Skip to main content

Full text of "Constitutiones dogmaticae sacrosancti oecumenici concilii vaticani ex ipsis eius actis"

See other formats





''WvV 









■•f^ ' ' ' 



n- 



^i 




CONSTITUTIONES DOGMATICAE 

SACROSANCTI 

OECUMENICI CONCILII VATICANI 

EX IPSIS EIUS ACTIS 
EXPLICATAE ATQUE ILLUSTRATAE 



THEODORO GRANDERATH, 

SOCIETATIS lESU PRESBYTERO. 



CUM APPROBATIONE REVEEENDISSIMI ARCHIEPISCOPI FRIBURGENSIS. 



FRIBURGI BRISGOVIAE. 
SUMPTIBUS HERDER, 

TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. 

MDCCCXCII. 

EIUSDEM LIBRARIAE AEDES SUNT VINDOBONAE, ARGENTORATI ET MONACHU 

ATQUE IN URBE S. IvUDOVlCl AMERICANA, 



Salvo iure proprietatis et translationis. 



Typis Herderiuuis Friburgi Brisgoviae. 



REVERENDISSIMO DOMINO 

IGNATIO DE SENESTREY, 

EPISCOPO RATISBONENSI, 

QUI IN CONSTITUTIONIBUS SS. CONCILII VATICANI FORMANDIS 
ATQUE CONDENDIS TANTAM POSUIT CURAM ATQUE OPERAM, 

HANC EARUNDEM CONSTITUTIONUM EXPLANATIONEM 
SUMMA REVERENTIA 

DEDICAT 



AUCTOR. 



;3 



PRAEFATIO. 



aUUM in omnibus legibus, tum praecipue in doctrinalibus Eccle- 
siae legibus interpretandis permultum nos iuvari liquet documen- 
tis, quibus earum origo illustratur. Neque profecto de aliquibus 
Conciliorum, v. g. Lateranensis IV., Viennensis, Tridentini, decretis 
tot inter theologos exstitissent disputationes , si praesto essent docu- 
menta, ex quibus illa decreta hausta , descriptiones, quibus primo 
delineata, emendationes, quae propositae, disputationes , quac de iis 
habitae sunt etc. 

lam nullius Concilii acta atque documenta tanta copia in manibus 
versantur, quanta Concilii Vaticani. Ea edidimus in VII. tomo Col- 
lectionis Lacensis (V. infra Proleg. II. p. 8.), ut iam Constitutionum 
historiam a prima earum origine usque ad conciliarem earum appro- 
bationem persequi possimus. Ex his igitur documentis Constitutiones 
Concihi Vaticani ita explicamus, ut generatim nihil afferamus, quod 
non ex ipsis documentis Concilii liaustum sit. Documentorum autem, 
quantum fieri potuit, ipsa retinuimus verba, licet aliqua, praesertim ea, 
quae in Congregationibus generalibus ore prolata a stenographis excepta 
sunt, fusius sint dicta atque quoad stilum emendatione egeant. 

Quum Concilii Vaticani Constitutiones exstcnt duac, duabus liber 
constabit partibus. Utraque tribus continebitur capitibus. Ilorum primo 
narrabitur, quomodo orta, examinata, conciliariter probata sit Consti- 
tutio. Porro, quum ea, quae ad aliquas Constitutionum sententias 
explicandas afferri debent, nimis multa sint, quam ut adnotationibus 
textui subiectis comprehendi possint, eas capite secundo specialibus 
quibusdam commentationibus explicamus; tertio tandem capite ipsa 
Constitutio habetur adnotationibus subiectis explicata. Prolegomeno- 
rum duabus paragraphis exponimus primo, quem ordinem Concilium 
in condendis Constitutionibus servaverit, secundo, qualia sint docu- 
menta, e quibus earum explicationes petimus. 



Exaeten prope Roermond, mense lulio 1892. 



Anctor. 



I N D E X. 



Pag. 

Prolegom ena. 
I. Quem ordinem Concilium Vaticanum in condendis decretis ser- 

vaverit 1 

II. E quibus documentis Constitutionum explicationes hoc libro pe- 

tantur 8 



PARS PRIOR 
CONSTITDTIONIS DOGMATICAE DE FIDE EXPLICATIO. 

CAPUT PRIMUM. 

Historia originis Constitutionis de fide et conciliaris eius comproba- 

tionis 11 

CAPUT ALTERUM. 

Aliquorum locorum Constitutionis de fide uborior explicatio. 

Commentatio I. De initio capitis primi Constitutionis de fide: 

„Sancta catliolica Apostolica llomana Ecclesia" . . . 29 

Commentatio II. De possibilitate certae naturalis cognitionis 

Dei a Concilio definita ........ 32 

Commentatio III. Quid Concilium Vaticanum de S. Scriptura 

definierit ........... 47 

Commentatio IV. Sitne a Concilio definitum, eos, qui fidem sub 

Ecclesiae magisterio susceperint, sine peccato formall eandem 

fidem mutare vel in dubium vocare non posse . . . . Cl 

CAPUT TERTIUM. 

Ipsa Constitutio dogmatica de fide catholica adnotationibus subiectis 

explicata 70 



VIII Index. 

PARS ALTERA. 

CONSTITUTIONIS DOGMATICAE PRIMAE 
DE ECCLESIA CHRISTI EXPLICATIO. 

CAPUT PMMUM. 



Pag. 



Historia originis Constitutionis primae de Ecclesia et conciliaris eius 

comprobationis .......... 102 

CAPUT ALTEKUM. 

Aliquorum locorum Constitutionis primae de Ecclesia uberior ex- 
plicatio. 

Commentatio I. Num Christus recte dicatur in Petro insti- 

tuisse unitatis principium ac visibile fundamentum . . 125 

Commentatio II. De Primatu soli Petro collato ac de Petri 

ad ceteros Apostolos ratione ....... 129 

Commentatio III. Num vi Constitutionis primae de Ecclesia 
tenendum sit, Primatum in totam Ecclesiam cum sede Romana 
iure divino atque immutabiliter connexum esse . . . 137 

Commentatio IV. Concilii Florentini de vi ac ratione Primatus 
definitio in tertium caput Constitutionis primae de Ecclesia 
recepta 150 

Commentatio V. Quo iure et quo sensu Summi Pontificis pote- 

stas dicatur episcopalis ........ 154 

Commentatio VI. De inciso canonis capitis tertii: „aut eum 
[PapamJ habere tantum potiores partes, non vero totam pleni- 
tudinem huius supremae potestatis" ..... 157 

C m m e n t a t i o VII. De tribus oecumenicorum Conciliorum testi- 
moniis, quae definitioni infallibilitatis Summi Pontificis prae- 
mittuiitur 165 

C m m e n t a t i o VI 1 1. Romani Pontificis infallibilitas num dicenda 
sit vel quo sensu dici possit personalis, separata, absoluta, 
eius solius propria 175 

Commcntatio IX. Quid a Concilio Vaticano de obiecto infalli- 

bilitatis pontificiae doceatur 190 

CAPUT TERTIUM. 

Ipsa Constitutio dogmatica prima de Ecclesia Christi adnotationibus 

subiectis explicata 210 

Indexpersonaruraacrerum 235 

Erratum. 
P. 52. 1. 14. (infra) loco inspirati lege canonict. 



PROLEGOMENA. 



Quem ordinem Concilium Vaticanum in condendis decretis 

servaverit. 

IN Concilio Vaticano ad res, quae proponebantiir, examinandas pro- 
batasque sanciendas duplicis generis omnium Patrum habebantur 

consessus : Congregationes generales et Sessiones publicae vel so- 
lemnes. In illis, quae quinque Cardinalibus praesidibus singulis hebdo- 
madis compluries haberi solebant, Patres res propositas discutiebant atque 
latis sufFragiis vel approbabant vel reiciebant. Quaecunque reiiciebant, 
ea relinquebantur; decreta approbata in Sessione publica, cui praeerat 
ipse Summus Pontifex, solemnius suffragiis subiiciebantur, ut suffragiis 
ultimo a Patribus approbata a Summo Pontifice confirmarentur atque 
Constitutionis conciliaris vim obtinerent. 

Theologorum minorum consessus, quales fuerant in Concilio Tri- 
dentino ^, in Vaticano non habebantur^; sed ante inceptum Concilium 
Vaticanum schemata earum rerum, quas Summus Pontifex Concilio pro- 
poni volebat, a specialibus theologorum et canonistarum commissionibus 
parabantur, atque ut ea, circa quae Patres in Congregationibus gene- 
ralibus inter se non conveniebant, secundum l*atrum vota emendarentur 
et emendata denuo proponerentur, quatuor initio Concilii instituebantur 
deputationes : pro rebus ad fidem pertinentibus, pro rebus disciplinae 
ecclesiasticae, pro rebus Ordinum regularium, pro rebus ritus Orien- 
talis et Apostolicarum Missionum. Hae singulae ex quatuor et viginti 
Patribus constabant , qui in Congregatione generali schedulis secretis 
eligebantur, eisque a Summo Pontifice praeses praeficiebatur unus e 
Cardinalibus , qui ipse ex conciliaribus theologis vel canonistis unum 
seu complures consultores et ex his unum eligebat deputationis secre- 
tarium ^. Membra deputationis pro rebus ad fidem pertinentibus, de 

* C. V. col. 1095 c. (C. V. literis significatur CollerUonis Lacensis 
tom. VII. vel Acta et decreta Concilii Vaticani. Cf. infra p. 10.) 

2 Ibid. 1077 b. 1102a. ' ^MultipHces inter" § VII; v. C. V. 22 d sq. 

Granderath, Coustit. dogmat. 1 



2 Prolegomena. 

qua saepe occurret sermo, quamque brevitatis gratia deputationem de fide 
dicemus, in Congregatione generali tertia eligebantur Emmanuel Garcia 
Gil, Archiep. Caesaraugustanus, Ludovicus Franciscus Pie, Episc. Picta- 
viensis, Patricius Leahy, Archiep. Casseliensis, Renatus Franciscus 
Regnier, Archiep. Cameracensis , loannes Simor, Archiep. Strigo- 
niensis, Andreas Ignatius Schaepman, Archiep. Ultraiectensis, Anto- 
nius Hassun, Patriarcha Ciliciae Armenorum, Bartholomaeus d' Avauzo, 
Episc. Calvensis et Theanensis, Miecislaus Ledochowski, Archiep. 
Gnesnensis et Posnaniensis, Franciscus Aemilius Cugini, Archiep. Mu- 
tinensis, Sebastianus Dias Larangeira, Episc. S. Petri Fluminis Gran- 
densis Australis, Ignatius Senestrey, Episc. Ratisbonensis, Yictor Au- 
gustus Dechamps, Archiep. Mechliniensis. loannes Martinus Spalding, 
Archiep. Baltimorensis, Antonius Monescillo, Episc. Giennensis, Petrus 
losephus de Preux, Episc. Sedunensis, Yincentius Gasser, Episc. Brixi- 
nensis, Raphael Yalentinus Yaldivieso, Archiep. S. lacobi de Chile, 
Henricus Eduardus Manning, xVrchiep. AYestmonasteriensis, Fridericm 
Maria Zinelli, Episc. Tarvisinus, losephus Cardoni, Archiep. Edessenus. 
Walterus Steins, Archiep. Bostrensis, Conradus Martin, Episc. Pader- 
bornensis, loseplms Sadoc Alemany, Arcliiep. S. Francisci ^. Huius 
deputationis praeses designatus est Cardinalis Aloysius Bilio ^, qui 
secretarium elegit loannem Schwetz, professorem theologiae in Uni- 
versitate Yiennensi. 

Quem ordinem Concilium servaret, ab initio Literis Apostolicis 
„Multiplices inter" ^ statutum erat. Sed novo decreto d. 20. Fe- 
bruarii 1870^, quod promulgatum est 22. eiusd. , Summus Pontifex 
„propositum sibi finem facilius assequi cupiens nec non rationem habens 
expostulationum , quae a plerisque Concilii Patribus haud semel ex- 
hibitae sunt ex eo, quod disceptationum conciliarium series in longum 
plus aequo protrahatur ^, ex apostolica sua sollicitudine quasdam pecu- 
liares pro Congregationum generalium discussionibus tradere normas 
constituit, quae praestitutum generalem ordinem evolvendo atque inte- 
gram servando eam discussionum libertatem, quae catholicae Ecclesiae 
Episcopos deceat, pleniori expeditiorique ratione ad rerum tractanda- 
rum examen, disceptationem et deliberationem conferrent". Utrumque 
documentum, et Literas Apostolicas, et decretum d. 20. Februarii edi- 
tum consulamus oportet, ut, quem ordinem Concilium ante editum 
decretum et quem eo edito servarit, cognoscamus. 

Proponebantur res, quae a Concilio tractandae essent, a Summo 
Pontifice. Ipse tamen in Literis Apostolicis „Multiplices inter" ^ se 
non solum optare dicit, sed etiam hortari, „ut, si qui inter Concilii 



' C. V. 712d sq. 2 jbid. 715d. ' Ibid. 17a sqq. 

* Ibid. 67 a sqq. ' Cf. ibid. 957 b sq. 

' § IL V. C. Y. 18 d sq.j 



I. Ordo in decretis condendis servatus. Lit. Apost. „Multiplices inter". 3 

Patres aliquid proponendum habuerint, quod ad publicam utilitatem 
conferre posse existimeut, id libere exequi velint". Debebant autem, 
quae Concilio proponi volebant, peculiari Patrum congregationi, quam 
ipse ex Cardinalibus aliisque Concilii Patribus constitutam ad exami- 
nandas Patrum propositiones deputavit*, scripto exhibere, ut ea pro- 
positiones exhibitas expenderet suumque circa earum admissionem vel 
exclusionem consilium ipsius Papae iudicio submitteret ipseque deci- 
deret, utrum res Concilio proponenda esset necne ^. 

Quae proponebantur, vi Literarum Apostolicarum „Multiplices in- 
ter" ^ aliquot diebus ante Congregationem generalem, in qua eorum dis- 
ceptatio incipiebat, typis impressa inter Patres distribuenda erant, ut, 
quid de iis sentiendum esset, considerarent. li, qui de schemate pro- 
posito in Congregatione generali dicere volebant, id saltem pridie Prae- 
sidibus significare debebant. Ordo oratorum determinabatur eorum 
dignitatis gradu. Si qui auditis sermonibus aliorum post eos disserere 
voluerint, obtenta prius a Praesidibus dicendi venia, ordine dignitatis 
ad dicendum vocabantur. 

Quodsi in Congregatione generali schema propositum vel nullas 
vel leves tantum et in ipso congressu facile expediendas difficultates 
oiferebat, statim decreti vel canonis formula rogatis Patrum suffragiis 
statuenda erat. Si autem circa sehema tales oriebantur difficultates, 
ut via non suppeteret, qua in ipso conventu componerentur, schema 
cum obiectis difficultatibus examini illius deputationis subiiciendum 
erat, ad quam pro rerum, de quibus agebatur, genere pertinebat. Dc- 
putatio re deliberata eorum, quae videbantur, relationem typis impres- 
sam inter Patres distribuere debebat, ut in proxima Congregatione 
generali res denuo tractaretur et, si nihil iam obstiterit, rogatis Patrum 
suffragiis, decreti vel canonis formula conderetur. 

Suffragia a Patribus oretenus edebantur, ita tamen, ut liceret 
etiam ea scripta tradere. 

Haec, quae ex Literis Apostolicis „Multiplices inter" de rerum 
propositione atque earum in Congregationibus generalibus disceptatione 
et modo ferendi suffragia desumpsimus, decreto 20. Februarii accu- 
ratius determinantur atque supplentur. 

Constituebatur eo decreto, ut Patres de schematis propositis prius, 
quam de iis in Congregatione generali ageretur, scripto ea traderent, 
quae animadvertenda viderentur. Quod ut recte fieri posset, Cardi- 
nales Praesides distributo aliquo schemate congruum tempus assignare 

* Nomina Cardinalium et Patrum , ex quibus Congregatio constabat, 
V. C. Y. 710c sqq. 

2 Quid de iure ct modo res proponendi disserant Sebast. Sanguineti S. I. 
et los. de Hefele, professor Tiibingejisis, consultores commissionis dircctricis, 
V. C. V. 1077 c sqq. 1089 a sqq. 

' § Vn. V. C. Y. 22 b sqq. 

1* 



4 Prolegomena. 

iubebantur, intra quod animadversiones scriberentur ac traderentur. 
Ordo animadversionum is servandus erat, ut prius illa afFerrentur, 
quae totum schema seu totam schematis partem propositam respice- 
rent, deinde ordine schematis servato ea, quae ad singulas sententias 
spectarent. Quicunque verba vel paragraphos schematis propositi mu- 
tari volebat, novam verborum vel paragraphorum formulam in locum 
prioris substituendam ipse debebat afFerre. Animadversiones hac ratione 
exaratae et ab iis, qui eas proponebant, subscriptae secretario Con- 
cilii tradendae erant, qui eas ad illam deputationem transmitteret, 
ad quam pro rerum, de quibus agebatur, genere spectabant. Depu- 
tatio deliberatione de animadversionibus habita schema secundum eas 
reformatum cum relatione de propositis animadversionibus inter Patres 
distribuere iubebatur, ut statuto a Praesidibus die in Congregatione 
generali discussio schematis iam inciperet. Ea habenda erat primum 
generatim de schemate integro vel diviso , prout Cardinalibus Prae- 
sidibus visum fuerit, generalique absoluta, de unaquaque schematis 
parte, ita quidem, ut oratores, qui schematis periodum vel paragraphum 
mutari vellent, ipsi formulam a se probatam in locum prioris sub- 
stituerent; quae formula post habitam orationem scripto Praesidibus 
tradenda erat. Qui de reformato schemate loqui volebant, hi, quum id 
Praesidibus significabant, indicare simul debebant, utrum de toto sche- 
mate generatim, an de eius partibus in specie acturi essent, et, si de 
partibus, de quibus essent acturi. Singulis Patribus deputationis, a 
qua schema reformatum erat, impetrata a Praesidibus venia, oratorum 
difficultatibus et animadversionibus respondere licebat , ita ut ipsis 
liberum esset, vel statim post oratorem, cui respondere volebant, dicere, 
vel pluribus simul oratoribus de eadem re disceptantibus respondere, 
idque vel eodem vel alio die. Si quis ex oratoribus a re proposita eva- 
gabatur, Praesidum erat, eum ad quaestionem, de qua agebatur, revo- 
care. Si discussionum series, re proposita iam satis excussa, plus 
aequo protrahebatur, Cardinales Praesides, postulatione a decem mini- 
mum Patribus scripto exhibita, Congregationem generalem percontari 
poterant, num vellet disceptationem diutius continuari, et exquisitis 
per actum assurgendi vel sedendi suffragiis, finis discussioni imponendus 
erat, si id maiori Patrum praesentium numero videbatur. 

Conclusa igitur de aliqua schematis parte disceptatione, antequam 
ad aliam fieret transitus, Patrum suffragia exquirenda erant, primum de 
singulis emendationibus propositis ^, deinde de integro partis exami- 

^ Illae typis impressae cuni omnibus Patribus communicabantur. De- 
putatio, ad quam schema spectabat (Lit. Apost. „Multiplices inter" § VII. 
Cf. supra p. 3), iis examinatis unum e deputatis elegit, qui in Congrega- 
tione generali de singuhs emendationibus referret atque exponeret, quid 
deputatio de iis sentiret. 



I. Ordo in decretis condendis servatus. Decretum 20. Febr. 5 

natae textu. Ferenda aiitem erant haec suffragia ita, ut Praesides, 
propositis singulis emendationibus vel textu, ad surgendum invitarent 
priraum eos, qui emendationi vel textui assentirentur , deinde eos, 
qui contradicerent * ; recensitis deinde suffragiis id decernendum erat, 

^ Quum exstent adhuc reprehensores Concilii Vaticani, qui quod solo 
actu surgendi et sedendi suffragia de emendationibus lata sint, Concilio in 
crimen vertunt, sequatur hoc loco exemplum suffragationis, quod accuratius 
in actis relatum est. 

Agitur de primis verbis primi capitis Constitutionis de fide. Yerba in 
schemate Patribus proposito erant haec : „Sancta Romana catholica Ec- 
clesia credit etc." (C. V. 71 c). Duae emendationes proponebantur. Unus 
ex Patribus voluit, vocem ^Romana" omitti. Alter, poni „Catholica atque 
Romana Ecclesia", seu, si id non placeret, saltem comma interponi inter 
verba ^Romana" et „catliolica" (C. Y. 99 a). lam relatione de emenda- 
tionibus, quae in primam capitis paragraphum propositae erant, habita, 
acceditur ad suffragia hoc modo : lussu Praesidis Subsecretarius ambonem 
ascendit et primam emendationem, quam Patres scriptam in manibus habe- 
bant, legit: 

„Proponitur ut initio capitis primi simpliciter dicatur: Sancta catholica 
Ecclesia credit et confitetur unum esse etc." 

Tum Emus primus Praeses Patres in hunc modum interrogavit: 

„Rmi Patres qui huic emendationi modo lectae assentiuntur , nunc 
surgere et tamdiu stare debent, donec satis constet de maiori vel minori 
suffragiorum numero pro hac emendatione." 

Et paucissimis surgentibus, primus Praeses ait: 

„Evidens est, quod longe maior Patrum pars huic emendationi con- 
tradicat." 

Dein his verbis Patres interrogavit de suffragiis secunda vice dandis: 

„Iam vero iuxta normam praescriptam necessarium est, ut de eadem 
emendatione exquiratur, qui Patres eamdem reprobandam conseant. Itaque 
nunc ii Rmi Patres , qui huic eidcm emendationi contradicunt , surgere 
debent, ac tamdiu stare, donec satis constet de maiori vel minori suffra- 
giorum numero contra hanc emendationem." 

Et surgentibus Patribus pene omnibus, Rmus primus Praeses addidit: 

„Iterum evidens est, longe maiorem Patrum partem huic emendationi 
contradicere. Et idcirco ex utroque experimento constat, primam hanc 
emendationem a Concilio fuisse reiectam." 

De emendatione secunda suffragia deinceps rogata sunt. Et quoniam 
duplici constat parte, prima pars , qua nimirum proponitur , ut in capite 
primo legatur: Catholica otque Romana Ecclesia , eadem ratione ac prima 
emendatio reiecta est a Patribus eadem omnino forma bis interrogatis. Se- 
cunda vero pars, ubi legitur: Sin autem non placuerit Patribus , ut saltem 
com^na interponattir inier verha „Romana" et „catholica", cum suffragiis Patrum 
subiecta est, non eumdem consensum invenit: sed cum plures et stantes et 
sedentes essent, scrutatores suffragiorum vocati sunt, ut et stantes et se- 
dentes numerarent. Quod dum fieret, plures ex RiTiis Patribus Praesides 
rogarunt, ut quoad propositionem hanc suspenderentur suffragia, ut interim 



Q Prolegomena. 

quod maiori Patrum mimero placuisset. Quura de omnibus alicuius 
schematis partibus ea ratione suffragia lata essent, iam de toto sche- 
mate examinato sententiae erant dicendae; tum vero non surgendo et 
sedendo, sed oretenus verbis „Placet" vel „Non placet", ita tamen ut 
etiam liceret respondere „Placet iuxta modum", seu suffragio „Placet" 
addere conditionem ; quicunque autem conditionem adiiciendam ex- 
istimabant, eam scriptam Praesidibus tradere debebant ^ 

Quae quidem normae inde a d. 22. Februarii 1870, quo decretum 
promulgabatur, servatae sunt. Constituebant autem Episcopi deputa- 
tationis de fide, Patribus non solum cum schemate reformato relationem 
scriptam tradere, sed etiam in ipsa Congregatione generali, in qua 
discussio incipiebat, ipsum schema viva voce proponere atque com- 
mendare ^, quod exemplum deputatio pro rebus disciplinae ecclesia- 
sticae secuta est^. 

Quid agendum sit, si quis suffragio „Placet" conditionem ad- 
iiciat, non determinatur in decreto pontificio, ita ut, quum id primo 
accideret, Patres deputati incerti essent, quid facerent. Quod unus ex 
iis proponebat, rem Summo Pontifici relinquendam esse, non placebaf'. 
Itaque deputati constituerunt singulas conditiones propositas exami- 
nare atque in Congregatione generali referre, quid deputatio de iis 
sentiret, illasque emendationes , quas approbandas censeret, Patribus 
commendare, ut hae suffragiis Patrum subiectae vel reciperentur vel 
reiicerentur ^. Atque id quidem rectissime. Neque enim quidquam 
in Constitutione mutare poterant deputati, nisi probante Congregatione 
generali. Eas igitur emendationes, quas recipiendas esse censebant, 
suflFragiis Congregationis subiicere debebant. Quas vero emendationes 
recipiendas esse negabant, de his suffragia exquirenda non erant, quum 
de textu, ut fuerat, suffragia lata iam essent, illique, qui conditionem 
adiecerat, liberum relinqueretur, utrum in Sessione publica propter 
emendationis a se propositae reiectionem suffragium „Non placet" ederet 



collatis consiliis obtineri consensus facilius posset. Postulationi huic Prae- 
sides annuerunt, et per Subsecretarium indixerunt suspensionem suffragio- 
rum circa huiusmodi propositionem, et declararunt actum ferendi suffragia 
in sequenti die habendum esse. 

Hucusque acta. Huic modo suffragia ferendi nihil sane deerat, quod, 
ut recte et cum circumspectione ferrentur, requirebatur. Neque pro- 
fecto, si de singulis illis sexcentis emendationibus ea solemnitate sententiae 
rogandae fuissent, qua de integris Constitutionibus rogabantur, Concilium 
quidquam perfecisset. Imo fieri non potuit, ut in singulis suffragationibus 
tantum temporis consumeretur, quantum in hac, quam attulimus exem- 
plum, consumebatur. * Cf. C. Y. 67 a sqq. 

2 Ibid. 1651 a. Cf. 80 d sqq. 730 d. 290 d sqq. 743 b. 

3 Cf. ibid. 764 a. 740 c. 743 a. * Ibid. 1675 d. 

' Ibid. 1675c. 1702c. Cf. ibid. 232c sqq. 739 d. 460a sqq. 



I. Ordo in decretis cond. servatus. Eorum in Sess. publica confirmatio. 7 

an suffragio „Placet" significaret, se sententiam mutasse, vel Constitu- 
tionem non mutatam mallet definiri quam omnino reiici. 

Deliberatione de conditionibus adiectis finita, Congregationi gene- 
rali nihil iam agendum supererat, sed levibus quibusdam rebus ad solum 
stilum spectantibus a deputatione mutatis * Constitutio singulis Patribus 
mittebatur atque, ultimo eorum suffragiis subiiciebatur in Sessione publica. 

Postquam in ea Constitutio , in Congregatione generali condita, 
lecta erat, rogabantur Patres, num placerent canones et decreta, quae 
lecta essent. Deinde, ut praescribitur in Literis Apostolicis „Multiplices 
inter", procedebant octo scrutatores suffragiorum, in quatuor distincta 
paria distributi, cum quatuor notariis ad suffragia singillatim et ex 
ordine excipienda eaque describebant. SufFragia autem pronuntiabantur 
in verba „Placet" vel ^Kon placet", excluso suffragio „Placet iuxta 
modum". Absentibus ius non erat suffragium scriptum ad Concilium 
mittendi. Suffragia collecta apud cathedram pontificalem a Concilii 
Secretario et scrutatoribus numerabantur ^. Suffragia igitur, ut clarius 
ex Sessionum historia patet, a Patribus pronuntiabantur voce. Post- 
quam Patres rogati erant, num placerent canones et decreta, quae 
lecta sunt, Subsecretarius Concilii ex ambone nomina singulorum Pa- 
trum iuxta ordinem dignitatis et promotionis magna voce appellabat, 
et, quum singuli respondebant „Placet" vel „Non placet", scrutatores 
et notarii eorum responsa scripto excipiebant ^. Simulatque enim Pa- 
tres, ut diximus, rogati erant, num placerent canones et decreta, „pro- 
cedunt scrutatores suffragiorum bini ac bini , quibuscum notarii Con- 
cilii ita iunguntur, ut duo scrutatores unum ex Concilii notariis ad- 
iunctum habeant. Hi vero munus colligendi Patrum suffragia ita 
obeunt, ut per quatuor principales aulae Concilii partes distributi terni 
simul (duo nempe scrutatores et unus Concilii notarius) accedant par- 
tem aulae sibi pro hac re assignatam, ibique singillatim" Cardinalium, 
Patriarcharum reliquorumque Patrum suffragia exquirunt iuxta ordinem 
sedendi, singulorumque suffragia describunt^ Suffragiis a Concilii 
Secretario et scrutatoribus numeratis et relatione Summo Pontifici de 
iis facta, is Constitutionem approbabat atque confirmabat eamque pro- 
mulgari iubebat ^ Neque tamen alia promulgatione , praeter eam, 
quae in ipsa Sessione publica locum habebat, opus erat, ut Constitu- 
tiones vim legis obtinerent ^. 



1 Ibid. 1676 d sqq. 1695 d. 1702 d. 

2 „Multiplices inter" § YI. C. V. 21 b. § VIII. C. V. 23e.d. 
5 C. V. 257 a. 487 c. 

* Ordo agendorum Officialibus Concilii Vaticani. C. V. 1070 a. 1071 c.d. 

^ „Multiphces inter" § VIII. C. V. 24 a. 

^ Literae Cardin. Antonelli ad Nuntios. C. V. 1715 d. 



Prolegomena, 



11. 



E quibus documentis Constitutionum explicationes hoc 

libro petantur. 

Omnia documenta, quibus in explicandis Constitutionibus dogma- 
ticis Concilii Vaticani utemur, insunt septimo tomo Collectionis Lacensis 
et libro, quem inscripsimus „Acta et decreta sacrosa^icti oecumenici Con- 
cilii Vaticani'', qui quidem liber est ipse septimus tomus CollectioniH 
Lacensis a nobis separatim editus. 

Inter illa documenta primo loco commemoranda sunt duo Constitu- 
tionum schemata a commissione dogmatica theologorum ante inceptum 
Concilium parata, e quibus Constitutiones dogmaticae, quae conciliariter 
sancitae sunt, prodierunt: Schema Constitutionis dogmaticae de doctrina ca- 
tholica contra multiplices errores ex rationalismo der-ivatos ^ et Schema Con- 
stitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi ^. His multisque annotationibus, 
quas theologi iis adiecerunt^, non solum Constitutionibus, quae paene 
totae ex iis derivantur, aflFunditur lux, qua sensus rerum iis proposita- 
rum illustratur, sed etiam uberrima offeruntur subsidia et dogmatica et 
historica ad errores et doctrinas, de quibus in Constitutionibus agitur, 
cognoscendas easque vel probandas vel refutandas. Quum nostrum non 
tam sit, res Constitutionibus propositas probare quam illustrare, in reci- 
piendis iis, quibus doctrinae iis propositae probantur vel errores iis 
reiecti refutantur, modum adhibere debuimus. Facere tamen non po- 
tuimus, quin aliquoties etiam ea argumenta tanta eruditione tam acriter 
atque ad rem accommodate congesta reciperemus, quibus magis doc- 
trina Constitutionum probari quam earum sententiae illustrari videbantur. 

Alterum documentum, quo usi sumus, est Frotocollum sessionum 
deputafionis de fide. Quod lyrotocollum ipsum in archivo Concilii Yaticani 
consuluimus. lam etsi non licuerit nec convenire visum sit, ipsum seu 
ipsa acta sessionum cum omnibus, quae continent, nominibus in Col- 
lectione Lacensi edere , liberalissime tamen nobis permissum est, ut 
omnia, quae ad Constitutiones explicandas usui esse possent, recipere- 
mus. Qua potestate ita usi sumus, ut nihil plane ex iis omitteremus, 
quae aliquid lucis Constitutionibus affunderent. Quum autem de eius- 
dem deputationis sessionibus praeter ipsa earum acta a deputationis 
secretario scripta etiam diarium unius e deputatis nacti simus , illa 
hoc supplevimus, ita ut documentum totum inscriberemus : Quomodo 
electa sit deputatio pro rebus ad Jidem pertinentihus , qiiaecpiie in eius ses- 
sionihus acta sint : narratio ex ipsarum sessionum actis et ex unius Patrum 
deputatorum diurnis commentariis desumpta^. Quae inscriptio, quum ad 

' C. V. 507 d sqq. ' Ibid. 567b sqq. 

^ Ibid. 518 d sqq. 578 b sqq. * Ibid. 1646 a sqq. 



II. Documenta. quibus decreta explicantur. 9 

citandum minus apta sit, hoc libro a nobis relicta est, atque eius loco 
usurpata haec: Ex actis sessionum deputationis de fide. Cuius momenti ad 
Constitutiones dogmaticas explicandas sint acta harum sessionum, non est, 
cur exponamus, quum supra * narraverimus, quae tanta fuerit deputationis 
dogmaticae pars laboris in Constitutionibus formandisaConcilio collocati. 

Cum his actis intimo nexu coniuncta sunt Schemata Constitutionum ^, 
quae primo deputationis de fide, deinde ab hac multum reformata 
Congregationis generalis examini subiiciebantur, ut diligenter retrac- 
tata atque emendata ea tandem forma, qua nunc exstant, conciliari de- 
finitione sancirentur. Ad ea explicanda multum conferunt Belationes 
scriptae Congregationi generali cum schematis traditae^, quibus deputati 
sive rationem exponunt, quam in schemate formando secuti sint, sive 
de animadversionibus agunt, quibus Patres, quid de schemate sibi 
antea iam tradito sentirent, scripto significaverant. 

Seriem eorum, quae in Congregatione generali de schematis acta 
sunt, exhibent Acta Congregationum generaliiim sacrosancti Concilii Va- 
ticani'^ ex ipsis Concilii actis coUecta. Quaesiverit quispiam in iis 
orationes Patrum in Congregationibus generalibus habitas. Eas pu- 
blici iuris facere, ut facile patet, non iam licuit. Neque tamen ad 
Constitutiones recte explicandas multum deesse censendum est. Ora- 
tiones enim illae, quum multum ad historiam Concilii illustrandam 
conferant atque abundanter argumenta ofFerant, quibus res propositae 
et eas definiendi necessitas vel comprobentur vel oppugnentur, ad 
ipsum sensum Constitutionum explicandum vix quidquam continent, 
quod non iis etiam documentis offertur , quae in Collectione exstant. 
Neque enim orationes sensum Constitutionis per se explicant iis locis, 
quibus de necessitate alicuius definitionis sive de doctrinae alicuius 
veritate vel falsitate agitur, sed iis, quibus ipsa schematis propositi 
verha et sententiae vel veri vel falsi vel ambigui aliquid continere di- 
cuntur seu rationibus allatis nova aliqua formula iis substituenda offer- 
tur. lam, quae singuli Patres in Congregatione generali in schematis 
mutari et quae substitui volebant, continentur in nostris documentis. 
Yidimus enim supra '"^ Patres, qui aliquid omittendum vel emendandum 
esse in Congregatione generali contendebant, id scripto consignatum 
Praesidibus tradere debuisse, nec quidquam sane, quum reformarentur 
schemata, respiciebatur, nisi quod scriptum erat traditum. Omnia autem 
Patrum proposita scripto tradita continentur documentis , quae in- 
scripta sunt Emendationes sive Exceptiones a Patribus in Co7igregatione 
generali factae **. 

1 F. 1. 3. 4. 6. 2 C. V. 1628 a sqq. 69 a sqq. 215 a sqq. — 

1640 b sqq. 269 a sqq. 426b sqq. 

' Ibid. 78 a sqq. — 274asqq. * Ibid. 709 b sqq. ^ P. 4. 

6 C. V. 88b sqq. 98a sqq. 120b sqq. 155b sqq. 195c sqq. 219b sqq. 
— 301 b sqq. 312 b sqq. 332 d sqq. 372 c sqq. 345 a sqq. 432 a sqq. 



IQ Prolegomena. II. Documenta etc. Citandi modus. 

De liis Patrum propositis primo a Patribus deputatis deliberatiomis 
habendas esse vidimus supra^; quae deliberationes referuntur in actis 
sessionum deputationis de fide. Horum narrationes nimis sane breves 
uberrime supplentur relationibus, quas unus ex Patribus deputatis de 
emendationibus propositis et deputationis de iis sententia in Congre- 
gatione generali habere debebat ^. Quae quidem Relationes ^ praecla- 
rissima sunt ad explicandas Constitutiones subsidia. Agunt enim de 
omnibus, quae a Patribus propositae sunt, emendationibus ac singulas 
fere schematum sententias ponderant, dum rationes proponunt, utrum 
retinendae an aliae a Patribus exhibitae sententiae iis substituendaa 
sint. Habentur autem relationes immediate antequam Patres primo 
de singulis sententiis, deinde de singulis capitibus, et antequam do 
integris Constitutionibus sententiam ferant, ut hi, quidquid approba- 
verint, eo sensu approbasse dicendi sint, quo a deputationis relatorci 
explicabatur. 

Ad haec, de quibus egimus, documenta, quibus in omnibus utriusque; 
Constitutionis partibus explicandis continenter utemur, accedunt alia 
quae ad singulares quasdam partes explicandas usui erunt, ut diarium. 
quod unus ex Patribus pro rebus fidei deputatis de historia quarti 
capitis Constitutionis de Ecclesia scripsit'*, multaque schemata partium 
Constitutionum, quae vel in Congregationibus generalibus vel in ses- 
sionibus deputationis vel in privatis Patrum conventibus proposita et 
discussa sunt. Haec suis locis citabimus. 

Ita autem documenta citabimus, ut allatis primis verbis inscriptio- 
num indicemus saltem, cuius generis sit documentum, de quoagatur; 
deinde accurate locum septimi tomi Collectionis Lacensis^ vel Actorum 
et decretorum ConciUi Vaticani^ addemus, ubi pars documenti , de qua 
sermo est, exstet. Septimum autem tomum Collectionis Lacensis vel 
Acta Concilii Yaticani solis literis C. Y. designabimus. Numeri additi 
libri indicant ( olumnas. 



' P. 3. 4. Nota 1. p. 6. 2 jbid. 

3 C. Y. 91 b sqq. 101 d sqq. 127 a sqq. 165 c sqq. 200 c sqq. 232 c sqq. 
— 304 b sqq. 315 c sqq. 346 c sqq. 388 b sqq. 364 b sqq. 460 a sqq. 

* C. Y. 1695 d sqq. 

^ Integer Hbri titulus est: Acta et decreta sacrorum Conciliorum re- 
centiorum. CoUectio Lacensis. Auctoribus Presbyteris S. I. e dorao B. Y. M. 
sine labe conceptae ad locum. Friburgi Brisgoviae. 1869 — 1890. 

^ Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concihi Yaticani. Cum per- 
multis aliis documentis ad Concihum eiusque historiam spectantibus. Auc- 
toribus Presbyteris S. I. e domo B. Y. M. sine labe conceptae ad lacum. 
Friburgi Brisgoviae. 1892. 



PARS PRIOR. 

CONSTITUTIONIS DOOMATICAE DE FIDE 
EXPLICATIO. 

CAPUT PRI3IUM. 

Historia originis Coiistitutionis de Me et conciliaris eius 
comprobationis. 

aUAE Constitutioue dogmatica de fide contineutur, fere omnia 
proxime desumpta sunt ex schemate, quod ante Concilium a dog- 
matica theologorum commissione paratum inscribebatur „Schema 
Constitutionis dogmaticae de doctrina catholica contra multiplices errores 
ex rationalismo derivatos" ^ Id quum ad Constitutionem de fide recte 
explicandam summi momenti sit, saepe commemorabimus et breviter 
dicemus Schema de doctrina cathoUca. 

Quod schema complectitur, ut animadvertunt ^ theologi , a quibus 
scriptum est, „tres partes praecipuas. In prima parte (cap. 1. 2) est 
per modum detestationis condemnatio ratio?ialismi absoluti sub triplici 
eius forma materialismi , pantheismi et rationalismi pressius dicti, seu, 
ut aiunt, rationalismi vidgaris. In secunda et tertia parte agitur de 
semircdionalisnio seu de rationalisrao temperatiori, qui derivatione qua- 
dam a primo illo pleno naturalismo propagatus, ad homines etiam, 
qui christiano nomine gloriantur, pervasit et ad varia systemata red- 
actus hinc inde in scholas quasdam coaluit". 

„In secunda parte itaque (cap. 3 — 11) exponitur doctrina catho- 
lica contra temperatum rationalismum spectando illum secundum sua 
principia formalia; agitur nimirum de cognitione christiana per fidem 
divinam in comparatione cum scientia rationali et naturali atque inde 



* V. ipsum schema C. V. 507 a sqq. , adnotationes a theologis ei ad- 
iectas ibid. 518 c sqq. — SinguHs Constitutionis de fide partibus adnotabi- 
mus, ex quibus schematis de doctrina catholica capitibus desumptae sint. 

^ Schema de doctrina cathoUca. C. Y. 518 d sqq. 



\2 Pars I. Const. de fide. Cap. I. Eius historia. 

de relatione inter revelationem divinam et rationem humanam, inter 
fidem et scientiam." ^ „Potest vero liaec pars secunda distingui iterum 
in tria membra. In primo memhro agitur tribus articulis de revelaticne 
supernaturali ; doctrina nimirum catholica de revelationis fontihus, 
eiusdem necessitate et ohiedo superrationali exponitur non universim qiii- 
dem, sed quatenus errores nostrae aetatis id postulare videbantur. In 
secundo memhro quatuor articulis tractatur de fide divina , quae revela- 
tioni respondet; post doctrinam scilicet de fide, quae creditur, sequitur 
declaratio haec altera de fide, qiia creditur. Errores nostris temporibus 
circumferuntur potissimum in doctrina de distinctio?ie divinae fidei a 
scientia humana; de necessitate motivorum credihilitatis ; de viriute fidei in se 
spectatae, quatenus supernaturalis est ; postremo de necessitate ac superna- 
turali firmitate fidei et de ohligatiojie hi ea suscepta. De his igitur hc 
tractandum est. Memhrum tertium pariter in oppositione adversus ro- 
centes errores habet duos articulos : de relatione inter fidem divinam d 
scie7itiam humanam; tum de incommutahiU veritate definitionum doctrime 
catholicae p)rae quovis scientiaruin p>rofiectu."' ^ 

„In tertia parte (cap. 12 — 18) continetur doctrina contra errores 
speciales, qui ad perversionem quorundam dogmatum christianoruri 
per methodum semirationalismi et ex ipsis eius principiis formalibus 
deducti sunt, tum circa sensum genuinum aliarum veritatum fidei, 
tum maxime circa naturam et gratiam, seu circa ordinem naturaleni 
et supernaturalem." ^ „Huiusmodi errores disseminati sunt in doc- 
trina 1. de Deo ; 2. de Yerbo incarnato ; 3. de homine secunduni 
naturam spectato; 4. de supernaturali elevatione hominis." * 

Quae schemate de doctrina catholica contineautur, clarius fortasst 
exhibemus, si singulorum octodecim capitum, ex quibus constat, inscrip- 
tiones referimus. Ilae sunt: 1. Condemnatio materialismi et pantheismi. 
2. Condemnatio rationalismi. 3. De divinae revelationis fontibus iD 
S. Scriptura et Traditione. 4. De supernaturalis revelationis necessitate. 
5. De mysteriis fidei in divina revelatione propositis. 6. De fidei divinae 
distinctione a scientia humana. 7. De necessitate motivorum credi- 
bilitatis. 8. De supernaturali virtute fidei et de libertate voluntatis 
in fidei assensu. 9. De necessitate et supernaturali firmitate fidei. 
10. De recto ordine inter scientiam humanam et fidem divinam. 11. De 
incommutabili veritate illius dogmatum sensus, quem tenuit et tenet 
Ecclesia. 12. De unitate divinae naturae seu essentiae in tribus di- 
stinctis personis. 13. De divina operatione tribus personis communi 
et Dei libertate in creando. 14. De lesu Christi una divina persona 
in duabus naturis; atque de redemptione et vicaria pro nobis satis- 
factione per eundem lesum Christum Dominum Nostrum. 15. De 



1 Schema de doctrina cathoHca. C. V. 519 a. - Ibid. C. V. 521 d. 

3 Ibid. C. V. 519 b. ■' Ibid. C. Y. 538 d. 



Schema pristinum de doctr. cath. Disceptatio in Congr. gen. 13 

communi totius liumani generis origine ab uno Adam; et de natura 
humana una composita ex anima rationali et ex corpore. 16. De ordine 
supernaturali et de supernaturali statu originalis iustitiae. 17. De pec- 
cato originali ; et de poena aeterna destinata cuilibet mortali peccato. 
18. De supernaturali ordine gratiae, quae nobis per Christum Re- 
demptorem donatur. 

Hoc schema cum theologorum adnotationibus inter Patres d. 10. De- 
cembris in prima Congregatione generali distributum est ^, atque in 
quarta Congregatione d. 28. Decembris incepit eius discussio ^. Post- 
quam in hac et sequentibus quinque Congregationibus de eo discepta- 
tum est — orationes de eo habebant Patres triginta quinque — , 
d. 10. lanuarii 1870 schema cum obiectis difficultatibus deputationi 
de fide examinandum atque reformandum traditum est ^. Yix non omnes 
Patres Congregationis generalis in eo convenerant, schema quoad siib- 
stantiam, i. e. quoad doctrinam in eo contentam et quoad errores, 
qui in eo condemnabantur, retinendum esse*. Formam multi mutan- 
dam esse censebant. 

Antequam Cougregationis generalis de schemate disceptationes 
finitae erant, deputatio de fide d. 7. lanuarii in prima, quam habuit, 
sessione, quuni iam pateret, quod Patrum futurum esset de schemate 
iudicium, de eo deliberationem habuit. Deputati uno consensu cense- 
bant, schematis substantiam retinendam esse, quum in eo doctrina 
catholica vere ac genuine esset exposita, et errores, qui in eo damnaren- 
tur, non solum per Germaniam, sed etiam per alias regiones grassarentur. 
Quae contra illud allata essent, non ita magni esse momenti. In eo 
etiam omnes consentiebant, quaedam adiicienda, quaedam omittenda 
esse. Ea putabant omitti debere, quibus liberae scholarum opiniones 
laederentur. Unus vel duo censebant, etiam ea esse omittenda, quae 
a prioribus ConcilHs iam deftnita et reiecta essent, contra quos anim- 
advertebatur, errores iterum excitatos iterum damnandos esse ita, ut 
prioris condemnationis fieret mentio. Censebat unus, a condemnandis 
erroribus abstinendum et solum doctrinam christianam exponendam 
esse, quum id pro christianis sufficeret, ab iis autem , qui christiani 
esse nollent, anathemata non curarentur. Ne antiquam quidem Ec- 
clesiam exterorum errores condemnasse. Yerum id non placuit: esse, 
quibus multum prosint anathemata. Inter hos referri praesertim ma- 
gistros, qui errorum condemnatione eos clarius cognoscant atque mo- 
veantur, ut et ipsi eos fugiant et ab iis tradendis abstineant. Errores 
latius esse diffusos, quam ut eorum damnatio omitti possit. Etiam 
Apostolos et postea Patres errores etiam gentilium, iudaeorum, moha- 



* Acta Congregatiouum gener. C. Y. 711 a. ^ n^i^i q y 714^. 
' Ibid. C. Y. 717 d. 

* Cf. relationem Roii Simor, Archiepiscopi Strigoniensis. C. Y. 82 a. 



J4 Pars I. Const. de fide. Cap. I. Eius historia. 

medanorum impugnasse atque Ecclesiam eos, imprimis, quando com- 
miscebantur cum doctrina christiana, in Conciliis saltem particularibus 
condemnasse ^. 



* Ex actis sessionum deputationis. C. V. 1647 a.b. — Novo schemati 
deputatio canones adiecit. Quum in eius discussione unus ex Patribus 
in Congregatione generali postulasset, ut quatuor canones capitis primi 
(Emendationes primi capitis. Emend. 28. C. V. 100 c) tollerentur, Patres 
deputationis, duobus quidem contradicentibus, canones retinere constitueruit 
(Ex actis etc. C. V. lG71d); rationes Rmus Gasser in relatione de emen- 
dationibus habita ita exponit: „Deputatio de fide non negat, quod hodi^- 
dum multi ofFendantur eiusmodi anathematismis; sed si inquiratur causa, 
cur offendantur, ea non quidem semper, sed vel maxime haec est, quod 
scilicet pervulgata est ista opinio inter homines, qui censentur cultura po!- 
lentes: in rebus religionis nihil certo teneri, sed solummodo existere op - 
niones plus minusve probabiles; hinc vel maxime offenduntur in eo, quoi 
Ecclesia quasdam veritates proponit et quidem sub anathemate proponit 
contra eos scilicet, qui contrarium tenent errorem, dicens: apud Ecclesiari 
esse depositum divinum veritatum divinarum, et ab Ecclesia eas veritates 
proponi auctoritate divina seu infallibili: inde vel maxime offenduntur. Et 
certe, Rini Patres, huic perniciosissimo iudicio nullo modo nos possumus 
aliquid deferre (Patres aliquot consensum manifestant)^ sed potius totis viri- 
bus obluctari. Hacc est ergo ratio cur generatim deputatio de fide cen- 
suerit, canones esse apponendos. 

„Scd dicunt aliqui, et obiiciunt : Eiusmodi anathematismis feriuntui 
etiam homines de Ecclesia bene, imo optime meriti, et etiam qui se humi- 
liter decretis sanctae Sedis subiecerunt; et proinde inuritur eiusmodi ho- 
minibus quaedam nota iniuriae, quae iusta non est. Sed, Rmi Patres, nego, 
et pernego quod contra tales homines et viros anathematismi ferantur. 
Omnes enim anathematismi feruntur solummodo contra eos, qui contuma- 
citer Ecclesiae contradicunt et contumaciter errorem ab Ecclesia reiectum 
defendunt. 

„Quod vero hoc caput primura attinet, certe non parvi momenti ra- 
tiones militant pro omittendis canonibus. Sed nihilominus deputatio de 
fide saltem pro maiori sua parte credidit, etiam in hoc capite non esse 
recedendum, sed canones esse apponendos. Et quidem inducta fuit maior 
illa pars deputationis de fide praecipue ea ex causa, quia eiusmodi errores 
aluntur et defenduntur non solummodo a baptizatis, qui proinde vi baptis- 
matis sunt membra Ecclesiae; sed etiam non raro eiusmodi errores tenentur 
et defenduntur ab eiusmodi hominibus etiam sub specie veritatis: nam non 
pauci sunt et praecipue erant penes nos in Germania, qui crediderunt sy- 
stemata philosophorum quamvis pantheisticorum posse omnino componi cum 
veritate catholica. Ergo ut Ecclesia tanto malo obviam veniat, deputatio 
de fide credidit , canones etiam in hoc capite esse condendos." (Relatio 
Yincentii Gasser etc. C. Y. 112d sq.) Aliqui tamen, quum de toto sche- 
mate ferrentur suffragia, canones tolli vel eorum numerum minui volebant. 
(Emendationes ad Constit. de fide catholica. Emend. 74 sqq. Cf. etiam 
infra ultimam adnotationem ad prooemium.) 



Schema priatinum de doctr. cath. Reformatur in deputatione. 15 

Quemadmodum deputati in eo consentiebant, quod schema secun- 
dum substantiam retinendum esset, ita etiam uno consensu formam 
schematis mutandam esse dicebant. Volebant omnes, expositionem 
catholicae doctrinae in singulis capitibus damnationi errorum praemitti. 
Perspicuitati et brevitati, quantum fieri possit, consulendum esse cen- 
sent atque curandum, ut dicendi ratio tranquilla sit, ut, quod scholam 
sapiat, eliminetur, ut verba aspera vitentur atque argumenta brevius 
proponantur K 

Voluerunt, theologum, qui ultimam manum schemati admovit, 
P. Franzelin S. I., de eo proxima sessione disserere, atque tres de- 
putationis Patres a Cardinali Praeside eligi, quibus opus reformandi 
schematis mandaretur ^. 

Altera deputationis sessione, quum ei schema iam esset traditum, 
decretum est, ut synopsis orationum, quae de eo in Congregationibus 
generalibus habitae essent, a theologis conficeretur. Deinde loannes 
Franzelin S. I. coram Patribus de schemate disseruit atque exposuit, 
quis eius esset finis, rerum ordo, stilus^. Ad reformandum schema 
a Praeside electi sunt Victor Dechamps, Archiep. Mechliniensis, Lud. 
Pie, Episc. Pictaviensis, Conradus Martin, Episc. Paderbornensis, Huic 
ab illis duobus opus perficiendum committitur*. 

Rmus Martin, ab uno ex theologis adiutus, duos fere menses in 
schema reformandum atque ad Patrum vota accommodandum impendit. 
Reformati tandem schematis. quod novem capitibus ac respondentibus 
canonibus totam materiam prioris schematis complectebatur, priorem 
partem in sessione tertia deputationis d. 1. Martii Patribus exhibuit^ 

Haec schematis pars, quae exordio et quatuor capitibus cum unde- 
triginta canonibus constat, eam materiam complectitur, quae undecim 
primis capitibus prioris schematis de doctrina catholica continebatur. 
Ea agitur 1. de Deo et mundi creatione, 2. de revelatione, 3. de 
fide, 4. de fide et scientia^. Alterius partis schematis reformati, quae 
non iam deputationi proponebatur, quinque capitibus et duodetriginta 
canonibus de singulis illis mysteriis agebatur, quae septem ultimis ca- 
pitibus prioris schematis de doctrina catholica continebantur ^. 

In tertia sessione Episcopus Paderbornensis, quum deputatis priorem 
partem exhibuisset, explicavit, quae principia in schemate reformando 
secutus esset. Dixit, se id semper spectasse, ut votis in Congregatione 
generali propositis satisfaceret Substantiam schematis servatam et 

* Ex actis etc. C. V. 1647 c. ^ jbjd. 

^ Eius disquisitionem v. C. V. 1611 a sqq. 

'^ Ex actis sessionum deputationis. C. V. 1647d. — Errat D. Zobl, 
quum dicit (Yincenz Gasser, Furstbischof von Brixen, p. 458 sqq.), Epi- 
scopum Brixinensem inter tres Patres fuisse , qui ad schema reformandum 
fuerint electi. ^ Ibid. ^ Y. hanc partem C. Y. 1628 a sqq. 

' Y. hanc partem C. Y. 1632 d sqq. 



15 Pars I. Const. de fide. Cap. I. Eius historia. 

quantum fieri potuisset, ipsa verba retenta esse; hinc inde, quod in 
priori scliemate in notis adiectum seu implicite dictum esset, in textum 
receptum et explicite enuntiatum esse. Formam schematis esse mu- 
tatam. Quae aliquos offendissent, omissa, capita doctrinae numero 
pauciora, in singulis rebus initium semper factum esse ab expositiore 
doctrinae; condemnationem errorum incanones translatam, brevitati con- 
sultum, stilum simpliciorem, clariorem, puriorem adhibitum esse ^. 

Deinde discussione incepta in eadem sessione de prooemio deli- 
beratum est atque in singulas fere lineas sive voce sive scripto pro- 
positae sunt emendationes ^. De his sequenti die in quarta session? 
Episcopus Paderbornensis relationem habuit, earumque pars recepta 
est. Constituerunt Patres, ut in futuris sessionibus omnes emendationes 
verbis succinctis conceptae scripto exhiberentur ^. 

Capul; primum cum canonibus a Patribus deputatis examinatun 
est in quinta sessione'^, et quum in sessione sexta Paderbornensis 
caput et canones secundum Patrum vota emendata proponeret, prioi 
capitis pars omnium, altera omnium, duobus exceptis, suffragiis pro- 
bata est. Canones omnibus placuerunt; constitutum tamen est, ne 
canones quartus, quintus, sextus proponerentur, nisi id a Congregatione 
generali postularetur ^. 

In priore iam sessione de capite secundo actum erat; in sessione 
sexta agebatur de eius canonibus ^. Quod caput cum canonibus re- 
formatum, in sessione septima a Paderbornensi propositum, paucis locis 
mutatum fere omnibus placuit. Alteram paragraphum (de credendi 
officio) omnes unanimi consensu in caput tertium (de fide) transferendam 
esse censuerunt^ 

De capite tertio et canonibus eo spectantibus disceptatio habe- 
batur in sessione sexta et septima, cumque emendatum in sessione 
octava proponeretur, in paucis mutatum receptum est. Postea tamen 
in sessione nona proponebatur et recipiebatur emendatio de officio etiam 
ea credendi , quae ab ordinario magisterio et universali praedicatione 
Ecclesiae tamquam revelata proponuntur ; novus autem canon, qui pro- 
ponebatur, hoc loco non videbatur recipiendus^. 

Discutiebantur caput quartum in sessione octava et eius canones 
in nona. Quum reformata in decima sessione proponerentur, pleraque 

^ Ex actis deputationis etc. C. V. 1648 a. 
Ibid. C. V. 1648 b sqq., ubi propositae emendationes referuntur. 
Ex actis deputationis etc. C. V. 1649 d sqq. 
^ Ibid. C. Y. 1651 a sqq. ' Ibid. C. V. 1653 d. Relatio etc. C. V. 86 c. 
"> Ex actis etc. C. V. 1652 c sqq. 1653 d sqq. 
' Ibid. C. V. 1655 b. De paragrapho translata cf. schema deputationi 
propositum (C. V. 1629 c) cum schemate Congregationi generali proposito 
(ibid. 72 d). 

^ Ex actis etc. C. V. 1658 a. Cf. Schema etc. C. V. 73 c. 



Schema pristinum de doetr. cath. Reformatur in deputatione. 1 7 

paucis in locis mutata omnium suffragia tulerunt. Cetera probabantur 
omnibus, duobus vel tribus exceptis ^ 

In eadem sessione decreverunt Patres, ut prooemium et quatuor 
capita, quae examinata iam erant et approbata, propria fierent Con- 
stitutio, quae typis descripta Congregationi proponeretur^. Cui Con- 
stitutioni deputatio addidit conclusionem, quam prius Episcopus Pader- 
bornensis toti reformato schemati (novem capitibus constanti) adiecerat ^. 

Altera prioris schematis de doctrina catholica pars etiam tam- 
quam propriae Constitutionis schema a Rmo Episcopo Martin deputa- 
tioni proponitur atque eius examini subiicitur. Quinque eius capiti- 
bus et canonibus respondentibus agitur de nonnullis mysteriis fidei : 
1. de SS. Trinitate, 2. de hominis creatione et natura, 3. de ho- 
minis elevatione et lapsu , 4. de mysterio Verbi incarnati , 5. de 
gratia Redemptoris*. Nomen obtinuit Constitutionis dogmaticae de 
praecipuis mysteriis fidei. Quae Constitutio conciliariter non est san- 
cita, imo ne proposita quidem Congregationi generali, quare eius histo- 
riam non persequimur ^. 

Itaque prior schematis de doctrina catholica pars, seu schema 
Constitutionis dogmaticae de fide catholica, quale ex deputationis dis- 
ceptationibus prodiit, inter omnes Patres distribuebatur d. 14. Martii, 
eique addebatur etiam typis impressa „Ratio in priori schemato dog- 
matico emendando a Patribus deputatis servata"^. Quum disceptatio 
de schemate in Congregatione generali inciperet, Rmus Simor no- 
mine deputationis de eo relationem habuit ^. Quae illa ratione Patri- 
bus tradita et relatione ab Archiepiscopo Strigoniensi habita de sin- 
gulis schematis partibus continentur, ea infra referemus, ubi ipsas 
singulas Constitutionis partes explicamus; quae de schemate universo 
illis continentur, ad schema illustrandum hoc loco breviter addimus. 

Id imprimis deputatio spectasse dicitur, ut postulatis atque votis, 
quae Patres sive voce in Congregationibus sive scripto proposuerant, 
quantum fieri posset, omnino religiose morem gereret. Propterea de- 
putationem res, de quibus prius schema egisset, retinuisse, formam 

* Ex actis etc. C. V. 1658 d. ^ jbid. 

' Schematis pars altera. C. V. 1638 b. Cf. Schema Constitutioms dog- 
maticae de fide C. V. 77 d. Episcopi Gasser de emendationibus secundi 
capitis relatio C. V. 131 b. c. 

^ Cf. Relatio etc. C. V. 209 d sq. 

^ Quae in sessionibus deputationis de hac altera parte seu constitutione 
disputata sunt, v. Ex actis etc. C. Y. lG58d sqq. Schema a Paderbor- 
nensi propositum v. C. V. 1632 d sqq. Schema iam aliquibus in locis emen- 
datum cum notis theologorum v. C. V. 553 a sqq. 

^ Acta Congregationum generalium. C. V. 729 d. Schema traditum 
V. C. y. 69 a sqq. Ratio etc. C. V. 78 a sqq. 

"^ Acta etc. C. Y. 730 d. Relatio habetur C. Y. 80 d sqq. 

Granderath, Constit. dosmat. 2 



13 Pars I. Const. de fide. Cap. I. Eius historia. 

rautasse *. Tractari igitur, quemadmodum a Patribus postulatum esset, 
primo loco doctrinam , deinde reiici errores , qui doctrinae adver- 
sarentur^. Hac de causa in ipsa Constitutionis inscriptione vocabula 
„contra multiplices errores ex rationalismo derivatos" ^ suppressa esse. 
Porro ut eius capita interno aliquo nexu coniungi facilius possent, 
pro „doctrina catholica" scriptum esse „fide catholica". „Quae enim 
in primis capitibus de Deo rerum omnium creatore et de revelatione 
proponuntur, pertinent ad ea, quorum cognitio fidem antecedit, sive 
ad praeambula fidei; deinde agitur de fide ipsa eiusque ad ratio- 
nem respectu ; postremo -de praecipuis quibusdam fidei dogmatibus 
et maxime de mysteriis , sc. de SS. Trinitate , de hominis origine et 
natura, elevatione et lapsu, de Yerbo incarnato et de gratia Redemp- 
toris." ^ Yisum autem esse „materiam hanc amplam in duas Co:i- 
stitutiones dividere, quarum prior, quae nunc proponitur, de ficie 
catholica generatim, altera de nonnullis fidei catholicae obiectis si i- 
gillatim ageret" ^. 

Deputatos, aliorum Conciliorum exemplum ob oculos habentes, 
capitibus addidisse canones, ut tanto facilius, quid doctrinae catholicee 
adversaretur, cognosceretur, atque errores studiosius et sanctius a fidcj- 
libus evitarentur ^. Tandem eos stilum emendare studuisse^. „Postu- 
latum fuit," ait Archiepiscopus Strigoniensis in relatione ^ „ut modi.s 
dicendi in primo schemate quem habuimus immutetur, ut stilus alitcr 
reformetur, nempe repurgetur a pulveribus scholasticis, ut Ecclesia ia 
hocce Yaticano Concilio non loquatur in tono disceptantis cum suis 
discipulis magistri, sed loquatur cum maiestate et loquatur in ton3 
miserentis super erroribus filiorum suorum matris. Essentialis formi 
omnis conciliaris Constitutionis in primis est, ut doctrina catholica su ) 
sua etiam speciali cathoiica ratione vere, genuine et sincere proponatur : 
atque deputatio eam habet firmissimam convictionem, quod hac parta 
vestro desiderio vestroque postulato satisfecit. Quod attinet autem ad 
stilum ipsum, nec deputatio credit stilum hunc mutari non posse, ne 3 

1 Ratio etc. C. Y. 78 b. Relatio etc. C. Y. 81 d sq. 

2 Ibid. C. Y. 78 c. 82 c sqq. Cur theologi in schemate de doctrinii 
catholica ahum ordinem servarint, exponit Franzehn, Disquisitio etc. C. Y. 
1616 c sqq. ^ Cf. supra p. 11. * Ratio etc. C. Y. 78 c sq. 

^ Ibid. — Inscriptio optirae ex ratione antea allata quadrat in prioreni 
Constitutionem ; non item in alteram, qua non de ipso actu vel virtute fidei, 
sed de aliquibus eius obiectis tractatur; de obiectis enim fidei in omnibu; 
conciHaribus definitionibus agi solet. Postea, ut iam notavimus, alia in- 
scriptio alteri Constitutioni praefixa est. 

^ Ratio etc. C. Y. 78 d sq. Relatio etc. C. Y. 84 d sqq. Cf. supra p. 13 sq 

' Ratio etc. C. Y. 79 a. 

^ C. Y. 85 b. c. Quid FranzeHn de stilo prioris schematis de doctrins 
catholica disserat, v. in eius Disquisitione. C. Y. 1626 b sqq. 



Schema reform. de fide cath. in Congreg. gener. proponitur et discutitur. 19 

deputatio illius est mentis, quod stilus hic repurgari adhuc et longe 
melior reddi non possit, quam vere hicce occurrit. Praecipua res est, 
Rmi Patres, ut inquirere, ut diligenter discutere velitis, an doctrina, 
quae in hisce quatuor capitibus continetur, sit vera, genuina, sincera 
Ecclesiae catholicae doctrina. Posteaquam in hanc veritatem inquisi- 
vistis, caetera omnia sunt accidentalia , caetera omnia sunt exigui ne- 
gotii. Erit facile, ea, quae vobis visa fuerint, in hocce schemate adhuc 
modificare atque reformare. Super hac re contendite , ut conveniatis, 
utrum doctrina, quam hic in isto schemate deputatio proponit, utrum 
illa doctrina sit vere catholica." 

Relatione habita, quum iam discussio generalis de toto schemate 
inchoanda esset, primus Praeses Patres, qui de eo dicturi essent, 
monuit, ut „se cohibeant intra eos limites, qui per discussionem gene- 
ralem ex rei natura oratoribus praefiguntur, ne evagentur ad parti- 
cularia sive in prooemio sive in singulis capitibus aut canonibus con- 
tenta, de quibus postea locus erit disserendi, quum successive de prooemio 
seorsim ac pariter seorsim de capite primo, seorsim de capite secundo 
et sic deinceps tractabitur" *. Deinde discussio generalis incepta et 
sequenti Congregatione d. 22. Martii finita est. 

In eadem tricesima prima Congregatione incepta est discussio pro- 
oemii, quae in antecedenti Congregatione indicta erat. Quatuor Patres 
de prooemio disseruerunt ^. Sequenti die, antequam discussio inchoata 
est, primus Praeses in memoriam revocat, quod paragrapho YII. de- 
creti 20. Februarii praescriptum est, „ut in singularum partium dis- 
cussione semper ab oratoribus proponatur formula expensi schematis 
periodo vel paragrapho substituenda ac Praesidibus post habitum ser- 
monem exhibenda". Id, addit Praeses , non ab omnibus die ante- 
cedenti servatum , sed omnino servandum esse. Postquam septem 
oratores de prooemio disseruerunt, discussio specialis finita est. Emen- 
dationes propositae typis impressae inter Patres d.' 24. Martii distri- 
buebantur ^ 

Die sequenti in decima sexta sessione deputationis de fide agebatur 
de Patrum emendationibus *, et in Congregatione generali d. 26. Martii 
nomine deputationis de iisdem relationem habuit Archiepiscopus Si- 
mor^. „Ipsae enuntiationes", inquit, „ostendunt, plurimas illarum, 
maiorem nempe partem, ad stilum referri, minorem ad accidentalia 



* Acta Congreg. gener. C. V. 730 d sq. 

^ Episc. Strossmayer unus est ex quatuor illis Patribus; partem ora- 
tionis eius affert Adon (Zur Geschichte des Vaticanischen Conciles, Miinchen 
1871, p. 87 sqq.). 

3 Acta etc. C. V. 732 c sq. 733 b. Emendationes habes C. Y. 88 b sqq. 

* Ex actis etc. C. Y. 1670 a. 

^ Acta etc. C. Y. 734 a. Relationem habes C. Y. 01 b sqq. 



20 Pars I. Const. de fide. Cap. I. Ehis historia. 

quaedam, et aliquas tantum minimas observationes tales esse, quae 
ipsum prooemium in sua substantia, ut ita dicam, afficiunt. . . Illa- 
rum.omnium enuntiationum, quae hic factae fuerunt, is qui fieri tan- 
tum poterit usus, certe fiet per deputationem in revisione huius pro- 
oemii. Quod cum, Rmi Patres, super prooemio hic proloquentes sciant, 
atque pro certo teneant, octo illorum declarare non dubitaverunt, so 
priores acquiescere, atque nolle, ut super suis hic factis enuntiationi- 
bus, quarum maxima pars, prouti dixi, stilum, locutionis modum con- 
cernunt, vestra suflfragia requirantur. Si de capitibus fidei , vel vero 
etiam de obiecto ipsius disciplinae ageretur, certissime haec ipsorum 
declaratio ex parte deputationis vix acceptata fuisset: super capiti- 
bus enim fidei, quemadmodum etiam super capitibus disciplinae, quoad 
singulas observationes, quoad singulas animadversiones semper vestra 
suifragia hac in aula rogabuntur." * Deinde Rmus Archiepiscopus ex- 
posuit, cur deputatio alias emendationes, quae retractatae non essent, 
recipiendas non esse censeret ^. 

Relatione facta de singulis emendationibus suffragia ferenda erant. 
Lecta ea decreti pontificii paragrapho , qua modus ferendi suffragia 
praescribitur , eam explicaturus Subsecretarius addidit : „Meminerint 
itaque Rmi Patres, quod de quavis emendatione actus suffragia ferendi 
fiet distinctis seu duabus vicibus, ita, ut actus surgendi exprimat tam 
assensum quam dissensum ; nempe qui prima vice surgunt, approbant 
emendationem propositam, de qua tunc agitur, sedentes vero ean- 
dem reiiciunt ; dum autem secunda vice de eadem propositione Patres 
interrogantur, tunc ii, qui surgunt, emendationem propositam reiiciunt, 
sedentes autem eam approbant." Cum autem haec legerentur, Rmus 
Whelan, Ep. Wheelingensis, cuius erant emendationes , de quibus 
suffragia fierent, proposita retractavit ac Praesides rogavit, ut suffragia 
non exquirerentur ^. 

Itaque deputatio prooemium Patrum emendationum ratione habita 
reformavit "^, reformatumque inter Patres distribuendum Praesidibus 
exhibuit. Distribuitur in tricesima quinta Congregatione generali 
d. 28. Martii ^ atque in sequenti Congregatione Patrum suffragiis sub- 
iectum ab omnibus approbatur ^. Quoad stilum denuo emendatum prae- 
legitar in vigesima secunda sessione deputationis ^, atque cum capiti- 
bus proponitur in quadragesima quinta Congregatione generali die 
12. Aprilis ^, quum speciali de singulis Constitutionis partibus discus- 
sione finita suffragia iam de tota Constitutione ferenda essent. 



1 Relatio etc. C. V. 93 a sqq. 2 jbid. C. V. 93 c sqq. 

3 Ibid. C. V. 95 b sqq. Acta etc, C. V. 734 a. ^ Ex actis etc. C. V. 1671 b. 

^ Acta etc. C. Y. 734 d. Textum prooemii distributi habes ibid. 96a sqq. 

^ Acta etc. C. V. 735 b. ' Ex actis etc. C. V. 1674 a. 

s Acta etc. C. V. 739 a. 



Discussio special. in Congr. gen. Prooemium. Cap. I. II. 21 

Discussio specialis prinii capitis eiusque canonum in Congrega- 
tionibus tricesima altera et tertia diebus 23. et 24. Martii locum ha- 
buit ^. Emendationes propositae ^, die 26. Martii inter Patres distri- 
butae ^, in deputationis sessione 27. Martii examinabantur "^ et in 
Congregatione generali tricesima sexta , referente de iis Yincentio 
Gasser, Brixinensi Episcopo ^, suffragiis Patrum subiiciebantur ^. 

De primis capitis verbis „Sancta Romana catholica Ecclesia" dis- 
sensus Patrum exstitit, ita ut suffragia ad sequentem diem differenda 
essent^, quo die Brixinensis speciali de iis relatione habita^ Patribus 
persuasit, ut verba retinerent^. Quod quidem consilium postea mu- 
tatum est, ut infra in speciali commentatione ^^ accuratius referemus. 

Capiti adiecta est, ut unus ex Patribus proposuit, paragraphus tertia 
de Dei providentia et omniscientia ^^. Canon, quo de diversis pantheismi 
speciebus agitur, qui a deputatione in annotatione schemati adiecta 
Patribus proponebatur ^^, tamquam quartus schemati insertus est ^^. 

Itaque caput primum cum canonibus secundum Patrum poposita 
reformatum ** distribuebatur d. Sl.Martii^^ et in Congregatione gene- 
rali tricesima nona omnium fere Patrum suffragia tulit. Octo tantum 
Patres dissentiebant^^. Quoad stilum a deputatione reformatum ^^ pro- 
ponendum iam erat cum ceteris Constitutionis partibus in quadragesima 
quinta Congregatione generali ^^. 

Alterius capitis et canonum ei additorum discussio specialis in 
Congregatione generali tricesima tertia d. 24. Martii incepit. Pergitur 
in sequenti et finitur discussio in Congregatione tricesima quinta *^. 
Quae in ea propositae sunt emendationes ^^, in Congregatione duode- 
quadragesima inter Patres distribuuntur ^^ De iis agitur in tribus 
sessionibus deputationis ^^. Quid deputationi de singulis visum sit, 
in Congregatione generali quadragesima et quadragesima prima ex- 



* Acta etc. C. V. 733 a sq. ^ Emendationes etc. C. V. 98 a sqq. 

3 ^(.^a etc. C. Y. 734 c. * Ex actis etc. C. Y. 1671 c. d. 

^ Relatio etc. C. Y. 101 d sqq. 

6 Ibid. C. Y. 108a sqq. 112b. c. 117b. c. Acta etc. C. Y. 735c. 

' Relatio etc. C. Y. 108 d. ^ i^i^ q y. 117 d sqq. 

9 Ibid. C. Y. 118d. *» Cap. II. Commentatio prima. 

i^ Emend. etc. C. Y. 98 d sq. Ex actis etc. C. Y. 1671 c. Relatio etc. 
C. Y. 105 a. b. 109 a. Y. infra annotationem ad locum. 

" Schema etc. C. Y. 76 d. Cf. Ex actis etc. C. Y. 1653 d. 

13 Emend. etc. C. Y. lOla. Relatio etc. C. Y. 115a sqq. 117 e. 

i^ C. Y. 119a sqq. Cf. Ex actis etc. C. Y. 1672 a. 

15 Acta etc. C. Y. 736 b. ^^ Ibid. 736 c. 

1' C. Y. 216 d sqq. Cf. Ex actis etc. C. Y. 1675b. 

" ^cta etc. C. Y. 739 a. '^ Acta etc. C. Y. 733 c sqq. 

20 Emendationes etc. C. Y. 120 b sqq. ^i ^^ta etc. C. Y. 736 b. 

" Ex actis etc. C. Y. 1672 a sqq. 



22 Pars I. Const. de fide. Cap. I. Eius historia. 

ponit Vincentius Gasser, Episcopus Brixinensis, deputationis relator, 
ac de singulis feruntur sufFragia *. Caput cum canonibus secunduni 
suffragia Patrum emendatum ^ in tricesima tertia sessione deputationis 
praelectum^ in quadragesima altera Congregatione generali interPatres 
distribuitur ^* et in quadragesima quarta suffragiis subiectum ab omni- 
bus Patribus approbatur^. Quoad stilum a deputatione® reformatum^ 
cum ceteris Constitutionis partibus in quadragesima quinta Congre- 
gatione generali suffragiis subiicitur ^. 

Discussio specialis capitis tertii eiusque canonum habita est ir 
Congregatione generali tricesima septima et octava ^. Emendationes a 
Patribus propositae ^^ inter Patres d. 2. Aprilis distribuebantur **. Post- 
quam de iis in quinque sessionibus deputationis actum est^^, Conradus 
Martin, Episcopus Paderbornensis, nomine deputationis de iis in Con- 
gregatione generali quadragesima secunda, tertia, quarta relationem 
habuit, ac de singulis in iisdem Congregationibus ferebantur suffragia^^. 

Supra ^* retulimus, schemati reformato a deputatione paragraphum 
adiectam esse, qua ageretur de officio etiam ea credendi, „quae ab 
Ecclesia sive iudiciis dogmaticis, sive ordinaria et universali doctrina 
et praedicatione tamquam in verbo Dei scripto vel tradito contenta pro- 
ponuntur" ^^. Inserebatur haec paragraphus inter paragraphum tertiam 
et quartam, eratque in schemate Patribus proposito haec: „Porro fide 
divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto 
vel tradito continentur et ab Ecclesia sive solemni iudicio sive ordi- 
nario ministerio credenda proponuntur." ^^ Animadversum autem est 
in Congregatione generali, non bene necti inter se sententias. Sequi 
statim : „Haec illa est fides, sine qua impossibile est placere Deo etc", 
ita ut tollatur iam discrimen inter ea, quae necessitate medii, et ea, quae 
necessitate praecepti credenda sint ^^. Id quidem recte. Ante addi- 
tam novam paragraphum quartam sententia illa antecedenti para- 
grapho tertiae bene subiungebatur ; post novam additam mutanda 
erat et Episcopo Martin proponente ^^ in quadragesima tertia Con- 
gregatione generali mutatur^^. 



^ Relatio etc. C. V. 127 a sqq. Acta etc. C. V. 737 a.b. 
2 C. V. 153 d sqq. ^ ^x actis etc. C. Y. 1674 b. 

^ Acta etc. C. V. 738 b. ^ Ibid. C. Y. 738 c. 

^ Ex actis etc. C. Y. 1674 d. ^ C. Y. 217 b. 

« Acta etc. C. Y. 739 a. ^ Acta etc. C. Y. 735 d sqq. 

1° C. Y. 155 b sqq. ^i Acta etc. C. Y. 736 d. 

12 Ex actis etc. C. Y. 1672 d sqq. 

13 Acta etc. C. Y. 738 b sqq. Relatio etc. C. Y. 165 c sqq. 

1* P. 16. i^ Ex actis etc. C. Y. 1658 a. '' Schema etc. C. Y. 73 c. 
1' Emendationes etc. C. Y. 160b. ^^ Relatio etc. C. Y. 177 d sq. 

13 Ibid. C. Y. 180 d. 



Discussio specialis in Congr. gen. Cap. III. 23 

Quum quidam timerent, ne voce ordinarii magisterii Summus Pon- 
tifex intelligendus esset, atque eius infallibilitas indicaretur, substituta 
est phrasis „ordinario et universali magisterio" ^. 

Maior quaedam difficultas orta est circa canonis quinti partem 
priorem. Erat in schemate proposito haec: „S. q. d. , fidem, qua 
Christiani evangelicae praedicationi consentiunt, non esse nisi per- 
suasionem necessariis scientiae humanae argumentis inductam . . ., 
a. s." 2 Ea condemnabatur sententia Hermesii^. Offendebantur aliqui 
verbo „necessariis", non solum ii, qui scriptas emendationes * tradide- 
runt, sed etiam alii ^. Quare ante ipsam Congregationem generalem 
quadragesimam tertiam, in qua de illis emendationibus agendum erat, 
deputatio de fide formulam canonis mutatam Patribus miserat, qua vox 
„necessariis" explicaretur, sc. hanc: „S. q. d., assensum fidei chri- 
stianae non esse liberum, sed necessariis humanae rationis argumentis 
produci , . ., a. s."*' In nota formulae adiecta Patres deputati: „E con- 
textu verborum iam etiam apparet," inquiunt, „necessaria dici argu- 
menta, quae vim intellectui inferunt et ad assensum cogunt." Addit^ 
Episcopus Paderbornensis, deputationis in Congregatione generali rela- 
tor: „Nunc credo, Rmi Patres, nullum posse offendi; nam nunc sensus 
est clarissimus , siquidem necessarius est vox , qua Hermesius ipse 
utitur. Nos in lingua latina non habemus vocem, quae stricte ex- 
primat germanicam vocem ndthige^iden Grilnden: vox necessitam est 
accommodata (sed male latina) ; potius dicerem cogens, argumenta co- 
gentia, quae necessitatem imponant intellectui, cui non possit resistere. 
Hoc voluit exprimere Hermesius . . . Credo, Rmi Patres , si digne- 
mini acceptare hanc novam formulam , omnium emendationum pro- 
positarum votis esse satisfactum." 

At canon hac formula exhibitus, quum suffragiis subiiceretur, 
„non placuit Patribus; siquidem perlecto a RiTio Subsecretario nemo 
eidem assentiri visus est. Quin imo plures Rmi Patres ad Prae- 
sides accesserunt, alias omnino formulas proponentes et suadentes. 
Alii enim dici voluissent: 7iecessitantibus humanae rationis argumentis ; 
alii : humanae rationis argumentis ad assensum cogentihus : alii demum : 
humanae rationis argumentis necessario produci. Quapropter Emis Prae- 
sidibus quoad huiusmodi canonem et relativas emendationes suffragia 
suspendere visum est, et Rmo Episcopo Paderbornensi mandarunt, 
ut Patres hoc sensu alloqueretur nomine deputationis" ^. Is, quum 
etiam se dubitare dixisset, essetne praeferenda vox necessitantibus : 



^ V. infra in cap. III. annotationera loco ipsi adiectam. ^ C. V. 77 b. 
^ Eam expositam v. infra in cap. III. in annotat. Constitutioni adiectis. 
^ Emendationes etc. C. V. 164 b sq. ' Relatio etc. C. V. 188 b. 

^ C. V. 165 b. Cf. Relatio etc. C. V. 188 b. 
' Relatio etc. C. V. 188 c. d. « Ibid. C. V. 191 b. 



24 Pars I. Const. de fide. Cap. I. Eius historia. 

„Permittatis," inquit, „ut deputatio magis deliberet et maturius deli- 
beret de eligenda quadam voce prorsus accommodata, et benigne suspen- 
datis hodie votationem super hoc assensu usque ad crastinum diem.'' ^ 

Eo die (8. Aprilis) Episcopus Paderbornensis exposuit, deputatio- 
nem formulas propositas examini subiecisse. Yocem cogendi, licet de 
re exprimenda nullum dubium relinqueret, non placuisse, quum vim in- 
dicaret, quae extrinsecus afferretur. Yocem necessitandi non esse lati- 
nam. Omnibus iterum ac tertio expensis deputationem commendare 
formulam hanc : „S. q. d., assensum fidei christianae non esse liberum, 
sed argumentis rationis humanae necessario produci, a. s." ^ Formula 
iterum lecta et explicata suffragia exquisita sunt, eaque consensu pen3 
unanimi recipiebatur ^. 

Itaque caput tertium cum canonibus revisum* distribuitur inte - 
Patres eodem die^ atque approbatur in quadragesima quinta Con- 
gregatione generali^. Cum ceteris Constitutionis partibus suffragiis 
Patrura subiicitur in eadem Congregatione, ut infra narrabitur. 

Capitis quarti eiusque canonum et monitorum, quae toti Consti- 
tutioni addita sunt, discussio specialis habebatur in Congregatione gene- 
rali undequadragesima d. 1. Aprilis ^ Patrum emendationes^ examina- 
bantur in duabus sessionibus deputationis de fide, ac Rmus Ludovicus 
Pie, Episcopus Pictaviensis, de iis in quadragesima quarta Congrega- 
tione generali (d. 8. Aprilis) relationem habuit^. Postquam Patres in 
eadem Congregatione de singulis emendationibus suffragia tulerunt, 
caput cum canonibus a deputatione denuo revisum ^^ inter Patres 
distribuebatur ^^ et ab iis in sequenti Congregatione (d. 12. Aprilis), 
postquam nova de conclusione deliberatio habita est, approbabatur. 

De conclusione Constitutionis, quae duobus monitis continetur, 
aliqua addenda sunt. 

Priori monito omnes Christi fideles, maxime vero ii, qui praesunt 
vel docendi munere funguntur, studium et operam conferre iubentur, 
ut errores Constitutione proscripti ab Ecclesia Christi arceantur et 
purissimae fidei lux pandatur. Altero omnes officii monentur, ut 
etiam eas Constitutiones eaque Decreta servent, quibus opiniones, 
quae, licet haereticae illae quidem non sint , ad haereticam tamen 
pravitatem plus minusve accedant, a S. Sede proscriptae et prohibitae 



1 Relatio etc. C. V. 191 d. ^ jbid. C. Y. 192a sqq. Cf. Ex actis etc. 
C. Y. 1675 b. 3 Relatio etc. C. Y. 193 a. Cf. Acta etc. C. Y. 738 c. 

"" Habes illud C. Y. 193 b sqq. Seorsim canonem quintum C. Y. 214d. 

' Acta etc. C. Y. 738 d. ^ Ibid. C. Y. 739 a. 

' Ibid. C. Y. 736 c. 8 C. Y. 195 c sqq. 

9 Relatio etc. C. Y. 200 sqq. Acta etc. C. Y. 738 d. 
'' C. Y. 212 c sqq. Cf. Ex actis etc. C. Y. 1675 c. 
^^ Acta etc. C. Y. 738 d. 



Discussio spec. in Congr, gen. Cap. III. IV. Monita adiecta. 25 

sunt. Intelliguntur primo loco illae , quae erroribus Constitutione 
damnatis affines sunt ^. 

Quum schema reformatum non iam in duas partes, quarum utra- 
que nova futura esset Constitutio, divisum esset, monita locum ob- 
tinuerant in fine totius schematis^. Quum autem prior pars tamquam 
specialis Constitutio Patribus (d. 14. Martii) proponeretur, a deputa- 
tione huic Constitutioni adiecta erant^. Neque tamen Patres depu- 
tati plane iam quaestionem absolvisse videntur, utrum hoc loco, au in 
fine alterius Constitutionis, an utroque loco ea ponerent. Quum enim 
d. 20. Martii de altera iam Constitutione agerent, ut monita eam con- 
cludentia retinerentur, decernebant '^. 

Inter emendationes, quae in speciali discussione capitis quarti et 
finis totius Constitutionis a Patribus erant propositae (d. 1. Aprilis), 
tres ultimae spectabant duo monita^. lam Patres deputati, quum emen- 
dationes propositas examinarent (d. G. Aprilis), monita ad fiaem alte- 
rius Constitutionis transferre statuerunt^, id quod Episcopus Picta- 
viensis, quum de emendationibus in Congregatione generali (d. 8. Aprilis) 
relationem haberet, cum Patribus communicavit ^, qui interrogati de 
tribus illis emendationibus tum suffragia ferre constituerunt, quum de 
sequenti Constitutione acturi essent^. 

Sed consilium mutatum est. Quum schema Constitutionis, de quo 
Patres deliberabant, fraude obtentum ab ephemeride Augustana „A11- 
gemeine Zeitung" vulgatum esset, deputatio de fide in sessione d. 9. Apri- 
lis unanimiter decrevit, ut in Congregatione generali proxima conclu- 
sionem Patribus iterum proponeret iisque suaderet, ut conclusionem 
in primam iam Constitutionem reciperent, quum omissio conclusionis 
facile tamquam reiectio doctrinae, quam continet, explicari posset ^. 
Eodem die Patribus monito ^^ a Concilii Secretario misso indicatum 
est, in proxima Congregatione (d. 12.Aprilis) conclusionem eorum suffra- 
giis subiectum iri. 

Itaque in Congregatione generali quadragesima quinta Episcopus 
Pictaviensis de conclusione atque emendationibus in eam propositis 
nomine deputationis relationem habuit. ^Pluribus", inquit, „hac de re 
libratis consiliis, satius visum est, ipsam conclusionem statim adaptari, 
quae novem nostris capitibus postponenda destinabatur , reservata fa- 
cultate hanc eandem conclusionem iterandi sive transferendi in edi- 



^ Cf. infra in cap. III. notas conclusioni adiectas. 
^ Eiusdem schematis pars altera C. V. 163Sb. 

^ Schema Constitutionis etc. C. Y. 77 d. Relatio etc. C. Y. 131 b. 
* Ex actis etc. C. Y. 1669 a. ^ Emendationes etc. C. Y. 109 d. 

^ Ex actis etc. C. Y. 1675 a. ' Relatio etc. C. Y. 208 c. 

« Ibid. C. Y. 209 b. ^ Ex actis ete. C. Y. 1675 b. c. 

" C. Y. 209 b.c. 



26 Pars I. Const. de fide. Cap. I. Eius historia. 

tione seu publicatione finali post alteram Constitutionem dogmaticam. 
Ad hoc nos movit non solum , quod iam ex hoc ambone diximus, 
iuxta mentem perplurimorum Patrum, quod nempe secunda pars huius 
conclusionis necessario retinenda est; sed alia etiam accessit ratio non 
parvi ponderis. Scitis enim, Yenerabiles Patres, quod schemata nostra, 
tum primigenia, tum renascentia, pluribus in locis infeliciter divulgata 
typisque impressa huc illuc pervolitant: expedit igitur, ut iis, qui ncs 
oculo attentiori et forsan minus aequo observant, nullam praebeamus 
ansam falso sibi persuadendi ac statim in vulgus spargendi, nos a taii 
vel tali proposita doctrina recessisse." ^ Antequam emendatio qua- 
dragesima octava, qua unus ex Patribus, ut conclusio omitteretur, 
suasit, suffragiis subiiciebatur, relator addidit^: „Per decursum revi- 
sionis ac secundae discussionis huiusce nostri schematis , non dicam 
aliqui, non dicam phirimi, sed perplurimi Patres doluerunt apud nos, 
quod relate ad hanc vel illam opinionem, tum primum ab Episcopli 
ordinariis, tum postea a sancta Sede interdictam et prohibitam, Con- 
cilium Yaticanum se quasi abstinere videretur, sicque redivivis contro- 
versiis dari locum posse. Et quid ad haec responderunt Patres de- 
putati? Responderunt ante omnia, se semper paratos esse ad exse- 
quenda mandata sacrae huius oecumenicae Synodi, cuius humiles servon 
et interpretes, et dociles operarios se agnoscunt. Interea tamen ad- 
iecerunt, ad Concilium generale non pertinere in suis capitibus e: 
canonibus nisi ea tradere, quae fide certa declaranda sunt, ea auten 
reprobare, quae fidei contraria demonstrantur. Ne autem ex hoc si- 
lentio Concilii detrimenti aliquid afferatur saluberrimae auctoritati. 
qua Sedes Apostohca, tamquam mater ac magistra vigilantissima, errores 
hic aut illic insurgentes, ab Episcopis ordinariis ut plurimum denun- 
ciatos, amovit et reiecit, oecumenica Synodus, gravi monitione capiti- 
bus et canonibus postmissa , neminem ignorare posse declarat , ea 
omnia, quae circa huiusmodi controversias doctrinales et pravas opi- 
niones a sancta Sede fuerunt decreta et sancita, sollicite ac religiose 
servanda esse; et hac de causa textui schematis standum censuerunt 
esse Patres deputati, iudicio tamen Emorum et E-morum Patrum omnia 
submittentes." Emendatio igitur, quum suffragiis proponeretur, a Patri- 
bus reiecta et conclusio approbata est ^. Deinde totum caput quartum 
cum canonibus et conclusione a deputatione secundum Patrum pro- 
positiones emendatum ^ eorum suffragiis recipitur ^. 

Itaque de tota Constitutione habita erat discussio generalis, deinde 
specialis de singulis partibus. Singulae in has a Patribus propositae 
emendationes a deputatione de fide examinatae atque in Congrega- 
tionibus generalibus Patribus explanatae eorumque erant subiectae 



1 Ibid. C. Y. 210 b sqq. ^ ibi^. C. Y. 211 a sqq. 

3 Ibid. C. Y. 212 b. * C. Y. 212 sqq. ' Acta etc. C. Y. 739 a. 



Discussio spec. in Congr. gen. Monita adiecta. — Discussio ultima totius Const. 27 

suffragiis. Secundum emendationes ab iis approbatas reformatae sin- 
gulae partes Congregationum generalium suffragiis iterum subiectae 
erant. Restabat, ut Constitutio, quae per partes approbata erat, iam tota 
Congregationi generali proponeretur, id quod, ut supra ^ vidimus, so- 
lemniori modo ita fieri debebat, ut singuli Patres voce sive „Placet", 
sive „Non placet", sive „Placet iuxta modum", quid sentirent, enun- 
tiarent. Itaque in eadem illa Congregatione generali quadragesima 
quinta, qua tertium et quartum caput cum canonibus et conclusione 
totius Constitutionis per partes approbatum esse vidimus, sententiae 
Patrum de tota Constitutione solemniori illo modo rogatae sunt. „Iussu 
Praesidis, Emi Cardinalis de Angelis, Concilii Subsecretarius ambonem 
conscendens super integra Constitutione de fide cailiolica nominatim 
singulos Patres iuxta dignitatis et promotionis ordinem rogavit, quo- 
rum 515 absolute ,Placet' responderunt, 83 ,Placet iuxta modum^, 
i. e. conditione aliqua adiecta, quam scripto illico tradiderunt; nemo 
vero ,Non placet' dixit."^ 

Conditiones ab iis propositae ^, qui „Placet iuxta modum" re- 
sponderunt, a deputatione in vigesima septima sessione (d. 16. Aprilis) 
examinabantur , atque in Congregatione generali quadragesima sexta 
(d. 19. Aprilis) relationem de iis habuit Episcopus Brixinensis "^. Paucis 
agit de iis, quae ad stilum referuntur^, et de iis, de quibus suffragia 
Patrum iam lata erant^. De aliis accuratius disserit. Duas recipiendas 
Patribus commendat, emendationem vigesimam tertiam ^, qua postula- 
batur, ut in initio capitis primi pro „Sancta Romana catholica Eccle- 
sia" poneretur „Sancta catholica Apostolica RomanaEcclesia" ^, et nona- 
gesimam nonam cum dimidio ^, qua suadebatur, ut canoni tertio capitis 
secundi adderetur „et perfectionem" ^^. Quae quidem duae exceptiones 
a Patribus recipiebantur ^^ 

Fere quadraginta exceptioues referebantur ad conclusionem totius 
Constitutionis, quarum aliis suadebatur, ut conclusio omitteretur, aliis, 
ut mutaretur, aliis, ut ad finem alterius Constitutionis transferretur, 
quod eo magis mirum videri debet, quod in discussione speciali tres 
solum emendationes de ea propositae erant et earum sola una pete- 
batur, ut conclusio eo loco omitteretur. Deputatio conclusionem reti- 
nendam esse censebat nec conditiones proponendas, quoniam ad rem 

* Prolegomena I. p. 6. ^ Acta etc. C. V. 739 a. Ex actis etc. 

C. V. 1678 a. Cf. ibid. notam 1. ^ q^ y. 219 b sqq. 

^ Relatio etc. C. V. 232 c sqq. Ex actis etc. C. V. 739 b. 

5 Relatio etc. C. V. 235 c. ^ Ibid. C. V. 235 d. 

^ Emendationes etc. C. V. 223 c. 

® Relatio etc. C. V. 234 d sqq. Quae tanta fuerit de primis verbis 
capitis primi disputatio, v. infra cap. II. comment. I. 

3 Emendationes etc. C. V. 229 b. '^^ Relatio etc. C. V. 243c sqq. 

'' Ibid. C. V. 245 c. 



28 Pars I. Const. de fide. Cap. I. Eius historia. 

iam iudicatam referrentur ^ Episcopus Brixinensis, quum ad condi- 
tiones de conclusione agentes pervenisset: „Deputatio vestra", in- 
quit, „non una vice, sed repetitis vicibus in sinu consessus sui hac 
de re egit, et semper censuit eadem prorsus constantia, hanc con- 
clusionem sive tale monitum omnino necessarium esse. Nam non 
potuit non praevidere, quanta mala exoritura sint, si opinio illa in- 
valesceret, quod de omnibus, quae neque in capitibus neque in ca- 
nonibus huius Constitutionis de fide continentur , in scholis libero, 
imo liberrime posset disputari. Huic tanto malo, quod eo maius esset, 
quum post tot saecula demum Concilium Yaticanum secutum fuer it 
ultimam Synodum Tridentinam , huic tanto malo alia ratione obviain 
ire Concilium Yaticanum non potest iuxta sententiam deputationis de 
fide, quam addendo Constitutioni dogmaticae de fide talem clausulan: , 
seu talem conclusionem , qua monentur fideles officii sui in erroribus 
arcendis et in erroribus eliminandis, et qua admonentur magistri, quod 
non sufficit probato catholico solummodo ea vitare, quae de fide vi- 
tanda sunt, sed etiam ea, quae per decreta Sedis Apostolicae sun: 
definita. — Ergo de necessitate huius conclusionis ne momento qui- 
dem temporis in consessu deputationis vestrae de fide disputatum fuit 
de loco et de tempore utique aliquantulum haesit , sed solummodc 
unica vice: et Rmus relator, qui ultima vice officio relatoris ex hoc 
ambone functus est, rationes vobis, Rmi Patres, ingenue exposuit, cur 
deputatio de fide censeat, istam conclusionem hoc loco esse publican- 
dam. Caeteroquin per se patet, quod quoad valorem dogmaticum, id 
est quoad censuram adiectam, nihil immutatur in decretis Sedis Apo- 
stolicae, etiamsi conclusio ista per Concilium Yaticanum probetur et 
publicetur. Yalor dogmaticus seu censura adiecta prorsus eadem et 
immutata manet, qualis fuit ante publicationem et decretum Concilii 
Yaticani. Proinde, Rmi Patres, obsecro et obtestor omnes, ut huic 
etiam conclusioni calculum suum, utique album, adiiciant." ^ 

Deputatio de fide sequenti die Constitutioni ultimara manum ad- 
movit, ita, ut ratione ultimae emendationis habita^ etiam conclusionem 
mutaret. Qua rautatione Christi fideliura in erroribus eliminandis offi- 
ciura ab eorura, qui docendi raunere funguntur, officio raagis distinxit. 
Quura antea scriptura esset: „. . . oranes Christi fideles, raaxime vero 
eos, qui praesunt vel docendi raunere funguntur, per viscera lesu 
Christi obtestamur, necnon eiusdem Dei et Salvatoris nostri auctori- 
tate iubemus, ut ad hos errores a S. Ecclesia elirainandos . . . ope- 
rara conferaut", iara scribebatur: „. . . oranes Christi fideles per vis- 
cera lesu Christi obtestamur, eis vero, qui praesunt vel docendi raunere 
funguntur, eiusdera Dei et Salvatoris nostri auctoritate iubemus, ut 



1 Ex actis etc. C. Y. 1676 c. ^ Relatio etc. C. Y. 241 d sqq. 

3 Cf. Ex actis etc. C. Y. 4676 c. 



Diecussio ultima. Monita adiecta. — Confirm. in Sessione solemni. 29 

ad hos errores a S- Ecclesia arcendos et eliminandos . . . operam con- 
ferant." ^ Sed die sequenti (21. Aprilis) in sessione vicesima nona 
deputatio a priori illa mutatione, qua verborum quorundam transposi- 
tione Christi fidelium officium ab aliorum, qui docendi munere fun- 
guntur, distinguitur, recedendum esse putavit ac priorem textum rece- 
pit, retenta tamen voce ^arcendos et" ^. Quas quidem res per se 
minimas tam accurate persecuti sumus, quia quidam studio, quidquid 
Concilium egit, ei in crimen vertendi ex ipso hoc modo, quo conclusio 
Constitutioni addita est, materiam calumniandi petierunt, quod quam 
iniustum sit, simplici rei expositione patet. 

Itaque Constitutio de fide perfecta erat. Unum supererat, ut in 
Sessione solemni a Patribus approbaretur et a Summo Pontifice con- 
firmaretur. 

Sessio solemnis tertia habita est d. 24. Aprilis, Dominica in Albis. 
Singuli Patres rogabantur, num placeret Constitutio, quam a Summo 
Pontifice acceptam magna voce antea recitaverat Episcopus Fabria- 
nensis et Matilicensis ; responsa Patrum a scrutatoribus excipiebantur 
et a protonotariis describebantur. „Recensione suffragiorum habita, 
compertum est, unanimem fuisse omnium Patrum assensum, per ver- 
bum ,Placet' declaratum." Quod cum Summo Pontifici, qui Sessioni 
praesidebat, renunciatum esset, is Constitutionem a Patribus appro- 
batam Apostolica auctoritate confirmavit^. 



CAPUT ALTERUM. 

Aliquorum locorum Constitutionis de Me uberior explicatio. 

COMMENTATIO I. 

De initio oapitis primi Constitutionis de fide: „Sancta catholica Apostolica 
Romana Ecclesia'^ 

Nullus extat in capite primo Constitutionis de fide locus , de 
quo tantopere disputatum est, quam de primis eius verbis, quibus de- 
signatur Ecclesia. Quae disceptatio, licet ad caput recte intelligendum 
vix quidquam conferat, tamen, quum et historiam capitis et summam 
illam diligentiam, quam Patres vel in verbis eligendis adhibuerint, 
mirum in modum illustret, accuratius enarranda est. 

In schemate, quod deputationi \ et in eo, quod Congregationi 
generali^ proponebatur, caput primum incipiebat verbis „Sancta Ro- 

1 Ex actis etc. C. Y. lG77b. ^ ibi^i. c\ Y. 1678 b. 

3 Sessio sol. C. Y. 247 sqq. '' C. Y. lG20a. ^ C. Y. 71 c. 



30 Pars I. Const. de fide. Cap. 11. Commentationes de aliquibus locis. 

mana catholica Ecclesia". Quum autem discussio specialis primi capitis 
haberetur, unus e Patribus vocem ^Romana" omitti, alter vel „catho- 
lica atque Romana Ecclesia" poni voluit, vel voces „Romana catho- 
lica" virgula separari ^. Deputatio tamen censuit, nihil mutandum 
esse 2. Itaque in tricesima sexta Congregatione generali , quum de 
emendationibus propositis sufFragia ferenda essent, Episcopus Brixi- 
nensis, deputationis relator, Patribus suasit, ut priorem emendationem 
negligerent, quum nequaquam timendum esset, quod emendationis 
auctor timeret, ne „Ecclesia Romana cathoHca" intelligeretur ea, quae 
esset in alma Urbe. Etiam rationem deesse, cur verba ab altero 
commendata reciperentur, quum verba „Romana catholica Ecclesia" 
non innuerent speciem quandam catholicae Ecclesiae, quae oppoui 
posset „Anglo-catholicae" vel alii. Addidit tamen relator, nihil ob- 
stare , quominus ad omnem sinistram interpretationem amovendaoi 
inter vocem „Romana" et „catholica" poneretur virgula ^. Censuo- 
runt Patres fere omnes, verba capitis retinenda esse. Quum aute.n 
sufFragia rogarentur, utrum virgula poneretur necne, magna inter eos 
exstitit dissensio, atque petentibus id Patribus Praesides suffragia ad 
aliam Congregationem distulerunt, ut collatis consiliis consensus fu- 
cilius obtineri possef*. 

Sequenti igitur die in Congregatione tricesima septima Episcopus 
Brixinensis specialem de ea re relationem ^ habuit atque „re mature 
coram Deo perpensa et consiliis habitis et initis cum plurimis Rmis 
Patribus, etiam cum pluribus ex delegatione de fide" suadet, ut tol- 
latur virgula. Quaerit, quae sit significatio verborum „Romana catho- 
lica Ecclesia". „Significat idem", inquit, „ac Ecclesia Romana, id 
est mater et magistra omnium ecclesiarum, coniuncta cum Ecclesia 
catholica, id est, cum ea Ecclesia, quae est in toto orbe terrarum, efc 
quidem ita coniuncta, ut Ecclesia Romana sit catholica et catholica 
sit Romana." Yerba illa quasi nomen proprium Ecclesiae exhibere. 
Neminem autem inter nomen proprium et gentilitium virgulam in- 
serere ^. Quod aliqui, praesertim Angli, timeant, ne illis verbis error 
faveatur, quo asserunt, plures quasi species unius verae Ecclesiae esse. 
id non plane inane esse fatetur. Huic autem errori occurri posse in 
Constitutione dogmatica de Ecclesia ^. 

Quod de verborum significatione Ruius Episcopus disseruit, non- 
nemini fortasse displiceat. Maior tamen Patrum pars virgulam omit- 
tendam censuit. Quum autem in Congregatione generali quadra- 
gesima quinta, d. 12. Aprilis, suffragia de tota Constitutione roga- 



1 Emendationes etc. C. Y. 98 a. ^ ^x actis etc. C. Y. 1671 c. 

3 Relatio etc. C. Y. 102 a sqq. * Ibid. C. Y. 108 d sq. 

' C. Y. 117d sqq. ^ Relatio. C. Y. 118a. b. 

' Ibid. C. Y. 118c. 



