Skip to main content

Full text of "De matrimonio christiano"

See other formats


^'Tw'^f'^ 


DE 

MATRIMONIO 

CHRISTIANO 


DE 


MATRIMONIO 


CHRISTIANO 


LIBRl  TRES 


AUCTORE  10.  PERRONE  E  SOC.  lESU 


!N  COIL.  BOM.  GEN.  STUDIOBIIM  PRAEFECTO. 


TOMUS  TERTIUS 


ROMAE 

TYPIS  S.  CONGREGATIONIS  DE  PROP.  FIDE 

MDCCCLVIII. 


MATRIMONIO  CHRISTIANO 


IiIB£R  TdRTIlJS 

DE 

mmnk^,  INDimiiBILITATfi  HATRIMONII  CHBISTIANt. 


STATUS  QDAESTIONIS  ET  PARTITIO. 


c 


um  duae  Yulgo  recenseantur  coniugii  christiani  pro^ 
prietates,  unitas  videlicet,  atque  indissolubilitas ,  et  earum 
unaquaeque  graves  complectatur  quaestiones ,  singillatim 
expendendae  sunt.  Quapropter  in  duas  sectiones  hunc  li- 
brum  distinguemus  ad  absolvendum  quod  nobis  propo- 
suimus  argumentum ;  quarum  altera  erit  de  unitate ,  altera 
de  indissolubilitate. 

Licet  vero  de  utraque  bac  proprietate  in  tractatu  de 
matrimonio  egerimus,  tamen  quod  nonnisi  breviter  sti^ictim^ 
que,  prout  Praelectionum  indoles  postulat,  ibi  fecimus, 
fusius  pleniusque  hic  pro  rei  gravitate  pertractare  consti- 
tuimus ,  ne  quid  deesse  ad  uberiorem  rei  cognitionem  vi- 
deatur. 

SECTIO  PHI3IA 

DE  MATRIMONII CHRISTIANI  UNITATE 


Matrimonii  uhitas  in  unius  cum  una  individuae  socie- 
tatis  coniunctione  consistit,  eaque  sub  duplici  potest  ra- 
tione  spectari ;  aut  quatenus  individuam  eiusmodi  socie-' 
tatis  consuetudinem  servat  cum  unico  coniuge ,  quin  nova8 


6  IIB.   III.   SECT.   I.   DE  MATR.   CHRIST.  UNUATE. 

ineat  altero  defuncto  coniuge  nuptias  ,  aut  quatenus  al- 
temtro  vita  functo  eamdem  cum  altero  societatem  instaurat. 
Sub  primo  respectu  habetur  monogamia  perfecta,  sub  altero 
monogamia  imperfecta. 

Huic  unitati  tum  perfectae ,  tum  etiam  imperfectae 
adversatur  polygamia  simultanea  seu  uxorum  pluralitas 
uno  eodemque  tempore,  nec  non  polyandria,  quae  habetur, 
cum  mulier  pluribus  simul  adhaeret  viris.  Unitas  imper- 
fecta  quae  exurgit  ex  iteratione  coniugii  alterutro  coniuge 
defuncto  ,  vulgo  polygamiae  aut  polyandriae  successivae 
nomine  designari  consuevit.  Quo  fit,  ut  passim  theologi 
bifariam  distinguant  polygamiam  et  polyandriam ,  in  si- 
muhaneam  videHcet  et  in  successivam. 

Polygamiaevox  usurpari  solet  ad  significandam  plurium 
uxorum  cum  uno  viro  coniunctionem.  At  proprie  polyga- 
mia  vox  est  generica ,  quae  muUiphcitatem  significat  nu- 
ptiarum ,  cuius  veluti  species  sunt  polyandria  et  polygy- 
nia.  Duplex  itaque  est  polygamiae  significatio  ;  altera 
generica ,  aUera  vero  specifica  quae  aequipollet  polygy- 
niae.  Nos  a  communi  loquendi  ratione  nullatenus  rece- 
demus. 

Ut  itaque  quidquid  de  unitate  christiani  matrimonii 
dicendum  est  complectamur ,  in  duo  capita  primam  hanc 
sectionem  partiemur,  ac  prius  de  simuUanea,  deinde  de 
successiva  polygamia  disputabimus. 

Quod  ad  simuUaneam  attinet  polygamiam,  vix  ulla 
occurrit  quaestio  si  sermo  sit  de  pluralitate  virorum ,  seu 
de  polyandria :  breviter  itaque  eius  foeditatem ,  solo  etiam 
inspecto  naturae  iure,  ostendemus.  Si  vero  sermo  sit  de 
pluralitate  uxorum  seu  de  polygynia ,  quae  ut  diximus 
polygamia  appellari  solet,  muUiplex  erit  quaestio  expen- 
denda :  num  scilicet  ea  primariae  naturae  legi  ita  refra- 
getur ,  ut  sit  intrinsece  mala  ac  semper  illicita ;  an  vero 
solum  quadantenus  naturae  legi  adversetur,  ilhque  potius 


L\B.  \\l.  SEClT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  tNITAtE.  1 

ttiinus  conformis  quam  ab  ea  prorsus  difformis  dicenda 
sit;  an  ea  divino  iure  etiam  ante  Evangelium  vetita  fue- 
rit,  adeo  ut  sine  divina  dispensatione  frequentari  licite  num- 
quam  potuerit;  an  denique  in  lege  Evangelica  sit  omnino 
abolita,  adeo  ut  unitas  censeri  debeat  prima  christiani 
matrimonii  proprietas. 

Quod  vero  spectat  ad  polygamiam  successivam ,  ea 
quamvis  unitati  christiani  matrimonii  non  adversetur , 
eius  tamen  perfectioni  minus  congruit.  Hinc  ecclesia  se- 
cundas  ulterioresque  nuptias  semper  quidem  habuit  ut 
validas  atque  legitimas ,  at  simul  erga  eas  disciplinam 
plus  minusve  severam  adhibuit:  nostri  itaque  muneris  erit 
ecclesiae  hac  de  re  doctrinam   disciplinamque  illustrare. 

Ita  porro  si  pro  viribus  quaestionibus  satisfecerimus , 
quas  de  polygamia  simultanea  ac  successiva  indicavimus , 
eo  ipso  prima  christiani  matrimonii  proprietas,  nempe 
unitas,  illustrabitur  et  vindicabitur. 

CAPUT  I. 

DE   POLYGAMIA   SIMULTANEA. 

ARTICULUS  I. 

Non  solum  christiani  Matrimonii  unitati,  sed  ipsi  Matrimonii  no- 
tioni,  spectato  etiam  solo  iure  naturae,  directe  opponitur  po- 
lyandria  et  uxorum  communio. 

Vix  olim  de  polyandria  a  theologis  disserebatur :  at 
plerumque  penes  omnes  uti  ratum  fixumque  assumebatur , 
eam  abominandam  turpitudinem  praeseferre.  Attamen  nunc 
cogimur  ipsam  adoriri  postquam  pessimi  homines  doctrinam 
de  polyandria  foede  invexerunt.  Sansimoniani  proclamarunt 
veluti  principium  (nnddimentdle  communttatem  foeminarum  ^ 
ac  foeminae  emancipationem ,  foeminam  liberam  (1).  Fourie-' 

(1)  Ita  Louis  Blanc  in  Hisloire  de  dix  ans.  Paris  1842.  tom.  II.  pag.  269. 
ubi  scribit :  «Les  Saints-simoniens  ^branlaient  dans  le  Glohe  toiites  les  vieille.s  base§ 


8  LIB.  III.  SKCT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  DNITATK. 

ristae  ac  Phalansteristae  commendarunt  communitatem , 
cuius  membra  promiscue  degerent  in  eadem  domo,  vive- 
rentque  in  communi  sub  unica  capacitatis  lege,  harmo-' 
niarum  et  affectiomm  (2) ;  et  ita  porro  docere  non  sunt 
veriti  Icariani ,  atque  communistae  caeteri ,  quorum  pestis 
nunc  longe  lateque  societatem  depopulatur. 

Isti  a  suis  cineribus  exsuscitarunt  quidquid  foedi  et 
obscoeni  antiqui  docuere  philosophi ;  Plato  praesertim ,  di- 
vinus  nempe  ille  Plato ,  qui  in  sua  chimaerica  republica 
communitatem  pariter  foeminarum  constituerat  (3) ;  quid- 
quid  cynismus  ethnicus,  gnosticismus  orientalis  effutierat ; 
quidquid  demum  latrocinium  aibigense  media  aetate ,  atque 
anabaptistae  impuri  excogitarunt. 

Quamvis  porro  nemo  istorum  aperte ,  conceptisque  ver- 
bis  polyandriae  theorice  patrocinium  susceperit,  practice 
tamen  eam  omnes  admittunt  ac  profitentur ,  eamque  pro- 
pensionibus  humanis  valde  congruentem  adstruunt  sub 
communismi  foeminei  denominatione  ,  ita  ut  possit  foemina 
unaquaeque  tot  viris  se  coniungero ,  quot  ipsi  bonum  vi- 
sum  fuerit. 

Ex  protestantibus  Thomasius  polyandriam  aliquo  modo 


(le  rordre  80cial...qiie  le  mariage,  Mgislation  de  radult^re ntplacek  la  souvrainet^ 
des  pencliants  et  a  i'^raancipation  du  plasir.»  Enfantin  unus  ex  praecipuis  huius 
sectae  propagatoribus  iam  an.  18.31.  promovebat  rehahilitationem  carnis  per 
/oeminam  liberam.  Id  ipsura  poslea  praestitit  Proudhon  an.  1846.  Cf.  op.  Le 
communisme  et  ses  causes.  Avignon  1S48.  pr^m.  part.  pag.  19  seqq. 

(2)  Ita  Victor  Consid^rant :  Exposition  du  systtme  phalansterien  de  Fou- 
rier  pag.  72.  et  pag.  98.  «  La  famille  pour  eux,  inquit,  n'est  qu'une  simple  r^u- 
nion  de  reproduction ;  et  le  premier  ^l^ment  social,  c'est  le  phalanst^re  ou  lacom« 
mune;  1200  personnes  au  moins  habitant  dans  une  m^me  maison  et  y  vivant 
en  commun  sans  concurrance  sous  la  seule  loi  de  la  capacit6,  des  harmonies  et 
des  attraits....]ls  n'ont  ( les  hommes  )  que  rembarras  du  choix.»  Et  in  op.  Th^o- 
rie  desqualre  mouvements  an.  1840.  pag.  146.  «^  Une  femme ,  scribit,  peut  avoir 
h  la  fois  1 .  un  epoux  dont  elle  a  deux  enfants;  2.  un  g^niteur ,  dont  elle  n'a  qu'un 
enfant ;  3.  un  favori,  qui  a  vd^u  avec  elle  et  qui  a  conserv6  le  tttre;  plus  de  sim- 
ples  possesseurs,  qui  ne  sont  rien  devant  la  loi.» 

(3)  Lib.  V.  De  republica  cuius  verba  in  primo  iibro  descripsimus. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  I.  y 

illicitam  prius  pronunciavit  (4);  postea  vero  eam  ex  regulis 
decori  et  honesti  reiicit  (3) .  Ast  ut  optime  observat  Schwartz 
reiicere  potius  ex  regulis  iusti  debuisset  (6) . 

lam  vero  polyandriam  non  minus  divino  iuri,  quam 
naturali  ac  sociali  adversari  vix  probatione  indigerevidetur. 

Etenim  quod  attinet  ad  ius  divinum  exinde  constat  quod 
nuspiam  ac  numquam  in  sacris  litteris  polyandriae  exem* 
plum  ullum  afferatur  ,  licet  habeantur  ,  ut  videbimus  , 
exempla  polygamiae.  Quinimo  Apostolus  absolute  pronun- 
ciat:  «Mulier,  vivente  viro,  vocabitur  adultera,  si  fuerit 
cum  alio  viro ,  (7) . »  Excludit  proinde  quamvis  cum  pluri- 
bus  viris  mulieris  legitimam  coniunctionem. 

De  iure  naturali  non  est  pariter  quod  multa  dicamus, 
cum  pateat  polyandriam  repugnare  primario  coniugii  fini. 
Siquidem  finis  primarius  coniugii  est  procreatio  prolis  , 
prout  omnes  fere  admittunt  (8),  eiusque  recta  institutio 
non  minus  moralis  quam  physica.  Huic  autem  fini  aperte 
opponitur  polyandria;  cum  per  plurium  virorum  congres- 
sum  hebetetur  mulieris  foecunditas  (9) ,  et  incerta  reddatur 
proles,  adeoque  incerta  etiam  patris  ad  eam  educandam 
obligatio.  Cum  igitur  fini  primario  ac  essentiali  matrimonii 
repugnet  polyandria  ,  nullum  superesse  dubium  potest  eam 
naturali  iuri  penitus  adversari. 

(4)  lurisprud.  divin.  lib.  III.  c.  2.  n.  206seqq.  Num.  vero  211.  haec  habet: 
«»  Polyviriam  intimum  gradum  liceutiae  obtinere,  et  prohibitioni  propiorem 
esse  quam  praecepto.»  Quasi  vero  non  esset  absolute,  ac  natura  sua  prohibita. 

(5)  In  Fundament.  iuris  natur.  lib.  III.  c.  2.  n.  36. 

(6)  Jnstit.  iur.  publ.  univers.  nat.  et  gentium.  Venet.  1760.  p.  II.  tit.  l, 
De  statu  hominis  adventitio.  Resp.  IV.  pag.  13. 

(7)  Rom.  VII.  3. 

(8)  Dixi /cre  omnes  admittunt;  nam  non  defueruni,  qui  his  ferme  annis  id 
inficiati  sint  autumantes  primarium  coniugii  finem  in  mutua  constituendum  esse 
amicitia  et  societate.  Attamen  communis  theologorum  sententia,  s.  Thoma  prae- 
eunte,  constanter  fuit  fmem  praecipuum  matrimonii  esse  generis  humani,  adeo- 
que  prolis ,  propagationem  et  procreationem. 

(9)  Cf.  Debreyne  Essai  sur  la  tMologie  morale.  Paris  l843.III.part.§.3. 
ubi  inter  cetera  scribit:  «  On  compte  en  g^n6ral,  dit  Marc,  deuxcents  femmes 
proslitu^es  ne  produisent,  que  dcux  ou  trois  enfants  par  Hn.«p.  221. 


10  LIB.  m.  SECT.  I.  DE   MATR.  CHHIST.  UNITATE. 

Sed  repugnat  etiam  polyandria  fini  matrimonii  secunda^ 
rio ,  cuiusmodi  est  remedium  concupiscentiae.  Etenim  non 
tam  remedium  concupiscentiae ,  quam  fomentum  ac  irrita- 
mentum  est  mulier  pluribus  simul  viris  coniuncta ,  cum  non 
Yaleat  iis  omnibus  debitum  reddere,  ut  ex  ipsis  physiologiae 
legibus  depraehenditur ,  ex  qua  novimus  id  in  valetudinis 
detrimentum  cedere  (10).  Insuper  imperii  maritalis  natura 
repellit  virorum  multiplicitatem.  In  una  enim  eademque 
uxore  divisum  foret  eiusmodi  imperium ,  quod  sibi  viri 
conditio  vindicat ,  utpote  firmiori  prae  foemina  ingenio , 
iudicio ,  ac  robore  praecellentis ,  atque  ad  regendum  or- 
dinati;  per  polyandriam  fieret,  ut  una  eademque  mulier 
plures  simul  dominos  haberet,  quorum  nullus  eam  in  so- 
lidum  possideret. 

Exinde  factum  est ,  ut  apud  nullas  gentes ,  ne  dum 
excultas,  sed  neque  apud  barbaras  atque  sylvestres  umquam 
presse  sumpta  polyandria  obtinuerit.Dixipresse  sumpta;  nec 
enim  inficiamur  fieri  potuisse ,  aut  etiam  reapse  aliquando 
contigisse ,  ut  unica  mulier  pluribus  simul  fuerit  addicta 
viris;  asteiusmodi  congressus  matrimonii  nomine  cohone^ 
stati  non  sunt ,  sed  efFraeni  libidini  potius  atque  corruptelae 
apertae  tributi  (11). 

(10)  Cf.  Debreyne  loc.  cit. 

(11)  Prout  adnotat  Puffendorfius  lib.  YI.  De  iur.  nat.  et  gent.  c.  I.  §.  15. 
qui  etsi  plurium  popuiorum  exempla  proferat ,  tamen  fatetur  apertam  corrupte' 
lam  fuisse,  adiiciens:  «Enim  vero ,  quin  haec  omnia  iuri  naturali  repugnent, 
dubitare  fas  non  est.»  Quinimo  Thomasius  op.  cit.  lib.  III.  c.  2.  n.  S6.  scripsit : 
«Dubilandum  esse  horaini,  genuinis  verae  historiae  fundamentis  imbuto, »  utrum 
extiterit  mos  de  quo  disserimus  apud  populos  a  Puffendorfio  commemoratos. 
Attamen  vix  dubitari  posse  videtur  apud  nonnullos  turpem  eiusraodi  obtlnuisse 
rorruptelam,  ut  apud  Agathyrsos,  de  quibus  loquitur  Herodotus  Histor.  lib.  IV. 
h.  104.  adiiciens  huius  moris  causas  fuisss,  ut  veiuti  consanguinei  omnes  sine  odio 
et  Jivore  vitam  degerent.  Idem  refert  de  Nasamonis,  ac  de  Massagetis  cap.  172. 
Sic  eiusmodi  polyandriam  in  Britannia  olim  obtinuisse  teslatur  lulius  Caesar 
lib.  IV.  c.  10.  De  bello  gallico  scribens:  «Uxores  habent  deni  duodenique  inter 
se  communes.»  Bardesanes  apud  Eusebium  Praeparat.  evangel.  lib.  VI.  c.  10. 
idcm  refert.  De  Malabaribus  et  Ceylanensibus  ut  una  uxor  pluribus  ( ad  sex  usque ) 
nubat  fratribusnarratur;  utietde  Calecutianis  refert  Bzovius  ad  ao  chr.  1487. 
n.  XI.  aliiqne.  Cf.  I.  A.  Fabricium  in  Bibliographia  antiquar.  c.  XX.  n.  XI. 


eAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  I.  11 

Immo  vero  et  illud  animadverlimus ,  pluralitatem  vi- 
rorum  quoad  unam  eamdemque  uxorem,  fuisse  veluti  in- 
directum  alterius  sive  doctrinae  sive  praxeos  perversae 
consectarium  de  communitate  uxorum,  quam  Stoici  cum 
Platone  effutierunt ,  noii  autem  principium  directum  ac  si 
polyandria  per  se  probaretur.  Eiusmodi  vero  uxorum  com- 
munionem  ideo  illi  sapientium  propriam  existimarunt  , 
quod  omnes  patrum  instar  aequa  charitate  et  amore  so- 
bolem  prosequi  deberent  in  chimaerica  quam  excogitarunt 
republica  (1 2) .  Hac  etiam  de  causa  Spartani ,   Licurgo  et 


(12)  Ifa  quidem  interlocutores  apud  Platonem  in  cit.  loc.  De  republica.  Quan- 
doquidem  autem  litteratonim  plerique  non  desinunt  Platonem  eiusque  confictam 
rempublicam  extollere  et  admirari ,  non  abs  re  erit  iudicium  proferre  quod 
de  eodera  tulit  D.  lafferson  in  suis  MManges  politiques ,  et philosophiques  tom.ll. 
pag.  257.  «  Je  rae  suis  amus^  a  lire  s^rieusement  la  Mpuhlique  de  Platon.  J'ai 
grand  tort,  h  vrai  dire,  d'appeJler  cela  un  amusement,  car  c'est  bien  une  des  plos 
lourdes  tAches  que  j*aie  jamais  accoraplies.  II  m'^tait  arriv^  d'avoir  par  occasion 
quelques-uns  de  ces  autres  ouvrages;  mais  j'avais  eu  bien  rarement  la  patience 
d'aUer  jusqu'a  la  fin  d'un  dialogue.  Tout  en  surraontant,  cette  fois,  la  fatigue 
que  rae  causaient  les  bizzaries,  les  puerilitds,  et  rinintelligible  jargon  de  ce  livre, 
il  m'e8t  arriv6  souvent  de  le  ferraer ,  pour  rae  demander  comment  il  avait  pu  se 
faire  que  le  monde  se  fAt  si  longtemps  accord^  h  soutenir  la  r^putation  d'un 
verbiage  aussi  d^porvu  desens... 

L'Mucation  est  le  plus  habituellement  confi^e  ci  des  hommes  int^ress^s  k 
soutenir  la  r^putation  et  les  r^ves  de  Platon...  Si  Ton  soumet  Platon  au  jugement 
de  la  raison,  et  qu'on  lui  dte  ses  sophismes ,  ses  futilit^s,  et  tout  ce  qui  a  ^crit 
d'incorapr6hensibIe,  que  restera-t-il  ?  En  v^rit^  il  faut  le  ranger  dans  la  famille 
des  purs  sophistes,  et  s'il  a  echapp^  aroubli  qui  a  fait  justice  de  ses  confreres  , 
c'est  grAce  a  Tel^gance  de  sa  dictiop ,  et  surtout  h  rincorporation  de  ses  chira^res 
dans  la  construction  du  systerae  du  christianisrae  artificiel.  Son  esprit  nuageux 
pr^sente  les  objets  comrae  k  travers  un  brouillard,  qui  ne  les  laisse  voir  qu'a  derai, 
et  ne  permet  de  pr^ciser  ni  leurs  dimensions,  ni  leurs  formes;  et  cependant 
ce  qui  devait  le  condamner  de  bonne  heure  h  roubli,  est  justement  ce  qui  lui  a 
procur^  cette  imraortalite  de  renomance  et  de  vdn^ration. 

II  estheureux  pour  nous,  subdit,  que  le  r^publicanisme  de  Platon  n'ait 
pas  obtenu  la  m^me  faveur  que  son  christianisrae,  saus  quoi  nous  vivrions  tous 
aujourd'hui ,  homraes,  femmes,  et  enfants  p6Ie-m61e  coranie  des  brutes.-Malgr^ 
ceIa,Platonest  un  grand  philosophe,  disait  la  Fontaine.-Mais,  lui  r^pondait  Fon- 
tenelle,  trouvez-vous  ses  idees  bien  claires?  •  Oh  !  non,  il  est  d'une  impen^trable 
obscurit^.-Ne  le  trouvez-vous  pas  rempli  de  contradictions.^  Certainement,  re- 
pliqua  la  Fontaine,  ce  n'est  qu'un  sophiste.-Et  cependant,  quelsques  instants 
apriis,  il  s'^riait  eneore.-Oh  Platon  est  un  grand  philosophe!» 


12  LIB.  III.  SECT.  1.  DE  MATR.  CHRlST.  UNITATE. 

Solone  magistris,  convenientem  quibusdam  in  casibuB  na- 
turali  legi,  et  civili  bono  consentaneam  habuerunt  uxorum 
€oramunitatem ,  prout  et  nonnullis  romanis  persuasum 
fuisse  saltem  quoad  commodationem  uxorum  testatur  Plu- 
tarchus(13). 

Patet  igitur  verissimum  esse  quod  affirmavimus  po- 
lyandriam  in  germana  sua  significatione  acceptam  nus- 
quam ,  theoretice  saltem ,  directe  obtinuisse ,  sed  solum 
indirecte  ex  praepostera  penes  aliquot  consuetudine  in- 
ductam  de  communione  uxorum ,  aut  ex  chimaerica  non- 
nullorum  ethnicorum  philosophorum  circa  eamdem  rem 
doctrinam ,  quae  fortasse  numquam  in  praxin  ab  iis  ipsis 
in  societatem  traducta  fuit,  sed  intra  theoreticae  specu- 
lationis  ambitus  unice  constitit.  Adeo  verum  est  communi 
hominum  sensu  tamquam  a  natura  abhorrentem  polyan- 
driam  habitam  fuisse. 

Nec  obstat  quod  nonnulli  censuerint  polyandrlam  non 
repugnare  fini  primario  in  hypothesi  quod  maritus  primus 
sterilis  foret,  praesertim  si  unica  mulier  superstes  fuerit 
cum  sterili  marito  ;  aut  in  hypothesi  quod  per  speciale 
pactum  matrimonii  usus  concessus  non  esset  pluribus  nisi 
in  annos  successivos,  aut  denique  in  hypothesi  divinae 
dispensationis ,  quam  Sanchez  supponit  (14).  In  quibus 
casibus  polyandria  primario  fini  matrimonii  haud  vide- 
retur  adversari. 

Siquidem  huiusmodi  omnes  hypotheses  stultae  ac  ficti- 
tiae  sunt,  ac  nuUo  modo  constituta  principia  quatere  pos- 
sunt;  neque  enim  nos  de  imaginaria  aliqua  hypothesi  dis- 
serimus  ,  sed  de  rerum  natura ,  iuxta  quam  polyandriam 
naturali  iuri  repugnare  affirmavimus.  Quapropter  si  primus 
maritus  esset  sterilis ,  quin  novum  superinducat  uxor  ma- 
ritum,  prole  carere  debet.  Quod  si  unica,  ut  fingitur,  in 

(13)  In  Numa  pag.  62.  et  in  Catoae  p.77l.  ed.  Paris.  1624. 

(14)  Lib.  VII.  disp.  80.  n.  5. 


CAP.  I.    POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  Uu  It 

universo  hominum  genere  mulier  superstes  coniugali  foe-? 
dere  cum  sterili  marito  consociata  remanserit,  argumen- 
tum  foret  mundi  finem  advenisse ,  aut  ut  nonnulli  censent, 
mariti  sterilitas  foret  hoc  in  casu  impedimentum  dirimens  , 
adeoque  ob  maius  bonum  conservandae  humanae  specieiy* 
priori  marito  dimisso ,  posset  alterum  ducere  (15).  Quod 
ad  alteram  spectat  hypothesim  de  speciali  pacto ,  non  satis 
per  illud  consuleretur  prolis  certitudini  ,  neque  idcirco 
debitae  educationi ,  ordmaria  saltem  rattone  in  contractu 
illo  successivo,  ut  alia  silentio  praetereamus.  Similiter 
relate  ad  hypothesim  divinae  dispensationis  ,  quidquid 
demum  sit  de  singulari  Sanchezii  sententia ,  quam  non 
ignobiles  auctores  falsam  reputant,  certe  vel  ipse  fatetur 
communiter  illam  reiici ,  eo  quod  sit  contra  prima  naturae. 
prtncipia,  ut  loquitur  s.  Thomas  (1 6) .  Ast  non  est  quod  ulte- 
rius  in  otiosis  eiusmodi  hypothesibus  excutiendis  versemur. 
His  igitur  dimissis ,  ut  revertamur  ad  id  unde  disces- 
simus ,  vel  ipsi  recentiores  communistae  ac  sansimoniani 
locupletissimi  testes  sunt  cum  notione  coniugii  poly- 
andriam  non  posse  consistere.  Nec  enim  ipsi  directe 
propugnant  polyandriam ,  sed  potius  eliminant  ac  destru- 
unt  ipsam  coniugii  notionem,  dum  proclamant  uxorum 
communionem  seu  potius  mulierum ,  quas  solutas  vellent 
a  quavis  matrimonii  servitute.  In  istoriim  systemate  con- 
iugale  vinculum  est  servitus  respectu  foeminae ,  quam  ipsi 
emancipare  contendunt ,  nt  liberam  faciant;  siquidem  iuxta 
ipsos  leges  connubii  iugum  constituunt  intolerabile ,  atque? 
penitus  disrumpendum;  yolunt  utique  familiam,  at  familiae 

(15)  Cf.  Shwarz  op.  et  loc.  cit.  [[^,^ 
Hanc eamdera difficultatem sibi  proposueratBellarminus De matrim.cap. XI., 

responditque  nullum  esse  periculum  ut  talis  casus  accidat.  Deo  enim  curae  est 
providentia  generis  humani.  Alioqui  etiam  quaerere  possemus  num  deberet  pater 
fjliam  uxorem  ducere,  aut  filius  matrem,  si  nulli  alii  inter  homines  superes- 
sent.  Demum  et  ipse  in  eiusmodi  hypothesi  recurrit ad  solutionem  prioris  coniugii^ 

(16)  In  4.  Sent.  d.  33.  q.  1.  art.  l.  ad  7. 


14  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

nomine  significant  coetum  illius  communitatis  peculiaris 
in  qua  pecudum  more  vivitur;  seu  verius  voluptatibus 
omnibus  indulgetur. 

lam  vero  eiusmodi  sectas ,  seu  potius  perversos  homi- 
nes  in  hac  sentiendi  agendique  ratione  simul  iuri  divino 
ac  naturali  omnino  adversari ,  praeter  ea  quae  diximus , 
facile  evincitur  ex  eo  quod  moralitatis  ac  sanae  ethices 
leges  proculcent,  omnes  veterum  haereticorum  abomina- 
tiones  renovent,  adeoque  publicae  honestati  probro  ac 
dedecori  sint;  denique  mulieris  cuius  emancipationem  ac 
iibertatem  iactant  veram  nativamque  dignitatem  deiiciant. 

Quae  quidem  singillatim  sic  breviter  evolvimus:  ac 
primo  quidem  eiusmodi  homines  proculcare  omnes  sanae 
ethices  leges  exinde  constat,  quod  receptas  omnibusque 
insitas  moralitatis  notiones  penitus  pessumdent ,  iuxta  quas 
sexuum  commixtio  non  ad  explendam  libidinem  ordinata 
est,  sed  est  legitima  coniunctio  quibusdam  certis  devincta 
legibus  prolis  suscipiendae  educandaeque  causa,  qui  finis 
extra  coniugalem  societatem  rite  obtineri  nequit.  Quare 
apud  omnes  omnino  gentes  vel  ab  ipsis  humani  generis 
primordiis  coniugii  societatem  in  eum  finem  institutam  ac 
receptam  novimus.  Licet  vero  nonnullae  gentes  ad  tempus 
aberraverint  ab  eiusmodi  institutione  falsis  permotae  prin- 
cipiis  ,  cuiusmodi  fuisse  diximus  Spartiatarum  gentem  , 
ea  tamen  sentiendi  agendique  ratio  spectata  fuit  a  populis 
reliquis  veluti  deviatio  quaedam  a  connubialibus  institu- 
tis ,  et  improbata  ,  ut  deviationes  aliae  a  naturae  lege  , 
cuiusmodi  fuerunt  furta ,  parentum  aetate  fatiscentium  in- 
teremptio,  atque  id  genus  plurima  (17),  quae  certeamo- 
ralitatis  norma  foede  aberrabant.  Promiscua  igitur  illa  ac 
coeca  foeminarum  communio ,  quam  isti  suadere  ac  propu- 

(17)  De  quibus  Plutarchus  in  LicurgOj  aliique  passim  Cf.  Brenna  De  ^c- 
neris  humani  consensu  in  agnoscenda  divinitate.  Florentiae  1773.  tora.  I. 
part.  alt.  cap.  7  et  seqq.  Nonnulla  et  nos  de  his  attigimus  in  tract.  De  vera  reli- 
gione  cap.  H.  De  necess.  revelat.  prop.  1  seqq. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  I,ifJ  Vi 

gnare  connituntur ,  a  communi  honestoque  hominum  sensu 
ac  instituto  universim  recepto  maxime  abhorret,  qui  eam 
quovis   tempore  damnarunt  ac  detestati  sunt. 

Praeterea  sansimonianos ,  ac  generatim  communistas 
veterum  haereticorum  abominationes  renovare  ,  historiae 
haereseon  earumque  cum  theoriia  et  praxi  recentiorum 
comparatio  luculenter  ostendit.  Notum  est  plerasque  prio- 
rum  seculorum  haereses ,  gnosticorum  praesertim ,  inde 
ortas  fuisse ,  quod  ethnicismum  cum  christiana  religione 
coniungere  immo  et  commiscere  perversi  homines  satege- 
rint,  adeoque  paganismi  sordes  in  christiana  castra  in- 
ferre.  Qui  vero  ilhs  successerunt  haeretici  eadem  placita, 
quae  cupiditatibus  explendis  absque  verecundia  idonea  fo- 
rent,  adoptarunt.  Istorumque  soboles  ac  successio  diversis 
sub  nominibus  diversisque  impietatis  formis  numquam  ad 
haec  usque  tempora  desiit ,  donec  omni  disrupto  aggere 
sec.  XIX.  longe  lateque  communistarum  doctrina  tamquam 
foeda  colluvies  exundavit.  Sansimoniani  et  communistae 
suos  habent  seque  dignos  parentes ,  nuUaque  foeditas  est  a 
prioribus  excogitata ,  quam  non  adoptaverint ,  prQpagayeri 
rintque  recentiores  ,  aut  etiam  superaverint.  ^^\\r^u-,cyy^^ 
rj-u  Sane  istorum  omnium  agmen  duxit  alter  pariter  Simon 
cognomento  ]tf agus ,  qui  ut  auctor  novae  sectae  aggres- 
sus  est  Uberationem  cuiusdam  Helenae  prostitutae  foe- 
minae  quam  in  prostibulo  invenit ;  eam  emit ,  se  ipsum 
virtutem  Dei  altissimi  proclamavit ,  Helenam  yevo  matrem 
fecit  spirituum  sive  aeonum ,  qui  deinde  mundum  condi- 
derunt  (18),et  carnis  libertatem  induxit. 

,  Hunc  proxime  secutus  est  Menander,  qui  pariter  car- 
nis  propugnavit  libertatem ,  stupra ,  fornicationes ,  adul- 
ieria  operibus  meritoriis  adscribens  (1 9) .  ^^^m^^m  wiB^ 

•■■■^"■'■-  ••  '  -'  rM 
M:  (18)  Cf.  8.  Irenaeura  Contra  haeres.  lib.  I.  c.  23.  ed.  Massuet.  >ftf! 

(19)  Ibid.  n.  5.  Cf.  etiam  Eusebiuui  ffist.  eccles.  lib.  III.  c.  26.  s.  Epiphan, 
Haeres.  XXII.  ed.  Petav. 


16  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

Verum  prae  ceteris  Carpocrates  eiusque  discipuli  car- 
poeratiani  eminuerunt ,  qui  inter  praecipuos  novae  ipsorum 
doctrinae  articulos  posuerunt,  uxores  oportere  esse  com- 
munes  (20).  -^ 

Adamitae  sec.  ecclesiae  secundo  in  omnem  turpitudi-' 
nem  effusi  apostoli  quoque  fuerunt  eiusdem  carnis  liber- 
tatis  ac  muliebris  licentiae  (21). 

Marcus  eiusdem  seculi  haeresiarcha  gnosticus  marco- 
sianorum  parens  non  alia  se  ratione  gessit  erga  mulieres 
quas  decipiebat  ipsis  pollicens  prophetiae  donum  ,  earum- 
que  se  non  minus  pudicitiae  proditorem  ,  quam  divitia- 
rum,   si  quas  habebant ,  expilatorem  exhibuit  (22).         ^ 

Praetermissis  vero  montanistis  sec.  III.  a  Montano  qui 
se  Paracletum  seu  Spiritum  Sanctum  venditabat ,  originem 
habentibus,  Priscillae  et  Maximillae  pseudoprophetissarum 
illecebris  captis ,  mulieres  pariter  extoUentibus  ac  deci- 
pientibus  (23),  Artotyritae  seu  Pepuziani,  aequalitatem  vi- 
rorum  ac  mulierum  propugnabant ,  mulieres  in  libertatem 
asserebant,  ac  iniquum  asserebant  illas  sub  virorum  po- 
testate  detinere  ;  hinc  mulieres  etiam  in  episcopissas  ac 
sacerdotissas  consecrabant  (24). 

Non  minus,  imo  magis  insaniebant  eodem  tempore 
Antitacti ,  qui  lascivias  omnimodas  inter  officia  moralia 
recensebant ,  eo  quod  opponerentur  legi  Mosis ,  quae  utpote 


(20)  Cf.  Clement.  Alex.  Stromat.  lib.  III.  ed.  Paris.  1641.  pag.  428.  Item 
s,  Epiphan.  Haeres.  XXVII.  n.  5. 

(21)  De  liis  scribit  Clem.  Aiex.  lib.  III.  Strom,  pag.  437.  item  Tlieodoretus 
Haeret.  fabuL  lib.  I.  c.  6.  De  Prodico;  s.Epipiian.  Haeres,  LII. 

(22)  De  quibusfuse  agit  s.  Irenaeus  iib.I.  c.  1 3. et  s.Epiphan.  fl^acm.  XXIV. 

(23)  Sic  enim  Montanum  severe  interpellabat  ApoUonius:  '(Dicmihi^  pro- 
phetane  comam  coloribus  tingit  ?  Propheta  ne  sumptuose  et  vestitu  splendido  or- 
natus  incedit  ?  Propheta  ne  tabulis  ac  tesseris  ludit?  Propheta  ne  foenus  exercet  ? 
IstaYeromihi  fateantur  etdicant,  utrum  liceat  usurparc,  aut  contra.  Ego  certe 
haec  apud  illas  ( prophetissas )  factitata  perfacile  ostendam.»  Apud  Euseb.  Hist 
eccl.  lib.  V.  c.  17. 

(24)  Cf.  8.  Epiphan.  Haeres.  XLIX. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMLLTANEA.   ART.  I.  t7 

mala  abrogata  fuerat ,  ac  operam  omnem  conferebant ,  ut 
se  se  malo  opponerent  (25).  '"''\^"' 

Taceo  de  manichaeis ,  qui  dum  nuptias  tamquam  ma-^ 
ias  atque  a  malo  principio  promanantes  damnabant ,  in- 
credibili  libidine  suis  in  conventibus  diffluebant  (26). 

Eiusmodi  porro  doctrinae  et  abominationes  quae  diu  ec- 
clesiam  afflixerunt,  ac  probrum  christiano  nomini,  ipsisque 
ethnicis  scandalum  crearunt,  instauratae  suntaetate  media 
a  sectis  illius  temporis  non  minori  dedecore.  Etenim  Pic- 
cardi  sec.XII.  solos  se  in  universa  terra  liberos  esse  iacta- 
bant ,  ceteros  vero  servos ,  eo  quod  verecundiores  corporis 
partes  contegerent.  Mulieres  piccardae  in  carcerem  con- 
iectae  a  quodam  Bohemiae  domino  affirmabant  eos  qui  ve- 
stes  induunt  non  debere  liberos  homines  aestimari  (27). 
Piccardus  sectae  institutor  haud  dubitavit  se  Filium  Dei 
nuncupare  ac  novum  Adam  aDeo  missumad  homines  docen- 
dos  naturae  legem,  quae  duobus  constat  praeceptis,  commu- 
nitatis  videlicet  foeminarum  ac  perfectae  corporis  nuditatis. 

Idem  dic  de  novis  adamitis ,  qui  sec.  XIV.  veteres 
adamitas  imitati  sunt,  effutientes  viros  esse  totidem  Adam, 
mulieresque  totidem  Hevas  in  innocentiae  statu  novum 
paradisum  nudi  incolentes  (28). 

(25)  Cf.  Clement.  Alex.  Slrom.  lib.  IJI.  ed.  cit.pag.43l.et452.Theodoretuin 
Uaeretic.fabular.  lib.  I.  cap.  XVI. 

(26)  Vid.  s.  Epiphan.  Haeres.hXXYl.S.  August.  lib.  De  haeresib.  cap.XLVI. 
Perperam  vero Beausobre  in  sua  Histoire  criiique  de  Manichect  du  manicheisme 
adnisus  est  eos  a  turpitudinibus  istis  liberare  ac  nuper  refutatur  a  Matter  in  Ifist. 
de  1'Sglise  chret.  tora.  L  pag.  373. 

Ceterum  de  his  primitivis  liaereticis  copiose  et  erudite  scripserunt  Massuetus 
in  Dissertat.  praeviis  in  lib.  s.  Irenaei  dissert.  I.  De  haereticis,  eorumque 
actibus ,  scriptis  et  doctrina.  Card.  Laurent.  Cozza  in  Commentar.  Historico- 
dogmaticis  in  librum  s.Augustini  de  haeresibus,  duo  vol.in-fol.  Romae  1707. 
Praeclara  est  perpetua  eius  collatio  veterum  haeresum  cum  haeresibus  sec.XVI., 
Gaet.  Maria  Travasa  Storia  critica  della  vita  degli  eresiarchi  del  primo  e  del 
secondo  secolo  della  chicsa^  IV.  vol.  in-8.  Venezia  1754-1759. 

(27)  Ermant  in  Hist.  des  h&es.  art.  Picardiens.  Cf.  etiara  Bergier  Diction. 
art.  Picards. 

(28)  Quinam  fuerit  veterura  adamitarum  paradisus  s.Epipli.  Haeres.  Lll. 
III  2 


18  LIB.   111.   SECT.   I.   DE  MATR.  CHRIST.    liNlTATE. 

Eodem  medio  aevo,  ac  eadem  ferme  aetate  extitit  Tan- 
chelinus  qui  se  ipsum  Deum  faciebat  ac  lesu  Christo  pa- 
rem  ,  qui  non  alia  de  causa  Deus  dicebatur ,  nisi  quia 
receperat  Spiritum  Sanctum  cuius  plenitudinem  se  quoque 
accepisse  profitebatur,  ex  quo  inferebat  se  non  fuisse  lesu 
Christo  ullo  modo  inferiorem.  In  omne  autem  vitium  ef- 
fusus  promiscue  quotquot  poterat  foeminis  abutebatur  ^ 
quem  pariter  eius  discipuli  imitati  sunt  (29).  Hos  secuti 
sunt  Turlupini  in  omnem  et  ipsi  turpitudinem  effusi  cyni- 
cos  aemulantes  (30). 

Post  haec  persequi  non  vacat  docendi  ac  vivendi  ra- 
tionem  quam  sectati  sunt  pseudo-mystici  cuiusvis  aetatis , 
uti  massaliani  (31),  apostolici  (32),  loUardi  (33),  qui  omnes 
nuptias  deprimebant  aut  damnabant  sub  continentiae  larva, 
et  interim  se  libidinosae  concupiscentiae  prorsus  tradebant. 
Idem  contigit  thaboritis  (34),  anabaptistis  (33),  quie- 
tistis  (36)  ,  qui  summis  laudibus  pudicitiam  efferebant, 
dumque  se  in  vitiorum  luto  volutabant,  quamdam  impec- 


wl.  Petav.  nobis  cxponit;  illoriim  coetus  appellat  speluncam  seu  cavernam 
monslrontm  sine  verecundia  (legentium.Cf.etiam  Clement.  Alex.5^roma<.lib.lll. 
p.  427  seqq.  s.  Augustin.  De  haeresib.  Jlacres.  XXXI.  Pliilastriuni  brixiensem 
cap.  XLIX.  Quoad  recentiores  cf.  Pluquet  Dlction.  des  heres.  Paris.  1S45. 
art.  Adamites. 

(29)  Cf.  Pluquet  op.  cit.  art.  Tanchelin.  Hos  etiam  diris  coloribus  pingit 
Micbelet  in  sua  Hist.  de  France,  tom.  II.  p.  396  seqq. 

(30)  Cf.  Prateolum  De  vitis,  sectis  et  dogmatib.  haeret.  Elench.  alpha- 
beticus.  Coloniae  1581.  lib.  XVIII.  pag.  491. 

(31)  Cf.  s.Epiphan.  De  haeres.  Haeres.  LXXX. 

(32)  Cf. s.  Bernard. in  Cantic.  serm.LXV. et  seq.Mabillon.  Analect.  tom.  III. 
p.  453.  D'Argentr^  Collect.  iudic.  tom.  I.  p.  33.  Nat.  Alex.  sect.  XII.  art.  XI.  De 
variis  apostolicorum  sectis  late  disserit  Prateolus  op.  cit.lib,  I.cap.59.p.58seqq. 

(33)  Cf.  Dupin  Hist.  des  controv.  quatorz.  si^le  p.  436.  d*Argentr^  op.  cit. 
tom.  I.  pag.  282. 

(34)  Cf.  Prateolum  op.cit.  lib.  XVIII.  pag.  471. 

(35)  Cf.  Sudre  Histoir.  clu  communisme,  ed.  cit.  p.  79  seqq. 

(36)  Cf.  Constit.  Innoc.  XI.  contra  errores  Michael.  Molinos  data  die  19.  Febr. 
1687.  quae  incipit:  Coelestis  Pastor  apud  d'Argentr6op.cit.tom.III.p.  362seqq. 
Cf.  item  Bergier  Diction.  de  tMolog.  ad  vocem  Molinosisme  ubi  advereus  Moshe- 
mium  eiusmodi  damnationem  vindicat. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMIJLTANEA.  ART.  I.  19 

cabilitatem  sibi  tribuebant  veterum  sectarum  more,  quao 
sibi  omnia  impune  licere  absque  ulla  peccati  labe  ,  quae 
ipsis  imputari  merito  posset  (37). 

Quibus  vix  delibatis,  pronum  est  patefacere  sub  diver- 
sis  formis  unam  semper  eamdemque  ab  antiquissimis 
haereticis  ad  sansimonianos  usque  et  communistas  di- 
manasse  doctrinam.  Etenim  ad  unum  omnes  damnarunt 
nuptias  ,  relaxarunt  matrimonii  vinculum ,  communionem 
foeminarum  professi  sunt ,  unice  in  votis  habebant  carnis 
quam  vocant  emancipationem ,  carnisque  libertatem  sive 
sub  uno  sive  sub  altero  colore  ac  praetextu  asserebant. 
Praecipui  sectarum  illarum  architecti  et  auctores  se  ipsos 
aut  Deum  proclamarunt,  aut  Filium  Dei,  aut  Christum 
aut  Spiritum  Sanctum ,  aut  certe  intimam  cum  divihitate 
communicationem  sibi  tribuerunt.  Denique  omnes  immun- 
ditiis  omnigenis  se  tradiderunt  eodem  tempore  quo  pro- 
priam  innocentiam  ac  puritatem  extollebant,  ac  mulierum 
nobilitatem  efferebant  quas  ex  abiectionis  et  servitutis  iugo 
relevare  contendebant. 

lamvero  etiam  sansimoniani  coeperunt  ab  hominum 
apotheosi ,  quos  totidem  deos ,  vel  divinitatis  participes 
fecerunt  per  pantheismum ,  seu  pancosmismum  quemdam , 
iuxta  quem  homo  est  suprema  manifestatio  divinitatis  quam 
solam  agnoscunt,  nempe  universi  totius.  Cultus  sansimo- 
nianorum  obiectum  est  caro  ,  eius  suprema  potentia  est 
foemina  (38) ,  quam  vocare  non  verentur  convivium  deorum, 
cui  omnes  assidere  debent  indiscriminatim  a  iugo  seu 
servitute  matrimonii  solutae  (39) ;  foeminas  item  sacerdo- 

(37)  His  plures  aliae  posteriores  sectae  adiici  posseut  eadem  se  gereiites  ra- 
tione  de  quibus  egit  Gr^goire  in  op.  Histoire  des  sectes  r^ligieuses  depuis  le 
commencement  du  sitcle  dernier  jusqu'd,  l'^6que  actuelle.  Paris  1828.  decem 
vol.  in-8. 

(38)  Doctrine  de  Saini-Simon.  Premihe  annde.  Introduetion. 

(39)  Ita  istorura  principia  exponuntur  in  periodica  collectione  quae  inscri- 
bitur  Le  Globe,  quaeque  Lutetiae  ad  phires  annos  prodiit. 

* 


20  LIB.   III.   SECT.   I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

tissas  ac  prophetissas  esse  decernunt.  Sacerdos  ac  s.acer- 
dotissa ,  aiunt  ipsi ,  proprium  exercent  ministerium  ope 
suae  pulchritudinis.  Etenim  sacerdotium  futuri  temporis 
carnem  suam  minime  cohibet  ,  faciem  suam  velo  non 
obducit,  non  se  scrutis  tegit,  flagellorum  ictibus  corpus 
suum  non  contundit.  Pulchrum  ipsum  est  .  sapiens  ac 
bonum  (40).  Attamen  et  ipsi  eodem  tempore  propriam 
extollunt  pudicitiam  atque  decentiam  ;  ita  enim  prossequun- 
tur.aCopia  (id  esi  iinio)  sacerdotalis  totam  sentit  yim  et 
incantationem  decentiae  ac  pudoris  ac  totam  quoque  agno- 
scit  gratiam  donationis  plenae  et  Yoluptatis.  Ipsa  imponit 
imperium  amoris  sui  eorumque  beatorum  ,  quos  sensus 
urentes  decipiunt,  atque  ab  ipsis  tributum  percipit  arcanae 
ac  pudicae  teneritudinis  sive  affectionis  (41).  Inter  cetera 
absurda  sansimoniani  expectant  foeminam  messiam,  quam 
matrem,  uti  quondam  Simon  magus  ,  sic  et  isti  vocant; 
affectant  et  ipsi  castimoniae  ac  sanctitatis  professionem , 
uti  gnostici  veteres  ,  dum  in  delubro  versantur  volupta- 
tum  (42). 

Cetera  non  prossequar  tum  ne  castas  aures  magis 
offendam  ,  tum  quia  ea  quae  allata  sunt  ultro  suiEciunt 
ad  demonstrandum  quod  intendimus.  Quandoquidem  ex 
collatione  veterum  sectarum  cum  novis  sansimonianismi 
et  communismi  doctrinis  agendique  ratione  evidenter  con- 
stat  nihil  novi  recentiores  attulisse ,  quod  veteres  non 
excogitaverint  atque  in  praxin  non  deduxerint. 

(40)  Ibid.  Le  Globe. 

(41)  Ibid. 

{i9.)  Quidam  Duveyrier  unus  ex  sansirnoniauis  apostolis  ita  respondit  in 
tribunali  parisiensi  iudicum  interpellationibus,  qui  ei  proponebant  advoratuni , 
qui  eius  patrocinium  susciperet:  «Un  avocat!  Mais  oii  trouverez-vous  qui  puisse 
me  d^fendre  ?  Les  voila  tous;  je  leur  ai  parl6  avant  raudience,  et  je  leur  ai  dit: 
Vous  ne  pouvez  me  defendre,  inoi  esseniiellement  rMigieux  et  moral,  moi 
homme  chasie!  Car  depuis  six  mois  je  vis  dans  le  cdlibat  leplus  absolu ,  comme 
tous  mesfreres,  tandis  que  vous,  vous  vivez  tous  dans  radultere  et  la  prostitu- 
tion !  Ils  ont  baiss^  la  t(^te,  et  n'ont  pas  repondu,'^ 


€AP.I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.    ART.  I.  21 

Quemadmodum  igitur  veteres  illae  sectae  iam  habitae 
sunt  ut  honestatis  publicae  ac  societatis  dedecus  ac  pro- 
brum  ,  idem  est  ferendum  de  recentioribus  iudicium.  Re- 
vera  huiusmodi  communistarum  sectae  haberi  debent  ut 
publici  societatis  hostes  non  modo  ob  communionem  quam 
praedicant  bonorum  omnium  ,  sed  etiam ,  imo  maxime  ob 
foedam  illam  communionem  mulierum  quam  proclamare 
non  verentur.  Et  nihilominus  pessimi  huiusmodi  homines 
se  iactant  societatis  reparatores,  potissimum  vero  libera- 
tores  emancipatoresque  mulierum. 

Sed  praeter  dicta  facile  est  directe  ostendere  huiusce- 
raodi  communitatis  foeminarum  patronos  non  modo  digni- 
tati  ac  libertati  quam  iactant  sequioris  sexus  minime  prospi- 
cere,  eamque  promovere,  sed  potius  mulierem  a  suo  gradu 
deiicere ,  mancipiumque  vilissimum  efficere.  Vera  siquidem 
foeminae  dignitas  in  verecundia  consistit ,  in  sanctis  con- 
iugii  legibus  rite  servandis,  in  optima  ac  religiosa  prolis 
institutione ,  in  aequalibus  status  huius  iuribus  tuendis , 
in  praebendo  de  se  virtutum  omnium  exemplo  ,  quae  suuni 
sexum  exornare  debent ,  in  propria  agnoscenda  tuendaque 
dignitate ,  in  fidelitate  omnimoda  coniugali  custodienda , 
in  muniis  domesticae  societatis  obeundis ,  atque  ut  paucis 
omnia  complectar ,  in  eo  est  foeminae  dignitas  ut  in  se 
typum  mulieris  christianae  praeseferat  atque  realem  in 
se  exhibeat  eam  mulieris  ideam  quam  exhibet  divina  Chri- 
sti  religio.  Quaevis  ab  his  regulis  ac  legibus  deviatio  foc- 
minam  omnino  deturpat ,  atque  a  gradu  suo  in  quo  illam 
christianismus  collocavit ,  et  ad  quem  illam  extulit  plane 
detrudit. 

Vel  ipse  communis  hominum  sensus  haec  omnia  con- 
firmat.  Quidquid  enim  sectarii ,  quos  impugnamus ,  novis 
suis  theoriis  efFutierint  citra  omne  dubium  est,  solas  illas 
mulieres  passim  apud  omnes  gentes  aestimari ,  magni  fieri 
et  commendari  quae  castitate,   pudicitia  ac  modestia  flo- 


£2  LIB.   III.   SECT.    I.   DE    MATR.  CHRIST.  flMTATE. 

rent ;  contra  vero  uti  lutum  platearum  illas  omnes  con- 
temni  et  despectui  haberi  quae  contrariam  viam  inierint. 
In  qua  sententia  perditissimi  etiam  homines  permanent, 
qui  illis  prave  abutuntur  easque  seducunt,  ut  experientia 
quotidiana  patefacit. 

Velint  igitur  nolint  sansimoniani  et  communistae  omnes, 
non  alia  dignitas ,  non  alia  excogitari  libertas  foeminae 
potest  praeter  eam  quam  sanctissimis  suis  legibus  chri- 
stiana  religio  ei  comparavit  et  contulit.  Haec  sola  fulgente 
aureola  eius  frontem  ornavit  quae  mulierem  christianis 
hominibus  commendabiiem  reddidit.  Haec  sola  foeminam 
a  misera  illa  deiectione  erexit  in  quam  polytheismus  ac 
falsae  religiones  eamdem  coniecerant ,  et  in  qua  adhuc 
versantur  apud  popuios  omnes  ,  qui  nondum  evangelica 
luce  collustrati  sunt ,  ut  nempe  mulieres  habeantur ,  aut 
veluti  animantia  bruta  ad  onera  ferenda  destinata  apud 
barbaros ,  aut  veluti  instrumenta  voluptatum  penes  gentes 
excultas  (43) . 

Hinc  verissime  illustris  auctor  affirmavit  christianismum 
foeminam  reddidisse  ens  quodammodo  swpernaturale ,  quia 
eam  supra  conditionem  quam  naturalis  eius  posceret  condi- 
tio  evexit  (44).  Quibus  addere  possumus  novas  has  sectas 
foeminam  infra  naturalem   conditionem  prorsus  deiicere. 

Ut  igitur  quod  assumpsimus  concludamus ,  nec  diutius 
hoc  in  argumento  versemur ,  constat  polyandriam  ,  multo 

(43)  Inler  plures  qwos  recensere  possem  liuius  assertores  veritatis  unum  affe- 
ram  Buchanan ,  qui  animadvertit :  «  Dans  tous  les  pays  oii  le  christianisme  ne  r6gne 
pas,  on  observe  une  cerlaine  tendence  a  la  d^gradation  des  femraes.»  Christian. 
Kesearches  in  Asia  eic.  by  the  rev.  Claudius  Buchanan  DD.  Lond.  1812.  p.  56. 

(44)  Comes  de  Maistre  in  op.  Du  PapCy  livr.  III.  ch.  I.  cuius  verba  hacc 
sunt :  «  Cest  de  lui  (  christianisme )  qu'elle  tient  toute  sa  dignit^.  La  femme  chre- 
tienne  est  vraiment  un  6tre  sumaturel,  puisqu'elle  est  soulev^e  et  niaintenue 
par  lui  Ju8qu'a  un  6tat,  qui  ne  lui  est  pas  naturel.^> 

Nonnullas  etiam  hac  de  re  commentationes  cf.  apud  cl.  TuUium  Dandolo  in 
op.  Del  cristianesimo  nascente  ubi  agit  de  B.  Virgine,  quod  caput  praemissum 
est  alteri  eiusdem  auctoris  operi  r/imiiazione  di  Gesii  Cristo.  recusum  Medio- 
lani  fR57.  pag.  67. 


CAP.  l.  DE  POLYGAMIA    SIMULTANEA.  ART.  I.  23 

vero  magis  communionem  foeminarum  ne  dum  iuri  divino, 
verum  etiam  iuri  naturali  penitus  adversari. 

ARTICULUS   H. 

Polygaraia  simultanea  iuri  naturae  absolute  non  repugnat,  eidem 
tamen  minus  conformis  est  et  quadantenus  etiam  adversatur. 

Breviter  heic  nos  a  prima  quaestionis  parte  expedie- 
raus,  cum  penes  catholicos  omnes  constet  non  ita  eius- 
modi  polygamiam  directe  repugnare  legi  naturae ,  ut  quan- 
doque ,  Dei  praesertim  accedente  dispensatione ,  licita  fieri 
non  possit.  Id  vero  statuitur  passim  adversus  Calvinum, 
qui  autumavit  numquam  permitti  polygamiam  posse ,  eo 
quod  legi  naturali  sit  prorsus  contraria.  Hinc  non  veretur 
patriarchas  reos  traducere  laesi  iuris  naturalis  ob  uxorum 
pluralitatem . 

Sic  enim  arguit  Saram  quod  Abrahae  Agar  in  uxorem 
dederit :  «  Verum  ,  inquit ,  ut  res  esset  desperata  ( con- 
ceptio ) ,  non  debuit  tamen  quidquam  aggredi  msi  Dei  vo- 
luntati  et  legitimo  naturae  ordini  consentaneum .  Sarai  con- 
nubii  legem  pervertit,  lectum  coniugalem ,  qui  duobus  di- 
catus  erat,  polluendo  »  et  paulo  post  pergit  loquens  de 
Abraham  : « Improprie  tamen  (  Agar )  vocatur  uxor ,  quae 
praeter  Dei  legem  in  alienum  torum  inducitur.  Quare  scia- 
mus  hunc  concubitum  sic  illicitum  fuisse,  ut  inter  scor- 
tationem  et  coniugiura  quasi  medius  fuerit  (45).))Et  iterum, 
disserens  de  lacob ,  qui  post  Liam  Rachelem  duxit  in  se- 
cundam  uxorem  :  «Utmalum,  inquit,  duplicet  polygamia.» 
Deinde  sic  pergit:  « Itaque  ad  tertium  coniugium  rapitur 
Cacob.  Unde  colligimus  nullum  esse  peccati  finem,  ubi  se- 
mel   neglecta  est  Dei  institutio....  Mirum  est   quod  Deus 

(45)  Comment.  iii  cap.  XVI.  Cenes.  opp.  wl.  Amstelodami  1671.  tom.  I. 


24  LIB.  in.   SECT.   I.    DE  MATR.  CHRIST.  INITATE. 

adulterinum  coniugium  prolis  honore  dignatus  fuerit.  Sed 
ita  interdum  beneficiis  certat  cum  hominum  malitia ,  et 
indignos  sua  gratia  proscquitur. . . .  Paulo  ante  Moses  uxo- 
rem  vocavit  Bilha  quae  tamen  pe//ea?  dici  merebatur  (46)» 
et  ita  porro.  Adeoque  iuxta  Calvinum  primi  patriarchae 
populi  Dei ,  qui  adeo  chari  Deo  fuerunt  in  perpetuo  con- 
tubernio  ac  fornicatione  seu  adulterio  versati  fuissent,  gra- 
vissimisque  habitualibus  noxis  se  commaculassent ,  quin 
tamen  Deo  accepti  esse  desiissent.  Moses  dum  Rachelis 
ancillam  lacob  uxorem  vocavit  ,  turpiter  errasset ,  cum 
pellicem  dicere  eam  debuisset.  Huc  perducit  systema  spi- 
ritus  privati  in  Scripturarum  interpretatione ,  atque  anti- 
cipatum  iudicium  (47) . 

Itaque  ne  in  eiusmodi  incidamus  absurda  ,  fateamur 
necesse  est  Deum  posse  illi  legi  derogare  seu  ab  ea  dispen- 
sare ,  quod  profecto  non  posset ,  si  polygamia  foret  in- 
trinsece  seu  natura  sua  mala.  Distingui  igitur  debent  duo 
praeceptorum  naturalium  genera ,  quorum  alterum  constat 
ex  universalibus  et  communissimis,  quae  sunt  vebati  prin- 
cipia  prima  iuris  naturae ;  alterum  constituitur  ex  conclu- 
sionibus ,  quae  ex  primis  illis  principiis  derivantur.  lam 
vero  principia  illa  prima  ac  universalissima  ct  ab  omnibus 
admissa  rectitudinis  normam  ac  regulam  ita  constituunt , 
ut  nullo  umquam  in  casu  in  iis  dispensari  possit;  secun- 
daria  autem,  quae  nempe  ex  primis  illis  deducuntur ,  licet 
regulam  rectitudinis  contineant ,  non  ita  sunt  firma ,  ut 
mutatis  rerum ,  temporum  ac  personarum  adiunctis  in 
iis  dispensari  non  possit  ac  ea  mutari  ,  non  quidem  ab 
hominibus  ,  sed  a  Deo  legis  naturae  auctore.  Ad  primum 

(46)  Ibid.  in  cap.  XXIV.  et  XXX.  Genes. 

(47)  De  polygamia  patriarcharum  cf. Matth.  Pelididier />«ser;.  A:.  in  ^cri/)/. 
auc.  pag.  lOSseqq.Guil.  Seldenum  in  Oliis  p.  349.  Vesperus  groninganus  pag.  125. 
et  159.  Patric.  Delong  in  libello  anglice  edito  an.  1737.  et  recuso  an.  1739.  cuilit. 
Re/lections  upon  polygamy  and  the  encouragement  given  to  that  practive 
in  the  scrtptiires  o/  the  old  testament. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  II.  z5 

praeceptorum  genus  in  materia  de  qua  agimus  refertur 
polyandria,  quae  primario  coniugii  fini ,  ut  ostendimus , 
adversatur;  ad  secundum  pertinet  polygamia  ,  quae  utique 
cum  fine  ille  potest  consistere. 

Sane,  si  ex  communi  sententia  primarius  matrimonii 
finis  est  prolis  procreatio ,  nemo  est  qui  non  videat  finem 
hunc  obtineri,  si  vir  unus  pluribus  sit  uxoribus  coniunctus , 
quod  et  experientia  iugis  ostendit.  Eo  vero  magis  finis 
hic  in  coniugio  intentus  habebitur ,  si  prior  uxor  sterilis 
fuerit.  Hoc  porro  obtento ,  secundarii  fines  absolute,  licet 
aegre ,  obtineri  possunt ;  ac  certe  viro  officium  incumberet 
ut  satageret  modis  omnibus  cum  fine  primario  componere, 
prout  a  patriarchis  illis  sanctissimis  factum  legimus(48). 

Quum  proinde  polygamia  primario  iuris  naturalis  prin- 
cipio  non  repugnet ,  ac  per  ipsam  primarius  coniugii  finis 
obtineatur,  pronum  est  inferre,  eam  nec  intrinsece  malam 
esse ,  nec  Deum  ab  ea  dispensare  non  potuisse ,  secus  ac 
Calvinus  senserit ,  qui  crimini  propterea  vertere  debuit 
sanctis  viris  pluralitatem  uxorum  contra  apertam  sacrarum 
Scripturarum  auctoritatem. 

lam  ad  alteram  propositi  partem  accedamus  oportet, 
ac  polygamiam  minus  esse  naturali  iuri  conformem ,  imo 
illi  quodammodo  adversari  demonstremus. 

Paulo  implexior  est  quaestio  quam  excutiendam  susci- 
pimus  ob  difficultatem  ipsi  insitam  et  ob  discrepantes  theo- 
logorum  sententias. 

Difficultas  enim  inde  orta  est ,  quod  ,  re  in  se  spectata, 
seu  praecisione  facta  a  divina  institutionc  et  mandato  , 
non  videatur  polygamia  aliqua  ratione  a  naturae  lege  dis- 
sentire ,  cum  ex  una  parte ,  fatentibus  omnibus ,  prima- 
rius  coniugii  finis  obtineri  possit ,  quandoque  etiam  me- 
lius ;  ex  altera  vero  absolute  fines  secundarii ,  cuiusmodi 
sunt  recta  prolis  institutio ,  domestica  pax ,  concupiscen- 

(48)  ef.  Bellarmin.  cap.  X.  Prop.  sficunda. 


26  LIB.   III.   SECT.   I.   D£  MATK.  CHRIST.  UNITATE. 

tiaeque  remedium  haberi  valeant.  Praeterea  casus  non  in- 
frequentes  occurrunt ,  in  quibus  ad  commune  societatis 
bonum  polygamia  conducere ,  aut  etiam  interdum  ad  illud 
obtinendum  necessaria  omnino  videatur. 

Exinde  factum  est  ut  theologi  ac  iuris  naturalis  periti 
non  infimae  notae  in  varias  concesserint  sententias.  Nam 
Durandus  ,  Gersonius  ,  Caietanus  ,  Abulensis  ,  aliique 
non  pauci  apud  Sanchez  (49);  ex  recentioribus  vero  Sim- 
monet  (50),  Sardagna  (51),  Schwarz  (52),  Biner  (53),  Mer- 
lin  (54)  docuerint  naturae  iuri  haud  repugnare  polyga- 
miam,  aut  saltem  non  satis  id  evinci.  Atque  ad  id  fiden- 
tius  asserendum  auctoritate  utuntur  sanctorum  patrum , 
Augustini  praesertim ,  qui  loquens  de  lacob  quatuor  uxores 
habente  aperte  scribit :  «  Quando  mos  erat ,  crimen  non 
eral  (55),»  Hieronymi,  qui  docet  antiquitus  nulla  lege  in- 
terdictam  fuisse  (56),  et  aliorum  qui  idem  sentiunt,  ii  prae- 
cipue ,  qui  impugnarunt  manichaeos  legem  veterem  a  prin- 
cipio  malo  datam  autumantes ,  eo  etiam  ex  capite ,  quod 
polygamiam  uti  licitam  permitteret  (57). 

Id  etiam  confirmant  ex  consuetudine  longe  lateque  per 
universas  fere  gentes  antiquitus  recepta  de  pluribus  simul 
ducendis  uxoribus.  De  hebraeis  enim  nulla  est  dubitatio ; 
praetermissis  siquidem  patriarchis  ,  Moyses  tamquam  de  re 
vulgo  admissa  loquitur  dum  legem  tulit :  «Si  habuerit  homo 


(49)  Lib.  VII.  disp.  80.  n.  5. 

(50)  Disp.  IV.  art.  III. 

(r>l)  De  inatrim.  n.  CCCLXXXlll  seq. 

(52)  Op.  cit,  part.  II.  tit,  I.  Dicendum  Z. 

(53)  Dissertai.  sur  la  polygamie  des  patriarches  contre  Bayle  (  qni  viii- 
(licias  Calvini  susceperat ).  Journal  de  Trevoux  an.  1736.  luil.  ?,.  part.  p,  taiM 

(54)  Op.  cit.  Apparat.  erudit.  loc,  cit. 

(55)  Lib.  XXII.  contr.  Faustum  manich.  c.  47.  et  48.  et  alibi,  praesertim 
lib.  III.  De  doctrina  chrisliana  c,  12.  20.  et  lib.  XVI.  De  civii.  Dei,c.  38.  n.  5. 

(56)  Epist.  LXIX.  ad  Oceanum.  n.  5.  ed.  Vallars. 

(57)  Inter  quos  eminet  Theodoretus  quaest.  85,  in  Gencs.  de  quo  postea 
snmo  erit.  Cf.  Binor  in  Apparatu  erudition.  part.  II.  cap.  I.  q.  .').  n.  ?,7. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA   SIMULTANEA.  ART.  U.  27 

uxores  duas  alteram  dilectam  et  alteram  odiosam  etc.(58).» 
Quod  clarius  adhuc  patet  ex  iis,  quae  idem  legislator  consti- 
tuit  de  regibus  ,  quibus  unice  excessum  in  uxorum  nu- 
mero  quas  ducere  possent  interdixit  his  Yerbis  :  «  Non  ha- 
bebit  (  rex )  uxores  flunmas  ,  quae  alliciant  animum 
eius  (59).  »  Hanc  consuetudinem  penes  illum  populum 
usque  ad  reipublicae  interitum  tum  respectu  privatorum , 
tum  respectu  virorum  principum  viguisse  novimus  (60). 
Quod  vero  attinet  ad  alios  populos  sive  orientales  prae- 
sertim ,  sive  etiam  occidentales ,  res  est  notissima ,  adeo 
ut  longe  facilius  sit  eos  recensere  penes  quos  obtinuit 
monogamia ,  quam  eos  qui  polygamiam  sunt  sectati ,  idque 
a  remotissimis  temporibus  ,  siquidem  polygamia  a  noachica 
pene  aetate  coepit. 

De  aegyptiis  quidem  refert  Herodotus  eos  monogamiam 
coluisse  scribens :  «  Unusquisque  nonnisi  unam  uxorem  in 
matrimonio  habet  sicut  graeci  (61).»  AstDiodorus  siculus 
testatur  id  penes  solos  sacerdotes  viguisse ,  alios  vero 
quotquot  quisque  vellet  mulieres  in  matrimonium  duxis- 
se  (62). Atheniensibus  aCecrope  vetitam  polygamiam  osten- 
ditPetitus  (63),  prout  de  Numa  idipsum  statuente  testis  est 
Festus  (64).  Ita  de  antiquis  germanis  scribit  Tacitus  quod 
prope  soli  barbarorum ,  singulis  uxoribus  contenti  fuerint , 

(58)  Deut.  XXI.  15. 

(59)  Deut.  XVII.  17.     __ 

(60)  De  ludaeorum  polygaraia  cf.  Heidegerum  in  Historia  patriarcharuvx, 
Seldenum  Uxor  hebraea  lib.  I.  c.  9.  Montacutium  in  Apparatu  p.  193  seqq. 
Triglandus  ostendit  Karaeos  seu  Karaitas  nullo  numero  adstringere  polygamiam 
in  op.  De  secta  haraeorum  p.  147  seqq.  Contra  vero  rabbanitarum  sectaad  qua- 
tuor  uxores  coarctabat,  nt  refert  Lighphootus  in  Horis  hebr.  et  Thalmud.  ad 
Matth.  V.  31. 

(61)  Hist.  lib.  II.  §,  92.  ed  Argentorat.  1816.  tom.  1.  pag.  363. 

(62)  Lib.  I.  sect.  I.  n.  21  seqq.  ed.  Dindorlii  Paris.  Firm.  Didot  1842. 

(63)  Ad  leges  aiticaSf  pag.  434.  Attamen  ex  A.  Gellio  Nociium  atticarum , 
iib.  I.  c.  17.  et  lib.  XV.  c.  20.  ed.  Oiscli  Lugd.  Batav.  1656.  exempla  contraria  ha- 
bemus. 

(64)  In  Pellex  apud  A  Fabricium  Bibliograph.  antiquar.  cap.  XX.  Poly- 
gamia. 


28  LIB.  III.  SECT.   I.    DE  MATR.  CHIUST.  INITATE. 

exceptis  admodum  paucis,  qui  non  libidine,  sed  ob  no- 
bilitatem  plurimis  nuptiis  ambiuntur.  « Virgines,  inquit , 
unum  accipiunt  maritum ,  quomodo  unum  corpus ,  unam- 
que  vitam  ,  nec  ulla  cogitatio  ultra ,  nec  longior  cupidi- 
tas ,  ne  tamquam  maritum  ,  sed  tamquam  matrimonium 
ament  (65).» De  recentioribus  non  loquor;  compertum  enim 
est  non  leve  obstaculum  experiri  legis  evangelicae  prae- 
cones  in  suadenda  christiana  religione  eaque  firmanda 
apud  infideles  nationes  dum  ex  praescripto  legis  evange- 
licae  polygamiam  abolere  nituntur  (66). 

Ex  hac  porro  fere  universali  polygamiae  consuetudine 
nonnulli  intulerunt  illam  nullo  modo  legi  naturali  adversari. 
Attamen  communis  theologorum  sententia  est  polygamiam 
sin  minus  primario  naturae  iuri ,  saltem  secundario  seu 
derivato  esse  contrariam  ,  nempe  conclusionibus  ex  pri- 
mariis  praeceptis  deductis,  ut  loquitur  Angelicus.  In  hac 
autem  sententia  tuenda  diversimode  theologi  incedunt ;  si- 
quidem  nonnulli  tenent  ideo  polygamiam  iure  naturali  esse 
prohibitam ,  quia  secundariis  adversatur  matrimonii  fini- 


(05)  De  morib.  germanor.  n.  18-19. ed.  Taur.  1821.  tom.  IV.  Cf.  Reinegyeruni 
qu.  92-  ad  Tacitum;  ncc  non  Zeidlerum  in  lib.  Depolygamia. 

(60)  Non  aliam  viam  ad  hoc  superandum  obstaculum  protestantes  invenerunf , 
<|uam  polygamiam  suis  conversis  aut  convertendis  indulgere,  idque  pnblico  suf- 
fragio  et  consilio  decreverunt.  Legimus  enim  in  t^^^xm^.Tribunc  de  Ncw-Yorck 
collationetn  babitam  fuisse  dictorum  missionariorum  protestantium  Calecutiae, 
cui  interfuercmt  ministri  episcopaliani ,  presbiteriani ,  raethodistae ,  baptistae  et 
congregationalislae,  postque  profundum  studium,  pluresque  consultationes,  una- 
nimitate  suffragiorum  decisum  est,  quod«Si  un  converti ,  avant  de  devenir 
chretien,  a  epouse  plus  d'une  femrae  suivant  la  pratique  des  luifs,  et  celle  des 
(^gliscs  primitives,  il  lui  sera  perrais  de  les  garder  (outes;  mais  il  ne  sera  ^ligible 
a  aucune  dignit^  dans  l'^glise.»  Hoc  publicum  documentum  refert  David  Ellen 
nns.sionarius  protestans  apnd  indos  annis  25.  in  oi».  Missionuni  Asiae  quod  vul- 
gavit  in  provinciis  foederatis  Americae.  An.  1856. 

Item  polygamia  neophytorum  probata  fuit  a  Mylord  Celenzo  in  Cafraria  cu- 
ius  extitit  episcopus  anglicanus,  qui  cernens  dilficultatem  quam  cafri  praesefe- 
rebant  ad  conversionem  ob  uxorum  pluralitatem  ,  expedire  iudicavit  ut  eas 
omnes  quas  duxerant  retinerent  etiam  post  baptismum.  Cf.  Univers.  g.Aoilt  isr^o. 
Oh  praeclaros  Evangelii  prarconesl 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMCLTANEA.  ART.  II.  29 

bus ,  uti  cum  s.  Thoma  (67)  sentiunt  Billuart  (68),  Tour- 
nely  (69),  Kugler  (70),  qui  plures  alios  adducit  auctores, 
praesertim  vero  Bellarminum ;  immo  ulterius  progreditur 
constituens  seclusa  Dei  dispensatione ,  matrimonium  cum 
duabus  aut  pluribus  uxoribus  ,  spectata  rei  natura  nec 
Ucitum  nec  validum  fuisse  aut  esse ;  in  quo ,  ut  diximus , 
ulterius  fortasse  quam  par  sit ,  progressus  est ,  neque  ei 
auctores  omnes  allegati  hac  in  re  suffragantur.  Alii ,  ut 
Collet,  Theologia  nanciensis ,  ac  rothomagensis  (71)  censent 
polygamiam  minus  esse  naturali  iuri  consentaneam  propter 
incommoda ,  quae  ex  ea  oriri  consueverunt ,  atque  idcirco 
ipsi    repugnare  solummodo   ut  aliquid  minus  perfectum. 

Nos  in  hac  sententiarum  discrepantia  quid  probabilius 
videatur  aperiemus ,  ac  mediam  terere  viam  ,  atque  extrema 
devitare  curabimus. 

Itaque  naturae  iuri  conformem  esse  polygamiam  si- 
multaneam  cum  quibusdam  dicere  non  audemus ;  sed  ne- 
que  contendimus  eam  naturae  iuri  ita  adversari ,  ut  solo 
spectato  naturae  iure  tum  illicitum  tum  etiam  invalidum 
dici  possit  coniugium ,  quod  retenta  adhuc  uxore  priori 
iniretur.  Adeoque  constituimus  primo,  polygamiam  minus 
esse  iuri  naturae  conformem ;  secundo  eamdem  potius  natu- 
rae  iuri  quodammodo  adversari.BiiT»J7i-fio;]  oi  i^ijinyii 

Ac  re  sane  vera  societas  haec  postulait  aequalitatem 
iurium  ,  scilicet  alter  coniugum  totum  se  alteri  tradere 
debet ,  et  quidem  donatione  plena  atque  perfecta ,  vi  cuius 
alter  alterius  fit ,  ita  ut  neuter  possit  dici  compos  corporis 
sui.  Nimirum  dependentia  ex  unione  coniugali  proveniens 
reciproca  esse  debet,  tum  mariti  erga  uxorena ,  let  uxoris 

(67)  Jn  4.  Sentent.  d.  aa.  q.  I.  art.  2.  in  Corp.-dOi»  .fHlniB  mnrfefit 

(68)  Dissert  V.  art.  l.§.  1.    ,.,.»  -<;;  oiir^rn^^t^^^nlkiii^M  V,  ^'inyp'/\ 

(69)  Qu.  VI.  art.  1.  sect.  l.     kf.ff^h  :.',r.f'3n6->  J^nR^  plcicfn  i\h:M  ^  kH? 

(70)  Quaest.  XXXVIIl.  n.  1833.  "^V  {^  MsbRim^  'shkl'^  mm  t^y 

(71)  Apud  Carricre,  toin.  1.  part.  II.  n.  l^^if^^trtVli  ->?<>.  ff.v'"'^*^'  *■'<  '»f-;i'f">^.K 


30  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

erga  maritum ,  salva  superloritate  quam  vir  uti  supremum 
familiae  caput  habet  erga  mulierem  in  familiae  regimine. 
Haec  vero  aequalitas  in  polygamia  non  servatur.  Ea  ergo 
minus  conformis  naturae  iuri  dicenda  est.  )^m'j 

Rursum:  societas  coniugalis  societas  est  amtciYmc ,  qua 
fit  ut  coniuges  mutuo  se  ac  intimo  amore  prosequantur , 
amboque  in  commune  familiae  bonum  aequali  ratione  con- 
spirent,  suamque  operam  conferant  ad  eam  nutriendam 
confovendamque.  Haec  autem  perfecta  animorum  et  intima 
coniunctio  ,  quae  ex  societate  coniugali  oritur ,  in  mono- 
gamia  quidein  facile  habetur ,  at  in  polygamia  haud  pa- 
rum  impeditur.  Itaque  quemadmodum  monogamia  iuri  na- 
turae  omnino  conformis  est,  ita  polygamia  minus  eidem 
conformis  dici  debet  (72). 

Accedit  quod  in  polygamia  nec  ipsa  officia ,  quae  exigit 
coniugium ,  et  ad  quae  unusquisque  coniugum  ius  habet 
adimpleri  semper  possint.  Nam  eadem  ratione  qua  vir 
coniugale  debitum  exigere  ab  uxore ,  ita  et  uxor  a  marito 
potest;  iam  vero  si  vir  pluribus  esset  uxoribus  obstrictus, 
huic  obligationi  satisfacere  nequaquam  valeret.  In  polyga- 
mia  proinde  saltem  magna  ex  parte  iure  suo  uxor  defrau- 
daretur  non  sine  incontinentiae  discrimine. 

Demum  in  polygamiae  seu  polygyniae  statu  ad  conti- 
nendas  in  officio  plures  uxores  non  tam  amore  quam  im- 
perio  vir  innitatur  necesse  est;  quod  quidem  imperium 
in  domesticam  pene  tyrannidem  facile  vergit  haud  minimo 
eiusdem  domesticae  societatis  detrimento  (73). 


(72)  Cf.  T&iiareWi  Saggio  del  diritto  naturale.  Dts^eW.  VII. cap.  III. art.  II. 
§.  II.  Roma  1855. 

(73)  Apposite  Cantii  mSioria  universale,  ed.  V.  Torino  1844. tom.  II.  p.  51. 
ad  rem  nostram  scribit :  «  Clie  se  noi  cerchiamo  la  cagione  per  cui  nell*  Asia  si 
perpetuo  il  despotismo ,  la  troviamo  ne'  loro  costumi.  Imperocch^  libert^  poli- 
tica  e  libert^  morale  van  di  conserva;  ne  mai  speri  sollevarsi  a  franchigie  civiii 
chi  non  abbia  cominciato  dal  riformare  i  costumi.  Patria  e  famiglia  sono  idee 
associate  in  Europa,  ove  il  miglior  cittadino  e  il  miglior  padre,  non  cosi  ove  e 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.   ART.  II.  31 

Atque  ex  his  iam  facile  est  inferre ,  quod  secundo  loco 
constituimus ,  polygyniam  legi  naturali  quodammodo  adver- 
sari.  Dixi  quodammodo  ne  viderer  contendere  ahsolute  po- 
lygamiam  iuri  naturali  repugnare  ,  quia  cum  ex  una  parte, 
ut  diximus ,  per  eam  finis  primarius  coniugii  obtineri  pos- 
sit,  et  ex  alia  incommoda  etiam  quae  eam  comitanlur 
vinci  ac  superari  omnino  valeant,  temperandam  idcircp 
aliquantulum  censeo  senientidim.ty  (  M^i^VimHh  i^iv^^>R)ks<^- 

Ceterum  in  exposito  sensu  polygyniam  naturali  iuri 
adversari  ex  eo  patet ,  quod  secundarii ,  quos  vocant , 
coniugii  fines  vix  aut  ne  vix  quidem  cum  polygamia  haberi 
possint.  Siquidem  in  mulierum  pluralilate ,  spectata  ipsa- 
rum  indole  ac  natura ,  pax  et  tranquillitas  a  familia  exulet 
necesse  est,  non  modo  quia  mulieres  rixosae  esse  solent 
et  inquietae,  verum  etiam ,  imo  potissimum  ob  zelotypiam, 
ob  aemulationem ,  ob  invidiam  aliasque  cupiditates ,  seu 
ut  vocant  passiones,  quae  ex  eiusmodi  consociatione  suapte 
natura  excitari ,  atque  accendi  vehementer  consueverunt , 
uti  experientia  manifeste  demonstrat.  Praeterea  unaquaeque 
sobolem  suam  prae  aliena  diligit,  adeoque  perpetua  ha- 
betur  occasio  contentionis  atque  dissidii.  Hinc  fit  ut  apud 
orientales  populos  penes  quos  eiusmodi  polygynia  viget, 
mos  obtinuerit  ut  foeminae  omnes  in  gynecaeis  tamquam 
in  carceribus  trudantur,  ne  in  f^mili^  dissjdis^  et  CQi^ifu- 
sionem  ciere  possint.  Ai^^-^ijiij  it,rn)fM}»  ai  ..j 

Neque  obest  quandoque  foeminas  ingenio  pacificas  re- 
periri ,  quae  unionem  animorum  et  concordiam  consecten- 


stabilita  la  poIigamia.-Essendo  queste  (donne)  ancora  bambine,  nead  altro  abili 
che  al  diletto,  voleasi  un  freno  alla  violenta  agitazione  delle  loro  passioni ,  al* 
Tamore,  alla  rivalita,  alle  gelosie.  E  Torgoglio  e  le  affezioni  di  esse  rimanevano 
offese  dalla  poligamia,  clie  tormenta  i  sensi  colle  privazioni,  il  cuore  colle  pre- 
fereuze;  onde  lo  sposo  non  poteva  far  conto  suiramore  di  esse;  amore  la  piii  salda 
guarantigia  della  fedelta.  Doveva  pertanto  dominarlacon  indou)itaseveriti,cliiu- 
derla  con  attentissime  precauzioni ,  porvi  a  custodia  uomini  ridotti  in  guisa  da 
non  eccitare  nb  i  desiderii  delle  fanciulle,  ne  la  gelosia  del  padrone.» 


32  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATt . 

tur.  Slquidem  istae  exceptionis  instar  sunt,  quarum  ratia 
haberi  nequit  cum  agitur  de  iis ,  quae  communiter  solent 
contingere.  Nam  ars  perinde  ac  lex  ea  quae  nonnisi  raro 
admodum  accidunt  non  spectat,  sed  ea  quae  frequenter 
atque  ut  plurimum  evenire  consueVerunt  (74). 

Alter  finis  ,  qui  in  recta  prolis  institutione  consistit , 
aegre  pariter  aut  vix  omnino  comparari  potest:  idque  ob 
peculiarem  dilectionem  quam  maritus  erga  unam  prae  alia 
uxore  affectus  est.  Qua  praedilectione  fit ,  ut  eius  quoque 
filios  aliarum  filiis  praeferat  cum  ceterorum  damno  quos 
aut  negligit,  aut  certo  non  aequali  amore  ac  sollicitudine 
prosequi  solet.  Cuius  rei  monumentum  indubium  habemus 
in  mosaica  legislatione ,  in  qua  paulo  post  superius  al- 
legata  verba  :  «  Si  habuerit  homo  uxores  duas  unam  di- 
lectam,  et  alteram  odiosam  »  subditur:  «  genuerintque  ex 
eo  liberos  ,  et  fuerit  fiHus  odiosae  primogenitus  ,  volue- 
ritque  substantiam  inter  filios  suos  dividere:  non  poterit 
filium  dilectae  facere  primogenitum  ,  et  praeferre  filio  odio- 
sae,  sed  filium  odiosae  agnoscet  primogenitum  (75).»  Ex 
quibus  patet  quam  pronum  homini  sit  ob  specialem  prae- 
dilectionem,  qua  fertur  in  unam  uxorem,  huius  gratia  filios 
ex  ea  progenitos  anteponere  filiis  alterius  minus  dilectae. 

De  tertio  fine ,  qui  est  remedium  concupiscentiae  iam 
diximus  illum  obtineri  haud  posse ,  quin  necesse  sit  hac 
in  re  diutius  insistere. 

Quae  quidem  omnia  confirmantur  ex  iis ,  quae  prae- 
clare  hanc  in  rem  scribit  Angelicus  doctor:  «  Pluralitas 
uxorum  neque  totaliter  tollit,  neque  aliqualiter  impedit 
primum  finem  ( matrimonii ),  cum  unus  vir  sufficiat  plu- 
ribus  uxoribus  foecundandis ,  et  educandis  filiis  ex  eis 
natis :  sed  secundum  finem  etsi  non  totaliter  tollit ,  tamen 
mullum  impedit ,  eo  quod  non  facile  potest  esse  pax  in  fa- 

(74)  L.  Nam  ad  ea  ff.  De  legxbus. 

(75)  Deut.  XXL  15-17. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMtLTANEA.  ART.  II.  83 

milia ,  ubi  uni  viro  plures  uxores  iunguntur ,  cum  non 
possit  unus  vir  sufficere  ad  satisfaciendum  pluribus  uxori- 
bus  ad  votum ,  et  quia  communicatio  plurium  in  uno  offi- 
cio  causat  litem ,  sicut  figuli  corrixantur  ad  invicem ,  et 
similiter  plures  uxores  unius  viri  (76).» 

Illud  obiter  tandem  iuverit  animadvertere  ,  spectato 
etiam  solo  naturae  iure ,  difficile  admodum  esse,  infide- 
les  ,  penes  quos  polygamia  viguit ,  aut  penes  quos  hacte- 
nus  obtinet,  a  peccato  excusare,  ex  eo  potissimum  quod 
ii  non  honesti  alicuius  finis  gratia  illam  frequentent ,  sed 
solum  libidinis  aestu ,  quo  fit ,  ut  brutorum  more  ultra 
quam  ferat  hominis  rationalis  conditio  ac  dignitas  ,  illa 
se  implicent,  ex  qua  innumera  pene  mala  proficiscuntur, 
cuiusmodi  sunt  tyrannis  in  familia  ,  filiorum  inconsulta 
multiplicatio ,  illorum  neglectus ,  interemptio  interdum  , 
aut  saltem  publica  expositio  in  viis  ac  foris ,  ut  notum 
est  ex  indis  atque  sinensibus,  penes  quos  singulis  annis 
innumerabilis  recens  natorum  perit  multitudo  (77) .  Et  haec 
de  iure  naturae. 


(76)  in  IV.  Sent.  d.  33.  q.  1.  art.  1.  in  corp. 

(77)  Barbarum  hunc  morem  exponendi  in  foris  ac  viis  publicis  infantes  a 
parentibus  niraia  prole  onustis  antiquura  esse  nemo  est  qui  nesciat,  Nobis  satis 
hic  sit  verba  s.  Augustini  afferre  ex  Epist.  XCVIII. ed.  Maur.  n.  6.  quibus  id  testatur 
scribens  «  Aliquando  etiam  quos  crudeliter  parentes  exposuerunt  nutriendos  a 
quibiisUbet,  nonnumquam  a  sacris  virginibus  colliguntur,  et  ab  eis  offeruntur 
ad  baplismum.M  Interdum  vel  ipsas  matres  hac  de  causa  infantes  suos  necasse 
testis  est  s.  Otto  pomeranorum  apostolus  sic  mulieres  allocutus :  «Et  partus  foemi- 
neos,  quia  vos,  0  raulieres,  necare  consuevistis ;  quod  quantum  abominationis 
habeat,  exprimi  sermone  non  potest...Sive  igitur  sit  masculus  sive  foemina,  dili- 
genter  enutrite  partus  vestros:  Dei  enim  est  et  marem  procreare,  et  foeminam.» 
Apud  Bolland.  mens.  lul.  tom.  I.  in  vita  s.  Ottonis  cap.  II.  n.  77.  pag.  397. 


III 


34  LIB.   III.  SECT.   I.  DE  MATH.  CHRIST.  LNITATE. 

ARTICULUS  III. 

Polygamia  simBltanea  iure  divino  positivo  ante  Evangelium  abso- 
lule  vetita  non  posse  dici  videtur ,  nec  proinde  necessaria 
divina  dispensatio,  ut  veterum  polygamia  a  crimine  contra  ius 
naturale  vel  divinum  defendatur. 

Inficiari  non  possumus  polygamiam,  quae  obtinuit  pri- 
maevis  temporibus ,  deinde  vero  sub  lege  mosaica ,  minus 
fuisse  conformem  divinae  matrimonii  institutioni,  quinimmo 
ab  ea  declinasse ;  tum  etiam  non  quamlibet  polygamiam 
fuisse  permissam  ,  sed  eam  solam  ,  quae  intra  certos 
fines ,  ac  quibusdam  sub  conditionibus  iniretur.  Id  solum 
dicimus  nullam  expresse  legem  a  Deo  datam  fuisse  qua  poly- 
gamia  vetaretur,  ita  ut  nuUo  in  casu  absque  divina  dispen- 
satione  licita  fuerit ,  ac  rei  violatae  legis  divinae  extite- 
rint  quotquot  illam  frequentaverunt. 

Haec  assertio ,  ut  patet ,  mere  critica  est ,  atque  spe- 
culativa ,  quae  nullum  locum  post  evangelicam  legem ,  ut 
deinceps  ostendemus  ,  habere  potest ;  atque  potissimum 
eo  spectat ,  ut  validius  refellatur  Calvinus ,  eiusque  hac 
in  re  assecla  et  patrocinator  Baylius ,  qui  vellent  tradu- 
cere  patriarchas  reos  violati  non  minus  naturalis  quam 
divini  iuris  (78) . 

Loquimur  porro  de  lege  expressa,  quae  data  positive 
a  Deo  fuerit  ad  vetandam  polygamiam  simultaneam ;  nam 
nemo  inficias  ibit,  nosque  saepius  adstruximus ,  implicite, 
ut  aiunt ,  eam  legem  contineri  in  ipsa  originaria  matri- 
monii  institutione  ,  quae  praebuit  fundamentum  Christo 
Domino,  ut  matrimonium  ad  monogamiam  revocaret,  prout 
primitiva  matrimonii  institutio  postulabat. 

Hisce  ita  explanatis  ,  polygamiam  intra  certos  fines  , 
iuxta  dicenda,  divino  positivo  iure  antiquitus  non  fuisse 

(78)  Calvinns  loc.  cit.  Baylc  Dictionn.  criiique  et  histor.  art.  Hara  not.  l. 
Item  in  art.  Agar. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMllLTANEA.  ART.  III.  35 

vetitam,  seu  ei  absolute  non  adversari  sive  ante  sive  post 
diluvium  ,  nullaque  proinde  opus  fuisse  ,  aut  tacita  aut 
expressa  divina  dispensatione ,  inspecta  ipsa  matrimonii 
primaeva  institutione,  atque  attenta  patrum  doctrina,  haud 
difficile  videtur  ostendi  posse. 

Sane  quum  Deus  instituit  primaevum  inter  protopa- 
rentes  nostros  coniugium  nonnisi  unam  Hevam  uni  Adae 
coniugem  dedit,  quo  facto  ostendit  monogamiam  hominis 
conditioni  congruere ,  et  adsignificavit  hunc  ei  statum  na- 
turalem  esse,  suamque  non  obscure  aperuit  voluntatem. 
Alioquin ,  prout  patres  animadvertunt,  plures  foeminas  con- 
didisset ,  quae  ei  sociae  essent  et  coniuges ;  eo  vel  magis 
quod  eiusmodi  mulierum  numerus  plurimum  contulisset 
ad  humani  generis  propagationem  ex  ipsa  intentione  Dei 
dicentis  progenitoribus  ipsis  :  «  Crescite  et  multiplica- 
mini  (79).» 

Hinc  Tertullianus  :  «  Et  ideo  homo  Dei  Adam,  inquit, 
et  mulier  Dei  Eva ,  unis  inter  se  nuptiis  functi  formam 
hominibus  Dei ,  de  originis  auctoritate  ,  et  prima  Dei  vo- 
lutate  sanxerunt.  Denique ,  erunt  duo ,  inquit ,  in  carne 
una ,  non  tres  neque  quatuor.  Alioquin  ,  iam  non  una  , 
nec  duo  in  unam  carnem  (80).»  Sic  s.Hieronymus  pariter 
scribit:  «  Una  costa  a  principio  in  unam  carnem  versa  est. 
Et  erunt,  inquit,  duo  in  carne  una,  non  tres  neque  qua- 
tuor,  alioquin  iam  non  duo  si  plures  (81).»  Sic  alii  patres 
passim.  ^^ 

Quae  confirmantur,  ut  patet,  etiam  ex  adductis  patrum 
testimoniis ,  per  ipki  verba  ab  Adam  Deo  inspirante  pro- 
lata  cum  Hevam  primum  adspexit :  « Hoc  nunc  os  ex  os- 
sibus  meis,  et  caro  de  carne  mea. . .  Quamobrem  relinquet 
homo  patrem  suum  ,  et  matrem ,  et  adhaerebit  uxori  suae, 

(79)  Geiics.  1.  28.  .  ,  ■: 

(80)  De  exhorlat.  castUat.  cap.  V.  ed.  Rigalt. 

(81)  Lib.  I.  advers.  lovinian.  n.  14.  ed.  VaJlars,  toni.  II.  col.  263. 


36  LIB.   III.   SECT.   I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

et  erunt  duo  in  carne  una  (82);»  quae  tamquam  a  Deo  ipscr 
prolata  refert  Christus  (83).  Adeoque  dubium  nullum  su- 
peresse  potest  de  Dei  intentione  ac  voluntate  circa  mono- 
gamiam. 

Ast  aliud  est  de  Dei  intentione  ac  voluntate  disserere 
per  factum  ipsum  manifestata ;  aliud  vero  de  lege  expressa, 
qua  Adae  posteris  indictum  fuerit,  ut  unam  tantum  uxo- 
rem  ducerent ,  ac  illegitimum  et  nuUum  declaretur  con- 
iugium  quod  post  ductam  primam  uxorem  initum  fuerit. 
Haec  expressa  lex  nuspiam  apparet  in  sacris  litteris;  pa- 
tres  vero  in  diversas  sententias  abire  visi  sunt.  Nonnulli 
ex  patribus  Lamech  traducunt  ut  violatae  divinae  legis 
reum  eo  quod  duas  simul  habuerit  uxores,  ut  Tertullianus, 
qui  post  relata  verba  scribit :  «  Numerus  matrimonii  a  ma- 
ledicto  viro  coepit.  Primus  Lamech  duabus  maritatus,  tres 
in  unam  carnem  effecit  (84);»  et  alibi :  «Semel  vim  passa 
institutio  Dei  per  Lamech  (85).»  Item  s.  Hieronymus,  qui 
et  ipse  addit  post  verba  superius  descripta  :  «  Primus 
Lamech  sanguinarius  et  homicida ,  unam  carnem  in  duas 
divisit  uxores :  fratricidium  et  digamiam ,  eadem  cata- 
clysmi  poena  delevit  (86).»  Necnon  s.Nicolaus  L  qui  scri- 
bit  :  «  Adulterii  autem  flagitium ,  quod  Lamech  omnium 
primus  in  duabus  uxoribus  perpetravit,  nonnisi  Sanguine 
Christi  abolitum  extiterit,  qui  septima  et  septuagesima  ge- 
neratione  secundum  evangelium  luxerit  in  mundum  (87). j* 
Alios  afferre  possem  qui  idem  sentiunt. 

(82)  Genes.  II.  23.  24. 

(83)  Matth.XIX.  5.  6. 

(84)  Loc.  cit. 

(85)  Lib.  De  7nonogamia,  cap.  IV. 

(86)  Loc.  cit.  qui  eadem  ferme  repetit  verba  Epist.  LXXIX.  ad  Salvinam  ed. 
cit.  col.  503.  scribens  :  «  Primus  Lamecb  maledictus  et  sanguinarius,  et  de  Caiu 
stirpe  descendens ,  unam  costam  divisit  in  duas,  et  plantarium  digamiae  pro- 
tinus  diluvii  poena  subvertit.» 

(87)  Ad  consulta  Bulgaror.  n.  51.  apud  Harduin.  Acta  concil.  tom.  V. 
col.  371. 


CAP.  I.  DE   POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  III.  37 

Verumtamen  non  desunt  patres  alii ,  qui  contrarium 
doceant.  Etenim  Clemens  alex.  non  modo  vetitam  non  dicit 
polygamiam  a  Deo ,  sed  eo  usque  progreditur ,  ut  affir- 
met  Deum  illam  ad  propagationem  humani  generis  quodam- 
modo  exegisse  scribens  :  «  Idem  vir  et  Dominus  vetera  re- 
novans  non  amplius  concec^i fpolygamiam  (in  novo  foedere). 
Tunc  enim  id  exigehat  Deus,  quando  oportebat  augeri  et 
multiplicari  (88).»  Eadem  ferme  habet  s.  lo.  Chrysostomus 
cum  ait :  «  Neque  secundum  statum ,  qui  nunc  est ,  opera 
quae  tunc  facta  sunt  iudices.  Tunc  enim  quia  principia 
erant,  permissum  fuit  cum  duabus  vel  tribus  vel  pluribus 
uxoribus  misceri ,  ut  humanum  genus  propagaretur.  Nunc 
vero  quia  per  Dei  gratiam  humanum  genus  valde  multi- 
plicatum  est ,  virtus  quoque  incrementum  accepit  (89).» 
Nec  obstat  quod  fere  immediate  subdit.«Ecce  enim  quo- 
niam  mala  erat  haec  consuetudo,  explosa  est,  et  non  licet 
ulii  eam  praetexere ;»  nam  non  eo  sen^u  malam  dicit,  quod 
reipsa  culpabilis  esset ,  sed  ut  patet  ex  orationis  serie  , 
comparate  ad  monogamiam  ,  quae  illam  praecellit ;  alio- 
quin  dicere  non  potuisset  polygamiam  fuisse  permissam. 

Immo  vero  vel  ipse  s.  Hieronymus ,  qui  pro  contraria 
adducitur  sententia,  ut  vidimus,  non  discrepat  alibi  sive  a 
Clemente  alex.,  sive  a  s.  lo.  Chrysostomo ;  siquidem  nullo 
interposito  discrimine  ante  aut  post  diluvium,  universim 
pronunciat :  «Et  si  post  diluvium  ,  et  ante  diluvium  vi- 
fjuit  ista  sententia:  crescite  et  multiplicamini ,  et  replete  ter- 
ram,  quid  ad  nos ,  in  quos  fines  seculorum  decurrerunt, 
quibus  dicitur :  tempus  hreve  est :  et:  iam  securis  ad  ra- 
dicem  arborum  positaest,  quae  silvam  legis,  et  nuptiarum 
evangelica  castitate  succidat(90)?»Cumque  ad  cohonestan- 
dam  polygamiam  a  nonnullis  eius  aetate  obiiceretur  exem- 

(88)  Lib.  III- S^roma^.  pag.  461.  ed.  Paris.  1641. 

(89)  Hora.  LVl.  in  Genes.  n.  3.  ed.  Maur.  tom.  IV.  pai^.  542.       \    ; . 

(90)  Epist.  CXXIII.  ad  Agenichiam ,  n.  13.  col.  903. 


38  LIB.   III.   SECr.   I.   UE    MATR.  CHRIST.  IJNITATE. 

|)lum  patriarcharum  ,  ipse  opposuit  verbis  Geneseos  verba 
Evangelii .  Adnotat  praeterea  idem  s .  Doctor  Apostolum  bene 
novisse  consuetudinem  plures  ducendi  uxores  lege  mosaica 
fuisse  probatam  et  patriarcharum  exemplo  «  Sciebat  (Apo- 
stolus),  inquit,  lege  concessum,  et  exemplo  patriarcharum 
ac  Moysi  familiare  populo  noverat  in  muUis  uxoribus  li- 
beros  spargere :  ipsis  quoque  sacerdotibus  huius  Hcentiae 
patebat  arbitrium  (91).»  Quomodo  vero  haec  componi  pos- 
sint  cum  iis,  quae  iuxta  contrariam  sententiam  alibi  scri- 
bere  visus  est,  mox  videbimus. 

Interim  ,  ut  statim  nonnulla  alia  veterum  testimonia  hac 
de  re  afferamus ,  se  se  offert  Theodoretus ,  qui  diserte 
affirmat  nulla  lege  sive  naturali  sive  scripta  polygamiam 
antiquitus  vetitam  fuisse :  «  Rogavit  (Sara),  inquit,  ea  de 
causa  Abraham ,  ut  cum  Agar  congrederetur  ,  quo  ipsa 
liberos  inde  susciperet,  quid  peccavit  Abraham?  Maxime, 
cum  neque  natura,  neque  lex  ulla  ium  scripta  plures  du- 
cere  uxores  prohiberet  (92).» 

Nec  minus  luculenter  eam  doctrinam  s.  Augustinus  pro- 
fessus  est.  Scribit  enim  :  «  Sufficiendae  prolis  causa  erat 
uxorum  plurium  simul  uni  viro  habendarum  inculpahilts 
consuetudo  (9B).»  Negatet  ipse  cum  Theodoreto  ullam  tunc 
temporis  legem  extitisse ,  qua  vetaretur  polygamia  :  «Eo 
tempore ,  quando  muUiplicandae  posteritatis  caussa  plures 
uxores  lex  nulla  prohibebat  (94).»  Demum  ostendit  lacob 
in  ducendis  pluribus  uxoribus  haudquaquam  peccasse  , 
eo  ipso  quod  nulla  impediretur  lege  sive  naturali  sive  di- 
vina  positiva :  « lacob  quod  pro  ingenti  crimine  quatuor 
obiiciuntur  uxores,  generah  praelocutione  purgatur.  Quando 
enim  mos  erat,  crimen  non  erat...Alia  enim  sunt  peccata 


(iU)  Epist.  LXIX.  ad  Oceanuin ,  n.  5.  col.  41^4. 
02)  Qiiaest.  LXVII.  in  Genes. 
(;>:•.)  Dc  doclrin.  christ.  lib.  III.  cap.  XII.  n.  20. 
(<ri)  fk'  civ.  Dei,  lib.  XVI.  cap.  XXXVIII.  n.  3. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  III.  39 

contra  naturam  ,  alia  contra  mores,  alia  contra  praecepta. 
Quae  cum  ita  sint,  quid  tandem  criminis  est,  quod  de 
pluribus  simul  habitis  uxoribus  obiicitur  sancto  viro  la- 
cob  ?  Si  naturam  consulas ,  non  lasciviendi ,  sed  gignendi 
causa  illis  mulieribus  utebatur:  si  morem,  illo  tempore 
atque  in  illis  terris  hoc  factitabatur :  si  praeceptum ,  nulla 
lege  prohibebatur  (95).» 

Quid  plura  ?  vel  ipse  Tertullianus ,  qui  montanista 
effectus  polygamiam ,  ut  vidimus ,  ab  initio  prohibitam 
a  Deo  asseruit,  cum  adhuc  catholicus  esset  contrarium 
docuit ,  scribens  :  «  Sane  apud  veteres  nostros  ,  ipsos- 
que  patriarchas ,  non  modo  nubere  ,  sed  etiam  pluri- 
fariam  matrimoniis  uti  fas  fuit.  Erant  et  concubinae... 
Necessarium  fuit  instituere ,  quae  postea  aut  imputari  me- 
rerentur. . .  Igitur  per  licentiam  tunc  passivam  (96),  materiae 
subsequentium  emendationum  praeministrabantur  ,  quas 
Dominus  evangelio  suo ,  dehinc  Apostolus  in  extremita- 
tibus  saeculi ,  aut  excidit  redundantes ,  aut  composuit  in- 
conditas  (97).»  Ex  quibus  patet  ipsum  adhuc  catholicum 
non  modo  permissam  ,  verum  etiam  necessariam  putasse 
institutionem  polygamiae ,  quae  postea  in  evangelio  abo- 
lenda  omnino  erat.  Sibi  praeterea  contradicit,  dum  ex  una 
parte  constitutam  monogamiae  legem  affirmat  illis  verbis : 
et  erunt  duo  in  carne  una ,  adeoque  reum  violatae  legis  tra- 
ducit  Lamech  eo  quod  duas  duxerit  uxores ,  ex  altera  vero 
affirmat  illis  Dei  verbis  :  crescite  et  multiplicamini ,  licitam 
effectam  polygamiam ,  dum   ait :  «  Sane  licehit  ( polyga- 

(95)  Lib.  XXII.  cont.  Faustum  cap.  XLVII. 

(96)  Licentiam  passivam  Rigaltius  sic  enarrat:  «  ISuptias  multiplices  pas- 
mm  concessas.^y  Item  etiam  La-Cerda  sic  exponit;  qui  praeterea  verba  illa:  Ne- 
cessariiim  fuit  instituere  iidi  mterpretaitaY :  «Vult  scriptor  (Tertullianus)  insti- 
tutam  a  Deo  polyganiiam,  ut  postea  quanta  esset  vis  evangelii  nosceretur,  re- 
primentis  auctoritate  sua  luxuriam  connubiorum,  etiam  aliquando  licitam.  Nollem 
<liceret  Tertullianus,  necessarium  fuit  instituere:  satis  erat,  necessarium  fuit 
permittere.» 

(91)  L\b.  \.  Ad  uxar.  C3i\^.l\. 


40  LIB.   III.   SECT.   I.  DE    MATR.  CHRIST.  UNITATE  . 

mia  )....si  etiam  nunc  locus  vocis  illius  ,  crescite  et  multi- 
pltcamini  id  est ,  si  nondum  alia  vox  supervenit ,  tempus 
iam  in  collecto  esse...  Ut  opinor  autem  unius  et  eiusdem 
Dei  utraque  pronuntiatio  et  dispositio  est ,  qui  tum  quidem 
in  primordio  sementem  generis  emisit  indultis  coniugio- 
rum  hahenis,  donec  mundus  repleretur  ,  donec  novae  disci- 
plinae  materia  proficeret:  nunc  vero  sub  extremitatibus 
temporum  compressit  quod  emiserat,  et  revocavit  quod 
indulserat  (98).» 

Sed  quid  dicendum  de  s.  Hieronymo,  qui  eadem  ferme 
Tertulliani  verba  usurpavit ,  dura  accusat  Lamech  gravis 
criminis  ob  superinductam  alteram  uxorem  contra  Dei  vo- 
luntatem  ac  legem?  Quid  de  Nicolao  1.,  Innocentio  III.  et 
Gregorio  IX.  qui  in  eadem  fuere  sententia?  Nam  Innocen- 
tius  III.  statuit,  quod  Deus:  «  Non  dixit  tres  vel  plures, 
sed  duo:  nec  dixit  adhaerebit  uxoribus ,  sed  uxori.  Nec 
uUi  umquam  licuit  insimul  plures  uxores  habere ,  nisi  cui 
fuit  divina  revelatione  concessum  (99);»  et  Gregorius  IX. 
scribit  de  Lamech  :  «  Dum  uxorem  unam  divisit  in  duas, 
sanguinarius  factus  est  et  virum  in  suum  vulnus  occi- 
dit(lOO).» 

Dicendum  haud  aegre  haec  posse  componi  dummodo 
prae  oculis  tria  habeantur ,  quae  valde  huic  explanandae 
quaestioni  inserviunt  ;  ac  primo  advertimus  Deum  in 
primaeva  coniugii  institutione  non  modo  patefecisse  ex 
intentione  ac  voluntate  sua  monogamiam  esse  servandam, 
sed  praeterea  id  clarius  fuisse  signiticatum  per  verba  in 

(98)  De  exhortat.  caslU.  cap,  VI. 

Atqueheic  animadvertendum  est  Tertnllianum  in  libris  quosadversus  catho- 
licam  scripsit  ecclesiam  acriter  adeo  perstrinxisse  polygamiam,  nt  damnaret 
secundas  nuptias :  siquidem  ipse  permiscuit  polygamiam  successivam  cum  polyga- 
mia  simultanea,  et  quasi  de  una  cademque  re  ageretur  ,  utramque  damnat 
tamquam  a  Deo  quovis  tempore  vetitam. 

(99)  Cap.  Gaudemus,  tit.  XIX.  De  divortns,  c.  8. 

(100)  Epist.  VI.  ad  Germanum  archiep.  graecor.  De  unitate  ecelesiae.  Apud 
Labbeum  Concil.  tom.  XI.  part.  I.  col.  325.  ed.  Parisieus. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  111.  41 

quae  ex  Dei  ipsius  inspiratione  Adam  prorupit:  et  erunt 
duo  in  carne  una ,  adeoque  quamdam  legem  ,  ut  ita  dicam 
implicitam  vel  ab  ipso  mundi  exordio  extitisse  de  unitate 
matrimonii  (101).  Attamen  lex  eiusmodi  non  erat  satis 
expressa,  quod  ad  legem  proprie  dictam ,  omnibus  omnino 
assentientibus ,  requiritur ,  ut  vim  obligandi  habeat  et 
sub  peccato  adstringat. /Secwncio  ex  divina  institutione  satis 
apparebat  aequalia  iura  utrique  coniugi  convenire ,  adeo 
ut  unusquisque  totus  alterius  esset ,  ac  mulier  viro  ,  ac 
vir  mulieri  esset  ex  aequo  mancipatus ;  quocirca  eo  ipso 
quod  idem  ius  utrique  coniugi  inesset ,  non  poterat  vir 
aliam  superinducere  nisi  ex  consensu  prioris.  Tertio  ut 
polygamia  certis  finibus  detineretur,  atque  non  brutorum 
more ,  sed  prout  hominem  decet ,  haberi  posset ,  non  li- 
bidinis  explendae ,  sed  unius  procreandae  prolis  causa  le- 
gitime  poterat  admitti  (102). 

Itaque  sine  contradictione  affirmari  poterit  vel  negari 
polygamiam  esse  contra  legem ,  prout  legis  nomen  vel 
presse  vel  laxius  usurpatur ,  ac  simili  modo  dicetur  vel 
iustavel  iniusta  prout  consentiente ,  aut  invita  priori  uxore 
frequentata  supponatur ;  itemque  honesta  vel  inhonesta 
prout  eius  finis  est  generis  humani  multipHcatio ,  aut  li- 
centia.  Scilicet  ut  polygamia  a  crimine  violatae  legis  di- 
vinae  immunis  credatur  tres  conditiones  omnino  requi- 
runtur ,  ut  nulla  explicita  lege  vetetur ,  ut  uxor  expresse 
vel  tacite  consentiat  (103),  ut  finis  sit  honestus  :  quod  si 


(101)  Hiic  referuntnr,  quae  conc.  tridentinum  sess.  XXiV.  exhibens  doctri- 
nam  de  sacramento  matrimonii  proUilit:  ^  Matrimonii  perpetuum  indissolubi- 
lemque  nexum  primus  liumani  generis  parens  divini  spiritus  instinctu  pronun- 
ciavit,  cum  dixit:  Hoc  nunc  os  cx  ossibus  meis...et  erunt  duo  in  carne  una. 
Hoc  autem  vinculo  duos  tantummodo  copulari  et  coniungi,  Christus  Dominus 
apertius  docuit,  cum  postrema  illa  verba,  taraquam  a  Deo  prolata,  referens, 
dixit:  Itaque  iam  non  sunt  duo  sed  una  caro.» 

(102)  Cf.  Merlin  Diss.  cit.  §,  IV. 

(103)  Nonnulli  tamen  hanc  conditionem  ulpoie  non  ncctssariam  respuunt. 


12  LIB.   III.   SECT.   I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

una  ex  his  conditionibus  desit ,  si  ad  libidinem  potius 
quam  ad  multiplicationem  humani  generis  adhibeatur ,  si 
primae  uxori  afferatur  iniuria  ,  si  ratio  habeatur  legis,  sin 
minus  explicitae ,  saltem  impUcitae,  tum  enimyero  eadem 
polygamia  inhonesta  dicetur,  contra  fas  et  ius ,  et  contra 
spiritum  legis ,  atque  aliquo  vero  sensu  illegitima. 

Hisce  ita  praestitutis  ,  pronum  iam  erit  patrum  dicta , 
quae  sibi  invicem  pugnantia  videntur  ,  inter  se  componere. 
Nam  vidimus  s.  Hieronymum  in  gratiam  multiplicationis 
bumani  generis  uti  licitam  sive  ante  sive  post  diluvium  poly- 
gamiam  habuisse.  Quod  si  arguit  Lamech  verbis  a  Tertul- 
liano  usurpatis ,  non  eadem  mente  ac  Tertullianus  mon- 
tanista  id  praestitit,  sed  quod  libidinis  explendae  causa 
alteram  uxorem  duxerit ,  prout  pessima  viri  huius  agendi 
ratio  suadet ;  alioquin  s.  Doctor  sibi  haud  cohaereret. 

Tres  vero  commemorati  pontifices  rationem  habuere 
primigeniae  matrimonii  institutionis  ,  ac  proinde  satis  ma- 
nifestae  divinae  voluntatis  circa  monogamiam  et  Dei  legis 
lato  sensu  acceptae ;  non  autem  loquuntur  de  expressa 
Dei  lege  ,  quae  nuspiam  apparet.  Eodem  vero  sensu  im- 
probant  factum  Lamech  ac  s.  Hieronymus  cuius  verbis 
utuntur  (104). 

Ex  eo  vero  quod  affirmavimus  in  altera  animadver- 
sione  de  consensu  prioris  uxoris ,  atque  ex  cessione  iuris 
quod  ea  acquisivit  super  maritum ,  hunc  potuisse  secundas 
et  ulteriores  nuptias  inire  ,  non  sequitur  posse  uxorem 
de  consensu  mariti  alium  virum  ducere.  Nam  distinguerc 
oportet  inter  ea  iura  ,  quae   natura  exigtt ,    ab  eis   quae 

(104)  Non  desunt  interpieks,  qui  sub  hoc  rcspectn  Lamech  excusent.  Inter 
qnos  Mersennius  Quaest.  et  Comment.  in  Gencs.  ad  cap.lV.  Quaest.  54.  n.  191. 
scribit:  «Probabilius  mihi  videtur  nec  Lamechum  ideo  peccasse,  quia  duas  uxores 
habuit,  nec  polygamiam  in  statu  legis  nalurae  corruptae  ante  diluvium  prohibitain 
fuisse....immo  ex  patriarcliarum  post  diluvium  viventium  exemplo  satis  coniicio 
id  non  minus  licitum  fuisse  ante  diiuvium ,  quia  par  erat  propagandorum  in- 
dividuoruin  necessitas.» 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  III.  43 

natura  concedit.  lus  prioris  generis  habetur  ut  medium 
necessarium  fini  obtinendo ,  quem  natura  ipsa  intendit ; 
ut  medium  vero  non  omnino  necessarium  ,  at  naturaliter 
utile  ius  habetur  alterius  generis.  lam  vero  ius  quod  habet 
maritus  possidendi  solus  uxorem  ius  est  prioris  speciei, 
quia  pluralitas  virorum  contraria  est  generationi  et  pro- 
pagationi  generis  humani ,  quae  est  finis  coniugii  prima- 
rius  et  a  natura  intentus.  Contra  vero  ius  quod  habet  mulier 
possidendi  sola  maritum  est  alterius  speciei ,  quia  uxo- 
rum  pluralitas  fini  primario  matrimonii  minime  adversa- 
tur.  Quod  vero  attinet  ad  fines  secundarios ,  ii ,  licet  aegre, 
absolute  tamen,  cum  coniugio  polygamo  consistere  pos- 
sunt.  Quo  fit,  ut  uxor  quidem  cedere  possit  iuri  suo,  ne- 
queat  autem  maritus.  Quia  cum  agitur  de  iure  mariti  , 
agitur  de  bono  naturae,  quando  autem  de  iure  agitur  uxoris, 
agitur  potissimum  de  bono  personae ;  hinc ,  nisi  lex  po- 
sitiva  aliqua  obstet ,  prout  obstat  evangelica  ,  potest  utique 
uxor  ius  suum  alii  participare.  Quapropter  duplex  etiam 
distingui  potest  polygamia,  in  quarum  altera  violatur  ius 
quod  acquisivit  uxor  possidendi  sola  maritum  >  quod  si 
fiat ,  polygamia  etiam  ex  lege  naturali  evadit  illicita  ac 
iniusta;  altera  vero  in  qua  uxor  sponte ,  nulla  obsistente 
positiva  lege ,  ut  dictum  est ,  iuri  suo  cedit ,  et  haec  spectato 
naturali  iure ,  licita  evadere  potest.  Prior  polygamia  in- 
telligi  debet  damnata  verbis  illis  Geneseos  :  et  adhaerehtt 
uxori  suae  ,  et  erunt  duo  in  carne  una, 

Quo  sensu  reipsa  ea  exposuit  s.  lo.  Chrysostomus  scri- 
bens :  « Ea  quae  ab  ipso  sunt  dicta  de  non  repudianda 
uxore,  non  modo  non  repugnant,  verum  etiam  valde  cum 
Moyse  conveniunt;  considerandum  autem  est,  quod  non 
solum  ab  opificio,  verum  etiam  ab  ipso  praecepto  sen- 
tentiam  suam  corroborat;  non  enim  dixit,  quia  virum  et 
mulierem  unam  solummodo  fecit,  verum  etiam  quia  ius- 
sit ,  ut  unus  uni  coniugatur.  Nam  si  voluisset  alteram  etiam 


44  LIB.   III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  DNITATE. 

conducere  uxorem  ,  uni  viro  creato ,  multas  conformasset 
mulieres  :  nunc  vero  et  creationis  et  sanctionis  modo  , 
unam  uni  perpetuo  coniungi  et  mmquam  rescindi  oportere 
perdocuit  (105).»  Ex  quibus  patet  s.  lo.  Chrysostomo  hanc 
stetisse  mentem ,  solam  illam  polygamiam  vetitam  fuisse, 
quae  induceretur  ad  divortium  seu  repudium  faciendum 
prioris  uxoris  ,  adeoque  laesione  illius  iuris  quod  haec 
acquisierat.  Non  sibi  proinde  contradicit,  cum  scribit  olim 
polygamiam  fuisse  permissam  illis  verbis ,  quae  nuper 
attulimus  :  «  Quia  principia  erant ,  permissum  fuit  (106).» 
Sic  etiam  s.  Augustinus  legitimam  pro  illa  aetate  pro- 
nunciavit  polygamiam ,  quae  de  consensu  prioris  uxoris 
fieret ,  ut  liberi  essent  utrique  quodammodo  communes. 
En  eius  verba:  «  Plane  uxoris  voluntate  adhibere  aliam, 
unde  communes  filii  nascantur  unius  commixtione  ac  se- 
mine ,  alterius  autem  iure  ac  potestate ,  apud  antiquos  pa- 
tres  fas  erat  (107).»  Eadem  ratione  alibi  idem  s.  Pater  lo- 
quitur  «  Nullam  lacob  legitur  petiisse  praeter  unam ,  nec 
usus  plurimis  nisi  gignendae  prolis  officio ,  coniugali  iure 
servato ,  ut  neque  hoc  faceret ,  nisi  uxores  eius  id  feri 
flagitassent ,  quae  corporis  viri  sui  hahehant  legitimam  pote- 
statem  (108).»Unde  vero  habuerunt  uxores  ,  seu  potius 
prior  uxor  lacob  hanc  legitimam  habuit  potestatem  super 
corpus  eius  ,  nisi  vi  legis  in  Genesi  promulgatae :  Adhae- 
rehit  uxori  suae  ,  et  erunt  duo  in  carne  una?  Et  iterum : 
«Obediens  (Abraham)  coniugi ,  quae  suae  sterilitatis  cre- 
didit  esse  solatium  ,  si  foecundum  ancillae  uterum ,  quo- 
niam  natura  non  poterat,  voluntate  faceret  suum  (109).» 

(10.^)  Item  LXIII.  in  Mattli.n.  i.ed.Nivelli  l5SI.ed.anterniMaur.Hom.LXII. 

(106)  Mom.  LVI.  in  Genes.  1.  c. 

(107)  IJe  bono  coniugal.  cap.  XV.  n.  l". 

(108)  De  civit.  DeiyUh.XYl.  cap.  XXXVIII.  n.  3. 

(109)  Ibid.  cap.  XXV.  Haec  melins  declaravit  s.  Doctor  lib.  XXII.  Cont. 
Faustum^  c.  XXXI.  scribens:  «  Quis  enim  nescit  uxorem  marito  tamquam  do- 
mino  debere  servire?  Sed  quod  ad  membra  corporis  attinet,  quibus  sexus  ipse 


CAP.  I.  DK  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  III.  45 

Si  igitur  e\  communi  patrum  doctrina  polygamia  simul- 
tanea  in  qua  tres  recensitae  conditiones  concurrerent  nulla 
erat  positiva  atque  expressa  lege  divina  prohibita ,  adeo- 
que  licita  per  se  erat  sive  ante  sive  post  diluvium  ob 
propagationem  humani  generis,  iam  patet  nulla  opus  fuisse 
peculiari  dispensatione  ad  eam  frequentandam  (110). 

Sane  huiusce  dispensationis  nullum  occurrit  in  sacris 
litteris  vestigium.  Nonnulli  quidem  eam  deprehendere  visi 
sunt  in  eo  quod  dixit  Deus  ad  Abraham :  «Omnia  ,  quae 
dixerit  tibi  Sara ,  audi  vocem  eius  (111).»  Porro  Sara 
fuit,  quae  Abrahae  dixit :  «Ingredere  ad  ancillam  meam 
(Agar) ,  si  forte  saltem  ex  illa  suscipiam  filium...  et  dedit 
eam  viro  suo  uxorem  (112).» 

At  quibus  hoc  persuadebunt  ?  IUa  enim  priora  verba 
dicta  sunt  Abrahae  relate  ad  eiectionem  Agar  et  Ismaelis 
de  domo  sua ,  nec  ullam  relationem  habent  ad  ea ,  quae 
ante  plures  annos  dixerat  Sara  de  congressu  cum  Agar. 

Quin  potius  videmus  Scripturam  loqui  de  polygamia 
tamquam  de  re  quae  per  se  liceret ;  Pharao  a  Deo  flagel- 
latus  perhibetur ,  non  quod  alteram  uxorem  superinduceret , 
sed  quod  tulerit  Saram  iam  matrimonio  Abrahae  copula- 
tam  (113).  Idem  dic  de  Abimelech  rege  Gerarae  respectu 
Rebeccae  uxoris  Isaac  (114).  Et  reipsa  reperimus  sanctos 

distinguitur ,  Apostolus  dicit,  Similiter  et  vir  sui  corporis  potestatem  non  habet, 
sed  mulier,  ut  cum  in  ceteris  actibus  ad  humanara  pacem  pertinentibus  mulier 
viro  debeat  servitutem ,  huius  unius  rei ,  qua  sexus  utriusque  carnali  sorte  discer- 
nitur,  et  carnali  comraixtione  concernitur,  similem  in  se  habeant  potestatem, 
vir  in  uxorem,  el  uxor  in  virum.  Prolem  igitur  quam  de  se  habere  Sara  non 
poterat,  de  ancilla  habere  voluit.» 

(110)  Mirum  videri  debet  recentiores  non  paucos  tlieologos  in  adductis  ver- 
bis  Geneseos:  adhaerehit  uxori  suae,  et  erunt  duo  in  carne  una  legem,  eam- 
que  positivam  et  expressara  de  qua  loquimur,  agnovisse  de  monogamia,  quam 
patres  ignoraverunt ,  adeo  ut  licet  ipsis  eadem  verba  coraperta  fuerint,  tamen 
pronunciarint  directe  polygaraiam  nulla  fuisse  lcge  prohibiiam. 

(111)  Genes.  XXr.  12. 

(112)  Ibid.  XVI.2. 

(113)  Genes.  XII.  17  seqq.        '  "       ^'"    ■'''  ■    ''V    "^ 

(114)  Ibid.  c.XXVI.  7  seqq. 


46  LIB.   III.   SECT.   I.   DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

ylros  data  occasione,  quin  revelatlo  aut  inspiratio  requi- 
reretur,  aut  expectaretur ,  se  pluribus  uxoribus  coniunxis- 
se.  Laban  obtulit  lacob  in  coniugium  Rachel  post  Liam , 
neque  lacob  huic  obstitit  propositioni  neque  id  illicitum 
esse  reposuit  (115).  David  cognita  morte  Nabal ,  viduam 
eius  Abigail  petiit  ad  nuptias ,  quin  tamen  prudentissima 
foemina  quidpiam  regereret.  Quid  plura?Esther  coniugio 
traditur  a  Mardochaeo  regi  Assuero ,  qui  tamen  ad  popu- 
lum  Dei  profecto  non  pertinebat ,  quique  iam  cum  pluribus 
aliis  uxoribus  iunctus  erat,  et  ita  porro. 

Nec  sancti  patres  aliquando  de  eiusmodi  sive  revela- 
tione  siye  inspiratione  divina  quidplam  suspicati  sunt ,  sed 
absolute  penes  veteres  polygamiam  permissam  tradiderunt, 
immo  etiam  quodammodo  insinuatam.  Constat  enim  ex 
allatis  testimoniis  Tertullianum  dixisse  quod  hunc  poly- 
gamiae  ordinem  ante  Evangelium  necessarium  fuit  instx- 
tuere ;  Clementem  alex.  affirmasse  illam  a  Deo  permissam, 
et  quod  Deus  id  exigebat  quando  oportehat  augeri  et  mul- 
tiplicari;  Chrysostomum  et  Theodoretum  absque  ambage 
scripsisse  fuisse  permissam;  s.  Hieronymum  viguisse  vi 
illius  sententiae,  crescite  et  multiplicamini  prolatae  tum 
ante  tum  post  diluvium ;  s.  Augustinum  asseruisse  Abraham 
nihil  contra  mores  et  praecepta  fecisse,  eo  quod  7nos  ille 
obtinuerit,  et  nulla  lege  prohiberetur . 

Quod  si  nulla  contra  polygamiam  existebat  lex  posi- 
tiva ,  si  eam  insuper  exigere  videbatur  ( quodammodo ) 
praeceptum  de  humani  generis  multiplicationeinillismundi 
primordiis  ex  doctrina  patrum ,  non  video  opus  fuisse  ali- 
qua  divina  revelatione  aut  inspiratione ,  ut  eadem  liclte 
frequentaretur.  Quod  si  s.  Augustinus  allcubi  scribit  de 
Abraham«Non  suae  carnali  cupiditati  cessit,  sed  coniu- 
gali  potestati  obtemperavit ;  credens  hoc  Saram  ex  Dei  nutu 
voluisse,   qui  iam   ex  se  ipso   illi   haeredem   promiserat, 

(115)  Ibid.  XXX.  27. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  III.       47 

sed  ex  qua  foemina  non  praedixerat  (116);»ut  patet  ex 
contextu  significare  haud  voluit  s.  Doctor  Abraham  cre- 
didisse  licitam  sibi  fore  coniunctionem  cum  Agar  eo  quod 
Sara  sive  revelationem  sive  inspirationem  habuerit ,  quando 
ei  suggessit  ut  Agar  coniungeretur ,  sed  id  solum  signi- 
ficare  voluit  sanctum  patriarcham  putasse  in  consilio  Sarae 
executionem  contineri  divini  illius  promissi :  «Egredietur 
de  uterotuo  (filius),  ipsumhabebishaeredem  (117);»  quum 
enim  Deus  tunc  ei  nondum  patefecisset  utrum  hunc  filium 
suscepturus  esset  ex  Sara ,  an  vero  ex  alia  uxore ,  ideo 
in  animum  induxit  suum  Dei  nutu  Saram  voluisse  ut  alteri 
coniungeretur  (118).  j<ij.lifi]/ja«;  /;fuvi 

lam  ut  aliquid  innuamus  de  doctrina ,  quae  etiam  in 
scholis  catholicis  viguit ,  certe  non  pauci ,  neque  infimi 
gradus  theologi  sententiae  hactenus  expositae  adhaese- 
runt.  Nam  polygamiam  ante  legem  evangelicam  permis- 
sam  fuisse  ,  nullaque  positiva  et  expressa  lege  fuisse 
prohibitam ,  adeoque  ad  eam  consectandam ,  nuUam  ne- 
cessariam  fuisse  dispensationem  aut  revelatione  aut  inspi- 
ratione  divinitus  manifestatam  tenuerunt  unanimes  Du- 
randus  (119),  Tostatus,  qui  prae  omnibus  copiose  de  hoc 
egit  argumento  ,  cumque  ostendisset  nulla  opus  fuisse 
veteribus  dispensatione  divina  ad  plures  simul  ducendas 
uxores  eo  quod  nuUo  sive  naturali  sive  divino  iure  po- 
sitivo  id  prohiberetur  ,  solvit  difficultatem  petitam  ex  In- 
noc.  lll.  cap.  Gaudemus ,  quod  non  licuit  alicui  sive  reve- 


((16)  Lib.  XXII.  Cont.  Faust.  c.  XXXII. 

(117)  Genes.  XV.  4. 

(118)  Sane  iuxta  s.  Augustinnm  Abraham  prius  putavit  promissi  geueralis 
diviui  de  mnltiplicatione  posteritatis  suae  adimpU^mentum  haberi  potuisse  iu 
adoptato  servo  suo  Eliezer,  ut  indicat  quod  cum  Deo  loquens,  ait  de  vernaculo 
suo,  hic  erit  meus  haeres,  tamquam  diceret,  ait  s.  Augustinus,  «quia  de  meipso 
niihi  semen  non  dedisti ,  in  isto  comple.» 

(119)  In  4.  Sentent.  d.3.3.q.  l.ubi  quaerit«  Utrum  quandoque  licitum  lueril 
habere  duas  uxores  absque  omni  dispensatione ;  respondet  vero  affirmatiTe,  eo 
quod  polygamia  nulli  legi  sive  naturali,  sive  divinae  adversaretur. 


48  LIB.  III.  SECT.  I.  DE   MATR.  CHRIST.  CNlTATE. 

latione  umquam  accipere  plures  uxores  simM/.Exponit  autem 
dictum  pontificis«de  illis,  quibus  constabat  esse  contra 
ius  naturale,  et  contra  ius  divinum  expressum  verbo  et 
opere  ostensum:  ut  apparet  ex  probationibus  illis  quas  in- 
ducit.  Si  quis  tamen  illas  ignoraret ,  cum  non  esset  datum 
aliquod  praeceptum  expressum  de  hoc :  neque  lex  naturalis 
determinate  ad  hoc  cogebat ,  non  peccabat  accipiendo  plu- 
res  uxores.)/Hactenus  ille  (120),  Palacios  (121), Veracrux 
(122),  Maldonatus  (123),  Mersennius  (124),  aliique  (125). 
Inter  se  autem  utriusque  placiti  argumenta  conferen- 
tes,  deprehendimus  auctoribus ,  qui  propugnant  polyga- 
miam  lege  divina  antiquitus  interdictam  fuisse ,  nulla  suf- 
fragari  Scripturarum  testimonia,  ea  autem  verba  quae  ex 
Bibliis  proferuntur  de  primaeva  coniugii  institutione,  osten- 
dere  quidem  monogamiam  conformem  esse  divinae  in- 
tentioni  per  eam  patefactae ,  non  autem  legem  expressam 
et  positivam  praeseferre;  immo  quadantenus  elidi  ex  iis 
verbis  sive  benedictionis  sive  praecepti:  Crescite  et  mul- 
tiplicamini  et  replete  terram.  Deprehendimus  etiam  Scriptu- 
ram  exibere  polygamiae  usum  seu  morem  ubique  in  re- 
gionibus  orientalibus  primis  temporibus  receptam,  quin 
ullum  appareat  dispensationis  divinae  vestigium ,  adeoque 
sanctissimos  patriarchas  in  polygamia  consectanda  morem 
consuetudinemque  pro  aetate  illa ,  atque  illis  in  regionibus 


(120)  In  cap.  XIX.  Evang.Matth.q.33.  et  34.ubi  diligenter  discutlt  rationes 
omnes  quibus  nonnulli  permoti  contenderunt  nece.ssanura  fuisse  ad  licite  ut^n- 
dum  polygamia  aliqua  sive  revelatione  sive  saltem  inspiratione  divina;  utramque 
autem  excludit.  Sed  ipsum  adisis. 

(121)  Enarrationes  in  lesu  Christi  Evangelium  secundum  s.  Matth.  Coloniae 
Agripp.  1566.  disp.  I. 

(122)  Speculum  coniiigiorum ,  Mediol.  1599.  part.  Il.art,  15.  ubi  prae  cete- 
ris  ulterius  progreditur,  Cf.  pag.  218  seqq. 

(123)  De  matrimoniOy  quaest.  l.  ad  IV.  argum.  Opp,  theologic.  LutetiaePa/- 
ris.  1677.  in  fol.  tom.  II.  pag.  435  seq. 

(124)  Quaestiones  in  Genes.  Lutet.  Paris.  1623.  vol.  un.  in  fol.  in  cap.  IV. 
Genes.  Quaest.  LIV. 

(125)  Qui  ab  his  ipsis  allegantur  quos  recensuimus. 


CAP.  1.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA  ART.  III.        49 

obtinebat,  fuisse  secutos.  Deprehendimus  illam  postea  a 
Moyse  ipso  fuisse  in  lege  sancitam,  qui  regulas  tantum 
praescribit  ad  eius  abusum  praecavendum  (126).  Depre- 
hendimus  patres  omnes  contrariae  sententiae  adhaesisse, 
quod  nec  adversarii  dissimulant  (127). 

Ceterum  quae  pro  contraria  sententia  adducunt  aucto- 
res  de  quibus  agimus  ex  Matth.XIX.ex  trium  rom.  pon- 
tificum  decretalibus ,  atque  ex  conc.  tridentino  optime, 
ut  vidimus ,  componi  possunt  cum  patrum  doctrina  ,  dum- 
modo  prae  oculis  habeantur  tres  animadversiones ,  quas 
huic  disceptationi  praemisimus. 

Imo  non  aegre  componitur  cum  sententia  Bellarmini , 
qui  cap.  XI.  contendit  veteres  patriarchas  hcite  polyga- 
miam  frequentasse  ex  dispensatione  quam  habuerunt  per 


(126)  Dixi  a  Moyse  fuisse  polygamiam  probatam,  de  quo  nullum  dubium 
esse  potest.  Non  desunt  tamen,  qui  contendant  postremis  iudaicae  reipublicae 
teraporibus  etiara  apud  hunc  populum  illam  in  desuetudinem  abiisse.  Quod  qui- 
dem  aliquo  sensu  admitti  posse  videtur;  nam  Gum  iudaeis  dominarentur,  iisque 
permixti  essent  romani  qui  monogamiam  consectabantur,  nullum  dubium  est 
quin  istorum  mores  sive  in  bonum,  sive  in  malum  vim  quamdam  exercuerint, 
adeoque  certe  minus  frequens  erat  penes  iudaeos  polygamia;  attamen  non  omniuo 
cessavit.  Etenim  losephus  Flavius  lib.  X\ll.  Aniiguit.  c.  1 .  testatur  adhuc  sua  aetate 
eam  viguisse  scribens:  «Nam  mos  nobis  est  patrius  eodem  tempore  plures  habere 
uxores»  TLdTpiov  ydp  sv  Taorw  TcXgiocriv  rnMv  a-vvoixslv.  Et  mox  Herodis  ma- 
gni  novem  coniuges  memorat.  Immo  et  aliquanto  post  s.  lustinus  in  Dial.  cum 
Tryphone  n.lZi.  adhuc  exprobrat  iudaeis,  quod  rabbinorum  suorum  doctrina 
decepti  quatuor  aut  quinque  uxores  ducerent,  inquiens:  «  Satius  est  ut  Deum 
sequamini ,  quam imprudentes  et  caecos  magistros  vestros,  gwi  sane  ad  hanc  usque 
diem  et  quatuor  et  quingue  uxores  habere  unicuique  permittunt:  et  si  quis  ve- 
nustara  inspiciens  eam  concupiverit ,  lacobi,  qui  Israel  dictus  est,  et  aliorum  pa- 
triarcharum  facta  commemorantes,  ac  negantes  peccare  si  quis  similia  faciat.» 
ed.  Theod.  Otto  lenae  1849.  tomi  I.  part.  I.  pag.  447  seqq.  Cf.  etiam  notas  hic  ap- 
positas  ex  Seldeno  et  Maimonide. 

(127)  Sane  Collet  cap.  V.  De  unitate  matr.  sect.  I.  §.  ult.  n.  71,  scribit: 
«Dubitari  tamen  possit  an  patres  omnes,  Augustinus  praesertim,  et  Theodoretus 
tam  dure  de  polygamia  vel  ipsius  Lamech  sensissent,  cum  generatim  eam  nulla 
lege  prohibitam  esse  dicant.  At  haec  eorum  verba  ad  tempus  patriarcharum  referri 
possunt.  Fieri  potest,  ut  in  rebus  non  absolute  malis  idem  quandoque  prohibea- 
tur,  quandoque  toleretur.w  Sed  quando  proliibita  fuerit,  non  ostendit.  D.  vero 
Carriere  n.  176.1oquens  de  p.  Merlin  subdit:  «Ait  hanc  esse  ss.patrum  sententiam, 
et  quosdam  textus  citat,  qui  huic  revera  sententiae  /avere  videntur.^> 

III  4 


50:  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

internam  divinam  inspirationem ,  qtiin  ullura  huius  assertla- 
nis  documentum  proferat.  Innocentius  vero  III.  si  eius 
urgeatur  auctoritas ,  postulavit  non  simplicem  inspirationem 
sed  revelationem ,  quam  tamen  non  requirit  Bellarminus 
qui  praeterea  fatetur  polygamiam  non  adversari  nisi  fini- 
bus  secundariis  matrimonii. 

Concludamus  igitur  adversus  Calvinum  eiusque  asse- 
clas ,  Bayle  praesertim ,  veteres  patriarchas  non  modo  in 
naturae  ius  presse  sumptum  polygamia  non  peccasse ,  sed 
neque  in  legem  aliquam  divinam  positivam  ,  quae  eam 
vetuerit. 

ARTICULUS  IV. 

Polygamia  simultanea  in  lege  Evangelica  omnioo  est  abolita ,  adeo 

ut  ehristiani  Matrimonii  proprietas  prima 

ac  inviolabilis  sit  unitas. 

Viam  calvinistis  oppositam  iniverunt  lutherani  circa 
polygamiam.  Dum  enim  illi,  Calvino  duce,  polygamiam  iuri 
presse  naturali,  atque  divino  contrariam  pronunciarunt , 
adeo  ut  reos  violati  utriusque  iuris  veteres  patriarchas 
inclamaverint,  isti,  Luthero  magistro,  eamdem  polygamiam 
sub  lege  ipsa  evangelica  permissam  quandoque ,  licitamque 
adstruxerint.  Cunctanter  quidem  ab  initio,  latenterque,  ne 
rei  novitate  nondum  satis  praeparatos  christianorum  ani- 
mos  offenderent ,  ut  patet  ex  ratione  qua  sese  gesserunt  in 
facultate  danda  secundarum  nuptiarum  Landgravio  Hassiae; 
deinde  vero  pedetentim  magis  ac  magis  eiusmodi  doctrina  di- 
latata  est  ac  disseminata,  ita  utLutheri  apologiam  conficere 
in  memorato  Philippi  facto  eius  discipuli  susceperint  (128) 


(128)  Inter  quos  eminent  Seckendorfiiis  lib.  III.  Lutheranismi ;  p.  277  seqq. 
Cotta  i n  editione  Zocorwwi  theolog.  I.  Gerhardi  tom.  XV.  Tiibing.  1776.  pag.t94. 
Alex.  Miiller  Encyclopedisches  Handbuch  des  Kirchenrechts  seu  Manuale  en- 
cijclopedicim  ecclesiast.  Erfurt  1829.  pag.  ll2.  Monumenta  porro  liac  de  re  iuris 
publici  fecere  Ernestus  princeps  ex  Philippi  posteris,  Carol.  Ludovicus  comes  Pa- 


GAP.  1.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  IV.  51 

Quod  si  in  praxim  eiusmodi  doctrina  non  deducitur  ideo 
est,  quod  vehementer  obstet  conscientia  christiana,  nec 
mores  europaei  illam  ferant. 

Verum  quod  lutherani  vix  pertentarunt ,  nunc  quovis 
pudore  abiecto  mormonitarum  secta  aperte  profitetur ,  pa- 
lamque  consectatur.  Nova  haecsecta,  quae  originem  habet 
a  quodam  losepho  Smith  in  provinciis  foederatis  Araericae 
septentrionalis  an.  1830.  disseminari  coepit  (129)  sub  no- 

latinus  praeter  Bossuetum  sub  finein  lib.  YI.  Hist.des  variations,  Oudin  Hist. 
de  la  vie  deLuther.  ed.  V.  Paris  18'»5.  tom  III.  ch. XXI.  Rigamie  du  Landgrave 
de  Hesse,  pag.  443  seqq.  aliique  passim. 

(129)  Haec  secta  brevi  magnum  incrementum  accepit,  prout  refert  ipsemet 
Smith  in  epistola  data  ad  Danielem  Rupp.  Cf.  Opus  An  original  history  o/  the 
religious  denominations  at  present  existing  in  the  Unites  States.  Philadel- 
phia  1844.  pag.  404  seqq. 

Epistoiade  qua  loquimur  sic  incipit:  aEccIesia  lesu  Christi  sanctorum  uo- 
vissimorum  dierum,  fundata  fuit  ex  directa  revelatione,  sicut  semper  fuit  vera 
Dei  ecclesia  secundum  scripturas  ( Amos  III.  et  Act.I.)Ex  Dei  voluntate  ac  beneli- 
cio ,  Ego  hactenus  fui  in  eius  manibus  instrumentum  ad  promovendam  causam 
Sion.  Itaque  incipiam  a  vitae  meae  narratione.» 

Narrat  porro  se  credidisse  et  sperasse  in  verbo  Dei,  si  quis  indiget  sapien- 
tia  postulet  a  Deo  (lac.  I.  ),  adeoque  quum  videret  tot  in  religione  dissensiones 
se  ad  orationem  contulisse,  ut  immediate  a  Deo  doceretur;  tum  die  21.  Septem- 
bris  an.  D.  1823.  visionem  Angeli  habuisse,  qui  nunciavit  tempus  adesse  ut  testa- 
mentum  Dei  cum  Israel  compleretur,  secundura  Messiae  adventum  prope  esse, 
iaraque  Evangeliura  in  sua  plenitudine  nationibus  praedicatum  esse,  ut  popu- 
lus  ad  regnum  millenarium  praepararetur.  Narrat  post  multas  angelorum  visiones 
revelationesque  de  novissimis  diebus,  ab  Angelo  habuisse  aureum  prophetarum 
librum  characteribus  aegyptiis  exaratum,  qui  per  plura  secula  in  tellure  deli- 
tuerat,  quem  ipse  perlegit  ope  pellucidorura  lapidum,  quos  ab  Angelo  acce- 
pit,  quosque  Hebraei  Vrim  et  Thumim  vocaverant,  quemque  ex  Dei  virtute 
anglice  vertit.  In  eo  libro  narratur  colonos  in  Americam  primo  ex  turri  Babelica, 
dein  ex  Hienisalem  venisse,  potissimum  Israelitas  ex  stirpe  losephi.  Christum 
post  resurrectionem  suara  ibi,  nempe  in  America,  apparuisse,  ac  religionem  non 
secus  ac  in  nostra  continenti  regione  fundasse ,  apostolos,  prophetas  doctoresque 
statuisse;  populos  dein  a  religione  defecisse,  ac  ultimum  prophetam  Mormonem 
divinitus  librum  scripsisse,  qui  novissirais  diebus  e  telluris  sinu  effodi  debebat, 
ac  Bibliis  addi  tamquam  eorum  complementura. 

Post  haec  sorania  ,  novae  ecclesiae  propheta  losephus  Smith  narrat  die  6. 
April.  1830.  ecclesiani,  ut  ait,  lesu  Christi  sanctorum  novissimorura  dierum  fun- 
datara  fuisse  in  urbe  Manchester  in  statu  Neo-Eboracensi,  per  prophetiam  et  revela- 
tionera  et  impositionem  manuum  ministros  creatos  fuisse,  novumque  Evangelium 
fuisse  praedicatum ,  atque  ecclcsias  pluribus  in  Statibus  Americae  institutas  fuisse, 
potissimum  in  Statu,  qui  dicitur  Missouri:  Quum  vero  Sancti  qui  mirum  in  modum 


52  LIB.  III.  SECT.  I.  DE    MATR.  CHRIST.   liNITATE 

mine  sanctorum  novissimorum  dierum.  Isti  vero  novissinii 
sancti  ex  prophetae  seu  praesidis  sui  venia  tres ,  quatuor , 
aut  plures  ducunt  uxores ,  repudiant  aut  immutant  prout 
ipsis  libuerit.  Hac  de  causa  difficultatem  maximam  expe- 
riuntur  in  secta  propaganda  penes  gubernia,  quae  eius- 
modi  scandalum  tolerare  nolunt. 

lam  ut  ad  rem  accedamus,  praeter  polygamiam  for- 
malem  simultaneam  vi  cuius  uno  eodemque  tempore  vir 
unus  plures  simul  uxores  retinet ,  altera  distinguenda  est , 
cum  secunda  ducitur  uxor  priori  adhuc  vivente,  sed  per  di- 
vortium  repudiata,  aut  coniugio  quavis  de  causa  dissoluto. 

lam  vero  prior  polygamia ,  si  excipias ,  ut  diximus , 
mormonitas,  nullibi  apud  protestantes  obtinet :  at  posterior 
penes  eosdem  communis  est ,  immo  etiam  apud  illos  ca- 
tholicos  populos  in  quibus  viget  lex  de  matrimonio  civili , 
ut  in  primo  libro  ostendimus.  Nam  eadem  ratione ,  qua 
civilis  codex  sancit  matrimonium  civile ,  sancit  etiam  sub 
datis  conditionibus  coniugii  dissolutionem ,  adeoque  is  qui 
priorem  coniugem  repudiavit ,  vi  eiusdem  legis  aliam  ducere 
potest ,  priori  adhuc  superstite ;  et  hac  ratione  polygamia 
simultanea  apud  ipsos  christianos  invehitur. 

Quum  igitur  dicimus  polygamiam  simultaneam  in  lege 
evangelica  abolitam  esse,  de  utraque  polygamiae  specie  heic 
recensita  disserimus ;  siquidem  non  minus  posterior  quam 

excreverant,  inde  fuerint  per  vim  expulsi ,  ad  statum  qui  lllinois  dicitur,  se  rece- 
perunt ,  ubi  urbem  aedificarunt  quam  Nauvoo  appellarunt,  quae  cito  numeravit 
quindecim  millia  incolarum  ad  novam  bancSion  ex  variis  Americae  Statibus,  nec 
non  cx  Anglia,  Scotia  et  Hibemia  aliisque  locis  accitorum  ad  novi  Evangelii  prae- 
dicationem. 

Hactenus  losepbus  Smitb  in  citata  epistola.  Nonnulla  praeterea  [)aulo  in- 
ferius  hac  de  secta  innuemus.  Interim  compertum  est  primam  originem  tottan- 
tarumquc  fraudum  ac  illusionum,  fuisse  manuscriptam  fabulam  (Romanzo)  sub 
initio  buius  saeculi  a  ministro  protestante  ingeniose  elaboratam  quae  in  losepbi 
Smith  manus  devenit,  in  qua  decem  tribuum  Israel  in  Americam  emigratio,  ea- 
rum  vicissitudines,  futurique  eventus  biblico  prophetarum  stylo  describebantur. 
Cf.  Harpers  Neir  monlhhj  Magazine.  New  York  1853.  vol  Vf.  The  Monnons 
pag.  607. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  IV.  S3 

prior  a  Christo  Domino  repudiata  est.  Quod  ut  evincamus 
doctrinam  exhibebimus ,  quae  in  sacris  novi  foederis  litte- 
ris  continetur;  exhibebimus  constantem  ecclesiae  sensum  , 
ac  demum  eiusdem  perpetuam  praxim,  quae  nobis  ger- 
manam  divinorum   oraculorum   intelligentiam   suppeditat. 

Porro  licet  Christus  Dominus  directe  Matth.  XIX.  3. 
seqq.  indissolubilitatem  vinculi  coniugalis  statuat  per  abo- 
litionem  libelli  repudii ,  attamen  negari  nequit  unitatem 
etiam  matrimonii  statuisse,  quatenus  coniugium  revocavit 
ad  primaevam  suam  conditionem,  scilicet  ad  monogamiam, 
quae  inter  protoparentes  fuit  constituta.  Verba  Christi  sic 
se  habent:  «Non  legistis,  quia  qui  fecit  hominem  ab  initio, 
masculum  et  foeminam  fecit  eos?  et  dixit.  Propter  hoc 
dimittet  homo  patrem  et  matrem ,  et  adhaerebit  uxori  suae, 
et  erunt  duo  in  carne  una.  Itaque  iam  non  sunt  duo ,  sed 
una  caro.  Quod  ergo  Deus  coniunxit ,  homo  non  separet. 
Dicunt  illi  ( pharisaei ) :  Quid  ergo  Moyses  mandavit  dare 
libellum  repudii  et  dimittere?  Ait  illis ;  quoniam  Moyses 
ad  duritiam  cordis  vestri  permisit  vobis  dimittere  uxores 
vestras :  ab  initio  autem  non  fuit  sic.  Dico  autem  vobis , 
quia  quicumque  dimiserit  uxorem  suam ,  nisi  ob  forni- 
cationem  ,  et  aliam  duxerit ,  moechatur ,  et  qui  dimissam 
duxerit,   moechatur.» 

Quid  sibi  velit  et  quo  spectet  illa  exceptio  de  forni- 
catione  suo  loco  expendemus.  Interim  ex  toto  contextu 
patet  Christum  ad  primaevam  institutionem  coniugium  re- 
vocasse,  in  qua  nonnisi  unus  unifjconiunctus  fuit ,  et 
praeterea  per  posteriora  verba  constituisse ,  ut  primordialis 
illa  institutio  deinceps ,  nulla  interposita  excusatione,  secus 
ac  in  lege  mosaica  acciderat,  perfecte  servaretur,  ita  ut 
nuUo  umquam  in  casu ,  ne  fornicationis  quidem ,  fas  esset 
viro  duas  aut  plures  uxores  habere,  sive  dimissa  sive  retenta 
adultera  uxore  ,  adeoque  quicumque  id  attentaret  se  reum 
adulterii  constitueret. 


54  LIB.  III.   SECT.  I.   DE  MATR.   CHRIST.  INITATE. 

Quod  quidem  clarius  adhuc  ex  locis  parallelis  Marci 
et  Lucae  dignoscitur.  Nam  nulla  adiecta  conditione  Christus 
Marc.  X.  11.  absolute  pronunciat :  c<  Quicumque  dimiserit 
uxorem  suam  ,  et  aliam  duxerit ,  adulterium  committit  super 
eam,»  id  est  contra  eam  (130)  ;  et  apud  Lucam  XVL  13. 
«Omnis  qui  dimittit  uxorem  suam  et  alteram  ducit,  moe- 
chatur,  et  qui  dimissam  a  viro  ducit,  moechatur.wSi  pro- 
inde  absque  piaculo  quocumque  in  casu  non  licet  alte- 
ram  ducere  uxorem,  profecto  monogamia  ita  sancita  est, 
ut  polygamia  in  lege  christiana  omnino  sublata  haberi 
debeat. 

Christi  praeterea  sententiam  Apostolus  tum  in  Epist. 
ad  Rom.  tum  in  Epist.  L  ad  Cor.  nobis  declarat  ,  dum 
omni  exceptione  remota  infinite  pronunciat :  «Igitur  vivente 
viro  ,  vocabitur  adultera,  si  fuerit  cum  alio  viro;  si  autem 
mortuus  fuerit  vir  eius ,  liberata  est  a  lege  viri ,  ut  non 
sit  adultera,  si  fuerit  cum  alio  viro  (131).»  Et  «lis  autem 
qui  matrimonio  iuncti  sunt,  praecipio,  non  ego ,  sed  Do- 
minus ,  uxorem  a  viro  non  discedere ;  quod  si  discesserit , 
manere  innuptam  aut  viro  suo  reconciliari  (132).»  In  priori 
testimonio  cum  praemiserit  Apostolus  ea  verba :  Scientibus 
legem  loquor,  patet  ipsum  alludere  ad  primigeniam  ma- 
trimonii  institutionem ,  qua  matrimonii  tum  unitas,  tum 
indissolubilitas  constituta  est ,  quamque  Christus  confirma- 
vit  Matth.  XIX.  6.dum  reiecto  libello  repudii  a  Moyse  per- 
misso,  voluit  ut  ad  pristinam  conditionem  coniugium  revo- 
caretur,  ad  perfectam  scilicet  unitatem  et  ad  perpetuam 
indissolubilitatem.  Quo  fit,  ut  sive  vir  sive  mulier  num- 
quam  possint  alteri  coniungi,  quacumque  demum  ex  causa 
contigerit  ut  invicem  separentur;  quod  si  alteri  coniun- 
gantur ,  semper  debeant  rei  adulterii  censeri.  Adulterium 

(130)  Cf.  Maldonat.  in  Matfh.  XTX. 
(i;h)  Rom.  VII.  3. 
(132)  I.  Cor.  VII.  10. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA,  ART.  IV,        55 

\ero  non  haberetur,  si  liceret  sive  alterum  virum  ,  sive 
alteram  ducere  uxorem, 

Dixi  Apostolum  hoc  in  loco  alludere  ad  primaevam 
matrimonii  institutionem  a  Christo  confirmatam ;  alioquin 
cum  ex  lege  mosaica  non  esset  censenda  adultera  mulier , 
quae  dimissa  a  marito  alteri  nuberet,  falsum  esset  Apo- 
stoH  assumptum ,  quod  impium  est  cogitare ,  adeoque  iure 
affirmavi  Apostolum  declarasse  Christi  sententiam  de  mo- 
nogamia  in  sua  lege  servanda  (133), 

In  altero  autem  testimonio  cum  aperte  pronunciet  idem 
Paulus :  nPraecipio  non  ego  sed  Dominus  uxorem  a  viro 
non  discedere ;  quod  si  discesserit ,  manere  innuptam,» 
evidens  est  ad  legem  eum  respicereMatth.  XIX.  Marc.  X, 
et  Luc.  XVI.  a  Christo  latam  de  monogamia,  vi  cuius 
numquam  fas  est  alteri  nubere  in  vivis  adhuc  agente  sive 
marito  sive  uxore.  Nec  obstat  quod  Apostolus  solius  uxoris 
mentionem  iniiciat  quasi  nimirum  viro  liceat  quod  mulieri 
prohibetur  (134).  Nam  ut  liquet  ex  orationis  serie  Apo- 
stolus  in  eadem  conditone  tum  viri  tum  mulieris  ius  con- 
stituit,  siquidem  commate  insequenti  constituit  nec  virum 
fidelem  debere  dimittere  infidelem  mulierem ;  nec  mulierem 
fidelem  dimittere  virum  infidelem,  si  pars  infidelis  con- 
senserit  pacifice  habitare  eum  parte  fideli.  Pares  itaque  fecit 
Apostolus  virum  et  mulierem  quoad  dimissionem ;  adeoque 
pares  fecit  quoad  conditionem  ne  iterum  nubant,  dimissione 


(133)  Cf.Estinm  Comment.  in  Epist.  ad  rom.ad  h.Kitem  Bernard.  a  Piconio. 

(134)  Pront  Arabrosiaster,  et  post  ipsum  Caietanus  et  Catliarinus  voluere, 
in  quo  turpiter  lapsi  sunt;  horum  expendenius  sententiam,  cum  de  indisso- 
lubilitate  agemus  vinculi  coniugalis.  Ceterum  id  vel  ipsi  expositores  protestantes 
immo  et  rationalistae  viderunt.  Nam  in  recensioneKoppiana  Dav.  lul.  Pott  vol.  V. 
part,  I.  Gottingae  1826.  in  hunc  loc.  cum  Grolio  sic  adnotat.  «Si  hoc  Christus  viro 
dixit,  cui  tantnm  iuris  dederal  lex  Mosis,  quanto  magis  idem  intelligi  debet  de 
foemina,  cui  lex  Mosis  nihil  tale  concesserat?  Eadem  ergo  tolerantia  quam  in 
exercenda  lege  Mosis  Christus  viris  praescripserat ,  multo  iustius  erat  ol)scrvanda 
foeminis,  quibus  ius  a  marito  discedendi  dabat  non  lex  Mosis,  sed  romanae  et 
graece  leges,  illorum  populorum  ingeniis  aptatae?» 


56  LIB.  III.  SECT.  I.  M  MATR.  CHRIST.  INITATE. 

secuta.  Ideo  vero  de  sola  muliere ,  non  autem  de  viro, 
locutus  est  Apostolus  in  cit.  textu ,  quia  ut  animadvertil 
Estius ,  illud  intelligendum  ac  supplendum  reliquit  ex  su- 
periori  membro ;  praesertim  cum  id  de  viro  satis  fuisset 
a  Christo  Domino  expressum  (135).  Haec  vero  Christi 
doctrina  alte  adeo  defixa  fuit  christianorum  menti  ab  ipsis 
ecclesiae  primordiis ,  ut  numquam  in  universa  traditione 
et  in  ecclesiae  praxi  reperiamus  ab  ea  declinatum  fuisse, 
quod  tum  negative  tum  positive  constat. 

Negative  quidem ,  quatenus  nullum  documentum  eccle- 
siasticum  pro  contraria  doctrina  afferri  umquam  possit, 
et  quamvis  lutherani  solliciti  maxime  fuerint  in  hoc  con- 
quirendo,  tamen  eo  pervenire  non  potuerunt,  ut  vel  unum 
invenirent;  si  quod  autem  ab  ipsis  opponitur,  ex  eiusdem 
examine  patebit  aut  nullum ,  aut  ita  aequivocum  esse ,  ut 
argumentum  ex  eo  deduci  nequeat. 

Contra  vero  positive  luculentissimis  fulcitur  doctrina 
catholica  testimoniis  ac  documentis ,  quae  omnem  vel  um- 
bram  dubitationis  tollunt.  Nempe  altas  adeo  radices  mo- 
nogamia  in  ecclesia  fixerat  ex  Christi  doctrina ,  ut  non 
pauci  in  alteram  partem  declinare  visi  sint,  ita  ut  sin 
minus  oppositam,  saltem  ut  minus  Christi  doctrinae  con- 
formem  traduxerint  ipsam  polygamiam  successivam.  Verum 
hisce  dimissis,  quorum  germanam  mentem  postea  expen- 
demus  ,  nonnulla  speciminis  gratia  afferemus  ex  veteribus 
documentis ,  quae  directe  ac  propius  ad  rem  nostram  con- 
ficiendam  inserviunt. 

Itaque  Hermas  vir  apostolicus  «Dic,  inquit,  si  vir  vel 
mulier  alicuius  decesserit,  et  nupserit  aliquis  illorum,  num- 
quid  peccat?  Qui  nubit  non  peccat ,  inquit  (Angelus);  sed 
si  per  se  manserit,  magnum  sibi  honorem  acquirit  (136).» 

(135)  Estius  in  h,  loc.  Id  ipsum  iam  notaverat  s.  Auguslinus,  lib.  I.  T>e  serm 
Domini  in  monie,  capp.  14,  et  16.  recolatur  nota  praecedens. 
(I.3G)  In  Pastorey  lib.  II.  Mand.  IV.  n.  4.  ed.  Cofel. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  IV.  57 

Adeo  nempe  commendat  hic  auctor  monogamiam ,  ut  su- 
perstitem  coniugem  post  alterius  obitum  vel  a  successiva 
polygamia  dedoceat. 

Theophilus  antiochenus  scribit :  Apud  christianos  « tem- 
perantia  adest,  continentia  exercetur,  monogamia  servatur , 
custoditur  castitas  (137).» 

Clemens  alex.  «Sed  idem  vir  et  Dominus  (Christus) 
non  amplius  concedit  polygamiam.  Tunc  enim  (in  antiqua 
lege)  id  exigebat  Deus ,  quando  oportebat  augeri  et  mul- 
tiplicari.  Monogamiam  autem  introducit  propter  liberorum 
procreationem  et  domus  curam  gerendam ,  ad  quam  data 
est  mulier  adiutrix  (138).» 

Athenagoras  ita  institutos  ait  christianos ,  «  Ut  quis- 
que  vel  qualis  natus  est,  maneat ,  vel  unicis  in  nuptiis... 
Quicumque  enim  dimiserit  ,  inquit  (Christus)  ,  uxorem 
suam  et  aliam  duxerit ,  moechatur ,  nec  eam  dimitti  sinens , 
cuius  virginitati  finem  quis  imposuit,  nec  aliam  insuper 
duci  (139).» 

Tertullianus  adhuc  catholicus  in  Apologetico  «Christia- 
nus ,  inquit ,  uxori  suae  soli  masculus  nascitur  (1 40) . » 

S.  lustinus  «Quemadmodum ,  ait,  etiam  ii,  qui  ex  lege 
humana  duplex  matrimonium  ineunt ,  ita  et  qui  mulierem 
adspiciunt  ad  concupiscendum  eam ,  peccatores  sunt  apud 
magistrum  nostrum  {lil).»  Duplicis  autem  matrimonii  seu 

(137)  Ad  Autolycum,  lib.  111.  n.  15.  ed.  GaJland. 

(138)  S^rom.lib.lII.ed.  Paris.  1641.  p.  461.  Disp.autem  hoc  in  locoClemens 
adversus  Tatianum  damnantera  nuptiasut  impuras.Eadem  liabetp. 457.  459.464. 

(139)  In  Legaiione pro  Christ.  n.  33.ed.Maran. 

(140)  Cap.  XLVI.  ed.  Rigalt. 

(141)  Apolog.  I.  n.  15.  ed.  Maran  ;  in  quem  loc.  Cf.  eiusdem  editoris  notam, 
qua  ostendit  loqui  hic  s.  Martyrem  de  secundis  nupliis  quas  quispiam  contraheret 
vivente  adhuc  priori  coniuge,  prout  permittebant  leges  humanae,  ipse  autem 
damnat  iuxta  doctrinam  christianam  adulterii.  Hanc  eamdem  interpretationem 
probavit  Theod.  Otto  secus  ac  contenderet  Braunius,  qui  hunc  locum  exposuit  de 
polygamia  successiva;  ita  etiam  cum  Marano  hunc  textum  exposuere  Thirbius 
et  Ritterus.  Cf.  s.  lustini  opera,  ed.  I.  C.  Th.  Otto  ed.  2.  Tenae  1847.  tom.  primi 
part.  I.  pag.  .18. 


58  LIB.  III.   SECT.  I.   DE  MATR.  CHRIST.   tJNITATE. 

^tyafxlctc  nomine  heic  s.  Martyr  significat  secundum  ma- 
trimonium,  quod  iuxta  leges  romanas  quispiam,  repudiata 
priori  uxore  cum  altera  iniret,  quod  christianis  vetitum 
esse  affirmat,  Sane  inter  sacrorum  eloquiorum  oracula , 
quae  praemittit,  illud  etiam  profert  ex  Marci  X.  et  qui 
ducit  rejiudiatam  ah  altero  viro  moechatur. 

Minucius  Felix  scribit :  «Unius  matrimonii  vinculo  li- 
benter  inhaeremus.  Cupiditatem  procreandi,  aut  unam  sci- 
mus,  aut  nullam  (142).» 

Et  haec  ex  primis  tribus  ecclesiae  seculis  ;  nam 
quod  attinet  ad  secula  posteriora,  vulgatissima  sunt  ac 
omnium  trita  manibus  testimoniaconcilii  milevitani,  ss.  Am- 
brosii,  Hieronymi ,  Augustini ,  Innocentii  I.  qui  Christi  et 
Apostoli  doctrinae  innituntur  in  praedicanda  monogamia. 
Etenim  conc.  milevitanum  «Placuit,  inquit,  ut  secundum 
evangelicam  et  apostolicam  disciplinam ,  neque  dimissus 
ab  uxore  ,  neque  dimissa  a  marito  alteri  coniugatur;  sed 
ita  maneant,  aut  sibimet  reconcilientur  (143).»  Quo  ca- 
none,  ut  patet,  alludunt  concilii  patres  ad  leges  impe- 
riales  ,  a  quibus ,  ut  diximus ,  iteratae  nuptiae  post  repu- 
dium  permittebantur.  S.  Ambrosius  «Non  licet  tibi ,  uxore 
vivente,  uxorem  ducere.  Nam  et  aliam  quaerere,  cum  ha- 
beas  tuam,  crimen  est  adulterii  (144).»  Eadem  repetit 
s.  Hieronymus  expendens  Christi  verba  apud  Matth.  XIX. 
Quicuriique  etc.  «Ubicumque  est  igitur  fornicatio  et  forni- 
cationis  suspicio,  libere  uxor  dimittitur.  Et  quia  poterat 
accidere ,  ut  aliquis  calumniam  faceret  innocenti ,  et  ob 
secundam  copulam  nuptiarum  ,  veteri  crimen  impingeret, 
sic  priorem  dimittere  iubetur  uxorem ,  ut  secundam ,  prima 
vivente  ,  non  habeat  (145).» 

(14;^)  In  Ocfavio,  n.  31.  apud  Galland.  Bibl.patr.  tom.  II.  p.  399. 

(143)  Conc.  Milevit.  II.  cap.  7.  et  in  codice  Canon.  eccles.  Afric.  can.  Cll. 
apud  Harduin.^c/o  concil.  tom.  I.  col.  913. 

(144)  Lib.  I.  De  Abrahani  c.  VII.  ed.  Maur.  tom.  I.  col.  302. 

(145)  Commrnf.  in  Mafth.  c.  XIX.  ed.  Vallars,  tom.  VIT.  col.  146. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  IV.  59 

Idem  docet  s.  Augustinus  dum  ait  receptum  esse«in 
ecclesia  Christi....ut  nec  sterilem  coniugem  fas  sit  relin- 
quere ,  ut  alia  foecunda  ducatur.  Quod  si  quisquam  fece- 
rit,  non  lege  huius  saeculi ,  ubi  interveniente  repudio  sine 
crimine  conceditur  cum  aliis  alia  copulare  connubia^li 
sed  lege  Evangelii  reus  est  adulterii ;  sicut  etiam  illa  si 
aheri  nupserit.  Usque  adeo  manent  inter  se  viventes  semel 
inita  iura  nuptiarum ,  ut  potius  sint  inter  se  coniuges , 
qui  ab  aUerutro  separati  sunt,  quam  cum  his  quibus  aUis 
adaeserunt.  Cum  aliis  quippe  adulteri  non  essent ,  nisi  ad 
aUerutrum  coniuges  permanerent  (1 46) . 

Nec  non  Innocentius  I.  qui  scribit :  «Dehis  requisi- 
vit  dilectio  tua ,  qui  interveniente  repudio ,  alii  se  matri- 
monio  copularunt.  Quos  in  utraque  parte  adulteros  esse 
manifestum  est.  Qui  vero  vel  uxore  vivente ,  quamvis  dis- 
sociatum  videatur  esse  coniugium ,  ad  aliam  copulam  fe- 
stinarunt,  neque  possunt  aduUeri  non  videri.»  In  cuius 
rei  confirmationem  adducit  verba  Christi  Domini  ex  Mat- 
th.  XIX.  9.  (1 47) .»  Quia,  ut  alibi  subdit  «  fide  catholica  suf- 
fragante...conventum  secundae  mulieris,  priore  superstite 
nec  divortio  eiecta,  nuUo  pacto  posse  esse  legitimum(148).» 

Quapropter  filum  traditionis  christianae  insecuti  ro- 
mani  pontifices  eiusdem  custodes  ac  vindices  ,  numquam 
passi  sunt  polygamiam  impune  inter  christianos  induci , 
sed  eam  tamquam  legi  evangelicae  et  apostolicae  contra- 
riam  semper  execrati  sunt.  Nam  Nicolaus  I.  ad  ConsuUa 
bulgarorum :  « Duas  ,  inquit ,  tempore  uno  habere  uxores 
nec  ipsa  origo  humanae  conditionis  admittit ,  nec  lex  chri- 
stianorum  uUa  permittit  (149).»  Et  Innocentius  III.  decla- 
ravit  plures  simul    retinere  uxores  absonum  esse ,  et  mt- 

(146)  De  nupt.  et  concup.  lib.  I  cap.  X.  n.  11.  ed.  Maur. 

(147)  Epist.  IV.  ad  Exuper.  c.  6.  apud  Coustant  col.  794. 

(148)  Epist,  9.  XXXVI.  ad  Probum.  Ibid.  col,  910. 

(149)  Cap.  hi. 


60  LIB.   III.   SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

micum  fidei  christianae  (IbO) .  Idem  iam  declaraverat  Alexan- 
der  III.  Innocentii  praedecessor  decernens  eum ,  qui  post- 
quam  cum  una  contraxit  per  verba  de  praesenti ,  aliam 
ducit:  «etiamsi  cum  ista  copulam  habuerit,  ab  illa  tamen 
debere  separari  (151).»  Tandem  concilium  tridentinum  tum 
adversus  Lutherum  qui  profitebatur  se  «  polygamiae  con- 
suetudinem  nec  introducere  velle ,  nec  improbare  »  posse 
quia  «  patrum  exempla  adhuc  lihera  sunt  (152),»  tum  ad- 
versus  anabaptistas  lutheranorum  propaginem ,  hunc  ca- 
nonem  tulit:  «Si  quis  dixerit  licere  christianis  plures  simul 
habere  uxores  ,  et  hoc  nulla  lege  divina  esse  prohibitum , 
anath.  sit  (153).» 

Ad  haec  omnia  accedit  quod  in  ecclesia  christiana  ma- 
trimonium  semper  habitum  fuerit ,  prout  ostendimus  ,  uti 
sacramentum  a  Christo  Domino  institutum ,  quod  esset  si- 
gnum  ac  symbolum  unlonis  Verbi  cum  humanitate  ,  ac 
Christi  cum  ecclesia  sua  quam  sibi  ceu  sponsam  coniunxit. 
lam  vero  Christus  nonnisi  unicam  habuit  et  habet  spon- 
sam  quam  acquisivit  sanguine  suo ;  ergo  hoc  ipso  patet  in 
ecclesia  nonnisi  mono2:amiam  licitam  ac  leeitimam  haberi 
potuisse.  Quare  inauditum  in  ecclesia  christiana  est  unum 
virum  plures  simul  potuisse  uxores  habere.  Exinde  ortum 
illud  scandalum  quod  universus  orbis  christianus  exhorruit 
cum  accepit  datam  a  lutheranis  permissionem  Philippo 
Lantgravio  Hassiae  digamiam  consectandi  (154). 

(150)  In  cap,  Gaudemus  8.  De  divorliis.  Loquitur  autem  pontifex  depaga- 
nis,  qui  cum  plures  in  infidelitate  nxores  duxerint,  ad  religionem  christianam  con- 
vertuntur,  quos  ait  non  posse  ductas  uxores  retinerepost  conversionem ,  iuxtapa- 
gannm  institutum  religioni  chrislianae  inimicum. 

(151)  Cap.  Licet  etc.  3.  De  sponsa  duorum. 

(15?.)  Corament.  in  cap.  XVI.  Genes.  Atqne  hic  obiter  observandum  quid  va- 
leanl  Biblia  privato  sensn  inteljecta ;  Calvinus  in  commentario  ad  hoc  ipsum  caput 
Geneseos  Abraham  veluti  reum,  utvidimus,  legis  natnrae  iurisque  divini  violati 
tradncit;  contra  vero  Lutherus  ex  eodem  capite  infert  polygamiam  adhuc  liberam 
f  sse.  Ita  inter  se  cohaerebant  isti  Evangelicae  reforraationis  dnces. 

(153)  Sess.  24.  can.  2. 

(154)  Cf.  Bossnet  Histoire  des  variaiions,  liv.  VI.  a  n.  I.  ad  X. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  IV.  61 

Adeo  vero  ab  hac  polygamia  simultanea  aliena  semper 
extitit  ecclesia ,  ut  neque  legitima  habuerit  connubia  quae 
post  primam  uxorem  celebraverint  infideles.  Quoties  pro- 
inde  contigit  ut  aliquis  ipsorum  ad  religionem  christia- 
nam  converteretur ,  toties  exegit ,  veluti  conditionem  sine 
qua  non  conferretur  ei  baptisma ,  ut  prius  valediceret  omni- 
bus  uxoribus  quas  post  primam  duxisset.  Cur  enim  vero? 
Nisi  quia  ecclesia  numquam  ut  legitimas  uxores  eas  ha- 
bet  mulieres  quae  post  primam  ducuntur.  Etenim  ipsi  etiam 
infideles  lege  divina  tenentur  adeoque ,  quidquid  censen- 
dum  sit  de  naturae  lege ,  aut  de  iure  divino  ante  Evan- 
gelium ,  cum  certum  sit  ex  lege  evangelica  omnino  abo- 
litam  ,  ac  prorsus  prohibitam  fuisse  polygamiam,  profecto 
nec  ipsi  infideles  absque  piaculo  iam  possunt  plures  du- 
cere  uxores.  Quocirca  etsi  ex  ignorantia  hac  in  consuetu- 
dine  aliquo  modo  excusari  possint  ,  cum  nondum  eis  lex 
evangelica  promulgata  est ,  tamen  cum  ipsis  Evangelium 
est  perspectum  ,  eo  ipso  plures  uxores  retinere  non  pos- 
sunt ,  adeoque  coguntur  eas  deserere  cum  religionem  chri- 
stianam  profitentur  ,  ut  pluries  declaratum  est  a  romanis 
pontificibus  (135). 

Haec  autem  quae  diximus  ostendunt  polygamiam  si- 
muhaneam  ita  vetitam  esse  ut  neque  plures  simul  uxores 
haberi  possint ,  neque  altera  duci  post  repudium  sive  al- 
terius  sive  plurium  aliarum  uxorum.  De  prima  polyga- 
miae  specie  vix  quaestio  esse  potest ,  cum  casus  iste  vix 
aut  ne  vix  quidem  vel  inter  ipsos  protestantes  ,  multo  vero 
minus  inter  catholicos  locum  habeat ;  ast  non  est  adeo 
insolens  polygamiae  species  ahera,  ut  ab  initio  diximus, 
quin  imo  passim  recepta  est  ab  illis  omnibus  penes  quos 
obtinet  lex  civilis  de  divortio  qua  etiam  datur  facuhas  al- 


(155)  Cuius  rei  in  superiori  libro  plara  rom.  pontificum  ac  rom.  congrega- 
fionum  decreta  dedimus. 


68  tlB.  in.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

teram  ducendi  uxorem ,  simul  ac  divortium  a  priore  le- 
gitimum  declaratur  (156). 

Porro  si  post  civile  divortium  alia  ducatur  uxor,  absque 
dubio  polygamiae  reatus  inducitur  damnatus  a  lege  evan- 
gelica  et  apostolica  atque  a  constanti  traditione  et  sensu 
ecclesiae.  Si  enim  rite  expendantur  quae  exEvangelio,  ex 
Apostolo ,  ex  patribus ,  conciliis  ,  romanisque  pontificibus 
adduximus  documenta  ,  patebit  ea  omnia  magis  directe 
hanc  secundae  speciei  polygamiam  respicere.  Constanter 
enim  fere  loquuntur  de  iis ,  qui  relicta  aut  abiecta  priori 
uxore,  alteram  duxerint.  Quocirca  omnes  istiusmodi  ulterio- 
res  nuptiae  totidem  sunt  adulterii  crimina,  utpote  initae  cum 
impedimento  dirimente  ligaminis ,  adeoque  nullius  valoris. 

Quod  vero  speciatim  attinet  ad  mormonitas ,  cum  se 
christianos  profiteantur  eo  quod  credant  in  Evangelium 
et  in  ecclesiam  primitivam  ,  in  pastores  et  doctores  ,  saltem 
ut  ipsi  affirmant  (157j,  tum  ab  Evangelio  tum  ab  ecclesiae 
primitivae  sensu  ac  praxi  abunde  refelluntur ,  tum  a  pasto- 
ribus  ac  doctoribus  universis.  Sed  haec  argumenta  parum 


(Ia6)  De  Anglia  res  est  esplorata,  post  qnani  divortium  concessum  est. 

(157)  Sane  losephus  Smith  auctor  sectae  inter  articulos  quibus  morinonicae 
fidei  professionem  exhibet,  primo  loco  posuit :  Nos  credimus  in  DeumPatrem,  et 
in  Filium  eius  Tesum  Christum  et  in  Spiritum  Sawc^i^w.  -  Deinde  vero  art.  3. 
«  Noscredimus  haec  divinitus  esse  imposita  ab  Evangelio:  i.  Fidem  in  Do- 
viinum  lesum  Christum.  2.  Poenitentiam.  3.  Baptisma  per  immersionem  in 
remissionem  peccatorum.Art6.Nos  credimus  in  eandem  constitutionem  quae 
extitit  in  p7'imitiva  ecclesia,  id  est  apostolos ,  prophetas,  pastores,  docto- 
res,  evangelistas.  Art.  8.  Nos  credimiis  Bihlia  esse  verhum  D€i...prout  et 
credimus  librum  Mormonis  esse  verbum  Dei.  Nos  credimus  quidquid  Deus  rc- 
velavit,  etquidquid  modo  revelat,  credimusque  eum  alia  plura  esse  revelatu- 
rum  multi  momenti ,  quae  ad  Dei  regnum  pertinent.  Credimus  fore  ut  Israel 
literaliter  congregetur,  decemque  tribus  instaurentur ,  et  Sion  in  hac  regione 
(nempe  in  America  septentrionali )  aedificetur,  et  Christus  personaliter  in  terra  re- 
gnet.  lus  nobis  asserimus  adorandi  omnipotentem  Deum  iuxta  nostram  conscien- 
tiam, idemque  privilegium omnibus  concedimus  quidquid,  et  quomodo  ac  ubicum- 
que  colere  velint.«  Demum  concludit  «Dici  potest  nos  sequi  Pauli  monitum ,  omnia 
credimus,  omnia  speramus.  <^An  original  hystory  elc.  p.  411.»  In  hac  fidei  pro- 
fessione  ne  verbum  quidem  adest  de  polygamia.  At  solemni  praxi  id  postea  fassi 
suBt  huiascemodi  sancti  quod  ab  initio  verbis  profiteri  non  audebant. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  IV.  63 

apud  eos  valent.  Etenim  rectius  eos  dixeris  constituere 
religionem  a  christiana  omnino  diversam,  nec  novam  quam- 
dam  sectam  christianam ,  sed  potius  quemdam  novum  isla- 
mismum  constituere.  Revera  quemadmodum  islamitae  in 
Evangelium  et  in  lesum  Christum ,  sua  tamen  ratione ,  se 
credere  profitentur  at  simul  credunt  etiam  in  Alcoranum 
tamquam  in  librum ,  qui  Dei  verbum  continet ,  etsi  Alco- 
ranus  in  multis  Evangelio  adversetur ,  sic  mormonitae  et 
in  Evangelium  credere  se  dicunt  at  simul  in  librum  Mor- 
monis  utpote  qui  verbum  Dei  contineat,  polygamiam  non 
secus  ac  islamitae  divino  iure  sibi  permissam  arbitrantur. 
Ecclesia  haec  sanctorum  sanctis  suis  iam  ab  hac  vita  de- 
licias  degustandas  praebet  paradisi  ut  dici  solet  islami- 
tarum  et  epicuraeorum.  Revelationem  circa  polygamiae 
usum  ac  ius  datam  fuisse  dicunt  uni  ex  ecclesiae  primo- 
ribus  Sidney  Rigdon  in  urbe  Nauvoo ,  de  qua  supra  ali- 
quid  innuimus  ,  ac  primo  haec  immoralis  doctrina  coho- 
nestata  fuit  nomine  spintuaUs  polygamtae  licet  ex  ea  non 
sfiritus,  sed  homines  procrearentur.  Publica  haec  morum 
foeditas,  praeter  rationes  politicas  ob  sectae  incrementa, 
non  ultima  fuit  ex  causis  cur  quemadmodum  antea  ex 
Missouri  ita  dein  ex  Illinois  per  vim  eiicerentur  ac  urbs 
ipsa  Nauvoo  deleretur  (158).  Tum  vero  mormones  incre- 
dibili  alacritate  et  constantia  in  remotissimas  desertasquc 
foederatorum  Statuum  regiones  immigrarunt,  atque  in  valle 
quae  dicitur  Lacus  Salis  novi  Status  fundamenta  iecerunt , 
quem  Deseret  vocant ,  atque  illuc  ex  propinquis  Statibus 
Californiae  et  Oregon ,  et  ex  tribubus  Americae  et  ex  pro- 


(158)  Paulo  post  mormonum  emigrationem  ad  urbis  Nauvoo  reliquias  de- 
venit  ex  Galliis  colonia  icarianorum,  digni  prorsus  qui  mormonibus  succederent : 
tandem  ahno  1850.  urbs  prorsus  deleta  est  simul  cum  templo  cui  mormones  hanc 
inscriptionem  affixerant.  The  house  of  the  Lord :  built  by  the  Cliurch  of  lesus  Christ 
of  Latter-day  saints.  Holiness  to  the  Lord,  Domus  Domini  dedificala  ah  ecclesia 
lesu  Christi  novissimorum  dierum  sanciorum.  Sanctitas  Domino.  V.  Harpers 
Magazine.  The  Mormons.  New  York.  1853.  vol.  VI.  p.  615. 


64  LIB.  III.  SECTIO  I.  DE   MATR.  CHRIST.  tNITATE. 

testantibus  in  Anglia  (159)  ad  novam  religionem  conver- 
sis ,  sanctos  congregant ,  qui  religioso  fanatismo  ,  vitae 
licentia ,  simulque  alacritate  et  constantia  in  colonia  fun- 
danda  et  promovenda  eminent.  Inter  eos  polygamia  magis 
magisque  excrevit ,  iamque  non  solum  eam  publice  pro- 
fitentur ,  verum  etiam  innixi  libertati  conscientiae  crimen 
intolerantiae  irrogant  senatui  Statuum  Foederatorum  qui 
eam  improbat.  In  ipsa  urbe  Washington  periodica  quae- 
dam  scripta  publicantur ,  quae  mormonitarum  causae  in- 
serviunt,  atque  in  iis  polygamia  non  modo  licita  asseri- 
tur,  sed  etiam  ut  medium  ad  beatitatem  maiorem  in  vita 
futura  obtinendam  suadetur  et  commendatur.  Eo  perven- 
tum  est  ut  doceant  nullam  mulierem  ad  coelestem  gloriam 
pervenire  posse  nisi  virum  habeat  a  quo  illuc  ,  ut  ipsi 
aiunt ,  introducatur ;  neque  hominem  ad  perfectionem  per- 
venire  posse  sine  una  saltem  uxore,  et  eo  sublimiorem  fu- 
turam  esse  eius  sedem  in  coelesti  civitate  quo  maiorem 
uxorum  numerum  secum  feret  (160).  Sectae  primores  exem- 
plo  suo  patefaciunt  quam  sublimem  in  novo  a  se  excogi- 
tato  paradiso  sedem  sibi  pollicere  contendant  uxorum  quas 
ducunt  multitudine  (161).  Huiuscemodi  doctrinae ,  multo- 


(159)  Si  fidimus  sectae  relationibus  Mormones  anno  1857.inRegnoUnito  An- 
gliae,  Scotiae  et  Principatus  Gallensis  numerabant  12.pontifices(higbpriests)  1761. 
seniores  (elders),  1590.  sacerdotes  (priests)  1226.  doctores  (teachers)  et  682. 
diaconos:  fideles  vero  novo  baptismate  initiatos  50,000.  eoqueamplius,  e  quibus 
17,000.  ad  sanctos  fratres  in  Americam  emigrarunt.  Plerique  ex  iis  ex  Anglia  ad 
New-Orl^ans  appellunt  alii  ad  Californiam ;  atque  inde  ad  urbem  Lacus  Salis  in 
Deseret  conveniunt,  ubi  si  fidimus  eorum  patrocinatori  in  urbe  Washington 
Elder  Pratt  anno  1853.  iam  30,000.  sancti  numerabantur.  Y.  loc.  cit.  p.  019. 

(160)  Vide  The  Seer  quae  publicatio  est  periodica  singulis  mensibus,  in  qua 
passim  polygaraiae  patrocinium  suscipitur. 

(161)  Jn  period.  Vnivers  l.F^vr.  1857. haec  habentur:  «On  lit  damVEcho du 
Pacifique  du  3.  Ddc.  1856.  un  correspondant  du  San  Francisco  Herald  lui  four- 
nit  de  Fillmore  city  ( Utah)  sous  la  date  du  15.  Sept.  dernier  quelques  renseigne- 
ments  assez  piquants  sur  la  polygamie  chez  les  mormons :  -  Les  membres  du  con- 
seil  du  gouvernement  sont  au  nombre  de  13.  Ils  ne  paraissent  pas  ^tre  d'un 
ext^rieur  bien  agr^able  d'apr6s  la  peinture  qu'on  en  fait,  et  cependant  ils  ont  en- 
semble  171.  femmes.  Les  26 .  membres  de  la  charabre  des  r^presentants  ont  ensemblc 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SiMULTANEA.  ART.  IV.  t% 

tjue  magis  sectae  incrementa  efFecerunt  ut  modo  in  America 
quaestio  de  mormonibus  sub  aspectu  religioso  politico  ac 
sociali  non  sine  sollicitudine  agitetur.  In  medio  solitudi- 
num  vastissimarumque  regionum ,  quae  inter  montes  quos 
appellant  saxosos  protenduntur ,  paucis  abhinc  annis  nova 
natio  exorta  dici  potest  (162),  quae  religioso  fanatismo , 
dominandi  cupidine  non  minus  quam  vitae  licentia  islami- 
tas  aemulatur.  Quidquid  sit ,  ut  patet,  mormonum  polyga- 
mia  armis  potius  ab  iis  quorum  interest  quam  argumentis 
theologicis  compescenda  est. 

Itaque  mormonibus  omissis,  ut  revertamur  ad  vetti- 
stiores  polygamiae  patrocinatores  ,  duo  polygamiae  mo- 
numenta  in  causae  suae  subsidium  proferunt ,  quorum  alte- 
rum  falsum  esse  videbimus ,  alterum  saUem  aequivocum. 

Prius  desumitur  ex  lege  lata  a  Valentiniano  seniore, 
referente  Socrate ,  atque  ex  facto  ipsius  Valentiniani ,  qui 


157.  femmes;  et  enfln  les  employ^  de  cette  charabre  au  norabre  de  5.  en  posse- 
dent  22.  Parmi  ces  derniers  nous  remarquons  le  chapelain  qui  en  a  jusqu'a  7.-  A 
tout  cela  il  faut  ajouter  les  68.  femmes  du  Gouverneur  Brigham  Young  (  Summi 
nempe  eorum  pontificis  et  prophetae.)  De  telle  sorte,  que  la  I^gislature  et  le  pou« 
voir  ex^cutif ,  en  tout  45.  hommes ,  n'ont  pas  moins  de  420.  femmes.» 

Ibid.  5.  F6vr.  1857.  exhibetur  harum  uxorum  distributio ,  ut  sequitur :  Heber 
kimbal  consilii  praeses  habet  uxores  57.-Daniel  Wels  consiliaritis  valde  luscus  19. 
-  Albertus  Corringhton  infirmus  et  claudus  21.  -  Opson  PrM  infirmus  7.  -  Wilford 
Wiodroff  claudus  12.  -lohn  Stokon  invalidus  S-Lorin  Farr  infirmus  25.-Laur.  Soon 
infirmus  25-Leonar,  Narrington  claudus  3  •  Beniam.  lohnson  invalidus  4-Isaac 
Morley  an.  natus  72.  5  -  lohn  Ray  2  •  Georg.  Smith  infirmus  5. 

Membra  conventus  (Camera)  Repraeseniantium  quae  sunt  26.  habent 
157  uxores.  Quinque  officiales  congressus  retinent  uxores  22.  Demum  gubernatoi* 
Brigham  Young,  ut  vidimus,  68.  Ita  res  procedunt  inter  morniones. 

(162)  Anno  1846.  mormones  ex  Nativoo  ad  D^seret  emigrarunt:  iamque 
anno  1850  ea  colonia  gubernium  quod  vocant  territoriale  habuit  donec  completo 
lagali  colonorum  numero  (  60,000  )  iuxta  leges  Statuum  Foederatorura  constituere 
possit  statum  independentem.  Hactenus  dependet  a  praeside  Statuum  Foederato- 
rum  a  quo  a  1850.  territorii  gubernator  conslitutus  fuit  idem  ille  Brighara  Young 
qui  ab  anno  l844.postviolentam  mortera  losephi  Sraith  a collegio XIL  apostolorum 
electus  fuerat  ut  prophetae  successor.  Cf.  Harper  The  Mormons  loc.  cit.  Is  modo 
gubernii  habenas  negat  novo  gubernatori  relinquere,  ita  ut  armis  tota  quaestio 
finiatur  necesse  sit:  secus  Foederatis  Statibus  gravia  ex  mormonum  potentia  ira* 
minere  possent  pericula. 

Ili  6 


66  LIB.  III.   SECT.  I.  DE    MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

vivente  adhuc  Severa  nec  ea  repudiata ,  luslinam  virginem 
duxit.  Sic  enim  rem  totam  refert  Socrates :  « Legem  a  se 
(Valentiniano)  dictatam  publice  per  singulas  civitates  pro- 
posuit ,  ut  cuivis  liceret  duas  simul  uxores  legitimas  ha- 
bere.  Et  lex  quidem  ita  proposita  est.  Ipse  vero  lustinam 
duxit  uxorem,  ex  qua  Valentinum  iuniorem  suscepit  (163) .» 
Verum  ,  praeterquam  quod  eiusmodi  documentum  eccle- 
siasticum  non  est ,  sed  mere  profanum  ,  quod  etiam  in 
hypothesi  de  eius  veritate  normam  praebere  non  potest 
christianae  doctrinae ,  si  ad  critices  severioris  lucem  re- 
vocetur  eius  falsitas  aperte  se  prodit. 

Idque  conficimus  argumentis  ineluctabilibus.  Etenim 
1.  certum  est  Socratem  deceptum  fuisse  in  eo  quod  refert 
de  ducta  a  Valentiniano  lustina  virgine ,  cum  constet  ex 
Sozimo  scriptore  ethnico  et  synchrono ,  illam  fuisse  uxorem 
Magnentii  (164).  2.  Certum  est  adeo  Valentinianum  ab  eius- 
modi  polygamiae  flagitio  fuisse  alienum  ,  ut  aUer  scriptor 
ethnicus  ac  non  parum  animo  in  Valentinianum  infensus  , 
eius  castitatem  extollat,  nempe  Ammianus  Marcellinus ,  qui 
de  eo  scribit:  «Omni  pudicitiae  cultu  domi  castus  et  foris, 
nullo  contagio  conscientiae  violatus  obscoenae,  nihil  in- 
cestum :  hancque  ob  causam  tamquam  retinaculis  petulan- 
tiam  frenarat  aulae  regalis  (165).»  3.  Certum  est  nullum 
eiusmodi  legis  vestigium  ullibi  apparere,  quae  adversata 
fuisset  legibus  antea  datis  a  Valeriano  et  Gallieno  (166), 
ac   deinde  a  Diocletiano  et  Maximiano  Augustis    (167). 

(163)  Hist.  eccl.  lib.  IV.  c.  31.  ed.  Vales.  atque  ex  Socrate  id  ipsum  retulerunt 
Pauius  diaconus ,  Zonaras ,  atque  Nicephorus. 

(164)  Nist.  lib.  IV.  c.  19.  qui  refert  Valentinianum  minorem  natum  de  con- 
iiigef  quaeprius  Magnentio  uxor  fuerat. 

(165)  Hist.  lib.  XXX.  cap.  IX. 

(166)  «  Eum  qui  duas  simul  habuit  uxores,  sine  dubio  comitari  infamiam.» 
Lib.  18.  c.  Ad  leg.  lul.  de  adult. 

(167)  "Neminem  qui  sub  ditione  romani  nominis,  binas  uxores  habere  posse, 
vulgo  patet,  quum  etiam  in  edicto  praetoris  hniusmodi  viri  infamia  notati  sint.* 
Leg.  2.  Cod.  De  incestis  nuptiis. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  IV.  6l 

4.  Certum  est  Valentinianum  uti  austerum  nimis  vindicem 
violatae  castitatis  a  s.  Hieronymo  in  crimen  adduci  (168), 
quod  confirmat  Amm.  Marcellinus  referens  sub  eius  impe- 
rio  complures  virgines  et  nuptas  adulterii  Romae  esse 
damnatas  (169).  5.  Certum  est  a  nuUo  unquam,  sive  ex 
rom.  pontificibus  sive  ex  ss.patribus,  qui  ea  aetate  flore- 
bant  et  legis  evangelicae  acerrimi  erant  propugnatores  , 
Valentinianum  tum  ob  eiusmodi  legem  tum  ob  perpetra- 
tam  polygamiam  fuisse  sive  reprehensum  sive  damna- 
tum  (170),  quod  certe  facere  non  omisissent,  si  vera  nar- 
rasset  Socrates.  6.  Certum  est  Theodosium  M.  qui  una 
cum  Gratiano  Valentiniani  filio  eidem  in  imperio  succes- 
serat  adeo  aversatum  polygamiam  fuisse  ut  eam  vel  in 
ludaeis  insectatus  fuerit:  (171),  quid  porro  fecisset  si  eam 
penes  christianos  reperisset?  Reperisset  porro  si  vera  re- 
tulisset  Socrates  de  data  lege  per  universum  orbem  qua 
facultas  omnibus  fieret  duas,  aut  plures  ducendi  uxores 
priori  superstite.  Immo  non  levis  ubique  excitatus  fuisset 
tumultus ,  si  quam  duxissent  alteram  uxorem ,  eam  dimit- 
tere  ob  abrogatam  legem  illam  debuissent.  7.  Denique  cer* 
tum  est  tum  Theodoretum  tum  Sozomenum  Socrati  coae- 
vos,  quique  gesta  Valentiniani  prosecuti  sunt,  ne  verbum 
quidem  sive  de  ea  lege,  sive  de  Valentiniani  polygamia  um- 
quam  fecisse.  Itaque  inter  figmenta  cetera  eiusdem  scripto- 
ris  et  hoc  referendum  est ,  constituendumque  Valentinia- 
num  post  Severae  obitum  lustinam  duxisse  legitimoque 
eam  sibi  copulasse  coniugio ,  prout  modo  concedunt  ipsi 
protestantes  veritatis  evidentia  compulsi  (172). 

(168)  In  Epist.  I.  De  muUere  septies percussa  ad  Innocentium.  Ed.  Vallars. 

(169)  Lib.  XXVIII. 

(170)  Erat  tunc  rora.  pontifex  Damasus,  vivebant  s.  Ambrosius,  s.  Hierony- 
mus,  deinde  vero  s.  Augustinus,  Orosius,  aliique  qui  passim  suis  in  scriptisde 
polygamia  egerunt,  expendentes  praesertim  illud  Apostoli  I.Tim.  3.  Unius  uxoris 
virum. 

(171)  Leg.  7.  Cod.  de  ludaeis. 

(172)  Sane  veluli  fabellara  Socratis  historiam  reiecit  W.  Lowth  in  notis  ad 


68  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

Hoc  itaque  sublato  utpote  falso  documento,  expenda- 
mus  alterum  oportet ,  quod  ad  minus  aequivocum  diximus 
ad  fulciendam  polygamiam.  Desumitur  vero  ex  epistota  Gre- 
gorii  lunioris  seu  II.  ad  s.  Bonifacium  qui  pontificem  hac 
de  re  interrogaverat ,  quid  facto  opus  fuerit  infirmitate 
laborante  cuiusdam  uxore?  Respondisse  autem  pontifex  his 
verbis  perhibetur:  «Nam  quod  proposuisti,  quod  si  mulier 
infirmitate  correpta  non  valuerit  debitum  viro  reddere  , 
quid  eius  faciat  iugalis  ?  Bonum  esset ,  si  sic  permane- 
ret,  ut  abstinentiae  vacaret.  Sed  quia  hoc  magnorum  est, 
ille  qui  non  poterit  continere ,  nubat  magis :  non  tamen 
subsidii  opem  subtrahat  ab  illa  ,  quam  infirmitas  prae- 
pedit,  et  non  detestabilis  culpa  excludit  (173).»Dixi  autem 
eiusmodi  subsidium  saltem  aequivocum ,  idque  tum  ex  parte 
historica  ,  tum  ex  parte  iuridica.  Etenim  quoad  partem 
historicam  hoc  pontificis  rescriptum  alii  in  dubium  revocant 
ex  eo  quod  sub  eius  successore  Zacharia  quamvis  sedulo 
in  archiviis  romanis  conquisitum  fuerit,  repertum  minime 

cap.  31.  lib.  IV.nec  non  Basnagius  in  Annal.  politico-ecclesiast.  ad  an.  375.  n.  IV. 
qui  cum  totum  hoc  negotium  expendisset ,  conc!udit:«  Quae  igitur  de  lustina 
virgine  Socrates  narrat,  ea  sunt  a  vero  prorsus  aliena.  Defuncta  ergo  Severa, 
Valentinianus  lustinae  nuptias  adeptus  est.»  Quae  cum  ita  sint,  nescio  unde  de- 
sumpserit  recens  auctor  Basnagium^adducere  pro  polygamia  legem  et  factum  Valen- 
tiniani,  et  Gregorii  II.  rom.  pontificis,  cum  Basnagius  refellerit  Socratem,  nec  ullam 
prorsus  Gregorii  II.  mentionem  iniecerit.  Rursum  Baronio  ex  qno  nos  arguraenta 
ad  Socratis  respuendam  narrationem  desumpsimus  adstipulatus  etiam  est  ex  pro- 
testantibus  Melchior  Zeidlerus  in  Tract.  de  polygamia  p.  117  seqq.  Waechtlerus 
tamen  in  epist.  ad  lo.  Burchardum  Menckenium  inserla^c^w  erudiior.  tom.  5. 
Supplementi  p.  168  seq.  nec  non  Vedelius  lib.  De  prudentia  veteris  ecclesiae, 
p.  229.  antiquiores  lutherani  Baronii  arguraenta  ad  an.  370.  nihil  solidi  habere 
affirmant.  Adeo  possunt  in  animis  anticipata  iudicia !  Cf.  praeter  Baronium  an.  cit. 
n.  124  seq.  Valesiura  in  notis  ad  loc.  cit.  Socratis ,  Pagium  in  not.  ad  an.  375.  n.  5. 
Nat.  Alexan.  in  sec.  IV.  c.  ult.  art.  IV.  Atque  inter  ipsos  protestantes  praeter  Basna- 
gium,  Puffendorfium  De  iure  naturae  et  gentium.  Francofurti  ad  Moenura  1706. 
tom.  I.  lib.  VI.  cap.  I.  De  matrim.  §.  16.  et  Buddaeum  Instit.  theol.  dogmat. 
Lipsiae  1741.  lib.  V.  c.  VI.  §.  41.  in  not.  pag.  1319.  qui  pariter  eiusmodi  fabellam 
confutant.  Quare  mirum  est,  quod  Alb.  Fabricius  in  sua  Bibliographia  antiqua- 
ria,  c.  XX.  §.  X.  adhuc  visus  sit  hanc  Socratis  narrationem  admittere. 

(173)  Apud  Hartzeim,  Concilia  germanica.  Colon.  Agripp.  1759.  tom.  I. 
p.  34.  ac  refertur  a  Gratiano  Causa  XXXII.  q.  VI.  cap.  XVIII. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  IV.  €9 

fuerit.  Quod  certe  suspicionem  non  immerito  ingerit  de  eius 
veritate,  cum  incredibile  videatur  cito  adeo  tanti  momenti 
documentum  excidisse  (174).  Alii  vero  absolute  negant 
eiusmodi  epistolam  fuisse  a  Gregorio  II.  exaratam  innixi 
praeterea  silentio  Othonis,  et  Willibardi  (175).  Quoad  par- 
tem  vero  iudiricam ,  alii  censent  agi  in  ea  de  infirmitate 
perpetua ,  seu  de  impotentia ,  qua  mulier  illa  laborabat , 
adeoque  de  impedimento  dirimente.  Quod  coniicere  fas  est 
tum  quia  verba  pontificis  hanc  interpretationem  admittere 
possunt,  tum  quia  epistola  s.  Bonifacii  ex  qua  determinari 
posset  genuina  mens  summi  pontificis  ad  nos  non  perve- 
nit  ,  ac  praesumptio  favet  huic  docto  sanctoque  pontifici , 
qui  profecto  noluit  ab  Evangelica  et  apostolica  doctrina  re- 
cedere  atque  a  constanti  maiorum  instituto  (176).  Aliis  vero 
placet  in  illo  rescripto  agi  de  coniugio  antea  in  infidelitate 
contracto,  quod  cum  verum  quidem  fuerit,  non  dniiem  ratum  a 
pontifiee  iusta  interveniente  causa  potuit  dissolvi  (177).  Ve- 
rum  de  hoc  rescripto  iterum  in  altera  sectione  redibit  sermo. 

