Skip to main content

Full text of "Praelectiones theologicae"

See other formats


CaU^^fyx^p^^-\.  g  ^-n  f$ 


TRACTATUS 

DE  INDULGENTIIS. 


. 


PRjELECTIONES 

THEOLOGICJE, 

QUAS 

IN  COLLEGIO  ROMANO  S.  J. 

HABEBAT 

JOANNES    PERRONE 

E  SOCIETATE  JESU , 

IN    EOD.    COLL.    THEOL.    PROF. 

EDITIO    LOVAMEHSIS ,    DILIGENTER    EMENDAT Y  ,    ET    VARIIS   ACCFSSIOMBUS    AB   AGCTORE   LOCUPLETATA. 


vol.  vn 

CONTiNET  TRACTATUS  DE  INDULGENTIIS,  DE  EXTREMA  UNCTIONE,  DE 
ORDINE  ET  DE  MATRIMONIO. 


LOVANII, 


TYPIS  ET  SUMPTIBUS  VANLINTHOUT  ET  VANDENZANDE, 

UNIVERSITATIS   CATHOLICA  TYPOGRAPHORCM. 

MOGUNTI 31 , 
APUD  KIRCHHEIM,  SCHOTT  ET  TniELMANN. 

1842. 


TRACTATUS 

DE    INDULGENTIIS. 

PROOEMIUM. 


1.  Per  Pcenitentise  Sacramentum  culpam  nobis  ac  pcenam 
aeternam  remitti,  nec  tamen  semper  condonari  totam  pcenam 
temporalem  peccatis  nostris  debitam,  in  superiori  tractatu  osten- 
dimus.  Verum  enim  vero  cum  satisfactiones,  quas  Deo  persolvimus, 
adeo  exiguae  sint  atque  a  gravitate  noxarum  adaequanda  longissime 
distent ,  Deus,  qui  est  misericordiarum  pater,  huic  insuflicientiae 
providit ,  facta  Ecclesiae  potestate  Indulgentias  largiendi  in  sup- 
plementum  ac  subsidium  pcenitentiae  nostrae. 

De  his  Indulgentiis  dicere  in  prsesentia  aggredimur  tum  ad- 
versus  Montanistas  ,  Waldenses  ac  Wicleffitas ,  tum  adversus  Pro- 
testantes.  Notum  est  istorum  parentem,  Lutherum ,  ex  harum 
in  Germania  publicatione  insurgendi  adversus  Ecclesiam  occa- 
sionem  nactumesse  5  hujus  furorem  Calvinusimitatus,  mirum  est, 
quot  in  Indulgentias  dicteria  evomuerit  (1).  Hi  porro  ipsam  facul- 
tatem  concedendi  Indulgentias  earumque  utilitatem  inficiati  sunt 
una  cum  asseclis  suis.  Jansenistae  autem  ac  neoterici  non  pauci 
germanam  earum  notionem  temerarunt.  Adversus  utrosque  prop- 
terea  catholicae  ac  sincerae  doctrinae  delndulgentis  vindicias  sumere 
cogimur ,  ut  absoluta  evadat  haec  commentatio. 

2.  Est  autem  indulgentia  Remissio  poence  temporalis  adhuc 
post  absolutionem  sacramentalem  peccatis  debita? y  inforo  interno 
coram  l)eo  valida  ,  factaper  applicationem  thesauri  Ecclesia  a 

(l)  Inst*  lib.  in  T  cap.  5,  §  2  ,  parum  Sanguinis  Christi  profanatio,  Sata- 

ei  fuit  vocare  Indulgentias  sordes ,  itn-  nceque    ludibrium  y  quo  christianum 

posturas  ,  furta ,  rapacitates  ,  aliisque  populum  a  Dei  gratia ,  a  vita  ,  quos 

probr'i8  ac  contumeliis  eas  afficere ,  sed  est  in  Christo,  abducant ,  eta  vera  sa- 

praetereaeasdescriberecontendensriSttM*  lutis  via  avertant. 
autem    illce  (  Indulgentiae  )  ,    inquit , 

T.  VII.  1 


TRACTATUS    DE    IflDULGENTIIS. 


Superiore  legitimo.  Cujus  definitionis  si  verba  perpendantur  sin- 
gula,  patebit,  l°quaenamsit  vera  ac  praecipua  Indulgentiae  natura 
ac  notio  ,  quae  versatur  solum  circa  poenam  temporalem  peccatis 
nostris  debitam  extra  forum  conscientiae  remittendam  ,  suppositis 
debitis  dispositionibus  in  subjecto ,  et  debita  auctoritate  in  con- 
ferente ;  2°  ejusmodi  pcenae  remissionem  non  excludere  satisfa- 
ctiones  nostras,sed  eas  supponere, ideoque  Indulgentiam  spectari 
debere  veluti  supplemenlum  satisfactionum  nostrarum ,  saltem 
sacramentalium ,  earumque  ad  quas  nos  excitat  ipsa  interior  animi 
dispositio,  quae  inest  sincerae  conversioni  (1);  3°  non  esse  Indul- 


(l)  Talem  esse  Ecclesiae  mentem  in 
lndulgentiarum  largitione,  constat  ex 
lib.  i ,  Epist.  xxxiv  S.  Gregorii  vn , 
qui  Remigio  Episcopo  plenariam  Indul- 
gentiam  exposcenti  rescripsit  :  Abso- 
lutionem  peccatorum  tuorum  ,  sicut 
rogasti ,  auctoritate  Principis  Apo- 
stolorum  fulti  tibi  mittere  dignum  duxi- 
mus;  si  tamen  ,  bonis  operibus  inhce- 
rendo  ,  commissos  excessus plangendo , 
quantum  valueris,  corporis  tui  habi- 
taculum  Deo  mundum  templum  exhi- 
biteris.  Card.  Baronius  adannum  1073, 
n.  71,  postcraam  eam  sententiam  ex- 
posuit  :  Ut  appareat ,  inquit ,  Sedis 
Apostolicw  Indulgentias  illis  com- 
municari  ,  qui ,  quantum  suppetunt 
vires ,  bene  operari  non  prcetermittunt ; 
non  autem  ignavis  ,  otiosis  ac  negli- 
gentia  torpescentibus.  Nec  vacat  alias 
ad  id  conficiendum  congerere  auctori- 
tates,  cum  unanimes  Theologi  in  ea 
sententia  sint.  Ne  tamen  praestitutos 
limites  practergrediamur  ,  juverit  hic 
exscribere,  quaehabct  Bened.  xiv,  In- 
stit.  Liii  :  Card.  Cajetanus  ad  obti- 
nendam  Indulgentiam  censuit  non 
modo  praBScriptis  operibus  satisfacien- 
dum  .  scd  etiam  necessario  deliberan- 


dum ,  salutari  poenitentia  criminum 
labes  peculiariter  expiare.  Card.  Ca~ 
jetanum  Navarrus  quoque  sequitur ; 
licet  alii  plures  eam  sententiam  ne- 
quaquam  probent ;  etnos  ipsi  ,  quibus 
opinionum  novitas  displicet,  illampa- 
riter  omittamus.  Nullum  quippe  diplo- 
ma  Pontificiumpro  concedendislndul- 
gentiis unquam  vidimus,  in  quo  ea  sin- 
gularis  conditio  prceferatur.  Singulis 
tamen  Card.  Bellarmini  doctrinam 
proponendam  ducimus  :  Accipiunt 
prudentes  Christiani  indulgenlias ,  ut 
simul  etiam  studeant  dignos  poeniten- 
tio3  fructus  facere.  Illam  Card.  Palia- 
vicinus  ,  cum  de  usu  Indulgentiarum 
sermonem  habet ,  his  verbis  explicat  : 
Neque  sanefideles  indulgentiarum  cau- 
sa  negligentes  fiunt ,  ut  pro  expurgan- 
dis  criminibus  alia  pietatis  opera  Deo 
minime  persolvant.  Cum  enim  anci- 
pites  sint,  utrum  reipsa  Indulgentiam 
sibi  meruerint ,  stimulo  quodam  in- 
citantur ,  ut  pro  cwlesti  hoc  thesauro 
tutins  comparando  varias  salutaris 
pcenitentia?  rationes  aggrediantur  ;  ex 
alia  parte  injuncta  pietatis  opera  , 
sifiant ,  studium  religionis  adaugent. 


INDULGENTIARTJM    NOTIO.  6 

gentiam  simplicem  canonicae  pcenitentiae  relaxationem  in  foro 
duntaxat  externo  validam ,  verum]  etiam  in  foro  interno  e*t  co- 
ram  Deo,  seu  esse  remissionem  partialem  aut  totalem  illius  sa- 
tisfactionis ,  quam  ob  patratas  culpas  sive  in  hac  sive  in  altera 
vita  persolvere  divinse  justitiae  tenemur ;  4°  non  solum  turpiter 
errasse  Waldenses ,  Wicleffitas ,  Lutheranos  et  Galvinistas ,  alios- 
que  qui  ab  istis  orti  sunt,  facultatem  Ecclesiae  a  Christo  datam 
esse  concedendi  Indulgentias  denegantes ,  sed  et  cum  iisdem 
hsereticis  graviter  lapsos  esse  Jansenistas  ,  Pistorienses ,  nonnul- 
losque  scriptores  neotericos  ,  tum  circa  Indulgentiarum  notionem, 
dum  eas  coarctant  ad  solam  pcenitentiae  canonicae  relaxationem , 
tum  circa  thesaurum  Ecclesiae ,  quem  veluti  scholasticorum  com- 
mentum  traducunt,  tum  circa  Indulgentiarum  valorem  quoad 
animas  defunctorum  ,  quem  nullum  esse  autumant ;  5°  denique 
ex  eadem  definitione  patebit,  quo  loco  haberi  debeant  tot  illi  haere- 
ticorumatqueincredulorumcalumnia3  etscommata,  quibus  etiam- 
num  Indulgentias  earumque  dispensationem  insectantur  tan- 
quam  omnis  moralitatis ,  ut  aiunt,  eversivas  ,  quaeque  omnem 
peccandi  licentiam  tribuant ;  quidque  sentiendum  sit  de  Indul- 
gentiis  illis,  quaspassim  pleno  oreVrotest&wtesper  anticipationem 
dari  in  Ecclesia  Romana  adhuc  effutiunt  (1). 

3.  Haec  summa  doctrinae  catholica3  est  circa  Indulgentias ,  cui 
vincidandae  operam  navare  constituimus.  Ne  tamen  in  hac  satis 

(1)  Ut  specimeii  aliquod  exhibeam  per  anticipationem.  Atlamennon  so- 

de  anticipatis  judiciis,  quibus  plerique  lum  non  conceduntur   ejusmodi  Im- 

Protestantes  laborant   circa   doctrinam  dulgentire ,  sed  vetitw  prwterea  sunt 

catbolicara  de  Indulgentiis,  non  equi-  et  proscripto?  veluti  contrarioB  princi- 

dem    alienum  aliquem,  sed  hominem  piis  fundamentalibus   Ecclesice  Ro- 

protestantem  testem  dabo  ,  qui  in  Revi-  mance.     Qui    deinde   ibidem   aubjicit 

sione  Britannica,anno  1829,  tom.  nr,  anecdoton  quoddam  suum  de  colloquio 

pag.  101  et  seq,  scribit  :  Angli  etiam  circa  Confessionem   cum  matrona  ro- 

doctiorcs  in  deploranda  versantur  igno-  mana  habito,  cum  Romas  versaretar  , 

rantia   dogmatum   chistiance  religio-  ut  ostendat  nullam  a   Catholicis  ,  imo 

nis;  ex.gr,  nemo  fere  unus  invenitur,  et  sacrilegam  eam  Confessionem  cen- 

incipiendo  a  poeta  laureato  ( Southey)  seri ,  quae  absque  sincerce  conversionit 

usque  ad  infimum  parcecim  clericum,  proposito  peragatur. 
qui  fidem  non  prosstet  Tndulgentiit 


4  TRACTATUS    DE    INDULGENTIIS. 

difficili  discussione  ea  qua3  fidei  sunt  permisceamus  aut  cum  iis  , 
quae  tantum  sunt  fidei  proxima,  aut  cum  iis,  quse  liberein  scholis 
catholicis  agitantur,  juverit  alia  ab  aliis  accurate  secernere. 

4.  Duo  itaque  in  iis,  quae  ad  Indulgentias  pertinent,  de  fide 
sunt  :  1°  potestatem  esse  in  Ecclesia  concedendi  Indulgentias 
divinitus  ei  traditam ;  2°  Indulgentiarum  usum  Christiano  populo 
maxime  salutarem  esse. 

5.  Fidei  vero  proximum  est  :  1°  fidelibus  per  Indulgentias  re- 
laxari  pcenas  pro  peccatis  remissis  Deo  debitas;  2°  has  item  In- 
dulgentias  applicari  posse  animabus  in  Purgatorio  detentis ,  seu 
valere  per  modum  suffragii  quoad  animas  defunctorum ;  3°  dari 
praeterea  in  Ecclesia  thesaurum  ,  seu  collectionem  meritorum  seu 
satisfactionum  Christi,  Sanctorum  ac  electorum  omnium,  cujus 
dispensatio  ad  eamdem  Ecclesiam  et  Romanum  Pontificem  nec 
non  ad  Episcopos  singulos  pro  diversa  ratione  pertineat  (1). 

6.  Quod  vero  spectat  ad  interiores  animi  dispositiones  susci- 
pientium ,  ad  Indulgentias  speciales  earumque  fructum ,  ad  ap- 
plicationis  modum ,  aliaque  non  pauca  ,  intra  scholarum  septa 
continentur  haec  omnia ,  quae  unusquisque  majori  minorive  pro- 
babilitate  tuetur. 

7.  Nostrum  igitur  erit  primo  adversus  heterodoxos  fidei  do- 
gmata  propugnare;  deinde  germanam  doctrinam  catholicam  vin- 
dicare  adversus  Jansenistas  eorumque  asseclas ;  tertio  demum 
nonnulla  adjicere  scholia,  ad  ea  qua3  adhuc  circa  Indulgentias  il- 
lustranda  supersunt  juxta  verisimiliores  probatissimorum  scrip- 
torum  sententias. 

(1)  Cfr.   Veronios  ,   Regula   fidei ,  part.  Summce  theologicoB  S.  Antonini, 

cap.  2  ,  §   4  5    Bossaet ,    Exposition  quae  est  De  Indulgentiis,  cap.  i ,  §  i, 

de  la  doctrine  de  VEglise  cath.  §8  ;  opp.   S.  Antonini  edit.  Veron.   1740? 

