cum articulo tma = veritas) vel Mcfat (nJtofc, quod, 
uomen secundum leges sonorum ex Marljat idque ex Malirat ortuni 
est) e collo pendenteni gestant (J. Eosellini, I monumenti dell'Egitto- 
e della Nubia II, 3, 500). Nomen autem Tme cum Hebraico E^n corn- 
parandum esse dicitur. Hinc etiam factum esse, quod LXX interpretes,. 
homines Alexaudrini, Ex 28, 30 (26). Lv 8, 8. Dt 33, 8 ^&n voca- 
bulo aXTJ-Q-eia verterunt. 

At priuium respiciendum est antiquiores rerum scriptores (ut Sancho- 
niathonem, Manethonem, Herodotum) de illo pontificis simulacro sappirino 
nihil memoriae tradidisse. Ex eorum autem silentio colligendum esse censeo 
illud sacerdotale ornainentum posterioris fuisse aetatis, cum Aegyptii rudi- 
tatem morum et venerationem animorum, quae temporibus Mosis fuerat, multo 
superassent. Id quoque praetereundum non est etiam testimonia ex scriptis 
Aeliani et Diodori Siculi allata inter se pugnare, cum hie illud pontificis 
Aegyptii ornamentum ex compluribus et variis lapidibus ((j)iov fioXoteXoW' 
Xi&tov), ille vero ex unica gemma (&YaXfJt.a 7. aawp eipoo Xtftoo) confectum 
esse affirmet. 

Deinde eius rei rationem haberi oportet, quod oraculum sacrum He- 
braeorum et ilia veritatis imago Aegyptiorum res plane diversae fuerunt. 
Illud enim inter duplicem ornamenti pectoralis pannum inserebatur, haec- 
e sacerdotis collo pendebat atque omnium oculis exposita erat; illo pontifex 
solus ornaloatur, haec non modo summi sacerdotis et prtiesidis iudicuin, 
verum etiam cuiusvis iudicis insigne habebatur, quo cum iudex ad ius 
reddendum turn homines litigantes ad verum dicenduni quasi Sacramento 
quodam adigerentur. Pertinebat igitur Aegyptium illud insigne ad iudi- 
candum ipsum, cum Urim et Tummim signum muneris iudicis, quod latius 
patebat, essent, quibus pontifici, quotienscumque res difficiles et magnas, 
imprimis eas, quae totum populum spectabant, diiudicabat, auxilium divinum, 
certe promittebatur. Itaque cqaXjAa vel CipSiov, quod pontifex maximus 
Aegyptiorum, cuius erat ius dicere, circa colluin gestabat, alitid quoque 
spectat atque Urim et Tummim; neque enim demonstrari potest id in 
usu Aegyptiorum fuisse, ut eo deus consuleretur. 

Turn respiciendum est vocabulum Hebraicum t^pn et significatione et 
numero ab antique illo nomine, quo pontificis Aegyptii simulacrum voca- 
batur, dissidere. Nam Tummim perfectiones vel (cum pluralis Hebraicus 
interdum mere intensivus sit) perfectionem significat, aX'/j^sta veritatem, 
quod vocabulum Hebraico ^p^ respondet; illud vocabulum numeri pluralis 
est, hoc singularis. Id quoque observandum est gemmam illam pontificis 
Aegyptiorum aX^siav appellatain esse, quia id nomen ei hieroglyphics 
insculptum erat. Quod ex verbis Aeliani (1. c.) apparet: 'EY<J) 8k YI^IOOV, 
[t/f\ Xt'&oo 7re^oi7][xsv7]v v,al eljiaofxeyifjv T'rjv aX'^stav Tcspt^epsiv TOV Stxaa'UYjv,. 
aXX 3 ev aun^i rq ^o^ sy_siv aurTJv. Tummim autem ita dicta esse, quia 
id nomen alicui gemmae insculptum erat, quern ad modum laminae aureae,. 



Vcstimenta pontificis 203-' 



qua tiara summi sacerdotis Hebraeorum ornabatur, verba TH' 1 '? HHp insculpta. 
erant, probari non potest. 

Praeterea ne cogitari quidem potest llebraeos rem quandam cum Osi- 
ridis, iudicis inferorum, cultu arfce coniunctam ut sacratissimum religionis 
instrumentutn sibi sumpsisse aut Jahven ipsum illo Osiridis ornamento 
ad voluntatein suam genti electae declarandam usum esse. 

Denique Aegyptium illud insigne iudicis ae TJrim et Tuminim ad res 
prorsus diversas spectant. Ut enim Osiris iudex ini'erorum collare duplicis 
i. e. praemio et poena afficientis iustitiae gestabat t ut etiam nomen ,,iudicis 
duplici iustitia" haberet (E. Lepsius, Totenbuch der Aegypter c. 142) 
eiusque oecus iudicandi oecus ,,duplicis iustitiae" appellabatur (ib. p. 13),. 
ita suinmus sacerdos huic in terra iudicio praesidens illud collare gestabat, 
quo de officio sine ira et studio iudicandi admonebatur (Diod. Sic. Bibl. 
hist. 1, 48); et quod, ubi cum iudicum collegio consiliuni habuerat, ei' 
circumdabat, qui innocens agnitus erat (ib. 1, 75). Quare Plutarehus 
(De Is. et Os. 10) de illo iudicio tradit: 5 Bv f $&.'.<; sl%dvs<; vjaav ava- 
xeijisvai Siy.aGTwv a^ctps? . -^ Ss TOO ap^iSiy.asroo Ttata^oooaa rot? oa[j,aa'.v, 
a>S aSwpov a{La r(\v Swcawa&viqv v.ai avetsov.tov ou^av. 

Ceterum etiamsi simulacra deae veritatis et iustitiae, de quibus dixi- 
mus, apud Aegyptios fuerunt, tamen ea neque Tme neque Ma* at, sed Mcfsi 
nominata esse videtur (quod inde apparet, quod hieroglyphice penna struthio- 
camelina scribebatur, quae syllabam rrfs exprimit), neque verisimile est ea. 
simulacra ipsum ornamentum fuisse, quod summus sacerdos munere iudi- 
candi fungens gestabat; nam insigne Osiridis, iudicis inferorum, proprium.: 
erat simplex tabella quadrata, cui vocabulum iustitia (verisimiliter hiero- 
glyphice expressum i. e. penna struthiocamelina) inscriptum erat (cf. E. Lep- 
sius, op. all. tab. 50), cum dea iustitiae, quae mortuos in iudicium intro- 
ducit, et quadraginta duo assessores iudicii mortuorum signum iustitiae" 
(pennam struthiocamelinam) in capite gcstarent. 

Cum igitur magna sit differentia inter insigne illud Aegyptiorum et 
oraculum sacrum Hebraeorum, similitudo vero vel nulla vel exigua cum- 
que nullo historiae testimonio constet insigne illud Aegyptium ante aetatem 
Mosis in usu fuisse, perperam affirmatur oraculum sacrum Hebraeorum ad' 
exempluni Aegy-ptiorum a Mose institutum esse. 

Adnotatio. Nonnulli viri docti recentioris aetatis Urim et Tumrnim 
ab exemplaribus Babyloniis declucunt. Velut in narratione de creatione 
Tiamat ,,tabulas fati" ponit super pectus Kingu, quas Marduk victor sibi 
sumit; etiam Urim et Tumrnim secundum Ex 28, 30 sunt ^2~^ ad cor 
i. e. ad pectus pontificis. Neque vero cuiquarn dubium esse potest, quin 
ex hac tarn levi similitudine nihil colligi possit. Opinionem Urim ex 
urtu = decisio, mandatum explicandum esse (H. Zimmern, Beitrage 
zur Kenntnis der babylonischen Eeligion II, 9l) falsam esse constat (cf.. 
P. Haupt, The Polychrome Bible. Proverbs p. 33). A. Jeremias (Das 
AT im Lichte des AO 2 192 3 . cf. 450) dicit Urim et Tummim ilia in 
niediis duodecim gemmis, quas cum signis zodiaci coniungi oporteat, posita, 
respondere his verbis contrariis: vitae et morti, affii-mationi et negationi,. 
lumini et obscuritati. Sed unde hoc probabitur? 



:204 Pars I. Antiquitates sacrae 

De Urim et Tummim videas Bl. Ugolini Thes. XII, 375 784; 
J. J. Belle rmann, Die Urim und Thummim, die altesten Gemmen. 
Berlin 1824; G. Klaiber, Das priesterliche Orakel. Stuttgart 1865; 
E. Kautzsch, Urim und Tummim (RE 3 XX, 328336); W. Muss- 
Arnolt, The Urim and Thummim (American Journal of Semitic Languages 
and Literatures XVI, 1900, 193 ss.); P. Car us, The Oracle of Jahveh; 
the Urim and Thumrnim; the Ephod and the Breast -Plate of Judgement 
(The Monist XVII, 1907, 365388). 

5) Tiara (nfi>#& Ex 28, 4. 37. 39; 29, 6; 39, 28. 31. Lv 8, 9; 
16, 4. H 1 ^ Sacli 3i 5. LXX xi8pi<; vel jutpa, Onkelos et Ps. Jonathan 
NJi^JUp), sacerdotal! paulo altior, lamina aurea ad eximium fulgorem 
expolita, (p# LXX efc Philo rcstaXov) 1 , quae duabus vittis hyatintbinis, 
quae in occipite inter se vinciebantur, illi adnectebatur, et inscriptione 
mm"? ttnp sanctum Jahvae (non solum nomine Tin 1 ', ut Josephus AJ 3, 
7. 6. BJ 5, 5. 7 putat) ' ornata erat 2 . Quae lamina etiam tf?S5 1)3 dia- 
dema sacrum (Ex 29, 6 ; 39, 30. Lv 8, 9) et ore'favo? XP 0<30 ^ B n ^ y 
Sir 45, 12) vocabatur; narn sicut TTrim et Tummim significabant pon- 
tificem eundem esse surnmurn iudicem, ita illud diadema eius dignitatem 
regiam indicabat. Ultiinis civitatis Judaicae temporibus haec tiara tri- 
plici quoque corona aurea cincta erat (Jos. AJ 3, 7. 6), quam procul 
dubio sacerdotes Hasmonaei, qui iideni reges erant, addiderunt. 

1 Perperam nonnulli vocabulum p3 etiam hie, ut Job 14, 2 aliisque 
locis florern significare contendunt. Dicunt quidem verbis Joseph! AJ 
3, 7. 6 adducti laminae flores insculptos fuisse. Sed sacrae littevae de iis 
silent, nee si adfuissent, idcirco ilia lamina flos appellari potuisset. Quantum 
equidem iudicare possum, p3f, quod a radice ?W micuit, splenduit derivatur, 
proprie splendorem significat. Quo vocabulo antiquissimis temporibus illud 
diadeina vocatum esse videtur, quod tale erat, quale regum orientis diadema 
esse solebat quodque ex lamina aurea splendida constabat. Hoc diadema 
tiarae impositum cum splendore emicabat tamquam praeclarum eminentis 
dignitatis insigne. 

2 Cum tribus Levi loco prirnogenitorum Jahvae consecrata esset, -eius 
princeps sive ponfcifex pro tribulibus suis etiam sacra facere censebatur. 
Itaque cum pontifex se niJT 1 ? u?lp offerret, totus populus, cuius ad deum 
legatus erat, sese coram numine divino statuebat et assicluitate in sacris 
faciendis gratiam eius pronierebatur. 

Vestimenta pontificis (et sacerdotum) in conclavibus sanctuario 
adnexis asservabantur (II Eg 22, 14., ubi custodis vestimentorum 
nientio fit. Cf. adnotatioueni E. Bartenorae ad M. Scliekalirn 5, 1). 
Eeges et sacerdotes Hasmonaei vestirnenta pontificalia, de quorum 
uumero Josephus AJ 8, 3. 8 dicit, in arce Baris, quam aedificaveraut 
quaeque postea Antonia vocabatur, custodiebant. Ibi Herodes quoque 
(37 4 a. Ch.) eiusque filius Archelaus (4 a. Ch. 6 p. Ch.) ea asser- 



Vestimenta pontificis 205 

vabant. Archelao mortuo usque ad tempora Tiberii Caesaris in potestate 
Romanorum erant. Quotiens opus erat, velut inagno expiationis die 
aut cum novus pontifex initiabatur, licentia a procuratoribus Romanis 
data ex arce Antonia depromebantur. Yitellius, legatus Syriae, anno 
36 p. Ch. Judaeis petentibus apud Tiberium effecit, ufc ornatus ponti- 
ficalis Judaeis redderetur, penes quos usque ad mortem regis Herodis 
Agrippae I anno 44 p. Ch. nianebat. Tuui Cassius Longinus, qui 
Syriam administrabat, et Cuspius Fadus, procurator Judaeae, vestinienta. 
pontificis in arce Antonia reponi iusserunt. At Judaei iain anno 45 
p. Ch. apud Claudium Caesarem inipetrarunt, ut ea templo restituerentur. 
(Jos. AJ 15, 11. 4; 18, 4. 3; 20, 1. 1 2). Postrenio Tito Hiero- 
solyma obsidenti a sacerdote quodam (filio Thebuthi, cui nonien Jesiis 
erat) cum multae aliae res pretiosae turn vestimenta pontificis tradita. 
suut (Jos. BJ 6, 8- 3). 

II. De significatione vestimentorum pontifical-turn variae stint vi- 
rorum doctoruin sententiae: 

1) Signifieatio Christiano-typica trifaria est: 

a) Sumnius sacerdos omni suo vestitu est t-ypus sive figura Christi,. 
veri apxispewe -/j^wy (Hebr 2, 17; 3, 1; 4, 1416; 5, 1 10), qui 
nornina suoruni uon tam in umeris et pectore quani in inanu scripta 
gestat (Jes 49, 16) et tamquam librum nieniorialem patri suo aifert 
(Mai 3, 16); ornanientum iudicii omneqne iudicimn a patre accepit 
(Jes 11, 4. Ez 21, 27. Jo 5, 12); ipse Urirn est, -co ?pob<; TWV avftpwrcwv, 
quod sv T-fl axoitcj waive: et cpamCst. Tidvca avftpwrcov, ip)(d[xevov el? -uov 
xda|iov (Jo 1, 4 s. 9. cf. , 19) et Tumniim, integritas sine labe (Hebr 
7, 26), ecclesiani suam inundans. ut non habeat arrlXov -^ puTtoa vj n 
TWV TOtouTWV, ocXX' iva IQ AfloL v.ct.1 a{j.(oji.oc (Eph 5, 27), cnius et introeuntis 
et exeuntis vox auditur, quippe qui verba dei loquatur (Jo 15, 15), 
qui solus et uhus -Ti'T 1 ^ ^^P (Mai 2, 11) et sacrosauctus messias sive 
unctus est (Dn 9, 24), qui mortem pro hominuni salute sustineus vel 
corpus suum tamquam victimam oiferens veniae peccatorum a deo 
adipiscendae spem certissimatn fecit (Hebr 9, 12, 28. cf. Rom 5, 9. 
I Ptr 3, 18). 

Quain interpretationem vestirnentoruru poutificaliiuu de Christo iam 
apud patres ecclesiae invenimus, velut apud Cyr ilium Alex. De adorat. 
in spir. et verit. 1. 11. MSG 68, 729. 732. 

b) Ornanienta pontificalia considerantur quoque ut typus ecclesiae 
a Christo fundatae. 

Velut Tertullianus (Adv. Marcion. 4, 13. MSL 2. 387) vestituin 
pontificis vocat ,,sacram ecclesiae vestem, quam induit Christus, pontifex 



;206 Pars I. Antiquitates sacrae 

jpatris" et duodecim geminas splendidas typos apostolorum ecclesiam collu- 
strantium esse contendit. Justinus (Dialog, c. Tryph. 42. MSG 6, 565) 
duodecim tintinnabula ad diiodecim apostolos eorumque orationes sacras 
spectare existimat, Hieronyinus (Cornm. in Ez c. 28. MSL 25, 270s.) 
"duodecim lapides pretiosos ad apostolos refert, quos Christus, verus pon- 
tifex, ad pectus gestat, et duas gemmas in unieris summi sacerdotis sacra- 
.nienta veteris et novi testamenti signifieare censet. Augustinus (Quaest. 
in Heptateuch. 1. 2. qu. 119. ib. 34, 637): ,,Veste sacerdotali . . . signi- 
ficatur ecclesia". Et (qu. 129. ib. f>4l): ,,Ipsa (vestis sacerdotis) quid 
aliud quam ecclesiae sacrarnenta significat? Quod in XoYup i. e. rationali, 
in pectore sacerdotis posito, iudicia constituit, in lamina vero sanctifiea- 
tionem et ablationem peccatorum: tamquam rationale sit in pectore simile 
arcae, in qua lex erat, et lamina ilia in fronte similis propitiatorio, quod 
supra arcam erat". Similiter alii patres et scriptores ecclesiastici. 

c) Vestitus pontificalis est denique prototypus vestimentorum litur- 
gicorum (sacerdotalium et episcopaliuni). 

Quani significationem Rabanus Maurus, Walafndus Strabo, Amalarius, 
imprimis Durandus (Eation. divin. offic. 3, 19: De indumentis legalibus 
.sive veteris testamenti), alii exposuerunt. 

2) Significatio nioralis sive ad morum condicioneni pertinens: 

a) Mirum est, quod talmudistae conipluresque rabbini 'varia vesti- 
fflenta sunimi sacerdotis ad varia peccata referunt, quae iis expientur. 

Ac tunica, quiclem peccata eorum expiari, qui vestimenta ex duplici 

panno gerant, id quod Dt 22, 11 vetabatur, vel (ut nonnulli contendunt) 

caedem voluntariam, quod Gn 37, 31 legitur: ,,Tinxerunt tunicam (Joseph) 

sanguine"; feminalibus peccatum impudicitiae, quod seeundum Ex 28, 42 

.facta erant, ,,ut tegant carnem verendorum'* : Hard peccatum superbiae, 

quod Ex 29, 9 legitur: ,,Aptabis illis (Aaron eiusque filiis) tiaras"; cingulo 

peccatum i'urti vel (ut alii volunt) fraud! s dolique; ornamanto pectorali 

peccata eorum, qui ius torqueant. quod Ex 23, 15 legitur: ,,Facies pec- 

torale iudicii"; ephod peccatum idololatriae, quod Hos 3, 4 legitur: ,,Multis 

diebus sedebunt filii Israel . . . sine ephod et sine teraphini"; tintinnabulis 

tunicae, quorum sonum (^''P) in sacrario audiri oportebat (Ex 28, 35), 

sermones malos, ut ^1p rursus vip expietur; lamind denique aured, ubi 

nornen dei inscriptuin est, expiari peccatum. maledicti in deum, quod I Sm 

17, 49 legitur: ,,Tulit David lapidem . . . feriitque Philistaeum in fronte 

eius" et Ex 28, 38: .,Et haec (lamina) erit in fronte Aaron"", vel (ut alii 

putant) peccatum procacitatis, quod Jer 3, 3 legitur: ,,Prons mulieris 

meretricis facta est tibi". 

Quae interpretatio, quoniam lege Mosaica nusquam confirmatur, a viris 
doctis Christianis probata non est. Kefutatur enim ea sola re, quod summus 
sacerdos ipso die expiationis, quo tiniversum populum expiabat, antequam 
.sanctissimum intraret, ornatum suum exuebat. 



Vestimenta pontificis 207 

b) Normulli patres ecclesiae indumenta surnnii sacerdotis ad virtutes 
animi trahunt, quern, cum sit praestantior horninis pars, ut pontificem 
ornatum esse oporteat. 

Velut ex opinione Hieronymi, qui ,,vestes Aaronis et totuin ordinem 
Levitarum caelestia sacramenta spirare" affirmat (Ep. 53. 8. MSL 22, 545), 
in sacerdotis pectore rationale est et in rational! dnctrina et veritas po- 
nitur, ut discamus sacerdoteni doctum esse debere et praeconein dominicae 
veritatis" (Cornm. in Mai 2, 5 ss. ib. 25, 1557) et ,,ut -non solum sciat 
/pontifex) rectam fidem, sed et quod noverit, possit ore proferre" (Comni. 
in Hos 3, 4 s. ib. 844). Ephraem Syr. Explan. in Ex c. 37 (opp. I, 
231): ,,Eationale byssinum suo candore signat indumentum, iustitiae. Bal- 
teus operis plumarii, pontificis renes constringens, significat cinguluin veri- 
tatis et aequitatis sacerdotis rnentern animumque continens, ne ad futiles 
caducarum reruni curas defluat . . . Rationale stringitur vitta coccinea, 
caritatis quippe symbolurn est, perinde ut cidaris beatae spei et fidei in 
deum". Cf. etiani August in. Quaest. in Heptateuch. 1. 2. qu. 119'; MSL 
34, 637 s. Gregor. Magn. EeguL pastor. 1. 2. cc. 2 4. ib. 77, 27 32. 
Origen. Horn.. 6. in Lv. 3 4. MSG 12, 469 472. Theodoret. 
Qu. 60. in Ex. ib. 80, 285. 

Thomas S. th. 1, 2. qu. 102. a. 5. ad 10 vestitu pontifical! quat- 
tubr virtutes sumnio sacerdoti necessarias significari existimat: ,,Pontifices 
debent quattuor habere (virtuted); prirno quidein iugem dei memoriam in 
contemplatione, et hoc significat lamina aurea habens noinen dei in fronte; 
secundo quod supportent infirmitates populij quod significat superliiimerale ; 
tertio quod Jiabeant populum in corde et in visceribus per sollicitudinem 
caritatis, quod significatur per rationale / quarto quod Jiabeant conversationem 
caelestem per opera perfectionis , quod significatur per tunicam liyacinthinam. 
Uncle et tunicae hyacinthinae adiunguntur in extreniitate tintinnabula aurea, 
per quae significatur doctrina divinorum, quae debet coniungi caelesti con- 
versation! pontificis; adiunguntur etiam mala punica, per quae significatur 
unitas fidei et concordia in bonis moribus, quia sic coniuncta debet esse 
ems doctrina, ut per earn fidei et pacis unitas non rumpatur". 

Nonnulli recentiores (ut D. B. Haneberg] vestimentis pontificalibus tres 
illas vias significari censent, per quas sacerdos fideles sibi concreditos ducere 
oportet : viam purgativam tunica byssina, contemplatwam tunicA, hyaciiithina, 
iwitivam ornamento pectoral! et tiara. 

Interpretatio theologorum protestantium posterioris aetatis, qui ornatu 
et sacerdotis et summi sacerdotis beneficia a Ghristo in homines collata 
describi putabant et sibi persuaserant sacerdotes eo consilio vestimenta ac- 
cepisse, ut se onini iustitia carere et iustitia sanctitateque Christi velari 
debere cognoscerent, in oblivioneni adduci potest. 

3) Significatio cosmica sive ad n-aturam rerum perfeinens: 

Philo (De vita Mosis 1. 3. opp. II. 151 155. cf. De sacerdot. ib. 
225 227) vestimenta summi pontificis describit eaque miris laudibus 
tollens symboluni mundi esse dicit. Atque tunica violacei coloris aerem 



208 P ars ! Antiquitates sacrae 



significat (^ITWV oaxivfrwo? dspoc; sxjJLaYsfov). In inferiore eius ova sunt. 
aurea mala JPunica (^poaeoi potaxoi), tintinnabula (y.wScove?), flores (oVO-tva).. 
Floribus terra adumbratur (ao[x{3oXov 7*^?), e qua enascuntur; inalis Punicis 
aqua (oSoop), ut iam' nornen potaxoi (rcapa TYJV poaiv i. e. a fluxii) indicat;. 
tintinnabulis concordia, quae inter aquana et terrain exsistit atque ad' 
crescendum necessaria est, vel concordia partiurn mundi (apjxovia TOO- 
rcavtds). Ergo tunica una cum tribus illis ornamentis tria elementa (tp[a. 
<3TOt)(ia), e quibus omnia visibilia constant (aerern, terrain, aqnam), sym- 
bolice exprimit. Superhumerale caelum proponit (oopavoD ao[i.|3oXoy) et 
duae eius gemmae (60 Xifto'.) duo hemisphaeria ostendunt, quorum alterum. 
supra, alterum infra terrain si turn est, quaeque inter se pari sunt inagni- 
tudine ac duae illae gemmae. Sex nomina (i ovo'^aia) in unaquaque- 
gemma inscripta significant utroque hemisphaerio orbem signiferum in sex 
signa (i^ C<i>8ia) distingui. Item duodecim gemmae ((bsxa Xt-O-ot) orna- 
menti pectoralis circulum signiferum demonstrant; quattuor autein ordinibus,. 
in quos divisae sunt, quattuor anni ternpora adurnbrantur, quorum quod- 
que tria signa orbis signiferi liabet. Ornamentum pectorale sive TO XOYEIOV 
duplicatum est (StTcXoov), quia \6yoc, et in universo et in bomine dupli- 
citer apparet, et quidem in universo tamquam principium notiomun et 
TOD xdo[xoo VOTJTOD, secundum quern mundus visibilis forniatus est, in 
homine tamquam XO'YOC ivdidftttos et XOYO? Tcpocpoptxd?, quorum ille fons^ 
vivus huius est atque in rnente regnat, hie linguam, os eaque omnia regit, 
quae ad verba pronuntianda necessaria sunt. Forma XOYSIOO quadrat a fir- 
mitas, quam XOYO? et in universo et in homine habet, indicator et 60 
apstod i. e. 7]X(oai(; xal aXv^eia naturam XOYOO demonstrant, quatenus in 
universo est aXTjO-Yj? xai Y]Xamy.6<; Tcavcwv, in homine XO'YO? ivSid'O-eto?- 
aXij'Q'Tgg et XO'YO? 7rpo<popixo<; SYjXomxd?. Ornamentum. pectorale sive TO- 
XOYSWV cum superhumerali (STCWJJLIC) it a coniunctum. est, ut loco suo moveri 
non possit. Qua re XOYOC, qui ab operibus seiungi nequiit, significatur. 
Umerus (WLLO?) enim sum-mae industriae operumque synabolum est (iyep- 
Yeiae xai Tcpd^eto? co^|3oXov). Tiara (xiSapic;), quae tamquam diadema. 
(ocvri StaSvJiia-co?) capiti pontificis imposita est, eum suo munere fungentem 
omnibus hominibus ipsisque regibus maiorem ostendit et ovojxa TerpaYpdfX- 
(laTOV in lamina aurea inscriptum nullam rein sine invocationo dei (avD' 
y.aTaxX^oew? S'soii) permanere posse indicat, quia omnium rerum concordia 
ex divina benignitate et potentia pendet (dp^ovia jrdvTwy souv ^ aYa-Q-OTTji;- 
xai "Xsw? 86va[xi<; aoTOo). Atque summits sacerdos illis vestimentis i. e. 
signo universi indutus est, primurn ut id saepe intuens et contemplans ad 
vitam natura dignam admoneretur (TOD xda[jLoo oi'/jyexw*; aujv etvai) et 
tamquam Ppa^o? xda[xo? esset, deinde ut universitas rerum (TCOC? 6 xo'o[j,oc) 
sacris quasi interesset, denique ut pontifex Hebraeorum non solum pro 
civibus suis (more sacerdotuni aliarum gentium), sed etiam pro toto genere 
humano et pro omnibus naturae partibus (terra, aqua, aere, igni) oraret 
et sacra faceret. Of. etiam De fuga et invent, opp. I, 562. De somniis 
1. 1. ib. 653. 

Etiam Josephus AJ 3, 7. 7 vestimentis summi sacerdotis totum 
mundum visibilem oculis subici existirnat. Tunica ex linteo confecta, quod 
e terra enascitur, terrain significat ()(iT<bv Xtvso? T7jy Y'^V a7uoar][i.aiysi) ; color 



Vestimenta pontifieis 209 

tunicae hyacinthinus caelum (TQV rcdXov) ; mala Punica fulmina (TOC? aatpa- 
jrae) ; sonus tintinnabulorum tonitrua (TOV <{;dtpov) ; superhumerale universum 
(too TCOCVTOC T7]V <p6aiv) ; quattuor superhumeralis colores quattuor elementa 
(terram, mare, aerem, ignem); fila aurea superhumerali intexta splendorem, 
quo omnes res fulgent (TVJV TrpoooixjTjv arcaaiv a6"|"/]v) ; ornamentum pectorale 
mediae parti superhumeralis alligatum terram, quae medium universi locum 
(TOV [isoatTatov TOJTOV) occupat ; cwgulum mare (TOV wxsavdv), quod uni- 
versum complectitur ; duae in umeris gemmae solem efc lunam (TOV yjXtov 
y.al T'flV aeXvjvYjv); duodecim gemmae ornamenti pectoralis duodecim menses 
vel duodecim signa circuli signiferi; tiara caerulei coloris, quae nomine 
Jahvae ornata est, caelum (t6v o?>pavo'v). 

Eandem ornatus pontificalis relationem amplexi sunt Clemens Alex. 
Strom. 5, .6. MSG- 9, 64: TOD ap^tspsw? 6 TroSyjpTj? xdajioo iatlv AiaftTrjTOtt 
a6[i(3oXov. Origenes, Horn. 13. in Ex. 3. ib. 12, 39.1: ,,Videamus et 
cetera, hyacinthum et purpuram et coccum duplicatum et byssum tortam. 
Quattuor ista sunt, ex quibus conficiuntur vel pontifieis indumenta vel 
cetera, quae ad sacrum parantur ornatum . . . Ista ergo, ut et prioribus 
(velut Joseplio, Philoni) visum est, quattuor elementorum, ex quibus et 
mundus constat et corpus humanum, tenent figuram, id est ae'ris, ignis, 
aquae, terrae. ffyacinthus ergo ad aerem refertur, hoc enim ipse indicat 
color, si cut et coccus ad ignem. Pur pur a aquae tenet figuram, quasi quae 
de aquis accipiat fucum. Byssus terrae, quia oritur ex terra". Ps. Basi- 
lius, Comm. in Jes 3, 23. ib. 30, 328: Boaaiva xod oaxivthva, ojuoia 
iv.sfvot au^poXa TWV aco^stwv TrspipaXXd^Evoi, s^ &v tat. Travra aovsatYjxsv, 
sw^saav si? Ta oL-(ia. &' iaoitov, ioTcsp TOO xdapLoo toy $e6v iXeoojisvo'.. 
Boaao? |isv Y^-P ^ VT<t T "^ Y"^? ' "h ^ odxiv^-o? avti TOO aepo? y.al Trop'popa 
avu TOO oSaTO? , xai TO xoxxtvov avu TOO Tiopo?. Hieronymus in Ep. 64. 
ad Fabiolam, 19. MSL 22, 619 cosmicam vestitus pontificalis significa- 
tionem defendit his verbis: ,,Iustum erat, ut pontifex dei, ci'eaturarum 
omnium typum portans in vestibus suis, indicaret cuncta indigere miseri- 
cordia dei, et cum sacrificaret ei, expiaretur universalis condicio, \\i non 
pro liberis ac parentibus et propinquis, sed pro cuncta creatura et voce 
et habitu precaretur". Thomas, S. th. 1, 2. qu. 102. a. 5. ad 10: 
,,Horum ornamentorum (pontificalium) quidam rationem litteralem assignaut 
dicentes, quod in. istis ornamentis designabatur dispositio orbis terrarum, 
quasi pontifex protestaretur se esse ministrum creatoris mundi. Unde 
etiam Sap. 18, 24 dicitur, quod in veste Aaronis erat descriptus totus 
orbis terrarum. Nam femoralia lima figurabant terram, ex qua linum 
nascitur ; baltei circumvolutio significabat oceanum, qui circumcingit terrain ; 
tunica hyacinthina suo colore significabat aerem, per cuius tintinnabula 
significabantur tonitrua, per mala granata coruscationes ; superhumerale vero 
significabat sua veritate caelum sidereum, duo onychini duo hemisphaeria 
vel solem et lunam ; duodecim gemmae in pectore duodecim signa in zodiaco, 
quae dicebantur posita in rationale, quia in caelestibus sunt rationes ter- 
renorum secundum illud Job 38, 33: Numquid nosti ordinern caeli et pones 
rationem ems in terra ? Cidaris autem vel tiara significabat caelum empy- 
reum, lamina aurea deum omnibus praesidentem". 

Idem sentiunt Durandus, Cornelius a Lapide, J. Tirinus, A, Calmet, 
J. Gin-res, F. Creuzev, P. de Bohlen, alii viri clocti recentioris aetatis. 

Kortleitnor, Archaeologia biblica 14 



210 P ars I- Antiquitates sacrae 

Sectio sexta 

De reditibus, privileges, sedibus mini- 
strorum sacrorum 

Ut Paulus apostolus I Cor 9, 13 elicit, qui pro aliis in altari faciunt, 
inre meritoque etiam de altari vivunt : Oox, ol'Sats, on ol -ua Ispa spyad- 
[isvot BY. TOO tepoo soiKooaiv; ol tcp -ftoacaar/jpitp TipoaeSpeoovcsc TC]> 



I. Secundum legem LY 27, 30 33 Levitae deeurnani fruguni 
terrae fructuumque arborum et decumain animalium sacrificaliurn. (bourn, 
ovium, caprarum) accipiebant, ex qua secundum legem Nm 18, 25 32 
(ubi autem decumae animalium nulla mentio fit) rursus decurnani sacer- 
dotibus distribuebant. Secundnm leges Dt 12, 18; 14, 27. 29; 16, 11; 
26, 11 ad epulas decumaruni aliasque epulas sacras invitandi erant. 
Praeterea ex lege Nm 31, 30 praedae participes fiebaut. 

Quaeri hlc potest, quae sententia verbis apostoli Hebr 7, 5 subiecta 
sit: Oi sx, TOW olciw Aeot rrjv Upa-cstav Xa^pdvovisi; evcoX'qv s^ooaiv a7tO- 
Sexatoov TOV Xaov xara TOV vd[iov, ex quibus apparere videtur deciiinas 
non Levitis, sed sacerdotibus datas esse. Ac dici quidern. potest loco allato 
ad eas decumas respici, quas Levitae sacerdotibus dabant, ita ut populus 
per Levitas sacerdotibus decumas solveret, ut deus ipse primitias accipere 
dicitur (Ex 23, 19; 34, 26), quae sacerdotibus dabantur (Nm 18, 11). 
Sed probabilius videtur hlc de Levitis ipsis agi, ita ut senteutia verbis 
apostoli subiecta haec sit: illi, qui ex filiis Levi sunt, i. e. Levitae, quorum 
tribui iura sacerdotii concessa sunt, ius habeiit decumarum. Nam v. 14 
apostolas commemorat tribui Levi sacerdotium a Mose tributuin. esse et 
v. 9 scribit Levi decumas accipere. Neque ex iis, quae supra dicta sunt, 
dubium esse potest, quin ii, quibus deus decumas a populo solvendas 
attribuit, Levitae, non sacerdotes fuerint, etiamsi Judaei tradunt stante 
templo secundo iussu Esrae decumas non Levitis, sed sacerdotibus datas 
esse (Babyl. Kethuboth 26 a ). Apostolus enini loco allato non de consue- 
tudine aliqua, sed de mandate divino agit, ex quo Levitae ius decumarum 
acceperunt. 

Keditus, quos sacerdotes ad victuin habebant, erant hi: 1) Ex 
victimis accipiebant: a) sacrificia pro peccato tota ad eos redibant, certe 
plerumque, cum tankim de nonnullis generibus praeceptum erat, ut 
caro extra castra cremaretur (Lv 5, 13; 6, 19. 22 s. NHL 18, 9 s. Ez 
44, 29. Jos. AJ 3, 9. 3); b) sacrificia pro delicto et ipsa tota (Lv 
7, 6 s. NHL 19, 9 s. Ez 44, 29. Jos. A J 3, 9. 3); c) de sacrifices paci- 
ficis pectus et clunis dexter victimae (Lv 7, 30 34; 10, 14 s. Jos. AJ 
3, 9. 2); d) de holocaustis pellis victimae (Lv 7, 8. Jos. AJ 3, 9. 1); 



Keditus, privilegia, sedes ministroruni sacrorum 211 

-.e) sacrificiorurn incruentorum tantum pars cremabatur; quae reliqua 
.erant, sacerdotes accipiebant (Lv 2, 3- 10; 6, 9 11; 7, 9s. 14; 10, 12s. 
Nni 18, 9 s. Ez 44, 29. Jos. AJ 3, 9. 4); f) panes propositions (Lv 
24, 59. Jos. AJ 3, 10. 7. cf. Mt 12, 4. Me 2, 26. Lc 6, 4). 
.2) Ex terrae frugibus ad eos redibant a) primitiae omnium frugum 
.terrae (Nm 18, 1113. Dt 18, 4. Ez 44, 30. Neh 10, 56. 38. Jos. 
AJ 4, 4. 4); b) decumae i. e. decumae decumarum, quas Levitae a 
-populo accipiebant (Nni 18, 2532. Neh 10, 39. Jos. AJ 4, 4. 4). 
Jii Deuteronomio autem nullae decumae sacerdotum conimemorantur. 
c) pars farinae aqua in massam transformatae (Nm 15, 17 21. Jos. 
A J 4, 4. 4). Etiaui fructus arborum anno quarto nati Jahvae sacrandi 
erant (Lv 19, 24) i. e. sacerdotibus tradebantur. 3) A re pecuaria 
accipiebant a) carnes primogenitorum masculorum de animalibus mundis 
(Nm 18, 17 s. Neli 10, 37. Jos. A J 4, 4. 4) et pretiuni primogenitorum 
.redemptorum de animalibus immundis (Nm 18, 15. Jos. AJ 4, 4. 4). 
Ex nonnullorum opiuione in Deuteronomio nullus sacerdotum reditus 
ex primogenitis captus commernoratur. De qua re infra dicemus. 
b) partem lanae ovium. tonsarum (Dt 18, 4. Jos. AJ 4, 4. 4). c) De 
.animalibus sacrificalibus (bobus, ovibus, capris), quae convivandi causa 
mactabautur, sacerdotes accipiebant crus anterius, duas maxillas, ven- 
.triculum (Dt 18, 3. Jos. AJ 4, 4- 4). 4) Praeterea sacerdotes acci- 
piebant pretiuni redemptorum primogenitorum masculorum de horninibus 
{Nni 18, 15. Jos. AJ 4, 4. 4), ornnia voto Jahvae sacrata (Lv 27, 
1 25. 28- Nni 18, 14. Ez 44, 29- Jos. AJ 4, 4. 4), quingentesimam 
partem praedae (Nm 31, 28 s.), bonuni ab aliquo iniuria partum, si 
domino iam reddi non poterat (Nrn 5, 5 8), varias res, quas iis 
homines pii vel sua sponte vel ex votis donabaut, ita ut florente reli- 
gionis condicione etiam ministrorum sacrorum reditus augerentur (cf. 
II Chr 31, 10. Sir 45, 20 s.) idque non sine dei providentia. 

Quae a deo sacerdotibus pro victu assignata erant, in oblationes 
sanctissimas ( c ' 1 $'?i? ! ^"7f?) et sanctas (B^i?,) distinguebantur. Oblationes 
sanctissimae eae sunt, quae propius ad deuni pertinent, ut panes pro- 
positiouis ; sacrificia pro peccato, quorum carnes non extra castra crema- 
bantur; sacrificia pro delicto; mincha, cuius pars tantunimodo altari 
imponebatur ; omnia voto Jahvae consecrata. Has oblationes soli Aaroni- 
tae nianducabant et quidem viri (Lv 6, 11. if2; 7, 6. Nm 18, 10) in 
loco sancto i. e. in atrio sacrarii (Lv 6, 9. 19; 7, 6; 10, 12 s; 24, 9. 
Nm 18, 10) easque manducantes vel attingentes sanctificabantur (Lv 
6, 11). Oblationes sanctae autem suut sacrificia gratiarurn actionis, 
priniogenita animalium mundorum, primitiae, decumae. Aaronitae omnes, 
wiri et feminae, etiam eoruin servi (et argento empti et domi nati sive 

14* 



212 P ars ! Antiquitates sacrae 

vernae) earum rerum participes fiebant (Lv 10, 14; 22, 10 13. 
18, 11. 19); debebant esse niundi (Nm 18, 11. 13) comedebantque in 
loco mundo sive nulla immunditie pollute (Lv 10, 14) i. e. domi, non. 
in atrio sacrarii, in quo uxpres et filii sacerdotum cibuni. non capiebant. 

Keditus sacerdotum et Levitarum nimis magnus existhnatus est atque 
nimis grave populi onus. Quae opinio probari non potest. Earn primum. 
tribus Levi tertiam decimam partem terrae Canaan, etsi iure sibi vindicare 
poterat, tamen ceteris tribubus concesserat, quod eae aliquo modo compen- 
sare debebant. Deinde vectigalia decumarum, primitiarum, aliarum eius 
inodi rerum Hebraei in terra Canaan, quae erat fertilissima (Dt 11, 10 15.. 
II Kg 18, 32. Neh 9, 25. 35. Jes 36, 17. al.), facile pendere poterant;. 
neque quem sibi ordinem Jahve elegerat et qui summis populi rationibus 
prospiciebat (Philo, De sacerd. honor, opp. II, 236), eum tenuein habere- 
reditum oportebat. Sed etsi omnia tributa sacerdotibus ordine pensitata 
essent, tamen eorum reditus aliarum gentium sacerdotum rediturn non 
aequavisset, ut sacerdotum Aegyptiorum, qui tertiam totius terrae partem 
cum iure hereditatis ita possidebant, ut abalienari non posset, et crebro 
a regibus dona accipiebant neque quidquam suarum rerum vel comedebant 
vel consumebant, quoniam iis non solum panis sacer et caro bourn anse- 
rumque, sed etiam vinum cottidie praebebatur (M. A. Uhlemann, Hand-- 
bucb der gesammten aegyptischen Alter turn skunde II, 1 83). Praeterea si 
perpendas, id quod ex ipso Mose et reliquis veteris testamenti libris de- 
monstrari potest, sacerdotes Hebraeoram more Aegyptio ordinem eruditorum 
constituisse, ita ut iidem essent medici, iudices, mathernatici publici, scribae,. 
qui tabulas genealogicas curabant, non iniquum videtur, quod illi tantos 
reditus habebant, ut commode vivere possent. Denique multa munera,. 
velut decuma, ex religione multitudinis pendebant, quae cum saepe deesset,. 
decurna aliaque munera vel non semper pendebantur vel prorsus omitte- 
bantur, ut aetate iudicum Levitae quidam. patria carentes et panem quae- 
rentes in terra vagarentur (Jdc 17, 8 13), ut pro- minimo nummo ar- 
genteo et pro pane operam navarent (I Sm 2, 36), ut aetate regis Hiskia 
populus non prius decumam sacerdotibus et Levitis penderet, quam rex 
iussisset (II Chr 31, 4). Ad hoc avaritia nonnullorum pontificum sine re- 
ligione ac fide sacerdotes simplices nonnumquam eo deduxit, ut victus in- 
digerent (Jos. AJ 20, 8. 8; 20, 9, 2). Turn tantuinmodo, cum populus 
diligenter munera praescripta conferebat, sacerdotum reditus largus erat; 
quare Asarja pontifex regi Hiskia: Ex quo inquit coepit (populus) 
afferre dona in domum Jahvae, comedimus et saturati sumus et reliquiinus 
(nos sacerdotes) multum, quoniam Jahve benedixit populo suo et multitu 
dini huic residuae (II Chr 31, 10). 

II. Omnes niinistri sacri ex vectigalibus, tribute, onere militari 
exenipti erant (Esr 7, 24. Jos. A J 3, 12. 4; 4, 4. 3; 12, 3. 3). Extra 
servitium sacrum alia etiam negotia, exceptis levitice impuris, suscipere- 
eis licebat. 

Sacerdotes et Levitae quamquam munere militari liberati erant, nisi, 
forte quando pro ipsis sacris dimicandum erat (cf. I Sm 4, ll), tamen. 



Reditus, privilegia, secies ministrorum sacrorum 213 

exercituin comitabantur variis ministeriis et officiis perfungentes (Nm 10, 
9; 31, 6. Dt 20, 2 4. II Chr 13, 12. 14; 20, 21). Haud raro sacer- 
dote3 arcam secum ferebant, fiduciae incitamentum, praesentiae del sym- 
bolum protectionisque eius doeumentum, quae consuetude usque ad templum 
exstructum viguit. At sacerdotem castrensem (Jifchbto nvfi ad bellum unctum 
M. Sota 7, 2 ; 8, 1. Makkoth 2, 6), de quo in litteris sacris nulla fit 
mentio, Judaeis ut auctoribus relinquimus (cf. Tli. R. Tatii Diss. de sacer- 
dote castrensi Hebraeorum; Bl. Ugolini Diss. de sacerdote castrensi. Videas 
Bl. Ugolini Thes. XII, 1029 1050 et 10511102). 



III. Cum Jahve ipse esset ministrorum suorum ^CJJl P^O pars et 
.hereditas (Nm 18, 20. Dt 10, 9; 12, 12; 14, 27. 29; 18, 2. Jos 13, 
33; 14, 3. Ez 44, 28. {ispls xod xX-qpovojua Sir 45, 22), non tantum 
decumas et certas sacrificiorum partes eis largitus est (Nra 18, 24. 
Dt 18, 1), sed etiam quadraginta octo urbes habitandas assignavit .(Nm 
35, 7), quae urbes Leviticae vocabantur. Atque sacerdotibus tre- 
decim urbes (Hebron, Libna, Jathir, Esthemoa, Holou, Debir, Ain, Jutta, 
Bethsemes, Gibeon, Geba, Anathoth, Almon) in finibus tribuum Juda, 
Simeon, Beniamin (Jos 21, 4) tamquam regionibus sacrario maxime 
vicinis destinatae sunt. Levitae autem triginta quinque urbes habita- 
bant, et quidein Kahathltae decern in finibus Epnraimitarum, Danitarum, 
Menassaeorum cisjordanicorum (ib. v. 5), Gersonitae tredecim in finibus 
tribuum Issachar, Ascher, Naphtali Menassaeorum transjordanicoruin 
{ib. v. 6), Meraritae duodecim in finibus tribuum Euben, Gad, Sebulon 
(ib. v. 7) \ Quamquam urbes illae non ideo Leviticae dicebantur, quod 
nemo praeter Levitas et sacerdotes eas incoleret, sed quod tribus Levi 
ita propriae erant, ut alii omnes, qui in iis commorari volebant, a Le- 
vitis funduni ad domum aedificandam necessarium vel accipere vel emere 
deberent. Yelut in urbe sacerdotali Gibea Beniamin (quarn eandein 
esse urbeni censemus quam Geba Beniamin) B filii lemini" i. e. Benia- 
ininitae haud exiguam incolarum partem efficiebant (Jdc 19, 16). Neque 
Levitae alias urbes habitare vetabantur, si eorum res id postulabant 
<cf. Jdc 17, 7) 2 . 

Itaque sacerdotes et Levitae, quamquam in urbibus assignatis 
sedein stabilem liabebant, tamen hospites finium alterius tribus ma- 
uebant. 

Singulis urbibus pascua ad alenda pecora destinata (a^Jfc?) ad- 
dita erant, quorum ambitus Nm 35, 4 s. accurate definitnr. Haud pa- 
rum vero hie locus interpretes exercuit; uam v. 4 pascuis illis magni- 
tudo mille cubitorum, j. 5 autem duorum milium cubitorum tribuitur. 
Simplicissima duos illos versus conciliandi ratio haec esse videtur, ut 
statuamus spatio rnille cubitorum. significari iutervallum. pascuorum et 



214 



Pars I. Antiquitates sacrae 



nmrorum urbis, spatio duorum miliuni cubitoruui longitudinem unius 
ex quattuor lateribus suburbiorum, ut ]iaec ostendit figura: 



Sept. 
2000 c 



Occ. 



o 

o 
o 
o 

<N 



O 
: O 

: O 



1000 c 



u 



1000 c 



: o 

: O 

O 

: O 



O 
O 



Or 



2000 c 
Merid. 



Ex qua apparet unumquodque suburbiorum latus duplo longius esse' 
quam lineam directam ex muro urbis ad quodlibet latus productarn,. 
quae est mille cubitorum. Itaque necesse noil est cum Graecis Alexan- 
drinis in versu quarto pro *f?$ legamus E? 1 ?**, ut in versu quinto ; nani 
quod interpretes illi v. 4 Sta^iXtoo? niiyzic, posuerunt, dubium esse vix 
potest, quin id fecerint difficultatis tollendae causa, quam in diverso- 
cubitorum numero utriusque versus depreheriderujit. Ceterum omnes 
interpretes antiqui et textus Samaritanus cum nostro textu Hebraico con- 
spirant. Ei quidem Josephus adversari videtur, qui A J 4, 4. 3 de ur- 
bibus Levitarum haec dicit: 5 ExeXeos (deus) xaTaveijiai toi? Asot-cat? oxrw 
xai tsaaapaxovca ^dXet,? aYa^d? %ai xaXac, T^? ^ ^pb ao-cwv 7^? Tuspi- 
Ypd^avta? el? Sto^tXtoo? nif^Bic, anb TWV Tei^aiv aoroi? aveivoa. Similiter 
Philo, De sacerd. honor, opp. II, 236 ait Levitas quadraginta octo urbes 
accepisse et ^at)-' Ixaot'/jv Tcpodoteta el? Sia/iXcou? TCYJ^SI? Iv 7.6%X(p icpo? 
VOJJLOC? 8-p[i,[icx':(dv %ai TO? aXXa? a>v Ssl TioXsaiv avaY%aias OTt'/ipsata?. Sed 
Philonem omnibus locis versionem Graecam Alexandrinam sequi constat 
et Josephus hoc loco ut in coinpluribus aliis eosdern iuterpretes duces. 
secutus est 3 . 

1 Erant ergo hae urbes per omnes tribus dispersae (cf. patriarchae 
Jacob prophetiam de posteris Levi Gn 49, 7), ut tali modo Levitae et cu- 
stodes religionis exsisterent et tamquam iuris divini periti facile ab om- 
nibus consuli possent. 

9 

2 Neh 11, 10 19 numerus sacerdotum Hierosolyrnis habitantiura 
1192 (1 Chr. 9, 10 IS.autem 1760), numerus Levitarum et cantorum. 



Reditus, privilegia, sedes ministrorum sacrorum 215 

284, numerus ianitorum 172 memoratur. Numerus autein. universus sa- 
cerdotum illius aetatis 6000 fere erat (Esr 2, 36 39); numeruni. uni- 
versum Levitarum, cantorum, ianitorum multo maiorem fuisse manifestum 
est. Turn multos sacerdotes et Levitas in urbibus et vicis Judaeae habita- 
visse multis testimoniis confirmatum est (Esr 2, 70. Neh 7, 73; 11, 3. 
20. 36; 12, 2729. II Chr 31, 15. 19). 

3 Nonnullis dubitationem aliquam illud inovere videtur, utrum Levitae 
urbes suas et praedia possederint an utenda tantummodo acceperint. Sed 
nihil dubitationis relinquit lex, quae Lv 25, 33 s. exstat. 

Adnotatio. Nm 35, 2 8 Levitis urbes in terra Canaan attribu- 
untur, quae postea Josua (21, 2 40) sorte illis assignavit. At auctor 
libri Deuteronomii de urbibus nihil dicit, sed Levitas propriis sedibus ca- 
rentes efc velut peregrines in niedio populo comraorantes describit (Dt 10, 
9; 12, 12. 18; 14, 27. 29; 16, 11. 14; 18, 1 s. 6; 26, 12). Ex quo 
critic! recentioris aetatis, qui Deuteronomium a Mose conscriptum esse ne- 
gant variisque argumentis recentiorem eius aetatem confirmare volunt, mi- 
serum ilium Levitarum statum rege Salomo mortuo exortum esse colligunt, 
postquam sub Jerobeam I, rege Israelitarum, omnes sacerdotes et Levitae 
in regnum Judaicum se recipere coacti sunt (II Chr 11, 13s.) et oppidis 
Leviticis tribuum Juda et Beniamin multitudini non sufficientibus, ubi- 
cumque poterant, consederunt. 

Quae tamen opinio falsae illae coniecturae universam legislationem in 
Deuteronomio contineri falsaeque interpretationi locorum ex Deuteronomio 
allatorum innititur. Verbis enim ,,Levitae, qui in urbibus vestris commo- 
rantur", ,,qui intra portas tuas sunt" non dicitur Levitas peregrines fuisse, 
sed eos non eodem modo quo reliquas tribus sedem et domicilium consti- 
tuisse. Id quoque respiciendum est Levitas in urbibus, quae eis attri- 
butae erant, non solos habitasse (cf. Lv 25, 32 s. Jos. 21, 1 1 s. I Sm 
6, 13. 15) atque iam statim ab initio, cum complures urbes iis assignatae 
diu in potestate Cananaeorum remanerent, coactos esse videri in aliarum 
tribuum oppidis perfugium quaerere (cf. Jos 16, 10; 17, Us. Jdc 1, 27 ss. 
I Rg. 9, 16 ss.). 

Nm 35, 9 34 Jahve praecipit, ut post Hebraeorum immigrationem 
in terrain Canaan inter urbes Levitarum sex urbes refugii vel asyli 
(taSpas i^y LXX rcdXsis (poyaSsorYjpuov, cpoyaSeCa, TcdXsi? /ca-ca^oYf^ ; Vulg. 
oppida in fugitivorum auxilia separata, praesidia fugitivorum, urbes ad 
fugitivorum subsidia), ternae cis et trans Jordanem, significentur, in 
quas homicidae innocentes confugiant. Quae lex innititur lege talionis 
(Gn 9, 5 s. Ex 21, 23 25 [26 s.J), quae exigit, ut homicidium rnorte 
honiicidae puniatur, et lege ultionis (Gn 4, 14), quae cognatis ius tri- 
buit iuris cognati vindicandi et ulciscendi. Praefcerea evolvit legem 
Ex 21, 12 23, qua statuitur honiicidam sontem esse interimendum, 
nullo refugio ei concesso, honiicidae insonti refugium prouiittitiir, quae 
promissio lege ilia de urbibus refugii significandis efficitur. 



216. P' ars 1- Antiquitates sacrae 

De urbibus refugii trans Jordanem sitis Dt 4, 41 43 agitur, ubi 
memoriae proditur Mosen in regione trans Jordanem sita iam ante flumen 
traiectum Ires urbes refugii (Bezer in Ruben, liamotli in Gi-ilead, Golan in 
Menasse) designasse, cum Nm 35, 10. 14 Jahve mandavisset, ut omnes 
urbes refugii, etiam eae trans Jordanem sitae, non a Mose, sed a Josua 
instituerentur. Qui loci quo modo componendi sint, F. de Hummelauer, 
Cornm. in Dt 223 s. exponit. 

De urbibus refugii cis Jordanem sitis, quas Josua instituit: Kedesch 
in Naphtali, Sichem in Ephraim, Hebron (cuius nomen antiquitus erat 
Kirjath- Arbd) in Juda (Jos 20, 1 9), Dt 19, 1 13 agitur, quo loco, 
prologo oratorio praemisso (v. 1 3), lex ilia Nm 35, 9 34 accuratius 
explicatur (v. 4 6 et 11 13 exemplis definitur, qui homicida innocens, 
qui nocens habendus sit) et admonetur, postquam fines Hebraeorum dilatati 
sint, ut numerus urbium refugii duplicetur, si id necessarium videatur 
(v. 7 10). Ceterum nullo loco comprobari potest in regione cis Jorda- 
nem sita postea tres alias urbes refugii institutas esse. 

Omnes urbes asyli sitae erant in montibus, ut eminus videri possent, 
excepta Bezer, quae erat in planitie, loco tamen patenti et couspicuo. 
Atque ut liberior ad urbes aditus pateret, viae parandae erant commodis- 
simae (Dt 19, 3). Sed colunmarurn inscriptarum, quae viani monstrarent 
(quas nonnulli ex rabbinorum scrip tis sumpserunt), in sacris litteris nullum 
exstat vestigium. 

Appendix 
De ministris synagogarum 



Cuivis synagogae praeerat arclilsynagogus (ap^taovaYWYQ? Me 5, 
35 s. 38. Lc 8, 49; 13, 14 Act 18, 8. 17. ap^wv Tifc aovaw/jc Lc 
8, 41- interdum sirapliciter ocp^c&v Mt 9, 18. 23. ^35 ^N* 1 caput con- 
ventus M. Joma 7, 1. Sota 7, 7), cuius erat quiquid ad res in synagoga 
peragendas pertinebat moderari l . Qua in re ei operam suain conmio- 
dabant aliquot viri aetate venerabiles et virtute praestantes, qui seniores 
(o^Pl, Tupsopo-cepcii Lc 7, 3), nonnumqam apyiGwa.fto*(oi (Me 5, 22. Act 
13, 15) atque etiam pastores (pP^S, ^o:[xevs?) et antistites (Q^^ip, jrpo- 
EaTw-E?) vocabantur. Hie senatus non rnodo de institutionibus syna- 
gogae, sed etiani de iis, qui legem violaverant, agebat poenanique fla- 
gellatioms decernebat (Mt 10, 17; 23, 34. Me 13, 9. Act 22, 19; 26, 11) 
aut etiani sontes communione excludebat (Jo 9, 22. 34 s ; 12, 42 ; 16, 2). 
Praeterea commemorantur apostolus sive legatus synagogae (1133*3 O" 1 ^, 
6 ctYfeXos T^; sxy.XTja'la?) 2 , qui nomine universi coetus preces litur- 
gicas recitabat (M. Eosch haschana 4, 9), lectionibus invigilabat, exteris 
nuntios ferebat; lector vel interpres (fflltyj qui ea, quae recitata erant, 
ex sermone Hebraico in Syrochaldaicum vel Graecum transferebat, inter- 



Ministri synagogarum 217 

pretabatur, ad eos, qui aderant, accomniodabat 3 ; collector es eleemosy- 
narum (Q s &?3 sive n|?7 ""K^), qui pecunias in usum pauperum collectas 
.administrabant et distribuebant; deaique minister (f}D, orcYjpstT]? Lc 4, 20), 
ctii viliorum rerum cura inandata erat 4 . 

1 S. Jarchi ad M. Sota 7, 7: ,,Synagogae princeps est, ex cuius 
sententia res synagogae decernuntur: quis prophetas sit lectavus, quis 
expositurus super Sehma, quis descensurus coram area". 

2 Certe rr^iP idem est quod ocyyeXo?, imprimis autem hoc nomine ii 
significabantur, qui ad puellas nubiles matrimoniorum. causa mittebantur. 
Ut Moses quoque in Midrasch schir haschirim 5, 2 vocatur n^ty, quod eo 
intercedente Jahve gentem Hebraicam tamquam uxorem duxerit. 

3 Qui tempore antiquo aliquis sacerdos vel senior erat (tit; twv tspstov 7] 
TWV fspovtcov Phil. Fragm. opp. II, 630. cf. Mai 2, 7. Neh 8, 8ss; 9, 1 ss.), 
aetate autem posteriore quivis eruditus (tl^ tow sjwust.po'uatoov Phil. De 
septen. ib. 282), qui ad interpretandum vel invitabatur vel se ipse offerebat. 
Stans in cathedra verba sacra legebat, dein sedens ea interpretabatur (Lc 
4, 16. 20). Tamen nonnumquam ad maiorem attentionem excitandam 
stans coetum alloquebatur (Act 13, 16). 

4 S. Jar c hi ad M. Sota 7, 7: ,,flD33fi pn est 6 orcujpstY)? synagogue, 
cui incumbit onus omnia synagogae negotia curandi, nimirum librum legis 
in arcam inferendi et ex ea producendi, arcam nudandi et omnia in syna- 
goga recte disponendi". 

Adnotatio. Synagogarum moderatoribus minus recte adnumerantur 
~$% decem otiosi (Babyl. Sanhedrin 17 b . Megilla 5 a . Baba kamma 
82 a ), qui non pro desidibus habendi sunt, sed quia nullis rebus vanis 
occupati erant, omni conventui interesse debebant, ut semper numerus 
Justus ad sacrum coetum constituendum adesset. Cf. Bl. Ugolini Thes. 
XXI, 1202. 297494. 



Ill 

De temporibus sacris 

Praesidia doctrinae. Bl. Ugolini Thes. I, 389 718. J. F. L. 
George, Die alteren jiidischen Feste mit einer Kritik der Gesetzgebung 
cles Pentateuchs. Berlin 1835. C. Ch. W. Bahr, Symbolik des mo- 
saischen Cultus II, 525 698. H. Ewald, De feriarum Hebraearum 
origine ac ratione. Gottingae 1841. H. Hup f eld, De primitiva et 
vera festorum apud Hebraeos ratione ex legum Mosaicarum varietate 
'eruenda. P. I. De Exodi legibus et vera praesertim ritus paschalis ratione. 
Halis Saxonum 1 85 1 . P. n. De festorum orbe in ceteris pentateuchi libris 



218 P ars ! Antiquitates sacrae 

obvio. ib. 1852. P. III. De anni sabbatici et iobelei ratione. ib. 1858.- 
Appendix: Commentatio, qua festorum memoriae apud rerum Hebraicarum 
scriptores cum legibus Mosaicis collatae examinantur. ib. 1865. B. Zucker- 
rnann, Sabbatjahrcyclus und Jubelperiode. Breslau 1857. J. Bach- 
mann, Die Festgesetze des Pentateuchs, aufs neue kritisch untersucht. 
Berlin 1858. W. H. Green, The Hebrew feasts in their relation to 
recent critical hypotheses concerning the Pentateuch. New -York 1885.. 
Versionem Germanicam edidit 0. Becher, Die Feste der Hebraer in ihrer 
Beziehung auf die modernen kritischen Hypotheseu iiber den Pentateuch. 
Giitersloh 1894. Th. Scharf, Das gottesdienstliche Jahr der Juden. 
Leipzig 1902. J. Wellhausen, Prolegomena zur Geschichte Israels 6 " 
(80 114) Berlin 1905. B. D. Eerdmanns, The Hebrew feasts in 
Leviticus XXIII (Exp 8. S. IV, 4356). 



De temporibus sacris universis 

1. In historia patriarch a rumde statis quibusdam teinporibus- 
sacris nihil reperiinus; patriarchae enim cultui divino vacasse videntur,. 
quotienscunique peculiaribus causis permovebantur. Septimum vero heb- 
doinadis diem praeter ceteros a patriarchis. ut sacrum observation esse 
nulla quidem diserta fit mentio, sed probabile est genus humanum iani. 
ab inifcio illo die ita usuni esse; nam mundi creatione sex diebus per- 
fecta n deus requiervit die sepfcimo ab universe- opere, quod patrarat, et 
benedixit diei septimo et sanctificavit ilium" i. e. sacrum et festum euni 
habuit suaeque quietis exemplo hominibus quasi praecepit, ut hoc die- 
et ipsi requiescerent eoque ut sacro uterentur (Gn 2, 2s. cf. Ex 20, 11;. 
31, 17. II Mcc 15, 4). Quare Philo (De opificio mundi. opp. I, 21) 
sabbatum festum publicum orbis terrarum appellat: 'Eopr?) '/ap OD \u.a.c,, 
'f\ ^wpa? iariv aXXa TOD rcavro?, vjv xopto? oc^iov %ai (JLOVYJV irav- 
6vo^,aCs-v y.ai TOD y.o'a^oo Y 



Sunt qui existiment, quae Gn 2, 2 s. traduntur, per anticipationem 
dicta esse neque ad primum illud mundi nascentis sabbatum aut ad primos 
homines referenda, sed ad statum et tempus legis Mosaicae, quo tempore 
Moses Pentateuchum populo Hebraico scripsit. Ita A. Tostatus aliique.. 

Verum vestigia septimanae cuiusdam iam Gn 7, 4. 10; 8, 10. 12; 
29, 27 inveniuntur. Quare ante legislationem Mosaicam ille Septimus dies 
minime ignotus, sed a reliquis diebus distinetus fuisse videtur, quamquam 
non ita celebrabatur, sicut lege lata ab Hebraeis celebrari debebat. 

Conferas L. Keinke, Der Sabbat der Hebraer vor der Gesetzgebung. 
am Sinai (Beitrage zur Erklarung des alten Testaments VIII, 1 44). 