Cum  igitur  ex  universa  antiquitate  hoc  unum  documen- 
tum  pro  polygamia  afferatur,  illudque  tot  sit  obnoxium  sive 
criticis  sive  hermeneuticis  difficultatibus ,  argumento  est 
ineluctabili  perpetuam  constantemque  ecclesiae  doctrinam 
fftiisse,  monogamiam  a  Christo  Domino  constitutam  esse, 
adeoque  in  lege  evangelica  illicitam  omnino  esse  polyga- 
miam. 

Cetera  vero  quae  afferri  a  nonnullis  solent  vix  disqui- 
sitionem   merentur,    quia   aut  destituta  sunt  fundamento 

(174)  Ita  Collet,  De  matrim.  cap.  V.  n.  13I. 

(175)  Uti  Brintherirai  in  o^.  Monumenta  primiy  medii  et  novissimi  aevi, 
tom,  VI.  p.  I.  p.  431.  qui  tamen,  ut  postea  videbimus,  sententiam  niutavit. 

(176)  Ita  passim  theologi  respondere  solent,  etsi  eiusmodi  responsio  Estioin 
lib.  4.  Sent.  d.  33.  §.  6.  minime  arrideat,  cuius  verba  in  nostris  Praelectionibus 
attulimus. 

(177)  Hanc  sententiani  amplexus  esl  Sebastianus  Berardi  in  op.  Gratiani  ca- 
nones  genuini  ab  apocryphis  discretiy  p.  II.  Ven.  cap.  66.  de  qua  egimus  in 
Praelection. 


70  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

historico  et  critico,  aut  facinus  arguunt  illorum,  qui  po- 
lygamiam  in  ecclesia  christiana  attentarunt. 

Ad  primam  classem  refertur  polygamia  comitis  a  Glei- 
chen  de  qua  scribit  1.  A.  Fabricius  «  observandum  est, 
quod  etiam  pontifex  romanus  Honorius  III.  ah  auctori- 
bus  non  contemnendae  fidei  traditur  dispensasse  polyga- 
miam  comitis  a  Gleichen  (178)»  allegatque  ad  huius  histo- 
riae  confirmationem  Bayle  in  hoc  Dictionarii  articulo.  lam 
vero  non  modo  nutare  haec  omnia,  verum  etiam  prorsus 
fictitia  esse  facile  evincitur.  Etenim  1.  nemo  de  hac  po- 
lygamia  a  rom.  pontifice  concessa  scripsit  ante  Hondor- 
fium  scriptorem  lutheranum ,  qui  opus  suum  exaravit  se- 
cul.  XVII.  (179)  ut  aKquo  modo  vindicaret  Lutherum  ob 
datam  Philippo  Hassiae  ducendae  alterius  uxoris  faculta- 
tem  (180)  ;  factum  vero  istud  contigisset  sec.  XIII.,  nec 
ullum  citat  auctorem  anteriorem ,  sed  unice  innititur  se- 
pulchro  quod  Erphordiae  visitur  in  quo  exhibetur  comes 
inter  duas  uxores  insculptus,  ac  fabulosae  traditioni  (181). 
Quasi  nempe  receptum  ea  aetate  non  fuerit ,  ut  inter  duas 
uxores  successivas  medius  maritus  sepeliretur  aut  inscul- 
peretur  (182) .  2.  Non  refert  Hondorfius  a  quo  pontifice  data 
haec  venia  fuerit  polygamiae ,  siquidem  nomen  Honorii  III. 
de  suo  adiecit  Fabricius.  3.  Numquam  sive  Lutherus ,  sive 


(178)  In  Bibliogr.  antiquar.  c.  XX.  §.  XI.  ed.  3.  Hamburgi  1760.  p.  913. 

(179)  Inscriptum  est  opus  Hondorfii  Theatrum  historicum  ed.  Franco- 
furt.  1633.  in-8.  pag.  533. 

(180)  Et  haec  est  unica  ratio  ob  quam  Fabricius  eam  refert  acceptatque,  ut 
nempe  aliquo  modo  se  se  opponeret  Lindano,  Maimburgio,  Varillasio,  Bossueto, 
qui  tantopere  insultare  solent  B.Luthero,  ut  ipse  loquitur.  Et  bac  ipsa  de 
causa  eandem  historiolam  exscripsere  ab  Hondortio  auctor  op.  Polygamia  irium- 
phatrix:  Dresser,  Millenar.  VI.  Zeillerus  Continuat.  itineris  german.,  Pec- 
censtenius  in  Theat.  saxon. 

(181)  En  eius  verba  loc.  cit.  «  Huius  rei  monumentum  Erphordiae  exstat:  in 
quo  ex  utroque  latere  comiti  uxores  adstant.  Regina  raarmorea  corona  ornata : 
Comitissa  sculpta  est  nuda  et  infantes  ad  eius  pedes  reptantes.» 

(182)  Uti  adhuc  visitur  in  mausoleo  comitis  Petri  de  Mansfeld  Luxemburgi 
Cf.  Feller  Dict.  hist.  art.  Gleichen. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  IV.       71 

alli  primi  Reformatores  ad  cohonestandam  concessam  Phi- 
lippo  polygamiam  se  receperunt  ad  facultatem  a  rom.  pon- 
tifice  quondam  concessam.  4.  Numquam  aliquis  ex  tot  prin- 
cipibus  qui  maxime  eam  exoptassent  apud  rom.pontificem 
ut  eam  obtinerent  exemplum  comitis  a  Gleichen  allega- 
vit.  Hinc  est ,  quod  nunc  critici  omnes  ad  fabulas  aman- 
dent  eiusmodi  comitis  polygamiam  ,  saltem  tamquam  a 
pontifice  concessam,  ne  Bayle  ipso  excepto,  ad  quem  per- 
vocat  Fabricius  (183). 

Nihilo  tamen  minus  illustris  huius  aetatis  auctor  visus 
est  fidem  adiungere  huic  facto ,  tum  quod  profundae  tra- 
ditioni  innitatur ,  tum  quod  copiosis  hlstoricis  fulciatur 
documentis  (184).  Verum  duo  haec,  falsitas  scllicet  et  ve- 

(18.3)  Fabricius  allegat  ed.  secundam  Dic^ionani  historici  et  criiici;  iam 
vero  ego  prae  manibus  habeo  ed.  tertiam  Rotterodami  1720.  attamen  hic  auctor 
tum  in  artic.  Gleuchen  tum  In  nota  B  respuit  ac  refellit  historiolara,  quae  ita  nar- 
ratur.  Comitis  amore  capta  filia  SuJtani  dum  captivus  comes  degeret  penes  turcas, 
ei  fugam  tutam  se  praebituram  promisit,  dummodo  suas  sibi  nuptias  polliceretur, 
quamvis  sciret  eumiam  matrimoniodevinctum.Reipsafugam  arripuerunt,Venetias 
appulerunt,  ac  Romae  a  pontifice  facultatem  comes  obtinuit  eam  superinducendi; 
cumque  patriam  repetiisset ,  comltissa  eius  uxor  laeta  excepit  novam  coniugem , 
quae  utpote  steriiis  veluli  suos  spectabat  liberos  comitissae.  Tota  haec  fabula  ex 
sculptura  sepulcri  originem  habuit.  Cf.  opus  cui  tit.  Disquisitio  historico-critica 
in  comitem  de  Gleichen,  cuius  monumentum  est  in  ecclesia  sancti  Petri. 
Auctore  d.  Placido  Muth.  Erfordiae  178S.  in-12. 

(184)  Sic  enim  scribitcl.comes  de  Montalembert  inHist.s.Elisabethch.XVI. 
ed.  sixieme.Paris  1854.  pag.  130.« On  remarque  parmi  eux  (croisds)  le  nom  de  ce 
comte  Louis  de  Gleichen  ,  si  c^l^bre  en  Allemagne  par  ses  aventures  romanesques 
pendant  cette  croisade.  Une  tradition ,  enracin^e  et  appuyde  par  de  nombreuses 
preuves  historiques,  raconte  qu'ayant  ^t^  fait  prisonnier  en  Palestine,  et  trans- 
port6  en  Egypte ,  il  fut  d^livr^  par  la  fille  du  Soudan  Melechsala ,  a  condition 
qu'il  Tepouserait ,  quoiqu'il  eM  laiss^  en  Thuringe  sa  femme ,  nee  comtesse 
d'0rlamunde.  11  remmena  avec  lui  aRome,  oii  il  obtint,  a  ce  qu'onprMend,  Tau- 
torisation  du  pape  pour  cette  double  union ,  et  de  la  a  son  chMeau  de  Gleichen  , 
ou  les  deux  ^pouses  vecurent  dans  la  plus  parfaite  union.» 

Qui  deinde  in  nota  subdit :  «  Cette  histoire  deja  qualifi^e  dans  uneChronique 
du  XV.si^cIe  de  Historiam  nominatissimam  comitis  de  GteichenyH^t^  Tobjet  de 
nombreuses  discussions  entre  les  savants  et  historiens  allemands  des  deux  der- 
ni^res  si^cles,  qui  ont  tour  a  tour  combattu  ou  affirm^  la  r^alit^  de  ce  double  ma- 
riage.On  peut  en  voir  T^num^ration  dans  Justi  (Dilich,  Hess  Chron.  II,  p.  92-94.) 
Le  tombeau  de  ce  comte ,  couche  entre  ses  deux  femmes ,  se  voit  dans  la  cath^- 
drale  d'Erfurth.Les  traditions  de  la  chevalerie  francaise  attribuent  le  m6rae  trait 
a  Gilles  de  Trazegnies.M 


72  LIB.  ni.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

ritas  huiusce  historiae  haud  aegre  inter  se  componi  posse 
videntur,  si  opportune  distinguatur  rei  substantia  ab  eius 
adiunctis.  Rei  substantia  in  eo  consistit ,  quod  comes  a 
Gleichen  in  sua  expeditione  in  manus  infidelium  inciderit 
atque  ab  iisdem  ex  Palaestina  in  Aegyptum  abductus,  ubi 
filia  sultani  Melechsala  eius  amore  capta  ipsi  evadendi  op- 
portunitatem  obtulerit  dummodo  se  vellet  in  coniugem  du- 
cere ;  quod ,  sponsione  facta ,  ambo  simul  fugam  arripue- 
rint ,  Romamque  se  contulerint ,  atque  exinde  comes  in 
vulgus  sparserit  facultatem  se  a  rom.  pontifice  has  nuptias 
iungendi  obtinuisse,  vivente  adhuc  priori  uxore  sua.  Quae 
quidem  omnia  fidem  non  superant.  Ast  quod  rom.  ponti- 
fex  reipsa  secundas  has  nuptias  ei  indulserit ,  nullo  modo 
admitti  potest.  Nam  datae  huius  facultatis  nullum  prorsus 
extat  documentum ;  nemo  unus  ex  antiquis  eam  aut  retulit 
aut  obiecit;  Honorii  III. ut  vultFabricius,  fidei  ac  disciplinae 
tuendae  studium  nulla  ratione  patitur ,  ut  id  admittatur. 
Itaque  eiusmodi  obtentae  concessionis  rumor  ex  parte  co- 
mitis  non  fuit  nisi  quaesitus  color  quo  turpem  suam  agendi 
rationem  tegeret,  aetate  illa  haud  insolens.  Quod  vel  in- 
nuere  videtur  cl.  auctor  quem  adduximus  (185),  sicque 
omnia  apprime  componuntur. 

Ad  alteram  classem  referri  debet  polygamia  a  Lothario 
imperatoris  Lotharii  filio  et  Caroli  Calvi  nepote  Lotharin- 
giae  rege  pertentata,  dum  Theutberga  repudiata ,  Wal- 
dradam  ducere  in  uxorem  contendit.  Nam  vix  res  Nicolao  I. 
summo  pontifici  innotuit  ,  ut  causam  eius  discusserit  , 
repudium  improbaverit ,  acta  concilii  metensis  exsciderit , 
quod  Lothario  faverat ,  episcopos  praevaricatores  depo- 
suerit,  adegerit  Lotharium  sub  excommunicationis  inter- 

(185)  Ut  patet  ex  verbis :  d,  ce  qu'on  pr^tend.  Qua  de  causa  prudenter  ia 
versione  itala  adornata  a  Nic.  Negrelli.  Vienna  1838.  quemadmodum  etiam  in 
eiusdem  historiae  compendio  quod  eodem  an.  Augustae  Taurinoruma  pia  comite 
Solaro  della  Margarita  editum  est,  totus  hic  tractus  omissus  fuit.  Non  item  Tero 
in  versione  anglica  quam  vulgavit  Mary  Hackett  Dublin.  1852. 


CAP.  I.  DE  POLYGAMIA  SIMULTANEA.  ART.  IV.  73 

minatione  ad  Theutbergam  recipiendam ,  atque  ad  Wal- 
dradam  pellendam :  Waldradam  ipsam  excommunicationis 
pbena  mulctaverit.  Quae  omnia  confirmavit  et  executioni 
mandavit  Nicolai  successor  Hadrianus  II.  (186).  Ut  vero 
magis  pateat  quo  animi  vigore  ss.pontifex  Nicolaus  resti- 
terit  nefario  Lotharii  ausui ,  non  abnuimus  gravissima  eius 
verba  describere  ex  epistola  quam  ad  episcopos  Lotharii 
ditioni  obnoxios  scripsit ,  ut  eos  fortes  redderet  in  opposi- 
tione  aduUero  regi  facienda:  «Quapropter,  inquit,  obsecro 
vos  per  adventum  D.  N.  I.C.  ante  cuius  conspectum  vel  pro 
legitimis  certaminibus  coronam ,  vel  pro  desidia  ,  qubd 
absit ,  poenam  percipietis  :  ut  tandem  aliquando  recogitetis 
ministerium  quod  accepistis ,  proiiciatis  desidiam ,  pellatis 
a  vobis  servilem  timorem  ,  resumatis  episcopalem  liberta- 
tem,  corripiatis  speculatorum  et  pastorum  officium,  et  pre- 
cando,  obsecrando,  suadendo,  modo  caduca  huius  mundi 
prospera  exponendo ,  modo  in  aeternum  mansura  gaudia 
praedicando ,  iam  nominatum  regem  (  Lotharium )  frequen- 
tius  adeatis,  et  tam  ex  auctoritate  Dei ,  quam  etiam  ex  nostri 
apostolatus  iniuncta  vobis  praeceptione ,  quousque ,  si  non 
obedierit,  hanc  quam  nunc  habet  adulteram  mulierem  proii- 
ciens,  finitivam  permansioramque  demus  super  eum  senten- 
tiam...Eruite  hunc  virum,  qui  ducitur  ad  mortem,  qui  trahi- 
tur  ad  interitum  ,  liberare  ne  cessetis.  Clamate ,  quasi  tuba, 
exaltate  voces  vestras  et  annuntiate  ilii  scelera  sua,  quibus 
peccat,  et  peccare  facit  IsraeL  Quod  si  ille  non  audierit, 
ipse  in  iniquitate  sua  morietur ,  sanguis  eius  super  caput 
eius  erit:  vos  autem  animas  vestras  liberabitis  (187).» 

Iste  ne  erit  pontifex ,  qui  Lothario  polygamiam  indul- 
serit?  Praeterea  non  de  polygamia  directe  agebatur,  sed 
potius  de  indissolubiUtate  coniugii  :  quum  rex  non  iam 
duas  simul  uxores  habere  contenderet,  sed  potius  divortio 

(186)  Cf.  Natal.  Alexandr.  Diss.  IX.  in  Hist.  Eccles.  saec.  IX.  et  X. 

(187)  Epist.  Nicolai  52.tom.  III.  ConciL  Galliae  pag.  269  seqq. 


74  LIB.  ni.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

facto  cum  priori  uxore ,  et  quidem  legitimo ,  ut  ipse  autu- 
mabat ,  alteram  duxerat ;  prout  passim  fit  apud  protestan- 
tes ,  et  penes  gubernia  illa  in  quibus  obtinent  matrimonia 
mere  civilia  per  legem  sancita :  neque  tamen  pontifex  pas- 
sus  est  Waldradam  uxorem  vocari.  q  i^^nn; 

Quum  vero  duo  haec  facta  vel  sola  sint  vel  praeciptffet 
saltem ,  quae  in  favorem  polygamiae  simultaneae  inter 
christianos  afferri  consueverint ,  alia  minoris  momenti  non 
persequar,  quae  aut  ad  rem  non  faciunt,  aut  fabulosa 
omnino  sunt  (188),  nec  seriam  disquisitionem  exposcunt. 
Liceat  ergo  concludere  unitatem  ita  esse  christiani  matri- 
monii  proprietatem  ut  polygamia  simultanea  prorsus  exclu- 
datur.  ri;J(;iaifi! 

-^:,  cAPCTii.  :'■>:'  ^'"'"'- 

ij,rjn  DE    POLYGAMIA   SUCCESSIVA.  ,>   .f,b;T«'» 


jy,'ii\yinu 


'  ARTICULUS  I. 

'!•;:;;  a/riibMi;-},( 

,,...        Ecclesiae  doctrina  ac  disciplina  circa  bigamiam^.,  ?  ..  ,„:• 
seu  secundas  nuptias,  exponitur  et  vindicatur.  \  , 


In  hoc  argumento  operae  pretium  est  sedulo  ecclesiae 
doctrinam  a  disciplina  secernere,  quae  diversis  aetatibus 
obtinuit  in  ecclesia  sive  graeca  sive  latina. 

Doctrina  catholica  semper  haec  fuit ,  validas  licitasque 
esse  secundas  et  ulteriores  nuptias.  Contra  vero  non  pauci 
haeretici  antiquiores  secundas  nuptias ,  multo  vero  magis 
ulteriores ,  defuncto  priore  coniuge ,  tamquam  illicitas  ac 
nullo  modo  ferendas  improbarunt,  et  execrati  sunt.  Hunc 
errorem  sub  cuiusdam  perfectionis  obtentu  professi  sunt 
montanistae ;  cuius  rei  monumentum  extat  ineluctabile  in 
variis  Tertulliani  libris ,  praesertim  vero  in  libro  De  mo- 
nogamta.  Quemadmodum  vero  in  aliis  erroribus  sic  et  in 

(188)  Ciiiusmodi  sunt  censenda,  quae  ex  lo.Bodino  refert  I.  A.  Fabricius  op. 
et  loc.  cit. 


CAP.  II.  DE  POLYGAMIA  SUCCESSIVA.  ART.  I?'  -  15 

isto  montanistas  novatiani  imitati  sunt.  Hos  omnes  eccle- 
sia  catholica  damnavit.      , --p^:  fii.  ,U/  ii>  r  .  ;  .     ;  .iiv:.i.wi 

Licet  autem  ecclesia  ^iusmodi  errofetti  proscripserit ; 
attamen  minus  semper  propensam  se  exhibuit  erga  nuptias 
successivas  praesertim  tertias  et  ulteriores.  Dum  proinde 
magno  prosequebatur  honore  nuptias  primas  benedictione^ 
coronatione ,  aliisque  eiusmodi  ritibus ,  ceteras  contra  hisce 
significationibus  honoris  sanctitatisque  privavit ,  uti  alias 
exposuimus  (1);  ast  numquam  eas  omnino  prohibuit;  prae- 
sertim  ecclesia  latina/.^^'^*^^*^^^'»**  ^'^'^^"'^*^^*^^^*^'  ^-^^'' 

Verum  severiorem  iugiter  hac  in  re  se  exliibuil  ecclesia 
graeca.  Nam  tertias,  praesertim  vero  quartas  nuptias  im- 
probavit;  non  quod  senserit  eas  omnino  ac  absolute  il- 
licitas  ,  sed  in  detestationem  incontinentiae  quam  prae- 
seferre  videbantur  qui  priori ,  multo  vero  magis ,  qui  se- 
cunda  ,  aut  tertia  uxore  vita  functa  aliam  ducerent. 

Quoad  vetustiores  nonnullos  patres,  fatendum  est  in- 
terdum  eos  durius  nimis  locutos  fuisse ,  ac  benigna  in- 
terpretatione  emolliendas  eorum  locutiones  esse.  •  -^^'"  •" 

His  vix  leviter  generatim  delibatis ,  distinctis  articuHs 
agemus  primo  de  secundis  nuptiis  ,  deinde  de  ulteriori- 
bus  ad  vindicandam  ecclesiae  catholicae  doctrinam ,  atque 
eiusdem  disciplinam  potissimum  adversus  graecos  schis- 
maticos. 

Ecclesiam  constanter  praetulisse  viduitatem  iteratis 
nuptiis  explorata  res  est.  Ex  omnibus  enim  eius  actis  , 
ex  scriptis  patrum  et  monumentis  ecclesiasticis  id  lucu- 
lenter  patet.  Siquidem  ex  iis  constat  vel  a  suis  incuna- 
bilis  magno  honore  ecclesiam  fuisse  prosecutam  eas  quae 
vere  viduae  fuissent  ac  desolatae,  ut  loquitur  Apostolus  (2). 
Eas  episcoporum  ac  presbyterorum  providentiae  commit- 
tebat,  utcuram  ipsarum  susciperent;  admittebat  ad  votum 

(I)  Lib.  I.  sect.  I.  cap.  IV.  art.  II.  -       I 

(?)  I.Timolh.V.5. 


36  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

castitatis ;  in  peculiare  collegium  cooptabat ;  instruendis 
iunioribus  in  rebus  fidei,  iisque  praeparandis  ad  baptismum 
praeficiebat :  alebat  publicis  fidelium  oblationibus ;  in  coe- 
tum  diaconissarum  praestantissimas  ex  iis  deligebat;  pe- 
culiari  etiam  habitu  donabat  quo  a  reliquis  distingueren- 
tur  (3) .  Talis  semper  extitit  ecclesiae  spiritus,  quae  uti  virgi- 
nitatem  coniugio  sic  yiduitatem  praetulit  secundis  nuptiis, 
quia  quaecumque  amore  castitatis  viduitatem  servant  eae 
magis  idoneae  sunt  ad  obsecrandum  Dominum  et  ad  instan- 
dum  obsecrationibus  et  orationibus  nocte  ac  die ,  curis  se- 
culi  abiectis  (4) . 

Non  eo  tamen  ecclesia  progressa  est,  ut  secundas  nu- 
ptias  tamquam  illegitimas  proscriberet.  Novit  enim  dictum 
ab  Apostolo  ;  «  Mulier  alligata  est  legi  quanto  tempore  vir 
eius  vivit,  quod  si  dormierit  vir  eius ,  liberata  est:  cui  vult 
nubat :  tantum  in  Domino  (5) . »  Quinimo  ulterius  progre- 
diens  Apostolus  viduas ,  quae  interiori  spiritu  destitutae 
in  periculo  versantur  a  recto  tramite  declinandi ,  ad  ite- 
randas  potius  nuptias  hortalur  dicens :  «Volo  ergo  iuniores 
nubere,  filios  procreare,  matresfamilias  esse,  nullam  oc- 
casionem  dare  adversario  maledicti  gratia  (6) , »  nempe  ex 
indulgentia  erga  ipsarum  infirmitatem ;  cum  per  se ,  ut 
alibi  scribit :  «  Beatior  erit  si  sic  permanserit  secundum 
meum  consilium  (7).»  Quo  satis  ostendit  se  non  damnare 
secundas  nuptias  ,  etsi  eisdem  praeferat  uti  perfectiorem 
statum  viduitatis ,  quamdiu  is  melius  conferat  ad  animae 
salutem :  quod  si  aliquis  hoc  institutum  sectando  in  pericu- 
jura  incurrat  incontinentiae ,  ei  alias  nuptias  concedit. 

(.3)  Cf.  Alph.  Salmeronium  Dissert.  in  epist.D.  Pauli.  Opp.  tom.  XV.  Co- 
Jon.  Agripp.  1604.  Diss.  XIV.  in  I.  ad  Tim.  V.  qui  haec  fuse  prosequitur  suisque 
documentis  confirmat. 

(4)  De  hoc  argumento  s.  Augustinus  integrum  librum  scripsit  De  bono  vidui- 
tatis;  ct  ante  ipsum  s.  Ambrosius  librum  De  viduis ,  ut  de  reliquis  taceam. 

(5)  I.  Cor.  VII.  39. 

(6)  I.  Tim.  V.  14. 

(7)  1.  Cor.  VII.  40. 


CAP.  II.  DE  POLIGAMIA  StCCESSIYA.  ART.  I.  77 

Talis  iuglter  fuit  ecclesiae  spiritus ,  quae  etsi  sum- 
mopere  illos  commendaverit ,  qui  castitatis  amore  in  vi- 
duitate  permanerent ,  tamen  eos  numquam  reprobavit  qui 
ex  propriae  infirmitatis  experimento  aut  alia  de  causa  vel- 
lent  se  iterum  matrimonio  coniungere. 

Cuius  assertionis  vadem  damus  scriptorem  antiquissi- 
mum,  Hermam  virum  apostolicum,  qui  aperte  profitetur 
eum  qul  iterum  nubat  non  peccare  dicens :  «  Qui  nubit 
(post  vidultatem) . .  .  non  peccat  (8)  :  »  Sic  etiam  Clemens 
Alex.  scribit:  «  Apostolus  propter  intemperantiam  et  ustio- 
nem  ,  ex  venia  secundum  concedit  matrimonium  :  nam  hic 
quoque  non  peccat  quidem  ex  testamento ,  non  est  enim  a 
lege  prohibitus  ;  non  implet  autem  summam  illam  vitae 
perfectionem ,  quae  agitur  ex  evangelio  (9).»  Etiam  Ori- 
genes  ,  quamvis  secundis  nuptiis  se  aversum  patefaciat , 
attamen  minime  eas  absolute  damnat ,  imo  solum  feliciter 
deceptum  eum  censet ,  qui  ideo  ab  iterandis  nuptiis  se  ab- 
stinet ,  quod  eas  damnabiles  existimaverit.  Scribit  enim : 
«  Sunt  alii ,  qui  ad  secundas  convolare  nuptias  nolunt , 
quod  eas  damnabiles  putent .  .  .  ei  quae  unicas  nuptias 
contraxit,  arbitror  conduclbilius  esse  decipi  et  putare  bi- 
gamiam  damnandam,  et  poenls  aeternls  esse  afficiendam, 
ut  Ipsa  a  secundls  nuptils  abstineat  et  puritati  studeat, 
quam  rei  veritatem  agnoscere  et  higamem  fieri  (\0).yy  Igitur 
iuxta  rei  verltatem  secundae  nuptlae  illegitimae  non  sunt , 
nec  peccat  qui  eas  inlt,  Origene  auctore. 

(8)  In  Pastore  lib.  II.  mandat.  IV.  n.  4.  cuius  verba  superius  integra  dc- 
dimus.  Atque  hic  est  locus  ad  quem  allusit  Tertullianus  montanista  lib.  De 
pudiciiia  c.  X.  cura  scriberet:  «  Sed  cederem  tibi,  si  scriptura  Pastoris,  quae 
sola  moechos  amat,  divino  instrumento  meruisset  incidi,  si  non  ab  omni  con- 
cilio  ecclesiarum  etiam  vestrarum  inter  apocrypha  et  falsa  iudicaretur ,  adul- 
tera  et  ipsa,  et  inde  patrona  sociorum;  a  qua  et  alias  initiaris.»  Nempe  Psychicus 
id  est  catholicus,  qui  iuxta  Tertullianum  montanistam  ex  libro  Pastoris  duo  discit 
secundam  poenitentiam  et  secundas  nuptias. 

(9)  Lib.  III.  Stromat.  edit.  Sylburgi,  Paris  1641.  pag.  461. 

(10)  Homil,  XCiX.  in  lerem.  n.  4.  et  De  la  Rue,  tom.  12.  p.  366  seq.  * 


78  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

Neque  ab  hac  sententia  discesserunt  posteriores  pa- 
tres.  Nam  s.  Basilius  expresse  canonem  hunc  num.  XLI. 
edidit :  «  Quae  in  viduitate  habet  sui  potestatem ,  una  cum 
viro  habitare  potest  sine  reprehensione ,  si  nemo  est ,  qui 
coniugium  divellat ,  cum  Apostolus  dicat :  Si  mortuus  fue- 
rit  maritus  lihera  est,  ut  nuhat  cui  velit ,  tantum  in  Do- 
mino  (11).  »  S.  Gregorius  nazianzenus  Novatum  seu  No- 
vatianum  infensum  secundis  nuptiis  ita  refellit  :  «  An 
ne  iuvenibus  quidem  viduis ,  propter  aetatis  lubricum , 
ineundi  matrimonii  potestatem  facis  ?  At  Paulus  hoc  facere 
rainime  dubitavit .  .  .  At  haec  minime  post  baptismum  ,  in- 
quis.  Quo  argumento  id  confirmas?  Aut  rem  ita  se  ha- 
bere  proba,  aut  si  id  nequis,  ne  condemnes.  Quod  si  res 
dubia  est,  vincat  humanitas  et  facilitas  (12).» 

Nec  aliter  docet  s.  lo.  Chrysostomus ,  qui  exponens 
Apostoli  verba:  Mulier  alligata  est  legi ,  haec  habet:  «  Quae 
vero  est  libera,  siquidem  voluerit  secundo  nubere,  non 
simpliciter  neque  temere  hoc  facit,  sed  cum  legibus  quae 
sunt  a  Paulo  positae  (13).  »  Sic  etiam  s.  Epiphanius  in- 
ter  falsa  catharorum  seu  novatianorum  dogmata  et  hoc 
recenset :  «  Si  quis  post  baptismum  secundam  uxorem  du- 
xerit ,  ab  illis  non  amplius  admittitur.  Quod  quidem  plane 
stolidum  est  (14),  »  quem  deinde  errorem  simul  cum  re- 
liquis  eiusdem  sectae  erroribus  postea  refellit.  Theodore- 
tus  pariter  expendens  citata  Apostoli  verba  1.  Cor.  VIL 
«  Notandum  est,  subdit,  quod  non  beatam,  sed  heatiorem 
eam  dicat  (viduam)  ,  quae  se  continet;  ita  docens  quod 
non  beatitudine  sit  omnino  destituta  ,  quae  secundum  etiam 


(n)  Epist.  XCIX.  ed.  MaHr.  tom.  III.  ^.^396. 

(12)  Orat.  XXXIX.  in  Sancta  lumina  ed.  Paris.  1630.  tora.  I.  pag.  686.  No- 
tandum  porro  est  plerumque  scriptores  graecos  Novatum  ac  Novatianum  in* 
ter  se  confundere,  ut  patet  etiam  ex  Eusebio ,  Epiphanio  aliisque  passim. 

(13)  Hom.  De  Ubello  repudii  ed.  Maur.  opp.  tom.  III.  p.  208. 

(14)  Haeres.  LIX.  n.  .n.  ed.  Petav. 


CAP.  II.  DE  POLYGAMIA  SDCCESSIVA.  ART.  I,au  M 

inatrimonium  amplectitur  (15).  »  Theodorus  Studita  ec- 
clesiae  doctrinam  hac  super  re  exponens  scribit :  «  Diga- 
mia  ergo  permissa  haud  dubie  hic  fuit  a  s.  Apostolo,  et 
per  ipsum  a  Christo.  Verum  haec  lex  non  est.  .  .  sed  in- 
dulgentia  (16)  »  et  alibi  idem   inculcat. 

Et  haec  de  patribus  graecis ;  quod  vero  attinet  ad  la- 
tinos  patres  clarius  adhuc  ex  iis  ecclesiae  sensus  patet. 
Etenim  vel  ipse  TertuUianus  adhuc  catholicus  sic  ex  com- 
muni  sententia  loquitur :  c<  Apostolus  de  viduis  quidem  et 
innuptis,  ut  ita  permaneant  suadet,  cum  dicit:  Cupio  au- 
tem  omnes  meo  exemplo  perseverare :  de  nubendo  vero  in 
Domino ,  cum  dicit ;  tantum  in  Domino  iam  non  suadet , 
sed  exerte  iubet  (17).»  Nempe  liberum  esse  cuique  sup- 
ponit  secundas  inire  nuptias ,  at  simul  docet  ex  Apostoli 
praecepto  eas  ,  si  ineantur ,  debere  in  Domino ,  iniri ,  sci- 
licet  cum  fideli  se  iungere  debere  qui  iterum  nubunt. 

S.  Ambrosius  aperte  scribit:  «  Non  prohibemus  secun- 
das  nuptias ,  sed  non  probamus  saepe  repetitas  (18).» 
Item  s.  Hieronymus,  qui  prae  ceteris  duriuscule  de  se- 
cundis  et  uherioribus  nuptiis  interdum  scripsisse  visus  est, 
tamen  eas  licite  iniri  aperte  professus  est  cum  ait:  «  Quid 
igitur?  Damnamus  secunda  matrimonia?  Minime,  sed  prima 
laudamus.  Abiicimus  de  ecclesia  digamos  ?  Absit ,  sed  mo- 
nogamos  ad  continentiam  provocamus  (19).» 

Demum  s.  Augustinus  «  Ne  arbitreris,  inquit,  secun- 
das  nuptias  crimen  esse ,  vel  quascumque  nuptias ,  cum 
sint  nuptiae,  malum  esse  (20).»     :  .     . 


(15)  Haeret.  fabul.  lib.  V.  c.  26.  quod  totum  est  de  hoc  argumento  adversus 
novatianos. 

(16)  Edit.  Sirmundi  Paris.   1696.  tom.  V.   Theod.  Studitae  epist.  lib.  7. 
ep.  50.  p.  353. 

(17)  Lib  II.  Ad  uxor.  c.  7.  ed.  Rigalt. 

(18)  Lib.  De  viduis  cap.  XI.  opp.  ed.  Maur.  tom  1.  pag.  203. 

(19)  Epist  CXXII.  ad  Ageruchiam  n.  9.  ed.  Vallars.  tom.  I.  col.  901. 

(20)  In  lib.  De  bono  viduitat.  cap.  XI.  n.  14.  Opp.ed.  Maur.  tom.  VI. 


80  LIB.  III.  SECT.  1.  DE   MATR.  CHRIST.   UNlTATE. 

Verum  quod  magis  ad  rem  nostram  facit  est  doctrina 
quam  in  conciliis  ecclesia  professa  est,  ex  qua  discimus 
uti  legitimas  secundas  nuptias  iugiter  habitas  fuisse ,  et 
damnatos  fuisse  qui  id  negarent.  *>     -, 

Sane  concilium  oecumenicum  nicaenum  ita  constituit: 
a  De  his ,  qui  se  nominant  catharos  ,  id  est  mundos , 
si  aliquando  venerint  ad  ecclesiam  catholicam .  .  .  Haec  prae 
omnibus  eos  scriptis  convenit  profiteri,  quod  catholicae 
et  apostolicae  ecclesiae  dogmata  suscipiant  et  sequantur , 
id  est,  et  bigamis  se  communicare  (21).» 

Concilium  vero  laodicenum  quamvis  nonnullis  poeni- 
tentialibus  operibus  bigamos  subiiciat  ob  incontinentiae 
labem  quam  praeseferre  videntur  qui  nuptias  iterant ,  ta- 
men  pro  legitime  coniunctis  eos  habet,  dum  in  can.  I. 
edicit :  «  De  his ,  qui  secundum  ecclesiasticam  regulam  li- 
here  ac  legitime  secundis  nuptiis  iuncti  sunt .  .  .  oportet ,  ut 
parvo  tempore  transacto ,  vacent  orationibus  et  ieiuniis ; 
quibus  etiam ,  iuxta  indulgentiam  ,  communionem  reddi 
decrevimus  (22),»  ducere  igitur  libere  ac  ligitime  secundam 
uxorem,  priore  defuncta,  est  secundum  ecclesiasticam  re- 
gulam ;  tantum  abest ,  ut  secundas  nuptias  aliquando  Ec- 
clesia  interdixerit. 

Ex  his  documentis  patet  quid  de  secundis  nuptiis  sen- 
serit  ecclesia :  eas  nempe  numquam  in  se  reprobavit  aut 
interdixit ;  sed  si  aliquando  eas  reprehendit  ita  se  gessit 
potius  ut  ad  perfectionem  fideles  provocaret,  partim  ex 
eo  quod  bigami  praeter  severiorem  christiani  instituti  spiri- 
tum  ,  intemperantiae  indulgere  viderentur ,  partim  ob  in- 
commoda,  quae  provenire  ex  iteratis  nuptiis  in  privatis 
familiis  consueverunt ,  scilicet  zelotypia  et  discordia  prae- 
sertim  filiorum  qui  ex  primis  eorumque  qui  ex  secundis 

(21)  Can.  VIII.  ex  vers.  Dionys.  Exigui  apud  Harduin.  Acta  concil.  tom.  L 
col.  326  seq. 

(22)  Ibid.  col.  781.  ex  vers.  Dionysii  Exigui. 


CAP.  II.  DE    POLYGAMIA  SUCCESSITA.  ART.  I.  81 

nuptiis  sunt  procreati.  Ceterum  ,  ut  diximus ,  eas  numquam 
in  se  et  absolute  Ecclesia  improbavit  (23). 

Et  haec  quidem  de  Ecclesiae  utriusque  orientalis  et 
occidentalis  sensu  ac  mente  dixisse  sufficiat :  at  quod 
attinet  ad  privatos  quosdam  scriptores  aut  etiam  patres , 
fatendum  est  nonnullos  hac  in  re  modum  excessisse  ac  du- 
rius  locutos  esse.         ■: 

Ne  tamen  eos  sine  examine  ex  communi  praeiudicio 
damnemus,  praestat  eorum  effata  perpendere:  fortasse  enim 
ita  emolliri  possunt  ac  debent,  ut  licet  prima  fronte  ab  Ec- 
clesiae  sensu  discordare  videantur,  penitius  inspecta  ca- 
tholicum  sensum  fundunt.  ;■  ;   ; 

Primo  itaque  Athenagoras  exponens  veterum  christia- 
norum  mores  «  Demonstratione,  et  dtsciplina  actionum  res 
nostrae,  inquit,  continentur ,  ut  quisque  vel  qualis  natus 
est,  maneat,  vel  unicis  in  nuptiis.  Secundae  enim  decorum 
adulterium. . .  Qui  se  ipse  prima  uxore  spoliat ,  etiamsi  mor- 
tua  sit ,  occulta  quadam  ratione  est  adulter ;  tum  quod  ma- 
num  Dei  transgrediatur  (nam  initio  Deus  unum  hominem 
finxit  ac  unam  mulierem ) ,  tum  quod  carnis  cum  carne  con- 
iunctionem  quodam  veluti  vinculo  ad  commiscendum  genus 
colligatam  dissolvat  (24).»  Nonnulla  tamen  in  hunc  locum 
animadvertenda  sunt,  ac  1 .  quod  Athenagoras  loquatur  iuxta 
communem  ac  receptam  passim  tunc  temporis  disciplinam 
iuxta  quam  secundae  nuptiae  vix ,  aut  raro  frequentaban- 
tur  ob  magnum  pretium  in  quo  monogamia  habebatur,  adeo 
ut  secundae  nuptiae  quodam  dedecore  notatae  viderentur; 
2.  quod  non  absolute  secundas  nuptias  vocet  adulterium 
sed  eas  quodam  temperamento  ob  quamdam  cum  adulterio 
similitudinem,  dicat  decorum  et  occultum  adulterium.  Quod 
si  existimasset  secundas  nuptias  vere  vetitas ,  eas  presse 
adulterium  dixisset,  illudque  indecorum  prorsus,  ac  manife- 

(23)  Cf.  Chardon  Hist.  des  sacr^m.  tom.  VI.  Du  Mariage  ch.  IV.  art.  1. 

(24)  In  Legat,  pro  Christ.  n.  33.  edit.  Maran. 

III  6 


82  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  LNITATE. 

stum  vocasset,  prout  dicitur  de  polygamia  simultanea,  adeo- 
que  ex  hoc  ipso  textu  patet  nuptias  secundas  permissas 
fuisse ,  nec  posse  per  sese  damnari :  attamen  qui  secun- 
das  nuptias  ineunt  Athenagoras  improbat  quod  ipsi  di- 
scedant  ab  ea  matrimonii  ratione,  quam  Deus  ab  initio 
instituerat ,  dum  unicam  Adae  uxorem  condidit  et  quod 
prioris  yinculi  obliti  videantur.  Nulla  igitur  sufficienti  ra- 
tione  Tillemontius  suspicatus  est  Athenagoram  hac  de 
causa  montanistica  labe  infectum  (25).  Quin  potius  innuit 
saltem  indirecte  veram  ecclesiae  doctrinam   (26). 

S.  Irenaeus  pariter  secundas  et  ulteriores  nuptias  re- 
probasse  visus  est  dum  scrlbit  «  Samaritanae  illi  praeva- 
ricatrici ,  quae  in  uno  viro  non  mansit,  sed  fornicata  est 
in  multis  nuptiis  (27).»  Ast  res  est  maxime  incerta,  cum 
iuxta  nonnullos  patres  et  interpretes  quinque  priores  viri 
fuerint  legitimi  (28)  ,  iuxta  alios  vero  adulteri ,  seu  for- 
nicarii ,  ita  ut  illa  in  meretricio  quaestu  ac  libidine  vi- 
xerit ,  seu  ab  illis  repudiata  fuerit  (29).  Quapropter  ideo 
s.  Irenaeus  scripsit  fornicatam  Samaritanam  in  multis  nu- 
ptiis  ,  non  quod  censuerit  illegitimas  generatim  esse  se- 
cundas  et  ulteriores  nuptias,  sed  quod  illegitimas  ac  forni- 
carias  existimaverit  nominatim  fuisse  quas  illa  inierat  (30) . 

Sic  etiam  quasi  improbantis  uti  illegitimas  secundas 
nuptias  lustini  effatum  solet  in  medium  afferri :  «  Quem- 
admodum   etiam   qui   ex   lege  humana  digamiam   ineunt 

(25)  Mdmoires  pour  servir  d  Vhisi.  eccles.  tom.  11.  Persecut.  sous  Vem- 
pereur  Marc  Azirel.  not.  IX.  p.  ZVi. 

(26)  Cf.  Maran.  in  not.  ad  h.  loc. 

(27)  Lib.  III.  Co7it.  haeres.  cap.  XVII.  ed.  Massueti  alias  XIX.  n.  2. 

(28)  Cf,  Toletum  in  h.  loc. 

(29)  Cf.  Maldonat.  et  Calmet. 

(30)  Atque  ita  exponit  haec  s.  Irenaei  verba  Fevardentius  dicen»  annot.  in 
hunc  loc.  «  Non  secundas  vel  tertias  damnat  nuptias :  sed  multorum  adulterio- 
rum  ream  Samaritidem  intelligit.  »  Neque  ab  hoc  sensu  abludit  Grabius.  Et  sane 
quomodo  potuisset  s.  Irenaeus  damnare  in  Samaritana  polygamiam  successi- 
vam  ante  promulgationem  legis  evangelicae,  cum  in  veteri  test.  concederetur 
etiam  polygamia  simullanea? 


CAP.II.  DE  POLYGAMIA  SUCCESSIVA.   ART.  I.  83 

peccatores  sunt  apud  nostrum  Magistrum  ,  ita  et  qui  mu- 
lierem  adspiciunt  ut  eam  concupiscant  (31).»  Ast  si  ora- 
tionis  seriem  expendamus,  patebits.  Martyrem  haud  dam- 
nasse  secundas  nuptias  ,  quas  successivas  dicimus  ,  sed 
vel  eas  vituperasse  quae  non  soluto  priore  vinculo  con- 
trahuntur,  ut  vult  Maranus  (32);  vel  eas  nuptias  damnasse, 
quas  uxore  secundum  leges  dimissa,  quis  contraheret 
cum  altera  foemina  ut  alii  contendunt  (33) ;  seu  denique 
damnasse  polygamiam  simultaneam.  Sane  adduxerat  lusti- 
nus  immedtate  ante  Christi  verba  ex  Matth.  XIX,  12. 
Qui  ducit  repudiatam  ah  altero  viro,  moechatur,  ubi  de  se- 
cundis  nuptiis  nulla  est  mentio.         ;^f  ?  ml-:  i';^ 

Quod  vero  attinet  ad  Minucium  Felicem ,  quem  pari- 
ter  adversantem  secundis  nuptiis  plures  perhibent,  nobis 
videntur  non  solido  niti  fundamento  qui  id  affirmant. 
Duo  sunt  loca  quae  ex  eo  in  hanc  sententiam  proferun* 

(Zl)  Apolog.  I.  n.  15- 

(32)  In  hunc  locum  nota  d. 

(.33)  Uti  ex  protestantibus  tenent  Thirbius  et  Ritterus  in  notis  ed.  novae  opp. 
$.  lustini  abOtto  adornatae  lenae  1847.  in  8.  tomi  I.  p,  I.  pag.  38.  ubi  legitur: 
M  Stya[^ia(;.  Hac  voce  Maranus  opinatus  est  nuptias  a  lustino  \ituperari,  quae 
non  soluto  priore  yinculo  contrahuntur  (theologi  polygamiam  simuUaneam 
vocant).  Braunius  secundum  contendit  matrimonium  (touj  Ssutsqou<;  yoiiMovg 
s.  big amiam  successivam)  imiprohAYi;  Thirbius  et  Ritterus  melius  intellexerunt 
secundas  nuptias  post  divortia  contractas  «ec  vetitas  legibus  humanis.  Hic  eHim 
(animadv.  in  primam  s.  lustini  ra.  apolog.  p.  14.  seq.):  «  Non,  inquit,  negamus 
s.  lustinum  improbasse  secunda  matrimonia  successiva,  quae  mortua  altera  parte 
ineuntur,  quemadmodum  plerique  veteres  ecclesiae  patres  fecere;  verura  ex 
eo  non  sequitur  scriptorem  hoc  loco  prae  oculis  habuisse  ct  nomine  peccaii 
notasse :  nam  improbare  aliquid  et  pro  peccato  habere  plurimum  inter  se 
differunt.  Notum  est  patres  voce  diyccy.[cc  triplici  significatione  uti,  et  primum 
quidera  cum  quis  binas  habeat  uxores;  deinde  cum  quis  matrimonio  prioris 
coniugis  morte  sublato  ad  secundas  nuptias  transierit,  denique  tertio  loco ,  si 
quis  uxore  secundum  leges  dimissa  aliam  duxerit.  Tantum  de  tertii  matri- 
monii  genere  hoc  loco  lustinum  agere  ex  eo  patet,  quod  in  praecedenti  oratione 
cx  verbis  Christi  ad  moechiam  spectantia  duo  notaverat  atque  edixerat,  primum 
si  quis  adspexerit  mulierem  ad  concupiscendam  eam,  iam  eam  moechatum  esse 
in  cordesuo,  et  si  quis  dimissam  ab  alio  uxorera  duxissot.  Duo  haecce  genera 
repetit  hoc  addens:  secundum  doctrinam  christianam  alterum  quoque  hoc  adul- 
terium  esse,  quamvis  leges  humanae  soluto  inter  vivos  matrimonio  ad  aliud 
procedere  permittant.» 


84  LIB.  111.  SECT.   I.   DE  MATR.   CHRIST.   UNITATE. 

tur ,  quorum  prior  ita  se  habet :  «  Alia  sacra  coronat  uni- 
vira ,  alia  multivira  ;  et  magna  religione  conquiritur  quae 
plura  possit  adulteria  numerare  (34).»  Posterior  vero  sic 
est:  «  Nos  pudorem  non  facie ,  sed  mente  praestamus. 
Unius  matrimonii  vinculo  libenter  inhaeremus.  Cupiditate 
procreandi ,  aut  unam  scimus  aut  nullam  (35).»  Verum 
ex  primis  verbis  nullum  potest  argumentum  colligi ,  quo 
reprobatas  a  christianis  fuisse  secundas  nuptias  evincatur  ; 
nec  enim  ea  ad  christianos  referuntur,  sed  ad  ethnicos 
quorum  interlocutor  suggillat  mores ,  ac  superstitiosos  ri- 
tus.  Illa  praeterea  multivira  polest  esse  quae  iuxta  lege» 
romanas  pluribus  nupserit  maritis  post  divortium;  nam  po- 
lygamia  simultanea  legibus  illis  non  permittebatur ,  ut  vi- 
dimus.  Hinc  recte  ea  traducitur  uti  adultera  ob  illicitas 
eius  coniunctiones  immo  illegitimas  et  nullas  iure  di- 
vino.  Ex  altero  autem  textu  patefit  singularis  christiano- 
rum  amor  erga  continentiam ,  ac  recepta  consuetudo  ab- 
stinendi  a  secundis  nuptiis  defuncto  alterutro  coniuge ,  ut 
paulo  ante  animadvertimus :  at  quod  fornicariae  haberen- 
tur  secundae  nuptiae,  id  a  Minucio  non  dicitur. 

Postrema  haec  animadversio  iuvat  ut  recte  mentem  as- 
sequamur  plurium  veterum  ,  qui  adduci  solent  veluti  di- 
gamiae  adversarii  qui  tamen  digamiam  non  improbant, 
sed  solummodo  institutum  et  consuetudinem  primorumchri- 
stianorum  laudant  qui  ut  plurimum  post  interitum  alte- 
rutrius  coniugis  in  castitate  seu  viduitate  manebant,  quin 
aliis  nuptiis  se  implicarent. 

Ita  exponenda  sunt  verba  Theophili  antiocheni  qui  ait: 
«  Apud  quos  (christianos)  adest  temperantia,  continentia 
colitur,  unicum  matrimonium  ( /t>tovo^a/)t/a  )  servatur,  ca- 
stimonia   custoditur  (36)  »  quibus   commendatur  quidem 

(34)  In  Octavio  n.  24.  apud  Galland.  Bihl.  pp.  tom.  II.  p.  394. 

(35)  Ibid.  n.  31.  pag.  399. 

(36)  Lib.  III.  ad  Autolyc.  §.  16.  Bihl.  pp.  GallandJ  toin.  II.  pag.  128. 


CAP.  II.  DE  POLYGAMU  SUCCESSIVA.  ART.  I.  88 

monogamia  ,  usus  communiter  receptus  servandae  casti- 
moniae  adstruitur,  sed  non  ideo  secundae  nuptiae  uti  ve- 
titae  proscribuntur. 

De  menle  Clementis  alexandr.  s.  Basilii,  s.  Gregorii 
nazianzeni ,  s.  lo.  Chrysostomi,  s.  Hieronymi,  quin  eorum 
testimonia  singillatim  persequamur,  ex  iis,  quae  paulo 
ante  adduximus  satis  constat.  Nam  isti  omnes  in  eo  con- 
veniunt  ut  professionem  continentiae  post  viduitatem  ex- 
tollant ,  quemadmodum  virginitatis  seu  caelibatus  statum 
statui  coniugali  anteponunt.  Haec  constans  est  sentiendi 
et  scribendi  ratio  apud  patres :  alterum  alteri  statum  ceu 
perfectiorem  minus  perfecto  praeferunt,  at  non  ideo  dam- 
nant  velut  peccatum  alteram  professionem .  In  secundis 
praeterea  nuptiis ,  cum  peculiaris  ratio  ad  eas  cohonestan- 
das  non  intercedit,  deprehendunt ,  ut  alias  adnotavimus, 
quoddam  intemperantiae  aut  incontinentiae  indicium ,  et 
hac  de  causa  eas  interdum  carpunt,  idque  ex  amore  quo 
iuxta  Christi  et  apostolorum  spiritum  erga  castitatem  et 
continentiam  ferebantur. 

Neque  ab  istorum  censu  Origenem  ipsum  excludimus 
cuius  etiam  verba  dedimus.  Nam  licet  is  quandoque  ita 
locutus  esse  videatur  ac  si  secundae  nuptiae  a  regno 
Dei  excluderent ,  tamen  in  eo  ipso  contextu  ea  continet 
quae  sinceram  doctrinam  praeseferunt:  Sic  enim  scribit : 
«  Bonum  est  et  primum  (matrimonium)  ,  si  qua  potest 
virginitatis  gratiam  possidere.  Si  autem  hoc  non  potuerit, 
sed  evenerit  ei  ut  perdat  virum ,  vidua  perseveret.  Quod 
quidem  non  solum  post  mortem  viri ,  sed  etiam  cum  ille 
vivit  debet  habere  in  animo,  ut  etiam  si  non  venerit  vo- 
luntas  ipsius  et  propositum,  a  Domino  coronetur  et  di- 
cat:  Hoc  voveo  atque  promitto  si  mihi  humanum  aliquid, 
quod  non  opto  contigerit,  nihil  aliud  faciam,  quam  in- 
contaminata  viduaque  perseverem.  Nunc  vero  et  secundae 
et  tertiae  et  quartae  nuptiae ,  ut  de  pluribus  taceam ,  re- 


86  LIB.  III.  SECT.   I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITAHE. 

periuntur ,  et  non  ignoramus ,  quod  tale  coniugium  eiiciet 
nos  de  regnoDei.  Sicut  enim  ab  ecclesiasticis  dignitatibus 
non  solum  fornicatio,  sed  et  nuptiae  repellunt.  Neque  enim 
episcopus,  nec  presbyter,  nec  diaconus,  nec  vidua  (dia-, 
conissa)  ,  possunt  esse  digami  :  sic  forsitan  et  de  coetu 
primitivorum  immaculatorumque  ecclesiae  .  .  .  eiicietur  di- 
gamus:  Non  quo  in  aeternum  mittatur  incendium,  sed  quo 
partem  non  habeat  in  regno  Dei .  .  .  Puto  enim  monogamum 
et  virginem ,  et  eum  qui  in  castimonia  perseverat ,  esse  de 
ecclesia  Dei :  eum  vero  qui  sit  digamus ,  licet  bonam  ha- 
beat  conversationem ,  et  caeteris  virtutibus  poUeat,  tamen 
non  esse  jde  ecclesia,  et  de  eo  numero,  qui  non  habent 
rugam  aut  maculam ,  aut  aliquid  istiusmodi :  sed  esse  de 
secundo  gradu  . . .  et  qui  salvantur  quidem  in  nomine  lesu 
Christi ,  nequaquam  tamen  coronantur  ab  eo  (37).» 

Igitur  Origenes  hoc  in  loco  regni  Dei  nomine  minime 
significat  caelestem  beatitudinem ,  neque  ecclesiae  voce 
militantem  ecclesiam  ,  sed  peculiarem  perfectorum  coetum, 
qui  in  primo  perfectionis  gradu  consistunt ,  ad  quem  spe- 
ctant  virgines  et  monogami  peculiari  gloria  et  corona  do- 
nandi,  a  qua  excluduntur  bigami ,  utpote  imperfecti  et  ad 
secundum  gradum  deiecti;  verumtamen  ex  Origene  hi  ipsi 
salvantur,  adeoque  ex  eius  mente  non  illicito  utuntur  con- 
cubitu. 

Ex  horum  documentorum  disquisitione  etexamine  facile 
est  colligere  haud  multos  esse  ex  veteribus  |patribus  qui  bi- 
gamiam  habuerintut  illegitimam  prout  vulgo  traditur  (38), 
sed  aut  omnino  paucos ,  et  fortasse,  ne  unum  quidem. 
Si  enim  hermeneutica  diligentia  veterum  testimonia  ex- 
pendantur  patet  non    aliam   fuisse  eorum  mentem  quam 


(37)  Hom.  XVII.  in  Luc.  ed.  De  la  Rue.  opp.  fom.  IIl.  pag.  953. 

(38)  Uti  Maran  adn.  in  lib.  III.  s.  Irenaei,  item  in  loc.  cit.  Athenagorae,  Otto 
in  nova  edit.  opp.  8.  lustini,  Cotelerius  in  not.  cit.  ad  mandat.  IV.  Pastoris,  Mar- 
tene  De  antiquis  eccles.  Ritibus  lib,  I.  cap.  IX.  art.  1.  n.  4.  etc. 


CAP.  II.  DE  POLYGAMIA  SUCCESSIVA.  aRT.  I.  81 

ut  ad  maiorem  perfectionem  fideles  in  custodienda  casti- 
tate  post  viduitatem  excitarent,  atque  ab  eo  quod  minus 
decet  retraherent.  Sane  Cotelerius ,  qui  pro  eruditione  sua 
quotquot  potuit  in  hanc  sententiam  collegit,  nonnisi  un- 
decim  recensuit  testimonia,  nempe  Athenagorae,  Theophili 
Antiocheni ,  Irenaei ,  Tertulliani  adhuc  catholici ,  Minucii 
Felicis,  Origenis,  Gregorii  nazianzeni ,  Chrysostomi,  Am- 
philochii ,  Ambrosiani  et  Hieronymi  (39).  Porro  hi  patres 
ad  unum  omnes,  ut  ostendimus ,  catholicum  sensum  prae- 
seferunt.  Hoc  erat  adnotandum  ad  vindicias  patrum  agen- 
das  quos  protestantes  vellicare  gestiunt  (40). 

Sed  si  ita  est ,  regeret  aliquis ,  qui  factum  est  ut  bi- 
gami  ab  ecclesia  variis  poenis  pro  temporum  varietate 
plecterentur?  Responsio  ex  dictis  in  promptu  est,  quia  ipsa 
quandam  deprehendit  in  his  nuptiarum  iteratoribus  incon- 
tinentiae  labem ,  eo  ipso  quod  Apostolus  has  secundas  nu- 
ptias  solum  indulserit  atque  permiserit  habita  ratione  horum 
infirmitatis ,  dicens :  «  Quod  si  non  se  continent,  nubant , 
melius  est  enim  nubere  quam  uri  (41).» 

Atque  haec  est  ratio ,  quam  praebent  quotquot  durius 
de  secundis  nuptiis  loqui  visi  sunt.  luverit  uno  alterove 
veterum  testimonio  id  adstruere,  ut  melius  illorum  mens 


(39)  Coteler.  in  nota  34.  ad  lib.  II.  Pastoris. 

(40)  Cf.  Ceiller,  Apologie  de  la  morale  cles  Pdres  de  1'eglise  ed.  Paris. 
1718.  pag.  31.  seqq.  necnonMamachium,  Origin.  et  antiquit.  christ.  Romae  1751. 
tom.  III.  lib.  III.  cap.  6.  §.  4.  p.  374  seq.  Praecipue  vero  Daniei  Tobenz  in  op. 
Examen  tractatus  lo.  Barbeyraci  de  doctrina  morali  patritm  ecclesiae,  Vin- 
dob.  1785.  Hic  enim  calamum  strinxit  adversus  Barbeyracum  post  Buddaeum  iu- 
theranum,  qui  et  ipse  insurrexit  adversus  eundem  in  Isagoge  historico-theo- 
logica.  Lips.1727.duob.  vol.  in  4.  lib.  II.  cap,  4.  Nec  non  post  doctum  Liberatum 
Fassonium  in  op.  De  morali  patriim  doctrina  adversus  librum  lo.  Barbeij- 
raci.  Liburni  1767. 

(41)  I.  Cor.  VII.  9.  Quinimmo  inveni  in  capitulis  Theodori  cantuariens. 
archiepiscopi  cap.  XVI.  his  verbis  expressum :  «  In  primo  coniugio  debet  pre- 
sbyler  missam  agere,  et  benedicere  ambos:  et  postea  abstineant  se  ab  eccle- 
sia  triginta  diebus;  quibus  peractis  poenileant  XL.  diebus  et  vaceut  orationi 
€t  postea  communicent  cuai  oblatione.  >>  Apud  Dacherium  Spicileg.  tora.    IX. 


88  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

innotescat.  Omissis  autem  Clemente  alex.,  Origene,  Theo- 
philo  antiocheno ,  Basilio ,  Gregorio  nazianzeno ,  aliisque 
quorum  verba  iam  protulimus  ,  Auctor  commentarii  in  epi- 
stolas  s.  Pauli  sub  s.  Ambrosii  nomine,  italoquitur:  «  Quam- 
quam  a  Deo  primae  nuptiae  sint ,  secundae  vero  permissae 
sunt.  Denique  primae  nuptiae  sub  benedictione  Dei  cele- 
brantur  sublimiter :  secundae  autem  etiam  in  praesenti 
carent  gloria  ;  concessae  sunt  autem  propter  mcontinentiam : 
et  quia  solent  viduarum  iuniores  incurrere ;  ac  per  hoc 
concedit  secundas  (42).»Sic  etiam  Auctor  operis  imper- 
fecti  in  Matthaeum  loquitur :  «  Apostoli  praeceperunt  se- 
cundas  adire  nuptias,  propter  incontinentiam  hominum.  Nam 
secundam  quidem  accipere,  secundum  praeceptum  Apo- 
stoli  est :  secundum  autem  veritatis  rationem ,  vere  forni- 
catio  est ;  sed  dum  permittente  Deo  publice  et  licenter  com- 
mittitur,  fit  honesta  fornicatio  (43)»  ut  alios  praeteream. 
Hac  ipsa  de  causa  factum  est,  ut  secundae  nuptiae 
in  ecclesia  parum  honorificae  haberentur.  Siquidem  ec- 
clesia  digamos  a  sacris  ordinibus  tanquam  irregulares  ad- 
huc  arcet:  antiquitus  autem  etiam  poenitentiae  subiecit. 
Cuius  rei  monumenta  indubia  extant  in  veteribus  consti- 
tutionibus.  De  iis  qui  ob  bigamiam  a  sacris  arcentur  or- 
dinibus  monumentum  extat  in  ipsis  canonibus  apostolicis: 
c(  Si  quis  post  baptismum  secundis  nuptiis  copulatus. . . 
non  potest  esse  episcopus ,  non  presbyter ,  aut  diaconus , 


(42)  Comm.  in  1.  Cor.  VJI.  40.  In  append.  adopp.  s.  Ambrosii  ed.  Maur. 
tom.  II.  col.  138. 

(43)  Homil.  XXXII.  in  Matth.  in  append.  opp.  s.  lo.  Chrysosl.  ed.  Maur. 
tom.  VI.  pag.  CXXXIV.  etsi  hic  auctor  secundas  nuptias  absolute  non  impro- 
bet,  nemo  tamen  negaverit  ipsum  temere  de  eis  fuisse  locutum  dum  secundas 
nuptias  permissas  ab  Apostolo  comparat  cum  permissione  facta  a  Mose  dandi 
libellum  repudii.  Nec  mirum;  hic  enim  auctor  utpote  arianus  et  anomaeus 
in  plures  errores  lapsus  est.  Inter  quos  et  hic  recensetur  de  secundis  nuptiis. 
Cf.  Diatribam  ad  opus  imperfectum  in  Matthaeum  quod  Chrysostomi  no- 
mine  circumfertur  a  Maurin.  editore,  Monfauconio,  praemissa  loc.  cit.  pag.  I. 
S.  VI.  etVII. 


CAP.  II.  DE  POLYaAMU  SUCCESSIVA.  ART.  I  89 

aut  prorsus  ex  numero  eorum  qui  ministerio  sacro  de- 
serviunt  (44).  Hic  canon  exactus  est  ad  normam  apostoli 
Pauli,  qui  I.  Tim.  III.  praecipit  episcopum  unius  uxoris 
virum  esse  debere ,  seu  neminem  eligendum  in  episcopum 
nisi  qui  fuerit  unius  uxoris  vir ,  idem  statuit  de  eligendo 
in  presbyterum  Tit.  I,  6.  et  in  diaconum  I.  Tim.  III,  12. 
unde  Origenes  :  «  Nec  episcopus  ,  nec  presbyter,  nec  dia- 
conus  ,  nec  vidua  possunt  esse  digami  (45).» 

Poenitentiae  praeterea  publicae  addictos  quondam  di- 
gamos  fuisse  exploratum  pariter  est,  ut  constat  ex  con- 
cilio  neocaesariensi  quod  can.  III.  statuit  «  De  his  qui 
saepius  nubunt ,  tempus  quidem  poemtentiae  quod  his  con- 
stitutum  est  observandum;  sed  conversatio  et  fides  eorum 
tempus  abbreviabit.  »  Et  can.  VII.  «  Presbyterum  con- 
vivio  secundarum  nuptiarum  interesse  non  debere;  ma- 
xime  cum  praecipiatur  secundis  nuptiis  poenitentiam  tri- 
buere.  Qui  ergo  erit  presbyter,  qui  propter  convivium  illis 
consentiat  nuptiis  (46)?» 

Idem  constat  ex  conc.  ancyrano ,  quod  can.  XIX.  san- 
xit:  «  Quotquot  virginitatem  promittentes  irritam  faciunt 
sponsionem  suam,  inter  bigamos  censeantur  (47).»  Nempe 
subiiciantur  eidem  poenitentiae  qua  bigami  obstricti  sunt ; 
nec  non  ex  concilio  laodiceno  a  quo  can.  I.  statutum 
invenimus  :  «  De  his...  qui  secundis  nuptiis  iuncti  sunt... 
oportet,  ut  parvo  tempore  transacto,  vacent  orationibus 
et  ieiuniis ;  quibus  etiam ,  iuxta  indulgentiam ,  commu- 
nionem  reddi  decrevimus  (48)  »  idem  colligitur  ex  s.  Ba- 

(44)  Can.  XVII.  rers.  Dionysii  Exigui  apud  Cotelerium  PP.  Apost.  vol.  l. 
p.  436.  ed.  Antwerp.  1698.  In  quem  canon.  Cf.  Guillelaii  Beveregii  annotatio- 
nes  ib.  pag.  463. 

(45)  Hom.  cit.  XVII.  in  Luc.  Cf.  etiam  Tertull.  De  exhort.  castit.  c.  7.Epi- 
phanium  Exposit.  fideiy  Hieronymum  lib.  I.  adv.  levin.  et  in  epist.  ad  Agerucb. 
de  monogamia  etc. 

(46)  Apud  Hard.  Acta  concil.  tom.  1 .  col.  284.  celebratum  est  autera  an,  814. 

(47)  Ibid.  col.  279.  ex  vers.  isid. 

(48)  Ib.  col.  781.  ex  vers.  Dionysii. 


90  UB.  III.  SECT.  I.  DK  MATR.  CHRIST.  UNITATK. 

silio ,  qui  in  epist.  prima  canonica  ad  x\mphilochium 
can.  IV.  «  De  trigamis,  inquit,  et  polygamis  definiere  (Pa- 
tres)  eundem  canonem ,  quem  et  de  digamis  servata  pro- 
portione:  annum  yidelicet  in  digamis  (49).» 

Adhuc  sec.  VII.  et  VIII.  in  capitulis  Theodoro  archiepi- 
scopo  cantuariensi  adscriptis  invenimus :  «  Digamus  poe- 
niteat  primo  anno ,  quarta  feria  et  sexta  feria ,  et  in  qua- 
dragesimis  tribus  abstineat  se  a  carnibus,  et  separetur.» 
Huc  pariter  capitulum  refertur  paulo  ante  adductum  ex  eo- 
dem  Poenitentiali  Theodori  cantuariensis  (50).  »  Idem  con- 
stituit  Ecgbertus  eboracensis,  qui  bigamos  ad  abstinentiam 
a  carnibus  damnavit  integro  anno  feriis  IV.  et  VI.  et  spa- 
tio  trium  quadragesimarum;  vetuitque  quominus  sacerdotes 
assisterent  convivio  bigamorum  (51). 

Insuperbigamis  passim  denegabatur  in  nuptiarum  cele- 
bratione  benedictio  sacerdotalis ,  prout  disertis  verbis  tradit 
s.  Caesarius  arelatensis  dicens:  «  Qui  uxorem  optat  accipere, 
sicut  illam  virginem  invenire  desiderat ,  ita  ipse  usque  ad 
nuptias  virgo  sit:  quia  si  non  fuerit,  benedictionem  accipere 
cum  sponsa  sua  non  merebitur  (52).»  Idipsum  testatus 
antea  iam  fuerat  Ambrosiaster  ut  ex  allatis  eius  verbis 
constat,  dum  in  suo  commentario  in  1.  Cor.  VII.  «  Pri- 
mae  nuptiae,  scribit,  sub  benedictione  Dei  celebrantur 
sublimiter:  secundae  autem  etiam  in  praesenti  carent  glo- 
ria  (nempebenedictione)  (53).»  Idem  eruitur  ex  lib.  VII. 


(49)  Ep.  ed.  Maur.  CLXXVIII.  opp.  tom.  III.  p.  271. 

(50)  In  Spicilegio  Dacheriano  Paris.  1669.  tom.  IX.  can.  XIV.  pag.  54. 
H«c  pariter  refertur  capitulum  panlo  ante  relatum  ex  eodem  Poenitentiali 
Theodori  cantuariensis. 

(51)  ApudDavid.  Wilkins  Co7icii!ia7na<7«aeBritanniae.  Lond.  1737.  tom.  I. 
pag.  101  seq.  Excerption.  D.  Ecgherti  eborac.  arch.  can.  XCI.  pag.  106.  Cf. 
etiam  Poenitent.  ibid. 

(52)  Serm.  289.  in  append.  ed.  Maur.opp.  s.  Augustini  tom.  V.  n.  5.  col.  482. 
Si  tamen  heic  sermo  est  de  bigamis,  et  non  potius  de  iis  qui  ante  nuptias  adul- 
terinum  commercinm  habuissent. 

(53)  Loc.  cit. 


CAP.  II.  DE  POLYGAMIA.  SUGCESSIVA.  ART.  I.  91 

Capitularium  regum  francorum  quo  decernitur :  « Nemo 
usque  affinitatis  lineam  ex  propinquitate  sui  sanguinis 
connubia  ducat,  neque  virgimhus  sine  benedictione  sacer- 
dotis,  quis  nubere  praesumat .  .  .  tunc  si  virgo  fuerit  cum 
benedictione  sacerdotis .  .  .  ducenda  est  uxor  (54),»  ex  qui- 
bus  patet  eos  qui  iterum  nubebant  benedictione  caruisse. 
Et  Alexander  III.  «  Cappellanum  quem  benedictione  cum 
secunda  constiterit  celebrasse ,  ab  officio  beneficioque  su- 
spensum  (55)  »  esse  declarat.  Hinc  Durandus  :  «  Nuptiae, 
inquit ,  benedicendae  sunt  a  sacerdote  cum  precibus  et 
oblationibus.  Verumtamen  vir  et  mulierad  digamiara  tran- 
siens,  matrimonium  contrahendo  non  debet  a  presbyteris 
benedici  (56).» 

Apud  graecos  pariter  non  coronabantur  digami ,  cuius 
rei  testis  est  Leo  Allatius  plura  proferens  documenta  (57). 
Nos  alias  attulimus  verba  Theodori  Studitae  (58).  Nice- 
phorus  etiam  patriarcha  constantinopolitanus  aperte  statuit: 
«  Digamus  non  coronatur  sed  poenis  subiacet  (59).»  Usus 
tamen  postea  inolevit  in  ecclesia  constantinopolitana  ut 
contra  ceterarum  Graeciae  ecclesiarum  morem  coronarentur 
ac  benedicerentur  etiam  bigami ,  teste  eodem  Allatio  qui 
scribit: «Ecclesiam  (ipsam  constant.)  bigamis etiam  sponsali- 
tias  coronas  imponere  »  dum  «  Graeci  omnes  hoc  tempore. . . 
digamos  ubique  sine  ulla  benedictione  coronant  (60)»  Goa- 
rius  in  Euchologio  officium  coronationis  etiam  pro  bigamis 
exhibet  (61).  Verum  ut  animadverterat  iamdiu  s.  Theo- 

(54)  in  Capitulario  reg.  franc.  ex  ed.  Baluzii  cap.  CLXXIX.  pag.  1063. 

(55)  Tit.  XXI.  De  secundis  nuptiis  in  decreto  iib.  IV.  cap.  i. 

(56)  In  Rationali  lib.  I.  cap.  9.  Hic  autem  Durandus  permisceri  nequit  cum 
altero  Durando  episcopo  Sancti  Porciani. 

(57)  De  perpetua  consensione,  lib.  III.  cap.  13. 

(58)  Ex  epist.  51.  lib.  7.  ad  Naucratium,  quae  tota  est  de  hoc  argumento 
apud  Sirmundum  tom.  V. 

(59)  Apud  Allatium  1.  c. 

(60)  Op.etl.  cit.  pag.  1134.  et  1136. 

(61)  Pag.  403  seqq. 


92  LIB.  III.  SECT.   1.  DE  MATR.   CHRIST.  UmTATE. 

dorus  Studita,  eiusmodi  coronatio  aut  benedictio,  quae, 
peracta  poenitentia ,  concedebatur  bigamis  erat  a  benedi- 
ctione  et  coronatione  nuptiali  plane  diversa  (62).  Immo 
haec  benedictio  pro  bigamis  sero  introducta  est  ex  qua- 
dam  disciplinae  immutatione  post  Leonem  imperatorem 
qui  Philosophus  est  nuncupatus  (63).  Sic  in  concordiam 
revocantur  quae  sibi  invicem  adversari  videntur  in  ritibus 
graecorum ,  dum  ex  una  parte  absolute  dicitur  in  ipsorum 
Euchologiis  digamus  non  coronatur  (64),  ex  altera  vero  in- 
venimus    officium  peculiare  pro  coronatione  digamorum. 

Privabantur  praeterea  bigami  ecclesiae  eleemosynis  , 
uti  testatur  S.  Hieronymus  scribens:  «  Non  solum  ab  of- 
ficio  sacerdotali  digamus  excluditur;  sed  et  ab  eleemo- 
syna  ecclesiae ,  dum  indigna  putatur  stipe ,  quae  ad  se- 
cunda  coniugia  devoluta  est  (65).» 

Denique  nonnisi  sub  quibusdam  conditionibus  secun- 
dae  nupliae  permittebantur ,  quarum  prima  fuit,  ut  inte- 
ger  ab  obitu  coniugis  annus  fluere  deberet  antequam  no- 
vae  nuptiae  inirentur:  cuius  conditionis  mentio  occurrit 
in  actis  s.  Meygoldi  martyris  apud  Bollandum  in  quibus 
legitur  :  «  Sicut  igitur  lex  canonica  de  viduis  habet ,  tran- 
sacto  anno  post  obitum  comitis  Willelmi  ,  celebrantur 
nuptiae  de  Geita  et  Meygoldo  (66).  Canon  reperitur  in 
capitulis  ita  dictis  Theodori  cantuariensis  his  verbis  ex- 
pressus :  «  Muliere  mortua  liceat  viro  post  mortem  alte- 
ram  accipere ;  mortuo  vero  viro ,  post  annum  liceat  mu- 
lieri  alterum  virum  accipere  (67).  Hic  canon  conformis 

(62)  Epist.  cit. 

(63)  Renaudot.  PerpetuiU  de  lafoi  tom.  V.  pag.  437.  nec  non  Chardon  Hist, 
des  $acr4m.  tom  VI.  p.  208. 

(64)  Aiyafjioi;   [xij  <ni^a,youro<;.  Euchol.  p.  601. 

(65)  Epist.  cit.  ad  Ageruchiam.  n.  6.  ed,  Vall.  tom.  1.  col.  898. 

(66)  Ad  diem  8.  Feb.  tom.  II.  pag.  193.  col.  2.  n.  7.  floruit  porro  hic  Meyn- 
goldus  seu  Mengoldus  ac  martyrio  functus  est  sec.  X. 

(67)  In  Spicilegio  Dacherii  tom.  IX.  pag.  58.  cap.  LXXII.  Haec  .ipsa  iotidem 
vcrbis  leguntur  in  Exeeptis  Ecgberti  eboraeenys  archiepiscopi  c.  1 16. 


CAP.  II.  DE  POLTGAMIA  SUCCESSIYA.  ART.  I.  93 

fuit  legi  imperiali  quae  extat  in  codice  Theodosiano : 
«  Si  qua  ex  foeminis  perdito  marito ,  intra  anni  spatium 
alteri  festinavit  innubere:  (parum  enim  temporis  post  X, 
menses  servandum  adiicimus,  tametsi  exiguum  putemus); 
probrosis  inusta  notis ,  honestioris  nobilisque  personae  et 
decore  et  iure  privetur ;  atque  omnia  quae  de  prioris  ma- 
riti  bonis  vel  iure  sponsaliorum ,  vel  iudicio  defuncti  con- 
iugis  consecuta  fuerat,  amittat.  Et  sciat  nec  de  nostro 
beneficio  vel  adhortatione  sperandum  sibi  esse  subsi- 
dium (68).»  Hunc  autem  canonem  ac  legem  Innocentius  III. 
abrogavit  definiens:  «  Cum,  secundum  Apostolum,  mulier, 
mortuo  viro  suo ,  ab  eius  sit  lege  soluta ,  et  nubendi  cui 
velit  tantum  in  Domino ,  liberam  habeat  facultatem,  non 
debet  legalis  infamiae  sustinere  iacturam ,  quae  licet  post 
viri  obitum  intra  tempus  luctus  (scilicet  unius  anni  spa- 
tium)  nubat,  concessa  sibi  ab  Apostolo  utitur  potestate: 
cum  in  his  praesertim  saeculares  leges  non  dedignentur 
sacros  canones  imitari  (69).» 

Altera  conditio  qua  saltem  alicubi  tenebantur  quicum- 
que  iterum  vellent  nubere  haec  erat,  ut  novum  non  ce- 
lebrarent  coniugium  absque  sacerdotum  et  populi  consensu, 
prout  constitutum  reperitur  in  Capitularibus  regum  franco- 

(68)  Lib.  III.  tit.  8.  leg.  I.  De  secundis  nupiiiis,  lata  autem  lex  est 
Eucherio  et  Syagrio  consulibus  an.  383.  Lex  porro  haec  fuit  veterura  romano- 
nim  a  Romulo  ipso  constituta,  cum  annus  romanus  decem  tantum  mensibus  con- 
staret.  Licet  autem  postea  a  Numa  annus  protractus  fuerit  ad  menses  duode- 
cim,  taraen  niiiil  immutatum  est  circa  menses  decem  viduitatis,  adeo  ut  quoties 
invenitur  penes  veteres  viduara  post  mariti  obitum  lugere  per  annum,  hoc  de 
anno  romano  decem  mensium  tantum  intelligi  debeat.  Atque  ita  res  perdura- 
vit  donec  Theodosius  duos  adiecerit  menses ,  confeceritque  annum  integrum. 
Cf.  Bingham  Origin.  ecclesiast.  tom.  IX.  lib.  22.  cap.  2.  §.  8. 

(69)  Lib.  IV.  Decreial.  iit.  De  secundis  nuptiis  cap.  ult.  Idem  cap.  4.  Su- 
per  illam  ibid.  statuit  Urbanus  III.  atque  hoc  merito ,  nam  ex  aJlata  Pauli 
sententia  revocatae  sunt  omnes  poenae  et  infamiae  quae  secundura  leges  civi- 
les  mulieri  secundo  nubenti  infligebantur ;  maxime  si  infra  tempus  luctus,  id 
est  infra  annum  ,  aut  infra  decem  menses  nuberet.  Hinc  Plutarchus  in  Anto- 
nio  refert,  Octaviam  sororera  Augusti  Caesaris,  senatus  consulto,  et  auctoritate 
dispensatam,  ut  iure  posset  M.  Antonio  nubereaute  decem  mensfs  a  viri  obitu. 


94  LIB    III.  SECT.  1.  DE  MATR.  CHRIST.  UmTATE. 

rum  ;  ne  christiani  «  viduas  absque  suorum  sacerdotum 
consensu  et  conlibentia  plebis  ducere  praesumant  (70).» 
Hanc  tamen  conditionem  ab  ecclesia  numquam  adopta- 
tam  censeo. 

Ex  quibus  omnibus  pronum  est  inferre  ecclesiam  sem- 
per  aegre  tulisse  secundas  nuptias,  etsi  eas  numquam 
prohibuerit.  Nec  mirum  cuique  esse  debet  si  ecclesia  mi- 
nus  se  erga  eiusmodi  iterata  coniugia  propensam  exhi- 
buit  ob  indicium  quod  ea  praeseferre  videntur  animi  non 
admodum  continentis  pudicique;  cum  vel  apud  ipsos  ethni- 
cos  haec  opinio  invaluerit  (71),  adeo  utdigami  passim  de- 
spicerentur,  ac  magno  in  pretio  et  existimatione  haberen- 
tur ,  quae  fidem  primo  marito  defuncto  semper  servassent. 

ARTICULUS  II. 

Doctrina  ecclesiae  ac  discipliDa  circa  trigaraiam  ulterioresque 
nuptius  successivas  exponitur  ac  vindicatur. 

Dubium  non  est  de  legitimitate  trigamiae  et  subsequen- 
tium  coniugiorum,  idem  esse  ferendum  iudicium  ac  de  bi- 
gamia.  Hoc  solum  intercedit  discrimen  iuxta  veterem  di- 
sciplinam ,  quod  severiori  poenitentia  multati  fuerint ,  qui 
ad  ulteriores  nuptias  transiissent,  quam  qui  iterato  semel 
connubio  contenti  fuissent ,  ob  maiorem  incontinentiam 
quam  praeseferebant.  Idque  tum  in  ecclesia  occidentali 
tum  potissimum  in  orientali  quae  iugiter  se  magis  adver- 
sam  his  successivis  nuptiis  exhibuit. 

Peculiarem  nihilominus  proposuimus  de  hisce  ulterio- 
ribus  coniugiis  tractationem  instituere,  ut  veteris  ecclesiae 

(70)  Lib.  VI.  n.  408. 

(71)  Hinc  Virgilius  slc  introducit  Didonein  dicentem: 

Si  raihi  non  animo  fixum  immotumque  sederef, 
Ne  cui  me  vinclo  vellem  sociare  iugali 
Huic  uni  forsan  potui  succumbere  culpae. 
In  lib.  IV.  V.  1.5-19.  ubi  repetere  nuptias  Dido  culpnm  vocare  non  abnuit, 


CAP,  II.  DE  POLYGAMIA  SUCCESSIVA.  ART.  II.  95 

sensum  circa  illa  patefaceremus  contra  nonnullos  qui  con- 
tendere  visi  sunt  ecclesiam  modum  excessisse  spectando , 
ut  ipsi  autumant ,  eiusmodi  matrimonia  tanquam  absolute 
illicita  immo  etiam  illegitima  ac  nulla.  At  vero  rigor  ille 
non  dogma  sed  solam  disciplinam  attingebat.  ,>miii 

Sane  nulla  erat  ratio  quare  ecclesia  trigamiam  aut 
tetragamiam  ulterioresque  nuptias  damnaret  dum  bigamiam 
toleraret,  probaretque.  Siquidem  eidem  fundamento  omnes 
eiusmodi  coniunctiones  quae  priori  succedebant ,  innite- 
bantur,  verbis  scilicet  Apostoli  tum  in  Ep.  ad  Rom.  «Si 
mortuus  fuerit  vir  eius  liberata  est  (mulier)  a  lege  viri , 
ut  non  sit  adultera ,  si  fuerit  cum  alio  viro ;  »  tum  in  I.  Ep. 
ad  Corinth.  «Dico  autem  non  nuptis  et  viduis ,  bonum  est 
illis ,  si  sic  permaneant,  sicut  et  Ego.  Quod  si  non  se 
continent ,  nubant »  et  iterum :  « mulier  alligata  est  legi 
quanto  tempore  vir  eius  vivit ,  quod  si  dormierit  vir  eius , 
liberata  est ,  cui  vult  nubat:   tantum  in  Domino.  » 

Quae  sententiae  generales  sunt ,  neque  coarctant  nu- 
ptiarum  repetitionem  ad  unam  vel  alteram  tantum  ,  sed 
indefinite  se  se  extendunt  ad  tertias ,  quartas  aut  quintas 
nuptias  prout  iamdiu  adverterat  s.  Augustinus  licet  vidui- 
tatem  prae  nuptiis  et  commendet  et  suadeat:  «  De  tertiis  , 
inquit,  et  de  quartis  nuptiis  solent  homines  movere  quae- 
stionem.  Unde ,  ut  breviter  respondeam,  nec  ullas  nuptias 
audeo  damnare ....  Quis  enim  sum ,  qui  putem  definien- 
dum  quod  nec  Apostolum  video  definiisse  ?  Ait  enim  :  Mil- 
lier  alligata  est  quamdiu  vir  eius  vivit.  Non  dixit ,  primas, 
aut  secundas ,  aut  tertias ,  aut  quartas  :  sed ,  mulier ,  in- 
quit,  alligata  est  quamdiu  vir  eius  vivit ,  si  autem  mortuus 
fuerit  vir  eius  ,  liherata  est ,  cui  vult  nuhat ,  tantum  in 
Domino.  Beatior  autem  erit ,  si  sic  permanserit.  Quid  huic 
sententiae ,  quantum  ad  hanc  rem  adtinet ,  addi  vel  de- 
trahi  possit  ,  ignoro  ....  Quaproter  nec  contra  humanae 
verecundiae  sensum   audeo  dicere ,  ut  quotiens  voluerit , 


96  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHHIST.  UNITATE. 

viris  mortuis,  nubat  foemina:  nec  ex  meo  corde  praeter 
Scripturae  sanctae  auctoritatem  ,  quotaslibet  nuptias  audeo 
condemnare  (72).  » 

Haec  confirmantur  ex  iis  quae  respondit  Christus  Do- 
minus  sadducaeis  ab  eo  sciscitantibus  cuius  futura  esset 
uxor,  quae  septem  fratribus  nupserat.  Nam  eam  non  dam- 
nat  quod  septem  viris  nupsisset,  ut  iterum  observat  s.  Au- 
gustinus  scribens :  « Ipsum  quoque  apostolorum  magistrum 
et  Dominum  audio  sadducaeis  respondentem ,  cum  propo- 
suissent  muHerem  non  univiram,  vel  biviram,  sed,  si  dici 
potest ,  septiviram  ,  in  resurrectione  cuius  futura  esset 
uxor.  Increpans  enim  eos ,  ait ,  Erratis ,  non  scientes  Scri- 
pturas  y  neque  virtutem  Dei.  In  resurrectione  enim  nec  nu- 
bent,  nec  uxores  ducent:  non  enim  incipient  mori,  sed  erunt 
aequales  angelis  Dei.  Eorum  itaque  resurrectionem  comme- 
moravit ,  qui  resurgent  ad  vitam ,  non  qui  resurgent  ad 
poenam.  Potuit  ergo  dicere ,  erratis  nescientes  Scripturas 
neque  virtutem  Dei ,  in  illa  enim  resurrectione  multinubae 
istae  esse  non  poterunt :  deinde  addere ,  quia  nec  aliqua 
ibi  nubit.  Sed  nec  ipsam,  ut  videmus,  tot  maritorum  mu- 
lierem  uUa  suae  sententiae  significatione  damnavit  (73).  » 

Nec  ab  Augustini  sensu  reliqui  patres  abscedunt ,  etsi 
interdum  eiusmodi  connubia  acerbe  perstringant  atque  dam- 
nare  videantur.  Ita  Clemens  alexandr.  qui  ita  disserit  : 
«  Quemadmodum  avaritia ,  et  plura  habendi  cupiditas  ,  di- 
citur  fornicatio ,  ut  quae  adversatur  sufficientiae ;  et  ut 
idololatria  est  ex  uno  in  multos  Dei  attributio,  ita  fornicatio 
est  ab  uno  matrimonio  ad  plura  prolapsio  (74)  ,  »  nec  non 
s.  Gregorius  nazianzenus  ,  qui  Apostoli  verba  sacramentum 
hoc  magnum  est  etc.  expendens :  haec  scribit :  «  Hac  ora- 
tione  secundas   nuptias  mihi  deprecari  videtur.   Si  enim 

(7i)  Lib.  De Bono  viduitat.  Cap. XII.  ed.  Maur.  opp.  tom.  VI.  col.  376 seq. 

(75)  Ibid. 

(74)  Strom.  lib.  III.  pag.  464.  cd.  cit. 


CAP.  II.  DE  POLYGAMIA  SUCCESSITA.  ART.  II.  97 

duo  Christi  sunt ,  duo  quoque  viri  sint ,  et  duae  uxores  : 
si  autem  unus  Christus  ,  unum  ecclesiae  caput ;  una  etiam 
caro  sit ,  secunda  autem  respuatur.  Quod  si  secundum 
prohibeat ,  de  tertio  quid  dicendum  est  ?  Primum  lex  est , 
secundum  venia  et  indulgentia ,  tertium  imqmtas  :  qui  au- 
tem  hunc  numerum  excedit ,  porcinus  plane  est ,  utpote 
ne  multa  quidem  vitii  exempla  habens  (75).  » 

Sed  prae  ceteris  s.  Basilius  in  tertias  et  quartas  nu- 
ptias  invehitur.  Siquidem  canone  L.  epistolae  canonicae  II. 
ad  Amphilochium  ita  constituit :  «  Trigamiae  lex  non  est. 
Quare  lege  matrimonium  tertium  non  contrahitur.  Ac  talia 
quidem ,  ut  ecclesiae  inquinamenta  habemus  ,  sed  con- 
demnationibus  publicis  non  subiicimus ,  ut  soluta  fornica- 
tione  magis  eligenda  (76).  »  Et  iterum  in  altera  epist.  ca- 
nonica  scilicetlll.  adeundem,  can.  LXXX,  «Polygamiam, 
inquit,  patres  silentio  praetermiserunt ,  ut  belluinam,  pror- 
susque  ab  hominum  genere  alienam.  Ea  autem  nobis  vi- 
detur  peccatum  esse  fornicatione  maius.  Quapropter  con- 
sentaneum  est  eos  subiici  canonibus ,  ut  scilicet  postquam 
anno  fleverint ,  et  tribus  substrati  fuerint ,  sic  suscipian- 
tur  (77) .  )) 

lam  vero  hos  patres  ex  amore  quo  ferebantur  in  casti- 
tatem  ac  caelibatum  reprehendere  potius  ita  nubentes  quam 
nuptias  ipsas  inde  patet ,  quod  perpetuo  insistant  in  incon- 
tinentia  huiusmodi  sive  virorum  ,  sive  mulierum ,  quod 
animum  gerantin  libidinem  efFusum.  Sane  argumenta  quae 
proferunt  eiusmodi  sunt ,  ut  si  presse  urgerentur  non  mi- 
nus  afficerent  tertias  et  quartas  ulterioresque  nuptias  , 
quam  secundas ,  quas  tamen  ex  venia  et  indulgentia  per- 
mitti  ultro  affirmant.  Oculos  praeterea  intendunt  in  eccle- 
siae  disciplinam  severiorem  erga  trigamos  et   tetragamos 

(75)  Orat.  XXXI.  Opp.  ed.  Paris.  1630.  Tom.  I.  pag.  301. 

(76)  Epist.  ed.  Maur.  CXCIX.  pag.  297. 

(77)  Epist.  CCXVII.  pag.  329. 

111  7 


98  LIB.    III.   SECT.   1.  DE  MATR.  CHRIST.  HNITATE. 

quam  in  bigamos.  Porro  si  ecclesia  pocnitentiae  etiam  ,bi- 
gamos  subdebat ,  quanto  magis  tertio  aut  quarto  nubentes  ? 
Accedit  quod  ecclesia  graeca  et  cum  ea  ecclesia  orientalis 
universa  velut  illegitimam  tetragamiam  respuerit  lege  ca- 
nonica  quae  sin  minus  universim  ,  saltem  in  plerisque  ec- 
clesiis  obtinebat ;  multo  vero  magis  ulteriores  nuptias  quas 
decrevit  esse  nullas  ,  apposito  impedimento  dirimente  , 
quod  lege  ipsa  civili  adoptatum  est  adeoque  non  per  se 
eiusmodi  nuptias  reprobarunt  antiqui  patres ,  sed  ob  ec- 
clesiasticam  legem  qua  nuUae  declaratae  sunt,  nec  uni- 
verse  quidem. 

Theodorus  Balsamon  celebris  orientab"s  ecclesiae  iuris 
canonici  peritus  refert  antiquam  legem  uti  legitimas  agno- 
visse  etiam  tertias  nuptias  ,  ( liberosque  exinde  ortos  uti 
haeredes  qui  erant  sub  parentum  potestate ) .  Ast  canones 
sanctorum  patrum ,  ait  ipse ,  non  modo  haud  agnoscunt 
tertium  coniugium  ,  verum  etiam  adiudicant  secundum  me- 
diocri  poenitentiae.  Tempore  imperatoris  Leonis  philoso' 
phi  magna  turbatio  excitata  est  in  omnibus  mundi  eccle- 
siis  (78) ,  quia  se  iunxit  non  modo  in  tertiis  ,  sed  in  quartis 
nuptiis.  Hac  super  re  congregatio  omnium  ferme  episco- 
porum  cunctarum  provinciarum  orientalis  imperii  coadu- 
nata  est  indictione  VIII.  anno  ab  orbe  condito  6428.  et 
ab  incarnatione  921.  In  ea  discussio  facta  est  quaenam 
coniugia  possent  uti  legitima  admitti ,  quaenam  vero  reiici 
deberent  (79).  Qui  deinde  refert,  postea  sub  imperio  Con- 
stantini  porphyrogenitae  ac  Romani  ipsius  generis ,  consti- 
tutum  fuisse,  post  varias  consultationes  ac  severum  examen , 
tomum  ^ynodicum  ab  imperatore  firmatum ,  ac  declaratum 
esse  quartas  nuptias  abolendas(80);  demum  refert  constitu- 


(78)  Nempe  in  ecclesia  orientali,  siquidem  in  ccclesia  occidentali  res  aliter 
sc  habuit ;  ut  postca  expendemus. 

(79)  lur.  Orient.  1,  5.  pag.  389.  apud  Renaudot.  op.  ct  loc.  cit. 

(80)  Ibid. 


CAP.  II.  DE  POLYGAMU  SUCGESSIVA.  ART.  II.  99 

tum  fuisse  in  eodem  tomo  synodico  eos  qui  non  exces- 
sissent  quadragesimum  aetatis  annum  ,  si  post  secundas 
nuptias  liberos  non  habuissent,  posse  tertium  contrahere 
coniugium  ut  defectui  posteritatis  supplerent  ;  ita  tamen  ut 
quinquennio  subiicerentur  poenitentiae  et  absque  commu- 
nione  permanerent.  Insuper  eamdem  veniam  datam  fuisse 
tertio  iterandi  nuptias  iis ,  qui  vidui  extitissent  an.  aetatis 
trigesimo  ob  aetatis  infirmitatem  ,  etiamsi  liberos  susce- 
pissent ;  privati  tamen  essent  quadriennio  communione  , 
quo  tempore  elapso,  ad  eam  admittebantur  saltem  ter  in 
anno  :  Balsamon  nihilominus  addit  tomum  unionis  veluti 
legem  civilem  habitum  fuisse  ,  et  ecclesiam  usque  ad  suam 
aetatem  tertias  nuptias  non  permisisse  (81).  Postea  tamen 
alia  consuetudo  in  ecclesia  graeca  inolevit  (82). 

Itaque  ex  his  manifeste  coUigitur  non  ad  dogma ,  sed 
ad  disciplinam  pertinere  severam  polygamiae  successivae 
prohibitionem ,  quae  in  ecclesia  graeca  et  orientali  viguit , 
et  adhuc ,  saltem  ex  parte  viget ,  in  qua  velut  impedimen- 
tum  dirimens  in  tetragamia  ac  polygamia  generatim  con- 
stitutum  fuit,  atque  ab  immemorabili  servatum  (83). 

Quapropter  ut  supra  generatim  innuimus,  antiqui  illi 
patres  quorum  testimonia  descripsimus  cohaerenter  ad  il- 

(81)  Ibid.  Cf.  etiam  Photii  Nomocanon.  Tit.  XIII.  in  Biblioth.  iuris  ca- 
nonici  veteris  Voelli  Paris.  1661.  Tom.  II.  pag.  1080. 

(82)  Cf.  Renaud.  loc.  cit.  pag.  407.  cf.  etiam  Arcadium  op.  cit.,  c.  25.  ubi 
fusius  quae  Balsamon  obiter  ac  strictim  refert,  enarrat,  ostenditque  postea  lici- 
tas  vel  apud  graecos  et  orientales  reliquos  tertias  nuptias  evasisse.  Non  tamen 
milii  omnia  probantur ,  quae  idem  auctor  illic  habet. 

(83)  Cf.  Arcudium  1.  c.  pag.  550.  col.  1.  ubi  scribit :  «  Cum  canonico  iure 
quartae  nuptiae  apud  graecos  omnino  sublatae  sint. »  Verum  de  his  quartis 
nuptiis  apposite  nonnulla  addemus  paulo  post ,  ob  gravia  iurgia  propter  eas 
excitata.  Id  ipsum  censuit  cl.  card.  Maius,  qui  in  praef.  ad  vol.  X.  5/)ici%it 
Romani,  pag.  XVI.  scribit :  «  Quod  denique  quartas  uuptias  Nicolaus  ( cogno- 
raento  Mysticus  patriarcha  constantinopolitanus )  TroQvsiav  fornicationem ,  vel 
l)eius  quiddam ,  audet  cum  priscis  aliquot  appellare  pag.  295.  id  non  aliter  intel- 
ligo,  quam  de  impedimento ,  utaiunt,  dirimente,  quod  auctoritate  ecclesia- 
stica  interpositum ,  nullas  reapse  reddit  nuptias  quamdiu  tenet;  ideoque  ipso- 
rum  usus  a  Trogvsfa?  labe  non  differt.  ))  .,  .,    . 


iOO  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

lam  disciplinam  ac  legem  canonicam  locuti  sunt,  dum  ter- 
tio  et  quarto  repetitas  nuptias  damnarunt  (84). 

Sane  argumentum  quod  profert  s.  Gregorius  nazianze- 
nus  impeteret  etiam  secundas  nuptias  ,  si  quid  valeret. 
Quando  autem  imquitatem  vocat  tertias  nuptias ,  ac  por- 
cinum  ulterius  nuncupat  matrimonium ,  referri  id  debet 
ad  legem  ecclesiasticam  ecclesiae  graecae ,  quae  ulteriores 
has  nuptias  tanquam  illegitimas  respuebat ,  et  ad  animum 
incontinentem  eorum  ,  qui  se  his  nuptiis  implicabant. 

Eadem  ratione  exponi  debet  s.  Basilius  immo  vero  longe 
potiori  iure,  nisi  velimus  eum  secum  committere.  Ut  enim 
apposite  scribit  Arcudius  :  «  Non  video  quomodo  haec  sibi 
invicem  cohaereant ,  ut  trigamia  sit  fornicatio  tantum  non 
relaxata  et  ad  unius  foeminae  complexus  contracta,  et  ta- 
men  non  dissolvatur :  sed  peracta  aliquot  annorum  poe- 
nitentia  trigami  admittantur  ad  participanda  ecclesiae  sa- 
cramenta  ,  cum  interim  simul  habitent  et  procreent  Hberos. 
Si  enim  trigamia  est  fornicatio ,  non  potest  ecclesia  Dei , 
ornatissima  sponsa  Christi ,  quae  sine  ruga  est ,  non  ha- 
bens  maculam  ,  eiusmodi  peccatum  permittere.  Quod  si  per- 
mittit,  igitur  non  est  fornicatio:  quippe  fornicatio  non  est 
aliquid  indifferens ,  ut  possit  subire  rationem  boni  et  mali: 
sed  si  fornicatio  est ,  semper  mala  est  (85).  »  Et  reipsa 
vidimus  in  art.  praecedenti  s.  Basilium  statuisse  «  de  tri- 
gamis  et  polygamis  definire  (  patres )  eundem  canonem  , 
quem  et  de  digamis  ,  servata  proportione  :  annum  videlicet 
in  digamis ,  alii  vero  duos  annos :  Trigamos  autem  tribus 
et  saepe  quatuor  annis  segregant.  Id  autem  non  amplius 


(84)  Censet  idem  auctor  s.  Basilium  et  Gregorium  nazianzenum  in  suis  ec- 
clesiis  ex  iusta  causa  quaedam  matrimonia  irritasse.  Ibid.  p.  551. 

(85)  De  concordia  etc.  lib.  7.  cap.  78.  Nonnulli ,  ut  Zonaras  ,  Balsamon  , 
aliique  censent  s.  Basilium  in  can.  89.  non  loqui  de  trigamia  sed  de  tetraga- 
mia ,  quae  per  leges  prohibita  erat.  Verum  hae  sunt  merae  coniecturae.  Maurini 
sane  editores  ab  hac  sententia  recedunt  gravibus  argumentis  innixi  quae  in  nota 
quam  ad  hunc  can.  80.  apponunt,  videri  possunt.  , 


CAP.  n.  DE  POLYGAMIA  SUCCESSIVA.  ART.  II.  101 

coniugium ,  sed  polygamiam  appellant ,  vel  potius  mode- 
ratam  formcaHonem  .  .  .  jam  vero  consuetudine  accepimus 
in  trigamis  quinquennii  segregationem ,  non  a  canonibus , 
sed  eos  qui  praecesserunt  sequendo.  Oportet  autem  eos 
non  omnino  arcere  ah  ecclesia ,  sed  auditione  digamos  duo- 
bus  vel  tribus  annis ,  ac  postea  ipsis  permittere ,  ut  con- 
sistant  quidem ,  abstineant  vero  a  boni  communione ,  et  sic 
exhibito  poenitentiae  aliquo  fructu,  communionis  loco  re- 
stituere  (86).  »  Adeoque  constat  iuxta  s.  Basilium  non  di- 
vino  iure,  sed  iure  tantum  canonico  trigamiam,  multo  vero 
magis  tetragamiam  vetitas  fuisse ,  et  quodam  temperamento 
identidem  circa  trigamos  opus  fuisse ;  prout  reipsa  postea 
factum  est. 

De  tetragamia  autem  seu  quartis  nuptiis  speciatim 
nonnuUa  addenda  sunt.  Hanc  canonica  auctoritate  in  ec- 
clesia  graeca  explosam  fuisse  uti  fornicationem ,  aut  for- 
nicatione  peiorem  nullum  dubium  esse  potest  iuxta  antiqua 
quae  suppetunt  documenta  (87) .  Verum  heic  non  steterunt 
nonnuUi  ex  iis  qui  tetragamium  impugnarunt.  Siquidem 
ob  eximiam  potissimum  ss.  Basilii  ac  Gregorii  nazianzeni 
auctoritatem  factum  est  ut  aliquot  tum  antistites  tum  im- 
peratores  tetragamiam  divina  lege  vetari  censuerint.  Haec 
potissima  ,  immo  unica  ratio  est  qua  permotum  se  dicit 
Basilius  Macedo  ad  quartas  nuptias  proscribendas  pecu- 
liari  Novella  quam  his  verbis  conclusit :  «  Manifestum  om- 
nibus  esto ,  quod  si  quis  ausus  fuerit  ad  quartas  nuptias , 
non  nuptias  accedere  ,  non  solum  pro  nullis  habebuntur 
hae  nuptiae ,  nec  liberi  ex  iis  procreati  pro  legitimis  agno- 

(86)  Ep.  CLXXXVIir.  can.  14.  p.  271.  ed.  cit. 

(87)  Etenini  in  Constitutionihus  quae  vulgo  apostolicae  aut  Clementinae 
nuncnpantur  iib.  3.  c.  2.  legitur:  «  Id  quoque  scire  debetis ,  primas  quidem  et 
unicas  nuptias  .  .  .  iustas  esse.  Secundas  vero  post  professionem  nuptias,  esse 
illicitas ,  non  propter  coniugium ,  sed  propter  raendacium ;  tertias  nuptias  in- 
temperantiam  demonstrare ;  at  quodlibet  post  tertias  nuptias  matrimonium  ^ 
manifestam  esse  /ornicationem  et  indubitabilem  petulantiam.  >>  Apud  Coteler. 
/*/'.  Apost.  tom.  I.  p.  275.  ed.  Antwerp. 


102  LIB.   III.  SECT.  I.  DE    MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

scentur  ,  verum  etiam  ipse  potius  pollutorum  scortationis 
sordidus  subiicietur ,  eiusmodi  videlicet  personis  a  se  in- 
vicem  separatis  (88).  »  Idipsum  confirmavit  Leo  philoso- 
phus  seu  Sapiens  Basilii  filius  nuptias  etiam  tertias  poe- 
nis  ecclesiasticis  subiiciens  (89). 

Attamen  hic  idem  Leo  Sapiens  non  contentus  ipse 
tertiis  nuptiis,  verum  et  quartas  celebravit  cum  Zoe  iam 
antea  pellice  sua  ex  qua  filium  procreaverat  quem  sibi 
in  imperio  successorem  designavit.  Quae  res  conturbatio- 
nem  non  minimam  excitavit ;  nam  Nicolaus  cognomento  My- 
sticus  patriarcha  constantinopolitanus  imperatorem  com- 
munione  privavit  :  quum  vero  imperator  ad  apostolicam 
sedem  appellasset ,  Sergius  pontifex  nuptias  Leonis  pro- 
bavit  cohaerenter  ad  traditionem  ac  disciplinam  ecclesiae 
romanae.  Hinc  imperator  exilio  multavit  Nicolaum  ponti- 
ficis  iudicio  obnitentem  ,  contendentemque  divino  iure  il- 
las  nuptias  vetitas  esse,  nec  a  rom.  pontifice  dispensari 
in  illis  potuisse.  Suffectus  fuit  Nicolao  in  constantinopo- 
litana  sede  Eutymius  qui  imperatori  favebat.  Hinc  schisma 
inter  graecos  ortum,  aliis  Nicolao ,  aliis  Eutymio  adhae- 
rentibus :  donec  alternantibus  prosperis  et  adversis  casi- 
bus ,  pax  inita  est.  Nam  Nicolaus  tandem  eo  se  recepit 
ut  fateretur  nonnisi  ecclesiastico  iure  prohibitas  quartas 
nuptias  fuisse ,  constitutum  tamen  voluit  ut  disciplina  pro 
ecclesia  graeca  contra  tetragamiam  sanciretur  et  numquam 
deinceps  relaxaretur  ,  neque  apostolica  sedes  huic  san- 
ctioni  obstitit  (90). 

(88)  Lib.  2.  lurisorient.  apud  Arcudium. 

(89)  In  Novella  90. 

(90)  Epistolas  omnes  Nicolai  Mystici ,  quae  hactenus  in  bibliotheca  vati- 
cana  sermone  graeco  delituerant ,  primus  vulgavit  card.  Maius  in  cit.  Spicilegio 
romano  tom.  X.  Sunt  autem  hae  epistolae  numero  CLXIII.  quas  laudatus  edi- 
tor  in  septem  classes  distribuit.  Quae  ad  rem  nostram  referuntur ,  continentur 
in  tertia  classe  ac  datae  sunt  ad  rom.  pontificem  eiusque  ecclesiae  horaines , 
nempe  ad  loannem  X.  vel  Anastasium  III.  Hic  Nicolaus  qui  a  Leone  Sapiente 
evertns  fuit  ad  patriarchalem  sedem  an.  895.  quadriennio  post  Photii  obitum , 


CAP.  II.  DE  POLYGAMIA  SUCCESSIVA.  ART.  II.  103 

Nunc  vero  quod  sciam ,  nemo  est  qui  contendal  quar- 
las  et  ulteriores  nuptias  divino  iure  esse  prohibitas ,  licet 
mordicus  severiori  disciplinae  de  reiiciendis  eiusmodi  nu- 
ptiis  graeci  insistant,  Nec  mota  amplius  est  hac  de  re  que- 
rela  in  concilio  lugdunensi  II.  Eugenius  vero  IV.  in  concilio 
florentino  in  decreto  pro  iacobitis  seu  armenis  edixit  : 
c<  Quoniam  nonnullos  asseritur  quartas  nuptias  tanquam 
condemnatas  respuere  ,  ut  peccatum ,  ubi  non  est  ,  esse 
putetur  ,  cum  secundum  Apostolum  ,  mortuo  viro ,  mulier 
sit  ab  eius  lege  soluta ,  et  nubendi  cui  vult  in  Domino 
habeat  facultatem  ,  nec  distinguat,  mortuo  primo,  vel  se- 
cundo ,  vel  tertio ,  declaramus  non  solum  secundas ,  sed 
tertias  et  quartas  ,  atque  ulteriores ,  si  aliquod  impedimen- 
tum  non  obstat,  licite  contrahi  posse.  Commendatiores 
tamen  dicimus  ,  si  ulterius  a  coniugio  abstinentes  in  ca- 
stitate  permanserint  :  quia  sicut  viduitatis  virginitatem  , 
ita  nuptiis  castam  viduitatem  laude  et  merito  praeferen- 
dam  esse  censemus  (91).  » 

Et  haec  de  graecis  et  orientalibus ;  quod  vero  ad  la- 
tinos  et  occidentales  spectat  benignior  semper  fuit  quod 
ad  trigamiam  et  tetragamiam  ulterioresque  nuptias  spe- 
ctat  loquendi  ratio  ac  disciplina.  Non  defuerunt  quidem 
ex  antiquioribus  etiam  latinis  patribus ,  qui  has  nuptias 
carpere  plus  aequo  visi  sunt ,  non  quod  eas  absolute  dam- 
naverint  ac  si  divinae  legi  adversarentur ,  sed  eam  potissi- 
mum  ob  causam  quam  plus  semel  attulimus  ;  nempe  ob  ef- 
fusam  et  inverecundam  in  venerem  propensionem  quam  ii 
patefaciunt  qui  tertio  et  quarto  nubunt. 

Notum  est  s.  Hieronymum  inter  patres  latinos  se  ma- 
xime  tertiis  ac  uUerioribus  nuptiis  infensum  praebuisse.  Si- 


Sancti  nomine  a  Baronio  et  a  bollandianis  ,   Cupero  scilicet ,   in    patriarchis 
constantinopol.   et  Hensclienio ,  in  Actis  sanct.  die  15.  maii  donatus  cst  cf. 
Maium  praef.  cit.  pag.  VI  seqq.  nec  non  Arcudiura  loc.  pariter  cit. 
(9j)  Apud  Harduin.  Acta  concit.  tom  IX.  col.  1028. 


104  LIB.   III.  SECT.   I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

quidem  interdum  terna  ut  ipse  loquitur ,  et  quaterna  coniu- 
gia,  non  tam  comugia  dicit,  quam  «miseriarum  solatia  ,  et 
extremam  tabulam  naufragorum  (92) ;  »  interdum  vero  hoc 
uno  nomine  tolerandas  affirmat  tertias  nuptias ,  quod  prae- 
ferendae  sint  cum  pluribus  scortationi  dicens  :  «  Tolera- 
bilius  est  uni  homini  prostitutam  esse  quam  multis :  si- 
quidem  et  illa  in  evangelio  loannis  samaritana  sextum  se 
habere  maritum  dicens ,  arguitur  a  Domino  quod  non  sit 
vir  eius.  Ubi  enim  numerus  maritorum  est ,  ibi  vir  ,  qui 
proprie  unus  est,  esse  desiit  (93)  ,  »  et  alibi  passim  ea- 
dem  repetit  (94). 

Nec  ab  hac  sententia  discrepare  videtur  s.  Fulgentius 
qui  bigamiam  tantum  aut  trigamiam  ex  indulgentia  per- 
missam  docet ,  nec  ulterius  progreditur  (95) ;  nec  non  He- 
rardus  turonensis  episcopus  ,  qui  inter  capitula  a  se  col- 
lecta  ,  hoc  etiam  inseruit :  «  NuUus  laicus  plus  quam  duas 
uxores  habeat :  quod  extra  est  ,  ad  adulterium  pertinet , 
similiter  et  mulier  (96).  »  In  Poenitentiali  romano  apud 
Hugonem  Menardum  ad  librum  sacramentorum  s.  Grego- 
rii  M.  constitutum  est:  «  Si  cuiuslibet  hominis  mortua  fue- 
rit  uxor ,  habet  potestatem  accipere  alteram :  similiter  et 
muHer.  Si  tertium  acceperit ,  ieiunet  hebdomadas  tres : 
si  quartum  acceperit  ,  ieiunet  hebdomadas  viginti  et 
unam  (97).  » 

Haec  quidem  verissima  sunt ,  ostenduntque  ecclesiao 
spiritum  respectu  viduitatis  et  castitatis  ,   ceterum   nemo 

(92)  In  lerem.  lib.  III.  cap.  16.  vol.  l.  opp.  ed.  Vallars.  tom.  IV.  col.  951. 

(93)  Lib.  I.  adv.  lovimau.  ed.  cit.  tom.  II.  col.  263. 

(94)  Ut  in  ep.  ad  Ageruchiara  de  monogamia  ed.  cil.  n.  123.  quaetotaest 
de  hoc  argumento  ,  ubi  ad  persuadendam  monogamiam  pleraque  desurapsit 
ex  Tertulliano,  etsi  diversa  oranino  mente.  Nam  Tertullianus  ut  illegitimam 
polygamiam  successivam  traducit;  contra  vero  s.  Hieronymus  ab  ea  abducit  vi- 
duos  aut  viduas  raaioris  perfectionis  causa. 

(95)  De  Fide  ad  Petr.  cap.  3.  n.  43.  Itera  c.  41.  n.  83.  ed.  Paris.  1684. 

(96)  N.  CXI.  apud  Labb.  tom.  VIII.  concil.  p.  635,  floruit  autem  Hererdus 
an.  S58. 

(97)  Opp.  s.  Greg.  ed.  Maur.  tom.  III.  col.  469. 


CAP.  II.  DE  POLYGAMIA  SUCCESSIYA.  ART.II.  105 

ex  his  qui  recensiti  sunt  proprie  polygamiam  successivam 
damnavit. 

Etenim  vel  ipse  s.  Hieronymus  qui  durius  prae  cete- 
ris  locutus  est,  mentem  suam  data  occasione  exposuit ;  cura 
enim  ipse  liac  de  causa  in  suspicionem  apud  nonnullos 
aemulos  potissimum  ac  detractores  venisset,  apologiam  scri- 
psit  eorum  quae  in  lib.  contra  lovinianum  hoc  de  argu- 
mento  exaraverat.  Ait  autem  inter  cetera  in  hac  apologia 
s.Doctor.  «Erubescat  calumniator  meus ,  dicens  me  prima 
damnare  matrimonia ,  quando  legit :  Non  damno  digamos 
et  trigamos ,  et  si  dici  potest  octogamos.  Aliud  est  non  dam- 
nare,  aliud  praedicare.  Aliud  est  veniam  concedere,  aliud 
praedicare  virtutem.  Si  autem  durus  in  eo  videor ,  quia 
dixi :  quidquid  aequaliter  licet ,  aequali  lance  pensandum 
est ;  puto  non  me  crudelem  iudicabit  et  rigidum ,  quia  alia 
loca  virginitati  et  nuptiis ,  alia  trigamis  et  octogamis ,  et 
poenitentibus  legerit  praeparata.  Christum  in  carne  vir- 
ginem ,  in  spiritu  monogamum ,  quod  unam  haberet  eccle- 
siam ,  noster  in  reliquis  sermo  testatus  est ,  et  crediti  su- 
mus  nuptias  damnare  (98)  !  » 

Post  adeo  diserta  verba  facile  est  emollire  duriusculas 
eius  phrases  quibus  identidem  trigamiam  aliasque  ulterio- 
res  nuptias  vellicavit.  Sic  sensus  patet  eorum  quae  scri- 
psit  contra  lovinianum :  «  Considera ,  quod  quae  duos  ha- 
buit  viros ,  etiamsi  anus  sit  et  decrepita ,  et  egens  ,  ecclesiae 
stipes  non  meretur  accipere.  Si  autem  panis  illi  toUitur 
eleemosynae ,  quanto  magis  ille  panis  qui  de  caelo  descen- 
dit ,  quem  qui  indigne  comederit,  reus  erit  violati  corporis 
et  sanguinis  Domini  (99)?»  Reus  nempe  efficitur  ob  ani- 
mum  lascivientem  quem  praesefert ,  non  ob  nuptias  in  se 
spectatas.  Idem  dic  de  eo  quod  in  epist.  ad  Ageruchiam 
affirmat :   «  Ab  officio  sacerdotii  digamus  excluditur  .  .  . 

(98)  Epist.  XLVIII.  ad  Pammacli.  ed.  cit.  n.  9.  fom.  1.  col.  217. 

(99)  Lib.  I.  n.  14.  ed.  Vallars.  tom.  H.  col.  26'». 


106  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

Quamquam  lege  sacerdotali  teneatur  et  laicus ,  qui  talem 
praebere  se  debet,  ut  possit  eligi  in  sacerdotium.  Non  autem 
eligitur ,  si  digamus  fuerit.  Porro  eliguntur  ex  laicis  sacer- 
dotes.  Ergo  et  laicus  tenetur  mandato,  per  quod  ad  sacer- 
dotium  pervenitur  (100).»  INempe  loquitur  hic  s.  Doctor  de 
quadam  convenientia  et  congruentia  ,  non  autem  de  obliga- 
tione  presse  sumpta ,  alioquin  in  absurda  dilapsus  fuisset. 

Eorum  autem ,  quae  scripsit  s.  Doctor  in  comment.  in 
leremiam  sensus  planus  est ,  si  eius  contextus  inspicia- 
tur ,  qui  ita  se  habet :  « Unde  superflua  novi  haeretici 
( loviniani )  reprehensio ,  qua  docuimus  digamiam  et  tri- 
gamiam  non  ex  lege  descendere  ,  sed  ex  indulgentia.  Aliud 
est  enim  facere ,  quod  per  se  bonum  sit ,  aliud  ideo  con- 
cedi  ne  peiora  faciamus.  Dicit  enim  et  ipse  (Apostolus) 
caussas  ,  cur  velit  adolescentulas  viduas  nubere,  inferens  : 
lam  enim  quaedam  earum  ahierunt  retro  post  satanam.  Si- 
mulque  praeceptor  continentiae,  et  perpetuae  castitatis ,  et 
aequalem  se  blasphemans  Deo  ,  laudat  terna  quaternaque 
coniugia,  quae  ego  non  tam  coniugia ,  quam  miseriarum 
solatia ,  et  extremam  tabulam  naufragorum :  nisi  forte  tri- 
buit  indulgentiam  amazzonibus  suis ,  ut  usque  ad  decre- 
pitam  senectutem  bella  libidinum  experiantur  (101).»  Ita- 
que  non  absolute  iterata  eiusmodi  coniugia  s.  Doctor 
damnavit  et  in  se,  sed  unice  respectu  nubentium. 

Ex  his  pariter  vis  illarum  phrasium  colligitur  quas 
s.  Hieronymus  identidem  usurpavit  ad  iteratas  nupias  de- 
primendas ,  uti  cum  eas  vocat  mitiores  prostitutiones ,  aut 

(iOO)  N.  6.  ed.  cit.  col.  898.  atque  hic  obiter  noto ,  qnod  antea  indicavi 
ipsum  argiimentura  prolatum  fuisse  a  Tertulliano ,  atque  inde  a  s.  Hieronymo 
desumptum  licet  fme  spirituque  diverso.  Sic  enim  ratiocinabatur  Tertullianus 
in  lib.  De  exhortalione  castit.  ut  adstrueret  universim  monogamiae  necessita- 
tem :  «  Omnes  nos  Deus  vult  dispositos  esse  ,  ut  ubique  sacramentis  eius  obeun- 
dis  aptisimus.  Unus  Deus  ,  una  fides,  una  et  disciplina.  Usque  adeo  nisi  et  laici 
ea  observent  per  quae  presbyteri  adleguntur ,  quomodo  erunt  presbyteri ,  qui 
de  laicis  adleguniur  ? » 

(!0l)  Loc.  cit.  in  lerem. 


CAP.  II.  DE  POLYGAMU  SUCCESSIVA.  ART.  II.  101 

scortationes ;  aut  cum  viros  priori  superinductos  cum  viris 
comparat  mulieris  samaritanae ,  qui  post  primum  proprie 
viri  non  fuerunt ,  cum  talis  ex  eius  sententia  nonnisi  unus 
fuerit  (102).  Quo  sensu  idem  s.  Pater  intelligi  debet  cum 
refert  se  Romae  vidisse  «  duo  inter  se  paria  vilissimorum 
e  plebe  hominum  comparata ,  unum ,  qui  viginti  sepelisset 
uxores,  alteram,  quae  vicesimum  secundum  babuisset  ma- 
ritum ,  extremo  sibi  ,  ut  ipsi  putahant ,  matrimonio  copu- 
latos.  Summa  omnium  expectatio  virorum  pariter  ac  foe- 
minarum ,  post  tantas  rudes  quis  quem  prius  efFerret.  Vicit 
maritus ,  et ,  totius  Urbis  populo  confluente ,  coronatus  ,  et 
palmam  tenens  adoreamque  ,  per  singulos  sibi  acclamantes, 
uxoris  multinubae  feretrum  praecedebat.  Quid  dicemus , 
subdit,  tali  mulieri?  Nempe  illud  ,  quod  Dominus  Samari- 
tanae  :  viginti  duos  habuisti  maritos ,  et  iste  a  quo  nunc 
sepeliris ,  non  est  tuus  (103).»  Nam  in  hac  ipsa  epistola  in 
qua  hoc  factum  refert ,  aperte  protestatur  se  non  damnare 
digamiam  dicens :  «  Quid  igitur?  damnamus  secunda  ma- 
trimonia?  absit:  sed  monogamos  ad  continentiam  provo- 
camus.»  Quod  autem  heic  scribit  s.  Hieronymus  intelligi 
aequum  est  non  de  stricta  tantum  digamia,  sed  de  poly- 


(102)  Notandum  est  non  modo  s.Irenaeum  pro  certo  habuisse  quatuor  viros 
quos  habuit  Samaritana  post  primum  non  fuisse  legitimos  eius  viros ,  saltem 
ex  nonnullorum  interpretatione ,  ut  vidimus ,  sed  id  ipsum  tenuisse  s.  Basilium 
epist.  ed.  Maur.  188.  ubi  can.  4.  scribit :  »  Quapropter  et  Dominus  Samaritanae, 
quae  maritos  quinque  per  vices  habuerat,  quem  nunc  ,  inquit,  habes  maritus 
non  est:  Quippe  quod  ii ,  qui  digamiae  mensura  exciderunt,  digni  nonsunt, 
qui  vel  mariti  vel  uxoris  nomine  appellentur.  »  Idemque  censuisse  s.  Hierony- 
raum.  At  dubitari  nequit  viros  illos  de  quibus  loquitur  Christus  vere  fuisse  le- 
gitimos,  uti  s.  Augustinus,  Beda  ,  Eutymius,  aliique  passim  docent,  atque  ut 
etiam  patet  ex  antithesi  quam  instituit  Salvator  inter  quinque  priores  viros  quos 
habuit  mulier  illa,  et  sextum  quem  dicit  non  fuisse  eius  virum.  Praeterea  con- 
stat  in  veteri  lege  numquam  polygamiam  successivam  fuisse  prohibitam ,  ac  de- 
terminatam  ad  secundum  tantum  coniugium.  Imrao  patet  saltem  septem  po- 
tuisse  mulierem  viris  successive  nubere,  ex  casu  a  sadducaeis  Chrislo  proposito 
/de  septera  fratribus ,  qui  successive  eamdem  mulierem  in  uxorem  susceperant. 
Cf.  Salmerou.  in  I.  ad  Cor.  c.  VII.  Cornel.  a  Lap.  in  cap.  IV.  s.  loau. 

(103)  Epist.  CXXIII.  ad  Ageruch.  n.  10. 


108  LIB.   III.   SECT.   I.   DE    MATR.   CHRIST.  UNITATE. 

gamia  generatim ,  ut  constat  ex  aliis  eiusdem  testimoniis 
quae  superius  descripsimus ,  eo  vel  magis  quod  non  dif- 
fiteatur  viginti  duos  priores ,  quibus  liaec  mulier  nupserat , 
fuisse  maritos. 

Et  haec  de  Hieronymo.  Quod  vero  spectat  ad  s.  Ful- 
gentium  nullam  facessit  difficultatem  quod  in  secundis  et 
tertiis  nuptiis  constiterit  neque  ulterius  fuerit  progressus. 
Nam  non  in  sensu  quem  vocant  exclusivo  ea  scripsit ,  per- 
inde  ac  si  ulteriores  nuptias  abiecerit  ,  sed  ideo  stetit 
in  tertiis  nuptiis,  quod  ut  plurimum  in  eis  homines  si- 
stere  soleant.  Nihil  est  quod  nos  cogat  alio  in  sensu  verba 
eius  accipere ,  quae  ita  se  habent  :  «  Firmissime  tene  , 
et  nullatenus  dubites  ....  Nuptias  quoque  divinitus  insti- 
tutas  et  benedictas  ....  Nec  solas  primas  nuptias  a  Deo 
institutas  :  sed  etiam  secundas  et  tertias ,  pro  eorum ,  qui 
se  continere  non  possunt ,  infirmitate  concessas.  »  Sane 
s.  Fulgentius  ubique  fidissimum  s.  Augustini  discipulum 
se  profitetur;  cum  autem  s.  Augustinus  et  tertias  et  ul- 
teriores  probaverit  nuptias  tanquam  licltas ,  non  alio  sensu 
enarrari  debet  s.  Fulgentius. 

Herardus  archiepiscopus  turonensis  varios  canones  di- 
sciplinares  collegit  quos  ecclesiae  suae  servandos  propo- 
suit  sancivitque  in  concilio  a  se  celebrato.  Non  indicat 
vero  fontes  unde  eos  adsciverit  ;  forte  hunc  de  quo  est 
sermo,  ex  abquo  auctore  graeco  decerpsit  trigamiae  ad- 
verso.  Aut  etiam  adulterii  vocem  latiori  significatione  usur- 
pavit  ut  viduos  magis  a  consectandis  tertiis  et  ulterioribus 
nuptiis  deterreret  eadem  ratione  qua  se  gessit  s.  Hiero- 
nymus.  Quod  etiam  coniicio  ex  iis  quae  constituit  idem 
Herardus  can.  XLI.  «Quicumque  viduam  infra  XXX.  dies 
viduitatis  invitam  vel  volentem  acceperit ,  uhra  eam  non 
attingat  :  et  adulterii  poenas  luet  (104) ,  »  nam  si  de  vero 
coniugio  ,   ut  videtur ,   hoc  in  canone  agitur ,   non  potest 

(lOi)  Apud  Labl).  loc.  cit.  col.  «30. 


CAP.  II.  DE  POLYGAMIA  SUCCESSIVA.  ART.  II.  109 

nisi  in  lata  significatione  vox  adulterii  accipi ,  ob  indecen- 
tiam  scilicet  eiusmodi  citissimae  coniunctionis.  Quidquid 
porro  sit ,  exploratum  est  hunc  canonem  adversari  doctri- 
nae  et  praxi  ecclesiae  romanae ,  imo  et  universae  ecclesiae 
occidentalis. 

Demum  Poenitentiale  romanum  aperte  ostendit  ceu  legi- 
tima  spectata  ab  ecclesia  latina  fuisse  coniugia  trigamorum 
ac  tetragamorum  ;  nam  qui  sic  nuptias  contraxerunt  in- 
vicem  non  separantur ,  prout  separari  iubentur  qui  altero 
coniuge  vivente  alium  duxerit.  Sic  enim  in  eodem  Poeni- 
tentiali  statuitur  :  «  Si  quis  legitimam  uxorem  habens  di- 
miserit  illam  ,  et  aliam  duxit ,  illa  quam  duxit  non  est 
illius.  Non  manducet  neque  bibat,  neque  omnino  in  ser- 
mone  sit  cum  illa  ,  quam  male  accepit  (105).»  Apposite  in 
hunc  obiectum  locum  Hugo  Menardus.  «  Haec  constitutio, 
scribit ,  si  tertiam  acceferit  etc.  notanda  :  quamvis  enim 
bigamos,  trigamos  etc.  permittat  ecelesia ,  quia  tamen  haec 
polygamia ,  seu  nuptiarum  repetitio  aliquid  incontinentiae 
in  homine  notat ,  eiusmodi  homines  praeter  irregularitatis 
notam  quibusdam  aliis  poenis  olim  subiacere  voluit  (106) .» 

IUud  autem  pro  certo  exploratoque  in  universa  eccle- 
sia  tum  orientali  tum  occidentali  habitum  semper  fuit, 
excludendos  esse  digamos  a  sacris  ordinibus  ob  Apostoli 
auctoritatem  scribentis  «Oportet  episcopum  esse  unius  uxo- 
ris  virum  (107).  »  Quae  quidem  ad  ceteros  sacerdotii  gra- 
dus  extensa  sunt  ab  ecclesia  iuxta  Apostoli  mentem.  Ex 
innumeris  prope  documentis ,  quae  hanc  in  rem  afferri 
possent ,  contentus  ero  testimonio  s.  Epiphanii,  qui  ex- 
presse  affirmat  quod  «secundis  nuptiis  implicatus  in  ec- 
clesia  ad  sacerdotium  non  admittitur ;  tametsi  aut  sese  ab 


(105)  Opp.  s.  Greg.  M.  tom.  III.  col.  469. 

(106)  Loc.  cit.  col.  476.  Cf.  etiam  de  hoc  argiimento  Cotelerium  iii  nota  66. 
ad  caput  II.  libri  tertii  Constit.  aposiolic. 

(107)  I.  Tim.  III.  2.  et  ad  Tit.  I,  7. 


110  LIB.  III.  SECT.  I.  DE  MATR.  CHRIST.  UNITATE. 

uxore  contineat,  aut  sit  viduus.  Eiusmodi ,  inquam  ,  ab 
episcopi,  preshyteri,  diaconi  ^  et  suhdiaconi  gradu  reiici- 
tur  (108).»  Haec  eadem  alibi  inculcat  scribens:  «Ita  enim 
profecto  sese  res  habet ,  ut  post  Christi  in  orbem  ter- 
rarum  adventum  eos  omnes ,  qui  secundum  priores  nuptias 
mortua  uxore  alteris  sese  nuptiis  illigarint ,  sanctissima 
Dei  disciplina  reiiciat:  propterea  quod  incredibilis  est  sacer- 
dotii  honor  et  dignitas.  Atque  istud  ipsum  sacrosancta  Dei 
ecclesia  cum  omni  provisione  diligentiaque  servat  (109).» 
Quod  adeo  verum  est,  ut  ne  ariani  quidem  contra  com- 
munem  illam  ,  receptamque  consuetudinem  agere  ausi  fue- 
rint.  Nam  idem  s.  Pater  refert  losephum  comitem  cum 
ariani ,  ut  ad  partes  suas  illum  traherent ,  episcopatum  ei 
poUicerentur ,  ne  invitus  ab  illis  ordinaretur ,  priore  con- 
iuge  defuncta,  secundas  nuptias  iniisse  (110).  Testimonium 
Origenis  hac  pariter  de  re  disertum  superius  attulimus. 
Quare  concilium  valentinum  sub  Damaso  celebratum  sta- 
tuit  «Uti  digami  ne  ordinentur  clerici ,  etiamsi  gentiles 
adhuc  se  infelicis  sortis  necessitate  maculaverint  (111).» 
Quod  dictum  est  de  bigamia  muho  magis  de  trigamia  in- 
telligi  debet;  nam  conc.  toletanum  I.  can.  IV.  decrevit : 
«Subdiaconus,  defuncta  uxore  ,  si  aliam  duxerit,  ab  officio 
in  quo  constitutus  fuerat ,  amoveatur  ,  et  habeatur  inter 
ostiarios  vel  inter  lectores  .  .  .  Qui  vero  tertiaro ,  quod  nec 
dicendum ,  aut  audiendum  est,  acceperit;  abstentus  bien- 

(108)  In  Expositione  fidei  n.  XXI.  ed.  Petav.  tom.  I.  pag.  1104. 

(109)  Heres.  LIX.  n.  4.  eiusd.  ed.  tom.  1.  pag.  496.  loquitur  autem  de 
episcopis  presbyteris  et  diaconis. 

(110)  Haeres.  XXX.  n.  V. 

(111)  Apud  Hard.  Acta  conc.  tom.  I.  col.  795.  qui  canon  constitutus  est 
ad  excludendam  interpretationem  praeposteram  nonnullorum  qui  verba  Apostoli 
unius  uxoris  virum  de  unica  uxore  ducta  post  baptismum  intclligebant.  En 
integra  canonis,  qui  est  n.I.  verba:  «Sedit  igitur  ,  neminem  post  hanc  synodum, 
qua  eiusmodi  illicitis  vel  sero  succurritur,  de  digamis,  aut  internuptarum 
marltis,  ordinari  clericum  posse.  Nec  requirendum,  utrumne  initiati  sacramentis 
divinis,  anne  gentiles  hac  se  infelicis  sortis  necessitate  macularint ,  cum  |divini 
praecepti  casta  sit  forma. » 


CAP.  II.  DE  POLyGAMIA  SUCCESSIVA.  ART.  IL  111 

nio  ,  postea  inter  laicos   reconciliatus  per  poenitentiam  , 
communicet  (112).  » 

Atque  haec  de  ecclesiae  spiritu  et  doctrina  circa  po- 
lygamiam  sive  simultaneam  sive  successivam  dixisse  suf- 
ficiat.  Quibus  ea  quae  nobis  proposuimus  in  hac  prima 
sectione  absolvimus  quae  ad  matrimonii  unitatem  spectant 
in  quovis  ordine ;  tum  nempe  in  ordine  naturali ,  tum  in 
ordine  politico ;  tum  in  ordine  religioso  sub  quo  expen- 
dimus  quaenam  in  lege  mosaica  unitas  viguerit ,  et  quae- 
nam  vigeat  in  lege  evangelica  sive  respecta  polygamiae 
simultaneae  sive  respectu  polygamiae  successivae. 

(112)  Ibid.  col.  990.  Cf.  Petavium  in  not.  ad  haeres  LXXX.  Messalianorum 
tom.  H.  opp.  s.  Epiphan.  p.  346.  seqq.  ubi  explodit  haereticorum  exceptione». 


SKt:TIO  ALTEHA  ;  u, 

DE  INDISSOLUBILITATE  MATIIIMOMI 
CHRISTIANI 


A.d  eum  modum  quo  monogamia  in  perfectam  et  imper- 
fectam  distinguitur ,  sic  indissolubilitas  alia  plena  est  et 
perfecta,  alia  vero  imperfecta.  Indissolubilitas  perfecta 
respicit  vinculum ,  adeo  ut  coniugium  ( consummatum  sal- 
tem  )  numquam  dissolvatur  quoad  vinculum,  ac  numquam 
propterea  liceat  vivente  coniuge  coniugium  aliud  iniri ; 
imperfecta  vero  respicit  domesticam  societatem ,  quae  dis- 
solvi  potest,  quin  tamen  liceat  coniugibus  ita  divulsis  ad 
alias  nuptias  transire  ,  adeoque,  manente  vinculo  ,  solvi 
coniugium  tantum  possit  quoad  torum  et  cohabitationem. 

Rursum  indissolubilitas  spectari  potest  in  matrimonio 
fidelium  vel  iam  consummato  ,  vel  rato  tantum  necdum 
consummato  ;  illud  indissolubile  prorsus  est ,  hoc  quan- 
doque  dissolvi  potest. 

Praetermissa  vero  disceptatione ,  utrum  matrimonia  in- 
fidelium ,  quae  mra  sunt ,  sed  non  rata  per  professionem 
christianae  religionis  dissolvi  possint  nec  ne,  cum  de  ea 
quantum  opus  erat  alias  disseruerimus  (1) ,  plures  sunt 
agitandae  quaestiones  circa  coniugia  fidelium  sive  quoad 
dissolutionem  perfectam,  sive  quoad  imperfectam.  Ex  his 
aliae  sunt  theoreticae  ,  aliae  practicae. 

Ad  quaestiones  theoreticas  revocamus  indissolubilita- 
tem  perfectam  spectato  iure  naturae  et  lege  mosaica.  In- 
ter  practicas  recensemus  ius  evangelicum  et  ecclesiasticum 

(1)  In  Praelect.  theolog.  tract.  De  mafrim.  cap,  II.  prop.  II.  nec  non  in 
superiore  libro  quoad  dispensationes. 

111  8 


114  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.   MATR.   CHRIST. 

tam  relate  ad  indissolubilitatem  perfectam ,  quam  ad  im- 
perfectam ;  quae  quidem  quaestiones  non  levis  sunt  mo- 
menti  tum  ob  novatorum  potissimum ,  quos  sacrorum  emen- 
datores  vocant ,  placita ,  tum  ob  graecorum  doctrinam  et 
praxin  ;  tum  etiam  ob  leges  quasdam  civiles  pluribus  in 
regionibus  diversisque  temporibus  hac  de  re  constitutas; 
tum  denique  ob  incredulorum  impiorumque  hominum  co- 
namina ,  qui  una  cum  non  paucis  sive  communistis ,  sive 
etiam  theologis,  saltem  nomine  tenus,  catholicis  adversus 
ecclesiae  doctrinam  indentidem  insurrexerunt. 

Primum  itaque  de  indissolubilitate  agemus  christiani 
matrimonii  iam  consummati  ;  deinde  de  imperfecta  dis- 
solutione  coniugii ,  seu  potius  de  coniugum  divisione  quoad 
torum  et  habitationem  disseremus ;  denique  matrimonium 
ratum  et  nondum  consummatum  solvi  quandoque  posse 
ostendemus. 

Porro  indissolubilitas  coniugii  spectari  potest,  ut  in- 
nuimus  ,  ratione  habita  sive  legis  naturae ,  sive  legis  scri- 
ptae,  sive  legis  evangelicae. 

Num  divortium  quoad  vinculum ,  seu  dissolubilitas  per- 
fecta  iure  naturae  vetita  sit  an  indulta,  disceptatio  viget 
inter  iuris  naturalis  interpretes.  Idem  dic  quoad  ad  dis- 
solubilitatem  coniugii  in  lege  mosaica  ,  circa  quam  non 
minima  agitatur  controversia  inter  theologos.  De  dissolu- 
bilitate  in  lege  evangelica  nulla  quidem  inter  christianos 
doctores  movetur  quaestio ,  cum  ratum  exploratumque  sit 
penes  cordatos  catholicos  doctores  omnes,  a  Christo  su- 
blatam  esse  omnem  divortii  causam  ;  ast  gravis  magno- 
que  animorum  aestu  agitata  est,  et  adhuc  agitatur  quae- 
stio  inter  catholicos  et  novatores ,  item  inter  catholicos  et 
graecos ,  ac  tandem  inter  catholicos  et  pseudo-politicos 
circa  coniugii  dissolutionem  ob  adulterium. 

Cum  nobis  proposuerimus  in  altera  huius  tractationis 
parte  pro  viribus  controversiam  han-^  sub  omni  respectu 


CAP.  I.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.    lURE  NATDRAE.  ART.  I.       115 

expendere  atque  complecti  ,  hinc  singulis  capitibus  exa- 
mini  subiiciemus  quae  in  controversiam  veniunt  sub  multi- 
plici  respectu,  ita  tamen ,  ut  brevius  absolvamus  ea  quae 
mere  theoretica  sunt  circa  ius  naturae  ,  et  circa  ius  an- 
tiquum  legis  mosaicae  ,  quo  diligentius  quaestiones  sub 
lege  evangelica  tum  adversus  novatores  ,  tum  adversus 
graecos  ,  tum  adversus  pseudo-politicos  versemus ,  ut  sar- 
tam  tectamque  catholicae  ecclesiae  doctrinam  et  praxim 
habeamus. 

CAFUX  I. 

DE    INDISSOLIBILITATE    MATRIMONII    lUXTA    LEGEM    NATURALEM, 
MOSAICAM    ET    EVANGELICAM. 

.  ARTICULUS  I. 

De  Matrimonii  indissolubilitate  spectato  iure  naturae. 

Consummato  etiam  matrimonio ,  coniugale  vinculum 
dissolubile  esse,  seu  admittere  posse  divortium  cum  po- 
testate  aliud  coniugium  ineundi ,  non  pauci  scriptores 
ratione  habita  solius  legis  naturalis  edixerunt  vel  absolute , 
vel  saltem  in  peculiaribus  rerum  adiunctis. 

Prae  ceteris  absolute  dissolvi  posse  coniugium  con- 
tendunt  Hennet  in  Galliis  (2),  nec  non  Ben.  Leon.  Werkmei- 
ster  (3) ,  ac  Adamus  Braun  (4)  in  Germania  ;  pseudo-politici 
passim  ac  pseudo-philosophi,  inter  quos  eminet  Bentham 

(2)  In  op.  cui  tit.  Du  divorce  I.  vol.  in  8.  J785.  Adversus  quem  scripserunt 
D.  Chapt.  de  Restignac  morte  mulctatus  die  2.  vel  3.  Septembr.  an.  1792.  ab 
impiis  reipublicae  gallicanae  primoribus.  Is  igitur  publici  iuris  fecit  op.  Ac- 
cord  de  la  rdvelafion  et  de  la  raison  duob.  volum.  in  8.  1790.  Nec  non  Bar- 
ruel:  Lettres  sur  le  divorce  a  un  depute  de  VassembUe  nationale  vol.  un. 
in-s.  1788. 

(3)  Apud  Roskovkny,  qui  plures  auctores  divortii  patrocinatores  in  Ger- 
mania  recenset  in  op.  cit.  De  matrimon.  in  ecclesia  catholica  tom.  II.  De  in- 
dissolubilit.  matrim.  'Augustae  Vindelicor.  1840.  pag.  28  seqq. 

(4)  In  peculiari  dissertat.  de  hoc  argumento ,  quem  impugnavit  lacobi  in 
op.  Indissolubilitas  vinguli  matrimonialis  Moguntiae  1788.  vol.  un.  in-8. 


116  LIB.llI.SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.   MATR.   CHRIST. 

anglus  (5) ,  Ferrari  italus  iam  pridem  professor  in  parisiensi 
accademia ,  communismi  et  socialismi  fervens  promotor  (6) , 
ac  generatim  omnes  adstipulatores  communismi  et  socia- 
lismi  pro  hac  doctrina  pugnarunt  ac  pugnant  (7). 

Dissolvi  autem  posse  saltem  in  peculiaribus  rerum  ad- 
iunctis  iure  naturae  coniugium  illi  omnes  tuentur  ,  qui 
propugnant  infidelitatem  in  coniugio  seu  adulterium  cau- 
sam  esse  perfectae  dissolutionis  etiani  in  religione  chri- 
stiana  ,  prout  passim  docent  protestantes  plerique  omnes , 
de  quibus  suo  loco  agemus.  Sane  Pufendorfius  hanc  quae- 
stionem  expendens,  quamvis  indefinite  minime  admittat 
dissolutionem  coniugii  ,  tamen  cum  agitur  de  adulterio  , 
illo  interveniente ,  coniugium  iure  naturae  dissolvi  posse 
profitetur  scribens  :  «  Divortii  iusta  causa  erit  ,  si  uxor 
alteri  corporis  sui  copiam  faciat ,  et  quidem  ultro ;  »  imo 
etiam  praeter  adulterium  ,  alias  quoque  causas  divortii 
ex  eodem  iure  subnectit:  «  Inde  saUem ,  inquit,  ex  mero 
iure  naturali  alter  coniugum  vinculo  liberabitur  propter 
malitiosam  alterius  desertionem  ,  et  pertinacem  atque  ul- 
troneam  debiti  coniugalis  denegationem  (8).  » 

lurisconsuhi  dum  ex  solo  rationis  lumine  quaestionem 


(5)  Ocuvres  de  I.  Bentham  kirisconsuUe  Anglais.  TraMs  de  legislation 
civile  et  p^nale  Bruxelles  1829.  Troisieme  partie  cU.  V.  Du  Mariage  sect.II.  Pour 
quel  iemps ?  Es.dimen  du  divorce.  pag.  llCsuiv. 

{6)  Filosojia  della  rivoluz.  ed.  di  Londra  1851.  p.  188.  Cynicus  hie  auctor 
undique  verrere  non  erubuit  sordes  scriptorum  Germaniae  et  Galliae ,  qui  notio 
nem  matrimonii  penitus  everterunt.  Cf.  de  hoc  auctore  cl.  Erail,  Avogadro  Teo 
rica  delV  Tsiituzione  del  matrim.  Torino  18.53.  tom.  I.  cap.  7.  et  alibi  passira 

(7)  Cf.  J.  L  Thonissen  Le  socialisme  depuis  Vantiquitd  v.isqu'd,  la  constit 
/rancaise  du  14.  lanv.  1852.  duob.  vol.  in  8.  Louvain  1852.  Nec  non  Auct.  op 
Le  communisme  et  ses  causes  duob.  vol.  in  8.  Avignon,  1848.  et  1849. 

(8)  Sam.  L.  B.  A.  Pufendorf.  De  iure  naturae  et  gentium.  Francof.  1759. 
tom.ll.  lib.  Vl.  c.  1.  De  matrim.  §.  21.  qui  ex  principiis  suae  sectae  iudicavit  de 
iure  naturae.  Eadem  ratione  se  gesserunt  Heineccius  ac  Seldenus ,  qui  praeterea 
Talde  se  propensiores  praebuerunt  ad  solvenda  coniugia  iuxta  naturae  ius.  Cf. 
La  scienza  del  diritto  pubblico  del  signor  D.  Damiano  Romano ,  ovvero 
la  scienza  dcl  diritto  della  natura  e  delle  genti.  Napoli  17G3.  tom.  II. 
part.  fl.  Della  Morale.  Dissert.  II.  pag.  55  seqq. 


CAP.  I.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  lURE  NATURAE.  ART.  I.        117 

hanc  agitant ,  in  diversas  pariter  abiere  sententias ,  aliis 
contendentibus  ita  indissolubile  esse  coniugii  yinculum  , 
ut  nullo  umquam  in  casu  disrumpi  posse  censeant;  aliis 
vero  affirmantibus  non  modo  posse  ,  sed  debere  etiam 
pluribus  in  casibus  connubium  dissolvi ,  quod  secus  in- 
iustum  ,  ac  importabile  iugum  foret  (9) . 

Philosophi  inter  ethnicos  sapientissimi  matrimonii  con- 
tractum  indissolubilem  esse  non  censuerunt ,  sed  licita  exi- 
stimarunt  repudia ,  ut  constat  de  Platone  (10),  Catone  (11), 
Tullio  (12);  deque  iurisconsultis  PauUo,  Caio,  Ulpiano(13), 
aliisque  teste  Plutarcho  (14). 

Inter  protestantes  alii  affirmant  ex  solo  etiam  iure  na- 
turae  matrimonium  esse  perpetuum;  inter  quos  Pufendor- 
fius  ,  licet ,  ut  nuper  vidimus ,  exceptiones  aliquot  admit- 
tat ,  tamen  generatim  ait :  « Nec  minus  natura  tam  arctae 
coniunctionis  ostendit  matrimonium  debere  esse  perpe- 
tuum  (15)  ;  »  eidemque  sententiae  adstipulantur  Heinec- 
oius  (16) ,  Kemmerichius  (17),  aliique.  Sed  alii  indissolu- 
bilitatem  ex  iure  potius  positivo  deducunt ,  uti  Thomasius  , 
Weherus ,  Wernherus  ,  Fridericus  Ludovici ,  aliique  bene 
multi  (18). 

Sed  haec  heterodoxorum  doctrina  confundenda  non  est 

(9)  Horum  prolixum  elenchum  exhibet  Roskov^ny  op.  cit.  in.  Nist.  litfe- 
raria    §.  2  seqq.  et  iterum  in  Docirina  '/ationis  §.  34  seqq. 

(10)  Lib.  I.  De  legibus.  Dial.  II. 

(11)  Apud  s.  Augustin.  De  bono  coniugali  cap.  XVIII.  et  in  lib.  Defideet 
operib.  cap.  VII. 

(12)  Apud  8.  Hieronym.  Ub.  I.  advers.  lovinian.  n.  48.  Notum  est  eius  re- 
pudium  Terentiae ,  quae  postea  nupsit  secundo  Sallustio  Ciceronis  inimico ,  ac 
tertio  Messallae  Corvino. 

(13)  Lib.  I.  2.  De  fin.  ff.  Dc  divortiis. 

(14)  Quaestiones  romanae.  opp,  ed.  Guiielmi  Xylandri  interpr.  tom.  II. 
pag.  276  seq.  Francof.  1599. 

<15)  De  o/ftciis  hom.  et  civis  lib.  II.  c.  2.  §.  5.  item  De  iure  nat.  et  gent. 
lib.  VI.  c.  1. 

(16)  Elem.  lib.  II.  c.  2.  §.  449. 

(17)  Elem.  lib.  II.  c.  2.  §.  4. 

(18)  Apud  Schwarz  Insiitut.  iur.  natur.  et  gent.  part.II.tit.I.  Instat.  §.  L 


118  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

cum  scientia  gravissimorum  quorumdam  theologorum  ec- 
clesiae  catholicae.  Hi  enim  etsi  matrimonium ,  spectata 
sola  naturali  lege,  solvi  aliquando  posse  defendant;  id  ta- 
men  non  faciunt,  ut  eius  indissolubilitatis  legem  impu- 
gnent  vel  laxent,  sed  quod  eam  iure  divino  positivo,  atque 
potissimum  propter  sacramenti  rationem  datam  esse  arbi- 
trantur.  Neque  ut  illi ,  de  quibus  supra ,  multis  et  obviis 
de  causis ,  humana  maxime  auctoritate  connubium  dirimi 
posse  statuant;  sed  eius  nexum  solo  naturae  iure  non  ita 
firmum  esse  ,  ut  nulla  de  causa,  etiam  divina  dispensa- 
tione  ,  solvi  queat. 

Hoc  igitur  sensu  Sanchez  (19)  ,  Bellarminus  (20)  , 
Swartz  (21),  aliique  negant  indissolubilitatem  coniugii  ex 
iure  naturae  provenire.  At  longe  plures  (22)  contendunt 
eam  ex  solo  etiam  iure  naturali  satis  probari:  tales  sunt 
Lyra ,  Abulensis  ,  Sotus ,  Covarruvias ,  Corduba ,  Guttierez , 
Ledesma,  Lopez  (23) ,  aliique. 

Hae  sententiae  sin  minus  ad  concordiam  revocari ,  sal- 
tem  conciliari  aliquo  modo  possunt ,  si  accurate  primarii 
iuris  naturae  praecepta  a  secundariis  distinguantur,  quem- 
admodum  nos  etiam  praestitimus  in  priore  huius  libri 
sectione ,  dum  de  unitate  matrimonii  dissereremus.  Hac 
distinctione  posita ,  haec  statui  posse  videntur:  1 .  legem 
indissolubilitatis  non  pertinere  ad  primaria  atque  essen- 
tialia  praecepta  naturae,  qua  concessione  aliquid  damus 
iis  ,  qui  sententiam  negantem  tuentur:  et  2.  addimus  eam 

(19)  Lib.  II.  disp.  13.  qui  novendecim  pro  hac  sententia  auctores  adducit. 

(20)  De  matrim.  cap.  IV.  n.  2. 

(21)  Instit.  iuris  publ.  univers.  nat.  et  gent.  part.  11.  tit.  I.  n.  3  seqq. 
libi  plures  etiam  protestantes  pro  eadem  sententia  allegat. 

(22)  Prout  testatur  s.  Alphonsus  De  matrim.  n.  156.,  qni  magno  numero 
adducit  auctores  pro  hac  sententia  contra  Sanchez.  Ast  non  videtur  satis  se- 
cernere  ius  naturale  stricte  sumptum ,  primarium  atque  essentiale  a  secundario : 
qua  distinctione  facta ,  forte  discrepantes  sententiae  conciliari  possunt ,  ut  vi- 
debimus. 

(23)  Apud  Sanchez  lib.  II.  disp.  13.  n.  4  seqq. 


CAP,  I.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  lURE  NATURAE.  ART.  I.        119 

indissolubilitatem  iure  naturae  esse  omnino  consentaneam  ; 
atque  adeo  3.  ex  iure  secundario  profluere. 

Et  sane  ad  primum  quod  attinet ,  indissolubilitatem 
omnimodam  esse  necessario  atque  essentialiter  a  iure  na- 
turae  praeceptam  probari  non  potest :  imo  spectata  nutura 
matrimonii  non  semper  dissolutio  illi  videtur  adversari. 
Etenim  ad  duo  potissimum  institutum  est  matrimonium,  in 
officium  naturae  ad  speciei  conservationem  ac  proinde  pro- 
lis  procreationem  atque  educationem.  lam  vero  neuter  in- 
terdum  finis  obtineri  potest ,  quum  uxor  est  sterilis ,  vel 
quum  morbus  diuturnus  matrimonii  usum  intercipit.  Quo- 
modo  vero  solo  rationis  lumine  evinci  poterit  in  utroque 
aut  in  alterutro  casu  ius  naturae  ad  perpetuam  continen- 
tiam  aut  ad  prolis  privationem  obligare ,  dissolutionemque 
coniugii  esse  essentialiter  malam  ?  Hinc  Bellarrainus  «  si 
consideres ,  inquit ,  matrimonium  ut  officium  naturae  ad 
propagandam  sobolem  aegre  reddi  potest  ratio  cur  ob  ste- 
rilitatem  coniugis  non  liceat  eam  dimittere  aut  aliam  du- 
cere.  Si  consideres  matrimonium  ut  est  in  remedium  contra 
fornicationem  institutum  ,  cur  non  poterit  uxor  perpetuo 
morbo  laborans  dimitti ,  cur  non  poterit  alia  duci  (24)  ?» 
Quod  si  secundarii  matrimonii  fines  spectantur ,  cuius- 
modi  sunt  remedium  concupiscientiae,  mutuum  subsidium, 
et  si  quae  sunt  alia ,  'ea  non  semper  nec  necessario  per- 
petuitatem  coniugii  flagitant ,  neque  ostendunt  eam  esse 
a  iure  naturae  stricte  praeceptam. 

Praeterea  certum  est,  Deum  interdum,  imo  saepius, 
ut  videbimus,  hac  in  re  dispensasse  ,  dissolutionemque 
vinculi  coniugalis  permisisse.  Ergo  evidens  est  non  esse 
coniugium  ita  firmum  ,  spectato  iure  naturae  ,  ut  numquam 
possit  dissolvi :  si  enim  dissolutio  stricto  et  primario  na- 
turae  iuri  opponeretur ,  ea  utpote  essentialiter  ac  semper 
mala,  numquam  a  Deo  permitti  posset.   lam  vero  constat 

(^4)  Demalr.  cap.  IV.  n.  2. 


120  LlB.llI.  SECT.  ALTEflA.   DE  INDISS.   MATR.  CHRIST. 

ex  Bibliis  eam  fuisse  permissam  in  lege  mosaica  ;  imo 
certum  est  etiam  nunc  consummata  ipsa  infidelium  ccniu- 
gia  exDei  voluntate  quandoque  dissolvi.  Si  qua  igitur  est 
naturalis  lex  indissolubilitatis  ,  ea  non  pertinet  ad  ius  na- 
turae  primarium  atque  essentiale. 

Pronum  vero  est  ostendere ,  eam  esse  naturali  iuri 
prorsus  consentaneam  ,  adeoque  ad  ius  naturale  secunda- 
rium  pertinere.  Id  satis  suadet  ipsa  societatis  coniugalis 
natura,  quae  iuxta  rationalis  naturae  dictamina  debet  iniri. 
Siquidem  ratio  suadet  societatem  coniugalem  perpetuita- 
tem  indissolubilitatemque  exposcere.  Nam  cum  sese  sponsi 
huic  societati  mancipant  natura  duce  et  auctore  ex  affe- 
ctus  vehementia  in  perpetuum  se  obstringere  intendunt , 
ac  firma  voluntate  individuam  vitae  consuetudinem  ducere 
eligunt.  Prolis  non  modo  procreatio ,  sed  physica  quoque 
ac  moralis  institutio  eamdem  indissolubilitatem  permanen- 
tem  postulat,  amor  ipse  instinctivus  ,  ut  ita  dicam ,  paren- 
tum  erga  liberos  quos  communiter  procreant  ad  eam  in- 
ducit  ;  amor  liberorum  pariter  erga  parentes;  ac  demum 
parentum  ipsorum  indigentia  cum  ad  aetatem  perveniunt 
in  qua  sibi  providere  amplius  nequeunt  ,  quum  soboles 
vices  rependere  debeat  parentibus  pro  bonis  quae  per  illos 
adepta  est,  nuptiarum  perpetuitatem  exposcunt  (25).  Quae 
quidem  omnia  rationis  dictamina  haud  parum  labefactan- 
tur,  si  inita  coniugia  possent  ex  contrahentium  voluntate 
et  electione  dissolvi. 

Verum  hanc  ipsam  naturae  intentionem  ad  coniugii 
perpetuitatem  publicae  societatis  bonum  mirifice  confir- 
mat.  Siquidem  ex  mutua  coniugum  separatione  suapte 
natura  oriuntur  familiarum  dissidia .  simultates ,  odia  ob 


(25)  Quac  paucis  verbis  complexus  est  Komagnosi  scribens:  n  In  questa 
polilica  lisiologia  la  famiglia  si  comincia  col  raatrimonio,  si  prosegue  colla  edu- 
<azione,  e  si  finisce  coli' assistcre  alla  vecchiezza.  «  fnst.  di  civ.  fil.  tom.  I. 
pag.  431.  et  tom.  VI.  c.  3.  §.  3. 


CAP.  1.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  lURE  NATURAE.  ART.  I.        121 

utriusque  coniugis  relationes  ,  amicitias  ,  affinitates ,  quae 
temporis  progressu  non  modicum  detrimentum  afferrent 
publico  societatis  bono  ,  eique  dissolutionem  pararent  ; 
contra  vero  indissolubile  coniugii  vinculum  familiarum  amo- 
rem  erga  patriam  fovet  (26).  Publica  item  honestas  non 
parum  laederetur,  immo  vero  etiam  pessumdaretur,  ubi 
semel  obtineret  inter  cives  progressiva  eiusmodi  coniu- 
giorum  dissolutio,  quae  necessario  induceret  in  foedam 
morum  corruptionem.  Quapropter  cum  homo  natura  sua 
vocatus  sit  ad  publicam  societatem ,  haec  autem  floreat  ani- 
morum  unione  inter  cives  et  morum  probitate ,  pronum 
est  inferre  divortium  vitae  sociali  atque  idcirco  iuri  na- 
turali  haud  esse  consentaneum  (27). 

Atque  exinde  factum  est ,  ut  quo  nationes  ad  divortia 
magis  proclives  se  se  ostenderunt ,  eo  etiam  magis  penes 
eas  incresceret  morum  corruptio,  et  e  converso,  quo  magis 
nationes  corruptae  essent ,  eo  faciliores  ac  propensas  se 
ad  divortia  perhibuerunt.  Duo  enim  haec  inter  se  iuncta 
pari  gressu  progrediuntur. 

Haec  sane  praecipua  assignatur  ratio  corruptelae  ro- 
manorum ,  quod  ita  levibus  ,  aut  nullis  de  causis  divortia 
apud  eos  frequentarentur  contra  instituta  maiorum ,  de  qui- 

(26)  Hinc  ipse  Heeren  in  op.  De  la  polit.  et  du  comm.  des  anciens.  Didot  30. 
pag.  78.  tom.  I.  affirraavit,  quod  «  Chez  les  peuples  civilis^s  d'Europe ,  rattache- 
raent  a  la  famille  enfentait  Tamour  de  la  patrie» 

(27)  Cf.  Taparelli  Saggio  teoretico  di  diritio  naiurale.  Diss.  VII.  c.  3. 
n.  1307  seqq. 

Barruel  Epist.  s.  cit.  his  verbis  damna  divortii  exponit:  «  Le  bonheur  de 
l'^tat  est  dans  la  paix  et  la  concorde  des  cytoiens,  dans  rintelligence  des  diverses 
farailles.  Le  raariage  unissant  deux  <^poux,  rapproche  les  parents,  les  alli^s:  en 
faisant  deux  heureux,  il  fera  vingt  arais.  Le  divorce  viendra,  il  fera  vingt  enne- 
mis  mortels;  il  suscitera  les  parents  ,  les  amis  de  Tepouse  contre  T^poux,  contre 
sa  famille,  et  contre  ses  amis.  Le  raariage  avait  confondu  les  int^rets,  raffermi 
les  fortunes;  le  divorce  viendra  diviser  les  int^rets,  renverser  les  fortunes,  ^lever 
des  dlscussions,  susciter  des  proces ,  an^antir  des  testaments ,  et  les  tribuneaux  ne 
retentiront  plus  que  de  plaintes  contre  T^poux ,  qui  laisse  a  Tepouse  apr^s  avoir 
consomme  sa  fortune;  contre  r^pouse,qui  laisse  la  T^poux  en  deraandant  ce  qu'elle 
aura  dissip^»  pag.  12. 


122  LIBIII.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

bus  Tertullianus  scripsit :  «  Ubi  est  illa  felicitas  matrimo- 
niorum  de  moribus  utique  prosperata ,  qua  per  annos  ferme 
sexcentos  ab  Urbe  condita  nulla  repudium  domus  scripsit? 
Nunc  in  foeminis  prae  auro  nullum  leve  est  membrum; 
prae  vino  nuUum  liberum  est  osculum  :  repudium  vero , 
iam  et  votum  est  ,  quasi  matrimonii  fructus  (28).»  Imo 
vero  res  eo  devenerat,  ut  Seneca  scribere  non  dubitave- 
rit:  ((  Nuraquid  iam  ulla  repudio  erubescit ,  postquam... 
tres  quaedam  ac  nobiles  foeminae,  non  consulum  numero, 
sed  maritorum  annos  suos  computant?  Et  exeunt  matri- 
monii  causa,  nubunt  repudii?  Tamdiu  istud  timebatur, 
quamdiu  rarum  erat ,  quia  vero  nulla  sine  divortio  acta 
sunt,  quod  saepe  audiebant ,  facere  didicerunt  (29),»  ut 
alia  praeteream  documenta ,  quae  facile  congeri  possent, 
ad  ostendendum  in  quantam  morum  corruptionem  romana 
respublica  cecidisset  (30).  Praecipua  haec  causa  extitit 
ruinae  et  casus  tantae  reipublicae.  Id  ipsum  contigit  in 
Galliis ,  quum  sub  finem  seculi  elapsi  sub  Ludovico  prae- 


(28)  Apologet.  cap.  VJ.  ed.  Rigalt. 

Sane  Valerius  Max.  lib.  II.  cap.  I.  n.  4.  ita  scribit:  «  Repndinin  inter  uxorem 
et  virum  a  condita  Urbe  usque  ad  vicesinium  et  quingentesimum  annuin  nullunj 
intercessit.  Primus  autem  Sp.  Carvilius  uxorera  sterilitatis  causa  dimisit.  Qui 
quamquam  tolerabili  ratione  motus  videbatur,  reprebensione  tamen  non  caruit, 
quia  nec  cupiditatem  quidem  liberorum  coniugalis  fidei  praeponi  debuisse  ar- 
bitrabantur.x  Eadem  confirmat  A.  Gellius  lib.  IV.  c.  3.  Si  excipias  paucos  annos; 
item  Servius  Sulpit.  aliique.  Cf.  Valer.  Maxim.  cum  notis  variorum  Lugdun.  Ba- 
tav.  1G60. 

(59)  De  beneficiiSj  lib.  III.  c.  1(5.  ed.  Morelli.  Paris.  iGl3. 
(30)  INota  est  censura  Iuvenalis,Satyr.  VI.  v.  142  seqq. 
«  Cur  desiderio  Bibulae  Sertorius  ardet.^ 
Si  verum  excutias,  facies,  non  uxor  amatur. 
Tres  rugae  subeant ,  et  se  cutis  arida  laxet , 
Fiant  obscuri  dentes  oculique  minores  ; 
Collige  sarcinulas,  dicet  libertus,  et  exi  : 
lam  gravis  es  nobis  et  saepe  emungeris,  exi 
Ocius  et  propera:  sicco  venit  altera  naso.>» 
ed.  Taur.  Alia  eiusmodi  cf.  apud  Pufendorf.  loc.  cit.  Ceterum  ut  pateat  quousque 
devenerit  Romae  corruptio  ex  quo  divortia  obtinuerunt,  cf.  Avnales  de  Phito- 
soph.  chr^tien.,  tom.  VIII.  pag.  30  seqq.  ed.  ?.. 


CAP .  I .  DE  INDISS .  MATR .  SPECT .  lURE  NATURAE .  ART .  1 .        123 

sertim  XV.  et  XVI.  morum  foeditas  longe  lateque  diffusa 
est;  exinde  enim  coepere  divortia  passim  obtinere,  lege 
etiam  sancita  et  cohonestata  in  cuius  schemate  duodecim 
vinculi  coniugalis  dissolvendi  motiva,  seu  causae  proposi- 
tae  sunt  (31). 

Tum  igitur  ius  individuale ,  tum  ius  domesticum  ,  tum 
denique  ius  publicum  conspirant  in  damnando  divortio , 
adeoque  in  sancienda  perpetua  indissolubilitate  coniugii. 
Nemo  proinde  negaverit  eam  iuri  naturae  maxime  consen- 
taneam  esse  (32). 

Ast  hic  non  subsistimus ,  sed  ulterius  progrediendo 
affirmamus  tertio  loco  indissolubilitatem  societatis  coniu- 
galis  a  naturae  lege  constitui,  atque  illius  dissolutionem 
damnari. 

Etenim  quod  natura  suadet ,  eique  maxime  conveniens 
est,  cuiusmodi  esse  vidimus  firmitatem  coniugalis  vinculi, 
quod  impellente  veluti  natura  nativo  quodam  rationalique 
instinctu  homines  appetunt;  quod  ad  singulorum  non  mi- 
nus  quam  ad  familiae  ac  societatis  felicitatem  ac  bonum 
est  unice  conducens,  id  a  naturae  lege  proficisci  censen- 
dum  est.  lam  vero  ex  hactenus  allatis  rationum  momen- 
tis ,  huiusmodi  est  coniugii  indissolubilitas ;  ergo  a  naturae 

(31)  Cf.  Barriiel  lit.  cit  Sur  le  c/iyorce  pag.  31.  ubi  eas  singillatim  recenset. 
Fuerunt  autem  i.  La  mort  civile;  2.  la  condamnation  ii  une  peine  infamante; 
3.  laprisonde  longue  durde;  4.  la  captivii^;  5.  Vexpatriation  forc^eou  vo« 
lontaire,  ou  la  disparition  d'un  des  conjointes;  6.  l'inf6condit4;  7.  Vne  wa- 
ladie  incurahle;  8.  lad(imence;9.un  crime  quelconque;  10.  Vadultdre;  li.le 
desordre  extrSme;  12.  Vincompatibilit^  des  caracteres. 

(32)  Quod  quidem  non  diffitetur  vel  ipse  Bentham,  etsi  maxime  dissolutioni 
coniugii  patrocinetur;  sic  enim  scribit  op.  et  loc.  cit.  «  Le  mariage  k  Tie  est  donc 
le  raariage  le  plus  naturel ,  le  plus  assorti  aux  besoins ,  aux  circonstances  des 
familles ,  le  plus  favorable  aux  individus  pour  la  g^n^ralit^  de  l'esp6ce.  N'y  eiit-il 
point  de  lois  pour  Tordonner,  c'est-a-dire,  point  d'autres  lois ,  que  celles,  qui 
sanctionnent  les  contracts,  cet  arrangement  serait  tcujours  le  plus  commun,  parce 
qu'il  est  le  plus  convenable  aux  int^rSts  rticiproques  des  epoux.  L'amour  de  la  part 
de  l'homme,  Tamour  et  la  pr^voyance  de  la  part  de  la  femme,  la  prudence  eclai- 
r^e  des  parents  et  leur  affection,  tout  concourt^  faire  imprimer  le  caract^re  de 
perp6tuit6  au  contract  de  cette  alliance.» 


124  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

lege  repeti  debet  indissolubilis  coniugii  firmitas.  Siquidem 
hoc  est  aptum  criterium  ad  dignoscendum  quid  naturae 
lex  praecipiat ,  quid  vero  vetet  :  praecipit  nimirum  per- 
petuitatem ,  vetat  autem  dissolutionem  coniugii. 

Revera  ex  communi  hominum  sensu,  qui  usu  non  sit 
corruptus  ,  coniugii  dissolutio  aliquid  exhibet  foedum  et 
iuri  ipsi  naturae  contrarium.  Hinc  etiam  ss.  patres  ratio- 
nibus  ab  ipsa  rei  natura  petitis  ostendere  consueverunt 
foeditatem  divortii ,  quod  lege  evangelica  prorsus  subla- 
tum  est.  Sufficiat  heic  afferre  praeclarissima  Ambrosii  ver- 
ba :  «  Noli  ergo  uxorem  dimittere ,  ne  Deum  tuae  copulae 
diffitearis  auctorem.  Etenim  si  alienos,  multo  magis  uxoris 

debes    tolerare  et  emendare    mores Quo  cum   parvulis 

foeta  dimittitur?  Quo  titubanti  vestigio  grandaeva  detru- 
ditur  ?  Durus ,  si  excludas  parentem ,  pignora  teneas ,  ut 
ad  contumeliam  charitatis,  addas  etiam  pietatis  iniuriam; 
durus,  si  propter  matrem  etiam  filios  pellas  ;  cum  magis 
redimere  a  patre  liberi  debeant  culpam  parentis.  Quam 
periculosum  si  fragilem  adolescentulae  aetatem  errori  of- 
feras?  Quam  impium,  si  eius  destituas  senectutem,  cuius 
defloraveris  iuventutem?  Ergo  inhonoratis  stipendiis  et  ve- 
teranum  imperator  dimittat  inglorium ,  atque  imperii  sui 
possessione  detrudat :  et  rusticum  laboris  sui  effaetum  agro 
suo  propulset  agricola?  An  quod  in  subditos  nefas  est , 
in  comparem  fas  est?...  Audi  legem  Domini  cui  obsequun- 
tur  etiam  qui  leges  ferunt ,  quae  Deus  coniunxit  homo  non 
separet.  Sed  non  solum  hic  coeleste  praeceptum,  sed  quod- 
dam  etiam  opus  Dei  solvitur.  Poterisne ,  oro,  liberos  tuos, 
vivente  te ,  esse  sub  vitrico ;  aut  incolumi  matre ,  degere 
sub  noverca?  Pone,  si  repudiata  non  nubat.  Et  haec  viro 
tibi  debuit  displicere,  cui  aduUero  fidem  servat?  Pone,  si 
nubat.  Necessitatis  illius  tuum  crimen  est;  et  coniugium 
quod  putas,  adulterium  est  (33).»  Itaque  ipsa  duce  ratione 

(3."^)  Lib.  VJI.  iii  Luc.  n.  'j-G.  Opp.  od.  Maiir.  tom.  I.  col.  1471. 


CAP.  I.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  lURE  NATURAE.  ART.  1.       125 

satis  ostendltur  legem  naturae  indissolubilitatem  coniugii 
praecipere ,  ac  dissolutionem  vetare ,  adeoque  non  debet 
coniugii  perpetuitas  ex  solo  positivo  iure  deduci. 

Urgent  nonnulli  omnem  coniugii  firmitatem  ex  eo  prae- 
cepto  positivo  pendere :  Quod  Deus  coniunxit  homo  non 
separet,  et  ex  Ghristi  voluntate,  qui  ad  sacramenti  dignita- 
tem  matrimonium  evexit ;  simulque  indissolubilitatis  omni- 
modae  legem  tulit ;  hinc  est ,  inquiunt,  quod  vel  ipsi  Christi 
discipuli  cum  eum  dicentem  audissent :  Quialiam  duxerit, 
moechatur,  seu  quum  legem  indissolubilitatis  primum  ferri 
intellexissent ,  scandalizati  sunt,  uti  expendit  Sanchez  (34), 
ac  dixerunt :  «  Si  ita  est  causa  hominis  cum  uxore ,  non 
expedit  nubere,»  quod  non  dixissent,  si  indissolubilitatem 
scivissent  ex  ipso  iure  naturae ,  non  autem  ex  novo  dif- 
ficilique  divino  praecepto  repetendam  esse. 

Ast  ut  hinc  exordiamur ,  mirum  non  est  Christi  disci- 
pulos  in  ea  verba  prorupisse  :  cum  enim  essent  assueti 
legi  mosaicae ,  quae  repudium  permittebat,  percelli  utique 
ex  Christi  sententia  debuerunt:  legem  itaque  mosaicam 
mente  volvebant,  at  de  lege  naturae  verisimilius  est  ne 
cogitasse  quidem.  Christus  vero  non  novam  tulit  legem, 
sed  solum  abstulit  repudii  permissionem ,  matrimonium- 
que  ad  pristinum  statum  revocavit ,  prout  ipsa  rei  natura 
postulabat ,  atque  idcirco  ea  verba:  Quod  Deus  coniunxit, 
homo  non  separet ,  vel  intelligi  del)ent  de  praecepto  non  po- 
sitivo  sed  naturali ,  prout  Deus  est  auctor  naturae ,  vel 
de  praecepto  utique  positivo  ,  sed  quo  obligatio  non  in- 
ducitur  primum,  at  confirmatur  et  roboratur.  Ita  etiam  insti- 
tutione  sacramenti  Christus  matrimonii  indissolubilitatem 
sanxit,  confirmavitque ,  ut  infra  videbimus;  quam  etiam 
coniugalis  societatis  natura ,  prout  a  Deo  naturae  auctore 
pendet,  postulabat. 

(34)  Sanchez  fnse  liac  de  re  agit ,  et  haec  aliaque  urget  lib.  II.  De  matr. 
(lisp.  13. 


126         LIB.III.  SECt.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Quod  si  ex  naturae  lege  indissolubilitas  vinculi  coniu- 
galis  dimanat,  non  igitur,  quemadmodum  quidam  pseudo- 
philosophi  affirmant  ,  ex  mera  contrahentium  electione 
privataque  voluntate ,  aut  ex  institutione  magistratuum  ci- 
vilium ,  seu  humani  cuiusvis  legislatoris  ea  repeti  potest , 
aut  debet.  Quapropter  ut  hoc  etiam  heic  obiter  innuamus, 
contra  legem  naturae  agunt,  qui  coniugia  dissolvunt,  nul- 
liusque  roboris  civilia ,  aut  politica  statuta  sunt ,  quae  ma- 
trimonii  consummati  dissolutionem  quibuscumque  tandem 
in  casibus  audent  decernere  (35). 

Ex  his  quae  diximus  praeoccupata  sunt  argumenta 
praecipua ,  quibus  quidam  patrocinatores  dissolutionis  con- 
iugalis  persuadere  nisi  sunt,  spectato  solo  naturae  iure, 
omnimodam  perpetuamque  coniugii  firmitatem  statui  non 
posse. 

Ipsi  enim  eam  impetunt  in  primis  ex  contractus  na- 
tura,  qui  cum  voluntarius  sit  et  ex  electione  admittere 
potest  conditiones  quas  contrahentes  apponant,  prout  fit 
in  contractibus  ceteris ,  adeo  ut  ex.  gr.  se  iungant  tantum- 
modo  ad  praefinitum  tempus ,  nempe  usque  ad  prolis  pro- 
creationem ,  eiusque  physicam  ac  moralem  institutionem , 
et  non  ulterius;  aut  dummodo  uxor  sit  foecunda;  aut  etiam 
non  intercedat  ex  alterutra  parte  infidelitas  sive  adulterium ; 
aut  denique  nisi  oboriantur  rixae,  odiaque  mutua  ex  qui- 
bus  fiat  ut  coniuges  consistere  simul  nequeant,  aliaque 
eiusmodi  (36). 

Enim  vero  eiusmodi  difficultates  ex  falsa  hypothesi 
oriuntur.  Supponunt  quippe  adversarii  contractum  coniu- 
galem  eiusdem  esse  naturae  ac  contractus  ceteri,  qui  ver- 


(35)  Cf.  Taparelli  Saggio  etc.  loc.  cit.  n.  1530. 

(36)  Haec  snnt  rationum  momenta,  quae  urget  Bentham  loc.  cit.  quaeque 
nos  in  compendium  atque  ad  praecipua  capita  redegimus.  Ibi  quatuor  sibi  propo- 
suit  difficultates ,  quas  perperam  solvere  connititur.  Alii  deinde  ex  hoc  auctore 
haec  ipsa  argumenta  desumpserunt,  seu  exscripserunt. 


CAP.  I.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  lURE  NATURAE.  ART.  I.       127 

santur  circa  res  homini  obnoxias  ,  cum  tamen  sit  prorsus 
singularis  ,  suique  generis ;  et  quamvis  voluntarie  ineatur , 
conditiones  tamen  habet,  quae  non  ex  arbitrio ,  sed  ex 
ipsa  rei  natura  necessario  dimanant ,  adeo  ut  liberum  sit 
matrimonium  inire  aut  non  inire  ,  at  dissolvendi  matri- 
monii  semel  initi  nulla  supersit  libertas.  Gontrahentes  prae- 
terea  moralem  illam  unionem  coniugalem  non  sibi  solum, 
sed  et  toti  humanitati,  ipsique  proinde  naturae  auctori  Deo, 
pro  omni  vitae  tempore  spondent,  hinc  datum  consensum 
revocare  amplius  nequeunt  (37). 

Ex  hoc  generali  principio  pronum  est  inferre  haud 
esse  in  potestate  contrahentium  tempus  praefinire  circa 
durationem  coniugii.  Non  enim  id  pendet  a  privata  ipso- 
rum  voluntate,  sed  a  naturae  lege,  quae  ad  commune 
bonum  exigit  illud  debere  esse  perpetuum.  Privata  voluntas, 
ut  in  aliis  pluribus ,  sic  et  in  hoc  subordinata  et  obnoxia 
est  voluntati  generali  naturae,  seu  potius  eiusdem  natu- 
rae  auctori.  ■■'r  f  •  -    - 

Ex  eodem  principio  reiicitur  altera  conditio  ex  steri- 
litate  deprompta.  Nam  mali  accidentalis  nulla  ratio  habenda 
est,  quum  praevalet  universale  bonum.  Qui  matrimonio 
se  cum  altero  copulat,  illis  omnibus  legibus  se  subiicit 
quibus  eiusmodi  status  obnoxius  est,  sive  istae  faveant 
sive  obsint  particulari  contrahentium  bono. 

Idem  dic  de  infidelitate,  si  qua  contigerit;  haec  enim, 
ut  suo  loco  videbimus ,  praebet  quidem  ius  se  ab  infideli 
coniuge  separandi,  sed  non  ita  ut  dirumpatur  maritalis  so- 
cietatis  vinculum ;  alioquin  via  ampla  pateret  innumeris 
prope  abusibus ,  atque  immoralitati  omnimodae ,  ut  idoneo 
pariter  loco  expendemus.  Infidelitas  in  pactis  servandis 
tunc  solum  ius  dat  resiliendi ,  quum  tertii  ius  non  lae- 
ditur ,  secus  vero  cum  tertius  damnum  pateretur ;  aequitas 

(37)  cr.  Roskovany  De  mdissolub.  matr.  Augustae  Vindelic.  1840.  §.  36. 
pac.  38. 


128         LIB.  III.  SECT.  ALTEHA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ac  iustltia  hoc  in  casu  non  slnit  contractum  dlsclndi  ab 
eoque  resilire.  lam  vero  eiusmodi  damnum  in  conlugii 
dlssolutlone  multiplici  ex  caplte  proveniret.  Coniuges  enlm 
vinculum  contraxere  coniugale  ad  procreandos  instituen- 
dosque  filios  Deo  ac  socletati ;  at  vero  fillls ,  religloni  so- 
cietatique  damnum  ex  solutione  coniugll   immineret  (38). 

Neque  ius  tribuunt  solvendi  coniugii  aut  rixae,  aut 
odla  mutua;  alloquin  non  iam  rationis  ductu,  sed  cupi- 
ditatis  utllltatisque  personalis  contractus  iniri  convince- 
retur.  Ecquls  porro  diceret  posse  militlam  deseri  ob  in- 
commoda,  quae  in  illa  professlone  invenluntur?  Idem  dic 
de  quolibet  statu  cui  quls  praesertlm  llbere  sese  addlxit  et 
mancipavit.  Ob  individuale  incommodum  aut  personalem 
molestiam  resiliri  nequit  a  contracta  obllgatione,  ubi  ex 
elusmodi  egressu  damnum  tertio  immineret,  prout  diximus 
soboli,  societatlque  publicae  ex  coniugli  solutione  obve- 
nire.  Ratio ,  qua  duce  inltur  hic  contractus ,  debet  cupi- 
ditatlbus  imperare ,  eisque  fraenum  iniicere ,  atque  eas 
cohibere  ne  in  malum  prosiliant,  prout  In  ceterls  omnlbus 
fieri  debet  (39). 

Nec  defuit  qui  opponeret;  si  res  ita  se  habet,  ut  co- 
gantur  coniuges  in  eiusmodi  statu  violento  perseverare, 
gravi  homicldll  etiam  patrandl  tentatloni  exponl  possent. 

(38)  Ergo  perperam  Pufendof  op.  et  loc.  cit.  §.  21.  concludit:  «  Ergo  divortii 
iusta  causa  erit,  si  uxor  alteri  corporis  sui  copiam  fecerit;»  et  paulo  post :  «Com- 
munis  pactorum  natura  est,  ut  quando  una  pars  conventisnon  stetit,  neque  altera 
amplius  teneatur.  Et  hactenus  quidem,  ut  non  solum  laesa  parscum  perfida  con- 
iuge  non  amplius  teneatur  cohabitare,  sed  et  laesae  parti  transire  ad  secunda  vota 
liceat." 

(39)  Ex  his  diluitur  quod  Bentham  loc.cit.  obtrudit  veluti  absurdura,  quod 
in  contractu  coniugali  ineundo  clausula  includatur  de  perpetuitate;  postquam 
enim  constituit  iuxta  naturae  votum  esse  coniugii  perpetuitatem,  subdit:  «Mais 
que  penserait-on  si  la  femme  y  ajoutait  cette  clause:  -  II  ne  me  sera  pas  libre 
d'6tre  quitte  de  toi,  dussions-nous  arriver  a  nous  hair  autant,  que  nous  nous 
aimons  a  pr^sent?  -  Une  telle  condition  parait  un  acte  d'in^ptie :  elle  a  quelque 
chose  de  contradictoire  et  d'absurde ,  qui  choque  au  premier  coup  d'(Eil :  tout 
le  monde  s'accorderait  a  regarder  un  pareil  vo^u  comme  tem^raire  et  h  penser 
que  rhumanite  doit  le  faire  aboHr.» 


CAP.  I.  DK  INDISS.  MATR.  SPECT.  lURE  NATURAE.  ART.  I.        129 

Utique  fieri  id  potest  in  iis  qui  solo  instinctu ,  cupiditati- 
busque  reguntur,  non  autem  in  illis,  qui  rationis  obse- 
quuntur  dictamini,  prout  homines  decet,  qui  lege  morali 
tenentur.  Quot  tentationes  superare  homines  debent  in  tot, 
quibus  premuntur,  difficultatibus?  Alioquin  yiam  latissi- 
mam  omnibus  facinoribus  aperire  deberemus,  ne  homi- 
nes  tentationibus  obiicerentur  :  quod  nemo  sanus  dixerit 
umquam. 

Omnibus  igitur  rite  perpensis  patet  matrimonii  indis- 
solubilitatem  non  esse  quidem  naturae  praeceptum  pri- 
marium  ,  sed  naturali  iuri  congruere,  eique  plane  esse 
conformem:  immo  et  ab  eodem  iure  secundario  omnino 
profluere.  Si  res  ita  temperetur ,  diversae  theologorum  ,  ut 
diximus ,  sententiae  conciliari  possunt :  nam  etiam  ii  ,  qui 
ex  lege  positiva  indissolubilitatem  coniugii  arcessunt ,  con- 
cedunt  tandem  aliquo  modo  eam  etiam  a  lege  naturae  di- 
manare.  Sane  Sanchez  (40)  non  modo  non  inficiatur ,  sed 
aperte  etiam  fateturc<  aliqualem  inseparabilitatem  esse  de 
naiura  matrimonii,  et  ita  competere  etiam  matrimonio  rato 

de  iure  divino  et  naturali et  ita  tenet  etiam  s.  Thomas 

4.  d.  33.  q.  2.  art.  1.  Bellarminus  lib.  1.  De  matr.  c.  4.» 
Ita  quidem  ipse  n.  7.  et  rursum  n.  10.  subdit:  «  Matri- 
monium  ex  se  est  vinculum  perpetuum  nisi  a  superiore 
causa  dirimatur.»Dici  itaque  potest  discrepantiam  senten- 
tiae  inter  theologos  hac  de  re  tantam  non  esse  quanta 
primafronte  apparet.  Quod  vero  attinet  ad  pseudo-phi- 
losophos,  qui  indissolubilitatem  ipsam  impugnant,  satis 
vidimus  difficultates  quas  illi  contra  coniugii  firmitatem 
opponunt ,  non  a  recta  ratione  depromi ,  sed  ex  cupi- 
ditatibus ,  aut  ex  systemate  potissimum  ,  quod  vocant 
utilitario,  quae  proinde  nullo  in  pretio  haberi  debent. 
Sane  videmus  iilos  omnes  et  solos  dissolubilitatem  maxime 
promovere ,  qui  moribus   perditi    sunt ,    increduli ,   ratio- 

(40)  Lib.  II.  disp.  18. 
III  9 


130         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

nalistae,  pseudo-politici ,  quorum  aliqui  eo  pervenerunt, 
ut  ne  dum  indissolubilitatem ,  sed  vel  ipsam  coniugii  no- 
tionem  e  medio  tollere  vellent,  ut  vago  possent  frui  con- 
cubinatu ,  quemadmodum  ex  historia  tum  antiqua  tum 
recentiori  probari  facile  posset  (41). 

Ceterum  mirum  non  est,  quod  hominum  cupiditates 
effraenisque  libido  quae  iura  omnia  perfringunt ,  vincu- 
lum  etiam  perfringere  ausae  sint  connubii,  quod  tamen 
ipso  rationis  lumine  indissolubile  ostenditur.  Matrimo- 
nii  indissolubilitas  sancte  servata  est  ad  longum  tempus 
a  mundi  primordiis,  donec  pedetentim  invalescente  mo- 
rum  corruptione  apud  antiquas  gentes  divortium  introduci 
coeperit  ,  ac  in  dies  magis  augeri  ac  propagari  magis. 
Sane  apud  aegyptios  divortium  obtinuisse  nonnulli  con- 
tendunt  (42).  De  graecis  vero  nullum  est  dubium.  Di- 
versae  hac  de  re  latae  fuerunt  leges,  ex  quibus  aliae 
habenas  magis  divortiis  laxabant,  ut  apud  cretenses  atque 
athenienses ,  qui  levissimis  de  causis  divortia  indulserunt ; 
quamvis  apud  hos  non  sine  libello  divortii  id  fieret,  in  quo 
eius  ratio  contineretur,  ut  si  repudiata  ad  fus  provocaret, 
a  summis  magistratibus  comprobaretur  (43).  Sic  etiam  vi- 
guerunt  hae  leges  apud  spartianos ,  etsi  raro  fierent  penes 
ipsos  divortia.  Hinc  legimus  Lysandro  mulctam  ob  id  so- 
lum  a  magistratibus  Ephoris  nuncupatis  irrogatam  fuisse, 
quod  divortium  fecisset  (44).  Aristoni  tamen  indultum  fuit 
ob  sterilitatem ,  qua  uxor  eius  laborabat  (45) .  Arctius 
vero  a  divortiis   faciendis   coarctabantur  uxores;  summo 

(41)  Cf.  Avogadro  op.  cit.  Teorica  delV  istituzione  del  matrim.  qui  innu- 
mera  prope  huius  nostrae  affirmationis  in  utraque  operis  parte  documenta  profert. 

(42)  Apud  Martorelli  Errori  corretti  sul  divorzio.  Roma  1792.  opusc.  II. 
lib.  I.  c.  2. 

(43)  Cf.  Alex.  ab  Alexandro  in  op.  Genial.  dier.  lib.  IV.  c.  8. 

(44)  Ibid. 

(45)  Ut  refert  Herodotus  in  Erato  seu  lib.  V.  c.  63.  ed.  Scheweighaeuser.  Ar- 
gentorati  1816.  qui  scribit:  «Ita  igitur  tertiam  uxorem,  repudiata  sectmda  Ariston 
duxit.» 


CAP.  I.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  ICRE  NATURAE.  ART.  I.       131 

enim  dedecori  habebatur  si  qua  uxor  maritum  desereret. 
Hinc  Medea  conqueritur  de  dura  mulierum  conditione, 
quibus  nullum  remedium  erat  adversus  virorum  inclemen- 
tiam ,  sed  primo  maritos  maximis  opibus  comparare  co- 
gebantur,  deinde  vero  malam  ab  ipsis  tractationem  subire, 
nulla  spe  reliqua  de  illis  emendandis ,  quemadmodum  ca- 
nit  Euripides  (46) .  Athenienses  tamen  uxoribus  potestatem 
dabant  maritos  iustis  de  causis  rehnquendi ;  tenebantur 
vero  prius  appellare  ad  Archontem,  eique  offerre  libel- 
lum  iniuriarum ,  quas  erant  perpessae ,  ut  patet  exemplo 
Hipparetes  Alcibiadis  uxoris  apud  Plutarchum  (47).  Ma- 
trimonii  vinculum  saepius  solvebatur  consensu  partium, 
quibus  novas  nuptias  inire  licebat,  cuius  rei  pariter  exem- 
plum  nobis  Plutarchus  suppeditat  in  Pericle  (48). 

Notum  est  apud  romanos  Romulum  non  modo  ius 
viris  dedisse  divortium  faciendi  ab  uxoribus ,  verum  etiam 
eas  interficiendi  in  nonnullis  casibus,  fac  adulterii ,  ebrie- 
tatis  etc,  (49)  ;  dempta  facultate  uxori  dimittendi  maritum 
utcumque  vitiis  irretitum.  Sexto  ab  Urbe  condita  seculo 
ea  lex  adhuc  perseverabat ,  teste  Plauto,  qui  floruit  an. 
S53  ;  qui  etiam  inducit  Syram  conquerentem  de  iniusta 
eiusmodi  inaequalitate  ac  dura  lege  (50).  Attamen  ut  plus 

.  ^.     (46)  Medea  v.  230. 

Omnium  autem ,  quaecumqae  sunt  animata ,  et  mentem  habent , 

Nos  mulieres  sumus ,  miserrima  propago , 

Quas  primum  quidem  oportet  maximis  opibus 

Comparare  maritum,  dominumque  corporis 

Accipere:  illo  enim  malo  hoc  longe  gravius, 

Et  in  hoc  maximum  periculum ,  aut  malum  accipere , 

Aut  bonum:  non  enim  honesta  (sunt)  divortia  '■-■  ' 

Mulieribus,  neque  licet  abdicare  maritum, 

(47)  In  Alcibiade. 

(48)  Cf.  plura  hac  de  re  apud  lo.  Potterum  Archaeolog.  graec.  tom,  II. 
lib.  IV.  cap.  12.  Venet.  1734.  nec  nonMeursil  Themidem  atticamWh.  II.  cap.  19. 

(49)  Cf.  apud  A.  Gellium  Noct.  Attic.  lib.  X.  c.  23. 

(50)  Plautus  in  Jl/erca^ore.  Act.IV.  v.  794.  ita  anum  Syram  loquentem  indu- 
cit  ex  recens.  I.  H.  Bothe  ed.  Taurin.  1822. 

Ecastor  lege  dura  vivunt  mulieres 


132         LIB.  m.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  GHRIST. 

semel  adnotavimus  omnium  primus  qui  inter  romanos  di- 
vortii  libertate  usus  fuerit,  severioribus  moribus  vigen- 
tibus ,  dicitur  fuisse  Spurius  Carvillus  sterilitatis  uxoris 
suae  obtentu  et  tamen  non  sine  infamiae  alicuius  nota  id 
peregit;  postea  vero  frequentior  usus  invaluit.  Immo  adeo 
progressa  est  licentia ,  ut  et  uxores  viros  suos  passim 
repudiarent,  et  mariti  exemplo  graecorum  (51)  proprias 
uxores  ad  tempus  aliis  cederent ,  ut  de  Catone  notum  est , 
qui  Martiam  Hortensio  concessit ,  quae  consuetudo ,  inquit 
Strabo,  vulgaris  fuit  (52)  tum  apud  veteres  romanos  tum 
apud  aiios  plures. 

Haec  vix  indicare  placuit ,  ut  pateat  quomodo  a  tenui- 
bus  exorta  principiis  morum  corruptela  magis  iugiter  ac 
magis  dilatetur  et  crescat ,  donec  ad  instar  incendii  omnia 
pervadat ,  atque  devoret ,  legisque  ipsius  naturalis  perspi- 
cua  principia  quodam  veluti  fumo  densisque  tenebris  ob- 
volvat. 

ARTICULUS  II. 

De  Matrimonii  iodissolubilitate,  spectato  iure  divino  positivo , 
ac  nominatim  in  lege  mosaica. 

Quae  hactenus  constituta  sunt  circa  coniugii  omnimo- 
dam  indissolubilitatem  e  lege  naturae  mirifice  confirmantur 
ex  iis ,  quae  de  primaeva  matrimonii  institutione  in  libro 


Multoque  iniquiore  miserae  quam  Yiri. 

Nam  vix  si  scortum  ducit  clam  uxorem  suam 

Id  si  rescivit  uxor ,  impune  est  viro , 

Uxor  vero  si  clam  domo  egressa  est  foris 

Viro  fit  causa,  exigitur  matrimonio 

Utinam  lex  esset  eadem ,  quae  uxori  est ,  viro  !  » 

(51)  Socrates,  ut  refert  Tertullianus  Apolog.  cap.  39.  uxorem  suam  Xantip- 
pam  Alcibiadi  cessit.  In  nonnullis  Graeciae  locis  uxores  a  viris  mutuo  aliis  trade- 
bantur.  Cf.  lo.  Potterum  op.  et  loc.  cit. 

(52)  Geograph.  lib.  VII.  Cf.  etiam  Plutarchum  in  Dmetrio ;  et  Valerium 
Max.  lib.  V.  cap.  VII. 


CAF.  I.  ART.  II.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  lURE  POSIT.  DIV.       133 

Geneseos  leguntur.  Siquidem  ibidem  legitur,  quod  cum 
Deus  exAdae  costa  mulierem  condidisset,  seucostam  aedi- 
ficasset  in  mulierem ,  eamque  ante  Adae  conspectum  con- 
stituisset ,  dixerit  Adam :  « Hoc  nunc  os  ex  ossibus  meis 

et  caro  de  carne  mea Quamobrem  relinquet  homo  pa- 

trem  suum  et  matrem ,  et  adhaerebit  uxori  suae ,  et  erunt 
duo  in  carne  una  (53).  Quae  quidem  verba  ex  Dei  inspi- 
ratione  Adam  protulisse,  non  obscure  significavit  Christus  , 
qui  ea  Deo  ipsi  adscripsit,  ut  postea  videbimus. 

Interim  hic  iuverit  animadvertere  1 .  allata  verba  non 
quidem  expressam  legem  positivam,  quam  dicunt,  praese- 
ferre ,  sed  tamen  satis  aperte  divinam  voluntatem  circa 
rationem  naturamque  coniugii  tunc  divinitus  instituti  si- 
gnificare  (S4) ;  2.  ad  utramque  quidem  matrimonii  proprie- 
tatem ,  unitatis  videlicet  atque  indissolubilitatis  verba  illa 
referri ,  sed  ita  ut  magis  directe  ad  indissolubilitatem 
quam  ad  unitatem  referantur.  Sane  Christus  ad  perpetuum 
matrimonii  vinculum  firmandum  ea  in  medium  adduxit , 
ut  falsam  pharisaeorum  sententiam  de  coniugii  dissolubi- 
litate  refelleret. 

lam  vero  ex  allatis  Geneseos  verbis  indissolubilitatem 
matrimonii  patefieri  liquet ,  si  eorum  vis  penitius  expenda- 
tur.  Revera  iis  verbis  primi  coniuges  tamquam  unum  quid 
inseparabile  exhibentur.  Nam  habita  ratione  originis  mu- 
lieris,  haec  veluti  pars  integralis  exhibetur  viri  utpote  quae 
aedificata  est  ex  eius  costa,  seu  ex  membro  ipsius,  quod 
natura  sua  tendit  ad  unionem  seu  compaginem  cum  re- 
liquo  corpore.  Si  ratio  praeterea  habeatur  verborum  quae 
ab  Adam  ex  Dei  instinctu  prolata  sunt ,  magis  adhuc  id 
clarescit ;  dixit  enim  protoparens  ad  Evae  conspectum :  Hoc 
nunc  os  ex  ossibus  meis ,  quasi  nempe  significaverit  esse 

(53)  Genes.  II.  23.  24.  >   .     :.„ 

(54)  Prima  lex  positiva  a  Deo  data ,  ea  fuit  qua  esus  ex  fructn  arboris  scicn- 
tiac  boni  et  mali  fnit  vetitus. 


134         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

mulierem  quasi  alterum  seipsum;  adeoque  adiecit:  voca-' 
bitur  virago  (55).  Pergit  deinde  dicens:  quamohrem..,. 
adhaerehit  uxori  suae ,  seu  prout  in  versione  Alexandrina 
vertitur :  conglutinahitur  (56).  Demum  concludit:  et  erunt 
duo  in  carne  una  ad  magis  declarandum  indissolubilem 
nexum  illius  coniunctionis ,  qui  ex  maritali  consortio  effi- 
citur,  atque  ita  perstringitur,  ut  alter  coniux  ab  altero 
dissociari  nequeat. 

In  ipso  protoparentum  coniugio  praesignatam  fuisse  con- 
iugalis  vinculi  indissolubilitatem  confirmatur  ex  eo,  quod 
symbolum  esset  ac  signum  futurae  coniunctionis  Verbi  cum 
humanitate ,  et  Christi  seu  Verbi  incarnati  cum  ecclesia 
sua  ex  interpretatione  Apostoli  dicentis  potissime  de  pro- 
toparentum  coniugio  :  «  Sacramentum  hoc  magnum  est ;  ego 
autem  dico  in  Christo  et  in  ecclesia  (57).»  Porro  nemo 
negaverit  indissolubilem  fuisse  et  esse  tum  coniunctionem 
Verbi  divini  cum  humanitate  assumpta  per  unionem  hypo- 
staticam,  seu  coniunctionem  pA^/s^cam,  tum  coniunctionem 
Verbi  caro  facti  cum  ecclesia ,  seu  coniunctionem  moralem 
per  gratiam. 

Accedit  quod  Patres  omnes  et  catholici  interpretes  in 
hanc  sententiam  conveniant,  indissolubile  vinculum  con- 

(55)  Hebraice  T^^D^  ;  quae  vox  prae  ceteris  exprimit  aptissime  quod 
intendit  Adam  ad  significandam  quamdam  veluti  uxoris  suae  cum  semetipso 
identitatem.  Cf.  La  sainte  JBible  avec  un  commentaire  litUral.  A  la  Haye  1743. 
tom,  I.  ad  hunc  loc. 

(56)  In  versione  cit.  est  Trgoo-y.oXXT^SrfcrsTai 

(57)  Seu  prout  clarius  dicitur  in  graeco  textu:  rd  ^uo-TTjgtov  rouro  lusycc 
£<rriv'  iyeo  Ss  Xsyco  slq  ^qkttov  xat  ej?  ttjv  sxxXTjcrjav.  Seu  «Mysterium  hoc 
magnum  est;  ego  autem  dico  in  Christum  et  in  ecclesiam.»  Quod  autem  Apo- 
stolus  ad  hoc  primum  coniugium  mysterium  hoc  referat,  non  quidem  exclusive, 
sed  ut  diximus  ,  praecipue ,  ex  serie  orationis  patet.  Hinc  Estius  sic  hunc  Apo- 
stoli  locum  enarrat :  «  Sacramentum  seu  mysterium  praecedenlibus  verbis  signifi- 
catum  magnum  est.  Arctissima  illa  coniunctio  viri  et  mulieris  de  qua  dictum  est , 
relinquet  homo  patrem  et  matrem  ctc.  magnae  alicuius  sacrae  et  arcanae  rei 
signum  est.  Ego  autem  dico,  id  est  mysterium  hoc  explico,  et  intelligendum  doceo 
de  Christo  et  ecclesia.^' 


CAP.  I.  ART.  11.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  lURE  POSIT.  DIV .       1  35 

iugale  probari  ex  verbis  ab  Adamo  prolatis  in  institutione 
matrimonii,  et  quod  caput  est,  concilium  etiam  triden- 
tinum  hoc  ipsum  declaravit  in  expositione  doctrinae  de 
sacramento  matrimonii  dicens:  «Matrimonii  perpetuum  in-- 
dissolubilemque  nexum  primus  humani  generis  parens  di- 
vini  Spiritus  instinctu  pronunciavit ,  cum  dixit :  Hoc  nunc 
os  ex  ossihus  meis,  et  caro  de  carne  mea;  quamohrem  re- 
Itnquet  homo  patrem  suum  et  matrem ,  et  adhaerehit  uxori 
suae,  et  erunt  duo  in  carne  una  (58).» 

Matrimonii  itaque  indissolubilitas  ,  quae  ut  supra  osten- 
dimus  a  secundario  naturae  iure  dimanat,  positiva  Dei 
institutione  confirmata  est ,  atque  idcirco  a  Deo  repeti  de- 
bet  tum  prout  est  naturae  auctor ,  tum  prout  auctor  est 
ordinis  supernaturalis. 