Petras  Ballerinias ,   Prcelectio  111  in  1  part.  1. 


DE    ECG.    POTESTATE    CONCEDENDI    lNDUIGENTIAS.  5 

PROPOSITIO  r. 

Est  in  Ecclesia  potestas  a  Christo  concessa  conferendi  Indul- 
gentias  ,  earumque  usus  est  Christiano  populo  maxime  salu- 
taris. 

8.  Utraque  propositionis  pars ,  uti  innuimus ,  de  fide  est ;  ex- 
presse  enim  Concilium  Tridentinum ,  sess.  XXV  ,  in  decreto  de 
Indulgentiis  haec  habet  :  Curn  potestas  conferendi  Indulgentias 
a  Christo  Ecclesice  concessa  sit ,  atque  hujusmodi  potestate  y 
divinitus  sibi  tradita ,  antiquissimis  etiam  temporibus  illa  usa 
fuerit y  sacrosancta  Synodus  Indulgentiarum  usum  Christiano 
populo  maxime  salutarem ,  et  sacrorum  Conciliorum  auctoritate 
probatum ,  in  Ecclesia  retinendum  esse  docet  et  prwcipit ,  eosque 
anathemate  damnat,  qui  aut  inutiles  esse  asserunt 3  vel  eas  con- 
cedendi  in  Ecclesia  potestatem  esse  negant.  Atque  in  fidei  ca- 
tholicce  professione  a  PioIV  edita,  fidelis  quilibet profiteri  tenetur, 
Indulgentiarum  potestatem  a  Christo  in  Ecclesia  relictam  esser 
illarumque  usum  Christiano  populo  maxime  salutaremesse... 

9.  Atque  ut  a  priori  propositionis  parte  exordiamur ,  Christum 
hanc  facultatem  EcclesiaB  reliquisse  relaxandi  pcenas  temporales 
peccatis  nostris  debitas  ,  tum  Sacroe  Litterae ,  tum  perpetua  et 
constans  ejusdem  Ecclesiae  praxis  luculentissime  evincunt.  Matth. 
enim  XVI ,  19 ,  ait  Christus  Petro  :  Tibi  dabo  claves  regni  cce- 
lorum.  Et  quodcumque  ligaveris  super  terram^  erit  ligatum  et 
in  ccelis ;  et  quodcumque  solveris  super  terram  ,  erit  soluturn  et 
in  coelis.  Rursum  ibid.  XVlII,  18,  ita  Apostolos  omnes  affatur  : 
Qucecumquealligaveritissuperterram,  eruntligataetin  coelo;  et 
quoscumque  solveritis  super  terram ;  erunt  soluta  etincoelo.  Unde 
sic  ratiocinamur  :  si  Christi  verba  in  amplissima  sua  significatione 
accipiantur ,  non  solum  solutionem  a  cuJpa  et  pcena  seterna  signifi- 
cant ,  verum  etiam  a  pcena  temporali,  quas^  culpa  et  pcena  aeterna 
dimissis,  luenda  superest.  Jam  vero  ad  solam  culpae  ac  pcena3 
aeternaa  solutionem  coarctari  debere  Christi  verba  nunquam  evin- 
cent  adversarii.  Nam  haec  circumscriptio  sive  coarctatio  neque  ex 
verbis  ipsis ,  neque  ex  orationis  serie ,  neque  ex  aliis  Scripturae 
locis  colligi  potest ;  cum  verba  et  contextus  cuilibet  restrictioni 


6  TIUCTATUS    DE    INDUIGENTHS. 

repugnent ,  neque  ulla  queant  loca  Scripturaruru  proferri ,  quae 
limitationem  potestatis  inducant.  Sed  neque  ex  traditione  aut 
sensu  Ecclesiae  ejusmodi  limitatio  erui  potest,  cujus  potius  au- 
ctoritas  et  praxis  contrarium  evincunt ,  ut  mox  ostendemus  5  ne- 
que  denique  ex  ratione ,  quae  nullam  in  hac  concessione  invenit 
repugnantiam  ,  cum  a  sola  Dei  voluntate  ea  pendeat.  Quin  imo 
omnes  juris  regulae  clamant ,  etiamsi  verba  dubia  essent ,  cum 
agaturde  favore,  inamplissimasignificatione  eaesse  intelligenda  , 
multo  vero  magis  ,  si  clarissima  verba  illa  sint ,  prout  sunt  verba 
Christi.  Ergo. 

10.  Addimus  :  Qui  ab  alio  domus  claves  accepit  eo  fine,  ut  in 
domum  quempiam  admittat ,  hoc  ipso  facultatem  accepit  citius 
aut  serius  eum  in  domum  introducendi ,  obstacula  si  quae  sint 
tollendo,  quae  ejus  ingressumimpediunt.  Talis  porro  est  potestas  , 
quam  per  clavium  metapboram  Apostolis  contulit  Christus.  Ast 
inter  cetera  impedimenta  ,  quae  fidelibus  moram  injiciunt  ingre- 
diendi  regnum  coelorum  ,  est  etiam  pcenae  temporalis  reatus ;  ergo 
et  hunc  tollendi  facultatem  per  clavium  traditionem  Christus 
Apostolis  contulit. 

11.  Demum  :  Tam  late  palet  significatio  vocis  solvendi,  quam 
patet  vox  ligandi  in  adductis  Christi  verbis;  sed  vox  ligandi 
6ese  extendit  etiam  ad  pcenas  temporales  satisfactorias  injun- 
gendas;  ergo  et  vox  solvendi,  ut  perfecta  antithesis  subsistat, 
protendi  debet  ad  harum  pcenarum  remissionem. 

12.  Quare  Apostolus,  ejusmodi  amplissima  facultate  praeditus, 
tum  incestuosum  Corintbium ,  I  Cor.  V,  4  et  5,  judicavit  cum 
virtute  Domini  nostri  Jesu  tradere  Satatiw  in  interitum  carnis  , 
ut  spiritus  salvus  sit  in  die  Domini  N.  J.  C.  ;  tum  anno  vix 
expleto ,  impositam  pcenitentiam ,  quaecumque  demum  ea  fue- 
rit  (1)  ,  eidem  relaxavit,  rescribens,  II  Cor.  II,  6  :  Sufficit  illi 
objurgatio  Iiobc  ,  quo3  fit  a  pluribus  y  ita  ut  e  contrario  magis 

(1)  Alii enim  verba  Apostoli iTradere  de  excommunicatione  ,  nt  fere  omnes 

SatancB  ininteritum  carnis,  exponunt  Latini.  Cfr.  Estius  ,  Comment.  in  hunc 

de  daemonis  vexatione  ,  aut  morbi  af-  loc.  et  Bernard.  a  Piconio. 
flictione  ,  ut  veteres  grseci  plerique  ;  alii 


DE  ECCI.  POTESTATE  CONCEDENDI  INDULGENTIAS. 


donetis  et  consolemini. . .  Nam  et  ego  quod  donavi,  si  quid  donavi, 
proptervos  inpersona  Christi.  De  pcenitentiae  sane  condonatione 
hunc  locum  intellexerunt  S.  Joan.  Chrysostomus  ,  Theophylactus, 
Theodoretus  et  OEcumenius  ex  Graecis,  et  S.  Ambrosius  ac  S.  Pa- 
cianus  inter  Latinos  (1). 

13.  Hac  eadem  facultate  instructa  Ecclesia  perpetuo  ea  usa 
est  ac  in  praxim  eam  deduxit;  ac  1°  quidem  cum  ab  Episcopis 
aut  presbyteris  in  capite  quadragesimae  sacramentaliter  absolutos  , 
feria  V  in  Ccena  Domini  ab  ulteriori  pcena  Episcopi  absolvebant; 
quem  usum  p«T  decem  circiter  priora  Ecclesiae  secula  viguisse  certis- 
simis  documentis  constat  (2).  Sane  ad  hunc  alludunt  S.  Ambro- 
sius  (3),  S.  Leo  M.  (4),  nec  non  Concilia  Carthaginiense  IV  (5) 
et  Agathense  (6)  ,  ac  de  eo  expresse  loquitur  Ordo  Romanus  (7), 
ut  plura  alia  indubia  monumenta  praeteream ,  ex  quibus  prseterea 
constat  a  Sacerdoiibus  manus  impositas  fuisse  pcenitentibus  quovis 
alio  tempore. 

14.  2°  Deindehac  eadem  potestate  antiquitus  Ecclesiausa  est , 
cum  ad  preces  Martyrum  Episcopi  in  idololatriam  lapsis  aliisque 
publicis  peccatoribus  constitutam  pcenam  seu  satisfactionem  vel 
ex  toto  vel  ex  parte  relaxabant ,  ita  ut  haec  relaxatio  seu  remissio 


(1)  Apud  citt.  auct.  in  utrumque 
Apostoli  locum  ,  nec  non  Morinus,  De 
Pcenitent.  lib.  vi ,  cap,  1 1  ,  §  i  et 
seqq.  ubi  copiose  ostendit,  quid  sit  tradi 
Satance  in  interitum  camis,  ex  anti- 
qua  et  continua  Ecclesiae  traditione. 

(2)  Cfr.  Euseb.  Amort  can.  regul. 
De  origine ,  progressu  ,  valore  ac 
fructu  Indulgentiarutn  ,  Augustae  Vin- 
del.  1735,  part.  1 ,  Dissert.  Prcelim. 
Apologetica  pro  lndulgentiis ,  §  2. 

(3)  De  Pcenit.  lib.  1 ,  cap.  i5  et  16 
Cfr.  adnotatt.  edit.  Maur.  in  haec  capita. 

(4)  Serm.  x  De  quadrag.  cap.  4j 
item  Serm.  11 ,  cap.  4?  et  alibi  passim, 
edit.  Balierin. 

(5)  Can.  lxxx.  Apud  Harduin.  Acta 
Concil.  lom.  1 ,  col.  983.  Celebratum 


est  hoc  Concil.  anno  398. 

(6)  Celebrat.  anno  5o6.  can.  xv.  Apud 
Hard.  tom.  nj  col.  999. 

(7)'Bibliolh.  maxima  Patrum,  Lug- 
dun.  1677,  tom.  xiii,  pag.  699,  ubi 
sub.  tit.  Ordo  in  quarta  feria  qua- 
dragesimce ,  quce  estin  capite  jejunii, 
legitur  :  In  primis  prcemonere  debet 
Sacerdos  omnes  Christianos...  quate- 
nus  in  capitejejunii  adveram  confessiom 
nem  veramque  pcenitentiam  festinanti- 
tius  accedant.  Denique  admonendi 
sunt  ut  in  Ccena  Domini  redeant  ad 
reconciliationem.  Praescribitur  ibidem 
discretio  servanda  in  poenitentiis  injun- 
gendis ,  et  methodus  exhibetur  confes- 
sionis  faciendse  ,  atque  absolutioni» 
formula. 


8  TRACTATUS    DE    INDTJIGENTIIS. 

valeret  coram  Deo.  De  hac  praxi  testis  est  Tertullianus  (1) ,  nec 
non  S.  Cyprianus,  tumin  libro  De  lapsis,  tum  m  pluribus  epi- 
stolis  ,  in  quibus  nimiam  interdum  facilitatem  hasce  pcenas  con- 
donandi  acriter  insectatur  (2). 

15.  3°  Denique  hac  usa  est  Ecclesia  facultate ,  cum  in  Concilio 
Nicaeno  I  potestatem  Episcopis  fecit  benignius  agendi  cum  pceni- 
tentibus ,  atque  ita  Can.  XII  statuit  :  Licebit  Episcopo  de  his 
aliquid  humanius  cogitare  (3).  Ante  Concilium  INicaenum  idip- 
sum  jam  constituerat  Concilium  Ancyranum,  can.  V  (4),  et  paulo 
post  Nicsenum  Conc.  Laodicense,  can.  II  (5) ,  ut  subsequentia  alia 
Concilia  omittamus.  Seculis  enim,  quae  inde  secuta  sunt ,  praxim 
hanc  obtinuisse  adversarii  nostri  fatentur. 

16.  Tum  igitur  ex  Scriptura  et  Patribus ,  tum  ex  perpetuo  et 
constanti  Ecclesise  sensu  ac  praxi  constat,  Indulgentias  concedendi 
potestatem  a  Christo  Ecclesiae  fuisse  relictatn. 

17.  Utiles  porro  ac  maxime  salutares  populo  Christiano  ejus- 
modi  pcenae  relaxationes  seu  Indulgentias  esse  ex  dictis  conse- 
quens  est.  tfcquit  enim  non  esse  utile  ac  maxime  salutare  populo 

(1)  In  lib.  Ad  Martyres ,  cap.  i  ,  dari pacem  desideratis...  Peto,uteos, 

adhac  catholicus  scribebat  :  Quampa-  quos  ipsi  videtis  ,   quos  nostis  ,  quo~ 

cem  quidam  in  Ecclesia  non  haben-  rum  pcenitentiam  satisfactioni  proxi- 

tes ,  a  Martyribus  in  carcere  exorare  mamconspicitisj  designetis  nominatim 

consueverunt.   Edit.  Rig.   Cfr.   adnot.  libello ,  et  sic  ad  nos fidei  et  disciplince 

in  hunc  loc.    Hanc  porro  consuetudi-  congruentes   literas  dirigatis.  Eadem 

nem  ,  ut  mox  videbimus ,  idem  Ter-  ferme  scribit  Epist.  xi ,  et  alibi  passim. 

tullianuB  Montanista  effectusvehemen-  (3)  Ex    versione    Dionysii  Exigui , 

ter  damnat.  apud  Hard.  Acta  Conc.  tom.  i,col.33o. 