II. Jahve pro gente electa varies instituerat dies festos 
plene .1.5,75 nljlo festa Jakvae Lv 23, 2. 4. 37. 44. II Chr 2, 3. LXX. 



Tempera sacra universa 219? 

et Philo eoprai %opioo) l et sollemnitates (B^tt Ex 23, 14 ss ; 34, 18 ss. 
Lv 23, 34. 39. 41. Dt 16, 10. 13. 16. II Chr 5, 3; 8, 13) 2 , idque- 
ut et inemoria praecipuorum beneficioruin, quae illi impertire dignatus 
erat, permaneret et ut gens ope eaerimoniaruin maiestateque eultus 
extern! religion! divinitus imbutae niagis magisque addiceretur; et ut 
ei quies et relaxatio laborum procuraretur ; et ut occasio eius docendi 
suppeditaretur, cum in contionibus sacris lex Mosaica praelegeretur efc 
explicaretur ; et ut variae familiae conveniendo inutuam renovarent cari- 
tatem atque in societatein vitae convocarentur ad summani ex causis 
agrariis, historicis, religiosis. 

1 Vocabulum ^Pfo, a #1? definivit, comtititit, cum tempus natura vel 
lege constitutum et clefinitum turn conventum ipsum tempore suo et loca 
definitum significat. - 

2 Vocabulum Jl? ducitur a W saltavit, tripudiavit, et quia iis diebus* 
inter alia hilaritatis publicae indicia etiam saltationes eraut =s festuin 
celebravit. 

Hebraeorum festa in ires classes dividi possuat, quaruni prima contiuet 
festa sabbatica, quae praecipue pertinent ad quietem (sabbata, neomeniae,- 
annus sabbaticus, annus mbilaeus), alt-era festa annuaria, quae et cum hi- 
storia et cum cultura agrorum cohaerent (sollemnitas paschatis, sollemnitas 
hebdomadum sive pentecostes, sollemnitas tabernaculorum frondeorum). 
tertia festa, quae ad nullam rem spectant nisi ad sanctificationem (dies 
expiationis). Quibus accedunt festa post exsiliuin Babylonium instituta. 

Omnium festorum id proprium est, quod numero septenario re- 
guntur. Nam cyclus sabbaticus exordium surnit a sabbato, sepfciino die- 
liebdomadis, et gradatim adscendit ad mensem sabbaticum i. e. mensem 
septimurn. ad annum sabbaticum i. e. septimum. quemque annum quieti 
conseeratum, ad annum iubilaeum denique i. e. quinqaagesimum quem- 
que annum, qui post septenas hebdornadas annorum sive post septies 
septenos annos.ab ultimo iubilaeo celebrandus erat. Praeterea sollem- 
nitas pentecostes sive festuin hebdomadum post septem hebdomadas a 
paschate numeratas agebatur; sollemnitas paschatis et tabernaculorum 
per septem dies celebrabantur ; dies propitiationis et sollemnitas taber- 
naculorum in mensem septimum ineidebant. Denique praeter sabbatum, 
septem alii dies festi cessatione ab ornni opere et sacro coetu agita- 
bantur: dies primus et septimus paschatis, dies pentecostes, neomenia 
niensis septimi, dies expiationis, dies primus sollemnitatis taberuacu- 
lorum, dies vicesimus secundus mensis septimi, qui clausula omnium 
totius anni festorum erat. 

Ut religio Mosaica, ita ceterae religiones orientis antiqid certa ternpora 
festa habebant, quae in dies festos lunae et sollemnia anniversaria ad solern, 



.220 P&xs I. Antiquitates sacrae 

spestantia dividcre possunius. Quos dies festos etsi suo quaeque gens 
modo celebrabat, tainen quaedam similitudines dierum festorum legis Mo- 
saicae et aliaruna religionum orientis antiqui negari non possunt. At illae 
similitudines tantum. extraneae sunt, opiniones autem cum diebus festis 
coniunctae prorsus diversae. Quare etsi necesse non est colligi dies festos 
Hebraeorum ex aliis religionibus assumptos esse, tamen concedere possumus 
nonnullos ritus diebus festis usitatos ex religione prima omnium hominum 
communi manasse, qui postea demum a diversis gentibus suis opinionibus 
impleti suut. 

III. Quod ad tempora sacra Hebraeorum attinet, critici recentioris 
aetatis codicem sacerdotalem, qui post exsilium demum Babylonium 
exstitisse dicitur, contra priorem legislationeni et historiam repugnare 
contendunt. Atque antiquifcus Hebraei tria sollemnia auniversaria eo 
consilio egisse dicuutur, ut tempore verno primitias frugum offerrent 
(sollemnitas paschatis), ineunte aestate messe frugum. peracta (sollemnitas 
-pentecostes), autumn o tota opera niessoria ad finem perducta (sollem- 
nitas tabernaculorum) laetarentur. In Deuterononiio autem, qui liber 
aetate regis Josia exortus esse dicitur, pasclia et sollemnitas tabernacu- 
lorum iam cum exitu populi e servitute Aegyptia coniunguntur atque in 
codice sacerdotali illi dies festi adeo ad id factum referuntur, ut rnenioria 
prioris festorum significationis prorsus obliterata videatur. Praeterea in 
caerimoniis praescriptis complures inveniuntur discrepantiae inter Deu- 
teronomium et codicem sacerdotalem, qui etiam duo nova festa addit, 
primum diem septimi mensis et diem expiationis, quorum in tota historia 
nullum vestigium inveniri potest. Atque ipsum pascha inde a iudicum 
temporibus usque ad aetatem regis Josia non celebratum esse II Kg 
.23, 22s. (II Chr 35, 18) diserte dicitur. Ante Jdsia autem sollem- 
nitatem tabernaculorum, cum sola commemoretur, solum aut saltern 
praecipuum antiquorum Hebraeorum festum fuisse videtur. 

Contra quae dieimus haec: In festorum significatione pluribus verbis 
commorari necesse non est ; nam etsi alibi alia significatio alicuius rei 
praedicatur, tamen significationes ipsae inter se non pugnant. Idem festum 
autem et liberationem ex Aegypto in memoriam revocare et gratiarum pro 
altero quodam beneficio agendarum causa celebrari posse nemo negabit. 
Unus locus, ey quo critici recentiores demonstrare conantur iam ante Mosen 
festa ilia tamquam festa naturalia ab Hebraeis acta esse, est Ex- 10, !). ; 
ubi Moses a Pharaone exitum Hebraeorum petit, ut in deserto 'll^-"^ sol- 

lemnitatem Jahvae celebrent. At quo modo ex hoc loco colligi possit Mosen 
unam ex tribus sollemnitatibus anniversaries postea institutis in niente 
habuisse, non apparet. Nam sacra sollemnia, cle quibus eo tempore, quo 
plagae in Aegyptum immissae erant, Jahve per Mosen locutus est (Ex 
10, 3), loco allato tantum mn^an appellantur; tria autem sollemnia anni- 
versaria constitutes dies habebant, qui iam dudum praeterierant, cum 

.Pliarao post ultimam plagam Hebraeis permisit, ut abirent. 



Tempera sacra universa 221 

In caerimoniis praescriptis discr'epantias inter DeuteronomiuvLi et co- 
dicem sacerdotalem non adesse historia sacra temporum post exsilium 
Babylonium aperte ostendit. Num. forte Esra vel quisquis ex opinione 
criticorum ultimus legislationis pentateucbicae redactor est, in codice legum 
ritualium, quae quotannis observandae erant, discrepantias reliquisset ? 
Quod autem nostris temporibus, postquam usus, qui optimus legum inter- 
pres est, sacrorum et festorum illorum diu cessavit, eae leges non amplius 
accurate intelleguntur, baud mirum videtur. 

Celebrationem festorum in libris historicis raro comniemorari illud 
quidem verum est, sed falsum temporibus ante Josia solius sollemnitatis 
tabernaculorum mentionem fieri. Nam ubi primum terram Canaan ingressi 
sunt, Hebraei ,,fecerunt (celebrarunt) pascha quarto decimo die mensis 
(primi sive Nisan) vesperi in campestribus Jericho" (Jos 5, 10) et rex 
Hiskia, qui centum annis ante regem Josia fuit, ,,misit ad universum Israel 
et Juda et scripsit epistulas ad Ephraim et Menasse, ut venirent Hiero- 
solyma in aedem Jahvae et facerent (celebrarent) pascha Jahvae, deo Israel" 
(II Chr 30, l). Atque de Jerobeam I, rege Israelitarum, memoriae pro- 
ditur eum ,,sollemnitatem celebrasse mense octavo, die quinto decimo mensis,. 
similem sollemnitatis, quae est in Juda" (I Eg 12, 32). Quod autem ad 
II Eg 23, 22 attinet, eo loco non dicitur a diebus iudicum usque ad 
aetatem regis Josia nullum pascha celebratum esse, sed tantum : n^3?3 tih 
H.W nO5 non factum est sicut pascha hoc i. e. ut Vulgata bene habet: ,,non 
faetum est phase tale" (cf. II Chr 30, 26. Neh 8, 17), quibus verbis non 
ipsum festum negatur, sed singularis eius sollemnitas, concursus laetitiaque 
universi populi enuntiatur. Etiam sollemnitas pentecostes diserte comine- 
moratur temporibus Salomonis (II Chr 8, 3 3). v Quae testimonia illi qui- 
dem, qui pracepta et instituta scholae criticae sequuntur, diluere conan- 
tur, cum textum libri Josua allatam ad codicem sacerdotalem trahunt 
atque libris Eg et Chr omnem fidem denegant. Mirum autem est, 
quod soli tres illi versus Jos 5, 10 12 ad codicem sacerdotalem perti- 
nent, reliqua omnia, quae praecedunt (l, 1 5, 9. excepto solo 4, 19) et 
quae sequuntur (5, 13 9, 16), alios auctores habent. At diei expiationis 
ante exsilium nulla fit mentio. Ex quo silentio si quid .iure deducitur. 
concludendum est expiationis diem post Christum dernum institutum esse; 
nam certum eius testimonium non habemus nisi Hebr 9, 7., quae epistula 
ex criticorum illorum opinione exeunte saeculo secundo scripta est. Nuni 
enim -^ v/jateta, de qua Act 27, 9 sermo est, ieiunium diei expiationis 
sit, certum non est. Nos vero haud mirum esse censemus, quod de festis, 
quae ordine et usitato more quotannis peragebantur, libri historici nihil 
continent neque eoram ritus describunt. 

Cf. E. Comely, Hist, et crit. introd. in UT libr. sacr. II, 1, 148 
150. J. Kley, die Pentateuchfrage 207 210. 

IT. Cum Hebraei essent gens servitio uuius veri dei dicata (Ex 
19, 6. Dt 7, 6; 14, 2; 26, 18), efciam sirigulos dies quoclam moclo sacros 
habere debebant. Quare cottidie et inane (sub ortuni solis. ante alia 
saerificia) et vesperi (accuratius Qisn?? p5 inter ducts wsperas 1 , post 



222 P ars I- Antiquitates sacrae 

alia sacrificia) agnus anniculus, sine ulla macula, una cuin mincha 
et libaraine nomine totius populi (Jos. AJ 3, 10. 1: 1% TOO Syj^oaioo 
avaXcb^aro?) in holocaustum offerendus erat (Ex 29, 38 42. Lv 6, 
111. Nm 28, 38, I Clir 16, 40) 2 . Sacrificium vespertinum per 
totam noctem, matutinum. per totum diem lento igne cremabatur, 
'"niT 1 ? iif!$ CiM^ tr^ ^ me odor suavis et sacrificium igne confectum 
Jahvae (Ex 29, 41. Nin 28, 6. 8). Quare vocabatur sacrificium per- 
petuum CT&JTI njtf Nm 28, 3. "^J? rh$ Ex 29, 42. Nm 28, 6. Esr 3, 5. 
fW nitf Km 28, 10. 15. 23s. et simpliciter T^o Dn 8, 1113; 
11, 31; 12, 11. LXX oXoxsoTtofia evSeXexwjioo, Jos. BJ 6, 2. 1: 6 



Duplici hoc holocausto peccata populi diem noctemque comniissa 
-expiabantur simulque et deum dominari in populum et hominis esse 
deo omni terupore venerationem et adorat'iouem exhibere significabatur. 
-Praeterea sacrificium perpetuum est typus agni illus immaculati, qui 
pro omnium homiuum salute in cruce immolatus est, qui mane in 
..altari oflfertur et ut eucharistia semper ibi sese offer t. 

Conteras tract. Tamid (M V, 10); E. Schiirer, GJV II 4 , 336 357. 

1 De hac loquendi formula iam veteres inter se dissentiebant. Non- 
nulli (ut S. Jarclity earn totum fere tempus pomeridianum intellegunt, 
cum prima parte noctis sol occasu suo quasi duas vesperas dmdat. Alii 
(velut IbnEsra] opinantur duas vesperas ab occasu solis incipere et in 
crepusculum clesinere i. e. hanc temporis significatvonem nihil aliud esse 
nisi vesperam nostram. Quae sententia verbis Mosis magis convenire vi- 

-detur; nam Dt 16, 6 legislator agnum paschalem, qui ,, inter duas ves- 
ptras" mactandus erat (Ex 12, 6. Lv 23, 5. Nm 9, 3), ^^3 Kta? 3^3 
j oesperi circa occctsum solis immolare iubet. 

2 Loco II Kg 16, 15 non dicitur aetate regis Ahas cottidie mane 
liolocaustum , vesperi sacrificium incruentum oblatum esse ; nam verba 

-.nti}$T) ibi delenda sunt (cf. LXX Luc., in quo textu vocabuluni Trpcol'vujv 
perperam in elpTjviV.wv mutatum est). 

Sacrificium. perpetuum, cui ex Judaeorum opinione mane tantum, 
non vesperi benedictio sacerdotalis addebatur, mincha cottidiana (nf$& 
T'Ei?) a poutifice'pro se universisque sacerdotibus et mane et vesperi 
offerenda (Lv 6, 12 19) excipiebat. In sanctuario aufcein loco sacri- 
ficii perpetui oiferebatur thymiama (Ex 30, 7s.), septem lucernae can- 
delabri aurei per noctem et nonnullae (saltern una) per diem ardebant 
{Ex 27, 20. Jos. AJ 3, 8. 3), panes propositionis continue coratn facie 
sive throno Jahvae parati erant (Ex 25, 30. Lv 24, 8). 

Ex Hebr 7, 27 non efficitur sacrificium illud a pontifice oflferendum 
.liolocaustum cottidianum antecessisse ; nam quod illo loco pontifex cottidie 



Tempera sacra universa 223 

orcsp TWV ISuov ajxapuuiv, sTteira TWV TOD Xaou sacra fecisse dicitur, 
sacrificium pro populo non est holocaustum cottidianum, sed id sacrificium 
pontificis, quod primura (rcpo'tspov) ad peccata summi pontificis, deinde 
'(sTUScra) ad peccata populi expiaiida spectabat, pro quo summus pontifex 
precari debebat. Quare Philo (De special, legib. opp. II, 32l) affirmat 
summuin pontificem ut consanguineum totius nationis preces et sacrificia 
in dies offerre (eo^a? v.al froata? TsXwv naff ixao-cYjV T^fxepav) optimumque 
pro omnibus expetere, ut omnia populi membra inter se conectantur atque 
cohaerescant. 



Adnotatio. Memorantur a Judaeis "i^^ft? TJ8 viri slationis, ex uni- 
versa gente electi, ut sacrificiis omnium nomine offerendis una cum sacer- 
dotibus et Levitis praesentes essent atque adeo sacro quodam munere 
fungerentur. Erant viginti quattuor eorum classes. Unaquaeque classis 
parebat suo praefecto, qui "ip^ftui tJN*i caput stationis vocabatur (M. Taanith 
4, 2 s. cf. J. Buxtorf, Lex. Chald. 1622 s. J. Lightfoot, Hor. Hebr. 
ad Lc 1, 5 et Jo 1, 29). Sed huius instituti neque in sacris litteris neque 
apud Josephum ullum reperitur vestigium neque in ipsa Mosaica institu- 
iione quidquam erat, quod id induceret; immo summus sacerdos in rebus 
sacris quasi totius populi vicem obtinebat. 

V. Subicimus conspectum sacrificiorum diebus festis nomine totius 
populi immolandorum (Nm c. 28 et 29): 

A V Ar A( H* 

Dies negotiosi ........... 2 

Sabbata ....... ...... 2 2 

jSIoviluuia ............ 2 2 1 7 1 

Phase 14. Nisan (Agni paschales a smyulis fa- 
miliis immolandi) 

Festum azymorum (15. 21. Nisan) ... 2 2 1 7 1 

Pentecoste ............ 2 2 1 7 1 

Novilunium septimi mensis ...... 2 2 1 7 1 

Dies expiationis .......... 2 1 1 7 1-j-l 

Pestum tabernaculorum 15. Tisri .... 2 13 2 14 J. 

Octavae dies II. 16. .... 2 12 2 14 1 

III. 17. .... 2 11 2 14 1 

IV. 18. .... 2 10 2 14 1 

V. 19. .... 2 9 2 14 1 

VI. 20. .... 2 8 2 14 1 

VII. 21. .... 2 7 2 14 1 

Clausula festi 22. ..... 2117 1 

* A = agni (sacrificium. cottidianum); V = vituli; Ar = arietes; 
A 1 =. agni (sacrificium festivum), H = hirci. 



224 P ars ! Antiquitates sacrae 

Scctio priina 

De cyclo sabbatico 

Caput primum 
De sabbato 

Conferas tract. Schabbath (M II, 1); Gr. Lotz, Quaestionum de' 
historia sabbati libri duo. Lipsiae 1883 (BE 3 XVII, 283291); W. Eiedel,. 
Alttestamentliche Untersuchungen I, 74 89; P. Bohn, Der Sabbat im 
alten Testament und im altjtidischen religib'sen Aberglauben. Giitersloh 
1903; H. Zimmern EAT 3 592 594. ZDMG LVIII, 1904, 199202.. 
458 460; Th. G. Pinches, Sapattu, the Babylonian Sabbath (Proce- 
edings of the society of biblical archaeology XXVI, 1904, 51 56); Frd.. 
Delitzsch, Babel und Bibel I 5 , 31 s. 62 65; J. Meinhold, Sabbat 
und Woche im alten Testament. Gb'ttingen 1905. Die Entstehung des 
Sabbats (ZAW XXIX, 1909, 81 112); S. M tiller, pfttrc nw. Die Sabbat- 
vorschriften nach der Bibel und der en Kommentaren. Paks 1906; J. Hehn,. 
Siebenzahl und Sabbath bei den Babyloniern und im alten Testament 
(Leip/iger Semitistische Studien II, 5) Leipzig 1907. Der israelitische 
Sabbath (BZF II, 12) Mtinster 1909. 



I. Temporara. sacrorum praecipxmm erat riaty sabbatum, a vespera. 
diei Veneris usque ad vesperam Saturni (Lv 23, 32) 1 . Vocabulum ffltf 
(Graece TO aapjSatov et TOC aa(3j3aTa) 2 cessationem declarat efc una quietem; 
nam radix Hebraica ^3^ significat per se ipsa cessare sive deslstere ab 
aliquo opere, ad quam vim quiescendi qnoque significatio accessit. Qnare- 
row est dies cessationi ab operibus destinatus. Josephus (AJ 1, 1. 1. 
CAp 2. 2) sabbatum ex Judaeoruni dialecto interpretatnr ayaftaoaiv = 
quietem, cessationem ab ornni opere. Item Philo (De Abraham, opp. 
II, 5) sabbatum vertit avowcaootv, quam tauien non de cessatioiie ab 
opere explicat, sed ex eo, quod numerus septenarius pacatissimus et ab 
ornni seditione, bello, contentione alienissimus liabeatur 3 . Etiam ex 
sententia Aristobuli Peripatetici (apud Euseb. Praep. evang. 13, 12.. 
MSG 21, 1101) ad(3|3ai:oy S'.sp(iy]vs6siat, avoiTcaoat?. Ex vocabulo AegyptiO' 
(sabbato), quod morbum aliquem obscemini (TO poo^wvo? 
significat, sabbatum dictum esse malitiose putavit Apion (Jos. 
CAp 2, 2). Nonnulli recentiores (velut G. Hoffmann, ZAW III, 1883, 
121) vocabulum ro$ ab Arabico sabbat ducunt, ut fl partem ternporis" 
significet 4 . 

Vocabulum Jiri^^ vim auctam liabere Yidetur (:= sabbatum magnum 
sive sollemne), ut die septimo plane uihil operis faciendum esse indicetur.. 



Sabbatum 225 



Ex aliorum opinione prfittr est simplex abstractuni (= celebratio 
bati, sollemnia sdbbatica, oappatta^di;), J"G^ nomen proprium. Ceteruin 
id vocabulum. quod etiam de die expiatiouis (Lv 16, 31; 23, 32) et 
de anno sabbatico (Lv 25, 4) usurpatur, plerumque cum-.n^rc' coniimctuni 
legitur idque tribus diversis modis: B^p-nstf Jinatf Ex 16, 23- W? nstf 
tf-tfi Ex 31, 15. Lv 23, 3. J1tt?tf Mtf &]j* Ex 35, 2. Philo, Origenes, 
Hilarius, Theodoretus, alii loquendi fornralam Jinstf natf supei-lativum. 
esse existimant, velut sancta sanctorum, canticum canticorum, propterea 
quod LXX interpretes Lv 23, 32 earn, verbis ad[3(3ata aaftSduov reddi- 
derunt. Quod tamen omnino falsum est. 

1 Hebraei diem naturalem sive spatium viginti quattuor horarutn ab 
uno occasu solis ad alterum computabant. Inde loquendi formula "ip- -^ 
(Dn 8, 14) = vo^y^epov (II Cor 11, 25). Atque ternpiis nocturnum 
diurnuin praecedere volebant (cf. Ps 55, 18)> quod illud prius exstitisse 
credebatur (cf. Gn 1, 2 s., quo loco Judaeos iam corara Alexandro'' Magno 
ad hanc rem probandam usos esse in Babyl. Tamid 66 a legitur). 

Diversitate regionuni effectum est, ut Judaei non omnibus locis eodem 
tempore sabbatum inciperent et jBnirent. Sabbatum ab hora nona diei 
praecedentis incepisse ex edicto Caesaris Augusti apud Jos. AJ 16, 6. 2 
colligi potest. Hierosolymis sacerdos quidam initium et finem sabbati 
clangore tubae indicabat idque s S'S-oo? fiebat, ut significaretur, quando 
cessare et quando labores suscipere oporteret (B J 4, 9. 1 2). Quod in 
ceteris quoque oppidis factum esse fam& Judaeorum traditur (Babyl. Schab- 
bath 



2 Nonnumquam etiam -^ ipo|xoti; pro die sabbati accipitur, ut II Mcc 
6, 11: cqetv TYJV lpdo(iaoa = sabbati diem celebrare ; ib. 12, 38: ^c, 

= cum sabbati dies superveniret. 



3 A numero septenario sabbatum nuncupatum esse existimant etiam 
Theopnilus Antiock (Ad Autolyc. 2, 12. MSG- 6, 1069: on Trap' 
c Eppaioi? 8 x,aXeruai oappatov c EXX7]vtaTi ep^YjveueTat e{3o{i.a?) et Lactan- 
tius (Div. inst. 7, 14. MSL 6, 782: ,,Dies sabbati a numero nornen ac- 
cepit, unde septenarius numerus legitimus ac plenus est"). Quam tamen 
opinionem nostris temporibus iam nemo probat. 

4 Nulla confutatione digna est explicatio Plutarchi (Sympos. 4, 6, 2), 
qui nomen sabbati cum nomine Bacchi (SapjBaoio?) cohaerere docet. quod 
eo die Judaei inter se cohortentur, ut bibant: Aoroi (Judaei) -utp Xdyci) 
|xapTopoo3t,v, on TQV Sappdatov Tijiwot, jidXtara {/.EV Tctvaty v.al olvo5'j\)m 
TcapaxaXoovis? aXXvjXou?. 

In sacris litteris vocabulum sabbatum" ad quattuor res appel- 
]andas usurpatur; atque prinium quidem septimum hebdomadis diem 
significat (Ex 20, 10), quia mundi creatione sex dieruni spatio perfecta 
deus die septimo requievit i. e. a creandis novis rerurn speciebus ces- 
savit (ib. v. 11); turn omnia festa a deo mstituta (Lv 16, 31; 23, 11. 

Kortleitner, Archaeologia biblica 15 



226 P ars L Antiquitates sacrae 

24. 32; 26, 2. Ez 20, 12s. 16. 20; 22, 8. 26. Thru 1, 7); delude 
septimum quemque annum (Lv 25, 8), quo agri non colebantur et 
quasi sabbatura agebant; denique totam hebdomadem (Lv 23, 15. Mt 
28, 1. Me 16, 9. Lc 18, 12; 24, 1. Jo 20, 1. Act 20, 7. I Cor 16, 2). 

Quid odpj3atov SeorepOTrpwcov (Lc 6, l) intellegendum sit, ingenia 
interpretuni, id quod ex diversis eorum sententiis apparet, non parum 
exercuit. Plerique consent esse id sabbatum, quod secundum diem pa- 
schatis proximo sequitur. Nam cum Judaei dies a paschate usque ad 
pentecosten numerarent (Lv 23, 15s. Dt 16, 9), id sabbatuni, quod primum 
a secundo die post pascba sequebatur, nomen SsoTSpo'TTpiOTOV (= Trpcocov 
afto TYJ? Ssorspa? -coo Tcdo^a) suo iure accepisse videtur (secundum sab- 
batum post secundum diem pascbatis = SeurspoSeotspov, tertiuni sabbatum 
= SeoTSpOTpiTOV etc.). Sunt et aliae virorum doctorum de hac re sen- 
tentiae (cf. J. Knabenbauer, Comm. in Lucam 220 222), quarum 
tamen nulla ab omni parte probari potest. 

Judaei posterioris aetatis diem primum festi azymorum, qui aeque 
atque ultimus sanctissimus babebatur (cf. Ex 12, 16. Lv 23, 7 s.), *")?# 
^illu sabbatum magnum vocabant. Verbis autem Jo 19, 31: TJV [JLEYocXT] 
^ -^[lepa ixsivoo TOO aappd'coo ipse dies festus pascbalis significatur, ut ex 
loco 18, 28 apparet. 

II. Die sabbati omnes, etiam servi et aniuialia, omnibus operibus 
(nr^^l?), non solum iis, quae ad victum comparandum et lucrum facien- 
dum pertinent (nW a?K^p), abstinere debebant (Ex 20, 10; 31, 1317; 
34, 21; 35, 2. Lv 23, 3. Dt 5, 14. Jer 17, 21 s. 24. Jos. CAp 1, 22. 
Phil. De vita Mosis 1. 1. opp. II, 113: oosv scpsfroa . Spav iv aoqj, rcavuov 
8k {j.apaw %al \L'(a\(&v sp^wv avd^eiv SistpTj-cai). Quae opera cum -He- 
braeis ex traditions satis nota essent, in sacris litteris non diserte 
coniinemorantur, nisi mannam et ligna colligere (Ex 16, 26 ss. Nm 15, 
32 ss.), igneni accendere (Ex 35, 3) 1 , arare et nietere (Ex 34, 21), 
onera portare et vehere (Neh 13, 15. Jer 17, 21), torcularia calcare 
(Neh 13, 15), emere et vendere (Neh 10, 31; 13, 16 s. Am 8, 5) 2 . 

1 Cum Hebraei die sabbati ignem accendere vetiti erant, die Veneris 
(qui Jdtb 8, 6 et Me 15, 42 7rp03d|3j3atov, apud Philonem Ttposdpttov, 
Hebraice ri^ty S^ Aramaice ^5^1 NO*i# vocatur) circa vesperani quid- 
quid ad cenam necessarium erat, praeparare debebant (Ex 16, 23. Jos. 
BJ 2, 8. 9. M. Scbabbatb 4, 1 s.). Unde nomen eius diei TJ irapaaxeov] 
= apparatio, praeparatio (Mt 27, 62. Me 15, 42. Lc 23, 54. Jo 19, 42. 
Jos. AJ 16, 6. 2) ducendum est. Quod nomen olim apud Christianos 
quoque pro feria sexta usitatum erat (Tertullian. De ieiuniis c. 14. 
MSL 2, 1024. Origen. C. Celsum 8, 22. MSG 11, 1549 s.). 

2 Judaei opera praecipua, quae sabbato probibita esse putabant, in 
certum ordinem redegerunt (M. Scbabbatb 7, 2) et nomine iTOfc&fc fTOK 
patres operum significaverunt. A Pbilone (De vita Mosis 1. 3. opp. II, 



Sabbatum 227 

168) apx^T a( * )<ca ' ca ^' cta v cata sunt. Ex his nascuntur vel cum his 
.aliquo moclo cohaerent JTTiblfi proles. Velut aedificare est pater operis, 
caseum conficere proles, quia species quaedam exstructionis est. Patres 
.autem operum enumerant triginta novem hoc ordine: 1. serere, 2. arare, 
3. inetere, 4. colligere in manipulos, 5. triturare, 6. ventilare, 7. puri- 
ficare, 8- molere, 9. cribrare, 10. pinsere, 11. coquere, 12. 15. lanam 
tondere, dealbare, excutere, tingere, 16. nere, 17. stamen subtegere, 18. in- 
ducere in spatium filorum, 19. duo fila texere, 20. duo fila rumpere, 
21. ligare, 22. solvere, 23. duas suturas suere, 24. dissecare eo consilio, 
ut consuas, 25. venari, velut capream, 26. 28- feram mactare, excoriare, 
salire, 29. 31. pellem parare, radere, discindere, 32. duas litteras scribere, 
33. delere et rursus duas litteras scribere, 34. aedificare, 35. destruere, 
36. 37. ignem exstinguere vel accendere, 38. malleo percutere, 39- ali- 
quid portare, velut e loco privato in locum publicum. 

Certe alia quoque opera erant proliibita. Velut Judaei posterioris 
aetatis una voce tradunt sabbato iter plus duoruni miliuui cubitorum 
iustituere non licere l . Deducunc liunc terrninum (qui M. Erubin 5, 5 
.rfi$ii ainri terminus sabbati, Act 1, 12 aa(3(3di:oo 6o'? vocatur) ex di- 
stantia tentorii Mosaici ab extremis finibus castrorurn (Jos 3, 4) 2 , 
quia die sabbati ornnes ad sacrarium in mediis castris positum con- 
fiuere oportuit. Postea religio sabbati in varias transiit superstitiones 
.atque circa tenipora Christi imprimis Pharisaei in ea re nimis severi 
i'acti erant (M. Schabbath 7, 1 ss.). Etiam rigidiores in sabbato ob- 
servando erant Esseni (Jos. B J 2, 8. 9) 3 . 

1 M. Erubin 4, 3. 7; 5, 7. Maimonides, Hilchoth Schabbath c. 27. 
J. Buxtorf, Lex. Chald. 2582. J. Lightfoot, Hor. Hebr. ad Lc 24, 50. 
Cf. etiam Mt 24, 20. Targum in Esth 1, 16. 

2 Cf. Ex 16, 29., ubi legimus: ,,Sedete quisquam sub se (i. e. septimo 
quoque die in tentorio suo maneat), ne exeat quisquam e loco suo die 
septimo". Ps. Jonathan addit verba : ultra bis mille cubitorum", quae 
ex nonnullorum opinione delenda sunt, quod Moses loco allato tantum de 
exitu e castris ad mannam colligendam dicat. At quantum equidem iudi- 
care possum, id praeceptum latius accipiendum est, quam ut ad rnannae 
collectionem restringi oporteat; nam non modo ob earn causam, sed etiam 
ob aliam similem Hebraeos castris egredi prohibitos esse censeo. 

3 Sunt qui existiment sabbatorum observationem post exsilium Baby- 
louium diversam fuisse atque ante exsilium eamque diligentiorem atque 
severiorem. Quae opinio nullo neque propheticorum neque historicorum 
librorum loco probari potest. Contra inde ab aetate Amos prophetae usque 
ad Nehemia sabbala apparet babita esse dies, qui bus nefas esset negotia 
agere et temporibus Amos non neglegentius quam aetate Nehemia sab- 
bata negotiorum intermissione celebrata esse videntur (Am 8, 5. Neh 13, 
15 2l). Postea demum Judaei sabbata tarn anxie agere coeperunt, quam 
aetate Christi egerunt et ad nostra usque tempora agunt. Quae cum ita 
sort, nihil est cur nonnullorum opinion) adstipulemur post Mosen demum, 

15* 



228 P ars " Antiquitates sacrae 

non ab ipso constitututu esse, ut sabbatum ita ageretur, ut leges Penta- 
teuchicae praescribunt. 

Adnotatio. Id certum est iam antiquitus, eo teinpore, cum nomen. 
diei septimi rottf ortum est, quietem sive laboris intermissionem maxime 
insignem eius diei proprietatem fuisse. Quodsi quis arbitratur septiinuui 
diem principio fuisse diem sacrificiorum (J. Wellhausen, Geschichte 
Israels I, 1 1 7), idep negare non potest ante ea tempora, quibus Hebrae- 
orum res gestae memoriae diligentius traditae sunt, quietem, qua septimo- 
quoque die uti homines sive lex sive mos cogebat, tanti habitam ssse, ut 
ab ea, non a sacrificiis dies nomen acceperit. 

Sabbato non prohibita erant 1) opera, quae ad cultum divinum 
spectabant, ut circumcisio pueroruin (cf. Jo 7, 22s. et sentential! Ju- 
daeoruni: Circumcisio peUit sabbatum u ) *, niactatio et concrematio 
victimaruni ; 2) opera rnisericordiae, ut aegrotos sauare (Mt 12, 10. 
Me 3, 2. Lc 6, 7s; 13, 14 ss. Jo 9, 14) 2 ; 3) opera uecessitatis, velut 
pecus in foveani delapsum extrahere (Mt 12, 11. Lc 14, 5), faniem 
aliquot spicis avulsis et manibus confricatis mitigare (Mt 12, 2. Me 
2, 24. Lc 6, 2) ; armoruni tempore belli usus. Olini quidem Hebraei 
die sabbati quietem. adeo sollicite observabant, ut vel a defensioue sni 
rerunique suarum abstinereut; quare saepius ab hostibus sabbato capti 
sunt, praesertim cum Antiochi Epiphanis tyrannide premerentur (Jos. 
AJ 12, 1. cf. CAp 1, 22. I Mcc 2, 3638. Jos. AJ 12, 6. 2. 
II Mcc 6, 11). Hinc summae erat prudentiae, quod Mattathias certamen 
die sabbati non illicitum esse pronuntiavit, si defendendi causa com- 
initteretur (I Mcc 2, 41. Jos. AJ 12. 6. 2. cf. I Mcc 9, 4349. Jos. 
AJ 13, 1. 3). J^ec tanien fas esse putabant sabbato aut liostem ag- 
gredi aut munimenta ab eo structa demoliri (II Mcc 8, 26) 3 , quod haucl 
mediocre momentum, attulit ad expugnationem Hierosolymorum a Ko- 
manis obsessorum. 

1 Cf. M. Schabbath 19, 1 4. Justin. Dialog, c. Tryph. 27. MSG- 
6, 533. Epiphan. Haer. 30, 32. ib. 41, 468. 

2 Judaei docent: ,,Coni:ervafcio vitae sabbatum pellit idque ex hac 
ratione. Nam vita nostra est instar mavis et lex instar feminae. Iam 
vero notum est, quod femina mari subdita sit, adeoque lex obligata est, 
ut faciat, quod vitae Israelitarum conservandae conveniens est" (Jalkut 
Eubeni 123 b ). Et : ,,Si circumcisio, quae ad unum tantum hominis 
membrum spectat, sabbatum pellit, quanto magis periculum vitae, quod 
ad totum hominem speetat, pellere potest yabbatum ; ideoque hominem 
sabbato sanare licet" (Tanchuma 



3 Quare mirum non est Judaeos imprimis sabbatis ab hostibus eth- 
nicis petitos esse (II Mcc 15, 1. Jos. AJ 13, 12. 4; 18, 9. 2). Sed 
contrarium quoque bello Judaico obtigit, ut Judaei sabbato in milites 



Sabbaturn . 229 

Eomanos impetuin facerent eosque trucidarent (Jos. BJ 2, 17. 10; 2, .19. 2). 
Eaud raro etiam in exercitibus gentilium stipendia merentes ac sabbato 
arma sumere iussi legem sabbaticam proferebant, ut excusarentur (II Mcc 
15, 2). Qua de causa a consulibus Komanis vacationem militiae impetrarunt 
(Jos. AJ 14, 10. 12), et cum ab imperatore Tiberio quattuor milia eorum 
ad militiam adigerentur, plurimi gravissimas poenas subire quam mandate 
obtemperare maluerunt (Jos. A J 18, 3. 5). 

III. Praeter perpetuuin sacrificium sabbato sacerdotes peculiare 
liolocaustum duoruin agnoruin cum mincha et libamine (fi3$ n^JJ) offere- 
bant (Nm 28, 9 s. cf. Neh 10, 33. II Chr 31, 3) et panes propositionis 
(cij> oa(3(3au{> Trpwi Jos. AJ 3, 10. 7) permutabant (Lv 24, 8). Sed de 
peculiar! quodam modo, quo a singulis Hebraeis deus sabbato colendus 
sit, in lege Mosaica nihil praescribitur. In synagogis autem lectio 
.sacrarum litfcerarum (et quidem primo librorum Mosis, dein prophe- 
tarum) instituta, nonnuuiquani etiam a doctore quodam oratio ad po- 
pulum habita est (Lc 4, 16. Act 13, 15. Jos. AJ 16, 2. 4). Ceterum 
sabbatum erat dies Jahvae sacer 1 et festus (Ex 20, 10; 31, 15; 35, 2. 
Lv 23, 3. Dt 5, 14. Jes 58, 13. Ez 20, 13. 16. 21. 24; 22, 8), qui 
congressionibus sacris (isftp K^jpfc convocatio sanctitatis sive sacra, LXX 
] a-fla Lv 23, 2s. 7s. 24. 27. 3537. Nnv 28, 25. toXijtoc 
Nm 28, 26; 29, 1. 7. 12) 2 , hilaritate, canticis, laetis conviviis 3 , 
quiete iucunda celebrabatur (cf. Nm 10, 10. Jes 58, 13. I Mcc 1, 39. 
Lc 14, 1. Phil. De vita contempl. opp. II, 477. August. Ep. 36. c. 3. 
MSL 33, 138), sicut aliae quoque gentes antiquae festa agebant. Pii 
Hebraei etiam prophetam quendam vel alium viruni pium convenire 
solebant, a quo edocerentur (II Kg 4, 23). 

1 Magnum hoc est discrimen inter sabbata Babylonionim (de quibus 
infra plura dicemus) et Hebraeorum. Illi quoque certe sabbata habebant 
pro diebus sacris; cum autem deum summum non nossent, sabbata age- 
bant non deum venerantes, sed ob sanctitatem diebus ipsis inhaerentem. 
Ut ceteros dies, ita sabbata Babyloniorum alia aliis diis iisque non ma- 
ioribus attributa videmus, ex quo apparet neque sabbatum fuisse diem, 
quod certi cuiusdam dei esset, neque illi deo attributum esse, quod sab- 
batum esset. 



2 Conventus sacri nomine W1\i ^Rft dicti esse videntur, quod diebus 
festis populus tuba ad sacrarium convocabatur (Nm 10, 10). Eectius 
rcavYftopeis appellarentur, quo vocabulo PMlo ad significandos dies festos 
Hebraeorum. saepius utitur. Quid autem in conventibus illis agendum sit, 
lex non tradit. Instituti esse videntur ad communem dei adorationem 
(cf; Ps 22, 23. 26; 26, 12; 40, 11; 68, 27) et ad legis lectionem (cf. 
Act 15, 21. Jos. CAp 2, 17). Ceterurn per loquendi formulam ,,con- 
iioneui convocare" sive coetum populi ad sacra obeunda convocare sabbata 
omnis generis significantur, non solum hebdomadalia, sed etiam primus et 



230 P ars I. Antiquitates sacrae 

ultimus dies festovum maiorum, dies pentecostes, Kalendae mensis septhni; 

eiusdemque dies decimus, qui dies omnes indicebantur (^1i?J) i. e. per 

praeconem renuniiabantur, ne ullum opus vetitum iis diebus fieret (cf. Lv 
23, 2. 7 8.). 

3 Sabbato plerumque tria convivia instruebantur (M. Schabbath 1 6, 2), 
in quibus prandium hora sexta (Jos. Vit. 54: ewi] oopa, ^aft 5 7]V tote 
aa(3(3aaiv ap'.aTOTtoieia'ftaf, vd[U|i6v eauv Trjjuv). Falso coinpliires scriptores 
Komanorum putabant Judaeos sabbato, cum eo die opus obire non debe- 
bant, cibo se abstinuiuse. Velut Octavius Caesar Augustus ad Tiberium 
scripsit: ,,Ne Judaeus quidem, mi Tiberi, tarn diligenter sabbatis ieiunium 
servat, quam ego hodie servavi" (Sue ton. August. 76). Et Justinus 
(Hist. Philipp. 3f5, 2, 14) memoriae prpdit: ,,Moses , septem dierum ieiunio,. 
per deserta Arabiae, cum populo suo fatigatus, cum tandem (ad monteni 
Sinai) venisset, septimum diem more gentis sabbatum appellatum in omne 
aevum ieiunio sacravit, quoniam ilia dies famem illis erroremque finierat". 
Cf. etiam Petron. Arbit. Fragm. 37, 6. Martial. Epigr. 4, 4, 7. 

IV. Institutio sabbati praecipue id spectabat, ut homines per quieteni 
a laboribus et sanctificationem diei sollemniter confiterentur deum omnia 
creasse, septimo die a procreandis novis rerum speciebus cessasse ideo- 
que deum solum pietate et morum probitate colenduni esse (Gn 2, 2 s. 
Ex 20, 11; 31, 17. Dt 5, 14. cf. II Mcc 15, 24). Quare observatio 
sabbati baud raro pro toto cultu divino ponitur (Lv 19, 3. Jes 56, 2. 
Jer 17, 21 s.) eiusque profanationi 1 - ut publicae liuius confessionis 
abnegationi ac defecfcioni a deo rege extremum supplicium .decretuni 
erat (Ex 31, 14 s; 35, 2) idque lapidatio (Nm 15, 3236. M. San- 
bedrin 7, 8) 2 . Accedebat, ut horniEes, imprimis mancipia, eo die 
quiete vires resumerent ac in deo clementissimo, qui bane quietem 
instituisset, gauderent (Ex 23, 1'J) 3 . Quiete sabbatica etiam memoriam 
liberationis e servitute Aegyptia repraesentari (quod A. Knobel, C. F. 
Keil, B. Welte, W. Lotz, alii contendunt) Dfc 5, 14 s. nequaquam dicitur,. 
sed id solum eo loco praecipitur, ut Hebraei, qui in Aegypto oppressi 
molestiam perpetui laboris perpessi erant, eo lubentius rnancipiis et 
iurnentis illam quietem tribuunt. Denique ilia quies efficiebat, ut recor- 
datio status ..originalis et felicitatis primorum hominuui in paradiso 
permaneret, ac felicitatem aeternam et quietem caelestern (tov aa(3(3a- 
Tto^o'v) peccato amissam et per messiam recuperandam typice signi- 
ficabat (Hebr 4, 3 II) 4 . Quam ob reni sabbatum merito appellatur 
signum quoddam perpetuum, constitutum, ut foedus inter Jabven et 
geiitem electam iuitum memoria teneretur (Ex 31, 13 17. Ez 20,. 
12. 20) eentrumque reliquorum festorum factum est. 



1 De sabbati violatione usurpantur verba ?D Ex 31, 14. Jes 56, 
2. 6. Ez 20, 13. 16. 21. 24; 22, 8; 23, 38. Neb. 13, 17 s. (3e|3Y)Xo5v< 



Sabbatum 231 



Mt 12, 5. Xoeiv Jo 5, 18., de eius observatione ro$ quievit, feriatus est 
Ex 16, 30; 34, 21. tt?# W? sabbatum celebravit Lv 23, 32. ^P sanctum 
habuit Ex 20, 8. Dt 5, 12. Jer 17, 22. 24. 27. Ez 20, 20; 44, 24. 
Neb. 13, 22. ^ s*rea# Ex 31, 13s. 1<5. Lv 19, 3. 30; 26, 2. Dt 

5, 12. Jes 56, 2. 4. 6. nswrfitf n&y fait i. e. celebravit sabbatum Ex 
31, 16. Dt 5, 15. 

2 Quisquis ex ignorantia vel errore praecepturn. sabbati violaverat, is 
poena sacrificii pro peccato tenebatur (M. Sanhedrin 7, 8. cf. Scbabbatb 
7, 1; 11, 6. Keritboth 3, 10). Sabbatum ut profanaretur, quamquam et 
turn, cum Hebraei in deserto commora,bantur (Nm 15, 32 36. Ez 20, 13. 
16. 21. 24) et aliis temporibus (Jer 17, 21 27; 22, 8; 23, 38. Thr 2, 6. 
Neb 10, 32; 13, 15 2l) usu venit, tamen vulgo diligenter celebratum 
esse videtur idque vel sub impiis regibus et sub externo imperio, quo 
tempore Judaeis, aetate Antiochi Epipbanis excepta (I Mcc 1, 43. 45. II Mcc 

6, 6), omnibus locis sabbatum observare licebat (I Mcc 10, 34. Jos. AJ 
14, 10. 12. 20s. 23 25; 16, 6. 2). Postea demum aetate Vespasian! 
evenit, ut Judaei Antiocbiae et in aliis Syriae urbibus postulating ut 
observatio sabbati tolleretur (Jos. BJ 7, 3. 3), cum a Eomanis ut desi- 
diosi irriderentur, quod die sabbati negotiis vacarent. Cf. Juvenal. Satir. 
14, 105 s. Tacit. Hist. 5, 4. Senec. apud August. De civ. dei 6, 11. 
MSL 41, 192. 

3 Qua lege Jabve cavebat, ne servi perpetuo labore nimium preme- 
rentur, unde Hebraeos et illud intellegere oportebat Jabvae servos curae 
esse ideoque bene babendos. Et profecto, nisi legislator servis, qui non 
erant pauci, consuluisset, nulla requies laborum iis speranda fuisset. Quare 
cum in aliis civitatibus saepe fieret, ut periculosissimae conspirationes 
servoram in dominos orirentur, in bistoria Hebraeorum eius modi res 
memoriae non produntur. Jwnenta auteru septimo die a laboribus im- 
munia esse debebant, cum quia opus facere non poterant, nisi a servis 
regebantur, turn ut Hebraei intellegerent etiam animalibus aliquam boni- 
tatem esse tribuendam. Qua re simul fiebat, ut bomines a saevitia in 
bomines longius amoverentur. 

4 Tbomas, S. tb. 1, 2. qu. 100. a. 5. ad 2: ,,0mnes sollemnitates 
legis veteris sunt institutae in commemorationem alicuius divini beneficii, 
vel praeteriti commemorati, vel futuri praefigurati . . . Inter omnia autem 
beneficia dei commemoranda primum et praecipuum erat beneficium crea- 
tion-is, quod commemoratur in sanctificatione sabbati . . . Inter omnia autem 
futura beneficia, quae erant praefiguranda, praecipuum et finale erat guies 
mentis in deo, vel in praesenti per gratiam, vel in future per gloriam, quae 
etiam figurabatur per observationem sabbati". 

Nonnulli patres et scriptores ecclesiastic! quietem sabbaticam ima- 
ginem cessationis a peccato esse dicunt. Velut Justinus, Dialog, c. Trypb. 
12. MSG 6, 500. Clemens Alex. 'Strom. 3, 15; 4, 3. ib. 8, 1200. 
1220. Origenes, Horn. 23. in Nm. 4. ib. 12, 749 s. Hieronymus, 
Comm. in Jer 17, 20. MSL 24, 792. Gregorius M. Moral. 1. 18. c. 43. 
ib. 76, 78. 



232 P ars ! Antiquitates sacrae 

Alii sabbatum imaginem quietis spiritualis a Christo uobis donatae 
accipiunt. Ita Tertu Hi anus, Adv. Judaeos c. 4. MSL 2, 605. Augu- 
stinus, Ep. 55. ad inquisit. Januar. c. 10. ib. 33, 212. Idem sentit 
Thomas, S. th. 1, : 2. qu. 102. a. 4. ad 10: ,,Per sabbatum designatur 
spiritualis requies nobis data per Christum, ut habetur ad Hebr 4". 

Requies a Christo nobis data cum in altera demum vita perficiatur, 
patres et scriptores ecclesiastici sabbatum etiam pro imagine quietis aeternae 
habent. Velut Origenes, Horn. 23. in Nm. 4. MSG- 12, 750 s. Ain- 
brosius, Exposit. in Lc 6, ]. MSL 15, 1644. Augustinus, De Genesi 
ad litteram 1. 4. c. 11. ib. 34, 304. Etiam rabbini sabbatum typum quietis 
aeternae accipiunt (cf. Sohar Gn. 32. 125. Jalkut Rubeni 95 d ). 

Y. Plerique interpretes sabbatum legislatione Mosaica iustitutum 
esse contenduiit. Velut baud pauci rabbini (cf. J. Selden, ; De iure 
natural! et gentium 3, 10), nonnulli patres ecclesiae (ut Justinus, Dialog. 
c. Tryph. 19. 27. 43- MSG 6, 517. 533. 565. Eusebius, Hist. eccl. 
1, 4. ib. 20, 77. Tertulliauus, Adv. Judaeos cc. 2. 4. MSL 2, 601s. 606), 
coniplures viri docti recentioris aetatis. 

Cui opiuioni primum obstat, quod sabbatum lain ante legem de 
eo latam Jahvae sacrum appellatur Ex 16, 23 30. Fuerunt quidern 
qui statuerent hoc loco sabbati mentionem fieri, ac si Hebraeis antea 
ignotum fuisset (E. W. Hengstenberg , G. F. Oehler). At diligentius 
inspicienti nullo verbo id probari videbitur. Nam verba Mosis: n Cras 
sabbatum est" (v. 23) et quae postridie dixit: B Comedite earn (i. e. man- 
nam diei proximi reservatam) hodie, nam sabbatum Jahvae hodie est; 
hodie non invenietis earn" (v. 25) certo non sunt ita comparata, ut 
turn sabbata instituta esse videantur. Quod vero septimo die nonnulli 
ad mannam colligendani castris egressi sunt, ihde colligendum est non 
eos sabbati fuisse ignaros, sed verbis Mosis esse diffisos. Denique 
verbis: B Videte, quod Jahve dedit vobis sabbatum; ideo dat vobis sexto 
die panem bidui" (v. 29) sabbatum ad id tenipus ignotum fuisse non 
probatur, quoniam antecedunt haec : Quousque non vultis servare leges 
nieas et mandata?" (v. 28); unde apparet sabbatoruni observationem 
iam dudum fuisse imperatam. 

Deinde obstat, quod legislatio Sinaitica institutioneni sabbati clare 
ut notam ponat; ueque enirn in decalogo dicitur: Sanctified sabbatum! 
sed: "i^p"? n^^n Di^n^' Tbt Memor esto diei sabbati, ut eum sacrum 
habeas (Ex 20, 8). Et verbum ^l et quod non describitur, quid no- 
mine sabbati intellegeriduni sit, osfcendit agi de re omnibus bene nota, 
nunc autem Hebraeis denuo repetenda et lege sancienda. 



Pro 1131 Dt 5, 12 usurpatur "1^$, quod codex Samaritanus etiam. 
Ex 20, 8 exhibet. Ceterum utrique loco eadem sententia subiebta est. 



Sabbatum 233 

Praeterea obstat, quod pleraeque gentes, quae certo legem Mo- 
.saicarn imitatae non sunt, septimum diein quodam inodo religiose ser- 
vabant- (cf. Bl. Ugolini Thes. XVII, 585618). 

Denique opinioni, sabbatum iain ante Mosen ' celebratum esse, ne- 
quaquam ii loci repugnant, quibus celebratio sabbati signum foederis 
inter Jahveu et Hebraeos initi esse dicitur (Ex 31, 13. Ez 20, 12. cf. 
Neh 9, 14); nani iis non affirniatur Hebraeos ante aetatem Mosaicam 
sabbatum prorsus ignorasse, sed tantum a nulla gente sabbata eadem 
ratioue acfca esse qua a populo Jalivae. 

In vetere testamento duplicem de origine sabbati niemoriam in- 
venimus: unaui, cum deus, quod mundo sex diebus creato septimo 
quievit, hunc diem sanctificasset, septimum quemque diem quiete esse 
celebrandurn ; (Gn 2, 2s. Ex 20, 9 11); alteram ; deum per Mosen 
genti Hebraicae sabbatum dedisse (Ez 20, 18 21. Neh 9, 13s.). Quae 
sic coniungere licet: ut causa vel exemplar praecepti, ut septimo quo- 
que die quiescatur, est, quod deus mundo sex diebus confecto septimo 
feriatus est, ita Moses demuni earn sabbatorum observationem, quam 
lex Sinaitica imperat, instituit. Atque cum Moses plurima instituta 
sacra non primus invenerit, sed tanturn nove ordinaverit, ut religioni 
Jahvae magis accommodata essent, probabile est etiam sabbatum ex 
aliqua septimi cuiusque diei observatione ante aetatem Mosis usitata 
ortum esse. At certa argumenta, quibus sabbatum iani ante Mosen 
diem distinctum fuisse et Mosen id instaurasse tantum eiusque naturani 
quasi absolvisse atque perfecisse plane demonstretur, in vetere testa- 
mento non inveniuntur. 

YI. 1) Sunt qui Mosen sabbatum Hebraeorum ab Aegyptiis 
niutuatum esse contendant (J. Spencer, F. Oh. Baur, J. F. L. George, 
alii). Quod omnino improbanduni est; neque enim ullum vestigium 
diei sepfcimi apud Aegyptios sollemniter acti reperiri potest. Inimo ex 
inscriptionibus hieroglyphicis et litteris demoticis solum diem primum 
singularum hebdornadaruin, quae decimo quoque die finiebantur, diem 
festum nabituni esse apparet. Neque praeter hebdomadas decem dierum 
etiam hebdoruades septem dierum apud Aegyptios in usu fuisse constat. 
De eius modi enim hebdomade in nionunientis Aegyptiis, quantum ego 
scio, nulla fit mentio et Herodotus (Hist. 2, 82), queni nonnulli affe- 
runt, nihil aliud dicit nisi singulos anni menses et dies dedicare ab 
Aegyptiis inventum esse. Ceterum opinio Moseu sabbatum ab Aegyptiis 
recepisse a nullo iam probatur. Quare earn intento studio refutare 
supervacaueum est. 



234 P ars ! Antiquitates sacrae 

2) Neque minus falsa est aliorum opinio sabbatum Hebraeoruni- 
et diem Saturni idem esse et par (W. Yatke, P. de BoLlen, P. C. 
Movers, A. Kueneu, alii). Nam quamquara scriptores Komaiii . aetate- 
posteriores (Tacitus, Hist. 5, 4. Frontinus. Strateg. 2, 1, 17. Dio Cas- 
sius, Hist. Kom. 37, 17. Tibullus, Eleg. 1, 3, 17 s.) sabbatum cum die 
Saturni componebant, haec collatio tamen partini in ignorantia rerum. 
partim in contemptione religionis, qua Hebraei divinitus imbuti simt,. 
posita est. Cum enirn Judaei ipsi aetate scriptorum Koinanorum, quos 
commeaioravimus, sabbatum ad cultum Saturni pertinere ignorareut. 
illi autem scriptores nullis aliis fontibus de antiquitate Hebraica uti 
possent nisi libris divinis, tantum opiniones occidentalium, qui sab- 
batum dieni Saturni esse putabant, secuti iudicasse videntur. Praeterea 
sabbato Romani, qui Judaeos B sabbatarios" vocabant (Martialis, Epigr.. 
4, 4, 7) et homines desidiosos putabant (Juvenalis, Satir. 14, 105 s.), 
de Saturni stella commonefacti sunt, cui, cum inter stellas errantes 
extremum locum occupans cursum tardissime peragat, cognomen nSegnis" 
inipositum erat. Accessit, ut Graeci et Eomani Saturno regnante auream 
aetatem tranquillitatis et aequalitatis fuisse opinarentur et ut Eomaiii 
Saturnalibus etiam servos oueribus levare solerent. At contra colla- 
tionem illani repugnat, quod incolae orientis cum Saturni stella tales 
opiniones coniungebant, quales ingeuio incolarum occidentis plane con- 
trariae erant; nam in terris, quae ad occidentem spectant, Saturnus 
deus felicitatis, libertatis, aequalitatis, in iis, quae ad orietitem, sidus 
perniciosum habebatur 1 . Deinde respiciendum est, quod Saturni dies 
non septimus sive ultimus, sed primus hebdomadis dies iuit. Dies 
enim ex stellis errantibus numerabantur (et quidern, ut Dio Cassius 
op. all. 37, 18 testatur, ex recepto inter veteres Aegyptios more) et 
dierum numeratio a Saturni stella tamquam in extrema caeli parte 
cursum peragente incipiebatur (Dio Cassius op. all. 37, 18 s.). Saturni 
autem diem a primo hebdomadis die ad septiinum a Mose translatum 
esse propterea statui non potest, quod hoc modo regula astrologica,. 
ex qua singuli hebdomadis dies nominabantur, plane deleretur. Deni- 
que si Hebraei unuin hebdomadis diem ex stellarum errantium ordine 
nominassent, etiam ceteros dies ex eodem ordine nominari necesse fuissefc. 
Cuius rei in vetere testameuto 'nullum invenitur vestigium 2 . 

1 Quare apud Arabes Saturnus Jovi oppositus alnaJjs ulakbar (= in- 
fortunium magnum) appellabatur, ut Mars infortunium parvum. Cbaldaei 
Saturnum in atro templo colebant eique atra veste induti veterem taurum 
immolabant, cum supplicarent, ne vi sua noxia in se uteretur. Eius simu- 
lacrum ex nigro lapide erat et res male olentes ei incendebantur ; splen, 
cum ad melancholiam pertinere putaretur, ei dicatus erat. Ex septem 
metallis, qui bus stellae errantes significabantur, non ullum nobile ut aurum 



Sabbatum 

vel argentum,- sed plumbum grave eius erat (ratione tardi cursus eius 
habita). Velut in specu Mithrae a Zoroastre facto et procreatio muncli et 
purificatio animi i. e. eius naigratio per diversas regiones lucis efficta erat. 
Ibi scala septein graduum statuta erat, quibus aniinorum migratio a'stella 
erranti ad stellam errantem usque ad summum caelum, domicilium ,0rinuzd, 
describebatur. Infimo gradu ex plumbo nigro Satunms, secundo ex plumbo 
albo Venus, tertio ex aere Juppiter, quarto ex ferro Mercurius, quinto ex 
metallo nrixto Mars, sexto ex argento Luna, septimo ex auro Sol signi- 
ficabatur. Cf. rig en. C. Celsum 6, 22. MSG 11, 1324., ubi Celsus. 
dicit, quid singulls metallis significetur. 

Ceterum Eomani ipsi Saturnum sidus tristissimuin vel stellam iniquis- 
simam vocabant eiusque diem infelicem, ,,diem atrum" putabant Velut 
Propertius, Eleg. 4, 1, 84. Horatius, Carm. 2, 17, 22 s. Lucanus, 
Pharsal. 1, (351 s. Juvenalis, Satir. 6, 569. Appuleius, Florida 2, 10.. 
Macrobius, In somnium Scipionis 1, 19. 

2 Ut demonstretur sabbatum Hebraeorum cuni Saturni cultu cohaerere, 
locus Am 5, 26 allatus est. At propheta ibi non Saturni cuitum aetate 
Mosis apud Hebraeos per desertum migrantes viguisse tradit, sed potius 
idololatriam aequalium suoium, fortasse Saturni cuitum, vituperat iisque- 
elicit, si iudicium v. 27 praedictum fieret, eos a domino suo i. e. Saturno 
defecturos esse. Praeterea rationibus ex lingua sumptis fieri non posse, 
ut locus allatus adhibeatur, quo Hebraeos aetate Mosis Saturnum coluisse 
demonstretur, alio loco demonstravimus (cf. De Hebraeorum ante exsilium 
Babylonium monotheismo 58 61 ). Id quidem constat Amos eiusque 
aequales prorsus ignorare sabbatum cum Saturno cohaerere. 

Sabbatum et Saturni diem unum idemque esse eo quoque non com- 
probatur, quod Judaei posterioris aetatis Saturnum stellam errantem "TOtf 
i. e. (stellam) sabbaticam appellabant. Nam manifestum est nomen septimi 
diei non ita ab eo nomine stellae errantis, quod in vetere testamento non 
exstat, duci posse, ut Saturnus stella errans propter tardum motum qitie- 
scens appellatus esse putetur. Sed rabbini Saturnum propterea M"Ott> ap- 
pellabant, quod baud ignorabant sabbatiim suum apud alias gentes pro* 
Saturni die haberi. 

Ceterum opinioni illi sabbatum et cuitum Saturni inter se co- 
haerere, quae testimoniis scriptorum Komanorum, quos cominemoravi- 
mus, innititur, tainen aliquid veri subest. Accepimus enini * uomiua 
dierum hebdomadis ex sepfcem stellis errantibus imposita, quae una cum. 
hebdomade septem dierum ex Syria extremis a. Oh. n. saeculis ad Ko- 
manos pervenisse verisimile est, apud Babylonios et Assyrios iam aiiti- 
quis temporibus usitata fuisse. Inscriptiones autem Assyriae testimonio 
sunt ordinem, quo stellae errantes ad dies bebdomadis appellandos 
usurpabantur, non constitisse. Nam tres diversi ordines inveniuntur. 
Praeter eos duos, ubi Saturnus tertium aut quintuin locum occupat 
(Marduk = Juppiter, Istar Venus, Adar = Saturnus, Nergal = 
Mars, Nabii == Mercurius, Sin = Luna, Samas = Sol Sin, Samas,. 



;236 Pars I. Antiquitates sacrae 



, Istar, Adar, Marduk, Nerga.l), is quoque ordo deprehenditur, 
i qui postea ad Komanos indeque ad Germanos aliasque gentes transiit 
-et adhuc in usu est: Samas, Sin, Nergal, Nob-fa, Marduk, l$tar, Adar 2 . 
Ibi igitur Saturnus re vera septimus hebdomadis dies erat et illi serip- 
:tores Komani quodam iure eum cum sabbato composuerunt. Sed cum 
in vetere testamento nullum vestigium exstet, unde dies hebdomadis 
ad ssptem planetas pertinere appareat, immo vero ii dies, uno die sab- 
hati excepto, ab Hebraeis semper numerarentur, iudicandum esse videtur 
Hebraeos e Babylonia emigrantes tantum institutum hebdomadis septem 
dieruin istiiic mutuatos esse et etiam apud Babylonios ipsos consue- 
tudinem dierum hebdomadis ex stellis errantibus nominandorum post 
Hebraeorum emigrationem tantum exstitisse, certe turn demum nomen 
.Saturni in septimo hebdomadis die inhaerere coepisse. Quae cum ita 
sint, institutum sabbati tamen ad cultum Saturni non pertinet, sed 
Hebraeorum proprium est, ex complurium opinione a Mose profectum, 
immo posteriore aetate ab Hebraeis ad alias quoque gentes (imprimis 
per proselytos) translatum, id quod nonnulli scriptores antiquitatis 
diserte testantur 3 . 

1 Of. E. Schrader, Der babylonische Ursprung der siebentagigen Woche 
(StKr 1874, 343353). 

2 Apud nos: Sonntag (Sonne), Montag (Mond), Dienstag (Mars, Mardi 
= Martis dies), Mittwoch (Merkur = Mercurii dies), Donnerstag (Jup- 
piter, Jeudi =.- Jovis dies), Freitag (Venus, Vendredi = Veneris dies), 
Samstag (Saturn, Saturday = Saturni dies). 

3 Velut Josephus, CAp 2, 39. Theophilus Antioch.. Ad Auto- 
lycum 2, 12. MSG 6, 1059s. Tertullianus, 'Ad nationes 1, 13. MSL 
1, 579. 