At  si  coniugium  tum  naturali  tum  positivo  iure  est 
indissolubile ,  quid  dicendum  de  patriarcharum  agendi  ra- 
tione ,  ac  nominatim  de  Abraham  qui  Agar  uxorem  dimisit? 
Quid  potissimum  dicendum  de  libello  repudii  qui  a  lege 
mosaica  permittitur?  Ad  primum  quod  attinet  facilis  est 
responsio.  In  dubium  revocari  nequit  quin  Agar  fuerit  vera 
uxor  Abrahae  ,  secus  ac  nonnulli  existimaverint ;  nam 
expresse  uxor  vocatur  Genes.  XVI.  3.;  at  relate  ad  repu- 
dium,  quod  primum  est  exemplum  in  Scripturis  relatum, 
duo  sunt  animadvertenda,  primo,  non  probari  illud  verum 
fuisse  divortium  quoad  vinculum ,  quum  Agar  numquam 
alteri  nupserit;  deinde  quod  caput  est,  ex  peculiari  Dei 
mandato  factum  fuisse^  ut  constat  ex  Genes.  XXI.  10-12. 

Quod  vero  spectat  ad  libellum  repudii  plura  dicenda 
sunt.  Praemittimus  verba  prout  in  nostra  editione  vul- 
gata  leguntur  Deut.  XXIV.  1-4.  Sunt  autem:  «  Si  acceperit 
homo  uxorem,  et  habuerit  eam,  et  non  invenerit  gratiam 
ante  oculos  eius  propter  aliquam  foeditatem :  scribet  libel- 
lum   repudii ,  et  dabit  in  manu   illius  ,  et  dimittet   eam 

(58)  Sess.  XXIV.  Doc^rtna  c/c  '     '    • 


136'       LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

de  domo  sua.  Cumque  egressa  alterum  maritum  duxerit/ 
et  ille  quoque  oderit  eam  ,  dederitque  ei  libellum  repudii , 
et  dimiserit  de  domo  sua ,  vel  certe  mortuus  fuerit ,  non 
poterit  prior  maritus  recipere  eam  in  uxorem  :  quia  polluta 
est ,  et  ahominabilis  facta  est  coram  Domino.» 

Quae  verba  de  permissione  seu  indulgentia  a  Deo  facta 
ob  duritiam  cordis  israeliticae  gentis ,  non  autem  de  prae- 
cepto  intelligenda  esse  ,  ut  autumavit  Lutherus  (59),  ex 
Christo  discimus  :   neque  de  hoc   ulla  est  controversia. 

Sed  magna  olim  contentione  inter  ipsos  iudaeorum 
doctores  ac  magistros  disceptatum  est  de  vi  huius  per- 
missionis ,  deque  eius  amplitudine.  Aetate  praesertim  Chri- 
sti  Domini  quaestio  fervebat  inter  scholam  hillellianam  et 
sammeanam ,  de  quarum  scholarum  placitis  suo  loco , 
prout  opus  fuit,  aliquid  scripsimus  (60).  Exinde  nonnulli 
existimant  factum  esse  ut  pharisaei  a  Salvatore ,  quid  de 
ea  quaestione  ipse  sentiret  interrogatione  exquisierint  : 
«  Si  licet  homini  dimittere  uxorem  suam  quacumque  ex 
causa  (61)?»  inter  recentiores  etiam  adhuc  viget  senten- 
tiarum  dissensio. 

Ratio  huius  dissensionis  orta  est  potissimum  ex  inter- 
pretatione  hebraicae  vocis  "in^l  niiy  ( hervath  dabar) 
quam  vulgata  reddidit  aliquam  foeditatem,  et  ex  aliis  ver- 
bis :  quia  polluta  est  et  ahominahilis  facta  est  coram  Domino. 

Itaque  sunt  qui  censent  nihil  Mosem  circa  libellum 
repudii  constituisse ,  cum  iam  hic  usu,  et  consuetudine 
tum  apud  reliquos  populos  ,  tum  apud  hebraeos  ipsos , 
praesertim  ex  longa  huius  populi  apud  aegyptios  commo- 
ratione  obtinuisset  (62).  luxta  istorum  placitum  sensus  ver- 

(59)  In  sua  versione  germanica  Bibliorum. 

(60)  In  praelect.  theolog.  Tract.  de  matrim.  cap.  II.  prop.  V.  in  not.  ad 
resp.  d\f.  2. 

(61)  Matth.  XIX.  3. 

(62)  Ita  lo.  David  Michaelis  in  op.  germ.  lus  mosaicum.  part.  II.  ed.  2. 
Francofurt.  1776.  pag.  321. 


CAP.  I.  ART.  II.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  lURE  POSIT.  DIV.      137 

borum  Mosis  hic  esset  «  Si  mulier  ope  libelli  repudii  a 
marito  dimissa ,  alteri  viro  nupserit ,  et  ab  hoc  etiam 
dimissa  fuerit ,  aut  si  alter  eius  maritus  mortuus  sit ,  non 
poterit  prior  yir  eamdem  denuo  ad  se  recipere  (63) ,»  nempe 
in  istorum  mente,  supposito  iamdiu  libelli  repudii  usu, 
Moses  solum  vetuisset  quominus  viri  repudiatam  uxorem 
denuo  reciperent ,  quum  ea  sive  reiecta  fuisset  ab  altero 
marito,  sive  eo  mortuo  vidua  mansisset;  adeoque  Moses 
potius  fraenum  aliquod  repudio  iniecisset,  sublata  omni 
spe  repudiatam  uxorem  umquam  recipiendi. 

Verum  praeterquam  quod  gratis  assumitur  in  hac 
expositione  sive  apud  gentes  ceteras ,  sive  apud  patriar- 
chas  et  hebraeos  obtinuisse  matrimonii  divortium  ,  cum 
huius  affirmationis  nullum  afferri  possit  documentum ,  ac 
in  mera  coniectura  consistat ,  eidem  adversantur  Christi 
verba  dicentis  apud  Matthaeum  «  Moses  ob  duritiam  cordis 
vestri  permisit  vobis  dimittere  uxores  vestras,  ab  initio 
autem  non  fuit  sic,»ex  quibus  deprehendimus  et  quod 
Moses  permiserit  dare  libellum  repudii ,  et  quod  ab  initio 
ita  non  fuerit,  non  solum  in  institutione  primaeva  con- 
iugii  ,  sed  etiam  post ,  ita  ut  usque  ad  Moysen  nullum 
forte  divortii  pleni  exemplum  inveniatur;  idque  ex  tra- 
ditione  de  instituta  a  Deo  matrimonii  indissolubilitate,  quae 
iugiter  servata  est,  ut  plures  censent. 


(63)  Boebmerus,  lus  ecclesiastic.  protestantium  fom.  IV.  lib.  IV.  tit.  19. 
§.  4.  dicens:  «  Mosen  dumtaxat  disposuisse,  ne  repudiatam  vir  denuo  duceret.» 
Popp  pariter  in  op.  german.  De  divortio  Amburgi  et  Sulzbach  1800.  pag.  41  seqq. 
Liebetrut  De  matrimonio  in  sua  idea  et  in  sua  historica  explicatione  Bero- 
lini  1834.  pag.  55.  et  hi  quidem  protestantes.  Ex  catholicis  vero  eamdem  sectati 
sunt  sententiam  Bened.  Leonhart  in  op.  germ.  Observationes  de  disputaiione  Do- 
mini  lesu :  utrum  divortium  e  doctrina  Scripturae  liceat  nec  ne.  Wurzburgi 
1805.  pag.  11  seqq.  Kistemaker  in  op.  germ.  Disputatio  exegetica  de  primatu 
Petri  et  de  matrimonii  vinculo.  Gottingae  1806.  §.  5.  pag.  86.  necnon  in  op. 
Sacrae  Scripturae  novi  Tesiamenti  iranslatae  ei  explicatae.  Monasterii  1825. 
tom.  III.  pag.  84  seqq.  et  Jo.  Ant.  Binterim,  De  mairimonio  ac  divortio  Diissol- 
dorfii  1819.  pag.  I03.apud  Roskovkny  op.  cit.  pag.  114  seqq. 


138         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Quod  vero  spectat  ad  vim  vocis  hervath  dabar  quae 
rem  turpem  significat,  aut  rem  pudendam  (64)  ,  quaeque 
utpote  vaga  plures  admittere  potest  interpretationes ,  expo* 
sitores  in  diversas  abiere  sententias ,  dum  definire  connisi 
sunt  quid  praecise  Moses  significare  per  eam  voluerit. 
Tertullianus  (65)  ,  et  post  ipsum  Paulus  Burgensis  (66) , 
Franciscus  Ribera  (67) ;  ex  recentioribus  vero  Ant.  Franc. 
lager  (68)  ,  aliique  existimarunt  adulterium-  ea  voce  signi- 
ficatum  fuisse.  Ulterius  progressus  Ben.  Leon.  Werkmeister 
contendit  voce  seu  phrasi  illa  plura  tum  corporis  tum 
animi  vitia  slgnificata  fuisse  (69).  Quam  expositionem 
plerique  omnes  divortiorum  patroni  amplexi  sunt.  Ast  iam- 
diu  Origenes  (70)  animadverterat  haud  posse  Mosis  verba 
de  adulterio  accipi ,  quum  ob  illud  mulier  ex  lege  vetere 
lapidanda  fuerit ;  adeoque  censuit  significatum  fuisse  quod- 
vis  peccatum  propter  quod  mulier  viro  suo  gravis  ac  in- 
tolerabilis  redditur.  Ob  eamdem  causam  ab  Origene  alla- 
tam  expositio  de  adulterio  merito  respuitur  tum  a  Carolo 
de  Lessaux  (71),  tum  ab  Herinco  Klee  (72).  Eam  vero 
expositionem  ex  praepostero  principio  reiiciunt  protestantes 
Ant.  Tholuk,  et  Acoluthus ,  qui  autumant  verbis  Mosis 
hermth-dahar  adulterium  ideo  significari  non  posse,  quod 
secus  Christus  Matth.  XIX.  dicere  haud  potuisset,  Mosen  ob 

(64)  Cf.  Sanctes  Pagnini  in  Thesauro  linguae  sanctae  ad  vocena  m*iy 
nec  non  ex  recentioribus  Winer,  praesertira  vero  Geseniura  in  Thesauro  phi' 
lologico-critico  ad  eamdem  radicem. 

(65)  Lib.  IV.contr.  Marcion.  c.  34. 

(66)  In  Deuteron.  XXIV.  add.  I. 

(67)  In  Malachiam  c.  fl.  n.  36. 

(68)  In  op.  germ.  Exam.  quaest.  utrum  divortium  secundum  doctr.  etc. 
sif  nec  ne  permissum  ? 

(69)  In  op.  pariter  gerra.  Ohservat.  in  exam,  D.  lager. 

(70)  In  Matth.  XIX.  n.  21. 

(7J)  In  op.  germ.  Concordia  legum  gallic.  de  divortiis  cum  Verbo  Dei. 
Confluentiae  1816.  p.  66. 

(72)  Ib  op.  gerra.  Matrimonium.  Tractatio  dogmatico-theologica.  Moguo' 
tiae  1833.  pag.  26.  not.  (c) 


CAP.  I.  ART.  11.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  lURE  POSIT.  DIV.  13^ 
duritiam  iudaeorum  libellum  repudii  permisisse,  quum  ea 
permissio  ob  cordis  duritiam  latius  patere  dicenda  sit,  adeo 
ut  etiam  aliis  ex  causis  praeter  adulterium  admittatur  (73). 
Hug  autem  etsi  catholicus  formulam  hervath  dahar  cen- 
suit  latius  patuisse,  pluresque  interpretationes  admisisse 
ex  ipsa  Mosis  voluntate  atque  intentione ,  ne  illis  ad  quos 
spectabat  legis  interpretatio  facultas  praeriperetur ,  muta- 
tis  temporibus ,  eam  strictius  vel  latius  exponendi ,  prout 
necessitas  aut  publicae  utilitatis  ratio  flagitasset  (74). 

CL  Roskovany  totus  in  eoest,  ut  evincat  phrasi  Ervath 
dahar  Mosem  significasse  unice  fornicationem  seu  moe- 
chiam  cuius  rea  facta  fuerit  uxor ,  ob  quod  crimen ,  imo 
etiam  ob  aduherii  suspicionem  libellus  repudii  ad  eam 
dimittendam  dari  poterat.  Deinde  ostendere  adnititur  ideo 
ahominahilem  et  pollutam  dici  foeminam  illam  factam  esse, 
quae  post  repudium  viro  aUeri  nuberet,  quia  illegitime 
eiusmodi  nuptiae  factae  fuissent,  antequam  mulier  fuis- 
set  dimissa  (75).  Primum  assertum  adstruit  tum  ex  eo 
quod  Moses  voces  has  e  viginti  et  novem  vicibus ,  quibus 
illae  in  eiusdem  libris  occurrunt ,  certe  vigesies  et  septies 
pro  impuro  negotio  ,  seu  fornicatione  sumpserit ,  tum  ex 
eo  quod  iudaeorum  magistri  eodem  ac  Moses  sensu  voces 
has  usurpaverint  (76).  Aherum  deducit  ex  eo  quod  illa 
sive  abominatio  sive  poUutio  praedicetur  coram  Domino , 
adeoque  in  sensu  morali  accipi  necesse  sit.  lam  vero  non- 

(73)  Tlioluk  in  op.  germ.  Philologico-theologica  enarrat.  sermonis  Chrisii 
in  monte  secund.  Matth.  Hamburgi  1833.  pag.  245  seqq.  Acoluthus  De  aquis 
amoris.  Lips.  1682.  pag.  220.  Quamquam  Innocua  videri  possit  eiusmodi  inter- 
pretatlo ,  ut  paulo  post  dicemus  ,  si  coarctaretnr  ad  solam  legem  mosaicam  , 
nisi  eam  vellent  extendere  etiam  ad  legem  evangelicam ,  prout  protestantes  exten- 
dendam  esse  contendunt.  Hoc  enim  sensu  eam  sententiam  improbamus. 

(74)  De  coniugii  christiani  vinculo  indissolubili.  Friburgi  1816.  Hanc  sen- 
tcBtiam  merito  impugnavit  Frid.  Liebetrut  in  op.  gerra.  Matrimonium prae  sua 
idea  et  historica  explicaiione.  Berolin.  1834.  pag.  70.       ,, 

(75)  Op.  cit.  pag.  127  seqq. 

(76)  Cf.  Drusium  in  Crit.  sacris  tom.I.  item  Huberti  Dissert.  De  lihello  re- 
pudii  1804. 


140         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  D£  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

nisi  tres  hypotheses  fieri  possunt,  quod  nimirum  eiusmodi 
abominatio  sita  sit ,  aut  in  separatione  a  primo  marito , 
aut  in  separatione  a  secundo,  aut  demum  in  eo  quod  post 
separationem  a  primo  viro ,  mulier  dimissa  ad  secundas 
nuptias  transierit.  Porro  ex  his  tribus  hypothesibus  priores 
duae  vix  possunt  statui  ,  siquidem  et  primo  et  secundo 
marito  Moses  potestatem  fecerit  dimittendae  uxoris ;  restat 
igitur  hypothesis  tertia  (77). 

At  quominus  huic  expositioni  animum  adiiciam  non- 
nulla  sunt  quae  me  impediunt.  Nam  1.  Si  ipso  fatente, 
Moses  praecepit  adulteros  morte  plecti  (78)  ,  non  intelligo 
quomodo  per  foeditatem  seu  rem  turpem  significari  possit 
adulterium ,  quo  delicto  permittebatur  marito  dare  libellum 
repudii.  2.  Non  video  quare  si  voluisset  Moses  exprimere 
fornicationem  aut  adulterium ,  non  definita  certaque  locu- 
tione  usus  fuerit ,  sed  potius  locutione  vaga  ,  incerta  et 
ambigua  quae  non  minimis  haesitationibus  et  controver- 
siis  locum  praeberet  (79).  3.  Si  dimitti  uxor  poterat  tan- 
tum  ob  adulterium,  quisnam  dimissam  adulteram  in  con- 
iugium  sibi  copulare  ausus  esset?  Et  tamen  Moses  supponit 
eam  ad  secundas  nuptias  transiisse,  aut  saltem  transire  po- 
tuisse.  4.  Supponitur  etiam  a  Mose  uxorem  a  secundo  quo- 
que  marito  dimitti;  iam  vero  si  unica  dimissionis  causa 
fuisset  adulterium,  vix  credibile  est,  idem  crimen  secundo 
pariter  divortio  causam  praebuisse,  quin  fuerit  punitum. 

Reb'quum  igitur  est,  ut  per  hervath  dabar  nuditatem 
rei  seu  rem  pudendam,  aut  foeditatem  generatim  significari 

(77)  Ibid. 

(78)  Levit.  XX.  10.  «Si  moechatus  quis  fuerit  cum  uxore  alterius  et  adul- 
terium  perpetraverit  cum  coniuge  proximi  sui,  morte  moriatur,  et  moechus 
etadultera;  »  et  Deut.  XXTI.  22.  «  Si  dormierit  vir  cum  uxore  alterius,  uter' 
que  morietur,  id  est   adulter  et  adultera,  et  auferes  malum  de  Israel.» 

(79)  Exploratum  autem  non  est  viginti  novem  vicibus  quibus  occurrit 
in  Mosis  libris  formula  hervath  dabar^  viginti  septies  adliibeatur  ad  fornica- 
tionem  significandara  ;  nam ,  ut  ex  dicendis  patebit  ,  gratis  id  auctor  egre- 
;gius  assumit. 


CAP.  I.  ART.  II.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  lURE  POSIT.  DIV.     141 

dicamus,  quidquid  tale  sit  propter  quod  merito  displiceat 
uxor  marito  ,  sive  id  de  novo  advenerit ,  sive  adesse  de- 
prehendatur ,  cum  antea  lateret ;  huiusmodi  sunt  vel  in 
rebus  moralibus  odiosi  mores ,  pertinacia ,  inobedientia, 
dicacitas,  furta,  veneficii  aut  gravis  alicuius  criminis  pru- 
dens  suspicio  etc.  vel  in  physicis  deformitas  superveniens, 
defectus  corporis  latens,  epilepsia,  lepra,  mania  continua 
aut  interrupta ,  sterilitas ,  aliaque  id  genus ,  quae  incom- 
perta  prius  penitus  fuerint,  aut  saltem  non  adeo  gravia, 
prout  postea  se  patefecerunt,  alioquin  iustam  non  dedis- 
sent  marito  causam  uxorem  dimittendi  (80).  Eiusmodi  exe- 
gesis  conformis  videtur  ipsi  textui :  «  Si  acceperit  homo 
uxorem  et  habuerit  eam  ,  et  non  mvenent  gratiam  ante 
oculos  eius  propter  aliquam  foeditatem  etc» 

Remanent  nunc  expendenda  ea  verba :  quta  polluta  est 
et  ahomtnahilis  facta  est  coram  Domino.  Hic  etiam  pro- 
bare  non  possum  sententiam  quam  cl.  Roskov^ny,  ut  in- 
nui ,  proposuit.  Licet  enim  dem ,  heic  non  agi  de  abo- 
minatione  et  pollutione  physica ,  non  inde  sequitur  illico 
agi  de  abominatione  morali:  potuit  enim  esse  pollutio  et 
abominatio  mere  legalis.  Certe  moralis  pollutio  non  po- 
tuit  esse  in  eo  quod  secundae  nuptiae  a  dimissa  inirentur. 
Etenim  quomodo  moralis  pollutionis  et  abominationis  rea 

(80)  Ita  Bonfrerius  Comment.  in  hunc  loc.  Neque  abludit  Geseniu»,  qui 

ad  vocem    m^lV  inter  cetera  scribit:  «E  recentioribus  Michaelis  (lureMos.  II. 

%.  250.)  rectius  contra  Schamnoai  cum  snis,  severioris  disciplinae  ubique,  non- 
nisi  de  re  turpi  et  indecora,  velut  de  adulterio  (neque  tamen  de  hoc  solo), 
vel  habitu  indecoro,  scissis  ad  nuditatem  usque  vestibus  cet.  (  v.  Misna  et  Ge- 
nes.  Gittin  9.  lO.  Seldeni  Uxor  hebraica  III.  c.  16-20.  Buxtorf  Sponsal.etdivort. 
p.  85seq.  122  seq.);  quamquam  ipse  legislator  adulterium,  ut  morte  (non  di- 
vortio)  puniendum  dicere  non  potuit,  et  locus  unicus  Deut.  XXllI.  14.  Vi- 
tium  in  corpore  situm  intelligere  iubeat.  LXX.  satis  bene  a.(T'/ri^ov  Trgayjt^ta, 
%aA.^\^%  foedum^turpe  quid  verterunt;  sed  abOnkelos,  transgressio  quaedam, 
Arab.  aggressus  est,  et  patravit  turpe  quid  redditum  est.  Inde  dedecus,  ignO' 
minia.»  Ex  quibus  patet,  excluso  adulterio ,  causas^  sive  physicas  sive  mora- 
les  iustiticasse  Ubelluai  repudii.» 


142         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.DEINDISS.  MATR.  CHRIST. 

esse  potuit  mulier,  quae  id  fecisset  quod  a  lege  permit- 
tebatur,  quodque  erat  plane  legitimum?  lam  vero  constat 
ex  lege  mosaica  mulierem  per  libellum  repudii  dimissam 
potuisse  alteri  viro  se  se  legitime  copulare:  hoc  aperte 
ostendit  divinus  legislator  dum  ait :  «  Cumque  egressa  (re- 
pudiata)  alterum  maritum  duxerit.  »  Vir  ergo  alter  vere 
maritus  adeoque  mulier  vere  uxor  censeri  debet.  Acce- 
dit  quod  secundus  etiam  maritus  non  posset  sine  libello 
repudii  hanc  uxorem  dimittere;  ergo  et  is  verus  legiti- 
musque  maritus  et  illa  vera  ac  legitima  uxor  censebantur. 
Insuper  Levitici  XXI.  Moses  prohibuit  ne  sive  summus 
sacerdos  sive  ceteri  sacerdotes  matrimonio  se  coniunge- 
rent  cum  dimissa  muliere :  ergo  reliqui  de  populo  pote- 
rant  eam  legitime  ducere  (81). 

Ad  triplicem  vero  hypothesim  a  cl.  auctore  propositam, 
respondeo  pollutionem  et  abominationem  haud  fuisse  sitam 
aut  in  separatione  a  primo  marito ,  aut  in  separatione  a 
secundo,aut,  ut  auctor  contendit,  in  eo  ,  quod  dimissa 
ad  secundas  nuptias  transierit,  sed  in  eo  (quod  auctor 
omisit) ,  quod  mulier  a  secundo  viro  dimissa ,  vel  eo  mor- 
tuo  iterum  ad  priorem  virum  rediret.  Haec  est  quarta  hy- 
pothesis  addenda ,  non  autem  in  hoc  reditu ,  in  hac  instau- 
ratione  coniugii  prioris  post  alterum  coniugium  pollutio 
et  abominatio  legalis ,  et  si  placet ,  etiam  moralis  tota  con- 
sistit  (82)  ,  prout  paulo  fusius  mox  ostendemus  respon- 
dendo  difficultatibus  quae  ab  aliis  fuerunt  propositae. 

Sunt  enim  qui  autumant  per  libellum  repudii  ablatam 
quidem  fuisse  poenam  ab  iis  qui  illum  uxoribus  tradidis- 
sent,  non  autem  culpam,  adeo  ut  peccarent  coram  Deo 
qui  ita  se  gererent,  licet  nullam  poenam  legalem  incur- 
rerent.  Idque  colligunt  ex  Christi  verbis  «  Moyses  ad  du- 

(81)  Cf.  Drach,  Du  divorce  dans  la  Synagogue.  Rome  1840.  Pr^miere  epo- 
que  §.  IV.  ar.  p.  17. 

(82)  Cf.  Bonfrerium  in  h.l.  Pentateuchi,  et  Sanctium  in  cap.  II.Malach. 


CAP.  I.  ART.  II.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  ItRE  POSIT.  DIV.       143 

ritiam  oordis  vestri  permisit  vobis  dimittere  uxores  ve- 
Btras;  ab  initio  non  fuit  sic  (83)  ;  »  tum  etiam  ex  eo  quod 
uxor  dimissa  iuxta  ipsos  non  posset  sine  culpa  ad  novas 
transire  nuptias ;  quandoquidem  polluta  et  contaminata  non 
tantum  coram  homlnibus ,  verum  etiam  coram  Domino  fie- 
ret  quae  semel  repudiata  alteri  coniungeretur  viro  iuxta 
illud  leremiae:  «  Vulgo  dicltur:  si  dimiserlt  vir  uxorem 
suam ,  et  recedens  ab  eo ,  duxerit  alterum ,  numquid  re- 
vertetur  ad  eum  ultra?  Numquid  non  polluta  et  contami- 
nata  erit  muller  illa  (84)?  »  Quae  quldem  eam  confirmant 
interpretationem  verborum  Deuteronomli  quam  ex  cl.  Ro- 
skovkny  attulimus.  Praeterea  a  Malachia  ex  Dei  nomine 
graviter  reprehenduntur  iudaei  eo  quod  libellum  repudii 
uxoribus  darent:  «  Cum  odio  habuerls  (uxorem  tuam) ,  di- 
mitte ,  dicit  Dominus  Deus  Israel ;  operiet  autem  inlquitas 
vestimentum  elus  (85),  »  scillcet  dimittentis,  ut  ex  hebraica 
veritate  habetur  (86)  ,  ob  iniquitatem  nempe  perpetratam 
in  uxoris  dimissione  fiet  ut  iniquitas  nuUo  vestimento  con- 
tegi  queat.  Quo  referunt  sententiam  s.  Augustini  scriben- 
tis :  ((  Libellus  repudii  magis  fult  exprohratio  divortli  , 
quam  approbatio  (87)  »  et  rursum:  «  Sicut  duobus  plu- 
ribusque  servire ,  sic  a  viro  vivo  in  alterius  transire  con- 
cubltum ,  nec  tunc  licuit ,  nec  nunc  llcet ,  nec  umquam 
licebit  (88).»  Demum  concludunt,  quod  si  citra  culpam  po- 
tuisset  fieri  divortium ,  omne  tolleretur  discrimen  inter  con- 


(83)  Matth.  XIX.  8.  '    .  '  |' " '  -        :/<    . 

(84)  lerem.  III.  1.  \     '  '  '  '^*''; 

(85)  Malach.  II.  16.  '    ;  '         '  ■ 

(86)  Hebraice  enim  legitnr  IXSi^isij-^J?  super  vestimentum  eius.  In  pa- 

raphrasi  chald.  lonathanis:  ti  ^e  o^^erias  peccatum  vestimento  tuo.^  In  vers. 
Alexandr,  Et  operiat  impietas  tua  cogitationes  tuas.  In  syriaca:  Et  iniquita- 
tem  pallio  suo  ne  tegat.  Demurain  vers.  arabica:  Et  operiet  impietas  tua  ve- 
stimenta  tua. 

(87)  De  hono  coniug.  cap.  VIII. 

(88)  Ibid.  cap,  XVIII.  V'    ! 


144         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DEINDISS.  MATR.  CHRIST. 

iugium  liberamque  fornicationem ,  cum  perpeluus  transi- 
tus  fieri  posset  ab  uxore  ad  uxorem  (89). 

At  qui  contrariam  tuentur  sententiam  his  minime  per- 
moventur.  Quamvis  enim  ob  cordis  duritiem  permiserit 
Moses ,  seu  potius  Deus  per  Mosem  dare  libellum  repudii , 
etiam  contra  primaevam  coniugii  institutionem,  non  ex- 
inde  sequitur  peccasse  eos ,  qui  hac  facultate  utebantur. 
Siquidem  plura  sunt ,  quae  interdum  ob  cordis  duritiam 
conceduntur  ita  ut  culpa  vacent  qui  concessione  utun- 
tur  (90).  Praeterea  si  poena  tantum  per  legem  fuisset 
ablata ,  sequeretur  Deum  magis  sollicitum  fuisse  de  poena 
quam  de  culpa,  quod  absurdum  foret  vel  cogitare.  Adde, 
quod  si  non  sine  culpa  potuissent  uxores  dimitti ,  id  in 
lege  sanctissima ,  cuiusmodi  fuit  mosaica  a  Deo  data  con- 
ceptis  verbis ,  ut  legem  decet ,  significatum  aliquando  fuis- 
set  (91)  ,  quod  tamen  nuspiam  nec  aperte  dictum,  neque 
obscure  insinuatum  reperitur.  Deus  praeterea  in  adver- 
sariorum  hypothesi  tot  indulsisset  adulteria  ,  quot  nuptiae 
a  repudiata  uxore  initae  fuissent,  quod  a  Dei  sanctitate 
abhorret;  eo  vel  magis  quod  Deus  severissimas  poenas 
decreverit  in  adulteros ;  in  sententia  vero  qua  de  agitur, 
adulteria  palUata  prope  innumera  patrata  impune  fuissent. 


(89)  Ita  quidem  inter  ceteros  pugnant  Estius  in  4.  sent.  dist.  83.  Sylvius 
Suppl.  9.  67.  et  alii  cura  ipsis,  qui  adducunt  pro  se  3.  Hieronymum  in  cap.  V. 
Matth.  et  s.  Bonaventuram. 

(90)  Nonnulli  ad  hoc  declarandum  afferunt  cxemplum  sive  refetiunculae 
vespertinae  ab  ecclesia  concessae  ieiunii  tempore,  ut  sese  ipsorum  infirmitati 
accommodaret ,  secus  ac  ab  initio  obtinuerit ;  sive  esus  carnium,  qui  poscen» 
tibus  duris  rerum  adiunctis  ac  temporum,  passim  ab  ecclesia  permittitur  die- 
bus  esurialibus,  nemo  tamen  dicet  peccare  eos,  qui   dato  indulto  utuntur. 

(91)  Quod  iamdiu  animadvftrterat  s.  Thomas  3.  part.  q.  67.  art.  5.  dicens : 
«  Quia  lex  vetus,  quamvis  gratiam  non  conferret,  tamen  data  erat ,  ut  pecca- 
tum  ostenderet ,  ut  communiter  sancti  dicunt...Si  (iudaei)  repudiando  uxorem 
peccassent,  boc  saltem  eis  per  legem  aut  prophetas  indicari  debuisset,  secun- 
dum  id  Isaiae  58.  Annuntia  populo  meo  scelera  eorum,  alias  viderentur  ni- 
rais  esse  neglecti,  siea  quae  necessaria  sunt  ad  salutem ,  quae  non  cognosce- 
bant,  numquam  eis  nuntiata  fuissent;  quod  non  potest  dici,  cum  iustitia  legi§ 
tempore  suo  observata  vitam  mereretur  aeternam.  » 


CA? .  I .  ART .  41 .  DE .  INDISS .  MATR .  SPECT .  lURE  POSIT .  BIT .     1 45 

Quod  si  polluta  et  abominahiUs  declaratur  uxor  repu- 
diata,  quae  ad  nova  transisset  vota,  praeter  quam  quod 
eiusmodi  sive  pollutio  sive  abominatio  non  ethica,  sed  le- 
galis  dici  potest,  ea  respicit,  ut  diximus ,  non  quidem 
dimissae  uxoris  cum  alio  marito  coniunctionem ,  sed  rerf 
gressum  ad  pristinum  maritum.  Revera  si  iste  permissus 
fuisset  regressus ,  repudium  non  fuisset  nisi  fucatum ,  et 
aditus  apertus  fuisset  ad  quamdam  veluti  commutationem 
uxorum  quae  sane  ahominatio  coram  Domino  (92)  foret. 
Et  hac  ratione  evanescit  difficultas  ex  Deuteronomio  at- 
que  ex  leremia  petita  (93). 

Malachiae  qui  opponitur  locus  diversa  ratione  exponi 
consuevit ;  sunt  enim  qui  ipsum  faventem  potius  divortio 
seu  repudio  exhibeant  quam  adversantem.  luxta  hos  ar- 
guit  Deus  per  prophetam  suum  iudaeos ,  quod  swpefindvir 
cerent  ex  alienigenis  pellices  et  despicerent  uxores  suas  , 
quas  tyrannice  ac  dure  tractabant  eo  quod  senuerint ,  ve- 
nustatemque  pristinam  amiserint.  Hae  lacrymis  ac  fleti- 
bus  suis  ob  passam  iniuriam  templum  replebant;  quocirca 
Deus  non  iam  ironice,  ut  aliqui  autumant ,  sed  serio  eis 
indicit  ,  ut  si  odiosae  ipsis  redditae  uxores  esse  coepe- 
rint ,  potius  per  libellum  repudii  liberas  dimittant ,  quam 
dure  ac  tyrannice  sub  servitute  retineant ;  sicque  possint 
liberae  esse,  ac  si  eis  libuerit  ad  novas  se  transferre 
nuptias.  Interim  viris  comminatur  gravissimas  poenas  ob 

(92)  Sic  enira  allegata  verba  efferuiitur  in  hebraica  veritate ,  et  in  para- 
phrasi  chaldaica,  et  in  vers.  alex.  nec  non  in  vers.  syriaca  et  arabica.  Ila  enim 

legitur in  hebraico  texttt  mn''    ''JQ?   J^^n  nnVln"0  Quia  abominatio 

T       :        -  T  ••  •  -  •  •• 

ipsa  ad  faciem  Domini.  In  paraph.  cald.  Quoniam  abominatio  est  coram  Do- 
mino.  In  vers.  LXX.  Quoniam  abominatio  est  ante  Domimim  Deum  iuum. 
In  vers.  syriaca:  Quia  abominanda  res  est  coram  Domino.  In  arab.  Ho€  enim 
exeerabiie  est  in  conspectu  Dei.  Itaque  non  ad  niulierem,  quae  alleruna  mari- 
tum  duxit  eiusmodi  abominatio  refertur,  sed  ad  eam  quae  ad  priorem  virum 
regrederetur. 

(93)  Cf.  Drach  Op.  cit.  pag.  .^0  seqq.  ubi  plures  Imnc  in  rem  rabbinorum 
anctoritates  profert. 

III  la 


146  LIB.   III.   SECT.  ALTERA.BEINDISS.   MATR.  CHRIST. 

hanc  iniustam  cum  uxoribus  suis  agendi  rationem  (94). 
Alii  vero  supposita  libelli  repudii  permissione  ,  contendunt 
Deum  per  prophetam  iudaeos  arguere  ob  abusum  abnor- 
mem  huius  indulgentiae  seu  permissionis,  uti  rabbinorum 
plerique,  ut  mox  videbimus.  In  utraque  hypothesi  seu  ex- 
positione,  patet  ex  Malachiae  textu  argui  haud  posse  libel- 
lum  repudii  ex  se  culpam  involvere  coram  Deo. 

Quod  vero  attinet  ad  duo  loca  quae  ex  Augustino 
obiiciuntur,  animadvertendum  est  s.  doctorem  dum  ait  li- 
bellum  repudii  exprobrationem  potius  fuisse ,  quam  ap- 
probationem  divortii ,  hoc  significare  voluisse,  per  Hbel- 
lum  repudii  non  fuisse  infinite  approhatum  divortium,  sed 
solum  permissum  ob  duritiam  cordis  israelitarum.  Quando- 
quidem  causa  ob  quam  ipse  inurit  quamdam  notam  ipsi 
repudii  libello  (95)  ,  est  quodammodo  divortii  ipsius  ex- 
probatio.  Et  hoc  quoad  priorem  textum;  ad  alterum  vero 
quod  spectat,  facilior  adhuc  responsio  suppetit,  cum  hoc 
in  loco  s.  Augustinus  directe  loquatur  de  polygamia  si- 
multanea  potius  ,  quam  de  dissolutione  coniugii ,  et  tamen 
ipsam  simultaneam  polygamiam  quam  hic  damnat,  in  eo- 
dem  capite  agnoscitlicite  a  patriarchis  frequentatam  fuisse. 

Neque  tandem  concedi  debet,  quod  si  citra  culpam 
novae  iniri  poterant  nuptiae  per  libellum  repudii,  discri- 
men  inter  coniugium  et  fornicationcm  sublatum  esse; 
siquidem  qui  fornicatur  vagam  venerem  consectatur,  quin 
soHicitus  sit  aut  de  prole  aut  de  eius  iiistitutione ,  et  qui- 
dem  id  operatur  ex  arbitrio.  Contra  vero  ex  lege  mosaica 
licet  permitteretur  uxoris  dimissio,  id  fieri  tamen  non  pote- 
rat  quacumque  ratione,  sed  gravi  ex  causa  probantibusque 
iudicibus ,  et  non  pro  voluntate ,  sed  ex  legis  praescripto , 

(9^)  Ita  Sanctius  in  liunc.  loc.  ubi  diffnse,  solide  et  eleganter  reni  lianc 
cxponit. 

(95)  Nam  coniparat  moreni  liunc  cum  genlilium  consueludine  in  dimitten- 
dis  uxoribus ,  et  refellit  eos ,  qui  in  lege  cliristiana  voluissent  bunc  eumdem 
morem  inducere  sub  praetextu  concessi  a  Mose  libelli  repudii. 


CAP.  I.  ART.  11.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  lURE   POSIT.  DIV.    111 

adeoque  perpetuus  ille  transitus  de  uxore  ad  uxorem,  quem 
adversarii  dicunt  fornicationi  simillimum ,  ex  legis  abusu 
ad  summum ,  non  autem  ex  ipsa  lege  dimanasset. 

Itaque  divortium  in  lege  mosaica  Dei  auctoritate  ita 
erat  permissum  ut  vere  licitum  esset.  Absit  vero  quod 
quis  cum  Luthero  affirmet ,  Mosis  institutum  de  divortio 
iuisse praeceptivum ;  absit;  nec  enim  mandavit  Moyses  ,  sed 
permisit  tantummodo  dari  libellum  repudii.  Quae  quidem 
permissio  ex  quadam  tolerantia,  indulgentia  atque  accom- 
modatione  huius  divini  legislatoris  repeti  debet  ,  ratione 
habita  durae  indolis  hebraici  populi,  qui  si  retinere  odio- 
sas  uxores  coactus  fuisset ,  facile  in  homicidia  aliaque  cri- 
mina  lapsus  fuisset.  Quidam  existimant  populum  israeli- 
ticum  inter  Aegyptios  commorantem  a  primaeva  morum 
simplicitate  descivisse ,  uxoresque  suas  dure  ac  tyrannice 
tractare  consuevisse,  immo  et  per  nefas  repudiare  ad  in- 
star  aegyptiorum.  Quapropter  Moses  indulsit,  ut  quod  prius 
penes  ipsos  contra  ius  et  fas  obtinuerat ,  deinceps  legali 
ratione ,  ut  ita  dicam ,  fieret ,  gravi  tamen  interveniente 
causa,  non  autem  ut  antea  pro  arbitrio.  Ita  quidem  ,  si 
admittatur ,  quod  alii  negant ,  uti  paulo  ante  diximus  , 
ante  Moysem  tum  apud  hebraeos  tum  apud  alias  gentes 
repudium  obtinuisse. 

Verum  quidquid  de  hoc  sit,  quod  certo  definiri  nequit, 
talem  huius  legalis  permissionis  indolem  ac  spiritum  fuisse, 
vel  ipsis  hebraeis  persuasum  fuit,  ut  patet  ex  facto.  Nam 
usque  ad  captivitatem  babylonicam  nullum  penitus  sup- 
petit  exemplum  de  dato  libello  repudii,  quamvis  polyga- 
mia  passim  apud  hunc  populum  obtineret  (96).  Quinimmo 
nec  ipso  captivitatis  babylonicae  tempore  certo  constat  re- 

(96)  Cf.  Drach.  op.  cit.  Du  divorce  dans  la  synagogue,  pag.  49  seq.  Non 
propterea  inficias  ibo  fieii  fortasse  potuisse,  ut  iuterdiiin  ilivortium  in  tanta 
saeculorum  intercapedine  locum  obtinuerit,  prout  innuitur  Is.  50.  et  lerem  3. 
Unum  iilud  exploratum  est  eiusmodi  exempla  aut  numquam  aut  rarissime  per 
id  temporis  occurrere.  Cf.  Seldenuin  Vxor  hebraca  lib.  III.  cap.  19. 


148         LIB.   TII.   SECTIO  ALTERA.  DE  INDISS.  MATB.  CHRIST. 

pudia  facta  fuisse.  Nam  quae  leguntur  Esdrae  lib.  I, 
cap.  IX.  etX.  evincunt  quidem  alienigenas  a  iudaeis  ducta& 
fuisse,  non  autem  repudiatas  fuisse  seu  expulsas  uxore& 
israeliticas. 

Adeoque  nonnisi  serioribus  iudaicae  reipublicae  teni- 
poribus,  quum  iudaei  moribus  corruptissimis  se  foedassent, 
coeptum  est  frequentari  divortium,  et  agitata  est  quaestio 
de  intelligentia  legis  mosaicae  circa  hunc  articulum  Deu- 
teronomii.  Progressus  vero  adeo  est  Hillel  cum  schola  sua^ 
ut  effutlret  quavis  vel  levissima  ac  futilissima  causa  in- 
tercedente  licitum  fuisse  dimittere  propriam  uxorem  aliam- 
que  ducere  (97).  Ceterum  divortium  non  modo  non  fuisse 
praeceptum ,  sed  solum  aegre  permissum  constat  etiam  ex 
sensu  traditionali  ipsius  synagogae ,  quae  declaravit  virum 
odibilem  coram  Deo,  qui  permissione  divortii  fultus  propriam 
uxorem  dimitteret  (98)  ;  constat  insuper  ex  eo  quod  il- 
lustriores  rabbini  Yarchi  ,  Aben  Ezra ,  Samuel  Yaph^ , 
aliique  bene  multi  qui  verba  Malachiae  II.  ut  nuper 
innuimus  ,  de  divortio  intellexerunt ,  ad  unum  omnes 
tamquam  Deo  invisum  traducant,  qui  facit  divortium  (99), 
Idipsum  quoque  non  obscure  colligitur  ex  omnibus  con- 
ditionibus  iuridicis  ,  quae  ad  Hbellum  hunc  repudii  con- 


(97)  In  Tbalmude  fract.  GhiUin  seu  De  divortiis  cap.  IX.  §.  10.  ^iSota 
seu  De  adultera  fol.  4.  \im\ Bammidbar  Rabha  IX.  ad  Num.  V.  30.  de  Hil- 
lelis  schola  haec  referuntur:  «  Schola  Hillel  dicit:  etiamsi  combusserit  decoctum 
eius,  sicut  scriptum  est:  si  invenerit  in  eaharvat  dabar  nuditatem  rei.  R.Akihiba 
dicit :  etiamsi  illa  pulchriorem  invenerit  aliam,  ut  scriptura  est,  si  non  in- 
venerit  gratiam  in  oculis  eius.  »  Huic  Idxae  interpretalioni  cui  libenter  populus 
ille  degener  animum  adiiciebat  se  se  opposuit  Schammai  cum  schola  sua  coar- 
ctans  divortii  facuitatem  ad  graves  causas,  utpote  severioris  dlsciplinae  cultor, 
NonnuUi  censent  hunc  quem  losephns  Flavius  Archaeolog.  lib.  XIV.  c.  9.  n.  3-5, 
et  lib.  XV.  c.  1.  §.  1.  Sammeam  vocat,  ac  veluti  severum  disciplinae  censorem 
ab  Heitwle  in  pretio  habitum,  et  tamquam  prophetam  describit ,  eumdem  fuisse 
ac  Sinoeonem  de  quo  Luc.  II.  75. 

(98)  Thalm.tract.  Ghittin  fol.  ult.  b. 

(99)  Apud  Drach.  op.  cit.  pag.  29  seqq.  qui  plurimorum  rabbinorum  te- 
stimonia  allegat. 


CAP.  1.  ART.  n.  DElNDlSS.MMrSPECT.IIJREPOSltT  MV.    'f& 

scrlbendum  et  tradendum  coram  testibus  in  manu  uxoris 
repudiandae  requirebantur.  Eo  nimirum  consilio  tot  condi- 
tiones  appositae  erant ,  ut  maritus  non  ex  primo  impetu 
ageret,  sed  ad  saniora  consilia  se  recipere  posset ,  dum 
temporis  mora  satis  longa  insumeretur ,  ut  iuridicae  con- 
ditiones  omnes  explerentur  (100).  Demum  ex  eo  pariter 
constat ,  quod  soli  yiro  tribueretur  facultas  dandi  libel- 
ium  repudii ,  mulieri  autem  haec  denegaretur ,  adeo  ut 
nonnisi  sub  extremis  reipublicae  temporibus  effrontes  mu- 


(100)  Formulam  penes iudaeos  receptam,et  qua,  ubi  ipsis  divortiura  per- 
mittitur,  adliuc  utantur ,  inter  ceteros  exhibet  Bonfrerius  his  expressam  ver- 
bis:  «  In  quarto  sabbati ,  in  duodecima  mensis  Tisri,  anno  a  creatione  raundi 
<inatermillesimo  centesimo  tertio,  in  «rbe  Babylonis,  ego  Rabbi  Siraeon  filius 
Rabbi  Sadoc,  lilii  Rabbi  Aman,  filii  Rabbi  Daniel ,  sponte  raea,  et  ex  aniaio, 
citra  uUam  coactionem ,  a  me  dimitto  ac  repudio  Rachel  filiam  Rabbi  Abra- 
ham,  fiHi  Rabbi  loseph,  filii  Rabbi  Salomonis,  et  concedo  ei  licentiam  et  po- 
testatem ,  ut  pro  libito  suo  abeat  quo  voluerit ,  ducique  possit  ab  omni  viro, 
ne  eam  quisquam  prohibere  praesumat.  In  cuius  rei  testimonium  dedi  ei  hunc 
librum  repudii ,  et  schedam  dimissionis  atque  signaculom  divortii  iuxta  coft- 
stitutionem  Moysi  et  Israel,  praesentibus  testibus  infra  scriptis.  » 

Decem  porro  erant  caeremoniae  in  hoc  negotio  servandae.,  t.  Ut  uxor 
nusquam  discederet  nisi  volente  marito  et  accepta  ab  eo  potestate;  quam  pote- 
statem  maritus  se  facere  etiam  in  libello  exprimdsat;  2.  ut  libelius  iu  manu  uxoris 
traderetur;  3.  ut  adscriberentur  ut  miniraum  duorum  testiura  noraina;  4.  ut  ex- 
primerentur  tres  generationes  viri  tolidemque  mulieris,  ut  in  libelli  formuia  ex- 
pressura  est,  licet  alii  velint  sufficere  si  una  hlnc  i«de  generatio  exprimeretur; 
5.  ut  scriberetur  libeilus  rotundis  litteris ,  distinctis,  atque  perspicuis,  ita  ut  una 
aliara  non  atlingeret,  ne  quod  scripturae  vitium  irreperet;  6.  ut  si  inter  scri- 
bendum  aliquo  actu  atraraenti  in  raerabranara  decidisset  guttula,  libellus  au- 
ctoritatem  non  haberet,  aliusque  denuo  scriberetur,  7.  ut  in  libello  nuUura  rasu- 
rae  vestigiura  appareret,  ne  suspectus  esset  vitii,  8.  ut  raerabrana  longior  esset 
quara  latior  9.  ut  omnes  testes  qui  aderant  snum  quisque  sigillurri  imprimeret; 
10.  ut  raaritus  diceret:  Accipe  libellum  repudii  et  esto  a  me  abiectaet  cuicum.' 
que  marito  permtssa. 

Cf.  etiam  hoc  de  argumento  Brouwer  De  iure  connub.  lib.  II.  c.  30.  qui 
recensitis  conditionibus  addit;  «  Haec  et  alia  plura  divertenti  ludaeo  observancla 
fuere,  quae  omnia  si  recensenda  forent,  integrum  occuparent  librum ,  ut  scribit 
Buxtorffus.  Scilicet  cum  minimas  ob  causas  divortia  adraiserint,  raodus  taraen  di- 
vertendi  adeo  difficilem  voluerunt  Rabbini,  ut  ab  iis  ob  raoras,  molestias,  sum- 
ptus  et  difficuitates  deterrerentur  raariti;  siraulque  dura  haec  omnia  rite  paran- 
tur,  ut  interea  ex  amicorura  intercessione,  subsideret  et  mitigaretur  mariti  ir*- 
«undia^  et  divortii  loco  sequeretur  potius  redintegratio  coniugalis  amoris. « 


IKO         LIB.   III.  SECT.  ALTERA.DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

lieres  iudaeae  inventae  sint,  quae  romanas  imitantes  au- 
sae  fuerint  maritis  iibellum  dare  repudii  (101). 
.  Ex  his  omnibus  patet  eiusmodi  constitutionem  mosai- 
cam  non  fuisse  praeceptivam ,  sed  tantum  permissivam  , 
ac  per  eam  divinitus  dispensationem  datam  fuisse  primae- 
vae  legi  indissolubilitatis  a  Deo  ipso  constitutae  in  nu- 
ptiarum  institutione  inter  protoparentes. 

ARTICULUS  III.    .    '   '' 

Quaestio  eipenditur  an  et  quomodo  perfecta  indissolobilitas, 

quae  ex  lege  evangelica  propria  est  Matrimonli  cbristiani, 

deducenda  sit  e  ratione  sacramentl. 

Apud  theologos  omnes  catholicos  ratum  fixumque  est 
in  lege  evangelica  ita  indissolubile  esse  coniugium ,  ut 
semel  ac  consummatum  fuerit ,  numquam  possit  dissolvi. 
At  si  tantae  firmitatis  ratio  quaeratur,  non  una  est  theo- 
logorum  sententia.  Qui  ex  solo  etiam  iure  naturae  matri- 
monii  indissolubilitatem  probari  omnino  contendunt,  ut 
supra  diximus,  ii  putant  sacramenti  rationem  vix  aliquid 
addere  posse  nativae  indissolubilitati ;  alii  eam  potius  de- 
ducunt  ex  praecepto  positivo  tum  Dei ,  qui  matrimonium 
ab  initio  ea  lege  instituit,  tum  Christi  qui  illud  ad  pri- 
stinam  severitatem  restituit ;  alii  denique  ex  eo  quod  ma- 
trimonium  christianum  ad  dignitatem  sacramenti  evectum 
sit  et  peculiari  quodam  modo  unionem  Verbi  cum  huma- 
nitate ,  et  Christi   cum  ecclesia  significet. 

Nobis  nunc  disserendum  tantum  est  de  hac  tertia  sen- 
tentia,  circa  quam  vix  dici  potest  quanta  in  ea  proponenda 
sit  opinionum  varietas.  Quidam  enim  maxime  insistunt 
rationi  veri  et  proprii  sacramenti  novae  legis,  quae  propria 

,  (101)  Salome  et  Herodias  a  loseplio  Flavio  Arcliaeolog.  lib.XV.  c.  7.  n.  10;  et 
lib.  XVill.  c.  5.  n.  4.  primae  inter  iudaeos  foeminae  perhibentur,  quae  contra  maio- 
rum  coDSuetudinem ,  immo  ct  legem  ipsam  libellum  repudii  maritis  tradiderint. 


CAP.  I.  ART.  111.  DE  IJNDISS.  MATR.  SPEGT.  LEG.  EVANG.       151 

est  matrimonii  christiani ;  alii  sacramenti  nomen  etiam  la- 
xius  usurpant  atque  insistunt  illi  significationi,  quam  di- 
ximus  de  Christi  unione;  quae  quidem  significatio  aliquo 
modo  inest  matrimonio  etiam  cum  non  est  sacramentum, 
prout  fuerunt  coniugia  inita  ante  Christi  adventum ,  et 
etiamnum  coniugia  infidelium ;  praeterea  alii  rationem 
sacramenti  proprie  dieti  ,  vel  saltem  rationem  signi  ex- 
hibent  ut  causam  unicam  indissolubilitatis  omnimodae; 
alii  ut  causam  saltem  praecipuam ;  alii  vix  causae  ratio- 
nem  in  ea  agnoscunt ,  sed  potius  eam  habent  ut  signum 
aliquod  positivae  voluntatis  Christi,  ex  qua  tandem  repe- 
tunt  christiani  matrimonii  firmitatem.  'njjaojilitijilpef  i 
Argumenta  quibus  utuntur  partim  indirecta  sunt;^par- 
tim  directa.  Conteridunt  primb  matrimonium  non  probari 
indissolubile  ex  lege  naturae ,  neque  ex  primitiva  institu- 
tione;  restat  ergo  ut  ea  indissolubilitas  a  ratione  sacra- 
menti  petatur.  Deinde  insistunt  verbis  Pauli  Ephes.  V. 
«  Sacramentum  hoc  magnum  est ;  ego  autera  dico  in  Chri- 
sto  et  in  ecclesia.  »  Hoc  vero  sacramentum ,  uti  adversus 
Erasmum  ac  novatores  sec.  XVI.  ostendit  Vasquezius  non 
ad  Christum  et  ecclesiam  ,  sed  ad  matrimonium  refer- 
tur  quatenus  signum  praesefert  unionis  Christi  et  eccle- 
siae(102).  Cum  igitur  christianorum  coniugium  exhibeat 
signum  indissolubilis  coniunctionis  Verbi  cum  humanitate 
et  Christi  cum  ecclesia ,  ex  ipsa  natura  rei  quam  signi- 
ficat  omnimoda  indissolubilitate  praeditum  sit  oportet.  Qua- 
propter  cum  inter  ceteras  attulisset  auctoritatem  s.  Thomae, 
qui  scribit :  «  Matrimonium  fuit  quidem  in  veteri  lege  , 
prout  erat  in  officium  naturae,  non  autem  prout  est  sa- 
cramentum  coniunctionis  Christi  et  ecclesiae  ,  quae  non- 
<lum  erat  facta ,  unde  et  in  veteri  lege  dabatur  libellus 
repudii ,  quod  est  contra  sacramenti  rationem  (103)»  con- 

(102)  Vasquez.  De  matrim.  Disp.  II.  c.  6.  n.  4  seqq. 

(103)  1.  2.q.  102,  ar.  5.  ad3. 


152         LIB.  III.  SECT.  ALTEBA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

cludit :  «  Hinc  infertur  omnimodam  indissolubilitatem  noa 
competere  matrimonio  consummato  ex  naturae  iure,  sed 
ex  Christi  divino  praecepto  positivo  quod  Deus  coniunxit 
homo  non  separet,  ubi  elevavit  matrimonium  ad  es&e  sa- 
cramenti ,  et  ut  repraesentaret  indissolubilei»  Christi  cum 
ecclesia  per  carnem  unionem  (104).» 

Huic  etiam  sententiae  energice  Bellarminus  insistit , 
dum  scribere  non  dubitat:  «  Illa  omnimoda  indissolubili- 
tas  in  unis  nuptiis  non  potest  referri  in  causam  prima- 
riam,  et  certissimam,  nisi  in  signum  coniunctionis  Christi 
cum  ecclesia ,  in  quam  causam  perpetuo  Augustinus  eam 
insolubilitatem  refert  (105).» 

Et  sane  s.  Augustinus  passim  hanc  doctrinam  incul- 
cat ;  sic  in  lib.  I.  De  nuptiis:  «  Quoniam  non  tantum  foe- 
cunditas,  cuius  fructus  in  prole  est,  nec  tantum  pudicitia, 
cuius  vinculum  est  fides ,  verum  etiam  quoddam  sacra- 
mentum  nuptiarum  commendatur  fidelibus  coniugatis,  unde 
dicit  Apostolus :  Viri,  diligite  uxores  vestras^  sicut  Christus 
dilexit  ecclesiam  (106).»  Deinde  subdit:  «  Huius  procul 
dubio  sacramenti  res  est  ( hoc  est  effectus ) ,  ut  mas  et 
foemina  connubio  copulati ,  quamdiu  vivunt ,  inseparabili- 
ter  perseverent ,  nec  liceat ,  excepta  causa  fornicationis,  a 
coniuge  coniugem  dirimi.  Hoc  enim  custoditur  in  Christo 
et  ecclesia ,  ut  vivens  cum  vivente  in  aeternum  nullo  di- 
vortio  separetur.  Cuius  sacramenti  tanta  observatio  est  in 
civitate  Dei  nostri,  in  monte  sancto  eius ,  hoc  est  in  ec- 
clesia  Christi ,  quibusque  fidelibus  coniugatis^  qui  sine 
dubio  membra  sunt  Christi ,  ut,  cum  filiorum  procreando- 
rum  causa  vel  nubant  foeminae,  vel  ducantur  uxores,  nec 
sterilem  coniugem  facile  sit  relinquere ,  ut  alia  foecunda 
ducatur.  Quod  si  quisquam  fecerit ,  non  lege  huius  seculi. 


(104)  Ibid.  n.  8. 

(105)  De  matr.  c.  IV.  n.  2. 

(106)  Cap.  X.  n.  10.  Opp.  ed.  Maur.  tom.  X. 


CAP.  I.  ART.  III.  DEINDISS.  MATR.  SPECT.  LEG.  EVANG.       153 

ubi  interveniente  repudio  sine  crimine  conceditur  cum  aliis 
alia  copulare  connubia ;  quod  etiam  sanctum  Moysem  Do- 
minus,  propter  duritiam  cordis  illorum,  israelitis  permisisse 
testatur :  sed  lege  evangelii  reus  est  adulterii ,  sicut  etiam 
illa  si  alteri  nupserit  (107).»  Qui  praeterea  paulo  post  ita 
prosequitur :  «  Ita  inter  viventes  manet  quiddam  vinculum 
coniugale ,  quod  nec  separatio ,  nec  cum  altera  copulatio 
possit  auferre.  Manet  autem  ad  noxam  criminis,  non  ad 
vinculum  foederis :  sicut  apostatae  anima  velut  de  coniu- 
gio  Christi  recedens,  etiam  fide  perdita,  sacramentum  fidei 
npn  amittit,  quod  lavacro  regenerationis  accepit.  Red- 
deretur  enim  procul  dubio  redeunti ,  si  amisisset  absce- 
dens  (108),»  ut  alia  eiusmodi  s.  Doctoris  testimonia  si- 
lentio  praeteream ,  quae  praesertim  occurrunt  in  libro  D& 
hono  conmgali. 

Huc  quoque  referuntur  quae  Eugenius  IV.  in  decrelo 
pro  armenis  ,  qui  indissolubilitatem  affirmat  esse  bonum 
matrimonii  ex  eo  quod  indivisibilem  coniunctionem  Christi 
cum  ecclesia  significet  (109).  Hinc  in  Catechismo  romano 
legitur :  «  Quamvis  matrimonio ,  quatenus  naturae  est  offi- 
cium  ,  conveniat ,  ut  dissolvi  non  possit :  tamen  id  maxime 
fit,  quatenus  est  sacramentum  (110).» 

His  tamen  haud  pauci  non  acquiescunt,  eiusmodi  ra- 
tionibus  ducti ;  1 .  quia  hoc  signum  coniunctionis  Christi 
cum  ecclesia  iam  habebatur  tum  in  Adae  et  Evae  coniu- 
gio  ,  ceterisque  veteris  legis  connubiis ,  tum  etiam  suo 
modo  in  ipsis  gentilium  coniunctionibus :  sane  Apostolus 
Ephes.  V.  locutus  est  de  matrimonio  in  genere  praemissis 
verbis  Genes.  II.  Propter  hoc  relinquet  homo  etc.  cum  di- 
xit :  Sacramentum  hoc  magnum  est;  ego  autem  dico  in  Chri- 

(107)  Ibid.  col.  285.  286.  'b«i-  hiS\\\iir  J'»j'mI'>' 

(108)  Ibid. 

(109;  Apud  Harduin.  ^c^a  conc.  tom.  IX.  col  440. 

(110)  Z>e  wa^riw.  sect.  I.  §.  11.  ..i;iJ*is;b    i,i;;K!iwi>^;u, 


154  LIB.  III.  SECT.   ALXERA.  DE  INDISS.  MATR.   CHRIST. 

sto  et  in  ecclesia.  Attamen,  omnibus  fatentibus,  vetera  illa 
oonnubia  dissolvi  poterant,  saltem  ex  Dei  dispensatione; 
ergo  indissolubilitas  non  bene  deducitur  ex  ratione  signi 
seu  sacramenti. 

2.  Quia  ratio  sacramenti  presse  sumpti  convenit  tam 
matrimonio  fidelium  tantum  rato,  quam  matrimonio  con- 
summato ;  ecquis  enim  inficias  ibit  matrimonium  fidelium 
dum  consensu  perficitur  esse  vere  et  proprie  Sacramen- 
tum?  Nihilominus  in  aliquibus  casibus  ratum  matrimonium 
dirimitur.  Igitur  sacramenti  etiam  proprie  dicti  ratio  illa 
non  est,  quae  indissolubilitatem  omnimodam  tribuat  ma- 
trimonio. 

3.  Quia  verum  sacramentum  habetur  etiamsi  fideles 
qui  coniugium  contrahunt,  statuant,  seu  paciscantur  inter 
se  mutuo  consensu  servare  in  matrimonio  continentiam , 
ut  constat  de  matrimonio  inter  s.  Pulcheriam  et  Marcia- 
num,  ut  alia  omittam  exempla ,  adeoque  consummatio  ad 
essentiam  non  pertinet  sive  sacramenti ,  sive  matrimonii, 
prout  mente  concipitur  a  sacramento  distinctum.  lam  vero 
istud  matrimonium  solum  ratum  iugiter  perseverans ,  etsi 
sacramentum  vere  sit ,  semper  nonnullis  in  casibus  solu- 
bile  dici  debet.  Hinc  redit  eadem  conclusio ,  quod  sacra- 
menti  ratio  per  se  omnimodam  indissolubilitatem  coniu- 
gio  rion  tribuat.  j  ::;:;>  :; 

4.  Quia  Christus  ipse  significavit  indissolubilitatem  a 
Deo  repetendam  esse  dum  ait :  Quod  Deus  coniunxit  homo 
non  separet ,  scilicet  vel  ex  naturali  Dei  praecepto  ,  vel 
^x  praecepto  positivo,  non  autem  ex  ratione  sacramenti 
fluit  indissolubilitas. 

5.  Quia  si  ratio  sacramenti  causa  esset  indissolubili- 
tatis ,  matrimonium  in  quo  ratio  sacramenti  deficeret, 
dici  deberet  minus  indissolubile,  quam  matrimonium  in 
quo  ratio  sacramenti  perfecta  est.  lam  vero  matrimonia 
bigamorum  deficiunt   a  mensura  sacramcnti ,  ut  loquitur 


CAP.  I.  ART.  III.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  LKG.  EYANG.       155 

Augustinus ,  et  tamen  indissolubilia  prorsus  sunt,  non  se- 
cus  ac  matrimonia  in  quibus  ratio  sacramenti  est  per- 
lecta  (111).  ^i^^up>fi'^iA^y^.p-mnhmf^\'''m^M'^^^ 

6.  Quia  quod  attinet  ad  Augustinum,  etsi  praetermit- 
tatur  Vasquezii  singularis  sententia  iuxta  quam  s.  Doctor 
numquam,  cum  agit  de  matrimonio ,  usurpaverit  sacramenti 
vocem  presso  sensu  de  vero  et  proprio  novae  legis  sa- 
cramento,  etsi  haec,  inquam,  sententia  praetermittatur,  quae 
allata  sunt  testimonia  explicari  posse  videntur  aut  de  sa- 
cramento  naturalis  vinculi  quod  ex  ipsa  lege  naturae  san- 
ctum  est  atque  insolubile,  aut  de  sacramento  haptismi  ex 
quo  fit ,  ut  coniugium  fidelium,  qui  sunt  Christi  membra, 
unionem  Christi  cum  ecclesia  significet;  non  autem  de 
ipsa  ratione  veri  et  proprii  sacramenti,  quae  matrimonio 
fidelium  inest.  Atque  in  hanc  rem  proferunt  alia  eiusdem 
sancti  doctoris  testimonia ,  uti  ex  llbro  Be  nwptiis,  ubi 
ipse  scribit:  «  lam  nunc  si  quodam  modo  interrogemus 
bona  illa  nuptialia ,  unde  ab  eis  potuerit  peccatum  in  par- 
vulos  propagari ,  respondebit  nobis  operatio  propagandae 
prolis ;  ego  in  paradiso  magis  felix  essem ,  si  peccatum 
non  fuisset  admissum.. .  Respondebit  etiam  connuhii  sacra- 
mentum :  de  me  ante  peccatum  dictum  est  in  paradiso : 
relinquet  homo  patrem  et  matrem,  et  adhaerehit  uxori  suae, 
et  erunt  duo  in  carne  una.  Quod  magnum  sacramentum 
dicit  Apostolus  in  Christo  et  in  ecclesia.  Quod  ergo  est 
in  Christo  et  in  ecclesia  magnum  ,  hoc  in  singulis  qui- 
busque  viris  atque  uxoribus  minimum ,  sed  tamen  con- 
iunctionis  inseparabilis  sacramentum  (112).  »  Ex  quibus 
verbis  patet  iuxta  mentem  Augustini  matrimonium  in  pa- 
radiso  lege  indissolubilitatis  devinctum  fuisse,  iamque  ex 
institutione  sua  magnum  fuisse  sacramentum  in  Christo 
et  in  ecclesia.   Fieri  itaque  non  potest  ut  Augustinus  ex 

(111)  Apud  Pontium  De  mair.  lib.  I.  c.  XI. 

(112)  Cap.  XXI.  n.  23.  Opp.  ed.  Maur.  tom.  X.  col,  292. 


1S6  UB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

sacramenti  proprie  dicti  ratione  coniugalis  vinculi  indis- 
solubilitatem   deduxerit. 

Nec  obstat  interdum  s.  Augustinum  ad  illustrandam 
matrimonii  firmitatem  uti  exemplis  sacramentorum ,  ni- 
mirum  baptismi ,  qui  numquam  deletur  in  haereticis  fi- 
dem  deserentibus ,  quod  attinet  ad  characterem ;  nec  non 
ordinationis  ecclesiasticae ;  ad  hoc  enim  tantum  s.  Doctor 
usus  est  praedictis  exemplis,  ut  ostenderet,  quod  quamvis 
matrimonium  exterius  civili  lege  solvatur,  re  tamen  ipsa 
vinculum  manere  ,  sicut  character  baptizati  semper  manet, 
quamvis  ille,  qui  baptismo  fidem  nostram  professus  est,  ab 
ea  desciscat;  et  sicut  manet  reipsa  ordine  insignitus  is 
etiam  qui  ab  officio  removetur;  non  autem,  ut  adstrueret 
ex  hoc  quod  matrimonium  non  secus  ac  baptismus  et  ordo 
sit  proprie  sacramentum,eius  indissolubilitatem  nasci,  cum 
id  non  ferret  scopus  sibi  propositus.  Constat  praeterea  illis 
in  locis  Augustinum  non  solum  agere  de  vinculo  matri- 
monii  christianorum  ,  quod  est  sacramentum  proprie  ;  sed 
de  vinculo  praeterea  cuiuscumque  matrimonii  in  populo 
Dei ;  per  populum  autem  Dei  intelligit  etiam  antiquum  po- 
pulum  patriarcharum ,  ut  ex  orationis  contextu  exploratum 
est.  Ergo  non  potuit  matrimonii  indissolubilitatem  ex  pro- 
pria  sacramenti  stricte  sumpti  ratione  deducere. 

Eugenius  vero  IV.  dum  in  suo  decreto  asserit  indis- 
solubilitatem  esse  bonum  matrimonii ,  eo  quod  significet 
indissolubilem  coniunctionem  Christi  cum  ecclesia ,  non 
debet  intelligi  in  sensu  exclusivo ,  ac  si  inde  solum ,  non 
autem  ex  rei  natura  indissolubilitas  penderet  (113).  In- 
super ,  ut  dictum  est ,  ea  ratio  signi  habebatur  etiam  in 
matrimoniis  veteris  foederis :  ratio  autem  sacramenti  pro- 
prie  dicti  habetur  pariter  in  matrimoniis  ratis  fideliura, 
6t  tamen  solvi  possunt. 

(113)  Cf.  Vasquez.  I,  cit.  c.  VI.  n.02. 


CAP.  I.  ART.  III.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  LEG.  EYANG.       157' 

Hinc  concludunt  argumentis  omnibus  ,  quae  supra  attu-. 
limus ,  ita  confici  matrimonium   natura  sua  esse  indisso-1 
lubile ,   ut  necesse  non  sit  vel  ad  praeceptum  positivum, 
vel  ad  sacramenti  rationem  recurrere.  H;nyji^> : 

Ita  quidem  non   pauci  neque  ignobiles  theologi,  qui^ 
proinde  acriter  invebuntur  in  illos,  qui  tam  abiecte  sen- 
tiunt  de  vinculo  coniugali  ex  iure  naturae ,  quasi  non  ex- 
posceret  omnimodam  vi  sua  firmitatem  ac  indissolubilita- 
tem  nisi  sacramenti  ratio  accessisset. 

Quidquid  porro  de  hac  contentione  sit,  nobis  videtur 
ex  una  parte  coniugii  indissolubitatem  ex  ipso  naturae 
exposci  iure ,  adeo  ut  nihil  sit  in  rerum  natura  quod  il- 
lud  dissolvere  ac  dirimere  valeat ,  nullaque  humana  po- 
testas ,  quae  vinculum  possit  attingere.  Verum  et  illud 
fatemur  eiusmodi  firmitatem  omnimodam  haud  spectare 
ad  iura  primaria  seu  essentialia  legis  naturalis  ,  alio- 
quin  nec  Deus  ipse  posset  illud  disiungere,  |quod  tamen 
nemo  dicet. 

Ex  altera  vero  parte  negari  haud  posse  videtur  maius 
adhuc  robur,  firmioremque  indissolubilitatem  nactum  esse 
matrimonium  christianorum  tum  ex  iure  positivo  divino, 
dicente  Christo ;  «  Quod  Deus  coniunxit ,  homo  non  se- 
paret ;  »  tum  ex  veritate  sacramenti ,  quo  fit,  ut  nullo  um- 
quam  in  casu  matrimonium  fidelium  semel  consummatum 
possit  dissolvi.  Quidquid  porro  Vasquezius  ac  nonnuUi 
alii  cum  ipso  sentiant,  dubitari  nequit  s.  Augustinum  ma- 
iorem  firmitatem  agnovisse  ac  saepius  inculcasse  in  con- 
iugiis  fideHum,  quam  in  ceterorum  connubiis,  idque  ob 
sacramenti  dignitatem  quam  exclusive  obtinet  christiano- 
rum  matrimonium. 

Ad  haec  componenda  aliqui  theologi ,  inter  quos  emi- 
net  Basilius  Pontius  (114)   in  matrimonio  generatim   sura- 

(1 14)  Lib.  I.  a  cap.  XI.  ad XV.  >■  -  . 


158  LIBv  III.   SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

pto  1 .  intrinsecam  et  extrinsecam  firmitatem  distinguunt. 
Priorem ,  quae  oritur  ex  natura  rei  unice  ac  totam  re- 
petunt  cx  naturae  iure,  licet  non  essentiali  et  primario, 
posteriorem  vero  arcessunt  sive  ex  iure  divino  positivo  , 
sive  ex  ratione  sacramenti  proprie  dicti. 

Qua  distinctione  praemissa,  2.  illud  etiam  animadver- 
tunt,  obligationem  aliquam  natura  sua  esse  posse  perpe- 
tuam ,  neque  tamen  illico  exinde  sequi ,  eam  neque  a 
supremo  rerum  Domino  dissolvi  posse  ,  vel  ipsam  rei  na- 
turam  immutari  atque  attingi,  si  quod  de  se  perpetuum 
et  stabile  esse  deberet,  Deo  ita  disponente,  nec  stabile 
sit  neque  perpetuum.  Quod  deinceps  nonnullis  exemplis 
declarant,  confirmantque.  Status  quivis  ex.  gr.  ex  natura 
sua  ita  perpetuam  firmitatem  exigit ,  ut  si  ea  desit ,  sta- 
tus  ratio  corruat,  uti  theologi  ,  praeeunte  angelico  Do- 
ctore  (115)  ,  uno  ore  fatentur.  Hinc  status  religiosus  ex 
se,  seu  natura  sua  est  omnino  perpetuus;  et  tamen  rom. 
pontifex  potest ,  accepta  a  Deo  auctoritate ,  illum  dissol- 
vere;  sic  votum  absolutum  ex  se  perpetuum  est,  et  tamen 
potest  eadem  auctoritate  a  pontifice  dissolvi ,  seu  ab  eo 
dispensari.  lam  vero  eiusmodi  dissolutio  aut  dispensatio 
haud  immutat  sive  naturam  sive  firmitatem,  quam  ex  sese 
habent  tum  status  religiosus,  tum  votum,  quae  non  de- 
sinunt  ex  se  esse  perpetua ,  etsi  per  accidens  ex  perpetuis 
fiant  temporalia.  Igitur  quamvis  matrimonium  vel  in  fa- 
vorem  baptismi  vcl  in  favorem  religionis  auctoritate  di- 
vina  dissolvatur,  non  obstat  quominus  ipsum  matrimonii 
vinculum,  quantum  ex  natura  eius  est ,  sit  omnino  indis- 
solubile. 

Quamobrem  non  bene  arguunt  ii,  qui  ex  eo  quod  di- 
vinitus  data  est  dispensatio  inferunt  matrimonium  non  esse 
indissolubile  naturaliter,  sed   solum   quatenus  est  sacra- 

(115)  2.  2.(\.  68.  ar.  '♦. 


CAP.  I.  ABT.  III.  DEINDISS.  MATR.  SPECT.  LEG.  EVANG.       159  f 

mentum.  Nam  si  ea  ratlo  quidpiam  valeret,  matrimonium^i 
neque  naturaliter ,  neque  prout  est  sacramentum  indisso-*^ 
lubile  dici   deberet ,  quum  etiam  matrimonium  ratum  fi-l 
delium  dissolvi  possit.  Ut  matrimonium  naturaliter  indis-*> 
solubile  dicatur,  sufficit  ut  in  rerum  natura  nulla  vis  sit,' 
quae  posslt  illud  dirimere ,  quamvis  naturae  Auctor  id  pos- 
sit;  quemadmodum  et  alia  plura  iuxta  naturae  legem  fieri 
nequeunt,  quae  tamen  Deo  ipso  permittente  etvolente  fieri 
possunt.  Atque  ut  alio  etiam  exemplo  utamur,  anima  ho- 
minis  naturaliter  incorruptibilis    et  immortalis  dicitur  et 
est,  quia  nulla  est  intrinseca  corruptionis   causa,   nulla- 
que  vis  naturae  quae  eam  possit  destruere,  licet  per  se 
Auctor  naturae  id  facere  posset:  ex  eo  autem  quod  Deus, 
indito  naturali  immortalitatis  et  felicitatis  appetitu ,  osten- 
derit  se  id  numquam   facturum  quod  absolute  loquendo 
facere  potuisset ,  non  sequitur  animam  non  esse  intrinse- 
cus  et  naturaliter  incorruptibilem  ,   adeoque  eius  immor-^ 
talitatem  a  sola  Dei  voluntate  positiva  pendere ;  sed  so- 
lum  sequitur ,  animam  quae  natura  sua  immortalis  est  et 
incorruptibilis,  numquam  destructum  iri  neque  ab  eo  qui 
est  extra  ac   supra  naturam  omnem.    Simili   ratione  ma- 
trimonium  est  naturaliter  indissolubile ,  quia  nulla  est  in- 
trinseca  dissolutionis  causa ,  imo  nulla  vis  naturae ,  quae 
illud   solvere  possit,  licet  id   fieri   possit  ab  extrinseco, 
scilicet  ab  Auctore  naturae.  Ex  eo  autem  quod  Deus  sta-*> 
tuerit  illud   non    solvere ,  nullatenus    dici    debet    omneni 
indissolubilitatem    ex   ea  positiva  voluntate  pendere,  sed 
solum  injtrinsecae  ac  naturali  extrinsecam  etiam  rationem 
firmitatis  accessisse. 

Hinc  3.  iure  optimo  dici  potest  matrimonium  christia- 
num  ,  quatenus  est  sacramentum ,  ac  perfectius  exhibet 
unionem  Christi  cum  ecclesia ,  maiorem  firmitatem  habere, 
ac  pressius  esse  insolubile,  quam  sit  suapte  natura;  ex 
ratione  enim  sacramenti  et  signi  extrinseca  firmitas  repe- 


160  LIB.  III.   SECT.   ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.   CHRIST. 

tenda  est.  Cumque  ea  significatio  indita  sit  matrimonio 
fidelium  ,  eo  ipso  quod  baptismum  susceperunt,  et  mem- 
bra  sunt  Christi ,  inde  fit,  ut  matrimonium  etiam  in  infi* 
delitate  contractum  post  coniugum  conversionem  sine  novo 
consensu  extrinsecam  pariter  hanc  firmitatem  acquirat. 

Quod  si  4.  penitius  etiam  maioris  huiusce  firmitatis 
ratio  quaeratur ,  res  ita  exponi  potest ,  ut  ratio  sacramenti 
et  significatio  coniunctionis  Christi  cum  ecclesia  non  sit 
proprie  indissolubilitatis  causa,  sed  potius  signum  a  po- 
steriori,  quo  intelligimus,  suscepto  baptismo,  iam  locum 
non  habere  eum  casum ,  in  quo  supremus  rerum  Domi- 
nus  disposuit  matrimonium  infidelium  dissolvi  in  favorem 
baptismi,  quando  alter  convertitur  et  alter  pacifice  coha- 
bitare  renuit.  Sic  etiam  quum  matrimonium  fidelium  con- 
summatum  est,  cessat  etiam  alter  casus  ex  his  in  quibus 
Christus  disposuit ,  ut  coniugium  dissolveretur ,  nempe  in 
favorem  status  religiosi.  Haec  porro  maior  indissolubili- 
tas  extrinseca  est  ,  neque  aliunde  tandem  pendet  quam  a 
Christi  voluntate.  Licet  enim  matrimonium  consummatum 
perfectius  exhibeat  coniunctionem  Christi  cum  ecclesia  , 
quam  matrimonium  tantum  ratum ,  tamen  si  Christus  vo- 
luisset ,  potuisset  certe  statuere  ,  ut  matrimonium  etiam 
consummatum  fidelium  dissolveretur  in  favorem  religionis, 
non  'obstante  ratione  sacramenti  et  signi  perfecti ,  prout 
ea  non  obstante  matrimonium  fidelium  non  consummatum 
dissolvitur.  Ea  igitur  sacramentalis  significatio  et  ratio  ipsa 
sacramenti  non  efficit  per  se  indissolubilitatem  ,  sed  po- 
tius  signum  est  a  posteriori  quo  coUigimus  extrinsecam 
dissolubilitatem  omnino  cessasse. 

Hac  ratione  5.  exponi  possunt  de  extrinseca  firmitate 
tum  sancti  Augustini,  tum  Eugenii  IV.  testimonia  ,  tum 
alia  patrum  et  conciliorum  efFata ,  quibus  et  matrimonium 
per  se  indissolubile  dicitur,  et  simul  maxime  indissolu- 
bile  asseritur ,  quia  est  sacramentum. 


CAP.  I.  ART.  III.  DE  INDISS.  MATR.  SPECT.  LEG.  EVANG.       161 

Tandem  si  haec  probentur ,  prout  probari  posse  viden^ 
lur ,  diversae  theologorum  sententiae  haud  aegre  concilian- 
tur.    In    hac   enim   doctrina    quam    exposuimus    tum    lex 
naturae ,  tum  lex  positiva  ,    tum  ratio  sacramenti  ad  in- 
dissolubilitatem  christiani  matrimonii  comprobandam  mire 
conspirant ;  scilicet  non  exclusive  ex  uno  aut  alio  capite , 
sed  simul  ab  omnibus  perfecta  indissolubilitas  deducitur, 
atque  ex  quavis  sententia  illud ,   quod  verum  est,  seligi- 
tur  ,  simulque  componitur ;  atque  adeo  conciliari  possunt , 
qui  indissolubilitatem  repetunt  ex  iure  naturae ,  cuiusmodi 
sunt  Lyra  ,   Abulensi&  ,  Sotus ,   Lopez  aliique  apud  San- 
chez   (116)   cum  iis   qui   eam  deducunt  ex  iure  positivo, 
uti  Guillelmus  Rubiva,  Richardus ,  lac.  Almainus ,   Deca 
hispalensis,   lac.  Latomus  aliique  apud  Pontium  (117)  ; 
et  cum  his  utrisque  ii  qui  insistunt  rationi   sacramenti , 
cuiusmodi  sunt  Bellarminus,  Burgensis,  Durandus ,  s.  An- 
toninus ,  Caietanus  ,  Medina  aliique  quos  Sanchez  allegat 
et  sequitur  (118).  Sed  insuper  hac  ratione  inter  se  com- 
poni  et  perfici  possunt  non  modo  ea,  quae  de  origine  in- 
dissolubibtatis  diversi  auctores  disserunt ,  sed  etiam  quae 
iidem  diversis  in  locis  docuerunt ,  atque  ea  quae  nos  ipsi 
de  hac  quaestione  sive  in  praelectionibus ,  sive  in  hoc  ipso 
tractatu  exposuimus.    :  .■);(:;-  i   .i   ...     ; 

CAPUT  11. 

'        DE    BIBLIORUM    DOCTRINA    CIRCA    CHRISTIANI    MATRIMONII 
INDISSOLUBILITATEM    ETIAM    IN    CAtSA    ADULTERII. 

•.    .    • ,  ;-  m^  .•• 
Doctrina  est  catholica  christianum  matrimonium  in  ipsa 
causa  adulterii  esse  quoad  vinculum  indissolubile.   Prima 
fronte  huic  doctrinae  obstare  videntur  verba  Matth .  V.  «Qui 

(116)  De  matrim.  lib.  II.  disp.  13.  n.  4.  »eq. 

(117)  De  matrim.  lib.  7.  c.  12.  n.  4. 

(118)  Loc.  cit.  '■      ;        • 

ni  u 


162  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

dimiserit  uxorem  suam ,  excepta  formcationis  causa,  facit 
eam  moechari;  »  et  XIX.  «  Quicumque  dimiserit  uxorem 
suam,  nisi  oh  fornicationem,  et  aliam  duxerit ,  moechatur.» 
At  dogmatica  horum  textuum  interpretatio  haec  est,  per 
fornicationem  seu  per  adulterium ,  divortium  quidem  fieri 
posse  quoad  torum  et  habitationem ,  sed  vinculum  ipsum 
nullatenus  dissolvi ;  seu  dimitti  posse  uxorem  ita  ut  fas  non 
sit  aliam  ducere ,  adultera  vivente. 

Si  liberiores  quosdam  criticos ,  etiam  catholicos  audia- 
mus ,  difficultas  quam  ecclesiae  doctrinae  facessere  viden- 
tur  ea  verba  excepta  fornicationis  causa ,  et  nisi  oh  forni- 
cationem  obtruncari  posset ,  negata  vel  in  dubium  revocata 
eorum  verborum  authentia.  Ea  etiam  ut  par  est  admissa , 
quidam  catholici  interpretes  dum  ecclesiae  doctrinam  de~ 
fendunt,  quasdam  proponunt  eorum  verborum  exegeticas 
interpretationes ,  quae  ita  doctrinam  ecclesiae  de  omnimoda 
christiani  matrimonii  indissolubilitate  tueri  videntur ,  ut 
difficultatem  quae  ex  iis  verbis  petitur  omnino  praecidant: 
at  eae  nobis  neque  ad  difficultatem  solvendam  necessariae, 
neque  utiles  videntur,  neque ,  quod  caput  est,  ad  veritatis 
normam  exactae. 

Antequam  igitur  dogmaticam  ecclesiae  interpretationem 
contra  protestantes  et  graecos  vindicemus ,  criticas  et  exe- 
geticas  quaestiones  cum  catholicis  breviter  absolvemus ; 
tum  doctrinam  ecclesiae  de  indissolubilitate  coniugii  etiam 
in  causa  adulterii  ostendemus ,  primum  ex  Bibliis ,  dein 
ex  sensu  traditionis  universae ;  postremo  ecclesiae  latinae 
et  graecae  hac  de  re  doctrinam  et  praxim  expendemus. 

ARTICULUS  1. 
De  authentia  ac  genuiua  leetione  textuum  Mattii.  V.  et  XIX. 

Ab  ipso  controversiae  initio  utrumque  Matthaei  textum 
integrum  praemittimus.  Matth.  V.  31.  32.  legitur:  «Dictum 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAL'S.  ADULT.  ART.  1.  163 

est  autem :   Quicumque  dimiserit  uxorem  suam ,  det  ei  li- 
bellum  repudii.  Ego  autem  dico  vobis:  Quia  omnis ,  qui 
dimiserit  uxorem  suam  ,  excepta  fornicationis  causa,  facit 
eam  moechari  :  et  qui  dimissam  duxerit,  adulterat»  cap. 
vero  XIX.  3.  seqq.  dicitur :  «  Et  accesserunt  ad  eum  (le- 
sum )  pharisaei  tentantes  eum ,  et  dicentes :  si  licet  homini 
dimittere  uxorem  suam  ,  quacumque  ex  causa?  Qui  respon- 
dens,  ait  eis:  non  legistis,  quia  qui  fecit  hominem  ab  ini- 
tio,  masculum  et  foeminam  fecit  eos  ?  et  dixit :    propter 
hoc  dimittet  homo  patrem  et  matrem ,  et  adhaerebit  uxori 
suae,  et  erunt  duo  in  carne  una.  Itaque  iam  non  sunt  duo, 
sed  una  caro.   Quod  ergo  Deus  coniunxit,  homo  non  se- 
paret.  Dicunt  illi  :  Quid  ergo  Moyses  mandavit  dare  libel- 
lum  repudii  et  dimittere  ?  Ait  illis  :  quoniam  Moyses  ad 
duritiam  cordis  vestri  permisit  vobis  dimittere  uxores  ve- 
stras  :    ab  initio  autem  non  fuit  sic.  Dico  autem  vobis  , 
quia  quicumque  dimiserit  uxorem  suam  ,  nisi  ob  fornica- 
tionem,    et   aliam    duxerit,    moechatur,    et  qui  dimissam 
duxerit,    moechatur.  »   His   parallela  sunt  quae  leguntur 
Marci  X.  et  Luc.  XVI.  quae  inferius  dabimus  atque  inter 
ea  collationem  instituemus. 

Ut  itaque  a  quaestione  de  genuinitate  ac  integritate 
istorum  textuum  Matthaei  ordiamur,  nonnulli  hypercritici 
aetate  hac  nostra  primum  in  dubium  revocarunt,  quae  oc- 
currunt  Matth.  V.  31.  32.  Alii  vero  quae  habentur  XIX.  9. 
Nam  quod  attinet  ad  priorem  textum  Franc.  Ant.  Jager 
autumavit  clausulam :  TrapiTtrdg  Xoyov  TTOpviioLQ,  exce- 
pta  fornkationis  causa  in  genuinis  evangelii  codicibus  de- 
fuisse.  His  porro  argumentis  innititur  ad  eiusmodi  placi- 
tum  statuendum  1 .  quod  primorum  temporum  christianis 
numquam  in  mentem  venerit  temporaneam  ,  seu  quoad 
torum  ,  ob  adulterium  matrimonii  solutionem  hoc  textu 
firmare,  sed  constanter  ad  apostoli  Pauli  efFata  provoca- 
verint;  2.  quod  Tertullianus  referens  Marcionis  obiectionem 


164         LIB.  III.   SECT.   ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ex  eo  petitam  ,  quod  Christus  se  praebuerit  Moysi  con- 
trarium,  illam  clausulam  omnino  praetermiserit  excepta  for- 
mcatioms  causa ;  ait  enim  Marcion :  «  Sed  Christus  divor- 
tium  prohibet  dicens  :  Qui  dimiserit  uxorem  suam ,  et  aliam 
duxerit,  adulterium  committit ,  qui  dimissam  aviro  duxerit, 
aeque  adulter  est.  Moyses  viro  permittit  repudium  etc.  (1).» 
Argumento  igitur  est ,  nondum  aetate  illa  allegata  verba 
in  Matthaei  evangelio  genuino  extitisse;  3.  verisimile  pro- 
inde  est ,  serius  verba  illa  ex  cap.  XIX.  9.  Matthaei  in 
cap.  V.  32.  illata  fuisse,  et  e  scriptis  patrum  ,  qui  de  se- 
paratione  coniugum  in  causa  fomicationis  egerunt ,  in  co- 
dices  evangeliorum  irrepsisse.  4.  Ex  historia  primoinim 
temporum  optime  explicatur  confirmaturque  huius  interpo- 
lationis  origo.  Siquidem  primi  iudaei  ad  religionem  chri- 
stianam  conversi ,  cum  antea  e  lege  Mosis  divortia  in  casu 
fornicationis  permissa  fuerint,  morem  hunc  ac  permissio- 
nem  in  nova  etiam  lege  ,  argumento  ab  apostolo  Paulo  se- 
parationem  admittente  petito ,  conservandam  esse  iudica- 
runt ,  atque  ex  Clemente  alexandrino  exceptionem  in  causa 
adulterii,  in  loca  evangelii  Matth.  V.  et  XIX.  intulerunt, 
ut  sic  ex  ipsis  lesu  efFatis  probarent  dimissionem  uxorum 
in  casu  fornicationis  licitam  esse  (2). 

Quod  vero  attinet  ad  locum  Matth.  XIX.  9.  sunt  qui 
existiment,  integrum  hoc  comma  spurium  esse;  alii  vero 
censent  tantummodo  fuisse  interpolatum.  Inter  eos  qui 
aliena  manu  inserta  arbitrantur  ea  verba,  quae  ad  forni- 
cationem  referuntur,  eminet  Leonardus  Hug  olim  professor 
Friburgensis  in  Bisgovia.  His  porro  argumentis  movetur: 
1 .  plures  sunt  variantes  lectiones ,  quae  in  hoc  versiculo 
in    antiquis  codicibus  passim  occurrunt  (3).  2.   Supersunt 

{{)  Lib.  IV.  Cont.  Marcion.  c.  34.  ed.  Rigalt. 

(2)  Ita  lager  in  op.  germ.  Investigatio  in  quaestionem ,  ulrum  divor- 
tium  iuxla  doctrinam  scripturae  et  antiquissimam  historiam  ecclesiasticarn 
irritum  sit  nec  ne.  Arnnstadt  et  Rudolstadt  1804. 

(3)  Scribit  enini  in  cit.  Commentat.  exegetica  de  coniugii  Christ.  vinculo 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAtS.  ADLLT.  ART.  I.  1  6S 

in  lucubrationibus  veterum  inJicia  haudquaquam  obscura, 
exemplaria  Matthaei  omni  quondam  conditione  caruisse  (4). 
3.  Ptolemaeus  scholae  valentinianae  alumnus  saec.  II.  in 
sua  ad  Floram  epistola ,  cuius  magnam  partem  conservavit 
Epiphanius ,  impugnat  antitheses  Cerdonis  sive  Marcionis 
asserentium  ,  alium  Deum  novi  ,  alium  veteris  testamenti 
auctorem  esse ,  cum  utriusque  foederis  praecepta  sibi  con- 
traria  ex  eadem  divina  mente  prodiisse  impossibile  sit  : 
sic  mosaicum  Deum  divortia  concessisse ,  prohibuisse  Sal- 
vatorem.  Adversus  quae  Ptolemaeus  disserens  ,  profert  lo- 
cum  Matthaei  XIX.  9.  absque  conditione ,  seu  absque  illis 
verbis ,  quae  favent  divortio  (5).  4.  Tertullianus  lib.  IV. 
advers-  Marcionem  ex  Matth.  XIX.  quasi  nec  vola  vel  ve- 
stigium  concessionis  in  hac  pericope  extiterit ,  diversitatem 


insolubili  Friburg.  1816.  part.I.pag.4,  «Omnes  fere  Constant.  et  cum  his  aegyptio- 
nim  libri  nounulH  Mattli.  XIX.  9.  lectionem  exhibent:  dTroXua-n  t-zjv  yuvoclxa. 
a.vTQC[/.v  S7r<  Trogvsja.Hancsententiam  ahqui  particula  conditionali  si  exornarunt, 
fi  jj.'^  sTTi  TTopvsia  quorum  caJculum  difficulter  inire  possis.»  Deinde  commemorat 
recensiones  Miliii,  Wetstenii,  Bengelii,  Frid.  Matthaei  atque  Griesbachii. 

(4)  Nempe  particula  sj,  si,  quam  texlui  adiectam  ipse  autumat. 

(5)  Textus  Plolemaei  prout  ab  Hugio  adducitur  ex  s.  Epiphanio  Hae- 
tes.  XXXUI.  u.  ,3.  in  Grabii  Spicilegio  ss.  Patrum  ut  et  haeret. sdiec.  I.  II.  et  III. 
tom.  I.  saec.  II.  Oxon.  1700.  p.  72.  73.  ita  se  habet:  «  Quaedam  in  legc  ad 
Deum  ipsuin  eiusque  sanctionem  pertinent;  alia  autem  Mosi  tribuenda  sunt, 
haudquaqjiam  suggerente  Deo,  sed  quatenus  ex   impulsu  mentis  proprio  non- 

nulla    constltuit Quod  quemadmodum  sese  habeat   ex    ipsis   Salvatoris 

verbis  demonstratum  intelliges.  Quodam  enim  in  loco  Salvator  ad  eos  verba 
faciens,  qui  secum  disputabant  de  libello  repudii,  quod  alege  permissum  erat, 
sic  eos  allocutus  est:  Moses  ad  duritiam  cordis  vestri  permisit  vobis  dimittere 
uxores  vestras.  Ab  initlo  autem  non  fuit  sic.  Deus  enim,  ait:  coniugium  hoc 
copulavit;  etquod  Deus  eoniunxit  homo  non  separet.  Dilucet  exinde  aliam  Dei 
iogem  esse  prohibentem  separari  a  muliere;  aliam  vero  Mosis  concedentem  se- 
paran  propter  duritiam.  Sane  haec  Deo  contraria  Moses  ordinavit;  siquidera 
contrariura  est  eius  non  separari.  Sed  si  Mosis  mentem  in  ferenda  lege  consi- 
deremus,  inveniemus  eum  non  id  sponte  sua,  sed  necessitate  fecisse  .  .  .  .  ne 
oa  occasione  in  maiora  scelera  et  perniciem  propriara  ruerent  ....  Hoc  in  ea 
re  consUium  eius  fuit ,  ad  cuius  ductum  njanifeste  et  citra  controversiam  ista 
contra  Dei  legem  constituit,  »  Ast  eiusmodi  tractus  neque  convenit  cum  eo  qui 
habetur  apud  Grabium,  ut  paulo  post  videbimus,  neque  cura  eo  qui  habetur 
apud  s.  Epiphanium  edit.  Petav.  tom.  I.  pag.  216.  ac  refertur  etiam  iu  append. 
ad  quinqjie  Irenaei  libros  edit.  Massueti. 


166  LIB.   III.   SECT.   ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

legis  et  evangelii  inflciatur.  Concessionem  igitur  divortii  in 
suo  exemplari  non  habuit  Tertullianus.  Post  quae  conclu- 
dit  Hug.  «Sufficiunt  hae  rationes ,  ut  exceptionem  cap.  XIX. 
positam  tamquam  additamentum  reiiciamus ,  quod  poste- 
rior  manus  invexit.  »  Qua  vero  ratione  eiusmodi  addita- 
mentum  irrepere  potuerit  exponens  ait  :  «Lectorum  forte 
quisquam,  cum  in  hunc  Matthaei  locum  incidisset,  vide- 
retque  conditionem  in  oratione  Domini  adiitiali  cap.  V.  32. 
lectam  hic  abesse ,  miratus  quid  rei  subsit ,  aut  quae  hu- 
ius  diversitatis  ratio  reddi  possit  ,  notationem  pro  con- 
suetudine  veterum  adposuit  ad  marginem  libri ,  ut  locum 
insigniret  peculiari  attentione  dignum.  Haec  coniecta  in 
marginem  observatio  ,  cum  illis  qui  postea  eo  libro  usi  sunt, 
emendationis  causa  adscripta,  et  voces  in  contextu  omissas 
exhibere  videretur ,  pluribus  pedetentim  addita ,  et  tandem 
cum  nova  exemplaria  conficerentur ,  a  librariis  in  media 
verba  Domini  illata  est  (6).  » 

Alii  ulterius  progressi  contendunt  colloquium  Christi 
cum  pharisaeas  apud  Matth.  XIX.  desiisse  illis  verbis:  Quod 
ergo  Deus  coniunxit  homo  non  separet ,  nempe  in  v.  6.  in- 
clusive  ;  adeoque  vv.  7.  8.  et  9.  supposititios  esse,  ac 
primo  in  evangelia  quibus  nazaraei  ebionitae  et  cerinthiani 
utebantur  irrepsisse.  Paulusius  Heidelbergensis  suspicatus 
est  verba  saltem  quae  prostant  v.  9.  :ca/  o  aTroXiXu- 
aivyiv  ya[xyi(jaz  iioi^xoLTai ,  et  qui  dimissam  duxerit  moe- 
chatur  serius  textui  fuisse  inserta,  eo  quod  in  plerisque 
codicibus  desiderentur ;  pro  verbis  autem  fMJi  iJri  Tro^viia 
(  prout  ipse  legebat )  verba '57ap2)croc  'Koyou  'OTopvg/ac 
fuisse  substituta  (7) . 

Alii  etiam  verba  Matth.  V.  32.  et  XIX.  9.  Et  qui  di- 
missam  duxerit ,  adulterat  interpolata  fuisse  crediderunt, 
inter  quos  Gregorius  Mayer ,  qui  censuit  verba  citata  e  co- 

(6)  In  op.  cit.  §.  2.  pag.  8.  et  9. 

(7)  Apnd  Roskovany  op.  cit.  §.  78.  p.  t29. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  I.        167 

dicibus  tam  graecis  quam  latinis  olim  abfuisse ,  nec  Au- 
gustinum,  nec  Chrysostomum,  nec  Basilium  eadem  iegisse; 
in  codice  quoque  cantabrigiensi  locum  hunc  desiderari  (8). 
Paulusius  item  eadem  verba  ideo  potissimum  uti  non  au- 
thentica  reiecit,  quia  olim  iam  Clemens  alex.  et  Origenes 
illa  varie  reddiderunt  (9). 

Alii  autem  particulam  il  si  excludendam  censent  ex 
verbis  Christi  v.  9.  citati  cap.  XIX.  quia  omnes  fere  con- 
stantinopol.  codices  ,  nonnullique  aegyptiorum  libri  sic 
lectionem  exhibent:  anoXv<j'/i  tyiv  yuvaiyia  avrov  fjiyi 
im  TTOpvita  dimiserit  uxorem  suam  CUM  non  sit  adultera 
( ut  explicat  Kuinoelius ) .  Cumque  a  plerisque  codicibus 
g/  absit,  fortasse  illatum  censent  a  grammaticis  fuisse,  quo- 
niam  in  loco  parallelo  legitur:  Trapiy.roQ  Xoyov  7ropve/ac, 
excepta  fornicationis  causa  Matth.  V.  32. ,  quae  ipsa  etiam 
verba  in  pluribus  codicibus  e  loco  mutato  a  grammaticis 
adscripta  sunt  (10).  Hanc  proinde  sententiam  aliqui  parti- 
cula  hac  conditionali  exornarunt.  Haec  porro  lectio  obser- 
vata  fuisse  videtur  Clementi  alex.  qui  Christi  verba  cx 
utraque  Matthaei  sententia  conflata  memoriae  lapsu  adducit 
lib.  II.  Strom.  Ovx,  dTToXvant;  yvva7}ia  ^  TrXyjv  g/  piyi 
Itci  Xoyct)  TTopviiac;  non  dimittes  uxorem  praeterquam  pro- 
pter  fornicationem  (11).  Alii  praeterea  codices ,  inter  quos 
eminent  vaticanus  omnium  antiquissimus  et  cantabrigien- 
sis ,  graeci  deinde  illi  quos  recensuit  Griesbackius ;  supe- 
rioris  insuper  et  inferioris  Aegypti  versiones ,  nec  non  la- 
tinae  ante  Hieronymum  exprimunt  anoXvayi  r'/iv  yvvalyta 
avTOV  TrapiZTo^  Xoyov  nopviiaz^  dimiserit  uxorem  suam 

(8)  Specimen  animadversionum  in  graecum  Matthaei  textum  erudi- 
torum  examini  proposilum.  Nurinibergae  1786.  pag.  231. 

(9)  Commeniarii  philologico-critici  in  novum  testam.  Part.  Il.ed.  sec. 
Lipsiae  1812.  pag.  794.  Quem  non  pauci  alii  sequuti  sunt  apud  Roskov^ny  op.  cit. 
129  seqq. 

(10)  Ita  Kuinoel  Comment.  in  lib.  novi  test.  historicos  ad  Matth.XIX.  7-9. 

(11)  Ed.Paris.  1641.  pag.  424.  et  in  ed.  Potter  Oxoniens.  anglicani  episcopi 
Oxonii  1715.  opp.  tom.  l.  pag.  506. 


168  LIB.  III.   SECT.   ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

excepta  fornicatione.  Locum  igitur  insigniter  laesum  ex  hisce 
manifestum  est. 

Denique  alii  contendunt  non  lesum  ipsum  Matth.  V.32. 
exceptionem  fornicationis  pronuntiasse  ,  sed  tantum  evan- 
gelistam  ex  loco  parallelo  XIX.  9.  ubi  lesus  reipsa  eam 
adhibuerat ,  adiecisse  (12). 

Ita  quidem  hodierni  critici.  Verum  non  est,  quod  istis 
permoveamur.  Siquidem  nonnisi  levibus  ut  plurimum  con- 
iecturis  innituntur ,  quemadmodum  ex  iis  quae  dicturi  su- 
mus  palam  fiet. 

Etenim  ut  lageri  primum  argumenta  excutiamus,  ipse 
non  evincit  verba  :  excepta  fornicationis  causa  e  genuinis 
evangeliis  abfuisse ,  eo  quod  veteres  solum  uterentur ,  ut 
ille  ait ,  verbis  Apostoli  I.  Cor.  VII.  10.  11.  «Qui  matri- 
monio  iuncti  sunt,  praecipio  non  ego ,  sed  Dominus  uxo- 
rem  a  viro  non  discedere  ,  quod  si  discesserit  ,  manere 
innuptam ,  aut  viro  suo  reconciliari ,  et  vir  uxorem  non  di- 
mittat,))  ad  persuadendam  teraporaneam  ob  adulterium  so- 
lutionem.  Siquidem  verbis  evangelicis  usus  est  iam  sec.  III. 
ineunte  aut  secundo  exeunte  Theophilus  antiochenus:  «Et 
qui  ducit,  inquit  (  Christus) ,  dimissam  a  viro  moechatur , 
et  qui  dimittit  uxorem  excepta  fornicationis  causa  ,  facit 
eam  moechari  (13) ;  )>  nec  non  lustinus,  qui  pariter  adducit 
quae  habentur  tum  Matth.  V.  32.  tum  XIX.  9.  «Qui  ducit 
repudiatam  ab  altero  viro  moechatur  (14).  »  Item  iis  usus 
est  Clemens  alexandr.  cuius  modo  verba  attulimus ;  insu- 
perOrigenes,  qui  Christi  effatum  ex  Matth.  V.  32.  «Omms 
qui  dimiserit  uxorem  suam  ,  excepta  fornicationis  causa ,  fa- 

(12)  Vti  T\\o\uck  in  Ea^posifione  philologico-theologica  orationis  montn- 
waeHambnrg.  1S33.  pag.  235-275.  aliique  apud  Rosliovany  op.  cit.  pag.  lOSseqq. 

(13)  Ka»  0  yafAuv,  (^rjaiv ,  cl7roXEXu[xsvvv  oiTro  olvS^og ,  ixor/^susi'  xai  oc 
uTToXvsi  yuvaly.a,  TrapsKTo;  Xoyou  TTOQVsta;,  ttoisi  auTiiv  p-oi;^£i»Si5ya».  Lib.lII. 
ad  Autol.  cap.  XIII.  ed.  Galland.  tom.  II.  pag.  128. 

(14)  Apolog.  I.  n.  15.  "O;  yay.sl .  a7roX^Xv[J.zvrjV  d(f  irsQOV  «'vJgoj  /xot- 
yj2Tai.  Ed.  Maur.  p.  52. 


CAP.  II.   DB  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  I.  169 

cit  eam  moechari,  profert  in  commentario  in  Matthaeum  (1 5) ; 
atque  ex  Matth.  XIX.  9.  (16).  Sic  etiam  TertuUianus  ita 
effert  Salvatoris  nostri  verba  ex  Matth.  V.  32.  «  Qui  dimi- 
serit  uxorem  suam  praeter  causam  adulterii ,  facit  eam 
adulterari ;  aeque  adulter  censetur  et  ille ,  qui  dimissam 
a  viro  duxerit   (1 7) .  » 

Ex  his  non  solum  habemus  veteres ,  eosque  antiquis- 
simos  Christi  verba  cum  adiecta  clausula  excepta  fornica- 
tionts  causa  attulisse ,  adeoque  uti  genuina  eiusmodi  verba 
habenda  esse,  verum  etiam  habemus  alteram  difficultatem 
ex  Marcionis  allegatione  apud  TertuUianum  petitam  plane 
solutam.  Etenim  ut  patet  ex  adductis  Tertulliani  verbis , 
habemus  ab  eo  expresse  agnitam  eam  clausulam  fuisse, 
quae  a  Christo  apposita  est.  Quod  si  Marcion  eam  omi- 
sit ,  ratio  est ,  quia  is  unum  admittebat  Lucae  evangelium , 
illudque  decurtatum,  seu  interpolatum  ,  ut  ipsum  rei  suae 
accommodaret ;  porro  in  evangelio  Lucae  eiusmodi  clausula 
non  habetur ;  et  ex  Luca  protulit  testimonium  Marcion  in 
obiecto  loco,  ut  Christum  Moysi  adversantem  traduceret. 

Ad  id  quod  tertio  loco  subdit  lager  dicimus  ,  non  esse 
nisi  meram  coniecturam ,  quae  ex  adductis  patrum  anti- 
quissimorum  testimoniis  plane  evertitur.  Nam  patres  pro- 
miscue  et  ex  cap.  V.  et  ex  cap.  XIX.  Matthaei  verba  pro- 
munt,  nullaque  est  ratio  quare  dici  queat  ex  cap.  XIX. 
in  caput  V.  clausulam  de  qua  agimus  translatam  fuisse; 
praesfertim  cum  sit  contra  fidem  codicum ,  qui  constanter 
utrobique  eam  exhibent  (18). 

(15)  Tom.  XIV.  n.  24.  ed.  Maur.  p.  647.  E»'  ccTroXva-si  t»jv  yvvalKo,  aC- 
ToC  7ra,Qsxr6i  Xoyou  TTOvpvstag,  ttoisI  «'Jt/j^v  ^Jioixsu^-^vai.  Et  iterum  p.  648. 

(16)  Ibid. 

(17)  Lib.  IV.  cont.  Marcion.  c.  XXXIV.  ed.  Paris.  1616.  pag.727.  et  iterum 
in  lib.  Depudicitia  ibid.  pag.  lioy. 

(18)  Sane  Wetstenins  in  cntica&uareceiv^ione  I\^ovi  fesiamenti  graeci  Am- 
stelod.  175!.  utrumque  locum  una  cum  adiecta  clausula  retinuit.  Id  ipsum  fe- 
eii  Griesbachius  ed.  III.  Berolin.  1822.  ex  cura  D.  Scholz ;  nisi  quod  in  tcxtu 
Matth.  XIX.  9.  omittit  particulam  tl  de  qua  postea. 


170         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Temeritatem  saplt  quod  quarto  loco  absque  ullo  fun- 
damento  scientifico ,  sed  ex  mera  coniectura  et  divinatione 
ipse  adiecit ,  quasi  nempe  illi  iudaeo-christiani  potuerint 
insigni  uti  fraude  ut  persuaderent  a  Christo  Domino  per- 
missum  fuisse  divortium  in  causa  adulterii ,  prout  in  veteri 
lege  indultum  fuerat  a  Moyse.  Haec  enim  non  modo  in- 
credibilia ,  sed  prorsus  absurda  esse  deprehenduntur.  Evan- 
gelii  exemplaria  omnium  terebantur  manibus  ;  quomodo 
igitur  potuissent  isti  ex  iudaismo  ad  religionem  christia- 
nam  conversi  ex  scriptis  Clementis  alexandrini  exceptionem 
in  causa  aduherii  in  illa  evangelica  loca  transferre?  Eo 
vel  magis  quod  scriptores  Clementi  coaevi  ac  suppares  il- 
lam  attulerint  tamquam  ex  evangelio  Matthaei  depromptam , 
ut  constat  ex  allatis  documentis  lustini  ,  Theophili  antio- 
cheni  ac  Tertulliani  ?  Accedit ,  quod  Origenes  Clementis 
discipulus  ac  successor  in  schola  alexandrina  aperte  neget 
a  Moyse  per  foeditatem  fuisse  significatum  id  quod  Chri- 
stus  per  fornicatioms  causam  expressit  (19).  Quod  certe 
non  fecisset,  si  ea  verba  recenti  adeo  interpolatione  nuper 
inducta  fuissent  iuxta  adversarii  nostri  somnium. 

lam  cxpendendum  est  utrum  felicius  Hug  pugnave- 
rit ,  dum  uti  ab  aliena  manu  insertam  totam  pericopen 
Matth.  XIX.  9.  fuisse  contendit.  Profecto  id  primo  non  evin- 
cit  varietas  lectionum  ,  quae  in  hoc  commate  reperitur. 
Siquidem  tanta  ea  non  est,  prout  fingit  doctus  hic  et  eru- 

(19)  En  verba  Origenis  ex  cit.  tom.  XIV.  in  Mattli.  n.  2i.  «  Dicet  fortasse 
iudaicus  quispiam  vir,  ex  iis  qui  Sospitatoris  nostri  doctrinae  refragari  audent, 
lesum  ipsum  cum  dixit:  Omnis  qui  dimiserit  tixorem,  suam ,  excepta  for- 
nicationis  causa,  facit  eam  moechari,  repudiandae  uxoris  potestatem  fecisse 
liaud  secus  ac  Moysem ,  quem  pro  duritia  cordis  populi  legem  tulisse  dixit: 
et  illud:  qui  foeditatem  in  ea  invcnity  idem  esse  docet  ac  fornicationis  cau- 
sam,  propter  quam  iure  mulier  a  viro  repudiari  possit.  Verum  huic  respon- 
dendum  est,  eliamsi  eo  legis  mandato,  mulier  adulterii  rea  lapidibus  necauda 
sit,  non  ita  foeditatem  esse  intelligendam ,  nec  enimpropter  adulterium, 
vel  similem  aliquam  turpitudinem  libellus  repudii  scribendus  est ,  et  coniugi 
in  manus  tradendus,  sed  quodlibet  forsitan  peccatum ,  foeditatem  nuncupasse 
Movsem  etc.  » 


CAP.  II.   DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADUIT.  ART.  I.  171 

ditus  professor,  ut  planum  fit  ex  duabus  memoratis  re- 
censionibus  Wetstenii  et  Griesbachii  in  hunc  locum  (20). 
Accedit  quod  si  hac  ratione  fas  esset  uti  aliena  manu  in- 
serta  reiicere  loca  omnia ,  quae  variantes  lectiones  habent , 
vix  nobis  aliquid  permaneret  ex  sacris  Bibliis ,  cum  nullus 
fere  locus  sit ,  qui  variantibus  careat  lectionibus  ,  prae- 
sertim  in  Novo  Testamento  ,  ut  percurrendo  omnes  editio- 
nes  criticas  graeci  textus ,  quisque  facile  sibi  persuadebit. 

Esto  interdum  penes  veteres  reperiri  quamdam  in  al- 
legatione  duorum  istorum  textuum  divetsitatem ,  prout  se- 
cundo  loco  obiicit  Hug ;  eiusmodi  tamen  varietas  nullum 
praebet  sive  clarum  sive  obsciirum  indicium  de  intrusa  con- 
ditione  excepta  fornicatioms  causa,  vel  nisi  ob  fornicatio- 
nem ,  cum  multiplex  ratio  dari  possit  eiusmodi  diversitatis 
in  horum  textuum  allegatione  ;  videlicet  id  contingere  po- 
tuit  ob  eorum  similitudinem ,  qua  factum  est ,  ut  alter  pro 
altero  allegaretur  ,  cuius  exempla  occurrunt  apud  Origc- 
nem  ,  qui  ut  adnotavit  Griesbachius  ,  ter  commati  Mat- 
th.  XIX.  9.  substituit  Matth.  V.  32.  Idem  praestitit  Ter- 
tullianus  lib.  IV.  contr.  Marcionem  c.  XXXIV.  (21).  Ceterum 
nuUum  dubium  est  patres  in  suis  exemplaribus  in  utroque 
Matthaei  textu  illam  clausulam,  et  quidem  constanter  le- 
gisse ,  cum  exinde,  ut  videbimus ,  orta  sit  vetus  contro- 
versia  de  perfecta  sive  imperfecta  coniugii  dissolutione  pro- 
pterfornicationem,  sive  adulterium.  Haec  enim  controversia 
nullum  locum  habere  potuisset ,  dempto  hoc  commate  , 
quod  apud  solum  s.  Matthaeum  occurrit. 

Quod  tertio  loco  obiicit  Hug  ex  epistola  a  Ptolemaeo  Va- 
lentini  sectatore  ad  sororem  suam  Floram  scripta ,  ad  rem 
non  facit.  Nam  Ptolemaeus  non  sibi  proposuit ,  ut  in  pro- 

(20)  Griesbachius  iiiter  codices  qiii  exliibent  hunc  versiculum  cum  clausula 
TragsxTo?  XoyQu  7ropyej'a?,  memorat  vaticanum  omnium  antiquisslmum  et  can- 
tabrigiensem  seu  alexandrinum.  Possem  alias  recensiones  criticas  afferre  Millii , 
Gregorii  cantabrigiensis ,  Tlttmanni ,  aliorumque  magno  nimiero,  si  opus  esset. 

(^l)  Tn  nota  n  quam  apposuit  ail  Vlatth.  XIX.  9. 


172  LIB.   III.   SECT.   ALTERA.    DE  INDISS.  MATR.    CHRIST. 

posita  dlfficultate  asseritur,  ostendere  adversus  Marcionem 
aut  Cerdonem  alium  non  esse  Deum  auctorem  veteris  , 
alium  Novi  Testamenti,  sed  potius  trifariam  dividenda  esse, 
quae  in  Pentateucho  continentur,  ita  ut  alia  a  Deo  fue- 
rint  constituta ,  alia  a  Mose  ut  privato  auctore  ,  seu  ut 
ipse  loquitur ,  per  se  ac  siiapte  sponte  aliquid  constttuente , 
alia  a  senioribus.  Quod  ut  evincat  exemplum  profert  ex 
libello  repudii  a  Mose  concesso  scribens  :  « Quod  quem- 
admodum  sese  habeat,  ex  ipsis  Salvatoris  verbis  demon- 
stratum  mox  intelliges.  Hic  enim  quodam  in  loco  ad  eos 
verba  faciens ,  qui  de  repudii  libello  secum  disputabant , 
quod  permissione  legis  licebat ,  sic  illos  allocutus  est  : 
Moses  ad  duritiam  cordis  vestri  permisit  vohis  dimittere 
uxores  vestras.  Ah  initio  autem  non  fuit  sic.  Deus  enim , 
inquit,  coniugium  hoc  copulavit  :  et  quod  Deus  coniunxit, 
homo  non  separet.  Ubi  aliam  esse  Dei  legem  ostendit,  quae 
uxorem  a  viro  seiungi  prohibeat ,  aliam  Mosis ,  qui  ob  du- 
ritiam  cordis  par  illud  dissociari  permittat.  In  quo  Moses 
quiddam  Deo  contrarium  tulit  ,  ei  scilicet  cautioni  ,  qua 
dissolvi  matrimonia  vetuerat  (22).  »  Cum  igitur  ahus  om- 
nino  scopus  Ptolemaeo  fuerit  ab  eo  quem  adversarius  ei 
affingit,  non  erat  ratio  quare  conditionem  illam  apponeret. 
Tertullianus  in  lib.  IV.  contr.  Marcionem  non  allegat 
cap.  XIX.  s.  Matthaei,  sed  caput  V.  32.  et  affert ,  ut  vi- 
dimus,  exceptionem.  Adeoque  dici  nequit  illum  in  vers.  9. 
capitisXlX.  exceptionem  de  qua  agimus  non  legisse.  Quod 
vero  citet  caput  V.  32.  potius  quam  caput  XIX.  patet  ex 
ratione ,  qua  affert  verba  Christi,  dicens:  «Nam  et  in  evan- 
gelio  Matthaei  :  Qui  dimiserit ,  inquit ,  uxorem  suam  prae^ 
ter  causam  adulterii ,  facit  eam  adulterari :  atque  adulter 
censetur  et  ille ,  qui  dimissam  a  viro  duxerit.  Ceterum  prae- 
ter  ex   causa  adulterii  nec  Creator  disiungit ,   quod   ipse 

(22)  In  Spicilegio  ss.  Pafrum  I.  E.  Grabii  Oxon.  1714.  saec.  II.  toui.  1. 

pag.  72. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  I.  173 

scilicet  coniunxit  (23).»  In  capite  enim  XIX.  9.  habetur: 
msi  ob  fornicationem ,  omissa  voce  causa  quae  occurrit 
Matth.  V.  32.  quamque  heic  bis  repetit  Tertullianus. 

Cum  igitur  falsae  sint  praemissae  ab  Hug  excogitatae, 
concidit  conclusio ,  quam  ipse  ex  illis  intulit,  nempe  ex- 
ceptionem ,  quae  occurrit  Matth.  XIX.  9.  spectandam  esse 
veluti  additamentum  quod  aliena  manus  invexerit. 

Ratio  vero ,  quae  adducitur  ab  erudito  auctore  ut  sua- 
deat  quomodo  eiusmodi  additamentum  fieri  potuerit,  mera 
coniectura  est  probabili  quovis  fundamento  destituta.  Hinc 
vel  ipse  Kuinoel  de  hac  professoris  Hug  coniectura  scri- 
bit:  «Verba  quae  Matth.  XIX.  9.  leguntur  2/  1^7)  in)  no^- 
"iiiac,  (  nisi  oh  fornicationem )  contra  codicum  fidem  a  gram- 
maticis  adscripta  et  a  librariis  male  sedulis  in  ordinem 
translata  putat  (24).»  ■■ '•■  ii^^iv 

Nunc  iam  de  interpolatione  multiplici,  quam  alii  critici 
biblici  his  in  textibus  deprehendere  visi  sunt ,  aliquid  adii- 
ciendum  superest. 

Ac  1.  Christi  colloquium  cum  pharisaeis  absolutum 
fuisse  verbis  illis  :  Quod  Deus  coniunxit ,  homo  non  sepa- 
ret ,  adeoque  tamquam  assutos  abiiciendos  esse  vv.  7.  8. 
ac  9 .  nemini  umquam  persuadebunt  neoterici  isti ,  quum 
penes  antiquos  omnes  ,  qui  hoc  de  argumento  egerunt,  re- 
periantur ,  quae  his  versiculis  continentur.  Specimen  dedi- 
mus  in  paulo  ante  adductis  locis  ex  Theophilo  antiocheno, 
lustino,  Clemente  alex.  ,  Origene,  TertuUiano.  His  addi- 
mus  versiones  omnes  antiquissimas  ,  cuiusmodi  sunt  versio 
latina  et  quidem  antiquior  recensione  hieronymiana  (25)  , 

(23)  Loc.  cit.  c.  XXXIV.  ubi  Parnelius  nota  542.  ostendit  verba  quae  hoc 
loco  adduxit  Tertullianus,  desumpta  fuisse  ex  cap.  V.  v.  32.  s.  Matthaei. 

(24)  Comment.  in  lib.  hist.  N.  T.  ad  v.  32.  cap,  V.  Matth.  Et  sane  in  edi- 
lionibus  criticis  Wetstenii,  Griesbachii  et  Tittmanni  saltem  //-»?  stti  Tro^vfja,- 
cx  fide  codicum  critic.  retinentur. 

(25)  Cf.  apud  Sabathier  Bibl.  ,sac.  versiones  latinae  antiquae ,  seu  ve- 
tusitala:  Remis  1743.  tom.  111.  part.  III.  De  hac  ipsa  versione  antiquiore  certe 
R.  Irenaeo  cf.  Lachmannum  in  praefat.  suae  recensionis. 


174         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.   CHRIST. 

syriaca,  arabica,  aethiopica ,  persica ,  quae  ad  unam  om- 
nes  eiusmodi  versiculos  exhibent  (26).  Qulbus  si  addan- 
tur  codices  oranes  melioris  notae ,  quibus  editiones  seu 
versiones  criticae  adornatae  sunt  Novi  Testamenti  ,  pro- 
fecto  plena  demonstratio  de  horum  versiculorum  authen- 
tia  exurget  (27).  Fuisse  vero  primo  in  evangeHa  quibus 
ebionltae,  nazaraei  ac  cerinthiani  utebantur  insertos  hos 
versiculos  ,  ex  quibus  postea  irrepserint  in  evangelium 
Matthaei,  fabula  est ,  nec  ullo  documento  sufFuha.  Quum 
iamdiu  eiusmodi  evangelia  perierint,  qui  hoc  fingunt,  di- 
vinare  satagunt  (28). 

2.  Nec  magis  firmum  est  quod  Paulusius  aliique  au- 
tumant ,  verba  :  Et  qui  dimissam  duxerit ,  adulterat  in- 
serta  fuisse.  Quamvis  enim  fateamur  penes  aliquot  patres 
verba  haec  non  reperiri  (29)  ,  aut  etiam  in  nonnulHs  co- 
dicibus  desiderari ,  non  inde  tamen  confici  potest ,  ea  ut- 
pote  interpolata  esse  reiicienda.  Obstant  siquidem  quo- 
minus  id  admittamus  argumenta  omnia  quibus  genuinitatem 
trium  versiculorum  vindicavimus  ,  quae  etiam  pugnant  pro 
versiculi  noni  integritate.  Sane  cernimus  clausulam  hanc 
apud  alios  vetustissimos  patres  reperiri  ,  nominatim  vero 
apud  Theophilum  antiochenum  ,  lustinum  M.  ,  Tertullia- 
num ,  quorum  testimonia  attuHmus  ;  tum  etiam  apud  Cle- 
mentem  alex.  ,  qui  ait  expresse:  Qui  autem  dimissam  ac- 


(26)  Cf.  in  Polyglottis  Waltonianis. 

(27)  Cf.  Millii  Prolerjomenon  in  N.  T.  part.  IJI.  nec  non  Christ.  Matth. 
Ifassii  Dissert.  crit.  de  genuinis  librorum  N.  T.  lectionibus.  Amstelodami  1709. 

(28)  Cf.  I.  A.  Fabricii  Codex  apocnjphus  N.  T.  Aniburgi  1703.  tom.  1. 
pag.  ;^35.  Notitia  et  fragmenta  evangeliorum  (XL.  fere)  apocryphorum. 

(29)  Cf.  Sabathier  loc.  cit.  ubi  recenset  sex  codices  in  quibus  comma  hoc  re- 
ticetur  s.  Germ.  1.  Corb.  l.  Corb.  2.  Claram.  Cantabrig.  s.  Gall.  etMai.  Mont. 
s.  Germ.  2.  S,  vero  Augustinus  ibid.  bis  allegat  hunc  textum  sic  :  Etsialiam 
duxerit ,  moechattir,  vel  si  alteram  duxerit ,  adulterium  commiitit.  Cf.  etiam 
Recensionem  N.T.  Lachmanni  ,  Berolini  1842.  tum  in  textu  graeco  quem  ipsc 
vulgavit,  tum  inversione  latina  antehieronymiana  haec  clausula  constanter  repe- 
ritur,  Cf.  etiam  variantes  lectiones  quas  ipse  profert  in  hunc  loc. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  I.  175 

cipit  uxorem  ,  moechatur  inquit  (  Christus  )  (30) .  »  Quoad 
sensum  vero  eamdem  sententiam  profert  Origenes  dum  ait : 
«  Quemadmodum  autem  adultera  est  uxor ,  etiamsi  viro 
alteri  nupta  videatur ,  priore  etiamnum  vivo  ;  ita  et  virum 
repudiatam  duxisse  visum ,  non  tam  ipsius  maritum,  quam 
adulterum  esse  dicendum  a  Servatore  nostro  demonstrd- 
tum  est  (31).  » 

Sic  etiam  fatemur  inlerdum  pro  e/  ^>7  gVl  Tropviiac 
a  nonnullis  veteribus  dici:  ircipiKTO^  Xoyou  Tro^viiaq, 
Verum  id  effecit  utriusque  textus  Matth.  V.  32.  et  XIX.  9. 
similitudo  et  identitas  argumenti.  Ceterum  criticorum  est 
sua  cuique  textui  verba  vindicare  et  coUatione  codicum 
et  versionum  antiquarum,  testimoniisque  veterum  (32). 

3.  Etiamsi  admitteretur  particulam  conditionalem  gJ 
si  fuisse  adiectam ,  nihil  tamen  quoad  sensum  amittere- 
tur ,  cum  integer  subsistat  ,  sive  illa  particula  admittatur 
sive  reiiciatur.  Eodem  nimirum  res  recidit.  Porro  ex  eo 
quod  in  pluribus  codicibus  haec  particula  desit ,  recen- 
tiores  critici  protestantes  in  suis  recensionibus  plerumque 
eam  expungunt ,  ut  Griesbachius  ,  et  Tittmann.  Alii  autem 
eam  retinent,  uti  Wetstenius ,  lo.  Gregorius,  Millius  (33). 
Rursum  a  veteribus  identidem  cum  conditionali  legitur , 
ut  apud  Clementem  alex.  aliosque  passim ,  ab  aliis  vero 
praetermittitur.  Quae  cum  ita  sint ,  cum  in  possessione 
sit  vulgata  editio  ,  retineri  ea  omnino  debet ,  nec  quid- 
piam  temere  innovandum. 

(30)  Loc.  cit.  ed.  Oxon.  Potteri  1705.  pag.  506.  'O  §e  aTroXsXy/AsvT^v  Kafx- 
(3«vwv  yifKalKo,,  [xox^o^Toii,  (pv<rlv.  Non  video  post  haec ,  quomodo  cl.  Roskov^ny 
contentus  fuerit  asserere  solura  quoad  sensum  haec  verba  a  Clemente  exhiberi. 

(31)  /n  Matth.  tom.  XIV.  n.  24.  ed.  cit.  tom.  III.  p,  049.  Adnotat  autem 
Griesbachius  verba  haec  propter  6yt.oioTsXsvTov  a  lil)rariis  in  multis  libris 
omissa  esse. 

(32)  Id.  enim  in  non  paucis  textibus  a  sanis  criticis  praestitum  est. 

(33)  Cf.  iterum  Lachkmannum  in  cap.  XIX.  y.  Matth.  in  cuius  textu  gr, 
legitur:  TragsxToj  Xoyoxj  Tro^vstaj,  quaetranslata  huc  sunt  ex  cap.V.32.  In  va- 
riantibus  autem  interdum  habetur  /xri  "'Ttiterdum  sl  //.rj  et  in  versione  veteri  la- 
tina  legitur :  Nisi  oh  fornicationem. 


176  klB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Quod  demum  adiicltur  ab  Evangelista ,  non  autem  a 
Christo  appositam  fuisse  fornicationis  exceptionem ,  refel- 
litur  ex  ipsa  orationis  serie ,  et  ab  unanimi  veterum  ac 
recentiorum  interpretum  consensu ;  quin  opus  sit  pluribus 
gratuitam  eiusmodi  assertionem  persequi. 

Hinc  etiam  immerito  Pottus  et  Eichornius  autumarunt 
quae  Matth.  V.  32.  leguntur,  a  Christo  dicta  esse  alio 
tempore,  cum  nimirum  ei  quaestionem  captiosam  propo- 
suissent  pharisaei ,  coll.  Matth.  XIX.  3.  seqq.,  Matthaeum 
vero  propter  argumenti  similitudinem  praeceptis  ante  datis 
ea  huic  loco  adiunxisse.  His  calculum  suum  adiecit  Kui- 
noel.  Quasi  nempe  Christus  bis  eadem  de  re  disserere 
nequiverit;  imo  non  desunt  qui  arbitrentur  pharisaeos  occa- 
sionem  captasse  proponendi  illam  quaestionem  Matth.  XIX. 
ex  iis ,  quae  in  mira  illo  sermone  in  monte  Christus  ex- 
presse  protulerat  (34).  .ij 

Et  haec  de  authentia  et  integritate  horum  textuum 
adversus  liberiores  auctores  dicta  sufficiant.  Quae  enim 
hactenus  disseruimus  tum  ex  critices  ,  tum  ex  hermeneu- 
ticae  fontibus  palam  faciunt  textus  illos ,  ut  prostant ,  utro- 
que  in  loco  omnino  retinendos  esse  ,  nec  immutari  ullo 
modo  debere  aut  posse  ob  nonnuUas  difficultates ,  quae 
si  quidpiam  valerent ,  actum  vix  non  esset  de  universi 
fere  Novi  Testamenti  fide  ,  genuinaque  lectione.  Plures 
enim  sunt  textus  in  quos  eaedem  ,  imo  quandoque  vali- 
diores  difficultates  urgeri  possent  ,  quin  tamen  quidpiam 
innovandum  sit ,  prout  a  non  paucis  passim  recentioribus 
protestantibus  factum  esse  novimus  ingenti  sacri  textus 
detrimento.  Adeo  verum  est  sine  auctoritatis  supremae  prin- 
cipio  nihil  firmum  consistere  ! 


(34)  Inter  (|U08  est  cl.   Drach  in  op.  cit.  Du  divorcc  dam  la  synagogice 
pag.  il  seq. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.     ^^ '        ISIt 

ARTICULUS  II. 

De  quibusdam  exegeticis  interpretationibus  textuum 

Matth.  V.  et  XIX.  .^; 

S-  I. 

NonnuUae  exegetlcae  eorum  texluum  interpi^tationes 
historice  exponuntur. 

Tum  autlientia  tum  integritate  duorum  textuum  vindi- 
cata,  praestat  iam,  ut  varias  eorumdem,  aut  saltem  prae- 
cipuas  expendamus  exegeticas  interpretationes. 

Interpretatio  inter  protestantes  communis  est  ita  in- 
telligendas  esse  clausulas  excepta  formcationis  causa,  aut 
nisi  ob  fornicationem ,  ut  interveniente  adulterio  matrimo- 
nium  dissolvi  possit  quoad  vinculum  ,  ac  datam  proinde 
esse  parti  innocenti  facultatem  alteram  uxorem  aut  mari- 
tum  alterum  ducendi ;  imo  sunt ,  qui  vocem  no^vziaz 
seu  fornicationis  intelligant  de  quovis  flagitio.  Contra  vero 
constans  ecclesiae  catholicae  interpretatio  est ,  per  illas 
clausulas  non  posse  adulterii  causa  dissolvi  coniugium  nisi 
quoad  torum  et  habitationem  ,  vinculo  indissolubili  per- 
manente ,  nec  ob  aduherii  crimen  aliudque  flagitium  quod- 
cumque,  vivente  ahero  coniuge,  posse  quempiam  novas 
nuptias  inire.  Graeci  sahem  in  praxi  priori  interpretationi 
adhaerent ,  quin  tamen  falsae  aut  praeposterae  doctrinae 
latinam  ecclesiam  incusent,  secus  ac  sentiant  protestan- 
tes.  Verum  de  his  recurret  sermo  cum  agemus  de  horum 
textuum  dogmatica  interpretatione. 

Nunc  exponendae  potissimum  sunt  nonnullae  cathoH- 
corum  exegeticae  interpretationes ,  quibus  scientifice  do- 
ctrinam  ecclesiae  tueri  atque  a  difficuhatibus  expedire  co- 
nantur.  Cum  enim  duae  iJlae  clausulae  iugiter  torserint 
doctorum  virorum  ingenia  ob  difficuhatem  quam  praese- 


178         LIB.  ni.  SECT.  ALTERA.  I>E  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ferunt,  ad  eas    conclliandas    cum   doctrina  et  praxi    ec- 
clesiae,   alii  aliam  viam  in  illis  exponendis  inierunt. 

Nam  1.  plerique  existimarunt  Christum  Dominum  Mat- 
th.  V.  32.  libellum  repudii  a  Mose  permissum  solum  su- 
stulisse  ,  ac  separationis  causam  ea  clausula  ad  unam 
fornicationem  seu  adulterium  coarctasse  ,  atque  id  ipsum 
praestitisse  Matth.  XIX.  9.  cum  interrogatus  a  pharisaeis 
num  liceret  dimittere  uxorem  quacumque  ex  causa  ,  re- 
spondit ,  non  licere ,  nisi  ob  solam  fornicationem ,  nihil 
vero  protulisse  de  eo,  quod,  uxore  dimissa,  fieri  posset , 
nimirum  liceret  nec   ne  aliam  ducere   (35). 

2.  Alii  contendunt  eam  clausulam  a  Christo  adiectam 
fuisse  respectu  tantum  habito  legis  mosaicae  ,  ad  cuius 
mentem  locuti  fuerant  pharisaei ,  non  autem  de  eo  fuisse 
locutum ,  quod  in  lege  evangelica  servari  deberet ,  idque 
postea  praestitisse  quum  secreto  alloqueretur  Apostolos  , 
qulbus  patefecit  nullam  deinceps  quoad  vinculum  matri- 
monii  dissolutionem  fore  admittendam  (36). 

3.  Ab  hac  sententia  non  admodum  discedunt  qui  al- 
terutrum  saltem  textum  de  matrimoniis  iudaeorum  intel- 
ligunt ,  non  autem  de  matrimonio  fidelium  ,  nisi  forte  ex 
accommodatione  seu  quadam  temporanea  oeconomia  qua  di- 
vortium  ob  adulterium  iis  etiam  permittatur  qui  ex  iu- 
daismo  primum  adChristi  fidem  accederent.  Ceterum  utrum- 
que  locum  ad  matrimonia  fidelium  pertinere  negant;  at  inter 
eos  essentiale  esse  discrimen  contendunt ,  quum  alter  textus 
iudaeos ,  alter  vero  fideles  coniuges  rcspiciat.  Verum  qui 
ita  sentiunt  inter  se  non  conveniunt  circa  alterutrius  loci 
genuinum  sensum.  Etenim  Hug  autumat  apud  Matth,  XIX, 
« lesum  non  solum  morem  divortiandi ,  (ut  ipse  loquitur) 


(35)  Cf.  Bellarmin.  De  matrim.  cap.  XV(.  n.  18. 

(36)  Ita  lo.  Motta  in  Diatriba  de  divortiorum  iiire  ac  Lud.  Nachi  i» 
Dissert.  Venet.  edita  1792.  Cf.  Praelect.  Iheolog.  De  matrim.  cap.  II.  prop.  V. 
n.  136.  in  nota  (1). 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  AI(T.  11.         179 

in  lege  mosaica  invalescentem  et  primevae  institutioni  so- 
cietatis  coniugalis  adversantem  castigasse,  verum  etiam  nor- 
mam  exhibuisse  ad  quam  matrimonla  suorum  sectatorum 
deinceps  exigenda  sint ,  ac  proinde  hunc  locum  vi  obli- 
gandi  pro  sectatoribus  lesu  praeditum  esse ;  in  alio  autem 
loco ,  seu  cap.  V.  lesum  nonnisi  matrimonium  superiorum 
temporum  expendentem  Mosis  formulae  institisse  ,  eam- 
que  explicuisse ,  et  dixisse ,  unam  tantum  dari  ( e  legis 
mosaicae  spiritu)  repudii  causam,  nempe  aduherium,  citra 
quam  divortia  sint  irrita;  hunc  igitur  locum  ad  ecclesiam 
catholicam  non  pertinere  (37).  »  Contra  vero  lo.  Ant.  lager 
censet  locos  Matth.  XIX.  et  V.  in  eo  reahter  ab  invicem 
difFerre,  quod  in  priori  seu.  XIX.  lesus  nonnisi  mosai- 
cam  legem  de  divortiis  explicet  et  declaret ,  in  posteriori 
autem  ,  nempe  V.  iam  directe  statuat  quod  sub  sua  lege 
de  vinculo  matrimonii  observari  voluit  (38). 

i.  Alii  distinguentes  inter  TTopviiav  et  fxoix^ta.v  ar- 
bitrati  sunt  vocem  Tropvilcx,  apud  Matthaeum  non  esse  in- 
telligendam  de  adulterio  sed  de  fornicatione  presse  sumpta , 
quatenus  ab  adulterio  distinguitur ,  et  ante  matrimonium 
patratur;  adeo  ut  sensus  sit,  non  posse  mulierem  dimitti 
nisi  fornicationis  causa ;  scilicet  nisi  vir  invenlat  mulierem 
fuisse  prius  ab  aho  violatam ,  vel  saltem  foedum  aliquod 
flagitium  perpetrasse  ante  initum  matrimonium  :  nam  hi 
extendunt  significationem  vocis  Tropvs/a  ad  quodvis  foe- 
dum  flagitium  ante  matrimonium ,  licet  negent  extendi 
posse  in  his  locis  Matthaei  ad  aduherium  (39). 

5.  Demum  recentiores  aliqui  nullam  prorsus  in  horum 

(37)  De  coniugii  christiani  vinculo  indissolubili  commeniatio  exegetica. 
Friburgii  1816.  §.  4. 

(38)  In  op.  germ.  Investigatio  in  quaestionem,  utrum  divortium  iuxta 
doctrinam  scripturae  et  antiquissimam  historiam  ecclesiast.  irritum  sit  nec 
ne  1804.  pag.  50.  Eadem  sententia  ab  aliis  adoptata  fuit. 

(39)  Quam  sententiam  ex  recentioribus  protestantibus  tuitus  est  Paulusins 
heildelbergensis  in  op.  Vita  lesu^  nec  non  in  cit.  op.  Commentar.  philologico-cri- 
tic.  et  historic.  in  Novum  Testamen. 


180         UB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

textuum  intelligentia  reperiri  difficultatem  arbitrantur,  si 
verbum  ipsum  formcatioms  rite  intelligatur.  Siquidem  iuxta 
ipsos  verba  illa:  excepta  fornicatioms  causa...nisi  ob  for- 
nicationem  f  nec  significant,  neque  significare  possunt  fla- 
gitium  ab  alterutro  legitimorum  coniugum  patratum  cum 
extraneo ;  hoc  enim  non  foret  7ropv2/a  fornicatio  sed  /xo/- 
%gia  adulterium;  quavoce  tale  flagitium  Christus  constan- 
ter  designavit  in  illis  sermonibus  ,  sed  significant  illud 
quod  inter  se  patrant  ii,  qui  coniugio  non  legitimo  sunt 
copulati;  hoc  enim  7ropvg/a  id  est  fornicatio  proprie  vo- 
catur.  Hinc  Christi  sententia  alia  non  est ,  nisi  coniugium 
viri  et  mulieris  dissolvi  numquam  licere,  nisi  si ,  ut  theo- 
logi  loquuntur,  fornicarium  sit,  et  concuhinatus  dicitur, 
quemque  dissolvi  non  licet  modo ,  sed  et  oportet, 

Itaque  iuxta  quosdam  clausulae  illae  ,  excepta  forni- 
cationis  causa  -  nisi  oh  fornicationem  intelligendae  sunt  de 
adulterio ,  sed  ita ,  ut  dent  quidem  ius  separationis  ,  at 
nullatenus  ius  etiam  novi  ineundi  coniugii ;  vel  referendae 
sunt  ad  matrimonia  iudaeorum  iuxta  legem  mosaicam ,  vel 
ad  summum  ex  accommodatione  quadam  ad  matrimonia 
primorum  fidelium,  qui  ex  iudaismo  ad  Christum  accede- 
rent;  iuxta  alios  eae  clausulae  non  significant  adulterium, 
sed  vel  actum  fornicationis ,  aut  foedum  flagitium  ante 
matrimonium ;  vel  statum  ipsum  fornicarium  et  concubi- 
natum»  Harum  interpretationum  criticam  nunc  disquisitio- 
nem  aggredimur. 

§•  n. 

Sententia  illorum  expenditur  qui  putant  exceptionem  fornicationis 
factam  a  Ghristo  fuisse  tantum  ad  mentem  legis  mosaicae. 

Praetermittimus  epicrisin  sententiae ,  quam  primo  loco 
attulimus  ,  nempe  Bellarmini  ceterorumque  asserentium 
Christum  ad  solam  fornicationis  sive  adulterii  causam  co- 
arctasse  facultatem  dimittendi  uxorem  ,  quin  aliquid  adie- 


CAt.  n.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADtJLT.  ART.  11.         181 

cerit  de  facultate  alteram  ducendi  uxorem ,  priori  dimissa» 
Dc  hac  enim  sermo  recurret ,  postquam  genuinam  horum 
locorum  interpretationem  exposuerimus. 

Itaque  ut  initium  faciamus  epicrisis  nostrae  a  senten* 
tia  illorum  qui  existimarunt  Christum  utroque  in  loco  ge- 
nuinum  tantummodo  exposuisse  mosaicae  legis  sensum 
circa  causam  dimittendae  uxoris  alteriusque  ducendae  post 
solutionem  coniugii ,  nihil  autem  pronunciasse  de  eo  quod 
in  posterum  ab  asseclis  suis  fieri  deberet ,  dicimus  eam 
non  paucis  difficultatibus  subesse.  Nam  etsi  daremus  quod 
illius  patroni  affirmant,  1.  eiusmodi  interpretationem  co- 
haerere  cum  historia  illius  temporis,  quae  nos  docet  acriter 
inter  iudaeorum  doctores  disceptatum  esse  circa  causas, 
ob  quas  ex  mente  legis  mosaicae  dimitti  poterat  uxor,  prae- 
sertim  ob  vagam  significationem  phraseos  hervath  dabar, 
quam  vulgatus  interpres  reddidit  foeditatem;  qua  ambi- 
guitate  factum  est  ut  alii  plus  aequo  has  causas  extende- 
rint ,  alii  vero  nimis  viderentur  eas  coarctare ,  uti  supe- 
rius  vidimus.  Item  quaestionem  hanc  a  pharisaeis  ad  Sal- 
vatorem  fuisse  delatam  ,  qui  causam  divortii  ad  Moysis 
mentem  ad  solam  fornicationem  seu  adulterium  restrinxit; 
2.  talem  praeterea  esse  hanc  interpretationem  ,  ut  plane 
cohaereat  cum  doctrina  catholica ,  quae  tenet  haud  dis- 
solvi  coniugium  quoad  vinculum  in  casu  adulterii ,  licet 
in  lege  mosaica  dissolveretur ;  3.  nec  omnino  novam  esse, 
cum  eiusdem  vestigia  iam  habeantur  penes  paulo  antiquio- 
res  scriptores  ,  nempe  apud  Paulum  Burgensem  (40),  ac 
Riberam  (41). 

Etsi ,  inquam ,  haec  omnia  daremus ,  nihilominus  eam 
admitti  non  posse  exinde  patet,  quod  1.  supponatur  ab 
huius  expositionis  fautoribus  pharisaeos  Christum  inter- 
pellasse  de  veriori  ex  disceptatis  in  scholis  iudaicis  sen- 

(40)  Addit.  2.  ad  Lyranum. 

(41)  Comment.  in  XII.  Prophet.  min.  Malacli.  U.  n.  36. 


182        LIB.   III.   SECT.  ALTERA.  DE    INDISS.  MATR.  CHRIST. 

tentiis,  cum  tamen  iuxta  Evangelistam  pharisaei  acces- 
serint  ad  lesum  tentantes  eum  (42);  quod  2.  ea  ad  sum- 
mum  dici  posset  valere  ad  exponendum  textum  Matth.XlX. 
ubi  de  pharisaeorum  interrogatione  fit  mentio,  non  autem 
textum  alterum  qui  habetur  Matth.  V.  ubi  Christus  ex  se 
mentem  suam  declarat ;  quod  3.  ut  ostendimus  in  capite 
superiore ,  iuxta  legem  Mosis  causa  dimissionis  non  fuerit 
adulterium ;  quod  4.  denique  utroque  in  loco  Christus  aperte 
novam  legem  suam  opposuerit  legi  veteri  dicens :  Ego  au- 
tem  dico  vohis ;  vel  dico  autem  vohis ,  quibus  omnem  con- 
iugli  solutionem  quoad  vinculum  in  lege  sua  excludit;  eo 
vel  magis  quod  Christus  non  modo  affirmaverit :  qui  di- 
missam  duxerit  moechatur ,  verum  etiam  generatim  :  qui 
aliam  duxerit  moechatur  ob  impedimentum  quod  statuit 
ligaminis ;  ex  quibus  Hquet  Christum  de  matrimonio  iuxta 
legem  evangelicam  fuisse  locutum ,  non  autem  iuxta  legem 
mosaicam,  per  quam  aliam  ducere  permittebatur.  Et  haec 
de  argumentis  intrinsecis ;  nunc  iam  accedunt  graviores 
difficultates  externae.  Nam  ecclesia  iugiter  hos  textus  ,  ut 
videbimus,  intellexit  de  matrimoniis  fidelium:  hinc  con- 
troversiae  cum  graecis  et  protestantibus;  hinc  usus  se- 
parationis  perpetuae  quoad  torum  in  causa  adulterii  , 
ut  alias  praeteream ,  quas  deinceps  evolvemus. 

Quapropter  passim  haec  expositio  ab  auctoribus  catho- 
licis  reiicitur ;  nec  enim  satis  est  ut  aliqua  admittatur  sen- 
tentia  per  illam  dogma  catholicum  in  tuto  poni,  sed  prae- 
terea  necesse  est ,  ut  ipsa  sit  vera. 

(42)  Cf.  Drach  op.  et  loc  cit. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  IIATR.  !N  CAUS.  ADCLT.  ART.  IL         183 

S  III. 

Excutitur  eorum  sententia,  qui  alterutrum  Matthaei  textum  intelligunt 

de  matrimoniis  iudaeorum,  vel  primorum  fidelium  qui  ex  iudaismo 

ad  Christi  iidera  transierunt. 

Leonardus  Hug  et  Franc.  Ant.  lager  in  eo  ambo  conve- 
niunt,  quod  essentiale  habeatur  discriraen  in  duobus  evan- 
gelicis  capitibus  relate  ad  divortium ;  quodque  alter  textus 
iudaeorum ,  alter  vero  fidelium  matrimonia  respiciat ,  ac 
si  aperte  invicem  opponerentur.  Siquidem  ipsi  alium  textum 
assignant  fidelibus  ,  alium  vero  iudaeis  ,  quasi  Christus 
aliud  constituerit  pro  coniugio  fidelium ,  aliud  autem  pro 
coniugio  iudaeorum.  Ad  hos  proinde  refellendos  satis  esset 
argumenta  proferre ,  quibus  unusquisque  singillatim  suam 
adstruit  expositionem  contrariamque  evertere  adnititur. 

Attamen  iuverit  expendere  fundamenta  utriusque  in- 
terpretationis.  Ut  autem  ab  Hug  auspicemur,  is  ideo  cen- 
suit  Matth.  V.  31.  32.  Christum  de  solo  iure  iudaico  dis- 
seruisse,  quod  coniugia  superiore  tempore  inita  expenderit , 
institeritque  Mosis  formulae ,  quam  ipse  per  Koyov  ttoq- 
viiaz  causam  fornicationis  explicat ,  perinde  ac  si  dixerit: 
divortia  inter  vos  iam  nullo  alio  iure  reguntur  ,  nisi  ut 
vir  scripto  oblata  formula  uxorem  res  suas  habere  iu- 
beat  (43)  ;  ego  vero  edico  unam  tantum  dari  repudii  cau- 
sam,  adulterium  ,  citra  quam  irrita  divortia  sunto.  Atque 
idcirco  Christum  fere  ut  Mosen  necessitati ,  quam  anterior 
rerum  status  invexerat,  cessisse,  et  quae  omni  ex  parte 
recusari  nequibant,  cum  temperamento  admisisse ,  et  ita 
coniugia  superiora  ad  disciplinam   civitate  christiana  di- 


(43)  Alludit  heic  eruditus  auctor  ad  concisam  formulam  repudii  quae  apud 
romanos  obtinebat,  nempe  ut  eam  refert  Pitiscus  ad  vocem  divorlmm,  qui  allegat 
haec  Caii  verba  §.XX1V.  2.  2.  I.  «  In  repudiis,  id  est  renunciatione  comprobata 
sunt  haec  verba:  Tuas  res  tibihabeto.»  Hinc  Cicero  Philipp.  II.  n.  seu  §.  28. 
alias  69.  «  Antonius,  inquit,  frugi  factus  est;  mimam  iliam  suas  res  sibi  habere 
iussit  ex  XII.  tabulis:  claves  ademit,  exegit.i» 


184       LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.   MATR.  CHRIST. 

gnam  revocavisse ,  iusque  antiquum  debito  honore  prose- 
quutum  cum  sanctioribus  morum  praeceptis  pro  tempore  re- 
conciliavisse.  Rationem  porro  redditurus  quare  ceteri  Evan- 
gelistae  huius  exceptionis  nuUam  iniecerint  mentionem  , 
ac  solus  s.  Matthaeus  eam  referat,  respondet  quod  Mat- 
thaeus  ad  incolas  Palaestinae  suum  direxerit  Evangelium, 
Marcus  vero  et  Lucas ,  qui  potissimum  ad  gentiles  eru- 
diendos  opera  sua  instituerunt ,  haud  proinde  ea  cura 
affecti  fuerint,  quae  iudaici  historiae  scriptoris  proposi- 
tum  direxit  (44). 

Et  haec  quoad  textum  Matth.  V.  32.  quem  ad  solos 
iudaeos  ipse  spectare  autumat ;  ad  alterum  vero  textum 
Matth.  XIX.  9.  quod  attinet,  constituit  idem  auctorrwEo 
loco  cap.  XIX.  in  colloquio  cum  pharisaeis  duo  contra- 
ria  ex  adverso  posuisse  Dominum  ;  priscam  et  ab  ipso 
mundi  Auctore  profectam  legem,  et  eum  qui  medio  tem- 
pore  invaluit,  per  Mosis  indulgentiam  concessum  magis , 
quam  sancitum  morem  ;  tum  exhibuisse  formam  ,  ad  quam 
sectatorum  purioris  ac  excellentioris  cultus  matrimonia 
exigenda  sint  (45).» Ex  his  infert  solum  posteriorem  hunc 
Matthaei  textum  ad  legem  christianam  pertinere  in  qua 
ius  omne  perfecti  divortii  sublatum  est. 

Contra  vero  lager  Matth.  locum  XIX.  ita  exposuit,  ut 
ostendat  lesum  tantummodo  legem  Mosis  explicuisse,  ac 
proinde  dum  iuxta  hanc  legem  iudaeis  divortium  e  ca- 
pite  adulterii  permissum  esse  affirmavit ,  nequaquam  una 
permisisse,  ut  in  sua  quoque  lege  fidelibus  matrimonia  in 
casu  fornicationis  penitus  dissolvere  liceat.  Locum  autem 
Matth.  V.  31.  32.  minime  parallelum  esse  loco  Matth.  XIX. 
censet,  statuitque  lesum  legem  mosaicam  emendare  vo- 
lentem,  de  matrimonio  adstruxisse,  quod  vinculum  ma- 

(44)  Ita  in  cit.  op.  De  vinculo  coniugii  christiani  indissolubili  comment, 
txegetic,  pag.  14-18. 

(45)  Ibid.  pag.  11.  12. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAtS.  ADtJLT.  ART.  11.        i^ 

trimonii  ne  quidem  pro  casu  fornicationis  solvi  possit, 
alioquin  nulla  foret  in  his  Matthaei  locis  antithesis ,  quam 
tamen  haberi  verba  lesu  primo  obtutu  produnt  (46).  Hinc 
iuxta  hunc  auctorem  locus  Matth.  V.  spectat  ad  christianos , 
alter  vero  Matth.  XIX.  ad  iudaeos ,  secus  ac  Hug  statu- 
erit:  uterque  tamen  utpote  catholici  pugnant  pro  indis- 
solubilitate  omnimoda  coniugii  christiani. 

lam  vero  libenter  admitto  ea ,  quae  Hug  constituit  circa 
caput  XIX.  Matthaei  ;  at  ipsi  assentiri  nequeo  in  iis ,  quae 
scripsit  circa  caput  V.  31.  32;vicissim  lubenti  animo 
amplector  quae  habet  lager  de  capite  V.  Matthaei ,  dum 
reiicere  cogor  quae  ipse  autumat  circa  caput  XIX.  Siqui- 
dem  etsi  duo  hi  loci  inter  se  differant  ob  diversitatem 
occasionis  in  qua  oracula  in  iis  contenta  a  Christo  pro- 
lata  sunt ,  et  ob  diversitatem  etiam  audientium ;  tamen 
ad  rem  ipsam ,  seu  ad  substantiam  quod  attinet  prorsus 
parallela  sunt;  in  utroque  enim  textu  Christus  libellum 
repudii  improbavit  et  abolevit,  atque  in  utroque  eamdem 
exceptionem  fornicationis  apposuit.  Disceptari  utique  potest 
de  huius  exceptionis  amplitudine,  de  qua  postea  agemus , 
sed  quidquid  tandem  ea  significetur ,  patet  ex  utriusque 
loci  collatione  unam  esse  eamdemque  Christi  sententiam. 
Negandum  itaque  est  reale  aut  assentiale  interesse  discri- 
men  inter  utrumque  locum,  sed  contra  est  affirmandum 
eos  esse  plane  tum  verbaliter  tum  realiter  parallelos. 

Insuper ,  ut  vel  ipse  Kuinoelius  animadvertit ,  nullum 
reperitur  indicium  ex  quo  colligi  possit ,  praeceptum  illud 
Christi,  quod  Matth.  V.  32.  legitur,  fuisse  temporarium 
et  tantummodo  iudaeis  datum ,  qui  ad  Christi  signa  sese 
conferre  vellent ,  et  iam  matrimonia  contraxissent ;  quod 
nempe  ipsi  in  adulterii  casu  possent  suum  matrimonium 
disrumpere,  novumque  inire.  Nec  perspicitur,  cur  lesus 
severius  egerit  cum  gentilibus ,  qui  antequam   christiani 

('iC))  Op.  cit.  pag.  51.  apnd  Roskovany  pag.  69. 


186      LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

fierent ,  connubia  ita  inter  se  contraxerant ,  ut  iis  liceret 
divortia  facere.  Qui  praeterea  observat  sententiae  Hugii  ad- 
versari  auctoritatem  s.Augustini,  qui  scribit  ep.  LXXXIX. 
«Ambobus  quippe  christianis  (qui  scilicet  et  ex  iudaismo 
et  ex  gentilitate  sunt  christiani  effecti)  Dominus  praece- 
pit  ne  quisquam  dimittat  uxorem  excepta  causa  fornica- 
tionis  (47).» 

Quod  si  Marcus  et  Lucas  silentio  praeterierunt  exceptio- 
nem  de  causa  fornicaiionis,  non  ideo  id  factum  est ,  ut  Hug 
suspicatur  ,  quod  Matthaeus  in  gratiam  palaestinensium 
scripserit ,  alii  vero  ad  erudiendos  gentiles ,  ac  propterea 
diversam  doctrinam  iudaeis  conversis  ille  proposuerit  ab 
ea,  quam  alii  duo  proposuerunt  gentibus  christianam  re- 
ligionem  professis  ;  sed  ob  rationes  quas  ipsos  Marci  et 
Lucae  textus  expendentes  deinceps  afferemus. 

Quod  demum  spectat  ad  lageri  expositionem  textus 
Matth.  XIX.,  Christum  videlicet  ad  mentem  pharisaeorum 
respondisse  ut  interpretem  legis  mosaicae ,  nihil  addimus 
iis  quae  iam  attulimus  dum  sententiam  in  superiore  pa- 
ragrapho  allatam  expenderemus  ;  siquidem  eadem  haec 
expositio  est  ac  illa  quae  a  Motta  et  Nachi  exc6gitata  est. 

S-  IV. 

Expenditur  illornm  placitum  qui  vocem  Trogvsia  exponunt  de  fomicatione 
vel  flagllio  ante  initum  matrimonium  patrato. 

Qui  ita  sentiunt  vocem  fxoix^la  quae  adulterium  si- 
gnificat  sedulo  distinguunt  a  voce  TTO^vna  quae  fornica- 
tiomm  indicat ,  quaeque  in  pressa  sua  significatione  non- 
nisi  extra  coniugium  ,  seu  inter  personas  solutas  locum 
habere  potest. 

Ita  vero  hi  suam  interpretationem  exponunt .  Loca  Mat- 
thaei  sic  reddi  debent,  ut  sensus  litteralis  sit:   lesum  in 

(47)  Kuinoei  Comment.  in  lib.  N.  T.  histor.  ad  cap.  V.  31.  32.  Matth. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADIJLT.  ART.  II.         187 

casu  fornkatioms  a  muliere  ante  initum  adhuc  coniugium 

commissae   solutionem  matrimonii   postea   contracti  ,  seu 

divortlum  licitum  docuisse.  At  dum  yox  Tropvna  ad  cri- 

men  ante  matrimonium  patratum  revocant,  simul  conten- 

dunt  per  eam ,  non  solam  fornicationem ,  sed  alia  etiam 

foeda  flagitia  ante  matrimonium  admissa  significari ,  quae 

sunt  causa  divortii ;  idque  non  minus  ex  littera  quam  ex 

spiritu  doctrinae  Christi  patere  contendunt.  Ex  littera  qui- 

dem ,  cum  exploratum  sit  voce  tto^vhcc  non  modo    for- 

nicationem  ,  verum  etiam  gravia  alia  flagitia  in  sac.  literis 

denotari ;  qua  latiori  significatione  lesum  voccm  hanc  pari- 

ter  usurpasse  ex  adiunctis  loci  Matth.  XIX.  praesumi  debet. 

Ex  spiritu  vero  quatenus  lesus  abusus  erroresque  apud 

iudaeos  ex  praepostera  legis  interpretatione  invalescentes 

amoliri  sibi  proposuit,  ut  hac  ratione  causas   divortium 

faciendi  coarctaret  postquam  rite  initum  fuerit  coniugium. 

Verum  cum  Christus  certe  noluerit  in  lege  sua  illa  per- 

manere  coniugia ,  quae  tum  ius  naturale  tum  leges  mo- 

rales  damnant ,  exinde  colligunt  Salvatoris  verba  in  utro- 

que  Matthaei  textu  de  fornicatione  aliisve  foedis  flagitiis 

ante  coniugii  celebrationem  patratis  esse  intelligenda  (48). 

His  insistens  Gartzius,  non  modo  probat  suamque  facit 

expositionem  vocis  Tro^vna  pro  fornicatione  ante  matri- 

monium   peracta  ,    sed   et    confirmare   adnititur    ex    eo  , 

quod  Matthaeus  scripserit  evangelium  suum  pro  iudaeo- 

christianis.  lam  vero  exploratum  est  apud  iudaeos  moris 

fuisse ,  ut  soUicite  ante  omnia  de  sponsae  virginitate  quae- 

reretur.  Indidem  et  ipse  intulit  ex  testibus  Matthaei  nullam 

contineri  divortium  faciendi  prohibitionem ,  ubi  viri  com- 

pererint  ductas  a  se  uxores  fornicationis  flagitio  ante  initas 

nuptias  fuisse  coinquinatas.  Etenim  Matth.  V.  32.  Christus 

de  illo  speciali  tantum  casu  locutus  est,  quo  vir  spon- 

(48)  Ita  auctor  dissertatiouis  De  iustitia  divortiorum.  Salisburgi  editae 
an.  1812.  apud  Roskovany  op.  cit.§.  52.  pag.  82  seq. 


188      LIB.   m.  SECT.   ALTERA.  DE  INDISS:  MATR.  CHRIST. 

sam  suam  iam  ab  alio  violatam  repererit ,  quamque  ipse 
virginem  adhuc  fuisse  arbitrabatur ;  cap.  vero  XIX.  arbi- 
traria  tantum  divortia  damnavit ,  prohibuitque  ad  legis 
mosaicae  mentem.  Matthaeus  porro  de  suo  clausulam  adie- 
cit ,  nisi  oh  formcationem  ad  pleniorem  Christi  mentis  ex- 
planationem ,  quod  nempe  etiam  in  lege  Christi  matrimo- 
nium  in  eiusmodi  rerum  adiunctis  dissolvi  posset.  Quinimo 
fornicationis  voce  in  amplissima  sua  significatione  accepta, 
indicavit  Evangelista  ex  Christi  mente  non  in  solo  casu 
fornicationis  presse  sumptae,  sed  quovis  alio  interveniente 
flagitio  dissolvi  posse  coniugium  a  morali  lege  reprobatum 
ac  in  sua  substantia  ex  culpa  alterutrius  coniugis  vitiatum. 
Quocirca  statuendum  omnino  est,  concludunt,  iuxta  spi- 
ritum  doctrinae  biblicae  parti  innocenti  ius  solvendi  con- 
iugii  prioris  toties  integrum  manere ,  quoties  pars  altera 
effecit,  ut  matrimonium  in  essentia  sua  labefactetur  (49). 

Ast  eiusmodi  interpretationes  verborum  Christi  Domini 
praeter  quam  quod  adversantur  sensui  ac  doctrinae  eccle- 
siae  catholicae  ,  nulla  ratione  eas  admitti  posse  facile  evin- 
citur. 

Etenim  1.  isti  expositores  assumunt  Christum  per  vo- 
cem  TTOpvg/a  designasse  fornicationem  ,  quae  matrimonium 
praecesserit ;  ast  si  verba  ipsa  in  suo  contextu  expendan- 
tur ,  planum  fit  Christum  de  fornicatione  post  coniugium 
iam  initum ,  seu  de  adulterio  locutum  fuisse.  Etenim  sen- 
tentiam  suam  declarat  per  oppositionem  ad  libellum  repu- 
dii  a  Mose  concessum.  Nam  Matth.  V.  31.  ait  Christus : 
«Dictum  est  autem:  quicumque  dimiserit  uxorem  suam, 
det  ei  libellum  repudii;»  deinde  v.  32.  immediate  subdit: 
«Ego  autem  dico  vobis :  quia  omnis,  qui  dimiserit  uxorem 
suam ,  excepta  fornicationis  causa ,  facit  eam  moechari ; 
et  qui  dimissam  duxerit  ,  adulterat.  »  Cap.  vero  XIX. 
eadem   ratione,   commemorato  libello  repudii  a  Mose  ad 

(49)  Ibid.  §.  55.  pag.  84  seq. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  11  189 

cordis  duritiam  permisso ,  adiecit-Christus:  (^Ego  autem 
dico  vohis,  quia  quicumque  etc.  ;)>quorum  verborum  ob- 
vius  sensus  est,  non  licere  deinceps  iuxta  doctrinam  suam, 
quod  antea  permissum  erat,  repudiare  iam  ductam  uxo- 
rem  ad  aliam  ducendam  iuxta  mosaicum  indultum.  Hoc 
autem  concessum  erat  propter  ea,  quae,  inito  iam  coniu- 
gio,  ab  uxore  admittebantur. 

2.  Assumunt  Christum  tantummodo  se  uti  doctorem 
praebuisse  ac  interpretem  legis  mosaicae,  cum  tamen  se 
vere  gesserit  uti  legislatorem ,  idque  constituerit ,  quod  a 
discipulis  suis  fieri  in  posterum  deberet,  ut  patet  ex  an- 
tithesi :  Dictum  est. .  .Ego  autem  dico  vohis ;  quibus  aperte 
ostendit  se  novam  omnino  hac  in  re  legem  dare.  Praeterea 
paulo  ante  ostendimus  eiusmodi  sententiam  de  solutione 
controversiae ,  quae  circa  intepretationem  legis  mosaicae 
a  pharisaeis  agitabatur  a  Christo  data ,  admitti  non  posse. 

3.  Assumunt  ex  una  parte  vocem  Tro^vnav  presse 
sumendam  de  sola  fornicatione ,  quatenus  opponitur  fJiOt' 
%g/a  seu  adulterio ,  ut  evincant  agi  de  copula  ante  ma- 
trimonium  habita ;  ex  altera  vero  parte ,  ut  plures  com- 
plectantur  divortii  causas,  extendunt  eiusdem  vocis  pote- 
statem  ad  quaecumque  flagitia  significanda.  Exploratum 
tamen  est  hisce  in  locis  Tro^vnav  sumi  de  adulterio,  ut 
postea  ostendemus  ;  et  quidem  de  solo  adulterio ,  quod  ius 
praebeat  dimittendi  coniugem  adulteram  ,  vinculo  tamen 
coniugali  perseverante.  Quod  hic  tamquam  lemma  poni- 
mus,  cuius  veritatem  deinde  evincemus. 

4.  Assumunt  lege  naturali  dissolvi  quodcumque  ma- 
trimonium  ob  aliquod  flagitium  ,  quod  ipsum  deturpet. 
Hanc  porro  affirmationem  ipsi  enunciare  contenti  sunt , 
quin  aliquo  ostendant  argumento.  E  converso  autem  constat 
ex  lege  naturali  coniugium  esse  insolubile ,  nec  nisi  di- 
vina  dispensatione  indulta,  in  veteri  lege  fuisse  gravi  in- 
terveniente  causa  solutum,  quaecumque  demum  ea  fuerit. 


190      LIB.  III.   SECi:.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRtST. 

5.  Assumunt  morali  legi  dissolvi  coniugium  ob  forni- 
cationem  aliudve  flagitium  ,  quod  illud  praecesserit ,  mi- 
nime  vero  si  adulterium  aut  aliud  crimen  matrimonium 
subsequatur ;  attamen  vel  ipso  naturali  lumine  compertum 
est  longe  gravius  esse  adulterii  quam  simplicis  fornica- 
tionis  crimen  magisque  morali  legi  illud  quam  istud  ad- 
versari.  lam  vero  ipsis  fatentibus ,  in  lege  christiana  non 
dissolvitur  matrimonii  vinculum  propter  adulterium ;  igitur 
si  secum  ipsi  cohaerere  velint ,  fateantur  necesse  est  nec 
dissolvi  propter  fornicationem,  quae  nuptias  praecesserit 
quaecumque  demum  hac  super  re  fuerit  iudaeorum  sen- 
tiendi  ratio,  quod  scilicet,  censuerint  iuxta  adversarios 
errorem  aut  ignorantiam  circa  innocentiam  et  honestatem 
ductae  uxoris ,  quam  postea  aut  fornicariam ,  aut  alio  gravi 
delicto  foedatam  fuisse  deprehenderint.  Quod  certo  ipsi 
probare  nequeunt ,  sed  gratis  assumunt.  Adeoque  nec  in 
hac  hypothesi  eiusmodi  expositio  admitti  potest. 

Quae  cum  ita  se  habeant  ,  ex  se  concidunt  quae  ab 
his  interpretibus  excogitata  sunt  tum  de  Ittei^a  et  sptritu 
sententiae  Christi ,  qui  rioluit  ut  permanerent  matrimonia, 
quibus  fornicatio  praeiverit ;  tum  de  Matthaeo  ,  qui  pro 
iudaeo-christianis  scripserit,  ac  de  suo  clausulam  nisi  oh 
fornicationem  in  eum  finem  adiecerit ,  ut  persuaderet  eis , 
adhuc  perseverare  dissolvendi  coniugia  facultatem  etiam 
quoad  vinculum  ,  tum  denique  de  spiritu  doctrinae  biblicae 
iuxta  quem  parti  innocenti  ius  solvendi  coniugii  integrum 
maneat.  Quae  quidem  omnia  falsis,  quae  vocant,  suppo- 
sitis  ac  liberiori  exegesi  innituntur,  quae  doctrinam  Christi 
eiusque  in  nova  lege  oeconomiam  prorsus  subvertunt. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  AHT.  II.         191 

Sententia  illorum  excutitur,  qui  fornicationis  Tocerti  non  de  adulterio,  ' 
sed  de  statu  fornicario  et  concubinatu  exponunt. 

Haec  sententla,  quam  postremo  loco  inter  exegeticas 
interpretationes  textuura  evangelicorum  ,  de  quibus  agi- 
mus ,  enumeravimus ,  aliquatenus  convenit  cum  illa ,  quam 
nuper  expendimus  ac  reiecimus  a  protestantibus  excogi- 
tatam  et  a  nonnullis  liberioribus  catholicis  admissam ,  quod 
nempe  Christus  Dominus  apud  Matthaeum  locutus  tantum 
fuerit  de  fornicatione  seu  de  flagitio  ante  initum  coniu- 
gium  patrato.  Ast  in  eo  differunt ,  quod  illi  de  fornica- 
tione  disserant  quam  alter  coniugum  ante  initum  matri- 
monium  alio  inscio  commiserit ,  hi  vero  de  fornicatione 
utrique  communi ;  praeterea  illi  videntur  locuti  de  forni- 
catione ,  ut  ita  dicam ,  transeunte  ,  de  uno  videlicet  al- 
terove  flagitio ,  hi  autem  intelligunt  Christi  efFata  de  statu 
aliquo  permanente ,  seu  ut  ipsi  loquuntur ,  de  statu  con- 
cubinatus ,  quem  quidem  non  solum  posse  imo  et  debere 
dissolvi  nemo  ignorat. 

Verum  enimvero  etsi  valde  commendandus  sit  ipsorum 
conatus  ad  eam  persuadendam  ut  causae  catholicae  inser- 
viant ,  ne  tamen  eam  probemus  et  amplectamur  plura  sunt 
quae  obstant. 

Ac  1.  obstat  seusus  obvius  et  naturalis  eorumdem 
textuum;  siquidem  Matth.  V.  31.  32.  dicit  Christus :  c<  Di* 
ctum  est  autem  :  Quicumque  dimiserit  uxorem  suam  ,  det 
ei  libellum  repudii.  Ego  autem  dico  vobis  :  quia  omnis 
qui  dimiserit  uxorem  suam ,  excepta  fornicationis  causa , 
facit  eam  moechari ,  et  qui  dimissam  duxerit,  adulterat.» 
Quibus  verbis  alludit  Christus  aperte  ad  locum  Deut.  XXIV. 
in  quo  Moses  permittit  dare  libellum  repudii  uwori,  in 
qua  vir  repererit  foeditatem,  non  autem  concuhinae,  locutus 
proinde  est  Christus  de  vera  uxore,  non  autem  de  pel- 


192        LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MAtR.  GHRIST. 

lice  aut  concjabina;  nec  aliam  causam  admittit  divortii 
praeter  forniciationem ,  quae  supervenerit  vero  coniugio  iam 
inito.  Idem  dic  de  altero  textu  Matth.  XIX.  8.  et  9.  ubi 
Christus  eamdem  repetit  sententiam  clarioribus  adhuc  ver- 
bis  dicens :  «  Quoniam  Moyses  ad  duritiam  cordis  vestri 
permisit  vobis  dimittere  uxores  vestras :  ab  initio  autem 
non  fuit  sic.  Dico  autem  vobis ,  quia  quicumque  dimiserit 
uxorem  suam ,  nisi  ob  fornicationem ,  et  aliam  duxerit, 
moechatur,  et  qui  dimissam  duxerit,  moechatur.»  Quis- 
nam  vero  haec  legens  suspicaretur  de  dimissione  concu- 
binae  cuiusdam  aut  pellicis  extra  legitimum  connubium 
et  non  de  vera  uxore  sermonem  haberi? 

2.  Obstat  huic  expositioni  subsequens  Christi  senten- 
tia.  Etenim  Christus  utroque  in  loco  decretorie  pronun- 
ciat,  eum  qui  dimissam  duxerit ,  adulterare,  Porro  adulterat 
quidem  qui  uxorem  alterius  adhuc  viventis  licet  dimissam, 
ducit ,  nuUo  vero  modo  adulterat  qui  concubinam  ab  altero 
dimissam  in  matrimonium  sibi  copularet  (SO).  Immo  si 
legitime  id  faciat  ne  peccat  quidem.  Attamen  ex  Christo : 
qui  dimissam  duxerit,  adulterat;  ergo  aperta  fronte  eius- 
modi  expositio  adversatur  Christi  sententiae. 

3.  Obstat  vis  ipsa  ac  potestas  vocis  Tropve/a  ,  quae 
ab  iis  ita  intelligitur ,  ut  duplicem  tantum  fornicationem 
designet  sine  coniugio ,  minime  vero  adulterium  post  ipsum 
legitimum  coniugium. 

Notum  porro  est  ex  cummuni  Scripturae  loquendi  usu 
vocem  TTO^viiav  fornicationem  promiscue  sumi  ad  quod- 
cumque  flagitium  significandum  extra  legitimum  coniuga- 
lem  concubitum  sive  cum  soluta,  sive  etiam  cum  coniu- 
gata  patratum.  Quo  posteriori  sensu  adhibetur  vox  Tropvzict 
ab  Apostolo  I.  Cor.  V.   1.   «  Omnino   auditur  inter    vos 

(50)  luxta  adversarios  ille  solummodo  non  adulteraret,  qui  dimissam  con- 
cubinam  duxerit.  Optirae.  Ast  quomodo  id  eruunt  ex  Christi  verbis,  qui  expresse 
de  uxore  tantum  disserit,  et  aflirmat  aduUerare  qui  eam  duxerit? 


VAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CJAUS.  ADULT.  ART.  II.         193 

fornicatio  (  gr.  Tro^vila  ),  et  talis  fornicatio,  qualis  nec  in- 
ter  gentes ,  ita  ut  uxorem  patris  sui  aliquis  habeat  (51).» 
Sic  Amos  VII.  17.  «  Uxor  tua  in  civitate  fornicahitur,y>  ubi 
citra  dubium  sermo  est  de  adulterio ,  ut  alia  non  pauca 
eiusmodi  loca  praeteream ,  unde  palam  fit  fornicationis 
vocera  generatim  in  Scripturis  usurpari  promiscue  pro  il- 
licito  concubitu  sive  intra  sive  extra  matrimonium  (52). 
In  sensu  etiam  metaphorico  de  infidelitate  gentis  israeli- 
ticae  erga  Deum  sponsum  suum  eadem  vox  Tropvs/a  ad 
spirituale  adulterium  significandum  passim  a  prophetis 
adhibetur  (53).  y-^amji^  j^t-^itwj^  u.iiA>  ^  i 

Nec  refert  Christum  hisce  in  textibus  commemorare 
distincte  Tropviiav  et  fxotx^iav  fornicationem  et  adulte- 
rium,  cum  ex  orationis  serie  atque  ex  scopo  aperte  liqueat, 
eodem  in  sensu  has  voces  promiscue  ab  eo  adhiberi.  Frustra 
autem  adnituntur  huius  sententiae  patrocinatores  ostendere 
in  sensu  exclusivo  simplicis  fornicationis  et  per  oppositio- 
nem  ad  adulterium  Christum  his  in  locis  hac  voce  Tropviia 
uti.  Id  enim  adversatur  omnibus  hermeneuticae  regulis. 

4.  Obstat  auctoritas  veterum  versionum,  quae  vim  vo- 
cis  genericae  fornicationis  determinant.  Etenim  versio  ae- 
thiopica  sic  reddit  v.  32.  cap.  V.  Matth.  «  Omnis  qui 
relinquet  uxorem  suam  sine  fornicatione ,  facit  eam  forni- 
cari :  et  qui  relictam  ducit ,  fornicatus  est.nEx  qua  ver- 
sione  habemus  primo  ,  quod  verba :  excepta  causa  forni^ 
cationis ,  necessario  referantur  ad  uxorem  ,  quae  relinqui 
nequit  sine  fornicatione ;  secundo ,  quod  vox  fornicatio  ne- 
cessario  accipi  debeat  de  adulterio ,  cum  dicatur  de  eo 
qui  aheram  uxorem  ducit :  fornica tus  est  ipro  adulterat ,  et 
facit  eam  fornicari  pro  facit.eam  moechari.  Sic  versio  ara- 

t:  .    (■&;  *;; 

(51)  Cf.  Estiiira  in  h.  I.  agitur  de  eo>  qui  cum  noverca,  vivente  adliuc  pa* 
rente  suo,  coraniiscebatur. 

(52)  Cf.  I.  Cor.  VI.  16.  lo.  VIII.  46.  Ephes.  V.  3.  Galat.  V.  17.  etc. 

(53)  lerem.  III.  i.  VI.  is.Ezech.  VI.  9-XVI.  13.  16.  17.  Osee  I.  2.  etc. 

IH  13 


194      LIB.  III.   SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.   MATR.  CHRIST. 

bica ;  « Qui  repudiat  uxorem  suam  praeter  causam  forni- 
cationis  ,  compellit  eam  ad  formcandum  ,  et  qui  ducit 
repudiatam,  iam  fornicatus  est.»  Hhi  eaedem  animadversio- 
nes  locum  habent.  Clarius  adhuc  versio  persica  id  ipsum 
exprimit :  « Quicumque  extra  causam  adulterii  uxori  suae 
repudium  remiserit,  eam  in  adulterium  impulit:  et  qui- 
cumque  dimissam  duxerit,  adulter  est.» 

Nec  minus  perspicue  eamdem  vocis  Tropve/ac  deter- 
minationem  habemus  ex  versionibus  textus  Matth.  XIX.  9. 
Nam  versio  syriaca  sic  verba  Christi  reddidit :  (( Quisquis 
dimiserit  uxorem  suam  praeter  adulterium,  et  duxerit  aliam , 
moechatur:  quique  dimissam  duxerit,  moechatur.»  Versio 
persica :  (( Quicumque  uxorem  suam  ,  nisi  stupri  causa,  di- 
miserit,  et  quamlibet  aliam  duxerit,  adulterium  commisit: 
et  qui  mulierem  repudiatam  duxerit,  in  adulterio  est.» 
Versio  aethiopica  ((Si  quis  fuit  qui  dimisit  uxorem  suam 
nisi  propter  adulterium,  et  ducit  alteram ,  moechatus  est: 
et  dimissam  qui  ducit,  adulteravit;  »  ubi  notandum  est 
eamdem  versionem,  quae  Matth.  V.  32.  verterat  vocem 
TTO^viiav  per  fornicationem ,  hanc  ipsam  vocem  reddidisse 
per  adulterium  (54). 

Ad  haec  accedunt  plura  exemplaria  antiquae  versio- 
nis  Italae,  quae  pariter  vocem  adulterii  voci  aequivocae 
fornicationis  substituunt.  Sic  ms.  Claramontanum  effert 
Christi  verba  Matth.  V.  32.  ((Quicumque  dimiserit..  .excepta 
ratione  adulterii,  facit  eam  moechari . » Pariter  in  cod. 
Corbeien«i  1.  ita  effertur  cap.  XIX.  v.  9.  «  Quicumque 
dimiserit  uxorem  suam,  excepta  causa  adulterii,  facit  eam 
moechari.»  Sic  etiam  in  Cantabrigiensi  leguntur  haec  ver- 
ba :  «  Quicumque  dimiserit  uxorem  suam  ,  excepta  ratione 
adulterii,  et  duxerit  aliam ,  moechatur  (55).» 


(54)  Cf.  Polyglott.  Waltoni  in  his  locis. 

(55)  Cf.  apud  Sabathierop.  cit.  in  haec  loca  Hic  dici  neqnit  esse  versionenfi 
ex  versione,  sed  habettir  versio  antiqna  latina  referens  ipsam  vocem  achilferii. 


CAP.  n.  m  INDISS.  MATR.  IN  CA€S.  ADULT.  ART.  II.         19S 

Cum  igitur  habeamus  antiquas  versiones  ac  veteres 
codices  vocem  hanc  formcationis  ambiguam  ita  determi- 
nantes  figentesque  ,  ut  ei  sufficiant  vocem  adulteni ,  ecquis 
iam  ambigat  talem  esse  potestatem  ilHus  vocis  Tropviiag 
his  in  textibus  a  Christo  adhibitae ,  nec  eum  fuisse  lo- 
cutum  de  pellice  aut  concubina,  sed  de  vera  et  propria 
uxore ,  quae  se  adulterio  polluerit  ? 

5.  Obstat  unanimis  sanctorum  patrum  sensus  ,  qui 
constanter  Christi  verba  in  hisce  textibus  de  vera  uxore 
interpretati  sunt.  Speciminis  gratia  nonnullos  ex  antiquio- 
ribus  afferemus  ,  qui  vel  ipsa  Christi  verba  allegarunt , 
vel  aperte  ad  ea  alluserunt ,  ac  dubium  omne  circa  vim 
ac  sensum  vocis  7ropvg/ac  seu  fornicationis  a  Christo  hic 
adhibitae  removetur. 

Itaque  Hermas  sic  scribit :  «Domine,  si  quis  habuerit 
uxorem  fidelem  in  Domino ,  et  hanc  invenerit  in  adulte- 
rio,  numquid  peccat  vir,  si  convivit  cum  illa?  Et  dixit 
mihi :  quamdiu  nescit  peccatum  eius ,  sine  crimine  est 
vir  vivens  cum  illa.  Si  autem  sciverit  vir  uxorem  suam 
deliquisse ,  et  non  egerit  poenitentiam  mulier ,  et  perma- 
net  in  fornicatione  sua ,  et  convivit  cum  illa  vir ,  reus  erit 
peccati  eius  et  moechationis  eius.  Et  dixi  illi :  Quid  ergo 
si  permanserit  in  vitio  suo  mulier?  Et  dixit :  Dimittat  il- 
lam  vir,  et  \'iv  per  se  maneat.  Quod  si  dimiserit  mulierem 
suam ,  et  aliam  duxerit,  moechatur  (56).»  Quibus  aperte 
Hermas  alludit  ad  textus  Matthaei ,  ac  voces  fornicationis 
et  moechiae  promiscue  usurpat ,  ac  de  vera  agit  uxore. 

Tertullianus  ita  legit  :  «  Qui  dimiserit  uxorem  suam 
praeter  causam  adulterii  facit  eam  aduUerari  (57);»  et  alibi: 
«  Qui  dimiserit  uxorem ,  praeter  causam  moechiae  ,  facit 
eam  moechari  (o8);»  et  iterum  :  «  Qui  dimiserit  uxorem , 

(56)  Pastor  lib.  H.  mand.  IV.  ed.  Cotel.  tom.I  Pafr.  apostolic.  pag.  86  seq. 

(57)  Lib.  IV.  Contr.  Marc.  cap.  34. 

(58)  Lib.  Depudicitia,  cap.  16. 

* 


196       LIB.   III.  SECT.   ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

et  aliam  duxerit ,  adulterium  commisit,  et  qui  a  marito 
dimissam  duxerit ,  aeque  adulter  est  (59);»  et  paulo  post: 
«  Certe  quid  facit  apud  te  maritus ,  si  mulier  eius  com- 
miserit  adulterium  (60)?»  In  hisce  testimoniis  tum  verbum 
adulterii  pro  /brmca^ione  reperitur ,  tum  res  per  illud  si- 
gnificata. 

S.Zeno  veronensis  «  Qui  dimiserit,  excepta  causa  adul- 
terii,  facit  eam  moechari.  Quid  heic  respondere  possint 
lubrici  mariti ,   non  video  (61).» 

Sic  etiam  s.  Philastrius  brixiensis  ita  legit:  «  Qui  di- 
miserit  uxorem  suam  sine  causa  criminis,  facit  eam  moe- 
chari(62).» 

Hisce  assentitur  luvencus  presbyter  canens : 
«  Sola  viri  recte  discedet  adultera  tectis  , 
Ast  aliae  maneant;  nam  casti  iura  pudoris 
Auctore  amittet  mulier  deserta  marito(63). 
et  iterum : 

«  Nunc  temere  exolvet  casti  qui  iura  cubilis 
Alteraque  illius  thalamis  sociabitur  uxor , 
Crimen  adulterii  populo  sub  teste  subibit  (64). 
S.  Hilarius  pictaviensis  exponens  Christi    verba  Mat- 
th.  V.  32.  ita  scribit:  «Cum  lex  libertatem  dandi  repudii 
ex  libelli  auctoritate  tribuisset ,  nunc  marito  fides  evange- 
lica  non    solum  voluntatem   pacis    indixit ,    verum  etiam 
reatum  coactae  in  adulterium  uxoris  imposuit  (65).» 

Nec  aliter  accepit  hunc  locum  s.  lo.  Chrysostomus  , 
qui  eumdem  textum  explanans  de  adulterii  rea  intelligit, 


(59)  Lib.  et  I.  c.  Contf.  Marc. 

(60)  Ibid. 

(61)  Lib.  I.  Tract.  IV.  n.  4.  ed.  Veron.  1789.  pag.  43. 

(62)  Lib.  De  haeresibus.  Haeres.  LXXXIV.  ed.Brixiens.  1738.  pag.  60. 

(63)  Lib.  1.  V.  569  seqq. 

(64)  Lib.  III.  V.  476  seq.  In  utrumque  locnnn  cf.  notas  eruditi  Arevali  in  ed- 
Rom.  1792. 

(65)  Comment.  in  Matth.  cap.  IV.  n.  22.  ed.  Maur,  Opp.  tom.  I,  pag.  686. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CATJS.  ADIILT.  ART.  II.         19l 

iscribens:  «  Nam  eiecta  adhuc  manet  eiicientis  uxor  (66).» 
Item  s.Ambrosius,  qui  eodem  sensu  Ghristi  verba  ac- 
cepit ,  cum  scripsit  :  a  Etenim  si  alienos  ,  multo  magis 
uxoris  debes  tolerare  et  emendare  mores.  Audi  quid  dixerit 
Dominus.  Qui  dimittit  mulierem  facit  eam  moechari.  Etenim 
cui  non  licet ,  vivente  viro  mutare  uxorem,  potest  obrepere 
libido  peccandi  (67).» 

Ceterisque  omissis ,  de  Hieronymi  et  Augustini  sensu 
circa  horum  textuum  interpretationem  ne  moveri  quidem 
quaestio  potest  ,  an  eos  de  vero  coniugio  intellexerint. 
Etenim  s.  Hieronymus ,  quid  nomine  fornicationis  veniat 
exponit  his  verbis  :  «  Sola  fornicatio  est ,  quae  uxoris  vin- 
cat  affectum :  immo  cum  illa  unam  carnem  in  aliam  di- 
viserit ,  et  se  fornicatione  separavit  a  marito ,  non  debet 
teneri  ;  ne  virum  quoque  sub  maledicto  faciat ,  dicente 
Scriptura:  Qui  adulteram  tenet ,  stultus  et  impius  est.  Ubi- 
cumque  est  igitur  fornicatio  et  fornicationis  suspicio,  libere 
uxor  dimittitur  (68).»  Sic  etiam  s.  Augustinus  «  Discipuli, 
inquit,  cum  audirent  dictum  a  Domino  non  licere  ullo  modo 
praeter  causam  fornicationis  disiungi  coniugia  efc.(69).»Et 
iterum  exponens  verba  Christi ,  scribit :  «  Quemadmodum 
igitur  si  dixerimus :  Quicumque  a  marito  praeter  causam 
fornicationis  dimissam  duxerit,  moechatur,  procul  dubio 
verum  dicimus  ;  nec  tamen  ideo  illum  ,  qui  praeter  causam 
fornicationis  dimissam  duxerit ,  ab  hoc  crimine  absolvi- 
mus (70).»Verum  clarius  adhuc  alibi  idipsum  expressit  scri- 
bens :  « Item  quaeri  solet ,  utrum  moechiae  nomine  etiam 
fornicatio  teneatur. . . .  Omnis  moechia  etiam  fornicatio  esse 

(66)  Hom.  XVII.  in  Matth.  n.  4.  ed.  Maur. 

(67)  Expos.  in  Luc.  lib.  VIII.  n.4. 

(68)  Comment.  in  Matth.  lib,  III.  in  cap.  XIX.  ed.  Vallars.  Opp.  tom.  VII. 
«ol.  145.  et  146. 

(69)  Enarr.  in  Ps.  CIII.  serm.  III.  n.  4.  ed.  Paris.  Opp.  tom.  IV.  col.  1152. 

(70)  De  coniug.  adulterin.  lib.  I.  cap.  IX.  tom.  VI.  col.  392.  Eadem  habet 
«.Doctor  lib.XIX.  contr. Faust. et  lib. XIV. De civ.  Dei  cap.  XXII.  et  alibi  passim. 


198       LIB    III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATI..  CHRIST. 

intelligitur,  sicut  loquuntur  Scripturae.  Dominus  enim  dicit 
in  Evangelio ,  Qmcumque  dimiserit  uxorem  suam,  excepta 
causa  fornicatioms ,  facit  eam  moechari.  Hic  utique  form- 
cationem  appellavit ,  si  cum  alio  peccet ,  quae  virum  ha- 
bet,  quod  est  moechia ,  id  est  adulterium.  Omnis  ergo 
moechia  etiam  fornicatio  in  Scripturis  dicitur  (71).» 

Et  hos  attulisse  sufficiat;  nam  alia  ss.  patrum  testi- 
monia  in  hanc  rem ,   postea  afferemus. 

Hactenus  non  modo  nullum  inveni  ex  veteribus  expo- 
sitoribus  ac  ss.  patribus,  qui  vel  suspicando  asseruerit, 
vel  sahem  innuerit  binos  istos  evangelicos  textus  de  con- 
cubina,  aut  de  concubinatu  accipi  posse,  sed  neque  ullum 
offendi  qui  eos  non  exposuerit  de  moechiae  flagitio.  Quo- 
circa  tuto  affirmare  possumus  novam  qua  de  agimus  in- 
terpretationem  non  solum  esse  praeter ,  verum  etiam  esse 
contra  unanimem  sanctorum  veterum  interpretationem ,  se- 
cus  ac  ex  decreto  tridentino  et  formula  fidei  Pii  IV.  a  viro 
catholico  Scripturae  exponi  debeant  (72) . 

6.  Obstat  universalis  ecclesiae  doctrina  iuxta  quam 
potest  alter  coniugum  ab  altero  se  separare ,  et  quidam  in 
perpetuum  ob  adulterii  crimen  ab  alterutro  patratum.  Adul- 
terium  enim  iustam  praebet  separationis  perpetuae  a  toro 
et  habitatione  causam.  lam  vero  haec  doctrina,  quae  per- 
petua  et  constans  ab  initio  in  ecclesia  viguit,  quaeque 
sancita  est  a  concilio  tridentino  sess.  XXIV.  can.  VIII.  non 
alio  innititur  fundamento  quam  hisce  textibus  de  coniuge , 
quae  se  adulterio  polluerit,  intellectis;  aut  saltem  ad  eos 
perpetuo  provocatur  in  iure  canonico. 

(71)  Quaest.  in  Exod.  lib.  II.  quaest.  LXXI.  n.  4.  Opp.  ed.  Maur.  tomi  III. 
par.  I.  col.  444. 

(72)  Sess.  IV.  in  Decreto  De  edit.  et  usu  sac.  libr.  ubi  quod  dicitur:  <«  In 
rebus  fldei  et  morum....con^ra  unanimem  conscnsum  patrura,  ipsam  Scripturara 
sacram  ( nemo )  interpretari  audcat,»  in  professione  fidei  piana ,  qui  eam  emittit , 
his  verbis  effert :  «  Nec ,  eara  uraquam,  nisi  iuxta  unauimem  consensum  patrum 
accipiam  et  interpretabor.» 


CAP .  II .  DE  INDISS .  MATR .  IN  CAUS .  ADtJLT .  ARt .  II .        1 919 

Sane  in  causa  XXXII.  ex  Christi  verbis  Matth.  V.  32. 
€t  XIX.  9.  declaratur  posse  maritum  propter  fornicationis 
causam,  vel  in  causa  fornicationis  uxorem  dimittere ,  nec 
aliam  interim  ,  adultera  vivente,  ducere  (73).Item  in  eadem 
causa  qu.V.capp.l9.  21.  22.  (74);  nec  non  causa  XXXIII. 
quaest.  I.  cap.  I.  Idem  statuitur  in  lib.  IV.  Decretalium 
Oregorii  IX.  tit.  I,  cap.  9.  tit.  19.  cap.  8.  ubi  Innoc.  III 
€.  Gaudemus  ad  adstruendum  non  licere  plures  simul  ha- 
bere  uxores  inquit :  «  Sane  veridica  haec  sententia  proba- 
tur  etiam  de  testimonio  Veritatis  testantis  in  Evangelio  : 
Quicumque  dimiserit  uxorem  suam ,  ob  fornicationem ,  et 
aliam  duxerit,  moechatur.  Si  ergo  uxore  dimissa ,  duci 
alia  de  iure  non  potest,  fortius  et  ipsa  retenta.»  Ubi  evi- 
dens  est  Innocentium  vocem  fornicationis  de  vero  adulterio 
accipere.  Ex  sensu  igitur  et  doctrina  ecclesiae  ,  Christi 
verba  non  de  simplici  fornicatione ,  sed  de  vero  adulterio 
intelligi  debent,  quod  perpetuae  a  toro  et  cohabitatione 
separationi  iustam  causam  parti  innocenti  tribuit.  Hac  in- 
terpretatione  sublata ,  nuUum  iam  huic  doctrinqie  et  praxi 
fundamentum  suppetit  (75).  o-iq  Gnirft^niV^^^^iiio  rnijnrjf  hn 

Cum  praeterea  in  eodem  iure  canonico,  ex  relaitis  s.  Au- 
gustini  aliorumque  patrum  testimoniis ,  deceat  maritum 
uxori  suae  delinquenti    ignoscere  eamque  potius  sustine- 

"Ji- ' ' . 

(73)  Cf.  Gratianum  in  Decret.  par.  H.  causa  XXXII.  q.  VII.  ubi  c.  1  seqq. 
plures  adducuntur  auctoritates  ex  patribus  et  conciliis,  in  quibus  ad  hostextus  pro- 
vocatur ;  praesertim  vero  capp.  1.  3.  4.  6.  7.  10. 

(74)  Ibid. 

(75)  His  addi  potest  quod  etiam  in  Capitularibus  Caroli  M.  legitur :  «Placuit 
ut  nisi  causafornicaUonis,  non  sU  uxor  secundum  Domini  sententiam  di- 
mittenda,  sed  potius  sustinenda.»- lib.  VI.  cap.  215.  iuxta  eniendationem  Cote- 
lerii.  Cf.  Car.  Sebast.  Berardi  Commentaria  in  ius  eccles.  univ,  Taurini  1767. 
tom.  III.  cap.  II.  ubi  scribit :  «  Ex  causis  ( dissolvendi  matrimonium  quoad  cohabi- 
tationem)  lege  probatis...Prima  est  causa  adulterii ,  quod  si  raulier  admiserit, 
poterit  a  viro  repelli  iuxta  evangelicas  regulas  Matth.  V.  32.Neque  in  hac  parte 
diversa  est  uxoris  conditio ,  utpote  quae  a  viro  propter  viri  adulterium  seiungi 
se  iure  postulabit  can,  19.  20.  et  2.3.  caus.  32.  q.  5.;  can.  4.  et  5.  caus,  32.  q.  6.» 


200       LIB.   III.   SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.   MATR.  CHRIST. 

7'e  (76)  si  eam  criminis  sui  poeniteat,  cumque  ea  reconci- 
liari ;  sequeretur  iuxta  interpretationem  quam  impugna- 
mus  ,  debere  virum  in  concubinatu  pergere ,  postquam  se 
cum  concubina  reconciliavit  privilegio  seu  iuri  sibi  aChristo 
dato  renuncians ;  quod  quam  absurdum  sit  nemo  est ,  qui 
non  videat.  Rursum :  cum  ex  iuris  canonici  dispositione, 
si  yir  pariter  in  moechiae  flagitium  incurrerit  ,  non  am- 
plius  possit  actionem  habere  adversus  uxorem  adulteram , 
sed  ei  convivere  teneatur  (77);  sequeretur  pariter  hac  in 
hypothesi ,  in  adversariorum  sententia ,  concubinarios  in 
rea  consuetudine  perseverare  debere. 

Possem  urgere  unanimem  theologorum  consensionem ; 
nam  quolquot  sive  scholastici  sive  theologi  positivi  ac  po- 
lemici ,  ut  vocant ,  antiqui  ac  recentiores  adstruxerunt 
catholicam  doctrinam  de  iure  quo  fruitur  pars  innocens 
dimittendi  in  perpetuum  uxorem  adulteram,  profitendique 
vitam  religiosam ,  aut  suscipiendi  sac.  ordines ,  etiamsi 
uxorem  admissi  flagitii  poeniteat  veniamque  petat ,  quot- 
quot,  inquam ,  sunt  qui  adstruxerunt  hanc  doctrinam  , 
ad  unum  omnes ,  nemine  prorsus  excepto ,  innituntur  ver- 
bis  Christi  Matth.  V.  et  XIX.  Nisi  oh  fornicationem ;  excepta 
causa  fornicationis .  Horum  constans  argumentum  hoc  est: 
Ex  Christi  lege  licet  viro  dimittere  uxorem ,  in  causa  for- 
nicationis  ,  seu  aduUerii ,  ab  eaque  se  separare  :  atqui  non 
potest  eam  dimittere  aut  ab  ea  se  separare  quoad  vincu- 
lum ;  ergo  potest  eam  dimittere,  seque  ab  ea  separare 
quoad  torum  et  cohabitationem.  Hoc  est  argumentum  ine- 
luctabile ,  quo  omnes  usi  sunt ,  et  adhuc  utuntur  adversus 
novatores  ad  propugnandum  can.  VUI.  sess.  XXIV.  conci- 

(76)  luxta  pbrasim  Capitular.  Caroli  M.  modo  relatam  j  quae  verba  pariler 
babentur  relata  ex  conc.  parisiensi  in  addltion.  libri  111.  eorumdem  Capit.  c.  2. 
«  Et  qubd  nisi  causa /ornicationis ,  ut  Dominus  ait,  non  sit  uxor  diraittenda,  sed 
poiius  sustinenda.» 

(77)  Cf.  Decret.  Gregor.  IX.  lib.  IV.  tit.  19.  De  divort.  cap.  4.  et  5.  et  lib.  V. 
iit.  16.  J)c  adult.  c.  6.  et  7.  Cf.  etiam  Berardi  op.  et  loc.  cit. 


CAP.  II.  DE  INBISS.  MATR.  IN  CADS.  ADULT.  ART.  II.         201 

lii  tridentini.  lam  vero ,  interpretatione  posita  de  simplici 

fornicatione ,  seu  de  concubinatu ,  vim  omnem  suam  eius- 

modi  argumentum  amitteret;  ergo  talis  interpretatio  una- 

nimi  adversatur  theologorum  consensioni.  . 

Insuper  ad  magis  magisque  ostendendam  eiusmodi  in- 

terpretationis  novitatem  ac  falsitatem  contra  sensum  totius 

antiquitatis  argumentum  promam  prorsus  ineluctabile  ex 

diuturno  illo ,  quod  viguit,  theoretico  (78)  et  practico  dis- 

sidio  inter  graecos  et  latinos  quoad  dissolutionem  coniugii 

ob  adulterii  flagitium.  Siquidem  ,  ut  notum   est ,    graeci 

ab  immemorabili  contendunt  dissolvi  matrimonium  quoad 

vinculum  in  causa  adulterii ,  latini  vero  ,  quorum  doctri- 

nam  postea  vindicabimus  ,  tuentur  non  dissolvi  coniugium 

hoc  in  casu  nisi  quoad  torum  et  cohabitationem.  Utraque 

pars  ad  suam  doctrinam  et  praxim  protuendam  innititur 

unice  Christi  verbis ,  quae  in  binis  Matthaei  textibus  re- 

periuntur.  Adeoque  tum  graeci  tum  latini  constanter  vocem 

fornicationis  y  quae  in  utroque  textu  occurrit,  intellexerunt 

de  adulterio ,  numquam  autem  de  simplici   fornicatione  , 

quae  coniugium   praecesserit  (79),  alioquin  nuUum  um- 

quam  locum  eiusmodi  dissidium  habuisset.  Ergo  qui  de 

fornicatione  ,    prout   ab   adulterio   distinguitur ,    interpre- 

tantur  Christi  verba  universae  ecclesiasticae  antlquitatis 

sensui  ac  intelligentiae  contradicunt.  Addatur  denique  et 

illud,  ex  tot  rom.  pontificibus  ,  ex  tot   conciliis  ,    ex   tot 

patribus  latinis,  imo  et  graecis,  qui  propugnarunt  omni- 

modam  indissolubilitatem  coniugii  adversus  eos ,  qui  pro 

sua  sententia  et  praxi  in  causa   aduherii   hisce   textibus 

abutebantur ,  neminem  umquam  insinuasse ,  aut  excogi- 

tasse  quidem  hanc  interpretationem  de  concubinatu ,  qua 


(78)  Saltem  ex  consequenti,  ut  suo  loco  expendemus.    ?    !,>v    .. 

(79)  Dixi  coniugium  praecesserit ,  nam  si  in  statu  coniugali  quispiam  cuni 
concubina  consuesceret,  profecto  vero  adulterii  crimine  se  commacularet ;  nec 
proinde  adversariorum  hypothesis  ac  interpretatio  alio  sensu  intelligi  potest. 


202        LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

semel  admissa,  ut  recentiores  hi  interpretes  profitentur, 
nulla  omnino  extaret  m  illis  verbis  diffcultas. 

Quandoquidem  vero  unicum  argumentum  ad  novam 
hanc  interpretationem  persuadendam  petitur  ex  philologia, 

quia,   inquiunt,  verba  illa  excepta  causa  fornicationis 

nisi  oh  fornicationem  nec  significant ,  nec  sighificare  pos- 
sunt  flagitium  ab  alterutro  legitimorum  coniugum  patra- 
tum  cum  extraneo ;  hoc  enim  non  foret  Tropv^ia  fornica- 
tio  ,  inquiunt,  sed  fxot^na,  adulterium  ,  qua  voce  tale 
flagitium  Christus  constanter  designavit  in  illis  sermoni- 
bus ;  praestat  modo  ,  ut  ex  ipsa  philologia  argumentum 
quod  affertur  evertamus. 

lam  vero  vocem  Tropvnav  genericam  esse  ,  et  ad  si- 
gnificandum  promiscue  scortationis  crimen  sive  cum  so- 
luta ,  sive  cum  muliere  matrimonio  copulata  tradunt  vel 
ipsi  graeci  auctores.  Sane  Svidas  unus  ex  ipsis  «  7ropvg/a, 
inquit ,  etiam  est  intemperantia ,  quod  ( scortatores )  men- 
tem  habeant  induratam  ,  »  in  qua  significatione  pariter 
s.  Athanasius  scribit:  «  Tro^veia  dicitur ,  quod  urat  iuven- 
tutem;  et  quod  depravet  vel  quasi  excaecet  mentem  (80).» 
Est  autem  a  Trgpvaw  vel  Ttipvyifii,,  quod  est  vendo.  Scor- 
tator  enim  corpus  suum  prostituit ,  et  veluti  vendit  et  ex 
eo  quaestum  facit.  Adeoque ,  ut  diximus ,  vox  generica  est, 
quae  significat  prostitutionem  et  scortationem,  Ex  subiecta 
autem  materia  determinatur ,  ubinam  nopviia  de  prosti- 
tutione  cum  soluta  an  vero  cum  matrimonio  iuncta  accipi 
debeat,  nempe  de  simplici  fornicatione  aut  de  aduherio. 