(2)  Sic    enim  inter    cetera    scribit  (-4)  Sic  enim  dicitur  :  TowV  «N  ww- 

S.  Cypr.  Epist.  x,  AdMartyreset  Con-  tkotfovs   i%ovrUv   e%ttv  tc*  TpoTrov   rng 

fessores :  Jntelligentes  et  comprimen-  i7rt<rrfo<p^  c^oKi^eiTccyret'  tpiXccvS-pcvirtu- 

tes   eos,  qui  personas  accipientes  in  to-Qcti ,  t  ttMiovcc  7rpo<rrt6e»cu  xpovov.  Id 

beneficiis   vestris ,  aut  gratificantur ,  est  :  Penes  autem  Episcopos  erit  po- 

aut   illicitCB    negotiatipnis   nundinas  testas   modum    conversationis  eorum 

aucupantur  (  En  quam  mature  irrep-  (pcemtenlmm) probantes ,  vel  humanius 

serint   in   Ecclesia   circa  Indulgentias  erga  eos  agere,    vel  amplius  tempus 

abusus  ! )...  Sed  etillud  ad  diligentiam  adjicere.  Ibid.  col.  274. 

vestram  redigere  et  emendare  debetis ,  (5)  Ibid.  col.  774. 
ut  nominatim   designetis  eos,  quibus 


BE    ECGIES.    POTESTATE   CONCEDENDl    INDITIGENTIAS.  9 

christiano  id,  quod  Christus  Ecclesise  suse  dispensandum  commisit, 
etEcclesia  juxta  traditam  sibi  a  Christo  potestatem  quovis  tempore 
in  fidelium  commodum  dispensavit ,  quodque  valde  confert  ad 
excitandum  verae  pcenitentise  spiritum ,  omniumque  virtutum  stu- 
dium  ,  atque  ingens  pro  altera  praesertim  vita  solamen  animo  in- 
gerit  ;  atqui  tales  sunt  Indulgentiae,  quae  non  conceduntur  nisi 
vere  pcenitentibus  et  plene  contritis ,  quaeque  propterea  non  pa- 
rum  conferunt  ad  fidei,  spei,  charitatis  ,  devotionis  omnisque 
pietatis  augmentum  (1),  uti  experientia  aperte  ostendit,  nec 
pauciadversarii  ac  incredulinonsemelfassi  sunt  (2),  quae  demum, 
quod  debitorum  nostrorum  reliquum  est  post  sacramentales  satis- 
factiones  nostras,  vel  ex  toto  velmagna  ex  parte  expungunt» 

DJ|TICTJLTATES. 

18.  Obj.  prima  adversuspriorempropositionis  partem.  1°  Verba 
Christi :  Quodcumque  solveris,  Qucecumque  solveritis,  referuntur 
ad  Sacramentum  Pcenitentiae ,  2°  per  quod  solum  uti  et  per  alia 
Sacramenta  gratia  conferri  ab  Ecclesia  potest;  nulla  proinde  ra- 
tione  extendi  possunt  ea  Christi  effata  ad  potestatem  largiendi 
Indulgentias  extra  Sacramentum.  3°  Neque  id  melius  conficitur 
ex  facto  incestuosi  Corinthii ,  cui  nullam  Apostolus  pcenitentiam 
imposuerat ,  quam  propterea  ei  posset  relaxare  ,  sed  cum  ipsum 
excommunicasset ,  in  communionem  postea  recepit.  4°  Non  enim 
ignorabat  Apostolus  se  non  posse  dispensare  a  jure  divino,  cujus- 
modi  in  Catholicorum  hypothesi  sunt  satisfactiones  temporales 

(1)  Ita  siqaidem  loquitur  Clemens  vi  et  Voltaire,  qui  ita  in  farorem  sunt  acti 
in  BullaJubilaei,  quod  indixit  anno  1 349,  ex  religiosa  commotione ,  quam  in  Pa- 
dum  profitetur  ,  se  Indulgentias  ad  Ro-  risiensibus  excitavit  jubilaeum ,  quod 
manorum  preces  concedere  :  Ut  istius  concessum  est  Lutetiac  anno  1776  ,  ut 
populi  et  cunctorum  fidelium  augeatur  D'Alembert  illi  maledixerit,  eo  quod  re- 
devotio ,  fides  splendeat ,  spes  vigeat ,  bellionem,  quam  pseudo-philosopbi  ma- 
charitas  vehementius  incalescat.  Apud  cbinati  fuerant,  protraxerit  ad  annos  20, 
Raynald.  ad  annum  i349,  n.  11.  Voltaire  vero  professus  sit,  a  tum  esse 

(2)  Pluribusid  ostendi  possetincre-  c3e  rebellione,  si  unumadhucjubilaeam 
dalorum   confessionibus.  Verum   satis  celebratum  esset. 

hic  nobis  sit  commemorare  D'Alembert 


10  TRACTATUS    DE    INDULGENTllS. 

post  culpae  reinissionem  debitae ,  5°  juxta  illud  Deut.  XXV ,  2  : 
Pro  mensura  peccati  erit  et  plagarum  modus.  6°  Et  sane  qua 
ratione  posset  Romanus  Pontifex  vel  Episcopus  solvere  per  In- 
dulgentias  extra  Sacramentum ,  quod  Sacerdos  jure  divino,  in 
quo  nullum  agnoscit  superiorem ,  vi  Sacramenti  ligasset?  Ergo. 

19.  Resp.  Ad  lm ,  Dist.  Ea  Christi  verba  referuntur  etiam  ad 
Sacramentum  Pcenitentiae  ,  conc;  solum ,  neg.  Respiciunt  enim 
collationem  potestatis  clavium  quacumque  demum  ratione  exer- 
cendae  sive  per  Sacramentum  sive  extra  Sacramentum  ,  prout 
reipsa  Ecclesia  quovis  tempore  eam  exercuit  tum  inferendis  cen» 
suris,  tum  in  injungendis  pcenitentiis  ,  tum  in  absolutione  ac 
relaxatione  ab  iisdem.  Nibil  proinde  vetat ,  quominus  dicamus , 
clavium  potestatem  et  usum  non  solum  ad  culpae ,  verum  etiam 
ad  pcenae  remissionem  sese  porrigere  (1). 

20.  Ad  2m,  Dist.  Quam  proinde  gratiam  Ecclesia  per  Indul- 
gentiarum  largitionem  non  confert ,  conc;  confert ,  neg.  E  Catho- 
licis  nemo  unus  id  unquam  docuit  (2). 

21 .  Ad  3m ,  Neg.  Ad  prob.  Dist.  Id  est ,  nulla  determinata 
poenitentiae  opera  imposuerat ,  trans.  vel  conc;  nullam  omnino 
pcenitentiam ,  seu  poenitentiae  opera,  quibus  se  exerceret,  donec 
absolveretur  ab  excommunicatione  cum  poenitentia  conjuncta  cui 
eum  Apostolus  subjecerat ,  neg.  Contrarium  enim  affirmat  Apo- 
stolus,  scribens,  I  Cor.  V,  14,seeumtradidisse  Satanw  in  interi- 
tum  carnis  >  quae  sane  minima  pcenitentia  non  erat  (3).  Ne  au- 

(1)  Cfr.  Bellarm.  De  indulgentiis  ,  ita  utEpiscopus  et  cleras  ex  auctoritate 
lib.  ii9  cap.  II  ,  n.  1  et  seqq.  seu  potestate  a  Christo  accepta  perilla 

(2)  Cfr.  Bellarm.ibid.  cap.  12.  verba  :  Qucecumque  ligaveritis ,   etc. 

(3)  Cfr.  Christ.  Lupus.  qui  in  dis-  eam  poenitentiam  indixerint  ,  laici  vero 
scrt.  De peccatorurn  et  satisfactionum  ex  quadam  conniventia  pastorum  ,  seu 
Indulgentiis  opp.,  edit.  Ven.  1726,  etiam  ex  eorum  consensu  cum  pasto- 
tom.  vi,  cap.  5,  auctoritate  S.  Cypriani  ribus.  Eadem  ratione  Apostolas  laicos 
fretus ,  censet,  hanc  poenitentiam  prse-  etiam  comprehendit,  /1  Cor.  11,  cam  agit 
scriptam  ac  determinatam  fuisse  non  a  de  condonatione,  ita  tamen  ut  pastores 
solo  Episcopo  et  clero  ,  verum  etiam  a  ex  potestate  sibi  a  Christo  collata  con- 
cunctis  laicis ,  cum  agatur  de  poenitentia  donaverint  poenitentiam  ,  ceteri  vero 
publica ;  verum  id  intelligi  debct ,  ut  fideles  una  cam  prafectis  paritercon- 
vulgo  dicitur ,   in  sensu  accommodo ,  donaverint ,    ast   sao    modo  ,    nempe 


DE    ECCLES.    POTESTATE    CONCEDENDl    INDITLGENTIAS  11 

tem  abundantioriabsorheretur  tristitia,  hujus  publicae  pcenitentiae 
tempus,  commiseratione  commotus  ac  divina  auctoritate  fretus , 
in  persona  Christi  per  Indulgentiam  contraxit  (1). 

22.  Ad  4m ,  Dist.  ^on  ignorabat  Apostolus,  se  non  posse  dis- 
pensare  a  jure  divino ,  non  accepta  ad  id  a  Christo  facultate , 
conc;  hac  facultate  obtenta ,  neg.  Eadem  enim  ratione  potuit 
Apostolus  dispensare  a  satisfactionibus  jure  divino  debitis  ,  qua , 
facultate  a  Christo  accepta ,  culpas  remisit;  sicut  etiam  quotidie 
remittit  Ecclesia  ipsas  culpas  seu  peccata ,  quae  nemo  potest  di- 
mittere  nisi  unus  Deus ,  uti  dicitur  Marci  II,  7. 

23.  Ad  5m,  Dist.  ln  foro  politico  seu  civili,pro  quo  lex  illa 
lata  est,  conc;  in  foro  ecclesiastico ,  subd.  nisi  facultate  divinitus 
coilata  hae  plag33  remittantur ,  conc;  secus ,  neg. 

24.  Ad  6m,  Resp.  id  posse  indirecte  y  tollendo  videlicet  de- 
bitum  seu  pcenae  reatum ,  non  autem  directe  irritando  sententiam 
Sacerdolis.  Addo ,  saltem  juxta  praesentem  praxim ,  neque  Rom. 
Ponlificem  ,  neque  Episcoporum  quempiam  per  Indulgentias  a 
satisfactione  sacramentali  peccatorem  eximere  (2),  ideoque  falso 
laborare  supposito  hanc  expostulationem. 

consensu,    desiderio  ,   commiseratione  tricesimam  dicatjudex  :  sufficit,  aut, 

et  precibns  ad  Deum   fusis  pro  fratre  satis  est ;   non  quod  sententiw  sit  «a- 

peccatore.  tisfactum  ,  sed  quia  vult  uti  clemen- 

(1)   Apposite  Estius,  Comment.    in  tia ,  reliquum  plagarum  numerum  ei 

i  ep.    ad  Cor.  v,  n  :  Fit  autem tillud  gratioseremittens. 
(relaxatio  poenitentiae ) ,    inqait ,  dum  (2)  Dixi  :  Saltem  juxta  prcesentem 

per  Indulgentiam   matris  Ecclesice ,  praxim  ;  interdum  enim  morera  obti- 

post  aliquantam  satisfactionem  ,  pce-  nuisse,  ul  Indulgentia  etiam  conferretur 

nitentihus  relaxatur ac  remittitur,  quod  ad  relaxandam  poenitentiam  sacramen- 

reliquumeratpcencedebitce.  Quampce-  lalem  colligitur  ex  iis  ,  quae  scribit  Mo- 

nce  relaxationem  manifestius    eliam  rinus ,  De  pcenitent.  lib.  x,  cap.  11, 

declarat  illud  prcecedens   sufficit  illi ;  §  10  et   II.  Certe  ,  adversariis  faten- 

quasi  dicat  :  satis  jam  pcenarum  de-  tibus  ,  satisfactiones,  quas  olim  fideles 

dit  ,  reliquum   ei  condonetur.    Hoc  exhibebant,    antequam   absoiverentur, 

enim  est  quod  sequitur  :  ita  ut  e  con-  quasque  ipsis  vel  Episcopi  vel  Presby- 

trario   magis  donetis  ;  veluti   si  sonte  teri  injungebant,  cum  eis  poenitentiam 

quopiam  per  sententiam  judicis   ad  dabant ,  erant  sacramentales ;  altamen 

quadraginta  plagas  condemnato  y  post  has  ipsas  satisfactiones  per  Indulgen- 


12 


TRACTATUS    DE    INDTJLGENTIIS. 


25.  Obj.  secunda,  adversus  alteram  propos.  partem.  1°  In- 
dulgentiarum  existentia  conciliari  nequit  cum  ullo  sanae  ethices 
seu,  ut  aiunt,  moralitatis  principio.  2°  Quamvis  enim  ut  mini- 
mum  abusivae  spectatae  fuerint  Indulgentiae ,  quae  conceduntur  per 
alicujus  injuncti  pii  operis  executionem  ^  quis  in  animum  inducat 
suum,  quod  aliquis  levissimis  actibus  exterioribus  ,  ex.  gr.  osculo 
impresso  cruci ,  quae  in  amphitheatro  Flavio  erecta  est ,  possit 
lucrari  singulis  vicibus  dies  ducentos  Indulgentiae?  aut  lucrari 
quispiam  possit  tanta  facilitate  Indulgentias  plenarias,  quibus  Ec- 
clesiae  in  Italia  passim  redundant?  3°  Quomodo  hsec  conciliari 
queunt  cum  Dei  justitia  vel  cum  ipsius  misericordia  ,  relate  prae- 
sertim  ad  eos,  quibus  adeo  acerbapunitioreservata  est,  eo  quod 
ratione  aut  loci  aut  temporis  aliorumque  adjunctorum  mediis 
adeo  facilibus  ad  eas  Iucrandas  destituti  fuerint(l)?  Ergo. 