Comment. I. De initio capiti3 primi. 31 

rentur, quadraginta quinque Patres suo „Placet" conditionem adiecerunt, 
ut capitis primi initium mutaretur; alii alias emendationes proposue- 
runt *. Complures, cur locus mutandus esset, allatae sunt rationes, 
quas unus hisce corapreliendit: „Minus placet vox ,Romana'. Quia 1. 
iNon est necessaria ab initio, cum de Ecclesia postea expresse tracta- 
bitur, ubi poterit inseri. — 2. Quia vox apud omues, qui lingua An- 
glica utuntur, ansam forsan praeberet errorem illorum propagandi, qui 
triplicem distinguunt Ecclesiam , catholicam Romanam unam , alteram 
Graecarrij tertiam demum Anglicanam ^. — 3. In professione fidei Pii lY. 

1 Emendationes 9—44. C. V. 221 b sqq. 

2 Fuit haec primaria ratio. Constat enim, fuisse et esse in Anglia, 
qui contendant, unitatem Ecclesiae universalis conflari pluribus ecclesiis 
particularibus , fide et communione inter se diversis et separatis , de quo 
errore haec ad schema de Ecclesia a theologis, qui id scripserunt, adno- 
tantur: „ F^^j^s^wrm Anglicanorum sententiam exponit Rex M. Britanniae in 
sua ,Reponse au Cardinal du Perron' apud ipsum Cardinalem in sua ,Re- 
plique du Cardin. du Perron' c. 60: ,L'Eglise Romaine, la Grecque, lAr- 
menienne, FEgyptienne, lAbyssine, la Moscovite, et plusieurs autres sont 
membres plus excellents, a la verite, en doctrine les uns que les autres, 
mais toutefois membres de TEglise catholique, de laquelle la masse et la 
contexture, quant a la forme externe, est, il y a longtemps, dissoute et 
desassembl^e*; recentioris autem cuiusdam Anglicanorum factionis sententia 
est, catholicae Ecclesiae unitatem tribus constare ecclesiis sive communioni- 
bus partialibus, apud quas dicitur perseverare forma hierarchiae ecclesia- 
sticae, quae originalis vel apostolica sit: constare nimirum Romana, Angli- 
cana et Orientali sive Graeco-schismatiea, quarum unio licet desiderabilis, 
non sit tamen necessaria: ,L'union exterieure des cglises,* scribit in ,Eire- 
nicon' D. Pusey, ,si normale et si desirable qu'elle soit, si conforme qu'elle 
nous paraisse a la volonte de Dieu, n'est pas apres tout une condition 
essentiellement et absolument necessaire a rexistence de TEglise universelle. 
L'hi8toire est la qui nous en fournit les preuves les plus peremptoires. En 
effet, les annales ecclesiastiques nous montrent, merae dans la p^riode (de 
l'Eglise) indivise , la communion frequemment interrompue et les eglises 
particulieres a diverses reprises separees les unes des autres et speciale- 
ment separees de Rome. Est-ce a dire pour cela qu'il y eut lesion essen- 
tielle dans les membres momentanement disloques? Les ames sorties du 
centre de 1'union visible se trouvaient-elles par le fait meme hors de 
FEglise et de la voie du salut? Non assurement, puisque dans les rangs 
de ces schismatiques et de ces excommunies pretendus, nous voyons figurer 
des personnages d'une vertu sans reproclie et des saints universellement 
reconnus pour tels par TEglise romaine elle-meme. En voila plus qu'il ne 
faut pour nous rassurer contre toutes les eventualites de Pavenir. Que 
nos avances de rapprochement soient acceptees ou non , ce n'est pas tout 
a fait une question de vie ou de mort ; Dieu merci, TEglise anglicane 
pourra toujours garantir a ses enfants des moyens certains pour se sancti- 
fier et se sauver.* Verum scribit Fr. Suares in sua ,Defens. fid. cathol. 



32 Vars I. Const. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibiis locis. 

eadem loquendi ratio designat partictdarem Romanam Ecclesiam ,Ma- 
trem et Magistram omnium Ecclesiarum^ ideoque ambigua videtur. — 
4. Demum, quia non est vox usitata nec in Symbolis nec in Conciliis 
generalibus, per quantum sciam."^ 

His rationibus cessit deputatio atque eam emendationem, qua unus 
ex Patribus in Congregatione generali proposuerat verba „Sancta ca- 
tholica Apostolica Romana Ecclesia", commendare constituit^. Brixi- 
nensis, quum in Congregatione generali quadragesima sexta de con- 
ditionibusa Patribusadiectis nomine deputationis referret: „Unus altervo 
Patrum deputationis de fide credidit", inquit, „. . . hanc rem (quae- 
stionem de initio capitis) iam esse iudicatam, ita ut ab illa non ampliue; 
sit recedendum; sed reapse hac de re non est iudicatum. Quod vir- 
gula non debeat interponi inter verba ,Romana catholica', haec res 
est iudicata; sed quaenam denominatio sit adhibenda ad unicam et 
veram Ecclesiam Christi in terris indicandam, hac de re non est dispu- 
tatum nec etiam iudicatum; proinde longe maior pars , imo in fine 
tota deputatio de fide credidit, huius difficultatis rationem habendam 
esse." ^ Yerba a deputatione electa commendavit atque omnium fere 
Patrum tulit sufFragia ^. 

COMMENTATIO II. 

De possibilitate certae naturalis cognitionis Dei a Concilio definita. 

In capite altero Constitutionis dogmaticae de fide docetur, „Deum, 
reriim omnium principium et Jinem, naturali humanae rationis lumine e 
rebus creatis certo cognosci posse^\ et canone respondente proscribitur 



adv. anghc. sect, errores 1. III. c. 8. n. 4. de Sumini Pontificis supra tem- 
porales reges excellentia et potestate' : ,Ex illa sententia sequitur aperte, 
plures ecclesias, quae sunt in raundo , non magis constituere universalem 
Ecclesiam , quae sit proprie una, quam plura temporalia regna sunt una 
respubhca temporahs , vel unum imperium aut regnum.' At vero, uti su- 
periori capite declaratum est, et a Fr. Suares exponitur ibidem 1. I. c. 7, 
accepit Ecclesia a Christo Domino constituentem formam definitam ac de- 
terminatam eamque visibilem ac conspicuam , qua esset una tantum; hinc 
ait idem Suares ibidem c. 8. n. 3 : Cum ,in symbolo Apostolorum profite- 
mur, nos credere sanctam Ecclesiam cathoUcam . . ., hoc inteHigendum est 
de certa et singiilari Ecclesia. Cum enim vera Ecclesia cathohca tantum 
sit una, individua et particularis . . . ex vi illius fidei tenemur credere, 
illam esse veram Ecclesiam, in qua sumus , et cuius fidem profitemur, et 
consequenter tenemur credere, conventicula haereticorum non esse veram 
Ecclesiam, sed synagogam satanae (Apoc. 2) vel, ut Eufinus ait, Ecclesiam 
mahgnantium ; ergo ut per illam fidem possimus discernere veram Ecclesiam 
a falsa, necesse est, ut sit de taU congregatione in particulari.'" (Schema de 
Ecclesia. C. Y. 587a sqq.) iC.Y. 222b.c. ^ e^ actis etc. C.Y. 1676a. 
2 Relatio etc. C. Y. 235 a.b. ^ Ibid. C. Y. 246 a. 



Comment. II. De possibilitate natur. cognitionis Dei. 33 

error, „Deum mium et verum, Creatorem et Dominum nostrum ^ per ea, 
quae fada sunt , naturali ratio7iis humanae lumim certo cognosci non 
posse". In his duo ex documentis Concilii accuratius explicanda sunt: 
qua ratione homini naturalis attribuatur facultas Deum cognoscendi, 
et quid homo de Deo naturaliter cognoscere posse dicatur. 

I. Homo dicitur naturali rationis lumine Deum e rebus creatis 
certo cognoscere posse. 

Yoluit unus ex Patribus, in capite et canone ad rationis vocem 
addi „uti nunc est", ut homo explicite in statu naturae lapsae Deum 
naturaliter cognoscere posse diceretur *. Respondit in relatione nomine 
deputationis habita Rmus Gasser, Episc. Brixinensis, illa verba, quae 
antea iam adfuissent, deleta esse, „cum ea, quae in ista doctrina 
docentur, generatim vera habenda sint, sive sumatur homo in statu 
naturae purae sive in statu naturae lapsae" ^. „Agitur in genere de 
conditione naturae humanae." ^ 

Quis sit sensus definitionis, praeclare illustratur illis, quae re- 
spondenti scliematis de doctrina catliolica loco adnotant theologi. 
„Tria", inquiunt, „hic notanda sunt. 1. Supponitur sane usus ra- 
tionis. 2. Non est quaestio de fado, utrum singuli liomines primam 
suam cognitionem Dei hauriant ex illa naturali manifestatione, et non 
potius per revelationem iis propositam excitentur ad quaerendum 
Deum, et Deum exsistere discant ex ipsa sibi proposita doctrina reve- 
lata; sed id, de quo agitur, et quod Scripturae immediate affirmant, 
est potentia rationis; quod nimirum obiectiva Dei per creaturas ma- 
nifestatio ordinatur ad humanam rationem et huic insunt vires, ut 
possit ex illa manifestatione Deum cognoscere. Ex quo utique con- 
sequitur naturalis obligatio pro homine per hanc manifestationem , si 
alia praesidia desint, perveniendi ad cognitionem Dei, quod quidem 
a S. Paulo et in libro Sapientiae 11. cc. [Rom. 1, 21. Sap. 13, 1 sqq.] 
docetur diserte. 3. Non tractatur hic quaestio generatim de conditioni- 
bus necessariis, ut homo perveniat ad usum rationis." ^ 

Itaque docetur a Concilio, Deuni ratione humana recte evoluta, 
etiam in statu naturae lapsae e rebus creatis cognosci posse , atque id 
quidem cum certitudine. Quibus subsidiis ratio indigeat, ut recte evol- 
vatur, non dicitur. Negatur tamen, ei opus esse revelationem seu 
aliud aliquod adiumentum supernaturale. Cuius doctrinae definitio, 
ut aiunt^ Patres deputati in folio schemati adiecto, necessaria visa 
est „non solum propter traditionalismum , sed etiam propter errorem 
late serpentem, Dei exsistentiam nullis firmis argumentis probari nec 
proinde ratione certo cognosci. — Quod vero ad traditionalisnnim per- 

* Emendationes etc. Em. 5. C. V. 21 a. Em. 51. C. V. 125d. 

2 Relatio etc. C. V. 131 d. ^ Ibid. C. V. 150 a. 

'^ Annotationes etc. C. V. 520 c. d. ^ Ratio etc. C. V. 79 c. d. 

Grauderat.il, Coustit. dogmat. 3 



34 Pars I. Const. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

tinet, satis visum est, principium ponere, quo efficaciter excluderetur. 
Principium autem, quod statuitur, hoc est: in hominis natura rationali 
potentiam esse Deum per res creatas certo cognoscendi. lam vero 
qui diceret, fieri prorsus non posse, ut homo, etsi expeditam habeat 
facultatem ratiocinandi , sine positiva de Deo tradita doctrina , ad Dei 
certam notitiam perveniat, is illud principium negaret. Quaestio autem, 
utrum aliqua institutio necessaria sit ad hoc, ut homo ad rationis usum 
perveniat, non attingitur". 

lam his suppositis accuratius inquirendum est, quae species tra- 
ditionalismi , utrum solus crudior reiiciatur, an etiam is, qui dici- 
tur mitior. 

IUum in relatione nomine deputationis habita exponit ^ Brixi- 
nensis ita: „Ut a principio primo ordiar, verba illa notissima Tertulliani 
in medium proferam, quae habentur in libro ipsius contra Marcionem, 
ubi dicit: ,No3 (scilicet contra Marcionem) definimus Deum primo natun. 
cognoscendum , dehinc doctrina recognoscendum , natura ex operibus, 
doctrina ex praedicationibus/ luxta hanc Tertulliani sententiam res 
ergo ita se habet: Deus potest quidem cognosci natura duce ex operi- 
bus; sed ut haec cognitio Dei sit salutaris, Deus non solummodo debet 
naturaliter cognosci, sed debet per doctrinam et praedicationem reco- 
gnosci. Primum quidem est iuxta Tertullianum cognitio naturalis non 
quidem ratione temporis, sed ratione ordinis, et deinde cognitio super- 
naturalis; nam dicit: primo cognoscendus natura, et dehinc recogno- 
scendus doctrina et praedicatione. In hac re Tertullianus certe sacram 
Scripturam ipsam consentientem habet, ut unicuique patet inspicienti 
caput 13. libri Sapientiae, caput 1. Epist. ad Romanos, caput 14. et 17. 
ex Actis Apostolorum; et quantum ego video, Tertullianus in hac re 
etiam Patres Ecclesiae consentientes habet. 

„Iam ii, qui nominantur generatim traditionalistae (nomen hoc 
nunquam protulissem, Rmi Patres, nisi iam in ipsa hac aula toties 
nomen istud insonuerit), iam, dico, asseclae huius systematis sententiam 
Tertulliani invertunt et dicunt : Nos definimus Deum primum doctrina 
cognoscendum, et dehinc natura recognoscendum, doctrina ex prae- 
dicationibus, natura ex operibus ; id est, primam de Deo ideam debere 
homini communicari per doctrinam sive praedicationem in genere 
sumptam, et deinde, hac idea semel homini communicata et ab ho- 
mine recepta, possibile omnino esse, exsistentiam Dei probare etiam 
per argumenta ex ratione desumpta. Quoad vero communicationem 
ipsam huius ideae traditionahstae inter se plurimum differunt. Sunt 
enim aliqui, qui dicunt, hanc communicationem revera debere fieri per 
doctrinam evangelicam seu revelatam, et proinde hominem debere in 
se suscipere ideam Dei et exsistentiae ipsius fide divina, et non esse 



* Relatio etc. C. V. 129 a sqq. 



Comment. II. De possibilitate natur. cognitionis Dei. 35 

certitudinem de exsistentia Dei, nisi primum habeatur illa fide divina. 
Traditionalistae huius generis nominantur proprio nomine fideistae, 
seu systema illorum dicitur etiam traditionalismus crudior. . . . 

„Haec doctrina traditionalismi crudioris certe omnino est damnanda, 
sicut iam damnata est: nam per talem doctrinam evellitur ipsum fun- 
damentum fidei nostrae , certitudo de exsistentia Dei ; et pro nostris 
imprimis temporibus res ista summi momenti est. 

„Nostis enim, Rmi Patres, quaenam opinio invaluerit in animis 
multorum hominum inde a sic dictis encyclopaedistis Galliae, et inde 
ab initio philosophiae criticae in Germania: opinio scilicet in multo- 
rum animis invaluit, exsistentiam Dei omnino certo non posse probari 
certis argumentis, et argumenta illa, quae tanto in honore omni tem- 
pore habita sunt, non esse talia, quae rem evincere possint. Inde utique 
factum est, quod religio ipsa utpote fundamento carens despectui ha- 
beretur; imo res nostris temporibus novissime eo devenit, ut passim 
homines in eo sint, avellendi doctrinam moralem ab omni doctrina 
religionis, dicendo, hoc omnino necessarium esse, ne homo, cum post- 
modum, aetate proficiente, videat in religione nihil certi haberi posse, 
neque ipsam exsistentiam Dei , ne homo, dico, in pravitatem morum 
collabatur. Sed nostis, Rmi Patres, quantum valeat huiusmodi insti- 
tutio moralis, cuius principium non est illud Psalmistae ^ : Initlum sa- 
pientiae timor Domini."' 

Itaque haec crudior traditionalismi species conciliari definitione 
ct canone reprobatur , id quod etiam lecta sola definitione intel- 
ligitur. Neque enim solum naturale rationis lumen homini sufficere 
dicitur, ut Deum certo cognoscat, sed huic naturali Deum cogno- 
scendi viae opponitur etiam tanquam siipernaturalis via revelatio. Haec 
igitur diserte homini ad Deum certo cognoscendum non necessaria 
esse dicitur. 

His patet etiam, reiici sententiam, ad rationem recte evolvendam, 
ut Deum certo cognoscere possit, requiri institutionem, quae 7^evelatio- 
nem supponat. De conditionibus quidem, quae alicui necessariae videri 
possint, ut ratio recte evolvatur, nihil habet Concilii decretum. „Atta- 
men", ut aiunt theologi in adnotationibus schemati de doctrina catho- 
lica adiectis, „qui affirmaret, sufficientem usum rationis, ut liomo valeat 
Deum per creaturas cognoscere, nunquam posse obtineri nisi per im- 
mediatam vel traditam revelationem de Deo , li. e., qui affirmaret, ne- 
cessariam conditionem ad usum rationis sufficienter evolvendum non 
qmalemcunque esse traditionem et institutionem , sed nominatim tra- 
ditam revelationem de exsistentia Dei : is profecto etiam affirmaret, 
rationem humanam esse ita comparatam, ut non possit perveiiire ad 
cognitionem Dei per ea , quae facta sunt, quamvis eandem cogni- 



* Ps. 110, 9. 



36 Pars I. Const. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

tionem , quando iara ex revelatione facta ad eam perventum est, 
possit deinde ratio confirmare et Deum recognoscere etiam per ea, 
quae facta sunt." ^ 

Inde facile intelligemus, qua ratione etiam mitior traditionalismi 
species conciliari decreto tangatur. Qui eam profitentur, communi- 
catione ideae Dei opus esse dicunt, ut homo Deum certo cognoscere 
possit, sed communicationem hanc, ut exponit Brixinensis ^^ non „deri- 
vant ex ipsa doctrina evangelica seu revelata, saltem non proxime, 
sed generatim ex idea Dei in societate humana iam iam exsistente ; 
et proinde sufficere, quod homo fide humana ideam Dei in se suscipiat, 
et dein eiformet argumenta ex ratione pro exsistentia Dei". Sed quam- 
vis „hi mitiores traditionalistae , sicut nominantur, proxime quidem 
derivent ideam Dei solummodo ex communicatione per societatem hu- 
manam, tamen vix non fieri potest, quod illam ultimo in primo suo fonte 
derivent ex institutione Dei primaeva communicata generi liumano". 

Itaque „etiam traditionalismus mitior certe periculis obsitus est". 
Propterea „proposita est emendatio octava, qua ista doctrina imme- 
diate in suo principio formali impetitur. Contra alii Rmi Patres non 



* Schema etc. C. V. 522 d. — Ibi additur-' „. . . Haec species tra- 
ditionahsmi nostris temporibus a quibusdam asserta est, idque saltem quan- 
doque ita, ut primam Dei et rerum supersensibihum notitiam non nisi ex 
fide supernaturali derivari posse docerent. In expositione et defensione sui 
systematis Bautainius (ep. ad Episc. Argentorat. 21. Nov. 1837) aiebat: 
,Quid assertio, hominem etiam solis argumentis rationis posse demonstrare 
exsistentiam Dei eiusque infinitas perfectiones, aliud sibi vult, nisi hominem 
posse ex propriis viribus ad Deum ascendere et posse Deum sine Deo co- 
gnoscere? Nonne hoc ipso contra definitiones ConciUi Arausicani humanae 
rationi mitium fidei adscriberetur? Quid hoc aliud esset quam asserere, ho- 
rainem ad fidem in Deum non indigere gratia , nosque ipsos auctores esse 
nostrae fidei?'' — Porro huiusmodi doctrina claris sententiis Scripturae et 
SS. Patrum atque communi veterum theologorum consensui repugnat; con- 
sequenter exculta ipsa fidei fundamenta subverteret ,credere enim non pos- 
semus, nisi rationales animas haberemus' (Aug. ep. 120. n. 3); atque ita 
ad scepticismum viam sterneret; perveniretur enim ad id, quod aiebat La- 
mennaeus: ,Quand la verite se donne, l'homme la recoit; voila tout ce qu'il 
peut; encore faut-il qu'il la recoive de confiance, et sans exiger qu'elle 
montre ses titres; car il n^est ims mPme en etat de les verifier^ (Pensees di- 
verses p. 488). Praeterea in hac doctrina evidenter censeri deberet positiva 
revelatio de Deo essentiale complementum humanae rationis ; atque inde 
pervenerunt aliqui ad confusionem ordinis naturalis ac supernaturalis. Prop- 
terea saltem crudior haec forma traditionalismi iam saepius authentice re- 
probata est, ut in propositionibus a Bautainio aliisque subscriptis, quarum 
una erat: ,Rationis usus fidem praecedit, et ad eam hominem ope revela- 
tionis et gratiae conducit'." 

2 Relatio etc. C. V. 129 d sqq. 



Comment. II. De possibilitate natur. cognitionis Dei. 37 

tam maligno oculo istam doctrinam considerantes , emendationes pro- 
posuerunt, sc. tertiam et quartam, quae tueri videntur causam tradi- 
tionalismi mitioris" ^ 

lam nomine deputationis Brixinensis suadet, ut tribus illis emenda- 
tionibus sepositis textus schematis retineatur, quo deputatio doctri- 
nam suam tanquam certum principium proponat, ,jquod directe impugnat 
traditionalismum crudiorem , quod sane, ciim aliter fieri non possit, etiam 
tangit traditionalisinum mitiorem'^ ^. 

Patet igitur, qua ratione decreto conciliari traditionalismus mitior 
tangatur. Cum haec doctrina eo contineatur, ut homo dicatur non posse 
naturali rationis lumine ad certam Dei cognitionem pervenire, nisi iuvetur 
idea Dei in societate humana exsistente et fide saltem humana recepta, 
eo usque conciliari decreto non petitur, quousque non contendit nec 
supponit, ideam illam societati humanae revelatione supernaturali tra- 
ditam, sed docet, illam ab ea naturali quadam via acceptam esse. Si 
vero eius asseclae docent, ideam illam revelatione comparatam esse nec 
aliter comparari potuisse, principio a Concilio statuto contradicunt: 
principio, quo homo solo naturali rationis lumine ac sine revelationis 
adiumento ad certam Dei cognitionem pervenire posse dicitur^. 



* In emendatione oc^aro loco proposita (C. V. 121 a) petebatur, ut ad- 
deretur post „e rebus creatis": „citra quamhbet de Deo traditam doctri- 
nam". Quod si receptum esset, ipse traditionahsmus mitior directe esset 
exclusus. — Tertia emendatio haec erat: „Eadem S. Mater Ecclesia Catho- 
lica tenet ac docet, Deum rerum omnium principium et finem naturali 
rationis lumine ab homine in societate adidto e rebus creatis cognosci posse etc.*' 
— Quarta proponebatur haec formula: „. . . docet, hominem rationis exer- 
citio fruentem posse Deum . . . naturali ipsius rationis lumine . . . cogno- 
scere." (C. Y. 120 d.) Ipsis his verbis , nisi accedat aliunde proponentis 
explicatio, non patet, emendatorem favisse traditionalismo moderato. Ho- 
minem, qui rationis exercitio non fruatur, Deum certo cognoscere posse, 
profecto non definitur a Concilio. Eatenus tamen emendatio signum favoris 
traditionalismi mitioris continere videri potest , quatenus , quod explicite 
addi vult, necessario a seraitraditionalistis vi systematis premendum est. 

2 Relatio etc. C. V. 130 d sq. 

^ Cf. Ratio etc. C. V. 79 c. d. Cf. supra p. 33. — Quaeri posset, 
num semitraditionalistae vi suae doctrinae ad supernaturalem Dei revela- 
tionem confugere cogantur, ut possibilitatem certae Dei cognitionis admittant. 
Id mihi non videtur. Singulas generationes dicunt propterea Deum exsi- 
stere certo cognoscere , quia ab antecedentibus generationibus educatae 
traditione humana ideam Dei acceperunt. Itaque quaeritur, quomodo primi 
homines eam acceperint. Hi cum corporibus plene evolutis a Deo creati, quod 
posteri, dum adolescunt, educatione accipiunt, a Deo, cum crearentur, acci- 
pere debebant. Scientia igitur iis infundenda erat. Haec autem scientiae in- 
fusio non erat supernaturalis revelatio, sed primis hominibus propter natu- 
ralem eorum exigentiam debita nec magis supernaturalis quam ipsa creatio, 



38 Pars I. CoDst. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

Atque haec de traditionalismo. Yidendum iam est, num ontolo- 
gismus eo Constitutionis capite, quod explicamus, condemnetur. Ipsis 
definitionis verbis constat, eum saltem directe non condemnari. luvat 
tamen hoc loco notare, quid de illo systemate actum sit. 

Yoluit unus e Patribus deputationis de fide, in capite dici, Deum 
rationis naturali lumine, „non tamen directa visione", e rebus creatin 
certo cognosci posse ^. Id receptum non est. In Congregatione gene- 
rali proposita est haec formula: Ecclesia docet, Deum, „licet lucem 
inhabitet inaccessibilem, eumque nuUus hominum unquam viderit, sed 
nec videre possit, non solum facie ad faciem, quod solis in coelo beatis 
concessum est, sed nec simplici mentis nostrae intuitu, dum peregri- 
namur in corpore, naturaliter videri et contemplari liceat: tamen per 
speculum et in aenigmate, naturali sc. lumine rationis per res creatas 
veluti per gradus ad illum ascendendo, eius exsistentiam praecipuasque 
illius perfectiones certo cognosci posse etc." ^ Quum emendationes in 
Congregatione generali propositae a deputatis Patribus examinarentur, 
unus eorum desideravit, ut doctrina ontologismo opposita, saltem in- 
directe, commemoraretur ^. Id reiectum est, et Brixinensis, quum in 
Congregatione de emendationibus Patrum nomine deputationis rela- 
tionem haberet, et ad illam, quam attulimus, emendationem pervenisset, 
„Haec emendatio", inquit, „non potest admitti ex opinione deputationis 
fidei, et quidem iam ex ea formali ratione, quia gravissimum hoc 
systema ontologismi non potest quasi accidentaliter et incidenter per- 
tractari; sed pro gravitate materiae debet Concilio proponi et debet 
deinde conciliariter tractari. Inde deputatio fidei exoptat, quod haec 
emendatio hic loci non approbetur; sed simul etiam dicit, quod ex- 
inde nullum praeiudicium debeat enasci quoad ipsum systema ontolo- 
gismi, sed quod res maneat in pristino suo statu." ^ Fere idem respon- 

cuius erat quoddam quasi cornplementura. Itaque puto, semirationalistas 
suum systema ita evolvere posse, ut a Yaticano ConciHo condemnati esse 
dici nequeant. 

1 Ex actis etc. C. Y. 1652 c. - Emendationes etc. C. Y. 120 c. d. 

3 Ex actis etc. C. Y. 1672 a.b. 

"^ Relatio etc. C. Y. 128 d. — Post Sessionem, in qua habita est haec 
relatio, duo Patres, Xystus Cardinalis Riario Sforza, Archiep. Neapolit., et 
loachim Cardinalis Pecci, Episcopus Perusinus (postea Leo Papa XIII.), 
postulatum Concilio tradiderunt, quo, ut certa quaedam ontologismi species 
condemnaretur, petebant. Eius exordium hoc est: „In ea Sessione, in qua 
sermo habitus est de ontologismo, Excellentissimus et Reverendissimus Gasser, 
Episcopus Brixinensis, nomine Congregationis rebus fidei praepositae affirma- 
bat, quaestionem illam non esse eo loco leviter et perfunctorie attingendam, 
sed alibi opportunius de ea agendum, ut tota res melius et plenius definiretur. 

„Huic declarationi inhaerentes infrascripti Cardinales Episcopi, ne con- 
troversia nimis late pateat , damnandam proponunt illam dumtaxat onto- 



Comment. II. De poasibilitate natur. cognitionis Dei. 39 

debat, quum a^eret de hoc , qui propositus erat, canone: „Si quis 
dixerit, Deum per immediatam visionem seu intuitum in hac vita 
naturalibus viribus percipi posse, aut in illo omnia directe videri et 
contemplari, a. s." ^ 

Itaque Concilium ontologismum recipere noluit inter eas doctri- 
nas, quas directe hoc decreto proscriberet. Nihilominus doctrinam 
definivit, cui ontologismus talis, qualis saltem in Belgio propositus 
est, immediate opponitur. Secundum hunc sola immediata Dei intui- 
tione ratio humana Deum certo cognoscere potest, seu eum ex rebus 
creatis cognoscere non potest, nisi supposita hac intuitione ^. Con- 
cilium Yaticanum autem definivit, Deum naturali humanae rationis 
lumine certo cognosci posse. Dicunt quidem ontologistae, ipsam Dei 
intuitionem homini naturalem esse; sed id falsum esse, theologice fa^ 
cile probatur ^. 

Alia se offert hoc loco quaestio, quomodo ad decretum conciliare 
se habeat opinio, quae a doctis quibusdam viris in Germania proposita 
est, illa , qua ratio humana non quidem immediato Dei intuitu vel 



logismi formam, quae aperte cathohcae doctrinae opponitur et fundamentum 
est multorum errorum, qui nunc late pervagati sunt, et continetur in illa 
propositione : ,NaturaHs est homini cognitio Dei directa et immediata.' 

„Ex alia parte non videtur expedire, ut Concilium Vaticanum penitus 
de ontologismo sileat. Ex hoc enim silentio ontologistae statim vires re- 
sumerent, suas controversias restaurarent , ipsa Romanae Congregationis 
responsa (18. Septembris 1861) infirmarent, et huic Sedi turbas et molestias 
crearent. Cum vero S. R. U. Inquisitionis Congregatio (18. Septembris 
1861) allatam propositionem tuto tradi non posse decreverit, et multi Epi- 
scopi (praesertim Neapolitani in sua epistola collectiva ad clerum saecula- 
rem et regularem 28. lunii 1862) ontologismum graviter reprelienderint, 
Christi fideles huius damnationis confirmationem exspectare videntur: qui 
insuper mirarentur, ex totius orbis partibus Episcopos in Vaticanum Con- 
cilium coactos fuisse, ut pantheismum et rationaUsmum aliosque errores, 
quos per se ipsi cavere poterant, damnarent; errores vero illos, qui ad 
haec monstra viam sternunt, intactos reliquisse. Quapropter proponitur 
damnanda a Conciho Vaticano sequens propositio: ,NaturaHs est homini 
cognitio Dei immediata et directa'." Sequuntur i-ationes. C. V. 849 b sqq. 

^ Emendationes etc. C. V. 127 a. Cf. Relatio etc. C. V. 153 a. 

^ Cf. G. C. Ubaghs, Theodiceae s. Theologiae naturahs elementa. Lo- 
vanii 1852. p. 66 sqq. 

^ Post ConciUum d. 14. Dec. 1887 complures propositiones ontolo- 
gisticae ex scriptis quibusdam , quae post obitum Antonii Rosmini Serbati 
eius nomine edita sunt, decreto s. Inquisitionis damnatae sunt, quod decre- 
tum a Summo Pontifice Leone XIII. confirmatura est. Cf. Acta s. Sedis XX. 
p. 397 sqq. — D. 18. Sept. 1861 s. Inquisitio iam declaraverat, aliquas pro- 
positiones ontologisticas tuto tradi non posse. Cf. Denzinger , Enchiridion 
n. 1516 sqq. 



40 Pars I. Const. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibua loci3. 

revelatione, sed aliquo tamen adiumento indigeat, ut ex creaturarum 
consideratione ad certam Dei cognitionem pervenire possit, idea qua- 
dam, qua mens, antequam ex creaturis Deum cognoverit, eius quandam 
quasi iam adumbrationem videat rationis opera perficiendam, seu qua 
quodammodo verbi Dei vocales iam pronuntiet, quibus, quum Deum 
ex creaturarum consideratione cognoscat, addit consonantes. Negare 
solent hi viri docti, suppeditare argumenta, quibus ipsis vis plena insit 
Dei exsistentiae demonstrandae. Solam rationem, aiunt, per se spectatani, 
seu rationem, nisi adiumento illo augeatur, argumentis convinci non 
posse, Deum esse, adiutam vero ex creaturis Deum certo cognoscere. 
Primo mihi respondendum videtur, non sibi proposuisse Patre.s, 
eam opinionem proscribere. Nec desunt signa, quibus id pateat. I.i 
schemate, quod Patribus deputatis primo proponebatur, primus canon 
hic erat: „Si quis negaverit, Deum . . . per ea, quae facta sunt, na- 
turali ratione ab homine lapso certo cognosci et demonstrari posse, 
a. s." * Quanquam complures exhibebantur emendationes, in quibus 
vox demonstrandi vel probandi retinebatur ^, tamen canon mutabatur, 
et in schemate Congregationi generali exhibito vox demonstrandi omissa 
est^. Neque id casu accidit. Nam quum unus ex Patribus in discus- 
sione speciali capitis secundi proposuisset, ut diceretur „cognosci e'' 
demonstrari"" ^ j Brixinensis respondit, emendationem eatenus plus con- 
tinere quam textum, quatenus „non solummodo edicit, Deum natu- 
rali lumine certo cognosci posse, sed etiam hanc Dei exsistentiam certc 
probari seu demonstrari posse. Quamvis aliquatenus certo cognoscere 
et demonstrare sit unum idemque, tamen phrasim mitiorem deputatic 
de fide sibi eligendam censuit, et non istam duriorem" ^. Quum certe 
non fuerit inter deputatos, qui nescio qua opinione imbutus, Dei exsi- 
stentiam firmis argunmitis prohari posse negaverit, alia ratio, cur mitio- 
rem phrasim elegerit et Patribus commendarit, esse vix potest, nisi 
haec, quod ab opinione illa perstringenda abstinere voluerit. 

* Schema etc. C. Y. 1631 d. 2 ^^ ^ctis etc. C. V. 1653 d sqq. 

3 Schema etc. C. Y. 76 b. ^ Emendationes etc. C. Y. 121 a. 

^ Relatio etc. C. Y. 132 b. c. — Itaque recte animadvertit Paulus 
Schanz (Apologie des Christenthums I. p. 89), Concilium Yaticanum miti- 
gasse verba , quae occurrant in propositionibus a Bautainio anno 1840 et 
a Bonnettio anno 1855 subscriptis , cum loco ^probare" ponat „cognosci 
posse". Quod autem dicit, Concilium mitigasse verba etiam eo, quod loco 
„cum certitudine" posuerit „certo", id admitti nequit; „cum certitudine 
cognoscere" et „certo cognoscere" est plane idem, neque Patres illa distin- 
guunt, neque illi, qui vocem ^certo" tolli, neque aUi, qui eam retineri vo- 
lunt (cf. Emend. etc. C. Y. 224 d sq. 228 d. Relatio etc. C. Y. 236 c sq.). — 
Propositio, quam subscribere iussus est Bonnettius, haec erat: „Ratiocinatio 
Dei exsistentiam . . . cum certitudine probare potest." Similem propositio- 
nem a se subscriptam Bautainius Superioribus ecclesiasticis obtulit. 



Comment. II. De possibilitate natur. cognitionis Dei. 41 

Alia tamen quaestio haec est, num sententia illa cum doctrina verbis 
decreti expressa satis conveniat; de qua quaestione pauca addemus. 

Quodsi id, quo mens ab illis viris doctis in quaerendo Deo adiu- 
vari dicitur, niiiil aliud intelligitur nisi naturalis mentis in Deum in- 
clinatio seu eius ad Deum facile inveniendum aptitudo, nihil in illa 
sententia est, quod cum decreti verbis non conveniat. 

Porro si quis cognitionem humanam putet explicari non posse, 
nisi admissis ideis innatis, ne is quidem, licet falsum profiteatur, cum 
decreto confligere dicendus est. Neque enim Concilium quidquam de 
origine idearum docet. Ita tamen, qui eas nobis indi docet, sententiam 
suam, ut eam cum decreto plane conciliet, explicare debet, ut non 
neget, a nobis ex rehus creatis Deum certo cognosci. 

Quid vero, si quis dicat, in aliis quidem veritatibus indagandis, 
veluti in studio scientiae naturalis, mathesis, logicae, solam rationem 
per se sufficere, neque eam ad illas inveniendas indigere ideis inditis 
vel aliis adiumentis, Deum autem eam cognoscere non posse , nisi 
speciali divinitus concesso subsidio adiuvetur ? Quid enim ? Is onne 
Concilium Yaticanum, quum dicat, Deum lumine naturali rationis hu- 
manae e rebus creatis certo cognosci posse, lumen naturale rationis 
eam ipsam facultatem humanam intelligit, qua in mathesis, scientiae 
naturalis etc. veritates inquirimus? Secundum doctrinam autem, de 
qua agimus, haec ipsa facultas Deum cognoscere nequit, nisi super- 
addatur ei vis, quae ei ipsi per se non insit. A.liquo sane incommodo 
ea doctrina laborat. Quum tamen vis illa, licet non in caeteris veri- 
tatibus indagandis , sed in solo quaerendo Deo necessaria esse di- 
catur, inter naturalia auxilia referri debeat, illa doctrina cum decreto 
componi potest. 

Id autem difficilius fuerit, si haec doctrina ita explicetur, ut au- 
xilium illud non intelligatur siihiectivi aliquid, sed aliquid ohiectivi, quod 
per modum ohiecti rationi proponatur. Nam qui id rationi necessarium 
esse docet, ut Deum certo cognoscere possit, is negat, rationem plene 
evolutam atque omnibus sibi propriis viribus auctam e rehus creatis 
Deum certo cognoscere posse. Ut Deum certo cognoscat, secundum 
illam opinionem adumbrationem Dei aliimde oblatam viderit necesse 
est; quae si deest — atque deesse potest — Deum cognoscere nequit; 
si adest, e rehus creatis non tam Deum certo cognoscit, quam adum- 
brationem Dei ei aliunde oblatam perficit. 

A Concilio tamen directe petitur traditionalismus , ut supra ex- 
posuimus. Porro omnia condemnantur systemata, quibus ratione natu- 
rali certa Dei cognitio comparari posse negatur, id quod et ex ipsius 
decreti verbis et ex declaratione Patrum ^ liquet. Itaque condem- 
natur ea doctrina, quae in Anglia agnosticismi nomen invenit, et vul- 



* Cf. supra p. 35. 



42 Para I. Const. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

gatissima illa inter Germaniae protestantes opinio , Deum, quum ob- 
iectum cognitionis sit, quod humanam cognitionem plane transcendat, 
a ratione humana certo cognosci non posse, sed ab animo humano 
non tam cognosci quam obscure quasi sentiri. Quod quidem non do- 
cent solum, qui supernaturalem revelationem negant, sed etiam, qui 
eam profitentur. Multi tamen ex his eam voce sola profitentur, re 
negant, quum ipsam illam Dei ad hominem relationem, qua se eius 
animo sentiendum praebeat, Dei revelationem dicant. 

II. Altera erat quaestio, quid de Deo naturaliter cognosci posse 
diceretur. 

In capite docetur, „Deum, reriim omniim> principium et finem^y 
in canone, „Deum unum et verum, Creatorem et Dominum nostrurt'"' 
naturali rationis lumine certo cognosci posse. 

Haec eadem verba iam inerant in schemate, quod deputationis 
cura reformatum primo eius examini subiiciebatur *. In eo autem ip.-o 
examine deputationis, ut verba capitis mutarentur, postulatum esf. 
Proposuit unus in primo examine, ut verba „principium et finera" 
mutarentur in „Conditorem et Dominum" ^, et quum caput reform^,- 
tum iterum examini subiiceretur, duo volebant, verba „rerum omniuia 
principium et finem" omitti , „quum Deus ut rerum omnium prir- 
cipium et finis naturali lumine rationis cognosci nequeat" ^ Omni- 
bus aliis tamen placuit tota prima paragraphus, atque tam capitis quam 
canonis verba in schemate , quod Patribus Congregationis generalis 
proponebatur, retenta sunt^ Yerum in expositione rationis a Patri- 
bus deputationis in schematis reformatione servatae de canone adno- 
tatur: „Etsi in canone legatur vocabulum ,Creator', non ideo definitur, 
creationem proprie dictam ratione demonstrari posse; sed retinetuj- 
vocabulum, quo Scriptura (Sap. 13, 5) hanc veritatem revelans utitur. 
nihil ad eius sensum determinandum adiecto." '" 

In Congregationis generalis discussione speciali capitis secundi 
eiusque canonum nulla videtur orta esse difficultas. Quum autem in 
Congregatione generali quadragesima quinta de tota Constitutione suf- 
ragia ferrentur*', ab aliquibus Patribus emendationes vel conditiones 
suffragio „Placet" adiectae sunt, quae superiora et capitis et canonis 
verba respiciunt. 

Inter has emendationes in caput propositas prima (emendatio 51) 
haec est: „Non placet initium capitis secundi et ideo canon ipsi 
respondens. Aliud est enim dicere: rationem posse cognoscere ex 
creaturis exsistentiam , attributa Dei, ut docuit Apostolus illis verbis: 
,Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur', et in 



^ Schema etc. C. Y. 1629 b. 1631 b. Cf. supra p. 15. 

2 Ex actis etc. C. Y. 1652 d. ^ j^j^j^ q y^ 1655 b. 

* Schema etc. C. Y. 72 a. 76 b. ^ Ratio etc. C. Y. 79 d. « Y. supra p. 27. 



Comment. II. De possibilitate natur. cognitionis Dei. 43 

multis locis suae Summae demonstrare videtur Angelicus; et aliud 
est dicere: rationem certo cognoscere posse Deum, rerum omnium 
principium et finem. 

„Haec propositio est in suo conceptu satis complexa, et enun- 
ciationem eius non rectam, non veram esse opinor. Nullus etenim 
philosophorum, neque Aristoteles, neque Plato, neque Tullius, qui fere 
omnem rationis potentiam praemonstrarunt, adeo ut eorum vestigia 
hodierni philosophi sequantur, potuerunt cum certitudine cognoscere 
Deum principium et finem omnium rerum. Si nullus igitur philo- 
sophorum hoc cognoscere potuit absque commixtione multorum erro- 
rum, ut ex eorum theologia speculativa evidenter patet , unicuique 
fulget veritas non moralis, sed necessaria de impotentia humanae 
rationis perveniendi cum certitudine ad cognoscendum Deum, prin- 
cipium et finem omnium rerum; verissimum enim est et apud omnes 
acceptum Tullii effatum: Jcl, in quo omnis natiira consentit, necesse est 
verum esse.' Revera, ipso promulgato christianismo , pagani minime 
cognoscunt cum certitudine Deum, principium et finem omnium rerum, 
et fortasse ipsi catholici philosophia ac christiana doctrina nondum 
bene exculti. 

„Quapropter ego arbitror, expungendum esse adverbium certo; res 
enim, quae cognoscuntur, certo cognoscuntur; adverbium ideo, quod 
superfluum est nobis, sed rationalistis perutile. Et sic, dum removetur 
apparens contradictio inter primam et secundam paragraphum, semper 
damnamus traditionalismum, et non videmur absolvere rationalismum, 
errorem illo peiorem." * 

Alia emendatio haecerat: „Placet (Constitutio), supprimendo vo- 
culam certo, quia quod sic dicitur, licet philosophice verum esse credam, 
non tamen mihi videtur ita clare certeque revelatum, ut dogmatice 
possit definiri." ^ 

Etiam tertia emendatione proponebatur, ut vox „certo" omitteretur ^. 

Similiter quoad canonem ab uno animadvertebatur : „Quatenus 
non supprimeretur vocula certo, supprimantur omnia, quae sequuntur 
vocem Deum , usque ad facta simt ; ne videamur dogmatice et sub 
anathemate definire : rationem naturalem sufficere posse ad cognoscen- 
dum cum ahsoliita certitudine (id est vel evidenter, vel per certam de- 
monstrationem, cum aliter haberi nequeat certitudo rationalis): 1. u?ii- 
tatem Dei ; 2. veram Dei naturam ; 3. mysterium creationis proprie 
dictae, seu ex nihilo; — eaque omnia sic certo posse cognosci per 
solum etiam argumentum ex spectaculo huius mundi deductum.""^ 

Alius animadvertit : „Delenda videntur verba Creatorem et Dominum 
nostrum: qui etsi [ita] nominetur in Scripturis, praecise quando con- 



1 Emendatioiies etc. C. V. 224 c sqq. ^ Hjjj^ q^ y^ 225 a. 

' Ibid. ' Ibid. C. Y. 228 d sq. 



44 Pars I. Const. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

sideratur in relatione ad creaturas, ideoque verba illa, uti casus ap- 
positionis, possent retineri, attamen apposita in canone inducunt illam 
quaestionem, quae in adnotatione vitanda dicitur, utrum scilicet rerum 
creatio sola ratione certo cognosci possit. At in canonibus, in quibus 
per damnationem erroris contrarium dogma catholicum definitur, nullus 
dandus est locus ambagibus, ne errantibus relinquatur effugium, ac, 
dogmate ipso in ambiguitate versante, suprema sinceris fidelibus in- 
generetur anxietas, an scilicet in hoc vel illo sensu illud retinendo, 
idipsumne sentiant ac sancta mater Ecclesia, an ab illius doctrira 
longe aberrent." ^ 

lam videamus , quid nomine deputationis respondeat Brixinensis. 

Quoad ea, quae in capnt proposita erant, „auctores huius excep- 
tionis", inquit, „multum anguntur animo, quod enuntietur in capite 
secundo , Deum, principium et finem omnium rerum, lumine nalura i 
ab homine certo cognosci posse ; et non acquiescunt hi Riui Patre^;, 
quamvis ipsis dicatur , agi in hoc capite solummodo de homine i;i 
genere, quidquid sit de singulis; non acquiescunt, quum ipsis dicitur, 
agi solummodo de potentia, utique non mere passiva sed activa, Deuni 
lumine uaturali certo cognoscendi: sed instant, potentia, quae nun- 
quam deducitur ad actum, potius dicenda impotentia, et quidem noii 
solummodo moralis sed physica. lam potentia ista Deum lumine na- 
turali cognoscendi est talis potentia, quae nunquam ad actum deductt. 
est, nam sub n. 51 [in prima illa emendatione] dicitur : ,Nullus ete- 
nim philosophorum, neque Aristoteles, neque Plato, neque Tullius 
qui fere omnem rationis potentiam praemonstrarunt, adeo ut eorun: 
vestigia hodierni philosophi sequantur, potuerunt cum certitudine cogno- 
scere Deum principium et finem omniuni rerum.' Hinc concludunt. 
doctrina ista non potest admitti, quod homo lumine naturali possit 
certo cognoscere Deum omnium rerum principium et finem. 

„Quid dicam de lioc syllogismo? Quoad maiorem dico transeat, 
quamvis, si responsio integra danda esset, certe etiam liaec maior bene 
esset distinguenda. Sed mitto maiorem et nego minorem, scilicet quod 
nullus unquam philosophorum Deum omnium rerum principium et 
finem certo cognoverit. In parvula bibliotheca, quam hic Romae 
paravi, habeo etiam scholia graeca in Aristotelem, in lucem edita cu- 
rante Brandisio ex academia Borussica; in eadem bibliotheca possideo 
Ethica Eudemia Aristotelis in editione pulcherrima Fritzschii, quae 
Ethica, quamvis fuerint opus discipuli Aristotelis, scilicet Eudemi Rho- 
dii, tamen iuxta consensum oranium doctorum ex mente Aristotelis 
expressa sunt. lam quid videtur in his scholiis et in hisEthicis? 
Scholiastes graecus ad finem Physicorum Aristotelis haec verba adiicit, 
et peto, Rmi Patres, ut ea bene notetis. Dicit, omnia quae Aristoteles 

1 Emendationes etc. C. Y. 229 a. 



Comment. II. De possibilitate natur. cognitionis Dei. 45 

in libris Physicomm habet, eo tendere, ut doceat, Deiim esse mundi 
et etiam coeli causam non solummodo finalem, sed etiam efficientem. 
Yerba scholiastae haec sunt: ,Aristotelem omnem de principiis phy- 
sicis institutionem in eminentem theologiam tanquam in apicem re- 
duxisse, demonstrando, omnem physicam et corporalem constitutionem 
dependere ab incorporali et intellectuali bonitate , quae supra natu- 
ram posita est, et Deum esse non solummodo causam finalem, sed 
efficientem totius mundi et etiam coeli.' Haec habentur in istis scholiis. 

„Quis, Rrai Patres, negare poterit, Aristotelem reapse cognovisse 
Deum omnium principium et finem ? In Ethicis Eudemi , et quidem 
libro YIIL, sequentia habentur; dicit ibidem discipulus Aristotelis ex 
mente magistri sui, Deum esse principium in animo hominis cogitantis, 
sicuti est in mundo universo : ideo illos homines prudentes et sapientes 
videri , qui, quod agendum sit, celeriter quasi vaticinio quodam per- 
spiciunt: ,Nam (sunt verba ipsissima) Deus et futura cernit, et rerum 
naturam veram intuetur, et ea, quae se huic nostrae humanae rationi 
subducunt, eique recondita sunt, perspecta habet.' Demum in fine Ethi- 
corum virtutis humanae finis seu virtus humana subsequenti ratione de- 
scribitur : ,Omnibus numeris absolutam honestatem hominis seu virtutem 
in efo consistere , ut omni respectu naturae suae rationalis mandatis 
Dei gubernatoris et principis pareat; bona vero externa, opes, amicos, 
bona corporis et reliqua id genus, ita expetat hisque ita utatur, ut his 
iuvet et augeat contemplationem Dei.' Et in fine addidit: ,Qui vero 
aut parum aut immodice quaerit bona externa , eoque efficit , ut in 
Dei cultu atque in Dei contemplatione impediatur, huius pravum est 
studium.' Ergo iuxta Aristotelem omnes virtutes hominis tum intel- 
lectuales tum morales referuntur ad Deum ; et quidem intellectuales 
referuntur ad contemplationem Dei, morales vero ad cultum Dei. Quis 
haec intuendo negare poterit, Aristotelem cognovisse certo Deum om- 
nium principium et finem? 

„Quoad Platonem utique notissimum est, quod ipse finem hominis 
posuerit in imitatione Dei, quantum fieri potest. Yerum utique est, 
quod eae meliores et puriores de Deo et rebus divinis cognitiones 
parum vel nihil attulerint ad commune commodum; nam eae cogni- 
tiones tanquam placita philosophorum clausae manserunt inter portas 
Academiae et Lycei, et ibidem magis inserviebant disputationi philo- 
sophicae quam emendationi morum. Sed hac re solummodo confir- 
matur verissimum illud verbum Apostoli ad Romanos, ubi de sapienti- 
bus ethnicis dicit : ,Qui cum cognovissent Deum , non sicuti Deum 
glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibns suis.' 
Et bene notate, Rmi Patres, Apostolus, cum hoc in loco dicit, quod 
cognoverint Deum, hanc cognitionem derivat ex speculo creaturarum, 
nam in praecedentibus de sola hac cognitionis methodo sermo est. 
Et non potest dici , quod habuerint ethnici pliilosophi etiam semina 



46 Pars I. Const. de fide. Cap. 11. Commentat. Comment. II. De cogn. nat. Dei. 

traditionis, quidquid sit bac de re, de qua multum disputatum est et 
disputari potest; sed apostolus Paulus, cum haec scribit, nonnisi ad 
cognitionem Dei naturalem per speculum creaturarum respicit. Ergo, 
Rmi Patres, certe causa iusta nulla adest, cur animo angantur Patres 
enunciando verba illa ,hominem lumine naturali posse certo cognoscere 
Deum, rerum omnium principium et finem'." * 

Quum de emendationibus in canonem propositis ageret, BrixinenHis 
aiebat, quod de capitis emendationibus dixisset, id etiam in priorem 
illam canonis emendationem valere ^. De altera canonis emendatione 
haec animadvertit: „Rmus auctor huius exceptionis vult deleri ,Crea- 
torem et Dominum nostrum' in canone primo, et quidem ea ex ra- 
tione, ne videamur directe dicere, creationem omnium rerum proprie 
sic dictam sola ratione certo cognosci posse, ita quidem , ut anatho- 
mate damnandus sit ille, qui contrarium teneat; et infert, quod creatio 
proprie sic dicta lumine naturali cognosci non possit , sicut historia 
philosophica testatur. Ruii Patres, verum est, quod tempore S. Bom- 
venturae multum disputatum fuerit et disceptatum in scholis cathc- 
licis, utrum philosophi antiqui gentiles creationem mundi ex nihilo 
cognoverint necne : sed hac de re omnes conveniunt , quod salteii 
potuerint cognoscere Deum creatorem. Et reapse ni fallor, si veruri 
sensum saltem Aristotelis assecutus fuerim, Aristoteles multo magis 
in eo erravit, quod crediderit, mundum esse aeternum, quam quod cre- 
diderit, mundum non fuisse creatum a Deo. Utique uterque erro * 
aliquo interiori nexu inter se connectitur. Deputatio de fide vero 
putavit, non sibi licere resecare in canone vocem ,Creatorem', quia iii 
libro Sapientiae vox ista omnino adhibetur; et vocem Sacrae Scrip- 
turae resecare, cum agatur de re prorsus eadem, deputatio de fidc 
licitum non putavit." ^ 

Itaque ostendit Brixinensis, verba illa recte retineri, eiusque ex- 
positionem comprobarunt Patres. 

Definitum igitur est, Deum unum et verum, Creatorem et Do- 
minum nostrum, rerum omnium principium et finem, naturali nostrae 
rationis lumine certo cognosci posse ; non autem definitum est, naturaliter 
certo cognosci posse, eum res creatione proprie dicta, i. e. ex nihilo 
seu non proiacente materia produxisse. Id in canone non definiri, 
licet ibi occurrat vox Creatoris, aperta deputationis declaratione con- 
stare supra "^ vidimus. Patet autem, id ad caput, in quo Deus prin- 
cipium rerum omnium naturaliter certo cognosci posse dicitur, trans- 
ferri debere. 



1 Relatio etc. C. Y. 236 b sqq. ^ Ibid. C. Y. 243 a. 

3 Ibid. C. Y. 243 a. b. ^ P. 42. 



Comment. III. De S. Scriptura. 47 

COMMENTATIO III. 

Quid Concilium Vaticanum de S. Scriptura definierit. 

Concilium Vaticanum, postquam duabus primis paragraphis capitis 
aecundi de revelationis veritate et de commodis ea oblatis eiusque neces- 
sitate egit, duabus ultimis agit de fontibus, quibus veritates revelatae 
continentur, de Traditione et S. Scriptura. 

Doctrina, quam de S. Scriptura proponit, continentur tria, quo- 
rum primum ad eius ambitum, alterum ad inspirationem, tertium ad 
interpretationem eius refertur. Ad haec tria ilhistranda aliqua ex 
actis Concilii afFeremus, quibus alia quaedam, quae doctrinam Concilii 
explicare videantur, addere liceat. 

I. Ac de amhitu quidem Concilium iterum proponit, quod Tri- 
dentinum Concilium proposuerat; „Veteris et novi Testamenti lihri mtegri 
cum omnihus suis partihns, prout in eiusdem (Tridentini) Concilii decreto 
recensentiir et in veteri vulgata latina editione hahefitur , pro sacris et ca- 
noiiicis recipiendi suntJ^ 

In hac definitione explicanda unum monendum est, veterem vul- 
gatam latinam editionem non esse exclusis aliis editionibus seu exem- 
plaribus intelligendam Clementis YIII. editionem , sed eam ipsam 
versionem, quam commemorat Concilium Tridentinum, quum non iam 
exstaret editio auctoritate pontificia facta. Quod quidem , quum ex 
ipso decreto colligi possit, constat etiam ex documentis. Quum enim 
unus ex Patribus proposuisset , ut reciperetur „prout . . . in vulgata 
latina editione Clementis YIII. auctoritate promulgata habentur" \ 
Brixinensis, deputationis relator, id recipi posse negavit. Addit: „Yul- 
gata latina ab ipso Concilio (Tridentino) declarata tanquam authen- 
tica et emendationes factae per Pontifices subsequentes, cum res sint 
omnino differentes , non debent confundi ; eo minus debent , quia, ut 
nostis, in ipsa praefatione huius editionis anni 1592 dicitur, quod 
emendatio hucusque non omnibus numeris absoluta dici possit, et quod 
quaedam studio sint relicta, quae emendanda fuissent ex causis, quae 
ibidem afferuntur." ^ 

II. Inspirationis haec est Concilii definitio : „Eos (libros) Ecclesia 
pro sacris et canonicis habet, non ideo, quod sola humana industria 
concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati; nec ideo dumtaxat, 
quod revelationem sine errore contineant, sed propterea quod Spiritu 
Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem atque ut tales ipsi 

l^cclesiae traditi sunt." 

Declaratur igitur imprimis, ut theologi adnotant ad schema de 
doctrina catholica ^, ^^quis sensus non sit genuinus dogmatis, secuudum 



^ Emendationes etc. C. Y. 123 b. ^ Relatio etc. C. Y. 141 d sq. 

^ C. Y. 522 a sqq. Cf. Ratio etc. C. Y. 79 d sq. 



48 I^ars I. Const. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibus loeis. 

quod omnes libri Scripturae credendi sunt sacri et canonici. Duplex 
nimirum error expresse designatur, primum eorum, qui vel universim, 
vel de aliquibus libris inter illos, quos omnes cum omnihus stiis partihtis 
Concilium Tridentinum sacros et canonicos esse definivit, affirmant, 
eos primitus scriptos esse tanturamodo ingenio et industria humana, 
sed propter res, quas continent, ab Ecclesia sive iam mosaica sive 
christiana inter libros canonicos recensitos esse , et eatenus habendos 
esse ut sacros; tum excluditur error alter, quo libri Scripturae non 
ratione originis ipsorum librorum seu ratione scriptionis, sed solum 
ratione materiae, quod sine errore continent veritates revelatas, saci'i 
et divini esse dicuntur. 

„Sequitur deinde positiva declaratio doctrinae catholicae , quo 
sensu omnes libri Scripturae et ob quam rationem eis intrinsecam 
fuerint ab Ecclesia sacri declarati, et iam hoc ipso in canonem relati. 
Ratio nimirum est ex divina origine seu scriptione ipsorum librorum. 
Haec vero scriptio divina declaratur, quod 1. libri conscripti sunt in- 
spirante Spiritu Sancto. Erat igitur supernaturalis operatio Spiritm 
Sancti in homines ad ipsos libros scribendos. 2. Ex hoc ipso quod 
actio Spiritus Sancti referebatur ad scribendos libros per homines a(i 
hoc opus inspiratos, ipsi libri sunt et ab Apostolo dicuntur Scriptura di- 
vinitus inspirata. 3. Denique actio illa inspirationis erat huiusmodi, ut Deus; 
sit librorum auctor seu auctor scriptionis, ita ut ipsa rerum consignatic 
seu scriptio tribuenda sit principaliter operationi divinae in homine ei 
per hominem agenti, et proinde libri contineant scriptum verhum Dei 

„Hoc modo inspirationem Scripturae in Ecclesia Dei semper in- 
tellectam et intelligendam esse, demonstrat 1. SS. Patrum consensus. 
Dicunt enim , Scrlpturas esse conscriptas per Spiritum Sanctum vel pet 
operationem Spiritus Sancti ^, esse litteras Dei ad homines missas ^, Scrip- 
turas esse a Deo dictas ^, esse a Deo vel operatione Dei datas vel conditas ^, 



^ Origen. de Princip. praefat. n. 8. coll. 4; contra Cels. 1. V. n. 60 
(Migne P. Gr. XI, 119, 118; 1275); Theophil. Antioch. ad Autolyc. II. 
n. 9; III. n. 12 (ibid. YI, 1063; 1138); Athanas. praef. in Ps. n. 2. 9. 10 
(ibid. XXVII, 11, 18, 19); August. Civ. Dei XYIII. c. 41. n. 1 (Migne P. L. 
XLI, 600); Chrysostom. in Gen. hom. 21. n. 1 (Migne P. Gr. LIII, 175); 
Theodoret. in Ps. praefat. (ibid. LXXX, 862); PP. ConciHi Y. (Collect. 
Mansi t. IX. p. 223). 

2 Chrysost. in Gen. hom. 2. n. 2 (Migne P. Gr. LIII, 28) ; Aug. serm. 2. 
in Ps. 90. n. 1; enarrat. in Ps. 149. n. 5; Gregor. M. 1. lY. ep. 31. ad 
Theodor. (Migne P. L. XXXYII, 1159; 1952; LXXYII, 706). 

^ Ciem. Rom. ep. 1. ad Cor. c. 45 ; Iren. 1. II. c. 28. n. 2; Hippolyt. 
contr. Xoet. n. 9 et apud Euseb. H. E. 1. Y. c. 58 (Migne P. Gr. I, 299; 
YII, 805; X, 818; XX, 518). 

* Clem. Alex. Strora. IL p. 362 (ed. 1641. Migne YIII, 942); Gelasius 
Pontifex in Conc. Rom. (Mansi Supplement. t. I. p. 357). 



Comment. III. De S. Scriptura. 49 

homines in iis scribendis fuisse ifistrumenta sub ojjeratione divini Spiritus ^. 
— 2. In specialibus documentis authenticis fidei Ecclesiae explicite 
dicitur Deus profitendus auctor lihrorum utriusque Testamenti. In 
professione fidei Episcopis ordinandis praescripta in Concilio Car- 
thag. IV. 2, quae ab iis adhuc nunc editur (Hard. Collect. t. I. c. 978), 
in professione fidei a Leone IX. missa ad Petrum Antiochen. (ibid. 
t. YI. P. I. c. 954) , in symbolo Graecis proposito in Concilio Lug- 
dun. II. (ibid. t. YII. c. 665) haec fides enuntiatur: ,Credo (credimus) 
etiam novi et veteris Testamenti , Legis et Prophetarum, et Apostolormn 
unum esse auctorem Deum et Dominum omnipotentem.'' Adhuc expressius 
in Concilii Florentini decreto pro lacobitis idem declaratur: Sacro- 
sancta Romana Ecclesia yUnum atque eundem Deum veteris et novi 
Testamenti, h. e. , Legis et Prophetarum atque Evangelii pti^oftetur aucto- 
rem-, quoniam eodem Spiritu Sancto inspirante, utriusque Testamenti Sancti 
locuti sunt, quorum lihros suscipit et veneratur , qui titulis sequentibus 
continentur' (sequitur recensio omnium librorum , ut in canone Tri- 
dentino). Hic igitur dicitur Deus auctor Legis, Prophetarum et Evan- 
gelii, quatenus conscriptores omnium librorum S. Scripturae locuti 
sunt (soribendo nempe ipsos libros) Spiritu Sancto inspirante : proinde 
talis est inspiratio ad scribendum, ut Deus sit auctor librorum. Porro 
ipsum Concilium Tridentinum in Sess. lY. hoc decretum Synodi Flo- 
rentinae prae oculis habuit (I^allavicin. 1. YI. c. XI. n. 11). Eodem 
igitur sensu intelligi debent verba Tridentini: ,Omnes libros tam ve- 
teris quam novi Testamenti, cum utriusque tmus Deus sit auctor . . . 
suscipit et veneratur."' 

Quum igitur Concilii Tridentini definitio per se , nisi cum Flo- 
rentini decreto comparetur, videri possit Deum auctorem dicere utrius- 
que Testamenti, sc. foederis vel oeconomiae, Concilii Yaticani defini- 
tione omne excluditur falsae explicationis periculum, quum hac Deus 
aperte dicatur lihrorum utriusque Testamenti auctor. 

Orta est in discussionibus Concilii etiam quaestio de celeberrima 
sententia Lessii et aliquorum eius aequalium, praesertim Lovaniensium'^. 



^ lustin. Cohort. ad Graec. n. 8; Athenagor. Legat. n. 9; Origen. de 
Prineip. 1. lY. n. r> (Migne P. Gr. YI, 255. 907; XI, 354); Ambros. ep. 8. 
n. 1. ad lust. ; Cassiodor. Institut. div. litt. c. 13. 14 (al. 16); Gregor. M. 
in lob praef. n. 2. 3 (Migne P. L. XYI, 912; LXX, 1131; LXXV, 517). 

- Haec professio fidei, quae inter acta Concilii IV. Carthag. a. 398 
continetur, non videtur praescripta esse a Concilio quodam Carthag. a. 398, 
quod num oranino habitum sit, dubitatur; est tamen antiquissima, sc. sae- 
cuH V. vel certe YL Cf. Hefele, Conciliengeschichte (2. Aufl.) H, p. 08. 

^ De hac sententia cf. I. Kleutgen S. I. , R. P. Leonardi Lessii S. I. 
de divina inspiratione doctrina e documentis magnam partem ineditis illu- 
strata et ponderata. (Habetur libellus etiam tanquam appendix in G. Schnee- 

Granderath, Constit. clogmat. 4 



50 Pars I. Const. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

Quum enim aliqui putareut, primo definitionis membro illorum de in- 
spiratione doctrinam condemnari, Brixinensis id falsum esse ostendit. 
„Doctrina," inquit, „quae primo in nostro capite notatur , nullatenus 
debet confundi cum doctrina Lessii et Lovaniensium ; cum doctrina 
ipsa, utut sit erronea, tamen non sit eadem, quam nos in schemate 
nostro proscribimus. Lessius enim inductus fuit ad hanc sibi effor- 
mandam, de qua quaestio est, ideam de libro inspirato per illam agendi 
rationem protestantium, qui inspirationem, ut iam dixi, extenderuEt 
non solummodo ad singulas sententias, sed etiam ad singulas voce», 
et proinde librum ex. gr. secundum Machabaeorum ideo reiecerum:, 
quia auctor huius libri dicit, se compendium quoddam perfecisse ex 
libro historico maiore lasonis, et ex ipsis verbis auctoris apparet, quod 
utique humana industria adhibita hoc confecerit. lam Lessius oppo- 
suit, forsitan fieri posse (dico fieri posse, quia solummodo de possibili- 
tate agitur), quod liber humana industria exaretur; sed semper haeo 
duo adiunxit, scilicet quod auctor instinctu divino incitatus accesserit 
ad opus hoc conficiendum , et secundo quod a Deo , ad finem salteni 
opere perfecto, pronuncietur, in libro isto nil erronei contineri. Ergo 
non de approbatione Ecclesiae egit Lessius, sed de approbatione seii 
revelatione ipsius Dei ^ 

„Deus utique, quamvis sententia Lessii sit erronea, potest auctori- 
tate sua librum confectum ita confirmare, ut liber iste divinus sit, u: 
ipse tanquam auctor huius operis appareat^; sed Ecclesia hoc nulla- 
tenus agere potest. Yerba Lessii, ut ea solummodo proferam, suni 
clarissima : ,Nos docemus,' ait, ,ut aliquid sit Scriptura Sacra, non esae 
necessarium, ut omnia verba, aut omnes omnino sententiae sint auctor; 
positive et immediate inspirata a Spiritu Sancto, proponente et for- 
mante in ipsius intellectu singula verba ac singulas sententias scri- 
bendas; sed sufficere, ut auctor hagiographus divinitus instructus ad 
scribendum ea, quae vidit, audivit vel aliter novit, habeat infallibilem 
assistentiam Spiritus Sancti, quae non permittat eum falli etiam in iis, 
quae cognoscit relatione, experientia aut ratione naturali : ab hac enim 
assistentia Spiritus Sancti habet Scriptura, ut sit infallibilis veritatis. 



mann S. I., Controversiarum de divinae gratiae liberique arbitrii concordia 
initia et progressus.) 

* Subtihter animadvertit Kleutgen (1. c. n. 29) : ^Synodus decernit, 
qua de causa Ecclesia veteris novique foederis libros, quos veneratur, pro 
sacris et canonicis habeat , quae est quaestio facti; cum Lessius examinet, 
qua de causa liber quispiam pro sacro et canonico haberi possit, quae est 
quaestio iuris. Itaque vel propter hanc rationem ConciHum non Lessii asser- 
tionem reprobavit." 

^ Potest Deus subsequente approbatione suam auctoritatem Hbro tri- 
buere. Auctor tamen eius ita fieri non potest eo sensu, quo scriptor libri 
dicitur eius auctor. 



Comment. III. De S. Scriptura. 51 

DeDique si aliquod opus pium et salutare, humana industria ex divino 
instinctu compositum, publico testimonio Spiritus Sancti approbaretur 
tanquam in omnibus suis partibus verissimum , tale opus habiturum 
auctoritatem aeque infallibilem atque Scripturam Sacram.' Sed expresse 
iterum adnotavit , se hocce solummodo dixisse, quod possibile, non 
autem quod reapse in corpore et canone Scripturae Sacrae talis liber 
inveniatur. Cum enim ex quadam negligentia ipse mentionem fecisset 
de libro secundo Machabaeorum, quasi liber iste tali ratione fuerit con- 
fectus, postmodum hoc omnino retractavit, equidem dicens, se non 
dixisse ex seipso, sed ratione habita adversariorum, qui impugnabant 
hunc librum, quasi humana industria fuerit exaratus: ergo sententia 
illa, quae hic damnatur, nullo modo debet confundi cum sententia 
Lessii et Lovaniensium." ^ 

Alia quaestio oriri potest et orta est in Concilio Vaticano, num 
vel quomodo liber canonicus ab inspirato difFerat. Indicari videtur 
discrimen in ipso decreto, quum Ecclesia illos libros „pro sacris et 
canoiiicis"' habere dicatur, ^qu.od S^jifitu Sancto inspirante conscripti Deum 
hahent aiictorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt". Prius enim 
illud profecto sufficit, ut libri habeantur pro inspiratis ; alterum prae- 
terea requiri videtur, ut sint etiam canonici. 

Sed in relatione nomine deputationis habita Brixinensis, quum ad 
tertiam paragraphum pervenisset, animadvertit ^: „Hac occasione non 
possiim non advertere, quod in schemate nostro liber canonicus idem 
sit ac liber sacer seu inspiratus: quum tamen videatur unus alterve 
Rmorum, Patrum aliquam admittere distinctionem inter librum ca- 
nonicum et inspiratum, paucissima hac de re dicam." Affert deinde 
aliqua documenta antiquitatis christianae, quibus libri inspirati dicun- 
tur iidem canonici et contra canonici inspirati. 

Quum autem de integro schemate suffragia rogarentur, unus ex 
Patribus suo ^Placet" conditionem adiecit, ut locus supra commemo- 
ratus mutaretur et clarius enuntiaretur, quod discrimen inter librum ca- 
nonicum et inspiratum exstaret. ^^2it\o cajionici derivaturex eo," inquit, 
^quod Ecclesia, librorum divinitate (ex Traditione) recognita, illos in 
canonem recenset et uti sacros recipiendos esse declarat." „Ad rem: 
Concilium Tridentinum libros illos ut sacros se suscipere ac venerari 
dicit, et posteaquam illorum indicem recensuit, anathemate percellit 
eos, qui pro sacris et canonicis eosdem non receperint." Propterea 
emendator conclusionem definitionis proponit hanc : „. . . atque ut tales 
ab ipsa Ecclesia accepti, in canonem sunt relati ac fidelibus propositi" ^. 

Locum emendandum esse nomine deputationis negat Brixinensis. 
Quoad discrimen autem inter libros canonicos et inspiratos aliquid 



1 Relatio etc. C. Y. 140 a sqq. - Ibid. C. V. 138 d sqq. 

^ Emendationes etc. C. Y. 225 d sq. 



52 Pars I. Const. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

concedit. „Reapse", inquit, „quoad etymologiam est discrimen inter 
has voces; imo etiam in hypothesi potest distingui inter librum canoni- 
cum et inspiratum seu potius vice versa: sed in concreto, sicut nos 
loquimur de libris sacris veteris et novi Testamenti, nullum datur dis- 
crimen inter libros canonicos et inter libros inspiratos seu sacros." * 

Itaque licet voces inter se converti possint, quum omnes libri in- 
spirati iidem sint canonici et vice versa, tamen conceptus formales sunt 
diversi atque hypothesis fingi potest, qua liber inspiratus non sit ca- 
nonicus. Si vero quaerimus, quale inter eos sit discrimen, id, ut supra 
innuimus, satis in ipsa definitione indicatum est. Neque enim id plane 
repugnare patet, Deum hominem ad librum scribendum ita inspirare, 
ut ipse Deus sit libri auctor, licet eum Ecclesiae tanquam publicum 
eius librum tradere noluerit. Ea in hypothesi liber inspiratus qui- 
dem et sacer est, sed canonicus non est. K7.va)v est regula, amussis. 
Patres a primis christianae religionis saeculis haereticorum placitis 
opposuerunt doctrinam apostolica aetate Ecclesiae traditam tanquam 
canonem seu regulam fidei vel canonem ecclesiasticum, unde iam Ire- 
naeus Evangelium S. loannis regulam veritatis appellavit^. Solebat 
mox scriptura vocari canonica. Inter Latinos autem tempore SS. Hie- 
ronymi et Augustini vox canonis ita usurpari coepta est, „ut sacro- 
rum librorum collectionem, vel potius omnes eos libros designaret, qui 
publice in coetibus religiosis ceu sacri et divinitus inspirati praelege- 
bantur" ^ Postea etiam catalogus horum librorum canon appellabatur. 

Liber canonicus igitur est liber, qui non solum inspiratus, sed 
etiam Ecclesiae tanquam inspiratus ac publicus eius liber traditus est. 
Neque quidquam prohibet, quominus in conceptum libri iaspirati etiam j 
illud recipiamus, quod emendator eo contentum esse voluit, sc. librum 
ab Ecclesia etiam fidelibus propositum esse, quod vix quidquam ad- 
dit. Nam tum solum Ecclesiae plene traditus est, quando ab aucto- 
ritate ecclesiastica omnibus fidelibus tanquam regula fidei proponitur. 
Cum hoc plane congruit, quod, ut supra notavimus, theologi schemati 
de doctrina catholica addunt: „Sequitur (in definitione) . . ., quo sensu 
omnes libri Scripturae et ob quam rationem eis intrinsecam fuerint 
ab Ecclesia saaH declarati, et iam hoc ipso in canonem relati." Ete- 
nim collectio librorum eorumque catalogus usu iam antiquo vocatur 
canon, quanquam canonicitas iam antea singulis tribuebatur libris, 
Si quis igitur propterea libros vult appellare canonicos, quia ab Ec- 
clesia in collectionem referuntur vel in canone enumerantur, non errat, 
quum Ecclesia eos tanquam inspiratos proponit eo praecise, quod eos 



1 Relatio etc. C. V. 239 d sq. ^ q^ jj^er. TIL c. 11 (Migne P. 

Gr. VII, 880). 

^ R. Cornely, Historica et critica introductio in U. T. libros sacros T, 
p. 24 sqq. Y. Patres ibi citatos. 



Comment. III. De S. Scriptura. 53 

in canonem refert, seu in catalogo enumerat. Si vero diserte ipsum 
€ssentiale indicandum est, quod libri alicuius proprium esse debet, ut 
non solum sit sacer et inspiratus, sed etiam canonicuSj recte dicetur 
requiri, ut non solum Spiritu Sancto inspirante conscriptus Deum 
habeat auctorem, sed etiam, ut talis ipsi Ecclesiae tanquam catholicae 
Jiclei regula sit traditus. 

III. Goncilium Tridentinum decreverat , „ut nemo . . . in rebus 
fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium 
Sacram Scripturam . . . contra eum sensum, quem tenuit et tenet 
sancta Mater Ecclesia . . . aut etiam contra unanimem consensum Pa- 
trum . . . interpretari audeat". Concilium Yaticanum, quum hoc de- 
cretum renovat, eius sensum ita explicat, ut, quod Tridentinum negative 
onuntiavit, positive dicat: „Hanc illius mentem esse declaramus, ut in 
rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinen- 
tium is pro vero sensu Sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit et 
tenet sancta mater Ecclesia." Tridentini enim decretum aliqui falso 
explicarunt, sc. „id, quod Concilium vetat Scripturam interpretari 
contra sensum, quem tenuit et tenet Ecclesia, ita intelligendum esse 
aiunt, ut solummodo fas non sit interpretando Scripturas dogma ali- 
quod fidei ab Ecclesia definitum excludere et negare. Quamvis e. g. 
constet, textum lac. 5, 14 ab Ecclesia intelligi de Sacramento ex- 
tremae unctionis, iuxta haec principia sensus iste Ecclesiae non neces- 
sario esset norma interpretationis, sed posset aliquis libere negare, 
hunc sensum textui inesse, dummodo non neget ipsum dogma, ex- 
tremam nempe unctionem esse Sacramentum novae Legis. Quare 
necesse est ad huiusmodi petulantia ingenia coercenda, supremam illam 
interpretationis catholicae normam, quae est iudicium et consensus 
Ecclesiae de vero sensu Scripturarum, ita proponere, ut manifestum 
sit, 1. non de re mutabilis disciplinae, sed incommutabilis dogmatis 
hic agi ^ ; 2. non solum excludi interpretationem, quae contradictorie 
opponatur sensui, quem Ecclesia alicui Scripturae loco subesse doceat, 
sed etiam necesse esse , ipsum illum sensum ab Ecclesia retentum 
habere ut verum sensum Scripturae" ^. 

Hunc etiam Tridentini decreti sensum esse patet. Etenim „dum 
ConciUum Tridentinum statuit , non licere Scripturam interpretari 
,contra eum sensum , quem tenuit et tenet sancta Mater Ecclesia', 
satis indicat, illum sensum esse verum et pro vero habendum; addit 
•enim continuo: ,Cuius (Ecclesiae) est iudicare de vero sensu et inter- 
pretatione Scripturarum.' Unde etiam in professione fidei a Pio lY. 
■edita forma positiva dicitur: ,Sacram Scripturam iuxta eiim sensum, 



* Id aliqui contenderant. Y. Annotationes ad schema de doctrina 
catholica. C. Y. 523 b sqq. 

^ Ita in iisdem annotationibus ibid. Cf. Relatio etc. C. Y. 143 d sq. 



54 Par3 L Const. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

quem tenuit et tenet sancta Mater Ecclesia, cuius est iudicare de 
vero sensu et interpretatione sacrarum Scripturarum, admitto.'" ^ 

Quae in negativa enuntiatione Tridentini de unanimi consensu 
Patrum dicuntur, in positiva Concilii Yaticani omissa sunt; ea „plu- 
rium, non omnium Patrum deputatorum sententia hic praeteriri pote- 
rant, quia unanimis consensus Patrum et Ecclesiae sensus eatenus in 
idem recidunt, quod cognito unanimi Patrum consensu etiam Ecclesiae- 
sensus cognoscitur. Etenim unanimis ille consensus Patrum Ecclesiae- 
sensum et fidem testatur, et Ecclesia semper professa est, se Patrum 
vestigiis insistere et doctrinae unanimi inhaerere" ^. In fine capitis, 
ubi ipsa Tridentini negativa sententia retinetur, etiam, quae in ea de 
unanimi consensu Patrum dicuntur, recepta sunt. 

Sensus S. Scripturae, quem tenet Ecclesia, pro vero habendus 
est „in rebus fidei et niorum ad aedificationem doctrinae christianae per^ 
tinentium", quae verba accuratius explicanda sunt. 

Unus ex Patribus ea omnino tolli volebat: 

„1. Quia Ecclesia, sine ulla exceptione, est infallibilis interpre» 
totius divinae revelationis, quae in Scripturis ac Traditione continetur. 
Declarando autem, in rehiis fidei et mortim tenendum esse sensum, quem 
tenuit ac tenet Ecclesia, divina illa interpretandi praerogativa ad huius- 
modi materias tantum coarctari videtur, quasi in caeteris minime valeat. 

„Nec obstat, quod verba illa non sint exclusiva; etsi enim speci« 
ficativa tantum essent, aliarum rerum exclusionem nisi aperte indi- 
carent, in dubium saltem revocant. 

„Quod si urgeatur, omnia, quae in Scripturis continentur, ad fidem 
vel mores referri, iam et hoc ipsum omnem specificationem rerum 
fidei et morum superfluam ac vanam omnino esse confirmabit. 

„2. Quia si in rehus fidei et morum tantum Scriptura accipi de- 
beret iuxta eum sensum, quem tenuit ac tenet Ecclesia, iu reliquis^ 
puta historicis aliisque, libera cuique daretur ansa sanctissimum Dei 
verbum pro effreni lubitu explicandi; hac praesertim tempestate, in 
qua mythici, rationalistae , sexcentique errones totam ferme Scriptu- 
ram ad fabulas amandant. 

„Fortasse quis instabit, Ecclesiae infallibilitatem ad res fidei et 
morum restringi; in his ergo tantum [nos] eiusdem interpretationem 
sequi debere, in caeteris vero liberos esse. At contra : revelatio omnis 
obiectum fidei est, quippe quae continet verbum Dei, cui assentiri debe- 
mus; ac proinde tota, quanta est, Ecclesiae subest iudicio: eo vel magis, 
quod ait Apostolus : Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docen-^ 
dum, ad arguendum^ ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia etc. 

„3. Quia verba illa aequivoce mutuata fuere a Tridentino. Hoc 
enim Concilium non adhibuit ea, quando locutum est de potestate 



Ratio etc. C. V. 80 a. b. ^ j^jjj^ 



Comment. III. De S. Scriptura. 55 

Ecclesiae in interpretatione Scripturae, quasi cancellos poneret, intra 
quos valebat illam infallibiliter exercere , sed quando indigitavit ma- 
teriam, in qua petulantia ingenia detorquentia verbum Dei ad pravos 
sensus, gravissime illud offendebant." ^ 

Respondet Brixinensis : „Rmus auctor huius exceptionis vult, 
quod, ubi agitur de vero sensu Sacrae Scripturae a quovis catholico 
tenendo, deleantur verba ista ,in rebus fidei et morum ad aedificatio- 
nem doctrinae christianae pertinentium'. Yerba ista omnino deleri 
utique non possunt; nam habentur in Tridentino, et proinde etiam in 
nostra constitutione dogmatica desiderari nequeunt. 

„Sed audiamus rationes seu argumenta, quae a Rmo auctore 
huius exceptionis afferuntur. Argumentum primum hoc est; dicit: 
Ecclesia est infallibilis interpres revelationis totius, quae tum in sacris 
Scripturis tum in Traditione continetur; et proinde ius habet iudicandi 
de vero sensu Sacrae Scripturae non solummodo in rebus ad fidem et 
mores spectantibus, sed etiam in aliis, ex. gr. historicis; et quidem 
hoc multo magis, quia nostris temporibus petulantia ingenia interpre- 
tum quorundam vel maxime veritatem historicam Sacrae Scripturae 
impugnant; et proinde dicit nimium coarctari ius Ecclesiae iudicandi 
de vero sensu Sacrae Scripturae. 

„Quid dicam? Concedo antecedens, sed nego consequens. Con- 
cedo, quod Ecclesia ius habet non solummodo iudicandi de vero sensu 
in rebus fidei, id est in dogmatibus, ut ita dicam , speculativis , et 
in rebus, quae ad mores spectant; sed etiam in rebus, quae ad histori- 
cam veritatem etc. pertinent. Inde vero non sequitur, quod iuxta 
auctorem Rmum huius exceptionis sequi deberet ; nam quod attinet 
istas interpretationes circa veritates historicas, dico, huiusmodi inter- 
pretationes aut non sunt contra dogma inspirationis Sacrae Scripturae 
et singularum partium , aut sunt contra hoc dogma. In casu priori 
utique libere de iis interpretationibus potest disputari; in casu poste- 
riori , si talis interpretatio veritatis historicae offenderet dogma inspi- 
rationis, iam utique spectat ad res fidei, et proindo certe Ecclesia hac 
de re iudicandi ius habet. 

„Sed instat Rmus auctor huius exceptionis, quod verba ista ,in 
rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae pertinentium' aequi- 
voce et non in sensu Concilii Tridentini in nostra Constitutione dog- 
matica sonant. Nam dicit, in Concilio Tridentino hac additione coarc- 
tari solummodo petulantia ingenia : in nostra vero constitutione coarc- 
tari ius Ecclesiae. Rmi Patres, etiam haec obiectio milii et deputationi 
de fide satis fundata non videtur. Quis est enim textus Concilii Tri- 
dentini? Textus Concilii Tridentini seu potius ipsissima eius verba 
haec sunt: ,Praeterea ad coercenda petulantia ingenia (ergo praecedit 



* Emendationes etc. C. V. 22G a sqq. 



56 Pars L Const. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

lioc motivum decreti, et post lioc motivum venit ipsum decretum, ot 
quid continetur?) decernit, ut nemo suae prudentiae innixus in re- 
bus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinen- 
tium, Sacram Scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sen- 
sum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cuius est iudicare 
de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum, aut etiam 
contra unanimem consensum Patrum, ipsam Scripturam Sacram inter- 
pretari audeat.' 

„Ergo decretum Concilii Tridentini duabus partibus constat, sci- 
licet quod nemo audeat Sacram Scripturam contorquere in sensum 
suum privatum, et quod unusquisque teneatur Sacram Scripturam nor. 
aliter interpretari quam iuxta sensum Ecclesiae, et non contra con- 
sensum Patrum ; sed adiuncta est conditio: in rebus fidei et mo- 
runi ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium. Ergo re- 
strictio illa utique ad priorem partem aeque pertinet ac ad poste- 
riorem : et reapse nullum verum discrimen est inter Constitutionem 
dogmaticam nostram et inter decretum Tridentinum. Discrimen hoc 
tunc solummodo admitti posset saltem quadam veri specie, si Triden- 
tina verba ipsissima sic sonarent : praeterea ad coercenda in rebus 
fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium 
petulantia ingenia decernit, ut nemo audeat Sacram" Scripturam ad 
sensum suum contorquens contra eum sensum . . . interpretari. Ergo 
si restrictio illa revera in Tridentino transumpta fuisset ad coercenda 
petulantia ingenia, tunc utique aliqua saltem veri species adesset. Sed 
quum reapse haec restrictio referatur ad illam partem decreti, quod 
nemo ingenio suo privato indulgeat in interpretanda Scriptura, sed 
quod interpretetur Sacra[m] Scriptura[m] iuxta sensum Ecclesiae, et non 
contra consensum Patrum, reapse discrimen nullum intercedit." ^ 

Dubitari certe nequit, quin verba illa „iu rebus fidei et morum 
ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium" eodem sensu a 
Yaticano, quo a Tridentino, sint usurpata, atque ab utroque Concilio 
non solum recte , sed etiam sapienter addita sint. Quis negaverit, 
speciali Dei providentia factum esse, ut Patres Tridentini Concilii verba 
ilia adderent, quum hi suspicari non possent, quam vehementer scientia, 
praesertim scientia naturalis, Sacram Scripturam, cuius loci aliqui 
propter res naturales a veteribus non satis cognitas non bene ex- 
plicati erant , esset aggressura ? — Ad ea verba explicanda pauca 
addemus. 

Inprimis patet , rebus fidei et morum non opponi res historicas 
ut tales. Etenim multa maximi momenti dogmata sunt facta histo- 
rica, ut ipsa Christi in cruce mors; imo fere integri S. Scripturae 
libri rebus historicis continentur: libri historici Y. et Isi. Testamenti. 



Relatio etc. C. Y. 240 a sqq. 



Corament. III. De S. Scriptura. 57 

Rebus fidei et morum opponuntur reSj quae non sunt religiosae, i. e. 
quae non versantur circa Deum nostramque ad Deum 7'elationem ; hae 
enim non pertinent ad materiam, ex qua aedificium christianae doc- 
trinae exstruitur. Constat autem, etiara tales res in S. Scriptura contineri. 

Huc retulerit forsitan quispiam locos illos, qui non propter res iis 
ipsis enuntiatas inspirati sunt, sed propter alios locos, cum quibus natu- 
rali quodam nexu coniunguntur. Si v. g. S. Paulus in fine secundae 
epistolae ad Timotheum scribit, se Troade penulam reliquisse, Erastum 
remansisse Corinthi, Trophimum infirmum Mileti: ad haec quidem scri- 
benda inspiratus est, non tamen propter harum rerum vim, sed, cum 
inspiratus ad Timotheum epistolam scriberet, praeter res religiosas ea 
etiam affert, quae in epistola afferri solent, et quae ut cognoscat Ti- 
mothei aliquantum interest. De horum autem locorum , quibus niliil 
plane religiosi continetur, in decreto Concilii de interpretatione Scrip- 
turae sermo esse vix potest, non solum, quia omnino perspicui sunt, 
sed etiam propterea, quia de eorum sensu nulla Ecclesiae se offert lo- 
quendi occasio. Excitari quidem circa hos locos potest quaestio, num 
vere inspirati sint. Haec quaestio evidenter ad res fidei spectat, quum 
sit quaestio de extensione inspirationis, neque certe in hac quaestione 
theologo licet negligere, quid tenuerit et teneat s. Mater Ecclesia. 
Sed ea in quaestione non agitur de interpretatioyie S. Scripturae. 

Sunt alii S. Scripturae loci, quibus continentur quidem res reli- 
giosae, ita tamen, ut iis insit etiam aliquid non religiosum. Christi verba, 
quae a Matthaeo 5, 45 referuntur: „(Deus) solem suum oriri facit 
super bonos et malos", veritatem religiosam enuntiant; sed „solem 
oriri", religiosa veritas non est; si igitur in loco iilo explicando veteres 
vocem „oriri" sensu proprio usurpant, eorum interpretationem sequi 
nemo vi decreti, de quo agimus, tenetur. Yeritas religiosa loco illo 
enuntiata eadem est, sive sol vere oritur, sive terra rotatur. Ad res 
religiosas, ut aliud exemplum afferamus, spectat, Deum parasse lonae 
prophetae certam quandam plantam (hebr. kikaion), ut ascenderet 
super caput eius eumque umbra protegeret^ Hlam autem plantam 
fuisse hederam, vel cucurbitam, vel ricinum, vel aliam plantam — est 
enim de significatione vocis Hebraicae dissensio opinionum — , ad 
res religiosas seu ad res fidei et morum ad aedificationem doctrinae 
christianae pertinentium non spectat. Eas igitur res Concilium Tri- 
dentinum et Yaticanum decreto comprehendere non vult, quo statuit, 
in explicanda S. Scriptura Ecclesiae explicationem sequendam esse. 

Animadvertendum autem est, haec Concilia ita statuere, Scrip- 
turae interpretem in rebus religiosis Ecclesiae interpretationem sequi 
debere, ut non dicant, eum in rebus, quae religiosae non sint, liberum 
esse. Hoc alterum neque illis Conciliorum decretis formaliter con- 

' lon. 4, 6. 



58 Pars I. Const. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

tinetur neque ex iis immediate effici potest. Solent tamen theologi, 
quum illa decreta exponant, interpretibus in rebus, quae ad fidem et 
mores non spectant, libertatem attribuere. „Nihil obstat," inquit R. Cor- 
nely S „quominus in rebus historicis, physicis aliisque similibus, quae 
nec fidem nec morum regulam attingunt, Patrum opiniones relinquan- 
tur", atque Brixinensem Episcopum vidimus ^ in ipsa Congregatione 
generali, cum nomine deputationis coram omnibus Patribus congre- 
gatis decretum explicaret, significasse, interpretes S. Scripturae in re- 
bus, quae nec ad religionem spectarent nec inspirationis doctrinam tan- 
gerent, liberos esse. 

Theologi autem, quum docent, in rebus ad religionem non spiic- 
tantibus eum sensum, „quem tenuit ac tenet s. Mater Ecclesia", -e- 
linqui posse, de explicatione S. Scripturae loqui solent, quae Patrnm 
consensione vel ordinario Ecdesiae magisterio y non de ea, quae solenmi 
Ecclesiae iudicio proponitur. Fieri profecto potest, ut Ecclesia, quum 
de sensu alicuius loci Scripturae controversia orta sit, etiam in re ad 
religionem non spectante iudicio definitivo decidat, quis sit illius loci 
sensus, ita ut quaestioni finem imponat, nec iam aliter eum explicare 
liceat. Contenderat scriptor quidam Germaniae , veritates Scripturtie, 
quae non propter se, sed propter alias inspiratae essent, ad Ecclesiae 
tribunal non pertinere. Ei respondit Franzelin, id „ita absolute ac 
simpliciter" dici non posse, quum veritates illae per ipsam inspiia- 
tionem elevarentur ad ordinem religionis ac fidei: „Potest sane Ec- 
clesia de his iudicare infallibiliter , maxime si opus sit propter alia, 
ad custodiam nempe depositi per se revelati." ^ Id profecto rectis- 
sime. Si quis v. g. in historica inquisitione de censibus a Romaris 
habitis doctrinam proposuisset, quae initio secundi capitis Evangelii 
Lucae, ubi census cuiusdam commemoratione tempus, quo Christis 
natus est, indicatur, contradiceret , atque, ne narrationem Evangeiii 
e medio tollere videretur, ad innaturalem et intolerabilem eius ex- 
plicationem confugeret, Ecclesia sine dubio eam explicationem infal i- 
bili auctoritate reiicere posset, quum doctrina per se revelata de teri- 
pore nativitatis Christi periclitaretur. Imo ea explicatione generatim 
doctrina de inspiratione in periculum vocaretur; quum enim artificiosa 
talis explicatio ferri non posset, periculum esset, ne tandem ipsa V3- 
ritas narrationis illius atque divina eius inspiratio negaretur. Ad 
depositum igitur veritatum in S. Scriptura per se revelatarum custodien- 
dum et ad extensionem inspirationis declarandam — id quod vol 
maxime spectat ad authenticum Ecclesiae magisterium — definiti^o 



* Historicae et criticae introductionis in U. T. libros sacros codi- 
pendium p. 146. ^ Cfr. supra p. 55. 

^ loannes B. Franzelin, Tractatus de Traditione et Scriptura, editio 
altera, p. 736. 



Comment. III. De S. Scriptura. 59 

et infallibili iudicio illam explicationem reiicere posset. Quum Con- 
gregatio S. Officii Galileii doctrinam de motu terrae tanquam S. Scrip- 
turae contrariam reiiceret, erravit. Sed non putamus, eam in hoc 
errasse, quod Ecclesiae ius tribuebat locos Scripturae, qui in quae- 
stionem veniebant, etiam eatenus authentice interpretandi , quatenus 
res per se non religiosas respiciunt. Erravit in explicatione locorum. 
Doctrinam novam et inauditam de motu terrae, quae eo tempore 
neque satis probari neque contra obiectiones defendi poterat, conciliari 
posse negabat cum locis S. Scripturae, quibus terra immota stare et 
sol oriri et occidere dicitur, quique ad illud usque tempus semper 
sensu primo se offerente explicati erant, quum nemini in mentem 
venisset, non solis sed terrae motu diei atque noctis vicissitudinem 
locum habere. Siipremum Ecclesiae tribunal, si sententiam de inter- 
pretatione nova tulisset, ab illo errore servatum esset immune. 

Itaque contendimus , fieri posse , ut Ecclesia iudicio definitivo, 
quis sit sensus alicuius loci S. Scripturae, etiam in re per se non reli- 
giosa, declaret, ita ut aliam explicationem sequi non iam liceat. Quae 
quidem quaestio practice magni momenti non est. Si enim accidat, 
ut Ecclesia sententiam definitivam de sensu alicuius loci per se non 
religiosi ferat, etiam is, qui contenderit, in rebus non religiosis iudi- 
cium de sensu S. Scripturae ad Ecclesiam non spectare, Ecclesiae 
sententiae se subiicere debet, quum quaestio de ambitu potestatis Ec- 
clesiae profecto ad eius ipsius tribunal spectet. 

Sed haec de ea sola Scripturae explicationo valent, quam Ecclesia 
solemni iudicio proponit. Theologi autem, quum dicunt, in rebus, quae 
ad fidem et mores non spectant, recedi posse a sensu, „quem tenuit 
ac tenet s. mater Ecclesia", de ea explicatione loquuntur, quae ah 
ordinario Ecclesiae magisterio vel consensu Patrum proponitur , eamque 
certe etiam ipsa Concilia ob oculos habuerunt K Ac profecto vix un- 
quam vel nunquam potest exstare obligatio hac in re, quae religiosa 
non est, sequendi. Licet enim ambitus obiecti, circa quod ordinarium 
Ecclesiae magisterium versatur, idem sit atque illud, circa quod ver- 
satur extraordinarium , Ecclesia tamen , quum ordinario magisterio 
Scripturam explicat, seu Patres, quum eam explicant, res, quae reli- 
giosae non sunt, secundum obvium et primo se offerentem locorum 
sensum obiter referunt neque in iis docendis vel tradendis versantur. 
Si quis igitur in rebus historicis, physicis, aliisque similibus opinionem 
sibi sequendam putat, quae cum S. Scriptura sine vi verbis illata con- 
ciliari potest, libertate illam opinionem sequendi non privatur propte- 
rea, quia in Ecclesia exstat alicuius loci S. Scripturae explicatio, quae 
cum illa opinione conciliari nequit. Quod quo iure dicatur, exemplo 
illustratur historiae systematis Kopernicani. 



' Cf. Ratio etc. C. V. 80 b. Cf. supra p. 54. 



60 P'irs I. Const. de fide. Cap. II. Comment. — Comment. III. De S. Scriptura. 

In ea autem re valde cavendum est, ne res dicatur non religiosa, 
quae vere religiosa est, quod quauti momenti sit, consideratis quibus- 
dam exemplis controversiarum patet, quae hodie agitantur. 

Sunt, qui doceant, corpus hominis non immediate a Deo e limo 
terrae formatum, sed lege a Deo statuta ex inferiorum animalium 
corpore paullatim evolutum esse, cui evoluto Deus animum humanum 
inspiraverit. Eam doctrinam cum S. Scripturae narratione de ]io- 
minis creatione conciliare volunt. Id nos quidem impossibile esse 
censemus. Quaeritur autem, utrum in explicanda illa narratione liberi 
sint, an exstantem Ecclesiae explicationem sequi debeant. Quaestio 
haec pendet ab alia illa quaestione, utrum doctrina de hominis im- 
mediata creatione sit roligionis doctrina necne. Id ipsi negant. Con- 
tendunt, ad religionem spectare solam veritatem hanc, hominem eti£.m 
secundum corpus a Deo creatum esse, non autem, corpus immedig.te 
a Deo creatum esse. Nobis quidem etiam haec quaestio videtur esse 
quaestio de veritate religiosa. Insignis enim quaedam excellentia bo- 
minis magnumque, quod grato animo ad Deum referre debet, bonum 
eo continetur, quod secundum corpus ipsis quasi Dei manibus forma- 
tus sit nec bestias habeat patrem et matrem. Neque Patres, cum 
S. Scripturam explicantes hominem immediate a Deo creatum esse c i- 
cunt, id quasi obiter referunt, sed narratione Scripturae summam quai- 
dam hominis laudem contineri putant. Oratoria quadam exaggeratione 
Tertullianus: „Totiens honoratur (caro)", inquit, „quotiens manus D^i 
patitur, dum tangitur, dum decerpitur, dum deducitur, dum effingitur. 
liecogita totum illi Deum occupatum ac deditum, manu, sensu, opera, 
consilio, sapientia, providentia et ipsa inpriniis affectione, qua lineu- 
menta ducebat. Quodcunque enim limus exprimebatur , Christus co- 
gitabatur homo futurus etc." ^ 

Porro orta est quaestio, utrum diluvium ad totani plane terraiu 
omniaque animalia terrestria, quae extra arcam fuerint, extendendum 
sit, an ad eam solam terrae partem , in qua degerint homines; imo, 
utrum totum humanum genus, excepta Noe familia, exstinctum sit, aa 
una sola gens, cuius historiam sacer scriptor exclusis aliis persequa- 
tur. Quae quaestio ut decidatur, consulenda est Scripturae narratit . 
Utrum autem in eius sensu determinando singuli sint liberi, an ad- 
mittere debeant sensum, qni fortasse antiquitatis christianae consens i 
iam determinatus est, id pendet ab altera quaestione, utrum de r'3 
religiosa agatur necne. In ea autem quaestioue duae partes doctrinae, 
quam commemoravimus, inter se recte distinguuntur. Multo enim magis 
altera pars, qua quaeritur, utrum totum genus humanum, an una gen^ 
€xstincta sit, religiosa quaestio haberi debet quam prior, quae est dc 
tota terra vel eius parte. Etenim diluvio generi humano manifesta 



^ De resurrectione carnis e. 6 (Migne P. L. II, 802). 



Comment. IV. De peccato defectionis a fide vel dubitationis de ea. 61 

tur a Deo , quanta sit divinae iustitiae seyeritas , quantumque Deum 
offendendi crimen, quod utrumque certe ad ambitum veritatum reli- 
giosarum spectat. Multo praeclarius autem divinae iustitiae maiestas 
Deique peccati odium diluvio manifestatum est, si Deus, ut crimina 
vindicaret, ne a toto quidem genere humano delendo abstinuerit ac 
novum quasi ab alio parente prodire voluerit, quam si unam gentem 
exstinxerit. Alia tantum propter homines , in quibus solis culpa est, 
delet, ut non ita pateat , quomodo magis iustitiam manifestasse dica- 
tur, si universam plane terram undis involvit omniaque eius animalia 
exstinxit, quam si eam solam terrae partem poenis petiit, quam ho- 
mines incolebant. Caeterum etiam hanc quaestionem, quae est de tota 
terra vel sola eius parte, religiosam non esse equidem contendere 
noluerira. 

COMMENTATIO lY. 

Sitne a Concilio definitum, eos, qui fidem sub Ecclesiae magisterio susceperint, 
sine peccato formali eandem fidem mutare vel in dubium vocare non posse. 

In capite tertio Constitutionis de fide, postquam expositum est^ 
quae tanta sint revelationis christianae in Ecclesia catholica signa veri- 
tatis, atque quae sit gratiae divinae vis, qua homines ad veritatem 
agnoscendam ducantur et, ut in agnita perseverent, confirmentur, per- 
gitur : „Quocirca minime par est conditio eorum, qui per coeleste 
fidei donum catholicae veritati adhaeserunt, atque eorura , qui ducti 
opinionibus huraanis falsara religionem sectantur; illi enira, qni Jidem 
siih Ecclesiae magisterio siiscepertint, 7Uillam unquam hahere possimt iiistam 
causam mutandi, aut in duhium fidem eandem revocatidi.^ Canon re- 
spondens hic est: „S. q. d., parem esse conditionera fideliura atque 
eorura, qui ad fidera unice verara nondura pervencrunt, ita ut ca- 
tholici iusta^n causam hahere possintf Jidem , quam sub Ecclesiae ma- 
gisterio iam susceperunt , assensu suspenso in duhium vocandi , donec 
deraonstrationem scientificara credibilitatis et veritatis fidei suae absol- 
verint, a. s." 

Quara quidera definitionem aliqui theologi ita explicaverunt , ut 
dicerent, ea definitura esse, fieri non posse, ut horao catholicus errore 
invincibili et sine peccato formaliter coraraisso fidera in dubiura vocet 
vel deserat. Putant igitur, definiri, non solura ohiective non adesse 
veram et iustam causara, sed ne talcm quidem rationis speciera menti 
hominis catholici se offerre posse , qua deceptus errore invincibili 
putet, iam recte se de fide dubitare vel eam deserere^ 



* Id nuperrime contendit Aloysius Schmid , Erkermtnisslehre. Fri- 
burgi Brisg. , Herder, 1890. T. I, p. 99. — los. Kleutgen S. I., Hcet cen- 
seat, hominem cathoHcum sine culpa a veritate deficere non posse, Con- 
cihum Vaticanum citat ille quidem , non tamen dicit, ab eo sententiam, 



62 Pars. I. Const. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

Nec desunt rationes, cur eo sensu definitio conciliaris explicanda 
esse credatur. Etenim 1°, si non agitur de causa siibiective iusta, nulla 
videtur definitionis esse ratio , quum per se pateat, ohiective nullam 
iustam causam exstare, cur fides deseratur vel in dubium vocetur. 
2° Antea de multis illis atque praeclaris motivis credibilitatis et de 
gratiae auxilio, quo homines ad veritatem ducuntur in eaque confir- 
mantur, sermo erat; si igitur propter haec nulla unquam iusta causa 
adesse posse dicitur fidem deserendi, videtur negari, catholicos, qui 
eam deserant, posse unquam dici invincibiliter errasse. 3° Dicitur Deas 
eos confirmare „non deserens, nisi deseratur". Si igitur homo catho- 
licus Deum non deserit, secundum Concilium ne ipse quidem a Deo 
deseritur ita, ut invincibiliter a veritate aberret. 

Quae tamen explicatio probanda esse non videtur. Nunquam ho- 
minem catholicum ob errorem iuvincibilem veritatem ab Ecclesia pro- 
positam in dubium vocare seu ab ea deficere posse, nec verbis defini- 
tionis enuntiatur, et historia textus efficitur, Patres id dicere noluiss'3. 
Quod cum exponam, nequaquam contendere vel probare volo, posse 
aliquem propter errorem invincibilem sine culpa ab Ecclesia deficero, 
sed id solum ostendere, Concilium de hac re iudicium non tulisse. 