3) Sunt complures viri docti recentioris aetatis, qui sabbatum He- 
braeorum ex iustitutis Babyloniorum repetendum esse existiinent, 
cum apud hos nomen sabattu (sapattu) inveniatur, quo dies septimus, 
quartus decimus, vicesimus primus, duodetricesimus cuiuslibet mensis 
a ceteris diebus interdictis singularibus distinguantur. Atque interdicitur 
B pastori nationum magnarum" (r&u nisi ra-ba-a-ti i. e. sarru, regi) 
quibusdam rebus ad commoditatem vitae pertinentibus : ne carnem 
super ignem assatam edat, vestimenta mutet, vestimenta alba induat. 
Interdicitur, ne quis sacrum faciat, curru vehatur, regaliter loquatur 
(sal-tis ul i-ta-mi i. e. ius dicere vel cives ad colloquium admittere), 
ne cui sacerdos, qui oracula edit (?), in adyto respbndeat. Magus aegroto 
inanum applicare et exsecrationeni facere vetatur. Quibus interdictis 
etiam undevicesimus dies mensis distinctus est. 



Sabbatum . 237 

Quae modo dicta sunt, proprie ad menses Ululu II et MarfceSwan. 
pertinent, id quod ex compositione dierum festorum eorum mensium (IV R 
32 s. et 33 *) apparet. Idem autem ad ceteros quoque menses pertinuisse 
inde colligendum est, quod saltern reliquiae compositionum dierum festorum 
complurium aliorum mensium, quae eadem interdicta continent, exstent. 

a) At priraum apud Babylonios dies septimus, quartus decimus,.. 
vicesimus primus, duotrecisesimus, imprimis undevicesimus cuiuslibet 
mensis, apud Hebraeos quilibet dies septimus anni sine respectu initii 
mensis celebrabatur. Sabbatum igitur Babyloniorum noil post septenos 
dies constanter redit, quia inter quartum decimum et undevicesimum 
quinque, inter undevicesimum et vicesimum primum duo, inter duode- 
tricesimum prioris et septinium posterioris mensis non septem, sed ock)" 
vel novem dies sunt, quoniam mensis lunaris undetriginta vel triginta. 
dierum est. 

Deinde nullo arguniento confirmari potest diem septimum, quartum 
decimum, undevicesimum, vicesimum primum, duodetricesimum sdbattu 
(sapattu) nominates esse; immo vero verisiniillimum est soluni diem 
quintum decimum cuiuslibet mensis sive diem plenilunii ita vocari.. 
Islam in indice Babylonio nominum dierum a Th. G. Pinches (PSBA 
XXVI, 1904, 51 56) edito quintus decimus dies mensis sapattu ap- 
pellate. Cum igitur dies plenae lunae sabbatum sit, Babylonii sin- 
gulis mensibus unum sabbatum agebant (cf. F. Hommel, OrLz 1907,. 
482) l . Nam quod Prd. Delitzsch (Babel und Bibel 1 5 , 65) putat illud 
sapattu idem significare quod sa-patti sive medium diem mensis neque 
ei quidquam commune esse cum sabattu sive sabbato, vix probari potest,, 
cum sabattu quoque saepius eo signo scribatur, cuius vis pat est - J . 

1 Sabbatum Babylonium, cum medius dies mensis lunaris sit, ad 
cursum lunae pertinet. Quaraquam autem plenilunium saepius tertio de- 
cimo vel quarto decimo die exsistit, Babylonios tamen quintum decimum 
diem diem plenilunii appellasse verisimile est. Quod loco carminis epici 
de creatione mundi tab. 5. lin. 18 probatur. 

2 J. Meinhold (ZxVW XXIX, 1909, 108 2 ) testimoniis connrmatum 
esse vocabulum sa-patti medium diem mensis significare negat. 

Turn illi dies Babyloniorum habebantur dies nefasti (timu lemnu),.. 
quibus ea opera, quae supra memoravimus, omittenda erant, ut res ad- 
versae evitarentur; erant dies ieiunii et paenitentiae (umu null libbi = 
dies placationis cordis i. e, deorum iratorum HE 32, 16 alj ). Imprimis, 
dies undevicesimus dies irae (ilbu) deae Gula, dies septimus (aeque ac 
tertius et sextus decimus) dies fletus ac lamentorum (nubattu) dei Mar- 
duk eiusque coniugis Sarpanitu liabebatur. Sabbatum vero Hebrae-- 



;238 P ars ! Antiguitates sacrae 

orum erat dies laetitiae (cf. imprimis Jes 58, 13: et sabbatum vocas 
WV delicias"'), quo se homines eo consilio quieti tradebant, ut deum 
colerent. 

Denique Babylonii verisimiliter quinque dies liebdomadis numera- 
bant ] , Hebraei septem, quae uumeratio ex institutis Babylouiorum nullo 
modo declarari potest 2 . 

1 Septinio, quarto decimo, vicesimo primo, duodetricesimo die, cum 
magni momenti esse dicantur, mensis Babylonius in quattuor partes divisus 
esse videtur. At eos dies ad tempus dividendum adhibitos esse demon- 
strari non potest. Omnino in scriptis Babyloniis institutum hebdomadis 
non reperimus. Hebdomas quinque dierum (hamustu), ut adhuc apud 
Cappadoces contestata est, ita apud Babylonios clemonstrata non est, quam- 

quam in scriptis astrologicis nonnulla vestigia deprehenduntur, undo mensem 
in sex, annum in septuaginta duas partes quinorum dierum divisum fuisse 
apparet. 

2 Etsi negari non potest numerum septenarium apud Babylonios, ut 
apud alias gentes, multum valuisse (velut potissimum id agebant, ut sol- 
lemnia aliaeque actiones magni momenti et in vita et in narratione ipsos 
septem dies durarent), tamen inde Hebraeorum hebdomas profecto non 
explicatur, quia ex illo studio neque in Babylonia neque alibi hebdomas 
septem dierum profecta est. 

b) Quae cum ita sint, Hebraeorum sabbatuin nequaquam ex Baby- 
loniorum more repeti potest. Ita tantuni explicanclum est Hebraeos ei rei 
tantam attribuisse vim, quod sabbati quiete ab aliis gentibus, imprimis 
.a Babyloniis differrent. At quamvis concedanius sabbatuin Babyloni- 
orum omnino sabbato Hebraeorum respondere, inde nihil aliud colli- 
gendum est nisi hoc institutum apud utramque gentem veterrimum 
esse et e comnmni fonte revelationis primae manasse. Et orta est 
ante Mosis aetateni celebratio sabbati, id quod cum ex aliis rebus turn 
inde apparere videtur, quod lege Mosaica non ut quidquam novum 
praescripta, sed ut aliquid oblivione obrutum denuo inculcata est (Ex 
20, 8)- Quare sabbatum Babyloniorum, si re vera sabbatuni Hebrae- 
orum ad id referendum est, ilia lege in altiorem gradum sublatuin, 
perfectum et absolutuni est, sicut ea variis praeceptis purgationis et 
ciborum, quae apud alias quoque gentes exsistebant, apud genteni He- 
braicam maior auctoritas dignitasque accessit. 

Ceterum sabbatum Babyloniorum cum Hebraeorum quodaui modo 
cohaerere ex mea opinione negari non potest; nam vocabulum sabattu 
idem est quod fiaty. Vocabulum n^t> autem a radice M3^ desinere, 
quiescere, requiescere profectum esse pro explorato habendum est. Atque 
prima vis radicis fuisse videtur resecare, amputare; unde significationes 



Sabbatum 239 

'finire, desistere, delude quiescere profluxerunt. Verbuin Assyriuna sa- 
bdtu (sapdtu) idem valet atque gamdru (VK 28, 14 ef ), Hebraice i&$, 
conficere, finire, desecare; velut sabdtu sa Seim = frumentum desecare. 
Cum auteni sabattu B diem quietis cordis" (umu null libU, ^5 0" Q1 11 ) 
valeat, verbum sabdtu quoque significationem quiescendi habuisse inihi 
ipersuasuin est. 

Nonnulli vocabulum s.dbattu a verbo sabdtu (= percutere) deduxerunt, 
ita ut Sabattu eum diem significaret, quo homines paenitentiae causa pectus 
percutiebant (cf. H. Zimmern, KAT 3 594), vel a verbo sapdtu (= iu- 
dicare); ergo sabattu dies iudicii (cf. H. Zimmern, ZDMG LVIII, 
1904, 202). S. Langdon (The derivation of sabattu and other notes, 
.ZDMG LXII, 1908, 29 32) sabattu cum sapadu componit et idem valere 
dicit quod dies lamentationis, ,,day of lament". Quae tamen originationes 
.nullo solido argumento confirmari possunt. 

? 

Adnotatio. Sabbatum quando ortum sit et quid significet, J. Hehn 
(op. all.) diligentissime exquisivit et haec repperit: Vis nutneri septenarii 
ab antiquissimis temporibus cum notione universitatis, perfectionis, pleni- 
tatis, roboris, niundi non solum arte cohaeret, sed idem valet. Ibi posi- 
tum est, quod ille numerus pro symbolo ustirpatur et in religione atque 
.artibus adhibetur. Periodi, quae in eo numero vertuntur, non ad septem 
planetas (solem, lunam, Mercurium, Venerem, Martem, Jovem, Saturnum) 
spectant, sed ad lunae luminum varietates pertinent; nam luna est vetu- 
stissima compositio anni caelo inscripta. Quae cum ita sint, cultum numeri 
septenarii apud ornnes gentes antiquas invenimus. Etiarn in libris divinis 
numerus septenarius numerus praecipue sacer notam originis (Ba- 
bylonine) clare prae se fert et ut in Babylonia numerus universitatis et 
plenitatis est. Vocabulum Hebraicum sabbath cum Assyrio sabattu cohaeret; 
utrumque plenitatem, perfectionem, imprimis periodutn perfectani significat; 
verba autem ab iis nominibus ducta (sdbatli et sabdtu) perfeetum vel ab- 
solutum esse, desinere valent; secundo demum loco Sabbdth et sdbath diem 
quietis et quiescere significant. Quae prima significatio verbi sdbath e 
compluribus locis veteris testamenti (Ex 23, 12; 34, 21. Jes 14, 4 b ; 
33, 8), imprimis ex Gn 2, 2 s. apparet. Et Babyloniorum dies in numero 
septenario positi (septimus, quartus decimus, vicesimus primus, duodetrice- 
simus dies mensis) et Hebraeorum sabbatum cum significatione nunieri 
septenarii cohaerent, cum is non modo numerus expiationis et lustrationis. 
sed etiam perfeetionis (periodi perfectae) sit. Assyriorum sapattu (quintus 
decimus dies mensis) ad dies in numero septenario positos pertinere de- 
monstrari non potest ; verisimile autem est sapattu non diem lunae plenae, 
sed divisionem, conversionem mensis esse (Frd. Delitzsch). Hebraeorum 
sabbatum illis diebus Babyloniorum, quae supplicationes sunt, ut laetus 
dies quietis contrarium est ; idem tamen iis propinquum est, cum et ipsum 
dies per se sacer sit ideoque dies quietis celebretur et ut septimus dies 
plenam periodum (hebdomadem) absolvat. Sine iusta causa dicitur He- 
braeorum sabbatum vel ante exsilium diem lunae plenae fuisse (J. Mein- 
hold) vel ex die tristi a sacerdotibus post exsilium in diem laetum immu- 



240 Pars I. Antiquitates sacrae 

tatum esse (M. Jastrow) vel quod deus die septimo quieverit, id e Baby- 
loniorum de procreations mundi carmine epico repetendum esse (H. Gunlcel)* 
Sabbatum observare apud Hebrueos mos erat vetustissimus, ut omnino dies- 
Septimus ab antiquissimis temporibus sacev habebatur. Inde explieatur sab- 
batum cum procreatione mundi et Hebraeorum liberatione ex Aegypto con- 
iunctum et loco legis in praecepta in monte Sinai data adscitum esse:. 
Quae omnia a quo et quando facta sint, propterea explorari non potest, 
quod non omnes loci Pentateuchi, qui ad sabbatum speetant, ad tempera, 
quae ante exsilium Babylonium fuerunt, referri possunt. 

Quae igitur J. Hehn de sabbato docet, prorsus probanda esse vi- 
dentur, nisi quod magis praedicare debuit, quae in vetere testamento de 
origine et celebratione sabbati memoriae traduntur, iis divinum praeeeptum- 
(revelationem) indicari neque ea naturali progressione reruni intellegi posse.. 

4) Sunt qui negaverint Hebraeos aetate Mosis, cum uomadum vita, 
uterentur, diem quietis constaiiter redeuntem habuisse; Canaan an tern 
expugnata incolas eius terrae imitates sabbata celebrare coepisse. 

At cum apud nullam aliam genteni diem quietis constanter rede- 
untem reppererimus, primuni demonstrandum est Cananaeos utique ems- 
modi institutum habuisse. Quod ne temptatum quidem est, quia nullum 
vestigium exstat, unde Cananaeos sabbatum egisse appareat. Nam quarn- 
quam Cananaeos Palaeetinenses ex litteris sacris, Phoenices ex scrip- 
toribus Graecorum et Komanorum novimus, tamen nihil usquam de 
sabbato agendo traditur atque ex loco Neh 13, 15 21 elucet Tyrios 
Cananaeos sabbatum ignorare. Quae cum ita sint, Hebraei sabbatum 
a Canauaeis mutuati esse non possunt. Ceterum falso dicitur omnes 
Hebraeos aetate Mosis nomades fuisse; uain multi ex iis vel opifices 
vel agricolae erant, id quod hodie apud Bedumos quoque usitatum est. 

VII. J. Meinhold (op. all.) affirmat Hebraeorum ante exsilium 
Babylonium sabbata, cum Babyloniorum sabbata imitarentur, dies lunae 
plenae fuisse; neque qnietem laborum ad ea celebranda pertinuisse. sed 
ob id ununi observata esse, quod ut diebus novae lunae, ita sabbatis 
quoque sacra familiaria fierent. Quare sabbata antiquorum Hebraeorum 
non a Cauanaeis recepta, sed ut sollemnia lunae a maioribus norna- 
dibus liereditate accepta esse. Ea auteni sabbata, quae septimo quoque 
die ut dies ad quietem dati observarentur, ab Ezechiel demum insti- 
tuta esse. 

Contra quae dicimus haec: Sunt complures veteris testamenti loci r 
quibus dierum novae lunae una cum sabbatis mentio fit: II Bg 4, 23 r 
Am 8, 5. Jes 66, 23. Ez 46> 1. 3. Aliis locis dies novae lunae et sab- 
bata et sollemnia una commemorantur : Hos 2, 13. Jes 1, 13. Ez 45, 17. 
Neb. 10, 34. II Chr 2, 3. Quae cum ita sint, verisimile esse videtur 



Sabbatum 241 

antiquiore tempore sabbata quoque dies lunae sacros fuisse. Potissimum sab- 
batum cum die novae lunae componi posset, si dies plenae lunae fuisset. Id ut 
probetur, afferri potest, quod apud Babylonios quintus decimus dies niensis 
xabatiu nominabatur. At nullo loco veteris testamenti, ubi sabbati mentio fit, 
significatur ei cum luna plena quidquam commune fuisse et Jes 66, 23. Ez 
46, 3. II Chr 2, 3 sabbata et dies novae lunae coniunguntur, quamquam mi- 
nime fieri potest, ut scriptores sabbatum diem lunae existimaverint. Opinioni 
igitur illi sabbatum antiquorum Hebraeorum diem plenae lunae fuisse non 
modo nulla fides additur, sed praecepta sabbati, quae sunt in decalogo (Ex 
20, 8 11. Dt 5, 12 1 5), in libro foederis (Ex 23, 12), in lege foederis reno- 
vati (Ex 34, 2l), prorsus repugnant. Si autem quis decalogum temporibus 
Ezechiel sequentibus attribuit ceterasque sabbati leges post exsilium additas 
esse dicit, sine ulla ratione ad arbitrium iudicat. Praeterea institutum 
sabbati post Mosen prorsus immutatum esse propterea credi non potest, 
quod non intellegitur, cur id factum aut quo modo peractum sit. 'Denique 
respiciendum est apud Ezechiel de quiete sabbato observanda nihil dici, 
sed earn ad sabbatum pertinere poni. Ezechiel demurn id sabbatum, quod 
nos novimus, instituisse demonstrari non potest. Id unum verum est eum 
sabbato longe aliam dignitatem attribuere atque prophetae, qui ante ex- 
silium fuerunt. Qui cum saepius ita loquantur, ut gentis celebrationem 
sabbati contemnant, Ezechiel 20, 12 sabbatum signum inter Jahven et 
eius gentem esse agnoscit: ,,Et sabbata niea dedi iis, ut sint signum inter 
.rne-et inter eos, ut scirent, quod ego Jahve, qui sanctifico eos". Et 22, 
7 s. celebrationem sabbati gravissimis de moribus praeceptis aequiperat: 
,,Patrem et rnatrem vilipenderunt in te (Hierosolymis), cum peregrino ege- 
runt per oppressionern in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt in te. 
Sacra mea sprevisti et sabbata mea profanasti". Et 23, 38 sabbati pro- 
funationem inter maxima scelera gentis enumerat: ,,Contaminavernnt sanc- 
tuarium meum die illo et sabbata mea profanaverunt". Apud prophetas, 
qui ante exsilium fuerunt, eas querimonias non reperimus. Nam cum gens 
vehementer inclinata esset, ut solo cultu externo observando contenta esset, 
eorum erat earn semper admonere talem cultum, nisi praeceptis de moribus 
obtemperaret, Jahvae nullius esse pretii. Sed gens, cum Hierosolymis tem- 
ploque dirutis per omnes terras dispersa esset, uno sabbato extrinsecus a 
gentilibus separabatur. Turn prof'ecto signum erat inter Jahven et eius gentem, 
ita ut quicumque sabbatum sanctificabat, se gentis Jahvae esse testaretur. 
Ceterum opinioni Ezechiel demum praecepto sabbati observandi maiorem 
attribuisse gravitatern locus Jer 17, 19 27 quidem contrarius est. ubi 
propheta Hebraeis minatur, fore ut prof'anatione sabbati exitium Hierosoly- 
niorum efficiant, cum eius sanctificatione consequantur, ut domus regia 
David Hierosolymis celebreiur ac spleudeat et urbs semper habitetur. At 
Jeremin, cum aliis locis acerrime vituperet, quod externo tantum cultui 
Jahvae niniis confidatur, haec scripisse non videtur et attribuunt critici 
recentioris aetatis (velut A. G-eiger, Urschrift und Uebersetzungen der 
Bibel 95; A. Kuenen, Historisch-kritische Einleitung in die Biicher des 
alten Testaments. Deutsche Ausgabe von Th: Weber 198. n. 22) ilium locum 
tempori, quod exsilium Babyloniurn secutum est (cf. Neh 13, 15 22). 
Videas J. Hehn, Der israelitische Sabbath 28s. Aliter J. Knabenbauer, 
Comm. in Jeremiam 239. 

Kortleitner, Archaoologia biblica 16 



242 P ars 1- Antiquitates sacrae 

Caput secundum 
De neomeniis 

'I. Sicut singuli dies sacrificiis Jahvae oblatis sanctificabantur, sab- 
batis autem sacrificia augebantur, ita singuli quoque menses Jalivae, 
gubernatori et conservatori universitatis rerum, dicandi erant. Quare 
leg.? praeceptum est, ut in neomeniis (B^C! "^"i capita mensium; 
LXX vso|JL7]vtai, voo[v/]vlai ; Yulgata neomeniae, calendae, menses) praeter 
sacrificiuni cottidianuni peculiaria quaedam. sacrificia deo ofterrentur, 
et quidem duo iuvenci, aries, septern oves anuiculae cum fertis et liba- 
niinibus in holocaustum (tftifi rh$) atque hircus pro peccato (Nin 28, 
11 15. Jos. AJ 3, 10. I) 1 . Tempore sacrificiorum a sacerdotibus 
tubis (MllstiSfCJ) argenteis clangendurn erat (Nrn 10, 10) 2 . Neomenias, 
etsi proprie non erant dies festi (ueque enim labores interdicti erant), 
tamen Hebraei claudendis tabernis (Am. 8, 5) 3 , liilaritate (Hos 2, 13), 
laetis epulis (I Sm 20, 5. 24), sacris coetibus (Jes 1, 13; 66, 23. Ez 
46, 1. 3. saepius apud prophetas II Kg 4, 23) celebrabant 4 . 

Judaei posterioris aetatis Hierosolymis neomenias per unum diem 
agebant, in locis remotis autem per duos dies idque ob incertam mensis 
consecrationem ; neque enim satis mature per nuntios rescisci poterat, 
quo die Hierosolymis neomenia indicta esset 5 . Qui dies secundus 
nvb:i bw w DT> appellatur (Babyl. Pesachirn 52. Beza 4 b ). Sunt qui 
puteut iam antiquis temporibus neomenias per duos dies actas esse 
idque ob I Sm 20, 27. 34- 

1 De his sacrificiis in vetere testamento saepe fit mentio, velut Esr 
3, 5. Neh 10, 34. I Chr 23, 31. II Chr 2, 3j 8, 13; 31, 3. Sacrificia 
autem, quae Ez 46, 6 s. pro neomeniis enumerantur, non sunt sacrificia 
illis diebus nomine totius populi oblata, sed sacrificia prineipis (cf. 45, 17). 

2 Omnes gentes antiquae, cum nova luna apparebat, laetabantur eamque 
salutabant. Hebraeos nonnulli viri docti moreni adventus novae lunae 
clangore tubarum celebrandi ab Arubibus mutuatos esse decent, qui primum 
splendorem novae lunae eiusque salutationein vocabulo Midi significabant ; 
unde nonnulli exclamationem laetantium hallelii-jah profectam esse putant 
(P. de Lagarde, J. Benzinger, S. Landersdorfer). Sed cultum antiquorum 
Arabum ad cultus tempora Hebraeorum pertinuisse adhuc nondum argu- 
mentis comprobatum est. D. Nielsen quidem (Die altarabische Mond- 
religion und die mosaische Uberlieferung 1 55- 164) foedus a Jahve cum 
Hebraeis in monte Sinai initum cum die festo dei Lunae ab Arabibus in 
eodem monte celebrate componit; quae opinio neque libris sacris neque 
inscriptionibus ullo modo confirmatur. 

3 Ceterum locus Am 8, 5 fortasse ad solam septimi mensis sive mensis 
sabba'tici novam lunam spectat, quern diem etiam lex Mosaica quiete sab- 
batica distingui iubet. 



Neomeniae ' 243 

4 Ex opiuione Tkomae (S. th. 1, 2. qu. 102. a. 4. ad 10) ,,fe3tum 
neomeniae celebrabatur ad commemorandum opus divinae gubernationis ; 
nam baec inferiora praecipue variantur secundum rnotum luuae : et ideo 
celebrabatur boc festum in novitate lunae, non autem in eius plenitudine' 
ad evitandum idololatrarum cultum, qui in tali tempore lunae sacrifica- 
bant". 

3 Neomenias non astronomice definitas, quod Judaei Kabbanitae eon- 
tendunt, sed eas, quibus nova luna conspiciatur, quod Karaei decent, in- 
tellegendas esse ex eo patet, quod Moses onmem cbronologiain non ex 
.ostronomia, sed ex iis, quae in terra conspiciuntur, ordinavit. :Accedit, 
quod et ipsi doctores Judaici (M. Bosch baschana 1, 3 3,l) de testibus 
visionis novae lunae loquuntur neque vel Josephus vel Philo de neomeniis 
dupliciter praefinitis, et astronomice et secundum visionem lunae, quid- 
quam novit. Sed auctorem librorum Rfgum in Babylonia rationeni astro- 
.nomicam inisse negari vix posse videtur; nam II Eg 25, 27 euin diem 
vicesimum septimum mensis duodecimi dicit, quern Jeremia 52, 31 diem 
vicesimum quintum dicit. . 

Adnotatio. -GvMargoliouth (Hebrew-Babylonian affinities. London 
1899) et F. Hommel (Der Gestirndienst der alten Araber und di.e alt- 
israelitische Uberlieferung. Miinchen 1901) cultum lunae primani religionis 
formam veterum Hebraeorum fuisse existimant. At quibus argumentis- id 
probare conantur, ea certa aut firma non sunt. Nam etsi fieri potest, ut dies 
festi novae lunae reliquiae antiqui cultus lunae sint, tamen id ea celebra- 
iione sola non demonstratur, quod necesse non est ponere iis diebus primo 
lunam cultam esse, sed iure id quoque credi potest eos dies festos ad 
'deum, cum faciat, ut nova lux lunae exsistat, pertinuisse. 

II. Cranium ueomeniarum sacerrima erat septima sive uiensis 
Tisri 1 , quae clangore cornuuna (nlnaltr) annuntiabatur ; quare et dies 
dangoris (n^^iji ^ LXX vj^spa a7]jiaaia<;, Philo aaXTciYY^v eopn]) vel 
inemoriale dangoris (n^ni/i I^?? LXX |IVY){JLOODVOV aaXTcifYcov) vocabatur. 
Erat initium anni oeconomici et civilis (^5 tr^l) 2^ (Ji es festus, quiete 
sabbatica celeber. Praeter holocaustum cottidianum et uniuscmusque 
neomeniae sacrificia offerri debebant iuvencus, aries, septem oves anni- 
culae cum fertis et libaminibus in holocaustum efc hircus pro peccato 
(Ijv 23, 24 s. Nm 29, 1 6). Judaei posteriores festum anni incipientis 
diTobus diebus agebant, quos row* WK*i f? Q^lta &w w vocabant (M. Schab- 
bath 19, .5. Babyl. Pesachim 47 a ) 3 . 

1 Nam septimo mense plures erant dies festi quani ullo alio mense 
(die prirno festum neomeniae, die decirno festum expiationis, a die quinto 
decimo festum tabernaculorum) ac totus fere mensis festus erat. Quippe 
cum mense septimo omnes fruges terrae, non soluin frumenta, collecta 
Assent, tempus ad festa agenda maxime idoneum erat. Praeterea ab eo 
mense numeratio anni sabbatici et iubilaei incohabatur. Of. Origen* Horn. 
23. in Nm. . <). MS G 12. 753. . . . 

16* 



244 P ars J- Antiquitates sacrae 

2 Quando tempus septimae lunae novae dies festus novi anni factum 
sit, constitui non potest. Utique id sero admodum in usuni recipi coeptum 
esfc, cum in vetere testamento nusquam dies festus novi anni civilis com- 
memoretur et non solum in libris, qui ante exsilium confecti sunt, sed etianii 
in libro secundo Maccabaeorum, ubi ex aera Macedonum et Syrorum, quae 
ab aequinoctio autumnali initium capit (ll, 21. 33. 38), menses non 
anni civilis, sed ecclesiastici numerentur (velut Sach 1 , 7 ; 7, J . Esth 2 ,. 
16; 3, 7. 13; 8, 9; 9, 1. I Mcc 4, 52; 10, 21; 16, 14). Conferas, 
tract. Bosch haschana (M II, 8). 

3 Ex traditione rabbinica hie dies festus institutus erat in memoriam< 
creationis mundi mense septimo factae ; idemque proximum expiationis diem 
quodam modo praeparabat. Clangor cornus arietini id spectabat, ut po- 
pulus ad hunc mensem praeter alios observandum excitaretur idque propter 
festa, quae eo celebrari solebant. Ex aliorum opinione bucinabatur, ut 
Hebraei deo in memoriam revocarentur, ut se eis propitium praestet. Ut 
plerique Judaeorum doctores contendunt, septimi mensis neomenia cornuum 
clangore annuntiabatur, ut Isaac ab immolatione liberati atque arietis cor- 
nubus dumeto haerentis pro eo substituti admoneretur (cf. J. Buxtorf, 
Synagoga Judaica c. 24). Quibus adstipulatur Thomas S. th. 1, 2. qu. 
102. a. 4. ad 10: ,,Festum tubarum in memoriam liberationis Isaac, quanclo 
Abraham invenit arietem haerentem cornubus, quern repraeseritabant per 
cornua, quibus bucinabant". Sed haec opinio nullis nititur solidis fun- 
damentis. 

Caput tertium 
De anno sabbatico 

I. Ut periodus septem dierum et mensium, ita etiam periodus 
septem annoruni festo concludenda erat, anno sabbatico (fU")3 fli$, 
Talmudice n^Stf, Jos. AJ 14, 10. 6 aappa-cmoc ' Ivwiimfc ; 14, 16. 2 
epSotxatwioc sviaord?; BJ 1, 2. 4 apYov STO?; cf. AJ 13, 8. 1 S'TOC, 
%a\)- 5 8 aojipouvei too? 'looSaioo? apYerv). Qui annus a prinio die septinii 
mensis incipiebat, quo tenipore post collectas fruges agri ad couseren- 
dum parari solebant. Ut populus memoria teneret, Jab yen esse donii- 
num terrae, ex lege Mosaica onmes agri, omnes vineae, omnia oliveta 
(fortasse etiani horti) per universam Palaestinam vacabant sive inculta 
relinquebantiir (FT 1 ^ 1 ? ^^ sablatum terrae Lv 25, 6. cf. adppa-cov r/v i^ 7^ 
I Mcc 6, 49). Nulla erat .aratio. nullus yinearum cultus, uulla messis 
aut vindemia. Quidquid sua sponte crescebat *, nullius proprmm, sed 
omnium commune erat ac praecipue egentibus, peregrinis, feris reliuqui 
oportebat. Quare si quis ex agris in siiuni suorumque alimeiituni aedi- 
bus illiquid intulit, non de suo, sed de publico et communi id sump- 
sisse videbatur. Atque ne Hebraei solliciti essent, unde aimo sabba- 
tico res ad vivenduni necessarias suniere possent, Jalive prornisit se 



Ann us sabbaticus 245 

.tinno sexto suppeditaturn esse non solum proventum duplicem, uncle 
anno sexto et septimo all possent, sed qui etiam usque ad octavum 
annum, sufficeret (Lv 25, 20 22) 2 . Debita (^ n$& quod manibus ali- 
cuius creditum est Dt 15, 2) autem, quamquam anno sabbatico a de- 
bitoribus Hebraicis repeti non debebant, quia eo anno, quo nullum ex 
agris proventum percipiebant, uon erant solvendo (quare* hie annus 
etiam ntsatfLT njv annus remissionis, LXX I'to? rl\c, acpeasw? dicebatur 
Dt 15, 9; 31 } 10), tamen creditores debitoribus nequaquani prorsus re- 
mittebant 3 ; uam Dt 15, 9 dumtaxat Hebraei monentur, ne ob anni 
sabbatici propinquitatem pauperibus mutuurn denegent. Denique in 
.soilemnitate tabernaculorum huius anni pentalogus Mosis sive thora, 
quae proprie dicitur (i. e. Dt 6, 1 7, 11), populo ante sacrarium co.n- 
gregato sollemniter praelegebatur, ut memoria cum praesentiarum et 
miraculorum. Jalivae turn legum divinarum renovaretur. Ex 23, 10s. 
Lv 25, 27. Dt 15, 11.1; 31, 1.013. Jos. AJ 3, 12. 3; 4, 8. 12; 
11, 5. f). Cf. etiam tract. Schebiith (M I, 5). 



1 Fruges illae sponte nascentes T'Sp T50 effusum messis (a verbo 
i. q. ftBttJ fudit, effudif) nominantur i. e. id, quod provenit ex granis, 

quae, cum messis anni proximi fieret, effusa sunt sive exeiderunt. Uvae 
autern j.huius anni Q' 1 '!' 1 ^ ^9 uvae ^naziraeorum appellantur idque trans- 
latione a naziraeo ducta, quod sicut eius caesaries non tondebatur, ita pal- 
mites, qui sunt comae vitis (Vergil.. Culex v. 73 s. Pro pert. Eleg. 2, 
15, 11 s.), septimo anno non putarentur. Quae interpretatio cum arti- 
ficiosior atque ex re nimis propria petita esse videatur, ego vocabulum 
illud potius explicaverim : T'tJ (a radice ^1?) id quod separatur a vulgar! 
vita usuque atque inde sanctum fit ; quare vites anno sabbatico non putatae 
S^TM appellantur, quoniarn a vulgari usu separatae deoque sacratae sunt. 
Quae LXX quoque interpretum sententia esse videtur, qui rqv ata(poX'?]v 
TOD aYida^a'co? vertunt (Lv 25, 5). 

2 Quod quo modo intellegendum sit, dubium non est. Miraculo autem 
sexto quoque anno repetito opus non erat, cum multo simplicius ex om- 
nium sex annorum antecedentium abundantia septimi anni penuria tolli 
posset. Nonnulli quidem v. 2 1 pro n^D n^3 legere malunt 0^5 W%. 
Quae coniectura, cum nulla codicum vel versionum auctoritate probetur, 
reicienda est. Neque ea egemus ; nani sententia loco allato subiecta non 
alia est nisi haec: Ubi annus septimus advenerit, iam ex annis antece- 
dentibus tantam habebitis copiam, ut usque ad nonum annum, abunde 
sufficiat. Itaque nihil aliud dicitur nisi earn esse fundi rationem, ut ad 
legeni illam sabbaticam tolerandam satis idonea sit. 

3 Quod Pkilo (De septen. opp. El, 277: TO Sdvsta e|35o'[Kp scet rot? 

^apiCea&ou) et rabbini (M. Schebiith 10, 1. Maimonides, Sche- 
initta et Jobel 10, 10) censent. 

Adnotatio. Nonnulli (velut iam Theodoretus Qu. 35. in Ex. 
MSG 80, 344J anno sabbatieo etiam privilegium addicunt, ut eo manu- 



246 -P ars ! Antiquitates sacrae 

missio servorum Hebraicorum fieret. Sed Moses ubicumque de bac re dicit,. 
manumissionis annum non sabbaticiim vocat, sed semper septimum _ (Ex 21, 2.. 
Dt 15, 12. 18. cf. etiam Jer 34, 14), et ubi de anno sabbatico agit,. 
nihil dicit de manumissione sevvorum. Quare complures iurisperiti He- 
braeorum septimum annum post servitutis initium intellexerunt. Ita Jo- 
sephus AJ 16, 1. 1. Philo De septen. opp. II, 291. M. Kidduschin 
1, 2. Ibn'Esra iu Ex 21, 2. Maimonides De sends 2, 2s. Siphra- 
270 a : ,,A.nno sabbatico nou diinittuntur servi". 

II. Qua,estionem illam, quo ternpore primus annus sabbaticus cele- 
bratus sit, solvere non possumus, quoniam nulla eius rei superest 
historiae memoria. Quam autern sententiam nonnulli rabbini (velut, 
Maimonides) proferunt, Hebraeos a quarto decimo anno post adventuni 
in Canaan annorum sabbaticoruin computationem instituisse, cum septeni 
annos in terra subigenda, septem in distribuenda peregissent, id niliil 
est nisi coniectura eaque contraria iis, quae de illius terrae occupatione 
sacris litteris memoriae prodita sunt. 

Ceterum fl quies terrae B temporibus regum usque ad exsiliurn din 
neglecta esse videtur (cf. II Chr 36, 21), ut iam Moses Lv 26, 34 s. 43 
id praedixit; post exsilium vero diligentius observabatur, velut sub Ne- 
hemia (Neb. 10, 32), temporibus Alexandri Magni (qui septimo quoque 
anno propter frmnenti penuriam Judaeis vectigalia remisisse dicitur 
Jos. AJ 11, 8. 5), Maccabaeorum (I Mcc 6, 49. 53. Jos. A J 13, 8. 1; 
14, 10. 6. BJ 1, 2. 4), Herodiorum (Jos. AJ 14, 16. 2; 15, 1. 2), 
quamvis Judaei nanc ob rem fame rerumque uecessariaruni penuria 
haud raro laborarent (I Mcc 6, 49 54. Jos. AJ 14, 6. 2). Quare 
Judaeis saepius permissum est, ut septimo quoque anno tributorurn 
immunes essent (Jos. AJ 11, 8- 5s; 14, .10. 6). Atque ne post diruta 
quidem a Eomanis Hierosolyma Judaei Palaestinenses observationem 
anni sabbatici prorsus neglexisse videntur, id quod ex Taciti Hist. 5, 6 
apparet: Septimo die otium ^placuisse ferunt, quia is finem laborum 
tulerit; dein blandiente inertia septimum quoque annum ignaviae datum ". 

Cf. B. Caspari, Die geschichtlichen Sabbatjahre (St Kr 1877, 181 
190). E/Schiirer, G-JV I 4 , 35 37. 214. 258 s. 

III. Si quaeritur, quid annus sabbaticus spectaverit aut quae fuerit 
eius vis, respiciendum est, quid sabbatum spectaverit. Id autem, quod 
sabbati erat vis, anno sabbatico propterea amplius declaratur, quod 
quies non solum ad homines et animalia, . sed etiam ad solum pertiuet. 
Quae quies solo non eo consilio tributa est, quo inaior esset eius fer- 
tilitas; ea enim opinio eo ipso refutatur, quod Jahve promisit fruges 
eius anni, qui annum sabbaticuin antecederet, S3 triplicaturum (Lv 25- 



Annus iubilaeus 247 

20 22). Neque praeceptuin anni sabbatici eo spectabat, ut otiuin 
ageretur; quod iam iiide apparet, quod praeter agricultural, ceteri la- 
bores permissi erant. Iinmo annus sabbaticus idem yalet, quod 'dies 
f'estus. Omnibus diebus festis id proposituin est, ut homo non solum 
ex labore vitae conquiescat, sed etiam ex recordatione dei rerumque 
divinarum renascatur atque ad labores vitae denuo firmetur. Labor 
autem huius vitae praecipue in cultura agrorum versatur. B Cum sudore 
vultus tui (i. e. cum multa molestia, magno labore) victum tibi com- 
parabis" innuit deus Adam, cum ei labores vitae humanae annuntiaret 
(Gn 3, 19). Quodsi a cultura agrorum requiescit homo, requiescit a 
laboribus huius vitae. Eequiescit autern non solum cum laborem omittit, 
sed efciam cum inipetum sumit ad deum. Quare studium legis ad vim. 
anni sabbatici vehementer pertinet. Quam vim breviter ita complectaris : 
Ut ager cessation e colendi quasi renovatur novasque vires colligit, ita 
hoimnem Hebraeum requiete agricultionis vel laboris huius vrtae et 
lectione meditationeque legis divinae animo iuvenescere oportebat. 

Ceterum deus lege de anno sabbatico voluit Hebraeis etiam promtssam 
aeternam quietem caelestemque beatitudinem in memoriam revocare, cari- 
tatem et benignitatem erga alterum augere (quare P h i 1 o De virtutib. 
opp. II, 391 leges de anno sabbatico vojujjia ^pYjara %ai (ptXdvfl'pwTca vocat), 
indicare denique se terrae possessorem ac dominuni esse (Lv 25, 23), terram 
quoque hominum quietis participem facere. 



Caput quartum 
De anno iubilaeo 

Conferas G-. Wolde, De anno Hebraeorum iubilaeo commentatio. Got- 
tin^ae 1837; J. Th. K. Kranold, De anno Hebraeorum iubilaeo. ib. 1838; 
H Hupfeld, De anni sabbatici et iobelei ratione. Halis 1858; A. Klo- 
stermann, Ueber die kalendarische Bedeutung des Jubeljahres (StKr 1880, 
720 748); P. Schmalzl, Das Jubel-Jahr bei den alten Hebraern. Ein 
kritisch-exegetischer Commentar zu Lv 25, 8 55. Eichstatt 1889. 



1. Septenos annos sabbaticos sequebatur annus iubilaeus 
5 Lv 25, 13. 28. 40; 27, 17 s. 23, et simpliciter f?aw Lv 25, 10 
12. 15. 28. 30 s. 33; 27, 18. 21. Nm 36, 4) i. e. annus guiiiqua- 
ges'mius, non quadragesimus nonus, ut Kabbi Jehuda, Geonaei (i. e. 
doctores academiarum Bab3 r loniarum, qui a saeculo septimo usque ad 
undecimuin floruerunt), alii viri clocti posterioris aetatis existimarimt, 
hac una causa ducti, quod agrorum cessatio ultirni anni sabbatici sive 
quadragesinii noui et sequentis aiini iubilaei sive quinquagesimi penu- 



248 Pars I. Antiquitates sacrae 

riani aunouae et famem attulisset. At longiuquior liaec agroruui ces- 
satio, iam diu ante cognita, Hebraeos rnonebat, ut frurnentum reponerent, 
ac fructus arborum sua sponte iiati permultis alimenta praebebant, 
praesertim. cum quidam fructus, ut ficus et sycomori, climidium fere 
auuum servari et ad reliquos menses repoui possent. Atque annum 
iubilaeum fuisse annum quinquagesinium ex loco Lv 25, 811 ap- 
paret, cuius simplicissima interpretatio liaec esse videtur: Primum 
numerautur ex septem ami is sabbaticis septem aunorum hebdomades, 
quarum sunima undequmquaginta aanos efficit (v. 8); turn annus iubi- 
laeus incipiendus est (v. 9); atque ne quis putet eum ultimo anno ex 
illis undequinquaginta celebraudum esse, statim additur annum quin- 
quageshnum i. e. eum, qui illos undequinquaginta praeteritos sequatur, 
iubilaeum esse (v. 10 s.) Praeterea NHL 36, 4 diserte dicitur annum 
iubilaeum esse annum quinquagesinium J . Idem affirmant Joseplius 
(A J 3, 12. 3) et Philo (De decalogo, opp. II, 207. De septen. ib. 290. 
De virtutib. ib. 392), qui TOV rcsvnptoacoy sviaoro'v sive TO rcsvrqxosrbv 
Ito? annum iubilaeum vocant 2 , Judaei et Kabbanitae et Karasi, pleri- 
que iuterpretes recentiores. Neque probauda esse videtur sententia, 
quaui uonnulli protulerunt, annum iubilaeum fuisse undequinquage- 
simum annum solarem, sed quiuquagesimum dici ex computatione 
annorum lunarium. Nam primum non intellegitur, quo modo factuni 
sit, ut. cum auctor Lv 25, 2 9 semper de annis solaribus dixisset, 
v. 10 subito lunarium numeratio mduceretur. Deinde non constat 
Hebraeos uniquani duplicem annum, et solarem et lunarem, habuisse; 
nam aunus duodecim mensium lunarium cum cursu solis ita conciliari 
solebat, ut, ubi opus erat, meiisis intercalaris intericeretur. Denique 
nescio, quo modo undequinquaginta armi solares officiant quiuquaginta 
lunares, cum annus Solaris undecim fere diebus niaior sit lunari. 

1 Normulli opinantur etiam loco Lv 27, 16 18 aliquod indicium ad 
numerum anni iubilaei constituendum inesse. Nam si quis agrum cejii 
cuiusdam ambitus Jalivae sacraturn redimere cupit, pretium quinquaginta 
aiclorum constituitar (v. 1 6). Quod pretium integram pro agro solvendum 
est, si inde ab anno iubilaeo sacratus fait (v. 17), minuitur autem ex 
numero annortim, qui post annum iubilaeum iam praeterierunt (v. 18). 
Quo quinquaginta siclorum pretio indicari videtur legislatorem de quin- 
quaginta annovum periodo cogitasse, ita ut uuicuique anno unus siclus 
tribuatur. 

2 Obici quidem potest: Si Josephi atque Philonis aetate annus iubi- 
laeus non amplius celebratus sit, nihil valere eoruni auctoritatena, sed 
utrumque ex Pentateucho huusisse eaque sola de causa annum quinquage- 
simum pro iubilaeo babuisse. Quamquam vero ita eoruni auctoritas pau- 
lulum infringitur, tainen constat eos etiaui ex aliis fontibus ac Pentateucho 



Annus iubilaeus 249 



liausisse ; narn quae Josephus de ea re tradit, quo modo inter agri emp- 
ioreni et venditorem sumptus in agrum impensi subducantur, cum in lit- 
teris sacris non legantur, aliunde petita esse oportet. Quam eandem reni 
Pbilo quoque indicare videtur. Unde concludere licet Josepho atque Phi- 
loni accuratiorem rei notitiain et praeter litteras sacras alios fontes noil 
defuisse. 



IT. De vi vocabulo ^\ ^ subiecta variae sunt viroruni doctorurn 
discrepautesque sententiae *. Exstat in lingua Hebraica verbuni ^5} 
fluxit, in loncjum dimanavit, de quo uihil in codice sacro legitur nisi 
forniae Hipli'il ^y\r\ deduxit, produxit et Hoph c al ^S 1 !" productus est. 
Ad qmiin radicein plerique philologi nonien ^l 1 quoque referuut, di- 
versa tanien ratioiie. Nonnulli ^Si'-l *W annum reductionis (TO eto? TY)? 
avaycoyvj?) interpretantur; reducebat eiiiin omnes ad vetustas sedessuosque 
.agros, ad antiqua liereditatum iura et primas vivendi condiciones ; quare 
.a Pliiloue (De decalogo, opp. II, 207) a<co%ataaraoi<; restitutio dicitnr, 
quod hoc anuo et res efc personae in loca pristma restituebantur. Eadera 
Syri interpretis sententia fuit, qui punaja = reductio, redditio (a pend 
= reduxit) vertit, item LXX interpretum, qui ot^peatv reinissioneni et 
sro? T^<; acpsa=w<; annum remissionis transtnlerunt, et Joseph!, qui A J 
3, 12. 3 vocabulum ^T 1 sXeoO-sptav significare contendit. Alii autem ^sr 
sonitunt et clangor em tubae longe productum cleclarare volunt; unde 
bypn nrii* = annus clangoris i. e. aunus gandio et liilaritate iusignis, 
Vulg. annus iubilaeus vel iubilaei, Jos. 1. c. sviaoto? l(o[37]Xo?, Luther 
HaUjahr ; tubaruni eniui sive cornuum clangor uihil erat nisi publicae 
laetitiae iuterpres. Denique alii (imprimis Judaeoruni magistri) ^3T" vo- 
cabuluni Arabicum esse existiniaut, quod arietem valet, per synecdochen 
aufcem cor mi arietinum, quo inflate liic annus prcmulgabatur 2 . Quae 
siguificatio, etsi lexicis Arabicis non adiuvatur, cum ^ apud Plioenices 
secuuduui iuscriptionem, quae anno 1845 Massiliae inventa est, arietem 
expriniat (1. 7), profecto reliquis est probabilior. ^3l s n JPJ5 est cornu 
arietis, quo cauebatur, 'et hiuc ipse aunus nomen ^T nactus est 3 . 



1 Nm 36, 4 vocabulum ^ST 1 genere masculino usurpatur, ceteris locis 
genere feminine, quod eo loco a nj>$, cuius notio cogitaiido huic vocabulo 
tribuitur, ad ^T 1 transiit. lis autem locis, quibus ^i'-T *W legimus, ^ 
non adiectivum vel participium, sed substantivum esse apparet. 

2 Velut Kabbi Akiba memoriae prodit, cum iter in Arab i am faceret, 
K151 arietem se appellari audivisse KTOY 1 . Atque interpret Chaldaicus Jo- 
nathan id, quod Jos 6, 5 vSTTi pp cornu iubilael appellatur, 8^3*1 pp 
cornu arietinwn reddit et B^l 11 filial^ bucinas htbilaei vocat ppS K h 1BVir' 
^^3^ bucinas e cornu arietino. 

3 Alias de origine vocabuli ^l" 1 ex lingua Hebraica repetenda opinion es, 
cuui ineptiores sint, verbo attigisse sufficit. Damnant enim aemet ipsae. 



250 P ar8 ! Antiquitates sacrae 

Licet in lingua Hebraica praeter nomina propria nulla fere exstent voca- 
bulorum ex duobus in unum compositorum exempla, fuerunt tamen qui 
ex nominibus del fJC'- et ^8 conflatum esse op'marentur. Alii autem 
quinquagesimum numerum significare crediderunt, quod, qui morem 
Hebraiciim numeros scribendi novit, absurdum esse intelleget. Rursus 
alii ^a? 1 a ^ain derivari dicunt, quod idem sit atque G-raecum irccr/giv, a 
quo nomen epadae deducatur. Hinc annum iubilaeum intercdlarem fuisse 
concludunt. Nee reiciunt huius opinionis auctores notionem reducendi, de 
qua supra dixinius, quia anno iubilaeo anni in suum orclinem reducuntur. 
Ita autem verbis vis infertur, non eorura vis effertur. 

.III. Annus iubilaeus die sollemnis expiationis i. e. die decimo 
niensis septimi a sacerdotibus clangore cornuum per totam terram pro- 
rnulgabatur. Eo anuo praeter ea, quae anno sabbatico in usu erant r 
etiain omnes agri et domus pagoruni (urbium quoqae Levitaruin et. 
sacerdotum) *, prioribus anuis venditae, exceptis iis, quae Jahvae sacratas 
neque ante annum iubilaeum redemptae erant, ad pristinos suos posses- 
sores sine ullo pretio aut compensatione redibant 2 ; domus vero in op- 
pido nioenibus cincto. ut a possessore, qui earn vendiderat, intra duo- 
clecim menses redimi poterat, ita anno elapso nullus redemption! locus 
erat nee spes domino pristine supererat anno iubilaeo se possessionem 
suam recepturum. Praeterea omnia manoipia originis Hebraicae libertatein 
nanciscebantur ; quare etiam annus libertatis (TiTp nj?> LXX sro? T^C 
acp^aso)? Ez 46, 17) vocabatur. Denique cum debitores agrum creditor! 
plerunique vel hypothecae nomine obligarent vel utendum traderent,. 
ut ita ager creditor! quasi veniret, anno autein iubilaeo debitori red- 
deretur, etiam naec debita remittebantur nee non debita eorum, qui,. 
cum uon pares essent solvendo, in servitutem venditi in libertatein re- 
stituebantur . Of. Lv 25, 818. 2355; 27, 1625. Nm 36, .4. 
Jos. AJ 3, 12. 3. 

1 Nam cum Levitae nullam terrae promissae. partem haberent, nulla 
iis erat firma possessio nisi domus in suis urbibus, quibus si in perpetuuni 
privati essent, sede et domicilio prorsus caruissent. Quare Levitarum ur- 
bibus idem iu r s concessum est quod ceterorum agris. 

2 Neque vero darani quidquam inde accipiebatur, quia in contractibus 
semper ratio anni iubilaei habebatur. Nam vel agrum vel vineam cum 
quis vendebat, eo maiore pretio vendebat, quo longius annus iubilaeus di- 
stabat, eo minore, quo magis appropinquabat. 

3 Alia debita non remittebantur. Si Josephus AJ 3,- 12. 3 de anno 
iubilaeo dicit: ev (f> ot' TS ^pswarai twv Savstcov a^oXoovtat, id dumtaxat 
de sua aetate testatur. Ex Neh 5, 1 12 id unum colligitur Nehe- 
mia ad sublevandos pauperes novas tabulas extra ordinem elfecisse. 



Annus iubilaeus 251.' 

Haec de anno iubilaeo praecepta num ante exsiliuni Babylonium/ 
observata sint, sacrae litterae uon tradunt. Maximi sane inoinenti est,. 
quod in Deuteronomio, quo ceterae leges, quae ad tempora, quibus ille 
liber scriptus est, idoneae erant, onines fere repetuntur, anni iubilaei 
nientio non fit. Quod vero Nm 36, 4 annus iubilaeus taniquani res 
omnibus nota memoratur, argumenfco non est eum esse celebratum; 
nam si ilia verba eorum sunt, quorum esse dicuntur, ex ipso Mosis. 
instituto festi illius notitiam iis fuisse apparet; sin seriptoris recentioris 
sunt, eum ex vitae usu annum iubilaeuin novisse nondurn efficitur, quod 
ex legum Mosaicarum libris ems notitiam haurire potuit. Si ille annus . 
vere observatus esset, Jesaia 5, 8 in quosdain legis violator es, qui agrum 
ad agrum et domum ad donium emebant, uon tarn acerbe inveheretur. 
Apud Ez 46, 17 sane de anno iubilaeo serino est; sed iude nondum 
sequitur eum observatum esse. Propheta enim, sicut multas legis Mo- 
saicae partes aedificatione novi templi instante repetit, ita ad suae aetatis . 
necessitates eas paulum mutatas accommodat. Btiam legem de anno 
iubilaeo ad principis condicionem aptat, quoniain in Levitico principis. 
mentio nondum facia erat J . Kabbini exisfchnant post redituni ex exsilio 
annos iubilaeos nullos fuisse, sed tamen nnmeratos esse, ut cyclus septem 
annorum sabbaticoruni etiani tum quinquaginta aunos efficeret. Circa, 
novi testamenti tempora lex de anno iubilaeo nullam vim habuisse vi- 
detur, id quod ex eo colligimus, quod Josephus, civis Arimathiae, in 
agro Hierosolymitano sepulcrum liabebat (Lc 23, 50 53), ut ager,. 
queni venire lex iubilaea vetabat, alieni dornini esset, neque ullus evan- 
geliorum scriptor mentionem eius legis violatae fecit. A vero igitur 
absonum non est, earn, legem servatarn non esse 2 . 

1 Nonnulli praecepta de anno iubilaeo observata non esse ex Jer 34,. 
8 22 colligi posse, existimarunt. At qnae ibi leguntur, ad legem Ex 21, 
2 et Dt 15, 12 de servis anno septirno manu mittendis spectant. Neque - 
Jes 37, '30 de anno iubilaeo cogitari potest, nam hostibus urbem et uni- 
versam terrain vastantibus ad celebrandum eum annum nenio se accinxit. 

2 Quae apud Josephum et Philonem de anno iubilaeo leguntur, ita 
scripta sunt, ut Mosis consiliura tantum laudari appareat ; sed neuter tradit 
ipsum eius modi annum observatum vidisse. 

Adnotatio. Est virorum quorundam doctoruin sententia Hebraeos 
ex annis iubilaeis temporum descriptionem instituisse. Sed nulla eius rei 
supersunt indicia. Primum iiidicum et regum nominibus Hebraei tempus 
describebant ; postea aera Seleucidarum,, quae ab autumno anni 312 a. Ch.. 
n. initiura cepit, utebantur ; alios temporis numerancli modos infra memo 
ramus. Ex annis vero iubilaeis numquam tempus describitur. Cuius rei 
causa fuisse videtur, et quod annus iubilaeus minus iusto ordine celebra- 
batur et quod eius modi universa temporum ratio antiquis populis non 



252 Pars I. Antiquitates sacrae 

conveniebat, quippe qui ex certis nominibus tempus constituere mallent. 
Itaque videmus eos annos vel regum vel magistratuum numerasse; Graecis 
autem coinputatio olympiadum ex nominibus victorum memoriae traditis 
orta esse videtur. 

IV, Praeceptis de anno iubilaeo bene provision erat, ne familiae 
in perpetiuun paupertatem redigerentur et divites latifundia accumula- 
rent, quod ad tranquillitatem reipublicae tuendain atque conservandam 
niaximi erat niomeuti. Simul et libertas gentis electae nianifesfca fiebat 
et opinio Jalivae, summi terrae domini, ac fiducia in eius providentiara 
augebatur. Merito igitur ea praecepta a Philoue (De decalogo, opp. II, 
207) rcpay[j.a cp'.XaV'ftpamas %ai Saouoaov/]? ^saro'v vocantur. 



Annus iubilaeus consideratur tamquam ttjpus illius anni tuba dei in- 
dicendi (Mt 24, 31. I Cor 15, 52. I Thess 4, 15. cf. Ape cc. 8 10), quo 
auctore Petro apostolo (Act 3, 19 2l) peccata delerentur, servitus sol- 
veretur, omnia in integrum restituerentur eundemque omnino recuperarent 
perfectionis staturu, quern ab initio habuerant, cum deus sexto creationis 
die, postquam universa, quae creaverat, primis horainibus tradidit, cuncta 
,,valde bona" esse declaravit (Gn 1, 31), ergo typus TWV ^pdveov owroxa- 
-uaaraaeax; TTOCVTCOV, temporum restitutionis omnium, quae post secundum 
Christi adventum erunt. 

Complures opinantur annum iubilaeum etiam quo dam modo spectare 
ad novuin foedus, ad tempora gratiae clangore tubae evangelicae promul- 
ganda, quibus deus summa benignitate tbesaurum suae benevolentiae bo- 
minibus aperit (Jes 61, 1 ss.), cum vetus foedus fuerit tempus indigna- 
tionis et sterilitatis (ib. 54, 1. 7. ll). 

Y. Cum Hebraei diu in Aegypto versarentur, ex cornplurium ho- 
niinum eruditorum opinione multas res ab Aegyptiis acceperunt. Quare 
quaesituni est, num etiam annum iubilaeum inde inutuati sint. Sed 
eo ipso verisimile non est prorsus eandem rem apud Aegyptios fuisse, 
quod eorum forma reipublicae ab Hebraeorum. nimis diversa erat. Nam 
ab antiquissimis ternporibus regia utebantur potestate ; neque pari digni- 
tate inter se omnes terrae incolae erant, sed maior sacerdotuni niili- 
tumque honor; neque in sola agroruni cultura omnis vita posita, sed 
.artibus opificiisque multorum studia dicata erant. Itaque anui iubilaei 
institution, apud Aegyptios non invenimus, nounullas tamen legum agra- 
riarum Hebraeorum similitudines cognoscimus. Velut loco Gn 47, 2026 
doceinur Aegyptios quoque summam agrorum potestatem non habuisse, 
sed eos ita obtinuisse, ut ipsa terra (exceptis sacerdotuni agris) regis 
esset, populus autem earn quinta fructuum parte regi data coleret. Idem 
Moses instituit, praeterquam quod non rex, sed Jalive apud Hebraeos 
-doniinus agroruni est. Eius modi vero agros non ex cniuslibefc arbitrio 



Festa annuaria universa 253- 

venire potuisse facile intellegitur. Atque niaior similitude inter res 
Aegyptias efc Hebraicas intercedit, si Herodotuni conferinius, qui Hist 
2, 109 Sesostrim aequam agrorum partem unicuique Aegyptiorurn pro 
vectigali quotannis pendendo assignasse narrat. Ceteruni quod ad de- 
scriptionem temporum attinet, respiciendum est Aegyptiis fuisse periodum 
viginti quinque annorum, quae Apica dicebatur, qnia taurus ille no- 
mine Apis post viginti quinque aunos occidi solebat (cf. li. Lepsius 
ZDMG VII, 1853,417 436), cuni periodus iubilaea duas Apicas com- 
prehendat. 

Sectio secunda 

De festis annuariis 

^ 

Caput priinum 
De festis annuariis universis 



I. Praeter dies anuosque festos (SH^IE), qui in omnibus religioni- 
bus inveniuntur, Hebraei quotannis tres magnas sollemnitates 
(fi^D) celebrabant, quae historia gentis electae innituntur. Earum na- 
tura magis specialis Hebraeis in inemoriain revocabat maiora beneficia 
a deo in se ipsos collata esse i. e. liberationein e servitute Aegyptia 
et conservationem primogenitorum (pascha et dies azymorum), legisla- 
tionem Sinaiticam sive constitutionem reipublicae Hebraeorum (pente- 
coste), miraculosam gentis conservationem in deserto per quadraginta 
annos (sollemnitas tabernaculoruni) - 1 . Pentecoste et sollemnitas taber- 
naculorum praeterea id spectabant, ut populus pro niesse et frugmn 
collectione gratias ageret -. 

1 De his tribus sollemnitatibus agitur Ex 23, 14 18; 34, 23. Lv 23, 
422. 34 44. Nm 28, 1631; 29, 1239. Dt 16, 16. De sollem- 
nitate paschatis confer as etiam Ex 12, 1 27. 43 49; 13, 3 10. Dtl6, 
1 8. de sollemnitate pentecostes Dt 16, 9 12. de sollemnitate tabernacu- 

Jorum Dt 16, 1315; 31, 1013. 

2 Cum tot aliae gentea antiquae ex niesse festa agerent, verisimile 
est Hebraeos quoque iam ante Mosen eius modi festa observasse, ritu sine 
dubio a maioribus tradito. 



II. Hae tres solleuinitates in Talmud festa peregrin ationis 
vocantur, quia in iis omnes Hebraei adulti (exceptis tamen aegrotis vel 
aliam ob causam ad iter non idoneis) * cum muueribus ad tentorium 



; 254 P ars ! Antiquitates sacrae 

Mosaicutn et poster ad templum Hierosolyrnitanurn (n.pl MB 1 ?) ex legis 

'praescripto (Ex 23, 1417; 34, 23. Dt 16, 16) conveniebant (njn), 

sacra faciebant ('T2D cf. II Chr 8, 13), cum canticis, mnsica, choreis 

sacris J alive, rege clementissimo, laetabantur (np^) 2 - Quibus conven- 

tibus unitas religiosa et nationalis singularum gentis fcribuum conser- 
vabatur et confirmabatur. Nain quicumque sacra communia liabent 
eaque cominuniter eodem loco celebrant, ii minus in plures respublicas 

divelli possunt. Ad quod etiam Josephus A J 4, 8. 7 respicit. 

1 Pueros a duodecimo aetatis anno illarn legem servare consuevisse 

et Lc 2, 42 indicatur et opinione quoque rabbinorum posteriorum confir- 
matur, qui puerum ab ea aetate ad ieiunium et ad obaervationem legis 
maturum esse censebant (cf. J. Light foot, Hor. Hebr. ad Lc 2, 42). 
At teste M. Chagiga ] , 1 ea obligatio iam ante aetatem duodecim annorum 

adesse censebatur. 

2 Quanta fuerit multitude eorum, M qui ad tres sollemnitates anniver- 
sarias Hierosolyma adscendebant, ex Josepho cognoscitur, qui memoriae 
prodit ad sollemne paschale 300.000 hominum adfuisse (BJ 2, 14. 3) et 
256.500 agnos paschales mactatos esse (ib. 6, 9. 3). Cf. Jo 12, 12. Act 
2, 5 ss. Echarabbathi 59 ab : ,,Agrippa rex cupiens scire, quanta turba 
fuerit Hierosolymis in paschate, dixit sacerdotibus : Eeponite mini renum unum 

-de unoquoque agno. Seposuerunt sexcenties mille paria renum". Cf. p. 263. 

Cum omnes viri Hierosolyma connuerent, etsi terra iis diebus custodia 
sua privabatur, populum tamen metuere non oportebat, quoniam Jahve 

proiniserat se ipsum terram custoditurum, ut hostes in earn incursionem 
facere non auderent. Ex 34, 24 : ,,Neque concupiscet quisquam terram 

"tuam, cum adscendes, ut compareas coram Jahve, deo tuo, ter in anno". 
Neque in sacris litteris usquam memoriae proditur sollemnia Hierosolymis 

< celebrata populo damno fuisse. Josephus autem tradit posterioribus 
temporibus promissum illud divinum baud semper praestitum esse (velut 
BJ 2, 19. l). Verum respiciendum est, ut alia promissa divina, ita et 
illud certa condicione datum esse, si Hebraei mandata Jahvae fideliter ob- 
servarent. 

Ibn { Esra putat deum verbis illis promisisse, se tantum terrorem 

gentibus finitimis iniecturum, ut etiamsi summa belli gerendi cupiditas eos 

. incessisset, tamen terram Hebraeorum non peterent. Similiter auctor com- 

mentarii, qui ""Jlptn ihscribitur, existimat fore, ut gentes nnitimae Hebraeos 

in festis suis celebrandis occupatos adoriri ea prohibeantur cogitatione, cum 

Hebraeorum deus priores terrae Canaan incolas, qui fortissimi fuerant, ex- 

; pulisset, multo minus ses 3 id consecuturos, ut Hebraeos expellant eorumque 

terram subigant. dum deo suo iustum ac debitum cultum praestent. Alii 

(ut J. D. M i c h a e 1 i s) locum allatum non ita intellegendum esse censent, 
quasi hostes Hebraeorum miraculo impediti sint, quo minus eorum terram 

"turn invaderent, cum omnes Hebraei adulti Hierosolyma convenire debe- 

bant; sed gentium Hebraeis finitimarum rnorem fuisse videri, ut eo tempore 

.indutias conservarent, quein ad moduna antiquis Arabibus certi quidam 



Festa annuaria uni versa 255 

menses veliti sive sacri erant, quibus expeditionibus abstinerent. Quae 
opinio probari non potest. 