26.  Resp.  Ad  lm ,  Neg.  Siquidem  apprime  conciliatur  cum 
omnibus  sanse  ethices  principiis  Indulgentiarum  existentia ,  dum- 
modo  vera  ac  germana  tenealur  Indulgentiae  notio,  quam  ab  initio 
dedimus.  Haec  enim  in  primis  supponit  obligationem  satisfa- 
ctipnis  sacramentalis  in  eo ,  qui  eam  lucrari  intendit ,  peccatorum 
contritionem ,  pcenitentiae  omniumque  virtutumstudium  ,  et  sta- 
tum  gratiae  seu  sanctitatis.  Nisi  proinde  vera  praecesserit  cordis 
conversio ,  quae  involvit  desiderium ,  saltem  ex  pcenitentiae  vir- 
tute,  satisfaciendi  quantum  in  se  est  divinae  justitiae  ob  scelera 
admissa  ,  frustra  quis  indulgentiam  se  adeptum  esse  existi- 
maret  (2). 

tiam  Episcopi  relaxabant.  Haec  animad-  (1)  Ita  Sismondi ,  Histoire  des  Re- 

versio  peculiarem  vim  habet  adversas  publ.   Ital.    tom.    xvi ,    chap.    127, 

Jansenistas  ,  qui  contendant,  olim  §em-  pag.  41 7> 

per  satisfactionem  pra^ire   consaevisse  (2)  Optime  Massillon ,  Mandement 

absolationi.  Ex  quo    etiam   colligitar  pour   la  publication   du  Jubild ,    i5 

ratione  prorsas  inelactabili,  Indalgen-  Nov.  171^  '•  Ne  nous  flattons  point , 

tiam  esse  reraissionem  poenae  tempora-  inquit ,  que  nos  fautes  soient  expiees  , 

lis   coram   Deo  validae  ,  uti   sequenti  si  elles  n'ont  pas   ete   detestees  ;   ne 

propositione  ostendemus  ,  ita  tamen  ut  croyons  pas    que  les  grdces  de  VE- 

haec  relaxatio  coram  Deo  effectum  non  glise  nous  aient  purifies ;    si  elles  ne 

obtineret  nisi   post   remissam  culpam  nous  ont  pas  changSs ;  ne  comptons 

per  sacramentalem  absolutionem.  sur  son  indulgence  quJautant  que  nous 


DE  ECCLES.  POTESTATE  CONCEDENDl  INDULGENTIAS.       13 

27.  Ad  2m,  Dist.  Spectatis  illis  actibus  in  se  absque  interio- 
ribus  necessariis  dispositionibus ,  quas  recensuimus  ,  trans.  vel 
conc;  una  cum  illis  dispositionibus ,  neg.  Ejusmodi  enim  actus  , 
quos  exteriores  adversarii  vocant ,  nunquam  sejungi  possunt  aut 
debent  ab  interioribus  dispositionibus  quas  ipsa  Indulgentiarum 
natura  postulat ,  et  expresse  exigunt  qui  Indulgentias  largiuntur. 
His  autem  positis ,  levitas  seu  potius  facilitas  operis  injuncti  est 
tandem  quaedam  quasi  illecebra  ,  qua  fideles  adducantur  ad  eas 
dispositiones  sibi  comparandas  ,  ut  ipsa  experientia  ostendit. 

28.  Ceterumhic  obiter  observamus  :  1°  adversarios,  qui  nobis 
exprobrant  Indulgentiarum  excessum  veluti  contrarium  principiis 
moralitatis,  splendidum  praebere  testimonium  doctrinse  catholicae 
circa  necessitatem  satisfactionis ,  cujus  Indulgentia  non  est  nisi 
diminutio  quaedam ;  2°  non  posse  eosdem  nobis  hunc  excessum 
objicere,  quin  totum  evertant  protestantismi  seu  reformationis 
principium  de  sola  fide  justificante  absque  bonorum  operum  ne- 
cessitate;  3°  vel  amplissimam  Indulgentiam  concessam  ob  in- 
junctum  vel  minimum  pietatis  opus  optime  conciliari  cum  mora- 
litatis  principiis ;  Dei  enim  justitia  conciliatur  cum  poenarum 
remissione  obtenta  sub  conditionibus  a  nobis  recensitis.  4°  Ani- 
madvertimus  demum,  Indulgentiarum  excessum ,  si  forte  sit  ali- 
quis  ,  non  rem  ipsam  impetere ,  sed  modum  tantum  seu  facilita- 
tem  eas  concedendi ,  qua  fit  ut  disciplina  enervetur  (1).  Omissis 

pouvons  compter  sur  un  sincere  re-  puisqu'ayant  ,    comme  nous    avons , 

pentir.  EtBossuetparilet,  Instrudions  tant  sujet  de  croire  que  nous  sommes 

necessaires  pour  le  Jubile  ,   art.    i   :  bien  kloignks  oVavoir  satisfait  selon  nos 

Mais  il  se  faut  bien  garder  ,  scribit ,  obligations ,  nousserions  trop  ennemis 

desHmaginerqueVintentiondeVEglise  de  nous-memes,  si  nous  n'avions  re- 

soit  de  nous  decharger par  V Indulgence  cours  aux  grdces  et  a  Vindulgence  de 

de  Vobligation  de  satisfaire  a  Dieu  ;  VEglise,   Haec  taraen  intelligi   debent 

au  contraire  Vesprit  de  VEglise    est  juxta  ea  ,  quae  ex  Benedicto  xiv  paulo 

de  rCaccorder  V Indulgence  qtid  ceux  ante  attuliraus 

qui  se  mettent  en  devoir  de  satisfaire  (1)  Sismondi  est  protestans  seu  po- 

de  leur  cdte  d  la  justice  divine  ,  au-  tics  calvinianus  genevensis ,  qui  prop- 

tant  que  Vinfirmite  humaine   le  per-  terea  profitetur   dogma  proprium  suae 

met;  et  Vlndulgence  ne  laisse  pas  de  sectae  de  inutilitate  bonorum  operam, 

nous  Hre  fort  nkcessaire  en  cet  etat ,  praesertim  vero    satisfactionis   peccatis 


14  TRACTATUS    DE    INDTJLGENTllS. 

porro  veterum  Patrum ,  Cypriani  praesertim  ,  testimoniis  ,  quibus 
in  nimiam  facilitatem  invehebant ,  Conciliorum  oecumenicorum 
etRomanorum  Pontificum  sanctionibus,  quibuseam  coercuerunt, 
ita  loquitur  Concilium  Tridentinum,  sess.  XXV ,  in  Decreto  de 
Indulgentiis  :  Sacrosancta  Synodus...  in  his  (  Ihdulgentiis) 
tamen  concedendis  moderationem ,  juxta  veterem  et  probatam 
in  Ecclesia  consuetudinem  ,  adhiberi  cupit ;  ne  nimia  facilitate 
ecclesiastica  disciplina  enervetur. 

29.  Ad  3ra,  Resp.  facillime  illa  omnia  conciliari,  si  observetur: 
1°  vix  quemquam  reperiri ,  qui  mediis  omnibus  destitutus  sit  ad 
sacras  Indulgentias  lucrandas ;  2°  posse  divinam  bonitatem  sup- 
plere  mediis  interioribus  extraordinariis  defectui  mediorum  or- 
dinariorum ,  cum  aliquis  sincero  desiderio  flagrat  bonum  aliquod 
adipiscendisupernaturale.  Quisenimdubitat  quinDeum  possit,aut 
uberiorem  cbaritatem  aut  intensiorem  dolorem  et  contritionem 
his,  qui  ita  animo  comparati  sunt  ac  mediis  externis  sunt  de- 
stituti ,  communicare  ? 

30.  Inst.  Negari  non  potest ,  Indulgentias  cedere  in  destru- 
ctionem,  non  autem  in  aedificationem  fidelium;  1°  quia  eos  avertunt 


debitae.  Hoc   vero  principio  admisso  ,  cile  rueret  absque  poena3  temporalis  sa- 

non  solam  via  sternitur  ad  omnigenam  tisfactione  ,  deinde  alliciatnr  ad   resi- 

impielatem ,  ut   suo    loco  ostendimus,  piscentiam  per  veram  conversionem,  si 

cum  ageremusde  justificatione  in  tract,  forte  deliquerit.  Hinc  recte  comes  de 

De  Gratia  ,  sed  praeterea  os  obstruitur  Maistre,  Soirees  de  Saint-Petersbourg, 

omnibus  Protestantibus,  dum  adversus  tom.  n  ,   dixicme   entretien  ,    scribit  : 

Indulgentias  debacchantur.  Quo   enim  Et  quelle  belle  loi  encore   que  celle 

jureipsi  insurgunt  inEcclesiam,  eo  quod  qui  a  mis  deux  conditions  indispen- 

sub  quibusdam  conditionibus  quas  com-  sables  a  loute  indulgence  ou  redemption 

plectontur  interiores  animi  dispositio-  secondaire  :  merite  surabondant  oVun 

nes  et  pia  opera  externa  ,  remittat  par-  cdte" ,  bonnes  wuvres  prescrites  et  pu- 

tem  vel  etiam  totum ,  quod    reliquum  rete  de  conscience   de  Vautre  i  Sans 

superest  illius  pa?na3  temporalis ,  cujus  Vceuvre  meriioire  ,  sans  Vetat  de  grdce, 

debitum   ipsi    omnino    elirainant  ?   Si  point  de  remission  par  les  merites  de 

logici  esse  amant ,  debent  potius  com-  Vinnocence.   Quelle   noble   kmulation 

mendare    miram    banc  catholicae  do-  pour  \a  vertu  !  Quel  avertissement  et 

ctrinae  oeconomiam  ,  qua  fit  u  t  retrabatur  quel  encouragement  pour  le  coupable  ! 
Christi  fidelis  ab  excessibus,  in  quos  fa- 


DE  ECCLES.  POTESTATE  CONCEDENDI  INDULGENTIAS.       15 

a  poenis  consectandis  contra  exemplum  Christi  et  Sanctorum  ; 
2°  quiaeos  inducunt  adsatisfactionem  alienamquaBrendamut  non 
amplius  solliciti  sint  piis  operibus  satisfacere  ex  propriis,  quod 
est  contra  perfectionem ;  3°  quia  eos  revocant  ab  eleemosynis, 
jejuniis ,  orationibus  frequentandis ,  in  quibus  pcenitentise  ac 
satisfactionis  opera  consistunt;  4°  quia  in  ipsis  negligentiam  fo- 
vent  in  propriis  peccatis  expiancfis  ,  peccati  horrorem  minuunt , 
spiritum  pcenitentiae  extinguunt ,  facilemque  ad  peccatum  redi- 
tum  efficiunt.  5°  Quis  itaque  sobrius  Indulgentiarum  dispensa- 
tionem  non  execretur  tanquam  indignam  Christi  Sanguinis  pro- 
fanationem  ,  6°  tanquam  medium  a  Romanis  Pontificibus  ad 
emungendas  pecunias  inventum  ,  quae  in  scorta  ,  ut  Calvinus 
loquitur ,  in  lenones ,  in  comessationes  turpiter  absumerentur  (1), 
7°  tanquam  petram  scandali ,  quae  innumeris  abusibus  latissimum 
aditum  aperuit,  perinde  ac  si  per  eas  absolutio  plena  concede- 
retur  a  culpa  et  posna  ,  sicut  non  ita  pridem  Indulgentiae  evul- 
gabantur ,  8°  veluti  demum  totius  redemptionis  penitus  eversi- 
vam  (2)?  9°  Sane  constat  Indulgentiarum  spe  esse  patrata  delicta  (3). 
Ergo. 

31.  Resp.  Neg.  ant.  Ad  lm  prob.  Dist.  Fideles  avertunt  a 
pcenis  consectandis  ,  seu  potius  fideles  liberant  a  pcenarum  illarum 
debito,quod  ipsos  retardet  a  consecutione  summi  boni,  conc;  a 
pcenis  consectandis,  quibus  citius  ac  uberius  ejusmodibonum  con- 
sequantur ,  neg.  Porro  Indulgentiaa ,  positis  necessariis  condi- 
tionibus  ad  eas  lucrandas,  fideles  tantum  liberant  a  pcenis  pec- 
cato  debitis  et  quidern  ex  parte ,  uti  exposuimus ,  non  autem  ab 
iis,  in  quibus  Christi  patientis  et  Sanctorum  debent  sectari  vestigia. 

32.  Ad  2m,  Dist.  In  supplementum  propriaa  satisfactionis , 
prsesertim  sacramentalis ,  conc;  ad  propriae  exclusionem,  neg. 
Hoc  enim  nunquam  docuit  Ecclesia  ;  nostrum  itaque  non  secus 


(1)  Imtit.  lib.  in  ,  cap.  5,  §  i  et  seqq.  scribere  non  dubitavit  :  Si  commisero 

(2)  Ita   passim    plenis   buccis    Pro-  dei  delitti  per  la  speranza  delle  pro- 
testantes.  tnesse  Indulgenze.  Idest ,  Delicta  plu- 

(3)  Sic  Melchior  Gioja  ,  Nuovo  Ga-  rima  commissa  sunt  spe  indulgentia- 
lateo,  lib.   m ,   art.  n ,  cap.  9,   ubi  rum  obtinendarum. 


16 


TRACTATUS    DE    1KDULGEJITIIS. 


ac  perfectorum  oinnium  est  unum  facere  et  aliud  non  omittere. 
Certe  optimum  esset  illis  non  indigere  (1). 

33.  Ad  3™  ,  Neg.  Juxta  dicta  ;  imo  mirifice  ad  eas  frequen- 
tandas  nos  provocant.  Sane  nunquam  magis  quam  jubilaei  tem- 
pore  publicae  supplicationes ,  orationes ,  eleemosynae ,  visitationes 
ad  carceribus  aut  triremibus  mancipatos ,  adnosocomia ,  etc.  fre- 
quentari  solent  (2). 

34.  Ad  4m ,  Neg.  Iterum  juxta  praemissa.  Valde  siquidem  In- 
dulgentiarum  largitio  nos  provocat  ad  propria  peccata  detestanda  , 
ut  possimus  tantum  bonum  nobis  comparare.  Sublimem  prorsus 
divinae  justitiae  ideam  in  nobis  Indulgentiae  excitant ,  utpote  quae , 
remissa  jam  culpa ,  poeoas  adhuc  exposcat ,  quae  expiari  non  pos- 


(1)  Hinc  legitur  in  vita  S.  Catharinae 
Gennensi* ,  cap.  20  ,  qood ,  qaamvi6 
ipsa  sumnao  in  pretio  habuerit  Indul- 
gentias  plenarias ,  minus  tamen  vide- 
retor  sollicita  de  iis  Iucrandis  ,  eo  quod 
mallet  per  se  divinae  justitiae  satisfacere. 
Contra  vero  S.  Angela  Mericia  Romam 
se  contulit  sub  Clemente  mi  ad  iucran- 
dam  Indulgentiam  jubilaei. 