Sane  videmus  notione  adulterii  iro^viiav  a  graecis 
usurpari ;  sic  Clemens  alex.  dicit  Ttopviiav  esse  ah  uno 
matrimonio    ad  plura  prolapsionem  (81).»  In  hac  eadem 


(80)  Vol.  II.  pag.  54. 

(81)  Stromat.  lib.  111.  pag.  464.  qui  praeterea  lib.  VIII.  pag.  744.  inter 
TTo^vslai;  seii  fornicationis  species  etiam  numerat  (^uKoSoviuv  volupiatis  siu- 
dium,  luxuriam ,  eodem  sensu  sumitur  Rom.  J.  29.,  ut  exponit  Teophylactus 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  II.         203 

significatione  locutus  est  s.  lo.  Chrysostomus  dum  affir- 
mavit.  «  Eum  qui  propria  (uxore)  non  vivit  contentus, 
salvari  impossibile  est :  sed  necesse  est  talem  omnino  pe- 
rire ,  etiamsi  infinita  bona  opera  fecerit :  fieri  enim  ne- 
quit,  ut  quis  cum  scortatione  (7ropvg/ac,  (ornicationis) 
in  regnum  coelorum  ingrediatur  (82).)>Item  s.  Basilius  : 
a  Si  quis  cum  uxore  cohabitans ,  postea  matrimonio  non 
contentus  in  fornicationem  (  g/^  iro^viiav  )  inciderit,  for- 
nicatorem  (  Tropvov  )  eum  iudicamus  (83).)>In  quem  s.  Ba- 
silii  locum  scribit  Balsamon:  «Hoc  loco  (s.Basilius)  eum, 
qui  uxorem  habet  ,  et  cum  alia  soluta  uxore  lasciviam 
committit ,  scortatorem  esse  dicit ,  non  moechum  no^vov 
Bivat  Xiyii ,  01)  (JLOixov  (84).» 

Sic  etiam  profani  scriptores  voces  no^viia  ,  et  fxoi- 
Xela  promiscue  sumunt.  Exemplo  sit  Dio  Cassius  ,  qui 
de  Messalina  Claudii  imperatoris  perdita  uxore  scribit : 
«  Messalina  adulterii  et  stupri  non  contenta  (85).)>Cetera 
exempla ,  quae  magno  numero  afferri  possent ,  silentio 
praetereo,  quae  apud  lexicographos  recolere  facile  est  (86). 

Igitur  cum  ipsa  ethimologica  significatio ,  et  antiquo- 
rum  sive  ecclesiasticorum  sive  profanorum  scriptorum  usus 
TTO^viiat;  vocem  ad  significandum  promiscue  tum  forni- 

in  hiinc  loc.  Item  Estius;  perinde  ac  I.  Thessal.  IV.  3.,  ubi  idem  Apostolus  delior- 
tatur  aVo  7rao-i9?  Trogvs/a?  ab  omnt  fomicatione ,  ut  exponit  Theodoretus  in 
hunc  loc. 

(82)  Hom.  LXIII.  al.  LXII.  in  loan.  n.  4.  Sic  porro  verlit  hunc  locum  Mont- 
fauconius:  «  Qui  sua  (uxore  )  contentus  non  est,  salvus  esse  nequit;  sed  pereat 
oportet,  etsi  mille  bonis  operibus  sit  instructus.  JForwicaw^ewi  enim  impossibile 
est  intrare  in  regnum  coelorum ;  imo  id  lam  non  fornicatio  est ,  sed  adulte- 
rium  etc.n 

(83)  Can.  XXI.  ad  Amphiloch.  ep.  CXCXIX,  ed.  Maur.  tom.  III.  pag.  292. 

(84)  In  hunc  can.  pag.  955. 

(85)  Hist.  rom.  lib.  LX.  n.  50.  'H  /x£(70-aXtva...xat'  eixoi^svsro,  y.ai  siro^- 
V60STO  ad  litt.  et  moechabatur ,  et  fornicabatur.  Opp.  cd.  Sturzii  vol.  lll. 
Lips.  1825. 

(86)  Cf.  Svicerum  Thesaur.  eccles.  expatr.  graec.  Itera  cf.Henric.  Stepha* 
num:  Thesaurus  graecae  linguae,  ed.  C.  B.  Hase  et  Guil.et  Lud.  Dudorfii  Paris. 
typis  Firm.  Didot.  vol.  VI.  ad  hanc  voc. 


204         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

cationis  tum  adulterii  flagitium  admittant  ac  postulent , 
falso  proinde  assumitur  itopviloLV  in  nostris  textibus,  non 
stgnificare,  nec  signifcare  posse  flagitium  ab  alterutro  le- 
gitimorum  coniugum  cum  extraneo  patratum.  Invertere  imo 
potius  ita  possumus  argumentum  ,  generica  vox  nopviia 
non  modo  latissimam  habet  significationem  ad  designan- 
dam  quamcumque  impudicitiae  speciem  ,  sed  nominatim 
promiscue  usurpatur  tum  pro  fornicatione  simplici ,  tum 
pro  adulterio ;  ex  substrata  proinde  materia  in  quonam 
sensu  usurpetur  diiudicandum  est.  Cum  vero  luculentissime 
constet  in  nostris  textibus  adhibitam  a  Christo  esse  de 
muliere  matrimonio  iuncta ;  merito  concludimus ,  eam  vo- 
cem  in  istis  locis  nec  significare ,  nec  significare  posse  aliud 
quam  flagitium  ab  alterutro  legitimorum  coniugum  patra- 
tum  cum  extraneo. 

Non  video  autem  quomodo  adeo  asseveranter  affirmetur ' 
Christum  constanter  voce  iioiyiioL  designasse  in  illis  ser- 
monibus  adulterium  ,  quatenus  a  Tto^viioL  seu  a  fornica- 
tione  distinguitur ,  ac  propterea ,  quod  consequens  est , 
constanter  pariter  voce  rropviici  significasse  fornicationem, 
prout  distinguitur  ab  adulterio.  Hoc  vere  est  assumere  quod 
in  quaestione  est  positum  ,  seu  potius  quod  omnino  ne- 
gari  debet. 

Quinimo,  eo  ipso ,  quod  Christus  verba  ixoiyaiabat 
et  ixoiyarai  ,  scilicet  moechari  et  adulterat  protulerit, 
confirmatur  vocem  nopviia^  fornicationis  usurpasse  in 
sensu  adulterii.  Ratio  est,  quia  iuxta  doctrinam  catholi- 
cam  ,  quam  postea  adstruemus ,  Christus  his  verbis  con- 
cessit  quidem  parti  innocenti  separationem  quoad  torum 
et  cohabitationem  ,  non  autem  quoad  vinculum ,  quod  per- 
petuum  manet  etiam  in  casu  adulterii  alterutrius  coniugis, 
adeoque,  qui  manente  coniugii  vinculo  alteram  in  uxorem 
ducit ,  vere  moechatur  et  adulterat ,  ac  etiam  moechari  facit 
dimissam,  quae  alteri  nubat.  Quae  verissima  quidem  sunt 


CAP.  11.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  aI&ULT.  ART.  II.       205 

si  Ghristus  locutus  est  de  dimissione  uxoris  propter  illius 
adulterium  ;  essent  autem  falsa  in  adversariorum  interpre- 
tatione  de  concubina ,  vel  de  foemina  ac  viro  qui  forni- 
carie  viverent.  Quomodo  enim  posset  esse  adulter  vel  adul- 
tera ,  qui ,  relicto  statu  fornicario  ,  legitime  cum  altero 
aut  cum  altera  se  coniungeret? 

Equidem  haud  ignoro  huius  interpretationis  patronos 
exceptionem  illam  ad  incisum  etiam  sequens  protendere, 
ac  ita  Ghristi  verba  exponere  I  «  Omnis  qui  dimiserit  uxo- 
rem  ,  excepta  fornicatioms  causa,  vel  nisi  ob  fornicationem, 
et  aliam  duxerit,  moechatur  et  adulterat.»  Verum  praeter 
quam  quod  aleae  res  plena  est  eam  clausulam  etiam  ad 
insequens  incisum  referre ,  quum  id  faciant  ad  alium  sco- 
pum  etiam  protestantes,  ut  evincant  scilicet  in  causa  adul- 
terii  licere  non  solum  dimittere  uxorem ,  sed  aliam  insuper 
ducere;  hoc,  inquam ,  omisso,  si  vera  esset  illa  exposi- 
tio ,  hunc  funderent  sensum  Ghristi  effata :  « Omnis  qui 
dimiserit  uxorem  suam ,  excepto  casu ,  quod  ea  non  vere 
uxor  sit,  sed  tantum  fornicaria  seu  mera  concubina  et 
pellex ,  vel  praeter  statum  ccncubinatus  et  fornicariae  unio- 
nis  ,  moechatur  et  adulterat.»  At  quis  non  videt  violen- 
tam  ,  imo  et  absurdam  sententiam  ex  hac  hypothesi ,  seu 
expositione  exurgere?  Si  est  uxor  et  quidem  sua,  non  est 
concuhina ;  si  est  concuhina ,  non  est  uxor.  Ghristus  autem 
loquitur  de  uxore,  et  de  viro  qui  dimittit  uxoremsuam, 
non  autem  concuhinam  suam ,  aut  pellicem  suam ,  quae 
talis  esse  nequit ,  nisi  ante  initum  coniugium  ,  aut  per 
mortem  alterius  solutum  ,  alioquin  si  in  vero  coniugio  , 
aut  cum  coniugato  delinqueret ,  esset  adultera ,  quod  ad- 
versarii  nostri  inficiantur. 

Itaque  quaqua  versus  spectetur  novissima  expositio 
horum  textuum  evangelicorum ,  sive  nempe  spectemus  ora- 
tionis  seriem  ,  sive  scopum  Ghristi ,  sive  versiones  anti- 
quas,  sive  unanimera    sanctorum   veterum    interpretatio- 


^06         LIB.  II.  SECT.  ALTEBA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

nem  ,  sive  sensum  ecclesiae ,  sive  theologorum  omnium 
consensum  ,  sive  controversias ,  quae  bac  de  causa  vigue- 
runt  ac  vigent ,  sive  sensum  absurdum  quem  praeseferrent 
Christi  verba ,  evidens  est  eam  nullo  modo  probari  et  ad- 
mitti  posse ,  etsi  non  diffitear  optima  intentione  et  in  opti- 
mum  finem  invectam  eam  esse ,  ad  eripiendum  scilicet 
protestantibus  praecipuum  fundamentum  cui  innituntur  ad 
ecclesiae  catholicae  hac  in  re  concutiendam  doctrinam.  Ast 
baculus  arundineus  ineptus  est  ad  fulciendum  hoc  argu- 
mentum,  seu  falsam  ac  praeposteram  interpretationem.  Et 
haec  hactenus. 

ARTICULUS  IH. 

Dogmatica  Ecclesiae  interpretatio  doctrinae  biblicae 

de  indissolubiiitate  Matrimonii  christiani  argumentis 

hermeneuticis  scientifice  demonstratur. 

$■  I. 

Indissoliibilitas  matrimonii  christiani  etiam  in  causa  aduiterii  ex  scientifica 
exegesi  textuum  Matth.  V.  et  XIX.  deducitur. 

Ut  ex  ordine  quaestionem  hanc  exordiamur  1 .  expende- 
mus  Christi  scopum  hisce  in  locis,  2.  verborum  contextum ; 
3.  necessitatem  catholicae  interpretationis  ad  vitanda  gra- 
vissima  incommoda ,  quae  ex  novatorum  et  graecorum  expo- 
sitione  ac  sententia  proveniunt.  Quo  autem  firmius  res  no- 
slra  constituatur,  expendemus  seorsum  utrumque  textum , 
ut  appareat  eamdem  iis  subesse  sententiam. 

Christus  igitur  Matth.  V.  31 .  32.  ita  locutus  est :  «Dictum 
est  autem  :  quicumque  dimiserit  uxorem  suam ,  det  ei  li- 
bellum  repudii.  Ego  autem  dico  vobis :  quia  omnis  ,  qui 
dimiserit  uxorem  suam ,  excepta  fornicationis  causa ,  facit 
eam  moechari :  et  qui  dimissam  duxerit,  aduUerat.»  luxta 
adversarios  ,    Christus  his  verbis  :    excepta   fornicatioms 


CAP.  n.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  III.  207 

causa,  ob  fornicationis  seu  adulterii  causam  facultatem 
praebuit  tum  dimittendi  uxorem  delinquentem  ,  tum ,  illa 
dimissa,  aliam  ducendi. 

Porro  scopus  Christi  contrarium  omnino  ostendit.  Et- 
enim  Christus  novam  legislationem ,  qua  in  ecclesia  sua 
matrimonia  regi  debeant,  opponit  legi  mosaicae,  iuxta  quam 
permissa  erat  vinculi  coniugalis  solutio.  lam  Yero  finem 
hunc  non  attigisset ,  si  quemadmodum  in  veteri  lege ,  ita 
et  in  nova  concessisset  viro  non  solum  dimittere  uxorem , 
sed  etiam  repudiata  prima,  alteram  ducere,  itemque  si 
mulieri  dimissae  post  divortium  concessisset  alteri  nubere, 
interveniente  adulterii  flagitio. 

Quae  ut  clarius  intelligantur,  duo  dispescenda  hic  sunt, 
ut  plus  semel  diximus  ,  facultas  dimittendi  uxorem  ,  et 
facultas  aheram  ducendi.  Primam  coarctavit  Christus  ad 
solum  fornicationis  seu  adulterii  casum ;  et  huc  referuntur 
priora  Christi  verba :  «  Omnis  qui  dimiserit  uxorem  suam 
excepta  fornicationis  causa  ,  facit  eam  moechari ;  »  ad  al- 
teram  spectant  posteriora  verba;  «et  qui  dimissam  duxerit, 
adulterat »  quibus  verbis  facultas  novas  ineundi  nuptias 
aperte  negatur.  Quod  Christus  in  casu  aduherii  facuUa- 
tem  concesserit  dimissionis  quoad  torum  et  cohabitationem 
nulla  movetur  quaestio ,  cum  haec  ab  omnibus  sive  catho- 
licis  sive  acatholicis  facile  admittatur ,  de  qua  et  nos  postea 
acturi  sumus. 

Igitur  difficultas  est  quoad  facuUatem  aliam  ducendi  f 
dimissa  adultera ,  seu  quoad  vinculi  solutionem.  Hanc  porro 
facuhatem  Christus  omnino  sustulit.  Sane ,  si  Christus  per 
verba :  et  qui  dimissam  duxerit ,  adulterat ,  non  sustuUsset 
solutionem  matrimonii  quoad  vinculum  ,  non  dedisset  le- 
gem  antiqua  praecellentiorem  ;  imo  sub  aliquo  respectu 
legem  dedisset  mosaica  deteriorem.  lam  vero  Christus  in 
hoc  commate  declaravit  se  uti  novum  legislatorem  emen- 
dare  velle ,  atque  ad  perfectionem  adducere  antiquam  de 


208         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

coniugio  legem ,  ut  patet  ex  illa  antithesi :  Dictum  est. . . 
Ego  autem  dico. 

Ac  profecto  non  dedisset  legem  antiqua  praecellentio- 
rem,  cum  non  aliam  matrimonio  firmitatem,  quam  quae  iam 
in  veteri  lege  vigebat,  constituisset  .Siquidem  quemadmo- 
dum  in  veteri  lege ,  permittente  Deo ,  poterat  dimitti  uxor 
et  solvi  coniugium  ,  sic  in  nova  posset  uxor  pariter  dimitti 
et  coniugium  solvi.  Nec  obstat ,  quod  Christus  causam  huius 
solutionis  ad  solam  fornicationem  coarctaverit ;  nam  hoc 
ipso  deterior  aliquo  modo  fuisset  huius  legis  conditio.  In 
lege  enim  mosaica  per  libellum  repudi  uxori  dimissae  con- 
cedebatur  facultas  alteri  nubendi ,  ast  sine  infamiae  nota ; 
etenim  etiam  sine  ipsius  culpa  ob  aliquem  physicum  defe- 
ctum  sive  verum  sive  putatum ,  vel  etiam  ob  mariti  ipsius 
ingenium  et  avT/Tra^&g/av  ,  vel  odium  aliamque  eiusmodi 
causam  poterat  dimitti  (87).  Quod  si  infamis  fuisset,  ac  de 
adulterio  eiusve  suspicione  convicta,  aliummarituminvenire 
nullatenus  ,  aut  vix  potuisset.  Hac  de  causa  ,  ne  iniuria  uxor 
repudiata  afficeretur ,  in  libello  repudii  minime  recenseban- 
tur  repudii  causae ,  saUem  singillatim ;  sed  eo  spectabat  li- 
bellus  repudii ,  ut  posthac  declararetur  liberum  esse  uxori 
dimissae  cuicumque  nubere.  Hinc  losephus  Flavius  legem 
Moysis  declarans  scribit  :  «  Qui  a  coniuge ,  quacumque  de 
causa ,  ut  saepe  hominibus  usuvenit ,  disiungi  postulat , 
scripto  ei  securitatem  faciat,  quod  eam  nolit  amplius.  Sic 
enim  hahehit  potestatem  alterius  coniugis  quaerendi;  alio- 
quin  divortium  non  permittitur  (88).»  Contra  vero  in  evan- 
gelica  lege ,  in  adversariorum  hypothesi ,  numquam  repu- 


(87)  Reipsa  paulo  ante  ostendimus  nullo  inodo  per  hervat  dabar,  seu 
/oeditatem  designari  posse  adulterium,  eiusve  suspicionem;  quia  hoc  foret 
contra  legem  constitutam  de  adulterio,  aut  de  aduiterii  susplcione.  Quare  ut 
non  obscure  colligitur  ex  Deut.  XXiV.  4.  et  ex  Malach.  II.  2.  sufTiciebat  ad  re- 
pudiura  mariti  odium.  Cf.  Salmeron  Commenf.  in  hist.  evangelic.  tom.  V. 
tract.  XXXIX.  ed.  Colon.  Agrip.  pag.  222.  seqq. 

(88)  AntiquH.  lib.  IV.  c.  8.  n.  2.'».. 


CAt.  II.  DE  INDISS.  MATR.    IN  CAUS.  ADULT.  ART.  lll.  209 

diari  posset  uxor,  quin  publice  esset  infamia  notata  ac 
de  adulterio  convicta.  Id  vero  absonum  est ,  essetque  hoc 
sub  respectu  evangelica  lex ,  ut  diximus  ,  aliquo  modo  lege 
mosaica  deterior. 

Sed  et  ex  alio  capite  deterior  foret  lex  Christi  lege 
Moysis  ,  quod  hic  morte  plectendos  statuerit  adulteros  (89); 
contra  vero  Christus  nova  lege  sua  constituisset  ut  adultera 
aut  adulter  possent  novis  se  iungere  nuptiis  ,  adeoque  viam 
latissimam  hac  ratione  coniugiorum  solutioni ,  et  adulte- 
riis  viam  aperuisset ,  ita  ut  quoties  coniuges  vinculi  sui 
pertaesi  novo  inhiarent  coniugio  ,  toties  per  adulterium 
viam  sibi  ad  novum  coniugium  parare  possent. 

Eo  vel  magis  quod  in  veteri  lege ,  solis  viris  conces- 
sum  esset  uxori  repudium  dare  (90) ,  contra  vero  in  nova  , 
ut  patet  ex  Marci  X.  12.  «  Et  si  uxor  dimiserit  virum  suum 
et  alii  nupserit ,  moechatur ,  »  in  adversariorum  interpre- 
tatione,  si  vir  fornicationis  seu  adulterii  reus  esset,  pos- 
setuxor  etiam  coniugium  disrumpere  ,  et  alii  nubere.  Nemo 
vero  ignorat  longe  procliviores  esse  mulieres  ad  novas  nu- 

(89)  Deut.  XXII.  22.  «  Si  dormierit  vir  cura  uxore  alterius,  uterque  raorie* 
tur,  id  est,  adulter  et  adultera :  et  auferes  malura  de  Israel.  » 

(90)  Quod  etiam  testatur  losephus  dura  op,  cit.  lib.  XV.  c.  VII.  n.  10.  dis- 
serens  de  Salorae,  quae  Castaboro  raarito  suo  ob  ortum  inter  se  dissidium, 
raiserat  libellum  repudii  ad  dissuendum  matrimonium ,  subdit :  «  Contra  quam 
ferunt  iudaeorura  leges;  nam  viro  quidem  apud  nos  id  facere*licetj  neutiquam 
vero  foeminae ,  quae  sponte  discesserit,  nec  alteri  nubere  fas  est,  nisi  prius  a 
marito  dimittatur.  »  Opp.  edit.  Havercarap  tom.  I.  pag.  764  seq.  In  adductis  ver- 
bis  insinuatur  duplex  diraissio,  altera  quoad  vinculura  per  repudii  libelium; 
altera  quoad  torura ,  quae  sine  libello  repudii  dari  poterat.  Per  hanc  poste- 
riorera  diraissionem  coniugii  vinculum  non  dissolvebatur,  nec  poterat  uxor  di- 
missa  ad  alia  vota  transire;  per  priorem  vero ,  integrum  ius  erat  dimissae  novas 
celebrare  nuptias.  Hinc  ex  historia  gentis  et  morum  iudaeorura  apparet  quomodo 
iudaeis  clara  esse  debuit  ea  Christi  locutio ,  quae  grararaatice  videri  posset  ara- 
bigua;  uirairum  an  ea  exceptio  ad  solara  dimissionera  coerceri  deberet.  Nam 
quoniam  apud  iudaeos  haec  duo  usu  et  consuetudine  distinguebantur,  scilicet 
uxorem  simpliciter  diraittere,  et  illi  omni  vinculo  solutae  novas  uuptias  per- 
mittere,  hinc  quoniam  Christus  exceptionera  posuit  post  verbura  dimiserit , 
nullam  vero  post  verbum  duxerit,  intelligere  iudaei  satis  potuerunt,  adulte- 
rium  legitimam  esse  causam  solius  dimissionis,  non  autem  pleni  repudii  etiam 
quoad  vinculura.  '  >    ■  ■    -^      '    .i.     <-;* 

III  14 


210         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.   0E  INDISS.   MATR.   CHRIST. 

ptias  quam  viros  ,  ac  animo  mobiliores.  Hinc  rursum  hoc 
ex  capite  deterior  evaderet  lex  Christi  Mosis  lege,  contra 
apertum  Salvatoris  nostri  sensum  ,  qui  eo  spectabat ,  ut 
perficeret  legem  veterem ,  et  omnem  imperfectionem  pro 
rerum  ac  temporum  conditione  illi  inhaerentem  prorsus 
tolleret. 

Nisi  igitur  velimus  aperta  fronte  Christi  scopo  adver- 
sari ,  fateamur  necesse  est ,  in  hemistichio  altero  vers.  32. 
Et  qui  dimissam  duxerit,  adulterat,  Christum  omnimodam 
indissolubilitatem  coniugii  significare  voluisse. 

2.  Verum  idipsum  ex  verborum  contextu ,  seu  ex  ora- 
tionis  serie  non  minus  luculenter  efficitur.  Etenim  verbo- 
rum  Christi  tenor  ita  se  habet :  «  Ego  autem  dico  vobis  , 
quia  omnis ,  qui  dimiserit  uxorem  suam ,  excepta  forni- 
cationis  causa ,  facit  eam  moechari :  et  qui  dimissam  du- 
xerit ,  adulterat.  »  lam  vero  particula  illa  seu  incisum : 
facit  eam  moechari ,  profecto  ad  uxorem  referri  nequit  eo 
sensu  ,  quod  eo  ipso  censeri  debeat  adultera ,  quod  sit  a 
marito  dimissa.  Nam  uxor  in  hac  dimissione  passive  po- 
tius  quam  active  se  habet ,  adeoque  si  ipsa  per  se  dimis- 
sio  adulterium  constitueret ,  hoc  esset  potius  ex  parte  ma- 
riti  dimittentis  uxorem  citra  eius  culpam  ,  quam  ex  parte 
uxoris  dimissae.  Hinc  adulterium ,  cuius  per  uxoris  suae 
dimissionem  vir  causa  extitit ,  in  duplici  tantum  hypo- 
thesi  locum  habere  potest ;  aut  nempe  cum  mulier  dimissa 
alteri  viro  nubit ,  aut  cum  dimissa  ,  quin  secundo  nubat , 
vitam  agit  fornicariam.  Priorem  casum  seu  hypothesin 
Christus  diserte  exprimit  verbis  illis  :  Qui  dimissam  du- 
xerit ,  adulterat;  quibus  declarat  mulierem  quamvis  a  viro 
dimissam  ,  adhuc  in  priori  suo  matrimonio  quoad  vinculum 
permanere  ,  atque  idcirco  reum  aduherii  fieri  ,  qui  eam 
adhuc  coniugali  vinculo  adstrictam  in  coniugium  sibi  co- 
pulaverit.  Aherum  vero  casum  seu  hypothesin  Christus  ex- 
clusit  iisdem  verbis  :   facit  cam  moechari ,  significans  cos 


CAP.  n.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CACS.   ADULT.  ART.  Hl.         211 

adulterare  qui  cum  dimissa  fornicariam  vitam  agente  se 
coniunxerint ;  atque  eiusmodi  adulterinarum  coniunctionum 
reum  fieri  maritum ,  qui  uxorem  suam  repudiaverit ,  eo 
ipso  quod  vinculum  sui  coniugii  etiam  post  dimissionem 
perseverat;  alioquin  dixisset  Ghristus  facit  eam  formcariy 
non  autem  facit  eam  moechari. 

Quod  si  mulier  viro  suo  dimissionis  iustam  dederit 
causam  propter  fornicationem ,  seu  potius  adulterium  cum 
altero  patratum ,  vir  eam'  dimittendo  non  poterit  amplius 
reus  esse  adulterii ,  quod  dimissa  uxor  patraverit  sive 
alteri  nubendo ,  sive  vitam  inhonestam  ducendo ;  mali- 
tiae  enim  suae  unice  adscribere  ea  deberet ,  sive  atten- 
taret  secundum  coniugium  ,  sive  cum  alienis  vitam  in- 
honestam  duceret ;  contra  vero  complex  horum  delictorum 
esset  ex  Christi  verbis  vir  ille,  qui  absque  fornicationis 
seu  adulterii  crimine  uxorem  suam  in  perpetuum  dimit- 
teret. 

Quapropter  sequitur  ex  orationis  serie  atque  ex  toto 
contextu  verborum  Christi ,  hunc  illi  sententiae  subesse 
sensum  :  c<  Omnis  qui  uxorem  suam  praeter  vel  citra  for- 
nicatlonis  causam  dimittit,  occasionem  praebet,  ut  pari 
ratione  adultera  fiat ,  si  post  suam  dimissionem  alteri  nu- 
pserit ,  prout  illa ,  quae  ob  causam  fornicationis  dimissa 
fuit ,  adultera  est ,  quia  omnis  ,  qui  dimissam  duxerit ,  adul- 
terium  committit ;  seu  quod  idem  est ,  vir  uxorem  suam 
absque  fornicationis  causa  repellens  ,  quodammodo  inchoat 
adulterium ,  quod  per  initum  cum  ^dimissa  novum  matri- 
monium  consummatur  ;  contra  vero  vir  ,  qui  uxorem  suam 
ob  causam  fornicationis  a  se  repudiat ,  separat  quidem  se 
ab  illa  tamquam  infideli  consorte ,  adulterii  tamen  ipsius 
causa  et  socius  non  efficitur ,  quippe  quae  ipsamet  adul- 
terium  perpetrando ,  adulteram  se  facit ;  sed  vir ,  qui  ita 
dimissam  ducit ,  adulterium  ipsius  continuat  ,  cum  non 
coniugalem  societatem  ,  sed  adulterinum   connubium  cum 


* 


212  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

eadem  iniisse  censendus  sit ,  quia  omnis  qui  dimissam  du- 
cit ,  adulterat  (91). 

Quam  quidem  genuinam  ac  germanam  esse  Christi 
mentem  in  hoc  effato  melius  etiam  ostenditur  ex  abolitione 
libelli  repudii  a  Moyse  concessi ,  cuius  efFectus  erat ,  ut 
vidimus ,  libertatem  tribuere  uxori  dimissae  alteri  nubendi. 
Hoc  igitur  sublato ,  iam  nulla  remanet  uxori  dimissae  aut 
eiectae  potestas  alias  ineundi  nuptias ;  et  declaratur  an- 
teactum  coniugium  integrum  quoad  vinculum  subsistere ; 
nec  maritum  ,  dimissa  uxore  fornicationis  causa ,  posse  al- 
teram  ducere;  neque  uxorem  eadem  de  causa  dimlssam 
posse  alteri  nubere  ,  quin  adulteriis  se  commaculent.  Atque 
haec  fuit  plane  res  nova  ,  ac  antea  in  populo  iudaico  inau- 
dita  ,  omnimoda  nimirum  firmitas  ,  seu  indissolubilitas  con- 
iugii  a  Christo  inducta. 

3.  Necessitas  demum  nostrae  interpretationis  verborum 
Christi  effloresclt  ex  incommodis  ,  quae  in  adversariorum 
sententia  orirentur.  Praecipuum  porro  ex  his  incommodis 
est ,  quod  dimissa  aduUera  in  meliori  esset  conditione  , 
quam  innocens  uxor ,  quae  forte  citra  culpam  dimitteretur. 
Etenim  si  ex  causa  tantum  fornicationis  seu  adulterii  con- 
iugii  vinculum  solvi  posset ;  hoc  non  interveniente ,  connu- 
bium  indissolubile  permaneret.  Adeoque ,  si  alia  de  causa, 
praeter  quam  ob  fornicationem  ,  vir  uxorem  dimitteret,  haec 
nequiret  ad  novas  transire  nuptias ;  contra  vero  uxor  for- 
nicaria  sive  adultera,  posset  alteri  nubere.  Haec  propterea 
praemium  referret  ex  sua  nequitia ,  illa  autem  poenam  da- 
ret  ob  servatam  pudicitiam.  Quod  quam  absurdum  sit , 
nemo  est  qui  non  videat.  Itidem  vir  qui  dimissam  adul- 
teram  duceret,  non  moecharetur ,  moecharetur  autem  ,  qui 
duceret  dimissam  pudicam  ;  quod  aeque  est  non  medio- 
criter  absurdum. 

NonnuUi  vellent  hoc  in  casu  mulierem  moecham  de- 

(91)  Ita  praeclare  hunc  textum  enarrat  Roskovany  op.  cit.  §.  86. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADXJLT.  ART.  III.         213 

bere  in  perpetuum  privari  iure  suo  alteri  nubendi  in  poe- 
nam  patrati  criminis ,  sicque  praefatum  incommodum  eva- 
nesceret.  Ast ,  uti  observat  Bellarminus  ,  etsi  prohiberetur 
uxor  adultera  alteri  nubere  in  poenam  patrati  flagitii,  uxor 
tamen  libera  esset  ac  soluta  a  vinculo  prioris  coniugii  , 
ac  proinde  peccaret  quidem  nubendo ,  et  forte  etiam  ma- 
trimonium  esset  nullum  ,  sed  non  moecharetur  sive  ipsa 
sive  qui  eam  duceret ;  neque  enim  est  adulterium  nisi  cum 
coniuge  alterius ;  Dominus  autem  disertis  verbis  pronun- 
ciavit :  et  qui  dimissam  duxerit ,  adulterat  (92).  Haec  qui- 
dem  ipse  ;  quidquid  porro  sit  de  sensu  verborum  Chri- 
sti ,  qui  dimissam  duxerit ,  adulterat ;  quoniam  adversarii 
ea  accipiunt  cum  opposita  clausula  ,  excepta  fornicationis 
causa ,  illud  nos  solum  animadvertimus  ,  quod  in  eorum 
hypothesi,  qui  duceret  adulteram  non  foret  adulter,  adul- 
teraret  autem ,  qui  iungeret  se  cum  innocente ,  adeoque 
neque  hac  ratione  vitare  possunt  incommodum  a  quo  bo- 
nus  et  communis  sensus  refugit. 

Alterum  incommodum  est  illud  ipsum ,  quod  paulo  ante 
innuimus  ,  nimirum  admissa  adversariorum  sententia ,  ha- 
benas  laxari  adulteriis  ac  proinde  iugi  coniugiorum  dis- 
solutioni  ,  prout  experientia  penes  protestantes  ,  qui  ita 
interpretantur  Christi  verba  apud  Matthaeum  ,  evincit  (93). 
Hoc  vero  pessumdat  moralem  Christi  doctrinam. 

Nunc  gradum  facimus  ad  Matth.  XIX.  3  seqq.  ubi 
Christus  uberius  adhuc  et  clarius  eadem  ipsa  quae  Matth.  V. 
docuerat  de  absoluta  coniugii  indissolubilitate ,  declarat 
confirmatque.  Id  vero  colligimus  triplici  ex  capite  ,  tum 
nempe  ex  responsione  Christi  ad  propositam  sibi  a  pha- 

(92)  De  matrim.  c.  XVI.  n.  4. 

(93)  Notum  est  plerumque  lum  in  Borussia  tum  in  aliis  Gernianiae  pro- 
vinciis,  non  alia  de  causa  tanto  numero  per  annos  singulos  a  tribunaiibus  sen- 
tentias  divortiorum  pronunciari;  aiibi  id  ipsum  de  Anglia  testati  suraus;  nunc 
vero  eo  facilior  est  divortiorum  ibi  facilitas  ob  novara,  quae  his  fere  diebu5 
sancita  est,  legem  de  divortio. 


214  LIB.  m.  SECT.   ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.   CHRIST. 

risaeis  quaestionem ;  tum  ex  generali  eiusdem  affirmatione 
ac  sententia;    tum  denique  ex  discipulorum  admiratione. 

1 .  Igitur  cum  accessissent  pharisaei  ad  lesum  « ten- 
tantes  eum  (94) ,  et  dicentes ,  si  licet  homini  dimittere  uxo- 
rem  suam  quacumque  ex  causa?  »  Respondit  eis  Christus: 
«Non  legistis  ,  quia  qui  fecit  hominem  ab  initio,  mascu- 
lum  et  foeminam  fecit  eos  et  dixit :  propter  hoc  dimittet 
homo  patrem  et  matrem  ,  et  adhaerebit  uxori  suae ,  et  erunt 
duo  in  carne  una.  Itaque  iam  non  sunt  duo,  sed  una  caro. 
Quod  ergo  Deus  coniunxit ,  homo  non  separet.  Dicunt  illi , 
quid  ergo  Moyses  mandavit  dare  libellum  repudii  et  di- 
mittere  ?  Ait  illis  :  Quoniam  Moyses  ad  duritiam  cordis  ve- 
stri  permisit  vobis  dimittere  uxores  vestras :  ab  initio  au- 
tem  non  fuit  sic.  »  Quibus  verbis  Christus  declaravit 
coniugium  in  sua  institutione  fuisse  prorsus  indissolubile, 
utpote  quod  arctissimo  nexu  coniuges  ita  uniret ,  ut  non- 
nisi  carnem  unam  unamque  moralem  personam  efficeret, 
quae  separari  seu  divelli  a  se  omnino  nequit.  Dissolvit 
exceptionem  a  Mosis  lege  petitam ,  exponens  illam  permis- 
sionem  dandi  libellum  repudii ,  adeoque  dissociandi  con- 
iugium ,  ah"amque  uxorem  ducendi  fuisse  temporaneam  , 
atque  oeconomiae  gratia  ob  duram  populi  indolem  con- 
cessam  ,  quae  proinde  auferenda  esset ,  ut  coniugaHs  unio 
ad  primaevam  divinam  institutionem  revocaretur. 

2.  Quod  si  itaest,  suapte  natura  consequitur  Christum 
insequentibus  verbis :  «  Dico  autem  vobis  ,  quia  quicum- 
que  dimiserit  uxorem  suam  ,  nisi  ob  fornicationem,  et  aliam 

(94)  Memores  forte  pharisaei  eorura ,  quae  Christus  dixerat  Matth.  V.  32, 
eaque  conferentes  cum  eo,  quod  Moyses  permiserat  iudaeis,  repudiare  uxores 
suas,  quas  odisse  coepissent,  dato  libelli  repudio ,  sperabant  se  eo  acturos  Do- 
minum  lesum,  ut  in  alterutrum  dilemmatis  cornu  impingeret,  nempe  vei  ut  sibi 
ipsi  contradiceret ,  quo  fidem  seu  doctrinam  suam  ac  proinde  existimationem 
penes  populum  deiicerent,  vel  Moysi  repugnaret,  quod  scelus  fuisset,  et  blas- 
phemiae  geuus  morte  piandum.  Cf.  Drach.  Du  divorce  dans  la  synago- 
gue  pag.  82  seq.  Hoc  ipsnra  insinuat  s.  lo.  Chrysostomus  hora.  62.  alias  63. 
m  Matth. 


CAP.  11.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  III.  215 

duxerit,  moechatur ,  et  qui  dimissam  duxerit ,  moechatur,  » 
haud  potuisse  per  exceptionem  fornicationis  restituere  li- 
bellum  repudii  dando  facultatem ,  illa  interveniente ,  di- 
mittendi  uxorem  aliamque  ducendi.  Qua  in  hypothesi  con- 
trarium  ipse  se  praebuisset  illi  firmitati ,  quam  ab  initio 
Deus  in  coniugio  instituerat ,  quamque  sibi  instaurare  pro- 
posuerat.  Quocirca  hoc  ipso ,  quod  pharisaei  interrogave- 
runt  Christum  de  dissolutione  coniugii  quoad  vinculum  , 
et  Moyses  eam  legem  quoad  vinculum  indulserat  ob  cor- 
dis  duritiam ,  non  potuit  Christus  illis  verbis  :  nisi  oh  for- 
nicationem ,  eiusmodi  flagitium  tamquam  legitimam  causam 
dissolutionis  vinculi  coniugalis  assignare ;  alioquin  et  sibi 
ipsi  fuisset  contrarius  et  primaevae  institutioni  divinae. 
Permisit  itaque  ob  fornicationem  uxorem  dimittere,  vin- 
culo  tamen  coniugii  permanente  ,  seu  permisit  dimittere 
unice  quoad  torum  et  cohabitationem. 

Ad  haec  accedit ,  quod  si  Christus  de  omnimoda  vin- 
culi  dissolutione  locutus  fuisset  in  primo  versiculi  9.  hemy- 
stichio  :  Quicumque  dimiserit  uxorem  suam ,  nisi  oh  for- 
nicationem ,  cum  in  hac  hypothesi  iam  comprehenderetur 
facuhas  alteram  ducendi  uxorem ,  superflue  addidisset :  et 
aliam  duxerit ;  nam  id  ipsum  iam  dixisset  aequivalenter 
prioribus  verbis.  Ne  igitur  supervacanea  eiusmodi  additio 
admittatur,  necessario  sequitur  prima  verba  intelligenda 
esse  de  dimissione  quoad  torum  et  habitationem  ,  non  au- 
tem  quoad  vinculum  (95). 

3.  Reipsa  germanam  hanc  esse  Christi  sententiam  ex 
ratione,  qua  eam  intellexerunt  discipuli,  manifestum  fit. 
Nam  cum  Christum  ipsi  audissent  dicentem  :  Quicumque 
aUam  duxerit  uxorem  priori  dimissa  ,  et  qui  duxerit  di- 
missam  etiam  ob  fornicationem  moechari  ,  illico  mirati  di- 
xerunt :   c<  Si  ita  est  causa  hominis  cum  uxore ,  non  ex- 

(95)  Cf.  Salmeronium  tom.  VIII.  tract.  XLVIII.  ed.  cit.  pag.  377. 


216         LIB.  III.   SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

pedit  nubere.  »  Haec  autem  admiratio  nullum  potuisset 
locum  habere  ,  si  Christus  in  textu  Matthaei  declarasset 
coniugium  ita  per  fornicationem  dissolvi  ,  ut  dimittens  ac 
dimissa  possent  ad  novas  nuptias  transire.  Siquidem  hoc 
in  casu  nihil  novi  Christus  intulisset ,  quod  receptum  non 
esset  penes  iudaeos,  si  excipias  maiorem  facilitatem  no- 
vas  ineundi  nuptias  illo  in  casu ,  in  quo  iuxta  mosaicam 
legem  adulteri  morte  plectendi  essent.  Attamen  discipuli 
mirati  sunt ,  eo  quod  novum  quid  hactenus  inauditum  ri- 
gidae  severitatis  Christus  protulerit.  Christus  autem  disci- 
pulos  ab  hac  verborum  suorum  intelligentia  non  modo  non 
removit  ,  sed  etiam  confirmavit  respondens  illis  :  «  Non 
omnes  capiunt  verbum  istud ,  sed  quibus  datum  est.  » 
Quid  porro  difficile  intellectu  fuisset ,  si  Christus  docuisset 
propter  fornicationem  seu  adulterium ,  matrimonium  dis- 
solvi  cum  facultate  alteram  ducendi  ?  Nam  id  omnes  antea 
non  solum  intelligebant ,  sed  et  in  praxim  deducebant  ob 
longe  leviores  causas.  Christus  vero  ex  discipulorum  admi- 
ratione  nactus  est  occasionem  ut  discipulos  suos  ad  cae- 
libatum  amplectendum  hortaretur. 

Ut  omnia  proinde  cohaereant  in  hac  Christi  sententia, 
dicendum  omnino  est ,  Christum  his  verbis  unicam  dimis- 
sionis  causam  intrinsecam  scilicet  et  perpetuam  ,  ut  suo 
loco  ostendemus ,  constituisse  in  solo  fornicationis  casu ; 
et  quidem  ita,  ut  etiam  in  hoc  casu,  per  abolitionem  li- 
belli  repudii  a  Mose  concessi ,  non  liceat  novum  post  di- 
missionem  inire  coniugium  ;  adeoque  clausulam  de  qua 
agimus  nisi  ob  fornicationem ,  ad  solam  referri  facultatem 
dimittendae  adulterae  ,  non  autem  ad  facultatem  novae 
ducendae  uxoris.  Seu  quod  idem  est,  Christus  in  priori 
hemistichio  locutus  est  de  separatione  quoad  torum ,  non 
autem  quoad  vinculum ;  alioquin  ipse  patrocinatus  esset  mu- 
lieri  adulterae ,  quippe  cui  facultatem  fecisset  in  posterum 
libere  ,  et  in  vero  coniugio  cum  adultero  permanere ,  si 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  III.         217 

id  ei  libuisset  (96)  ;  aut  etiam  per  nova  iugiter  flagitia 
transire  de  coniugio  in  coniugium. 

Demum ;  vel  dissolveretur  matrimonium  quoad  vincu- 
lum  solo  fornicationis  actu  ,  et  tunc  non  posset  maritus 
huiusce  criminis  conscius  sine  adulterii  llagitio,  aut  saltem 
fornicationis  se  cum  adultera  muliere  coniungere  ,  quia 
haec  non  amplius  esset  eius  uxor ,  utpote  soluto  coniugio; 
vel  id  penderet  a  viri  voluntate,  aut  per  actum  iuridicum  , 
et  tunc  vir  dissolveret  quod  Deus  coniunxerat,  quod  ex 
Christo  homo  facere  non  potest.  Ergo  fornicationis  scelus 
matrimonium  quoad  vinculum  non  solvit. 

Nec  obest ,  ut  aliqui  excipiunt ,  quod  si  nostra  ad- 
mitteretur  interpretatio  ,  Christus  non  respondisset  quae- 
stioni  pharisaeorum.  Illi  enim  interrogaverunt  de  solutione 
quoad  vinculum ,  prout  ferebat  lex  Moysis  permittens  li- 
bellum  repudii ;  ipse  autem  locutus  fuisset  de  sola  solu- 
tione  quoad  torum.  At  vero  hoc  ipso  quod  Christus  vo- 
luit  eos  abducere  ab  illa  coniugii  dissolutione ,  eamque 
prorsus  abrogare  nova  sua  legislatione  ,  coniugiumque 
ad  primaevam  conditionem  revocare,  in  qua  a  Deo  insti- 
tutumfuerat,  opportune  omnino  respondisse  dicendus  est, 
dum  in  nullo  casu  coniugium  dissolvi  edixit ,  ac  solam 
fornicationem  praebere  ius  dimittendae  uxoris  ,  quin  haec 
dimissa  ius  haberet  ad  alias  nuptias  ,  aut  aliquis  ,  quam- 
diu  in  vivis  esset  eius  maritus  ,  illam  legitime  ducere 
posset.  Non  desunt ,  qui  dicant,  eo  ipso  quod  pharisaei 
ad  eum  tentandum  accessissent ,  Christum  consulto  non 
respondisse  ad  mentem  eorum,  sed  aliquid  omnino  diver- 
sum  ab  eo  quod  ipsi  voluissent;  ideoque  ita  eum  respon- 
disse  aiunt,  ut  turba  praesens  erudiretur,  et  illi  confun- 

(96)  Curn  ageretur  in  anglico  senatu  an.  1857.  de  probanda  nova  lege  di- 
vortii ,  episcopus  anglicanus  eboracensis  volnisset ,  ut  saltem  apponeretur  in  lege 
clausula,  quod,  dissoluto  propter  adulterium  coniugio  ,  non  posset  aduitera 
adultero  nubere.  Ast  perperam ;  nam  eiusmodi  clausula  plurimorum  suffragio  re- 
iecta  est.  Attaraen  uemo  est  qui  in  hoc  non  deprehendat  turpitudinem. 


218         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

derentur  et  punirentur  ,  quod  exemplis  aliis  cofirmant  (97). 
Esto,  nihil  est  quod  repugnet. 

Ex  collatione  igitur  utriusque  textus ,  prout  hactenus 
vidimus,  aperte  colligitur,  Christum  utrobique  sibi  pro- 
posuisse  plenam  perfectamque  restituere  coniugio  firmita- 
tem  ,  quam  Deus  ab  initio  humani  generis  constituerat , 
omnemque  Yinculi  coniugalis  dissolvendi  causam  abolere, 
e  medio  tollendo  a  Moyse  concessam  libelli  ripudii  facul- 
tatem ;  seu ,  quod  idem  est ,  constituisse  coniugium  prorsus 
indissolubile  etiam  in  causa  adulterii ,  prout  ecclesia  ca- 
thohca  contra  protestantes  et  graecos  dogmatice  docet. 

Ex  his  pronum  est  inferre,  proutalias  innuimus,  1.  quod 
Christus  coarctaverit  causam  dimissionis  ad  fornicationem  , 
quin  quidpiam  expresse  dixerit ,  ut  plures  volunt ,  de  eo 
quod  fieri  posset  uxore  dimissa ;  siquidem  id  postea  se- 
creto  discipulis  suis  palam  aperuit,  utconstatex  MarciX.ll. 
12.  et  LucaeXVI.  18.  ut  mox  expendemus,  dum  nulla  ap- 
posita  exceptione  ipsis  palam  denunciavit  opfinimodam  ac 
perfectam  coniugii  christiani  indissolubilitatem.  Ideo  vero 
solam  assignavit  fornicationis  causam  ad  dimittendam  uxo- 
rem,  quia  haec  intrinseca  est  ipsi  coniugio,  cuius  fidem 
fornicaria  uxor  infringit, 

2.  Interpretationem  quam  heic  exhibuimus  ac  vindi- 
cavimus  cum  communi  theologorum  catholicorum  consensu 
iuxta  regulas  hermeneuticas  non  modo  defendere  ,  verum 
etiam  positive  adstruere  ac  probare  ecclesiae  doctrinam , 
quin  necesse  sit  ad  novas  ac  peregrinas  plus  minusve  a  ve- 
ritate  abhorrentes  interpretationes  confugere,  quas  in  prae- 
cedente  articulo  critice  expendimus  atque  reiecimus.  In- 
vectae  illae  sunt  ad  nodum  praecidendum  difficultatis;  ast 
nodus  ille  solvi  optime  potest  ostendendo  ,  prout  praesti- 
timus  in  praesenti  paragrapho ,  solam  exceptionalem  clau- 
sulam  a  Christo  appositam  referri  ad  prius  incisum  de  di^ 

(97)  Cf.  Salmeronium  op.  et  loc.  cit.  tract.  XLVI,  pag.  361. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR    IN  CAUS.  ADIJLT.  ART.  III.         219 

missione,  non  autem  ad  incisum  subsequens  de  alia  du- 
cenda   aut  non  ducenda  uxore  (98).  ^,     ,    ■  /    .- 

$•  n- 

Eadem  interpretatio  textuum  Matthaei  de  omnimoda  christiani  matrimonii 
indissolubiiitate  ex  Marci  X.  et  Luc.  XVI.  stabilitur. 

Quae  diximus  de  Christi  mente  circa  omnimodam  con- 
iugalis  vinculi  firmitatem  ,  mirifice  confirmantur  locis  pa- 
rallelis  Marci  X.  11.  12.  et  Lucae  XVI.  18.  Nam  nulla  in- 
iecta  de  fornicatione  exceptione,  Christus  utroque  in  loco 
absolute  pronunciat  adulterii  reos  fieri ,  quicumque  ,  facto 
divortio,  novas  nuptias  inierint.  Ut  autem  utriusque  textus 
vis  appareat ,  praestat  eorum  quemlibet  cum  suis  adiun- 
ctis  referre  et  expendere ,  idque  adversus  eos ,  qui  sub- 
intelligendam  in  iis  esse  putant  eamdem  pericopen ,  quae 
apud  Matthaeum  occurrit,  atque  ex  Matthaeo  supplendum 
quod  in  aliis  evangeliis  omissum  est. 

Refert  igitur  s.  Marcus,  quod  cum  audissent  discipuli 
responsum  a  Christo  pharisaeis  datum  de  indissolubilitate 
coniugii ,  facta  abolitione  libelli  repudii ,  revocatoque  con- 
iugio  ad  pristinam  institutionem  :  « In  domo  iterum  disci- 
puli  eius  de  eodem  interrogaverunt  eum.  Et  ait  illis  : 
Quicumque  dimiserit  uxorem  suam  ,  et  aliam  duxerit ,  adul- 
terium  committit  super  eam.  Et  si  uxor  dimiserit  virum 
suum,  et  alii  nupserit ,  moechatur.  »  Quae  quidem  verba 
adeo  suntperspicua,  ut  nullum  tergiversationi  locum  relin- 
quant. 

Verum  hoc  ipso  nihil  intentatum  adversarii  omittunt, 
ut  illis  tenebras  offundant.  Alii  enim  ex  eo ,  quod  Marcus 
mentionem  iniecerit  de  uxore  dimittente  virum  suum ,  quam 
Matthaeus  praetermisit ,  inferunt  Marcum  non  e  sermone 
lesu  verba  illa  reddidisse ,  sed  a  Petro  apostolo  cuius  fuit 

(98)  Cf.  Bellarmin.  De  matrim.  cap.  XVl.        -j 


220  LiB.  m.  SECT.  altera.de  indiss.  matr.  christ. 
interpres,  accepta,  evangelio  suo  inseruisse  (99).  Alii  anim- 
advertunt  mulieres  quidem  ex  spiritu  legis  mosaicae  po- 
tuisse  maritos  suos  coram  iudicibus  accusare ,  eosdemque 
quodammodo  ad  repudiationem  cogere  ,  sed  propria  au- 
ctoritate  dimittere  haud  potuisse  (100).  Verum  haec  levia 
sunt.  Nam  quod  recenslta  verba  a  Christo  prolata  non 
fuerint ,  sed  a  Marco  adiecta  ex  Petri  doctrina  ,  veritati 
evangelicae  narrationis  aperta  fronte  adversatur,  ac  sine 
ulla  probatione  atque  ex  mera  coniectura ,  eaque  gratuita 
ac  temeraria  affirmatur.  Quod  vero  adiicitur  de  iure  uxo- 
rum ,  ratione  habita  spiritus  legis  mosaicae,  parum  refert 
ad  rem  nostram.  Quamquam  rationes  non  desint,  ob  quas 
Marcus  retulerit  quae  ad  uxores  dimittentes  viros  suos  spe- 
ctant ;  sive  quod  reipsa ,  ut  nonnulli  contendunt ,  et  illae 
praestare  id  potuerint  iuxta  legem  (101)  ;  sive  quod  saUem 
ex  abusu  mos  iste  iam  invaluerit  (102) ;  sive  denique  quod 
Christus  apostolos  futuros  gentium  praecones  ,  apud  quas 
ius  istud  receptum  erat ,  voluerit  privatim  ,  in  domo ,  hac 
de  re  instruere  (103). 

Illud  gravius  est,  quod  plerique  omnes  protestantes 
contendunt ,  supplendam  in  Marci  adeoque  et  Lucae  narra- 
tione  eam  exceptionem  esse  de  fornicatione  ,  quae  occurrit 
apud  Matthaeum ,  idque  autumant  fieri  debere  ,  ne  Marcus 
et  Lucas  cum  Matthaeo  pugnare  videantur.  Siquidem  propo- 
sitiones  contradictoriae  sunt  :  Omnis  qui  dimiserit.,,.  moe- 
chatur ,  et  non  omnis  qui  dimiserit ....  moechatur ;  iam  vero 


(99)  Apud  Roskovany  op.  cit.  pag.  160. 

(100)  Uti  Michaelis  in  op.  De  iure  ??io5aico  part.  II.  ed.  2.  Francof.  1776. 
pag.  352. 

(101)  Cf.  Itdim,  Dissertatio:  Vxor  maritum  repvdians  secundum  leges  he- 
braeoncm  ,  recusa  in  Meunchenii  Novo  Testamento  ex  antiquitatibus  hebrai- 
cis  illusirato  pag.  677. 

(102)  Paulo  ante  ex  losepho  retuhmus  Herodis  Magni  sororem  Herodia- 
dem,  Salome,  ahasque  earum  exemplo  repudiasse  viros  suos ,  hbeUuraque  re- 
pudii  dedisse  ad  instar  muhcrum  romanarum. 

(10.3)  Uti  Kuinoel  Commet.  in  lib.  histor.  N.  T.  in  hunc  loc. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  III.         221 

posterior  haec  sententia  ex  Matthaeo  colligitur ,  cum  idem 
sit  dicere  :  Omnis  qui  dimiserit ,  excepta  fornicafionis  causa, 
moechatur  et  non  omnis  qui  dimiserit  moeckatur  ;  prior  au- 
tem  sententia  apud  Marcum  et  Lucam  habetur ,  nisi  eadem 
exceptio  fornicationis  intelligatur.  Confirmant  yero  assum- 
ptum  potissime  respectu  Marci ,  quod  hic  habeatur  uti 
Matthaei  epitomator  ;  cum  propterea  in  compendium  illius 
evangelium  redegerit  ,  mirum  esse  non  debet  ,  si  hanc 
clausulam  de  exceptione  fornicationis  omiserit. 

Ut  hisce  difficultatibus  respondeamus  ,  sedulo  quaestio 
principalis  ab  incidenti  distingui  debet.  Quaestio  princi- 
palis  tum  apud  Matthaeum  tum  apud  Marcum  est  una  ea- 
demque ,  nempe  indissolubilitas  perfecta  matrimonii  chri- 
stiani,  ita  ut  non  liceat  uxorem  dimittere  et  aliam  ducere. 
Hic  est  Christi  scopus  libellum  repudii  abolere  ,  atque 
omnimodam  coniugii  indissolubilitatem  statuere  ,  sublata 
dimittendae  uxoris  facultate.  At  quoniam  dimissio  generice 
sumi  potest  pro  simplici  dimissione ,  ac  pro  dimissione 
quae  ipsum  vinculum  dirimat,  incidenter  apud  Matthaeum 
aliqua  dimissio  licita  dicitur  ;  nempe  fornicationis  causa. 
Haec  est  exceptio  quae  incidenter  ponitur  ,  nulla  addita 
explicatione ,  eo  ipso  quod  quaestio  principalis  nonesset, 
an  liceat  quandoque  dimissio ;  quum  potius  scopus  prima- 
rius  sit  indissolubilitatem  docere.  Marcus  id  quod  pertinet 
ad  quaestionem  principalem  refert ;  omissa  propositione 
incidente ,  quae  ad  rei  substantiam  non  spectat.  Si  ea 
clausula  respexisset  plenum  divortium  ,  tum  salva  rei  sub- 
stantia  omitti  a  Marco  non  potuisset ;  secus  ,  ut  adversarii 
aiunt,  aliqua  adesset  contradictio.  At  quoniam  clausula 
solam  dimissionem  incidenter  respicit,  nuUa  prorsus  con- 
tradictio  habetur;  imo  una  est  apud  Matthaeum  et  apud 
Marcum  sententia,  nimirum  perfecta  indissolubilitas  ma- 
trimonii  christiani.  Discrimen  igitur  in  hoc  tantum  est , 
quod  apud  Matthaeum  praeter  doctrinam  de  indissolubili- 


222         LTB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

tate  ,  incidenter  habetur  aliquid  de  simplici  dimissione  , 
et  aliquis  apparet  respectus  ad  libellum  repudii.  Hoc  sensu 
dici  potest  textum  Matthaei  esse  pleniorem,  quatenus  in- 
cidentem  propositionem  continet  pro  iudaeis  potissimum 
opportunam  :  at  sententia  primaria  ita  plena  est  et  abso- 
luta  penes  Marcum ,  ac  est  penes  Matthaeum. 

Revera  iam  aetate  sua  Bellarminus  animadverterat  evan- 
gelistas  omittere  quidem  interdum  aliquid,  aut  addere  , 
quod  alii  evangelistae  non  omiserunt  aut  non  addiderunt, 
sed  numquam  ita  omittere ,  ut  sententia  reddatur  falsa  : 
alioquin  evangelistae  homlnes ,  quibus  evangelia  sua  tra- 
diderunt,  nulla  mentione  facta  aliorum  evangelistarum,  de- 
cepissent.  Porro  cum  Marcus  Romae  suum  scripsit  evan- 
geliumex  Petri  praedicationeacceptum,  non  remisit  romanos 
ad  evangelium  Matthaei ,  quod  fortasse  nondum  Romam 
delatum  fuerat ,  sed  scripto  illis  dedit,  memoriae  causa, 
quod  viva  voce  Petrus  ipsis  praedicaverat  (104).  Idem  dic 
de  Luca,  qui  in  gratiam  gentium  ,  quibus  evangelium  Pau- 
lus  annuntiaverat ,  suum  scripsit  evangelium  ,  antequam 
Matthaei  ac  Marci  volumina  ad  eas  pervenissent.  Qui  pro- 
inde  his  solis  evangeliis  utebantur ,  decepti  fuissent  ,  si 
falsa  essent ,  quae  de  absoluta  indissolubilitate  coniugii  in 
hisce  evangeliis  referuntur  (105). 

Ex  his  pariter  concidit,  quod  de  Marco  Matthaei  ab- 
breviatore  vulgo  traditur.  Nam  praeter  quam  quod ,  hoc, 
ut  innuimus ,  cum  historia  non  congruit ,  ex  ipsa  utriusque 
evangelii  collatione  nunc  penes  criticos  biblicos  explora- 
tum  est,  nullo  modo  s.  Marcum  in  compendium  evange- 
lium  Matthaei  redegisse  (106). 

(104)  Hanc  veram  occasionem  conscripti  a  Marco  evangelii  referunt  s.  Ire- 
naeus  co7itr.  haeres.  lib.  III.  cap.  I.  Eusebius  Hist.  eccles.  lib.II.  c.l5.  et  s.  Hie- 
ronymus  De  viris  illustribus ,  in  Marco. 

(105)  Bellarm.  De  matr.  cap.  XVI.  n.  6  seqq. 

(106)  Sane  abbreviatoris  munus  est  ordinem  persequi  principalis  auctoris, 
ac  praeterea  brevius  dare  quac  fnsius  principalis  auctor  scripserat.  At  s.  Mar- 


CAP.  11.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.   ART.  III.       223 

Contradictio  autem  quam  dicunt  exurgere  inter  Marci 
ac  Lucae  evangelia  atque  evangelium  Matthaei ,  nisi  in  il- 
lis  subintelligatur  exceptionalis  clausula  de  causa  forni- 
cationis,  innititur  tantum  anticipato  iudicio  de  interpre- 
tationis  veritate  ,  quod  Christus  apud  Matthaeum  reipsa 
docuerit  solvi  coniugii  vinculum  per  fornicationem  ,  quod 
ostendimus  aperte  falsum  esse  pluribus  argumentis.  Hac 
sublata  interpretatione  ,  omnis  contradictio  plane  evane- 
scit :  imo  una  prorsus  est  concorsque  sententia :  uxorem 
aliam  duci  numquam  posse  ,  priori  superstite. 

Sed  nec  desunt  validissima  argumenta  ex  intima  rei 
natura  petita ,  quae  ostendant  illam  adiectionem  ab  evan- 
gelio  Marci  esse  omnino  respuendam  ,  immo  et  repu- 
gnare  contextui.  Nam  Marci  si  contextum  introspiciamus , 
ex  ipso  Christi  scopo ,  qui  erat  discipulos  suos  privatim  , 
seu  in  domo  de  matrimonio  instituere,  illico  colligimus, 


cus  ordini  s.  Matthaei  non  adhaeret ;  pliira  illustrat  diversis  adiectis  circum- 
stantiis;  et  si  quae  oraittit,  non  pauca  etiam  iis  adiecit  quae  habet  Matthaeus. 
Ad  ordinem  quod  attinet,  alium  oranino  servat  Marcus  ab  eo,  quem  prose- 
cutus  est  Matthaeus  cap.  X.  XII,  et  XIII.  Insuper  plura  ilhistrat  s.  Marcus 
obscure  dicta  a  Matthaeo;  Ex.  gr.  ubi  refert  secessionem  Christi  in  desertum, 
addit:  Eratque  cum  bestiis  terrae.  Historiam  decollationis  loannis  fusius  re- 
fert  Marcus,  quam  Matthaeus.  Cap.  1. 9.  pro  domo  Petri ,  ut  scribit  Matthaeus  , 
Marcus  habet:  Domum  Simonis  et  Andreae  cum  lacobo  et  loanne.  In  historia 
paralytici  plenior  est  Marcus  quam  Matthaeus.  In  facto  de  spicis  intersemit  Marcus 
sub  Abiathar  principe  sacerdotum.  Alia  non  pauca  praeterraitto ,  ex  quibus 
patet  nullam  fere  ipsum  attingere  historiam  a  Matthaeo  relatam ,  quin  maiori 
circumstantiarum  apparatu  eam  repraesentet.  Tantum  abest,  ut  sit  Matthaei 
epitomator !  Sed  praeterea  haud  pauca  habet  Marcus  quorum  nuUum  vestigium 
occurrit  apud  Matthaeum ,  qualia  sunt  quae  refert  de  daemoniaco  I.  23.  de 
caeco  VIII.  22.depaupercula  vidua  mittente  quadrantem  in  gazophylacium  XII.41. 
de  apparitione  Christi  duobus  discipulis  euntibus  in  Emmaus  XVI.  12.  de  ascen- 
sione  Christi  in  caelum  XVI.  19.  deque  nonnullis  parabolis  a  Christo  prolatis. 
Ex  his  concludi  debet,  quod  ex  accessione  evangelii  Marci  historia  de  vita  et 
rebus  Christi  multo  iam  clarior  ac  dilucidior  facta  sit ,  multoque  auctior. 
Non  inde  tamen  inferendura  est  cum  Calvino,  Dodwello  ,  Lardnero  et  Michae- 
lis,  quod  Marcus  ne  viderit  quidem  Matthaei  evangelium.  Graecae  enim  dictio- 
nes ,  quae  in  utroque  evangelio  occurrunt ,  contrarium  plane  evincunt ,  et  plura 
quae  habet  communia  cum  Matthaeo  iisdera  fere  verbis  relata,  licet  interdum 
brevius  exponat  quae  fusius  Matthaeus  refert.  .     > 


224         LIB.   III.   SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.   MATR.  CHRIST. 

clausulam  illam  huc  pertrahi  non  posse.  In  hypothesi  enim 
adversariorum ,  manifestum  est,  quod  sua  responsione  lesus 
in  maiorem  adhuc  perpiexitatem  discipulos  suos  induxisset. 
Siquidem  ii  turbati  fuerunt  ex  responso  pharisaeis  dato  , 
praecipue  vero  ex  illa  generali  sententia  :  Quicumque  di- 
miserit  uxorem  suam  nisi  oh  formcationem ,  et  aliam  ( nulla 
addita  exceptione)  duxerit ,  moechatur ,  et  qui  dimissam  du- 
xerit  ( nulla  iterum  exceptione  addita )  moechatur ;  hinc 
iuxta  relationem  Marci  ,  Dominum  iterum  domi  interroga- 
runt  de  eodem,  lam  vero  si  Christus  clausulam,  quam  in 
hypothesi  voluisset  subintelligi  ,  non  expressisset,  nonne 
in  eadem  eos  obscuritate  ac  perplexitate  reliquisset?  Prae- 
terea,  si  ea  clausula  nisi  oh  fornicationem  insereretur  Marci 
textui ,  hic  exurgeret  sensus  :  «  Quicumque  dimiserit  uxo- 
rem  suam,  nisi  oh  fornicationem  ,  et  aliam  duxerit,  adul- 
terium  committit  super  eam  :  et  si  uxor  dimiserit  virum 
suum,  nisi  oh  fornicationem ,  et  alii  nupserit,  moechatur;» 
tunc  vero  Christi  verba  non  essent  declaratio,  prout  po- 
stulabatur  ,  sed  repetitio  verborum  apud  Matthaeum  ,  si 
excipias  quod  apud  Marcum  de  mulieribus  etiam  viros  suos 
dimittentibus  inserta  sit  mentio ,  de  qua  tamen  re  quaestio 
non  erat.  Adeoque  discipuli  ad  iteratam  suam  de  matri- 
monio  quaestionem  nuUum  declaratorium  responsum  retu- 
lissent.  Contra  vero  si  Christus  ,  omni  obscuritate  semota, 
quae  ex  adiecta  clausula  de  dimissione  oriri  poterat  circa 
dissolutionem  etiam  coniugii ,  aperte  ipsis  enunciavit  per- 
fectam  perpetuamque  indissolubilitatem  coniugii  in  quo- 
cumque  casu ,  nulla  exceptione  facta  ,  res  clara  evasit ;  et 
id  quidem  congruit  cum  Christi  agendi  ratione,  quoties 
maioris  claritatis  gratia  discipuli  ulteriorem  ab  eo  expli- 
cationem  sciscitabantur  (107).  Non  modo  igitur  subintel- 
ligenda  non  est  clausula  de  fornicatione  in  textu  Marci, 

(107)  Sic  Marc.  VII.  17.  IX.  22.,  perhibcDtur  discipiili  Christum  interro- 
gasse,  ct  utrobique  clarum   responsum  accepisse. 


CAP.  11.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  III.         225 

sed  eam  non  patitur  contextus  ,  neque  scopus  Christi  disci- 
pulos  alloquentis.  Et  haec  de  Marco. 

Ad  textum  vero  Lucae  XVI.  18.  quod  attinet ,  is  ita 
se  habet :  «  Omnis ,  qui  dimittit  uxorem  suam  ,  et  alteram 
ducit,  moechatur  ,  et  qui  dimissam  ducit,  moechatur.  » 
Haec  verba  clarissima  sunt ,  ac  divortiorum  patronos  pror- 
sus  perimunt.  Ast  hoc  ipso  technas  omnes  inquirunt  ad 
eorum  vim  eludendam.  Aiunt  enim  veluti  ex  abrupto  ea 
a  Luca  referri  absque  uUo  nexu  cum  antecedentibus  et 
consequentibus ,  quae  sunt  parabolae  de  villico  iniquita- 
tis  et  de  divite  epulone.  Item  concisam  nimis  eam  esse 
sententiam  ,  quae  propterea  per  textum  Matthaei  exponi 
debeat ,  apposita  clausula  de  fornicatione.  Denique  eam 
ad  nihil  inservire  in  quaestione  de  matrimonio  enar- 
randa  (108).  'i      /    ■  '     ' 

Verum  enimvero  id  perinde  est  ac  dare  manus  yi- 
ctas,  nec  ullam  esse  viam,  qua  se  expediant,  aperte  fateri . 
Itaque  frimo  falso  assumunt  hoc  Christi  efFatum  ,  prout 
a  Luca  refertur ,  nullo  nexu  cum  praecedentibus  con- 
iungi,  quum  potius  pateat  illud  optime  cum  praecedenti- 
bus  cohaerere ;  falsum  item  est  in  praecedentibus  nil  abud 
haberi,  praeter  parabolam  de  villico  iniquitatis  ;  post  illam 
enim  dixerat  Christus  .  «  Lex  et  prophetae ,  usque  ad  loan- 
nem:  ex  eo  regnum  Dei  evangelizatur ,  et  omnis  in  illud  vim 
facit.  Facilius  est  autem  coelum  et  terram  praeterire,  quam 
de  lege  unum  apicem  cadere ;  »  deinde  subdit :  Omnis  etc. 
Quaestio  itaque  discutienda  est  de  quanam  lege  heic  Chri- 
stus  mentionem  fecerit ,  de  cuius  implemento  ad  apicem 
usque  sermo  habetur.  Porro  nullum  dubium  heic  agi  de 
vinculi  coniugalis  perennitate,  adeoque  de  lege,  quae  eius- 
dem  vinculi  perennem  indissolubilitatem  constituit ,  ita  ut 
neque  in  casu  separationis  seu  dimissionis ,  ad  novas  nu- 

(108)  Ita  Hammondus  ,  Heumamius,  Pott;  Christian.  Marklin,  quorum 
omnium  sententias  ,  nec  non  Kuinoelii  copiose  refert  Roskovany  §.  94. 

""  15 


226  LIB.III.SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.   MATR.   CHRIST, 

ptias  transire  liceat.  Gum  vero  buiusmoJi  in  tota  mosaica 
oeconomia  nuspiam  appareat,  dicendum  est  aliam  esse  le- 
gem ,  ad  quam  hic  lesus  respexit ;  nimirum  illam ,  quam 
in  suo  cum  pharisaeis  colloquio  iisdem  in  memoriam  re- 
vocavit ,  et  ad  quam  matrimonia  suorum  fidelium  in  nova 
lege  conformari  voluit.  Ea  autem  habetur  Genes.  II.  24. 
in  illis  verbis  ab  Adam ,  Deo  inspirante  ,  prolatis:  «Propter 
hoc  dimittet  homo  patrem  suum,  et  matrem,  et  adhaerebit 
uxori  suae,  et  erunt  duo  in  carne  una.  »  Quibus  verbis 
lesus  Matth.  XIX.  6.  adiecit:  « Itaque  iam  non  sunt  duo , 
sed  una  caro.  Quod  ergo  Deus  coniunxit ,  homo  non  se- 
paret.  »  Haec  lex  illa  est  a  iudaeis ,  Mose  ipso  annuente 
ob  duritiam  cordis  eorum  ,  neglecta,  quam  lesus  ad  pri- 
stinam  integritatem  revocare  voluit. 

lam  vero ,  in  hypothesi  adversariorum  ,  qui  etiam  textui 
Lucae  inserere  ,  seu  potius  intrudere  vellent  illam  exce- 
ptionem ,  nisi  oh  fornicationem ,  ut  in  casu  adulterii  matri- 
monii  vinculum  abrumperetur ,  illud  quod  Christus  v.  17. 
pronunciavit :  «  Facilius  est  autem  caelum  et  terram  prae- 
terire,  quam  de  lege  unum  apicem  cadere  «  non  amplius 
subsisteret ;  nec  verba  lesu ,  quibus  apud  Matthaeum  pha- 
risaeos  ad  primaevam  matrimonii  institutionem  revocavit, 
verificarentur ,  nec  sensum  commodum  funderent.  Siquidem 
iuxta  adversarios  verba  Matth.  XIX.  4  seqq.  Non  legistis  etc. 
minime  significarent  oppositionem  inter  legem  primitivam 
matrimonii  et  aliam  posteriorem  ex  Moysis  conniventia  in- 
ductam.  Attamen  hanc  oppositionem  necessario  designare 
debent ,  cum  aperte  dixerit  Ghristus;  Ab  initio  non  fuit 
sic  ;  seu  matrimonium  prout  primitus  a  Deo  constitutum 
fuit,  indissolubile  extitit,  nec  nisi  serius  ex  Moysis  in- 
dulgentia  potuit  dissolvi  per  libellum  repudii  dandum ,  cum 
vir  in  uxore  repererit  foeditatem.  Dum  igitur  Ghristus  pro- 
fitetur  apud  Lucam  e  lege  ne  unum  quidem  apicem  cadere 
posse,   hoc  in  matrimonio  patefacit,  dum  de  eo  pronun- 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  III.        227 

ciat ,  tam  arctam  esse  debere  coniugalem  coniunctionem 
qualis  fuit  ab  initio ;  seu  antiquam  de  matrimonio  legem 
Genes.  11.  24.  expressam ,  in  regno  suo  ,  seu  in  eccle- 
sia  sua  ad  apicem  usque  adimpleri  debere,  facultate  qua- 
vis  a  Mose  concessa  dimittendi  uxorem  in  posterum  su- 
blata  (109). 

Ex  his  colligitur  non  modo  Christi  effatum  cum  ante- 
cedentibus  cohaerere,  verum  etiam  ita  cum  antecedenti- 
bus  connecti ,  ut  omnem  excludat  exceptionalis  clausulae 
locum ,  ac  proinde  in  quovis  eventu  coniugium  indissolu- 
bile  ex  Christi  sententia   permanere. 

lam  si  harmonice  textus  quos  expendimus  ex  Matth.  V. 
et  XIX.  MarciX.  etLuc.  XVI.  disponantur  et  coordinentur, 
hunc  iis  inesse  sensum  colligimus  ,  quem  verbis  ipsis  ef- 
feram ,  quibus  usus  est  cl.  Roskovkny ,  qui  egregiam  hac 
super  re  operam  navavit:  «  Vos,  pharisaei,  audistis,  ad 
divortium  non  aliud  esse  a  lege  Mosis  necessarium,  quam 
ut  maritus  dimissae  suae  uxori  scribat  libellum  repudii. 
Ego  vero  dico  vobis  Mosen  concessionem  hanc  nonnisi 
propter  duritiam  cordis  vestri  vobis  permisisse,  ab  ini- 
tio  autem  non  fuisse  sic.  Excepta  causa  fornicationis,  vir 
non  potest  suam  uxorem  dimittere ,  secus  reus  est  adul- 
terii,  quod  uxor  eius  post  dimissionem  suam  alteri  nu- 
bendo,  perpetrat.  Ex  causa  fornicationis  potest  uxor  di- 
mitti;  neque  in  casu  hoc  vir  uxorem  adulteram  repudians, 
adulterium  committere  censendus  est ,  si  uxor  eius  dimissa 
alteri  nubat.  Porro  dico  vobis :  uxores  a  viris  dimissas 
aliis  viris  nubere  non  posse,  nec  viros,  qui  dimittunt 
uxores  suas,  alias  ducere:  quia  in  hoc  casu  utrobique 
adulterium  committeretur.  Mea  de  vinculo  matrimonii  do- 

(t09)  Ita  rursum  Roskovany  op.  cit.  §.92.  Cf.  etiam  qnae  iianc  in  rem 
scribit  Esiius  Comment.  in  cap.  VII.  ad  Rom.  2.  ubi  quaerens  de  quanam  lege 
disserat  Apostolus  cum  ait  Mulierem  alligatam  esse  legi  quamdiu  vir  eius 
vivit,  ostendit  non  de  alia  lege  intelligi  posse  quani  de  ea  lege  coniugii  in- 
slituta  in  paradiso  Genes.  II.  qua  edictum  est :   ReUnquet  homo  etc. 


228  LIB.  m.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ctrina  est:  nec  virum  uxorem  suam  ,  nec  uxorem  virum 
suum  dimittere,  et  post  dimissionem  in  nova  vota  ma- 
trimonialia  transire  posse ,  quin  adulterii  rei  fiant ;  ab  ini- 
tio  enim  (quum  Deus  hominem  creasset)  masculum  et 
foeminam  fecisse  eos  et  dixisse  :  propter  hoc  relinquet 
homo  patrem ,  et  matrem,  et  adhaerebit  uxori  suae,  et  erunt 
duo  in  carne  una,  quod  ergo  Deus  coniunxit ,  homo  non 
separet  (110).» 

Ex  his  deprehendimus  num  vere  divortiorum  patroni 
affirmaverint  textui  huic  aut  inserendam,  aut  saltem  sub- 
intelligendam  clausulam  exceptionalem  de  fornicatione ; 
siquidem  perinde  id  foret,  ac  locum  perspicuum  per  ob- 
scurum  exponere ;  deinde  ut  vim  haberet  istorum  asser- 
tio,  deberet  supponi,  quod  falsum  esse  ostendimus,  nempe 
per  illam  clausulam,  Christum  in  casu  aduherii  coniu- 
gium  dissolvi  docuisse, 

§.  III. 

£adem  textuum  Matthaei  interpretatio  de  perpetua  coniugii  Christiani 
indissolubilitate  ex  Apostolo  Rom.  VII.  et  I.  Cor.  VII.  confirmatur. 

Scribens  Apostolus  ad  Romanos,  ut  ostenderet  iudaeis 
ad  religionem  christianam  conversis  per  Christi  mortem 
liberatos  fuisse  a  legis  servitute  ,  usus  est  similitudine 
seu  allegoria  coniugii ,  quod  tamdiu  insolutum  perdurat, 
quamdiu  coniuges  in  vivis  sunt,  solvitur  autem  per  mor- 
tem  alterutrius.  Sic  porro  scribit:  cap.  VII.  1-4.  «  An  igno- 
ratis ,  fratres  (scientibus  enim  legem  loquor) ,  quod  lex 
in  homine  dominatur  quanto  tempore  vivit?  Nam  quae 
sub  viro  est  mulier,  vivente  viro  alligata  est  legi ;  si  au- 
tem  mortuus  fuerit  vir  eius,  soluta  est  a  lege  viri.  Igi- 
tur  vivente  viro,  vocabitur   adultera,  si  fuerit  cum  alio 

(110)  Ibid.  §.  93. 


CAP.  II.  DE.  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  III.        229 

Yiro.  Si  autem  mortuus  fuerit  vir  eius ,  liberata  est  a  lege 
viri :  ut  non  sit  adultera  ,  si  fuerit  cum  alio  viro.»  Ex 
quibus  verbis ,  atque  ex  ipsa  similitudinis  ratione ,  con- 
cludunt  communi  fere  consensu  theologi  ac  interpretes 
catholici  omnimodam  indissolubilitatem  matrimonii  prae- 
dicari ,  secus  ac  visum  fuerit  inter  ipsos  catholicos  Era- 
smo  (111) ,  Caietano  (112)  ,  Catharino  (113) ,  nonnullisque 
allis,  praesertim  vero  neotericis  divortiorum  patronis  (114) . 
Nos  prioribus  assentimur ,  ea  tamen  ratione ,  quam  postea 
subiiciemus. 

Interim  animadvertimus  Apostolum  heic  non  videri  di- 
recte  loqui  de  lege  Christi ,  ut  aliqui  exponunt ,  siqui- 
dem  ex  parenthesi  (scientibus  enim  legem  loquor)  per- 
spicuum  est  Paulum  alloqui  iudaeos  conversos ,  et  quidem 
ex  notione ,  quam  in  iis  supponit ,  legis  mosaicae.  Quod 
magiselucet  ex  ipsa  similitudinis,  qua  utitur,  natura;  nam 
comparat  legem  mosaicam  viro,  qui  dominatur  uxori  quam- 
diu  vivit;  gentem  vero  iudaicam  uxori ,  quae  coniugio  de- 

(111)  Tnm  xviParaphras,  in  evangel.  Maiihaei.Opp.  ed.  Lug.  Batav.  1705. 
tom.  VII.  col.  97  seq.  Tum  in  Annotat.  in  epist  ad  Rom.  col.  595.  Tum  denique 
in  Annot.  in  epist.  ad  Cor.  cap.  VII.  col.  690  seqq. 

(112)  Comment.in  Matth.  cai\\.  X\X.  et  in  comment.  m  1.  Cor.  VII.  ubi 
scribit:  «  Mirari  se  summopere,  quod  torrens  Doctorum  viro  licentiam  denuo 
ducendi  (uxorem)  abiudicaverit ,  cum  le.sus  causam  fornicationis  clare  exce- 
perit.  » 

(113)  Opusc.  De  matrimonio  quaest.  uU.  Annotat.  cont.  Caiet.  lib.  V.  in 
fme.  Ubi  inter  cetera  liaec  habet:  «  Nec  ex  evangelio,  nec  ex  Apostolo  posse 
coliigi,  non  licere  in  causa  fornicationis  aliud  inire  matrimonium,  quod  tamen 
cum  varils  canonibus  ecclesiae  sit  prohibitum,  fieri  non  debet  nisi  accedente 
iudicio  et  auctoritate  ecclesiae;  id  autera  soli  viro ,  non  uxori  licitum  esse, 
ita,  ut  solvatur  vinculum  ex  parte  viri  propter  adulterium  uxoris,  non  solva- 
tur  vero  ex  parte  uxoris  quae  sine  spe  secundi  coniugii  debet  remanere.  >» 
Porro  Caietanus  el  Catharinus  opinionem  suam  ecclesiae  iudicio  subiecerunt; 
scripserunt  autem  ambo  ante  defmitionem  conc.  tridentini  sess.  XXIV.  can.  VII. 
Nam  Caietanus  extremum  diem  clausit  an.  1554.  adeoque  19.  an.  citius  quam 
habita  fuerit  iila  sessio.  Catliarinus  vero  raortuus  est  an .  1553.  nempe  decennio 
ante  eiusmodi  sessionem ,  quae  an.  156:J.  habita  est.  Caietanus  enim  expresse 
ait  in  cap.  XIX.  Matth.  pag.  40.  «  Salva  semper  ecclesiae  delinitione,  quae  ha- 
ctenus  non  apparet.» 

(114)  Cf.  Estium  Cojjmew^  in  hunc  loc.    .  .    ..,  .      ...     ; 


230  LIB.  III.  SECT.   ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.   CHRIST, 

vincitur  vivente  viro  cui  subiecta  est,  eoque  mortuo,  omni 
vinculo  solvitur ;  ita  nimirum  per  mortem  Christi  iudaica 
gens  liberata  est  a  legis  mosaicae  iugo.  Animadvertimus 
praeterea  hoc  in  loco  sermonem  esse  de  matrimonio,  quod 
consummatum  vocant,  ut  patet  tum  ex  gr.  \oce  VTrav^^ct;, 
qua  significatur  quodamraodo  concubitus,  tum  ex  eo  quod 
sequitur :  si  fuerit  cum  alio  viro, 

Quibus  positis,  dubium  non  est,  quin  Apostolus  verbis 
allatis  significare  intenderit,  non  disrumpi  matrimonii  con- 
summati  vinculum,  adeoque  haud  posse  uxorem  ad  alias, 
supposito  etiam  adulterii  flagitio,  transire  nuptias,  donec 
vir  eius  vixerit,  ad  eum  modum,  quo  iudaei  non  potue- 
runt  se  a  legis  servitute  eximere  ,  quamdiu  per  mortem 
Christi  illa  non  fuisset  abolita ,  non  obstantibus  tot  eorum 
praevaricationibus .  Quemadmodum  igitur  non  poterant  iu- 
daei  a  lege  veteri  emancipari  nisi  per  Christi  mortem  , 
sic  uxor  numquam  poterit  a  coniugii  sui  vinculo  liberari 
nisi  per  mariti  obitum.  Siquidem  in  hoc  praecise  consi- 
stit  totius  comparationis  vis  et  scopus ,  seu  ut  vocant , 
comparatiotiis  punctum.  lam  vero  si  exceptionem  aliquam, 
saltem  fornicationis  aut  aduherii,  voluerimus  in  hunc  tex- 
tum  intrudere ,  aut  in  eo  subintelligere ,  tota  pessumda- 
retur  Apostoli  similitudo,  imo  falsa  evaderet,  ut  per  se  patet. 

Verumtamen  in  lege  mosaica,  regerunt  adversarii  ,  per 
libellum  repudii  poterat  dissolvi  coniugium ,  et  ad  hanc 
legem  alludit  Apostolus ;  eius  igitur  mens  est ,  ex  regula 
quidem  non  dissolvi  coniugium  nisi  morte,  posse  vero  in 
casu  exceptionali,  interveniente  scilicet  adulterio.  Ast  prae- 
terquam  quod,  uti  ostendimus,  Moyses  non  ob  causam  for- 
nicationis  seu  adulterii  libellum  repudii  dari  permiserit , 
sed  alias  ob  causas  sive  physicas  sive  morales ,  propter 
quas  uxor  gratiam  apud  virum  non  inveniret,  Apostolus 
heic  spectat  quod  lex  per  se  postulat,  non  autem  quod  ex 
concessione  liceret,  illa  vero  lex  ad  quam  respicit  ea  ost, 


CAi».  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  III.        231 

quae  habetur  Genes.  II.  24.  «Relinquet  homo  patrem  suum , 
et  matrem  et  adhaerebit  uxori  suae,  et  erunt  duo  in  carne 
una.))His  autem  verbis  significatam  esse  indissolubilitatis 
legem  docet  Christus  Matth.  XIX,  dum  ex  iis  infert:  «Quod 
ergo  Deus  coniunxit,  homo  non  separet.»ld  vero  quod 
de  lege  repudii  Moyses  statuit,  ostendit  permittentis  fuisse, 
non  approbantis,  et  quidem  ad  duritiam  cordis  eorum, 
quibus  lex  illa  data  fuit ,  salva  tamen  lege  primordiali , 
quam  Deus  per  dispensationem  non  abrogavit.  Hoc  ipsum 
igitur  Paulus  etiam  significat,  dum  praefatus  se  legem 
scientibus  loqui,  affirmat  mulierem  viro  suo,  dum  is  vivit, 
obligatam  manere,  nec  nisi  eius  morte  solvi  a  lege  viri  (115) . 
Nisi  enim  id  admittatur,  uti  iam  diximus,  nulla  foret  eius 
comparatio;  quod  sine  Apostoli  iniuria  dici  nequit. 

Quapropter ,  etsi  daremus  Apostolum  directe  ad  con- 
iugia  alluderc,  quae  penes  iudaeos  celebrabantur ,  dici- 
mus  tamen  eum  loqui  de  iis  iuxta  legem  primitivam  omni- 
modae  indissolubilitatis,  prout  a  Christo  lex  ea  fuit  et 
declarata  et  confirmata ,  adeoque  Apostolum  allocutum 
fuisse  fideles  ex  iudaismo  conversos ,  similitudine  petita 
ex  notione,  quam  de  matrimonio  habebant  tum  ex  lege, 
tum  ex  Christo,  ut  ostenderet  legem  ritualem  ac  iudicia- 
lem  mosaicam  morte  Christi  cessasse. 

Haec  vero  confirmantur ,  si  ralio  habeatur  chronologiae , 
qua  constat,  epistolam  ad  romanos  ab  Apostolo  scriptam 
fuisse  plures  annos  postquam  Marcus  in  romanorum  gra- 
tiam  suum  exaraverat  evangelium,  in  quo  ex  Petri  prae- 
dicatione  retulerat  Christi  doctrinam  de  perfecta  coniugii 
indissolubilitate  (116).  Cum  proinde  iudaei  fideles  iamdiu 

(115)  Cf.  Estium  Comment.  in  epist.  ad  Rom.  VJI.  1  seqq. 

(1 16)  Nam  s.  PetnisRomam  venit  an.  n.Claii(lii,-nempe  aerae  vulgarisXLII. 
vel  ad  summtim  an.  III.  Claudii ,  aerae  vulgaris  XLIII.  Marcus  vero  eum  comi- 
tatus  in  Urbe  evangelium  suum  scripsit  antequam  Alexandriam  a  Petro  milte- 
retur  ante  obitum  Agrippae ,  sciiicet  vel  postremis  juensibus  anni  acrae  vulga- 
risXLII.vel  ante  ujedium  anni  insequentis  XLIII.  Cf.  Patrilium  De  evangelm. 


232  LIB.III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRISt. 

imbuti  essent,  atque  instituti  in  doctrina  Christi  de  vinculi 
coniugalis  perpetuitate,  ac  lege  primitiva  circa  eamdem 
coniugii  indissolubilitatem  ,  non  alio  sensu  ea  compa- 
ratione  uti  poterat  Apostolus  ad  eos  scribens.  Rursum: 
biennio  antequam  ad  romanos  Paulus  suam  daret  episto- 
lam,  praemiserat  priorem  quam  ad  corinthios  scripse- 
rat  (117).  Porro,  ut  mox  ostendemus,  in  hac  perpetuam 
adstruxerat  vinculi  coniugalis  lirmitatem.  Praeterea  Chri- 
sti  de  primitiva  lege,  deque  indissolubilitate  doctrina  nota 
erat  romanis  ex  evangelio  Lucae,  in  quo,  ut  ostendimus, 
diserte  doctrina  Salvatoris  de  perpetua  atque  absoluta  con- 
iugii  indissolubilitate  refertur,  quod  quidem  evangelium 
in  Achaia  scriptis  consignatum  est,  priusquam  Apostolus 
suam  dederit  ad  romanos  epistolam  (118).  Ad  hoc  autem 
evangelium  iuxta  veteres  Paulus  appellat  (119);  adeoque 
iuxta  huius  evangelii  doctrinam  circa  coniugium  locutum 
eum  fuisse  ad  romanos  dicendum  est. 

Ex  his  iam  praeocupatae  sunt  difficultates ,  quibus  Era- 
smus ,  Caietanus ,  Catharinus  inter  catholicos  permoti  pu- 
tarunt  nullam  esse  vim  propositi  argumenti.  Etenim  aiunt 
Apostolum  locutum  ad  mentem  legis  mosaicae,  in  qua 
tamen  abmittebantur  divortia;  Apostolum  praeterea  dixisse: 


Friburgi  Brisgov.  185.3.  lib.  I.  cap.  H.  q.  2.  Paulus  vero  epistolam  scripsit  ad  Ro- 
manos  ex  Cenchreis  an.  aerae  vulgaris  LVII.  Cf.  Tirinum  in  Ciironico,  seu  post 
secundam  suam  iu  Asiam  peregrinationem.  Cf.  William  Paley  La  veriU  de 
VMstoire  de  s.Paul  prouveepar  la  comparaison  dcs  epiires.  Trad.  de  rangl. 
Paris.  1821.  ch.  II.  EpUre  aux  romains,  n.  2. 

(117)  Cf.  Estium  in  argumento  quod  praemisit  huic  epistolae,  nec  non  aa. 
cit.  praesertim  Paley,  Prdmiere  epitre  aux  corinthiens ,  n.  10  seqq. 

(118)  Uti  diserte  testantur  Nazianz.Carm.XXXIlI.  et  Hieronymus  comment. 
in  Matth.  adeoque  circa  an.  LIV.  aerae  christ.  aut  etiam,  ut  aliis  placet,  scripsit 
Lucas  Evangelium  suum  in  Asia  Min.  circa  an.  aerae  vulgar.  XLVIII.  ac  proinde 
longe  antequam  Paulus  scripserit  epistolam  ad  rom.  quae  in  Cenchreis  exarata 
fuitcirca  an.LVlI.Cf. Paley /iayen/^cfe  Vhistoire  de  s.  Paule,c.U.P&r\s,  1821. 

(119)  Ita  s.  Hieronymus  De  viris  illustr.  c.  7.  Item  epist.  ad  Paulinum  n.  8. 
s.  Ambrosius  in  Luc.  lib.  I.  §.  11.  Origenes  in  Luc.  Hora.  I.  Euseb.  lib.  III.  c.  4. 
Chrysost.  Hom.  I.  in  Acta.  Hom.  X.  in  II.  Timoth. 


CAP.II.de  INDISS  .  MATR .  IN  CAtS .  ADULT .  ART .  Ill .  S 3 3 

Quae  suh  viro  est  muUer,  non  autem  simpliciter  uxor ,  quo 
innuit  se  de  ea  loqui,  quae  nondum  est  a  marito  repu- 
diata;  tum  videri  Apostolum  unice  contendere  vinculum 
non  durare  post  mortem ,  non  autem  illud  usque  ad  mor- 
tem  permanere,  ac  denique  similitudinem  haud  necesse 
esse  ut  in  omnibus  conveniat  (120). 

At  vero,  non  ad  mentem  legis  mosaicae,  sed  iuxta 
legem  primitivam  Apostolum  esse  locutum  ex  dictis  ma~ 
nifestum  est.  Per  muUerem  autem  ab  Apostolo  significatam 
esse  vere  uxorem  seu  uxoratam  liquet  ex  eius  verbis :  Igitur 
vocahitur  ahuUera  si  fuerit  cum  aUo  viro;  si  aduUera,  ergo 
coniugio  vincta.  Sic  pariter  manifestum  est  ex  Apostoli  scopo 
ostendendi ,  vinculum  coniugii  permanere  reipsa  usque  ad 
mortem,  prout  permansit  lex  mosaica  usque  ad  mortem 
Christi,  nec  nisi  per  mortem  solvi  (121).  Quod  vero  addi- 
tur  de  similitudine,  utique  necesse  non  est  ut  in  omnibus 
similia  conveniant ,  ast  opus  est ,  ut  similitudo  apprime  con- 
veniat  in  eo  in  quo  consistit  punctum,  ut  aiunt,  com- 
parationis,  atque  ex  quo  tota  pendet  argumenti  vis  et 
ratio  ob  quam  comparatio  instituitur  (122). 

(120)  Ita  fere  Erasmus  in  Annotat.  ad  v.  I.  cap.  VIl.  epist.  ad  rom.  Opp. 
ed.  Lugdun.  Batav.  1705.  tom.  VI.  pag.  595.  Et  post  eum  Caietanus  Comment. 
in  epist.  ad  rom.  in  hunc  loc.  ubi  contendit  Apostolum  locutum  esse  De  statu, 
ita  ut  sensus  sit:  quamdiu  status  coniugalis  permanet,  seu  quamdiu  mulier 
est  in  statu  coniugali,  et  non  est  repudiata,  aut  mortuus  non  fuerit  vir  eius, 
tenetur  lege  coniugii.  Ambrosius  Catharinus  in  Annot.  in  annotationes  card.  Ca- 
ietani  id  ipsum  adstruit. 

(121)  Pront  testatur  idem  Apostolus  ad  Hebr.  cap.  IX.  16.  «Ubi  testamentum 
est,  mors  necesse  est  intercedat  testatoris.» 

(122)  Cf.  Bellarm.  cap.  XVI.  n.  28  seqq.  Atque  heic  placet  afferre  para- 
phrasim  quam  exhibet  ipse  Erasmus  huius  paulini  textus  ,  quae  ita  sehabel: 
«Necenim  aliud  servandum  est  in  legis  obligatione,  quam  in  obligatione  mu- 
lieris  viro  iunctae  lex  ipsa  iubet  servari.  Siquidem  mulier  viro  nupta ,  et  mari- 
tali  subiecta  dominio,  tantisper  obligata  est  viro,  quoad  vixerit  vir.  Is  simul 
atque  mortuus  fuerit ,  eximitur  uxor  ab  eius  matrimonii  vinculo ,  suique  iuris 
fit  illico  ab  obitu  mariti  prioris.  Proinde  si  vivo  marito,  iu  cuius  ius  semel 
venit ,  tentet  alteri  nubere ,  adultera  censebitur  ,  quae  reliquerit  eum  virum , 
a  quo  sola  morte  liberari  poterat.  Contra,  si  expectet  obitum  mariti  desinit 


234         LIB.  111.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Reliqua  missa  facio,  quum  Lutherus,  Calvinus,  Chem- 
nitius  nihil  novi  addiderint;  ac  Yelle  clausulam  huc  in- 
ferre  de  exceptione  fornicationis  esset  vim  facere  Apostoli 
textui.  Idem  dic  de  aliis  plus  minus  contortis  recentiorum 
paulini  textus  interpretationibus ,  quae  omnes  a  Pauli 
mente  aperte  abludunt  (123). 

Itaque  ut  accedamus  ad  alteram  Pauli  epistolam ,  quae 
est  I.  ad  Cor.  VII.  duo  sese  offerunt  textus  ad  rem  no- 
stram,  quibus  proprietas  indissolubilitatis  absolutae  aperte 
adstruitur.  Alter  est  vv.  10.  et  11.  ubi  Apostolus  scribit: 
«lis  autem,  qui  matrimonio  iuncti  sunt,  praecipio  non 
ego,  sed  Dominus:  uxorem  a  viro  non  discedere.  Quod 
si  discesserit ,  manere  innuptam ,  aut  viro  suo  reconciliari.» 
Alter  vero  est  v.  39.  «Mulier  alligata  est  legi  quanto  tem- 
pore  vir  eius  vivit;  quod  si  dormierit  vir  eius,  liberata 
est:  cui  vult  nubat:  tantum  in  Domino.» 

Ad  horum  textuum  intelligentiam ,  atque  ad  evincen- 
dam  ex  iis  plenam  seu  perpetuam  connubii  christiani  in- 
dissolubilitatem ,  iuverit  et  hic  nonnulla  praemittere.  Haec 
autem  sunt ;  primo,  quod  Apostolus  hoc  in  capite  data  opera , 
agat  de  matrimonio  eiusque  legibus ,  non  autem  solum  obi- 
ter  ac  incidenter ;  secundo ,  quod  respondeat  variis  dubiis 
seu  quaestionibus  per  epistolam  a  corinthiis  ipsi  propo- 

illi  esse  obstricta,  sibiqueiam  reddita,  ius  Imbet  atteri  viro,  cui  volet,  nubendi 
Neque  enim  ut  ius  herile  transit  ad  haeredera,  et  servus  morte  beri  non  mutat 
statum ,  sed  dominum ,  ita  mariti  ius  in  uxorem ,  transit  ad  alium,  sed  ultra  ipsius 
vitam  non  porrigitur.  Quod  si  maritus  esset  immortalis ,  semper  maneret  obligata 
mulier.  «  Non  poterat  Erasmus  clarioribus  verbis  Apostoli  mentem  exponere.  Opp. 
ed  cit.  tom.  Vll.  p.  797  seq. 

(123)  Talis  inter  ceteras  est  illa  I.  loseph.  Batz,  qui  contendit  synonimas  esse 
duas  sententias:  Mulier  marito  fidelitate  coniugali  obstricia  est ,  quoad  illa 
vivit,  et  haec  mulier  fidelis  m^rito  esse  debet ,  donec  is  illiMS  maritus  est. 
In  op.  Germ.  Harmonia  de  nova  in  Bavaria  lege  circa  dissolut.  matrim. 
cum  Bibliis  et  tradit.  Bambergae  1829.  pag.  80.  et  D.  Socher,  qni  vuit  Paulum 
de  raatrimonio  ex  professo  non  agere ,  atque  eius  comparationem  valere  sive 
agatur  de  uxore,  vivente  marito  priore,  sive  de  ducta  ab  altero  marito  post 
repudium.  In  op.  German.  De  separatione  matrimonii  in  staiibus  cathoL 
Landshut  1822.  pag.  71  seqq. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  III.        2^ 

sitis;  tertto,  has  quaestiones  ad  sex  revocari ,  num  sci- 
licet  christiano  homini  liceat  matrimonii  usus;  an  innu- 
ptis  et  viduis  expediat  nubere ;  an  liceat  divortium ;  num 
etiam  insolubile  sit  fidelis  cum  infideli  coniugium ;  quid 
de  virginitate  sentiendum  ;  demum  an  viduis  liceat  ite- 
rum  nubere  (124).  ■ 

lam  vero ,  ceteris  omissis ,  quae  ad  praesens  argu- 
mentum  non  faciunt,  nos  hic  insistimus  solutionibus,  quas 
Apostolus  praebet  ad  tertiam  et  sextam  quaestionem.  Ad 
quaestionem  igitur ,  utrum  liceat  divortium  inter  fideles, 
respondit  Apostolus  vv.  10.  et  11.  ex  doctrina  Christi 
non  esse  divortium  faciendum  sive  a  marito  sive  ab  uxore; 
nam  par  utriusque  est  ius  ,  adeo  ut  nec  maritus  ab  uxore, 
nec  uxor  a  marito  discedere  debeat  nisi  oh  forntcationem; 
quod  si  ob  fornicationem  aut  aliam  causam  uxor  separata 
fuerit  a  viro  suo  aut  maneat  caelebs ,  aut  viro  suo  recon- 
cilietur,  perinde  ac  maritus  separatus  ab  uxore.  Adeo- 
que  declarat  insolubile  prorsus  usque  ad  alterutrius  mor- 
tem  permanere  inter  christianos  coniugii  vinculum.  Idipsum 
inculcat  in  solutione  sexti  dubii ,  dum  v.  39.  declarat  mu- 
lierem,  quamdiu  in  vivis  eius  maritus  est,  vinctam  esse 
per  legem  coniugii,  ita  ut  a  viro  discedere  non  possit,  et 
alteri  nubere ,  non  secus  ac  vir ,  qui  non  potest  discedere 
ab  uxore  sua  vivente  ac  alteram  ducere.  Adeoque  inso- 
lubile  edicit  quocumque  in  casu  christianorum  coniugium 
utroque  coniuge  vivente. 

Ex  his  praeterea  constat  adhuc  clarius  quo  sensu  clau- 
sula,  quae  penes  Matthaeum  legitur,  de  exceptione  for- 
nicationis,  intelligi  debeat;  nempe  de  sola  quoad  torum 
et  habitationem  separatione  seu  de  discessione ,  nullo  vero 
modo  de  vinculi  ipsius  dissolutione.  Alioquin  Apostolus 
numquam  generalem  illam  protulisset  sententiam  :  mulier 

(124)  Cf.  Bernard.  a  Piconioin  analysi  ad  cap.  VII.  (.  ad  Corinth 


236         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

alltgata  est  legi,  quanto  tempore  vir  eius  vivit;  neque  prae- 
cepisset  ex  Christi  mente  in  casu  discessus  seu  separa- 
tionis ,  mulierem  dehere  manere  innuptam  aut  viro  suo  re- 
conciliari.  Nam  in  sensu  adversariorum ,  posset  in  discessu 
propter  fornicationem  seu  adulterium ,  utpote  vinculo  so- 
luta  ,  alteri  nubere ,  atque  idcirco  falsa  redderetur  Apo- 
stoli  sententia  (12o). 

Quae  ad  infirmandam  hanc  doctrinam  affcrunt  adver- 
sarii  seu  divortiorum  patroni  levia  omnino  sunt ,  vimque 
inferunt  luculentis  adeo  Apostoli  verbis.  Erasmus  in  sua 
paraphrasi  ita  enarrat  hos  textus ,  ut  in  alienum  plane  sen- 
sum  eos  pertrahat.  Nam  eo  rem  deducit ,  ut  ex  mente  Pauli, 
non  qualibet  ex  causa ,  sed  causa  tantum  fornicationis 
liceat  divortium  fieri ,  qua  non  interveniente ,  si  separatio 
contigerit  inter  coniuges  ,  non  debet  amittere  uxor  spem 
reconciliationis  cum  marito  a  quo  discessit  (126).  In  pro- 
lixa  autem  quam  attexuit  annotatione  in  hunc  locum  idem 
auctor,  totus  in  eo  est  ut  hanc  interpretationem  suadeat, 
imo   et  persuadeat. 

Idem  egit  card.  Caietanus  (127) ;  ct  post  eum  Ambro- 
sius   Catharinus   (128).  Verum  isti  omnes    cum   scripse- 


(135)  Cf.  Estiiim  in  Comm.  in  hunc  loc.  ubi  fuse  arguracntum  istud  ex- 
pendit,  ac  in  tota  sua   luce  collocat  Apostoli  mentem 

(126)  Tom.  VI.  iu  nota  42.  col.  692.  ubi  inter  cctora  scribit:  «  Est  autem 
Paulo  peculiare  niliil  non  torquere  ad  evangclii  ncgotium,  pia  christianaque 
V af rit le,  dum  in  omnia  se  vertit,  ut  omnes  Christo  lucrifaciat...  Opinor  hanc 
esse  praecipuam  clavem  ad  intelligendam  mysticam  scripturam ,  dispicere  quid 
agat  is  qui  loquitur ,  praesertim  in  Paulo,  qui  lubricus  est  in  disputando,  nunc 
huc  se  proripiens  nunc  illuc.  »  Col.  100  seq.  En  cuius  indolis  esset  liberior 
hic  vir, 

(127)  Coniment.  in  l.  ep.  ad  Cor.  in  hunc  loc.  ubi  repelit  quod  alias 
docuerat,  Apostolum  loqui  secundum  regulam  generalem,  cui  non  adversatur 
exceptio  aliqua.  Haec  autem  exceptio  iuxta  cumdem  est  causa  fornicationis , 
qua  disiungifur  vinculum  coniugale.  Ed.   Lugd.   1639.  Opp.  tom.  V.  pag.  109. 

(128)  In  op.  cui.  tit.  Annotationes  in  comment.  Caietani  denuomulto  lo- 
cupietiores  et  castigatiores  additae.  hugd.  1542.  in  8.  ^nwo^.  ult.  libri  V. 
p.  500  seqq.  Quamquam  hoc  in  opere  Catharinus  iugiter  et  acriter  vellicet 
Caietanum  ob  singulares    atque  interdum  temerarias  et  erroneas  sententias  in 


CAP,  11.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ARX.  III.         ^37 

rint  ante  absolutum  concilium  tridentinum  ,  ac  sua  scripta 
subiecerint  ecclesiae  iudicio ,  venia  digni  aliqua  sunt  in 
hac  tuenda  doctrina.  Ast  non  ita  dicendum  est  de  iis  , 
qui  postremis  hisce  temporibus  connisi  sunt  eamdem  tueri 
sententiam,  post  editum  canonem  VII.  sess.  XXIV.  istius 
concilii ,  quique  eludere  sategerunt  argumentum ,  quod  ex 
his  Apostoli  textibus  habetur  ad  omnimodam  constituendam 
coniugii  perpetuamque  indissolubilitatem ,  cuiusmodi  sunt 
I.  A.  Braun  moguntinus  (129) ;  Eusebius  Amort  (130) ;  deinde 
vero  Ant.  Frenzel  (131)  ;  lo.  los.  Batz  (132).  Sed  neque  isti 
novi  quidpiam  proferunt,  dum  et  in  his  textibus  pauli- 
nis  contendunt  subintelligendam  clausulam  exceptionalem 
de  formcatione ,  atque  aiunt  Apostolum  non  de  praecepto, 
sed  de  consilio  accipi  debere ,  dum  scribit  uxorem  manere 
innuptam,  aut  non  disserere  de  absoluta  et  perpetua  in- 
dissolubilitate ;  aut  denique  mentem  Apostoli  esse ,  corin- 
thios  docere  vinculum  coniugale  cum  morte  cessare;  seu 
ex  communi  regula  esse  indissolubile,  a  qua  tamen  ex- 
ceptio  locum  habeat;  vv.  autem  39.  40.  non  proprie  et 
expresse  Apostolum  loqui  de  iure  divortii ,  verum  eo  so- 
lum  respicere,  num  melius  sit  nubere,  an  sineuxore  per- 
manere. 

Hae  porro  expositiones  quam  contortae  atque  violen- 
tae  sint,  facile  ab  unoquoque  cognosci  poterit,  quin  eas 

quas  cardinalis  in  suis  commentariis  in  lib.  N.  T.  illapsus  est,  in  liac  taraen 
sentenlia  de  solutione  vinculi  coniugalis  propter  adulterium,  eidera  assentitur, 
eanique  dum  defendit,  iisdem  plane  argumentis  utitur,  quibus  hac  in  re  usus 
fuerat  Erasmus,  ut  ex  eorum  collatione  planugi  fit. 

(129)  In  Dissert.supercan.  Yll.trid.  sess.  XXlY.Demalrmonio.Utrum 
matrimonii  vinculum  et  in  casu  adulierii  alterius  coniugum  iure  divino , 
an  solum  iure  ecclesiastico  insolubiie  sit.  1787.  ac  recusa  Dusseldorfii  a  A.  los. 
Binterim  1847.  qui  eum  refellit. 

(1.30)  Demonstratio  criiica  religionis  eatholicae.Ycnet.  1744.  fol.  part.  1. 
q.  15.  pag.  79  seqq. 

(131)  Diss.  Num  dogma  caiholicum  siimatrimonii  vinculum  inter  vi- 
vos  coniuges  nullo  in  casu  solvipossit  ?.  edidit.  D.  Derezer  Uratislaviae  1818. 

(132)  Op.  et  loc.  cit. 


238         LIB.   III.   SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

singillatim  persequamur.  Supponunt  enim  Apostolum  aut 
ignorasse ,  aut  e  mente  ei  excidisse  clausulam  a  Christo 
de  fornicatione  appositam  ad  solvendum  coniugium.  At 
vero  Paulus  non  aliud  sibi  suis  in  epistolis  proposuit , 
quam  germanum  sensum  nobis  exhibere  eiusdem  clausu- 
lae,  quam  utique  prae  oculis  habebat  dum  haec  scripsit; 
nempe  significare  voluit  clausulam  illam  unice  spectare 
ad  temporaneam  dissolutionem  quam  nos  dicimus  quoad 
solum  torum  et  habitationem  ,  non  autem  ,  quemadmodum 
pro  certo  assumunt  adversarii,  ad  dissolutionem  vinculi. 
Alioquin,  ne  obscuritatem  ingereret,  debuisset  expressam 
illius  mentionem  facere ,  ac  declarare  hoc  in  casu  con- 
iugium  solvi,  prout  declaravit  solvi  in  hypothesi  de  infi- 
deli  discedente  a  coniuge  fideli ,  aut  renuente  cum  eo  pa- 
cifice  vivere,  et  sine  contumelia  Creatoris,  prout  a  rom. 
pontificibus  expositum  est  (133). 

Locutum  vero  esse  Apostolum  de  consilio,  non  autem  de 
praecepto ,  non  modo  gratis  adversarii  affirmant ,  quin 
ullam  adducant  probationem,  verum  aperte  id  repugnat 
eiusdem  verbis:  c(  lis  autem,  qui  matrimonio  iuncti  sunt, 
praecipio  non  ego,  sed  Dominus,  uxorem  a  viro  non  di- 
scedere ,  quod  si  discessernt ,  manere  innuptam.)) 

Sic ,  quod  addunt ,  Apostolum  non  de  perpetua  indis- 
solubilitate  disserere ,  aeque  pugnat  cum  eiusdem  verbis, 
et  cum  generali  illa  sententia  v.  39.  «  Mulier  alligata 
est  legi    (coniugii)  quanto   tempore  vir  eius  vivit.» 

Nulla  autem   erat  necessitas  Apostolo  docendi  corin- 

(13.3)  Atque  hic  me  cohibere  non  possum,  quin  improbem  1.  P.  lacobuiu 
impugnatorem  Braunii  dum  in  op.  Indissolubilitas  vinculi  matrimoniolis 
Moguntiae  1788.  pag.  68.  inficiatur  iuxta  Apostolum  dissolvi  matrimonium  iu 
intidelitate  contractum  per  conversionem  alterius  coniugis,  et  discessum  infide- 
lis  a  fideli,  respuens  canonem  Si  infidelis  Innocentii  III.  utpote  a  Gratiano  de- 
cepti;  et  contra  aggerem  contrarie  sentientium  opponit  Marcum,  Liicani,  Pau- 
lum,  Hieronymum,  et  Augustimim  adiiciens:  atque  hi  mihi  sufftciunt.  Ast 
lioc  videtur  nimis  ac  temere  dictum.  Cf.  quae  b«c  de  argumento  scripsi  in  tract. 
De  matrim.  cap.  II.  prop.  II. 


CAP.  II.  DE  INDISS.  MATR.  IN  CAUS.  ADULT.  ART.  III.       239 

thios  vinculum  coniugale  cum  morte  cessare ;  ecquis  enim 
inter  corinthios  hoc  ignorabat? 

Denique  ea  quae  habentur  vv.  39.  40.  utrumque  re- 
spiciunt ,  tum  ius  divortii ,  non  quidem  quatenus  hoc  lo- 
cum  habere  posset  post  mortem,  sed  quatenus  ante  mor- 
tem  eiusmodi  ius  inter  christianos  nullum  existit ;  tum 
consilium  permanendi  in  viduitate  praebet,  potius  quam 
novis  se  nuptiis  implicandi. 

Biblicam  igitur  doctrinam  eo  spectare,  ut  neque  in  casu 
adulterii  inter  christianos  dissolvi  possitconiugii  vinculum, 
quod  sola  morte  dirimitur  ex  hactenus  dictis  manifestum 
fit.  Atque  ut  quae  fusiori  calamo  exposita  sunt ,  paucis 
coiitrahamus  ,  patet  ex  dictis  totam  difficuhatem  versari 
circa  intelligentiam  duorum  textuum Matth .  V.  32.  etXIX.  9. 
ob  interiectam  clausulam  :  excepta  fornicattonis  causa , 
nisi  oh  fornicationem :  quae  quidem  clausula  tum  ad  sim- 
plicem  dimissionem,  tum  ad  dissolutionem  etiam  coniugii 
referri  posse  videtur.  At  si  prae  oculis  habeamus  Chri- 
sti  mentem  abolendi  libelli  repudii,  atque  revocandi  con- 
iugii  inter  fideles  suos  ad  primaevam  institutionem ;  si 
attente  spectemus  verborum  contextum ;  si  pensemus  in- 
commoda,  quae  provenirent  ex  eorum  interpretatione,  qui 
illam  pertrahere  vellent  ad  divortium  perfectum ,  adeo  ut 
in  causa  fornicationis ,  non  modo  liceret  ream  uxorem  di- 
mittere ,  sed  etiam  aliam  ducere ,  dimissaeque  Hceret  al- 
teri  nubere ;  si  omnia  haec  rite  perpendantur ,  omnia 
suadent ,  ac  vero  etiam  persuadent  ad  solam  dimissionem, 
clausulam  illam  esse  coercendam,  j        - 

Haec  autem  mirum  in  modum  confirmantur  ac  lucem 
accipiunt  ex  collatione  praedictorum  textuum  cum  iis,quae 
Christus  privatim  discipulis  suis  ipsum  eadem  de  re  inter- 
rogantibus  cum  essent  in  domo  apud  Marcum  X.  ubi  lo- 
quens  de  vinculi  indissolubilitate  nuUam  exceptionem  po- 
suit.  Confirmantur  etiam  ex  iis,  quae  habentur  apud  Lucam 


240       LIB.   III.   SECT.   ALTERl.  DE  INDISS.   MATR.  CHRIST. 

cap.  XVI.  Demum  ex  doctrina  apostoli  Pauli  tum  Rom.  VIL 
tum  1.  Cor  VII.  qui  affirmat  expresse  sola  coniugis  morte 
matrimonii  vinculum  solvi ;  quibus  in  locis,  nonnisi  yim 
inferendo  textibus,  obtrudi  potest  fornicationis  exceptio  ex 
praeconcepta  adversariorum  sententia ,  quod  Christus  apud 
Matthaeum  locutus  fuerit  de  vinculi  solutione.  Itaque  dog- 
matica  ecclesiae  interpretatio  doctrinae  biblicae  de  indis- 
solubilitate  coniugii  ea  est,  quae  scientifice  argumentis  her- 
meneuticis  demonstratur. 

His  si  addatur  sensus  traditionalis  et  constans  eccle- 
siae  praxis,  omnis,  si  qua  forte  superesse  posset,  de- 
pellitur  dubitatio;  id  vero  est  quod  capite  insequenti 
ostendere  aggredimur. 

CAPUT  III. 

DE    SENSU    TRADITIONALI    CIRCA   INDISSOLUBILITATEM    MATRIMONII 

CHRISTIANI    IN    CAUSA   ADULTERII   lUXTA    EVANGELICAM 

ET   APOSTOLICAM    DOCTRINAM. 

Sensus  traditionalis,  qui  determinet  qua  ratione  textus 
biblici  accipi  debeant,  si  qua  forte  difficultas  occurrat  ad 
veram  eorum  intelligentiam  arripiendam,  desumi  debet 
tum  ex  patribus,  qui  ea  de  re  egerunt ,  tum  ex  decretis 
conciliorum  ,  romanorumque  pontiflcum,  tum  ex  praxi  quae 
iugiter  in  ecclesia  obtinuit.  Si  igitur  ostenderimus  patres, 
concilia  romanosque  praesules,  qui  ecclesiae  clavum  te- 
nuerunt ,  nec  non  iugem  ecclesiae  praxim  in  id  conspi- 
rare,  ut  nos  doceant  in  christiana  lege  coniugii  vinculum 
propter  alterutrius  coniugis  adulterium  minime  dissolvi , 
omnino  patebit  evangelicam  et  apostolicam  doctrinam  non 
aliam  esse  praeter  eam  ,  quam  hermeneuticis  argumentis 
scientifice  adstruximus,  propugnandoexBibliis  omnimodam 
coniugii  christiani  indissolubilitatem. 


CAP.  III.  bE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  24l 

Id  porro  est,  quod  demonstrandum  hoc  in  capite  di-^^ 
stincte  assumimus,  ut  vindicemus  canonem  VII.  sess.  XXIV. 
concilii  tridentini.  In  hac  porro  quaestione  suae  non  de- 
sunt  difficultates  enodandae,  ut  ex  iis  traditionis  fontibus, 
quos  enumeravimus,  genuinum  sensum  traditionalem  erua- 
mus.  Nam  divortiorum  patroni  nihil  intentatum  relique- 
runt ,  ut  argumenta  ex  iis  petita  nobis  eriperent ,  per- 
suaderentque  universam  traditionem  sin  minus  suis  placitis 
favere,  saltem  dubiam  esse ,  ac  pro  utraque  sententia  pu- 
gnare.  Verum  non  est  quod  adversariorum  assertionibus 
perterrefiamus ,  neque  eruditionis  fuco  permoveamur.  Sin- 
gula  enim  documenta  expendentes,  videbimus  universam  an- 
tiquitatem  christianam  veritati,  quam  adstruimus,  suffragari. 
Quamvis  vero  longum  atque  impeditum  iter  quod  per- 
currere  debemus  videatur,  illud  tamen  ab  aliis  iam  com- 
planatum  inveniemus.  Cum  enim  quaestio,  quamagitamus, 
antiqua  sit ,  primo  ob  dissensum  ecclesiae  orientalis  et 
occidentalis  saltem  quoad  praxim,  quae  apud  graecos  a 
longo  tempore  viget ;  deinde  vero  ob  doctrinam  pseudo- 
reformatorum  saeculi  XVI.  factum  est,  ut  ab  eruditis  ca- 
tholicis  viris  haud  exiguo  seculorum  tractu  patrum  testi- 
monia  pro  alterutra  sententia  sedulo  accurateque  discussa 
fuerint.  -^ 

Testimonia,  quae  favere  videntur  graecis,  expendit  Ar- 
cudius  (1) ;  quae  vero  prolata  sunt  a  protestantibus,  no- 
minatim  vero  a  Chemnitio  ,  examini  subiecit  Bellarmi- 
nus  (2).  Postea  vero  de  hoc  ipso  argumento  pertractavit 
Renaudotius ,  qui  graecorum  disciplinae  favere  videtur  (3) . 
At  acrior  evasit  controversia  de  genuina  patrum  mente, 
ex  quo  non  modo  in  Germania,  verum  etiam  in  Galliis  et  in 

(1)  De  concordia  ecclesiac  occidentalis  ct  orientalis  lib,  VII.  ubi  fuse  a 
«ap.  VI.  usqiie  ad  cap.  XXXV.  de  hoc  argumento  pertractat. 

(2)  De  matr.  cap.  XVII. 

(3)  PerpHuitd  de  la  foi.  lorn.  V.  liv.  VI.  ch.  7. 

III  16 


242         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Italia  nonnulli  etiam  catholici  scriptores  ad  trutinam  eam 
revocarunt.  Hac  ipsa  de  causa  criticum  examen  denuo 
instituerunt  eruditi  catholici ,  qui ,  data  opera ,  hoc  de  ar- 
gumento  scripserunt,  inter  quos  eminent  Martorelli  (4) ,  et 
Roskovkny  (5),quorum  potissimum  vestigia  premimus,  se- 
dulam  impenderunt  operam  in  novis  hisce  dubitationibus 
et  difficultatibus  solvendis.  His  ducibus  ,  facile  nobis  erit 
contortas  violentasque  ac  doctrinae  cathoHcae  adversantes 
expositiones  documentorum  antiquitatis  evertere ,  atque 
ostendere  perpetuum  sanctorum  patrum  consensum  in 
tuenda  perfecta  firmitate  christiani  coniugii  absque  ulla 
exceptione. 

Quandoquidem  autem  circa  patres  singulos,  qui  pro 
orthodoxa  doctrina  afferri  consueverunt,  tricas  adversarii 
movent,  cogimur  distinctis  paragraphis  eos  singillatim 
percurrere ,  tum  maioris  claritatis  gratia,  tum  ut  in  aprico 
ponamus  quae  ad  unumquodque  testimonium  infirmandum 
in  medium  allata  sunt.  Gum  porro  testimonia ,  quae  per- 
tinent  ad  prima  ecclesiae  secula,  hac  in  re  singulari  in- 
digeant  disquisitione,  hinc  distinctis  articulis  prius  docu- 
menta  quinque  priorum  ecclesiae  saeculorum  singillatim 
expendemus,  dein  documenta  sequioris  aetatis  brevius  com- 
plectemur. 


(4)  In  op.  Errori  correnti  sul  clivortio.  Roma  1792. 

(5)  In  op.  saepius  cit.  De  indissolubilitate  matrimonii  cap.  IV.  Doctrina 
ecclesiae  §101   seqq. 


CAP    111.  DE  SENSU  IRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  243 

ARTICULUS  1. 

De  sensu  traditionali  circa  indissolubilitatem  christiani  matrimonil 
in  causa  adulterii  prioribus  quinque  ecclesiae  seculis. 

S- 1. 

De  Herraa. 

Omnium  primus  et  antiquissimus ,  qui  nobis  exhibet 
receptam  in  ecclesia  doctrinam  deabsoluta  matrimonii  in- 
dissolubilitate  est  Hermas  vir  apostolicus ,  cuius  meminit 
Apostolus  ad  romanos  (6) ,  et  cuius  auctoritatem  tanti  fece- 
runt  veteres  aliqui,  ut  eius  librum,  cui  titulus  est  Pastor, 
inter  scripturas  canonicas  recensuerint  (7). 

Hic  igitur  lib.  II.  mandato  IV.  De  dimittenda  adultera, 
haec  habet:  «Domine,  inquit,  permitte  me  pauca  verba 
tecum  loqui.  Dic,  inquit.  Et  dixi  illi;  Domine,  si  quis 
habuerit  uxorem  fidelem  in  Domino ,  et  hanc  invenerit  in 
adulterio,  numquid  peccat  vir,  si  convivit  cum  illa?  Et  di- 
xit  mihi :  quamdiu  nescit  peccatum  eius,  sine  crimine  est 
vir  vivens  cum  illa.  Si  autem  sciverit  vir  uxorem  suam 
deliquisse ,  et  non  egerit  poenitentiam  mulier ,  et  perma- 
net  in  fornicatione  sua,  et  convivit  cum  illa  vir;  reus 
erit  peccati  eius,  et  particeps  moechationis  eius.  Et  dixi 
illi :  Quid  ergo  si  permanserit  in  vitio  suo  mulier?  Et  dixit: 
Dimittat  illam  vir ,  et  vir  per  se  maneat.  Quod  si  dimi- 
serit  mulierem  suam,  et  aliam  duxerit,  et  ipse  moecha- 
tur.  Et  dixi  illi:  Quid  si  mulier  dimissa  poenitentiam  ege- 
rit,  et  voluerit  ad  virum  suum  reverti;  nonne  recipietur 
a  viro  suo?  Et  dixit  mihi:  Imo  si  non  receperit  eam  vir 
suus ,  peccat ,  et  magnum  peccatum  sibi  admittit :  sed  de- 

(6)  Rora.  XVI.  14. 

(7)  Cf.  lo.  B.  Cotelerium:  [udicium  des.  Hermae  Pastore. 


214         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATh.  CHRlSt. 

bet  recipere  peccatricem  quae  poenitentiam  egit:  sed  non 
saepe.  Servis  enim  Dei  poenitentia  una  est.  Propter  poe- 
nitentiam  ergo  non  debet,  dimissa  coniuge  sua,  vir  aliam 
ducere.  Hic  actus  similis  est  in  viro  et  in  muliere.  Non 
solum  moechatio  est  illis,  qui  carnem  suam  coinquinant: 
sed  et  is,  qui  simulacrum  facit  ,  moecliatur.  Quod  si  in 
his  factis  pei  severat,  et  poenitentiam  non  agit ,  recede  ab 
illa  ,  et  noli  convivere  cum  illa ,  alioquin  et  tu  particeps 
eris  peccati  eius.  Propter  hoc  praeceptum  est  vobis  ut  cae- 
libes  maneatis,  tum  vir,  tum  mulier:  potest  enim  in  hu- 
iusmodi  poenitentia  esse  (8).» 

Hactenus  Hermas,  ex  quo  habes  doctrinam  in  ecclesia 
romana  receptam ,  prout  instituta  fuit  a  B.  Petri  praedi- 
catione  et  Marci  evangelio.  Nempe  habes  per  adulterium 
non  solvi  matrimonii  vinculum ;  habes  separationem  quoad 
torum  et  habitationem ;  habes  quo  sensu  accipi  debeat  clau- 
sula  exceptionalis  apud  s.  Matthaeum ;  habes  demum  pa- 
rem  conditionem  in  eiusmodi  casu  viri  et  uxoris.  Et  haec 
quidem  luculenter  expressa. 

Quid  ad  haec  qui  huius  viri  auctoritate  premuntur? 
abi  impetunt  huius  Hermae  personam;  alii  auctoritatem ; 
alii  denique  sententiae  veritatem:  sed  frustra. 

Nam  de  persona  perperam  nonnulH  contendunt  eum 
diversum  esse  ab  eo  cui  salutem  dicit  Apostolus,  sed  fra- 
trem  esse  dicunt  Pii  I.  adeoque  a  primo  ad  secundum 
ecclesiae  seculum  eius  documenti  transferunt  antiquitatem, 
innixi  carmini  contra  Marcionem  libro  HI.  quod  falso 
Tertulliano  adscribitur,  et  fragmento  Muratoriano  (9) ,  cuius 

(8)  Ex  ed.  Cotelerii :  Patrum  apostol.  tom.  I,  Autwerp.  pag.  86-89. 

(9)  Uti  Moshemius  Comment.  de  rebus  christian.  ante  Constantinum  M. 
pag.  165.  Schrickius  in  Historia  ecclesiastica  christiana  ,  part.  II.  pag.  274. 
Lips.  1775. 

Hoc  fragmentum  acephalum  nobis  cxhibet  Muratorius  Antiq.  italic.  medii 
aevi.  Mediol.  1740.  tom.  III.  col.  854.  in  quo ,  suppositus  Caius  haec  scribit: 
*  Pastorem  vero  nnperrime  temporibns  nostris  in  Urbe  Roma   Herma  conscri- 


XISV.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I-       245 

authentia  ab  aliquibus  in  dubium  vocata  est,  ac  etiam  ne- 
gata.  Nunc  vero  convenit  inter  saniores  criticos  non  modo 
catholicos,  verum  etiam  protestantes  non  alium  esse  hunc 
Hermam,  quam  eum  cuius  meminit  Apostolus ,  eumdemque 
esse  auctorem  Pastoris,  prout  aperte  testantur  Origenes, 
Eusebius,  Hieronymus  (10). 


psit ,  sedente  cathedra  uAis  Romae  ecclesiae  Pio  episcopo  fratre  eius.  Et 
ideo  legi  eum  quidem  oportet,  se  publicare  vero  in  ecclesia  populo,  neque  in' 
ter  propheias  completum  numcro^  neque  inter  apostolos  in  finem  temporum 
potest.»  Hui€  unico,  dubio  saltem,  documento  innititur  Moshemius  ad  eius  au« 
ctoritatera  elevandam.  Huic  sententiae  adhaeret  D.  Cruice  in  Hist.  de  Veglise 
de   Rome.  Paris  1856.  ch,  V.  p.  99. 

Verum  seposita  etiam  quaestione  an  genuinura  sit  necne  fragmentum  a 
Muratorio  editum,  certum  est  ex  eo  nihil  extundi  posse  quod  sapientiorura 
iudiciura  immutare  valeat  de  libro  Pastoris.  Huius  enim  libri,  cuius  latina 
versio  adhuc  superest ,  quaeque  adamussim  congruit  cum  locis  apud  veteres 
prostantibus,  auctor  ab  omnibus  nominatur  HermaSy  nequaquam  Hermes.  Hinc 
factum  est  ut  Rufinus  duos  distinguat  Hermae  libros,  ut  advertit  Tillemontius 
(Mdmoires  etc.  Note  sur  Hermas).  Sed  quod  gravius  est ,  novimus  ex  Auctore 
Carmin.  adv.  Marcionem  s.  Pio  rom.  pontifici  fratrem  fuisse  Hermetem  co- 
gnomento  Pastorem  Angelicum,  quod  ea  retulerit,  quae  ab  ^n<;e?o  acceperat. 
Novimus  item  ex  catalogo  Burcheriano  rom.  pontificum,  et  ex  pontificali  Damasi, 
atque  ex  Anastasio  Bibliotecario  Hermetem  Pii  pontificis  fratrem  accepisse  li- 
brum,  quo  iniungebatur ^jasc^a  peragendum  dominico  die  ex  praescripto  An- 
geli,  qui  Hermeti  sub  imagine  pastoris  oblatus  fuerat.  lam  vero  liber  Pastoris 
qui  adhuc  superest,  ne  minimam  quidera  de  paschate  mentionem  facit.  Auctor 
igitur  fragmenti  muratoriani  non  loquitur  de  libro  Hermae,  sed  de  alio  libro 
Hermetis ,  qui  frater  fuit  Pii  pontificis.  Ad  haec ,  Hermas  in  libro  Pastoris 
ita  loquitur  de  ventura  tribulatione ,  deque  iudicio  et  consummatione  tempo- 
rum  imminente,  ut  christiani  non  satis  assecuti  sententiara  Cbristi  de  ea  re 
loquerentur  ante  excidium  Hierosolymorum.  Igitur  ante  annum  aerae  vulgaris 
septuagesimum  hic  liber  exaratus  est.  Denique  cura  liber  Hermetis  de  paschate 
tanti  fuisset  penes  vetustissimos  patres ,  ut  eum  perinde  haberent  quasi  esset 
■divino  instincta  conscriptus ,  cur  aetate  Victoris  in  controversia  de  paschate 
nemo  unus  repertus  est,  qui  hunc  librum  afferret  ad  rom.  pontHicis  decretum 
confirraandum?  Est  igitur  liber  Hermae,  quem  adhuc  habemus ,  longe  diversus 
•a  libro  Hermetis  qui  deperditus  est. 

(10)  Ita  Nourry  in  Apparatu  ad  Bihlioth.  max.ss.  Patrum,  diss.  IV.  Na- 
tal.  Alexander,  Hist.  eccles.  sec.  I.  cap.  X.  art.  9.  Lumper  Histor.  theol.  critic. 
patrum^.  1.  August.  Vindel.  1783.  pag.  98  seq.  Ceiller,  Hist.  des  auteurs  eccle- 
siast.  liv.  III.  ch.  9.  art.  1.  inter  catholicos.  Cave  Hist.  lit.script.  ecclesiast. 
Wetstenius  in  N.  T.  graec.  in  cap,  XVI.  14.  epist.  ad  rora.  Nec  abnuit  Rosenmiil- 
ler  iji  hunc  loc,  aiiique  passim  inter  protestantes  ipsos. 


246       LIB.  m.  SECT.  ALTERA.  DE    INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Quod  vero  spectat  ad  eius  auctoritatem  ,  utpote  sibi 
contrariam  ,  adversarii  nullo  in  pretio  operis  auctorem 
habendum  esse  palam  edicunt ,  eumque  traducunt  sin 
minus  ut  deceptorem ,  saltem  ut  valde  debilis  mentis,  et 
exiguae  scientiae  hominem  habent ,  etsi  viva  phantasia  ac 
imaginatione  praeditum.  lamdiu  Tertullianus  montanista 
effectus ,  eo  quod  novis  dogmatibus  ab  eo  propugnatis  hic 
auctor  contrarius  esset ,  et  a  catholicis  illi  obiicieretur  , 
summo  cum  dedecore  de  eo  disserit  (11).  Attamen  nemo 
sanus  inficiabitur  magna  eum  ad  probandum  auctoritate 
pollere;  siquidem  ad  eius  auctoritatem  appellarunt  velut 
ad  auctorem  inspiratum  s.  Irenaeus  (12),  Clemens  ale- 
xandr.  (13),  et  Origenes  (14).  Quamquam  veroab  hoc  censu 
eam  expungant  s.  Hieronymus  (1&),  Eusebius  (16)  Atha- 
nasius  (17);  tamen  omnes  testantur  eum  auctorem  magno 
in  pretio  a  veteribus  habitum  fuisse,  et  eius  librum  utilem 
esse,  et  ad  faciendam  fidem  veteris  traditionis  et  doctri- 
nae  ecclesiae  idoneum  (18).  Tantum  autem  abest,  ut  Ter- 
tullianus  officere  possit  auctoritati  Pastoris ,  ut  eam  potius 
evehat,  cum  ex  eo  habeamus  illum  habitum  fuisse  asser- 
torem  catholicae  veritatis ,  cui  montanistae  novitates  suas 
opponere  voluerunt. 

(11)  Lib.  De  pudicitiac.  X.  ubi  scrlbit:  «  Cederem  tibi  (psychlce),  si  scrf. 
ptura  Pastoris,  quae  sola  moechos  amat,  divino  instrumento  meruisset  incidi» 
sl  non  ab  omni  concilio  ecclesiarum  vestrarum  inter  apocrypha  et  falsa  iudl- 
caretur,  adultera  et  ipsa,  et  inde  patrona  sociorum.» 

(12)  Lib.  IV.  Cont.  haeres.  c.  a. 

(13)  Lib.  I.  Stram.  n.  29. 

(14)  In  epist.  ad  rom.  XVI.  14. 

(15)  Deviris  illustr.  c.  10. 

(16)  Hist.  eccles.  lib.  V.  c,  25. 

(17)  In  epist.  paschal.  Opp.  tom.  II.  89.  40. 

(18)  Sane  s.  Hieronymus  1.  c.  agens  de  Pastore,  scribit:  «  Apud  quasdara 
Graeciae  ecclesias  etiam  publice  legitur.  Revera  utilis  liber ,  multique  de  ea 
scriptonim  veterwn  usurpavere  testimonium.»  Et  s.  Athanasius  pariter  loc.  cit. 
ait:  «  Sunt  et  alii  libri,  non  quidem  canonici ,  sed  quos  patres  sanxerunt  legi 
iis  qui  ad  fidem  accedunt,  cupiuntque  in  pietatis  verbo  institui,  ut  Sapientia 
Salomonis  et  Pastor.  Cf.  Ceiller  loc.  cit.  art.  2. 


CAP.  111.  DE  SENSt  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.         Sll 

Ut  demum  \'im  eludant  luculenti  adeo  testimonli  alii 
reponunt  «  Hermam  non  negare  solvi  matrimonium  ob 
fornicationem ,  nec  dicere  Christi  lege  vetitum  esse  repu- 
diare  coniugem  adulteram  et  alteram  ducere ,  sed  tantum 
negare  solvi  matrimonium  in  casu,  ubi  uxor  semel  adul- 
terata  est:  quae  sententia  ex  illius  temporis  disciplina  ortum 
ducere  videtur  ,  iuxta  quam  plures  christiani  spe  poe- 
nitentiae  ab  adultera  agendae,  a  secundis  nuptiis  abstine- 
bant  (19).»  Alii  ex  verbis :  Quod  si  dimiserit  mulierem  suam 
et  aliam  duxerit,  et  ipse  moechatur ,  nullum  clarum  sensum 
erui  posse  autumant,  sed  probabilius  aliquid  supplendum 
esse ,  adeoque  locum  Hermae  ad  perhibendum  de  fide  in- 
dissolubilitatis  testimonium  impar  omnino  esse  (20).  Alii 
postremo  excipiunt  Hermam  sententiam  suam  non  sac. 
Scripturae,  sed  tantum  poenitentiae  illa  aetate  usitatae  su- 
perstruere,  dicendo:  propter  poenitentiam  non  dehet,  di- 
missa  coniuge  sua,  vir  aliam  ducere  (21). 

At  satis  est  eiusmodi  exceptiones  revocare  ad  textum 
Hermae ,  ut  pateat  illarum  solutio ;  eidem  enim  penitus 
adversantur.  Nam  falsum  est  Hermam  non  negare  solvi  ma- 
trimonium  ob  fornicationem.  Falsum  item  est  eum  non  di- 
cere  Christi  lege  vetitum  esse  repudiare  coniugem  adulte- 
ram  et  aliam  ducere.  Falsum  denique  est  de  ea  loqui,  quae 
semel  adulterium  patraverit ;  contrarium  his  omnibus  dicit 
Hermas  (22). 

Subintelligendum  aut  supplendum  aliquid  esse  ut  erua- 
tur  sensus,  quem  adversarii  intendunt,  certe  fatemur;  sed 
si  doctrina  Hermae  sit  prorsus  contraria  doctrinae ,  quam 

(19)  Ita  Adamus  Braun  in  cit.  Dissert.  utrum  matrimonii  vinculum  ete. 

(20)  Ita  auctor  anonymus.  op.  Germanic.  Disquisit.  theolog .-politica  de 
potest.  eccles.  circa  res  wa^nwoniai.  part.  II.  Francofurti  1791.  pag.  j76. 

(21)  Uti  Ren.  Leon.  Werkmeister  in  libel.  Novae  inquisition.  de  dissolut. 
vinculi  matrim.  Bamber.  1806.  pag.  65. 

(22)  Cf.  lacobi  op.  cit.  Indissolubilitas  vinculi  matrimonialis  adversus 
Craun.  pag.  70  seqq. 


248  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

adversarii  tuentur ,  nihil  est  supplendum  ;  textus  clarus 
est,  et  doctrina  patronorum  divortii  plane  ab  Herma  exclu- 
ditur. 

Somnium  denique  est,  Hermam  solum  ad  poenitentiam 
sua  aetate  receptam  alludere,  et  non  potius  implicite  sal- 
tem  ad  Scripturam  provocare ,  cuius  verba  describit  prout 
leguntur  apud  Marcum  ,  Lucam  et  Paulum.  Hermas  igitur 
nihil  aliud  dicit ,  nisi  quod  si  maritus  ob  adulterii  fla- 
gitium  illam  quoad  torum  cohabitationemque  dimiserit,  il- 
lamque  sui  criminis  poenituerit ,  maritus  eam  in  gratiam 
iterum  recipiat. 

§■  n- 

De  s.  lustino  M. 

Ex  sancto  lustino  duo  suppetunt  pro  indissolubilitate 
coniugii ,  etiam  in  casu  adulterii ,  testimonia.  Alterum  oc- 
currit  in  Apologia  I.  n.  XV.  ubi  s.  martyr  volens  Christi 
doctrinam  afferre  circa  castitatem,  has  exscribit  ex  Evan- 
gelio  sententias.  «  Qui  inspexerit  mulierem  ad  concupi- 
scendum  eam ,  iam  moechatus  est  in  corde  apud  Deum: 
et  «  si  oculus  tuus  dexter  scandalizat  te,  erue  eum,  expedit 
enim  tibi  unum  oculum  habentem  ingredi  in  regnum  coelo- 
rum,  potius  quam  cum  duobus  mitti  in  ignem  aeternum.»Et 
«  Qui  ducit  repudiatam  ah  altero  viro  ,  moec/ia^wr. »  Deinde 
subdit  :  «  Quemadmodum  etiam  ii ,  qui  ex  lege  humana 
duplex  matrimonium  ineunt ,  ita  et  qui  muHerem  adspi- 
ciunt  ad  concupiscendum  eam ,  peccatores  sunt  apud  Ma- 
gistrum  nostrum.  Non  enim  is  solum  ab  eo  eiicitur,  qui 
re  et  actu  moechatur,  sed  etiam  qui  moechari  vult;  quippe 
cumDeo  non  facta  solum ,  sed  etiam  cogitata  pateant  (23).» 

Ex  quo  testimonio  habemus  1.  quod  s.  martyr  ex  Evan- 
gelio   proferat  auctoritatem  absque   clausula   exceptionali 

(23)  Ex  vers.  Maran, 


LIB.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.         249 

de  fornicatione ,  sed  absolute  prout  apud  Marcum  et  Lu- 
cam  reperitur :  Qui  ducit  repudiatam  ab  altero  viro,  moe- 
chatur;  quo  satis  aperte  significat  nullo  in  casu  licere 
christianis,  altero  Yivente  coniuge,  alteram  ducere,  ac  pro- 
inde  insolubile  permanere  matrimonii  yinculum  ,  etiam  in- 
terveniente  adulterio ,  et  uxore  ob  eam  causam  dimissa ; 
2.  quod  loquens  de  lege  humana  ,  qua  divortium  per- 
mittebatur,  affirmet  eos,  qui  secundum  contrahunt  con- 
iugium ,  vivente  reiecto  coniuge  etiam  ob  adulterium  ,  pec- 
caiores ,  seu  reos  adulterii  esse ,  non  secus  ac  eos  qui 
aspiciunt  mulierem  ad  concupiscendam  eam  ,  qui  iam  moe- 
chati  sunt  coram  Deo  (24).  Assertor  itaque  lustinus  est 
indissolubilis  vinculi  coniugalis  ,  et  testis  hac  super  re 
catholicae  doctrinae. 

Alterum  testimonium  occurrit  in  Apologia  II.  n.  II.  ubi 
refert  historiam  illius  mulieris  prius  flagitiosae  coniugio 
coniunctae  cum  aeque  flagitioso  viro ,  quae  ad  religionem 
christianam  conversa  ad  meliorem  frugem  revocata,  sategit 
virum  suum  a  vitiis  inolitis  retrahere.  Verum  cum  id  frustra 
tentasset ,  virumque  suum  in  peiora  ruere  comperisset : 
«Verita  ,  prosequitur  lustinus  ,  ne  inique  et  impie  factorum 
particeps  fieret,  si  in  coniugio  maneret,  victusque  ac  tori 
consors  esset,  misso  eo ,  quod  vocatis,  repudio,  discessit. 
Tum  praeclarus  et  bonus  ille  vir,  cum  gaudere  deberet, 
quod  quae  olim  uxor  cum  servis  et  mercenariis  in  vinum 
atque  omne  vitiorum  genus  effusa  licenter  perpetrabat , 
ab  his  iam  faciendis  deterrita  fuisset,  ac  ipsum  etiam  ab 
iisdem  flagitiis    deterrere   studeret ;  repudium  non  obse- 

(24)  Maran  in  nota  d  ad  hunc  loc.  haec  scribit :  «  Non  secundae  nuptiae  hic 
a  lustino  vituperantur,  sed  quae ,  non  soluto  priore  vinculo,  contrahuntur. 
Illius  enim  mens  ex  testimoniis,  quae  ab  eo  referuntur,  existimanda;  et  cura 
in  testimoniis  citatis  nihii  sit  de  secundis  nuptiis,  probabile  non  est  illum  ea  de  re 
loqui  voluisse.M 

Haec  autem  conflrmantur  ex  iis  quae  ex  Thyrbio  et  Rittero  in  praecedente 
sectione  cum  ageremus  de  polygamia  successiva  art.  1.  nota  33.  attulimus  iuxta 
editionem  Theod.  Otto  Opp.s.Iustini.  lenae  I847.quaeque  huc  pariter  referuntur. 


250         UB.  III.  SECT.  ALTEIU.  DE  INDISS.  MATR.  CHRI9T. 

quenti  nuntiantem  accusat,  quod  esset  christiana.  Atque 
illa  quidem  libello  tibi ,  imperator ,  oblato  postulavit ,  ut 
prius  sibi  domui  suae  prospicere  liceret ;  deinde  domesti- 
cis  rebus  compositis  responsuram  se  accusationi.  Atque 
id  quidem  annuisti.» 

Ex  his  liquet  mulierem  hanc  se  quoad  mensam  to- 
rumque  separasse  ab  adultero  marito ,  seu  quoad  torum 
et  habitationem  (25),  hanc  proinde  ob  causam  ei  libellum 
repudii  dedisse ,  exterius  quidem  iuxta  leges  romanas  , 
quibus  dissolutio  perfecta  coniugii  permittebatur  (26),  sed 
quoad  se,  iuxta  legem  christianam ,  ex  cuius  praescripto 
licitum  quidem  est  se  ab  adultero  seiungere ,  non  autem 
alteri  nubere.  Cum  vero  hanc  agendi  rationem  lustinua 
probet ,  hoc  ipso  nobis  testis  est  de  evangelica  et  aposto- 
lica  doctrina  circa  indissolubile  matrimonii  vinculum  , 
moechiae  etiam  interveniente  flagitio. 

Hac  ratione  fere  iam  praeoccupata  sunt,  quae  ab  ad- 
versariis  opponuntur  adversus  utrumque  testimonium. 
Opponunt  quoad  prius  testimonium,  quod  s.pater  nihil  di- 
cat  de  viri  iure  respectu  adulterae  (27),  quasi  nempe  igno- 
raverit  lustinus  ex  Evangelio  pares  hoc  in  iure  esse  con- 
iuges ,  prout  etiam  declaraverat  Hermas ,  ut  vidimus ,  in 
suo  Pastore.  Cum  insuper  reos  adulterii  traducat  qui  ex 
lege  humana ,  priori  uxore  dimissa ,  alteram  ducunt ,  hoc 
ipso  par  in  utroque  coniuge  ius  agnovit. 

Sic  etiam  quoad  posterius  testimonium  frustra  animad- 
vertit  Launoius:  «Per  libellum  repudii  apud  lustinum  veri 


(25)  Nam  vir  iste,  ut  praemisit  lustinus,  Alexandriam  se  contulerat;  porro 
infamis  erat  liic  locus  voluptatura  fama,  et  quovis  vitiorura  genere  notatus  ,  uti 
animadvertit  editor  lennensis  Theod.  Otto. 

(26)  Quod  iu\ta  romanas  leges  repudiura  dederit  liaec  raulier ,  exinde  colligo, 
quod  libellura  suppliceraobtulerit  imperatori,  dimisso  virosuo  legali  ratione,nisi 
autera  se  ad  legum  praescriptura  conforraasset,  profecto  neque  id  facere  ausa 
esset,  nec  ei  imperator  annuisset. 

(27)  Ita  Braun  Diss.  cit.  Utrum  matr.  vinculum  etc. 


CAP .  111 .  DE  SENSC  TRAD .  CIR .  INDISS .  M ATR .  ART .  1 .  251 

nominis  solutionem  intelligi ;  cum  secus  lustinus ,  si  libel- 
lus  repudii  hoc  sensu  acceptus  vel  Christi  Evangelio,  vel 
disciplinae  christianorum  primitivae  contrarium  quid  im- 
portasset,  eumdem  sine  dubio  reprehensurus  fuisset  (28);» 
aut,  ut  alii  adiiciunt ,  saltem  incertum  esse  num  lustinus 
perfectum  divortium,  vel  tantum  separationem  a  toro  et 
habitatione  intellexerit  (29) ;  insuper  narrare  quidem  s.  mar- 
tyrem  mulierem  illam  ad  novas  non  transiisse  nuptias  , 
non  autem  inficiatum  esse  ius  ad  illas  habuisse;  quod  si 
iure  hoc  non  est  usa ,  repetendum  id  esse  ex  illius  aetatis 
disciplina,  iuxta  quam  primi  fideles  a  secundis  nuptiis, 
etiam  defuncto  alterutro  coniuge,  abhorrebant  (30).  Demum 
lustinum  in  genere  tantum  de  divortio  esse  locutum ,  ne- 
que  adulterium  commemorasse ,  adeoque  perperam  ad  rem 
nostram  proferri  de  indissolubilitate  coniugii  in  casu  adul- 
terii ,  cum  quo  nihil  commune  habet  hic  lustini  locus  (31). 
Haec,  inquam,  a  nobis  iam  praeoccupata  sunt,  nec  mini- 
mum  laedunt  vim  allatae  auctoritatis  pro  re  catholica.  Siqui- 
dem,  prout  adnotavimus,  mulier  illa  libellum  divortii  utiqtie 
dedit  in  foro  politico  ad  praescriptum  iuris  romani,  iuxta 
quod  plene  dissolvebatur  coniugium ,  sed  in  foro  conscien- 
tiae  se  attemperavit  legi  christianae ,  cuius  eximia  cultrix 
fuit,  quae  vetat,  vivente  altero  coniuge,  novas  inire  nuptias, 
nec  opus  proinde  erat  reprehensione ,  ut  autumat  Launo- 
ius.  Dubium  vero  seu  suspicionem,  quam  alii  movent,  utrum 
de  partiali,  aut  de  totali  divortio  locutus  sit  s.  lustinus,  dis- 
solvunt  expressa  verba  de  separatione  quoad  torum  victum- 


(28)  De  regia  in  matrim.  potest.  Opp.  ed.  Colon.  AHobrog.  tom.  I.  par.  11. 
pag.  826. 

(29)  Ita  Pagellae  linciens.  Linz.  1808. 

(30)  Ita  Werkmeister  in  op.  germ.  Novae  inquisitiones  circa  dissolutlonem 
matrimonii  quoad  vinculum  iuxta  principia  cathol.  J  806.  p.  66. 86. 169.Quera 
secutus  est  Carol.  De  Lasaulx  in  Concordia  legum  gallic.  circa  dissolut.  matr. 
cum  verbo  Dei  et  sensu  catholico.  Coblen.  1816.  p.  11.5. 

(31)  Pagellae  theolog.  Ulmenses.  Ulmae  1811.  pag.  80. 


252         LIB.  m.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

que,  quae  plane  inutilia  fuissent,  si  voluisset  disserere 
de  pleno  divortio.  Sic  tertium  dubium  disiicitur  de  iure 
a  muliere  acquisito ,  ac  de  abstinentia  ab  aliis  nuptiis  , 
quod  ita  ferret  illius  aetatis  discipllna ,  si  ratio  habeatur 
subiectae  materiae,  ex  qua  deprehendimus  de  hoc  minime 
agi ,  immo  ab  ea  excludi ,  eo  quod  sermo  tantum  sit  de 
separatione  a  toro  victuqiie.  Quod  vero  postremo  loco  dici- 
tur  non  commemorari  a  lustino  casum  adulterii,  depre- 
henditur  falsum  esse  ex  eo  quod  ipse  referat ,  mulierem 
illam  tandem  se  ad  divortium  faciendum  determinasse  ex 
iis,  quae  ipsi  relata  fuerant  de  flagitiosa  viri  sui  conver- 
satione  Alexandriae. 

Quid  si  diceremus  mulierem  illam  tum  perfectum  fe- 
cisse  divortium,  tum  ius  habuisse  ad  alias  ineundasnuptias, 
eo  quod  ageretur  de  viro  infideli,  qui  sine  contumelia  Crea- 
toris  secum  cohabitare  renuebat  ?  Hac  ratione  ipsa  usa 
fuisset  privilegio  in  favorem  religionis  christianae  a  Christo 
concesso,  de  quo  loquitur  Apostolus  I.  Cor.  VII.  13.  illis 
verbis  :  Quod  si  mfidelis  discedit,  discedat :  Non  enim  ser- 
vituti  suhiectus  est  frater ,  aut  soror  in  kuiusmodi.  In  hac 
vero  hypothesi ,  quae  verissima  est ,  omnes  praeciduntur 
adversariorum  difficultates ,  atque  catholica  veritas  in  tuto 
plenissime  est  posita.  Sed  hoc  ad  abundantiam. 

Itaque  lustinus  quoque  locupletissimus  alter  testis  est 
doctrinae  catholicae  circa  firmitatem  vinculi  coniugalis  , 
etiam  cum  intervenerit  adulterii  crimen. 

s- 1" 

De  Athenagora. 

lustino  subnectimus  Athenagoram  utpote  eidem  fere 
supparem.  Adeo  vero  aperte  atque  perspicue  ipse  nobis 
doctrinam  de  plena  coniugii  indissolubilitate  exhibet,  ut 
Launoius    eius    auctoritatem    dissimulaverit.   Haec   porro 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.  25^ 

habet  Athenagoras  in  Legatione  pro  christianis.  «  Ut  quis- 
que  vel  qualis  natus  est,  maneat  vel  unicis  in  nuptiis. 
Secundae  enim  decorum  adulterium :  Quicumqm  enim  di- 
miserit,  inquit  (Christus),  uxorem  suam  et  aliam  duxerit, 
moechatur ;  nec  eam  dimitti  sinens,  cuius  virginitati  finem 
quis  imposuit ,  nec  aliam  insuper  duci.  Nam  qui  se  ipse 
prima  uxore  spoliat ,  etiamsi  mortua  sit,  (xjculta  quadam 
ratione  est  adulter  (32).»  Nihil  habent  quod  afferant  ad- 
versarii  ad  hunc  textum  eludendum;  quod  si  nimis  severum 
se  praebere  videtur  Athenagoras  adversus  secundas  nuptias 
successivas ,  secutus  est  hac  in  re  sententiam  aetate  sua 
vigentem  passim ,  qua  in  suspicionem  incontinentiae  vo- 
cabantur  quicumque  iterum  nuberent ,  ut  suo  loco  vidi- 
mus(33). 

S  ni. 

De  Tertulliano. 

Mirum  fortasse  pluribus  accidet,  quod  inter  assertores 
indissolubilitatis  coniugii  christiani  etiam  Tertullianum  con- 
numeremus ,  quem  adversarii  non  modo  suum  esse  asse- 
runt,  verum  etiam  nonnulli  catholici  plane  deserunt ,  atque 
inter  eos  accensent  qui  pro  solutione  matrimonialis  vinculi 
in  causa  adulterii  pugnarunt.  Ast  si  clara  eius  testimonia 
seiungamus  ab  iis  ,  quae  obscura  sunt,  et  contrariae  doctri- 
nae  patrocinari  videntur,  quaenam  vera  eius  mens  fuerit, 
facilius  assequemur.  Dixi  quae  ohscura  sunt ;  nam  si  ap- 
prime  ea  excutiamus ,  patebit  ipsum  nec  sibi  nec  nobis 
esse  contrarium ,  vereque  perpetuam  sive  omnimodam  , 
etiam  in  causa  adulterii  ,  indissolubilitatem  coniugalem 
propugnare. 


(33)  Ed.  Maran  n.  33.  pag.  30.  . 

(32)  Cf.  Maran  in  nota  ad  hunc  loc.  ubi  eum  ab  errore  mowtanistarum ,  immo 
vel  ab  ipsa  huius  erroris  suspicione  vindicat  adversus  Tilleraontium,  ut  alias  dixi- 
nius.  .  .  .      :     , 


254  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INWSS.  MATR.  CHRISt. 

Atque  ut  ab  iis  testimoniis ,  quae  clara  sunt ,  exordia- 
mur,  ea  nobis  suppetunt  tum  ex  duobus  Vihris  Ad  uworem, 
tum  ex  libro  De  patientia  et  ex  libro  De  monogamia. 

In  libro  I.  Ad  uxorem  cap.  V.  scribit:  «  Cum  quid  dif- 
ficile  videtur,  difficiliora  alios  obeuntes  recenseamus.  Quot 
enim  sunt ,  qui  statim  a  lavacro  carnem  suam  obsignant  ? 
Quot  item  ,  qui  consensu  pari  inter  se  matrimonii  debitum 
toUunt?  Voluntarii  spadones  pro  cupiditate  regni  coelestis. 
Quod  si  salvo  matrimonio  abstinentia  toleratur,  quanto 
magis  adempto  ?  Credo  enim  difficilius  salvum  derelinqui , 
quam  amissum  non  desiderari  (34).»  Lib.  vero  II.  Ad  uxor. 
cap.  I.  «Proxime  tibi ,  inquit,  dilectissima  in  Domino 
conserva  ,  quid  foeminae  sanctae  ,  matrimonio  quacumque 
sorte  adempto ,  sectandum  sit,  ut  potui,  prosequutus  sum. 
Nunc  ad  secunda  consilia  convertamur ,  respectu  humanae 
infirmitatis ,  quarumdam  exemplis  admonentibus ,  quae 
divortio ,  vel  mariti  excessu ,  oblata  continentiae  occa- 
sione,  non  modo  abiecerunt  opportunitatem  tanti  boni  , 
sed  ne  in  nubendo  quidem  disciplinae  meminisse  volue- 
runt,  ut  in  Domino  potissimum  nuberent  (35).» 

In  libro  De  patientia  cap.  XII.  scribit:  «  At  enim  cum 
omnem  speciem  salutaris  disciplinae  gubernet ,  quid  mi* 
rum  quod  etiam  poenitentiae  mini^trat ,  solitae  lapsis  sub- 
venire?  Cum  disiuncto  matrimonio ,  ex  ea  tamen  causa, 
qua  licet  seu  viro  seu  foeminae  ad  viduitatis  perseveran- 
tiam  sustineri;  haec  expectat,  haec  exoptat,  haec  exorat, 
poenitentiam  quandoque  inituris ,  salutem  ?  Quantum  boni 
utrique  confert?  Alterum  non  adulterum  facit  (36) ,  alterum 
emendat.» 


(34)  Ed.  Rigalt.  Paris.  1664.  pag.  164. 

(35)  Ibid.  pag.  167.  ed.  Paris.  1641. 

(36)  Qnae  verba  sic  enarrat  Rigaltius:  «  Disiuncto,  inquit,  ex  causa  adulterii 
matrimonio,  patientia  intercedit,  ac  plurimum  boni  utrique  confert ;  alterum  non 
facit,  hoc  est,  coniugem,  repudiata  coniuge  adultera,  nou  mittit  ad  alterura 
coniugium.  Sic  est  omnino :  non  facit,  non  mittit ,  vadere  uon  sinit.»  Quod  ex  Ter- 


CAP.  ni.  DBSENSU  TRAD.  CIB.  INDISS.  MATR.  ART.  1.  255 

Ex  his  iam  constat  coniugio  quacumque  de  causa ,  ac 
proinde  ob  adulterium  dirempto ,  ex  Tertulliano  iuxta  salu- 
tarem  disciplinam ,  coniuges  continentiam  seu  caelibatum 
profiteri,  quin  uspiam  vel  innuat  quidem,  alteris  nuptiis 
se  iungere  posse. 

Verum  apertius  adhuc  Tertullianus  mentem  suam  hac 
super  re  aperuit,  scribens  in  libro  De  monogamia  cum  divor- 
lium  in  causa  adulterii  perageretur :  «  Evolvamus  commu- 
nia  instrumenta  scripturarum  pristinarum.  Hoc  ipsum  de- 
monstratur  a  nobis ,  neque  novam ,  neque  extraneam  esse 
monogamiae  disciplinam,  imo  et  antiquam  et  propriam  chri- 
stianorum  ;  ut  Paracietum  ( Montanum )  restitutorem  potius 
sentias  eius ,  quam  institutorem . »  Deinde  ad  divinam  matri- 
monii  institutionem  progrediens  ,  ita  prosequitur :  «  Si  ita 
factum  est  a  primordio ,  invenimus  nos  ad  initium  dirigi  a 
Christo  :  sicut  in  quaestione  repudii ,  dicens  illud  propter 
duritiam  ipsorum  a  Moyse  esse  permissum ,  ab  initio  autem 
non  ita  fuisse ;  sine  dubio  ad  initium  revocat  matrimonii 
individuitatem.  Ideoque  quos  Deus  ab  initio  coniunxit  in 
unam  carnem  duos,  hodie  homo  non  separabit....Et  adeo 
in  Christo  omnia  revocantur  ad  initium,  ut  et  fides  re- 
versa  sit  a  circumcisione  ad  integritatem  carnis  illius , 
sicut  ab  initio  fuit ;  et  matrimonii  individuitas ,  sicut  ab 
initio  fuit....Sed  hae  argumentationes  potius  existimentur 
de  coniecturis  coactae ,  si  non  et  sententiae  adstiterint , 
quas  Dominus  emisit  in  repudii  retractatu ,  quod  per- 
missum  aliquando  iam  prohibet;  in  primis  quia  ab  ini- 
tio  non  fuit  sic ,  sicut  matrimonii  numerus  ;  tum  quia  quos 
Deus  coniunxit,  homo  non  separabit;  scilicet  ne  contra 
Dominum  faciat.  Solus  enim  ille  separabit,  qui  et  con- 
iunxit;  separabit  autem,  non  per  duritiam  repudii ,  quam 

tulliano  Cvsset  in  adulterium  impingere;  adeoque  pro  certo  sumit  matrimonii  vin- 
culum  per  adulterium  non  solvi,  alioquin  in  eiusmodi  statum  per  allud  matrimo- 
nium  non  Impellcret ,  qui  dlmlssa  adultera  ,  alteram  ducerct. 


m: 


556  LIB.  III.   SECT.  ALTERA.  DE  mDISS.  MATR.  CttRIST. 

reprobat  et  compescit ,  sed  per  debitum  mortis....Igitui*^ 
si  quos  Deus  coniunxit ,  homo  non  separabit  repudio... 
Caeterum  et  alia  ratio  conspirat ,  immo  non  alia ,  sed  quae 
initii  formam  imposuit ,  et  voluntatem  Dei  movit  ad  pro- 
hibitionem  repudii:  quoniam  qui  dimiserit  uxorem  suam, 
praeterquam  ex  causa  aduherii  ,  facit  eam  adulterari ; 
et  qui  dimissam  a  viro  duxerit,  aduherat  utique.  Non  et 
nuhere  legitime  potest  repudiata;  et  si  quid  tale  commi- 
serit  sine  matrimonii  nomine,  non  capit  elogium  aduhe- 
rii  ,  qua  adulterium  in  matrimonio  crimen  est?  Deus  ahter 
censuit  citra  quam  homines ,  ut  in  totum ,  sive  per  nu- 
ptias  ,  sive  vulgo ,  aherius  viri  admissio  aduherium  pro- 
nuntietur.  Videamus  enim  quid  sit  matrimonium  apud 
Deum ,  et  ita  cognoscemus  quid  sit  aeque  aduherium. 
Matrimonium  est ,  cum  Deus  iungit  duos  in  unam  car- 
nem ,  aut  iunctos  deprehendens  in  eadem  carne ,  coniun- 
ctionem  signavit.  Aduherium  est ,  cum  quoquo  modo  dis- 
iunctis  duobus ,  aHa  caro  ,  immo  ahena  miscetur ,  de  qua 
dici  non  possit ,  haec  est  caro  ex  carne  mea ,  et  hoc  os 
ex  ossibus  meis.  Semel  enim  hocet  factum  et  pronuntiatum 
sicut  ab  initio  ,  ita  et  nunc  in  aham  carnem  non  potest 
convenire.  Itaque  sine  causa  dices,  Dmm  vivo  marito  nolle 
repudiatam  alii  viro  iungi,  quasi  mortuo  veht ;  quando 
si  mortuo  non  tenetur ,  proinde  nec  vivo ;  tam  repudio 
matrimonium  dirimente  quam  morte ,  non  tenebitur  ei, 
cui  per  quod  tenebatur ,  abruptum  est ,  adeo  non  interest 
vivo  an  mortuo  viro  nubat.  Neque  enim  in  illum  dehn- 
quit ,  sed  in  semetipsam.  Omne  dehctum  quod  admiserit 
homo,  extra  corpus  est:  qui  autem  aduheratur,  in  corpus 
suum  dehnquit.  Aduheratur  autem ,  sicut  supra  praestruxi- 
mus  ,  qui  aham  carnem  sibi  immiscet  supra  iham  pri- 
stinam  ,  quam  Deus  aut  coniunxit  in  duos,  aut  coniun- 
ctam  deprehendit.  Ideoque  abstuht  repudium,  quod  ab 
initio  non  fuit ,  ut ,   quod  ab  initio  fuit ,  muniat  duorum 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.  251 

m  unam  carnem  perseverantiam  ne  necessitas  vel  occasio 
tertiae  concarnationis  irrumpat,  soli  causae  permittens  re- 
pudium,  si  forte  praevenerit,  cui  praecavetur.  Adeo  autem 
repudium  a  primordio  non  fuit,  ut  apud  romanos  post  annum 
sexcentesimum  Urbis  conditae ,  id  genus  duritiae  commis- 
sum  denotetur.  Sed  illi  etiam  non  repudiantes  adulteria  com- 
miscent ,  nohis ,  etsi  repudiemus,  ne  nuhere  quidem  licehit — 
Per  mortem  utique ,  non  per  repudium  facta  solutione ;  quia 
repudiatis  non  permitteret  nuhere  >  adversus  pristinum  prae- 
ceptum  (37).» 

Ex  qua  prolixa  Tertulliani  argumentatione  deprehen- 
dimus  1 .  ipsum  comparare  repudium  cum  morte ,  ita  ut 
quemadmodum  iuxta  eius  principium  montanisticum  nemo 
potest  se  iungere  etiam  post  mortem  alteri  coniugi,  sic 
neque  potest  post  repudium  ;  2 .  matrimonium  per  Chri- 
stum  revocatum  ad  pristinam  fuisse  institutionem  coniun- 
ctionis  perpetuae  unius  cum  ahera  ,  ita  ut  numquam  liceat 
novas  instaurare  nuptias  sive  mortua  sive  repudiata  pro- 
pter  aduherium  fuerit  uxor;  3.  Christum  hac  ipsa  de  causa 
abolevisse  Hbellum  repudii  ob  cordis  duritiam  a  Moyse  he- 
braeis  permissum  ;  4.  denique  conceptis  verbis  pluries  in- 
culcare  nobis  christianis  neque  in  casu  dimissionis  propter 
adulterium  licere,  vivente  adhuc  alterutro  coniuge,  aHam  du- 
cere,  vel  ajteri  nubere.  Adeoque  nihil  optari  luculentius  po- 
test  ad  veramTertulUani  mentem  hac  super  re  assequendum. 

lam  vero  ex  his  quae  perspicua  sunt  ,  pronum  est 
lucem  mutuari  ad  ea  TertuUiani  testimonia  inteUigenda , 
quae  difficultatem  facessunt ,  quibusque  permoti  indisso- 
lubiUtatis  adversarii  omnes  eum  inter  praecipuos  sententiae 
suae  patronos  adnumerant  (38). 

(37)  Ed.  1663.  pag.  527-532. 

(38)  Ex  protestantibns  post  plures  alios  lo. Gerhardus  Loc.  theolog.  tom. XVI. 
Tubingae  1777.  ed.  Frid.  Cotta§.  79.  Inter  catholicos,  si  tamen  catholicus  putan- 
dus  est,  Launoius  in  saepe  cit.  op.  De  regia  in  matrim.  potest.  part.  III.  art.  i. 
cap.  S.pag.  826.  et  ante  istosSixtus  senensis  B«ftZ?o^/i.  sanctae,  lib.  VI.  adnot.8(. 

III  17 


258  IIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Praecipuum  testimonium  cui  hi  omnes  innituntur  illud 
est,  quod  occurrit  lib.IV.  contr.  Marcion.  cap.  XXXIV.  Cum 
enim  Marcion  contenderet  eumdem  non  esse  veteris  ac  novi 
Testamenti  auctorem ,  inter  cetera  argumenta  ad  suum  com- 
mentum  evincendum  urgebat  hinc  quidem  concessionem  re- 
pudii  per  Moysem  factam,  inde  vero  eiusdem  abolitionem  per 
Christum.  Allato  siquidem  textu  Deuteron.  XXIV.  et  Christi 
Luc.  XVI.  concludebat  ovans  :  «  Vides  diversitatem  Legis  et 
Evangelii ,  Moysis  et  Christi?»  Cui  respondit  Tertullianus  : 
«  Plane.  Non  enim  recepisti  illud  quoque  Evangelium  eius- 
dem  veritatis ,  et  eiusdem  Christi ,  in  quo  prohibens  divor- 
tium  ,  propriam  quaestionem  eius  absolvit :  Moyses  propter 
duritiam  cordis  vestri ,  praecepit  lihellum  repudii  dare ;  a  pri- 
mordio  autem  7ion  fuit  sic ,  quia  scilicet  qui  marem  et  foemi- 
nam  fecerat,  erunt  duo ,  dixerat,  in  carne  una;  quod  Deus 
itaque  iunxit,  homo  disiunxerit?  Hoc  enim  responso  et  Moysi 
constitutionem  protexit,  ut  sui,  et  Creatoris  institutionem 
direxit ,  ut  Christus  ipsius.  Sed  quatenus  ex  his  revincendus 
es  ,  quae  recepisti ,  sic  tibi  occurram  ,  ac  si  meus  Christus. 
Nonne  et  ipse  prohibens  divortium ,  et  patrem  tamen  gestans 
eum,  qui  marem  et  foeminam  iunxit,  excusaverit  potius, 
quam  destruxerit  Moysi  constitutionem?Sed  ecce  tuus  sit  iste 
Christus  contrarium  docens  Moysi  et  Creatori ,  ut  si  non  con- 
trarium  ostendere,  meus  sit.  Dico  enim  illum  conditionaliter 
nunc  fecisse  divortii  prohibitionem ,  si  ideo  quis  dimittat 
uxorem,  ut  aliam  ducat:  qui  dimiserit ,  inquit,  uxorem,  et 
aliam  duxerit ,  adulterium  committit,  et  qui  a  marito  dimis- 
sam  duxerit,  adulterium  commisit ,  et  qui  a  marito  dimissam 
duxerit,  aeque  adulter  est;  ex  eadem  utique  causa  ,  qua 
non  licet  dimitti ,  ut  alia  ducatur :  illicite  enim  dimissam  pro 
indimissa  ducens  ,  adulter  est.   Manet  enim  matrimonium  , 

ed.  Neapol.  1742.  tom.  II.  pag.  779  seq.  Deinde  vero  Braun  op.  clt,  SolutioDi  sal- 
teni  favere  Tertulliauum  censent  ex  recentioribns  Brunquell;  Frane.  Ant.  liiger, 
Werkmeister  ut  alios  praetereani. 


CAP.  IIl.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.  ^50 

quod  non  rite  diremptum  est.  Mancnte  matrimonio  nubere, 
adulterium  est.  Ita  si  conditionaliter  prohibuit  dimittere  uxo- 
rem ,  non  in  totuin  prohibuit ,  et  quod  non  prohibuit  in  to- 
tum,  permisit  alias,  ubi  causa  cessat  ob  quam  prohibuit.  Et 
iam  non  contrarium  Moysi  docet,  cuius  praeceptum  alicubi 
conservat:  nondum  dico  confirmat.  Aut  si  omnino  negas 
permitti  divortium  a  Christo,  quomodo  tu  nuptias  dirimis? 
Nec  coniungens  marem  et  foeminam ,  nec  alibi  coniunctos 
ad  sacramentum  baptismatis  et  eucharistiae  admittens ,  nisi 
inter  se  coniuraverint  adversus  fructum  nuptiarum ,  ut 
adversus  ipsum  Creatorem?  Certe  quid  facit  apud  te  ma- 
ritus  ,  si  uxor  eius  commiserit  adulterium  ?  Habebitne 
illam?  Sed  nec  tuum  Apostolum  sinere  scis  coniungi  pro- 
stitutae  membra  Christi.  Habet  itaque  et  Christum  asser- 
torem  iustitia  divortii.  lam  hinc  confirmatur  ab  illo  Moy- 
ses ,  ex  eodem  titulo  prohibens  repudium ,  quo  et  Christus , 
si  inventum  fuerit  in  muliere  negotium  impudicum.  Nam 
et  in  evangelio  Matthaei :  Qui  dimiserit ,  inquit ,  uxorem 
suam  praeter  causam  adulterii:  facit  eam  adulterari,  atque 
ita  adulter  censetur  et  ille,  qui  dimissam  a  viro  duxerit. 
Ceterum ,  praeter  ex  causa  adulterii ,  nec  Creator  disiun- 
git,  quod  ipse  scilicet  coniunxit ;  eodem  alibi  Moyse  consti- 
tuente  eum  qui  ex  compressione  matrimonium  fecerat,  non 
posse  dimittere  uxorem  in  omne  tempus.  Quod  si  ex  vio- 
lentia  coactum  matrimonium  stabit ,  quanto  magis  ex  con- 
venientia  voluntarium  ?  Sicut  et  prophetiae  auctoritate  , 
Uxorem  iuventutis  tuae  non  dimittes.  Habes  itaque  Chri- 
stum  ultro  vestigia  ubique  Creatoris  ineuntem  tam  in  per- 
mittendo  repudio,  quam  in  prohihendo.  Habes  etiam  nuptia- 
rum  quoquo  velis  latere  prospectorem  ,  quas  nec  separari 
vult,  prohibendo  repudium,  nec  cum  macula  haberi ,  tunc 
permittendo  divortium.  Erubesce  ncn  coniungens,  quos  tuus 
quoque  Christus  coniunxit.  Erubesce  etiam  disiungens  sine 
eo  merito ,  quo  disiungi  voluit  et  tuus  Christus  (39).» 

(39)  Ibid.449seq,  i(. 


260  LIB.III.  SECT.  ALTERA.  HE  INDISS.  MATR.  CHRISf. 

lam  vero  prolixi  totius  textus  analysi  diligenti  instituta, 
patebit  Tertullianum  non  alia  ratione  componere  inter  se 
Moysem  et  Christum  ut  obiectam  a  Marcione  contradictio- 
nem  sive  oppositionem  amoliatur",  quam  adstruendo  Chri- 
stum  non  omnino  prohibuisse  divortium  ,  sed  istud  con- 
cedere  in  casu  adulterii ,  quin  tamen  umquam  vel  insinuet 
quidem  ex  Christo  liberum  esse  parti  innocenti  post  di- 
missionem  aduherae,  aham  ducere  uxorem.  Imo  id  aperte 
negat  legitime  fieri  posse  ;  in  hoc  tamen  totus  vertitur 
controversiae  nostrae  cardo. 

Sane  ex  accurata  verborum  TertuUiani  inspectione  ha- 
bemus  ipsum  docuisse  1 .  Moysem  ob  duritiam  cordis  he- 
braeorum  indulsisse  libellum  repudii ;  2 .  Christum  aliquo 
cum  temperamento  seu  prudenti  oeconomia  se  gessisse , 
dum  ex  una  parte  permisit  divortium  fieri ,  nempe  inter- 
veniente  adulterio,  ex  altera  vero  negavit  posse  alteram 
duci ;  3.  hoc  vero  probare  tum  ex  eo  quod  Christus  re- 
vocaverit  matrimonium  ad  primordialem  suam  institutio- 
nem  ,  sciHcet  ad  perfectam  perpetuamque  individuitatem , 
tum  ex  eo  quod  idem  Christus  absolute  pronunciaverit 
illum  fore  moechum ,  qui  dimissam  quacumque  ex  causa 
duxerit.  Ex  quo  4.  concludit  iugiter  matrimonium  perma- 
nere ,  perinde  ac  si  mulier  fuerit  indimissa,  illudque  illi- 
cite  pro  illegitime  sumsisse ,  ut  phrasaeologia  tunc  tem- 
poris  recepta  obtinebat;  5.  adeoque  TertuUianum  hoc  in 
loco  sibi  prorsus  constantem  esse  patet ,  dum  non  aliud 
ab  eo  quod  in  libro  de  Monogamia  statuerat ,  docet ,  ni- 
mirum  in  causa  aduherii  solvi  quidem  coniugium  quoad 
torum  victumque  ,  nulla  vero  ratione  quoad  vinculum  , 
quod  etiam  hoc  in  casu  perseverat  (40) . 

(40)  Atque  hic  castiganda  est  temeritas  simul  et  inscitia  Caroli  Calvi  profes- 
soris  eraeriti  in  academia  ticinensi  propugnatoris  divortiorum,  dura  in  op.  Ricer- 
che  sul  divorziofra  cAm^iani.  Pavia  1790.  scribere  non  dubitavit:  «CheTertul- 
liano  in  questa  testimonianza  ( lib.  IV.  Contr.  Marc.  c.  34. )  ammetta  radulterio 
come  la  sola  ed  unica  eccezione  della  legge  vietante  il  divorzio ,  non  e  possibile  il 


CAP.  m.  DE  SENSU  TRAD.  ClR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.  261 

Ex  his  aniraadversionibus  facile  nunc  est  sensum  asse- 
qui  illorum  verborum  ,  quibus  adversarii  omnes  innituntur  , 
ut  Tertullianum  ad  suas  partes  pertrahant,  scilicet:  Dico 
illum  (Ghristum)  conditionaliter  nunc  fecisse  divortii  pro- 
hihitionem ,  perinde  ac  si  Tertullianus  illud  conditionaliter 
usurpasset  ad  significandum  suh  conditione  adulterii  Ghri- 
stum  divortium  permisisse ;  ast  illa  conditio  ad  solam  di- 
missionem  referri  debet ,  non  autem  ad  facultatem  ducendi 
aliam  uxorem ,  ut  patet  ex  textu,  quem  immediate  profert 
sine  ulla  clausula;  sic  etiam  intelligimus  quo^  sensu  ipse 
dixerit ,  illicite  dimissam  pro  indimissa  ducens  ,  adulter 
est;  nempe  illegitime ,  non  modo ,  prout  iam  innuimus, 
ratione  usus  loquendi ,  qui  tunc  temporis  obtinebat ,  sed 
insuper  ex  contextu ;  siquidem  subdit  Tertullianus :  ma- 
net  enim  matrimonium ,  quod  non  rite  diremptum  est;  atque, 
ut  loquitur  in  libro  De  monogamia :  Nohis,  etsi  repudiemus, 
ne  nuhere  quidem  licehit.  Sic  ex  dictis  patet  immerito  ad- 
versarios  urgere  adducta  verba :  Manet  enim  matrimonium, 
quod  non  rite  diremptum  est ,  ex  quibus  ipsi  inferri  vel- 
lent  ex  TertuUiano  non  manere  matrimonium  quod  rite  fuerit 
diremptum;  rite  autem  tunc  seu  legitime  dirimi  ob  adul- 
terium.  Immerito  ,  inquam  ,  haec  urgentur ,  et  contra  aper- 

dubitarne  ( ita  ipse  ex  tripode  ).  Non  h  pero  nien  vero ,  che  egli  abbia  cangiato 
opinione  dopo  di  aver  cangiato  religione.  Ci6  apparisce  dal  libro  da  lui  scritto  sulla 
monogamia.  Ma  dappoiche  egli  stesso  dichiara  in  quesfopera  di  non  proporre, 
n^  di  sostenere  aitra  dottrina  fuorche  quella  del  suo  seduttore  Montano  ,  io  non 
capisco  con  qual  coraggio  Vedilorc  Pamelio  e  la  maggior  parte  de*  nostri 
teologi  contendano  eludere  Vautorita  di  Tertulliano  catlolico ,  opponendo  la 
contraria  di  Tertulliano  eretico.»  Ast  eruditus  vir  ignoravit  llbros  contra  Mar- 
cionem  a  Tertulliano  exaratos  fuisse  cum  iam  montanista  esset  effectus.  En  verba 
ipsius  Tertuliiani  quae  habentur  lib.  l.  Contr.Marc.  cap.  XXIX.  quibus  se  et  mon- 
tanistam  et  Montani  doctrinae  propugnatorem  protitetur:  «Sed  et  si  nubendi  iam 
modus  ponitur,  quem  quidem  o/)wrf  wo5  (montanistas)  spiritalis  ratio ,  Para- 
cleto  auclore ,  defendit ,  unum  in  fide  matrimonio  praescribens.» 

Sed  quod  magis  mireris  est,  eius  antesignanum  hac  in  sententia  Launo- 
ium  ,  in  op.  cit.  De  regia  etc.  loc.  cit.  inniti  Tertulliani  auctoritati  ex  libro  De 
monogamia  ad  suam  sententiam  de  dissolubilitate  vinculi  coniugalis  ob  adul- 
terium  tuendam.  Quam  praeclare  eiusmodi  auctores  inter  se  conveniunti 


262         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

tain  Tertulliani  mentem  ,  qui  hoc  in  loco  de  exceptione 
adulterii,  de  qua  apud  Matthaeum  necdum  mentionem  in- 
iecerat ,  sed  adhuc  instabat  textui  Lucae,  ut  ostenderet 
adulterium  patrari  ab  eo,  qui  illicite  dimissam  pro  indi- 
missa  ducens ,  adulter  est ,  quibus  immediate  subdit :  ma- 
net  enim  m^atrimonium ,  quod  non  rite  diremptum  est ,  seu 
quod  solutum  tantummodo  est  quoad  torum  et  habitatio- 
nem  ;  hoc  vero  confirmatur  ex  insequentibus  eius  verbis  : 
manente  matrimonio ,  nuhere  adulterium  est. 

Si  itaque  TertuUianus  quoties  de  matrimonio  locutus 
est ,  toties  illud  insolubile ,  seu  ut  ipse  ait ,  individuum 
praedicat ;  si  unicam  dimissionis  causam  assignat,  nimi- 
rum  adulterium ,  propter  quod  dimissione  etiam  secuta , 
inculcat  permanere  coniugium :  si  insuper,  cum  haec  scri- 
beret,  iam  erat  montanista  effectus  ,  adeoque  contendit 
neque  post  mortem  posse  iterari  nuptias  ,  mirum  pro- 
fectg  est  velle  contra  apertissimam  eius  mentem  et  doctri- 
nam  Tertullianum  proferre  tamquam  approbantem  matri- 
monium  quod  post  alterutrius  coniugis  aduUerium  con- 
traheretur  (41).  Quapropter  omnibus  rite  perpensis,  merito 
nos  eum  inter  testes  et  assertores  locupletissimos  catho- 
bcae  doctrinae  de  indissolubibtate  coniugii  in  lege  evan- 
geHca  adnumeramus. 

Nunc  tandem  addo  non  solum  Tertullianum  ,  sed  vel 
ipsum  Marcionem  testem  esse  doctrinae  in  ecclesia  rece- 
ptae,  quam  propugnamus.  Nam  si  Marcion  Christum  Moysi 
contrarium  effert  ex  eo  capite ,  quod  Christus  prohibuerit 

(41)  Quae  cum  ita  se  liabeant,  rairari  sabest  quomodo  lo.Gerhardus  loc.cit. 
§.  579.  in  medium  allato  teslimonio  e\  lib.  IV.  Tertulliani  contra  Marcion.c.  34. 
a  nobis  discusso,  scribere  potuerit :  «  Huius  dicti  tanta  est  evidentia,  ut  Sixtus 
senensis  lib.  VI.  Biblioth.  adnot.  81.  pag.  465.  Tertullianum  referat  in  classem  eo- 
rum,  qui  certa  et  indubitata  adsertione  utriusque  repudii ,  hoc  est,  a  con- 
tuhernio  et  a  connubio  licentiam probarunt.»  Porro  Sixtus  senensis,  non  tamen 
ex  propria  sententia ,  quae  hic  afferuntur  protulit,  et  quidem  non  sine  magna 
liaesitatione,  ut  eum  legenti  patebit.  Non  igitur  ea  evidentia  permotus  est,  quam 
ei  Gerhardus  affingit. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.  263 

quod  Moyses  concesserat ,  scilicet  perfectum  repudium  ; 
ergo  pro  certo  habuit  doctrinam  hanc  ab  ecclesia  catho- 
lica  teneri  ac  doceri ;  secus  enim  numquam  potuisset  inter 
se  Christum  et  Moysem  committere ,  siquidem  ambo  eam- 
dem  facultatem  Dei  cultoribus  dedissent  ,  scilicet  aliam 
post  divortium  ducendi  uxorem  ,  priore  dimissa  ob  adul- 
terii  causam  ;  imo  longe  magis  progressus  fuisset  Christus , 
qui  illo  in  casu  permisisset  divortium  ,  in  quo  iuxta  Moy- 
sem  fuissent  morte  mulctandi  delinquentes. 


DeClemente  alexandrino. 


Doctrinae  catholicae  assertorem  pariter  ac  testem  se 
praebet  Clemens  alex.  qui  sensum  exponit  clausulae  ex- 
ceptionalis  apud  Matthaeum ,  dum  eam  ad  separationem 
coarctat  quoad  torum  ob  adulterii  flagitium  indissolubili 
permanente  coniugii  vinculo.  Sic  enim  scribit  lib.  II. 
Stromat.  cap.  XXIII.  «Quod  autem  consulit  Scriptura , uxo- 
rem  ducere,  et  nec  a  coniugio  umquam  permittit  discedere, 
legem  aperte  constituit :  Non  dimittes  uxorem  praeterquam 
propter  fornicationem  (42).  Adulterium  autem  existimat  con- 

iungi  matrimonio ,   vivo  altero  ex  separatis Qui  autem 

dimissam  accipit  uxorem  moechatur,  inquit ;  si  quis  enim 
dimiserit  uxorem ,  moechatur  ipsam ,  hoc  est ,  cogit  eam 
moechari.  Non  solum  autem  qui  dimisit ,  est  eius  causa, 
sed  etiam  qui  eam  suscepit,  praebens  mulieri  peccandi 
occasionem :  si  enim  non  suscipiat,  revertetur  ad  virum. 
Quid  vero  Lex?  ut  reprimat  ad  vitia  propensionem  ,  iubet 
de  medio  tolli  eam ,  quae  adulterata,  et  adulterii  fuerit 
convicta :  sin  autem  fuerit  uxor  sacerdotis ,  iubet  eam 
igni  tradi.  Obruitur  autem  adulter  quoque  lapidibus ,  sed 


(42)  OuK  d7roX6(rsig  yvva,rx.a  7rX'/iv  s/  jx-n  sTti  Xoyu  Trogvsia^.  Quibus  pa- 
tet  Clementem  allegasse  Christi  verba  cum  particula  el  secus  ac  vellent  nonnulli 
critici  biblici  recentiores. 


264         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

non  in  eodem  loco,  ne  mors  quidem  sit  eis  communfs. 
Neque  vero  lex  cum  Evangelio  pugnat ,  sed  ei  consentit : 
quidni  enim  cum  sit  utriusque  unus  suppeditator  Dominus? 
Quae  enim  est  fornicata ,  vivit  quidem  peccato,  sed  mor- 
tua  est  mandatis :  quae  autem  ducta  est  poenitentia ,  ut 
quae  sit  regenerata  per  vitae  conversionem ,  habet  vitae 
regenerationem  ,  mortua  quidem  vetere  fornicatrice ,  in 
vitam  autem  rursus  ingressa  ea,  quae  genita  est  per  poe- 
nitentiam  (43).» 

Ideo  vero  integrum  licet  prolixum  exscripsi  testimonium, 
quia  plura  in  eo  sunt  quae  ad  rem  nostram  apprime  colli- 
gamus  oportet.  Ex  eo  enim  constat  1.  Scripturam,  novi 
scilicet  foederis ,  numquam  permittere  ut  coniugium  li- 
bere  initum  dissolvatur ,  imo  id  lege  vetari;  2.  clausulam 
exceptionalem  de  fornicatione  intelligendam  esse  de  sola 
separatione  coniugum  sine  diremptione  coniungii ,  alio- 
quin  non  foret  adulter  quicumque  dimissam  duxerit,  secus 
ac  Clemens  absolute  affirmet;  3.  adulteram  dimissam  ac 
poenitentem  ad  virum  suum  posse  reverti ,  adeoque  per 
dimissionem  non  solvi  matrimonium ,  alioquin  non  pos- 
set  amplius  ille  a  quo  dimissa  est  vocari  vir  suus  seu 
maritus;  4.  hoc  intercedere  inter  Legem  et  Evangelium 
discrimen ,  quod  per  Legem  morte  reali  deberet  adultera 
plecti  ,  contra  vero  in  Evangelio  utpote  mitiori,  solum 
morte  spirituali  ac  mystica  per  poenitentiam ,  ut  sic  pos- 
sit  ad  virum  suum  reverti,  ab  eoque  recipi;  S.haud  posse, 
altero  ex  coniugibus  vivente,  ad  novas  nuptias  aditum 
patere. 

Haec  adeo  perspicua  sunt  in  allato  textu,  ut  mirum 
videri  debeat,  quomodo  Launoius  (44)  ,  eiusque  asseclae 
potuerint  Clementem  alex.  inter  assertores  dissolubilitatis 
connubii  propter  adulterium  afferre.  Unica  ratio  ,  quae  eos 

(43)  Ed.  Paris.  1641.  pag.  424  seq. 

(44)  Op.  cit.  De  regia  etc.  pag.  826. 


CAP .  III .  DE  SENSU  TRAD .  CIR .  INDISS .  M ATR .  ART .  1 .  265 

movit  ad  ita  se  gerendum,  est ,  quod  ipse  alleget  textum 
Matthaei,  pro  certo  assumentes  Christum  fuisse  ibidem 
de  plena  dissolutione  locutum  ,  quod  tamen  falso  ab  iis 
assumi  ostendimus. 

Possem  alia  eiusdem  Clementis  testimonia  urgere,  quae 
in  idem  conspirant ,  verum  his  praetermissis ,  satis  mihi 
erit,  ea  quae  in  insequente  llb.  III.  Stromiat.  cap.  VI.  habet 
in  medium  afferre  ,  ubi  scilicet  scribit :  «  Hic  ipse  Domi- 
nus  dicit :  Quod  Deus  conmnxit  homo  non  separet . .  .l\\\id 
autem:  Non  omnes  capiunt  verbum  hoc;  et  sunt  eunuchi , 
qui  sic  nati  sunt ;  et  sunt  eunuchi ,  qui  castrati  sunt  ab 
hominibus :  et  sunt  eunuchi,  qui  se  ipsos  castraverunt  propter 
regnum  coelorum.  Qui  potest  capere  capiat:  nesciunt  quod 
postquam  de  divortio  esset  locutus,  cum  quidam  rogas- 
sent ,  si  sic  sit  causa  uxoris ,  non  expedit  homini  uxorem 
ducere ,  tunc  dixit  Dominus :  Non  omnes  capiunt  verbum 
hoc ,  sed  quibus  datum  esf.  Hoc  autem  qui  rogabant,  vo- 
lebant  ex  eo  scire ,  an  uxore  damnata  et  eiecta  propter 
fornicationem ,  concedat  aliam  ducere.  Aiunt  autem  athle- 
tas  quoque  non  paucos  abstinere  a  venere ,  propter  exer- 
citationem  corporis  contlnentes.  Quare  nec  castitas  est  bo- 
num  et  ex  virtute,  nisi  fiat  propter  dilectionem  in  Deum... 
Idem  autem  (  apostolus  Paulus )  illa  quoque  scribit :  Al- 
ligatus  es  uxori ,  ne  quaeras  solutionem.  Solutus  es  ab  uxore, 
ne  quaeras  uxorem  ( 45) . »  <    .. 

Animadvertendum  porro  est,  Clementem  heic  totum 
esse  in  vindicanda  nuptiarum  honestate  et  sanctitate  ad- 
versus  haereticos  illius  aetatis  illas  uti  turpes  traducentes, 
non  ideo  propterea  dixisse  Christum  sciscitantibus  :  an 
uxore  damnata  et  eiecta  propter  fornicationem  concedat  aliam 
ducere,  id  concedere ;  sed  potlus  exinde  laudandi  vitam 
continentem  occasionem  sumit,  contrarium  omnino  suppo- 
nens ,  et  hac  de  causa  adducit   Christi  oraculum  :   Quod 

(45)  Ed.  cit.  pag.  U6.  447.  et  in  ed.Oxoniens.  tom.  I.  pag.  534. 


266         LIB.  III.   SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Deus  coniunxit  homo  non  separet ,  et  verba  Apostoli  «  Alli- 
gatus  es  uxori  etc;  ac  illustrat  exemplo  eorum ,  qui  variis 
de  causis  continentiam  professi  sunt,  ut  hac  ratione  in- 
sinuet  separatos  coniuges  haud  debere  gravate  ferre  con- 
tinentlae  institutum  ac  necessitatem ,  quando  totalii  ipsum 
servant  ,  non  quidem  ex  Dei  dilectione  ,  sed  ex  motivis 
humanis. 

Quum  vero  qui  sibi  vindicant  Clementem  alex.  nil  aliud 
afferant  ex  eo  nisi  textum,  in  quo  Matthaei  clausula  con- 
tinetur  ,  nec  nisi  timide  cunctanterque  ,  argumento  est  non 
dubio  auctorem  hunc  inter  praeclariores  doctrinae  catho- 
licae  testes  et  assertores  esse  recensendum.  (46). 

S-  VI. 

De  Origene. 

Eamdem  quam  Clemens  eiusdem  discipulus  Origenes 
consectatus  est  doctrinam  circa  absolutam  coniugii  chri- 
stiani  indissolubilitatem ,  etiam  interveniente  adulterii  fla- 
gitio.  Nam  prius  ipse  dispescit,  quae  spectant  ad  dimis- 
sionem  uxoris  quacumque  ex  causa ,  deinde  exponit  quae 
attingunt  libellum  repudii.  De  prima  quaestione  affirmat 
non  licere  nisi  ex  causa  fornicationis  uxorem  dimittere  ad 
mentem  Salvatoris ,  de  altera ,  quae  propius  attingit  rem 
nostram  ita  disserit,  ut  nihil  desiderari  sinat  circa  catho- 
licam  doctrinam 

Sic  enim  scribit  tom.XIV.  in  Matth.  «  Propter  Scriptu- 
rae  verba,  haec  quoque  insuper  dicenda  sunt,  latas  fuisse 
quasdam  leges ,  non  quasi  praestantia  aliqua  et  excellen- 
tia  praeditas  ,  sed  quasi  ad  eorum ,  qui  subditi  sunt,  in- 
firmitatem  accommodatas  et  compositas ;  nam  aliquid  eius- 
modi  his  verbis  significatur  :  Moyses  ad  duritiam  cordis 

(46)  Sane  nec  Sixius  senensis,  necMoshemius,  nexi  Calvi  qnidpiam  mussitant 
circa  Clementem  alex.  cuius  auctoritatem  praetermittunt. 


CAP ,  III .  DE  SENSU  TRAD .  CIR .  INDISS .  MATR .  ART .  1 .  267 

vestri  permisit  vohis  dimittere  uxores  vestras ;  praecipua 
autem  legis  propter  duritiam  cordis  latae,  et  praestantis- 
sima  pars  in  istis  proponitur :  Ah  initio  autem  non  fuit 
sic.  Et  in  novo  quidem  testamento  quaedam  horum  instar 
sancita  sunt :  Quoniam  Moyses  ad  duritiam  cordis  vestri 
permisit  vohis  dimittere  uxores  vestras ;  nam  quasi  pro  cor- 
dis  eorum  duritie  id  infirmitatis  gratia  scriptum  est :  Propter 
fornicationem  autem  unusquisque  suam  uxorem  haheat ,  ef 
unaquaeque  suum  virum  haheat :  et  illud  :  Uxori  vir  dehi- 
tum  reddat;  similiter  autem  et  uxor  viro.  His  itaque  subiun- 
gitur  :  Hoc  autem  dico  secundum  indulgentiam ,  non  secun' 
dum  imperium.  Quin  et  illud:  Mulier  alligata  est ,  quanto 
tempore  vir  eius  vivit :  quod  si  dormierit  vir  eius ,  liherata 
est,  cui  vult  nuhat ,  tantum  in  Domino,  pro  duritie  cordis  et 
infirmitate  apud  Paulum  nobis  potiora  dona  sectari ,  et  bea- 
tiores  effici  nolentibus  dictum  est.  lam  vero  contra  Scripturae 
legem ,  mulieri  vivente  viro  nubere  quidam  ecclesiae  recto- 
res  permiserunt ,  agentes  contra  id  quod  scriptum  est ,  in 
quo  sic  habetur:  Mulier  alligata  est ,  quanto  tempore  vir 
eius  vivit ,  et  contra  illud  :  Igitur  vivente  viro  mulier  voca- 
hitur  adultera ,  si  fuerit  cum  alio  viro ;  non  omnino  ta- 
men  sine  ratione ,  haec  enim  contra  legem  initio  latam  et 
scriptam  ,  ad  vitanda  peiora ,  alieno  arbitrio  morem  ge- 
rentes  eos  permisisse  verisimile  est.» 

«Dicet  vero  fortasse  iudaicus  quispiam  vir ,  ex  iis  qui 
Sospitatoris  nostri  doctrinae  refragari  audent,  lesum  ipsum 
cum  dixit:  Omnis  qui  dimiserit  uxorem  suam ,  excepta  for- 
nicationis  causa ,  facit  eam  moechari,  repudiandae  uxoris 
potestatem  fecisse  haud  secus  ac  Moysen  ,  quem  pro  duritie 
cordis  populi  legem  tulisse  dixit:  et  illud:  Quia  foeditatem  in 
ea  invenit ,  idem  esse  dicet  ac  fornicationis  causam,  propter 
quam  iure  mulier  a  viro  repudiari  possit  :  verum  huic 
respondendum  est ,  etiamsi  ex  legis  mandato  mulier  adul- 
terii  rea  lapidibus   necanda  sit,  non  ita  foeditatem  esse 


268  LIB.  III.   SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

intelligendam  ;  nec  enim  propter  adulterium  ,  vel  si- 
milem  aliquam  turpitudinem  libellus  repudii  scribendus 
est ,  et  coniugi  in  manus  tradendus ;  sed  quodlibet  for- 
sitan  peccatum ,  foeditatem  nuncupasse  Moysem ,  quod  si 
a  yiro  deprehensum  erit  in  uxore ,  quae  gratiam  coram 
viro  non  inveniat,  libellus  repudii  scribitur,  et  e  viri  domo 
emittitur ;  Ah  initio  autem  non  fuit  sic.  Tum  vero  deinde 
Servator  noster  haudquaquam  connubii  solvendi  propter 
ullum  allud  flagitium  facultatem  concedens,  quam  solam 
fornlcationem  in  uxore  deprehensam,  sic  ait:  Omnis  qui 
dimiserit  uxorem  suam,  excepta  fornicationis  causa,  facit 
eam  moechari.  Quaeri  autem  potest  an  uxorem  repudiare 
non  liceat ,  nisi  in  adulterio  deprehensa  sit ,  verbi  gratia , 
propter  veneficium,  vel  quod  infantem  ab  utroque  geni- 
tum ,  viro  peregre  profecto ,  interfecerit ,  vel  ob  aliam  quam- 
libet  caedem  :  quin  et  si  aduUerii  quidem  insons  viri 
domum  clam  diripuisse  et  expilasse  animadversa  sit,  ro- 
gaverit  aliquis  an  eiusmodi  uxorem  ex  aequo  et  bono  re- 
pudiabit,  utpote  vetante  Servatore,  ne  quis  excepta  for- 
nicationis  causa ,  uxorem  suam  repudiet ;  utrobique  enim 
aliquod  apparet  absurdum  ,  quod  an  revera  absurdum  sit 
ignoro ;  tanta  enim  pati  et  tolerare  flagitia ,  quae  adulterio 
et  scortatione  peiora  censeri  queant ,  plane  a  ratione  vi- 
debitur  esse  alienum ;  rursum  contra  Servatoris  praecepta 
agere  ,  nemo  est  quin  impium  esse  confiteatur.  Ac  pro- 
inde  in  animo  meo  id  disputo ,  curnam  non  dixit :  Nemo 
uxorem,  excepta  fornicationis  causa,  repudiet;  at  ait:  Qui 
dimiserit  uxorem ,  excepta  fornicationis  causa ,  facit  eam 
moechari;  qui  enim  uxorem  adulterii  minime  ream  repu- 
diat ,  quantum  in  se  est,  ansam  ei  adulterandi  praebere, 
nullus  est  qui  inficias  eat ;  nam  5*  vivente  viro  vocahitur 
adultera,  si  fuerit  cum  alio  viro,  et  repudiata  ea  occasio- 
nem  illi  dat  iterum  nubendi ,  per  id  efficit  sane  ut  adul- 
tera  sit;  at  quae  in  veneficio   oppressa  est,  vel  caedem 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  OIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.  269 

patravit ,  dimittere ,  utrum  excusationem  habeat  necne  , 
ipse  disquires  :  nam  praeter  repudium  alias  etiam  multas 
adulterandi  causas  uxori  vir  potest  praebere ,  maiorem 
puta  quam  par  sit,  ei  licentiam  concedens  quaecumque 
vult  agendi,  et  cum  quibus  libitum  fuerit  viris  amicitiam 
contrahendi ;  nam  virorum  simplicitas  uxores  saepe  nu- 
mero  in  huiuscemodi  peccata  inducit :  at  utrum  talibus 
viris  in  eiusmodi  casibus  sit  necne  sui  excusandi  locus^ 
id  super  quaestionibus  hoc  loco  propositis  diligenter  a  te 
investigatum  declarabis.  Is  quoque,  qui  uxore  abstinet , 
efficit  saepe  ut  adulterium  committat,  cum  eius  libidinem 
non  explet ,  etiamsi  maioris  sanctimoniae  ,  vel  castitatis 
specie  ductus  id  faciat :  et  is  fortasse  maiori  reprehen- 
sione  dignus  est ,  qui ,  quantum  penes  se  est ,  efficit  ut 
moechetur  libidinem  eius  non  explens ,  quam  qui  sine  causa 
stupri,  sed  propter  veneficium,  vel  caedem,  aut  gravius  ali- 
quod  facinus  eam  repudiavil.  Quemadmodum  autem  adul- 
tera  est  uxor,  etiamsi  viro  alteri  nupta  videatur,  priore 
etiamnum  vivo;  ita  et  virum  repudiatam  duxisse  visum , 
non  tam  ipsius  maritum ,  quam  adulterum  esse  dicendum , 
a  Servatore  nostro  demonstratum  est  (47).» 