III. Critici recentioris aetatis tria sollemnia anniversaria Hebrae- 
oruin (Mi2M3, T'SR, *TP) ex Cananaeorum diebus festis, qui ad agri- 
.culturam pertinent, ducenda esse coiitendunt, nisi quod Cananaei ea sol- 
lemnia deo Baal, Hebraei Jabvae celebrarent. Praeter ea tria sollemnia 
agricolae sollemne quoque pecuarii (nos) celebratum esse, cum primo- 
.genita gregum immolareutur, ut deo pro emoluuientis rei pecuariae 
gratia referretur; id ceteris tribus sollemnibus antiquius esse et ab He- 
braeis iain prius celebratum esse, quam a Canauaeis agros colere disce- 
rent. Quae sollemnia ut sollemnia agricolae et pecuarii Hebraeos in 
suo quemque domicilio (filittt vere, cum messis hordei inciperetur; T^p 
septem hebdomadibus post, cum tritici messe finis fieret messi fruguni; 
fy'DK autumno, cum omnis perceptio fructuum confecta esset) usque ad 
tenipora regum celebrasse. Octingentis fere annis post Mosen demum 
ea sollemnia, cum paulatim desiissent gratulatioues pro clonis agricul- 
.turae et rei pecuariae esse et celebrationem memoriae rerum gestarum 
prae se ferre coepissent, certo niensis die celebrata esse, quo pro uni- 
verso populo certa sacra fierent et unusquisque Hebraeus adultus ad 
.sacrarium venire deberet. 

Quam opinionem de origine trium sollemniura anniversariorum He- 
braeorum falsam esse iam supra demonstratum est. Atque id ipsuni per- 
perarn dicitur ea a Cananaeorum diebus festis ad agriculturam pertinentibus 
profecta esse, id quod unum hie inquiritur. Nam quamvis constet Cana- 
.neos apud Hebraeos, cum hi in eorum terra consedissent, in variis rebus 
multum valuisse, quod etiarn libri veteris testamenti ipsi tradunt, tamen 
Hebraei in iisdem libris, quotiens deos et cultum Cananaeorum utcunique 
amplexi sunt, semper acerbe vituperantur, quod ab uno vero-deo defecerint. 
Id quoque respiciendum est, quod de diebus festis Cananaeorum ad agricul- 
turam pertinentibus prorsus nihil accepimus. Neque enim apud Cananaeos Pa- 
laestinenses neque apud Phoenicios quidquam de eius modi sollemnibus me- 
moriae traditum est. Festum quidem autumnale Cananaeorum vetere testamento 
eontestatum esse dicitur: nam Jdc 9, 27 de incolis Cananaeis oppidi Sichera me- 
moriae prodi : ,,Exierunt in agrum et vindemiarunt vineas suas et calcarunt (in 
torculari uvas) et fecerunt Dv&CT laudes (i. e. laetos cantas, qui peracta'vin- 
demia cum conviviis et choreis coniuncti erant) et ingressi sunt templum dei 
sui (Ba'al-berit) et comederunt et biberunt". Quibus verbis gentilium festum 
vindemiae describi. At sollemne Hebraeorum ^D^C 1 W (Ex 23, 16; 34, 22) 
vel nlDDtt 3D (Lv 23, 34. Dt 16, 13. 16; 31, 10. al.) appellatur, cum sol- 
lemne, de quo loco allato agitur, nomen D^l^fi habeat atque Lv 19, 23 s. 
a festo autumnali (ib. 23, 34) clare discernatur; nam ibi legimus: ,,Cum 
veneritis in terrain (Canaan) et plantaveritis arbores fructiferas omnis ge- 
neris, praeputium habebitis praeputium eius (i. e. fructus arborum, ac si prae- 
(putiuni haberent, censebitis). Tres anni erunt vobis praeputiati (i. e. fructus per 



256 P ars L Antiquitates sacrae 

tres annos) neque edentur. Quarto anno omnis fructus earum sanctitas 
laudum erit Jahvae (i.Je. erit sacer, absumendus in conviviis, quae Jahvae cele- 
brari solent)". Unde apparet &hr>?i id festum esse, quod post vindemiam 
novae vineae quarto anno agitur, non ease sollemne vindemiae auniversariae. 
Quare etsi simile festum apud Cananaeos traditum est, id tamen non est 
festum autumnale Hebraeorum. Multo minoris auctoritatis est id festum,. 
cuius Jdc 21, 19 21 mentio fit. Ibi accepimus incolas oppidi Silo quot- 
annis in viaeis festum celebrasse, quo puellae choreas ducerent. Quod fe- 
stum diserte rfyT.~-ft sollemnitas Jahvae appellatur atque similes in vineis 
ludos etiam paulo ante excidium Hierosolymorum fuisse ex M. Taanith 4,. 
8 apparet, ubi legimus : ,,Dixit Eabban Simeon, filius Gamaliels : Non fuere 
Israelitis tarn iestivi dies quam quintus decimus raensis Ab et dies ex- 
piationum, quia illis diebus virgines Hierosolymitanae egrediebantur, indutae 
vestibus albis . . . Virgines (inquam) Hierosolymitanae exibant inque vineis 
saltabant". Nullum igitur ex tribus sollemnibus anniversariis Hebraei a 
Cananaeis mutuati esse possunt, siquidem nullum ex iis Cananaeis notum erat. 

Ceterum id quoque respiciendum est Hebraeos non in Canaan demum 
agros colere didicisse. lam in historia patriarcharum, qui ex parte etiam 
in domibus habitabant (Gn 27, 15) et vinum bibebant (ib. v. 25) eorumque 
verum negotium Gn 46, 31 ss. cogitate silentio tegitur. bis (Gn 26, 12; 
37, 7) agriculturam memoratam reperimus. Etiam in terra Gosen He- 
braei certa domicilia habebant ibique non solurn oves et capras ut Be- 
duini, sed etiam pecus bubulum possidebant (Gn 45, 10. Ex 10, 9. 24). 
Quodsi post immigrationem demum in Canaan sollemnia messoria agere 
coeperunt, certe in religione aliis non tarn obnoxii erant, ut ea a Cana- 
naeis mutuari necesse esset. Neque enim probari potest Hebraeorum in- 
tellectum dei turn, cum ex Aegypto liberati sunt, adeo fuisse angustum, 
ut Jahvae, qui eorum gratia iam tot miracula fecerat, messes nou attri- 
buerent. 

Cf. W. Kiedel, Alttestamentliche Untersuchungen I, 52 70. 



Gapnt secundnni 
De sollemnitate paschatis 

Conferas tract. Pesachim (Mil, 3); Bl. Ugolini Thes. XVII, 1127 
1188; F. Hit'zig, Ostern und Pfingsten. Heidelberg 1837 38; G. M. 
Red slob, Die biblischen Angaben iiber Stif'tung und Grund der Pascha- 
feier vom allegoristisch-kabbalistischen Standpunkte aus betrachtet. Ham- 
burg 1856; G. Bickell, Messe und Pascha. Mainz 1872; J. Mil Her, 
Kritischer Versuch iiber den Ursprung und die geschichtliche Entwickelung 
des Pesach- und Mazzothfestes. Nach den pentateuchischen Quellen. Bonn 
1883; D. Chwolson, Das letzte Passamahl Christi und der Tag seines 
Todes nach den in Uebereinstimmung gebrachten Berichten der Synoptiker 
und des Evangelium Johannis. St. Petersburg 1892', E. S chafer, Das 
Passah-Mazzothfest nach seinem Ursprunge, seiner Bedeutung und seiner 



Sollemnitas paschatis 257 

innerpentateuchischen Entwickiung im Zusammenhange mit der israelitischen 
Kulturgeschichte untersucht. Griitersloh 1900; C. v. Orelli, Israelitisch- 
jiidisches Passab. (RE 3 XIV, 750 757); A. Buchler, Das Brandopfer 
neben dem Passah in If Chr 30, 15 und 35, 12. 14. 16 (ZAW XXV, 
1905, 1 46); B. D. Eerdmans, Das Mazzoth-Fest (Or St 671 679); 
G. Beer, Pascha oder das jiidische Osterfest. Tubingen 1911; D. Volter, 
Passah und Mazzoth und ihr aegyptisches Urbild. Leiden 1912. 



I. Inter festa annuaria eminebat nosn to sollemnitas paschatis 
(Ex 34, 25). Noineii noa (LXX [exceptis libris Chr, ubi cpaoev.] et no- 
vum testamentuin 7ua<r/a, quod formae KI?pS apud targumistas et tal- 
mudistas usitatae respondet; Josephus efciarn <paaxa et (packet; Vulgata 
phase, transitus], a radica HOB transiit, proprie significat transitum 
(ueque ilium Hebraeorum per mare rubrurn, id quod Augustinus, Tract. 55. 
in. evang. Jo. 1. MSL 35, 1785 censet, sed) angeli exterrninatoris 
super Hebraeorum clomos sanguine agui respersas (Ex 12, 13. 23- 27); 
unde apud Aquilain Ex 12, 11 oTceppaaic transgressio, apud Symm. 
ib. ojrspfAcx/Tjatc, apud Josephuni (A J 2, 14. 6) &7iep|3exoia, al. lect. orcep- 
Poia (Sidti Ttar 5 EHSIVYJV I'qv -^[xspav 6 Q-sb? at>rwv D7csp(3a<;), apud Philonem 
(De vita Mosis 1. 3. opp. II, 169) et Origenein (C. Celsum 8, 22. MSG 
11, 1552) '(] ioprrj twv 5'.a[3ar^ptojv vel -ud S:apar/jpt,a, quo vocabulo 
Graeci sacrificium pro felici transitu sive successu expeditionis alicuius 
sio-nificant. 



JSTonnulli Hebraeorum verbum nG^ misereri, parcere interpretantur et 
agnuna paschalem propterea HDS vocatum esse dicunt, quod Jahve ob eius 
sanguinem primogenitorum Hebraicorum miseritus est iisque pepercit. Velut 
Onkelos, qui pro n&a ponit D^n misericordia. 

Contra originationein vocabuli i^^s a verbo Graeco Tcaa^stv, cui Ter- 
tullianus (Adv. Jud. c. 10. MSL 2, 630), Lactantius (Div. inst. 
4, 26. ib. 6, 531), Ireiiaeus (Varior. not. in 1. 4. contra haer. MS6- 
7, 1705), Chrysostomus (Horn. 5. in I Tim. 3. ib. 62, 530), alii 
suffragantur, ut sirailitudinem inter paseha et passionem Christi deraon- 
strent, merito dixerunt Augustinus (PJnarr. in Ps 68. serin. 1. 2. in 
Ps 120. 6. in Ps 138. 8. De civ. dei 16, 43, 1. MSL 36, 841 s; 
37, 1609. 1789; 41, 522), Hieronymus (Comm. in Jes 31, 5. ib. 24, 
356), Ambrosius (De sacram. 1, 4. ib. 16, 42 1), Leo Magnus (Ep. 
3, 13. ib. 54, 608). 

F. Ho mm el (Die altisraelitische Ueberlieferung in inschiiftlicher Be- 
leuchtung 293) vocabulum HDB ex Aegyptio pe-saha? (--- ,,das Sich- erinnern") 
derivandum esse censet. W. Kiedel (ZAW XX, 1900, 319 329. Alt- 
testamentliche Untersuchungen I, 69 s.) id vocabulum ex Aegyptio poseh 
i. e. messis declucit et Ex 12, 27 verbis HDa'ttDl sacrificium messis, quod 
Hebraei iam in Aegypto celebrarint, significavi contendit. Qaam opinionem 
B. Stade (ZAW ib. 333337) impugnat. 

Kortlcitnor, Arclmeologia biblica 17 



258 -P ars ! Antiquitatea sacrae 

H. Zimmern (EAT 3 610 3 ) vocabulum HDB a verbo Assyrio pasCilm 
(=. se linire), Pi c el put>suhu (= alicuius animum mitigare) derivat. Quam 
originationem probari non posse infra p. 267 dicemus. 

".. Iinproprie HDB valet 1) agnum paschalem mactatum et comesum, 
quo spectanfc loquendi formulae fioan tatf^ vel nca roj mactare agnum 
paschalem Ex 12, 21. Dt 16, 2. II Chr 30, 15. 17; 35, 1. 6. 11. ttosiv 
vel ft&eoftou TO Kao^a Me 14, 12. Lc 22, 7. I Cor 5, 7. nD&,rn$ ^ co- 
medere agnum paschalem II Chr 30, 18. <paYev TO rcaa^a Mt 26, 17. 
Me 14, 12. 14, Lc 22, 11. 15. Jo 18, 28. noe* rtvy parare agnum 
paschalem i. e. pascha celebrare et per synecdochen epuluin pascliale 
instruere Ex 12, 48. Nm 9, 2. 46. 10. 1214. Dt 16, 1, Jos 5, 10. 
II Eg 23, 21 23. Esr 6, 19. II Chr 30, 13. 5; 35, 1. rcoietv TO 
irao/a Mt, 26, 18. Hebr 11, 28. 2) diem agno paschali comedendo 
lege constitutum sive festum pascliale, et quidem a) sensu proprio diem 
quartum decimum mensis Nisan Ex 34, 25. Lv 23, 5. Me 14, 1. b) sensu 
latiore festum paschale universuin i. e. inclusis diebus azymorum Nm 
33, 3. Jos 5, 11. Lc 22, 1. Etiam Josephus vocubulum Tcao^a saepius 
usurpat de tota solleiimitate azymorum, ut AJ 14, 2. 1; 17, 9. 3; 
18, 4. 3. BJ 2, 1. 3. 



Sunt qui loquendi formulam ffayBlv TO' Ttda^a in evangeliis usurpatam 
non de edendo agno paschali, sed de epulis sacrificalibus interpvetantur, 
quae diebus azymorum instrui solebant. Qaae explicatio prorsus falsa est 
eiusque patroni perperam nituntur locis Dt 16, 2 et II Chr 35, 7. Nam 
priore loco non solum de agno paschali agitur, sed etiam de reliquis 
victimis, quae sequentibus fern's paschalibus ex lege Nm 28, 19 22 
offerendae erant; posteriore autem loco diserte dicitur Josia regem populo 
dedisse pecus et capras BTN??? et praeterea tria milia bourn ideoqae in 
ipso textu ea animalia, quae C^nDS constituunt, ab aliis omnino separantur. 
Eodem modo v. ]3 f 103 ab aliis hostiis clare separatur. Cf. E. Schurer, 
Ueber cpa^siv TO Tcao^a. Akademische Festschrift. GieBen 1883. 



Adnotatio. In sacris litteris pascha est dies primus azymorum. 
Contra complures critici recentioris aetatis contenderunt pascha initio cum 
a ceteris diebus festis turn a diebus azymorum diversum fuisse, illos fuisse 
sollemnia agricolarum, hos sollemne pastorum. Cuius sententiae duas afferunt 
causas: a) unam," quod in convivio paschali agnus mactetur; at quoniam 
omnibus diebus festis victimae mactantur, omnes dies festos initio sollemnia 
pastorum fuisse necesse esset; b) alteram, quod lex paschatis loco Dt 15, 
19 ss. cum lege de offerendis primogenitis coniuncta sit; - at cum eadem 
lege loco Ex 34, 18 ss. lex de diebus azymorum coniuncta est, ut eodem 
iure dicas dies azymorum initio dies festos primogenitorum pecoris fuisse. 
Quod si falsum est, idem de pascha falsum est. 

II. Sollemnitas paschatis instituta, ufc rnemoria insignis. liberationis 
Hebraeorum e dura servitute Aegyptia et conservationis eorurn primo- 



Sollernnitas pasehatis 259 

genitoruni per transitum angeli Aegyptiorum prirnogenitos interinientis 
<conservaretur *, eadein festum veris vel initii messis erat. Quare 'magna 
cum laetitia agebatur (Esr 6, 22. II Chr 30, 21. Jos. AJ 17, 9. 3) ejb 
in uovo testamento siinpliciter -^ lopnj vocatur (Mt 26, 5; 27, 15. Lc 
.2, 42; 23, 17. Jo 4, 45; 5, 1 [?]. cf. etiam ai? %' igox^v Jes 30, ,29). 

Agebatur per dies octo, a die quarto decimo usque ad diem vice- 
:simuni primum niensis Nisan 2 , sed soli dies primus et ultimus festi 
erant, quibus etiam ab omni opere servili abstineudum erat, nisi quod 
labores ad cibos parandos necessarii permissi erant (Ex 12, 16. Lv 
.23, 7 s. Nm 28, 18. 25. Dt 16, 8); dies intermedii, qui a Judaeis' dies 
profani '(^ifc ^fi) vocabantur, conviviis, canticis, bilaritate, non quiete 
peragebaatur. 

Die quarto decimo agnus sive haedus (utrumque enim vocabumni 
'rtp Ex 12, 3 ut Cnaldaicum Nirty significat) paschalis, qui iam decimo 
die e grege electus erat 3 , a patre familias (tempore posteriore a Levitis 
Esr 6, 20. II Cbr 30, 17; 35, 6) inter duas vesperas (Ex 12, 6. Lv 
23, 5. Nm 9, 3- 5. 11) in atrio sacrarii mactabatur eiusque sariguis a 
.sacerdote ad pedern altaris bolocaustorum spargebatur (Lv 17, 3 6 a . 
II Chr 30, 16; 35, II) 4 , adeps autem in altari concreinabatur (Lv 
17, 6^. II Cbr 35, 14). Deinde agnus duobus baculis ligneis, uno per 
totuni corpus, altero per priores pedes, perfossus et sic quasi crucifixus, 
ut ossa eius non frangerentur (Ex 12, 46. Nm 9, 12), igni assabatur 5 
atque cum pane azymo et berbis amaris (E' 1 T1&) G a legitime mundis 
i. e. munditie Levitica praeditis (Nm 9, 6. Jos. BJ 6, 9. 3) nianduca- 
batur 7 . Omuis caro relicta ut res sacra in ignem proicienda erat (Ex 
12, 10; 23, 18; 34, 25. Nm 9, 12) 8 . Qui manducare recusabant, e 
'populo exterminabantur (Nm 9, 13) 9 . 

1 De liberatione ex Aegypto ut admonerentur, vetus erat Judaeorum 
consuetudo, quain procuratores quoque Romani prudenter retinebant, hoc 
festo etiam captivum aliquein populo dimittere (Mt 27, 15. Lc 23, 17. 
Jo 18, 39). 

2 Ut semper memoria tenerent, dei gratia se et ex Aegypto eductos 
et electam gentem suam factam esse, Hebraei ab hoc inense, qui tcj) [L7]vi 
Eavohxcj) apud Jos. AJ 3, 10. 5 respondet, annum sacrum inceperunt 
'(Ex 12,' 2. Philo, De septen. onp. II, 293). 



3 Ilium agnum sive haedum &$% integrum sive perfection i. e. omnis 
vitii et labis expertem (Q1& *&*, ut S. Jarchi et Ibn c Esra interpretantur) 
esse necesse erat; "IT! masculum, quia mas praestat feminae, deo autem 
praestantiora sunt immolanda; np^"}Sl filium,' mini i. e. anniculum, quern 
Hebraei intellegunt agnum, qui annum non compleverit. 

Nonnulli interpretes (velut Paulus Burgensis] agnum tantum pro 
victima paschali admittunt, haedum vero illicitum fuisse contendunt. At 

17* 



260 Pars I. Antiquitates sacrae 

rationes, quas pro hac opinione afferunt, non tanti sunt momenti, ut iis< 
adstipulari possimus. 

Sunt. qui dixerint locum Dt 16, 2 legibus libri Levitici repugnar& 
praecepto illo, ut loco sacrificii paschalis ,,oves et boves" immolentur. At 
ex Lv 23, 8 apparet praeter agnum paschalera etiam alia sacrificia pa- 
schalia fuisse: ad holocausta et sacrificia pro peccato oves et boves adhi- 
bebantur. Itaque vocabulum HDB loco allato non sacrificium paschale ipsum,. 
sed eas victimas significat, quae feriis paschalibus offerendae erant. 

Utrum praeceptum agnum pasehalem iam quattuor diebus ante macta- 
tionem eligendi primum dumtaxat pascha in Aegypto celebratum an etiam> 
tempora futura spectaverit, Abarbanel dubium esse existimat. Ps. Jonathan 
autem contendit id praeceptum ad primum tantum pascha pertinuisse. Cui. 
etiam S. JarcTii adstipulatur. Of. M. Pesachim 9, 5. Neque haec opinio 
improbabilis esse videtur, cum causa, quare agnus in Aegypto immolandus. 
quatriduo ante immolationem eligendus esset, postea cessavit. Nam cumu 
Hebraeis profecturis quarto decinio die omnia colligenda multaque alia, 
curanda essent, facile fieri potuit, ut propter angustias temporis nonnullae 
familiae pecudes suo tempore parare neglegerent neque postea reperire; 
possent. 

4 Cum autem primum pascha in Aegypto celebraretur, sanguis ab- 
ipsis patribus familias limini ianuae illitus est (Ex 12, 7. 13. 22 s.), quo 
significaretur totam domum altaris instar dedicatam esse. 



o 



5 Agnum pasehalem non coqui, sed igni assari imperatur. Haec enim/. 
simplicissima et optima carnis parandae ratio habenda est neque alia ratione 
earn integram parari posse videtur. 



6 Nomine S^T"^ non quaslibet herbas amaras, sed certas earum species - 
esculentas significari res ipsa docet; sed quales, hodie nemo definiet. Ps. 
Jonathan ponit p^lPl i*Oton ?J> cum raphano et intibis (J. Buxtorf) vel 
cum parthenio et intibo sativo (S. Bochart). Graeci Alexandrini vertunt 
TctxpiSe?, quo vocabulo ex nonnullorum opinione lactucae quuedam species,, 
quae ceteris est amarior, exprimitur. Vulg. lactucae agrestes. In tractatu 
mischnico Pesachim 2, 6 complures eius modi herbae commemorantur, et 
quidem: MTH lactuca, pWJiy intibi genera, X3^ri parthenium vel raphanum,. 
urtica, 11^0 lactuca silvestris. 



1 Exceptio II Chr 30, 18 20 memoriae proditur. Qui itinere aut 
immunditia legitima impediti erant, quo minus convivium paschale instru- 
erent, id mense secundo (Ijjar) eodem ritu et die agere tenebantur (Nm 
9, 10 12. cf. II Chr 30, 2s. 15. M. Pesachim 9, l). Quod pascha HDS 
f&P pascha parvum vocabatur (M. Eosch haschana 1, 3). Ceterum inter 
ipsos doctores Judaicos disceptatur, utrum viri soli an mulieres quoque 
ad manducandum anum admissi sint. 






8 Quod Ex 23, 18 ^ -^D adeps festi pro carne hostiae dicitur, id 
ibrtasse ex antiquiore sacrorum ritu repetendum est, quo adeps non divino- 
numini sacrandus erat, sed una, cum carne comedebatur. Adeps autem 
loco allato caro vocatur, quia optima pars carnis est. 



Sollemnitas paschatis 261 

9 Formulatn a Mose saepius usurpatam, qua quis e populo exscindendus 
dicitur, ut aliis locis, ita allato loco non de poena mortis, sed de excom- 
municatione sive iuris civitatis Hebraicae privatione intellegendam esse per- 
quain verisimile videtur. 



Postridie sabbati (fl$$D M!n$&) 1 i. e. die sexto decimo mensis Nisan 
.agnus anniculus cum mincha et libainine (et quidem 2 / 10 ephae similae 
oleo conspersae et */4 hin vini) in holocaustum et primus spicarum 
(hordei) manipulus (rp$K!J "i&jj, Philo -co tspov Spaf^a) Jahvae, fertilitatis 
auctori, offerebantur (Lv 23, 10 13), quo ritu rnessis initiabatur 2 . 
Qui dies inde t])fi by dies agitationis sc. manipuli vocabatur (M. Sukka 
.3, 12). 

Praeterea singulis diebus (a quarto decimo usque ad vicesimum 
primum i. e. a vespera illius diei usque ad liuius vesperam) non alii 
nisi panes azymi comedebantur (Ex 12, 1520; 13, 6s; 23, 15; 34, 
18. Lv 23, 6. Nm 28, 17. Dt 16, 3 s. Ez 45, 21). Quare iis die'bus 
nomen festi azymorum (fiiar&tf JO Ex 23, 15; 34, 18. Esr 6, 22. II Chr 
8, 13; 30, 13. 21. ioprq TCOV aCo^wv Lc 22, 1. Jos. AJ 3, 10. 5. B]J 
2, 1. 3. TJjAspai TWV aCojJuav Act 12, 3; 20, 6. brevius ni3n Ex 12, 17) 
iinpositum est 3 . Quod Dt 16, 8 praecipitur sex tantuin diebus panes 
non fernientatos esse comedendos, primus dies ut festum singulare non 
numeratur. Josephus AJ 2, 15. 1 octo dies commemorat, quia iam die 
quarto decimo ante vesperam omue fermentum e dornibus semovebatur, 
septem ib. 3, 10. 5; 9, 13. 3. Si quis illis diebus panem fermentatuni 
comederat, e populo exscindendus erat (Ex 12, 19). 

Denique singulis feriis paschalibus praeter eas victimas, quae in 
neomeniis immolabantur (Nm 28, 19 24), complura alia sacrificia of- 
ferri solebant (Ex 23, 15. Dt 16, 2. Chr 30, 22; 35, 919. Tract. 
Chagiga, M II, 12) 4 . 

1 Non intellegendum est sabbatum, quod septimo quoque die agebatur, 
sed primus dies festi azymorum i. e. dies quintus decimus mensis Nisan, qui 
tamquam sabbatum celebrabatur (cf. Ex 12, 16. Lv 23, 7). Idem signi- 
ficant verba HD|D ri^ip)^)? postridie paschatis (Jos 5, 1 1) i. e. dies quintus 
decimus mensis Nisan, qui erat postridie eius diei, quo agnus paschalis 
mactabatur. Eabbanitae quoque (Pharisaei) verba rotfn nintt tempus cra- 
stinum post primum diem festum intellegebant dissentientes a Boethosaeis 
(Sadducaeis), qui ea diem post sabbatum usitaturn, quod in festum septem 
clierum azymorum incidebat, significare dicebant, quam interpretationem 
Samaritani et Karaei usque ad nostram aetatem comprobant. Ex ea sen- 
tentia festum quoque pentecostes semper in diem solis incidere necesse 
erat, quod apud Samaritanos et Karaeos adauc fit. Etiam nonnulli inter- 
pretes sacrarum litterarum recentioris aetatis sabbatum usitatum intellegunt, 
cum dicant vocabulum 1"Q^ semper sabbatum septimo quoque die rediens 
~vel hebdomaclem in sabbatum desinentem significare et septimum, quartum 



262 P ars I- Antiqurfcates sacrae 

deeimum, vicesimum primum diem mensis Nisan semper sabbatum fuisse, ut 
annus ecclesiasticus semper a nova hebdomade initium ceperit. At voca- 
bulum f)3$ non solum de septimo hebdomadis die usurpari ex locis Lv 16, 
31; 23, 32 apparet, ubi dies sollemnis expiationis i. e. dies decimus mensis- 
septimi "ifi3$ M3$ appellatur. Annum ecclesiasticum semper a die solis 
initium cepisse non solum demonstrari non potest, sed id ne fieri quidem 
potuit, quod ita annum modo praeteritum plerumque media hebdomade fi- 
niri necerfse erat, ut divisio hebdomadis in sabbato posita violaretur. 

2 Ante oblationem primi spicarum hordei manipuli falx in segetem im- 
mitti non debuit (Lv 23, 14). Sed incolae urbis 'Jericho iam ante oblatum. 
manipulum messem fecisse dicuntur (M. Pesachim 4, 8). 

Josephus AJ 3, 10. 5 non manipulum spicarum, sed YO^op gra- 
norum tostorum et in particulas grossiores contu.iorum ad altare allatum, 
esse affirmat. 

3 Ibn c Esra ad Ex 12, 15 recte monet praeceptuni per septem dies 
non alios nisi panes infermentatos comedendi non pertinere ad primum 
convivium paschale in Aegypto celebratum, in quo Hebraei eos tantum 
panes infermentatos comedissent, quos una cum agno paschali paraverant 
(ib. v. 8), sed postea demum Hebraeos iussos esse per septem dies panibus 
infefmentatis vesci, ut semper memoria tenerent, quid accidisset, cuin ex 
Aegypto egrederentur ; turn enim prae festinatione exitus iis non licuisse 
exspectare, donee farina fermentaretur (ib. v. 39). Ilia igitur lex, quam- 
quam in sacris litteris ante exitum ex Aegypto commemoratur, 

eum demum lata est. 



4 Dies ultimus Dt 16, 8 vocatur '"05$ dausula festi (a verbo 
clausit], quia de exitu sive conclusione sollemnitatum agitur (cf. so8iov i. 
e. ultimus dies feriarum LXX Lv 23, 36. Nm 29, 35. Phil. De septen. 
opp. II, 298. Theodoret. Qu. 32. in Lv. MSG 80, 341). Alii id vo- 
cabulum proprie coetum, populum collectum et congregatum (a cogendo in, 
unum locum, a congregando, cuius' verbi vis signification! cohibendi, quam 
verbum 13t^ obtinet, similis est) ; deinde festum, quo populus congregatur, 
valere dicunt. Veteres interpretes omnes fere hanc significationem expri- 
munt. Velut Graeci Alexandrini 'Jer 9, 2 oovoSov, Am 5, 21 rcavvJYOpiv 
vertunt; Vulgata: dies coetus et collectae, ,,in quo colligebantur a populo' 
ea, quae erant necessaria ad expensas cultus divini" (Thomas S. th. 1, 2. 
qu. 102. a. 4. ad 10). Praeter ultimum diem paschatis in sacris litteris 
etiam octavus sbllemnitatis tabernaculorum dies eodem nomine notatur (Lv 
23, 36. Nm 29, 35). Talmudistae et Josephus id vocabulum de pente- 
coste quoque usurpant (KM12y M. Eoseh haschana 1, 2. Chagiga 2, 4. 
Arachin 2, 3. Midrasch schir haschirim 36 a . 'AaapO-a Jos. AJ 3, 10. 6). 

III. Ternpore posteriore in cena paschali omnes primo manus la- 
vabant, dein pater fainilias benedicebat calici yino, plerumque rubro,. 
pleno. Postquam convivae stantes de eo bib erant, cibis benedicebat et 
cum ceteris de herbis amaris, quae prius in aceto intingebantur, coine- 
debat. Turn historian! exitus populi ex Aegypto narrabat (cf. Ex 12* 



Sollemnitas paschatis 263. 

26 ss.), cum saepius calicem iterum vino impletum elevaret et recitata 
prima parte (Ps 113 et 114. Vulg. 112113, 8) liymni magni (tflfi ^*, 
sic dicti a priino verbo Ps 113 ^T^"?'^) omnes de eo bibebant. 'Postea 
nianibus .pedibusque lotis meiisae accumbebant et absolute, benedictioue 
priuram panes azymos cum lierbis amaris et pulmento quodam, quod 
ex variis frugibus et aceto confectum erat (fielin), deinde agnuru pa- 
schalem comedebant et tertium calicem, qui potissimum calix benedic- 
tionis (fl?p5 ^ Dte, cf. rconjpiov vfc soXo-fta? I Cor 10, 16) vocabatur, 
exhauriebant. Impleto quarto calice reliquos psalmos hymni magni 
(115 118. Vulg. 113, 9 117) recitabant, quo facto ex hoc calice 
bibebant.' Quintus quoque calix addi poterat cum decantatione psal- 
morum 120137. 

De quibus caerimoniis cf. M. P,es ; achim 10, 1 7. J. M. Japhet, 
Haggadah fiir Pesach. Mit Ubersetzung, deutsehem Kommentar und mu- 
sikalischen Beilagen. Frankfurt a. M. 1903. 

Ut Judaei memoriae produnt, ad epulas paschales non pauciores quam 
decem homines admittebantur (cf. Ps. Jonathan ad Ex 12, 4). Cum 
satis esset singulos particulam carnis magni tudine olivae vel dimidii ovi 
edere, existimare possumus centum atque pliires homines de eodem agno 
edisse. Quod autem Babyl. Pesachim 64 b (ubi de celebratione paschatis 
aetate Herodis Agrippae agitur) dicitur numerum agnorum paschalium duo- 
decies centena milia fuisse, et apud Jos. BJ6, 9. 3 (ubi de celebratione 
paschatis eo ipso tempore, quo Hierosolyma a Tito expugnabantur, sermo 
est) memoriae proditur ducenta quinquaginta sex milia quingentos agnos 
mactatos esse, ea verba superlata sunt. 

In celebratione primi paschatis in Aegypto Hebraei succincti et cal- 
ceati ac baculos manibus tenentes i. e. ad iter suscipiendum parati celeriter 
manducabant, ne dimidio cenae peracto excedere cogerentur (Ex 12, ll). 
Postea haec omissa sunt. Quod autem Hebraei ossa agni frangere vetitr 
sunt (Ex 12, 46), id etsi ad acceleratam profectionem ex Aegypto .perti- 
nebat, tamen perpetuo observabatur (cf. Jo 19, 36). Utrum Hebraei 
stantes pascha comedere debuerint an mensae accumbere iis licuerit, in 
controversia versatur. Quantum equidem iudicare possum, distinguendum 
est primum illud pascha in Aegypto celebratum ab aliis, quae quotannis 
recurrebant. In Aegypto Hebraeos agnum paschalem stantes cpmedisse ex 
loco Ex 12, 11 colligitur; post id iaui praescriptum fuisse non videtur. 
Nihilo minus talmudistae tradunt Hebraeos usque, ad captivitatem Baby- 
loniam stantes pascha comedere consuevisse. Et comederunt Christus et 
apostoli ad mensam discumbentcs agnum paschalem, ut ex Mt 26, 20. 
Me 14, 18. Lc. 22, 14 apparet. 

Quattuor illos calices convivae bibebant ob quattuor divina? promis- 
siones, quae ad Hebraeos ex Aegypto educendos, servitute Aegyptia libe- 
raudos, plagis Aegyptiis exsolvendos, denique praeter ceteras gentes eli- 
gendos, ut dei populus essent, spectant (Ex 6, 6 s). 



264 P&vs ! Antiquitates sacrae 

Hie etiam gravissima ilia et celeberrima occurit quaestio, quotus calix 
in cena paschali a Christo consecratus sit. Nonnulli tertiutn calicetn con- 
secratum esse existimant (P. Scliegg, P. Schanz); ita institutio ss. eucha- 
ristiae continuo esum agni paschalis secuta est idque antequam cena ipsa 
secundum omnes ritus peracta est. Alii, qui existimant Christum omnes 
illas caerimonias antea perfecisse, ss. eucharistiae institutionem ad quartum 
calicem referunt, qui ultimus ex praescriptis erat (G-, Bickell), vel ad 
quintum (J. Langen). Quae significasse sufficiat. 

IV. Agni paschalis immolationem verum sacrificium fuisse 
primum apparet ex locis Ex 12, 27; 23, 18; 34, 25., ubi agnus pa- 
schalis l"OJ sacrificium, hostia, victima %ar' e^opjv appellatur; ex locis 
Ex 12, 11. 48- Lv 23, 5. Nm 9, 10. 14; 28, 16. Dt 16, 1 s. II Kg 
23, 21. II Cbr 30, 1. 5; 35, 1., ubi de ni^ rtD9 paschate Jahvae 
sacro sermo est; ex Nm 9, 7. 13., ubi agnus paschalis $*)j? oblatio, 
sacrificium vocafcur et de eo utitur verbo ^1i?? dbiulit, quod semper 
de veris sacrifices usurpatur. Deinde ex ipso oblationis ritu; nam 
sanguis agni a sacerdote spargebatur, ut II Cbr 30, 16; 35, 11 
clare dicitur, quod ad sacrificium pertinere nemo nescifc. Quare etiam 
Philo (De vita Mosis 1. 3. opp. II, 169) et Josephus (AJ 2, 14. 6; 
11, 4. 8. BJ 6, 9- 3) agnum pascbalem ftu^a et $oaiav vocant *-. De- 
nique ex ratione typi: Agnus paschalis, in formam crucis extentus, 
praeclarissimus typus erat Christi, agni paschalis novi testamenti, pro 
salute totius generis humani in cruce immolati, de quo Paulus apostolus 
I Cor 5, 7 dicit: ,,Eteniui pascha nostrum immolatus est Cbristus" vel 
diligentius ex textu Graeco : ,,Nam etiam pascba nostrum iminolaturn 
est. Christus." Sicut enim institutione et sanguine paschatis Hebraei 
e servitute Aegyptia eorumque primogeniti a morte corporis liberati 
sunt, ita sanguine B agni immacuJati et incontaminati" (I Pfcr 1, 19 cf. 
Jes c. 53), cui os non frangebatur (Jo 19, 33 36), genus humanum 
e servitute peccati (diaboli) et morte aeterna ereptum est (Jo 1, 29) 2 . 



1 Nonnulli etiam ex eo, quod Graeci loquendi fornmlis oJ-osiv vel 

TO Tcdaxa (Me 14, 12. Lc 22, 7. I Cor 5, 7. conferas etiarn Sap 
18, 9) et rcoistv to ftao"/ (Mt 26, 18. Hebr 1], 28) usi sunt, concluserunt 
immolationem agni paschalis esse verum sacrificium. At verbum '8-ueiv Graeci 
etiam de iis usurpant, quae sacrificia nominari non possunt, velut Xeno- 
phon Exped. Cyri 1, 2, 10: C : Apxoc<; ta Aov.aia S'S-oos %ai aifwva 
s-8-Y)y.s. Et quamvis ut Latinum facer e, ita Tco'.etv idem sit quod sacrificare, 
tamen etiam de festis legitur, ut Xenoph. Hellenic. 4, 5, 2: Tcotetv 
v l<3'9'tua. Quare ilia verba argumeuta esse non possant agnum paschalem 
verum esse sacrificium. 

2 Typicam hanc agni paschalis relationem explanant Justinus (Dia- 
log. c. Tryph. 40. 111. MSG 6, 561. 732), Origenes (Select, in Ex., 



Sollemnitas pascliatis 265 

Horn. 2. in Lv. 5. Horn. 23. in Nm. 6. Horn. 12. in Jer. 13. Conmi. 
in Jo. tom. 9, 13. ib. 12, 284. 421. 752; 13, 396; 14, 433), Theodo- 
re tus (Qu. 24. in Ex. ib. 80, 252). Tertullianus (Adv. Marcion, 4, 
40; 5, 7.-MSL 2, 460 s. 486), Cyprianus (Ep. ad Magn. 4. ib. 3, 
1141), Hieronymus (Comni. in EK. c. 45. ib. 25, 455 s.), Augustinus 
(In Jo. tr. 50. 2. tr. 120. 3. De civ. dei 16, 43, 1. C. litt. Petil. 2, 
37. ib. 35, 1758s. 1953; 41, 522; 43, 290), Leo Magnus (Serm. 75. 
de pentec. I. 1. ib. 54, 40 1), Thomas S. th. 1, 2. qu. 102. a. 5. ad 
2 : ,,Per immolationem agni paschalis significabatur immolatio Christi se- 
cundum illud I Cor 5, 7 : Pascha nostrum immolatus est Christus". 

Constat igitur agnuin paschalem veruni sacrificium fuisse, sed quale 
ftierit vel cuiuaiii sacrificioruin generi accensenduin sit, nequaquam 
certum exploratumque est. Inter recentiores plerique sacrificiuni pia- 
culare esse statimut, inter auni velut ex hienie renascentis priruordia 
oblatum idque cuin ad expianda peccata ante commissa, turn ad ho 
minis vitaui una cuui natura et anno instaurandam. Quod quainvis 
placeat, tamen ration! sacrificiorum piacularium uiinime consentaneuin 
est; ea eniui a naturae rerum vel corporuin caelestium commutationibas 
et vicissitudinibus prorsus abhorrentia ad nominuni peccata sola perti- 
nent neque in iis, quod niaioris est raomenti, ullus carnis hostiaruni 
usus offerentibus permittitur. Quani ob rent nonnulli agnum paschalem 
sacrificiorum pacificorum esse existimant, quia in his sacrifices carnes 
ab offerentibus una cum suis comedebantur. Cui tamen opinioni alii 
obiciunt, quod neque adeps victimae paschalis comburebatur (in paschate 
Aegyptio) neque ulla pars carnis in usum sacerdotum cedebat et sanguis 
tantum ad pedem altaris holocaustorum (in Aegypto ad postes domus) 
spargebatur. Quae cum ita sint, agnus paschalis sacrificium eius modi 
considerandum esse videtur, quod et ad sacrificia piacularia et ad sa- 
crificia pacifica pertiaeat. Quatenus erat sacrificium piaculare, sanguine 
adsperso peccata domus vel familiae expiabat; quatenus sacrificium pa- 
cificum, in convivio, quod offerentes comniunitur sumebant, proprium 
illud insigne omnium sacrificiorum pacificorum habebat, ut ii, qui sa- 
crum, offerebant, id cum deo conimunicarent. 

Atque agnus paschalis ut verum erat sacrificium, et sacrificium 
piaculare et sacrificium pacificum, ita Christus non solum ut sacrificium 
piaculare nostra causa mortuus est, sed etiain se ipse uobis ut sacri- 
ficium pacificum in eucharistia edendum tradit. 

De quaestione, utrum agnus paschalis sacrificium fuerit an non, pro- 
testantes in varias sententias discedunt, ex quibus gravissimas breviter enu- 
meramus. 

Atque sunt qui agnum paschalem sacrificium appellare simpliciter re- 
cuseni atque existiment, cum in sacris litteris vocabulum n5|. de eo usur- 



266 Pars I. Antiquitates sacrae 

petur, id inactationem sollemnem, nequaquam vero sacrificium, quod proprie- 
dicitur, ' intellegendum esse. Quare pascha ad nullum sacrificiorum legi- 
timoram genus referri posse videtur. 

Nonnulli agnuin paschalem, quippe cum a ceteris sacrifices multum 
differat atque inter sacramenta veteris foederis numeretur, veru,m sacri- 
ficium fuisse negant et tantummodo sacrificium sacramentale vel sacra- 
menlum sacrificale sive sacramentum caerimoniis sacrificalibus ornatum exi~ 
otimant ; qua re et a ceteris veteris testament! sacrificiis distinguunt et in 
ordine sacramentorum collocant. 

Alii inter sacrificium, quod proprie dicitur, et sacrificium, quod stride- 
dicitur, distinguunt. lllud, quod etiam sacrificium verum appellant, sic 
definiunt, ut sit mactatio sacra et religionis causa suscepta* certis quibus- 
dam ritibus divinitus praescriptis observatis. Hoc, quod etiam. sacrificium. 
merwn vocant, ea sacrificia complecti existimant, quorum adeps et aliqua 
pars .carnis in altari Jahvae ad impetranda bona animi cremabantur, re- 
liqua in usum offerentium cedebant. Atque dicunt agnum paschalem, ut 
sacrificium, quod proprie dicitur, sive sacrificium verum fuerit, id quod ex 
nomine H21, ex caerimoniis sacrificalibus, ex ratione typi appareat, ita sacri- 
ficium, quod, stride dicitur, sive sacrificium merum non fuisse, quippe cum 
nihil carni*, nihil adipis (in paschate Aegyptio) altari imponeretur, sed 
totus agnus assaretur et comederetur. 

"i . . . . ' . ' 

Quas distinctiones solum opinionibus praeiudicatis inniti, quae in doc- 
trina dogmatica protestantium positae sunt, omnibus est perspicuum. Quare 
eas intento ' studio refutare supervacaneum esse censeo. 

Convivium pascliale, quo foedus cum Jahve initum renova- 
batur et confirmabatur, naturain habuifc sacramentalem et typice por- 
tendit convivium eucharisticum novi testament! (I Cor 10, 17), n quod 
vetus terminat" (Thom. in liymno B Lauda Sion"). Quocirca solleninitas 
paschatis inerito dicitur cultus sempiternus (Vulg. Ex 12, 14.. .cf. v. 24). 
Panes azymi, symbolum puritatis et sinceritatis (: I Cor 5, 8), et 
herbae amarae, symbolum afflictionis et paenitentiae, non tam i'e- 
stinationem, qua demigratio ex Aegypto peracta est (Ex 12, 31 33), 
et afflictiones ibi perpessas (ib. 1, 14) *, quam liberationem ex illis rui- 
seriis et vexationibus indicabant. Quare Dfc 16, 3 panis azymus ^tf S.n^ 
panis miseriae 2 ;- LXX apro? xay.waewi; vocatur i. e. pauis, quo memoria 
redemptionis ex malis, quae in servitute Aegyptia perpessi sunt, reno- 
vatur 3 . 



1 Id quod Maimonides, De paschate 8, 4 dicit: ,,^1^^ istud come- 
dimus, quia amaritudine affecerunt (mttiy) Aegyptii vitam patrum nostrorum 
in Aegypto''. Cf. etiam M. Pesachim 10, 5. Theodore t. Qu. 24. in Ex.. 
MSG- 80, 252. 



a Sunt qui verba ^ Q!"D panem exsilii interpretentur. Nam voca- 
bulum ^ proprie ad significandum statum exsilii Aegyptii usurpatum esse- 



Sollemnitas pentecostes 26 T 



videtur (cf. : appellationem Aegypti V$ HS Gn 41, 52. Ex 3, 7. 17; 4, 3l)t 
Unde in proverbium versum ad similes status translation est (Gn 16, llj. 
31, 42). 

3 Alii, panem infermentatuin panem miseriae dictum esse p.utant, quod. 
insipidus esset et insuavis. 

Primitiis messis populus nutrimeutum corporis cum confes- 
sione panem cottidianum a deo sibi dari eidem grato ammo offert, 
additque sacrificia, ut testaretur vitam humanam alirnento terrestri 
confirmatam sanctificatione et incremento bonorum operum deo esse- 
consecrandam. Atque cum primitiae Jahvae essent sacrae, nemini licebat 
novas terrae fruges in suos usus vertere, antequam primitiae messis, 
manipulus spicarum, nomine totius populi Jahvae essent consecratae.- 

V. Complures assyriologi recentissimae aetatis putaverunt pascha. 
initio diem festum Babyloniorum fuisse. Nam in inscriptiombus Baby- 
loniis tradi in lustrali quodam sacrificio sanguine agni limen superum 
et postes portae regiae oblini solita esse, id quod de postibus oblitis^, 
cum Hebraei pascha in Aegypto agerent, admoneret. Ad hoc in lingua, 
Assyria verbum pasdliu esse, quod se linire, Pi e el pusuhu, quod ali- 
cuius animum mitlgare valeret. Unde id quoque effici pascha initio 
sacrificium lustrale fuisse atque cum apud Babylonios quoque exstaret,. 
ex aetate, quae ante Mosen esset, originem ducere. 



At vocabulum Hebraicum no ipsa radice ab Assyrio pasdhu differt. 
Quae vocabula componi posse si concedimus, duplex factum esse potestr. 
aut ut Hebraei ipsi quondam vocabulum haberent, quod Assyrio pastihw 
respondens postea evanuit (id autem n$^ sonuisse necesse est), aut ut 
Babylonii diem festum agerent, cuius nomen cum pasdhu cohaerebat, et 
Hebraei eum diem una cum nomine reciperent (ex quo littera D explicari 
posset). At de tali die festo nihiliaccepimus. Quod autem postes sanguine- 
obliuebantur, illud quid em in Aegypto, cum primum pascha celebraretur, 
factum est, sed in Palaestina numquam reperitur ; neque igitur propter 
earn rem pascha ex Babylonia ducatur necesse est. 

Cf. W. Eiedel in ZAW XX, 1900, 324s. Alttestarnentliche Unter- 
suchungen I, 68. 

Caput tertinm 
De sollemnitate pentecostes 

I. Postquam a die sexto decimo mensis Nisan (Lv 23. 15. Dt. 
16, 9) septem hebdornades (rilnay? J>3ty) sive undequinquaginta dies. 
transierant (Lv 23, 15. Jos. A J 3, 10. 6), dies qui sequebatur, i. e. quin- 



;268 P ar ^ ! Antiquitatcs sacrae 

quagesiinus (y] Trevtsxoarif] Act 2, 1. Jos. r) Tcevtexoarq -^{xepa Phil v apud 
rabbin os ar 1 cwan jn) vel sextus mensis Sivan erat dies festus atque 
abstmentia ab omni ppere servili celebrabatur (Nm 28, 26) ; qui ex his 
septem hebdomadibus ni2}tf JO sollemnitas hebdomadum nominabatur 

(Ex 34, 22. Dt 16, 10. II Chr 8, 13). Alio nomine T^d JO sota- 

. m'tos messis vocabatur (Ex 23, 16), quia gratiarum pro messe peracta 
ageudaruin causa celebrabatur *, vel 0^1355 at 1 dies primitivorum (Nm 

.28, 26- ioptYj 7cp(j)TOYWY][ia'c(ov Phil.), quia eo die duos panes ex 
2 / 10 ephae farinae triticeae (similae Lv 28, 17) primitiarum novarum 
fruguni instar offerebant, ut gratum animum pro pane cottidiano testa- 
rentur (quare Lv 23, 16 illi duo panes ^V^H n %W fertum novum, ib. 
v. 10 "I'Si?* r.T^l primitiae messis, v. 20 Q^^Sd ^0^ panes primitiarum 
appellantur) 2 . Cum (^S?) his panibus triplex sacrificium coniunctum 
erat, et quideni holocaustum (septem agni anniculi, iuveucus, duo arietes 
cum rniiicha et libaminibus), sacrificium pro peccato (hircus), sacrificium 
pacificum (duo agni anniculi) ; panes cum duabus hostiis pacificis coram 
Jahve agitabantur (quare Lv 23, 17 etiam i^wiji DDb panes agitationis 
vocantur) et ad sacerdotes redibant (Lv 23, 18 20). Praeter sacri- 
ficia lege praescripta (eadem, quae in neomeniis et in sollemnitate 
paschatis offerebantur, Nm 28, 27 31) etiam voluntariae oblationes 

.(nla^j) pro facultatibus (-ll^- ^131 * 1 ^^ 3 sicut benedixit tibi Jahve i. e. 
pro messe beneficio Jahvae concessa) fiebant ac viri cum familiis eum 
diem conviis sacris transigebant (Dt 16, 10 12). 

Hoc festum, etsi tribus praecipuis sollemnitatibus annuis, quibus 
viri ad sacrarium se conferre debebant, adnumeratur, tamen per octo 
dies actum esse nusquam legitur. Secundum traditioneni Judaicam per 
imum diem agebatur (Siphra 189 a ), ut quodam modo publica esset 
professio populuni in unum verum deum credere. 

1 Pentecoste ut festum inessis finitae arte cohaeret cum sollemnitate 
paschatis sive initii inessis. Quare apud Judaeos posterioris aetatis M12CV 
nDS bty clausula paschatis vocatur (M. Schekalim 3, 1. Rosch haschana 
1, 2. Chagiga 2, 4. Arachin 2, 3. Midrasch schir haschirim 36 a ). Ini- 
tium et finis inessi^ maiorem periodum constituunt, quae festis illis deo 
consecrabatur. 

2 Quia hi panes specimina erant eius panis, quo Hebraei pleruinque 
vescebantur, fermentati erant. 

Ex verbis Lv 23, 17: ,,Ex habitationibus vestris afferetis panes agi- 
tationis duos" colligi non potest unumquemque patrem f'amilias duos panes 
offerre debuisse ; neque enim aliud significant nisi panes, quos offerri opor- 
tebat, tales esse debere, quales domi cottidie edebantur. 

IT. Vetus sententia est et rabbiuorum et patrum ecclesiae sollem- 
uitatem pentecostes institutam. esse, ut maneat memoria legislations 



Sollemnitas -pentecosfcea 269 ' 

Sinaiticae die quinquagesiino post egressuin ex Aegypto factae 1 . Cum 
vero quinquagesimo die a resurrection e Cliristi lex data sit hoininibus 
oox ev 7cX:>i, Xi(Kvai<;, aXXa sy 7cXal %apSia? aapxtvat? (II Cor 3, 3), in 
pentecoste Hebraeorum imago illorum bonoruin spiritualium agnoscenda 
est, quibus nmndus cumulatus est per origimm ecclesiae Christianae vel 
effusionem spiritus sancti super apostolos, qui tamquain prirnitiae eccle- 
siae evangeliuin gentibus totius orbis terrarum praedicarimt (Act 2, 1 ss.). 

Panes pentecostales ut typus eiicharistiae existiniari possunt, cuius . 
institutionem illo teinpore specialiter recolimus, quo spiritus sanctus 
corda discipulorum edocuit ad plene cognoscenda huius sacrament! 
mysleria; nam et eodeni tempore coepit hoc sacrameutum a fidelibus 
frequentari" (Thomas, Opusc. 57). Couieras Act 2, 46., ubi de priniis. 
Christianis memoriae traditur : Haft 5 TJjxspav te rcpoaxaptepoovre? 6|j,oxh>- 
sv T(T) ispij), xXwvts? TS xat 9 olv-ov aptov, [LsrsXa^jSavov Tpo r f/Js sv- 
xai ac 



1 Velut Mairaonides, More nebochim 3, 41: ,,Festum septimanaruin 
est dies ille, quo lex data est. Ad huius diei honorem pertinet, quod 
dies a praecedente sollemni festo (paschate) ad ilium usque diem mime- 
rantur". Sed alii rabbini de hac re aliam habent opinionem, ut A bar- 
ban el, Comm. ad legein fol. 262: ,,Nain lex divina . . . non opus habet 
sauctificatione diei, quo eius memoria recolatur. Sed causa festi septi- 
manarum est initium messis tritici . . . Hoc quideni extra controversiam 
est, quod in festi septimanaruin die lex data sit, sed festuni in eius me- 
moriana non institutum". Conferas etiam Hieros. Pesachim (c. 7) 68 13 . 

Ex multis locis patrum ecclesiae, qui hue spectant, paucos aiferamus : 
Hieronym. Ep. 78. ad Fabiolam, 12. mans. MSL 22, 707: ,,Inveniemus 
quinquagesimo die egressionis Israel ex Aegypto in vertice mentis Sinai 
legem datam ; unde et pentecostes celebratur solleinnitas et postea evan- 
gelii sacramentum spiritus sancti descensione completur". August. 
C. Faust. 32, 12. ib. 42, 503: ,,Pentecosten celebramus . . . quod futurum 
etiam per Judaeorum pascha significatum est, cum quinquagesimo die post 
celebrationem ovis occisae Moses digito dei scriptam legem accepit in nioute". 
Videas Ad inquisit. Januar. 1. 2. sive ep. 55, 16. Enarr. in Ps 90. S. 
Serm. 8. c. 11. ib. 33, 218; 37, 1167; 38, 74. Item Origen. Horn. 2. 
in Lev. 2. MSG- 12, 414. Ps. August. Quaest. vet. et nov. test. 95, 2 
(Corp. script, eccl. Lat. 50, 166 170). Etiam auctore Thoma S. th. 1, 2. 
qu. 102. a. 4. ad 10 festum hoc ,,ad recolendum beneficium legis datae" 
agebatur. Conferendus est etiam Leo M. Serm. 75 de pentec. I. 1. ib. 
54, 400s: ,,Sicut Hebraeo quondam populo ab Aegyptiis liberate quinqua- 
gesimo die post immolationeni agni lex data est in monte Sinai (Ex 19, 
17 ss.), ita post passionern Cbristi, qua verus dei agnus occisus est, quin- 
quagesimo a resurrectione ipsius die in apostolos plebemque credentium 
spiritus sanctus illapsus est (Act 2, 3), ut facile diligens Christianus 
agnoscat, initia veteris testamenti evangelicis ministrasse principiis et ab 
eodem spiritu conditum foedus seeundum, a quo primum fuerat institutum''. 



;270 Para 1. Antiquitates sacrae 

2 Sunt qui . exi stiment verba allata non de pane eucbaristico, sed de 
cibo communi accipienda esse. Velut Cliryso stomus (Horn. 7. .in Act. 

2. MSG 60, 64 s.), Oecumenius (Comm. in Act. c. 3. ib. 118, 77. 
80), Theophylaotus (Expos, in Act. ib. 125, 557. 876), nonnulli inter- 

pretes posterioris aetatis. Ac verum quidem est loquendi formulam ttXdoou 
aptov eV? waQ etiam de comestione profana et communi usurpari (ut Act 
20, 11 ; 27, 35. neque de eucharistia explicandum esse censeo Lc 24, 30). 

Sed hoc loco quaedam reperiuntur, quibus explicatio de cibo communi 
excludi videatur. Nam verba xa^ 5 olx,ov certe opponuntur verbis iv T(|) 

'tepq); sed primes Christianos cibos non in templo, sed domi sumpsisse pro- 

fecto dignum non erat, quod singillatim memoriae proderetur; at in templo 

-eos orasse, proprium autem cultum privatim vel per domos exercuisse apte 

commemoratur. Deinde statim de cibo communi mentio fit : MerXd[i(3avov 
tpo'f 7j? Iv afaXXidaet, xal a<peXo'ry]i:i %ap8ia?. Quod cur additur, si verbis : 

-y.X6)VTss aordv idem significatur? Quare locum allatum de celebratione 

eueharistiae intellegendum esse senseo. 

Adnotatio. H. Grim me (Das israelitische Pfingstfest und der 
Plejadenkult. Paderborn 1907) pentecosten Hebraeorum cum antiqua quadam 

; Semitarum pentecoste, cui apud Hebraeos alia vis subiecta sit, cohaerere 
verisimile reddere studet; sed id tantum coniectura colligitur. - De opi- 

:nione pentecosten semper in diem solis incidisse videas p. 261 s. 



Caput quartum 
De sollemnitate tabernaculorum 

Of. tract. Sukka (M II, 6). P. Volz, Das Neujahrsfebt Jahwes 

(Laubhiittenfest). Tubingen 1912. 

I. Sollenmitatum annuariarum divinitus mandatarum ultima erat 

-sollemnitas tabernaculorum (MtoBD 35 LXX -ft iopr)] (TCUV) ax,7]vwv 

vel oxYjvoTCYjYia? Lv 23, 34. Dt 16, 13. 16; 31, 10. Sach 14, 16. 18s. 

.Esr 3, 4. II Chr 8, 13. OXTJVOTCTJYUX II Mcc 1, 18. Jo 7, 2. Jos. AJ 

11, 5- 5- q TWV ajtvjvwv sopTV] et axvjvat Phil.), quae exeunte anno (TPSTTO- 

.p.svoo TO XOOTOV too xatpoo rcpo? rqv ^si[iepivqv wpav Jos. A J 3, 10. 4), 

post finitam omnium frugum collectionem (Ex 23, 16; 34, 22. Dt 16, 

13) 1 a die quinto deciino usque ad diem vicesimum primum rnensis 

Tisri (Lv 23, 34. cf. I Eg 8, 2. Ez 45, 25. Jos. AJ 13, 8. 2) 2 age- 

batur, ita ut dies primus et ultimus tamquam festi quiete sabbatica 

sacri essent (Lv 23, 39. Nrn 29, 12. 35), diebus mediis labores susci- 
pere liceret. Instituta erat cum. ut populus sempiternam memoriam 

eius temporis, quo per quadraginta fere annos in horridis Arabiae 
desertis commorans sub tentoriis degebat, servaret qua ex causa 
.his diebus tabernacula, quae ex ramis arborum maxime frondosarum 



Sollemnitas tabernaculorum 271. 

,(cf. Nek 8, 15) .vel super domos piano tecto coopertas vel aliis Jocis 
construebantur, inbabitabant (Lv 23, 41 43) 3 turn ut pro' fragum 
-collectione de area efc torculari gratuni aniniuin testaretur (Dt 16, 13. 
cf. Lv 23, 39), unde etiam TO^C 1 ati sollemnitas cdlectae sive collectionis 
frugum, LXX:vj eopnj otweXeiaq vel aovaywyYj? vocabatur (Ex 23, 16; 
.34, 22). : Erat festum maximum vel apO sollemnitas xai' lopjv (M. Sche- 
kalim 3, 1 )' 4 atque sumrna cum celebritate et hilaritate agebatur. 
Quare a Josepho A J 8, 4. 1 eopn] ocpdSpa rcapa TOI? e E(3paiot<; iy.ycajtd'n] 
y.al [isyiatYj, ib. 15, 3. 3 loprfj el? ta [idXi.ara irrjpoo(j.svY], a Pliiloue, De 
septen. opp. II, 286 iopcwv (isyiaTYj appellatur 5 . Sacrificia publica plura 
quarn aliis fesfcis praescripta erant. Primo die festi praeter sacrificium 
perpetuum tredeciin iuvenci, duo arietes, quattuordecini agni cum. mincna 
et libaminibus offerebantur in liolocaustum et hircus pro peccato ; dies 
sequentes iisdem ac primus dies sacrificiis religiose habebantur ; detracto 
tamen cottidie uno iuvenco, ita ut in universum septuaginta iujenci 
mactarentur (Nni 29, 12 34). Praeterea omnibus diebus cornplures 
quoque victiniae voluntariae immolabautur. Septimo quoque anno per 
septem dies 1 populo ante sacrariuni congregate pentalogus Mosis sive 
thora, quae proprie dicitur (Dt 6, 1 7, 11), recitari debebat (Dfc 31, 
1013). 

1 Sunt qui ex verbis Ex 23, 16: (Servabis etiam) ,,festum collectionis 
exeunte anno, cum collegeris (''l?'?^?) opera tua ex agro" colligendum esse 
existiinent Hebraeos sollemnitatem tabernaculorum inter ipsam frugum collec- 
tionem celebrasse. Sed id ne admittamus, iam re ipsa prohibemur. Nam 
qui cogitari potest eos in percipienclis fructibus occupatos iucundam me- 
moriam rei i'eliciter peractae celebrasse feriisque et oblectamentis indul- 
sisse, quae otium animumque a negotiis et curis vacuum requirunt? Etiam 
praepositione 5 in ^^0^5 pro ea opinione nihil efficitur: nam 3 haud raro 
pro ^OS positum esse compluribus exemplis comprobatur (velut Jes 6, 13: 
n5?^5 post caesionem arboris i. e. caesa arbore; ib. 30, 14: ^5*?5 post 
fractionem; Lv 11, 31. I Eg 13, 31. Jes 53, 9: ^^ post morleni), ita 
ut verba potius reddenda sint: ,,post fruges agri coactas". 

2 Notatu dignum est, cum deus sollemnitatem tabernaculorum a die 
quinto decimo mensis septinii sive Tisri agi iussisset, Jerobeam, regem 
Israelitarum, ut populum. verum dei cultum observare dedocaret, die quinto 
decimo mensis octavi sive Marhesvan festum instituisse, quod sollemnitati 
tabernaculorum respondere existimatur (I Rg 12, 32 s.). 

3 Non tarn ut miserias et afnictationes in deserto toleratas (Philo, 
De septen. opp. II, 297) quam ut Jauvae ex ibedere fidem eiusque amorem 
ac providentiam recordarentur, qui ,,in solitudine magna atque terribili, 
in qua erat serpens flatu adurens ac scorpio ac dipsas et nullae omnino 
aquae" (Dt 8, ] 5), tentoria ad gentem suam protegendam assignavit. Idem 
sentit Angus tin us, In Jo. tr. 28. 3. MSL 35, 1623: ,,.Celebrabant 



272 -P ara I- Autiquitates sacrae 

hoc (festum scenopegiae) Judaei velut reminiscentes beneficia Jahvae". Of.. 
etiam Theodoret. Qu. 54. in Ex. MSG- 80, 276. 



4 Qui in sacris litteris quoque sollemnitatem tabernaculorum Jnn ? festum 
iCo^v nonrinari contendunt, locis 1 Rg 8, 2. 65. II Chr 7, 8 s. Neh 

8, 14. Jo 7, 10. 37 nituntur. At omnibus iis locis ex verbi's ipsis lucu- 
lenter apparet, de quo festo sermo sit. Neque certo affirmari potest eoprqv- 
uov 'looSaiwv, de qua Jo 5, 1 agitur, esse sollemnitatem tabernaculorum.. 
Hos 12, 10 verba "iPto ^ sollemnitatem tabernaculorum significant (cf. 9, 5). 