(2)  Sic  testis  oculatus  describit  mi- 
rabiles  effectus ,  quos  Mediolani  jubi- 
laeum  a  Pio  vi  concessum  produxit : 
Era  veramente  uno  spettacoio  edifi- 
cante  e  tenerissimo  il  vedere  affollate 
le  chiese  nel  tempo  degli  esercizj ; 
assediati  i  trihunali  di  penitenza 
pressoche  tutti  i  di  ;frequentate  le  vie , 
che  mettevano  alle  quattro  chiese  tra 
se  distanti,  da  visilarsi  quindici  volte, 
e  frequentate  sulle  ore  prime  del  gior- 
no ;  e  non  solamente  dagli  artieri,  e 
dalla  plebea  gente ,  ma  da  persone 
signorili  ,  e  da  cavalieri ,  e  dame  di 
primo  rango ,  a  piedi:  in  abito  di- 
messo,  e  tulti  cotrposti  a  modestia; 
il  sacerdote  in  somma  ed  il  popolo,  il 
vecchio  e  il  giovine ,  il  povero  ed  il 


ricco ,  le persone private  e  i  corpipuh- 
blici  erano  compresi    da  una   santa 
gare  di  distinguersi  in  opere  dipieta 
e  penitenza ,  e  spiranti  compunzione 
e  fervore.    Trionfb  proprio   a   queW 
epoca  avventurata  in  Milano  lafede, 
la  speranza  e  la  carita ;  sembravano 
tornati  i  santi  giorni  di  Carlo ;  ed  il 
libertinaggio  e  Vincredulita  ,  che  pur 
trovbmodo  e  verso  di  contaminarequelle 
gidmonde  contrade ,  simorseper  rab- 
hia  le  lahbra  e  si  nascose.  Vid.  versio 
latina  bujus  loci  ad  calcem  voluminis. 
Cfr.  Sermoni  instruttivi  di  un  vecchio 
parroco  della  Toscana  ,  Serm.  ix.  Nec 
dissimile  spectaculum,  imo  longe  su- 
blimius  Roma  praebuit ,  attenta  urbis 
majestate  et  amplitudine ,  in  jubilaeo, 
quod  sub  Leone  xn  S.  M.  in  ea    ce- 
lebratum  est,  cujus  ipse  testis  fui.  Si 
baec  porro  cum  orgiis  conferantur,  quae 
eaperioribus  annis  exhibuerunt  Prote- 
btantes   in    celebratione  jubilaei  ,    seu 
centeni   cujusque  anni   reformationis , 
Xd  est ,    defectionis  a  vera  Christi  Ec- 
clesia ,  patebit,  ea  tanquam  inter  se  pu- 
gnantia  plane  differre. 


DE    ITDULGENTIIRUM    UTILITATE.  17 

sunt  nisi  ingentibus  laboribus ,  qoibos  omnibus  persol  vendis  cum 
impares  prae  infirmitate  saepe  in  bac  vita  nos  esse  contingat , 
comitem  sibi  misericordiam  adsciscit  indulgendo  nobis,  nt  aliorum 
satisfactionibus  debitum  nostrnm  facllius  extinguamus.  Ad  virtutis 
pietatisque  semulationem  nos  excitant,  cnm  nemo  possit  aliena- 
rum  ejusmodi  satisfactionum  particeps  fieri ,  nisi  in  statu  gratiae 
sit,  et  alterius  sauctitatis,  quoad  ejus  fieri  potest ,  imitator  (1). 

35.  Ad  5m ,  Neg.  Tantom  enim  abest  nt  Indulgentiae  traduci 
possint  ut  indigna  Cbristi  Sanguinis  profanatio ,  ut  nibil  sit  quod 
ejusdem  virtutemmagbcommendet.  Ex  bis  enim  edocemur,  San- 
guinis  pro  nobis  effusi  vim  sese  porrigere  usque  ad  poenas  per 
peccatum  promeritas  eluendas  ,'  ita  tamen  ut  omni  Yirtutnm 
exercitio,  sincerae  praesertim  conversionis  ope,  ejusmodi  vim  sa- 
tisfactoriam  nobis  applicemus. 

36.  Ad  6m ,  Neg.  Indulgentias  medium  esse  a  Romanis  Pon- 
tificibus  excogitatum  absurda  baereticorum  calumnia  est,  quam 
etsi  ea  saepe  refutata  sit  ,  nibilominus  semper  usque  ad  nau- 
seam  ipsi  obtrudunt  ad  incautos  decipiendos.  Si  qoa  enim  olim 
pecunia  exsolvebatur  ad  Indulgentias  lucrandas,  baec  non  exige- 
batur  ut  Indulgentiarum  pretium ,  sed  tanquam  conditio,  perinde 
ac  cetera  pia  opera ,  cum  nonnisi  in  pios  osos  converteretor  (2) , 

(1)  Recle  Petras  Ballermias  ,  op.  dam  Imdmlgemtiarmm  nsms  mtilis  et 
cit.  cap.   i,  §   i5  :    Tantmm    mbest ,      salmtmris   fmit  ,   nnne   eerte  , 


$CTib\t,nt  pctmitentitespiritmmrelasent     pamitentiam  mdeo  promoeeant ,   nti- 
hodiema  lndmlgentim ,  qnin  promo-      lissimms  et  maxime  smlmtaris  kmberi 


vent  potims  ;  koeqne  smne  eonsilioy  mt 

illmm  promoveantta  Pontifieilms  im-  (2)  Nanqoam  ostendent  Eedesisca- 

pertinntnr,  mt  liqnet  es  Bnllis  ipsi*  tbolicae  bostes ,  datas  roisse  Iudulgentias 

jnbilarij  m  qmibms  digni  pamitentia  a  Bomanis  Ponti6cibos,  atindelocram 

frmctms  es  evangelico  prateepto  eom-  referrent ,  sea  exactam  faisse  pecuoiam 

%  etadeos  edemdos  invitan-  tanqaam  Iodulgentiarum  pretiam.  Pe- 


tur  fideUs;    atqme   mt  kos  salmtares  cania,  qu*  interdam  erogabatar  a  fi- 

pcenitentiat   frmetms  promptims  profe-  delibas  ad  obtineodas  Indulgentias ,  ad 

rmmt ,  plemarimm  imdnlgtntiam  conce-  osos  pios  cooTertebatar.  Medio  praeser- 

dimms  ,    inqmit  S.    Pims  v  in  Bmlla  tim  *?o  ingentem  otilitatem  pepereront 

mnmi  1566 ,  qnibnssimilim  mlii  Penti-  ejasmodi  elargitiones ,  ad  beliom  nempe 

fices  imgemnt.  Itmqme  si  semper  qmi-  in  Turcas ,  qoi  perpetoo  Europa?  et 

T.  VII.  2 


18 


TRACTATUS    DE    INDULGENTIIS. 


Haud  inficiamur ,  nec  paucos  nec  leves  abusus  ex  parte  qusestua- 
riorum  irrepsisse;  verum  hi  abusus  istis,  non  autem  Romanis 
Pontificibus,  qui  perpetuo  eos  acerrime  damnarunt  (1),  adscri- 
bendi  sunt.  Cum  denique  ex  Tridentino  qusestorum  ofFicium  aboli- 
tum  sit ,  ac  turpes  omnes  quaestus  sublati ,  in  quem  finem  has 
querelas  adhuc  movent  haeretici  et  increduli,  nonne  hoc  est  umbras 
consectari  ? 

37.  Ad  7m  ,  Dist.  Quoad  eos,  qui  seipsos  decipientes  hanc 
petram  scandali  qucerunt,  quam  sibi  ipsi  confingunt,  conc;  quoad 
reliquos  omnes ,  neg.  Sibi  propterea  iniqui  imputare  debent ,  si 
scandalum  inveniunt  in  eo ,  quod  aedificationem  parit.  Ceterum 
veritatis  vi  compulsi  non  pauci  adversarii  hanc  difficultatem  jam 
deseruerunt  (2).  Quod  vero  dicitur  de  formuia  a  culpa  et  pama, 
uti  ostendit  Benedictus  XIV  ,  non  Romanis  Pontificibus  ,  qui  eam 
improbarunt  atque  aperte  rejecerunt ,  sed  prwteritorum  seculo- 
rum  qucestoribus  tribui  debet  (3). 


Italiae  praesertim  cervicibus  jugum  mi- 
nabantur  ;  ad  pontium  ,  viarum  ,  etc. 
refectionem  ac  constructionem;  ad  tem- 
plorum  ,  hospitalium ,  orphanotrophio- 
rum,  etc.  erectionem  et  dotationem; 
ad  puellarum  maleque  nuptarum  sub- 
ventionern  ,  etc.  etc.  de  quibus  cfr. 
Amort.  op.  cit.  dist.  i ,  sect.  6  ,  7  ; 
adeo  ut  merito  concludat  eruditus  Scotti, 
Problemi  di  Politica  cristiana ,  Na- 
poli  i83o,  vol.  i ,  part.  11 ,  teorema  2, 
ipsam  politicam  societatem  innumeras 
prope  utilitates  exinde  percepisse.  Nec 
omittendum,  nonnisi  paucas  admodum 
fuisse  Indulgentias  sub  hac  conditione 
concessas,  si  comparentur  cum  aliis, 
qu.-c  ob  opera  seu  exercitia  mere  spi- 
ritualia  conferebantur.  Attamen,  utliac- 
retici  et  increduli  invidiam  conflent  in 
Indulgentiarum  largitionem  ingeminare 
apud  imperitos  adhuc  pergunt ,  in  Ec  - 
clesia  Romana  vendi  Indulgentias !  Si- 


nite  illos ,  cceci  suntetduces  cwcorum, 

(1)  Cfr.  Christ.  Lupus,  diss.  cit. 
cap.  3  et  4  /  nec  non  Amort.  part.  ir, 
sect.  1. 

(2)  Ut  patet  ex  verbis ,  quae  adduxi- 
mus  ex  Sismondi, 

(3)  De  Synodo  dioeces.  lib.  xm, 
cap.  18,  §  7,  ubi  plura  scitu  digna 
reperiuntur.  Audiendus  proinde  non 
est  Morinus ,  dum  ,  De  Poenit.  iib.  x  , 
cap.  22,  contrarium  suaderenititur.Nec 
sane,  quod  sibi  proposuit ,  argumenta, 
quaeaffert,  evincunt.  Cum  peccatino- 
men  passim  usurpetur  ad  significandum 
poenae  reatum ,  hoc  sensu  intelligi  de- 
bent  illaj  formulae,  quibus  dicitur ,  per 
Indulgentias  remitti  peccata  ,  aut  /er- 
tiam  partem  peccatorum9  tum  etiam 
quae  Romae  interdum  antiquae  invisun- 
tur  fornmlae  ,  ex.  gr.  concedi  remissio* 
nem  omnium  peccatorum  visitantibus 
talem  Ecclesiam  ,  nti  legitur  in  Ecclesia 


DE    INDULGENTIARUM    EFFECTU.  19 

38.  Ad  8m,  Neg.  Sed  jure  potius  affirmamus ,  juxta  ea  quae 
diximus ,  esse  Indulgentias  redemptionis  extensivas. 

39.  Ad  9m,  Neg.  Haec  iterum  calumnia  est,  quae  ex  expe- 
rientia  dissolvitur.  Certe  qui  haec  nobis  objicit ,  quique  propterea 
a  lucrandis  Indulgentiis  alienus  erat ,  non  se  praebuit  omnium 
virtutum  exemplar.  Ast  aliud  est  stilum  oratorium  acuere  ,  aliud 
vero  virtutem  consectari  (1). 

PROPOSITIO  II. 

Indulgentice  hominem  liberant  a  poenos  reatu ,  non  solum  coram 
Ecclesia^  sed  etiam  coram  Deo. 

40.  Fidei  proximam  esse  hanc  propositionem ,  constat  ex  di- 
versis  propositionibus  censura  notatis;  ac  1°  ex  art.  XIX  Lutheri 
a  Leone  X  confixo  :  Indulge?itio3  his ,  qui  veraciter  eas  co?ise- 
quuntur }  non  valent  ad  remissionem  poeno3  pro  peccatis  actua- 
libus  debito3  apud  divinam  justitiam  (2) ;  2°  ex  propos.  XL  synodi 
Pistoriensis  asserente  :  Indulgentiam  secundum  suam  proscisam 
notionem  aliud  non  esse  quam  remissionem  partis  ejus  pceni- 
tentice ,  quw  per  canones  statuta  erat  peccanti ;  quaa  propositio 
sic  intellecta  :  quasi  Indulgentia  ,  proeter  nudam  remissionem 
poenoe  canonicw ,  non  etiam  valeat  ad  remissionem  poenos  tem- 
poralis  pro  peccatis  actualihus  debito3  apud  divinam  Justitiam  , 
a  Pio  YI ,  in  Const.  Auctorem  fidei,  declaratur  et  proscribitur 
ut  falsa  >  temeraria ,  Christi  meritis  injuriosa  ac  dudum  in 
art.  XIX  Lutheri  damnata.  Hanc  eamdem  doctrinam  pseudo- 
synodi  nonnulli  Theologi  Ecclesiae  perturbatores  suam  fecerunt  (3). 

S.  Laurentii  extra  muros  ,  etc.  nempe  {%)  Apud  Ilarduin.^cto  Conc.  tom. 

pcenam peccatis  debitam  rite  dispositis,  ix,  col.  1894  ,  ubi  tamen  hic  articulas 

uti  exposuimus.  ponitur  sub  n.  xv. 

(I)  Qaam  levem ,  mendacem  ac  pes-  (3)  Inter  hos  eminet  Vincentias  Pal- 

simae  fidei  sese  exhibuerit   Gioja  adeo  mieri  f   qui  praeivit  synodo  Pisloriensi 

ab   incredulis  commendatus    in   novo  in   Trattato   storico-dogmatico-critico 

soo  Galateo  quisque  intelliget  qui  ve-  delle    Indulgenze  ,  Prato    1787.    Hic 

cors  omnino  non  sit.  SoU  stalti  his  li-  traclatas  ,  ex  decreto  Congreg.  sab  die 

bellis  decipiuntar.  3i  Martii  1788  approbato  a  Pio  n,  in 

2. 


20  TRACTATUS  DE  1NDULGENTIIS. 

41.  Apertam  doctrinae  catholicae  veritatem  ita.  invictissime  os- 
tendimus  :  Indulgentiae  vere  hominem  liberant  a  reatu  pcense,  non 
solum  in  foro  externo  coram  Ecclesia  ,  sed  etiam  in  foro  interno 
coram  Deo ,  si  divinitus  in  eum  finem  Ecclesiae  concessa  sit  eas 
dispensandi  facultas  ,  si  talis  perpetuus  fuit  Patrum  et  Ecclesiae 
catholicae  sensus  in  iis  dispensandis ,  si  denique  ipsa  Indulgen- 
tiarum  natura  id  exposcat.  Atqui... 