Nunc  vero  integrum  hunc  tractum  analytice  expenden- 
tes ,  ex  eo  deprehendimus ,  quod  Origenes  1 .  ex  praesti- 
tuta  paulo  ante  perpetua  coniugii  christiani  indissolubili- 
tate  Salvatoris  verbis :  Quod  Deus  coniunxit ,  homo  non 
separet ,  pergat  occurrere  illi  exceptioni ,  quae  petitur  ex 
Moysis  constitutione  de  libello  repudii,  quam  imperfectam 
esse  decernit ,  neque  datam  nisi  ob  duritiam  cordis ,  seu 
infirmitatem  ,  prout  et  in  novo  Testamento  nonnulla  pari- 
ter  ob  idem  motivum  indulta  sunt ,  quaeque  enumerat ; 
2 .  hoc  semoto  obstaculo ,  illos  reprehendit  arguitque  epi- 
scopos,  qui  contra  Scripturae  legem ,  mulieri ,  vivente  viro, 
nuhere  permiserint ,  adductis  ad  id  Pauli  sententiis  :  Mu- 

(47)  Opp.  ed.  De  la  Rue  tom.  IH.  pag.  046-649.  n.  2.3.  et  r*. 


270  Lm.  III.   SECT.   ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.   CHRIST. 

lier  alligata  est,  quanto  tempore  vir  eius  vivit;  et ,  vivente 
viro,  mulier  vocabitur  adultera,  si  fuerit  cum  alio  viro,  idque 
indefinite ,  nempe  utique  quacumque  ex  causa ,  adeoque 
etiam  ob  fornicationem  dimlssa  ;  3.  iudaizantem  quemdam 
inducit ,  qui  clausulam  exceptionalem  ,  nisi  fornicationis 
causa  obiiciat ,  perinde  ac  si  idem  ea  significetur ,  quod 
Moyses  in  lege  dixit  foeditatem ,  qua  permittebatur  re- 
pudium ;  solvit  vero  obiectionem  ostendens  Moysem  voce 
illa  minime  adulterium  designasse  ,  sed  aliud  quodcum- 
que  vitium ,  quo  mulier  non  invenerit  gratiam  penes  vi- 
rum  suum ;  4.  cum  vero  ab  initio  sic  non  fuerit ,  Christus 
ad  unam  fornicationis  causam  legitimam  dimittendae  uxoris 
facultatem  coarctavit ;  5.  post  haec,  varios  casus  problema- 
tice  proponit,  ob  quos  videretur  posse  iure  dimitti  uxorem, 
et  in  quibus  praeberet  vir  uxori  ansam  adulterandi :  6.  con- 
cludit,  quaecumque  demum  sint  aut  esse  credantur  causae 
iustae,  ob  quas  vir  possit  dimittere  uxorem  suam ,  etiam 
adulterio  graviores ,  fore  semper  adulteram  mulierem  il- 
lam,  quae  cum  dimissa  fuerit,  alteri  viro  nupserit,  vivo 
adhuc  priore,  a  quo  dimissa  est. 

Ex  his  patet  Origenem  ceu  thesin  firmam  inconcus- 
samque  constituisse  indissolubile  prorsus  esse  in  lege  chri- 
stiana  matrimonii  vinculum ,  ita  ut  si  uxor  quacumque 
demum  de  causa  dimissa  cum  alio  se  copulaverit,  ream 
se  adulterii  constituat.  Ex  hoc  principio  incipit,  eoque 
pariter  universam  suam  disceptationem  concludit.  Ac  pro- 
inde ,  quod  consequens  est,  neque  per  alias  causas  quas- 
cumque  ,  neque  per  fornicationem  dissolvi  quoad  vincu- 
lum  coniugium  ,  sed  solum  quoad  torum  et  cohabitationem 
seiungi  coniuges  posse  Origenes  constituit.  Quocirca  me- 
rito  Origenem  inter  assertores  ac  testes  locupletissimos 
pariter  adnumeramus  catholicae  doctrinae  in  hac  quae- 
stione. 

Quid   ad  haec  adversarii?  lamdiu  Erasmus  contendit 


CAP .  III .  DE  SENSl)  TRAD .  CIR .  INDJSS .  M ATR .  ART .  1 .  271 

Origenem  eos  solos  damnasse,  qui,  iudaeorum  more,  alias 
ob  causas  quamvis  leves,  dimitterent  uxorem  suam  ad  aliam 
ducendam  praeter  unicam  fornicationis  causam  a  Christo 
assignatam  (48).  Tournelyus  anceps  haeret,  ac  iuxta  ipsum 
Origenes  videtur  tria  adstruere  1 .  Licere  in  nova  lege  propter 
adulterium  dimittere  uxorem  ,  prout  licebat  in  lege  mosaica 
propter  foeditatem  ,  adeoque  per  plenam  coniugii  disso- 
lutionem;  2.  ambigere  num  ob  veneficium  aliaque  flagi- 
tia  possit  in  nova  lege  uxor  dimitti ;  quod  quidem  dubium 
nuUum  habuisset  locum  ,  si  ipse  de  sola  dimissione  quoad 
torum  et  habitationem  locutus  esset;  3.  docere,  eum  qui 
praeter  adulterium  uxorem  dimittit ,  illam  coniicere  in  oc- 
casionem  peccandi ,  atque  idcirco  supponere  uxorem  ob 
adulterium  dimissam  posse  alteri  nubere  (49).  Alii  censent 
Origenem  nomine  legis  significasse  consilium,  illosque  epi- 
scopos  reprehendisse ,  quod  alias  ob  causas ,  quam  ob 
adulterium  ,  permiserint  repudiatis  uxoribus  iterum  nu- 
bere  (50);  quod  alii,  paucis  mutatis  verbis  ,  repetunt  (51). 
Ast  perperam ;  si  enim  Origenes ,  ut  contendit  Erasmus, 
ea  sola  de  causa  reprehendisset  episcopos  illos,  quod  ob  alias 
causas  praeter  adulterium  dimissis  mulieribus  permiserint 
alia  inire  coniugia ,  non  protulisset  verba  Apostoli  adversus 
illos  utpote  agentes  contra  Scripturae  legem,  qua  alligata 
viro  mulier  est  quanto  tempore  vir  eius  vivit ,  ac  adultera 
denunciatur  quae  vivente  viro  fuerit  cum  alio  viro.  Nec 
obest ,  quod  Origenes  iudaico  viro  obiicienti  idem  Chri- 
stum  permisisse  ,  quod  permiserat  Moyses  ,  responderit 
Christum  ob  solam  fornicationem ,  Moysen  vero  ob  quod- 


(48)  Tn  annot.  ad  I.  Epist.  Corinth.  cap.  VII.  Opp,  ed.  cit.  tom.  VI.  p.  69.T. 
Neque  ab  Erasmo  abludit  Calvi ,  qui  eamdem  exceptionera  adoptat. 

(49)  Praelect.  theolog.  De  matrim.  cap.  V.  sect.  4.  Concl.  arg.  II. 

(50)  Ita  auct.  op.  germ.  Harmonia  legum  civilium  bavaricar.  indidgen- 
tium  divortia  cum  sac.  Scriptura  et  tradit.  Bamberg.  1819.  pag.  isseqq. 

(51)  Uti  Secher  in  op.  germ.  Dedivortio  in  regnis  catholicis.  Landshut  181  i. 
pag.  123- (36.    , 


272  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.   DE    INDISS.   MATR.  CHRIST. 

cumque  aliud  flagitium  praeter  adulterium  concessisse  li- 
bellum  repudii ;  quasi  nempe  ex  mente  Origenis  Christus 
solutionem  coniugii  quoad  vinculum  permiserit  ad  eum 
modum,  quo  Moyses  illam  concesserat  ob  alios  sive  phy- 
sicos  sive  morales  defectus.  Nam  cum  praemiserit  sola  viri 
morte  mulierem  liberam  effici  ad  alias  ineundas  nuptias 
adducens  testimonium  Apostoli ;  cumque  episcopos  dixerit 
egisse  contra  Scripturae  legem  ex  eo  quod  permiserint  vi- 
vente  adhuc  viro  mulieribus  nubere  alteri  viro ;  cum  de- 
nique  ingeminaverit  Christi  effatum  ah  initio  non  fuit  sic , 
fieri  nequit  ut  Origenes  comparaverit,  seu  potius  aequa- 
verit  facultatem  a  Christo  datam  dimittendi  uxorem  in  causa 
fornicationis  cum  facultate  concessa  a  Moyse  ob  foeditatem 
dissolvendi  coniugium  quoad  vinculum.  Restat  igitur  ut 
comparaverit  tantum  quoad  dimissionem ,  seu  divortium 
a  toro  et  cohabitatione  ,  alioquin  sibi  haud  constitisset. 
Hinc  dicamus  necesse  est  Origenem  parallelismum  haud 
instituisse  circa  effectus  divortii  concessi  a  Moyse  et  a  Chri- 
sto ,  sed  solum  inter  causas  divortii ,  quae  plures  consti- 
tutae  a  Moyse  fuerant,  unica  vero  a  Christo  Domino.  Sic 
omnia  componuntur  ac  optime  cohaerent. 

Atque  hac  ratione  iam  solutum  pariter  est  dubium 
primum,  quo  anceps  factus  est  Tournelyus. 

Ad  alterum  vero  dubium  petitum  ex  eo  quod  Origenes 
ancipitem  se  praebuerit  quoad  alias  causas  faciendi  di- 
vortium  ,  cuiusmodi  sunt  veneficium  aliaque  flagitia ,  quod , 
aiunt ,  locum  habere  non  posset ,  si  ipse  de  sola  dimis- 
sione  quoad  torum  et  habitationem  locutus  fuisset  ,  re- 
spondeo  exinde  magis  patefieri  Origenem  non  assignasse 
fornicationem  sive  adulterium  uti  causam  solutionis  vin- 
culi  coniugalis.  Siquidem  ,  si  ita  sensisset  Origenes,  facile 
ipsi  fuisset  sine  ulla  dubitatione  in  casibus  sibi  proposi- 
tis  licitam  ostendere  dimissionem  ac  separationem  quoad 
vinculum,   simulque  notare  discrimen   quod   interponitur 


CAP.  m.  DE  SENSI3  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.  273 

inter  solutionem  aChristo  concessam  propter  fornicationem, 
quae  in  hypothesi  foret  quoad  yinculum ,  et  separatio- 
nem  tantum  quoad  torum  et  habitationem  ,  quam  cau- 
sae  illae  veneficii  atque  infanticidii  expostulare  videntur. 
Attamen  Origenes ,  cum  pro  certo  sumat  non  aliam  a 
Christo  assignari  causara  separationis  quoad  torum  prae- 
ter  solum  casum  fornicationis ,  ideo  anceps  animo  haesit 
quoad  alias  causas. 

Circa  tertium  dubium,  quod  nempe  videatur  Orige- 
nes  animo  pendens  ,  num  docuerit  Christus ,  quod  si  quis- 
piam  praeter  adulterium  uxorem  dimiserit,  eam  coniiciat 
in  occasionem  adulterii ,  responsio  in  promptu  est  :  ideo 
Christus  docuit  ex  Origene  illum,  qui  dimittit  uxorem  prae- 
ter  adulterii  casum  eam  coniicere  in  adulterii  occasionem 
perinde  ac  per  alias  causas ,  quas  vidimus  ab  eo  comme- 
moratas ,  quae  se  tenent  potissimum  ex  parte  viri ,  quia 
ipse  iniuste  illam  ac  sine  causa  dimitteret ;  sed  si  vir  di- 
mittat  ob  adulterium  ab  uxore  patratum  ,  non  viro  eam 
eiicienti,  sed  solius  uxoris  ita  dimissae  malitiae  illa  adul- 
teria  adscribenda  forent,  eo  ipso  quod  vivente  adhuc  ma- 
rito  suo,  a  quo  eiecta  est,  alteri  nupserit;  hoc  enim  in 
casu  vir  ex  doctrina  Christi  immunis  erit  a  flagitiis  uxoris. 
Talem  vero  admittendam  esse  doctrinae  Origenis  interpre- 
tationem  non  obscure  fatetur  Tournelyus  ipse,  qui  con- 
cludit  quod  Origenes  «Aliunde  agnoscat  et  fateatur  legem 
Christi  esse ,  ut  mulier  vivente  viro  alteri  non  nubat,  nisi 
velit  esse  adultera.» 

Porro  asserere ,  ut  aliqui  faciunt ,  Origenem  per  /e- 
gem  Scripturarum  consilium  significasse,  est  violentiam  in- 
ferre  textui ,  ac  immutare  Origenis  sententiam.  Nec  aliter 
se  gerunt  qui  autumant  Origenem  illos  perstrinxisse  epi- 
scopos ,  eo  quod  ob  alias  causas ,  quam  propter  adulterium 
mulieribus  secundas  nuptias  permiserint.  Nam  ideo  eos 
suggillat,  quod  fecerint  contra  expressam  Apostoli  doctri- 

III  18 


274  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

nam ,  iuxta  quam  mulier  adultera  est ,  quae  vivente  viro, 
cui  alligata  est  usque  ad  eius  obitum  ,  fuerit  cum  alio  viro , 
nulla  exceptione  facta  (52). 

Atque  ut  iam  absolvam  ,  quae  ad  Origenem  spectant , 
dico  ipsum  quidem  affirmare  ob  solam  fornicationem  li- 
cere  uxorem  ,  et  quidem  in  perpetuum ,  dimittere ;  num- 
quam  vero  asserere  uxori  dimissae  ob  fornicationem  licere 
alteri  nubere ,  immo  contrarium  constanter  adstruere  iuxta 
catholicam  doctrinam ,  cuius  se  assertorem  et  testem  ex- 
hibuit  (53). 

§    VII. 

De  s.  Cypriano. 

De  s.  Cypriani  mente  non  est  quod  ambigamus  ;  etenim 
praeter  quam  quod  nuspiam  affirmavit  licere  aliquando 
viro  ita  dimittere  uxorem  suam  ,  ut  possit  alteram  ducere , 
aperte  quamcumque  dissolubilitatis  coniugalis  vinculi  cau- 
sam  excludit. 

Et  quidem  in  libro  Testimoniorum  ad  Quirinum,  in  quo 
profitetur  se  praecepta  et  sententias  Scripturarum  collegisse, 
cum  pervenit  ad  exponendam  Christi  doctrinam  circa  ma- 
trimonium  ,  eam  paucis  his  verbis  complexus  est.«Uxo- 
rem  a  viro  non  recedere ,  aut  si  recesserit ,  innuptam  ma- 
nere ;  Paulus  ad  Corinthios  :  iis  autem  ,  qui  nupserunt , 
praecipio  non  ego  sed  Dominus,  uxorem  a  viro  non  se- 
parari ,  si  autem    recesserit ,    manere  innuptam ,   aut  re- 

(52)  Apposite  Nat.  Alexand.  Theol.  dogm.  lib.  II.  De  matr.  prop.  2.  ad  haec 
quae  sibi  obiecit  Origenis  verba  ,  resp.  k  Veruni  Origenes  priscos  illos  episcopos 
contra  Scripturara  permisisse  ait,  dim issis  conmgibus  adulteriSj  a\\i&  mihere; 
vel  perraiserunt,  id  est  impunitum  reliquerunt,  ob  graviora  mala  vitanda,  sed  ta» 
men  non  approbarunt.» 

(53)  Hac  forte  de  causa  lo.  Gerhardus  inter  patronos  divortiorum  Origenem 
non  recensuit.  Insuper  ex  dictis  elucet  quara  falso  affirraet  Launoius  «  quod  Ori- 
genes  raatrimonium  propter  adulterii  crimen  dirirai  putet  iuxta  Scripturam.»Nam 
Origenes  oppositum  praecise  docet. 


CAP.  in.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.  275 

conciliari  viro,  et  virum  uxorem  non  dimittere  (b4).))Qui- 
bus  ostendit  omnem  excludi  solutionis  vinculi  causam , 
ac  proinde  ne  meminit  quidem  clausulae  exceptionalis  de 
fornicatione ,  de  qua  apud  Matthaeum. 

Et  haec  ex  Cypriano  in  rem  nostram  attulisse  suffi- 
ciat,  cum  aliud  quod  ex  ipso  afferri  solet  testimonium 
depromptum  ex  libro  De  discipUna  et  hono  pudicitiae ,  sit 
adscriptitium ;  hic  enim  liber  ex  operibus  genuinis  s.  mar- 
tyris  in  criticis  editionibus  illius  operum  penitus  elimina- 
tur  (55). 

Ceterum  quod  attulimus  ad  institutum  nostrum  satis 
est ,  ut  eum  inter  doctrinae  catholicae  adsertores  et  te- 
stes  accenseamus ,  eo  vel  magis  ,  quod  adversarii  ipsi  aut 
pro  causa  sua  omittant ,  aut  vix  quidem  de  s.  Cypriani 
mente  disceptent  (5^). 

S-  8. 

De  Lactantio. 

Prolixior  necessario  erit  disceptatio  de  Lactantio,  quem 
adversarii  omnes  ad  causam  suam  fulciendam  adducunt; 
catholici  vero  circa  eius  mentem  ancipites  sunt ,  aliis  ultro 
fatentibus  ipsum  dissolutionis  coniugalis  vinculi  propter 
adulterium  assertorem  fuisse ,  aliis  vero  refragantibus. 
Promam  candide  quae  ex  utraque  parte  proferuntur;  quid 
deinde  verisimilius  censendum  sit  exponam. 

Itaque  prius  praemittamus  necesse  est  quae  scripsit 
Divinarum  institutionumMh.  VI.  c.  23.  «Haec  sunt,  inquit, 
quae  ad  continentiam  praecipiuntur  a  Deo ;  sed  tamen  ne 
quis  divina  praecepta  circumscribere  se  putet  posse ,  ad- 
duntur  illa ,  ut  omnis  calumnia  et  occasio  fraudis  remo* 

(54)  Lib.  III.  n.  XC.  ed.  Manr.  Paris.  1726.  pag.  326. 

(55)  Cf.  ed.  Maur.  pag.  II. 

(56)  Reipsa  neqne  Gerhardus  ,  neque  Calvi  aut  Launoius  eius  mentionera 
iniiciunt.  In  pagellis  vero  theologicis  uhidiensibus  1811.  recursus  habetur  ad  ve* 
tus  Caietam  iHventam ,  qnod  s.  Cyprianus  loquatur  in  regula. 


276  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.   DE   INDISS.  MATR.  CBRIST. 

veatur;  adulterum  esse  ,  qui  a  marito  eiectam  duxerit  , 
et  eum  ,  qui  praeter  crimen  adulteru  uxorem  dimiserit, 
ut  alteram  ducat.  Dissociari  enim  corpus  et  distrahi  Deus 
noluit  (57)  ;»sic  in  Epitome  divin.  institut.  cap.  LXVI.  rur- 
sum  scribit :  «  Sed  sicut  foemina  castitatis  vinculis  obligata 
est ,  ne  aliud  concupiscat :  ita  vir  eadem  lege  teneatur , 
quod  Deus  ex  viro  uxorem  unius  corporis  compage  so- 
lidavit.  Ideo  praecepit ,  non  dimitti  uxorem  ,  nisi  crimi- 
ne  adulterii  revictam ,  ut  numquam  coniugalis  foederis 
vinculum ,  nisi  quod  perfidia  ruperit,   resolvatur  (38).» 

Haec  quidem  hoc  de  argumento  Lactantius  ,  ex  quibus , 
ut  innuimus  ,  plerique  contendunt,  eum  vere  exceptionem  , 
quae  occurrit  apud  Matthaeum  de  vinculi  coniugalis  di- 
remptione,  accipere.  Siquidem  in  priori  textu  aperte  loqui- 
tur  de  uxoris  dimissione  in  ordine  ad  aliam  ducendam ; 
ait  enim  ,  qui  dimiserit  ut  alteram  ducat ,  eum  vero  qui 
hac  ratione  se  gerit ,  interveniente  aduherii  crimine ,  rite 
id  facere  Lactantius  pronunciat.  Id  magis  confirmatur  ex 
eo  quod  paulo  ante  iila  sola  divortia  damnaverit ,  quae 
ex  causa  intemperantiae  et  libidinis  fierent  (59).  Nec  aliter 
dicendum  de  posteriori  adducto  textu  ,  ubi  idem  auctor 
affirmat  numquam  licere  coniugalis  foederis  vinculum  re- 
solvi ,  nisi  quod  perfidia ,  seu  fidei  coniugalis  laesio  iam 
ruperit. 

Hi  proinde  fatentur  hac  in  sententia  Lactantium  fuisse , 
ast  non  magni  faciendam  esse  eiusdem  auctoritatem  ,  ut- 
pote  illius  quem  pronunciavit  s.  Hieronymus  in  super- 
stitionibus  gentilium  refellendis  solidiorem  fuisse,  quam 
in  religionis  christianae  dogmatibus  confirmandis  (60). 

(57)  Opp.  ed.  Rom.  1757.  pag.  278  seq. 

(58)  Eiusdem  ed.  1758.  pag.  302  seq. 

(59)  In  eod.  capite,  segm.  15  seq. 

(60)  Sic  enim  scribit  s.  Doctor  de  Lactantio  «Lactantius  quasi  quidam  flu- 
vius  eloquentiae  Tullianae,  utinam  tam  nostra  affirmare  potuisset ,  quam  facile 
aliena  destnixit.»Epist.  LVII.  ad  Paulinum  n.  10.  Opp.  ed.  Vallars.  tom.I.col.  324. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.         277 

Qui  vero  Lactantium  a  ceteris  catholicae  doctrinae  ad- 
sertoribus  minime  discrepare  contendunt,  diversimode  id 
efficiunt.  Nam  sunt ,  qui  censent  Lactantium  ita  scripsisse 
respectu  habito  ad  leges  civiles,  quae  aetate  illa  contra  ius 
naturale  et  divinum  alias  nuptias  viro  dimittenti  uxorem 
suam  ob  fornicationem  concedebant  (61) .  At  ex  contextu  con- 
trarium  apparet ;  siquidem  ipse  potius  civilibus  legibus  op- 
ponit  legem  divinam.  Alii  autem  forte  probabilius  arbi- 
trantur  non  aliud  Lactantium  adductis  verbis  significasse , 
quam  quod  Christus  Matth.  XIX.  docuit ,  nerape  non  licere 
praeter  fornicationem  uxorem  dimittere ,  quin  tamen  con- 
cesserit,  uxore  hac  de  causa  dimissa ,  aliam  ducere  (62). 

Nec  desunt  argumenta  indirecta  et  directa,  quae  id  sua- 
dere  videantur.  Indirecta  quidem  petuntur  tum  ex  eo ,  quod 
numquam  Lactantlus  in  suis  operibus  vel  insinuet  aliquando 
licere  propter  adulterium  ita  dissolvi  coniugium,  ut  fas 
sit  aliam  ducere  uxorem ;  tum  ex  eo  quod  idem  disserens 
de  civilibus  legibus  comparatis  cum  lege  divina  omnimo- 
dam  coniugii  adstruat  firmitatem ,  scribens :  «  Non  enim, 
sicut  iuris  publici  ratio  est  (63),  sola  mulier  adultera  est, 
quae  habet  alium;  maritus  autem,  etiamsi  plures  habeat, 
a  crimine  adulterii  solutus  est.  Sed  divina  lex  ita  duos 
in  matrimonium ,  quod  est  in  corpus  unum  ,  pari  iure 
coniungit,  ut  adulter  habeatur  quisquis  compagem  cor- 
poris  in  diversa  distraxerit  (64).» 


(61)  Ita  lacobj  in  resp.  ad  Braun  in  op.  cit.  Indissolubilitas  vinculi  ma- 
trimonial.  Sect.  II.  cap.  I.  §.  6.  pag.  76. 

(62)  Ita  Noiirry  in  Apparatu  ad  biblioth.  maxim.  patrum,  tom.  II.  dis- 
sert.  III.  in  Lactant.  cap.  27.  art.  5. 

(63)  Alludit  ad  leg.  luliam  de  adult.,  qua  mulieri  non  perraittitur  in  pu- 
blico  iudicio  accusandi  facultas,  etiamsi  propriam  iniuriam  adversus  coniugem 
expostularet.  Quod  non  solum  Lactantius  heic  improbrasse  videtur,  sed  etiam 
pseudo-Athanas.  in  Quaest.  ad  Antioch.  ducem.  ad  calcem  opp.  s.  Athanas.  ed. 
Maur.  tom.II.  pag.  268.  item  Gregorius  nanzianz.,  Ambrosius  aliique  apud  Cuiao- 
cium  eod.  tit. 

(64)  Ibid.  lib.  VI.  Divin.  institut.  cap.  XXIII.  n.  24.  ed.  cit.  pag.  274  seq. 


278  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Directa  autem  desumuntur  ex  verbis  ipsis  Lactantii  , 
quae  si  attentius  inspiciantur  duo  significant ,  1.  nempe 
adulterum  esse ,  qui  a  marito  eiectam  duxerit;  2.  adulterum 
pariter  esse  eum,  qui praeter  adulterii  crimen  uxorem  dimise- 
rit,  ut  alteram  ducat ,  quibus  posterioribus  verbis  implicite 
significare  voluit  Lactantius  eum  fore  reum  adulterii ,  qui 
fornicationis  causa,  ita  dimittat  uxorem,  ut  ducat  alteram, 
eum  vero  innoxium ,  qui  hoc  in  casu  fornicariam  uxorem 
tantummodo  dimittat ,  quin  aliam  ducat.  Quibus  veluti  di- 
gito  indicat  Matthaei  testimonium  XIX.  9.  Sane  hanc,  nec 
aliam  esse  Lactantii  mentem  in  obiecto  loco  colligunt  ex 
pericope,  qua  concludit  quod  antea  dixerat:  Dissociari  enim 
corpus  et  distrahi  Deus  noluit.  Quae  conclusio  praepostera 
ac  falsa  esset ,  si  ut  contendunt  adversarii  ,  Lactantius 
reipsa  dissolvi  quoad  vinculum  coniugium  asseruisset  ob 
adulterii  flagitium.  Congruit  praeterea  sententia  Lactantii 
de  sola  dimissione  quoad  torum  ob  adulterium  cum  verbis, 
quae  ex  eo  descripsimus :  «  Divina  lex  ita  duos  in  matri- 
monium  ,  quod  est  in  corpus  unum ,  pari  iure  coniunxit, 
ut  adulter  habeatur ,  quisquis  compagem  corporis  in  di- 
versa  distraxerit.»  Haec  enim  cum  generalia  sint ,  nullam 
exceptionem  admittunt ,  seu  verius  exceptionem  omnem 
excludunt.  Siquidem  reipsa  corporis  compago  in  diversa 
distraheretur ,  data  facultate  ob  adulterium  alterius  con- 
iugis,  alium  aut  aliam  ducendi.  Et  haec  quoad  primum 
textum  ex  lib,  VL  c.  23.  Divin.  institutionum. 

Quoad  alterum  vero  allegatum  ex  Epitome  cap.  LXVL 
animadvertunt  eruditi  1 .  verbum  resolvi  quo  utitur  Lactan- 
tius  in  sensu  christianae  antiquitatis  haud  posse  accipi  ad 
significandam  veram  quoad  vinculum  diremptionem  con- 
iugii ,  sed  solum  ad  dissociationem  designandam  quoad 
habitationem  et  torum.  Cuius  rei  exemplum  proferunt  ex 
conc.  foroiuliensi ,  quod  iisdem  pene  verbis  utitur  ad  solam 
dissociationem  quoad  torum  significandam.  Ait  enim  can.  X. 


€AP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.  279 

m  Item  placuit  ut ,  resoluto  fornicationis  causa  iugali  vinculo, 
non  liceat  viro,  quamdiu  adultera  vivit,  aliam  uxorem 
ducere,  licet  sit  illa  adultera  (65) .»  Animadvertunt  2.  in  edi- 
tione  florentina  an.  1515,  huius  operis  sic  efferri  obiectum 
textum :  «  Praecepit  Deus  non  dimitti  uxorem ,  nisi  crimine 
adulterii  devictam ,  et  numquam  coniugalis  foederis  vincu- 
lum,  e^5e  perfidia  ruperit  ,   resolvatur  (66),»  >> 

Quae  quidem  si  ad  invicem  conferantur,  patet  longe  ven- 
similiorem  illorum  sententiam  esse,  qui  contendunt  Lactan- 
tium  de  sola  dissolutione  quoad  torum  et  cohabitationem 
esse  locutum  ,  in  quorum  sententiam  et  nos  concedimus 
utpote  qui  firmioribus  argumentis  fulti  videantur.  Quin 
etiam  arbitramur  levius  nimis  nonnullos  Lactantium  inter 
contrariae  doctrinae  patronos  recensere  ,  eumque  hac  de 
causa  deserere  (67),  cum  nihil  eos  ad  hoc  cogat,  quin 
potius  plura  suadeant  eum  inter  assertores  catholicae  doctri- 
nae  adnumerare.  Hinc  Natalis  alex.,  vir  in  antiquitate  enu- 
cleanda  solertissimus,  Lactantii  auctoritate  utitur  ad  ad- 
struendam  catholicam  veritatem  (68). 

$.  IX. 

De  concilio  illiberitano. 

Quatuor  in  hoc  vetustissimo  concilio  (69)  editi  sunt  de 
matrimonio  canones  ;  sunt  autem  VIIL   « Item  foeminae  , 

(65)  An,  791.  celebrat.  apud  Harduin.  Acta  concil.  tom.  IV.  col.  859. 

(66)  In  ed.  vero  Basileae  an.  1532.  alia  liabetur  lectio ,  scilicet :  «Et  numquam 
coniugalis  foederis  vinculum,  wmn^pm^,  resolvatur;»  ubi  deest  perfidia.Cf. 
M.  138.  tergo. 

(67)  Inter  quos  sunt  Collet  in  Tract.  de  ma^rm,  cap.  V.  n.  297.  Liebermann, 
Zenger  aliique  ex  recentioribus  apud  Roskovany  §.  125. 

(68)  Theolog.  dogm.  lib.  II.  De  matrim.  prop.  II.  Cf.  etiara  Martorelli  op. 
cit.  pag.  319  seq.  adversus  Calvi.  Nec  non  Fred.  De  Mendoza  qui  in  can.  IX.  conc. 
illiberit.  late  de  Lactantio  disserit ,  eumque  strenue  defendit.  Cf.  card.  De  Aguirre 
m  Collect.  max.  conc.  hisp.  tom.  I.  pag.  392  seq. 

(69)  Anno  iuxta  card.  De  Aguirre  305.  Nempe  XIX.  imp.  Diocletiani  ,  ur- 
gente  adhuc  persecutione.  Cf,  dissertat.  De  tempore  celebraii  huius  concilii. 


280         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

quae  nulla  praecedente  causa  ,  reliquerint  viros  suos  et 
se  copulaverint  alteris ,  nec  in  fine  accipiant  communio- 
nem.  »  IX.  « Item  fidelis  foemina ,  quae  adulterum  ma- 
ritum  reliquerit  fidelem  ,  et  altemm  ducit ,  prohibeatur 
ne  ducat  ;  si  autem  duxerit ,  non  prius  accipiat  commu- 
nionem,  nisi  quem  reliquerit ,  prius  de  seculo  exierit;  nisi 
forte  necessitas  infirmitatis  dare  compulerit  (70).  »  X.  «Si 
ea,  quam  catechumenus  reliquit ,  duxerit  maritum,  potest 
ad  fontem  lavacri  admitti.  Hoc  et  circa  foeminas  catechu- 
menas  erit  observandum.  Quod  si  fuerit  fidelis  ,  quae  du- 
citur,  ab  eo  qui  uxorem  inculpatam  reliquit,  et  cum  scierit 
illum  habere  uxorem,  quam  sine  causa  reliquit;  placuit 
huic  nec  in  finem  dandam  esse  communionem.  »  LXXII. 
«Si  qua  vidua  fuerit  moechata,  et  eumdem  postea  habuerit 
maritum ;  post  quinquennii  tempus ,  acta  legitima  poeni- 
tentia ,  placuit  eam  communioni  reconciliari ;  si  alium  duxe- 
rit ,  relicto  illo ,  nec  in  fine  dandam  esse  communionem  : 
vel  si  fuerit  ille  fidelis ,  quem  accepit  ,  communionem  non 
accipiat ,  nisi  post  decem  annos ,  acta  legitima  poenitentia , 
nisi  infirmitas  coegerit  velocius  dare  communionem  (71).» 
Ex  his  canonibus  deprehendimus  patres  illiberitanos 
adversus  leges  romanas  ,  quae  divortia  passim  permitte- 
bant  (72) ,  constituisse  inter  christianos  eiusmodi  vinculi 
dissolutionem  nullo  umquam  in  casu  locum  habere  posse. 

(70)  Paulo  aliter  liunc  canonem  refert  card.  De  Aguirre,  scilicet :  «Item 
fidelis  foemina  quae  adulterum  maritum  reliquerit  fidelem ,  et  alterum  duxe- 
rit ,  non  prius  accipiat  communionem  ,  quam  is  quem  reliquit  ,  de  seculo 
exierit,  nisi  necessitas  infirmitatis  dare  compulerit.  »  Omissis  etiam  verbis  : 
prohibeatur  ne  ducaty  et  si  autem ,  nec  non  particula /or^e. 

(71)  Apud   Harduin.  Acta  concil.   tom.  I.  col.  251.  et  258. 

(72)  Cf.  Iioc  de  argumento  Carol.  Sigonium  lib.I.  De  antiquo  iure  romano 
cap.  9.  Plutarch.  in  Comparat.  Romuli  et  Thesei ,  atque  in  Problem.  rom. 
cap.  13.  Item  late  de  divortiis  ex  iure  rom.  agunt  p.  Gregor.  lib.  IX.  Syntagm. 
cap.  15.  Hieronym.  Magius  lib.  II.  Miscell.  22.  Cuiaccius  ad  tit.  C.  de  Repud. 
et  in  Novell.  22.  ut  alios  praeteream.  Sanc  adhuc  extant  L.  Si  quis  niihi  12.  De 
ritu  nuptiar.  L.  Nuptias  30.  in  princip.  I.  penultim.  §.  Uxor  ff.  Solut.  ma- 
irm.  L.  Cum  vir  25.  ff.  ad  Trebell.   Quum  vero  mulier  dimissa  ex  causa 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.         281 

Etenim  in  can.  VIII.  perpetuae  excommunicationi  eas 
subiecit,  quae  nulla  praecedente  causa  reliquerint  viros  suos, 
seque  alteris  copulaverint.  Ideo  vero  clausula  illa  interiecta 
est  :  nulla  praecedente  causa,  quod  agatur  de  mulieribus , 
quae  virum  suum,  quamvis  infidelem  reliquissent ,  ut  al- 
teris  se  coniungerent ,  quum  vetitum  illa  aetate  esset  ab 
infideli  recedere.  Poterant  autem  esse  causae,  ob  quas  li- 
cite  virum  infidelem  mulieres  christianae  dimitterent ,  ex. 
gr.  si  noluisset  infidelis  pacifice  cum  ea  vivere,  ac  sine 
contumelia  Creatoris ;  si  ipse  prius  discessisset ,  si  repu- 
dium  uxori  fideli  dedisset.  His  causis  demptis ,  si  mulier 
ab  infideli  se  separasset  ad  novas  ineundas  nuptias,  utpote 
adultera,  hoc  canone  gravissima  poena  plectitur  (73). 

In  canone  vero  IX.  omnino  prohibetur  quominus  fi- 
delis  foemina  ,  relicto  fideli  marito  adultero,  illo  adhuc 
vivente,  alteri  nubat,  sub  perpetuae  pariter  excommunica- 
tionis  interminatione ,  utpote  adulterii  rea  ,  cum  quoad  vin- 
culum  prius  adhuc  coniugium  perduret  (74).  Exinde  itidem 
patet  patribus  illiberitanis  persuasum  fuisse  coniugia  chri- 
stianorum  ne  in  casu  quidem  adulterii  disrumpi  posse. 

Quod  vero  spectat  ad  can.  X.  omissa  prima  eius  parte  , 
quae  agit  de  catechumenis ,  in  altera  parte  eadem  poena 
plectitur  mulier  illa  christiana,  quae  cum  catechumeno,  de 
quo  supra ,    postquam  suam  repudiarit  uxorem ,    nuptias 

adulterii ,  properaret  secundas  nuptias  contrahere ,  ut  effugeret  adulterii  accu- 
sationem  L.  Si  postulaverit  27.  ff.  ad  L.  luUam  de  adult.  Martial.  lib.  I. 
epigr.  17.  et  lib.  VI.  epigr.  4.  Ideo  legibus  cautura  est,  etiam  nubente  post  di?or- 
tium  adultera,  accusari  adulterii  posse  L.  Adulter.  29.  ff.  ad  L.  lul.  de  adult. 
L.  3.  Cod.  Tlieodos.  eodem  tit. 

(73)  Cf.  Albaspinaeum  in  not.  ad  hunc  can.  ad  calcem  opp.  Optati  et  Fa- 
cundi  Hermian.  Lutetiae  Paris.  1676.  tom.  II.  p.  lli.  nec  non  card.  De  Aguirre 
CoUec.  max.  conc.  hisp.  Romae  1693.  tom.I.  pag.  384  seqq. 

(74)  Notandum  porro  hic  est,  concedi  a  concilio  mulieribus  nubere  viro 
adultero,  cum  quo  vivente  viro  et  legitimo  raarito,  rem  habuisset,  quod  nunc 
prohibitum  est,  accedente  praevia  promissione,  ut  ne  quidem  post  mortem  ma- 
riti  mulier  possit  cum  adultero  suo  nuptias  legitimas  facere,  ob  impediraentum  di- 
rimens  ab  ecclesia  postea  constitutum,  quod  criyninis   vocatur. 


282         LIB.IIl.  SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.   MATR.   CHRIST. 

fecit ,  et  non  ignoravit  priorem  illam  mulierem  sine  causa 
eiectam  fuisse  (75).  Porro  illa  canonis  verba:  quam  sine 
causa  reliquit ,  intelligenda  videntur  de  muliere ,  quae  licet 
converti  noluerit ,  tamen  cohabitare  sine  contumelia  Crea- 
toris  volebat ,  quaeque  ducitur  non  ab  alio  gentili  ( ut  in 
primo  huius  canonis  casu )  ,  sed  a  fideU ,  qui  eam  novit 
sine  causa,  sive  inculpatam  a  catechumeno  relictam  fuisse, 
idcirco  constituerunt  patres  ipsum  nec  in  fine  accipere  de- 
bere  communionem  ,  tum  quia  contraxit  matrimonium  cum 
ea,  quae  adhuc  legitima  erat  uxor  catechumeni,  cum  eius 
matrimonium  non  dissolveretur  ,  donec  post  baptismum 
conversus  novum  iniisset  coniugium ,  tum  quia  cum  esset 
fidelis  nuptias  contraxit  cum  gentili ,  quae  converti  ad  fi- 
dem  renuebat  (76).  Verum  quaecumque  demum  admittatur 
difficilis  huius  canonis  interpretatio,  illud  firmum  fixumque 
est  ab  illiberitanis  patribus  constitui  coniugii  christiani 
plenam  perpetuamque  indissolubilitatem. 

Neque  ab  hac  doctrina  deflexit  concilium  in  can.LXXII. 
in  quo  agitur  de  uxore  ,  quae  adulterium  perpetrat  ,  et 
defuncto  marito,  cum  ipso  adultero  matrimonium  contra- 
hit.  Porro  si  haec  ipsa  mulier  reliquerit  maritum  istum 
secundum  ,  et  cum  alio  matrimonium  contraxerit ,  seu  po- 
tius  attentaverit ,  perpetua  excommunicatione  multatur.  Si- 
quidem  relicto  illo  marito ,  cum  quo  etsi  illicite  ,  valide 
tamen  matrimonium  contraxerat ,  alterum  coniugium ,  du- 
rante  coniugio  priori ,  inire  praesumpsit.  In  postrema  eius- 
dem  canonis  parte  merito  illi ,  qui  quamvis  illicite ,  valide 
tamen  cum  adultera  coniugium  contraxerat,  poena  iniun- 
gitur  annorum  decem  ,  si  fidelis  fuerit  (77) .  Novum  igitur 

(75)  Cf.  Albaspinaeum  in  not.  ad  hunc  canon.  i.  c.  p.  112.  qui  profitetur 
liunc  canonem  esse  intellectu  difficiiem. 

(76)  Ita  rem  explicat  Gonzalez  in  notis  ad  conc.  illiberitan.  apud  card.  De 
Aguirre  1.  c.  p.  401.  ubi  alias  suppeditat  expositiones. 

(77)  Ita  rursus  Gonzalez,  cui  expositioni  congruit  suramarium  ,  seu  titulus 
huic  canoni  praefixus,  qui  ita  in  omnibus  codicibus  exhibetur :  De  viduis  moe- 
chis ,  si  eumdem  postea  maritum  duxerint. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.   ART.  I.       283 

hoc  ex  canone  argumentum  eruitur  de  firmitate  vinculi  con- 
iugalis ,  quam  patres  illiberitani  adstruunt ,  dum  nequeX 
in  hoc  casu  de  ducto  criminis  socio ,  legitime  seu  valide 
akerum  coniugium,  illo  vivente  ,  iniri  permittunt ,  imo  per- 
petua  excommunicatione  eam ,  quae  eiusmodi  facinus  at- 
tentaverit ,  plectunt  ,  etsi  iuxta  civiles  leges  illius  aetatis 
impune  ac  legitime  id  fieri  posset  (78). 

Quarto  proinde  seculo  ineunte  in  possessione  erat  in 
ecclesia  catholica  doctrina  de  plena  indissolubilitate  chri- 
stiani  coniugii ,  ac  germana  interpretatio  verborum  Ghristi 
apud  Matthaeum:  Nisi  oh  fornicationem ,  et  excepta  fornica- 
tionis  causa ,  quae  ad  solam  dimissionem  uxoris  adulterae 
ea  verba  coarctat,  quin  facultas  detur  novas  ineundi  nuptias. 

Cum  adeo  perspicui  sint  hac  in  re  canones  illiberitani 
concilii,  mirum  est  nonnullos  etiam  inter  catholicos  ceu 
adversos  catholicae  doctrinae  eos  abiicere  (79) ,  alios  vero 
conniti  ut  in  sensum  omnino  alienum  eos  detorqueant , 
aut  saltem  ut  omnem  iis  tollant  vim  ad  coniugii  indissolu- 
bilitatem  comprobandam . 

Quamvis  iam  fuerint  praeoccupata ,  quae  ab  his  in 
medium  proferuntur ,  non  abnuimus  tamen  ea  ad  trutinam 
revocare.  Aiunt  igitur  1.  can.  Vlll.  et  IX.  de  muHeribus 
tantum ,  non  autem  de  viris  agere ;  adeoque  istis  permitti , 
ut,  dimissa  coniuge  adultera,  aliam  ducant  (80);  2.  eosdem 
canones  absolutae  indissolubilitati  repugnare,  eo  vel  ma- 
gis,  quod  in  ecclesia  adulterium  usque  ad  sec.  VI.  causam 

(78)  Exinde  ineluctabile  habetur  argumentum  ad  evincendum  ab  ecclesia 
constituta  fuisse  iure  proprio  Impedimenta  dirimentia,  et  quidem  contra  vi- 
gentem  principum  legislationem.  Hoc  conciliura  fortasse  primum  fuit,  quod  le- 
ges  statuerit  ad  coniugia  christiana  adversus  leges  civiles  tunc  lemporis  receptas 
moderanda;  uti  animadvertit  Gonzalez  I.  c. 

(79)  Inter  quos  recensentur  Didacus  Covarruvias  in  4.  2.  part.  §.  6.  n.  23. 
nec  non  Sixtus  senensis  JiibL  sancta  ann,  81.  errore  decepti  ex  decreto  Gra- 
tiani  in  cap.  Si  quae  mulier.  Causa  XXXI.  q.  1.  qui  tribuit  conc.  illiberitano 
canonem  conc.  wermeriensis. 

(80)  Uti  Braun  in  cit.  dissert.  Utrum  matrimonii  vinculum  etc.  apud 
lacobi  opp.  cit.  Indissolubilitas  etc.  p.  120  seqq. 


284         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

legitimam  dissolvendi  vinculi  coniugalis  praebuerit  (81) ; 
3.  Addunt  praeterea  secundas  nuptias  post  dimissionem 
contractas  can.  IX.  illicitas  quidem,  ast  non  irritas  de- 
cerni  (82) ;  4.  si  haec  inhaesisset  patribus  illiberitanis  sen- 
tentia  de  vinculi  perpetuitate,  iussissent  profecto  mulierem, 
de  qua  est  sermo ,  ad  priorem  maritum  reverti  ,  quod  ta- 
men  minime  fecerunt. 

Verum  primum  facile  diluitur,  si  ratio  habeatur  aetatis, 
qua  haec  constltuta  sunt ,  XIX.  scilicet  anno  imperii  Dio- 
cletiani;  iam  vero  hic  imperator  lege  data  an.  293.  di- 
vortiis  valde  faverat  constituens  ad  divortium  legitime  fa- 
ciendum  sufficere  si  libellus  repudii  per  mulierem  scriptus 
sit ,  etiamsi  nondum  marito  traditus ,  imo  etiamsi  ille  id 
ignoraverit  (83).  Ut  proinde  huic  legi ,  quae  licentiae  mulie- 
rum  et  abusibus  latissimum  aperiebat  campum ,  illiberitani 
praesules  sese  opponerent  hos  canones  statuerunt ,  nuUa 
virorum  iniecta  mentione.  Ceterum  ignorare  non  poterant 
sanctissimi  praesules  aequale  ius  in  coniugio  tam  viris 
quam  uxoribus  competere  ,  ut  constat  ex  Marc.  X.  11. 
Luc.  XVI.  18.  ac  1.  Gor.  VII.  10.  et  quemadmodum  po- 
stea  scripsit  s.  Basilius  :  «  Aeque  viris  et  mulieribus  con- 
venit  secundum  sententiae  consequutionem ,  quod  a  Domino 
pronuntiatum  est  (84).  » 

Sic  alterum  exploditur ,  cum  contra  rei  veritatem  assu- 
matur  quod  falsum  est,  sive  nominatim  quoad  canones  illi- 
beritanos  ,  quasi  nempe  faveant  divortio ,  sive  generatim 
quoad  ecclesiae  disciplinam  ,  quod  nimirum  adulterium 
usque  ad  saeculum  sextum  ecclesiae  causam  divortii  fa- 
ciendi  praebuerit.   Hoc  cum  historia  pugnat. 

(81)  Uti  SchoUasta  tubingensis  in  Trimestr.  recens.  theologica  1821. 

(82)  Ibid.  821.  pag.  26. 

(83)  Lib.  V.  tit,  17.  De  repudiis  et  iudicio  etc.  C.  L.  6.  «Licet  repiidii  li- 
bellus  non  fuerit  traditus ,  vel  cognitus  marito,  dissolvitur  matrimonium.  » 
Dat.  18.  kal.  lau.  Nicomediae  CC.  an.  293. 

(84)  Epist.  CLXXXVIII.  can.  IX.  ed.  Maur.  tom.  III.  pag.  273. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.INDISS.  MATR.  ART.  I.         285 

Tertium  pariter  falsum  deprehenditur  ex  tenore  cano- 
nis  IX.  in  qu»  dicitur ,  non  posse  mulierem  alteri  nubere, 
nisi  prius  quem  reliquerat,  de  seculo  exierit  ,  et  ex  poena 
perpetuae  excommunicationis. 

Quartum  demum,  quod  ab  adversariis  desideratur,  con- 
cilium  illiberitanum  aequivalenter  edixit,  dum  mulieribus 
interdicit ,  ne  vivente  dimisso  viro ,  alteri  nuberent ,  iuxta 
illud  Apostoli  :  Quod  si  discesserit ,  manere  innuptam,  aut 
viro  suo  reconciliari. 

S- X. 

De  Concilio  arelatensi. 

Haud  multo  post  concilium  illiberitanum  celebratum  est 
in  Galliis  conc.  arelatense,  nempe  an.  314.  sub  Constan- 
tino  imperatore  in  causa  Caeciliani,  In  hoc  concilio  repe- 
rimus  eamdem  catholicam  doctrinam  can.  X.  his  verbis 
adstructam  :  «  De  his ,  qui  coniuges  suas  in  adulterio  de- 
prehendunt ,  e.t  iidem  sunt  adolescentes  fideles ,  et  prohi- 
bentur  nubere ,  placuit  ut  in  quantum  possit  consilium 
eis  detur ,  ne  viventibus  uxoribus  suis  ,  licet  adulteris  , 
alias  accipiant  (85).  » 

Duas  partes  hic  canon  complectitur  ;  altera  declarat 
ius  ,  altera  vero  modum  seu  rationem  servandam  in  illius 
executione.  Quoad  ius  traditur  iuxta  evangelicam  et  apo- 
stolicam  doctrinam  prohibitum  esse  aliam  ducere  uxorem , 
adultera  dimissa  ,  dum  haec  in  vivis  degit :  et  prohiben- 
tur  nuhere,  Quoad  rationem  inducendi  adolescentes  fideles 
ad  hanc  doctrinam  sancte  servandam ,  statuunt  huius  con- 
cilii  patres  ut  per  consilium,  seu  per  exhortationem  eis 
suadeatur  ne  per  novas  nuptias  Christi  doctrinam  ac  prae- 

(85)  Apu(f  Harduin.  tom.  I.  col.  265. 


286      LIB.  111.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ceptum  Yiolent  obtentu  legum  civilium  ,  quae  divortium 
permittebant  (86). 

Hanc  mentem  esse  concilii  patet  tum  ex  sermonis  te- 
nore ,  tum  ex  titulo  seu  summario  eiusdem  canonis  :  Ut 
is ,  cuius  uxor  adulteravit ,  aliam  illa  vivente  non  acci- 
piat  (87)  ;  tum  denique  ex  eo  quod  si  consilium,  cuius  hic 
mentio  fit ,  acciperetur  de  re  libera ,  ut  contendunt  adver- 
sarii ,  concilii  praesules  sibi  contradicerent ,  dum  quod 
ahsolute  prius  affirmant  esse  prohibitum ,  idem  deinde  libe- 
rum  pronunciarent. 

Quae  cum  ita  sint ,  concidunt  sua  veluti  sponte  quae- 
cumque  excogitarunt  divortiorum  patroni  ut  huius  canonis 
vim  eluderent ,  immo  vero  et  in  rem  suam  converterent. 
Launoio  enim  antesignano ,  contendunt  praeceptum  quon- 
dam  impositum  esse  ne  secundas  nuptias  adolescentes  neo- 
phythi  inirent  ;  ab  huius  autem  concilii  patribus  in  con- 
silium  versum  fuisse,  quod  qui  sequerentur  bene  facerent, 
qui  vero  negligerent ,  immunes  a  piaculo  essent  (88).  Hinc 
extollunt  prudentiam  sapientia  plenam  ,  moderationemque 
patrum  arelatensium  (89) ,  qui  aetate  illa  ausi  non  sunt 
perspicue  orthodoxam  doctrinam  proponere ,  ne  in  aperta 
lucta  cum  civili  imperio  invenirentur. 

Ast  istorum  error  in  eo  versatur ,  quod  consilium  in 
casu  de  quo  agitur  iunioribus  dandum  a  patribus  edicitur, 
referant  sive  ad  doctrinam,  sive  ad  rem  disciplinarem.  At 
in  utroque  decipiuntur.  Decipiuntur  dum  illud  referunt  ad 
doctrinam ,   quae  aperte  statuitur  illis   verbis  :  Et  prohi- 

(86)  Has  leges  paulo  ante  attulimus. 

(87)  Hi  tituli  antiquissimi  sunt,  et  in  omnibus codicibus  reperiuntur.  Lib.VlIl. 
Decreii  Ivonis  c.  258.  sub  lioc  titulo  effertur  canon  noster:  Ut  quantumvis  ado- 
lescenteSy  viventibus  uxorihtis  suis ,  alias  non  ducant, 

(88)  Launoi.  op.  cit.  pag.  827.  et  1029.  Braun  diss.  cit.  apud  lacobi  De  in- 
dissol.p. 120.  Ren.  Leonard.  Werkmeister,  Sciioiiasta  tubingens  apud  Roslvovkny 
op.  cit.  §.  128. 

(89)  Uti  Nicol.  Miinchen.  in  Annal.  philos,  et  theol.  cathol.  Koblenz  1838. 
rmg.  58. 


CAP.  in.  DE  SENSC  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.        287 

bentur  nuhere;  decipiuntur  pariter  dum  illud  referunt  ad 
disciplinam ,  quasi  nempe  in  potestate  istorum  esset  prae- 
sulum  veritatem  a  Christo  et  ab  Apostolo  traditam  tempe- 
rare  in  praxi  et  abolere.  Absit.  Itaque ,  ut  diximus ,  re- 
fertur  unice  ad  modum  suaviter  inducendi  neophytos  ad 
doctrinam  evangelicam  opere  exequendam  ;  eadem  ratione 
qua  Apostolus  ad  Titum  scribebat:  «luvenes  similiter  hor- 
tare,  ut  sobri  sint  (90).  »  Ecquis  porro  dicet  sobrietatem 
rem  esse  liberam  in  iuvenibus  ?  Ut  quod  contendunt  adver- 
sarii  evincerent,  ostendere  deberent ,  quod  si  adolescentes 
illi  consilio  seu  adhortationi  sibi  datae  non  paruissent,  a 
poenis  in  bigamos  latis  fuissent  immunes ,  quod  quidem 
numquam  efficient. 

Quae  subtexuere  auctores  isti  ,  nil  aliud  sunt  quam 
gratuitae  assertiones  ex  anticipatis  eorum  iudiciis  deductae 
sine  ullo  prorsus  fuudamento;  siquidem  nullam  probatio- 
nem  attulerunt.  Adeoque  contemni  debent. 

%■  XI. 

De  s.  Basilio. 

Eo  maiori  diligentia  expendenda  a  nobis  sunt  quae  hoc 
de  argumento  scripsit  s.  Basilius ,  quo  et  maior  est  eius 
apud  graecos  auctoritas  ,  et  difficilior  quorumdam  locorum 
interpretatio  ,  adeo  ut  Basilium  pro  se  stare  contendant 
tum  qui  pro  solutione  coniugii  in  causa  adulterii  pugnant , 
tum  qui  pro  omnimoda  indissolubilitate  coniugalis  vinculi 
decertant.  Prius  igitur  describemus  eius  verba  prout  ia- 
cent,  deinde  vero  in  eorum  sensum  analytice  inquiremus. 

Primus  locus  legitur  in  epistola  I.  canonica  ad  Am- 
philochium  (91) ,  can.  IX.  «  Aeque  viris  et  muHeribus  con- 
venit  secundum  sententiae  consequutionem  quod  a  Domino 

(90)  Cap,  II.  6. 

(91)  Qnae  in  edit.  Maur.  est.  CLXXXVIII. 


288  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

pronunciatum  est,  non  licere  a  matrimonio  discedere,  nisi 
ob  fornicationem.  Consuetudo  autem  non  ita  se  habet ,  sed 
de  mulieribus  quidem  multa  accurate  observari  deprehendi- 
mus,  cum  Apostolus  quidem  dicat,  quod  qui  adhaeret  mere- 
trici ,  fit  unum  corpus.  leremias  vero  quod  si  fuerit  mulier 
cum  alio  viro,  non  revertetur  ad  virum  suum ,  sed  polluta  pol- 
luetur :  et  iterum:  Qui  hahet  adulteram,  stultus  est  et  im- 
pius,  Consuetudo  autem  etiam  adulteros  viros  et  in  forni- 
cationibus  versantes  ,  iubet  a  mulieribus  retineri.  Quare 
quae  una  cum  viro  dimisso  habitat,  nescio  an  possit  adul- 
tera  appellari.  Crimen  enim  hic  attingit  mulierem,  quae 
virum  dimisit ;  quanam  de  causa  a  coniugio  discesserit. 
Sive  enim  percussa  plagas  non  ferat ,  ferre  satius  erat , 
quam  a  coniuge  separari :  sive  damnum  in  pecuniis  non 
ferat,  ne  haec  quidem  iusta  excusatio  :  sin  autem ,  quo- 
niam  ipse  vivit  in  fornicatione ,  non  habemus  hanc  in  ec- 
clesiastlca  consuetudine  observationem  ,  imo  vero  ab  in- 
fideli  viro  non  iussa  est  mulier  separari  ,  sed  propter 
eventum  incertum  remanere.  Quid  enim  scis  mulier  an  vi- 
rum  salvum  sis  factura  ?  Quare ,  quae  reh'quit ,  est  aduhera, 
si  ad  ahum  virum  accessit:  qui  autem  rehctus  est,  dignus 
est  venia ,  et  quae  una  cum  eo  habitat ,  non  condemna- 
tur.  Sed  si  vir ,  qui  ab  uxore  discessit ,  accessit  ad  aham  , 
est  et  ipse  aduher ,  quia  facit  ut  ipsa  aduUerium  commit- 
tat ,  et  quae  una  cum  ipso  habitat ,  est  aduUera ,  quia 
ahenum  virum  ad  se  traduxit.  » 

In  epistola  vero  II.  canonica  (92)  ,  can.  XXI.  haec 
habet  :  «  Si  vir  una  cum  uxore  habitans  ,  postea  matri- 
monio  non  contentus  ,  in  fornicationem  inciderit ;  fornica- 
torem  eum  iudicamus  ,  ipsumque  longius  producimus  in 
impositis  poenis :  sed  tamen  canonem  non  habemus  ,  qui 
eum  aduUerii  crimini  subiiciat,  si  in  solutam  a  matrimonio 
peccatum  commissum  sit:  propterea  quod  adultera  quidem, 

(92)  Cit.  edit.  epist.  CXCIX. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.         289 

inqult ,  polluta  poUuetur ,  et  ad  virum  suum  non  revertetur , 
et  qui  adulteram  detinet,  stultus  est  et  impius;  sed  qui  for- 
nicatus  est,  non  excludetur  quominus  cum  uxore  habitet. 
Quare  uxor  quidem  a  fornicatione  revertentem  virum  suum 
excipiet:  vir  vero  pollutam  e  suis  aedibus  eiiciet.  Atque 
horum  quidem  ratio  non  facilis ,  sed  consuetudo  sic  in- 
valuit.  »  w^^:vc 'V  v^u' 

Rursum  ibid.  can.  XLVIII.  «  Quae  a  marito  ,  scribit , 
relicta  est ,  mea  quidem  sententia ,  manere  debet.  Si  enim 
Dominus  dixit :  Si  quis  relinquat  uxorem ,  excepta  forni- 
cationis  causa ,  facit  eam  moechari ;  ex  eo  quod  eam  adul- 
teram  vocet ,  praeclusit  ei  coniunctionem  cum  alio.  Quo- 
modo  enim  possit  vir  quidem  esse  reus ,  ut  adulterii  causa, 
mulier  vero  inculpata ,  quae  adultera  a  Domino  ob  con- 
iunctionem  cum  alio  appellata  est  ?  » 

Demum ,  ceteris  omissis  ,  quae  vel  spuria  aut  saltem 
dubia  sunt  (93)  ,  vel  directe  ad  rem  praesentem  non  fa- 
ciunt  (94),  in  Regula  LXXIII.  scribit :  «  Non  licet  viro, 
uxore  dimissa ,  abam  ducere :  neque  fas  est  repudiatam  a 
marito,  ab  alio  duci  uxorem  (95).  » 

Animadvertimus  porro  testimonium  ,  quod  ex  Reg. 
LXXIII.  attulimus  esse  prorsus  decretorium;  ibi  enim  s.Ba- 
silius  absque  haesitatione  et  ambage  profitetur  fore  adulte- 
rum  sive  virum  sive  uxorem  ,  qui ,  altero  coniuge  dimisso, 
alterum  ducat ,  aut  alii   nubat ,  nulla  prorsus  exceptione 


(93)  Cuiusmodi  est  liber  inscriptus  De  vera  virginUate  ,  quem  reiecit  edi- 
tor  maurinus,  d.  Garnerins,  inter  opera  spuria  adscripta  s.  Doctori  in  append, 
ad  vol.  IIl.  pag.  589.  In  praemisso  Monito  concedit  quidem  opus  istud  anti- 
quum  esse,  sed  tum  ex  stylo,  tum  ex  chronologia  ostendit  foetum  s.  Basilii  non 
esse  adversus  Combefisium  et  Dupinium.  Id  ipsum  iam  praestiterat  Tillemontius 
Mdmoires  pour  servir  d  Vhistoire  eccl4s.  tom.  IX.  note  90.  Sur  le  livre  de 
la  virginit^  attribue  b,  s.  Basile  pag.  685  seq.  Quod  fusius  deinde  praestitit 
Ceilier  Hist.  g^n4r.  des  auteurs  eccl4siast.  tom.  VI.  pag.  341  seq. 

(94)  Prout  est  quod  adduci  solet  ex  homil.  VII.  in  Hexaemer.  §.  5.  ubi 
in  genere  asserit  s.  Pater  indissolubilitatem  coniugii. 

(95)  Opp.  ed.  cit.  tom.  II.  pag.  308. 

lU  19 


290  LIB.  III.   SECT.   ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

apposita.  Has  vero  regulas  digessit  s.  Basilius  ante  suum 
episcopatum . 

Difficultas  igitur  excutienda  remanet ,  quae  oritur  ex 
can.  IX.,  atque  ex  can.  XXI.  in  quo  eadem  ferme  repetit 
s.  Doc^or  quae  constituerat  in  can.  IX.  qui  ambo  de  eodem 
sunt  argumento, 

Ut  quae  constituit  s.  Basilius  rectius  intelligamus  , 
praemittimus  s.  Doctorem  agnoscere  1.  in  lege  evangelica 
parius  esse  tum  viris  tum  uxoribus,  idque  tamquam  prin- 
cipium  inconcussum  constituit  dicens  :  Aeque  viris  et  mu- 
lieribus  convenit  secundum  sententiae  consequutionem  quod 
a  Domino  pronunciatum  est,  non  licere  a  matrimonio  disce- 
dere,  nisi  ob  fornicationem  (96).  2.  Asserit  nihilominus 
consuetudinem  in  praxi  diversam  obtinere ,  ut  viri  mulie- 
ribus  praeferantur ,  quatenus  viri  mulieres  adulteras  pos- 
sint  dimittere ,  mulieres  autem  viros  adulteros  dimittere 
nequeant.  3.  Fatetur  eiusmodi  consuetudinem  cum  evan- 
gelio  minime  consentire.  4.  In  can.  XXI.  constituit  aliud 
discrimen  intercedere  inter  virum  et  mulierem  circa  repu- 
dium ,  quod  vir  quidem  in  ipso  matrimonio ,  si  cum  soluta 
et  libera  peccaverit,  adulterii  nomine  non  condamnetur  , 
sed  fornicationis  ;  contra  vero  uxor  in  eodem  peccato  cer- 
tissime  adultera  sit.  5.  In  can.  XLVIII.  uxorem  a  marito 
dimissam  ab  alterius  spe  coniugii  excludit,  ipso  superstite. 

Itaque  hic  iam  quaeritur  utrum  s.  Basilius  eiusmodi 
consuetudinem  a  lege  civili  inductam  probaverit  nec  ne. 
Natalis  alex.  cum  aliis  affirmantem  sententiam  amplecti 
visus  est ,  scribens :  «  Quod  autem  hanc  sententiam  am- 
plexus  ( ut  mihi  quidem  videtur)  fuerit  s.  Basilius  eo  ex- 
cusationc  dignus  est ,  quod   loquebatur   in   obscurissima 


(96)  Nal.  alexand.  agens  de  hac  s.  Basilii  epist.  ad  sec.  IV.  cap.  VI.  art.  19. 
§,  4.  dicit:  nCan.  IX.  agit  de  malrimonii  indissolubilitate ,  et  sola  (ornicationis 
causa  separationem  coniugum  quoad  torum  licitam  esse  decernit  secundun) 
senlentiae  dominicae  consequentiam.  » 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.   CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  l.         291 

quaestione ,  quae  tunc  temporis  nondum  erat  liquido  di- 
sceptata  (97).»  Alii  vero  id  inficiantur ,  atque  ut  nobis 
videtur,   longe  verisimilius. 

In  hanc  autem  sententiam  adducimur  1.  ex  eo  quod 
non  videatur  probabile  eum  ,  qui  clare  adeo  in  eodem  ora- 
tionis  contextu  professus  est  aequalia  iura  inesse  viris  et 
mulieribus  in  matrimonio  iuxta  evangelium  seu  Christi 
ipsius  verba,  deinde  probare  voluisse  consuetudinem,  quam 
ab  evangelio  discrepare ,  imo  et  cum  ipso  pugnare  fatetur  ; 
2.  ex  eo  quod  aperte  contrariam  pariter  doctrinam  s.  Pater 
professus  fuerit  in  Reg.  LXXXIII. ,  nempe  fore  adulteros  , 
qui ,  dimisso  alterutro  coniuge,  eoque  vivente,  ad  alias 
nuptias  transirent ,  nullo  interposito  plane  discrimine  in- 
ter  virum  et  mulierem  ;  incredibile  porro  videtur  ipsum 
ab  hoc  principio  recedere  voluisse,  ut  consuetudini  fave- 
ret ;  3.  ex  eo  quod  non  loquatur  s.  Basilius  de  consue- 
tudine  ecclesiastica ,  sed  de  usu  forensi ,  iuxta  leges  editas 
a  Constantino  M.,  quibus  licet  hic  imperator  ius  romanum 
hac  in  re  non  parum  emendarit ,  attamen  in  causa  divortii 
adhuc  plus  favit  viris  quam  mulieribus  (98).  lam  vero 
s.  Basilium  leges  eiusmodi  humanas  adversantes  legi  di- 
vinae  minime  probasse  exploratum  est.  Quod  si  visus  est 
quadantenus  huic  consuetudini  favere  ,  veniaque  dignos 
censere  viros ,  qui  ab  uxore  relicti  notas  ineunt  nuptias , 
repeti  id  debet  ex  rationibus  congruentiae ,  quibus  coho- 
nestare  aliquo  modo  nisus  est  consuetudinem  per  leges 
civiles  inductam.  Sane  gravior  est  in  pari  casu  culpa  mu- 

(97)  Loc.  cit. 

(98)  Ed.  Maurinus  iti  nota  ad  can.  IX.  liaec  habet:  «Sequitur  in  hoc  ca- 
none  Basilius  romanas  Jeges,  quas  tamen  fatetur  cum  evangelio  minus  con- 
sentire.  Lex  Constantini  iubet  in  repudio  mittendo  a  foemir^a  haec  sola  cri- 
mina  inquiri ,  si  homicidam  ,  vel  medicamentarium ,  vel  sepulchronm 
dissolutorem  maritum  suum  esse  prohaverit.  At  eadem  lege  viris  concedi- 
tur,  ut  adulieras  uxores  dimittant.  »  Sane  nuspiam  constat  eiusmodi  consue- 
tudineni,  de  qua  hic  est  sermo,  in  ccclesia  viguisse.  Nullum  documentum  iliius 
aelaiis  de  eiusmodi  consuetudine  suppetit. 


292  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.  MATR    CHRIST. 

lieris  fornicantis  quam  viri  ,  tum  quia  reJdit  incertum  pa- 
trem  ,  tum  quia  haeredem  extraneum  cum  legitimis  patris 
filiis  commiscet,  tum  quia  ita  receptum  est  in  communi 
aestimatione :  4.  ex  eo  quod  in  can.  XLVI.  contrarium  con- 
stituat  dicens :  «  Quae  viro  ad  tempus  ab  uxore  derelicto 
insciens  nupsit  ,  ac  deinde  dimissa  est  ,  quod  prior  ad 
ipsum  reversa  sit ,  fornicata  quidem  est,  sed  imprudens. 
A  matrimonio  ergo  non  arcebitur ,  sed  melius  est ,  si  sic 
permaneat  (99).»  In  quae  verba  scribit  Zonaras:  «  Quod 
prius  coniugium  solutum  minime  fuerit ,  alteram  ducendo 
fornicatur  (100),»  Censuit  igitur  s.Basilius  virum  ab  uxore 
derelictum ,  si  aliam  ducat ,  moechari ,  et  secundam  mu- 
lierem  ex  ignorantia  adulteram  esse ,  secus  ac  statuerit  ca- 
none  IX.  in  quo  venia  dignum  dixerat  virum  ,  qui  dere- 
lictus  ab  uxore  aliam  duxerit.  Componi  autem  hi  canones 
hac  ratione  possunt  ,  si  dicatur  s»Doctorem  illam  consue- 
tudinem  non  probasse  (101). 


(99)  Ep.  cit.  ex  ed.  Maur.  CXCIX.  p.  296-  quem  etiam  can.  refert  Arcadius 
op.  cit.  cap.  XXI .  De  matr.  pag.  503. 

(100)  In  hunc  can. 

(101)  Haud  ignoro  Balsamonem  ,  Zonaram  et  Aristenum  ,  prout  adnolat 
editor  Manrinus  ad  hunc  can.  XLVI.  aliter  rem  componere;  aiunt  enim  hoc  in 
canone  s.  Basilium  loqui  de  derelictione  ad  tempus ;  quod  si  penitus  vir  ille 
dimissus  et  repudiatus  fuisset  ab  uxore,  mulierem  illam  s.  Doctor  non  con- 
demnasset ;  sic  enim  staluit  can.  IX.  Sed  cum  matrimonium  minime  dissolutum 
censeret ,  quia  prima  uxor  ad  iempiis  tantum  discesserat;  secundam  uxorem 
iu  fornicationis  peccatum   inscientem  imprudentemque  incidisse  pronunciat. 

Ast  ex  hac  expositione  plura  sequerentur  incommoda;  ac  1.  \ideretur  es- 
sentiam  coniugii  in  eo  reponi,  quod  uxor  non  s,e  in  pcrpetmtm  separet  a  ma- 
rito,  ita  ut  dimissio  ad  tempus  \inculum  non  dirimat,  dimirat  autem  dimis- 
sio  perpetua  ;  quasi  nempe  communi  consensu  non  possent  votum  castitati.'! 
emittere,  quin  solvatur  coniugium;  2.  videretnr  separationem  eiusmodi  perpetuam 
haud  possc  scindere  vinculmn  coniugale  nisi  ex  parte  soliusviri,  cumdicatin 
can.  IX:  Quare  quae  reliquU  viriim  est  aduUera ,  si  ad  alium  accessit  vi- 
rum.  Al  vero  intelligi  nequit,  quomodo  perduret  vincnlum  in  muliere,  solutus 
autem  ab  eo  sit  vir,  ut  alia  praeteream.  Cf.  Martorelli  op.  cit.  pag.  309.  seu 
potius  Arcudium  De  matr.  lib.  VII.  cap.  21.  ex  quo  Martorelli  suas  mutuatus  est 
animadversiones,  qui  late  hoc  argumeutum  versat ,  ostendil(]iie  non  pauca  ab- 
surda,  ex  Zonarae  ceterorumque  qui  eum  secuti  sunt  ,  intcrprctatione  dima- 
nare;  pag.  523  seqq. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.        293 

Ne  igitur  iniurii  simus  s.  Basilio ,  nec  secum  eumdem 
committamus  ,  fateamur  oportet  s.  Doctorem  consuetudi- 
nem  illam  ex  lege  civili  inductam  minime  probasse,  adeo- 
€[ue,  prout  legitime  sequitur,  ipsum  iuxta  legem  evangeli- 
cam  reipsa  censuisse  nullatenus  sive  per  adulterium  viri , 
sive  per  aduUerium  uxoris  solvi  coniugii  vinculum,  acutrum- 
que  fore  adulterum  ,  si  post  dimissionem  ob  eiusmodi  fla- 
gitium  novas  inierit  nuptias. 

Et  haec  quidem  ex  communi  interpretatione.  Eusebius 
autem  Amort  novam  praebet;  assumendo  enim  quod  s.  Basi- 
lius  disserat  de  consuetudine  ecclesiastica ,  ita  enarrat  ca- 
nonem  iX.,  quo  s.  Pater  respondet  interrogationi  sibi  ab 
Amphilochio  propositae  :  An  mulier  se  quoad  torum  non 
separans  a  viro  adultero ,  eo  ipso  fiat  adultera  ,  eo  quod  fiat 
unum  corpus  cum  adultero ,  sicque  videatur  ah  eo  partici- 
pare  denominationem  adulterae  ?  Hoc  dubium  non  fuisse 
prorsus  imprudens  ex  eo  colligit ,  quod  a  pluribus  ex  pa- 
tribus  fuerit  propositum,  saltem  circa  viros,  si  uxores  adul- 
teras  non  dimitterent.  Respondet  ergo  Basilius  :  spectata 
praecise  sententia  et  mente  Christi,  mulierem  quoad  ius  di- 
vortii  in  pari  conditione  cum  viro  iudicandam  esse ,  quam- 
vis  consuetudo  mulieri  separationem  a  viro  adultero  non 
permittat.  Ceterum  quod  ipsum  dubium  quaestionis  dire- 
cte  attinet ,  contestatur ,  se  non  videre ,  quomodo  mulier 
viro  suo  ob  suum  adulterium  venia  donato  cohabitans  pos- 
sit  propterea  adultera  vocari :  nam  culpa  non  cohabitan- 
tem  viro ,  sed  se  ab  illo  separantem  stringit ,  iuxta  diver- 
sam  videlicet  causam  ,  ex  qua  se  separat ,  v.  gr.  si  se  a 
viro  separet  ob  solam  castigationem,  vel  ob  solum  damnum 
bonorum.  Si  vero  separet  se  a  viro  adultero  ,  non  equidem 
dico  eam  peccare  ;  attamen  id  in  ecclesia  fieri  non  con- 
suevit;  immo  adeo  non  favet  ecclesia  eiusdem  separationi, 
ut  etiam  non  permittat  talem  separationem  in  casu  longe 
urgentiore;  dum  mulier  ne  quidem  ab  infideli  separari  per- 


294  LiB.  nr.^Ecr.  altera.  de  indiss.  matr.  chiust. 
inittitur,  idque  ob  incertam  spem  illum  convertendi.  Di- 
cendum  itaque :  mulierem  in  casu  adulterii  mariti  ,  non 
fieri  adulteram ,  si  se  separet ,  sed  tunc  primum  ,  si  alteri 
nubit :  virum  autem  adulterum  dignum  esse  ut  mulier  in- 
nocens  illi  condonet  culpam  ,  et  ei  reconcilietur ;  et  si  sic 
donata  adultero  venia ,  iterum  illi  cohabitet ,  non  est  cul- 
panda;  nec  tamquam  adultera  habenda.  Si  vero  vir  uxo- 
rem  deserat ,  et  ad  aliam  accedat ,  cum  paris  sit  condi- 
tionis  cum  uxore  ex  sententia  Christi  ,  et  ipse  adulter  est, 
quia  facit  eam  alteram  secum  moechari  ,  et  ea  altera  quo- 
que  erit  adultera ,  quae  alienum  virum  ad  se  traducit. 

Hanc  paraphrasim ,  prosequitur  hic  auctor  ,  non  ap- 
probantem ,  sed  reprobantem  secundas  causa  adulterii  se- 
paratorum  coniugum  nuptias ,  mentixl.  Basilii  conformem 
esse  ostendo  ex  ipso  integro  textu  fideliter  traducto ,  qui 
sic  habet :  «Doraini  sententia  ,  saltem  ob  paritatem  rationis , 
aeque  convenit  viris  ac  foeminis ,  nempe  non  licere  ma- 
trimonialem  separationem  ,  nisi  ob  causam  fornicationis. 
Verumtamen  consuetudo  non  sic  habet ,  nam  de  mulieribus 
multam  sententiarum  exactitudinem  invenimus  ,  dicente 
Apostolo  :  qui  adhaeserit  mulieri ,  fit  unum  corpus  :  et  le- 
remia:  Si  fuerit  mulier  cum  alio  viro ,  non  revertetur  ad 
virum  suum ,  sed  polluta  polluetur ;  et  rursus  :  Qui  hahet 
adulteram  stultus  est  et  impius.  E  contra  consuetudo  etiam 
viros  adulteros  et  in  fornicatione  existentes  iubet  a  mulie- 
ribus  retineri.  Itaque  (ut  respondeam  ad  quaesitum)  non 
video  quomodo  mulier  viro  (suo)  dimisso  (causa  adulterii, 
eidemque  reconciliata  denuo  , )  cohabitans  possit  adultera 
reputari  :  nam  eatenus  crimen  (adulterii)  mulierem  se  a 
viro  separantem  solum  attingit ,  quatenus  se  habet  causa  , 
ob  quam  se  separat  a  coniugio :  nam  si  ideo ,  quod  per- 
cutiatur,  et  plagas  non  ferat  (se  separet,  fit  adultera) , 
perferre  magis  oportuit,  quam  separari  a  coniuge.  Quod 
si  non  ferat  detrimentum  bonorum  (quae  maritus  dilapi- 


CAP.  m.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.         295 

dat),  nec  sic  quidem  excusatione  dignus  est  hic  praete- 
xtus.  Si  vero  (ideo  se  separet)  quia  (maritus)  vivit  in 
fornicatione  ,  non  habemus  hoc  in  consuetudine  ecclesia- 
stica  ;  immo  etiam  a  viro  infideli  discedere  prohibetur  uxor , 
sed  iubetur  permanere  ob  incertam  spem  eventus  (iuxta 
illud  Apostoli)  Quid  enim  scis  multer  an  virum  salvum  sic 
/acms  Pltaque  derelinquens  (in  tali  casu  maritum,  solum 
tunc)  est  adultera,  si  ad  alium  virum  accedat.  Vir  autem 
(adulter)  derelictus  dignus  est ,  cui  uxor  ignoscat,  nec  si 
illi  ( reconciliato )  cohabitet,  condemnatur  ( tamquam  adul- 
tera).  Quod  si  vir  ab  uxore  (adultera)  discedat ,  et  ad 
aliam  accedat,  etiam  ipse  (aeque  ac  uxor  a  viro  adultero 
discedens  ac  alteri  viro  adhaerens)  estadulter,  quia  facit 
eam  moechari ,  et  mulier  illi  cohabitans  est  adultera ,  quia 
alienum  virum  ad  se  traducit  (102).» 

Si  haec  admittatur  expositio,  certe  difficultas  omnis  e 
radice  convellitur ,  ac  doctrina  Basilii ,  nedum  uUa  ratione 
faveat  divortiorum  patronis ,  adversatur  ipsis  maxime ,  et 
consona  efficitur  non  solum  canoni  XLVIII.  sed  praeterea 
ecclesiae  doctrinae.  Nihil  vero  est,  quod  impediat  quominus 
admittatur,  cum  violenta  non  sit,  ac  ofFerat  potius  sensum 
planum  et  obvium.  Utra  autem  seligatur  expositio,  nobis 
perinde  est,  quia  si  s.  Basilius  loquitur  de  consuetudine 
a  legibus  civilibus  inducta,  certe  illam  non  approbat  utpote 

(102)  Demonstratio  criUca  religionis  cathoUcae.  Venet.  1744.  parl.  I. 
quacst.  XV.  pag.  86  seqq.  Qui  ut  liypothesim  suam  reddat  ceteris  expositionibus 
probabiliorem  animadvertit  1.  s.  Basilinm  in  hac  epfstoia  respondere  ad  varias 
interrogationes  Amphiiochii  circadubia,  quorum  nonnulla  Basilii  mentem  antea 
iion  subierant ,  adeoque  inexpectata.  Ita  enim  testatur  in  ingressu  epi.stolae 
fjis  verbis :  «  Certe  et  nunc  cum  de  inicrrogatis  tuis  numquam  hactemis 
sollicite  cogitassem ,  coactus  sum  diiigenter  attendere  ,  et  si  quid  a  senioribus 
audieram  reeordari,  et  cognata  iis,  quae  didiceram  ,  per  me  ipse  ratiocinari.  » 
9..  Non  extare  ipsas  interrogationes  Amphilochii ,  sed  eas  tantum  ex  ipsa  Basilii 
responsione  verisimiliter  colligendas  esse.  3.  Et  illud  certum  esse  versiones  ca- 
nonis  huius  controversi  hactenus  editas  ,  ne  in  ipsa  quidem  editione  mauriniana 
exactas  esse.  His  principiis  versimiliorem  illam  esse  putat  quam  ipse  subiicit , 
«osque  retulimus  interpretationem. 


296       LIB.   III.   SECT.   ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRrST. 

pugnantem  cum  Christi  verbis,  et  cum  doctrina  a  se  ite- 
rum  iterumque  tradita,  adeoque  non  favet  divortio  quoad 
vinculum  ob  adulterium  ;  si  vero  loquitur  de  consuetudine 
ecclesiastica ,  tunc  agit  solum  de  separatione  quoad  torum  , 
adeoque  rursum  nobis  non  adversatur;  imo  et  ipsum  ha- 
bemus  adsertorem  et  testem  doctrinae  evangelicae  ct  apo- 
stolicae  (103). 

Quod  vero  spectat  ad  can.  XXI.  is  directe  ad  rem  no- 
stram  non  facit,  exhibetque  sententiam  prorsus  singula- 
rem ,  quod  vir  nempe  matrimonio  vinctus  non  se  polluat 
adulterio,  si  cum  soluta  fornicetur.  Canon  vero  XLVIII. 
continet  aperte  doctrinam  de  indissolubiHtate  coniugii  in 
viro  et  muliere,  inservitque  canoni  IX.  rite  exponendo  (104). 

§.  XII. 

De  s.  Gregorio  nazianzeno. 

Brevius  disseremus  de  s.  Gregorio  nazianzeno  cogno- 
mento  theologo  s.  Basilii  socio  et  amico.  Nullum  dubium 
quin  ipse  doctrinam  de  indissolubilitate  coniugalis  vincuii 
in  casu  aduUerii  propugnaverit.  Hac  de  causa  invehitur 
in  leges  civiles,  quae  se  se  indulgentiores  exhibuerint  erga 
viros,  severiores  vero  erga  mulieres. 

Sic  enim  loquitur  oratione  XXXI.  «Circa  hanc  (quae- 
stionem)  plerosque  male  affectos  cerno,  ac  legem  eorum 
iniquam,  nec  sibi  constantem.  Quid  enim  causae  fuit,  cur 
mulierem  coerceret,  marito  contra  indulgeret  eumque  li- 
berum    relinqueret,?   Et  mulier  quidem,    quae  improbum 


(103)  Immerito  igllur  Bingham  Origin.  ecclesiast.  lib.  XXII.  c.  5.  §.  1. 
pag.  352.  Launoiu.s,  Calvi,  Braun  etc.  inter  adversarios  indissolubilitatis  con- 
iugalis  foederis  s.  Basiiium  ovantes  recensent. 

(104)  Cf.  Arcudium,  qui  loc.  cit.  s.  Basilii  testimonium  quaqua  versus 
expendit ,  etsi  interdum  non  .satis  criticum  se  exiiibeat. 


CAP.  ni.  m  SENSU  trad.  cir.  indiss.  matr.  art.  i.  297 
consilium  adversus  viri  sui  cubile  susceperit ,  adulterii  pia- 
eulo  constringatur,  acerbissimisque  legum  poenis  excrucie- 
tur:  vir  autem,  qui  fidem  uxori  datam  per  adulterium 
violaverit ,  nulli  supplicio  obnoxius  sit  ?  Hanc  legem  haud- 
quaquam  probo,  hanc  consuetudinem  (105)  minime  laudo. 
Viri  erant,  qui  hanc  legem  sanxerunt,  ac  propterea  adver- 
sus  mulieres  lata  est  ;  quandoquidem  et  filios  paternae 
potestati  subiecerunt ,  infirmiorem  sexum  incultum  atque 
incuratum  reliquerunt.  At  Deus  non  sic  (106).»  Deinde 
ita  prosequitur:  «  Enim  vero  Lex  omnes  ob  causas  libellum 
dat  repudii.  At  Christus  non  ob  omnes,  sed  ab  impudica 
tantum  et  adultera  uxore  viro  separari  permittit :  reliquis 
autem  omnibus  rebus  animi  aequitate  ac  patientia  uti  iu- 
bet.  Ergo  impudicam  quidem,  quia  genus  corrumpit  et  adul- 
terat,  expellamus :  cetera  omnia  patienter  moderate  et  sa- 
pienter  feramus  ,  aut ,  ut  rectius  loquar ,  sapienter  et  mo- 
derate  ferte,  quicumque  matrimonii  iugum  subiistis  (107).» 
Haec  praecipua  sunt  quae  ex  Gregorio  nazianzeno  ad 
argumentum  nostrum   referuntur  (108):   ex  his  vero  di- 


(105)  Atque  hicobiter  adnoto  eodemin  sensu  consitgtudinem  commemo' 
rare  s.  Gieg.  nazianzenum  ac  s.  Basiliura,  scilicet  forensem  seu  civilera,  non  au- 
tem  ecclesiasticam. 

(106)  Opp.  ed.  Paris  1630.  tom.  I.  pag.  499.  500. 

(107)  Ibid.pag.  501. 

(108)  Nam  quae  ex  epist.  CCXI.  et  ex  carm:  II.  De  Virginib.  afferuntur  le- 
gum  tantum  civilium  de  divortio  improbant  sanctionem,  ac  in  genere  indisso- 
lubilitatem  coniugii  constituunt.  Nam  in  epist.  cit.  legitur-.  «  Equidem  libentis- 
sime  consilium  dedissem  fdio  meo  Upriano ,  ut  multa  eorum  ,  quae  in  medio 
interiecta  sunt  praetercurreret,  qui  divortium  ratum  non  faceret:  quod  legibus 
nostris  omnino  displicet :  lametsi  romanorum  leges  aliter  iudicent ;  »  quibus 
videtur  s.  Gregorius  leges  ecclesiasticas  quibus  reprobantur  divorlia  legibus  ci- 
vilibus  opponere,   quae  illa  permittunt. 

In  carmine  autem  De  Virgin.  exponens  coniugii  incommoda  ,  inter  ce- 
tera  canit: 

Foemina  non  parva  mercatur  dote  maritum, 

Quodque  etiam  gravius,  vitiosum  saepe  etinertem. 

Rursus  emenda  viro  coniunx,  nec  moribus  iila 

Praedita  saepe  bonis ,  quaesita  attractaque  pestis  "    .    i.- 

Pestis  quam  nulla  Uceat  ratione  fagarc. 


298         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHHIST. 

scimus  1.  ab  eo  improbari  leges  civiles,  quae  divortium 
viris  indulgebant ;  2.  eum  affirmare  quidem  licite  posse  vi- 
ros  in  causa  adulterii  uxores  suas  eiicere ,  seu  se  ab  illis 
separare,  sed  neque  hic  neque  alibi  umquam  adiicere 
posse,  uxoribus  ob  fornicationem  dimissis ,  alias  ducere; 
3.  antithesin  ab  ipso  institutam  inter  causas  a  lege  mo- 
saica  assignatas  ad  divortium  faciendum ,  et  unicam  a 
Christo  constitutam ,  coerceri  ad  causas  dimissionis  seu 
separationis  a  toro  et  cohabitatione ,  minime  vero  ad  di- 
remptionem  coniugalis  vinculi  extendi.  Exinde  patet  Gre- 
gorium  clausulam  exceptionalem  nisi  ob  fornicationem  re- 
tulisse  ad  priorem  partem ,  non  autem  ad  posteriorem , 
et  alteram  duxerit. 

Qui  promde,  Launoio  duce,  s.  Gregorium  nazianzenum 
ad  suas  partes  trahere  connituntur,  eius  abutuntur  auctori- 
tate  et  incautos  fallunt  (109).  Cum  enim  ipse  absolutam 
coniugii  firmitatem  constanter  praedicet,  nec  umquam  post 
aherutrius  coniugis  adulteri  dimissionem  ,  vel  insinuet 
quidem  posse  novum  iniri  coniugium  ,  aperte  contra  eius 
mentcm  faciunt ,  qui  eum  ut  divortii  patronum  vellent 
traducere.  Praeterea  addo ,  nonnisi  praepostere  ab  adver- 
sariis  dubium  moveri,  num  ea  antithesis  inter  veterem  et 
novam  legem  ad  causas  dimissionis,  an  vero  ad  causas  per- 
fecti  divortii  referatur,  cum  notum  sit  potius  s.  Doctorem 
rigidum  forte  plus  aequo  se  patefecisse  in  secundis  et 
tertiis  nuptiis  successivis  permittendis ,  ut  suo  loco  vidi- 
mus  (110).  Quanto  magis  itaque  dicendum  est  eum  alie- 
num  omnino  fuisse  a  permittendo  alio  coniugio,  vivente 

(109)  Laun.  op.  el  loc  cit.  pag,  830.  Brauii  Dissert.  cit.  apud  lacobi  Indisso- 
lubilitas  vincuUmatr.  pag.  79.  80.  Pagellae  theolog.  Lincenses  Linz  1808.  Con- 
tra  tero  maiori  prudentia   Sixlus  senensis,  Gerhardus,  Calvi  eum  omiserunt. 

(110)  Ubi  descripsimus  eius  verba  ex  hac  ipsa  oratione  deprompta,  cum 
disserens  de  secundo,  tertio  et  quarto  successivo  coniugio  ait:  «  Primum  le\ 
est,  secundum  venia  et  indulgentia,  tertium  iniquitas.  Qui  aulem  hunc  nume- 
rum  cxcedit  porcinus  plane  esf,  utpotene  multa  quidem  vitii  exempla  habens.» 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIRC.  INDISS.  MATR.  ART.  I.       290 

adhuc  altero  coniuge  (111)?  Cum  autem  adversarii  hic  ti- 
mide  agant,  neque  aliud  ad  affirmandam  Gregorii  theo- 
logi  sententiam  urgeant  argumentum,  ideo  non  est  quod 
praeterea  adiiciamus. 


,§  XIU. 

De  S.  Ambrdsfo'. 


Priusquam  s.  Doctoris  proferamus  sententiam,  sedulo 
verum  Ambrosium  ab  ementito  Ambrosio,  seu  Hilario  dia- 
cono  luciferiano,  qui  sub  Ambrosii  nomine  commentaria 
edidit  in  Pauli  epistolas,  secernamus  oportet.  Qua  ratione 
alter  hic  auctor  exponi  debeat,  postea  dicemus;  interim 
quae  de  re  nostra  verus  docuit  Ambrosius  iam  subiicimus. 

In  Exposit.  in  Lucam  lib.  VIII.  his  verbis  mentem 
suam  aperit :  «  Omnis  qui  dimittit  uxorem  suam,  et  ducit  al- 
teram,  moechatur :  et  qui  dimissam  a  viro  ducit,  moecha- 
tur,  Prius  dicendum  arbitror  de  lege  coniugii ,  ut  postea 
de  prohibendo  divortio  disputemus.  »  Exposita  autem  priori 
parte  de  coniugiis  infidelium,  ac  fidelium  cum  infidelibus, 
quae  a  Deo  non  esse  ait,  adeoque  posse  aliquando  dissolvi, 
pergit  ad  alteram  partem  dicens :  «  Ergo  ubi  nuptiae,  har- 
monia:  ubi  harmonia,  Deus  iungit.  Ubi  harmonia  non  est, 
pugna  atque  dissensio  est :  quae  non  est  a  Deo ,  quia 
Deus  charitas  est.  Noli  ergo  uxorem  dimittere ,  ne  Deura 
tuae  copulae  diffitearis  auctorem.  Etenim  si  alienos,  multo 
magis  uxoris  debes  tolerare  et  emendare  mores.  Audi  quid 
dixerit  Dominus :  Qui  dimittit  muUerem,  facit  eam  moe- 
chari.  Etenimcui  non  licet  vivente  viro,  mutare  coniugium, 
potest  obrepere  libido  peccandi.    Itaque    qui    auctor    er- 

(111)  Cf.  Arcudium  loc.  cit.  nec  non  Nat.  Alex.  qui  loc.  cit.  referts.  Gre- 
gorium  inter  propugnatores  tndissolubilitatis;  idque  merito;  nam  explorata  eius 
sententia  cst. 


300       LfB.   III.  SBCT.  ALTERA.  DE  INDISS.   MATR.  CHRIST. 

roris ,  etiam  reus  culpae  est .  .  .  .  Dimittis  ergo  uxorem 
quasi  iure ,  sine  crimine ,  et  putas  id  tibi  licere ,  quia 
lex  humana  non  prohibet :  sed  divina  prohibet.  Qui  ho- 
minibus  obsequeris  ,  Deum  verere.  Audi  legem  Domini , 
cui  obsequuntur  etiam  qui  leges  ferunt:  Quae  Deus  con- 
iunxit  homo  non  separet.  Sed  non  solum  hic  caeleste 
praeceptum ,  sed  quoddam  etiam  opus  Dei  solvitur.  Pa- 
terisne ,  oro ,  liberos  tuos  ,  vivente  te ,  esse  sub  vitrico ; 
aut  incolumi  matre  ,  degere  sub  noverca?  Pone  ,  si  re- 
pudiata  non  nubat.  Et  haec  viro  tibi  debuit  displicere, 
cui  adultero  fidem  servat  ?  Pone,  si  nubat.  Necessitatis 
illius  tuum  crimen  est:  et  coniugium  quod  putas  ,  adul- 
terium  est.  Quid  enim  refert,  utrum  id  aperta  criminis 
confessione ,  an  mariti  specie  adulter  admittas;  nisi  quod 
gravius  est  legem  criminis  fecisse ,  quam  furtum  ?  Sed 
fortasse  dicet  aliquis  :  Quomodo  Moyses  mandavit  dari  li- 
hrum  repudii,  et  dimittere  uxorem  ?  Qui  hoc  dicit,  iudaeus 
est.  Qui  hoc  dicit,  christianus  non  est.  Et  ideo,  quia  hoc 
obiicit,  quod  obiectum  est  Domino ,  respondeat  ei  Domi- 
nus:  Ad  duritiam,  inquit,  cordis  vestri  permisit  vohis  Moy- 
ses  dare,  lihrum  repudii,  et  dimittere  uxores  :  ah  initio 
non  fuit  sic.  Moyses  permisit,  inquit ,  non  Deus  iussit : 
ab  initio  autem  Dei  lex  est.  Quae  est  lex  Dei?  Relinquet 
homo  patrem  et  matrem ,  et  adhaerehit  uxori  suae ,  et 
erunt  amho  in  carne  una.  Ergo  qui  dimittit  uxorem  car- 
nem  suam  scindit ,  dividit  corpus...  Tamen  quia  supra 
proposuit  regnum  Dei  evangelizare ,  et  cum  dixisset  de 
lege  unum  apicem  non  posse  cadere ,  subiecit :  Omnis  qui 
dimittit  uxorem  suam,  et  ducit  alteram,  moechatur  (112). 
Recte  admonet  Apostolus  dicens:  Sacramentum  hoc  magnum 
esse  de  Chrnsto  et  ecclesia  (113).» 

(112)  Ex  his  Ambrosii  verbis  iliustratur ,  quod  superius  aniinadvertimus, 
in  Evangelio  Lucae  lianc  sententiam  cum  praecedentibus  quae  liabentur  verbi<; 
Cbristi  Domini  connecti. 

(113)  Op.  ed.  Maur.  tom,  I.  col.  Ii70-1472.  a  n   2.  adO. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.  301 

Et  iterum  lib.  I.  De  Abraham  c.  IV.  «  Sed  et  vos  mo- 
neo,  viri,  maxime  qui  ad  gratiam  Domini  tenditis  ,  non 
commisceri  adulterino  corpori  (qui  enim  se  iungit  me- 
retrici  unum  corpus  est) ,  nec  dare  hanc  occasionem  di- 
vortii  mulieribus.  Nemo  sibi  blandiatur  de  legibus  homi- 
num.  Omne  stuprum  adulterium  est,  nec  viro  licet ,  quod 
mulieri  non  licet.  Eadem  a  viro ,  quae  ab  uxore  debetur 
castimonia.  Quidquid  in  eam ,  quae  non  sit  legitima  uxqt, 
comraissum  fuerit,  adulterii  damnatur  crimine  (114).»  Alia 
omitto,  quae  in  eumdem  sensum  ibidem  scribit  cap.  VII. 
ubi  expresse  inquit :  «  Nulli  licet  scire  mulierem  praeter 
uxorem.  Ideoque  coniugii  tibi  datum  est  ius,  ne  in  la- 
queum  incidas,  et  cum  aliena  muliere  delinquas.  Vinctus 
es  uxori ,  noli  quaerere  solutionem  ;  quia  non  licet  tibi , 
uxore  vivente ,  uxorem  ducere.  Nam  et  aliam  quaerere  , 
cum  habeas  tuam ,  crimen  est  adulterii,  hoc  gravius,  quod 
putas  peccato  tuo  auctoritatem  lege  quaerendam.  Tolera- 
bilior  est ,  si  lateat  culpa ,  quam  si  culpae  usurpetur  au- 
ctoritas.  Nec  hoc  solum  est  adulterium,  cum  aliena  pec- 
care  coniuge ,  sed  omne  quod  non  habet  potestatem  ^on- 
iugii  (IIJ)).» 

Haec  quidem  s.  Ambrosius,  unde  discimus  1.  Eum 
loqui  non  de  sola  dimissione  quoad  torum ,  verum  etiam 
de  solutione  quoad  vinculum,  quam  quidem  damnat  eo  quod 
adversetur  Deo  auctori  coniugii  2.  insuper  ex  Christi  verbis 
inferre  eum  qui  sic  propriam  uxorem  dimittit,  reum  esse 
criminis  adulterii  uxoris  dimissae  ,  si  haec  novas  contra- 
hat  nuptias,  3.  leges  civiles  quae  viris  divortium  permit- 
tunt  opponere  legi  divinae,  quae  illud  prohibet,  idque  in 
utraque  hypothesi  sive  dimissa  uxor  nubat,  sive  non  nu- 
bat  alteri;  4.  solvere  difficultatem  ex  permissione  Moy- 
sis  petita  dandi  libellum  repudii,  quam  abolitam  in  lege 

(in)  Ibid.  col.   291.  n.  25. 
(115)  Ibid.  col.  301.  302.  ii.  59. 


302         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

eyangelica  docet  per  revocationem  coniugii  ad  primordia- 
lera  Dei  legem  de  indissolubilitate  coniugii;  5.  idque  de- 
mum  confirmare  tum  absoluta  Christi  apud  Lucam  sen- 
tentia,  tum  Apostoli  effato  de  significatione  quam  praesefert 
coniugium  unionis  Ghristi  cum  ecclesia,  quae  est  prorsus 
indissolubilis.  In  libro  vero  de  Abraham  eamdem  confir- 
mat  s.  Pater  doctrinam ,  ubi  insolubile  in  omni  casu  de- 
clarat  coniugium ,  statuitque  contra  humanas  seu  civiles 
leges,  paria  iura  sive  in  viro  sive  in  muliere.  Eius  pro- 
inde  mens  non  poterat  clarioribus  verbis  exponi.  Hinc 
patet  quam  improvide  Erasmus ,  Launoius ,  ceterique  di- 
vortii   assertores  pro  causa  sua  Ambrosium  laudent. 

Verum  quid  dicendum  de  Hilario  Diacono  luciferiano  , 
qui  Ambrosianus  nuncupatur  (116)?Eius  verba  in  com- 
ment.  inl.  ad  Cor.  VU.  haec  sunt:  «  Postquam  innuptis  et 
viduis  loquutus  est  (Apostolus) ,  hos  alloquitur,  qui  matrimo- 
nio  iuncti  sunt,  ore  dominico:  Uworem  a  viro  non  discedere; 
quod  si  discesserit ,  manere  innuptam.  Hoc  Apostoli  con- 
silium  est,  ut  si  discesserit  propter  malam  conversationem 
viri ,  iam  innupta  maneat.  Aut  viro  suo  reconciliari .  Quod 
si  continere  se,  inquit,  non  potest,  quia  pugnare  non  vult 
contra  carnem,  viro  reconcilietur ;  non  enim  permittitur 
muUeri,  ut  nubat,  si  virum  suum  causa  fornicationis  di- 
miserit,  aut  apostasiae.  aut  si  illicita  impellente  lascivia, 
usum  quaerat  uxoris ;  quia  inferior  non  omnino  hac  lege 
utitur  qua  potior.  Si  tamen  apostataverit  vir,  aut  usum 
quaerat  uxoris  invertere ,  nec  alii  potest  nubere  mulier, 


(116)  Mirnin  est  Erasmum  alioquin  sagacem  et  liypercriticum  potuisse  ad 
firmandam  doctrinam  suam  ad  hunc  auctorem,  quasi  ad  s.  Ambrosium  appel- 
lare  in  suis  adnotatt.  in  cap.  VII.  ep.  I.  ad  Cor.  pag.  690.  cif.  ed.  scribens:  «  Di- 
vus  Ambrosius  ,  sine  controversia  vir,  non  ortliodoxus  modo  ,  vernm  etiam 
probatae  sanctimoniae,  tribuit  viro  ius  ducendi  alteram  uxorem,  ubi  priorem 
ob  culpam  admissam  repudiavit.  Neque  dubium  est,  quin  is  episcopus  exercuerit 
in  suis,  quod  recte  iureque  tieri  scripsit.  «  Ac  silentio  pressit  quae  verus  Am- 
brosius  in  evang.  s.  Lucae  coutrarium  omnino  e«iixit. 


CAP .  III .  DE  SENSU  TUAD .  CIR .  INDISS .  MATR .  ART .  1 .  308 

nec  reverti  ad  illum.  Et  virum  uworem  non  dimittere.  Sub- 
auditur  autem  excepta  fornicationis  causa.  Et  ideo  non  sub- 
iecit  dicens ,  sicut  de  muliere :  quod  si  discesserit ,  manere 
sic:  quia  viro  licet  ducere  uxorem  ,  si  dimiserit  uxorem 
peccantem  :  quia  non  ita  lege  constringitur  vir,  sicut  mu- 
lier;  caput  enim  mulieris  vir  est  (117).» 

Vix  solliciti  esse  deberemus  de  huius  pseudo-Ambro- 
sii  sententia,  qui  in  pluribus  aliis  lapsus  est  (118).  Ve- 
rum  cum  agatur  de  Auctore  antiquo  (119)  ,  cuius  au- 
ctoritate  non  pauci  veteres  ad  rem  suam  usi  sunt  (120), 
praestat  in  eius  germanam  mentem  inquirere,  dum  af- 
firmat :  «  Viro  licet  ducere  uxorem  ,  si  dimiserit  uxorem 
peccantem.»  Sunt,  qui  verba  haec  velint  intelligenda  esse 
de  sola  dimissione  quoad  torum ;  ast  hunc  sensum  con- 
textus  excludit.  Longe  verisimilior  illorum  videtur  inter- 
pretatio ,  qui  illum  loqui  aiunt  de  eo  quod  permittebant 
tunc  temporis  civiles  leges,  ad  quas  etiam  interdum  patres 
alludunt,  quin  tamen  eas  approbet,  prout  nec  patres  ap- 
probarunt,  imo  illis  constanter  legem  divinam  opposuerunt. 

Verisimiliorem  hanc  reddunt  expositionem  verba  ipsius 
sive  praecedentia  sive  subsequentia  ,  ait  enim :  «  Non  per- 
mittitur  mulieri,  ut  nubat,  si  virum  suum  causa  fornica- 
tionis  dimiserit...  quia  inferior  non  omnino  hac  lege  uti- 
tur  qua  potior  »  scilicet  vir,  tum  ex  insequentibus  :  «  Quia 
non  ita  lege  constringitur  vir,  sicut  mulier,   caput  enim 


(117)  Op.  cit.  ed.  toiii.  II.  in  append.  col.  1.3.3. 

(118)  Cf.  Admonitionem  ab  editorib.  Maurin.praetixam  bis  coramentariis. 

(119)  Vixit  enim  sub  Damaso  rom.  pontifice  ,  ut  ipsemet  prolitctur  in 
cap.  III.  epist.  I.  ad  Timoth.  dicens:  «  Cuius  bodie  rector  est  Damasus.»  Porro 
Damasus  vita  functus  est  an.  384. 

(120)  lan»  a  sec.  IX.  Hincmarus,  ecclesia  lugdunensis,  concilium  aquis- 
granense  III.,  Amalarius,  Prudentius,  Haymo,  aliiqjie  passim  ad  baec  commenta- 
ria  provocaverunt.  Eadem  s.  Ambrosio  tribuerunt  Gratianus,  Petrus  Lombardus, 
Ivo  carnotensis,  s.  Tbomas  ibid.  Ita  etiam  Sixtus  senensis  op.  cit.  loc.  cit.  qui 
propterea  eum  unacumTertulliano  inter  auctores  recenset.qui  certa  et  indubUaia 
ratione  utriusque  repudii,  convictus  scilicet  et  vinculi,  licentiam  probarunt. 


304         UB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

mulieris  vir  est.»  lam  vero  quaenam  lex  extitit  praeterci- 
vilem  ,  quae  non  permitteret  mulieri  quod  viris  permit- 
tebat  (121)?  Profecto  Christus  Marc.  X.  in  pari  condi- 
tione  constituit  tum  virum  tum  mulierem,  prout  aequalia 
iura  utrique  tribuit  in  coniugio  Apostolus  1.  Cor.  VII.  3.  4. 
Hanc  interpretationem  pluribus  adstruit  eruditus  vir  Fer- 
dinandus  de  Mendoza  (122).  Qua  posita,  omnis  evanescit 
difficultas. 

§   XIV. 

De  s.  Epiphanio. 

Dum  oppugnatores  catholicae  doctrinae  de  s.  Epiphanii 
auctoritate  exultant,  quod  tandem  aliquando  assertorem 
suae  sententiae  nacti  fuerint,  non  pauci  catholici  scripto- 
res  aut  fatentur  aperte  eum  hac  in  re  a  veritatis  tramite 
declinasse,  aut  saltem  corruptum  esse  textum,  qui  ex  eo 
affertur.  Verum  nec  habent  illi  de  quo  exultent  sibique 
blandiantur,  nec  isti  quo  s.  Patrem  debeant  adversariis 
cedere,  aut  corruptum  esse  textum  causari.  Quodut  evin- 
camus,  prius  iuxta  methodum  quam  hactenus  tenuimus, 
integrum  eius  textum  promemus,  deinde  analysin  eiusdem 
instituemus,  ut  sinceram  eius  doctrinam  cum  evangelica 
et  apostolica  omnino  consentire  ostendamus. 

(121)  Talis  erat  lex  lulia ,  quae  ius  accusandi  iixores  adulteras ,  eas- 
que  dimittendi  maritis  concessit ,  uxoribus  vero  accusandi  maritos  adulteros 
ius  negavit,  ut  imperatores  Severus  et  Antoninus  rescripserunt  ad  Cassianum 
(in  li.  i.  c.  ad  legem  luliam  De  adult.)  «  Publico  iudicio,  inquiunt,  non  habere 
mulieres  adulterii  accusationes,  quamvis  de  matrimonio  suo  violato  quaeri  ve- 
lint,  lex  iulia  declarat,  quae  cum  masculis  iure  mariti  accusandi  facultatem 
detulisset,  non  idem  foeminis  privilegium  detulit.  » 

(122)  De  concilio  illiberitano  conjirmando  ad  Clementem  VIII.  libri  tres. 
lib.  II.  ad  can.  IX.  cap.  XX.  in  Collect.  rnax.  conc.  hispan.  card.  De  Agulrre 
tom.  I.  pag.  3S9  scqq. 

Necesse  proinde  non  est  ut  cum  Gratiano,  Petro  Lombardo  ,  Bellarmino 
aliisque  rccurramus  ad  huius  textus  depravationem.  Ipsi  enini  pro  genuino 
•s.  Ambrosii  foctu  lios  commentarios  habuerunt. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIRC.  INDISS.  MATR.  ART.  I.       305 

*Iy?  Haec  itaque  sunt  s.  Epiphanii  verba  Haeres.  LIX.  «  Ita 
profecto  sese  res  habet ,  ut  post  Christi  in  orbem  terra- 
rum  adventum  eos  omnes  qui  post  priores  nuptias  mor- 
tua  uxore  aheris  se  nuptiis  ilhgarint  sanctissima  Dei  di- 
sciplina  reiiciat...  In  populo,  propter  eius  imbecillitatem 
tolerari  istud  potest ,  ut  qui  uxore  prima  contenti  esse 
non  possunt,  ea  mortua,  secundam  sibi  copulent.  Quam- 
quam  qui  unam  dumtaxat  habuit,  maiori  ecclesiae  iudicio 
honore  dignus  est.  Sed  cui  mortua  una  non  sufficit,  cum 
occasione  aliqua  stupri  aduUeriique,  aut  aherius  flagitii, 
cum  ea  divortium  fecerit,  is  si  alteram  uxorem  duxerit, 
aut  aheri  viro  mulier  nupserit ,  sacrarum  Litterarum  au- 
ctoritas  ab  omni  culpa  illos  absolvit ;  neque  ab  ecclesia 
aut  aeterna  vita  reiicit ,  sed  propter  imbecilhtatem  tole- 
randos  existimat.  Non  ita  tamen  ,  duas  ut  altera  super- 
stite  uxores  simul  habeat,  sed  ut  ab  una  separatus,  al- 
teram  sibi  legitime,  si  lubet ,  adiungat.  Quamobrem  erga 
eiusmodi  hominem  tam  divinus  sermo,  quam  ecclesia  Dei 
misericordiam  adhibet;  praesertim  si  caeteris  in  rebus  re- 
ligiosus  ille  sit,  et  ad  divinae  legis  praescriptum  vitae 
suae  rationes  accommodet.  Quod  nisi  ita  esset,  numquam 
viduis  Apostolus  dixisset:  Nuhant,  filios  procreent,  fami- 
liis  praesint.  Sed  neque  de  homine  illo ,  qui  patris  uxo- 
rem  duxerat ,  ob  idque  satanae  in  interitum  carnis  traditus 
fuerat,  ita  loqueretur;  Ut  spiritus  salvus  sit  in  die  Do- 
mini.  Neque  illud  usurparet...  Cuialiquid  donastis,  et  ego: 
Quoniam  si  quid  donavi,  propter  vos  donavi  in  facie  Chri- 
sti ,  ne  circumveniamur  a  satana,  neque  enim  illius  astu- 
tias  ignoramus.  Vides  ut  poenitentiae  locum  etiam  post  de- 
licta  concedat  (123)?»  Deinde  paulo  post  subdit:  «  Illud 
quidem  constat:  nemini  fraudi  esse  poenitentiam:  nequc 
quem    peccatorum   omnium    poenitet,    reiici   aut  excludiv 

(123)  Ed.  Pctav.  cap  IV.  pag.  49()Seq.  .    '    '] 

III  20 


306         LIB.  ni.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Quanto  ergo  magis  idem  ei  tribuendum  est,  qui  cum  al- 
fcera  uxore  legitimis  sese  nuptiis  illigarit?  Nam  ut  prima 
uxor  a  Deo  constituta  est,  ita  imbecillitati  hominum  po- 
sterior  indulta.  Quod  si  alteram  praeterea  sibi  copulet , 
huius  hac  in  parte  toleratur  infirmitas.  Scriptum  est  enim: 
Mulier  alUgata  est  nuptns ,  quanto  tempore  vivit  vir  eius: 
sin  autem  mortuus  fuerit  vir;  libera  est :  cui  vult  nuhere. 
Quo  quidem  declarat ,  post  viri  obitum  ab  omni  illam  pec- 
cato  liberam  esse;  adeo  ut  contradicere  nemo  possit.  Quod 
hoc  addito  significavit,  in  Domino,  quasi  minime  a  Domino 
sit  aliena ,  quae  post  viri  obitum  alteri  se  viro  coniunxe- 
rit :  ut  nec  illum  vicissim  ,  qui  uxore  mortua  se  se  ad 
secundam  applicarit.  Tantumin  Domino,  ait  Apostolus.  Addit 
tamen :  Beatior  autem  est  si  sic  manserit.  Illud  autem  m 
Domino,  idem  est  ac  non  in  stupro ,  aut  adulterio ,  viola- 
tioneque  matrimoniorum:  sed  in  fiducia,  et  honestis  nuptiis 
persistere  (124).» 

Ut  pateat  adversariis  nulla  ratione  eiusmodi  textum 
favere,  satis  est  animadvertere  ad  scopum,  quem  s.  Epi- 
phanius  sibi  proposuit.  Agit  adversus  catharos  seu  nova- 
tianos,  qui  tum  poenitentiam  denegabant  lapsis  in  graviora 
peccata  post  baptismum ,  tum  secundas  nuptias  post  obi- 
tum  alterius  coniugis  damnabant.  Totus  proinde  est  s.  Epi- 
phanius  in  utroque  errore  refellendo.  Praeterea,  cum  iam 
obtineret  in  aliquibus  occidentls  ecclesiis,  et  propagaretur 
pedetentim  apud  orientales  rigidior  disciplina ,  qua  poeni- 
tentiam  solemnem  obeuntibus  facultas  denegabatur  novas 
nuptias  ineundi,  quamdiu  haec  perduraret,  aut  etiam  in 
perpetuum,  si  perpetuae  poenitentiae  fuissent  addicti  (125); 


(124)  Ibid.  cap.  VI.  pag.  498  seq. 

(125)  Cf.  Morinum  De  poenitentia  lib.  V.  c.  18.  19.  20.  21.  ubi  fuse  osten- 
«lit  iam  a  sec.  IV.  poenitentibus  nuptias  fuisse  prohibitas,  praesertim  in  eccle- 
sia  latina,  non  tamen  in  ecclesia  graeca.  Ceteris  praetermissis  conc.  Arelatense  II. 
cap.   21.  statuit:  <«  Poenitentes,  quae  «lofuncto  viro,  alii  nubere  praesumpserint, 


CAP.  III.  DE  SENSU^^TRAD.  CIRC.  INDISS.  MATR.  ART.  I.       307 

hinc  s.  Epiphanius  ostendit  laicis  hominibus  indiscrimi- 
natlm  omnibus ,  post  prioris  coniugis  mortem  interdictas 
non  esse  secundas  nuptias,  ne  iis  quidem  exceptis  ma- 
ritis,  qui  ob  propriam  sive  adulterii  sive  alterius  flagitii 
€ulpam  a  sua  priori  coniuge  separati  fuissent,  aut  sta- 
dium  publicae  poenitentiae  percurrerent.  nn«:^V 

His  notionibus  praemissis,  ex  allato  testimonio  com- 
perimus  s.  Epiphanium  docere  1.  Solis  presbyteris  et  dia- 
conis  interdictas  fuisse  secundas  nuptias  post  prioris  uxoris 
obitum;  2.  has  vero,  spectata  communi  fragilitate,  homi- 
nibus  laicis  indultas  esse;  3.  et  hoc  etiamsi  alteruter  coniux 
adulterio  aut  aho  crimine  se  commaculaverit  ,  ac  divor- 
tium  ab  altero  fecerit,  poenitentiaeque  fuerit  addictus  ,  post 
mortem  alterius  coniugis;  4.  ast  altero  adhuc  superstite 
novas  iungere  nuptias  nefas  esse;  5.  atque  haec  evin- 
cere  auctoritate  Apostob* ,  qui  viduis  permittit  novum  con- 
iugium  ,  et  incesto  Corinthio  veniam  ac  poenitentiam  post 
delicta  indulget;  6.  confirmat  demum  hanc  doctrinam  et 
praxim  ecclesiae  orientalis  praesertim,  aliis  argumentis  , 
quibus  ostendit  ita  fieri  ex  quadam  erga  humanam  in- 
firmitatem  indulgentia,  ne  in  stupra  ac  adulteria  ex  no- 
vatianorum  duritie  quis  incideret,  adeoque  ita  explicare 
illud  m  Domino  eiusdem  Apostoli. 

Ex  his  patet  verba  illa,  quae  prima  fronte  difficulta- 
tem  facessere  videntur :  Cum  occasione  aliqua  stupri  adul- 
teriique,  aut  alterius  flagitii  cum  ea  divortium  fecerit  etc. 
intelligi  debere  de  divortio  antea  facto  cum  coniuge,  quae 
dein  est  defuncta ,  ut  declarant  quae  immediate  praece- 
dunt:  Si  cui  mortua  una  non  suffcit:  sic  pariter  alia  verba: 


cum  eodein  ab  ecclesiae  limiiiibus  arceanlur.  Hoc  etiam  de  viro  iu  poenitentia 
posito  placnit  observari.»  Celebratnm  porro  est  boc  concilinm  an.  330.  adeoque 
anle  Epiphanium.  Itaqne  facile  potuit  Epiphanius,  qui  in  ecclesia  graeca  flo- 
rebat,  et  in  qua  eiusmodi  disciplina  non  obtinebat,  ad  hunc  ecclesiae  occiden' 
talis  rigorem  aUudere,  eumque  in  adducto  loco  arcere  ab  ecclesia  graeca. 


308       LIB.  III.  SECT.   ALTERA.   DE  INDISS.   MATR.  CHRIST. 

sed  ut  ah  una  separatus  ^  alteram  sibi  legitime,  si  luhet  ^ 
adiungat ,  intelligenda  esse,  altero  defuncto,  cum  expresse 
praemiserit :  Non  ita  tamen  duas  ut  altera  superstite  uxo- 
res  simul  haheat.  Hinc  sensus  exurgit:  Uhi  ah  una  sepa- 
ratus  (per  mortem)  alteram  sihi  legitime ,  si  luhet,  ad- 
iungat.  Ita  omnia  plana  sunt,  congruit  scopus ,  orationis 
series  ,  ac  testimonia  biblica  ab  ipso  allegata  (126). 

Id  agnoverunt  vel  ipsi  doctrinae  catholicae  adversarii, 
cuiusmodi  sunt  lo.  Gerhardus  celebris  lutheranus  ,  qui 
cum  exposuisset  s.  Epiphanium  de  solutione  coniugii  pro- 
pter  adulterium,  adiecit:  «  Neque  tamen  huic  Epiphanii 
loco  admodum  confidimus  (127);  »  et  Fridericus  Liebetrut, 
qui  Ludovico  Gieseler  e  loco  Epiphanii  pro  praxi  eccle- 
siae  lutheranae  dirimendi  coniugia  ai^umentum  depro- 
menti,  calculum  suum  non  adiecit  (128). 

Quapropter,  ut  innuimus ,  necesse  non  est ,  ut  cum 
Petavio  confugiamus  ad  corruptionem  textus  ,  aut  ad  eius 
emendationem,  qua  contra  s.  Patris  mentem  potius  statue- 
retur  coniugii  dissolubilitas,  quam  ab  eo  eruditus  vir  reipsa 
eum  doceri  censuit  (129).  Cuius  animadversionis  praetextu 


(126)  Cf.  Amort  Op.  cit.  pag.  87. 

(127).  Op.  et  loc  cit.  pag.  148.  Ubi  etiam  notandum  hunc  auctorem  ,  ut 
ad  suam  sententiam  Epiphanium  pertraheret,  praemisisse  locum  prout  iacet 
esse  corruptum,  eiusque  verba  non  coniunctim  sed  divisim  accipi  debere , 
«  Quod  licitum  sit,  ut  ipse  loquitur ,  secundum  matrimonium,  si  vel  mortej 
vel  propier  adulterium  matrimonium  fuerit  solutum;  alias  verba  illa  :  svsxsv 
TTOQvsiai;  y^uQKTuou  ysvojM-Eyoj;,  continerent  limitationem,  quasi  tum  demum  post 
mortem  uxoris  licitum  sit  matrimonium,  si  ob  fornicationem  facta  fuisset  se- 
paratio.  » 

(128)  In  op.  germ.  Matrimonium  iuxta  naiuram  suam  ,  et  historic. 
explicat.  Berolin.   1831.  p.  203.  apud  Roskovany  op.  cit.  pag.  238. 

(129)  Sic  euim  scribit  vir  doctus  tom.  II.  pag.  254.  in  animadv.  ad  hunc 
loc.  Haeres.  LfX.  «  Depravatus  sine  dubio  iste  locus  est.  Nam  quae  proxime 
sequuntur,  evidenter  demonstrant  id  Epiphanium  velle:  licere  non  modo  post 
coniugis  mortem;  sed  eo  quoque  superstite,  si  causa  legitima  quaepiam  inter- 
cesserit,  alteras  inire  nuptias.  Nam  si  de  secundis  duntaxatpost  mortem  ageret, 
quorsum  haec  adiiceret:  oh  aliquam  stupri ,  adulterii ,  vel  alterius  Jlagitii 
cawsflm .*  Quocirca  non  dnbito  quin  ita  corrigendum  sil^  TsXsvr-ncrcicr-n  ri  hsy.sv 


CAP.  111.  DE.  SENSU  TRAD.  ClRC.  INDISS.  MATR.  ART.  I.       309 

lo.  Batz  cum  nonnullls  aliis  concludit,  Petavium  corrigendo 
Epiphanii  locum,  eumdem  pro  divortiis  classicum  effe- 
cisse  (130).  Alii  emendatione  quidem  hunc  ipsum  Epi- 
phanii  textum  egere  fassi  sunt,  sed  diverso  prorsus  sensu, 
nempe  ad  declinandam  difficultatem ,  quam  ipsius  s.  Pa- 
tris  verba  praeseferre  videntur  contra  sanam  ecclesiae  do- 
ctrinam  (131).  Verum  his  non  indigemus,  cum  ex  dictis, 
s.  Epiphanius  nullatenus  ab  evangelica  et  apostolica  do- 
ctrina  discrepet,  eiusque  mens  satis  aperta  sit;  eo  vel 
magis  quod  in  adversariorum  sententia  non  solum  a  scopo 
ipse  aberrasset,  sed  agens  adversus  novatianos  nova  nec  ne- 
cessaria  aliarum  nuptiarum  libertate,  vivente  adhuc  altero 
€oniuge,  illos  insectatus  fuisset,  qui  ab  hac  libertate  adeo 
abhorrebant,  ut  nollent  quidem,  post  mortem  alterius  con- 
iugis ,  superstiti   secundum  coniugium   permittere. 


Tivog  etc.  Ut  duo  sint  digamiae  genera  :  primum  uxore  mortua  :  secundum 
post  divortium,  altera  sibi  copulata.  »  Ast  evidens  potius  contrarium  esse  dc- 
prehenditur.  Ratio  vero  quare  s.  Pater  adiecerit  ob  aliquam  stupri,  aduUerii 
vel  alterius  fiagitii  causam,  a  nobis  assignata  est.  Alioquin  nimis  probaret 
Epiphanii  textus,  quam  vellent  adversarii,  nimirum  praeter  adulterii  crimen 
alias  causas  fore  ob  quas  dirimi  coniugii  vinculum  posset. 

(130)  Batz  op.  cit. 

(131)  Marcellinus  Malkenbuhr  existimat  solam  parenthesim  fuisse  interpo- 
latam.  Henricus  Klee  censet  interpolationem  provenisse  ex  nota  marginali,  quae 
in  textum  irrepserit.  Ibid.  p.  285. 

Arcudius  op.  et  loc  cit.  pag.  615.  non  admodnm  a  nostra  expositione 
abludit;  etenim  s.  Epiphanii  textum  ita  enarrat  ut  sensus  sit:  qui  non  sat  habuit 
unam  duxisse  uxorem ,  quae  iam  sit  mortua ,  ob  aliquam  scortationem,  aut 
adulterium,  Id  est,  quod  timeat  ne  fiat  adulter,  si  a  novo  coniugio  abstinue- 
rit,  iste  poterit  cum  secunda  coniungi,  neque  divina  scriptura  eum  in  hac 
re  accusat,  vel  reprehendit. 

Nourryus  in  Apparatu  ad  Bihlioth.  ss.  Patr.  Dissert.  IV.  art.  24.  etsi  fa- 
teatur  diflicultatem  in  loco  Epiphanii  contineri,  tamen  verisimilius  esse  cen- 
5et  Epiphanium  de  nuptiis  post  coniugis  raortem  disputare.  Tom.l.  pag.  67. 


310        LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.   MATR.  CHRIS^T 

g.  XV. 

De  s.  loanne  Chrysostomo. 


)[    iifi: 


Accurate  expendenti  doctrinam,  quam  constanter  s.  lo. 
Chrysostomus  tuetur  de  plena  ac  perpetua  coniugalis  vin- 
culi  firmitate  ,  atque  indissolubilitate  omnimoda ,  illico 
apparebit,  eum  merito  accensendum  inter  praecipiios  ca- 
tholicae,  quam  adstruimus,  doctrinae  propugnatores  et  as- 
sertores.  Quamvis  enim  adversarii  maxime  vellent  eum 
facultatem  ineundi  novas  nuptias  post  dimissionem  adulte- 
rii  causa  concedere,  nuspiam  tamen  ac  numquam  id  in 
eius  scriptis  reperire  potuerunt,  nobisque  obiicere.  Quin 
potius  invenimus  s.  Doctorem  ea  principia  constituere,  ut 
oppositam   doctrinam    de  dissolubilitate  excludant. 

Praecipui  eius  textus  hac  in  re  sunt  qui  sequuntur: 
1.  ex  Homil.  XVII.  in  Matth.  ubi  scribit:  «  Perpende  au- 
tem  illum  (Christum)  semper  ad  virum  sermonem  referre. 
Qui  dimittit ,  inquit ,  uxorem  suam,  facit  eam  moechari ; 
et  qui  dimissam  ducit,  moechatur.  Ille  enim  etsi  alteram 
non  duxerit,  hoc  ipso  se  crirainis  reum  constituit,  quod 
eam  adulteram  faciat :  hic  vero ,  quod  alienam  ducat , 
moechus  et  ipse  fit.  Ne  mihi  enim  dicas,  ille  eiecit.  Nam 
eiecta  adhuc  manet  eiicientis  uxor.  Deinde  ne  totum  conii- 
ciens  in  eiicientem  ,  arrogantiorem  faceret  uxorem,  ipsam 
accipere  volenti  ianuam  claudit  dicens  :  Qui  dimissam  du- 
xerit ,  moechatur  ,  uxorem  vel  invitam  pudicam  reddens  , 
et  ad  alium  virum  aditum  ipsi  claudens,  nec  permittens 
simuhatis  ansam  praebere...  Non  hoc  vero  tantum  ,  sed 
alio  quoque  modo  legem  fecit  levem.  Nam  relinquit  ei 
unum  repudii  modum,  dicens;  excepta  causa  fornicationis 
Siquidem  in  eadem  perstat  decori  ratione.  Si  enim  iussis- 
set  cum  pluribus  mixtam  retinere  ,  rursus  in  adulterium 
res  convertebatur  (132).  » 

(132)  N.  4.  pag.  227.  228.  cd.  Maur. 


CAP.  111.  DE  SENSU  TRAD.  CIRC.  INDiSS    MATR.  ART.  I.        311 

2.  Homil.  LXII.  in  Matth.  «  Tu  vero,  iiiquit,  mihi  con- 
sideres  velim  interrogationis  malignitatem .  Non  enim  di- 
xerunt  ei :  iussisti  uxorem  non  dimittere ;  iam  enim  de 
hac  lege  disseruerat .  . .  Quomodo  ergo  illis  respondet? 
Non  legistis ,  quia  qui  fecit  hominem ,  masculum  et  foemi- 
nam  fecil  eos  ?  et  dixit :  Profterea  relinquet  homo  patrem 
suum  et  matrem  suam ,  et  adhaerebit  uxori  suae ,  et  erunt 
duo  in  carne  una.  Itaque  iam  non  sunt  duo ,  sed  una  caro. 
Quod  ergo  Deus  coniunxit ,  ho7no  non  separet.  Vide  sapien- 
tiam  Magistri :  interrogatus  enim,  si  licet ,  non  statim  di- 
cit,  non  licet,  ne  perturbarentur.  Sed  antequam  senten- 
tiam  diceret,  per  apparatum  illum  id  liquido  statuit  , 
ostendens  Patris  sui  esse  praeceptum,  nec  Moysi  adver- 
santem  se  hoc  praecepisse...  Sicut  ergo  carnem  secare 
scelestum  est,  ita  et  uxorem  dirimere  iniquum.  Neque 
hic  stetit ,  sed  Deuni  quoque  attulit  dicens :  Quod  ergo 
Deus  coniunxit,  homo  non  separet,  ostendens  illud  et  con- 
tra  naturam  et  contra  legem  esse;  contra  naturam,  quia 
una  caro  dissecatur;  contra  legem,  quia  cum  Deus  con- 
iunxerit ,  et  iusserit  non  separare  ,  vos  id  facere  ten- 
tatis  (133).  » 

3.  Sumitur  testimonium  exserm.de  libello  repudii:«Igi- 
tur  quaenam  est  lex  illa,  quam  nobis  Paulus  posuit?  Mulier, 
inquit ,  alligata  est  legi:  oportet  igitur  ut  minime  sepa- 
retur,  vivente  viro ,  neque  alium  superinducat  maritum, 
neque  secundas  nuptias  adeat.  Et  vide  quanta  cum  dili- 
gentia  verborum  usus  sit  proprietate.  Non  enim  dixit , 
cohabitet  viro  ,  quoad  vixerit;  sed,  mulier  alligata  est  legi, 
quanto  tempore  vixerit  vir  illius  :  atque  adeo  etiamsi  li- 
bellum  repudii  det,  etiamsi  domum  relinquat,  etiamsi  ad 
alium  abeat ,  legi  adstricta  adulteraque  est...  Nam  quem- 
admodum   servi    fugitivi ,  etiamsi  domum  herilem    relin- 

(133)  N.  1.  2.  i)ag.  620  8eq.  ^v^\ia     V 


312  LIB.   III.   SECT.   ALTEHA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

quant,  catenam  secum  trahunt:  ita  et  mulieres  etiamsi  viras 
relinquant,  legem  habent  pro  catena,  se  persequentem  et 
adulterii  accusantem,  accusantem  etiam  eum,  qui  duxerit, 
ac  dicentem:  adhuc  superest  maritus,  et  facinus  hoc  adul- 
terium  est.  Mulier  enim  adstricta  est  legi ,  quoad  vixerit 
maritus  illius.  Et  omnis  qui  dimissam  duxerit,  moechatur. 
Quando  igitur  licebit  illi  secundas  nuptias  contrahere  ? 
Quando?  Tunc  ubi  a  catena  liberata  fuerit,  quando  vir 
morietur. ..  Quae  autem  serva  est,  ac  subdita  legi,  etiamsi 
millies  libellum  repudii  accipiat,  adulterii  tenebitur  lege... 
Ne  mihi  leges  ab  exteris  conditas  legas ,  praecipientes 
dari  libellum  repudii  et  divelli.  Neque  enim  iuxta  illas 
iudicaturus  est  te  Deus  in  die  illa,  sed  secundum  eas  , 
quas  ipse  sfcatuit.»  Ad  legem  deinde  Moysis  accedens  de 
libello  repudii,  subdit:  «  Quapropter  et  Christus  iudaeis 
rogantibus ,  et  dicentibus  :  Quomodo  igitur  Moyses  per- 
misit  dare  libellum  repudii  ?  Ostendens  quod  non  contra- 
riam  suae  legem  ferens  ita  scripserit,  dixit;  J/o?/5es  iuxta 
duritiam  cordis  vestri  loquutus  est ,  ah  initio  autem  non  erat 
sic;  sed  qui  fecit  ah  initio,  masculum  et  foeminam  fecit  il- 
los.  Si  hoc  bonum  fuisset ,  inquit ,  non  unum  virum  et 
unam  mulierem  fecisset,  sed  uno  Adam  condito  duas  fe- 
cisset  mulieres,  si  quidem  voluisset  unam  quidem  eiici, 
alteram  vero  induci.  Nunc  vero  ipso  formationis  modo 
legem  induxit,  quam  ego  nunc  scribo.  Et  quaenam  est 
illa?  Haec  utique.  Eam  sibi  quisque  uxorem  servet  sem- 
per ,  quam  initio  sortitus  est.  Haec  lex  antiquior,  quam 
illa  de  libello  repudii ,  et  tanto  quanto  Adam  ipso  Mose... 
Nam  et  qui  dimiserit  absque  causa  stupri ,  et  qui  eiectam 
vivente  viro  duxerit,  cum  eiecta  illa  punientur.  Propter 
quod  oro,  obsecro  et  supplico ,  ne  viri  mulieres  eiiciant, 
neque  mulieres  viros  relinquant ,  sed  audiant  Paulum  di- 
centem:  nMulier  adstricta  est  legi,  quanto  tempore  vixerit 
vir  eius.  Si  autem  dormierit    vir  ,   liherata  erit    cui  volet 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIRC.  INDISS.  MATR.  ART.  I.       313 

nubere,  tantum  in  Domino.  Qualem  enim  habebunt  veniam, 
qui  Paulo  etiam  secundas  permittente  nuptias  post  mortem 
coniugis,  et  tantam  concedente  copiam,  ante  mortem  au- 
dent  talia  facere  (134)?  »  Caetera  his  similia  mitto  (135). 
Interim  ex  his  colligo  s.  lo.  Chrysostomum  1.  identi- 
dem  affirmare  licitum  esse  in  casu  adulterii  dimittere 
uxorem,  ita  tamen,  ut  numquam  asserat  post  eiusmodi 
dimissionem  posse  quempiam ,  altero  adhuc  vivente,  ite- 
rum  nubere  (136).  2.  Quinimo  absolute  statuere  mulie- 
rem  a  viro  dimissam  semper  uxorem  permanere  illius  a 
quo  dimissa  est;  3.  Virum  illum  fore  adulterum,  qui  mu- 
lierem  ab  alio  dimissam  ac  in  vivis  adhuc  agentem  du- 
xerit ;  4.  illum  insuper  qui  uxorem  alia  quam  adulterii 
de  causa  dimiserit ,  reum  se  adulterii  constituere,  quod 
mulier  ab  alio  ducta  patraret;  5.  tunc  solum  maritum  par- 
ticipem  adulterii  uxoris  suae  non  esse,  cum  haec  flagitiosa 
vita  sua  causam  dederit  dimissioni,  ac  ultro  se  alieno  viro 
tradiderit:  6.  affirmare  mulierem,  licet  ob  aduherium  dimis- 


(134)  Opp.  cit.  ed.  tom.  III.  n.  1.  et  2.  pag.  203-206. 

(135)  Ut  in  lib.  Devirginit.  In  i.  Cor.  VII.  et  alibi  passim. 

(136)  Neiis  quidem  exceptis  locis ,  quos  affert  Launoius  pro  causa  sua 
De  regia  etc.  p.  871.  ex  Hom.  XXVI.  in  Genes.  «  Audi  ipsum  Christum  dicentem 
discipulis:  Dico  enim  vobis,  omnis  qui  dimiserit  uxorem  suam,  excepla  causa 
stupri,  facit  eam  adulterai^i.  Qu&m  excellens  benignitas!  Etiamsi  infidelis  fue* 
rit ,  vel  pagana  retine  -.  si  autem  in  le  peccaverit,  et  foederum  obliviscatur,  et 
magis  aliorum  praetulerit  communionem ,  licet  tibi  eiicere  et  expellere.  »  De- 
inde  in  cap.  III,  Isaiae  «  Ei  vero  qui  habeat  fornicariam  uxorem  permisit  a 
se  repellere;  ei  vero  qui  gentilem  coniugem  haberet,  non  item  concessit, 
etiamsi  peccatum  perfidiae  gentilis  in  ipsum  redundet ,  illud  vero  resiliat 
in  horainera.  »  Denique  ex  Homil.  XVII.  in  Matth.  «  Siquidem  reliquit  viro 
uuum  expulsionis  modum,  dicendo  ,  excepta  causa  fornicationis ,  alioquin  in 
eandem  rursus  turpitudinem  remearet.  »  Quibus  prolatis  veluti  ovans  conclu- 
dit:  «  Haec  tria  Doctoris  tanti  loca  funiculum  triplicem  efficiunt ,  qui  ne  a 
magistris  nodum  in  scirpo  quaerentibus  facile  obrumpetur.»  At  tantum  abest 
ut  eiusmodi  triplicem  funiculum  tria  haec  loca  efficiant,  ut  ne  attingant  qui- 
dem  quod  sibi  doctor  hic  Sorbonicus  probandum  proposuit!  Nos  tertii  loci  in- 
tegrum  textum  attulimus ,  ex  quo  perspicue  patet  s.  lo.  Chrysostomum  indis- 
solubilitatem  vinculi  coniugalis  adstruere.  Idem  dic  de  aliis  locis  in  contextu 
perpensis. 


314  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

sam  ,  nefas  esse  novum  matrimonium  contrahere  ,  quoad 
vivat  vir  eius,  et  Dominum  ideo  hanc  legem  posuisse, 
ut  sic  obviaret  mulierum  lasciviae  ,  quia  etsi  ob  eius- 
modi  crimen  dimissae  fuerint,  tamen  nequeant  alii  viro 
nubere,  quo  fit,  ut  ipsae  adhuc  teneantur  maritum,  a  quo 
dimissae  sunt,  amare  ,  cum  eiectae  licet,  maneant  eiicien- 
tiumuxores.  ■:• 

Verum,  quod  caput  est,  in  eo  insistit  vehementer  s.  Do- 
ctor  ,  quod  abolitus  sit  a  Christo  libellus  repudii.  Porro 
certum  est,  per  libellum  repudii  dirimi  consuevisse  coniu- 
gium,  ac  ita  dirimi,  ut  posset  dimissa  alteri  se  iungere 
foedere  coniugali ;  si  igitur  iuxta  s.  Chrysostomum  haec 
uxorem  dimittendi ,  seu  clarius  adhuc,  haec  ita  dirimendi 
coniugia  facultas  per  Christum  abolita  est ,  aperte  conse- 
quitur  matrimonii  christiani  vinculum  iugiter ,  etiam  in- 
terveniente  adulterio,  perseverare.  Hoc  argumentum  vali- 
dius  adhuc  est  adversus  eos ,  qui  contendunt  a  Moyse 
per  foeditatem  adulterii  flagitium  fuisse  significatum. 

Nec  obstat  Chrysostomum  de  viris  tantum  fuisse  lo- 
cutum;  siquidem  certum  est,  ipsum  quoad  ius  matrimo- 
niale  parem  utrumque  coniugem  agtiovisse,  ut  inter  ce- 
tera  patefaciunt  quae  scribit  Hom.  XIX.  in  I.  Cor  VH. 
«  Alibi  certe  magnam  dat  marito  praerogativam  et  in  novo, 
et  in  veteri  Testamento  dicens :  Ad  virum  tuum  conversio 
tua,  et  ipse  tihi  dominahitur.  Paulus  vero  sic  dividens  et 
scribens:  Viri,  diligite  uxores,  uxor  autem  timeat  virum.  Hic 
vero  non  ultra  maius  aut  minus  ponit  ;  sed  unam  potesta- 
tem.  Quare?  Quia  de  castitate  sermo  ipsi  erat  In  abis 
quidem  praerogativam ,  inquit ,  habeat  maritus ,  ubi  au- 
tem  de  continentia  agitur:  non  item.  Vir  potestatem  sui 
corporis  non  hahet ,  neque  uxor.  Multa  est  aequalitas,  et 
nulla  praerogativa  (137).» 

(137)  N.  (.  ed.  Maur.  tom.  X.  pag.  159  seq. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIRC.  INDISS.  MATR.  ART.  I.       315 

Multo  vero  minus  adversarii  s.  lo.  Chrysostomum  sibi 
favere  arbitrari  possunt,  quod  in  cit.  serm.  De  lihello  re- 
pudii  scripserit :  c<  Nam  si  is  qui  mortui  coniugis,  cuius 
uxorem  accepit,  imaginem  recumbentem  viderit  ,  affi- 
citur  aliquo  modo,  et  graviter  fert;  ac  si  viventem  ma- 
ritum  videat  eius  quae  sibi  cohabitat  (138)  ,  qualem  vi-. 
tam  aget?  Quo  pacto  ingredietur  domum?  Quo  animo  , 
quibus  oculis  videbit  illius  uxorem  suam?  Imo  neque  il- 
lius,  neque  suam  iuste  quis  talem  appellet:  adultera  enim 
nullius  est  uxor  (139).»  Ex  quibus  postremis  verbis  con- 
cludant  iuxta  s.  Doctorem,  reum  quidem  illum  fieri  ,  qui 
uxorem  praeter  causam  fornicationis  dimiserit;  contra  vero 
si  hac  de  causa  eam  repudiaverit,  immunem  esse  prorsus 
a  crimine,  etsi  aliam  duxerit,  quia  id  Dominus  fieri  posse 
hoc  in  casu  edixit.  Verum  si  expendamus  orationis  se- 
riem  ,  patebit  ideo  s.  loannem  Chrysostom.  mulierem 
adulteram  nullius  uxorem  dixisse,  quod  nec  prioris  pro- 
prie  sit  uxor ,  qui  eam  dimisit ,  nec  alterius ,  qui  post 
illam  dimissionem  adulterii  causa,  eamdem  duxerit.  Non 
prioris ,  quia  eam  a  se  repulit ,  neque  amplius  uti  uxo- 
rem  agnoscit ,  aut  cum  ea  cohabitare  sustinet ;  non  al- 
terius,  quia  iuxta  christianam  legem,  qui  dimissam,  vi- 
vente  adhuc  dimittente  ,  duxerit  ,  moechatur.  Atque  ita 
fit ,  ut  neutrius  sit  uxor ,  non  unius  de  facto,  non  alte- 
rius  de  iure. 

Quin  potius  ex  his  verbis  novum  exurgit  argumentum 
pro  genuina  s.  Chrysostomi  sententia  de  absoluta  indis- 
solubilitate  coniugii  etiam  in  casu  aduUerii.  Si  enim  ipse 
arbitratus  esset   propter    aduUerium    vinculum    coniugale 


(138)  Ad  clariorem  huius  loci  intelligentiam,  animadvertendum  est,  quod 
ea  quae  hic  dicit  s.  lo.  Chrysostomus  de  defuncti  viri  imagine ,  allata  sint  si- 
militudinis  gralia;  ut  animi  sensa  exprimat  illius,  qui  viderit  mulierem  a  se 
dimissam  ob  adulterium ,  in  alterius  potestatem  venisse. 

(139)  Loc.  cit.  ex  tom.  III.  n.  3.  pag.  207.  ' 


316         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

reipsa  dirimi  ,  numquam  dixisset  mulierem  adulteram  a 
priore  dimissam  non  esse  alterius  legitimam  uxorem ;  so- 
luto  quippe  matrimonio  ,  mulier  libera  est ,  et  qui  eam 
ducit,  legitime  ducit.  At  hoc  inficiatur  s.  Chrysostomus  ; 
imo  docet  eam  esse  adulteram  et  adulterum  illum  ,  qui 
eam  duxerit.  Censuit  itaque  et  in  hoc  casu  vinculum  con- 
iugale  integrum  permanere.  Quapropter  concludebat  post 
obiecta  verba :  «  Fefellit  pacta  quae  cum  illo  habuit  ,  et 
ad  te  cum  honestts  legibus  non  ventt.)) 

S  XVI. 

De  Theodoreto. 

Nec  dissentit  a  lo.  Chrysostomo  Theodoretus  in  omni- 
moda  vinculi  coniugalis  asserenda  firmitate  etiam  inter- 
veniente  adulterio,  quamvis  adversarii  eum  pro  causa  sua 
adducere  non  vereantur.  Sane  tria  a  Launoio  ex  eo  pro- 
feruntur,  quibus  suadeat  episcopum  cyrensem,  quem  me- 
rito  doctum  atque  in  scripturis  exercitatissimum  vocat , 
suae  sententiae  adstipulari:   sunt  autem: 

I.  Ex  lib.  V.  Haeretic.  fahular.  c.  XVI.  ubi  haec  le- 
guntur  :  «  Antlqua  (lex)  eum,  qui  uxorem  odio  habebat, 
dimittere  illam  iussit;  nova  autem  adulterium  appellatrc- 
pudium  citra  fornicationem.  Qui  enim,  inquit,  uxorem  suam 
dimittit,  excepta  fornicationis  causa,  moechari  eam  facit, 
et  qui  dimissam  duxerit,  moechatur  (140). 

II.  Ex  eiusdem  libri  cap.  XXVI.  De  matrimonio:  «  Ipse 
autem  Dominus  non  solum  non  prohibuit  matrimonium, 
sed  et  in  nuptiis  convivatus  est,  et  vinum  sine  cuUura 
productum  nuptiis  donum  dedit.  Legem  porro  matrimonii 
adeo  confirmavit,  ut  eum,  qui,  excepta  fornicationis  causa, 

(lio)  Op.  ed.  Paris.  1642.  tom.    4.  pag.  289. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIRC.  INDISS.  MATR.  ART.  L       317 

matrimonium  solvere  velit ,  alia  lege  inhibeat :  Quicumque, 
inquit,  uxorem  suam  dimittit,  nisi  oh  fornicationem,  facit 
eam  moechari  (141).» 

III.  Ex  serm.  IX.  De  legihus:  «  At  naturae  opifex,  quia 
humanam  creans  naturam ,  unum  principio  virum ,  et  foe- 
minam  unam  formavit,  etiam  solvi  matrimonium  vetat,  uni- 
camque  huius  dirimendi  causam  adsignaviteam,  quae  mari- 
talem  copulam  vere  divellit.  Omnis  enim,  ait,  qui  dimittit 
uxorem  suam,  excepta  fornicationis  causa,  facit  eam  moechari, 
et  qui  dimissam  duxerif,  adulterat.  Quibus  verbis  cetera 
uxoris  vitia  ferri  iubet,  seu  loquax  sit  illa,  seu  temulenta, 
seu  convitiosa :  sin  vero  nuptiarum  leges  transiliat ,  in 
aliumque  procax  intendat ,  tunc  denique  copulam  solvi 
iubet  (142).» 

Quibus  Braun  alium  textum  adiecit  ex  comment.  in 
I.  ad  Cor.  VII.  ubi  scribit:  «  Statuit  hoc  loco  tantum  se- 
parationis  legem,  quam  qui  alia,  quam  fornicationis  causa 
discesserunt ,  coniuges  servare  debeant  (143).» 

Haec  quidem  ipsi.  Verumtamen  si  recte  ea  dispician- 
tur,  non  modo  divortii  perfecti  causae  haud  favere,  sed 
eidem  potius  adversari ,  quae  tanto  apparatu  iactantur  Theo- 
doreti  testimonia  ex  illorum  analysi  sobrius  quisquam  sibi 
persuadebit. 

Etenim  1 .  Nihil  de  suo  statuens  Theodoretus ,  se  refert 
ad  Matth.  V.  32.  et  XIX.  9.  textus:  adeoque  tota  resolvi- 
tur  controversia  ad  intelligentiam  textuum  Matthaei.  lam 
vero  suo  loco  nos  critice  et  exegetice  ostendimus  illos 
haud  intelligi  posse  de  solutione  coniugii  quoad  vinculum, 
ita  ut  fas  sit  post  uxoris  adulterae  eiectionem  aliam  du- 
cere.  Idem  proinde  dicendum  de  Theodoreti  sententia. 

(141)  Ibid.  cap.  XXV.  pag.  308.  non  autem  cap.  XXVI.  ut  allegat  Launoius. 

(142)  Ibid.  pag.  619  seq. 

(143)  Ita  in  cit.  Dissert.  De  matrim.  qui  non  verba  ,  sed  sensum  Theo- 
doreti,  ut  ipse  antumat  se  retulisse  profitetur.  Alibi  autem  prout  iacent,  retu- 
lit  Lannoius. 


318  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

2.  Quamvis  in  allegatis  testimoniis  Theodoretus  aperte 
loquatur  de  repudto,  de  solutione  matrimonii ,  de  divulsione 
copulae  coniugalis ,  de  diremptione,  quaevoces,  ut  notum 
est ,  in  usu  loquendi  patrum  aeque  intelligi  possunt  de 
dissolutione  perfecta  ac  de  imperfecta ;  numquam  tamen 
docet  posse  virum,  citra  adulterium,  aliam  ducere  uxorem 
post  eiusmodi  repudium ,  solutionem ,  divulsionem  aut  di- 
remptionem.  Quod  tamen  necesse  foret ,  ut  is  suffragari 
adversariorum  thesi  dici  deberet. 

His  animadversis ,  ad  textus  Theodoreti  expendendos 
iam  accedimus. 

Itaque  ad  primum  quod  attinet,  Theodoretus  affirmat 
novam  legem  vocare  adulterium  (144)  ,  repudium  citra 
fornicationem,  quatenus  adulter  efficitur  tum  qui  citra  for- 
nicationis  causam  uxorem  dimittit,  tum  qui  quacumque 
de  causa  dimissam  ducit,  ut  patet  ex  verbis  evangelicis 
ab  ipso  adductis:  et  qui  dimissam  duxerit ,  moechatur , 
quae  postrema  verba  Launoius  omisit;  aut  quatenus  in 
causa  est  vir  quod  uxor  citra  fornicationem  dimissa,  adul- 
teret.  Nec  tamen  exinde  sequitur  non  fore  adulterum  ex 
mente  Theodoreti  ,  qui  in  casu  fornicationis  ,  adultera 
dimissa,  aliam  duxerit,  aut  qui  hac  de  causa  dimissam 
mulierem  duceret.  Hoc  porro  esset  ostendendum,  quod 
tamen  ex  verbis  Theodoreti  adversarii  non  efficiunt. 

Nec  alium  sensum  praeseferre  aUerum  textum  liquet 
ex  orationis  serie,  et  ex  iis  quae  postea  subiicit.  Etenim 
immediate  post  allegata  verba,  ita  prosequitur  cyrensis 
praesul:  «  Deinde,  cum  dixissent  pharisaei  veterem  legem 
iussisse  dari  libellum  repudii,  interpretatus  est  (Christus) 
illis  scopum  legis.  Dixit  enim:  Oh  duritiam  cordis  vestri 
legem  hanc  scripsit  vohis :  ah  initio  autem  creationis,  ma- 
sculum  et  foeminam  fecit  illos  Deus.  Propter  hoc  dimittet 

(I4i)  Graeee  enim  est //.o<;)^?i'av. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIRC.  INDISS.  MATR.  ART.  I.       119 

fiomo  patrem  et  matrem ,  et  adhaerebit  uxori  suae ,  et 
erunt  duo  illi  caro  una.  Ita  ciam  primam  legisset  le- 
gem  ,  quam  ipse  dederat,  subiunxit:  Itaque  iam  non  sunt 
duo.  Quod  ergo  Deus  coniunxit,  homo  non  separet.  »  Sub 
finem  vero  eiusdem  capitis  prolata  Apostoli  sententia: 
lis  autem,  qui  matrimonio  iuncti  sunt  etc.  pergit  dicens: 
«  Tantum  abest,  ut  prohibeat  matrimonium,  ut  etiam  eum 
qui  dissolvit  (14S),  dominicis  legibus  cohibeat.  Non  enim, 
ego,  inquit,  hanc  legem  scribo,  sed  Dominus  Deus,  quiin 
evangeliis  divinis  adiecit,  et  eam  quae  separata  fuerit , 
innuptam  manere  iussit,  hac  ratione  cogens  redire  ad  vi- 
rum  (146).»  Quibus  verbis  quamcumque  coniugalis  vinculi 
solutionem  absolute  excludit. 

In  tertio  textu ,  cum  afferat  integra  Salvatoris  verba: 
Et  qui  dimissam  duxerit,  adulterat;  satis  ostendit,  se  non 
admittere  vinculi  solutionem;  dumvero  profert  verbailla:  ob 
fornicationem  solvi  copulam  iuhet,  aperte  innuit  se  loqui  de 
unica  causa  intrinseca  separationis  quoad  torum;quod  aper- 
tius  constat  ex  voce  iuhet,  quae  indicat  obligationem,  qua 
vir  tenetur  ad  dimittendam  uxorem ,  quae  maneat  in  adul- 
terio,  ne  eius  delicti  se  participem  faciat  iuxta  illud  Prov. 
Qui  tenet  adulteram  stultus  est  et  impius,  ab  antiquis  saepe 
laudatum. 


(i45)  Hac  occasione  adnoto  quamnam  potestatem  voces  dissolvere,  di- 
rimere  etc.  habeaiit  penes  antiquos.  Certum  enim  est  hlc  a  Theodoreto  ver- 
bum  dissolvere,  accipi  in  sensu  separationis  partialis,  seu  quoad  torum  et  ha- 
bitationem.  Quod  quidem  confirmatur  alio  exemplo,  quo  sensu  veteres  quan- 
doque  vocem  dissolvere  accipiant,  non  ad  significandam  plenam  coniugii  dis- 
solutionem,  sed  ad  partialem  tantum,  nimirum  ex  patribus  concilii  gangrensis  qui 
inSynodica  epist.  sua  aiuntiuxta  veterem  versionem:  «  Unde  factumest,  ut  mul- 
tae  mulieres  eos  (  Eustathianos  )  secutae,  relictis  propriis  viris,  etviri,  uxori- 
bus  destitutis,  vinculum  coniugale  dissolverent ,  continentiam  protitentes  , 
quam  cum  retinere  non  possent,  adiilterium  commiserunt.  »  lam  vero  qua- 
nam  ratione  adulterium  perpetrare  potuissent ,  si  prioris  coniiigii  soluturn  erat 
vincuium?  Celebratum  est  autem  hoc  concilium  circa  an.  S'?^.  in  Paphlagonia. 
lu  collect.  ampliss.  concil.  Venet.  1753.  tom.  II.  col.  1097. 

((46)  Ed.  cit.  pag.  309. 


320         LIB.  111.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Quod  demum  omne  depellit  dubium  est  textus,  quem 
Braun  veritus  est  integrum  adducere,  contentus  sensum 
eius  evertere,  ut  illum  ad  rem  suam  accommodaret.  Ita- 
que  in  comment.  in  1.  ad  Cor.  VII.  10.  11.  in  ea  verba: 
lis  autem  qui  matrimonio  iuncti  sunt  etc.  Theodoretus  haec 
scripsit:  «  Evangelicam  legem  revocat  in  memoriam.  Do- 
minus  enim  in  sanctis  evangeliis  dixit :  Quicumque  dimit- 
tit  uxorem  praeter  quam  causa  fornicationis ,  facit  eam  moe- 
chari.  Propterea  adiecit,  Non  ego,  sed  Dominus.  Hoc  autem, 
maneat  innupta,  vel  viro  reconcilietur ,  non  est  contrarium 
illi :  Nolite  fraudare  invicem  nisi  forte  ex  consensu.  Illa 
enim  dicta  sunt  iis,  qui  non  propter  aliam  causam,  sed 
propter  solam  continentiam  separantur :  hic  autem  iis  le- 
gem  statuit,  qui  de  aliis  rebus  contendunt.  Et  conatur 
quidem  infractura  servare  matrimonii  vinculum :  conde- 
scendens  autem  imbecillitati ,  ei  qui  separatur  continen- 
tiam  praecipit,  hac  etiam  ratione  prohibens  matrimonii 
disiunctionem.  Cum  enim  alteri  coniungi  prohibet,  utram- 
que  partem  ad  prius  matrimonium  redire  compellit  (147).» 
Heic  quisque  intelligit  Theodoretum  non  modo  verba  Pauli, 
verum  etiam  ipsius  Christi  de  perfecta  indissolubilitate 
exposuisse ,  ita  ut  de  fornicationis  causa  ne  mentionem 
quidem  iniecerit. 

Ut  igitur  paucis  perstringamus  quae  de  Theodoreto 
hac  super  re  diximus,  ex  eo  habemus  numquam  ipsum  lo- 
cutum  esse  de  facultate  alterius  ducendae  uxoris,  priore 
etiam  propter  adulterium  dimissa,  in  quo  tamen  consistit 
controversiae  cardo;  habemus  insuper  ipsum  ubique  sum- 
mam  praedicare  coniugalis  vinculi  firmitatem,  atque  ex- 
inde  occasionem  cepisse  commendandi  prae  mosaico  insti- 
tuto  legem  evangelicam  (148). 

(147)  Op.  ed.  cit.  tom  III.  pag.  150. 

(148)  Nimis  proinde  facilem  se  praebuit  Totirnelyus ,  dum  Theodoretum , 
non   secus  ac  Asterium,   do  (|uo  mox  dicturi  snmus,   adversariis  dimisit.  Ast 


CAP.  III.  DESENSt  TRAD.  CIRC.  INDISS.  MATR.  ART.  I.       321: 

S'  •^yUru^iJ}  ittoiHHlukhid  k}  mm 
De  Asterio  AmaSeno.  » 

Asterius  Amasae  in  Ponto  episGopus,  qui  floruit  sub 
finem  quarti  ,  aut  sub  initium  sec.  V.  (149),  in  Homil. 
in  locum  evangelii  secundum  Matth.  An  liceat  homini  di- 
mittere  uxorem  suam,  scribit:  «  Hoc  ratum  ac  omnino 
persuasum  habete,  exceptis  morte  ac  adulterio,  nulla  ex 
causa  matrimonium  dirimi  (150).» 

Haec  porro  verba  persuadere  videlktur  s.  Asterium  in 
ea  fuisse  sententia ,  quod  coniugium  adulterio  non  secus 
ac  morte  quoad  vinculum  dirimatur.  Alloquitur  enim  eos 
qui  tunc  temporis  summa  facilitate  uxoribus  nuncium  re- 
mittebant.  Siquidem  haec  ait:  «  Qui  autem  nexu  tam  arcto 
iuncti  sunt,  jam  non  sunt  duo,  sed  una  caro  :  quod  ergo 
Deus  coniunxit  homo  non  separet.  Sane  quidem  haec  pha- 
risaeis  tunc  dicta  fuere:  verum  nunc  quoque  vos  horum 
instftores  audite ;  qui  ceu  vestes ,  subinde  uxores  muta- 
tis ;  qui  thalamos  tam  saepe  ac  facile ,  atque  nundinarum 
tabernulas,  struitis;  qui  dotem  ac  bona  ducitis ,  coniuges- 
que  ad  quaestum  ac  negotiationem  habetis ;  qui  levi  sta- 
tim  offensione,  repudii  libellum  conscribitis  ;  qui  in  vivis 
hactenus  agentes,  viduas  plures  relinquitis  (ISl).» 


Colletus  in  Continuatione  Tournelyi  in  tract.  De  matrim.  cap.  V.  n.  l97.etl9S. 
utnimque  vindicavit,  et  quidem  iure   meritoque. 

(149)  Bellarminus  De  script.  eccles.  hunc  auctorem  retulit  ad  an.  400.  Ei- 
dem  assensit  Labbeus  in  dissert.  historica  ad  hanc  Bellarmini  locum.  Huius 
Asterii  quinque  homilias  omnium  primus  reperit  vulgavitque  Rubenus  S.  I.  An- 
twerpiae  1607.  Quibus  deinde  alia  eiusdem  opera  adiecit  et  vulgavit  Cote- 
lerius  in  op.  Velerum  monument .  Paris  1681.  tom.  II.  p.  l  seqq.  In  qninque 
illas  homil.  priores  Cf.  notas  Frontonis  Ducaei;  in  posteriores  vero  notas  eius- 
dem  Cotelerii   pag.  516.  ubi  plena  invenitur  Asterii  notitia. 

(150)  In  Bibl.  max.   PP.  Lugd.  1677.  tom  V.  pag.  818. 

(151)  Ibid.  Ex  his  verbis  non  absurde  nonnulli  colligunt  s.  Asterium  non 
solos  catholicos  aJloqui  penes  quos  numquam  viguit ,  illa  praesertim  aetate, 
tanta  facilitas  in  uioribus  commutandis,  sed  promiscuam  alloqui  multitudi* 

III  31 


322  LIB.  m.  SECT.  ALTERA.  BE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Attamen  non  desunt,  qui  Asterium  de  sola  quoad  to- 
rum  et  habitationem  dissolutione  exponant.  Quod  quidem 
suadere  posse  videtur  1.  ex  eo  quod  nunquam  in  toto 
hoc  sermone  affirmet  licitum  esse  post  coniugii  dissolu- 
tionem  aliam  ducere  uxorem;  2.  ex  eo  quod  arguat  eos 
qui  romanis  legibus  confisi  libellum  repudii  scribebant , 
quibus  leges  divinas  opponit  dicens:  «  Si  autem  romanis 
auscultantes  legibus  permissam  esse  scortationem  (viris), 
ac  crimine  vacare  existimant ,  gravem  sane  errorem  er- 
rant ,  ignorantque  leges  divinas  ab  humanis  nimium 
quantum  distare  doctrinis  ac  placitis  3.  quod  de  eius- 
modi  eiectione  a  domo  disserat:  «  Laudabo  eum ,  inquit, 
qul  fugerit  insidiatricem  ;  qui  abruperit  vinculum ,  quod 
eum  aspidi,  quod  viperae  copulavit.  Huic  enim  primus 
indulget  ipse  universorum  Auctor,  tamquam  iusto  dolore 
perclto,  meritoque  domus  pestem  ac  exitium  domo  exi- 
genti  (152).»  4.  Demum  ex  eius  exhortatione  ad  castita- 
tem,  qua  suum  sermonem  claudit,  et  ex  eo  quod  pares  vi- 
ros  foeminis  facit,  quibus  certe  a  legibus  indultum^non 
erat  propter  adulterium  divortium  (153). 

S.  XVIII. 

De  s.  Hilario  pictaviensi. 

Huius  s.  patris  pro  causa  sua  in  medium  protuUt  te- 
stimonium  Launoius  tamquam  peremptorium  (154).  Ast  si 


nem ,  quae  constabat  etiam  paganis  et  liaercticis,  praesertim  arianis.  Animad- 
verti  etiam  debet  in  sensu ,  ut  aiunt,  accommodo  pro  diversa  substrata  materia 
intelligi  posse  obiecta  verba:  Exceptis  morte  et  adulterio,  adeo  ut  priora 
referantur  ad  dissolutionem  perfectam,  posteriora  ad  dissolutionem  imperfectam 
seu  quoad  separationem  a  toro  et  cohabitatione.  Cf.  Martorelli  op.  cit.  p.  312. 

(152)  Ibid.  pag.  820. 

(153)  Cf.  Amort.  Op.  cit.  pag.  87. 

(154)  Scribit  enim  op.  cit.  pag.  828.  «  Periodus  tota  quid  Hilarius  sentiat,  fa- 
cile  ostendit.  Scripturam  intelligit  quomodo  illa  intelligendam  se  praebet,  licere 
videlicet  marito,  dimissa  propter  adulterium  uxore,  aliam  ducerc.» 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.       ATR.  ARIT.  I.         323 

accurate  Hilarii  verba  expendamus ,  patebit  ipsum  con- 
trariam  omnino  tenuisse  sententiam.  i*.r  in/? 

En  eius  verba  ex  cap.  IV.  in  s.  Matth.  n.  22.  aDtctuin 
est  autem:  Qmcumque  dimiserit  uxorem  suam^  det  illi  repu- 
dium  etc.  Aequitatem  in  omnes  concilians ,  manere  eam 
maxime  in  coniugiorum  pace  praecepit:  legi  addens  plura, 
nihil  demens.  Nec  sane  profectus  argui  potest.  Nam  cum 
lex  libertatem  dandi  repudii  ex  libelli  auctoritate  tribuis- 
set,  nunc  marito  fides  evangelica  non  solum  voluntatem 
pacis  indixit ,  verum  etiam  reatum  coactae  in  adulterium 
tixoris  imposuit,  si  alii  ex  discessionis  necessitate  nubenda 
sit :  nullam  aliam  causam  desinendi  a  coniugio  praescri- 
bens  ,  quam  quae  virum  prostitutae  uxoris  societate  pol- 
lueret  (155).» 

Quae  verba  hunc  fundunt  sensum :  Christus  ,  prout 
pollicitus  erat,  hoc  documento  non  solvit  legem,  sed  adim- 
plevit  eam  perficiens ,  quatenus  libellum  repudii  abolevit , 
ac  merito  pacem  cum  uxore  sua  indixit ,  praecipiens  cum 
ea  iugiter  permanere.  Ita  vero  eiusmodi  cum  uxore  per- 
severantiam  indixit,  ut  si  quacumque  de  causa  eam  re- 
pudiaret ,  se  reum  constituat  adulterii ,  in  quod  ob  eius 
derelictionem  ipsa  incideret ,  si  alteri  nuberet.  Unicam  as- 
signavit  causam  iustae  dimissionis ,  nempe  uxoris  forni- 
cationem  seu  prostitutionem  ,  et  quidem  dimissionis  a  toro 
€t  cohabitatione.  Siquidem  hoc  in  casu  iustae  dimissionis, 
si  uxor  dimissa  aheri  se  copulaverit ,  sibi  soli  imputare 
debet  aduUerii  reatum ,  in  quem  ipsa  inciderit ,  a  quo 
maritus  dimittens  immunis  est. 

lam  vero  concors  haec  est  ,  ut  vidimus  ,  patrum 
doctrina  ,  a  qua  profecto  Hilarius  nulla  ratione  dissentit , 
quin  potius  eam  confirmat.  Hinc  merito  editores  maurini 
in  nota  ad  hunc  Hilarii  locum  scripserunt « Qui  ex  hoc 
loco  volunt  Hilarium   non   modo  uxorem  adulterii   ream 

(155)  Opp.  ed.  Maur.  Veronae  1730.  tom.  I.  pag.686. 


324  LIB.  m.   SECT.  ALTERA.  DK  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

dimittendi ,  sed  et  alteram  ducendi  licentiam  tribuere . 
aliud  ei  attribuunt ,  quam  quod  dicit  aut  sentit ,  cum 
maritum  uxoris  adulterae  ab  illius  societate  dumtaxat  ab- 
solvat.)) 

S-  XIX. 

De  Chromatio  aquileiensi. 

Quae  de  hoc  argumento  scripsit  s.  Chromatius  episco- 
pus  aquileiensis  (156)  habentur  Tractatu  IX.  in  cap.  V. 
s.Matthaei,  ubi  praemissis  verbis  Salvatoris:  Ad  duntiam 
cordis  vestri  etc.  in  hunc  modum  prosequitur :  «  Unde  nunc 
non  immerito  Dominus  ac  Salvator  noster,  sublata  illa  li- 
centia ,  antiquae  constitutionis  suae  praecepta  restaurat. 
lubet  namque  matrimonii  castum  coniugium  indissolubili 
lege  servari ,  ostendens  coniugii  legem  a  se  esse  primi- 
tus  institutam.  Ipse  enim  ait :  Quod  ergo  Deus  coniunxit 
in  unum,  homo  non  separet.  Quo  dicto  et  passivam  ludaeo- 
rum  licentiam ,  et  stultam  ac  miserabilem  manichaeorum 
praesumptionem ,  qui  negant  a  Deo  esse  coniugia ,  huius 
sententiae  pronuntiatione  damnavit ,  dicens  :  excepta  causa 
fornicationis  uxorem  non  licere  dimitti :  aperte  demonstrans 
eum  contra  Dei  agere  voluntatem ,  qui  matrimonium  a  Deo 
iunctum  illicita  divortii  separatione  temerare  praesumpse- 
rit.  Unde  non  ignorent ,  quam  grave  apud  Deum  damna- 
tionis  crimen  incurrant,  qui  per  effrenatam  libidinis  vo- 
luptatem  (absque  fornicationis  causa),  dimissis  uxoribus, 
in  alia  volunt  transire  coniugia.  Quod  idcirco  se  credunt 
impune  committere,  quia  humanis  et  saeculi  legibus  id  vi- 
detur  permissum ,  nescientes ,  in  hoc  se  gravius  ac  magis 
delinquere ,  quia  humanas  leges  divinis  praeferant ;  ut  quod 


(156)  De  huius  sancti  antistitis  gestis  et  scriptiscf.IustumFontaninium  epi- 
scop.  corcyrensem  in  Historia  litteraria  aquileiensi.  Romae  (744.  libri  tres 
cap.  3.  et  4.  Nec  non  Bernard.  Mariam  De  Rubeis  De  monumentis  ecctesiae  aqui- 
leiensis  commeniario  illustratis.  Argentinae  (seu  Venetiis  )  1740.  cap.  10  seqq. 


CAP.  111.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.         325 

illicitum  Deus  esse  constituit ,  ideo  licitum  credant ,  quia 
ab  homine  sit  libere  permissum.  Sed  sicuti  uxorem  caste 
ac  pure  viventem  dimittere  fas  non  est;  ita  quoque  adul- 
teram  dimittere  permissum  est ,  quia  ipsa  mariti  consortio 
fecit  se  indignam,  quae  in  corpus  suum  peccando,  Dei 
templum  ausa  est  violare  (157).»  Hactenus  ille. 

Ex  hac  postrema  periodo  nonnulli  contenderunt  Chro- 
matium  ita  de  divortio  loqui,  ac  si  novum  matrimonium, 
dimissa  uxore  adultera,  contrahi  posse  existimarit,  utiDu- 
pinius  (158).  Ast  Tillemontius  ei  refragatur  dicens  s.  Chro- 
mantium  verbis  uti  evangelicis ,  quin  aliquid  praeterea  de 
suo  adiiciat ,  cum  forte  neque  prae  oculis  eiusmodi  quae- 
stionem  habuerit  (159);  refragatur  pariter  Ceillierius  (160), 
nec  non  Sixtus  senensis  (161),  aliique  passim  adversus 
neotericos  ,  qui  id  ipsum  inficiantur  (162). 

Sane  ut  constat  ex  istius  tractatus  lectione ,  s .  Chro- 
matius  eum  in  duas  partes  dispescit ;  in  priori  unice  pro- 
ponit  textum  Matthaei  V.  32.  quin  ei  quidpiam  adiiciat. 
Adeoque  de  hac  parte  nihil  attinet  dicere.  In  posteriori 
eos  arguit,  qui  romanarum  legum  obtentu  divinam  con- 
stitutionem  de  coniugii  religione  solvebant ;  quique  inde 
etiam  crimen  suum  augebant ,  quod  leges  humanas  di- 
vinis  sanctionibus  anteferrent.  lam  vero  affirmat  quidem 


(157)  Sancli  Chromatii  episcopi  aquileiensis  scripta  sive  opuscnla.  Vtini 
1823.  pag.  49.  50. 

(158)  Nouvelle  bibliofMque  des  auteurs  eccl^siast.  Paris  1690.  tom.  III. 
Des  auteurs  du  cinqui^me  sidcle ,  premlere  parfie  pag.  269.  ubi  scribit ;  «  En 
expliquant  ce  qui  est  dit  dans  I'Evangile  du  divorce,  il  parle  comme  s'il  croyait 
que  Ton  piil.  ^pouser  une  autre  femme  apr^s  avoir  fait  divorce  pour  radult6re. 
Mais  il  condamne  ceux,  qui  quittent  leur  femme  pour  d'autres  causes,et  ensuite  se 
remarient,  quoiqu'il  avouve  que  les  loix  humaines  le  perraissent.» 

(159)  M^moires  etc.  tom.  XI.  note  II.  Sur  saint  Chromace  pag.  647. 

(160)  Hist.  gdndrale  des  auteurs  sacr^s,  tora.  Xlll.  pag.  86. 

(161)  Biblioth.  sanct.  lib.  VI.  annot.  LXXXI.  ed.  Neap.  1747.  una  cum 
Milante  tom.  II.  pag.  782. 

(162)  Cf.  lustum  Fontaninium  op.  et  loc.cit.  cap.  IV.  n.  IV.  et  editores.  Opp. 
s.  Chromatii  utinens.  in  praef.  pag.  XLI  seqq. 


326  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CRRIST. 

Chromatius  sub  finem  huius  tractatus  posse  viros  adul- 
teras,  quae  fidem  coniugalem  violarunt,  depellere,  non  ta- 
men  adiecit ,  illis  dimissis  ,  novum  posse  inire  coniugium. 
Hoc  porro  necesse  foret ,  ut  adversariorum  sententiae  eum 
adstipulari  diceremus. 

$.  XX. 

De  s.  Hieronymo. 

Doctrina  Hieronymi  adeo  aperta  est,  ut  mirum  videri 
possit  Chemnitium  aliosque  ausos  esse  eum  inter  divor- 
tii  patronos  recensere. 

Occasionem  hi  nacti  sunt  ex  iis,  quae  s.  Doctor  in 
epistola  ad  Oceanum  adiecit  extenuandi  causa  gravitatem 
culpae,  quamFabiola  repudiando  adulterum  maritum,  seque 
cum  alio  iungendo,  admiserat.  Ast  perperam ;  ita  enim  pro- 
sequitur  s.  Hieronymus :  «Igitur  et  Fabiola,  quia  persua- 
serat  sibi ,  et  putabat  a  se  virum  iure  dimissum  ;  nec 
Evangelii  vigorem  noverat ,  in  quo  nuhendi  universa  cau- 
satio ,  viventibus  viris ,  foeminis  amputatur ,  dum  multa 
diaboli  vitat  vulnera ,  unum  incauta  vulnus  accepit.  Sed 
quid  ego  in  abolitis  et  antiquis  moror ,  quaerens  excusare 
culpam ,  cuius  poenitentiam  ipsa  confessa  est?))Refert  de- 
inde  acerbam  ac  publicam   Fabiolae   poenitentiam  (163). 

Nec  minus  perspicua  sunt,  quae  scribit  in  epist.  ad 
Amandum  presby  terum  :  «Reperi  iunctam  epistolae  et  com- 
mentariolo  tuo  brevem  chartulam ,  in  qua  haec  indita  fere- 
bantur :  Quaerendum  ab  eo ,  id  est  a  me ,  utrum  mulier, 
relicto  viro  adultero  ,  et  sodomita,  et  alio  per  vim  accepto, 
possit  absque  poenitentia  communicare  ecclesiae,  vivente 

adhuc  eo ,  quem  prius  reliquerat Responde  itaque  so- 

rori ,  quae  a  nobis  super  suo  statu  quaerit ,  non  nostram , 
sed  Apostoli  sententiam:  An  ignoratis  fratres....Ergo  vi- 
vente  viro ,  adultera  erit ,  si  duxerit  alterum  virum ,  et  in 

(163)  Ed.  Vallars.  Opp.  tom.  I.  epist.  LXXVII.  n.  3.  4.  col.  455. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS .  MATR.  ART.  I.        327 

alioloco:  Mulier  alligata  est  etc.  Omnes  igitur  causationes 
Apostolus  amputans ,  apertissime  definivit ,  vivente  viro 
adulteram  esse  mulierem,  si  alteri  nupserit.  Nolo  mihi 
proferas  raptoris  violentiam ,  matris  persuasionem  ,  patris 
auctoritatem ,  propinquorum  catervam  ,  servorum  insidias 
atque  contemptum ,  damna  rei  familiaris.  Quamdiu  vivit 
vir ,  licet  adulter  sit ,  licet  sodomita ,  licet  flagitiis  omni- 
bus  coopertus ,  et  ab  uxore  propter  haec  scelera  dere- 
lictus ,  maritus  eius  reputatur ,  cui  alterum  virum  accipere 
non  licet.  Nec  Apostolus  haec  propria  auctoritate  decer- 
nit ,  sed  Christo  in  se  loquente ,  Christi  verba  sequutus 
est ,  qui  ait  in  Evangelio  :  Qui  dimittit  uxorem  suam  , 
excepta  causa  fornicationis ,  facit  eam  moechari;  et  qui  di- 
missam  acceperit,  adulter  est :  Animadverte  quid  dicat :  qui 
dimissam  acceperit,  adulter  est .  Sive  ipsa  dimiserit  virum, 
sive  a  viro  dimissa  sit ,  adulter  est  qui  eam  acceperit — 
Ergo  et  ista  soror,  quae,  ut  dicit,  vim  passa  est,  ut  alteri 
iungeretur,  si  vult  corpus  Christi  accipere,  etnon  adultera 
reputari ,  agat  poenitentiam  :  ita  dumtaxat ,  ut  secundo 
viro ,  qui  non  appellatur  vir ,  sed  adulter ,  a  tempore  poe- 
nitentiae  non  copuletur  (164).» 

Haec  adeo  decretoria  sunt ,  ut  supervacaneum  censeam 
alia  eiusdem  s.  Doctoris  adferre  testimonia,  in  quibus 
eamdem  de  omnimoda  indissolubilitate  matrimonii  ortho- 
doxam  doctrinam  inculcat. 

Operae  potius  pretium  est,  subdolas  atque  contortas 
Launoii  ceterorumque  eius  asseclarum  evasiones  praeclu- 
dere.  luxta  Launoium  «  Hieronymi  sententia  est,  ut  patet, 
viri  et  uxoris  conditionem  parem  non  esse,  in  eo,  quod 
attinet  adulterium ;  ac  viro  liceat ,  dimissa  propter  solum 
adulterium  uxore,  aliam  ducere;  sed  uxor,  viro  propter  adul* 
terium  dimisso,  non  potest  alteri,  quamdiu  dimissus  vivit, 
nubere.  Atque  istud  quod  observatione  summa  dignum  est, 

(164)  ibid.  Epist.  LV.  n.  3.  et  4.  eol.  295  seq. 


328      LIB.  III.  SECT.   ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CKRIST. 

ecclesiarum  magistrum  dixisse  nusquam ,  maritum  illum , 
qui,  dimissa  propter  fornicationem  uxore,  aliam  ducit , 
adulterum  esse ,  cum  toties  dixerit ,  uxorem ,  quae ,  di- 
misso  ob  fornicationem  marito ,  alteri  nupserit,  adulteram 
esse  (165).»  Ergo  si  fidem  iungamus  Launoio  nusquam 
s.  Hieronymus  dixit  maritum  illum,  qui,  dimissa  propter  for- 
nicationem  uxorey  aliam  ducit ,  adulterum  esse ;  si  illa  esset 
Hieronymo  mens,  quorsum  dixisset  in  descripto  ex  epistola 
ad  Amandum  testimonio  :  «  Animadverte  quid  dicat  (Chri- 
stus) ,  qui  dimissam  acceperit,  adulter  est;  sive  ipsa  dimi- 
serit  virum ,  sive  a  viro  dimissa  sit,  adulter  est  qui  eam 
acceperit ?  Qviihus  verbis  eamdem  significat  esse  tum  viri 
tum  uxoris  dimittentis  conditionem ,  ita  ut  uterque  adul- 
ter  evadat  hoc  in  casu,  sive  vir  sive  mulier.  In  epist. 
vero  ad  Oceanum  « Quidquid  viris  iubetur,  inquit  ,  hoc 
consequenter  redundat  in  foeminas.  Neque  enim  adultera 
uxor  dimittenda  est,  et  vir  moechus  tenendus.»  Ex  quibus 
patet  s.  Hieronymum  non  modo  aequivalentibus  verbis  de 
viris  affirmare  quod  de  foeminis  adstruit,  sed  praeterea 
ex  virorum  potius  conditione  arguere  conditionem  uxorum 
quae  ob  adulterium  dimissae  sunt ,  adeoque  legem  evan- 
gelicam  immediate  viros  afficere ,  et  cum  par  sit  utriusque 
coniugis  hac  in  re  conditio  ,  afficere  etiam  mulierem.  Ta- 
lis  est  magistri  ecclesiarun  doctrina ,  non  autem  commen- 
lum,  quod  Launoius  excogitavit  ad  eius  eludendam  aucto- 
ritatem. 

Idem  est  ferendum  iudicium  aherius  effugii  ab  ali- 
quibus  in  eumdem  finem  quaesiti ,  dum  aiunt  s.  Hierony- 
mum  distinxisse  inter  aduherium  probatum  et  adulterium 
praesumptum  ;  atque  in  adulterii  quidem  praesumpti,  sed 
non  probati  casu  denegasse  facuhatem  novas  ineundi  nu- 
ptias ,  eam  vero  concessisse  aduherio  probato ,  viris  prae- 
sertim.  Hoc  vero  paradoxum  evincere  adnituntur  iUis  ver- 

(U>5)  Op.  ed.  cil.  pag.  892.  et  893. 


CAP.  m.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.         329 

bis,  quae  leguntur  in  eius  Commentar.  superMatth.  XIX.  9- 
«  Sola  fornicatio  est ,  quae  uxoris  vincat  affectum :  immo 
cum  illa  unam  carnem  in  aliam  diviserit ,  et  se  fornica- 
tione  separaverit  a  marito ,  non  debet  teneri ;  ne  virum 
quoque  sub  maledicto  faciat ,  dicente  Scriptura:  Qui  adul- 
teram  tenet ,  stultus  et  impius  est.  Ubicumque  est  igitur 
fornicatio  et  fornicationis  suspicio ,  libere  uxor  dimittitur. 
Et  quia  poterat  accidere,  ut  allquis  calumniam  faceret  in- 
nocenti ,  et  ob  secundam  copulam  nuptiarum ,  veteri  cri- 
men  impingeret ,  sic  priorem  dimittere  iubetur  uxorem , 
ut  secundam ,  prima  vivente,  non  habeat  (166).»Verum 
ecquis  in  adductis  verbis  deprehendet  a  s.  Doctore  distin- 
ctionem  fieri  inter  adulterium  probatum  et  non  probatum  ? 
Insuper  concedi  viris  dissolutionem  quoad  vinculum ,  cum 
expresse  affirmet  ita  iuberi  dimittere  uxorem  fornicantem , 
ut  secundam  prima  vivente  non  haheat?  Aut  etiam  dispa- 
ritatem  inter  virum  ac  mulierem  hoc  in  casu  significari , 
cum  aperte  contrarium  doceat  illis  verbis :  « Apud  nos , 
quod  non  licet  foeminis ,  aeque  non  licet  viris :  et  eadem 
servitus  pari  conditione  censetur  (167)?» 

Eodem  in  pretio  habenda  sunt,  quae  alii  autumarunt, 
nimirum  s.  Hieronymum  perinde  ac  s.  lo.  Chrysostomum 
veram  suam  studio  celasse  sententiam  (168)  ;  aut  non  satis 
sibi  constitisse  aut  delectatum  esse  nimium  ideis  monasti- 
cis  (169).  Haec  enim  omnia ,  hisque  similia  patefaciunt 
huiusmodi  scriptores  ,  qui  talia  comminiscuntur  ,  haud  sibi 
sincero  animo  proposuisse  veritatem  persequi ,  sed  iuxta 
anticipatam  sententiam  velle  vel  invitos  ad  se  pertrahere , 
obluctarique  iis  qui  contrarium  docent.  Haec  perpetua  est 
istorum  ars ,  ut  si  quaedam  obscure  dicta  videantur,  ea 

(166)  Ita  Braun  cit.  Dissert.  pag.  35  seq. 

(167)  Epist.  LXXVII.  ad  Ocean.  n.  3.  coJ.  455.  ed.  cit.  tom.  I. 

(168)  Ita  auct.  op.  german.  Tentamen  theolog.  statist.  nota  683.  pag.  188. 

(169)  Uti  los.  Batz  in  op.  germ.  Harmonia  novissim.  legum  Bavariae  circa 
divortium  etc.  pag.  la. 


330         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

illlco  arripiant  ac  pro  se  adducant ,  ea  vero  quae  clara 
sunt,  secus  ac  ipsi  optarent,  tenebris  offundere  nitantur. 

S-  XXI. 

De  s.  Augustino. 

Hipponensem  praesulem  sibi  adversari  divortiorum  pa- 
troni  sentiunt ,  ac  ultro  fatentur ;  quinimo  ipsum  veluti 
primum  huius  doctrinae  assertorem  de  indissolubilitate 
coniugalis  vinculi,  etiam  interveniente  adulterio,  traducunt. 
Sane  Chemnitius  audacter  asserit  quaestionem  hanc  post 
Augustini  tempora  coepisse  horridius  disputari,  patres  vero 
eodem  Augustino  antiquiores  :  non  adeo ,  inquit ,  fuerunt 
asperi,  duri ,  horridi  et  immanes ,  ut  coniugi  innocenti 
alterum  ineundi  connubium  facultatem  denegaverint ,  sed 
docuerunt  rectius ,  praestantius  et  perfectius  esse ,  si  etiam 
ille ,  qui  ah  adultera  saparatus  est ,  vel  maneat  sine  con- 
iugio,  vel  reconciliatam  uxoremrursus  recipiat  (170).Verum 
quid  senserint  patres  Augustino  antiquiores  ab  aetate  apo- 
stolica  ad  s.  Augustinum  usque ,  ex  allatis  ipsorum  te- 
stimoniis  abunde  liquet.  Ideo  vero  s.  Doctorem  primum 
huius  doctrinae  auctorem  faciunt ,  quod  data  opera  quae- 
stionem  hanc  omni  sub  aspectu  discusserit  in  duobus  prae- 
sertim  De  coniugiis  adulterinis  ad  Pollentium  libris. 

Hic  quippe  s.  Augustinum  hac  de  quaestione  consu- 
luerat,  ac  se  in  eam  sententiam  propensum  patefecerat, 
nimirum  posse  coniugem  innocentem ,  dimisso  adultero 
coniuge,  alteri  se  copulare :  quo  sensu  se  intelligere  Apo- 
stoli  textum  I.  Cor.  VH.  professus  est. 

S.  Augustinus  a  cap.  I.  ad  VIII.  eiusmodi  interpreta- 
tionem  refellit ;  deinde  cap.  IX.  ita  aggreditur  praecipuum 
Pollentii  argumentum ,  quod  pariter  est  Achilles  omnium 
adversarlorum  evangellcae  et  apostollcae  doctrinae ,  atque 
ita  dissolvlt:  «Gurergo,  inquis,  Interposuit  Dominus  cau- 

(J70)  Examin.  conc.  trid.  in  can.  VII.  sess.  XXIV. 


CAP.  III.  DE  SENSU  IRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.       331 

sam  fornicationis ,  et  non  potius  generatim  ait :  Quicumque 
dimiserit  uxorem  suam,  et  aliam  duxerit ,  moechatur ,  si 
et  ille  moechus  est,  qui,  dimissa  fornicante  muliere,  alte- 
ram  ducit?Credo,  quia  illud  quod  maius  est ,  hoc  Do- 
minus  commemorare  voluit.  Maius  enim  adulterium  esse 
quis  negat ,  uxore  non  fornicante  dimissa,  alteram  ducere , 
quam  si  fornicantem  quisque  dimiserit,  et  tunc  alteram 
duxerit?Non  quia  et  hoc  adulterium  non  est;  sed  quia 
minus  est,  ubi  fornicante  dimissa  altera  ducitur — Quem- 
admodum  igitur  si  dixerimus  :  Quicumque  mulierem  a 
marito  praeter  causam  fornicationis  dimissam  duxerit , 
moechatur ,  procul  dubio  verum  dicimus ;  nec  tamen  ideo 
illum,  qui  propter  causam  fornicationis  dimissam  duxerit, 
ab  hoc  crimine  absolvimus ,  sed  utrosque  moechos  esse 
minime  dubitamus :  ita  eum ,  qui  praeter  causam  fornica- 
tionis  uxorem  dimiserit  et  allam  duxerit ,  moechum  pro- 
nunciamus  ;  nec  ideo  tamen  eum  qui  propter  causam 
fornicationis  dimiserit  et  alteram  duxerit ,  ab  huius  pec- 
cati  labe  defendimus.  Ambos  enim ,  licet  alterum  ahero 
gravius,  moechos  tamen  esse  cognoscimus.  . .  Sed  si  hoc 
evangelista  Matthaeus ,  quia  expressa  una  specie  alteram 
tacuit ,  facit  ad  intelligendum  difficile ;  numquid  non  alii 
generaliter  id  ipsum  ita  complexi  sunt ,  ut  de  utroque  pos- 
set  intelligi  ?  »  Adductis  porro  Marci  et  Lucae  textibus  pa- 
rallelis ,  ita  prosequitur :  «  Qui  ergo  nos  sumus ,  ut  di- 
camus ,  est  qui  moechatur ,  uxore  sua  dimissa  alteram 
ducens,  et  est  qui  hoc  faciens  non  moechatur?  Cum  Evan- 
gelium  dicat  omnem  moechari  qui  hoc  facit  (171)?»  Et 
cap.  XII.  «Nam  et  illud  quod  etiam  secundum  Lucam  se- 
quitur,  Qui  dimissam  a  viro  ducit ,  moechatur ,  quomodo 
est  verum?  Quomodo  moechatur ,  nisi  quia  illa  quam  duxit, 
eo  vivente ,  a  quo  dimissa  est ,  adhuc  uxor  aliena  est  ? 
Si  enim  iam  suae  ,  non  alienae  miscetur  uxori  ,   utique 

(171)  Ed.  Maur.  Opp.  tom.  VI.  cap.  IX.  col.  391-393. 


332  LIB.   III.   SECT.   ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

non  moechatur :  moechatur  autem :  aliena  est  ergo  ,  cui 
miscetur.  Porro  si  aliena  est ,  hoc  est ,  eius  a  qua  dimissa 
est;  etiamsi  propter  formcationis  causam  dimissa  est,  non- 
dum  emittentis  uxor  esse  cessavit.  Si  autem  illius  esse 
cessavit,  iam  huius  est  cui  alteri  nupsit;  et  si  huius  est, 
non  moechus  iudicandus  est ,  sed  maritus.  Sed  quia  non 
eum  maritum  dicit  Scriptura ,  sed  moechum  ;  adhuc  illa 
illius  est,  a  quo  etiam  causa  fornicationis  abiecta  est.  Et 
ideo  quamcumque  eliam  ipse  illa  dimissa  ducit  uxorem  , 
quia  cum  alieno  marito  concumbit,  adultera  est  (172).» 

Lib.  11.  excludit  s.  Doctor  difficultates  a  Pollentio  pro- 
positas,  ut  ostenderet  adulterium  morti  esse  aequiparan- 
dum ,  quo  sensu  exponebat  illud  Apostoli :  Mulier  alli- 
gata  est  legi,  quanto  tempore  vir  eius  vivit  etc;  cumque 
absurdam  mentique  Apostoli  contrariam  eiusmodi  interpre- 
tationem  patefecisset,  concludit  s.  Augustinus  :  «Haec  verba 
Apostoli  totiens  repetita,  totiens  inculcata,  vera  sunt,  viva 
sunt,  sana  sunt ,  plana  sunt.  Nullius  viri  posterioris  mu- 
lier  uxor  esse  incipit,  nisi  prioris  esse  desiverit.  Esse  autem 
desinet  uxor  prioris ,  si  moriatur  vir  eius ,  non  si  forni- 
cetur.  Licite  itaque  dimittitur  coniunx  ob  causam  fornica- 
tionis  ;  sed  manet  vinculum  prioris  ,  propter  quod  fit  reus 
adulterii ,  qui  dimissam  duxerit  etiam  ob  causam  fornica- 
tionis  (173).» 

Cum  nequeant  adversarii  haec  adeo  perspicua  Augu- 
stini  testimonia  eludere,  indirecte  saltem  moliuntur  eius 
auctoritatem  hac  in  re  imminuere.  Aiunt  itaque  1.  Augu- 
stinum  ipsum  in  sua  sententia  dubium  ac  ancipitem  fuisse, 
eo  quod  in  hoc  ipso  de  coniugiis  adulterinis  opere  scripse- 
rit:  «His  ita  pro  meo  modulo  pertractatis  atque  discus- 
sis  ,  quaestionem  tamen  de  coniugiis  obscurissimam  et 
implicatissimam  esse  non  nescio.  Nec  audeo  profiteri  oranes 

(172)  Ibid.  cap.  XII.  n.  13.  col.  391. 
073)  Ibid.  lib.  II.  cap.  IV.  col.  406. 


CAP.  m.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.         333 

sinus  eius ,  vel  in  hoc  opere ,  vel  in  alio  me  adhuc  expli- 
casse,  vel  iam  posse,  si  urgear,  explicare  (174).» Quo  pa- 
riter  referunt  quae  s.Pater  scripsit  in  libro  De  fde  et  ope- 
ribus :  «  Et  in  ipsis  divinis  sententiis  ita  obscurum  est , 
utrum  et  iste ,  cui  quidem  sine  dubio  aduUeram  licet  di- 
mittere ,  adulter  tamen  habeatur,  si  alteram  duxerit,  ut, 
quantum  existimo,  venialiter  ibi  quisque  fallatur  (175).» 
Aiunt  2.  alibi  contrarium  docuisse,  licere  videlicet  ple- 
num  divortium  in  adulterii  casu ,  ad  quod  persuadendum 
proferunt  quod  s.  Augustinus  scripsit  in  lib.  De  hono  con- 
iugali :  « Qui  enim  dimittit  uxorem  suam  excepta  causa 
fornicationis ,  facit  eam  moechari.  Usque  adeo  foedus  illud 
initum  nuptiale  cuiusdam  sacramenti  res  est ,  ut  nec  ipsa 
separatione  irritum  fiat ;  quandoquidem  vivente  viro ,  et 
a  quo  relicta  est ,  moechatur ,  si  alteri  nupserit ,  et  ille 
huius  mali  causa  est ,  qui  reliquit.  Miror  autem ,  si  quem- 
admodum  licet  dimittere  adulteram  uxorem ,  ita  liceat  ea 
dimissa  alteram  ducere.  Facit  enim  de  hac  re  s.  Scriptura 
difficilem  nodum  ,  dicente  Apostolo ,  ex  praecepto  Domini 
mulierem  a  viro  non  dehere  discedere,  quod  si  discesserit , 
manere  innuptam  aut  viro  suo  reconciliari :  cum  recedere  uti- 
que  et  manere  innupta,  nisi  ab  adultero  viro  non  debeat, 
ne  recedendo  ab  eo  qui  aduher  non  est,  faciat  eum  moe- 
chari.  Reconciliari  autem  viro  vel  tolerando,  si  se  ipsa 
continere  non  potest ,  vel  correcto ,  forsitan  iuste  potest. 
Quomodo  autem  viro  possit  esse  licentia  ducendae  alte- 
rius  ,  si  aduheram  reliquerit ,  cum  mulieri  non  sit  nu- 
bendi  aUeri ,  si  aduUerum  reliquerit,  non  video...Quod 
nequaquam  puto  tantum  valere  potuisse  ,  nisi  alicuius  rei 
maioris  ex  hac  infirma  mortalitate  hominum  quoddam 
sacramentum  adhiberetur,  quod  deserentibus  hominibus 
atque  id  dissolvere  cupientibus ,  inconcussum  illis  maneret 

(174)  Ibid.  lib.  I.  cap.  XXV.  n.  32.  col.  403. 
(!75)  Cap.  XIX.  n.  35.  col.  185. 


334         LIB.III.SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.   CHRIST. 

ad  poenam.  Siquidem  interveniente  divortio,  non  aboletur 
illa  confoederatio  nuptialis ,  ita  ut  sibi  coniuges  sint ,  etiam 
separati ;  cum  illis  autem  adulterium  committant ,  quibus 
fuerint  etiam  post  suum  repudium  copulati ,  vel  illa  viro 
vel  ille  mulieri.  Nec  tamen  nisi  in  civitate  Dei  nostri,  in 
monte  sancto  eius  ,  talis  est  causa  cum  uxore.  Ceterum 
aliter  se  habere  iura  gentilium,  quis  ignorat,  ubi  inter- 
posito  repudio  sine  reatu  aliquo  ultionis  humanae,  et  illa 
cui  voluerit  nubit,  et  ille  quam  voluerit ,  ducit.  Cui  con- 
suetudini  simile  aliquid,  propter  israelitarum  duritiam,  vi- 
detur  permisisse  Moyses  de  libello  repudii.  Qua  in  re  ex- 
probatio  quam  approbatio ,  divortii  magis  apparet  (176).» 
Item  quod  ait  Tract.  IX.  in  /o;c(In  qua  responsione  ,  si 
meministis  ,  hoc  ait  (Christus):  Quod  Deus  coniunxit,  hmno 
non  separei.  Et  qui  bene  eruditi  sunt  in  fide  catholica, 
noverunt  quod  Deus  fecerit  nuptias ,  et  sicut  coniunctio  a 
Deo,  ita  divortium  a  diabolo  sit.  Sed  propterea  in  causa  for- 
nicationis  licet  uxorem  dimittere ,  quia  ipsa  esse  uxor  prior 
noluit,  quae  fidem  coniugalem  marito  non  servavit  (177).» 

Verum  neque  ancipitem  se  in  hac  doctrina  s.Doctor  aut 
dubium  exhibuit  in  obiectis  locis ,  multo  vero  minus  sibi- 
metipsi  contrarium. 

Etenim  adversarii  in  priori  textu  ex  lib.  De  adulter. 
coniugiis ,  pro  certo  assumunt  s.  Augustinum  nominatim 
ad  quaestionem  de  solutione  coniugalis  vinculi  propter 
adulterium  allusisse ;  attamen  ,  uti  patet  ex  recitatis  eius 
verbis  ,  ipse  illa  protulit  generatim  de  quaestione  coniugii 
universa,  quam  nemo  negaverit  umquam  talibus  obnoxiam 
esse  difficultatibus ,  quae  nonnisi  aegre  solvuntur ,  nec 
hactenus  forte  solutae  sunt.  Materia  enim  matrimonialis  di- 
ficilis  est  iuris  utriusque  peritis ,  difficilis  moralis  discipli- 
nae  institutoribus ,  difficilis  Bibliorum  expositoribus ,  dif- 

(176)  Cap.  VII.  et  VIII.  loc.  cit.  pag.523  seqq. 

(177)  Opp,  tom.  III.  n.  7.  col.  %m  seq. 


CAP.  III.  DB  SENSU  mi),  CIR.  INDISS.  IftATR.  ART.  I.         335 

ficilis  theologis,  difficilis  iuris  naturalis  interpretibus ,  ut 
patefaciunt  innumera  prope  volumina  hac  de  re  exarata , 
et  quaestiones  theoreticae  ac  practicae ,  quae  in  dies  exci- 
tantur.  Ad  hos  igitur  nodos  alludit  s.  Augustinus ,  prae- 
sertim  cum  Pollentius  non  hanc  solam  qua  de  agimus  quae- 
stionem  Augustino  solvendam  proposuerit ,  sed  alias  plu- 
res ;  num  matrimonium  inter  christianos  et  infideles  lici- 
tum  sit?  Num  liceat  fideli  dimittere  mulierem  infidelem? 
Num  idem  dicendum  sit  de  nuptiis  in  infidelitate  initis, 
ac  de  iungendis  inter  fidelem  et  infidelem  ob  adulterium 
coniugis  infidelis?  Quid  si  haec  promittat  christianam  re- 
ligionem  amplecti  ?  aliasque  eiusmodi  (178) .  De  quibus  cum 
fuse  egerit ,  profitetur ,  se  haud  certum  esse ,  num  rite 
nodos  hos  omnes  expedierit.  Contra  vero  quod  attinet  ad 
praesentem  quaestionem ,  omni  sub  respectu  illam  agitat, 
et  tuto  ac  fidenter  solvit,  ut  vidimus  ,  nihil  haesitans. 

Ad  alterum  vero  textum  qui  obiicitur  ex  libro  De  fide  et 
honis  operib.,  animadvertendum  est  hunc  Hbrum  scriptum  ab 
Augustino  fuisse  ante  libros  Be  coniugm  adulterinis  (179). 
Fieri  utique  potuit ,  ut  s .  Doctor  hac  super  re  tunc  anirao 
haeserit,  quam  cum  postea  data  opera  expendisset ,  du- 
bium  omne  excussit,  ac  ita  sentiendum  esse  luculenter 
ostendit. 

Numquam  vero  s.  Augustinus  contrarium  docuit,  vel 
in  ipsis  libris  ,  quos  ante  opus  De  coniugiis  adulterinis 
scripsit.  Sane  tantum  abest,  ut  in  libro  De  bono  coniu- 
^a//(180)  dissolubile  in  causa  adulterii  praedicet  matri- 
monium,  ut  potius  firmiter  indissolubilitatem  stabiliat  , 
eamque  in  Christi   ecclesia   unice  consistere   affirmet  ob 


(178)  Lib.  I.  capp.  1.  XIII.  XV.  XVJ.  XVII.  etc. 

(179)  Sane  iiti  ostendunt  editores  Maur.  in  Admoniiione  praevia,  hic  liber 
editus  est  ab  Augustino  an.  413.;  libri  vero  ad  Pollentium  De  coniugiis  aduUerinis 
exarati  sunt  an.  419.  adeoque  sex  fere  post  annos. 

(180)  Hunc  librum  vulgavit  s.  Augustinus  an.  401. 


336  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

sacramenti  significationem  ,  quam  in  se  christianae  nuptiae 
praeseferunt.  Quod  si  insinuare  videtur  dissolubilitatem 
matrimonii  non  omnino  adversari  naturae  iuri,  accipi  id 
debet  de  naturae  iure  primario ,  quod  et  nos  concedi- 
mus ;  alioquin  Deus  in  veteri  lege  divortium  minime  per- 
misisset.  Nos  vero  agimus  de  eo  iure,  quod  obtinet  ex  lege 
divina  Christi. 

Quid  autem  habet  s.  Doctor  in  tract.  IX.  in  Evangel. 
s.  loannis  (181)  quod  faveat  adversariis?  Nihil  prorsus  ; 
quia  quamvis  dicat  in  causa  fornicationis  licitum  esse  di- 
mittere  uxorem  ,  quod  centies  alias  docuit ,  et  nos  cum  illo 
profitemur ,  immo  et  contendimus ;  attamen  numquam  do- 
cuit  posse  virum,  dimissa  uxore  fornicationis  causa,  aliam, 
ea  vivente  ,  uxorem  ducere ,  quod  tamen  necesse  foret , 
ut  adversariorum  causae  eum  patrocinari  dicere  deberemus. 

Nec  refert  quod  Augustinus  agat  contra  Pollentium  non 
tamquam  haeresiarcham  ,  sed  tamquam  agonisten ,  ut  scri- 
bit  Erasmus  (182);  nobis  satis  est  quod  tueatur  doctrinam 
evangelicam  et  apostolicam.  Quis  autem  contendit  quae- 
stionem  hanc  tunc  temporis  iam  definitam  ab  ecclesia  fuisse 
solemniter ,  ut  Pollentius  contrarium  sentiens ,  seu  verius 
dubia  proponens ,  tamquam   haereticus  traduci  potuerit  ? 

§    XXII. 

De  s.  Innocentio  I. 

Neque  ab  Augustino  dissentit  summus  pontifex  Inno- 
centius  I.  ipsi  coaevus.  Quamvis  enim  difficuhatem  ali- 
quam  praeseferre  videantur,  quac  ipse  scripsit  in  epist. 
ad  Probum  (183),  et  hac  de  causa  illum  pro  se  adversarii 
indissolubilitatis  allegent  ;    certum  tamen  est ,   summum 


(181)  Hi  tractatus  anno  plus  minus  415.  aut  416.  habiti  sunt. 