5 Etiam apud scriptores exteros sollemnitas tabernaculorum celebra- 
tissimum Hebraeorum festum habebatur. Velut Plutarch us (Sympos. 4,. 
6, 2), qui earn jjLeYtaTTjV xai -csXsiOTOf/jv lopr/jv Judaeorum esse ait, falso 
tamen cum Dionysiacis Grraecorum comparat. Etium quod contendit id 
festum y/j<3Tiav appellari (nisi forte scripserit [xsta TYJV vvjateiav) et primum 
eius diem awrjviijv dici, a vero abhorret, quoniam id festum quinto die 
post v/joretav incohabatur omnesque dies festi nomine ax'/jvwv significa- 
bantur. Ex quibus verbis igitur discas, quanta sacrorum Judaicorum igno- 
rantia vel doctissimi gentilium laborent. 

Ad septem tabernaculorum dies accessit octavus dies i. e. vicesiinus 
secundus mensis Tisri, qui n^ yocabatur (Lv 23, 36. Nin 29, 35. 
an bty n'naty claitsula vel conclusio festi Midrasch schir haschirim 36 a ) 1 . 
Erat festum noil tam sacrum quam populare, festum per se ipsum (Babyl. 
Sukka 48 a ) 2 , conclusio sollemnitatum totius anni (Philo, De septen. 
opp. II, 298. cf. 278). Quo die pauciores victimae mactabantnr quani 
prioribus diebus : iuvencus, aries, septem agni cum miuclia et libaminibus 
in holocaustuni atque hircus pro peccato (Lv 23, 36. 39- Nm 29, 35 
38). Neque tabernacula Hebraei eo die iarn inliabitabant (M. Sukka 
2, 9; 4, 8) 3 . 

1 Quare sollemnitati tabernaculorum octo dies assignantur II Mcc 10, 6 
6%Ta> ax,7jv(0|iattov), Babyl. Erubin 40 b . Midrasch Koheleth 118 
), j os . AJ 3, 10. 4; n, 5. 5. 



2 Etiam Neh 8, 18 dies octavus a festo tabernaculorum diserte di- 



stinuitur. 

Aliter Joseph us AJ 11, 5, 5: s'f' '^spa? oxtcb sv tat? 



3 



JI. Temporibus post exsilium Judaei caerimoniis a deo praescriptis 
ad augendam festi sollemnitatem complures alias addiderunt, et quidem : 

1) libationem aquae (Q1ED ^f). Cottidie mane sacerdos quidaui 
vase aureo aquam (tria log) e fonfce Siloah hauriebat eamque magna 
cum sollemnitate in atrium templi portabat atque vino rnistani in altari 
liolocaustorum effundebat, comitantibus symplioniacis et cantoribus (Jes 
c. 12) idque, ut videtur, ad niemoriain magnae aquarum copiae mira- 



Sollemnitas tabernaculorum 273 

biliter e pefcra datae, quain populus siti urente fauces anb elans cuni 
gaudio bibit (Ex 17, 17. Nm 20, 11. cf. Dt 8, 15) l . Ad hunc rituin 
respiciens Cbristus de doctrina sua ufc aqua in vitarn aetemain saliente 
locutus est (Jo 7, 37) 2 . 

1 Nonnulli rabbini bunc ritum symbolum pluviae (Babyl. Roscb ha- 
schana 16 a ), alii effusionis spiritus sancti (Bereschith rabba 70 a . Gloss, in 
Sukka SO 1 *. Hieros. Sukka 55 a ) fuisse contendunt. 

a Sunt qui putent bunc ritum iam a David exercitatum esse (II Sin 
23, 16). In. Midrascb Eutb 48 quoque narratur turn festum tabernacu- 
lorum actum esse et David aquam in loco excelso libasse. Cf. Hieros. 
Scbebiitb 33 b , ubi bic ritus a temporibus priorum propbetaruni deducitur. 

2) festivae lucis in templo apparatum. Vesperi primi diei festi 
(M. Sukka 5, 2 4., ex rabbinorum posterioris aetatis opinione cotti- 
die) in atrio mulierum (secundum Hieros. Sukka 55 b in atrio magno) 
in quattuor lychnuchis aureis, qui quinquaginta cubita alti fuisse di- 
cuntur, magnae lampades acceudebantur (quae tan tarn lucern .diffunde- 
bant, lit nullum esset atrium Hierosolynris, quod B luce domus liaustiouis* 
uon esset illuminatuni, M-. Sukka 5, 3), cum proceres ardentes faces 
manibus tenentes, spectantibus feminis, saltareut et Levitae in '(15) 
gradibus atrii interioris stantes psalmos decantareut instrunientisque 
musicis accinerent (M. Sukka 5, 4). 

3) Cottidie altare holocaustor-wn circuibant, sinistra maluin citreum 
(an^8), dextera fasciculuni ramorum (~bfy singular! cura compositum 
teneutes (cf. II Mcc 10, 7) et laetis vocibus STn^ln couclaniantes. 
Quam caerimoniani (symbolum ubertatis terrae) Judaei ex Lv 23, 40 
repetunt, ubi iubentur primo sollemnitatis die B fructuni arboris decoris 
(verisimiliter malum citreum), frondes palmarum, ramos arboris deii- 
sarum frondiurn (ex cornplnrium opinione frondes rnyrti) S salices tor- 
rentis" suniere et coram J alive laetari 2 . Die septimo ilia circuitio 
septies repetebatur (ad niemoriam expugnatae urbis Jericho, Hieros. 
Sukka 54 c ); quare ei diei nornen erat -q i^Bpo. -q [13701X7] r/j? soprr/? 
(Jo 7, 37), apud rabbinos an Kr,"iJ?m-i Hosauna magnum (cf. J. Bux- 
torf, Lex. Chald. 992). 

1 At Neb 8, 15., ubi sollemnitatis tabernaculorum celebratio descri- 
bitur, ,,frondes myrti" a ,,t'oliis arboris densarum frondium" distinguuntur. 

2 Josephus AJ ;3, 10. 4 ritus sollemnitatis tabernaculorum describens 
memoriae prodit Hebraeos eo festo fasciculuni e myrto et salice cum spa- 
dice ita paratum ; ut ex eo malum Persicum penderet (TOO [V^Xoo TOO r^c 
Trspasa? 7rpoaovro<;), in manibus gestasse. Cf. AJ 13, 13. 5., ubi pro malo 
Persico dapaooi; s% v.iTpiwv scribit. 

Kortleitner, Archaoologia biblica 18 



274 P ars ! Antiquitates sacrae 


Tempore posteriore rabbini sollemnitati tabernaculoruui diem festurn 

addiderunt, vicesimum tertium diem, mensis Tisri, quern. -"ninn nnttty Jn 
festum laetitiae lecjis appellabaut, quia eo reeitatio legis inagno cum 
gaudio inultisque sollemnitatibus finiebatur, unde sabbatum quoque se- 
quens, quo rursum lectionern legis ordiebantur, f"WN*D row vocabant 
(J. Buxtorf, Synag. Jud. c. 27). 

Adnotatio. Sunt qui dixerint Sakkuth, cuius cultus Am 5, 26 
mentio fiat, Saturnum significare, Satuvnum autem lunam decrescentein et 
ex festo Sakkuth Mosen iTODh Jn feoisse. At fiteD pluralis est vocabuli 
fi^D tugurium, casa. Praeterea quae Amos loco allato dicit, ad tempus 
futurum spectant. 

Sectio tertia 

De die expiationis 

Conieras tract. Jo ma (M II, 5); 8. Adler, Der Versobnungstag in 
der Bibel, sein Ursprung und seine Bedeutung (ZAW III, 1883, 178 
185. 272); J. Benzinger, Das Gesetz iiber den grofien Versb'hnungstag 
Lv 16 (ib. IX, 1889, 6589); C. v. Orelli, Versohnungstag (KE a XX, 
576 582); B. D. Eerdmans, De groote Verzoendag (Th T 1904, 17 
41); N. Mess el. Die Komposition von Lv 16 (ZAW XX VII, 1907, 1 
15); J. Elbogen, Studien zur Geschichte des jiidischen Gottesdienstes 
49 190 (Berlin 1907); H. Grim me, Das Alter des israelitischen Ver- 
sohnungstages (Archiv fur Keligionswissenschaft XIV, 130 142). 

I. Quintus ante sollemnitatem tabernaculoruin dies i. e. decimus 
mensis Tisri erat B^3n Qi 11 dies expiationum sive expiationis plenariae 
(LXX '^[xepa sCiXaa|xoD, apud talmudistas et rabbinos posteriores fit 1 
fin^i? dies remissionis et condonationis. KSH Ktti 11 dies magnus et 

'/.at 5 sCox^v i. e. praecipuus totius anui dies), quo oninis labor et 
cibus poena mortis proposita interdictus erat idque a vespera diei noni 
usque ad vesperarn. diei decimi (Lv 16, 29. 31; 23, 27 32. Nm 29, 7. 
Phil. De decalogo, opp. II, 206: sy % atttcov xat TUOTCOV a^o"/''] StstpYjra:. 
Jos. AJ 3, 10. 3: v.aca asX^vvjv Stav/jarsoovrs? sco? earcspa?) J . 

Sacro hoc die solus pontifex sacris operabatur; nam totus populus 
solleniniter erat expiandus. Postquam noctern pervigilaverat 2 , mane 
corpore lauto sacrificium perpetuuin offerebat. Vestitu sollemhi deposito 
et corpore iteruin lauto, simplicia vestimenta sacerdotalia induebat 3 ac 
vitulum pro peccato et arietem in holocaustum pro se totoque ordine 
sacerdotali, duos hircos plane aequales (T?3) pro peccato et arietem in 
holocaustum pro uuiverso populo ad altare adducebat. Hircorum alterum 
alterum ^^ sorte destinabat. Quo facto sua suaeque domus 



Dies expiationis 275 

peccata confitens vitulo inanus imponebat eumque immolabat. Dein 
euro. turibulo aureo (Jiflpfc, XP OGO&V 8'0[xtar7]piov Hebr 9, 4), quod prunis 
.ardentibus de altari holocaustorum sumptis impleverat, sanctissiinum 
(Lv c. 16 ^P 5 dictum) ingressus incensum adolebafc, ita ut fumus quasi 
rnibes propitiatorium obtegeret. In atrium regresses de sanguine vituli 
.sumebat et semel super propitiatorium (contra faciem eius orientalem) 
et sep ties versus pavimentum ante arcam digito spargebat. Cum deo 
reconciliatus, pontifex in atrium regressus hircuni Jahvae destinatuin 
mactabat eiusque sanguinem in sanctissimo (quod turn tertium ingre- 
diebatur) 4 eodem modo, quo sanguinem vituli, spargebat, ut illud ab 
omnibus iinmuiiditiis, praevaricationibus, peccatis populi expiaret. In 
sanctuarium (quod Lv c. 10 *iW ^C 1 ** vocatur) egressus ex traditione 
Judaica prinio de sanguine vituli, deinde de sanguine hirci versus velum 
sanctissimi (et quidem semel sursum, septies deorsum) spargebat, deni- 
que sanguine vituli et hirci mixto cornua altaris aurei illiriebat et 
septies versus pavimentum ante altare spargebat, ut peccata in sanctuario 
commissa expiaret 5 . Quibus peractis in atrium egressus idem faciebat 
in altari holocaustorum et reliquum sanguinem ad eius basin effunde- 
bat, quo ritu atrium quoque expiatuni erat. Turn pontifex ante altare 
ambus mauus capiti hirci hw9b destinati graviter imponens omnia pec- 
cata populi confitebatur et in eum quasi transferebat, quo facto eum 
viro tradebat, ut in loca deserta ('"11?$ n$~^ LXX el? pjv a|3atov) 
duceret (i , quo significabatur Hebraeos poena omnium peccatoruni esse 
liberates. Games vituli et hirci pro Jahve immolati extra castra (vel 
urbern) concremabantur 7 . Interim pontifex in atrio mulierum non- 
uullas (octo) orationes et quasdam legis partes ad sollemnia huius diei 
spectantes recitabat. Deposito vestitu simplici et corpore rursus lauto 8 
pretiosa dignitatis suae vestimenta induebat atque duos arietes pro se 
et populo in holocaustum offerebat et adipes prioruin sacrificioruui 
adolebat. Ante sacrificium vespertinum, quod ex traditione Judaica 
pontifex offerebat, cornplura sacrificia fcsta cum fertis et libuminibus 
(eadeni. quae in neomenia mensis septimi) offerebantur. Lv c. 16; 
23, 2732. Nm 29, 711. Jos. AJ 3, 10. 3. 



1 Erat unus ieiunii dies lege praescriptus. Quare vocatur 
ieiunium magnum (apud rabbinos), vyjaTsta? soptv] (Jos. AJ 14, 16. 4. 
Phil. De septen. opp. II, 296), ^ vYjateta (Act 27, 9. Phil. De septen. 
opp. II, 278. De virtutib. ib. 591. Justin. Dialog, c. Tryph. 40. 111. 
MSG- 6, 564. 732), ieiunium (Tertullian. Adv. Marcion. 3, 7. Adv. Jud. 
c. 14. MSL 2, 331. 640). 

2 Secundum M. Joma 1, 1 7 sumxnus sacerdos septem diebus ante 
-diem expiationis in conclavi Parheclrin (pTin^S nntyb s ive p^nniB, ut melius 

18* 



276 P ars ! Antiquitates sacrae 

in Gemara scribitur) reeedebat atque singulis diebus sanguinem holocaust!' 
eottidiani spargebat, suffitum adolebat, lainpades candelabri aurei aptabat,. 
ut se cultui sacro assuefaceret. Tertio et septimo die aqua lustrali ad- 
spergebatur. Seniores synedrii sacras litteras ei recitabant et ritus diei 
expiatioriis interpretabantur. Tradebant quoque pontificern senioribus sacer- 
dotum, qui eum in conclave Abtinas (WBSK JTii) ducebant ibique obtesta- 
bantur, ne sacras sollemnis expiationis caerimonias commutaret. Ipsa autena. 
noete decimi diei pontifex parce cenare debebat et a cibis Jibidinein irri- 
tantibus abstinere, ne in somnum incideret, quern sacerdotes iuniores ab. 
eo areebant, neve pollueretur. Talmudistae Pirke aboth 5, 5 memoriae 
produut: ,,Decem signa sive miracula facta sunt patribus nostris in domo 
sanctuarii . . . JSTon accidit casus nocturnus sacerdoti magno die' expia- 
tionis 1 ''. Cf. tamen Jos. AJ 17, 6. 4. 

r 

3 Quia hie dies non erat festuin laetitiae, sed dies maeroris, paeni- 
tentiae, afflietionis, quo vestimentis splendidis sacra facere alienum fuissefr 

4 Talmudistae memoriae tradunt pontificem quater sanctissimum in- 
gressum esse : ad suffitum adolendum ; ad spargendum sanguinem iuvenci ; 
ad spargendum sanguinem hirci; vesperi ad exportanduni turibulum, quod 
ibi reliquerat. Contra quam traditionem verba Hebr 9, 7 : owca TOD sv.~ 
aoTOO et praecepta, quae Ex 30, 10 et Lv 16, 34 legimus, non repugnant;. 
nara iis locis nihil aliud dicitur nisi pontifici quotannis uno die sanctis- 
simum ingredi licuisse (cf. arcai xat' sviaoto'v III Mcc 1, 11. arca dC sroo? 
Phil. De monarch. 1. 2. opp. II, 223. arca TOD iviaDTOD De virtutib. ib. 591.. 
5icag XOCT' iviaotdv Jos. BJ 5, 5. 7. ^= * *$* D ^ J Hieros. Joma 43 a ).. 
Falso igitur rex Agrippa in epistula ad imperatorem Caium (apud Phil. 
opp. II, 591) dicit pontificem semel quotannis sanctissimum ingressuni' 
esse, et si eodem die ter quaterve ingressus esset, mortem meruisse. Idem. 
(loco allato) falso contendit pontificem tantum ad odores incendemlos et 
preces fundendas in sanctissimum intrasse, cum expiatio peccatorum et 
sparsio sanguinis iuvenci et hirci prima causa huius introitus fuerit, odoribus- 
autem incensis gravissima ilia actio quasi praeparata 'et incohata sit. 

5 Dum pontifex in sanctuario et sanctissimo versabatur, nemini in. 
tabemaculo adesse licebat (Lv 16, 17). Philo (De somn. 1. 2. opp. I,. 
683 s.) non dubitat pontifici in sanctissimo commoranti mediam inter deum 
et homines dignitatem tribuere. Verum male id confirmat verbis Lv 16,. 
17., ubi scriptum sit: "Qmv elaiifl '.<; TOC ayia TWV. aYtwv 6 ap^tspsoc,. 
aV'Q-pwTCoi; ooy. saixxi. Neque enim ita legitur, sed : ,,Nullus autem homo 
sit in tabernaculo conventus, cum ille (pontifex) ingredietur". LXX: %ai 

av^pto^o? ODX satai iv T^ ay v y]v^ TOO {j.apTDptoo elaTropSDOfxsvoD ao 



6 Secundum traditionem Judaicam particula coccinea, longa et lata ut 
lingua (quare Joma 6, 6 etiam Jl^p lingua vocatur) inter cornua hirci 
in deserfum dimittendi et in ianua porticus templi poni solebat; ea si post 
hircum emissum albescebat, signum erat peccatorum remissorutn: id qua- 
draginta annis ante templi desolationem desiise fertur (cf. M. Joma 6, S.. 
Babyl. Rosch haschana 31 a et Joma 67 a ). Erant interpretes qui verbis 



Dies expiationi s , 277 

Jes 1, 18 ad hunc ritum respici existimareiit. Sed commentum ilium esse, 
oui ipse locus allatus causam praebuit, baud difficile est probatu. . 

Tempore posteriore hircus de rupe quad am in deserto prope Hiero- 
solyma praecipitari solebat (M. Joma 6, 4 6). 

7 Qui victimarum carnes comburebant et hircu7n in desertum abduce- 
bant, aliquam immunditiam contraxisse censebantur, quae ante ingressum 
in castra (urbem) aqua purganda erat (Lv 16, 26. 28. M. Joma 6, 6 s.). 

8 Non quod immunditiam quandam contraxisset (nam tune eo die 
non amplius sacris operari potuisset, cum omnis immunditia usque ad 
vesperam duraret), sed ut bac caerimonia ostenderet et se et populum iam 
.a sordibus peccatorum purgatos ac liberates esse. 



II. De significatione vocabuli rtttP magnus est interpretum dis- 
sensus, quorum varias sententias enumerare efc diiudicare volumus. 

Atque nonnulli (velut Siphra, Ps. Jonathan, Sa'adja, Arabs Er- 
penianus, S. Jarchi, Ibn e Esra) eo nomine significari existiman locum 
desertum sive montem, a monte Sinai haud multum remotum, in quern 
hircus, quamdiu Hebraei in solitudine commorabantur, ducendus erat, 
ut ex eo praecipitaretur. Et cum Hebraei a monte Sinai discessissent, 
quotannis die expiationis locum quenclam baud procul a castris situm 
determinatuni esse dicunt, qui partes et uomen primi illius Asasel susciperet 
quoque hircus ille emitteretur. Quae est interpretatio localis. At respi- 
cienduin est vi loci remoti probata Lv 16, 10 alterutrum de duobus 
vocabulis -T^"! 1 ^ ^;J>^ pro Asasel (== pro deserto) in desertum super- 
vacaneum esse nihilque nisi tautologiam, cum omnes solitudines loca 
ab hominum usu et frequentia remota esse solent. Ceterum locus de- 
sertus sive rnons nomine Asasel et sacrae et profanae geographiae plane 
iguotus est, quod, si tantae celebritatis fuisset, esse non posset. 

Alii ^TKJP ipsius hirci in desertum missi nomen esse contendunt, 
quasi ex # et *% = ^J abiit compositum sit. Quae est interpretatio 
etymologica. Cui derivation! suffragantur Vulgata ( B hircus emissarius"), 
Symmachus (-cpavo? aTrsp/o'pLsvo?), Aquila (tpaYO? aTtoXoo^evo?), Theo- 
dotion (tptxYoc a(pis|isvoc), M. Joma 4, 2; 6, 1 s. Schekalim 4, 2 p'MP 
nbnwan), complures patres ecclesiae, ut Justinus (Dialog, c. Tryph. 40. 
MSG 6, 564), Origenes (Horn. 9. in Lv. 3. ib. 12, 511), Theodoretus 
(Qu. 22. in Lv. ib. 80, 328), Augustinus (Quaest. in Heptateuch. 1. 3. 
qu. 55. MSL 34, 701), nonnulli recentiores. Quae tainen interpretatio 
priore non est melior. Nam W non est caper aut hircus, sed capra; 
neque 19 et ^19 genere conveniunt, quippe cum illud femininum, hoc 
masculinum sit. Praeterea interpretationeni illam etymologicam cum 
locis Lv 16, 10- 26 non convenire perspicuum est. Quo modo enim 
hircus ad Asasel sive hircum emissarium mitti potest? 



278 P ars " Antiquitatea sacrae 

Multis interpretibus recentioris aetatis vocabulum ^'N'# significat. 
daemonem quendam vel ipsurn satanam, principein daeinonuin, auctorem 
peccati, cui hircus alter, peccatis populi onustus, destinatus erat. Quae 
est interpretatio personalis, quam iam Graeci Alexandrini constituerunt r 
qui Lv 16, 8 7M#? vocabulo TIJ) arcoTcopwrauj) (= up aTcorpoTuatcj) vel TCJV 
averrunco) interpretati suat atque v. 10 de y.XvjpC]) TOO arco- 
dicunt'. Neque negari potest eosdem vocabulum b'Krt^ etiani 
per el? a7uo7uo{A7t7]v (v. 10) et el? acpsatv (v. 26) reddidisse; sed noineii 
6 a7t07io[A7cato<; ostendit ilia verba nihil aliud valere nisi averruucationem 
sive depulsionem malorum et poenarum divinaruin, quae ita fiebat, ut 
hircus sorte Asasel notatus peccata populi -t]> a7co7ro|wrauj) quasi appor- 
taret. Ex veteribus Pentateuclii interpretibus Onkelos, Ps. Jonathan,. 
Samaritanum Asasel propriuni nomen diaboli existimasse inde credibile- 
fit, quod nomen Asasel semper retinent. In antiquissimo in Leviticum 
commentarto, qui ''ilpin inscribitur, Asasel idem esse dicitur qui Sam- 
rnael (^N^D i. e. deus sive genius excaecator), quo nomine angelus mortis 
vel diabolus significatur. In fragmento quodam libri, qui nomine He- 
noch circumfertur et traditione perantiqua ante Christi tempora editus. 
creditur, a Georgio Syncello in Chronographia servato, 'A^aX^X sive 
'ACavjX inter angelorum lapsorum principes numeratur. In libro Henoch 
Aethiopico memoratur 'ACavjX (8, 1; 9, 6; 10, 4. 8; 13, 1) sive 'ACaC^X. 
(54, 5; 55, 4; 69, 2) angelus lapsus, vinctus, in desertum ablegatus. 
Quocum congruit, quod in commentario quodam Kabbaiistarum pniD iao 
ad Gn c. 2) inter angelos e caelo deiectos "?NtP comparet. Etiam antiques 
Christianos eo nomine diabolum intellexisse haud obscure colligitur ex 
Origine C. Gels. 6, 43 (MSG 11, 1364); nam ut ipsa Mosis aetate dia- 
bolum innotuisse probet, cum alia turn haec dicit: iv TCJ) Aebirtxcj) a7co7co|J-- 
rcoacx;, ov t\ c E(3pal'X'J] Ypa(p7j (iovd^aasv 'ACaC'/]X, oosl? stepoi; "^v nisi diabolus.. 
Atque in antiqui poetae Christiani in Marcuni, Valentiui discipulum, 
versibus, quos Epiphanius Haer. 34, 11 (MSG 41, 605) attulit, ille 
ope Satava et ZaCqX niendacia sua niiracula peregisse dicitur. Conferas 
etiam Iren. C. haer. 1, 15 (MSG 7, 628. 1474). Accedit ; quod ipsa 
Lv c. 16 verba opinari cogunt Asasel diabolum esse intellegendum. Pri- 
nium enim sors una niiTb, altera hixwh supra duos hircos poni debuit. 
Cum autem Jahve persona sit, cui unus ex hircis sorte obtingere opor- 
tebat, oppositio postulat, ut Asasel quoque aliquis esset, cui alter hircus 
sorte tribuendus erat. Quern vel angelum bonum vel hominem quern- 
(juam fuisse ne suspicari fas est. Deinde Jahve et Asasel loco allato 
tamquam partes extremae et maxime inter se oppositae pouuutur. Quare 
Asasel daemonem significare censendus est. Denique expiationis lege pro- 
visum est, ut hircus, in quern cecidit sors h'MVh (v. 8), 



Dies expiationis 279 

ad Asasel in desertum dimittatur (v. 10). Quorum verborurn seusus 
implicatus et incommodus est, si Asasel hircum emissuin, facilis et ex- 
peditus, si daemonem intellegas. Ita enim illis verbis liaec sententia 
sub est: Hircus, cui sorte obtigit, ut daemoni traderefcur, inittatur ad 
Asasel iu desertuin, ubi praecipue versari solet 1 . Hie sensus eo pro- 
babilior est, quod loca deserta et ab honiinutn commercio reraota dae- 
moni iucmida eiusque habitacula maxim e familiaria olim habebautur 
(cf. LXX Jes 13, 21; 34, 14 Jer 50, 39 et Bar 4, 35. Tob 8, 3. Mt 
12, 43. Lc 11, 24. Ape 18, 2. Maimonid. More nebochim 3, 30) 2 , 

1 Eespiciendum est temporibus antiquis more receptum fuisse, ut 
quodvis animal numini cuidam dicatum vel destinatum ad huius fines et 
sedes amandaretur. Velut Macrobius Saturn. 3, 7 memoriae prodit: 
,,Veteres nullum animal sacrum in finibus suis esse patiebantur, sed abi- 
gebant ad fines deorum, quibus sacrum esset". Cui niori cousentaneum 
erat hircum diabolo destinaturn extra coetum Hebraeorum ad fines quasi 
diaboli i. e. ad loca deserta abigi. 

2 P. de Hummelauer, Comm. in Ex et Lv 4G2 (et iam antea 
Stephanus le Moyne) personalem hanc interpretationem ita emenclat, ut dicat 
Asasel non daemonis cuiusdam, sed ipsius dei antiquum aliquod brevique 
penitus obsoletum nomen fuisse (^K1KT# vel hxriy = llV et ^K == deus fortis), 
quod secundum quor'undam vivorum doctorum opinionem eandem babet 
vim quam nomen ^ ^ deus omnipotent (Gn 17, 1; 28, 3. Ex (5, 3). 
Deo soli quidem nomine Jahvae invocato sacrificium offerebatur, ad eundem 
antiquo nomine Asasel appellatum hircus dimittebatur. 

Alii auteni (velut A. Dlllmann ad Lv 16, 10) earn nominis forina- 
tionem et scriptionem ut non Hebraicum reiciunt. Atque ex mea opinione 
illi coniecturae iam oppositio duarum sortiurn obstat, quae duas partes 
sibi oppositas requirit, ita ut cum unus hircus Jahvae consecraretur. alter 
non rursus Jahvae, sed alii personae sorte tribuendus esset. Id quoque 
respiciendum est neque in sacris litteris neque in scriptis Judaeoruin Jahven 
umquam Asasel appellari. 



Quod autem ad nominis blM9 significationem attiuet, earn nonnulli 
J> fortem abientem iuterpretantur. Nam cum. angeli l)oni 
fortes stantes esseat et in statu integro permanerent, daemon es 
fortes abeuntes erant, utpote arcoXirco'vcs? TO I'^iov otXYjir/ptov (Jucl v. 6) 
et statum primum minime retineates. Atque saepius in sacris litteris 
diabolus describitur ut spiritus semper locum mutans neque uspiam 
commorans, praesertiui si repulsain patiatur (cf. Job 2, 2. Mt 12, 43. 
Lc 11, 24. I Ptr 5, 8). Quae sententia etiain eo coininendatur, quod 
Syrus Pentateuclii interpres pro nomine Hebraico t dzza y d sive 'dzezajel 
ponit, quod ex *dz ( ibrtitudo sive fortis) et za'el sive zajel (parti- 
cipio verbi z&l, Arab. zCda = defecit) compositum est, ut anyelum, qui 
defecit (a deo) significet. 



280 P ars ! Anfciquitates sacrae 



III. Die solleranis expiationis hircus ^iNiyb sorte clestinatus peccata 
a populo coinmissa e terminis regni theocratic! diabolo in deserto com- 
moranti quasi referebat, ut testificaretur cum diabolo, eius vim expiatis 
non amplius nocere, turn populo, peccatis maculates in regno theocra- 
tico remauere uon posse, sed inde exclusos potestati diaboli et exitio 
tradeudos esse. Duo hirci eo die oblati unum sacrificium pro peccato 
constituebaut ideoque plane aequales eraut. Per liircuni iuimolatum 
peccata populi remittebantur, per alterum, qui in desertum agebatur, 
peccata expiata e regiio divino removebantur. Quae cum ita sint, 
complures rabbini stultissime die expiationis ab Hebraeis diabolo donum 
datum esse conteuderunt, lie noceret, sicut Jacob fratri Esau aliqua 
niunera misit, ne se laederet (Gn 32, 3 5). 

Sunt qui duobus hircis diversam abolitionem peccatoruru significari 
existiment, ita ut hircus emissus fugam metumque peccati, hircus mactatus 
abolitionem peccati paenitentia effectam indicet. Quae comparatio, quanivis 
absurda sit, tamen J. Spencer aliisque interpretibus adeo placuit, ut eam 
ceteris omnibus, quas infra commemoramus, anteponant. 

Ex omnibus liuius diei caerinioniis, ieiunio et peccatorum confes- 
sione, effusione et adspersione sanguinis victimarum pro peccato. elucet, 
quid spectaverit; uiliil aliud nisi ut Hebraeorum aniniis penitus incul- 
caret et deurn sanctissimum omnem impuritatem morum abhorrere iu- 
violabilenique esse legum eius auctoritatem et Hebraeos atque universum 
genus humanum deo esse in culpa poenasque mereri, quae . peccatores 
certissime nianent, nisi vera paenitentia veniam impetraverunt et expiati 
virtutern colueruut. Actus expiationis erat symbolum verae expiationis 
sanguine Cliristi efficieudae, qui B infirniitates nostras ipse tulit et dolores 
nostros portavit" . . . qui - fl vulneratus est ob delicta nostra, contritus 
propter peccata nostra . /. , cuius vibicibus sanatio nobis obtigit" (Jes 
53, 4 s.), qui B neque per sanguinem liircoruni et vitulorum, sed per 
proprium sanguinem introivit semel in sancta (nou manu f'acta, sed 
caelestia), aeterna redemptione inventa ... ad nmltorum exhaurienda 
peccata" (Hebr 9, 12- 28). Quare pontit'ex eiusque actio non minus 
tt/pus Ckristi exstitit quam crematio carnis victimarum piacularium 
extra castra (s'&> t^c 7cap(j.[3oX^<;) Christum extra portam (s^to rfc 
TrbXYjc) passuni (Hebr 13, 11 s.) * et hircus peccatis totius populi oueratus 
eundem peccata nostra in corpore suo super lignum perferenteni" (I 
Ptr 2, 24. cf. Jes 53, 6. Jo 1, 29) et a Judaeis spretum adumbrat. 
Tali modo dies expiatiouis clarus typus feriae sextae in parasceve ex- 
stitit. Atque uterqiie hircus Christum significasse creditur, sed diversmn 
in moduni. Hircus enini immolatus ut erat sacrificium pro peccato, 
ita Christum deus B pro nobis peccatuni fecit" (II Cor 5, 21) i. e. ut 



Dies expiationis 231 

suninium peccatorem, tamquam iu eo praeter peccatum iiilril esset, trac- 
.fcavit, condemuavit niorique passus est. Hircus autem sorte 'ttKTJJ'? no- 
tatus ut peccata populi procul auferebat, ita Christus peccata riostra 
louge a iiobis removit (Ps 103, 12) 2 . 



1 Verb a- s?w iff, Trape^oX^? idem valent quocl verba e<o 

jiam etiam castra Hebraeorum portas habebant (cf. Ex 32, 20) et in locum 
castrorum successit urbs, ut templum iu locum tabernaculi. 

2 Ex uoimullorum opinione hircus, qui pro peccato mactabatur. pati- 
bilem Christ! naturam significabat, ille, qui dimittebatur, divinitatem pas- 
.sionis expertem (cf. Cyrill. Alex. C.Julian. 1.9 MSG 76,964. Theodoret. 
Qu. 22 in Lv ib. 80, 329). Alii ' duobus hircis duos Christ! adventus 
.significari putant (Justin. Dialog, c. Tryph. 40. 111. MSGrfi, 564. 
732. Tertullian. Adv. Marcion. 3, 7. Adv. Jud. c. 14. MSL 2, 331. 
640 s.). Ephraem Syrus (Explan. in Lv c. 14. opp. I, 245) dicit 
bircum iimnolaturn ,,Christum pro nobis occidendum", hircum emissuui 
.,,Christum in eo statu repraesentare, quo vivus neque umquam rnoriturus 
e sepulcro dimissus est et in semetipso multorum peccata portavit". Ori- 
.genes (Horn. 9. in Lv. 5. MSG 12, 513) per duos hircos vel Christum 
et Barrabam vel duos latrones intellegit. Quae oninia coacta esse nee sibi 
bene respondere quis lion videt? Apte Theodoretus (Qu. 22. in Lv. 
MSG 80, 329) duos hircos duabus avibus in purificutione alicuius leprosi 
comparat. 

IV. Hebraei, quos Thomas S. tli. 1. 2. 120- a. 4. ad 10 sequitur, 
festum auuuariae expiationis solleninis institutuui esse dicunt ad uie- 
anoriaui remissiouis idololatriae, qua populus ad moiiteni Sinai comino- 
rans vifctilum aureain coluerat (Ex 32, 1 6), atque propterea decimo 
die septioai mensis agi, quod eo ipso die Moses de monte Sinai descen- 
dant alteras legis tabulas ferens et populo remissioneni demmtiaus (ib. 
34, 29). At ex Lv 16, 1 ss. coll. cum 10, 1 apparet earn fuisse causam 
diei expiationis institueudi, quod filii Aaron (Nadab et Abiliu), cum 
alienum ignem obtulerant, peccatum inipietatis commiserant. Ad quod 
praecavendum atqne ad reverentiam tabernaculi et sacrorum inculcan- 
dam Jahve praecepit, ut in posterum pontifex semel tantunimodo quot- 
anuis locum sauctissimum ingrederetur ueque id nisi sumrna cum re- 
verentia praemissisque niultis caerimoniis et sacrifices. 

Apud modemos ratioualistas, quos vocant, opiuio inveteravit festum 
expiationis multo demum post Moseu atque post exsiliuui Babylonium 
agi coeptum esse l . Sed eorirni argumenta suut omnia uegantia et fa- 
cile refutantur. Et quamquam niirum est diei expiationis neque in lii- 
storiarum neque in prophetarurn libris eius temporis, quod exsilium 
antecedit, mentionem fieri, tamen idem etiam in libros post exsilium 
-scriptos cadit; nam certum diei solleninis expiatiouis testimouium in 



282 P ars ! Antiquitates sacrae 

litteris sacris, quae post captivitatem Babyloniani ortae sunt, non habe- 
nius nisi in 1 epistula ad Hebraeos (9, 7). Festum quoque pentecostes in 
partibus. veteris testamenti non legalibus semel tantuni (II Chr 8, 13) 
coinmemoratur. Qnare illud argumentuni ex silentio parum firmuin 
esse apparet 2 . 

1 Velut S. Adler (op. all.) dicit initio solam aram ab immundis con- 
trectationibus, quae intra annum accidere potuerint, purgatam esse (Ex 30,. 
1 0) ; postea in libro Levitico, qui ex ternporibus exsilii profectus sit, prae- 
ceptum esse, ut illo die non solum sacrariura ab immundis contrectatio- 
nibus'(l6, 16. 18 20. 33 a ), sed universa gens Hebraica ab omnibus 
peccatis errore commissis (16, 30. 33^) purgaretur. 

2 A. C. Robinson (The day of atonement and tbe vanished ark. 
The Churchman XXIII, 590 594.) demonstrat diem expiationis ante exsi- 
lium institutum esse, quod fieri non potuerit, ut eius ritus turn, cum area, 
foederis sublata erat, praeciperentur. Item B. D. Eerdmans (The day 
of atonement. Exp 8. S. I, 493 504) omnia documenta, ex quibus ap- 
paret diem expiationis ante exsilium institutum esse, collegit. 

In templo secundo cum area foaderis deesset, in quam sanguis 
hostiarum hoc die immolatarum spargendus erat, quaesitum est, nuni 
sollemnis' expiationis dies etiam tune eelebraretur. Diei ieiunii ultimis 
Herodis Magni temporibus observati mentionem facit Josephus. AJ 17, 
6. 4. Idem memoriae prodit vestimenta, quibus pontifex tribus sollem- 
nitatibus annuariis et ieiunii die utebatur, sub procuratoribus Eomanis 
in arce Antonia asservata brevi rursus Judaeis in templo asservanda 
tradita esse (AJ 18, 4. 3; 20, 1. Is.). Vestinientis illis pontificeni 
ornatum fuisse dicit, cum in adytum templi secundi intraret (B J 5, 5- 
7). Temporibus Herodis Agrippae sollemnem expiationem peractain 
esse ex Phil. De virtutib. opp. II, 591 colligere licet. In libris novi 
testamenti die expiationis ex nonnulloruin opinione Act 27, 9 mentio 
fit. Ad expiationem hoc die factam Paulum apostolurn Hebr 9 ; 7 re- 
spexisse sine ulla dubitatione putaudum esse supra diximus. Ergo ad- 
spersio sanguinis etiam deficiente acra foederis institui potuit. 

Adnotatio. Frustra in religionibus gentilium aliquid simile diei sol- 
lemnis expiationis quaesitum est. Ac primus J. Spencer in disputatione 
,,De hirco emissario " (op. all. 1039 1085) ritus eius diei cum ritibus 
quibusdam gentilium aequare conatus est idque magna cum doctrina; eius 
opinio nunc, cum a nullo iam probetur, praeteriri potest. Illud quidem. 
verum est gentiles quoque veteres quosdam dies placationis deorum habuisse,. 
in orieute etiam ieiuuia; sed eius modi dies ad res naturales tantum per- 
tinebant, cum dies expiationis Hebraeorum ad id, quo religio Mosaica ab 
omnibus aliis religionibus antiquitatis cliffert, ad sanctifieationem hominum 
spectaret. Ut igitur nulla religio gentilium talem deum colebat, cuius; na- 
tura sanctitate contineretur, ita nulla dieni festum sollemnis expiationis 
agebat; sed una Mosaica talem diem celebrabat, qui erat omnium maximus. 



Festa post exsilium instituta 283 : 

Sectio quart a 

De festis post exsilium Babylonium 

institutis 

Praeter festa lege Mosaica praescripta apud Judaeos posterioris. 
aetatis multi alii dies festi celebrabantur, quorum praecipuos recen- 
semus. 

Oaput primum 
De festo Purim 

Conferas tract. Me gill a (M II, 10); P. de Lagarcle, Purim. Em.. 
Beitrag zur G-eschichte der Religion (Abb. der kgl. Gesellscb. der Wissensch. 
zu Gottingen XXXIV, 1887); H. Zimmern, Zur Prage naeh dem Ur- 
sprunge des Purimfestes (ZAW XI, 1891, 157 169); B. Meifiner, Zur 
Entstehungsgeschichte des Purimfestes (ZDMG L, 1896, 296 301): 
W. Erbt, Die Purimsage in der Bibel. Berlin 1900; P. Haupt, Purim 
(Beitr. zur Assyr. und sem. Sprachw. "VI, 2. Leipzig 1906); S. Jam pel,.. 
Studien zum Buche Esther: Die bisherigen Hypothesen iiber die Ent- 
stehung des Purimfestes. Kritik der neueren und neuesten Hypothesen 
(Monatschr. fiir G-esch. und Wissensch. des Judenturas L, 152 168. 289 
315. 



I. Festum Purim (D^IBS ^ Estb 9, 28. 31. ^f ib. v. 26. 29. 
32. LXX <ppoopai, Jos. AJ 11, 6- 13 ^poupacot,), a Mardochai, bomine 
Judaeo, institutum est, ut rnernoria illius beneficii dei retiiierefcur, quo 
Judaei, qui turn Persis parebant, ab internecioiie, quam iis Hainan, mi- 
nister regis Ahasver (Xerxis), paraverat, liberati sunt 1 ; qutire etiam 
MapSo-/at%Yj %pa vocabatur (II Mcc 15, 36). Agendum erat diebus 
quarto decimo et quinto decimo mensis Adar sive ultiuii mensis anni 
sacri Hebraeorum, ita tameu ut primus dies sollemnius celebraretur 
quam secundus 2 . In synagogis liber Estber (n^ 1 ? xar' icr/y]v dictus)^ 
in quo ea historia narratur, ex iiitegro recitabatur 3 , et quod supererat 
temporis, otio laetisque epulis transigebatur. Amici inter se dona mit- 
tebant, discipuli praeceptoribus. domiai servis, maiores natu minoribus, 
imprimis divitiores pauperibus, ut et ipsi pro condicione sun diem, festuni 
digue celebrare possent. 'Neque vero alia erant niuuera nisi escnlenta 
et potulenta. Vesperi, imprimis secundi diei, viri muliebrem vestem, 
feminae virilem induebant atque sic personati modo iusauientium discur- 
rebant. Festo praecedebat durum iehmiuni in rnemoriam ieiunii ab> 
Estber eiusque popularibus ad periculum internecionis depellendum ob- 



1284 P ars ! Anti^uitat'es sacrae 

servati (Esth 4, 16). Quodsi quartus decimus dies mensis Adar in 

sabbatuin incidebat, ieiunium in quintum dieni hebdomadis retrahebatur. 

Quod festuni, etsi Jndaei Palaestinenses primo contra id reclama- 

bant (Hieros. Megilla 70 d ), tamen postea niagni aestirnabatur et tem- 

poribus Joseplii air omnibus Judaeis agebatur (A J 11, 6. 13). 

1 Quod Hainan sorte in diem Judaeis fatalem inquisierat, hoc festum 
Purim (fortasse idem quod _p$r^=portio, pars) vel sortium (=7plJi Esth 
3, 7; 9, 24) appellatur. H. Winckler (Altorientalische Forschungen II, 
334) dicit vocabulum Hebraicum TIB Babylonio p&ru = aors respondere, 
quam sorteni rex Assyriorum omni anno ineunte deiciat, nt eponymum 

(liinu) singulorum annorum destinet. Quod ab H. Zimmern (K AT 3 518) 
inipugnatur. 

2 Anno intercalari, qui geniinum habebat mensem Adar, et hoc fe- 
stum geminum erat, ita tamen ut prius in mensem Adar incidens minore, 
posterius meuse Veadar recurrens maiore sollemnitate ageretur. Quare illud 

' ptap trllB Purim parvum, hoc 'l 1 ^ B^TiB Purim magnum nominabatur. 

3 Quotienscumque nomen Haman pronuntiabatur, qui audiebant, mag- 
num faciebant strepitum, malleis et pistillis scamna pulsabant et una 
voce elarnabant : ^^ nto 1 deleatur nomen eius vel : ^V. Q Wl Q ^ nomen im- 
piorum putrescat (Prov 10, 7). Finita lectione omnes clamare debebant: 

fttrr Tilt? maledictus sit Haman, benedictus Mardochai, ^Ti ItrnK 
a maledicla sit Zeresch (uxor Haman), benedicta Esther. 

II. Coniplures viri docti (velut J. Fiirst, F. Hitzig, A. Kuenen, 
P. de Lagarde, R. Smend) festum Purim cum historia Mardochai et 
Esther cohaerere negant atque festum quoddam gentilium (imprimis fe- 
stum Persarum, quod farwardtytin appellatur i. e. festum anni inci- 
pieiitis et omnium aniniarum) in festum Purim transformatum esse 
contendunt. 

Alii vocabulum Hebraicum TIB a Babylonio puhru (== conventus) 

deductum esse existimant atque festum Purim idem esse contendunt 

-quod festum unni iucipientis Babyloniorum (Sumer. Zag-mulc Assyr. 

res satti = ?uw tK1 initium anni vel aldtu) 1 . Id festum initio deae 

cuidam (Bau) } postea autem Marduk, sumnio deo Babyloniorum, primis 

diebus mensis Nisan celebrabatur et ume puJiru =- dies conventus 
(deoruni) appellabatur, cum Babylonii putarent deos omni anno ineunte 
Marduk praesidente couvenire, ut regi totique regno res novi anni con- 
stituerent 2 . 

1 Ita F. Ho mm el apud N. Weisslovits, Prinz und Derwisch (Miin- 

chen 1890) Ifil 1 et H. Zimmern (op. all.). Conferas tamen KAT 3 518, 

ubi H. Zimmern demonstrat, etsi vocabulum Hebraicum ^IIB Babylonio puljru 

non respondeat, tamen significationem Arabicam festi Purim fuhr vel -fulir 

.ad puhru revocandam esse. Etiam L. B. Pat on (A critical and exege- 



Testa post exsiliurn instituta 285 ' 

tical commentary on the book of Esther. Edinburgh 1908) putat quidem 
festum Purim ex Babylonia receptum esse, sed id festum, quod eius exem- 
plar erat, significare non conatur. 

2 Praeterea festum Purim cum bello deorum Babyloniorum (Marduk 
= Mardochai, Istar = Esther) contra deos Elamitarum (flunian sive Unian 
= Haman, Masti == Wasti) coniunctum est, quo bello clade deorum Ela- 
mitarum confecto significatur Elamitas a rege IJammurapi subactos esse. 
Of. P. Jensen WZKM VI, 47 ss. 209 ss. H. Zimmern KAT 3 516 s.. 

Contra qnas opiniones alii (ut E. C. A. Kiehrn, S. Oettli, W. No- 
wack) recte dixerunt festum illud Persaruin et festum Purim Judaeorum 
nomine, cultu, tempore inter se differre neque in monumentis reruns 
Judaicarmn ullum tails transformations vestigium reperiri; quare il- 
lorum viroruni coniecturas a verisimilitudine plane abhorrere. Praeterea . 
hand probabile esse videtur Judaeos a gentilibus, quos tantopere asper- 
nabantur, festum quoddam recepisse, posfcea autem originis gentilis pe- 
nitus oblitos esse. Atque id multo magis cadit in eoruin opinionem,. 
qui historiam libri Esther a fabulis Babyloniis haustam et postea Ju-- 
daeis accommodatam esse arbitrantur. 



Caput secundum 
De festo encaeniormn 

Cum Antiochus IV Epiphanes, Syriae rex, templuui Hierosolyrni- 
tanum horrendum in modum profanasset (I Mcc 1, 20 54. II Mcc 5,. 
15 21; 6, 2. Jos. AJ 12, 5. 4), tribus post annis Judaeorum vindex, 
Judas Maccabaeus, illud purgavit eiusque dedicationem per ocfco conti- 
nuos dies, quorum primus erat vicesirnus quintus mensis noni sive 
Kislev anni 164 a. Ch. n., maxima cum sollemnitate celebravit et in 
festum annuum converfcit (I Mcc 4, 52 59. II Mcc 2, 20; 10, 1 8). 
Ad quae solleninia agenda Judaei in Palaesfciua commorantes Judaeos. 
Alexandrinos duabus iis epistulis iuvitaverunt, quas II Mcc 1, 1 10 a 
et 1, 10 b 2, 18 legimus. 

Dicitur hoc festum n^tf (a ^jri initiavit ternpluni I Rg 8, 63. II Chr 
7, 5), TO SY%aivta (Jo 10, 22), Vulg. encaenia J , 6 Tca^apta^o? TOD tepoD 
(II Mcc 1, 18), ai '^epat EY'x,atvta^o5 TOO -Q-oaiaar/jptoD (I Mcc 4, 59), 
quia turn templum novo altari instructum est. A Judaeis vulgo JTnJ npbin 
(tccensio lucernarum appellabatur atque efciam a Josepho (A J 12, 7. 7) 
nomine luminum significabatur (cf. Tertullian. Ad nation. 1, 13. MSL. 
1, 579: s Judaici ritus lucemarum"), quia Judaei his diebus cum in 



'286 ^ ars " Antiquitates sacrae . 

-synagogis turn in aedibus privatis multa luminaria accendebant, ut 
rfelicem rerum conversionem suamque laetitiani testarentur 2 . 

1 Augustinus, In Jo. tr. 48. 2. MSL 35, 1741: ,,Encaenia fe- 
stivitas erat dedicationis templi. Graece enim xaivdv dicitur novum. Quan- 

documque novum aliquid fuerit dedicatum, encaenia vocantur". 

2 Cf. J. Buxtorf, Synagog. Jud. c. 28. ZAW XXII, 1902, 264 
284: Die Entstehung des Hannkkafestes. 

Adnotatio. Ceterae tenipli dedicationes (et quidem templi Salomonis 
1 Kg S, 1 9, 9. II Chr 5, 27, 22. templi Serubbabelis Esr 6, 16 s. 
templi Herodiani Jos. AJ 15, 11. Q) annuariis sollemnitatibus caruerunt; 
.nam semel factae non amplius repetitae sunt. 



Caput tertium 
De quibusdam festis minoribus 

I. Ultimis reipublicae Judaeorum temporibus ^ TWV oXo<popiwv 
rj, festum ligniferii (M. Taanith 4, 5: Q^ni D^ro 'art? jbi tempus 

lignorum sacerdotum et populi) agebatur, cuius Josephus BJ 2, 17. 6 

-mentioned facit: sv ^ iraaiv s'-fro? YJV oXYjv tcj> Pto^q) rcpoaipepeiv, OTCW? 

. ji'/]7coTc Tpotp'rj tt]> Tuopi XstTcoi, ia[j.svet yap aa{3=atov aet. Ut ex Jos 9, 
23 apparet, antiqnitus Gibeonitae (Chivvaei ib. 11, 19) perpetuo famu- 
latu obligati erant, ut ligna pro domo dei caederent. Post exsiliuni 
autem Nehemia oblationem lignorum (&$$? fSli^) inter sacerdotes, Levitas, 
populum sorte ita distribuit, ut ex ordine cognationum statutis tempo- 
ribus in donium dei inferrentur (Neh 10, 35; 13, 31). Atque earn 

.lignorum oblationem quasi necessario magna cum laetitia factam esse 
facile intellegitur. Josephus festo ligniferii diem quartum decimum eius 
niensis, cui Syro-Macedonicum nonien est Awo? (cf. BJ 2, 17. 6 cum 

:2, 17. 7), qui mensi quinto Hebraico Ab respoudet, assignat; sed in 
Talmud (M. Taanitli 4, 5) novem dies enmnerantur, quibus quotannis 
ligna ad ignem inr altari holocaustorum alendum in templum apporten- 
tur. Cf. M. Megilla 1, 3. 

II. Praeterea alia quaedam festa minora occurrunt (cf. Megillath 
Taanith), ut planctus filiae Jephta iudicis (Jdc 11, 39 s,); festum Be- 
thuliae et Palaestinae a flagello Holofernis, praefecti regis Assyriorum, 
opera Judith liberatae (Jdth 16, 31); festum in memoriam arcis Hiero- 
solymitanae sub Simone Maccabaeo recuperatae institutum, quod die 
vicesimo tertio niensis secundi sive Ijjar agebatur (I Mcc 13, 50 52); 



Dies festi in synagogis acti 287 

festum inventionis ignis sacri sub Neheinia (II Mcc 1, 18); festum. 
quod ob victoriam de Mcanore, duce Denietrii regis Syriae, a Juda 
Maccabaeo die tertio decirno mensis Adar reportatain agebatur (I Mcc 
7, 48 s. II Mcc 15, 37. Jos. A J 12, 10- 5). His autem immorandum 
non ceiisemus, quia neque niaioris erant momenti neque ab imiversa 
o-ente celebrabantur. 

13 

Graeci Alexandrini praeterea nonnullus alios dies festos celebrabant. 
V"elut diem festuin, quo memoriarn legis Mosaicae ex Hebraeo in Grae- 
cuoi conversae retinerent (Philo, De vita Mosis 1. 2. opp. 'II, 141), 
quocum epulae coniunctae erant (jxer 5 olxeuov xod <ptX<ov iamovuoa), et 
diein festuin, quo id tempus, quo, cum Ptolemaeus VII Physkoii eos 
elephantis interficere vellet, mire servati erant, comprehenderent (Jos. 
CAp 2, 5). Id sollemne institutuui esse III Mcc 6, 36 quoque naemo- 
ratur, sad id in aetatem Ptolemaei IV Philopatoris refertur. 



Appendix 

Quo modo dies festi in synagogis 

acti si nt 

In sj'nagogas populus convenire solebat imprimis die sablati (Mt 
12, 8 s. Me l, 21; 6, 2. Lc 4, 16. 31; 6, 6; 13, 10. Act 13, 14 44; 
.16, 13; 17, 2; 18, 4. Phil. De somu. 1. 2. opp. I, 675. Quod omn. 
prob. lib. opp. II, 458- De vit. coutempl. ib. 476. De virtutib. ib. 
.568. Fragm. ib. 630), procul dubio etiarn diebus festis (M. Megilla 3, 
5 s.) aliisque diebus, et quidem posteriore aetate secuudo et quinto 
hebdoinadis die (Hieros. Megilla 75 a . Babyl. Baba kanima 82 a ). 

Pro sacris in templo factis orationes, liymni, psalmi substifcuebantur, 
udditis insuper aliis precibus, si consuetis sacris alia quaedam in templo 
iungebantur. Atque praecipuae orationes cottidianae erant Schma ($% *^, 
quod nomeu a prirno verbo loci Dt 6, 4 mutuatuui esfc) vel Kriath 
tichma (Vis r^^i? i. e. lectio sive recitatio orationis Schma, per com- 
pendium Krischma) lectio trium sectionum Dt 6, 49; 11. 13 21. 
Nm 15, 37 41., quibus Hebraeis inculcatur, ut legem dei perpetuo 
mente retineaut, recolant, meditentur, sibi dictam putent et servent x , 
ac Schmone Esre (n?W ntite'Vj i. e. noverndecirn (non ut nomen indicat, 
octodecim) eulogiae. 

1 Unde rabbini praeceptum exsculpserunt, ut unusquisque Judaeus 
phylacteriis et vestimento, quod M 11 ?^ vocaut (cf. J. Buxtorf , Lex. Chalcl. 



288 P ars I- Antiquitates sacra e 

877 s.), indutus eas legis sectiones sabbato, diebus Lunae et Jovis, mane- 
cum tribus et vesperi cuni quattuor doxologiis, in synagoga aiit, si earn- 
adire non posset, ubicumque esset, etiam in platea, stans recitaret. Of. 
J. Elbogen, Studien zur Geschichte des jiidischen Gottesdienstes 3 48. 



Sabbato orationes excipiebat lectio npln legis (in quinquaginta tres,. 
ut rnasorethae, vel quinquaginta quattuor, ut alii dicunt, parasclias di- 
visae) * et 0^5? prophetarum (quorum scrip ta in octoginta quinque- 
haphtaras divisa erant) a . Atque recitationem legis recitatione alicuius. 
partis prophetarum receptam esse ex Lc 4, 17 cognoscirnus (ubi .me- 
moriae traditur Jesum in synagoga oppidi Nazareth parteni ex Jesaia 
recitasse) et Act 13, 15 (avdYvtoai? TOO vo^oo %ai TWV rcpo<pY)T(ov). In, 
Mischna quoque lectionis prophetarum saepius nientio fit. Nonnumquam. 
etiam alii veteris testamenti libri (JTfejp) recitabantur, Canticuni eariti- 
corum in pasehate, Euth in pentecoste, Threni nono die mensis Ab- 
(quo die Judaei ob templum prinium -a Chaldaeis, alter inn a Romanis. 
exustum ieiunium servabant), Koheleth in sollemoitate tabernaculoruni,. 
Esther in festo Purhn 3 . Qui libri, cum Judaei eos integros statufcis 
diebus in religionis coetibus legant, omni divisioue liturgica carent 
aeque ac reliquae litterae sacrae, quas ad privatam eruditionem mo- 
rumque institutionem domi legant. Lectioni interdum quaedam contio 
(^iif) addebatur, quae plerunique sacris litteris recitatis accommodata. 
erat. Atque interpretationes partium ex libris sacris recitatarum omissas 
non esse inde cognoscimus, quod in iiovo testamento Siodoxsiv s'v tai? 
aova'i-cDYai? saepe comnienioratur (Mt 4, 23. Me 1, 21; 6, 2. Lc 4, 15; 
6, 6; 13, 10. Jo 6, 59; 18, 20) et ex locis Lc 4, 20 ss. Act 13, 15ss; 
17, 2s. Ceterum lectionem ab oratione inceptam esse ex Neh 8, 6 
apparet eamque etiam oratione conclusam esse ISTeh 9, 3 indicatur. 
Postremo popnlus cum piis votis (benedictione sacerdotali) dimittebatur. 

1 Paraschae (MW1B divisiones, sectiones] dividuntur in apertas- 
(mniDS), quae a linea initiantur, et clausas (mttlfiD), quae relicto inter- 
vallo eandem lineam prosequuntur. Atque initium parascharura maiorum- 
tribus litteris maiusculis SBB vel ODD significatur. Quae paraschae maiores 
rursus in (sescentas sexaginta novem) minores litteris minusculis B vel c - 
signatas dividuntur, quas nonnulli ab ipso Mose distinctas esse eredunt. 
At aetate posteriore idque post legis distributionem in parasclias maiores 
eas discriminatas atque rabbinis adscribendas esse vero propius videtur. 



2 Nomine D^M hie et D^WKI 'J prophetae priores et D^nntt ': pro- 
plietae posterior es intellegendi sunt. Haphtarae autem (m^toan dimissiones]'- 
sectiones propheticae ideo vocantur, quod iis recitatis et expositis populus 
dimittitur. Quam ob rem lector sectionis propheticae T'lsstt dimiitens ap- 
pellatur, quia coetuni dimittere solet. Quaenam autem haphtarae certis 
diebus festis recitandae essent, posteriore demum tempore statutum est.. 



Hebraeorurn sacra ante Mosen usitata 289 

Atque Judaei prophetarum lectionem post tempora Antiochi Epiphanis, 
cum lectio legis severe prohibita esset, ortam et postea rententam esse 
existimant. 

3 Judaei Palaestinenses in synagogis lingua Hebraica utebantur, qui 
extra Palaestinam degebant, versioue LXX interpretum. Illi Hebraei sive 
Judaei, hi Hellenistae ('EXX'/jVicfuai, ab iXXTjvtCw Graecos imitor) appella- 
btintur. 

Adtiotatio. Inter actus, qui in synagogis peragebantur, erat etiam 
flagellatio, quod ex Mt 10, 17; 23, 34. Me 13, 9. Act 22, 19; 26, 11 
apparet. Sunt qui locis allatis nomine synag?garum cum omnes conventus 
civiles significari existiment turn synedrium trium virorum, quod in una- 
quaque synagoga erat. Alii auteni synagogas proprie dictas intellegunt,. 
id quod vero propius esse existimo. Etiam circumcisio plerumque in sy- 
nagogis fiebat (J. Buxtorf, Synag. Jud. c. 4). Ibi collectae quoque pro 
pauperibus fiebant. 



IV 
De cultu sacro 

De Hebraeorum sacris ante Mosen usitatis 

De Hebraeorum sacris ante Mosen usitatis perpauca accepinms. 
Cultura auteni dei honestissime i. e. sacrificiis exercifcatum esse omnino 
constat. Atque ex conipluribus, sacrarum litterarum locis apparet sa- 
crificia holocausta, eucliaristica, foederurn iam antiquissirnis temporibiu 
in usu fuisse (of. Gn 4, 3 s; 8, 20; 15, 9s; 22, 2. 13; 31, 54; 46, 1). 
Abraham ritu Chaldaeorum immolasse nonnulli ex Jos 24, 2. 14 
colligunt. Temporibus patriarcharum epulas quoque sacrificales ha- 
l)itas esse ex Gn 31, 54 coguosciinus. Preces vero et supplicationes 
sacrificiis frequenter adiunctas esse ex Gn 12, 7s; 13, 4; 26, 25 
apparet. Deum votis quoque venerari eumque testem iurisiurandi 
invocare iarn antiquitus moris fuisse ex Gn 28, 20 22; 24, 2 s. 
(cf. 47, 29); 31, 53 liquet. Praeceptum c ircumcisionis, de quo Gn 
17, 10 14 agitur, minime neglecfcum esse ex Ex 4, 24 26 efc Jos 
5, 5 constat. Neque dubium est, quin iam ante Mosen etiam certae 
caerimoniae ad cultum deo debiturn praestandum exstiterint, quae tamen 
ex voluntate et piefcate hominum manabant, non aliqua lege clivina in- 
stitutae erant. Quas Pentateuchus silentio praetermittit, ne Hebraei in 
temptationem eius modi rituum antiquorum, sed inde a Mose abroga- 

Kortleitner, Archaeologia biblica 19 



290 P ars I- Antiquitates sacrae 

torum superstitiose repetendorum inciderent. Of. Thorn. S. tli. 1, 2, 
qu. 103. a. 1., ubi s. doctor ad quaestionem respondet, num ante legern 
Mosaicam praecepta quaedam caerimonialia exstiterint. 

Complures viri docti (velut L. Eeinke, P. Delitzsch, H. L. Strack) 
iam verbis Grn 4, 26: ,,Tunc (aetate Enos) coeptum est (vel coeperunt) 
vocare in nomine Jahvae" sollemnem vel publicum dei cultum atque ini- 
tiura eius cultus a populo exercitati significari existimant. At eius modi 
Jahvae cultus neque illo tempore neque omnino patriarcharum aetate de- 
monstrari potest. Praeterea verba ,,vocare in nomine Jahvae" nisi de 
Abraham et Isaac (Grn 12, 8; 13, 4; 21, 33; 26, 25) non usurpantur, 
ut tantummodo de dei cultu intra familias Abraham et Isaac factitato in- 
tellegi possint. Contra de Jacob patriarcha ilia verba non adhibentur, quam- 
quam et ipse Jahvae et aras erigebat et sacra faciebat. Accedit, quod 
eadem verba de singulis personis in talibus coniunctionibus inveniuntur, 
in quibus p'ublicus dei cultus iutellegi prorsus nequeat, ut I Eg 18,' 24. 
II Eg 5, 11. Jes 41, 25. Denique ilia verba ceteris quoque locis, ubi 
usurpantur, non publicum dei culturn significant, sed nihil aliud nisi nomen 
Jahvae laudare vel Jahven unum verurn deum celebrare vel in Jahvae di- 
cione esse (Dt 32, 3. Jes 12, 4; 44, 5. Ps. 79, 6; 105, 1 ss. I Chr 16, 
8 ss. cf. Bar 3, 6 s.). Quod igitur memoriae proditum est aetate Enos 
coeptum esse vocare in nomine Jahvae, nulla alia his verbis subiecta est 
sententia nisi haec: ilia aetate homines quosdam coepisse Jahven unum 
verum deum profiteri et affirmare se in illius dicione esse neque in cuius- 
quam alterius. 