42.  Jam  vero  facultatem  concedendi  Indulgentias  divinitus 
Ecclesiae  datam  esse  ad  remittendas  coram  Deo  pcenas  temporales 
peccatis  actualibus  debitas  pronumest  inferre  exiis,  quaesuperiori 
propositione  attulimus.  Descendit  enim  haec  facultas ,  ut  vidimus, 
ex  potestate  clavium  et  quidem  illimitata  tollendi  impedimenta 
ingressus  regni  ccelorum ,  cujusmodi  pcenae  reatus  est ;  ex  po- 
testate  ligandi  et  solvendi  coram  Deo ,  ita  ut  ratum  habeatur  in 
coelisy  quod  ejusdem  potestatis  vi  ligatum  aut  solutum  fuerit  in 
terris.  Rursum  Apostolus  profitetur ,  se  donasse  Corinthio  inces- 
tuoso  pcenitentiae  partem  iri  persona  Christi,  ac  propterea  au- 
ctoritate  divina  ,  etpraecise  illius  pcenitentiae  partem  donasse,  qua 
obstrictus  erga  Deum  tenebatur  :  Ut  spiritus  salvus  sit  in  die 
D.  N.  J.  C.  (1). 

indicem  librorum  prohibitorum  relatus  cfr.  Lettera  di  un   Teologo  ad  un  suo 

est.  Verum  ,  quem  Roma  proscripsitf  amico ,  Bologna  1793.  nec  non  Sup- 

ut  cum  S.  Hieronymo  loijuar ,  et  pro-  plemento   al  giornale  ecclesiastico  di 

barunt  solemniter  Pistorienses.  Scripsit  Romat  quint.  x  per  i  mesi  di  Settembre 

adversus  PalmieriP.  Joan.  Joseph  Fer-  ed  Ottobre  1792. 

rari  min.  convent.  Instruzione  sopra  (1)  Illud    in  persona   Christi ,  gr. 

le   Indulgenze  ;    praecipue   vero   Alf.  ft  5r^o<r»V»Xpi<rrot;,Erasmusnulloexem- 

Muzzarelli  ,    //    buon    uso    della   lo-  plo  innixus  vertit  in  conspectu  Christi. 

gica ,  opusc.  trigesimo ,  Valore  delle  At  certum  est ,  tantumdem  valere  in 

Indulgenze.  Pereira  de  Figueiredo  in  persona  Chrisli  ac  in  nomine ,  vice  et 

opere  lusitanice  conscripto ,  Analysis  auctoritate  Christi ,  cujus  scilicet  pcr- 

professionis fidei  sanctiPatris  Piiir,  sonam  Paulus  gerebat;  ut  sicut  in  no- 

Uljssipone  anno  1791  ,  quod  anno  se-  mine  Domini  Jesu  Christi  tradiderat 

quenti  Neapoli  italice  prodiit  ,  catho-  huncincestum  hominein  Satanae,  quem- 

?icam  pariter  doctrinam  de Indolgentiis  admodum  dicit  in  priori  epist.  cap.  v  , 

impugnavit  ;   proscriptum    autem    est  sic  in  ejusdem  Ghristi  nomine  ac  per- 

decr.  26  Jan.   1795.  Adversus  Pereira  sona  nonc  eum  absolveret.  Qoare  nou 


DE    INDULGENTIARUM    EFFEGTU»  21 

43.  Talem  prseterea  perpetuum  fuisse  Patrum  et  Ecclesiae  ca- 
tholicae  sensum  in  concedendis  Indulgentiis,  luculenter  patet,  1°  ex 
formula  qua  feria  V  in  Coena  Domini  ab  Episcopo  fidelibus  pceni- 
tentia  relaxabatur  ,  quaeque  adhuc  legitur  in  Ordine  Romano  : 
Deus  humani  generis  conditor  et  reformator. . .  agnosce  oves  tuo3 
redemptionis ,  constrictas  vinculis  peccatorum  Ecclesioe  tuas 
precibus  exoratus  absolve  (1).  Idpatet  2°ex  persuasione  catholicae 
Ecelesia?,  meritis  Christi  et  satisfactionibus  Sanetorum  MM.  remitti 
peccata  ,  seu  pcenas  peccatis  debitas ,  ob  quam  Tertullianus  jam 
Montanista  Ecclesiam  acriter  arguit  lib.  De  pudicitia ,  cap.  ult. 
quod  mcechis  nempe  tribueret  veniam;  sic  enim  scribit  :  At  tu 
jam  et  in  Martyres  tuos  effundis  hanc  potestatem.  Quis  permittit 
homini  donare ,  quce  Deo  reservanda  suntf  Sufficiat  Martyri 
propria  delicta  purgasse...  Quis  alienam  mortem  solvit,  nisi 
solus  Filius  Dei?  Hujus  pariter  totius  populi  Carthaginiensis  per- 
suasionis ,  de  obtenta  scilicet  per  libellos  Martyrum  pace  in  coclis  , 
testis  est  locupletissimus  clerus  Romanus  in  epistola  XXX  ad 
S.  Cyprianum  (2).  Illud3°  demum  constat  ex  apertis  S.  Cypriani 
testimoniis?inquibusS.  Martyr  affirmat,  relaxationem  pcenitentiae 
publiese ,  quse  ad  preces  Martyrum  concedebatur  ,  apud  Deum  va- 
lere;  sic  enim  loquitur ,  epist.  XII  :  Occurendum  puto  fratribus 
nostris,  ut  qui  libellos  a  Martyribus  acceperunt,  et praerogativa 
eorumapudDeumjuvaripossunt...^  etalibipassim  (3).  Ethaec  de 

modo  hunc  locum  ita  legunt  atque  ex-  cem  consecatos  non  tam  ab  hominibus 

ponunt  veteres  omncs  latini   Patres  et  quam  a  Deo  ipso,  nampacem  sibi  ,  legi- 

eiposilores  ,  adductis  in  hujus  exposi-  tur  ,  non  tam  peterent  quam  vindica- 

tionis  confirmationem  Christi  verbis  :  rent^imojamet  in  ccelis  habere.  *e  dice~ 

Qucecumque  solverilis  ,    etc.    verum  rew^.Cfr.  Lupus  ,  diss.  cit.  cap.  i  ,  nee 

etiam  Palres  et  expositores  graeciTheo-  non  Eus.  Amort ,  op.  cit.  tum  part  i, 

doretus  ,  S.  Joan  Chrysostomus ,  Theo-  dissert.  prajlim.  §  3,  tum  ibid.  sect.  i , 

phylactus  et  Oecumenius.  Cfr.  Estius,  Indulgentia  ,  n  et  seqq.  Cfr.  praeterea 

in  cap.  i  Epist.  n  ad  Cor.  Petr.    Ballerinius  ,   Prajlect.    cit.  §   i  , 

(1)  Aliasejusmodiorationes  cfr.  ibid.  n.  io  et  seqq.  a  quibus  laculenlissima 
loc.  cit.  pag.  684  et  seq.  testimonia  congeruntur,   quae  hanc  ve- 

(2)  Lapsi  enim ,  qui  infempestivam      ritatem  adstruunt. 
Indulgentiam  exposcebant  ex  communi  (3)  Apud  citt.  auctores. 
receptaquepersuasione,  jactabant  se  pa- 


22  TRACTATUS  DE  1NDULGENTIIS. 

Patrum  et  Ecclesiae  sensuquoad  priorasecula;adsubsequentiaenim 
quod  attinet ,  neque  ipsi  adversarii  eum  talem  fuisse  diffitentur. 

44.  Ipsam  denique  Indulgentiae  naturam  id  exposcere  constat 
ex  eo  quod,  cum  Ecclesia  quempiam  ob  peccata  ligat  pcenitentiis  , 
quas  ei  juxta  potestatem  sibi  a  Christo  traditam  injungit ,  liget 
ipsum  reipsa  coram  Deo ;  ergo  et  coram  Deo  eum  solvit,  cum  eidem 
vel  omnem  vel  partem  saltem  hujus  pcenitentiaB  relaxat.  Ut  enim 
ostendit  Sirmondus,  omnis  poenitentia  propositam  sibi  habet 
veniam  ;  publica  vero  poenitentia  veniam  simul  et  exemplum.  Si 
igitur  omnis  poenitentia  hoc  proprium  habet ,  expiationem  scilicet 
abolitionemque  peccatorum ,  necessario  sequitur  ,  ut  non  possit 
Indulgentia  conferri ,  quin  coram  Deo  valida  sit  (1).  Huc  accedit 
ineluctabile  S.  Thomae  argumentum  ,  quod ,  si  vera  esset  adver- 
sariorum  sententia  :  Ecclesia  hujusmodi  Indulgentias  faciens } 
rnagis  damnificaret ,  quam  adjuvaret  ;  quia  remitteret  ad  gra- 
viores  pcenas  ,  scilicet  purgatorii ,  absolvendo  a  posnitentiis  tn- 
junctis  (2).  Attamen  tum  ex  Concilio  Tridentino  tum  ex  fidei 
professione  credere  tenemur ,  Indulgentiarum  usum  esse  Chri- 
stiano  populo  maxime  salutarem. 

DIFFICULTATES. 

45.  Obj.  1°  Indulgentiae  hodiernae  subrogatse  sunt  relaxationi 
veterispcenitentise  canonicae  persolvendae  a  publicis  pcenitentibus, 
priusquam  absolutionis  sacramentalis  beneficium  obtinerent.  Jam 
vero  pcenitentia  vetus  canonica  non  remittebat  pcenam  in  foro 
interno ,  sed  instituta  tanturn  fuit  ad  publicam  dandam  tribunali 
ecclesiastico  satisfactionem ;  ergo  neque  Indulgentiae  hodiernae 
remittunt  pcenam  in  foro  interno  coram  Deo ,  sed  solum  in  foro 
externo  et  coram  Ecclesia.  2°Quare  Concilium  Tridentinum  docet, 
Ecclesiam  etiam  antiquissimis  temporibus  usam  fuisse  potestale 
conferendi  Indulgentias  ;  atqui  Indulgentia  antiquitus  erat  mo- 
derata  condonatio  pcenae  canonica? ,  quam  adhuc  vigere  creden- 
dum  est ,  cum  nunquam  fuerit  abrogata.  3°  Haec  autem  confir- 

(1)  Cfr.    Historia  poenitenticB  pu-  (2)  Supplem  ,  q.  25  ,  art.  I. 

hlicce,  cap.  io. 


DE    INDULGENTIARUM    EFFECTU.  23 

mantnr  ex  formula  in  jure  passim  usurpata  ,  juxta  quam 
Indulgentia  conceditur  de  poenitentiis  injiinctis ,  nempe  a  jure , 
ut  plures  nec  ignobiles  Theologi  et  Canonistae  exponunt;  evidens 
porro  id  fit  ex  Indulgentiis  partialibus ,  quibus  relaxatur  pceni- 
tentia  septern  ex.  gr.  annorum  et  totidem  quadragenarum }  qua 
formula  aperte  alluditur  ad  pcenitentiam  canonicam  ,  cujus  pars 
remittebatur.  4°  Id  denium  conficitur  ex  ratione ,  quam  adducit 
Tridentinum ,  ne  nimia  sit  has  Indulgentias  concedendi  facilitas  , 
ne  scilicet  enervetur  disciplina.  Quae  porro  disciplinae  enervatio 
fingi  aut  concipi  posset,  si  Indulgentise  non  essent  mera  pceni- 
tentiae  canonicae  relaxatio  ?  Ergo. 

46.  Resp.  ad  lra  ,  1°  Trans.  maj.  neg.  min.  Pcenitentia 
enim  vetus  canonica  vere  etiam  dimittebat  pcenam  in  foro  interno 
et  coram  Deo  ,  ut  patet  ex  ipsa  pcenitentiae  natura  ,  quae  ordinata 
est  ad  pcenae  expiationem ,  uti  animadvertimus ;  ideo  vero  pu- 
blicae  pceriae  indicebantur ,  ut  pro  illato  scandalo  satisfieret.  Id 
ipsum  patet  proeterea  ex  eo ,  quod  illa  publica  pcenitentia  con- 
stitueret  satisfactionem  illam ,  quaa  pars  erat  integralis  Sacramenti 
Pcenitentiae ,  saltem  quatenus  Sacerdos  per  absolutionem  eam 
applicabat  Sacramento ,  et  ei  vim  operis  operati  tribuebat.  Ca- 
nones  porro  numero  et  gravitati  criminum  parem  pcenam  irroga- 
bant  (1). 

47.  Resp.  2°  Neg.  maj.  Constat  enim  ex  facto  Corinthii  in- 
cestuosi  datam  esse  Indulgentiam  ante  pcenitentiaB  canonicae  in- 
stitutionemjuxtapotestatem,  quamApostolusa  Christo  acceperat. 
Sane  si  Ecclesia  per  Indulgentiam  non  remitteret  nisi  pceniten- 
tiam  canonicam  in  foro  externo ,  nulla  esset  ratio ,  cur  applica- 
rentur  nobis  in  Indulgentiarum  concessione  Christi  et  Sanctorum 

(1)  Ab  initio  inslitutionis  poenitentiae  nam  pro  peccatis  pablicis  inserviebant 

canonicse  raaechis,  in  idololatriam  lapsis  etiam  Sacerdotibus  ad  easdem  satisfa- 

ethomicidisper  canonespcena  constituta  ctiones  injungendas  iis,  qui  se  occultis 

fuit ;  postea  tamen  alii  canones  adjecti  tantum  culpis  commacnlaverant.  Ctr. 

sunt ,  vi  quorum  poena3  pariter  subji-  Morinus,  op.  cit.  tab.  vu  ,  cap.  21  et 

ciebantur  aliorum  criminum  rei ,  prae-  seqq.  tum  etiam  Descriptio  et  enarra- 

sertim  quoad  peccata  publica.  Ha3  au-  tio  codicum  mss.  pcenitentialium,  etc. 

tem  regulae  imponendarum  satisfactio-  ad  calcem  operis  De  Pcenitentia* 


24  TRACTATUS  DE  INDULGENTllS. 

satisfactiones ,  prout  facere  Ecclesia  consuevit ;  sed  satis  ei  esset 
potestate  sua  uti ,  quia  sicuti  canones  pcenitentiales  instituit ,  sic 
eos  relaxare  potest.  Accedit ,  quod  in  adversariorum  hypothesi 
Indulgentias  forent  nulli  emolumento  illis,  qui  nulla  crimina  ca- 
nonica  vel  saltem  publica  perpetrassent.  Siquidem  exploratum 
est  apud  eruditos  ,  pro  solis  peccatis  canonicis  et  publicis  canones 
publicae  pcenitentias  fuisse  constitutos ,  neque  unquam  peccata 
occulta  publica  pcenitentia,  lata  saltem  lege ,  fuisse  expianda. 
Quapropter,  si  admitteretur  adversariorum  principium,  sequeretur, 
nullas  plane  Indulgentias  esse  pro  innocentibus  ,  nullas  pro  pec- 
catoribus  occultis ,  sed  solum  pro  idololatris  ,  sceleratis  ac  publice 
facinorosis ;  quae  omnia  falsa  et  absurda  sunt. 