(182)  In  annot.  in  1.  ad  Cor.  VII.  Opp.  cit.  ed.  tom.  VI.  col.  694. 
(18.3)  Epist.  XXXVI.  apud  Coustant  col.  909. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.         337 

hunc  pontificem  pro  omnimoda  coniugii  firmitate  stetisse.' 
Quod  ut  evincamus  ,  praemittimus  quae  in  cit.  epistola  ad 
Probum  scripsit ;  tum  ea  expendemus ,  quae  adversariis 
favere  videntur  ex  collatione  eorum ,  quae  idem  pontifex 
hac  super  re  decrevit :  eadem  denique  directe  explicabimus . 

Sic  porro  in  epist.  ad  Probum  scribit  :  «  Conturbatio 
procellae  barbaricae  facultati  legum  intulit  casum.  Nam 
bene  constituto  matrimonio  inter  Fortunium  et  Ursam  ca- 
ptivitatis  incursus  fecerat  naevum ,  nisi  sancta  religionis 
statuta  providerent.  Cum  enim  in  captivitate  praedicta  Ursa 
mulier  teneretur;  aliud  coniugium  cum  Restituta  Fortu- 
nius  memoratus  iniisse  cognoscitur.  Sed  favore  Domini  re- 
versa  Ursa  nos  adiit ,  et  nullo  diffitente ,  uxorem  se  me- 
morati  perdocuit.  Quare ,  domine  fili  merito  illustris,  sta- 
tuimus ,  fide  catholica  suffragante ,  illud  esse  coniugium , 
quod  erat  primitus  gratia  divina  fundatum ;  conventumque 
secundae  mulieris ,  priore  superstite  ,  nec  divortio  eiecta , 
nullo  pacto  posse  esse  legitimum.»  Ex  clausula  illa :  Nec 
divortio  eiecta,  inferunt  adversarii ;  ergo,  Innocentio  auctore, 
non  solum  morte ,  verum  etiam  divortio  dirimi  vinculum 
coniugale  potest. 

Verumtamen  si  haec  conferantur  cum  iis,  quae  ipse 
respondit  Exsuperio  tolosano  episcopo,  qui  eum  hac  de 
re  interrogaverat ,  omnis  de  eius  mente  dubitatio  evanescit: 
«  De  his  etiam,  inquit,  requisivit  dilectio  tua ,  qui,  inter- 
veniente  repudio ,  alii  se  matrimonio  copularunt.  Quos  in 
utraque  parte  adulteros  esse  manifestum  est.  Qui  vero  vel 
uxore  vivente ,  quamvis  dissociatum  videatur  esse  coniu- 
gium  ,  ad  aliam  copulam  festinarunt ,  neque  possunt  adul- 
teri  non  videri ,  in  tantum ,  ut  etiam  hae  personae ,  qui- 
bus  tales  coniunctae  sunt,  etiam  ipsae  adulterium  com- 
misisse  videantur,  secundum  illud  quod  legimus  in  Evan- 
gelio  :  Qui  dimiserit  uxorem  suam ,  et  duxerit  aliam ,  moe- 
chatur,  similiter  et  qui  dimissam  duxerit,  moechatur.  Et  ideo 

III  23 


338  LIB.  m.  SECT.   ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.   CHRIST. 

omnes  a  communione  fidelium  abstinendos  (184).«  Iteruin 
in  epist.  ad  Victricium  rotomagensem ,  cum  praemissis- 
set :  « Item  quae  Christo  spiritaliter  nupserunt ,  et  velari  a 
sacerdote  meruerunt ,  si  postea  vel  publice  nupserint ,  vel 
se  clanculo  corruperint ,  non  eas  admittendas  esse  ad  agen- 
dam  poenitentiam ,  nisi  is,  cui  se  iunxerant,  de  seculo  re- 
cesserit,»  eiusmodi  instituit  Innocentius  argumentum :  «Si 
enim  de  omnibus  haec  ratio  custoditur ,  ut  quaecumque 
vivente  viro  alteri  nupserit  ,  habeatur  adultera  ,  nec  ei 
agendae  poenitentiae  licentia  concedatur ,  nisi  unus  ex  eis 
defunctus  fuerit ;  quanto  magis  de  illa  tenenda  est,  quae 
ante  immortali  se  sponso  coniunxerat ,  et  postea  ad  hu- 
manas  nuptias  transmigravit  (185)?» 

Ex  his  duabus  epistolis  duo  habemus  ineluctabilia  do- 
cumenta  ad  rem  nostram.  Siquidem  Innocentius  in  epist. 
ad  Exsuperium,  qui  eum  interrogaverat  directe  hac  super 
re ,  respondit  absque  ulla  exceptione  adulterum  eum  esse 
habendum,qui,  vivente  adhuc  priori  uxore,  alteram  duxerit, 
loquitur  autem  tamquam  de  re  compertissima  ac  indubia 
dicens :  manifestum  est.  lam  vero  si  casum  de  repudio 
propter  adulterium  voluisset  excipere ,  id  expresse  signifi- 
care  debuisset:  atque  eo  magis  ea  responsio  generalis  di- 
cenda  est  excludere  etiam  causam  adulterii ,  quod  de  hoc 
solum  casu  moveri  potuerit  dubium.  Cum  enim  in  religione 
christiana  exploratum  esset ,  excepta  adulterii  causa  ,  nul- 
lam  prorsus  dari  legitimam  dimissionis  causam  cum  fa- 
cultate  aliam  uxorem  ducendi ,  si  quod  dubium  excitari 
poterat ,  id  erat  tantum  de  causa  fornicationis  ob  clausu- 
lam ,  quae  apud  s.  Matthaeum  occurrit,  ac  proinde  de  hoc 
solum  eum  potuit  Exsuperius  interrogare  pontificem.  Cum 
vero  hic  absolute  quemvis  casum  excluserit,  pronuncia- 
ritque  esse  reum  adulterii ,  qui,  vivente  adhuc  uxore,  aliam 

(JS4)  Ibid.Epist.  VL  n.  12.  col.  794  seq. 
(185)  Ibid.  Epist.  II.  n.  ib.  col.  754  »eq. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  liNDISS.  MATR.  ART.  I.  339 

duxerit ,  hoc  ipso  exclusit  ipsam  etiam  causam  fornicatio- 
nis.  Huc  accedit  Innocentium  saepius  dicere  foeminam  al- 
teri  nubentem  fore  adulteram ,  etsi  repudium  acceperit  a 
vero  marito  ,  etsi  dissoctatum  sit  coniugium ,  et  similia.  Ex 
quibus  raulto  magis  patet,  si  dimissionem  propter  adulte- 
rium  excipiendam  iudicasset,  necesse  omnino  fuisse,  eius 
mentionem  facere.  Haec  erant  a  nobis  animadvertenda  ad 
Launoii  tergiversationes  preoccupandas ,  qui  cum  senserit 
se  Innocentii  auctoritate  premi ,  omnem  se  in  partem  ver- 
tit ,  ut  eam  eludat ;  quem  alii  etiam  secuti  sunt ,  sed  per- 
peram  (186).  :  ;-  '    -  ;  .-      : 

His  non  contentus  Innocentius  clarius  adhuc  mentem 
suam  declarat  in  epist.  ad  Victricium  ,  in  qua  unicam  cau- 
sam  solutionis  coniugii  ad  ceterarum  omnium  exclusionem, 
nempe  mortem  assignat.  Decretoria  siquidem  sunt  eius 
verba:  Ut  quaecumque  vivente  viro  alteri  nupserit ,  habeatur 
adultera ,  nec  ei  agendae  poenitentiae  licentia  concedatur , 
nisi  unus  ex  eis  defunctus  fuerit.  Hinc  factum  est,  ut  Lau- 
noius  hoc  testimonium  dissimulaverit,  ac  reliqui  pariter 
cum  ipso  silentio  illud  premant ,  eo  quod  nullam  illius  vis 
eludendae  viam  invenerint. 

Quae  cum  ita  se  habeant,  reliquum  est,  ut  inquira- 
mus  quid  sibi  voluerit  Innocentius  per  verba  illa  inciden- 
tia  in  epist.  ad  Probum  :  nec  divortio  eiecta.  Auctores  in 
illorum  interpretatione  in  diversas  abierunt  sententias. 
Eruditus  Gonzalez  censet  ea  «  referenda  esse  ad  casum,  quo 

(186)  Etenim  Launoius  op.cit.part.  III.  cap.  V.  pag.  821.  concludit  Innocen- 
tium  subintellexisse  clausulara  Matth.  excepta  fornicationis  causa,  quia  alioquin 
vim  eidem  intulisset;  quia  insuper  novitati  alioquin  studuisset;  quia  respondit 
Exsuperio  ipsum  interroganti  de  repudio  ob  alias  causas,  quam  propter  adulterium 
dato;  quasi  nempe  ignoraverit  Exsuperius  quod  omni  legenti  Evangelium  et  epi- 
stolas  Pauli  notissimum  erat,  ob  solam  causam  adulterii  posse  dimitti  uxorein. 

Calvi  adiecit  Innocentium  respondisse  Exsuperio  sciscitanti  de  causis  repudii 
concessis  a  legibus  romanis.  Verum  si  ita  esset,  cum  leges  romanae  inter  hascausas 
recensuerint  adulterium ,  debuisset  Innocentius  respondere  causas  ad  faciendum 
divortium  a  rom.  legibus  assignatas  omnes  illicitas  esse  praeter  casum  adulterii. 
Tales  sunt  sapientes  ecclesiae  doctrinae  impugnatore*  I 


340         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

matrimonium  nullum  declaretur ,  quia  celebratum  fuit  iri 
gradu  consanguinitatis  aut  affinitatis  ,  seu  cum  alio  im- 
pedimento  irritante  ;  nam  cum  matrimonium  nullum  de- 
claretur ,  recte  possunt  coniuges  ad  aliud  transire ;  tunc 
autem  late  id  per  divortium  dicitur  fieri ,  cum  vere  matri- 
monium  non  extiterit  (187).  Dr.  Moy  eadem  verba  intelligi 
debere  existimat  hoc  sensu :  Quod  coniugium  secundae 
mulieris ,  superstite  priore ,  nec  divortio  eiecta ,  id  est , 
ne  tum  quidem  locum  habeat ,  quam  prior  coniux  ob 
aduherium  dimissa  sit  (188).  Qui  sensus  eo  verisimilior 
videtur,  quod  ei  faveat  orationis  series ,  faveantque  prin- 
cipia  eiusdem  pontificis  aperte  aHas  constituta,  alioquin 
deberet  secum  ipse  pugnare.  Adeo  verum  est  haud  con- 
tendisse  Innocentium  citatis  verbis  aliqua  ratione  divortio 
favere ,  ut  ad  eius  auctoritatem  ne  Launoius  quidem  confu- 
gerit  ,  quod  certe  facere  non  omisisset ,  si  causae  suae 
esse  patrocinatorem  eum  fuisset  suspicatus  (189). 

%.  XXIIl. 

De  Concilio  milevitano  II. 

Sanctis  Augustino  et  Innocentio  addimus  postremo  loco 
auctoritatem  conciUi  milevitani ,  ut  sic  praeoccupemus  te- 
chnas  quas  invexit  Launoius ,  ut  aliquo  modo ,  si  fieri  pos- 
set ,  eius  vim  enervaret.  Siquidem  hoc  concilium  cui  in- 
terfuit  s.  Augustinus,  canonem  edidit,  qui  tribuitur  etiam 
concilio  africano  IV.,  carthaginiensi  XI.,  legiturque  totidem 


(187)  Emman.  Gonzalez  Tellez  Commentaria  perpetua  in  singulos  textus 
Decret.  Gregorii  IX.  Francofur.  ad  Moenum  1690.  tom.  IV.  cap.  I.  in  tit.  XIV.  De 
divortiis  n.  13.  allegatque  pro  sua  interpretatione  Glossam  verbo  eiecta;  eamdem- 
que  amplexus  est  Turriscremata.  Cf.  etiam  Martorelli  op.  cit.  pag.  325. 

(188)  Inop.  cit. 

(189)  Sed  neque  ad  Innocentium  recurrerunt  sive  Chemnitius ,  sive  lo. 
Gerhardus ,  nequc  eum  sibi  obiecit  Sixtus  senensis. 


CAP.  111.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR    ART.  I-        B41 

verbis  in  codice  africano  (190).  Hic  canon  qui  est  XVII. 
concilii  milevitani  II.  sic  effertur:  «Placuit,  ut  secundum 
evangelicam  et  apostolicam  disciplinam,  neque  dimissus  ab 
uxore,  neque  dimissa  a  marito ,  alteri  coniungantur  :  sed 
ita  maneant ,  aut  sibimet  reconcilientur.  Quod  si  contempse- 
rint ,  ad  poenitentiam  redigantur.  In  qua  causa  legem  im- 
perialem  petendam  promulgari  (191).  » 

Gelebris  hic  canon ,  qui  nobis  exhibet  sententiam  to- 
tius  ecclesiae  africanae  circa  perfectam  matrimonii  indis- 
solubilitatem  eo  pluris  faciendus  est ,  quod  hanc  doctrinam 
repetat  ex  dtsciplina  evangelica  et  apostolica,  ac  proinde 
nobis  suppeditat  genuinam  tum  evangelii  Matthaei,  tum 
apostoli  Pauli  intelligentiam ,  ac  sensum  praeterea  traditio- 
nalem,  et  ecclesiae  praxim.  Mirum  proinde  non  est ,  si 
machinas  omnes  admoveant  adversarii ,  ut  nobis  eripiant 
tam  perspicuum  orthodoxae  doctrinae  documentum. 

Ac  primo  miratur  Launoius  patres  milevitanos  petiisse 
legem  imperialem ,  cum  nondum  annus  centesimus  esset 
expletus ,  ex  quo  legem  Constantinus  imperator  hac  de  re 
tulerat  (192);  miratur  quod  iidem  patres  eamdem  legem 
non  viderint ,  aut  si  viderint ,  eiusdem  recordati  non  fue- 
rint.  Negat  praeterea  patres  milevitanos  novis  sive  aucto- 
ritatibus  sive  rationibus  canone  citato  communivisse ,  et 
ab  omni  impetitione  indissolubilitatem  absolutam  coniugii 
defendisse.  Invehitur  demum  in  Bellarminum  eo  quod  as- 
seruerit  canones  milevitani  concilii  Augustino  praecipue 
auctore,  compositos  editosque  fuisse;  qua  in  re  Bellarmi- 
nus,  iuxta  ipsum,  prodit  se  ne  torvis  quidem  oculis  illos 
Augustini  commentarios  aspexisse,  ex  quibus  testimonia 


(190)  Cf.  adnotat.  Mansi  in  Collect.  max.  concilior.  Florentiae  seu  potius 
Venet.  1760.  tom.  IV.  col.  315.  et  col.  331. 

(191)  Apud  Harduin.  Acta  conc.  tom.  I.  col.  1220.  celebratum  est  autem  hoc 
concilium  an.  419. 

(192)  Op.  cit.  De  regia  etc.  pag.  835. 


342  LIB.  111.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATU.  CHRIST. 

sat  multa,  inquit,  in  medium  adduximus  (193).  Alii  opta- 
verunt,  ut  canon  adulterii  speciatim  mentionem  fecisset, 
quo  probandi  vi  gauderet.  Nonnulli  interpretati  sunt  po- 
stulationem  concilii  de  lege  imperiali,  ut  ea  illicitum  di- 
vortium,  vivente  altero  coniuge,  declararetur  aliis  praeter 
adulterium  causis  factum,  ad  abusus  praecavendos  (194). 

Ast  ex  hls  ipsis ,  quae  obiiciunt  adversarii  magis  con- 
firmatur  vis  documenti  quod  pro  catholica  doctrina  exhi- 
bet  concilium  milevitanum. 

Etenim  tantum  abest,  ut  imperator  Constantinus  hac 
de  re  centum  plus  minus  ante  annos  legem  tulerit,  ut 
potius  praeter  adulterii  crimen  plures  alias  causas  facien- 
dis  divortiis  assignaverit  (195).  Lex  vero,  quam  Launoius 
a  Constantino  datam  commemorat,  est  de  alio  argumento, 
nimirum  de  gradibus  consanguinitatis  et  affinitatis  (196), 
adeoque  nihil  commune  habet  cum  eo,  quod  constituerunt 
patres  milevitani  can.  XVII.  ,  et  nedum  ipse  mirari  pos- 
sit  de  his  patribus,  quod  legem  hanc  non  viderint,  aut 
eius  recordati  non   fuerint ,    mirari  potius   nos  possumus 


(t93)  Ibid,  pag.  836.  ubi  confendit  s.  Augiistinum  suam  doctrinam  quam 
adstruxerat  in  libris  ad  Pollentium  aut  retractasse  aut  saltem  emollivisse.  Nos 
contrarium  ostendimus,  neque  profecto  eiusmodi  retractationem  evincunt  verba 
a  Launoio  quae  bic  ex  Augustini  lib.  I.  et  II.  Refract.  a  Launoio  adducun- 
tur:  ticere  propter  fornicalionem ,  quae  in  sttipris  coniitieiur ,  dimittere  uxo- 
rem,  nulla  quaestio  est.  Certe  de  hoc  nulla  quaestio  est ;  ast  quaestio  est 
de  facultate  ducendi  alteram  uxorem  post  prioris  dimissionem  ;  quod  constantcr 
negavit  s.  Augustinus. 

(194)  Ita  Batz  et  Brunquell  apud  Roskovany  p.  300. 

(195)  En  legem  quam  Constantinus  sanxit  an.  331.  qua  certas  ob  causas 
liceat  libellus  repudii:  « In  repudio  mittendo  a  foemina  haec  sola  crimina  in- 
quiri,  si  homicidam,  vel  medicamentarium ,  vel  sepulchrorum  dissolutorem  ma- 
ritum  suum  esse  probaverit ,  ul  ita  demum  laudata  omnem  suam  dotem  reci- 
piat  ...In  masculis  etiamsi  repudium  miltant ,  haec  tria  crimina  inquiri  convenit, 
si  maecham,  vel  medicamentariam ,  vel  conciliatricem  repudiare  voluerit.  ^  In 
cod.  Theodos.  lib.  III.  tit.  XVI.  De  repudiis  cum  comment.  I.  Gothofred.  Lug- 
duni  1665.  tom.  I.  pag.  310. 

(196)  Sane  Launoius  hanc  Jegem  retulerat  in  I.  part.  sui  tractatus  De  re- 
giaetc.  art.III.  cap.3.  pag.731.Quod  .si  legem  etiam  Constantini  De  divortiis  re- 
tulit  part.  IIl.  pag.  828.  in  alium  finem  id  praestitit. 


r.AP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  AUT.  I.  343 

Launoium  ipsum  recordatum  non  esse,  legem  a  se  lauda- 
tam  de  alia  omnino  re  latam  fuisse.  Gerte  patres  milevi- 
tani  illam  legem  nec  viderunt,  neque  eius  recordati  sunt, 
eo  quod  numquam  extiterit,  aut  si  qua  extitit,  contraria 
prorsus  erat  ei,  quam  ipsi  expetebant. 

Quod  vero  negat ,  concilium  milevitanum  communivisse 
ae  defendisse  absolutam  coniugii  indissolubilitatem  etiam 
exclusa  adulterii  causa ,  pro  arbitrio  suo  et  immerito  negat 
«t  ostendimus.  .ciasi 

Sic  certe  Bellarminus  Augustini  commentarios,  ex  qui- 
bus  Launoius  tot  erult  testimonia,  ne  torvis  quidem  oculis 
aspexit,  oculis  scilicet  ac  mente  Launoii ,  ad  illorum  sen- 
sum  intorquendum  (197).  ^  i/i  ; 

Ad  illud  quod  alii  se  optare  professi  sunt,  ut  nempe 
patres  milevitani  specialem  mentionem  adulterii  fecissent, 
quo  vim  probandi  haberet  ipsorum  canon ,  facile  est  re- 
ponere ,  nullam  fuisse  causam ,  ob  quam  nominatim  de 
adulterio  mentionem  iniicerent ,  cum ,  ut  alias  animadver- 
timus  ,  exploratum  esset  apud  omnes  in  lege  evangelica 
nullam  certe  divortii  seu  repudii  causam  admissam  esse  . 
praeter  adulterium.  Satis  enim  erat  ad  hoc  cognoscendum 
evangeliaet  epistolas  Pauli  legisse.  Igitur  cum  unice  ex  adul- 
terii  causa  ob  Matthaei  incisum,  quispiam  potuisset  ali- 
quam  dubitandi  rationem  ingerere,  patres  milevitani  ad 
unicam  hanc  excludendam  causam  divortii  suum  canonem 
ediderunt.  Quod  etiam  magis  confirmatur  ex  eo  quod ,  Au- 
gustino  maxime  auctore ,  hic  canon  editus  sit,  qui  energice 


(197)  Reipsa  plura  ex  Augustino  Lauiioius  testimonia  adducit  ex  libris 
partim  ante ,  partim  post  celebrationem  conciiii  milevitani  conscriptis.  Illa  oumia 
.singillalim  expendi ,  ac  ne  unam  quidem  reperi  quod  faciat  pro  causa  sua  imo 
quodipsi  nonsitcontrarium;  etenim  constanter  in  iis  sermo  est  de  licita  uxoris 
dimissione  propter  adniterium,  quod  nemo  umquam  catholicorum  inliciatus  est; 
sed  aliud  est  dimittere  uxorem  adulteram,  aiiud  vero  post  dimissionem,  ea- 
que  vivente,  ducere  aliam;  ethoc  est  quod  numquam  docuit  Augustinus  ,  immo 
quotl  expresse  fieri  posse  semper  negavit. 


344  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

adeo  in  duobus  suis  ad  Pollentium  libris  conjtrariam  sen- 
lentiam  convellerat.  iiilt}    / 

Absonum  demum  est  asserere  postulationem  concilii  de 
lege  imperiali  eo  spectasse ,  ut  lege  declararetur  illicitum 
esse  divortium  ,  coniuge  adhuc  vivente ;  quasi  nempe  ab 
actis  imperatorum  penderet  bonae  aut  malae  actionis  natura, 
atque  ab  imperiali  declaratione  res  aliqua  licita  aut  illi- 
cita  decernenda  foret.  Porro  hoc  in  mentem  venire  non 
poterat  praesulibus  milevitanis ,  qui  iuxta  evangelicam  et 
apostoUcam  disciplinam  sanxerunt  neque  dimissum  ab  uxore, 
neque  dimissam  a  marito  alteri  coniungi  posse,  sed  ita 
manere,  aut  sibimet  reconciliare  debere.  Quibus  verbis  al- 
ludunt  ad  1 .  Cor.  VII.  11 .  Itaque  unica  et  vera  causa  quare 
patres  legem  illam  efflagitarunt ,  petieruntque,  fuit  ad  com- 
muniendum  sanctione  imperiali  quod  a  concilio  iuxta  evan- 
gelicam  et  apostolicam  disciplinam  constitutum  fuerat,  adeo- 
que  ad  eiusdem  conciliaris  sanctionis  executionem. 

§.  XXIV. 


Documentorum  e  primis  quinque  ecclesiae  seculis  de  indissolubilitate  coniugii 
in  causa  adulterii ,  et  difficultatum  quae  opponuntnr  epicrisis. 


Percurrimus  hactenus  maiori  qua  per  nos  fieri  potuit 
diligentia  quinque  priorum  seculorum  patrum  et  concilio- 
rum  testimonia ,  singulorumque  analysim  instituimus  ut 
genuinam  ipsorum  mentem  assequeremur.  Nunc  praestat 
in  unum  colligere  ea  omnia ,  quae  praemissa  sunt ,  atque 
critica  lance  librare,  ut  inde  verus  traditionalis  ecclesiae 
sensus  in  hac  adeo  agitata  quaestione  appareat.  Quod  eo 
libentius  praestamus ,  quod  aetate  hac  nostra  liberior  sen- 
tiendi  agendique  ratio  circa  matrimonii  dissolutionem  longe 
lateque  ex  protestantium  praesertim  prava  hac  in  re  do- 
ctrina  et  exemplo ,  dilFundatur  et  invalescat.  Adeo  ut  nec 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRA».  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.  345 

defuerint  olim  ,  neque  hodie  adhuc  desint  inter  ipsos  ca- 
tholicos ,  qui ,  non  obstante  concilii  tridentini  sanctione , 
veriti  non  sint  propugnare  contrariam  doctrinam. 

Ideo  vero  in  quinto  seculo  consistimus ,  quia ,  ut  vi- 
dimus,  Chemnitius  aliique  cum  eo  fassi  sunt  post  s.  Au- 
gustinum  horridius  disputari  hac  de  re  coepisse  ,  quasi 
nempe  hipponensis  praesul  omnium  primus ,  sin  minus 
novam  in  ecclesiam  de  indissolubilitate  coniugalis  vinculi 
intulerit  doctrinam ,  saltem  hactenus  ancipitem  ac  dubiam , 
veluti  certam  adstruxerit.  Si  proinde  semel  constiterit  Au- 
gustinum  et  cum  eo  concilium  milevitanum  non  proposuisse 
nisi  doctrinam  seculis  anteactis  ubique  theoretice  ac  pra- 
ctice  propagatam  ac  traditam  ,  pronum  erit  inferre  tum  Au- 
gustinum,  tum  milevitanos  patres  filum  traditionis  fuisse 
insecutos ,  adeoque  iure  concilium  tridentinum  sanxisse , 
ecclesiam  non  errasse,  dum  docuit  ac  docet  iuxta  evange- 
licam  et  apostolicam  doctrinam ,  matrimonium  ob  aduUe- 
rium  alterius  coniugis  non  posse  dissolvi.       *  ■'■•^ 

Ceterum  quod  attinet  ad  monumenta  posteriorum  se- 
culorum ,  ne  longior  quam  par  sit,  nostra  elucubratio  eva- 
dat ,  ea  veluti  in  compendium  mox  redigemus ,  potissimum 
vero  quae  a  veritatis  tramite  deflectere  visa  sunt,  exege- 
ticis  et  criticis  animadversionibus  expendemus. 

Ut  igitur  nunc  in  documentis  priorum  quinque  con- 
sistamus  seculorum ,  hinc  patrum  doctrinam ,  inde  vero 
adversariorum  exceptiones  perpendemus.  Alii  itaque  ex  pa- 
tribus  aperte  et  absque  ambage  docent  in  nullo  casu ,  atque 
idcirco  ne  interveniente  quidem  aduherio ,  dissolvi  coniu- 
gium  posse,  ita  ut,  vivente  adhuc  aUero  coniuge,  absque 
adulterii  facinore,  nemini  fas  sit  aUeri  se  copulare. 

Tales  porro  sunt,  ut  vidimus  ,  Hermas  vir  apostolicus 
ac  Romae  degens  ,  Athenagoras ,  lustinus  ,  Tertullianus  , 
Clemens  alex. ,  Origenes ,  Cyprianus  ,  quibus  addere  pos- 
sumus  ex  tertio  seculo  auctorem  canonum ,  qui  vulgo  apo- 


340  UB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

stoltci YOGSinim  (198).  Siquidem  in  can.XLVIlI.,  vel  iuxta 
recensionem  ac  versionem  Dionysii  exigui  can.  XL.  abso- 
lute ,  seu  absque  exceptione  ulla  statuitur;  «  Si  quis  laicus 
uxore  sua  eiecta ,  aliam  acceperlt,  vel  ab  alio  dimissam , 
segregetur.  »  Quo  quidem  canone  vera  verborum  Christi 
et  eorum  communis  ea  aetate  intelligentia  exhibetur  ec- 
clesiaeque  praxis.  Nil  proinde  mirum  ,  si  aliegati  patres 
docuerint  unanimi  consensu  non  licere  dimissam  propter 
adulterium  duci  ,  cum  omnes ,  uno  Herma  excepto,  post 
editos  canones  illos  floruerint  (199).  Item  inter  apertos 
plenae  indissolubilitatis  assertores  recensentur  patres  illi- 
beritani,  nec  non  patres  arelatenses,  s.  Ambrosius,  s.  Epi- 
phanius  ,  s.  Gregorius  nazianzenus,  s.  lo.  Chrysostomus, 
s.  Hieronymus,  s.  Augustinus,  s.  Innocentius  I.,  concilium 
milevitanum  II. 

Alii  vero  docent  quidem  posse  coniugem  innocentem 
adulterum  vel  adulteram  dimittere ,  quandoque  etiam  de- 
bere ;  sed  numquam  docent  post  dimissionem  licitum  esse 
alterum  ducere ,  aut  alteri  nubere. 

Tales  sunt  s.Hilarius  pictaviensis,  Theodoretus,  s.Chro- 
matius  aquileiensis ,  s.  Asterius  amasenus  ,  s.  Basilius. 

Adeoque  ,  quod  singulari  animadversione  dignum  est, 
ex  quinque  prioribus  seculis  ,  quamplures  reperiuntur  pa- 
tres  ,  qui  directe  ,  conceptisque  verbis  tradiderint  nefas 
omnino  esse  dirimere  propter  adulterium  coniugium,  ac  si 
fiat ,  in  crimen  adulterii ,  qui  id  auderent ,  ex  Domini  et 
Apostoli  sententia  cadere.  Plures  item  reperiuntur,  qui  etsi 
copulam  coniugalem  per  adulterium  divelli ,  dirimi ,  seiungi 

(198)  De  anctoritate  et  antiquitate  lioriim  canonuni  cf.  Guil.  Beveregluni : 
ludicium  de  canonibus  aposiolicis  n.  X.  ubi  scribit:  «  Quamquam  eos  vel  ab 
ipsis  Apostolis  conscriptos  esse,  vel  Cleraenti  tamqnam  amanuensi  diclatos  al- 
firraare  non  ausim,  nec  cum  Damasceno  eos  inter  canonicos  sac.  Scriptura- 
rum  libros  recensendos  iudicarim;  nullus  tamen  dubito,  quin  a  viris  aposto- 
licis,  hocest,  secundo  labente  et  jneunte  tertio  a  Christi  nativitate  .seculo  con- 
stituli  passim  deinceps  innotuerint.  » 

(i;)0)  Cf.  Beveregium  loc.  cit. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  AHT.  I.         347 

affirmarint,  tamen  nuspiam  dicunt  posse  quempiam  post 
dimissionem  adulteri  vel  adulterae  absque  piaculo  cum  al- 
tero  coniugium  inire,  vivenle  adhuc  priore  coniuge.  At  ne 
unus  quidem  reperitur  in  tota  antiquitate  ex  iis  omnibus , 
quorum  scripta  ad  nos  pervenerunt ,  quem  divortiorum 
patroni  ut  suae  sententiae  certo  faventem  commemorare 
possint.  Dixi  ecc  iis  quorum  scripta  ad  nos  pervenerunt; 
nam ,  ut  suo  loco  vidimus,  pro  istorum  placito  steterunt 
episcopi  illi,  quos  ut  ignavos  ac  divinae  ignaros  legis  acriter 
obiurgat  Origenes ,  quique  proinde  eos  erroris  ob  hanc  sen- 
tentiam  et  praxim  arguit.  Item  Pollentius  ad  quem  suos 
libros  de  adulterinis  coniugiis  direxit  s.  Augustinus  ;  quam- 
quam  nec  is  proprie  iisdem  favere  dicendus  sit ,  cum  non- 
nisi  problematica  ratione ,  atque,  ut  aiunt,  academico  more 
dubia  sua  proposuerit ,  quae  discutit  ac  plane  diluit  hip- 
ponensis  doctor  (200). 

Equidem  haud  ignoro  nonnullos  interdum  etiam  catho- 
licae  veritatis  assertores  aliquot  ex  patribus  atque  eccle- 
siasticis  scriptoribus  contrariae  parti  dimisisse  ,  perinde 
ac  si  reipsa  adstruxerint  novas  ineundi  nuptias  facultatem 
post  adulterae  eiectionem.  Id  sane  vidimus  de  Sixto  se- 
nensi  ,  de  Tournelyo ,  de  Colleto,  de  Druinio,  aliisque. 
Verum  id  factum  esse  puto  ob  apparentem  difficultatem 
quam  textus  a  suo  contextu  avulsi ,  ac  per  se  spectati , 
sine  respectu  ad  scopum  et  finem  auctoris  ,  totiusque  ora- 
tionis  seriem  praeseferebant.  Quod  si  intimius  eosdem  textus 
una  cum  relatione  ad  integram  orationem ,  atque  adiuncta 
omnia  spectassent ,  profecto  ex  ea  persuasione  recessissent. 

Verum  quidquid  de  hoc  sit  ,  certe  aut  falluntur  aut 
fallere  volunt  doctrinae  catholicae  adversarii  dum  fidenter 
adeo  affirmant  plures  numero  patres  pro  perfecto  divortio 

(200)  Immerito  igitur  lo,  Gerhardus  op.  et  loc.  cit.  intulit  ex  dubiis  pecu- 
liaribus  PoUentii,  saltera  dublam  tunc  temporis  in  ecclesia  fuisse  doctrinam 
«juam  propu^namus. 


348         LIB.  III.  SECT.  ALTERA,  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

in  casu  saltem  fornicationis ,  quam  pro  indissolubilitate 
sententiam  dixisse  (201) ;  aut  cum  asserunt  testimonia  pa- 
trum  et  conciliorum  sec.  III.  et  IV.  nihil  ad  probandum 
valere,  spectatis  huius  doctrinae,  ut  ipsi  loquuntur ,  mO'' 
numentis  fracticis ,  sed  ad  traditionem  evincendam  primos 
patres ,  atque  scriptores  ecclesiasticos  proferri  debere ,  cu- 
iusmodi  sunt  Clemens  romanus  ,  Ignatius ,  Polycarpus , 
Papias,  qui  tamen  hac  de  re  alte  silent.  Quasi  nempe  Her- 
mas  vir  non  fuerit  apostolicus,  ceterique  debuerint,  non 
oblata  ipsis  occasione  aut  necessitate ,  de  omnibus  scri- 
bere.  Quodnam  fidei  dogma  firmum  consisteret ,  si  hac  re- 
gula  uteremur  (202)  ? 

Alii  gravi  supercilio  parum  valere  autumant  patrum 
testimonia ,  eo  quod  ad  instar  peculiarium  opinionum  aut 
sententiarum  haberi  debeant ,  quae  comparatae  atque  exa- 
ctae  ad  normam  recentioris  philosophiae,  historiae,  phi- 
lologiae,  et  criticae  sublimioris  cedere  debeant  sanioribus 
doctrinarum  principiis  (203).  Nimirum  ex  istorum  sensu 
veteresomnes  pygmei  sunt,  si  novis  hisce  gigantibus  com- 
parentur ,  qui  ecclesiae  doctrinae  adversantur.  AHi  vero 
patribus  hac  in  re  detrahunt ,  quod  monastico  spiritu  im- 
buti,  nimis  asceticis  ideis  indulgerent  (204).  Alii  demum 
non  verentur  adstruere  parum  fidendum  testimoniis  vete- 


(201)  Ut  auctor  Epistolar.  de  indissolubUUaie  matrimonii. 

(202)  Notum  est  Augustinura  adversus  pelagianos  undecim  patres  laudasse; 
synodum  vero  oecumenicam  ephesinam  duodecim  attulisse,  eosque  citimos  ad- 
versus  Nestorium,  quos  sufficere  ad  reddendum  testimonium  fidei  ecclesiae  exi- 
stimarunt.  Cf.  Petavium  De  incarnat.  lib.  XIV.  c.  XV.  n.  2  seqq.  ubi  ostendit 
luculentissime  consuevisse  concilia  et  patres  non  ab  antiquissimis,  sed  ab  citimis 
potius,  et  recentis  memoriae  doctoribus  probationes  et  testimonia  afferre.  Quod 
adductis  oecumenicarum  ephesinae,  chalcedonensis,  quintae  et  sextae  synodo- 
rum  exemplis  ,  nec  non  Augustini ,  Tlieodoreti ,  Cyriili  alex.,  Gelasii  pontificis 
in  dogmatum  propugnatione  adversus  haereticos  evincit. 

(203)  Ita  auct.  op.  germ.  LegaUt.  divortii  civilis  in  Bavaria.  Mona- 
cliii  I8t0.  pag.  24  seqq. 

(204)  Ut  Bernard.  Sauer  in  Dissert.  circa  quaest.:  Est  ne  solutum  vin- 
cul.  coniug.  ob  adulterium  iiiridice  definitum?  Manheim  1830.  pag.  22  seqq. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  I.        349 

rum ,  sive  quod  universalia  et  conformia  non  sint ;  sive 
quod  loquantur  in  regula,  nuUa  facta  exceptionis  mentione ; 
sive  quod  cunctanter  animum  suum  aperiant ,  sive  quod 
quatuor  priorum  seculorum  vacillet  traditio  documentis 
inter  se  decertantibus  (205). 

Ast  haec  commemorasse  ac  refellisse  unum  est,  nec 
aliud  ea  evincunt,  quam  spiritum  systematis ,  ut  vocant, 
eorum  qui  destinata  opera  contendunt  quavis  ope  propria 
adstruere.  Siquidem  ex  adductis ,  alia  non  sunt  nisi  merae 
assertiones  omni  destitutae  fundamento ,  alia  iniuriosasunt 
universae  antiquitati  quam  despiciunt  utpote  sibi  adver- 
sam  ,  produntque  intolerabilem  tumorem  quo  se  super 
veteres  omnes  extollunt ,  praeferuntque ;  alia  ex  dictis  sunt 
aperte  falsa.  Falsum  enim  est  patres  in  diversas  abiisse 
hac  in  re  sententias ,  adeo  ut  se  invicem  collidant ;  si- 
quidem  ne  unus  quidem  est,  qui  aperte  permittat  alteri 
coniugium  dum  adhuc  in  vivis  est  pars  ob  adulterium  di- 
missa.  Falsum  item  est  cunctanter  ac  animo  quasi  penden- 
tes  patres  fuisse  locutos ;  falsum  insuper  vacillare  veterem 
traditionem  ob  documenta  inter  se  decertantia ,  uti  ex  sin- 
gulorum  analysi  ostendimus. 

Nunc  vero  addimus  ad  pleniorem  istorum  confutatio- 
nem,  ne  unum  quidem  suppetere  ex  integra  quinque  prio- 
rum  seculorum  periodo  exemplum  alterius  matrimonii 
impune  contracti  post  prioris  coniugis  ob  adulterium  di- 
missionem.  Omissis  enim  illis ,  qui  annuentibus  nonnullis 
ignavis  episcopis ,  ita  se  gesserunt ,  qui  propterea  ab  Ori- 
gene  graviter  vapulant,  non  habemus  nisi  factum  Fabiolae 


(205)  Uti  Carol.  Lassaulx  in  op.  germ.  Concordia  leg.  civil.  gallican. 
de  divortio  cum  verbo  Deiscripto  et  tradito.  Koblenz  et  Hadamar.  1816. 
pag.  98  seqq.  Item  Maurus  Hagel  in  op.  germ.  Demonstratio  relig.  chri- 
stiano-cathol.  tom.  II.  August.  Vindel.  1832.  pag.  210.;  nec  non  Thom.  Dolliner 
canonista)  austriacus  in  op.  germ.  Illuslratio  ration.  capitis  H.  codic.  Uni- 
vers.civilis  a  §.  3.  ad  122.  seu  Processus  matrimon.  II.  part.  Vindob.  1835. 
pag.  6.  apud  Roskovanyop.  cit.  pag.  190-191. 


350         LIB.  III.  SECT.  ALTERi.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

relatum  a  s.  Hieronymo  in  epistola  ad  Oceanum.  Ast  eam 
poenituit  adeo  facinoris  sui ,  ut  non  dubltaverit  se  ream 
inclamare  in  ingressu  basilicae  lateranensis ,  universo  clero 
populoque  romano  spectante.  Ex  quo  facto  deprehendimus 
quam  inveterata  ac  firma  fuerit  in  ecclesia  romana  de 
omnimoda  indissolubilitate  coniugalis  vinculi  ,  etiam  in- 
terveniente  adulterio  ,   doctrina  ac  traditio. 

His  igitur  dimissis  ,  ut  incoeptum  resumamus  iter  , 
recolenda  nobis  supersunt  documenta,  quae  a  seculo  VI. 
et  deinceps  afFeruntur  sive  pro  absoluta  coniugii  firmitate , 
sive  contra  eamdem. 

ARTICIJLUS  II. 

De  sensu  traditionali  circa  indissolubilitatem  cliristiani  matrimonii 
in  causa  adulterii  a  seculo  VI.  et  deinceps. 

Haud  diffitemur  salebrosam  et  scopulis  obsitam  nos 
ingredi  viam  dum  documenta  ecclesiastica  de  proposita 
quaestione  expendere  aggredimur.  Certum  siquidem  est 
pleraque  testimonia ,  quae  de  hoc  argumento  a  sexto  ec- 
clesiae  seculo  et  deinceps  sese  exhibent ,  aperte  pro  avita 
doctrina  decertare  :  verum  nec  desunt  documenta,  quae 
aut  gravem  facessunt  difficultatem  contra  indissolubilitatis 
doctrinam,  aut  etiam  illi  penitus  adversari  videntur.  Ea 
qua  par  est  sedulitate  singula  ad  trutinam  revocabimus. 
Perspicuitati  studentes  in  duas  veluti  classes  documenta 
haec  partiemur,  nempe  in  certa  et  in  dubia.  Sed  prius 
ea  afFeremus  ,  quae  certo  pro  antiqua  stant  sententia ,  tum 
vero  W  sive  dubiae  auctoritatis  ,  sive  dubiae  interpretatio- 
nis ,  quae  ideo  nos  minime  contraria ,  sed  potius  dubia 
appellamus. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  II.        351 

■J"  •'        $.1. 

De  documentis  certis  pro  indissolubilitate  vinculi  coniugalis 

a  seculo  VI.  et  deinceps.  ' 

Agmen  istorum  ducat  ven,  Beda.  Is  in  commen.  in 
1.  Cor.  VII.  exponens  illud  Apostoli :  lis  qut  matrimonio 
iuncti  sunt  etc.  ita  scribit :  «  Potest  fieri  ut  (uxor)  disce- 
dat  ea  causa  qua  Dominus  permisit ....  quod  causa  for- 
nicationis  permittitur  ,  maneat  sine  uxore ,  aut  reconcilietur 
uxori? ....  Quia  et  qui  dicit ,  non  licet  dimittere  uxorem 
nisi  causa  fornicationis  ,  cogit  retinere  uxorem  si  causa 
fornicationis  non  fuerit.  Si  autem  fuerit ,  non  cogit  dimit- 
tere ,  sed  permittit ,  sicut  dicitur.  Non  liceat  mulieri  nu- 
bere  alteri ,  nisi  viro  mortuo.  Si  ante  viri  mortem  nupserit, 
rea  est.  Si  post  viri  mortem  nupserit,  non  est  rea.  Non 
enim  iussa  est  nubere ,  sed  permissa.  Dominus  ergo  ad 
illud  confirmandum ,  ut  non  facile  uxor  dimittatur,  solam 
causam  fornicationis  excepit ,  ceteras  vero  universas  mo- 
lestias,  si  quae  forte  extiterint ,  iubet  pro  fide  coniugali , 
et  pro  castitate  fortiter  sustineri ,  et  moechum  dicit  etiam 
virum ,  qui  eam  duxerit  quae  soluta  est  a  viro.  Cuius  rei 
Paulus  apostolus  terminum  ostendit.  Quia  tamdiu  obser- 
vandum  dicit :  quamdiu  vir  eius  vivit.  IIlo  autem  mortuo  , 
dat  nubendi  licentiam.  Hanc  enim  etiam  regulam  ipse  te- 
nuit ,  et  in  ea  non  suum  consilium ,  sicut  in  nonnullis 
monitis ,  sed  praeceptum  Domini  iubentis  ostendit ,  cum 
ait :  Eis  autem  quae  nuptae  sunt  praecipio  non  ego  ,  sed 
Dominus,  mulierem  a  viro  non  discedere;  quod  si  disces- 
serit ,  manere  innuptam ,  aut  viro  suo  reconciliari ,  et  vir 
uxorem  non  dimittat.  Credo  simili  forma,  ut  si  dimiserit, 
non  ducat  aliam ,  aut  reconcilietur  uxori.  Fieri  enim  po- 
test  ut  dimittat  uxorem  causa  fornicationis  ,  quam  Dominus 
exceptam  esse  voluit.   lam  vero  si  nec  illi  nubere  conce- 


352  LIB.III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ditur  vivo  viro  a  quo  recessit ,  neque  huic  alteram  ducere 
viva  uxore  quam  dimisit ,  multo  minus  fas  est ,  illicita  eum 
cum  quibuslibet  stupra  committere  (206).»  Ex  his  habe- 
mus  tum  ipsius  Bedae  sententiam ,  tum  interpretationem 
textuum  Matthaei  et  Apostoli  de  perfecta  indissolubilitate  , 
non  obstante  coniugis  alterutrius  fornicationis  flagitio. 

Huic  adnectimus  quod  a  concilio  herufordiensi  in  An- 
glia  sub  Theodoro  archiepiscopo  cantuariensi  an.  673  cele- 
brato  cap.  X.  constitutum  est ,  atque  a  Beda  ipso  refertur: 
«  Nullus  coniugem  propriam ,  nisi  ut  sanctum  evangelium 
docet,  fornicationis  causa  relinquat.  Quod  si  quisquam 
propriam  expulerit  coniugem  legitimo  sibi  matrimonio  con- 
iunctam  ,  si  christianus  esse  recte  voluerit ,  nulli  alteri  co- 
puletur :  sed  ita  permaneat  aut  propriae  reconcilietur  con- 
iugi  (207).  »  Quo  indicatur  non  de  re  mere  disciplinari 
hoc  in  canone  agi ,  sed  de  eo  quod  ex  religionis  christianae 
professione  tenendum  omnino  agendumque  sit. 

ConciUum  item  parisiense  VI.  quod  ex  quatuor  pro- 
vinciis  remensi ,  senonensi ,  turonica  ac  rotomagensi  col- 
lectum  est  an.  829.  ,  quod  proinde  nobis  exhibet  quatnor 
Galliae  provinciarum  doctrinam  lib.  III.  cap.  II.  ita  loqui- 
tur  :  «  Quod  hi ,  qui  causa  fornicationis  dimissis  uxoribus 
suis ,  alias  ducunt ,  Domini  sententia  adulteri  esse  noten- 
tur  (208).  » 

Sic  pariter  conc.  namnetensecoactum  an.  895.  singula- 
rem  canonem  hunc  XII.  edidit :  «  Si  cuius  uxor  adulterium 
perpetravit ,  et  hoc  a  viro  deprehensum  fuerit  et  publi- 
catum ,  dimittat  uxorem ,  si  voluerit ,  propter  fornicatio- 
nem:  illa  vero  septem  annis  publice  poeniteat.  Vir  vero 
eius  illa  vivente  nullatenus  aliam  accipiat.  Quod  si  voluerit 


(206)  Opp.  ed.  Basileae  tom.  VI.  col.  418. 

(207)  Hist.  ecclesiast.  gentis  Anglor.  lib.  IV.  cap.  V.  cit.  ed.  toin.  III. 
col.  123. 

(208)  Apud  Harduin.  Acta  concil.  tom.  IV.  col.  1353. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  II.      353 

adulteram  sibi  reconciliare ,  licentiam  habeat ;  itatamen,. 
ut  pariter  cum  illa  poenitentiam  agat;  et  exacta  poeniten- 
tia ,  post  septem  annos  ad  communionem  uterque  accedat. 
Similis  forma  et  in  muliere  servabitur ,  si  eam  vir  eius 
adulteravit  (209)  ;  »  hoc  est  adulterio  polluit. 

Accedit  concilium  foroiuliense  sub  s.  Paulino  aquileiensi 
an.  791.  celebratum  quod  cap.  X.  ita  quaestionem  hanc 
dirimit:  «Item  placuit  ut,  resoluto  fornicationis  causa  iu- 
gali  vinculo  ,  non  liceat  viro ,  quamdiu  adultera  vivit,  aliam 
uxorem  ducere,  licet  sit  illa  adultera;  sed  nec  adulterae, 
quae  poenas  gravissimas  vel  poenitentiae  tormentum  luere 
debet,  alium  accipere  virum,  nec  vivente,  nec  mortuo,  quem 
non  erubuit  defraudare ,  marito.  Nam  etsi  legatur  in  sa- 
cris  evangelicis  paginis,  sola  fornicationis  causa  dixisse  Do- 
minum ,  dimittere  virum  uxorem  suam ;  non  tamen  legitur 
concessisse  aliam ,  vivente  illa ,  in  coniugio  sibi  sociare : 
prohibuisse  quidem  modis  omnibus  non  ambigitur.  Ait 
enim  :  Quicumque  dimiserit  uxorem  suam,  nisi  oh  fornica- 
tionem ,  et  aliam  duxerit ,  moechatur  :  et  qui  dimissam  du- 
xerit ,  moechatur,  Qua  de  re  ita  diffinire  prospeximus,  ut 
iuxta  Domini  mellifluam  vocem  ,  nemo  haec  interdicta  vio- 
lator  inculcare  praesumat.  Sed  quoniam  in  medio  ambi- 
guus  interponitur  sermo ,  idest ,  nisi  ob  fornicationem ; 
quaeri  nimirum  potest,  utrum  ad  solam  licentiam  dimit- 
tendi  uxorem  ,  qui  dimiserit  uxorem  nisi  oh  fornicationem , 
an  etiam  ad  utrumque  dictum  refertur ,  hoc  est ,  ad  aliam , 


(209)  Ibid.  Toni.  VI.  Par.  I.  col.  460.  seq.  Hic  canon  extat  etiam  Hb.  VII. 
Capitulariura  cap.  298:  et  in  canonibus  Isaaci  Lingonensis  tit.  3.  cap.  2.  In  hunc 
canonem  rite  observat  Cotelerius  in  nota  ad  Mandatum  IV.  lib.  II.HermaePa- 
storis:  « In  praedicto  conone  namnetensi  praecipitur,  ut  coniux  insons  pariter 
cura  sonte  agat  paenitentiam ;  non  insolito  olim  ecclesiasticae  disciplinae  vi- 
gore,  cuius  rationes  esse  videntur  hae:  metus  ne  immunis  a  flagitio,  causa 
aliquatenus  vel  occasio  extiterit  adulterii ;  suspicio  incontinentiae  in  reposcente 
coniugem,et  comprobalio  verae  reconciliationis.»  Quibus  aliae  adiici  facile  pos- 
sent.  Interim  his  frangitur  audacia  Launoii ,  qui  censura  perstrinxit  huius  con- 
cilii  patres ,  quia  sibi  adversantiir. 

III  '  23 


354         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

vivente  illa ,  accipiendam ,  quasi  dixerit :  Qui  dimiserit 
uxorem  suam  ,  et  aliam ,  nisi  ob  fornicationem ,  duxerit , 
moechatur.  Et  idcirco  peritissimi  viri  beati  Hieronymi  li- 
bellum  commentariorum  recenseri  nobis  studiose  manda- 
vimus ,  anxie  utique  cognoscere  festinantes  ,  qualiter  idem 
sanctissimus  doctor  haec  sacrata  dominica  verba  ,  iuxta 
capacioris  ingenii  sui  subtilitatem ,  sensisse  monstraretur. 
Cuius  nimirum  sensum  sagaciter  explorantes ,  in  promptu 
nihilominus  patuit ,  ad  solam  dimittendi  uxorem  licentiam 
pertinere.  Nam  cum  more  suo  vir  sanctus  huius  capituli 
summatim  seriem  exponendam  transcurreret ,  inter  cetera 
et  post  pauca  sic  ait :  Et  quia  poterat ,  inquit ,  accidere , 
ut  aliquis  calumniam  faceret  innocenti ,  et  ob  secundam 
copulam  nuptiarum  veteri  crimen  impingeret ,  sic  priorem 
dimittere  iubetur  uxorem ,  ut  secundam ,  prima  vivente, 
non  habeat.  Non  enim  debet  imitarl  malum  adulterae  uxo- 
ris  ,  et  si  illa  duo ,  immo  unam  carnem ,  per  scissuras  for- 
nicationum  divisit  in  tres ,  dividat  in  quatuor.  Unde  paten- 
ter  datur  intelligi  :  quamdiu  vivit  adultera,  non  licet  viro, 
nec  potest  impune  secundas  contrahere  nuptias  (210) .»  Hoc 
vero  capitulum  nonnullis  canonibus  exponendis  inserviet. 
Inter  capitula  selecta  canonum  hibernensium  lib.  XLIV. 
legitur  canon  s.  Patricio  adscriptus  his  verbis  expressus: 
«  Si  alicuius  uxor  fornicata  fuerit  cum  alio  viro ,  non  du- 
cat  aliam  uxorem  quamdiu  viva  fuerit  uxor  prima.  Si  forte 
conversa  fuerit,  et  agat  poenitentiam ;  et  suscipiet  eam, 
et  serviet  ei  quamdiu  viva  fuerit  in  vicem  ancillae,  et  an- 
num  integrum  in  pane  et  aqua  per  mensuram  poeniteat , 
nec  in  uno  lecto  permaneant  (211).  » 

(210)  Apud  Harduin.  Acta  concil.  Tom.  IV.  col.  859  seq. 

(211)  Apud  Luc.  D'Acherium:  Veterum  aliquot  scripforum  spicilegium 
Paris.  1669.  tom.  IX.  cap.  XXXIII.  pag.  43.  nec  non  apud  Wilkins  Concilia 
magnae  Brittanniae  et  Uiherniae.  Londini  1737.  pag.  6.  sub  hoc  titulo  :  Cano- 
nes  s.  Patricio  adscripti  ex  opusculis  s.  Patricii  per  lacobum  Weraeum 
pag.  39. 


CAP.  m.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  II.       355 

Pariter  concilium  triburiense  in  Germania  an.  895. 
habitum,  can.  XLVI.  decrevit :  «Maritus,  quamdiu  ipsa 
(adultera)  vivit,   nullo  modo  alteram  ducat  (212). 

Eadem  constituta  leguntur  in  capitulo  LXXXVII.  libri  VI. 
Capitularis  Caroli  M.  et  Ludovici  Pii,  ubi  canon  X.  con- 
cilii  herufordiensis  repetitur  (213).  In  capitulo  autem  CXCI. 
eiusdem  libri  conslituitur :  « Adnuntiet  unusquisque  pres- 
byterorum  publice  plebi  ab  inlicitis  connubiis  abstinere , 
et  secundum  Domini  mandatum ,  legitimum  coniugium  ne- 
quaquam  posse  uUa  occasione  separari ,  excepta  causa  for- 
nicationis ,  nisi  consensu  amborum ,  et  hoc  propter  servi- 
tutem  Dei  (214)  ,  »  quibus  firmitas  omnimoda  coniugalis 
vinculi  adstruitur  ;  siquidem  separatio  permittitur  causa 
fornicationis  eadem  ratione ,  qua  mutuo  permittitur  ambo- 
rum  consensu  pietatis  causa ;  iam  vero  per  mutuum  con- 
sensum  profecto  vinculum  non  dirimitur ,  adeoque  neque 
propter  fornicationis  causam. 

Sic  etiam  lib.  VII.  cap.  LXXIII.  dicitur  :  «Qui,  inter- 
veniente  repudio ,  alio  se  matrimonio  copularunt ,  quos  in 
utraque  parte  adulteros  esse  manifestum  est.  Qui  vero  vel 
uxore  vivente ,  quamvis  dissociatum  videatur  esse  coniu- 
gium ,  ad  aliam  copulam  festinarunt ,  nec  possunt  adulteri 
non  videri ,  in  tantum  ut  etiam  hae  personae  ,  quibus  con- 
iuncti  sunt,  adulteri  esse  monstrentur  (215).  » 

Id  ipsum  apud  graecos  ipsos  aliquando  obtinuisse  haud 
obscure  patefacit  documentum  quod  suppeditat  ius  graeco- 

(212)  Apud  Harduin.  Acta  concil.  tomi  VI.  par.  I.  col.  454. 

(213)  Cf.  Capitularia  regum  francor.  ed.  Stephani  Baluzii.  Paris.  1677. 
tom.  I.  col.  936. 

(214)  Ibid.  col.  955-956. 

(215)  Ibid.  col.  1041.  Hoc  autem  capituium  desumptum  est  ex  Innocentio  I. 
Cf.  de  hac  capitularium  collectione  eruditam  praefationem  Stephani  Baluzii ,  in 
qua  ipse  ostendit  eam  conflari  maxima  ex  parte  ex  decretis  rom.  pontificum 
et  conciliorum  sive  generalium  sive  particularium.  Hi  libri  numero  septem  col- 
lecti  et  editi  sunt  ab  Ansegiso  abbate  an.  827.  sub  imperio  Ludovici  I.  eius- 
que  filii ,  ut  constat  ex  praefatione  ad  librnm  I.  Ibid.  pag.  697. 


356         LIB.III.  SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.   MATR.   CHRIST. 

romanum  in  responsionibus  Nicetae  metropolitani  Heracleae 
ad  Constantinum  episcopum.  In  mterrogatione  secunda,  «  An 
puellam  oporteat  accipere  alium  virum ,  cum  vir  eius  est 
in  extraneam  regionem  profectus ,  ibique  concubinam  na- 
ctus  :  et  ipsa  viri  reditum  tribus  annis  expectavit.  Resp.  Hic 
quidem  a  concubina  discedet ,  nec  ab  uxore  separabitur  : 
sed  nec  ipsa  ad  alias  festinabit  nuptias.  Libera  enim  est, 
( ut  inquit  Apostolus )  viro  mortuo ,  non  autem  eo  vi- 
vente.  »  Interrog»  3.  «Puella  quaedam  virum  accepit,  et 
sponsaliorum  facta  est  precatio  et  benedictio :  cum  carnalis 
non  intervenisset  copula ,  vir  in  suam  socrum  prolapsus 
est ,  gravidam  fecit ,  quid  faciendum  est  ?  Resp.  De  hac 
specie  et  prius  respondimus  :  nunc  autem  quod  suppetit, 
respondebimus :  licere  viro  suam  uxorem  habere :  sed  pro- 
cul  a  socru  removendum  esse,  ob  malam  consuetudinem , 
ne  amplius  ab  ea  pelliciatur  (216).»  In  utroque  proposito 
casu  tum  de  adulterii ,  tum  etiam  de  incesti  flagitio  agitur 
alterius  coniugis  ;  negatur  tamen  sive  nocentem  partem 
sive  innocentem  posse  alias  inire  nuptias ,  atque  aperte 
quoque  nuptiae  excluduntur ,  vivente  adhuc  altero  coniuge, 
ex  auctoritate  Apostoli. 

Huc  pariter  spectat  epistola  LXIV.  loannis  papae  VIII. 
ad  Ederedum  archiep.  anglorum  ,  in  qua  scribit :  « His 
autem,  quos  asseris  uxores  proprias  contra  praeceptum  Do- 
mini  relinquere,  praecipimus,  neque  virum  ab  uxore,  ne- 
que  uxorem  a  viro  ,  nisi  causa  fornicationis  ,  discedere  : 
quod  si  oh  hoc  discesserit,  manere  innuptum,  vel  innuptam  , 
aut  sibi  mutuo  reconciliari :  quoniam  dicente  Domino,  Quod 
Deus  coniunxit ,  homo  non  separet;  et  ideo  cum  priorem 
legitimo  sibi  matrimonio  iunctam  quisque  deserere  nequeat, 
nulla  ratione  illi  prorsus  conceditur  aliam  vivente  priore, 
conducere  :  quod  si  fecerit ,  et  non  emendare  sub  satis- 

(216)  luris  graeco  romani  tam  canonici  quam  civilis.  lo.  LeunclaTii. 
Francofurt.  1596.  tom.  I.  lib.  V.  p.    310. 


CAP.  m.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  II.  357 

factione  studuerit ,    ab  ecclesiae  consortio  maneat  sepa- 
ratus  (217).  » 


■U') 


S-  11- 


De  documentis  dubiis  circa  indissolubilitatem  vinculi  coniugalis 
a  sec.  V.  VI.  et  deinceps. 

Inter  dubia  documenta  refero  canonem  concilii  hiber- 
nensis  II.  quod  sub  s.  Patricio  celebratum  perhibetur ,  qui 
est  numero  XXVI.  atque  ita  legitur  :  «  Audi  Dominum  di- 
centem  :  Qui  adhaeret  meretrici ,  unum  corpus  efficitur. 
Item ,  adultera  lapidetur  :  id  est ,  huic  vitio  moriatur  ,  ut 
desinat  crescere ,  quae  non  desinit  moechari.  Item ,  si  adul- 
terata  fuerit  mulier ,  numquid  revertitur  ad  virum  suum 
priorem  ?  Item ,  non  licet  viro  dimittere  uxorem ,  nisi  oh 
causam  fornicationis ,  ac  si  dicat  oh  hanc  causam:  unde 
si  ducat  alteram  velut  post  mortem  prioris  ,  non  ve- 
tant  (218).  » 

Canonem  hunc  inter  documenta  dubia  retuli ,  non  quod 
eius  verba  satis  aperta  non  sint  quoad  facultatem,  quae 
viro  praebetur  post  adulterae  dimissionem  alteram  ducendi, 
sed  ideo  quia  incertae  auctoritatis  est  documentum.  Etenim, 
uti  rite  animadvertit  Amort ,  non  potest  hoc  vocari  con- 
cilium ,  cum  nullam  concilii  praeferat  formam  ,  sed  com- 
pilationem  quamdam  verius  vocaveris  ab  imperito  consar- 
cinatore  confectam  ,  qui  varias  collegit  sententias  forte 
traditione  spuria  s.  Patricio  attributas.  Imperitia  praeterea 
huius  consarcinatoris  se  prodit  ex  sola  huius  canonis  in- 
spectione.  Nam  in  primis  haec  verba:   Qui  adhaeret  me- 

(217)  Apud  Labb.  tom.  IX.  pag.  52.  et  in  collect.  maxima  concil.  Mansi. 
Venet.  1772.  Tom.  XVII.  col.  55.  Hic  est  famosus  textus  quera  Launoius  ut  tra- 
heret  ad  rem  suam  foede  corrupit,  substituens  ad  illud  ob  hoc,  ob  aliud,  deinde 
delens  illa  verba:  nulla  ratione  prorsus.  Tales  sunt  catliolicae  doctrinae  impu* 
gnatores ! 

(218)  Apud  Harduiu.  Acta  etc.  tom  I.  col.  1796. 


358  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

retrici  unum  corpus  efficitur ,  non  sunt  verba  Christi  Do- 
mini,  sed  Apostoli ;  secundo  haec  verba:  adultera  lapidetur, 
praeterquam  quod  biblica  non  sunt ,  non  habent  hunc  sen- 
sum  :  vitio  moriatur.  Tertio  non  cohaerent  cum  morte  vi- 
tiorum  sequentia  :  ut  desinat  crescere ,  quae  non  desinit 
moechari.  Si  enim  loquitur  de  ea ,  quae  vitiis  moritur  , 
quomodo  componuntur  haec  cum  ea,  quae  non  desinit  moe- 
chari?  Quarto  nullum  inter  se  nexum  habent  quinque  allati 
biblici  textus ,  qui  tamen  coniunguntur  per  illud  item  (219). 
Accedit  nullam  synodi  formam,  ut  innuimus,  eiusmodi  col- 
lectionem  exhibere ,  praesertim  si  cum  synodo  praecedente 
comparetur ;  mendosissimum  insuper  esse  unicum  exem- 
plar  quod  omnium  primus  reperit  Sirmondus  (220).  De- 
mum  addo  quod  in  vera  s.  Patricii  synodo  contrarium  po- 
tius  constitui  videatur  can.  XIX.  qui  ita  efFertur:  «Mulier 
christiana ,  quae  acceperit  virum  honestis  nuptiis  ,  et  post- 
modum  discesserit  a  primo ,  et  iunxerit  se  adultero;  quae 
haecfecit,  excommunicationis  sit  (221).»  Et  clarius  adhuc 
lib.  XLIV.  cap.  XXXII l.  decrevit  synodus:  «Ut  mulier  iuncta 
alii  viro  causa  adulterii  excommunicata  fiat  definimus  , 
donec  poenitentiam  agat ;  et  post  poenitentiam  reconcilie- 
tur  viro  suo  (222) ;  »  in  quo  doctrina  traditur  superiori 
plane  contraria. 

(219)  Cf.  Amort.  op.  cit.  Demonst.  critica  pag.  88. 

(220)  Hinc  apud  Wilkins,  Concilia  magnae  Britanniae  et  Hiberniae,Lon' 
dini  1737.  vol.  I.  pag.  4.  haec  nota  legitur  ad  hanc  synodum,  quae  s.  Patricii 
nuncupatur:  «Quae  synodus  alia  s.  Patricii  dicitur,  non  tam  synodus  videtur, 
quam  responsio  ad  quaesita  aliqua.  Quare  ipso  initio:  De  eo  quod  mandasfi, 
quod  et  in  ceteris  capitulis  subintelligitur.  Corruptissima  sunt  pleraque  omnia, 
quae  nonnisi  melioris  codicis  ope  possunt  emendari :  pauca  per  coniecturara 
paulo  tolerabiliora  facere  conati  sumus.  Secundam  hanc  s.  Patrieii  synodum 
ex  andegavensi  bibliotheca  transcriptam  D.  Hothaeo  coramunicavit  aliquando 
lacobus  Sirmondus  ,  quorum  ille  eam  ad  reverendissimum  patrera  D.  lacobum 
Armachanum  archiepiscopum  primatem  Hiberniae  misit,  et  earadem  milii  praesul 
idem  conditione  et  pietate  spectatissimus  1.  aprilis  1628.  De  tempore  autem 
quo  sit  habita  neuter  merainit,  nec  e  synodo  deprehenditur.  Haec  Spelmannus.» 

(221)  Apud  Wilkins  Concilia  etc.  tom.  I.  pag.  3. 

(222)  lu  Spicileg.  D'Achery  edit.  Nov.  Paris.  1723.  tom.  I.  p.  504.  Cf.  Moy 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  II.  359 

Dubius  quoad  significationem  in  re  nostra  est  canon 
LXXXVII.  concilii  trullani  an.  692.  « Quae  maritum  reli- 
quit ,  est  adultera ,  si  venerit  ad  alium ,  ut  vult  sacer  et 
divinus  Basilius ,  qui  ex  leremia  propheta  hoc  optime  col- 
legit :  quod  si  alii  viro  uxor  fuerit ,  ad  maritum  suum  non 
convertetur ,  sed  polluta  polluetur.  Et  rursus  :  qui  autem 
detinet  adulteram  est  insipiens  et  impius.  Si  ergo  praeter 
rationem  a  marito  recessisse  visa  sit ,  ille  quidem  venia  di- 
gnus  est,  haec  vero  poena.  Illi  autem  venia  dabitur ,  ut  ec- 
clesiae  communicet.  Sed  ei,  qui  legitime  sibi  datam  uxorem 
relinquit ,  et  aliam  ducit ,  e  Domini  sententia  est  adulterii 
iudicio  obnoxius.  A  patribus  enim  nostris  statutum  est, 
ut  qui  sunt  eiusmodi ,  annum  defleant ,  biennio  audiant , 
triennio  substernantur ,  et  septimo  cum  fidelibus  consi- 
stant,  et  sic  oblatione  digni  habeantur  (223).  »  Hic  non 
agitur  expresse  de  facultate  aliam  ducendi  post  adulterae 
dimissionem;  attamen  videtur  insinuari ,  quod  peracta  poe- 
nitentia  possit  vir  consistere  cum  ea  quam  illegitime  du- 
xit.  Res  plane  incerta  est;  adeoque  pro  neutra  sententia 
adduci  hic  canon  potest ,  et  si  cui  parti  favet ,  profecto 
favere  videtur  absolutae  indissolubilitati  (224). 

Eodem  in  censu  habeo  can.  IX.  concilii  svessionensis 
ann.  744  celebrati ,  in  quo  dicitur:  «  Similiter  constituimus, 
ut  nuUus  laicus  homo  Deo  sacratam  foeminam  ad  mulierem 
habeat :  nec  marito  vivente  suam  mulierem  alius  accipiat , 
nec  mulier  vivente  suo  viro  alium  accipiat  :  quia  maritus 
mulierem  suam  non  debet  dimittere ,  excepto  causa  forni- 

op.  cit.  lus  matrimoniale  christianor.  pag.  307.  seq.  ubi  alil  eiusmodi  cano- 
nes  proferuntur  ex  eadem  synodo. 

(223)  Apud  Harduin.  tom.  lll.  col.  1692. 

(224)  Cf.  in  liunc  can.  Scholion  Christ.  Lupi  opp.  ed.  Venet.  1724.  lom.  III. 
pag.  153  seq.  luxta  Lupum  conc.  truUanum  hoc  canone  leges  novellas  faventes 
divortiis  partim  abiicit ,  partim  confirmat.  Et  virum  nempe  et  mulierem  ,  irra- 
tionabile  repudium  attentantem,  damnat  de  adulterio,  arcetque  perpetuo  a  novis 
nuptiis,  quas  tamen  viro  inique  dimisso,  de  muliere  eamdera  iniuriam  passa 
tacens,  permittit.  Ita  quidem  ipse;  ast  res  non  est  satis  aperta. 


360         LIB.  111.  SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

cationis  deprehensa  (225).»  Prima  fronte  videretur  posse 
canon  intelligi  de  sola  dimissione  quoad  lectum  victumque; 
ast  difficultatem  creant  ea  quae  hic  statuuntur  de  non  du- 
cenda  altera ,  vel  de  alteri  non  nubendo ,  excepta  forni- 
cationis  causa  (226)  ;  nisi  velis  appositam  clausulam  ad 
solam  dimissionem  coarctare ,  prout  non  pauci  contendunt. 
Idem  esto  iudicium  de  can. XVIII.  concilii  vermeriensis 
in  Galliis  habiti  an.  742.  his  verbis  proposito:  «  Qui  cum 
consobrina  uxoris  suae  manet,  suacareat,  et  nullam  aliam 
habeat :  illa  mulier  quam  habuit ,  faciat  quod  vult.  Hoe 
ecclesia  non  recipit. »  Nam  videntur  postrema  haec  verba 
irrepsisse  ex  margine  in  textum;  manifeste  enim  a  quo- 
piam  annotatore  in  margine  posita  esse  videntur  (227). 
Eo  vero  lubentius  in  hanc  inducor  coniecturam ,  quod  vi- 
deam  eiusmodi  concilium  facile,  immo  etiam  proclive  fuisse 
in  his  facultatibus  concedendis.  Sic  can.  11.  constituitur  : 
«  Si  aliquis  cum  filiastra  sua  manet,  nec  matrem  nec  fi- 
liam  ipsius  potest  habere;  nec  ille,  nec  aHa  se  poterunt 
coniungere  ullo  umquam  tempore.  Attamen  uxor  eius ,  si 
ita  voluerit ,  si  se  continere  non  potest ,  si  posteaquam 
cognovit  quod  cum  filia  sua  vir  eius  fuit  in  adulteriis  , 
carnale  commercium  cum  eo  non  habet ,  nisi  voluntate  ab- 
stinet ,  potest  alio  nubere ;  »  et  can.  V.  «  Si  qua  mulier 
mortem  viri  sui  cum  aliis  hominibus  consiliavit,  et  ipse  vir 
ipsius  hominem  se  defendendo  occiderit ,  et  hoc  probare 
potest;  ille  vir  potest  ipsam  uxorem  dimittere,  et  si  voluerit, 
aliam  accipiat  (228) ;  »  ut  alios  omittam. 

(225)  Apud  Harduin.  loc.  cit.  col.  1934. 

(226)  Sane  Colletus  n.  226.  hunc  canonem  inter  eos  refert,  quibus  ad- 
struitur  indissolubilitas,  prout  pariter  eadem  ratione  refert  Cotelerius  in  notis 
ad  Mandat.  IV.  Hermae.  Non  habeo  positive  quod  repugnem.  Nolui  tamen  inter 
documenta  certa  hunc  canonem  recensere  ob  praefatam  difficultatem.  Ceterum 
rite  potest  haec  clausula  intelligi  iuxta  sensum  textus  evangelici,  quo  per- 
mittitur  quidem  dimissio  coniugis  infidelis  ob  adulterium,  quin  concedatur 
facultas  transeundi  ad  novas  nuptias. 

(227)  Idipsum  suspicatus  est  Cotelerius  lOc.  cit. 

(228)  Apud  Harduin.  Acta  etc.  tom.  III.  col.  1990-1992.  Cf,  in  hunc  canoii. 


CAP .  III .  DE  SENSU  TR AD .  CIR .  INDISS .  M ATR .  ART .  II .         361 

Huc  etiam  solet  a  plerisque  adduci  responsio  Grego- 
rii  II.  ad  s.  Bonifacium  germanorum  apostolum  data 
an.726.  (229)  sic  igitur  se  habet:  «Quod  proposuisti ,  quod 
si  mulier  infirmitate  correpta  non  valuerit  debitum  viro 
reddere  ,  quid  eius  faciat  iugalis?  Bonum  esset ,  si  sic 
permaneret ,  ut  abstinentiae  vacaret.  Sed  quia  hoc  magno- 
rum  est ,  ille  qui  se  non  poterit  continere ,  nubat  magis : 
non  tamen  subsidii  opem  subtrahat  ab  illa,  quam  infir- 
mitas  praepedit,  et  non  detestabilis  culpa  excludit  (230).» 
Verum ,  ut  patet ,  ad  praesentem  quaestionem  eiusmodi 
responsio  non  refertur ;  nec  enim  agitur  de  coniugii  dis- 
solutione ,  interveniente  aduUerio ,  deque  facultate  aliam 
ducendi  uxorem  post  adulterae  dimissionem.  Sed  unice 
agitur  de  concessione  aheram  ducendi  ob  prioris  uxoris 
infirmitatem.  Omittimus  propterea  quaestiones  criticas  vi- 
rorum  eruditorum  tum  circa  hanc  epistolam  (231),  tum 
circa  sensum  eiusdem  responsionis,  num  scilicet  rom.  pon- 
tifex  egerit  de  casu  uxoris  perpetua  naturali  impotentia 
laborantis ,  ut  plures  contendunt  (232) ;  aut  de  impoten- 

notas  et  commentarium  Gonsalez  Tellez  comment.  in  decret.  Gregorii  IX. 
tom.  IV.  tit.  XIX.  De  divortiis.  cap.  I.p.  256  seqq.  Petrus  Collet.  De  matr.  c.  V. 
De  indissolub.  hos  canones  adnititur  exponere  benigne. 

(229)  Deprehendimus  ex  anno  726.  quo  data  haec  epistola  est,  perperam  a 
Gratiano,  Hincmaro,  Ivone,  Bellarmino,  Bossueto,  Nat.  alex.  aliisque  hanc 
epistolam  Gregorio  III.  luniori  nuncupato  adscriptam  fuisse.  Nam  Gregorius  III. 
nonnisi  an.  731.  evectus  fuit  ad  pontificatum. 

(230)  Apud  Harduin.  tom.  III.  col.  1858.  et  apud  Mansi  Nova  et  ampliss. 
collect.  tom.  XII.  pag.  245.  Item  apud  Gratianum  in  Decreto  causa  XXXII.  q.  7. 
cap.  18.  et  in  operibus  s.  Bonifacii  omnibus  edit.  Giles.  Londini  1844.  tom.  I. 
p.  64.  atque  describitur  a  Philippo  Zaffe  in  Registro  pontif.  Roman.  ad  an.  726. 
sub  die  22.  Nov.  tamquam  authentica. 

(231)  Binterim  in  historia  conciliorum  Germanicorum  editaMogunt.  1852. 
vol.  III.  p.  154.  refert  se  pluribus  de  causis,  maxime  quod  hae  decretales 
litterae  in  Othonis  collectione  desiderarentur,  in  opere  quod  de  matrimonio 
eiusque  solutione  scripserat,  earumdem  authenticitatem  in  dubium  revocasse; 
nunc  vero  huiusmodi  dubium  deposuisse ,  eo  quod  Zacliarias  papa  in  concilio 
romano  an.  743.  et  Riculphus  archiep.  Moguntin.  m  concilio  Wormatiensi 
an.  803 ,  nec  non  Hincmarus  illius  mentionem  fecerint. 

(232)  Uti  Ant.  Augustinus,  Gonzalez  Tellez,  Bellarminus,  Amort,  alii* 
que  passim. 


362         LIB.   III.   SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

tia  ex  morbo  contracta  paulo  ante  celebrationem  coniu- 
gii  ,  ut  alii  volunt  (233)  ;  num  yero  de  dissolutione  con- 
iugii  veri  quidem ,  sed  non  rati  utpote  in  infidelitate  con- 
tracti  ,  ut  alii  arbitrantur  (234) ;  num  potius  de  peculiari 
aliquo  conscientiae  casu  pontifici  proposito  ,  ut  nonnul- 
lis  placuit  (235).  Idem  dic  de  genuina  istius  textus  le- 
ctione  (236). 

Quidquid  porro  de  his  sit ,  certum  est  Gregorium  II. 
aperte  mentem  suam  circa  perfectam  matrimonii  indisso- 
lubilitatem  patefecisse  in  Instructione  matrimoniorum  data 
an.  722.  his  verbis  :  «Ut  ita  nubentibus  vel  nupturis  or- 
dinem  ex  apostolica  auctoritate  detis,  ut  nec  continentiae 
causa  iudicetur  damnabilis  copula  nuptialis,  nec  per  licen- 
tiam  nubendi  praesumatur  occasio  fornicandi.  Sed  sicut 
masculum  et  foeminam  Deus  in  ipso  exordio  mundi  prae- 
cepit  coniungi ,  ut  sint  duo  in  carne  una  ;  ita ,  iuxta  do- 
ctrinam  apostolicam ,  Unusquisque  vir  suam  uxorem  ha- 
heat ,  et  non  liceat  in  invicem  fraudare,  nisi  ex  consensu 
ad  tempus ,  ut  vacent  orationi ,  dicente  de  hoc  ipso  Apo- 
stolus:  Alligatus  es  uxori;  noli  quaerere  solutionem ,  id  est, 
superstite  coniuge,  ad  alterius  foeminae  concubitum  non 
velle  transire  ,  quia  eodem  doctore  gentium  adstruente  : 
qui  fornicatur,  in  corpus  suumpeccat,  hoc  est ,  cui  fraudando 
per  amplexus  illicitos,  semetipsum  sub  peccati  reatu  ob- 
stringit.  Unde  nec  reputandum  est  recte  coniugium ,  quod 

(233)  Uti  Binterim,  qiii  op.cit.  nota  2.p.l55.  textum  hunc  explicat  de  ira- 
potentia  antecedente ,  quae  non  quidem  ex  naturali  quodam  corporis  habitu , 
sed  ex  morbo  ante  matrimoniura  contracto  orta  est.  Verba  quidem  impoten- 
tiam  consequentera  indicare  dicit,  at  in  octavi  seculi  scriptoribus  verborum 
vim  non  nimis  urgendam  esse. 

(234)  Uti  Berardus :  Gratiani  canones  genuini.  Taurini  1755.  tom.  II. 
part.  II.  pag.  201  seqq:  et  Frid.  de  Kerz  Hist.  eccles.  comitis  a  Stoiberg  con- 
tinuator. 

(235)  Quae  est  ojMnio  Roskovany  op.  cit.  p.  309. 

(236)  In  nova  ed.  a  Ludov.  Richter  Lipsiae  1839.  adornata  habetur  alia 
lectio;  nam  pro  correpta  legitur  corrupta  ex  ed.  Decreti  Argent.  1471.  et 
Basileae  1481. 


GAP .  III .  DE  SENSU  TRAD .  CIR .  INDISS .  MATR .  ART .  II .         363 

duorum  excesserit  numerum,  quia  ,  nisi  in  duobus   non 
geritur  iugum  (237).»      i  oA.^.\U^:U,  hIj/- 

Huc  potius  spectat  quod  sub  Zachariae  nomine  profer- 
tur  decretum :  «Concubuisti  cum  sorore  uxoris  tuae  ?  Si  fe- 
cisti ,  neutram  habeas  :  et  si  illa ,  quae  uxor  tua  fuerit , 
conscia  sceleris  non  fuit ,  si  se  continere  non  vult ,  nubat 
in  Domino ,  cui  velit.  Tu  autem  et  aduhera  sine  spe  con- 
iugii  permaneatis  :  et  quamdiu  vixeritis ,  iuxta  praeceptum 
sacerdotis  poenitentiam  agite(238).»  Circa  cuius  decreti 
intelligentiam  in  varias  sententias  viri  docti  abierunt.  Sixtus 
senensis  recenset  hac  de  causa  Zachariam  inter  eos  « qui 
huiusmodi  repudia  permiserunt ,  et  interdum  iusserunt , 
promulgatis  super  haec  sanctionibus  et  decretis ,  non  qui- 
dem  generalibus  et  perpetuis ,  sed  ad  tempus  ;  idque  certis 
nationibus  ac  gentibus  ,  et  in  incestibus  tantum  ;  atque 
aliis  quibusdam  atrocibus  flagitiis ,  ne  longe  peiora ,  tur- 
pioraque  perpetrarentur  ab  his ,  qui  tam  foeda  coniugia 
tolerare  non  poterant  (239).  »  Bellarminus  exponit  verba 
Zachariae  perinde  ac  canonem  IV.  concilii  triburiensis  de 
coniugio ,  quod  parti  innocenti  conceditur  post  mortem  con- 
iugis  prioris  (240).  Huic  autem  expositioni  alii  repugnant , 
eo  quod  componi  haud  posse  videatur  cum  postremis  de- 
creti  verbis  :  tu  autem  et  adultera  sine  spe  coniugu  per- 
maneatis ,  quae  supponunt ,  uxori ,  adhuc  vivente  adultero 
viro ,  si  continere  se  non  possit ,  alias  nuptias  inire  per- 
missum  fuisse  (241).  Quapropter  verior  illorum  responsio 


(237)  Apud  Mansi  tom.  XII.  pag.  259.  ,  , 

(238)  Apud  Gratianum  causa  XXXI.  q.  7.  c.  23. 

(239)  Biblioth.  sancta  lib.  VI.  annot.  LXXXI.  Verum  hunc  auctorem  pa- 
rum  criticum  se  praestitisse  alias  observavimus ;  et  sane  pro  dissolubiiitate 
recenset  sive  concilia,  sive  auctores,  qui  longe  abfuerunt  ab  hac  sententia. 
Hac  de  causa  Lutheranus  Gerhardus  in  loco  mox  citando  eidem  gratias  agit. 

(240)  De  matrim.  cap.  XVII.  in  resp.  ad  obiect.  XII.  eodem  modo  quo 
interpretatus  est  Petrus  Lombardus  D.  32.  perinde  ac  Hugo  a  s.  Victore  in 
Summa  sententiar.  tract.  VII. 

(241)  Ita  Gerhardus  Loci  theol.  pag.  180.  cit.  ed.  scribens:  «Ipsa  decreli 


264         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

videtur,  qui  eiusmodi  decretum  falso  Zachariae  pontifici 
adscriptum  censent  (242).  Ac  merito  quidem,  nam  quid 
revera  senserit  hac  super  re  verus  Zacharias  pontifex  ap- 
paret  ex  eius  epistola  ad  Pipinum  et  episcopos  Francorum 
data,  in  qua  ad  quaestionem.  «  Quid  cum  laico  coniugem 
suam  pellente  agendum  sit?  »  Respondet  verbis  can.  apo- 
stolici  XLVIII.  «Delaico  pellente  suam  coniugem  ex  ca- 
none  sanctorum  apostolorum,  capituloXLVIlI.  Si  quis  laicus 
uxorem  propriam  pellens  ,  alteram  vel  ab  alio  dimissam 
duxerit,  communione  privetur;»  et  cap.  XII.  ita  scribit : 
«  De  his  qui  uxores  aut  viros  dimittunt,  ut  sic  maneant, 
ex  concilio  suprascripto  africano  cap.  LXIX.  ita  continetur: 
Placuit  ut  secundum  evangelicam  et  apostolicam  discipli- 
nam ,  neque  dimissus  ab  uxore ,  neque  dimissa  a  marito , 
alteri  coniungantur ;  sed  sic  maneant ,  aut  sibi  invicem  re- 
concilientur.  Quod  si  contempserint ,  ad  poenitentiam  re- 
digantur  (243).  » 

Ad  haec  praeterea  dubia  documenta  refero  capitu- 
lum  XXI.  libri  V.  Capitularium  Caroli  M.  quod  ita  sonat: 
«  Si  quis  homo  habens  mulierem  legitimam ,  si  frater  eius 
adulteraverit  cum  ea ,  ille  frater  vel  illa  foemina  qui  adul- 
terium  perpetraverunt ,  interim  quoad  vivunt  ,  numquam 
habeant  amplius  coniugium.  Ille  vero  cuius  uxor  fuit ,  si 
vult,  potestatem  habet  uxorem  accipere  aliam  (244).»  Si- 

verba  BeHarmini  exceptionem  excludunt.  Quomodo  enim  de  coniugio  post 
mortem  adulteri  repetendo  intelllgi  potest,  quod  conceditur  parti  innocenti 
nubere  in  Domino,  dum  adulter  incestuosus  manet  sine  spe  coniugii?» 

(242)  Uti  Baluzius  in  notis  ad  Gratianum  scribens:  «Unde  vero  ista 
acceperit  Gratianus,  non  video.  Burchardus  enim  iib.  XIX.  c.  5.  citat  ex  Poe- 
nitentiali  romano,  quod  magis  placet.  Nam  et  stylus  ipse  non  est  epistolaris, 
et  praeterea  non  convenit  dlgnitati  pontificiae. »  Sic  etiam  Van  Espen  Com- 
ment.  in  2.  Part.  Decreti  Gratian.  Brunquell,  ac  novissime  Binterim  apud 
Roskov^ny  op.  cit.  de  matr.  tom.  II.  De  indissoluUl.  p.  330.  Cf.  etiam  Sebast. 
Berardi  Canones  Gratiani  genuini  partis  II.  tomus  secundus.  cap.  LXIX.  De 
decretis  aliquot  Zachariae  tributis.  Taur.  1752.  pag.  211.  seq. 

(243)  Apud  Harduin.  Acta  concil.  tom.  III.  col.  1902.  cap.  VII.  etcol.  1903. 
tap.  XII. 

(244)  Capitularia  reg.  Franc.  ex  recensione  Baluzii.  tom.  I.  col.  829. 


CAP.  III.  DE  SENSIJ  TRAD.  CIRC.  INDISS.  MATR.  ART.  II.     365 

quidem  non  dicitur  hanc  facultatem  aliam  ducendi  uxorem 
parti  innocenti  concedi ,  vivente  adhuc  adultera ,  adeoque 
commode  exponi  potest,  tali  illum  facultate  uti  posse  post 
adulterae  mortem ,  quae  facultas  delinquentibus  denega- 
tur,  etiam  post  alterutrius  coniugis  obitum.  Hoc  vero  non 
absque  fundamento  affirmari ,  patet  ex  iisdem  capitulari- 
bus,  quibus  constat  plenam  coniugii  firmitatem  adstrui. 

Praeter  superius  adducta,  huic  ipsi  capitulo  lucem 
afFundit  capitulum  GCCLXXXI.  libri  VII.  eorumdem  Ca- 
pitularium ,  quod  ita  legitur :  «  Mulier  quae  duobus  fra- 
tribus  nupserit,  abiici  debet  usque  ad  diem  mortis.  Sed 
propter  humanitatem  in  extremis  suis  sacramentis  recon- 
ciliari  oportet ;  ita  tamen  ut  prius  solvatur  coniugium ,  et 
maneat  innupta ,  et  vir  eius  absque  uxore  simili  poeniten- 
tiae  sit  subditus.  Quod  si  duo  fratres  cum  una  foemina 
fornicati  fuerint ,  nescientes  alter  alterius  fornicationem  , 
statim  ut  cognoverint  adulterium  ,  qui  eam  habet  uxorem  , 
dimittat.  Et  ille  quidem  post  actam  poenitentiam ,  si  uxor 
defuncta  fuerit ,  potest  alteri  sociari ;  illa  vivente  nequa- 
quam.  Illa  vero  numquam  ulterius  poterit  in  coniugium  as- 
sumiy  et  iugi  poenitentiae  submissa ,  ad  exitum  vitae  com- 
munionis  gratiam  percipiat  (245).  » 

Sic  etiam  inter  haec  commemoramus  canonem  XXV. 
concilii  agathensis  an.  506.  celebrati,  qui  ita  statuit:  «Hi 
vero  seculares ,  qui  coniugale  consortium  culpa  graviore 
dimittunt ,  vel  etiam  dimiserunt ;  et  nullas  causas  discidii 
probabiliter  proponentes  ,  propterea  sua  matrimonia  dimit- 
tunt ,  ut  aut  illicita ,  aut  aliena  praesumant ;  si  antequam 
apud  episcopos  comprovinciales  discidii  causas  dixerint ,  et 
prius  uxores,  quam  iudicio  damnentur,  abiecerint,  a  com- 
munione  ecclesiae  et  sancto  populi  coetu ,  pro  eo  quod  fi- 
dem  et  coniugia  maculant,  excludantur  (246).»  Nec  enim 

•     •     (245)  Ibid.  col.  1106.  S;  . 

(246)  Apud  Harduin.  tom.  il.  col.  1001.  >  .;  >       i    '  . 


366         LIB.  m.  SECT.  ALTERA.  DK  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

hic  mentio  de  adulterio  iniicitur  ,  neque  affirmatur  post 
dimissionem  episcoporum  iudicio  factam  ,  novum  posse 
iniri  coniugium  ;  sed  id  solum  canon  prohibet  ,  ne  sine 
causa  in  iudicio  episcoporum  discussa  coniuges  invicem 
separentur. 

Eodem  in  censu  habemus  can.  II.  concilii  venetici 
an.461.  «Eos  quoque,  qui  relictis  uxoribus  suis ,  sicut  in 
evangelio  dicitur,  excepta  causa  fornicationis,  sine  adulterii 
probatione :  alias  duxerint ,  statuimus  a  communione  simili- 
ter  arcendos:  ne  per  indulgentiam  nostram  praetermissa  pec- 
cata ,  alios  ad  licentiam  erroris  invitent  (247).»  Idem  enim 
de  hoc  dici  potest,  ac  de  canone  synodi  agathensis,  nisi 
quod  hoc  in  canone  expressa  adulterii  fit  mentio ;  adeoque 
statuitur  quidem  poenae  excommunicationis,  et  quidem  sta- 
tim  eos  esse  subiiciendos ,  qui  sine  iudiciah'  probatione 
proprias  uxores  dimittunt  ut  alias  ducant ,  minime  vero 
adstruitur  post  legalem  dimissionem  licitam  esse  novum 
celebrare  coniugium  ,  quamvis  utique  hoc  innui  videatur. 
Idem  esto  iudicium  de  Alcimi  Aviti  viennensis  episcopi 
efFato  in  epist.  XLIX.  ad  Ansenmundum  ,  ubi  loquens  de 
adulterio :  «  Propter  quod  solum ,  inquit ,  Deus  separari 
virum  permittit  a  coniuge  (248).  »  Nam  si  verba  prout 
iacent  spectentur ,  non  aliud  significant ,  quam  fornica- 
tionem  sive  adulterium  solam  esse  causam  a  Christo  as- 
signatam  pro  legitima  coniugum  separatione ;  quod  nemo 
umquam  inficiatus  est  christianorum  ;  non  autem  tributam 
esse  facultatem  novum  celebrandi  coniugium  uxore  adul- 
tera ,  vel  viro  adultero  supersite.  Neque  ex  toto  contextu 
Aviti  colligi  potest,  ipsum  significare  voluisse  vinculi  so- 
lutionem ,  de  qua  nihil  habetur  in  tota  epistola  (249). 


(247)  Ibid.  col.  797. 

(248)  In  Biblioth.  max.  palr.  Lugdun.  1677.  tom.  IX.  pag.  582.  col.  2. 

(249)  Hinc  admitti  nequit  quod  in  notis  ad  liunc  Aviti  epistolae  locuni 
vir  doctus  lac.  Sirmondus  scripsit:  «Hincpatet,  persuasum  adhuc  illis  temporibu» 


CAP.  III.  DE  SENStl  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  II.       367 

Omitto  quod  ex  decretali  Laudahilem  Clementis  III.  qui 
an.1118.  pontificatum  gessit,  afFerri  solet,  tum  quia  in  ea 
agitur  de  separatione  propter  haeresim  ,  de  qua  hic  non 
instituitur  quaestio  ;  tum  quia  incertum  est  num  genuina 
sit  eiusmodi  decretalis  ,  quam  alii  Clementi  111.  alii  Caele- 
stino  III.  adscribunt ,  quin  tamen  reperiatur  in  alterutrius 
pontificis  epistolis,  neque  corpori  iuris  sit  inserta;  exincerta 
autem  traditione  eam  Robertus  Corseon  adoptavit  (250). 

Maiorem  difficultatem  prima  fronte  praeseferunt  cano- 
nes  concilii ,  seu  potius  conventus  compediensis  habiti 
an.  756.  Proferam  hos  canones  prout  eos  lac.  Sirmondus 
ex  ms.  cod.  s.  Vincentii  metensis  vulgavit.  IV.  «Si  quis  fran- 
cam  filiastram  suam  contra  voluntatem  ipsius ,  et  matris  , 
et  parentum ,  dederit  viro  ingenuo ,  aut  servo ,  vel  eccle- 
siastico ,  et  illa  noluerit  habere  ipsum ,  et  reliquerit  eum ; 
potestatem  habent  parentes  ipsius  dare  ei  alium  maritum : 
et  si  ipsa  aHum  habet,  quem  postea  accepit ,  non  sepa- 
rentur.»  VII.  «Si  quis  uxore  accepta  invenit  eam  a  fratre 
suo  contaminatam ,  ipsam  dimittens  accepit  aliam ,  ipsam- 
que  contaminatam  invenit,  uxor  illius  legitima  est,  propterea 
quia  nec  ipse  virgo  fuit  illo  tempore.  Quod  si  tertiam  postea 
acceperit,  revertat  ad  medianam;  et  ipsa  posterior  pote- 
statem  habeat  alio  viro  se  coniugere.»  VIII.  «  Si  quis  homo 
habet  mulierem  legitimam ,  et  frater  eius  adulteravit  cum 
ea  ,  ille  frater  ,  vel  illa  foemina ,  qui  adulterium  perpe- 
traverunt,  interim  quo  vivunt,  numquam  habeant  coniu- 
gium.  llle  cuius  uxor  fuit ,  si  vult,  potestatem  habet  ac- 
cipere  aliam.»  X.  «  Si  pater  sponsam  filii  sui  oppresserit. 


in  Gallia  fuisse,  propter  fornicationem  separari  virum  ab  uxore,  et  aliam 
ducere  Christi  perniissu  licuisse.  Quod  ex  concilio  Venetico  can.  II.  manife- 
stum  est. »  Opp.  Sirmondi  Paris.  16U6.  tora.  II.  col,  97.  Nam  nihil  nos  cogit 
ad  hoc  admittendum. 

(250)  Cf.  apud  Mansi  In  Collect.  maxima  concil.  Venet.  1788.  tom.  XXII. 
col.  638.  seqq.  ubi  Decret.  Laudabilem  adscribitur  Caelestino  III.  qui  ad  pon- 
tificatum  evectus  est  an.  1191. 


368       LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE    INDISS.  MATR.  CHRIST. 

et  postea  filius  ipsam  acceperit ,  pater  eius  postea  non 
habeat  uxorem  ,  et  ipsa  foemina  non  habeat  virum ,  quia 
non  dixit ,  quod  pater  eius  cum  ipsa  mansisset :  filius  vero 
eius  ,  qui  nesciens  fecit  ,  accipiat  mulierem  legitimam.» 
XIII.  c(  Si  quis  vir  mulierem  suam  dimiserit ,  et  dederit 
commeatum  pro  religionis  causa  infra  monasterium  deser- 
vire  ;  aut  foras  monasterium  dederit  licentiam  velare ,  sicut 
diximus ,  propter  Deum  ;  vir  illius  accipiat  mulierem  legiti- 
mam:  similiter  et  mulier  faciat.»XlV.  «Si  virquis  cum  matre 
et  filia  in  adulterio  mansit ,  nesciente  matre  quod  cum  filia 
sua  mansisset,  similiter  et  filia  nescivit,  quod  cum  matre 
sua  esset;  postea  ille  vir,  si  acceperit  mulierem ,  dimit- 
tat :  usque  in  diem  mortis  suae  non  habeat  uxorem :  et 
illa  mulier ,  quam  reliquerit ,  accipiat  virum ;  et  illa  matre 
et  filia ,  cum  quibus  in  adulterio  mansit ,  ambabus  nescien- 
tibus  quod  cum  matre  et  filia  mansisset,  habeant  viros. 
Nam  si  in  notitiam  illarum  venerit  hoc  scelus ,  dimittant 
maritos ,  et  agant  poenitentiam :  et  illarum  mariti  posterio- 
res  accipiant  mulieres.»  XV.  «  Similiter  et  de  duabus  so- 
roribus ,  qui  cum  una  in  adulterio  mansit ,  et  alteram  in 
publico  accepit ,  non  habeat  mulierem  usque  in  diem  mor- 
tis ;  et  illae  duae  sorores ,  si  nescierunt ,  habeant  mari- 
tos :  et  si  in  notitiam  eis  venit ,  superiorem  formam  ser- 
vent.»  XVI.  «  Si  vir  leprosus  mulierem  habeat  sanam,  si 
vult  ei  donare  commeatum ,  ut  accipiat  virum ,  ipsa  foe- 
mina  ,  si  vult  accipiat  ,  similiter  et  vir  (231).» 

lam  vero  si  canones  istos  rite  expendamus,  patebit  nihil 
illos  commune  habere  cum  quaestione  quam  agitamus  , 
sed  ex  alio  omnino  titulo  quam  adulterii  novas  nuptias 
permittere. 

Ac  1.  seponere  debemus  can.  IV.  in  quo  nullum  de- 
cernitur  coniugium  absque  mulieris  consensu  initum,  adeo- 

(251)  Apud  Harduin.  tom.  III.  col.  2005  seq.  et  apud  Sirmondum  Concilia 
antiqua  Galliae.  Tom.  II.  pag.  42  .seqq. 


CAP,  III.  OE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  II.        369 

que  recte  statui  potuit  ,  ut  ea  potestatem  haberet  alium 
accipiendi  maritum. 

2.  Seponere  debemus  can.  VII., quo  nuUum  pariter  de- 
claratur  primum  matrimonium  in  primo  affinitatis  gradu 
contractum :  adeoque  uti  legitimum  secundum  coniugium 
habetur ;  ideo  vero  nullum  declaratur  tertium  ,  quia  im- 
pedimentum  intercesserat  ligaminis. 

3.  Can.  VIII.  potest  intelligi  de  facultate  quae  inno- 
centi  tribuitur  aliam  ducendi  uxorem  post  adulterae  mor- 
tem  ;  quae  facultas  negatur  adulteris  ambobus ,  quamdiu 
vivunt.  Id  eruitur  ex  antithesi  inter  adulteros  et  innocen- 
tem ,  et  ex  aliis  per  id  temporis  constitutionibus ,  praeci- 
pue  vero  concilii  foroiuliensis ,  quam  paulo  ante  attulimus. 

4.  Can.  X.  agit  de  dissolutione  coniugii ,  quod  nuUum 
extitit  ob  impedimentum  affinitatis  in  primo  gradu;  hinc 
merito  data  est  libertas  filio  aliam  ducendi  uxorem. 

5.  Can.  XIII.  non  agit  de  coniugii  dissolutione  ob  adul- 
terii  flagitium,  dequahic  sermonem  unice  habemus.  Qua- 
nam  vero  ratione  canon  iste  intelligi  debeat  definiendum 
relinquimus  iuris  canonici  peritis  (252). 

6.  Can.  XIV.  tum  respectu  viri  incestuoso  commercio 
polluti,  tum  respectu  illarum,  quae  consciae  huius  cri- 
minis  fuerint ,  et  incestuoso  commercio  consenserint ,  im- 
pedimentum  dirimens  seu  potius  inhabilitas  ad  ineundum 
coniugium  toto  vitae  tempore  statui  videtur.  Hinc  enim  de- 
claratur  irritum  esse  connubium  ab  eo  incestuoso  initum, 
adeoque  eum  teneri  ad  separationem  a  ducta  muliere ,  quae 
libera  est,  ac  alii  viro  nubere  potest.Quoad  matrem  autem 
ac  filiam  decernitur  eas ,  quamdiu  insciae  fuerint  incestuosi 
oommercii ,  posse  bona  fide  in  initis  nuptiis  permanere; 


(252)  Huic  canoni  cohaeret  responsio  loannis  Cattensis  ad  interrogationem 
3.  Constantini  Cabasilae,  in  iure  graeco-Iatino  lib.  V.  pag.  324.,  quae  declarat 
posse  uxorem  sive  sacerdotis  sive  diaconi  sive  lectoris ,  qui  vitam  monasticam 
professi  fuerint,  alteri  nubere.  His  etiam  consentit  Fulbortus  in  epist.  51. 

111  2i 


370         LIB.   III.   SKCTIO  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

detecto  autem  crlmine  incestus,  adeoaue  comperta  nulli- 
tate  coniugii ,  ipsas  etiam  teneri  viros  a  se  perperam  nuptos 
deserere ;  hi  autem  utpote  liberi  poterunt  alias  ducere  uxo- 
res.  Talis  est  istius  canonis  sensus;  porro  si  res  ita  se 
habet,  patet  nullatenus  concilium  istud  sive  conventum 
praesente  canone  decrevisse  coniugium  propter  adulterium 
quoad  vinculum  dirimi. 

7.  Can.  XV.  declarat  nullum  matrimonium ,  quod  cum 
affini  in  primo  gradu  contractum  fuerit  ob  impedimentum 
dirimens,  in  quo  nihil  novi  ingeritur.  IUud  potius  pecu- 
liare  est ,  quod  auctores  incestuosae  coniunctionis  inhabi- 
les  in  perpetuum  reddat  ad  ineundum  coniugium. 

8.  Demum  can.  XVI.,  ut  patet,  ad  rem  nostram  non 
pertinet.  Nonnulli  existimant  in  eo  sermonem  esse  de  morbo, 
unde  impotentia  perpetua  exurgit ;  in  hac  hypothesi  con- 
cilium  compediense  decernit  non  esse  veros  coniuges ,  qui 
sic  coniuncti  sunt,   atque  idcirco  liberos  esse  (253). 

Nunc  ad  pleniorem  dictorum  confirmationem  circa  huius 
concilii  mentem  in  obiectis  canonibus  adiicimus  omnimo- 
dam  coniugalis  vinculi  firmitatem  ab  eo  sancitam  potius 
fuisse  can.  XVIII.  qui  ita  legitur:  «  Si  qui  propter  fatdam 
(  nempe  inimicitiam  aut  vindictae  timorem  )  fugiunt  in 
aliam  patriam  et  dimittunt  uxores  suas,  nec  illi  viri,  nec 
illae  foeminae  accipiant  coniugium.»  Et  haec  de  hoc  con- 
cilio. 

Longe  magis  implicata  est  quaestio  orta  ex  Poeniten- 
tiali  Theodori  archiepiscopi  cantuariensis  collato  cum  aliis 
poenitentialibus  per  eam  aetatem  vulgatis.  Nos  ut  claritati 
inserviamus  in  hac  difficili  quaestione  1 .  afferemus  cano- 
nes  qui  in  illo  poenitentiali  inveniuntur  quique  dissolubi- 

(253)  Hiic  referunlur  aliquot antiqni  canones,  qui  concedere  videnturnovas 
nuptias  ob  diuturnam  alterutrius  coniugisabsentiam.SicManuel  patriarcba  lib.  Ilf. 
cit.  luris  graeco-romani  pag.  289.  Idem  statuitur  in  ita  nuncupato  PoenUentiali 
Theodori,  cap.  CXIII,  in  Spiciiegio  Dom.  Lucae  Acberii  tom.  IX.  pag.  62.  de 
quo  Poenitentiali  mox  agemus.  Interim  baec  reprobanda  sunt. 


CAP.  III.  DE  SBNi^U  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  11.         371 

litatem  coniugii  praeseferunt  aut  propter  adulterium,  aut 
propter  absentiam  alterutrius  coniugis ,  aut  alias  causas , 
idque  pro  materiae  affinitate ,  una  cum  canonibus  aliorum 
librorum  poenitentialium  illius  aetatis;  2.attingemus  quae- 
stionem  criticam  eiusmodi  poenitentialium ;  3.veramTheo- 
dori  sententiam  investigabimus ;  4.  originem  demum  in- 
quiremus  sententiae  ,  quae  irrepsit  circa  coniugiorum 
dissolutionem. 

I.  Itaque  hi  efferuntur  canones  seu  potius  capitula  se*- 
lecta  ex  ita  dicto  Poenitentiali  Theodori :  cap.XXXI.  «Cui 
uxorem  hostis  abstulerit ,  et  non  potest  repetere  eam ,  licet 
ei  aliam  accipere :  melius  est  quam  fornicari.  Nam  si  postea 
redeat  uxor  ,  non  debet  recipere  eam,  si  aliam  habeat. 
Ipsa  accipiet  alterum  virum,  si  unum  ante  habuit  (254).» 

Cap.  CXL.  c(  Mulier  si  in  captivitatem  per  vim  ducta 
est,  post  annum  aliam  accipere  potest(255).         )    in-ai 

Ibid.  Cap.  CXL.  «  Laicus  a  quo  recessit  mulier,  cutif 
consensu  episcopi ,  post  duos  annos  aliam  accipiat  (256).» 

Cap.  CXLIII.  «  Cuius  uxor  fornicata,  licet  eam  dimit- 
tere,  et  aliam  accipere  (257).» 

(254)  In  ed,  Dacheriana  Spicileg.  Paris.  1723.  tom.  I.  pag.  487.  Capilula 
Theodori  archiep.  cantuar.  Huic  capitulo  consentiunt,  seu  potius  hoc  ipsum 
repetunt  paucis  mutatis  verbis  Theod.  Poenit.  II.  12.  §.23.  et  24.  Nam  in  Theodori 
Poenitent.  II.  12.  §.  23.  sic  legitur  «  Si  cuius  uxorem  hostis  abstulerit  et  ipse 
eam  iterum  adipisci  non  potest,  licet  aliam  tollere,  meliusestsic  facere  quam 
fornicari.»  §.  24.  «  Si  iterum  post  haec  uxor  illa  venerit  ad  eum  ,  non  debet  recipi 
ab  eo,  si  aliam  habet,  sed  illa  tollat  alium  virum  sibi  si  unum  antea  habuit. 
Eadem  sententia  stat  de  servis  transmarinis.wSic  etiam  in  canon.  Gregorii  c.  72. 
Ita  etiam  in  Poenitent.  Merseburg.  c.  94.  nec  non  in  ludicio  Clemeniis  c.  19. 

(255)  In  Theod.  Poenitent.  §.  20.  «  Si  in  captivitatem  per  vim  ductam  redi- 
mere  non  potest,  post  annum  alteram  accipiat.))§.  21.  «Item  si  in  captivitatem 
ducta  fuerit,  vir  eius  Y.  annos  expectet,  similiter  autem  et  mulier,  si  viro  talia 
contigerint.))§.22.  «Si  igitur  vir  alteram  duxit  uxorem;  priorem  de  captivitate 
reversam  accipiat,  posteriorem  dimittat;  similitcr  autem  et  illa,  sicut  superius 
diximus,  si  viro  talia  conligerint,  faciat.» 

(256)  Theod.  Poenit.c.  19.  «Si  mulier  discesserit  a  viro  suo  dispiciens  eum, 
nolens  revertere  et  reconciliari  viro,  post  V.  annos  cum  consensu  episcopi  aliam 
accipere  licebit  uxorem.))  Can.  Gregor.  c.  70.  «Si  mulier...  cum  illo  viro  suo  etc. 

(257)  Cf.  c.  104.  «  Si  polluta  fuerit  mulier;  vir  eius  habet  potestatem,  utruni 


372       LIB.   III.  SECT.  ALTERA.   DE  INWSS.  MATR.  CHRIST. 

Ibid.  Cap.  CXLIII.  «  Mulieri  non  licet  fornicantem 
alium  accipere  »  ubi  aperte  desunt  verba  :  dimittere  et ; 
ita  ut  sensus  integer  sit :  «  Mulieri  vero  non  licet.  forni- 
cantem  dimittere  et  alium  accipere  (258).»         t'tnifr^A 

Cap.  XCIII.  «  Maritus  si  seipsum  servum  fecerit  in 
furto ,  aut  in  fornicatione  ,  mulier  habet  potestatem  acci- 
pere  virum  (259)^» 

Atque  haec  sunt  capitula  Theodoro  adscripta ,  cum  qui~ 
bus ,  saltem  quoad  substantiam ,  conveniunt  quae  in  Theo- 
dori  Poenitentiali  habentur,  quaeque  potissime  ad  rem 
nostram  faciunt.  Siquidem  alia  praetermisi,  quae  minus 
huic  quaestioni  congruunt.  Item  conveniunt  cum  aliis  poe- 
nitentialibus  sive  Gregorii ,  sive  Merseburgi ,  ut  ex  eorum 
collatione  unicuique  patebit.  rrrli;,  j      i  oa       , 

II .  Nunc  iam  praestat  critice  inquirere  quid  de  eius- 
modi  poenitentialibus  sentiendum  sit.  lam  vero ,  licet  uni- 
versim  a  pluribus  saeculis  tributum  fuerit  Poenitentiale 
Theodoro,  ac  sub  eius  nomine  passim  allegetur,  attamen 
certum  videtur  Theodorum  numquam  eiusmodi  opus  exa- 
rasse.  Nam  nulli  sive  coaevi  sive  suppares  scriptores  Theo- 


vult  nubere  cum  ea  an  dimittere.»  Theod.  Poenitent.  II.  2.  §.  5.  «  Si  cuius  uxor 
fornicarit ,  licet  dimittere  eam  et  aliam  accipere  ,  hoc  est ,  si  vir  dimiserit 
uxorem  suam  propter  fornicationem,  si  prima  fuerit,  licitum  est,  ut  aliam  acci- 
piat  uxorem ,  iila  vero  si  voluerit  poenltere  peccata  sua,  post  V.  annos  alium 
virum  accipiat.x  Can.  Gregorii  c.  66.  «  Si  cuius  uxor  fornicata  fuerit:  licet  dimit- 
tere  eain  et  aliam  7ion  accipere.w  (  ubi  advertendum  est  parliculam  non,  deesse 
in  cod.  Paris.  2l33.n.IX. ).  c.S2.  «Si  vir  dimiserit  uxorem  propter  fornicationem, 
si  prima  fuerit,  Hcitum  est,  ut  aliam  accipiat  uxorem;  illa  vero  si  volueritpoe- 
nitere  peccata  sua ,  post  quique  annos  alium  virum  accipiat.» 

(258)  Theod.  Poeniient.  II.  12.  §.  6.  «  Mulieri  non  licet  virum  dimittere  licet 
sit  fornicator,  nisi  forte  pro  monasterio.  Basilius  hoc  iudicavit  (  Basil.  ad  Amph. 
c,  9.  2(.).»  Can.  Gregor.  c. 67.«Mulieri  non  est  licitum  virum  suum  dimittere, 
licet  fornicetur  ,  nisi  forte  per  monasterium;  Basilius  iudicavit.» 

(259)  Theod.  Poenitent.  c.  8.  «  Maritus  si  seipsum  in  furto  aut  fornicatione 
servum  facit,  aut  quocumque  peccato,  mulier  si  prius  non  habuit  coniugium,ha- 
bet  potestatem  post  annum  alterum  accipere  virum;digamo  autem  non  licet.» 
Can.  Gregor.  c.  175.  «Maritus  si  seipsum  in  furtu  aut  fornicatione  servum  fecerit, 
mulier  habet  potestatem  alterum  accipere  virum.» 


CAP.  m.  DE  SENSt  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  II.       3^3 

dorum  Poenitentiale  effecisse  memoriae  tradiderunt ;  nec 
Beda  ipse,  qui  in  Historia  ecclesiastica  gentis  Anglorum  licet 
accui-ate,  quae  ad  Theodorum  spectant,  scripserit,  nul- 
lam  eiusmodi  Poenitentialis  mentionem  iniecit;  quidquid 
dicatur  in  Monito  praefixo  collectioni  Dacherianae  (260). 
flactenus  tria  opera  Theodoro  tributa  novimus  1 .  Collectio- 
nem  cuiusdam  codicis  cantuariensis ,  cuius  Spelmannus 
titulos  capitulorum  vulgaverat,  cum  ei  datum  non  fuerit 
a  custode  bibliothecae  cantabrigiensis  integrum  hoc  opus 
Bxscribere.  Postea  vero  hic  ipse  codex  typis  datus  est  (261). 
Hic  putabatur  verum  ^praeseferre  ac  originale  Poeniten- 
tiale  Theodori ;  ast  Wasserschleben  falsum  id  esse  osten- 
dit.  2.  Capitula  dacheriana,  quae  pariter  etiam  scientifice 
spectata  patet  haud  esse  opus  Theodori ,  aut  eius  Poeni- 
tentiale ;  3 .  Poenitentiale  a  Petito  vulgatum  ,  verum  et  hoc 
tribui  nequit  Theodoro,  ut  idem  patefecit  ineluctabilibus 


argumentis. 


In  quodam  parisiensi  codice ,  ac  duobus  viennensibus 
repertum  est  opus  in  duos  libros  dispertitum  cui  titulus : 
Poenitentiale  Theodori  seu  Canon  Theodori  de  ratione  poeni- 
tentiae  et  diversis  quaestionihus .  Prior  liber  reipsa  quoddam 
continetPoenitentiale,  in  quo  quindecim  capitibus  assignan- 
tur  poenitentiae  pro  delictis  ecclesiasticorum  et  laicorum. 
Posterior  continet  quatuordecim  capita  iam  a  Petito  vulgata. 
Eiusmodi  collectio  spectari  potest  veluti  fons  omnium  il- 
lorum  excerptorum ,  quae  in  collectionibus  subsequentibus 
Theodoro  tributa  sunt. 


(260)  In  hoc  monito  praefixo  capitulis  Theodori  ed.Paris.  1723.  tom.  J.Spi» 
<:ilegn  Dacherii  pag.  486.  legitur:  «  Idem  (Theodorus)  ut  Beda  monet  lib.  4.  Hist. 
Angl..et  lib.  5.  cap.  8.  librum  poenitentialem  composuerat.»  At  vero  ego  contuli 
Bedam  in  allegatis  locis  et  nil  taJe  reperi;  quin  imo  ex  lib.  V.  cap.  VIII.  contra- 
rium  potius  eruitur.  Siquidem  agens  de  synodo  Herudford.  a  Theodoro  celebrata 
scribit:  «  Theodorus  protulit  librum  Canonum  (  ex  patribus  collectum  )  et  ex  eo- 
<lem  decem  capitula  etc»  Ergo  eiusmodi  liber  canonum  anterior  fuit  ipso  Theodoro, 

(261)  An.  1840.  sub  tit.  Ancient  Laws  and  Instituts  of  England. 


374         LIB.  III.  SECT.  ALTERA    DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Ex  praefatione  patet  hanc  collectionem  adornatam  fuisse 
a  quodam  sacerdote,  qui  Discipulus  Umhrensium  nuncu- 
patur ,  quique  affirmat  maximam  huius  operis  partem  con- 
fectam  esse  ex  responsionibus ,  quas  iuxta  veridicam  fa- 
mam  ,  Theodorus  dederat  presbytero  Eoda  (262).  Quoad 
alteram  vero  partem  ,  eam  refert  accepisse  ex  responsis 
Theodori ,  quae  idem  Eoda  mutuatus  fuerat  ex  libello  Scot" 
torum  a  quodam  sacerdote  confecto. 

Certum  proinde  yidetur  ex  hactenus  expositis  Theodo- 
rum  auctorem  non  fuisse  Poenitentialis  quod  ipsi  adscri- 
bitur ,  ea  sola  de  causa ,  quod  exhibeat  eius  responsa  data 
quaestionibus,  quae  illi  propositae  fuerant ;  multo  vero  mi- 
nus  esse  auctorem  illarum  omnium  collectionum  plus  mi- 
nusve  pleniorum  ,  quae  sub  eiusdem  nomine  Theodori  vul- 
gatae  sunt  (263).  Istae  omnes  collectiones  nullam  umquam 
auctoritatem  publicam  nactae  sunt,  sed  fuerunt  collectio- 
nes  privatae ,  nec  umquam  sancitae ,  quin  etiam  non  semel 
contrariae  canonibus  publica  auctoritate  constitutis. 

III.  Quae  cum  ita  sint ,  inquirendum  tertio  superest 
de  vera  Theodori  sententia  circa  dissolubilitatem  aut  in- 


(262)  En  praefationis  verba:  «  Horum  igitur  maximam  partem  fertur  famine 
veriioquo  beatae  memoriae  Eoda  presbyter  cognomento  Chri&tianus  a  venerabili 
antistite  Theodoro  sciscitans  accepisse.» 

(263)  Tales  sunt :  Capitula  Dacheriana  spectantia  ad  ita  dictas  regularum 
digestiones.  Omnia  capitula  Dacheriana,  si  sex  excipias,  reperiuntur  in  Poeniten- 
tiali  Theodori.  Alia  insuper  collectio  omnino  a  Dacheriana  independens  invenitur 
in  codice  monacensi  et  parisiensi,  quaeque  constat  149.  capp.quae  omnia  reperiun- 
tur  in  dicto  Poem^enim/i.  In  codicibus  memoratis  haec  capitula  inscribuntur: 
Canones  Gregorii papae  urbis  Romae,  atque  in  codicibus  posterioribus :  Respon- 
siones  Gregorii  M.  quaestionibus  Augustini.  Item  Poenitentiale  quod  exhibet 
codex  mersemburgensis,  nec  non  collectio  quae  habetur  in  codice  Cotton;  quae 
vulgata  sunt  a  V^asserschleben  tom.  II.  1.  e  3.  et  II.  1.  et  4.  Hae  collectiones  per* 
inde  ac  capitula  dacheriana  et  canones  Gregoni  anteriores  sunt  Poenitentiali  Theo- 
dori;  inordinatae  sunt  et  confusae,  quae  confusio  effecit,  ut  nova  compilatio  seu 
collectio  systematica  et  plena  conficeretur,  quae  sub  nomioe  Poenitentialis  Theo- 
dori  generatim  adoptata  est.  Ex  his  collectionibus  inter  se  comparatis  extracti 
sunt  textus,  quos  in  medium  attuli.  Cf.D.F.  W.  H.  Wasserschleben  prof.  luris  in 
universit.  Hallens.  in  op.  germ.  Ordines  poenitentiales  ecclesiae  occidentalis  in 
iniroduct.  historico-critica.  Hallae  1852.  pag.i4  seqq. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  11.         315 

dissolubilitatem  matrimonii  in  casu  adulterii.  Haud  pauci 
in  falsa  hypothesi  de  veritate  Poenitentialis  theodoriani 
autumarunt  nil  mirum  esse,  si  ipse  dissolutionem  coniugii 
interveniente  adulterio  statuerit ,  utpote  homo  graecus  , 
quique  in  ecclesiam  Anglo-Saxonicam  graecorum  discipli- 
nam,  in  qua  enutritus  erat,  detulerit.  Ast  perperam ;  nam 
numquam  ipse  eiusmodi  sententiam  professus  est ,  multo 
vero  minus  ipsam  proposuit  ecclesiae  anglicae;  quinimo 
contrariam  prorsus  tenuit  statuitque. 

Sane  nos  in  paragrapho  praecedenti  descripsimus  ca- 
pit.X.  constitutum  in  concilio  herudfordiensi,  quod  primum 
fuit  in  Anglia  sub  Theodoro  cantuariensi  coactum ,  cuique 
ipse  praefuit.  lam  vero  in  hac  synodo  expresse  omnimoda 
indissolubilitas  sancita  est  etiam  in  casu  adulterii  sub  ob- 
testatione  professionis  christianae.  Idem  Theodorus  auctor 
fuit  episcopis  congregatis  ut  decem  capitula  extracta  ex 
libro  canonum  probarent.  «  Interrogavi ,  inquit  Theodorus 
in  concilio ,  unumquemque  eorum  (  episcoporum  )  per  or- 
dinem ,  si  consentirent,  ea  quae  a  patrihus  canomce  sunt 
antiquitus  decreta,  custodire  (264) .»  Ergo  Theodorus  ad  nor- 
mam  antiquorum  canonum  perfectam  coniugii  indissolu- 
bilitatem  sancivit ,  ac  proinde  falsum  est  ipsum  pro  dis- 
solutione  stetisse  in  causa  adulterii ,  prout  in  allatis  paulo 
ante  canonibus  sub  eius  nomine  vulgatis  adslruitur. 

Sed  falsum  praeterea  est ,  Theodorum  utpote  graecum 
intulisse  in  ecclesiam  anglo-saxonicam  ecclesiae  graecae 
disciplinam  seu  potius  corruptelam.  Etenim  praeterquam 
quod  Theodorus  antequam  ad  episcopatum  eveheretur  per 
aliquot  annos  Romae  commoratus  erat ,  adeoque  perspectam 
optime  haberet  ecclesiae  romanae  doctrinam  de  indisso- 
lubilitate  absoluta  coniugii  etiam  in  casu  adulterii  quoad 
vinculum,  romanus  pontifex  antequam  Theodorum  ad  re- 

(264)  Beda  Hist.  eccles.  gent.  Angl.  lib.  IV.  cap.  V.  Opp.  ed.  Basil.  tom.  III. 
pag.  122. 


376  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

gendam  ecclesiam  cantuariensem  miserit  magna  usus  cau- 
tela  est.  Refert  siquidem  Beda  quod  cum  Hadrianus  vir 
doctissimus  obtulisset  Theodorum  «Pontifici  (Vitaliano), 
ut  episcQpus  ordinaretur ,  obtinuit;  his  tamen  conditionibus 

interpositis,   ut  ipse  eum  perduceret  in  Britanniam Et 

ut  ei  doctrinae  cooperator  existens ,  diligenter  attenderet, 
ne  quid  ille  contrarium  veritati  fidei,  graecorum  more,  in 
ecclesiam  cui  praeesset ,  m^roc^wcere^  (265).»  Deinde  vero  a 
pontifice  Agathone  loannes  missus  in  Angliam  est,  qui 
«  in  mandatis  ab  apostolico  Papa  acceperat ,  ut  cuius  esset 
fidei  anglorum  ecclesia  diligenter  edisceret ,  Romamque  re- 
diens ,  referret  (266).»  Adeoque  fieri  non  potuit,  ut  Theo- 
dorus  abusum  illum  in  Oriente  a  lustiniano  imp.  iam  in- 
ductum ,  in  ecclesiam  sibi  commissam  introduceret ,  multo 
vero  minus  sanciret ;  nec  enim  viri  illi  Roma  in  Angliam 
missi,  id  ulla  ratione  tolerassent  (267). 

IV.  Superest  ut  originem  detegamus  ex  qua  in  allatas 
collectiones  contraria  doctrina  irrepserit.  Siquidem  ex  una 
parte  exploratum  est  in  ecclesia  britannica ,  et  in  ecclesia 
hibernica  ante  Theodori  in  Angliam  adventum  obtinuisse 
doctrinam  et  praxim  de  absoluta  coniugalis  vinculi  indis- 
solubilitate ,  ut  constat  ex  indubiis  ac  publicis  documentis; 
ex  altera  vero  parte,  certum  est  prout  nuper  innuimus 
coUectiones  canonum  aut  capitulorum ,  quae  sub  Theodori 
nomine  prodierunt ,  fuisse  coUectiones  privatas  ,  quae  num- 
quam  ullam  obtinuerunt  sanctionem. 

Et  reipsa  in  Anglia  et  in  Hibernia  doctrinam  obtinuisse 
de  absoluta  indissolubilitate  coniugii  etiam  in  causa  adul- 
terii  praeter  ea,  quae  attulimus  in  paragrapho  praecedente, 
alia  suppetunt  documenta  quae  id  evincunt.  Sic  m  Poeniten- 
tiali  Vinnian.  g.  42.  hoc  decretum  habetur:  «Uxorem  a  viro 

(265)  Lib.  IV.  cap.  I.  pag.  115. 

(266)  Ibid.  cap.  XVII.  pag.  137. 

(267)  Cf.  Carol.  Schroedl  prof.  Licaei  passaviens.  Primim  saeculum  eccle- 
siae  Angliaeetc.  Passaviae  1840.  pag.  251  seqq. 


CAP.  m.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  II.       377 

non  discedere  dicimus.  Sed  si  discesserit  manere  innuptam, 
aut  viro  suo  reconciliari  secundum  Apostolum  (268),» 
ubi  nulla  exceptio  apponitur.  Paulo  ante  attulimus  cano- 
nem  V.  De  recipienda  adultera  post  poenitentiam  ex  canonibus 
s.  Patricio  adscriptis.  Huic  nunc  alterum  addimus ,  nempe 
XXXIII.  lib.  XLIV.  ex  antiqua  collectione  canonum  hiber- 
nensium ,  huius  tenoris :  «Synodus:  Ut  mulier  iuncta  alii 
viro  causa  adulterii ,  excommunicata  fiat  definimus ,  donec 
poenitentiam  agat  ;  et  post  poenitentiam  reconcilietur  viro 
suo  (269).»  Idipsum  constitutum  comperimus  in  canonibus 
Addamnari  ,  vel  Addominari :  «  Sic  et  mulier ,  si  dimissa 
fuerit  ex  viro  suo ,  non  oportet  alii  viro  copulari,  quam- 
diu  fuerit  vir  eius  in  corpore  prior  ;  sed  expectabit  eum 
innupta  in  omni  poenitentia  et  castitate ,  si  forte  det  Deus 
poenitentiam  in  corde  viri  eius  (270)»  ut  alia  omittamus. 

Igitur  certum  est  obtinuisse  tam  in  Anglia  quam  in 
Hibernia  doctrinam  de  vinculi  coniugalis  indissolubilitate 
etiam  in  casu  adulterii  tum  ante  Theodori  aetatem ,  tum 
sub  eodem  Theodoro.  Qui  igitur  factum  est,  ut  contraria 
doctrina  irrepserit  in  adductos  canones?  Id  contigisse  ar- 
bitramur  ex  legibus  civilibus ,  quae  illam  dissolutionem 
sanxerunt;  qui  proinde  illas  coUectiones  temporis  tractu 
adornarunt ,  ut  aliqua  ratione  se  se  illis  accommodarent , 
et  aliquo  modo  indulgerent  saxonibus  adhuc  in  fide  infirmis 
valdeque  addictis  consuetudini  patriae  graecam  disciplinam 
introduxerunt  in  ecclesiam  anglo-saxonicam. 

Et  reipsa  1.  7.  cod.  lustin.  tit.  Be  repudiis  Novella  22. 
c.  7.  illa  dissolutio  sancitur.  Id  ipsum  confirmatur  ex  coll. 
lib.  II.  cap.  12.  g.  7.  10.  12.  21.  24.  32.  Quod  dictum 

(268)  Apud  Wasserschleben  op.  cit.  Ordines  poenitentiales  etc. 

(269)  Haec  collectio  facta  est  sec.  VIIl.  a  quodain  Arbedoc.  Post  ailegata 
verba  synodi  referuntur  ea  quae  attulimus  ex  s.  Patricio:  «  Si  alicuius  uxor  forni- 
cata  fuerit  etc.  Cf.  apud  Dacherium  in  Spicilegio  ed.  Paris.  1723.  tom,  I.pag.  492, 
et504. 

(270)  Apud.  Wasserschleben  op.  cit.  §.  45. 


378         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

est  de  legibus  romanis ,  dici  pariter  debet  de  legibus  saxo- 
nicis.  Siquidem  in  Ethelberti  legibus  adhuc  habetur  1.  32. 
«  Si  liber  homo  cum  liberi  hominis  uxore  concubuerit  we~ 
rigeldo  suo  redimat ,  et  aliam  muberem  propria  sua  pecu- 
nia  emat,  et  illi  aheri  ad  domicilium  adducat  (271).» 

Verisimile  praeterea  est  Theodorum  secum  in  Angliam 
haud  paucos  iibros  sive  graecos  sive  latinos  detulisse,  prae- 
cipue  vero  graecorum  canonum  collectiones ,  ex  quibus  se- 
quioris  aevi  canonum  paenitentialium  compilatores  illos 
canones  excerpserunt,  quae  conferrent  ad  morum  corrupte- 
lam  cohonestandam ,  illisque  quae  tum  a  Theodoro ,  tum  ab 
Egberto  archiepiscopo  eboracensi  circa  omnimodam  indis 
solubilitatem  constituta  fuerant  interseruerunt.  Exinde  ap- 
paret  eorumdem  canonum  contradictio.  Nam  in  eisdem  col- 
lectionibus,  quae  tum  Theodoro  tum  Egberto  tribuuntur,  tum 
canones  habentur,  quae  solutionem  vinculi  admittunt;  tum 
canones  qui  aperte  matrimonii  indissolubilitatem  ,  etiam 
pro  casu  adulterii  agnoscunt  ,  cum  alias  nuptias  prohi- 
beant,  et  tantum  separationem  permittant  (272). 

Opera  tamen  et  constantia  rom.  pontificum  pedetentim 
eiusmodi  abusus  ex  romana  civili  potissimum  legislatione 
provenientes  sublati  sunt  ex  universa  praesertim  occidentali 
ecclesia,  atque  ad  pristinam  integritatem  doctrina  evan- 
gelica  et  apostolica  de  vinculi  omnimoda  indissolubilitate 

(271)  Apiid  Scliroedl  op.  cit.  qui  apposite  pag.  52.  de  legibus  regis  Ethelberti 
disserens  haec  habet;  «  Leges  circa  matrimonium  spiritui  ecclesiae  non  omnino 
respondent,  quod  mirumnonest.  Multa  enim  apud  Germanos ,  maxime  quoad 
matrimoniorum  solutionem  in  usu  erant ,  quae  severis  christianae  religionis  le- 
gibus  conlraria  ,  tamen  propter  longam  et  ab  antiquis  temporibus  receptam 
consuetudinem  ,  nec  non  propter  intimum  nexum  cum  aliis  eorumdem  populorum 
legibus  et  usibus  nonnisi  post  aliquod  tempus  per  eamdem  religionem  corrigi,  mu- 
tarique  potuerunt.» 

(272)  Cf.  Schroedl  op.cit.p.  151  seqq.  Theodorum  vero  plures  secura  aspor- 
tasse  graecos  et  latinos  libros  testatur  lohn  lohnson  in  vol.I.  Legum  ecclesiast. 
et  canonum  anglice  conscriptorum ,  qui  diligeutissime  res  Theodori  persecutus 
est,  scribens:  «  He  (Theodore)  brought  over  with  him  many  Greek  and  Latin 
books.»  Apud  Wilkins  Concilia  eic.  tom.  I.  pag.  42. 


CAP.  m.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDiSS.  lATR.  ART.  II.       379 

etiam  in  causa  adulterii  revocata  est,  firmiter  ac  solide 
constituta  (273).  Et  haec  de  Theodori  poenitentiali. 

Quae  expendenda  adhuc  supersunt  nullo  negotio  expla- 
nantur.  Atque  in  primis  se  se  ofFert  Poenitentiale  romanum 
editum  ah  Antonio  Augustino  archiepiscopo  tarraconensi. 
In  hoc  enim  legitur .  cc  Contigit  tibi ,  ut  uxor  tua ,  te  conscio 
et  hortante ,  cum  alio  \iro ,  illa  autem  nolente ,  adulterium 
perpetraret :  si  fecisti ,  quadraginta  dies  in  pane  et  aqua 
poeniteas ,  et  septem  annos ,  unum  ex  his  in  pane  et  aqua ; 
et  numquam  sis  sine  poenitentia.  Si  autem  uxor  tua  hoc 
probare  potuerit,  quod  tua  culpa,  et  tuo  iussu  se  renu- 
ente ,  et  luctante  aduherata  sit ;  si  se  continere  non  potest, 
nuhat  cui  voluerit,  tantum  in  Domino.  Tu  autem  sine  uxoria 
spe  in  perpetuo  maneas.  Illa  autem,  si  consentiens  fue- 
rat ,  eadem  ieiunet ,  quae  tibi  proposita  sunt ,  et  sine  spe 
coniugii  maneat  (274).»  Ast  praeterquam  quod  eiusmodi 
Poenitentiale  sequioris  est  aevi ,  quando  nempe ,  ipso  Rich- 
tero  protestante  fatente,  iam  firma  ac  universalis  in  oc- 
cidente  coniugii  indissolubilitas  etiam  in  casu  adulterii 
constituta  erat  (275),  incertum  adhuc  est,  num  vere  fuerit 


(273)  Quod  fassus  est  Richter  auctor  protestans  in  suo  opere :  Manuale 
iuris  ecclesiastici  cathol.  etprotest.  ed.  IV.  Lips.  1853.  inter  cetera  scribens  hoc 
de  argumento.  «  Non  desunt  documenta,  qufbus  probatur,  concilia  non  potuisse 
abrogare  usum  per  leges  romanas  inductum,  ideoque  monuisse  tantum  fideles 
novas  ne  inirent  nuptias.  Imo  multo  tardius  etiam  tum  in  francorum  regno  (  cap. 
Vermer.  752.  c.  5.  9. 10.  II.  Comp.  757.C.6.8.13.  16.Cap.  Reg.franc.  V.2l.),tum 
in  Anglia  contrariae  sibi  invicem  extabant  leges  ( allegat  autem  superius  a  nobis 
allatas  ),  ita  ut  nonnisi  seculo  nono  mitior  illa  sententia  qua  innocenti  coniugi  se- 
parato  tum  propter  adulterium,  tum  propter  malitiosam  alterius  coniugis  deser- 
tionem  prioribus  nuptiis,  ad  alia  vota  transire  permisit,  romanorum  ponlificum 
niaxime  constantia  eliminaretur.  Ex  illo  tempore ,  iure  communi  statutum  est 
valide  matrimonia  nisi  morte  dissolvi.»  Cf.  etiam  Moy  op.  cit.  lus  inatrimoniale 
pag.  317  seqq. 

(274)  Canones  poenitentiales.  Venet.  1584.  Poenltcnt.  rom.  tit.  3.  Defor- 
nicat.  c.  20.  pag.  27. 

(275)  Nam  afferuntur  in  eo  sententiae  Gregorii  VII.  Urbani  II.  Calixti  el 
Innocenti  III.  imo  et  quaedam  ex  Gratiano  excerptae ;  nimirum  sec.  XI.  XII. 
et  XIII. 


380        LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  mDlSS.  MATR.  CHRIST. 

romanum  (276).  In  allegata  autem  clausula:  Si  se  continere 
nonpotest;  nuhat  cui  voluerit ,  quae  difficultatem  facessit, 
sermo  nuUatenus  est  de  facultate  nubendi,  vivente  yiro, 
sed  tantum  post  eius  obitum,  iuxta  receptam  tunc  tem- 
poris  disciplinam ,  qua  adulteris  facultas  denegabatur  alias 
nuptias  inire  post  alterius  coniugis  obitum(277). 

Ceterum  in  genuino  vetustissimoque  Poenitentiali  ro- 
mano,  quod  in  usu  per  plura  secula  Romae  fuit,  quodque 
ex  codice  petaviano  (278),  litteris  uncialibus  scripto  circa 
tempora  Gregorii  M.  edidit  Morinus  nil  tale  reperitur.  Illa 
enim  disciplina,  ad  quam  alludit  Ant.  Augustini  poeniten- 
tiale  nonnisi  serius  inducta  est,  ut  suo  loco  vidimus. 

Quandoquidem  autem  de  poenitentiali  romano  verba 
fecimus ,  non  abs  re  erit  heic  adiicere  decreta  duarum 
synodorum  romanarum,  quas  omnium  primus  ex  mss.  co- 
dicibus  edidit  card.  Franciscus  Barberinus ,  quaeque  ali- 
quam  difficultatem  praeseferre  videntur.  Altera  celebrata 
est  sub  Eugenio  II.  an.  826.  duodecim  scilicet  an.  post 
mortem  Caroli  M.  In  cuius  cap.  36.  statuitur:  «NuUi  licet 
excepta  causa  fornicationis ,  adhibitam  uxorem  relinquere 
et  aliam  copulare ,  alioqui  transgressorem  priori  convenit 
sociari  coniugio.»  In  altera  vero  sub  Leone  IV.  an.  853. 
coacta  cap.  36.  idem  repetitur :  «Nulli  liceat  excepta  causa 
fornicationis  adhibitam  uxorem  relinquere,  et  deinde  aliam 
copulare  :    alioqui    transgressorem  convenit  priori  sociari 

(276)  Refert  enim  ipse  Ant.  Augustinus  se  illud  reperisse  sine  scriptoris  aut 
libri  inscriptione  Romanumque  appellasse,  quod  ex  eaurbe,  inquit,  ad  nostras 
iiianus  venerit.  Cf.  eius  praefat.  op.  cit. 

(277)  Sane  Ant.  Augustinus  in  nota  ad  hoc  capitulum  scribit :  Post  mortem 
viri,  addi  debuit.  Ib.  pag.  84. 

(278)  Codex  Petavianus  nuncupatus  est  ex  eius  professore  D.  Petavio  parla- 
nienti  senatore,  uti  testatur  Morinus.  Codex  estomnium  antiquissimus,  nongento- 
rum  ad  rainus  annorum ,  atque  erutus  ex  archiviis  romanis.  Cf.  Morinum  in  Appen- 
dice  ad  opus  De  poenitentia,  ed.  Antverp.  1682.  pag.  52.  Cf.  insuper  eiusdem 
auctoris  De  poenit.  lib.  IV.  cap.  XVIII.  nec  non  lib.  IX.  cap.  XXX.  Quum  vero 
vetus  hoc  Poenitentiale  Gelasianum  nuncupetur ,  centum  plus  minus  annis  ante 
s.  Gregorii  M.  aetatem  confectum  fuisse  dicendum  est. 


CAP.I1I.de  SENSU  TRAD  .  CIR  .  INDISS .  M ATR .  ART .  II .  381 

coniugio  (2*79),»  Hoc  revera  constitutum  fuisse  a  Leone  IV. 
confirmat  Luitprandus  in  eius  vita  n.  XXXVL  (280).'^^  '■ 

Ast  si  intimius  duarum  synodorum  sensum  perscru- 
temur,  nullum  alium  esse  deprehendemus  ,  nisi  quod  nemo, 
excepta  causa  fornicationis,  possit  uxorem  suam  relinquere; 
quod  si  fecerit ,  et  sine  causa  fornicationis  uxorem  suam 
quispiam  dimiserit ,  aliamque  insuper  duxerit ,  priori  sit 
restituendus  coniugio.  De  casu  autem  ,  quo  causa  adulterii 
uxor  dimissa  fuerit  ,  nil  decernitur.  Si  quidpiam  enim 
fuisset  dispositum  ,  exceptio  fornicationis  effecisset ,  ut  iu- 
beretur  quidem  separari  a  coniuge  secunda  ,  non  tamen 
iuberetur  sociari  priori  coniugio,  sicut  ille,  qui  sine  for- 
nicationis  causa  aliam  duxit  (281). 

Cum  vero  de  doctrina  et  praxi  ecclesiae  romanae  hic 
disseramus,  iuverit  responsa  Stephani  IL  referre  ,  quae 
haud  paucis  hic  discussis  non  minimam  lucem  affundunt. 
Hic  igitur  pontifex ,  qui  floruit  an.  734.  cap.  11.  statuit : 
«  Si  quis  se  in  coniugio  copulaverit ,  et  uni  eorum  con- 
tigerit ,  ut  debitum  reddere  non  possit ;  non  liceat  eos  se- 
parare :  nec  pro  alia  infirmitate ,  excepto  si  daemonii  in- 
firmitas ,  aut  leprae  macula  supervenerit.  Ceterum  si  ab 
his  duabus  infirmitatibus  liberi  fuerint  invicem  coniuncti , 
unus  alteri  servitium  exhibeat.»  - 

Cap.  V.  «  Si  uxor  a  viro  repudiata  fuerit,  utrum  liceat 
viro ,  illa  vivente ,  aliam  ducere ,  in  epistola  domni  In- 
nocentii  papae  directa  ad  Exsuperium  tolosanum  episcopum 
continetur.  Qui  interveniente  repudio ,  alii  se  matrimonio 
copularunt ,  quos  in  utraque  parte  adulteros  esse  mani- 
festum  est ;  qui  vero  vel  uxore  vivente ,  quamvis  disso- 
ciati  videantur  esse  a  coniugio ,  ad  aliam  copulam  festi- 

(279)  Romae  1662. 

(280)  Luitprandi  ticinensis  diaconi  Opusculum  de  viiis  rom.  pontificum. 
Moguntiae  1602.  pag.  113.  ubi  ad  litteram,  ut  aiunt,  idem  refert  decretum.  Si  ta- 
men  opus  istud  vere  Luitprandi  est,  cuius  nomen  gerit. 

(281)  Cf.  Amort  op.  cit.  pag.  88. 


382         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.DEINDISS.  MATR.  CHRIST. 

narunt ,  neque  possunt  adulteri  non  videri :  in  tantum  ut 
etiam  eae  personae,  quibus  tales  coniuncti  sunt,  etiam 
ipsae  adulterium  commisisse  videantur,  secundum  illud 
quod  legimus  in  Evangelio :  qui  dimiserit  uxorem  suam, 
et  aliam  duxerit,  moechatur.  Et  ideo  omnes  a  communione 
abstinendos.» 

Cap.  III.  ((  Si  quis  in  aliena  patria  ancillam  duxerit 
in  consortium ,  postea  in  propriam  reversus,  ingenuam  ac- 
ceperit ;  et  iterum  contigerit,  ut  ad  ipsam  qua  inantea 
fuerat  patriam  revertatur,  et  illa  ancilla  quam  prius  ha- 
buit ,  alii  viro  sociata  fuerat ;  hic  talis  potest  aliam  ac- 
cipere  ( scilicet  propter  impedimentum  conditionis  ) ;  tamen 
non  illa  vivente  ingenua,  quam  in  patria  propria  habuit.» 

Cap.  XIX.  «De  separata  a  marito,  si  vir  eius  in  aliena 
provincia  vivere  putabatur,  in  epistola  b.  Leonis  papae 
directa  ad  Nicetam  aquileiensem  episcopum,  ita  contine- 
tur :  Cum  ergo  per  bellicam  cladem ,  et  per  gravissimos 
hostilitatis  incursus ,  ita  quaedam  dicatis  divisa  esse  con- 
iugia ,  ut  abductis  in  captivitatem  viris  foeminae  eorum  re- 
manserint  destitutae ,  quae  viros  proprios ,  aut  interemptos 
putarint,  aut  numquam  a  dominatione  crediderint  libe- 
randos ,  et  ad  aliorum  coniugium  solitudine  cogente  transie- 
rint.  Cumque  nunc  statu  rerum,  auxiliante  Domino ,  in 
meliora  converso,  nonnulli  eorum,  qui  putabantur  periisse 
remeaverint :  merito  caritas  tua  videtur  ambigere  ,  quid 
de  mulieribus,  quae  aliis  iunctae  sunt  viris,  a  nobis  de- 
beat  ordinari.  Sed  quia  novimus  scriptum ,  quod  a  Deo 
iungitur  mulier  viro .  et  iterum  praeceptum  agnovimus , 
ut  quod  Deus  iunxit,  homo  non  separet :  necesse  est  ut 
legitimarum  foedera  nuptiarum  redintegranda  credamus; 
et  remotis  malis,  quae  hostilitas  intulit,  unicuique  id  quod 
legitime  habuit,  reformetur:  omnique  studio  procurandum 
est ,  ut  recipiat  unusquisque  quod  proprium  est.  Nec  ta- 
men  culpabilis  iudicetur ,  et  tamquam  alieni  iuris  perva- 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  ClRC.  INDISS.  MATR.  ART.  II.       383 

sor  habeatur ,  qui  personam  eius  mariti ,  qui  iam  non 
esse  existimabatur ,  assumpsit.  Sic  enim  multa ,  quae  ad 
eos  qui  in  captivitatem  ducti  sunt  pertinebant ,  in  ius 
alienum  transire  potuerunt:  et  tamen  plenum  iustitiae 
est,  ut  iisdem  reversis ,  propria  reformentur.  Quod  si  in 
mancipiis  ,  vel  in  agris ,  aut  etiam  in  domibus  ac  possessio- 
nibus  rite  servatur:  quanto  magis  in  coniugiorum  redin- 
tegratione  faciendum  est ,  ut  quod  bellica  necessitate  tur- 
batum  est,  pacis  remedio  reformetur?  Et  ideo  si  viri  post 
longam  captivitatem  reversi ,  ita  in  dilectione  suarum  con- 
iugum  perseverant ,  ut  eas  cupiant  in  suum  redire  con- 
sortium ,  omittendum  est ;  et  inculpabile  iudicandum  quod 
necessitas  intulit ,  et  restituendum  est  quod  fides  poscit. 
Si  autem  aliquae  mulieres  ita  posteriorum  virorum  amore 
sunt  captae ,  ut  malint  his  cohaerere ,  quam  ad  legitimum 
redire  consortium ,  merito  sunt  notandae :  ita  ut  etiam  ec- 
clesiastica  communione  prfventur ,  quae  de  re  excusabili 
contaminationem  criminis  elegerint ;  ostendentes  sibimet 
pro  sua  incontinentia  placuisse ,  quod  iusta  remissio  potuit 
expiare.  Redeant  ergo  ad  suum  statum  voluntaria  redin- 
tegratione  coniugia:  neque  ullo  modo  ad  opprobrium  malae 
voluntatis  trahant ,  quod  conditio  necessitatis  extorsit  : 
quia  sicut  hae  muHeres ,  quae  reverti  ad  viros  suos  no- 
lunt ,  impiae  sunt  habendae ;  ita  illae  quae  in  affectum 
ex  Deo  initum  redeunt ,  merito  sunt  laudabiles  iudican- 
dae  (282).» 

Ex  his  Stephani  II.  responsis  medio  octavo  seculo  datis 
in  Galliis  biennio  post  concilii  vermeriensis  celebrationem, 
discimus  eamdem  indissolubilitatis  servatam  fuisse  doctri- 
nam  circa  firmitatem  connubii ,  quae  ab  Innocentio  et  Leone 
Magno  hic  commemoratis  tradita  fuerat.  Coniicere  exinde 

(282)  Acta  con.  Hard.  tom.  III.  col.  1985  seqq.  et  ed.  Ballerin.  Opp.  s.  Leo- 
nisep.  CLIX.  cap.  MV.  col.  1130-1132.  aliquae  occurrunt  inter  utrumque  textum 
variantes  lectiones  nuUius  fere  momenti.  ;  -     > 


384      LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

forte  possumus  qua  ratione  nonnullorum  conciliorum ,  quae 
per  id  temporis  celebrata  sunt  atque  ab  his  sensibus  de- 
clinare  Yidentur ,  sint  intelligenda ,  quin  cogamur  ea  tam- 
quam  a  communi  per  id  temporis  ac  recepta  doctrinadiscor- 
dantia  abiicere. 

§  III. 

Documentorum  medii  Aevi  circa  indissolubilitatem  coniugii 
in  casu  adulterii  et  difftcultatum  quae  contra  eam 
opponuntur  epicrisis. 

Sin  minus  omnia ,  quod  fieri  vix  potest ,  praecipua 
saltem  ex  ecclesiasticis  auctoribus ,  romanis  pontificibus 
atque  conciliis  documenta  ,  quae  huc  referuntur  attuli- 
mus ,  atque  discussimus.  luverit  nunc  ea  inter  se  com- 
parare ,  ut  fructum  exinde  coUigamus . 

lam  vero  quae  recensuimus  in  secundi  huius  articuli 
§.  I.  patefaciunt  a  saeculo  ecclesiae  VI.  et  deinceps  tra- 
ditione  perpetua  servatam  sancte  fuisse  evangelicam  et 
apostolicam  doctrinam  de  absoluta  coniugii  christiani  , 
etiam  interveniente  adulterio,  firmitate.  Constat  enim  ex 
adductis  documentis  hanc  semper  et  doctrinam  et  praxim 
viguisse  nulli  viro  seu  mulieri  post  factam  fornicationis 
causa  separationem  fas  aliquando  fuisse  ,  altero  vivente 
coniuge,  alium  sive  maritum  sive  uxorem  aliam  super- 
inducere ;  doctrinam  vero  hanc  et  praxim  pariter  constat 
innixam  iugiter  fuisse  tum  Evangelii  tum  Apostoli  aucto- 
ritati.  Ad  hanc  enim  perpetuo  appellant,  qui  omnimodam 
indissolubiUtatem  proclamaverunt.  Levis  eorumdem  inspe- 
ctio  cordatum  quemvls  lectorem  certiorem  faciet. 

Quoad  dubia  documenta  ,  quae  in  paragrapho  inse- 
quenti  exposita  sunt  sedulo  est  animadvertendum ,  aliquot 
ex  illis,  in  quibus  adversa  doctrina  traditur  dubiae  omnino 
esse  auctoritatis  utpote  edita  ab  imperitis  auctoribus ,  ac 
falso  aliis  adscripta ,  cuiusmodi  sunt  can.XXVI.  Synodi  sub 
nomine   s.  Patricii  hibernensium  apostoli  vulgatae ;  quae 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIRC,  INDISS.  MATR,  ART.  II.       385 

nulla  prorsus  auctoritate  fruitur ;  item  decretum  Zachariae 
rom.  pontifici  adscriptum ,  cuius  praeterea  sensus  anceps 
est ;  nec  non  decretum  Laudabilem,  quod  vulgo  sub  nomine 
Clementis  III.  allegari  consuevit;  idem  dic  de  Poeniten- 
tiali  Theodori  archiepiscopi  cantuariensis ,  utpote  referente 
doctrinam  e  diametro  oppositam  doctrinae,  quam  doctus 
hic  archipraesul  professus  est  et  promulgavit  ad  tramitem 
antiquorum  patrum  in  provinciali  concilio ,  omnibus  assen- 
tientibus  episcopis,  qui  concilio  illi  interfuerant.  Nec  aliud 
ferendum  iudicium  de  omnibus  illis  privatis  collectionibus, 
quae  circumferebantur  sub  eiusdem  Theodori  nomine ,  nec 
tamen  quidpiam  commune  habebant  cum  Theodoro ,  quae- 
que  etiam  secum  ipsis  pugnabant  (283).  Ex  quibus  lucu- 
kntius  deprehenditur  falso  canones  illos  fuisse  Theodoro 
adscriptos,  sed  a  posteriori  manu  veteri  etiam  Poeniten- 
tiali  adiectos  (284).  Quod  dictum  est  de  Poenitentiali  Theo- 
dori  eadem  plane  ratione  convenit  alteri  Poenitentiali  , 
nimirum  romano  ab  Ant.  Augustino  primum  vulgato ,  cuius 
praeterquam  quod  aequivocus  est  sensus  ,  certum  est  fuisse 
interpolatum  utpote  omnino  adversans  genuino  et  antiquo 
Poenitentiali,  quod  in  ecclesia  romana  obtinebat;  quod  pro- 
inde  ad  probandum  est  omnino  inefficax. 

His  igitur  sepositis,  remanent  alia,  quae  vere  dubia  in 
se  vocaveris  eo  quod  de  ipsorum  sensu  satis  liquide  haud 
constet.  Sunt  autem  can.  LXXXVII.  concilii  trullani  quo 


(283)  Slc  ex.  gr,in  can,  XlV.aperte  indissolubilitas  matrimonii  quoad  vin- 
culum  asseritur  his  verbi» :  «Qhi  dimiserit  uxorcm  suam  alteri  se  coniungens, 
septem  annis  poeniteat  >»  etcan.CLXIV.  «  De  meretrice  coniuge  sic  idem  inter- 
rogatus  est:  quia  meretrix  erit  decusso  proprii  mariti  iugo,  et  secundi  mariti 
iuncta  vel  tertii  (sic).  Cuitis  maritus  illa  vivente  alteram  non  suscipiet.» 

(284)  Etenim  hic  posterior  canon  in  praeced.  nota  allatus  seu  CLXIV.  a  Da- 
cherio  inter  capit.  Theodori  editus  est;  liabetur  nempe  in  cod.  parisiensi  3182. 
et  sangermanensi  124.  immediate  post  capitula  Theodori  cum  aliis  quae  in  codice 
sangerm.  expresse  canones  Adommani  inscribuntur ;  adeoque  falso  Theodoro  tri- 
buitur.  Cf.  etiam  hac  de  re  BoJJand.  in  vita  s.  Theodorl  cantuar.  in  Dissert.  prae- 
limin.  y 

III  35 


386  LIB.   III.  SECT.   ALTERA.    DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

corriguntur  leges  lustinlani,  quibus  laxabantur  habenae 
repudiis  non  solum  ob  adulterii  causam  ,  verum  etiam  ob 
abas ,  quae  admitti  nuUatenus  poterant ;  at  in  eo  de  fa- 
cultate  novam  ducendi  uxorem  ob  adulterii  crimen  sermo 
aperte  non  habetur.  Canon  IX.  concilii  svessionensis ,  de 
quo  valde  incertum  est ,  utrum  eo  detur  facuhas  novas  post 
aduherae  dimissionem  celebrandi  nuptias ;  imo  longe  pro- 
babihus  est  eam  nuUa  ratione  concedi;  capitulum  itemCaroh 
Magni  XXI.  hbri  V.  ob  eamdem  rationem  ,  praesertim  quum 
capitulo  CCCLXXXI.  hbri  septimi  expresse  interdicatur  con- 
nubium  uxore  vivente  ei ,  qui  dimittere  muherem  incesto 
aduherio  maculatam  coactus  est;  canones  praeterea  XXV. 
concihi  agathensis  et  II.  concihi  venetici ,  qui  potius  ne- 
gative  se  habent ,  quum  de  facuhate  ahas  ducendi  uxores 
post  iudicialem  separationem  ab  uxoribus  aduheris  nihil 
decernant.  Denique  effatum  Aviti  episcopi  viennensis  , 
quod  ad  solutionem  vincuh ,   sahem  certo ,    non  refertur. 

Seponere  praeterea  debemus  documenta ,  quae  afferri 
quidem  solent  ab  adversariis ,  sed  quae  ad  rem  nostram 
non  faciunt,  cuiusmodi  sunt  rescriptum  Gregorii  II.  ad 
Bonifacium ,  nec  non  canones  concihi  seu  conventus  com- 
pediensis. 

Remanent  igitur  ex  universa  antiquitate  canones  con- 
cihi  vermeriensis  ,  qui  satis  aperte  videntur  admittere 
coniugale  vinculum  dissolvi  per  aduherium  ,  et  quidem  non 
per  simplex  aduherium ,  ut  vocant ,  sed  cum  additis  pe- 
cuharibus  adiunctis  incestae  coniunctionis  vel  attentati  ho- 
micidii  ,  ahisque  eiusmodi.  Nec  desunt ,  ut  innuimus  , 
qui  eos  exponere  connitantur  de  facultate  iterum  nubendi 
post  legitimae  uxoris  mortem  ,  quod  quidem  coniiciunt  ex 
ahis  eiusdem  concihi  canonibus,  in  quibus  ne  post  mor- 
tem  quidem  aherius  coniugis  matrimonium  contrahere  per- 
mittitur  (285). 

(285)  Uti  ColleUis  n.  .304  seqq.  Amort.  op.  cit.  pap.  88. 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIRC.  INDISS.  MATR.  ART.  II.       387 

Verum  etsi  daremus  provinciale  hoc  paucorum  epi- 
scoporum  concilium  modum  excessisse,  quid  inde?  Ergo 
ne  catholica  yeritas  nutare  debebit  ex  unius  alteriusve 
concilii  provincialis  peculiari  doctrina ,  quae  adversari  evi- 
denter  deprehenditur  universae  ecclesiasticae  traditioni? 
Eo  vel  magis  quod  hoc  ipsum  concilium  can.  IX.  aperte 
a  veritate  abludat,  dum  statuit:  «Si  quis  necessitate  inevi- 
tabili  cogente  in  alium  ducatum  seu  provinciam  fugerit, 
aut  seniorem  (dominum)  suum  cui  fidem  mentiri  non  po- 
terat ,  secutus  fuerit ;  et  uxor  eius ,  cum  valet  et  potest , 
amore  parentum  aut  rerum  suarum  ,  eum  sequi  noluerit : 
ipsa  omni  tempore ,  quamdiu  vir  eius  ,  quem  sequuta  non 
fuit,  vivit,  semper  innupta  permaneat.  Nam  ille  vir  eius, 
qui  necessitate  cogente  in  alium  locum  fugit ,  si  se  absti- 
nere  non  potest ,  aliam  uxorem  cum  poenitentia  potest  ac- 
cipere  (286).))Porro  quis  hoc  ferat ,  cum  aperte  Apostoli 
doctrinae  adversetur,  iuxta  quam  quamdiu  vir  aut  uxor 
in  vivis  sunt,  coniugii  vinculo  obstricti  manent ,  quod  non 
solvitur  nisi  per  alterutrius  mortem?  Itaque  quemadmo- 
dum  in  hoc ,  ita  in  alio  doctrinae  capite  a  vero  abludere 
potuit  haec  synodus,  neque  ratio  eius  ulla  habenda  est. 

Quod  de  hac  diximus  ,  idem  de  alia  particulari  sy- 
nodo  ,  si  qua  sit  quae  contrarium  doceat ,  dici  debet ;  prae- 
sertim  quum  ea  aetate  ob  barbarorum  incursiones  vix  ec- 
clesiastica  documenta  reperiri  possent,  ac  leges  romanae 
ac  barbaricae  divortio  nimis  faventes  longe  lateque  domi- 
narentur. 

Interim  ex  iis ,  quae  in  duobus  praecedentibus  arti- 
culis  de  ecclesiae  traditionali  sensu  disseruimus ,  pronum 
est  coUigere  adversus  Launoium  eiusque  exscriptores  et  as- 
seclas  tantum  abesse  ut  ecclesiae  doctrina  et  praxis  sen- 
tentiae  de  vinculi   coniugalis   dissolutione  ob  adulterium 

(286)  Acta  conc.  Harduin.  tom.  III.  col.  1991.  Npx  non  Conc.  anUqua  Gal- 
liae  lac.  Sirmiindi  tom,  II,  pag.  3. 


388         LIB.  III.  SECT.  ALTER4.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

faveat,  ut  potius  longa  seculorum  serie  ab  aetate  aposto- 
lica  perpetuis  documentis  constet  ecclesiae  doctrinam  et 
praxim  esse  illi  sententiae  prorsus  contrariam. 

His  documentis,  uti  ex  instituta  critica  eorum  dis- 
cussione  patet,  non  aliud  adversarii  opponere  potuerunt 
quam  sophisticas  cavillationes  ,  atque  etiam  ,  ut  vidimus , 
violentas  interdum  et  absurdas  interpretationes,  quae  a 
communi  sensu  abhorrent.  Ex  medio  auiem  aevo  college- 
runt  huc  illucque  quotquot  potuerunt  documenta  ut  fucum 
imperitis  facerent ;  sed  quae  rite  perpensa  deprehenduntur 
aut  falsa ,  aut  critice  dubia;  atque  exegetice  examinata 
sensum  fundunt,  qui  cum  catholica  veritate  apprime  co- 
haeret  ,  quaeque  id  quod  adversarii  contendunt  de  fa- 
cultate  iterum  nubendi  post  dimissam  adulteram  aut  di- 
missum  adulterum,  nullatenus  probant. 

Ac  re  sane  vera ,  si  talis  fuisset  sensus  tum  textuum 
Matthaei ,  tum  apostoli  Pauli ,  qualem  isti  contendunt;  si 
talis  exstitisset  traditio  a  patribus  accepta ,  et  per  manus 
decurrens ,  in  re  quae  adeo  hominum  cupiditati  ac  liber- 
tati  favet,  et  in  quam  adeo  procHves  in  tot  rerum  adiun- 
ctis  plurimi  reperiuntur ;  in  re  cui  leges  civiles  seu  poli- 
ticae,  ut  saepius  innuimus  immo  et  patefecimus,  haud 
parum  favebant ,  qui  fieri  potuisset ,  ut  non  haberemus 
potius  contrariam  sententiam  et  praxim  pleno ,  ut  ita  di- 
cam ,  atque  exundanti  alveo  per  secula  singula  ad  nos 
usque  decurrentem?  Si  non  alia  doctrinae  catholicae  sup- 
peterent  documenta,  vel  ipsum  solum  factum  nobis  prae- 
beret  eius  ineluctabile  argumentum. 

Vix  enim  inter  seculi  XVI.  novatores  doctrina  haec 
obtinuerat,  ut  iUico  praxis  dissolutionis  ob  adulterium  con- 
iugiorum  longe  lateque  penes  ipsos  diffusa  sit:  in  tribuna- 
libus  sive  ecclesiasticis  sive  civilibus  a  iudicibus  quotannis 
innumerae  prope  de  divortiis  hac  de  causa  pronunciantur 
sententiae.   Idem  dic  de  graecis,  penes  quos  ab  aliquot 


CAP.  III.  DE  SENSU  TRAD.  CIR.  INDISS.  MATR.  ART.  II.         389 

seculis  eadem  invaluit  doctrina  seu  potius  corruptela.  Porro 
idipsum  profecto  contigisset  seculis  anteactis ;  si  quidem  ea- 
dem  doctrina  in  ecclesia  obtinuisset  catholica.  lam  vero 
tantum  abest,  ut  praxis  eiusmodi  in  catholica  introduci 
ecclesia  potuerit ,  ut  cum  potentissimi  principes ,  reges  ac 
imperatores  divortium  quandoque  pertentaverint ,  statira 
illis  romani  pontifices  et  concilia  obstiterunt ,  uti  inter 
cetera  Lotharii  exempla ,  Philippi  Augusti ,  aliorumque 
magno  numero  demonstrant  (287).  Huc  colliduntur  quae- 
€umque  Launoius  cum  asseclis  suis  tanto  labore  congessit. 

CAPUT    IV. 

DE    GRAECORUM    PRAXI   DEQUE    CANONE   TRIDENTINO    CIRCA 

INDISSOLUBILITATEM    CHRISTIANI    MATRIMONII 

IN   CAUSA   ADULTERII. 

ARTICULUS  I. 

De  natura  et  origlne  erroneae  praexeos  graecorum  dissolvendi 

ob  adulterium  coniugii ,  deque  ecclesiae  romanae 

hac  in  re  erga  graecos  oeconomia. 

Cum  de  graecorum  more  ac  praxi  circa  dissolubilita- 
tem  coniugiorum  propter  adulterium  disserimus ,  non  modo 
graecos  ab  ecclesiae  catholicae  unitate  dissociatos ,  verum 
etiam  graecos  in  ea  unitate  consistentes  complectimur.  Ex- 
ploratum  €nim  est  eos-  a  pluribus  seculis  consuevisse  in 
adulterii  casu  ita  dirimere  coniugia,  ut  cum  aliis  respe- 
ctive  viris  aut  foeminis  se  novis  nuptiis  copulent.    Haec 

(287)  Huius  exerapla  oppositionis  sunt  Stephani  IV.  et  Caroii  M.,  Nicolai  I. 
et  Lotharii,  Gregorii  V.  et  Roberti ,  Alexandri  III.  et  Henrici  III.  Urbani  II.  et 
Philippi  I.  cetera  recole  apud  Berti  De  Theologic.  discipl.  tom,  IV.  ab  an.  540. 
ad  an.  1639.  etsi  fateamur  non  orania  eiusmodi  divortia  sub  obtentu  adulterii 
pertentata  fuisse. 


390       LIB.  m.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.   MATR.  CHRIST. 

porro  agendi  ratio  non  minimam  creare  potest  difficulta- 
tem  iis ,  qui  rem  penitius  non  perpendunt ,  ex  eo  etiam 
capite  ,  quod  hac  de  causa  nullum  excitatum  umquam  fue- 
rit  inter  utramque  ecclesiam  latinam  et,graecam  dissidium  , 
neque  diversa  haec  agendi  ratio  impedimento  fuerit  utrius- 
que  ecclesiae  unioni ,  quae  identidem  tentata  ,  immo  etiam 
ad  tempus  saltem  redintegrata  est. 

Exinde  siquidem  non  pauci  catholicae  doctrinae  ad- 
versarii  recte  inferre  sibi  visi  sunt  hac  in  re  non  de  dogma- 
tica  veritate ,  sed  de  libera  disciplina  agi ;  adeo  ut  in  po- 
testate  ecclesiae  sit  eam  temperare  ac  mutare  pro  temporum, 
personarum  rerumque  adiunctis.  Alii  autem  qui  disciplinae 
moderandae  potestatem  secularibus  principibus  ultro  de- 
mandant ,  veriti  non  sunt  politico  regimini  auctoritatem 
deferre  fidelium  matrimonia  ob  adulterii  flagitium  dissol- 
vendi ,  prout  reipsa  in  protestantium  ditionibus  fieri  con- 
suevit,  et  a  nonnullis  principibus  catholicis  aliquando  san- 
citum  est  (1). 

Ut  igitur  huiuscemodi  amoveamus  obstaculum,  osten- 
demus  1.  non  de  doctrina  proprie  ac  directe  quaestionem 
esse  cum  ecclesia  graeca  circa  hunc  articulum,  sed  po- 
tius  de  diversa  graecorum  praxi ,  seu  verius  abusu ,  qui 
apud  eos  obtinuit,  atque  etiamnum  obtinet ;  2.  originem 
eiusdem  praxeos  seu  abusus,  qui  apud  illos  invaluit,  pate- 
faciemus  ;  3.  ecclesiam  latinam  denique  ostendemus,  quo- 
ties  se  se  obtulit  occasio  ,  toties  adversus  eiusmodi  abusum 
reclamasse. 

I.  Porro  ad  primum  quod  attinet,  dum  dicimus  dis- 
sidium  graecos  inter  latinosque  non  de  doctrina  esse ,  sed 
de  praxi  ,  baud  significare  intendimus  illos  ad  praxim  hanc 
suam  cohonestandam  minime  quaerere  praesidium  sive  in 
sacris  litteris ,  sive  in  sanctorum   veterum  scriptis ;   hoc 

(1)  Hos  advei-sarios  paiilo  post  commemorabimus ,  cum  scilicet  afferemus. 
»mgulorum  argumenta  quibus  adnisi  sunt  eiusmodi  fulcire  commenta. 


CAP.  IV.  DE  GRAEC.  PRAXI  ET  CAN.  TRIDENT.  ART.  I.  391 

siquidem  factis  manifestis  refelleretur  ,  cum  constet  ipsos 
confugere  et  ad  textus  Matthaei ,  et  ad  graecos  patres  , 
quorum  testimonia  ipsi  urgent ,  haud  secus  atque  prote- 
stantes  (2) .  Ac  reipsa  fieri  non  poterat ,  quin  graeci  ni- 
terentur  praxim  adeo  contrariam  doctrinae  et  praxi  eccle- 
siae  romanae  opportunis  auctoritatibus  et  argumentis  ex 
Bibliis  ipsis  et  ex  patribus  arte  depromptis  fulcire.  Dum 
igitur  asserimus  graecos  practice  potius  quam  theoretice 
dissentire  ab  ecclesia  latina,  contendimus  ,  eos  non  ita 
sententiam  suam  tueri ,  ut  erroris  incusent  latinos  ob  con- 
trariam  doctrinam  et  praxim  ,  perinde  ac  si  ea  recedat 
ab  evangelica  et  apostolica  disciplina ,  dum  indissolubili- 
tatem  tuetur  coniugii ,  interveniente  adulterio ,  adeo  ut  hoc 
unum  ex  capitibus  constituat  divisionis  inter  utramque 
ecclesiam. 

Eo  etiam  ex  capite  dici  potest  graecos  practice  potius 
quam  theoretice  ab  ecclesia  latina  dissentire  ,  quod  praxis 
aliunde  quam  ex  dogmatico  errore  profluxerit ;  imo  error 
quicumque  is  est ,  ex  praxi  potius  provexit ,  quum  graeci 
praxim  suam  aliunde  ortam  cohonestare  tentaverint  erronea 
doctrina  :  quae  profecto  cohaerens  non  est  cum  doctrina 
de  indissolubilitate  christiani  matrimonii ,  quam  alioquin 
graeci  ipsi  formaliter  profitentur.  Hinc  iterum  apparet  pra- 
cticum  verius  quam  theoreticum  esse  dissensum ,  vel  certe 
talem  fuisse  ,  saltem  usque  ad  definitionem  tridentinam 
contra  quam  modo  graeci  dirimere  matrimonia  ob  adulte- 

(2)  Haec  omnia  profert  et  expendit  Arcudius  in  suo  opere  De  concordia 
occident.  et  orient.  ecclesiae  lib.  VII.  De  matrimonio  a  cap.  VII.  ad  XXVII. 
Cf.  praeterea  Mansi  Collect.  concil.  tora.  XX.  col.  147.  ubi  affert  acta  conc. 
Barensis.  Allatium  Graecia  orthodoxa  Romae  1652.  tom.  II.  p.  370.  Anselraum 
Havelbergensera  op.  Dialog.  adversus  graec.  lib.III.  apud  D'  Acherlnm  Spicileg . 
tom.  XIII.  pag.  88.  seqq.  necnon  Samuel.  Klein  de  Gzad  dioeces.  Fogarasiensis 
in  Transilvania  presb.  et  in  semin.  gener.  Caesareo-regio  graeco-catliolicorum 
Vindobonens.  ad  s.  Barbaram  stud.  praefect.  m  Dissertat.  canonica  de  ma- 
irimonio  iuxta  discipUnam  graecae  orienial.  ecclesiae.  Vindob.  1781.  De  quo 
identidem  agemus, 


392         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

rium  non  possunt ,  quin  simul  notam  erroneae  praxeos  si- 
mul  et  doctrinae  incurrant,  ut  fusius   postea  yidebimus. 

Hisce  explanatis ,  pronum  nunc  est  nostram  adfirma- 
tionem  adstruere ;  ac  primo  id  efficimus  positive ,  quatenus 
ecclesia  graeca  adoptavit  ut  suos  canones  ecclesiae  afri^ 
canae ,  adeoque  concilii  milevitani  ,  quod  ,  ut  vidimus 
can.  XVII .  constituit ,  ut  secundum  evangelicam  et  apo- 
stolicam  disciplinam  neque  dimissu»  ab  uxore ,  neque  di- 
missa  a  marito  alteri  coniungantur ;  sed  ita  maneant  aut 
sibimet  reconcilientur.  Quem  canonem  renovavit  conc.  afri- 
canum  plenarium  cap.  LXXVI.  et  rursum  in  codice  cano- 
num  ecclesiae  africanae  insertus  est  can.  CII.  ac  in  canone 
ecclesiae  graecae  reperitur  (3). 

Praeterea  Michael  Palaeologus  in  symbolo  fidei  seu  fi- 
dei  professione  quam  an.  1274.  obtulit  rom.  pont.  Grego- 
rioX.  in  concilio  Lugdun.  II.  indissotubilitatem  absolutam 
matrimonii  professus  est  his  verbis:  «  De  matrimonio  vera 
tenet  ( romana  ecclesia )  quod  nec  unus  vir  plures  uxore& 
simul ,  nec  una  mulier  permittitur  habere  plures  viros. 
Soluto  vero  legitimo  matrimonio  per  mortem  coniugum  al- 
terius  ,  secundas  et  tertias  deinde  nuptias  successive  lici- 
tas  esse  dicit  :  si  impedimentum  canonicum  aliud  ex  causa 
aliqua  non  obsistat  (4).  » 

Rursum  cum  saec.  XVI.  reformatores ,  ut  sese  appellant, 
seu  emendatores  sacrorum ,  nempe  haeretici ,  ad  fulcien- 
das  novas  doctrinas  suas  adversus  ecclesiam  praesidium 
quaesivissent  penes  graecos,  leremias  patriarcha  constan- 
tinopolitanus  nomine  ecclesiae  suae  hanc  de  sacramento 
matrimonii  eiusque  indissolubilitate  professionem  edidit: 
«(Matrimonium  in  primis  ab  ipsoDeo  omnium  ferum  omnipo- 
tente  auctore  ab  initio  constitutum ,  sancitumque  est ,  tum  y 

(3)  Cf.  Acta  Conc.  Harduini  tom.  I.  in  monito  ad  hunc  canon.  col.  861.  862.. 
ii  iterum  col.  923.  ubi  exhibentur  hi  canones  graece  et  latine. 

(4)  Itt  Colleet.  max,  conc.  Mansi  Venet.  1780.  tom.  XXIV.  col.  71. 


CAP.  IV.  DE  GRAEC.  PRAXI  ET  CAN.  TRIDENT.  ART.  I.         393 

cum  in  paradiso  Adamum  cum  Eva  coniunxit.  Post  vero , 
ubi  mundo  salus  apparuit ,  ab  ipso  Christo  lesu  corfirma- 
tum ,  partim  dum  primo  miraculo  conversae  aquae  in  vi- 
num  honestatur ,  partim  dum  mosaica  lex  ,  quae  dato  libro 
repudii ,  uxorem  dimittere  permittebat ,  in  ea  parte  clare 
perficitur ,  illudque  docetur,  a  principio  sic  non  fuisse  ,  sed 
propter  duritiam  cordis  eorum ,  qui  legem  accepeiiint ,  id 
concessum  esse.  Et  illis  item  verbis  ;  Quos  Dem  coniun- 
xitj  hominem  separare  non  debere  (5).»  Sic  etiam  in  Ortho- 
doxa  confessione  idem  constiluitur  principium  de  perpetua 
et  indissolubili  coniugii  firmitate  dum  dicitur  quod  sponsi 
«  iunctis  dextris  fidem  dent ,  quod  alter  alteri  fidem ,  ho- 
norem  ,  amoremque  coniugalem ,  ad  finem  usque  vitae  , 
quocumque  rerum  discrimine ,  constanter  servaturus ;  nec 
alter  alterum  deserturus  sit  (6) . »  Verum  quidem  est  in  his 
professionibus  nullam  de  peculiari  adulterii  casu  fieri  men- 
tionem ,  attamen  hoc  ipso  quod  proprietas  vinculi  con- 
iugalis  absque  ulla  exceptione  adstruitur ,  patet  graecos 
cum  latinis  circa  principium  theoreticum  et  dogmaticum 
convenire ,  nec  ullam  posse  movere  litem  contra  >ecclesiam 
latinam  ,  quae  docet  insolubilitatem  christiani  connubii 
adulterio  etiam  interveniente. 

Id  ipsum  efficimus  negative.  Siquidem  numquam  graeci 
inter  dissidii  causas  ab  ecclesia  latina  doctrinam  et  praxim 
de  indissolubilitate  matrimonii  etiam  in  casu  adulterii  re- 
censuerunt  (7).  Quolies  praeterea  post  funestum  schisma 

(5)  Censura  orient.  eccles.  per  leremiam  patriar.  Coloniae  1583.  c.  YII. 
De  matrim.  et\natur.  sacrament.  pag.  116.  et  ed.  Paris.  1584.  fol.  44. 

(6)  Orthodoxa  confessio  catholicae  atque  apstolicae  ecclesiae  OrientaliSy 
interprete  Laur.  Norimanno  Lips.  1695.  quaest.  CXV.  Hinc  Thomas  Smitli  an« 
glicanus  in  op.  De  graecae  ecclesiae  hodierno  statu.  Traiecti  ad  Rhen.  1698. 
pag.  130.  refert  graecos  statuere:  «  Neminem  cuiuscumque  periculi  praetextu 
per  totum  'vitae  terminum  ab  alicuius  matrimonio  dimittendum,  idemque  (ma- 
trimoninm)  esse  totius  vitae  inseparabile  consortium.^ 

(7)  Has  causas  ex  epistolis  Photii  et  Michaelis  Caerularii  expendit  Biner 
in  Apparatu  eruditionis  part.  III.  cap.  2.  art.  8.  nura.  14.  nec  non  cap.  3. 


394         LIB.   III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

quo  scissa  est  ecclesia  graeca  a  latina ,  actum  est  de  unione 
inter  utramque  ecclesiam  redintegranda ,  numquam  inter 
articulos  discutiendos  propositus  est  articulus  de  dissolu- 
bilitate  aut  indissolubilitate  coniugii  in  causa  adulterii  (8). 

Firmamentum  haec  omnia  accipiunt  ex  agendi  ratione 
quam  constanter  tenuerunt  non  solum  graeci  uniti ,  verum 
etiam  schismatici  respectu  tot  decretorum  et  sanctionum 
rom.  pontificum  ,  quibus  dissolutio  coniugiorum  ob  adul- 
terium  improbata  atque  damnata  est.  Siquidem  nemo  adver- 
sus  has  pontificias  sanctlones  insurrexit,  quasi  desciverint 
ab  evangelica  et  apostolica  doctrina  aut  a  veteri  patrum  tra- 
ditione ;  quod  quidem  argumentum  prope  evidens  est  nul- 
lum  dogmaticum  revera  hac  in  re  dissidium  viguisse  aut 
vigere  inter  ecclesias  orientalem  et  occidentalem. 

Restat  igitur  ut  practicus  dici  debeat  usus ,  seu  potius 
abusus ,  qui  penes  graecos  inolevit  scindendi  vinculum 
coniugale  ob  adulterii  flagitium ,  cuius  nec  ipsi  rationem 
reddere  potuerunt,  cum  haec  quaestio  iis  esset  proposita. 
Sane  absoluto  concilio  florentino ,  atque  unione  perfecta , 
cum  latini  silentio  praeterire  noluerint  contrariam  grae- 
corum  praxim  circa  coniugii  dissolutionem  ,  sciscitati  ab 
iis  sunt ,  quare  ipsi  coniugia  dissolverent ,    et   aqua  eis 

art.  6.  n,  8.  et  9.  Item  Prosper  ab  Aquitania  Diction.  iheologic.  tom.  I.  pag.  108. 
Ant.  Possevini  in  Apparatu  sacro  ad  vocem  Graeci. 

(8)  Satis  est  percurrere  Acta  concilii  Lugdun.  II.  et  Florentini  in  quibus 
de  unione  actum  est,  ut  quisque  intelligat  de  quatuor  potissimum  doctrinae 
capitibus  controversias  agitatas  fuisse ,  scilicet  de  consecratione  etiam  in  pane 
azymo,de  existeutia  purgatorii,  de  primatu  sedis  romanae,  deque  processione 
Spiritus  S.  etiam  a  Filio.  Cf.  Christoph.  Peichich,  Speculum  veritatis  inter 
orientalem  et  occidentalem  ecclesias.  Venet.  1725.  cap.  X.  p.  116.  necnon  lo. 
Plusiadeni  Dissertationem  pro  concilio  florentino  apud  Allatium  Graecia 
Orthodoxa  tom,  I.  p.  625.  ubi  quinque  dissentionum  capita  inter  utramque 
ecclesiam  distincte  numerantur,  et  ne  verbum  quidem  de  matrimonio.  Demum 
Jac.  G.  Pitzipios  in  op.  V  Eglise  orientale  1.  Part.  Rome  1855,  capp.  VIII.  IX. 
et  X.  recensens  praecipuas  differentias ,  seu  controversias  quae  inter  orientalem 
et  occidentalem  ecclesiam  vigent,  eas  coarctat  ad  tria  capita  ;  deinde  vero  per« 
sequens  controversias  minores  ad  septem  revocat,  nuspiam  vero  quidpiam  de 
matrimouio ,  eiusque  ob  adulterium  dissolutione  aut  indissolubilitate  meminit. 


CAP.  IV.  DE  GRAEC.  PRAXl  ET  CAN.  TRIDENT.  ART.  I.  395 

haesit ,  prout  habetur  in  historia  actorum  illius  concilii  a 
Binio  edita  :  post  subscriptionem  ,  ibi  legitur  « Absoluta 
Missa  et  gratiarum  actione ,  unusquisque  recepit  se  do- 
mum.  Post  haec  latini  quaesiere  a  nobis  (graecis)  haec ... 
Et  quare  coniugium  dirimitis ,  dicente  Domino :  Quos  Deus 
coniunxit,  homo  non  separet?  Haec  a  latinis  obiecta  mity- 
lenensis  (archiepiscopus)  canonice  omnia  legitimeque  dis- 
solvit ,  praeter  quam  duo ,  de  quibus  Papa  significavit 
imperatori.  Cur  scilicet  matrimonia  dirimantur...  Latinis 
contradicentibus  ,  legem  ( civilem)  nihil  valere  adversus 
Domini  vocem :  Quos  Beus  coniunxit ,  homo  non  separet.,. 
Petivit  ergo  per  nuncios  Papa  ab  imperatore  ,  ut  ex  metro- 
politis  peritos  aliquot  ad  se  mitteret ;  ille  vero  misit  imperi- 
tos.  Proposuitque  Papa  duas  hasce  obiectiones,  de  separa- 
tione  coniugiorum  ,  et  promotione  patriarchae.  Illi  vero  , 
nullam  se  dixerunt  habere  facultatem  respondendi ,  nec  re- 
spondere;  sed  ea  relaturos  imperatori ,  qui  responderet.... 
Papa  orientales  omnes  praesules  ad  se  convocavit:  et  cum 
aliquot  ex  iis  profecti  essent ,  talem  habuit  secreto  cum 
illis  sermonem. .  .Propono  vobis  aliqua  ut  fratribus,  ut  mem- 
bris ,  ut  ecclesiarum  doctoribus.  Et  primo  dico,  omnes 
conqueri  de  separatione  matrimoniorum  ;  idque  correctione 
mdiget...  Praesules  ita  responderunt;  aequissima  et  sapien- 
tissima  sunt,  quae  Beatitudo  tua  dixit:  sed  nos  ad  haec 
dare  perfectam  responsionem  non  possumus  ;  sunt  enim 
et  alii  praesules ,  et  imperator  noster :  perfecte  igitur  re- 
spondebimus  cum  illorum  consensu,  privatim  vero  ex  nobis 
respondemus  ac  dicimus:  non  esse  haec  praesentis  tem- 
poris  ,  licet  iusta  et  necessaria  sint  ;  nam  matrimonia 
dirimimus  non  sine  iustis  causis  (9) . »  Nec  ulterius  res 
progressa  est.  . 

(9)  Conciliagener.  etprov.  tom.  IV.  p.  I.  Colon.  Agrip.  1618.  pag.  609  seq. 
quibus  patet  audacia  Annalistarum  Ulmensium,  dum  asserere  non  dubita- 
runt ,  ecclesiam  graecam  in  capite  de  matrimonio  verius  et  sac.  Scripturae  confor- 
mius  sensisse,  quam  ecclesiam  lalinam ,  cum  illa  semper  eruditiores  ac  doctiores 


396         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Interim  ex  hoc  documento  novimus ,  non  de  doctrina 
sed  de  praxi  rom.  pontificem  cum  graecis  esse  conque- 
stum ;  istos  insuper  ad  se  tuendos  neque  ad  Scripturam 
neque  ad  patres  confugisse ,  sed  ad  consuetudinem  iamdiu 
apud  illos  inolitam ,  adeoque  tacite  saltem  significarunt 
ex  corruptela  potius  et  abusu  eiusmodi  consuetudinem  pe- 
detentim  invaluisse.  Discimus  praeterea  non  ob  solam  for- 
nicationis  seu  adulterii  causam  ,  verum  etiam  ob  alias  etiam 
leviores  causasconsuevisse  graecos  coniugia  dissolvere.Nam 
generatim  summus  pontifex  Eugenius  dixit ,  omnes  conqueri 
de  separatione  coniugiorum.  Et  sane  notum  est  passim  apud 
graecos  schismaticos  ob  leves  causas  matrimonia  dirimi, 
prout  testantur,  qui  de  praesenti  ecclesiae  graecae  statu 
disseruerunt  (10).  Quapropter  eadem  ratione  qua  alii  abu- 
sus  irrepserunt  penes  graecos  dissolvendi  coniugia  levibus 
de  causis  ,  ita  et  hic  irrepsit  abusus  eadem  solvendi  pro- 
pter  adulterium.  Immo  vero  cum  hic  vetustior  sit,  primus 
veluti  gradus  extitit  ex  quo  facile  ilHs  fuit  in  alios  de- 
scendere. 

patres  et  scriptores  in  suo  gremio  quam  haec  numeraverit ,  ac  proinde  ecciesiara 
graecam  melius  quam  latlnara  sententias  Scripturarum  intellexisse.  Annales  pro 
theolog.  et  iure  can.  Uimae  1812.  tom.  III.  p.  309.  Assumunt  lii  protestantes 
annalistae  uti  certum  graecos  patres  et  scriptores  propugnasse  dissolutionem 
matriraonii  interveniente  adulterio ;  quod  esse  omnino  falsura  suo  loco  osten- 
diraus.  Si  protestantes  graecis  deferunt  circa  solutionera  coniugii ,  quare  iisdera 
non  deferunt  cum  agitur  de  dogmatibus  in  quibus  ipsi  cura  latinis  consentiunt  ? 

(10)  Hinc  Thomas  Sraith  op.  cit.  De  graecae  ecclesiae  hodierno  statu  post 
verba  paulo  ante  descripta  subdit:  «Nescio  utrum  magis  mirer  an  doleara 
lot  repudiis  leviusculis  quidera  de  causis  Jxto?  ti5?  Tropvsta,;  extra  casum 
adulierii  indultura  esse ,  quasi  vinculum  istud  quod  alias  fatentur  appmTov 
pro  vaga  cuiuspiam  libidine  et  arbitrio  adeo  facile  solvi  potuisset.  Huic  malo 
reverendorum  antistitum  pietatem  tandera  aliquando  occursuram  spero,  quos 
tantumabest,  ut  levitatis  aut  avaritiae  incusem,  ut  genti  in  vindictam,  aut 
odium,  aut  in  novosamores,  ubi  fastidiura  irrepserit,  effusissimae  et  quam  ma- 
lirae  effraeni  non  aliter  satisfieri  posse  credam,  nisi  hac  iniqua  indulgentia)»  p.  130. 

Et  D.  De  la  Croix  in  op.  J^tat  prisent  des  nations  et  des  Eglises  Greque , 
Arm^nienne  et  Maronite  en  Turquie.  Paris  1693.  pariter  scribit  pag.  75.  «  Mal- 
gr^  toutes  ces  r^gularit^s ,  le  mariage  qui  se  contracte  avec  tant  de  difficult^ ,  se 
dissout  ais^raent5Mr  les  moindres  causes ,  et  pour  de  Targent  on  prononce  la 
dissolution. » 


CAP.  IV.  DE  GRAEC.  PRAXI  ET  CAN.  TRIDENT.  ART.  I.         397 

II.  lam  inquirenda  nobis  istius  praxeos  origo  est , 
quam  facile  in  legibus  civilibus ,  quae  divortia  permitte- 
bant,  et  in  indole  graecae  gentis  reperimus.  Exploratum 
penes  eruditos  est  legibus  imperatorum  ethnicorum  viris 
praesertim  indultam  fuisse  divortia  faciendi  facultatem.  Im- 
peratores  christiani  huic  malo  occurrere  quidem  satege- 
runt ;  attamen  cum  magna  adhuc  parte  imperium  romanum 
ethnicis  constaret,  nonnisi  per  gradus  quosdam  antiquas 
leges  emendare  potuerunt.  Quum  vero  deinceps  emendare 
possent  ac  deberent ,  potius  divortiis  magis  faverunt.  Quo- 
circa  imp.  Constantinus  M.  legem  tulit ,  qua  causas  divortii 
ad  tres  coarctavit  in  foemina ,  nempe  :  «Si  homicidam  ,  vel 
medicamentarium  ,  vel  sepulchrorum  dissolutorem  maritum 
suum  esse  probaverit »  in  viris  pariter :  «  Si  moecham  , 
vel  medicamentariam  ,  vel  conciliatricem  repudiare  volue- 
rit  (11).»  Hanc  eamdem  legem  confirmarunt  et  extenderunt 
imperatores  Honorius,  Theodosius  et  Constantinus  Depoents 
iniusti  repudii,  iusti  contra  praemiis  (12).  Plures  aliae  leges 
eadem  de  re  sancitae  sunt  ab  imperatoribus  subsequenti- 
bus ,  quaeque  referuntur  in  codice  lustiniani  ,  quibus  et 
alias  ipse  lustinianus  adiecit  (13).  Nam  ipse  Anastasium 
imitatus  in  legibus  novellis  ad  loannem  et  Theodotum 
praetorio  praefectos  laxavit  mali  habenas  repudiorum  cau- 
sas  extendens ,  et  de  irrationabili  repudio  solam  puniens 
mulierem  quinquennali  abstinentia  a  novis  nuptiis  (14). 

(11)  Imp.  Constantinus  A.  ad  Ablaviura  De  repudiis  tit.  XVI.  lib.  III.  cod. 
Tlieodosiani  cum  comment.  lo.  Gothofredi.  Lugduni  1665.  tom.  I.  p.  310. 

(12)  Ibid.  pag.  316. 

(13)  Codicis  sacratissimi  imperat.  lustiniani  pp.  Augusti  libri  XII. 
Accurtii  commentar,  ac  Coantii  et  Dionysii,  Gothofredi  etc.  lucubrationibus 
illustrati,  Lugd.  1612.  Cod.  lib.  V.  tit.  XVII.  Derepudiis^.  1238.  seqq. 

(14)  Leg.  XXII.  c.  117.  Hinc  Blastares  in  Syntagm.  alphabeiic.  Utt.G. 
c.  13.  scribit:  de  causis  divortii  leges  civiles  multis  in  locis  tractare,  plenius 
tamen  in  Novella  imp.  lustiniani  (117.)  in  qua  causae  recensentur  e  quibus  solis 
matrimonium  dissolvere  liceat,  et  quidem  sequentes.  —  Pro  marito  — 

Maritum  repudium  uxori  mittere  posse.  1.  Si  coniurationis  contra  im- 
perlum  conscia ,  viro  suo  non  revelet. 


308         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Licentiam  adliuc  amplificarunt  Leo  sapiens  ac  Nicephorus 
Botaniates  Augusti  graecorum ,  quos  propterea  ita  merito  ar- 
guit  anonymus  auctor  tractatus ,  qui  Constantinopoli  reper- 
tus  est ;  f(  Quod  viri  et  mulieres  sacramentum  coniugii  pro 
nihilo  reputent.  Nam  quoties  alter  displicet  ,  vel  alteri , 
coram  praetore  urbano  voluntatibus  eorum  expositis ,  in- 
strumentis  et  singulis  praecisis ,  sine  contradictione  viri 
uxores ,  et  mulieres  viros  pro  lubitu  accipiunt ,  contra 
mandatum  quod  dicit :  Quod  Deus  coniunxit ,  homo  non 
separet  (15).»  Exinde  ortae  querelae  de  facilitate  repudio- 
rum  apud  graecos. 

Quamdiu  in  ecclesia  graeca  severior  disciplina  viguit, 
vix  ulla  harum  legum  ratio  habita  est ;  quinimo  patres 
legibus  civilibus  leges  Christi  opposuerunt.    Verumtamen 

2.  Si  eara  aduUeram  esse  d^ccuset  et  probai-epossit. 

3.  Si  ea  vitae  mariti  insidiata  sit,  aut  insidiarum  ab  aliis  conscia  ma- 
rito  non  revelaverit. 

4.  Si  cum  extraneis  nolente  marito  convivetur  aut  lavetur. 

5.  Si  nolente  marito  et  extra  domum  manserit,  nisi  forte  apud  proprios 
parentes. 

6.  Si  nolente  aut  ignorante  marito  et  circensibus  ludis ,  theatris  aut 
amphitheatris  interfuerit  ad  spectandum. 

Pro  uxore.  Uxorera  autem  marito  repudium  mittere  posse :  1.  Simaritus 
contra  imperiura  conspiret,  aut  conspirationis  aliorura  conscius  imperio  non 
revelet. 

2.  Si  vitae  uxoris  aut  ipse  insidiatus  sit,  aut  insidiarum  ab  aliis  con- 
sciils  non  revelet  uxori,  neque  studeat  secundum  legem  ulcisci. 

3.  Si  uxoris  castitati  insidiatus  sit,  eamque  aliis  prostituendam  tradere 
tentaverit. 

4.  Si  eara  de  adulterio  vir  accusaverit ,  probare  autera  non  potuerit. 

5.  Si  is  vel  in  domo  sua  vel  extra  cum  alia  muliere  cohabitet,  atque 
admonitus  non  desistat. 

Reliqua  inferius  dabimus.  Hic  porro  Matthaeus  Blastaris  raonachus,  qui  circa 
an.  1335.  floruitin  cit.  op.  non  canones  modo  ,  sed  et  leges  retulit  cum  canonibus 
collatas  lustiniani,  Leonis  Sapientis,  Constantini  Porphyrogennetae,  aliorumque 
imperatorum.  Hoc  opus  e  duobus  codicibus  Bodleiano  et  Vossiano  graece  ac 
latine  inlucem  protulit  Beveregius  in  Pandect.  canon.  tom.  II.  part.  I.  pag.  1. 
Multa  eius  loca  emendavit  Cotelerius  in  ISot.  ad  Monum.  ecclesiae  graec, 
qui  taraen  admonet  haud  pauca  adhuc  superesse  emendanda.  Cf.  op.  et  loc.  cit. 
cap.  XIII.  p.  73  seq. 

(15)  Apud  Christ.  Lupum  schol.  ad  can.  LXXXVII.  conc.  Trullani  Opp. 
ed.  Venet.  1724.  tom.  III.  pag.  153  seq. 


CAP.  IV.  DE  GRAEC.  PRAXI  ET  CAN.  TRIDENT.  ART,  I.  399 

illius  gentis  indoles ,  quae  supremam  imperialem  dignita- 
tem  velut  sacro  quodam  cultu  prosequebatur ,  illique  ea 
etiam  deferebat ,  quae  iuris  ecclesiae  sunt ,  effecit  ut 
graeci  assentationis  spiritu  ducti  coeperint  pedetentim  a 
primaevo  instituto  desciscere ,  atque  ex  praescrlpto  civi- 
lium  legum  sese  gerere  in  hoc  praesertim  negotio ,  in  quo 
cupiditates  magnam  adeo  sibi  partem  vindicant.  Ab  initio 
quidem  timide ,  postea  vero  audacius  ,  cum  consuetudo  iam 
altas  radices  egisset;  donec  longe  lateque  obtinuerit ,  et 
quadantenus  pessimus  mos  praescripserit,  dissimulantibus 
prius ,  deinde  vero  probantibus  supremis  illius  ecclesiae 
pastoribus.  -;^Km  {''t.^n.y  ^-^        j      -^;     , 

Magis  autem  ac  raagis  abusus  eiusmodi  increbuit  ex 
quo  sec.  VIII.  imperator  Constantinus  Basilii  filius  repu- 
diata  Maria  armena  legitima  uxore,  Theodotam  cubicula- 
riam  duxit ;  quod  nefarium  facinus ,  licet  omnes  severiori 
disciplinae  studentes  detestarentur  ,  attamen  a  non  paucis 
ignavis  episcopis  probatum  fuit  (16).  Huius  imperatoris 
exemplum,  ut  fieri  solet,  plurimos  habuit  imitatores.  Ma- 
iora  denique  nacta  est  eiusmodi  consuetudo  seu  corruptela 
incrementa  post  luctuosam  schisma  Photii  et  Michaelis 
Caerularii  ;  ex  eo  enim  tempore  ,  historici  omnes  con- 
sensu  unanimi  exprobrant  graecis  divortiorum  effraenem 
licentiam ,  non  solum  in  casu  adulterii  ,  verum  etiam  ob 
alias  longe  minores  causas  (17).  Quod  quidem  malum  dis- 


(16)  Cf.  Baronium  ad  an.  795.  n.  XLII.  seqq.  cum  notis  Pagii,  qui  rem 
totam  fuse  refert ,  et  raagnas  in  ecclesia  Constantinop.  propter  hoc  scelus  ex- 
ortas  discordias.  Unicus  ab  initio  restitit  Constantini  flagitio  s.  Plato  mona- 
chus,  qui  hac  ipsa  de  causa  irara  in  se  concitavit  imperatoris,  a  quo  una  cum 
monachis  suis  in  carcerem  coniectus  ac  prope  innumera  hac  de  causa  est 
mala  perpessus ,  prout  refert  Theodorus  Studita  apud  eumdem  Baronium  loc. 
cit.  ed.  Luc.  tom.  XIII. 

(17)  Etenim  praeter  recensitas  causas  cum  damno  partis  reae,  a  Blastare 
op.  et  loc.  cit.  hae  tres  recensentur  ad  divortium  faciendum : 

1 .  Impotentia  mariti  intra  matrimonium.  •  * 

2.  Amplexus  vitae  monasticae  alterius  coniugum.  • 


400      LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.   MATR.  CHRIST. 

simularunt  graeci  antistites  eo  etiam  nomine ,  ne  si  nimis 
obiurgarentur  qui  se  his  repudiis  foedare  audebant  ad  ma- 
hometismum  desciscerent  (18). 

Ast  si  aliqua  excusatione  digni  videntur  praesules  illi 
qui  sub  islamitica  ditione  constituti  sunt  ,  profecto  eam 
obtendere  nequeunt  ii,  qui  extra  illam  ditionem  versantur, 
ut  in  Valachia ,  Transylvania  aliisque  finitimis  regionibus 
in  quibus  tamen  adhuc  vigent  non  pauci  ex  eiusmodi  abu- 
sibus  ob  iuris  canonici  quod  penes  ipsos  receptum  est 
auctoritatem  (19).  Idem  dic  de  novo  Graeciae  regno,  in 
quo  eadem  legislatio  denuo  adoptata  et  confirmata  fuit  (20). 

Et  haec  quidem  quoad  ecclesias  ab  unitate  ecclesiae 
catholicae  separatas  ;  nam  quod  attinet  ad  ecclesias  graeco- 
unitas ,  licet  nondum  abusus  omnes  absoliti  sint ,  reces- 
sum  tamen  sensim  et  pedetentim  est  a  non  paucis  cor- 
ruptelis  quae  prius  obtinuerunt.  Dixi  nondum  ahusus  omnes 


3.  Captivitas,  si  per  quinquennium  de  captiva  parte  rcsciri  nequeat  an 
vivat  nec  ne.  Cf.  ibid.  p.  74. 

Causae  hae  recensentur  etiam  in  Photii  Nomocanone  tit.  Xlil.  cap.  IV.  et 
in  Corpore  iuris  canonici  pag.  201.  209.  212.  2(4.  216.  217.  219.  et  222. 

(18)  Prout  observat  De  la  Croix  op.  cit.  ubi  post  adducta  verba  pergit 
dicens:  «Ce  qui  est  un  abus  considerable ,  que  tol^re  cette  Eglise  pour  em- 
p6cher  un  plus  grand   mal ,  qui  est  le  Mahom^tisme. » 

(19)  Etenim  in  Corpore  luris  canon.  Valach.  praeter  superius  recensitas 
causas  dissolutionis  coniugalis  vinculi  hae  continentur : 

1.  Abortus  procui-atio.  Pag.  212.  220.  ex  Novel.  Leonis,  etiam  apud  Bla- 
starem  op.  cit.  lit.  G.  c.  2. 

2.  Congressus  cum  uxore  contra  naturam  p.  214.  cap.  251. 

3.  Defloratio  et  furor  etc.  Lepra,  obsessio  daemonis ,  perfida  desertio  e 
scntentia  synodi  Constantinop.  sub  patriarcha  Dositheo  an.  1554. 

(20)  Cf.  Harmenopuli  Epitomem  divinorum ,  et  sac.  canon.  legum 
pag.  389  seq.  edition.  Atheniensis,  quae  regio  decreto  die  20.  Febr.  seu  7.  Mar- 
tii  1835.  pro  regno  Graeciae  approbata  fuit;  et  lo.  Hadschits  Dissert.  cle  causis 
mairimonium  dissocianiibus  iuxta  disciplinam  ecclesiae  oriental.  Budae  J826. 
in  8.  Hoc  opus  denuo  recusum ,  ut  diximus,  et  probatum  in  novo  Graeciae 
regno ,  confectum  est  e  Constant.  Harmanopuli  Nomophjlaci  et  iudice  Thes- 
salonicensi  an.  1380.  vel  1383.  uti  ostendunt  Seldenus  in  op.  De  Synedr.  he- 
braeor.  lib.  I.  c.  10.  p.  213  seq.  et  Fabricius  Bihlioth.  graec.  tom.  X.  p.  276  seq. 
etinscriptum  'ETrtTo/xij  t&Jv  ^ziov  Y.a,l  Uquv  xavovuv.  Cf.  Carmini  Fimiani  ele- 
menta  iuris  canonici.  Neapoli.  1777.  tom.  I.  pag.  86. 