Qui contendunt, Concilium definivisse, neminem sine peccato fo]'- 
mali ab Ecclesia deficere, id aut ita intelligunt, ut dicant, neminem 
sine peccato formali contra fidem deficere posse, i. e. ipsam defectio- 
nem necessario semper esse peccatum formale, aut ita, ut censean , 
neminem ab Ecclesia deficere, quin antecedentibus saltem peccatis 
veritatis luce se privarit. Nos hoc loco praesertim ostendere volumuf , 
prius illud a ConciHo definitum non esse. Quod cum effecerimm, 
etiam alterum definitum non esse breviter ostendemus. 

Definitione supra commemorata, praesertim canone, doctrinan 
Hermesii condemnari constat. Desumpta est definitio ex capite non) 
schematis de doctrina catholica ^ cui de Hermesiana doctrina haec ad- 
dunt^ theologi: „Commendat Gr. Hermes catholicis suis lectoribus et 
auditoribus, ut, ,dum in inquisitione versantur', erga quamvis doctri- 
nam religionis ,e. g. catholicae aut christianae', omnino indifferente • 
se habeant sibique persuadeant, ,sancte se agere sequendo rationem, 
quocumque demum ea deduxerit'. (Introduct. positiv. ad theol. p. 30.) 
Porro ipse et de se testatur et aliis commendat hanc methodum in- 
quisitionis fidei: ,Omnibus hisce meis studiis propositum meum sanctc- 
servavi ubique duhitandi, quamdiu possem, et tum demum definitiv( 
pro alterutra parte decernendi, quando absolutam necessitatem rationi^ 
pro una sententia exhibere possem. Erat mihi propterea per varioe 



quam defendit, definitam esse. Theologie der Vorzeit. Ed. altera. Mona- 
sterii Westph., Theissing, 1874. Tom. Y, p. 464 sqq. 
^ C. Y. 511b sqq. ^ q^ ^ 53^1^ 



Comment. IV. De peccato defectionis a fide vel dubitationis de ea. 63 

anfractus dubiorum eluctandum, in quos ingredi inutilis labor videbi- 
tur ei, qui nunquam ad serium dubium progressus est. . . Neque un- 
quam timui aliquam hac via iacturam ; intellexeram enim, quovis alio 
modo minus severo omnia, quae inquirebam, aequo iure reiici et ad- 
mitti posse. Insuper perspexeram, pro hominibus nullum aliud tutum 
criterium veritatis dari praeter necessitatem rationis. . . Non auctori- 
tate quantumvis multorum et gravium doctorum, sed unice intelli- 
gentia propria potest dubium superare, qui revera duhitat. . . Fuerit 
optabilius, si placet, huiusmodi dubiis carere quam iis satisfacere posse ; 
pro futuris doctoribus religionis hoc non valet. li debent scire , se 
nescire, ut scientiam magno studio quaerant ; debent labyrinthum du- 
biorum per omnes circuitus peragrare, ut deinde ipsi dubitantibus per 
omnes anfractus comites se dare possint.' (Introd. phil. ad theolog. 
Praef. p. 10 sq.)" ^ 

Neque tamen contra solius Hermesii doctrinam veritas definitur, 
sed etiam contra aliorum multorum errorem , qui ab iisdem theologis 
dicitur „in nonnullis regionibus late diffusus et fere popularis eoque 
perniciosior, quo universim dicitur, transitum ab Ecclesia catholica ad 
alias communiones fieri posse ex dictamine conscientiae, atque ideo 
generatim huiusmodi homines non esse censendos criminis reos, cum 
ipsi fere semper affirment, se sequi dictamen suae conscientiae; quod 
nisi concedatur, inquiunt, damnandas etiam fore conversiones ab aliis 
communionibus ad Ecclesiam catholicam ; sicque, ,qui hoc ius negaret 
orthodoxis ad eos confirmandos in veritate, eodem principio hetero- 
doxos confirmaret in errore'. Neque ita loquuntur solum homines 
impii, qui inter diversas religiones nihil discernunt et eo ipso nullam 
agnoscunt, . . . sed alii etiam, qui religionem veram non negant, affir- 
mant tamen, concedi debere ius omnibus commune per institutam in- 



^ „Hac doctrina", ut aiunt theologi (C. V. 531 a), „explicite vel saltem 
aequipollenter negatur divinum praeceptum fidei , quo tum per necessa- 
riam consequentiam ex ipso facto divinae revelationis tum diserta promul- 
gatione divinae legis praescribitur tam iis , qui ad veram fidem nondum 
pervenerunt, prudens ac sedula inquisitio et ad sufficientem propositionem 
susceptio fidei , quam fidehbus constantia in fide ; hocque ipso vetatur 
sub reatu damnationis aeternae, sicut negatio, ita dubium dehberatum circa 
veritatem quamcunque revelatam sufficienter propositam. Neque vero , ut 
ahqui nunc falsissime et periculosissime dicunt, peccatum contra fidem in 
eo solummodo est, quod admisso facto revelationis Deo non credatur et 
ipse mendacii accusetur , cuiusmodi monstrum inter homines vix occurrit; 
sed infidehtas, quae damnatur, etiam illa est, quod, dum veritas tanquam 
revelata sufficienter proposita est, illa revelata esse negatur et ita fides in 
hac hypothesi propositionis sufficientis debita non praestatur ; hanc enim 
subiectionem rationalis creaturae et captivitatem omnis intellectus infinita 
maiestas, veritas et sapientia, h. e. auctoritas Dei loquentis postulat." 



64 Pars I. Const. de fide. Cap. IT. Commentationes de aliquibus locis. 

quisitionem mutandi religionem , in qua unusquisque educatus est; 
atque propterea idem ius non minus valere pro catholicis quam pro 
heterodoxis. Leges ipsae in multis regnis catholicis latae pro ,libertate 
conscientiae^, ut falso nomine appellant, proxime innituntur aut sal- 
tem palam dicuntur inniti huic principio. At profecto in toto huius 
doctrinae complexu iura et officia hominis ad amplectendam verita- 
tem a Deo revelatam et ad vitandum errorem in fide transmutanmr 
in iura ad sequendum errorem; argumentis ac notis, quibus Dtus 
suam revelationem in sua Ecclesia omnibus hominibus cognoscibik^m 
reddidit, aequiparantur umbrae, quibus error speciem induit veritat^s; 
denique nulla omnino ratio habetur gratiae ac luminis supernaturalis, 
quo Deiis illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum 
deducit ab errore et inducit ad veritatem fidei unice verae, in eaque 
confirmat, nisi diligant homines ipsi magis tenebras quam lucem, propt^r 
quod iudicantur et damnantur a luce aeterna lesu Christo (loan. 3, 
18 — 21). Hinc Yicarius lesu Christi errorem hunc proscripsit, si no- 
minatim pro iis, qui ad fidem supernaturalem in Ecclesia catholi(a 
iam pervenerunt, asseratur, ,liberum cuique homini esse, eam ani- 
plecti ac profiteri religionem, quam rationis luraine quis ductus verain 
putaverit' (Prop. XY. Syllabi)" K 

lam in priori illo schemate de doctrina catholica hi errores reiic - 
untur hisce verbis: „Haereticam esse declaramus et damnamus ser- 
tentiam, si quis dixerit, parem esse conditionem fidelium ac eoruu, 
qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt, ita ut fideles catholici 
licite possint fidem, quam sub Ecclesiae magisterio iam susceperunt 
et crediderunt, in reale dubium vocare et assensum suspendere, do- 
nec demonstrationem credibilitatis et veritatis secundum regulas hu- 
manae scientiae ipsi absolverint." '^ Secundum hanc sententiam canoii 
sextus capitis tertii schematis de fide, quod deputationi proponeba 
tur, formatus est ^, qui idem in schemate Patribus proposito recurrit ' 
„S. q. d., parem esse conditionem fidelium atque eorum , qui ac 
fidem unice veram nondum pervenerunt, ita ut fideles catholici licitc 
possint fidem, quam sub Ecclesiae magisterio iam susceperunt, as- 
sensu suspenso in dubium vocare, donec demonstrationem scientifi- 
cam credibilitatis et veritatis fidei suae absolverint, a. s." "^ Ilisce 
directe Hermesii doctrinam reiici patet, qua omnibus commendatur, 
ut, etiamsi nulla se offerat dubifandi ratio, fidei assensum suspendant. 
Id licitum profecto non est. At dicunt fortasse, Concilium hoc ca- 
none docere etiam, nunquam plane hominem catholicum in iis con- 
ditionibus versari posse, quibus licite fidem in dubium vocet. Non 



^ Schema de doctrina catholica. C. V. 531 b sqq. 

2 Scheina etc. C. V. 512b. c. ^ Ibid. C. V. 1632b. 

^ Ibid. C. Y. 77 b. 



Comment. IV. De peceato defectionis a fide vel dubitationis de ea. 65 

putamus, id — si solum cano7iem, non vero caput respicimus — verum 
esse, quum error, qui reiicitur, verbis ipsis, quibus exprimitur, notissimus 
Hermesii error, ofFeratur ^ Sed etiamsi supponamus, canone id do- 
ceri, negamus tamen, eo damnari doctrinam: hominem catholicum ali- 
quando ita in aliquo errore invincibili versari posse, ut, si de veritate 
suae religionis verum dubium admittat, solum materialiter peccet. 
Nam hac doctrina non asseritur, hominem in illis circumstantiis oh- 
iective licite admittere dubium, sed eum propter errorem excusari a 
culpa, dum faciat, quod facere non licet. 

Sed multo minus haec sententia ea forma canonis condemnatur, 
qua tandem a Concilio approbatus et sancitus est. Proposuit enim 
unus ex Patribus in Congregatione generali, ut in canone loco „ut 
fideles catholici Ucite possint fidem . . . in dubium vocare'^ ponatur 
„ut fideles catholici veram et instam causam habere possint etc."^. Ca- 
none hac forma enuntiato certe non excluditur sententia, fieri posse, 
ut fideles catholici, licet veram et iustam causam non habeant, tamen 
sine peccato formali fidem in dubium vocent, sc. ob errorem aliquem, 
quo laborant. lam illa emendatio secundum sensum a Concilio re- 
cepta est. Animadvertit enim Paderbornensis nomine deputationis in 
relatione^: „Quod ad hanc emendationem pertinet, censuit deputatio, 
huic satisfaciendum esse cum hac parva modificatione, ut vox veram, 
quam proponit Ilbnus auctor, omittatur, cum sensus huius vocis in 
voce iiistam iam contineatur. Placeat igitur vobis , Rmi Patres, ut 
pro veram et iustam ponatur simpliciter iustam cmisam Jiabere."' lam 
id Patrum suffragiis probatum est ^*. 

Quod autem de canone, id etiam de capite valet, quum in eo 
eadem verba usurpentur: fideles catholici „nullam unquam habere 
possunt iustam causam mutandi aut in dubium fidem eandem revocandi". 



* Clarius id patet ex adnotatione schemati de doctrina catholica ad- 
iecta: „Haereseos damnatur error , quatenus quoad firmitatem et constan- 
tiam assensus et quoad independentiam examinis par esse dicitur conditio 
fidelium et eorum, qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt; et quatenus 
propterea dicitur, universim fideles catholicos licite posse in dubium vocare 
aut suspendere suani fidem, quam ante scientificum examen sub magisterio 
Ecclesiae susceperunt, ita ut ab hoc subsequente examine pendere debeat, 
utrum fides catholica eis retinenda an reiicienda sit; quemadmodum G. Her- 
mes hortatur candidatos theologiae et consequenter omnes saltem eos, qui 
scientifico examini sunt idonei, ut , dum in inquisitione versantur, erga 
quamvis religionem, ,e. g. catholicam aut christianam', omnino indifferenter 
se habeant, sibique persuadeant, sancte se agere ,sequendo rationem, quo- 
cunque demum ea deduxerit'. Quo etiam sensu damnata est in SyllaJio 
propositio XV. : ,Liberum cuique homini est eam amplecti ac profiteri reli- 
gionera, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit.'" (C. V. 534 b. c.) 

2 Emendationes etc. C. V. 164 a. ' q y. 189 d sq. ^ Ibid. 191 d. 

Granclerath, Constit. dogmat. 5 



66 Pars L Const. de fide. Cap. 11. Commentationes de aliquibua locis 

Neque historica hac inquisitione opus fuit, ut caput ita explican- 
dum esse comprobaremus. Yerbis enim eius ipsis id patet. Quum 
enim catholicis nulla unquam iusta causa esse dicatur, cur de veritate 
suae religionis dubitent, seu ab ea deficiant, per se patet, sermonem 
esse de causa obiective iusta. Neque enim, ut rem exemplo illustremus, 
is, qui, cum errore se ab amico ofFensum esse putet, amicum deserit, 
iustam etim deserendi causam habere dicitur, sed is solum, qui Vi?re 
offensus est. 

Afferuntur autem, ut initio * vidimus, rationes quaedam, cur etiam 
possibilitas erroris invincibilis excludi dicenda sit. Eae tamen vi ca- 
rent. Ad primam enim respondemus , rationem vere adfuisse defi- 
niendi , nullam causam ohiective iustam exstare fidem in dubium vo- 
candi. Illa enim capitis paragrapho primo loco respicitur doctrina 
Hermesii, qui causam obiective iustam dubitandi adesse docuit, inio 
commendavit dubium, et praesertim eos, qui religionis doctores futuri 
essent, labyrinthum dubiorum per omnes circuitus peragrare iuss't^ 
omnesque voluit sibi persuadere, sancte se agere sequendo rationeju 
quocunque demum ea duxerit^. Hermes catholicam religionem aeqni- 
parat sectis. Etiam alii, quorum doctrina in Concilii Yaticani definitior e 
respicitur, causam obiective iustam adesse posse docent, cur Ecclesiae 
catholicae fides deseratur, quam sectis nequaquam praeferunt. Eorum 
doctrina continetur quinta decima propositione in syllabo condemnatu, 
ut supra ^ vidimus. lam propositio haec, quae ad verbum ex Liter;s 
Apostolicis ^Multiplices inter'' d. 10. lunii 1851 desumpta est, attri- 
buitur in his Literis Francisco de Paula G. Yigil, qui, ut ibidem di- 
citur, „ut indifferentismum ac rationalismum , quo se infectum prodii, 
securius ac impune sequatur, denegat, Ecclesiae inesse potestateri 
dogmatice definiendi, religionem Ecclesiae catholicae esse unice verari 
religionem, docetque, cuique liberum esse eam amplecti ac profiteri 
religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit." Itaqu<i 
non docet, aliquem, qui ab Ecclesia deficiat, errore invincibili excu- 
sari posse, sed ohiective exstare eam deserendi ius j nec unice verani 
esse Ecclesiam catholicam. 

Ut, quod altera ratione obiicitur, refutemus, animadvertimus, uor 
immediate propterea catholicos dici nullam unquam iustam causan 
fidem mutandi vel in dubium vocandi habere posse, quia Ecclesig 
abundet divinae institutionis signis, et catholici, ut in ea perseverent 
gratia divina adiuventur; sed illa sententia est explicatio et con- 
tinuatio antecedentis sententiae, qua conditio catholicorum alia esse 
dicitur atque eorum, qui falsae religioni adhaerent. Deest ei mem- 
brum, quod si supplemus, sententia erit haec: „Hi enim, qui falsam 
religionem sectantur, quum et argumentis careant, quibus veritas huius 



P. 62. 2 cf^ supj.a p. 65. ^ p^ (35^ 



Comment. IV. De peccato defectionis a fide vel dubitationis de ea. 67 

religionis probetur, nec gratia Dei in ea confirmentur, sed contra argu- 
mentis et Dei gratia, ut religionis suae falsitatem agnoscant, et ut ad 
agnitionem veritatis veniant, excitentur, hi, inquam, iustam causam ha- 
bent, quin immo officio tenentur mutandi religionem; illi autem, qui 
fidem sub Ecclesiae magisterio susceperunt, nullam unquam habere pos- 
sunt iustam causam mutandi aut in dubium vocandi fidem." Si cau- 
sam quaeris, cur Concilium prius illud membrum omiserit, respondeo, 
quia de officio eorum, qui ad Ecclesiam non spectant, loqui noluit. 
Cuius rei argumentum contineftir in eius actis. Propositum enim erat 
revera ab uno ex Patribus , ut membrum, quod omissum esse dixi- 
mus, suppleretur. „Ista propositio", inquit, „evidentem inter duas per- 
sonarum species distinctionem statuit, sed de ista distinctione nihil 
omnino agitur in secunda phrasis parte, quae sic se habet: Nam niU- 
lam unqiiam iiistam habere possimt causam mutajidi aut in dubium re- 
vocandi fidem, qui eam sub Ecclesiae magisterio susceperunt. Ad prose- 
quendum igitur parallelismum melius videretur: Isti enim, veritate de- 
tecta , errorem tenentur abiicere ; illi autem (catholici) 7iidlam unquam 
habere p)0ssunt legitimam causam etc."' ^ Quam emendationem deputatio 
recipere noluit, „quia hoc loc&^, ut ait Paderbornensis ^, ^minime sermo 
est de officio acatholicorum, sed tantummodo de officio catholicorum" . 

Itaque sensus loci videtur esse hic : ut causa (obiective) iusta semper 
exstat, cur , qui falsam religionem sectantur, de ea dubitent eamque 
deserant, ita causa (obiective) iusta nunquam adesse potest, cur catholici 
de veritate Ecclesiae dubitent vel eam relinquant. Quibus verbis Her- 
mesii et Yigilii sententia reiicitur, qua vidimus vel expresse vel aequi- 
valenter doceri, parem esse catholicorum et haereticorum conditionem, 
atque idem utrorumque ius vel officium dubia de sua religione ex- 
citandi vel eam deserendi. Discrimen conditionis catholicorum et alio- 
rum eo continetur , quod illorum religio vera est ac Deus omnes 
eam sequi vult, horum autem religio falsa, quam Deus deseri vult; 
porro, quod, qui ad Ecclesiam catholicam spectant, et praeclarissimis 
divinae eius institutionis signis et gratia Dei, ut perseverent, adiuvan- 
tur, contra, qui falsae religioni adhaerent, neque argumentis rationi 
propositis, neque gratia divina in ea retinentur, imo hisco ab ea ab- 
ducuntur. Signorum autem veritatis Ecclesiae non dicitur esse tanta 
vis, nec gratiarum, quae concedantur, tanta abundantia, ut homo ca- 
tholicus nunquam ita in errorem aliquem duci possit, ut inculpabiliter 
aliquando dubitationi de veritate suae fidei se tradat. 

Maiorem vim tertia ratio habere videri possit: dicitur Deus eos, 
qui ad veram religionem pervenerint, gratia in ea confirmare „non 
deserens, nisi deseratur". Haec autem verba, sive confirmatio praece- 
dentis incisi sunt sive eius explicatio, non indicant, ita Deum homi- 



Emendationes etc. C. Y. 162 d. - Relatio etc. C. Y. 182 d. 



68 Pars I. Const. de fide. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

nem catholicum sua gratia in vera religione confirmare, ut is, nisi 
gratia fidei culpabiliter abiecta, ab ea recedere nequeat, seu ut, si 
ab ea recedat, necessario dicendus sit peccatum formale contra fidem 
commisisse. Id vel inde patet , quod ea verba iam in schemate de 
doctrina catholica occurrebant ^, quum tamen eius scriptores, ut statim 
videbimus, adnotatione addita clare animadvertant, schemate non ex- 
cludi sententiam, posse aliquando per accidens fieri, ut homo catholi- 
cus sine peccato formali contra fidem sectam aliquam amplectatiir. 
Yerba autem ipsa, sive in se sive hi^orice considerata, sensum offe- 
runt universalem, atque enuntiant, Deum iustis ad recte vivendum se 
gratiamque suam nunquam subtrahere. In schemate de doctrina catho- 
lica, e quo hoc, in quo versamur, caput receptum est, locus correspo i- 
dens fuit hic: „Sicut gratia Dei . . . ad hoc datur errantibus, ut . . . 
convertantur ad veritatem: ita per supernaturalem gratiam internan 
. . . fortitudo credentium Dominus est, qui non deserit, nisi deseratur^ 
ut pie semper iusteque vivatur.^ ^ Desumpta sunt verba, ut auctores sch(5- 
matis adnotant, ex capite undecimo Sessionis sextae Concilii Tridentin ; 
in eo, postquam declaratum est, iustos praecepta divina servare et „s()- 
brie, iuste et pie viventes proficere" posse, additur: „Deus namque 
sua gratia semel iustificatos non deserit, nisi ab iis prius deseratur." 
Eodem sensu occurrunt verba apud S. Augustinum ^, a quo tandem der - 
vantur. Nec profecto Yaticanum novo sensu ea usurpavit. Subest igitur 
loco sensus: Sicut Deus generatim iustos non deserit, sed gratia a(3- 
iuvat, ut praecepta servare ac recte vivere possint, ita etiam eos, qui 
in vera religione sunt, gratia sua adiuvat, ut in ea permanere po&- 
sint. Quemadmodum autem priori parte huius sententiae non enun- 
tiatur, Deuni ita gratia iustos adiuvare, ut ne materiali quidem pec- 
cato praecepta divina transgredi possint, ita etiam altera non enuntiatui, 
Deum ita gratia sua homines catholicos in recta fide confirmare, ut 
ne materiali quidem peccato ab ea recedere possint. Patet autem illis 
verbis, Deum ne eum quidem deserere, qui, si id fieri possit, sine su;i 
culpa ab Ecclesia separetur. Quare is non privabitur mediis ad salutem 
consequendam necessariis. lam quum inter haec referenda sit etiam 
fides, lidem non amittet omnem, licet eam amiserit, quae versatur circ£. 
omnes veritates particulares ab Ecclesia catholica propositas. 

Diximus, scriptores schematis de doctrina catholica huic adnotasse 
schemate non excludi sententiam, posse aliquando per accidens fieri 
ut homo catholicus sine peccato formali contra fidem sectam aliquam 
amplectatur. Quae quidem adnotatio pro tota nostra controversia magni 
momenti est. Neque enim , qui schema illud reformarunt, plus de 
nostra re dicere voluisse credendi sunt, quam qui pristinum illud 



^ C. V. 512 b. 2 i|3i(]^ 3 j)e natura et gratia c. 26 (Migne P. 

L. XLIV, 261). 



Comment. IV. De peccato defectionis a fide vel dubitationis de ea. 



69 



schema scripserunt. Adnotatio autem est haec: „. . . neque etiam in 
proposita declaratione doctrinae et condemnatione erroris illud attingi- 
tur, quod aliqui veteres theologi concedere non dubitant, posse per acci- 
dens et in certis quibusdam adiunctis conscientiam rudis cuiusdam ho- 
minis catholici ita induci in errorem invincibilem, ut sectam aliquam 
heterodoxam amplectatur sine peccato formali contra fidem, qua in 
hypothesi fidem non amitteret, nec formalis sed materialis haereticus 
foret (Tanner de fide q. 2. dub. 5. n. 139; Platelius de fide n. 61). 
Haec quidem nisi cautissime explicentur, periculose disputantur; sed 
ab haeresi, quae sacro Concilio examinanda proponitur, sunt alie- 
nissima." ^ 

Itaque concludimus, a Concilio definitum non esse, nunquam fieri 
posse, ut homo catholicus sine peccato formali co?itra fidem divinitatem 
institutionis Ecclesiae in dubium vocet vel ab ea deficiat. 

E-estat quaestio, num Concilium definierit, hominem catholicum 
ad dubia libera seu ad defectionem transire non posse, quin antea iam 
graviter peccaverit. Facilis est responsio. Concilium enim de aliis 
peccatis omnino non loquitur ; negat solum, nunquam hominem catho- 
licum in ea conditione esse posse, ut recte agat, si fidem in dubium 
vocet vel eam deserat, seu ut ad id obiective legitima adsit ratio, 
Eum, si a peccatis abstinet, gratia divina a calamitate servatum iri 
fidem ex invincibili errore deserendi, id aliunde ostendant theologi; a 
Concilio non definitur. Theologi enim illi, qui putant, per accidens 
fieri posse, ut homo catholicus rudis sine peccato formali ad sectam 
transeat — quam opinionem Concilium reiicere non velle vidimus — , 
non distinguunt inter peccatum contra fidem et alia peccata. 

Quod hac commentatione ostendimus, etiam alio argumento nos 
confirmare posse putamus. li, qui contendunt, Deum permittere non 
posse, ut homo catholicus, qui a peccatis abstinet, conscientia invinci- 
biliter erronea ab Ecclesia plane deficiat, certe non iidem contendunt, 
Deum permittere non posse, ut homo catholicus, qui Dei legem servat, 
in errorem invincibilem inductus, serium de fide dubium aliquando ad- 
mittat. Neque enim, si mox ad veritatem redit, in illa dubii admis- 
sione maior videtur esse calamitas, quam in alio graviori peccato ob 
errorem commisso. Inde novo argumento probamus, Concilium Yatica- 
num non definivisse, hominem catholicum sine peccato formali fidem 
catholicam deserere non posse. Etenim certe non definivit, Deum 
nunquam permittere, ut homo catholicus aliquando ex errore quodam 
invincibili sine peccato formali dubium contra fidem sustineat. Si 
autem id non definivit, ne alterum quidem definivit, sc. fieri plane 
non posse, ut homo catholicus sine peccato formali ab Ecclesia plane 



Schema etc. C. V. 534 d sq. 



70 F&TS I. Const. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotaticnibus. 

deficiat. De utraque enim re eodem prorsus modo loquitur. ^llli," 
inquit, „qui fidem sub Ecclesiae magisterio susceperunt, nullam un- 
quam habere possunt iustam causam miitandi aiit in dubiitm fidem 
eandem revocandi. " 



CAPUT TERTIUM. 

Ipsa Constitutio dogmatica de fide catholica aduotationibus 
subiectis explicata. 



Pius Episcopus, Servus Servorum Dei, sacro approbante Concilio, 
ad perpetuam rei memoriam ^ 

Dei Filius et generis humani E-edemptor Dominus Noster lesus 
Christus, ad Patrem coelestem rediturus, cum Ecclesia sua in terris 
militante, omnibus diebus usque ad consummationem saeculi futurun: 
se esse promisit. Quare dilectae sponsae praesto esse, adsistere do- 
centi, operanti benedicere, periclitanti opem ferre nullo unquam tem • 
pore destitit. Haec vero salutaris cius providentia, cum ex aliis bene • 
ficiis innumeris continenter apparuit, tum iis manifestissime compertg 
est fructibus, qui orbi christiano e Conciliis oecumenicis ac nominatim 
e Tridentino, iniquis licet temporibus celebrato, amplissimiprovenerunt^. 



* Vi Literarum Apostolicarum „Multiplices inter" § YII. in Sessioni- 
bus publicis formulae decretorum et canonum recitandae erant, ut ait Sum- 
mus Pontifex, „ea adhibita solemni tituli praefatione, qua Praedecessores 
Nostri in eiusmodi conciliari actione uti consueverunt, nempe: Pius Episco- 
pus, Servus Servorum Dei, sacro approbante Concilio , ad perpetuam rei 
memoriam". (C. V. 23 d.) Adnotatione prima schemati de doctrina catho- 
lica adiecta animadvertunt theologi: „Inscriptio Fms Episcopus . . . sacro 
approhante Concilio eadem est ac in ceteris oecumenicis Conciliis , quibus 
ipse Romanus Pontifex persona sua praesidebat." (Vide Lateran. IV. Har- 
duin. Collect. t. VIL col. 18; Lugdun. I. ibid. col. 381. 401; Florentin. t. IX. 
col. 420; Lateran. V. ibid. col. 1719. Cf. PP. Chalcedonenses, ep. ad Leo- 
nem Pontif. t. IL col. 655. V. C. V. 518 d.) 

2 Ex complurium Patrum Congregationis generalis voluntate deputatio 
de fide prooemio schematis de doctrina catholica, quod valde breve erat (v. C. V. 
507 a.b), substituit prooemium paullo amplius, „quo post commemoratos 
Concilii Tridentini, ultimi oecumenici, laetos fructus, errores , qui postea 
lapsu temporis nati et sparsi sunt , ob oculos ponerentur , atque ita tum 
finis Concilii Vaticani in universum, tum proprius Constitutionum dogmati- 
carum scopus indicaretur. Qui scopus esse non potest, ut fidei dogmata, 
de quibus agitur, plene declarentur, sed quatenus necessarium est ad fideles 



Eius prooemmm. 71 

Hinc enim sanctissima religionis dogmata pressius definita uberiusque 
exposita, errores damnati atque cohibiti; hinc ecclesiastica disciplina 
restituta firmiusque sancita, promotum in Clero scientiae et pietatis 
studium, parata adolescentibus ad sacram militiam educandis collegia, 
christiani denique populi mores et accuratiore fidelium eruditione et 
frequentiore sacramentorum usu instaurati. Hinc praeterea arctior mem- 
brorum cum visibili Capite communio, universoque corpori Christi my- 
stico additus vigor; hinc religiosae multiplicatae familiae aliaque chri- 
stianae pietatis instituta ; hinc ille etiam assiduus et usque ad sanguinis 
effusionem constans ardor in Christi regno late per orbem propagando. 

Yerumtamen haec aliaque insignia emolumenta, quae per ultimam 
maxime oecumenicam Synodum divina clementia Ecclesiae largita est, 
dum grato, quo par est, animo recolimus; acerbum compescere haud 
possumus dolorem ob mala gravissima, inde potissimum orta, quod eius- 
dem sacrosanctae Synodi apud permultos vel auctoritas contempta, vel 
sapientissima neglecta fuere decreta. 

Nemo enim ignorat, haereses, quas Tridentini Patres proscripse- 
runt, dum, reiecto divino Ecclesiae magisterio, rcs ad religionem spec- 
tantes privati cuiusvis iudicio permitterentur, in sectas paullatim dis- 
solutas esse multiplices, quibus inter se dissentientibus et concertantibus, 
omnis tandem in Christum fides apud non paucos labefactata est. Itaque 
ipsa sacra Biblia, quae antea christianae doctrinae unicus fons et iudex 
asserebantur, iam non pro divinis haberi, imo mythicis commentis 
accenseri coeperunt. 

Tum * nata est et late nimis per orbem vagata illa rationalismi 
seu naturalismi doctrina, quae religioni christianae utpote supernatu- 



praemuTiiendos contra errores, qui hac aetate nostra maxime grassantur". 
(C. V. 79 a. Cf. relationem Archiep. Simor de schemate ibid. 81 b et eiusdem 
relationem de emendationibus prooemii ibid. 91 d sq.) 

* Inter conditiones, quas Patres aliqui voto ^Placet" adiecerunt, animad- 
vertitur etiam, rationaHsmum non ex contemptu sacrorum librorum, sed 
hunc ex illo natum esse. (V. Emendationes etc. Emend. 7. C. V. 220 d.) 
Id recte quidem. Sed illud ^tum" universe ad totum illud tempus refertur, 
de quo sermo est in antecedenti paragrapho. Id ex historia prooemii 
apparet. Haec enim particula iam aderat in schemate, quod deputationi 
de fide proponebatur , in quo sententia de sacris Hbris deerat. (C. V. 
1628 c.) Quum in schema Congregationi generah propositum haec sen- 
tentia reciperetur, sequens sententia, particula illa omissa, ita formabatur, 
ut necessario ad totam superiorem sententiam referri deberet. (Cf. C. V. 70 c.) 
Restituebatur autem postea illud „tum". (Cf. ibid. 215 d.) 

Yolebant praeterea duo Patres, loco „tum nata est et late nimis per 
orbem vagata" poni „tum late nimis per orbem vagata est", „quia", ut 
alter dicit , ^doctrina rationahsmi seu naturalismi revera nata est longe 
antea, ni fallor, non solum, quia imphcite continetur in omni haeresi, quae 



72 Pars I. Const. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

rali instituto per omnia adversans, summo studio molitur, ut Cliristo, 
qui solus Dominus et Salvator noster est, a mentibus humanis, a vita 
et moribus populorum excluso, merae quod vocant rationis vel na- 
turae regnum stabiliatur. Relicta autem proiectaque christiana reli- 
gione, negato vero Deo et Christo eius, prolapsa tandera est multorum 
mens in pantheismi, materialismi , atheismi barathrum, ut iam ipsam 
rationalem naturam, omnemque iusti rectique normam negantes, ima 
humanae societatis fundamenta diruere connitantur. 

Hac porro impietate circumquaque ^ grassante, infeliciter contigit, 
ut plures etiam e catholicae Ecclesiae filiis a via verae pietatis aberra- 
rent, in iisque, diminutis paullatim veritatibus, sensus catholicus att€- 
nuaretur. Yariis enim ac peregrinis doctrinis abducti, naturam tt 
gratiam, scientiam humanam et fidem divinam perperam commiscentet^, 
genuinum sensum dogmatum, quem tenet ac docet Sancta Mater E(- 
clesia, depravare, integritatemque et sinceritatem fidei in periculuii 
adducere coraperiuntur. 

praeponit rationem individuam auctoritati Ecclesiae, sed quia in aliquibus 
doctrinis falsis etiam antiquis explicite docehatur excellentia rationis natu- 
ralis". Alter Berengarii, Abelardi, Amalrici de Bena, Davidis de Dinanto 
exempla affert, ut ostendat, naturalismum et rationahsmum exstitisse ant<) 
Tridentinum. (Emendationes etc. Emend. 6. 7. C. V. 220 c. d.) Respon- 
det priori Episcopus Brixinensis, deputationis relator, omni tempore hi- 
storiae ecclesiasticae, etiam ante protestantismum in complures sectas di- 
visum, exstitisse rationah*smum quendam, si vox accipiatur sensu latiori 
„Omnes", inquit, „haeresiarchae imprimis ab Ario erant quodammodo ratio- 
naUstae, nam fidebant phis arti suae dialecticae, quam simplici praedication; 
evangelicae. . . Sed rationaHsmus in sensu moderno, qui omnem ordinem 
supernaturalem aut indirecte aut directe negat, certe enatus est ex pro- 
testantismo in plurimas sectas diviso, et ex agitatione animorum inde enata." 
(Relatio de exceptionibus. C. V. 233 c. d.) 

^ Inde errores illi dicuntur non fuisse inclusi inter terminos protestan- 
tismi, sed invenisse etiam multos asseclas inter cathohcos; qui tamen in 
sequentibus dicuntur fihi Ecclesiae, ii non sunt asseciae rationahsmi, pan- 
theismi etc. , sed viri , qui causam Ecclesiae agere volebant, sed erroribus 
rationaHsmi aliquatenus inficiebantur. Etenim unus ex Patribus loco „plures 
etiam e cathoHcae Ecclesiae fihis" poni voluit „plures etiam scriptores ca- 
tholicam iidem asserturl"' vel ^,dum catholicam Jidem asserere nitaufMr"^ ne 
initio sententiae soli protestantes inter asseclas pantheismi, rationalismi etc. 
recenseri viderentur. (Emendationes. Emend. 7. C. Y. 220 d.) Cui Episco- 
pus Brixinensis respondit: ^Dicimus expresse: hinc longe lateque vagata 
est pestis illa; sed exinde inferimus, hanc pestem non fuisse inclusam inter 
terminos protestantismi, sed invasisse etiam multos ex catholicis: et ii, qui 
dicuntur filii Ecclesiae in errorem inducti, non sunt asseclae pantheismi et 
materialismi etc, sed potius viri, qui sibi blandiebantur causam Ecclesiae 
agere; quia vero cum Ecclesia non sentiebant , etiam a vera pietate aber- 
rarunt." (Relatio etc. C. Y. 233 d sq.) 



Eius prooemium. 73 

Quibus omnibus perspectis, fieri qui potest, ut non commovean- 
tur intima Ecclesiae viscera? Quemadmodum enim Deus vult omnes 
homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire ; quemadmodum 
Cliristus venit, ut salvum faceret, quod perierat, et filios Dei, qui 
erant dispersi, congregaret in unum: ita Ecclesia, a Deo populorum 
mater et magistra constituta, omnibus debitricem se novit, ac lapsos 
erigere, labantes sustinere, revertentes amplecti, confirmare bonos et 
ad meliora provehere parata semper et intenta est. Quapropter nullo 
tempore a Dei veritate, quae sanat omnia, testanda et praedicanda 
quiescere potest, sibi dictum esse non ignorans: Spiritus meus, qui 
est in te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore 
tuo amodo et usque in sempiternum a). 

Nos itaque, inhaerentes Praedecessorum Nostrorum vestigiis, pro 
supremo Nostro Apostolico munere veritatem catholicam docere ac 
tueri, perversasque doctrinas reprobare nunquam intermisimus. Nunc 
autem sedentibus Nobiscum et iudicantibus ^ universi orbis Episcopis, 



a) Is. 59, 21. 

* In discussione speciali prooemii unus desiderabat, ut verbis „sedenti- 
bus et iudicantibus" adderetur ,,et definientibus". (Y. Emend. etc. C. Y. 90d.) 
Exponit Archiep. Simor, deputationis relator, cur deputatio hanc additionem 
commendare nequeat. „Iudicare'', inquit, „certe latius patet quam definire; 
hic nos non tantum definimus, sed iudicamus. Quomodo iudicamus? Quid 
hoc significat ,]S"obiscum sedentibus ct iudicantibus' ? Ad quid hic depu- 
tatio respexit? Ad verba ipsius Christi Domini dicentis (Matth. 19, 28): 
Cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedehitis et vos super sedes 
duodecim, iudicantes duodecim trihus Israel. Huc respexit deputatio, cum scripsit 
,Nobiscum sedentibus, Nobiscum iudicantibus'. Sicut cum Filio Dei sede- 
bunt Apostoli et iudicabunt, ita hic nos sedemus et iudicamus cura Eccle- 
siae capite, cum Romano Pontifice, cui hoc loco aliud ius non attribuitur, 
nisi ius sessionis nobiscum, ius iudicii nobiscum. 

^lpse Sffms Dominus Noster , recorderaini, Rffii Patres, in sua prima 
allocutione, quam ad nos habuit, hoc dicit: haec sunt ipsius verba: ,Yos 
autem nunc, Yenerabiles Fratres, in nomine Christi congregati adestis, ut 
Nobiscum testiraonium perhibeatis Yerbo Dei et testimoniura lesu Christi, 
viamque Dei in veritate omnes horaines Nobiscum doceatis, et de oppo- 
sitionibus falsi nominis scientiae Nobiscura Spiritu Sancto duce iudicetis.* 
Et provocat ad Actus apostolorum cap. 15, et quidem provocat ad verba 
s. lacobi Apostoli, qui in Concilio Hierosolymitano dixit : E<io autem iudico 
non inquietari eos, qui ex gentihus convertuntur ad Deum : ergo verbum iudico 
sumitur hic in vero iudicii sensu. Hic nos non consiliarii tantura sumus, 
et quidem etiam ex voluntate Surami Pontificis, sed veri iudices: hic verum 
actum iudicii exerceraus. Haec verba deinde adhibuit deputatio etiara 
propterea quod respexit ad Cardinalis Bellarraini de hac re de Conciliis 
opus, qui expresse dicit, Concilium oecumenicura Episcoporura non esse 
consensum [l. consessum] tantum consiliariorum, sed esse consensum [l. con- 



74 Pars I. Const. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

in hanc oecumenicam Synodum auctoritate Nostra in Spiritu Sancto 
congregatis, innixi Dei verbo scripto et tradito, prout ab Ecclesia 
catholica sancte custoditum et genuine expositum accepimus, ex hac 
Petri Cathedra in conspectu omnium salutarem Christi doctrinam pro- 
fiteri et declarare constituimus , adversis erroribus potestate nobis a 
Deo tradita proscriptis atque damnatis ^ 

CAPUT I. 

De Deo rerum omnium Creatore -. 

[1.] Sancta Catholica Apostolica Romana Ecclesia ^ credit et con- 
fitetur, unum esse Deum verum et vivum, Creatorem * ac Dominum 



sessum] verorum iudicum. Ergo ex his causis, sed etiam propterea, Rrai 
Patres, quod ilH, qui ad finem Concilii supervicturi ex nobis sunt, sub- 
scribent actis ConciHi: Ego definiens subscripsi; propterea deputatio existi- 
mavit, ut propositio maneat sicuti est, tanquam Episcoporum iuri absolutc 
nihil detrahens." (Y. Relatio etc. C. V. 9-1 a sqq.) 

^ Inter emendationes in discussione speciali prooemii propositas con- 
tinebatur etiam talis , qua vox proscribendi et damnandi vitabatur. Pro- 
ponebat unus, ut post verba ^declarare constituimus" solum adderetur 
^erroresque adversos omnibus, qui salvandos se sperent, indigitare, ut illos 
agnoscant agnitosque evitent". (Emendationes etc. C. V. 90 d.) Respondet 
Archiep. Simor, deputationis relator : „Haeccine est destinatio Conciliorum 
oecumenicorum, ut errores tantum indigitent et indigitent illis tantum, qui 
volunt salvari? Omnia Concilia errores condemnaverunt; errores, non autem 
errantes; omnia Concilia prae oculis habuerunt illud S. Augustini: ,Inter- 
ficite errores, sed dih*gite errantes.' Ergo deputatio existimat, etiam hancce 
mutationem acceptandam non esse salvo meliori vestro iudicio." (Relatio etc. 
C. V. 94 d sq.) 

Quum in Congrcgatione generali quadragesima quinta de toto sche- 
mate ageretur, unus ex Patribus voluit, in fine prooemii addi, „nemini 
licere absque salutis dispendio sentire, docere aut praedicare secus, ac in 
hac Constitutione declaratur et definitur", „ut expressius refellatur error 
eorum (et nominatim Denzingeri), qui contendant , ea tantum ex capitibus 
tenenda esse ut definita, quae subiectis canonibus respondent". (Emenda- 
tiones etc. C. V. 221a.) Opponit relator, idem non quidem expressis verbis, 
sed vere tamen enuntiari in fine prooemii verbis „Nunc autem sedentibus 
Nobiscum etc." „In his verbis utique dicitur," inquit, „inter doctrinam, quae 
habetur in capitibus Constitutionis de fide, et inter doctrinam, quae habetur 
in canonibus, non aliam esse diff^erentiam, quam quae est inter positivam doctri- 
nam de fide et negativam. Prima edicit, quid sit de fide tenendum; altera 
vero, quid sit de fide vitandum et damnandum." (Relatio etc. C. V. 234 b. c.) 

^ Primum hoc caput desumptum est ex capite primo schematis de 
doctrina catholica, excepta ultima paragrapho. (C. V. 507 b. c.) 

^ Quae controversia exstiterit de his verbis, v. supra c. I. comm. I. p. 29 sqq. 

* Uni ex Patribus vox Creatoris hoc loco omittenda videbatur, quum 



Eius cap. I. De Deo creatore. 75 

coeli et terrae, omnipotentem, aeternum , immensum, incomprehensi- 
bilem, intellectu ac voluntate omnique perfectione infinitum; qui cum 
sit una singularis, simplex omnino et incommutabilis substantia spiri- 
tualis, praedicandus est re et essentia a mundo distinctus^, in se et 
ex se beatissimus, et super omnia, quae praeter ipsum sunt et con- 
cipi possunt, ineffabiliter excelsus. 

[2.] Hic solus verus Deus^ bonitate sua et omnipotenti virtute 
non ad augendam suam beatitudinem, nec ad acquirendam, sed ad 
manifestandam perfectionem suam per bona, quae creaturis impertitur, 
liberrimo consilio simul ^ ab initio temporis utramque de nihilo con- 



altera demum paragrapho de creatione ageretur. (Emendationes etc. C. Y. 98 d.) 
Sed respondet Brixinensis, deputationis relator, Creatoris nomen, quum ad 
frequentissima nomina Dei pertineat, in solemni hac professione fidei in 
Deum non posse omitti ; praeterea eo nomine Deum maxime distingui a 
creaturis. (Relatio etc. C. V. 104 d.) 

^ Archiep. Simor animadvertit (Relatio etc. C. V. 85 d sq. Cf. 86 b), 
his verbis etiam ontologistas feriri, „qui nempe docent , quod universa 
per se considerata non differant ab ipso Deo, et quos sacrae Inquisi- 
tionis Officium die 4. Septembris a. 1861 condemnavif". Videntur tamen 
verba Constitutionis non enuntiare veritatem formaliter, sed solum virtua- 
liter oppositam ontologismo, quum Dei a mundo distinctio non formaliter 
negetur ab ontologistis, sed eatenus solum, quatenus ex eorum de rerum 
cognitione doctrina fluit error, mundum et Deum idem esse. 

^ Seriem sententiarum huius paragraphi ita exponit Brixinensis , de- 
putationis de fiderelator: „Primo agit (paragraphus) de actu creationis, et 
postmodum de effectu." Prior pars „iterum constat ex duabus partibus sub- 
ordinatis, scilicet primo affertur doctrina catholica de actu creationis, quahs 
est in se, deinde in oppositione ad errores nostri temporis. Ad priorem 
partera pertinent verba : ,Solus verus Deus bonitate sua et omnipotenti vir- 
tute non ad augendam suam beatitudinem, nec ad acquirendam, sed ad mani- 
festandam perfectionem suam per bona, quae creaturis impertitur' ; ad poste- 
riorem partem , scilicet oppositam erroribus nostri temporis , qui ferme 
omnes aut ex pantheismo aut saltem ex affini ipsius systemate derivantur, 
apponuntur verba ultima huius primae partis , scilicet ,liberrimo consilio' 
et ,ex nihilo simul ab initio temporis'. Quoad iterum priorem partem attinet, 
scilicet doctrinam ipsam, qualis est in se, exponitur primo motivum crea- 
tionis , scilicet ,bonitate', deinde causa efficiens creationis ,omnipotenti vir- 
tute*, et demum finis creationis ,non ad augendam suam beatitudinem, nec 
ad acquirendam, sed ad manifestandam perfectionem suam per bona, quae 
creaturis impertitur'." (Relatio etc. C. V. 109 d sq. V. ibid. 110 d sqq., 
quid Brixinensis de creationis causa exemplari, raovente, efficiente disserat.) 

^ Quae sequuntur, iam in schema de doctrina catholica ex Concilio 
Lateranensi lY. recepta erant. (Schema etc. C. Y. 507 c.) Theologi ad- 
notant, iis adiectum esse illud ^liberrimo consilio", „ut, quemadmodum creatio 
de nihilo, eaque ab initio temporis facta directe opponitur evolutioni aut 
emanationi aeternae a pantheistis assertae, ita libertas creationis directe 



76 Pars I. Const. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

didit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mun- 
danam, ac deinde humanam quasi communem ex spiritu et corpore 
constitutam a). 

[3.] Universa vero, quae condidit, Deus providentia sua tuetur 
atque gubernat, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens 
omnia suaviter l>). Omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius c), 
ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt ^ 

a) Conc. Later. lY. c. 1. Firmiter. (Hard. Coll. Conc. YII, 15.) 

b) Sap. 7, 1. c) Cf. Hebr. 4, 13. 



opponatur necessitati ab iisdem propugnatae'^. (Ibid. C. Y. 520 b.) In di»- 
cussione schematis de doctrina catholica vituperatum est illud ^simul ab 
initio temporis". Quaerebatur: „Quo iure asseritur, Angelos et homines 
simul esse creatos?" Consultor FranzeUn, quum schema in sessione S€- 
cunda deputationis explicaret (cf. Ex actis etc. C. Y. 1647 d. Y. supri 
cap. I. p. 15): „Id verbis (Lateranensis lY.), quae transcripta sunt in 
schemate," inquit, „non solum non asseritur, sed clare indicatur contra- 
rium, dum dicitur, ,simul ab initio temporis conditam esse creaturam spi- 
ritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam (angelos et ma- 
teriam. seu quod dicitur terra iuanis et vacua Gren. 1, 2; materia invisa, 
«jxopcpoc uXt) Sap. 11, 18), ac deinde humanaml — Ceterum 1. non est apud 
omnes adeo certum, in Lateranensi particulam simul exprimere simultaneun 
temporis; potest enim significare paritatem creationis, ut Eccles. 18, 1 di- 
citur: ,Deus creavit omnia simul, xoivf/ (S. Thom. in I. Decretalem; Yas- 
quez 1. P. disp. 224. c. 4). Praeterea 2. etiamsi accipiatur pro particula 
temporis, certum tamen est, in tali particula incidente non contineri defini- 
tionem quaestionis de tempore, quo fuerint Angeli creati (S. Thom. 1. q. 61. 
a. 3.; de potent. q. 3. a. 18.; Yalentia 1. P. disp. lY. q. 12. punct. 2.)." 
(Disquisitio etc. C. Y. 1625 d.) 

Illud „simul" certe hoc loco explicandum est, ut in Concilio Latera- 
nensi lY. Ibi theologi illud intelligere solent tanquam particulam tem- 
poris, ita tamen, ut negent, definiri, Angelos et mundum corporeum eodem 
tempore creatos esse. Illud ^simul" obiter vel incidenter addi. Cf. Caiet. 
in S. Thomae P. I. q. 61. a. 3. M. Caniis, De locis I. 4. cap. 5. G?'eg. de 
Val. P. I. Disp. 12. p. 2. Suar., De Angelis I. II. cap. 3. n. 6 sqq. 

^ XJltima paragraphus non iam erat in schemate Patribus proposito. 
(Cf. C. Y. 72 a.) In prima autem schematis paragrapho , ubi de attributis 
divinis sermo erat, Deus etiam ^providissimus" praedicabatur (C. Y. 71 d), 
quo verbo Archiep. Siraor deistas feriri dicit. (Relatio etc. C. Y. 85 d.) Ad 
eam vocem unus ex Patribus proposuit, ut ea omissa tertia paragraphus 
de providentia et praescientia Dei adderetur. (Emendationes etc. C. Y. 
99 d sq.) Ei assentiebatur deputatio (C. Y. 1671 c); primo quidem, ut Bri- 
xinensis relator exponit, quia vox „providissimum" postea demum fuit in- 
troducta et turbat aliquantulum seriem sententiarum; deinde emendationem, 
qua ofifertur sententia de providentia et praescientia Dei, deputatio „ea 
etiam ex causa admittendam esse censuit, quia reapse multis in locis vide- 
tur dubitari etiam a theologis, utrum Deus reapse praesciat futura contin- 



Eius cap. I. De Deo creatore. Cap. 11. De revelatione. 77 

CAPUT 11. 

De revelatione K 

[1.] Eadem Sancta Mater Ecelesia tenet et docet, Deum, rerum 
omnium principium et finem ^, naturali ^ humanae rationis ^ lumine e 
rebus creatis certo cognosci posse ^; invisibilia enim ipsius, a creatura 
mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur a) ^^ attamen 
placuisse eius sapientiae et bonitati ^, alia, eaque supernaturali via se 



a) Rom. 1, 20. 



gentia, i. e. futura libera: propterea certe non abs re erit, doctrinam cer- 
tissimam, imo doctrinam, quae certe est de fide, proponere, quod Deus est 
providissimus et praesciens futura etiam contingentia et libera". (Relatio etc. 
C.V. 105a. b.) EmendationemfereomnesPatresapprobarunt. (Ibid. C.V. 109a.) 

^ Prima capitis paragraphus, qua de possibilitate Deum naturaliter 
cognoscendi ac de facto revelationis supernaturalis agitur, et tres priores 
canones ex altero capite sehematis de doctrina catholica (C. V. 507 b) de- 
sumpti sunt. Altera paragraphus (de neeessitate revehitionis) ex capite 
quarto illius schematis. (C. V. 509 a.) Duae ultimae paragraphi cum quarto 
canone (de revelationis fontibus et interpretatione Scripturarum) tertio ca- 
piti schematis do doctrina catholica (C. V. 508 c sqq.) respondent. Quod in 
capite altero huius schematis continetur de hominum revelationis recipiendae 
officio (C. V. 507 d sq.), transiit in caput tertium Constitutionis de fide. 

2 Num Deus tanquam principium et fnis omnium rerum sola ratione 
certo cognosci possit, et quatenus id hoc loco definiatur, v. supra cap. II. 
comment. II. p. 42 sqq. 

^ Volebat unus ex Patribus deleri vocem ^naturali". „Homo enim", 
inquit, „nunquam in statu mere naturali fuit, nec proinde esset rationis 
lumen." (Emendationes etc. C. V. 225 a.) Respondet Brixinensis: „Mihi 
videtur Rmus auctor huius exceptionis confundere duo, quae non sunt con- 
fundenda, scilicet principiis rationis et exercitium rationis. Nos solummodo 
loquimur de principiis rationis, quodDeus exprincipiis rationis certo cognosci 
possit; quidquid sit de exercitio rationis. Si in hoc sensu non possit dici lu- 
men naturale hominis, deinde, Rmi Patres, omnes omnino libri tam theologo- 
rum scholasticorura tam reliquorum essent delendi." (Relatio etc. C. V. 238 b.) 

* Ratio hominis sive in statu naturae purae sive in statu naturae lapsae 
exsistentis ad Deum certo cognoscendum sufficere dicitur. V. supra cap. II. 
comment. II. p. 33. 

^ De vi totius huius definitionis v. supra cap. II. comment. II. p. 32 sqq. 

^ Etiam ad hunc versiculum spectat, quod Brixinensis de sequenti 
animadvertit (Relatio etc. C. V. 238 a): „Apostolus, cum hoc in loco dicit, 
quod [ethnici philosophi] cognoverint Deum, hanc cognitionem derivat ex 
speculo creaturarum; . . . non potest dici quod habuerint ethnici philo- 
sophi etiam semina traditionis, quidquid sit hac de re, de qua multum 
disputatum est et disputari potest; sed apostolus Pauhis, cum haec scribit, 
nonnisi ad cognitionem Dei naturalem per speculum creaturarura respicit." 

' Unus voluit deleri .,et bonitati'', ne tangeretur quaestio scholarum. 



78 Pars I. Const. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

ipsum ac aeterna voluntatis suae decreta huraano generi revelare, di- 
cente Apostolo : Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patri- 
bus in Prophetis: novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio a). 
[2.] Huic divinae revelationi tribuendum quidem est, ut ea, quae 
in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt ^, in prae- 
senti quoque generis humani conditione ab omnibus^ expedite, firma 
certitudine et nullo admixto errore cognosci possint ^. ^on hac tamen 



a) Hebr. 1, 1 



utrum supernaturalis elevatio esset merus effectus bonitatis, an requisitum 
sapientiae Dei. (Emendationes etc. C. Y. 121 c.) Respondet Brixinensis, 
quum agatur de facto revelationis V. et N. Testamenti, quae certo et boni- 
tati et sapientiae divinae attribuenda sit, propositum in locum non qui- 
drare. (Relatio etc. C. V. 133 c. Cf. ibid. 225 a. 235 d.) 

* Ea latius patent, quam quae in antecedenti paragrapho naturalirationis 
humanae lumine cognosci posse dicuntur. Voluit unus ex Patribus in di^- 
cussione generaU (Emendationes etc. C. V. 122 c), loco „quae in rebus di- 
vinis" ex pristino schemate de doctrina catholica recipi „quae de Deo et de 
lege naturali". (Schema etc. C. V. 509 b.) Id recusat deputatio , „quia 
studio expressio ista ,in rebus divinis' fuit assunipta, ut notio paullului-i 
latior habeatur". (Relatio etc. C. V. 13Gb.) — Intelliguntur veritates re- 
ligiosae et morales naturales. Omnes tamen veritates naturales (religiosas) 
humanae rationi per se pervias esse non affirmari, dicit Brixinensis. (Ibic. 
C. V. 239 b.) 

- Ne nunc quidem, facta revelatione, illa omnia ab omnibus , imo ab 
ullo homine „expedite, firma certitudine et nullo admixto errore" cognosci 
possunt. Beneficio revelationis tribuendum est , ut illa , id quod per si^ 
subintelligitur , convenienti quadam mensura ab omnibus cognosci possint. 
Id expressum erat in primo schemate de doctrina catholica verbis „suffi- 
cienti araplitudine". (Schema etc. C. Y. 509 b.) 

^ Brixinensis in relatione ait: „. . . docetur necessitas moralis reve 
lationis divinae, i. e. necessitas, quae non se habet ex parte obiecti, naa 
ex parte obiecti agitur de iis, quae in rebus divinis humanae rationi im- 
pervia non sunt; sed agitur de necessitate , quae se habet ex parte sub- 
iecti, i. e. hominis in praesenti quoque generis humani conditione. . . Si 
agatur ergo de cognitione naturali actuali in istis circumstantiis, tot ac 
tantae difficultates homini, prout nunc est, obiiciuntur, ut revelatio super- 
naturalis dici possit moraliter necessaria." (Relatio etc. C. Y. 135a.) De 
eadem re explicatu non tam facili haec habent theologi in adnotationibus ad 
schema de doctrina catholica (C. Y. 524 d): „Praeter dograata supernaturalia, 
de quibus hactenus dietum est, in revelatione supernaturali continentur etiam 
veritates ad Deum et ad legem naturalem spectantes, quae jyer se possunt ex 
naturali quoque Dei manifestatione cognosci. Non potest ergo ad cognitionem 
huiusmodi veritatum affirmari necessitas ahsoJuta manifestationis supernatu- 
ralis aut revelationis ; si nirairum non de modo cognitionis, sed solum de ipsa 
cognitione in se agitur. Attamen pro genere humano in praesenti conditione 
ad has veritates debito tempore, sufficienti claritate et plena certitudine, sine 



Eius cap. II. De revelatione. 79 

de causa revelatio absolute necessaria diceDda est, sed quia Deus ex 
infinita bonitate sua ordinavit hominem ad finem supernaturalem , ad 
participanda scilicet bona divina, quae humanae mentis intelligentiam 
omnino superant; siquidem oculus non vidit, nec auris audivit, nec in 
cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum a) ^. 



a) I. Cor. 2, 9. 



admixtione errorum assequendas eae sunt difficultates, ut potentia physica 
generatim non perducatur ad actum sine speciali adiutorio. Difficultates 
ita comparatae constituunt impotentiam moralem , cui respondet moralis ne- 
cessitas adiutorii. Hoc autem adiutorium speciale in communi providentia 
praesentis ordinis naturae elevatae consistit in ipsa supernaturali revela- 
tione. Ergo haec revelatio quoad illas quoque veritates per se rationales 
in praesenti ordine censeri debet humano generi moraliter necessaria (cf. 
S. Thom. 1. q. 1. a. 1.; 2. 2. q. 2. a. 4.; contr. gent. I. 4; de verit. q. 14. 
a. 10.). — Haec moralis necessitas exprimitur, dum declaratur supernatu- 
rahs revelationis maximum heneficium, quia ei debetur in ordine praesenti 
harum quoque veritatum propositio omnihus accommodata, ut ad earum cogni- 
tionem dehito tempore, sufficienti amplitudine, firma certitudine et ahsque erro- 
rum permixtio7ie perveniri p)ossit. Videlicet per ipsam revelationem tollitur 
moralis impotentia , atque adeo redditur humano generi cognitio moraliter 
possihilis."' — Ad quaestionem ipsam de morali revelationis necessitate in- 
telligendam bene notandum est, quod theologi dicunt, illud „speciale adiu- 
torium", quo indigemus, „in commuiii providentia praesentis ordinis naturae 
elevatae^ consistere „in ipsa supernaturali revelatione". Itaque non sequitur, 
in statu naturae purae futurum fuisse, ut homines revelatione indiguissent, 
etiamsi eorum vires naturales non superassent nostras. Alia enim fuisset 
providentia ordinis naturae purae, qua non quidem revelatio exstitisset, sed 
alia tamen subsidia oblata essent, quibus cognitio rerum divinarum etiam 
moraliter facta esset possibilis. 

' ^ Sententia explicatur a Brixinensi (Relatio etc. C. Y. 134 b.c) et 
accuratius ita a theologis in adnotatione ad schema de doctrina catholica 
(C. V. 524 a sqq.): „Per naturale lumen rationis cognosci quidem possent 
finis naturalis, ad quem nimirum natura humana ex intrinsecis suis prin- 
cipiis ordinata esset, et media ad hunc finem assequendum necessaria. At 
finis supernaturalis et huic fini proportionata proindeque supernaturalia 
media, sicut sunt supra vires totius naturae creatae, supra eius exigentiam, 
et supra totam perfectibilitatem intra limites naturae; ita ordinatio ad ta- 
lem finem per talia media (supposita etiam quacunque perfectione naturali) 
non potest esse nisi ex libero infinitae bonitatis consilio. Unde hoc con- 
siHum, et proinde ordinatio ad talem finem et media ei proportionata non 
possunt cognosci per ea quae facta sunt, seu ex naturali manifestatione 
Dei; sed necessaria est alia Dei manifestatio , quae sicut ipsa res mani- 
festanda est supra exigentiam naturae huraanae. Haec supernaturalis re- 
velatio pro vita praesenti in hoc caliginoso loco, donec lucifer oriatur in 
cordibus nostris, nobis fit per verbum Dei. 

„Hypothesis ergo, sub qua affirmari debet omnimoda necessitas revela- 



80 Pars I. Const. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

(3.) Haec porro supernaturalis revelatio, secundum universalis 
Ecclesiae fidem, a sancta Tridentina Synodo declaratam, continetur 
in libris scriptis et sine scripto traditionibus , quae ipsius Christi ore 
ab Apostolis acceptae, aut ab ipsis Apostolis Spiritu Sancto dictante 
quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt a). Qui quidem 
veteris et novi Testamenti libri integri cum omnibus suis partibus, 
prout in eiusdem Concilii decreto recensentur, et in veteri vulgata 
latina editione * habentur, pro sacris et canonicis^ suscipiendi sunt. 
Eos vero Ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo quod sola 



a) Conc. Trid. sess. IV. Decr. de Can. Script. 



tionis supernaturalis, est elevatio humanae naturae ad ordinem supernatu- 
ralem, in quo sicut dona supernaturaHa impertiuntur , ita veritates supei'- 
naturales supernaturali modo cognoscendae sunt. Quaecunque proinde 
supponatur iiatuyalis yerfertio hominis, manet eadem necessitas huius super- 
naturalis revelationis quoad ea dogmata, ,quae (ut S. D. N. Pius IX. 
loquitur in litteris Gravissimas inter 11. Dec. 18G2) supernaturalem hominis 
elevationem ac supernaturale eius cum Deo commercium respiciunt, atqua 
ad hunc finem revelata noscuntur'. Ergo hypothesis, sub qua necessari.i 
dici debeat revelatio , non est abusus tantummodo virium naturalium ex 
parte hominis et corruptio humanae rationis; simili fere modo, quo gratia 
interna non solum propter corruptionem naturae, sed propter ipsam eleva- 
tionem ad ordinem supernaturalem (quavis supposita perfectione naturali) 
necessaria credi debet. Expositio huius doctrinae maxime ideo gravis mo- 
menti est pro nostris temporibus, quia in errore opposito continetur ununi 
ex principiis, quibus doctrina catholica de ordine supernaturali subvertitui- 
vel in periculum vocatur. 

„Propterea in schemate decreti excluditur hic error, quo dicitur neces- 
saria revelatio tantummodo velut suhsidium ad facilius et universalius asse- 
quenda ea^ quae in manifestatione naturali iam continerentur et ex ea inteUigi 
possent. Affirmatur autem necessitas omnimoda propter ipsam elevationem 
ad, supernaturalem ordinem, et in hoc ordine ad supernaturalium rerum co- 
gnitionem per fidem. Sicut deinde summa erroris posita est in confusione 
veritatum, quae ex supernaturali revelatione tanturamodo cognosci possunt, 
cum veritatibus , quae in naturali etiam manifestatione continentur; ita 
errori opponitur veritas catholica, quod supernaturalia dantur dogmata, quae 
in naturali Dei manifestatione non continentur. 

^Tota haec catholicae doctrinae expositio est contra ipsam radicem er- 
roris in Syllaho notati sub n. VIII ; ,Quum ratio humana ipsi religioni 
aequiparetur , idcirco theologicae disciplinae perinde ac philosophicae trac- 
tandae sunt.'" 

1 Non intelligenda est sola Clementis VIII. editio, sed intelHgitur vul- 
gata, ut in Tridentino ante vulgatam a Clemente Papa editam intellige- 
batur. V. supra cap. II. comment. III. p. 47. 

- Quale intercedat discrimen inter librum inspiratum et canonicum, v. 
supra cap. II. comment. III. p. 51 sqq. 



Eius cap. II. De revelatione. Cap. III. De fide. 81 

humana industria concinnati , sua deinde auctoritate sint approbati * ; 
nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant^; sed 
propterea quod Spiritu Sancto inspirante conscripti^ Deum habent 
auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt*. 

[4.] Quoniam yero, quae sancta Tridentina Synodus de inter- 
pretatione divinae Scripturae ad coercenda petulantia ingenia salu- 
briter decrevit, a quibusdam hominibus prave exponuntur, Nos, idem 
decretum renovantes ^, hanc illius mentem esse declaramus, ut in rebus 
fidei et morum, ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium^, 
is pro vero sensu sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet 
Sancta Mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpreta- 
tione Scripturarum sanctarum; atque ideo neraini licere contra hunc 
sensum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scrip- 
turam sacram interpretari ^. 

CAPUT III. 

De fides. 

[1.] Quum homo a Deo tanquam Creatore et Domino suo totus 
dependeat, et ratio creata increatae Yeritati penitus subiecta sit, ple- 
num revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare 
tenemur^. Hanc vero fidem, quae humanae salutis initium est, Ec- 



* Num hac sententia doctrina Lessii et Lovaniensium notetur , v. 
ibid. p. 49 sqq. 

^ „Nam si huiusmodi libri essent inspirati, omnes canones Conciliorum 
Ubris sacris essent adnumerandi." (Relatio etc. C. V. 141 a.) 

^ OfiPendebatur unus ex Patribus, quod hoc loco verba ex II. Petr. 1, 21, 
quibus tantum de prophetiis sermo esset, generatim ad libros inspiratos re- 
ferrentur. Yoluit scribi ex II. Tim. 3, 16: „divinitus inspirati". (Emenda- 
tiones etc. C. V. 125 d.) Respondit Brixinensis, verba, quum ex Florentino 
decreto assumpta essent, retinenda esse. (Relatio etc. C. V. 239 b.) 

^* De tota hac definitione v. supra cap. II. comment. III. P. II. p. 47 sqq. 

^ Cur Tridentini decretum renovari debeat, v. supra cap. II. com- 
ment. III. p. 53. 

^ Explicationem horum verborum v. ibid. p. 54 sqq. 

' Totius huius paragraphi explicationem v. ibid. P. III. p. 53 sqq. 

^ Rmus Conradus Martin , Episcopus Paderbornensis, qui de emenda- 
tionibus in caput tertium eiusque canones propositis nomine deputationis 
relationem habuit: „Deputatio . . . sibi proponit," inquit, „in hoc capite tertio 
exponere doctrinam de fide; sed, quod bene notandum est, non eam com- 
pletam et absolutam, sicuti in theologico ahquo tractatu exhibenda foret, 
sed potius contractam ad illa puncta, quae hodiernis circa fidem erroribus 
opponuntur." (Relatio etc. C. V. 165 d sq.) 

^ Haec sententia, ex capite altero schematis de doctrina catholica re- 
cepta (C. V. 507 d sq.), in schemate primo reformato continebatur in altero 

Granderath, Constit. dogmat. 6 



82 Pars I. Const. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

clesia catholica profitetur, virtutem esse supernaturalem , qua, Dei 
aspirante et adiuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non 
propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspec- 
tara, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec 
fallere potest. Est enim fides, testante Apostolo, sperandarum sub- 
stantia rerum, argumentum non apparentium ») i. 



a) Hebr. 11, 1. 



eius capite de revelatione (C. Y. 1629 b.c), et a deputatione in capat 
tertium de fide translata est. (Ex actis etc. C. V. 1665 b.) Atque his 
quidem verbis expressa certe magis ad doctrinam de fide, quam ad doc- 
trinam de revelatione spectat. Adversariorum autem doctrina, cui ha(!C 
sententia primo opponitur, magis directe doctrinam de revelatione aggredi- 
tur, quam doctrinam de fide. Etenim „dicunt, humanam rationem esse p(}- 
nitus independentem atque in se ipsa esse omnis veri omnisque boni fon- 
tem et unicam normam ac legem, ita ut supra naturales rationis cognitioncs 
veritas credenda ne divina quidem opera et auctoritate revelari ac fides 
imperari queat". (Schema de doctrina catholica. C. V. 508 a.) Cf. quae 
infra ad canonem primum huius capitis adnotavimus. 

* Haec altera paragraphi pars ex cap. sexto schematis de doctrini 
catholica recepta est. (C. Y. 510 a.b.) In nota ibi addita explicatur ita: 
„Imprimis datur descriptio ipsius fidei secundum definitionem Concilii Tri- 
dentini (Sess. YI. cap. 6.), eo solum discrimine, quod ibi fides spectatur 
praecise, ut est initium iustificationis irapii , hic autem consideratur fide^ 
eadem per se, et directe quidem ac proxime, quatenus a scientia mere ra- 
tionali distinguitur. Dicitur igitur virtus supernaturalis, quae deinde ex pro- 
prio suo actu declaratur. Actus vero ipse , qui est assensus in veritaten 
adeoque formab*ter pertinet ad intellectum, definitur secundum suum ohiec- 
tum formale et materiale et secundum principium eliciens , quod est homc 
quidem, sed instructus supernaturalibus viribus gratiae." (C. Y. 528 a.) Dc 
adversariis, quorum erroribus haec definita doctrina opponitur, haec ibi 
(C. Y. 527a) aniraadvertuntur : „Rationalistae loquuutur et ipsi de fde reli- 
giosa; sed fidem, cuius motivum sit auctoritas Dei loquentis, nullam possunt 
admittere, cum ipsam locutionem Dei seu revelationem negent. Unde no- 
mine Jidei generatim non aliud intelligunt, quam rationalem scientiam rerum 
ad Deum et ad religionem pertinentium. Pro diverso autem modo, quo 
scientiam constituunt, etiam fidem religiosam solo nomine retento alii aliter 
concipiunt. Yerum hac quoque in fundamentali notione fidei derivatio 
aliqua doctrinae a rationalismo ad semirationalismum locum habuit. Semi- 
rationalistae negant, auctoritatem Dei loquentis esse motivum formale fidei, 
qua fideles nominamur et sumus; h. e. negant, propriam rationem huius 
fidei in eo positam esse , ut assensus praestetur propfer auctoritatem Dei 
loquentis. Docent enim, oranem firmam persuasionem de Deo et de rebus 
divinis esse fidem illam proprie dictam , a qua fideles denominantur, 
etiamsi motivum amplectendi et tenendi veritatem non sit auctoritas Dei, 
sed veritas teneatur solummodo propter perspectum intrinsecum nexum 
idearum. Imo dicunt , sensu sublimissimo fidem esse ac dici debere e. g. 



Eius cap. III. De Me. 83 

[2.] Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi consentaneum 
esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi 
revelationis suae argumenta, facta scilicet divina, atque imprimis mi- 
racula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et infinitam scien- 
tiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa sunt certissima 
et omnium intelligentiae accommodata ^. Quare tum Moyses et Pro- 



cognitionem exsistentiae Dei , ad quara ex consideratione huius universi 
perveniatur." 

Semirationalistarum doctrina his eorum locis illustratur ibid. (C. Y. 
527(1): „Si exclusa falsa creduhtate, etiam illa quae per accidens verum 
credit, sed ideo secundum dictamina rationis non minus reprehensibilis est, 
veHmus fidem definire, dicendum est, fidem esse in nobis statum certitudinis 
seu persuasionis de veritate rei cognitae, in quem statum inducimur per neces- 
sarium assensum rationis theoreticae vel per necessarium consensum rationis prac- 
ticae. Haec fides rationalis est finis supremus totius philosophiae, unica vera 
norma hominis in hac vita , et necessaria conditio ad eius elevationem. 
Quare dicit Apostolus gentiura: Est autera fides sperandarura substantia 
rerura, arguraentura non apparentiura." (G. Hermes, Introd. philos. ad theo- 
log. p. 259.) — „Si auctoritas designatur ut unicum motivura fidei atque 
adeo ut eius fundamentum, hoc ipso intrinseca firmitas fidei subvertitur." 
(Ibid. p. 265.) — „Quid est fides sublimissimo sensu? Apprehensio eorum, 
quae per sua phaenomena se manifestant, vel tanquam fundamentura sub- 
stant cognitioni empiricae. Christianus cognoscit et credit Dei exsisten- 
tiam, dura in universo eius maiestatem et divinitatem intellectu conspicit." 
(G. C. Mayer, Lexic. Ecclesiast. t. IV. p. 522.) 

* Paragraphus recepta est ex cap. septimo schematis de doctrina catho- 
lica. (C. V. 510 b sqq.) — Quae sit doctrina opposita, quam respiciat, v. in 
relatione Archiep. Strigoniensis (C. V. 87 b), in relatione Episc. Paderbor- 
nensis (C. Y. 166 d), idque accurate exponunt theologi in adnotatione 16. 
ad schema de doctrina catholica (C. Y. 528 b sqq.): „Hic artieulus opponi- 
tur errori, qui speciera pietatis quandoque assuraens eo plus habet peri- 
culi. Inter protestantes illos, qui revelationera christianam se admittere 
profitentur, raulti sunt, qui reiectis criteriis ad cognoscendura et proban- 
dura factum revelationis idoneis, unice provocant ad internam experientiam, 
ad sensum religiosum , ad testimonium spiritus, ad immediatam certiiudinem 
fidei. Yalorem itaque aut necessitatem motivorum credibilitatis j quae indu- 
cantur ex miraculis, prophetiis adimpletis etc, vel omnino negant, vel ea 
solum admittunt tanquara subsidia quaedam, si fides iam supponitur; quia 
(ut aiunt) ipsa huiusraodi facta nisi per fidem iara suppositam cognosci non 
possunt. lam pseudo-reforraatores verbura Dei genuinum ex ,sapore' et 
jgustu' discernere consuerunt, ad quera finera in unoquoque horaine fideli 
ponebant iraraediatura testimonium Spiritus Sancti. Recentiores vero eadem 
methodo retenta huic testimonio Spiritus Sancti plerumque substituunt na- 
turalem sensum religiosum vel indigentiam animi religiosi, per quem sensum 
immediate, et quin veritas revelata ex criteriis extrinsecis nobis fiat credi- 
hilis, religionem christianam araplectamur tanquara veram et divinam. Neque 

G* 



84 Pars I. Const. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

phetae, tum ipse maxime Christus Dominus multa et manifestissima 
miracula et prophetias ediderunt; et de Apostolis legimus: Illi autem 
profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem con- 
firmante , sequentibus signis a). Et rursum scriptum est : Habemus 
firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi 
lucernae lucenti in caliginoso locol>). 

[3.] Licet autem fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus: 
nemo tamen evangelicae praedicationi consentire potest, sicut oportet 
ad salutem consequendam, absque illuminatione et inspiratione Spiri- 
tus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo 



a) Marc. XVI, 20. b) II. Petr. 1, 19. 



desunt alii, qui doceant, facta illa supernaturah'a non posse intelHgi tan- 
quam motiva credibilitatis, nisi fides iam praesupponatur, et propterea ipsijm 
factum revelationis homini , qui fidem nondum suscepit, demonstrari non 
posse, ac proinde certam persuasionem de veritate facti revelationis s m 
de revelationis exsistentia non posse praecedere ad susceptionem fidei chn- 
stianae; sed absque huiusmodi persuasione per divinam gratiam produci 
fidem ita, ut haec sit spontaneus et immediatus actus rationis. 

„Ceterum S. Sedes iam saepius necesse habuit huiusmodi errores pro- 
scribere. Ab Innocentio XI. 2. Martii 1679 damnata est haec propo- 
sitio (XXI.): ,Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem stat cum 
notitia solum probabili revelationis, imo cum formidine, qua quis formid( t, 
ne non sit locutus Deus.' Approbante S. Sede subscribendae theses pr> 
positae sunt 8. Sept. 1840: ,Revelationis christianae probatio ex miraculis 
Christi desumpta, quae testium ocularium sensus mentesque percellebart, 
vim suam atque fulgorem quoad subsequentes generationes non amisit. 
Hanc eandem probationem in traditione omnium Christianorum orali 3t 
scripta reperire est ; qua duplici traditione illis demonstranda est, qui v ?1 
eam reiiciunt vel, quin admittant, requirunt.' ,Ratio cum certitudine au- 
thenticitatem revelationis ludaeis per Moysem et Christianis per lesun 
Christum factae probare valet.' In Literis Apostolicis Smi D. N. 9. Nov. 
1846 inter alia docetur: ,Humana ratio ne in tanti momenti negotio deci- 
piatur et erret, divinae revelationis factum diligenter inquirat oportet, iit 
certo sibi constet, Deum esse loquutum.' 

^Errorem vero ipsum, contra quem hic articulus in schemate proponi- 
tur, periculis plenum esse, per se manifestum est. Si enim reiectis vel suo 
valore exutis criteriis extrinsecis , quibus Deus suam revelationem veli t 
sigillis divinis cognoscibilem reddidit, totum revocafcur ad ,internam ej- 
perientiam' et ad ,sensum internum', nullus amplius remanet modus certus 
discernendi revelationem veram a fictitia. Ille enim sensus secundum pr(- 
videntiam ordinariam non subest experientiae sub formali ratione, quatenus 
sit supematuralis, et si seiungatur a criteriis extrinsecis , patet illusionibus 
gravissimis. Unde etiam videmus, homines pro religione falsa et erroribus 
manifestis appellare ,ad experientiam et ad sensum internum', quem ipn 
tribuunt Spiritui Sancto." 



Eius cap. III. De fide. 85 

veritati a). Quare fides ipsa in se, etiamsi per charitatem non opere- 
tur, donum Dei est, et actus eius est opus ad salutem pertinens, quo 
homo liberam praestat ipsi Deo obedientiam, gratiae eius, cui re- 
sistere posset, consentiendo et cooperando ^. 



a) Syn. Araus. II. can. 7. [Hard. Coll. Conc. II, 1099.] 

* Paragraphus contra Hcrmesianos recepta est. (Relatio etc. C. V. 
87 c. 166d.) Error eorum accurate expositus est in theologorum adno- 
tationibus ad cap. octavura schematis de doctrina catholica (C. L. 529 c sqq.): 
„In doctrina Hermesiana distinguitur imprimis ,fides cognitionis* (ut ipsi 
appellant) , h. e. fides , qua assensus praestatur veritati , et deinde ,fides 
cordis', h. e. fides , quae per charitatem operatur. Illa prior dicitur 
etiam fides ,passiva', et ,consistit in consensu necessario, qui inducitur per 
argumenta pro veritatibus religionis christianae, et in necessaria (coacta) 
persuasione de veritate demonstrata'. Fides autem ,cordis' est liberae vo- 
luntatis: ,continetur enim in ea libera et absoluta subiectio sub iis, quae 
revelata sunt, scilicet omnimoda resignatio in Deum ac res divinas. Est 
nempe haec fides avulsio ab omnibus rebus terrenis, et ideo eam sequi- 
tur libera perfecta [dejliberatio ac voluntas amandi et quaerendi Deum'. 
(G. Hermes, Dogmatic. P. III. § 282 sqq.) Assensus igitur fidei non est 
liberae voluntatis, sed est persuasio necessaria inducta rationibus ,cogenti- 
bus', quae necessitas assensus si desit, putant non aliud remanere quam 
vanam credulitatem , ,etiamsi forte per accidens verum sit, quod creditur'. 
(Idem, Introd. philos. ad theol. p. 259.) 

„Hinc consequitur, ad assensum fidei nullo modo necessariam esse gra- 
tiam. Namque, aiunt, ,fides illa passiva oritur necessario secundum mere 
naturalem constitutionem humani intellectus et humanae rationis, et ideo 
ad hanc fidem eliciendam neque potest esse sermo de necessitate gratiae actu- 
alis^ Unde ulterius fides tie mediate quidem salutaris est; attamen prae- 
parat hominem ad fidem operantem , quae ,sola est actus mediate salu- 
taris', sicut ,spes operans et charitas operans sunt immediate salutares'. 
(Idem, Dogmatic. P. III. § 285.) Unde etiam pervertendo sensum definitio- 
num, quibus a Conciliis [et] a PP. declaratur gratia necessaria ad creden- 
dum, sicut oportet, aiunt, has definitiones soluramodo de necessitate gratiae 
ad fidera iara vivara, quae per charitatera operatur, intelligi oportere; et 
hoc ipso significari, ad fidera cognitionis , quae nondura viva sit, gratiam 
non requiri. Non intelligunt nirairum, illas particulas sicut oportet, sicut 
expedit, a Conciliis additas esse, ut indicetur necessitas gratiae ad creden- 
dum actu supernaturali.^ 

(„In opusculo apologetico ,Meletemata theologica', quod patroni Her- 
mesianae doctrinae Summo Pontifici ofFerre tentarunt, hic error claris- 
sime defenditur. ,Quid iudicabimus secundura Ecclesiara catholicara de 
fide mortua et otiosa? Etiam hanc esse donum gratiae illius supernatu- 
ralis , id neque diserte expressum inest in Conc. Trid. Sess. VI. can. 28., 
neque concludendo effici potest; nara isto canone de gratiae necessitate 
nullus oranino serrao fit, quaravis dicatur, posse in eo , qui per peccatum 
gratiam amiserit, veram fidem reraanere licet raortuam et sine caritate. . . 



86 Para I. Const. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

[4.] Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae 
in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia sive so- 
lemni iudicio sive ordinario et universali magisterio tamquam divini- 
tus revelata ^ credenda proponuntur. 



Non est fidei dogma, eiusdem gratiae supernaturalis necessitatem pertinere 
etiam ad fidem mortuam , quae salutem non praestat. Addimus, hanc po- 
stremam sententiam ne habere quidem, quo fulciatur; imo videri pugnan- 
tem esse cum mente Patrum, qui in illis Conciliis Ecclesiae doctrinam ex- 
plicuere (Arausic. 11. can. 7. 8.; Trid. Sess. VI. can. 3.). Nam si PP. de- 
clarant; Homini, ut possit cogitare de rebus ad salutem vitae aeternae pei*- 
tinentibus, sicut expedit, ut possit credere, sicut oportet, necessaria est gratia 
divina supernaturalis; nonne colligi licet a contrario, fuisse tacitam mer- 
tem illorum Patrura, posse hominem sine gratiae supernaturalis adiutori> 
credere, sicut non oportetj id est, habere fidem mortuam et otiosam?' [Ibi 
§ 33. p. 82 sq.]") 

„At errorem hunc plane esse haereticum, nemo dubitare potest. lam 
Semipelagiani distinguebant inter fidem seu fidei initium et inter opera 
bona seu vitae sanctitatem; et quod ad initium fidei gratiam supernatu- 
ralem necessariam esse negarent, ideo haereseos damnati sunt ab universa 
Ecclesia, nominatimque definita est necessitas gratiae ad fidem christianam, 
qua consentitur evangelicae praedicationi, seu ad fidem illam, quam recen- 
tiores isti appellant ,fidem cognitionis'. Sic e. g. definitur in Conc. Arau- 
sic. II. can. 7.: ,Si quis per naturae vigorem bonum aliquod, quod ad sa 
lutem pertinet vitae aeternae, cogitare, ut expedit, aut eligere, sive salutar 
id est evangelicae praedicationi consentire posse confirmat , absque illumina- 
tione et inspiratione Spiritus Sancti , qui dat omnibus suavitatem in consen- 
tiendo et credendo veritati, haeretico fallitur spiritu' etc. Pariter Concilium 
Tridentinum Sess. YI. cap. 8. declarat, ,fidem esse humanae salutis initium, 
fundamentum et radicem omnis iustificationis'. Ubi vero describit ordinem 
et progressum iustificationis, tanquam primum gradum dispositionis ad iu- 
stitiam ponit ipsam fidem dogmatum , eamque docet esse ex gratia ibid. 
cap. 6.: jDisponuntur autem ad ipsam iustitiam, dum excitati divina gratia 
et adiuti fidem ex auditu concipientes libere moventur in Deum , credentes 
vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt.^ Quae quidem Concilii 
doctrina directe opponitur sententiae, qua ,fides cognitionis', h. e. fides 
dogmatum nec ex gratia supernaturali, nec salutaris, nec libera esse dicitur." 

^ De hac paragrapho a deputatione de fide schemati reformato addita 
V. supra cap. I. Historia originis etc. p. IG. 22 sq. In schemate Patribus a 
deputatione proposito sententia erat haec : „quae . . . continentur et ab Ec- 
clesia sive solemni iudicio sive ordinario magisterio credenda proponuntur". 
(Schema etc. C. V. 73 c.) Quaedam emendationes proponebantur, quibuspatet, 
aliquos ordinarium illud magisteriumSummumPontificemintellexisse. (Emen- 
dationes etc. C. V. 159 b sqq.) Secundum has emendationes Paderbornensis 
nomine deputationis de fide proposuit, ut diceretur „ordinario et universali 
magisterio", idque, ut ait, propterea, „ne quis putet, nos loqui hoc loco de 
raagisterio infallibili S. Sedis Apostolicae, hoc magisterium opponendo nempe 
Gonciliis generalibus. Nam nuper honorem habui , vobis ex hoc loco de- 



Eius cap. III. De fide. 87 

[5.] Quoniam vero sine fide impossibile est placere Deo, et ad 
filiorum eius consortium pervenire ; ideo nemini unquam sine illa * 
contigit iustificatio, nec uUus, nisi in ea perseveraverit usque in finem, 
vitam aeternam assequetur. Ut autem officio veram fidem amplec- 
tendi, in eaque constanter perseverandi satisfacere possemus, Deus per 
Filium suum unigenitum Ecclesiam instituit ^, suaeque institutionis 
manifestis notis instruxit, ut ea tamquam custos et magistra verbi 
revelati ab omnibus posset agnosci. Ad solam enim catholicam Eccle- 
siam ea pertinent omnia, quae ad evidentem fidei christianae credi- 
bilitatem tam multa et tam mira divinitus sunt disposita. Quin etiam 
Ecclesia per se ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, 
eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis foecunditatem, 
ob catholicam unitatem, invictamque stabilitatem , magnum quoddara 
et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis 
testimonium irrefragabile. 

[6.] Quo fit, ut ipsa veluti signum levatum in nationes a), et ad 
se invitet, qui nondum crediderunt, et filios suos certiores faciat, fir- 
missimo niti fundamento fidem, quam profitentur^. Cui quidem testi- 



a) Is. 11, 12. 



clarare, quod nuUatenus ea fuit intentio deputationis, hanc quaestionem de 
infallibiHtate Summi Pontificis sive directe sive indirecte tangere ; et hoc 
igitur verbum imiversale idem fere significat, quod illud verbum, quod 
Smus Pater in suis Literis Apostolicis adhibuit, nempe magisterium totius Ec- 
clesiae per orbem dispersae". — Porro eodem Rmo Episcopo proponente 
additur „tanquam divinitus revelata", quibus duabus additionibus id spec- 
tari dicit, „ne sc. scholarum opiniones, quae per scholas cathohcas tradun- 
tur, etiamsi certae , inserantur doctrinae fidei". ^Secundo", inquit , „hac 
modificatione totum obiectum materiale fidei divinae pressius determinatur 
atque erroribus temporis obviam itur." (Relatio etc. C. Y. 176 b sqq.) 

* Agitur de fide, ut est virtus, quae in baptismo etiam infantibus in- 
funditur; quod declarat Paderbornensis, ut pateat, cur ad verba „nemini 
unquam" non addendum sit „eorum, qui ad usum rationis pervenerunt". 
(Relatio etc. C. V. 178c.) 

* Non excluduntur alii Ecclesiae fines. (Ibid. 179 a. Cf. Emenda- 
tiones etc. C. Y. 160 d.) 

3 Ecclesia, ut adnotant theologi ad schema de doctrina catholica (C. Y. 
533 a.b), „fidelibus etiam citra arduas et scientificas inquisitiones est muni- 
mentum firmissimum, ut maneant in eo, quod audierunt ab initio (I. loan. 2). 
Quamvis enim fideles rudiores motiva omnia credibihtatis distincte non 
noverint nec ipsi ea valeant explicare; noverunt tamen modo ipsis accom- 
modato unam , sanctam , catholicam et apostolicam Ecclesiam , et in hac 
semper eis ob oculos versatur incommutabile, plene sufficiens et certum 
credibilitatis motivum, seu potius motivorum complexus, ut non iam, quasi 
,cito credant, leves sint corde' (Eccles. 19, 4), sed fundamentis innitantur 
Hrmissimis ad plenam credihilitatis ceriitudinem , parati semper, quanfum ad 



88 Pars I. Const. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

monio efficax subsidium accedit ex superna virtute. Etenim benignis- 
simus Dominus et errantes gratia sua excitat atque adiuvat, ut ad 
agnitionem veritatis venire possint; et eos, quos de tenebris transtulit 
in admirabile lumen suum, in hoc eodem lumine ut perseverent, gratia 
sua confirmat, non deserens, nisi deseratur *. Quocirca minime par 
est conditio eorum, qui per coeleste fidei donum catholicae veritati 
adhaeserunt, atque eorum, qui ducti opinionibus humanis, falsam reli- 
gionem sectantur^; illi enim, qui fidem sub Ecclesiae magisterio susco- 
perunt, nullam unquam habere possunt iustam causam mutandi, aut 
in dubium fidem eandem revocandi ^ Quae cuni ita sint, gratias 



singulos pro eorum conditione sjjectat, ad saiisfactionem, per Ecclesiam nempe 
et in Ecclesia, omni poscenti rationem de ea^ quae in ipsis est, spe, Sicit 
namque in veritatibus quibusdam naturalibus disponente providentia D(5i 
naturali totum genus humanum citra demonstrationem scientificam hab(t 
plenam certitudinem, quae inquisitione philosophica potest quidem in suis 
fundamentis amplius et distinctius explicari, sed nullis apparentibus ratic»- 
nibus labefactari: ita divina bonitas et sapientia in ordine providentiae 
supernaturalis disposuit Ecclesiam catholicam iis insignem characteribus, nt 
in ea citra scientificas inquisitiones, quibus longe maxima pars hominura 
idonea non est, etiam rudes habeant facile cognoscibile compendium mot:- 
vorum credibilitatis ad plenam certitudinem, quae poterunt per disciplinas 
apologeticas distinctiori et ampliori explicatione confirmari; sed non potest 
rationibus oppositis induci prudens dubium ad illara certitudinem labefac- 
tandam. Profecto Deus et Christus eius non doctis tantum hominibus 
fidem destinavit et suam revelationem certo cognoscibilem reddidit; sed 
pauperes evangelizantur , et ut Apostolus ait, non multi sapientes secun- 
dum carnem, non multi potentes , non multi nobiles, sed quae stulta sunt 
mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes." 

* De his verbis v. supra cap. II. comment. IV. p. 67 sq. 

2 Duabus rationibus: 1. Quia Ecclesia catholica signis veritatis lucet, 
quibus caret religio falsa; 2. „quum prae lumine gratiae", ut aiunt theo- 
logi in adnotatione ad schema de doctrina catholica (C. V. 533 c. d.), „non 
par, sed omnino opposita sit ratio veritatis et erroris. Qui enim religiono 
falsa tenentur, per lumen gratiae inducuntur ad examen apparentium ra- 
tionum sui erroris et rationum veritatis, atque in hoc examine quo dili- 
gentius divina illustratione implorata consultaverint, eo magis Deus, qui 
omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, siian 
dahit gratiam errantibus, ut, dummodo ipsi cooperentur, ab errore reducan- 
tur et convertantur ad veritatem. Ex adverso autem Deus veritatis pei 
suam gratiam fideles in semel agnita fidei veritate confirmat, atque ita i) 
auxilio opportuno credentium fortitudo Dominus est, qui non deserit, nisi de- 
seratur. Sicut ergo sequendo gratiam eique cooperando homines trahuntui 
a Patre luminum ad fidem, ita gratiam negligendo eique resistendo a fide 
deficiunt, ut ait Apostolus: Bonam conscientiam . . . quidam repellentes 
circa fidem naufragaverunt." 

^ De quaestione, num definiatur hoc loco, eos, qui fidem sub Ecclesiae 



Eius cap. III. De fide. Cap. IV. De fide et ratione. 89 

agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum 
in lumine , tantam ne negligamus salutem , sed aspicientes in auc- 
torem fidei et consummatorem lesum , teneamus spei nostrae confes- 
sionem indeclinabilem. 

CAPUT lY. 

De fide et ratione ^ 

[1.] Hoc quoque perpetuus Ecclesiae catliolicae consensus tenuit 
et tenet, duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed 
obiecto etiam distinctum: principio quidem, quia in altero naturali 
ratione, in altero fide divina cognoscimus ^ ; obiecto autem, quia praeter 
ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis propo- 
nuntur mysteria in Deo abscondita, quae, nisi revelata divinitus, in- 
notescere non possunt ^. Quocirca Apostolus, qui a gentibus Deum per 
ea, quae facta sunt, cognitum esse testatur, disserens tamen de gratia 
et veritate, quae per lesum Christum facta est»), pronuntiat: Loqui- 
mur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedesti- 
navit Deus ante saecula in gloriam nostram , quam nemo principum 
huius saeculi cognovit: — nobis autem revelavit Deus per Spiritum 
suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei ^), Et ipse 

a) loan. 1, 17. b) I. Cor. 2, 7—9. 



magisterio susceperint, sine peccato formali eandera fidem rautare vel in du- 
biura vocare non posse, v. supra cap. II. comment. IV. p. 61 sqq. Ibidem v. Her- 
mesii alioruraque doctrinam, quae doctrinae hoc loco definitae opponitur. 

* Priraa et altera capitis paragraphus desurapta est ex capite quinto 
scheraatis de doctrina catholica (C. V. 509 c. d), tertia ex eiusdem capite de- 
cimo (C. Y. 512 c sqq.), quarta primo addita in schemate Patribus propo- 
sito (C. Y. 75 b. c), eique inserta in Congregatione generali sententia „Non 
enim . . . perducere". (C. Y. 205c.) Ultima paragraphus est ex capite un- 
decirao scheraatis de doctrina catholica (C. Y. 513 b sqq.), eique adiecta 
ultima sententia ex Yincentio Lirinensi in 8. sess. deputationis de fide. 
(C. Y. 1656 b.) 

^ „Quum in prima paragrapho capitis quarti duplex cognoscendi ordo 
etiara ex eo distinguitur, quod in ,altero per rationem naturalem', in altero 
per ,fidem divinam' cognoscatur, non asseritur, a fide rationem sic ex- 
cludi, ut credendi actus non sit actus ipsius intellectus. Sed id asseritur, 
in altero ordine intervenire tantum principia homini seu rationi propria, in 
altero etiam principium infusura, quo intellectus ad exercendum fidei actum 
elevatur seu idoneus redditur." (Ratio etc. C. Y. 80 c.) 

^ In scheraate, quod primo reformatum Patribus deputationis propone- 
batur, erat: ^quae, nisi revelata divinitus, tiec liomini t? ec angelo mnotesceTe 
possunt". (C. Y. 1630c.) Licet id mutatura (C. Y. 1656 c) nec iam ex- 
presse definitum sit, res taraen ipsa patet et locis scripturae citatis et Li- 
teris Apostolicis, quas in nota ad canonera primum attulimus, facile probatur. 



90 VsLTB I. Const. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

Unigenitus confitetur Patri, quia abscondit haec a sapientibus, et pru- 
dentibus, et revelavit ea parvulis a). 

[2.] Ac ratio quidem, fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie 
quaerit, aliquam, Deo dante, mysteriorum intelligentiam eamque fruc- 
tuosissimam assequitur, tum ex eorum , quae naturaliter cognoscit, 
analogia, tum e mysteriorum ipsorum nexu inter se et cum fine ho- 
minis ultimo; nunquam tamen idonea redditur ad ea perspicienda in- 
star veritatum , quae proprium ipsius obiectum constituunt ^ Divir a 
enim mysteria suapte natura intellectum creatum sic excedunt, ut etiam 
revelatione tradita et fide suscepta, ipsius tamen fidei velamine con- 
tecta et quadam quasi caligine obvoluta maneant, quamdiu in hac 
mortali vita peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, et 
non per speciemt)2. 

a) Matth. 11, 25. b) II. Cor. 5, 7. 

^ Respondenti loco schematis de doctrina catholica theologi haec ad- 
notant: „Dupliciter nimirum de scientia mysteriorum sermo haberi potest: 
1. ita ut ex principiis solo lumine rationis perspectis ad eorum exsisten- 
tiam demonstrandam, et intrinsecam essentiam intelligendam perveniri po8S(5 
dicatur, atque hoc sensu existimentur veritates non superrationales sed ra- 
tionales. . . 2. Est alia mysteriorum scientia, quae progreditur ex prin- 
cipiis revelatis et fide creditis , atque his principiis innititur. Haec intelli- 
gentia absit, ut excludatur; ea enim constituitur magna pars sacrae theo- 
logiae. Fide nimirum supposita inquiritur, quomodo veritates in revela- 
tione sint propositae, quae est theologia positiva (ut dici solet); atque inde 
assumptis etiam veritatibus et principiis rationalibus aliqua analogica in- 
telligentia rerum per revelationem cognitarum deducitur, quid sint in se 
ipsis: ,fides quaerit intellectum'; haecque est theologia speculativa. Ubi 
sensus dogmatum, ut in revelatione continetur et ab Ecclesia declaratur, 
praestituitur tanquam norma, secundum quam notiones philosophicae expo- 
liendae sunt in sua applicatione ad analogicam aliquam intelligentiam my- 
steriorum, ut a Summis Pontificibus et theologis catholicis semper factum est; 
non vero ordine inverso notiones mere rationales ex philosophia praestruere 
fas est, quibus sensus dogmatum accommodetur diversus ab eo, qui in re- 
velatione secundum doctrinam ac professionem Ecclesiae continetur. Hoc 
autem ipsum est, quod ,humana ratio et philosophia in religionis rebus 
non dominari sed ancillari omnino debent'. Propterea ad praecavendam 
falsam interpretationem decreti dicitur (in schemate de doctrina catholica) : 
fide praelucente ad aliqiiam mysteriorum intelligentiam perveniriy quae tamen 
ipsa principiis revelatis innititiir. Hunc quippe intellectum Smus D. N. 
in literis citatis 11. Dec. 1862 et 21. Dec. 1863 indicat, eundemque SS. Pa- 
tres et Doctores tum verbis tum multo magis suo exemplo commendarunt. 
Cf. S. Aug. ep. 120. n. 2—4; Vinc. Lirin. c. 22; S. Anselm. Proslog. c. 1. 
(Migne PP. LL. XXXIII, 453 sq. ; L, 667; CLYIII, 224); S. Thom. Prooem. 
ad 11. sent. etc." (C. V. 526 b. c.) 

^ Ad respondentem locum schematis de doctrina catholica aduotant 
theologi: „Error oppositus, quo negatur, contineri in revelatione mysteria 



Eius cap. IV. De fide et ratione. 91 

[3.] Yerum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen unquam 
inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum idem Deus, 
qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen 
indiderit; Deus autem negare seipsum non possit, nec verum vero 
unquam contradicere. Inanis autem huius contradictionis species inde 
potissimum oritur, quod vel fidei dogmata ad mentem Ecclesiae in- 
tellecta et exposita non fuerint, vel opinionum commenta pro rationis 
effatis habeantur. Omnem igitur assertionem veritati illuminatae fidei 
contrariam omnino falsam esse definimus a). Porro Ecclesia, quae 
una cum apostolico munere docendi, mandatum accepit, fidei deposi- 
tum custodiendi, ius etiam et officium divinitus habet falsi nominis 
scientiam proscribendi \ ne quis decipiatur per philosophiam, et inanem 



a) Conc. Lat. V. Bulla Apostolici regiminh. [Hard. Coll. Conc. IX, 1719.] 

supra captum rationis, nunc universahori nunc temperatiori forma enun- 
tiatus, constituit ipsum logicum principium semirationahsmi. Aiunt scihcet, 
veritates proponi historice in revelatione, sed eas omnes, saltem postquam 
ita historice innotuerunt, posse etiam ex intrinsecis necessariis principiis 
lumine rationis perspectis inte]h'gi et demonstrari , imo hoc ipsum esse 
proprium munus philosophiae. Qui creationem et operationes Dei ad extra 
affirmant necessarias esse ex ipsa Dei natura et amore, quo se ipsum non 
potest non amare, illi absque distinctione universim loquuntur de demon- 
stratione philosophica omniiim veritattmi revelatarum , quamvis directe prae 
ocuhs habere soleant mysteria praecipiia SS. Trinitatis et Incarnationis; 
ahi vero distinguunt veritates revelatas in duplicem classem, quarum aliae 
fundamentum habeant in Uberis Dei consihis , aliae sint in se necessariae 
ex ipsis rerum essentiis , atque de his posterioribus nominatimque de my- 
sterio SS. Trinitatis affirmant illam philosophicam demonstrationem ex 
principiis lumine rationis perspectis, ac proinde negant, ea mysteria esse 
supra captum rationis." (C. Y. 525 b. c.) 

* Quaeritur, num Ecclesia hoc loco etiam eam doctrinam proscribere 
posse dicatur , quae , cum non immediate et formaliter doctrinae revelatae 
opponatur, haeresis non est, sed propterea solum vitari debet, ne doctrina 
revelata et depositum fidei in periculum vocetur. Id putat I. B. Andries 
(Cathedra Romana oder der apostolische Lehrprimat p. 205). In eo tamen 
errat. In pristino quidem schemate de doctr. cath. sermo erat de erroribus 
„fidei et doctrinae catholicae"' contrariis (C. Y. 513 a. b), et secundum adnota- 
tionem theologorum (C. Y. 537 b) his vocibus comprehendebantur praeter hae- 
reses etiam alii errores revelationi adversantes. Eae autem voces a depu- 
tatione mutatae sunt, ut non iam de illis erroribus sermo sit. Concilium 
de iis agere noluisse, plane evidens est ex historia huius capitis. In sche- 
mate enim Congregationi generali proposito canon correspondens antea 
exstitit: „Si quis dixerit, licitum esse, tenere vel tradere opiniones ab Ec- 
clesia daranatas, dummodo ne sint damnatae tanquara haereticae, anathema 
sit." (C. Y. 77 c.) lam aliqui Patres alii aliis ducti rationibus hunc ca- 
nonem omitti vei mutari voluerunt. (C. Y. 199 b. c.) Decretum igitur est 



92 Pars I. Const . de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

fallaciam a) i. Quapropter omnes christiani fideles huiusmodi opiniones, 
quae fidei doctrinae contrariae esse cognoscuntur, maxime si ab Ec- 
clesia reprobatae fuerint, non solum prohibentur tanquam legitimas 
scientiae conclusiones defendere, sed pro erroribus potius, qui falla- 
cem veritatis speciem prae se ferant, habere tenentur omnino ^. 



a) Col. 2, 



in sess. 24. deputationis de fide, ut canon ille ad Constitutionem dogmati- 
cam de Ecclesia remittatur. (Ex actis etc. C. V. 1675 a.) De ea reRmi^s 
Ludov. Pie , Episc. Pictaviensis, qui nomine deputationis relationem de 
quarto capite in Congregatione generali habuit: ^Sane", inquit, „principiuiQ 
in hoc canone assertum deputationi vestrae in se utiHssimura ac perneceji- 
sarium visum est. Hoc enim principio secluso, sc. admisso, quod iudicia 
doctrinaha conscientias non hgent, si error aliqua nota citra notam haeresis 
ab ipsamet Ecclesiae configitur, tunc paene tota ruit auctoritas doctrinalis 
Ecclesiae et exercitium hierarchicae gubernationis fit impossibile. Certt, 
ubi Dominus noster lesus Christus dixit (Matth. 18, 17): Si quis Ecdesiaf.i 
non audierity sit tihi sicut ethnicus et iMhlicanus ; tunc non agebatur de Ec- 
clesia tantum haeresim condemnante. — Attamen, Ruii Patres, et praeciso 
etiam propter gravitatem rei , cum doctrina huic canoni correspondens 
reapse, sicut merito observatum est a nonnullis Patribus, non fuerit in 
ipso capite sufficienter exposita, sed tantummodo insinuata , censuerun: 
Patres deputati, satius esse, re serius perpensa, si assertio tanti momenti, 
tantae necessitatis et expressius et clarius exprimeretur in altera constitu- 
tione, ubi de potestate doctrinali iudiciaria Ecclesiae directe et ex professc 
agatur." (Relatio etc. C. Y. 208 a. b.) Itaque illo loco definitum noi 
est , Ecclesiam posse proscribere errores haeresi inferiores , licet res , U1 
ostendit etiam Pictaviensis , certissima sit. Imo haec veritas ex principic 
a Coneilio statuto de officio Ecclesiae fidei depositum custodiendi imme- 
diate fluit. Quomodo enim Ecclesia fidei depositum custodire potest , si 
nequit prohibere doctrinam, quae, hcet formaliter veritatem revelatam non 
neget, tamen virtuahter ei opponitur, quatenus sc. ex ea alia doctrina recte 
et necessario deducitur, quae veritatem revelatam negat? 