48.  Ad  2m  ,  Neg.  min.  ut  patet  ex  modo  dictis.  Insaniunt 
profecto  Jansenistae,  qui  canonicas  pcenas  etiamnum  vigere  autu- 
mant.  Licet  enim  pcenitentia  canonica  abrogata  non  fuerit  positivo 
aliquo  decreto,  abolita  tamen  est  contraria  tot  seculorum  con- 
suetudine  (1).  Inde  enim  potius  novum  exurgit  argumentum  pro 
Indulgentiarumvi  ex  Concilio  Tridentino  ,  quod  declaravit,  Indul- 
gentiarum  usum  esse  Ghristiano  populo  maxime  salutarem  et 
retinendum  juxta  communem  tunc  temporis  sensum.  Quinque 
porro  et  amplius  seculis  ante  Tridentini  setatem  jam  cessaverat 
pcenitentia  canonica  ;  expresse  tamen  profitebatur  Ecclesia  ,  In- 
dulgentiam  esse  veram  pcenae  temporalis  Deo  debitae  in  foro  in- 
terno  remissionem.  Nec  illud  omittendum ,  quod  Goncilium  lo- 
quaturde  Indulgentiis,  quas  cum  Luthero  Protestantesrejiciebant. 
Atqui  Lutherus  cum  suis  asseclis  ,  uti  exposuimus  ,  nunquam 
negavit,  Ecclesiam  posse  concedere  Indulgentiam  in  foro  externo, 
imo  id  expresse  professus  est ;  sed  solum  inficiatus  est,  valere  In- 
dulgentias  in  foro  interno  ad  remittendam  pcenam  temporalem 
coram  Deo. 

49.  Ad  3m,  Bist.  Indulgentia  in  jure  passim  conceditur  de 
pcenis  injunctis ,  id  est ,  de  pcenis,  quibus  obstrictus  est  peccator 

(1)  C f r.  Morinns  ,  De  Pwnit.  lib.  x,  storia  ecchsiast.  e  dei  discorsi  de\ 
cap.  16  et  seqq.  praesertim  cap.  25.  sig.  ab.  Fleury  ,  part.  i,  art.  i,  §  6 
Gfr.  etiam  Cl.  Marchetti ,  Critica  della      et  7. 


DE    INDULGENTIARUM    EFFEGTU. 


25 


coram  Deo ,  quseque  remittuntur  juxta  formulas  ,  quae  olim  in  Ec- 
clesia  obtinebant,  cum  adhuc  vigeret  pcenitentia  canonica  ,  conc; 
de  pcenis  injunctis  pro  solo  foro  ecclesiastico  ,  neg.  Recepta  utique 
passim  erat  formula ,  ut  Indulgentia  concederetur  de  pcenis  in- 
junctis  per  canonicas  sanctiones ;  licet  vero  hae  canonicae  pceni- 
tentiae ,  ut  diximus,  in  desuetudinem  abierint,  retenta  tamen 
est  formula  illa  ad  significandam  remissionem  illius  pcenitentiae , 
qua3  illis  sanctionibus  responderet  (1).  Cum  vero  ostenderimus , 
pcenitentias  illas  fuisse  vere  satisfactorias  non  solum  coram  Ec- 
clesia ,  sed  etiam  ,  imo  praecipue ,  coram  Deo ,  nihil  ex  illa  for- 
mula  extundipotest,  quod  Jansenistarum  systemati  faveat.  Exinde 
etiam  responsio  patet  ad  id ,  quod  subdunt  adversarii  de  Indul- 
gentia  septem  annorum  et  quadragenarum  y  cum  nemo  inficias 
eat ,  Indulgentias ,  etiam  abolita  pcenitentia  canonica  ,  concessas 
fuisse  juxta  formulas  ,  quibus  antiquitus  pcense  illae  relaxabantur. 
Cardo  controversiaa  in  eo  consistit ,  utrum  ,  cumpcenae  illae  remit- 


(1)  Hucrevocandumest, ,  quod  paulo 
ante  adnotavimus  de  canonibus  poeni- 
tentialibus ,  qui  temporis  decursu  con- 
stituti  sant,  quibus  unicuique  peccato 
peculiaris  poena  decernebatur.  Hi  ca- 
nones  iu  unum  collecti  libris  ,qui  poeni- 
tentialesdicti  sunl ,  originem  dederunt. 
Usui  autem  erant  ejusmodi  libri  non 
solum  in  definiendis  poenis  publicis 
publice  peccantibus ,  verurn  etiara  in 
injungendis  poenis  seu  satisfactionibus 
pro  peccatis  oceultis.  Porro  ejusmodi 
poenae  nec  leves  nec  breves  admodum 
erant,  proutcriminaferebant.  Interdum 
ad  pluresannos  jejuniorum  ,  chameu- 
niarum  ,  peregrinationum  ,  etc.  pro- 
tendebantur.  Seculo  ix  et  duobus  se- 
quentibus  coeperunt  graves  illae  corpo- 
ris  afflictationes  redimi  per  pecunias 
pauperibus  alendis  erogandas  ,  certas 
preces  ,  Sacrificia  Missa?,  etc.  aut  etiam 
per  flagellationcs.  Hinc  celebres  evase- 


runt  eo  tempore  poenitentias  redemp- 
tiones  ,  aut  commutationes.  Donec 
tandem  ,  redemptionibus  successere  ln- 
dulgentiarum  largitiones  per  leviorem 
adhuc  pii  alicujus  operis  commutatio- 
nem,  seculo  praeserlim  xu  ,  quando  coe- 
perunt  expediliones  in  terram  sanctam. 
Cfr.Morinus,  De  Poenit.  \'ib.xy  cap.  17 
et  seq.  Ex  bis  facile  explicantur  for- 
mulas  ex  ea  potissimum  aetate  receptae, 
quibus  Concilia  et  PontiGces  passim 
usi  sunt  in  largitione  Indulgentiarum  , 
quibus  alludebant  apertissime  ad  poenas 
ilias  injunctas  in  libris  poenitentialibus  , 
quae  Sacerdotibus  confessiones  exci- 
pientibus  legem  seu  normam  praebe- 
bant  ad  poenas  injungendas  etiam  pec- 
catoribus  occultis.  Palet  praeterea  ex 
dictis  ,  qua  rationeetiam  posf  abolitum 
poenitentiae  canonieae  usum  adhuc  ta- 
men  perseveraverint  formulae  illae  in 
Indulgentiarum  concessione. 


26  TRACTATUS    DE    IJfDULGENTHS. 

tebantur,  ejusmodi  remissio  esset  etiarn  in  foro  interno  coram 
Deo  valida  ,  nec  ne.  Validam  porro  in  foro  interno  eam  relaxa- 
tionem  fuisse ,  ineluctabilibus  argumentis  nos  evicisse  confidi- 
mus  (1). 

50.  Ad  4m,  Dist.  Conc.  Tridentinum  moderationem  in  lar- 
giendis  Indulgentiis  adhiberi  cupit,  ne  nimia  facilitateecclesiastica 
enervetur  disciplina,  quia  ex  nimia  facilitate  Indulgentiae  vile- 
scerent  ac  ardor  refrigesceret  ad  eas  comparandas ,  conc. ;  in 
ordine  ad  pcenitentiam  canonicam ,  quge  nuspiam  existit ,  neg. 
Posterius  enim  hoc  aflirmare  est  plane  ridiculum  ac  sensum 
absurdum  tribuere  verbis  Tridentini,  quasi  serio  Concilium  po- 
tuerit  asserere  ,  enervari  disciplinam  ecclesiasticam  illarum  san- 
ctionum ,  quarum  a  pluribus  seculis  nullum  supererat  vestigium , 
pernimiam  facilitatein  Indulgentiarum.  Restat  propterea  ,  ut  Con- 
cilium  inoderationem  cuperet ,  ne  ex  nimia  facilitate  tepesceret 
fervor  fidelium  in  Indulgentiis  lucrandis ,  in  operibus  exequendis, 
quae  imponi  solent  in  Indulgentiarum  concessione ,  in  spiritu 
pcenitentiae  fovendo,  aliisque  ejusmodi  juxta  hodiernam  Ecclesiae 
disciplinam. 

51.  Inst.  1°.  Lapsi  olim  rogabant  Martyres,  ut  antistites 
flecterent  ad  rigorem  mitigandum  canonicae  pcenitentiae ;  2°  et 
S.  Cyprianus  aperte  declarat ,  peccata  solis  pcenitentiae  laboribus 
lui  posse  ,  Sacerdotes  vero ,  qui  pacem  dabant  iis ,  qui  satisfa- 
ctionem  nondum  persolverant,  vocat  dcemo?ies  ,  lupos  devasta- 
toresque  gregis,  qui  per  pacem  didicerunt  facere  bellum  (2). 
Ergo. 

(1)  Hinc  assentiri  nequeo  Petro  Bal-  possunt  velati  poenarum   canonicarum 

lermio  ,  qui  cit.  Prcelec.  ni ,  De  ln-  relaxationes ,    si   earumdem   vis  nulla 

dulgentiis ,  cap.  2,  §  i ,  autumat,  etiam-  prorsus  est ,  seu  nullatenus  vigent  poenae 

num  ,  cum  ab  Episcopis  sive  a  Romanis  canonicae?  Non  iLficiatar  tamen  Balle- 

Pontificibus  conferuntur  Indulgentiae  ,  rinius  ,  hanc  poenarum  relaxationem  va- 

nil  aliud  fieri  quam  relaxari  graviores  lere  coram  Deo  ,  imoillud  contenditac 

pcenas  canonicas  levioribus  multo  ope-  propugnat. 

ribus  injunctis ,  in  quod   commutatio  (2)  Epistola    praesertim  ix   et  seqq. 

partim  cadit,  partim   absolutio.  Quo-  usque  ad  xv,  et  alibi  passim. 
modo  enim  Indulgentiae  bodiernae  haberi 


DE    INDULGENTURUM    EFFECTU. 


27 


52.  Resp.  Ad  lm ,  Dist.  Per  mitigationem  coram  Deo  validam 
juxta  dicta  ,  conc.  ;  validam  tantum  in  foro  ecclesiastico  ,  neg. 
Eadem  enim  chorda  semper  oberrant  adversarii. 

53.  Ad  2m ,  Dist.  Juxta  disciplinam  tunc  temporis  vigentem , 
conc. ;  absolute  ,  neg.  Etenim  cum  S.  Cypriani  oetate  maxime  vi- 
geret  in  Ecclesia  disciplina  pcenitentiae  publicae ,  praesertim  quoad 
tria  illa  crimina  quae  superius  recensuimus ,  merito  S.  Martyr  in- 
vehitur  in  eos  factiosos,  Novatianos  scilicet ,  qui  per  nimiam 
facilitatem  homines  desides  faciebant  in  operibus  pcenitentiae  per- 
solvendis ,  quod  est  contra  Ecclesiae  mentem  (1). 

54.  Inst.  2°.  Saltem  Episcopi  juxta  veterem  disciplinam  non 
concedebant  Indulgentiam  nisi  intuitu  fervoris,  quem  pcenitentes 
prae  se  ferebant ,  quo  propterea  pro  peccatis  eos  Deo  satisfecisse 
jure  prsesumerent;  reliquam  igitur,  quam  eis  indulgebant,  pceni- 
tentiam  in  solo  foro  externo  indulgebant.  Ergo. 

55.  Resp.  Dist.  Intuitu  fervoris,  quem  Episcopi  in  pcenitenti- 
bus  conspiciebant ,  movebantur  ad  remittendam  reliquam  pceni- 
tentiae  partem,  trans.  dabant  Indulgentiam,  eoquod  praesumerent 
nihil  ipsis  superesse  coram  Deo  luendum  et  expiandum  ulteriori 
satisfactione ,  neg.  Contrarium  enim  colligitur,  ex  Patrum  effatis 

(1)  Quoe  ut  intelligantur,  consulide-  adjunc!is  ;  etenim  Novatianus  accusa- 

het  historia  ecclesiastica  illius  aetatis  ,  bat  S.  Cornelium  de  nimia  indulgentia 

ex  qna  discimus  ,  quinque  presbyteros  ,  erga  lapsos  ;  Novatus   cum  suis  accu- 

qui  adversati  fuerant  episcopatui  S.  Cy-  sabat  S.  Cyprianum  de  nimia  severitate 

priani  ,  eidero  semper  postea   infensos  erga  eosdem  lapsos.  Quare  ut  Novatus 

extitisse  ;  inter  hos  autem   recensetur  abstraheret  plebem  a  suo  Episcopo,  om- 

etiam  Novatus  ,  qui  una  cum  Fortunato,  nes  absque  delectu  iapsos  ad  pacem  ad- 

Donato  ,   Gordio  et  Gajo  Diddensi  au-  mittebat  ante  actam  pamitentiam,  ante 

ctor   praecipuus  fuit  schismatis  ,  quod  exomologesim  gravissimi  atque  extremi 

anno  25 1    ineunte  Felicissimus   exci-  delictifactam,antemanumabEpisco- 

tavit  in  Africa  adversus  S,  Cyprianum.  po  etclero  in  pcenitentiam  imposiiam, 

Porro  Novatus  addidit  se  socium  No-  ut  saepe  S.  Cyprianus  conqueritur.  Me- 

vatiano  ,  qui  pariter  Rornae  schisma  fe-  rito  idcirco  S.  Martyr  in  hos  tanquam 

cerat  adversus  S.  Cornelium.  Ad  con-  in    daemones  ,    lupos    devastatoresque 

firmandumutrumqueschismacontrarias  gregis  invehitur,  qui  per  pacem  didi- 

omnino  semitas  alter  Romae  ,  alter  vero  cerunt  facere  bellum.  Cfr.  Vita  S.  Cy- 

Carthagine  iniverunt  pro  diversis  rerum  priani,  edit.  Maurin.  §  1 1  et  seqq. 


28  TRA.CTATUS    DE    lNDULGENTIIS. 

quibus  significant ,  se  vere  et  quidem  coram  Deo  aliquam  satis- 
factionis  partem,  quandoque  etiam  totam  remittere  ad  preces 
Martyrum ,  ingruente  praesertim  persecutione  (1). 

PROPOSITIO  III. 

Datur  in  Ecclesia  Indulgentiarum  thesaurus  constans  ex  meritis 
Christi  et  Sanctorum. 