Ex locis Ex 5, 1 3 (ubi Moses et Aaron nomine populi a Pha- 
raone potestatem abeundi et sacrificandi petunt, quod alioqui gravi aliquo 
supplicio a deo afficerentur) et 8, 22 (ubi iideni postulatum suuin con- 
firniant verbis: B Abominationem Aegyptioruin sacrificamus Jahvae, deo 
nostro" i. e. sacrificium, quod Aegyptiis abominationi est, sive hostias, 
quas Aegyptii mactare horrent) fortasse colligendum est Hebraeos in 
Aegypto commorantes sacra non fecisse. At ex nounulloruni opinione 
fieri potuit, ut sacerdotes Hebraici illo tempore ritu Aegyptio sacrifica- 
rent, quod per se nefas non erat, dummodo sacrificium tali modo 
oblatuni diis Aegypti non offerretur. Verum etiarn his Hebraeos sacra 
fecisse ex Jos 24, 14 Ez 20, 7 s; 23, 3. 8. 19 s. apparet. 

f^ 

Ex loco Am 5, 25 (cf. Act 7, 42) complures interpretes concluse- 
runt Hebraeos per quadraginta annos in deserto sacris operates non 
esse. quod tarnen claris sacrorum librorum verbis aperte contradicit. 
Nam Hebraei et eo tempore sacra fecerunt, quo Jahve ad montem Sinai 
foedus cum iis iniit (Ex 24, 4 s.), et in consecratione tabernaculi Mo- 
saici n principibus tribuum victimae oblatae sunt (Nm 7, 1 88); item 
in celebratione paschatis, quae altero post exitum e servitute Aegyptia 
anno facta est (Nm 9, 1 5). Itaque locus allatus affirmative intelle- 



Sacrificia universa . 291 



; o-endus est (mini interrogativum ante Q 1 ^ idem est quod i&u nonne, ut 
Gii 27 5 38: fp?S}tt) : Nonne victimas et ferturn obtulistis mini in de- 
.serto aunis quadraginta, donius Israel?" i..e. sane obtulistis milii in 
deserto victimas et ferfca. 

Sectio prima 

De sacrificiis lege Mosaica praescriptis 

Praesidia dodrinae. Tract. Sebachim et Menachoth (M V, 1. 2). 

Philo, De sacrificiis Abelis et Caini (opp. I, 163 190). De victimis 

..(II, 237 250). De sacrificantibus (II, 251 264). J. H. Kurtz, Das 

mosaische Opfer. Mitau 1842. Der alttestamentliche Opferkultus nach seiner 

gesetzlichen Begriindung und Anwendung. ib. 1862. A. Sto'okl, Li- 

"turgie und dogmatische Bedeutung der alttestamentlichen Opfer, insbeson- 

dere in ihrem Verhaltnisse zur neutestarnentlichen Opfertheorie. ^egens- 

burg 1848. Das Opfer nacb seinern. Wesen und seiner Geschichte. Mainz 

.1861. V. Thalbofer, Die unblutigen Opfer des mosaischen Kultus, 

: ihre Liturgie. ihre symbolisch-typische und dogmatische Bedeutung. Re- 

:gensburg 1848- Das Opfer des alten und neuen Bundes mit besonderer 

Elicksicbt auf den Hebraerbrief und die katholische Mefiopferlehre exegetisch- 

dogmatiscb gewiirdiget. ib. 1870. Gr. Karch, Die mosaischen Opfer als 

vorbildliche Grundlage der Bitten im Yaterunser. 2 Bde. Wurzburg 1856 

57. E. W. Hengstenberg, Die Opfer der heiligen Schrift 2 . Berlin 
1859. F. A. Bramesfild, Der alttestamentliche Gottesdienst in seiner 
sinnbildlichen und vorbildlichen Bedeutung. Giitersloh 1864. G-. F. Jatbo, 
.Blicke in die Bedeutung des niosaischen Kultus. Hildesbeim 1876. A. 
Stewart, The Mosaic sacrifices with introduction by A. B e i t h e. London 1883. 

W. M. Eo dwell, The Mosaic sacrifices in Lv 1 3. ib. 1890. Th. Na- 
ville, Les sacrifices levitiques et 1'expiation. Lausanne 1891. A. vanHoon- 
acker, Le lieu du culte dans la legislation rituelle des Hebreux. Gaud 
et Leipsic 1894. C. Schmidt, Die Entwicklung der alttestamentlichen 
Opl'evidee. Breslau 1899. J. Wellhausen, Prolegomena zur Geschichte 
.Israels 6 53 79. Berlin 1905. 0. Schmitz, Die Opferanschauung des 
spiiteren Judentums und die Opferaussagen des neuen Testaments. Tubingen 
1910. A. Fernandez, I sacrifici privati nella legislazione mosaica 

.(Civilta eattolica 1913, 3. Maggio, 277 291). 



Caput primum 
De sacrificiis universis 

T. Praecipua cultus Mosaici pars consistebat in sacrificiis. S a c r i - 
'-ficium (==facere sacrum i. -e. opus sacrum vel rem sacram) generatim 
sumptnm significat ^omne opus, quod (al. quo) agitur, ut sancta so- 

19* 



292 Pars I. Antiquitates sacrae 

cietate inhaereamus deo, relatuin scilicet ad ilium finem boni, quo ve- 
raciter beati esse possimus" (August. De civ. dei 10, 6. MSL 41, 283)- 
vel B onme, quod deo datur aut dicatur aut consecratur" (Isid. Hisp. 
Etymolog. 6, 19, 30. MSL 82, 254) vel B oblationern, quae sacra fit. 
offerendo et sacrat oft'erentem" (Alexand. Hal. S. th. 3. qu. 55). In 
hoc sensu nomen sacrificii in sacris litteris saapius legitur, velut Ps 4,. 
6; 50, 14; 51, 19. Sir 32, 2. At haec significatio lata est iieque pro- 
pria. Vulgo nomine sacrificii intellegitur oblatio deo facta rei sensi- 
bilis per eiusdem realem vel aequivalentem destructionem legitime in- 
stituta ad agnoscendum supremum dei dominium simulque pro statii; 
lapso ad profitendam diviuam iustitiam lioininisque reatum expiandum" 
(J. B. Franzelin, Tract, de ss. euchar. sacram. et sacrif. 3 318). Verbis 
oblatio rei sensibilis deo facta " genus proximum exprimitur, quae ad- 
duntur, differentiam specificam ab aliis oblationibus constituunt. Itaque 
ad omne sacrificium requiritur primum actio externa, qua actus internus 
exprimitur ; nam verum ac proprium sacrificium est actus religionis ad 
cultum dei externum pertinens; deinde immutatio vel destructio rei 
oblatae ad suinmum dei in omiies res dominatuni agnoscendum. 

Quare Salmanticences De incarn. disp. 31. dub. 1. n. 1 decent: 
,, Actus, quo res externas ad dei cultum consecramus, dividitur in obla- 
tionem et sacrificium; oinnes enim actus. quibus res externas deo ofieriraus,. 
sub aliquo ex illis duobus membris const ituuntur. Et quamvis oblatio 
large dicta comprehend at sub se sacrificium, istud enim quaedam oblatio 
est et sub genere oblationis continetur: tamen oblatio specialiter dicta 
(licet nomen generis retineat) a sacrificio distinguitur. Nam oblatio dicitur 
quando res integra et immutata offertur; sacrificium vero vocatur, cum res 
immutatur in ipsa oblatione .... Kes, quae sacrificantur, debent in ipso 
sacrificio (quod in hoc a simplici oblatione distinguitur) immutari vel 
mactatione vel combustione vel fractione vel divisione vel alio modo". 
Idem docet Thomas, S. th. 2, 2. qu. 85. a. 3. ad 3: ,,0blatio direete 
dicitur, cum deo aliquid offertur, etiamsi nihil circa ipsum fiat; sicut di- 
cuntur offerri denarii vel panes in altari, circa quos nihil. Unde omne 
sacrificium est oblatio, sed non convertitur". 

II. Cuivis sacrificio triplex character impressus est: latreuticus, 
quod sacrificium ''fit ad deum, sunramm omnium rerum doniiuum, co- 
lendum, cum testamur illius principatum nostramque servituteni vel 
subiectionem ; euchar isticus, quod fit ad gratias pro beneficiis acceptis 
agendas, impetratorius, quod fit ad beneficia accipieuda. Post honiiuis 
lapsum in peccatum etiani character propitiatorias accessit; homo enim 
peccato a deo avulsus deum sibi reconciliare eurnque propitium habere 
ac mortem, quarn peccato meruerat, avertere studebat. Latrid igitur 
summa dei maiestas honoratur, eucharistid divina bonitas grato animo 



Sacrificia universa 293 

exaltatur; impetratione omnipotentia et benignitas divina praedicatur 
et invocatur; propitiatione diyina iustitia placatur eique satisfactio prae- 

.statur. 

Sacrificia veteris legis quamvis veram expiationem ex se non effi- 
cerent, tamen conscientiam culpae, necessitatern. futurae redemptionis 
per messiam . praestandae et vicariae satisfactionis semper vivam cen- 
ser vabant, nee non desiderium eiusdem excitabant gratumque erga deum 
;.ininium et oboedientiam nianifestabant. Inde coraplura sacrificiorum 
o-enera ; inde etiam multitude ilia victimaruni et cotfcidiana sansniinis 

- o cj 

effusio, ut aperta confessio fiat hominem per se ipsum pro peccatis satis- 
facere.non posse. 

Complures patres et scriptores ecclesiastici opinionem post Justinum 
late diffusani sequuntur Jahven sacrificia eo tantum consilio genti He- 
braicae praescripsisse, ut earn a commenticiorum deorum cultu, ad quern 
omni fere tempore maxime proclivis erat, servaret; nam multae illae 
res religione indignae et libidines, quae in sacrifices cruentis usu ve- 
nerunt, consilio dei haud magis respondere videntur quarn caedes ipsa J . 
At id consilium ad sacrificium ipsum non pertiuere ex eo ipso elucet, 
quod sacra multo ante fuerunt, quam dii fingi colique coepti sunt. 

1 Of. Justin. Dialog, c. Tryph. 19. 22. 92. MSG 6, 517. 521- 
696' Origen. Select, in Lv. ib. 12, 397. Select, in Km. ib. 580. Epi- 
phan. Adv. tiaer. 66, 71. ib. 42, 141. Cyrill. Alex. C. Julian. 1. 4. 
ib. 76, 693. 696. T heodoret Qu. 60. in Ex. ib. 80, 280. Tertul- 
lian. Adv. Marcion. 2, 18. 22. MSL 2, 306. 310. Hieronym. Comm. in 
Jes 1,12. ib. 24, 34. August. In Jo. evang. tr. 10. 4. ib. 35, 1468. 

III. Sacrificia iam prirnordiis rerum exorta sunt, ut ex documentis 
Hosaicis liquet (Gn 4, 3 5; 8, 20). Sed de prinia sacrificiorum 
origine viri docti non idem sentiunt, cum alii ea ab honiinibus in- 
Tenta, alii a deo instituta arbitrentur. Qua de re ita statuenduin esse 
Tidet.ur: Homines iam ante peccatum vel intellegentia yel instinctu 
uaturali movebantur, ut summo numini divino tamquam rerum omnium 
Titaeque domino aliquas res in altari offerrent, ut animum gratum 
summamque subiectionem testificarentur, post peccatum vero, ut recon- 
ciliationem quoque a deo oifenso impetrarent. Ex quo concludendum 
est sacrificiorum .oblationem ad ins naturae pertinere 1 . Sed quia omnia 
sacrificia non solum symbolicam, veruni etiam typicam habebant signi- 
ficationem. censendum est, quod (homines) ex instinctu divino, quasi 
ex quadam privata lege, inducerentur ad aliquem certum niodum co- 
leudi deum, qui et conveniens esset interiori cultui et etiam congrueret 
ad significandum Christi mysteria, quae figurabantur etiara per alia 



294 P ars J- Antiquitates sacrae 

eorum gesta seciindum illud I Cor 10, 11: Omnia in figiira continge- 
bant illis" (Thorn. S. tL 1, 2. qu. 103. a. 1). Unde lex Mosaica sacri- 
ficioruin originem recte ex institutione divina repetit; nam Lv 17, 11 
dens dicit: n Quia anima carnis in sanguine est (i. e. quia sauguis est. 
id, per quod animal vivit), et ego dedi eum vobis super altare ad ex- 
piandum animas vestras; sanguis enim expiat per animam. ". Moses- 
solum ritum sacrificiorum, qui Christi, futuri messiae, typo significando 
serviebat, diligentius definisse censendus est 2 . 

1 Usum omnium gentium communem numen diviuum per sacrificia 
adorandi ex uno communi fonte i. e. ex lure naturae derivari posse docefr 
Thomas S. th. 2, 2. qu. 85. a. 1: ,,Naturalis ratio dictat hoinini, quod 
alieui superiori subdatur propter defectus, quos in se ipso sentit, in quibus 
ab aliquo superiore eget adiuvari et dirigi, et quidquid illud sit, hoc est 
quod apud omnes dicitur deus. Sicut autem in rebus naturalibus natura- 
liter interiora superioribus subduntur, ita etiain ratio dictat homini secun- 
dum naturalem inclinationem, ut ei, quod supra hominem est, subiectionem 
et honorem exhibeat secundum suum modum. Est autem modus convenient 
homini, ut sensibilibus signis utatur ad ilia exprimencla, quia ex sensi- 
bilibus cognitionem accipit ; et ideo ex natural! ratione procedit, quod homo 
quibusdam sensibilibus rebus utatur, offerens eas deo in signum debitae^ 
subiectionis et honoris secundum similitudinem eorum, qui dominis suis 
aliqua offerunt in recognitionem dominii. Hoc autem pertiuet ad rationem 
sacrificii. Et ideo oblatio sacrificii pertinet ad ins naturale". Adsti- 
pulatur F. Suarez, De sacram. disp. 73. sect. 8: Iure naturae praeceptum 
est colere deum cultu externo. Probatur primo ex usu omnium gentium;- 
nam omnes eo modo, quo deum cognoscunt, ilium colunt aliquo externo- 
cultu; ergo signum est, id fieri naturali ratione dictante. Secundo quia, 
cum homo a deo habeat non solum animam, sed etiam corpus, non solum 
animd, sed etiam corpore tenetur eum colere, non quidem, quia deus sensi- 
bili aliquo signo indigeat, ut mentis nostrae aifectum cognoscat, ut haere- 
tici argumentantur, sed ut nos totos et non solum animas, sed etiam corpora 
subiciamus. Honor enim est in honorante, et ideo exhiberi debet rnodo 
ipsi accommodate. Unde arguinentatur tertio divus Thomas, quia naturale 
est homini, ut mentem suam sensibilibus signis exprimat, ergo hoc etiam 
modo tenetur colere deum; primuni quia ex interno affectu naturaliier se- 
quitur externa manifestation vix enirn potest homo animi sui sensum et 
mentem interius^ omnino continere, et ideo si interior cultus dei est de 
lege naturae, consequenter fit, ut sit etiam exterior. Deinde quia hoc multuin 
iuvat et fere necessarium est ad interiorem cultum; anima enim per actus- 
corporis ad interiores animi motus excitatur". Idem decent theologi 
recentioris aetatis, velut V. Thalhofer, Das Opfer des alten und neuen 
Bundes 6. Ceterum etiam concilium Tridentinum sess. XXII. c. 1. de- 
clarat: ,,Hominum natura exigit visibiie sacrificium". 

2 Of. Thorn. S. th. 2, 2. qu. 85. a. 1. ad 1: ,,Aliqua in communi 
sunt de iure naturali, quorum determinationes sunt de iure positivo; sicut 
quod malefactores puniantur, habet lex naturalis, sed quod tali poena veL 



Sacrificia universa 295 

tali puniantur, est ex institutione divina vel humana. Similiter etiam 
oblatio sacrificii in communi est de lege naturali, et ideo in hoc onmes 
conveniunt; sed determinatio sacrifieioruin est ex institutione humana vel 
divina, et ideo in hoc differunt". 

1. Quarn recte origo sacrificioruni a deo repetatur atque couten- 
datur ea iam ante legem Mosaicam, immo iani prima hominum aetate 
instituta esse ex his rationibus apparet : 

Primum Hebr 11, 4 legimus: Iliorst irXstova ftoaiav v A(j=X rcapd 
Kdav 7rpoaY]VY%e T(p ftecj). Atqui TCWTEI {hooiav rcpoadyeiv nemo potest 
nisi qui secundum verbum dei revelatum sacrum facit. Ergo Abel vel 
a deo ipso vel ab Adam patre voluntatem divinani de sacris faciendis 
rescivit. Quod posterius vero propius esse censeo, eo quod iam prinii 
homines tunica -coo dpvioo TOO iopayjxsvoo drco "x,aTaj3oX'^? Ttdapioo (Ape 
13, 8) induendi erant, quippe cum peccato infecti iustitiam divinitus 
datam ainisissent. ' 



Ex verbis Gn 4, 3: ^ty Y$% (proprie a fine dierutn i. e. post dies) 
nonnulli interpretes etiam quo tempore Abel deo sacrum i'ecerit determinate 
volunt. Nam ex eorum opinione verba allata idem significant quod ad 
exitum anni vel, quod in idem recidit, initio anni sequentis. Cui interpre- 
tation! etiam Ps. Jonathan adstipulari videtur, qui loquendi formulam 
D^tt 1 ppfi explanat additamento : p^S "nWiiO die quartodecimo mensis Nisan. 
Probabile est Kain quoque eodem tempore eodemque anno primitias fruguin 
obtulisse, unde P. de Hummelauer (Comm. in Gn 176) colligendum 
esse censet sacrificia annua, menstrua, messis, quae compluribus gentibus 
antiquis cum Hebraeis communia erant, ab ipsis rerum primordiis initium 
sumpsisse. 

Deinde in cultu sacro instituendo non hominis cuiusquam, sed dei 
solius arbitrio efc placito locus esse potest. Accedit, quod homo pec- 
cato infectus et mortis aeternae reus nullum habeat ius statuendi, quid 
deo placeat aut quo niodo deus reconciliari possit. Ergo origo eorum 
sacrificioruni, quae deo placent eurnque propitiant, divina sit necesse est. 

Nihil verisimilius est, quam ab Adam post lapsum eadem sacra facta 
esse quae ab Abel. Nam quia Gn 3, 21 deus homines vestiinentis pelli- 
ceis induisse clicitur, sane animalia prius mactata sunt quani iis pelles 
detraherentur, quae hominibus vestitui essent. Atqui eadem mactatio sacri- 
ficium fuisse videtur. Nam quid solacii fuisset primis hominibus, si cor- 
poris nuditas operta, animi nuditati nullum remediuni paratum fuisset? 
Aderat autem eius modi remedium, si deus agno mactato Christum occisum 
sive TOV apov TOU '0-soo, TOV atpovta rf]V ajiaptiav TOO %da[xoD (Jo 1, 29) 
indicabat. Quare deus ipse Adam omnium hominum primum sacerdotem 
constituisse eumque ritus sacrificales docuisse dicendus est. 

Denique institutum sacrificioruni, quoniain apud omnes gentes anti- 
quas inyeuitur, aetati generis humani aequale fuisse censenduni est. 



296 ^ ars I- Antiquitatos sacrae 

Quod nisi ex institutione divina cum primis hominibus cornmuuicata 
satis probandam rationem habere non videtur, qua mysterium divinae 
iustitiae et gratiae suo tempore cornplenduni significabatur. Et sane 
inexplicabilis esset effusio sanguinis animalis ad abstergendam raaculam 
inoralein, nisi eo sanguine sanguis salutis effector Christi futuri signi- 
ficaretur. Nam cur animalia occisa sunt, cum non peccavissent, nisi 
propter honiinem, qui peccato nieruerat, ut niorte aetarna multaretur? 
Quod ne fieret, messias occidendus (Ape 13, 8) atque instar ovis ad 
occisioneni ducendus erat (Jes 53, 7), cuius morte ut ajivoo a[j.w^oo 
v.ai aarctXoD nos redimeremur (I Ptr 1, 19). Aptissimurn autem tempus, 
quo eius modi typus institueretur, turn fuisse videtur, cum ea, quae 
Gn 3, 21 describuntur, facta sunt i. e. paulo post promulgatum proto- 
evangelium. 

Quae cum ita sint, probabiliter statui posse videtur originem sacri- 
ficiorum a deo ipso repetendam earaque ad primam liominum aetatem 
referendam esse. 

Fateor equidem nullum clarum dei mandatum de sacrificando in anti- 
quissima historia sacra exstare, ne ibi quidem, ubi primam sacrificiorum 
mentionem facit. Sed non arbitror in eo silentio magnum pro iis argu- 
mentum esse, qui sacrificiorum originem hominibus imputare malunt quam 
deo. Quamdiu enim Moses neutrum affirmat, tamdiu ea res in contro- 
versia versatur. Et sane magna ac multa primis mundi aetatibus gesta 
sunt, quorum ille, summae brevitati studens, ne verbo quidem meminit. 
Velut nusquam vatieinium Henoch, nusquam cottidianas molestias, quae e 
pravis Sodomitarum moribus Lot ortae sunt, nusquam pia Noah moniia 
in historia sua memoriae prodidit. Neque (id quod maioris est moment!) 
sacra a Kain et Abel facta eo consilio memoravit, ut summam doctrinae 
de sacrifices exponeret, sed ut inde odium Kain in Abel nefariumque par- 
ricidium deduceret. Quo minus minim esse potest, si originem eorum, 
quae quasi transiens attigerat, docere praetermisit. 

2. a) Varia sacrificiorum genera, quorum in sacris litteris mentio 
fit. a Mose instituta esse rationalistae, qui vocantur (velut J. F. L. 
George, W. Vatke^ J. Wellhausen), negant. Atque praecipuuui argu- 
mentum, quo id demonstrare conantur, ex libris antiquiorum prophe- 
tarum sumunt: omnes enim prophetas antiquiores frequenter contra 
sacrificia a populo oblata dixisse deumque aliud postulare docuisse ac 
sacrificia; atque apud Jer 7, 21 24 deurn diserte negare se Hebraeorum 
maioribus, quo tempore eos ex Aegypto eduxisset, de sacrifices prae- 
cepta dedisse. 

a) At prophetas non ipsa sacrificia reiecisse, sed aninium tautum, quo 
a populo offerebantur, vituperasse res tarn clara est, ut ab unoquoque 



Sacrificia uni versa 297 

interprete opinionibus praesumptis libero agnoscatur. Quare iure rneritoque 
dicimus sacrificia, in quae prophetae invehuntur, neque Mosaicae neque 
clivinae originis fuisse, sed nihil nisi opera externa, in quibus Hebraei 
non paenitentes omnibus praeceptis officii neglectis spem ponebant. Locum 
autem Jer 7, 21 24 homines eruditi varie interpretati sunt. Verba pro- 
phetae sunt haec: ,,Sic dicit Jahve exercituum, deus Israel: Holocausta 
vestra addite sacrificiis vestris (reliquis) et comedite carnem! Quoniam 
de holocausto et sacrificio nihil locutus sum cum patribus vestris neque 
praecepi iis eo die, quo eduxi eos de terra Aegypti. Sed hoc verbum prae- 
cepi iis dicens: Audite vocem meam et ero deus vester, vos autem eritis 
populus meus, et ambulate in omni via, quam praecepi vobis, ut bene sit 
vobis: Illi autem non audierunt neque praebuerunt aurem suam, sed am- 
bulaverunt secundum consilia sua et secundum libidinem cordis sui mali 
et fuerunt retrorsam et non ad faciem (i. e. tergo mihi ob verso a me reces- 
serunt, non ad me accessor unt)". Qaibus verbis clare dictum esse illi viri 
docti affirmant, cum Hebraei ex Aegypto proficiscerentur, leges de sacri- 
ficiis aliisque ritibus, qui ad cultum divinura pertinerent, constitutas non 
esse, immo vero omnia sacrificia a propheta improbari ac repudiari. ' Sed 
hoc quiriem Jeremia nequaquam fecisse potest; nam idem 33, 17s. dicit: 
,.Non exscindetur (non deficiet) David (regi) vir, qui sedet in solio domus 
Israel, et sacerdotibus Levitis non exscindetur vir (i. e. sacerdotes Levitae 
numquam deficient) a facie mea, qui sacrificet holocausta et incendat sacri- 
iicium cibarium quique victimas faciat cunctis diebus". Si autem. sacri- 
ficia sacerdotesque semper fore praedicit, etiam ex quo tempore Hebraei 
exstiterunt sacrificia sacerdotesque posuisse existimandus est. Praeterea 
prorsus ad arbitrium descriptio teinporis: ,,eo die, quo eduxi patres vestros 
de terra Aegypti" ad totum tempus, quo Hebraei in deserto migrabant, 
refertur; neque enim Jeremia dicit: ,,iis diebus" (-= eo tempore), sed 
multo accuratius: ,,eo die, quo eduxi eos" i. e. primo migrationis illius 
initio. Atque ubi narratio, quo modo populus ex Aegypto servetur, incipit, 
ibi haee verba a Jahve Mosi dicta invenimus; ,,Dic ergo filiis Israel: Ego 
(sum) Jahve (qui non mutor ac proinde promissis sto) et educam vos de 
oneribus Aegypti et eruam vos de aerntute eorum et redimam vos cum 
bracchio exserto (manu praevalida) et iudiciis magnis (i. e. plagis, quas 
Aegyptiis infligam). Et sumam vos mihi in populum eroque deus vester, 
et scietis, quod ego Jahve (sum), deus vester, qui educo vos de oneribus 
Aegypti . . . Atque Moses eo modo locutus est cum filiis Israel. Et non 
audierunt (attenderunt) ad Mosen prae decurtatione spiritus et propter 
servitutem gravissimam" (Ex 6, 6 9). De quo loco Exodi quin Jeremia 
cogitet, vix est dubium, cum iisdem fere verbis dicat: ,,De holocausto et 
sacrificio nihil locutus sum cum patribus vestris neque praecepi iis eo die, 
quo eduxi eos de terra Aegypti. Sed hoc verbum praecepi iis - dicens : 
Audite vocem meam et ero deus vester, vos autem eritis papulus meus . . . 
Hli autem non audierunt". Ille locus ei documento est doctrinae a pro- 
phetis crebro praedicatae, ex qua rectam hominis adversus deum rationem 
sacrificia antecedere necesse.esse contendunt; nam deus coniunctionem suam 
cum Hebraeis inire non a praeeeptis de sacrificiis dandis coepit, sed a 
lege : ,,Ero deus vester, vos autem eritis populus raeus". Id est funda- 
nientum omiiis religionis, sine quo omnia sacra omnisque cultus nullius 



298 P ars I. Antiquitates sacrae 

sunt inomenti. Sed posteriore tempore inigrationis per desertum nulla- 
praecepta de sacris data esse neque illis verbis propbetae neque eo loco 
Exodi, qui ei ante oculos versatur, demonstratur. Immo vero propheta 
eius modi praecepta ponit, cuin dicit: Ambulate in ornni via, quarn prae- 
cepi vobis, ut bene sit vobis". 

Ex aliorum interpretatione recte existimes illis verbis sacrificia ut 
opera externa et animi affectum vel oboedientiam et pietatem offerentium, 
quodam modo inter se opponi. Nam verba Hebraica bene verti possunt: 
M Non praecepi eis . . . v 35T' i ?P propter (cf. Gn 12, 17. Dt 4, 21. Jer 14, 1." 
Ps 7, 1. al.) holocausta et sacrificia" i. e. legislatio mea non ad hostias 
obtinendas data est, sed praecepi: ,,Audite voceni meam . . ." Neque dubiurn. 
est, quin propheta sermonem suum ad Ex 19, 5 8 referat. Nam cum 
cle foedere inter Jahven et Hebraeos ineundo ageretur, ea sola condicio 
aniraorumque dispositio a Jahve postulabatur : ,,Si audieritis vocem meam 
et foedua meum custodieritis, eritis mihi peculium ex omnibus populis . . . 
regnum sacerdotum et gens sancta". Cai respondit populus: ,,Quaecum- 
que locutus est Jahve, faciernus". Qua sponsione facta foeclus initum est. 
Unde primum et summum officium populi erat fidem illam de oboedientia 
diligentis3ime praestare. Quod ut gravissime in memoriam revocaretur, eo 
magis necessarium erat, quod, ut ex Jer 7, 8 10 apparet, aequales pro- 
phetae solo cultu externo impuuitatem sibi redimere putabant, quasi bona 
foederis iis deberentur, qui ritus et caerimonias obirent. lis igitur vehe- 
mentissime inculcari oportuit totum illud foedus, ex quo singularis populi 
electio derivatur, minime ritibus externis, verum sola oboedientia .et pietate 
animorum inniti. Unde patet rationalistas ex loco allato perperam con- 
cludere prophetam negare leges de sacrificiis deo iubente per Mosen pro- 
mulgatas esse. Ceterum ipsa severissima ilia reprehensio, qua deus per 
prophetam sacrificia repudiat, testimonio est, quantam populus fiduciam in 
sacrificiis posuerit. Uncle, constat sacrificia a populo maximi aestimata esse. 
Quod vero rursus opinionem populi testatur ea divinitus instituta esse. 
Denique perpendendum est omnibus rationalistis concedentibus prophetam 
Deuteronomium cognovisse, immo in eo (fingendo et) introducendo primas 
partes egisse. Atqui in Deuteronomio Jahve item sacrificia praescribit. 
Ergo si res ita esset, ut illi dicunt, Jeremia sibi non constare dicendus 
esset. Neque verentur nonnulli id affirmare. At prophetam, qui, ut Jer 
I, 18 dicitur, a deo datus est ,,in urbem .munitionis (i. e. urbem:bene 
munitam, quam hostes expugnare non valent) et in columnam ferream 
(quae neque inflecti neque irangi potest) et in muros aeneos (qui frustra 
ariete temptantur ,nec deici possunt)", ab illo tani exsecrando erimine de- 
fendere supervacaneum !esse censeo. 

Nonnulli verba Jer 7, 21 24 ita explicant, ut Jahven non in prima 
legislatione Sinaitica (i. e. ,,eo tempore, quo eduxi eos de terra Aegypti"). 
sed postquam Hebraei vitulo aureo confecto et adorato a Jahve iterum 
defecerunt, praecepta cle sacrifices dedisse dicant. Sed haec interpretatio 
eo ipso refutatur, quod in prima legislatione constructio altaris, quod sine 
sacrificiis nullius est momenti, praecepta erat (cf. Ex 20, 24 26; 27, 1-^8). 
Alii iis praeceptis Hebraeos post ingressum demum in terram Canaan teneri 
coeptos esse existimant. Quae explicatio nullo argumento ex sacris litteris 
sumpto innititur. Neque solidis argamentis confirmari potest, quod 



Sacrificia universa 299' 

plures ad huius loci explanationem dixerunt, praecepta de sacrificiis non, 
esse data quasi sacrificia Jahvae essent grata, sed ne Hebraei ad fictorum 
deorum cultum descenderent, vel aliis verbis: ea praecepta externa data, 
esse, ut Hebraei, quippe qui ad externa proclives et externis caerimoniis 
dediti essent, in officio continerentur. Quae etsi quid veri in iis est, 
tamen sententiam verbormn allatorum minime reddunt neque externo dpi 
cultui earn dignitatem servant, quam ei inesse et natura duce scimus et. 
ipsa doctrina divinitus tradita docemur. Nam et pietas animoruui religio- 
que signis necessario proditur, fovetur, augetur atque homo ex anirno et 
corpora constans externum quoque cultum persolvat necesse est ; et de. 
typica vi sacrificiorum inter omnes constat. 

P) Ut demonstraretur ritus et praecepta cultus divini, quae sint aetatis 
Mosaicae, a prophetis antiquioribus ignorari atque negari, rationalistue- 
etiam locum Am 5, 25 26 afferunt, qui a compluribus vivis doctis hoc 
modo convertitur: ,,Num victimas et sacrificium cibarium obtulistis mihi 
in deserto annis quadraginta, dooms Israel? Atqui gestastis Sakkut (Mer- 
curium), regem vestrum, et Kaivan (Saturnum), idola vestra, stellam deorum 
vestrorum, quos fecistis vobis. Ideo migrare faciam (deportabo) vos ultra 
Damascum". Ex quibus verbis conclusum est aut antiques Hebraeorum. 
deos Mercurium et Saturnum, nou Jahven fuisse, cuius erroris tune poenas 
dare deberent, aut prophetam aliquam narrationem, qua Hebraeos in deserto. 
commorantes ad illos deos defecisse traditum est, cognovisse oportere, quae 
narratio ad nostrain niemoriani non manavit. At utraque interpretatio noil 
modo ad arbitrium facta est, sed etiam grammaticae repugnat. Ea postulat,. 
ut QttKtttl imperfection! describens recipiamus et hunc in morlum reddamus : 
,,Num victimas obtulistis mihi in deserto et eodem tempore siniul Sakkut 
et Kaivan gestastis? Minime vos quidem id fecistis. Sed nuuc id faciti& 
ideoque deportabo vos ultra Damascum". Prophetae igitur senteutia haec 
est : In deserto Jahvae uni victimas mactavisfcis ; atque etiarn nunc ei sacra 
facitis, sed eodem ternpore signa deorum astralium Babyloniorum pompi* 
circumfertis. Qua sententia Amos defection! a vero deo, quae nunc est, 
venerationem unius Jahvae, quae prius erat, eamque una cum sacrificiis^- 
opponit. Ergo Mosen leges, quae ad cultum divinum pertinerent, coiisti- 
tuisse sibi persuasit. 

b) Originem sacrificiorum cruentorum rationalistae a mactatione- 
ammalinm repetere student. Homines semper metuisse. ne naturain; 
violarent; euius violationem gravissimani esse interfectionem ulicuius-^ 
animantis a deo creati; quare homines, cum quod animal interficere' 
vellent et deberent, saltern conscientiam reprimere studuisse et sanguijiem^.. 
in qua anima (vita) esset, deo restituisse i. e. obtulisse; quotienscumque 
epulas. instruerent, deo debitam partem dicatam esse; ex quo tempore- 
autem epulas sollemniter celebrare vellent et multos invitassent, etiam: 
deo totum animal datum esse ; ita illud sacrificiorum genus ortum esse r 
quod posteriore aetate sacrificium pacificwn, priore mactatio (I Sm. 
3, 14) nominabatur; deinde etiam sacrificium, quod totum off'erebahin 



"300 P ars ! Antiquitates sacrae 

(Dt 12, 11). mstitutuni esse; sacrificia piacularia i. e. sacrificia pro 
delictis et pro peccatis antiquioribus temporibus plane ignota fuisse et 
temporibus exsilii ex mala populi conscientia originein traxisse. Quare 
.haec sacrificia prius inveniri non posse quam in codice sacerdotali. 

At hae sententiae ad arbitrium factae sunt. Nam. prima sacrificia, 
quae in sacris litteris comrnemorantur, holocausta vocantur. Sacrum, quod 
Abel fecit (Gn 4, 4), premere nolurrras, quamvis plerique interpretes illud 
holocaustum fuisse existiraent. Sed Noah quidem post diluvium holo- 
caustum obtulit (ib. 8, 20). Abraham holocaustum offerre iussus est (ib. 
22, 2s. 7s. 13). Moses a Pharaone hostias et holocausta petiit, quae 
Hebraei in deserto Jahvae offerrent (Ex 10, 25). Josua (Jos 8, 31), 
Gideon (Jdc 6, 26), Manoah (ib. 13, 16) holocausta obtulerunt. Jephta 
quoque holocaustum vovit (ib. 11, 31). Bethsemitae coram area foederis 
-a Philistaeis restituta (I Sm 6, 1 4), Samuel ante proelium cum Philistaeis 
commisbum (ib. 7, 9 s.), Saul ante bellum cum Philistaeis gerendum (ib. 
13, 9) et post victoriam de Amalekitis reportatam (ib. 15, 12) holocausta 
obtulerunt. Sacrificia vero pro delictis et pro peccatis ante Mosen non 
commemorantur atque etiam temporibus ante exsilium raro nominantur, 
id quod inde explicari potest, quod plurima sacrificia erant privata. Quam- 
>quam ilia ante exsilium prorsus ignota fuisse perperam dicitur. Nam David 
ea cum aliis sacrificiorurn generibus enumerat (Ps 40, 7). In regno Israe- 
litico Hosea (4, 8), in regno Judaico Jesaia (:13, 10) ea cognovit. Jeremia 
quoque (17, l) verbis Q5' I fi'irO1>? nlJ^I!;^ ritum sacriticiorum pro peccato 
describere videtur. Idem etiam hostiis humanis, quae iam priore aetate 
per totum orbem terrarum in usu fuerunt, connrmatur. Qui usus vetustis- 
siniam culpae conscientiam in toto genere humano fuisse docet; certe ex 
.antiquissimis temporibus repetenclus est, quia apud omnes fere gentes in- 
venitur. Quod Esr 8, 35 sacrificiuni pro peccato *?tf quoque appellatur^ 
id vocabulum etiam aliis locis ut nomen omnium sacrificiorum commune 
usurpatum esse putandum est, ut eo sacrificium quoque pro peccato com- 
prehendatur. Ceterum codex sacerdotalis , qui sacrificiorum piacularium 
irequentissime mentionem facit, non aetate exsilii, sed multo prius com- 
positus est, id quod a viris doctis satis demonstratum est. 

J. Wellhausen (Prolegomena zur Geschichte Israels 6 71 s.) con- 
tendit usque ad Ezechiel neque sacrificia pro peccato neque pro delicto usquam 
reperiri, paulo autem ante earn aetatem pro multis (II Kg 12, 17) usu 
recepta esse videri. At loco allato minime de multis agi potest, quod eae 
etiain secundum codicem sacerdotalem rarissime (Nm'5, 8) sacerdotum sunt, 
sed tantum pecunia ad sacrificia pro peccato et pro delicto intellegenda 
est. Nam quani pecuniam ii, qui peccaverant, ad sacrificia piacularia of- 
ferenia dabant, earn non in templo collocabant, quoniam ea sacrificia sacer- 
dotum erant. Quae cum ita sint, loco allato demonstratur et sacrificia 
pro peccato et pro delicto iam antiquis fuisse temporibus. 

Adnotatio. Saepe dictum est sacrificia veteris legis ilia quidein 
fuisse oblationes deo factas, sed eo tantuni consilio, ut qui offerebat, mensae 
dei particeps fieret; ea enim communicatione amicitiam et foedus cum deo 



Sacrificia universa oOll 

initum significari; rnorem enim faisse apud antiquas gentes, ut qui foedus 
pepigerant, iidem convivarentur (Gn 26, 30 s; 31, 46). At neque in 
Pentateucho neque in aliis veteris testamenti libris ullum vestigium inve 
nimus, ex quo' probari posset sacrificia eo spectasse. Accedit, quad in 
nonnullis sacrificiis totae victimue in altari creinarentur et ii, qui eas offe- 
rebant, nib.il de earum carnibus comederent, ita ut nullo modo dici possit, 
homines convivii cum deo habit! participes fuisse. 



IV. Sacrificia generatim vocantur : 1) s^li?, a verbo a^Rfi appro- 
pinquare fecit, aitullt, donum Jalivae, oblationes i. e. res deo saeratae,. 
LXX Sfipa (Lv i, 3; 2, 1. 4. 12s; 3, 1; 7, 13; 9, 7. 15, Nm 9, 7, 13;. 
31, 50. Ez 20, 28; 40, 43. mi? Neh 10, 35; 13, 31). Of. Me 7,. 
11: %op|3otv, o ion StBpov. Jos AJ4, 4. 4: Swpoy -cooro (zoppav) oY){j.aivsi 
%ara 'EXXijvwv YXwttav et BJ 2, 9. 4., ubi thesaurus templi %op{3avac 
vocatur. Nomini Hebraico consonum Arabicum qurbdn idem est quod 
oblatio, id quod deo offertur. Vocabulum Assyriuni kurbdnu (kirbannu) 
non donum, sed glebam aut herbani inutilem significat (EAT 31 596). 
_ 2) fito$& dona, munera (Ex 28, 38. Lv 23, 38. Nm 18, 6s. 29. Dt 

16, 17. Ps 68, 19). 3) rvtoi"-!?, proprie elevatioms sive sacrificia ele- 
vando consecrata i. e. oblationes Jahvae destinatae. Quo vocabulo signi- 
ficantur ea, quae ad sacerdotes redibant, imprimis decumae decumarum,. 
quae 'sacerdotibus a Levitis solvendae eraiit (Nm 18, 26. 28 .); pri- 
mitiae, quae Jahvae offerendae erant ab eoque condonabantur (Nm 15, 
19 21); portiones quaedam sacrificiorum, quae sacerdotibas obtiuge- 
bant, maxime armus oblationis, qui una cum pectore agitationis in sa- 
crificiis eucharisticis sacerdotum porfcio erat (Ex 29, 27. Lv 7, 32 34; 
10, 14 s. Nm 6, 20); porro oblationes populi ad tabernaculum Mo- 
saicum exstruendum et exornandum (Ex 25, 2 s; 35, 5. 21. 24; 36, 
3. 6); oblationes annuae diniidii sicli (Ex 30, 13 15); munera Jahvae 
post victoriam oblata (Nm 31, 52. cf. v. 29. 41). Etiam nomina, quibus 
sacrificia in novo testarnento significantur (zpoacpopa'! Act 21, 26; 24, 

17. Hebr 10, 18. Swpa Mt 5, 23s; 8, 4; 23, 18) latissime patent et 
quaecumque deo ad gratum animum testificaudum eiusque grafciam sibi 
conciliandam quacumque ratione sacrantur cornprehendunt. Vocabulum 
'^i$, ab $$ ignis, omnem rem deo oblatam, quae igni absumatur, signi- 
ficat (Lv 24, 7. 9 de sacrificiis non cremaudis usurpatur). Creberrimum 
est in nonnullis formulis ritualibus, ut nW 1 ^ nin^-iT'] n^ combustio suavis 
odoris Jahvae (Lv 1, 9. 13. 17; 2, 2. 9; 3. 5. 16; 23 ; 18. Nm 15, 
10. 13 s; 28, 24. ttftf? n$K Oln^ ^ Ex 29, 41. Lv 8, 21. 28. Nm 
28, 6; k9, 6), -"Wi? ^ combustio Jahvae oblata (Ex 29, 18. 25. Lv 2, 
16), 'D-T 1 ? rif^ Dob cibus combustionis Jahvae (Lv 3, 11. 16. Nm 28, 24). 
Graeci similiter victimas s[jL7copa vocabaut. 



Pars 1. Antiquitates. sacrae 

Ubi de sacrificiis sermo est, sacrae litterae saepius utuntur verbo 

/ecit i. e. paravit victimam vel hostiani deo offerendam, velut Ex 10, 25; 

29, 36. 38 s. 41. Lv 9, 7; 14, 19; 15, 15; 16, 9. 24. Nm 6, 11. 17; 

15, ]4. Jdc 6, 19. I Rg 18, 23. Ps 66, J5. Idem valet verbum La- 

tinum facere, velut apud Vergil. Eclog. 3, 77: ,,Cum faciam vitula pro 

frugibus". Juvenal. Satir. 9, 117: ,,Pro populo faciens". Apud Graecos 

similia verba sunt TCOIEIV Herod. Hist. 2, 49; 9, 19, Xenopb. Anab. 5, 

-3, 9. spSsiv Horn. Iliad. 1, 315; 2, 306; 11, 707. psCew Horn. Iliad. 1, 

147; 10, 292. 294. Odyss. 5, 102; 9, 553; 14, 251. Spay Athen. Deip- 

:nosoph. 660 A. ' 

V. Neguri non potest in sacrificiis religionis veteris testamenti 
liaud pauca inveniri, quae etiam apud gentes etlmicas in usii erant. 
Quod ea doctrina, quae in religionibus inter se coraparandis versatur, 
jam pridem effecturn est. Quare ad id respiciendurn est, quae rationes 
.sacrificiis Mosaicis cum religicmib/us gentilium intercedaut. 

a) De ratlone, quae est inter gentilium et veteris testamenti sacrificia, 
in universum dici potest gentilium sacrificia sacro a Kain oblato, veteris 
testamenti sacrificia sacro ab Abel facto adumbrari. Abel eniin se ipse 

obtulit, cum una cum prirnogenitis gregis sui deo animum fidum, amantem, 
.gi'atum dedit. Contra Kain frugibus terrae oblatis dona dei quodam modo 
vompensare voluit, animum autem et peccatum sibi reservavit; sperans fore, 
ut deus agros suos frugiferos redderet, et arbitratus periculosum esse eius 
iram excitare sive eum adversuin habere, ei sui commodi causa de frugibus 

"terrae parvum munus, quo eum remuneratur, obtulit. Ut igitur apud 
.Kain, ita apud gentiles sacrificium cultui dei sv 7Cvs6[J.aTt xai aXTj^stcj. (Jo 
4, '23) oppositum est. Ibi homo alia omnia offert, se ipse non offert; 
homo 'enim gentilis, etsi penitus sibi persuasit res humanas a numinibus 
regi, tamen non longius procedit quam ut numina ilia remunerari studeat. 
Contra veteris testamenti sacrificia suut sacrificia sui ipsius, quoniam in 
.victima homo se ipse offert. Abraham quidem suum filium immolare 
iussus est, quern toto pectore amabat (Gn 22, 2). Etiam omnia anima- 

lium sacrificia quodam modo sacrificia hominum esse oportet. ,,Non odo- 
Tabo odorem placamenti vestri" (i. e. displicebant mihi sacrificia vestra), 
anquit Jahve ore Moriis ad eos, qui eius dona victimis animaliuin remune- 
rari volunt (Lv 26, 3l). Sacrificiis, quae animo non paenitenti fiunt, 

.Jahve placari non poteat: ,,Cum pecoribus et armentis ibunt (tempore, quo 
calamitates in eos ingruent) ad quaerendum Jahven (ad impetrandam ve- 
niam et poenae remissionein), sed non invenient (eum placatum); recessit 
ab iis u (Hos 5, 6). Talibus sacrificiis, cum nihil aliud sint nisi camera 
comedere, peccata non expiantur: ,,Mactant (quidem) carnem et comedunt 
(i. e. sibi ipsis mactant), Jahve iis non delectatur" (Hos 8, 13). Amos 
quoque (5, 22. 24) sacrificia plane externa, quibus iudicium divinum averti 
non potest, improbat : ,,Si offertis mihi inquit Jahve ore prophetae 
holocausta et ferta vestra, non grata habeo (non suscipio) et pacifica (sa- 

crihcia 1 eucharistica) saginatorum vestrorum non aspicio . . . volvat se (i. e. 

..abumle profluat) ut a^ua (inter vos) iudiciurn". Sacrificia plane externa 



Sacrificia universa , 303 

Jahvae non minus displicent quam si gentiles homines, canes, poi'cos immo- 
lant: ,,Qui mactat bovem, percutit virum; qui sacrificat pecudem, decollat 
canem ; qui offert fertum (est velut qui offert) sanguinem porci ; qui adolet 
tus (est qua&i qui) laudat (i. e. adorat) idolum. Ut illi (qui religionem 
solum in ritibus observandis positam existimant) eligunt vias suas (non 
-quod mihi probatur) . . . ita ego eligam, quae aegre ipsis erunt" (Jes 66, 
3s.). ,,Num delectabitur Jahve interrogat Micha 6, 7 milibus arietum 
,(aut) inyriadibus rivorum olei? ..." et addit v. 8: ,,Tndicavit (i. e. indi- 
catum est) tibi, o homo, quid bonum sit et quid a te requirat Jahve : 
facere iudicium (i. e. iustitiam colere, id agere, quod rectum, 'probum, 
iustum est), diligere benignitatem (i. e. veram pieiatem toto anitno amplecti 
magnoque 'cum studio ac fervore exsequi), humiliter ambulare cum deo tuo 
,(i. e. animo demisso, oboediente, qui in omnibus rebus deo paret, eius vo- 
luntatem adorat, eius comprobationem benevolentiamque quaerit)." Etiam 
Jeremia (7> 21 24) aequalibus suis, qui se cultu plane externp impuni- 
tatem sibi redimere posse putabant, quasi bona foederis cum deo initi iis 
deberentur, qui ritus et caerimonias obirent (cf. v. 8 1 0), declarat Jahven 
sacrificiis eoruin non del'ectari et inde colligit, quod Jahve legislatione Si- 
naitica non sacrificia tantum externa, sed oboedientiam et pietatem postu- 
laverit (cf. etiain 6, 20). Hoc unum sacrificium et deo et homjne dignum 
est, quod deus solum sacrificium animalis sine animo pio oblatuin abomi- 
natur. \,Celebrabo nomen dei cantico profitetur psalmista 69, 31s. 
et gratiarum . actione magniticabo illud. Et hoc Jahvae magis placebit, quam 
iuyencus, cornutus, ungulatus''. Psalmo 40 sacriticiis tantum externis oboe- 
dientia opponitur i. e. obtemperatio legibus divinis et anitni grati laus dei : 
,.Sacriticiis cruentis et incruentis non delectaris, aures mihi pertodisti ; ho- 
locaustum et victim am pro peccato non post;ulas. Turn dixi: Ecce, venio 
cum vulumine libri, in quo scriptum est de me: Desidero facere yolun- 
tatem : 'tuam, deus mi, nam lex tua recondita est in intimis nieis. Nuntio 
iustitiam in coetu magno, ecce non contineo labia mea; Jahve, tu nosti!'' 
(v. 7 lo). Item psalmo 50, qui eo spectat, ut gentem dei doceat, qualia 
sacrifa'cia lege divina postulata esse oporteat, sacrificia tantum externa im- 
probantur: ,,Gratias deo sacrifica et persolve altissimo vota tua! 1 ' (v. 14). 
Psalmo quoque 51 sola sacrificia plane externa improbantur. Talia psal- 
mista (David), antequam in peccatum incidit, usque ad conversionem ad 
deum Siiepe obtulit, sed ea deo non placuerunt. Quare nunc non ad vic- 
timas cont'ugit, sed precatur, deus sibi ob cor coiitritum ignoscat, quia 
.haud ig.norat animo paenitenti, quo nunc imbutus est, deo sacrificia ac- 
cepta fieri. Cf. v. 21, ubi sacrificia legitima i. e. sacrificia animo Jahvae 
.grato acceptoque oblata diserte commemorantur. Quae cum ita sint, sacri- 
ficia in religione Jahvae ita tantum aliquid valent, ut iis exprimatur, quae 
ratio homini cum deo intercedat: holocausto enim hominis imbecillitas atque 
.indigentia dei, dape sacriticiorum pacificorum communio cum deo, sacrificiis 
pro peccato et pro delicto conscientia peccatorum culpaeque symbolice 
signifipatur. 

Quam persuasionern, sacrificia non esse religionem ipsarn, sed solum 
vim symboli cuiusdam habere et multo praestare corarn deo iasta facere 
et amorem in homines expromere, apud nullam aliam gentem orientis an- 
: tiqui reperimus. Eeque enim gentiles, etsi constat multos ex iis popo- 



304 -P a: T s L Antiquitates sacrae 

scisse, ut homines inter se iure et amore uterentur, eo pervenerunt, ut bonos 
mores fundamentum religionis esse vellent. In gente autem Hebraeorum.omnes 
sibi conscii erant sacrificia non per se ipsa pretium habere, sed earn vim 
iis inesse oportere, .ut homines sacrificantes id assequerentur, quod Jahve 
his verbis enuntiavit: ,,Sancti estote, quia ego sanctus sum" (Lv 11, 44s; 
19, 2; 20, 7. 26; 21, 8. Nin 15, 40 s.) et: ,,Eritis mini regnum sacer- 
d ot ale et gens sancta" (Ex 19, 6). Quae verba, ut fundamentum universae 
religionis Mosaicae sunt. ita etianj sacrificia eius explicant. 

Adnotatio. Ceterum sacrificia sine puro et pio animo oblata diis ne- 
quaquam grata esse etiam nonnulli saniores Graecorum et Romanorum agno- 
verunt. Velut Plato, Alcibiades II: Oo ^ap, otyioa, TOIOOTOV iari TO twv 
6-swv, &ate, orco Scbpwv TrapaYeaftat, oiov xax.6v Toy.nr/jv. Seneca, De 
beneficiis 1, 6: ,,Nec in victimis, licet opimae sint auroque praef'ulgeant, 
deorum est honos; sed pia ac recta voluntate venerantium. Itaque boni 
etiam farre ac fitilla religiosi sunt; mali rursus non effugiunt impietatem.. 
quamvis aras sanguine multo cruentaverint". 

I)) Inter disciplinam autem sacrificandi gentiliurn et legum cultus" 
Mosaici nonnullas similitudines inveniri tarn naturale est, ut mentione 
dignum non sit. Nam omni sacrificio altare, sacerdos, donum, ritus viciimae 
mactandae et sanguinis utendi, praecepta de donis delendis (comburendo,. 
effundendo, alio modo) desiderantur. Id solum interest, quod gentiles suis 
quemque diis, Hebraei Jahvae uni sacra faciunt ceteris diis exclusis (cf. 
Ex 22, 19). 

His praemissis iarn de singulis cultus Mosaici sacrificiis agendum 
est. Quae, quod ad rern oblatam attinet, vel cruenta vel incruenta 
erant. 

Caput secundum 
De sacrificiis cruentis 

I. Sacrificia c r u e n t a vocantur ea, quae ex animalibus fiebant 
neque sine sanguinis effusione offerri poterant (Q' i n?J LXX {j-uaiai, Vulg. 
victimae, hostiae) l . At non orania animalia munda ad sacras oblationes 
aeque apta censebantur, sed ex more iam apud Hebraeorum patriarchas 
recepto (Gn 15, 9) ea tantum offerebantur, quae facile comparari pot- 
eraut maxiinoque apud oinnes erant in usu i. e. animalia domestica,. 
ad hominis consortium quasi assumpta. Nam homines, quidquid sibi 
ipsis usui esset, deo quoque gratum fore existimabant. Atque venera- 
tioni deo debitae contrarium videbatur, si quis deo animal mactaret, 
quo ipse vesci nollet. Sin autem ea animalia, quae magna cum indu- 
stria humaua alebantur et omnibus victum aliamque variam utilitatem 



Sacrificia cruenta universa 3Q5 

praebebant, offerebantur, concupiscentia hurnana non modo repriinebatur 2 
et abstinentia sanabatur, sed qui offerebat etiam propriam debilitatem 
ac desiderium auxilii yitaeque spiritualis inipetrandae profitebatur. 

1 Vocabulum I"OJ, a verbo I"OJ tnactavit, latius quidem patet signifi- 
.catque quidquid ex animantibua mactatum deo offertur. Sed ubi Q' I 0?? ab 
n"b$ holocaustis distinguuntur, ea indicantur sacrificia, quae sponte, grati 
erga deum animi testandi causa offerebantur (cf. Jes 43, 23; 56, 7. Jer 
7, 2l). ; Vocabulo Hebraico consonum Assyriura ztbu non mactationem 
sive sacrificium cruentum, sed saerificium universum significat; praeterea 
raro usurpatur (v. c. V [E 3, 1 1 2) atque verbum eiusdem radicis omnino 
usitatum non est. 



2 Quare animal I'l raptiim offerri noil poterat (Mai 1, 13) et David 
alienis impensis Jahvae litare noluit (II Sm 24, 24). 



Ex animalibus maioribus 1|?? loves, ex uiinoribus D 11 ^?? oves et 
h ?y caprae ad sacrificia adhibebantur. Interdum etiam volucres et 
quidem Q^W turtures adultiores yel n^ 11 "^^ pulli columbarum, offere- 
bantur. Ex unoquoque enim animalium genere deo immolari oportebat 
optima; nam B omne, quod est optimum, deo est attribuendum" (Thorn. 
S. th. 1, 2. qu. 102. a. 3. ad 4). Cuius modi sunt in turturibus adul- 
tiores, in columbis teneriores. Tria autem ilia quadrupedum genera, si 
teneriorem aut maturiorem aetatem respicias, in sex, si sexus discrimen, 
in duodecim species dividi possunt, ita ut comprehendantur 



sub 

-iuvencus et !"0& iuvenca 
v vitulus et <"i^y vitula 
sub D-'W- 
dries et ^Dp ovis 
5 agnus efc ^55 agna 

sub a v lV 

??? caper et fTpy'V capra 
^ haedus et npji haeda 

Ferae ab altari exclusae erant. Verbis Jes 40, 16: Libauus non 
satis est ad accendendum (ignem, quo victimae Jahvae offerendae con- 
cremantur) et animalia eius non sufficiunt ad bolocaustum" propheta 
id tantuin enuntiat densos Libani saltus non satis lignorum suppedi- 
tare ad ignes sacrificiorum, quae tanto deo sunt digna, iieque animalia, 
quae in illo monte plurima pascuntur, ad holocausta Jahvae offerenda 
sufficere. 

Nonnulli deum ex quadrupedibus taurarn, haedam, ovem, ex avibus 
turtures et pullos columbarum eo consilio ad sacra destinavisse putant, 
Kortleitnor, Archaeologia biblica 20 



306 Pars I. Antiquitates sacrae 

ut Hebraei, quoniam ilia aninialia ab Aegy.ptiis maxime colebantur, ab 
eorum veneratione averterentur. Velut Theod oretus Qu. 1. in Lv MSG- 
80, 300: Wosofrat, aotcp Tcpoasta^e (deus) ia zap' AlYOTUtuov O'EOTtoioo- 
jj.eva . arcb |i=v TWV TSTpaTrdScav [xo'o^ov %ou rpafov %ai Trpd^arov . arco SE 
TWV 7cr/)vwv TpoYova x,ai TtEpiatepwv veottoos. Thomas S. th. 1, 2. qu. 
102. a. 3. ad 2: ,,Ista animalia offerebautur deo in sacrificiuui ... ad ex- 
cludendani idololatriam, quia omnia alia animalia offerebant idololatrae diis 
suis vel eis ad maleficia utebantur. Ista autem animalia apud Aegyptios, cum 
quibus (Hebraei) conversati erant, abonimabilia erantadoccidendum: -uhdeea 
non offerebant in sacrificium. diis suis: unde dicitur Ex 8, 26: Abominationes 
Aegyptiorum immolabimus domino deo nostro. Oves enim colebant, kircos 
venerabantur, quia in eorum figura daemones apparebant; bobus etiam 
utebantur ad agriculturam, quam inter res sacras habebant". Ex opinione 
Hieronymi Comm. in Ex 43, 22 s. MSL 25, 427 ,,in hirco et vitulo 
et ariete tria generalia delicta demonstrantur, quibus onine mortalium sub- 
iacet genus. Cogitatio refertur ad arietem, quae prima est omnium pec- 
catorum et ex qua alia duo peccata nascuntur. Haedus autem sive hircus 
ad eloquiuin sive sermonem, qui semper de excelsiodbus disputat. Opera 
vero proprie vitulo deputantur, quoniam vomeri et labori et terrenis ope- 
ribus mancipatus est". Quas opiniones a vero prorsus alihorrere non opus 
est disputatione. 

II. Victimas ab oinni corporis macula (Qlti) liberas (c^J? intigms, 
LXX c/.p)[xoD(;, Jos. AJ 3, 9. 2: Ctj>a 6Xo'/X7jpa) neque minores octo diebus 
(Lv 22, 27. cf. Ex 2iJ, 29) esse necesse erat, quae res ante rnactationeni 
surnma cum cura et diligentia a sacerdotibus ad id constitutis explo- 
rabantur l . 

Atque inter vitia corporis, quae auimalia ad sacrificanduin inutilia 
reddebant, Lv 22, 22 24 (cf. Dt 15, 21. Mai 1, 8. 13 s.) enumeran- 
tur: 1) TO.}?, quod vocabuluin ex opinione S. Jarchi est nomen sub- 
stantivum, quo fi^$ &1& tritium caecitatis significatur; secundum Ibn 
c Esra est adiectivum, ad quod vocabulurn p^ oculus suppleri debet. 
2) ^V fractum valet, ut animal, cui est fractuni membrum significetur. 
Graeci Alexandrini aovusrpt^evov vertunt. 3) P* 11 ? quid valeat, in- 
certum est. LXX yXojaao'r^yjTOv lingua sectum reddunt i. e. animal, 
cuius lingua praecisa aut exsecta est. Onkelos: P 1 !?! abscissus, quo vo- 
cabulo aliquo membro mutilus significari videtur. Ps. Jonathan : JJi?^? >1 lD 1| 17 
cuius palpebrae laesae sunt. Item plerique Hebraeormn iuterpretes anir 
mal, quod vel supercilia vel labia secta habet, indicari censent. Hiero- 
nynius: cicatricem habens. Sj : rus: li e zaz = sectus. Sa'adja: mabturat 
(part. pass. fem. a batira) = resecta i. e. mutilata, fortasse animal, quod 
eauda caret. Arabs Erpenii: maqtif (a qatcfa) ==. sectus, truncatus. 
4) l"i?5- animal diffluens sanie, ulceribus affecfcum. Hieronymus : papulas 
habens. Sa c adja: ditt tffliil verrucam habens. Graeci Alexandrini: 



Sacrificia cruenta universa 307 

'jj.op|j,Y)/uwv. Quern morbuin Aulus Cornelius Celsus (De medicina 5, 28) 
describit. 5) 3 ?l LXX ({xopaYpubv, Hieronymus: scabiem habens. 
6) *">&^-, quo vocabulo alia scabiei species significari videtur. LXX Xei^vjv, 
leprae species in Aegypto frequens (Plin. Hist. nat. 26, 1). Hieronymus: 
impetigo. 7) ^ty est animal, quod niembruin aliquod nimis longum 
habet. Graeci Alexandrini: toto'^TOV = auribus secturn. Item Hierony- 
mus. 8} B! ki? dicitur animal, quod membrum aliquod nimis breve 
.liabet. Graeci Alexaudrini: %oXo(3dxep%ov = cauda mutilatum. Item Hie- 
xonynius. 9) r|!n ?1 P 1 ^! ninp;i ^jilto compressus, contusus, avulsus, excisus 
i. e. pecus, cui testiculi aut conipressi aut contusi aut abrupti aut ex- 
-cisi suut. Quibus verbis varii castrationis modi indicantur. 2 

1 Qui sacerdotes Q'^'ip "WO "^psfc, fjLWfj-oay.oTrot vocabantur. 

2 Animalia castrare Hebraei fortasse ideo vetiti erant, quo castrationem 
'hominum in regionibus orientis usitatam magis detestarentur. 

Plerumque iuvenci triennes (Gn 15, 9) atque oves et caprae' anni- 
culae (Ex 12, 5; 29, 38. Lv 9, 3; 12, 6; 23, 12. 18. Nm 15, 27; 28, 
-3. 9- 11. 19) immolabantur. Capra et aries trium annorum Gn 15, 9 
meniorantur et I Sm 7, 9 de sbri n^ip agno lactante sermo est. Lv 9, 
.3 -vituli auuiculi nientio fit. Jdc 6, 25 Gideon tauruni septennem of- 
ferre iussus est idaue ex Hebraeorum quorundam opinione, ut septem 
.auni, quibus Hebraei a Midianitis opprimebantur (cf. v. 1), indicerentur. 
Sed vera illius praecepti causa liaec fuis'se videtur, quod Gideon Jahvae 
sacrum facere debebat (cf. v. 26), septenarius autem numerus deo sacer 
.et talis taurus perfecta erat aetate. 

Praeterea in excelleutissimo sacrificiorum genere, quod est liolo- 
caustum, praescribitur mas victima, cum in sacrificio eucharistico et 
uonnullis sacrificiis pro peccato feminam hostiam offerre fas esset. 

Ilia victimarum integritas ac perfectio ex variis causis requirebatur. 

.Ac primum quideni ea re offerentis reverentia erga deum ostendebatur 

'(Maimonides, More neboehim 3, 46. J. Clericus ad Lv 22, 21); turn 

erat symboluin integritatis spiritualis, quam offerens appetebat (Philo, De 

animal, sacrif. idon. opp. II, 238. Theodoretus, Qu. 30. in Lv. MSG- 

80, 340); denique ita exprimebatur typus hostiae illius immaculatae et 

in omnibus perfeetae (I Ptr 1, 19), quae postero tempore pro totius mundi 

salute in cruce erat offerenda (Augustinus, De pecc. orig. c. 32. MSL 

44, 403). 



Adnotatio. Apud Babylonios agni (mTpti), oves (su'u, Hebr. 
caprae (buJjddu), tauri (gumahJju) dorcae (sabitu), ex avibus columbae, pulli, 
aliae in hostiis numerantur. Plerumque liostia mas est; sed etiam feminae 
.immolantur, imprimis in sacrificiis lustralibus. Ut hostia sine vitio (salmu) 
sit, in Babyloniorum disciplina sacrificandi item postulatur atque in Mo- 
saica, Etiarn in iure pontificio Aegyptiorum, Graecorum, Ro- 

20* 



308 P ars k Antiquitates sacrae 

man or urn similes erant leges atque victimae examinabantur, antequao> 
ad altare ducerentur, ut eae, quae aliquod vitiura haberent, repudiarentur. 
De Aegyptiis id diserte docet Herodotus Hist. 2, 38. Apud G-raecos 
et Romanes summum animalium diis offerendarum deleutum habitum esse 
ex compluribus veterum scriptorum locis constat. Conferas Plutarch. De 
defectu oracul. c. 49. J. Pollux, Onomast. 1, 1, 26. Scholiast, ad Horn.. 
Iliad. 3, 66. 