* Voluit unus ex Patribus, adnotari, Ecclesiam agnoscere, „inter hu- 
manas scientias plures esse , quae nil cum deposito fidei concredito com- 
mune habeant, ideoque eas plane a revelatione supernaturali independenter 
tractari posse". (Emendationes etc. C. V. 197 c.) Respondit Episcopus 
Pie: ^Certissime Ecclesia agnoscit, nonnullas scientias proprio suo obiecto 
aut nihil aut vix aliquid commune habere cum directo obiecto fidei. . . 
Attamen deputationis Patres non censuerunt, per solemnera declarationem 
et quasi definitionem alicuius Concilii oecumenici absolutam quarundara 
scientiarura independentiara seu immunitatem relate ad fidem , ideoque ad 
Ecclesiam, proclamari posse ac debere . . .; et hanc insuper [Ecclesiae] affir- 
raare non posset, quin deterrainaret siraul, quaenara et quales scientiae hac 
iraraunitate fruerentur." (Relatio etc. C. V. 205 a. b.) 

^ Respondenti loco scheraatis de doctrina catholica adnotant theo- 
logi: „Acres de hac re nostris temporibus excitatas esse controversias, 



Eiiis cap. IV. De fide et ratione. 93 

[4.] Neque solum fides et ratio inter se dissidere nunquam pos- 
sunt, sed opem quoque sibi mutuam ferunt, cum recta ratio fidei fun- 
damenta demonstret, eiusque lumine illustrata rerum divinarum scien- 
tiam excolat; fides yero rationem ab erroribus liberet ac tueatur, 
eamque multiplici cognitione instruat. Quapropter tantum abest, ut 
Ecclesia humanarum artium et disciplinarum culturae obsistat, ut hanc 
multis modis iuvet atque promoveat. Non enim commoda ab iis ad 
hominum vitam dimanantia aut ignorat aut despicit ; fatetur imo, eas, 
quemadmodum a Deo, scientiarum Domino, profectae sunt, ita si rite 
pertractentur , ad Deum , iuvante eius gratia, perducere. Nec sane 
ipsa vetat, ne huiusmodi disciplinae in suo quaeque ambitu propriis 
utantur principiis et propria methodo; sed iustam hanc libertatem 
agnoscens, id sedulo cavet, ne divinae doctrinae repugnando errores 
in se suscipiant, aut fines proprios transgressae , ea, quae sunt fidei, 
occupent et perturbent ^ 



nemo est, qui ignoret; nec minus constat, ab aliquibus assertam esse et 
magna contentione defensam plenam autonomiam et independentiam rationis 
a fide in excolendis scientiis ita, ut ipsa infallibilis certitudo fidei et munus 
Ecclesiae divinitus iniunctura ad custodiara depositi cura illis sententiis 
consistere non posset. Haec assertae illius independentiae indoles sese prodit 
in ea forma erroris , sub qua is a S. Sede iam proscriptus est. Dicitur 
nempe: ,Cum aliud sit philosophus, aliud philosophia, ille ius et officium 
habet se submittendi auctoritati, quam veram ipse probaverit; at philoso- 
phia neque potest neque debet ulll sese suhmittere auctorltati'' ; ,Ecclesia non 
solum non debet in philosophiara unquara aniraadvertere, verum etiam dehet 
ipsius philosophiae tolerare errores, eique relinquere , ut ipsa se corrigat'' ; 
fPhilosophia tractanda est , nulla supernaturalis revelationis hahita ratione'' 
(Syllab. coraplect. praecipuos nostrae aetatis errores etc. Propos. X. XI. 
XIV.)." (C. V. 535 a.) 

^ Theologi ad respondentem locum scheraatis de doctrina catholica: 
.^Sane", inquiunt , „1. Ecclesia de iis, quae in humanis disciplinis tradun- 
tur, non iudicat nisi ex principiis revelatis, et sub forraali ratione , qua- 
tenus illa cura doctrina fidei ac raorura disciplina congruunt aut eidera ad- 
versantur; scientia vero raere rationalis sive philosophia non progreditur 
ex principiis, quatenus fide creduntur, sed unice ex principiis rationahbus, 
quatenus luraine rationis intelliguntur, nec potest quidquam admittere velut 
obiectura sibi propriura, ,quod non fuerit ab ipsa suis conditionibus acqui- 
situra'. Adeoque revelatio et revelationem proponens Ecclesia theologiae 
quidem, non autem philosophiae suppeditat principia, ut his fide creditis in- 
nitatur. Obiectura emm formale fidei et scientiae diversura est; illic aucto- 
ritas Dei revelantis, hic intrinsecus perspecta veritas. . . 

„Verura 2. fides et scientia rationalis non quidera adaequate, sed qua- 
daratenus coraraune habent obiectura raateriale; raultae enira veritates, quae 
ratione ex fontibus naturalibus cognosci possunt, atque ideo sunt obiectum 
scientiae in huraanis disciplinis, siraul continentur explicite vel iraplicite in 
divina revelatione. Propterea in excolendis paene oranibus scientiis ex in- 



94 Para I. Const. de fidc. Cap. III. Ipsa Constit. curn adnotationibus. 

[5.] Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut phi- 
losopliicum inveutum proposita est humanis ingeniis perficienda, sed 
tanquam divinum depositum Christi Sponsae tradita, fideliter custo- 
dienda et infallibiliter declaranda. Hinc sacrorum quoque dogmatum 
is sensus perpetuo est retinendus, quem semel declaravit Sancta Mater 
Ecclesia, nec unquam ab eo sensu, altioris intelHgentiae specie et no- 
mine , recedendum ^ Crescat igitur et multum vehementerque profi- 



firmitate et per abusum rationis potest deveniri ad sententias ipsi revelatae 
veritati oppositas. lam vero sunt inter semirationalistas , qui in his ipsi^ 
obiectis fidei et scientiae communibus postulent rationis ac scientiae inde- 
pendentiam a fide ita, ut fides non possit praemonstrare veritatem, a qua 
dissentire nefas, et quacum consentire necesse sit. Aiunt enim , subverti 
legitimam libertatem ipsamque naturam scientiae, si huic per fidem et per 
magisterium Ecclesiae praestituantur principia, a quibus progredi necesse 
sit, et conclusiones, ad quas pervenire debeat, ita ut iam in antecessum 
praescriptus sit consensus cum doctrina fidei, vel saltem negative postule- 
tur, ut non sit dissensus ab eadem fidei doctrina; hoc modo tolli facultatem 
examinandi ipsum factum revelationis, atque hanc non seriam sed ludicram 
fore scientiae tractationem (Frohschammer , Do libertate scientiae p. 82 ; 
Introd. in philos. p. 307. 314). 

„At quod fide catholica proponitur, est utique infallibiliter verum tum 
ratione Dei revelantis tum ratione Ecclesiae proponentis, atque ideo super- 
naturali et incommutabili fide credendum. Cum autem verum vero non 
possit contradicere, nec possit esse verum in philosophia, quod falsum esse 
infallibili fide constat; assertio talis ,libertatis scientiae', ut fides non sit 
respicienda tanquam norma dirigens ad cavendos errores , sed philosophia 
dicatur tractanda ,nulla habita ratione revelationis supernaturalis', haec, 
inquam, assertio includit negationem absolutae certitudinis et infallibilitatis 
in ipsa veritate fidei et in propositione Ecclesiae. Profecto enim suppo- 
sita infallibilitate Ecclesiae et absoluta certitudine fidei catholicae, iam 
eadem certitudine omnis propositio contraria in antecessum habetur ut falsa, 
ac proinde non secundum leges genuinae scientiae, sed vel ex falsis prin- 
cipiis vel per consequentiam non legitimam deducta, licet forte nondum 
scientifice constet, ubi et quomodo sit erratum. Hoc autem ipsum et hoc 
unum postulatur, quando dicitur, fidem doctrinamque Ecclesiae in disciplinis 
etiam philosophicis et naturalibus prae oculis habendam esse ,velut stel- 
lam rectricem, qua praelucente catholici scientiarum cultores sibi a syrti- 
bus et erroribus caveant'." (C. Y. 535 d sqq.) 

* Quomodo aliqui „altioris intelligentiae specie et nomine" dogmatibus 
sibi novum sensum tribuendum esse putent , exponunt theologi in adnota- 
tione respondenti loco schematis de doctrina catholica adieta: Putant illi, 
profectum in intelligentia vcritatis revelatae „potissimum pendere a scientia 
philosophica, et theologicas disciplinas perinde ac philosophicas tractandas 
esse (Syllab. Prop. YIII.). Hi dicunt, intelligentiam dogmatum esse va- 
riam diversis aetatibus pro diverso statu scientiarum philosophicarum : in 
Apostolis intelligentiam fuisse non quidem falsam sed imperfectam ; in 



Eius cap. IV. De fide et ratione. 95 

ciat, tam singulorum, quam omnium, tam unius hominis, quam totius 
Ecclesiae, aetatum ac saeculorum gradibus, intelligentia, scientia, sa- 
pientia: sed in suo dumtaxat genere , in eodem scilicet dograate, 
eodem sensu, eademque sententia a) ^ 



a) Vinc. Lir. Comnion. n. 28. [/. 23.] [Migne PP. LL. L, 668.] 

SS. Patribus fuisse perfectiorem quam in Apostolis , sed tamen longe re- 
motam a sua ultima perfectione ; nunc vero per veram philosophiam et 
in hac luce scientiarum recentioris aetatis ad plenum intellectum veri- 
tatum revelatarum perveniendum esse. Huiusmodi autem profectum non 
solum haeretici adstruunt, qui infallibilitatem Ecclesiae negant; verum 
etiam admittendo infallibilitatem , sed eam non recte interpretando error 
inducitur. Affirmatur enim, munus Ecclesiae infallibilis sub assistentia Spi- 
ritus Sancti eo tandem spectare, ut inter varias sententias de sensu dogmatis 
illa praevaleat, quae pro tali tempore sit aptissima; in qua sententia ita 
per Ecclesiae definitionem praevalente concedunt semper esse aliquam veri- 
tatemj sed non ideo veritatem simpliciter et totam veritatem; atque ideo 
progressu temporis pro alio ulteriori stadio scientiarum necessariam reddi 
definitionem perfectiorem, quia illa prior huic posteriori stadio scientiae iam 
apta non est. Sic , aiunt , saeculo V. excludenda erat separatio duarum 
personarum hominis lesu et Filii Dei; damnatio vero huius separationis 
,iuxta psijcJiologiam illiiis aetatis' includebat unitatem personae Christi , et 
ita definita est una hypostasis seu persona in duabus naturis. At iuxta 
veram philosophiam nostrae aetatis, inquiunt, iam intelligi debent duae 
personae, divina et humana, permanentes in ipsa unione ; et ideo intelligen- 
dam esse non unitatem realem personae Christi, qualis hactenus intellige- 
batur, sed unam personam compositam ex duabus personis. Si autem quae- 
ritur , cur Spiritus Sanctus non docuerit Ecclesiam , quod illius temporis 
philosophia non docuit, respondent, Spiritum Sanctum paulatim inducere 
in omnem veritatem , sicut Trinitas personarum non iam per Moyson sed 
in N. T. demum revelata est, et sicut Christus ipse dixit: Multa habeo 
vobis dicere, sed non potestis portare modo." (C. V. 537 d sqq.) 

* Adnotant iidem theologi: Yi decreti non „sane profectus ille verus 
et genuinus excluditur, quem SS. Patres commendant, et qui sub assistentia 
Spiritus Sancti per ipsius Ecclesiae explicationes et definitiones doctrinae 
revelatae locum habet amplissimum. ,Christi vero Ecclesia, sedula et cauta 
depositorum apud se dogmatum custos, nihil in his unquam permutat, nihil 
minuit, nihil addit . . . sed omni industria hoc unura studet, ut vetera 
fideliter sapienterque tractando, si qua sunt illa antiquitus informata et in- 
choata, accuret et poliat, si qua iam confirmata et definita, custodiat. De- 
nique quid unquam aliud Conciliorum decretis enisa est, nisi ut quod antea 
simpliciter credebatur, hoc idem postea diligentius crederetur; quod antea 
lentius praedicabatur, hoc idem postea instantius praedicaretur; quod antea 
securius colebatur, hoc idem postea sollicitius excoleretur?' (S. Vinc. Lir. 
Common. n. 23). In ipsa nimirum Ecclesia et per Ecclesiam non permu- 
tatio dogmatis, sed profectus in intelligentia ipsius dogmatis revelati locum 
habet, ut quod minus diserte vel obscurius propositum erat, vel implicitum 



96 Pars I. Const. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

CANONES^ 
I. 

De Deo rerum omniuin Creatore. 

1. Si quis unum verum Deum visibilium et invisibilium Crea- 
torem et Dominum negaverit; anathema sit. 

2. Si quis praeter materiam nihil esse affirmare non erubuerit; 
anathema sit. 

3. Si quis dixerit, unam eandemque esse Dei et rerum omnium 
substantiam vel essentiam ^ ; anathema sit. 

4. Si quis dixerit, res finitas, tum corporeas tum spirituales, aut 
saltem spirituales, e divina substantia emanasse; 

aut divinam essentiam sui manifestatione vel evolutione fieri omn:a; 



continebatur in aliis dogmatibus, disertius , clarius et explicite in se i^so 
proponatur , et inteUigatur distinctius. Qua in re Hcet humanae etif^m 
scientiae subsidium ferre possint , istae tamen non dominari, sed omniao 
subservire debent (Smus D. N. ht. 15. lunii 1857), et verae expHcationis 
plena securitas tandem non ab humanis ingeniis est, sed ab assistenda 
Spiritus Sancti." (C. Y. 537 c. d.) 

^ Quid generatim de canonibus adiiciendis decretum sit, v. supra cap. I. 
Historia originis etc. p. 13 sq. Speciales a Patribus aUatae sunt rationes, cir 
capiti piimo canones non adderentur. Praesertim secundus canon contra 
materiaHstas nonnemini videbatur omittendus, quum materialistae ipsi iam 
a Deo se plane separarint, ita ut poena, quam canon iis rainitetur, nihil mo- 
veantur. (Emendationes etc. C. V. 100 c.d.) Concedit Brixinensis relatcr, 
non parvas rationes miHtare pro canonibus primi capitis omittendis. Depi- 
tationem tamen pluribus medietate suffragiis decrevisse, ut canones add^- 
rentur; id decrevit, inquit, „quia eiusmodi errores aluntur et defenduntur 
non solummodo a baptizatis, qui proinde vi baptismatis sunt membra E> 
clesiae, sed etiam non raro eiusmodi errores tenentur et defenduntur ab 
eiusmodi hominibus etiam sub specie veritatis: nam non pauci sunt et praj- 
cipue erant penes nos in Germania, qui crediderunt, systemata philosopho- 
rum quamvis pantheisticorum posse omnino componi cum veritate catho- 
Hca". Itaque duabus rationibus Patres deputati movebantur, 1. quia mu- 
teriaHstae, Hcet ab Ecclesia defecerint, vi baptismi ei tamen subecti sunl ; 
2. ut minuatur periculum, fidelibus inde timendum, quod errores ita pro- 
ponantur, ut cura veritate cathoHca componi posse videantur. (Relatio etc. 
C. V. 113 b. c. Cf. ibid. 114b. Cf. Emendationes in caput quartum. C. \, 
163 a sq. Relatio etc. ibid. 185 a.) 

2 Propositum erat, ut vox flessentiae" deleretur, quum in Deo sut- 
stantia et essentia esset idem. (Emendationes etc. C. Y. 100 d.) Respondet 
Brixinensis, usum loquendi pantheistarum respiciendum esse, et cura triple:: 
exstet pantheisraus, substantiaHs, essentialis et pantheismus entis universalis, 
et quum pantheismus essentiaHs sc. Schellingii multos habuerit asseclas, 
praeter vocem substantiae etiam essentiae retinendam esse. (Relatio etc. 
C. Y. 114 d sq.) 



Canones capitis I. II. 97 

aut denique Deum esse ens universale seu indefinitum, quod sese 
determinando constituat rerum universitatem in genera, species et in- 
dividua distinctam ; anathema sit *. 

5. Si quis non confiteatur, mundum, resque omnes, quae in eo 
continentur, et spirituales et materiales, secundum totam suam sub- 
stantiam a Deo ex nihilo esse productas; 

aut Deum dixerit non voluntate ab omni necessitate libera, sed 
tam necessario creasse, quam necessario amat seipsum; 

aut mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit; anathema sit^^ 

II. 

De revelatione. 

1. Si quis dixerit, Deum unum et verum , Creatorem^ et Domi- 
num nostrum, per ea, quae facta sunt, naturali rationis humanae 
lumine certo cognosci non posse"^; .anatliema sit. 

2. Si quis dixerit, fieri non posse, aut non expedire, ut per reve- 
lationem divinam homo de Deo, cultuque ei exhibendo edoceatur; 
anathema sit. 

3. Si quis dixerit, hominem ad cognitionem et perfectionem, quae 
naturalem superet, divinitus evehi non posse, sed ex seipso ad omnis 
tandem veri et boni possessionem iugi profectu pertingere posse et 
debere: anathema sit. 



^ De hoc canone postea addito v. supra cap. I. Historia originis etc. p. 21. 
— De tribus, quae hodie vigent, pantheismi speciebus seu modis haec in 
adnotationibus schemati de doctrina catholica adiectis habentur: „Yel . . . 
omnia singularia dicuntur tantummodo phaenomena et manifesiatmies illius 
essentiae universalis , vel Esse purum , quod etiam dicunt Esse absolu- 
tum, h. e. cuius nulla alia est determinatio aut notio, quam abstractum 
Esse, dicitur sese evolvere et fieri determinatum in hoc universo, quod uni- 
versum proinde sit necessaria et perpetua evolutio seu expUcatio illius 
unicae essentiae; vel denique ponitur crassiori modo unica substantia , ex 
qua per emanationem progreditur vel dimittitur (ut etiam aliqui aiunt) hoc 
universum, quod proinde non diversae sed eiusdem essentiae est, ac pri- 
mitiva illa substantia, ex qua emanat, et revera unam cum illa essentiam 
constituit." (Schema etc. C. Y. 519 c. d.) 

^ Alteram partem canonis contra errores Giintherianos, tertiam contra 
Hermesianos et Giintherianos dirigi, notat Strigoniensis Archiepiscopus. 
(Relatio etc. C. Y. 86 b.) 

^ Nihil decidi de quaestione, num creatio proprie dicta solo rationis 
lumine cognosci possit, et Creatoris nomen simpliciter receptum esse ex 
libri Sap. cap. 13. eoderaque sensu intelligendum esse, quo hic occurrat, v. 
supra cap. II. comment. II. P. II. p. 42 sqq. 

* De sensu canonis v. ibid. P. I. p. 33 sqq. 

Granderath, Constit. dogmat. 7 



98 Pars I. Const. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

4. Si quis sacrae Scripturae libros integros cum omnibus suis 
partibus, prout illos sancta Tridentina Synodus recensuit, pro sacris 
et canonicis non susceperit, aut eos divinitus inspiratos esse negaverit ^ ; 
anatheroa sit. 

III. 

De fide. 

1. Si quis dixerit, rationem humanam ita independentem esse, 
ut fides ei a Deo imperari non possit^; anathema sit. 

2. Si quis dixerit , fidem divinam a naturali de Deo et rebus 
moralibus scientia non distingui, ac propterea ad fidem divinam no]i 
requiri, ut revelata veritas propter auctoritatem Dei revelantis creda- 
tur; anathema sit. 

3. Si quis dixerit, revelationem divinam externis signis credibileDi 
fieri non posse, ideoque sola interna cuiusque experientia aut inspira- 
tione privata homines ad fidem moveri debere^; anathema sit. 

' V. cap. II. comment. III. P. I. II. p. 41 sqq. 

^ Canon, ex capite secundo schematis de doctrina catholica receptus, 
in schemate reformato inter canones secundi capitis de revelatione erat 
(C. Y. 1631 d): huc transmissus est cum prima sententia capitis (cf. supri 
p. 81. n. 9.). — Is non recte canonem interpretaretur, qui eo primo a3 
directe reiici diceret errorem, rationem fidem Deo iure detrectare posse. 
Quum enim Patres aliqui, qui eum ita interpretabantur, emendationibus pro- 
positis id clarius efferrent (Emendationes etc. Em. 95. 96. 97. C. V. 163 c). 
Paderbornensis: „Animadverto," inquit, „errorem damnandum non eum esse. 
ut, si Deus revelat, ratio humana ei obsequium detrectare iure possit ; se( 
id non obiiciunt, id non impugnant iUi, qui possibilitatem revelationis sivc 
factum revelationis non concedunt. . . Error, qui hic erat excludendus 
liic est, rationem humanam ita in se perfectam esse, ut ex se ipsa omnen 
veritatem haurire possit; ideoque Deum nullam iustam revelandi nec fiden 
a ratione exigendi causam habere." (Relatio etc. C. V. 185 b. c.) Itaquc 
canon magis directe errorem doctrinae de revelatione oppositum reprobat, 
quam errorem doctrinae de fide oppositum , magisque ad secundum capu 
de revelatione, quam ad tertium de fide spectat. 

^ Vox ^debere" in schemate Patribus proposito deerat. (Cf. C. Y. 77 a. 
Ne excludi videretur doctrina, posse ahquem etiam interna experientia ac 
fidem moveri , cui non sufficienter constet de externis divinae revelationi^ 
argumentis, in Congregatione generali propositum est, ut illa vox adderetui 
(Emendationes etc. Em. 105. C. Y. 164 a), id quod in deputatione et in Con- 
gregatione generali approbatum est. (Ex actis etc. C. Y. 1673 d. Re 
latio etc. C. Y. 187 b; 191 a.) 

Errores reiectos v. explicatos supra p. 83. n. 1. Eorum exemph 
afferunt theologi in adnotationibus ad schema de doctrina catholica haec 
„Non obscuriorem veritatis suae sensum ultro Scriptura prae se fert, quan 
coloris sui res albae ac nigrae, saporis suaves et amarae. . . Maneat ergc 
fixum, quos Spiritus Sanctus intus docuit, solide acquiescere in Scriptura 



Canones capitis III. IV. 99 

4. Si quis dixerit, miracula nulla fieri posse, proindeque omnes de 
iis narrationes , etiam in sacra Scriptura contentas , inter fabulas vel 
mythos ablegandas esse ; aut miracula certo cognosci nunquam posse, nec 
iis divinam religionis christianae originem rite probari; anathema sit. 

5. Si quis dixerit, assensum fidei christianae non esse liberum, 
sed argumentis humanae rationis necessario produci^; aut ad solam 
fidem vivam, quae per charitatem operatur, gratiam Dei necessariam 
esse^; anathema sit. 

6. Si quis dixerit, parem esse conditionem fidelium atque eorum, 
qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt, ita ut catholici iustam 
<}ausam habere possint, fidem, quam sub Ecclesiae magisterio iam 
susceperunt, assensu suspenso in dubium vocandi, donec demonstra- 
tionem scientificam credibilitatis et veritatis fidei suae absolverint^; 
a,nathema sit. 

lY. 

De fide et ratione. 

1. Si quis dixerit, in revelatione divina nulla vera et proprie dicta 
mysteria contineri, sed universa fidei dogmata posse per rationem rite 
excultam e naturalibus prineipiis intelligi et demonstrari * ; anathema sit. 

et hanc esse autopiston. . . iSron argumenta, non verisimilitudines quaeri- 
mus, quibus iudicium nostrum incumbat, sed ut rei extra aestimandi aleam 
positae iudicium ingeniumque nostrum subiicimus." ,(Calvin. Instit. I. c. 7. 
n. 1. 5.) — „Cuivis probationi pro veritate et necessitate rehgionis chri- 
stianae omnino renuntiamus; sed potius supponimus, unicuique christiano 
ante huiusmodi inquisitiones iam esse certum, suae pietati non aliam for- 
mam praeter hanc (christianam) congruere." (Schleiermacher , Doctr. fidei 
§ 11.) — Pro illis [dicunt], qui nondum inclinantur ad religionem christia- 
nam, miracula sunt incomprehensibilia quaedam facta, sed non signa altioris 
virtutis. Unde praetensio Ecclesiae Romanae suam veritatem demonstrandi 
ex miraculis reiicienda est. ^lllud, cui fides in doctrinam Scripturae ulti- 
matim innititur, est ipsa vita christiana a Deo per verbum suum excitata 
ct secum ferens immediatam certitudinem." (Twesten, Praelect. dogm. I. 
p. 346 sqq. 393 sqq.) Multorum aliorum sententiae geminae citantur a cl. 
Denzinger, De cognit. relig. II. p. 305 sqq. (C. V. 528 d.) 

* Quae de hoc loco disputata sunt, v. supra cap. I. Historia ori- 
ginis etc. p. 23 sq. De errore cf. supra p. 14. n. 6. 

- Errores reiectos v. supra p. 85. n. 1. 

^ De Hermesii doctrina hoc canone reprobata ac sensu canonis v. 
supra cap. II. comment. IV. p. 61 sqq. 

^ Canone peti imprimis novatores, de quorum erroribus agat Pius IX. 
literis ad Archiep. Monachiensem (11. Dec. 1862) datis, animadvertit Episc. 
Pie, deputationis relator. (Relatio etc. C. V. 207 a.) — Aliqua, quibus 
Summi Pontifices iam de errore proscripto antea egerint, theologi ex actis 
S. Sedis ad locum respondentem schematis de doctrina catholica referunt. 
(C. V. 525 sqq.) 

7* 



100 Pars I. Const. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

2. Si quis dixerit, disciplinas humanas ea cum libertate tractanda» 
esse, ut earum assertiones, etsi doctrinae revelatae adversentur, tan- 
quam verae retineri, neque ab Ecclesia proscribi possint * ; anathema sit, 

3. Si quis dixerit, fieri posse, ut dogmatibus ab Ecclesia propo- 
sitis, aliquando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit 
alius ab eo, quem intellexit et intelligit Ecclesia^; anathema sit. 

^ Etiam huc spectant, quae supra (p. 91. nota 1.) ad caput quartum 
adnotavimus. — Theologi ad locum respondentem schematis de doctrin;i 
catholica afFerunt locum ex literis Pii IX. ad Archiep. Monach. (11. Dec. 
1862), quo doctrina catholica errori opposita explicatur. (C. V. 535 b sqq.) 
Addunt in fine: „Ceterum quoad rem ipsam hic error recentis aetatis non 
differt ab eo, qui saeculo XV. et XYI. inductus a quibusdam philosophis in 
Concilio Lateranensi V. damnatus est. Asserebant enim et illi philosophiam 
autonomam et omnino independentem a quibusvis normis ac legibus sibi 
extrinsecis , quemadmodum nostra aetate dicitur , ,libertatem scientiae con - 
sistere in iure sequendi sine ullo impedimento solas leges scientiae, quir 
aliunde quovis modo limitetur vel circumscribatur'. (Frohschammer , D( 
libert. scient. p. 30.) Hinc etiam antiquiores illi postulabant, ut quae ii 
philosophia secundum propriam eius methodum statuuntur, habeantur phi- 
losophice vera y licet ea legibus alterius ordinis, quibus theologia regitur. 
forte repugnent , et ideo theologice vera non sint. Atque huiusmodi fidei 
repugnantes conclusiones docebant ipsi, et impune doceri posse asserebant. 
non quidem velut veras etiam secundum theologiam, sed velut legitime 
consequentes ex principiis philosophicis. Quae quidem quoad rem ipsam 
nihil aliud significant, nisi quod fides catholica pro scientiis naturalibus 
non debeat nec possit haberi velut norraa negativa hoc sensu, ut sententias 
secundum fidem falsas etiam in scientiis habere non liceat tanquam legitime 
deductas ex veris principiis, adeoque ut veras secundum normas genuinae 
scientiae. Hoc autem ipsum est, quod in schemate praesentis Constitutionis 
proscribitur, et quod Constitutione ,Apostolici regimis' in Lateranensi Con- 
cilio edita iam praedamnatum reperitur. ,Cum verum vero minime con- 
tradicat, omnem assertionem veritati illuminatae fidei contrariam omnino 
falsam esse definimus; et ut aliter dogmatizare non lifeeat , districtius in- 
hibemus ; omnesque huiusmodi erroris assertionibus inhaerentes velut dam- 
natissimas haereses seminantes per omnia ut detestabiles et abominabiles 
haereticos et infideles catholicam fidem labefactantes vitandos et puniendos 
fore decernimus.' (Conc. CoU. Hard. t. IX. p. 1719.)" (C. V. 536 d sq.) 

2 lidem theologi ad locum respondentem schematis de doctrina cath. 
adnotant: „Huc pertinent, quae Smus D. N. iam (in lit. 15. lunii 1857) edixit: 
,maxime improbandum ac damnandum esse, quod huraanae rationi et philo- 
sophiae, quae in religionis rebus non dominari sed ancillari omnino debent, 
magisterii ius temere attribuatur, ac propterea omnia perturbentur, quae 
firraissima manere debent tum de distinctione inter scientiam et fidera, tum 
de perenni fidei immutahilitate, quae una semper atque eadem est, dum philo- 
sophia humanaeque disciplinae neque semper sibi constanty neque sunt a multi- 
plici errorum varietate immunes\ Sub alia adhuc crudiore forma invectum 
errorem designavit et condemnavit ipse Summus Pontifex in allocutione 



Canones capitis IV. Conclusio. 101 

Itaque supremi pastoralis Nostri officii debitum exequentes, omues 
Ghristi fideles, maxime vero eos, qui praesunt vel docendi munere 
funguntur, per viscera lesu Christi obtestamur, nec non eiusdem Dei 
et Salvatoris nostri auctoritate iubemus, ut ad hos errores a Sancta 
Ecclesia arcendos et eliminandos, atque purissimae fidei lucem pan- 
dendam studium et operam conferant. 

Quoniam vero satis non est, haereticam pravitatem devitare, nisi 
ii quoque errores diligenter fugiantur, qui ad illam plus minusve ac- 
cedunt; omnes officii monemus, servandi etiam Constitutiones et De- 
creta, quibus pravae eiusmodi opiniones, quae isthic diserte non enu- 
merantur^, ab hac Sancta Sede proscriptae et prohibitae sunt^. 



9. lunii 1862 coram praesentibus ex toto fere orbe cathoHco Episcopis: 
,Sunima praeterea impudentia asserere non dubitant', ait Sanctus Pater, . . . 
,ip8am divinam revelationem' esse imperfectam, et idcirco subiectam continuo 
et indefinito progressui, qui humanae rationis progressioni respondeat.'" 
(C. V. 538 c. d.) — Antea notaverant: „Possunt utique et solent aliquando 
necessariae fieri definitiones sub nova forma in directa oppositione contra 
novos errores , hisque ipsis definitionibus promovetur etiam intelHgentia 
dogmatum, quae ipsa dogmatum explicatio pertinet ad illum genuinum pro- 
fectum a Patribus descriptum. Potest etiam scientia et intelligentia theologica 
innixa doctrinae Ecclesiae a privatis theologis suo modo promoveri. Sed 
nunquam potest non esse simpliciter verus intellectus et sensus dogmatum, 
quem Eeclesia quavis aetate sive definiendo sive praedicando proposuit vel 
proponit: et ideo quoad eadem dogmata intellectus et sensus diversus a 
sensu et intellectu Ecclesiae, ita ut hic iam simpliciter et absolute verus 
csse negetur, nunquam potest esse nisi corruptio sensus veri. Hoc autem 
ipsum est, quod in schemate declaratur.'' 

* Imprimis intelliguntur eae pravae opiniones, quae erroribus in Con- 
stitutione damnatis affines sunt, nec tamen bene a Concilio sine novis 
disceptationibus tractari poterant. Yidebatur v. g. traditionalismus mitior, 
<{m non directe damnabatur (cf. supra cap. II. comment. II. p. 36 sq.), ab 
Ecclesia arcendus esse. lam id praesertim hoc monito, quod Constitutioni ad- 
debatur, obtineri, animadvertit Episc. Brixinensis in relatione de capite altero 
habita. (Cf. C. Y. 131 b.) Porro, ut Episc. Pictaviensis in relatione de 
conclusione (C. Y. 211 a sqq.) monet, inter disceptationes de Constitutione 
habitas aliae, quae non receptae erant, opiniones Patribus sese obtulerunt, 
ab Episcopis et S. Sede damnatae, quae a Concilio plane exstirpandae esse 
videbantur, ne controversiae reviviscerent. Cui periculo ut occurreretur, 
,,oecumenica Synodus, gravi (hac) monitione capitibus et canonibus post- 
missa, neminem ignorare posse declarat, ea omnia, quae circa huiusmodi 
controversias doctrinales et pfavas opiniones a Sancta Sede fuerunt de- 
creta et sancita, sollicite et religiose servanda esse". (Ibid. Cf. supra cap. I. 
Historia originis etc. p. 27 sq.) 

2 Est tantum monitum, gravissimum illud quidem, quo omnes etiam 
ca decreta servare iubentur, quibus opiniones censura notantur haeresi 
inferiori; eas prohibendi potestatem esse penes S. Sedem, supponitur, non 



102 Para I. CoDst. de fide. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

Datum Komae in publica Sessione in Vaticana Basilica solemniter 
celebrata anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo sep- 
tuagesimo, die vigesima quarta Aprilis. 

Pontificatus Nostri anno vigesimo quarto. 

Ita est. 

losephus 

Episcopus S. Hippolytif 
Secretarius Concilii Vaticani. 



definitur; neque enim Concilium, ut adnotatione (p. 91 ^) ad caput quartum 
vidimus, id definire voluit. — Alia, quae ad conclusionem spectant, v. suprii 
cap. I. Historia originis etc. p. 24 sqq. 27 sqq. 



PARS ALTERA. 

C0N8TITUTI0NIS DOGMATICAE PRIMAE 
DE ECCLESIA CHRISTI EXPLICATIO. 



CAPUT PRIMUM. 

Historia origiuis Coiistitutionis primae de Ecclesia et coiiciliaris 
eius comprobatiouis. 

C^ONSTITUTIONIS primae de Ecclesia tria priora capita (de apo- 
j stolici Primatus in beato Petro institutione , de perpetuitate 
Primatus beati Petri in Ilomanis Pontificibus, de vi ac ratione 
Primatus Romani Pontificis) capite undecimo ^ et canonibus 14. 15. 16.^ 
schematis Constitutionis de Ecclesia Christi ^ continebantur. 

Hoc schema a dogmatica theologorum commissione ante i.ncho- 
atum Concilium elaboratum quindecim capitibus atque uno et viginti 
canonibus constabat*. Tradebatur Patribus in decima tertia Congre- 
gatione generali die 21. lanuarii 1870 habita^, et in Congregatione 

1 Schema etc. C. V. 57 la sqq. ^ jbid. c. V. 577 d. 

3 C. V. 5G7b sqq. 

* Quae eo schemate contineantur, hisce capitum inscriptionibus indi- 
catur: 1. Ecclesiam esse corpus Christi mysticum. — 2. Christianam reli- 
gionem nonnisi in Ecclesia et per Ecclesiam a Christo fundatam excoli 
posse. — 3. Ecclesiam esse societatem veram , perfectam , spiritualem et 
supernaturalem. — 4. Ecclesiam esse societatem visibilem. — 5. Dc visibili 
Ecclesiae unitate. — G. Ecclesiam esse societatem ad salutem consequen- 
dam omnino necessariam. — 7. Extra Ecclesiam salvari neminem posse. — 
8. De Ecclesiae indefectibilitate. — 9. De Ecclesiae infallibilitate. — 10. De 
Ecclesiae potestate. — 11. De Romani Pontificis Primatu. — 12. De tem- 
porali Sanctae Sedis dominio. — 13. De concordia inter Ecclesiam et socie- 
tatem civilem. — 14. De iure et usu potestatis civilis secundum Ecclesiae 
catholicae doctrinam. — 15. De specialibus quibusdam Ecclesiae iuribus in 
relatione ad societatem civilem. 

5 Acta etc. C. V. 720 c. 



104 Pai's II. Const. de Ecclesia. Cap. I. Eius historia. 

undetricesima (d. 22. Februarii) Patres monebantur, ut, quae de pri- 
mis decem capitibus et tredecim respondentibus canonibus animadver- 
tenda censerent, intra decem dies Secretario Concilii scripto exhibe- 
rent ^ Ad hanc autem schematis partem tractandam Patres propter 
suspensum Concilium non pervenerunt, quare ea relicta tota nostra 
enarratio versabitur in persequenda historia capitis undecimi, quod 
erat de Romani Pontificis Primatu, et capitis novi de Romani Ponti- 
ficis infallibilitate , quod d. 9. Martii, post caput undecimum inseren- 
dum, schemati additum est ^. Ex his enim duobus Constitutio dogma- 
tica prima de Ecclesia proxime exstitit. 

Atque primum quidem enarrandum est, quae additi capitis de in- 
fallibilitate pontificia fuerit origo. 

Concilii Vaticani adversarii dicere solent, Summum Pontificem ir 
Concilio convocaudo nihil magis spectasse, quam ut pontificiam infalli- 
bilitatem definiendam curaret, imo, eum ad hoc ipsum Synodum con- 
vocasse. Cuius quidem rei nullum afferunt argumentum. Contra ex 
actis plane evidens est , doctrinam de infallibilitate . p.ontificia inter 
res a Concilio tractandas propterea receptam esse, quia id a parte 
Patrum longe maiori liberrime et instanter postulatum est. 

Quum Summus Pontifex anno 1865, Concilio primum annuntiato, 
a Cardinalibus in Curia residentibus quaesivisset, quae in Concilio 
tractanda essent , inter unius et viginti Cardinalium vota ei tradita 
duo sola exstiterunt, in quibus pontificiae infalUbilitatis fiebat mentio ^. 
Quum eodem anno Episcopos ritus latini a se destinatos de eadem re 
consuli iussisset , aliqui ex illis doctrinam de pontificia infallibilitate 
Concilio proponendam esse ceusuerunt "^. De ea re postea anno 1869 
in tribus sessionibus (d. 11. 18. 25. Februarii) deliberatio a commis- 
sione dogmatica theologorum habita est. Duo quaerebantur : „1. Utrum 
illa [doctrina] tanquam fidei articulus definiri possit. 2. Utrum illa 
tanquam articulus fidei sit definienda." Prius illud affirmabant omnes. 
Alterum unus plane negabat, qui quidem eius doctrinae definitionem 
simpliciter inopportunam esse censuit. Alii omnes „nonnisi ad postu- 
lationem Episcoporum rei huius propositionem ab Apostolica Sede 
faciendam esse" iudicarunt. Atque id decretum est^. 

Commissio igitur, cum postea (d. 22. Aprilis) schema, quo de 
Romano Pontifice ageretur, pararet Concilio proponendum, non re- 
cepit doctrinam de pontificia infallibilitate „ob prudentem illam oecono- 
miam, de qua alibi", ut est in actis sessionum ^. Sine dubio ilhid „alibi" 



1 Acta etc. C Y. 729 a. b. Mbid. C. Y. 729 b. c. — Ipsum ca- 

put v. C. V. 641 a. b. 

3 C. V. 1014 c.d. * Responsa Episcoporum. C. Y. 1018 c. Cf. 

ibid. 1022 b. 

^ C. Y. 1106b sq. ^ Ibid. . ' . 



De doctrina infallibilitatis pontif. Concilio proposita. 105 

referendum est ad sedsiones niense Februario habitas. Nec profecto 
cognitu difficile est, propter quas rationes commissio in his sessionibus 
^prudentem illam oeconomiam" servare statuerit. Qaum eo tempore 
maximae tempestates contra Concilium et praesertim contra doctrinam 
infallibilitatis , quam alii definiendam censebant alii negabant, ortae 
essent, timebant consultores, ne, si Summus Pontifex eam doctrinam 
Concilio proponeret, animi perturbati ab ipso et a Concilio abaliena- 
rentur. Quodsi Episcopi postulaturi essent, ut doctrina illa proponere- 
tur, consultores recte censebant, tum nec tantum fore abalienandi 
animos periculum, nec fas esse Episcopis denegandi, quod iure pe- 
terent. Mirum plane est, quod Concilii reprehensores contra illud 
commissionis decretum suspiciones excitare audeant, atque ei pruden- 
tiam in crimen vertant, quum tamen prudentia virtus sit atque ea 
quidem virtus cardinalis et omnium aliarum virtutum moderatrix. 

Commissio postea (mense lunio) schema de infallibilitate ponti- 
ficia paravit, ut praesto esset, si huiusmodi doctrinae propositio ab 
Episcopis peteretur. Sed aliis gravioris momenti rebus impedita exa- 
men schematis non absolvit ^. 

Ante ConciUum inchoatum et eo vix congregato Episcopi petie- 
runt alii, ut doctrina de infallibilitate pontificia a Concilio tractaretur, 
alii, ut omitteretur. Cardinalis Schwarzenberg, Arcliiep. Pragensis, quuni 
futuro Concilio quaedam desideria proponeret, „a doctissimis et pru- 
dentissimis fidelibus, Sanctae Sedi intime addictis, vehementer'' optari 
ait, „ne Concilium declaret, vel denniat infallibilitatem Summi Ponti- 
ficis" 2. Maior etiam pars Episcoporum Germaniae mense Augusto 
a. 1869 Fuldae congregatorum in literis ad Summum Pontificem datis 
significat, sese, „in quantum res ad Germaniam spectat , praesens 
tempus minus opportunum existimare ad definiendam Summi Ponti- 
ficis infallibilitatem" ^ Item undecim Galliae Episcopi in postulatis 
quibusdam Concilio propositis: ^Attento", inquiunt, „praesenti statu 
Ecclesiae humanaeque societatis, prudens opportunumque videretur, 
ut novae definitiones fidei non ederentur, nisi ob maximam et evi- 
dentissimam necessitatem etc." * Contra Episcopi Quitenses in Con- 
cilio provinciali congregati (a. 1869) in literis ad Pium IX. datis 
petierunt, ut „Romani Pontificis in iis, quae ad fidem et mores per- 
tinent, infallibilis auctoritas tanquam dogma certissimum a Deoque re- 
velatum definiretur" '". Similiter Episcopi Neapolitani inter doctrinas, 
quas a Concilio tractari volunt, etiam eam oiFerunt, qua fidelibus officium 
inculcatur Summi Pontificis obtemperandi mandatis, „seu quoad veri- 
tates tenendas, seu quoad errores aversandos" ^. Tandem Rmus De- 



' C. Y. 1106C. 2 Q y ()i4a. 3 Q Y 914^ 1196d. 

' C. Y. 914b. 848 d. ' C. Y. 914 b. 

6 Postulata etc. C. Y. 782 b. 



106 Pars II. Const. de Ecclesia. Cap. I. Eius historia. 

champs, Archiep. Mechliniensis , petit, ut infallibilitas Summi Ponti- 
ficis definiatur; etiam formulam definitionis exhibet ^ 

Quemadmodum notavimus supra, ante ipsum Concilium congre- 
gatum magna animorum commotio praesertim de quaestione infalli- 
bilitatis excitata est, neque viri privati solum, sed etiam rerum publi- 
carum moderatores atque populorum senatus ea quaestione commoti 
sunt. Ipso iam a. 1868 de futura definitione multum disputabant, quam 
vel timebant vel exoptabant ^. Commotio crevit in dies, ita quidem, 
ut aliis Episcopis videretur esse ratio, cur Concilio de ea re tractanda 
supersedendum, aliis, cur de ea agendum esset; timebant illi, ne de- 
finitio infallibilitatis schismatum et persecutionum Ecclesiae futura esset 
vel causa vel occasio ; hi, ne doctrina revelata, si tantopere impetitf. et 
aperte negata inopportuno silentio tegeretur, in periculum vocareiur. 

Itaque ab ipso Concilii initio Patres de pontificia infallibilitate 
definienda in varias sententias abierunt. „Alii, quum in privatis con- 
ventibus et familiaribus colloquiis, tum in orationibus coram Concilio 
habitis, talem se definitionem omnino impedire velle significabant, et 
quum, si proponeretur, eam plurimis probatum iri scirent, ipsam camae 
propositionem arcere nitebantur. Aliis contra, huius definitionis s:u- 
diosissimis, omnia, quae obiicerentur, impedimenta pro viribus renio- 
vere fixum deliberatumque erat, quod eam definitionem, propter n- 
finitas auctoritatis supremi doctoris aggressiones, iam plane neces^a- 
riam evasisse persuasissimum haberent. Multi autem primo veluti in 
medio dubii haerebant. Quamvis enim doctrinam ipsam decerni vel e- 
menter cuperent, prae timore tamen vix eam quaestionem attingere 
audebant. Alii mala, quae definitionem, ut adversarii aiebant, secu- 
tura essent, alii gubernia sua catholicae religioni infensa metuebaEt; 
alii aliis de causis a rei tractatione abstiuendum putabant. 

„Quum vero definitionis adversarii in dies magis populum, op:i- 
mates, clericos, Episcopos in suas partes trahere viderentur, illi, qui 
definitionem necessariam iudicabant, ne res cum magno Ecclesiie 
damuo impediretur, eo magis sibi strenue agendum esse duxerunt.'' ^ 

Xonnulli igitur libellum, quo definitio infallibilitatis a Concilio 
peteretur, scripserunt atque adiectis literis cum aliis Patribus, ut ei 
subscriberent et subscribentes colligerent, communicaverunt. Posti- 
lationi fere quadringenti Patres subscripserunt \ eamque Rmus AntD- 
nius Petrus Hassun , Patriarcha Armenus, et Rmus Miecislaus Ledo- 
chowski, Archiep. Gnesnensis et Posnaniensis, Emo Cardinali Patrizi, 



* Postulata etc. C. V. 923 a. ^ Qf^ ^aria documenta in C. V. 1259 a sq i. 
912b. 1261 b. 1129 c. 1153c sqq. 1156a. 1157c. 

^ Ex diurnis commentariis unius ex Patribus pro rebus fidei deputatis. 
C. V. 1695 d sq. 

' Ibid. C. V. 1696b sq. Cf. Postulata etc. C. V. 924 a sqq. 



Diversitas opinionum. Proponitur doctrina infallibilitatis. 107 

Praesidi Congregationis postulationibus expendendis, d. 28. lanuarii 
tradiderunt ^ Aliae postulationes accesserunt, quibus iisdem, ut doc- 
trina de infallibilitate Summi Pontificis Concilio proponeretur , pete- 
batur, ita ut fere quingenti Patres, longe maior Concilii pars, in ea re 
consentirent ^. Schema aliquod , ab Archiep. Baltimorensi conscrip- 
tum", „pro infallibilitate Romani Pontificis ex principiis iam ab Ec- 
clesia universali receptis logice clareque definienda" a nonnullis Epi- 
scopis Americae septentrionalis proponebatur *. 

Eo ipso tempore, quo, qui infallibilitatem pontificiam definiri vole- 
bant, postulata illa alii cum aliis communicabant, ii, qui a doctrina 
illa definienda abstinendum esse putabant, petita Patribus obtulerunt, 
quibus Summus Pontifex obsecraretur, ne infallibilitatis doctrinam pro- 
poni sineret. Eis centum triginta sex Patres subscripserunt , eaque 
Emus Cardinalis Schwarzenberg d. 29. lanuarii S. Patri obtulit^. 

Praesides Congregationum generalium , etsi forte omnes infalli- 
bilitatis doctrinam proponendam esse censebant, non omnes tamen 
pari animo rei difficultatibus obviam ibant. Ipse primus Praeses, 
Cardinalis de Angelis , rem differendam esse putavit. Sed Congre- 
gatio expendendis Patrum propositionibus in sessione d. 9. Februarii 
habita sibi petitionem infallibilitatis propositioni adversam negligen- 
dam, alteram , qua petebatur eius propositio, Summo Pontifici vel 
maxime commendandam esse censuit. Unus dissensit Cardinalis Rau- 
scher, qui se difficultates contra infallibilitatis doctrinam eiusque de- 
finitionem explicare posse negavit^. Summus Pontifex Congregationis 
consilium secutus est, atque d. 6. Martii schema capitis, quo defi- 
niretur, a Cardinali Bilio exaratum et a Summo Pontifice approba- 
tum ', inter Patres distribuebatur , quod caput schemati Constitu- 
tionis de Ecclesia post caput undecimum esset addendum ^. Simul 
Patres monebantur, ut, quae de capite undecimo atque canonibus ad 
id spectantibus et de capite addito animadvertenda esse censerent, 
„intra decem dies, nempe a die octavo usque ad diem decimum sep- 
timum Martii inclusive" Secretario Concilii scripto traderent ^. Illi 
autem Patres , qui definitioni infallibilitatis pontificiae adversaban- 
tur, a Cardinali Bilio impetrarunt, ut tempus illud ad d. 25. Martii 
prorogaretur ^^. 

Quum autem animorum commotiones ubique, maxime in Grallia 
et Germania, contra doctrinam de infallibilitate et de ipso Primatu 

* Postulata etc. C. V. 923 b sqq. Cf. Ex diurnis corament. etc. 
C. V. 1697 b. 2 Postulata etc. C. V. 934 b sqq. ' C. V. 1366 b. 

* C. V. 938b sqq. Cf. C. V. 1362b sqq. 

^ Postulata etc. C. Y. 944a sqq. Cf. Ex diurnis etc. C. V. 1697b. 
^ Ex diurnis etc. C. V. 1697 b.c. ' Ibid. C. V. 1699 c. 

» Acta etc. C. Y. 729 b. c. ^ Ibid. — Ex diurnis etc. C. Y. 1697 c. 
1» C. Y. 1697 c. Postulatum tredecim Patrum v. C. Y. 972 d sqq. 



108 Tars II. Const. de Ecclesia. Cap. I. Eius historia. 

excitatae in dies cum Ecclesiae periculo crescerent, quumque dis^ 
cordia, quae inter ipsos Patres orta erat, rebus Concilii feliciter ge- 
rendis obstaret, permulti Patres ipsam quaestionem infallibilitatis quam 
primum aggrediendam esse censebant, ut ea soluta tempestates seda- 
rentur et Patres unanimi labore ceteris negotiis operam darent. Itaque 
initio mensis Martii permulti Patres complures epistolas ad Summum 
Pontificem vel ad Cardinales Praesides vel ad Congregationem ex- 
pendendis Patrum postulationibus dederunt, quibus petebant, ut quae- 
stio infallibilitatis statim atque ante omnes alias proponeretur ^ Con- 
tra hos sex Patres Hungarici, qui ei quaestioni multas difficultates 
inesse putabant, epistola ad primum Praesidem data petierunt, „ut . . . 
discussio quaestionis talis in illud tempus differatur, quo post prae- 
missum accuratissimum et operosum examen Patres dcut. omnes , ita 
singuli ad partes conciliaris suae vocationis implendas debite praepa- 
rati fuerint" ^. 

Ut supra^ narravimus, d. 14. Martii schema Constitutionis de ficle, 
a Patribus deputatis reformatum , omnibus Patribus traditum eiusq le 
discussio d. 18. Martii incepta est, quum Congregationes generahis, 
quae inde a d'. 22. Februarii omissae erant, resumerentur. Eo tem- 
pore iis, qui petierant, ut statim quaestio infallibilitatis proponeretijr, 
Cardinales Praesides privatim promiserunt, eam post absolutam p]'i* 
mam Constitutionem de fide introductum iri^. 

„Episcopi [autemj, qui ex adverso stabant," ut narrat unus tx 
iis, qui doctrinam infallibilitatis mox definiri volebant^, „nullum ncn 
movebant lapidem, ut impedirent praeposteram, ut aiebant, tractatio- 
nem, instabantque, ut totiim schema de Ecclesia Christi secundum o - 
dinem propositum tractaretur, incipiendo a capite primo : ,Ecclesiain 
esse corpus Christi mysticum'. Qiiod si factum esset, periculum erat, ne 
caput undecimum ,de Romano Pontifice' omnino examinandum non prc- 
poneretur. Nam Cardinalem Bilio adversarii definitionis fere quotidie 
adibant, ut, quod volebant, obtinerent. Hunc denique unus ex iis, 
qui definitionem cupiebant, convenit petiitque, ut, infallibilitatis quae- 
stione in Concilium introducta, tandem bono Ecclesiae et saluti ani- 
marum vellet consulere Patresque tam gravi sollicitudine liberare. 
Illius quaestionis tractationem sine magno periculo diutius differri non 
posse , sed saltem post primam partem Constitutionis de fide catho- 
lica, cuius disquisitio in Congregatione generali ante Pascha termi- 
nanda esset, proponi debere. Respondit Effius, a Cardinalibus Prae 
sidibus decretum esse, ut statim proponeretur schema ,capitis addendi' 
neque prius de Primatu (cap. XI.) discussio haberetur. Itaque ab ipsc 



' Postulata etc. C. Y. 968 b sqq. Cf. Ex diurnis etc. C. V. 1697 d. 

2 Fostulata etc. C. V. 973 d sqq. ^ P. 17. 

^ Ex diurnis etc. C. Y. 1697 d. " Ibid. C. Y. 1697 d sqq. 



Diversae de ordine rerum tractandarum opiniones. 109 

provisum esse, ut observationes sive harum summaria, tum ,de Pri- 
matu' tum ,de infallibilitate Romani Pontificis', separatim in duobus 
fasciculis imprimerentur. lussit etiam relationes de observationibiis tem- 
pestive scribi ita, ut in prima sessione congregationis particularis [de- 
putationis de fide] omnia parata essent, et discussio brevi absolvi posset. 

„Per hebdomadam sanctam (d. 10. — 16. Aprilis) complures pri- 
vati congressus a Patribus deputationis de fide habebantur in domo 
VYestmonasteriensis , ut de schemate componendo deliberarent. Con- 
venerunt sub vesperum , praeter Westmonasteriensem , Ratisbonensis, 
Grnesnensis, Calvensis, Paderbornensis, Tarvisinus, Sedunensis, Bo- 
strensis, Casseliensis. Placuit, quod a duobus theologis proponebatur^ 
ut tota Constitutio de Romano Pontific6 (i. e. cap. undecimum primi 
schematis cum capite addendo) in quatuor capita divideretur, et, quoad 
formulam definitionis infallibilitatis, ut in sessione deputationis textus 
scheraatis [capitis additi, quod erit quartum caput Constitutionis de 
Romano Pontifice] ab omnibus retineretur et approbaretur, prout in 
,capite addendo' reperitur. 

^Putabant Patres, qui infallibilitatis quaestionem mox in Con- 
cilium introduci volebant, discussionem schematis in congregatione 
particulari incipi posse feria II. vel III. Paschatis. Sed qui opposi- 
tam sententiam sequebantur, discussionem schematis impedire omni 
ope studebant. Praeter alia , se quoque propositioni quaestionis in- 
fallibilitatis consensuros esse dixerant, si schema de Ecclesia iuxta 
ordinem capitum proponeretur. Quod aliquos ex Patribus, qui defini- 
tioni favebant, adduxit, ut quaestionem diff^erri vellent. Cardinalis 
Morichini * petitionem subscripsit aliisque subscribendam transmisit, 
qua postulabatur capitum , uti disposita erant , tractatio. Accessere 
alia, quibus Cardinalis Bilio timore afficiebatur, ita ut rem proponere 
dubitaret. Maximum igitur periculum erat, ne de aliis capitibus age- 
retur et, protracta nimis eorum discussione, crescentibus aestivo tem- 
pore caloribus, denique , antequam ad caput de infallibilitate ventum 
esset, Concilium prorogaretur. Neque solum urgebant adversarii de- 
finitionis, ut, antequam ad doctrinam de Summo Pontifice veniretur, 
discuterentur decem priora capita schematis de Ecclesia, sed volebant 
etiam, absoluta prima Constitutione de fide, ad alteram item de fide 
Constitutionem gradum fieri, ac postea demum incipi tractationem sche- 
matis de Ecclesia Christi, eamque secundum ordinem in ipso schemate 
propositum. Cardinalis Bilio, Praeses deputationis de rebus fidei, iis 
obsequi velle videbatur, nec iam in sessione deputationis schema de 
Romano Pontifice, sed secundam Constitutionem de fide catholica pro- 
ponere statuit^. 



^ Postulata etc. C. V. 974 c. - Quod propositum peregit. V. Ex 

actis etc. C. Y. 1678a sqq. 



110 Pars II. Const. de Ecclesia. Cap. I. Eius historia. 

„Patres igitur definiendae infallibilitatis studiosi, quum non sine 
gravi sanctissimae causae periculo rem diutius differri posse cerne- 
rent , habita deliberatione , nonnullos ad Cardinalem de Angelis mit- 
tendos decreverunt, qui ei damnum, quod immineret Ecclesiae, ex- 
ponerent. Qui ex colloquio cum illo liabito (18. Aprilis) cognoverunt, 
Praesides iis magis favere, qui discussionem infallibilitatis differri vel- 
lent. Quare niliil iam reliquum erat, nisi ut se ad Summum Ponti- 
ficem converterent atque, facta sincera relatione de statu rerum, enixe 
flagitarent, ne Cardinales Praesides in hac re gravissima diutius con- 
niverent. Sequente igitur die (19. Aprilis) mane ante Congregationc^m 
generalem eorum aliqui S. Patrem adierunt, qui iis benigne exceptis 
promisit, id se facturum, quod congruum videretur. Sed . . . in con- 
gregatione particulari [i. e. in deputatione de fide] etiam sequentibus 
diebus nulla facta est mentio schematis de Romano Pontifice. Quare 
aliqui ex Patribus d. 22. Aprilis vespere conventu privato in domo 
Episcopi Carcassonenais habito, S. Patri petitionem exhibere statue- 
runt, ut discussionem illius schematis incipi iuberet. Quam petitiD- 
nem ^, cui centum et quinquaginta statim subscripserant, d. 23. Aprilis 
per tres Episcopos Summo Pontifici obtulerunt. Eorum votis respondit 
eventus. Nam d. 27. Aprilis feria lY. post Dominicam in Albis -n 
sessione deputationis de rebus fidei proponebatur Constitutio de Ro- 
mano Pontifice, quae sessio huius deputationis erat tricesima quarta. ^* 

In ea sessione unus e theologis de animadversionibus referre iii- 
cepit, quas Patres in caput undecimum de Ecclesia (de Summo Ponti- 
fice) et in canones respondentes scriptas Secretario Concilii tradido 
rant^, et duas quaestioues proposuit: 1. Num singularis Constitutio de 
Romano Pontifice conficienda esset, quae ex capite undecimo et cf- 
pite de infallibilitate ei addito constaret; 2. num, si id placeret, haec 
Constitutio in quatuor capita esset dividenda: de institutione, de pei- 
petuitate, de natura seu potestate Primatus, de infallibilitate Romari 
Poutificis. Responsum est a Praeside, de priori quaestione suffragii 
iam ferri non posse, quum a Praesidibus Congregationum generaliuri 
decisum iam sit, ut singularis Constitutio haec proponatur. Ad alte- 
ram quaestionem longe maior pars respondit affirmative , omnesquo 
uni e deputatis assentiebantur, proponenti, ut haec Constitutio inscri- 
beretur „prima de Ecclesia" ^. Reversi igitur sunt Patres ad illud, 
quod commissio dogmatica ante schema Constitutionis de Ecclesia con- 
scriptum inierat, consilium. C^put enim de Romano Pontifice, quoc 
huic schemati tanquam undecimum insertum est, prius propositum era" 
tanquam schema singularis Constitutionis de Romano Pontifice^ Ir 
eo tamen doctrina de Summi Pontificis infallibilitate non continebatur. 



^ Postulata etc. C. V. 977 b sqq. ^ cf. supra p. 107. 

3 Ex actis etc. C. V. 1678 c sqq. * Schema etc. C. Y. 611 c. 



Schema Constitutionis de Rom. Pontifice discutitur a deputatione. Hl 

In eadem illa sessione deputationis alius theologus de animad- 
versionibus referre incepit, quas Patres in caput addendum de Ro- 
mani Pontificis infallibilitate scripserant, quae relatio typis impressa 
inter deputatos distribuebatur. Unauimi consensu iudicabant Patres, 
schema quoad substantiam retinendum esse. Aliqua secundum animad- 
versiones Patrum mutabant. In duabus sequentibus sessionibus idem 
theologus in eadem relatione pergebat, eaque finita deputati decerne- 
bant, ut haec ipsa relatio paucis mutatis in eam relationem recipere- 
tur, quae typis impressa simul cum toto schemate novae Constitutionis 
tradenda esset ^. Legebatur deinde ab eodem theologo relatio de 
animadversionibus Patrum in caput undecimum schematis de Ecclesia 
seu in prooemium et tria capita priora schematis de Summo Ponti- 
fice factis; relatio finiebatur in sessione tricesima septima; pauca quae- 
dam in schemate mutabantur^. 

Relationibus his finitis in tricesima septima sessione deputationis 
(d. 2. Maii) propria iam incepit discussio novi schematis, quod ex duo- 
bus capitibus, de quibus antea actum erat , conflatum inscribebatur 
Constitutio prima de Ecclesia Christi^. Agebatur de exordio in illa 
ipsa sessione et in sessione quadragesima prima*, de capite primo in 
sessione tricesima septima^, de capite altero et tertio in sequenti, in 
qua etiam discussio quarti capitis incepit, de quo deputati in quatuor 
sequentibus fere integris agere pergebant ^ Praesertim disputatum 
est de verbis, quibus exprimeretur obiectum infallibilitatis pontificiae, 
de qua disputatione infra specialem afferemus commentationem ^. Ca- 
nones tres in sessione quadragesima prima recepti sunt tales , quales 
proponebantur ^. 

Totum schema emendatum in sessione quadragesima secunda lege- 
batur et in aliquibus locis emendatum prelo subiiciebatur. Sed typis 
impressum in sequenti sessione (d. 8. Maii) denuo examinabatur et paulo 
mutatum^ iterum subiectum est prelo Patribus Congregationis gene- 
ralis iam tradendum ^^. In eadem sessione etiam relatio de animad- 
versionibus Patrum, quae his simul cum schemate tradenda erat, exa- 
mini subiiciebatur ^^ Interea in Congregatione generali quadragesima 

1 Ex actis etc. C. V. 1678 c sqq. - Ibid. V. C. 1679 d sq. — Ex 

diurnis etc. C. V. 1699 a. ^ Habes hoc schema C. Y. 1640 b sqq. 

* Ex actis etc. C. V. 1680a sqq. — Ex diurnis etc. C. V. 1700 b. 

5 Ex actis etc. C. Y. 1680 c. ^ ibid. C. Y. 1680 c sqq. — Ex 

diurnis etc. C. Y. 1699 b. ' Y. cap. II. comment. IX. 

^ Ex actis etc. C. Y. 1680 a sqq. — Ex diurnis etc. C. Y. 1699 b sqq. 

^ Ex actis etc. C. Y. 1685 c. nota 2*. 

^" Ex actis etc. C. Y. 1685 a. b. — Ex diurnis etc. C. Y. 1700 c. Ipsum 
schema v. C. Y. 269 a sqq. 

^* Ex actis etc. C. Y. 1685 b. Haec relatio conflata est ex duabus 
illis relationibus , quas in sessionibus deputationis de animadversionibus 



112 Pars II. Const. de Ecclesia. Cap. I. Eius historia. 

septima (d. 29. Aprilis), quae prima habita est, postquam Summus 
Pontifex, ut iam de Primatu ageretur, decrevit, id a primo Praeside 
Patribus annuntiatum erat *. Plurimos Patres, ait, iterum atque iterum 
enixe postulasse, „ut ante reliqua schemata, fidem aut disciplinam re- 
spicientia, de infallibilitate Romani Pontificis tractaretur, ea praeser- 
tim de causa, quod recenti tempore circa hoc gravissimum doctrinae 
caput non leves anxietates in fidelium animis ubique excitatae sint, 
unde eorum conscientiae anguntur et religiosae societatis pax ac tran- 
quillitas perturbatur. Quapropter necessarium visum est, Patrum exa- 
mini quamprimum subiicere schema de Komano Pontifice contin^ms 
doctrinam de eius Primatu et infallibilitate". 

Eodem et sequenti die distribuebantur Patrum animadversiones 
in caput undecimum et caput addendum ^. Quinquaginta tres Patres 
statim binas literas ad Summum Pontificem dederunt, quibus grat as 
agebant, quod schema iam proponi iussisset^. Quum autem postea 
schema traderetur, unus et septuaginta Patres literis ad Concilii Prae- 
sides datis conquerebantur, quod mutato ordine, antequam alia ca- 
pita doctrinae de Ecclesia tractata essent, iam de Primatu et infali- 
bilitate esset agendum*. 

Schema Constitutionis primae de Ecclesia et deputationis relatio 
de Patrum animadversionibus tradebatur d. 9. Maii^. Relationis pra3- 
sertim ea pars, qua de animadversionibus in caput quartum exhi- 
bitis agitur ^, magna diligentia et acerrimo ingenio scripta est. Anini- 
adversiones, quae in caput quartum exhibitae sunt, in ea ad trcs 
classes revocantur: 1. eorum Patrum, qui schema capitis sive iii- 
tegrum sive quoad substantiam retinendum, 2. eorum, qui illud ex 
integro mutandum , 3. eorum , qui schema omnino omittendum cei - 
sebant. Postquam actum est de duabus prioribus classibus, ea, quae 
in animadversionibus classis tertiae contra schema obiiciuntur, ai 
tria iterum revocantur. Ea enim respiciunt vel priorem schematis 
partem, qua Conciliorum testimonia tanquam rei definiendae funda- 
menta, vel alteram partem, qua ipsa definitio continetur, vel ipsam doc- 
trinam definiendam. De singulis hisce in relatione agitur. 

Die 13. Maii in quinquagesima Congregatione generali nomino 
deputationis de toto schemate relationem habuit EpiscopusPictaviensis '. 
Cur de Primatu agatur, antequam de ceteris capitibus de Ecclesia 



Patrum in caput undecimum et in caput addendum habitas esse supra dixi 
mus. De iis v. C. Y. 1678 d. nota 8*. 

' Acta etc. C. Y. 740 c. d. ^ n^j^i q^ y. 740 d. 741 a. 

^ Literae etc. C. Y. 979 a sqq. 

+ Protestatio etc. C. Y. 980d sqq. ^ Acta etc. C. Y. 742 b. 

6 C. Y. 277 d sqq. 

' Acta etc. C. Y. 743 b. Y. relationem C. Y. 290 d sqq. 



Scheraa Congregationi gener. cum deputat. relatione traditur Discussio generalis. 113 

actum sit, explicat iisdem verbis, quibus primum Praesidem id expli- 
casse vidimus; deinde pergens : ^Liceat ergo dicere sine ulla ullius 
offensione'^, inquit, „sine ulla ad hos vel illos criminis insimulatione, 
nihil cunctis iam nunc optabilius esse, nisi ut quam primum et doctri- 
nam scrutari et dubia solvere et malis mederi, id est, ea palam pro- 
ducta luce divina , quae ex promissione Christi nobis semper intus 
affulget , nubes discutere , tempestates sedare , et in veritatis unitate 
pacem facere communi consilio, aequo tranquilloque animo cuncti si- 
mul connitamur" *. 

Discussio generalis, quae in Congregatione quinquagesima prima 
(d. 14. Maii) incepit^, in quatuordecim Congregationibus habita est. 
Tandem plus centum quinquaginta Patres „persuasum habentes, dis- 
cussionem super schemate . . ., de quo Rmi Patres ex omnibus regio- 
nibus iam locuti sunt, esse omni ex parte exhaustam, ac protrahi iam 
non posse, quin inutilibus aeque ac fastidiosis repetitionibus tempus 
teratur", ut ei finis imponeretur, petierunt^. Itaque Praesides in Con- 
gregatione generali sexagesima quarta (d. 3. lunii) secundum undeci- 
mam paragraphum ^ decreti d. 20. Februarii Patres interrogarunt, 
utrum discussionem generalem continuari vellent, necne. Quum longe 
maior Patrum pars surgeret, primus Praeses declaravit, se potestate a 
Summo Pontifice per decretum d. 20. Februarii facta utentem discus- 
sioni generali finem imponere. „Haec verba generali plausu excepta 
sunt , licet non defuerint nonnulli , qui tum postulatum tum conclu- 
sionem aegre se ferre ostenderint." ^ Sequenti die unus et octoginta 
Patres protestationem contra indictum finem discussionis generalis 
Praesidibus obtulerunt^, qui responderunt, se, quum in concludenda 
discussione generali omnia servassent, quae in decreto d. 20. Februarii 
auctoritate Summi Pontificis essent constituta, protestationem admittere 
non posse ^. 

Qui in discussione generali contra schema iam tractandum locuti 
sunt, praesertim conquerebantur, quod de Primatu ageretur, antequam 
actum esset de Ecclesia. Quae querela etiam postea in discussione 
speciali occurrit. Quod Rmus d' Avanzo, deputationis relator , in dis- 
cussione capitis primi respondit iis, qui schema improbabant ,,propter 
ordinem logicum violatum, propter exemphim Christi non secutum, deni- 
que propter ordinariam methodum prorsus immutatam", hoc loco aptius 
referemus, quam postea, quanto agemus de discussione capitis primi: 
„Igitur quoad ordinem logicum violatum" , inquit, „verum est, quod 



1 Relatio etc. C. \. 291 b. c. - Acta etc. C. V. 743 c. 

3 Posfculatum etc. C. Y. 984 c sqq. '' C. Y. 69 a. Cf. supra Proleg. I. p. 4. 
^ Acta etc. C. Y. 748 c. « Protestatio etc. C. Y. 986 d sqq. 

' Y. C. Y. 988 b. — De conclusione discussionis cf. epistolam Rmi Ra- 
vinet, Episcopi Trecensis. C. Y. 1432 b sqq. 

Granderath, Constit. dogmat. 8 



114 Pars II. Const. de Ecclesia. Cap. I. Eius historia. 

ab initio observavit IlbTius Moguntinus, quod scilicet omnem construc- 
tionem semper aliqua delineatio praecedat oportet. — At verum etiam 
est illud scitum philosophorum, scilicet, quod prius est in intentione, 
posterius est in exsecutione. 

„Iam . . . Christus Dominus noster venit iu hunc mundum, ut 
aedificaret sibi Ecclesiam sponsam non habentem maculam aut rugam; 
ac proinde illius perfectam delineationem debuit habere. — At quaoso 
undenam nobis huiusmodi delineatio potuit apparere ? Utique lesus 
Christus nullam constitutionem de Ecclesia nobis scripto reliquit; i])se 
enim , ut ait evangelium , coepit facere et docere ^ Itaque ex factis et 
dictis Christi tantummodo constitutio Ecclesiae debet argui. lam vero 
quodnam est factum primum vel dictum Domini nostri in ordine ad 
Ecclesiam? Certe est illud, quod secunda die a vita sua publica, ut 
aiunt, cum nonnisi duos discipulos haberet, duodecim mensibus anre- 
quam eligeret Apostolos, cum tertius discipulus Simon sese illi offerr Bt, 
lesus Christus dixit: Tu es Simon loannis, tn vocaberis Cephas, qtiod 3st 
interpretatiim Petrus ^. Utique neque Simon neque alii intelligebant 
tunc temporis mysterium illius mutationis et illius cognominis; at ceite 
Cliristus sciebat, quid facturus , quid dicturus esset ; post sexdecim 
menses, in Capharnaum scilicet, dicturus erat: Tu es Petrus^; ninii- 
rum de aeternali aedificio, quod est Ecclesia, extollendo lesus co^:i- 
tans, primum de fundamento sollicitus fuit, atque sicut olim Abra- 
hamo dixerat : Tu vocaberis Abraltam '^, ut in mutatione nominis i i- 
giter admoneretur novi sui officii; ita et Petro, quem designabat fu i- 
damentum et petram fundamentalem suae Ecclesiae, Petro dixit : Ihi 
vocaberis Cephas. Igitur in analysi factorum et dictorum Christi quosd 
Ecclesiam primo loco venit Petrus, h. e. Primatus. Quis ergo iure <3t 
iuste posset indignari nostro schemati, quod incipiat a Primatu? 

„Sed neque aliud peccatum de methodo tractationis ex arbitrio 
innovata accusari potest iuste. Equidem, ut omnes melius nostis, m(i- 
thodus vel analytica est vel synthetica. Yerum est, quod tractatoro 
sive theologiae sive iuris ecclesiastici ut plurimum utuntur synthetica 
methodo; sed certe methodus analytica praesertim modernis ignota 
non est. Bonum est, quod nobis res est cum doctis viris ex Germanif , 
in quorum manus certe venerunt celeberrima instituta iuris ecclesia- 
stici Yindobonensis Prof. Georgii Phillips, quique haec instituta evol- 
verunt, sciunt quod iste professor, iste doctissimus auctor, incipiat i 
titulis Christi integram tractationem ; quare primum caput operis est: 
Christus est rex, et Ecclesia eius regnum. Quare breviter delineat:i 
idea regni Christi, quoniam Christus, ut observat, est rex et pastor, 
statim addit: Idcirco dicit: pasce agnos meos, pasce oves meas. Non ab- 
simili niodo nostrum schema in exordio , cum metaphoram ducat al 

1 Act. Apost. 1, 1. 2 lo^ i^ 42. 3 jyjatth. 16, 18. ^ Gen. 17, 5 



Discussio generalis. Disc. specialis prooemii. 115 

architecto, statim subiungit: Tu es petra. Et post generalem delinea- 
tionem in secundo capite doctissimus auctor statim addit tractationem 
de vicario regni eius et de Petro eius locum tenente, ubi fuse et 
fusius loquitur de Primatu tum honoris tum iurisdictionis tum in do- 
cendo tum in regendo. In tertio capite agit de Apostolis et nihil de 
Ecclesia; in quarto capite agit de notis Ecclesiae; in quinto capite 
tandem agit de proprietatibus Ecclesiae. Ergo videtis, Rmi Patres, 
quod omnis tractatio de Ecclesia non debet necessario incipi a notis 
et proprietatibus Ecclesiae, sed potius analytice debet et potest in- 
cipi a Primatu: primus enim in ordine in Ecclesia est Petrus; et 
proinde Primatus. Igitur ueque ex hoc capite nostrum schema iuste 
potest accusari; ac proinde quum emendator primus ordine dicit, quod 
adsit aliqua contradictio in ipso titulo nostri schematis, sc. titulus sit 
,Constitutio de Ecclesia', et tamen incipiat tantummodo de Primatu, 
nos observamus, quod titulus non est absolute fionstitutio de Ecclesia\ 
in quo sensu possemus etiam de Primatu agere; sed dicit titulus 
,Constitutio prima de Ecclesia'. Ergo prima de Ecclesia agit de Pri- 
matu; secunda erit de Apostolis, de notis Ecclesiae et sic deinceps." * 

Itaque generali discussione finita specialis singularum Constitu- 
tionis partium discussio in sexagesima quinta Congregatione generali 
d. 6. lunii incepit , quo die agebatur de prooemio ^. Emeudationes in 
discussione a Patribus propositae ^, typis impressae, sequenti die inter 
omnes Patres distribuebantur ^* et in duabus sessionibus deputationis 
de fide (d. 9. et 12. lunii) examinabantur ^ Deinde in septuagesima 
Congregatione generali (d. 13. lunii) singulae emendationes, relatione 
de iis a Rmo Leahy, Archiep. Casseliensi, nomine deputationis ha- 
bita ^, Patrum suffragiis subiectae sunt ^ Prooemium secundum emen- 
dationes ab iis receptas reformatum ^, in quadragesima octava sessione 
deputationis lectum ^ atque inter Patres distributum ^^, suffragiis Pa- 
trum in octogesima prima Congregatione (d. 2. lulii) comprobabatur ** 
atque, quoad stilum paulum a deputatione emendatum ^^, cum ceteris 
Constitutionis partibus in Congregatione generali octogesima quinta 
suffragiis Patrum subiiciebatur. 

Caput primum et alterum simul discutiebantur d. 7. lunii in sexa- 
gesima sexta Congregatione generali ^''\ Emendationes, quae a Patri- 



1 Eelatio etc. C. V. 316 a sqq. 2 ^gta etc. C. Y. 749 b. 

3 C. V. 301 b sqq. ^ Acta. etc. C. Y. 750 c. 

^ Ex actis etc. C. Y. 1688 d sq. — Ex diurnis etc. C. Y. 1701 b. 

« C. Y. 304 b sqq. 

' Acta etc. C. Y. 751 b. — Relatio etc. C. Y. 311 c sq. 

« C. Y. 330 d sqq. ^ Ex actis etc. C. Y. 1689 c sqq. Cf. ibid. 1690 c. 
^^ Acta etc. C. Y. 755 a. ^^ Ibid. 756 a. 

*2 Ex actis etc. C. Y. 1695 a. " Acta etc. C. Y. 749 d. 



116 Pars 11. Const. de Ecclesia. Cap, I. Eius historia. 

bus proponebantur *, d. 10. lunii oranibus traditae ^, examini depu- 
tationis d. 12. eiusdem subiectae sunt ^. Relator deputationis in Con- 
gregatione generali fuit Rmus Bartholomaeus d' Avanzo , Episcopus 
Calvensis et Theanensis ^. Relatione habita singulae emendationes 
Patrum suffragiis subiectae sunt ^. Capita secundum emendationes a 
Patribus receptas a deputatione reformata^ d. 28. lunii inter Patres 
distributa^, in octogesima prima Congregatione generali (d. 2. lulii) 
Patrum suffragiis probata sunt^, atque stilistice emendata ^ cum ceteris 
partibus Constitutionis in octogesima quinta Congregatione generali 
Patrum suffragiis subiiciebantur. 

Quae a Patribus disputata sunt, infra capite tertio in adnotationi- 
bus Constitutioni adiectis, et aliqua, quae maioris momenti sunt, ca- 
pite secundo duabus commentationibus ^^ afferemus. 

Discussio specialis capitis tertii ac triiim canonnm ad tria priora cf.- 
pita spectantium in sex Congregationibus generalibus a d. 9. ad 14. lun.i 
habita est ^^ Emendationes, quae a Patribus propositae sunt, d. 30. lun i 
inter Patres distribuebantur ^^. De iis deputatio egit in quinque se^- 
sionibus^^, atque relatione de iis nomine deputationis habita a Rnn 
Friderico Zinelli, Episc. Tarvisino, singulae Patrum suffragiis subiectaa 
sunt in Congregatione generali octogesima tertia, d. 5. lunii **. D3 
una tamen, secundum quam canoni tertio a Patribus deputatis inserti 
erant verba „aut eum (Papam) habere tantum potiores partes, non vero 
totam plenitudinem huius supremae potestatis", Patres Congregationi^ 
suffragia statim ferre noluerunt , quare in sequenti Congregatione ab 
Episc. Tarvisino specialis de hoc additamento habita est relatio, quu 
finita incisum additum a Patribus approbatum est ^^. Deinde caput cuni 
tribus canonibus secundum emendationes a Patribus approbatas refor- 
matum ^^ in sessione quinquagesima sexta deputationis legitur ^^, inte • 



1 C. V. 312 b sqq. 2 ^cta etc. C. Y. 750 d. 

3 Ex actis etc. C. V. 1689 b- * Acta etc. C. V. 752 b. Relati(- 

habetur C. Y. 315 c sqq. 

^ Relatio etc. C. Y. 330 b. c. — Acta etc. C. Y. 752 b. 
6 C. Y. 311b sqq. Cf. Ex actis. C. Y. 1689 d. 1690 c. 
' Acta etc. C. Y. 755 a. » Ibid. C. Y. 756 a. 

'^ C. Y. 427 a sqq. Cf. Ex actis. C. Y. 1695 a. 
* ^® Commentatio II. De Primatu soli Petro collato ac de Petri ad ce- 
teros Apostolos ratione. — Commentatio III. De iure, quo Primatus cum 
sede Romana coniunctus sit. ^^ Acta etc. C. Y. 750 a sqq. 

" Ibid. C. Y. 755 c. Emendationes habes C. Y. 332 d sqq. 
*^ Ex actis etc. 1689c sqq. 

1* Acta etc. C. Y. 757 d. — Relatio etc. C. Y. 346 c sqq. 
^^ De toto hoc negotio v. infra cap. II. comment. lY.; De inciso ca- 
nonis capitis tertii etc. ^^ C. Y. 422 c sqq. 

1' Ex actis etc. C. Y. 1695 a. — Ex diurnis etc. C. Y. 1702 b. 



Discussio spec. ia Congr. gen. Cap. I. II. III. Tres priores canones. 117 

Patres d. 12. lulii distribuitur ^ atque sequenti die eorum suffragiis 
approbatur ^, cum ceteris Constitutionis partibus postea suffragiis denuo 
subiiciendum. 

Ex iis, quae de hoc capite disputata sunt, aliqua postea accu- 
ratius referemus. Pauca quaedam hoc loco addimus. 

Prima capitis paragrapho Concilii Florentini de Primatu definitio 
innovatur. Quae de hoc Florentini decreto, praesertim de eius con- 
clusione, a Patribus disputata sunt, speciali commentatione referemus^* 
Altera paragrapho accuratior continetur definitionis Florentinae ex- 
plicatio. Eam aliqui omitti volebant, quippe quae quoad substantiam 
in definitione Florentina iam contineretur ^. Bene respondet Episc. 
Tarvisinus relator^: „Quamvis laudabile sit desiderium resecandi quod 
superabundat, attamen providendum etiam est, ne, dum superflua re- 
spuimus, in necessariis deficiamus. Yerum est, in verbis Concilii Flo- 
rentini contineri, quantum ex se sufficeret ad vim Primatus cognoscen- 
dam; at nihilominus, non obstante definitione Florentina, errores orti 
sunt ^, qui respiciunt naturam Primatus , et in dies crescunt, adeo ut 
necessarium sit, ut in Concilio Yaticano genuinus sensus defiuitionis 
Florentinae Synodi explicetur auctoritative , et auctoritative etiam, 
quae non satis explicite in verbis ab illa Synodo adhibitis continen- 
tur, eruantur. Repetitio est apparens; realiter per duas paragraphos 
lux affertur doctrinae ; ac proinde elucidatio, non repetitio est. At 
emendationum auctores nihil amplius in paragrapho vident, quam ea, 
quae sunt in verbis Florentinae Synodi. Hoc quam maxime arridet; 
nam auctoritate horum Rmorum Patrum tali modo respondetur illis, 
qui doctrinas in secunda paragrapho contentas impugnant.'' His dis- 
plicebat doctrina de Summi Pontificis suprema ordinaria et immediata 
in omnes et singulos fideles potestate episcopali , id quod illis iam 
animadversionibus, quas de schemate pristino scriptas tradiderant, patet. 
Aliqui enim timendum esse animadverterant, ne enuntiata illa doctrina 
excluderetur vel detrimentum pateretur Episcoporum potestas '. Eam 



1 Acta etc. C. Y. 758 c. ^ ibi^, c. Y. 759 c. 

^ Infra cap. II. comraent. lY. Concihi Florentini de vi ac ratione Pri- 
matus definitio etc. ^* Emendationes etc. C. Y. 336 c sqq. 

^ Relatio etc. C. Y. 350 a. b. ^ Cf. infra cap. III. adnot. ad locum. 

' Quo iure Summi Pontificis potestas dicatur episcopalis v. infra in speciali 
commentatione cap. II. comment. Y. — In relatione cum schemate Patribus 
tradita de ilHs Patrum animadversionibus sermo est, atque respondetur (C. Y. 
277 a sqq.): „Yerum a) ne (potestas episcopalis) pati quidpiam detrimenti 
possit videri, diserta fiet ordinariae ac immediatae potestatis Episcoporum in 
suas particulares dioeceses declaratio; tum vero considerandum proponitur: 

b) Phrasis, qua de agitur, est positiva et affirmans, non exclusiva et 
negans; quare per illam alii pastores, iique ordinarii ac immediati nullate- 
nus excluduntur; immo vero 



118 Pars II. Const. de Ecclesia. Cap. I. Eius historia. 

ob causam Patres deputati huic secundae paragrapho tertiam addide- 
runt, qua Episcoporum potestati quidquam timendum esse negatur, 
atque etiam his in suum cuique gregem immediata atque ordinaria 
potestas ascribitur *. 

Itaque potestate episcopali Summi Pontificis, qualis in paragrapho 
secunda descripta est, non offici potestati Episcoporum, tertia para- 
grapho expresse enuntiatur. Quarta declaratur, Summo Pontifici ius 



c) eo ipso quod Romanus Pontifex constanter dicitur pastor supremus, 
alii pastores inferiores et obnoxii significantur; et cum idem Romanus Pon- 
tifex dicitur constanter pastor universalis, significantur pastores particu- 
lares. Sane 

d) in capite decimo (schematis pristini) de Ecclesia Christi non aUa Epi- 
scopis asseritur potestas, quam ipsa, quae ordinaria ac immediata est; e:, 

e) quod in adnotatione 64. p. 199. in schemate de Ecclesia exponitui-, 
secundum S. Thomam illa duo: Pastor supremus itemque universaUs , et 
pastores inferiores itemque particulares , nullatenus semet excludunt; con- 
tra , tantum abest, ut per priorem illam summi pastoris potestatem hae? 
altera obnoxiorum pastorum impediatur, ut per eam stabiHatur, firmetur, 
vindicetur; uti vice versa per hanc alteram inferiorum pastorum potesta- 
tem supremi pastoris potestas non impedienda, sed iuvanda, asserendaquo 
est. Unde 

f) cum excipitur, nullam Pontifici asserendam potestatem esse , nis 
quae sit possibiUs , id est, exerceri ab ipso possit; talem autem non esse 
potestatem immediatam, quae ilU asseritur; respondetur primo, potestaten 
omnem, quam Christus Dominus reapse instituit, possibilem esse; instituii 
autem in beato Petro potestatem iUam, qua de agitur. Respondetur deinde, 
exceptionem a falsa proficisci hypothesi vel praepostera expUcatione po- 
testatis immediatae, quae Romano Pontifici asseritur: quasi significaretur, 
aut Episcopos, qui sunt pastores particulares, non esse in Ecclesia iure 
divino semper debere; aut Romanum Pontificem regere unquam posse Ec- 
clesiam absque Episcopis seu pastoribus particularibus. Verum namque 
est, Romanum Pontificem ita habere potestatera ordinariam et immediatam 
in universam Ecclesiam, ut ex statuto divinitus ordine in partem soUicitu- 
dinis vocet Episcopos particulares , qui potestate ordinaria et immediata 
particulares sibi commissos greges pascant et regant." 

^ Ex actis etc. C. Y. 1681 b.c. — Quum postea suffragia de tota 
Constitutione ferrentur, unus ex Patribus sutfragio ^Placet'' hanc condi- 
tionem adiecit, ut tertia paragraphus omitteretur. (Exceptiones etc. C. V. 
439 a. b.) Respondet Rmus ZineUi in relatione de exceptionibus aPatribus in 
cap. tertium factis (C. Y. 469 c.): „Yult Rmus Pater, totam paragraphum 
eUminari, quia; 1. inutiUs, 2. reverentiae Summi Pontificis parum accom- 
modata, 3. in argumentatione non satis accurata. At primo, tantum abest, 
ut sit inutiUs, quod necessaria omnino fuit iudicata ad satisfaciendum centies 
repetitis obiectionibus iUorum, qui timebant, ne per assertam Romano Ponti- 
fici auctoritatem vere episcopalem , ordinariam et immediatam in singuUs 
dioecesibus, ad nihilum redigeretur et negaretur potestas singulorum Epi- 



Discussio specialis in Congr. gen. Cap. III. IV. 119 

esse cum pastoribus et gregibus totius Ecclesiae in muneris exercitio 
libere communicandi ; quinta tandem paragrapho, eius tribunal supre- 
mum esse, ad quod in omnibus causis ecclesiasticis recurri, a quo ad 
aliud tribunal appellari non possit. 

Discussio specialis capitis quarti d. 15. lunii incepit atque Patres 
per undecim Congregationes (a 72. — 82.) occupavit ^ Ingens erat nu- 
merus oratorum in utramque partem disputantium. Tandem „non- 
nulli Patres videntes, ob calores aestivos nimis durum ac molestum 
esse diutius in Urbe manere et singulis diebus per quatuor horas au- 
dire longas illas dissertationes; eo vel magis quod, exhausta iam dis- 
ceptationis materia, disserentibus nihil prorsus novi superesset et e 
contra non paucis diebus opus esset ad oratores omnes, qui inscripti 
fuerunt et quotidie inscribebantur, audiendos, consilium inierunt, cuius- 
cunque demum opinionis essent, rogandi, ut obtentam loquendi facul- 
tatem remitterent, et clausa hoc modo discussione, suffragiis exqui- 
rendis locus fieret. Multum in hac re adlaboraverunt Rffii DD. Episc. 
Aquilanus, Episc. Yeronensis, Archiep. Colocensis et Archiep. West- 
monasteriensis, qui a pluribus diebus oratorum subscriptiones colligen- 
das curarunt. Ab initio quidem non pauci resistere visi sunt; post- 
modum vero, cum nossent, universorum Patrum desiderium hoc esse, 
et facto probassent, longas illas dissertationes ferri amplius non posse, 
communi voto fere omnes obsecundarunf ^. Itaque d. 4. lulii in 
Congregatione generali octogesima altera primo praelecta sunt nomina 
eorum , qui obtentae veniae loquendi renuntiarunt ; deinde alii , qui 
veniam loquendi petierant, ad ambonem vocati sunt. Sed etiam hi 
fere omnes renuntiarunt, ut eo die discu&sio specialis finiretur ^. 

Emendationes a Patribus propositae^, typis impressae, d. 7. lulii 
inter Patres distribuebantur^ atque a deputatione de fide in tribus 
sessionibus examinabantur *». Inde a die, quo schema novae Constitu- 
tionis Congregationi generali propositum erat, et deputati et alii Pa- 



scoporum. Asserendum igitur erat a Conciho Vaticano clare contrarium, 
ut omnis falsa interpretatio tolleretur. Secundo, ait, est parura accommo- 
data reverentiae debitae Summo Pontifici. At Suramus Pontifex certe de- 
siderat, proclaraari sine ulla arabiguitate iura Episcoporum, nec reverentiae 
sibi debitae propter hoc incusat deesse Episcopos. Tertio est parum, dici- 
tur, accurata in arguraentatione. At nullam hic volebant capitis auctores 
adhibere argumentationem, sed veritatem dumtaxat enuntiare, et asserere, 
Pontifices Suraraos huic veritati Hbenter adstipulari; quod comprobatum est 
pulcherrimis verbis S. Gregorii'*. 

* Acta etc. C. V. 752 b sqq. - Ibid. C. V. 756 d. 

' Ibid. C. V. 757 a sqq. ^ C. V. 372 c sqq. 

5 Acta etc. C. V. 758 b. 

« Ex actis etc. C. V. 1692 b sqq. — Ex diurnis etc. C. V. 1702 a. 



120 Vslts IL Const. de Ecclesia. Cap. I. Eius historia. 

tres multum de modo, quo obiectum infallibilitatis in schemate exhi- 
beretur, disputarunt, de qua re infra speciali commentatione agetur ^ 

Emendationes a Patribus propositae omnium suffragiis subiicie- 
bantur in Congregatione generali octogesima quarta d. 11. lulii ^. 

In schemate , quod a deputatione Patribus erat traditum , caput 
quartum duabus constabat paragraphis, quarum priore testimonia Con- 
ciliorum, altera ipsa definitio continebatur ^. Secundum emendationes 
a Patribus propositas a deputatione tres paragraphi insertae sunt*, 
quae quoad substantiam^ in Constitutione a Concilio approbata per- 
raanserunt^. Cur additae sint et quid contiueant, Episc. Brixinensi^ 
in relatione nomine deputationis habita ita explicat : „In ista emen- 
datione . . ., quae incipit : ,Huic pastorali muneri . . .' et quae de- 
sinit in verba ,solemniter asserere', . . . continentur sequentia. Primo 
describitur cura, quam Romani Pontifices tum ipsi in se suscipiebant 
pro veritate catholica conservanda et dilatanda, tum quae ipsis ini- 
posita fuit per controversias fidei in variis locis et temporibus exortas. 
Deinde a verbis ,Romani autem Pontifices, prout temporum et rerum 
conditio suadebat . . .' describitur agendi ratio, qua Romani Ponti- 
fices in definitionibus dogmaticis semper usi sunt et utuntur et in 
posterum etiam utentur. Inde a verbis ,quae sacris Scripturis et apo- 
stolicis traditionibus consentanea . . .' describitur, quod Romani Pon- 
tifices definiunt innixi Sacra Scriptura et traditione, sub tutela Christi 
et assistentia Spiritus Sancti, quae non est confundenda cum revela- 
tione. Inde a verbis ,Quorum quidem apostolicam doctrinam . . .' 
describitur modus, quo definitiones Romani Pontificis ex promissione 
Christi tanquam veritati consentaneae et irrefragabiles fuerunt sus- 
ceptae , et quomodo hac ipsa re consensio ecclesiarum per orbem 
dispersarum cum Ecclesia Romana, et vice versa Romanae Ecclesiae 
cum reliquis maxime enitet. Inde a verbis ,Hoc igitur veritatis et 
fidei . . .' describitur finis, ob quem Christus Dominus praerogativam 
inerrantiae Sedi Apostolicae seu Pontifici Romano concessit. Finis enim 
huius doni est bonum Ecclesiae in omnium salutem , ut munere suo 
fungeretur, et quidem tum consecutio sanae doctrinae, tum unitas fidei 
et charitatis , tum nexus indivulsus inter fundamentum et Ecclesiae 



' Cap. II. comment. IX. ^ ^^^^ ^^0. C. V. 758 b. ' C. Y. 272 b sqq. 

* Emendationes etc. C. Y. 387 b sqq. — Ex actis. C. Y. 1694 a sqq. 

^ Loci ex SS. Irenaeo et Augustino, qui schemati a deputatione propo- 
sito (cf. C. Y. 387 d) inerant, post discussionem in Congregatione generaU 
habitam (cf. Exceptiones etc. C. Y. 442 d. 446 d sqq.) a deputatione omit- 
tebantur (Ex actis etc. C. Y. 1695 b. — Ex diurnis etc. C. Y. 1702 c). Yide, 
quae de hac re Brixinensis in ultima relatione (d. 16. lulii) disputat 
C. Y. 473 c sqq. 

^ C. Y. 436 b sqq. 



Discussio specialis. Cap. IV. De eius canone. 121 

aedificium. Demum in ultimo inciso ,At vero cum hac ipsa aetate . . .' 
primum innuitur causa huius solemnis definitionis infallibilitatis ponti- 
ficiae, et deinde natura huius praerogativae innuitur, scilicet, quod 
Papae non conveniat tanquam personae privatae, sed quod conveniat 
ipsi fungenti munere suo summo pastorali." ^ 

Relationem de emendationibus Rmus Yincentius Gasser, Episc. Bri- 
xinensis^, hisce exorditur: „Magno cum moerore et maiori cum timore 
hodie ambonem ascendo. Magno cum moerore, nam tractatus de centro 
unitatis Ecclesiae factus est occasio dissidii inter Rmos Patres, et qui- 
dem dissidii, de quo cum Propheta dicere possumus: ,Yidentes cla- 
mabunt foris, et angeli pacis amare flebunt.' ^ Maiori adhuc cum timore 
ambonem ascendo, timens, ne optima causa culpa causidici pessumde- 
tur." Divisit relationem in duas partes, generalem et specialem. Illa 
primo infallibilitatem Sunimi Pontificis argumentis probavif^, deinde 
definitionis formulam ipsamque doctrinam accuratius explicavit^ Al- 
tera relationis parte de singulis emendationibus propositis egit ^. Per 
quatuor horas dixit. Omnia , quae nomine deputationis proposuit, 
suffragia Patrum tulerunt ^. 

Caput secundum emendationes a Patribus receptas a deputatione 
reformatum^ d. 12. lulii inter Patres distribuebatur ^ atque d. 13. lulii 
in Congregatione generali octogesima quinta suftragiis subiiciebatur et 
a longe maiori Patrum parte comprobatum est ^^. 

Discussionem specialem trium canonum ad tria prima capita spec- 
tantium simul cum discussione tertii capitis habitam esse, supra ^* 
diximus. 

In schemate Constitutionis Patribus a deputatione de fide exhi- 
bito canon, qui quarto capiti responderet ^^, non erat, quanquam aliqui 
Patres in observationibus de capite addendo traditis petierunt, ut 
etiam huic capiti adderetur canon ^^. Etiam in discussione speciali 
de quarto capite multi Patres canonem addi voluerunt **. Disputatum 
de ea re est in sessionibus deputationis ^^; nullus tamen e canonibus 
a Patribus propositis placuit. In canone enini, ut ait Brixinensis, 
1. doctrina capitis quoad substantiam et quoad substantialia repe- 



1 Relatio etc. C. Y. 407d sqq. ^ i^i^j _ Relatio etc. C. Y. 388 b sqq. 

3 Is. 33, 7. ^ Relatio etc. C. Y. 389 a sqq. 

^ Ibid. C. Y. 398 c sqq. Cf. infra cap. II. comment. YIII. 

^ Relatio etc. C. Y. 406 a sqq. 

' Ibid. C. Y. 421 a. — Acta etc. C. Y. 758b. c. 

^ C. Y. 424 a sqq. — Ex actis etc. C. Y. 1695 a. — Ex diurnis etc. 
C. Y. 1702 b. 9 Acta etc. C. Y. 758 c. 

10 Ibid. C. Y. 759 d. 11 P. 116. 12 Schema etc. C. Y. 274 a. 

i^ Relatio de observationibus etc. C. Y. 279 b. — Schema etc. C. V. 
1642 d sq. — Ex actis etc. C. Y. 1679 b. 

1* Emendationes etc. C. Y. 385b sqq. i^ Ex actis etc. C. Y. 1693 d. 



122 VsiT3 II. Const. de Ecclesia. Cap. I. Eius historia. 

tenda est, et 2. canon directe erroribus contra hanc doctrinam gras- 
santibus opponi debet: haec duo autem in canonum schematis a 
Patribus propositis locum non habebant ^ Neque erat facile , cano- 
nem quarto capiti respondentem formare, qui doctrinam capitis accu- 
rate exhibitam brevi formula comprehenderet. Quare de deputationis 
sententia ^ Brixinensis proposuit , ut capitis conclusio ad instar ca- 
nonis formaretur. Erat antea haec : „Si quis autem huic Nostrae 
definitioni contradicere (quod Deus avertat) praesumpserit , sciat , se 
a veritate fidei catholicae et ab unitate Ecclesiae defecisse." ^ Loco 
„sciat etc." ponendum esse „anathema sit" *. Statuebant praeterea 
deputati, etiam prioribus tribus capitibus singulis canones respon- 
dentes immediate addere, ut inter caput quartum et tria priora con- 
formitas adesset^. Ea a Congregatione generali approbabantur ^. 

Quum igitur post generalem de toto schemate discussionem sii- 
gulae eius partes in discussionibus specialibus examinatae essert, 
quumque emendationes a Patribus propositae omnium suffragiis es- 
sent subiectae, atque singulae schematis partes, secundum emenda- 
tiones a Patribus probatas reformatae, suffragiis eorum receptae essent, 
restabat, ut de tota Constitutione ^ sufFragia ferrentur. Rogabantir 
sufFragia d. 13. lulii in Congregatione generali octogesima quintu. 
Suffragia ferebant 601 Patres: 451 „Placet", 62 „Placet iuxta m(>- 
dum", 88 „Non placet" «. 

Exceptiones Patrum, qui suffragium „Placet iuxta modum" tule- 
runt^, d. 14. lulii omnibus tradebantur ^^^ et a deputatione in duabus 
sessionibus examinabantur ^^. Quae maioris momenti in iis occui- 
runt, infra sive in commentationibus sive in adnotationibus ipsi Con- 
stitutioni adiectis commemorabimus. In duobus tantum locis depu- 
tatio, ut schema mutarent, Patribus suadere statuit, sc. ut in ca- 
pite quarto omitterent locos ex SS. Irenaeo et Augustino citatos ^^ 
et ut in fine capitis quarti ad verba „Romani Pontificis definitione^ 
ex sese" adderent verba „non autem ex consensu Ecclesiae". Hae(5 
vel similia verba, quae doctrinam olim in Gallia vigentem, Papae de • 
finitiones accedente tantum consensu Ecclesiae vel Episcoporum infalli- 
biles esse, directe excludunt, dudum iam a Patribus proposita erant ^^ 
Etiam in exceptionibus iterum proponebantur ^^. Ea verba , ut Brixi- 



^ Relatio etc. C. V. 419 c sqq. '- Ex actis etc. C. V. 1694 d. — 

Ex diurnis etc. C. V. 1702 b. 

' Schema etc. C. V. 273 c. * Relatio etc. C. V. 420b. 

5 Ex actis etc. C. V. 1694 d. ^ Relatio etc. C. V. 421 d. 

' V. eam C. V. 426 b sqq. ' Acta etc. C. V. 759 d sq. 

^ Exceptiones etc. C. V. 432 a sqq. ^^ Acta etc. C. V. 760 b. 

11 Ex aetis etc. C. V. 1685 a sqq. ^^ cf. supra p. 120 ^ 

13 Cf. Schema etc. C. V. 1643 a. ^* Exceptiones etc. C. V. 458 c. 



Canones. Discussio ultima totius Const. 123 

nensis ait in relatione nomine deputationis habita \ „nihil aliud sunt 
quam solummodo quaedam explicatio ; nam reapse, cum dicimus, defi- 
nitiones Romani Pontificis ex cathedra loquentis esse irreformabiles 
ex sese, eo ipso enuntiamus, causam irreformabilitatis sitam esse in 
ipsis decretis Romani Pontificis et non esse ponendam aliunde ex con- 
ditione quadam externa, ut.est assensus Episcoporum, assensus Eccle- 
siae." Ipsa deputatio aliqua, quae ad stilum spectantia proposita 
erant, mutavit^. 

Itaque in Congregatione generali octogesima sexta d. 16. lulii de 
exceptionibus agebatur^. Relationes nomine deputationis habuerunt 
de exceptionibus in prooemium et duo prima capita propositis Rraus 
Episc. d' Avanzo, de capite tertio Rmus Zinelli, de capite quarto Rraus 
Gasser*. Duo illa, quae a deputatione commendabantur, a Patribus 
recepta sunt ^ Quibusdam, quae stilum respiciunt, a deputatione mu- 
tatis^ Constitutioni sola deerat Patrum in Sessione solemni appro- 
batio et Summi Pontificis confirmatio. 

Aliqui ex Patribus , qui definitioni infallibilitatis pontificiae ad- 
versabantur , illis diebus et ante ipsam solemnem Sessionem per 
Summum Pontificem se obtenturos sperabant, ut, quod Ecclesiae peri- 
culo fore putabant, averterent. Eorum deputati d. 15. lulii vespere 
Sumnium Pontificem adierunt petituri, ut incisum canoni capitis tertii 
additum: „aut eum habere tantum potiores partes, non vero totam 
plenitudinem huius supremae potestatis'* deleri et in definitione in- 
fallibilitatis addi iuberet „innixus testimonio ecclesiarum" '. Idem 
sequenti die Rraus Darboy, Archiep. Parisiensis, epistola ^ ad Sum- 
mum Pontificem data petiit , in qua praeterea proposuit , ut in ca- 
pite tertio verba „quae vere episcopalis est" delerentur. Quae si 
fierent, promisit fore , ut fere omnes Patres , qui in Congregatione 
generali suffragium „Non placet" dederunt, in Sessione solemni suf- 
fragium „Placet" ferrent. Rraus Dupanloup , Episc. Aurelianensis, 
Summo Pontifici epistola ad eum d. 17. lulii data suasit, ut in 
Sessione publica a confirmatione Constitutiouis abstineret eamque in 
aliud tempus, quo tanta eius pericula timenda non essent, diifer- 
ret ^. Rmo Archiep. Parisiensi Summus Pontifex respondit, se omnia 
Congregationi generali relicturum esse sibique sententiam definitivam 
reservare ^^. 