CAP.  IV.  DE  GRAEC.  PRAXl  ET  CAN.  TRIDENT.  ART.  I.         401 

abolitos  esse;  siquidem  usque  ad  haec  ferme  tempora  prae- 
sertim  in  catholica  transilvaniensi  provincia  matrimonia  dis- 
solvebantur  ob  probatum  adulterium  et  perfidam  desertio- 
nem ,  quae  ut  plurimum  adulterium  involvit.  Idque  sub 
obtentu  quod  iis  a  s.  Sede  concessum  fuerit  in  actu  unionis, 
quae  facta  est  an.  1699.  imperatoris  Leopoldi  potissimum 
opera.  lam  vero  perperam  ipsi  autumant  hac  occasione 
absque  ulla  restrictione  permissum  eis  fuisse  propriam 
disciplinam  moderari  iuxta  corpus  iuris  canonici  graeci 
quod  digestum  erat  ante  unionem ,  quodque  vocant  Pravila 
id  est  regulam  (21) .  Porro  praeter  quam  quod  nuUum  Romae 
huius  concessionis  existit  documentum  ,  certum  est  quod 
in  diplomate  imperatoris  Leopoldi  dato  die  16.  febr.  1699. 
genti  Valachae  graecae  et  ruthenae  praeter  admissionem 
quatuor  articulorum  quibus  dissentiebant  gentes  illae  ab 
ecclesia  romana  (22)  ,  praemittebatur  tamquam  necessaria 
conditio  unionis  quod  dicta  natio  teneretur :  «  Omnia  ea 
admittere ,  profiteri ,  ac  credere ,  quae  sancta  mater  ec- 
clesia  romana  catholica admittit,  profitetur,  et  credit  (23).» 
Hoc  diploma  publice  lectum  est  in  comitiis  generalibus 
Transilvaniae,  quin  uUa  fieret  oppositio,  die  8.  sept.  1699.; 
cum  autem  inter  cetera,  quae  admittit,  profitetur  et  cre- 

(21)  De  quo  iure  canonico  seu  Pvavila  sciibit  Walter.  lus  can.  ed.  XI. 
§  83.  p.  143.  «Vallachi  qui  sec.  XIU.  propriuni  ac  independens  regnum  for- 
inarunt,an.  1652.  canonum  collectionem  in  lingua  vernacula  conscriptam  ac 
typis  editam  obtinuerant.  Constat  haec  collectio  duabus  partibus.  Prima  417. 
capitula  complectens  Manuelis  Malaxi  Nomocanonem  (an.  1561.  conscriptum 
et  ex  Photii ,  Balsamonis ,  Blastaris  et  Zonara  operibus  excerptum )  ex  graeco 
in  vernaculam  linguam  translatum  exhibet.  Altera  pars ,  quae  Nomocanon  in- 
scribitur ,  canones  apostolorum ,  conciliorura  ,  Basilii  aliorumque  patrum  con- 
tinet ,  ex  recensione  quam  Aristenus  in  Synopsi  scholUs  adornavit.  Graeca  porro 
haec  opera  nihil  omnino  commune  habent,atque  ex  errore  fontium  tamquam 
unius  eiusdemque  collectionis  partes  considerata  sunt. » 

(22)  Nempe  1.  de  rom.  pontitice  supremo  totius  ecclesiae  capite,  2.  de 
consecratione  eucharistiae  in  pane  azymo  sufficienti;  3.  de  purgatorio;  4.  de 
processione  Spiritus  Sancti  etiam  a  Filio. 

(23)  Huius  diplomatis  adhuc  existit  transumptum  in  archiviis  sac.  con- 
greg.  de  propaganda  fide. 

111  20 


402  LIB.III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

dit  ecclesia  romana  sit  etiam  articulus  de  absoluta  indis- 
solubilitate  matrimonii  christiani  etiam  in  casu  adulterii , 
nec  eum  ignorare  certe  possent  graeci  illi  qui  se  ecclesiae 
catholicae  univerunt ,  plane  consequitur  haud  datam  eis 
esse  libertatem  sectandi  hoc  in  articulo  antiquum  illud  ius 
canonicum. 

Quod  si  post  unionem  adhuc  inolitus  hic  abusus  per- 
severavit  dissolvendi  propter  adulterium  ac  perfidam  de- 
sertionem  coniugium ,  id  factum  est  contra  ecclesiae  roma- 
nae  mentem.  Verumtamen  quinquaginta  plus  minus  ab  hinc 
annis  firmitate  ac  perseverantia  Fogarasiensium  antisti- 
tum  eiusmodi  dissolutio  cessavit  (24). 

Porro  quis  umquam  dicet  recensitos  hactenus  practicos 
abusus  in  errore  doctrinali  ac  dogmatico  fundari?  Igitur 
resolutio  coniugalis  vinculi  in  causa  adulterii  apud  graecos 
non  est  repetenda  ex  crrore  aliquo  dogmatico ,  sed  eodem 
in  censu  habenda  est  ac  dissolutio  ,  quae  penes  eosdem 
invaluit  propter  alias  causas  manifeste  a  sacris  litteris ,  ac 
traditione  apostolica  proscriptas ,  quaeque  non  aliam  habet 
originem  quam  leges  imperiales  tum  sacris  litteris  tum 
apostolicae  traditioni  hac  in  re  adversantes  ab  ignavis  ec- 
clesiae  photianae  praesulibus  uti  leges  canonicas  adoptatas. 

III.  Numquam  destitit ,  quoties  sese  obtulit  occasio, 
apostolica  sedes  ab  eiusmodi  abusibus  improbandis.  lam 
retulimus  quomodo  se  gesserit  Eugenius  IV.  in  concilio  flo- 
rentino ,  qui  praeterea  in  suo  decreto  pro  armenis  doctri- 
nam  de  indissolubilitate  matrimonii  his  verbis  complexus 
est  :  ((  Assignatur  autem  triplex  bonum  matrimonii.  Pri- 
mum  est  proles  suscipienda  et  educanda  ad  cultum  Dei. 
Secundum  est  fides  ,   quam  unus  coniugum  alteri  servare 

(24)  Primus  qiii  in  gr.  catholica  Transilvaniensi  ecclesia  dissolutionem  ma- 
trinionii  propter  adulterium  et  perlidam  desertionem  sustulerit  fuit  fogarasiensis 
episcopus  loannes  Rabb ,  frustra  obnitentibus  clero  populoque;  uti  testatur  Ale- 
^ander  Sterka  Sulucz  actualis  archiepisc.  et  metropolita  Albae-luliensis  in  scri- 
plis  datis  Blasii  in  Transilvania  die  30.  novembr.  1856. 


CAP.  IV.  DE  GRAEC.  PRAXI  ET  CAN.  TRIDENT.  ART.  I.  403 

debet.  Tertium  indivisibilitas  matrimonii ,  propter  hoc  quod 
significat  indivisibilem  coniunctionem  Christi  et  ecclesiae. 
Quamvis  autem  ex  causa  fornicationis  liceat  tori  separa- 
tionem  facere,  non  tamen  aliud  matrimonium  contrahere 
fas  est,  cum  matrimonii  vinculum  legitime  contracti  per- 
petuum  sit  (25).  » 

Item  Clemens  Vlll.  in  instructione  pro  Italo-graecis , 
declaravit  graecis  quidem  separationem  a  toro  licitam  esse, 
alterum  tamen  ,  vivente  parte  alia ,  matrimonium  contrahere 
nullo  in  casu  integrum  esse  (26).  Urbanus  VIII,  in  fidei  pro- 
fessione  emittenda  ab  iis ,  qui  e  schismate  vellent  in  unio- 
nem  ecclesiae  catholicae  redire  hanc  formulam  praescri- 
psit :  « Item  sacramenti  matrimonii  vinculum  indissolubile 
esse ,  et  quamvis  propter  adulterium  ,  haeresim ,  aut  alias 
causas  possit  inter  coniuges  tori  et  cohabitationis  sepa- 
ratio  fieri ,  non  tamen  illis  aliud  matrimonium  contrahere 
fas  esse  (27).  »  Benedictus  pariter  XIV.  in  constitut.  Etsi 
pastoralis  die  26.  mai.  1742.  quoad  Graecos-italos  haec 
ordinariis  locorum  de  dogmatibus  et  ritibus  ab  italo-graecis 
tenendis  et  servandis  §.  VIII.  n.  2.  de  matrimonio  edi- 
xit :  «  Matrimonia  inter  coniuges  graecos  dirimi ,  seu  di- 
vortia ,  quoad  vinculum  ,  fieri  nullo  modo  permittant ,  aut 
patiantur  :  et  si  qua  de  facto  praecesserunt ,  nuUa  et  ir- 
rita  declarent  (28).  » 

Hic  praeterea  pontifex  in  op.  De  synodo  dioecesana 
lib.  XIII.   cap.  XXII.  refert  a  sac.    congreg.    concilii  di- 


(25)  Acta  concil.  Harduini  tom.  IX.  col.  440. 

(26)  In  Const.  XXXV.  Clement.  Vill.  in  Bullarlo  Laert.  Clierubini  Ro- 
mae  1617,  p.  48.  Verba  pontiticis  §.  5.  adoptavit  ac  sua  fecit  Benedictus  XIV. 
in  Constit.  mox  alleganda  -.  quaeque  nos  in  textu  retulimus  ,  quin  necesse  sit 
ea  repetere. 

(27)  Hanc  ipsam  fidei  formulam  emittendam  orientalibus  ab  apostolica 
sede  praescriptara  recitat  atque  electo  patriarchae  ecclesiae  antioclienae  Siraoni 
Evodio  proponit  edendam  Benedictus  XIV.  in  Constit.  LXXVIU.  Nuper  ad  nos. 
in  eiusdem  pontiticis  Builario  tom.  I.  p.  258  seqq. 

(28)  Const.  LVII.  in  eiusdem  Bullar.  tom.  I.  pag.  179. 


404         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

scussum  fuisse  casum  cuiusdam  viri  graeci  qui  dissolu- 
tionem  coniugii  ob  adulterium  uxoris  suae  convictae  et 
confessae,  etiam  post  sententiam  graecae  synodi  solutio- 
nem  decernentis  petebat  ;  et  sacrum  hoc  tribunal  decre- 
visse  coniugium  quoad  vinculum  indissolubile  persistere , 
nec  ullo  modo  posse  virum  illum  novas  inire  nuptias  (29). 
Ex  hactenus  expositis  pronum  est  colligere  1.  licet 
errorem  graecorum  practicum  potius  quam  theoreticum 
de  solutione  coniugii  propter  adulterium  esse  dicamus  , 
tamen  quaestionem  per  se  nulla  prorsus  ratione  uti  mere 
disciplinarem  spectari  posse  ,  sed  habendam  esse  vere 
doctrinalem  atque  dogmaticam ;  2.  utramque  praeterea, 
orientalem  scilicet  et  occidentalem  ecclesiam ,  primis  se- 
culis  circa  eamdem  consensisse ,  nec  ullam  hac  de  re 
inter  eas  excitatam  fuisse  controversiam ;  3.  coepisse  qui- 
dem  temporis  tractu  apud  graecos  et  orientales  consue- 
tudinem  introduci  solvendi  coniugia  in  casu  adulterii;  ve- 
rum  eiusmodi  consuetudinis  originem  repetendam  esse  a 
civilibus  legibus ,  nec  cogitasse  graecos  de  eiusmodi  praxi 
sive  Scripturarum ,  sive  patrum  testimoniis  cohonestanda 
nisi  serius,  cum  hac  de  causa  obiurgari  coeperunt  ab  ec- 

(29)  Sic  etiam  a  cong.  concilii  reperitur  data  haec  i-esolutio  in  Thesauro 
resolution.  Urbini  1739.  sub  titulo  Dubium  matrimonii  15.  lan.  1724.  Age- 
batur  de  quodam  Georgio  d'Ascoti  graeco-catholico ,  qui  matrimonium  con- 
traxerat  cum  muliere  lutherana  coram  duobus  testibus  et  praedicante  luthe- 
rano  in  civitate  Wiburgi ,  quae  sita  est  in  Finnania ,  quae  pars  est  regni  Sve- 
vici ,  cumque  Georgius  militem  agens  captivus  factus  fuisset  ab  hostibus,  post 
reditum  a  captivitate  tres  filios,  se  absente,  a  sua  uxore  progenitos  invenisset, 
eam  in  iudicium  vocavit.  Cumque  ipsa  triplex  confessa  fuerit  adulterium,  pro- 
lata  est  sententia  in  synodo  de  dissolutione  matrimonii  quoad  vinculum ,  et 
libertate  Georgii  ad  alias  nuptias  transeundi  iuxta  graecorum  praxim  seu 
abusum,  interpretationemque  a  graecis  datam  doctrinae  s.  Basilii,  in  qua  po- 
tissimum  synodus  suae  sententiae  reposuit  fundamentum.  Cumque  ad  praefatae 
sententiae  normam  Georgius  vellet  cum  alia  foemina ,  cui  suam  fidem  dederat, 
raatrimonium  contrahere,  pater  Apollinaris  capuccinus  missionarius  in  Mosco- 
via,degens  Petropoli,  inducias  a  Georgio  obtinuit,  ut  s.  Sedis  iudicium  ex- 
quireret.  Re  ad  sac.  congregat.  ss.  inquisitionis  delata ;  resp.  Oratorem  non 
posse  aliud  matrimonium  contrahere  pag.  5  seqq. 


CAP.  IV.  DE  GRAEC.  PRAXI  ET  CAN.    TRIDENT.  ART.  I.  405 

clesia  latina;  ceterum  4.  adeo  ipsis  persuasum  fuissc  hac 
in  re  nullum  se  praesidium  in  Scripturis  ac  traditione  ha- 
bere ,  ut  numquam  ecclesiae  romanae  crimini  verterint 
quod  contrariam  doctrinam  et  praxim  consectaretur ;  num- 
quam  propterea  inter  tot  schisraatis  faciendi  recensitas 
causas  interdum  levissimas ,  hanc  de  indissolubilitate  ma- 
trimonii  adnumerarint  (30)  ;  nec  proinde  5.  umquam  cum 
ageretur  de  utriusquc  ecclesiae  pace  sive  sub  Stephano  V. 
sive  sub  Gregorio  X.  sive  demum  sub  Eugenio  IV.  inter 
articulos  dissensionis  istum  commemoratum  fuisse;  6.  adeo- 
que  consuetudinem  hanc  esse  revera  habendam  veluti  abu- 
sum  pluribus  seculis  inolitum ,  non  secus  ac  alii  abusus , 
qui  penes  graecos  obtinent  ob  alias  causas  etiam,  praeter 
adulterium  ,  dirimendi  coniugia  quoad  vinculum  ;  in  quos 
abusus  vocem  suam  iugiter  rom.  pontifices  extulerunt  grae- 
cis  opponentes  evangelicam  et  apostolicam  doctrinam  de 
omnimoda  matrimonii  indissolubilitate;  neque  vero  umquam 
graeci  se  defendere  potuerunt;  multoque  minus  tentarunt 
ecclesiam  romanam  hac  in  re  erroris  accusare;  semper  ta- 
men  in  sua  avita  consuetudine  generatim  perstiterunt ,  a 
qua  difficile  profecto  est  eos  revocare  (31). 

(30)  Atque  hic  notandus  est  Sam.  Klein  qui  in  cit.  dissert.  De  matri- 
moniOf  dura  sub  tit.  de  adulterlo  §.  CVII.  profitetur  se  agere  de  dissolu- 
tione  propter  adulteriurn  in  ecclesla  orientali  tantum  Mstorice,  patefacit  la- 
men  mentem  suam  proferens  argumenta  quae  orientalem  praxim  communire 
videntur.  Etenim  iuxta  ipsum  haec  praxis  fundatur  l.  in  verbis  Cliristi  Mat- 
th.  XIX.  2.  in  verbis  s.  Basilii  can.  IX.  3.  in  eorum  explanatione  quam  dedit 
Zonaras;  deinde  subdit  4.  praeter  Basilium  videntur  eidem  favere  Origenes, 
Epiphanius,  Asterius,  Theodoretus  ^iplures  alii;  5.  inter  latinos  adducit  Eras- 
mum,  Caietanum  ,  Catharinum;  6.  addit  graecos  a  tridentino  non  fuisse  da- 
ranatos,  et  a  Flcuryo,  Tournelyo,  iuenino  et  Gazzaniga  id  attirraari.  In  quibus  a 
vero  hunc  auctorem  ablusisse,  parlim  iamvidimus,  partira  vero  ex  dicendis 
constabit.  Debuisset  praeterea  adnotare  Erasmum  ,  Caietanura  ,  et  Catharinum 
ante  celebrationem  sess.  XXIV.  conc.  tridentini  scripsisse ;  Erasmura  se  retra- 
ctasse ,  Caietanura  vero  et  Catbarinum  scripta  sua  ecclesiae  subiecisse  iudicio. 

(31)  PIus  semel  dixiraus  graecorura  erroneam  et  pravara  praxira  in  di- 
riraendis  coniugiis  ob  adulterium  originem  unice  traxisse  ex  legibus  impe- 
rialibus.  Id  porro  nunc  luculenter  etiam  constat  ex  iis,  quae  egregie  di.sse- 
ruit  D.  Pilra  in  recensione  operis  nuper  editi  a  DD.  Rhalli  Areopagi  praeside, 


406        LIB.    III.   SECT.   ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Et  haec  de  graecorum  praxi  circa  solutionem  coniu- 
giorum  praemittenda  erant ,  tum  ut  ostenderetur  eiusmodi 
practici  erroris  natura  et  origo  ,  romanaeque  ecclesiae  in 


et  Potli,  Atlienis  an.  1852-1S56.  iussu  sanctae  synodi  ecclesiae  Hellenicae, 
quinque  volum.  In  hac  enirn  recensione  critica,  postquam  doctus  vir  iiisto- 
rlani  iuris  graeco-orientalis  texnit  et  praecipuorum  auctorum  qui  collectiones 
canonum  ediderunt  et  commentariis  illustrarunt  usque  ad  novos  collectores 
et  editores  athenienses  quornm  exhibet  per  volumina  singula  partes  insertas , 
pergit  ad  expendendum  meritnm  ipsum   intrinsecum  iuris  canonici  byzantini. 

Porro  prius  animadvertit  iugem  imperatorum  byzantinorum  tendentiam 
ad  sibi  subiiciendum  ecclesiam ,  qnae  magis  se  patefecit  in  imperatore  lusti- 
niano  ,  qjii  dum  ex  una  parte  nonnisi  canonum  ecclesiasticorum  custodem 
et  executorem  se  gerere  profitebatur,  ex  altera  Novellis  suis  constituebat  di- 
sciplinam ,  et  vim  canonibus  tribuebat.  Hic  imperator  auctor  fuit  loanni  scho- 
lastico,  ut  in  unum  coliigeret  leges  imperiales  et  canones  pro  obiecto  disciplinam 
ecclesiasticam  habentes.  Conflictus  identidem  inter  imperatores  et  patriarclias 
constantinop.  excitatus  est,et  quotquot  imperialis  dignitatis  assentatores  non 
extiterunt ,  ac  libertatis  ecclesiasticae  noluerunt  se  praebere  proditores ,  perse- 
cutionem  passi  sunt,  vel  morte,vel  carcere  vel  exilio  mulctati. 

Res  ita  steterunt  donec  intrusus  Photius  an.  883.  ut  firmaret  suuni 
schisma,  et  ecclesiam  sub  imperatorum  ditione  et  servilute  constitueret  novum 
iuris  canonici  syntagma  vulgavit,  aliudque  opus  sub  profano  titulo  Nomoca- 
nonis  edidit,  quo  significaret  eamdem  legibus  imperialibus  et  canonibus  ec- 
elesiasticis  vim  inesse.  Ac  reipsa  huic  suo  Nomocanoni  novellas  imperatoris 
lustiniani  disciplinares  inseruit  perinde  ac  si  eamdem  vim  haberent.  Pede- 
tentim  primas  legibus  imperialibus  graeci  canonistae  dederunt ,  et  ita ,  prouti 
paulo  ante  innui ,  ut  tota  canonum  ecclesiasticorum  vis  unice  ab  imperiali 
auctoritate  penderet.  Siquidem  lex  haec  immutabilis  est,  ut  quoties  ecclesia 
aliqua  se  a  legitima  subtrahit  auctoritate ,  toties  sub  tyrannicam  laicorum  prin- 
cipum  dominationem  incidat ,  cuius  rei  praeter  potestantium  communiones  , 
quas  vocant,  ineluctabile  documentum  est  ecclesia  anglicana  ,  quae  effecta  est 
vile  mancipium  laicae  potestatis  regis  sive  reginae,  seu  comitiorum. 

Hoc  vitium  inhaeret  iuri  canonico  byzantino,  ac  ita  illud  inficit ,  ut  mc- 
rito  illud  vocaveris  potius  ius  civile  quam  canonicum ,  hoc  enim  ab  illo  suara 
mutuatur  obligandi  vim.  Cuius  rei  recens  adhuc  monumentum  est  Promptua- 
rium  seu  Epitome  iuris  canonici  Harmenopuli,  quod  obtinuit  legis  vim  duo- 
bus  decretis  regis  Othonis  an.  1830.  et  1835.  atque  tribunalibus  hellenicis 
inservire  debet  ad  instar  codicis  civilis  in  quaestionibus  dirimendis. 

Abiecta  haec  ecclesiae  graecae  servitus  effecit ,  ut  vel  ipse  protestans 
Bonefidius  pronunciaverit :  «  Quae  omnia  si  quis  diligentius  consideret ,  sane 
imperii  romani,  hoc  est  CP.  interitum  et  eversionem  admirari  desinet. .  .  .  iusto 
Dei  iudicio  deletum  est.  » 

Porro  Rhalli  collectionem  suam  quam  inscripsit:  Syntagma  divinorum 
et  sacrorum  canonum  etc.  nuncupavitque  ecclesiae  Hellenicae  seu  photianae 
incepit  ex  Nomocanone  Photii  cuius  elogium  texuit.  Cf.  Univers.  4.  17.  et  23.  No- 
vemb.  1857. 


CAP.  IV.  DE  GRAEC.  PRAXl  ET  CAN.  TRIDENT.  ART.  I.  407 

eo  improbando  prudens  perseverantia  et  oeconomia ,  tum 
ut  facilius  assequeremur  vim  canonis  VII.  sessionis  XXIV. 
concilii  tridentini  de  quo  dicendum  superest ,  ut  hanc  quae- 
stionem  universam  de  indissolubilitate  christiani  matrimo- 
nii  in  causa  etiam  adulterii  absolvamus. 

ARTICULUS  n, 

De  natura  et  vi  canonis  VII.  sess.  XXIV.  concilii  tridentini. 

Canon  de  quo  disserimus  his  verbis  constat :  «  Si  quis 
dixerit  eeclesiam  errare ,  cum  docuit  et  docet  iuxta  evan- 
gelicam  et  apostolicam  doctrinam ,  propter  adulterium  al- 
terius  coniugum  matrimonii  vinculum  non  posse  dissolvi , 
et  utrumque,  vel  etiam  innocentem  ,  qui  causam  adulterio 
non  dedit ,  non  posse ,  altero  coniuge  vivente ,  aliud  ma- 
trimonium  contrahere  ,  moecharique  eum  ,  qui  dimissa 
adultera ,  aliam  duxerit ,  et  eam  ,  quae  dimisso  adultero , 
aHi  nupserit ;  anath.   sit.  » 

Quamvis  omnium  manu  trita  sit  huius  canonis  histo- 
ria ,  ad  clariorem  eius  nihilominus  intelligentiam  ,  faci- 
liusque  concilii  mentem  assequendam,  atque  ad  praepo- 
steras  occupandas  canonis  interpretationes,  cavillationesque 
amovendas  ,  iuverit  eam ,  prout  refertur  a  card.  Pallavi- 
cino  heic  subiicere. 

((  Canon  quoque  ,  scribit  ipse  ,  paratus  fuerat  cum  ana- 
themate,  in  eum  qui  diceret  matrimonia  consummata  ob 
adulterium  dissolvi.  Sed  oratores  veneti  ,  die  undecimo 
Augusti,  cum  ipsis  posterior  modulus  ostensus  est,  solem- 

lam  vero  turn  in  legibus  anterioium  imperatorum ,  tum  in  NoveUts  lu- 
stiniani  constitutum  est ,  ut  coniuglum  propter  adulterii  llagitium  solveretur; 
cum  autem  liae  leges  partem  constitucrint  iuris  canonici  byzantini  praesertim 
opera  Pbotii ,  exinde  factum  est  iit  coeperit ,  invalueritque  penes  graecos  con- 
suetudo  hac  de  causa  coniugia  solvendi.  En  veram  et  unicam  origincm  istlus 
abusus  contrarii  doctrinae  evangelicae  et  apostolicae,  quem  vora  Christi  ec- 
clesia  iugiter  reprobavlt. 


408  LIB.III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

niter  exposuerunt  conventui ,  veterem  rempublicam  semper 
coniunctissimam  fuisse  apostolicae  Sedi ,  et  conciliis  oecu- 
menicis  eius  auctoritate  celebratis  ,  pioque  semper  studio 
complexam  ac  veneratam  decreta  sanctionesque  inde  pro- 
fecta ,  utpote  divinam  gloriam ,  animorum  salutem  ,  pa- 
cemque  christianorum  promoventia.  Verum  ab  eo  ,  quod 
septimo  canone  parabatur,  nisi  moderatione  aliqua  refor- 
maretur ,  inferri  posse  non  modicam  ofFensionem  orientis 
ecclesiae  ,  praesertim  vero  venetorum  insulis  ,  C^retae ,  Cy- 
pro,  Corcyrae,  Zacyntho,  Cephaleniae,  et  aliis  multis,  non 
solum  cum  publicae  quietis ,  sed  cum  ecclesiae  catholicae 
detrimento.  Compertum  esse  patribus ,  tametsi  graeca  ec- 
clesia  a  romana  ex  parte  dissentiret ,  non  tamen  eo  despe- 
rationis  deventum  esse ,  ut  meliora  sperari  non  possent  ; 
praesertim  cum  graeci  in  subiectis  reipublicae  locis  de- 
gentes  ,  quamvis  ritu  suo  viverent ,  tamen  praesulibus  a 
rom.  pontifice  assumptis  obtemperarent.  Ea  propter  tum 
rerum  convenientia ,  tum  oratorum  munere  se  compelli  , 
ne  ipsi  eos  populos  percuti  sinerent  eiusmodi  anathe- 
mate ,  quo  ad  tumuhum  ,  integramque  a  sede  apostolica 
secessionem  provocarentur.  Satis  constare,  in  more  po- 
situm  apud  graecos  ,  ut  uxorem  adulteram  deserant ,  et 
aliam  ducant,  veterrimam  maiorum  consuetudinem ,  ut  ipsi 
dicunt,  secuti ;  nec  idcirco  illos  damnatos,  aut  anathemate 
perculsos  fuisse  ab  ulla  synodo  oecumenica  ,  etiamsi  ro- 
manae  et  catholicae  ecclesiae  huiusmodi  mos  liquido  inno- 
tuisset.  Existimare  igitur  oratores  sui  esse  muneris,  quam 
efficacissime  possent ,  postulare  ,  ut  voces  illae  canonis 
adeo  moderate  lenirentur ,  ne  graecis  detrimentum  infer- 
rent  ,  praesertim  intentato  anathemate  ;  quod  dubium  non 
erat  confici  posse,  non  solum  nulla  parta  ecclesiae  catho- 
licae  indignitate  ,  sed  fortasse  retenta  plurimorum  doctorum 
reverentia.  Posse ,  quantum  ipsi  rebantur,  et  obtineri  quod 
synodus  intendebat ,  et  reipublicae  satisfieri ,  canone  eius- 


CAP.  IV.  DE  GRAEC.  PRAXI  ET  CAN.  TRIDENT.  ART.  II.        409 

modi  verbis  conflato  :  Anathema  sit ,  si  quis  dixerit ,  sa- 
crosanctam  romanam  catholicam  et  apostolicam  ecclesiam , 
quae  mater  et  magistra  aliarum  est ,  errasse,  vel  errare  cum 
docuit ,  et  docet,  propter  adulterium  alterius  coniugum,  ma- 
trimonium  non  posse  dissolvi;  nec  utrumque ,  vel  etiam  in- 
nocentem  coniugem ,  qui  causam  adulterio  non  dedit ,  dehere 
novum  matrimonium  contrahere ,  moecharique  eum ,  qui  di- 
missa  adultera  aliam  duxerit ,  et  eam,  quae  dimisso  adul- 
tero  alii  nupserit.  Propterea  rogari  patres  ab  oratoribus , 
ut  vel  ea ,  vel  alia  meliori  ratione ,  pro  ipsorum  pruden- 
tissimo  arbitratu ,  vellent  in  eo  gratificari  serenissimae  rei- 
publicae ,  quae  semper  sacrosanctae  Sedi  apostolicae  obse- 
cuta  plene  fuerat ,  et  erat  observatura.  » 

«  Hoc  exemplar  ab  oratoribus  propositum ,  videbatur 
alicui  ex  ipsis  ,  aut  ex  ipsorum  consiliariis ,  notam  hae- 
resis  haud  inusturum  opinioni  contrariae ;  sed  vim  dum- 
taxat  habiturum  ad  infligendum  anathema  temerarlis  in 
eo  vituperatoribus  ecclesiae  ,  quae  optimis  nixa  funda- 
mentis  eam  doctrinam  ,  tametsi  non  tamquam  fidei  dogma , 
tradebat.  Aliud  fortasse  ab  aliis  considerabatur;  nimirum, 
per  eam  sanctionem  non  damnari  tamquam  haereticam 
sententiam  oppositam  ,  nisi  posita  ecclesiae  auctoritate  ; 
et  non  quasi  divinis  litteris  evidenter  id  repugnaret :  adeo- 
que  parci....  graecorum  nomini ,  donec  illis  in  comperto 
non  esset ,  ab  ecclesia  oppositum  doceri ;  et  donec  eius 
auctoritati  contumaciter  iidem  haud  refragarentur.  » 

«  Postea  cum  super  ea  re  sententiae  dicerentur ,  An- 
dreas  Cuesta ,  episcopus  legionensis  postulatum  reiecit , 
affirmans ,  ab  ecclesia  non  usurparl  eam  damnandl  for- 
mulam  :  Si  quis  dixerit ,  ecclesiam  errasse.  Hanc  veritatem 
esse  certam  ac  firmatam  in  synodo  milevitana  cap.  13. 
in  sexta  oecumenica,  et  in  florentina ;  adduxitque  ex  pa- 
trlbus  graecis  Clementem  alexandr.  et  Basilium:  quod  si 
quls  ex  allis  deerraverat ,  contrarium  opinatus ,  complures 


410  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

tamen  eorum ,  qui  adducebantur ,  alio  sensu  locutos  fuisse, 
quod  ille  palam  fecit  eorum  dictis  expensis.  Et  sane  cre- 
ditum  est ,  si  Cuestae  locus  loquendi  inter  primos  obti- 
gisset ,  sicut  inter  postremos  debebatur  in  conventu ,  tan- 
tum  ab  eo  numerum  asseclarum  pertractum  iri  ,  quantus 
ad  refellendam  petitionem  satis  fuisset.  Verum  reipsa  plura 
suffragia  consenserant ,  ut  oratoribus  satisfieret.  » 

«  In  quo  Suavis  ( Paulus  Sarpius  )  duplici  laborat  vi- 
tio  ,  primo,  quia  describit  venetos  non  quidem  supra  alla- 
tam  vocum  mutationem  proponentes  ,  sed  quasi  mutationem 
quamdam  in  genere  postulantcs  ,  qua  graecis  consulere- 
tur.  Hinc  vero  audacior,  progreditur  ad  carpendum  con- 
cilium  ,  quasi  complexum  mutationem  aeream  ,  et  utilitatis 
effectusque  vacuam  ,  dum  narrat ,  a  plerisque  non  discerni 
quid  inter  priorem  et  posteriorem  formam  interesset,  rem 
tamen  maiori  patrum  numero  remissam.  Sed  non  solum 
revera  discrimen  inerat ,  quamvis  subtilius ,  sed  etiamsi 
non  inesset,  convenientius  fuisset  reipublicae  satisfacere , 
eam  mutationem  petenti ,  ubi  per  eam  merus  sonus  ,  non 
autem  significatio  variaretur  (32).  »  Hactenus  historio- 
graphus. 

Ex  qua  historia  discimus  tridentinorum  patrum  men- 
tem  prius  fuisse  definire  directe  indissolutionem  coniugalis 
vinculi  in  casu  adulterii  ,  deinde  ad  oratorum  venetorum 
expostulationem  ac  preces  eamdem  rem  indirecte  patres 
definivisse.  Satis  vero  pro  concilii  scopo  veritatem  de  in- 
dissolubilitate  vinculi  interveniente  adulterio  definivisse. 
Scopus  quippe  concllii  erat  eamdem  adstruere  adversus 
novatores  sec.  XVI.  qui  non  solum  contrarium  docebant, 
verum  etiam  hac  de  causa  impetebant  ecclesiae  catholicae 
doctrinam  ,  eamque  tyrannidis  incusabant  et  erroris.  Neque 
tamen  pepercit  concilium  graecorum  praxi ,  quae  ei  pro- 
fecto  perspecta  erat,  sed  eam  veluti   evangelicae  et  apo- 

(.32)  Uist.  conc.  trid.  lib.  XXII.  cap.  IV.  n.  27-.30. 


CAP.  III.  DE  GRAEC.  PRAXI  ET  CAN.  TRIDENT.  ART.  II.        411 

stolicae  doctrinae  contrariam  traduxit.  Ast  cum  graeci  num- 
quam  hac  de  causa  ecclesiam  romanam  erroris  arguerint , 
propriae  consuetudinis  contenti,  idcirco  concilium  eos  ana- 
themate  non  perculit  ,  'prout  perculit  novatores.  Atque 
exinde  discimus  discrimen  quod  intercedit  inter  primam 
et  secundam  huius  canonis  formam  ;  quod  scilicet  prior 
non  solum  novatores ,  sed  graecos  etiam  anathemate  per- 
culisset ,  posterior  vero  novatores  tantum  affejsfit ,  eadem 
in  tuto  permanente  ecclesiae  doctrina.  Mirum  proinde  esse 
debet  Pauluni  Sarpium  eiusque  asseclas  discrimen  hoc  in- 
ter  utrumque  canonis  exemplar  non  vidisse. 

Quae  cum  ita  sint ,  patet  non  solum  canonem  hunc  esse 
dogmaticum  ,  quatenus  infallibilitatem  ecclesiae  docentis 
adstruit ,  sed  praeterea  etiam  dogmaticum  esse ,  quatenus 
pro  obiecto  habet  doctrinam  evangelicam  et  apostolicam. 

Quapropter  a  vero  abludunt  quotquot  ex  nova  canonis 
forma  a  tridentinis  patribus  adoptata  intulerunt  aut  infe- 
runt  canonem  hunc  VII.  mere  disciplinarem  esse,  minime 
vero  dogmaticum  ac  doctrinalem.  Ad  hanc  sententiam  post 
Paulum  Sarpium ,  Launoius ,  aliique  recentiores  neoterici 
maiori  aut  minori  temeritate  pro  ratione  diversa  quam  con- 
sectati  sunt  in  hoc  canone  expendendo,  accesserunt. 

Sarpius  quidem  cum  retulisset  nonnullos  patres  in  con- 
traria  fuisse  sententia ,  adiecit  concipi  prorsus  non  posse , 
quanam  ratione  ecclesia  anathema  minari  potuerit  iis ,  qui 
ipsius  doctrinam  erroris  insimulant  ,  quin  simul  opinio- 
nem  huic  ecclesiae  doctrinae  adversam  ut  erroneam  con- 
demnaret ;  quod  cum  ecclesia  non  fecerit ,  sed  observantiam 
graecorum  ultro  dissimulaverit,  absque  haesitatione  tenen- 
dum  concludit,  canone  tridentmo  nequaquam  doctrinam 
enunciari  (33).  Apostata  Courayerius  historiae  eiusdem  Sar- 
pii  in  gallicam  linguam  translator  et  postillator  sub  specie 
solutionis  cumsdam  dandae  ad  hanc  difficuUatem  affirma- 

(33)  Apud  mav.  loc.  cit. 


412  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

vit ,  per  canonem  tridentinum  in  priori  forma  praxim  grae- 
corum  damnatam  ,  in  posteriori  autem  forma  toleratam  ab 
ecclesia  fuisse.  Cum  vero  fieri  nequeat  ut  ecclesia  opinio- 
nem  cui  innititur  graecorum  praxis  tolerare  posset ,  siqui- 
dem  ea  esset  erronea  ,  exinde  concludit  Courayerius  totam 
hanc  de  vinculi  matrimonialis  indissolubilitate  quaestionem 
inter  res  mere  disciplinares  referendam  esse  (34). 

Sic  pariter  Launoius  quemadmodum  ceteros  canones  II. 
III.  IV.  et  XII.  sic  etiam  VII.  hunc  canonem  de  indis- 
solubilitate  matrimonii  in  casu  adulterii  inter  disciplina- 
res  accensuit,  ita  ut  in  ecclesiae  potestate  sit  disciplinam 
hoc  in  canone  sancitam  pro  ratione  temporis  immutare  (35) , 

Horum  vestigiis  inhaerens  I.  A.  Braun,  ex  historia 
canonis  satis  constare  ait  tridentinos  in  animo  non  habuisse 
ceu  fidei  dogma  proponere,  quo  matrimonium  etiam  in  for- 
nicationis  casu  insolubile  sit ,  nec  habuisse  in  animo  ana- 
themate  graecos,  aliosque  alioquin  catholicos  percellere, 
qui  contenderant  matrimonium  dissolvi ,  adveniente  adul- 
terii  casu ,  sed  lutheranos  et  calvinistas ,  qui  ecclesiae  do- 
ctrinae  censuram  inusserant  ,  asserentes  eam  esse  erro- 
neam  et  tyrannicam.  Deinde  pluribus  prosequitur  canonem 
tridentinum  esse  disciplinarem  ,  eo  quod  indissolubilitas 
matrimonii  nequaquam  sit  ab  ecclesia  proposita ,  et  a  Deo 
per  auctores  canonicos  formaliter  revelata ;  et  quod  veritas 
haec  in  ecclesia  non  sit  constanter  tradita ,  desintque  cha- 
racteres  dogmaticae  propositionis;  demum  concludit:  «  Pro 
regula  generali ,  ex  qua  si  leges  aut  praxes ,  etiam  apo- 
stolicae ,  aliquando  cessarunt ,  aut  etiam  variarunt  in  va- 
riis  ecclesiis  ,  eae  disciplinares  sunt ,  canonem  quoque 
tridentinum  nonnisi  disciplinarem  esse  (36).  » 

(34)  JJist.  du  concil,  de  Trente.  Amsterdam  1750.  tom.  III.  p.  92. 

(35)  Regia  in  matr.  poiest.  opp.  cit.  ed.  tom.  I.  part.  II.  pag.  825-858. 

(36)  Dissertat.  utrtim  matrimonii  vinculiim  et  in  casu  adulterli  al- 
terius  coniugum  iure  divino,  an  solum  iure  ecclesiasiwo  insolubile  sit, 
Mogimtiae  1787.  apud  Bintherim  ,  Collectio  dissert,  sing,  u^iatrimonio.  Dus- 


CAP.  IV.  DE  GRAEC.  PRAXI  ET  CAN.  TRIDENT.  ART.  11.       413 

Anonymus  vero  auctor  operis  De  potestate  ecclesiae  in 
matrimonium  et  de  indissoluhilitate  matrimonii  an.  1791. 
vulgati ,  ex  historia  quam  retulit  de  mutata  canonis  forma 
concludit ,  mirandum  non  esse ,  quod  canon  ,  qui  politicis 
magis  ,  quam  ecclesiasticis  auspiciis  natus  sit,  in  ea  forma 
conditus  fuerit,  quae  cum  dignitate  ecclesiae  parum  con- 
ciliari  possit,  quippe  quae  contrariam  doctrinam  non  damna- 
verit ;  nec  superesse  aliud ,  quam  ut  verba  canonis  :  cum 
docuit  et  docet ,  conditionate  supponantur  hoc  sensu  :  eccle- 
siam  non  errare,  si  docuerit,  et  actu  doceat;  secus  pa- 
tres  tridentinos  historicum  errorem  commisisse  sequeretur, 
utpote  qui  existimaverint  doctrinam  de  indissolubilitate  ma- 
trimonii  pro  casu  adulterii  per  canonem  VII.  conc.  triden- 
tini  sess.  XXIV.  propositam  iam  antea  ab  ecclesia  declara- 
tam  fuisse,  cum  tamen  id  factum  haud  fuerit  (37).  Ita 
nonnuUi  serio  nugantur  ! 

Ast  neque  hic  stetit  lo.  losephus  Batz,  qui  cum  Lau- 
noio  tum  canones  reliquos  nuper  commemoratos ,  tum  ca- 
nonem  hunc  VII.  disciplinares  esse  affirmat;  sed  dato  etiam 
et  non  concesso ,  eiusmodi  canonem  doctrinalem  esse ,  in- 
quirendum  adhuc  esse  ait,  an  non  synodus  canonem  hunc 
condendo,  limites  potestatis  suae  excesserit?  Cum,  ut  ipse 
ait ,  pro  doctrina  evangelica  et  apostolica  ea  solum  veritas 
Scripturae  sac.  haberi  possit,  quam  patres  ecclesiae  una- 
nimi  consensu  pro  tali  habent  :  id  quod  de  indissolubili- 
tate  matrimonii  praedicari  nequit  (38). 

Omitto  Socherum,  qui  arbitratur   totam   hanc  quae- 

seldorfii  J807.  pag.  83  seqq.  adversus  quem  CoDf.  Polychronium  Gossmann, 
Dissertatio  biblico-criUca  de  eo  quod  in  casu  adulterii  coniugis  circa 
vinculum  matrimonii  ex  lege  divina  iustum  est.  Apud  Bintherim  loc.  cit. 
pag.  144  seq.  et  lacobi  op.  cit.  Indissolubilitas  vinculi  matrimonialis  de- 
monstrata  ex  iure  naturali  et  positivo  divino.  Moguntiae  1788.  p.  134  seqq. 
Cf.  Roskovany  op.  cit.  De  matr.  tom.  II.  pag.  344.  seq. 

(37)  Apud  Roskovany  ibid. 

(38)  In  op.  germ.   Harmonia  legum  civilium   Bavariae   divortialium 
cum  sac.  Scriptura  et  traditione.  Ibid.  pag.  345. 


414  LIB.  111.  SECT.  ALTERA.  BE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

stionem  non  fidei ,  sed  legislativae  prudentiae  esse  obie- 
ctum  ,  et  canonem  tridentinum  immediate  nonnisi  defen- 
sivum  esse  adversus  calumniam  protestantium  ,  mediate 
autem  permissivum  relate  ad  graecos  (39).  Silentio  etiam 
praetereo  auctorem  dissertationis  de  divortiis  in  Bavaria, 
qui  autumat  hoc  canone  ecclesiam  illis  tantum  anathema 
dixisse ,  qui  matrimonium  in  casu  adulterii  proprio  motu 
dissolvi  posse  assererent  (40) .  Et  ita  porro  alios  praeter- 
mitto  affirmantes  aut  ecclesiam  veritatem  hanc  numquam 
posse  ad  dogmatis  dignitatem  evehere  (41)  ;  aut  posse 
graecos  iuxta  ac  latinos  in  suo  sensu  abundare  (42) ;  aut 
ius  solvendi  matrimonia  ad  iura  maiestatica  civilis  impe- 
rii  esse  referendum  (43)  ;  aut  patribus  tridentinis  ignotum 
esse  non  potuisse  traditionem  in  hoc  capite  nimis  vacil- 
lantem  esse  (44)  ,  aliaque  id  genus  multa ,  quae  vel  re- 
ferre  taedet. 

His  itaque  audacibus  ,  imo  et  temerariis  concilii  triden- 
tini  censoribus  et  corruptoribus  dimissis,  qui  irrito  conatu 
adnisi  sunt  vim  huius  canonis  extenuare  et  eludere  ,  ut 
eumdem  praeiudicatis  suis  placitis  accommodarent ,  reli- 
quum  est,  ut  paucis  quidnam  de  eius  natura  catholico 
sensu  censendum  sit ,  et  quaenam  sint  ex  eo  deducenda 
consectaria  expromamus. 

Itaque  primo ,  nemo  vere  catholicus  umquam  dicet  ca- 
nonem  VII.  esse  disciplinarem ,  seu  habere  pro  obiecto 
meram  disciplinam  mutationi  obnoxiam.  Id  enim  repugnat 

(39)  Ibid.  p.  346.  seqq.  qni  observat  vel  ab  ipsis  protestantibus  opinioiiem 
Socberi  censiira  perstrictam  fuisse  :  quod  non  semel  quibusdam  neotericis 
contingit,  ut  a  protestantibus  vapulent,  qui  tamen  catholici,  saltem  nomine, 
audiunt. 

(40)  Ibid.  pag.  347. 

(41)  Ibid.  auctor  libelli  De  divortiis  typis  neustadiensibus  editi  1826.  p.  35. 

(42)  Ita  post  Van  Espen,  Eybel,  Braun,  Pehem  sentit  Bernard.  Saur  ibid. 

(43)  Ita  auct.  Disquis.  de  indissol.  matr.  Rotwilae  ed.  1832.  Cf.  Folia 
sincera  de  reb.  fheol.  et  eccles.  p.  349.  ibid. 

(44)  Uti  Th.  Dolliner  canonista  austriacus  in  op.  germ.  Diffusa  expli- 
catio  secundi  capitis  general.  cod.  civilis  parl.  II.  Vienn.  1835.  pag.  5.  6. 


CAP.  IV.  DE  GRAEC.  PRAXI  ET  CAN.  TRIDENT.   ART.  II.       413 

scopo  quem  sibi  tridentina  synodus  proposuit ,  ut  ipsa 
praefata  cst ,  insigniores  impiorum  hominum  haereses  et 
errores  exteirminandi  et  anathematismis  plectendi  (45)  ; 
repugnat  praeterea  ipsius  canonis  verbis,  quibus  anathema 
decernitur  in  eos  ,  qui  dixerint  ecclesiam  errare  cum  do- 
cuit  et  docet  iuxta  evangelicam  et  apostolicam  doctrinam, 
propter  adulterium  alterius  coniugum  matrimonium  non  possB 
dissolvi.  Si  igitur  de  doctrina  et  quidem  evangelica  et  apo- 
stolica  agitur ,  seu  de  doctrina  quam  ecclesia  accepit  a 
Christo  et  ab  Apostolo ,  et  vi  cuius  decernit  propter  adul- 
terium  matrimonii  vinculum  non  posse  dissolvi ,  quomodo 
affirmari  potest  in  eo  canone  agi  de  re  disciplinari  ac  li- 
bera ,  aut  saltem  mutationi  obnoxia ,  quasi  nempe  ecclesia 
doctrinam  Christi  et  Apostoli  immutare  posset?  Hoc  dicere 
impium  sane  est.  Denique  repugnat  ipsi  historiae  canonis 
iuxta  quam  constat  in  prima  forma  anathema  directe  in- 
flictum  fuisse  in  eos,  qui  dicerent  matrimonia  coo^ummata 
ob  adulterium  posse  dissolvi.        >  i-     m;/    inf.^^^i  i^v;!!- 

Immo  dicimus  canonem  hunc  non  modo  doctrinalem  , 
verum  etiam  csse  dogmaticum,  qui  scilicet  adstruit  fidei 
dogma  ab  omnibus  fidelibus  firmiter  tenendum  et  profi- 
tendum ;  ita  tamen  ut  obiectum  directum  huius  dogmatis 
sit  inerrantia  ecclesiae  in  indissolubilitate  matrimonialis 
vinculi  in  adulterii  casu  docenda ;  indirectum  autem  sit 
indissolubilitas  ipsa,  quam  ecclesia  docet  iuxta  evangelicam 
et  apostolicam  doctrinam.  Quocirca  qui  ecclesiam  circa  hunc 
articulum  erroris  incusat  est  haereticus  ,  atque  in  anathema 
incurrit ;  qui  vero  contrariam  doctrinam  tenet  saltem  in  er- 
rore  versatur  haeresi  proximo. 

Exinde  infertur ,  ut  supra  diximus ,  insigne  quod  in- 
tercedit  discrimen  inter  priorem  ac  posteriorem  huius  ca- 
nonis  formam;  ;nam  iuxta  priorem  uno  eodemque  anathemate 
obvoluti  essent  tum  novatores  tum  graeci ;  per  posteriorem 

(45)  In   praemissa  Doctrina  de  sacramento  malrimonu  sess.  XXIV. 


416       LIB.   m.  SECT.   ALTERA.   DE  INDISS.   MATR.  CHRIST. 

autem  soli  novatores  ,  qui  dicunt  ecclesiam  hoc  in  articulo 
errare,  anathemate  feriuntur  ;  non  vero  graeci ,  qui  licet 
contrarium  sentiant ,  attamen  cum  erroris  ecclesiam  non 
arguant,  ab  hoc  anathemate  sunt  immunes.  .^- 

Sed  si  ab  anathemate  graeci  divellentes  connubium 
immunes  evaserunt  ob  formae  prioris  mutationem ,  non 
ideo  post  tam  solemnem  concilii  tridentini  sanctionem  im- 
munes  censeri  possunt  a  nota  temeritatis  et  erroris  in  do- 
ctrina ,  et  gravis  culpae  in  praxi.  Siquidem  universam 
obligant  ecclesiam  decreta  concilii  oecumenici  ,  praesertim 
doctrinalia  et  dogmatica ,  cuiusmodi  can.  Vll.  esse  o§ten- 
dimus.  Quapropter  etsi  forte  ante  huius  canonis  promul- 
gationem ,  quodammodo  in  sua  praxi  excusari  posse  vi- 
deantur  ,  certe  postquam  concilium  tridentinum  hanc  suam 
definitionem  emisit ,  qua  luculenter  adeo  edixit  indissolu- 
bilitatem  vinculi  coniugalis  in  casu  adulterii  affirmari  iuxta 
doctrinam  evangelicam  et  apostolicam,  excusari  non  am- 
plius  possunt.  Nam  sicut  doctrina  evangelica  et  apostolica 
non  potest  non  esse  vera,  ita  doctrina  opposita  non  potest 
non  esse  falsa  et  erronea ,  et  qui  iuxta  hanc  operantur  , 
nequeunt  se  a  gravi  culpa  subducere.  Graviter  igitur  pec- 
cant  graeci  quoties  dissolvunt  coniugia  ,  nisi  ignorantia 
invincibili  detineantur,  et  novum  quod  contrahunt  matri- 
monium ,  ob  impedimentum  ligaminis ,  nuUum  ac  irritum 
est.  Neque  eos  excusat  inveterata  consuetudo ,  quae  evan- 
geHcae  et  apostolicae  doctrinae  opponitur,  ac  proinde  non 
est  censenda  nisi  inveteratus  abusus ,  quem  ecclesia  prae- 
sertim  post  conc.  Tridentinum  nullo  modo  tolerat ,  imo 
nec  tolerare  potest. 

Idque  intellectum  volumus  sive  proprio  motu ,  nempe 
privato  arbitrio ,  sive  publico  etiam  iudicio  cognita  causa 
a  tribunali  ecclesiastico  aut  civili  ac  lata  sententia,  ma- 
trimonium  dissolvatur.  Si  porro  agatur  de  graecis  schisma- 
ticis ,  ecclesia   catholica   eiusmodi  divortia  de  facto   im- 


CAP.  IV.  DE  GRAEC.  PRAXI  ET  CAN.  TRIDENT.  ART.  II.         417 

pedire  non  potest,  prout  et  alia,  quae  contra  fas  et  ius 
fiunt  in  communione  separata  et  acatholica  ,  sed  non  ideo 
tamen  ea  probat ,  sed  quantum  in  se  est ,  improbat  et 
condemnat.  Si  vero  sermo  sit  de  graecis  unitis,  cum  ipsi 
profiteantur  se  non  secus  ac  reliqui  catholici  omnes  ob-* 
sequi  canoni  tridentino  atque  constitutionibus  pontificiis  ;J 
praesertim  quae  pro  obiecto  habent  fidem  et  mores ,  pro- 
fecto  nulla  ratione  a  gravi  culpa  excusari  poterunt,  nisi 
illorum  praescriptionibus  se  conforment. 

Ex  his  pronum  est  inferre ,  quid  sentiendum  sit  de 
praxi ,  quam  auctor  de  re  sacramentaria  viguisse  scribit 
inter  graecos  latinis  etiam  episcopis  subiectos.  Profert  hic 
auctor  in  provinciis  et  dioecesibus  ubi  graeci  latinis  ad- 
mixti  sunt,  et  proprias  habent  ecclesias  ,  a  latinis  episcopis 
quibus  subiiciuntur ,  nihil  ordinatum  reperiri  contra  anti- 
quam  illam  quam  hactenus  retinuerunt  matrimonia  propter 
adulterium  dirimendi  eonsuetudinem ,  ac  in  synodicis  tan- 
tum  constitutionibus  cautum  esse ,  ne  mariti  auctoritate 
propria,  nullaque  praemissa  forma  iudicii  uxores  adulterii 
praetextu  dimitterent ,  et  novis  deinceps  uxoribus  iunge- 
rentur.  In  cuius  rei  confirmationem  refert  card.  Montal- 
tum  Montis-Regalis  in  Sicilia  archiepiscopum  in  synodo 
provinciali  an,  1652.  habita  hoc  tantum  de  graecorum 
matrimoniis  decrevisse:  «  Tam  facile  dirimi  inter  coniuges 
graecos  matrimonia  approbare  nullo  modo  debemus  :  ideo- 
que  huc  usque  factas  separationes  quoad  vinculum  extraiudi- 
cialiter  et  auctoritate  propria  nullas  fuisse  declaramus  (46) .» 
Haec  ipsa  ex  hoc  auctore  refert  Collet  atque  approbare  vi- 
detur  (47) .  At  nos  quamvis  haec  verissime  ab  hoc  auctore 
historice  relata  existimemus ,  nulla  ratione  probare  pos- 
sumus. 

Quominus  enim   nos  huic  praxi,   hisque  synodalibus 

(46)  Drouin  lib.  IX.  c.  I.  §.  2.  p.  452.  ed.  Venet. 

(47)  Tom.  Vllf.  De  sncr.  malrim.  c.  V.  art.  3.  n.  317-    • 

111  27 


418         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

sanctionibus  episcoporum  latinorum  ,  in  quorum  provinciis 
seu  dioecesibus  graeci  degunt ,  assentiamur ,  plura  sunt 
quae  obstant. 

Ac  1 .  obstat  sanctio  tridentina ,  quae  definivit  ac  de- 
claravit ,  non  posse  dissolvi  matrimonia  propter  adulte- 
rium  iuxta  doctrinam  evangelicam  et  apostolicam  ;  adeoque 
nisi  dicere  velimus  ecclesiam  universalem  pati  posse ,  ut 
contra  doctrinam  evangelicam  et  apostolicam  matrimonia 
post  legalem  adulterii  probationem  dirimantur,  et  alia 
ineantur ,  profecto  reiiciamus  necesse  est  eiusmodi  distin- 
ctionem  inter  divortia  facta  propria  seu  privata  auctori- 
tate,  et  divortia  quae  fiant  post  iuridicam  adulterii  pro- 
bationem  latamque  a  civili  aut  ecclesiastica  auctoritate 
sententiam  :  haec  enim  rei  substantiam  nullatenus  immu- 
tant.  Alioquin  admittere  deberemus  quod  paulo  ante  ci- 
tatus  auctor  dissertationis  De  divortm  in  Bavaria  efFutiit , 
ecclesiam  tantum  illis  anathema  hoc  canone  VII.  dixisse, 
qui  matrimonium  in  casu  adulterii  proprio  motu  dissolvi 
posse  assererent.  Hoc  vero  quantum  a  vero  abludat ,  nemo 
catholicorum  est ,  qui  non  videat.  In  iis  enim  quae  sunt 
contra  doctrinam  evangelicam  et  apostolicam,  seu  contra 
veritatem  divinitus  revelatam  nulla  fieri  potest  transactio. 

2.  Obstat  constitutio  Clementis  VIll.  qui  praecipit  epi- 
scopis  latinis ,  in  quorum  dioecesibus  graeci  suas  habent 
ecclesias  suosque  ritus  servant ,  ut  inter  coniuges  graecos 
matrimonia  dirimi ,  seu  divortia  quoad  vinculum  fieri  nullo 
modo  permittant  aut  patiantur ,  et  si  qua  de  facto  praeces- 
serint,  ea  nulla  et  irrlta  declarent.  Porro  si  nullo  modo , 
ergo  neque  proprio  motu ,  neque  legali  sententia  disiungi 
ob  adulterium  quoad  vinculum  matrimonia  possunt.  Si  qui 
proinde  episcopi  suis  synodicis  sanctionibus  id  unum  ca- 
verunt ,  ne  mariti  auctoritate  propria ,  nullaque  praemissa 
sententia ,  aut  forma  iudicii  uxores  adulterii  praetextu  di- 
mitterent,  et  novis  deinceps  uxoribus  iungerentur,  prout 


CAP.  IV.  DE  GRAEC.  PRAXI  ET  CAN.  TRIDENT.  ART.  II.       419 

praestitit  archiepiscopus  monsregalensis ,  ab  officio  desci- 
verunt ,  et  a  mente  summi  pontificis ,  qui  contrarium  om- 
nino  constituit.  Ipse  nuUam  omnino  distinctionem  inter 
privatam  et  publicam  auctoritatem  admisit,  immo  vero 
quamcumque  distinctionem  penitus  exclusit  dicens  :  nullo 
modo. 

3.  Obstat  fidei  formula  ab  Urbano  VIII.  omnibus  qui 
ex  schismate  ad  unitatem  se  recipere  vellent,  proposita, 
et  a  Benedicto  XIV.  confirmata  et  renovata  ,  vi  cuius 
graeci  profitentur  matrimonii  •ymcu/Mm  indissoluhile  esse,  et 
quamvis  propter  adulterium,  haeresim  aut  alias  causa^ 
possit  inter  coniuges  tori  et  habitationis  separatio  fieri , 
tamen  illis  aliud  matrimonium  contrahere  fas  non  esse. 
lamvero  si  qui  accedere  cupiunt  ad  ecclesiae  catholicae 
unitatem  tenentur  ita  sentire  et  profiteri ,  adeo  ut  sine 
eiusmodi  professione  illis  aditus  ad  unionem  catholicam 
nullimode  pateat ,  dicendum  ne  erit  id  illis  posse  per- 
mitti ,  qui  iam  in  ecclesiae  catholicae  communione  et 
unitate  reperiuntur?  Quis  sanus  id  vel  cogitare  potest? 
Praesertim  cum  haec  eadem  fidei  professio  identidem  , 
nempe  in  actis  solemnioribus  a  graecis  unitis  fieri  debeat? 

4.  Obstat  sac.  congregationis  concilii ,  et  ss.  inquisitio- 
nis  decretum ,  quo  negatum  est  posse  quempiam  propter 
adulterium  uxorem  iuridice  criminis  convictam  et  confes- 
sam  deserere ,  ita  ut  liceat  novum  celebrare  coniugium , 
quamvis  graeca  synodus  contrariam  sententiam  emiserit. 
Hic  porro  est  casus  illis  identicus ,  in  quibus  card.  Mon- 
taltius  archiepiscopus  Montis  Regalis  in  Sicilia  indulgere 
vinculi  dissolutionem  visus  est. 

Atque  ut  rem  totam  paucis  concludamus ,  si  graeci 
uniti  catholici  sunt,  debent  omnibus  concilii  oecumenici 
et  romanorum  pontificum  sanctionibus  obtemperare.  Porro 
ut  ex  allatis  documentis  patet,  non  solum  fidelibus  qui- 
buscumque  vetitum  est  quoad  vinculum  in  adulterii  casu 


420         LIB.   III.   SECT.   ALTERA.  DE  !NDISS.  MATR.  CHRIST. 

coniugium  dissolvere,  sed  praeterea  declarantur  expresse 
irrita  ac  nulla ,  si  qua  post  separationem  coniugia  con- 
trahantur.  Qui  proinde  hoc  attentaverint ,  quicumque  de- 
mum  ilH  sint  sive  graeci  sive  latini ,  polygamiae  simulta- 
neae  rei  constituuntur.  f; 

Quapropter  cum  vulgo  dicitur  ecclesiam  in  graecis  eius- 
modi  divortia  tolerare,  intelligi  id  debet  negative ,  quate- 
nus  patitur  quod  impedire  non  potest ,  prout  se  gerit  re- 
late  ad  alia  peccata ,  quibus  fihi  eius  contra  ipsius  vo- 
luntatem  se  commaculant ,  reosque  efficiunt.  Haec  facinora 
impedire  pro  viribus  munus  est  praepositorum ,  seu  epi- 
scoporum  ,  qui  omni  ratione  satagere  debent ,  ut  concilii 
de  matrimonio  doctrina  in  praxim  deducatur.  Quod  si  ipsi 
negligentius  agant  et  abusus  ex  eorum  incuria  et  conni- 
ventia  irrepant,  eorumdem  oneratur  conscientia.  Et  haec 
hactenus. 

CAPUT  V. 

DE    SOLUTIONE    IMPERFECTA    MATRIMONII    CHRISTIANI 

SEU    DE    SEPARATIONE    INTER    CONIUGES 

QUOAD  TORUM  ET  COHABITATIONEM. 

ARTICULUS  1. 

Concilii  tridentini  doctrina  de  separatione  quoad  torum  et  coha- 
bitationem  plures  ob  causas,  manente  vinculo,  exponitur  et 
vindicatur. 

Quo  protestantes  faciliores  se  praebent  ad  dirimenda 
coniugia  quoad  vinculum ,  eo  difficiliores  se  exhibent  in 
admittenda  eorumdem  dissolutione  quoad  torum  tantum  et 
habitationem.  Quae  quidem  agendi  ratio  sibi  cohaeret ; 
quid  enim  refert  dissolvere  coniugia  quoad  torum  et  co- 
habitationem ,  quando  longe  facilior  ipsis  suppetit  via  se 


CAP.  V.  DE  SOLtlT.  IMPERF.  MATR.  ART.  I.  421 

ab  inviso  coniuge  liberandi ,  aliumque  praeterea  eligendi 
per  diremptionem  plenam  ipsius  vinculi?  Hanc  eamdem 
viam  facile  adoptant  quotquot  increduli  ab  ecclesiae  ittstir 
tuto  desciscunt,  ut  liberius  vlvant  (1).  rlrffnf^ 

-  Etsi  promiscue  usurpari  consueverint  voces  repwd!eV  ac 
dimrtu,  diversa  tamen  earumdem  acceptio  est  iuris  peri- 
tis  atque  theologis.  Siquidem  iurisperiti  repudium  vocant 
dimissionem  sponsae ,  interdum  etiam  uxoris ;  divortium 
autem  dimissionem  solius  uxorls  post  matrimonium  sive 
quoad  torum ,  sive  quoad  vinculum  (2) .  Eadem  apud  ca- 
nonistas  iisdem  verbis  significatio  inhaesit ,  qui  proinde 
sub  eodem  titulo  De  divortiis  agunt  de  dissolutione  ma- 
trimonii  tum  quoad  vinculum  ,  tum  quoad  torum  et  coha- 
bitationem.  Penes  theologos  vero  usus  plerumque  obtinuit, 
ut  proprie  solutio  quoad  torum  dicatur  divortium,  repu- 
dium  autem  dissolutio  quoad  vinculum.  Attamen  etiam 
apud  ipsos  hae  voces  promiscue  pro  utraque  separatione 
adhibentur.  o/tfi   f-jKub  bs  ojBcsimo 

Sic  pariter  passim  sub  una  veluti  formula  eriunciatur 
separatio  coniugum  quoad  torum  et  quoad  cohahitationem ; 
magnum  tamen  inter  duo  haec  interponitur  discrimen. 
Nam  separatio  quoad  torum  privatim  fieri  potest  propria 
auctoritate ,  mutuoque  consensu ,  eo  ipso  quod  res  est 
prorsus  privata ;  contra  vero  diremptio  quoad  habitatio- 
nem  passim  fieri  nequit  ,  tum  quod  publica  sit ,  et  in 
omnium  oculos    incurrat ,    tum  quod   scandalum  quoque 

(1)  Sic  constitntum  fuit  in  Galliis  lege  lata  20.  septemb.  1792.  quae 
admittebat  quidem  divortium,  non  autem  separationem ,  vinculo  permanente. 
In  codice  porro  civili  utrumque  conceditur,  ut  nimirum  fieri  possit  separatio 
ab  iis,qui  divortium  putant  illicitum ,  ut  sic  uniuscuiusqae  conscentiae  prospi- 
ceretur.  Cf.  Rapport  de  iurisprudence  in  art.  Separation  de  corps,  tom.  XVI. 
p.  32. 

(2)  Cuius  significationis  exempla  suppetunt  in  L.  Inter  stuprum,  etin 
L.  Inter  divortium  ff.  de  verbor.  Cf.  luris  civilis  indicem  tom.  VI.  al.  VIL 
Lugduni  1612.  ubi  inter  cetera  ad  Yerh.  Divortium  dicitar :  <i  Divortium  t^to- 
prie  dicitur  inter  coniuges ,  repudium  vero  inter  sponsos ;  nounumquam  taraea 
confunduntur ,  q.  2.  in  L.  Quod  servus  ,  de  conditione  causa  data  etc» 


422         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

praebere  soleat,  non  privata  auctoritate,  sed  ecclesiae  iu- 
dicio  fieri  debet,  prout  sancitum  est  in  iure  canonico 
cap.  Porro  de  divortiis  (3).  Cum  autem  separatio  quoad 
cohabitationem  necessario  includat  etiam  separationem 
quoad  torum  ,  cumque  re  duo  haec  coniungantur ,  et  iis- 
dem  pene  argumentis  adstruantur ,  passim  etiam  una  ea- 
demque  composita  formula  enunciantur. 

Ceterum  ob  varias  causas  eiusmodi  separationem  fieri 
licite  posse  sancivit  conc.  tridentinum  adversus  novatores 
can.  VIII.  «Si  quis  dixerit,  ecclesiam  errare ,  cum  ob  mul- 
tas  causas  separationem  inter  coniuges  quoad  torum ,  seu 
quoad  cohabitationem ,  ad  certum,  incertumque  tempus 
fieri  posse  decernit ;  anathema  sit.  » 

Concihum  quidem  multas  hasce  causas ,  ob  quas  di- 
vortium  eiusmodi  fieri  potest  ex  ecclesiae  doctrina  non 
enumeravit ,  verum  unanimi  theologorum  consensu  ex  ec- 
clesiae  decretis  et  praxi  potissimum  deducto  variae  hae 
causae  ad  duas  revocari  solent  genericas  ,  quae  plures 
alias  sub  se  complectuntur.  Sunt  autem  consensus  mutuus, 
et  crimen  ;  et  utraque  sac.  Scripturarum  auctoritate  et  tra- 
ditione  innititur. 

Ex  mutuo  consensu  possunt  coniuges  propter  maio- 
rem  perfectionem  et  aUiorem  statum  se  ab  invicem  se- 
parare  ad  caelibatum  profitendum  voto  perpetuo ,  ac  pro- 
fessione  religiosa.  Quae  quidem  agendi  ratio  conformis 
est  Christi  doctrinae  apud  Matth.  XIX.  29.  «Omnis  qui 
reliquerit  domum  .  .  .  aut  uxorem  aut  filios  etc.  centu- 
plum  accipiet  et  vitam  aeternam  possidebit.  »  Non  temere 

(3)  Sic  enim  se  habet  hoc  decretum  :  « Porro  de  comite  Pontini ,  qui 
B.  uxorem  suam  absque  iudicio  ecclesiae  dimisit,quia  eam  cognatam  fuisse 
uxoris  defunctae  proponit;  prudentia  tua  cognoscat,  quod  si  etiam  parentela 
esset  publica  et  notoria,  absque  iudicio  ecclesiae  ab  ea  separari  non  potuit.» 
Ed,  Pithoei  Decret.  Gregorii  IX.  Paris  1687.  tom.  II.  p.  220. 

Cf.  tamen  Ferraris  in  Bibliotk.  canon.  ad  litt.  De  divortiis  n.  20  seqq. 
Cf.  etiam  titulum  Decretal.  de  divortiis  ubi  uonnuUos  casus  exceptionales  in- 
venies. 


{Sfe.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  I.  423 

aut  inconsulto  id  fieri  debere  per  se  quisque  videt.  Sic  il- 
licite  id  fieret,  quamdiu  proles  adhuc  instituenda  est,  et 
parentum  cura  ac  sollicitudine  indiget ,  nec  in  tuto  satis 
est  posita.  Numquam  enim  evangelica  consilia  homines 
iiberant  ab  ofiiciis ,  quibus  ex  lege  naturali  ac  divina  ob- 
stringuntur ,  neque  ecclesia  umquam  hisce  in  casibus  eius- 
modi  probaret  separationem  ad  religiosum  statum  profi- 
tendum.  Quod  vero  attinet  ad  simplicem  separationem  a 
toro ,  de  qua  coniuges  inter  se  conveniunt  maioris  perfe- 
ctionis  gratia ,  nihil  obstat ,  dummodo  incontinentiae  pe- 
riculum  aliud  non  suadeat.  Utriusque  separationis  exem- 
pla  in  annalibus  ecclesiasticis  suppetunt;  nota  sunt  om- 
nibus  exempla  s.  Pulcheriae  et  Marciani ;  s.  Melaniae  iu- 
nioris  et  Piniani ;  Aproniani  et  Avitae;  s.  Birgittae  et  Ul- 
fonis  ,  ut  alia  pene  innumera  eiusmodi  exempla  quibus  iu- 
giter  splenduit  ecclesia  Dei ,  tacitus  praeteream.  Constans 
porro  haec  agendi  ratio  satis  patefacit  quinam  sensus  ec- 
clesiae  hac  de  re  fuerit.  ^mt^rrji, 

Sine  consensu  vero  alterius  partis ,  immo  etiam  ea  re- 
pugnante,  potest  matrimonium  quoad  torum  convictumque 
dirimi  ob  crimen ;  idque  triplex ,  nempe  ob  adulterium 
alterius  coniugis ;  ob  apostasiam  a  vera  religione  sive  per 
infidelitatem  sive  per  haeresim ,  quae  infidelitatis  est  spe- 
cies;  ac  ob  inductionem  sive  seductionem  ad  peccatum. 

Circa  adulterii  crimen  nulla  potest  esse  contentio,  cum 
aperta  sint  Christi  verba  in  utroque  Matthaei  textu,  sci- 
licet  V.  32.  et  XIX.  9.  quibus  denunciat  Dominus  no- 
ster  reum  esse  quicumque  dimiserit  uxorem  suam  ,  exce- 
pta  fornicatioms  causa,  aut  nisi  oh  fornicationem.  Igitur 
hac  interveniente  causa  fornicationis  sive  adulterii  immu- 
nis  erit  a  crimine ,  qui  coniugem  dimiserit.  Nam  cum  ex 
superius  demonstratis ,  eiusmodi  separatio  fieri  non  possit 
'  quoad  vinculum ,  restat  proinde ,  ut  fieri  queat  quoad  to- 
rum  et  cohabitationem ;  atque  ita  semper  servatum  est  in 


424         LIB.  m.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ecclesia  Dei,  in  qua,^uti  videbimus,  plura  hacde  re  fue^ 
runt  constituta.     *    ^/r':  ■iii-r])  J^-mft^  nij 

Verumtamen  ius  istud  non  adest ,  aut  etiam  amittitur 
in  nonnullis  casibus.  Illicitum  scilicet  fit  divortium ,  si 
fornicatio  sine  crimine  esse  contingat,  ac  mere  materialis 
sit,  ut  cum  mulier  vim  passa  est,  aut  per  errorem  se 
illi  commiscuit,  quem  virum  suum  esse  putavit.  Nam  cum 
divortium  sit  poena,  si  nulla  praecesserit  culpa,  poena 
locum  habere  nequit.  IlHcitum  praeterea  fit,  si  uterque 
coniux  eodem  crimine  teneatur ,  prout  in  iure  canonico 
sancitum  est  ab  Alexandro  III.  et  Innocentio  III.  (4).  Fit 
item  illegitimum,  si  post  cognitum  adulterium  coniugis,  cum 
ea  se  copulaverit ;  censetur  enim  hoc  in  casu  crimen  fuisse 
condonatum.  Demum  si  auctor  fuit  coniugi  ut  fornicare- 
tur.  Res  per  se  patet ,  ac  theologi  oranes  hac  in  re  uno 
ore  consentiunt  (5) .  •    ;     ;  il- 

Aliqua  agitatur  quaestio  circa  significationem  vocis  adul- 
terii ;  num  scilicet  ad  divortium  licite  faciendum  requira- 
tur  aduherium  presse  sumptum  ,  an  vero  sufficiat  aliud 
quodcumque  immane  facinus  adversus  matrimonii  hone- 
statem  ,  quodque  sub  generali  hac  aduherii  denominatione 
comprehendi  potest;  seu  ut  ahi  quaestionem  proponunt ; 
quaeritur  num  aduUerii  nomen  debeat  sumi  grammatice 
de  commixtione  viri  coniugati  cum  muliere  sive  soluta 
sive  coniugio  obstricta ,  an  vero  etiam  logice  sive  ampHori 
significatione  de  quovis  carnali  flagitio  ,  fornicatione  seu 
adulterio  quandoque  peiori. 

(4)  Ab  Alex.  III.  lib.  V.  Decret.  tit.  XIX.  De  divortiis  c.  2.  Quaesivit  a 
nohis  et  c.  5.  ex  litteris.  Et  ab  Innoc.  111.  tit.  XVI.  T>e  adulteriis  et  stupro  c.  6. 
Jntelleximus ,  et  c.  7.  Tiia  fraternitas ,  in  qno  posteriori  capitulo  liaec  legun- 
tur:  «Tna  fraternitas  requisivit,  utruni  aliquo  deneganti  uxori  suae  in  adul- 
terio  deprehensae  debitum  coniugale,  si  postmodum  ipse  cum  alia  perpctret 
adulterium  manifeste ,  cogi  debeat ,  ut  eamdem  maritali  affectione  pertractet, 
super  quo  resp.  quod  cum  paria  crimina  compensatione  deleantur,  vir  hu- 
iusmodi  fornicationis  obteutu  suae  uxoris  nequit  consortium  declinare.  » 

(5)  Quotquot  nempe  commentarios  ediderunt  in  lib.  IV.  Sentent.  dist.  ai, 
et  qui  deinceps  eos  sunt  secuti. 


CAP.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  I.  425 

-in  Gontroversia  haec  est  satis  antiqua,  in  qua  ancipites  se 
interdum  veteres  patres  ostenderunt.  Sane  s.  Augustinus 
scribit :  « Sed  si  non  omnis  fornicatio  etiam  moechia  dici 
potest,  ubi  sit  in  Decalogo  prohibita  illa  fornicatio,  quam 
faciunt  viri,  qui  uxores  non  habent,  cum  foeminis,  quae 
maritum  non  habent ,  utrum  inveniri  possit ,  ignoro.  Sed 
si  furti  nomine  bene  intelligltur  omnis  illicita  usurpatio 
rei  alienae  (non  enim  rapinam  permisit ,  qui  furtum  pro- 
hibuit ,  sed  utique  a  parte  totum  intelligi  voluit  quidquid 
rerum  proximi  aufertur )  ,  profecto  et  nomine  moechiae 
omnis  illicitus  concubitus  atque  illorum  membrorum  non 
legitimus  usus  prohibitus  debet  intelligi  (6).  »  Sic  etiam 
s.  Hieronymus  scribens  ad  Amandum  presbyterum  haec 
habet :  «  Quamdiu  vivit  vir ,  licet  adulter  sit ,  licet  sodo- 
mita ,  licet  flagitiis  omnibus  coopertus ,  et  ab  uxore  pro- 
pter  haec  scelera  dei^elictus ,  maritus  eius  reputatur ,  cui 
alterum  virum  accipere  non  licet  (7) .  »  Quibus  verbis ,  ut 
patet,  s.  Doctor  non  ob  solum  adulterium  presse  sumptum, 
sed  ob  alia  flagitia  quoad  torum  mensamque  ab  uxore 
maritum  deseri  posse ,  supponere  videtur  ,  adeoque  sub 
fornicationis  seu  moechiae  nomine  cetera  crimina  compre- 
hendi ,  quibus  legitime  coniugium  dissolvi  possit. 

Non  minus  perspicue  id  ipsum  s.  Isidorus  hispalensis 
tradere  videtur  dum  ait:  «  Omnis  immunda  pollutio  for- 
nicatio  dicitur,  quamvis  quisque  diversa  turpitudinis  vo- 
luptate  prostituatur.  Ex  delectatione  enim  fornicandi  va- 
ria  gignuntur  flagitia ,  quibus  et  regnum  Dei  clauditur , 
et  homo  a  Deo  separatur  (8).  »  Et  alii  passim. 

Verum  vix  dubitare  fas  est ,  in  substrata  materia  adul- 
terii  vocem  rigoroso  sensu  esse  accipiendam  ,  non  autem 

(6)  Quaest  in  Exod.  qnaest.  LXXI.  n.  4.      ■;  ,."   ■„  ,,     ry  u!.,!  i.  . 

(7)  Ed.  Vallars.  ep.  LV.  al.  CXLVII.  n.  3.        '  *  r     -'      •:      ;  ^ 

(8)  Lib.  II.  Sententiar.  seu  De  summo  bono ,  cap.  XXXIX.  n.  19.  Opp- 
ed.  Arevali.  Roniae  1802.  tora.  VI.  p.  245. 


426       LIB.  111.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

pro  qualibet  turpitudine.  Etenim  ubi  agitur  de  poena  gra- 
vissima  infligenda,  qualis  aestimatur  separatio  ab  altero 
coniuge,  lex  debet  esse  conceptis  verbis  expressa;  iam 
vero  coniugis  fornicatio ,  seu  moechia  tam  in  Scripturis  , 
quam  in  ecclesiasticis  legibus  ad  separationem  inducendam 
ab  altero  coniuge,  seu  ad  divortium  faciendum  expresse 
memoratur  ;  non  autem  aliud  quodlibet  peccatum  quod  for- 
nicatione  aut  moechia  deterius  aut  deformius  sit. 

De  Scriptura  nihil  attinet  dicere  post  commemoratos 
Matthaei  textus.  Patrum  vero  et  conciliorum  profert  Gra- 
tianus  testimonia  in  Decreti  p.  II.  causa  XXXII.  q.  VII. 
cap.  12.  et  deinceps ,  in  quibus  recensentur  turpitudines 
adulterio  graviores;  attamen  nonnisi  adulterium  uti  legi- 
tima  causa  separationis  inter  coniuges  memoratur  (9). 
Exemplo  sit  s.  Augustinus,  qui  lib.  I.  De  coniugm  adul- 
terinis  adeo  insistit  ut  evincat ,  post  dimissionem  uxoris 
ob  fornicationis  causam,  non  licere  viro  absque  adulterii 
piaculo  alteri  adhaerere ;  ac  proinde  veluti  pro  certo  su- 
mere  videtur  ob  adulterium  et  quidem  solum  posse  a  con- 
iuge  quoad  torum  convictumque  legitime  separari.  Inter 
cetera  describam  quae  habet  s.  Doctor  cap.  IX.  ubi  quum 
sibi  obiecisset  Pollentii  difficultatem  ex  eo  petitam ,  quod 
Dominus  non  generaliter  dixerit  reum  adulterii  fieri ,  qui 
uxorem  dimiserit  et  aliam  duxerit ,  sed  interposuerit  causam 
fornicationis,  sic  eidem  occurrit:  «  Credo,  quod  illud  quod 
maius  est,  hoc  Dominus  commemorare  voluit.  Maius  enim 
adulterium  esse  quis  negat,  uxore  non  fornicante  non  di- 
missa  alteram  ducere ,  quam  si  fornicantem  quisque  dimi- 

(9)  Sic  in  cap.  12.  Offerebat  sancius  Loth.  c.  13.  Flagitia,  quae  sunt 
contra  natur.  cap.  14.  Usus  naturalis.  Et  in  quaest.  I.  c.  3.  allegatur  s.  Hie- 
ronym.  qui  expresse :  «  In  coniugio,  inquit ,  quis  positus ,  quaecuraque  peccata 
fecerit ,  non  propriam  infuscat  coniugem ,  sed  fornicalio  uxorem  coinquinat : 
ut  iam  non  sit  viro  suo  licita ,  sed  quasi  adultera  etc.  »  Verum  textus  hic 
apocryphus  desumptus  est  ex  comment.  in  epist.  II.  ad  Corinth.  c.  3.  qui  tri- 
buuntur  haeretico  Pelagio.  Cf.  Admon.  praeviam  his  comment.  Vallarsii  in  app. 
ad  op.  s.  Hieronymi  tom.  XI. 


CAP.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  I.  427 

serit,  et  tunc  alteram  duxerit?  Non  quia  et  hoc  adulterium 
non  est ;  sed  quia  minus  est ,  ubi  fornicante  dimissa ,  al- 
tera  ducitur  (10).  »  Quod  fuse  deinde  prosequitur. 

Item  s.  Hieronymus  in  Matth.  XIX.  in  illa  verba  : 
Quicumque  etc.  scribit :  Sola  fornicatio  est ,  quae  uxoris 
vincat  afFectum :  immo  cum  illa  unam  carnem  in  aliam 
diviserit ,  et  se  fornicatione  separaverit  a  marito ,  non  de- 
bet  teneri  ;  ne  virum  quoque  sub  maledicto  faciat ,  di- 
cente  Scriptura  :  Qui  adulteram  tenet ,  stultus  et  impius 
est.  Ubiquumque  est  igitur  fornicatio ,  et  fornicationis  su- 
spicio ,  libere  uxor  dimittitur.  Et  quia  poterat  accidere , 
ut  aliquis  calumniam  faceret  innocenti ,  et  ob  secundam 
copulam  nuptiarum  ,  veteri  crimen  impingeret ,  sic  priorem 
dimittere  iubetur  uxorem ,  ut  secundam  ,  prima  vivente , 
non  habeat  (11).»  Alia  eiusmodi  testimonia  cum  nota  sint 
praetermitto. 

His  addenda  est  ecclesiae  et  ecclesiastici  fori  consue- 
tudo;  numquam  enim  ad  obtinendam  separationem  ad 
forum  ecclesiasticum  accusationes  deferuntur  ceterorum  cri- 
minum,  prout  deferri  iugiter  solent  accusationes  adulterii, 
cum  vel  certa  argumenta  vel  gravissimae  suspiciones  et 
coniecturae  ad  evincendum  fornicationis  flagitium  alteru- 
trius  coniugis  suppetunt.  Concludamus  idcirco  oportet  adul- 
terii  nomine  in  re  qua  de  agitur  pressa  significatione  ve- 
nire  cuniugalis  thalami  violationem  per  congressum  cum 
extraneo  vel  extranea  ,  eamque  in  genere  suo  comple- 
tam  (12).  Atque  ex  his  germana  mens  intelligitur  textuum, 
qui  allati  antea  sunt  ex  ss.  Augustino ,  Hieronymo  et  Isi- 
doro ,  qui  certe  noluerunt  adulterio  paria  facere  recensita 
flagitia ,  uti  ex  adductis  eorum  verbis  planum  fit. 


(10)  Opp.  ed.  Maur.  tom.  VI.  col.  391  seq. 

(11)  Comment.  in  cap.  XIX.  Matth.  v.  9.  ed.  Vallars.  tom.  VII.  col.  145  seq. 

(12)  Cf.  Trombellium  De  matr.   dissert.  VI.  c.  X.    q.  I.   Bonon.  1781. 
tom.  II.  pag.  45. 


428         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

i  '  Vemm  ut  redeamus  ad  id  unde  discessimus,  aliud 
criraen  ob  quod  separatio  fieri  potest  inter  coniuges,  est 
apostasia  a  vera  religione ,  seu  a  catholica  ecclesia ,  quae 
contingere  potest  tum  infidelitatis  tum  haeresis  professione. 
Idque  potissime  locum  habet  cum  instat  perversionis  pe- 
riculum ;  quamquam  separare  se  coniuges  possint  etiam 
ut  horrorem  significent  adeo  immanis  facinoris  (13).  Sane 
non  desunt  in  historia  ecclesiastica  praeclara  exempla  san- 
ctarum  mulierum ,  quae  se  a  societate  apostatarum  sub- 
traxerunt ,  earumque  pia  agendi  ratio  non  semel  salutaris 
maxime  fuit  viris  ipsis ,  qui  resipiscentes  non  modo  ad 
meliorem  frugem  revocati  sunt ,  verum  etiam  gloriosi  mar- 
tyres  evaserunt  (14).  Qua  de  re  luculentum  habemus  Apo- 
stoli  monitum  ad  Titum  III.  10.  «  Haereticum  hominem 
post  unam  et  secundam  correptionem  devita.  »  Quibus  ver- 
bis  Apostolus  omnes  prorsus  complectitur,  nulla  parentum 
aut  uxoris  exceptione  facta.  Eodem  quoque  sensu  intel- 
ligi  debet  Christi  sententia  Luc.  XIV.  26.  «  Si  quis  venit 
ad  me ,  et  non  odit  patrem  suum  et  matrem  et  uxorem . . . 
non  potest  meus  esse  discipulus.  » 

Tertia  denique  causa  dissociandi  coniugium  est  si  al- 
ter  coniugum  alterum  ad  peccatum  impellat ;  quod  fieri 
muhiplici  ratione  consuevit,  verbis ,  exemplo ,  seductione, 

(13)  In  his  habenda  est  ratio  temporum ,  locorum  ac  personarum.  Nam 
nunc  receptum  est  passim  in  Galliis  praesertim  ac  in  Germania  et  Austria, 
ut  matrimonia  mixta  celebrentur ,  et  si  cum  debita  facultate ,  servatisque  con- 
ditionibus  id  fiat,  licite  fit.  Si  igitur  licite  contrahi  coniugium  potest  cum 
haereticis ,  cum  iisdem  licite  cohabitare  coniuges  catholici  possunt  post  hae- 
reseos  crimen,  prout  revera  in  illis  regionibus  et  alibi  fieri  consuevit  nemine 
repugnante. 

(14)  Inter  ceteros  exemplo  sit  s.  lacobus  Persa  cognomento  Jntercisus 
ob  crudele  quod  in  membris  singulis  corporis  sui  martyrium  sustinuit.  Hic 
quamvis  ex  christianis  genitoribus  progenitus,  in  regis,  gratiam  non  dubitavit 
soli  et  igni  cultum  exhibere;  qua  de  causa  eius  mater  et  uxor  ingcnti  afle- 
ctae  moestitia  ac  dolore  percitae  se  ab  eius  contubernio  subtraxerunt  eumque 
gravibus  litteris  de  errore  obiurgarunt;  quibus  ille  permotus  ac  in  se  re- 
versus  ad  quaelibet  perferenda  se  regi  obtulit.  De  quo  praeter  Baronium  Cf. 
Menologium  graecum.  Urbini   1726.  par.  I.  p.  215. 


CAP.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  I.  429 

minis  etc.  ita  ut  cohabitatio  proximum  sit  Dei  ofFendendi 
periculum.  Huc  spectat  illud  Christi  Domini  efFatum  Mat- 
th.  XVIII.  9.  «  Si  oculus  tuus  scandalizat  te,  erue  eum 
et  proiice  abst  te.  »  Quae  verba  commentario  suo  illustrans 
s,  Hieronymus  docet  hanc  esse  Domini  sententiam^  ut  si 
ii ,  qui  nobis  coniunctissimi  sunt  et  chari  oculorum  instar, 
ut  parentes  ,  filii  ,  uxor,  causa  sint  ruinae ,  ab  iis  rece- 
damus.  Nota  pariter  sunt  s.  Gregorii  M.  verba :  «Utuxo- 
rem  et  qui  nobis  carnis  cognatione  coniuncti  sunt ,  et  quos 
proximos  novimus ,  diligamus ;  et  quos  adversarios  in  via 
Dei  patimur  ,  odiendo  et  fugiendo  nesciamus  (15).  »  Et 
sane  nihil  in.  hoc  mundo  est ,  quod  cum  Dei  honore  ac 
animi  nostri  salute  possit  conferri ;  nuncium  omnibus  mun- 
danis  rebus  potius  remittere  debemus ,  quam  animae  de- 
trimentum  in  negotio  salutis  aeternae  patiamur. 

Libet  hoc  concludere  argumentum  verbis  Estii ,  quae 
haec  sunt.  Ac  de  crimine  quidem  fornicationis  iam  dixi- 
mus...  De  aliis  autem  criminibus ,  cuiusmodi  sunt  impie- 
tas ,  apostasia ,  haeresis  ,  latrocinium  ,  sacrilegium  et  si- 
milia  generaliter  annotandum ,  non  esse  licitum  cuiquam 
propter  has  causas  dimittere  a  se  coniugem  eo  modo  quo 
dimittitur  causa  fornicationis ,  id  est ,  perpetuum  cum  eo 
divortium  facere ,  ac  iure  petendi  debiti  simpHciter  pri- 
vare  ;  cum  Christus  de  hac  re  praecipiens  solam  exceperit 
fornicationem...  quia  per  hoc  solum  crimen  iuxta  signi- 
ficationem  eius  supra  expositam  ,  ammittitur  ius  potesta- 
tis  coniugalis ,  sic  ut  innocenti  liberum  sit ,  facto  divortio 
vovere  Deo  perpetuam  continentiam ,  imo  et  ad  religionem 
transire ;  quod  facere  ei  non  Hcet  facta  dimissione  propter 
alia  crimina.  Verumtamen  licebit  dimittere  coniugem  hae- 
reticum ,  vel  alias  impium ,  aut  facinorosum ,  aut  saevum , 
si  ab  eo ,  vel  ipsi  coniugi ,  vel  liberis  immineat  pericu- 
lum  ,  aliquod  animae  aut  corporis  ,  ut  si  sit  periculum  ne 

(15)  Hom.   XXX VTI.  in   Evang. 


430         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

elus  haeresi ,  aut  impietale ,  aut  sceleratis  moribus  inqui- 
nentur  et  ad  peccatum  pertrahantur,  vel  ne  ab  eo  inter- 
ficiantur.  Sed  haec  separatio  fit  tantum  iure,  ac  via  de- 
fensionis ,  non  autem  iure  matrimoniali  ob  violatam  coniugii 
fidem.  Unde  si  periculum  huiusmodi  non  subsit,  locum 
habere  debet  quod  dicit  Hieronymus  in  Matth.  XIX.  ad 
illud  ;  Si  ita  est  causa  hominis  etc.  '  Grave  pondus  uxorum 
est;  si  excepta  causa  fornicationis  eas  dimittere  non  licet: 
Quid  enim  si  temulenta  fuerit ,  si  iracunda ,  si  malis  mori- 
hus ,  si  luxuriosa ,  si  gulosa ,  si  vaga ,  si  iurgatrix ,  si 
maledica,  tenenda  erit  istiusmodi?  Volumus,  nolumus ,  su- 
stinenda  est,  Cum  enim  essemus  liheri,  voluntarie  nos  suh- 
iecimus  servituti  (16). 

ARTICULUS  II. 

Doctrina  concilii  trideotini  de  separatione  quoad  torum  et  cohabi- 
tationera  ob  plures  causas  manente  vinculo  ab  adversariorum 
difficultatibus  vindicatur. 

lam  monuimus  sec.  XVI.  novatores,  quibus  nunc  pas- 
sim  increduli  ac  libertini  assentiuntur ,  abhorruisse  a  per- 
petua  aut  temporaria ,  manente  vinculo ,  coniugum  sepa- 
ratione,  quo  facilius  possint  ad  nova  vota  transire.  Canonem 
propterea  VIII.  concilii  tridentini  oppugnant  ac  si  rem 
novam  sanxerit ,  ac  doctrinae  evangelicae  et  apostolicae , 
imo  etiam  sanioris  ethicae  ac  moralis  principiis  contra- 
riam.  Calumniosas  omnino  falsasque  esse  eiusmodi  impu- 
tationes  evincere  distinctis  paragraphis  aggredimur. 

$■  I. 

Doctrina  canonis  VIII.  concili  tridentiui  a  nota  novitatis  vindicatur. 

Incognitam   ecclesiasticae  antiquitati   separationem   a 
toro  convictuque ,  manente  coniugali  vinculo ,  haud  pauci 

(If.)  In  IV.  Sent.  D.  XXXV.  §.  .3. 


CAP.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  II.  431 

(lixerunt ,  ut  sic  inferrent  toties  veteres  locutos  esse  de 
solutione  quoad  vinculum  ,  quoties  de  coniugii  diremptione 
disseruerunt ,  sive  ob  fornicationem ,  sive  ob  aliam  causam 
quamcumque  (l*?).  Ast  perperam  haec  excogitata  esse  facile 
est  ostendere,  si  ratio  habeatur  tum  intimae  rei  naturae, 
tum  documentorum  quae  ex  antiquitate  universa  nobis 
suppetunt,  tum  generatim  sensus  traditionalis  catholicae 
ecclesiae ,  quibus  certiores  efficimur  iugiter  a  christianae 
rei  primordiis  eam  doctrinam  et  praxim  obtinuisse.  Sin- 
gula  perpendamus. 

Primo  enim  intimam  rei  qua  de  agimus  naturam  ex- 
poscere  separationem  sive  temporaneam  sive  perpetuam 
coniugum  ,  incolumi  matrimonii  vinculo  ,  constat  1 .  ex  eo 
quod  sit  in  coniugum  arbitrio  in  continentia  vivere ;  licet 
individuam  vitae  consuetudinem  retineant :  quo  in  casu 
habetur  quidem  separatio  a  toro ,  minime  vero  diremptio 
a  vinculo.  Ecquis  porro  ibit  inficias  in  coniugum  esse  po- 
testate  ita  se  gerere ,  immo  vero  ad  hanc  ab  usu  coniugii 
abstinentiam  voto  etiam  se  obstringere  ?  Nemo  autem  dicet 
liberos  eiusmodi  coniuges  esse  ad  novum  ineundum  con- 
iugium.  Itaque  hac  in  hypothesi  habetur  divortium  quoad 
torum,  minime  vero  quoad  vinculum.  Ergo  rei  ipsius  na- 
tura  postulat,  ut  eiusmodi  separatio  admittatur. 

2.  Constat  ex  casu  haud  infrequenti  gravis,  diuturnae, 
ac  vero  etiam  perpetuae  infirmitatis  aherutrius  coniugis 
in  quo  ab  usu  coniugii  cohibere  se  debent ,  et  interim 
mutuum  sibi  auxilium  praebere  in  re  familiari ,  atque  in 
sobolis  iamdiu  procreatae  institutione.  En  iterum  quomodo 
natura  postulet  separationem  quoad  torum  vigenle  coniu- 
gali  vinculo.  Siquidem  nec  hi  possunt  novas  inire  nuptias 
altero  adhuc  in  vivis  agente. 

(17)  Ita  omnes  antiquiores  haeretici  saec.  XVI.  Lutherus  in  lib.  De  capt. 
Bahyl.  cap.  De  niatrim.  Philip.  Melanchton  in  Loc.  theolog.  tit.  De  coniugio, 
Chemnitius  in  Tl.  part.  Examin.  conc.  trid.  aliique  passim. 


432         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.   DE   INDISS.  MATR.  CHRIST. 

3.  Constat  generatim  ex  aliis  casibus  in  quibus  dictante 
ipso  naturae  iure  coniuges  cogi  nequeunt  ut  eodem  le- 
cto ,  mensa  victuque  utantur.  Ecquis  enim  affirmare  audeat 
teneri  coniugem  cum  eo  consuescere ,  qui  phthisi  laboret , 
quae  sin  minus  contagiosa  natura  sua  sit ,  sahem  uti  tahs 
apprehenditur?  cum  eo  qui  pestifera  febri  sit  correptus 
aut  aho  morbo  qui  facile  tactu  atque  consuetudine  cum 
aegroto  contrahatur?  Sane  quisque  cavere  sibi  pro  viribus 
potest,  quandoque  etiam  debet.  Qua  in  re  prudentia  et 
consiHo  opus  est ,  parochi  et  medici  charitas  adhibenda , 
ut  nec  aeger  praesidio  destituatur  et  pereat,  nec  sanus  in 
tabem  vel  aHum  gravem  morbum  incurrat.  In  his  rerum  ad- 
iunctis  separatio  a  toro  ,  a  communi  mensa,  et  cohabitatione 
non  ab  ecclesia ,  sed  a  natura  ipsa  permittitur ,  quandoque 
etiam  praecipitur.  Idem  dic  de  cohabitatione  cum  amente 
ac  furioso,  aHisque  eiusmodi.  Nec  tamen  propterea  facuhate 
hi  coniuges  praediti  sunt  aHud  celebrandi  matrimonium. 

4.  Constat  ex  iis  omnibus ,  qui  diu  seu  ad  plures  an- 
nos  vel  commercii ,  vel  rei  miHtaris  ,  exilii,  deportationis 
causa  procul  abesse  ab  altero  coniuge  coguntur.  Hi  omnes 
etsi  vinculo  coniugaH  iUigati  perseverent,  in  divortio  ta- 
men  quoad  torum  victumque  dura  necessitatis  lege  te- 
nentur. 

Cum  igitur  ob  plurimos  in  sociaH  vita  rerum  eventus 
coniuges  dividi  invicem  debeant  coganturque ,  quin  pro- 
pterea  coniuges  esse  desinant;  cum  huiusmodi  separatio 
ex  ipsa  rerum  natura  eaque  necessario  dimanet ,  ac  proinde 
sit  locorum  omnium  et  temporum ,  quomodo  sine  aperta 
falsitate  nova  potest  dici  doctrina  ,  qua  decernitur ,  posse 
ob  muUas  causas  separationem  inter  coniuges  quoad  to- 
rum  seu  quoad  cohabitationem  in  certum  incertumque  tem- 
pus  fieri  manente  vinculo,  prout  conciHum  tridentinum 
can.  VIII.  definivit?  Aut  enim  haec  admitti  debet,  aut 
venia  seu  facuUas  indiscriminatim  danda  est  solvcndi  vin- 


CAP.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  II.  433 

culum  ac  foedus  coniugale  in  singulis ,  quos  indicavimus 
aliisque  prope  innumeris  casibus ,  reclamante  non  minus 
ecclesia ,  quam  aequitate  ac  natura.  Itaque  actio  separa- 
tionis  quoad  torum  et  cohabitationem  manente  vinculo 
absurde  uti  nova  traducitur. 

Verum  secundo  loco  hanc  novitatis  notam  excludit  do- 
cumentorum  copia ,  quam  nobis  antiquitas  sacra  suppe- 
ditat.  Praetermissis  textibus  biblicis ,  de  quibus  paulo  post 
agemus  ,  tot  documenta  veritatis  catholicae  nobis  praesto 
sunt,  quot  in  superioribus  capitibus  attulimus  testimonia 
patrum  graecorum  et  latinorum ,  qui  Christi  verba  Mat- 
th.  V,  32.  et  XIX.  9.  exposuerunt  de  unica  separatione  a 
toro  et  cohabitatione  qua  pars  innocens  coniugem  adulterii 
reum  potest  dimittere ,  quin  umquam  tribueretur  eidem  fa- 
cultas  novo  cum  altero  se  foedere  iungendi ;  imo  positive 
illa  denegabatur.  lam  vero  incipiendo  ab  Herma  viro  apo- 
stolico  devenimus  usque  ad  s.  Augustinum ,  et  ad  eos  qui 
eius  vestigiis  inhaeserunt ,  ostendimusque  ad  unum  omnes 
in  hac  sententia  ac  doctrina  perstitisse.  .,,  .    ^  , 

Huc  pariter  referuntur  romanorum  pontificum  et  con- 
ciliorum  statuta ,  quibus  eadem  doctrina  in  praxim  dedu- 
cta  est  ac  sancita ;  exempli  causa  cum  decreverunt ,  ut 
dirempto  coniugio  secundo  ex  errore  facti  inito  ,  quod  prior 
uxor  a  vita  excesserit ,  vir  etiamsi  cum  secunda  se  copu- 
lasset  ad  priorem  rediret ,  nirairum  quia  prius  illud  con- 
iugium  quoad  vinculum  manebat,  uxore  adhuc  vivente , 
licet  esset  quoad  torum  convictumque  divisa ;  ut  decrevit 
Innocentius  I.  tum  in  epist.  ad  Probum  ,  tum  in  epistola 
ad  Exsuperium ,  cuius  verba  cum  alibi  iam  descripserim 
expenderimque ,  hic  missa  faciam.  Idem  statuit  s.  LeoM. 
in  epist.  ad  Nicetam  aquileiensem  episcopum  praecipiens , 
foeminas,  quae,  captis  viris,  nupserant  aliis,  regressis  de 
captivitate  viris  prioribus,  eisdem  reddi  debere,  etsi  pro- 
fiteatur  eas  non  fuisse   culpabiles  ,   quae   deceptae  falso 

III  28 


434         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

mariti  defuncti  rumore  aliis  nupserint;  cuius  verba  pariter 
retuli. 

Ab  aliorum  pontificum,  qui  huic  steterunt  principio, 
testimoniis  afFerendis  supersedeo  ,  ne  prolixior  sim.  De 
conciliis  pariter  inutile  censeo  plura  addere,  quoniam  in 
iis ,  quae  iam  recensui ,  eadem  occurrunt  circa  firmitatem 
coniugalis  vinculi ,  quamvis  coniuges  invicem  separentur 
sive  ob  alterutrius  absentiam ,  sive  ob  adulterii  crimen , 
sive  ob  alias  causas  quascumque.  Ex  quibus  omnibus  exur- 
git  evidens  profecto  argumentum  veteres  agnovisse  et  ad- 
mississe  illam  quam  propugnamus  divortialem  divisionem 
coniugum,  vinculo  persistente.  Prae  ceteris  autem  rem  lucu- 
lenter  demonstrant  concilium  illiberitanum ,  arelatense  11. 
concilium  etiam  milevitanum  II.  ut  de  posterioribus  sileam. 

Eadem  novitatis  nota  demum  repellitur  ex  sensu  tra- 
ditionali  catholicae  ecclesiae ,  quem  non  modo  ex  allatis 
patrum  testimoniis ,  sed  ex  historia  etiam  ecclesiastica  et 
ex  iure  canonico  colligere  possumus.  Nemo  enim  ignorat, 
plures  quovis  tempore  floruisse  ,  qui  perfectionis  studia 
vel  in  ipso  coniugio  pari  consensu  continentiam  servarunt , 
atque  ad  eam  servandam  voto  se  se  obstrinxerunt  ;  vel 
monasticam  vitam  communi  consensu  sunt  amplexi  ,  vel 
ita  sunt  disiuncti ,  ut  uxore  perpetuam  Deo  continentiam 
vovente  vir  sacris  ordinibus  initiaretur.  Huiusmodi  exem- 
plis  annales  ecclesiastici  referti  sunt ,  nosque  paulo  ante 
specimen  aliquod  exhibuimus.  Quae  quidem  agendi  ratio 
conformis  est  doctrinae  s.  Augustini  ,  qui  disserens  de 
coniugio  B.  Mariae  virginis  cum  s.  losepho  non  dubitavit 
generalem  hanc  proferre  sententiam :  «  Hoc  exemplo  ma- 
gnifice  insinuatur  fidelibus  coniugatis ,  etiam  servata  pari 
consensu  continentia,  posse  permanere  vocarique  coniu- 
gium ,  non  permixto  corporis  sexu ,  sed  custodito  mentis 
afFectu  (18).  »   Qui  praeterea  alibi  verba  faciens  tum  de 

(18)  De  eonsemu  evangelist.  lib.II.c.2.0pp.ed.  Maur.  t.lll.  part.II.col.27. 


CAP.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  II.  435 

continentia  voluntaria  in  coniugio ,  tum  de  necessaria  ex- 
tra  coniugium  ob  divortia,  subdit:  «Qui  post  concubitum 
coniugum  se  ipsos  castrant  propter  regnum  caelorum ,  aut 
morte  amittunt  coniuges ,  aut  ex  consensu  cum  eis  con- 
tinentiam  profitentur,  aut  ex  necessitate  divortiorum,  ne 
vivis  coniugibus  se  aliis  copulando  adulteria  perpetrent, 
castrant  se  ipsos  propter  regnum  caelorum  ,  non  ut  cla- 
riores  ibi  esse  possint ,  sed  quod  aliter  ibi  esse  non  pos- 
sint :  nam  qui  non  ista  necessitate  se  continent ,  sed  boni 
appetitione  melioris,  possent  ibi  esse,  etiam  servata  pu- 
dicitia  coniugali ,  quamvis  in  praemiis  minoribus ,  tamen 
intus.  Qui  vero  propterea  se  continent ,  quia  prioribus  con- 
iugibus  vivis  timent  aliis  coniugari,  maiorem  curam  de- 
bent  gerere  pro  salute ,  quam  gesserunt  illi  a  quibus  con- 
tinentia  pro  munere  delecta  est  ampliore  (1 9) .  » 

Idque  merito ,  alioquin  dicendum  foret  matrimonii  es- 
sentiam  |in  eius  usu  consistere ,  quod  abhorret  non  solum 
a  communi  hominum  sensu,  quidquid  sentiant  novatores, 
sed  adversatur  vulgari  illi  principio  penes  omnes  iuris- 
peritos  recepto:  Nupttas  non  concuhitus,  sed  consensus  facit. 

Post  haec  supervacaneum  videtur  velle  congerere  te- 
stimonia  ac  decreta,  quae  in  iure  canonico  huc  referun- 
tur.  Satis  est  enim  oculos  coniicere  in  decretum  Gratiani 
par.  li.  caus.  XXXII.  qq.  6.  et  7.  ut  certior  unusquisque 
fiat  nullo  non  tempore  in  ecclesia  Dei  sensum  hunc  vi- 
guisse  a  prima  aetate  usque  ad  tridentinum ;  et  iterum  in 
decretalium  lib.  IV.  tit.  XIX.  Z)e  divortiis  ubi  plura  ad  hanc 
rem  rom.  pontificum  et  conciliorum  decreta  proferuntur. 

Cum  igitur  intima  ipsa  rei  natura ,  documenta  omni- 
gena  totius  christianae  antiquitatis ,  ac  generatim  sensus 
traditionalis  universae  ecclesiae  doctrinam  a  concilio  tri- 
dentino  sancitam  can.  VIII.  evidenter  adstruant ,  mirum 
videri  potest  saeculi  XVI.  novatores  illam  ausos  esse  veluti 

(19)  De  coniug.  aduU.  lib.  II.  c.  18.  ibid.  tora.  VI.  col.  416. 


436  LIB.  IH.  SECT.  ALTERA,   DE  INDISS.   MATR.   CHRIST. 

novam  traducere.  Attamen  Chemnitius  scribere  non  erubuit: 
«  Definitio  illa  divortii  (conc.  trid.  can.  VIII.),  quod  sit 
separatio  matrimonii  quoad  torum,  manente  vinculo  con- 
iugali ,  nova  est,  et  ex  verbis  Pauli  male  intellectis  per- 
peram  fabricata  (20).  » 

De  Apostoli  mente  paulo  infra ;  interim  ex  iis  omnibus 
quae  adduximus  poterit  quisque  iudicium  ferre ,  num  reipsa 
definitio ,  seu  doctrina  divortii  quoad  torum ,  manente  vin- 
culo  coniugali ,  aliqua  veri  specie  dici  nova  queat ;  annon 
potius  eiusmodi  assertio  falsa  omnino  sit  et  nova  prorsus 
atque  antiquitati  universae  contraria. 

Eadem  doctrina  vindicatur  ab  altera  nota  oppositionis  cam  evangelica 
et  apostolica  doctrina. 

Ut  hanc  oppositionem  evincant  adversarii,  ostendantque 
nuUum  in  sacris  litteris  admitti  quoad  torum  convictumque 
divortium,  dum  integrum  manet  matrimonii  vinculum,  pro- 
vocant  ad  contextum  Apostoli  1.  Cor.  VII.  cui  tota  inni- 
titur ,  ut  ipsi  aiunt,    catholicorum  doctrina. 

Sic  enim  pergit  Chemnitius  post  adducta  verha  ,  ut, 
quemadmodum  sibi  proposuerat ,  ostendat  doctrinam  ca- 
tholicam  de  divortio  fabricatam  esse  ex  perperam  intelle- 
ctis  verbis  Pauli :  «  Scribit  Apostolus  ,  ait  ipse ,  praecipio 
non  ego ,  sed  Dominus ,  uxorem  a  viro  non  discedere :  quod 
si  discesserit ,  manere  innuptam,  aut  viro  suo  reconciliari. 

(20)  Ita  quidem  apud  Bellarminum  De  matrim.  cap.  XIV.  p.  10.  qui 
haec  verba  allegat  ex  II.  parte  Examinis  pag.  1268.  Verum  in  editione  qua  utor 
huius  Examinis  conc.  irident.  Genevae  I6I4.  part.  II.  pag.  241.  paulo  aliter 
immiitata  ab  aliena  manu,  ut  puto ,  leguntur.  Sic  enim  ibi  habentur :  «  Haec  non 
est  nova  definitio  divortii,  quod  scilicet  sit  tantum  separatio  inter  coniuges  quoad 
torurp  et  quoad  cohabitationem ,  manente  interim  etiam  inter  separatos  vin- 
culo  matrimonii,  Et  talis  quidem  separatio  sumpta  fuit  primum  ex  dicto  Pauli  I. 
Cor.  7.  etc. »  Verum  sententia  sic  mutata  non  amplius  cohaeret  cum  iis  quae 
sequunlur,  ut  paulo  post  videbimus 


CAP.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  II.        437 

Sed  Apostolus  hoc  loco  non  loquitur  de  iusto  divortio  , 
quod  fieri  potest  in  causa  fornicationis ;  non  enim  prae- 
ciperet  uxorem  a  viro  non  discedere,  si  de  divortio  iusto 
loqueretur.  Ait  igitur  de  dissidiis  quibusdam  levibus,  quae 
interdum  inter  coniuges  oriuntur ,  et  proinde  de  illicito 
divortio  ,  quo  a  se  invicem  discedunt ,  sed  paulo  post  conci- 
liantur.  Quare  perperam  ex  hoc  loco  catholici  divortium  in- 
duxerunt,  quod  manente  vinculo  in  ecclesia  llcite  fiat  (21) . » 
Ita  quidem  ipse.  Verum  falso  supponit  catholicos  huic 
unico  Apostoli  testimonio  inniti ,  dum  adstruunt  divortium 
licite  fieri  posse,  salvo  coniugii  vinculo.  Nos  praeterea  id 
ipsum  adstruimus  pluribus  aliis  locis  tum  Apostoli  tum 
evangeliorum ,  ut  constat  ex  iis ,  quae  in  capite  secundo 
disseruimus.  Falso  praeterea  assumit  Apostolum  de  eadem 
dissensione  fuisse  locutum  tum  v.  10.  cum  ait:  Praecipio 
uxorem  a  viro  non  dtscedere ,  tum  v.  11.  cum  scribit  : 
Quod  si  discesserit ,  manere  innuptam.  At  verov.  10.  agit 
Apostolus  de  iniusta;  v.  autem  II.  de  iusta  discessione. 
Alioquin  non  potuisset  in  casu  discessionis  iniustae  ob 
leves  causas ,  ut  supponit  Chemnitius ,  uxoribus  optionem 
dare ,  ut  post  separationem  aut  innuptae  manerent ,  aut 
viris  suis  reconciliarentur.  Nam  ex  Christi  praecepto,  non 
potest  uxor  sine  iusta  causa ,  id  est  praeter  crimen  adul- 
terii ,  a  viro  suo  discedere  ac  separari  ;  quod  si  conti- 
gerit ,  vi  eiusdem  dominici  praecepti  tenetur  ad  virum  suum 
reverti,  eique  reconciliari.  Contra  vero  Apostolus  in  ad- 
versarii  hypothesi  permisisset  uxori ,  quae  sine  iusta  causa 
a  viro  discessit ,  vel  reconciliari ,  vel  ita  permanere  seu 
vivere  in  separationis  statu  prout  ei  libuerit.  Quod  qui- 
dem  nulla  ratione  admitti  potest  ,  siquidem  aperto  Domini 
praecepto  adversatur.  Ne  igitur  in  eiusmodi  absurdum  adeo 

(21)  Ita  rursum  apud  Bellarm.  loc.  cit.  quae  tamen  in  editione  genevensi 
paulo  aliter  sc  se  habent ;  sed  quoad  substantiam  in  idem  lecidunt ,  adeoque 
ea  non  transcribo. 


438         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Apostolo  iniuriosum  incidamus ,  fateamur  necesse  est  ipsum 
illis  verbis  :  Quod  si  discesserit,  manere  innuptam,  aut  viro 
suo  reconciliari ,  locutum  esse  de  discessione ,  quae  iusta 
ex  causa  facta  fuerit,  adeo  ut  vers.  10.  iniustam  disces- 
sionem  vetuerit,  vers.  autem  11 .  post  iustam  etiam  disces- 
sionem  edixerit  secundas  nuptias  non  licere  ,  sed  uxorem 
debere  vel  viro  reconciliari ,  vel  innuptam  manere. 

Hanc  huiusce  loci  interpretationem  ,  quae  ipsi  con- 
textui  consentanea  est,  atque  ex  eodem  necessario  efflo- 
rescit,  praestat  veterum  auctoritate  firmare.  Sane  s.  Au- 
gustinus  lib.I.  De  coniug,  adulter.  primis  quatuor  capitibus 
totus  in  eo  est ,  ut  Pollentii  excludat  expositionem ,  quod 
nempe  fornicatio  non  modo  unica  sit  legitima  causa  di- 
scessus  ,  sed  etiam  talis ,  ut  ea  interveniente  alter  coniux 
a  fornicante  discedens  ,  alias  nuptias  possit  inire.  S.  Doctor 
concedit  quidem ,  immo  et  contendit  solam  fornicationem 
esse  legitimam  discedendi  causam  sive  viro  sive  mulieri ; 
sed  ita  ut  debeant  innupti  permanere ;  nimirum  contendit 
adulterium  esse  causam  divortii  a  solo  toro  et  cohabita- 
tione,  non  autem  quoad  vinculum. 

Haec  sunt  Augustini  verba:  «Eum  (Apostolum)  velut 
interrogemus ,  et  tamquam  praesentem  quodammodo  con- 
sulamus.  Cur  dixisti  Apostole  ,  quod  si  discesserit ,  ma- 
nere  innuptam?  Licetne  discedere,  an  non  licet?  Si  non 
licet,  cur  praecipis  discedenti ,  ut  maneat  innupta?  Si  au- 
tem  licet,  profecto  est  aliqua  causa  qua  liceat.  Haec  au- 
tem  inquisita  non  invenitur  ,  nisi  quam  solam  Salvator 
excepit,  id  est,  causa  fornicationis.  Ac  per  hoc  non  prae- 
cepit  Apostolus  mulierem  si  discesserit  manere  innuptam , 
nisi  quae  illa  causa  discedit  a  viro ,  qua  sola  ei  licitum 
est  discedere  a  viro.  Ubi  enim  dicitur ,  Praecipio  non  di- 
scedere ,  quod  si  discesserit ,  manere  innuptam ,  absit  ut 
eontra  hoc  praeceptum  faciat,  quae  sic  discedit  ut  innupta 
permaneat.  Nisi  ergo  illa  intelligatur  cui  licet  discedere, 


CAP.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF,  MATR.  ART.  II.  439 

( non  autem  licet  nisi  viro  fornicante ) ,  quomodo  iubetur 
innupta,  si  discesserit ,  permanere?  Quis  est  qui  dicat. 
Si  discesserit  mulier  a  viro  non  fornicante ,  innupta  per- 
maneat,  cum  ei  nisi  a  viro  fornicante  discedere  omnino 
non  liceat?  Sensus  itaque  iste  tuus  quantum  adversetur 
vinculo  coniugali ,  ubi  Dominus  nec  continentiam  voluit 
suscipi ,  nisi  pari  corcordlque  consensu ,  puto  quod  iam 
intelligas  (22).  » 

Ex  quo  textu  manifeste  colligimus  iuxta  s.  Doctorem, 
unicam  causam  iusti  discessus ,  absoluti  saltem  atque  per- 
petui ,  esse  fornicationem  alterutrius  coniugis ,  ob  quam 
potest  pars  innocens  nocentem  dimittere  ex  doctrina  Apo- 
stoli,  et  Christi  ipsius.  Colligimus  hunc  discessum  sive 
separationem  legitimam  esse  tantum  quoad  torum  convi- 
ctumque ,  non  autem  quoad  vinculum ,  quod  ita  perseve- 
rat ,  ut  non  possit  discedens  aliud  inire  coniugium ;  seu 
quod  idem  est,  colligimus  posse  fieri  divortium  ad  certum 
incertumque  tempus  quoad  solum  torum  et  cohabitationem 
permanente  vinculo  coniugali,  prout  a  concilio  tridentino 
definitum  est  in  canone  VIII.  Colligimus  ex  mente  s.  Au- 
gustini  Apostolum  vere  agnovisse  legitimam  causam  di- 
vortii  illis  verbis  :  Quod  si  dtscesserit ,  manere  innuptam , 
aut  viro  suo  reconciliari ,  secus  ac  cum  suis  contenderit 
Chemnitius.  Quod  vero  praeter  fornicationem  iusti  divor- 
tii ,  alias  temporales  saltem  causas  praesul  hipponensis 
agnoverit ,  colligitur  ex  iis  verbis  quibus  declarat  posse 
coniuges ,  annuente  Domino  j  continentiam  servare,  pro- 
fiterique  pari  concordique  consensu ,  ut  omittam  quae  alibi 
idem  s.  Doctor  scribit  de  infidelitate  spirituali ,  apostasia 
nempe  et  haeresi ,  quam  aequiparat  adulterio  propter  quod 
divortium  quoad  torum  fieri  potest  (23). 

'.....    :,;  ::^.   :..    iv,.j    c^ 

(22)  Cap.  III.  n.  4.  tom.  VI.  col.  389. 

(23)  De  sermone  Domini  in  monte,  lib.  I.  cap.  26.  28.  De  qua  tamen 
cxpositione  cf.  quae  scripsit  ipse  s.  Augustinus  lib.  I.  Retract.  c.  XIX.  n.  5. 


440  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Sic  pariter  Theodoretus  eadem  Apostoli  verba  expla- 
nans  :  Quod  si  discesserit  etc.  scribit:  «  Conatur  quidem 
infractum  servare  matrimonii  vinculum :  condescendens 
autem  imbecillitati ,  ei  qui  separatur  continentiam  praecipit, 
hac  etiam  ratione  prohibens  matrimonii  disiunctionem.  Cum 
enim  alteri  coniungi  prohibet ,  utramque  partem  ad  prius 
matrimonium  redire compellit  (24).»  Nempepraeter  causam 
fornicationis  alias  supponit ,  quibus  quoad  torum  coniuges 
invicem  separentur,  seu  admittit  divortium  quandoque  fieri, 
salvo  coniugali  vinculo  ,  iuxta  Apostolum ;  interdum  quidem 
illicite ,  cum  ob  rixas ,  contentiones  etc.  a  se  invicem  se- 
iunguntur  coniuges ,  quandoque  vero  licite ,  imo  etiam  per- 
fectionis  causa  ,  ad  continentiam  pari  consensu  servandam, 
ut  ibidem  adnotat  idem  auctor. 

Pergit  porro  Chemnitius  ecclesiam  catholicam  arguere, 
quod  contra  evangelicam  doctrinam  iustas  divortii  causas 
statuat,  atque  in  haec  verba  loquitur  :  «  Christus  Matth. 
V.  32.  et  XIX.  9.  dimissionem  coniugis  nisi  propter  cau- 
sam  fornicationis  pronuntiat  esse  illicitam  et  illegitimam. 
Contm  hanc  Christi  sententiam  pontificii  decernunt,  prae- 
ter  fomicationem  multas  alias  esse  causas  propter  quas 
licita  et  legitima  coniugum  separatio  fieri  possit(25).» 

At  primo  animadverti  debet  apud  Matthaeum  sermo- 
nem  esse  de  dimissione  propter  crimen ,  non  autem  de 
dimissione  propter  perfectionem.  Hanc  esse  legitimam  se- 
parationis  causam  ex  eodem  evangelio  discimus ,  in  quo 
Christus  centuplum  in  praesenti  tempore ,  ac  vitam  aeter- 
nam  iis  promittit,  qui  perfectionis  evangelicae  sectandae 
causa  uxorem  dimiserint  pari ,  ut  supponitur ,  concordique 
consensu,  Deinde  animadverti  debet  quod  si  Christus  agens 
de  dimissione  propter  crimen  ,  hanc  ad  solam  fornicatio- 
nis  causam  coarctat,  non  ideo  id  facit ,  quasi  ob  alia  cri- 

{2i)  Opp.  ed.  Paris.  1642.  tom.  III.  p.  150. 
(25)  Loc.  cit. 


CAP.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  II.  411 

mina  a  fornicatione  diversa  fieri  nequeant  iusta  divortia , 
sed  aliis  pluribus  de  causis ,  scilicet  1 .  Quia  solum  for- 
nicationis  crimen  dat  ius  ad  perpetuam  separationem  parti 
innocenti  ,  etiamsi  quae  nocuit ,  ex  animo  patrati  flagitii 
poenituerit ,  quod  in  reliquis  locum  non  habet.  2.  Quia 
ceterae  causae  non  sunt  matrimonii  propnae,  sed  potius 
matrimonio  et  aliis  omnibus  confoederationibus  communes; 
siquidem  propter  apostasiam ,  haeresim  ,  inductionem  ad 
peccatum  aliaque  eiusmodi  non  solum  ab  uxore,  sed  et 
a  patre ,  matre ,  fratribus  atque  sororibus  separatio  facienda 
est  ex  Christi  ipsius  oraculo ,  ut  vidimus.  3.  Quia  forni- 
catio  sola  est  causa  non  modo  propria ,  verum  etiam  in- 
trinseca:  per  illam  enim  matrimonii  ipsius  bonum  quod 
in  fidelitate  consistit ,  directe  impetitur  atque  prorsus  de- 
struitur.  Hinc  merito  aduhera  dimittitur  iuxta  illud  :  Fran- 
genh  fidem,  fides  frangatur  eidem.  Ceterae  vero  causae  eidem 
coniugio  sunt  extrinsecae  (26). 

Ex  his  pronum  est  intelligere  qua  ratione  affirmari  pos- 
sit  Christum  in  obiectis  verbis  in  sensu ,  ut  aiunt ,  exclu- 
sivo  memorasse  solam  fornicationem  tamquam  divortii  cau- 
sam ;  nempe  quatenus  haec  est  causa  perpetua ,  propria 
et  intrinseca  ,  neque  proinde  alias  causas  quae  sint  tem- 
poranae ,  extrinsecae  et  communes  (27) ,  exclusisse. 

Perperam  igitur  Chemnitius  urget  adversus  catholicos 


(26)  Si  ad  haec  omnia  attendisset  Samuel  Klein  in  cit.  Dissert.  cano- 
nica  de  matrimonio  iuxta  disciplinam  graecae  orientalis  ecclesiae ,  ut  suis 
faveret  minime  scripsisset  post  adducta  Christi  verba  Matth.  XIX.  «Quae 
verba  intelligi  volunt  graeci-orientales ,  quod  propter  adulterium  solum  a  Chri- 
sto  Domino  concedatur  divortium  et  separatio ,  non  solum  quoad  torum,  sed 
etiam  quoad  vinculum  ;  enimvero  si  verba  evangelica  solum  de  separatione 
tori  essent  intelligenda ,  contra  eadem  facerent,  quicumque  ob  aliam  ratio- 
nem  quoad  torum  separant ,  cum  ibi  dicatur :  Nisi  ob  fornicationem ;  cer- 
tum  autem  est,  quod  etiam  ob  plures  aiias  causas  separatio  quoad  torum 
fiat.  Ergo  evangelica  verba  non  de  tori ,  sed  vinculi  separatione  intelligenda 
sunt.  »  In  quibus  videtur  hic  auctor  qui  tamen  catholicus  est,  Chemnitiunl 
secutus  esse. 

(27)  Cf.  Beliarmin.  loc.  cit. 


442         IIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

illam  Chrlsti  sententiam ,  ut  inde  inferat  eos  ab  evangelica 
discedere  doctrina ,  qui  plures  ob  causas  retento  coniu- 
gali  vinculo,  docent  divortia  quoad  torum  et  cohabitatio- 
nem  fieri  posse. 

Sic  etiam  perperam  idem  auctor  prosequitur :  «  Sepa- 
rationem ,  quae  1.  Cor.  VII.  v.  11.  extra  causam  fornica- 
tionis  describitur ,  Paulus  non  suadet  nec  decernit ,  sed 
docet  eam  pugnare  cum  praecepto  Domini,  qui  praecipit 
non  discedere  :  quando  vero  coniuges  contra  illam  Apostoli 
doctrinam  privata  contumacia  se  separant ,  tum  Paulus 
suadet  reconcilialionem ,  aut  si  hoc  nolint,  pronuntiat  eos 
debere  slne  coniuge  manere.  Sed  octavus  hic  canon  dicit, 
ipsam  ecclesiam  ob  multas  causas ,  praeter  fornicatlonem , 
decernere  posse  separationem.  »  Praeterea  :  «Christus  Mat- 
th.  V.  dimissionem  seu  separationem  coniugum  ,  quae  fit 
praeter  causam  fornicationls ,  ideo  improbat ,  quia  obiiclt 
periculis  ustionis  fornicationis  et  adulterii.  Facit,  inquit, 
illam  moechari.  Sed  de  his  periculis  pontificli  non  sunt 
solliciti ,  Ilbere  enim  decernunt  separationem  ad  certum 
incertumve  tempus  (28).  » 

Verum  dum  primum  obiiclt  Chemnltlus  in  falsa  ver- 
satur  hypothesi ,  quam  paulo  ante  refelllmus  ;  nimirum 
Apostolum  V.  11.  disserere  de  iniusta  separatione  ,  quum 
tamen  de  separatlone  et  causa  iusta  loquatur ,  propter  quam 
ipse  dat  optionem  coniugibus  invicem  separatis  sive  re- 
dintegrandae  coniunctlonls  ,  sive  manendi  sine  coniuge. 
Quae  quidem  agendi  optio  dari  non  potuisset  ab  Apostolo, 
si  contra  praeceptum  Domini  facta  fuisset  separatio.  Hac 
vero  hypothesi  depulsa,  cetera  ex  se  concidunt.  Nisi  velis 
praeceptum  Dominl  ad  quod  Paulus  appellat  intelligendum 
esse  depraecepto  non  dlssolvendi  conlugium,  excepta  causa 
fornicationis  tamquam  propria  ,  intrinseca  atque  perpetua  , 

(28)  Loc.  cit. 


CAP.  V.  DE  SALDT.  IMPERF.  MATR.  ART.  II.  443 

quae  ceteras  non  excludit  extrinsecas  coniugio ,  temporaneas 
atque  communes  ,  uti  modo  dictum  est. 

Quod  vero  attinet  ad  pericula ,  ob  quae  Christus  di- 
missionem  seu  separationem  improbavit,  etiam  catholici 
de  iis  sunt  solliciti :  adeoque  ne  coniuges  periclitentur ,  pos- 
sunt  poenitenti  ipsum  fornicationis  crimen  condonare  ac 
reconciliari  :  in  aliis  vero  casibus  non  modo  possunt,  sed 
etiam  debent ,  quum  iustae  ceteroquin  separationis  causae 
fuerint  sublatae.  Quare  si  istae  perseverent,  fac  pericu- 
lum  perversionis ,  vel  labendi  in  haeresim ,  tunc  sibi  im- 
putare  debent  peccata  ,  quorum  periculo  obiiciuntur  ex 
coniugis  absentia ,  qui  pugnaciter  in  perversitate  sua  per- 
sistere  malunt ,  quam  causam  tollere  separationis.  Adeoque 
ecclesia,  dum  praeter  fornicationis  casum  plures  alias  le- 
gitimae  separationis  causas  decernit,  prospicere  intendit 
partis  innocentis  saluti ,  etsi  contra  eius  voluntatem  qui  per- 
versi  sunt ,  exinde  ansam  sumant  se  in  ustionis ,  fornicatio- 
nis ,  et  adulterii  barathrum'iniiciendi.  Falsum  itaque  est  et 
calumniosum  affirmare  catholicos  haud  sollicitos  esse  de 
hisce  periculis ,  sed  inter  duo  mala  minus  eligunt ,  ne  in 
peius  ruant.  Ecquis  negaverit  longe  peius  esse  periculum 
amittendae  fidei ,  quam  violandae  pudicitiae  ?  Et  quidem 
cum  illud  instat  parti  innocenti ,  hoc  vero  parti  nocenti 
atque  perversae?  Idem  dic  de  caeteris. 

Demum  subdit  Chemnitius :  «  Contendunt  (catholici) 
tunc  debere  esse  divortium  in  quo  vinculum  matrimonii 
salvum  maneat.  Atqui  pontificia  illa  separatione  vinculum 
coniugii  muhis  et  variis  modis  solvitur.  Nam  quid  sit  vincu- 
lum  matrimonii  docent  hae  sententiae :  Et  adhaerebit  uxori 
suae :  Faciamus  ei  adiutorium  quod  est  coram  ipso :  Mulier 
non  habet  potestatem  sui  corporis  sed  vir  :  iterum  conve-' 
nite  ne  tentet  vos  satanas:  Non  sunt  duo,  sed  una  caro,  et 
ipsum  matrimonium  definitur  individua  vitae  consuetudo. 
At  haec  omnia  vincula  solvit  divortium  quoad  torum  et 


444         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

cohabitationem  :   ergo  homines  separant  quod  Deus  con- 
iunxit  (29).» 

Et  hic  praepostera  vinculi  coniugalis  notione  deceptus 
est  adversarius  noster  permiscens  vinculum  cum  vinculi 
effectibus.  Etenim  in  eo  vinculum  consistit,  ut  alligata  sit 
mulier  viro  quamdiu  vixerit  vir  eius ,  ut  docet  Apostolus 
Rom.  VII.  2.  et  1.  Cor.  VII.  39.  ubi  iisdem  ferme  utitur 
verbis  dicens:  «Mulier  alligata  est  legi,  quanto  tempore 
vir  eius  vivit ;  quod  si  dormierit  vir  eius  liberata  est.» 
Cum  igitur  vinculum  coniugale  in  illa  potissimum  obliga- 
tione  consistat ,  qua  coniuges  mutuo  obstringuntur  toto 
vitae  tempore,  ita  ut  absque  piaculo  nec  vir  nec  mulier 
possint  alteri  se  coniungere ,  plane  consequitur  obiecta  bi- 
bHca  loca  ad  rem  non  facere.  Siquidem  ea  respiciunt  aut 
naturalem  finem  matrimonii,  aut  officia  coniugum,  quae 
vinculum  consequuntur ;  quorum  tamen  praxis  et  usus  im- 
pediri  potest,  manente  vinculo.  Alioquin  si  discesserit  iusta 
de  causa  vir  a  muliere  sive  itineris ,  sive  negotii  alicuius  gra- 
tia ,  aut  in  captivitatem  fuerit  abductus ,  aut  carceribus  et 
vinculis  mancipatus,  sive  uxor  infirmitate  detenta,  aut  in 
remotam  fuerit  regionem  abducta ,  vinculum  ipsum  foret 
dissolutum.  Quod  profecto  neque  adversarii  dicent,  utpote 
absurdum.  Quapropter  si  vinculum  permanet  in  his  aliis- 
que  similibus  casibus ,  adeo  ut  non  desinant  vere  coniuges 
esse ,  etiamsi  simul  cohabitare  nequeant ,  etiam  iusto  in- 
terveniente  divortio  ,  iugiter  vinculum  perseverat.  Falsum 
igitur  est  quod  Chemnitius  asserit  pontificia  illa  separa- 
tione  multis  et  variis  modis  vinculum  coniugii  solvi ,  at- 
que  homines  separare  quod  Deus  coniunxit. 

Quod  dictum  est  de  biblicis  textibus ,  idem  de  allata 
pervulgataque  matrimonii  definitione  censeri  debet.  Illa 
enim  individua  vitae  consuetudo  naturaliter  ac  per  se  a 
coniugibus  intenditur  velut  fructus  et  sequela  initi  con- 

(29)  Ibid. 


CAP.  V.  DE  SOLCT.  IMPERF.  MATRIM.  ART.  II.  445 

tractus  et  vinculi  perpetui  quo  colligantur.  Quamvis  vero 
ex  accidentalibus  causis  illa  individua  vitae  consuetudo 
de  facto  impediatur,  vinculum  tamen  quod  perpetuo  con- 
iuges  mutuo  devincit  intactum  permanet. 

Ex  his  iam  intelligitur  quo  sensu  dixerit  Christus; 
Quod  Deus  comunxit ,  homo  non  separet;  nimirum  haec 
verba  protulit  Christus  de  vinculo  ipso ;  quod  cum  a  Deo 
sit,  nequit  homo,  vivente  utroque  coniuge,  illud  disrum- 
pere  aut  dissolvere,  non  autem  de  cohabitatione  aut  tori 
communione;  aUoquin  toties  homo  separaret  quod  Deus 
coniunxit ,  quoties  coniuges  invicem  discederent.  Immo 
vero  ex  his  discimus  non  abrumpi  vinculum ,  quamvis  di- 
vortium  quoad  torum  sive  iustum  sive  iniustum  fi,eri  con- 
tingat.  ;;;•       • 

Non  possum  hic  me  cohibere  ab  opportuna  animad- 
versione ,  quae  sua  veluti  sponte  exinde  enascitur ,  quam 
nempe  labile ,  imo  et  perniciosum  systema  novatorum  sit 
de  spiritu  privato  in  interpretandis  Scripturis  ,  et  quo  ho- 
mines  ducat  (30).  .^  f,\^,,-\  \.,.  :^^^,a-:  ^  ■  :.;:.:^j.  ....,;.^.> 

Doctrina  de  divortio  quoad  torum  et  cohabitationem , 
manente  vinculo,  a  tertia  nota  immoraUtatis  Tindicatur. 

Asserta  ecclesiae  doctrina  etiam  tamquam  honestati 
morum  exitialis  impetitur ,  eo  quod  ex  una  parte  indis- 
solubilitatem  statuat  vinculi  coniugalis  ,  ex  altera  vero  di- 
vortium  permittat  manente  vinculo.  Contra  vero  adversarii 
ut  vitae  honestati  prospiciatur  sohitionem  vinculi  vellent , 
quo  liber  aditus  pateret  ad  alias  nuptias  ineundas,  nol- 
lent  autem  divortium  manente  vinculo ,  ne  dura  continen- 


(30)  Chemnitius  magnam  vitae  suae  partem  exegit  in  concinnando  hoc  suo 
opere  Examinis  concilii  tridentiniy  in  quo  non  solum  niliil  profecit,  sed  post 
tot  exantlatos  labores  tandem  inter  angustias  ac  dubia  vitam  finivit.  Cf.  Doel- 
linger  La  r^forme,  son  d^veloppement  int^rieury  vers.  ex  Germ.  Paris  1849. 
tom.  II.  pag,  505. 


446         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

tiae  lege  inviti  detinerentur ,  qua  infelicem,  utipsi  aiunt, 
ac  miserrimam  vitam  et  diris  tentationibus  obnoxiam  agere 
cogerentur.  Quandoquidem  autem  duo  haec  arcto  inter 
se  nexu  cohaerent ,  ut  distingui  potius  quam  dividi  pos- 
sint,  operae  pretium  est  uno  eodemque  tempore  sub  utro- 
que  respectu  catholicae  doctrinae  vindicias  suscipere,  ne 
iraperfecta  et  manca  quodammodo  videri  posset  defensio 
quam  aggredimur.  Porro  adversarii  in  votis  haberent,  ut 
quemadmodum  concilium  docet  muhas  ob  causas  fieri  posse 
separationem  quoad  torum  et  cohabitationem ,  ita  contra 
diceretur  multas  oh  causas  fieri  posse  vinculi  ipsius  so- 
lutionem.  Sed  in  una  potissimum  causa  insistunt,  quae 
est  fornicatio,  sive  aduUerium  (31). 

lamdiu  Erasmus  in  prolixis  suis  annotationibus  in 
1.  Cor.  VII.  impetiverat  perpetuam  matrimonii  indissolu- 
bilitatem  hac  potissimum  ratione  ductus ;  nec  veritus  est 
Paulum  ipsum  nimii  incusare  rigoris  ob  clausulam  illam ; 
manere  mnuptam,  aut  viro  suo  reconciliari.  Sic  enim  inter 
cetera  scribit :  «  Quod  si  Paulo  proposita  fuisset  eiusmodi 
causa ,  stuhus  cum  stuUa ,  puer  cum  puella  contraxit , 
intercesserunt  lenae ,  vinum ,  temeritas  ,  arte  in  nassam 
inducti  sunt ,  et  huiusmodi  matrimoniorum  plenus  est  mun- 


(31)  Fingont  quidem  se  ob  hanc  unicam  adulterii  causam  contendere  fieri 
posse  vinculi  coniugalis  solutionem ;  ast  reipsa  in  latissima  significatione  postea 
huius  flagitii  nomen  accipiunt.  Nam  satis  est  percurrere  quaestiones  quas  hac 
super  re  instituit  lo:  Gerhardus  ex  suorum  protestantium  sententiis  Locor.  theol. 
tom.XV.ed.  Tubing.  1776.  Loc.  XXVI.  cap.  X.  sect.III.art.  2.  memb.  I.  thema  1. 
ct  seq.  De  adulterio,  De  desertione,  ac  De  reliquis  divortii  causiSy  ut  unus-, 
quisque  intelligat  quam  liberales  ac  faciles  se  isti  reformatores  exhibeant. 

Certe  in  codice  borussiano  novem  continentur  tituli  ob  quos  fieri  potest 
divortium  plenum,  id  est,  a  vinculo.  Curaque,  ut  notum  est,  frequentissima 
fierent  repudia,  ministerium  proposuit  in  comitiis  mense  Febr.  1857.  ut  ex  illis 
quinque  tituli  abrogarentur,  quatuor  tautum  retentis,  nempe  i.denegatio  con- 
iugalis  debiti;  2.  insania;  3.  insociabilitas  et  querelae;  i.accusatio  scienter 
falsa. 

Verumtamen  proposita  lex  die  4.  Mart.  eiusdem  anni  pluralitate  suffragio- 
run»  reiecta  fuit.  Vid.  Univers  6.  Mars  1857. 


CAP.  V.DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  11.       447 

dus,  infinita  mortalium  millia  male  tenentur  illaqueata. 
Num  coit  matrimonium ,  si  modo  coitus  successerit ,  imo 
si  non  successerit,  nihil  inter  coniunctos  convenit,  tanta 
est  morum  et  ingeniorum  dissimilitudo  :  rixae  iuges ,  odium 
immedicabile ,  timetur  venenum ,  timetur  caedes ,  nihil  non 
malorum  expectatur ,  neuter  caelebs  potest  vivere ,  si  cohae- 
rent ,  bis  perit  uterque :  si  mutetur  coniugium ,  spes  est 
utrumque  fore  incolumem :  fortassis  pro  causae  circumstan- 
tiis  aliud  responderet  Apostolus,  et  nonnihil  relaxaret  de 
rigore  consilii  superioris.»  Et  adducto  exemplo  Fabiolae , 
quam  Paulus,  ut  ipse  putat,  si  ad  eum  confugisset,  mi- 
nime  coegisset  ad  retinendum  pravum  adeo  maritum ,  nec 
poenitentiae  addixisset ,  cui  ab  episcopo  addicta  est ,  eo 
quod  alteri  nupsisset,  concludit:  «  Miserebat  me  illorum , 
quos  videbam  huiusmodi  vinculis  inextricabilibus  impli- 
catos ,  quos  sciebam  esse  plurimos  (32).»  •  "-q''  "i^»^ 
Alii  ut  suadeant  vinculum  ipsum  coniugii  quandoque 
solvi  debere ,  confugiunt  ad  indolem  ipsam  ac  spiritum 
religionis  christianae ;  constituunt  enim  repugnare  christia- 
nae  religionis  spiritui  ac  moralitati  sententiam  de  vinculi 
matrimonialis  omnimoda  indissolubilitate ;  religio  enim, 
aiunt ,  quum  pro  supremo  fine  beatitatem  hominum  ha- 
beat ,  eo  ipso  nequit  talem  continere  doctrinam  ,  quae  ho- 
mini  scopum  felicitatis  assequi  connitenti  sacrificia  per 
quam  difficilia  imponat.  Quis  sane  est  qui  non  videat  ex 


(32)  Annot. in  I.adCor.VlI.  Opp.ed.Lugduni  Batav.tom.  VI.p.701.et702. 
Atque  hic  est  Erasmus  cuius  hac  de  re  cum  propositiones  censura  a  facultate  pari* 
siensi  notatae  fuissent,  et  quidem  haereseos,  an.  1526.  «quatenus  per  eas  prae- 
tendi  videtur  matrimonium  per  adulterium  dissolvi  quantum  ad  vinculum.  Est 
enim,  inquiunt  parisienses,  vinculum  matrimonium  iure  divino  indissolubile , 
ut  ad  Corinthios  scribens  Apostolus  demonstrat  etc.  »  ut  a  se  eiusmodi  censnram 
amoliretur,  respondit  suas  propositiones  intelligendas  fuisse  de  separatione 
quoad  torum,  non  quoad  vinculum.  Atqui  eius  verba  legerit,  profecto  num- 
quam  sibi  persuadebit  de  sola  hac  quoad  torum  separatione  ipsura  fuisse  locutum. 
Cf.  Tournely  De  matr.  quaest.  V.  art.  U.  De  firmitat.  vinc.  coniug.  ed.  Paris. 
1765.  tom.  Xl.pag.  138  seq.  ^ 


448         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

eiusmodi  doctrina  de  indissolubilitate  omnimoda  coniu- 
galis  societatis  talem  ac  tantam  malorum  congeriem  con- 
iugibus  ingruere  ,  quibus  eorum  cor  animusque  veluti 
obruuntur?  Quae  tandem  est  ea  ferrea  doctrina,  quae  con- 
iuges  cogat  ad  vitam  perpetuo  ducendam  inter  innumera 
corporis  animique  pericula ,  quae  ex  acerbitate  praesertim 
doloris  enascuntur ,  quum  infidelitatem  coniugis  alter  exper- 
tus  est ,  ac  iniuriam  perpessus  ?  Intolerabile  sane  vitae 
genus  ,  quod  humana  imbecillitas  vix  aut  ne  vix  quidem 
ferre  potest.  Quod  si  coniuges  quoad  torum  cohabitatio- 
nemque  invicem  seiungantur  ad  eiusmodi  mala  lenienda, 
in  alium  scopulum  incidere  debent ,  profitendo  continentiam 
ac  caelibatum,  cui  sectando  se  impares  sentiunt,  cum  ta- 
lis  non  sit ,  ut  aiunt,  eorum  vocatio ,  calente  praeserlim 
atque  effervescente  iuventa  in  iis  maxime  qui  fervidioris 
sint  ingenii. 

Ecquis  porro  non  videat  hos  in  apertum  delinquendi 
periculum  iniici  dura  hac  lege  detentos  de  non  iterandis 
nuptiis,  cum  sanae  ethices  detrimento,  immo  vero  et  iactu- 
ra?  Indidem  enim  veluti  a  foecunda  parente  oriuntur  ne- 
cessario  scortationes ,  adulteria  ,  ahaque  flagitia  ,  quae 
etiam  scandala  oblocutionesque  publicae  comitantur;  qui- 
bus  omnibus  facile  occurri  posset  honesto  coniugio?  Ecquis 
componi  posse  autumet  ferream  hanc  legem  cum  illa  iugi 
evangebci  lenitate ,  ob  quam  Christus  suave  iugum  etonus 
leve  sectatoribus  suis  se  impositurum  depraedicat?  In  hac 
hypothesi  iugum  plane  non  ferendum  coniugium  evaderet. 

Nec  obest  agi  de  temporanea  tantum  separatione ;  siqui- 
dem  hoc  ipsum  est ,  quod  in  moralitatis ,  quam  vocant , 
damnum  vergit.  Nam  si  rixae  ac  discordiae  perseverent, 
in  longius  tempus  eiusmodi  protraheretur ;  si  causae  dis- 
sidii  mutui  subsistant,  fieri  nequit,  ut  cito  animi  conci- 
lientur.  Quod  si  dissidium  ex  spreta  thalami  fide  proveniat, 
cui  honor  cordi  est,  numquam  in  gratiam  delinquentem 


CAP.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  II.  449 

recipere  pateretur.  Multo  vero  minus  sibi  eam  reconcilia- 
bit,  quae  in  male  suscepto  itinere  consistat,  aut  conti- 
nuam  de  se  suspicionem  praebeat  (33). 

Itaque  non  alia  ratione  his  malis  occurri  potest,  quam 
dissolutione  perfecta ,  qua  liberum  sit  unicuique  ad  nova 
transire  vota.  Neque  exinde  periculum  imminet  dissolu- 
tionibus  perpetuis;  ut  enim  rite  animadverterat  iamdiu 
Erasmus,  id  pertimescendum  non  est,  «quando  et  apud 
ethnicos  suus  constabat  honos  matrimonio,  apud  quos  mu- 
tuum  erat  divortii  ius ,  at  non  temere  tamen.  Vis  rara  esse 
divortia?  Cura  ut  non  tam  facile  coeant  coniugia.  ludicio 
coeant:  coeant  auctoritate  parentum,  aut  eorum  quorum 
interest:  quemadmodum  apud  hebraeos,  graecos,  roma- 
nos  ac  barbaros  olim  coire  solebant  (34).»  j^-    ^ 

Verum  qui  ita  disserunt ,  rem  sub  unico  tantum  ad- 
spectu  expendunt  eoque  debiliori ,  qui  cupiditatibus  faveat , 
dissimulantes  quae  ex  dissolubilitate  coniugiorum  immi- 
nerent,  immo  certo  provenirent  mala  tum  societati  con- 
nubiali ,  tum  proli,  tum  reipublicae  ipsi.  Non  perpendunt 
verum  religionis  christianae  systema  seu  spiritum  ,  nec 
virtutes  quas  Christi  religio  suadet  ,  et  ad  quas  culto- 
res  suos  inducit.  Nihili  faciunt  detrimenta  longe  peiora , 
quae  ex  illis  theoreticis  principiis  in  praxi  suapte  natura 
manarent. 

Sane  si  auscultemus  Erasmo ,  non  solum  ob  adulterii 
crimen  ,  verum  etiam  ob  animorum  dissensum ,  ob  rixas , 
ob  mutuas  simultates,  atque  dvTiird^itav  licitum  foret 
discindere  coniugia.  Possent  praeterea  dissociari  connubia 
omnia  ,  quae  minus  considerate  coniuncta  sint ,  atque  animi 
levitate  contracta.  Item  ea,  quae  fuerint  conciliata  leno- 


(33)  Ita  Werkmeister,  Batz,  Socher  aliique  non  exiguo  numero  quos  re- 
censuit  cl.  Roskovany  op.  cit.  De  indiss.  mair.  §§.  20-29.  et  iterum  §.  37.  ubi 
ipsorum  argumenta  profert.  • 

(34)  Loc.cit.COl.  701.702.  '    :• /I' >.  'Jlf  U    ^''(''rtH  .'!;     >r5«;t 
III  29 


450  LIB.III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

num  opera  et  arte;  ea  in  quibus  vitia  praevalerent  ingur- 
gitationis ,  irae ;  quae  temere ,  quae  aetate  immatura ,  quae 
inter  stultos  fuerint  inita ;  ea  etiara  in  quibus  timor  incesse- 
rit  veneni ,  caedis,  aliaque  permulta  incommoda  immi- 
nerent.  lam  si  his  aliisque  prope  innumeris  de  causis 
connubia  possent  seiungi ,  ecquis  non  videt  vix  ulla  sub- 
sistere  firma  coniugia?  Fatetur  vel  ipse  Erasmus  horum 
coniugiorum  plenum  mundum  esse,  ac  infinita  mortalium 
millia  his  teneri  illaqueata,  adeoque  si  eius  theoria  ad- 
mitteretur,  vix  ulla  matrimonia  forent,  quae  non  debe- 
rent,  vel  possent  dissolvi.  Et  hac  in  hypothesi  quidnam 
fieret  de  societate  coniugali?  Quid  de  prole?  Quid  de  socie- 
tate  universa? 

Si  causae  recensitae  sufficerent  ad  vinculum  coniugale 
e  medio  tollendum ,  conclamatum  plane  esset  de  vero  con- 
iugum  consortio,  quod  revocaretur  in  plerisque  ad  co- 
honestandas  cupiditates,  quae  cum  expletae  essent,  qui 
pertaesi  uxoris  fuerint,  possent  ad  aliam  se  convertere, 
et  ita  porro.  Cum  deessent  verae  causae,  fictitiae  exco- 
gitarentur  ad  finem  obtinendum.  Cupiditates  enim  indo- 
mitae  ad  instar  furentium  equorum  homines  in  praeceps 
agerent,  et  in  exitium  ex  quo  se  amplius  recipere  non 
possent. 

Quae  cum  ita  se  habeant  ,  profecto  Apostolus  tum 
Fabiolae  tum  aliis  quibuscumque ,  qui  in  iisdem  reperi- 
rentur  rerum  adiunctis,  non  ahud  consilium,  immo  prae- 
ceptum  daret,  quam  quod  dedit  Corinthiis,  quod  si  dices- 
serit ,  manere  innwptam,  aut  viro  suo  reconciliari ,  quia 
praeceptum  Domini  est,  uxorem  a  viro  non  discedere.  Non 
ideo  vero  Fabiola  poenitentia  multata  est,  seu  potius  sponte 
se  ei  subiecit,  quod  a  flagitioso  se  marito  separaverit: 
hoc  enim  nulla  iura  vetabant;  sed  quod  contra  Christi 
praeceptum  alteri  nupserit ,  vivente  priori  coniuge ,  igno- 
rans,  ut  scribit  s.Hieronymus ,  evangelii  rigorem.Nam  ve- 


CAP.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  11.  451 

lint  nolint  adversarii  Christus  omnimodam  indissolubili- 
tatem  matrimonii  constituit,  ne  excepto  quidem  adulterii 
casu ,  quemadmodum  tenuit  ac  servavit  universa  antiqui- 
tas,  ut  suo  loco  ostendimus. 

Haud  dissimulamus ,  quin  etiam  aperte  fatemur  incom- 
moda  quandoque ,  ac  si  lubet ,  saepe  quoque  ex  inestri- 
cabilibus  coniugii  nexibus  oriri.  Ast  in  eiusmodi  negotiis 
aequa  lance  pensanda  sunt  quae  utrinque  ingruunt  mala , 
tum  scilicet  ex  plena  firmitate  tum  ex  solutione  vinculi 
coniugalis.  Porro  extra  omnem  dubitationis  aleam  est,  longe 
graviora  sub  quovis  respectu  enasci  mala  ex  solutione, 
quam  ex  indissolubilitate.  Quae  enim  ex  solutione  prove- 
niunt  incommoda  intrinseca  sunt ,  inevitabilia ,  nec  minus 
coniuges ,  quam  sobolem ,  cognatorum  et  amicorum  cater- 
vam,  immo  et  rempublicam  ipsam  afficiunt.  Contra  vero, 
quae  ex  indissolubilitate  enascuntur  solas  plerumque  cupi- 
ditates  attingunt ,  transitoria  sunt  magna  ex  parte ;  et  quae 
vinci,  sin  minus  facile,  aliqua  saltem  animi  constantia 
possunt.  Hac  de  causa  Christus  discipulis  mirantibus  quod 
de  vinculi  coniugalis  firmitate  ipse  edixerat ,  atque  respon- 
dentibus :  Si  ita  est  causa  hominis  cum  uxore ,  non  expe- 
dit  nubere,  illam  adiecit  sententiam :  Non  omnes  capiunt 
verhum  istud,  et  occasionem  arripuit  commendandi  con- 
tinentiam. 

Exinde  patet  quinam  sit  verus  religionis  christianae 
spiritus  relate  ad  coniugium.  Hic  eo  tendit,  ut  vinculum 
matrimonii  numquam  dissolvatur,  quin  etiam  id  absolute 
vetat.  Interim  praesidia  praebet ,  quae  dolorem  leniant  ex 
male  partis  coniugiis,  non  solum  commendando  omnium 
virtutum,  patientiae  praecipue,  exercitium;  item  toleran- 
tiam  infirmitatis  et  defectuum,  qui  humanae  sunt  natu- 
rae  ingeniti ;  sed  auxilia  supernaturalia  gratiae  ad  vin- 
cenda  incommoda ,  quae  vix  aut  ne  vix  quidem  a  tali  statu 
separari  possunt  pollicetur.  Quapropter  naturalis  contractus 


452  LIB.   III.   SECT.   ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ad  dignitatem  evectus  est  sacramenti ,  ut  indidem  tam- 
quam  ex  inexhausto  fonte  coniuges  hauriant  subsidia  ad 
perferenda  onera  adnexa  coniugio, 

Quod  si  coniuges  ea  media  negligant,  si  parvipendant , 
si  malint  naturae  vitiis  indulgere,  sibi  non  autem  Christi 
religioni  adscribant  quae  illos  circumstant  mala.  Nam  si 
res  bene  riteque  perpendatur,  patebit  maxima  sahem  quae 
exaggerantur  incommoda  ex  cupiditatibus  non  satis  domi- 
tis  ac  repressis  originem  trahere.  Hae  vincantur,  et  superata 
erunt  magna  ex  parte  eiusmodi  incommoda ,  aut  saltem  non 
adeo  urgebunt,  ut  confugere  debeant  coniuges  ad  vinculi  so- 
lutionem. 

Ceterum  hoc  ipso  quod  christiana  rehgio  multas  ob 
causas  doceat  fieri  posse  divortia  quoad  torum  et  coha- 
bitationem,  si  res  eo  pervenirent,  ut  necesse  foret  coniu- 
ges  ad  certum  incertumve  tempus  invicem  separari ,  da- 
tur  locus  leniendi  doloris ,  ac  vias  omnes^pertentandi  ad 
animorum  concihationem  ac  resipiscendi ;  quin  etiam  sti- 
mulus  additur  ut  dissidiorum  causae  e  medio   tollantur. 

Beatitas  huius  mundi  semper  imperfecta  est,  nec  um- 
quam  plene  obtineri  potest.  Illudimur  vana  spe  quam  sae- 
pissime,  dum  ad  eam  assequendam  novus  rerum  ordo  exco- 
gitatur.  Hac  ratione  plures  decipiuntur,  et  dum  sibi  quasi 
de  adepta  iam  felicitate  adblandiuntur,  miseriores  se  esse 
experimento  discunt.  Itaque  suprema  beatitas  est  con- 
sectanda ,  quae  non  obtinetur  nisi  virtutum  omnium  exqui- 
sito  cuhu ,  et  in  Deum  sincera  pietate  sancte  servatis  praece- 
ptis  quae  nobis  data  sunt.  Aliis  nuptiis  non  semel  homines 
infeHciores  redduntur ,  ut  patet  etiam  ex  iis ,  qui ,  aUero 
defuncto  coniuge,  thalamum  repetunt.  Secus  deberet  fieri 
perpetuus  transitus  de  uno  in  aHud  coniugium  in  quo  spes 
affulgeat  tranquillioris  vitae  obtinendae.  Quis  vero  adeo 
desipiat,  ut  haec  admittat? 

Hac  ratione  omnes  declamationes   evanescunt  quibus 


CAP.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  II.  453 

adversarii  indissolubilis  unionis  infortunia  ,  pericula,  alia- 
que  id  genus  multa  exaggerant.  Religio  pharmaca  praebet 
his  malis  omnibus  aut  tollendis  aut  leniendis,  quin  opus 
sit  recurrere  ad  iterationem  nuptiarum,  quae  impar  est 
ad  beatitatem  afferendam.  '^r/-^-. 

Fateor  gravissima  percelli  iniuria  qui  infidelem  in  ma- 
trimonio  coniugem  experitur.  Nihilominus  et  huic  malo 
religio  remedium  afferre  consuevit,  dum  optionem  parti 
innocenti  tribuit  aut  in  perpetuum  se  ab  infideli  ac  no- 
cente  eoniuge  seiungendi ,  aut  cum  illa  ad  resipiscentiam 
revocata  se  conciliandi.  Si  velit  caelibem  deinceps  vitam 
ducere ,  atque  invita  etiam  coniuge  statum  religiosum  am- 
plecti ,  aut  initiari  sacris  ordinibus ,  nemo  est  qui  hoc  ei 
deneget.  Quod  si  hoc  in  casu  pars  derelicta  in  flagitia  pro- 
ruat,  hoc  sibi  solum  ac  propriae  malitiae  imputare  debet, 
non  autem  deserenti ,  seu  dimittenti ,  qui  utitur  iure  suo. 

Quod  si  laesus  coniux  caelibem  vitam  nolit  ducere, 
potest  indulta  venia  coniugi  delinquenti  iterum  cum  ea 
copulari.  Eo  vel  magis,  quod  interdum  immunes  viri  omni- 
no  non  sint  ab  omni  culpa  in  uxorum  aberrationibus ,  dum 
aut  se  nimis  difficiles  erga  eas  ac  duros  praebent ,  aut 
nimis  indulgentes  ac  faciles,  dum  licentiam  potius  vitae, 
quam  libertatem,  et  consuetudinem  tolerant  virorum  extra- 
neorum ,  atque  uxores  quodammodo  in  pericula  labendi 
ipsi  coniiciunt.  Quocirca  dignae  interdum  sunt  quibus  in- 
iuria  condonetur,  si  vere  eas  patrati  sceleris  poeniteat, 
statuantque  de  caetero  in  officio  permanere.  Quo  refertur 
monitum  illud  s.  Augustini ,  qui  scribit :  «  Haec  crimina 
(adulteria)  in  vetere  Dei  lege  nullis  sacrificiis  mundaban- 
tur...et  ideo  tunc  omni  modo  prohibitum  est  ab  alio  conta- 
minatam  viro  recipere  uxorem. . . .  Nunc  autem  postea  quam 
Christus  ait  adulterae:  Nec  ego  te  damnaho ,  vade,  dein- 
ceps  noli  peccare  ;  quis  non  intelligat  debere  ignoscere 
maritum,  quod  videt  ignovisse  Dominum  anvborum,  nec 


454  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

iam  se  debere  adulteram  dicere ,  cuius  poenitentis  crimen 
divina  credit  miseratione  deletum  (35)?»  et  paulo  post: 
«Quibus  consideratis  atque  tractatis,  si  communis  conditio, 
commune  malum,  commune  periculum,  commune  vulnus, 
communis  salus ,  fideliter  et  humiliter  cogitetur,  non  erit 
turpis,  neque  difficilis,  etiam  post  perpetrata  atque  pur- 
gata  adulteria  reconciliatio  coniugum ,  ubi  per  claves  regni 
caelorum  non  dubitatur  fieri  remissio  peccatorum  (36).» 

Dixi :  si  vere  eas  patrati  sceleris  jpoeniteat;  nam  si  fu- 
cata  tantummodo  fuerit  illarum  resipiscentia;  si  nulla  so- 
lida  spes  affulgeat  fore  ut  caste  vivant ,  eo  in  casu  nullum 
superesse  potest  dubium ,  quin  vir  non  modo  non  teneatur 
nocentem  recipere ,  sed  potius  debeat  eam  a  se  repellere 
iuxta  illud  toties  a  patribus  laudatum :  « Qui  tenet  adul- 
teram,  stultus  est  et  impius  (37);»  secus  enim  agens, 
suspicionem  reae  conniventiae  praeberet ,  ac  patronum 
veluti  se  ostenderet  turpitudinis. 

Quod  de  viris  dictum  est,  idem  sentiendum  de  uxo- 
ribus,  si  quos  habeant  maritos  lascivientes  ac  turpibus 
adulterinis  nexibus  implicatos.  Cum  vero  difficilius  sit  mu- 
lieribus  virum  adulterum  a  suo  conturbernio  et  a  toro 
seiungere  ,  eas  his  verbis  compellat  Augustinus ,  ut  sal- 
tem  id  pertentent,  ne  coniuges  suos  negligere  videantur: 
«Audiant  me :  zelent  viros  suos;  non  sibi  servent  vanam 
gloriam,  qua  solent  a  maritis  impudicis  matronae  lau- 
dari ,  quia  impudicitiam  virorum  suorum  aequo  animo  fe- 
runt.  Nolo  talem  patientiam  habeant  christianae  mulieres : 
prorsus  zelent  viros  suos :  non  propter  carnem  suam ,  sed 
propter  animas  illorum.  Omnino  ego  moneo,  ego  praeci- 
pio,  ego  iubeo:  episcopus  iubet,  Christus  in  me  iubet. 
Novit  ille  in  cuius  conspectu  ardet  cor  meum.  Ego,   in- 

(35)  De  coniug .  adull .  lib.  II.  cap.  VI.  n.  .5. 
(3G)  Ibid.  Cap.IX.  n.8. 
(.37)  Prov.  XVIII.  22. 


CAP.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  II.  455 

quam  ,  iubeo.  Nolite  viros  vestros  permittere  fornicari. 
Interpellate  contra  illos  ecclesiam.  Non  dico,  iudices  pu- 
blicos,  non  proconsulem,  non  vicarium,  non  comitem, 
non  imperatorem ;  sed  Christum.  In  caeteris  omnibus  an- 
cillae  estote  virorum  vestrorum  ,  subditae  ad  obsequium . 
Nulla  sit  in  vobis  protervitas  ,  nulla  superbia ,  non  con- 
tumeliosa  cervix,  non  aliqua  inobedientia:  prorsus  tam- 
quam  ancillae  servite.  Sed  ubi  ventum  fuerit  ad  illud  ne- 
gotium ,  ubi  vos  beatus  Apostolus  aequavit ,  dicens :  Uxori 
vir  dehitum  reddat ,  similiter  et  uxor  viro  :  subintulit :  uxor 
non  hahet  potestatem  corporis  sui ,  sedvir.  Quid  te  extol- 
lis?  Audi  quod  sequitur:  Similiter  et  vir  non  hahet  corpo- 
ris  sui  potestatem,  sed  mulier.  Ubi  ad  hoc  ventum  fuerit, 
clamate  pro  re  vestra.  Aurum  tuum  vendit  maritus  pro  ne- 
cessitate  sua :  ferto  foemina,  ferto  ancilla. .  .Contemne  omnia 
propter  amorem  viri  tui.  Sed  castum  opta,  pro  castitate 
litiga,  Patienter  pereat  villa  tua ,  non  anima  ipsius  te  pa- 
tiente  pereat  (38).))Verum  etiam  hic  magna  opus  est  pru- 
dentia,  ne  proinde  temere  se  gerant,  exquirendum  ipsis  erit 
docti  viri  consilium ,  qui  pro  rerum  adiunctis  suggeret 
quid  faciendum  sit  (39). 

Quod  postremo  loco  obiecit  Erasmus,  non  esse  timen- 
dum ,  ne  dissolutionibus  perpetuis  periculum  immineat , 
adducto  exemplo  ethnicorum  penes  quos  suus  constabat 
matrimonio  honos,  quamvis  apud  ipsos  mutuum  fuerit 
divortii  ius  ,  falsum  esse  tum  historice  tum  practice 
patet.  Falsum  quidem  historice,  quia  compertum  est  ex 
omnium  gentium  antiquarum  ,  si  unam  forte  vel  alte- 
ram  excipias  in  sua  adhuc  infantia  degentes ,  documentis , 
ideo  vel  maxime  corruptissimas  extitisse  quod  repudia 
praeter  modum  frequentarent  (40) .  Possem  documenta  haec 

(38)  Serm.  CCCXCII.  cap.  IV.  Opp.  ed.  Maur.  tom.  V.  col.  1505. 

(39)  Cf.  Trombelli  De  matrim.  tom.  II.  diss.  VII.  Bononiae  1781. 

(40)  Satis  est  vel  leviter  percurrere ,  quae  de  facilitate  dlvortiorum  penes 


450  LIB.  III.   SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ex  illarum  annalibus ,  si  opus  foret ,  facile  proferre ,  sed 
cum  alias  attulerim  aut  indicaverim ,  heic  abstineo,  prae- 
sertim  cum  de  re  agatur  omnibus  nota.  Illud  potius  mi- 
rari  subest  quanam  ratione  Erasmus  utpote  vir  eruditus , 
et  cui  haec  erant  compertissima,  potuerit  ad  ethnicorum 
exemplum  provocare  :  quo  scilicet  cognoscitur  nil  aliud 
nisi  impotens  desiderium  scopum  obtinendi  quem  sibi  prae- 
fixerat  vellicandi  quod  sancte.in  ecclesia  quovis  seculo  ser- 
vatum  est ,  ab  eaque  toties  constitutum  iuxta  evangelicam 
et  apostolicam  doctrinam. 

Falsum  praeterea  id  ipsum  agendi  ratio,  quae  passim 
viget  apud  protestantes ,  luculenter  ostendit.  Cum  enim  se- 
mel  ostium  apertum  esset  divortiis  perpetuis  ob  adulterii 
crimen,  illico  in  praeceps  ruerunt,  causasque  multiplica- 
runt  adeo,  ut  vix  apud  illos  matrimonium  ullum  subsistat. 
Specimini  sint  quae  scripsit  Bucerus  sub  ipsis  ita  dictae 
reformationis  initiis.  Cum  enim  plures  enumerasset  divortii 
causas  concludit :  «  Haec  adferenda  hic  putavi  ad  eam  ex- 
plicandam  quaestionem,  num  concedi  a  christianis  prin- 
cipibus  et  rerumpublicarum  moderatoribus  possit,  divor- 
tium  facere  ,  et  ad  alteras  transire  nuptias ,  aliis  quam 
fornicationis  et  stupri  de  causis.  Ex  quibus  omnibus,  si 
omnia  rite  et  ex  verho  Dei  panderentur ,  satis  liquebit , 
neminem ,  nec  virum  nec  mulierem ,  cui  opus  sit  ad  bene 
casteque  vivendum  coniuge,  ac  coniuge  cohabitante,  atque 
coniugii  officia  necessaria  faciente,  prohiberi  debere,  quin 
vir  talem  quaerat  uxorem  et  habeat,  et  mulier  talem  vi- 
rum  ,  si  deprehensum  et  evictum  sit  (sic)^  vel  virum,  cui 
pia  mulier  nupta  fuit ,  vel  mulierem ,  quam  vir  pius  uxo- 

ethnicas  nationes  omnes  scripsit  vel  ipse  lo:  Gerhardus  op.  cit.  Loc.  iheolog. 
Loc.  XXVl.  cap.X.  sect.  III.  art.  2.  meinb.  2.  §.  597.  et  598.  ubi  phira  antiquorum 
reperluntur  hac  de  re  testimonia,  ex  quibus  luce  meridiana  clarius  patet  quo  cx 
eiusmodi  facilitate  perventum  fuerit.  Haec  testimonia  exhiberem  nisi  essent  no- 
tissima.  Et  tamen  Erasmns  ausus  est  scribere  «  Penes  quos  suus  constabat  matri- 
monio  lionos  !  » 


CAP.  V.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  II.        457 

rem  duxit ,  praestare  necessaria  coniugii  officia  aut  obsti- 
nate  nolle ;  aut  eiusmodi  commisisse  scelera ,  ut  propter 
turpitudinem  suam  non  possit:  aut  denique  incurabili  im- 
pediri  impotentia,  quominus  per  corporis  vires  illa  valeat 
coniugii  officia  persolvere  (41).»  Quae  deinde  fuse  per- 
sequitur  cap.  XLIIl.  et  seqq.;  ut  alios  praeteream,  de  qui- 
bus  alias  scripsimus. 

Ne  quis  vero  suspicetur  haec  theoretica  potius  esse 
quam  practica ,  praesto  sunt  innumerae  divortiorum  sen- 
tentiae,  quae  per  annos  singulos  in  Borussia  et  in  aliis 
Germaniae  regionibus,  nec  non  in  provinciis  foederatis  Ame- 
ricae  ferri  solent ,  ut  vel  ipsos  protestantes  eorum  pudeat. 
Exinde  factum  est,  ut  haud  raro  ministri  protestantes  satege- 
rint  tot  divortiis  fraenum  iniicere  (42) .  Cuius  rei  nonnuUa 
suo  loco  documenta  attulimus.  Haec  fortasse  Erasmus 
ne  suspicabatur  quidem ,  dum  talia  commentus  est ,  sed 
facile  praevidere  potuisset ,  quin  etiam  debuisset. 

Vis  rara  esse  divortia?  Concludit  Erasmus,  cura  ut  non 
tam  facile  coeant  coniugia ;  iudicio  coeant,  coeant  auctoritate 
parentum ,  aut  eorum  quorum  interest.  Bene  quidem :  Mo- 
nitum  est  sane  egregium.  At  quid  si  fraeni  impatientes  sint 
qui  coniugia  coeunt?  Si  illis  dominentur  cupiditates,  quae 

(41)  De  regno  Christicdip.XLU.^ag.  124.  in  coUectione  inscripta -.  Scrip^a 
anglicana.  Basileae  1577.  Qiiod  Buceri  opus  vulgo  appellabatur  cantus  cygni, 
eo  quod  fuerit  postremum.  De  Bucero  proinde  merito  scripsit  Tapperus  in  explic. 
capit.  XVIII.  Lovan.:  «Facilius  dissolvi  matrimonia,  auctore  Bucero,  quam  ci- 
viles  contractus.» 

(42)  Recolantur  quae  paulo  ante  attulimus  ex  publicis  documentis  circa 
conatum  coarctandi  divortii  titulos.  His  addimus  quae  refert  periodica  col- 
lectio  La  Civilta  cattolica  an.  VIII.  n.  CLXIII.  tom.  V.  l.  Sab.  Genn.  1857. 
pag.  127.  «Xa  Corrispondenza  prussiana,  ibi  legilur,  giornale  del  ministero, 
contiene  due  articoli.  .11  primo  6,  che  vi  si  ammette  almeno  per  un  certo  tempo, 
la  separazione  a  tnensa  et  toro;  nel  secondo  si  annulla  una  decina  di  ragioni, 
1e  quali  eran  fin  qui  giudicate  suflicienti  ad  autorizzare  il  divorzio.  E  infatti  la 
legislazione  avea  gran  bisogno  di  riforma  in  questo  punto ;  non  essendo  raro  in 
Berlino  il  trovar  donne  con  quattro  o  cinque  mariti  tutti  vivi;  econtandosi  an- 
nualmente  in  Prussia  circa  6900.  processi  per  divorzio ,  con  circa  3000.  sentenze 
di  divorzio.» 


458         LIB.  III.  SKCT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

vix  ratlonis  compotes  eos  esse  sinunt ,  qui  illis  duci  se 
patiuntur?  Si  aures  occludant  consiliis  ,  monitis ,  minis, 
quandoque  etiam  legibus  ipsis?  Si  ex  impetu  agant,  nec 
resipiscant  nisi  postquam  in  nassam  se  ultro  iniecerunt? 
Nonne  pene  innumeri  ubique  t^rrarum  caeco  eiusmodi 
amore  insaniunt?  Ergo  ne  debebunt  omnia  ab  his  inita 
dissolvi  coniugia ,  ut  locus  detur  prudentiori  electioni? 
Accedit  haud  raro  parentes  ipsos  in  culpa  esse ,  quod  infe- 
licia  coniugia  ineantur.  Interdum  enim  impedire  illos  nexus 
coniugales  adnituntur ,  qui  beatum  exitum  haberent,  ac 
filios  aut  filias  suas  sin  minus  cogant ,  pertrahunt  saltem 
ad  iungendas  nuptias  cum  illis  quos  noUent.  Verum  prae- 
valent  apud  parentes  identidem  tituli,  divitiae,  honores, 
cognationes ,  clientelae ,  aliaque  id  genus  muUa ,  quibus 
fit,  ut  filii  velint  nolint,  debeant  ducere  non  quos  ipsi 
optarent,  sed  quos  parentes  praeelegerunt.  Felicia  ne  erunt 
eiusmodi  connubia?  Nil  minus.  Sed  potius  se  eiusmodi 
coniuges  persaepe  mutuo  prosequuntur  odio;  in  rixas  per- 
petuas  et  simultates  erumpunt;  exinde  vero  disrupta  ma- 
trimonia,  lites  et  quae  eam  sequuntur  mala  gravissima. 
Et  tamen  ipsi  parentum  auctoritati ,  et  eorum  quorum  in- 
tererat  consilio  obsecuti  sunt.  Ergo  ne ,  iterum  sciscitor. 
debebunt  omnia  haec  coniugia  pariter  dissociari? 

Neque  illud  omittendum  est  interdum  parentes  et 
sponsos  decipi.  Etenim  non  desunt,  qui  ut  ad  optatas 
perveniant  nuptias ,  malas  tum  physicas  tum  morales  qua- 
litates  ita  dissimulent  ac  tegant ,  ut  nulla  ratione  pateant , 
donec  finem  suum  fuerint  assecuti ,  ac  recedendi  nulla 
via,  et  pedes  a  laqueo  retrahendi  nullus  detur  locus.  Tunc 
moerores,  gemitus ,  questus.  Attamen  hi  omnes  commo- 
nitionem  erasmianam,  quoad  eius  fieri  potuit,  executioni 
mandarunt ,  nec  tamen  quidquam  profecerunt.  Numquid 
et  istis  omnibus ,  qui  certe  pauci  non  sunt ,  via  aperienda 
divortiis,  ut  feliciori  foedere  se  coniungant?  Quid  si  se- 


CAP-  \.  DE  SOLUT.  IMPERF.  MATR.  ART.  II.  459 

cunda  et  tertia  vice  decipiantur?  En  quo  ducant  theoriae 
ab  hominibus  seu  ab  huius  seculi  sapientibus  excogita- 
tae,  ut  illas  opponant  ecclesiae  catholicae  doctrinae  san- 
ctisque  principiis. 

Itaque  nulla  alia  via  suppetit,  quam  ut  a  teneris  ungui- 
culis  utriusque  sexus  adolescentibus  sanctissimae  religio- 
nis  dogmata  ac  saluberrima  praecepta  instillentur,  atque 
in  eorum  cordibus  alte  defigantur.  Siquidem  si  his  se  mo- 
rigeros  praebuerint ,  Deus  ipse  providentia  sua  concurret , 
ut  foedera  nuptialia  optimum  sortiantur  effectum  iuxta  illa 
biblica  oracula :  «  Beatus  qui  habitat  cum  muliere  sen- 
sata  (43).»  Mulieris  bonae  beatus  vir;  numerus  enim  an- 
norum  illius  duplex  (44).»  Pars  bona  ,  mulier  bona  ,  in 
parte  timentium  Deum  dabitur  viro  pro  factis  bonis  (45);» 
aliaque  eiusmodi,  quibus  Scripturae  sanctae  abundant. 

Quod  si  contingat  initum  coniugium  optatum  non  sortiri 
exitum,  sola  religio  his  malis  pharmaca  salutaria  prae- 
bebit ,  facilemque  reddet  longanimitatem ,  patientiam ,  le- 
nitatemque  in  vitiis  tolerandis  quibus  alteruter  coniugum 
irretitus  fuerit ,  donec  ad  saniora  consilia  redeat ,  et  ad 
meliorem  frugem  se  recipiat.  Hac  ratione  plures  in  eius- 
modi  statu  ad  sanctitatem  atque  ad  heroicum ,  ut  vocant , 
virtutis  gradum  pervenerunt.  Cuius  rei  testis  est  expe- 
rientia  in  religione  catholica ,  in  qua  innumeri  prope  sancti- 
tatis  apicem  hoc  modo  attigerunt.  Quae  si  admiranda  po- 
tius  quam  imitanda  videantur,  suppetunt  etiam  vulgaria 
ac  frequentissima  exempla  reconciliationum  ,  adeo  ut  post 
temporaneum  divortium  in  gratiam  redierint  ,  et  amico 
foedere  coniuges  ad  mortem  usque  perseverarint.  Si  quid 
vero  sit  patiendum  ,  dolor  mitigabitur  spe  melioris  even- 
tus ,  neque  ulla  necessitas  cogit  ad  divortia  perfecta  fa- 

(43)  Eccl.XXV.  U.  ''      ^ 

(44)  Ibid.  XXVI.  1. 

(45)  Ibid.  V.  3.  • 


460  LIB.  III.  SECT.   ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

cienda ,  atque  ad  iterandas  nuptias ,  quae  praeterquain 
quod  a  religione  damnantur ,  sunt  fons  plurium  malorum , 
quae  coniuges ,  sobolem  ,  ipsamque  societatem  affligunt, 
atque  pessumdant. 

CAPUT  VI. 

DE  DISSOLUTIONE    MATRIMONII    RATI ,  NON  CONSUMMATI. 

Notum  est  omnibus  matrimonium  in  legitimum ,  ratum, 
et  consummatum  distingui ;  legitimum  seu  verum  coniu- 
gium  est ,  quod  ab  infidelibus  ad  normam  legis  naturalis 
contrahitur ;  ratum  illud  est  quod  initur  a  fidelibus  ac  sa- 
cramentum  efficitur ,  eo  ipso  quod  sacramentum  fidei  seu 
baptismum  susceperunt,  quo  fit  ut  eorum  contractus  solo 
consensu  legitime  praestito  evehatur  ad  dignitatem  sacra- 
menti  utpote  slgnum  gratiae  practicum  et  efficax,  reprae- 
sentans  coniunctionem  Christi  cum  ecclesia;  consumma- 
tum  vero  dicitur  vel  non  consummatum  ,  prout  copula 
intercesserit  inter  coniuges  vel  non  intercesserit.  Eiusmodi 
distinctionis  saepe  fit  mentio  in  iure  canonico ,  et  magni 
est  momenti  in  quaestione  quam  agitamus. 

Ratione  enim  istius  distinctionis  coniugium  maiorem 
vel  minorem  firmitatis  gradum  habet.  Sane,  ut  suo  loco 
ostendimus ,  matrimonium  infidelium  quamvis  consum- 
matum  dissolubile  est ,  ac  solvitur  per  conversionem  con- 
iugis  ad  fidem  christianam ,  renuente  altero  coniuge  sine 
contumelia  Creatoris  cohabitare  cum  parte  conversa.  At 
matrimonium  fidelium  consummatum  esse  prorsus  quoad 
vinculum  indissolubile  exploratum  est  ,  quemadmodum 
hactenus  certis  argumentis  ostendimus.  Nec  ecclesia  aut 
rom.pontifex  potest  aliquando  consummatum  fidehum  con- 
nubium  dissolvere  ullo  in  casu  (1).   Inter  haec   medium 

(1)  Prout  nounulli  perperam  autumarunt.  Cf.  de  hoc  argum.  Gibert  in  op. 
Tradilion  ou  hisfoire  de  V^glise  sur  le  sacrement  du  manage ,  tom.  III. 
pag.  244  seqq. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATU.  RATl,  NON  CONSUMM.  461 

tenet  locum  coniugium  ratum  et  non  consummatum ,  quod 
sohi  posse  per  solemnem  religionis  professionem  doctrina 
catholica  est. 

Hanc  doctrinam  adorti  sunt  novatores  saec.  XVI.,seu 
ut  ipsi  se  vocant ,  sacrorum  emendatores  ,  verius  autem 
corruptores ,  qui  quum  ad  unum  omnes  abhorreant  a  votis 
religiosis,  utpote  magna  ex  parte  e  claustris  transfugae 
^tapostatae  (2),  nil  magis  cordi  habuerunt,  quam  ut  inani- 
tatem  professionis  religiosae  praedicarent.  Hi  propterea 
dum  faciles  adeo  se  praebuerunt  in  dissolvendis  coniugiis 
etiam  consummatis  fidelium  ,  difficiles  omnino  in  conce- 
denda  dissolutione  connubii  rati  in  gratiam  vitae  perfectio- 
ris  sectandae  semet  exhibuerunt :  imo  etiam  prorsus  et 
absolute  denegarunt  eiusmodi  dissolutionem  fieri  umquam 


i?.)  Quornm  princeps  extitit  Lutherus  qui  sacerdos  et  religiosus  cum  perdita 
sanctimoniali  sacrilegum  matrimonium  celebrare  est  ausus.  De  quo  non  minus 
vere  quam  sagaciter  scripsit  Ida  Halm-Halm  in  op.  quod  post  suam  ex  pro- 
testantismo  conversionem  ad  ecclesiam  catholicam  quodque  inscripsit  germanice 
De  Babylone  ad  Hierusalem  iuxta  vers.  gall.  doct.  Leonis  Bessy  :  «  Comment, 
inquit ,  se  ddfendre  de  cette  pens^e  ,  que  Luther,  en  contractant  son  mariage 
en  <^tat  de  p^ch^  mortel ,  attira  sur  tous  ses  partisans  nne  r^probation  myst^- 
rieuse,  pr^cisement  en  ce  point,  qui  excerce  une  influence  si  ddcisive  sur  le 
bonheur,  ou  le  mallieur  de  gendrations  enti^res  et  sur  tout  rensemble  de  Tedu- 
cation  sociale.?  Mais  aussi ,  par  la  m^me  que  cette  mortelle  blessure  faite  a  la 
morale  publique  se  d^voile  aux  yeux  de  tous  d'une  mani^resi  effrayante,  etque 
uulle  sagesse  humaine  n'est  en  (^tat  de  la  fermer,  n'a-t-on  pas  le  droit  d'esp^rer 
que  ceux  qui  en  sont  atteints  ou  menac^s  auront  recours  au  seul  remMedont  ils 
puissent  attendre  la  gu^rison ,  le  retour  k  Teglise  mere  ? 

De  turba  vero  sacerdotum  et  monachorum ,  qui  votis  suis  insuper  habitis 
currebant  exemplo  Lulheri  ad  novam  sectam,  haec  iam  aetate  sua,seu  initio  sic 
dictae  reformationis  scribebat  Wizel :  «  Nec  non  deturbat  omnia  aucupium  num- 
mulorum.  Nisi  actutum  des,  curritur  ad  sectam.  Quod  si  posset  talibus  raercena- 
riis  contingere  in  secta  unde  victitarent,  profecto  ecclesiam  equis  et  velis  desere- 
rent ,  usque  adeo  neminem  fere  non  delectat  carnalissimae  sectae  licentia , 
voluptas  trahit.  «  Conguestio  de  calamit.  statu.^y  Lipsiae  1538.  C.  a.  apud  D61- 
linger  La  Mforme  tom.  I.  pag.  104.  Paris,  1847. 

Plura  item  cf.hac  de  re  apud  Audin  Hist.  de  la  vie  de  Luther,  tom.  deux. 
chap.  XI  Secularization  des  couvents  et  mariage  des  moines  -  Ddsordres  pro' 
duits  par  Vouvrage  du  rdformateur  sur  le  c^libat.  Et  ita  res  perseveravit  iugi- 
ter  a  nuptiis  Lutheri  ad  nuptias  Achilli ,  et  de  Sanctis  ,  et  ita  porro  perseve- 
rabit  in  fulurum. 


462  LIB.  III.  SKCT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

posse.  Istorum  audaciam  fregit  concilium  tridentinum ,  ut 
mox  videbimus. 

lanseniani,  qui  protestantium  vestigia  premere  sibi  pro- 
posuerunt  ,  eamdem  instaurare  doctrinam  aggressi  sunt 
impugnantes  definitionem  concilii  tridentini ,  ac  si  adver- 
saretur  Scripturae  et  traditioni.  Inter  quos  eminent  Leri- 
dant(3),Pile  (4),  iuxta  quem  fides  circa  matrimonii  in- 
dissolubilitatem  a  seculo  duodecimo  obscurata  est  ,  ac 
irritum  est  babendum  tridentini  concilii  decretum ,  ut  cui 
defuerit  necessaria  libertas.  Hos  sectatus  est  Tabaraud , 
qui  eos  ferme  exscribit,  utpote  iisdem  principiis  imbu- 
tus  (5). 

Nulla  autem  ratione  ferri  potest,  quod  scripsit  Maldona- 
tus  seu  potius  auctor  op.  De  sacramentis  eius  nomine  vul- 
gati  (6)  de  hoc  argumento ;  cum  enim  quinque  praemisisset 
difficultates  quibus  urgetur  doctrina  catholica  de  solu- 
tione  matrimonii  rati  et  non  consummati,  subdit:  «Haec 
argumenta  videntur  mihi  habere  non  posse  ullam  respon- 
sionem ,  nisi  aut  concedamus ,  matrimonium  ratum  et  non- 
dum  consummatum  non  esse  verum  matrimonium  et  verum 
sacramentum ,  aut  certe  ecclesiam  ita  existimasse  ,  cum 
decrevit  licere  post  matrimonium  ratum ,  conferre  se  ad 
religionem ,  altero  coniuge  invito,  et  licere  alteri  adire  alias 
nuptias.  Quod  autem  hoc  sensu  ecclesia  definierit,  ma- 
nifestum  est  ex  illis  omnibus  canonibus  quibus  statuit. 
Nam  in  illis  omnibus  nominat  sponsum  et  sponsam  eos , 
qui  coniuncti  sunt  matrimonio  rato ,  non  consummato. 
Nusquam  autem  appellat  coniuges ,  neque  maritum ,  neque 
uxorem.  Adde  quod  in  nonnullis  etiam  ex  illis  manifeste 


(3)  Examen  de  deux  questions  sur  le  mariage,  pag.  458  seqq. 

(4)  Dissert.Sur  Vindissoluh.  absolue  du  lien  conjugal.  2.  vol.  in-i2. 

(5)  Principes  etc.  Ed.  l.pag.  XXXVIII.  et  pag.  233  seq.et  iteruin  pag.  391 
seq.  in  nova  autem  ed.  pag.  381  seqq.  Cf.  ap.  Carriere  tom.  1.  n.  304. 

(6)  Cf.  Alegambe  in  Biblioth.  soc.  lesu. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSUMM.  463 

dicat  non  esse  verum  matrimonium  et  coniugium ,  ante- 
quam  sit  consummatum.  At  certe  hoc  indicat  ipsum  no- 
men  consummatum ,  quasi  perfectum  et  absolutum  (7).» 

Quae  quidem  satis  temere  dicta  esse  videntur;  diffi- 
cultates  autem ,  quibus  responderi  non  posse  autumat  hic 
auctor ,  paulo  post  excutiemus  iisque  satis  atque  abunde 
responderi  ostendemus. 

Interim  ex  hactenus  dictis  patet  nobis  vindicandam 
esse  ecclesiae  circa  hunc  articulum  doctrinam  adversus 
omnes  eius  impugnalores.  Quod  vero  attinet  ad  has  vin- 
dicias ,  praemittere  adhuc  debemus  illas  scientifice  specta- 
tas  varias  esse  pro  sententiarum  varietate  ,  quae  inter 
catholicos  theologos  viget.  Siquidem  alii  eiusmodi  disso- 
lutionem  repetunt  ex  iure  naturali ;  alii  ex  iure  ecclesia- 
stico ;  alii  demum  ex  iure  divino.  Unumquodque  autem 
placitum  suis  peculiaribus  urgetur  difticultatibus ,  quas 
dissimulare  nec  possumus  nec  debemus,  ut  ex  earum  col- 
latione  quid  verisimilius  censendum  sit  colligamus.  Abso- 
luta  quaestione  dogmatica  de  solutione  coniugii  rati  per 
solemnem  religionis  professionem ,  expendenda  erit  quae- 
stio  theologica,  utrum  aliis  gravibus  de  causis  coniugium 
ratum  pontificia  dispensatione  atque  auctoritate  dissolvi 
possit ,  de  qua  quidem  quaestione  duplex  doctorum  sen- 
tentia  habetur,  quarum  altera  eam  potestatem  ecclesiae 
seu  rom.  pontifici  denegat,  altera  vero  adstruit. 

Ut  igitur  qua  par  est  perspicuitate  ac  methodo  ince- 
damus,  distinctis  articulis  de  4iis  omnibus  pertractabi- 
mus,  praemissa  generali  doctrina  a  concilio  tridentino 
definita  hoc  canone  VI.  sess.  XXIV.  «Si  quis  dixerit,  ma- 
trimonium  ratum ,  non  consummatum ,  per  solemnem  reli- 
gionis  professionem  alterius  coniugum  non  dirimi;  ana- 
thema  sit.» 

(7)  Opera  varia  theologica.  Lutet.PaiTis.  1677.  tom.  II.  De  matr.  par.  IV. 
cap.  VI,  pag.  474  seq. 


464       LIB.  III.   SECT.   AITERA.  DE    INDISS.  MATR.  CHRIST. 
ARTICULUS  I. 

De  veritate  doctrinae  catholieae  circa  dissolutionem  vinculi 

coniugalis  per  soleranem  religionis  professionem 

alterius  coniugum. 

Sermo  hic  est  de  matrimonio  vere  ac  presse  sumpto, 
adeoque  de  vero  et  proprio  sacramento,  cum  agatur  de 
matrimonio  inter  fideles  baptizatos  inito.  Idque  ad  exclu- 
dendam  singularem  Maldonati  sententiam ,  quod  scilicet 
sacri  canones ,  ac  propterea  et  canon  tridentinus ,  non 
loquantur  nisi  de  matrimonio ,  quod  verum  proprie  non 
sit,  nec  verum  sacramentum.  Quomodo  enim  concilium 
tridentinum  potuisset  appellare  matrimonium^iWnd  quod 
ratum  tantum  est,  necdum  consummatum,  si  illud  non  ha- 
buisset  ut  verum  matrimonium ,  verumque  sacramentum , 
cum  constanter  in  tota  hac  sessione  hanc  vocem  iugiter 
in  propria  ac  rigorosa  significatione  usurpaverit  ?  Hoc  vere 
absonum  est,  ac  si  semel  admitteretur ,  vix  non  nutaret 
universa  eiusdem  concilii  doctrina. 

Hisce  praemissis  merito  tridentinum  definivisse  dis- 
solvi  coniugium  ratum  fidelium  per  professionem  religio- 
sam  patet  ex  sensu  traditionali  totius  ecclesiasticae  an- 
tiquitatis.  Siquidem  hic  sensus  ab  immemorabili  viguit 
in  ecclesia  christiana,  ut  maioris  perfectionis  sectandae 
gratia  sive  sponsalia,  sive  matrimonia  rata  dirimerentur, 
ut  pateret  aditus  ad  consiha  evangelica  profitenda.  Romani 
pontifices  filum  traditionis  secuti  nonnisi  rationem  deter- 
minaverunt ,  et  conditiones ,  quo  rite  id  fieret ,  utpote 
supremi  in  ecclesia  moderatores.  Fieri  enim  poterat,  ut 
abusus  obreperent,  si  res  privatorum  arbitrio  relinque- 
retur.  Ceterum  suis  sanctionibus  nihil  novi  summi  ponti- 
fices  intulerunt. 

Hunc  vero  sensum  traditionalem  viguisse  ab  antiquis- 
sima  aetate,   facile  deprehendimus  ex  tot  exemplis  illis 


CAP.  TI.  DE  DISS.  MATR.  RATI ,  NON  CONStMM.  ART.  I.        465 

seu  factls,  quae  nobis  praebet  historia  ecclesiastica.  Non 
erunt  ea  quidem,  si  singillatim  ac  seorsum  expendantur , 
apodictica  ad  rem  conficiendam  quam  intendimus ;  attamen 
illorum  coUectio  manifeste  patefacit  spiritum,  qui  iugiter 
in  ecclesia  viguit.  Haec  itaque  subiiciam  cum  nonnullis 
animadversionibus  criticis,  quibus  veritas  suo  lumine  illu- 
stretur. 

Primum  exemplum  habemus  in  s.  Thecla  adeo  ab  uni- 
versa  antiquitate  commendata.  De  ea  igitur  s.  Ambrosius 
scribit :  «  Thecla  copulam  fugiens  nuptialem ,  et  sponsi  fu- 
rore  damnata,  naturam  etiam  bestiarum  virginitatis  vene- 
ratione  mutavit  (8).»  Et  s.  Epiphanius :  «Thecla,  inquit, 
cum  in  Paulum  incidisset,  pactas  nuptias  dissolvit ,  cum 
primario  cuidam  civitatis  totius ,  ac  longe  diviti  ,  nobi- 
lissimo ,  splendidissimoque  desponsa  iam  fuisset.  Verum 
terrena  ideo  sancta  illa  contempsit ,  ut  caelestium  compos 
esse  posset  (9) . »  At  non  diffitemur  excitari  dubium  merito 
posse ,  utrum  de  sponsalibus ,  an  de  coniugio  agatur ,  quod 
s.  Thecla  contraxerit,  ut  plures  existimant  (10). 

Alterum  quod  afFerri  consuevit  exemplum  desumitur 
ex  duobus  illis  aulicis  ,  qui  y  ut  scribit  s.  Augustinus, 
lectione  permoti  vitae  s.  Antonii,  relicto  seculo  «  Man- 
serunt  in  casa :  et  ambo  habebant  sponsas :  quae  postea- 
quam  hoc  audierunt ,  dicaverunt  etiam  ipsae  virginitatem 
Tibi  (Deo)  (H).»  Verum  dubitari  et  hic  potest,  num  illae 
fuerint  potius  sponsae  quam  uxores.  Quod  autem  a  qui- 
busdam  dicitur  incertum  esse ,  annon ,  si  fuerunt  vere 
uxores ,  matrimonium  fuerit  etiam  consummatum ,  exclu- 


(8)  Lib.  De  virginib.  cap.  Vlll.  n.  12.  Opp.  ed  Maur.  tom.  II.  col,  167. 

(9)  Haeres.  LXXVIIl.  n.  XVI.  ed.  Petav.  tom.  I.  pag.  1048.  Cf.  quae  de  iiac 
s.  virg.  et  martyr.  scripsit  Tillemontius,  M^moir  etc.  tom.  II.  pag.  60  seqq. 

(10)  Cf.  Baronium  in  notis  ad  Martyr.rom.die  13.  Sept.  nec  non  Bollandian. 
ad  eamd.  diem.  Tom .  VI.  Acta  sanct.  pag.  550  seqq.  ubi  critice  expendunt,  quae 
ad  hanc  s.  virginem  ac  marlyr.  referuntur. 

(U)  Confess.  lib.VIII.  n.l5. 

III  30 


466         LIB.  III.   SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ditur  verbis  s.  Augustini,  qui  testatur  illas  Deo  dicasse 
suam  virginitatem. 

Tertium  exemplum  adest  in  s.  Alexio ,  qui  floruit  sub 
finem  sec.  IV.  et  initium  sec.  V.  sub  s.  Innocentio  (12).  De 
quo  in  eius  vita  legitur:  «Cum  eum  nuptialibus  infulis  aptum 
iudicassent  (parentes  eius),  elegerunt  ei  puellam  ex  genere 
imperiali ,  et  ornaverunt  thalamum  ,  et  impositae  sunt  eis 
singulae  coronae  (13)  in  templo  s.  Bonafacii  martyris  per 
manus  honoratissimorum  sacerdotum ,  et  sic  cum  gaudio 
et  laetitia  laetum  duxerunt  diem.  Vespere  autem  facto,  dixit 
Euphemianus  filio  suo:  Intra,  fili ,  in  cubiculum  ,  et  visita 
sponsam  tuam.  Ut  autem  intravit ,  coepit  nobilissimus  iu- 
venis ,  et  in  Christo  sapientissimus  instruere  sponsam  suam, 
et  plura  ei  sacramenta  disserere ;  deinde  tradidit  ei  annu- 
lum  suum  aureum,  et  rendam  (14),  id  est  caput  baltei,  quo 
cingebatur,  involuta  in  prandeo  (15),  et  purpureo  sudario, 
dixitque  ei :  suscipe  haec ,  et  conserva  usque  dum  Domino 
placuerit,  et  Dominus  sit  inter  nos.  Post  haec...  discessit 
ad  mare  (16).»  lam  vero  heic  absque  dubio  agitur  de  vero 
coniugio  rato  non  consummato  ac  dissoluto.  Eadem  legun- 
tur  in  caeteris  actis ,  praesertim  vero  in  vita  arabica  a 
Bollandianis  primum  vulgata  (17). 

Omitto  exempla  Gregoriae  virginis  de  qua  s.  Gregorius 
Magnus  (18)  ,  ac  de  cuiusdam  Catelli  sorore  Stephano  de- 
sponsata ,  quaeque  monasticum  est  institutum  professa , 
ut  idem  refert  s.  Pontifex  (19),  cum  certo  non  de  matri- 


(12)  Qui  sedere  coepit  in  pontificatu  an.  411.  et  desiitan.  417. 

(13)  Erat  liic  ritus  nuptialis  receptus  non  solum  apud  graecos,  verum  etiam 
apud  latinos. 

(14)  Nempe  Zonam,  ut  ex  Cangio  ad  lianc  vocem. 

(15)  Id  est  velo,  ut  ex  Cangio. 

(16)  Apud  Bolland.  die  XXI.  lulii.  toin.  IV.  luiii  pag.  252. 

(17)  Ibid.  p.  267. 

(18)  Lib.  III.  Dialog.  cap.  XIV.  ed.  Maur.  tom.  II.  col.  301. 

(19)  Lib.  VII.  epistol.  XXIII.  Ibid.  col.  867.^ 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI ,  NON  CONSUMM.  ART.  I.        467 

monio  rato  in  his  agatur,  sed  de  sponsalibus  tantum. 
Quartum  exemplum  affertur  ex  s.  Leobardo  de  quo  scribit 
s.  Gregorius  turonensis.  «  Cogentibus  parentibus  ut  arrham 
pueilae  ,  quasi  uxorem  accepturus ,  daret  compellitur  — 
Haec  patre  loquente ,  licet  haberet  alium  filium ,  facile  ta« 
men  tali  aetatulae  persuasit  voluntati  propriae  contraire.^ 
Denique  dato  sponsae  anulo  ,  porrigit  osculum ,  praebet 
calceamentum ,  celebrat  sponsaliae  diem  festum...  Deus... 
conpunxit  cor  eius ,  ut  relicto  seculo  manciparetur  ad  cul- 
tum  divinum  (20).  »  Ast  et  hoc  exemplum  referri  posse 
videtur  ad  solam  sponsalium  dissolutionem.  JB  ,  i  .^  1«  ' 

Magis  ad  rem  nostram  accedere  videtur  quod  refert 
ven.  Beda  de  Edildrida  scribens  :   «  Accepit  rex  Ecgfridus 

coniugem  nomine  Edildridam cuius  consortio  cum  ute- 

retur  duodecim  annis ,  perpetuo  tamen  mansit  virginitatis 
integritate  gloriosa  ,  sicut  mihimet  sciscitanti....  Valfridus 
episcopus  referebat,  dicens  se  testem  virginitatis  eius  esse 
certissimum ,  adeo  ut  Ecgfridus  promiserit  se  ei  terras  ac 
pecunias  multas  esse  donaturum  ,  si  reginae  posset  persua- 
dere  eius  uti  connubio. . .  quae  multum  diu  regem  postulans , 
ut  seculi  curas  relinquere,  atque  in  monasterio  tantum  vero 
regi  Christo  servire  permitteretur.  Quod  ubi  vix  aliquando 
impetravit,  intravit  monasterium  (21).  »  Certe  hic  agitur 
de  matrimonio  tantum  rato ,  eoque  discisso  quoad  vincu-*i 
lum ;  nam  testante  Thoma  Eliensi ,  rex  novum  iniit  con- 
iugium.  Scribit  enim ,  quod  cum  frustra  rex  Edildridam, 
seu  ut  eam  vocat ,  Etheldredam ,  recuperare  adnisus  fuis- 
set  «  Eboracum  redit ,  Ermemburgemque  sibi  matrimonio 
copulavit  (22).»  ■•'■  ' 

Ex  his  aliisque  eiusmodi  documentis  facile  est  colligere 


(20)  Vitae  pairum,  cap.  XX.  ed.  Maur.  col.  1252. 

(21)  Hist.  anglor.  lib.  IV.  c.  XIX.  ed.  Basil.  1563.  tom.  III.  col.  138. 

(22)  In  Historia  Eliensi  apud  Whartonum  Anglia  sacra  part.  I.  Londini 
1691.  pag.  598. 


468        LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

quinam  iugiter  in  ecclesia  traditionalis  sensus  viguerit ,  et 
quinam  spiritus  eam  informaverit.  Etsi  enim  non  omnia 
quae  prolata  sunt  exempla  rem  conficiant ,  satis  tamen 
indicant  quid  hac  de  re  ecclesia  senserit,  donecrom.  pon- 
tifices ,  oblata  sibi  occasione,  decreta  sua  emiserunt,  qui- 
bus  omne  sublatum  est  dubium  de  istorum  matrimoniorum 
dissolutione-. 

Ac  primus  quidem  cuius  certum  documentum  extat , 
est  Alexander  III.  qui  an.  1180.  hanc  decretalem  emisit: 
«Verum  post  consensum  legitimum  de  praesenti ,  licitum 
est  alteri ,  altero  etiam  repugnante ,  eligere  monasterium  , 
sicut  sancti  quidam  de  nuptiis  vocati  fuerunt;  dummodo 
carnalis  commixtio  non  intervenerit  inter  eos :  et  alteri 
remanenti  (si  commonitus  continentiam  servare  noluerit) 
licitum  est  ad  secunda  vota  transire :  quia  cum  non  fuis- 
sent  una  caro  simul  efFecti ,  satis  potest  unus  ad  Deum 
transire,  et  alter  in  seculo  remanere  (23).  »  Et  iterum  : 
«Ceterum,  quia  licet  a  praefato  viro  desponsata  fuit,  adhuc 
tamen  ,  sicut  asserit ,  ab  ipso  est  incognita:  mandamus, 
quatenus  si  praedictus  vir  ipsam  carnaliter  non  agnoverit, 
et  eadem  ad  religionem  transire  voluerit ,  recepta  ab  ea 
sufficienti  cautione ,  quod  vel  ad  religionem  transire ,  vel 
ad  virum  suum  redire  intra  duorum  mensium  spatium  de- 
beat ,  ipsam  a  sententia ,  qua  tenetur ,  absolvas  ;  quod 
si  ad  religionem  transierit  uterque,  restituat  alteri  quod 
ab  eo  noscitur  accepisse.  Sane  quod  Dominus  in  evangelio 
dicit ,  non  licere  viro ,  nisi  ob  causam  fornicationis  uxo- 
rem  suam  dimittere ,  intelligendum  est ,  secundum  inter- 
pretationem  sacri  eloquii  ,  de  his  quorum  matrimonium 
carnali  copula  est  consummatum,  sine  qua  consummari 
non  potest  (24).  » 

(23)  Decret.  Gregorii  IX.  lib.  III.  tit.  XXXIF.  De  convers.  coniugat.  cap. 
Verum. 