III. Ab omnibus fere gentibus hunianae quoque hostiae diis. 
immolabantur idque praecipue in publicis calanritatibus, quia non ex~ 
stabant pretiosiora dona, quibus deoruni ira placaretur. Atque receptus 
inter veteres mos erat filios dilectissimos, unices potissimum, atque 
nobilissima stirpe (regia vel principali) ortos offerre. Velut Mesa, rex: 
Moabitarum, extrema belli necessitate pressus, deo Chamos filium pri- 
mogenitum super moenia holocaustum obtulit (II Eg 3, 27). Qaibus. 
sacrifices partim menioria lapsus e primo statu efc desiderium expiatiouis,. 
partim depravatio primae cogitationis sacrificioruin dernonstratur. 

Jalive victimam humanam. numquam a quoquam exegit. Etiam. 
lex Mosaica sacrificia humana gravissimarum poenarum comininatione- 
prohibet et inter praecipua scelera numeral, quibus Canariaei iram di- 
vinam in se excittirunt (Dt 12, 31; 18, 10. 12); quare ilia semper ve- 
tita habebantur. Quamquam quin etiani ab Hebraeis inimolati sint ho- 
mines, dubium minime esse potest, si legas II Eg 17, 10 s. Ez 23, 36s. 
Ps 106, 37 s. (ubi de incolis regni decern tribuum agitur), II Rg 16, 
3 coll. c. II Chr 28, 3 et II Eg 21, 6 coll. c. II Chr 33, 6 Jer 7,. 
31; 19, 5; 32, 35. Ez 16, 20s. (quibus locis de Judaeis sermo esfc). 

Conferas E. Mader, Die Menschenopfer der alten Hebriier find der 
benachbarten Vb'lker. Ein Beitrag znr alttestamentlichen Religiomgeschichte 
(BSt XIV, 5 6) Freiburg 1909; A. Schamberger, Das Menschenopfer 
im alten Testament. Zeitz 1912. 

Adnotatio. 1. Quod Jahve ab Abraham filium unicum maetari 
iussit et Abraham id i'acere voluit (Gn 22, 1 13), iduirco religionis Jahvae 
hostiae humanae nequaquam propriae erant. Nam primum deus, ut fidem 
patriarchae temptaret, illud sacrificium non re vera, sed animo fieri voluit;. 
quam ob rem manum patriarchae in ipso ictu inhibuit, sola voluntate con- 
tentus, simulque ei detestandum gentilium raorem hominum immolandorum 
improbans suppeditavit aliam victimam, qua re sibi huruanas minime esse 
gratas satis o&tendit. Turn Abraham earn temptationem suscepit non arbi- 
tratus Jahvae victimas huinanas placere, sed divinae voluntati obtempe- 
rans et confisus deum filium suum vel a mortuis suscitare posse (I Mcc 
2, 52. Sir 44, 19 s. Hebr 11, 17 19). Denique illud sacrificium typum 
sacrificii Christi esse oportebat (Tertullian. Adv. Judaeos c. 10. MSL 2, 
626. Origen. Horn. 8. in Gn. 1. MSG 12, 204. August. De civ. del 16,. 
32. MSL 41, 510512). 



Sacriflcia cruenta universa 309 

Perperam nonnulli contendunt Gn 22, 1 13 indicari Hebraeos anti- 
quitus, ut alios Semitas et Cananaeos, sacrificiis humanis usos esse, postea 
-tamen ea respuisse atque ficta ilia de Abraham narratione signifies sse, 
quantopere morem hominum immolandorum horrerent. 

Sunt qui existiment gentes Abraham itnitatas homines, imprimis filios, 
immolare eonsuevisse. At pessimus ille mos ex conscientia iustitiae dei 
ortus est, cui sanguine animalium satis fieri non posse communis gentium 
opinio erat. Quare offerebant id, quo nihil habebant pretiosius, i. e. filios 
eosque primogenitos. 

2. Neque ex Jephta iudicis exemplo (Jdc 11, 30 40) colligi pot- 
est barbaram hominum immolandorum consuetudinem apud Hebraeos usi- 
tatam fuisse. Qui filiam Jephta re vera holocaustum datam esse putant 
(Jonathan, Josephus, complures patres et scriptores ecclesiastic;, haud pauci 
interpretes posteriorum temporum), una voce affirmant id contra legis di- 
vinae praeceptum factum esse neque ems modi vietimam deo fuisse ac- 
ceptam. Nihilo minus Jephta omni laude dignum esse contendunt propter 
fidem, qua imbutus promissis steterit, sive deum holocaustum simili modo 
irnpediturum sperabat atque Abraham patriarchae, sive voluntati dei satis 
-facere quam earn spernere nialebat. At aliis multo verisimilior videtur 
opinio Jephta votum suum eiusque solutionem legi Mosaicae ita accommo- 
dasse, ut filia, cum secundum legem Jahvae mactari non posset, virgo ma- 
neret et per Off i. e. consecrationis votum (de quo Lv 27, 28 agitur) ser- 
vitio divino in perpetuum addiceretur (David Kimchi, Levi ben Gerson, 
Maimonides, complures viri docti posteriorum temporum). Atque si res 
ita se habet, votum a Jephta nuncupatum quadam ratione simile fuisse 
videtur voto ab Hanna facto, quae Samuel filium per totam vitam mini- 
steriis sacris promisit (I Sm 1, 11. 28. cf. 2, 11; 3, l), quam similitu- 
dinem iam Origenes inonstrat (De oratione 4. MSG- 11, 428 s.). 

Ceterum conferas L. Eeinke, Beitrage zur Erklarung des alten Te- 
staments I, 417 526. Miinster 1851; G. Schb'nen, Das G-elubde Jephta's 
(Th Q 1869, 533 579); M. A. van Hoonacker, Le voeu de Jephte. 
.Louvain 1893; P. Kaulen, Commentatio de rebus Jephtae ducis ex sacra 
scrip tura recte describendis. Bonnae 1895; H. Weiss, Das Geliibde Jeph- 
ta's. Braunsberg 1907. 

1Y. Ritus unicuique sacrificioruni cruentorum generi commimis 
>coinplures comprehendebat actus, qui partim a sacerdotibus partim ab 
liominibus profanis sive victimarum dominis fiebant. Neque mirum esse 
potest, quod in his caerimouiis complura invenirentur, quibus aliae quoque 
gentes antiquae utebantur. Nam iidem ritus, origine puri et sancti, 
et apud gentem electani et apud reliquas gentes sacri erant. 

1. Victimae adductio. Qui victiniani offerebat, quain prius 

lavari solitum esse verisimile est, earn primuni ante ostium tabernaculi 

(-.W ^ Lv 1, 3; 3, 1. 7. 12; 4, 4; 9, 2. 4s., Tta ^ nor^ Ex 29, 

42. Lv 1, 3; 4, 4; 12, 6; 14, 11. 23; 15, 14. 29; 16, 7; 19, 21), 



310 P ars ! Antiquitates sacrae 

postea in interiore atrio templi ante altare holocaustoruiu sistebat (S^S"),. 
ab eo latere, quod ad septentrion.es spectabat, capita eins ad iauuani 
sanctuarii verso, ut significaretur nisi a deo expiationem sperandani 
non esse. Idem Lv 17, 3 9 quoque praecipitur idque poena mortis. 
civilis proposita additaque causa, ne Hebraei ant animal secreto vel in 
carnpis occisum aut eius sanguinem daemonibus vel alicui deo alieno 
sacrum voverent. 

Ad ritum introductionis hostiae in atrium Paulus apostolus Bora 12, 
1 respicere videtur, cum vult nos sistere sive exhibere (rcapaatTjaai) corpora 
nostra sacrificium vivum, sanctum, deo gratum. Idem ritus typus ad- 
ventus Christi in mundum exstitit (Ps 40, 7s.). 



2. M annum impositio (talmudice (rt^i?). Qui liostiana obla- 
turus erat, manuni suani (11? ; ut Ps. Jonathan dicit, dexteram ; ex tal- 
mudistarum opinione utramque manwri) antea lotam niaximo nisu ca- 
piti victimae imponebat \ quod in sacrificiis pro universo populo oblatis 
proceres (unus post alium) faciebant (Lv 4, 15). Atque nianus impo- 
nebatur omnibus sacrificiis privatis holocaustorum (Ex 29, 15. Lv 1,. 
4; 8, 18), pro peccato (Ex 29, 10. Lv 4, 4. 24. 29. 33; 8, 14) et 
eucharisticis (Ex 29, 19. Lv 3, 2. 8. 13; 8, 22) atque piibUcis pro pec- 
cato (velut iuvenco ob peccatum a toto populo comniissum oblato Lv 
4, 15, hirco die expiationis dimittendo Lv 16, 21., hircis piacularibus. 
pro universo populo oblafcis II Cnr 29, 23), sed non sacrificiis publicis. 
holocaustorum et eucharisticis, neque' sacrificio iugi, neque aguo paschali, 
decumis et primogenitis, neque columbis, neque sacrificiis a gentilibus. 
(per sacerdotes Hebraicos) oblatis. 

Quo ritu, qui offerebat, victimam e sua manu et potestate sollern- 
niter in dei ius transferebat 2 et symbolice in suurn locum substituebat 
ac peccata poenamque meritani i. e. mortem in earn quasi (non vere) 
transferebat 3 , qua eadem re typice spem verae satisfactiouis futurae 
per messiam praestandae prodebat. Atque sytnbolica illius ritus signi- 
ficatio non solum in eo manifesta est, qui victimae pro delicto ihanum 
imponebat et suum delictum, cum super eins caput confitebatur, in 
illam quasi couferebat, atque in sunimo sacerdote, qui liirco sorte 
Azazel notato manus imponens totius populi peccata in eum tamquani 
regerebat, sed etiam ex eo colligitur, quod Hebraeorum proceres Levitis. 
nianus imponebant (Nm 8, 10), ut eos prirnogenitoruin locum miui- 
sterio sacro destinarent 4 . 

Ceterum opinioneni satisfactions vicariae sive poenae vicariae a. 
cogitatis, quae in libris veteris testament! inveniuntur, haucl alienam 
fuisse his rebus confirmatur: 1) quod Abraham pro filio arietem mac- 



Sacrificia cruenta universa 311 

tavit (Gn 22, 13); 2) quod ad civitatein aliquam expiandam, in cuius 
regione caedes facta erat, cuius reus ignorabatur, pro eo, de quo suppli- 
cium sumi uon poterat, animal interfici necesse erat (Dfc 21, 1 9) ; 
3) quod Saul regis crudelitas in Gibeonitas morte septem honiinum faini- 
liae eius expiata est (II Sin 21, 1 14); 4) quod Moses ad gentem peccato 
liberandam. suam vitam offerre paratuin se prae-buifc (E 32, 32. cf. Rom 
9, 3) ; 5) quod niessias, servus Jahvae, vita sua culpam geutis suae luit 
(Jes 53, 412). 

1 Quae caerimonia ab ipso victimae domino, non ab eius vicario fieri de- 
bebat, neque a mulieribus, alienigenis, stultis, hominibus nondum adultu 
aetate, servis, surdis, caecis legitime peragebatur. Cf. Siphra 17, 1 in Bl. 
Ugolini Thes. XIV, 702. 

Secundum traditionem Judaicam (M. Joma 3, 8; 4, 2; 6, 2. cf. G-. 
Outram, De sacrificiis 1. 1. c. 15) imposition! rnanus confessio peccato- 
rum coniuncta erat eaque his verbis concepta: ,,0bsecro, domine, peccavi, 
deliqui, rebellavi, hoc et illud . . . feci ; nunc autem paenitentiam ago sitque 
haec (hostia) expiatio mea" (Maitnonides. Maase korban c. 3). Videas 
Lv 5, 5., ubi de sacrificio pro peccato sermo est : ,,tunc confitebitur, quod 
peccaverit in eo" i. e. delictum sacerdoii fateri tenebitur. 

a Conferendus est ritus in rnanumissione servoruna apud Romanes 
usitatus. Nam quicumque servum libertate donabat, eum manu tenebat, 
cum diceret: Rune hominem liberum esse volo. S. P. Festus, De ver- 
borum significatu s. v. : ,,Maimniitti servus dicebatur, cum dominus eius 
aut caput eiusdem servi aut aliud membrum tenens dicebat: Hunc homi- 
nem liberum esse volo, et emittebat eum e manu". 

3 Levi ben Gerson in Lv c. 1 : ,,Eo pertinebat manuum impositio, 
ut quisque peccata sua a se removere et ad hoc animal transferre indi- 
caret". Alia rabbinorum dicta, quae hue pertinent, videas apud Bl. Ugo- 
lini Thes. II, 860. -Cf. Origen. Horn. 1. in Lv. 3. MSG 12, 408. 
Theodoret. Qu. 61. in Ex. Qu. 1. in Lv. ib. 80, 288. 308. Euseb. 
Demonstr. evang. 1, 10. ib. 22, 85. 

4 Videas V. Thalhofer, Das Opfer cles alten und neuen Bundes 
4653. P. Volz, Die Handauflegung beim Opfer (ZAW XXI, 1901, 
93100). 

Adnotatio. Similem ritum apud Aegijptios invenimus, de quibus 
Herodotus Hist. 2, 39 memoriae tradit: Katapsovtat Ss tdos 
(victiinaruni), si' m [AsXXot /] otpbt TOIOI {J-oooai, vj 
%a%6v Yeveo-8-ai, e? xe^aX^v taor'^jv Tpa^eatJ-at. Id autem 
per universam Aegvptum fieri -/wua me, xs'faXaq TWV ftoo^evtov y.r/]ve(ov 
atque inde esse. quod oiiiSs aXXot) ODOSVO? SJJI^D/OO %s^>aXy)s Yeooetat A'IYO- 
Tr-cioiv o5ei<;. Etiam opinionem satisfactionis vicariae apud complures gentes 
antiquas invenimus, velut apud Babylonios (H. Zimmern EAT 3 596 s.) 
et Eomanos (Ovid. Past. 6, 160 162). Ceterum cf. W. E. Smith, Die 
Beligion der Semiten.279. 



312 P avs ! Antiqui'tates sacrae 



3. Mactatio (nptnp II Chr 30, 17). Victimam qni offerebafc, 
idem ipse inactabat (tsD^; cf. verb. Assyr. salidtu = pelleni detrahere, 
exuere) 1 . Sed posteriore aetate liostiae pro universo populo oblatae vel 
a sacerdotibus (II Chr 29, 22. 24) vel, si hi non sufficiebant, a Le- 
vitis immolabantur (II Chr 30, 17; 35, 6. 10s., ubi Levitae agnos pa- 
schales immolant, cf. Esr 6, 20) 2 . Atque holocausta (Lv 1, 11) nee 
non sacrificia pro peccato (Lv 4, 24. 29. 33; 6, 18) et pro delicto 
(Lv 7, 2; 14, 13) a latere altaris ad septentriones spectante immola- 
bantur. De hostiis pacificis quaniquani id diserte non dicitur (cf. Lv 
3, 2. 8. 13), tarnen idem locus intellegendus esse videtur. Si enirn a 
latere ad orientem spectante, ubi locus cinerum erat (Lv 1, 16), victi- 
mae mactatae essent, ingressus in atrium iinpeditus esset; a meridie 
autem erat adscensus altaris, ab occidente sacrarium. Aves ungue sacer- 
dotis caedendae erant (pi?, quod Graeci Alexandriui male reddunt verbo 
owro%vieiv = ungue lacerare vel alscindere) 3 . 



1 Graeci Alexandrini Lv 1, 5 titt^l vertunt x.ai a^<ioo3t. et v. 6 
%a {, fbcSstpavce?. Si recte conicimus, pluralis ad sacerdotes et Le- 

vitas refertur, ut LXX interpretes ea, quae temporibus regum et post ex- 
silium Babyloniani in consuetudinern venerant, cogitatione textuque com- 
prehendere videantur. 

2 Etiam apud Komanos non sacerdos victimam iugulabat, sed popa 
aut victimarius ad nutum sacerdotis. 

3 Sacerdos duos pedes avis duobus digitis (mhiinio eique proximo 
sive anulari) manus sinistrae, alas duobus aliis (medio et indice) apprehen- 
debat atque ita inter pollicem et indicem collum retortum ungue secabat. 
Ita D. Kim c hi in lexico s. v. P^E. Quae inter functiones sacerdotales diffi- 
cillima fuisse dicitur. Velut Maimonides (De offerendis sacri6ciis) hunc 
ritum ^IptoSf mtyp nilia^tt unum ex operiosissimis sanctuarii cultibus esse 
contendit. 

Mactatio et effusio sanguiuis, cum esset principalis actus sacrincii, 
ab offerente, qui hostiam mactabat, et a sacerdote, qui sanguinem ex- 
cipiebat, simul peragebatur; nam effuso sanguine animal vivere cessabat 
eiusque vita pro vita hominis rei substituebatur. Quani rationem lex 
ipsa Lv 17, 11 affert: M Quia anima carnis (vita viventis) in sanguine 
est, et ego dedi eum vobis super altare ad expiandum animas vestras: 
^31 tt>923 ^in Q 1 ??" 11 ? nam sanguis expiat animd* (vi animae in sanguine 
vigentis vel. ut Maimonides ea verba circuinscribit : ^3* in tpnp e>B35 D^in 
sanguis anima, quae ei inest, expiat) *. Sanguis ergo tamquam vitam 
contineus (Theodoret. Qu. 1. in Lv. MSG 80, 308: fyy^c, awov, vitae 
causa) consideratur et victimae sanguis (vita) humani sanguinis (vitae 
hominis) vice fungitnr ut instrumentum expiationis. Thomas, S. th. 



Sacrificia cruenta universa 313 

1, 2. qu. 102. a. 3. ad 5: Per occisionem animalium significatur de- 
.structio peceatorum et quod homines erant digni occisione pro peccatis 
suis, ac si ilia animalia loco eorum occiderentur ad significandam ex- 
piationem peceatorum" 2 . Alteram rationem eamque typicam idem s. 
doctor loco allato jjffert verbis: fl Per occisionem animalium significa- 
batur occisio Christi". Qui ergo ilium actum cum fide viva et spe 
sacrificii futuri Ohristi fecit, fructus huius satisfactionis vere vicariae 
percepit. 

Effusio sanguinis actus latreuticus et propitiatorius erat. Quare 
Hebraei sanguine vesci vetiti erant (Lv 7, 27; 17, 10. Dt 12, 23). 



1 Phil o, De special, legib. 4. opp. II, 356 : To (isv at^a 81 f)v eurov 
alrtav ott. ooaia po^? iottv . ot>^i TTJ? vospa? xod XOYI.X/?J? aXXa -CTJS 
ala'fl'TjTwcTis, y.aiV -/jv -/j[uv te %ai -co:? aXdYoi? v.oivbv TO Cr/v au[i(3sp7j%V. 
Cf. Quod deterius potiori insidiari soleat. ib. I, 206 s. Quis rerutn divi- 
narum heres sit. ib. I, 480. Joseph as, AJ 3, 11. 2: A^aTG? pievtot 
el? tpocp^v aitYjYdpsoas TYJV "XP^ a '- v ^ D X'^ V a ^ T o %a>l ^cveujjia vo{xiC<>y. 
Origenes, Select, in Ez c. 18. MSG- 13, 817: Al|Aa isu aojLpoXov 
3ova^=(i)<; -(jjo^?. Thomas, S. th. 1, 2. qu. 102, a. 3. ad 8 : 
,,Sanguis est maxime necessarius ad vitam, ratione cuius dicitur anima esse 
in sanguine". Cf. etiam August. Quaest. in Heptateuch. 1. 3. qu. 57. 
MSL 34, 702 s. 

- Cf. Bl. Ugolini Thes. X, 680 ss. Euseb. Demonstr. evang. 
1, 10. MSG- 22, 84s. Theodoret. Qu. 61. in Ex. Qu. 23. in 
ib. 80, 288. 333. 



4. Sanguinis adspersio (talrnudice '^T!.). Sanguis victimae 
(vifcam continens) a sacerdote, vicario Jahvae, cratere aeneo excipiebatur 
(qua re eum a deo accipi significabatur) et pro diversitate sacrificibrum 
vel ad altare holocaustorum eiusque cornua, vel ad cornua altaris thy- 
miamatis, vel ad velum sanctisshni, vel in propitiatorium spargebatur 
(P1J, Assyr. zardku) efc reliquus ad basin altaris (temporibus templi 
secnndi in canalem, per queni in torrenteni Kidron defluebat) effande- 
batur 1 . 

Cum effusio sanguinis, qua vitani hominis ipsius deo sacrificari 
significabatur (non, ut talmudistae contendunt-, eius sparsio) 2 , forma 
ait sacrificii, sparsio sanguinis est explicatio liturgica et actus sollemnior 
eius, quod effusione sanguinis iam significatum est. Itaque quia sacri- 
ficiis imprimis id agitur, ut vicaria victimae morte reus a morte li- 
ber atur, expiatio eo momento efficitur, quo in occisione sauguis effun- 
ditur et victimae vita auferfcur (Hebr 9, 22: Xwpi? ataaT;ex,xo3ta<; OD 
','iveTai a^eot?. Cf. sententiam a Judaeis receptam: Q^^ &* JTiBa pK 
nulla est expiatio nisi sanguine]. Adspersione vero sanguinis mors vi- 
caria deo ostenditur et expiatio ipsa manifestior fit. 



314 P ars k Antiquitates sacrae 

l.Maimonides, De sanctuario 9, 6: .,Mactatio victimaruin per pere- 
grines (qui non sunt Aaronidae) legitima est, etiam sanctissimarura, sed, 
receptio sanguinis et quae earn sequuntur (i. e. adspersio) pertinet ad sacer- 
dotium". 



2 Ex traditione Judaica sparsio sanguinis est p^pH ^P^ sive FQtff ^pJ? 

1. e. radix f principium, praecipuum sacrificii (Maimonides, De paschate 

2, 6). Cui opinioni protestantes quoque aclstipulantur. 

5. Excoriatio et dissectio victimae. Hostia mactata ex- 
coriabatur (w$$fi Lv 1, 6. IT Chr 29, 34; 35, 11) atque ordine in. 
porricias sive partes (crura, armos, caput) dissecabatur (HPJ Lv 1, 6. 12; 
8, 20. LXX (jLeXiCstv, Jos. AJ 3, 9. 1: StajisXiCeiv), olim ab eo ipso, 
qui offerebat, sed tempore posteriore a Levitis et sacerdotibus. 



Codex Samaritanus Lv 1, .6 pro lO^ani legit Ita^am atque innil pro- 
1, quibus verbis sententia subiecta est a sacerdotibus, non ab eo, qui 
offerebat, victimam excoriatam et in frusta divisam esse. Assentiuntur 
Graeci quoque Alexandrini, ut supra diximus. Etiam I,bn c Esra ad Lv 
1 , 5 notat sacerdotem vel Leyitam ei acliunctum pellem victimae detraxisse.. 

6. Agitatio, concreniatio, coinestio. Games quarundani 
hostiarum (Ex 29, 26 s. Lv 7, 39. 34; 9, 21; 10, 14 s; 14, 12. 24; 
23, 20. Nrn 6, 20. item nonnulla ferta Ex 29, 24. Lv 8, 27; 23, 11 s. 
17. 20. Nm 5, 25) corarn Jahve agitabantur. Atque agitatio (na^jji) 
ilium significat ritum, quo res oblatae elevabantur et simul hue illuc 
(fortasse. ad quattuor mundi plagas versus, ab oriente ad occidentem, 
deinceps a septentrionibus ad meridiem, ita ut signum crucis exsisteret) 1 
movebantur, qua re oblatio deo, domino universi mundi, facta osten- 
debatur (= nyp. ^$k ^V?). Dein res oblatae pro Jahve separabantur 
(= nyyb Q^D). Hinc nWV} illas sacrificii partes Jahvae destinatas. 
significat 2 , 

1 Ita rabbini posterioris aetatis, ut Maimonides, Abarbanel, Levi ben 
Gerson. Cf. G. Outram, De sacrificiis 1. 1. c. 15. 5. 



2 Talmudistarum de vi vocabulorum naiJD' et nttl^in sententias videas 
in M. Menachoth 5, 6. Bab. Sukka 37 b . Kidduschin 36 b . 

Deinde carnes u sordibus diligenter purgatae sale conspergebantur 
(cf. Lv 2, 13. Ez 43, 24. Me 9, 48) 1 , quod apud omnes fere gentss- 
antiquas signum erat amicitiae (Eustath. ad Horn. Iliad. 1, 449: <piXia?. 
01 aXe? aujipoXov). Quod inde repetendum esse videtur, quod, ut nulluni 
amicoruni convivium sine sale agitabatur, ita ne sacrificia quidern sive 
dei convivia sine eo apparari oportebat 2 . Atque cum apud Hebraeos 
sacrificia, ut onines alii actus religionis, vi foederis cum Jahve initi 



Sacrificia cruenta universa 3,15* 

peragerentur eiusque quasi renovatio essent, sal sacrificiis adhibitum 
n^a hSto sal foederis erat ipsaque sacrificia nbfc rv*i5 foedus salts eraut 3 . 
Sal, quod et ipsum est incorruptum neque corpora putrescere sinit,. 
perpetuitatem foederis divini denionstrat (cf. Nm 18. 19. II Chr 13, 5). 

JJosephus, AJ 3, 9. l: EIra xaftapa jrowpavrs:: (sacerdotes) 
SiajJieXiCooa'. (holocausta) y.al rcobavcss aXalv srcl tov (3(oii6v avart'O-saai. 

2 Quapropter in aliarum quoque gentium (velut antiquorum Baby- 
loniorum, Graecorum, Eomanorum) sacrinciis sal nsurpari solebat. 

3 Principes Arabum etiamnunc, si foedus pangunt, patcllara sails ap- 
pouere et friistula aliquot panis sale conspersa comedere solent. 

D.enique carues aut oinnino aut ex parte concremabantur (T'lPi'??).. 
Eeliqua caro vel in usuru sacerdotuni cedebat vel ab eo, qui. offerebat,. 
in conviv'mm converfcebatur. 

Combustio carnium imprimis actus latreuticus est, quo se is, cjui. 
sacrificabat, totuni deo tradebat suamque voluntatsm expriniebat. Simul 
aufcem eo, quod carnes igni cornburebantur, re oculis exposita osteii- 
debatur deum hostias benigne acceptare (ci. Lv 9, 24. Jdc 6, 21. I Eg 

18, 38. I Chr 21, 26. II Chr 7, 1). Quare carnes sacrificales etiani 

Drib cibus del (Lv 21, 6. 8. 17. 21 s; 22, 25) * et altare \rf$' 
!T>7! mensa Jahvae (Ez 41, 22. Mai 1, 7. 12) vocabantur, Unde- 
etiam. explicatur, quare victima igne sacro combureuda fuerit. Typice- 
combustione passio et exinanitio totius vitae Christi indicabatur. 

1 Ut Hebraei sacrificia ciburn Jahvae esse existimabant, ita Babylonii 
quoque ea cibum (naptanu) deorum esse sibi persuaserant, id quod ex 
multis locis inscriptionum cuneifonniurn elucet. Item aliae gentes antiquae- 
sacrificia cibum deorum appellare solebant. 

Comestio sive participEitio carnis victimarum. quae offerenti lieebat, 
propiorem significat accessuni ad deum. Nam si earn carnem eclebat,. 
particeps fiebat mensae Jahvae, cuius erat quasi hospes. simulque acci- 
piebat pignus coniunctionis cum deo. 

Cena' sacrificalis est etiam typus convivii illius, quod in sacris: 
litteris crebro comineinoratur, quod deus in regno messiauo apparat, 
i. e. typus comitatis amicitiaeque, quae hac imagine describitur. Itaque 
bona salutis aeternae, veritas et gratia earumque perfectio i. e. gloria 
ueterna, saepius cibus et potus cenae patris caelestis appellantur (cf. Prov 
9, 2. Mt 22, 4. Lc 22, 29s. Jo 4, 1014. 34; 6, 27. 34s. Ape 

19, 79). 

T. Sacrificia cruenta dividuntur in holocausta, sacrificia pro pec-- 
cato, pro delicto, pacifica. Quamquam sunt qui sacriticia pro peccato. 



:316 P ars ! Antiquitates sacrae 

et pro delicto nomine sacrificioruin piacularium cornprehendant; nam 
'utrumque pro peccatis commissis oblatum et neutri ferta ac libamina 
.addita esse, quae holocaustis et sacrificiis pacificis addi solebant; neutruni 
ex voto vel proinisso factuni esse; nihil ex utroque sacrificio ab offerente 
dn convivium sacrum insumptum, sed imam partein in altari crematam 
esse, alterani in usum sacerdotum cessisse. Cum tamen et utrumque 
sacrificium proprium nomen liabeat et peccata, quae utrumque postu- 
labant, animalia ad oblationem praescripta. ritus oblationis diversi sint, 
de utroque separatim agendum esse censeo. Id quoque respiciendum 
est, quod nomen sacrificiorum piacularium non his tantum, sed etiani 
aliis sacrificiis conveniat. Velut Noah liolocausto deum placavit (Gn 
8, 20 s.) et in Tanchuina 52 d Judaei tradunt holocaustum expiasse 
peccata Israelis". 

Philo (De animal sacrif. idon. opp. II, 240 s.) tria genera sacri- 
.ficiorum distinguit : liolocausta, sacrificia pacifica, sacrificia pro peccato 
Item Origenes Horn. 5. in Lv. 2. MSG 12, 449. Ex 18, 12 
Jithro, Mosis socer, D^D?^ !"i?Jfr obtulisse traditur, quod Hieronymus vertit: 
.,,holocausta et hostias". Etiam Josephus AJ 3, 9. 1 duo genera sacri- 
ficiorum distinguit, privata et publica, et addit utrumque genus dupliciter 
(xata 060 TpoTCou?) fieri; nam sacrificium aut 6Xo%a6:<o[Wi esse, quod totum 
igni consumatur, aut ^aptar/jpiov, quod in epulum offerentium cedat. De 
.sacrificiis oTcep a^aptaSoiv ib. 3 mentionem facit. 

Judaei (M. Sebachim 5, 1. 6 8. Edujotb 8, 6. Siphra ]31 b ) distin- 
guunt inter sacrificia sanctissima (D^lp ''tthp) et minus sancta (^^P D^lp^ 
quam distinctionem etiani sacrae litterae confirmant, quae inter oblationes 
sanctissimas et sanctas distinguunt atque sacrificia pro peccato et pro de- 
lieto sanctissima vocant (Lv 6, 17; 7, 1; 14, 13). Ad sacrificia sanctis- 
sima pertinent liolocausta, sacrificia pro peccato, sacrificia pro delicto, sacri- 
ficia pacifica publica. Sacrificia pacifica hominum privatorum, primogenita 
et decumae animaliUm, agnus paschalis minus sancta appellantur. 

Cum onmia tria sacrorum genera vel duo ex iis siimil fiebant, 
sacrificia pro delicto et pro peccato vel sacrificia pro peccato et pro 
delicto holocausta et haec sacrificia pacifica praecedebant. Cui ordini 
non obstat, quod Lv 12, 68 et Nm cc. 28. 29 holocaustum ante 
.sacrificium pro peccato norninetur, cum. locis allatis holocaustum non 
propter ordinem temporis, sed ut summum sacrificium primo loco me- 
.moratur. 

In inscriptione quadam Phoenicia, quae anno 1845 Massiliae inventa 

est (M. Lidzbarski, Hanclbuch der nordsemitischen Epigraphik I, 97. 

164. 428. II, tab. XI), tria genera sacrifioiorum cruentorum disiinguuntur, 

quibus mirum quantum de iis, quae in libris sacris commemorantur, ad- 

monearis: riJ>12^ ohw,--bb3. Quae vocabula quid volunt, viri docti vehe- 



Holocausta 317" 

menter dissentiunt. M. J. Lagrange (Etudes sur les religions semiti- 
ques 2 470) vertit: ,,expiatoire, pauifique, holocausts". Alii aliter. 

A) De holocaustis 



I. Holocaustum Hebraiee vocatur <i^, rarius n'?''!?, proprie ad- 
scensio, a radice !"# adscendit, Chaldaice K1?^P, apud Graecos Alexan- 
.drinos oXoxaotea^a (Lv 4, 7; 9, 2; 16, 24. etiam Me 12, 33. Hebr 
10, 6) et oXoxaoTWot? (Ex 29, 1'5. Lv 4, 34), rarius ->cdp7C(io[ia (Lv 1, 
13s.), 6Xoxap7ra)[ta (Lv 16, 24), oXoxaprcwats (Gn 8, 20. Lv 4, 34;; 
9, 3)i quae vocabula cum consuetudine loquendi posterioris aetatis 
minus cougruunt atque ride orta esse videntur, quod ab anfciquidsimis 
temporibus fructus offerebantur (Gn 4, 3). Apud Philonem et Josephuni>. 
oXo'xaorov et oXoxaotcojia appellatur. 

Hieronymus, Comm. in Ez 45, 15 ss. MSL 25, 453: ,,Holoeaustum 
est, quod totum offertur deo et sacro igne consumitur". Augustinus, 
Quaest. in Heptateuch. 1. 7. qu. 53. ib. 34, 823: ,,Non omne sacrificium 
holocaustnm erat; nam de holocausto non manducabatur, quia totum in^- 
cendebatur, et ideo vocabatur holocaust um". Enarr. in Ps 49. 15. ib. 
36, ,576: ,,Quid est holocaustum ? Totum igni absumptum : xauat? incensio- 
est, oXov totum est; holocaustum autern est totum igni absumptum*'. Enarr. 
in Ps 64. 4. ib. 36, 775 s: ,,Holocaustum tune dicitur, quango totum 
ignis ab^mit: holocaustum sacrificium est, ubi totum consumitur; oXov- 
enim totum dicitur, xaoo:? incensio, hoLicaustum totum incensum". Cf. etiam 
Enarr. in Ps 65. 18. in Ps 137. 2. ib. 36, 798; 37, 1775. Thorn. 
S. th. l, 2. qu. 102. a. 3. ad. 8. Hesych. Lex. II, 744. s. v. 6Xo%a6t(0{i.a.. 

Holocaustum erat omnium sacrificiorurn antiquissimum. Atque 
prima holocausti mentio fit post diluvium (Gn 8, 20). Ebiam Abraham 
holocaustum offerre iussus est obtulitque holocaustum arietem pro filio' 
(Gn 22, 2 s. 6. 13). Job quoque holocausta obtulisse truditur (Job 
1, 5; 42, 8). Sed sacrum ab Abol factum (Gn 4, 4) num in holo- 
caustis habendum sit, in coutroversia versatur. Quantum equidein iu- 
dicare possum, id sacrificium ita describitur, ut holocausonn fuisse- 
videatur. 

Holocaustum erat omnium sacrificiorum praestantissimum. Atque 
holocausta dignitate ceteris sacrificiis praestabnnt, quod tota deo ce- 
derent, cum pars alioruin sacrificiorum ad sacerdotes aut offerentes 
rediret. Thomas, S. th. i, 2. qu. 102. a. 3. ad 10: Inter oninia sa- 
crificia holocaustum erat praecipuuin, quia totutn coinburebatur in 
honorem dei efc nihil ex eo comedebatur". Quare Philo (De special. 
legib. 1. opp. II. 241) in describendis sacrificiis ab holocausfcis inifcium 
faciendum esse dicit, quod ilia esseut praestantissima : apiotY] ( 



."318 ^ ars J* Antiquitates sacrae 



-q 6X6y.aoro?. Moses quoque Lv 1, 3 iuitium leguni de sacrificiis 
.ab liolocansto sumib. 

II. Ad holoeaustuni, cum materia nobilior requireretur, sola ani- 

nialia virilis sexus, quae feminis perfectiora putabantur, idonea erant 1 . 

Atque praeter tauros et vitulos (Lv 1, 3 9), arietes, agnos, hircos 
.(ib. v. 10 13), si sacrificantes pauperes erant, etiam cohimbae (ib. v. 

14 17)Vde quibus sexus 11011 distinguebatur, offerri poterant. Cf. Jos. 
.A J 3, 9. 1. Holocaustum vaccaruin, quod Bethseinitae obtulerunt (I Sin 

6, 14), exceptionem statuit. 

_* Quare erat sententia a Judaeis recepta: i"DpJ nbltf pK. Thomas, 
S. tb. ], 2. qu. 102. a. 3. ad 9: ,,Holocaustum erat perfectissinmm inter 
sacrificia: ideo non offerebatur in kolocaustum nisi masculus; nam femina 

est animal imperfectum". 

2 Columbae et turtures in Syria et Palaestina valde frequentes sunt; 

quatn ob causam pauperibus praescriptum erat, columbas ut sacriBcarent 
(Lv 5, 7; 12, 8). Atque ipsarum ferarum columbarum complures species 

'inveniuntur (velut Columba palwtibus L., C. oenas L., C. livia L., C. turtur L., 
Tartar risorius Swainson, T. senegalensis L.), quae imprimis valles pro- 
fundas et desertas replent, unde baud paucae Wddi Hamdm (= vallis 

columbarum) appellatae sunt. Praeter columbas feras autem iam aetate 
prophetae Jesaia (qui 60, 8 | " ! ?T 1 ^ columbarii mentionem facit) etiam 
domesticae habebantur (Columba livia domestica). 



Sanguis victiniae a sacerdote circum altare (-^p D3!)?n"^ Lv 1,5) 
fundebafcur 1 . Altari primo imponebantur adipes (a^^C]), et quidem 

adeps mtestina teyens i. e. textura adiposa, quae involucri aut vestis 
instar omnia abdoniinis viscera tegit eorumque calorem conservat ; 
adeps intestiii'is adhaerens, utique extrinsecus, nain quod intrinsecus 

-est, ilia operit; ambo renes cura adipe eis adhaerente; reticulum iecoris; 
canda crassa, qualeni species quaedani oviuin in oriente (Ovis laticau- 
data L.) habet. Deinde carnes et intestina cum pedibus diligenter lota 
comburebantur. Columbae autem, retorto ad collum capite, sanguine 
ad latus altaris expresso et vesicula plumisque remotis, in ascellis con- 
friugebantur (deletio figurae corporis) 2 et adolebantur. 

Uuicuique holocausto, columbis exceptis, iungebatur secundum 
quoddain sacrificium, quod ex simila, oleo, vino, constabat (Nm ]5, 
4 -10). Simila oleo subacta tota cum victima igni cremabatur, vinuni 
libabatur. 

Quoriiam holocaustnm totum (^SD Lv 1, 9) comburebatur praeter 
pellem, quae sacerdoti offerenti obtingebat (Lv 7, 8) 3 , etiam ^"?? totum 
(i, e. ' sacrificiuin = Chalet Wty vocabatur (Dt 33, 10. I Sm 7, 9- 



Holocausta 319 

Ps 51, 21). Ex talmudistaruni opinione etiam nervus isclnadicus non 
creniabatur, seel in locum cinerum proiciebatur (M. Chullin 7, '!).' 

1 Graeci Alexandrini: o Ispst? rcpoo^eooat TO fttjxa ircl TO ftosiaaTYj- 
otov x6xX<p. Philo, De animal, sacrif. idon. opp. II, 242: 1:6 6 at[j.a 
xi>xX({> rcpos/etTai up (3w[j,u>. Josephus, AJ 3, 9. 1: TOV xox'Xov TCJ) 
ai'att Seooaai TOO PCDXOO ot tspeE?. 



ai'^att eooaai TOO CDJXOO ot tspe? 

2 Maimonides ad M. Sebachim 6, 7: ,,Ungue sectio<in avibus est 
id quod mactatio in pecude et sanguinis expressio est instar sparsionis". 
Usum avium non dividendarum Mose multo antiquiorem esse Gn 15, 10 
. demonstrat. . . . 

3 Phil o, De saeeixL honor. opp. II, 235. Etiam secundum tabulain 
sacrifieam Carthaginiensem (lin. 3 5) pellis victimae sacerdotibus attri- 
'buebatur. At secundum tabulam sacrifieam Massiliensem pellis ei addice- 
"batur, qui ministerio sacerdoturn sacram faciebat (lin. 3. 6. 8. 10). 

Totam victimam ignis absumebat atque flamma fumoque quasi in 
caelmn eflferebat, primum ut infinita maiestas dei agnosceretur, .in cuius 
conspectu omnis res creata est tamquam. nihil (Jes 40, 17); deinde ut 
summa dei dominatio omnium rerum significaretur, quare. omnia. ad 
ipsum ipsiusque gloriam essent referenda; clenique ut symbolice expri- 
meretar hominern integrum per deum renovari et restitutione benevo- 
lentiae divinae sanctificari, id quod satis ex eo apparet, quod'de holo- 
caustis dicitur hominem iis acceptum sive gratutn fieri deo (n t 1W ^.??b < tix'~f? 
Lv 1, 3., ^ '^15 ib. v. 4), commendare sese deo (T 1 ^ % i3 t p ib. v, 4., ubi 
verba 1^&1 ^q b$ supplenda esse videntur: ut dboleat peccata sua ; 
ueque enim pro certo quodam peccato holocaustum offerebatur; immo 
vero liomo, qui offerebat, deum movere volebat, ut omnia peccata sua 
deleret seseque propitium erga eum exh.iber.et i. e. sese deo commendare 
volebat), ilia sacrificia esse deo odon graio (d1nTp' 1< i Lv 1, 9. 13. 17). 
Quanr explicationem liolocausti iam Philo secutus est (De animal, sacrif. 
idon. opp. II, 241: At,' aorov sc. 6X6xaoTOv [idvov TOV -O-sov, ov 
T'.{iaa^at, jv/] Si 5 STSpov. Et ib. 242: Io[j.[3oXi%cb? oov avaStSAaxst 
otdvotav oXirjv Si 5 oXwv sv xuviX(;) ^opsoouaav iv Tcaaatc; iSeat? Xo'yojv xal 
(iouXso^aTiov xal spYwv iTrtSaixvoa'8'ai tr,v rcpo? TOV 8-eov apeaxstav). Postea 
earn Abarbanel probavit (Praef. ad Lv: B Eo pertiuet holocaustum, ut 
hinc discat anima se totain creatori suo adiungere") 1 . Idem sentit 
Thomas (S. th. 1, 2. qu. 102. a. 3. ad 8: Huius modi sacrificium 
-offerebatur deo specialiter ad reverentiam maiestatis ipsius et amorem 
bonitatis eius et conveniebat perfectionis statui in impletione consi- 
liorum; et ideo totum comburebatur, ut sicut totuin animal resoluturn 
m vuporem sursum adscendebat, ita etiam significavetur, totum hominem 



320 P ars ! AntiquitateB sacrae 

et omnia, quae ipsius sunt, del dorniiiio esse subiecfca et ei esse offe- 
renda") 2 . 

1 Ex aliorum rabbinorura opinione holocausto praecipue propositum; 
erat, ut cogitationes malae expiarentur. Velut Ibn f Esra in Lv c. l; 
,, Corpus bestiae, quod offertur ad expiandum id, quod in cor aclscendit, 
vocatur f^, ut oblatio pro peccato vel pro delicto vocatur flKtafi e t OPK;'.. 
Ps. Jonathan ad Lv 6, 9: ,,Haec est lex holocaust!, quod venit ad ex- 
pi anduin pro cogitationibus cordis", ad quae verba glossa margini ad~ 
scripta notat: ,,Scriptum est in Vajjikra rabba holocaustum adhibitum non 
esse nisi propter cordis cogitationes". 

2 Quod holocaustum totum comburebatur, ut kaUl appellaretur, inde 
E. Kauczsch (in J. Hastings, Bible Dictionary, Extra- Volume 618) col- 
ligere vnlt immolare ita acceptum esse, ut deo cibus praeberetur. Quae- 
opinio probari non potest. 

III. Holocausta omnium sacrificiorum erant frequentissima. Modo- 
pro unlverso populo oft'erebantur, ut holocausta cottidiana (Ex 29, 
38-42. Lv 6, 111. Nm 28, 38. 23; 29, 6. 11. 16-19. 22 ss.. 
Esr 3, 5. I Chr 16, 40) et quae sabbatis (Nm 28, 9 s.) ac diebus festis. 
(Lv 16, 3; 23, 37. Nm 28, 11. 14. 19. 27; 29, 2. 6. 8- 13. ef. II Chr 
35, 12. 14. 16) praescripta erant holocausta stata et pubUca, modo 
a singulis pro se, vel sponte (Jdc 20, 26. I Sm 7, 9., et quidem plu- 
rima I Rg 3, 4. Esr 6, 17; 8, 35. I Chr 29, 21. II Chr 29, 32. et 
maxima cum sollemnitate II Chr 29, 27 s.), vel ex voto (Ps 51, 21; 
66, 13. 15), vel ex mandate legis in quibusdam condicionibus, velut 
a naziraeis, si ex improvise contaminati erant (Nm 6, 11) et si ternpus 
voti exierat (ib. v. 14), a scabiosis, si ad sanitatem pervenerant (Lv 
14, 19s. 22), a mulieribus, si pepererant (Lv 12, 6. 8) = liolocausta 
prwata. Etiam a peregriuis inter Hebraeos habitantibus neque ad ius 
civitatis admissis ofPerri poterant (Lv 22, 18), neque ulla lex Mosaica 
impediebat, qnin quicumque e geutibus exteris Jahven cupiebat, eius- 
modi hostias per sacerdotes Hebraicos oiferret. Quod facfcum iri iani 
Salomo pruevidit (I Eg 8, 41 43) et saepius factum esse ex II Mcc 
3, 35 apparet. ,Sed alia sacrificia ab exteris offerri non poterant. 

Gentilibus licuisse in templo Hierosolymorum Jahvae sacra facere 
clare dicitur M. Schekalim 7, 6: ,,Septem decreta fecit synedrium et hoc 
unum est ex ipsis: Si idololatra aliquis ex provincia maritima mitteret 
holocaustum una cum libamine, illud quoque offern debere: si vero nullum 
miserit, addi debere (sumptibus) eccltsiae". Imperator Augustus suo no- 
mine cottidianum holocaustum duorum agnorum et tauri fieri iusserat 
(Philo, De virtutibus, opp. II. 592). Judaeos pro imperatoribus Eomanis 
cottidie sacra feoisse eaque suo sumptu Josephus CAp 2, 6 testatur. 
Idem tradit Judaeos bello Romano anno 66 p. Ch. exorto constituisse- 



Sacrificia pro peccato et pro delicto 321 

nulla iam sacra a gentilibus accipere (BJ 2, 17. 2 4). Quod autem 
AJ 11, 8. 5 Alexandrum Magnum Hierosolymis sacra fecisse narrat, respi- 
ciendum est historicorum fide contestatum non esse Alexandrum Hieroso- 
lyinis fuisse, sed ea narratio documento est Judaeos sacra a gentilibus 
accepisse. Etiam Ptolemaeus III Euergetes in templo Hierosolymitiano 
sacra fecisse dieitur (CAp 2, 5). Josephus arani templi TOV f 'EXX7pt, Tcaai 
%ai Pappdtpoiq as(3aa[uov (3(0[i,ov (BJ 5, 1. 3) efc templum ipsura TOV OTTO 
TYJ? OIXOD^SVYJ? 7cpooxovo6[xevov ^wpov (ib. 4, 4. 3) vocat. Quare Ter- 
tullianus (Apologet. c. 26. MSL 1, 432) iure meritoque dicere potuit 
Romanes aliquamdiu et deum Judaeorum victimis et templum eorum donis 
honoravisse. Of. E. Schurer II 4 , 357 363. 

B) Sacrificia pro peccato et pro delicto 

I. Sacrificia pro peccato (flKtaO LXX plerumque TO Trspi vel oTcsp 
TTje diiapuas Lv 4, 3; 6, 37. Nm 15, 25. Ez 45, 17; 46, 20. vel sim- 
pliciter Tiepi ajxapua? Lv 14, 13. Nm 15, 27. raro daapua Lv 4, 21. 24. 
Nm 6, 14- Eos 4, 8. seniel d^dpTYjfxa Lv 4, 29. tbsia rcspi a^a'pcta? 
II Mcc 12, 43) et pro delicto (Q$$ LXX TO oTusp vel Tcspi aYvoia? Ez 
40, 39; 42, 13; 44, 29; 46, 20. YJ TcXYj^aeXsia Lv 5, 16. 18. Nm 6, 12. 
TO T^? nX7]a[JLsXeiaq Lv 6, 37; 14, 13) oblata, legislationis Mosaicae 
propria 1 , instituta erant pro peccatis (et levibus et gravibus) ex iguo- 
ratione vel errore, ex neglegentia vel infirmitate conimissis (= >^?^5 
LXX oaooiiw?, Aquila iv avvo^ Lv 4, 2- 22. 27. Nm 15, 24. 27 s.) 2 
vel pro certis rebus, quae cum infirmitate huniana cohaerent. Utrius- 
que generis commune erat, quod tantum certae sacrificii partes con- 
cremabantur, reliqua caro vel in usurn sacerdotuni cedebat vel extra 
castra comburebatur, quodque utrique deerat ferfcum et libamen.'* 

1 Mosis de sacris faciendis praecepta multo gravius in peccatis pla- 
candis versari quam praecepta ceterarum gentium orientis antiqui constat. 
Atque ad propria Sacrificia pro peccato et pro delicto instituenda, quae in 
cultu Mosaico invenimus, nulla alia religio orientis antiqui, quantum vide- 
mus, processit. 

2 Yiolatio legis voluntaria (= ^^ "i^ per manum excelsam, Vulg. 
per siiperbiam, Onkelos *b$ ^1^ capite aperto, impudenter) nullo sacrificio 
expiari polerat, sed morte multabatur (Nm 15, 30 s.). Eius modi pec- 
cato ab universe populo commisso Jahve nullam poenani ante statuit, sed 
earn singalis casibus a se statuendam reservavit, velut in exsilio Baby- 
lonio fecit. 

Inter duo genera sacrificiorurn quid interfuerit, niinime liquet. 
Etsi negari non potest CP^H et nl^^D nonnumquam confundi (cf. Lv 
5, 1 13. 17. 23), tarrien manifesto ut duo diversa sacrificiorum genera 
lege Mosaica discernuntur, velut Lv 6, 10; 7, 7. 37; 14, 13 (cf. etiam 
Ez 40, 39; 42, 13; 44, 29; 46, 20). Utrique enini non solum caeri- 

Kortleitner, Archaeologia biblica 21 



322 Pars I. Antiquitates sacrae 

moniae diversae erant (ut v. c. sanguis victimarum pro peccato cor- 
nibus altarium, victiniaruin pro delicto arae lateribus adspergendus 
erat), sed efciam in uno eodemque sacro utrumque hosfciarum genus 
nonnumquam coniuugebatur (cf. Lv 14, 12 s. 19. 22. 24 s.). Prae- 
terea a legislatore diligenter enumerantur eae culpae, quae hoc illove 
sacrificandi ritu expiandae erant. Itaque minime audiendi sunt, qui 
duo ilia hostiarum genera nou re, sed nomine tantuin diversa fuisse 
contendunt, ut J. Clericus (ad Lv 5, 16), A. Calmet (Dicfcionnaire de 
la Bible s. v. sacrifice), alii sacrarum litterarum interpreter Sed qui 
inter culpas ipsas, quae mtftan et D 1| fitfK nuncupantur, interfuerit, diffi- 
cilis exsistit quaestio. Ex magno numero variarurn de ea re opinionuni 
potissimas tantummodo recensemus. 



Graeci Alexandrini JiKlflH ajjiapuav, Q ^ 7uXY][i|j<Xetav vertunt. 
Ex quo tamen nihil proficimus. Neque enim constat, quid inter a^apuav 
et jrX'/jjJL^eXsiav intersit, multo minus idem interesse, quod inter fiKBn e t 
D$K interest. Augustinus quidem (Quaest. in Heptateuch. 1. 3. qu. 20. 
MSL 34, 68l) rcX7)jJ!,|ieXsiav dicit esse quod sit ,,praeter curam", quasi 
rcXvjv |J.sXsiav, ob idque illud hie dici rcX7]|Xp,eXstav et delictum, quod 
praeter curam sive ex neglegentia vel etiam ex ignoratione, profecto tamen 
ex neglegentia culpabili commissum est. Sed cum Hesychius (Lex II, 978) 
jrX7][AAsX7]<; exponat i'/jxeXij?, oo oovtpSdc XSYWV, a^ptavcov, patet id voca- 
bulum a TrXifjy et [xsXo? deduci, quasi dicat praeter modiim et concentum, 
ita ut quid qui d inconcinnum, inconditum, indecorum admittitur, 3cXr^|isXeia 
dicatur. Ex qua originatioue minime discimus, quid discriminis inter 
et 7iX7XJLeXtav fuerit, 



Philo (De animal, sacrif. idon. opp. II. 247) niKtsn eas culpas dicit, 
quae fiunt de deo et sacris, D^O^S, quae fiunt de hominibus. Josephus 
(AJ 3, 9. 3) Ml^lfln describit ea commissa, quorum sibi homo conscius 
non est, D^tt^K ea, quorum sibi conscius quidem est, sed ab alio convinci 
non potest: C [isv yap %ara cqvoiav el? TOOTO xpoTCsawv apva %al ept'fov 
8"/jXsiav TWV aDTOstwv Tupoa^spsi 6 s a[xapcwv jxev aOrcj) 8s aoveiSw? 
y.ai [jiTjSeva r/wv -UQV s^eXsY/ovta xptov -frost,. 

Complures peccatum intellegunt culpam commission! s, delictum culpam 
omissionis. Ita Augustinus, Quaest. in Heptateuch. 1. 3. qu. 20. MSL 
34, 681: ,,Portassis peccatum est perpetratio mali, delictum autem desertio 
boni". Sed aliani quoque expositionem s. doctor profert ib. 682: ,,Potest 
etiam videri illud esse delictum, quod imprudenter, id est ignoranter, illud 
peccatum, quod a sciente committitur. Huic differentiae videntur ista testi- 
monia consonare divina: Delicta quis intellegit? (Ps 18, 13). Et illud: 
Quoniatn tu scis imprudentiam meam ; continuo quippe secutus adiunxit : 
Et delicta meet a te non sunt abscondita (Ps 68, 6), velut alio modo re- 
petens eandem sententiam. Nee ab eadem ratione discordat apostoli dictum : 
Si pj-aeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto (Gal 6, l); hinc enim quod 
prueoccupatum dicit, imprudenter lapsum esse significat. Peccatum vero 
ad scientem pertinere apostolus Jacobus tamquam definiens ait: Scienti 



Sacrificia pro peccato et pro delicto 323 

igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi (Jac 4, 17). Sed sive 
ilia sive ista ;sive aliqua alia differentia sit peccati et delicti, nisi aliqua 

esset, non scriptura ita loqueretur, ut diceret: Quo modo quod pro peccato, 
ita et quod pro delicto; lex una est eorum (Lv 7, 7)". Gregorijas 
Magnus. Horn, in E/. 1. 2. horn. 9. 3. MSL 76, 1043: ,,Hoc inter 
peccatuni et delictum distat, quod peccatum est male facere, delictuin vero 
est bona derelinquere". Postea autein subiungit: ,.Vel certe peccatum in 
opere est, delicturn in cogitatione". Origenes, Horn. 5. in Lv. 4. 
MSG- 12, 453: ,,Ego puto delictum quidem commissum esse levius ali- 
quanto quam peccatum. Nam invenimus de peccato dici, quod sit pec- 
catum ad mortem (I Jo 5, 16 s.). De delicto non legimus, quod esse 
dicatur ad mortem. Scio tanien et illam differentiam, quae nonnullis 
sapientium visa est, quod delictum quidem sit, cum non facimus ea, quae 
facere debemus, peccatum vero sit, cum committimus ea, quae committere 
.uon debemus. Sed haec, quoniam non semper in scripturis divinis sub 
ista distinctione invenimus, idcirco generaliter affirmare non possurnus". 
.J. D. Michaelis quoque, E. Warnekros, J. Jcilm, alii peccatum culpam 

cornmissionis, delictum culpam omissionis significare existimant. Alii rursus, 
velut //. Grotius, peccatum culpam omissionis intellegunt, delictum culpam 

commissionis. 

Ex opinione Theodoreti (Qu. 1. in Lv. MSG- 80, 300) peccatum 
voluntariam actionem lege aliqua vetitam, delictum iniquitatem ex casu 
aliqup ortani significat : AirjXoi 7) [isv a|iaptta vo'fioo ttvo? rcapa|3aaiy 
. Xooa'.ov '. /] 5s 7cX"/][A{xeXeta TYJV ix, rcepia-cdaeux; TIVO? y s T ev</ ]^VY]v 

Sunt etiam qui existiment sacrificium ^Kton dictum in gravioribus 

delictis (cum se pontifex vel totus coetus vel princeps contaminasset), bVK 
in levioribus oblatum. esse; porro cum quis peccatum cognovidset vel eius 
convinci posset, riKtan obtulisse, ubi autem res dubia neque iuris aut facti 
certa esset notitia, D^^ expiasse; illud re per testes convicta, hoc con- 

:fessione peccati sponte facta requisitum esse. Velut Ibn c Esra (Proleg. 
in Lv.) : . , lSib.il aliud interest inter sacrificium SWX et sacrificium fiNtsHj 
.nisi quod hoc fieret ab homine, qui certum sciret se per imprudentiam 
commisisse contra praeceptum aliquod, cuius poena erat exitium; prius 
illud vero fieret ab eo, qui non certe sciret, sed ambigeret, utrum ad- 

versus eius modi praeceptum fecisset nee ne; unde vocabulum B^K etiam. 
de sacrificio pro delicto dubio usurpari solet". A qua sententia non multum 
diversa est opinio eorum interpretum, quorum Ibn c Esra in adnotationibus 
ad Lv 5, 17 mentionem facit quique B^K dictum putant ,,de quo dubium 
alicui sit, an peccatum aliquod admiserit", MNtan vero ,,quod quis primo 
ignorasset, postea autem resciverit". 

Quibusdam omne discrimen inter JTiKtah et D^^K ex solo legislatoris 
arbitrio pependisse, ad certa autem expiationum genera legibus revocatum 
esse videtur (J. G. Carpzov, G. Gesenius). Nonnulli discrimen, quod inter 
niKton et Q^ttftf initio intercesserat, postea in oblivionem venis.se et ne- 
glectum esse arbitrantur neque tamen prorsus esse abolitum (ut W. N. 
L. De Wette). 

Ut milii quidem videtur, sacrificium pro delicto offerri debebat, si 

peccata commissa erant, quibus fides deo debita vel res dei sacrae vel 

21* 



324 ^ ars k Antiquitates sacrae 

iura divina laedebantur vel etiam si iustitia alteri debita graviter erafc 
violata id quod sacrae litterae loquendi formula ^?& bjto exprimunt 
(Lv 5, 21; 26, 40. Nm 5, 6. Jos 22, 16. 31. Ez 17, 20; 20, 27;. 
39, 26. Dn 9, 7. I Chr 10, 13. II Chr 28, 19). Quate cum sacri- 
ficiis pro delicto coniunctum erat, ut qui peccaverat pro iniuria vel 
restitutione vel multa satisfaceret. Statim infra eos sex casus respi- 
ciemus, in quibus sacrificium pro delicto offerri debebat; unde facile 
apparebit nos de illo sacrificio offerendo recte iudicasse. Contra sacri- 
ficium pro peccato turn offerendum erat, si ex ignoratione vel errore,. 
ex neglegentia vel infirinitate peccatum erat, sed tamen ita, ut nullum 
ius violaretur. 

De diversis huius discriminis sententiis videas E. W. Hengstenberg,. 
Beitrage zur Einleitung ins alte Testament III, 214 220. C. Ch. W. Balir. 
Symbolik II, 410 412. J.H.Kurtz, Der alttestamentliche Opferkultus 
156 178. E. Kiehm, tJber das Schuldopfer (St Kr XX VII, 1854, 93 
121). W. F. Einck, Das Schulclopfer (St Kr XXVIII, 1855, 369 38 1> 
P. Scholz, Die heiligen Altertiimer des Volkes Israel II, 157 162. 
<J. F. Oehler, Theologie des alten Testaments 3 483 489. D. Hoff- 
mann, Das Buch Levitikus I, 212 221. 

II. Sacrificia pro peccato erant aut publica sive inaiora aut. 
privata sive minora. Jlla erant praescripta in neomeniis (Nm 28, 15), 
paschate (ib. v. 22), pentecoste (ib. v. 29 s.), die priino niensis septimi. 
(ib. 29, 5), singulis diebus sollemnitatis tabernaculorum (ib. v. 16 38), 
die expiationis (ib. v. 11. Lv 16, 5. 9. 15ss.) et quidein hircus pro 
populo l ; porro die expiationis pro pontifice et tota familia sacerdotali 
(Lv 16, 3. 6. 11) atque cum sacerdotes et Levitae c onsecrabantur (Ex 
29, 14. 36) iuvencus, peracta sacerdotum consecratione vitulus (Lv 9, 2). 
Privata sive minora sacrificia fiebant, si proprium peccatum excipias: 
cum puerperae (turtur vel columba Lv 12, 6. 8), leprosi (agnus ib. 14, 
10- 19- aut turtur vel columba ib. v. 21 s.), fluxu seminis et sanguinis 
laborantes (turtur vel. columba ib. 15, 14s. 29 s.) purgabantur, cum 
naziraei se contaminaverant (turtur vel columba Nni 6, 10 s.) aut tempus 
voti finierant (ovis ib. v. 14); si peccatum noil voluntarie commissum 
erat: cum summus sacerdos (iuvencus Lv 4, 3 12) 2 vel totus populus 
(iuvencus ib. v. 13 21) 3 vel K 11 ^ i. e. prints populi 4 (hircus ib. v. 
22 26) vel homo plebeius (capra vel agna ib. v. 27 35) praeceptum 
aliquod violaverat 5 . 

1 Item hircus pro peccato oflerebatur, et cum tabernaculum Mosaicuni 
(Nm 7, 16ss.) et cum templum Hierosolymitanum temporibus Esrae (Esr 
6, 17) dedicabatur. 



Sacrificia pro peccato et pro delicto 325 

2 Reliqui sacerdotes in hac re non aliter habebantur atque homines 
-privati (Lv 4, 2735). 

3 Mirum esse videtur, quod Lv 9, 3. 15; 10, 16; 16, 9. 15; 23, 
19. Nm 15, 24; 28, 15. 22. 29 s; 29, 5. 11. 16. 19. 22. 25. 28. 31. 
34. 38 (cf, Esr 6, 17; 8, 35) hircus, Lv 4, 13 21 iuvencus ad sacrifi- 
cium pro peccato populi offerri iubetur. Sed hi loci nequaquam sibi ad- 
versantur; nam Lv c. 4 agitur de peccato a toto populo aut maiore eius 
parte una cum summo sacerdote commisso; ceteris locis pro solo populo 
hircus offerri iubetur. Praeterea difficultati illi ita quoque medearis, ut 
dicas iuvencum offerendum fuisse, cum pro certo aliquo peccato sacrificium 
fiebat. pro incertis peccatis hircum offerri solitum. 



4 Vocabulum K 1 ^ proprie significat hominem dignitate supra, ceteros 
erninentem, velut erant capita tribuum et familiarum, qui vel praefectura 
aliqua militari vel iudicis olficio fungebantur. Horum peccatorum expiatio 
ab expiatione hominum privatorum separatur, quod ilia et maioris sunt 
moment! et exemplo plus nocent. 

5 Victimae pro personis et delictis erant diversae. De qua re bene 
Thomas, S. th. 1, 2. qu. 102. a. 3. ad 11: ,,Peccata aggravantur ex 
statu peceantis ... . et ideo alia hostia mandabatur offerri pro peccato sa- 
cerdotis et principis vel alterius privatae personae". Et ib. ad 12: ,,Lex 
in sacrifices providere voluit paupertati offerentium". 