* C. Y. 476 a. - Ex actis etc. C. V. 1685 a sqq. 

3 Acta etc. C. V. 760 c. 

^" Relationes etc. C. Y. 460 a sqq. 468 a sqq. 473 b sqq. 

^ C. V. 476 d sqq. — Acta etc. C. V. 760 c. 

6 Ex actis etc. C. Y. 1695 d. — Ex diurnis etc. C. Y. 1702 d. 

' Ex diurnis etc. C. Y. 1702 d. Cf. epistolam comitis Arnim ad re- 
gem Borussiae. C. Y. 1609 d. ^ C. Y. 992 b. c. 

' C. Y. 992 d sqq. '' Ex diurnis etc. C. Y. 1702d. 



124 Pars II. Const. de Eccl. Cap. I. Eius historia. — Confirm. in Sess. sol. 

Decreto in Congregatione generali octogesima sexta d. 16. lulii 
promulgato Summus Pontifex omnibus Patribus, „qui vel ratione vale- 
tudinis vel ratione negotiorum in sua dioecesi peragendorum ad tem- 
pus . . . discedere volunt , veniam abeundi generaliter concedit, ita 
tamen, ut discessum suum significent in scripto ad Secretarium Con- 
cilii misso , nec absentia haec protrahatur. ultra festum S. Martini d. 
11. Novembris" *. Die sequenti quinquaginta quinque Patres, qui se 
inSessione solemni suffragium „Placet" ferre posse negabant, epistola ad 
Summum Pontificem data se sine mora ad greges suos redituros scribe- 
bant. A Sessione publica se constituisse abesse. „Pietas enim et revere]i- 
tia", inquiunt, „. . . non patiuntur, nos in causa personam Sanctitatis Ye- 
strae adeo proxime concernente palam et in facie dicere ^Non placet'." ^ 
Animadvertunt etiam, se gregibus post tam longam absentiam ob belli 
timores atque praesentissimas eorum spirituales indigentias summopere 
necessarios esse, atque Summo Pontifici intemeratam fidem et obediei- 
tiam profitentur. Etiam Rmus Melchers, Archiep. Coloniensis, et Rinus 
de Ketteler, Episc. Moguntinus, ille epistola ad Praesides Concilii, hic ai 
Summum Pontificem data, scripserunt, se, quum suffragium ^Placet" ferre 
non possent, Sessioni publicae interesse nolle et venia discedendi sili 
concessa utentes citissime ad greges ob bellum inter Galliam et Borus- 
siam in maximo periculo versantes redituros esse. „Ceterum declaro, ^ 
inquit Rmus Archiep. Coloniensis, „me decretis a Concilio ferendis et 
a Smo Patre confirmandis humillime me esse subiecturum." Similite.' 
Episc. Moguntinus: „Sed non possum Roma discedere," inquit, „prius- 
quam Tibi, Beatissime Pater, declaraverim, fore ut definitionibus Con- 
cilii me plenissime subiiciam, perinde ac si praesens voto ,Placet" 
consensissem." ^ 

Sessio solemnis habebatur d. 18. lulii. Lecta Constitutione primt 
de Ecclesia suffragia ferebantur: 533 ^Placet", 2 „Non placet". De- 
inde Summus Pontifex Constitutionem confirmavit *. 



1 Sessio quarta. C. V. 479 b. c. — Acta etc. C. V. 761 d. 

2 Literae etc. C. Y. 994 b sqq. ^ i)^^^ q y. 993 d sq. 

"^ Sessio solemnis. C. Y. 487 c sqq. — Adhaesiones omnium Patrum, 
qui sive in Congregatione generali octogesima quinta sive in Sessione sol- 
lemni quarta non interfuerunt vel in priori votum ^lN^on placet'^ vel „Placet 
iuxta modum" dederunt, v. C. Y. 995 d sqq. 1752 b. 



Pars 11. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 125 



CAPUT ALTERUM. 

Aliquorum locorum Constitutionis primae de Ecclesia uberior 

explicatio. 

COMMENTATIO I. 

Num ChristTis recte dicatur in Petro instituisse unitatis principium ac visibile 

fundamentum. 

Nihil est usitatius, quam ut Petrum Ecclesiae unitatis principium et 
visibile fundamentum dicamus. Ea tamen verba in prooemio Constitu- 
tionis usurpata aliquibus Patribus non placuerunt, nec solum in anim- 
adversionibus , quas ante discussionem generalem schematis de unde- 
cimo capite pristini schematis scriptas tradiderant, illa verba mutari 
voluerunt, sed etiam postea deputatorum Patrum responsis non con- 
tenti iterum atque tertio idem postularunt. Quae de ea disputatione 
in actis habentur, quum licet non ita multa, tamen plura sint, quam 
ut in adnotatione textui subiecta referri potuerint, hac commentatione 
collecta sequantur. 

1. Atque Petrum recte dici principium utriusque (fidei et chari- 
tatis) unitatis, Patres deputationis de fide ostendunt in ea relatione, 
quam scriptam simul cum schemate Congregationi generali obtule- 
runt^. „Dici id posse ac debere", inquiunt, „Ecclesiae Patres et Doc- 
tores tradunt, quatenus nimirum constitutum fuit in Petro totius Eccle- 
siae caput, quo corpus in unitate continetur; quatenus in illo institu- 
tus fuit universalis omnium fidelium doctor et confirmator fratrum, per 
quem unitas fidei conservatur; et quatenus in eodem institutus fuit 
supremus universi gregis pastor, a quo unitas ovilis custoditur: de 
quibus inter alios probatos auctores disserunt Petr. Ballerini, De vi ac 
rat. Primat. c. 10., Card. Gerdil, Opusc. 4 ad hierarch. Eccles. con- 
stitut. pertinent. opp. t. XI. p. 103 sqq. 

„Sed ad rem sunt haec ex Catechismo ad Parochos in art. Symb. 
,Credo sanctam Ecclesiam' : ,Unus est etiam eius rector ac gubernator, 
invisibilis quidem Christus, quem aeternus Pater dedit caput super 
omnem Ecclesiam , quae est corpus eius ; visibilis autem is, qui Ro- 
manam Cathedram , Petri Apostolorum principis legitimus successor, 
tenet: de quo fuit illa omnium Patrum ratio et sententia consentiens, 
hoc visibile caput ad unitatem Ecclesiae constituendam et conservan- 
dam necessarium fuisse, quod praeclare et vidit et scripsit sanctus 
Hieronymus, et contra lovinianum his verbis : Unus eligitur, ut, capite 
constituto, schismatis tollatur occasio; et ad Damasum: Facessat in- 
vidia; Romani culminis recedat ambitio: cum successore piscatoris, et 



* Cf. supra cap. I. p. 112. 



126 Pars II. Const. de Eccl. Cap, II. Commentationes de aliquibus locis. 

discipulo crucis loquor. Ego nullum primum, nisi Christum, sequens, 
Beatitudini tuae, id est Cathedrae Petri, communione consocior ; super 
illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicunque extra hanc do- 
mum agnum comederit, profanus est ; si quis in arca Noe non fuerit, 
peribit regnante diluvio'. Idemque illico adductis testimoniis S. Cy- 
priani, Optati, Basilii, Ambrosii et Augustini confirmatur." ^ 

De eadem re Rmus Pie in ea relatione, quam ante inceptam dis- 
cussionem generalem in Cougregatione quinquagesima habuit , haec 
disserit: „Animadversum est a nonnullis Patribus , quod Petrus di- 
catur fuisse institutus non solummodo tanquam fundamentum visi- 
bile unitatis Ecclesiae, sed etiam tanquam perpetuum eiusdem uni- 
tatis principium. 

„Salvo autem meliori iudicio, deputationi vestrae visum fuit, nec 
auctoritates nec rationes deficere, ut vox illa servetur. Non auctor - 
tates, nam praeter plurimos Patres tum Graecos tum Latinos, a qu - 
bus Cathedra Eomana dicitur unitatis matrix et radix et nutrix, tt 
asseritur in Petro esse unitatis principium, neminem nostratum fugi , 
clarissimum Episcopum Meldensem in sua celeberrima oratioue ae 
7(mtate Ecdeslae dixisse: Auctoritatem ecclesiasticam primum in unius 
persona constitutam in alias propagatam non fuisse nisi ea lege , ut 
semper ad 2^^'inclpium suae tinitatis reducatur, eosque , qui illam exer- 
cendam susceperint, debere inseparabiliter adhaerere eidem cathedrae. 

„Ratio autem huiusce vocabuli est, quia Petri auctoritas no7i est 
tantmnmodo Ecclesiae fundameyitum iXASsivnm , sed fundamentum rivum, 
activum et, ut aiunt, dynamicum, cuius vi et energia omnes parter 
stant et coalescunt, uti patebit ex infra dicendis."^ 

In discussione speciali prooemii novi schematis unus iterum locc 
verborum „utriusque unitatis i^rincipium ac visibile fundamentum" poni 
voluit „permanens (vel firmum), utriusque unitatis ce?itrum ac funda- 
mentum" (Emendatio 7.)^. Alius item loco vocis principi^cm vocem cen- 
trum proposuit (Emendatio 8.), qui quidem vocem visihilis fundamenti 
reliquit. „Ex variis Sacrae Scripturae textibus", inquit, „clare apparet, 
Christum ipsum, qui fidei et charitatis auctor et est et dicitur, esse 
etiam earum, proprie loquendo, principium: ideoque hoc verbum, prin- 
cipium- nempe , in suo genuino sensu applicari non posse mihi vide- 
tur Apostolo Petro, . . . sed potius dicendum, saltem meo iudicio, 
^centrum^. Christus enim iu Beato Petro ,instituit perpetuum utriusque 
unitatis centrum ac visibile fundamentum' ; non vero principium ; nec 
enim aliter constare videtur ex synodalibus definitionibus." * Etiam 
tertius vocem centri praefert^. 



* Relatio etc. C. V. 274 d sq. ^ Relatio etc. C. Y. 291 d sq 

3 Emendationes etc. C. Y. 303 b. * Ibid. ^ Ibid. 



Comment. I. Num Petrus principium unitatis Ecclesiae. 127 

His respondet^ Effius Leahy, deputationis relator: „Patres depu- 
tationis putarunt, verba schematis esse omnino retinenda et nuliam ex 
his tribus emendationibus posse admitti. Quoad vocem ,principium' 
auctores emendationis, saltem unus ex iis dicit, quod principium recte 
dici non possit [fundamentum unitatis fidei recte dici non possit] ^ de 
B. Apostolo Petro, et quod hoc rite praedicari possit de solo Christo 
Domino. Certe Christus Dominus est principium primarium non so- 
lum unitatis, sed etiam omnium spiritualium donorum, quae opitulante 
Spiritu Sancto, operante Spiritu Sancto in sinum dilectae suae sponsae 
Ecclesiae efFundit et semper est efFusurus. Sed Cliristus praeterea 
posuit in ipsa Ecclesia, praeterea voluit in ipsa constitutione Ecclesiae, 
principium unitatis secundarium, vicarium. Quamvis enim lesus Chri- 
stus Dominus noster sit semper invisibiliter cum Ecclesia, eam per 
gratiam Spiritus Sancti docens, regens, vivificans; ea tamen omnia 
facit modo accommodato societati externae et visibili, qualis est Eccle- 
sia, per media accommodata huic externae et visibili Ecclesiae, sci- 
licet per ordinem hominum externum et visibilem , per media visi- 
bilia, per sacramenta visibilia, per praedicationem verbi externam, 
audibilem, sensibilem : quamvis , inquam, Christus Dominus ita agat 
quoad oeconomiam totius Ecclesiae, similiter, simili modo quamvis 
ipse sit auctor et effector unitatis Ecclesiae , primarium principium 
unitatis Ecclesiae ; tamen posuit in ipsa constitutione Ecclesiae illud, 
quod dicimus principium unitatis; illud, quod de se aptum et efficax 
est ad conservandam fidei et communionis unitatem heri, hodie et in 
saecula; illud, quod de se aptum et efficax est ad conservandos omnes 
fideles ab haeresi et schismate ; illud, quod de se aptum et efficax est 
ad conservandos in professione eiusdem fidei et sinu eiusdem commu- 
nionis omnes sparsos per universam terram et in omnibus aliis inter 
se diversos: Christus, inquam, posuit illud in ipsa constitutione Ec- 
clesiae, et illud, quod ita posuit, illud est auctoritas, auctoritas, in- 
quam, non solum invisibilis, non solum ipsius Christi, sed auctoritas 
visibiHs, palpabilis, residens in ipsa persona Petri et successorum Petri. 

„Et quod haec auctoritas Summi Pontificis vere dici possit et sit 
principium unitatis, patet a priori ex eo, quod omnes huic auctoritati 
se submittentes in eadem fide et in eadem communione necessario 
coniunguntur. Patet etiam a posteriori, quia de facto populi omnium 
tribuum et linguarum in unum ovile Christi congregati sunt, propterea 
quod Primatum Summi Pontificis agnoverint; dum e converso ab ipsis 
incunabulis Ecclesiae usque ad praesentem diem sectarii reiicientes 
semel, et quia reiecerunt auctoritatem Summi Pontificis, ideo inter 
se in multiplices haereses et schismata scissi sunt et adhuc scindun- 

* Relatio etc. C. V. 306 c sqq. ^ Quae uncis inchisimus, habentur 

in relatione, sed contextui certe non satis conveniunt. 



128 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

tur. Yere igitiir dici potes.t, quod Primatus Summi Pontificis revera 
sit et dici possit et debeat principium unitatis fidei et communionis. 
Et est specialis ratio, quare vox centrum unitatis non debeat substitui 
voci pnncipium unitatis; est specialis ratio. 

„Quarenam substituitur vox ,centrum unitatis'? quarenam? Nempe 
quia haec vox ceyitrum est magis elucidata, quia praeterea unum signi- 
ficant hae voces ,principium unitatis et centrum unitatis'. 

„Sed loquendo de unitate Ecclesiae, vox usitata semper vel fere 
seraper in tractatibus theologicis et in controversiis cum protestanti- 
bus , vox semper vel fere semper usitata de unitate Ecclesiae , (ist 
principiuni unitatis. 

„Sed principium et centrum unitatis non sunt quid unum et idem? 
In se certe sunt. Christus Dominus non solum est principium uni- 
tatis, sed etiam est centrum unitatis; sunt in se quid unum et idein. 
Sed vox ,principium' non eandem notionem exhibet atque eundem 
respectum ac vox ,centrum unitatis', nam principium proprie significat 
principium unitatis, significat id, quod positum est in ipsa constitutioiie 
Ecclesiae, significat relationem Summi Pontificis ad membra Ecclesiai; 
dum centrum unitatis significat relationem membrorum Ecclesiae ed 
Pontificem. Principium est quid intrinsecum Primatui Ecclesiae; pra3- 
supposita hac constitutione, praesupposito hoc principio, tunc sequitur 
tanquam consectarium naturale, quod cum hoc principio convenire do- 
beant omnes Episcopi, omnes ecclesiae, omnes fideles. Igitur vox 
,principium unitatis' non est quid unum et idem ac vox ,centrum un> 
tatis': propterea vox principium unitatis est fere semper usitata. Igitur 
Patres deputationis censuerunt, vocem principium unitatis esse omnino 
retinendam et non mutandam in vocem centrum unitatis." 

Itaque cum sufFragia ferrentur, verba schematis retenta et, quae 
proposita erant, paucis contradicentibus exclusa sunt *. 

Quum tamen in Congregatione octogesima quinta tota Constituti) 
suffragiis subiiceretur , duo Patres iterum vocem centri recipi volue- 
runt^. Responsum autem est in sequenti Congregatione a relator^ 
deputatiouis , de re a Congregatione generali iam iudicatum nec ite- 
rum de ea agendum esse ^. 

2. Etiam voce visihile fundamentum unum vel alterum offensum esso 
vidimus. De qua re haec habentur in relatione, quae cum ipso sche- 
mate inter Patres distributa"* est: „Animadvertitur, loco ,visibile fun- 
damentum' dicendum esse ,praecipuum fundamentum'. Sed iuxta verb^ 
Christi Domini Matth. 16. ex maiorum interpretatione et Ecclesiac 
sensu constanter dictum illud est, hoc inauditum. Quod vero attinei 
ad sententiam sive Scripturae sive Patrum, aedificatos nos esse supei 



* Relatio etc. C. V. 31 Id. ^ Exceptiones etc. C. V. 433 b. c. 

3 Relatio etc. C. V. 462 a. ^ C. V. 275 a. 



Comm. I. De Petro, unitatis principio. Comm. II. De Petri Primatu etc. 129 

fuadamentum Apostolorum, eius declaratio habetur iu altera relationis 
huius parte , quae versatur circa cap. quartum de Romani Pontificis 
infallibilitate." ^ 

Quum tameu idem propositum esset in discussione speciali pro- 
oemii^, respondit^ Rmus Leahy in relatione de emendationibus nomine 
deputationis habita: „Non solum necesse est, ut sit in Ecclesia prin- 
cipium de se aptum et efficax ad procreandam unitatem, sed etiam 
ad sustentandam, ad eam conservandam et perpetuandam usque ad 
finem saeculi. Et quid magis inservit, quid magis necessarium, ut in 
unum coagmententur omnes partes aedificii, quid magis inservit vel 
magis necessarium est quam fundamentum? Hoc fundamentum omnino 
debet esse et vocari vlsihile, quia est fundamentum societatis visibilis ; 
quia praeterea situm est in ipsa visibili persona successoris Petri: 
proinde hae voces ,principium ac visibile fundamentum' sunt retinendae, 
ut censuerunt Patres deputationis." 

COMMENTATIO II. 

De Primatu soli Petro collato ac de Petri ad ceteros Apostolos ratione. 

Contra eam capitis undecimi (pristini schematis de Ecclesia) sen- 
tentiam, qua uni Petro summi pastoris et rectoris iurisdictio a Christo 
Domino tradita esse dicitur, in animadversionibus Patrum de illo ca- 
pite scriptura traditis aliqua obiecta erant, quae in relatione a Patribus 
deputatis simul cum schemate distributa breviter refutantur *. Re- 
currit autem eadem res inter emendationes a Patribus in discussione 
speciali primi capitis novi schematis scripto traditas, atque unus ex 
Patribus ostendere studet, ubi agatur de Primatus institutione , ibi 
prius de apostolici muneris institutione agendum esse. „Probatio Pri- 
matus Petri", inquit ille, „ex textu apud Matth. "2^, 18. 19 tunc de- 
mum solide et contra obiectiones tute conficitur , si simul exponitur, 
in qua relatione fundamentum Petri ad fundamenta omnium versetur 
Apostolorum, super quod, testante S. Paulo (Ephes. 2), aedificati sunt 
fideles, et quomodo Petri potestas solvendi et ligandi ad similem om- 
nium Apostolorum potestatem (Matth. 18) se habeat. Quum eadem 
verba ad omnes Apostolos quoque dicta sint, vere asseri nequit, ad 
unum Petrum fuisse prolata: et quoad rem similis obiectio de funda- 
mentis Ecclesiae exspectanda est. 

„Quandoquidem decreti dogmatici forma ea esse debet, ut quasvis 
obiectiones et dubitationes, quantum fieri poterit, chiritate et plenitu- 
dine sua excludat: conveniens, imo necessarium videtur, Apostolorum 



^ Cf. quae habentur in sequenti commentatione. 

2 Emendationes etc. C. V. 303 b. ^ Relatio etc. C. V. 308 b. 

* C. V. 275 b. c. 

Granclerath, Constit. tlogmat. 9 



130 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

quoque fundamenta et potestatem solvendi commemorare et cum 
summa Petri potestate conferre. Optimum utique erat, doctrinam de 
apostolico munere, utpote generalem, illi de Primatu praeponere, quo 
facto Primatus natura et vis in plena luce apparuisset. Quod quia 
non placuit, inserenda hic saltem commemoratio videtur in hunc vel 
similem modum : ,Quamvis sancta Dei Ecclesia super fundamenta 
omnium Apostolorum a Christo Domino exstructa sit, omnesque a 
divino Redemptore alligandi et solvendi supra terram potestatem ac- 
ceperint: tamen peculiari et eminenti modo super Petrum aedificata 
fuit. Ad eum solum enim' etc." * 

Eam rem Rmus Bartholomaeus d'Avanzo, Episcopus Calvensis 
et Theanensis , qui nomine deputationis de fide relationem de emen- 
dationibus in caput primum et secundum propositis habuit, accuratis- 
sime expendit, praeclaramque eius expositionem integram ^ afferemus 

„Emendatio", inquit, „primo aspectu gravior apparet et certe 
digna, quae diligenter expendatur; cumque agatur de interpretatione 
textus Scripturae, permittatis, rogo, ut potius legam. 

„Itaque rmus emendator ex eadem praeconcepta idea, quod non 
possit tractari de Primatu nisi prius agatur de Ecclesia et praesertim 
de apostolico munere , admittit quidem perceleberrima illa loca Mat- 
thaei: Tii es Petrus etc, et loannis: Pasce oves etc, ideoque evidenter 
Petri Primatum admittit; sed addit, quod id verum sit literaliter, at 
quoad rem ipsam pluribus difficultatibus et dubiis locum dent, prout 
exprimuntur in capite primo schematis nostri, et sic ratiocinatur illmus 
et rmus emendator. In schemate dicitur: Uni Petro dictum est : Quod- 
cumque solveris etc, atqui etiam Apostolis Matth. 18 dictum est: Quae- 
cumque solveritis . . .; uni Petro dictum est: Tu es Petrus etc; atqui 
etiam Apostolis dictum est, quod sint fundamentum : Aedijicati super 
fundamentum Apostolorum . . .; uni Petro dicitur dictum: Pasce oves 
etc, atqui caeteris etiam Apostolis dictum est : Sicut misit me Pater et 
ego mitto vos; euntes docete. . . Igitur concludit emendator : ut bene 
omnia cohaereant, et difficultas omnis evanescat, necessarium est, ut 
exponatur clare, in qua relatione (notate, haec est difficultas) sint ad 
invicem hae Christi promissiones ad Petrum et ad Apostolos; id quod 
consequi nequit, nisi de Apostolatu simul et de Primatu etiam per- 
tractetur. En tota emendatoris et oratoris ratiocinatio , cuius robur 
fuisse a me imminutum nullus certe audebit asserere. Idcirco ipse 
proponit formulam, quae incipit: Quainvis etc, in qua scilicet fit mentio 
tum de textu fundamentum Apostolorum, tum de aliis. 

„Yerum, Emi et Rmi Patres, ista nonnisi speciem habent diffi- 
cultatis, quam inde a suo tempore in nihilum redegit Innocentius III. 
epistola, quae incipit Apostolicae Sedis, ad Patriarcham Constantinopo- 

1 Emendationes etc. C. Y. 313 c. d. ' C. Y. 320 b sqq. 



Comment. II. De Petri Primatu atque ad ceteros Apostolos ratione. 131 

litanum, ubi expendens illa verba: Tii es Petrus etc, inquit: ,Petro dic- 
tum est sine aliis et non aliis sine Petro, ut intelligatur sic ei attributa 
potestas huiusmodi, ut aliis sine ipso esse non possit, ipsi sine aliis 
esse possit ex privilegio sibi collato et ex concessa sibi plenitudine 
potestatis/ * Itaque ex laudatis verbis quaedam dicta sunt Petro sine 
aliis Apostolis , quaedam dicta sunt Apostolis, sed non sine Petro. 
Quaenam sunt haec? Tria celeberrima illa testimonia: Tii es Petrus 
. . . Confiryna fratres . . . Pasce oves et agnos . . . praecipua illa con- 
tinent, quae dicta sunt Petro sine Apostolis, sed in praesentia Apo- 
stolorum. Quae vero emendator proponit, scilicet: Quaecumque alUga- 
veritis . . . Euntes docete etc, respiciunt ea, quae dicta sunt Apostolis, 
at non sine Petro. In quanam ergo relatione sunt inter se? Hoc 
est, quod quaerit emendator : relatio patet ex contextu. 

„Siquidera quod in primo textu: Tu es Petrus etc, lesus Christus 
Dominus noster respiciat unum Petrum, et ex textu est evidens, et 
orator ad literam concedit; Apostolos enim omnes praesentes Christus 
adloquitur dicens: Quem me dicunt Jiomines? et omnes respondent : 
Alii Eliam, alii loannem Baptistam, alii Hieremiam. Tunc Cliristus 
iterat: Vos autem quem me esse dicitis? Ceteris Apostolis silentibus 
Petrus respondet: Tu es Christus^ Filius Dei vivi. Tunc Christus sta- 
tim: Beatus es^ Simon Bar-Iona, quia non caro et sanguis revelavit tibi, 
sed Pater meus, qui in coelis est. Sed tunc pergit : Et ego dico tihi, quia 
tu es Petrus (Cephas scilicet, qui hanc confessionem fecisti), et super 
hanc petram aedificaho Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalehunt 
adversus eam. Et tihi daho claves regni coelorum. Quaeso, quibusnam 
clarioribus verbis poterat Christus determinare personam Petri ? Illum 
appellat nomine nativitatis Simon, nomine paternitatis Bar-Iona, filius 
loannis, subiungit cognomen, quo ipse eum cognominaverat — tu es Pe- 
trus, et assignat rationem eius, quod dicturus est — Pater revelavit tihi, 
et pollicetur, se daturum ipsi Petro — ego daho tihi. Quaenam ergo est 
relatio in hoc casu inter Christum [et] inter Petrum et Apostolos 
praesentes? Nulla alia literaliter potest esse prima fronte nisi illa, 
quae intercedit inter Christum donantem , Petrum douatarium et 
Apostolos testes donationis. Dixi prima fronte ad literam, sed quoad 
rem, ut ipse emendatoris distinctione utar, quoad rem ipsam illa re- 
latio est inter tres, quae naturalis est, inter supremum Christum et 
subordinatum Petrum , et inter superiorem Petrum et subordinatos 
Apostolos. 

' Cf. Migne P. L. CCXIV , 760. Textus hic est: „Quod si orani- 
bus etiam Apostolis simul dictum esse reperias, noTi tamen aliis sine 
ipso , sed ipsi sine ahis attributam esse cognosces hgandi et solvendi a 
Domino facultatem; ut quod non alii sine ipso , ipse sine aliis posset ex 
privilegio sibi collato a Domino et concessa plenitudine potestatis." 

9* 



132 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

„Equidem in verbis donationis Christi Apostoli non nominantur 
nisi in obliquo et implicite; nomine Ecclesiae aedificandae et regni 
coelorum adunandi, praecipue veniunt Apostoli. Cum ergo Ecclesia 
aedificanda sit super petram fundamentalem Petrum ; sequitur , quod 
relatio inter Petrum et Apostolos in hoc textu sit relatio inter funda- 
mentum et aedificium. Fundamentum sustinet aedificium, non susti- 
netur, regit et non regitur; uno verbo, a fundamento aedificium abso- 
lute pendet, non viceversa. Ergo relatio Apostolorum ad Petrum 
quantum ad rem ipsam est relatio absolutae dependentiae. 

„Idem dicendum de secundo testimonio Luc. 22: Ecce satanas ex- 
petivit vos . . . confirma fratres tiios. Apostolis praesentibus Christus 
praedicit maximam tentationem satanae contra ipsos, tum subdit : Egc 
autetn rogavi pro te^ ut non dejiciat fides tua; en charisma personale 
Petro. Et quaenam relatio ad Apostolos? Subiungit: Tu conversm 
confirma fratres tuos. Ergo relatio Petri ad Apostolos est relatio su- 
perioris ad subordinatos , quippe absque contradictione quod minus a 
maiori confirmatur. Et in casu nostro est relatio magistri ad disci- 
pulos, est iterum dependentiae absolutae. 

^Nec alium sensum praebent verba tertii testimonii loan. 21 : 
Pasce oves. Praesentes erant omnes Apostoli ad litus maris. Christus 
expostulat a Petro triplex pignus amoris prae omnibus Apostolis prae- 
sentibus, nemine excepto ; et postea confert illi supremam potestatem 
promissam super omnes: Pasce oves, pasce agnos. Ergo relatio inter 
Petrum et Apostolos ex hoc tertio testimonio est relatio inter pasto- 
rem et oves, hoc est omnimoda subordinatio. Quid clarius? Quid 
quaerit amplius emendator? 

„Ergone, dicet aliquis, et dictum est, omnimoda et plena potestas 
erit absque ulla limitatione in Petro ? Utique duplicem habet limi- 
tationem, activam unam, ut ita dicam, et alteram passivam. 

„Habet activam ex parte Christi donantis, qui ait: Ego Christus 
Deus dabo tibi; ego rogavi pro te; pasce oves meas. Itaque tantam 
potestatem habet Petrus, quantam illi dedit Christus Dominus, non in 
destructionem , sed in aedificationem corporis Christi, quod est Ec- 
clesia. Sed est alia limitatio passiva, si ita loqui fas est, ab ipso 
Christo posita ex parte Apostolorum. Christus enim ut sapiens archi- 
tectus posuit Petrum fundamentalem petram, supra quam aedificaret 
Ecclesiam. Sed ipse idem Christus designavit aedificatjores , quibus 
Petrus ad aedificandam Ecclesiam uteretur , hoc est , Apostolos ibi 
praesentes. Petrus constitutus est magister in secundo textu ad con- 
firmandum alios; sed isti alii non debent esse nisi illi, quos ipse Chri- 
stus dedit Petro fratres in Apostolatu : Confirma fratres ; atque adeo 
sibimet in fratres elegerat : Vade ad fratres meos ^ In tertio textu 

* loan. 20, 17. 



Comment. II. De Petri Primatu atque ad ceteros Apostolos ratione. 133 

Petrus debet pascere agnos ; sed isti agni non debent generari nisi 
per illas oves, quas Christus ipse Petro pascendas adsignabat, quas 
acquisiverat sibi; unde illas vocat oves meas: Pasce oves meas. Ergo 
suprema et plena potestas est in Petro, qui tamen non potest, non 
debet exercere eam per alios coadiutores suos nisi per Apostolos eo- 
rumque successores. 

„Atque inde intelligitur, Eiiii ac Rmi Patres, sapientissimam esse 
oeconomiam lesu Christi Domini nostri, qua, cum tradidisset plenam 
et supremam potestatem Petro sine aliis, ut loquitur Innocentius III. "^, 
postea eandem confirmat aliis, sed non sine Petro. Apostolatus ergo, 
et in ipso Episcopatus, immediate et iure divino est ex Christi insti- 
tutione, non ad imponendum limitem, sed ad cooperandum supremae 
ac plenae potestati Petri in aedificationem Ecclesiae, quam Christus 
acquisivit sanguine suo. Atque id expresse confirmatur a testimoniis 
illis, quae emendator opponit. 

„Christus equidem ad omnes Apostolos dicit: Euntes docete etc; 
dicit: Qul non crediderit, condemnahitur ; quibus verbis et Petrum et 
ceteros Apostolos instituit pastores et doctores super omnes gentes. 
Sed haec dicta narrantur Matthaei capite ultimo, versiculo ultimo, et 
ut subiungit S. Marcus, post haec dicta illis videntihus elevatus est in 
coelum. Ergo antequam contitueret pastores et doctores Apostolos non 
sine Petro, iam dixerat: Pasce oves, pasce agnos; adeoque antequam 
designaret pastores et doctores, iam constituerat Petrum pastorem 
pastorum, doctorem doctorum, ut scilicet capite constituto non solum 
schismatis, sed et erroris tolieretur occasio. 

„Eandem argumentationem suppeditat aliud Matthaei: Quaecum- 
que solveritis, erunt soluta. lam antea dixerat Petro : Quodcumque 
solveris etc. , ad quae necessario verba illa sunt referenda , ut possint 
intelligi. Atque hic rogo vos, Emi ac Rmi Patres, ut magis magisque 
benevolentiam vestram indulgeatis, si in re tanti momenti, in qua 
cardo praecipue vertitur difficultatis, diutius aliquautulum attentionem 
vestram distineo. 

„Iesus Christus Dominus noster in celebri illo testimonio Mat- 
thaei 16 duplici methaphora utitur , petrae scilicet fundamentalis et 
clavium : Tu es Petrus, et : tihi daho claves. Utrique metaphorae occa- 
sionem dabat ipse Simon loannis; primae metaphorae de petra propter 
cognomen suum Petrus, secundae vero metaphorae clavium propter 
suam confessionem, dicens: Tu es Christus. Attendite Patres. Equi- 
dem quaenam est etymologia nominis Christi? Audiatur Lactantius: 
,Christus non proprium nomen est, sed nuncupatio potestatis et regni: 
sic enim ludaei reges suos appellabant. Siquidem sicut nunc', inquit 
Lactantius, ,Romanis indumentum purpurae insigne est regiae digni- 

^ Cit. epist. Apostolicae Sedis. 



134 Pars 11. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

tatis adsumptae , sic ludaeis unctio sacra nomen ac potestatem habot 
regiam. Yerum quoniam Graeci', prosequitur Lactantius, ,-/fvi£at)ai di- 
cebant ungi, ob hanc rationem nos eum Christum nuncupamus.' ^ Id- 
ipsum dixerat iam multo ante S. lustinus. 

„Christus igitur idem est ac rex; et reapse si qui conceptus ex- 
hibetur frequentius in utriusque foederis Scriptura, est certe titulus 
regis, a propheta Balaam usque ad Danielem , et etiam in Novo Te- 
stamento, in quo angelus ad Mariam a regia potestate exorditur : Et 
regnahit in domo David in aeternum^. Et loannes in Apocalypsi: Bex 
reyum et Dominus dominantium ^. Petrus ergo dicens : Tu es Christus, 
Filius Dei vivi^ professus est divinitatem non modo, sed regiam Christi 
potestatem; quare Christus respondet: Si ergo ego, Christus scilicet, 
rex sum, ego dabo tibi claves regni mei, et tu eris regni mei cla- 
viger, ianitor. Claves autem regiae potestatis erant insignia apud He- 
braeos, quorum reges ferebant clavim super humerum, unde celebrc; 
illud Isaiae: Parvulus natus est nobis, et puer datus est nobis, et factu^ 
est principatus super humerum eius *, hoc est : sunt claves in signuni 
regiae potestatis. 

„Atque in eadem metaphora perseverans Christus subiungit: Quod 
cumque solveris, erit solutum. Non enim haec est tertia metaphora, ui 
vulgo dicitur etiam apud graves commentatores , non est haec tertia 
metaphora, qua usus est, quia locum non habuisset; est eadem meta- 
phora, quae prosequitur. Nam apud Hebraeos, ut bene norunt anti- 
quitatis hebraicae periti, claves non claudebant vel aperiebant seras 
portarum immittendo vel emittendo tr^nsversam ferri laminam , ut 
apud nos, sed vel in nodum volvebant vel enodabant aliquem funi- 
culum, qui in parte interiori portarum in hunc finem et modum erat 
concinnatus. Unde solvere funiculum idem erat ac aperire, innodare 
funiculum idem erat ac claudere. Verba Christi ergo idem sonant ac 
illa Isaiae : Dabo tibi claves David; aperies et nemo claudet, claudes et 
nemo aperiet ^. 

„Age vero, et a verbis Christi apud Matth. cap. 16 transeamus 
ad verba Christi apud Matth. cap. 18, in quibus adloquitur Petrum 
cum ceteris Apostolis. Christus ad omnes dicit : Quaecumque solveritis, 
erunt soluta. lam vero haec metaphora solutionis et ligaminis inusi- 
tata erat Christo, qui alias semper dicit: Remittuntur tibi peccata . . . 
Remitto tibi peccata . . . Quorum remiseritis peccata. Nullibi nisi in 
hisce duobus testimoniis adhibet metaphoram solvendi et ligandi. Non 
potuisset itaque haec metaphora ab Apostolis intelligi, nisi praecessis- 
set illa promissio: Tibi dabo claves , ad Petrum. Sine illa enim po- 



* Divin. Institut. lib. IV. n. 7. — S. lustin. Apolog. II. p. 92. edit. 
maurin. [Migne P. L. VI, 464 sq.] 

2 Luc. 1, 32. 3 ^pog 19^ ig^ 4 js, 9^ g^ 5 jg 22, 22. 



Comment. II. De Petri Primatu atque ad ceteros Apostolos ratione. 135 

tuissent Petrus et Apostoli respondere Christo: Quomodo solvemus 
sine clavibus? da prius claves ad solvendum. Attamen neque Petrus 
neque Apostoli, alias semper difficiles ad intelligendum , aliquam dif- 
ficultatem hic proponunt. Imo Petrus tanquam ad se dicta illa verba 
accipiens, statim requirit, quoties hac potestate solvendi posset uti 
erga fratrem suum, usqiie seiMes? Et Christus: septuagies septies. Ni- 
mirum intellexit Petrus, se quidem habere claves ad solvendum in 
bonuni Ecclesiae ex promissione Christi, sed quum impossibile sit, ut 
ipse personaliter per se et immediate in toto orbe potestatem clavium 
adhiberet, ex institutione Christi intellexit [se] nonnisi per confratres 
suos Apostolos tanquam per ianitores sibi subordinatos illa potestate uti 
debere. Apostoli ergo solvunt, sed ope clavium, quae datae sunt Petro. 
Ergo haec duo testimonia opposita sensum literalem non infirmant, 
sed magis magisque confirmant omnimodam et absolutam dependen- 
tiam Apostolorum a Petro. 

„Ilestat et tertium testimonium, super quo emendatio etiam in- 
nititur , et de quo tantopere gloriari audivimus heri ex hoc am- 
bone illmum et rmum unum oratorem: Aedificati super fundamentum 
Apostolorum. Et imprimis, quoniam rmus orator heri tantam nubem 
testium ex Patribus citavit, ut hoc probaret de Apostolis dictum, im- 
primis licitum sit quaerere, cur omiserit explicationem S. Anselmi. 
S. Anselmus enim post alios ita ratiocinatur: ,Ex Apostolo funda- 
mentum aliud nemo potest ponere, nisi quod positum est, quod est 
Christus lesus. Quoniam haec propositio est negativa, dicendum est, 
quod nunquam aliud fundamentum licitum est ponere, ac proinde etiam 
fundamentum Apostolorum est Christus lesus. Ipse enim est lapis 
angularis in fundamento fundatus, unde subiungit Apostolus ovtoc etc, 
cum ipse Christus sit lapis angularis.' Hac posita explicatione S. An- 
selmi et aliorum, iam videtis, quod ipsi Apostoli indigent, et quod 
Christus solummodo sit fundamentum etiam Apostolorum ; ac proinde 
ad rem non facit. 

„Sed quoniam communior interpretatio illa est, ut fundamentum / 
afficiat ipsos Apostolos, prosequor, et quidem licitum sit scholastice 
distinguere. Igitur quod Apostoli sint fundamentum, respondeo cum 
distinctione : sunt fundamentum in fide et praedicatione — concedo; 
sunt fundamentum in regimine Ecclesiae — fiego. 

„Certe Apostolus nomen fundamentum hic accipit pro doctrina et 
praedicatione : semper Apostolus cum agit de fundamento in sensu 
metaphorico, intelligit praedicationem et doctrinam. Quare ad Roma- 
nos dicit, se non praedicasse in locis, in quibus lesus Christus praedi- 
catus fuerat, ne super alienum fundamentum, h. e. super alienam prae- 
dicationem, aedificaret. Ad Ephesios vero multo magis. Quinam enim 
sensus est sensus Apostoli? Dixerat Apostolus, quod Ephesii erant 
hospites testamentorum, h. e. externi a pactis Dei cumludaeis; nunc 



136 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

autem dicit : jtJstis cives sanctormi et domestici, h. e. in domo Dei, ubi 
sunt Patriarchae et Prophetae, omnes fideles et Angeli : superaedificaii 
siiper fimdamentum Apostolorum et Prophetarum y h. e. , ut explicat 
S. Ambrosius, super Novum et Yetus Testamentum : quod enim Apo- 
stoli praedicant, Prophetae futurum praedixerunt. Loquitur ergo 
Apostolus de Ecclesia quoad substantiam fidei, in qua omnes fidelen 
tum in statu, ut aiunt, naturae, tum in statu legis scriptae, tum ic 
statu legis evangelicae sunt; et idcirco dicit su])eraedificati : sicut He- 
braei fuerunt superaedificati in prima domo , quae fuit Ecclesia sub 
forma patriarchali; ita et nos aedificamur super domum Ecclesiae sub 
forma iudaici regiminis. Unde idem Apostolus ad Hebraeos inquit: 
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, ad Ecclesiam primi' 
tivorum et multorum Ajigelorum frequentiam \ 

„Igitur et Apostoli sicut et Prophetae sunt fundamentum quoad 
praedicationem fidei. 

„Atque hoc ipsum confirmat, non infirmat testimonium Apoca- 
lypseos; nam in Apocalypsi dicitur quidem, quod murus habet duo- 
decim fundamenta: sed, Emi ac Rmi Patres, rogo, ut consulamus ipsum 
textum. Ita incipit caput 21 : Vidi coelum novum et terram novam. 
Primum enim coelum, et prima terra ahiit, et mare iam non est. lam 
videtur, quod hic loannes loquitur de tempore post diem iudicii, ac 
proinde subiungit: Et ostendit mihi civitatem sanctam lerusalem descen- 
dentem de coelo a Deo, scilicet est Ecclesia triumphans in coelis, unde 
subiungit: Et templum non vidi in ea , Dominus enim omnipotens tem-' 
p>liim illius est, et Agnus. Et civitas sole non eget, neque luna, ut luceant 
in ea : nam claritas Dei illu7ninavit eam-, et liicerna eius est Agnus. . . 
Et portae eius non claudentur. Igitur ex contextu evidens est , quod 
Apostolus loquatur de Ecclesia triumphanti in coelis, hoc est de coe- 
lesti lerusalem, et ita eam describit: Et habebat murum magnum et 
altum , habentem portas duodecim ; et in portis Angelos duodecim , et 7io- 
mina inscripta , quae simt nomina duodecim tribimm filiorum Israel. Et 
murus civitatis habens /undametita duodecim, et in ipsis duodecim nomina 
duodecim Apostolorum Agni. 

„Igitur Apostoli sunt fundamentum muri civitatis lerusalem, sicut 
Patriarchae sunt portae civitatis lerusalem, et Angeli sunt custodes 
civitatis lerusalem. Ista civitas ex Apostolo loanne constat tum ex 
fidelibus Yeteris Testamenti, qui crediderunt in Christum venturum, 
tum ex fidelibus Novi Testamenti , qui crediderunt in Christum , qui 
iam venit , tum etiam ex Angelis , qui sunt administratorii spiritus, 
omnes in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis^, 
Unde S. Thomas dicit: Mysterium Incarnationis est generale quod- 
dam principium, ad quod respiciunt omnes et Angelorum et hominum 



Hebr. 12, 22—23. ^ Hgbr. 1, 14. 



Comment. II. De Petri Primatu atque ad ceteros Apostolos ratione. 137 

actus. Quare Ecclesia ista coelestis constat ex Angelis et fidelibus, 
ut (verba sunt S. Augustini) fiat una virtus sub uno rege. Igitur 
videtis, quod heic fundamentum Apostolorum significat praedicationem 
et fidem. Et certe si duodecim sunt fundamenta, et Petrus est etiam 
fundamentum, ecquis est ianitor? et si sunt duodecim portae et sunt 
duodecim Angeli, ergo Petrus amisit claves in hac civitate leruaa- 
lem, de qua loquitur loannes. Absolute illa interpretatio vera est, 
quae concludit, civitatem , de qua loquitur loannes, esse Ecclesiam 
triumphantem in coelis. lam vero , Rmi Patres, numquid Apostoli 
habent iurisdictionem in coelis , ubi ipse Christus subiecit se Patri, 
ut sit Dominus unus in omnibus? Igitur, Rmi Patres, concludamus, 
quod To fundame7itum heic respicit tantum fidem et praedicationem ; 
et proinde sive hoc sive alio testimonio nihil potest probari, nisi quod 
fides ad nos venit per medium Apostolorum: unde quod dictum est 
Petro sine illis, dictum est illis cum Petro, ut scilicet omnes sciant, 
Ecclesiam esse apostolicam. 

„Et haec est ultima observatio ad rmum emendatorem, qui di- 
cit: videtis, quomodo Ecclesia sit apostolica; quia nonnisi per Apo- 
stolos potestatem clavium exercet Petrus; et institutio Apostolatus, qua- 
tenus est ordinarius, non dependet a voluntate Petri nec a voluntate 
Papae, sed est divinae institutionis. Cum igitur transacta fuerit etiam 
haec tertia forma externi regiminis Ecclesiae, tunc demum ex tribus 
Ecclesiae militantis formis surget una Ecclesia, quae cum Angelis erit 
Ecclesia triumphans in coelis, ubi non adest templum, ubi lucerna 
eius est tantummodo Agnus, ubi et Prophetae et Apostoli et Patri- 
archae laudant Dominum. Concludamus ergo, quod nulla ratio sit, 
quare possit retineri eiusmodi emendatio. Siquidem haec testimouia 
opposita non sunt limitationes verborum Christi, quae scilicet Chri- 
stus dixit absolute ad Petrum." 

Post finitam totam relationem suffragia lata sunt, atque proposita 
emendatio, quam rmus relator recipi posse negavit, fere ab omnibus 
reiecta est ^ 

COMMENTATIO III. 

Num vi Constitutionis primae de Ecclesia tenendum sit, Primatum in totam Ecclesiam 
cum sede Romana iure divino atque immutabiliter connexum esse. 

Capite primo et altero Constitutionis primae de Ecclesia defini- 
tur , ipsum Christum in Petro Primatum instituisse atque id quidem 
ita, ut perpetuo maneret. Docetur autem praeterea in capite se- 
cundo, eum, qui succedat Petro in sede Romana, secundum Christi 
ipsius institutionem Petri in Primatu esse successorem. Itaque viden- 



Relatio etc. C. Y. 330 b. 



138 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

dum est, niim quid hoc capite contineatur de quaestione, utrum con- 
nexio inter Primatum et sedem Romanam iuris divini sit an humani, 
cum qua cohaeret altera quaestio , utrum Primatus a sede Romana 
ad aliam transferri possit necne. 

In ea re theologi inter se non consentiunt. Dominicus Soto 
(lY. Dist. 24. q. 2. a. 5.) separationem Ecclesiae auctoritate fieri 
posse defendit; eius opinionem Gregorius de Yalentia (Analysis fidei 
1. YII. c. 12.) putat singularem esse nec satis tutam; Suaresius (Coa- 
tra regem Angl. 1. III. c. 19.) rem decidere dubitat*. Inter theologcs, 
qui de ea re post habitum Concilium Yaticanum egerunt, Palmieri^ 
connexionem Primatus cum Romana sede solvi non posse et iuris di- 
vini esse censet. Franzelin^ eam iuris humani quidem sed insepara- 
bilem esse docet. Petrum ipsum ait Primatum Romanae sedi adn^i- 
xuisse, sed tali supernaturali assistentia et directione ductum, ut eum 
ne ipse quidem a sede Romana solvere potuerit , y^non qiiidem ex d".- 
fectu potestatis per se et ahsolute spedatae, sed ex privilegio indefectibili- 
tatis apostolicae in sequenda divina directione, praesertim quoad huius- 
modi magnas totam Ecclesiam eiusque ipsum visibile fundamentum 
concernentes institutiones , quantumvis supponantur non immediate 
divini sed apostolici dumtaxat iuris. Pro successoribus autem Petr', 
quidquid sit de potestate per se et abstracte considerata, rem spectando 
in concreto cum omnibus suis adiunctis, unio . . . multo magis incom- 
mutabilis iuris censeri debet" *. Quae quidem doctrina nobis noi 
placet. Si enim in Ecclesia potestas exstat unionem illam solvendi, 
haec unio incommutabilis iuris censeri non potest; nec solum valide, 
sed etiam licite solvitur, si quando temporum circumstantiae , ut sol- 
vatur, suadeant, quae quidem circumstantiae nunquam fortasse erunt; 
esse tamen absolute impossibile, ut unquam sint, non video, quomodo 
probetur. Sed hoc loco non tam quaerimus, utrum unio iila solv- 
possit necne, quam utrum haec unio a Deo facta et propterea iuris 
divini, an a Petro facta et propterea iuris humani dicenda sit. Qua( 
quidem quaestio cum altera quaestione, utrum pro suprema Ecclesiac 
potestate insolubilis sit, necne, plane converti videtur. Etenim hae( 
unio, si a Deo facta est, divini iuris est nec humanae potestati sub- 
iecta; sin a Petro, humani iuris est et a Petro eiusque successoribus. 
qui totam Petri potestatem haereditate acceperunt, tolli potest. Porro 
nobis in animo non est, in omnia , quae in utramque partem aiferri pos- 
sunt, argumenta inquirere; ad nostrum institutum sola spectat quaestio, 
num quid de illa re in Constitutione prima de Ecclesia contineatur. 



* Y. horum aliorumque de hac re opiQiones apud Franzelin, Theses 
de Ecclesia Christi p. 202 sqq. 

^ Tractatus de Romano Pontifice p. 343 sqq. 
3 Theses etc. p. 210 sqq. ^ L. c. p. 212. 



Comment. III. De Primatus cum Romana sede connexione. 139 

lam Cardinalem Franzelin vidimus negare, unionem illam iuris 
divini esse. Is igitur, qui unus e praecipuis Yaticani Concilii theologis 
in eius Constitutionibus dogmaticis elaborandis multum occupabatur, 
non censuit, Constitutionem primam de Ecclesia quidquam continere, 
quo doceatur vel unde concludi possit, unionem illam esse iuris divini. 

Aliter iudicavit Palmieri. Ne is quidem unionem iuris divini 
esse , in Constitutione prima de Ecclesia formaliter enuntiari dicit ; 
sed putat, hanc doctrinam, ut ex Concilii Florentini, ita etiam ex Ya- 
ticani definitione deduci posse. Dicit enim , ab his Conciliis definiri, 
Romanum Pontificem esse Petri successorem et Primatem Ecclesiae. 
Quod autem a Concilio oecumenico definiatur, id semper et in omni- 
bus circumstantiis verum esse. Usque ad consummationem saeculo- 
rum igitur verum fore, Romanum Pontificem Primatum Ecclesiae ob- 
tinere. lam rationem aliam huius incommutabilis unionis Primatus 
cum Romana sede esse non posse, nisi quod divini iuris sit et hu- 
manae potestati subtracta. Concludit igitur, saltem eatenus unionem 
illam divini iuris esse , quatenus Christus, etiamsi Petro electionem 
sedis, cum qua coniungendus sit Primatus, permiserit, electionem sedis 
Romanae speciali modo ratam habuerit. Imo probabile esse dicit, 
ipsum Christum Romanam sedem elegisse Petrumque illuc direxisse *. 

Quod argumentum nobis probari non posse videtur. Potest enim 
aliquid a Concilio definiri , quod , quum pendeat ab institutione seu 
facto mutabili, non necessario semper verum manet. Neque enim v. g. 
video, cur definiri non possit, Leonem XIII. esse Summum Pontificem 
et Petri successorem ; revera inter articulos, de quibus Wicleff et 
Huss interrogandi erant, continebatur (art. XXIV.) quaestio: „Item, 
utrum credat, quod Papa canonice electus, qul pro tempore fuerit, eius 
nomine proprio expresso, sit successor B. Petri, habens supremam po- 
testatem in Ecclesia Dei." Exemplum conciliaris definitionis, qua de- 
finitur, quod mutari potest, est canon 9. Sessionis 13. Concilii Tri- 
dentini: „Si quis negaverit, omnes et singulos Christi fideles utrius- 
que sexus, cum ad annos discretionis pervenerint, teneri singulis annis 
saltem in Paschate ad communicandum , iuxta praeceptum s. matris 
Ecclesiae, anathema sit." Id negari potuit ante latam de paschali 
communione legem et negari poterit, si abrogatur vel mutatur lex 
sive pro tota Ecclesia sive pro aliqua eius parte. Itaque definitione, 
qua is, qui in Cathedra Romana Petro succedat, Primatum eius in 
universam Ecclesiam obtinere dicitur, nihil continetur neque de in- 
commutabilitate connexionis Primatus cum Romana sede, neque de 
auctore eius, utrum is sc. sit ipse Christus an primus eius vicarius. 
Examinanda igitur definitio est , et videndum , num quid aliis eius 
verbis de ea re doceatur. 



* Palmieri, Tractatus de Romano Pontifice p. 336 sqq. 



140 P^rs II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

Canone nihil de hac re continetur. Si ea forma retenta esset, 
qua primo propositus est, periculum fuisset, ne diceretur asserere cU- 
vinum connexionis Primatus cum Romana sede ius. Sed quum, ut 
videbimus, forma eius propter id ipsum mutata sit, ne hanc doctri- 
nam continere videretur, ipsa canonis historia argumento est, Con- 
cilium eam doctrinam definire noluisse. 

Capitis verba, quae huc spectant, haec sunt: „. . . saeculis omni- 
bus notum est, quod sanctus beatissimusque Petrus . . . a DomiDO 
nostro lesu Christo . . . claves regni accepit : qui ad hoc usque tem- 
pus et semper in suis successoribus, Episcopis sanctae Romanae sedis 
ab ipso fundatae eiusque consecratae sanguine, vivit et praesidet €t 
iudicium exercet. Unde, quicunque in hac Cathedra Petro succedi:, 
is secundum Christi ipsius institutionem Primatum Petri in universaia 
Ecclesiam obtinet." 

Hoc loco , praesertim ultimis verbis, videri possit doctrina enun- 
tiari, Primatum cum Romana sede Christi ipsius institutione conne- 
xum esse. Dicitur enim is, qui episcopalem Petri sedem Romae ob- 
tinet, „secundura Cliristi ipsius institutionem" Primatum Petri obtinere. 
Quare ad respondentem locum schematis pristini de Ecclesia, ex quo 
nostra Constitutio desumpta est, animadvertunt Patres in observationibus 
de eo factis, „distinguendum esse inter ius, quo Petrus generatim habe: 
successores, quodque est ex institutione divina; et inter ius, quo Pe- 
trus habet successores nominatim in sede Romana, quodque ex factc 
Petri repetitur". Yolunt igitur mutari locum. Sed Patres deputa- 
tionis, licet concedant, recte discrimen illud statui, tamen pristini 
schematis verba retinent. Discrimen illud dicunt indicari „1. tum 
verbis ,Eomanae sedis ab ipso (sc. Petro , non a Christo) fundatae'; 
2. tum verbis ,quicunque iu hac Cathedra succedit, is . . .', quibus 
successio ,in hac cathedra' distinguitur a iure , quo Primatus in uni- 
versam Ecclesiam obtinetur" \ 

Quae de hoc loco et canone respondente a Patribus disputata 
sunt, accuratius infra referemus. Ad ipsa huius loci verba melius in- 
telligenda hic solum addimus, distinguendum esse inter legem peren- 
nitatis Primatus Petri, quae est ipsius Christi lex, et conditionem suc- 
cessionis. Conditio implenda, ut aliquis Petro in Primatu succedat, 
est haec, ut ei succedat in Episcopatu Romano. Quaeritur, utrum 
etiam haec successionis conditio a Christo , an a solo Petro ortum 
ducat. Yerbis, de quibus agimus, „quicunque in hac [Romana] Cathe- 
dra succedit, is secundum Christi ipsius institutionem Primatum Petri 
obtinet", non indicatur, conditionem illam ipsius Christi institutione 
positam esse. Etenim, etiamsi sola lex successionis divina est, con- 
ditio autem successionis humanae originis, is, qui conditionem im- 

* Relatio etc. C. V. 276 a. 



Comment. III. De Primatus cum Romana sede connexione. 141 

plevit, lege seu institutione divina seu iure divino Petro succedere 
recte dicitur, id quod Palmieri * hoc exemplo illustrat: „Fac ferri 
legem, quod qui in studiis magis profecerit, munere quodam done- 
tur. Titius ceteris antecellit munusque obtinet. Quo iure? lure legis. 
At lex Titium non respicit, sed in genere digniorem. Profecto : sed 
posita conditione, quae in solo Titio reperitur, illud ius, quod lex 
digniori concedebat, totum penes Titium eumque solum exsistit. lam 
vero lata est lex divina : Petre in Primatu succedere quis semper de- 
bet, sive aliquis semper Primatum collatum primo B. Petro gerere 
debet; quis vero ex tot, qui possent, actu succedat, determinatum est 
facto originali Petri; conditioni proinde satisfacit solus Romanus Epi- 
scopus : illud ergo divinum ius successionis in Romano Episcopo eoque 
solo reperitur." 

Alia verba loci supra ex capite altero Constitutionis citati, qui- 
bus exprimi videri possit, connexionem Primatus cum Romana sede 
insolubilem esse et ad divinam legem referendam, sunt haec: „qui 
[Petrus] ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus, Episcopis 
smictae Bomanae sedis ab ipso fundatae eiusque consecratae sanguine, 
vivit et praesidet et iudicium exercet". Dixerit enim quispiam, prop- 
terea solum sedis Romanae Episcopos dici posse semper fore succes- 
sores Petri in Primatu, quia connexio Primatus cum sede Romana 
perpetuo insolubilis agnoscatur et a Christo Domino ipso facta. 

Sed ut alia, quae moneri possent, omittamus , illud „semper'^ 
negamus licere ita premere, ut Concilium Yaticanum enuntiasse dica- 
tur , coniunctionem Primatus cum sede Romana ad finem saeculorum 
usque permansuram esse. Habet enim illa vox etiam latiorem sen- 
sum , ut sententia illa explicari possit ita : Petrus in suis successori- 
bus, Romanis Episcopis , ad lioc usque tempus vixit et nu7ic etiam 
vivere pergit, ut „semper" fere idem sit ac „continenter" vel „perse- 
veranter". Quam explicationem ut sequamur, iam movemur tempore 
praesentis, quo usurpantur verba „vivit et praesidet et iudicium exer- 
cet". Accedit, quod sententia in pristino schemate, ex quo desumpta 
est, ita conformata est, ut vox „semper" aliter explicari nequeat. 
Eam sententiam statim referemus. Tandem profecto Concilium, si 
voluisset definire, connexionem Primatus cum sede Romana ad con- 
summationem saeculorum permansuram esse , id claris et apertis ver- 
bis enuntiasset , quemadmodum prima sententia capitis enuntiavit, 
Primatum in Ecclesia, „quae fundata supra petram ad Jinem saecido- 
rum usque firma stabit, iugiter durare". 

Ipsis igitur capitis verbis non enuntiatur, Primatum cum Romana 
sede ab ipso Christo immutabiliter connexum esse. Patres autem 



^ Tractatus de Roraano Pontifice p. 334. 



142 Pars 11. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

Concilii Yaticani de ea re nihil in Constitutionem recipere voluisse, 
praeclarissime eius historia probatur, quam accurate iam persequamur. 

In capite undecimo pristini schematis de Ecclesia doctrina, quae 
in capite altero Constitutionis proponitur, hisce enuntiatur: „. . . B. Pe- 
trus suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit. Semper enim in 
suis successoribus, Episcopis sanctae Romanae sedis, ab ipso primum 
fundatae, eiusque consecratae sanguine, vivit et praesidet et iudicium 
exercet, ita ut, quicunque in hac Cathedra Petro succedit, is iuxta 
Christi ipsius institutionem Primatum Petri in universam Ecclesiam 
obtineat.'' ^ Ad hanc sententiam, quae fere tota in Constitutionem 
conciliariter approbatam recepta est, theologi haec adnotant: „H s 
continetur successionis in Petri Primatu conditio; licet enim Petrus 
sui Primatus successores habeat iure divino pendente a voluntate 
Christi institutoris , qui perpetuae successionis legem tulit, attamei 
ipsos successores esse Komanos nominatim Episcopos, pendet a Prima- 
tus cum Romano Episcopatu coniunctione facta per Petrum, quo fact) 
continetur successionis perpetuae conditio."^ Licet igitur, qui schem.i 
composuerunt, dicant, cum, qui in Cathedra Romana Petro succedai, 
iuxta Christi ipsius institutionem Primatum in universam Ecclesiam ob- 
tinere, tamen dicere nolunt, ipsam Primatus cum Romana sede con- 
iunctionem ipsius Christi opus seu iuris divini esse, imo eam ad Pe- 
trum referunt. Illa verba Patres deputati in schemate, quod Congre- 
gationi generali proponunt, retinent. Itaque ne in hoc quidem sche- 
mate sententia continetur, connexionem Primatus cum Romana sedc 
iuris divini esse. Locus huius schematis, de quo agitur, est hic: „. . . bea- 
tissimus Petrus . . ., qui a Domino nostro . . . claves regni accepit 
ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus, Episcopis s. Ro- 
manae sedis ab ipso fundatae eiusque consecratae sanguine , vivit et 
praesidet et iudicium exercet: ita ut, quicunque in hac Cathedra Petro 
succedit, is iuxta Christi institutionem Primatum Petri in universam 
Ecclesiam obtineat." ^ Sed redeamus ad pristiuum illud schema. 

Canon XY. hic erat: „Si quis dixerit, non esse ex ipsius Christi 
Domini institutione , ut B. Petrus in Primatu super universam Eccle- 
siam habeat perpetuos successores ; aut Romanum Pontificem no7i esse 
iure divino Petri in eodem- Primatu successorem, anathema sit.""^ 

Quum theologi , ut modo ex adnotatione theologorum capiti uu- 
decimo addita intelleximus , doctrinam in schema recipere nollent, 
connexionem Primatus cum Romana sede iuris divini esse , eam doc- 
trinam ne hoc quidem canone expressam esse dicamus oportet. Atque 
revera Romanus Pontifex iure divino Primatum Petri obtinere , ut 
supra explicavimus, dici potest, etiamsi connexio Primatus cum Ro- 

' Scheraa ete. C. V. 571 c. » Ibid. C. Y. 613 c. 

3 Schema etc. C. Y. 270 d sq. * Schema etc. C. Y. 578 d. 



Comraent. IIL De Primatus cum Romana sede connexione. 143 

mana sede iuris humani est, propterea sc. , quia ipsa perpetuitas Pri- 
matus divini iuris est. Hic tamen canon, si mutatus non esset, fa- 
cile ita explicari potuisset , ut divinum ius connexionis illius asserere 
diceretur. Quum enim priori eius parte iam sermo esset de perpetui- 
tate Primatus a Christo instituta , altera praeterea dicitur Romanus 
Pontifex hunc Primatum iure divino obtinere. Instantibus igitur Pa- 
tribus mutatus est canon, atque haec ipsa mutatio iam argumento est, 
Patres ius divinum connexionis illius asserere noluisse. 

Atque inter ipsas observationes, quas Patres de pristino schemate 
scriptas tradiderunt, aliquae circa canonem XY. et locum responden- 
tem capitis undecimi, quem supra citavimus, versantur, quibus cavere 
volunt, ne ius divinum connexionis Primatus cum Romana sede vide- 
atur enuntiari ^ Deputati tamen Patres, quum schema reformarent, 
verba capitis et canonem retiuuerunt^ iisque divinum illius connexionis 
ius exprimi negarunt. Quid Patribus in relatione cum schemate re- 
formato iis tradita responderint, vidimus supra '. Clarius respondet 



* Duodeviginti animadvertunt ad caput XI.: „Xon satis apparet, utrum 
de iure divino Primatus ita adnexus sit Romanae sedi, ut in nulHus pote- 
state sit, eum in aham sedem transferendi. Hinc melius: ,Ita, ut Roma- 
nus Pontifex Petro in Episcopatu succedens Petri ipsius Primatum in uni- 
versam Ecclesiam Romae divina ordinatione constitutum consequatur et in 
suos successores transmittat'." (Synopsis analytica observationum n. 12.) 
In canonem XV. haec observantur: „Certum est, illura, qui Romae sedet, 
egse successorem Petri in Primatu, et quidem iure divino ; sed non ita cer- 
tum est, verum successorem Petri in iure divino, perpetuo sedem Romae 
habiturum; de quo nulla exstat divina promissio. Quare hanc partem ita 
emendandam proponit: ,Si quis dixerit, Romanum Pontificem, qui successor 
est sedis Petri, non esse iure divino Petri in eodem Primatu successorem, 
a. s.' Ubi fit distinctio inter sedem Petri et sedem Romanam. Priori ex 
iure divino, alteri ex facto tribuitur Primatus." (Synopsis n. 72.) — Alius 
proponit canonem hac forma: „S. q. d., non esse . . . perpetuos suc- 
cessores, aut Romanum Pontificem, utpote Petri in eodem Primatu succes- 
sorem , eisdem ac Petrum Primatus praerogativis super universam Eccle- 
siam iure divino non gaudere, a. s." (Synopsis n. 73.) — 7,Alii Rmo 
Patri in canone XY. pars altera immutanda videtur et alterutra ex se- 
quentibus formuhs substituenda: ,aut Romanum Pontificem B. Petro in Ro- 
mano Episcopatu suceedentem eidem iure divino in eodem Primatu non 
succedere*, vel: ,aut Romanum Pontificem non esse legitimum B. Petri suc- 
oessorem, ideoque iure divino non habere Primatum in Ecclesia'. Huius 
vero additionis ratio est, quia duo concurrere debuerunt, ut Romanus Pon- 
tifex sit B. Petri successor in Primatu , primo voluntas Christi conferentis 
Primatum B. Petro, secundo factum B. Petri, quo elegit sibi Romanam se- 
dem. Ex his duobus primum constituit vere ius divinum , secundum vero 
non ita, sed fuit conditio perpetuae successionis."' (Synopsis n. 87.) 

» Schema etc. C. Y. 270 d sq. 273 d sq. ' P. 140. 



144 Pai'S II- Const, de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibua locis. 

Kiiius Pie, Episc. Pictaviensis, in relatione, quam nomine deputationis 
de toto schemate ante discussionem generalem liabuit. „In successo- 
ribus B. Petri, qui sunt Romani Pontifices," inquit, „ubique duo di- 
stingui debent. Ex iure divino, sc. ex institutione Christi, pendet 
perpetuae successionis lex, qua ratum divinitus est, ut Petrus semper 
debeat habere successores. Ex facto autem Petri, qui sedem ac ca- 
thedram suam apostolicam, mirabili Christi dispensatione, ut ait Ge- 
lasius Papa, et disponente Domino, ut ait Lateranense II., ex facto 
Petri, inquam, qui sedem ac Cathedram suam apostolicam in Urbe 
locavit et suo sanguine consecravit, pendet, quod illa successio in sede 
Romana locum habeat, ita ut successor B. Petri nominatim, vel, it 
aiunt, reduplicative , sit Romanus Episcopus; et hoc quidem exsislit 
ex iure illo humano, quod melius tamen et verius ius ecclesiastici)- 
apostolicum nominatur. — Attamen non tantum textus capitis, sed 
ipsiusmet canonis visus est servandus prout iacebat. E duabus enim 
propositionibus fide definitis procedit, scilicet ex prima illa proposi- 
tione fide certa, nempe, Primatum S. Petri in aliquo suo successoie 
et haerede continuari: et ex secunda illa propositione, ,ipsum Pont'- 
ficem Romanum successorem esse B. Petri, principis Apostolorum*, 
quae verbotenus, et non per incisum, sed directe a Concilio Florer- 
tino decreta ac definita est : et hoc quidem intelligitur de Romano Foi - 
tifice ut historice, et de facto hahetnr in Ecclesia absque ulla interrup- 
tione ab initio temporis, relictis quaestionibus et hypothesihus in scholi 
plus minusve lihere agitatis, quoad perpetuitatem urhis Romae et coniunc- 
tionem Primatus cmn sede Romana."" *. 

Itaque verba capitis et canonis retenta sunt. Sed Patres non ac- 
quieverunt. Unus ex iis in discussione speciali hanc proposuit emen- 
dationem alterius partis canonis : „aut Romanum Pontificem Petri 
successorem eius Primatum in Ecclesia non tenere, a. s." ^. Volui' 
igitur illud „iure divino" omitti. Respondet RiTius Zinelli, Episc. Tar- 
visinus, deputationis relator: „Quamvis dubitari non possit, quod Pe- 
trus ex revelatione divina ab Antiochia fuerit translatus ad Urbem. 
ut ait Innocentius III. in libro II. ^, et in Urbe sedem suam fixerit. 
in qua Dominus, ut ait idem Innocentius III., praeviderat martyrio 
coronandum; attamen deputatio, cum canonem proposuit, non intelli- 
gebat propositionem supradicto asserto oppositam [Petrum ipsum sua 
sponte Romam elegisse] hic et nunc configere; sed tantum illos, qui 
posito facto Petri, ex quo Episcopi Romani sunt successores Petri, non 
iure divino ut tales esse ipsius etiam in Primatu successores assere- 
rent. Sicut autem, si relinquantur verba ,iure divino', ut stant nunc 
in textu , posset aliquid ambigui subesse , et hic posset videri configi 

* Relatio etc. C. V. 293 b. c. 2 Emendationes etc. C. V. 345 b. 

3 Lib. II. reg., ep. 209. Migne P. L. CCXIV, 761. 



Comment. III. De Primatus cum Romana sede connexione. 145 

assertum eorum, qui factum Petri tantum humanum fuisse dicunt (et 
haec non erat intentio deputationis) ; sic acceptat emendationem iuxta 
modum , ut phrasis ,divino iure' deleatur in secunda parte et ad- 
datur primae, nempe post verba ,ipsius lesu Christi Domini institu- 
tione' addatur ,seu iure divino'; et iuxta hunc modum deputatio de 
fide emendationem acceptat." ^ Emendatione unanimiter admissa^ ca- 
non ea forma conceptus est ^ , qua exstat in Constitutione conciliariter 
tandem approbata; eius forma ipsa talis est, ut pateat, Patres noluisse 
dicere, coniunctionem Primatus cum Romana sede iuris divini esse, 
quum priori parte expresse enuntietur, B. Petrum iure divino in Pri- 
matu successores habere, deinde altera simpliciter addatur, Romanos 
Episcopos eius esse successores. 

Sed mutato canone, unus ex Patribus etiam mutari voluit verba 
capitis: „Unde, quicunque in hac Cathedra Petro succedit, is iuxta 
Christi ipsius institutionem Primatum Petri in universam Ecclesiam 
obtinet." Id proponebat, quum de tota Constitutione suffragia fer- 
rentur. „Praedictis verbis", inquit'*, „videtur prorsus definiri quaestio, 
quo iure Romanus Pontifex succedat m Prhnatu, quam consulto statu- 
tum est intactam relinquere; et quidem definiretur adoptando unam 
ex illis , quae ea de re exstant sententiae. Sat quidem notum est, 
sententias illas ad tres recenseri. Prima tenet, Petrum ex iussione 
Christi iunxisse Primatum sedi Romanae ; proinde Romanum Ponti- 
ficem succedere Petro in Primatu iure divino: atque adeo rite con- 
cludit, nec ipsum Romanum Pontificem posse seiungere Primatum ab 
Episcopatu Romano. Ilaec sententia est Melchioris Cani, Gregorii de 
Yalentia, aliorumque gravissimorum theologorum. Sectmda tenet, Pri- 
matum adnexum esse sedi Romanae iure ecclesiastico : quare cohae- 
renter concludit, unum ab altera iustis de causis separari posse a 
Summo Pontifice, qui eodem quo Petrus uniendi vel segregandi gaudet 
potestate. Hanc sequuntur Soto, Banez, aliique. Tertia denique est 
eorum, qui tenent, Romanum Pontificem succedere Petro, quoad Ro- 
manam Cathedram, ex iure ecclesiastico ; et quoad Primatum, ex iure 
divino. Posteriorem propositionis partem ita exponunt, nempe: quo- 
niam Petrus ipse Primatum divinitus ei collatum ac successoribus 
transmittendum, ad unitatem Ecclesiae perpetuo servandam, cum Ro- 
mano Episcopatu simul gessit, quasi unum alteri ita inseruit, atque 
inoculavit, ut unus idemque esset et Episcopus Romanus et universae 
Ecclesiae Primas, et ipsa Ecclesiae unitas in Romano Episcopo quasi 
personificaretur, ideoque Episcopatum Romanum habendum esse so- 
lum uti conditionem ad successionem in Primatu: ita ut hoc ipso, 
quod quis in Episcopatu Petro succedit, et in Primatu simul divino 

^ Relatio etc. C. V. 364 d sqq. - Ibid. C. Y. 368 b. 

3 C. V. 428 b. ^ Exceptiones etc. C. V. 435 d sqq. 

Crrauclerath, Constit. dogmat. 10 



146 Pars II. Const. de Eccl. Cap. 11. Commentationes de aliquibus locis. 

iure succedat ^ Ex hoc facto Petri inferunt, Primatum et Episcopa- 
tum Romanum inseparabiles omnino evasisse. Hanc sententiam ex 
aliis thcologis coUegit exponitque cl. Perronius. De harum senten- 
tiarum merito uon est hic disserendi locus; quamvis illarum prima 
mihi magis arrideat, utpote quae firmior et magis sibi cohaerens est; 
attamen nec ista nec alia uti doctrina catholica definiri valet. Omnes 
theologorum sententiae sunt, et ex istis nullam seligere statutum est. 
„Sed e contra factum esse videtur, cum in schemate reformato 
praedicta tertia sententia, quoad ipsa quoque verba, praecise retenta 
sit. Quod apprime patebit ex sequenti collatione textus huius capiti:^ 
et adnotationis 31. prioris schematis De Ecclesia^ (cui Rmi deputationiM 
Patres in relatioue de schemate informato p. 7. se remittunt^) cum ex- 
positione praedictae tertiae sententiae , facta a Perronio in Praelec 
tionibus theologicis Prop. 3. Edit. Mediol. 1857. p. 485 sq.: 



Textiis capitis secimdi schemafis. 

,Unde quicunque in hac Cathe- 
dra Petro succedit, is iuxta Christi 



Textns Perronii. 

,Romani Pontifices, Petri in Epi- 
scopatu Romano successores, illius 



Textus adnotattonis 81. prioris 
schematis. 

,IIis continetur successionis in Pe- 
tri Primatu conditio ; licet enim 



ipsius institutionem Primatum Petri j Primatum iure divino obtinuerunt, 
in universam Ecclesiam obtinet.' j non autem humana, sive ecclesia- 

stica politica dispositione.' 

Textus Perronii loc. cit. pagina 
dicta. 

,!N. 571. Uti ex ipsa proposi- 
tionis enuntiatione liquet, apprime 
Petrus sui Primatus successores ha- ' secerni debet in Romanis Pontifi- 
beat iure divino , pendente a vo- cibus eorum successio in Romanum 
luntate Christi institutoris, qui per- Petri Episcopatum , seu Romanam 
petuae successionis legem tulit : Petri sedem et Cathedram, a suc- 
attamen ipsos successores esse Ro- i cessione in eius Primatum. Suc- 
manos nominatim Episcopos , pen- cessio enim in Petri Episcopatum 
det a Primatus cum Romano Epi- 1 iuris ecclesiastici est, successio vero 
scopatu coniunctione facta per Pe- in illius Primatum est iuris plane 
trum : quo facto continetur succes- ! divini. Successio in Petri sedem 
sionis perpetuae conditio; idemque ; uti conditio solum se tenet ad suc- 
factum, utpote penitissime cohae- 1 cessionem in eius Primatum, qui 
rens cum iis, quae de Romanorum cum ex Christi institutione , quod 
Pontificum Primatu catholica fide ostendimus , perpetuus in Ecclesia 
tenemus, factum dogmaticum est, | sit, et alligatus personae Petri, fit, 

^ Sententia haec est: Christus Petro ipsi rehquit, in qua urbe sedem epi- 
scopalem conderet, cuius ipse esset Episcopus, ita tamen, ut vellet, cum 
hac sede, quam Petrus electurus esset, Primatum immutabihter ad consum- 
mationem saeculorum usque coniunctum esse. 

2 C. Y. 613 c. 3 c. Y. 276 a. 



Comment. III. De Primatus cum Romana sede connexione. 



147 



ideoque certum non tantum certi- 
tudine simpliciter humana ac hi- 
storica, sed infallibilitatis.' 



ut, qui Petro in Episcopatu succe- 
dit, hoc ipso in eius Primatum ex 
Christi dispositione succedat.' 



„Haec conformitas capitis secundi in schemate cum praedicta tertia 
theologorum sententia deprehenditur etiam ex pristino canone, qui 
nunc reformatus apparet. Ut ille iacebat, damnabat veluti haeresim 
sententiam negantem, Romanum Pontificem succedere Petro in Pri- 
matu iure divino. At si canones damnant sententias oppositas doc- 
trinae catholicae, quae docetur in capitibus praecedentibus, sequitur, 
quod in verbis : Ufide quicunque in hac Cathedra Fetro succedit, iuxta 
Christi ipsius institutionem Primatum Petri in universam Ecclesiam oh- 
tinet (quae in priori schemate legebantur aeque ac in reformato), suc- 
cessio Romani Pontificis in Primatu ex iure divino et intendebatur et 
exprimebatur. At canon reformatus est, silendo de iure, quo Roma- 
nus Pontifex succedat in Primatu; congruenter ergo aliter informanda 
est etiam praevia doctrina. 

„Nec subsumi valet, quod schema capitis loquatur de facto ac- 
tuali, cuius vi Romanus Pontifex revera obtinet Primatum iure divinOj 
verba enim : quicunque . . . succedit . . . in Cathedra . . . obtinet Pri- 
matum iuxta Christi institutionem , non innuunt simplex factum , sed 
rationem potius , qua successor in Cathedra succedat et in Primatu, 
quae ratio aperte dicitur esse Christi institutio, hoc est ius divinum. 

„Demum locutio isthaec ad minimum aequivoca esset, et ideo 
omnino vitanda : tum relate ad catholicos, qui in fidei doctrina aperte 
docendi sunt, tum relate ad heterodoxos, ne Concilium aut decepto- 
rem aut deceptum fuisse blasphement. 

„Sequenti igitur modo schema reformari optarem: Pro verbis Unde 
quicunque etc. usque ad ohtinet, dicerem: ,Unde quicunque in hac Ca- 
thedra sedet, is tanquam successor Petri in Primatu , ipsum Petri Prima- 
tum in universam Ecclesiam iure divino ohtinet.' " 

Respondet * Episcopus Calvensis, deputationis relator: „Hic ruius 
proponens reapse scrupulis, et, ut videtur, merito agitatus est, ne vi- 
deretur una ex tribus sententiis catholicis praeiudicari. Permittatis 
ergo rogo, ut breviter statum quaestionis exponam. Igitur successio ad 
beatum Petrum duo respicit, successionem in Cathedram et successionem 
in Primatum. lure divino (et est dogma fidei) statutum est, ut, qui 
succedit Petro in Cathedra, sit successor in Primatu. At constat ex 
testimoniis novemdecim saeculorum, quod Petrus mortuus sit Romae; 
et quoniam non succeditur, nisi cedenti de loco, ut perbelle loquitur 
Bellarminus ^, sequitur per consequens, quod Episcopus Romanus suc- 
cedat in Primatu. 



* Relatio etc. C. Y. 464 d sqq. 



2 De Rom. Pontifice lib. II. cap. 12. 

10* 



148 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

„At quaerunt theologi: Episcopus Romanus succedit Petro ex 
iure divino vel ex iure ecclesiastico vel ex iure mixto? Certum est, 
quod id proveniat ex facto Petri. Igitur prima sententia est eorum, 
qui dicunt, Petrus Antiochiam reliquit et Romam venit ex expresso 
mandato lesu Christi Domini nostri, ac proinde ex iure divino Epi- 
scopus Romanus succedit Petro. Ita Melchior Canus * et quos ipso 
citat. Alii e contrario dicunt, quod Petrus ex suo arbitrio Romam 
venit, ac proinde sicuti pro suo arbitrio Petrus Romam venit, ita pro 
suo arbitrio quilibet Romanus Pontifex, qui habet eandem auctorita- 
tem Primatus, potest e Roma proficisci ad aliam civitatem. Quare 
dicunt isti, et est secunda sententia, quod Romanus Pontifex succe- 
dat Petro ex iure ecclesiastico. Alia sententia est, ut ita dicam, media. 
quae sententia dicit, quod ex facto Petri evenit, ut Romanus Episco- 
pus succedat Petro; sed hoc factum erat conditio sine qua non, et ut 
semel posita hac conditione, nullus unquam amplius Romanorum Pon- 
tificum possit hoc factum mutare : ac proinde est aliquo sensu de iure 
ecclesiastico, aliquo sensu de iure divino. 

„His positis, rmus et doctissimus emendator proponens exceptio- 
nem observat, quod verba textus nostri iam approbati potius videntur 
favere tertiae sententiae. Atqui, ipse dicit, textus non debet favero 
ulli sententiae. lam primum observo , quod ex his tribus sententiis 
vel prima est admittenda (et ipse rnius proponens dicit, se primam 
tenere) vel tertia; secunda enim iam hodie amplius sustineri non po- 
test. Memineritis enim , quod professor in universitate Taurinensi 
nomine Nuytz, inter cetera commenta, hoc etiam dixit, scilicet quod 
nihil vetat, quod ex decreto Concilii oecumenici vel, quod magis lepi- 
dum est, ex consensu omnium populorum Cathedra Petri e Roma ad 
aliam partem transferatur. Haec propositio, quae est nona numero 
damnata in Nuytz, fuit damnata per Smum Dominum Papam in sua 
epistola, quae incipit Ad Apostolicae Sedis^, et licet damnaverit in 
globo, certe damnat omnes propositiones sub gravissimis censuris, illas 
dicens haereticas, subversivas etc. ; et est propositio XXXY. in Syl- 
labo. Itaque hodie sustineri nullo pacto potest secunda sententia, qua 
dicitur, id esse ex mero iure ecclesiastico, adeo ut per consensum Con- 
cilii oecumenici possit Romana sedes ab hac alma Urbe ad aliam civi- 
tatem transferri. Igitur cum textus aliquid deberet dicere, vel ad 
primam vel ad tertiam sententiam debebat confugere. 

,,Si dixisset de prima sententia, quod scilicet iure divino Episco- 
pus Romanus succedit, iam nihil novi dixisset. Xam Innocentius III. 
agens de Primatu Romanae sedis in sua epistola ad Patriarcham Con- 
stantinopolitanum, expressis verbis haec habet^: ,Qui (Petrus) licet 



1 De locis theol. Ub. VI. cap. 8. ad 10. " Vid. acta Pii IX. p. I. 

vol. I. p. 285. 3 cf, ^xig^p p^ L^ CCXIV, 761. 



Comment. III. De Primatus cum Romana sede connexione. 149 

postmodum ex revelatione divina ab Antiochia fuerit translatus ad 
Urbem, non tamen concessum sibi Primatum deseruit'; et deinceps 
meminit illam antiquissimam traditionem, quod scilicet Petrus tem- 
pore persecutionis Neronis cum e Roma excederet, occurrit illi lesus 
Christus Dominus noster; unde miratus Petrus dixit: Magister , quo 
vadis? et respondit lesus Christus : Venio Bomam iterum criicifigi: 
id quod fuit monitorium pro S. Petro ; unde reversus Romam, ibi cru- 
cifixus fuit. lam, quaeso, si in capite nostro verba Innocentii in- 
serta fuissent, quaenam obiectio iusta fieri potuisset? At non dici- 
mus , quod sit ex revelatione divina et quod sit ex expresso monito 
Domini nostri lesu Christi. Si igitur, ut ipse supponit, verba textus 
potius favent tertiae sententiae, minus dicunt, quam potuissemus dicere. 

„Ceterum monemus proponentem, quod reapse textus nulli ex 
sententiis neque favet neque nocet, quia textus sic se habet: ,Unde 
quicunque in hac Cathedra Romana Petro succedit, is iuxta Cliristi 
ipsius institutionem Primatum Petri in universam Ecclesiam obtinet.' 
Offenditur illmus proponens ex eo , quod illud ipsiiis i7istitutio7ie re- 
feratur tam ad successionem in Cathedra , quam ad successionem in 
Primatu. Sed attente legenti haec aequivocatio stare non potest; di- 
citur enim, quod quicunque succedit, quomodocunque succedat, sive 
de iure divino in prima sententia, sive de iure ecclesiastico in se- 
cunda sententia, sive de iure mixto in tertia sententia, quomodocunque 
succedat, is iuxta Christi ipsius institutionem Primatum Petri in uni- 
versam Ecclesiam obtinet. 

„Itaque iure divino Romanus Pontifex dici debet succedere in 
Petri Primatu, id quod reapse definitur in canone. Atque in hoc de- 
putatio observavit, quod reapse redactio canonis, uti erat primo, forsitan 
potuisset praebere aliquod dubium; sed iuxta emendationem ipsius Rmi 
Patris ablatum fuit illud ,iure divino'. Cum itaque et ipse consen- 
serit, ut in canone nihil dicatur, quidquid dicatur in capite, non officit 
ulli sententiae. Sed ceterum ista sententia: Qui succedit iu Episco- 
patu, ex iure divino succedit in Primatu, non est convertibilis in hanc : 
ergo qui succedit iure divino in Primatu, etiam succedit iure divino 
in Episcopatu, in Cathedra; ac proinde nulhis scrupulus debet rema- 
nere huic rmo proponenti." 

Remansit igitar textus, quem iam patet nulli ex tribus illis sen- 
tentiis oppositum esse. 

Rmo Episcopo Calvensi tamen in omnibus, quae in relatione ex- 
posuit, assentiri non possumus. Altera ex tribus ilHs sententiis non 
videtur nobis in Syllabo Pii IX. danmata. Propositio XXXY. Syllabi 
haec est: „Nihil vetat, alicuius Concilii generalis sententia aut uni- 
versorum populorum facto Summum Pontificatum ab Romano Epi- 
scopo atque Urbe ad alium Episcopum aliamque civitatem transferri.'^ 
In hac propositione loannis ^N^uytz , quae iam damnata erat Literis 



150 Pars 11. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

Apostolicis „Ad Apostolicae Sedis", ex quibus ad verbum desumpta 
est, Concilium generale intelligitur Concilium sine Papa, atque pro- 
positio nititur doctrina Richeri plane haeretica, claves Primatus non 
immediate Petro, sed Ecclesiae traditas esse, ita ut Ecclesia, quum 
claves Petro et Romanis Pontificibus dederit, eas etiam iis subtrahere 
et alii tradere possit ^ Qua damnata haeresi certe non damnatur se- 
cunda illa sententia, ipsum Summum Pontificem vel Concilium oecu- 
menicum cum Papa Primatum ad aliam sedem transferre posse. 

COMMENTATIO IV. 

CoDcilii Florentini de vi ac ratione Primatus definitio in tertium caput Constitutionij 

primae de Ecclesia recepta. 

Concilii Plorentini definitio de Primatu recepta iam erat in pri- 
stinum schema de Ecclesia. Erat, ut aiebant theologi, „cur ad Floren- 
tinam definitionem nominatim appellaretur; nam praeter alias superius 
significatas rationes sua auctoritate et exemplo quingenti fere Episcop 
praeibant, qui anno 1867 ex toto orbe terrarum in Urbe collecti ita ad 
Smuni D. N. locuti sunt : ,Firmum enim menti nostrae est, alteque de- 
fixum, quod Patres Florentini in decreto unionis definierunt: Koma- 
num Pontificem Christi Vicarium, totius Ecclesiae caput et omnium 
christianorum patrem et doctorem exsistere'" ^. Antea inter decreta 
de Primatus vi ac ratione exstantia sibi maxime Florentinam formulam 
commemorandam esse dixerant, „quum praestet gravitate ac definitio- 
num amplitudine, et Graecorum quoque consensione fuerit recepta" ^. 

Theologis autem placebat, inciso „omnium christianorum patrem 
et doctorem" addere „et iudicem supremum^^ ex Pii VI. Brevi „Super 
soliditate" 28. Nov. 1786, in quo Eybelii liber propterea etiam dam- 
natur, quod „fanaticam esse vocem" dixit, Romanum Pontificem „vi- 
carium esse Christi, caput Ecclesiae visibile, iudicem supremum fide- 
lium^. Porro ab allatis Florentini decreti verbis excluserunt haec 
postrema „quemadmodum etiam in yestis oecumenicorum Conciliorum et in 
sacris canonihus continetu/^ ; „quoniam ea", ut aiunt, „cum prioribus non 
iunguntur uti pars vel obiectum definitionis, sed uti definitionis praece- 
dentis motivum, quod vocant, vel ratio confirmationis. Licet enim, 
ut notum est, gallicanorum quique iansenianas et regalistarum opi- 
niones sectantur, plures non defuerint, qui verba illa ad praestitutum 
definitionis obiectum trahentes affirmarent, iisdem plenam Primatus 
potestatem limitari atque sacris Synodorum canonibus obnoxiam de- 
clarari: compertum tamen omnibus est, sententiam istam, quae certis 
rationum momentis tum criticis, e latina originali lectione ,quemad- 



* Cf. Franzelin, Theses de Ecelesia Christi p. 215 sqq. 
2 Schema etc. C. V. 614 a. b. ' Ibid. C. V. G13d, 



Comment. IV. Florentini de vi ac ratione Primatus deiinitio recepta. 151 

modum etiam' depromptis, cum hermeneuticis, iisque partim gramma- 
ticis, partim logicis, partim historicis, et partim theologicis, refellitur, 
reprobatam semper fuisse communi iudicio theologorum atque inter- 
pretum, per quos verba illa accipienda sunt non de iuridica praece- 
dentium limitatione sive de definitionis obiecto, sed de historica prae- 
cedentium confirmatione sive de definitionis ratione , cuiusmodi re- 
currit in generali Concilio Lateranensi V. de auctoritate Romani 
Pontificis super Concilia. . . Porro in schematis capite ad Concilii 
Florentini definitionem, ut par est, appellatur, non vero ad rationem, 
qua definitio innititur vel confirmatur. Non erat ergo incisum illud 
afferendum." ^ 

Fuerunt autem inter Patres , qui definitionem Florentini Concilii 
integram atque immutatam recipiendam esse censerent. Quare Patres 
deputati, quum schema emendarent seu schema Constitutionis primae 
de Ecclesia elaborarent, verba „et iudicem supremum" omiserunt et 
conclusionem „quemadmodum etiam etc.'' addiderunt-. De conclu- 
sione hac in ea relatione, quam de toto schemate nomine deputationis 
habuit, haec animadvertit Rmus Epise. Pictaviensis : ^Certe, si in priori 
proposito schemate aliqua ultima verba omissa fuerant, ideo erat, quia 
a pluribus in malam partem versa fuerant. Et hac forsan ratione 
moti, quingenti Episcopi in alma Urbe ob solemnia saecularia mar- 
tyrii sanctorum Apostolorum tribus abhinc annis congregati idem ora- 
culum Florentinum in medium protulerunt, quin clausulae illius prae- 
termissione suspicionem ac iniuriam falsificationis aut reprehendendae 
mutilationis sibi inurendam pertimescerent. Nihilominus, in hocce con- 
ciliari decreto libentissime fateor nequaquam subtrahi debuisse hanc 
ipsam clausulam, eo magis quod iuxta authenticum exemplar a Vati- 
cano Concilio citatum et consecratum nullatenus de praecedentium 
limitatione, sed imo iuxta genuinum sensum suum de liistorica prae- 
cedentium explicatione et confirmatione cunctis intelligenda patebit." ^ 

In speciali discussione capitis tertii tamen aliqui Patres sensum 
formulae restrictivum esse contenderunt. Unus id probari ait Concilii 
Florentini historia et verbis textus Graeci „/y.i>' ov toottov". Quare 
vult addi: „salvis iuribus, quae concessione, consuetudine, concordati- 
bus aut alio aequo titulo quibusdam dioecesibus inhaerent" ^. Alius 
contra, ne verba perperam sensu restrictivo explicentur, addi vult: 



^ Schema etc. C. V. 613 d sq. — Dollinger contendit, lectionem ge- 
nuinam textus latini non esse „quemadmodum etiam'', sed „quemadmodura 
et". V. eius epistolam C. V. 1475 b.c. Eum praeclare refutat Cecconi. 
V. C. Y. 1480 b sqq. 

2 Ex actis etc. C. V. lG80a. — Schema etc. C. V. 271 b. — Rela- 
tio etc. C. V. 276 b. 

3 Relatio etc. C. V. 294 d sq. ^ Emendationes etc. C. V. 334 a. 



152 Para II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationea de aliquibus locis. 

„quae quideni postrema verba ita esse intelligenda declaramus, ut, 
quae in lioc decreto continentur, etiam per gesta Conciliorum oecu- 
menicorum et sacros canones asserantur" *. Tertius quidam nihil pro- 
ponit, sed textum non quidem latinum, sed graecum sensu restrictivo 
accipiendum esse probare studet. „In una praeteritarum Congregatio- 
num generalium'', inquit, „dignissiraus quidam Praesul non brevi oratione 
conabatur demonstrare, verba illa esse confirmatoria potestatis Summi 
Pontificis ex eo, quod ea, uti passim noscuntur, ita reperiantur scripta in 
exemplari originali authentico latino textu exhibito, Florentiae asservato. 

„Etsi libenter concedatur, illa verba in decreto lingua latina con- 
cinnato ita reperiri, prouti assertum est, non tamen ideo necessario 
consequi debet, verba illa eodem sensu occurrere in textu graeco origi- 
nali aeque ac authentico , in quo passus ille exprimitur verbis : ,xai)' 
ov xpoTTOv xal £v Toic TTpaxTixoTc Tojv oixo'j[xsvix«jv auvooojv xal Toi? ispoi? xavoa. 
6iaXa[xp7'v3Tai'. 

„Nam quum illud decretum Unionis fuerit conditum per pactum 
duarum partium, praesertim quoad controversa puncta potestatis hier- 
archicae, Latini ex sua parte proposuerunt id, quod a Graecis de 
Primatu Summi Pontificis agnosci et teneri desiderarent, et quum iuxta 
proverbium sit ,optimus interpres verborum quisque suorum', pro La- 
tinis quoad sua postulata ipsos esse optimos interpretes sensus decreti 
secundum ipsorum intentionem de potestate Summi Pontificis concin- 
nati, ac proin ipsorum textum quoad hanc partem decreti esse authenti- 
cum concedi potest. 

„E contra vero Graecos ex allata causa esse interpretes inten- 
tionis suae decreto illo expressae , et ipsorum textum esse authenti- 
eum quoad partem decreti, quae illorum declarationem et postulata 
respicit, quorum genuinum sensum verba graeca superius citata apprime 
exprimerent, addubitari non posset. Nam illi debent naturaliter sup- 
poni et scivisse optime sua sensa et expressisse genuine sua postu- 
lata. Haec videntur confirmari etiani per ea, quae leguntur in actis 
Concilii Florentini Romae anno 1865 editis p. 265 his verbis : ,Re- 
spondit Imperator, spatium velle sibi dari ad consultandum, statimque 
post egressos Cardinales nos consilium inivimus decrevimusque , ut 
Papa habeat sua privilegia secundum canones et dicta Sanctorum, 
Sacramque Scripturam et acta Synodorum'.''^ Est ergo ea mira sane 
huius Patris opinio, Latinos et Grraecos sententiam illam diverso sensu 
intellexisse atque alios aliud definivisse. 

Rmus Zinelli, Episc. Tarvisinus, qui de emendationibus in caput 
tertium a Patribus propositis relationem habuit, primo illi emendatori 



* Emendationes etc. C. Y. 334 b. c. 

2 Ibid. C. Y. 336 a sqq. — Idem Pater ordinem sedium patriarchaUum 
ex Floreiitino decreto in Yaticanum recipi vult. Ibid. C. Y. 334 d sqq. 



Comment. IV. Florentini de vi ac ratione Primatus definitio recepta. 153 

respondit, clausulam sensu restrictivo sumi non posse, quasi Concilium 
Florentinum prius definierit, esse traditam plenam potestatem a Christo 
Petro, deinde in membro immediate sequenti Concilium ipsum nimis 
amplam suam declarationem correxerit et remedium praebuerit, ne- 
gans, Petro Christum dedisse plenam potestatem, sed tantum in deter- 
rainata mensura, eo modo quo in gestis oecumenicorum Conciliorum 
et in sacris canonibus continetur. Evidens est, hanc clausulae inter- 
pretationem repugnare contextui et dignitati Concilii oecumenici ; ideo 
nec historiam nec phrasim graecam sufFragari huic interpretationi re- 
strictivae, ut toties demonstratum est auctoritate etiam codicum authen- 
ticorum, qui nuperrime inspecti sunt. Ipsa versio armena, quamvis 
a graeco textu derivata, non favet sensui restrictivo. Nulla igitur 
adest ratio emendationis propositae, quae ceteroquin, quum ad leges 
disciplinares pertineat, hic ubi agitur de constitutione dogmatica, locum 
habere non potest; ac proinde deputatio de fide emendationem hanc 
non admittit." ^ 

jS^eque alterius Patris emendationem admittendam censuit depu- 
tatio. Huic, ut ait relator, „visum est, ex contextu totius capitis tam 
clare apparere sensum clausuhie . . ., ut non necessarium additamen- 
tum iudicet ^. 

Tertio Patri respondit, non posse eius orationis rationem liaberi, 
quum nihil proponat^. 

In sufFragiis ferendis fere omnes Patres tres has emendationes 
reiecerunt*. Censuerunt igitur, conclusione praecedentia non restringi, 
sed confirmari. 

Itaque Concilium Yaticanum, licet formulam Florentini non di- 
recte interpretetur, controversiam, quae de eius sensu exstitit, etiam 
authentice dirimit. Quaestio enim, utrum illud ^xoc''" in formula Flo- 
rentini vertendum sit „et" an ^etiam", ad eandem formulam , ut est 
in Yaticano, transferri non potest. In hac formula, ut a Yaticano 
Concilio sancita est, certo legitur „quemadmodum etiam^ etc. , ita ut 
his verbis antecedentia dici debeant confirmari, non restringi. Sed 
declarat Yaticanum, quod hac formula contineatur , id vi definitionis 
Concilii Florentini credendum esse omnibus fidelibus. Ergo docet 
etiam, verba illa, ut sunt in Florentino, tanquam confirmantia intelli- 
genda esse, neque restrictionem , qualem aliqui illis exprimi volunt, 
admitti posse. 

Ceterum sensum eorum non esse restrictivum, bene etiam ex con- 
textu ostendit Tarvisinus. Florentinum enim , postquam definivit, 
Summo Pontifici plenam potestatem traditam esse, certe, quod dixit, 
non statim correxit „negans, Petro Christum dedisse plenam potesta- 

' Relatio etc. C. Y. 348 e. d. ^ i^i^ q y^ 349 1^^ ^ 

' Ibid. C. Y. 349 d. ^ Ibid. C. Y. 367 d. 



154 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

tem , sed tantum in determinata mensura, eo modo, quo in gestis 
oecumenicorum Conciliorum et in sacris canonibus eontinetur" ^ 

Multo magis similis explicatio a Concilio Vaticano excluditur, quod 
in canone condemnat sententiam, Romanum Pontificem „habere tan- 
tum potiores partes , non vero totam plenitudinem . . . supremae 
potestatis" iurisdictionis in universam Ecclesiam. 

COMMENTATIO Y. 

Quo iure et quo sensu Summi Pontificis potestas dicatur episcopalis. 

In capite tertio Constitutionis primae de Ecclesia, quo de vi et 
ratione Primatus agitur, Summi Pontificis potestas dicitur „vere episco- 
palis" esse. 

Ea vox in pristino schemate deerat^. In adnotationibus tamen, 
quae eius capiti undecimo et canoni quinto decimo adiectae suii, 
doctrina dicitur proponi propter errores, quibus potestas Summi Poi- 
tificis vere episcopalis esse negetur, Febronii sc, Tamburinii ^, M. A. de 
Dominis, qui doceant, „potestatem Primatus absolvi munere sive offic o 
merae impectionis xel diredionis^ ; eam „non esse plenam neque supre- 
mam potestatem pastoralis sive episcopalis iurisdictionis in universam 
Ecclesiam"; eam non esse ordinariam, „quum sit pro casibus tantuin 
extraordinariis, ut aiunt, non ad greges pascendos, sed ad ordinis 
turbati tutelam; alii vero ordinariam eam esse concedentes ac inter 
pastores exercendam, negant, illam imniediatam esse in singulos greg€s 
et fideles ad eosdem sc. docendos ac pascendos, quum Primatus p('- 
testas episcopalis non sit" *. 

lara, quum schema a Patribus deputationis pro rebus fidei refoi- 
maretur, quaerebatur, utrum potestas pontificia etiam in ipso schemat3 
designanda esset episcopalis. Primo dissensio orta est, ita quidem, ut 
tredecim deputati hanc vocem recipiendam esse negarent, sex eani 
recipi vellent. Audito autem theologo ac suffragiis denuo latis vox 
recepta est^ „Potestas," aiunt deputati in relatione cum schemato 
tradita^, „quae a Christo Domino collata beato Petro fuit apud loan- 
nem (21, 15 sqq.), est potestas pascendi agnos et oves; et talis po- 
testas dicitur et est episcopalis. Porro . . . eadem potestas direct(! 
immediateque ita collata Petro fuit, ut eam haberet vi impositi offici: 
pastoralis in universum gregem, qui totus ipsi citra aliud medium fuir 

1 Relatio etc. C. Y. 348 c. Cf. 369 b. ^ c y, 571 ^^ 

^ Petrus Tamburini (natus 1757; mortuus 1827). Eius loco aliqui 
falso huc retulerunt Thomam Taraburini S. I., moralistam (f 1675). 

^* Schema etc. C. Y. 635 b sqq. Cf. 614 b. c. 

^ Ex actis etc. C. Y. 1681 b. — Ex diurnis etc. C. Y. 1699 b. — 
Schema etc. C. Y. 271 b. 

' C. Y. 276 b.c. 



Comment. V. Summi Pontificis potestas cur dicenda episcopalis. 155 

commissum. Est ergo potestas universalis et ordinaria et immediata 
in totum gregem, hoc est, in omnes agnos et oves, seu in omnes parti- 
cularium ecclesiarum pastores et fideles. Hinc liquet , potestatem 
supremam pascendi universum Christi gregem in Romano Pontifice 
vere esse episcopalem, non autem primatialem ; quo enim haec phrasis 
spectet, exponitur in adnotatione ad hunc locum in schemate de Ec- 
clesia Christi." ^ „Yeniam dent unus aut alter Rmi Patres," inquit 
Rmus Pie in relatione de toto schemate habita ^, „si vox illa potestas 
iurisdictionis episcopalis, quae Pontifici Romano asserta in adnotationi- 
bus praecedentis schematis minus placuerat, in textum ipsum sche- 
matis revisi fuerit inducta. Ratio est, tum quia postularunt illud plu- 
rimi alii Patres, de statu actuali controversiae in suis respectivis pro- 
vinciis solide ac presse disserentes, tum quia auctoritatem Summi 
Pontificis ac Yicarii Christi in omnem Ecclesiara non dumtaxat indo- 
lem Primatus metropolitici divinitus instituti, sed naturam pastoralis 
et ideo episcopalis iurisdictionis prae se ferre, sive ex ipsismet verbis 
Christi sive e traditione et historia certissima doctrina evincitur. Quod 
quidem pleno ore asseri ac proclamari gavisi sumus a non uno etiam 
ex Rmis Patribus, qui aliis huiusce propositae Constitutionis partibus 
non ita faverunt. Et reapse vox illa etiam apud nostrates, v. g. apud 
Gersonium , hoc etiam sensu iam diu fuit usurpata." Aliqui autem 
Patres in discussione speciali capitis vocem tolli volebant^. Unus ex 
iis breviter: „Yox episcopalis^ , inquit, „utpote inaudita, pravis et 
periculosis interpretationibus favens, omnino eradatur." * Eam tamen 
retinendam esse censuit deputatio ^. In relatione eius nomine habita 
Rmus Episc. Tarvisinus de illis emendationibus haec disserit^ : „Quae- 
ritur igitur, quae sit iurisdictio episcopalis. Episcopi est pascere gre- 
gem : nulla enim magis familiaris idea regiminis episcopalis in sacris 
Literis, in Patrum operibus, in usu omniura christianorura, quam re- 
praesentare Episcopura veluti pastorera , qui pascit gregera. Pascit 
autera Episcopus tam exercitio potestatis ordinis quam iurisdictionis. 
Nara exercitiuni potestatis ordinis nonnisi in subditos potest licite ha- 
bere locum. Episcopi igitur iurisdictio ad ea peragenda se extendit, 
quae necessaria sunt , ut fideles vitara aeternani consequantur ; ac 
proinde debet Episcopus: 1. adrainistrare sacraraenta; 2. leges ferre 
ad bonura fidelium; 3. executioni ipsarum invigilare sive per seipsura 
sive per delegatos; 4. et proinde visitare dioecesim; 5. praedicare; 
6. iudicare controversias ; 7. punire sontes etc. Haec et sirailia cora- 
prehenduntur in verbo pascere. At haec Episcopus non potest facere 
nisi sub dependentia Pontificis Surarai. Haec autera dependentia non 
est nisi liraitatio iurisdictionis episcopalis. 