(24)  Ibid.  cap,  VII.  Ex  publico.. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSUMM.  ART.  I.         469 

Ex  quibus  decretis  habemus ,  in  priori  quidem  consti- 
tutum  generale  principlum  de  dissolutione  coniugii  rati  nec- 
dum  consummati ,  ac  interpretationem  textus  evangelici : 
Quod  Deus  coniunxit ,  homo  non  separet ,  nec  non  alterius  : 
Qui  dimiserit  uxorem  suam,  excepta  fornicationis  causa  etc. 
de  matrimonio  consummato ;  cum  scilicet  conluges  facti 
sunt  una  caro;  in  posteriori  vero  magis  determinatum  ha- 
bemus  duorum  mensium  spatium  ad  definitivam  delibe- 
rationem.  iuxm- '■  nmmn.  Auh^mm 

Alter  pontifex  est  Innocentius  III.  an.  1210.  qui  lugdu- 
nensi  archiepiscopo  rescripsit :  «  Nos  inquisitioni  tuae  ta- 
liter  respondemus  ,  quod  etsi  possit  non  inconsulte  videri , 
quod  ex  quo  matrimonium  inter  legitimas  personas ,  per 
verba  de  praesenti  contrahitur ,  illis  viventibus  in  nullo  casu 
possit  dissolvi ,  ut  vivente  reliquo ,  alter  ad  secunda  vota 
transmigret. . . .  Nos  tamen  nolentes  a  praedecessorum  no- 
strorum  vestigiis  declinare ,  qui  respondere  consulti ,  an- 
tequam  matrimonium  sit  per  carnalem  copulam  consum- 
matum ,  licere  alteri  coniugum  ,  reliquo  inconsulto  ,  ad 
religionem  transire;  ita  quod  reliquus,  extunc  legitime  po- 
terit  alteri  copulari :  hoc  ipsum  tibi  consulimus  observan- 
dum  in  articulo  praenotato ,  quamvis  falsa  sit  causa ,  per 
quam  ob  susceptionem  veli  praedicta  mulier  est  inducta , 
cum  sine  qualibet  tali  causa,  idipsum  religionis  obtentu 
facere  potuisset.  Porro  licet  praedicta  mulier  videatur  in 
veli  susceptione  religionis  habitum  assumpsisse ,  si  tamen 
velit  in  domo  propria  remanere ,  quasi  propositum  casti- 
tatis  in  seculo  servatura ,  nihilominus  consummandum  est 
matrimonium  iam  contractum ,  nisi  se  voto  obstrinxerit  ad 
observantiam  regularem :  in  quo  casu  compelli  potest ,  ut 
relicto  seculo,  religionis  propositum  exequatur  (25).  » 

Deprehendimus  porro  ex  hoc  decreto  Innocentium  ni- 
hil  novi  constituisse ,   sed  in  eo  edendo  praedecessoruin 

(25)  Ibid.  cap.  XIV.  Ex  parte  tua. 


470       LIB.   III.  SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.   MATR.  CHRIST. 

suorum  vestigiis  inhaesisse ,  qui  certe  solus  Alexander  IIL 
esse  non  potuit.  Alia  proinde  praecessisse  hanc  in  rem 
rom.  pontificum  decreta ,  quae  forsan  perierunt,  admitta- 
mus  necesse  est. 

Ut  igitur  praesens  argumentum  absolvamus ,  ex  addu- 
ctis  antiquitatis  documentis  eruimus  primo  in  ecclesia  iugiter 
hunc  sensum  viguisse  de  favore  divinitus  collato  in  gratiam 
perfectioris  instituti  per  professionem  evangelicorum  con- 
siliorum.  Eruimus  deinde  rom.  pontifices  loqui  de  eius- 
modi  coniugiorum  dissolutione  ad  profitendam  religionem 
tamquam  de  re  iamdiu  superioribus  seculis  recepta ,  quin 
ulla  assignari  epocha  possit.  Exinde  pronum  est  inferre 
viguisse  ab  initio  traditionem  apostolicam  circa  hunc  ar- 
ticulum ,  quem  demum  solemni  ratione  concilium  triden- 
tinum  suo  canone  sancivit.  Sane  nullum  opponi  potest  ex 
tota  antiquitate  documentum  quo  contrarium  adstruatur. 
lam  vero  iuxta  regulam  s.  Augustini :  Quae  sunt  contra 
fidem  vel  honam  vitam,  (ecclesia)  nec  approhat  nec  tacet  nec 
facit,  (26).  Cum  vero  non  modo  negative ,  verum  etiam 
positive  constet  in  ecclesia  ab  immemorabili ,  licet  sub  di- 
versa  forma  pro  temporum  adiunctis ,  eiusmodi  institutum 
servatum  fuisse,  rursum  altera  eiusdem  s.  Doctoris  regula 
adhibenda  est :  «  Si  quid  horum  tota  per  orbem  frequentat 
ecclesia  ; . . .  quin  ita  faciendum  sit  disputare ,  insolentis- 
simae  insaniae  est  (27).» 

Ad  quam  regulam  si  attendisset  Maldonatus ,  seu  au- 
ctor  disputationum  de  septem  sacramentis,  ea  profecto  non 
opposuisset ,  quae  eam  omnino  destruunt.  Postquam  enim 
scripsit ,  difficilem  hanc  esse  quaestionem ,  utrum  scili- 
cet  liceat  matrimonium  ratum  dissolvere  ad  profitendum 
aliud  vitae  genus  perfectius  ,  nimirum  religionem ,  aut  aliud 
eiusmodi ,  ut  ministerium  ecclesiasticum ;  item  utrum  liceat 

(26)  Epist.  LV.  ad  lanuar.  cap.  XIX.  n.  35.  ed.  Maur.  tom.  II.  col.  142- 

(27)  Epist.  LIV.  ad  lanuar,  cap.  V.  n.  6.  col.  126. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSUMM.  ART.  I.        471 

illi  qui  relinquitur ,  contrahere  alias  nuptias ,  alio  vivente ; 
his,  inquam ,  praemissis  subdit:  «Utrumque  licere  decre- 
tum  est  multis  canonibus  ecclesiasticis.  Sed  sunt  maxima 
argumenta  in  contrariam  partem.  » 

Haec  autem  argumenta  quinque  sunt.  1.  Quod  matrimo- 
nium  ratum  non  difFerat  essentia  a  matrimonio  consummato; 
2.  quod  Christus  Dominus  etiam  de  matrimonio  rato  dixe- 
rit:  Quod  Beus  coniunxit ,  homo  non  separet ;  3.  quod  in  ma- 
trimonio  rato  alter  alteri  coniugi  potestatem  tradat  corporis 
sui ,  nec  liceat  eamdem  alteri  traditam  conferre  sine  con- 
sensu  elus  cui  tradita  est;  4.  quod  matrimonium  sit  pa- 
ctum  solemne  non  secus  ac  solemne  votum ,  adeoque  non 
possit  altero  invito ,  qui  matrimonium  ratum  iniit,  conti- 
nentiam  profiteri;  5.  denique,  quod  Augustino  auctore  non 
alia  de  causa  coniugium  christianorum  prae  ceteris  indis- 
solubile  sit  quoad  vinculum ,  nisi  quia  est  sacramentum. 
lam  vero  matrimonium  non  consummatum  vere  et  proprie 
est  sacramentum,  prout  est  consummatum  (28). 

Ast  ipse  veluti  certum  assumere  videtur  nonnisi  au- 
ctoritate  ecclesiastica  dissolvi  coniugium  ratum,  ut  patet 
tum  ex  horum  argumentorum  indole  et  natura ,  tum  ex  eo 
quod  dixerit  multis  canonibus  ecclesiasticis  id  fuisse  decre- 
tum.  Attamen  hoc  non  est  exploratum ,  cum  plures  iique 
gravissimi  theologi  oppositam  teneant  sententiam ,  ut  paulo 
post  expendemus.  Qua  sola  animadversione  non  minimum 
vis  eorumdem  argumentorum  infirmatur.  Praeterea  non  ani- 
madvertit  inter  hos  canones  haberi  canonem  tridentinum , 
qui  dogmaticus  est,  non  autem  mere  disciplinaris.  Demum 
falsum  est  quod  affirmat  posse  dirimi  coniugium  ratum 

(28)  Auctor  quicumque  fuerit  De  sept.  sacrament.  loc.  cit.  nihil  novi 
argumentis  suis  protulit,  et  quod  non  fuerit  ab  aliis  oppositum  praecipue  a 
protestantibus  Chemnitio  Examine  sess.  XXIV.  Magdeburgensibus  Centuria  I. 
lib.  2.  c.  12.  col.;637.  a  cathoiicis  vero  a  Ciaudio  Espenceo  lib.  8.  De  continen- 
tia  cap.  4.  et  ab  Erasmo  in  Annot.  ad.  I.  Cor.  VII.  v.  lO.  Ast  etillud  exploratum 
est  a  catholicis  illa  omnia  iam  dissoluta  ante  Maldonatum  fuisse. 


472  LIB.   III.  SECT.   ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ob  mtmsterium  ecclesiasticum.  Numquam  id  docuit  aut  sen- 
sit  ecclesia. 

Porro  si  semel  constiterit  Deum  ipsum  ita  de  matri- 
monio  rato  constituisse  in  favorem  perfectionis  evangelicae , 
quemadmodum  constituit  de  coniugio  infidelium  cum  alter 
ad  fidem  convertitur ,  renuente  altero  sine  contumelia  Crea- 
toris  cum  converso  cohabitare ,  in  favorem  religionis  chri- 
stianae,  proposita  argumenta  magna  saltem  ex  parte  ex 
se  concidunt.  An  vero  Christus  ita  statuisse  dicendus  sit, 
dogmatice  quidem  seu  theologice  pendet  ab  examine  quod 
instituimus  traditionis,  scientifice  autem  putebit  exdiscus- 
sione  sententiarum  ,  quae  inter  theologos  vigent ,  quasque 
iam  expendere  aggredimur  articulo  insequenti ;  iisque  ex- 
pensis  ,  propositas  difficultates  dissolvemus. 

ARTICULUS  II. 

De  iure  quo  matrimoniura  fidellum  ratum  et  non  coDSummatum 
per  solemnem  religionis  professionem  quoad  vinculum  dissolvatur. 

Cum  in  tres  sententias  theologi  partiantur  circa  ius  quo 
dirimitur  coniugium  ratum ,  aliis  ,  ut  innuimus  ,  hanc  dis- 
solutionem  ex  iure  naturali ,  aliis  ex  iure  ecclesiastico  , 
aliis  denique  ex  iure  divino  repetentibus,  cumque  unaquae- 
que  et  suis  fundamentis  fulciatur  et  suis  etiam  laboret  diffi- 
cultatibus ,  operae  pretium  ducimus  unamquamque  singil- 
latim  distinctis  paragraphis  excutere. 


I 


De  iiloram  theologorum  sententia  qui  dissolutionem  coniugii  rati 
ex  iure  naturali  repetunt. 

Plures  magni  nominis  theologi  huic  sententiae ,  duce 
b.  Thoma ,  qui  istorum  agmen  ducit,  adhaerent.  Hos  recen- 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MART.  RATI ,  NON  CONSUMM.  ART.  II.    473 

sent  Salmanticenses  (29)  ,  inter  quos  eminet  card.  Bellar- 
minus  (30);  ex  recentioribus  praestant  Ludov.  Habert  (31) , 
Drouin  (32),  Collet  (33) ,  Lagedemon  (34)  ,  aliique. 

Horum  theologorum  sententiae  fundamentum  est  in  du- 
plici  principio,  quod  cum  s.  Thoma  constituunt.  Conten- 
dunt  itaque  coniugium  ratum  dissolvi  ex  eo  ,  quod  ratio 
ipsa  doceat  semper  licitum  esse  de  statu  minus  perfecto  ad 
perfectiorem  transire ,  si  id  fieri  possit  absque  alterius 
detrimento.  lam  vero  statu  coniugii  perfectior  est  religionis 
status ;  poterit  ergo  ab  uno  ad  alium  transitus  fieri ,  quando 
id  fiat  sine  ullius  detrimento;  porro  nuUum  detrimentum 
pati  qui  derelictus  est,  matrimonio  nondum  consummato, 
patet  ex  eo  quod  nullurn  afFeratur  [soboli  damnum,  quae 
non  existit ;  nullum  uxori ,  quae  virgo  permanet ,  nec  ullam 
hac  de  causa  infamiam  subit;  aliunde  ius  par  est  in  utro- 
que  ;  proinde  nuUi  fit  hoc  discessu  iniuria. 

Secundo  evincitur  ex  eo ,  quod  matrimonium  semper 
in  religione  contrahatur  sub  hac  implicita  saltem  condi- 
tione ,  nisi  velim  ante  consummationem  religionem  ingredi 
ac  profiteri ,  prout  id  mihi  conceditur. 

Sic  autem  disserit  s.  Thomas  :  «Ante  carnalem  copu- 
lam  est  inter  coniuges  tantum  vinculum  spirituale  ;  sed 
post  etiam  est  inter  eos  vinculum  carnale.  Et  ideo  sicut 
post  carnalem  copulam  matrimonium  solvitur  per  mortem 
carnalem  ;  ita  per  ingressum  religionis ,  vinculum  quod  est 
ante  carnalem  copulam  solvitur  :  quia  religio  est  quaedam 
mors  spiritualis,  qua  aliquis  seculo  moriens  vivit  Deo  (35).» 
Alibi  vero  angelicus  Doctor  alterum  principium  attingit  scri- 


(29)  Tract.  IX.  De  matrim.  cap.  IV.  piincto  III.  n.  28. 
(.30)  Lib.  II.  De  monachis  cdip.  XXXVIII.  n.  16. 

(31)  Dematr.  Cap.  II.  §.  VII.  resp.  5. 

(32)  De  matr.  quaest.  IV,  cap.  III.  §.  I.  prob.  IV. 

(33)  De  mair.  cap.  V.  sect.  V.  n.  346. 

(34)  De  matr.  quaest.  VII.  art.  2.  sect.  I.  concl.  3, 

(35)  Suppl.  quaest..  61.  art.  2.  in  corp. 


474  LIB.   III.   SECT.   ALTERA.DE  INDISS.    MATR.  CHRIST. 

bens :  «  Ante  carnalem  copulain  non  est  omnino  translatum 
corpus  sub  potestate  alterius ,  sed  sub  conditione ,  nisi  in- 
terea  alter  coniugum  ad  frugem  melioris  vitae  convolet. 
Sed  per  carnalem  copulam  completur  dicta  translatio ,  quia 
tunc  intrat  uterque  in  corporalem  possessionem  sibi  tra- 
ditae  potestatis  (36).  » 

Huius  sententiae  patroni  cum  ex  ipsa  rei  natura  et 
ex  analogia  fidei  argumenta  deducant  ad  evincendam  dis- 
solubilitatem  coniugii  rati ,  inferunt  haud  opus  esse  ad  eius 
probationem  proferre  testimonia  sive  biblica  sive  traditio- 
nalia.  Ecclesia  quippe  uti  iuris  naturalis  interpres ,  spe- 
ctata  utriusque  status  coniugalis  etreligiosi  perfectione,  iu- 
dicavit  hanc  illi  esse  anteponendam ,  atque  ad  eam  aditum 
patere  cum  nondum  raatrimonium  suam  adeptum  est  per- 
fectionem  per  sexuum  commixtionem. 

Ast  non  spernendis  haec  premitur  opinio  difficultatibus 
sub  utroque  aspectu  quo  est  proposita.  Siquidem  nisi  prius 
constituatur  ex  divina  traditione ,  matrimonii  vinculum  non 
esse  prorsus  indissolubile  iure  divino  positivo  ,  ex  sola 
ratione  nihil  evincitur.  Nam  si  Deus  constituit  coniugium 
in  genere  inter  christianos  prorsus  indissolubile  ,  quidquid 
ex  rationis  penu  statuatur ,  patet  nuUius  roboris  esse. 

Nec  satis  est  professionem  religiosam  esse  statum  per- 
fectiorem ,  de  quo  nulla  est  quaestio ,  sed  ostendendum 
praeterea  esset ,  post  sancitum  solemne  foedus  coniugale , 
quo  alter  alteri  ius  fecit  in  corpus  suum  ,  fas  esse  profiteri 
statum  religiosum  sine  alterius  libero  consensu.  Alioquin 
posset  coniux  votum  etiam  emittere  continentiae  ,  sacros 
ordines  suscipere,  aliaque  eiusmodi  praestare  quae  perfe- 
ctiora  sunt  statu  coniugali ;  attamen  nemo  catholicorum  id 
umquam  affirmavit. 

Nec  obest  solum  statum  religiosum  mortem  spiritualem 
ac  civilem  efficere,  quae  comparatur  morti  naturali ,  quae 

(36)  Suppl.  quaest.  61.  art.  2.  ad  2. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI ,  NON  CONSUMM.  ART.  II.       475 

matrimonium  dirimit  consummatum.  Nam  quaestio  in  eo 
praecise  versatur,  utrum  quis  possit  sibi  spiritualem  mor- 
tem  inferre ,  quando  id  in  eius  potestate  non  amplius  si- 
tum  esse  videtur  ob  anteriorem  obligationem ,  eamque  iu- 
stitiae ,  quam  contraxit.  Pessime  porro  ageret ,  qui  gravatus 
aere  alieno  substantiam  suam  in  pauperes  distribueret ,  ac 
interea  debita  sua  non  persolveret.  Gratis  deinde  assumitur 
id  non  vergere  in  alterius  detrimentum ;  nam  si  agatur  de 
viris ,  res  ita  esse  potest ;  sed  si  de  puellis  agitur ,  non 
ita  se  habet ,  cum  aegre  interdum  maritum  inveniant ,  quan- 
doque  nonnisi  post  plures  annos ,  quandoque  etiam  num- 
quam.  Puellis  autem ,  quae  in  se  non  experiuntur  voca- 
tionem  ad  religiosam  vitam  vel  ad  caelibatum ,  invenire 
honestum  consortem ,  hac  in  vita  summa  res  est  (37). 

(37)  Dixi  Quae  in  se  non  experiuntur  vocationem  ad  religiosam  vitam, 
vel  ad  caelibatum  ....  hac  in  vita  summa  res  est;  prorsus  enim  admitti  non 
potest  quod  domina  De  Gasparin  in  suo  op.  Le  Mariage  au  point  de  vue 
chr^tien,  Paris  1844.  2.  ^dit.  affirmare  ausa  est  cap.  I.  matrimonium  praefe- 
rendum  esse  caelibatui  utpote  tinem  supremum  foeminae;  sic  enim  scribit 
pag.  53:  « Oui ,  la  femme  est  faite  pour  1'  horame  et  le  mariage  est  fait  pour 
la  femme,  il  est  sa  fin  naturelle  ici-bas ,  ii  est  parmi  les  moyens  terrestres, 
le  plus  efficace,  que  Dieu  lui  ait  donn^  pour  aider  h  son  perfectionnement 
et  pour  arrivera  la  satisfaction  de  ses  intincts  ^lev^s.  »  Et  pag.  .36.  «  Ce  n'est 
pas  ici  ou  la ,  clair  et  rarement  sem^s  qu'on  les  rencontre ,  ces  comparaisons 
qui  font  ^clater  la  sup&ioritd  du  mariage,  c'est  par  teut.»  Scilicet  in  uni- 
versa  sac.  Scriptura.  Quumque  sibi  obiecisset  verba  Apostoli  I.  Cor.  VII.  ubi 
ipse  praefert  caelibatum  coniugio,  non  veretur  haec  foemina  calviniana  rigida 
et  methodistica  inficiari  Apostolum  hac  in  re  fuisse  inspiratum.  En  verba  qui- 
bus  se  defendit  in  fol.  periodico  Archives  du  chrisiianisme  20.  luil.  J851. 
pag.  130.  «  Ce  chapitre,  inquit,  renferme  deux  paroles :  1' une  de  Dieu,  Vau- 
tre  de  Vhomme.  11  y  a  des  portions  de  ce  chapttre  oii  Paul  parle  seul;  il  y  a 
d'autres  portions  oii  le  Saint-esprit  parle  par  la  bouche  de  Paul  .  .  .  Tout  ce 
qui  y  concerne  le  c^libat  est  de  rhomme.  Du  premier  verset  au  dixieme, 
c'est  Paul  qui  parle.  Vient  ensuite  la  parole  du  Seigneur.  La  parole  humaine 
recommence  au  verset  douzi^me;  elle  s'arr6te  avec  le  seizi^me.  La  parole  de 
Paul ,  Vexpression  de  son  opinion  particuMre  reprend  au  verset  vingt- 
cinquieme,  et  elle  continue  iusqu'^  la  fin  du  chapltre.  »  Quam  quidem  partl- 
cularem  Apostoli  opinionem  circa  doctrinam,  vocat  errorem  funestum.  En 
eius  verba  ibid.  8.  Mar.  185L  pag.  53.  a  Erreur  funeste ,  qui  impose  le  de- 
voir  de  lutter  contre  une  autorit4  iendrement  aim^e. »  0  foeminam  petulan- 
tem,  cui  apprime  conveniunt  Tertulliani  verba  in  lib.  De  praescript.  cap.  41. 
Jpsae  muUeres  haereticae  quam  proc6,cest  Quae  audent  docere,  contendere. 


476       LIB.  m.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHKIST. 

Quod  vero  attinet  ad  principium  alterum  de  consensu 
conditionali ,   reponunt  adversarii  ,   eiusmodi  conditionem 
praesumi  potius  quam  probari.  Nam  haec  conditio  neque 
implicite  seu  tacite  a  contrahentibus  ponitur,  qui  inten- 
dunt  inire  coniugium  ratione  consueta ,  ut  fruantur  iure 
suo ;  et  patet  ex  renitentia  partis  derelictae.  Sed  neque  ex 
parte  ecclesiae  ^iusmodi  apponitur  conditio ,  cum  ea  nus- 
piam  id  declaraverit.   Immo  cum  agatur  de  sacramento , 
eam  excludit ,  cum  non  possit  sacramenti  efFectus  suspendi, 
et  dum  contractus  coniugalis  per  consensum  de  praesenti 
conficitur ,  hoc  ipso  conficitur  sacramentum ,  quod  gratiam 
producit  ex  opere  operato ,  quaeque  nec  moras  patitur  nec 
suspensionem.  Alioquin  in  ipsa  coniugii  consummatione, 
per  quam  hypothetica  conditio  expletur,  conficeretur  sacra- 
mentum  ,  communicareturque  gratia  ,  quod  est  absurdum. 
Sane  qui  in  coniugii  mutuo  consensu  praebendo  profiteren- 
tur  continentiam ,  isti  numquam  sacramentum  reciperent, 
neque  gratiam  sacramentalem.  Quis  porro  hoc  dixerit?  Non 
denique  hanc  conditionem  exposcit  natura  ipsa  contractus 
coniugalis  ;   quia  reperiretur  in  omnibus    matrimoniis   le- 
gitimis  sive  in  vera  sive  in  falsa  initis  religione.  Nam  quod 
insitum  est  ipsi  rei  naturae ,  toties  reperiri  debet ,  quoties 
res  ipsa  subsistit ;  subsistit    autem  verum    matrimonium 
etiam  apud  infideles  et  haereticos  ,  apud  quos  tamen  lo- 
cum  habere  non  potest  ea  conditio  (38). 

Sub  quocumque  igitur  respectu  sententia  haec  perpen- 
datur,  constat  eam  nutare,  nec  firmiter  consistere  (39). 


Et  quidem  cura  apostolo  Paulo,  quem  funesti  erroris  accusare  non  veretur 
ne  se  turpiter  errare  fateatur !  Talis  est  haereticorum  erga  Biblia  veneratio.  £o- 
»lem  ratione  se  gesserat  saec.ill.  Ptolaemeus  haereticus  gnosticus  respectu  Moysis. 

(38)  Haec  postrema  ratio  nullius  ponderis  esse  videtur;  tum  quia  nemo 
umquam  dixit  hanc  conditionem  provenire  ex  iure  naturali  absoluto ,  sed  solum 
in  hypothesi  quod  Deus  constituerit  statum  perfectionis  evangelicae;  tum  quia 
haec  conditio  in  falsa  religione  supponi  nequit. 

(39)  Cf.  Suarez  De  religione  tom.  III.  lib.  IX.  cap.  23.  ubi  fuse  eam  per- 
sequitur. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSUMM.  ART.  II.       47 7 

S.  n. 

De  illorum  theologorum  placito  qui  constituunt  dissolvi  matrimonium  ratum 
iure  tantum  ecclesiastico. 

Permoti  difficultatibus  ,  quibus  prima  urgetur  senten- 
tia  ,  non  pauci  theologi  in  eam  venerunt  opinionem ,  ut 
ius  hoc  dissolvendi  coniugium  ratum  deducerent  ex  eccle- 
siae  auctoritate ,  quae  accepta  a  Christo  ligandi  solvendi- 
que  generali  facultate ,  eiusmodi  coniugia  dissolvit ,  aut 
saltem  uti  interpres  iuris  divini  id  constituit.  Eminent  in- 
ter  hos  Suarez  (40),  Kugler  (41),  Antoine  (42),  Simen- 
net  (43),  Theologi  Wircenburgenses  (44),  card.  La-Lu- 
zerne  (45),  Pothier  (46 j. 

Suarez  qui  istorum  fere  agmen  ducit  ad  huius  sen- 
tentiae  veritatem  adstruendam  tribus  innititur  probationi- 
bus.  Primam  desumit  ab  exclusione ;  quia  hoc  votum  so- 
lemne  religionis  habet  hunc  efFectum  non  ex  sola  natura 
rei ,  neque  ex  divino  iure  immediate ;  ergo  interveniente 
ecclesiastico  iure.  Priora  duo  uti  probata  supponit ,  ter- 
tium  vero  ostendit  ex  loannis  XXIL  extravagante  Antiquae 
de  voto ,  in  qua  summus  pontifex  negat  votum  castitatis 
ordinis  habere  hunc  effectum :  Cum  nec  iure  dtvino ,  nec 
per  sacros  reperimus  canones  hoc  statutum  (47).  Ex  quibus 
verbis  colligit  ipse ,  aliquod  ex  his  tribus  esse  necessa- 
rium  ad  hunc  efFectum,  et  quodlibet  eorum  potuisse  suf- 


(40)  Loc.  cit.  n.  20  seqq.  ,;  .    ;,     v.      :    : 

(41)  Qnaest.  XXII.  n.  1671  seqq.  « 

(42)  Theol.  dogm.  tom.  11.  '      '      ■ 

(43)  Dist.  IV.  art.  6.  prop.  1.2.  .     .  .^    ^T  CS ; • 

(44)  N.  406.  Tract.  De  matr.  . 

(45)  Instruct.  sur  le  Bituel.  n.  814. 

(46)  N.  475-483-  apud  Carriere  tom.  I.  ij.  669.  i 

(47)  Inter  extravagantes ,  seu  constitutiones  viginti  a  loanne  papa  XXII. 
cditas,  tit.  VI.  De  voto  etvoti  redemptione  an.  1332.  Avenione.  Apud  Pithoeum 
tom.  II.  lus  canon.  p.  381. 


478  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ficere ;  ergo  merilo  idem  dicimus  de  voto  castitatis  reli- 
giosae;  cum  ergo  in  hoc  voto  de  effectu  constet,  et  de 
iure  divino  non  constet ,  imo  sufficienter  probetur  non  exi- 
stere ,  sistendum  est  in  iure  ecclesiastico ,  de  quo  satis 
constat. 

Alteram  probationem  eruit  Suarez  ex  eo ,  quod  hic  ef- 
fectus  non  excedat  amplitudinem  ecclesiasticae  potestatis , 
ut  constat  ex  adductis  loannis  XXII.  verbis ,  quae  illam 
supponunt;  tum  ex  illimitata  facultate  a  Christo  Petro 
concessa  ligandi  ac  solvendi ,   pascendique  oves  suas. 

Tertiam  denique  probationem  promit  ex  facto ,  seu , 
ut  ipse  loquitur ,  ex  signo ,  ecclesiae  nimirum  agendi  ra- 
tione ,  quatenus  ecclesia  diversa  ratione  hac  potestate  usa 
est ,  dum  noluit  hunc  effectum  per  votum  quod  in  sacra 
ordinatione  emittitur ,  aut  per  simplex  votum  castitatis  in 
seculo  servandum ;  voluit  autem  seu  constituit ,  ut  hunc 
effectum  produceret  votum  solemne  religionis ,  quod  prius 
ad  id  non  requirebatur ,  ut  patet  per  exempla  ex  anti- 
quitate  ecclesiastica  deprompta.  In  his  enim  nullam  so- 
lemnem  religionis  professionem  invenimus ,  sed  propositum 
servandae  castitatis ,  eiusque  observantiam.  Quia  nempe 
nondum  ecclesia  constituerat ,  ut  per  solum  solemne  re- 
ligionis  votum  coniugium  dirimeretur.  Idque  confirmat 
exemplo  votorum  simphcium  ,  quae  a  scholasticis  Soc. 
lesu  emitti  solent ,  quae  olim  vim  non  habebant  dirimendi 
matrimonium  ratum,  postea  vero  ex  constitutione  pontifi- 
cia,  eam  vim  adepta  sunt  (48).  Hinc  concludit  ex  sola 
ecclesiae  potestate  derivandum  hunc  effectum  de  dissolu- 
tione  coniugii  rati  et  non  consummati  per  professionem 
religiosam,  quae  iuris  ecclesiastici  est,  saltem  quoad  so- 
lemnitatem. 

Ceteri  vero  theologi  nonnisi  diversis  verbis  easdem 
hasce  probationes  evolvunt;  nisi  quod  alii  adiiciunt  hanc 

(48)  Nempe  GregoriiXlII.  in  Const.  Ascendente  Domino. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI ,  NON  CONSUMM.  ART.  II.       479 

esse  conditionem  tacitam  ab  ecclesia  appositam  celebra- 
tioni  coniugii  omnium  fidelium.  Siquidem  ecclesia  eodem 
iure  quo  potest  constituere  impedimenta  matrimonium  di- 
rimentia ,  potuit  conditionem  apponere ,  ut  matrimonium 
tamdiu  dissolubile  sit,  quamdiu  non  fuerit  consummatum. 
Et  sic  optime  omnia,  ut  ipsi  putant,  explicantur,  atque 
evanescunt  difficultates ,  quae  contra  urgeri    possent. 

Ast  eiusmodi  conditio,  quae  recidit  in  superiorem  , 
quam  paulo  ante  expendimus ,  non  aificit  nisi  modum 
quem  ecclesia  tenet ,  dum  iuxta  hanc  sententiam  sua  uti- 
tur  potestate ,  nec  dici  potest  novum  argumentum ,  seu 
nova  probatio.  lam  argumenta  ipsa  perpendamus. 

Reponunt  igitur  adversarii :  qui  hanc  tuentur  senten- 
tiam  assumunt  ecclesiam  praeditam  hac  potestate  a  Chri- 
sto  fuisse ,  nec  tamen  id  evincunt.  Quae  enim  ab  ipsis 
proferuntur  testimonia  biblica  nimis  vaga  sunt ,  ac  gene- 
ralem  collatam  ecclesiae  potestatem  solum  respiciunt ,  non 
autem  specialem  de  qua  disserimus,  quaeque  si  urgeren- 
tur  plus  evincerent  quam  hi  theologi  vellent.  Nam  si  id 
concludunt  ex  verbis:  Quodcumque  ligavens ,  quodcumque 
solveris ,  quare  ea  extendere  non  possent  etiam  ad  matri- 
monium  consummatum?  Idem  dic  de  aliis :  fasce  agnos 
meos.  i 

Assumunt  praeterea ,  ecclesiam ,  dum  matrimonium  ra- 
tum  dissolvit  ob  solemnem  religionis  professionem ,  usam 
esse  potestate  sibi  propria ,  quam  a  Christo  accepit ,  et 
non  potius  se  gessisse  ut  divini  iuris  interpretem.  Hac 
enim  in  hypothesi  omnia  etiam  exponuntur ,  quae  aSuare- 
zio  dicta  sunt  de  exemplis  ex  antiquitate  depromptis ,  in 
quibus  ut  plurimum  saltem,  non  agitur  nisi  de  proposito 
continentiae  servandae,  aut  de  ipsa  observantia.  Siquidem 
ecclesia  utpote  divini  iuris  interpres  iudicavit  illis  in  ca- 
sibus  ius  divinum  dissolutioni  contracti  matrimonii  favere. 
Alioquin  intelligi  non  posset ,  quomodo  tot  seculorum  in- 


480         LIB.   III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MAt«.  €HRIST. 

t^rcapedine ,  quot  a  Christo  ad  nos  usque  fluxerunt ,  ne 
unum  quidem  afFerri  possit  exemplum  potestatis ,  qua  usa 
ecclesia  fuerit  respectu  voti  emissi  ex  occasione  sacrae  or- 
dinationis  aut  simplicis  continentiae. 

Hac  ratione ,  qui  hanc  sententiam  impugnant  se  extri- 
cant  ab  auctoritate  loannis  XXII.  qui  per  sacros  canones 
potuit  designare  interpretationem  per  eos  canones  exhibi- 
tam  iuris  divini.  Si  enim  hic  summus  Pontifex  persuasum 
sibi  habuisset  posse  id  facere  auctoritate  sua ,  opus  non 
habuisset  tam  longa  discussione ;  satis  enim  ei  fuisset  au- 
ctoritate  sua  id  constituere. 

Verum  haec  sunt  negativa ,  nec  nisi  indirecte  hanc 
impetunt  sententiam.  Positive  autem  eam  aggrediuntur  hoc 
certe  haud  spernendo  argumento.  Si  ab  ecclesiae  potestate 
pendet  constituere ,  ut  professio  solemnis  religionis  hunc 
efFectum  producat  dissolvendi  coniugia  rata  non  consum- 
mata,  in  eiusdem  pariter  ecclesiae  potestate  esset  hunc 
ipsum  efFectum  professioni  religiosae  demere ;  quod  si  hoc 
fiat ,  actum  esset  de  veritate  canonis  dogmatici  tridentini , 
cui  subesse  aliquando  falsitas  posset.  Hoc  argumentum 
urget  Benedictus  XIV.  quaest.  DXLVI.  n.  35.  scribens  : 
flc  Cessat  indissolubilitas  matrimonii  rati  in  casu  quo  al- 
ter  ex  coniugibus  professionem  religiosam  emittat ,  et  haec 
solubilitas  originem  habet  a  iure  divino  ....  et  claris- 
sime  ostenditur  ex  can.  VI.  sess.  XXIV.  De  matr.  ubi  ana- 
thema  profertur  adversus  asserentes  matrimonium  ratum 
non  solvi  per  professionem  religiosam  ;  si  enim  post  hunc 
tridentinum  canonem  de  fide  est ,  coniuglum  ratum  solvi 
per  professionem ,  solubilitas  debuit  esse  imposita  a  solo 
Deo ,  qui  eam  potuit  facere  sempiterne  veram ,  uti  subti- 
liter  argumentatur  card.  De  Lauraea  (49).» 

(49)  Quaest.  canonic.  et  moral.  opp.  ed.  Venet.  1767.  tom.  XIII.  part.  II. 
pag,  128.  Hoc  eodem  argurnento ,  ut  suo  loco  vidimus ,  usus  est  PiusVI.  pe- 
•^tringens  episcopum  motnlensem ,  et  pistorienses. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI ,  NON  CONSUMM.  ART.  II.        481 

Ex  his  facile  est  coUigere  neque  hanc  sententiam  suis 
destitutam  esse  diificultatibus ,  quas  late  urget  Pontius , 
qui  Vasquezii ,  ceterorumque  qui  eidem  sententiae  adsti- 
pulati  sunt  discutit  ac  dissolvit  argumenta  (50)  prout  et 
alii  recentiores  praestiterunt. 

De  illorum  theologorum  sententia  qui  solutionem  vinculi  matrimonii  rati 
ob  professionem  religiosam  repetunt  a  iure  divino. 

Hisce  discussis,  superest  ut  tertiam  exploremus  sen- 
tentiam ,  illorum  scilicet ,  qui  ius  de  quo  agimus  a  solo 
arcessunt  iure  divino  eoque  positivo.  Hanc  adstruunt  San- 
chez  (51),  Pontius  (52),  Tournely  (53),  Billuart  (54), 
Collet  (55),  aliique  fere  omnes  recentiores  communi  cal- 
culo ,  eique  adhaesit  Benedictus  XIV.  (56) . 

Eam  porro  evincunt  tum  negative,  seu  per  exclusio- 
nem ,  tum  positive.  Negative  quidem ,  quatenus  eiusmodi 
ius  cum  non  possit  deduci  ex  lege  mere  naturali ,  neque 
ex  lege  ecclesiastica ,  eo  ipso  ex  lege  divina  positiva  pro- 
venire  dicendum  est.  Duo  priora  excludenda  esse  satis 
constat  ex  difficultatibus  quibus  superiores  sententiae  ur- 
gentur,  quasque   nos  exposuimus. 

Positive  autem  idem  evincunt  illis  omnibus  argumentis 
quibus  hoc  fidei  dogma  adstruximus  adversus  protestan- 
tes ,  nempe  ex  traditione  depromptis.  Ex  illis  enim  osten- 
ditur  iugiter  in  ecclesia,  quin  origo  assignari  possit,  vi- 
guisse  hoc   institutum ,  ut  etiam  post   contractas  nuptias 


(50)  Dematr.  Hb.  IX.  cap.  III  geqq.  '>  ,  ,'    .   ;    •    • 

(51)  Lib.  II.  disp.  XIX.  n.  8. 

(52)  Lib.  IX.  cap.  V.  '.  ■•■ 

(53)  Quaest.  V.  art.  2. 

(54)  Disp.  V.  art.  2.  §.4.  :  ^'  '  <        * 

(55)  Cap.  VII.  art.  S.  sect.  «.  n.  396. 

(56)  Quaest.  cit. 

111  31 


4S2  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ante  corporum  commixtionem ,  sponsus  aut  sponsa  profi- 
teri  possent  continentiam,  ac  separari  invicem,  altero  etiam 
invito.  Ecclesia  autem  numquam  ita  se  gerentes  coegit  ad 
cohabitationem  et  torum.  Nullum  saltem  in  tota  antiquitate 
contrarium  documentum  suppetit.  Quamvis  autem  passim 
in  allatis  exemplis  non  legatur  derelictum  coniugem  ad  alia 
vota  transiisse,  imo  de  quibusdam  contrarium  legatur, 
attamen  potuissent  certe  id  facere ,  quemadmodum  reipsa 
id  fecisse ,  nemine  contradicente ,  novimus  Ecgfridum  An- 
gliae  regem  ,  qui  Edildrida  uxore  eius  monasterium  in- 
gressa,  alteram  duxit  uxorem  Ermenmburgem ,  prout  su- 
perius  retulimus  ex  Beda  et  Thoma  Eliensi  (57). 

Quam  traditionem  sectantes  rom.  pontifices  eiusmodi 
dissolutionem  decretis  suis  probavere ,  profitentes  se  hac 
in  re  permotos  fuisse  sanctorum  exemplis ;  ac  verba  Chri- 
sti :  Non  licet  viro  uxorem  suam  nisi  causa  [ornicationis 
dimittere ,  de  matrimonio  consummato  interpretati  sunt , 
ut  vidimus  factum  esse  ab  Alexandro  III.  cap.  Ex  puhlico, 
de  convers.  coniugat.  et  ab  Innocentio  III.  cuius  pariter 
verba  dedimus.  Cum  igltur  hi  pontifices  nihil  novi  intu- 
lerint ,  sed  quod  iamdiu  receptum  erat  unice  sanxerint , 
merito  infertur  ex  antiqua  traditione ,  eaque  divina ,  hoc 
privilegium  in  favorem  professionis  religiosae,  seu  perfe- 
ctionis  evangelicae  ad  nos  usque  devenisse. 

Id  magis  ex  eo  confirmatur ,  quod  agatur  de  re  ma- 
ximi  momenti ,  quae  fidem  moresque  attingit ;  de  re  quae 
ab  immemorabili  in  ecclesia  universa  obtinuit ,  eaque  pro- 
bante  atque  sanciente,  quin  ullus  uspiam  qua  late  patet 
christianus  orbis ,  reclamaverit.  Quocirca  divina  auctori- 
tate  ita  fuisse  constitutum  concedi  deberet,  etiamsi  monu- 
menta  deessent ,  iuxta  inconcussum  illud  Augustini  prin- 

(57)  Cf.  Pagi  in  not.  ad  Baronium  an.  677.  n.  12.  Ubi  notandum  est  ab 
Eddio  Stepbano  in  vita  s.  Wilfridi,  Ecgfridum  vocatum  esse  virum  religio- 
sura,  nec  ab  ullo  fuisse    insimulatum  ob  secundas  ab  eo  initas  nuptias. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI ,  NON  CONSUMM.  ART.  II.        483 

cipium  :  «  Quod  universa  tenet  ecclesia ,  nec  conciliis  in- 
stitutum ,  sed  semper  retentum  est ,  non  nisi  auctoritate 
apostolica  traditum  rectissime  creditur  (58).» 

Atque  huc  spectat  theoria  quam  dedimus  in  nostris 
praelectionibus  de  distinctione  inter  traditionem  et  instru- 
menta  seu  media,  per  quae  agnoscimus  traditionem  (59). 
Fieri  enim  potest ,  ut  vigeat  traditio ,  nec  tamen  omnia 
suppetant  instrumenta  ^  iH^  cognoscendam  ,  sive  quia 
non  omnia  litteris^  aut  monumentis  consignata  sunt,^  sive 
quia  nonnulla  eorum  temporis  decursu  perierunt ,  sive  aliis 
quibuscumque  de  causis.  Verum  hic  defectus  suppletur 
ecclesiae  praxi  ac  iugi  sensu  traditionali ,  qui  facto  ipso 
decurrit  per  saecula.  Idque  revera  factum  novimus  in  re 
de  qua  agimus ,  quamque  ubique  receptam  ac  invalescen- 
tem  novimus  quavis  ecclesiae  aetate  ,  quin ,  ut  saepius  di- 
ximus ,  originem  deprehendere  possimus. 

Ne  autem  quidpiam  in  ambiguo  relinquamus ,  multos 
offendit  quod  a  nobis  dicatur  divino  positivo  iure  ,  eoque 
immediato  constitutum  fuisse ,  ut  matrimonium  ratum  dis- 
solvatur  ob  solemnem  religionis  professionem ,  cum  tamen 
nonnisi  serius  et  quidem  ecclesiastica  tantum  institutione 
eiusmodi  solemnitas  inducta  fuerit  (60),  Immo  longe  ve- 
risimilius  est  antiqua  monachorum  vota  non  fuisse  nisi 
simplicia  (61),  nec  vim  habuisse  dirimendi  coniugia  ,  prout 
primo  constitutum  est  in  conc.  lateranensi  II.  an.  1139.  sub 

Innocentio  II.  celebrato,  his  verbisr  «Statuimus quatenus 

monachi  atque  conversi  professi ,  qui  sanctum  transgredien- 
tes  propositum  uxores^  sibi  copulare  praesumpserint ,  se- 
parentur :  huiusmodi  namque  copulationem  ,  quam  contra 
ecclesiasticam  regulam  constat  esse  contractam ,  matrimo- 

(58)  De  baptismo  contra  Donatist.  lib.  IV.  cap.  24.  n.  31.  Op^.  cit.  ed. 
toiD.  IX.  col.  140. 

(59)  Tract.  de  loc.  theol.  part.  II.  sect.  II.  De  tradil.  n.  837. 

(60)  Nempe  aconc.  lateran.  IV.  an.  1215.  sub  Innocentio  III. 
(6!)  Cf.  Pontium  lib.  VII.  cap.  23. 


484        LIB      III.   SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

nium  noQ  esse  censemus  (62).  »  Qui  proinde  ante  id  tem- 
poris  post  nuncupata  vota  nuptias  inirent ,  id  quidem  illi- 
cite  attentabant ,  ac  poenis  ita  contrahentes  subilciebantur ; 
attamen  nuptiae  ipsae  valldae  habebantur,  prout  multiplici 
aucloritate  et  exemplls  adstruit  Basilius  Pontius  (63).  Quum 
igitur  votorum  solemnitas  ecclesiasticae  sit  institutionis , 
votaque  simplicia  matrimonium  invalidum  non  redderent , 
intelligi  vix  aut  ne  vix  quidem  potest  qua  ratione  ex  di- 
vino  iure  positivo  possit  adstrui  per  professionem  rebgio- 
sam  dirimi  quoad  vinculum  coniugium  ratum.  Eo  vel  magis 
quod,  ut  vidimus ,  a  Gregorio  XIII.  constitutum  fuerit  vota 
simpbcia  scholasticorum  societatis  lesu  vim  habere  dissol- 
vendi  matrimonium  ratum  ,  quem  efFectum  ante  eiusmodi 
constitutionem  minime  producebant.  Quae  quidem  omnia 
explanantur,  si  semel  admittatur  iure  tantum  ecclesiastico 
hunc  effectum  a  reHgiosa  professione   proficisci. 

Ast  facile  haec  omnia  diluuntur  si  in  religiosa  profes- 
sione  id  quod  ad  eius  substantiam  spectat  ab  iis  ,  quae 
accidentaba  sunt,  secernatur.  Ad  status  religiosi  substan- 
tiam  pertinet  professio  trium  evangelicorum  consiliorum, 
qua  quis  se  mancipat  Deo  in  continentia  perpetua,  in  ab- 
dicatione  dominii  ,  aut  saltem  usus  bonorum  tempora- 
Hum  (64),  et  obedientia  legitimo  spirituaH  superiori.  Inter 
ea  quae  accidentaHa  nuncupavimus  adnumerari  debent  quas 
diximus  solemnitates  seu  formaHtates ,  ut  usus  loquendi 
obtinet,   et  legales  efFectus  qui   ex  iisdem  proveniunt. 

lam  vero  observatio  evangeHcae  perfectionis  ,  seu  evan- 

(62)  Cap.  VII.  §.  Ut.  Lex^  et  refertur  causa  27.  cap.  40.  in  Z>(^cre^o  et  apud 
Harduin.  tom.  VI.  par.  II.  col.  1109. 

(63)  Lib.  VII.  capp.  (4-15-16. 

(64)  Dixi ,  in  abdicalione  salfem  usus ;  siquidem  non  desunt  qui  conten- 
dant  prirais  secnlis  reiigiosos  voventes  paupertatem  retinuisse  bonorum  suorum 
dominium.  Cf.  Pontium  lib.  VII.  cap.  13.  Nunc  autem  exploratum  est  id  pro- 
batum  esse  in  non  paucis  religiosis  ordinibus  et  congregationibus  ab  aposto- 
lica  Sede,  ita  ut  qui  votum  emiserint  paupertaiis,  possint  bonorum  suorum 
retinere  dominium   seu  proprietatem  vel  ad  tempus,  vel  etiam  in  perpetuum. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI ,  NON  CONSUMM.  AHT.  II.        481} 

gelicorum  consiliorum  semper  in  ecclesia  viguit ,  cum  num- 
quam  defuerint  viri  sancti  qui  perpetuam  servaverint ,  ac 
professt  sint  castimoniam  ,  qui  se  bonis  abdicarint,  atque 
sub  praelati  seu  superioris ,  saltem  episcopi ,  dependentia 
ac  nutu  vitam  duxerint.  Hi  portionem  electam  constitue- 
runt  quavis  aetate  dominici  gregis ,  etiam  priusquam  insti- 
tuta  monastica  ortum  in  ecclesia  haberent.  Plerique  eorum 
quorum  exempla  attulimus  ad  hunc  censum  pertinent ,  ac 
tria  recensita  consilia  evangelica  sectati  sunt.  Ecclesia  pro- 
bavit  horum  institutum  ,  seu  vivendi  rationem ,  atque  utpote 
iugis  ac  viva  interpres  voluntatis  Christi ,  declaravit  eos 
ab  ipso  Christo  auctos  esse  hoc  privilegio ,  ut  in  gratiam 
perfectioris  huius  status,  si  quod  inierint  coniugium  ante 
eius  consummationem  dissolveretur ,  ac  pars  derelicta  ad 
novas  iungendas  nuptias  libera  permaneret. 

Ne  autem  abusus  irreperent ,  ecclesia  temporis  decursu 
constiluit,  ut  quaedam  solemnitas  hoc  vitae  genus  muni- 
ret.  Consistit  autem  eiusmodi  solemnitas  in  duobus  potis- 
sime ,  tum  in  perpetuitate  extrinseca  ex  parte  acceptantis , 
qua  sublata  est  facultas  praelato  liberum  dimittendi  eum 
qui  voverit  (65),  et  in  illegitimatione ,  quae  ex  lege  ec- 
clesiastica  accessit  iisdem  votis ,  qua  redditur  vovens  in- 
habilis  et  ad  matrimonia  ineunda,  et  ad  rerum  dominia 
acquirenda,  aut  saltem  ad  eorumdem  liberum  usum  ha- 
bendum  (66) .  His  deinde  accesserunt  formalitates  temporis, 
loci ,  ritus  etc.  quae  illam  solemnitatem  comitarentur ,  ut 
actio  tota  iuridice  legitima  ae  valida  censeretur. 

Qua  solemnitate  semel  inducta ,  ecclesia  constituit ,  ut 
coniugia  rata  deinceps  non  dissolverentur  nisi  persolemnem 
in  religione  approbata  professionem.  In  qua  nihil  novi  ec- 
clesia  induxit ,   sed  conditionem  tantum  adiecit ,  qua  cer- 

(65)  Quod  intelligendum  est  perse,  ut  aiunt;  nam  ficri  potest ,  ut  id 
pracstare  valeant  praelati  obtenta  ad  hunc  finem  a  Rom.  Pontifice  auctoritate. 

(66)  Cf.  Pontium  loc.   cit.  cap.  9. 


486  LIB.  m.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

tior  fieret  de  profitentium  voluntate  ac  dispositione  ,  ut 
possit  iis  privilegium  a  Christo  concessum  favere.  Eo  vel 
magis  quod  ecclesia  a  Christo  potestatem  acceperit ,  ut 
suo  loco  ostendimus  ,  moderandi  contractum  coniugalem 
naturalem  uti  materiam  proximam  sacramenti  matrimonii , 
ac  personas  ipsas  inhabiles   reddendi   ad   contrahendum. 

Hisce  enucleatis  ,  pronum  iam  est  explanare  proposi- 
tam  difficultatem.  Nam  etiamsi  solemnitas  cum  adnexis 
formalitatibus  serius  a  iure  ecclesiastico  inducta  fuerit,  ta- 
men  cum  haee  intrinseca  sit  et  non  afficiat  substantiam  pro- 
fessionis  religiosae ,  potuit  ipsa  subsistere  cum  privilegio 
a  Christo  facto,  antequam  illa  solemnitas  ab  ecclesia  in- 
stitueretur.  Apprime  praeterea  intelligitur  quomodo  olim 
per  vota  simplicia  irrita  non  fierent  coniugia,  quae  post 
inductam  solemnitatem  iam  irrita  evadunt.  Intelligitur  in- 
super  quomodo  interdum  sola  professio  perpetuae  conti- 
nentiae  absque  voto  expresso  diremerit  vinculum  nuptiale , 
uti  contigit  ex.  gr.  in  s.  Thecla,  s.  Caecilia,  s.  Alexio 
aliisque  eiusmodi  a  quibus  difficile  omnino  est  ostendere 
emissum  explicite  fuisse  votum  sive  castitatis,  sive  obe- 
dientiae ,  sive  paupertatis  ,  cum  nihilominus  perfectionem 
evangelicam  inirent  quoad  suam  substantiam ,  neque  eccle- 
sia  quidpiam  constituisset  quo  impedirentur  privilegio  Chri- 
sti  uti,  hinc  dissolutum  ipsorum  coniugium  est.  Intelligitur 
demum  quomodo  Gregorius  XIII.  dum  vim  hanc  tribuit 
votis  simplicibus  scholasticorum  soc.  lesu  dissolvendi  con- 
iugia  rata,  qua  antea  carebant,  iure  suo  usus  fuerit  re- 
stituendi  postremis  hisce  temporibus  pro  singulari  hoc  casu 
quod  obtinuit  in  ecclesia  longo  seculorum  tractu  ,  praeser- 
tim  cum  agatur  non  iam  de  votis  simpliciter  privatis ,  sed 
aliquo  modo  publicis. 

Quae  cum  ita  sint  huic  sententiae  utpote  solidiori ,  ac 
magis  dignitati  sacramenti  prospicienti  adhaeremus ,  quae 
nunc  inter  recentiores  communis  efFecta  est. 


CAI».  VI.DEDISS.MATR.  RATI,  NOIfCONSUMM.  ARl.lI.       481 

His  expletis ,  accedere  iam  tuto  possumus  ad  solutio- 
nem  difficultatum ,  quibus  veritas  catholica  impetitur  tum 
a  protestantibus ,  tum  ab  iis  etiam  qui  doctrinam  orthodo- 
xam  profitentur ,  sed  hac  in  re  minus  recte  locuti  sunt. 

ARTICULUS  in. 

De  diffieultatibus  quibus  asserta  a  tridentina  synodo 
catholica  veritas  impugnatur. 

Praemittimus  catholicam  veritatem  a  privatis  theolo- 
gorum  placitis  esse  prorsus  independentem  ,  et  quamvis 
nobis  verisimilior  visa  fuerit  sententia  illorum,  qui  effectum 
hunc  repetunt  ex  iure  divino  posilivo  atque  immediato  , 
quum  tamen  reiici  absolute  non  debeant ,  utpote  sua  pro- 
babililate  haud  destitutae  illorum  sententiae,  qui  aut  a 
iure  naturali  aut  a  iure  ecclesiastico  adstruunt,  catholicae 
veritatis  vindices  ad  tuendam  a  novatorum  impetu  doctri- 
nam  catholicam  promiscue  uti  possunt  quavis  hypothesi, 
cum  nullam  ecclesia  reprobaverit. 

Qui  itaque  aggressi  sunt  veritatem  canonis  VI.  triden- 
tini  pugnarunt  ex  Scriptura  et  traditione ,  quas  contendunt 
nuUum  fandamentum  dogmaticae  huic  definitioni  praebere. 
Nam  in  Scripturis,  inquiunt,  non  modo  nuUum  verbum  aut 
apex  occurrit,  quo  adstrui  possit  solvi  coniugium  ratum 
fidelium  per  solemnem  religionis  professionem ,  sed  con- 
trarium  potius  adstruitur  ,  dum  ait  Christus :  Quod  Deus 
coniunxit,  homo  non  separet;  et  insuper  aperte  declaravit: 
Omnis  qui  dimiserit  uxorem  suam,  excepta  fornicationis  causa, 
facit  eam  moechari  (67).  Quibus  verbis  aUusit  Christus 
aperte  ad  id  quod  Adam  de  matrimonio  adhuc  rato  ac  non- 
dum  consummato  in  paradiso  protulerat:  «Quamobrem  re- 
linquet  homo  patrem  suum  et  matrem ,  et  adhaerebit  uxori 
suae  (68).»  His  cohaerens  Apostolus  scripsit:  «AUigatus 

(67)  Matth.  V.  S2. 

(68)  Genes.  II.  24.  ^  •  »•   >' 


188  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

es  uxori?  noli  quaerere  solutionem  (69);  »  et  iterum  : 
«  Mulier  sui  corporis  potestatem  non  habet ,  sed  vir ;  si- 
militer  autem  et  vir  sui  corporis  potestatem  non  habet,  sed 
mulier  (70).»  Cum  autem  haec  omnia  de  quovis  coniugio 
sive  consummato,  sive  non  consummato  verissime  dicta 
sint,  profecto  nonnisi  contra  apertam  Scripturarum  aucto- 
ritatem  adstrui  potest  coniugii  rati  per  solemnem  religionis 
professionem  solutio. 

Haec  quidem  ex  Scripturis  opponuntur ;  non  est  tamen 
quod  his  permoveamur ;  nam  si  spiritu  privato  Scripturae 
intelligi  deberent,  posset  difficultas  oriri ;  verum  cum  ea- 
rum  interpres  ecclesia  sit ,  quae  eas  alio  omnino  sensu 
intellexit,  atque  interpretata  est,  omnis  profecto  difficuhas 
evanescit.  Simul  ac  enim  Christus  hoc  privilegium  profi- 
tenti  perfectionem  evangelicam  sub  ecclesiae  directione 
concessit ,  fieri  non  potest ,  ut  obiecta  loca  contradicant 
Christi  ipsius  dispositioni.  Ad  eiusmodi  autem  contradi- 
ctionem  toUendam  satis  est  ut  allatos  textus  exponamus 
de  matrimonio  consummato. 

Nihil  vero  est  quod  huic  expositioni  repugnet ;  et  sane 
efFatum  Christi  Domini  :  Quod  Deus  coniunxit ,  homo  non 
separet ,  de  matriraonio  consummato  accipiendum  esse  pa- 
tet  ex  occasione,  qua  illud  Christus  protulit,  videlicet  ad 
abolendum  libellum  repudii ;  nec  non  ex  verbis  immediate 
praecedentibus :  «  lam  non  sunt  duo  ,  sed  una  caro  (71).» 
Quod  si  quis  instaret,  etiam  coniugium  ratum  fuisse  a 
Deo  coniunctum ,  adeoque  ab  homine  seiungi  non  posse , 
reponimus  iuxta  sententiam  tertio  loco  expositam ,  non  ab 
homine,  sed  a  Deo ,  nempe  Christo,  separari. 

Idem  dic  de  altero  textu  :  Omnis  qui  dimiserit  uxorem 
suam  etc.  Nam  ex  substrata  materia  et  ex  scopo  Christi 

(69)  I.  Cor.  VII.  27. 

(70)  Ibid.  V.  4. 

(71)  Matth.  XiX.  6. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI ,  NON  CONSUMM.  ART.  III.      489 

Domini  evidens  est  in  eo  sermonem  esse  de  matrimonio 
consummato,  nec  trahi  ad  rem  nostram  ullatenus  posse. 

Sic  verba  ab  Ada  prolata  de  lege  universali  matrimo- 
nii ,  quo  fit  ut  coniuges  sibi  mutuo  adhaereant ,  vitam- 
que  individuam  vivant,  accipienda  esse ,  nemo  est  qui  in-^* 
ficiari  possit;  nos  autem  agimus  de  casu  exceptionali  ac 
singulari  qui  ex  positiva  Christi  lege  dependet,  adeoque 
ea  verba  generalla  perperam  obiiciuntur.  Eo  vel  magis 
quod  neque  Adae  aetate ,  imo  neque  in  veteri  foedere  ex- 
ceptio  de  qua  loquimur  locum  obtinuerit. 

Apostolum  disserere  in  utroque  obiecto  testimonio  de 
coniugio  consummato  ac  de  communi  lege  apertum  est 
adeo ,  ut  supervacaneum  sit  id  velle  adstruere.  Hinc  urgeri 
contra  hanc  doctrinam  ea  non  possunt.  Verissimum  qui- 
dem  est  per  contractum  coniugalem  sive  virum  sive  mu- 
lierem  ius  acquirere  in  alterius  corpus ,  nisi  alteruter  a 
pacto  resiliat ,  antequam  alteri  sui  corporis  copiam  fece- 
rit ;  at  ius  istud  amittitur  cum  quis  privilegio  sibi  a  Chri- 
sto  concesso  ad  perfectiorem  vitam  profitendam  uti  velit  ,* 
antequam  ad  coniugii  consummationem  perventum  fuerit.' 

Ita  ea  omnia  concidunt  quae  a  novatoribus  ex  Scripturi& 
urgentur  ut  evincant  canonem  tridentinum  illis  adversari , 
quae  illum  ne  attingunt  quidem.  .  >  . 

Videamus  iam  num  validiora  sint,  quae  ex  traditione 
promunt  tela.  Aiunt  itaque  tam  infirmam  ac  labilem  nimis 
eam  esse  ut  ei  inniti  fidei  dogma  possit.  Siquidem  pleraque 
sanctorum  exempla,  quae  ex  antiquitate  proferuntur,  si 
ad  critices  lancem  exigantur  multiplici  ex  capite  deficere 
deprehenduntur.  Etenim  deficiunt  ex  parte  fundamenti  hi- 
storici ,  cum  illorum  acta  aut  spuria  sint,  aut  non  satis 
gravi  auctoritate  fulciantur ;  eiusmodi  ex.  gr.  acta  sunt 
s.  Theclae ,  Caeciliae,  Alexii  etc.  Sed  praeterea  deficiunt 
ex  parte  rei ,  cum  nuspiam  referatur  aliquem  istorum  a 
nuptiis ,  seu  potius  sponsalibus  resiliissc  ad  institutum  re- 


490         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ligiosum  profitendum  ,  aut  voto  se  obstrinxisse ;  quae  tamen 
necessaria  essent ,  ut  ad  catholicorum  causam  accommo- 
dari  allata  exempla  possent.  Deficiunt  denique  ex  parte 
solemnitatis  religiosae  professionis ,  quae  iuris  ecclesia- 
stici ,  adeoque  humani  est ,  et  quidem  nonnisi  sequiori- 
bus  seculis  instituta ;  quo  fit  ut  sancti  illi  antiqui  hac  de 
causa  nequiverint  sua  coniugia  dissolvere.  Quapropter  num- 
quam  reperimus  in  seculo  relictos ,  vivente  priori  coniuge, 
novas  nuptias  celebrasse ,  quod  tamen  ostendere  necesse 
foret ,  ut  vis  aliqua  probationis  exinde  erueretur.  Omnibus 
igitur  perpensis ,  aequo  rerum  aestimatori  patebit  nullum 
aliud  fundamentum  suppetere  catholicis  ad  thesim  suam 
fulciendam  praeter  rom.  pontificum  decreta,  quae  nonnisi 
seculo  XII.  tandem  edita  sunt.  Ecquis  vero  his  fidat  re- 
centibus  documentis  ad  traditionem  divinam  adstruendam, 
cum  praesertim  compertum  sit  ex  decretorum  istorum  te- 
nore  pontifices  illos  permotos  fuisse  ad  ea  conficienda  exem- 
plis  veterum  sanctorum ,  quae,  uti  ostensum  est,  huc  re- 
ferri  nequeunt ,  et  de  quibus  dubitare  adhuc  licet  an  recte 
se  gesserint,  cum  non  omnia  sanctorum  gesta,  ut  notum 
est,  rectam  agendorum  regulam  praebeant? 

Verum  pleraque  istorum  argumentorum  a  nobis  prae- 
occupata  sunt,  et  ad  ea  disiicienda  satis  est  constitutis  prin- 
ciplis  insistere. 

Contra  omnem  veritatem  assumitur  traditionem  no- 
stram  infirmam  ac  labilem  esse ,  quum  eam  auspicati  fue- 
rimus  a  prioribus  ecclesiae  seculis ,  et  protraxerimus  ad 
seculum  usque  XII.  et  deinceps  a  sec.  XII.  usque  ad 
tridentinam  synodum,  a  qua  hoc  fidei  dogma  demum  so- 
lemni  decreto  assertum  est. 

Deficere  porro  multiplici  ex  capite  sanctorum  exem- 
pla  adversarii  quidem  affirmant ,  ast  non  evincunt ,  prout 
ex  ipsorum  inspectione  facile  ostenditur. 

Ac  primo  non  deficiunt  ex  parte  fundamenti  historici. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSUMM.  ART.  III.       491 

Dum  autem  id  dicimus ,  haud  intendimus  omnia  probare , 
quae  identidem  a  theologis  ,  praesertim  vetustioribus ,  con- 
gesta  sunt ;  critices  enim  arte  nondum  ad  perfectionem 
adducta ,  non  minus  catholici  quam  protestantes  ,  prout 
ipsorum  lucubrationes  anteactae  illius  aetatis  palam  faciunt, 
interdum  ofFenderunt.  Itaque  his  minus  certis  omissis  , 
nos  insistimus  allatis  exemplis  quorum  fundamentum  histo- 
ricum  iure  in  dubium  revocare  nequit  (72). 

Secundo  non  deficiunt  ex  parte  rei ;  quia  etiamsi  non 
legamus  quemquam  illorum,  qui  in  seculo  relicti  sunt, 
novas  iniisse  nuptias ,  non  inde  sequitur ,  id  eos  non  fe- 
cisse.  Scriptores  enim  ecclesiastici  solliciti  unice  fuerunt 
de  referendis  actibus  virtutis  eorum ,  qui  Christi  amore 
nuncium  remiserunt  seculo  ad  continentiae  propositum  ser- 
vandum  ,  quin  persequerentur  ea ,  quae  parti  alteri  con- 
tigerunt.  Ceterum  vidimus  Ecgfridum  anglorum  regem  no- 
vum  reipsa  iniisse  coniugium  sec.  ecclesiae  VI.  exeunte  , 
aut  ineunte  VII.  nemine  nedum  reclamante,  sed  ne  ad- 
mirante  quidem ;  immo  vero  eumdem  virtutis  ac  pietatis 
laude  novimus  commendatum.  Argumento  igitur  est  agi 
in  hoc  transitu  ad  secundas  nuptias  de  re  consueta,  et 
communiter  recepta. 

Concedi  utique  potest  in  nonnullis  sanctorum  veterum 
exemplis  incertum  esse ,  num  de  sponsalibus  tantum ,  an 
vero  de  nuptiis  proprie  agatur ;  in  aliis  tamen  de  nuptiis 
presse  sumptis  procul  dubio  sermo  est.  Notum  autem  est 
penes  veteres  receptum  passim  fuisse,  ut  coniuges  no- 
mine  sponsi  aut  sponsae  nuncuparentur. 

(72)  De  Actis  s.  Theclae  cf.  quae  scripsit  Honoratus  a  s.  Maria  in  op.  Re- 
Jlexions  sur  les  regles  et  Vusagc  de  la  crilique.  Paris.  1713.  tom.  I.  p.  178-295. 
et  tom.  II.  p.  18  seqq.  Acfa  vero  s.Caeciliae  non  ita  pridem  vulgavit  ac  vindicavit 
D.  Gueranger  in  op.  Histoire  de  sainte  C^cile.  Deux.  ed.  Paris  1853.  Cf.  prae- 
sertim  ch.  XXXV  seq.  Examen  et  r^futaiion  des  arguments  de  Vdcole  janse- 
Histe  conlre  les  Actes  de  sainte  Cicile,  pag.  308  seqq.  De  Actis  s.  Alexii  cf.Bol- 
landianos  loc.  cit. 


492      LIB.  III.  SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Tertio  non  deficiunt  ex  parte  solemnitatis  professionis 
religiosae  ,  etsi  solemnitas  formali  sensu  accepla  sequio- 
ribus  tantum  seculis  ad  abusus  tollendos  ,  aut  praeca- 
vendos  inducta  sit ;  professio  religiosa  quoad  suam  sub- 
stantiam  numquam  non  obtinuit  in  Christi  ecclesia ,  ex 
quo  nempe  evangelica  consilia  ab  hominibus  perfectionis 
studiosis  fuerunt  in  praxim  deducta  (73).  Cum  vero  non 
modus  profitendae  evangelicae  perfectionis  ,  sed  res  ipsa 
sit,  quae  ,  ita  Christo  volente,  coniugium  ratum  dirimat 
sub  ecclesiae  directione ,  parum  refert ,  quod  modus  iste 
antiquitus  non  obtinuerit.  Hic  defectus  non  impediebat 
quominus  professio  religiosa  ex  se  hunc  produceret  ef- 
fectum.  Dixi  sub  ecclesiae  directione ,  nam  ipsius  erat  expen- 
dere,  utrum  omnes  conditiones  concurrerent ,  quae  requi- 
runtur  ad  valide  ac  licite  coniugium  dissolvendum.  Longe 
verisimilius  est  sanctos  aut  sanctas  ab  episcopi  aut  sa- 
cerdotis  ad  id  constituti  nutu  in  perfectionis  proposito  ser- 
vando ,  et  partem  etiam  relictam  in  novis  celebrandis 
nuptiis  directos  fuisse.  Nec  enim  ista  privatorum  arbitrio 
dimittenda  sunt. 

Romani  porro  pontifices,  uti  iam  monuimus,  nihil  novi 
intulerunt  decretis  suis  ,  sed  ea  sanxerunt  quae  antiquitus 
iamdiu  in  usu  erant ,  ac  dubia  quae  a  nonnullis  excitata 
sunt  traditioni  divinae  innixi  dissolverunt,  ut  ex  eorumdem 
decretorum  verbis  manifestum  est.  Si  qua  Scripturarum 
effata  opponi  videbantur,  ea  interpretati  sunt,  et  quo  sensu 


(73)  Cf.  Suarez  De  reUrjwne,  tora.  III.  lib.  III.  cap.  2.  ubi  apposite  animad- 
vertit  aaliud  esse  loqui  de  statu  religioso  puro  ac  nudo,  quoad  ea  quae  substan- 
tiaiia  sunt;  aliud  vero  esse  loqui  de  illo  ut  determinalo  ad  certam  regulam  , 
seu  certum  vivendi  modum,  vel  quod  perinde  est,  ut  talibus  circumstantiis 
vestitum.»  Qua  distinctione  constituta,  affirmat  statum  religionis  secundum  se, 
et  quoad  substantiam  ab  ipso  Christo  Domino  immediate  traditum  et  institu- 
tum  fuissc,  atque  itadici  posse  de  iurc  esse  divino  non  praecipiente,  sed  con- 
sulente.  Quae  quidem  deinde  ct  confirmat  auctoritate  gravissimorum  virorum 
catholicorum,  et  ecclesiae  patrum  ,  atque  pluribus  rationibus  evolvit  et  enar- 
lat  in  lotius  capitis  decursu. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSUMM.  ART.  III.       493 

intelllgi  deberent  exposuerunt.  Si  maturius  eiusmodi  dubia 
ipsis  proposita  fuissent ,  citius  etiam  ipsorum  haberemus 
responsa,  prout  s.  Gregorius  M.  respondit  ad  interpella- 
tionem  quamdam ,  iuxta  decreta  legalia ,  id  est  iuxta  leges 
non  debere  laedi  in  bonis  suis  desponsatam ,  quae  ad  Do- 
minum  converti  voluerlt,  seu  ad  profitendam  religionem 
in  monasterium  se  conferre  (74). 

lure  autem  summos  pontifices  in  suis  decretis  innixos 
fuisse  sanctorum  veterum  exemplis  ostendimus  ,  nec  plu- 
ribus  opus  est.  Ex  ecclesiae  porro  approbatione  patet  san- 
ctos  ,  qui  ita  se  gesserunt,  sancte  omnino  et  ad  evange- 
licae  legis  normam  ea  in  re  se  gessisse ,  utpote  qui  coelesti 
instinctu  ad  id  fuerint  permoti ,  ut  antiqui  patres  loquun- 
tur,  ceteris  huiusmodi  exemplum  imitandum  proponentes. 

Cetera  quae  ex  traditione  obiici  solent,  causam  non 
attingere,  ex  eo  liquet,  quod  non  ratum  tantum,  sed  potius 
matrimonium  consummatum  respiciunt,  cuiusmodi  est  epi- 
stola  s.  Gregorii  M.  ad  Theoctistam  Patriciam,  in  qua  le- 
gitur  :  «Si  dicunt  causa  religionis  coniugia  debere  dissolvi, 
sciendum  est ,  quia  etsi  hoc  lex  humana  concessit ,  divina 
lex  tamen  prohibuit  (75).»  At  ex  orationis  serie  aperte  con- 
stat  s.Pontificem  loqui  de  matrimonio  consummato,  quod 
utique  ob  religionis  professionem  dissolvi  quoad  vinculum 
nequit ;  pergit  enim  paulo  post  adducta  verba :  « Scimus 
quia  scriptum  est :  Erunt  duo  in  carne  una.  Si  ergo  vir 
et  uxor  una  caro  sunt,  et  religionis  causa  vir  dimittit 
uxorem  ,  vel  mulier  virum  in  hoc  mundo  remanentem, 
vel  etiam  fortasse  ad  illicita  migrantem;  quae  est  ista  con- 
versio ,   in  qua  una  eademque  caro  et  ex  parte  transit  ad 

(74)  Lib.  VII.  epist.  23.  ed.  Maur.  tom.  11.  col.  867.  iibi  agit  de  laudata 
Catelli  sorore,  quae  cuidam  Stephano  cum  esset  desponsata  Neapoli  in  mona- 
sterium  se  contulit  ad  vltam  religiosam  profitendam  divinae  propiUationis 
instinctu,  ut  ipse  loquitur.  XJbi  obiter  notandum  adversarios  aeque  impugnare 
dissolutionem  coniugii  rati,  ac  sponsalium  ob  ingressum  in  religionem. 

(75)  Lib.  XI.  epist.  45.  ed.  cit.  col.  1130. 


494         UB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

conlinentiam ,  et  ex  parte  remanet  in  poUutione?  (76)  » 
Quin  potius  ratione  contrariorum  videretur  inferri  posse 
ex  s.  Gregorii  principio ,  quod  cum  nondum  una  caro  effecti 
fuerint,  liceret  causa  religionis  coniugia  dissolvere.  AUudit 
autem  per  illa  verba :  etsi  lex  humana  concessit  ad  Novel- 
las  lustiniani  imperatoris  quibus  eiusmodi  separatio  re- 
ligionis  obtentu  permittebatur  (77),quas  quidem  leges  me- 
rito  s.  Gregorius  reprobat  uti  divinae  legi  adversantes. 

Idem  ferendum  iudicium  de  eo,  quod  statuit  Ecgbertus 
eboracensis  in  capitulis  a  se  vulgatis:  «Legitimum  con- 
iugium  non  licet  separari  sine  consensu  amborum ,  potest 
tamen  alter  alteri  cum  consilio  episcopi  licentiam  dare  ad 
servitutem  Dei  accedere.  Quidam  etiam  dicunt,  si  vir, 
sive  mulier  ex  consensu  religionem  ceperit,  licet  alterum 
accipere  novum  coniugium,  sed  puellam  vel  puerum,  si 
continens  esse  non  poterit.  Quod  non  laudo.  Sed  si  quis 
vult  coniugatus  converti  ad  monasterium ,  non  est  reci- 
piendus ,  nisi  prius  a  coniuge,  castimoniam  profitente,  fue- 
rit  absolutus.  Nam  si,  illo  vivente,  per  incontinentiam 
alteri  nupserit ,  procul  dubio  adultera  erit,  et  qui  eam  dimi- 
sit,  participes  erit  peccati  illius  (78):»Nam  hocin  capitulo 
de  matrimonio  consummato  hunc  episcopum  agere  inde  col- 

(76)  Ibid. 

(77)  Novell.22.  De  nuptiis  ubi  de  causa  repudiorum,  item  lib.  V.  cod.tit.  i7. 
et  in  digeslis  tit.  De  divortiis ;  nec  non  Novell.  123.  De  sanctissimis  episcopis , 
praesertim  cap.  40.  SoZya^wr  matrimonium.E%  quibus  legibus  factum  est ,  ut 
graeci  quandoque  sua  coniugia  dissolvant  etiam  consummata  ad  prolitendam 
vitam  monasticam.  Hi  innituntur  praeterea  auctoritati,  ut  ipsi  contendunt,  s.  Ba- 
silii,  qui  in  Regulis  fusius  tractatis.  Interrog.  XII.  constituit ,  ut  qui  matri- 
monio  functus  est,  atque  monachus  lieri  vult,  possit  se  in  monasterium  reci- 
pere,  etiamsi  assensum  suum  uxor  dare  detrectet.  Item  exemplo  Theonae  abba- 
tis,  de  quo  refert  Cassianus  collat.  XXI.  cap.  9.  quod  cum  in  coniugio  per 
quinquiennium  constitisset,  demum  uxore  repugnante,  ea  relicta  ad  monaste- 
rium  convolaverit ,  in  quo  adeo  ^ancte  vixit ,  ut  miraculis  claresceret.  Ast 
perperam.  Cf.  Bellarm.  lib.  II  De  monach.  cap.  38. 

(78)  Cap.  CXVin.  apud  Labb.  tom.  VI.  Conc.  col.  1596.  necnon  apud  Wil- 
kins  Concilia  Magnae  Britanniae  et  Hiberniae.  Londin.  1737.  tora.I.  inExcerptis 
D.  Ecgberti  arch.  eboracens.  cap.  CXX.  pag.  108. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSUMM.  ART.  III.       495 

ligitur,  quod  loquatur  de  eo  quod  contingere  consuevit, 
non  autem  de  casu  exceptionali ,  cuiusmodi  est  coniugium 
ratum  et  non  consummatum;  siquidem  necesse  non  est, 
ut  cum  coniugium  ratum  dissolvitur  religionis  causa,  qui 
manet  in  seculo  continentiam  proflteatur,  ut  vult  Ecgber- 
tus,  sed  potest  alium  sibi  coniugem  libere  comparare. 
Ut  omittam  notum  profecto  fuisse  episcopo  eboracensi  , 
quod  factum  fuerat  seculo  vix  anteacto  ab  Angliae  rege 
Ecgfrido  (79). 

Quod  si  episcopus  veronensis  de  quo  sermo  est  in  cap.  7. 
Ex  puhltcOy  de  convers.  comugat,  excommunicatione  mul- 
tavit  coniugem  ,  quae  nondum  consummato  matrimonio 
religionem  ingredi  constituerat ,  per  ignorantiam  id  fecisse 
dicendus  est,  eiusque  sententiam  Alexander  III.  irritavit 
contrarium  sanciens  (80) .  Exinde  patet  nihil  sive  ex  Scri- 
ptura  sive  ex  traditione  opponi  posse ,  quod  catholicam 
doctrinam  infirmet. 

Reliquum  igitur  est  ut  ea  dissolvamus,  quae  pseudo 
Maldonatus  cum  aliis  catholicis  opposuit  deprompta  ex  na- 
tura  ipsius  matrimonii  ac  sacramenti ,  quibus  adnectimus 
quae  ex  iisdem  fontibus  a  novatoribus  arcessuntur. 

Itaque  verissimum  esse  fatemur  matrimonium  ratum 
a  consummato  natura  non  differre ;  at  ex  divina  disposi- 
tione  differunt  quoad  effectus.  Siquidem  coniugium  fide- 
bum  consummatum  ita  indissolubile  est ,  ut  nullo  umquam 
in  casu  eius  vinculum  abrumpi  possit,  quamdiu  alter  con- 
iugum  in  vivis  est.  Contra  vero  matrimonium  ratum  locum 
praebet  dissolutioni ,  ita  Deo  volente ,  ad  perfectius  insti- 
tutum  consectandum  in  solemni  rebgiosae  vitae  profes- 
sione.  Quod  quidem ,  ut  superius  exposuimus ,  ab  extrin- 
seco  provenit ,  seu  a  voluntate  divina. 

(79)  £t  hoc  in  hypothesi  de  genuina  collectione  canonum,  quae  Kub  Ecgberti 
eboracensis  nomine  circumfertur :  nam  et  hoc  nunc  a  criticis  negatur. 

(80)  Lib.  III.  Decretal.  tit.  32. 


496  LIB.  m.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR:  CHRIST. 

Fatemur  pariter,  si  lubet ,  Christum  de  matrimonio 
etiam  rato  dixisse :  Quod  Deus  coniunxit ,  homo  non  sepa- 
ret ;  verum  contendimus  hoc  in  casu  non  hominem ,  sed 
Deum  ipsum  separare,  quod  ipsemet  coniunxerat.  Hoc  enim 
sibi  reserYavit  ad  promovendam  evangelicam  perfectionem 
quam  ipse  proposuit. 

Rursum  et  illud  ultro  concedimus  in  matrimonio  rato 
alterum  coniugem  alteri  tradere  sui  corporis  potestatem ; 
hanc  enim  complectitur  consensus  mutuus ,  quo  perficitur 
coniugale  foedus.  Ast  contrahentes  hanc  praebent  potesta- 
tem  adnexam  privilegio  sibi  divinitus  facto  resiliendi  a 
contractu ,  eamque  revocandi  religiosae  perfectionis  intuitu, 
neque  ad  hoc  indigent  alterius  consensu  ,  cum  indepen- 
denter  ab  eo  uti  valeant  iure  suo ,  seu  sibi  a  Christo  con- 
cesso.  Dum  enim  ipsi  contrahunt,  eadem  ratione  qua  se 
obligant  mutuo  ad  onera,  quae  huiuscemodi  status  sunt 
propria,  sic  iuribus  omnibus  donantur  ,  quae  ex  Dei  vo- 
luntate  eidem  adnexa  sunt ,  inter  quae  et  illud  recensetur 
quo  de  agimus. 

Quartum  argumentum  redit  in  illud  quod  modo  expen- 
dimus ,  adeoque  eadem  aptari  debet  responsio.  Pactum 
enim  solemne  ac  solemne  votum  induunt  naturam  rei  de 
qua  pactum  initur ,  atque  obiectum  est  voti.  Si  igitur  ma- 
trimonium  ratum  hoc  privilegio ,  de  quo  disserimus  ,  di- 
vinitus  auctum  est ,  patet  pactum  solemne  minime  officere 
solutioni  a  Deo  decretae. 

Demum  non  abnuimus  matrimonium  ratum  vere  et  pro- 
prie  sacramentum  esse ,  et  s.  Augustinum  hac  de  causa 
eoniugium  christianorum  prae  ceteris  esse  indissolubile 
quoad  vinculum  docuisse.  Haec  tamen  catholicae  non  of- 
ficiunt  doctrinae.  Nec  enim  hoc  sacramentum  aliquem  im- 
primit  characterem  ,  neque  tale  est  ut  suspendi  aut  tolli 
etiam  interdum  non  possit  eius  effectus.  Ex  eo  quod  ma- 
trimonium  sive  ratum  sive  consummatum  sit  sacramentum, 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSUMM.  ART.  II.        497 

fit  ut  gratiam  sacramentalem  producat  ad  munera  status 
coniugalis  rite  obeunda  ,  et  quantum  ex  se  est ,  reddat 
nuptiale  foedus  permanens  ac  insolubile ,  et  hoc  est  quod 
s.  Augustinus  docuit,  quia  est  signum  efficax  gratiae  ad 
vivum  repraesentans  unionem  Christi  cum  ecclesia.  Verum 
hoc  non  impedit  quominus  ah  extrinseco ,  uti  expositum 
est ,  nempe  Dei  voluntate  positiva ,  hoc  sacramentum  quam- 
diu  matrimonium  consummatum  non  est ,  effectum  pro- 
ducat  indissolubilitatis  perpetuae ,  sed  dissolvatur  per  so- 
lemnem  religionis  professionem. 

Ex  his  patet  necesse  nobis  non  esse  ad  solvendam 
difficultatem  statuere  cum  nonnullis  theologis  sive  quod 
matrimonii  rati  significatio  diversa  sit  ab  ea  quam  prae- 
sefert  consummatum ;  quod  scilicet  per  illud  significetur 
coniunctio  Christi  cum  anima  fidelium  per  gratiam ,  quae 
dissolubilis  est ,  per  istud  vero  Verbi  cum  humanitate  per 
unionem  hypostaticam ,  aut  per  charitatem  cum  ecclesia , 
quae  prorsus  indissolubiles  sunt ;  sive  quod  matrimonium 
ratum  non  sit  adeo  perfectum,  quale  est  consummatum  (81); 
sive  denique  quod  ratum  coniugium  ineatur  sub  condi- 
tione,  qua  deficiente,  transeat  in  absolutum.  Haec  quidem 
sunt  praeclare  dicta ,  at  non  plene  satisfacere  videntur , 
sive  quia  haec  non  destruunt  rationem  sacramenti,  sive 


(81)  Bellarminus  lib.  II.  De  monachis  c.  38.  n.  24  seqq.  scribit:  «Sacramen- 
tum  matrimonii  triplicem  habet  significationem, /*nmo  significat  gratiam  invisi- 
bilem ,  sive  coniunctionem  Christi  cum  anima :  secundo  coniunctionem  Christi 
cum  ecclesia  per  charitatem  :  tertio  coniunctionem  Christi  cum  ecclesia  per 
naturae  conformitatem.  Ex  quibus  matrimonium  ratum  habet  solum  primam, 
ut  docet  s.Tliomas  in  4.  d.  27.  q.  l.art.  3.  q.  2.  ad  l.et  Innocentius  III.  cap.  Debi- 
ium  de  digamis.  Quae  significatio  sufticit  ad  constituendum  verum  sacramentum ; 
sed  ea  non  facit  matrimonium  insolubile.  Nam  illa  coniunctio  Christi  cum  anima 
non  est  insolubilis  ut  patet;  matrimonium  autem  consummatum  habet  alias  duas;» 
prout  ibidem  ostendit;  deinde  concludit :  n.  26. «( Matrimonium  ratum  esse  verum 
sacramentum  ,  sed  non  perfectum  quoad  omnem  significationem.^>  Ast  haec  non 
omnibus  probantur.  Nam  matrimonium  ratum  significat  etiam  unionem  Christi 
cum  ecclesia  per  charitatem ;  eiusmodi  autem  coniunctio  indissolubilis  est ;  nec 
€nim  umquam  potest  Christus  ab  ecclesia  sua  separari.  Verura  hoc  alii  viderint. 
III  32 


498  LIB.III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

quia  s.  Augustinus  ad  eiusmodi  distinctiones  non  recur- 
rit,  sive  quia  non   admodum  solide  videntur  constituta. 

Quidquid  porro  de  hoc  sit ,  ex  eo  quod  dixerimus  per 
hoc  sacramentum  non  imprimi  characterem ,  intelligimus 
quomodo,  dissoluto  primo  coniugio  tantum  rato,  possit  con- 
iux  qui  relictus  est  novum  cum  alio  celebrare  connubium, 
vivente  adhuc  coniuge  quem  antea  duxerat. 

Post  haec  nuUius  est  negotii  ceteras  difficultates  per- 
sequi  ac  solvere,  quae  a  novatoribus  urgentur;  uti  cum 
dicunt :  Si  matrimonium  ratum  solvi  posset ,  quia  Deus  ad 
statum  perfectiorem  vocat,  solvi  idem  poterit  per  votum 
etiam  simplex  continentiae ,  cum  et  hoc  sit  de  meUori 
bono ;  nec  alio  se  obstrinxerunt  voto  sancti  veteres  quo- 
rum  exempla  allata  sunt.  Insuper  ratio  afferri  nequit  quare 
professionis  rellgiosae  intuitu  solvi  possit  matrimonium 
ratum ,  non  autem  consummatum  ;  cum  idem  motivum  in 
utroque  vigeat.  Sane  utrumque  matrimonium  essentialiter 
in  eo  convenit ,  quod  sint  ambo  maritaHs  coniunctio  in- 
dividuam  vitae  societatem  retinens,  quae  quidem  societas 
individua  nonnisi  morte  absolvitur.  Ex  qua  definitione 
utrique  coniugio  communi  patet  utrumque  esse  penitus 
indissolubile  tum  iure  naturali  tum  iure  divino.  Quod  autem 
tale  est ,  profecto  nulla  humana  auctoritate  aut  humana 
institutione ,  cuiusmodi  est  solemnis  religionis  professio, 
dissociari  potest.  Demum  non  intelligitur ,  quomodo  solvi 
possit  per  solemnem  religionis  professionem  matrimonium 
ratum  ,  solvi  autem  nequeat  per  ordinum  sacrorum  ,  prae- 
sertim  vero  presbyteratus  et  episcopatus  susceptionem  , 
qui  hominem  constituunt  in  statu  longe  perfectiore. 

Prima  difficuUas  disiicitur  concedendo  adversariis  nihil 
repugnare  per  se ,  quod  etiam  simplex  votum  continentiae 
posset  dissolvere  coniugium  ratum ;  quandoquidem  Christus 
generatim  hoc  indulsit  profitenti  perfectius  vitae  institutum ; 
cum  tamen  ecclesiae  suae  potestatem  tribuerit  regendi  fide- 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONStMM.  ART.  III.        499 

les  in  actis  suis  et  in  praxim  deducendi  hoc  privilegium 
in  casibus  particularibus ,  ut  omnia  ordinate  fierent ,  ec- 
clesia  pro  diversis  rerum  ac  temporum  adiunctis  ita  rem 
temperavit ,  ut  ex  una  parte  hoc  privilegium  obtineret  ef- 
fectum ,  ex  altera  vero  praecaveret  abusus ,  qui  ex  parte 
privatorum  gliscere  ac  obrepere  poterant.  luxta  hoc  prin- 
cipium  ecclesia  constituit ,  ut  diversis  temporibus  diversa 
obtineret  disciplina. 

Nam  primum  probavit  dissolutionem  coniugii  rati  per 
solum  discessum  alterutrius  contrahentis ,  qui  sese  vellet 
perpetua  continentia,  atque  abdicatione  omnimoda  bono- 
rum  temporalium,  ac  dependentia  a  legitimis  pastoribus 
perfectius  Dei  famulatui  mancipare.  Difficile  sane  est  osten- 
dere ,  quod  veteres  sancti  solemni  aliquo  voto  se  obstrinxe- 
rint ;  coniicitur  quidem  ac  praesumitur  id  eos  fecisse ,  ast 
non  probatur ,  cum  deficiant  hac  de  re  documenta.  Postea 
vero ,  cum  introduci  coeperint  monastica  instituta ,  ecclesia 
exegit  ab  iis  qui  matrimonio  tantum  rato  coniuncti  erant, 
ut  si  vellent  hoc  solvere,  monasticum  institutum  profes- 
sione  religiosa  amplecterentur ,  quae  tamen  monastica  pro- 
fessio ,  uti  iam  diximus ,  nonnisi  vota  simplicia  complecte- 
batur.  Progressu  autem  temporis  eadem  ecclesia  demum 
constituit  ad  praecavendos  abusus,  ut  Christi  favore  in 
dissolutione  eiusmodi  coniugiorum  nonnisi  illi  fruerentur, 
qui  in  aliqua  religione  approbata  vota  solemniter  nuncu- 
parent.  Hanc  vero  determinationem  concilium  tridentinum 
sancivit  canone  suo;  etGregoriusXIII.  declaravit  hunc  ipsum 
effectum  parere  vota  simplicia  a  scholasticis  in  societate 
lesu  emissa :  atque  hoc  pacto  etiam  per  votum  simplex 
reipsa  potest  coniugium  ratum  dissolvi. 

Hac  ratione  omnia  componuntur  quae  de  antiquioribus 
sanctis ,  de  voto  simplici ,  de  solemni  professione  religiosa 
dicuntur.  Nunc  iterum  in  mentem  revoco  in  professione 
religiosa  secernendam  esse  rei  suhstantiam  ac  modum:  quoad 


SOO         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

suhstantiam  ea  a  Christo  provenit ,  quoad  modum  ah  ec- 
clesia.  Haec  duo  permisceri  inter  se  nequeunt,  uti  adver- 
sarii  facere  consueverunt ,  dum  aiunt  quod  est  divinae  insti- 
tutionis  non  posse  irritum  fieri  ah  humana  potestate.  In 
quo  ipsi  triplici  ratione  peccant ,  dum  assumunt  perfectius 
vitae  genus  quod  a  viro  religioso  suscipitur ,  esse  insti- 
tutionis  humanae ,  cum  sit  institutionis  divinae ;  dum  pa- 
riter  assumunt  ah  ecclesiae  auctoritate  provenire  quod  pro- 
fessio  religiosa  solvat  coniugium  ratum ,  cum  id  statutum 
sit  a  Christo  (82);  dum  denique  permiscent  rei  suhstan- 
tiam  in  professione  rehgiosa  cum  eo  quod  in  eadem  adsci- 
titium  est ,  nempe  cum  solemnitate ,  quae  certe  ah  ecclesia 
suam  originem  repetit. 

Altera  difficultas  ex  eo  petitur,  quod  ratum  solummado, 
non  vero  etiam  consummatum  matrimonium  rehgiosa  pro- 
fessione  solvatur :  sed  haec  quoque  evanescit ,  si  ratio  ha- 
beatur  divinae  voluntatis  ,  quae  aliter  constituit ,  prout  ec- 
clesia  illius  interpres  iugiter  professa  est ;  et  si  ahquando 
id  attentatum  fuerit ,  constanter  reprohavit,  praesertim  cum 
apud  graecos  hic  ahusus  pariter  oh  leges  imperiales  inole- 
vit  solvendi  oh  monasticam  professionem  coniugium  con- 
summatum  (83).  Sane  id  patet  tum  ex  antiquo  auctore  epi- 
stolae  ad  Celantiam  inter  Hieronymianas  recensitae,  qui 
acriter  matronam  hanc  arguit,  quod  ahsque  mariti  consensu 
continentiam  vovisset  (84);  tum  ex  s.  Augustini  epistola  ad 

(82)  Reipsa  Chemnitius  in  Examin.  conc.  trid.  ad  can.  V.  (  siquidera  ipse 
canonem  VI.  sub  num.  V.  posuit),  utrumque  uti  certum  assumit. 

(83)  Id  enim  invenimus  constitutum  ,  uti  iam  diximus,  in  Novella  22.  lusti- 
niani  De  nuptiis  ubi  de  iure  repudiorum.  Item  lib.  5.  cod.  tlt.  17.  et  in  Digestis 
tit.  De  divortiis.  Insuper  in  Novella  123.  De  sanctissimis  episcopis, CAp.  40.  Sol- 
vaturmatrimonium.  Idque  postquam  Photius  suo  Nomocanoni  leges  imperiales 
tamquam  partem  iuris  canonici  inseruit;  prout  factum  est  circa  dissolutionem  con- 
iugii  ob  adulterium.  Exinde  enim  omnis  mali  labes  penes  graecos  repeti  debet. 

(84)  Haec  epistola  ab  Erasmo,  et  ab  editoribus  maurinis  adscripta  est  s.  Pau- 
lino;  contra  vero  Vallarsius  eam  tribuit  Sulpicio  Severo,  qui  fuit  ss.  Hieronymo 
et  Paulino  coaevus.  Cf.  huius  editoris  adnotationem.  Eam  exhibet  immediate  post 
epistolas  s.  Hieronymi  genuinas  sub  num.  CXLVIII. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATl,  NON  CONSUMM.  ART.  III.       501 

Armentarium  et  Paulinam  ,  ubi  Armentarium  ad  servan- 
dum  continentiae  votum  quo  se  obstrinxerat  hortatur  , 
vetat  autem  illud  servare,  si  eius  uxor  suum  non  praebeat 
assensum ,  adiiciens  :  «  Nam  et  vovenda  talia  non  sunt  a 
coniugatis ,  nisi  ex  consensu  et  voluntate  communi.  Et  si 
praepropere  factum  fuerit,  magis  est  corrigenda  temeri- 
tas ,  quam  persolvenda  promissio  (85).»  Eadem  repetit 
s.  Pater  in  epist.  ad  Ecdiciam  (86);  tum  ex  s.  GregorioM. 
in  cit.  epistola  ad  Theoctistam ,  atque  ex  s.  Basilio  qui 
disserens  de  admittendis  ad  profitendam  vitam  monasticam 
ita  scribit :  «  Atque  ii  etiam  qui  matrimonio  coniuncti ,  ad 
huiusmodi  vitae  genus  accedunt ,  interrogandi  sunt ,  an 
mutuo  consensu  id  e fficiant  ex  kposioM  praecepto.  Nam,  in- 
quit ,  sui  corporis  potestatem  non  hahet,  sicque  qui  accedit , 
coram  pluribus  testibus  recipiendus  est....Quod  si  dissen- 
tiat  altera  pars ,  repugnetque ,  quod  minus  soUicita  sit , 
quomodo  placeat  Deo ,  in  mentem  veniat  illud  Apostoli  qui 
dicit :  In  pace  autem  vocavit  nos  Deus  (87);»  ne<j  non  ex 
conciliis  ac  summis  pontificibus,  quorum  decreta  relata 
sunt  a  Gratiano  causa  XXVII.  q.  2.  et  in  Decretalibus 
lib.  III.  tit.  XXXII.  (88). 

Licet  autem ,  prout  dicitur  in  tertia  diffieultate ,  utrum- 
que  coniugium  tum  ratum ,  tum  consummatum  quoad  es- 
sentiam  conveniant,  ac  utrique  aptari  debeat  matrimonii 
definitio ,  quod  in  perpetua  vitae  consuetudine  retinenda 
consistat ,  pro  diverso  tamen  stadio  maiorem  vel  minorem 
obtinent  firmitatem  ex  Dei  dispositione.  Ad  eum  enim 
modum ,  quo  Deus  in  veteri  lege ,  non  obstante  data  defi- 
nitione,  constituit  ut  matrimonium  consummatum,  ad  de- 
terius  malum  vitandum,  dissolvi  posset  per  libellum  re- 


(85)  Epist.  ed.Maur.  CXXVII.  n.  9. 

(86)  Epist.  CCLXII.  n.  9.  et  10. 

(87)  Regulae  fusius  iractatae.Ititer.  XII.  Opp.ed.Maur.  tom.ll.  pag.  354. 

(88)  In  Decreto  Gratiani  1.  c.  a  cap.21  ?id  26.  In  Decretalibus  vero  cap.  2.3.4. 


502      LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.   MATR.  CHRIST. 

pudii ,  in  nova  constituit ,  ut  possit  dissolvi  matrimonium 
ratum  perfectioris  vitae  sectandae  causa.  Et  quemadmo- 
dum  per  mortem  corporalem  abrumpitur  vinculum  carnalis 
coniugii ,  ita  per  mortem  spiritualem  spiritalis  coniunctio 
dirimitur. 

In  quarta  difficultate  petita  ex  indissolubilitate  matrimo- 
nii  iure  divino  ac  naturali  latet  aequivocatio.  Siquidem  con- 
iugalis  foederis  indissolubilitas  est  quidem  utrique  iuri  con- 
formis ,  ac  etiam,  si  lubet,  in  utroque  iure  fundata  ;  ast  non 
est  adeo  utroque  iure  ita  imperata ,  ut  dissolutio  intrinsece 
mala  dici  debeat  utpote  contraria  primariis  utriusque  prin- 
cipiis.  Alioquin  Deus  numquam  potuisset  dare  dispensatio- 
nem ,  aut  permittere  ut  licite  aliquando  dissolveretur.  lam 
vero  constat  Deum  et  in  antiquo  foedere  matrimonio  etiam 
consummato  solutionem  indulsisse ,  et  in  novo  pariter  per- 
mittere  solutionem  coniugii  in  infidelitate  contracti.  Quod 
si  ita  est ,  patet  omnimodam  indissolubilitatem  neutro  iure 
firmari ,  adeoque  rite  nonnullis  in  casibus  ita  Deo  volente 
posse  coniugium  dissolvi ;  porro  unus  ex  his  casibus  est 
matrimonium  ratum  ex  quo  aliquis  transitum  facit  ad  so- 
lemnem  religionis  professionem, 

Ut  postremae  difficultati  satisfiat,  sufficit  animadvertere 
continentiam  extrinsecam  esse  sacris  ordinibus ,  qui  con- 
stare  possunt  cum  et  sine  illa ,  nec  nisi  ecclesiae  lege  eos 
ordines  suscipientibus  illam  impositam  esse  iustissimis  de 
causis  ut  suo  loco  ostendimus  (89) .  Per  se  autem  non  repu- 
gnat  status  coniugalis  cum  his  ordinibus  ,  neque  cum  statu 
sacerdotali  nominatim,ut  patet,  ceteris  omissis,  ex  ecclesiae 
graecae  disciplina.  Contra  vero  religiosae  professionis  essen- 
tia  etiam  in  continentiae  professione  consistit.  Hac  ratione 
optime  intelligiturquomododissolvaturmatrimonium  ratum 
per  professionem  religiosam  ,  non  autem  per  sacrorum  ordi- 
num  susceptionem ,  quae  cum  illo  natura  sua  non  repugnat. 

(89)  In  Tract.  J)e  ordine,  cap.  V.  prop.  II. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATi,  NON  CONSUMM.  ART.  III.        503 

Ad  episcopalem  statum  speciatim  quod  attinet,  com- 
paratum  cum  statu  religioso ,  eam  quaestionem  pluribus 
expendit  eximius  Suarez,  qui  utrumque  statum  distingui 
affirmat  ex  eo  quod  status  religiosus  sit  status  perfectionis 
acquirendae ,  status  vero  episcopalis  sit  perfectionis  com- 
municandae.  Ex  quo  infert  statum  religiosum  non  modo 
instructum  esse  oportere  mediis  idoneis  ad  perfectionem 
comparandam  ,  verum  etiam  ad  obstaCula  removenda,  quae 
illi  acquisitioni  obsistere,  seu  illam  impedire  possent.  Con- 
tra  vero  nihil  horum  postulat  status  episcoporum ,  qui 
supponitur  perfectus  ,  et  cum  quo  cobaerent  magnus  ho- 
nor ,  superior  potestas  et  minor  subiectio ,  ac  rerum  tem- 
poralium  possessio  tamquam  media  apta  ad  proprium  mu- 
nus  exercendum ,  supponuntque  excellentiorem  perfectio- 
nem  in  eo,  qui  ad  talem  statum  ascendit.  Cum  igitur  inter 
media  idonea  ad  perfectionem  acquirendam  consiliorum 
evangelicorum  observatio  sit ,  nimirum  castitatis  ,  subiectio- 
nis  et  abnegationls  bonorum  temporalium ,  fit  ut  status 
religiosus  natura  sua  componi  nequeat  cum  statu  coniugali, 
ast  idem  dici  nequit  ex  se,  ut  animadvertimus ,  de  statu 
episcopali ,  cui  ecclesia  sola  continentiam  alligavit.  Exinde 
dignoscitur  quod  quamvis  status  episcopalis ,  atque  etiam, 
si  ita  placet,  status  sacerdotalis  perfectiores  per  se  sint 
statu  religioso ,  tamen  per  hunc  dirimatur  coniugium  ra- 
tum,  non  item  vero  per  illos  (90).     .^,;  i;^    ,^^,   >.fjijoo4 

(90)  Cf.  Suarez  De  reltgione,  part.  Il.lib.  I.  a  cap.  XIV.  ad  XX.  ubi  univer- 
sum  lioc  argumentum  expendit  fuseque  persequitur  de  statu  religioso  ad  statum 
episcopalera  comparato.  Notandum  tamen,  fnisse  singularem  opinionem  card. 
Ostiensis  in  Summa,  eadem  pollere  vi  sacrum  ordinem  ac  professionem  religio- 
sam  ad  solvendum  matrimonium  ratum.  Ast  liaec  doctrina  directe  opponitur  Con- 
stitutioni  loannis  XXII.  Antiquae  de  voto,  quam  superius  allegavimus,  adeoque 
nullum  habuit  adstipulatorem.  Cf.  etiam  Bellarm.  lib.  II.  De  monachis  c.  3a. 
n.  13  seqq.  '  7. 


504         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATB.  CHRIST, 
ARTICULUS  IV. 

De  romani  pontificis  auctoritate  circa  solutionem  coniugii  rati 
alias  ob  causas  praeter  solemnem  religionis  professionem. 

Difficilem  prima  fronte  salebrosamque  attingimus  quae- 
stionem,  circa  quam  theologi  in  diversas  dilabuntur  sen- 
tentias  non  modo  antiqui ,  verum  etiam  recentiores ;  alii 
autem  ob  difficultatem  quam  ea  praesefert  insolutam  relin- 
quunt.  Agitur  enim  de  auctoritate  rom.  pontificis  ad  conce- 
dendam  dispensationem  in  coniugali  vinculo  matrimonii  rati 
et  non  consummati  alias  ob  causas  praeter  solemnem  re- 
ligionis  professionem  de  qua  hactenus  sumus  loquuti.  Quam 
quidem  auctoritatem  alii  rom.  pontifici  denegant,  alii  eam- 
dem  ipsi  vindicant.  Nec  desunt  gravia  pro  utroque  placito 
rationum  momenta  ,  quae  expendere  opus  est ,  ut  coUatis 
inter  se  ,  et  eorum  iudicio  facto ,  quid  tenendum  sit  sta- 
tuere  valeamus. 

§.  I- 

Argumenta  quibus  uiriusque  sententiae  negantis  et  affirmantis 
patroni  utuntur. 

Omissis  antiquioribus  theologis  quorum  elenchum  ad- 
struxitSanchez  (91),qm({\ieprohahilissimami\\ornm  senten- 
tiam  vocat,  qui  dispensandi  facultatem  denegarunt  rom. 
pontifici,  ex  recentioribus  eamdem  doctrinam  profitentur 
Pontius  (92),  Silvius  (93),  Toumely  (94),  Drouin  (95),  Col- 
let  (96)  et  alii. 

Argumenta  quibus   innituntur  haec  sunt.   1.   Si  rom. 
pontifices   hac   praediti   fuissent  a  Christo  potestate  ,  ea 


(91)  Lib.  II.  disp.  XIV.  n.  1. 

(92)  Lib.  IX.  c.  3. 

(93)  Comment.  in  3.  part.  5.  Thomae  quaest.  LXI.  art.  qu.  2. 

(94)  Quaest.  V.  art.  2.  concl.  5. 

(95)  Lib.  IX.  C.  3.  §.  3.  q.  6. 

(96)  Cap.  V.  sect.  VII.  n.  433  seqq. 


CAP.  \I.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSUMM.  ART.  IV.       505 

ab  initlo  ac  deinceps  usi  essent;  atqui  numquam  usque  ad 
Martinum  V.  (97)  ea  facultate  adeo  necessaria ,  ecclesiae- 
que  utili  sunt  usi ;  nempe  usque  ad  seculi  XV.  initium; 
argumento  igitur  est  ineluctabili ,  ea  praeditos  non  fuisse. 

2.  Ut  adstrueretur  rom.  pontifici  eiusmodi  potestas  , 
verbo  Dei  scrlpto ,  aut  tradito  id  deberet  confici ;  porro 
neque  ex  Scriptura ,  neque  ex  traditione  aliquod  suppe- 
tit  testimonium.  Non  ex  Scriptura  ,  quae  de  hoc  omnino 
silet ;  siquidem  Christl  verba  ad  Petrum  directa :  Quodcum- 
que  solverts ,  quodcumque  ligaveris  urgeri  nequeunt ;  ni- 
mis  enim  probarent,  posse  videlicet  rom.pontificem  etiam 
solvere  fidelium  coniugium  consummatum ,  quod  nemo 
dixerit.  Non  ex  traditione ;  nullum  enim  uspiam  apparet 
huius  potestatis  vestigium  aut  in  patribus  aut  in  conciliis, 
aut  in  aliis  traditionis  fontibus  e  quibus  hauriri  id  possit. 

3.  Verum,  dato  etiam,  quod  rom.pontifex  eam  a  Chri- 
sto  potestatem  acceperit,  hac  in  hypothesi  eiusmodi  po- 
testas  esset  humana  sive  ecclesiastica ,  cuiusmodi  est  illa 
qua  ipse  solvit  quempiam  a  voto ,  iureiurando ,  aliisque 
id  genus  plurimis ;  iam  vero  per  ecclesiasticam  potestatem 
dispensari  nequit  in  eo ,  quod  est  divinae  institutionis  , 
qualis  est  indissolubilitas  matrimonii  rati. 

4.  Sane  matrimonium  ratum  quoad  essentiam  idem 
est  ac  matrimonium  consummatum  iuxta  tritam  matrimonii 
definitionem :  viri  ac  mulieris  legitima  coniunctio  indi- 
viduam  vitae  societatem  retinens :  adeoque  firmitatem  habet 
indissolubilem  tum  iure  divino  tum  iure  naturali.  Ex  iure 
quidem  divino ,  quia  ut  loquitur  tridentinum  sess.  XXIV. 
«Perpetuum,  indissolubilemque  nexum  matrimonii  primus 
humani  generis  parens  divini  Spiritus  instinctu  pronun- 
ciavit,  cum  dixit:  Hoc  nunc  os  ex  ossibus  meis  etc.wEt 

(97)  Quae  enim  ante  Martinum  V.  a  nonnullis  proferuniur  huius  dispensa- 
tionis  exempla ,  uti  s.  Gregorii  VII.  quoad  comitem  Maihildem,  ei  Alexandri  lU. 
cxtra  rem  sunt. 


506         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Catechismus  rom.  subdit :  «  Siquidem  Salvator  ait:  quod 
Deus  coniunxit,  homo  non  separet.  Quamvis  enim  matri- 
monio ,  quatenus  naturae  est  officium ,  conveniat ,  ut  dis- 
solvi  non  possit  etc.  (98).»  Ex  iure  igitur  naturali  prout 
coniugium  officium  naturae,  est,  ac  prout  eiusdem  postulat 
definitio ,  et  quia  prolis  educandae  studio ,  et  aliis  eius- 
dem  Lonis  repugnat,  ut  eius  vinculum  dissolubile  sit,  uti 
prosequitur  Catechismus  romanus(99). 

5.  His  accedit  quod  matrimonium  fidelium  ratum  sit 
sacramentum  ;  haec  porro  sacramenti  ratio  maiorem  ad- 
dit  firmitatem  coniugali  vinculo.  Hinc  postquam  Cate- 
chismus  rom.  adstruxit  coniugii  indissolubilitatem  prove- 
nientem  ex  iure  divino  ac  naturali ,  subdit :  « Id  maxime 
fit,  quatenus  est  sacramentum ,  qua  ex  re  etiam  in  omni- 
bus ,  quae  naturae  lege  eius  propria  sunt ,  summam  per- 
fectionem  acquirit  (100).»  Qui  autem  fieri  potest,  ut  roma- 
nus  pontifex  dispenset  in  eo  quod  indissolubile  prorsus  est 
tum  naturali ,  tum  divino  iure,  tum  ratione  sacramenti? 

6 .  Id  quod  potest  frequenter  solvi ,  non  est  insolu- 
bile ;  iam  vero  si  matrimonium  ratum  potest  per  dispensa- 
tionem  pontificiam  solvi ,  potest  frequenter  solvi ,  adeoque 
non  est  insolubile  ;  sane  quod  possit  eiusmodi  coniu- 
gium  a  pontifice  frequenter  solvi  ex  eo  patet,  quod  fre- 
quenter  possint  causae  proponi ,  quae  animum  dispensare 
valentis  moveant.  Hinc  quidam  scribunt  Gregorium  XIII. 
uno  die  cum  undecim  dispensasse.  Est  autem  apud  omnes 
in  confesso  matrimonium  esse  insolubile  sive  sit  consum- 
matum  sive  ratum  tantummodo ;  ergo  solvi  nequit  per  dispen- 
sationem. 

7.  Hoc  quod  posterius  dictum  est  ex  eo  confirmatur, 
quod  vinculum  voti   aut  iuramenti  eius  etiam   quod  per 

(98)  De  malrim,  ut  sacram.  cap.  VIIl.  sect.  I.  n.  ll. 

(99)  Ibid. 

(100)  Ibid 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSUMM.  ART.  IV.       507 

solum  pontificem  potest  solvi ,  non  est  insolubile ,  et  hoc 
ideo  quia  potest  per  dispensationem  pontificiam  solvi  ; 
ergo  nec  vinculum  coniugii  rati  erit  insolubile ,  si  posset 
similiter  solvi. 

8.  Non  potest  summus  pontifex  statuere  ut  malrimo- 
nium  ratum  solvatur  per  unum  aliud  quod  fuerit  consum- 
matum.  Ergo  nec  potest  per  dispensationem  illud  solvere: 
eiusdem  siquidem  est  potestatis  solvere ,  et  casum  quo 
solvatur  statuere. 

9.  Quod  si  nonnulli  pontifices  matrimonium  quando- 
que  ratum  solverunt ,  dicendum  est  eos  hac  agendi  ratione 
secutos  fuisse  sententiam  probabilem,  et  apud  iuris  ca- 
nonici  peritos  communem:  quod  in  re  obscura  ipsis  licuit; 
et  illi  quibuscum  sic  fuit  dispensatum  ex  iusta  causa  tuti 
fuerunt  (101)  .Non  defuerunt  tamen  alii  pontifices  qui  existi- 
marent  se  tali  potestate  non  pollere,  ut  Innocentius  III. 
cap.  Ex  parte  tit.  Be  convers.  coniugat.,  ubi  respondet 
matrimonium  inter  legitimas  personas  contractum ,  illis 
viventibus  nullo  casu  posse  dissolvi ,  nisi  vel  ex  revela- 
tione  divina ,  vel  si  per  carnalem  copulam  consummatum 
non  fuerit,  per  alterius  professionem  in  religione.  Cense- 
bat  igitur  in  matrimonio  etiam  non  consummato  dispen- 
sationem  pontificiam  nihil  posse  quoad  eius  diremptionem. 
Idem  sensisseAlexandrumlll.ex  conc.  lateranensis  parteVI. 
c.  8.  coUigi  potest ,  prout  Pontius  egregie  illud  expendit. 
Idem  constat  deAdriano  VI.  de  quo  refert  Dom.  Soto,  quod 

(101)  Huc  referuntur  quae  animadvertit  Bossuetus  Hist.  des  variat.  \\v.  VII. 
n.  50.  et  62.  ex  occasione  dispensationis  a  lulio  II.  concessae  Henrico  VIII.  ad 
ducendam  uxorem  defuncti  fratris  sui  Arcturi:  u  Ces  matieres  de  dispense  se  vh- 
glent  souvent  par  de  simples  probabilites ;  et  on  n'est  pas  oblig6d'y  rechercher 
la  certitude  de  la  foi,  dont  m6me  elles  ne  sont  pas  toujours  capables...  Qu'il  y  ait 
pu  avoir  sur  cette  mati^re  quelque  diversit^  de  sentinirnts,  c'est  assez  qu'il 
ne  fiit  pas  dvident  que  la  dispense  flit  contraire  aux  lois  divines,  auxquelles  les 
chretiens  sont  oblig^s.  Cette  mati^re  ^tait  donc  de  la  nature  de  celles  oii  tout  de- 
pend  de  la  prudence  des  sup^rieurs ,  et  dans  lesquelles  la  bonne  foi  doit  faire 
le  repos  des  consciences.»  Ed.  de  Versailles  tom.  XIX.  pag.  447.  et  454  seq. 


508         LIB.  111.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

cum  ab  eo  huiusmodi  dispensatio  postulata  esset ,  obla- 
taque  fuerat  sententia  Caietani ,  demiratus  est ,  virum  theo- 
logum  hoc  sibi  in  animum  inducere  potuisse :  et  ideo  im- 
probis,  inquit,  precibus  succumbens,  respondit  se  dare 
quod  posset ,   sed  tamen  credere  nihil  posse  (102). 

Quae  cum  ita  sint ,  concludit  Auctor  De  re  sacramen- 
taria:  «Neminem  qui  vere  theologus  fuerit  a  doctrina  ec- 
clesiae  exempla  talia  (rom.  pontificum)  dimovebunt;  tum 
quia  incerta  penitus  sint ;  tum  quod  disciplina  divinitus 
constituta  factis  contrariis  convelli  non  possit  (103).» 

Affirmantem  autem  sententiam  propugnant  haud  mi- 
noris  auctoritatis  theologi,  Sanchez  (104),  Suarez(105), 
Bellarminus  (106),  Salmanticenses  (107),  Kugler  (108), 
aliique  passim ,  praecipue  vero  Benedictus  XIV.  (109), 
una  cum  canonistis  pene  omnibus  (110). 

Hi  porro  inversa ,  ut  ita  dicam ,  ratione  ac  via  pro- 
cedunt  ad  hanc  adstruendam  sententiam.  Hoc  enim  argu- 
mentum  instituunt.  Certum  est  ab  aliquot  saltem  seculis 
romanos  pontifices ,  numquam  ecclesia  reclamante ,  dispen- 
sasse  a  vinculo  matrimonii  rati.  Ergo  hac  debuerunt  esse 
a  Christo  Domino  praediti  potestate  in  ecclesiae  bonum, 
ac  utilitatem. 

De  prima  affirmatione  ,  seu  de  antecedente  nullum  nunc 
dubium  superesse  potest.  De  Martino  V.  et  Eugenio  IV. 
fatentur  adversae  sententiae  theologi  ipsos  dispensasse  in 
matrimonio  rato  fulti  gravi  testimonio  s.  Antonini  (111), 

((02)  Dist.  27.  q.  I.  art.  4. 

(103)  Drouin  loc.  cit. 

(104)  Loc.  cit. 
((05)  Loc.  cit. 

(106)  Lib.  II.  De  monachis,  c.  38.  n.  22. 

((07)  Cap.  IV.n.  61. 

((08)  Quaest.  XXIII.  n.  1692. 

((09)  Quaest.  canonic.  Qnaest.  XXIV.  CVIII.  CCXLXXIX.  et  alibi. 

(I  (0)  Horum  prolixum  catalogum  exhibet  Sancbez  lib.  II.  disp.  XIV.  n.  2. 

((!()  in  Simma  (heol,  Vart.Z.  tit.  I.cap.  21.  §.3.edVeron.  I740.p.  102  seq. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSUMM.  ART.  lY.        509 

nec  non  de  Paulo  111.  et  Pio  IV.  auctoritate  innixi  Na- 
varri  (112),  ac  de  Clemente  Vlll.  Urbano  Vlll.  Grego- 
rio  Xlll.  idoneis  pariter  testimoniis  permoti ,  ut  de  inse- 
quentibus  pontificibus  sileamus. 

Satis  nobis  sit  verba  exscribere  Benedicti  XIV.  quibus 
uti  certam  hanc  potestatem  et  praxim  assumit  dicens  > 
«  Cessat  quoque  indissolubitas  matrimonii  rati  in  aliis 
omnibus  casibus  extra  professionem  religiosam ,  in  quibus 
summus  pontifex ,  iustis  et  gravissimis  de  causis ,  censet 
eius  dissolutioni  esse  locum  ,  ita  suadente  tridentino ,  ita 
exposcente  observantia,  ita  demum  convincente  continuata 
plurium  seculorum  praxi  sedis  apostolicae ,  ex  quibus  inter- 
pretatio  iuris  divini  optime  colligi  potest  (113);»  et  alibi  ite- 
rum  scribit :  «  Nullam  de  potestate  summi  pontificis  moveri 
amplius  posse  quaestionem  in  eo  quod  attinet  ad  dispen- 
sandum  super  matrimonio  rato  ,  et  non  consummato  ,  cum 
hodie  opinio  affirmativa  sit  communis  inter  theologos  et 
canonistas,  et  in  praxi  recepta ,  uti  notorium  est(114).» 
Ego  quoque  certo  novi  plures  eiusmodi  dispensationes  factas 
fuisse  ab  insequentibus  pontificibus  Pio  VII.  Gregorio  XVI. 
Pio  IX.,  ut  omittam  non  paucas  resolutiones  congregatio- 
num  concilii  et  ss.  inquisitionis  de  petenda  a  pontifice  di- 
spensatione  illis  in  causis  in  quibus   casus  iste  agitatus 

eSt(115).  r     .f["KK-^i'        t,  ,'    ■•,    i:i  i{i;>iij 

(112)  In  Enchiridio,  cap.  22. n.  20.  ■  .         ^     ^"^.-hrf 

(m)  Quaest.  canon.  q.  CXLYl.  n.  ze. 

(114)  Ibid.  Quaest.  CCCCLXXIX.  -vrj^/m 

(115)  Quoad  vetustiores  dispensationes  cf.  Christophor.  Cosci  De  separatione 
tori  coniugalis,  tom.  I.  lib.  I.  cap.  16. n.  3.  4,  et  69.  Romae  J773.  pag.  251  seqq. 
Quoad  recentiores  cf.  Zamboni  Collect.  declarat.  s.  Congreg.  conc.  trident. 
III  part.  verbo  Dispensatio  §.  16.  tom.VI.  pag.  295  seqq.  Eiosmodi  porro  dispen- 
sationes  datae  potissimum  sunt  in  dubio  de  impotentia  alterutrius  coniugis, 
omissis  experimentis ,  quae  ex  iure  fieri  debuissent.  Harum  dispensationum 
placet  hic  elenchum  chronologicum  praebere,  quibus  novissimas  adiicio. 

Itaque  data  est  dispensatio  in  causa  urbanens.  12.  lan.  1726. 

In  causa  mediolanens.  24.  Mai  1732.  *  ■■'•'* " 

In  causa  hispalens.  9.  Sept.  1741.  .     ..     .     ; 


510     .LIB.   111.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Itaque  cum  factum  extra  omnem  dubitationis  aleam 
constitutum  sit ,  facile  his  theologis  est  transitum  facere 
ad  ius ,  non  solum  ob  illud  generale  principium ,  quod  ad 
instar  axiomatis  receptum  est:  «De  pontificis  potestate,  post- 
quam  dispensavit,  dubitare,  instar  sacrilegii  est.  Esset 
enim  Christo  quasi  exprobrare ,  quod  non  satis  ecclesiae 
suae  providisset  (116);»  verum  etiam  ob  argumenta,  quae 
hanc  inesse  pontifici  potestatem  suadent. 

Ac  primum  est  argumentum  negativum.  Quod  non  ad- 
versatur  Scripturae  ac  traditioni ,  quodque  cedit  in  bonum 
ecclesiae,  et  a  rom.  pontificibus  fieri  consuevit ,  in  horum 
potestate  constitutum  esse  censendum  est ;  talis  porro  est 
dispensatio  matrimonii  rati. 

Sane  quod  non  adversetur  Scripturae  exinde  patet , 
quod  illae  constanter  loquantur  de  matrimonio  consum- 
mato ,  prout  illius  oracula  hac  de  re  exponunt  ipsi  romani 
pontifices  inter  quos  Alexander  III.  in  cap.  Expuhlico  (117) . 
Quod  vero  non  adversetur  traditioni  ex  eo  ostenditur,  quod 
nullum  testimonium  ex  antiquitate  proferri  possit  ex  quo 
contrarium  constet,  contra  vero  invenimus  pontifices,  qui 
data  occasione  dispensarunt  solvendo  coniugium  iam  con- 
tractum  at  nondum  consummatum. 

Secundum  argumentum  est  positivum.  Christus  consti- 
tuens  Petrum  in  ecclesia  sua  primatem ,  suumque  vica- 
rium,  eumque  illa  potestatis  plenitudine  praeditum  esse 
voluit,  qua  eiusdem  ecclesiae  ac  fidelium  omnium  utilitati 
ac  necessitati  providere  posset.   Quam  quidem  potestatis 

In  causa  icruensi  iG.Augusti  1783. 
in  causa  neapolilana  28.  April.  1827. 
In  causa  gandavens.  I7.  Dec.  1845. 
In  causa  taurinens.  11.  April.  1848. 
In  causa  iiburtina  12.  Sept.  1853. 
in  causa  cadicens.  24.  lan.  1857. 
In  causa  Neapolit.  27.  Mart.  1858. 

(116)  Ita  Veracrux  in  Speculo  part.  II.  col.  27. 

(117)  Tit.  De  convers.  coniugat.  cap.  VII. 


CAP.  VI,  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSUMM.  ART.  IV.        511 

plenitudinem  amplissimae  illae  ac  illimitatae  formulae  expri- 
munt  quibus  ipse  usus  est  ad  hanc  potestatem  ei  com- 
municandam:  Quodcumque  ligaveris ,  quodcumque  solveris; 
item  :  Pasce  agnos  meos,  pasce  oves  meas.  Nisi  igitur  osten- 
datur  exceptio  respectu  matrimonii  rati  ,  quemadmodum 
constat  in  matrimonio  fidelium  consummato  omnem  exce- 
ptionem  excludi ,  etiam  ad  illius  solutionem  potestatem 
Petro  coUatam  protendi  dicendum  est,  prout  reipsa  pro- 
tenditur  ad  solutionem  voti  solemnis  aut  iuramenti.  Ergo 
Rom.  pontifex ,  qui  divino  iure  in  hac  potestatis  plenitu- 
dinePetro  succedit,  id  ipsum  praestare  posse  dicendus  est. 

Romanus  praeterea  pontifex  utpote  supremus  in  eccle- 
sia  doctor  et  sacrarum  Scripturarum  perinde  ac  divinae 
traditionis  interpres,  divina  oracula  quae  sunt  de  firmi- 
tate  coniugii ,  intellexit  cum  exceptione  in  peculiaribus  ca- 
sibus  quoad  matrimonia  rata.  Quoties  proinde  ii  incidunt 
casus  in  quibus  iidem  pontifices  deprehenderunt ,  quod 
nisi  eiusmodi  coniugia  solverent,  plurimum  detrimenti  ob- 
veniret  in  animarum  perniciem ,  scandala  insuper  gravissi- 
ma,  aliaque  non  minora  incommoda  orirentur,  toties  hac 
extraordinaria  potestate  usi  sunt  (118). 

Alii  eamdem  adstruere  nituntur  doctrinam  ex  signifi*^ 
catione  matrimonii  rati ,  quam  diversam  esse  dicunt  ab 
ea  quam  habet  matrimonium  consummatum,  prout  paulo 
ante  exposuimus.  Nos  ultro  eiusmodi  significationes  ma- 
trimonii  admittimus  cum  communi  doctorum  suffragio.  Ve- 
rumtamen  hoc  argumentum  ex  diversa  significatione  j)e- 
titum  non  adeo   firmum  videtur,   ut  ei  inniti  possimus. 


(U8)  Eiusmodi  necessitas  manifestius  apparebat  antequam  concilium  tri- 
dentinum  decreto  suo  irrita  fecisset  clandestina  matrimonia.  Per  haec  enim  saepe 
fiebat ,  ut  ecclesia ,  quae  non  iudicat  de  internis  ,  deberet  sancire  publice  ma- 
trimonia,  quae  nuHa  erant  et  adulterina  ob  impedimentum  ligaminis  ex  clan- 
destine  antea  inilo  coniugio  si  ratum  solum  permanebat,  poterat  rom.  ponti- 
fex  illud  dissolvere,  et  hac  ratione  obviare  nullitati  posterioris  matrimonii  in 
facie  ecclesiae  celebrati  aut  celebrandi.  Quod  profecto  leve  non  erat  emolumentum. 


Oii         LIB.  m.  SEGT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Siquidem ,  ut  animadvertit  Pontius ,  ea  significatio  non  af- 
ficit  indissolubilitatem  matrimonii  aut  dissolubiiitatem ,  sed 
signum  est  a  posteriori-,  ex  quo  colligimus  eam  solubi- 
litatem  cessasse,  aut  permanere;  ast  quod  matrimonium 
sitnecne  solubile  id  pendere  ab  institutione  Christi  (119). 
Huic  igitur  insistendum  est,  eo  vel  magis  quod  non  de- 
fuerint,  qui  existimarent  matrimonium  etiam  ratum  si- 
gnificare  unionem  Christi  non  solum  cum  anima,  verum 
etiam  cum  ecclesia,  cum  Paulus  Ephes.  V.  unionem  il- 
lam  indicans  dicat  universe :  Hoc  sacramentum  magnum 
est.  Ego  autem  dico  in  Christo  et  in  ecclesia;  praesertim 
cum  non  modo  fidelium ,  sed  etiam  matrimonia  infide- 
lium,  multo  vero  magis  matrimonia  hebraeorum  aliquo 
modo  unionem  Christi  cum  ecclesia,  aut  etiam  unionem 
hypostaticam  significarent.  Quocirca  non  videtur  solide 
dici  posse  ideo  solvi  matrimonium  ratum,  quia  solum 
significat  unionem  Christi  cum  anima  uniuscuiusque  fi- 
delis. 

His  propterea,  aliisque  eiusmodi  minus  certis  argu- 
mentis  dimissis ,  ne  infirmetur  potius  quam  adstruatur  the- 
sis ,  hic  sistunt  graves  theologi  in  sua  protuenda  sententia , 
qua  affirmant  posse  romanos  pontifices  extraordinaria  po- 
testate  sibi  a  Christo  concessa ,  cum  opus  fuerit ,  solvere 
coniugium  ratum  fidelium. 

§•  "• 

Utriusque  sententiae  argumentorum  discussio  et  conclusio. 

Hactenus  praecipuos  auctores  qui  pro  alterutra  opi- 
nione  decertant  una  cum  praecipuis  argumentis  quibus  pro 
sua  quique  thesi  utuntur  in  medium  attulimus ;  nunc  iam 
necesse  est  ea  inter  se  conferre,  ut  eorum  vim  ad  pro- 
bandum  detegamus.  Sic  enim  fiet,  ut  facilius  veritatem 

(119)  Llb.  I.  cap.  xiv. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSUMM.  ART.  IV.       513 

assequamur,  et  quaenam  ex  illis  sit  nobis  amplectenda 
videamus.  Scopum  porro  obtinebimus  accurata  eorumdem 
analysi  instituta,  prout  deposito  studio  partium ,  et  maiori 
qua  fieri  poterit  claritate  efficere  aggredimur. 

Dissimulare  haud  possumus  nonnulla  argumenta  qui- 
bus  permoti  sunt  theologi  ad  denegandam  rom.  pontifi- 
cibus  potestatem  dispensandi  in  matrimoniis  ratis  fide- 
lium  primo  obtutu  yideri  admodum  valida,  et  ita  comparata 
ut  persuasionem  quamdam  gignere  facile  possint.  Attamen 
si  propius  spectentur  illico  patebit  magis  apparentia  ea 
esse  quam  solida.  •  •  -  ^:  m^  ono.    :  o  t-ij-n 

Revera  duo  priora  argumenta  negativa  desumpta  ex 
non  usu  istius  potestatis  per  quatuordecim  pene  priora 
ecclesiae  secula ,  atque  ex  silentio  Scripturarum  et  tradi- 
tionis  multiplicem  exceptionem  admittunt.  1 .  Quia  adhuc 
incertum  est  num  ante  Martinum  V.  alii  pontifices  non 
dispensaverint ;  neque  ex  defectu  documentorum  inferri  le- 
gitime  potest  aliquid  factum  non  esse,  aut  Martinum  in 
hac  danda  dispensatione  antecessorum  suorum  exemplum 
ac  vestigia  non  fuisse  secutum.  Id  enim  probari  nequit. 
Imo  s.  Antoninus  contrarium  supponit;  asserit  enim  iam 
sua  aetate  quod  « Canonistae  communiter  tenerent  contra- 
rium,  scilicet  quod  Papa  potest  dissolvere  illud ;  »  et  alio- 
rum  refert  rationes  atque  auctoritates ,  demum  provocat, 
seu  remittit  lectores  ad  «aliquas  bullas  et  Martini  V.etEu-^ 
genii  IV.  continentes  talem  dispensationem  sive  dissolu- 
tionem  matrimonii  non  consummati ,  oontrahentibus  post- 
modum  illis  cum  aliis  (120J.»  2.Hi  ipsi  theologi  propugnant 
adversus  novatores  per  religionis  professionem  solvi  ma- 
trimonium  ratum ;  iam  vero  primum  documentum  authen- 
ticum  huius  declarationis  suppetit  ex  Alexandro  III.  et 
Innocentio  111.  qui  floruerunt  sec.  ecclesiae  XII.  et  XIII. 

(120)  Loc.  cit.  ed.  Veron.  1740,  part.   III.   Summae   theoL  tit.  I.  c.  21. 

pag.  lb2seqq.  4        • '  .        .     .     :    . 

111  33 


514         LIB.  iri.  SECT.  ALTERA.   DE    INDISS.  MATR.   CHRIST. 

Idem  dic  de  polestate  rom.  pontificis  in  dispensando  ab 
impedimentis  dirimentibus  praeviis,  cuiiis  facultatis  ante 
Innocentium  III.  vix  suppetit  solemne  aliquod  factum. 
3.  Qui  haec  obiiciunt  non  advertunt  eamdem  difficultatera 
moveri  posse  adversus  quemcumque  pontificem ,  qui  primo 
aliqua  facultate  sibi  propria  usus  fuerit,  cum  semper  excipi 
posset,  ante  talem  nominatim  pontificem ,  neminem  usum 
ea  potestate  fuisse.  Quod  profecto  absonum  est. 

Quod  vero  attinet  ad  alterum  argumentum  negativum 
de  silentio  traditionis,  magis  adhuc  nutat.  Siquidem  vidi- 
mus  ex  Benedicto  XIV.  hanc  potestatem  constare  ex  tra- 
ditione.  Haec  autem  potest  inesse  ac  vigere  in  ecclesia, 
quin  de  ipsa  constet  per  instrumenta,  quibus  nobis  pa« 
tefieri  solet ,  ut  alias  adnotavimus ;  cum  duo  haec ,  tra- 
ditionis  scilicet  existentia  in  ecclesia ,  et  eiusdem  tradi- 
tionis  documenta  per  quae  dignoscitur ,  valde  inter  se 
discrepent  ;  prout  contingit  in  pluribus  aliis  doctrinae 
catholicae  capitibus. 

Tertium  argumentum,  quod  est  Sylvii,  iuxta  quem  po- 
testas ,  quae  profluit  aut  exercetur  immediate  a  Rom.  Pon- 
tifice,  etiamsi  is  a  Christo  eam  acceperit,  non  potest  dici 
divina,  sed  solum  humana  aut  ecclesiastica ,  adeo  ut  ea- 
dem  non  possit  dispensari  in  eo  quod  divinae  est  institu- 
tionis ,  falsum  est  et  absonum.  Falsum  quidem,  quia  exinde 
sequeretur  non  posse  ecclesiam  accepta  a  Christo  pote- 
state  plura  constituere ,  quae  versentur  circa  ea  quae  di- 
vinitus  sunt  instituta;  ex.  gr.  ut  in  re  de  qua  agimus 
sistamus,  sequeretur  ecclesiam  constituere  non  posse,  ut 
plura  vel  pauciora  impedimenta  dirimant  matrimonia  prae- 
ter  ea  quae  in  Levitico  habentur;  item  legem  caelibatus 
pro  clericis,  aliaque  eiusmodi;  quod  tamen  catholicorum 
nemo  dicere  ausus  est.  Falsum  praeterea  et  absonum  est 
hoc  principium,  quasi  nempe  dum  divinus  legislator  Ghri- 
stus  Dominus  amplissimam  contulit  potestatem  ad  ea  de- 


CAP .  VI .  DE  DISS .  M ATR .  RATI ,  NON  CONSUMM .  ART .  IV .       515 

cernenda,  quae  ad  eccleslae  suae  bonum  ac  utilitatem 
faciunt,  non  posse  huius  potestatis  subiectum  ea  uti  ad 
ea  moderanda,  quae  divinitus  constituta  sunt.  Receptum 
est  principium,  quod  qui  per  alium  facit  per  se  ipsum 
facere  censetur.  Dum  igitur  ecclesia  nomine  Christi  et 
potestate  ab  eo  accepta  aliquid  constituit,  ipse  Christus 
id  constituere  censendus  est.  Tertio  denique  hic  auctor 
pro  certo  assumit,  quod  tamen  ab  aliis  iure  meritoque 
negatur ,  nimirum  divina  institutione  matrimonium  ratum 
esse  prorsus  insolubile.  Quocirca  praeterquam  quod  eius- 
modi  argumentum  falsum  et  absonum  est ,  sophisticum 
etiam  esse  deprehenditur. 

Quod  quarto  loco  proponitur  de  eadem  essentia  utrius- 
que  coniugii  tum  rati  tum  consummati,  quibus  propterea 
eadem  convenit  definitio,  verissimum  est,  dummodo  ta- 
men  admittatur  diversus  inter  utrumque  gradus.  Ex  qua 
gradus  diversitate  iuxta  quosdam  theologos  consequitur, 
ut  alterum  sit  indissolubile,  alterum  vero  per  legitimam 
auctoritatem  solvi  possit.  Haec  porro  diversitas  in  eo  con- 
sistit ,  quod  matrlmonium  ratum  difFerat  a  matrimonio 
consummato,  ut  iidem  theologi  loquuntur,  sicut  perfectum 
differt  ab  imperfecto ;  in  illo  enim  deest  pars  integralis , 
qua  perficitur  coniugium;  haeo  autem  integritas  habetur 
in  matrimonio  consummato.  Hinc  ad  eum  modum  quo  ea- 
dem  convenit  definitio  homini  integro  atque  perfecto,  ac 
homini  cui  pars  integralis  aliqua  deest,  utpote  caeco,  man- 
co,  claudo,  surdo  etc;  nec  tamen  non  potest  homo  hac 
ratione  imperfectus  eadem  praestare,  quae  posset  homo 
integer  atque  perfectus ,  sic  matrimonium  consummatum 
id  habet  ut  sit  omnimode  insolubile  dum  ratum  matrimo- 
nium  manet  solubile.  Hoc  autem  discrimen  vocibus  ipsis 
designatur,  quibus  denominantur  consummatum  et  non  con- 
summatum.  Quid  enim  aliud  significat  consummatum  nisi 
perfectum ,  et  inconsummatura  sive  ratum  nisi  imperfectum? 


316  LIB.   III.   SECT.   ALTERA.  DE  INDISS.  MATR    CHRIST. 

Quod  numquam  de  allo  dicitur ,  nemo  enim  distingueret 
inter  sacerdotium  ratum  et  consummatum  ad  discernendum 
eum ,  qui  numquam  sacrificium  obtulerit ,  ab  alio  qui  ob- 
tulit  (121).  Itaque  utrumque  matrimonium  essentia  unum 
5unt,  una  eademque  definitio  utrique  convenit;  utrumque 
propterea  ex  se  est  indissolubile  utroque  iure,  si  lubet,  na- 
turali  ac  divino.  Verum  inter  se  dlfferunt  quoad  integritatem 
et  perfectionem ,  quo  fit,  ut  diximus,  quod  alterum  habeat 
absoiutam  indissolubilltatem,  alterum  vero  potestate  a  Dea 
communicata  possit  dissolvi.  Alii  addunt  differre  unum  ab 
altero,  ob  diversam  significationem  coniunctionis  Christi 
cum  anima,  aut  cum  ecclesia.  Verum  quidquid  de  hoc 
sit,  quacumque  ratione  solutum  plane  est  hoc  argumentum. 
Argumentum  quintum ,  quod  petitur  ex  ratione  sacra- 
njenti ,  haud  melius  rem  conficit ,  quam  argumentum  pro- 
xime  antecedens  cum  quo  cognationem  habet.  Certissime 
sacramentum  est  matrimonium  tum  ratum ,  tum  consum^ 
matum.  Hoc  nemo  negaverit.  Ast  sacramentum  ordinatum 
est  ad  conferendam  gratiam ,  non  autem  per  se  ad  tribuen- 
dam  indissolubilitatem.  Hanc  matrimonium  habet  ex  divina 
institutione  ,  et  quodammodo  ex  lege  naturali ,  quatenus 
sequitur  naturam  contractus.  Quod  si  ratio  signi,  nempe 
significationis  unionis  Christi  sive  cum  anima  fideli ,  sive 
cum  ecclesia  aut  in  charitate  aut  in  carne  maiorem  tribuit 
coniugio  firmitatem  ,  ut  aliqui  contendunt ,  intelligendum 
id  est ,  ut  ipsi  explicant,  pro  diversa  significatione  quam 
nanciscitur  coniugium  prout  diversum  habet  gradum  per- 
fectionis  (122)  iuxta  paulo  ante  exposita.  Et  haec  quidem 
ut  responderemus  ad  hominem  iis  theologis  qui  hoc  urgent 
argumentum  ;  ceterum  ut  alias  diximus ,  hoc  pendet  a  di- 
vina  dispositione. 


(121)  Cf.  Bellarm.  lib.  il.  Demonachis,  rap.  XXXVIII.  n.  ^O  scqq. 
(12!?)  Cf,  Bellarm.  loc.  cir.  n.  23.  24. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MAtR.  RATI,  NON  CONSUMM.  ART.  IV.       M1 

Cetera  quae  adiiciuntur  argumenta  nullam  seriam  fa- 
ciunt  difficultatem.  Etenim  quod  solubile  dici  deberet  con- 
iugium  ratum ,  si  rom .  Pontificis  auctoritate  solvi  posset , 
nullum  est  inconveniens.  Et  sane  s.  Thomas  dissolubile 
dicit  matrimonium  ratum  scribens :  «  Et  ideo  nec  omnimo-- 
dam  indivisibilitatem  habet  (123).  »  Et  sic  alii  theologi 
passim.  Ceterum  in  hoc  quaedam  latet  aequivocatio ;  si- 
quidem  matrimonium  ratum  potest ,  imo  et  dici  debet  in- 
dissolubile  tum  ratione  sui ,  sive  ab  intrinseco ,  tum  di- 
spositione  divina  generali ,  sive  ab  extrinseco ;  attamen  dici 
|>otest  dissolubile  dispositione  divina  ,  nempe  ab  extrinseco 
per  ingressum  alterius  coniugis  in  religionem  et  per  di- 
spensationem  pontificiam ,  extraordinaria  ad  id  tributa  au- 
ctoritate  qua  utitur  Pontifex  ut  Christi  vicarius ,  gravi  in- 
tervenientecausa;  si  hos  casus  excipias,  necconiuges  privata 
auctoritate,  nec  alius  quispiam  uUo  in  casu  possunt  con- 
iugium  ratum  dissolvere.  Et  en  quomodo  hac  sublata  aequi- 
vocatione,  rite  omnia  componantur,  et  quo  sensu  in  confesso 
sit  apud  omnes  matrimonium  esse  insolubile,  et  quonam 
sensu  etiam  solubile  dici  queat. 

Exinde  responsio  fluit  ad  id  quod  de  vinculo  voti  aut 
iuramenti  additur,  quod  cum  possit  a  summo  Pontifice  solvi 
per  dispensationem  ,  idcirco  solubile  dicatur;  nam  eadem 
ratio  valet  tam  pro  solutione  voti  ac  iuramenti ,  quam  pro 
solutione  matrimonii  rati ,  cum  horum  obligatio  sit  de  iure 
divino;  scilicet  natura  sua  sunt  insolubilia ;  at  solubilia  sunt 
potestate  a  Deo  communicata,  ut  nuper  expositum  decla- 
ratumque  est.  .  '  .         .    ;     ;     : 

Non  video  quare  ex  eo  quod  non  possit  romanus  Pon- 
tifex  statuere ,  ut  matrimonium  ratum  dissolvatur  per  aliud 
quod  fuerit  consummatum,  inferat  Sylvius  qui  hoc  proponit, 
non  posse  summum  Pontificem  per  dispensationem  matri- 
monium  ratum  solvere.  In  primis  absurda  videtur  hypothesis 

(123)  Suppl.  3.  par.  quaest.  61.  ar.  2.  ad  3. 


518        LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR    CHRIST.      - 

de  matrimonio  altero  consiimmato ,  dum  adhuc  subsistit  pri- 
mum  matrimonium  licet  solum  ratum.  Hac  enim  in  hypo- 
thesi  rom.  Pontifex  bigamiam  simultaneam  probaret,  quod 
certe  ab  ipso  praestari  nequit.  Potest  autem  summus  Pon- 
tifex  per  dispensationem  solvere  ,  iusta  de  causa,  coniugium 
ratum ,  quo  soluto ,  possunt  coniuges  liberi  effecti  cum  aliis 
celebrare  matrimonium.  Haec  sola  hypothesis  possibilis  est, 
in  qua  nihil  est  quod  repugnet.  Legem  autem  generalem 
qua  decernatur  quod  in  tah  particulari  casu  matrimonium 
ratum  dissolvatur ,  ideo  numquam  statuet  rom.  Pontifex , 
quia  difficile  omnino  est  omnia  recensere  adiuncta  quae  de- 
terminare  solent  ipsum  ad  solvendum  eiusmodi  coniugium, 
et  quia  praeterea  non  omnia  quae  licent  semper  expediant. 
Ceterum  quod  absolute  posset  rom.  Pontifex  legem  consti- 
tuere  etiam  generalem  non  abnuit  s.  Antoninus  (124)  ,  et 
non  pauci  theologi  post  illum ,  qui  insuper  hunc  casum 
in  quo  dispensare  posset ,  assignant.  Horum  sententias  re- 
ferunt  et  expendunt  Salmanticenses  (125).  Adeoque  mul- 
tiplici  sub  respectu  nutat  hoc  Sylvii  argumentum  ,  quod 
suum  efFecit  Collet  (126). 

Quod  postremo  loco  afFertur  ad  suadendum  haud  posse 
rom.  Pontifices  dispensare  in  matrimonio  rato  cum  pluri- 
bus  constet  partibus ,  necesse  est  ut  eas  singillatim  discu- 


(124)  Sic  enira  scribit  loc.  cit.  «  Potest  ergo  Papa  etiam  de  potestate  or- 
dinata  circa  rnatrimonium  non  consummatum  hanc  constitutionem  facere,  et 
sic  patet  ratio  conveniens  rationi,  ut  notatur  27.  quaest,  2.  Quapropter.  Unde 
circa  non  consummatum  potest  ecclesia  statuere  quidquid  placet ;  dum  tamen 
subsit  causa  iusta,  et  hoc  voiuit  finis  cap.  Ex  publico.  Dicittamen  ipse  Ostien- 
sis,  quod  non  expedit,  quod  circa  hoc  multum  laxet  habenas ,  nec  etiara  est 
tutum.  » 

Inter  eos,  qui  solutionem  coniugii  ob  solemnera  religionis  professionem 
repetunt  ex  iure  ecclesiastico ,  non  desunt  qui  ita  rem  explicent:  ecclesia  in- 
terpres  voluntatis  Christi  declaravit  coniugium  ratum  posse  dissolvi :  generali 
quidem  lege  statuit  illud  dissolvi  ob  solemnem  religionis  professionem :  pra 
ceteris  vero  casibus  non  lege  universali ,  sed  privilegio  ac  dispensatione  utitur. 

(125)  Cf.  Tract.  IX.  De  malr.  Cap.  4.  Dub.  3.  n.  61.  62. 

(126)  Loc.  cit.  n.  449. 


CAP .  VI .  DE  DISS .  MATB .  RATI ,  NON  CONSUMM .  ART .  IV .        519 

liamus,  ne  si  simul  eas  complectamur ,  minus  perspicua 
sit  responsio.  ~-  ^j^l^iojoq  flfiJ  S8  ,  JKoioorh  \;\  ^ix\mim 
Cum  igitur  hi  theologi  dissimulare  nequeant  plures 
Pontifices  romanos  hac  potestate  usos  esse  in  dissolvendis 
coniugiis  ratis  ,  nec  aperte  audeant  eos  erroris  arguere, 
ideo  confugerunt  ad  probabilitatem  sententiae  quam  illi  se- 
cuti  sunt.  Verum,  esto  quod  interdum  possint  rom.  Pon- 
tifices  in  suis  actis  inniti  sententiae  probabili  ;  ast  quod 
omnes  longo  seculorum  decursu ,  initium  saltem  sumendo 
a  Martino  V.  ad  aetatem  usque  nostram  ita  se  gesserint, 
sin  minus  absonum,  durum  saltem  dictu  omnino  videtur. 
Etsi  enim  practice  prudenter  se  gererent ,  theoretice  sal- 
tem  tot  doctissimos  sanctissimosque  Pontifices  errasse  ac 
errare  in  re  tam  gravi ,  quae  ad  mores  pertinet ,  et  uni- 
versam  afficit  ecclesiam,  dicendum  esset;  aut  saltem  ex  ad- 
versariorum  doctrina  summi  Pontifices  periculo  se  expo- 
suissent,  atque  exponerent  dandi  dispensationem  iure  divino 
invalidam.  Et  sane  quotquot  hanc  rom.  Pontifici  denegant 
potestatem ,  eos  non  modo  errasse ,  sed  praeterea  eosdem 
ab  ecclesiae  doctrina  recessisse  affirmant,  et  a  doctrina 
revelata  a  qua  eos ,  non  recessisse  modo  ,  sed  ei  sese  etiam 
opposuisse  autumant.  Quin  etiam  toties  nullitati ,  aut  sal- 
tem  aperto  nullitatis  periculo  docent  exposuisse  sacramen- 
torum  administrationem  rom.  Pontifices  quoties  sine  pote- 
state ,  aut  cum  potestate  dubia  dispensarunt  in  matrimoniis 
ratis  (127).  Adhuc  enim  vigente  priori  coniugio,  posterius 
nullum  evadit.  In  hac  itaque  sententia  romani  Pontifices 
indulsissent  vel  concubinatui  vel  polygamiae  ;  quod  dicere 
nefas  est.  Nefas  idcirco  est  asserere  rom.  Pontifices  uni  pro- 
babilitati  et  quidem  tenui  innixos  praebuisse  acetiamnum 
praebere  has  dispensationes  ,  adeoque  eiusmodi  effugium  in 
tuto  non  constituit  rom.  Pontificum  agendi  rationem  (128). 

(127)  Hanc  rationem  urget  Collet  loc.  cit.  n.  445. 

(128)  Atque  hic  animadvertendum  est  theologos  plerosque  omnes ,  qui  huic 


5f0  LIB.   III.   SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.  MATR,  CHRIST.   « 

Romanos  autem  Pontifices  antiquiores  existimasse,  uti 
subdunt  hi  theologi ,  se  tali  potestate  non  poUere ,  explo- 
ratum  non  est ,  nec  probari  posse  videtur.  Hi  Pontifices 
perhibentur  Nicolaus  I.  Alexander  III.  Innocentius  III . 
quibus  addunt  ex  nonnullorum  auctoritate  Hadrianum  VI. 
Verum  perperam  hos  Pontifices  veluti  contrarium  sentien- 
tes  proferri  ex  documentorum  analysi  facile  est  ostendere. 

Ac  primo  Nicolai  omnium  vetustissimi  allegatur  epi- 
stola  ad  Carolum  episcopum  moguntinum  in  qua  legitur  : 
«  Hi  qui  matrimonium  sani  contraxerint ,  et  uni  ex  duo- 
bus  amentia ,  aut  furor,  aut  aliqua  infirmitas  accesserit,  ob 
hanc  infirmitatem  coniugia  talium  solvi  nbn  possunt.  Simi- 
liter  sentiendum  dehis,  qui  ab  adversariis  excaecantur,  aut 
membris  truncantur ,  aut  a  barbaris  exsecti  fuerint  (129).  » 
Ex  quibus  inferunt  Pontius  et  Colletus ,  mamfesium  est  su- 
pervenientem  impotentiam  non  videri  Nicolao  I.  sufficienf 
tem  causam  dissolvendi  matrimonium,  qui  indistincte  sta- 
tuit  matrimonium  semel  contractum  ne  quidem  ob  gravis- 
simas  amentiae ,  furoris  ,  detruncati  membri ,  atque  etian^ 
exsectionis  causas  dirimi  posse. 

Ast  vero  in  toto  Nicolai  textu  ne  verbum  quidem  oc- 
curritquo  insinuetur  ipsum  locutum  de  matrimonio  tantum 
rato  fuisse.  Quin  potius  omnia  suadent  eum  de  matrimo- 
nio  consummato  disseruisse ,  quum  difficile  sit  supponere 
illa  quae  enumerantur  contingere  brevi  intervallo  ,  quod 
inter  celebrationem  matrimonii ,  eiusque  consummationem 
effluere  solet.  Praeterea  sanctus  Pontifex  in  allegata  epistola 
non  agit  de  dispensatione  quae  ab  illo  fuerit  petita  ac  de- 
negata,  sed  de  responso  doctrinali  quaestioni  sibi  propo- 

adhaerent  placito  in  doctrina  morali  ad  probabilioristarum  classem  pertioere,  qui 
diris  probabilismum  devovent.  Hi  tamen  ipsi  non  verentur  affirmare  rom.  Pon* 
tifices  in  re  tanti  momenti  opinioni  probabili  innixos  matrimonia  rata  dissolvisse 
atque  porro  dissolvere. 

(t29)  Apud  Gratianum  in  Decreto  U.  par.  causa  XXXIl.  quaest.  VlLeap.  25. 
Si  quis  matrimonium. 


CAP.  VI.  m  mSS.  IAATR.  RATI,  NON  CONStJMM.  ART.  IV.       521 

sitae.  Verum,  quod  caput  est,  eiusmodi  epistola  quae  sub 
Nicolai  nomine  a  Gratiano  profertur,  est  omnino  apocry- 
pha,  et  ex  huc  illucque  collectis  fragmentis  consuta  (130). 
Quod  quidem  Pontio  utpote  antiquiori  auctori  exciderit  , 
mirum  esse  non  debet;  ast  mirari  subest  hoc  non  adver- 
tisse  Colletum  ,  qui  ceteroquin  accuratus  esse  solet.  Itaque 
Nicolaus  ab  hoc  censu  expungendus  est. 

Alter  Pontifex ,  qui  contrarius  perhibetur  est  Alexan- 
der  III.  cuius  a  Pontio  quatuor  hac  de  re  allegantur  de- 
creta  ex  appendice  concilii  lateranensisIII.  par.  V.  cap.  8. 
Super  hoc;  cap.  17.  Porro  si  qui  vir  et  mulier ;  cap.  18. 
Sollicitudini  tuae ,  et  cap.  22.  Super  eo ,  in  quibus ,  iuxta 
ipsum  summus  hic  Pontifex  patefecit  se  tali  potestate  dis- 
solvendi  coniugium  legitime  contractum  non  pollere. 

(130)  Cf.  Car.  Sebast.  Berardi  in  op.  Gratiani  canones  genuini  ab  apo- 
cryphis  discreti.  Taurini  1755.  par.  II,  tom.  II.  pag.  293  seqq.  De  epistolis  ad 
Carolum  archiepiscopum  moguntinensem  et  eius  suffraganeos  ,  ubi  non 
solum  vir  doctus  ostendit  supposititlam  esse  eiusmodi  epistolara,  sed  prae- 
ierea  fontes  ex  quibus  desumptus  sit  textus  a  Gratiano  allegatus  patefacit  scri- 
bens:  «  Dicendum  adbuc  superest  de  canone  25.  caus.  .32.  quaest.  7.  Sed  hunc 
frustra  aut  in  conc.  moguntino ,  aut  in  raemorata  Nicolao  pontifici  tributa  epi- 
stola  quaereres.  Falsa  ea  primum  inscriptio.  Lcgitur  apud  Burchartluu) ,  qui 
primusin  lib.  9.  cap.  28.  fragmentum  illud  laudavit  ex  epistola  Nicolai  ad  Caro* 
lum  moguntinum  episcopum  scribentis;  ceterum  alia  est  capitis  inscriptio  in 
vetustioribus  collectionibus.  Reginonem  meraoro  qui  tempora  Nicolai  pontificis 
attigit ;  Jiam  ipse  m  lib.  2.  de  ecclesiast.  disciplina  postquam  in  cap.  129. 
verba  descripsit  quaedam  romanae  legis  nomine  ( illa  ipsa  ,  quae  sub  nomine 
Fabii  papae  Gratianus  retulit  in  can.  26.  caus.  32.  quaest.  7. ),  itaprosequitur 
in  cap.  i^Q.  Ex  eadem^  nimirum  ex  lege  romana :  Si  qui  matrimonium  sani 
contraxerunt ,  et  uni  cx  duohus  insania  aut  furor ,  aut  aliqua  infirmitas 
accesserit ,  oh  hanc  infirmitatem  coniugia  talium  solvi  non  possuni.  Simili' 
ter  sentiendum  de  his ,  qui  ab  adversariis  caecantur ,  aut  membris  de- 
truncantur.  Verba  illa :  aut  a  harbaris  exsecti  fuerint,  quae  legiraus  apud 
Gratianum  desiderantur  in  codice  Reginonis,  queraadmodum  etiam  apud  Ivo- 
nem  in  part.  8.  cap.  166.  Baluzius  in  notis  ad  Reginonem  iam  visiis  est  indi- 
care,  uudenam  Gratiani  fragmentum  sit  repetendum;  ait  enim  apud  Paullum 
iureconsultum  lib.  2.  sentent.  tit.  19.  caput  istud  sic  expressum  haberi :  Neque 
furiosus  nequefuriosa  matrimonium  contrahcre  possunt  ^  sed  contractum 
matrimonium  furore  non  tollitur;  cui  sententiae  hanc  interpretationem  subiun- 
xit  Anianus :  Si  qui  matrimonium  sani  contraxerint ,  et  uni  cx  duobus  amen- 
tia,  aut  furor  accesserit ,  ob  hanc  injirmitatem  coniiigia  talium  solvi  non 
possunt. »  . 


522         LIB.  III.   SECTIO  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

luverit  proinde  hos  textus  afferre,  et  perlustrare,  ut 
quod  Alexander  reipsa  senserit  colligamus.  Atque  ut  a  primo 
exordiamur ,  nempe  a  cap.  VIII.  ita  se  habet  Alexandri  re- 
sponsum  :  «  Consuluisti  nos  ,  utrum  inter  virum  et  mulie- 
rem ,  praestito  vel  non  praestito  sacramento ,  si  legitimus 
consensus  intervenerit  de  praesenti  ,  carnali  copula  non 
secuta  ,  liceat  mulieri  alii  nubere :  vel  si  nupserit  alii ,  et 
carnalis  fuerit  copula  secuta ,  an  ab  ipso  debeat  separari. 
Super  hoc  inquisitioni  tuae  taliter  respondemus  :  quod  si 
legitimus  consensus  a  solemnitate ,  qua  fieri  solet ,  prae- 
sente  sacerdote ,  aut  etiam  eius  notario ,  sicut  etiam  in 
quibusdam  locis  adhuc  observatur ,  coram  idoneis  testibus 
interveniat  de  praesenti ,  ita  quod  unus  alium  in  suam 
mutuo  consensu  verbisexpressis  recipiat,  utrimque  dicendo: 
Ego  te  recipio  in  meam ,  et  ego  te  in  meum :  sive  sit  iura- 
mentum  ,  sive  non  ,  non  licet  mulieri  alii  nubere  :  et  si 
nupserit,  et  fuerit  carnalis  copula  subsecuta,  ab  eo  sepa- 
rari  debet ,  et  ut  ad  primum  redeat  ,  ecclesiastica  distri- 
ctione  compelli :  quamvis  alii  aliter  sentiant ,  aliter  etiam 
a  quibusdam  praedecessoribus  nostris  sit  aliquando  iudi- 
catum  (131).  » 

Ut  interim  hic  sistamus ,  fidenter  assero  nihil  hoc  in 
contextu  reperiri  quod  ad  rem  nostram  referatur.  Etenim 
1.  nos  agimus  de  iure  ,  seu  de  eo  quod  rom.  Pontifex 
possit  aut  non  possit  circa  dispensationem  in  matrimonio 
rato ;  in  hac  autem  decretali  agitur  de  facto,  declarante 
Pontifice  in  casus  specie  de  quo  interrogatus  fuerat,  quid 
censendum ;  at  nuUa  ratione  in  ea  agitur  de  petita  dispen- 
satione  ,  eaque  concedenda  aut  deneganda.  2.  Quaestio 
Pontifici  proposita  est  de  matrimonio  in  genere ,  sive  istud 
fuerit  consummatum  sive  non.  Cui  rite  respondit  Pontifex 
ex  norma  iuridica ,  hoc  matrimonium  non  posse  ullo  modo 
dissolvi ,   etiamsi  mulier  post  initum  verbis  de  praesenti 

(131)  Acia  concil.  Ilard.  tom.  VI.  par.  II.  col.  J732. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RADI,  NON  CONSUMM.  ART.  IV.       523 

coniugium  ante  consummationem  alteri  nupserit ,  cum  eo- 
que  carnalem  copulam  habuerit.  Nos  ipsi  eadem  ratione 
propositae  quaestioni  responderemus  ,  quia  nulla  dispen- 
satione  interveniente ,  firmum  manet  ratum  coniugium  le- 
gitimo  consensu  celebratum.  Quaestio  autem  nostra  ver- 
satur  circa  potestatem  Pontificis  dispensandi  in  matrimonio 
rato ,  cum  iusta  intercesserit  causa ,  de  qua  Alexander  hoc 
in  decreto  ne  verbum  quidem  habet,  multo  vero  minus 
professus  est  se  dispensare  non  posse ,  ut  hi  theologi  autu- 
naant ;  3.  verba  illa:  Quamvis  aliiaUter  sentiant,  aliter  etiam 
a  quibusdam  praedecessoribus  nostris  sit  aliquando  iudica- 
tum ,  haud  referuntur  ad  potestatem  de  qua  heic  non  agit 
Alexander  dissolvendi  coniugii  rati ,  sed  ad  peculiarem  il- 
lam  opinionem ,  quae  aliquando  viguit ,  quamque  nonnulli 
interdum  Pontifices  secuti  sunt ,  quod  nempe  si  mulier  post 
initum  per  consensum  verbis  de  praesenti  expressum  cum 
aliquo  coniugium  ,  alii  nupserit  cum  quo  copula  secuta  fue- 
rit,  posset  secundum  hunc  coniugem  retinere.  Hanc  opi- 
nionem  reprobat  Alexander  III.  (132).  Igitur  non  egregie 
Pontius  Alexandri  III.  rescriptum  expendit  ad  suam  fir- 
mandam  sententiam,  sed  ex  anticipato  iudicio. 

Multo  minus ,  quod  contendit  Pontius  et  qui  eum  se- 
quuntur,  continetur  in  aliis  capitibus ,  quae  ab  ipso  al- 
legantur  ex  eiusdem  Pontificis  decretis  ,  quae  hic  non 
piget  describere. 

(132)  Ideo  apud  aliquos  invailuerat'  eiusmodi  bpihio,  quia  in  veteri  iure 
receptum  erat,  ut  secuta  copula  inter  sponsos ,  non  iam  meram  sponsaliura 
obligationem  liaberi,  sed  verum  matrimonii  contractum  locum  habuisse  puta- 
retur ;  dummodo  vera  copula ,  non  tantum  nisus  in  copulam  intercessisset. 
Idque  ex  praesumptione ,  uti  exponunt  canonistae,  de  vero  consensu  de  prae- 
senti  facto  ipso  expresso.  Atque  ita  reipsa  decretum  postea  est  ab  Innocentio  Ili. 
et  Gregorio  IX.  in  cap.  15.  30.  et  32.  De  sponsalibus.  Hoc  vero  ius  abrogatum 
est  a  conc.  tridentino  in  decreto  de  Ref.  sess.  XXIV.  cap.  I.  quo  irrita  facta  sunt 
matrimonia  clandestina.  Ex  quadara  igitur  analogia  faclura  est ,  ut  nonnulli 
venerint  in  illam  sentenliam  reprobatam  ab  Alex.  III.  de  valore  sccundi  ma- 
trimonii  copula  secuta,  adeo  ut  istud  praeferreot  priori  matrimonio  tantum 
rato  et  non  consummato. 


824        LIB.  111.  SECT.  ALTERA.  DE  iNmSs!'  MAtR.  CHRlSt. 

In  cap.  XVII.  insistlt  Alexander  in  doctrina  cap.  VIII. 
tedita  ob  paritatem  casus  sibi  propositi ,  scribens  :  « Si 
qui  vir  et  mulier  pari  consensu  contraxerint  matrimonium, 
et  vir  ea  incognita ,  aliam  duxerit  in  uxorem,  et  eam  co- 
gnoverit:  cogendus  est  secundam  dimittere,  et  ad  primam 
redire.  Quia  quamvis  exinde  sit  diversa  quorumdam  sen- 
tentia ,  et  non  eadem  consuetudo  ecclesiae ;  tutius  tamen 
videtur,  ut  primam  hanc  quam  secundam ,  cum  a  prima 
iudicio  ecclesiae  separari  non  debeat ,  postquam  cum  ea 
ex  pari  voto  et  consensu  matrimonium  contraxit.  Sane 
quamquam  mulieri  desponsatae  et  a  viro  non  cognitae  , 
liceat  ad  religionem  transire,  aliam  tamen  non  potest  du- 
cere  in  uxorem.  »  Neque  hoc  in  capite  sermo  est  de  po- 
testate  dandi  vei  non  dandi  dispensationem. 

In  capite  vero  XVIII.  haec  leguntur  :  «  Super  eo  siqui- 
dem  unde  nos  consuluit  dilectio  tua,  quid  videlicet  ser- 
vandum  sit ,  et  retinendum  de  muliere,  quae  cum  sit  uni 
viro  desponsata,  ab  alio  postea  desponsatur  et  cognosci- 
tur :  sollicitudini  tuae  taliter  respondemus ,  quod  licet  qua- 
rumdam  ecclesiarum  consuetudo  habeat,  ut  cum  secundo 
viro  debeat  remanere ;  convenientius  tamen  videtur ,  ut  si 
vir  et  mulier  ad  aetatem  coniugio  aptam  devenerint ,  et 
infra  mulier  desponsata  fuerit,  quod  vir  mulierem  in  suam, 
et  mulier  virum  in  suum  recipiat;  licet  postea  ab  alio 
desponsetur  et  cognoscatur,  debet  primo  restitui  (133).  » 
Neque  in  hoc  rescripto  quidpiam  habetur  quod  nostram 
attingat  quaestionem. 

Item  in  capite  XXII.  haec  constituta  ab  Alex.  III.  oc- 
currunt :  «  Super  eo  quod  ex  litteris  tuis  intelleximus ,  vi- 
rum  quemdam  et  mulierem  de  mandato  domini  utriusque 
assensu  se  invicem  recepisse,  nullo  sacerdote  praesente, 
nec  adhibita  solemnitate,  quam  solet  anglicana  ecclesia 
adhibere ,    et  alium  praedictam  mulierem   ante    carnalem 

(133)  Acta  concil.  Hard.  loc.  cit.  col.  1735. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSDMM.  ART.  IV.       525 

commixtionem  solemniter  duxisse  et  cognovisse :  tuae  fra- 
ternitati  duximus  taliter  respondendum  ,  quod  si  primus 
vir  et  mulier  pari  consensu  de  praesenti  sese  receperint , 
ipsa  debet  primo  restitui  ;  cum  nec  potuerit ,  nec  de- 
buerit  post  talem  consensum  alii  nubere.  Si  vero  consen- 
sus  talis  inter  eos  non  intercesserit  sub  verbis  illis  quae 
diximus  ,  nec  carnalis  copula  etiam  assensu  de  futuro 
praeeunte :  secundo  viro ,  qui  eam  postea  traduxit  atque 
cognovit ,  mulier  ipsa  debet  relinqui ,  et  ab  impetitione 
prioris  absolvi ;  iniuncta  primo  poenitentia  de  laesione  fi- 
dei  vel  violatione  iuramenti ,  si  dedit  fidem ,  vel  praestitit 
iuramentum  (134).»  Ut  legenti  patet,  nihil  quod  ad  quae- 
stionem  nostram  referatur  in  hoc  pariter  capite  reperitur. 

Cum  autem  haec  sint  omnia  et  sola  documenta  quae 
ex  Alexandro  III.  a  Pontio  eiusque  asseclis  proferantur, 
quae  nihil  omnino  continent  de  potestate  quam  sibi  inesse 
denegaverit  solvendi  matrimonia  rata  ,  ideo  iure  meritoque 
concludimus :  ergo  ex  censu  horum  rom.  Pontificum  adver- 
santium  huic  doctrinae,  etiam  Alex.  III.  eliminandu&  est.. 

Restat  ut  expendamus  quae  afFeruntur  ex  Innocentio  III. 
Sunt  porro  duo;  primum  desumitur  ex  cap.  Ex  parte, 
in  quo  haec  habet  hic  summus  Pontifex.  «  Nos  inquisi- 
tioni  tuae  taliter  respondemus  ,  quod  etsi  possit  non  in- 
consulte  videri ,  quod  ex  quo  matrimonium  inter  legitimas 
personas  ,  per  verba  de  praesenti  contraLhitur ,  illis  viven- 
tibus  in  nullo  casu  possit  dissolvi ,  ut  vivente  reliquo ,  al- 
ter  ad  secunda  vota  transmigret ,  etiamsi  unus  fidelium , 
inter  quos  est  ratum  coniugium ,  fieret  haereticus  ,  et  nol- 
let  permanere  cum  altero  sine  contumelia  Creatoris,  nisi 
forte  secus  fieret  ex  revelatione  divina ,  quae  superat  om- 
nem  legem  ,  sicut  a  quibusdam  sanctis  legitur  esse  fa- 
ctum-.  Nos  tamen  nolentes  a  praedecessorum  nostrorum 
vestigio  declinare  ,  qui  respondere  consulti ,  antequam  ma- 

(134)  IbW.  col.  17.36  seq.  .    ^    , 


S26        LIB.   III.   SECT.   ALTERA.   DE  INDISS.   MATR.  CHRIST. 

trimonium  sit  per  carnalem  copulam  consummatum ,  licere 
alteri  coniugum ,  reliquo  inconsulto ,  ad  religionem  tran- 
sire:  ita  quod  reliquus  extunc  legitime  poterit  alteri  co- 
pulari :  hoc  ipsum  tibi  consulimus  observandum  in  arti- 
culo  praenotato,  quamvis  falsa  sit  causa,  per  quam  ad 
susceptionem  veli  praedicta  mulier  sit  inducta  (nempe 
quod  ductus  coniux  lepra  superveniente  laboraverit),  cum 
sine  qualibet  tali  causa  idipsum  religionis  obtentu  facere 
potuisset.  Porro  licet  praedicta  mulier  videatur  in  veli  su- 
sceptione  religionis  habitum  assumpsisse ;  si  tamen  velit 
in  domo  propria  remanere,  quasi  propositum  castitatis  in 
seculo  servatura,  nihilominus  consummandum  est  matri- 
monium  iam  contractum,  nisi  se  voto  adstrinxerit  ad  ob- 
servantiam  regularem  :  in  quo  casu  compelli  potest ,  ut  re- 
licto  seculo  religionis  propositum  exequatur  (135).» 

In  quae  verba  animadvertit  Pontius  1 .  lepram  super- 
venientem  matrimonio  rato  iudicatam  non  fuisse  ab  In- 
nocentio  III.  sufficientem  causam  dissolvendi  coniugium 
secus  ac  senserit  Sanchez.  2.  Urget  verba  illa:  m  nullo 
casu  posse  dissolvi ,  etiam  altero  in  haeresim  incidente ,  nisi 
tantum  ex  divina  revelatione ;  atque  adeo  ob  solum  ingres- 
sum  rehgionis ,  qui  casus  habetur  iam  ex  divina  revela- 
tione.  Sensit  ergo  Innocentius  nullam  idoneam  esse  cau- 
sam  dissolvendi  matrimonium  ratum ,  nisi  quae  constiterit 
ex  revelatione  divina  (136). 

Ita  quidem ,  si  Innocentius  hac  in  epistola  locutus 
fuisset  de  potestate  Pontificis  circa  dispensationem  in  ma- 
trimonio  rato ,  et  de  causis  quibus  posset  vel  non  posset  per- 
moveri  ad  concedendam  eiusmodi  dispensationem,  prout  as- 
sumitPontius.  lam  vero  hac  de  re  ne  verbum  quidem  in 
universa  hac  decretali.  Respondit  igitur  Pontifex  quaestioni 
sibi  propositae  ad  iuris  ecclesiastici  regulam  iuxta  quam 

(135)  Cap.  XIV.  Exparte.  tit.  XXXII.  deconvers.  coniugat. 

(136)  Llb.  IX.  cap.  3.  n.  5. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSIMM.  ART.  IV.      527 

privatae  personae  nequeunt  dissolvere  proprium  coniugium 
ratum  quacumque  de  causa ,  si  excipias  ingressum  in  re- 
ligionem ,  quod  quidem  ius  ex  Deo  promanat.  Ceterum  ne- 
que  propter  infirmitatem  supervenientem  neque  propter 
haeresim  ,  aliamve  causam  iure  pollent  fideles  dirlmendi 
ratum  coniugium  initum  per  verba  de  praesenti  ad  ex- 
primendum  consensum ;  adeoque  altero  adhuc  in  vivis 
agente  novas  cum  alio  celebrare  nuptias  nequeunt.  Hac 
ratione  respondissent  pariter  vel  ipsi  Pontifices  ,  qui  di- 
spensationem  in  matrimonio  rato  dare  consueverunt. 

Idem  dic  de  causis  quarum  mentionem  iniecit  Inno- 
centius  in  suo  rescripto :  siquidem  in  eo  non  agitur  de 
causis ,  quibus  permoveri  Pontifex  possit  ad  concedendam 
vel  denegandam  petitam  dispensationem ,  de  quibus  In- 
nocentius  nonagit,  sed  de  causis  quibus  invicem  coniuges 
separari  se  posse  autumarent  propria  auctoritate.  Accedit, 
clausulam  illam  generalem  Innocentii :  «  Quod  etsi  posset 
non  inconsulte  videri ,  quod  ex  quo  matrimonium  inter 
legitimas  personas  per  verba  de  praesenti  contrahitur ,  il- 
Its  vwentibus  in  nullo  casu  posse  dissolvi»  complecti  etiam 
casum  de  ingressu  in  religionem  ,  ut  patet  ex  adversativa 
formula  qua  usus  est  Pontifex :  «  Nos  tamen  nolentes  a 
praedecessorum  nostrorum  vestigiis  declinare  etc.  »  Adeo- 
que  nimis  probaret,  si  presse  sumeretur ,  et  quemadmo- 
dum  casum  excepit  ingressus  in  religionem ,  sic  si  opus 
fuisset  et  de  quaestione  nostra  fuisset  locutus ,  potuisset 
excipere  dispensationem  quae  a  Pontifice  obtineretur.  Ergo 
inaniter  urgetur  auctoritas  huius  Pontificis ,  quasi  sense- 
rit  haud  posse  supremum  ecclesiae  caput  dispensare. 

Multo  vero  minus  alterum  Innocentii  III.  rescriptum , 
quod  urgent  hi  theologi ,  rem  conficit.  Sic  enim  habet  In- 
nocentius  in  cap.  Super  eo ,  quod  in  medium  proferunt : 
«  Super  eo  quod  interrogasti  de  sacramento  coniugii,  bre- 
viter  respondeo :  illam  quam  dixisti ,  a  patre  coniugi  tra- 


o28         LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

ditara,  et  ab  eo  cui  tradita  fuerat,  patri  commendatam , 
donec  statuta  die  in  domum  suam  ille  traduceret :  dico 
quod  legitimo  consensu  interveniente ,  ex  eo  statim  coniux 
fuerit,  quod  spontanea  Yoluntate  sese  coniugem  esse  con- 
senserit,  non  enim  futurum  promittebatur ,  sed  praesens 
confirmabatur.  Quapropter  quidquid  cum  alia  postmodum 
factum  est  in  coitu  sive  in  generatione  prolis  ,  tanto  repre- 
hensibilius  est  secundum  ,  quanto  verius  primum.  Constante 
enim  primo,  quanto  amplius  in  Deum  committitur,  tanto 
magis  culpa  augetur.  His  ergo  cognitis ,  facile  erit  nego- 
tium  praesentium  latoris  tuae  discretioni  debito  fine  termi- 
nare  (137).  » 

Quid  porro  decernit  in  hoc  documento  Innocentius? 
Non  posse  per  matrimonium  consummatum  subsequens 
dirimi  matrimonium  ratum,  quod  nemo  negaverit.  lam 
vero  quid  hoc  commune  habet  cum  quaestione  nostra? 
Nihil  prorsus. 

Quapropter  et  Innocentius  III.  e  censu  Pontificum  ali- 
ter  sentientium  seponendus  est.  Cum  vero  soli  hi  tres 
perhibeantur  doctrinae  de  potestate  pontificia  in  solvendis 
coniugiis  ratis  contrarii ,  consequitur  argumentum  hoc 
omni  destitui  fundamento. 

Dixi :  hos  solos  jperhiberi  huic  doctrinae  contrarios :  nec 
enim  moramur  quas  aliqui  referunt  historiolas  de  Ha- 
driano  VI.  et  Innocentio  VIII.  Quasi  nempe  prior  miratus 
fuerit  de  Caietano ,  quod  in  mentem  theologi  haec  venerit 
sententia ,  ac  tandem  improbitati  cedens  postulantis  direm- 
ptionem  responderit,  se  dare  quod  posset,  etsi  persuasum 
haberet  se  nihil  posse.  Haec  enim  fabella  seipsa  confutat ; 
nam  ignorare  non  poterat  doctus  et  pius  hic  Pontifex  a 
praedecessoribus  suis  Martino  V.  et  Eugenio  IV.  aliisque 
post  eos  datam  eiusmodi  dispensationem  fuisse ;  nulla 
proinde  ei  ratio  suppetebat  admirationis,  quod  Caietanus 

(137)  Apinl  Hardiiin.  tora.  VI.  par.  11.  col.  ^740. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSUMM.  ART.  IV.       529 

eam  docuerit  sententiam :  ut  omittam  in  supposita  respon- 
sione  aut  eum  egisse  contra  propriam  conscientiam ,  aut 
decepisse  postulatorem. 

Idem  dic  de  Innocentio  VIII.  de  quo  refert  Pontius  ex 
Panormitani  fide  ,  quod  cuipiam  matrimonii  rati  dissolu- 
tionem  petenti ,  ore  rotundo  negarit  se  id  posse ;  cumque 
ei  Glossae  auctoritas  oblata  fuisset,  responderit:  Maledi- 
ctus  qui  te  docuit  (138):  siquidem  et  Innocentius  VIII.  pon- 
tificatum  gessit  post  Martinum  V.  et  Eugenium  IV.  (139), 
qui  dispensarunt  in  matrimonio  rato.  Quis  praeterea  il- 
lico  non  videat  verba,  quae  ei  tribuuntur,  indigna  plane 
esse  tanto  Pontifice?  Virum  certe  theologum  dedecet  his 
inniti  fabellis  ad  sua  placita  firmanda.   s^ahi    ^oh    ''1^  > 

Ex  hac  quam  hactenus  instituimus  analysi  argumen- 
torum  quibus  negantem  sententiam  theologi  propugnant, 
quisque  facile  deprehendet  eadem  magis  apparentia  esse 
quam  solida.  Ex  eadem  enim  constat  1.  eiusmodi  argu- 
menta  fundamento  esse  destituta,  ac  procedere  ex  falsa 
hypothesi ;  2 .  olere  principium  sin  minus  protestanticum , 
saltem  minus  orthodoxum  et  tutum  de  interpretatione  Bi- 
bliorum  et  divinae  traditionis  privato  sensu  contrario  illi 
quem  rom.  Pontifices  secuti  sunt,  quasi  isti  ab  ecclesiae 
doctrina  et  a  divina  revelatione ,  in  sua  agendi  ratione 
recesserint.  Quod  luculenter  evincunt  quae  ex  Drouinio 
attulimus ,  de  quo  inquit  Gollet  «  Solide  auctor  libri  de 
re  sacramentaria  ait :  «  Neminem  qui  vere  theologus  fuerit, 
a  doctrina  ecclesiae  exempla  talia  dimovehunt,  tum  quod 
incerta  penitus  sunt ,  tum  quod  disciplina  divinitus  consti- 
tuta  factis  contrariis  convelli  non  possit  (1 40) .  » 

(138)  Lib.  IX.  cap.  3.  n.  15. 

(139)  Etenim  Martinus  Y.  ab  an.  1431.  clavum  ecclesiae  tenuit  usque  ad 
an.  1447.  quo  creatus  est  pontifex  Eugenius  IV.  qui  vixit  usque  ad  an.  145&. 
Innocentius  vero  VIII.  rexit  ecclesiam  ab  an.  1484.  ad  an.  1497. 

(140)  Colletop.  et  loc.  cit.  n.  451.  ubi  illud  :  incerta  penitus  sunt,  nempe 
facta  rom.  pontificum,  qui  dedissc  perhibentur  dispensationem  matrimonii  rati, 

111  34 


530  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.  DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Nos  autern  minus  considerate  haec  tanto  viro  excidisse 
dicemus.  Alioquin  concludere  ex  iis  possemus  tot  doctos 
sanctosque  Pontifices  non  fuisse  vere  theologos ;  item  in- 
ferre  deberemus  fidem  adiungendam  non  esse  historicis 
omnibus  documentis  ex  quibus  factorum  veritas  certissime 
constat ,  imo  et  iis  quae  oculis  nostris  usurpamus ;  inferre 
deberemus  eosdem  longo  seculorum  decursu  recessisse  a 
doctrina  ecclesiae ;  deberemus  inferre  eos  ipsos  a  disciplina 
divinitus  constituta ,  seu  a  divina  revelatione  hac  agendi  ra- 
tione  descivisse.  Ecquis  autem  catholicus  theologus  baec 
affirmare  audeat,  ac  se  iudicem,  immo  et  censorem  cori- 
stituere  supremi  ecclesiae  capitis  et  magistri  ?  Itaque  non 
solide,  sed  minus  caute  nobis  haec  dicta  esse  videntur,  et 
a  modestia,   quae  in  dicto   hoc  auctore  fulget,  aliena. 

Quod  vero  attinet  ad  argumenta  quibus  fulcitur  altera 
sententia ,  animadverto  nil  solidi  posse  opponi ,  hisi  aut 
negentur  facta ,  quae  tamen  nullo  pacto  infirmari ,  multo 
vero  minus  convelli  possunt,  cum  agatur  de  serie  qua- 
tuor  plus  minus  seculorum  (141) ,  aut  evidenter  ostendatur 
eiusmodi  facta  verbo  Dei  tum  scripto  tum  tradito  adver- 
sari ,  quod  defectu  documentorum  tum  biblicorum  tum 
traditionalium  ,  quae  contraria  sint,  effici  omnino  nequit. 
Accedit  quod  si  testimonia  biblica  quae  opponuntur  ali- 

coarctat  potissirnum  ad  id  quod  dicitur  de  Gregorio  XIII.  qui  referente  Hen- 
riquez  tredecim  (  alii  dicunt  undecim  )  eodem  die  dispensationes  dedit.  Nos  non 
solum  incertum,  sed  plane  uti  fabulosum  factum  Istud  reiicimus.  Exinde  ta- 
raen  fas  non  est  cetera  facta ,  qnae  certissima  sunt ,  ut  incerta  traducere. 

Sed  quid  dicemus  de  I.  Walter,  qui  in  suo  Manuale  del  diritto  eccle- 
siastico.  Trad.  dal  Tedesco  di  Forlun.  Benelli.  Pisa  1848.  tom.  II.  §.  3f9.  pag.  2.50. 
nota  (m)  scribit :  «  Altri  casi,  nei  quali  vuolsi,  che  il  Papa  abbia  dispensato, 
ci6  che  nei  termiui  di  un  vero  matrimonio  d  impossibile ,  si  fondauo  sul 
fatto  del  non  avere  avuto  luogo  tra  i  coniugi  accoppiamento  maritale  per 
causa  di  avversione ;  che  vuol  dire  :  son  tutti  casi ,  nei  qoali  non  era  in- 
tervenuto  un  vero  consenso,  ma  si  un  consenso  forzato  dalle  circostanze.  » 
Verum  haec  expositio  est  prorsus  absona ,  atque  ad  proprium  placitum  ad- 
struendum  excogitata.  _ 

(141)  Nempe  ab  an.  I43l.  ad  an.  usque  18.j8.  Ul  patct  ex  elcncho  chrono- 
logico  quem  paulo  ante  exhibuimus. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSBMM.  ART.  IV.     531 

quam  vim  haberent ,  non  modo  sententiam  hanc  impete- 
rent  de  potestate  pontificis  dispensandi  graves  ob  causas 
a  vinculo  matrimonii  rati ,  sed  etiam  pari  modo  impete- 
rent  praecedentem  dogmaticam  thesim  de  solutione  matri- 
monii  rati  per  soleranem  religionis  professionem.  Atque 
heic  obiter  noto  pleraque  argumenta  quae  hanc  impetunt 
sententiam ,  impetere  pariter  alteram  de  solutione  per  so- 
lemnem  religionis  professionem.  Scilicet  ob  easdem  pene 
rationes  ob  quas  haeretici  aiunt  ecclesiam  errare  dum  docet 
matrimonium  ratum  per  solemnem  religionis  professionem 
dissolvi ,  isti  catholici  theologi  affirmant  Pontifices  errasse, 
dum  ob  alias  causas  matrimonium  ratum  dissolverunt. 

Quum  vero  haec  a  viro  catholico  probari  non  pos- 
sint,  et  pontificia  auctoritas  unus  ex  fontibus  seu  locis 
theologicis  sit  ad  firmandam  aliquam  doctrinam  »  postea- 
quam  rom.  Pontifices  et  dictis  et  factis  patefecerunt  se 
posse  divina  ad  id  praeditos  facultate,  urgentibus  causis, 
exposcentibus  item  bono  ac  utilitate  fidelium,  dispensare 
in  matrimonio  rato ,  nemo  iam  sine  temeritatis  nota  po- 
terit  hanc  potestatem  in  dubium  revocare ,  multo  vero  mi- 
nus  inficiari.  hsm  5*1)  r  iuji  jfeo  t>ofixi 

Nec  illud  silentio  praeterire  debemus  quod  summi 
Pontifices  haud  caeca  ratione,  sed  consulto  sese  gesse- 
rint  in  eiusmodi  dispensationibus  concedendis.  Etenim 
Clemens  Vlll.  voluit  utquaestio  haec  in  congregatione  par- 
ticulari  octo  S.  R.  E.  cardinalium,  quatuor  sac.  Rotae  au- 
ditorum,  duorumque  insignium  theologorum  expenderetur. 
Ab  eadem  porro  congregatione  suffragium  latum  est ,  quo 
sententia  de  summi  pontificis  potestate  in  dirimendis  ma- 
trimoniis  ratis  laudata,  probataque  est,  qua  insequentes 
summi  Pontifices  constantissime  ad  hos  usque  dies  usi 
suht  (142).  ..■:.  ,  .,  «.,:.  .>....,..  ...  . 

(142)  Cf.  Thesaurum  resotittion.  sac  congr.  Conc.  totn.  LY.  Roraae  1786. 
in  Cutisa  niciensi  seu  turritana  pag.  36. 


532  LIB.  III.  SECT.  ALTERA.   DE  INDISS.  MATR.  CHRIST. 

Quod  vero  attinet  ad  causas  ob  quas  rom.  Pontifices 
permoveri  possint  ad  eiusmodi  dandam  dispensationem  , 
nostrum  non  est  iudicium  ferre,  sed  negotium  boc  uni- 
versum  prudentiae  dimittendum  est  eorumdem  ,  qui  certe 
ea  non  utuntur  facultate,  nisi  ea  concurrant  rerum  ad- 
iuncta  quae  eam  postulent.  Quo  spectat  votum  card.  Lan- 
cellotti  in  quo  postquam  odia  coniugum  et  inimicitias  in- 
ter  consanguineos  tamquam  legitimam  causam  concedendae 
dispensationis  recensuisset,  baec  habet :  «Et  ideo  banc  re- 
probari  posse  non  credo,  maxime  ubi  iungatur  cum  dispa- 
ritate ;  et  ego  facta  diligentia  non  inveni  aliquem,  qui  si- 
milem  causam  quoquam  modo  in  boc  proposito  reprobet, 
licet  non  desint  qui  aliquas  causas  reprobaverint  (143).» 

Post  eiusm'odi  discussionem  veluti  corollarium  sequi- 
tur  nos  absque  ulla  animi  baesitatione  huic  secundae  sen- 
tentiae  calculum  nostrum  adiicere.  Eo  vero  lubentius  in 
hanc  concediraus  sententiam  quod  eam  optime  convenire 
videmus  cum  doctrina  quam  in  praecedenti  articulo  ad- 
struximus  de  matrimonii  rati  dissolutione  ob  solemnem 
religionis  professionem.  Ula  quidem  de  fideest;  at  certa 
quoque  baec  est  quae  de  matrimonio  rato  aliis  de  causis 
auctoritate  rom.  Pontificis  solvendo  traditur.  Utraque  do- 
ctrina  iisdem  pene  argumentis  probatur  iisdemque  fere 
innititur  principiis.  Quemadmodum  vero  solutionem  ma- 
trimonii  rati  per  professionem  religiosam  derivavimus  ex 
iure  divino ,  ita  et  dissolubilitatem  ob  alias  causas  dedu- 
cimus  ex  eodem  divino  iure.  Divinus  enim  Legislator  sta- 
tuit ,  ut  matrimonia  tantum  rata  religiosa  professione  sol- 
verentur,  et  ideo  suo  in  terris  vicario  potestatem  largitus 
est ,  eadem  matrimonia  aliis  quoque  de  causis  dirimendi ; 
utrumque  autem  ecclesia  Christi  voluntatis  interpres  nobis 
manifestat ,  Hcet  diversa  ratione ;  nempe  primum  per  de- 

(143)  In  causa  hispal.  dissolut.  matrim.  apud  Ursaya  Discept.  eccles. 
tom.  III.  par.  II,  discept.  XXI.  Ibid. 


CAP.  VI.  DE  DISS.  MATR.  RATI,  NON  CONSCMM.  ART.  IV.       533 

finitionem ,  alterum  per  praxim  suam.  Quamvis  vero  ma- 
trimonium  ratum  absolute  atque  ab  intrinseco  seu  natura 
sua  indissolubile  sit  ac  dici  debeat ,  solvi  tamen  ab  ex- 
trinseco  ,  seu  divina  auctoritate  potest,  prout  expositum  est. 

Sed  quae  de  matrimonii  christiani  proprietatibus  tertio 
hoc  libro  nec  non  quae  in  totius  operis  decursu  sumpsi- 
mus  disquirenda,  iam  satis  superque  disceptata  ac  di- 
sputata  pro  nostris ,  quales  eae  tandem  cumque  sint  , 
viribus  videntur.  Scopulosum  profecto  pelagus ,  ac  multa 
syrti  periculosum  navigayimus.  Quare  eo  nobis  laetandum 
magis ,  quo  felicius  ad  portum  appulsi  sumus.  At  potui- 
mus  aliquando  pro  humanae  imbecillitatis  conditione ,  cu- 
ius  non  est  omnia  cavere ,  aut  aliquo  forte  illidere ,  aut 
a  recto  navigationis  cursu  paullulum  deerrare.  Quid  ni  ? 
Hominis  est  posse  falli.  Verum  etsi  me  errori  obnoxium 
profitear ,  attamen  et  una  sum ,  qualis  omnis  catholicus 
theologus  esse  debet,  obsequentissimus  sanctae  romanae 
ecclesiae  discipulus ,  ac  studiosissimus  eius  observantiae 
filius.  Quare  si  quid  mihi  forte  inscienti,  aut  imprudenti 
inter  scribendum  de  quaestione  tam  difficili ,  tamque  per 
tempora  exagitata  exciderit,  quod  vel  tranversum  quidem 
unguem  a  veritate  discedat,  iam  nunc  heic  profiteor,  me 
illud  tamquam  indictum  ,  aut  retractatum  omnino  velle. 
Unum  enim  animi  nostri  desiderium ,  immo  voluptas , 
semper  et  fuit  et  est ,  ac  porro  speramus  a  Dei  0.  M.  boni- 
tate  ut  ad  mortem  usque  sit  veritatis  catholicae  triumphus. 


ERRATA         CORRIGE 

Pag.   261    lin.   12  matrimonio.. —   matrimonium 

»  362     »    20  Apostolus. — -  Apostolo  : 

»380       »        6    professore —   possessore 

»   391      »    19  provexit... —  provenit  , 
»  448     »    25  evangelici. —  evangelica 

jReliqua  emendabit  eruditm  lector 


3  <!?:''      '  5^^i* 


'•^^■■^.  INDEX        .,' 

,.  .  .        ........  ^  .-..  .V  .......  .-rjf»jiM>    •ilS 


DE 

UNiTATE  AG INDISSOLOBILITATE  MATRiMONIl  CHRiSTiANf 

STATUS  QTJAESTIONIS  ET  PARTITIO 

SECTIO  PRIMA 

DE  MATRIMONII  CHRISTIANI  UNITATE pag-       5 


CAP.     1. DE    POLYGAMiA    SlMULTANEA. 

Art.   I.     Non  solum  christlani  matrimonii  unitati , 

sed  ipsi  Matrimonii  notioni ,  spectato  etiam       i 
solo  iure  naturae ,  directe  opponitur  po- 
lyandria  et  uxorum  communio »       7 

Art.  II.  Polygamia  simultanea  iuri  naturae  absolute 
non  repugnat ,  eidem  tainen  minus  con- 
formis  est  et  quadantenus  etiam  adver- 
satur »     23 

Art.  III.  Polygamia  simultanea  iure  divino  positivo 
ante  Evangelium  absolute  vetita  non  posse 
dici  videtur,  nec  proinde  necessaria  di- 
vina  dispensatio ,  ut  veterum  polygamia 
a  crimine  contra  ius  naturale  vel  divinum 
defendatur »     34 

Art.  IV.  Polygamia  simultanea  in  lege  Evangelica 
omnino  est  abolita ,  adeo  ut  christiani  Ma- 


536  INDEX. 

trimonii   proprietas   prima  ac  inviolabilis 

sit  unitas »     50 

CAP.    II. —  DE    POLYGAMIA    SUCCESSIVA. 

Art.  I.  Ecclesiae  doctrina  ac  disciplina  circa  biga- 
miam  ,  seu  secundas  nuptias ,  exponitur 
et  vindicatur »     74 

Art.  II.  Doctrina  Ecclesiae  ac  disciplina  circa  triga- 
miam  ulterioresque  nuptias  successivas 
exponitur  ac  vindicatur »     94 

SECTIO  ALTERA 

DE  INDISSOLUBILITATE  MATRIMONII  CHRI- 

STIANI »  ll^ 

CAP.   1.  —  DE  INDISSOLUBILITATE  MATRIMONIl  lUXTA  LEGEM 

NATURALEM  ,  MOSAICAM  ET  EVANGEHCAM »    115 

Art.  I.     De  Matrimonii  indissolubilitate  spectato  iure 

naturae ...»    ib. 

Art.  II.  De  Matrimonii  indissohibilitate  ,  spectato 
iure  divino  positivo  ,  ac  nominatim  in  lege 
mosaica »  132 

Art.  IH.  Quaestio  expenditur  an  et  quomodo  perfe- 
cta  indissolubilitas,  quae  ex  lege  evan- 
gelica  propria  est  matrimonii  christiani , 
deducenda  sit  e  ratione  sacramenti »  150 

CAP.  II.-— De  bibliorum  doctrina  circa  christiani 

MATRIMONII  INDISSOLUBILITATEM  ETIAM  IN  CAUSA 
ADULTERII »    161 

Art.   I.     De  authentia  ac  genuina  lectione    textuum 

Matth.  V.  etXIX »  162 


INDEX.  S37 

Art.  II.   De  quibusdam  exegeticis  interpretationibus 

textuum  Matth.  V.  et  XIX »  177 

g.  I.     Nonnullae  exegeticae  eorum  textuum  inter- 

pretationes  historice  exponuntur »     ib. 

§.  II.  Sententia  illorum  expenditur  qui  putant  ex- 
ceptionem  fornicationis  factam  a  Christo 
fuisse  tantum  ad  mentem  legis  mosaicae.»  180 

§.  III.  Excutitur  eorum  sententia,  qui  alterutrum 
Matthaei  textum  intelligunt  de  matrimoniis 
iudaeorum ,  vel  primorum  fidelium  qui  ex 
iudaismo  ad  Christi  fidem  transierunt. . . »  183 

§.  IV.  Expenditur  illorum  placitum  qui  vocem  Trop- 
viicL  exponunt  de  fornicatione  vel  flagitio 
ante  initum  matrimonium  patrato »  186 

§.  V.  Sententia  illorum  excutitur,  qui  fornicatio- 
nis  vocem  non  de  adulterio,  sed  de  statu 

fornicario  et  concubinatu  exponunt »  191 

Art.  III.  Dogmatica  Ecclesiae  interpretatio  doctrinae 
biblicae  de  indissolubilitate  Matrimonii 
christiani  argumentis  hermeneuticis  scien- 
tifice  demonstratur »  206 

g.  I.  Indissolubilitas  matrimonii  christiani  etiam 
in  causa  adulterii  ex  scientifica  exegesi 
textuum  Matth.  V.  et  XIX.  deducitur »     ib. 

§.  II.  Eadem  interpretatio  textuum  Matthaei  de 
omnimoda  christiani  matrimonii  indisso- 
lubilitate  ex  Marci  X.  et  Luc.  XVI.  stabi- 
litur »  219 

§.  III.  Eadem  textuum  Matthaei  interpretatio  de 
perpetua  coniugii  christiani  indissolubili- 
tate  ex  Apostolo  Rom.  VII.  et  I.  Cor.  VII. 
confirmatur »  228 


H38  INDEX. 

CAP.  ni. — De  sensu  traditionali  circa  indissolubili- 

TATEM  MATRIMONII  CHRISTIANI  IN  CAUSA  ADULTE- 
RII  lUXTA  EVANGELICAM  ET  APOSTOLICAM  DO- 
CTRINAM ....))    240 

Art.   I.     De  sensu  traditionali  circa  indissolubilitatem 
christiani    matrimonii    in    causa   adulterii 

prioribus  quinque  ecclesiae  seculis »   243 

^.  I.  De  Herma »    ib. 

g.  U.         De  s.  lustino  M »  248 

§.  III.        De  Athenagora »  252 

§.  IV.        De  Tertulliano »  243 

§.  V.         De  Clemente  alexandrino »  263 

S-  VI.        De  Origene »   266 

§.  VII.       De  s.  Cypriano »   274 

§.  VIII.     De  Lactantio .»  275 

^.   IX.        De  concilio  illiberitano »   279 

§.  X.  De  concilio  arelatensi »   285 

g.  XI.        De  s.  Basilio »  287 

§.  XII.      De  s.   Gregorio   nazianzeno »   296 

$.  XIII.     De  s.    Ambrosio 299 

S-  XIV.     De  s.   Epiphanio »  304 

§.   XV.       De  s.   loanne  Chrysostomo »   310 

g.  XVI.     De   Theodoreto »  316 

<§.  XVII.    De  Asterio  Amaseno »   321 

§.  XVIU.  De  s.  Hilario  pictaviensi »  322 

^.  XIX.     De  Chromatio  aquileiensi »   324 

§.   XX.       De  s.  Hieronymo »   326 

§.  XXI.     De  s.  Augustino »  330 

^.  XXII.    De  s.  Innocentio  I »   336 

§.  XXIII   De  concilio  milevitano  II »  340 

§.  XXIV.  Documentorum  e  primis  quinque  eccle- 
siae  seculis  de  indissolubilitate  coniug;ii 


INDEX.  539 

in  causa  adulterii ,  et  difficultatum  quae     :* 

opponuntur  epicrisis »  344 

Art.  II.  De  sensu  traditionali  circa  indissolubilitatem 
christiani    matrlmonii  in    causa  adulterii 

a  seculo  VI.  et  deniceps »  350 

§.  I.  De  documentis  certis  pro  indissolubilitate 
vinculi  coniugalis  a  saeculo  VI.  et  dein- 

ceps »   351 

g.  II.  De  documentis  dubiis  circa  indissolubilita- 
tem  vinculi    coniugalis  a    sec.  V.  VI.   et  ' 

deinceps »   357 

§.  III.  Documentorum  medii  Aevi  circa  indissolu- 
bilitatem  coniugii  in  casu  adulterii,  et  dif- 
ficultatum  quae  contra  eamopponunturepi- 
crisis »  384 

CAP.    IV.  —  DE  GRECORUM    PRAXI  DEQtJE    CANONE    TRIDENTINO 

CIRCA   INDISSOHJBILITATEM    CHRISTIANI   MATRIMONII 

IN    CAUSA    ADULTERII. 

Art.  1.  De  natura  et  origine  erroneae  praexeos  grae- 
corum  dissolvendi  ob  adulterium  coniugii , 
deque  ecclesiae  romanae  hac  in  re  erga 
graecos  oeconomia »  389 

Art.   II.    De  natura  et  vi  canonis  VII.   sess.  XXIV. 

concilii  tridentini 407 

CAP.  V.  —  De  solutione  imperfecta  matrimonii  christiani 

SEU    DE    SEPARATIONE    INTER    CONIUGES 
QUOAD  TORUM  ET  COHABITATIONEM. 

Art.  I.  Concilii  tridentini  doctrina  de  separatione 
quoad  torum  et  cohabitationem  plures  ob 
causas  ,  manente  vinculo ,  exponitur  et 
vindicatur »   420 


S40  INDEX. 

Art.  II.  Doctrina  concilii  tridentini  de  separatione 
quoad  torum  et  cohabitationem  ob  plures 
causas ,  manente  vinculo  ,  ab  adversario- 
rum  difficultatibus   vindicatur »   430 

§.   I.     Doctrina  canonis  VIII.  concilii  tridentini  a 

nota  novitatis  vindicatur »    ib. 

§.  II.  Eadem  doctrina  vindicatur  ab  altera  nota 
oppositionis  cum  evangelica  et  apostolica 
doctrina »   436 

§.  III.  Doctrina  de  divortio  quoad  torum  et  coha- 
bitationem  ,  manente  vinculo  ,  a  tertia  nota 
immoralitatis  vindicatur »    445 

CAP.    VI. DE    DISSOLUTIONE    MATRIMONII    RATI  , 

NON    CONSUMMATI )J    460 

Art.  I.  De  veritate  doctrinae  catholicae  circa  disso- 
lutionem  vinculi  coniugalis  per  solemnem 
religionis  professionem  alterius  coniugum . »   464 

Art.  II.  De  iure  quo  matrimonium  fidelium  ratum  et 
non  consummatum  per  solemnem  religio- 
nis  professionem  quoad  vinculum  dissol- 

vatur »   472 

§.  I.  De  illorum  theologorum  sententia  qui  dis- 
solutionem  coniugii  rati  ex  iure  naturali 

repetunt »     ib. 

§.  II.  De  illorum  theologorum  placito  qui  consti- 
tuunt   dissolvi    matrimonium    ratum    iure 

tantum  ecclesiastico »   477 

§.  III.  De  illorum  theologorum  sententia  qui  so- 
lutionem  vinculi  matrimonii  rati  ob  pro- 
fessionem  religiosam  repetunt  a  iure  di- 
vino »   481 

Art.    III.  De  difficultatibus  quibus  asserta  a  triden- 

tina  synodo  catholica  veritas  impugnatur.»   487 


INDEX. 

Art.  IV.  De  romani  pontificis  auctoritate  circa  so- 
lutionem  coniugii  rati  alias  ob  causas  prae- 
ter  solemnem  religionis  professionem . . . »  502 

§.  I.     Argumenta  quibus  utriusque  sententiae  ne- 

gantis  et  affirmantis  patroni  utuntur »     ib. 

§.  II.    Utriusque  sententiae  argumentorum  discus- 

sio  et  conclusio »  1)12 


irK^'^ 


U>/  5'     ./     .'J     .r. 


"■\'  '      .  .•;.;;/.  ■■',     •  •■:;  ■,r-     i-.  ;;|    ,,^;  ,       i       ,n' 


NIHIL  OBSTAT 

lOS.  KLEUTGEN  S.  I.  THEOL.  DEPUT. 

IMPRIMATUR 

FI{.   DOMINICUS    BUTTAONI    0.   I».   S.    P.   A.    MAGISTEK 

IMPRIMATUR 

FR.     A.     LIGI    BUSSI    ARCHIEP.   ICONIEN.   VICESGERENS. 


%%w^^mwi