Ut in lege Mosaica, ita etiam uno saltern loco Babyloniarum de sacris 
legum (tab. rit. 60, 30 s.) diserte postulatur hostiam diversam esse opor- 
tere, prout a principe (rubti) aut a paupere (muskenu) immolatur. Prae- 
ceptum auteni legis Mosaicae de diversis hostiis principis et pauperis apud 
Babylonios contrarium est : princeps pullum columbae ad cinerem (?) com- 
burat, pauper viscera (?) ovis. 

Loco Lv 5, 1 13 tria enumerantur peccata, ad quorum remis- 
sionem (legalein) obtinendaru statuitur condicio onerosa i. e paenitentiae 
contestatio et peccati confessio sacrificium antecedens ac simul paupe- 
ribus specialis indulgentia conceditur. Nam si quis scelus aliquod corn- 
miserat et alius quispiam, qui iuratus testis aclvocabatur, sive metu sive 
amore eius, de cuius scelere inquirebatur, sive alia ex causa testimo- 
uium recusaverat; aut si quis rem impuram ita tetigerat, ut id non 
anirno adverteret, vel postquam adverterat, purgationem legalem omi- 
serat; aut si quis veliementius commotus iuraverat se alteri malefacturum, 
A 7 el si quis iureiurando interposito promiserat, quod dare non poterat, 
deinde iurisiurandi oblitus nihil eorum praestiterat in his casibus 
Tens agnam vel caprarn offerre debebat, quae tamen ob pBnuriam duobus 
pullis columbarum vel turturibus (uno in holocaustum, altero pro pec- 
cato) aut his quoque deficientibus decima ephae parte similae sine oleo 
^t ture J compensari poterant. De iis auteni tribus peccatis cur con- 



326 Pars I. Antiquitates sacraa 

fessio sacerdoti fuerit facienda atque pro pauperibus specialis indul- 
gentia statuta sit, nihil certi dicere possumus. 

1 Origenes, Horn. 5. in Lv. 6. MSG 12, 456 : ,,Qaod ergo pro pec- 
cato est, nee oleum laetitiae nee tus suavitatis ei imponitur". Theodo- 
re tus, Qu. l. in Lv. MSG 80, 308: To I'Xouov iXapdr/jto? SyjXomy.dv ' 6 
Ss Xt|3av<otos Dw8ia? a^oteptov 5s ^ ot^aptia Ys 



De ritu distinguuntur et sacrificia, quorum sahguis (ut coniunctio- 
cum Jahve ex foedere rursus restituto renovata significaretur) septies. 
ad veluni sanctissimi (n^1 V$~fi$) spargebatur (HJ) et cornibus altaris. 
aurei illinebatur (j>$), quo facto reliquus ad basin altaris holocaustorum 
(nbjJLi P13J& TiD 1 !-^ effundebatur, caro autem, peccatis quasi onerata ideoque- 
impura, extra castra vel urbem in loco, in quo cineres coiigeri sole- 
bant, concremabatur, excepto adipe, qui in altari accendebatur. et 
sacrificia, quorum sauguis, ubi cornibus tantum altaris holocaustorum 
illitus erat, ad latus nuius altaris effundebatur, caro autem excepto 
adipe, qui in altari comburebatur, a sacerdotibus in loco saucto i. e. in. 
atrio tamquam cibus sanctissimus comedebatur. Vasa ; quae illis car- 
nibus coquendis adhibebantur, si testacea esseut, frangeuda, si aenea, 
diligenter fricanda et eluenda erant (Lv 6, 21) idque propterea, quod 
vas fictile aliqua parte liumoris et iusculi imbuebatur, non item vas ex 
aere aliove metallo (sub aere enim omnia metalla intellegenda sunt). 
Quodcumque vestimentum sanguine talis yictimae fortasse adspersum erat.. 
in loco sancto lavari debebat (ib. v. 20). 

Prioris classis sunt sacrificium pontificis die expiation is oblatum 
et sacrificia pro peccato pontificis vel totius populi, exceptis tamen sa- 
crificiis, quae Lv 9, 8. 15 niemorantur; posterior is sacrificia pro peccato 
principis et hominis plebeii. Ilia a rabbinis ni^^an mxtar; sacrificia 
interiora, haec fil3isr i| nn niKtan sacrificia exteriora nominantur (Siphra 49 a ).. 

De ritu saerificiorum pro peecato bene Thomas, S. tli. ], 2. qu. 
102. a. 3. ad 8: ,,Sacrificium pro peccato offerebatur deo ex necessitate- 
remissionis peecati et conveniebat statui paenitentium in satisfactione pec- 
catorum. Quod dividebatur in duas partes. Una pars comburebatur, al- 
tera vero cedebat in usum sacerdotum, ad significandum, quod expiatio 
peccatorum fit a deo per ministerium sacerdotum, nisi quando offerebatur 
sacrificium pro peccato totius populi vel specialiter pro peccato sacerdotis;. 
tune enim totum comburebatur. Non enim debebant in usum sacerdotum 
ea venire, quae pro peccato eorum offerebantur, ut nihil peecati in eis re- 
maneret, et quia hoc non es set satisfactio pro peccato. Si enim cederet 
in usum eorum, pro quorum peccatis offerebatur, idem esse videretur, ac 
si non offerretur". Ex opinione Philonis (De animal, sacrif. idon. opp. 
II, 248) carnes illorum saerificiorum, quae pro peccato pontificis aut totius 



Sacrificia pro peccato et pro delicto 327 

populi offerebantur, non comedebantur, sed in altari cremabantur, quoniatn 
-/cpsiTCtov o&Ssl? apyiepsco? Y) TOO E^VOU? early, 8? ajxapT'/jaavtwv 'fsvYJastai 



Quod sacerdotes carnem hostiarum pro peccato comedebant, nonnulli 
homines docti (velut E. W. Hengstenberg, C. F. Keil, Gr. H. A. Ewald, 
H. Zschokke) in rebus divinia numerare voluerunt, cum dicerent esum 
ilium, ut incorporationem peccati vel hostiae peccato onustae pecen,tum ex- 
piasse itaque non solum adspersionem sanguinis, sed etiam esum carnis ad 
expiationem pertinuisse. Quam sententiam probare student verbis Lv 10, 
1 7 : ,,Quare non comedistis hostiam pro peccato in loco sacro, cum sit 
sacrosancta illamque vobis (Jahve) dederit, ut auferatis iniquitatem coetus, 
ad expiandum eos in conspectu (coram) Jahve", quern locum iani Corne- 
lius a Lapide ita explicat: ,,ut cum hostiis populi pro peccato simul etiam 
peccata populi in vos quasi recipiatis, ut ilia expietis et pro eorum venia 
deum deprecemini". At eo loco non dicitur sacerdotibus, cuni carnem illius 
hostiae comedant, peceata populi expianda esse, quod iam sanguine adsperso 
i'actum est, sed Jahven sacerdotibus carnem bostiae pro peccato ut prae- 
mium dedisse, quod hostia ilia oblata peccata populi expiarent. Locus igi- 
tur allatus eadem est sententia qua Lv 7, 7 : ,,Sicut sacrificium pro pec- 
cato, ita saerificium pro delicto ; eadem illis lex est eritque sacerdotis, qui 
per id expiat" (i. e. ad eum sacerdotem hostia ilia pertinebit, qui per earn 
peccatum alicuius expiat) et Lv 6, 19: ,,Sacerdos, qui victimam piacularem. 
offert (i. e. sacrificio expiaf, nam Kfl proprie est expiare), comedet earn''. 
Quodsi sacerdos carnem liostiae pro peccato comedit, id nibil aliud signi- 
ficat nisi sacerdotem ut ministrum Jabvae etiam de mensa vel de cibo 
Jahvae alimentum suum accipere, cum Jahve ei omnes partes, quas non 
sacrificio combusto sibi ipse vindicat, ut cibum condonet. 

III. Sacrificia pro delicto populo non erant praescripta, sed 
singuli's personis, idque nullo principum aut hominum privatorum dis- 
crimine statute nullaque pauperibus concessa indulgentia. Atque sex 
in litteris sacris enumerantur delicta, quae tali sacrificio expiari poterant : 

1) Si quis per erroreni (^^3) aliquid de rebus sacris ('1W- t| $'7i?$) 
interverterat, velut decumas vel primitias non solverat, pro peccato illo 
vel arietem integrum offerre vel tot siclos argenteos (B' l '?i?$~*l&5) recti 
et iusti ponderis (id eniin verbis v^prs'^fyy indicatur), quot sacerdos 
constituebat, solvere debebat; insuper restitutio rei, addita quinta eius 
parte, praescripta erat (Lv 5, 15 s.). 



Verba Dptf-PpD quid valeant, interpretes dissentiunt. Atque com- 
plures (inter quos etiam Hieronymus) numerum pluralem O^pty pro numero 
duali positura esse 'opinantur, ut duo slcli significentur. Quod si ita esset, 
verba "'JSI??? ex aestimatione tua, quae praecedunt, plane essent superva- 
canea. Si enim pretium arietis duorum siclorum erat, quid est causae, 
cur sacerdos aestimaret? Vero igitur propior esse videtur eorum opinio, 
qui D^ptf-Ppn hypallagen esse contendunt pro *l5|""'!?i?# ut II Sm 24, 24. 
Neh 5, 15. 



328 P ars I- Antiquitates sacrae 



2) Si quis per ignorationem (tf'trK 1 ?) aliquid lege prohibitum fecerafc 
et peccati reus iniquitateui suam intellexerat (velut si quis [non sacerdos] 
res sanctissimas inscius contrectaverat ; si quis per errorem victimam, 
quae defectu aliquo laboraret, vel femiuam pro inare in sacrificium ob- 
tulerat; si quis pollutus in templum ingressus erat), arietem integruin 
irnmolare debebat (Lv 5, 17 19). 

3) Si quis rem alienam (depositam, perditam, furto ablatam) sibi 
sumpserat eamque occultaverat efc mendacium suum iureiurando firina- 
verat, arietem offerre debebat; insuper restitutio rei, addita quinta eius 
parte, praescripta erat (Lv 5, 21 26). . 

4) Si quis cuin ancilla, quam do minus uxorem repudiaverat, sed 
non liberaverat, ut aliis nuptiis inhabilis esset, coierat, arietem immo- 
lare debebat; praeterea utraque pars poena quadani (^OpS) afficiebatur 
(Lv 19, 20-22). 



Hebraei (ut Ibn'Esra) vocabulo fHp2 flagellationem significare dicunt 
et contendunt, ubi nulla certa poena sancta est, ibi flagellationem intellegi. 
Sa'adja earn poenam ad ,solam ancillam refert, cum vertit: faltaku mah- 
dudatan j. e. tune sit castigata se. talis femina. Sed earn etiam ad virum 
pertinuisse clare apparet ex eo, quod additur: W&P & non occidentur, non 
nftin K? non occidetur, quod dicendum erat, si ilia poena ad solam ancil- 
lam pertinebat. 

Quae autem fuerit causa, cur non poena capitalis sancta esset, si quis 
eius modi concubitum commisisset, v. 21 additur verbis: n^S^t k6" l $ quia 
non est manumissa i. e. eo quod ancilla nondum plenam nacta erat liber- 
tatem necdum sollemnia nuptiarum celebrata erant. Ubi igitur matrimo- 
nium non erat verum, ibi non erat. adulterium neque poena capitalis adul- 
terorum et adulterarum (Dt 22, 23 s.) locum habebat. 

5) Leprosus, si convaluerat (Lv 14, 12), et 6) naziraeus, si ex 
iuopinato contaminatus erat (Nm 6, 12), agnum offerebat. 

Ergo materia sacrificiorum pro delicto ex solis hostiis maribus 
suniebatur. Ritus oblationis iidem erant, qui in sacrifices pro peccato 
(Lv 7, 7). Sanguis victimae circum altare fundebatur (ib. v. 2); adipes 
in ultari concreniabantur (ib. v. 3 5); cames erant sacerdotum, qui 
eas in loco sancto coniedebant (ib. v. 6). 

Haec sacrificia quia (ut supra diximus) pro iis delictis offerebantur, 
qaibus iura vel Jalivae vel hominis violabantur, satisfactio a reo prae- 
starida (restitutio, victima, poena) ad ea pertinebat; nam etiam lepra, 
quae tamquam symbolum et poena peccati hominem ea laborantem e 
communitate theocratica excludebat, violationi foederis aequiparabatur, 
cui satisfieri oportebat, et naziraeus se contamiuans tempus deo dicaturn 
eripiebat ideoque expiare debebat. 



Sacrificia pacifica 329 

C) De sacrificiis pacificis 

1. Quartum sacrificiorum cruentoruin genus constituunt sacri- 
ficia pacifica (&^tf Lv 7, 14; 9, 4. 22. Ez 45, 15., plenius H3J 
.3'pty Lv 3, 1; 4, 10; 7, 11; Nm 7, 17., seniel &V Am 5, 2*)- De 
vocabuli tbv (== Assyr. salammu ?) propria significatione interpretes dis- 
seutiunt. Complures id a tfe& (forDia Pi c el verbi tb\b} derivant, ita ut 
sacrificium retributionis sive rerminerationis significetur i. e. sacrificium 
encharisticum sive ad gratias deo referendas oblatum (^apionqpto? ftoala 
Jos. A J 3, 9. 1 s.). Kespiciendum tamen est D'tobtf non solum ad 
gratias pro beneficiis acceptis agendas offerri consuevisse, sed etiam ad 
auxiliuin divinum in rebus adversis impetranduin (Jdc 20, 26; 21, 4. 
I Sni 13, 9. II Sm 24, 25). Quare alii significationem formae Qal 
verbi Q^' praeferunt: integram, salvum esse, pace frui (cf. Assyr. sa- 
lamii). Velut Graeci Alexandrini (Sin. Eg. Prov.) vocabulum tbv inter- 
pretautur elpYjv^y.vjv 8-uoiav vel (Pent. Jos. Jdc. Ez. Am. Chr.) o.wcTjp'.ov 
sive ftoaiav awnjpioo; item Philo (De animal, sacrif. idon. opp. II, 240) 
et Yulgata : victimam pacificam, hostiam pacificorum. 

Quae sacrificia erant aut gratia/rum actoria, quae ad gratum erga 
deuni animum testandum pro beneficio aliquo impetrato olBFerebaiitur, 
aut impetratoria pro divinis beneficiis impetrandis (n^lPi? n^J Lv 7, 12; 
22, 29., plenius n^^P nnin rot Lv 7, 13. 15., simpliciter n?1n Jer 17, 
^6; 33, 11. Ps 56, 13- LXX #oaux alveasax; ) aut vativa p?} Lv 7, 16; 
22, 21. LXX e&y;/]) aut omnino voluntaria, quae quis nulla lege coactus, 
sed sola pietate sua in deum impulsus ultro deferebat ('^??? Lv 7, 16; 
22, 18- 21. 23. LXX ixoosiov vel xara aipeatv). 

A talmudistis (M. Menaehoth 5, 7) sacrificia pacifica dividuntur in 
public* (TIM "ft^ ^nat) e t privata pw ' '). 



II. Admittebantur omnes victimae idoneae (pro sacrificiis volun- 
tariis etiam levi aliquo defectu laborantes Lv 22, 23), exceptis tamen 
uvibus, quia tarn exigua animalia bene dividi vix poterant (Lv 3, 1. 6 ; 9 ; 4. 
18; 22, 21; 23, 19. Jos. AJ 3, 9. 2). Sanguis victimae circum altare funde- 
batur (Lv 3, 2; 9, 18; 17, (3. II Rg 16, 13). Adipes in altari concrernabantur 
(Lv 3, 35. 911. 1416; 17, 6). Pectusculum (njl?) et armus (pW) 1 
dexter in manibus offerentium agitabantur et pro Jahve separabantur 
(Lv 7, 31 s. 34; 9, 21. Nm 6, 19 s.); armuni sacerdos sacrificans re- 
cipiebat, pectusculuin omnium erat sacerdotum (Ex 29, 27 s. Lv 7, 31s; 
1 0, 14. Nrn 6, 20) 2 , et quia utraque pars non erat sanctissima, extra 
sacrarium in loco mundo adscitis mulieribus et liber is comedi poterat 



330 P ars I- Antiquitates sacrae 

(Lv 10, 14). Reliquae carnes ab offerente in convivium sacrum iiisume- 
bantur, ad quod prope sacrarium (temporibus templi secundi intra, 
urbem, M. Sebacliiin 5, 7) iustitutum mancipia, viduae, pupilli, pauperes, 
Levitae invitandi erant (Dt 12, 12. 18; 16, 11. 14). Caro sacrificii ad 
gratias deo agendas oblati eodein die comedenda erat (Lv 7, 15; 22, 30); 
caro sacrificiornm, quae sponte et votorum solvendorum causa offere- 
bantur, etiam altero die coinedi poterat, semper tamen a levitice mundis 
solis; quae restabant, igni absumeiida erant (Ly 7, 16s; 19, 5s.). Cuius 
legis causa non est dubium, quin haec fuerit, ut qui sacra faciebant 
carnem hostiarum Levitis et pauperibus distribuere cogerentur, quod 
factum non esset, si illani servare Hcuisset 8 . Foftasse etiam ideo id 
praescriptum erat, ue sacrificiorum causa convivia in plures dies pro- 
traherentur. Accedebant sacrificia incruenta (Lv 7, 12) atque panes 
fermentati (ib. v. 13), utique non tamquam sacrificii, sed tamquani con- 
vivii sequentis pars 4 . 

1 Vocabulum n?n (LXX arYjftovtov, Jos. ar^-fro?) non pectus siguificat, 
sed illam pectoris partem, quae proximo armum adhaeret, atque pltf proprie 
non est armus sive [Bpa^iwv (LXX) neque %V7][nq (Jos.), quae est pars cruris- 
inferior, minimani habens carnem et adipem, sed aut totutn crus posterius 
aut eius pars superior. 

2 Thomas, S. th. 1, 2. qu. 102. a. 3. ad 8: ,,Per hoe siguificabatmy 
quod sacerdoti erat necessaria sapientia cordis ad instruendum populum, 
quod significabatur per peetus, quod est tegumentum cordis, et etiam for- 
titudo ad sustentandum defectus, quae significabatur per armum dexteruin". 

Cum loco Lv 7, 31 s. pugnare videtur DL 18, 3., ubi sacerdotibus 
assignantur 2^} LXX (3p)(ia>v, crus anterius, longe minus habens carnis 
quam crus posterius; -1?p LXX i'vootpov sive vjvoorp&v quartus stomachus, in 
quo digestio absolvitur, omasum, cibus minus lectus quam pectusculum: 
praeterea &-$? LXX oiaydvia, duae maxillae, quae sunt cibus lectus in vi- 
tulis, sed tenuis in ovibus et capris. Atque complures existimant Dt 18, 
3 non de iis agi, quae sacerdotibus de victimis pacificis concedenda sint, 
sed de mactationibus domesticis. Ita iam Philo (De sacerd. honor, opp. 
II, 235) et Josephus (AJ 4, 4. 4). Alii dicunt Dt 18, 3 cultum di- 
vinum describi, qualis turn reapse apud sacrarium vigebat, etsi legi Levi- 
ticae non plane congruebat; natn res sacerdotum paulatim in peius esse 
versas, ita ut pro crure po&teriore crus anterius, pro pectusculo omasum 
penderetnr, atque quod sacerdotibus ex reditu cessaverat, duabus maxillis 
partim suppletum esse. Ita F. de Hummelauer, Comm. in Dt 366. 

3 Ita Theodoretus, Qu. 6. in Lv. MSG 80, 312. 

4 Origenes, Horn. 5. in Lv. 7. MSGr 12, 457s.: ,, Requires for- 
tasse, cum superius fermentum penitus abiecerit de sacrificiis, quo niodo 
nunc super panes fermentatos sacrificium mandat imponi? Verum dili- 



Sacriticia incruenta 33 1 1 

gentius intuere, quia non ad sacrificium, sed ad ministeriuin saerificii fer 
rnentatus panis assumitur". 

Ut supra diximus, parfcicipatio carnis victimarum. quae oftereuti, 
licebat, propiorem significat accessum ad deuin. Quapropter dmiies. 
convivae levitice inundi in hoc epulo magna cum laetitia accumbere 
debebant (cf. loquendi formulam: TO- ^%b ft&P laetatus eM i. e. sacras 
epulas instruxit coram Jahve Lv 23, 40. Dfc 12, 7. 12. 18; 14, 26), 
quo sytnbolice et typice consociatio cum deo spiritualis et saerameutalis. 
praeparabatur et significabatur, quae locum habet iu ss. eucharistia 
novi testameriti, in qua Christus totuni suurn corpus noil tantum cum 
sacerdotibus, sed cum omnibus fidelibus communicat (I Cor 10, 16 21. 
cf. 11, 24. Jes 25, 6) quaeque potissinium sacrificium pacificum sive- 
eucharisticum esfc. B Erat liaec comestio complementum et consunimatio- 
sacrificii eucharistici' 1 (Cornel, a Lap. ad Lv 7, 30). 



Caput tertium 
De sacrifices incruentis 

I. Praeter sacrificia cruenta etiam complura incruenta sive- 
cibaria (quae ab ipsis mundi priniordiis initium sumpserunt) i offe- 
rebantur, quorum materia duplicis erat generis: 

1) solida, quae (excepto nordei manipulo, qui secimdo pasehatis. 
die oJBferebatur Lv 23, 10 s. et sacrificio zelotypiae Nm 5, 15) sume- 
batur : 

a) e farina tritici purissima (fi^b Lv 2, 1. LXX aXsopov xafl-apw- 
taiov, Ibn c Esra n^pJ ntsn nap = farina tritici puri) 

b) e grauis tostis et in maiores particulas contusis (^Ql^ v~)?. Lv 
2, 14) 

c) e placentis, quarum tres species memorantur: a) panes in furuo 
sive clibano pwi? Assyr. tinunt) cocti, et quidem vel ni i ?1 (i. e. perfo- 
ratae placentae) panes crassiores 2 vel Q s p' l p ta l (LXX Xayava, Vulg. lagana) 
panes tenues 3 (Lv 2, 4) ; p) panes in frixorio piano et lato (rotte) tosti, 
qui edendi causa minutatim dividebantur (Lv 2, 5 s.) ; y) panes in aeuo 
sive lebete (ri^D^^) * elixi (Lv 2, 7). Itaque sacrae litterae ilium panis 
coquendi niodum. excludere videntur, quo facile aliquid impuruui ad-- 
misceri poterat, i. e. panes, qui sub cineribus calidis aut carbonibus. 
coquebantur, quales etiam nunc orientales in itinere et nrgente tem- 
pore parare solent. , 



I. Anticj[uitates sacrae 

2) fluid a i. e. vinum, nescio an rubrum (cf. ai[xa oracpoXYjc Sir 
50, 15), quod orientales plures aestimant quam album. 

1 Sacrificium a Kain oblatum antiquissimurn et quantum scimus om- 
.nium primum de fractibus terrae fuisse Gn 4, 3 legimus. Cf. etiam Pru- 
dent. Peristephanon 10, 264. MSL 60, 468. Ovid. Fast, l, 337 346. 

2 Tales placentas Arabes etiam nunc parant. Atque solent urceurn, 

cuius os et, venter eiusdem sunt latitudinis, dimidium implere silicibus 

parvis, qui pro foco inserviunt; turn urceo satis calefacto, massam farinae 

super silices sternunt et hoc modo placentas, quae a silicibus subiacentibus 

foramina habent, coquunt. 



3 Hesychius, Lex. II, 407. s. v. XdiYava: elo? TcXoaoovcaptbo, ax; 
arco. a=(u8diXea)<;, Iv sXaup vfficw.&^zvov, xai apttppa^ei IXauj). 
Quod pkcentarum genus ab Arabibus hoc modo paratur: Calefaciunt 
magnum urceum lapideum, in cuius latere exteriore massam ex farina et 
aqua confectam ponunt, quae cum tenuissima sit, sua sponte explicatur et 
brevi percoquitur. 



4 Veteres rntfn*itt minus recte craticulam interpretantur. Velut Graeci 
JUexandrini, qui so^apav vertuntj quo vocabulo significatur (3(i)[j.6<; ladrceSo?, 
06% e% Xi-9-oo 6^o6[ievo<;, i] laTia at7]pa ^axapaia (sive e<p s cp x-aietai) TO 
-Tcap. %ai 6 TOTTO? aotoo ^otpoTuooe, TJ itopocpdpov oxsoo? (Hesychius, Lex. 
I, 1473). Onkelos vertit W?*p, quod alii craticulam, alii sartaginem, 
alii caccabum interpretantur, ex quo apparet significationem vocabuli igno- 
tam esse. Plerique Judaeorum fityn^itt a riano ita distinguunt, ut dicant 
fuisse vas concavum et profundum. 



Sacrificia incruenta so lid a nomine n$& appellabantur, quod proprie 
quodvis donum significat, a radice inusitata nats, quae respondet Arabico 
manaha = distribuit, donavit. Rarius vocantur ni??^ 131??. Graeci Ale- 
.xandrini plerumque vertunt -9-oaia, etiam owpov, Ttpoa^popa, aepLiSaXi? ; 
nonnumquam vocabulum Hebraicum. servant idque |iavaa efferunt, ut 
IV (II) Rg 8, 9; 17, 3. II Chr 7, 7. Vulgata: oblatio } munus, sacri- 
, oblatio sacrificii. 



Licet nomine mincha in lege Mosaica saepisaime appelletur donum deo 

clicatum e rebus inanimis (velut Lv c. 2; 6, 7 10; 7, 9s; 10, 12), 
.nonnuniquam tanien '"etiam victimae eo vocantur nomine (ut Gn 4, 4). In- 
terdum id vocabulum etiam de sacrificio universe usurpatur (velut I Sm 
2, 17; 26, 19. Mai 2, 13; 3, 4). Ceterum mincha opponitur n?J. sacrificio 

cruento. Hinc loquendi formula '"W !"OJ (I Sm 2, 29. Jer 17, 26. Ps 
40, 7. Dn 9, 27). 



Sacrificia incruenta liquid a vocantur nomine ^. vel T 1 ^ (a verbo 
? fudit, effudit numinis divini honoris causa libamt, aTudvSstv) = li- 
batio; LXX cTuovST], arcovSeiov; Vulgata libamen, libamentum. Saepe co- 
pulantur ^W? n^ft (Joel 1, 9. 13; 2, 14). 



Sacrificia incruenta 

Notandum taraen est nomine libamentorum in sacris scripturis nonnum- 
quam non solum res liquid as, sed to turn sacrificium momentum intellegi 
(ut Lv 9, 17). 



Omni sacrificio incrueuto addebatur n"? sal (Lv 2, 13) et 
oleum olivae, quod aut fundebatur aut conspergebatur aut in panes li- 
nebatur aut cum farina subigebatur (Lv 2, 1. 4s. 15; 7, 10. 12; 9, 
4; 14, 10. 21; 23, 13. Nm 6, 15; 7, 13 ss; 8, 8; 15, 4 ss; 28, 5ss;. 
29, 3 ss.), Nonnullis sacrificiis (Lv 2, Is. 15 s ; 6, 8), ut etiam thy- 
miamati sacro (Ex 30, 34) et panibus propositionis (Lv 24, 7) insuper 
rtfib tus addebatur. 



Sacrificio incruento pro peccato et sacrificio zelotypiae neque oleum 
neque tus addebatur (Lv 5, 11. Nm 5, 15). 

Ab altari exclusuin erat (Lv 2, 4. 11; 6, 10. cf. Am 4, 5): a) fer- 
mentum p*ftP LXX C6[Ji7]), non quia ex corruptione fit *, deo autem om- 
nia sincera, Integra, incorrupta ofterri oportebat (qua ex causa' etiain 
apud alias gentes antiquas panes fermentati in sacris prohibit! erant),. 
sed tamquain symbolum corruptionis morum sive peccati (I Cor 5, 6. 
8. Gal 5, 9. cf. Mt 16, 6. Me 8, 15. Lc 12, 1) 2 . Ceterum azyma He- 
braeis liberationem e servitute Aegyptia constanter in niemoriam revo- 
cabant. 

1 Plutarchus, Qaaest. Eom. 109: C H COJXYJ xai YSYOVSV kv. <p\kipa: 
aorr] ttod <p$stpsc, -co (papaya [it7vo[isvY]. 

2 Theodore tus, Qu. l.in L. MSG 80, 305: Oi[iai, 3ia Tfjc CuaT]? 
rf)V TcaXaidcYjra T^<; acov/jpta? aivitreo'&at. Thomas, S. th. 1, 2. qu. 102. 
a. 3. ad 14: ; ,Ferraentum non offerebatur ad excludendam corruptionem 
et forte etiam in sacrificiis idolorum solitum erat offerri". Cf. Justin. 
Dialog, c. Tryph. U. MSG 6, 504 s. J. Lightfoot, Hor. hebr. ad 
Mt 16, 6. 



b) mel (^3^ LXX jjisXi), quae lex imprimis niel apum respiciebafc; 
neque vero dubium est, qnin de aliis quoque mellis generibus observa- 
batur. Cur vero nielle in sacris uti nefas fuerit, interprefces dissentiunt. 
Complures putant legislatorem mel ob id ipsum, quod in sacris ethnicis 
frequenter adhiberetur (cf. Ez 16, 19), pro impuro habuisse et in sacri- 
ficiis Jahvae oblatis offerri noluisse *. Sed si haec fuisset causa, etiam 
alios ritus cultus Levitici, qui cum aliaruin gentium caerimoniis sacris 
conveniunt, ex illo reici necesse fuisset. Neque verisimilior est eorum 
sententia, qui mel proptera exclusum esse contendunt, quod apis animal 
immunduni censebatur 2 . Alii rursus opinantur mel, cum antiqui id 
taniquam symbolum luxuriae considerant, a sacrificiis prohibitum esse 3 . 
Sed vera huius interdict! causa haec fuisse videtur, quod mel habet vim 



."334 P ars I- Anticjuitates sacrae 

fermentandi 4 . fermentum auteni, ut supra diximtis, symbolum eorrup- 
tionis rnoruui sive peccati est. 

1 Velut Maimonides, More nebochim 3, 46 mel propterea ab al- 
iari exelusum esse putat, ,,quocl idololatrae res dulcea ad oblationes suas 
eligebant easque melle inungere solebant." Thomas, S. th. 1, 2. qu. 
102. a. .3. ad 14: ,,Mel non ofierebatur in sacrificiis dei, quia in sacri- 
:ficiis idolorum offerri consueverat". 

2 Ita Philo, De sacrificant. opp. II, 255: JVUXtrua Ctydv sauv oo 
'/.aftapdv- Ephraem. Syr. Explan. in Lv. c. 2. opp. I, 237: ,,Mel offerri 
Jex probibet .... quia mellis opifices, apes, cadaveribus resident neque 
immunda a lege reiecta cavent". Item Theodoretus, Qu. 1. in Lv. 
JISG SO, 304 s. 

3 Ita Cyrillus Alex. Horn, pasch. II. 4. MSG- 77, 433: 'Arco- 
(pdT/.n (deus) rfjv TOD [leXtto? 7:poaaY(OY7]v . ^SovYjv yap tooto a'/]{JLatvet. 

Quam interpretationem etiam Thomas loco allato profert: ,,Mel non of- 
ferebatur in sacrificiis dei ... ad excludendani omnem carnalem dulcedinem". 
Of. Hieronym. Ep. 78. ad Fabiolam, mans. 40. Comm. in Joel 1, 5. 
MSL 22, 721 ; 25, 954. 



4 Hinc ^''27^ dulcedinem amittere, corrumpi, fermentari, fennentescere, 
acescere valet (J. Buxtorf, Lex. Chald. 500. s. v. & 



Ceterum a solis sacrificiis in altari comburendis fermentum. et mel 
excludebantnr, noil excludebantur a donariis sacris (Lv 2, 11 s. II Cbr 
31, 5), quae ad sacerdotes redibant (Nm 18, 12). Etiam duo panes, 
cjui in sollemnitate pentecostes offerebantur et speciinina erant panis 
ordinarii apud Hebraeos usurpandi, fermentati erant (Lv 23, 17). Item 
sacrificio pacifico, quod solurn offerebatur, ut deo ob acceptum aliquod 
beneficium gratiae agerentur, panes fermentati addebautur (Lv 7, 13). 
Sed de liis nibil altari imponebatur. 

Adnotatio. ilel, cum apud Hebraeos ab altari exclusum erat, apud 
Babylonios pro materia sacrificiorum usurpabatur. Nam in eorum sacrificia 
iucruentu creberrime mel et butyrum (dispu u Jj&metu) insumebantur ; prae- 
terea lac (rarius), palmulae, fici, oleum, in libationes varia genera vinorum, 
sicera (sikaru, ^?^), aqua fluminum vel fontiurn. 



Quae cum. ita sint, materia sacrificiorum incruentorum e rebus, 
quae ad agriculturam pertinent et vel cibo vel potui vel condimento vel 
medicameuto servinnt, sumebatur, quas sibi res nomo sumnio labore 
comparat. Ita significabatur populum non tantum fruges terrae deo 
debere, sed etiam se fruges singulares i. e. bona opera ferre et offerre 
oportere. 

De qua re Thomas, S. th. 1, 2. qu. 102. a. 3. ad 13: ,,Ea, quae 
in. usum hominis veniunt de terrae uascentibus, vel sunt in cibum, et de 



Sacriflcia incruenta 335 

his offerebatur panis; vel sunt in potum, et de his offerebatur yinum; vel 
sunt in condimentum, et de his offerebatur oleum et sal; vel sunt in me- 
dicamentum, et de his offerebatur tus, quod est aromaticum et consolida- 
tivum. Per panem autera figuratur caro Christi, per vinum sanguis eius, 
per quem" redempti sumus, oleum figurat gratiam Christi, sal scientiani, 
tus orationem". 



v 



II. Sacrificia incruenta erant 1) partim propria, quae non ad 
ictiniam pertinerent, partini appendices sive additamenta sacrificiorum 
cruentorum; 2) partira publica sive nomine totius populi oblata, ut 
sacrificiuni incruentuni in holocausto cottidiano (Ex 29, 40. Nm 28, 5), 
in sacrificiis sabbaticis (Nm 28, 9) et festivis (Lv c. 23. Nm 28, 11 ss; 
c. 29), partini privata, ut illud leprosorum (Lv 14, 20 s.) et naziraeorum 
(Nm 6, 15. 17). 

1) Atque sacrificia incruenta propria, quae in Talmud D'SDJii 
jcstf ^aa a^K^n vocantur (M. Sebachim 4, 3), a lege Mosaica praescripta 
erant haec: 

a) in sanctuario offerenda: 

a) panes propositionis, qui singulis sabbatis permutabantur atque 
a solis sacerdotibus ut sacerrimi in loco sancto manducabantur 
(Lv 24, 8 s.) 

(3) thyrmania cottidianum (Ex 30, 7.) 

y) lucernae ardentes, quae consuniptioiie olei sacrificiuui fiebant 
(Ex 27, 21. Lv 24, 3) 

b) in a trio offerenda: 

a) fertum cottidianum (*P%% n O^), quod pontifex pro se ipso 
universisque sacerdotibus mane et vespere ofiPerebat (i. e. pu- 
gillus similae oleo commixtae et tus super similam sparsum) 
totumque comburebatur, cum nemo superior esset sacerdotibus, 
eui aliqua pars cornedenda assignari posset (Lv 6, 12 19. 
cf. Sir 45, 14- Hebr 7, 27. Jos. AJ 3, 9. 4). Offerebatur 
autein hoc sacrificiurn ut signuui praecipui muneris sacer- 
dotal is i. e. officii deo sacra faciendi eratque incruentum, non 
cruentum, quod sacer dotes inter Jahven eiusque populum 
intercedeutes non ut expiandi, sed ut sancti cum fructibus 
vitae sanctae Jahvae appropinquare debebant. Quare id sacri- 
ficiuni typus est sacrificii eucharistici novi foederis. 

J3) manipulus spicarum hordei, qui secundo paschatis die Jahvae 
consecrabatur (Lv 23, 10 13) 

y) primitiae panuni ex simila fermentata recentis tritici in sol- 
lemnitate pentecostes oblatae (Lv 23, 17 s.) 



336 P ars ! Antiquitates sacrae 

8) sacrificium zelotypiae (Nin 5, 1231), quod fortasse rectius. 
oblationibus pro peccato quain sacrificiis incruentis adnurue- 
ratur; nam ut illae (Lv 5, 11) carebat oleo et ture; pugillu&. 
farina pleuus coinburebatur (Nru 5, 26 coll. Lv 5, 12) ; reliqua. 
pars sacerdotis fiebat. 

e) sacrificium incruentum pro peccato, quod pauper es offerre 
poterant (Lv 5, 11 13). 

Ems modi sacrificia antiquis temporibus multo frequentiora fuisse 
et ex sacris litteris et ex typica eorum relatione ad salvatoris sacri- 
ficium cruentum et incruentum colligi potest. Sed quod ea raro lege- 
iniungerentur quodque ex vulgi aestimatione cruentis minus pretiosa. 
haberentur minusque essent in votis, effectum esse videtur, ut postea 
multo rarius fierent. Ceterum etiam Hebraeos commenticiorum deorum 
cultui deditos ferta et libamina obtulisse ex Jes 57, 6 apparet. 

Hand recte complures protestantes sacrificia incruenta sola per se- 
in vetere testamento exstitisse negaveruut. Ut supra dixiinus, iam Kain 
tale sacrum fecit (Gn 4, 3); quod si deo displicebat (ib. v. 5), non. 
genus sacrificii, sed animus, quo Kain sacrificavit, eius rei causa erat.. 
Item Melchisedech tale sacrificium obtulit; nam Gn 14-, 18 legimus: 
B Melchisedech, rex Salem, p;j QD/ 1 K^lfi produxit (i. e. attulit) paneni- 
et vinum erat enim sacerdos summi dei et benedixit ei (Abra- 
ham)". Quo loco verba produxit panem et vinum" non ita intelle- 
genda sunt, ut iis nihil aliud significetur nisi panem et vinum ex urbe 
portata esse, ut defessi servi Abraham ederent et biberent (Jos. AJ 1, 
10. 2), sed ut sacrificio panis et vini gratiae agerentur deo \ Quod 
ex multis rebus apparet: Atque primum quidern loco illo sacerdotio 
Melchisedech probatur eum ipsum panem et vinum obtulisse. Nam. 
sententia media n erat enim sacerdos dei sunimi" non cum sequent! 
j,benedixit", sed cum antecedenti n produxit" coniungenda est, quod ex 
distinctione textus Hebraici et versionum apparet. Indicatur igitur. 
qua causa Melchisedech panem et vinum attulerit. Sacerdotis autem 
officium proprium est sacrificare. Ergo si panem et vinum attulit. 
quia J53 sacerdos 2 erat, sacrificii offerendi gratia attulit. Sunt quideni 
qui existiment sententiam illam mediam cum sequenti coniungendam 
esse causauique benedictionis indicare. Quam coniunctionem division! 
textus masorethici et versionum contrariam esse o mittimus atque id 
solum notamus, benedicere in vetere testamento nequaquam sacerdotmn 
proprium esse; nam parentes quoque, reges, amici, alii benedicunt. Quo 
igitur consilio sacer scriptor adnotat Melchisedech benedicentem fuisse 
sacerdotem? Deinde servis Abraham victum praebere necesse non 



Sacrificia incruenta 337 

fuit, quoniam liostibus plurima cibaria eripuerant (Gn 14, 11. 16) et 
etiam ante adventum Melchisedech iis corpora refecerant (ib. v. 24). 
Turn Abraham certe abnuisset liominem alienigenam servis suis 
victum praebere, quod ab ipso rege Sodomorum niliil accepit, etsi-ius 
ac potestatem eius rei liabuisset. Praeterea cam saepius legamus 
Abraham altare aedificasse et sacra fecisse, ut deo gratias referret (velut 
Gn 12, 7 s: 13, 18), haud probabile videtur euni post victoriam deo 
protegente reportatam (ib. 14, 20) non sacrificasse. Atqui nullo alio 
loco de sacrificio ab Abraham oblato quidquam traditur. Ergo verba 
loci Gn 14, 18 de sacrificio interpretanda sunt. Etiam traditio Ju- 
daica testatur Melchisedech sacrificasse atque iam Pbilo dicit eum primo 
sacrum fecisse (TOC ercivbua MO-os), postea cenam parasse, quare eum -cov 
p,Y av Ispsa TOO [xeYtotoo 8-soo appellat (De Abraham, opp. II, 34). 
Denique non solum novum testamentum (Hebr 5, 6. 10; 6, 20; c. 7) 3 
et doctrina ecclesiae omniumque patrum dicit Melchisedech ipsuni typum 

f 

esse Christi, sunirni pontificis novi testamenti, sed etiam eius sacrificium 
panis et vini typum esse sacrificii eucharistici ab ecclesia multisque 
patribus iudicatum est 4 . 



1 Ceterum K^in per se non significat obtulit pro sacrificio, sed pro- 
tulit, attulit (LXX l^veyxsv). Quare concedimus ex solo hoc verbo sacri- 
ficium non demonstrari. Neque Jdc 6, 18 id verbum sacrificium significat. 
Tamen aeque de sacrificio atque de alia re offerenda usurpari potest. 



2 Quod vocabulo p^ h. 1. significatio sacerdotis denegata est, quippe 
cuni II Sm 8, 18 quoque latior sententia ei subiecta esset, id risum movet 
atque ne ipsis quidem rationalistis recentioris aetatis placet. 

3 Quibus locis apostolus sacrificium Melchisedech sacrificio Aaronitico- 
opponens dicit Christum saeerdotem esse secundum ordinem Melchisedech, 
non secundum ordinem Aaron. Sacerdotes autem Aaronitici offerebant ani- 
malia omnis generis. Ergo Melchisedech non animalia sive victim am cruen- 
tam, sed sacrificium incruentum i. e. panem et vinum obtulit. 

4 Conferas verba canonis missae: ,,Melchisedech, summus sacerdos, 
sanctum sacrificium, immaculatam hostiam". Praeterea cone. Trid. 
sess. XXII. c. 1. Catech. cone. Trid. p. 2. c. 4. n. 75. Ex multis 
locis patrum ecclesiae, qui eo spectant, paucos afieramus. Cyprian. Ep. 63. 
4. MSL 4, 375 s. Ambros. De Abraham 1, 3. ib. 14, 427. Hieronym. 
Ep. 73. 3. Quaest. Hebr. in Gn 14, 18. ib. 22, 678; 23, 961. August. 
De civ. dei 16, 22. Contra advers. leg. et prophet. 1, 20. ib. 41, 500; 
42, 626s. Clem. Alex. Strom. 4, 25. MSG 8, 1369. Euseb. Demonstr. 
evang. 5, 3. ib. 22, 365. 368. Ps. Athanas. Hist, de Melchisedech, 
ib. 28, 525 529. Theodoret. Qu. 64. in Gn. Interpret, in Ps 109, 4. 
ib. 80, 172. 1772 s. Chrysost. Horn. 35. in Gn. Horn, de Melchisedech 
3. ib. 53, 328; 56, 260 s. 

Kortleitner, Archaeologia biblica 22 



338 P&ra I. Antiquitates sacrae 

Ceterum videas L. Reinke, Beitrage zur Erklarung des alten Testa- 
ments VIII, 241 255. J. Derambure, Melchisedech, type du messie 
(Revue augustinienne XII, 36 62). 

2) Praeterea sacrificia incrueuta (i. e. farina triticea cum oleo et 
vino) holocaustis et (insuper panes) sacrificiis pacificis addebantur, sed 
non holocaustis aviuni (cf. Lv 1, 14 17), quae certe minus sollemnia 
habebantur, neque victiniis pro peccato et pro delicto (sacrificio pro 
delicto leprosi sanati excepto Lv 14, 10). 

Mensura farinae, olei, vini pro victimis erat diversa (JNni 15, 4 10. 
Jos. AJ 3, 9. 4): 

pro agno vel haedo: l j lo eplia farinae atque % hin olei et vini 

pro ariete . . . : 2 / 10 i/ B 

pro bove . . . : 3 / 10 Ya 

De ture et sale nulla mensura praescribebatur. 

Atque sacrificiis cruentis legislator addi voluit incruenta, ut homo 
non solum rebus animatis, verum etiam inanimatis deum coleret simulque 
significaretur sacrificium eucharisticum novi testamenti a sacrificio crucis 
separanduni non esse. 

III. Ritus sacrificandi. Pars rerum solidarum (i. e. pu- 
gillus plenus simila oleo perfusa 1 , complura grana tosta, unus panis) 
in altari concremabatur fl in odorem suavitatis Jahvae" (Lv 2, 2. 9. 
cf. Sir 38, 11; 45, 16). Quae pars vocabatur -T^JK (a T$n in memo- 
riam revocavit) sacrificium memoriale, in memoriam revocans i. e. id, 
quod deo eum, qui sacrificat, in memoriam revocat, deum ei propitium 
reddit, deuni cum eo placat; LXX jjLVY]{idaDvov vel avd^vYjat? ; Vulg. 
memoriale (Lv 2, 2. 9. 16; 5, 12; 6, 8. Nrn 5, 26) 2 . Quod restabat, 
ad sacerdotem offerentem (Lv 7, 9) et reliquos sacerdotes (ib. 2, 3. 10; 
7, 10) redibat, a quibus, quia sacerriinum erat, in loco sancto comedi 
debebat. Cf. Lv 6, 7 11. Jos. A J 3, 9. 4. TUB autem totum adole- 
batur (Lv 2, 2. 16; 6, 8) ut sjmbolum orationis (Ps 141, 2). Vinum 
circum altare (irepi tov ptopiov Jos. 1. c.) vel in fundamentum altaris 
(el? ftepisXia '9-oaiaatTjpioo Sir 50, 15) e vase quodam effundebatur vel 
libabatur indeque libamen vel libamentum vocabatur 3 . 

1 Cum oleum syrnbolum spiritus Jahvae sit, oleo cum farina mixto 
significatur animum sacrificantis, si Jahvae placiturus sit, spiritu Jahvae 
plenum esse debere. Similiter iam Origenes oleum ad divinam mise- 
ricordiam trahit (Horn. 2. in Lv. 2. MSG 12, 414: ,,oleum misericor- 
diae"; Honi. 4. in Lv. 10. ib. 445: ,,oleum ad misericordiam revocatur"). 
Hieronymus rursus dicit oleum cum farina inixtum eo spectare, ,,ut 



Sacrificia quaeclam singularia 339 

omnis oblatio dei plena sit lumine veritatis et exhilaretur facies efferent! s 
-oleum" (Comm. in Ez 46, 1 ss. MSL 25, 458). 



2 Complures viri docti iTOtK odorem vel suffimentum interpretati sunt; 
quae significatio neque lingua Hebraica neque dialectis cognatis evinci 
potest. Lv 24, 7 id vocabulum de panibus propositionis usurpatur, 
etsi nihil horum comburebatur. 

3 Combustione partis meniorialis et turis sacrificiurn incruentum erat 
latreuticum, effasione vini propitiatorium. 

. Ceterum lit sacrificia cruenta indicant modum redemptionis, quae morte 
Christi effecta est, ita sacrificia incruenta fructus redemptionis i. e. vitam. 
supernaturalem et modum, quo homines eius participes fiunt, coniunctione 
-cum Christo idque imprimis in s. communione. 

Videas V. Thalhofer, Das Opfer des alten und neuen Bundes 101 
108. 

Caput qnartnm 
De sacrificiis quibusdam singularibiis 

I. Cum inter Jahven et Hebraeos foedus pangeretur, altari et 
circa id duodechn. lapidibus (secundum numerum tribuum) erectis % 
populus per uonnullos adulescentes, quos Moses ei rei praefecerat. holo- 
causta et victiuias pacificas (vitulos) offerebat. Unam dimidiam san- 
guinis parteni Moses in crateres fudit, alteram super altare sparsit. 
Dem libro foederis (ri^Sn ISO) 2 praelecto et promisso a populo una- 
nimi consensu facto sese Jahvae cultum ac religioneni pure et integre 
servare velle sanguinem ad populuni versus adspersit, cum diceret: B En 
sanguis foederis, quod pepigit Jahve vobiscum super cuuctis his ser- 
nionibus", quo ritu Hebraei ut gens electa consecrati et eius privi- 
legiorum participes facti sunt, Quibus peractis e carnibus sacrificiorum 
pacificorum laetuni conviviuni apparatum est. Ex 24, 1 11. 

1 Qua re significabatur Jahven in media gente electa habitare (Ex 
25, 8). Aliter Augustinus, Quaest. in Heptateuch. 1. 2. qu. 97. MSL 
34, 631 : ,,Intellegitur ex duodecim lapidibus altare aedifieatuui significasse 
ipsum populum esse altare dei, sicut est templum dei (II Cur 6, 16)". 

2 Hie liber quid complexus sit, ex mea opinione obscurum non est. 
Neque enim dubitari potest, quin eas leges complexus sit, quibus Jahve 
cum Hebraeis foedus facturus erat quaeque Ex 20, 2 17; 21, 2 23, 19 
continentur. 

Holocausta populum totum se voluntati diviuae dedere significant. 
Sacrificia pacifica foedus inter Jakveii et genteni Hebraicani perpetmiui 
esse indicant. Sanguis sparsus (taniquam societatem efficiens) in libruui 

99* 



340 P ars ! Antiquitates sacra e 

legis (Hebr 9, 19) est quasi sigillum solleinnis illius professiouis; sauguis- 
ad populum versus sparsus est pignus gratiarum divinarutu; sanguis in 
altare effusus typus exstitit promissionis Jahvae se auxilium genti suae 
largiturum esse. Simul autem effuso sanguine significari videtur, sicut 
sanguis victirnarum effusus et quoquoversuni adspersus sit, ita quicumque 
foedus ruperit, euro. similiter etiam suuni sanguinem effundendum esse 
intellegere. Vocatur W~$S Q5 sanguis foederis i. e. sanguis, quo effuso 
foedus sanctum est, eratque typus sanguinis Christi in cruce effusi, quo' 
totus mundus abluitur, sanctificatur, cuni deo coniungitur (cf. Hebr 
9, 1214). 

Adnotatio. Etiam in epistula ad Hebraeos 9, 19 20 quo modo 
foedus inter Jahven et gentem Hebraicam constitutum sit, describitur. 
Discrepant tamen ea, quae hie leguntur, a narratione, quam liber Exodi 
continet. Ibi enim holocausta tantum et saerificia pacifica e vitulis memo- 
rantur, hie etiam hircorum fit mentio; porro hie sanguis aqua mixtus 
dicitur atque lana coccinea (symbolum vitae) et hyssopus (symbolura pur- 
gationis) commemorantur ; denique hie etiam liber legis sanguine adspersus 
esse perhibetur de quibus omnibus apud Mosen nihil reperitur. Ad 
haee facile respondere possumus apostolum partim famam secutum esse, 
velut de libri legis adspersione, partim ex aliis Pentateuchi locis, ubi ritus 
sacri describuntur, hausisse (velut ex Lv 1, 10 constat ad holocausta non 
modo vitulos, verum etiam hircos adhibitos esse; de aqua, lana coccinea, 
hyssopo conferendi sunt loci Lv 14, 2 ss. 49 ss. Nm 19, 6. 17s.), omnia 
autem haec adiecisse, ut splendidiorem huius sollemnitatis descriptionem 
exhiberet. 



II. Sacrificium iuvencae subrubrae (^1$ ?T?9) 1 erat species 
sacrificii pro peccato 2 , cui id propriuni erat, ut tota victima combure- 
retur et sacrificatio extra castra vel urbein fieret. Peragebatur autein 
hoc modo : luvenca subrubra et vitii expers (n^i?) 3 , quae iugmn 
nondum portaverat 4 , a sacerdote (Eleazar) extra castra mactabatur, 
sanguis eius septies ad sacrarium versus spargebatur, dein totuin animal 
(cum pelie et fimo) una cum ligno cedrino, hyssopo, cocco concrema- 
batur, cinis a viro mundo colligebatur atque in loco quodam puro extra 
castra sito asservabatur, ut ad conficiendam aquam lustralem 5 serviret, 
qua ii expiabantur, qui propter immunditiam e contactu mortui haustam 
a comuiercio aliorum separabantur. Qui iuvencam duxit, sacerdos im- 
molans atque homo cineres colligens et portans immundi erant usque 
ad vesperani, quia iuvenca pro peccato combusta est. Nm 19, 
210. Tract. Para (M VI, 4). Jos. AJ 4, 4. 6. Phil. De sacrificant. 
opp. II, 252 s. 

i rna non tarn est vacca quam iuvenca, quae tertium annum nondum 
transcenderat, Sa^otXt?, ut Graeci Alexandrini recte vertunt. 



Sacrificia quaedani singular! a 341 

2 Opinioni iuvencam subrubram sacrificium pro peccato fuisse pleri- 
que interpretes adstipulantur (velut C. F. Keil, F. Delitzscli, G. F. OeliUr, 
P. Schegg, P. Scliolz). Alii (inter quos J. Lund, H. Holzinger, G. B. Gray) 
id simpliciter negant. 



3 Complures vocabulum rwfcfl perfectam rubedine sive perfects rufain 
vertunt. Velut Ps. Jonathan ad Nm 19, 2: ,,Accipiant vaccam rufain, 
in qua non est labes aut macula de pilo albo". Maimonides, De vacca 
Tufa 1, 2: ,,Hoc quod dicitur in lege n^^n, rubedinis perfectionem signi- 
ficat, non staturae". Etiam Josephus AJ 4, 4. 6 illam vaccam [ida^ov 
9-YjXsiav . . . 6Xd%XYjpov, av$Y)V rcdaav vocat; contra Philo De sacrificant. 
opp. II, 252 Sa^aXtv rcoppav . . . a^w[iov a^ftetaav. Ceterum alii quoque 
vocabulum ntt^n iuvencam perfecte rufam significare existiniant. 

Quam inter pretationem J. Spencer (De legib. Hebr. ritual. 1. 2. 
c. 15. sect, l) ideo praeferendam esse censet, quod Hebraei posterioris 
.aetatis explorandae rubedinis integritati summam adhibebant curam (M. Para 
2, 5), quern ad modum Aegyptii quoque solliciti erant, ne quis pilus albus 
vel niger in bovibus runs, quos Typhoni immolare solebant, deprehende- 
retur. At contra earn interpretationem usus loquendi repugnat, quern 
Moses secutus est ; is enim vocabulum ^ftJ? semper de ea victima usur- 
pat, cuius membra integra, non mutila sunt, velut Ex 12, 5. Lv 1, 3. 

4 Cuius legis procul dubio haec fuit causa, quod victima, quae hu- 
mano usui nondum servierat, purior videbatur ideoque deo dignior. 

Eandem legem apud complures gentes antiquas, ut apud Aegyptios 
{Chaeremon apud Porphyr. De abstin. 4, 7), Graecos (Horn. Iliad. 10, 293. 
cf. Odyss. 3, 383), Eomanos (Vergil. Aeneid. 6, 38 s. Georg. 4, 540. 
Ovid. Fast. 3, 375 s.) invenimus. 

5 Hebraice n?? ^ aqua abominationis sive impuritatis ; L55 uSwp 
pavrta|JLOO ; Vulgata aqua lustrationis sive expiationis ; Talmud riKteD ''ft aqua 
2)eccati; Onkelos i<0 !1 ' l<r l^ ^ aqua sparsionis. 



Hoc sacrificium totiens oblatum esse videtur, quotiens cinis defecit. 
Auctore Hieronymo (Ep. 108. ad EustocL 12. MSL 22, 887) in 
monte olivarum B per singulos aunos vacca rufa in holocaustum domino 
cremabatur". Judaei de ea re haec memoriae tradunt: A ternporibus 
Mosis, quibus oblatio iuvencae subrubrae praecepta est, usque ad Ko- 
nianorum eversionein templi novem iuvencae oblatae sunt; primam 
obtulit Moses, secundam Esra, ceterae septem posteriore tempore ob- 
latae sunt; decirnam offeret rex messias, cuius inopinata apparitio 
magnum excitabit gaudium (J. H. Otho, Lex. rabb. 763). Ex loco 
Hebr 9, 13 colligi potest aetate Pauli apostoli id sacrificium minime 
desuefactum esse, licet alii novi testamenti loci nullam eius faciant 
nientionem. 

Quaerunt interpretes, cur Jahve cineres iuvencae combustae ad ini- 
munditias expianclas adhiberi iusserit. Cuius praecepti alii alias proferunt 



342 -P ars ! Antiquitates sacrae 

rationes. Atque opinio ilia, quam J. Spencer (op. all. 1. '2. c. 15. sect. 2} 
compluribus testimoniis probare studuit Jahven legem superstition! Aegyp- 
tiorum, qui vaccam impense venerabantur, adversam ferre voluisse parum 
verisimilis videtur, quod in sacris Hebraeorum etiam alia haud pauca cum 
sacris Aegyptiorum plus minusve convenh'e aut iis similia esse constat. 
Fieri autem vix potest, ut causas omnium veteris testamenti rituuin eru- 
amus, quippe qui certis quibusdam opinionibus nituntur, quas nunc igno- 
ramus. Unde ratio reddi non potest, cur iuvencam, e cuius cinere aqua 
lustralis paranda erat, rufi coloris esse oportuerit. Nam quae J. Spencer 
affert, non satisfaciunt. Eepetit enim illud praeceptum inde, quod Aegyptii 
Typhoni, genio malo, quern colore rufo esse credebant (Plut. De Is. et 
Os. 22: bpooa: Alyojmoi, . .. TOV To'f wva T^ XP '^ rcoppo'v), boves rufos- 
tantummodo immolabant, quibus eius iram delenirent ab eoque gratiam 
acciperent. Nullius quoque moment! hae sententiae existimandae sunt: 
primum ilia rabbinorum, qui rufum iuvencae colorem ad fulvum colorem. 
vituli in deserto erecti referunt, qui quod colebatur, sacrificio iuvencae 
expiandum fuisse dicunt (Thomas, S. th. 1, 2. qu. 102. a. 5. ad 5: 
,,Nm c. 1 9 mandatur a domino, quod accipiant vaccam rufam in memoriam< 
peccati, quod commiserunt in adoratione vituli"); deinde opinio iuvencas 
rufas propter raritatem electas esse (H. Eel and, Antiqu. sacr. 2, 5, 23).. 

Haec victima tamquam remedium infectionis mortis ipso genere- 
(muliebri i. e. pariente, cf. Grn 3, 20), colore (rubro i. e. vitae), proprie- 
tatibus (animal vitii expers, quod humano usui nondum servierat) et 
rebus adiunctis (ligno cedrino i. e. symbolo incorruptionis, liyssopo i. e... 
symbolo purgationis, cocco i. e. syrnbolo vitae), ergo omni suo habitu. 
summum vigorern aperte ostendebat, ufc idonea videri posset, quae lu- 
strationem efficerefc. Neque plane repudianda videtur nonnullorum 
(velut Abarbanelis) coniectura {inimal femininum inimolandum fuisse 
ut imaginem totius populi, quippe cum Hebraei civitates et gentes cum 
feniinis comparare ament. 

Huius iuvencae sacrificium piefcas patrum scrip torumque ecclesia- 
sticorum multis modis symbolice interpretata est: iuvencam enim extra 
castra (urbem) immolatarn esse ut typurn Christi s'ce> t-^c ^0X7]? in 
cruce passi (Hebr 13, 2); eius sauguinem super montem olivarum. 
effusum esse imaginem Christi in eodem monte agonia cruciati et su- 
dorem sangume"um effundentis (Lc 22, 44); fumurn victimae, qui ex 
eodem loco ad caelum adscenderet, nobis redemptorem de olivarum 
monte ad caelum adscendentem indicare (Act 1, 10 12); aquam. lu- 
strationis ut typum aquae baptismatis considerandam esse. 

Ita praeter alios Barnabas (Epist. cath. c. 8. MSG- 2, 748), Augu- 
stinus (Quaest. in Heptateuch. 1. 4. qu. 33. MSL 34, 733), Gregorius M. 
(Explan. in IV. Ps. paenit. 9. ib. 79, 587), Ephraem Syrus (Explan. 
in Lv. c. 10. opp. I, 241). Thomas, S. th. 1, 2. qu. 102. a. 5. ad 5 : 
,,Per vaccam rufam significatur Christus secundum infirmitatem assumptarn,. 



Efficacitas sacrificioruui veteris testamenti 343 

quam femininus sexus designat; sanguinem autem passionis eius designat 
vaccae color. Erat autem vacea rufa aetatis integrae, quia omnis operatic 
Christ! est perfecta; in qua nulla erat macula nee portavit iugum, quia 
Christus innocens fuit nee portavit iugum peccati. Praecipitur autem ad- 
duci ad Mosen, quia imputabant ei transgressionem Mosaicae legis in vio- 
latione sabbati. Praecipitur autem tradi Eleazaro sacerdoti, quia Christus 
occidendus in manus sacerdotum traditus est. Immolatur autem extra 
castra, quia extra portam Christus passus est". 

Praeterea eo spectant 1) sacra in consecratione pontificis ei sacer- 
dotum facta, 2) immolatio agni paschalis, 3) oblatio duorum Mrcorum 
die expiationis de quibus iam diximus ; 4} sacrificium leprosi sanati, 
5) sacrificium naziraei, 6) sacrificium zelotypiae de quibus infra 
dicemus. 

w 

Caput quintum 
De efficacitate sacrificiorum veteris testamenti 

Conferas V. Thalhofer, Das Opfer des alten und neuen Bundes 
108 126; B. Schafer, Die religiosen Altertiimer derBibel 2 122 128; 
N. G i h r , Das heilige Mefiopfer 5 1 9 2 2; H. Zschokke, Historia sacra 
antiqui testamenti 5 121 123. 

Sacrificia veteris testamenti quid valuerint, varie diiudicatur. Nam 
cum in libris divinis de sacrificiis contrarie dici videatur, intellegitur 
ea, prout hie vel ille locus magis respicitur, aut pluris aut minoris 
aestimari. Certe diversa sacrificia diversa erant efficacitate. Optime tri- 
plicem efficacitatem distinguimus, sacramentalem, symbolicam, typicam, 
ad quam verba Thomae S. th. 1, 2. qu. 102. a. 3. ad 2 respiciunt: 
,,Bationes praeceptorum caerimonialium veteris legis dupliciter accipi 
possunt. Uno modo ex ratione cultus divini, qui erat pro tempore illo 
observandus : et rationes istae sunt, sive pertineant ad vitandum idolo- 
latriae cultum, sive ad rememoranda aliqua dei beneficia, sive ad insi- 
nuandam excellentiam divinam, vel etiam ad designandam dispositionem 
mentis, quae tune requirebatur in colentibus deum. Alio modo possunt 
eorum rationes assignari, secundum quod ordinantur ad figurandum 
Christum: et sic habent rationes figurales et mysticas, sive accipiantur 
ex ipso Christo et ecclesia, quod pertinet ad allegoriam ; sive ad mores 
populi Christiani, quod pertinet ad moralitatem; sive ad statuni futurae 
ecclesiae, prout in earn introducimur per Christum, quod pertinet ad 
anagogiam". 

I. Sacrificia veteris testamenti habebant efficacitatem sacramen- 
talem, quatenus ex opere operate efficiebant emundatioueni carnis (it|V 



344 P ars J- Antiquitates sacrae 

tyc, da t oxb<; y,aftapo'c7]ra Hebr 9, 13) et iustitiain legibus theocraticae civi- 
tatis conveiiientem, ita ut qui sacrifices purgatus erat, ad cultuni di- 
vinuin idoneus fieret. 

Atque eraut inultae inimunditiae lege statutae, quae per se ipsae 
quidem nullain morum culpani contiuebant, sed tantum ad relationem 
liominis ad communitatem tlieocraticaru pertinebant, ut eum ad cultum 
divinum inepturn facerent. Quae iniuiunditiae sacrifices oblatis tolle- 
bantur idque ex opere operate. Hue illi sacrarum litterarum loci per- 
tinent, quibus deus hominibus sanguineni ad expiationem dedisse dici- 
tur, ut Lv 17, 11; B Quia aninia carnis in sanguine est, et ego dedi 
eum vobis super aram ad expiandas animas vestras; nani sanguis ani- 
niani expiabit". Hae leges id spectabant, ut oboedientiain Hebraeorum 
exercerent, in eis conscientiam naturae Immanae lapsae et necessitatem 
verae expiationis per Christum praestandae excitarent