* Y. supra p. 154. - C. V. 295 b. c. ^ Emendationes etc. C. Y. 337 c sqq. 
^ Emend. 15. 1. c. ^ Ex actis etc. C. Y. 1690 a. ^ C. Y. 351 a sqq. 



156 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

„Consideremus autem, quaenam le^us Christus attribuit Apostolo 
Petro et eius successoribus. Nonne in praemium triplicis declarationis 
amoris dedit illi munus pascendi gregem, scilicet agnos et oves? Cum 
hoc discrimine, quod Episcopis datum est tantum pascere, qui in eis 
est, gregem, scilicet determinatas partes gregis illis commissas; Petro 
autem et successoribus eius datum est pascere omnem gregem, agnos 
et oves , simplices fideles nempe et Episcopos, in suo regimine in- 
dependenter ab aliis; dum contra Episcopi pascunt semper, ut dixi- 
mus, dependenter a Petro et Petri successore. En igitur successor 
Petri potest in toto orbe christiano omnia peragere quae superius 
enunciavimus, et proinde administrare sacramenta, leges ferre, invigi- 
lare etc^ praedicare, iudicare controversias, punire sontes etc. Quaero 
igitur, potestne haec omnia peragere vere in toto orbe catholico? Qui 
contradiceret, innumeris obrueretur antiquitatis exemplis. 

^Nec dicat aliquis, haec peregisse Pontincem summum qua Pr- 
triarcham occidentalem. Nam praeter exempla innumera huius iurie- 
dictionis exercitii in Oriente, notum est, privilegia Patriarcharum, Pr:- 
matum et Metropolitanorum esse positiva, et ex concessione Ponti- 
ficis Summi. Si igitur aliis Patriarchis provenit a concessione Sumn.i 
Pontificis, consequitur, in ipso privilegium esse ex institutione divina. 
Eadem igitur quoad speciem est episcopalis potestas Episcoporum iu 
singulis suis dioecesibus et in Pontifice Summo quoad omnes dioeceses, 
cum hoc discrimine, quod in Pontifice Summo est in sua plenitudine, 
in aliis restricta; in Summo Pontifice independens, in Episcopis de- 
pendens; in Episcopis coarctata ad suas dioeceses, in Pontifice SumuK 
sine ulla limitatione loci , sed ad terminos terrae. Cum igitur con- 
venire nos necesse sit, realiter potestatem Summi Pontificis esse ean- 
dem specie ac potestatem Episcoporum, quid vetat, quominus utamui 
eodem vocabulo ad qualitatem enuntiandam iurisdictionis, quae exer- 
cetur per Pontifices et Episcopos, et dicamus, episcopalem potestatem 
in Episcopis, et summam supremam potestatem episcopalem esse in 
Summo Pontifice?" Negat relator, vocabulum novum esse. Imprimis 
potestatem episcopalem idem esse cum pontificali; hanc in Episcopo 
dici pontificalem , iu Summo Pontifice summam potestatem pontifica- 
lem. Porro Summum Pontificem se dicere catholicae Ecclesiae Epi- 
scopum. Negat etiam, rationem nominis illius usurpandi deesse. „No- 
tum est," inquit, „imo usitatissimum in Ecclesia, ut nova dogmatica 
vocabula adhibeantur novis erroribus insurgentibus. Nostris tempori- 
bus reapse valde periculosa sententia apud aliquos invaluit, quae sus- 
tinet, Summum Pontificem non posse in aliis dioecesibus a Romana 
diversis ea peragere, quae Episcopus quilibet in sua propria, eo prae- 
textu, quod alias illorum iurisdictionem laederet: perniciosus error a 
Vaticano Concilio est configendus; et hoc optime faciet, si sanciat sua 
auctoritate, potestatem Summi Pontificis exercendam in qualibet dioe- 



Comm. V. Potestas pontif. cur episc. Comm. VI. De inciso canonis tertii. 157 

cesi esse proprie episcopalem." Affert relator etiam lociim ex Con- 
cilio provinciali Coloniensi anni 1860 (cap. 25.): „Roniano Pontitici 
ut Ecclesiae capiti et fundamento visibili, Episcoporum principi et 
pastori supremo vera iurisdictio episcopalis competit in universam 
Ecclesiam." ^ 

Sententia deputationis longe maiori parte suffragiorum Patrum 
approbata est^. Aliqui postea, quum de tota Constitutione ferrentur 
suffragia, suo suffragio ^Placet" conditionem adiecerunt, ut vox „epi- 
scopalis" deleretur ^. Sed, quod decisum erat, retentum est *. 

COMMENTATIO YI. 

De inciso canonis capitis tertii: „aut eum [PapamJ habere tantum potiores partes, non 
vero totam plenitudinem huius supremae potestatis'^ 

Canon capiti tertio adiectus est liic: „Si quis itaque dixerit, Ro- 
manum Pontificem habere tantummodo officium inspectionis vel di- 
rectionis, non autem plenam et supremam potestatem iurisdictionis in 
universam Ecclesiam, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed 
etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem 
diffusae pertinent ; aiit eimi hahere tantum potiores partes, non vero totam 
plenitiidinem hiiins siipremae potestatis; aut hanc eius potestatem non 
esse ordinariam et immediatam sive in omnes ac singulas ecclesias 
sive in omnes et singulos pastores et fideles; anathema sit." 

Incisum, quod literis insignioribus notavimus, non erat neque in 
schemate pristino de Ecclesia ^ neque in schemate, quod a deputatione 
de rebus fidei reformatum Patribus traditum est*'. Inter emendationes 
autem, quae in discussione speciali tertii capitis a Patribus propone- 
bantur, erat etiam haec, ut canoni tertii capitis substitueretur haec 
formula: „Si quis dixerit, Romani Pontificis Primatum esse tantum 
officium inspectionis et directionis , et supremam ipsius potestatem iu- 
risdictionis in universam Ecclesiam non esse plenamy sed tantum extra- 
ordinariam etmediatam; anathema sit."^ Noluit quidem deputatio de 
fide hanc canonis formulam Patribus commendare, quippe quae aliqua 
ex canone proposito omisisset; id tamen placuit, quod in ea formula 
Summi Pontificis potestas non iam, ut in canone proposito, dicebatur 
plena et suprema , sed potestas suprema dicebatur pdenaj et propterea 
clarius exprimebatur conceptus plenitudinis, quum plenitudo Summo 
Pontifici attribueretur non tantum potestatis ecclesiasticae, sed supremae 
potestatis ecclesiasticae ^. Quare deputatio emendationem iuxta mo- 
dum admisit atque addidit illud incisum, de quo agimus, ut integer iam 



' C. Y. 353 c. 2 Q Y. 367 d. ' Exceptiones etc. C. Y. 438d. 

* Relatio etc. C. Y. 4G9a. ' C. Y. 377 d. ' C. Y. 274 a. 

' Emendationes etc. C. Y. 345 d sq. « Relatio etc. C. Y. 371 b. c. 



158 P^^rs ir. Const. de Eccl, Cap. II. Commentationea de aliquibus locis. 

canon esset: „Si quis dixerit, Romanum Pontificem liabere tantum- 
modo officium inspeclionis vel directionis, non autem plenam et supre- 
mam potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam, tum in rebus, 
quae ad fidem et mores , tum quae ad disciplinam et regimen Eccle- 
siae per totum orbem diifusae pertinent; aut eum hahere tantum po- 
tiores partes, non rero totam plenitiidinem huius supremae potestatis; aut 
lianc eius potestatem non esse ordinariam et immediatam sive in omnes 
ac singulas ecclesias sive in omnes et singulos pastores et fideles; 
anathema sit." ^ Canonem igitur lioc inciso auctum Rmus Episc. Zi- 
nelli, deputationis in Congregatione generali relator, Patribus reci- 
piendum commendavit^. 

Quum autem canon, ut de eo suffragia ferrentur, iterum esset 
lectus, Patres de mutatione hac statim iudicium se ferre posse nega- 
runt; canonem scriptum prius examinandum esse. Decreverunt igitur 
Praesides, ut suffragia ad proximam Congregationem differrentur et ci- 
non antea typis impressus inter Patres distribueretur ^. Distributus est 
duobus diebus post, d. 7. lulii*. 

Deputati Patres, quum d. 8. lulii primo de re agerent, incisuii 
oraittere statuerunt ^. In sessione autem diei sequentis Cardinalis 
Bilio , deputationis praeses, iterum proposuit, ut incisum retineretur. 
Quod si retraheretur, futurum esse, ut magna animorum perturbatio in 
Congregatione generali oriretur; errorem, qui inciso explicite exclu- 
deretur, revera doceri, neque verum esse, quaestionem non iam fuisse 
in Congregationibus conciliariter tractatam , quum damnatio illius ei- 
roris diserte, explicite et implicite, postulata esset, ex altera parte 
ipse error in numeris 35. et 36. emendationum proponeretur. Omnes 
ei assentiebantur , et Euius Episc. Zinelli rogabatur, ut de inciso ill) 
recipiendo relationem haberet ^. 

Emendationes 35. et 36., de quibus Cardinalis Bilio loquitur, ha ) 
sunt: „35.Paragraphus tertia, quae, expuncta priori paragrapho secunda, 
immediate definitioni Coucilii Florentini subnectenda esset, hoc modo 
redigi deberet, nempe: Haec est catholicae veritatis doctrina, a quji 
deviare salva fide atque salute nemo potest. Haec tamen Summi Pon- 



' Ex actis etc. C. Y. 1690 d sq. ^ Relatio etc. C. Y. 366 a. 

^ Haec est in actis rei narratio: „Cum lectus fuit huiusmodi canoii. 
fere omnes ad invicem dicebant, necesse esse eum sub oculos habere 
nec convenire suifragium ferre post simplicem lectionem. Rmus Archiep 
Colocsensis primum hoc adnotavit; postea vero Archiep. Parisiensis sur- 
gens dixit, novum esse, quod in canone proponebatur, et ideo nova dis« 
cussione super illud opus esse. Tunc Emi Praesides ad quamlibet aequi- 
vocationem tollendam decreverunt, difierri suffragia quoad hunc canonem 
in proximam Congregationem, eumque typis impressum Patribus distribui." 

^ Acta etc. C. Y. 758b. '' Ex actis etc. C. Y. 1693 d. 

s Ibid. C. Y. 1694 d sq. 



Comment, VI. De inciso canoni capitis tertii addito, 159 

tificis Romani inter Episcopos Primatus potestas non excludit aut 
supprimit potestatem regiminis propriam Episcoporum, qui a Spiritu 
Sancto iuxta Apostolum positi sunt regere Ecclesiam Dei, et ad hoc 
in consecratione episcopali Spiritum Sanctum obtinent; proinde Epi- 
scopi cum Romano Pontifice coniuncti et ei qua totius gregis domi- 
nici principali pastori subordinati non modo particulares suos greges 
potestate iuris divini regunt et gubernant , verum etiam cum Summo 
Pontifice sollicitudinem totius Ecclesiae sustinent, atque pro tota Ec- 
clesia cum Summo Pontifice legislatores et iudices sunt, ita ut tota 
potestas regiminis Ecclesiae in Episcopatu cum Fontifice Romano^ suo Pri- 
mate, consistat , seu regimen Ecclesiae Christi sit Petro-Apostolicum. 
Qua ratione etiam iura et privilegia Patriarcharum orientalium, quem- 
admodum in definitione Concilii Florentini continetur, salva sunt. 

„36. Loco tertiae paragraphi: Haec est cathoUcae p. 9. sequens 
proponitur: ,Illa tamen divini Primatus potestas non est tota et ab- 
soluta potestas, quam Christus Ecclesiae suae tradidit. Si quidem 
huius totius potestatis participes sunt ipsimet Episcopi, Apostolorum 
successores, quos quoque Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei. 
Dictum est enim omnibus Apostolis et Petro coniunctim, eorumque 
successoribus : Data est mihi omnis potestas in coelo et i7i terra: euntes 
ergo docete omnes gentes . . . ecce ego vobiscum sum usque ad consumma- 
tionem saecuU . . . sicut misit me Pater et ego mitto vos . . . Accipite 
Spiritum Sanctum. . . Tantum igitur abest, ut Summi Pontificis po- 
testas opponatur sive illi Episcoporum potestati , quam in universa 
Ecclesia omnes coniunctim cum Petri successore exercent ut legis- 
latores et fidei iudices; sive illi ordinariae et immediatae episco- 
pali . . . etc' usque ad finem paragraphi, cui addi potest : ,Haec est 
catholicae veritatis doctrina, a qua deviare salva fide atque salute 
nemo potest.'" ^ 

lam concedi debet et a Ruio Episc. Zinelli, deputationis relatore, 
plane conceditur^, cum Florentini (atque Yaticani) Concilii definitione 
conciliari posse sententiam multorum theologorum, Summum Ponti- 
ficem cum omnibus Episcopis unum formare coUegium, quod sit su- 
premae potestatis ecclesiasticae subiectum. Is tamen, qui hoc docet, 
ne Concilio Florentino (et Yaticano) contradicat, etiam Summum Ponti- 
ficem per se solum supremae potestatis ecclesiasticae subiectum esse 
fateri debet, ita ut asserat, esse subiecta duo supremae potestatis in- 
complete distincta. Emendationes autem illae vix ita explicari pos- 
sunt. Yidentur potius insinuare, esse unum tantum supremae potestatis 
subiectum, quod a Summo Pontifice et Episcopis simul formetur simili 
modo, ut in republica aliqua aristocratico-monarchica summa leges 



^ Emendationes etc. C. Y. 341 c sqq. ^ Relatio etc. C. Y. 357 c sqq. 
Cf. infra cap. III. adnot. ad capitis tertii verba „simu] omnes''. 



160 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Coramentationes de aliquibus locis. 

ferendi potestas penes regem et senatum nobilium est, quorum neuter 
solus leges ferre possit. Eam autem doctrinam conciliari non posse 
cum Florentini definitione, Romano Pontifici „in beato Petro pascendi, 
regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro lesu 
Christo plenam potestatem traditam esse'^, evidens est. Quare recte 
Cardinalis Bilio, ut doctrina iam definita efficacius contra errores pro- 
tegeretur, illo canonis additamento definitionem Florentini Concilii cla- 
rius etiam proponi voluit. 

De modOf quo Patres deputati additamentum Congregationi geiie- 
rali proposuerunt, multi Patres conquesti sunt, unde tamen concludi 
non debet, tot Patres dodrinmi de plenitudine potestatis pontificiae 
in dubium vocasse. Sexaginta duo Patres epistola d. 9. lulii ad Prae- 
sides Congregationis generalis data ^: „In nuperrima Congregatioiie 
generali," inquiunt, „cum votis subiicerentur capitis tertii de Ecclesia 
emendationes, super istarum num. 70., 71., 72. riTius deputationis 
relator ex ambone declaravit, deputationem admittere num. 72. iuxta 
modiim ideoque de num. 70. et 71. sufFragia non esse ferenda, sed 
dumtaxat de num. 72. modificato. 

„Quibusdam petentibus Patribus canon, quem deputatio propo- 
suit, typis mandatus est, et cum eum prae oculis haberemus, apparuit, 
ipsum haud continere teuorem emendationis, quae sub num. 72. legi- 
tur, in quibusdam mutatum , sed potius canonem, prout in schemate 
habetur, integrum referre, nou autem solum: nam inserta est additio, 
quam magni esse momenti nemo non videt. 

^Quapropter declaremus oportet : quae rmus relator de emende- 
tione 72. dixerit, non concordare cum iis, quae de canone tertio dt- 
putatio reapse egit. 

^Praeterea decretum Apostolicis Literis n. XII. praescribit, ut sul- 
fragia Congregationis generalis exquirantur super propositis in ips;i 
discussione emendationibus: itaque stabilito res pertractandi ordini ad- 
versatur, ut suffragia exquirantur super additamento satis gravi sche- 
mati post discussionem et proin absque discussione facto. Postulamus 
ergo, ut in suifragiis proxime ferendis Patrum vota petantur de emen- 
datione 72., quam si reiici contigerit, canon tertius, prout in schematc' 
habetur, proponatur." 

Audiamus igitur, quomodo ipse deputationis relator, RiTius Episc 
Zinelli , relatione in sequenti Congregatione generali habita , rem 
exponat : 

„In postrema Congregatione generali", inquit, „ego nomine de- 
putationis vestrae de fide emendationem sub numero 72. super capite 
tertio partis primae Constitutionis de Ecclesia admittendam proposui 
iuxta modum. Modus autem erat sequens, quod nempe in canone 



' C. y. 991 a.b. 



Comment. VI. De inciso canoni capitis tertii addito. 1(31 

tertio insererentur haec verba : aut eum habere iantum i^otiores partes, 
non vero totam plenitudinem huius supremae potestatis. Antequam rationes 
enuntiem, quae obstaculo fuerunt, ne rogarentur suffragia, breviter et 
stricte dicam, quid significent illa verba, quae addi nomine deputa- 
tionis proponebam; deinde num conceptum verum non solum, sed et 
plane de fide catholica tenendum contineant; an conceptus ipse plene in 
Congregationibus generalibus fuerit discussus; demum num iuxta praxim 
huius Concilii Yaticani deputatio, occasione arrepta ab emendationibus, 
iure suo usa fuerit proponendo Patrum suffragiis illam insertionem. 

„Et primo quidem evidens est, per supradicta verba errorem illo- 
rum damnari, qui supremam potestatem Summi Pontificis non esse 
plenam in sensu proprio asserunt, ac proinde involventes falsam sen- 
tentiam verbis ambiguis eludunt satis perspicuam definitionem Concilii 
Florentini, aientes, esse quidem in Pontifice Summo plenitudinem iuris- 
dictionis, sed non totam, quia Pontifex habet quidem potiores partes 
iurisdictionis, at non onmes. Quid, quaero, hoc est, quam reapse ne- 
gare plenitudinem iurisdictionis Summi Pontificis definitam a Concilio 
Florentino? Quid enim sibi vult haec distinctio, quasi esse posset 
plenitudo, quae non sit tota , quod directe opponitur conceptui pleni- 
tudinis? Plenitudo enim essentialiter significat, qualitatem inesse sub- 
iecto in toto suo ambitu; quod negatur, quando dicitur, plenitudineni 
non esse totam, aut potiores tantum eius partes esse in subiecto. Pro- 
posita igitur additio in id unum intendebat, ut assereretur, plenitudi- 
nem iurisdictionis inesse Summo Pontifici in suo vero sensu, cum ex- 
clusione sensus non solum falsi, sed in se ipso involventis conceptus, 
qui se mutuo destruunt. 

„Si igitur hoc Concilium iam definierat in capite tertio, praeeunte 
Concilio Florentino, iurisdictionem Summi Pontificis esse plenam, ac 
proinde nullam concipi posse partem ecclesiasticae iurisdictionis, quae 
non comprehenderetur in eius suprema potestate; si hoc ipsum in 
prima parte canonis tertii declarabatur, consequens erat, posse aequali 
prorsus modo admitti incisum, quod substantialiter nihil amplius dicit 
et tantum modo evidentiori et maiori vi excludit falsas interpreta- 
tiones textus tum Concilii Florentini tum ipsius Vaticani. 

„Parcite, Emi ac RrTii Patres, si cum de plenitudine potestatis 
Summi Pontificis loquimur , me cohibere non possum , quin recitem 
verba e celebri de unitate Ecdesiae sermone Bossuetii decerpta, habito 
in conventu Gallicano anni 1682. En verba : ,In potestate, quae in 
plures dividitur, partitio suam secum ipsa restrictionem affert. Contra 
vero potestas, quae uni datur et super omnes et sine uUa exceptione 
datur, infert plenitudinem; et sicut omnis (notate verba) est expers 
partitionis, non alios habet limites, quam quos regula praescribit.' 

„De plenitudine potestatis iurisdictionis in Pontifice , in toto suo 
ambitu acceptanda, nulli ambigendi igitur locus; nec ulli scrupuluni 

(Tranderath, Constit. dogmat. 11 



162 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

moveat, quasi totam plenitudinem potestatis iurisdictionis tribuentes 
Summo Pontifici, ullo modo laedamus dignitatem Concilii oecumenici; 
nam firma manent ea, quae in postrema Congregatione in relatione 
enucleavi de potestate plena et suprema Concilii oecumenici , quae 
recte intellecta et firmis illis conditionibus et declarationibus, de qui- 
bus satis dixi, unice consistere potest cum doctrina fidei, quae totam 
plenitudinem supreraae potestatis in Summo Pontifice recognoscit. 

„At fuitne sufficienter discussus in Congregationibus generalibus 
conceptus plenitudinis potestatis in suo sensu proprio? In prima pa- 
ragrapho capitis tertii a Concilio Yaticano apertissimis verbis fuit 
renovatum decretum dogmaticum Concilii Florentini oecumenici, quod 
definit, plenam potestatem traditam esse in Petro Romano Pontifici 
pascendi, regendi , gubernandi universalem Ecclesiam. Quis credat, 
Eiui et Rffii Patres, Concilium Vaticanum tanta solemnitate verborum 
renovasse definitionem Concilii Florentini, attamen sensum tribuis^e 
plenae potestatis ab ipso definitae restrictivum, sensum, qui aperte r3- 
pugnat ideae plenitudinis, ac proinde absurdum? Hoc autem argumen- 
tum fuit in Congregationibus generalibus praecipue discussum, nempe 
utrum definitio Coucilii Florentini, quam renovat Concilium Yaticanun, 
posset ullo modo restringi. Et quum in generalibus Congregationibus 
nonnulli id assererent, invicti defensores iurium sanctae Sedis Apo- 
stolicae fortiter propugnarunt universali fere plausu huius venerandi 
consessus , plenitudinem iurisdictionis Summi Pontificis esse in suo 
proprio sensu intelligendam; nihil iurisdictionis ecclesiasticae posse illi 
subtrahi, nullis limitibus ab humana posse eius iurisdictionem auctor - 
tate coarctari. Id clare patet etiam ex emendationibus et e relatione 
de illis vobis a me facta ^ 

„Yos scitis, Emi et Rmi Patres, nomine deputationis rae sine ulla 
verborum ambiguitate declarasse, verba plenam potestatein intelligendi 
esse in tota eorum amplitudine, perperam restricto sensu interpretaii 
nonnuUos clausulam qnemadmodum etc, quae est in fine textus adducii 
Concilii Florentini, et hoc patere evidenter ex contextu, ex vi phrasi.', 
ex argumentis historicis aliisque bene multis. Et vos, Emi et Rmi 
Patres , quoties propositae fuerunt emendationes illae, quae restricti- 
vum sensum insinuare volebant, vestro sapientissimo iudicio acceptantes 
votum deputationis vestrae, sine ulla cunctatione reiecistis. 

„Mirari igitur non desino , Emi et Rmi Patres, qua ratione in 
postrema Congregatione generali dubium suboriri potuerit, num d(? 
hoc argumento hinc inde in Congregationibus disputatum non sit, 
dum adhuc in hac aula resonabant verba, quibus ego occasione emen- 
dationum sub numeris 35. et 36. de illo disserere, exponens ea qua( 
in disceptatione a Patribus dicta fuere, stricto quidem at non brev 



^ C. Y. 348 c. d. 356 d sqq. Cf. supra p. 153 sq. 



Comment. VI. De inciso canoni capitis tertii addito. 163 

discursu coactus fui. Quis igitur sustinere poterit, coram vobis conceptum 
hunc plenitudinis potestatis Romani Pontificis non fuisse hic discussum? 

„At iurene poterat illa phrasis proponi inserenda in tertio ca- 
none ? Sciatis , Emi ac Rmi Patres , illam fuisse intentionem deputa- 
tionis iuxta mentem plurium, quae evidenter apparebat a multis emen- 
dationibus, a 26^^ aliisque *, proponendi insertionem illius incisi, aut 
in capite aut in canonibus ; quia quamvis non necessaria absolute, 
attamen opportunissima videbatur ad cavillationes eliminandas: et eo 
magis quod ex discussione ipsa in Congregationibus habita id aliquo 
raodo relative necessarium poterat existimari. 

„At in formulis, quae exhibentur sub emendationibus 26. et aliis 
supra enunciatis non erant verba, quae satis clarum reapse conceptum 
redderent, verba, quae acceptari possent iuxta modum a deputatione, 
et ianuam aperirent ad inserendum incisum. Cum vero ventum esset 
ad emendationem 72., in qua certe deputatio approbare non poterat 
expunctionem multarum phrasium, quae optime in canone remanere 
debebant, consideravit tamen deputatio, in novo proposito ab emen- 
datore schemate canonis tertii, verba adhibita ab emendatore clarius 
exprimere conceptum deputationis quoad plenitudinem potestatis ponti- 
ficiae quam in prima parte canonis nostri. Nam in prima parte ca- 
nonis nostri dicitur, potestatem Pontificis esse plenam et supremam, 
ac proinde adiectiva duo ple^ia et siiprema enunciantur de subiecto, 
quod est potestas. At in emendatioue 72. dicitur multo melius : Po- 
testas suprema est plena, scilicet plenitudo asseritur de subiecto com- 
plexo, potestas suprema, sc. de potestate, quae est suprema; ac proinde 
clarius asseritur, in Pontifice esse plenitudinem non tantum potestatis 
ecclesiasticae, sed supremae potestatis ecclesiasticae. 

„Deputatio igitur memor : Omnia probate, quod bonum est tenete, 
acceptavit emendationem sub numero 72. , quae alioquin reiicienda 
fuisset, iuxta modum; et modus fuit, ut admissa meliori formula, in 
qua plenitudo tribuitur potestati supremae qua supremae, adderetur 
etiam adiectivum tota plenitudo, et sic locus tolleretur omni cavilla- 
tioni; et hoc factum est per insertionem incisi: aut eum hahere imrtes 
potiores , non vero totam plenitudinem huius supremae potestatis. lure 
igitur egit deputatio ; iure poterant Patres dare suffragium. Cur igitur 
non sunt rogati ? Unus ex Rmis Patribus opposuit, novam, quae pro- 
ponebatur in canone, insertionem non fuisse nec oculis subiectam fideli- 
bus nec discussam. De secunda obiectione satis iam dictum est; 
quoad primam, cum ageretur de paucis verbis, quae facile memoria 
poterant retineri, et cum remedium facile in promptu esset, si ab am- 
bone verba addita repetita fuissent, nuUa ratio haberi iure poterat 
non rogandi suffragia. 



Emendationes etc. C. Y. 340 a sqq. 

11 = 



164 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

„Attamen Emi Praesides pro moderatione, in qua excediint, satis 
faciendum Reverendissimo existimarunt. lam nudius tertius folium 
separatum, in quo modus apparet, iuxta querif emendatio 72. a depu- 
tatione acceptata fuerit, vobis fuit distributum. Dignemini emenda- 
tionem iuxta mentem deputationis admittere, ac proinde insertionem 
incisi approbare."^ 

Emendatione perlecta, suffragia exquisita sunt, et duplici expe:i- 
mento more solito facto, ipsam emendationem longe maior Patrum 
pars admisit; eamque acceptatam fuisse a Congregatione generali pri- 
mus Praeses declaravit^. 

Etiam postea in Congregatione generali octogesima quinta (d. 
13. lulii), cum de more suffragia de toto capite tertio et canone peta- 
rentur, canon inciso illo auctus a longe maiore parte Patrum rece])- 
tus est ^. Quum autem in eadem Congregatione suffragia de tola 
Constitutione ferrentur, complures ex iis, qui suo suffragio „Placet" 
conditionem addiderunt, postularunt iterum, ut incisum removeretur *. 
Tanti autem momenti aliqui id esse censebant, ut deputatio eorum 
Patrum, qui infallibilitatem pontificiam definiri nolebant, Summum Por- 
tificem d. 15. lulii adiret atque praeter aliud quoddam etiam illud ab e) 
peteret, ut incisum illud tolli iuberet ^. Id ipsum unus ex deputati^ , 
Archiep. Parisiensis, sequenti die etiam epistola ad Summum Ponti- 
ficem data petiit ^. Hic tamen eodem die per Subsecretarium Con- 
cilii eos certiores fecit, se totum negotium Congregationi generali re- 
linquere, sententia definitiva sibi reservata. In Congregatione generali 
octogesima octava (d. 16. lulii) Rmus Zinelli, cum de conditionibus, 
quae suffragiis adiectae erant, ageret: Animadvertimus, inquit ^, cano- 
nem tertium „non ab uno tantum, sed a pluribus, qui dixerunt Flace' 
iiixta modtim, sic impugnari, ut manifestum sit, aliquibus praeiudicii^ 
ab eius acceptatione aliquos praepediri, ac proinde necessarium ducc 
paucissima verba addere, quibus praeiudicia tollantur. Nullo modo 
per definitionem, qua asseritur, totam plenitudinem potestatis supremae 
esse in Summo Pontifice, laeduntur sententiae, quae libere in scholis 
disputantur de derivatioue iurisdictionis episcopalis. 

„Disputant theologi, num potestas iurisdictionis, quae est in Epi- 
scopis, derivetur immediate a Deo an immediate a Summo Pontifice. 
Illi inter catholicos theologos, qui potestatem iurisdictionis immediate 
a Deo derivari asserunt, eam tamen dicunt, uti par est, a Deo con- 
ferri cum vera et plena dependentia a Summo Pontifice. Hanc quae- 



1 Relatio etc. C. Y. 368 d sqq. ^ j^id. C. V. 372 b. 

^ Acta etc. C. V. 759 c. ^ Exceptiones etc. C. V. 440b sqq. 

^ Ex diurnis etc. C. Y. 1702d. Cf. epistolam comitis Arnim C. Y. 
1609 d. Cf. supra cap. I. Historia originis etc. p. 123. 

^ C. Y. 992 b. c. ' Relatio etc. C. Y. 472 b sqq. 



Comm. VI. De inciso can. tertii. Comm. VII. De tribus Concil. testimoniis. 165 

stionem, quam scimus tam agitatam in Concilio Tridentino, ipse Sum- 
mus Pontifex tunc no]^it definire; nec nos certe voluimus definire 
per nostrum canonem nec per incisum insertum. Si asserimus, totam 
plenitudinem potestatis supremae esse in Summo Pontifice, nec asseri- 
mus nec negamus, potestatem, quae est in Episcopis, derivari a Deo 
immediate aut a Summo Pontifice. 

„Eodem modo nulli dubium, quin Conciiium oecumenicum sit in- 
fallibile in rebus fidei et morum definiendis; nulli dubium, quod unio 
Episcoporum cum Summo Pontifice sit conditio sine qua non infalli- 
bilitatis corporis episcopalis. At si quaeratur, num unio cum Summo 
Pontifice non solum sit conditio sine qua non, uti dicunt scholae, in- 
fallibilitatis Concilii, sed num reapse infallibilitas descendat a capite 
in corpus, vel contra Deus, qui immediate dat infallibilitatem capiti 
independenter a concursu Concilii, det etiam immediate hanc infalli- 
bilitatem corpori cum suo capite coniuncto per modum totius; non 
est hic locus de hac re aliquid omnino statuendum proferre, sed tan- 
tum aperte est declarandum, in canone capitis tertii nullo modo agi 
de bac quaestione, nec anathema dici illis, qui alterutram sententiam 
sustinerent. Post hanc tam apertam declarationem, quae inhaeret 
sensui ex verbis et ex contextu derivanti, non video, quomodo scru- 
pulus suboriri possit, qui rationabiliter retrahat a canonis acceptatione." 

COMMENTATIO YII. 

De tribus oecumenicorum Oonciliorum testimoniis, quae definitioni infallibilitatis 
Summi Pontificis praemittuntur. 

In capite quarto Constitutionis primae de Ecclesia, quo infalli- 
bilitas Summi Pontificis definitur, tria ad eam doctrinam confirman- 
dam afferuntur oecumenicorum Conciliorum testimonia, eorum, „in 
quibus Oriens cum Occidente in fidei caritatisque unionem convenie- 
bat" : Constantinopolitani lY., Lugdunensis II., Florentini. In capite 
addendo *, quod solum Patribus primum traditum erat, duorum prio- 
rum tantum testimonia continebantur. In observationibus Patrum de 
eo capite laudatur, ut est in relatione deputationis ^, „quod rei defi- 
niendae fundamenta in schemate allata 

„a) ex formulis fidei, iisque receptis in oeeumenicis Conciliis, de- 
prompta fuerunt; quod ea petita fuerunt 

„b) ex eiusmodi oecumenicis Conciliis, in quibus Oriens et Occi- 
dens in eiusdem fidei et caritatis unitatem conveniebant; quodque eadem, 

„c) quemadmodum quoad auctoritatem omni exceptione suntmaiora, 
ita Scripturarum testimonia ad rem potissima complectuntur, et quoad 



^ C. Y. 642 a.b. Cf. supra cap. I. Historia originis etc. p. 107. 

2 C. Y. 278 a sqq. Cf. de relatione supra cap. I. Historia etc. p. 112. 



166 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

vim probandi tam clara atque perspicua exsistunt, ut considerata et 
retenta, uti par est, verborum ac phrasium p^oprietate et vi , infalli- 
bilitas, de qua quaeritur, iisdem vel aequipollenter efferatur vel vir- 
tualiter ac implicite, ut aiunt, contineatur; quod propterea 

„d) ipsa huius infallibilitatis definitio, si in Vaticano Concilio fieret, 
non esset nisi expressa seu explicita doctrinae praecedentium Concilio- 
rum declaratio; atque ita 

„e) haec eadem Vaticana definitio ac fides appareret tanquam fidei 
praecedentium Conciliorum continuatio atque explicatio, qualem in 
prioribus Conciliis circa alia fidei dogmata similiter factam esse ex 
historia Conciliorum et dogmatum constat." 

Petitur in iisdem observationibus, ut allatis fidei formulis addatiir 
caput definitionis de Romano Pontifice in Concilio Florentino sanci- 
tum, quare postea, quum ex capite undecimo schematis de Ecclesia 
et capite addendo una conficeretur nova Constitutio, illis duobus testi- 
moniis accessit tertium ex Concilio Florentino ^ 

Sed Patres in animadversionibus, quas de capite addendo obtuk- 
rant, contra duo priora, et in emendationibus, quas in discussione sp€- 
ciali de quarto capite tradiderant, contra omnia tria aliqua etiam ol- 
iecerant. De obiectionibus prioribus agitur in relatione, quas Patres 
deputati cum ipso schemate Congregationi generali bbtulerunt; da 
aliis Rmus Episcopus Brixinensis in relatione disserit, quam nomin^ 
deputationis in Congregatione generali de emendationibus a Patribus 
propositis habuit. Quae in utroque documento de illis testimoniii 
animadvertuntur, ad priorem partem capitis quarti explicandam mul- 
tum conferunt. Ea igitur hoc loco referemus. 

Itaque in relatione simul cum schemate Patribus tradita haben- 
tur haec^: 

„1. Vi carent exceptiones criticae, quasi formula, quae in sche- 
mate ^ adscribitur Hormisdae, 

„1. non huic, sed Hadriano Pontifici tribuenda sit. Instituta namquc 
collatione inter formulam Hormisdae ab Orientalibus subscriptam ei 
formulam Hadriani in VIII. Concilio veluti fidei regulam receptam, 
manifesto apparet, hanc ad priorem illam ita ^se expressam, ut prioi 
in secundam fuerit ad amussim prope translata. Quum enim reliqua 
omnia, quoad singula incisa ac verba, in utraque formula plane iden- 
tica sint, tota, quae adest, differentia huc redit, ut 

„a) paucissima fuerint in formula Hadriani declarationis ergo ad- 
iecta; scilicet post primam formulae Hormisdae periodum ab Hadriano 
(vel potius ab eius praedecessore Nicolao) addita fuit brevis expli- 



^ Ex actis etc. C. V. 1679 a. — Cur additum sit, v. Relatio etc. 
C. V. 278 c. 

2 C. V. 279 d sqq. ^ Sc. capitis addendi. 



Comment. VIT. De tribus Conciliorum testimoniis in capite IV. 167 

catio, cur distinguantur ,fidei regula' et ,constituta Patrum' sive ,con- 
stituta Dei et Patrum' ; rursum, post incisum ,servata religio' formulae 
prioris, in altera ab YIII. Concilio probata additur: ,et sancta cele- 
brata doctrina' ; mutata tandem phrasi ,spe et fide' in phrasim ,fide et 
doctrina', post incisum ,constituta Patrum' in formula Hormisdae, in 
altera adiicitur: ,et praecipue sanctorum Sedis Apostolicae praesulum'; ut 

„b) formula fidei, quae ab Hormisda opponebatur suae aetatis hae- 
reticis atque schismaticis, Nestorianis nimirum, Eutychianis atque Aca- 
cianis, eadem ab Hadriano opponatur Iconomachis atque Photianis. 
Quibus reiectis, Hadriani formula in YIII. Concilio approbata iisdem 
plane ac Hormisdae formula verbis absolvitur. Quare quum Hor- 
misdae formula, sive res sive verba respexeris , tota quanta ab Ha- 
driano fuerit accepta, nec nisi hinc brevissimis dumtaxat declarationi- 
bus aucta, inde pro temporum suorum adiunctis adaptata , merito in 
schemate adnotatur, quod communi etiam usu receptum est, Hormisdae 
formulam fuisse in Concilio YIII. ab Hadriano propositam et ab eius- 
dem Concilii Patribus subscriptam. Ceterum, quod ad ipsa verba ex 
formula Hormisdae in schemate allegata pertinet, ea totidem habentur 
in formula ab Hadriano in YIII. Concilio proposita, cum hoc solo 
discrimine, ut in posteriori occurrat incisum ,et sancta celebrata doc- 
trina', quod in schemate quoque conservatum est. Sed inde nec dif- 
ficillimus quisque reale formularum discrimen iure arguet; et satis 
provisum erit, si nota schemati supposita ita concipiatur: ,Ex formula 
S. Hormisdae Papae, prout ab Iladriano II. Concilio oecumenico YIII. 
proposita, et ab eiusdem Concilii Patribus subscripta est.' 

„2. Yi etiam caret exceptio altera, quasi allegata in schemate for- 
mula Hormisdae tribui debeat loanni Constantinopolitano Patriarchae, 
in cuius ,IibeIIo fidei directo ad S. Hormisdam Papam' eadem formula 
ex Isidori collectione reperitur. Sed hisce confunditur auctor libelli 
cum eo, qui eidem fidei libello subscripsit. Scilicet * fidei formula 
sive libellus Hormisdae, quem recepere primum Episcopi Epiri in syn- 
odo uniti, tum provinciae Dardaniae , Illyrici et Thraciae, missus 
porro fuit ad orientales Patriarchas, Constantinopolitanum, Alexan- 
drinum et Antiochenum ; eidemque libello praeter reliquos Orientis 
Episcopos loannes Constantinopolitanus cum ingenti multitudine Epi- 
scoporum et Archimandritarum subscripsit, subscriptumque libellum 
idem loannes, uti par erat, ad Hormisdam direxit, atque ita unionem 
sui patriarchatus cum Komana catholicae unitatis Ecclesia diu abrup- 
tam in integrum restitiiit. Hinc certe Hormisdae libellus fidei in- 
venitur in epistola loannis Patriarchae ad Papam Hormisdam; sed hic 
est libelli auctor, ille subscriptor. 



* Uti est apud Labbeura, Concil. Coll. [V, 582 s. 621 s. Mansi] toin. YIII. 
coU. 407 sqq. 



168 P^i^s II- Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

„3. Yi caret exceptio, quasi idem libellus fidei, in schemate tri- 
butus Hormisdae , fuerit ab Hadriano II. missus ad Graecos, et ab 
eis non prius ac in Lugdunensi Concilio subscriptus. Sed in his ap- 
paret anachronismus, quo Lugdunense 11. cum YIII. Concilio confun- 
ditur; non secus ac in eo, quod Anastasius Bibliothecarius eidem Con- 
cilio dicitur interfuisse. Quae vero hic idem Anastasius narrat, a Pa])a 
Nicolao formulam, qua usus deinde Hadrianus est, fuisse Graecis pro- 
positam, sed ab his non acceptam, nihil aliud ostendunt, nisi hinc tena- 
citatem haereseos et schismatis, inde autem constantem ac immuti- 
bilem traditionem ac doctrinam apud Romanae Sedis Episcopos. 

„4. Yi caret exceptio, quasi verba ex Concilio Lugdunensi II. ot 
formula Hormisdae addueta * essent manca vel, ut aiunt, truncat.i. 
Neque enim quae ex utroque fidei documento allegata in schemale 
sunt, manca dici possunt, 

„a) propterea quod neque tota confessio fidei Lugdunensis neque 
integra Hormisdae formula translata in schema fuit; nam ea tantum 
afferenda erant, quae ad rem, de qua quaeritur, stabiliendam facerent ; 

„b) ac si pressa silentio ea fuissent, quibus omissis ac praecisis 
verba in schemate allata alienam a suo contextu sententiam prae S3 
ferrent; tantum enim abest, ut in formula Hormisdae habeantur aliqua, 
quibus propria allatorum verborum vis ac sententia infringatur, ut iii 
ilLa non desint, quibus eadem sententia firmetur; vel 

„c) quod non omnia, quae ad rem facere videntur, in schema re- 
lata fuerunt; visum enim satis est ea attulisse, quae ad rem conficien- 
dam sufficerent. Ceterum eiusmodi defectus neque generatim causa( 
schematis nec nominatim officeret depromptis ex utroque oecumenicc 
Concilio doctrinis; idemque facile toUitur, si plurium Rmorum Patrun] 
ratio habeatur, qui ex formula Hormisdae haec verba schemati inserta 
vellent: ,In omnibus sequendam Apostolicam Sedem (veL* consentien- 
dum Apostolicae Sedi), in qua est integra et verax christianae reli- 
gionis soliditas.' 

„11. Yi carent exceptiones historicae: ac si nimirum adductum in 
schemate ex Lugdunensi II. Concilio fidei documentum ipsi Concilio 
Lugdunensi tribui nequeat, quia oblata a Michaele Palaeologo fidei 
formula in Concilio fuit quidem lectaj sed approhata non dicitur a 
Concilio. Enimvero talis exceptio iis aperte excluditur, quae apud 
Labbeum ^ de actis in Concilio Lugdunensi II. referuntur. Nimirum : 

„1. alteram convocati huius Concilii causam, a Pontifice in ipsis 
convocationis literis diserte expositam, fuisse Graecorum unionem; 

„2. in quarta solemni Concilii generalis sessione hanc ipsam unio- 
nem vi fidei formulae publice lectae atque Pontifici, ipsius oecu- 



^ In capite addendo, ut primo fuit. Y. C. Y. 642 a. b. 
2 Concil. Collect. tora. XIY. coU. 502 sqq. 



Comment. VII. De tribus Conciliorum testimoniis in capite IV. 169 

menici Concilii Praesidi , oblatae initam inter Orientem et Occiden- 
tem fuisse; et 

„3. ab universo Concilio solemnes Deo laudes habitas esse pro 
restituta cum Graecis unione. 

„Unde manifestum est, conciliarem dici debere Graecorum unio- 
nem, conciliarem ipsius unionis actum, et conciliare fundamentum seu 
instrumentum symbolicum, cui unio innitebatur, et in quod pariter 
consentiendo dissitae prius partes conveniebant, et quidem in pleno 
Concilio , tam Graeci illud ofFerentes quam Latini idem recipientes. 
Atqui haec duo profecto ut aequivalentia haberi debent, dicere, fidei 
formulam unanimi consensione in Concilio fuisse receptam, ac illam 
a Concilio probatam fuisse. Quodsi vero in Concilio per specialem 
expressumque actum formula a Clemeate IV. pro unione Graecis pro- 
posita non fuit probata, ratio manifesta haec est, quod nulla eius- 
modi probatio requirebatur, quum a Romana fidei formula, in quam 
Orientales consentiebant, Occidentales nec prius dissensissent nec tunc 
dissentirent. Ceterum et hoc animadverti potest , ipso exercito , ut 
aiunt, consensionis et unionis actu, virtualiter certe vel aequipollenter 
approbationem contineri. 

„111. Yi etiam carent exceptiones hermeneuticae et exegeticae, qui- 
bus impetuntur 

„1. verba Christi Domini apud Matthaeum 16.: ,Tu es Petrus etc' 
quasi illis hoc unum indicaretur, Ecclesiam, quae semper habebit Pe- 
trum, nunquam posse errare. Etenim 

„a) praeterquam quod huiusmodi interpretatio directe opponitur 
obvio verborum sensui, quibus significatur, ideo nunquam superatum 
iri vel errare posse Ecclesiam, quia fundata est supra petram, qui est 
Petrus; eadem 

„b) excluditur per verba sequentia ex formula Hormisdae Hadria- 
nique in schemate allata; per ea enim haec est, eaque authentica dic- 
torum Christi interpretatio , ut eorundem virtute ,in Sede Apostolica 
immaculata sit semper catholica servata religio, et sancta celebrata 
doctrina'. 

„Haec autem non tantum de simplici facto, ut alii excipiunt, sed 
de constanti ac immutabili quoque iure intelligi debere, inde patet, 
quod allatis eiusdem formulae verbis conservatio immaculatae catho- 
licae religionis et celebratio sanctae doctrinae veluti effectus declara- 
tur necessariae ac immutabilis causae, dictorum nimirum Christi; ita 
ut vi eorundem Christi dictorum, quae immutabilia manent, quousque 
durat petra, supra quam Christus suam fundavit Ecclesiam, immuta- 
biliter in Sede Apostolica divino iure immaculata servetur catholica 
religio et sancta celebretur doctrina. 

„Porro excluditur et illa exceptio, quam quidam ex variis Patrum 
sententiis de iisdem Christi verbis repetunt; quum enim explicatio 



170 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationea de aliquibus locis. 

dictorum Christi, quam formula Hormisdae suppeditat, ipsum referat 
totius Ecclesiae sensum, contra hunc varia ac dissona, si quae esset, 
Patrum interpretatio nihil valeret. Attamen consuluisse iuverit, praeter 
alios antiquiores recentioresque probatos auctores, commentarium ,I)e 
unitate Romana' \ de variis , specieque tenus oppositis Patrum inter- 
pretationibus, quibus, praeter anteriores Protestantes, lanseniani, Fe- 
broniani , Tamburiani aliique vetustiores abusi sunt , ac recentiores 
abutuntur, etiamsi iisdem rite acceptis Romanorum Pontificum infali- 
bilitas confirmetur potius quam evertatur. 

„2. Neque validius impetuntur verba Christi Domini apud Lu- 
cam 22, 32: ,Ego autem rogavi pro te etc.', quae non ad Romanos 
Pontifices, sed ad solum Petrum, et quidem pro tempore tantum ten- 
tationis suae suique lapsus referenda dicuntur. 

„Etenim spectare verba haec ad omnes quoque Petri Apostoli 
successores, constat e communi huius loci in Ecclesia Dei acceptiono, 
quae tum ex Romanorum Pontificum literis, etiam dogmaticis, iisqte 
receptis in generalihus quoque Conciliis , tum ex vulgatissima Patrum 
scriptorumque ecclesiasticorum interpretatione colligitur, uti videre eet 
apud probatos auctores, cuiusmodi profecto haberi debet Cardinalis 
Bellarminus ^, qui ex hoc Lucae testimonio, reiectis aliorum oppositis 
interpretationibus, infallibilitatem Romani Pontificis secundum Patruri 
explicationem demonstrat; cuius integram expositionem afFerre prop- 
terea opportunum videtur, quod non deest, qui Bellarmini auctorita- 
tem pro opposita sententia in medium protulerit. Ille itaque ho'; 
pacto disserit: 

„,Hic locus tribus modis exponi solet. 

„,Prima expositio est quorundam Parisiensium supra citatorum, 
quod Dominus hic oravit pro Ecclesia universali, sive pro Petro u: 
totius Ecclesiae figuram gerebat; et hoc impetrasse, ut fides Ecclesiac 
catholicae nunquam deficiat. Quae expositio si ita intelligeretur , ui 
diceres, immediate oratum esse pro capite Ecclesiae, et consequentei 
pro toto corpore, quod per caput repraesentatur, vera esset. Sed noD 



' Lib. I. p. 140 sqq.; lib. IL p. 161 sqq. 

^ De Romano Pontifice 1. IV. c. 3. — Cf. libellum De Romani Pon- 
tificis suprema potestate docendi p. 20 sqq. — Tria praesertim notanda vi- 
dentur: 1. Catholicos orientales Episcopos , duce Sophronio Patriarcha et 
ore Stephani Dorensis, hanc interpretationem in Concilio Lateranensi a. 649 
profiteri; 2. Agathonem Papam ex mente ConciHi Romani eandem inter- 
pretationem in dogmatica sua epistola , Concilio oecumenico YI. proposita 
et ab eodem solemniter probata, docere; ex quo consequitur, occidentales 
Episcopos in eadem sententia convenisse; 3. orientales et occidentales Epi- 
scopos in Florentina oecumenica Synodo in eadem interpretatione conspi- 
rasse, quemadmodum paulo superius ostendebatur. 



Comment. VII. De tribus Conciliorum testimoniis in capite IV. 171 

ita ipsi intelligunt, volunt enim, pro sola Ecclesia esse oratum. Quae 
expositio falsa est. 

„,Altera expositio est quorundam, qui hoc tempore vivunt, qui 
docent , Dominum orasse hoc loco pro perseverantia solius Petri in 
gratia Dei usque ad iinem. At contra . . .' et quinque allatis in 
contrarium argumentis, pergit : 

„,Est igitur tertia expositio vera, quod Dominus duo privilegia 
Petro impetravit. Unum, ut ipse non posset unquam veram fidem 
amittere, quantumvis tentaretur a diabolo; id quod est aliquid am- 
plius quam donum perseverantiae; dicitur enim perseverare usque in 
finem, qui, licet interdum cadat, tamen resurgit et in fine fidelis in- 
venitur; at Petro Dominus impetravit, ut non posset unquam cadere, 
quod ad fidem attinet. Alterum privilegium est, ut ipse tanquam 
Pontifex non posset unquam docere aliquid contra fidem , sive ut in 
Sede eius nunquam inveniretur, qui doceret contra veram fidem. Ex 
quibus privilegiis primum fortasse non manavit adposteros; at secun- 
dum sine dubio manavit ad posteros sive successores.' 

„Atque utrumque illico confirmat adductis veterum Patrum docu- 
mentis, quibus tamen pro feliciori temporum conditione, quod ad ex- 
plorata antiquitatis monumenta spectat, alia facile Patrum testimonia 
addi possunt, et addita reipsa fuerunt; ita ut hominibus ecclesiasticam 
sequentibus Scripturae interpretationem nullum de vero huius testi- 
monii sensu dubium superesse possit ac debeat. 

„IV. Yi tandem carent exceptiones dogmaticae , ad rei ipsius, de 
qua quaeritur, substantiam spectantes ; quasi 

„1. allegata Conciliorum documenta referrentur tantum ad Ro- 
mani Pontificis Primatum, nullatenus vero ad infallibilitatem eiusdem. 
Enimvero 

„a) allegata testimonia referuntur pariter immediate ac directe, ut 
obvius eorum sensus indicat, ad certam in Ecclesia catholica fidei re- 
gulam credendique normam, quae apud Sedis Romanae Episcopum 
sita esse docetur; quare 

„b) si eadem testimonia, quod merito dicitur, ad Romanae Sedis 
Primatum spectant , profecto teneri debet , cum Romani Pontificis 
Primatu praerogativam infallibilitatis divino iure esse coniunctam ; 
adeo ut 

„c) Primatus, quem beatus Petrus a Christo Domino accepit, quem- 
admodum apertis verbis Sanctus Leo Magnus in sua epistola ad Epi- 
scopos per Illyriam constitutos docet, sit etiam ^fidei Primatus'; fuit 
enim Petrus, ut eiusdem Sancti Leonis legati in Concilio Chalcedo- 
nensi (act. IIL) dixerunt : ,::ETpa xocl /p-/]-ic xr^? d-oaroXixr^? iy:/Xr^cii(xz, /al 
Tr^? opilooo^r^c KtaTsa.c Ocilsmoc. petra et basis apostolicae Ecclesiae et 
orthodoxae fidei fundamentum'. Porro Petrus , ut statuit Synodus 
Aquileiensis , cui aderat S. Ambrosius, ,fidei columna et Ecclesiae 



172 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

fundamentum, per successores suos semper \ivit'; et ,cathedra Petri\ 
ut ait S. Bachiarius in Apologia fidei, ,hoc est, sedes fidei' ; vel, ut alia 
plurimorum Patrum disertissima pariter verba, quae apud theologos pas- 
sim recurrunt, omittantur, auctore S. Augustino (ep. 105.), ,doctrinae 
salutaris cathedra'. Si ergo, ut verissimum est, in allatis fidei formulis 
sermo de Pontificis Romani Primatu habetur , definiendae pontificiae 
infallibilitatis thesis non convellitur, sed apprime stabilitur. 

„2. Yi caret exceptio , quasi per allegata ex fidei formulis testi- 
monia sit quidem inerrabilis Romana Ecclesia, non autem Romanus 
Pontifex. Haec enim distinctio, qua Ecclesiae vel Sedi Romanae as- 
sererentur praerogativae, quae Romano Pontifici denegarentur, liquido 
excluditur, quum in Lugdunensi formula dicatur, ,Ecclesiam Romanarn 
, . . in beato Petro . . . cuius Romanus Pontifex est successor, . . . 
recepisse sunimum et plenum Primatum etc.'; in formula autem Hor- 
misdae, ,immaculatam servari religionem in Sede Apostolica', scilicet a 
Romanis in illa sedentibus Pontificibus , quum his pariter in beato 
Petro dictum sit : Tu es Petrus etc. 

„Tum vero illa ipsa perperam adhibita distinctio, de qua Hor- 
misdae ac Concilii oecumenici YIII. et Lugdunensis II. temporibuM 
nemo certe cogitabat, in proposito schemate aperte excluditur , quun: 
in formula definitionis diserte efferatur , ,Romanum Pontificem' esse. 
qui per Spiritus Sancti assistentiam ab errore immunis exsistat. 

„3. Neque illud vim habet , quod opponunt , in allatis vide- 
licet Lugdunensis Concilii verbis dici quidem, Pontificem Romanum 
teneri ,prae ceteris fidei veritatem defendere', sed non dici ,seorsum'. 
Enimvero 

„a) neque dicitur ,una cum ceteris' ; 

„b) est quidem verum, quum dicitur ,prae ceteris', non significari 
divisionem ; atvero significatur distinctio, et quidem cum praecellentia 
seu praerogativa , quae ,summo et pleno Primatui et Principatui' re- 
spondeat ; quumque additur, ,prae ceteris teneri fidei veritatem defen- 
dere', non significatur, istam praerogativam in fidei defensione exer- 
ceri ab eo, qui a ceteris exsistit separatus, sed qui citra et siipra cete- 
ros in fidei causis agit et iudicat. Id quod 

„c) liquido patet ex inciso sequenti: ,Sic et si quae etc.', quibus 
Romanus Pontifex significatur distinctus a ceteris, inter quos suboriri 
possint de fide quaestiones ; et significatur iisdem sup^erior, quorum de 
fide quaestiones ipse suo iudicio definiat. 

„Quamvis igitur per phrasim Lugdunensem non indicetur, Roma- 
num Pontificem ceu caput a ceteris ceu corpore esse separatum sive 
divisum, aperte tamen indicatur, eundem quoad actus quosdam, quod 
certe capitis est, a ceteris esse distinctum, itemque iisdem superiorem, 
ita ut ceteri eiusmodi actus aut nullatenus habeant, aut obnoxie tan- 
tum et dependenter a Romano Pontifice exerceant." 



Comment. VII. De tribus Conciliorum testimoniis in capite IV. 173 

In altera relatione * Rmus Episc. Brixinensis aliqua aiFert ad ea 
refutanda, quae in Congregationibus generalibus ad elevandam vim 
testimoniorum Conciliorum illorum obiecta erant. 

Animadversum erat, locum Concilii Constantinopolitani IV. seu 
formulam Hormisdae „nihil continere nisi fiduciam , nunquam futu- 
rum esse, ut cathedrae S. Petri accidat, quod de tot sedibus aposto- 
licis actum esse dolemus ; sed successores Principis apostolorum fidem 
tuendi et fratres confirmandi munere usque ad finem mundi func- 
turos esse". 

Episcopus igitur Brixinensis eam interpretationem dicit nec literae 
convenire nec sensui historico documenti. Quod prius simplici for- 
mulae lectione ostendit. Deinde pergit : „Quod ad sensum attinet, 
sensus manifestus horum verborum utique hic est: Ut Oriens divulsus 
a Sede Apostolica iterum communionem cum ipsa Sede Apostolica et 
cum Ecclesia catholica reciperet, solemnem professionem fidei Epi- 
scopi circa praerogativam Sedis Apostolicae emittere debebant, sc. 
hoc esse rectao fidei regulam custodire, si spe et fide firmiter tene- 
mus, Domini nostri lesu Christi promissionem Petro factam non posse 
praetermitti , sicut reapse eventu comprobata est , scilicet in eo quod 
immaculata semper servata est in Sede Apostolica vera religio. 

,,Contra testimonium ex Concilio Lugdunensi allatum dictum fuit, 
illud nec a Concilio adhibitum neque confirmatum fuisse. Ne repe- 
tam ea, quae iam hac de re relator capitis tertii dixit, solummodo de 
uno paucissima proferam , sc. ad demonstrandum , quod formula ista 
fidei a Concilio Lugdunensi non fuerit adhibita, obiicitur, illam for- 
mulam in Concilio non fuisso discussam. Hoc utique verum est, sed 
exinde nihil probatur contra auctoritatem huius documenti; e con- 
trario firmatur magis auctoritas illius. Nam causa huius rei nulla 
alia est , quod sc. in Concilio Lugdunensi non fuerit discussa haec 
professio fidei, causa huius rei nulla alia est, quam quod agebatur de 
re non nova, non de re nondum eliquata, sed de re, in quantum re- 
ferebatur ad Romani Pontificis Primatum, iam dudum per universam 
Ecciesiam tempore Papae Ilormisdae in Concilio Constantinopolitano lY. 
approbata, et de qua inter Latinos nulla fuit dubitatio. 

„IIanc fuisse causam omissae discussionis, patet ex epistola, quam 
Papa Clemens lY. ad Imperatorem Michaelem Palaeologum dederat, 
et cum ipsa formulam eandem, quae postea in Concilio Lugdunensi II. 
praelecta fuit, transmiserat. Cum enim Imperator Clementi lY. con- 
silium suum communicasset in Oriente convocandi Concilii, ut de hac 
forma disceptaretur , Papa respondit his verbis: ,Porro perscriptam 
purissimam, certissimam et solidissimam orthodoxae fidei veritatem et 
evangelicae doctrinae consonam , a sanctis Patribus et Romanorum 



' C. V. 394b sqq, 



174 Pars 11. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

Pontificum in suis synodis definitione firmatam, sicut nec decet, sic 
nec volumus novae discussioni ac definitioni subiacere, ipsam quasi 
per hoc quomodolibet contra fas et licitum in dubium revocando. 
Ideoque licet in praefata scriptura (sc. in epistola Imperatoris) de con- 
vocatione Concilii ageretur; licet tu (Imperator) per tuas praefatas 
literas Concilium in terra tua convocari petieris ; Nos tamen nullo 
modo proponimus, Concilium ad discussionem seu definitionem huius- 
modi convocare; non quod cuiusquam faciem vereamur, vel eandem 
sacrosanctam Romanam Ecclesiam Graecorum superari prudentia timea- 
mus; sed quia prorsus indecens foret, imo nec licet nec expedit, iu 
dubium revocari praemissam verae fidei puritatem, tot sacrae paginae 
auctoritatibus , tot sanctorum roboratam sententiis, tot Romanorum 
Pontificum stabili definitione firmatam; pro cuius defensione , si ne- 
cesse foret, parati essemus subire martyrium et morti etiam exponere 
corpus nostrum.^ ^ Ita Clemens. Itaque mirum non est, quod etian 
Gregorius X. in Concilio Lugdunensi discussionem huius formulaa 
non permisit. 

„Tertium documentum desumptum est ex Concilio Florentinc. 
De iis, quae in schemate nostro afferuntur ex Concilio Florentinc, 
dictum est, nihil in iis contineri, quod sobrius interpres ad stabilien- 
dam doctrinam infallibilitatis adhibere possit. Ast mentem Patruni 
Florentinorum longe aliam fuisse, patet ex illo commentario, queni 
fr. loannes coram Papa Eugenio lY. et coram Imperatore loannc 
Palaeologo, ut Imperator resciret, quisnam sit sensus formulae, quac 
de Romano Pontifice agebat, de iis instituit. Itaque incisa per sin 
gula declarans , incisum illud : Eomanum Fontificem Ecclesiae capnt 
omnium christianorum patrem et doctorem exsistere , explicans, in haec 
verba desiit: ,Cum omnes christiani in fide conveniant et convenire 
debeant, ipse (Romanus Pontifex) ponitur doctor immaculatae fidei 
propter privilegium concessum Petro.' Explicans incisum illud : Eidem 
Sedi et Romano Pontifici in h. Principe Apostolorum pascendi, regendi et 
guher7iandi universalem Ecclesiam plenariam [traditam] esse potestatem, 
adduxit fr. loannes epistolam S. Agathonis Papae ad Imperatorem 
Constantinum, respective ad Concilium Coustantinopolitanum III. , et 
exinde sequentem conclusionem deduxit: ,In hac auctoritate (Aga- 
thonis scilicet) tria haec manifeste asseruntur. Primo, quod pascere 
omnes oves sit commissum Petro et successoribus suis. Secundo, quod 
Sedes Apostolica nunquam in aliqua erroris parte depressa est, sed 
semper mansit immaculata in fide. Tertio, quod tanta est eius auctori- 
tas , quod universalis Ecclesia et universae synodi semper fideliter 
secutae sunt, et patres catholici semper susceperunt eius apostolicam 



* Cozza, Hist. polem. de Graecor. schismate t. II, part. lY, cap. XXYIII, 
n. 1218. 



Comm. VII. De tribus Conc. testim. Comm, VIII. Pont. infall. num pers. etc. 175 

doctrinam , et quod illa verba (itt non deficiat fides tua) intelliguntur 
de Sede Apostolica, et quod sit immunis ab haeresi, atque confirma- 
tionem omnium fratrum titubantium in fide ad ipsam sedem et Ro- 
manum Pontificem pertinere.' ^ Sic ergo res explicata fuit in ipso 
Concilio Florentino, et liic sensus utique tanquam authenticus haben- 
dus est, cum ex industria, Romano Pontifice iubente, ut Imperator 
sensura formulae resciret, fuerit propositus. 

„Ex his dictis manifestissime apparet, quod cum definitionem Flo- 
rentinam ad stabiliendam Romani Pontificis infallibilitatem adduxi- 
mus, verbis sensum alienum nullo modo supponimus, sed revera illa 
ex mente Patrum Florentinorum interpretamur, et quod particula hinc, 
quae partem primam cum secunda connectit per conclusionem, et 
quae a pluribus oratoribus impugnata fuit, locum suum iure occupat." 

COMMENTATIO YIII. 

Romani Pontificis infallibilitas num dicenda sit vel quo sensu dici possit personalis, 
separata, absoluta, eius solius propria. 

Ante ipsum Concilium iuchoatum in controversiis de infallibili- 
tate pontificia excitatis multum coutra eam, utpote infallibilitatem per- 
sonalem atque separatam et absolutam^, disputatum est. Quum etiam 
Patres quidam in animadversionibus de capite addendo oblatis ^ eas- 
dem voces usurpassent atque inde difficultates contra doctrinam pro- 
positam excitassent, etiam deputatio de fide in ea relatione, quam cum 
novo Constitutionis schemate Patribus tradidit, de ea re agit. 

Imprimis vocem „personalis infallihilitatis" in schemate occurrere 
negat. „Si vero de re per vocem significata sermo sit," inquit, „in- 
fallibilitas eodem verissimo sensu personalis dicitur, et dicta etiani 
fuit, quo tota Primatus potestas ad excludendam Ilicherianorum hae- 
resim "^ personalis esse dicitur, quatenus scilicet praerogativa infalli- 
bilitatis ipsi personae Apostoli Petri directe ac immediate collata fuit a 
Christo Domino dicente : ,Tu es Petrus etc.', quemadmodum in Hor- 
raisdae forraula fidei prius exposita declaratum est. 

„Quum vero illa praerogativa personae beati Petri Apostoli et 
in Petro unicuiquo personae ex suis in Roraana Sede successoribus 
eatenus collata sit, quatenus Petrus esset a Christo Domino petra ac 



* Labbe, Collect. Coiicil. t. XYIII, col. 1154 sqq., edit. Yenet. Coleti. 

^ Cf. Rmi Dechamps ad Rmum Dupanloup Hteras C. Y. 288 d sqq. — 
Eiusdem epistolam ad sacerdotem Gratry C. Y. 1381 b. — Relatio etc. 
C. Y. 300 a. 

^ Cf. supra cap. I. Historia originis etc. p. 107. 

'^ De ea doctrina v. schema pristinum de Ecclesia, adnot. 23. C. Y. 
612 b. c. Cf. infra cap. III. adnot. ad verba „immediate et directe" in 
primo capite Constitutionis. 



176 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

fundamentum universalis Ecclesiae constitutus , vel quatenus aposto- 
lico munere universalis doctoris ac pastoris totius Ecclesiae insignire- 
tur, propterea Romanorum Pontificum infallibilitas eo sensu ,perso- 
nalis' communiter non dicitur, ac si infallibilitas illis conveuiret uti 
personis mere privatis. Hinc in schematis formula diserte dicitur: 
,Romanus Pontifex . . . cum supremi doctoris munere fungens etc/" * 

Postea agitur in relatione etiam de voce separatae infallibilitatis. 

Neque tamen in Congregationibus generalibus, ut ait Brixinens's 
in relatione nomine deputationis de emendationibus Patrum habita -, 
voculae istae „infallibilitas personalis, separata et absoluta^, „quae ian 
toties ex hac aula exulare iussae sunt", exularunt. Itaque explicai:, 
quo sensu infallibilitas pontificia dici possit personalis. „Dicenda est 
personalis, ut sic excludatur distinctio inter Romanum Pontificem et 
Romanam Ecclesiam. Porro infallibilitas dicitur personalis, ut sic ex- 
cludatur distinctio inter sedem et sedentem. Cum haec distinctio in 
Congrcgationibus generalibus nullos nacta fuerit patronos, etiam de 
iis aliquid addendo supersedeo ^ Reiecta ergo distinctione inter Ec- 
clesiam Romanam et Romanum Pontificem, inter sedem et sedentem 
id est inter seriem universam et inter singulos Romanos Pontifices ir 
hac serie sibi succedentes , defendimus personalem Romani Pontificis 
infallibilitatem eatenus, quatenus haec praerogativa omnibus et sin- 
gulis legitimis Petri in cathedra eius successoribus ex Christi pro- 
missione competit. 

„His dictis, notio infallibilitatis pontificiae nondum sufficienter est 
definita. Infallibilitas personalis Papae in se ipsa debet accuratius 
definiri, quod nempe non competit Romano Pontifici, quatenus est 
persona privata, neque etiam quatenus est doctor privatus; nam qua 
talis par est aliis doctoribus privatis, et par in parem, ut scite anim- 
advertit Caictanus, non habet imperium, quale tamen Romanus Pon- 
tifex exercet in universam Ecclesiam. Hinc non loquimur de infalli- 
bilitate personali, quamvis personae Romani Pontificis eam vindice- 
mus, sed non quatenus est persona singularis, sed quatenus est persona 
Romani Pontificis, seu persona publica, id est caput Ecclesiae in sua 
relatione ad Ecclesiam universalem. Neque etiam dicendus est Pon- 
tifex infallibilis simpliciter ex auctoritate Papatus, sed ut subest di- 
vinae assistentiae dirigenti in hoc certo et indubie. Nam auctoritate 



^ Relatio etc. C. V. 285 a. ' Relatio de emendationibus cap. IV. 

C. V. 398 d sqq. 

^ In observationibus Patrura de capite addito animadversum erat, se- 
cundum fidei formulas in capite allegatas esse quidem inerrabilem Roma- 
nam Ecclesiam , sed non Romanum Pontificem. Id in deputationis rela- 
tione cum schemate tradita negatur (C. V. 283 a. b). V. supra com- 
ment. VII. p. 172. 



Comment. VIII. SS. Pontificis infallibilitas, num personalis, separata etc. 177 

Papatus Pontifex est semper supremus iudex in rebus fidei et morum, 
et omnium christianorum pater et doctor; sed assistentia divina ipsi 
promissa, qua fit, ut errare non possit, solummodo tunc gaudet, quum 
munere supremi iudicis in controversiis fidei et universalis Ecclesiae 
doctoris reipsa et actu fungitur. Hinc sententia : Romanus Pontifex 
est infallibilis , non quidem ut falsa debet traduci, cum Christus per- 
sonae Petri et personae successoris eius illam promiserit; sed est so- 
lummodo incompleta , cum Papa solummodo sit infallibilis , quando 
solemni iudicio pro universa Ecclesia res fidei et morum definit." 

Porro deputati in relatione de Patrum observationibus , de voce 
infallibilitatis separatae agentes ^, doctrina de infallibilitate pontificia 
Romanum Pontificem uti caput ab Episcopis ceu corpore dividi ne- 
gant. „Nam . . . considerari debet," inquiunt, „aliud esse, Romanum 
Pontificem per se, citra Episcopos tam dispersos quam in Concilio sive 
generali sive partiali unitos, habere praerogativam infallibiliter omnes 
fideles docendi et pascendi; et aliud, eum sive habitu sive actu un- 
quam segregari vel separari ab obnoxiis sibi sive agnis sive ovibus; 
imo quum Romanus Pontifex veluti caput docendo regendoque in 
totum corpus influit, coniunctionis vincula inter ipsum et universum 
gregem attrahuntur et confirmantur. Tota igitur quaestio ad hoc re- 
vocatur, utrum Romano Pontifici per se reapse eiusmodi actus capitis 
ac supremi doctoris conveniat, quo citra reliqua membra vel citra 
reliquos doctores simul concurrentes totum corpus vel totum gregem 
docere et pascere possit. Atqui hoc sensu Romano Pontifici infalli- 
biliter docendi auctoritatem divinitus collatam fuisse , in schemate 
proponitur. 

„Ast, inquiunt, in illa hypothesi inutilia fierent Concilia, et Epi- 
scopi cessarent esse iudices. 

„Yerum ad priorem exceptionem iam respondit Cardinalis Bellar- 
minus 2. ,Respondeo,' inquit, ,id non sequi. Nam etsi in Pontifice 
sit infallibilitas , tamen non debet ipse contemnere media humana et 
ordinaria, quibus deveniri potest ad veram rei cognitionem, de qua 
agitur. Medium autem ordinarium est Concilium maius aut minus 
pro magnitudine vel parvitate rei , de qua agitur. Id quod patet 
primo exemplo Apostolorum. Nam certe tam Petrus quam Paulus 
poterant etiam soli quamlibet controversiam infallibiliter definire ; et 
tamen Concilium convocaverunt : Actor. 15. . . .' Et alio loco ^ etiam 
luculentius statuit, .generalium Conciliorum convocationes utilissimas 
et suo quodam modo necessarias, non tamen absolute et simpliciter ne- 
cessarias esse. . .' ,Etsi vero Summus Pontifex iudex est, vice Christi, 
omnium controversiarum , eique obtemperare debet fraternitas uni- 

* Relatio de observationibus etc. C. V. 286 a sqq. 

2 De Rom. Pontif. 1. IV. c. 7. ^ j)g Conciliis 1. I. c. 10 sq. 

Granderath, Constit. dogmat. 12 



178 Pars II. Const. de Eccl. Cap. 11. Commentationes de aliquibus locis. 

versa, ut Cyprianus loquitur 1. I. ep. 3., et nos in libris de Pontifice 
multis argumentorum generibus demonstravimus , tamen non debet 
Pontifex in controversiis fidei diiudicandis aut soli suo iudicio fidere, 
aut exspectare divinam revelationem, sed adhibere diligentiam, quan- 
tam res tanta postulat, et ordinaria media; et tum demum exspectare 
assistentiam Spiritus Sancti et directionem divinam. Porro medium or- 
dinarium ac proinde necessarium esse Coneilium magnum aut parvum, 
unum vel plura, prout ipse iudicaverit, facile probari potest/ Infalli- 
bilitas igitur Romani Pontificis nullatenus evertit aut inutilia reddit 
Concilia sive generalia sive particularia. 

„Sed neque efficit Romani Pontificis infallibilitas, ut Episcopi ces- 
sent esse veri proprieque dicti in causis fidei iudices, tum quia veri sunt 
et remanent iudices proximi in suis dioecesibus, in Synodis dioece- 
sanis et provincialibus; tum quia ex eo, quod Pontifex infallibilis est, 
nullatenus sequitur, eum omnia per se et citra iudicium aliorum Epi- 
scoporum definire velle aut definire debere; tum denique, quia e> 
theologorum doctrina Romanorum Pontificum non minus ac ipsorun 
Conciliorum irreformabilia decreta subiici possunt Episcoporum exa- 
mini ac iudicio, non quidem dissensionis vel reiectionis, sed quod in- 
structionis, assensionis atque approbationis appellant, quodque ad ple- 
nam causae cognitionem pertinet; cuiusmodi examen in Concilio Chal- 
cedonensi instituebatur circa dogmaticam Sancti Leonis Magni epistolam. 
De qua re praeter alios graves auctores consulatur Ballerini : De vi 
ac ratione Primatus c. 13." 

Quum utrumque hoc in Congregationibus generalibus saepius ob- 
iiceretur atque ipsa divina Ecclesiae constitutio infallibilitatis ponti- 
ficiae definitione iu periculum vocari diceretur, Episcopus Brixinensis 
in relatione nomine deputationis habita ^ de ea re accuratius disserit: 

^Dictum est: Concilia generalia in posterum iam non erunt ne- 
cessaria. Respondeo: Erunt in posterum necessaria, sicut erant tem- 
poribus anteactis necessaria; absolute necessaria nunquam erant, si 
agebatur solummodo de veritate certe cognoscenda ab iis Christi fide- 
libus, qui erant bonae voluntatis. Poterant enim veritatem cognoscere 
per ordinarium magisterium Ecclesiae, id est, Episcoporum commu- 
nionem cum sacra Apostolica Sede habentium : ubi enim Ecclesia, ibi 
est Spiritus Dei, et ubi Spiritus Dei, ibi veritas est; omnis gratia 
Spiritus, Spiritus autem est veritas, dicit S. Irenaeus. Poterant veri- 
tatem cognoscere ex solemnibus dogmaticis definitionibus Romanorum 
Pontificum: ,Quid adhuc quaeris examen,' dicit Augustinus ad lulia- 
num ^, ,quod iam factum est apud Sedem Apostolicam ?' His verbis 
clare indigitans, prolato iudicio Sedis Apostolicae, de veritate iam cer- 



^ C. Y. 397 a sqq. ^ Contra luhan. hb. II. n. 103. [Migne P. 

L. XLY. 1183.] 



Comment. VIII. SS. Pontificis infaliibilitas, num personalis, separata etc. 179 

tum et irrefragabile adesse testimonium , dummodo adsit bona volun- 
tas illi sese submittendi. Ergo non pro veritate cognoscenda erant 
necessariae Synodi generales, sed ad errores reprimendos. Cum enim 
errores ita invalescerent, ut respublica christiana quodammodo pericli- 
taretur, Ecclesia catholica solemnissimum iudicium per Concilium ge- 
nerale iis obiecit. Sed solemnissimum iudicium Ecclesiae de rebus 
fidei et morum est ac semper erit iudicium Concilii oecumenici, in 
quo Papa iudicat simul assidentibus et coniudicantibus orbis catho- 
lici Episcopis. 

„Sed instant et dicunt: Concilia generalia in posterum non erunt 
libera,- Episcopi non amplius erunt veri iudices. Respondeo, erunt 
libera, sicut libera fuerunt temporibus anteactis. Nam Concilia etiam 
in posterum ita habebuntur, ut de rebus in Concilio pertractandis aut 
nulla praecedat definitio dogmatica Romani Pontificis, vel ut talis re- 
vera praecedat. In priori casu, si Papa propositiones integras integre 
Concilio pertractandas relinquit, Concilium plena sua libertate in Do- 
mino uti poterit; in posteriori casu ConciUum omnino id aget, quod 
in simili casu egerunt Concilia generalia. 

„Exemplum sit Constantinopolitanum III. in sua agendi ratione 
cum epistola dogmatica Papae Agathonis. Priores septem actiones 
huius Concilii occupabant quaedam praeambula, id est, lectio documen- 
torum, quae Concilium concernebant. Ad finem actionis septimae le- 
gati Romani Pontificis postularunt, ut Patres Concilii declararent, 
utrum consentiant suggestioni seu epistolae Agatlionis. Haec decla- 
ratio promissa fuit pro actione sequenti. In actione itaque octava 
Patres Concilii declararunt: ,Ita, Domine (ad imperatorem conversi), 
profiteor, et sic credo, quemadmodum liabent suggestiones sanctissimi 
Papae antiquae Romae Agathonis.' * Haec ergo declaratio certe nihil 
aliud fuit nisi iudicium verae et fidelis adhaesionis. Cum vero Ma- 
carius Antiochenus, qui postmodum etiam definitionibus Concilii per- 
tinaciter contradixit, hi%non acquiesceret, Patres Concilii, ut omnibus 
dubitationibus satisfacerent, ipsi et asseclis suis permiserunt, ut allatis 
testimoniis Patrum opinionem suam defenderent. Haec testimonia 
examini et iudicio subiecta inventa sunt partim spuria partim muti- 
lata, et proinde a Concilio fuerunt reiecta. His opposita sunt testi- 
monia S. Scripturae et Patrum, quae epistolae Papae Agathonis ad- 
iecta erant; haec quoque examine instituto cum omnibus optirais 
codicibus collata fuerunt. Cum iam luce clarius apparerent illa in- 
tegra, authentica et probantia , Concilium devenit ad definitionem 
synodalem de duplici in Christo voluntate et operatione; et in hac 
definitione , ut expressis verbis dicit sacra Synodus, epistolam Papae 
Agathonis iterum vehiti normam vivam ante oculos positam habuit. 

1 Labb. Collect. tom. YIL^. 758, edit. Yenet. Coleti. 

12 * 



180 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

Sic ergo sacra Synodus solemni iudicio obedientiam Romano Ponti- 
fici debitam cum sua libertate conciliavit, ,ut vere (sunt verba S. Leonis 
de Concilio Chalcedonensi) a se prodiisse ostenderet , quod prius a 
prima omnium sede formatum , totius christiani orbis iudicium rece- 
pisset: ut in hoc quoque capiti membra concordent' ^ In hac con- 
cordia membrorum cum capite resplendet clarissime assistentia Spiri- 
tus Sancti Ecclesiae promissa. Sic egit sacra Synodus VI., et sic omnes 
aliae egerunt." 

De alia autem quaestione, quo sensu infallibilitas Summi Ponti- 
ficis dici possit separata, Episc. Brixinensis in eadem relatione ^ haeo 
disserit: „Dici potest separata seu potius distincta, quia fundata est 
in speciali promissione Christi, et proinde etiam in speciali assistentia 
Spiritus Sancti, quae non est una eademque cum illa, qua gaudet to- 
tum corpus Ecclesiae docentis iunctum cum suo capite. Nam cun: 
Petrus eiusque successor sit centrum unitatis ecclesiasticae, cuius esr 
Ecclesiam in unitate fidei et charitatis conservare , et turbatam repa- 
rare, conditio eius et relatio eius ad Ecelesiam est prorsus specialis: 
et huic conditioni speciali et distinctae respondet privilegium speciale 
et distinctum. In hoc ergo sensu competit Romano Pontifici infalH- 
bilitas separata. Sed ideo non separamus Pontificem ab ordinatissima 
coniunctione cum Ecclesia. Papa enim solummodo tunc est infalli- 
bilis, quando omnium christianorum doctoris munere fungens, ergo 
universalem Ecclesiam repraesentans, iudicat et definit, quid ab omni- 
bus credendum vel reiiciendum. Ab Ecclesia universali tam separari 
non potest, quam fundaraentum ab aedificio, cui portando destinatum 
est. Non separamus porro Papam infallibiliter definientem a coope- 
ratione et concursu Ecclesiae, saltem id est in eo sensu, quod hanc 
cooperationem et hunc concursum Ecclesiae non excludimus. Hoc 
patet ex fine huius praerogativae divinitus concessae. 

„Finis eiusdem est conservatio veritatis in Ecclesia. Talis defini- 
tionis ergo tunc est vel maxime locus, cum %licubi in Ecclesia scan- 
dala circa fidem, dissensiones et haereses exoriantur, quibus reprimen- 
dis Antistites ecclesiarum singillatim vel etiam in Concilio provinciali 
congregati impares sunt, ita ut ad sanctam Sedem Apostolicam hac 
de causa referre cogantur ; vel si ipsi Antistites tristi erroris labe in- 
fecti fuerint. Hanc cooperationem Ecclesiae tum ideo non excludimus, 
quia infallibilitas Pontificis Romani non per modum inspirationis vel 
revelationis, sed per modum divinae assistentiae ipsi obvenit. Hinc 
Papa pro officio suo et rei gravitate tenetur media apta adhibere ad 
veritatem rite indagandam et apte enuntiandam; et eiusmodi media 



^ Inter opp. S. Leonis tom. I. epist. 120. ad Theodoret. episc. Cyri, 
p. 1219, edit. Baller. 
2 C. Y. 399 sqq. 



Comment. VIII. SS. Pontificis infallibilitas, num personalis, separata etc. 181 

sunt Concilia vel etiam consilia Episcoporum, Cardinalium, theologo- 
rum etc. Haec media pro diversitate rerum utique sunt diversa, et 
pie debemus credere, quod in divina assistentia Petro et successoribus 
eius a Christo Domino facta simul etiam contineatur promissio me- 
diorum, quae necessaria aptaque sunt ad affirmandum infallibile Pon- 
tificis iudicium. 

„Demum Papam non separamus, et vel minime separamus a con- . 
sensu Ecclesiae, dummodo consensus iste non ponatur ceu conditio, 
sive sit consensus antecedens sive sit consequens. Non possumus se- 
parare Papam a consensu Ecclesiae, quia hic consensus nunquam ipsi 
deesse potest. Cum enim credimus, Papam per assistentiam divinam 
esse infallibilem, eo ipso etiam credimus, iis definitionibus assensum 
Ecclesiae non esse defuturum; cum fieri non possit, quod corpus Epi- 
scoporum separetur a suo capite, et cum Ecclesia universa deficere 
non possit. Impossibile enim est, generalem obscurationem spargi, ut 
Synodus Pistoriensis aiebat, super veritates gravioris momenti spec- 
tantes ad religionem." 

Quaerit tandem Episc. Brixinensis in eadem relatione ^, „quo 
sensu infallibilitas Pontificis Romani sit ahsoluta^. „Respondeo et in- 
genue fateor", inquit, „nullo in sensu infallibilitas pontificia est ab- 
soluta; nam infallibilitas absoluta competit soli Deo, primae et essen- 
tiali veritati, qui nullibi et nunquam fallere et falli potest. Omnis 
alia infallibilitas utpote communicata ad certum finem habet suos 
limites et suas conditiones, sub quibus adesse censetur. Idem etiam 
valet de infallibilitate Romani Pontificis. Etiam haec certis limitibus 
et conditionibus est adstricta ; quaenam vero sint eae conditiones, non 
a priori, sed ex ipsa promissione sive manifestatione voluntatis Christi 
debet deduci. Quid iam ex Christi promissioue Petro et successori 
eiusdem facta quoad has conditiones consequitur ? Promisit Petro 
donum inerrantiae in ipsius relatione ad Ecclesiam universalem : Tti 
es Petrus, et super Jtanc Petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae in- 
feri non praevalebunt adversus eam^. . . Pasce oves meas, pasce agnos 
meos^. Petrus extra hanc relationem ad Ecclesiam universalem posi- 
tus in suis successoribus hoc veritatis charismate ex certa illa promis- 
sione Christi non gaudet. Proinde reapse infallibilitas Romani Pon- - 
tificis restricta est ratione subiecti, quando Papa loquitur tanquam 
doctor universalis et iudex supremus in Cathedra Petri, id est iu centro, 
constitutus; restricta est ratione obiecti, quando agitur de rebus fidei 
et morum; et ratione actus, quando definit, quid sit credendum vel 
reiiciendum ab omnibus Christi fidelibus." 

Erant autem inter Patres, qui Summum Pontificem in definienda 
aliqua doctrina ita a consilio Episcoporum vel consensu Ecclesiae 

1 C. V. 400 d sqq. ^ Matth. 16, 18. ^ loann. 21, 15 sqq. 



182 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

dependere putarent, ut eum , nisi hunc consuleret, infallibiliter quae- 
stionem decidere posse negarent. Alii saltem sive in ipso decreio 
sive adiecta Constitutione praescribi volebant, ut Summus Pontifex, 
quum de definienda quaestione ageretur, prius Episcopos in consilium 
adhiberet. 

Unus V. g. volebat , ipsum Summum Pontificem per Apostolicam 
Constitutionem definitioni „subiungendam modum concursus sive coopc;- 
rationis Episcoporum statuere semper servandum, quo videlicet a) iii 
casibus, ubi apostolica iudicia contra exortos errores ferenda fuerint, 
praevie in consilium adsciscerentur Episcopi illius provinciae vel illa- 
rum provinciarum, in quibus novi errores emerserint vel adoleverint ; 
b) in locutionibus autem sive decisionibus vel doctrinis de fide ex 
Cathedra emittendis praevie in consilium adsciscerentur Episcopi ec- 
clesiarum, vel eorum requireretur de deposito fidei testimonium, prout 
mos ille iamdudum invaluisse constat." ^ 

Alius rogat, ut formula definitionis reformetur et dicatur: „Ro- 
manum Pontificem . . . vi assistentiae divinae ipsi promissae errar^j 
non posse, quum imitus cum EpiscopiSy sive in Concilio congregatis, sivs 
per orbem dispersis, supremi omnium christianorum doctoris munere 
fungens etc. definit" ; — vel ut eodem loco ad mentem S. Antonini [? | 
verba sequentia inserantur: „quum consilio Episcoporum et auxilio Ec- 
clesiae iitens^ etc; — vel etiam ad mentem Bellarmini [?] insertie 
verbis sequentibus: ,,aiidito consilio aliorum Pastorum'' ; vel adhibita 
alia simili formula. 

„In omnibus his formulis", inquit emendator, 

„1. declaratur, Summum Pontificem non solum in Concilio oecu- 
menico, sed etiam extra Concilium infallibili auctoritate rem aliquam 
decernere posse , quod nondum definitum et certe res maximi mo- 
menti est, ut depositum fidei intemerate custodiatur; 

„2. variae sententiae eorum admittuntur, qui omnes docent, Sum- 
mum Pontificem , quum ex Cathedra loquitur , nunquam solum , sed 
semper coniunctum cum Episcopis loqui, quin resolvantur difficillimae 
quaestiones, an et quo modo haec coniunctio cum Episcopis se mani- 
festare debeat ; 

„3. altera quaestio, an Pontifex, etiamsi solus rem aliquam defi- 
niat, infallibilis sit, in eo relinquitur statu, quem antea occupavit tan- 
quam sententia probabilis, sed non certa, prout dicit Bellarminus." 
[? Y. infra 187 sq.] 2 

De his aliisque similibus^ emendationibus a Patribus propositis 
acturus Episc. Brixinensis , postquam animadvertit , infallibilitatem 

1 Emendationes etc. C. V. 377 c. d. ^ Hjj^^ q^ y 373 b.c. 

^ Emend. 36 sqq. C. Y. 377 c sqq. Cf. etiam Relatio de observatio- 
nibus etc. C. Y. 283 b. c. 



Comment. VIII. SS. Pontificis infallibilitas, num personalis, separata etc. 183 

Summi Pontificis restrictam esse ratione subiecti, obiecti, actus, ita 
pergit ^ : „Nonnulli ex Rmis Patribus, his nou contenti , ulterius pro- 
grediuntur et volunt etiam in hanc Constitutionem dogmaticam in- 
ducere conditiones, quae in tractatibus theologicis diversae in diversis 
inveniuntur, et quae bonam fidem et diligentiam Pontificis in veritate 
indaganda et enuntianda concernuut; quae proinde, quum non rela- 
tionem Pontificis, sed conscientiam ipsius ligent, ordini potius morali 
quam dogmatico accensendae sunt. Piissime enim Dominus noster 
lesus Christus charisma veritatis non a conscientia Pontificis, quae est 
uniuscuiusque res privata, imo privatissima, soli Deo cognita, sed a 
relatione Pontificis publica ad universalem Ecclesiam dependens vo- 
luit; quia alias hoc infallibilitatis donum medium efficax ad unitatem 
Ecclesiae conservandam et reparandam non esset. Sed ideo nil timen- 
dum , ac si per malam fidem et negligentiam Pontificis universalis 
Ecclesia in errorem circa fidem induci posset. Nam tutela Christi et 
assistentia divina Petri successoribus promissa est causa ita efficax, 
ut iudicium Summi Pontificis, si esset erroneum et Ecclesiae destruc- 
tivum, impediretur; aut, si reapse Pontifex ad definitionem deveniat, 
illa infallibiliter vera exsistat. 

„Ast instant et dicunt: Manet ergo officium Pontificis, et quidem 
in suo genere gravissimum, media illa apta ad veritatem indagandam 
adhibendi , et quamvis haec res non sit stricte dogmatica , est tamen 
dogmati intime connexa. Definimus enim : ludicia dogmatica Romani 
Pontificis sunt infallibilia. Ergo definiamus etiam formam in tali iu- 
dicio a Pontifice servandam. Haec, ut mihi videtur, erat mens quo- 
rundam Rmorum Patrum, quos ex hoc ambone loquentes audivi. Ast, 
Emi ac Rmi Patres, hoc fieri nullo modo potest; nam non agitur de 
re nova. lam millena et millena iudicia dogmatica a Sede Aposto- 
lica emanarunt; ubi vero est canon, qui formam in eiusmodi iudiciis 
servandam praescripserit ? 

„Dicat forsan aliquis: Si non habemus canonem, faciamus cano- 
nem. Ast absit hoc a nobis, ne impingamus in canonem illum dam- 
natum, quod Concilium sit supra Papam. Insuper ad quid valeret 
eiusmodi canon ? Annon prorsus inutilis esset , cum nunquam possit 
verificari a fidelibus et Episcopis in orbe dispersis ? imo res esset 
valde periculosa, cum innumeris cavillationibus et anxietatibus ansam 
praeberet. Ergo cingat Petrus semetipsum iuxta verbum Domini 
nostri lesu Christi, cum Petrus senescente mundo non senescat , sed 
sicut aquilae renovetur virtus eius. 

„Sed adhuc instant et dicunt: Quidquid sit de illis mediis hu- 
manis , auxilium Ecclesiae, assensus Ecclesiae, id est testimonium et 
consilium Episcoporum , non solummodo non potest excludi a defini- 

' Relatio etc. C. V. 401 b sqq. 



184 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

tione infallibilitatis, sed debet inter conditiones, quae sunt de fide, in 
ipsa definitione poni. Ergo haec conditio dicitur esse de fide, et quo- 
modo hoc probatur? An continetur in promissione Christi ? Mihi 
videtur, quod in illa non solummodo non contineatur, sed quod in 
illa contrarium potius contineatur. Nam negari quidem non potest, 
quod in relatione Petri ad Ecclesiam, cui Christus voluit infallibili- 
tatem Petri adnexam, contineatur specialis relatio Petri ad Apostolos 
et proinde etiam ad Episcopos, cum Christus ad Petrum dixerit * : Ego 
rogavi pro te, iit non deficiat fides tua, et tii aliquando conversus confirma 
fratres tuos. Haec est ergo relatio Pontificis ad Episcopos, quae in- 
est promissioni Christi; ex his vero verbis Christi necessitate cogente, 
ut mihi videtur, debet concludi, quod fratres quidem, id est Episcopi, 
ut sint firmi in fide, indigeant auxilio et consilio Petri et successo- 
rum eius, non autem viceversa. Unde fit, quod huius sententiae pa- 
troni non tam provocent ad loca Sacrae Scripturae quam ad certa 
quaedam axiomata , quae ipsis prorsus concludentia videntur. Quae- 
nam sunt haec axiomata? 

^Primum axioma: Membra debent esse coniuncta capiti et caput 
membris. Ex hoc axiomate deducunt necessitatem pro Papa, ut in 
definiendis fidei dogmatibus nihil agat sine consilio et concursu fra- 
trum suorum. Antequam ad hanc obiectionem respondeam, meminisse 
iuvat, agi hic in sententia adversariorum de stricta et absoluta neces- 
sitate consilii et auxilii Episcoporum in quovis infallibili iudicio dogma- 
tico Romani Pontificis, ita ut in ipsa definitione nostrae dogmaticae 
Constitutionis suum locum occupare debeat. In hac stricta et abso- 
luta necessitate consistit tota differentia, quae inter nos versatur, et 
non in opportunitate aut aliqua relativa necessitate, quae iudicio Ro- 
mani Pontificis rerum circumstantias ponderantis prorsus remittenda 
est. Haec proinde in definitione Constitutionis dogmaticae locum ha- 
bere non potest. 

„His praemissis ad axioma de capite et membris me converto, 
et respondeo: Oratio figurativa non est argumentativa , seu, uti com- 
muniter dicitur, omnis similitudo claudicat. Et quod haec similitudo 
sic applicata revera claudicet, sequenti ratione ostendi potest. Nonne 
etiam laici , inter quos sunt plurimi , qui et scientia et pietate prae- 
stant, et multo magis sacerdotes, qui munere docendi parochianos 
funguntur, pertinent ad membra Ecclesiae? Quis dubitat? Anne ergo 
etiam isti consilio et auxilio suo debent iuvare Papam in ferendis iu- 
diciis dogmaticis? Nequaquam. Et cur? Nonne, quia non pertinent 
ad Ecclesiam docentem ? Bene , sed simul patet, quod similitudo de 
membris et capite claudicet. Sed iam quaeritur, utrum non etiam 
Episcopi , quamvis sint constituti a Deo testes , doctores et iudices 

' Luc. 22, 32. 



Comment. VIII. SS. Pontificis infallibilitas, num personalis, separata etc. 185 

fidei christianae , se habeant ad Papam pro universa Ecclesia defi- 
nientem et doctoris universalis munere fungentem ut discipuli ad ma- 
gistrum? Ita est. Hoc enim innuunt verba Christi ad Petrum , et 
nomina iudicis supremi , doctoris universalis , pastoris totius ovilis 
Christi. Proinde etiam hac ex parte claudicat similitudo adducta; et 
consequentia de necessitate consilii Episcoporum concidit. 

„. . . Sed denuo instant et dicunt: Hoc verum est post factam a 
Papa definitionem solemnem; tunc utique non solummodo laici, sed 
etiam sacerdotes et Episcopi tenentur se submittere auctoritati infalli- 
biliPapae; sed hoc non valet ante factam definitionem; ad talem de- 
finitionem faciendam debent concurrere Episcopi. IS^am (et hoc est 
axioma secundum) , sicuti Episcopi nihil possunt in dogmatibus con- 
dendis sine Papa, ita nec Papa sine Episcopis. Inspiciamus rem ex 
utraque parte. Episcopi in dogmatibus fidei condendis nihil possunt sine 
Papa. Hoc verum est; nam decreta de fide etiam a Concilio generali 
edita infallibilia et firma non sunt, nisi fuerint confirmata a Papa. 

^Causa huius rei non ea est, quae ex hoc ambone aliquoties, do- 
lens dico, indicata fuit, scilicet, ac si omnis infallibilitas Ecclesiae 
sit sita in solo Papa et a Papa derivetur in Ecclesiam et illi com- 
municetur. Hoc quidem iuxta celeberrimum quoddam systema theo- 
logicum potest dici de iurisdictione ; nam natura iurisdictionis ea est, 
ut possit, imo debeat aliis communicari. Quomodo vero infallibili- 
tas potest communicari? PIoc non intelligo ^. Yera ratio, cur Episcopi 
etiam in Concilio generali congregati sine Papa in rebus fidei et mo- 
rum non sint infallibiles , ex eo repetenda est, quod Christus hanc 
infallibilitatem toti Ecclesiae magisterio, id est Apostolis simul cum 
Petro, promiserit dicens ^ : Ego vohiscum snm usque ad consummationem 
sasculi ; ideo Episcopi nihil possunt sine Papa. An autem iudicio in- 
verso Papa nihil possit sine Episcopis? Haec inversio nihil est, cum 
Christus soli Petro dixerit : Tu es Petrus ^. . . Oravi pro te , ut no7i 
deficiat fides tua *. 

„Sed denuo instant et dicunt (et hoc est tertium axioma) : Con- 
sensio ecclesiarum est regula fidei, quam etiam Papa sequi debet; et 
proinde debet ante definitionem consulere rectores ecclesiarum , ut 
certus sit de consensione ecclesiarum. Respondeo: Res iam ad triarios 
devenit, et accurate distinguendum est inter verum et falsum, ne pa- 
tiamur naufragium in portu. Yerum est, quod Papa in suis defini- 
tionibus ex Cathedra eosdem habet fontes, quales habet Ecclesia, Scrip- 
turam et traditionem. Yerum est, quod consensio praedicationis prae- 
sentis totius magisterii Ecclesiae unitae cum capite sit regula fidei 
etiam pro definitionibus Pontificis. Ast exinde nullo modo potest de- 



1 Sed cf. infra p. 189 sq. ^ Matth. 28, 20. ' Matth. IG, 18. 

^ Luc. 22, 32. 



186 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

duci stricta et absoluta necessitas illam exquirendi a rectoribus eccle- 
siarum seu ab Episcopis. Nam liaec consensio potest saepissime de- 
duci ex claris et manifestis testimoniis Sacrae Scripturae, ex consen- 
sione antiquitatis, id est, sanctorum Patrum, ex sententia doctorum vel 
aliis modis privatis, quae omnia ad plenam informationem sufficiunt. 

„Demum nunquam praetermittendum est, quod Papae praesto &it 
illa traditio ecclesiae Romanae, id est illius ecclesiae, ad quam per- 
fidia non liabet accessum, et ad quam propter potentiorem illius prin- 
cipalitatem omnem oportet convenire ecclesiam. Proinde stricta iila 
necessitas, qualis requiritur ad constitutionem dogmaticam, nullo moco 
potest demonstrari. Potest accidere casus aliquis ita difficilis, ut Papa 
necessarium putet pro sua informatione, sicut id factum est, cum ag(;- 
retur de dogmate immaculatae Conceptionis, quaerere ex Episcopis, 
tanquam medio ordinario, quid sentiant ecclesiae; sed talis casus non 
potest statui pro regula. 

„Insuper, quod bene notandum est, omnes sciunt, regulam illaia 
de consensione ecclesiarum in praedicatione praesente valere soluu]- 
modo in sensu positivo , nullatenus vero in sensu negativo ; id esi", 
omne quod universalis Ecclesia consentiens praedicatione praesente 
tanquam revelatum suscipit et veneratur, certe est verum et catholi- 
cum. Ast quid fiet, si dissensio inter ecclesias particulares exoritui, 
si controversiae de fide insequuntur? Tunc iuxta Lirinensem recur- 
rendum est ad consensionem antiquitatis , id est ad Scripturam et 
sanctos Patres; et ex consensione antiquitatis dissensio praedicationii 
praesentis est resolvenda. 

„Iam notum est, quod iudicia dogmatica Pontificis Romani vel 
maxime versentur circa controversias fidei, in quibus fit recursus ac. 
Sacram Sedem; Pontifex Romanus ergo illas definire debet, vel ma- 
xime ex Scriptura, sanctis Patribus, doctoribus Ecclesiae, et vel ma- 
xime ex traditione ecclesiae Romanae, quae , quod Petrus tradidit 
fideliter et sancte custodivit. Quicunque ergo contendit, quod Papa 
sive ad informationem sive ad infallibile de fide et moribus iudicium 
omnino dependeat a manifesta consensione Episcoporum vel eorum 
auxilio, illi nihil reliquum est nisi statuere falsum illud principium, 
omnia iudicia dogmatica Romani Pontificis in se et ex se esse infirma 
et reformabiiia, nisi accedat consensus Ecclesiae. 

„Sed hoc systema aut est prorsus arbitrarium aut totius infalli- 
bilitatis pontificiae eversivum. Est arbitrarium, si requireretur maioris 
vel minoris partis Episcoporum assensus. Nam quis statuet illorum 
numerum? Quis faciet delectum, cum Episcopi inter se sub hoc re- 
spectu sint omnino pares, et assensus quorundam assensui et iudicio 
aliorum non possit praeiudicare? Ex arbitrario hoc systemate, prae- 
cipue cum agatur de assensu subsequente sive tacito sive expresso, 
quot fluant anxietates, turbae et scandala, historia testis est; sed fa- 



Comment. VIIL SS. Pontificis infallibilitas, num personalis, separata etc. 187 

vete linguis. Hoc systema est totius infallibilitatis pontificiae eversi- 
vum, si assensus totius Ecclesiae requireretur. xS^am tunc reapse una 
sola datur infallibilitas, quae nonnisi in toto corpore Ecclesiae docen- 
tis residet. Sed hoc in casu decreta Romani Pontificis possunt et 
debent reformari per Concilium generale , quatenus interim assensus 
Ecclesiae non ita sit manifestus, ut negari nequeat; Papa non est in- 
fallibilis nisi cum Concilio generali. " Et ne iterum in infallibilitatem 
Pontificis ex se solo decernentis recidamus, Papa non poterit confir- 
mare nisi illa decreta Concilii, quae placuerunt maiori parti Episco- 
porum vel potius unanimitati eorum. Quid vero , si Episcopi non 
consentiant? Actum erit de iudicio Ecclesiae , conclamatum erit de 
Ecclesia, quae, teste ApostolO; debet esse columna et firmamentum 
veritatis. 

„Antequam huic relationi generali valedicam, debeo adhuc[dum] 
respondere ad illam gravissimam obiectionem, qua dictum est ex am- 
bone, nos velle opinionem extremam certae cuiusdam scholae ad dogma 
fidei catholicae evehere. Sane gravissima haec est obiectio; et cum 
eam ex ore egregii et etiam aestimatissimi oratoris audirem , tristis 
caput demisi et oratio mea in sinu meo convertebatur. Bone Deus! 
anne confudisti mentes , linguas nostras , ut nos traducamur tanquam 
promotores opinionis extremae cuiusdam scholae ad dignitatem dog- 
matis, et Bellarminus inducatur tanquam auctor quartae propositionis 
declarationis cleri gallicani ? Nam , ut ab ultimo exordiar, qualis est 
differentia inter assertionem, quam rnius orator Bellarmino tribuit: 
Pontifex non potest aliquid infallihiliter defnire citra reliquos Episcopos 
et sine cooperatione Ecclesiae, et inter notissimum articulum quartum : 
in fidei quaestionihus Summi Pontificis non irreformahile esse iudicium, 
nisi Ecclesiae comensus accedat? Reapse vix uUa inveniri poterit difFe- 
rentia, nisi quis etiam dissensionem Episcoporum cooperationem Ec- 
clesiae vocare velit, et quidem ita, ut definitio dogmatica, etiam dis- 
sentientibus Episcopis, sit infallibilis, dummodo illos antea consuluerit. 
Haec de sententia Bellarmini. 

„Quoad vero doctrinam in schemate expositam deputatio iniuste 
traducitur, ac si voluisset extremam opinionem, scilicet illam Alberti 
Pighii, ad dignitatem dogmatis evehere. ^"am opinio Alberti Pighii, 
quam Bellarminus vocat piam quidem et probabilem, erat, quod Papa 
qua persona singularis seu doctor privatus ex ignorantia quadam possit 
errare, sed nequaquam in haeresim incidere vel haeresim docere. Hoc, 
ut reliqua omnia missa faciam, apparet ex ipsis verbis Bellarmini, 
tum in loco a rnio oratore citato, tum etiam ex ipso Bellarmino, qui 
lib. lY. cap. 6. sententiam Pighii sequentibus verbis enuntiat : ,Pro- 
babile est pieque credi potest, Summum Pontificem non solum uti 
Pontificem errare non posse, sed etiam ut particularem personam hae- 
reticum esse non posse, falsum aliquid contra fidem pertinaciter cre- 



188 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

dendo.' Ex his apparet, doctrinam, quae habetur in schemate, non es3e 
illam Alberti Pighii, seu extremam cuiusdam scholae, sed illam unam 
eandemque, quam Bellarminus in loco a rmo oratore citato docet, 
quarto loco adducit, et quam vocat certissimam et asserendam, vel 
potius semetipsum retractando, sententiam communissimam et certam." 

Rmus Episcopus Brixinensis igitur, quum ordine emendationum ad 
illas pervenisset, quibus de Episcoporum vel Ecclesiae consensu ante de- 
finitionem consulendo agebatur, deputationem iuxta principia a se ex- 
posita eas emendationes excludere dixit , „idque eo magis . . . quia 
[conditiones in iis pro valida definitione statutae] saepissime sunt valde 
indefinitae, ita quidem, ut tali ratione solummodo quibusdam cavilh.- 
tionibus potius ansam dare possint, quam reipsa verificari. Hoc etiairi 
valet de illa conditione, quae habetur in formula sic dicta Antoniniana ; 
nam etiam haec formula pro definitione Concilii, non dico pro trac- 
tatu theologico, nimis vaga et indefinita esset" K Quum illae emen- 
dationes Patrum sufFragiis proponerentur , reiectae sunt a Patribus 
fere omnibus ^. 

Sed quum postea (d. 13. lulii) de more tota Constitutio sufFra- 
giis subiiceretur, aliqui suo „Placet" hanc conditionem adiecerunt, ut 
in definitione mentio fieret consensus Ecclesiae vel Episcoporum a 
Summo Pontifice pro definitione ex Cathedra exquirendi ^. Nequ(5 
tamen in Congr. d. 16. lulii, quum de exceptionibus ageretur, de hac 
re iterum tractatum est. Spectabat enim ad res, de quibus abundanter 
tractatum et Congregationis generalis sententia iam lata erat. 

Eorum, qui definitioni infallibilitatis pontificiae adversabantur, tan- 
tum intererat, ut illa de ecclesiarum testimonio additio in definitionem 
reciperetur, ut eorum deputati vespere pridie, quam de exceptionibus 
in Congregatione generali ageretur, Summum Pontificem adirent pro- 
missuri, fore ut suffragium „PIacet" darent, si duo in Constitutione 
mutarentur, ex quibus alterum erat, ut reciperentur verba „innixus 
testimonio ecclesiarum" ^. Idem Rmus Archiep. Parisiensis sequenti 
die literis ad Summum Pontificem datis promisit^. Is per Subsecre- 
tarium Concilii respondit, se omnia Congregationi generali commissu- 
rum, iudicio definitivo sibi reservato ^ Yerba recepta non sunt. 

In documentis, quae attulimus, quaestio commemorata saltem est, 
utrum duo in Ecclesia exstent subiecta infallihilitatis , Summus Pontifex 
et universitas Episcoporum cum Summo Pontitice unitorum, an unum 



1 Relatio etc. C. Y. 411 d sqq. 2 q^ y^ 421 c. 

^ Exceptiones etc. C. Y. 444 b. c. 452 d sq. 

* Ex diurnis commentariis etc. C. Y. 1702 d. Cf. supra cap. I. Hi- 
storia originis etc. p. 123. 

^ Epistola Archiepiscopi Paris. etc. C. Y. 992 b sq. 
^ Ex diurnis etc. Ibid. 



Comment. VIII. SS. Pontiflcis infallibilitas, num personalis, separata etc. 189 

solum, sc. Summus Pontifex, cuius ipsius infallibilitas cum universitate 
Episcoporum vel cum Concilio oecumenico communicetur ^ Haec 
altera opinio clare continetur in emendatione quadam in tricesima 
nona sessione deputationis de fide proposita: „Quae [infallibilitas Ec- 
clesiae] , sicut in ipsa nonnisi ob coniunctionem cum suo capite , Ro- 
mano Pontifice, exsistit, ita in ipsam a Romani Pontificis magisterio 
infunditur atque unicum eiusdem constituit infallibilitatis donum/ ^ 
Huc referri potest etiam emendatio septuagesima secunda in Congre- 
gatione generali proposita : „Quoniam vero infallibilitas eadem est 
quoad suhiectum, sive spectetur in Romano Pontiiice tanquam capite 
Ecclesiae sive in reliquis Ecclesiae pastoribus cum capite unitis et docenti- 
bus, eademque quoad obiectum: insuper definimus, hanc infallibilitatem 
[Summi Pontificis] esse unam eandemque cum infallibilitate Ecclesiae.^ ^ 
Aliquis e Patribus, qui hanc doctrinam reiiciendam putabat, timebat, 
ne deduceretur e Constitutionis verbis: „Romanum Pontificem, cum 
ex Cathedra loquitur . . . ea infallibilitate pollere, qua divinus Re- 
demptor Ecclesiam suam . . . instructam esse voluit" *. Quare, quum 
de toto schemate suffragia ferrentur, eam suo ^Placet" conditionem 
adiecit, ut ille locus mutaretur. Sententiam illam, addit, non posse 
subsistere. „Nam in definitionibus ex Cathedra subiectum infallibili- >C 
tatis est Summus Pontifex tantum ; in definitionibus Conciliorum oecu- 
menicorum subiectum infallibilitatis per modum unius est Pontifex 
cum Episcopis ipsi adhaerentibus. Etenim si Episcopi in Concilio 
oecumenico (quod nemo negat) sunt coniudices, sunt etiam comparti- 
cipes in solidum eiusdem praerogativae iudicandi infallibiliter , id est, 
sunt in eorum complexu, seu, uti dicunt, in corpore, coinfallibiles 
cum Summo Pontifice; ergo in Concilio oecumenico et in decretis ex 
Cathedra non unum idemque, sed diversum est infallibilitatis subiec- 
tum." ^ Etiam Episcopum Brixinensem illam sententiam, qua unum 
subiectum infallibilitatis esse dicitur, reiicere vidimus. lurisdictionem 
dicit cum alio communicari posse, infallibilitatem non posse ^. 

Atque id quidem verissimum est, ipsam infallibilitatem in se cum 
alio communicari non posse. Neque enim ea potestas quaedam seu 
qualitas personae inhaerens ac transferibilis est, sed speciali quadam 
continetur Dei circa eum, cui immunitas ab errore promissa est, vigi- 
lantia et assistentia, qua fit, ut is ab errore immunis servetur ^. Quo- 



1 Y. supra p. 185. ^ Ex actis etc. C. V. 1682 d. 

' Emendationes etc. C. V. 383 b. 

"^ Ea sententia solum infalHbilitatis ohiectum indicari , videbimus com- 
mentatione IX. 

^ Exceptiones etc. C. V. 456 d sq. ^ Supra p. 185. 

^ Propterea etiam vox „subiectum infallibiHtatis" minus apta est, quum 
infallibilitas non inhaereat personae veluti subiecto inhaesionis. 



190 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

modo autem is efficere possit, iit Deus etiam alteri speciali illa assi- 
stentia succurrat ? 

Yerum etiamsi infallibilitas ipsa in se transferri nequit, non re- 
pugnat tamen, eam transferri ratione alterius, sc. ratione supremae 
iurisdictionis et potestatis docendi. Ut infra notabimus ^ controverti- 
tur, utrum duo sint subiecta supremae potestatis Ecclesiae, Summus 
Pontifex et totum collegium Episcoporum cum Summo Pontifice con- 
iunctorum, an unum solum, Summus Pontifex. Quodsi unum solum sub- 
iectum est, Summus Pontifex: in hac suppositione hic, cum Concilium 
ad supremam potestatem secum exerceudam convocat, Episcopos convo- 
catos participes facit non solum supremae potestatis, ita ut omnes v. g. 
in doctrina definienda vere in solidum ultimam et definitivam senter- 
tiam cum Summo Pontifice tanquam veri iudices ferant, sed etiam 
participes infallibilitatis. Hic enim ipse sententiae ferendae actus sei- 
vandus est ab errore immunis. Hunc autem actum non solus Sum- 
mus Pontifex, sed omnes Episcopi cum eo tanquam capite uniti ii 
solidum exercent. Qui igitur sententiam sequuntur, exstare unuri 
solum subiectum supremae potestatis, affirment etiam necesse esi, 
unum sohim habere privilegium infallibilitatis, quod non ipsum in se, 
sed ratione supremae potestatis cum alio communicetur. 

COMMENTATIO IX. 

Quid a Concilio Vaticano de obiecto infallibilitatis pontificiae doceatur. 

Theologos constat docere, Ecclesiae magisterium non solum ir 
iis veritatibus proponendis infallibile esse, quae a Deo in se revelatat 
et propterea fide divina credeudae sunt, sed in iis etiam, quae, licei 
ipsae nec explicite nec implicite formaliter revelatae sint, e veritatibue 
revelatis tamen ratiocinatione deducuntur seu ad eas et conservandas ei 
explicandas et defendendas ab ecclesiastico magisterio proponi debent. 
Quum V. g. revelatum sit, animam humanam spiritualem esse, eo ipso 
Ecclesia censenda est infallibilis in iis opinionibus damnandis, quas 
iudicat cum illa veritate concihari non posse, v. g. animam humanam 
generatione produci. Porro, quum Ecclesia doctrinam revelatam verbis 
enuntiatam proponere atque errores oppositos verbis expressos pro- 
scribere debeat, infallibilis censenda est, ut aiunt, „in diiudicandis 
textibus dogmaticis" seu „factis dogmaticis", sc. infallibihs est, quum 
iudicium fert, certam quandam sententiam dogma aliquod recte enun- 
tiare, seu errorem vere continere, v. g. lansenii librum, qui inscribi- 
tur Augustinus, sensu ab auctore intento, id est naturali verborum sensu, 
qui iuridice sensus ab auctore intentus habetur, quinque illos errores 
continere, quos Ecclesia in eo contentos condemnavit. Animadverti- 



In adnotationibus ad cap. III. Constitutionis. 



Comment. IX. Concilii definitio de obiecto infallibilitatis pontificiae. 191 

mus autem, aliquos tlieologos etiam omnia illa, quae cum deposito 
iidei eo, quo diximus, modo cohaerent, vocare facta dogmatica, ita 
ut breviter dicant, Ecclesiam non solum in veritatibus revelatis, sed 
etiam in factis dogmaticis infallibilem esse. Id animadvertimus, quum 
illa vox etiam iu documentis atque ab auctoribus nobis citandis eo 
sensu aliquoties usurpata sit. 

lam Vaticanum Concilium, quum Romanum Pontificem infallibi- 
lem esse definiret , eum eadem infallibilitate poUere definivit , qua 
polleat Ecclesia. Quum igitur de fide sit, Ecclesiam in definiendis 
veritatibus in se revelatis infallibilem esse, vi definitionis Yaticani 
Concilii de fide etiam est, Romanum Pontificem saltem in illis veri- 
tatibus definiendis infallibilem esse. Porro, quum theologice certum 
sit, Ecclesiae infallibilitatem etiam ad alias illas veritates se exten- 
dere, quae cum revelatis connexae sunt, vi Yaticanae definitionis theo- 
logice certum etiam est, Romani Pontificis infallibilitatem ad alias 
illas veritates se extendere. 

Sed quaeritur, num Yaticanum Concilium, quod hac via indirecte 
tanquam theologice certum cognoscamus, etiam directe docuerit vel 
definiverit, sc. num etiam directe docuerit , infallibilitatem Summi 
Pontificis se extendere non soluni ad veritates in se revelatas, sed 
etiam ad alias, quae cum iis eo, quo diximus, modo connectuntur. 
Sunt, qui id affirment. 

Ea capitis quarti Constitutionis primae de Ecclesia pars, qua de 
obiecto infallibilitatis agitur, haec est: „. . . definimus, Romanum 
Pontificem, cum . . . doctrinam de fide vel moyihiis ab universa Ec- 
clesia tenendam definit . . . ea infallibilitate pollere, qiia divinus Re- 
demptor Ecdesiam suain in defi^iienda doctrina de fide vel morihus in- 
structam esse voluit."' Hoc loco directe doceri, Romaui Pontificis in- 
fallibilitatem se extendere etiam ad „facta dogmatica", putat loannes 
B. Andries^. In verbis definitionis „doctrinam de fide vel moribus" 
fidem intelligit ohiectivam, id est id, quod fide creditur, seu veritatem re- 
velatam, no7i suhiectivam, id est actum seu virtutem fidei, qua credimus. 
„Doctrinam de fide'^ igitur intelligit doctrinam, quae fidem ohiectivam 
seu veritatem revelatam respicit. Ea autem doctrina veritatem revelatam 
respicit , quae ad revelatam veritatem conservandam , defendendam, 
explicandam necessario proponenda est. Ergo etiam in ea definienda 
Summus Pontifex vi decreti infallibilis esse dicendus est. Eo sensu 
verba decreti intelligenda esse, etiam inde patere putat Andries, quod 
Concilium dicat : „quum doctrinam de fide vel moribus ab universa 
Ecclesia tenendam definit". Si enim Concilium de solis veritatibus re- 
velatis fide credendis loqui voluisset, futurum fuisse dicit , ut loco 
^tenendam'' posuisset „credendam'' seu „fide divina tenendam". Usu theo- 



* Cathedra Romana oder Der apostoKsche Lehrprimat, p. 202 sqq. 



192 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

logorum adhiberi vocem tenendi, quam Concilium sapienter saue ele- 
gerit, ad significandam fidem tam ecclesiasticam quam divinam. Con- 
cludendum igitur esse, Concilium Summo Pontifici infallibilitatem adscri- 
bere non solum, quum is veritates revelatas seu fide divina credendas, 
sed etiam, quum veritates fide ecclesiastica admittendas definitiva sen- 
tentia proponat. Hac autera fide, id est saltem hac fide, communi theo- 
logorum consensu admittendas esse eas veritates, quae ipsae revelatae 
non sint, sed cum revelatis connexae atque ab ecclesiastico magisterio 
propositae. 

Eo magis Andries decretum ita explicandum esse putat, quod 
Concilium Yaticanum in Constitutione de fide magisterio ecclesiastico 
ius et officium tribuat „falsi nominis scientiam proscribendi" ^ Se]> 
tentiam ab Ecclesia de falsa scientia latam esse sententiam de facio 
dogmatico seu de doctrina depositum fidei respiciente "^. 

Sed certum est, Concilium nohiisse definire, Summum Pontificem 
infallibilem esse in iis veritatibus proponendis, quae revelatae nou 
sunt, sed depositum fidei solum respiciunt; id quod iam ex ipsis ver- 
bis decreti, multo magis autem et plane evidenter ex eius historia 
patet. In nulla parte decreti formanda plus laboris positum est quari 
in ea, qua de obiecto infallibilitatis agitur. Quae de hac parte dispu- 
tata sunt, accuratius persequemur^. 

In primo schemate de infallibilitate pontificia, sc. in capite, quod 
capiti undecimo schematis de Ecclesia addendum Patribus propone- 
batur*, verba definitionis erant haec : „. . . definimus, per divinani 
assistentiam fieri, ut Romanus Pontifex, cui in persona beati Petri 
dictum est ab eodem Domino Nostro lesu Christo: ,Ego pro te ro- 
gavi, ut non deficiat fides tua', cum supremi omnium christianorun 
doctoris munere fungens pro auctoritate definit, quid in rebus fidei ei 
morum ab universa Ecclesia tenendum sit, errare non possit; et hanc 
Romani Pontificis inerrantiae seu infallibilitatis praerogativam ad idem 
obiectum porrigi, ad quod infallibilitas Ecclesiae extenditur." ^ 

In observationibus a Patribus de hoc capite scriptura traditis ^ 
animadvertebatur, descriptionem obiecti infallibilitatis indefinitam et 
vagam esse. Respondent Patres deputationis de fide: „Quum in sche- 
mate expresse dicatur, obiectum illud esse eiusdem omnino exten- 
sionis, cuius est ambitus infallibilitatis Ecclesiae, per hanc declaratio- 
nem generalis propositio, ,quid in rebus fidei et morum . . . tenen- 



* Y. supra*p. 91. - L. c. p. 205. 

^ Cf. nostram de ea re commentationem: Der Umfang der papstlichen 
Unfehlbarkeit nach dem Lehrdecrete des Yaticanischen Concils. Stimmen 
aus Maria-Laach XXXYIII, p. 49 sqq. 162 sqq. 

* Cf. supra cap. I. Historia etc. p. 107. ^ C. Y. 641 a. b. 
^ Cf. supra cap. I. Historia etc. p. 107. 



I 



Comment. IX. Concilii definito de obiecto infallibilitatis pontificiae. 193 



dum sit', definita plane ac determinata evadit." ^ Quum postea ex 
capite undecimo schematis de Ecclesia et hoc capite de infallibilitate 
addendo novum Constitutionis schema conflaretur^, locus, de quo nos 
agimus, quatenus circa obiectum infallibilitatis versatur, primo muta- 
tus non est ^, nec profecto quidquam in eo desideratur, si in Concilio 
de solo subiecto, non autem de obiecto infallibilitatis agendum erat. 
Sed postea, quum schema novae Constitutionis a deputatione de rebus 
ad fidem pertinentibus discuteretur , haec eius pars mutata est, quae 
mutatio permultarum djsputationum causa fuit. 

Deputatio de fide de novo schemate in sessione tricesima septima 
die 2. Maii agere coepit. In sessione tricesima nona die 5. Maii dis- 
ceptabatur de sententia, qua de obiecto infallibilitatis sermo est ^. 

Schema capitis quarti, ut alio loco ^ ex diurnis commentariis unius 
e Patribus pro rebus fidei deputatis narravimus, „ab Emo Bilio composi- 
tum et a S. Patre Pio IX. probatum erat. Quapropter inopinatum omni- 
bus accidit, quod idem Cardinalis in sessione deputationis [eo] die 5. Maii 
fer. Y. [mane], quum nemo Patrum adversus schema loqueretur, ipse 
contra illud argumentari coepit: non plus posse definiri de infallibili- 
tate Papae , quam definitum sit de infallibilitate Ecclesiae ; de Ec- 
clesia autem hoc tantum definitum esse, eam esse infallibilem in defini- 
tionibus dogmaticis stricte dictis ; ergo quaeritur, inquit, num proposito 
schemate infallibilitas Papae non nimis extendatur. Non negavit 
Cardinalis, imo tanquam certissimum asseruit, Papam infallibilera 
quoque esse in factis dogmaticis, in canonizatione Sanctorum aliisque 
paris momenti rebus, sicuti Ecclesia in his infallibilis est. Addidit, 
se vehementissime cupere, ut in hoc Concilio Yaticano definiretur, 
Ecclesiam infallibilem esse, non solum in definitionibus dogmaticis 
stricte sumptis, sed etiam in factis dogmaticis, in canonizatione Sanc- 
torum, in approbatione Ordinum. Sed quum nunc de infallibilitate 
Papae definienda ageretur , antequam actum esset de infallibilitate 
Ecclesiae, illud incommodi habere schema, quod plus diceretur, quam 
oporteret. Ad haec respondebatur, neque infallibilitatem Ecclesiae 
hucusque ullo modo definitam esse, constare autem apertissime, in- 
fallibilitatem Ecclesiae dogma esse et dogma fundamentale , quum 
quilibet catholicus actum fidei enuntiando hoc profiteatur: ,Credo, 
quod Deus revelavit et Ecclesia catholica credendum proponit.' Quum 
igitur fide constet, Ecclesiam esse infallibilem, idem de Papa de- 
finiatur". 

Alii aliud suadebant. Unus animadvertit, in definitionem nihil 
novi de ambitu obiecti infallibilitatis recipiendum esse ^. Complures 



* Relatio etc. C. V. 286 d. ^ Cf. supra cap. I. Historia etc. p. 110 sq. 

3 Schema etc. C. Y. 1642 b. "^ Ex actis etc. C. Y. 1681 d. 

^ Ex diurnis etc. C. Y. 1099 sqq. ^ Ex actis etc. C. Y. 1683 b. 

Granderath, Constit. dogmat. 13 



194 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

tamen formulas proponebant, in quibus diserte veritates in se ipsae 
revelatae obiectum infallibilitatis pontificiae dicebantur; de aliis tace- 
batur. Quod quidem studium, infallibilitatis obiectum, quantum in- 
columi dogmate fieri potuit, coartandi, maxime sequenti hac formula, 
quae in ea sessione proposita est, apparet: „. . . per divinam assi- 
stentiam fieri, ut Romanus Pontifex, . . . cum supremi omnium chri- 
stianorum doctoris munere fungens, de quaestionibus fidei et morum 
iudicans, de iis detinit, quid ab universali Ecclesia sub haeresis censura 
credendum vel reiiciendum sit, errare non possit". Is, qui hanc formu- 
lam proposuit, in fine definitionis, ubi Summi Pontificis infallibilitas 
se ad idem obiectum extendere dicitur, ad quod ipsius Ecclesiae, addi 
vult „nempe ad depositum Jidei, hoc est, Bei verhum scriptum vel tru- 
ditum" ^ Qua quidem formula non negatur, obiectum infallibilitatis 
praeter revelatas veritates etiam alias, quae revelatae non sunt, coni- 
plecti; sed quum in ea de solo deposito fidei et de iis solum veritati- 
bus, quas negare haereticum est , tanquam obiecto infallibilitatis ct 
Summi Pontificis et Ecclesiae sermo sit, periculum erat, ne haec vcl 
similis formula a Concilio recepta aliquando faveret errori diffur- 
dendo, Ecclesiam et Summum Pontificem in his solis veritatibus def- 
niendis infallibilem esse. 

Quum in fine sessionis quaereretur , quae formula maxime pla- 
ceret, ea, quam Emus Martin , Episc. Paderbornensis, proposueral, 
omissis quidem suffragiis^ receptaest: „Declaramus, Romanum Ponti- 
ficem, . . . cum . . . definit, quid in rebus fidei et morum ab uni- 
versa Ecclesia fide catholica credendum sit, ... errare non posse, 
taliaque eius fidei decreta seu iudicia per se irreformabilia a quovis 
christiano, . . . pleno fidei obsequio excipienda et tenenda esse.' 
Etiam in hac formula de solis veritatibus revelatis tanquam obiectc 
infallibilitatis pontificiae sermo est. Sed additur in fine: „Et hoc qui- 
dem Romani Pontificis infallibile magisterium ad eadem pertinerG 
docemus, ad quae infallibile universae Ecclesiae magisterium . . . sese 
extendere diguoscitur." ^ 

In sequenti sessione (erat haec ordine quadragesima), quae eodem 
die vespere habita est, lectum est a theologo caput quartum secun- 
dum formulam Episc. Paderbornensis emendatum. In eo locus, quo 
de obiecto infallibilitatis sermo est, erat hic: „. . . Romanum Ponti- 
ficem . . . habere Spiritus Sancti assistentiam , qua fit, ut, cum . . . 
definit, quid in rebus fidei et morum ab universa Ecclesia fide divina 
credendum tenendumve vel reiiciendum sit, errare non possit; et hanc 
Romani Pontificis infallibilitatis praerogativam ad idem obiectum por- 
rigi, ad quod infallibilitas Ecclesiae extenditur." ^ 



1 Ex actis etc. C. V. 1683 d sq. 2 ^x diurnis etc. C. Y. ITOOa. 

3 Ex actis etc. C. Y. 1683c. d. * Ex actis etc. C. Y. 1684 b. 



t 



Comment. IX. Concilii definitio de obiecto infallibilitatis pontificiae. 195 

In eadem sessione Cardinalis Praeses contra pristinum schema 
eadem urgere pergebat, quae mane obiecerat. „Dixit, praecipuos 
theologos tum ante ortum lansenismum, tum eo durante, tum recen- 
tiore tempore infallibilitatem Papae duntaxat in definiendis dogmatibus 
defendisse. Qua argumentatione plures Patres deputationis decepti 
sunt, quum non animadverterent, illos theologos infallibilitatem Papae 
in definiendis dogmatibus tanquam veritatem de fide certam vel fidei 
proximam defendisse, et praeterea tanquam theologice certum proba- 
visse, Papam etiam in factis dogmaticis et in censuris haeresi minori- 
bus esse infallibilem , idque eodem modo, quo Ecclesiam infallibilem 
esse constat. Archiepiscopi Dechamps, Spalding, Steins et Episc. 
Martin, adversarios conciliandi studio ducti, argumentationi Cardinalis 
Bilio favebant, alii fortiter resistebant. Sic hinc atque hinc disputa- 
tum est ad horam usque nonam. 

„Postero die (6. Maii) mane Enius Praeses ad sessionem vocaverat 
duos theologos. Post brevem utriusque orationem de quaestione, utrum 
et quid definiri posset, mox inopinato a Cardinali prolata est nova 
formula, quam ante sessionem ei Paderbornensis tradiderat ^. Hanc 
ab uno e theologis praelectam alius theologus commendavit uti sol- 
vendis difficultatibus aptam. Rogatis sententiis, alii sibi formulam 
placere, alii ,iuxta modum' placere dicebant; unus nec contradicere 
nec „Placet" dicere voluit; duo formulam plane reiecerunt ^. Con- 
clusit paulum festinanter Cardinalis Bilio : ,Ergo formula proposita', 
inquit, ,omnibus Patribus placet, duobus tantum contradicentibus.' Eam 
sine mora typis mandari iussit. 

„In sessione quadragesima altera d. 7. Maii redierunt Patres ad no- 
vam formulam capitis quarti, ac duo illi, qui eam reiecerant, rationes 
exposuerunt, cur reiiciendam putarent. Praecipua ratio haec fuit, quod 
in capite iam mutato tantiiimnodo doceatur, Romanum Pontificem errare 
non posse, quum definiat, quid expresse fide divina credendum sit. Inde 
enim timendum esse, ne fideles, quum iilenam expositionem doctrinae 
de Romani Pontificis infallibilitate illo capite contineri putent, hanc 
ad illas solas definitiones referant, quibus fides divina praescribitur, 
adversarii autem infallibilitatis huiusmodi exclusivam interpretationem 
pervulgent. Postquam illi duo dicendi finem fecerunt, unus e theo- 

^ Locus huc spectans est hic: „. . . quum . . . definit, quid in rebus 
fidei et morum ab universa Ecclesia ^^(Ze divina (emend. : de fide) tenendum 
vel tanquam fidei contrarium reiiciendum sit. . . Porro , quum una eadem- 
que sit Eeclesiae infallibihtas , sive spectetur in capite Ecclesiae sive in 
universa Ecclesia docente cum capite unita . . ., hanc infalhbilitatem 
etiam ad unum idemque obiectum sese extendere docemus , nempe ad 
fidei depositum custodiendum intemerateque exponendum". Ex actis etc. 
C. Y. 1684 d sq. 

2 Cf. ibid. C. Y. 1685 a. 

13* 



196 Pars II- Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

logis, quid de nova formula sentiret, exposuit; concessit ille quidem, 
difficultates non abesse et rationes propositas vi non carere , putabat 
tamen , iis facile occurri posse , si pauca mutarentur. Quod quum 
maiori Patrum numero placeret, continuo id operis susceptum est." ^ 

Itaque schema Constitutionis primae de Ecclesia iam emendatum 
typis imprimebatur atque d. 9. Maii inter Patres Concilii distribueba- 
tur^. Ipsa definitio infallibilitatis pontificiae his contenta erat: „Rc- 
manum Pontificem . . . errare non posse, quum . . . definit, quid i :i 
rebus fidei ac morum ab universa Ecclesia tanqiiam de fide tenendum 
vel tmiquam fidei contrarium reiiciendum sit, et eiusmodi decreta siv(3 
iudicia per se irreformabilia a quovis christiano , ut primum ei inno- 
tuerint, Y>\eno fidei obsequio excipienda et tenenda esse. Quoniam verc» 
infallibilitas eadera est, sive spectetur in Romano Pontifice tanquan 
capite Ecclesiae, sive in universa Ecclesia docei>te cum capite unita 
insuper definimuSy hanc infallihilitatem etiam ad unum idemque ohiectim, 
sese extendere. " ^ * 

Permultis autem Patribus formula mutata plane displicuit iisque 
pristinum sehema praeferendum esse videbatur. „Itaque complures 
habiti sunt conventus privati apud Archiepiscopum Bituricensem et 
Episcopum Carcassonensem, quibus adesse solebant AYestmonasteriensis, 
Corisopitensis, Hebronensis, Ascalonensis, Cenomanensis, Ratisbonensis, 
et Vicarii geuerales d'Alzon et Chesnel, ut deliberarent de emendatione 
formulae. Placuit omnibus, ut, quoad fieri posset, nova reiecta for- 
mula, antiquum schema restitueretur, et ut de obiecto infallibilitatis 
Romani Pontificis non plus definiretur, quam idem esse cum obiecto 
infallibilitatis Ecclesiae. Comphires emendationes propositae." ^* Cur 
mutata formula tantopere displicuerit, cognoscimus ex iis, quae unus 
ex Patribus emendationi a se propositae praemisit. 

^Formula," inquit, „quatenus obiectum infallibilis magisterii tangit, 
debet esse huiusmodi, ut nulhim prorsus dubium sit, Romani Pon- 
tificis infallibilitatem se eo usque extendere, quousque se extendit 
ipsius Ecclesiae infalHbilitas. Id autem non obtinetur nova illa for- 
mula, sive ea m se spectetur, sive relate ad circumstantias praesenteSy 
sive relate ad id, quod idtimo additur de infallibilitatis obiecto. 

„1. Verba in nova formula usurpata, si in se ipsis spectantur, 
continent restrictionem. Nam dum theologi, si totum infallibilitatis 
obiectum paucis exprimere volunt, dicere solent, Ecclesiam vel Roma- 
num Pontiticem infallibilem esse in rebus seu quaestionibus fidei et 
morum, sive ad fidem et mores spectantibus, nova haec formula dicit, 

^ Ex diurnis etc. C. V. 1700 a sqq. - Ex actis etc. C. Y. 1685 a. 

3 Schema etc. C. Y. 273 b. 

^ Ex diurnis etc. C. Y. 1700(1. — Aliquas ex emendationibns propo- 
sitis habes C. Y. 1704 a sqq. 



Comraent. IX. Concilii definitio de obiecto infallibilitatis pontificiae. 197 

infallibilem esse Poiitificem, dum definit, quid in rebus fidei et mo- 
rum ab universa Ecclesia tanquam cle fide tenendum, vel tanquam fidei 
contrarium reiiciendum sit. His autem verbis theologi significare so- 
lent id, quod est formaliter revelatum, adeoque fide divina credendum, 
et id, quod ei oppositum est, videlicet haeresim. Distinguunt enim 
id, quod est revelatum, ab illo, quod cum veritate revelata quomodo- 
cunque connexum est. Dum porro docent ornnes, illud, quod est reve- 
latum, assensu fidei divinae credendum esse, et quidem fidei divinae 
catholicae, si ab Ecclesia proponitur, non omnes docent, illud, quod 
tanquam cum veritate revelata quomodocunque connexum ab Ecclesia 
proponitur, esse obiectum fidei divinae, seu fidei stricte sumptae, sed 
alium assensum admittunt. Hinc patet, illis novae formulae verbis, 
si sensu obvio et communius accepto sumuntur, non contineri illa, ad 
quae ceteroquin infallibile magisterium Ecclesiae se extendit. ^ . . . 

„n. Reponi fortasse potest, propositionem formulae esse affirma- 
tivam, non exclusivam, hinc nullam adesse restrictionem; quum asse- 
ratur, Romanum Pontificem infallibilem esse in rebus de fide tenendis, 
non asseri , in aliis non esse infallibilem. Sine dubio haec fuit mens 
deputationis. Sed valde timendum est, ne, quod optima intentione 
scriptum est, propter circumstantias praesentes alia mente explicetur, et 
vera restrictio supponatur ; unde gravissima sequerentur mala. Etenim, 
quum formula recedat ab illo loquendi modo, quo uti solent theologi, 
dum infallibilis magisterii obiectum imica sententia exprimere volunt, 
dictitabuut non pauci, Concilium ab illo recessisse consulto, hinc ob- 
iectum restringere voluisse. 

„Patres deputatos restrictionem inducere voluisse, tanto pronius 
coniicient multi, quum constet, saeculo praeterito et hoc etiam saeculo 
exstitisse quosdam, qui infallibile Ecclesiae magisterium ad illa sola 
restringerent declaranda, quae formaliter revelata essent, et illa sol? 
reiicienda, quae illis adversarentur. Nota est illa Regula fidei a Chris- 
man conscripta, quod opus, quum primum exigui fieret, postea a qui- 
busdam viris doctis commendatum, denuo excusum et sparsum, ipsi 
Cursui theologico a D. Migne edito insertum est. Congregatio autem 
Indicis ante aliquot annos illud proscribendum duxit. Theoriam in 
hoc opere expositam adoptantes asserunt alii, Ecclesiam non esse in- 
fallibilem in notis haeresi inferioribus iufligendis; alii , non esse in- 
fallibilem in systemate aliquo philosophico condemnando ; alii, non esse 
infallibilem in doctrinis, quae vitam socialem spectant, diiudicandis. . . 

„Omnibus . . . periculis occasio praescinderetur , si pro verbis, 
quae unam obiecti partem determinate exhibent, alia eligerentur, quae 
illud indeterminate tantum exhiberent^. 

* Fasciculus emendationum ete. C. Y. 1704 a.b. 
2 Ibid. C. Y. 1705b sqq. 



198 Pars II. Const. de Eccl. Cap. 11. Commentationes de aliquibus locis. 

„111. Denique restrictio , quae formulae verbis inest, non satis 
tollitur illo addito : ,Insuper definimus, hanc sive in Romano Ponti- 
fice sive in universa Ecclesia docente spectatam infallibilitatem etiam 
ad unum idemque obiectum sese extendere.' Etenim tunc solum toU 
leretur, si diceretur, Ecclesiae infallibilitatem sese ad plura extendere 
quam ad sola dogmata declaranda et haereses condemnandas. Id autem 
non dicitur, sed obiectum infallibilitatis Ecclesiae prorsus indetermi- 
nate exprimitur. Propterea autem oritur ex hisce novae formulae 
verbis grave incommodum, quod non adesset, si obiectum magisterii 
infallibilis competentis Romano Pontifici pariter indetermiDate tantuin 
exhiberetur. Nova formula, postquam obiectum infallibilitatis RomaEi 
Pontificis determinavit, obiectum infallibilitatis Ecclesiae exhibet in- 
determinate, et dicit, pro Romano Pontifice et pro Ecclesia obiectum 
esse idem. Hinc praebetur ansa obiectum infallibilitatis Ecclesia> 
determinandi per obiectum [infallibilitatis] Romani Pontificis et con- 
cludendi, Ecclesiam non esse infallibilem nisi quoad dogmata et hae- 
reses, sicut Romanus Pontifex non est infallibilis declaratus nisi quoad 
dogmata et haereses. — Et vero, si duo, quorum alterum est deter- 
minatum, alterum indeterminatum, inter se convenire dicuntur, id, quod 
est indeterminatum, exponi solet per id, quod est magis determinatum^ 
quum minus notum explicari debeat per id, quod est magis notum. . . 

„Dici fortasse potest, ambiguitatem, quae ex obiecto Ecclesiao 
et Romani Pontificis aequiparando oritur, sublatum iri, quum postet, 
infallibilitatis Ecclesiae obiectum accuratius exprimendum sit. Sup- 
ponendo, id locum esse habiturum, et obiectum infallibilitatis Ecclesiac 
ad plura esse extendendum, nihilominus praestare videtur, illa for- 
mulae verba eligere, quae etiam hic ambiguitati non praebeant ansam, 

„Praeterea, quum hic obiectum infallibilitatis Romani Pontificis 
sit restrictum, si postea extendetur, nonne dicent, Concilium non sin- 
cere egisse, primo obiectum restringendo, postea extendendo? Huius 
calumniae praescinderetur occasio, si obiectum relinqueretur indeter- 
minatum. — Sed abstrahendo etiam a calumniandi occasione, disse- 
rendi legibus minus videtur congruere, ut obiectum primo cum deter- 
minata restrictione efferatur, postea indeterminate exponatur. Plerumque 
enim via contraria procedi solet, ut videlicet, quod primo indetermi- 
nate sive conceptum sive expressum est, postea determinetur. 

„Patet igitur, nova hac formula non videri illud obtineri, quod 
maxime curandum est, ut videlicet omnibus apertissime constet, ob- 
iectum infallibilitatis pontificiae eo usque extendi, quousque exten- 
ditur ipsius Ecclesiae infallibilitas; sed ansam praeberi existimandi, 
Romani Pontificis infallibilitatem restringi, aut iusto nimis restringi 
ipsius Ecclesiae infallibilitatem." * 



Fasciculus emendationum etc. C. V. 1706 a sqq. 



Comment. IX. Concilii definitio de obiecto infallibilitatis pontificiae. 199 

Suam tandem formulam propositurus animadvertit: „Praemittimus, 
nostra sententia cavendum quidem esse , ne formula definitionis illi 
errori favere videatur, qui nimis iam sparsus est , iudicia videlicet 
S. Sedis et ipsius Ecclesiae non esse infallibilia, nisi versentur in iis, 
quae sunt proprio et restricto sensu fide divina credenda; non tamen 
a nohis peti, tit hic error hoc loco tanqiiam haeresis damnetiir, dogma de 
infallihilitate sic proponendo, iit p)er se ipsimt ad facta dogmatica et alia 
ohiecta magisterii ecclesiastici extendatiir. Satis esse credimus, si definia- 
tur , Romanum Pontificem esse infallibilem , ut est infallibilis Ec- 
clesia. Itaque formulam, quae habetur in schemate, sic proponimus 
reformandam : 

„ ,Hinc sacro approbaute Concilio docemus et dogma fidei esse 
declaramus: Romanum Pontificem, cui in persona b. Petri praeter 
alia a Christo Domino Nostro dictum est: Ego pro te rogavi etc. — 
quum pro plena potestate docendi universam Ecclesiam quaestiones 
de fide et moribus suo iudicio definit, per Spiritus Sancti assistentiam 
ab errore immunem servari; et has eius definitiones sive decreta, per 
se irreformabilia, a quovis christiano, ut primum ei innotuerint, pleno 
mentis assensu et obsequio excipienda et tenenda esse. Definimus 
insuper, hanc Romani Pontificis infallibilitatem ad idem obiectum por- 
rigi, ad quod infallibilitas Ecclesiae extenditur' etc."^ 

His patet, qualis fuerit dissensio inter eos, qui formulam Con- 
gregationi generali traditam respuebant, et comphires illos Patres de- 
putationis de fide , qui eam formulam composuerant. Utrisque con- 
stabat, Summum Pontificem non solum in rebus in se revelatis in- 
fallibilem esse, sed etiam in iis, quae cum revelatis cohaerent; porro 
utrique a definienda hac veritate abstinendum esse censebant. Dissen- 
tiebant de sola definitionis forma. Hli volebant, obiectum infallibili- 
tatis omnino non accurate exhiberi, sed generatim definiri, Summum 
Pontificem in rebus fidei et morum infallibilem esse, ita, ut adderetur, 
obiectum infallibilitatis pontificiae idem esse cum obiecto infallibilitatis 
Ecclesiae. Hi censebant, definiendum esse , Summum Pontificem in 
rebus fide divina credendis infallibilera esse , addito quidem etiam 
altero, ambitum obiecti infallibilitatis pontificiae tam late patere quam 
obiectum infallibilitatis Ecclesiae. Quibus utrique ducebantur rationi- 
bus, exposuimus. 

Dum in Congregationibus generalibus discussio de toto schemate 
et discussiones speciales de singulis capitibus habebantur, Patres illi, 
qui proposita definitionis infallibilitatis pontificiae formula contenti 
non erant, in congressibus privatis de ea emendanda deliberare perge- 
bant. Quae ab iis contra formulam afferebantur, negligi non pot- 
erant ab iis, qui formulae auctores exstiterunt. 



Faseiculus emendationum etc. C. V. 1706 d sq. 



200 Pars II. Const. de Eccl. Cap. 11. Commentationes de aliquibus locis. 

In sessione quadragesiraa quarta deputationis die 22. Maii Cardi- 
nalis Bilio, postquam animadvertit , permultos Patres nova formula 
capitis quarti ofFendi, atque ob rationes non leves offendi, eam mu- 
tandam esse dixit idque eisdem fere rationibus probavit, quae die 
7. Maii contra ipsum a duobus deputatis allatae erant. Praeter Archi- 
episcopos Dechamps, Spalding, Steins et Episc. Martin ei prope omnes 
assentiebantur. Novam formulam proposuit, quae quoad substantiam 
in pristinam, quam deputatio perperam mutaverat, rediit. Fere omnes 
autem deputati censebant, non iam aliam formulam a deputatione 
adoptandam et proponendam esse , sed e formulis , quas Patres in 
Congregationibus generalibus proposituri essent, eam esse eligendara, 
quae videretur optima ^ 

lis tamen non acquievit Cardinalis. Die 8. lunii novum schema 
capitis quarti proposuit atque commendavit, in quo ipsa definition.s 
verba sunt haec: „. . . sacro approbante Concilio docemus et divinitus 
revelatum dogma esse declaramus: Romanum Pontificem, . . . cum 
supremi doctoris munere fungens quaestiones de fide et moribus suo 
iudicio definit, per Spiritus Sancti assistentiam ab errore immunem 
servari, et has eius definitiones sive decreta, per se irreformabilia, a 
quovis christiano, ut primum ei innotuerint, pleno mentis assensu et 
fidei obsequio excipienda et tenenda esse. Definimus insuper, hano 
Romani Pontificis infallibilitatem ad idem obiectum porrigi, ad quod 
infallibilitas Ecclesiae extenditur." ^ Formulae aliqua adnotata sunt. 
De hoc eius loco animadvertuntur haec: „. . . sensus formulae, quao 
nunc proponitur, eatenus indeterminatus est, quatenus quaeri potesi, 
quaenam sit definitio quaestionis fidei, num ea tantum, qua aliquid 
fide divina credendum proponitur, an eae quoque, quibus de fact(» 
dogmatico decernitur, aut censura minor infra haeresim infligitur etc. 
Sed huic dubitationi per ea, quae de obiecto infallibilitatis additr 
sunt, quantum hic satis est, respondetur. Si enim in alia Constitu- 
tione obiectum infallibilitatis Ecclesiae determinabitur , eo ipso etiair 
obiectum infallibilitatis Romani Pontificis declarabitur. Sin vero nulla 
talis definitio fiet , de ohiecto vi huius decreti iudicandum erit secimdum 
ea, quae nunc iam de Ecclesiae infallihilitate communiter tenentur: nempe 
dogma fidei esse, Bomanum Pontificem non posse errare, quum divina 
fide credenda proponit, et theologice certnm esse, eum etiam in aliis rehus 
declarandis ah errore immunem esse. Unde patet, per hanc formulam 
nec plus nec minus definiri, quam in prius proposita definiretur; sed 
per hanc formulam genericam vitari videntur incommoda quaedam in 
priori a nonnullis inventa.'^ ^ 



1 Ex actis etc. C. Y. 1686 a. — Ex diurnis etc. C. Y. 1701 a. 

2 Formulae tres pro emendatione capitis quarti etc. C. Y. 1644a. 
» Ibid. C. Y. 1644 c. 



Comment. IX. Concilii definitio de obiecto infallibilitatis pontificiae. 201 

Illa igitur formula nihil novi de obiecto infallibilitatis definitur; 
agitur de solo eius subiecto. Quae de" obiecto infallibilitatis Ecclesiae 
aliunde cognita sunt, ad infallibilitateni Summi Pontificis transferun- 
tur. Formula, licet compluribus placuerit, post diuturnam de ea dis- 
cussionem repudiata est ^. 

Tertiam formulam ^ Cardinalis Bilio in quinquagesima sessione die 
24. lunii deputationi tradidit, in qua nulla est accuratior descriptio 
obiecti infallibilitatis. De ea tamen deliberatio habita non est ^. 

lam antea, in Congregatione generali septuagesima altera die 
15. lunii, discussio specialis de quarto capite Constitutionis inceperat. 
Die 18. lunii Cardinalis Cullen, Archiep. Dublinensis, eius paragraphi, 
qua definitio continetur, emendatiouem^ proposuerat, quam Cardinalis 
Bilio sequenti die in sessione quadragesima octava deputationi com- 
mendaverat ^. In sessione quinquagesima prima ad eam rediit et de- 
putatos rogavit, placeretne, eam formulam Congregationi generali com- 
mendari. Deputatis videbatur exspectandum esse , donec proposita 
Patrum scripto tradita essent^. Etiam ab aliis Patribus et in depu- 
tationis sessionibus et in privatis conventibus novae formulae propo- 
nebantur vel commendabantur, in quibus illud „tanquam de fide tenen- 
dum" omittitur ^. Ipse Episcopus Paderbornensis in Congregatione 
generali iam novam formulam proponit, cui haec verba, quae antea 
addiderat, desunt^. 



' Ex actis etc. C. Y. 1G86 b sqq. — Ex diurnis etc. C. Y. 1701 a. 

^ flHinc sacro approbante ConciHo docemus et fidei dogma esse decla- 
ramus, Romanum Pontificem, quando ex Cathedra loquitur, id est, quando 
supremi pastoris et doctoris munere fungens res fidei et morum ad aedi- 
ficationem doctrinae christianae pertinentium definit, per assistentiam divi- 
nam Petro promissam aeque esse infallibilem , ac si easdem una cum Epi- 
scopis in generali Conciho congregatis definiret , atque huiusmodi iudicia 
Romani Pontificis esse ex sese irreformabiUa." Formulae tres etc. C. Y. 1644 d. 

3 Ex actis etc. C. Y. 1690 d. — Ex diurnis etc. C. Y. 1701 b. 

"^ „. . . sacro approbante Concilio docemus et divinitus revelatum dogma 
esse definimus: Romanum Pontificem, . . . quum doctrinam de fide vel mo- 
ribus sua in universam Ecclesiam auctoritate definit, per assistentiam Spi- 
ritus Sancti ea infallibihtate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam 
suam instructam esse voluit; ideoque haec Romani Pontificis decreta ex 
sese irreformabilia esse." Formulae tres etc. C. Y. 1645 c. d. Cf. Emenda- 
tiones etc. C. Y. 382 d. Est emendatio sexagesima octava. 

^ Ex actis etc. C. Y. 1689 d. — Ex diurnis etc. C. Y. 1701 b. 

6 Ex actis etc. C. Y. 1691 a. — Ex diurnis etc. C. Y. 1701 b.c. 

' Ex actis etc. C. Y. 1692 a. — Ex diurnis etc. C. Y. 1701 c. 

^ Ex diurnis commentariis etc. C. Y. 1701 c. Formula est haec: 
„. . . sacro approbante Concilio docemus et tanquam dogma fidei declara- 
mus: Romanum Pontificem . . ., quum pro suprema sua apostolica aucto- 
ritate universam Ecclesiam docet , in defimendis rehiis fidei et morum ad 



202 Pars II' Const. de Eccl. Cap. 11. Commentationea de aliquibus locis. 

Discussione speciali de quarto capite die 4. lulii conclusa emen- 
dationes a Patribus propositae deputationi pro rebus ad fidem spec- 
tantibus tradebantur. In nonnullis ex formulis propositis verba illa 
„tanquam de fide" retenta *, in aliis deleta sunt ^, in aliis etiam ad- 
notatum est, verba tollenda esse, ne obiectum infallibilitatis coartetur ^. 
Inter canones, qui proponebantur, unus est*, in quem recepta sunt, 
in omnibus aliis desunt ^. Unus ex Patribus poscit, ut diserte dicatur, 
Summo Pontifici obedientiam deberi proponenti etiam ea, quae in se 
revelata non sunt^. Alius, ut definiatur, Papam in factis dogmatic;s 
definiendis infallibilem esse ^. 

Deputatio tribus diebus continuis (7. 8. 9. lulii) diuturnas et la- 
boris plenas sessiones habuit, ut omnes emendationes in trutinam re- 
vocaret. Quum ad eas perventuni esset, quibus de ipsa definitionis 
formula agebatur, examine emendationum interrupto Emus Praeses 
monuit, necessarium esse, ut Patres, antequam ipsam definitionis for- 
mulam discuterent, de duobus convenirent, primo de re definienda, 
secundo de formula definitionis. Quoad primam quaestionem omneii 
consentiebant, id liomano Pontifici solemniter definienti tribuenduni 
esse, quod ei una cum Episcopis unito seu Concilio oecumenico com- 
petit, nec plus, nec minus. Quoad formulam, omnes, uno excepto 
in hac convenerunt: „Romanum Pontificem, quum ex Cathedra loqui- 
tur, id est, quum supremi omnium christianorum pastoris et doctoris 
munere fungens doctrinam de fide et moribus ab universa Ecclesia 
tenendam definit, per assistentiam divinam ipsi in b. Petro promis- 
sam, infallibilem esse ad eum modum, quo per eandem Spiritus Sancti 
assistentiam in doctrina de fide et moribus definienda infallibilia sunt 
sanctae Ecclesiae oecumenica Concilia." ® 

Neque tamen hanc ipsam formulam deputati Congregationi pro- 
poni et commendari volebant. In ea comprobanda id solum agebant, 
ut quoad illam quaestionem, de qua tantopere disputatum erat, sc. de 
modo, quo obiectum infallibilitatis commemoraretur, convenirent. Se- 
quenti die alius formulae ab illa multum diversae mentio fit ^, atque 
tandem die 9. lulii ea formula proponitur, quae ab omnibus deputatis 
comprobata ^^ in Congregatione generali a deputationis relatore com- 
mendabatur. Ilaec formula ab illa, quam a Cardinali Cullen in Con- 



aedificationem doctrinae christianae pertinientium . . . errare non posse, 
ideoque" etc. C. V. 1713 b. 

1 Eraendatio 33. 36. 37. 45. 47. 52. C. V. 376 d sqq. 

2 Emendatio 25. 31. 54. 66. 67. 6S. C. V. 375 d. 

3 Emendatio 56. 57. 65. C. V. 380 d sqq. * Emendatio 95. C. V.386d. 
^ Emendationes 85—93. C. V. 385 d sqq. 

^ Eraendatio 70. C. Y. 383 a. ' Emendatio 71. C. Y. 383 a. 

s Ex actis etc. C. Y. 1692 c. d. 

^ Ex actis etc. C. Y. 1693 c. ^« Ibid. C. Y. 1694 c. d. 



Comment. IX. Concilii definitio de obiecto infallibilitatis pontificiae. 203 

gregatione generali propositam supra attulimus *, non multum difFert. 
Ea typis impressa inter Patre3 distribuitur ^. Relator deputationis 
constituitur Episc. Brixinenis. 

Is in Congregatione generali octogesima quarta (d. 11. lulii), in 
qua de emendationibus Patrum sufFragia ferenda erant, primo gene- 
ratim de capite quarto ^, deinde de singulis primis viginti emendationi- 
bus "^, atque suffragiis de his latis , de reliquis emendationibus disse- 
ruit^. Quum ad illas pervenisset, quae ad obiectum infallibilitatis 
referuntur, primo eam formulam praelegit, quam deputatio unanimi 
consensu comprobavit; est autem liaec: „. . . sacro approbante Con- 
cilio docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: Romanum 
Pontificem, quum ex Cathedra loquitur, id est quum omnium christia- 
norum pastoris et doctoris munere fungens pro suprema sua aposto- 
lica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia 
tenendam definit, per assistentiam divinam ipsi in b. Petro promis- 
sam ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam 
in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit, 
ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones esse ex sese irrefor- 
mabiles." ^ Rmus relator dicit , multis habitis deliberationibus depu- 
tationem constituisse, hanc formulam, quae fere eadem sit cum for- 
mula in emendatione sexagesima octava proposita , Congregationi 
generali commendare. Deinde eam explicaturus ostendit, in ea ser- 
monem esse de subiecto infallibilitatis, deinde de conditionibus actus 
infallibilis definitionis , tum de infallibilitatis causa efficienti , tandem 
de eius obiecto. Quae de obiecto disseruit , ad nos maxime spectant 
atque controversiam omnera dirimunt, quare ea integra referemus. 

„Infallibilitas", inquit, „promissa est ad custodiendum et evolven- 
dum integrum depositum fidei. Hinc universim quidem facile patet, 
obiectum infallibilitatis esse doctrinam de fide et moribus. At non 
omnes veritates, quae ad doctrinam de fide et moribus christianis per- 
tinent, sunt unius modi ; nec omnes in uno eodemque gradu ad custo- 
diam integritatis depositi necessariae sunt. Unde etiam consequitur, 
errores contrarios diversis gradibus adversari deposito custodiendo, 
prout veritates ipsae, quibus adversantur, magis vel minus ad ipsum 
depositum pertinent. Qui quidem errorum gradus diversi diversis cen- 
surarum notis distinguuntur. 



^ P. 201 "^. - Acta Congregationum efcc. C. Y. 758 b. — Relatio etc. 
C. Y. 388 b. 

^ Relatio etc. C. Y. 388 c sqq. — Acta Congregationum etc. C. Y. 758b. 

* Relatio etc. C. Y. 406 a sqq. — Acta Congregationum etc. C. Y. 758 b. c. 

^ Relatio etc. C. Y. 410 a sqq. — Acta Congregationum etc. C. Y. 758 c. 

^ Relatio etc. C. Y. 413 d sq. Cf. 388 b. Cf. Ex actis etc. C. Y. 
1694 c. d. 



204 P&ra II. Cohst. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

„Iam hic 1. certum est, infallibilitatem a Deo promissam, sive in 
tota Ecclesia docente, quum iu Conciliis veritates defiuit, sive in ipso 
Summo Pontifice per se spectetur, ad eundem omnino ambitum veri- 
tatum extendi; cum idem sit finis infallibilitatis, utrovis modo ea con- 
sideretur. 

„2. In eo ipso verbo Dei, quo infallibilitas ad custodiam depo- 
siti sive Pontifici per se spectato sive Ecclesiae docenti promissa 
est, continetur etiam indubitanter, hanc infallibilitatem extendi saltem 
ad ea, quae per se depositum fidei constituunt, ad dogmata nimi- 
rum fidei definienda et, quod eodem redit, ad liaereses condemnand8.s. 
Hinc sane de fide creditur et credendum est ab omnibus filiis sanctae 
matris Ecclesiae, Ecclesiam in proponendis ac definiendis dogmatibus 
fidei infallibilem esse. Eodem autem modo infallibilitas capitis EccLb- 
siae revelata esse et definiri non poterit, quin eo ipso revelatum sit 
ac definiatur, Pontificem esse infallibilem in definiendis fidei dogmatibus. 

„At vero 3. cum dogmatibus revelatis, ut paulo ante dixi, veri- 
tates aliae magis vel minus stricte cohaerent, quae licet in se revc- 
latae non sint, requiruutur tamen ad ipsum depositum revelationis 
integre custodiendum, rite explicandum et efficaciter definiendum ; 
huiusmodi igitur veritates, ad quas utique etiam per se pertinent facti 
dogmatica, quatenus sine his depositum fidei custodiri et exponi noii 
posset, huiusmodi, inquam, veritates non quidem per se ad deposituni 
fidei, sed tameu ad custodiam depositi fidei spectant. Hinc omne:> 
omnino catholici theologi consentiunt, Ecclesiam in huiusmodi verita- 
tum authentica propositione ac definitione esse infallibilem , ita uv 
hanc infallibilitatem negare gravissimus esset error. Sed opinionun: 
diversitas versatur unice circa gradum certitudinis, utrum sc. infalli- 
bilitas in hisce veritatibus proponendis, ac proinde in erroribus pei 
censuras nota haereseos inferiores proscribendis debeat censeri dogma 
fidei, ut hanc infallibilitatem Ecclesiae negans esset haereticus; an 
solum sit veritas in se non revelata, sed ex revelato dogmate deducta, 
ac proinde solum theologice certa. 

„Iam vero quum de infallibilitate Summi Pontificis in definiendis 
veritatibus idem omnino dicendum sit, quod de infallibilitate definientis 
Ecclesiae, eadem oritur quaestio de extensione infallibilitatis ponti- 
ficiae ad huiusmodi veritates in se non revelatas, pertinentes tamen 
ad custodiam depositi : quaestio , inquam, oritur, utrum infallibilitas 
pontificia in his veritatibus definiendis non solum sit theologice certa, 
sed sit fidei dogma, eodem prorsus modo, sicut dictura est de infalli- 
bilitate Ecclesiae. Quum autem Patribus deputationis unanimi con- 
sensione visum sit, hanc quaestionem nunc saltem non definiendam, 
sed relinquendam esse in eo statu, in quo est, necessario cousequitur, 
ex eorundem deputatorum sententia decretum fidei de infallibilitate 
Komani Pontificis ita esse concipiendum, ut definiatur, de obiecto in- 



Comment. IX. Concilii definitio de obiecto infallibilitatis pontificiae. 205 

fallibilitatis in definitionibus Romani Pontificis omnino idem creden- 
dum esse , quod creditur de obiecto infallibilitatis in definitionibus 
Ecclesiae. 

y,Hmc praesens deJiniUo cle ohiecto infalUhilitatis duas continet partes 
ititer se intime nexas. Pars prior ohiectum infalUhiUtatis solum generice 
enuntiat, iUud nempe esse doctrinam de jide et morihus ; pars vero cdtera 
hoc obiectum non quidem per singula distincte declarat, sed illud circum- 
scribit ac determinat per comparationem cum infaUihiUtate in definitioni- 
bus Ecclesiae, adeo ut omni^io idem projitendum sit de ohiecto infaUihiU' 
tatis in definitionihus editis a Fontifice , quocl profitendum est cle ohiecto 
infcdUhiUtatis in definitionibus Ecclesiae. Hae duae partes semper de- 
bent inter se coniungi, si sensus nostrae definitionis verus velit ha- 
beri. Ergo non solummodo dicendum est, Papam esse infallibilem in 
rebus fidei et morum, quando definit doctrinas de fide et moribus, sed 
hanc infallibilitatem esse eam infallibilitatem , qua gaudet Ecclesia; 
proinde etiam nunquam sibi onmino sensum definitionis 'nostrae quis 
assequeretur, si simpliciter annuntiaret, Romanum Pontificem esse in- 
fallibilem, quando aliquid definit de fide vel moribus; sicut etiam ille 
sensum nostrae formulae non assequeretur, qui simpliciter diceret, 
Eomanum Pontificem esse infallibilem , quando aliquid definit ab Ec- 
clesia simpliciter tenendum ; sed hae duae res semper sunt inter se 
connectendae , ut sensus nostrae formulae sanus et verus habeatur. 
Hoc autem utrumque aptissime exprimi videtur hac formula: Roma- 
num Pontificem, quum doctrinam de fide et moribus ab universa Ec- 
clesia tenendam definit, ea infallibilitate pollere , qua divinus Re- 
demptor Ecclesiam suam in doctrina de fide vel moribus instructam 
esse voluit. 

^Proinde in tota hac definitione tria sequentia continentur: 1. Ro- 
manum Pontificem per promissam sibi divinam assistentiam esse in- 
fallibilem, quum pro suprema sua auctoritate doctrinam ab universa 
Ecclesia tenendam definit seu, ut plures theologi loquuntur, definitiva 
ac terminativa sententia proponit; 2. obiectum harum infallibilium de- 
finitionum esse doctrinam de fide vel moribus; 3. in hoc obiecto ita 
generice enuntiato infallibilitatem Pontificis nec minus nec magis late 
patere, quam pateat irifallibilitas Ecclesiae in suis definitionibus doc- 
trinae de fide et moribus. Unde sicut nemine diffitente haereticum 
est, Ecclesiae infallibilitatem in definiendis fidei dogmatibus negare, 
ita in huius decreti Vaticaui vim non minus haereticum erit negare 
Summi Pontiticis per se spectati infallibihtatem in definitionibus dog- 
matum fidei. In illis autem, in quibus theologice quidem certum, non 
tamen hactenus certum de fide est, Ecclesiam esse infallibilem, etiam 
infallibilitas Pontificis hoc decreto sacri Concilii non definitur tan- 
quam de fide credenda. Qua vero certitudine theologica constat, haec 
alia obiecta praetor dogmata fidei comprehendi inter ambitum infalli- 



206 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

bilitatis, qua pollet Ecclesia in suis definitionibus , eadem certitudine 
tenendum est ac erit, ad haec etiam obiecta extendi iufallibilitatem in 
definitionibus editis a Romano Pontifice.'^ ^ 

Addidit Episc. Brixinensis, si formula, quam nomine deputationis 
proposuerit, a Cougregatione generali reciperetur, opus non iam esse, 
ut de omnibus illis singulis, quae in emendationibus de obiecto ia- 
fallibilitatis proposita essent, suffragia ferrentur. Propterea sufFragia 
de illa formula prius rogatum iri quam de aliis emendationibus, qui- 
bus ageretur de obiecto infallibilitatis ^. 

Deinde relatione de his emendationibus finita, suffragia rogaban- 
tur primo de emendatione vigesima prima et sequentibus. Quum ed 
eas perventum esset, quibus de obiecto infallibilitatis agitur, primo cie 
ea formula suffragia ferebantur, quam Episc. Brixinensis nomine d(?- 
putationis proposuit et commendavit. Eam fere omnes admiserunt ^. 
De toto capite quarto a deputatione secundum emendationes a Con- 
gregatione generali receptas emendato suffragia ferebantur in octo- 
gesima quinta Congregatione generali. Pars longe maior Patrum illud 
sufFragiis approbavit ^*. Deinde in eadem Congregatione de tota Coi- 
stitutione suffragia rogantur. SuflPragia dederunt Patres 601. Ex hs 
451 suffragium „Placet", alii 88 „Non placet", alii 62 „Placet iuxta 
modum". Hi, qui suffragium „Placet iuxta modum" dederunt, quae 
mutari desiderabant, scripto Praesidibus obtulerunt\ Eorum excep- 
tiones deputatio in sessione quinquagesima septima et octava exami- 
navit^. Relator de exceptionibus iu caput quartum constitutus e&t 
Episc. Brixinensis. Aliquae ex iis iterum de obiecto infallibilitatis 
agebant neque quidquam continebant , de quo suffragia non iari 
lata erant ^. 

De his Episc. Brixinensis in relatione, quam in Congregation i 
generali octogesima sexta die 16. lulii habuit : „Hac de re [de obiecto 
infallibilitatis]", inquit^, „nuper diffusissime locutus sum, et nihilominus, 
ut exceptiones ipsae manifestum reddunt, plures ex Rmis Patribus 
adhucdum incerti haerere videntur de sensu eorum verborum: hinc 
plures novas formulas circa obiectum infallibilitatis proponunt. E: 
quidem istae formulae plerumque duabus propositionibus constant, 
quarum prior plerumque est prorsus indeterminata, ita ut se refera" 
ad omnia decreta pontificia sine omni discrimine; in secunda verc 
propositione aliquo modo ista propositio determinatur et coartatur 
Talem rem enuntiandi modum deputatio de fide non potest approbare: 



' Relatio etc. C. Y. 413 d sqq. ^ jbi^j. q^ y. 417 a sqq. 

3 Ibid. C. Y. 421 b. "" Acta Congregationum etc. C. Y. 759 d. 

^ Y. Exceptiones etc. C. Y. 432 a sqq. 

^ Ex actis etc. C. Y. 1695 a sqq. -- Ex diurnis etc. C. Y. 1702c. 

"' Exceptiones etc. C. Y. 453 d sqq. ^ Relatio etc. C. Y. 475 a sqq. 



Comment. IX. Concilii definitio de obiecto infallibilitatis pontificiae, 207 

sed potius longe praefert formulam suam a Congregatione generali 
iam admissam; quae sub unica propositione totum de obiecto infalli- 
bilitatis enuntiat, ita ut tamen sub duplici notione, scilicet sub notione 
generica et sub notione specifica, hoc enuntietur. 

„Ex notione generica scilicet, quum Komanus Pontifex munere 
summi pastoris et doctoris fungens doctrinam, quae est de fide et mori- 
bus, ab universa Ecclesia tenendam definit, [eum] infallibilitate gaudere; 
ex hac notione generica discimus, Komanum Pontificem ex Cathedra 
loquentem esse infallibilem, quum de rebus fidei et morum aliquid 
definit. Sed ex simul adiecta notione specifica addiscimus, in exten- 
sione huius infallibilitatis, in applicatione huius infallibilitatis ad sin- 
gula Romani Pontificis decreta discrimen esse ponendum ; ita quidem 
ut alia (sicuti idem etiam valet de definitionibus dogmaticis Concilio- 
rum) sint certa de fide ; ita quidem ut qui negaret, Pontificem in tali 
decreto edendo fuisse infallibilem, iam eo ipso, utrum doctrinam ipsam 
neget vel affirmet, fieret haereticus; alia vero decreta Romani Ponti- 
ficis sunt quidem quoad infallibilitatem etiam certa, sed certitudo haec 
non est eadem, sicut etiam in aliis definitionibus ct decretis Concilio- 
rum non eadem adest certitudo circa infallibilitatem Concilii ; ita qui- 
dem ut haec certitudo solummodo sit certitudo theologica eo in sensu, 
ut is, qui negaret, Ecclesiam vel ex pari etiam Pontificem in tali de- 
creto edendo non fore infallibilem, ut talis quidem non esset aperte 
haereticus, attamen errorem gravissimum et peccatum gravissimum sic 
errando committeret. Proinde nos in nostra formula totum obiectum 
enuntiamus simul sub una propositione, attamen sub duplici notione 
generica et specifica; ita quidem ut ex generica solummodo pateat 
obiectum infallibilitatis generale, et ex notione specifica deinde appa- 
reat certitudo huius infallibilitatis , utrum sit de fide an vero solum- 
modo certitudo theologica etc." 

Nullam ex illis, quae de obiecto infallibilitatis agebant, excep- 
tionibus Episc. Brixinensis suffragiis proposuit atque formula defini- 
tionis, quae ab eo commendata in Congregatione octogesima quarta 
et quinta Patrum suffragia tulit, quatenus de obiecto infallibilitatis 
agit, retenta et in Sessione solemni cum tota Constitutione a Con- 
cilio recepta et a Summo Pontifice approbata est. 

Itaque historia capitis quarti clare constat, quid de obiecto in- 
fallibilitatis Summi Pontificis definitum sit: id unum, obiectum esse 
idem atque obiectum infallibilitatis Ecclesiae generatim. Quid autem 
censendum sit de obiecto infallibilitatis Ecclesiae, a Concilio non do- 
cetur. Id definiendum erat in altera de Ecclesia Constitutione, quae 
propter suspensum Concilium proponi non potuit. Scimus autem 
aliunde — atque ea est veritas de fide catholica credenda, quam ne- 
gare haereticum est — , Ecclesiam in definiendis veritatibus revelatis 
infallibilem esse. Id igitur vi Constitutionis Yaticani etiam de Summo 



208 Pars II. Const. de Eccl. Cap. II. Commentationes de aliquibus locis. 

Pontifice profitendum est, atque id negare haereticum est. Porro 
scimus aliunde, Ecclesiam infallibilem etiam esse in iis proponendis, 
quae, licet revelata non sint, tamen ad doctrinam revelatam tuendam, 
explicandam, evolvendam exponi debent; quod quidem, licet non sit 
veritas, quae certitudine aequet veritates suprema auctoritate ecclesia- 
stica definitas ac fide catholica credendas, quas negare haereticum 
est, inter veritates tamen certissimas referri debet, de quibus inter 
theologos nulla exstat controversia. Eadem autem certitudine, qua 
hanc veritatem admittimus, vi Constitutionis Vaticani admittere etiam 
debemus, Summum Pontificem in aliis illis veritatibus proponendiis, 
quae revelatae non sunt, infallibilem esse. Id negare haereticum 
non est; sed affirmare, Ecclesiam in iis proponendis infallibilem esse, 
non item Summum Pontificem, id sane crimen haeresis constituerei:. 
Ex iis, quae exposuimus, patet, Concilium Vaticanum nihil novi 
de obiedo infallibilitatis docuisse , sed de solo eius siihiecto egisse efc 
docuisse, infallibilitatem, quam Ecclesiae magisterio tribuamus, ean- 
dem etiam Summo Pontifici tribuendam esse. Quare non recte lo- 
annes B. Andries, ostensurus, Summi Pontificis infallibilitatem etiam 
ad ea extendi, quae ipsa revelata non sunt, ex decreto Concilii Vati- 
cani argumenta petit ^ Vidimus historice, Concilium id enuntiare no- 
liiisse. Neque id enuntiavit. In formula ^doctrina de fide vel mori- 
bus" vox fidei non fidem obiectivam, sc. doctrinam revelatam, ut An- 
dries putat, significare videtur, sed fidem subiectivam, habitum sc. ei 
actum. Sed id persequi nolumus, quum haec quaestio argumentum 
non tangat. Doctrina de fide et moribus sine dubio illa doctrina est, 
qua christianorum fides ac mores reguntur, atque „definire doctrinam 
de fide et moribus" est „definire, quid in rebus fidei et morum ab 
universa Ecclesia tenendum sit" ^. lam his verbis non satis dechira- 
tur, utrum de sola doctrina revelata agatur an etiam de doctrina cum 
hac connexa. Neque sensus determinatur addita voce Jenendam*^ , quae 
ad utriusque generis doctrinam referri potest. Putavit quidem An- 
dries, Concilium, quum voci credendi praetulerit vocem tenendi, quae 
universaliorem sensum habet, docere vohiisse, Summum Pontificem in 
utriusque generis doctrina definienda infallibilem esse. Id verum non 
est. Praetulit enim, ut vidimus, hanc vocem, ne, si vocem credendi 
usurparet, aliquando definivisse videretur, Summum Pontificem in sola 
doctrina revelata infallibilem esse. Nolle autem definire, eum in sola 
doctrina revelata infallibilem esse, non idem est ac velle definire, eum 
etiain in rebus, quae revelatae non sunt, infallibilem esse. Ab hac 
quaestione dirimenda plane abstinere voluit, atque ea ipsa fuit ratio, 
cur verbis nou determinatis uteretur. Ea, quantum spectato eius pro- 
posito requirebatur , determinat, quum addat, infallibilitatem Summi 



* Supra p. 191 sq. - Gf. schema pristinum supra p. 191 



Comment. IX. Concilii definitio de obiecto infallibilitatis pontificiae. 209 

Pontificis eandem esse atque Ecclesiae ; his enim, quae de huius infalli- 
bilitate cognovimus, de infallibilitate pontificia admittenda esse discimus. 

Inde tandem, quod in Constitutione de fide magisterio ecclesia- 
stico ius et officium tribuitur , „falsi nominis scientiam proscribendi", 
non sequitur, in Constitutione prima de Ecclesia Summo Pontifici in- 
fallibilitatem ascribi in definienda doctrina, quae revelata non est, sed 
cum revelata doctrina connexa ^ Ostendimus enim supra^, „falsi 
nominis scientiam" intelligi doctrinam ipsi veritati revelatae formaliter 
oppositam. Sed etiamsi magisterio ecclesiastico ius et officium attri- 
bueretur proscribendi eos errores, quibus veritates cum revelata doctrina 
connexae negantur, ei remote tantum, sc. eatenus solum attribueretur 
infallibilitas in proponendis hisce veritatibus, quatenus ex hac doctrina 
a Concilio statuta posset theologica conclusione deduci, in tuendis hisce 
veritatibus Ecclesiae infallibilitatem ascribendam esse. 

Ut, quae de sensu definitionis infallibilitatis pontificiae ostendi- 
mus, clarius ob oculos ponamus, tres primarias formulas ad eam de- 
finiendam propositas inter se comparemus. Primo loco habetur for- 
mula ea, quae tanquam caput undecimo capiti schematis de Ecclesia 
addendum Patribus Concilii tradebatur ^. Altera est formula illa a 
deputatione de fide mutata, quae tanquam pars capitis quarti schematis 
Constitutionis primae de Ecclesia in Congregatione generali primo 
discutiebatur ^. Tertia ea formula est, quae a" Cardinali Cullen in 
Congregatione generali proposita et a deputatione reformata atque 
commendata tanquam definitio infallibilitatis pontificiae a Concilio re- 
cepta et comprobata est ^. Quae verba primae formulae a deputa- 
tione addita ac postea iterum omissa sunt, quaeque tot discussionum 
erant causa, insignioribus literis indicamus : 

Hinc sacro appro- 1 Hinc sacro approbante Con- Itaque nos . . . sacro 

bante Concilio doce- ' cilio [I.] docemus et tanquam approbante Concilio 

mus et tanquam fidei dogma fidei declaramus, Roma- docemus et divinitus 

dogma definimus, [I.] '• num Pontificem . . . vi assisten- revelatum dogmaesse 

per divinam assisten- tiae divinae ipsi promissae er- definiraus, Romanum 

tiam fieri, utRomanus rare non posse, quum supremi Pontificem , cum ex 

Pontifex . . . cum su- omnium Christianorum doctoris Cathedra loquitur, id 

premi omnium Chri- munere fungens pro apostolica est cumomniumChri- 

stianorum doctoris sua auctoritate definit, quid in stianorum pastoris et 

munere fungens pro rebus fidei ac morum ab uni- doctoris munere fun- 

auctoritate definit, versa Ecclesia tanqnam de fide i gens , pro suprema 

quid in rebus fidei et tenendum vel tanquam fidei con- sua apostolica auc- 

morum ab universa ^raWMm reiiciendum sit; et eius- toritate doctrinam de 

Ecclesiatenendumsit, modi decreta sive iudicia, per fide vel moribus ab 

errare non possit; et \ se irreformabilia, a quovis Chri- universa Ecclesia te- 

[II.]hancRomaniPon- i stiano, ut primum ei innotuerint, nendam definit , per 

* Cf. supra p. 192. ^ p^ 911^ 3 y^ ^^^^r^ p, 192. 

^ Y. p. 196. ^ V. p. 203. 

Granderath, Constit. dogmat. 14 



210 Pars n. Const. de Eccl. Cap. III. Ipsa Constitutio cum adnotationibus. 

tificis inerrantiae seu ' pleno fidei obseqiHo excipienda et j assistentiam divinam, 
infallibilitatis praero- tenenda esse. Quoniam vero in- i ipsi in beato Petro 
gativam ad idem ob- fallibilitas eadem est, sive spec- promissam, ea infalli- 
iectum porrigi , ad tetur in Romano Pontifice tan- bilitate pollere , qua 
quod infallibilitas Ec- ' quam capite Ecclesiae, sive in divinus Redemptor 
lesiae extenditur. universa Ecclesia docente cum Ecclesiam suam in de- 

I capite unita, insuper [II.] de- finienda doctrina de 
finimus , hanc infallibilitatem fide vel moribus in- 
etiam ad unum idemque obiec- , structam esse voluit. 
tum sese extendere. 

Unum iuverit addidisse : in duabus primis formulis duo, in ultima 
definiri unum. In illis enim definitur [I.], Summum Pontificem in de- 
finiendis rebus fidei et morum (vel, ut in altera est, in rebus fide di- 
vina credendis) infallibilem esse, et [II.], eius infallibilitatis obiectum 
tam late patere quam obiectum infallibilitatis Ecclesiae. In tertia 
autem formula unum lioc definitur, Summum Pontificem in rebus fidei 
et morum eadem infallibilitate pollere, qua Ecclesia in rebus fidei et 
morum instructa est , ita ut , si ex hac definitione eruere volumus, 
quousque infallibilitas Summi Pontificis se extendat, id prius quae- 
rere debeamus, quousque se extendat Ecclesiae infallibilitas. 



CAPUT TERTIUM. 

Ipsa Constitutio doginatica prima ^ de Ecclesia Christi aduotationibus 

subiectis explicata. 



Pius Episcopus Servus Servorum Dei, sacro approbante Concilio, 
ad perpetuam rei memoriaml 

Pastor aeternus et episcopus animarum nostrarum ^, ut salutiferum 
redemptionis opus perenne redderet, sanctam aedificare Ecclesiam de- 
crevit, in qua veluti in domo Dei viventis fideles omnes unius fidei 



* V. supra cap. I. Historia etc. p. 110. 

2 Cf. adnotationem ad initium Constitutionis de fide, supra p. 70. 

^ In hoc prooemium quadrat, quod theologi initio capitis undecimi 
pristini schematis de Ecclesia adiecerant: „. . . prooemium integrum fere con- 
stat ss. Literarum incisis ac phrasibus, quibus indicatur atque describitur 
tum illius [Primatus] auctor seu institutor, Dominus noster lesus Christus, 
et quidem pro eo munere, quod institutum Christus voluit in ipso Petro 
veluti sui vicario; tum institutionis ratio ac causa finalis, tum eius perpe- 
tuitas, propria vis ac natura." (Schema etc. C. Y. 611 c. d.) 



Eius prooemium. 211 

et cliaritatis vinculo continerentur. Quapropter ^, priusquam clarifica- 
retur, rogavit Patrem non pro Apostolis tantum, sed et pro eis, qui 
oredituri erant per verbum eorum in ipsum , ut omnes unum essent, 
sicut ipse Filius et Pater unum sunt. Quemadmodum igitur Apo- 
stolos, quos sibi de mundo elegerat, misit, sicut ipse missus erat a 
Patre: ita in Ecclesia sua Pastores et Doctores usque ad consumma- 
tionem saeculi esse voluit. Ut vero episcbpatus ipse unus et indivisus 
esset, et per cohaerentes sibi invicem sacerdotes credentium multitudo 
universa in fidei et communionis unitate conservaretur , beatum Pe- 
trum caeteris Apostolis praeponens ^ in ipso instituit perpetuum 
utriusque unitatis principium ac visibile fundamentum ^, super cuius 



^ Animadverterat unus e Patribus in Congregatione generali, sententia 
hac non exprimi „nec solum, nec etiam praecipuum motivum orationis Do- 
mini". Christum rogasse, „ut unum sint, iit credat mundus^. (Emendatio- 
nes etc. C. V. 303 a.) Respondit Rmus Leahy, Archiepiscopus Casseliensis, 
deputationis relator : ^Verba schematis nostri neque expresse neque per 
implicationem significant, quisnam fuerit vel praecipuus vel solus finis ora- 
tionis dominicae . . . et proinde non excludit [schema] illum alium remo- 
tum ulteriorem finem, quem Christus habuit in orando, nempe: ut miindus 
credat, quia tu me misisti. — Revera Christus in hoc loco oravit pro duo- 
bus; oravit pro uno immediate, oravit pro alio remote. Immediate oravit 
pro unitate discipulorum, qui in eum credituri essent; oravit etiam remote 
pro alio fine, pro eo scilicet, ut haec unitas discipulorum eius esset nota, 
quasi nota vel character, unde mundus agnosceret eius divinam missionem et 
divinitatem eius Evangelii. . . Sed neque textus Scripturae neque verba sche- 
matis nostri directe vel indirecte significant, quisnam fuerit finis orationis 
dominicae vel praecipuus vel solus; proinde vere dici non potest, ut dicitur in 
emendatione, quod schema nostrum excludit finem, propter quem Christus ora- 
vit, scilicet: ut mundus credat, quia tu me misisti.^ (Relatio etc. C. Y. 305 c sqq.) 

2 Inter conditiones, quae suff^ragiis ^Placet" adiecta sunt, continetur 
etiam haec, ut voci ^praeponens" substituatur „eligens", quae vox Evan- 
gelio magis esset consentanea. (Exceptiones etc. C. V. 433 b.) Respondet 
Rmus dAvanzo , Episc. Calvensis: „Triplici vice in Evangelio sermo insti- 
tuitur de electione Apostolorum , scilicet apud Matthaeum , apud Marcum 
et apud Lucam; neque Matthaeus neque Marcus adhibent verbum elegit; 
tantummodo Lucas dicit, quod lesus Christus Dominus noster ex omnibus 
discipulis elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit. lam vero cum di- 
cimus, ex discipulis elegit duodecim, quos Apostolos nominavit, iam patet, 
quinam sit scopus electionis. At si diceretur, ut proponit Rmus: h, Petrum 
inter ceteros Apostolos eligens, eligens ad quid? eligens ad Primatum, eli- 
gens , ut sit Primas. Et quid est praeponere nisi eligere, ut sit Primas? 
Quare ad quid ista circumlocutio ? Numquid (id nemo potest suspicari), 
numquid et de Primatu vellet aliquod dubium ingerere? Id impossibile 
est, ne quidem suspicari. Itaque nulla unquam ratio potest rationabiliter 
admitti pro huiusmodi exceptione." (Relatio etc. C. Y. 461 c.d.) 

^ Cur Petrus recte dicatur unitatis principium, nec substituenda sit 

14* 



212 Pars II. Const. de Eccl. Cap. III. Ipsa Constitutio cum adnotationibus. 

fortitudinem aeternum exstrueretur templum, et Ecclesiae coelo infe- 
renda sublimitas in huius fidei firmitate consurgeret a). Et quoniara 
portae inferi ad evertendam , si fieri posset, Ecclesiam contra eius 
fundamentum divinitus positum maiori ^ in dies odio undique insur- 

a) S. Leo M. serm. IV. (al. III.) cap. 2. in diem Natalis sui. [Migii<^ 
P. L. LIY, 150.] 

vox centriy item cur recte dicatur visibile fundamentum , v. supra cap. IL 
comment. I. p. 125 sqq. 

* Unus ex Patribus in Congregatione generali loco ^maiori'' dici vo- 
luit „constanti". (Emendationes etc. C. V. 303 d.) „Auctor istius emen- 
dationis", inquit Archiep. Leahy, relator deputationis (Relatio etc. C. Y. 
308 d sqq.), ^negat historicam veritatem assertionis in schemate, nempe 
huius assertionis, quod portae inferi maiori in dies odio insurgunt adversus 
fundamentum Ecclesiae et adversus ipsam Ecclesiam, tum quoad haereticos 
tum quoad catholicos. Haeretici et schismatici nunquam erant mitiores 
quam nunc; catholici nunquam magis devoti erga Sanctam Sedem; et si 
qui catholici insurrexerunt et insurgunt contra temporalem potestatem Pon- 
tificis, horum conatus sunt mere politici. Ita dicit rffius emendator. 

„Sed paco riTii emendatoris assertio in schemate et historice vera est, 
et eheu! nimis vera. Quoad haereticos et schismaticos, quamvis mitiorum 
temporum spiritui cedentes non sint tam violenti quam temporibus anti- 
quis, tamen odium antiquum, si non maius, certe non minus adhuc mani- 
festant; et manifestatio odii horum, si careat priori violentia, abundat et 
superabundat in subdolis artibus antiqui serpentis. Secundo, si quando 
portae inferi videntur ad tempus praevalere adversus fundamentum Eccle- 
siae, nonne statim haeretici triumphant, nonne statim manibus plaudunt^ 
nonne statim clamitant: Cecidit, cecidit, magna illa Babylon, nempe Roma? 
Quidquid dicat riTius emendator , haeresis est semper haeresis , spiritus 
haeresis est semper idem, et spiritus haeresis est spiritus hostilitatis ad- 
versus Summum Pontificem et adversus Ecclesiam catholicam. Haeresis 
deponet odium , quando leopardus deponet maculas ; haeresis mutabitur, 
quando Aethiops mutabit pellem, et ex nigro fiet albus. 

„Et quoad catholicos, nunquam erant Sanctae Sedi magis devincti quam 
in praesentiarum, nunquam maiorem amorem, maiorem filialem reverentiam 
exhibuerunt erga Sanctissimum Patrem ; hoc est verissimum, et Deo gratias^ 
quod sit verissimum. Sed auctores schematis hoc non negant, non omnino. 
Et quoad catholicos, qui insurgunt et insurrexerunt contra temporalem po- 
testatem Summi Pontificis , onmino errat rihus emendator dicendo , quod 
eorum conatus sunt pure politici. Quis enim est, qui nesciat, quod omnes 
conatus, qui designantur adversus temporalem potestatem Summi Ponti- 
ficis , etiam propter arctum , arctissimum nexum inter potestatem tempo- 
ralem et spiritualem Pontificis , quis est, qui nesciat, quod propter hunc 
arctissimum nexum omnes conatus, qui diriguntur adversus potestatem tem- 
poralem, etiam adversus spiritualem necessario diriguntur? 

^Et quoniam haec est res gravissima, mihi parcatis, si aliquatenus im- 
morer in hac re. In his diebus nostris sunt quaedam peculiaria rerum 



Eius prooemmm. 213 

gunt; Nos ad catholici gregis custodiam, incolumitatem, augmentum, 
necessarium esse iudicamus, sacro approbante ^ Concilio, doctrinam de 



adiuncta, quae magnopere adaugent, et simul probant adauctum esse, odium 
adversum Summum Pontificem et Ecclesiam, quaedam peculiaria rerum ad- 
iuncta, quae omnibus obvia sunt. In ipso sinu Ecclesiae sunt liberales 
«atholici, qui revera sunt calamitas sanctae religionis nostrae, neque nu- 
mero neque auctoritate carentes, neque intra hanc vel illam regionem terrae 
<}ircumscripti; et hi liberales catholici opprimerent Pontificem et Ecclesiam, 
si possent et in quantum possent , negando , coarctando iura Pontificis et 
iura Ecclesiae. En novum odium adversus Pontificem et Ecclesiam, novum 
odium adhuc in Ecclesia inauditum. Temporibus anteactis reges erant nu- 
tricii Ecclesiae et reginae nutrices ; diebus vero nostris fere omnia gubernia 
^^ etiam catholica antiquas amicas relationes cum Sancta Sede interruperunt ; 
K -en novum odium. His diebus nostris praeterea per totum orbem millies 
K et millies aucta est potestas, quam ephemerides, quam irreligiosa literatura 
^ exercent super mentes millionum hominum, et quis nescit, has ephemerides, 
hanc irreligiosam Hteraturam venenum foetidum, principium irreligiositatis, 
infidelitatis , spuere in caput Ecclesiae et in ipsam Ecclesiam ? En odium 
iam antea certe aliquatenus exsistens, sed nunc millies et millies auctum. 
„Est et illud magnum schismaticum imperium Russicum, quod tot po- 
pulos etiam catholicos giganteo pede conterit, et umbram suam frigidam 
longe ultra fines proprios protendit, et in dies ultra protendere conatur. 
Omnes norunt, hoc magnum schismaticum imperium et illud esse infensissi- 
mum adversus Pontificem et Ecclesiam catholicara. Et quid dicam de se- 
«retis societatibus, quae quoniam bene noverunt, eo citius et certius sub- 
verti posse religionem , si subverteretur Sancta Sedes , ideo collatas vires, 
secreta consilia, apertos conatus per totum orbem dirigunt adversus Ponti- 
ficem et adversus Ecclesiam? En odium, quod si non est omnino novum, 
est tamen magnopere adauctum. 

„Denique revolutio extollit caput, revolutio erigit sua signa adversus 
omne gubernium, adversus omnem potestatem, adversus omnia iura divina 
et humana. Et quis est magnus hostis istius revolutionis , quis est eius 
magnus hostis? Summus Pontifex, qui solus vel fere solus stetit et stat 
et, Deo adiuvante, stabit firmus pro principiis aeternae iustitiae adversus 
hanc impiissimam modernam revolutionem: et ideo, ideo haec revolutio 
odit Pontificem odio summo, odio intensissimo. Igitur omnino aberrat a 
veritate historica ipse rmus auctor huiusce emendationis , quando negat, 
assertionem in schemate nostro esse historice et literaliter veram , scilicet 
quod odium adversus Ecclesiam et fundamentum Ecclesiae sit in hisce die- 
bus nostris magnopere adauctum , et quod in dies etiam augeatur. Igitur 
haec emendatio non potuit acceptari." 

^ De ea formula nihil in discussione speciali animadvertebatur. Sed, 
quum de tota Constitutione in Congregatione generali octogesima quinta 
suffragia ferrentur, unus e Patribus suff^ragio „Placet" conditionem addidit, 
ut vox mutaretur. Scripto has attulit rationes : „Sicut alias ipse Pontifex 
indulsit , ut in prooemio primae Constitutionis De fide catholica adhibe- 



214 Pars II. Const. de Eccl. Cap. III. Ipsa Constitutio cum adnotationibus. 

iustitutione, perpetuitate, ac natura sacri Apostolici primatus, in quo 
totius Ecclesiae vis ac soliditas consistit, cunctis fidelibus credendam 
et tenendam, secundum antiquam atque constantem universalis Eccle- 
siae fidem, proponere, atque contrarios, dominico gregi adeo perni- 
ciosos errores proscribere et condemnare. 



rentur verba sedentibus etc, ita et in hac prima Constitutione De Ecdesia 
Christi, retenta phrasi sacro approhante Concilio in fronte ConstitutioniH, 
illius loco vel in prooemio, vel in quarto capite, vel potius in utroque sinat 
inscribi periphrasim decernente Nobiscum sancta Sijnodo, quae habetur i:i 
cap. Scelus caus. 2. quaest. 1., vel aliam idem explicite sonantem, utpot^ 
quae rei, loco ac tempori magis convenire videtur. 

„Nec obstat, quod, cum phrases praedictae theologiae ac iuris vero 
peritis unum eundemque sensum reddant, nec rite nec recte ad significan- 
dum idipsum variae adhibeantur formulae. Quid ni? Nec logicae profectC' 
leges id vetant neque Ecclesiae usus: scimus enim, ad ipsissimam hanc, dc 
qua agitur, rem significandam alias atque alias adhibitas esse formulas in 
plerisque Conciliis, quibus Summi Pontifices personaliter item praefuerunt: 
easque coUegit lacobatius (De Concil. 1. 5. art. 14. apud Roccaberti , Bi- 
blioth. maxima Pontif. t. IX 9. p. 612 sq.), et passim videre est in Cor- 
pore luris. 

„Pro rei autem merito, illius phrasis permutandae haec mihi , haud 
levis momenti, ratio occurrit; quod indocti nempe, ac malignantes, quorum 
indeficiens, et hac praesertim aetate maximus est numerus, vel solo verbo- 
rum sono ansam arripere possent et Romanum Pontificem et Concilium 
ulterius calumniandi , quasi ille, ad potiora sibi iura quaerenda , ex uni- 
verso undique orbe dominici gregis pastores in suam ditionem acciverit 
atque hospitatus sit; isti vero, vel urbanitate illecti, vel reverentia perculsi, 
cum intemeratae fidei iactura, et contra animi sententiam, exoptatis prae- 
rogativis illum cumulaverint. 

„Nonne et auribus nostris audivimus foeda convicia, quibus epheme- 
rides quaedam vulgari animo ac sermone iniquissime visae sunt insectari 
Episcopos, blaterantes, heic fuisse coactos ad proferendum Placet, et respon- 
dendum Amen ? Nescirem equidem, quisnam probris illis magis impetatur, 
Concilii Patresne, an Pater Patrum potius, ac Supreraus Ecclesiae Pontifexf 

„Utrorumque igitur decori, ac pusillorum insuper bono consulere- 
tur, si praedicta formula verteretur uti supra." (Exceptiones etc. C. V. 
434 a. b.) 

Respondit in Congregatione generali octogesima sexta Episcopus Cal- 
vensis, deputationis relator: „Haec quaestio iam praeiudicata est; siquidem 
in primo schemate in exordio iam disputatum fuit de formula adoptanda, 
et statutum fuit a Congregatione generali , quod in prooemio generali di- 
ceretur: sedentibus et iudicantibus Xobiscum Episcopis, deinde in ceteris ad- 
hibeatur formula, quae adhibita fuit constanter in Concilio Lugdunensi II. 
et Lateranensi Y. , scilicet sacro approbante Concilio,"' (Cf. supra 73 ^ — 
Relatio etc. C. Y. 462 c.) 



Eius prooemium. — Eius cap. I. 215 

CAPUT I. 

De Apostolici primatus in beato Petro institutione *. 

[1.] Docemus itaque et declaramus, iuxta Evangelii testimonia pri- 
matum iurisdictionis in universam Dei Ecclesiam^ immediate et di- 



* Proponitur doctrina duobus vel tribus erroribus opposita, ut animad- 
vertitur a Rmo Pie in relatione generali de schemate (C. V. 292 b) et a 
theologis in adnotationibus ad schema pristinum de Ecclesia (C. Y. 611 d sqq.). 
Opponitur, ut aiunt hi theologi, erroribus „1. novatorum maxime protestan- 
tium , qui, ut exploratum est, negant simpliciter divinam Primatus iuris- 
dictionis institutionem. Quo etiam spectat auctor operis inscripti ,Traite de 
Tautorite du Pape' a la Haye 1720. 1. I. c. 6. statuens, Romani Episcopi 
Primatum nonnisi iuris ecclesiastici esse. 

„2. Schismaticorum negantium, soli Petro Primatum in universalem 
Ecclesiam tributum fuisse ; affirmantium contra , eum Apostolorum col- 
legio esse collatum : ita Macarius Yinnicens. Theol. dogm. orth. t. II. 
p. 3. sec. 2. c. 1. docet I., caput Ecclesiae esse Dominum nostrum le- 
sum Christum; nam 1. c. § 17G. scribit: ,Le chef de 1'Eglise c'est notre 
Seigneur Jesus. Cependant , apres avoir commis Tadministration visible 
de son Eglise aux evoques, qui, par le pouvoir dont ils sont revetus, 
reunissent tous les croyants en une seule societe exterieure, le Seigneur 
Jesus la gouverne lui-meme invisiblement, comme son veritable chef, et, 

Continuatur in pagina sequenti. 

2 „Qui quidem casus accusativus'', ut exponit Rmus Pie in relatione 
de toto schemate (C. Y. 292 c), „m universam Ecclesiam in priori schemate 
ex parte aliquorum Rmorum Patrum causa accusationis fuit. 

„Ast ita iam pronuntiaverat Concilium Lugdunense IT. declarans, ,Sanc- 
tam Romanam Ecclesiam in b. Petro Apostolorum principe sive vertice, 
cuius Romanus Pontifex est successor, summum et plenum Principatum et 
Primatum supra universam Ecclesiam catliolicam obtinere'. Pariter et FIo- 
rentinum definivit , ,Sanctam Apostolicam Sedem et Romanum Pontificem 
in universum orhem tenere Principatum, et ipsi in b. Petro pascendi, regendi 
ac guhernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro lesu Christo plenam 
potestaiem tradifam esse\ 

„Yerum prorsus est id, quod allegatur, non semel alias, et quidem in 
Concilio Tridentino , dictum fuisse in universa Ecclesia. Ab hoc autem di- 
cendi modo nunc abstinendum duximus. propter illam ipsam aequivocatio- 
nem seu sinistram interpretationem, quam inde usurparunt Richeriani, Fe- 
broniani et alii ab Ecclesia merito damnati. Etenim omnes Episcopi , qui 
pascunt greges particulares, principatum habere in Ecclesia aliquo certis- 
simo sensu dici possunt et debent, quatenus scilicet principem ordinis gra- 
dum tenent, et ad greges pascendos in Ecclesia ordinantur. At vero nulla- 
tenus dici possunt Primatum habere iurisdictionis, neque si omnes fuerint 
simul congregati, habere Primatum iurisdictionis in universam Ecclesiam, 
quod soli Petro et successoribus eius divinitus datum est, ut constat ex 
auctoritatibus iam allatis, aliisque pene infinitis in decursu huius discus- 
sionis certe afferendis." 



216 Pars 11. Const. de Eccl. Cap. III. Ipsa Constitutio cum adnotationibus. 

recte * beato Petro Apostolo promissum atque collatum a Christo Do- 
mino fuisse. Unum enim Simonem , cui iam pridem dixerat : Tu 



en la vivifiant par la seule et meme grace du S. Esprit, il reunit tous ses mem- 
bres par un lien interieur'; docet II., ab eodem Domino omnibus una Apo- 
stolis potestatem in universalem Ecclesiam fuisse collatam ; adeoque Apc- 
stolos et eorum successores, Episcopos, potestatem habere perfecte aequa- 
lem, 1. c. § 175: „Si dans la hierarchie ecclesiastique il n'y a pas d'ordre 
plus eleve que celui de Teveque; si les eveques sont tous egalement suc- 
cesseurs des Apotres, et si, comrae les Apotres avaient tous regu du 
Seigneur et possede le meme honneur et le meme pouvoir, ainsi leurs suc- 
cesseurs ont une egale dignite, qu'ils resident a Rome, a Constantinople, 
a Alexandrie, ou autre part, il s'ensuit evidemment qu'une reunion d^eve- 
ques peut seule avoir autoritc sur un eveque'; — docet III., totius Ecclesiae 
centrum esse Concilium oecumenicum , quemadmodum provinciae ecclesia- 
sticae centrum est Synodus provincialis, 1. c. sequitur: ,Si chaque ifiglise 
particuliere n'est soumise qu'a son eveque, plusieurs Eglises particulieres 
ne peuvent suivre d'autres dispositions que celles de tous leurs eveques 
reunis ou d'un concile provincial. . . Si chaque Eglise en particulier est 
confiee a son eveque, l'Eglise de Jesus-Christ en general, renfermant toutes 
les Eglises particulieres , cette Eglise comme universelle est incontestable- 
ment confiee a tous les eveques en general , comme le dit S. Jean Da- 
mascene dans sa quatrieme lettre aux Africains; et par consequent le 
centre de l'autorite spirituelle pour TEglise oecumenique se trouve dans 
les Conciles oecumeniques.' 

„3. Richerianorum, qui negant, eundem Primatum immediate et directe 
fuisse uni Petro collatum; contendunt vero, immediate et essentialiter illum 
ipsi Ecclesiae datum fuisse: ita Richer. De eccles. ac polit. potest. prop. I. 
statuit, ,Christum suam fundando Ecclesiam prius, immediatius et essen- 
tialius claves seu iurisdictionem toti dedisse Ecclesiae quam Petro et aliis 
Apostolis'. De hac propositione ipse Richerius in sua, quam cecinit, palin- 
odia asserit, adversari eara ,doctrinae Ecclesiae catholicae, a sanctis . . . 
Patribus fideliter expositae'. Docent namque, ,Christum claves iurisdictionis 
ecclesiasticae primo, immediate et essentialiter, non per accidens Petro de- 
disse: deinde per . . . Petrum Ecclesiae praelatis contulisse'. Quod duplici 
probat testimonio , Optati nimirura et Thoraae, quorum ille 1. VII. ait: 
,Bono unitatis beatus Petrus, cui satis erat , si, postquam negavit, solam 
veniam consequeretur, et praeferri omnibus Apostolis raeruit, et claves 
regni coelorum coraraunicandas ceteris solus accepit.' Et Thoraas in 4. 
dist. 24. q. 3. a. 2. : ,Quaravis omnibus Apostolis data sit corarauniter pote- 
stas ligandi et solvendi, tamen, ut in hac potestate aliquis ordo significare- 
tur, prirao soli Petro data est, ut ostendatur, quod ab eo in alios debeat 
ista potestas descendere'; id porro b. Thoraas probat ex Luc. 22, 32; loan. 
21, 17 et ex S. Chrysostomo." — De Richerianis cf. etiam infra adnotationem 
ad verba ^imraediate ct directe" et adnotationes theologorura ad schema 
de Ecclesia C. V. 607 c. 

^ Haec verba, quae etiam infra usurpantur, propter Richerianos 
recepta sunt, „qui Petro eiusque successoribus potestatem dumtaxat mi- 



Eius cap. I. De Primatus institutione. 217 

vocaberis Ceplias a) , postquam ille suam edidit confessionem inquiens : 
Tu es Christus, Filius Dei vivi, solemnibus his verbis allocutus est 
Dominus : Beatus es Simon Bar-Iona: quia caro, et sanguis non reve- 
lavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est: et ego dico tibi, quia tu es 
Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae in- 
feri non praevalebunt adversus eam: et tibi dabo claves regni coelo- 
rum : et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis : 
et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis b). Atque 
uni Simoni Petro contulit lesus post suam resurrectionem summi pa- 
storis et rectoris iurisdictionem in totum suum ovile, dicens: Pasce 
agnos meos : Pasce oves meas c) ^. Huic tam manifestae sacrarum 
Scripturarum doctrinae, ut ab Ecclesia catholica semper intellecta est, 
aperte opponuntur pravae eorum sententiae, qui constitutam a Christo 



a) loan. 1, 42. b) Matth. 16, 16—19. c) loan. 21, 15—17. 



nisterialem ascribunt, itemque dicunt, institutum divinitus Primatum neque 
fuisse Petro immediate tributum neque ad eum directum , sed ad Eccle- 
siam uti ad proprium subiectum, cuius nomine Petrus illum accepit. Ita 
Richerius propositione V.: ,Petrus claves iurisdictionis accepit a Christo 
Domino non pro se, sed pro Ecclesia et nomine totius Ecclesiae, non ut 
pastor oecumenicus et princeps^ sed ut minister tantum et exsecutor decre- 
torum Ecclesiae.' Sed de hac pariter ac de superiori propositione Riche- 
rius in retractatione, quam 1630 conscripsit, ita habet: ,Cum mihi perlatum 
fuerit, me non omnibus satisfecisse . . . in ea, quam anno superiore cecini 
palinodia, nunc operae pretium duxi, ex libello a me conscripto septem 
dumtaxat propositiones in Sanctam Sedem Apostolicam contumeHosiores 
excerpere, quo paulo fusius exsecrer ea, quae ysvixok abieci. . . Nam si 
ante hoc oestro percitus schismaticis favi, orthodoxam doctrinam pro virili 
in posterum me tueri ac protegere velle testificor, ut cum fratribus meis 
iuxta Apostoli consilium (1 Cor. 1, 10) iv xw auxw voi xal Iv r?^ autV]' YvcofxT] 
vivam et moriar.' Attamen Richerii errores a Launoio , Du Pin ahisque 
innovatos esse patet ex adnot. 20. (Y. Adnotationes theologorum schemati 
de Ecclesia adiectas C. V. 605 c sqq.) Itaque in capite schematis creden- 
dum decernitur, immediate et directe Primatum uni Petro collatum fuisse. 
Quo spectant ex propositionibus Synodi Pistoriensis a Pio YL damnatis 
28. Aug. 1794 in Constitutione ,Auctorem fidei' 11. : ,Propositio, quae sta- 
tuit potestatem a Deo datam Ecclesiae, ut communicaretur pastoribus, qui 
sunt eius ministri pro saiute animarum ; sic intellecta , ut a communitate 
fidelium in pastores derivetur ecclesiastici ministerii et regiminis potestas: 
haeretica'; et III.: ,Insuper, quae statuit, Romanum Pontificem esse caput 
ministeriale ; sic explicata, ut Romanus Pontifex non a Christo in persona 
Petri, sed ab Ecclesia potestatem rainisterii accipiat, qua velut Petri suc- 
cessor, verus Christi vicarius ac totius Ecclesiae caput poUet in universa 
Ecclesia: haeretica.'" (Schema etc. C. Y. 612 d sq.) 

* De his textibus et de ipsa doctrina v. supra cap. II. comment. II. 
p. 129 sqq. 



218 Pars II. Const. de Eccl. Cap. III. Ipsa Constitutio cum adnotationibus. 

Domino in sua Ecclesia regiminis formam pervertentes * negant, so- 
lum Petrum prae caeteris Apostolis, sive seorsum singulis sive omni- 
bus simuP, vero proprioque iurisdictionis^ primatu fuisse a Cliristo 
instructum; aut qui affirmant, eundem primatum non immediate, di- 
recteque ^ ipsi beato Petro , sed Ecclesiae , et per hanc illi ut ipsius 
Ecclesiae ministro delatum fuisse. 

[2.] Si quis igitur dixerit, beatum Petrum Apostolum non esse a 
Christo Domino constitutum Apostolorum omnium principem et totius 
Ecclesiae militantis visibile caput ^, vel eundem honoris tantum, non 
autem verae propriaeque iurisdictionis primatum ^ ab eodem Domino 
nostro lesu Christo directe et immediate ' accepisse; anathema sit. 



* ^Regiminis forma pendet a subiecto supremae in societate potestatis; 
illam ergo pervertit, qui hanc vel ex integro vel ex parte subiecto denegat, 
cui eadem per supremum societatis auctorem competit." (Adnotationes the(>- 
logorum ad schema de Ecclesia. C. Y. 612 c. d.) 

2 V. supra cap. II. comment. II. p. 129 sqq. Cf. infra 223 ^ 

' A Patribus proponebatur, ut adderetur „et magisterii". Eius emeii- 
dationis ratio habita non est. Etenim „potestas magisterii ecclesiastici, 
cuiusmodi est potestas docendi, tum in Episcopis omnibus tum in Episcopo 
Episcoporum, ad potestatem iurisdictionis pariter spectat". (Relatio etv.. 
C. V. 275 d.) * Y. supra p. 210. adnot. 1. 

^ Theologi hunc canonem formantes ob oculos habebant errores quos- 
dam Marsilii Patavini et loannis de landuno anno 1327 a loanne XXI]. 
damnatos: „Quod b. Petrus Apostolus non plus auctoritatis habuit, quari 
alii Apostoli habuerunt, nec aliorum Apostolorum fuit caput. Item quo<l 
Christus nuUum caput dimisit Ecclesiae, nec aliquem vicarium suum fecit** ; 
et art. 7. inter articulos loannis Huss in Concilio Constantiensi et a Mar- 
tino Y. damnatos: „Petrus non est nec fuit caput Ecclesiae sanctae catho- 
licae." (Cf. Adnotationes ad schema de Ecclesia. C. Y, 634 b.) 

^ Respiciuntur aliqua , quae occurrunt inter articulos 39, de quibus, 
qui errorum WiclefF et Huss suspecti erant, ex mandato Martini Papae Y. 
in Bulla „Inter cunctas" interrogandi erant, ut art. 23.: „Item, utrum cre- 
dat, quod b. Petrus fuerit vicarius Christi habens potestatem ligandi el 
solvendi super terram", et propositio damnata ab Innocentio X. decretc 
Sanctae Congregationis Inquisitionis 1647 d. 29. lanuarii: „Omnimoda aequa- 
litas inter S. Petrum et S. Paulum sine subordinatione et subiectione S. Pauh 
ad S. Petrum in potestate suprema et regimine universalis Ecclesiae velui 
haeretica.^ Eodem referuntur censurae de propositiouibus M. A. de Do- 
minis latae a facultate Parisiensi apud Duval: De Romani Pontificis po- 
testate p. I. q. 2: „Propositio: Sicut Apostoli simul et in solidum aristo- 
cratice curam gerebant Ecclesiae cum potestate aequali et universali, ita 
Episcopi omnes simul et in solidum eandem regunt Ecclesiam, singuli cum 
plena potestate: haec propositio est haeretica; et schismatica quoad ultima 
verba: singuli cum plena potestate. Tum ista propositio: In potestate uni- 
versali succedunt Episcopi non modo universi, sed etiam singuli, haeretica 
est et schismatica." (Cf. C. Y. 634 b. c.) ' Y. p. 216 adnot 1. 



Eius cap. I. De Primatus instit. — Cap. II. De Primatus perpetuitate. 219 

CAPUT II. 

De perpetuitate Primatus beati Petri in Romanis Pontificibus. 

[1.] Qiiod autem in beato Apostolo Petro princeps pastorum et pa- 
stor magnus ovium ^ Dominus Christus lesus in perpetuam salutem ac 
perenne bonum Ecclesiae instituit, id eodem auctore in Ecclesia, quae 
fundata super petram ^ ad finem saeculorum usque firma stabit, iugiter 
durare necesse est. Nulli sane dubium, imo saeculis omnibus notum 
est^, quod sanctus beatissimusque Petrus, Apostolorum princeps et 
caput, fideique columna et Ecclesiae catholicae fundamentum, a Do- 
mino nostro lesu Christo, Salvatore humani generis ac Redemptore^ 
claves regni accepit: qui ad hoc usque tempus et semper in suis suc- 
cessoribus, episcopis sanctae Romanae Sedis, ab ipso fundatae, eiusque 
consecratae sanguine, vivit et praesidet et iudicium exerceta). Unde 
quicumque in hac Cathedra Petro succedit, is secundum Christi ipsius 



a) Cf. Ephesini Concilii Act. III. [Hard. C. C. I, 1478.] 

^ „Per has descriptiones e ss. Literis desumptas indicatur rursum, 
quod ab initio circa prooemium diximus, scilicet participatione b. Petrum 
factum fuisse, quod a se est Dominus lesus, ipse auctor, fons, exemplar 
Petri constituti capitis atque fundamenti Ecclesiae iuxta illud M. Leonis 
1. c. [Sermo IIL (al. II.) n. 3.]: ,ut, quahs ipsi (b. Petro) cum Christo esset 
societas, per ipsa appellationum eius mysteria nosceremus'; simul indicatur 
ratio et indoles impositi Petro officii, quod est summi pastoris, a quo omnes 
pascendi, quousque in Ecclesia sunt oves et agni, et inde perpetua exsistit 
Ecclesiae sahis." (Adnotatio 28. theologorum ad schema de Ecclesia. 
C. V. 613 b.) 

^ „Fit allusio ad parabolam [Matth. 7, 24 sq.] , per quam ipse Domi- 
nus declaravit, firmitatem domus a fundamento pendere; hinc per illam 
interpretes catholici firmitatem domus, quam Christus ipse supra petram 
aedificavit, semper enarrarunt." (Adnotatio 29. theologorum ad schema 
de Ecclesia. C. V. 613 b.) 

^ Ea verba, ex oratione Philippi, Apostolicae Sedis in Concilio Ephe- 
sino legati, desumpta, unus e Patribus mutanda esse censebat , quum lite- 
raliter accepta verum sensum non prae se ferrent, neque omnia, quae ora- 
torio modo dicerentur a S. Sedis Legatis in Conciliis, censenda essent 
approbata a Patribus. (Emendationes etc. C. Y. 314 c.) — Respondit de- 
putationis relator, verba notissima et vulgo in scholis usurpata osse nec 
dicta oratorio modo. Praemisisse Philippum unam aut alteram phrasim, 
ut daret formalem causam, ob quam ipse nomine Romani Pontificis prae- 
sidere et Concilium confirmare deberet. Yerba in primis Conciliis et usu 
scholarum retenta, etiam in Concilio Yaticano retinenda esse. (Relatio etc. 
C. Y. 828 c.) — Id ab omnibus fere Patribus approbatum est (Relatio etc. 
C. Y. 330 b). Quare, cum verborum mutatio postea iterum proponeretur 
(Exceptiones etc. C. Y. 435 b), ea propositio suffragiis eubiecta iam non 
est. (Relatio etc. C. Y. 463 c. d.) 



220 Pars II. Const. de Eccl. Cap. III. Ipsa Constitutio cum adnotationibus. 

institutionem primatum Petri in universam Ecclesiam obtinet ^ Manet 
ergo dispositio veritatis^, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae 
perseverans suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquita). Hac de 
causa ad Romanam Ecclesiam propter potentiorem principalitatem ne- 
cesse semper fuit omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos, qui sunt 
undique fideles, ut in ea Sede, e qua venerandae communionis^ iura 
in omnes dimanant, tamquam membra in capite consociata, in unam 
corporis compagem coalescerentb). 

[2.] Si quis ergo dixerit, non esse ex ipsius Cliristi Domini institu- 
tione seu iure divino "^, ut beatus Petrus in primatu super universam 
Ecclesiam habeat perpetuos successores; aut Romanum Pontificem non 
esse beati Petri in eodem primatu successorem^; anathema sit. 

CAPUT III. 

De vi et ratione primatus Komani Pontificis. 

[1.] Quapropter apertis innixi sacrarum litterarum testimoniis, e: 
inhaerentes tum Praedecessorum Nostrorum, Romanorum Pontificum, 
tum Conciliorum generalium disertis, perspicuisque decretis, innova- 
mus oecumenici Concilii Florentini definitionem ^, qua credendum ab 
omnibus Christi fidelibus est, sanctam Apostolicam Sedem, et Roma- 
num Pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pon- 
tificem Romanum successorem esse beati Petri principis Apostolorum. 
et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput, et omnium Chri- 
stianorum patrem ac doctorem existere ; et ipsi in beato Petro pa- 



a) S. Leo M. Serm. III. (al. II.) cap. 3. [Migne P. L. LIV, 146.] 

b) S. Iren. Adv. haer. 1. III. c. 3 et Conc. Aquilei. a. 381 inter epp. 
S. Ambros. ep. XI. [Migne P. G. VII, 849; P. L. XVI, 946.] 

^ V. cap. II. comment. III. p. 140 sqq., num connexio Primatus cum 
Sede Romana dicatur esse iuris divini. 

2 „Dispositio veritatis secundum Leonem M. est constitutio vel ,quod 
in Petro Christus instituit' apud Matth. 16, 16 sqq. Eatenus ergo Petrus 
manet et vivit etc, quatenus in suis successoribus manet constituta in ipso 
vis ac fortitudo petrae." (Adnotatio 30. theologorum schemati de Ecclesia 
adiecta. C. V. 613 b. c.) 

^ flCommunionis'', non autem ^comraonitionis", ut est apud Sirmon- 
dum et in Collectione ConciHorum Labbe-Coleti (t. II. col. 1185). (V. 
Emendationes etc. C. V. 437 c. d. — Relatio etc. C. V. 466 d sqq.) 

* V. cap. II. comment. III. p. 140. 142 sqq. , num connexio Primatus 
cum Sede Romana dicatur esse iuris divini. 

^ ludicia Ecclesiae, quibus iidem errores iam antea damnati erant, v. 
in adnotatione 65. theologorum ad schema de Ecclesia. C. V. 634 c sqq. 

^ De hac Concilii Florentini definitione a Vaticano recepta , praeser- 
tim de eius conclusione, v. supra caput II. comment. IV. p. 150 sqq. 



Eius cap. 11. DePrimatus perpetuitate. — Cap.III. De Primatus vi ac ratione. 221 

scendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro 
lesu Christo plenam potestatem traditam esse; quemadmodum etiam 
in gestis oecumenicorum Conciliorum et in sacris canonibus continetur. 
[2.] Docemus proinde et declaramus ^, Ecclesiam Romanam dispo- 
nente Domino super omnes alias ordinariae ^ potestatis obtinere principa- 



* Quae Florentini definitione continentur, evolvuntur et explicantur. 
Ea autem adduntur, ut theologi ad locum respondentem pristini schematis 
adnotant, ^propter eorum doctrinas, qui sequentes Febronium, Tamburinium, 
Pistorienses, modo affirmant I. ,Romani Pontificis potestatem esse inspec- 
tionis tantum et directionis : ,xs[on aliam b. Petro collatam fuisse potesta- 
tem', inquit Febronius De stat. Eccles. et legit. potest. Rom. Pont. t. II. 
c. 1, ,quam inspectionis et directionis'; modo autem II., eara esse extraordi- 
nariam tantum, non vero ordinariam iurisdictionis potestatem in omnes et 
singulas ecclesias: ita Eybel. in lib. ,Quid est Papa?' ,Una', inquit, ,hac 
praerogativa, supplendi scilicet aliorum negligentiae, totam Primatus eccle- 
siastici vim contineri , hortationibus et exemplis unitati conservandae con- 
sulendi'; et ,Pontifices nil posse in aliena dioecesi praeterqim?n extraorcUnario 
casn' ; et modo III., eandem potestatem tantum mediatam, nullatenus vero 
immediatam esse in omnes particularium pastorum greges ac fideles episco- 
palem iurisdictioyiis potestatem: ita Pet. Tamburinius in op. ,Yera idea d. 
S. Sede, P. II. c. 2. § 5 : ,La spirituale autorita e giurisdizione della pri- 
raazia della S. Sede non si deve confondere coll' autorita episcopale ; ma 
che questa e la primazia sono due oggetti distinti. . . Se la primazia fosse 
una cosa stessa coll' autorita episcopale, osservaramo, che per legitima con- 
seguenza ne seguirebbe essere il Papa il vescovo universale ed unico, 
poiche Tautorita del Primato si estende a tutta la chiesa'; et P. I. c. 4. 
§ 16 : ,La primazia non e la giurisdizione episcopale ed immediata in 
ciascheduna diocesi. . .' § 19: ,non e altra cosa (la primazia) che un di- 
ritto d' ispezione e di vigilanza in tutta 1' estensione della chiesa.'" (Schema etc. 
C. V. 614 b. c. — Cf. quae infra ad canonem adnotantur.) 

Hanc alteram paragraphum aliqui Patres omitti (V. supra cap. I. Hi- 
storia etc. p. 117,), alii volebant augeri addita sententia, qua declararetur, 
antiquis sedibus patriarchalibus privilegia integra servari. 

^ „Dividitur potestas in ordinariam et delegatam. Omnes dicunt po- 
testatem ordinariam, quae alicui corapetit ratione muneris, delegatam, quae 
. , . nomine alterius exercetur, in quo est ordinaria." (Ita Episc. Tarvisi- 
nus in relatione nomine deputationis habita. C. V. 352 c.) — Sed etiam 
alio sensu Summi Pontificis potestas dicitur ordinaria, sc. quia non solum 
in casu extraordinario, sed semper exerceri potest. Id iam patet ex doc- 
trina adversariorum, cui, ut est in antecedenti animadversione , vera de 
Primatu doctrina hac paragrapho opponifcur. Sed etiam ipse ille relator 
deputationis ad probandam ordinariam Sumrai Pontificis potestatera hunc 
affert locura Natalis de Alexandro (Hist. eccl. diss. IV. in saec. I. et IV. 
schol. 3.): „Roraanus Pontifex suraraam habet eamque ordinariam in Ec- 
clesia universa potestatera et auctoritatem, quam non extraordinariis dum- 
taxat in casibus (nec ideo pro supplenda tantumraodo praelatorum negligentia) 
et Ecclesiae periculis, sed semper exercere potest et in fideles universos. 



222 Pars II. Const. de Eccl. Cap. III. Ipsa Constitutio cum adnotationibus. 

tum, et hanc Romani Pontificis iurisdictionis potestatem, quae vere epi- 
scopalis * est, immediatam ^ esse : erga quam cuiuscumque ritus et digni- 



et in ipsos Ecclesiae totius Episcopos , quia pastorum omnium unus est 
pastor^ (C. V. 353 b. c.) 

^ Episcopalis potestas Summi Pontificis intelligitur vera iurisdictionis, 
non inspectionis tantum et directionis potestas, eaque ordinaria, quae et 
vi muiieris nec solum in casibus extraordinariis, v. g. ad supplendos Ordi- 
nariorum defectus, exercetur, atque immediata, quae non solum ad Epi- 
scopos, sed immediate etiam ad eorum greges se extendit. (V. caput. H. 
comment. V. p. 154 sqq.) Itaque voce „episcopalis" nihil enuntiatur, quod aliis 
illis vocibus, quibus in capite Summi Pontificis potestas describitur , noii 
iam contineatur; bene autem additur, quia Summi Pontificis potestas ea 
omnia in singulis dioecesibus agendi , quae ipsi dioecesium Episcopi ager(3 
possunt, hoc ipso nomine appellata ab adversariis negata est. Praeter ea, 
quae suprap. 221. adnot. 1. allata sunt, cf. quae in adnotationibus ad pristinum 
schema de Ecclesia (C. V. 615 d sq.) citantur ex libro, cui titulus: „Caus£, 
di S. E. Rma il Card. Girol. d'Andrea" (p. 310): „La sollecitudine de". 
Pontefice sopra tutte le chiese lungi dal potersi confondere colla provi- 
denza episcopale di quelle, deve riputarsi una sollecitudine ed una cura 
primaziale solamente intesa a supplirne le deficienze, ad impedirne le pre- 
varicazioni, a mantenere la concordia, ed a dirigere per modo le funzioni, 
che tutte consentano a formare il bene supremo dell' unita cattolica." Et 
(p. 322): „A1 Pontefice compete la giuridica prerogativa di ordinario degli 
ordinarii per diritto primaziale, ed in niuna guisa per diritto episcopale . . . 
le sue funzioni nelle altrui diocesi non sono ne possono essere le communi 
dell' episcopato, bensi le proprie del primato." 

^ „Immediata est ea potestas," inquit Tarvisinus Episcopus , „quae 
exerceri potest sine adhibito medio necessario, scilicet medio, ad quod ad- 
hibendum tenemur. — At Papa potestne omnia episcopalia, quae enuntia- 
vimus supra, exercere per se in omnibus dioecesibus, quin obligetur uti 
medio Episcopi particularis ecclesiae? aut ipse necessario debet licentiam 
petere ab Episcopo, ut ex. gr. Sacramentum Confirmationis impertiatur aut 
confessionem excipiat a fidelibus? Quoties ab aliquo rmo oratore petitum 
fuit, num Papa indigeat hac licentia, risus in hoc consessu est excitatus, 
credo etiam illorum, qui eliminationem vocis immediatae poposcerunt. Alia 
eloquentiori refutatione emendationis non indigemus." (Relatio etc. C. V. 
352 d.) — Deputati in relatione cum schemate Patribus tradita (C. Y. 
276 c sqq.): Liquet, inquiunt, „supremam Romani Pontificis potestatem pa- 
storalem . . . esse . . . immediatam, et quidem non eo sensu, etsi verissimo, 
quo Petrus, uti cap. I. huius Constitutionis pariter declaratum est, a Christo 
Domino immediate potestatem accepit; verum hoc sensu, quod eam exer- 
cendam immediate in gregem universum accepit". Afferunt , quod habet 
Pius YI. in responsione data ad Metropolitanos Moguntinum, Trevirensem, 
Coloniensem et Salisburgensem (sect. II. c. 8.) : „Haec auctoritas pascendi 
cum clavium potestate coniuncta, Petro peculiarem in modum attributa, 
sicut auctoritatem prae se fert in omnes fideles ordifiariam atque immedia- 
tam, ita eandem prae se fert auctoritatem ordinariani atgue immediatam in 



Eius cap. III. De Primatus vi ac ratione. 223 

tatis pastores atque fideles, tam seorsum singuli quam simul omnes ^, 
officio hierarchicae subordinationis, veraeque obedientiae obstringuntur. 



omnes pastores, qui, quacunque demum praefulgeant dignitate, non solum 
non sunt Pontifici pares, sed ita eius auctoritati subduntur, ut qui pastores 
appellantur et sunt, si populos respicias, ii, si Pontificem spectes, nonnisi 
ovium numero habeantur . . . Petro imperatum est , ait Bossuetius , ut 
amore ceteros Apostolos antecelleret, mox ut cuncta gubernaret, et pasceret 
omnes agnos et oves , filios et matres et ipsos quoque pastores. Pastores, 
inquam, si populi respiciantur, oves, si Petro comparentur. Unde recte est 
illud a Gersone animadversum, quod quemadmodum Episcopi in totius dioe- 
cesis parochiis suam iurisdictionem exercent , ita praestare idem possit 
Summus Pontifex in tota, qua late patet, Ecclesia, et in omnibus dioecesi- 
bus Episcoporum. Quod divina verba patefecerunt , quodque concors Pa- 
trum sententia prodiderat, id a Conciliis quoque luculentissime definitum 
est: ea quippe summum agnoverunt et coluerunt in Romano Pontifice Pri- 
matum seu Principatum super universam Ecclesiam, cumulum sciUcet pote- 
statis et ordinariae iurisdictionis super omnes et singulas cathoUci orbis 
dioeceses ad causas etiam definiendas, quae aut fidem respiciant aut ne- 
gotia spectent ad ecclesiasticum forum pertinentia." (Cf. Bossuetii et 
S. Bernardi locos alios in relatione Episcopi Pictaviensis C. Y. 296 d sqq.) 
* Oppositam sententiam, ut est in adnot. ad schema pristinum (C. V. 
616 a.b), docuit Tamburinius (Vera idea de S. Sede P. II. c. 2. § 17.): 
flConvien dunque ritornare al nostro principio, che il Papa in qualita di 
vescovo ha la stessa autorita, che hanno gli altri vescovi in particolare, e 
quindi e subordinato alla chiesa universale; e in qualita di primate egli 
ha una superiorita sopra tutti i vescovi in particolare, ma non sopra tutto 
11 corpo de' pastori, poiche la primazia non da al Papa, se non il diritto 
di rappresentarlo, cioe di agire in nome della chiesa, secondo le sue istru- 
zioni, e secondo il suo spirito e coUa sua autoritii, e quindi e sempre sub- 
ordinato e responsabile al tribunale di lei." (§ 22): „E forza dunque con- 
chiudere, che quei santi Papi erano intimamente convinti, che la primazia 
dava loro il primo luogo inter pares, ed un' autorita sopra i vescovi in 
particolare, ma non sopra il corpo, ossia sopra la chiesa universale, in cui 
essi riconoscano tutta la forza legislativa, e tutta la pienezza della potesta 
spirituale.'' — Animadvertendum autem est, Summi Pontificis potestatem 
dici solum positive supremam Ecclesiae potestatem, cui omnes alii etiam 
simul sumpti subiiciantur , non autem negari supremam potestatem etiam 
inesse omnibus aliis simtd cum Summo Pontifice sumptis tanquam uni col- 
legio. Sunt, qui duobus subiectis supremam Ecclesiae potestatem inesse 
dicant: eam integrara inesse Summo Pontifici atque integram etiam collegio 
omnium Episcoporum cum Summo Pontifice coniunctorum , sive sunt in 
Concilium congregati sive per orbem dispersi. Quam sententiam in Con- 
stitutione non negari , uberius ab Episc. Tarvisino in relatione (C. V. 
357csqq.) exponitur: „Concedimus lubenter et nos, in Concilio oecumenico 
sive in Episcopis coniunctim cum suo capite supremam inesse et plenam 
ecclesiasticam potestatem in fideles omnes . . . Igitur Episcopi congregati 
cum capite in Concilio oecumenico, quo in casu totam Ecclesiam repraesen- 



224 Pars II. Const. de Eccl. Cap. III. Ipsa Constitutio cum adnotationibus. 

non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae 
ad disciplinam et regimen ^ Ecclesiae per totum orbem difFusae per- 
tinent; ita ut custodita cum Romano Pontifice tam communionis, quam 
eiusdem fidei professionis unitate, Ecclesia Christi sit unus grex sub 
uno summo pastore. Haec est catholicae veritatis doctrina, a qua de- 
viare salva fide atque salute nemo potest. 

[3.] Tantum autem abest ^, ut haec Summi Pontificis potestas officiat 
ordinariae ac immediatae ^ illi episcopalis iurisdictionis potestati, qua 

tant, aut dispersi sed cum suo capite, quo casu sunt ipsa Ecclesia, vere 
plenam potestatem habent. At verba Christi omnia consistere debent. Si 
ex eo, quod cum Apostolis, cum Petro et successoribus, futurum se esse 
promisit, aliaque concessit, apparet, hanc vere plenam et supremam pot(!- 
statem esse in Ecclesia cum suo capite coniuncta, eadem prorsus ratione, ex 
eo, quod similes promissiones factae suntPetro soli et eius successoribus, coe- 
cludendum est, vere plenam et supremam potestatem traditam esse Petro et eiu3 
successoribus, etiam independenter ab actione communi cum aliis Episcopis. 

„Quae duo amice consistere possunt, quin duaHsmus, qui confusioneri 
parit, introducatur in Ecclesiam. Hoc postremum incommodum obtineret, 
si duae ab invicem distinctae et separatae vere plenae et supremae pote- 
states admitterentur; at separare caput a membris est proprium illorum, 
qui subiiciunt Papam Episcopis collective sumptis , aut repraesentatis u 
Concilio generali; tunc enim sequitur, posse ex una parte stare aliquando 
Pontificem, etiam in sua qualitate Pontificis Summi, et ex alia parte Episcopos 
E contrario nos admittimus, vere plenam et supremam potestatem existere 
in Summo Pontifice veluti capite , et eandem vere plenam et supremam 
potestatem esse etiam in capite cum membris coniuncto, sciHcet in Ponti- 
fice cum Episcopis, salvo semper et inconcusso quod prius admonuimus. 
Hoc modo nunquam potest evenire casus, ut Episcopi separentur et divel- 
lantur a capite. Nam si exercet Summus Pontifex suam potestatem vere 
plenam et supremam, veluti caput et etiam independenter a concursu alio- 
rum, omnia membra statim debent non iudicium sibi arrogare de exercitio 
potestatis huiusmodi , sed cum suo capite concordare. Nam aliter in eo 
non recognoscerent vere plenam et supremam potestatem. Si contra Sum- 
mus Pontifex una cum Episcopis, vel dispersis vel congregatis, vere ple- 
nara et supremam potestatem in soHdum exercet, nulla possibilis collisio. 
Nam cum vere plena et suprema potestas non sit in corpore separato a 
capite , Episcopi singulares, quotquot essent , dum abest Papa, nullo modo 
sine capite vere plenam et supremam potestatem exercere possent; dum, 
ut diximus, Summus Pontifex ut caput etiam independentcr a concursu 
Episcoporum supremam suam auctoritatem exercere potest.'' 

* Id additur, quia erant, qui unionem cum Summo Pontifice habendam 
et fovendam ad solam fidem restringerent , seu unionem solam dogmaticam 
necessariam esse dicerent. (Cf. Schema de Ecclesia. C. V. 614 d sq.) 

2 Cf. de hac paragrapho supra cap. I. Historia etc. p. 117 sq. 

^ Non est sermo de origine potestatis Episcoporum, sc. utrum singuli 
immediate a Deo an a Summo Pontifice eam accipiant, sed de potestatis 
exercitio. (V. Emendationes etc. C. V. 342 a. — Rehitio etc. C. Y. 359 a.) 



Eiiis cap. III. De Primatus vi ac ratione. 225 

Episcopi, qui positi a Spiritu Sancto in Apostoloriim locum successe- 
runt, tamquam veri pastores assignatos sibi greges, singuli singulos, 
pascunt et regunt, ut eadem a supremo et universali Pastore assera- 
tur , roboretur ac vindicetur ^, secundum illud sancti Gregorii Magni : 
Meus honor est honor universalis Ecclesiae. Meus honor est fratrum 
meorum solidus vigor. Tum ego vere honoratus sum, cum singulis 
quibusque honor debitus non negatur a). 

[4.] Porro ex suprema illa Romani Pontificis potestate gubernandi 
universam Ecclesiam ius eidem esse consequitur, in huius sui muneris 
exercitio libere communicandi cum pastoribus et gregibus totius Ec- 
clesiae, ut iidem ab ipso in via salutis doceri ac regi possint. Quare 
damnamus ac reprobamus illorum sententias, qui hanc supremi capitis 
cum pastoribus et gregibus communicationem licite impediri posse di- 
cunt, aut eandem reddunt saeculari potestati obnoxiam, ita ut con- 
tendant, quao ab Apostolica Sede vel eius auctoritate ad regimen 
Ecclesiae constituuntur , vim ac valorem non habere , nisi potestatis 
saecularis placito confirmentur ^. 



a) Ep.adEulog. Alexandrin.l.YIII. ep.XXX. [MigneP.L.LXXVII,933.] 



^ Animadvertit Rffius Pie in relatione (C. Y. 295d sq.): „Xeque dica- 
tur, inde duos nasci eiusdem Ecclesiae Episcopos: ,Inconveniens est,' ait 
b. Thomas (in 4. Dist. 17. q. 3. a. 3. q. 5. ad 3), ,si duo aequaUter super 
oandem plebem constituantur; si autem inaequahter, non est inconveniens; 
et secundum hoc super eandem plobem immediato sunt et sacerdos paro- 
chiaHs, et Episcopus, et Papa.' Ratio est, quia quando duae causae, etiam 
totales, non sunt eiusdem ordinis, sed una alteri subordinatur, et sunt in- 
vicem connexae, non se mutuo exchidunt nec confusionera pariunt : sicuti 
actio Dei in eo, quem adhibet, concursu non excludit nec perturbat actio- 
nera causarura secundarum. Papa igitur, utpote supremus et universahs 
pastor et Ecclesiae Episcopus, nullo prorsus raodo ofticit, quin proprius 
Ecclesiae particularis ordinarius, eiusdera Ecclesiae nominetur et sit verus 
sponsus et Episcopus ; sicut et sacerdotis parochiahs titulus ordinarius, 
superiori et universahori auctoritati antistitis in totam suara dioecesira nihil 
detrahit: etsi bonus ordo postulet, respectivas singulorura attributiones non 
sine causa et discretione turbari et interraisceri, quod ab oranibus admitti- 
tur.'^ (Aha ad paragraphum spectantia v. supra cap. I. Historia etc. p. 117 sq.) 

^ Sumrai Pontificis libere cum toto grege communicandi ius a Febro- 
nianis, regalistis eorumque sequacibus negatur, ut loco respondenti sche- 
matis pristini adnotant theologi (C. Y. 618a sqq.), qui allato loco ex perio- 
dico „11 Mediatore" (1862 n. 28. p. 968.) haec addunt: „Quibus 1. diserte 
negatur Romani Pontificis ius cum Episcopis in variis terrarum locis vel 
regnis exsistentibus libere comraunicandi; tura 2. negatur diserte officium 
Episcoporum respondendi iuris illius exercitio, quotiescunquepastori supremo 
cum ipsis coraraunicare placuerit; et e contrario 3. diserte asseritur pote- 
stati saeculari ius et officium in Pontificis Romani cum Ecclesiae Epi- 
scopis communicationera invigilandi, eandemque, prout e rationibus status, 

Granderath, Conatit. clogmat. 15 



226 Pars II. Const. de Eccl. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

[5.] Et quoniam divino Apostolici primatus iure Romanus Pontifex 
universae Ecclesiae praeest, docemus etiam et declaramus, eum esse 
iudicem supremum fidelium a), et in omnibus causis ad examen eecle- 
siasticum spectantibus ad ipsius posse iudicium recurri b) <; Sedis vero 



a) Pii PP. VI. Breve, Super soliditate d. 28. Nov. 1786. 

b) Concil. Oecum. Lugdun. II. |Hard. C. C. YII, 698.] 

ut aiunt, visum fuerit expedire, aut permittendi aut impediendi. lamvero 
quod a scriptore ,Mediatoris' de (illa) una communicationis specie dicitur, 
idipsum a Febronianis, regalistis eorumque sequacibus extenditur ad totu n 
genus omnemve modum, quo Romani Pontifices cum pastoribus et fidelibiis 
totius orbis communicant. Et ita ius esse principum contendunt videndi 
ac inspiciendi decreta ac constitutiones, quae a Romanis Pontificibus pio 
ecclesiarum regimine animarumque salute edita ad pastores atque fideb^s 
mittuntur: adeo ut decreta vel constitutiones eiusmodi vi ac valore desti- 
tuantur, nisi beneplacito saecularis regiminis probata ac confirmata fuerinc. 
Ad tale autem principum ius asserendum non desunt, qui praeter rationts 
superius a ,Mediatore' allatas lianc quoque proferunt, quod Romanus Pon- 
tifex in aliorum principum ditione tanquam in territorio alieno nihil potes:. 
Quae sententia, quemadmodum opponitur definitioni Florentinae, qua dic - 
tur Romanus Pontifex ,in universum orbem tenere primatum': ita decreto 
Cong. S. Off". 1644., approbato ab Innocentio X. et Clemente XI. Constitu:. 
,Accepimus' 11. lun. 1715., declarata uti haeretica fuit his verbis: ,Propc- 
sitio, Summos Pontifices, cum suas constitutiones in ea loca mittunt, quae 
temporali aliorum principum ditioni subiecta sunt, in territorio alieno legen 
ferre: schismatica et haeretica declaratur."^ 

^ Tres Patres hunc locum tanquam Concilii Lugdunensis II. citaii 
noluerunt (Emendationes etc. C. V. 344 b. c.) His respondet Riiius Zinelli 
in relatione nomine deputationis habita (C. V. 362 a sqq.) : ^Haec verba 
cum sint decerpta a doeumento solemni in Concilio Lugdunensi II. lecto, 
congruum erat, ut id in fine paginae adnotaretur. Nullo modo dicitur iii 
schemate, Concilium Lugdunense- definivisse aliquid super dictis verbis, 
multo minus, graecos antistites formulam integram, a qua ea verba decerptu 
sunt, aut legisse aut iuramento firmasse. Etiamsi igitur verum esset, quod 
supponunt emendatores , non posse praedicta verba et formulam , cuiui; 
pars sunt, haberi veluti formaliter sancita a Concilio Lugdunensi II., ci- 
tatio sub paginae finem constare posset et deberet. At res sese alite] 
habet. . . 

„Historia authentica Concilii Lugdunensis, quamvis acta desint, sati^ 
superque demonstrat, fidei professionem illam, ex qua verba superenuntiats 
decerpta sunt, auctoritate Concilii Lugdunensis II. fulciri. Cum agitaretui 
negotium cessationis schismatis orientalis, Clemens lY. Constantinopolim 
misit per suos legatos formulam subscribendam , si graeci Episcopi recipi 
vellent in sinu catholicae Ecclesiae. Difficultates obortae tam optatam con- 
cordiam retardarunt , usque dum indictum fuit a Gregorio X. Concilium 
Lugdunense II., cuius praecipuum scopum enuntiabatur fore unionem Grae- 
corum cum Ecclesia catholica. Pro fundamentali principio unionis Gre- 



Eius cap. III. De Primatus vi ac ratione. 227 

Apostolicae , cuius auctoritate maior non est, iudicium a nemine fore 
retractandum, neque cuiquam de eius licere iudicare iudicio a). Quare 
a recto veritatis tramite aberrant, qui affirmant, licere ab iudiciis Ro- 
manorum Pontificum ad oecumenicum Concilium tamquam ad auctori- 
tatem Romano Pontifice superiorem appellare K 



a) Ep. Nicolai I. ad Michaelem Imperatorem. [Migne P. L. CXIX, 954.] 

gorius X. statuit, se nullo modo passurum, ut in disceptationem venirent 
sententiae fidei ab Ecclesia Romana admissae et Primatus Romani Ponti- 
ficis; et proinde Graecos debere professionem fidei emittere, quae ad eos 
missa fuerat a Clemente IV. Congregato Concilio Lugduni in sessione lY. 
adfuit nomine Imperatoris Logotheta Gregorius, qui professionem emisit 
praescriptam a Gregorio Papa, iam signatam sua manu ab Imperatore, et 
iuramento confirmavit. Adfuerunt repraesentantes Episeopos graecos, qui 
et ipsi iuramento confirm.averunt professionem fidei, prout (notentur verba) 
plene est lectaj declarans unusquisque, se liabere ab Episcopis sufficiens man- 
datum; et haec erant conformia literis ab Episcopis graecis missis et in 
Concilio lectis. 

„Observandum erat, haec ad amussim convenire cum iis, quae in ses- 
sione solerani praecesserant. Nam quum Lugdunum pervenerunt nuntii 
Graecorum, Gregorius X. circumdatus Cardinalibus magnoque Episcoporum 
numero eos excepit, eisque faciem osculandam dedit ; ipsi tunc literas Im- 
peratoris Papae exhibuerunt , pluresque alias literas Episcoporum graeco- 
rum. Publice literae Graecorum declarabant, se venisse Lugdunum , ut 
obedientiam praestarent Summo Pontifici, et ad recognosccndum Primatum 
successoris b. Petri, necnon (notate verba) ius recipiendi appellationes. His 
similibusque peractis, in sessione habita die 6. lulii unio immediate facta 
fuit. Xam Pontifex ipse incepit cantum hymni Ambrosiani. 

„Quaero igitur , fidei formula, sub qua ad finem perducta fuit unio 
Graecorum cum Ecclesia latina , formula in sessione solemni Concilii Lug- 
dunensis praelecta, formula, quae erat pars maxima Concilii Lugdunensis, 
nam omnes sciebant, eam a Clemente \S . missam esse Constantinopolim, ut 
esset fundamentum unionis, nonne dici debet formula Concilii Lugdunensis? 
Non fuit discussa. Quid interest? EcclesiaRomana fundamentum fidei ad dis- 
cussionem non admisit nec admittere poterat. At Episcopi graeci, qui non 
intervenerunt Concilio, subscribere, etiam duobus transactis annis, formu- 
lam noluerunt. Quid ad nos? Ipsi videre debebant; nam de eorum ortho- 
doxia agebatur. Essetne minus generale Concilium Lugdunense , quia illi 
graeci Episcopi non adhaeserunt? Maneat igitur citatio Concilii Lugdu- 
nensis. Quamvis hic laudandus sit quam maxime scopus emendatoris, qui 
est , ne in posterum Ecclesiae catholicae aliquid in Concilio oecumenico 
rainus ad historiae leges consonum exprobrotur; attamen hanc emendatio- 
nem deputatio de fide admittere non potest." 

^ In adnotatione pristino schemati adiecta (C. Y. 616 b sqq.) theologi 
afferunt oppositam doctrinam Tamburinii (Yera idea de S. Sede P. II. c. 2. 
§§ 15. 18. 19.), cui haec addunt: ,,E quibus manifestum est, a Tamburinio, 
cui . . . Gallicani plane consentiunt, contendi, fas esse ac licere a iudiciis 

15* 



228 Pars II. Const. de Eccl. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

[6.] Si quis itaque dixerit, Romanum Pontificem habere tantummodo 
officium inspectionis vel directionis, non autem plenam et supremani 



Romanorum Pontificum ad oecuraenicum futurum Concilium tanquam ad 
auctoritatem Sede Romana superiorem appellare, huiusque opinionis suae? 
hoc afferri fundamentum , quod plenitudo potestatis non sit penes Roma- 
num Pontificem, sed penes Episcopos in unum collectos, quodque Romauus 
Pontifex sit quidem superior Episcopis singulis seorsum , sed non omnibus 
una et simul. Quum igitur fundamentum hoc pro utraque sua parte fuerit 
superius damnatum, reprobanda iure videbatur sententia circa appellationes 
ad Concilium, quas cum detestationis nota confixit in Synodo Mantuana 1459 
Pius II. Bulla ,Execrabilis', quae innovata a Sixto IV. et lulio II. et re- 
cepta quoque in Bullam coenae art. 2. ita habet: ,ExecrabiIis et pristinis 
temporibus inauditus tempestate nostra inolevit abusus, ut a Romano Pon- 
tifice, lesu Christi vicario, cui dictum est in persona beati Petri : Pasce 
oves meas, et: Quodcunque ligaveris . . . nonnulli spiritu rebellionis im- 
buti, non sanioris cupiditate iudicii, sed commissi evasione peccati, ad fu- 
turum Concilium provocare praesumant. . . Volentes igitur hoc pestiferum 
virus a Christi Ecclesia procul pellere et ovium nobis commissarum saluti 
consulere, omneraque raateriam scandali ab ovili nostri Salvatoris arcere, 
de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium cunctorumque 
praelatorum ac divini et humani iuris interpretum curiam sequentium con- 
silio et assensu et certa [Nostraj scientia huiusmodi provocationes darana- 
mus et tanquara erroneas ac detestabiles reprobaraus.' Et tamen Fleury 
,Nouv. opusc' (Paris 1807) disserens de libertatibus Ecclesiae gallicanae: 
,Nous croyons', inquit, ,qu'il est perrais d'appeler du Pape au futur Con- 
cile , nonobstant les Bulles de Pie II. et de lules II. qui Pont defendu.' 
Ad perniciosam eiusmodi appellationis doctrinara, quae serpere non ces- 
savit, exstinguendara proscribitur in scheraate diserte una cura fundaraento, 
cui innititur, ipsa sententia dicentiura, ,licere ab iudiciis Roraanorura Ponti- 
ficum ad futurura generale Conciliura tanquara ad auctoritatera Roraano 
Pontifice superiorera appellare' : quibus siraul vel raulto etiara magis di- 
cenda videtur proscripta appellatio a iudiciis Romanorura Pontificuni ad 
sententiara Episcoporura dispersorura. Ceterura in reprobandis appellationi- 
bus praeiverat Nicolaus I. ep. ad ^lichaelera Iraperatorera ann. 865 scribens : 
,Ista igitur privilegia huius sanctae Ecclesiae a Christo donata, a Synodis 
non donata, sed iara soluraraodo celebrata et venerata'; tura pergit : ,Quo- 
niara, cura secundura canones , ubi est raaior auctoritas, iudicium inferio- 
rura sit deferenduni , ad dissolvendum scilicet vel ad roborandum : patet 
profecto , Sedis Apostolicae , cuius auctoritate raaior non est, iudicium a 
nemine fore retractandura , neque cuiquara de eius liceat iudicare iudicio. 
Siquidera ad illara de qualibet raundi parte canones appellari voluerunt; 
ab illa autera nerao sit appellare perraissus.' Hinc Leo IX. Michaelera Ce- 
rulariura et Leonera Acridanuni ep. c. 11. redarguens: ,Praeiudicium', in- 
quit, ,faciendo Sumraae Sedi, de qua nec iudicium licet facere cuiquam ho- 
minura, anatheraa accepistis ab universis Patribus oraniura venerabilium 
Conciliorum'; et c. 32.: ,Sicut cardo iraraobilis permanens ducit et reducit 
ostiura, sic Petrus et sui successores liberura de orani Ecclesia habent iu- 



Eius cap. III. De Primatus vi ac ratione. 229 

potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam, non solum in rebus, 
Cjuae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et re- 
gimen * Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; aut eum liabere 
tantum potiores partes, non vero totam plenitudinem ^ huius supremae 

dicium, cum nemo debeat eorum dimovere statum, quia Summa Sedes a 
nemine iudicatur.' Sed ex his constat tum contra ,appellantium' sententiam 
de mente ac doctrina antiqua universalis Ecclesiae, tum de fundamento, cui 
appellationis condemnatio innititur. lam vero una cum appellatione ad fu- 
turum Concilium condemnatur quoque appellantium ratio contendentium, 
Concilium generale esse auctoritatem Sede Romana maiorem. Nam doc- 
trina haec opponitur pariter allatis superius Komanorum Pontificum iu- 
diciis: opponitur virtute generalium Conciliorum Lugdunensis II. et Flo- 
rentini definitionibus, quibus Romano Pontifici plenitudo potestatis in uni- 
versara Ecclesiam asseritur; et opponitur diserte BuUae ,Pastor aeternus' 
Leonis X. in Concilio generali Lateranensi Y. editae 14. Cal. lan. 1516, 
qua damnatur pragmatica sanctio Gallorum, et haec habentur: ,Solum Bo- 
maniim Pontifieem pro tempore exsistentem , tanquam auctoritatem super 
omnia Concilia hahentem, tam Conciliorum indicendorum, transferendorum 
ac dissolvendorum plenum ius ac potestatem Jiabere, nedum ex Sacrae Scrip- 
turae testimonio, dictis sanctorum Patrum ac aliorum Romanorum Ponti- 
ficum etiam praedecessorum nostrorum sacrorumque canonum decretis, sed 
propria etiam eorundem Conciliorum confessione manifeste constat.' Quare 
condemnationis formula iure comprehenditur incisum ,tanquam ad auctori- 
tatem Bomano Pontifice maiorem'. Adiectum in alia schematis forma erat: 
,vel, quocl etiam detestahilius est, al ipsas saectdares pofestates appellare^; quod 
tamen omissum fuit , eo quod eiusmodi appellatio locum habere amplius 
non videatur/ 

Animadversum est ab uno ex Patribus , constitutiones pontificias pro- 
hibere appellationes ad futurum Concilium, non ad Concilium actu congre- 
gatura (Eraend. etc. C. V. 344 a). Respondit Tarvisinus (Relatio etc. C. Y. 
36 Ib): „Pontifices . . . conderanarunt errorera appellantiura suorura tem- 
porum, qui ad futurura Conciliura appellabant, quia actu Conciliura oecu- 
menicura non erat congregatum. At damnatio erroris huius aequaliter 
feriebat appellantes ad Conciliura etiani actu congregatura, quia ratio fun- 
daraentalis erroris appellantium a falsa dependebat sententia de superiori- 
tate Concilii supra Papara." 

1 Y. supra p. 224. n. 1. 

2 Hoc inciso, ut ait Episc. Tarvisinus in relatione (C. Y. 369 b), dam- 
natur error eorura, ^qui supreraara potestatera Sumrai Pontificis non esse 
plenara in sensu proprio asserunt ac proinde involventes falsara sententiara 
verbis arabiguis eludunt satis perspicuara definitioneni Concilii Florentini, 
aientes, esse quidera in Pontifice Suramo plenitudinem iurisdictionis , sed 
non totara, quia Pontifex habet quidera potiores partes iurisdictionis, at 
non omnes. Quid, quaero, hoc est, quam reapse negare plenitudinera iuris- 
dictionis Surarai Pontificis definitara a Concilio Florentino ? Quid enira sibi 
vult haec distinctio , quasi esse posset plenitudo, quae non sit tota?" — 
Haec non tangunt quaestionera , sitne etiara in Concilio oecuraenico tota 



230 Pars II. Const. de Eccl. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

potestatis; aut hanc eius potestatem non esse ordinariam et immedia- 
tam * sive in omnes ac singulas ecclesias, sive in omnes et singulos 
pastores et fideles ; anathema sit. 

CAPUT lY. 

De Romani Pontificis infallibili magisterio ^. 

[1.] Ipso autem Apostolico primatu, quem Romanus Pontifex tam- 
quam Petri principis Apostolorum successor in universam Ecclesiam ob- 
tinet, supremam quoque magisterii potestatem comprehendi^, haec Sancta 
Sedes semper teuuit , perpetuus Ecclesiae usus comprobat, ipsaque 

plenitudo potestatis. (Ibid. C. V. 370 a. 472 d. Cf. supra p. 223 1.) :N"eque 
his deciditur quaestio de fonte iurisdictionis Episcoporum, ^num potestas 
iurisdictionis, quae est in Episcopis, derivetur immediate a Deo, an imme- 
diate a Summo Pontifice. Illi inter cathoHcos theologos, qui potestatem 
iurisdictionis immediate a Deo derivari asserunt, eam tamen dicunt, uti 
par est , a Deo conferri cum vera et plena dependentia a Summo Ponti- 
fice". (Relatio etc. C. V. 472 c. Cf. Relatio etc. C. V. 357 d. 359 a. b. — De 
huius incisi historia agitur accurate supra cap. II. comment. VI. p. 157 sqq.) 

* Y. adnotationem ad schema pristinum: „Papam mediate tantum prae- 
esse dominico gregi", ait Zallinger Instit. iur. Eccles. 1. 1. tit. 30. § 508., 
„nec posse nisi supplere defectum pastorum infcriorum, apertissimus error 
est ex damnatis haustus auctoribus, nempe Marc. Ant. de Domin., Richer., 
Febron., Eybel.; error est manifeste repugnans verbis et sententiis Christi 
Primatum instituentis in potestate S. Petro concessa; error repugnaus tra- 
ditioni et usui perpetuo; repugnans Concilio oecumenico Lateransi lY. . . . 
,Nihil in verbis Christi distinguitur , nihil excipitur, Petro imperatum est,' 
inquit Bossuet. Serm. de unit. Eccles., ,ut cuncta gubernaret, et pasceret 
omnes, agnos et oves, filios et matres, et ipsos quoque pastores, [pastores,] 
inquam, si populi respiciantur, oves, si Petro conferantur.' . . . Quaero, 
quid Episcopi prius, quid immediatius , quid propius acceperint." (C. Y. 
635 c sq. — Y. ibid. decreta pontificia, quibus sententia canone reiecta iam 
antea proscribebatur.) 

2 In schemate Patribus proposito inscriptio fuerat: .,De Romani Pon- 
tificis infallibilitate", qui titulus multis Patribus minus placuit. (Emenda- 
tiones etc. C. Y. 372 c sqq.) — Itaque mutatus est, „quod", ut ait Brixi- 
nensis Episc, „inscriptio De Romani Poniificls infallibiUtate versa in ahas 
Hnguas nonnunquam sensum non genuinum exhiberet; sic v. g. in lingua 
germanica facile haec vox posset confundi cum impeccabiHtate". (Rela- 
tio etc. C. Y. 406 c.) 

^ Proposita erat mutatio huius sententiae, ne, si infalHbilitas Summi 
Pontificis ex eius Primatu probaretur , circulus adesse videretur. (Emen- 
dationes etc. C. Y. 374 d.) Id reprobat deputationis relator: „Nam nos 
deducimus", inquit, „ex Primatu supremam potestatem docendi, tanquam 
speciem a suo genere, et ex suprema potestate docendi, respectu habito ad 
finem iUius, qui est conservatio unitatis in fide, et ad promissiones Christi, 
deducimus infaHibiHtatem." (C. Y. 409 a.) 



Eius cap. IV. De SS. Pontificis infallibilitate. 231 

oecumenica Concilia, ea imprimis, in quibus Oriens cum Occidente in 
fidei charitatisque unionem conveniebat, declaraverunt ^ Patres enim 
Concilii Constantinopolitani quarti ^, maiorum vestigiis inhaerentes, 
hanc solemnem ediderunt professionem : Prima salus est, rectae fidei 
regulam custodire. Et quia non potest Domini nostri lesu Christi 
praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram 
aedificabo Ecclesiam meam^, haec, quae dicta sunt, rerum probantur 
effectibus, quia in Sede Apostolica immaculata est semper catholica 
reservata religio, et sancta celebrata doctrina. Ab huius ergo fide et 
doctrina separari minime cupientes, speramus, ut in una communione, 
quam Sedes Apostolica praedicat, esse mereamur, in qua est integra 
et vera Christianae religionis soliditas a). Approbante vero Lugdu- 
nensi Concilio secundo *, Graeci professi sunt: Sanctam Romanam Ec- 
clesiam summum et plenum primatum et principatum super univer- 
sam Ecclesiam catholicam obtinere, quem se ab ipso Domino in beato 
Petro Apostolorum principe sive vertice, cuius Romanus Pontifex est 
successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter 
recognoscit; et sicut prae caeteris ^ tenetur fidei veritatem defendere, 
sic et, si quae de fide subortae fuerint quaestioues, suo debent iudicio 
definiri. Florentinum denique Concilium definivit: Pontificem Roma- 
num, verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput et omnium 
Christianorum patrem ac doctorem existere; et ipsi in beato Petro 
pascendi , regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino 
nostro lesu Christo plenam potestatem traditam esse *". 

[2. ] Huic pastorali muneri ut satisfacerent ^, Praedecessores Nostri 
indefessam semper operam dederunt, ut salutaris Christi doctrina apud 



a) Ex formula S. Hormisdae Papae, prout ab Hadriano 11. Patribus 
ConciUi Oecumenici YIII. , ConstantinopoHtani IV., proposita et ab iisdem 
subscripta est. [Hard. C. C. V, 773 sq.] 

* De tribus hisee ConciHorum testimoniis v. supra cap. II. comment. YII. 
p. 1G5 sqq. Utrum de solo Primatu an etiam de infalhbihtate Romani 
Pontificis agant, v. ibid. p. 171 sq. Utrum de infalHbihtate Romanae Ec- 
clesiae an Romani Pontificis, v. ibid. p. 172. 

^ De ratione, quae inter Hormisdae formulam et Hadriani II. in Con- 
ciHo ConstantinopoHtano lY. oblatam intercedat et cui tribuenda sit for- 
mula, V. ibid. p. 166 sq. De eius sensu v. ibid. p. 169 sq. 173. 

^ De sensu huius loci cf. ibid. p. 169 sq. Cf. supra cap. 11. com- 
ment. II. p. 131. 133 sqq. 

^ Num formula haec a ConciHo fuerit approbata, v. supra cap. 11. com- 
ment. YII. p. 168 sq. 173 sq. ^ Cf. ibid. p. 172. 

^ Num haec valeant ad doctrinam infalHbiHtatis probandani , v. ibid. 
p. 174 sq. 

' De his tribus paragraphis postea ex voto Patrum additis v. supra 
cap. I. Historia etc. p. 120. 



232 Pars II. Const. de Eccl. Cap. III. Ipsa Constit. cum adnotationibus. 

omnes terrae popiilos propagaretur, parique cura vigilarunt, ut, ubi 
recepta esset, sincera et pura conservaretur. Quocirca totius orbis 
Antistites nunc singuli, nunc in Synodis congregati, longarn ecclesia- 
rum consuetudinem et antiquae regulae formam sequentes, ea prae- 
sertim pericula, quae in negotiis fidei emergebant, ad hanc Sedem 
Apostolicam retulerunt, ut ibi potissimum resarcirentur damna fidei., 
ubi fides non potest sentire defectum a). Romani autem Pontifices. 
prout temporum et rerum conditio suadebat, nunc convqcatis oecu- 
menicis Conciliis aut explorata Ecclesiae per orbem dispersae sen- 
tentia, nunc per Synodos particulares, nunc aliis, quae divina suppe- 
ditabat providentia, adhibitis auxiliis, ea tenenda definiverunt, quae 
sacris Scripturis et apostolicis Traditionibus consentanea Deo adiutore 
cognoverant. Neque enim Petri successoribus Spiritus Sanctus pro- 
missus est, ut eo revelante novam doctrinam patefacerent, sed ut eo 
assistente traditam per Apostolos revelationem seu fidei depositum 
sancte custodirent et fideliter exponerent. Quorum quidem apostoli- 
cam doctrinam omnes venerabiles Patres amplexi et sancti Doctores 
orthodoxi venerati atque secuti sunt; plenissime scientes, hanc sancti 
Petri Sedem ab omni semper errore illibatam permanere, secundum 
Domini Salvatoris nostri divinam pollicitationem discipulorum suorum 
principi factam: Ego rogavi pro te, ut non dcficiat fides tua, et tu 
aliquando conversus coufirma fratres tuos *. 

[3.] lloc igitur veritatis et fidei numquam deficientis charisma Petro 
eiusque in hac Cathedra successoribus divinitus collatum est, ut ex- 
celso suo munere in omnium salutem fungerentur, ut universus Christi 
grex per eos ab erroris venenosa esca aversus, coelestis doctrinae 
pabulo nutril-etur, ut sublata schismatis occasione Ecclesia tota una 
conservaretur , atque suo fundamento innixa firma adversus inferi 
portas consisteret. 

[4.] Atvero cum hac ipsa aetate, qua salutifera Apostolici muneris 
efficacia vel maxime requiritur, non pauci inveniantur, qui illius auc- 
toritati obtrectant; necessarium omnino esse censemus, praerogativam, 
quam unigenitus Dei Filius cum summo pastorali officio coniungere 
dignatus est, solemniter asserere. 

a) Cf. S. Bern. Epist. CXC. [Migne P. L. CLXXXII, 1053.] 

* De loci sensu v. supra cap. II. comment. YII. p. 170 sq. Cf. Relatio etc. 
C. V. 278 d sq. — Poscebat unus ex Patribus, ut loco evaiigelio Lucae 
desumpto adderentur haec: „Quae verba iuxta universalem et perpetuam 
Ecclesiae traditionem intelligenda sunt de infallibili magisterio Petri et eius 
successorum.'' (Emendationes etc. C. V. 376 a.) Respondet Episc. Brixi- 
nensis: ^Huiusmodi authentica declaratio non potuit intendi, et si intenta 
fuisset , utique etiam disceptatio hac de re in Concilio agenda fuisset." 
CRelatio etc. C. Y. 410 c.) 



Eius cap. lY. De SS. Pontificis infallibilitate. 233 

[5.] Itaque ^ Nos traditioni a fidei Christianae exordio perceptae 
fideliter inhaerendo, ad Dei Salvatoris nostri gloriam, religionis Catho- 
licae exaltationem et Christianorum populorum salutem, sacro appro- 
bante Concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: 
Romanum Pontificem -, cuni ex Cathedra loquitur ^, id est, cum om- 
nium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema 
sua Apostolica auctoritate ^ doctrinam de fide vel moribus ab universa 

* „In ista definitione agitur 1. de subiecto infallibilitatis . . .; 2. con- 
tinetur actus seu qualitas et conditio actus infaHibiHs pontificiae defini- 
tionis ... 3. . . . Principium seu causa efficax infallibilitatis est tutela 
Christi et assistentia Spiritus Sancti. 4. Continetur . . . obiectum infalli- 
bilitatis." (Relatio etc. C. Y. 414 b sqq.) 

^ Haec Summi Pontificis infallibilitas dici potest personalls, quatenus 
Petro et eius successoribus directe et immediate promissa est, porro, qua- 
tenus Pontifici, non Romanae Ecclesiae, et sedenti, non sedi competit. Yi- 
tatur autem haec vox, ne infaUibihtas videatur personae privatae Pontificis 
tribui. (Y. supra comment. YIII. p. 175 sqq.) — Separata dici potest, 
quatenus in speciali promissione Cliristi fundatur, non quasi papam ab Ec- 
clesia separet. (Ibid. p. 180 sq.) — Ahsolida dici nequit, neque tamen 
ad certam definitionis formam servandam Summus Pontifex tenetur (ibid. 
p. 181 sqq.) neque ad testimonium et consilium Episcoporum ante defini- 
tionem exquirendum. (Ibid.) 

^ Postulantibus Patribus addita est haec formula , utpote in schola 
recepta. (Emend. etc. C. Y. 876 b sqq. — Relatio etc. C. Y. 411a. 414 b.) 

* Requiritur, ut Summus Pontifex non solum tanquam supremus om- 
nium Christianorum pastor et doctor agat, sed ctiam , ut siqjrcma summi 
pastoris auctoritate j^lena utatur et rem ita definitive et ultimo definiat, ut 
hanc nunquam iam in dubium vocare liceat. Ut igitur cognoscatur, num 
adsit vera infallibilis definitio, videndum est, ^utrum decretum Romani Pon- 
tificis ita conceptum sit, ut appareat, a Romano Pontifice factam esse 
veram ac propriam definitionem, seu peremptoriam latam sententiain, non 
vero oeconomicam tantum aliquam responsionem vel dispositionem". (Re- 
latio de observationibus etc. C. Y. 288 c.) „Non sufficit quivis modus 
proponendi doctrinam , etiam dum Pontifex fungitur munere supremi pa- 
storis et doctoris, sed requiritur intentio manifestata definiendi doctrinam, 
seu fltictKationi finem imponemli circa doctrinam quandam seu rem definien- 
dam, dando definitivam sententiam et doctrinam illam proponendo tenendam 
ab Ecclesia universali." (Relatio de emendationibus etc. C. Y. 414 c. Cf. 
ibid. 399 b. d. 401 a.) — Posset aliquando Summus Pontifex velle, ex duabus 
doctrinis contradictoriis alteram relinqui, alteram tutiorem tradi, ita tamen, 
ut non decideret sententia ultimo definitiva, utra vera esset atque ser- 
vanda. Quod si accidat , non exstat infalUbilis definitio. Animadversum 
est, constare non posse, ^quando Romanus Pontifex supremi doctoris mu- 
nere fungens pro auctoritate definiat". Sed „humanae linguae non desunt 
necessaria et apta signa ad exprimendam supremi doctoris et apostolici 
muneris functionem. . . Ceterum si quando dubitaretur, utrum documentum 
aliquod pontificium sit reayse aFonti^ce funge)ite opostolico suo mu}iei'e editum, 



234 Pars II. Const. de Eccl. Cap. III. Ipsa Const. cum adnot. — Eius cap. IV. 

Ecclesia tenendam definit ^, per assistentiam ^ divinam , ipsi in beato 
Petro promissam , ea ^ infallibilitate poUere , qua divinus Redemptor 
Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam 
esse voluit; ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, 
non autem ex consensu Ecclesiae ^ irreformabiles esse. 

[6.] Si quis autem huic Nostrae definitioni contradicere, quod Deus 
avertat, praesumpserit; anathema sit. 

Datum Romae in publica Sessione in Yaticana Basilica solemniter 
celebrata anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo septua- 
gesimo, die decima octava lulii. 

Pontificatus Nostri anno vigesimo quinto. 

Ita est. 

loseplms, 

Episcopus S. Hippolyti, 
Secretarius Concilii Vaticani. 



profecto non maior esset difficultas ac nascitur, si quando dubitatur, Con- 
ciHum aliquod fuerit necne vere legitimum et oecumenicum, vel quidnam in 
Concilio revera ut fidei dogma definitum, quidve tantum ad doctrinae expHca- 
tionem vel probationem adiectum fuerit'^ (Relatio de observ. C. V. 285 b.) 

^ Xon tamen necesse est, ut antecesserit quaestio, cui Summus Pontifex 
finem imponat, „sed vox dojinit significat, quod Papa suam sententiam circa 
doctrinam , quae est de rebus fidei et morum , directe et terminative pro- 
ferat". (Relatio etc. C. V. 474 d sq. Cf. Exceptiones etc. C. V. 455 sqq.) 

- Xon per inspirationcm vel revelationem. (V. alteram paragraphum 
huius capitis. Cf. pristinum schema de Ecclesia C. Y. 570 b.) — ^Hinc Papa 
pro officio suo et rei gravitate tenetur media apta adhibere ad veritatem rite 
indagandam et apte enuntiandam; et eiusmodi media sunt Concilia vel etiam 
consiliaEpiscoporum, Cardinalium, theologorum etc. Haec media pro diversi- 
tate rerum utique sunt diversa, et pie debemus credere, quod in divina assi- 
stentia Petro et successoribus eius a Christo Domino facta simul etiam con- 
tineatur promissio mediorum, quae necessaria aptaque sunt ad affirmandum 
infallibile Pontificis iudicium." (Relatio etc. C. Y. 400 b. Cf. Relatio etc. 
C. Y. 28Gb. c.) Ligatur Summi Pontificis conscientia officio recte in rem 
inquirendi ac mediis oblatis recte utendi. „Sed ideo nihil timendum, ac si 
per malam fidem et negligentiam Pontificis universalis Ecclesia in errorem 
circa fidem induci posset. Nam tutela Christi et assistentia divina Petri suc- 
cessoribus promissa est causa ita efficax, ut iudicium Summi Pontificis, si 
esset erroneum et Ecclesiae destructivum, impediretur; aut, si reapse Ponti- 
fex ad definitionem deveniat, illa infallibiliter vera exsistat.'' (Ibid. C. Y. 
401 b. c. Cf. Relationem de observationibus Patrum C. Y. 285 d sq.) 

^ Non indicatur, unum esse suhiectum infaUibilitatis in Ecclesia (cf. 
comment. YIII. p. 188 sqq.), sed idem esse obiectum infallibilitatis pontificiae 
atque Ecclesiae. (V. comment. IX. p. 207.) 

"^ Cf. supra cap. I. Historia etc. p. 122 sq. 



INDEX PERSOXARUM AC RERUM, 



Acta Congregatlonum gene)-., cuius mo- 
menti sint ad Constit. explicandas 9. | 

Acta s. Sedis v, Pontificis Romani. ^ 

AUjnany, los. Sadoc, Archiep. S. Fran- 
cisci, unus e deput. fidei 2. 

Alexandev Nat. de ordinaria potestate 
Papae in totam Ecclesiam 221 ^ 

A^iathematay sintne a Concilio usur- 1 
panda 13 sq. 18. 74. | 

Andries, I. B. , de ambitu doctrinae, I 
circa quam infall. Eccl. magisterium | 
versatur 91 *. 191 sq. 208 sq. | 

Angelis (de) , Card., primus Praeses ^ 
Congr. gen. propositionem infalli- 
bilitatis pontif. differendam censet 
107. 110. 

Anglicanornm quorundam doctrina de ■ 
variis Ecclesiae partibus in unam 
veram coalescentibus 31 ^ | 

Antoniniis S. Formula definitionis in- 
fallibilitatis pont. , quae dicebatur 
Antoniniana 182. 188. 

Aristoteles, num cognoverit Deum, ut ' 
principium et finera omnium rerum I 
43. 44 sqq. \ 

Atheismus nostra aetate vulgatus 72 | 

— condemnatur v. Deus. \ 
Avanzo (d'), Barthol., Episc. Calvens. I 

et Theanens., unus e deput. fidei 2 

— confert studium ad schema do 
Romano Pont. formandum 109 — 
refert de emendationibus in duo I 
priora cap. Constit. de Eccl. pro- 
positis 113 sqq. 116. 130 sqq. 219^ 

— de exceptionibus in prooem. et 
duopriorac. 123. 147sqq.2112. 213 ». ; 

Saltimorensis v. Spalding. 

Bautainius de exsistentia Dei natura- 
liter cognoscenda 36 ^ Propositio ab 
eo (8. Sept. 1848) subscripta 40 \ 83 \ \ 

Bellarminus de loco Luc. 22, 32: ,,Ego ' 
rogavi pro te etc." 170 sq. — de mo- 1 



rali necessitate Conciliorum oecum. 

177 sq. — de quaestione, num Papa, 
persona privata, se haeresi addicere 
possit 187. 

Bilio, Card. , praeses deput. fidei 2. 
Quaestionem de infall. pontif. dif- 
ferre studet 107. 109 — incisum ca- 
nonis tertii Const. de Eccl. de ple- 
nitudine supremaepotestatis Prima- 
tus retineri vult 158. 160 — caput 
de infallib. pontif. ipse composuit 
193 — postea mutat 193. Dispu- 
tationes inde de exhibendo obiecto 
infallibilitatis ortae 193 sqq. 

Bonnettius propositionem traditiona- 
lismo adversantem subscribit 40 ^ 

Bostrensis v. Steins. 

Brixinensis v. Gasser. 

Calvensis v. Avanzo. 

Canon , quid primo significet et quid 
olim significaverit 52 — librorum 
sacrorum, qui sit 47. 80. Canoni- 
cus liber, quid sit et quomodo dif- 
ferat ab inspirato 51 sqq. 81. 

Canones conciliares, num condendi 
13 sq. 18. 74 — num primo capiti Con- 
stitutionis de fide adiiciendi 14. 96. 

Ca^nta Constitutionutn, num eatenus 
tantum definitiones contineant, qua- 
tenus subiectis canonibus respon- 
deant 74. 

Cardoni , los. , Archiep. Edessenus, 
unus e deput. fidei 2. 

Casseliensis v. Leahy. 

Chrisman de obiecto infallibilitatis 
Ecclesiae 197. 

Christi nomen, quid significet 133 sq. 

Commissiones theologorum ad paranda 
scheraata rerum proponendarum 1. 

Concilia oecumenica non sunt super- 
vacanea, si Papa infallibilis est 177. 

178 sq. — et manent libera 179. 



236 



Index personarum ac rerum. 



Eorum infallibilitas, iiuni derivetur 
ii Summo Pontifice 105. 185. 188 sqq. 
In iis Episcopi sunt veri iudices 
178. cf. 73 ^ Formulae huc spec- 
tantes a Yaticano Concilio* usur- 
patae 73. 213. 

Couchmo Constitutionis de fide v. Mo- 
nita Const. de fide addita. 

Conditiones sufragio adiectae v. Emen- 
dationes. 

Congrcgatio generalis Concilii Yat., 
quid sit 1 , quomodo res ei pro 



positae 2 sq. 



— in ea discussae 3. 



Quomodo sufFragia lata 3 sqq. j 

Congreyatio Patrum, cuius est, res 1 
proponendas examinare 3. Eius ' 
praeses Card. Patrizi 106. Appro- 
bat postulata proponondi quaestio- 
nem infallibilitatis 107. 

Constantinopolitani lU . Concilii ad epi- 
stolam Agathonis Papae ratio 179. 

ConstantinopoHfani IV . testimonium de 
infallibilitate S. Pontificis 165 sqq. 
231 — quomodo difFerat a formula 
Ilormisdae 166 sq. — a quo scrip- 
tum sit 167 — a quo subscriptum 168 
— num in cap de infallibilitate 
addendo fuerit truncatum 168 — 
num vere enuntiet infallibilitatem 
Pontificis 169. 173. 

Constitutio de fide 70 sqq. — unde de- 
rivetur 11. 15. Eius enarratur hi- 
storia 15 sqq. Est prior pars sclie- 1 
matis reformati de doctrina cath. 
11. 15. Y. Schema etc. Discutitur 
a deputatis 16 — proponitur Con- 
gregationi generali 17 sqq. Discussio 
generalis 19 — specialis prooemii 
19 sq. — capitis primi eiusque ca- 
nonum 21. 29 sqq. — secundi eiusque 
canonum 21 sq. — tertii eiusque 
canonum 22 sqq. — quarti eiusque 
canonum 24 — monitorum in fine 
additorum 24 sqq. Tota Constitutio 
suffragiis subiicitur 27. Agitur de 
exceptionibus propositis27sq. Con- 
stitutio approbatur et confirraatur i 
in Sessione publica tertia 29. \ 

Constitiitio prima de Ecclesia 210 sqq. 
Eius historia 103 sqq. Caput de 
infallibihtate additum v. Infallibili- 
tas S.Pontificis. Constitutio dePora. 
Pontif. (ex cap. undecimo et cap. 
addito) deputationi proponitur et 
discutitur 1 10 sqq. nomen accipitpri- 
mae de Eccl. 110 — reformata cum 



relatione traditur Patribus 112. Cur 
de ea statim agendum sit 107 sq. 
112. 113. Rationes oppositae 113. 
Refutantur 113 sqq. Relatio de 
Const. in Congr. gener. habita aRiTio 
Pie 112 sq. Discussio generalis 113, 
quomodo conclusa 113 — specialis; 
prooemii 115. cf. 126 sqq. — capitis 
primi et secundi 115 sq. — tertii 
et trium canonum priorum 116 — 
incisi canonis tertii 116, de quo 
disseritur 157 sqq. Discussio defini- 
tionis FJorentini de Primatu 117. cf. 
150 sqq. - vocis episcopalis potesta- 
tis S. Pontificis 117 cf. 154 sqq. — 
quarti capitis 119. 200sqq. — canonis 
121 sq. Ultima discussio totius Con- 
stitutionis et sufFragia 122 sq. 206. 
Aliqui petunt a Summo Pontifice, 
ut tria mutari iubeat 123. 164. 
Rmus Dupanloup, ut approbationem 
Constitutionis differat 123. Multi 
Patres discedendi venia generaliter 
concessaante habitam Sessionem lY. 
Romam relinquunt 124. Eorum epi- 
stolae ad S, Pontificem vel Praesides 
Concilii datae 124. Constitutio in 
Sess. solemni quarta approbatur et 
confirmatur 124. — Praeterea v. 
Infallibilitas S. Pontificis. 

Corpus Jnwiamim. Num in quaestione 
de imraediata vel mediata eius per I 
Dcum creatione Patrum Scripturae 
explicatio norma interpretationis ha- 
benda sit 60. 

Creaiionis proprie dictae possibilitas, 
num sola ratione cognosci possit et 
a Yaticano cognosci posse dicatur 
42 sqq. 

Criteria revelationis v. Revelatio. 

Cugini, Franc. Aem., Archiep. Muti- , 
nens., unus e deput. fidei 2. * . 

Cul/en , Card. , Archiep. Dublinens., 
formulam definitionis infallibilitatis 
pontif. proponit 201. 202 sq. 

Darhoy, Georg. , Archiep. Parisiens. 
Eius epistola ad Piura IX. ante 
Sess. lY. 123. 164. 188. 

Dechafnps, Yictor, Archiep. Mechli- 
niens., unus e deput. fidei 2 — ad 
reformandum scheraa de doctr. cath. 
electus 15 — petit, ut infallib. pon- 
tif. definiatur 105 sq. Eius opinio 
de obiecto infallibilitatis exhibendo 
195. 200. 



Concliisio Const. de fide — Episcopi 



237 



gen. ha- 



Depuladones quatuor Patrum , quid 
sint 1 — ad quid institutae 1 — 
quomodo constitutae 1. Quid iis 
agendum 3 sq. G. Deputationis de 
fide membra 2 — relationes scripto 
traditae 4. 9 — in Co: 
bitae 6. 10. V. Relationes. 

Deus. Definitur, Deum unum, a mundo j 
distinctum , infinitum exsistere 74. 1 
90. Eum libere ad suam gloriam \ 
omnia, quae praeter ipsum sunt, I 
creasse 76. 97 — atque providum ! 
gubernare 76. Eius scientiam ad 
omnia pertingere, etiam ad futura i 
libera 76. JS^um definiatur, eum i 
omnia eodem tempore creasso 75sq. j 
Definitur, eum certo cognosci posse ' 
naturali rationis lumine 33 sqq. 77. 
97 — etiam in statu naturae lap- 
sae 33 — sine supernaturali re- 
velatione seu alio adiumento super- 
nat. 33 sq. Num oxcludatur ne- 
eessitas institutionis 36 sq. — in- . 
tuitionis Dei 38 sq. — ideae innatae 
s. alius naturalis adiumenti sive 
subiectivi sive obiectivi 39 sqq. Num 
definiatur , Deum naturaliter co- 
gnosci posse creatorem stricto huius 
vocis sensu 42 sqq. Y. Creatio. Tra- 
ditionalismus. Ontologismus. 

Dias Lara?u/eira, Sebast., Episc. S. Petri 
Fluminis Grandensis Australis, unus 
e deput. fidei 2. ' 

Diluvium. Num in quaestione de eius 
universalitate Patrum Scripturae ex- 
plicatio norma habenda sit GO. 1 

Discedendi venia d. 16. lulii 1870 ge- i 
neraliter concessa 124. 

Discussio rerum in Congr. gen. 3 sqq. : 

Doijmatum sensus , num progressu | 
scientiae mutetur 94. 100. Qualis | 
progressus in dogmatum intelli- : 
gentia admittendus ibid. Cf. Ec- j 
clesia. - ' 

Dominis (de) , M. A. Eius error de | 
Primatu notatus a facultate Pari- 
siensi 218 ^ Cf. 230 ^ 

Dupanloup , Ant. Felix, Episc. Aure- 
lianens. Eius epistola ad Summum 
Pontificem ante Sess. IV. 123. 

JEcclesiaNev\t2Lt\im revelatarum custos 
atque magistra et ipsa motivum cre- 
dibilitatis 87. Gratiae auxilio catho- 
lici , ut in catholica fide perseve- j 
rent, iuvantur 88. Eorum conditio | 



diversa ab aliorum , nec iusta iis 
causaesse potest mutandi fidem seu 
de ea dubitandi 61 sqq. 88. 99. 
Num a Concilio definiatur, hominis 
catholici defectionem semper for- 
male peccatum esse 61 sqq. Ra- 
tiones id asserendi 62. 66 sqq. Sed 
negandum est 62 sqq. Doctrina 
Hermesii 62 sq. — similis aliorum 
63 sq. — Vigilii 66 — reiicitur a 
Conc. 64 sqq. Ecclesia proscribere 
potest ac debet falsi nominis scien- 
tiam fidei contrariam 91. 93 ^ 100, 
etiamsi fidei non formaliter, ut hae- 
retica, opponitur, quod tamen in 
Const. de fide non definitur 91. Mo- 
nitum vitandi errores ab Ecclesia 
proscriptos, etiamsi haereses non 
sunt 101. Ecclesia artium et disci- 
plinarum culturam magni aestimat 
et fovet 93. Dogmatum ab Eccl. pro- 
positorum sensus progressu scientiae 
non mutatur 94. 100. Verus et fal- 
sus in dogmatis intelligentia pro- 
gressus ibid. Ecclesia non in solis 
veritatibus revelatis proponendis in- 
fallibilis est, sed etiam in aliis cum 
his connexis 190. 193. 197. 204 sqq. 
207 sq. Eius docendi potestas ad 
iurisdictionem spectat 218^. Odium, 
quo portae inferi Ecclesiam aggre- 
diuntur 112 sq. Quorundara, prae- 
sertim Anglicanorum opinio, Eccle- 
siam constare compluribus Eccl. 
particularibus inter se independenti- 
bus 31 ^ Praet. v. Episcopi. Pri- 
matus. 

Emendationes (obiectiones, animadver- 
siones) a Patribus factae, quid sint 
3 sq. — quid valeant ad Constitu- 
tiones explicandas 9 — ■ si in suf- 
fragiis de tota Constit. ferendis pro- 
ponuntur, vocantur etiam excep- 
tiones s. conditiones suffragio ad- 
iectae 6. 27. 122. 

Episcopalis potesfas , quid sit 117. 
154 sqq. V. Primatus. 

Episcopi sunt institutionis divinae et 
ad essentialem Ecclesiae constitu- 
tionem pertinent 132 sq. Utrum a 
Papa an immediate a Christo acci- 
piant iurisdictionem, non tangitur 
a Concilio Vaticano 194 sq. 229-. 
Sunt veri iudices fidei 178. cf. 73 ^ 
Episcopalis S. Pontificis potestas 
eorum potestati non officit 117 ^ 



238 



Index personarum ac rerum. 



224 sq. Singuli et simul omnes i 
S. Pontifici subiecti sunt 222 sq. i 
Utrum solus S. Pontifex an etiam , 
omnium Episcoporum cum S. Pon- ! 
tif. coUegium liabeat supremam po- 1 
testatem 223 * et infallibilitatis prae- 1 
rogativam 165. 185. 188 sqq. Y. ! 
etiam Concilium. Ecclesia. Infalli- j 
bilitas S. Pontificis. Primatus. ! 

Exceptiones v. Emendationes. | 

Eyhel de Primatu 150. 221 \ 154. 1 

I^ehronius de Primatu 221 ^ — de com- j 
municatione Pontificis cum totius j 
orbis grege 226 ^ 

Fides, quid sit 82. 98. Dei fidem ex- 
igendi ius 81. 98. Fidei possibilitas ' 
83. 98 — supernaturalitas 84 sq. : 
99 — libertas 85. 99 — necessitas ■ 
87 — obiectum 86. Dubium de , 
fide et defectio 61 sqq. Fides et 
ratio 90 sqq. Y. etiam Ecclesia. 
Mysteria. Revelatio. 

Flewv/ de appellatione a Papa ad : 
Conc. 227 ^ 

Florentinum Concilium de inspiratione 
49. Eius definitio de Primatu a Ya- 
ticano recepta220 — cur? 150. De 
ultimisverbis „quemadmodum etiam 
etc." 150 sqq. Ipsius Yaticanieorum 
explicatio 153. Quo sensu plena 
iurisdictionis potestas a Florentino 
tribuatur S. Pontifici 161 sq. Eius 
testim. pro infallib. pontif. 174. 231. 

Franzelin S. I. de schemate de doctr. 
cath. disserit 15. 76 — de verbis 
^siraul ab initio temporis" ex Conc. 
Lat. lY. receptis 75^ — de Prima- 
tus cum Romana sede connexione 
138. 150 ^ 

FrohscJiammer de libertate scient. 93 K 

Fuldensis conventus Episc. (1869) 105. 

G-alilei doctrina de motu terrae, num 
ad tribunal Ecclesiae spectarit 59. 

Galliae quidam Episcopi , ne novae 
definitiones fidei edantur , deside- 
rant 105. 

Gallicani de appellatione a Papa ad 
Concilium oecum. 227 ^ 

Garcia Gil, Emman., Archiep. Caesar- j 
august., unus e deput. fidei 2. | 

Gasser, Yinc, Episc. Brixinens., unus e 
deput. fidei 2 — disserit de canonibus 
condendis 14^ — refert de emen- 
dationibus propositis in caput pri- , 



mum Constitutionis de fide 21. (in 
adnot. :) 74 sqq. 96 — in eiusdem 
caput alterum 22. 30. 33 sqq. 36 sq. 
38 sq. 40. 47. 50 sq. (in adnot. :) 
77 sqq. 81 — de exceptionibus in 
totam Constitutionem propositis 
27 sq. 32. 44 sqq. 51 sq. 55 sq. (in 
adnot.:) 72. 74. 77. 81 — de emen- 
dationibus in cap.^ quartum Const. 
primae de Eccl. propositis 120 sq. 
173 sqq. 178. 180 sqq. 203 sqq. (in 
adnot.:)232 sqq. — de canone cap. 
quarti 121 sq. — de except. in quar- 
tum caput 123. 188. 206 sq. 

Germaniae quidam Episcopi deside- 
rant, ne infallibilitas pontificia de- 
finiatur 105. 

Gnemensis v. Ledochowski. 

GiintJieriana doctrina de Dei libertate 
creandi atque creationis fiue reiici- 
tur 97. 

Hassun, Ant. P., Patriarcha Ciliciae 
Armen., unus e deput. fidei 2, pe- 
titionem, ut definiatur infallib. pon- 
tif., tradit 106. 

Jlermesii doctrina exponitur seu a Con- 
cilio respici dicitur 23 — doctrina 
de fine creationis reiicitur 97 — 
doctrina de fide 82 ^ 85 * — de dubii 
liceitate 62 sq. 

Hormisdae Papae formula v. Constan- 
tinopolitani IN. testim. 

Hkss, I. Eius error de Primatu 218 \ 
218 6. 

Indifferentisnius reb'giosus 63 sq. Cf. 
Pontifex Romanus. 

Infallihilitas Ecclesiae v. Ecclesia. 

Infallibilitas Sunimi Pontificis. Historia 
definitionis eius 104 sqq. Quomodo 
factum sit, ut Concilio proponeretur 
104 sqq. Quid de ea re censuerint 
Cardinales in Curia residentes 104 

— Episcopi latini de rebus Concilio 
proponendis consulti 104 — theo- 
logi commissionis dogmaticae 104 sq. 

— varii ante Concilium Patres 105 sq. 
Animorum de ea re commotio 106. 
Patrum ab initio Concilii opinio- 
nura varietas 106. Petitur fere a 
quingentis, ut infallibilitas propona- 
tur 106 sq. Patres 136 petunt, ut 
ab ea proponenda abstineatur 107. 
Quae Praesidum Concilii opinio 107. 
Congregatio oxaminandis proposi- 



Exceptiones — Lugdunense II. 



239 



tionibus rem proponendani censet 
107. Assentitur S. Pontifex 107.: 
Schema capitis de infallibilitate ca- 1 
piti undecimo Constitutionis de Ec- ; 
clesia additur 107 — Patribus pro- , 
ponitur 107. Horum diversa de or- 
dine rerum proponendarum studia 
107 sqq. Constitutio de Rom. Pon- 
tifice, ex cap. undecimo et cap. ad- ' 
dito composita, cum Patrum emen- ■ 
dationibus deputationi proponitur et 
discutitur 110 sqq. — nomen sor- 
titur primae de Ecclesia 110 — tra- 
ditur Congregationi gener. cum re- 
latione 112. Aliorum gratiarum ac- 
tiones, aliorum querelae 112. Cur 
prius de Constitutione prima de 
Eccl. quam de aliis schematis agen- 
dum sit 107 sq. 112. 113. Rationes, 
cur alius ordo praeferendus 113. 
Refutantur 113 sqq. Cf. Constit. 
prima de Ecclesia. 

Testimonia trium Conciliorum pro 
infallib. S. Pontificis magisterio 231. 
165 sqq. Y. Constantinopol. lY. — 
Lugdun. II. — Florentinum Con- 
ciUum. Ea referuntur non ad so- 
lum Primatum, sed etiam ad infal- 
libihtatem 171 sq. — non solius 
Romanae sedis vel Ecclesiae, sed 
Pontificis 172 — eiusque a ceteris, 
non quidem separati , at distincti 
eorumque superioris 172. Yerba: 
„Confirmafratres tuos" 170 sqq. 232. 

Num S. Pontificis infallibilitas sit 
personalis 175 sq. — separata 177. 
180 — absoluta 181. 182 — eius 
solius propria 188 sqq. cf. 1G5. 185. 
Num Pontifex, antequam definiat, 
consilium Episcoporum exquirere 
vel Ecclesiam consulere debeat 
182 sqq. Num ei forma praescribi 
possit , qua definitionem edat 182. 
183. Quis sit fiuis infallibilitatis 
pontif. 180. Num ipse tanquam per- 
sona privata se haeresi addicere pos- 
sit 187. Infallibilis est, quando ex 
cathedra loquitur 233, quid hoc sit 

233, num id constare possit 233. 
Obiectum infallibilitatis idem estat- 
que obiectum infallib. Eccl. 190 sqq. 

234. Disputationes de obiecto in 
definitione exhibendo 193 sqq. In 
qua praecise re fuerit dissensio 
199. Res componitur 200 sqq. Ex- 
plicatio doctrinae do obiecto in- 



fallibilitatis 203 sq. Quod sit ob- 
iectum infallib. 207 sq. Summus Pon- 
tif. non per inspirationem, sed per 
assistentiam Spiritus s. infallibilis 
est 232. 234 — ac media humana 
ad veritatem inveniendam adhibere 
debet 183. 232. 234. 

Inscriptio Constitutionum ^ quae sit et 
cur usurpata 70. 

Inspiratio, quid sit 47 sqq. 80. Quae 
fuerit Lessii de inspiratione opinio 
49 sqq. Liber inspiratus, quomodo 
differat a canonico 51 sqq. 81. Quid 
sit res propter aliud inspirata 57. 
Y. Scriptura sacra. 

Interpretatio Scripiurae normam sequi 
debet sensum Ecclesiae 53 sqq. 81. 
— „in rebus fidei et morum'', quid 
sibi velit 54 sqq. 

ludices. Episcopos in Concilio cum 
Summo Pontifice veros esse iudices 
73 sq. Y. Concilium. Episcopi. 

Ketteler (de), G. Emman., Episc. Mo- 

gunt., de ordine in rebus tract. 114. 

Eius ante Sess. lY. epistola ad 

Summum Pontif. 124. 
Kleutgen S. I. de culpa dcfectionis 

hominis catholici 61 ^ 

Lamennaeus de naturali Dei cogni- 
tione 36 1. 

Lealiy , Patric. , Archiep. Casseliens., 
unus e deput. fidei 2. Eius schenia- 
tis de Romano Pontifice formandi 
studium 109 — relatio de emenda- 
tionibus in eius prooeraium pro- 
positis 115. 127? 129. (in adnot.:) 
211 sq. 

Ledochou^skjj , Miecislaus , Archiep. 
Gnesnens. et Posnaniens. , unus e 
deput. fidei 2 — petitionem , ut 
infallib. pontif. definiatur , tradit 
106 ~ ad schema de Rom. Pon- 
tifice formandum confert studium 
109. 

Lessii de inspiratione doctrina 50 sq. 
Num in condendo decreto de S. 
Scriptura a Concilio eius ratio ha- 
bita sit 49 sqq. 

Lugdunense II. Conc. de recursu ad 
s. Sedem 226 ^ Eius testim. de in- 
fallibilitate S. Pontif. 165 sqq. 231, 
num in cap. addendo truncatum 168, 
num vere ipsi Concilio tribuendum 
sit 168 sq. 173. 



240 



Index personarum ac rerum. 



jf£ncarii Yinnicensis de Primatu doc- 
trina 215 \ 

Manning, Ed., Archiep. Westmonaste- 
riens., unus e deput. fidei 2. Ope- 
ram confert ad scliema de Romano 
Pont. formandum 109. 

Martin, Conr. , Episc. Paderbornens., 
unus e deput. fidei 2 — ad refor- 
mandum schema de doctr. cath. 
cum duobus electus id operis solus 
subit 15 — schematis reforraati 
priorem partem deputationi exhibet 
atque operis rationem reddit 15 sq. 
Eius in schemate discutiendo pars 
16 sq. Tradit alteram schematis 
reformati partem 17. Refert de 
emendationibus in caput tertium 
Constitutionis de fide propositis 22. 
65. 67. (in adnot. :) 86. 87. 98. 
Eius schematis de Rora. Pontifice 
formandi studium 109 — formulae 
definitioiiis infallibilitatis pontif. ob- 
iectum vario modo exhibentes 
194 sqq. 200. 201. 

Materialisnms post desertam religio- 
nem christianam vulgatus 72. 

Melchers, Paulus, Archiep. Coloniens. 
Eius ad S. Pontif. ante Sess. IV, 
epist. 124. 

Miracula v. Revelatio. 

Moguntinus v. Ketteler. 

Monescillo , Ant. , Episc. Giennens., 
unus e deput. fidei 2. 

Monita Constitutioni de fide addita 
101. Eorum historia 24 sqq. 27 sq. 

Motiva credibilitatis v. Revelatio. 

„ Multiplices inter'% Literae Apostolicae, 
V. Ordo. • 

Mysteria exstare et quid sint 89 sq. 99. 
Quid ratio circa ea praestare possit 
90. Num inter ea et rationem pos- 
sit esse pugna 91. 

^atnralismus reiecto Ecclesiae raagi- 

sterio vulgatus 71. 
Neapolitani Episcopi de tractanda pon- 

tificia docendi potestate 105. 
Nuytz de possibilitate transferendi 

Primatum ad aliam sedem 148. 149. 

Ontologismus, num a Concilio damna- 
tus sit 38. 75 ^ Postulatum de eo 
38 ^. S. Inquisitionis de eo de- 
creta 39 ^. 

Oratio Christi pro unitate discipulo- 
rum 21P. 



\ Orationes in Congr. gen., quo ordine 
I habitae 3 sq. 

! Ordo Concilii Yaticani in decretis con- 

1 dendis servatus 1 sqq. — Literis 

' Apostolicis „Multiplices inter'' con- 

stitutus 2sq. — decreto 20. Februa- 

rii accuratius determinatus 3 sqq. 

Cur hoc decretum editum sit 2. 

Paderhornensis v. Martin. 

Palmieri S. I. de connexione Prima- 
tus cum Romana sede 139. 141. 

Pantheismus reiecta religione chri- 
stiana vulgatus 72. Cf. Deus. 

Pecci, Cardinalis, Episc. Perusinus, ut 
aliqua ontologismi forma condem- 
uetur, petit 38*. 

Pictaviemis v. Pie. 

Pie, Lud. Franc, Episc. Pictaviens., 
unus e deput. fidei 2 — ad re- 
formandum schema de doctr. cath. 
electus 15 — refert de emendationi- 
bus propositis in caput quartum 
Constitutionis de fide 24. (in ad- 
not. :) 92. 99 — in eiusd. conclusio- 
nem 25 sqq. — de Const. priraa de 
Eccl. 112 sq. 144. 151. 154. (in ad- 
not.:) 225. 

Pighius, Alb. , de quaestione, nuni 
Papa, homo privatus , se haeresi 
addicere possit 187. 

Placetum regium reiicitur 225. 

Plato, num cognoverit Deum tanquam 
omnium rerum finem 43. 45. 

Pontificis /i*omrT;?/Constitutiones et de- 
creta, quibus pravae opiniones dam- 
nantur, servanda sunt 101. Eius 
praesertim nostrae aetatis acta, 
quibus reprobantur errores de in- 
differentismo : „Multiplices inter'' 
(22. Aug. 1851) 66. Syllabus (prop. 

i XY.) 64. 65 ^ — de revelatione et 
motivis credibilitatis : propositio 
(XXI.) ab Innoc. XL damnata 83 \ 
(Cf. propositiones a Bautainio et Bon- 

I netti subscriptas 401 83 K) Literao 

i Apost. (9. Nov. 1846) „Qui pluribus'' 
83 * — de ratione scientiam inter et 
fidem: ,,Gravissimas inter'* (ll.Dec. 
1862) ad Archiep. Monach. 79 K 90 K 
99^ „Tuas libenter" (21. Dec. 1863) 
ad eundem 90 ^ „Eximiam tuara*" 
(15. lan. 1857) ad xVrchiep. Colon. 
95 \ 1002. Allocutio Pii IX. (9. lun. 
1862) 100 2. Syiiabus (prop. X. XI. 
XIY.) 92 2. (prop. YIII.) 94 ^ — de 



Macarius Vinnicensis — Relationes. 



241 



Primatu: „Ad Apostolicae Sedis" 1 
(22. Aug. 1851) 148. „Auctorem I 
fidei" (28. Aug. 1794) 216 ^ „Ac- 
cepimus" (11. lun. 1715) 225 ^. Do- 
creta Inquis. (1647) 218 ^ (1644) 
225 2. Syiiabus (prop. XXXV.) 148. 
149. ^Super soliditate" (28. Nov. 
1786) 150. Articuli loannis Huss 
a Martino V. damnati (art. 7.) 218 ^ 
Marsilii Patavini et loannis de lan- 
duno errores a loanne XXII. dam- 
nati ^l^'^. Alia v. Primatus. 

Preux (de), Petr. los., Episc. Sedu- 
nens., unus e deput. fidei 2 — stu- 1 
dium confert ad schema de Romano | 
Pontifice formandum 109. 

Primalus iurisdictionis in univ. Ec- 
clesiam a Christo in Petro institu- 
tus est 215. 218. Varii errores 215 K | 
Immediate et directe in Petro in- \ 
stitutus est 216 sq. 218, qui recte 
dicitur unitatis principium ac visi- 
bile fundamentum 125 sqq. 211., ; 
Apostolorum et Ecclesiae caput 218. | 
Explicantur testimonia S. Scriptu- 
rae 130 sqq. Verborum „Tu es Pe- 
trus" Patrum explicatio 170. Num 
etiam ceteri Apostoli acceperint po- ; 
testatem solvendi et h*gandi 129. 
131. 134 — ac fundamentum sint 
Ecclesiae 129. 135 sqq. Petri ratio 
ad Apostolos 132 sq. Ceteris non 
solum singuHs, sed omnibus simul 
praefertur 218. 

Perpetuitas Primatus 219. 220, 
in Romana sede 219. 220. Quae- 
runt theologi, num connexio Prima- 
tus cum Romana sede sit iuris di- 
vini atqueindissol. 138 sqq. 145 sqq. 
148. Num quid de hac re a Conc. 
Vat. dechiratum sit 137 sqq. 

Vis ac ratio Primatus 220 sqq., 
primatialis iurisdictio est ordinaria, 
i. e. nec nomine alterius nec in 
casibus solum extraordinariis exer- 
cenda 221. 229 — immediata, i. o. 
quae directe in oranes christianos 
ab ipso Primate exercetur 222. 230 
— episcopalis 222, quo iure et quo 
sensu 154 sqq. — in pastores et 
fideles tam seorsum singulos quam 
simul omnes 223. Iltrum solusPon- 
tifex, an etiam Concilium cum ipso | 
habeat supremam potestatem 1()2. [ 
223 *. Eius episcopalis potestas non j 
officit ordinariae et immediatae Epi- 1 

Grauderath, Coustit. do<^mat. 



scoporum potestati 117'. 224. 225 ^ 
lus Summi Pontificis libere cum 
toto totius orbis grege communi- 
candi 225. Placetum regium reiici- 
tur 225. Pontifex iudex est supre- 
mus, ad quem ab omni tribunali 
eccles., a quo ad nulhim , neque 
ad ConciHum oecum. recurri potest 
226 sq. Ilabet totam plenitudinem 
supremae potestatis 161. 229 — 
etiam in rebus ad disciphnam et 
regimen totius Ecclesiae spectanti- 
bus 224. 229. De inciso canonis 
tertii Const. de Eccl., quo tota ple- 
nitudo supremae potestatis Summo 
Pontifici attribuitur 157 sqq. In 
Primatu continetur supremum ma- 
gisterium 230. 

Concihi Constantin. IV., Lugdu- 
nensis II. , Fiorentini testimonium 
165 sqq. 231. V. Constantinop. IV. — , 
Lugdun. II. — , Florent. Concilium. 
Praeterea v. Infallibihtas Summi 
Pontificis. Pontifex Romanus. 

Prophetia v. Revelatio. 

ProjKJsitio rerum a Concilio tractan- 
darum, ad quos spectet 2 — quae 
eius modus 3. 

Piisey y quid doceat de variis unius 
verae Ecclesiae quasi ramis 31 ^ 

Quitensis Conci/ii Episcopi desiderant, 
ut infallibilitas pontificia definia- 
tur 105. 

liatio deputatorum Patrum de modo, 
quo scliema de doctr. cath. refor- 
matum sit 17 sq. 33 sq. 42. 53 sq. 89 -. 

Rationalismus reiecto Ecclesiae raagi- 
sterio vulgatus 71. Rationalista- 
rura et semirationalistarum doctrina 
de fide 82 \ 

Tiatishonensis v. Senestrey. 

Rausvher, los. Othmar, Card., Archiep. 
Vindobonens., posfculationera propo- 
nendae infallibilitatis doctrinae ap- 
probandam negat 107. 

Ref/alistae de S. Pontificis corarauni- 
catione cura grege 225 ^. 

Rfgnier, Ren. Franc, Arehiep. Carae- 
racens., unus e deput. fidei 2. 

Relationes deputatis de fide scripto 
tradendae 4. 9 — in Congr. gen. 
habendae 6 — quanti raoraenti sint 
ad Constifc. explicandas 10. 

Relatio de schemate Constitutionis 
16 



242 



Index pcrsonarum ac rerum. 



do fide 17 sq. (in adnot.:) 71. 75. 00 

— de emendationibus propositis in 
prooemium 19. (in adnot. :) 73. 74 

in caput primum 21. (in adnot. :) 
75. 76. 96 — alterum 22. 30. 33 sqq. 
36 sq. 40. 47. 50 sq. 51. (in adnot. :) 
78 sq. 81 — tertium 22. 65. 67. (in ad- 
not.:) 81. 86 sq. 98 — quartum 24. 
(in adnot.:) 92. 99 — conclusionem 
25 sqq. — de conditionibus suffra- 
^iis „Placet" adiectis, quum tota 
Constitutio sutfragiis subiiceretur 
27 sq. 44 sqq. 51 sq. 55 sq. (in ad- 
not.:) 72. 74. 77. 81. 

Relatio de Constitut. prima dc 
Eccl. scripta 110 sqq. 125. 140. 154. 
175. 177. (in adnot.:) 222. 233 sq. 
Relatio in Congr. gen. de eadem Con- 
stit. habita 1 12 sq. 126. 144. 151. 155. 
225* — de emendationibus propo- 
sitis in prooemium 115. 127. 129. 
(in adnot. :) 211 sq. — in caput pri- 
mum et alterum 113 sqq. 116. 130. 
219^ — tertium et tres prioresCon- 
stitutionis canones 116 sqq. 144. 
152. 155. 157. 158. 159. 160 sqq. 
(in adnot.:) 221 sqq. 226. 229 — 
in quartum 120 sq. 173 sqq. 178. 
1 80 sqq. 203 sqq. (in adnot. :) 232 sqq. 

— de eius canone 121 sq. Relationes 
tres de exceptionibus, quum tota 
Constitutio suffragiis subiicerelur, 
propositis 118 ^ 123. 128. 147 sqq. 
164. 188. 206 sq. 211 ^. 

Ixevelatio. Eius possibilitas et utilitas 
97 — exsistentia 77 — necessitas 
moralis ad cognoscendas veritates 
religiosas naturales 78 — absoluta 
in statu naturae elcvatae 79. Mo- 
ralis et absolutae necessitatis expli- 
catio 78 ^ 79 ^ Revelatio contine- 
tur in Scriptura et Traditione 80. 
V. Scriptura. Revelationis cognosci- 
bilitas 83. 98 — criteria praeser- 
tim sunt externa facta divina 83. 
Falsae de ea re doctrinae 83 ^ 98 ^ 
Miraculorum et prophetiarum pos- 
sibilitas et veritas 83. 99. Ecclesia 



veritatis revelatae custos etmagistra Seclunensis v. Preux 



Schaejmia», Andr. Ign., Archiep. Ul- 
traiectens. , unus e deput. fidei 2. 

f^chanz, professorTiibingensis, de certa 
naturali Dei cognitione a Vaticano 
definita 40 ^ 

Schema de doctrina cath., quanti mo- 
menti sit ad Constit. explicandas 8. 
Eius partes ac capita 11 sq. Ex 
eo derivatur Constit. de fide 11. 
Patrum de eo disceptatio 13. De- 
putationis iudicium 13 sqq. De sche- 
mate disserit Franzelin 15. Eius 
pars prior recipitur tanquam Con- 
stitutio de fide 15 sqq. Altera pars 
s. Constitutio de praecipuis myste- 
riis fidei non perficitur 17. 

Sche7na de Ecclesia , quanti momenti 
sit ad Const. explicandas 8. Eius 
capita 103*. Traditur Patribus 103. 
Eorum animadversiones in decem 
priora capita scripto tradendae 104. 
Ea pars Const. relicta 104. E capite 
undecimo ot capite de infallib. S. 
Pontificis addito oritur Constitu- 
tio I. de Eccl. 107 sqq. V. Tnfal- 
libilitas S. Pontificis. 

SicJimid, Aloys., de peccato defectionis 
hominis catholici a fide 61*. 

ScJncarzenherg , Card. , Archiep. Pra- 
gens., iam ante Conc, ne infallibilitas 
pontif. definiretur, petiit 105 — pe- 
titionem 136 Patrum tradit 107. 

Schivetz, theol., secretarius deputatio- 
nis fidei 2. 

Scientiae ratio ad Ecclesiam v. Ecclesia. 

>>criptura Sacra continetur omnibus 
libris Vulgatae eorumque partibus 
80. 98. Num Vulgata planc idem 
sit ac Clementis VIII. editio 47. 
Inspiratio Scripturae, quid sit47 sqq. 

80. Quae fuerit Lessii de inspira- 
tione opinio , num ea in decretis 
notetur 49 sqq. Quoniodo liber in- 
spiratus differat a canonico 51 sqq. 

81. Regula interpretationisS.Scrip- 
turae 53 sqq. 81. Quid sibi velit 
restrictio „in rebus fidei et morum 
etc." 54 sqq. 



atque ipsa perpetuum motivum cre- 
dibilitatis 87. V. Deus. Ecclesia. 

Biarius Sforza , Cardinalis, Archiep. 
Neapol., petit, ut quaedam Ontolo- 
gismi species condemnetur 38 ^ 

Bicherianorum de Primatu errores 150. 
216. 217. 



Semirationalistae de fide 82 * — de li- 
bertate scientiae 93 *. 

Senestrey (de) , Episc. Ratisbonens., 
unus e deput. fidei 2. Confert stu- 
dium ad formandum schema de Rom. 
Pontifice 109 — ad obiectum in- 
fallibilitatis recte exhibendum 196. 



Revelatio 



Zinelli. 



243 



Ses.v,o puhlica .<?. solemnis Coiicilii Vat., 
quid sit 1 — quomodo habeatur 7. 

Sinior, loannes, Archiep. Strigoniens., 
unus e deput. fidei 2 — refert de 
schemate Constitutionis de fide 1 7 sq. 
(in adnot.:)71. 75. 96. — de emen- 
dationibus propositis in eius pro- 
oemium 19 sq. (in adnot.:) 71. 74. 

Spaldirig, Archiep. Baltimorens., unus 
deput. fidei 2. Eius scliema de- 
finitionis infallibilitatis pont. 107 — 

— opinio de obiecto infallib. exhi- 
bendo 195. 200. 

Steins, Archiep. Bostrens., unus e de- 
put. fidei 2. Eius studium formandi 
schematis de Rom. Pontifice 109 — 
opinio de obiecto infallibilitatis ex- 
hibendo 195. 200. 

Stllus conciliaris Constit., qualis esse 
debeat 18. 

Sfyigoniensis v. Simor. 

Suffragia m Congreg. gen. de emen- 
dationibus propositis et schematum 
partibus actu surgendi et sedendi 
lata 3 sqq. — de integris Constit. 
verbis„PIacet", „Non placet", „PIa- 
cet iuxta modum" — in Sess. 
publicis 7. 

TamhwiniKs , Petrus (f 1827, distin- 
guendus a Thoma Tamburinio mo- 
ralista mortuo 1675, 154^). Eius 
doctrina dePrimatu 154. 221 \ 22:P 

— de appellatione a Papa ad Con- 
cilium 227*. 

Tarvisinus v. Zinelli. 



Traditio est fons revelationis 80. 

Traditionalismus crudior exponitur 34 
— a Concilio damnatur 35 — mi- 
tior, quatenus tangatur 35 sqq. 

Tridentinum Concilium , quos tulerit 
fructus 70 sq. Renovantur et ex- 
plicantur eius decreta de S. Scrip- 
turae ambitu 47. 80 — inspiratione 
ibid. — interpretatione 53. 81. 



Tlbaghs, professoris Lovaniensis, doc- 
trina ontologistica cum definitione 
Vaticani conciliari nequit 39. 

Valdivieso , Raph. Valent. , Archiep. 

S. lacobi de Chile , unus e deput. 

fidei 2. 
Vigilii, Franc, doctrina de defcctione 

a fide 66. 

Wjielan, Rich., Episc. Wheelingensis, 
emendationes in prooem. Const. de 
fide retractat 20. 

Wicleffii error de Primatu 218^. 

Zinelli, Frid., Episc. Tarvisinus, unus 
e deput. fidei 2. Operam confert 
ad formandum schema de Rom. 
Pont. 109. Eius relatio de Iiuius 
schematis emendationibus in cap. 
tertium et tres canonos propositis 
116. 117. 144. 152. 155. 157. 158. 
159. 160 sqq. (in adnot.:) 221 sqq. 
226. 229 — de exceptionibus in ca- 
put tertium 118*. 123. 164.