56.  Hanc  pariter  propositionem  doctrinam  catholicam  exhibere 
ac  fidei  proximam  esse  constat  ex  propositionibus  contradictoriis , 
quae  a  Romanis  Pontificibus  confixae  sunt.  Sane  a  Pio  VI  pro- 
positio  XLIa  synodi  Pistoriensis  damnata  est ,  quae  asserit :  Scho- 
lasticos  suis  subtilitatibus  inflatos  invexisse  thesaurum  male  in- 
tellectum  meritorum  Christi  et  Sanctorum  ,  et  clarce  notioni 
absolutionis  a  poena  canonica  substituisse  confusam  et  falsam 
applicationis  meritorum  ;  quasi  thesauri  Ecclesice ,  unde  Papa 
dat  Indulgentias  non  sinf  merita  Christi  et  Sanctorum  ^falsa  > 
temeraria ,  Christi  et  Sanctorum  meritis  injuriosa ,  dudum  in 
art.  XVII Lutheri  damnata  (2)  Hujus  autem  thesauri  ex  Romanis 
Pontificibus  omnium  primus  meminit  Clemens  VI,  in  Const. 
Unigenitus ,  his  verbis  :  Unigenitus  Dei  Filius,..  thesaurum 
militanti Ecclesio3  acquisivit...  adcujus  quidem  thesauri  cumu- 
lum  B.  Dei  Genitricis  etomnium  electorum ,  a  primo  justo  usque 
ad  ultimum,  merita  adminiculum  prwstare  noscuntur  (3).  Huic 
constitUtioni  calculum  suum  adjecerunt  subsequentes  Pontifices 
Leo  X  ,  S.  Pius  V  et  Gregorius  XIII ,  ex  quibus  postremi  duo  hanc 

(1)  Hicobiter  moneo,  non  obesseiis,  tantum   absolatio     sacramentalis    com 

qnae  diximas  ,  prasim  ,  quae  olim  obti-  onere    satisfaciendi  ,  si   convaluissent. 

nuit,  nt,  cumdataesset  pax  aegrotis  in  Nam  Indulgentia  semel  data  irrevoca- 

extremisconstitutis,iterum  subjiceren-  bilis  est. 

tur  poenitentia? ,  si  isti  postea  convalue-  (2)   Ilic  Lutheri  artic.  qui  apud  Hard. 

rint ;    siquidem  ejusmodi  aegrotantibus.  est  n.  xiv  ita  se  habet  :  Tkesauri  Ec- 

non  fuit  praecise  data   Indulgenlia  ,  eo  clesice ,  unde  Papa  dat  Indulgentias  , 

sensu  quo  eam  vocem  bic  accipimus  ,  non  sunt  merita  Christi  et  Sanctorum. 
seu  remissio  plena  ulterioris  satisfactio-  (3)   Apud     Raynaldum    ad    annum 

nis ,  quam  persolvere  debuissent ,    sed  1 3^9»  n.  n. 


DB    INDULGENTIARUM    THESAURO.  29 

Baji  propositionem  n.  XL  proscripserunt  :  Per  passiones  San- 
ctorum  in  Indulgentiis  communicatas  non  proprie  redimuntur 
nostra  delictaj  sed  per  commimionem  charitatis  nobis  eorum 
passiones  impertiuntur ,  ut  digni  simus ,  qui  pretio  Sanguinis 
Christi  a  poenis  pro  peccatis  dehitis  liheremur  (1). 

57.  Mirum  est ,  quo  insano  furore  adversus  hunc 'thesaurum 
insurrexerint  LutherusatqueCalvinus  cumagminibus  suis;  verum 
illud  magis  mirari  subest ,  his  haereticis  socios  se  adjecisse  nuperos 
aliquot  Theologos,  qui  se  tamen  catholicos  profitentur.  Ne  itaque 
ejusmodi  doctores  hoc  thesauri  nomine  offendantur,  et  facilius 
catholicam  tueamur  doctrinam ,  juverit  nonnulla  majoris  perspi- 
cuitatis  gratia  praemittere. 

58.  1°  Animadverlo ,  thesaurum  istum  Indulgentiarum  fontem 
eatenus  constare  ex  meritis  Christi  et  Sanctorum  ,  quatenus  haec 
satisfactoria  sunt ;  norunt  enim  Theologiomnes,  opera  bona  esse 
meritoria,  impetratoria  et  satisfactoria.  Meritoria  sibi,  impetra- 
toria  et  sibi  et  aliis,  satisfactoria ,  si  de  Sanctis  sermo  sit,  pro 
suis  et  aliorum  debitis  :  pro  suis  in  eo  ,  quod  ob  proprias  culpas 
Deo  debent ;  pro  aliorum  debitis  ,  ex  superabundanti  sibi  ad  com- 
pensationem  seu  debiti  solutionem.  Quare,  cum  dicimus  thesaurum 
constare  ex  meritis ,  meritorum  nomen  latiori  sensu  usurpatur , 
nempe  pro  satisfactionihus ,  atque  ut  nonnullis  placet,  etiam 
pro  impetrationibus. 

59.  2°  Animadverto ,  ad  essentiam  Indulgentise ,  ac  proinde 
etiam  ad  thesauri  applicationem  non  requiri  merita  Sanctorum , 
quae  non  adduntur  nisi  instar  cujusdam  adminiculi  seu  cumuliy 
ut  loquitur  Clemens  VI ,  ut  inde  honor  et  gloria  Christi  meritis 
proveniat ,  et  ne  satisfactiones  Sanctorum  superabundantes  otiosae 
maneant. 

(1)  Apad    Harduin,    Acta    Concil.  quidam  errantes  autumant ;  nam  alio- 

tom.  x,  col.   1209.  Huic  altera  affinis  quin  essemus  saltem  aliqua  ex  parte 

est  ejusdem  Baji  proposit.  n.  ux  :  Quan-  redemptores  ;   sed  aliquid  facimus , 

do  per  eleemosynas   aliaque  pietatis  cujus  intuitu  Christi  satisfactio  nobis 

opera  Deo  salisfacimus propcenis  tem-  applicatur  et  communicatur.  Quo  sensu 

poralibus ,  non  dignum  pretium  Deo  hae    propositiones   proscriptae   fuerint , 

pro  peccatis  nostris  offerimus ,  sicut  paulo  post  dicemus. 


30 


TRAGTATUS    DE    IiVDULGENTIlS. 


60.  3°  Adnoto  ,  bujusmodi  thesaurum  non  solum  exurgere  ex 
meritis  Sanctorum  in  coelis  degentium ,  sed  etiam  adhuc  in  his 
terris  viventium,  qui  certe  satisfacere  possunt  divinae  justitiae 
tum  pro  suis  tum  pro  aliorum  debitis ,  prout  docet  Catechismus 
Romanus  (1). 

61.  4°  Animadverto  denique  ,  applicari  nobis  ab  Ecclesia , 
per  Indulgentiarum  concessionem ,  merita  Sanctorum  eadem  plane 
ratione }  qua  ab  eadem  nobis  applicantur  extra  Sacramentum 
merita  Christi ,  qui  dignitatem  communicat  Sanctorum  meritis 
gratia  sanctificante ,  per  quam  Sancti  Christo  uniuntur.  Quo  fit 
ut  Deus  intuitu  meritorum  Christi  et  Sanctorum,  per  Ecclesiae 
ministerium  et  conditiones  ab  eadem  indictas ,  remittat  pcenas 
temporales  seu  satisfactiones,  quas  peccata  nostra  exposcerent  (2). 


(1)  Part.  n,  cap.  5,  n.  6\  ,  cajns 
verba  ha;c  sant  :  In  eo  summa  Dei 
bonitas  et  clementia  maximis  laudi- 
bus  et  gratiarum  actionibus  prcedi- 
canda  est ,  qui  humance  imbecillitati 
hoc  condonavit ,  ut  unus  posset  pro 
altero  satisfacere. 

(2)  Qao  sensu  perbelle  scripsit  co- 
mes  De  Maistre  loc.  cit .  Maintenant 

je  vous  fais  apercevoir  ce  dogme  uni- 
versel  (tle  la  reversibilite)  dans  la  doc- 
trine  de  VEglise  sur  un  point  qui 
excita  tant  de  rumeur  dans  le  xvie 
siecle ,  et  qui  fut  le  premier  pretexte 
de  Vun  des  plus  grands  crimes  que 
leshommes  aient  commis  contre  Dieu. 
II  riy  a  cependant  pas  de  phre  de  fa- 
mille  protestant  qui  riait  accorde  des 
indulgences  chez  lui ,  qui  riait  par- 
donne  a  un  enfant  punissable  par 
Vintercession  et  par  les  m^rites  cVun 
autre  enfant  dont  il  a  lieu  cVetre  con- 
tent.  II  riy  a  pas  de  souverain  pro- 
testant  qui  riait  signk  cinquante  in- 
dulgences  pendant  son  regne  ,  en  ac- 


cordant  un  emploi ,  en  remettant  ou 
commuantune  peine^etc.  par  les  me"- 
rites  des  peres ,  des  freres  ,  des  fils  , 
des  parens,  ou  des  ancetres.  Ce  prin* 
cipe  est  si  general  et  si  naturel  qriil 
se  montre  a  tout  moment  dans  les 
moindres  actes  de  lajustice  humaine. 
Vous  avez  ri  mille  fois  de  la  sotte 
balance  quHomere  a  mise  dans  les 
mains  de  son  Jupiter ,  apparemment 
pour  le  rendre  ridicule.  Le  Christia- 
nisme  nous  montre  bien  une  autre 
balance.  D'un  cdte  tous  les  crimes , 
de  Vautre  toutes  les  satisfactions ;  de 
ce  cdte"  les  bonnes  ceuvres  de  tous  les 
hommes ,  le  sang  des  martyrs ,  les  sa- 
crifices  et  les  larmes  de  Vinnocence 
s'accumulant  sans  reldche  pour  faire 
bquilibre  au  mal qui ,  depuis  Vorigine 
des  choses ,  verse  dans  Vautre  bassin 
ses  fiots  empoisonnes.  II  faut  qria  la 
fin  le  cote  du  salut  Vemporte  ,  et  pour 
accelerer  cette  ceuvre  universelle,  dont 
Vattente  fait  gemirtous  les  etres [Vk.om. 
yiu,  22  )  ,  il  suffit  que  Vhomme  veuille. 


DE    INDULGENTIARTJM    THESAURO.  31 

62.  Quibus  ita  expositis ,  pronum  est  assertara  adstruere  pro- 
positionem.  Etenim  juxta  dicta  ,  Indulgentiarum  thesaurus  sunt 
ipsa  merita  Christi  et  Sanctorum ,  quatenus  sunt  satisfactoria  ,  aut 
etiam  impetratoria  ac  superabundantia  ,  et  quorum  applicatio  ab 
Ecclesiae  ministerio  pendet ;  atqui  dantur  in  Ecclesia  hsec  Christi 
et  Sanctorum  merita ,  quarum  applicatio  Ecclesiae  ministerio  et 
auctoritati  commissa  est.  Datur  igitur  in  Ecclesia  Indulgentiarum 
thesaurus  constans  ex  meritis  Christi  et  Sanctorum. 

63.  Dari  porro  hsec  merita  Christi  satisfactoria  et  superabun- 
dantia ,  nemo  absque  impietate  inficiari  potest ,  et  nisi  ipsam 
redemptionem  neget.  Sane  neque  adversarii  ipsi ,  praesertim  Pro- 
testantes,  qui  contendunt  injuriam  cruci  Christi  irrogari  satisfa- 
ctionibus  nostris  j  eo  quod  Christus  tum  quoad  culpam  tum  quoad 
pcenam  omnem  cumulatissime  divinae  justitise  satisfecerit.  Verum 
dari  praeterea  merita  satisfactoria  et  quidem  superabundantia 
Sanctorum ,  a  nemine  pariter  cordato  negari  potest ;  ut  de  B.  Vir- 
gine  constat  et  de  S.  Joanne  Baptista  ,  quorum  vita  sanctissima 
fuit,  et  nihilominus  tot  pcenas  perpessi  sunt ,  ut  nihil  amplius,  si 
tamen  quidpiam ,  si  sermo  praesertim  sit  de  B.  Virgine  ,  luendum 
haberent.  Quod  autem  de  his  dictum  est ,  de  innumeris  pariter 
Martyribus  et  sanctissimis  Viris ,  qui  quovis  tempore  in  Ecclesia 
floruerunt,  cum  debita  proportione  pronum  est  credere.  Sane 
tum  S.  Ambrosius  tum  S  Joan.  Chrysostomus  id  affirmare  de 
Martyribus  aliisque  sanctitate  conspicuis  non  dubitarunt;  qui 
praeterea  luculentissime  exponunt ,  quanti  valeant  apud  Deum 
Sanctorum  merita  ad  peccatorum  remissionem ,  et  doctrinam , 
quam  propugnamus ,  aptissime  evolvunt ,  ipsa  adhibita  thesauri 
voce  in  ea  ,  qua  nos  eam  accipimus  ,  significatione  (1). 

Non  seulement  il  jouit  de  ses  propres  6tait  autre  chose  quune  grande  In- 

mSrites  ,  mais  les  satisfactions  etran-  dulgence   accordee  au  genre  humain 

geres   lui  sont  imputSes  par  lajustice  par  les  merites  infinis  de  Vlnnocence 

iternelle  ,  pourvu  quil  ait  voulu  ,  et  par  exccllence,  volontairemont  immoUe 

qykil  se  soit  rendu  digne   de  cette  re-  pour  lui  / 

versihilite.  Nos  freres  separes  nous  ont  (1)  Sic  enim  scribit  S.  Ambrosius, 

conteste  ce  principe ,  comme  si  la  rk-  De  Pcenitentia  ,  lib.  i,  cap.  i5,  n.  80, 

demption   quHls  adorent  avec    nous  loquens  de  incesto  illo  Corinthio ,  cui 


32  TRACTATUS  DE  INDUIGENTIIS. 

64.  Superestigitur,  ut  ostendamus,  horum  meritorum  applica- 
tionem  sive  thesauri  dispensationem  Ecclesia)  ministerio  et  au- 
ctoritati  Christum  commisisse.  Jam  vero  Apostolus ,  II  Cor.  V,  18  , 
scribit  :  Dedit  (Deus)  nobis  ministerium  reconciliationis .  Quae 
verba  cum  generalissima  sint,  complectuntur  ministerium  recon- 
ciliationis,  quod  exhibetur  tum  per  praedicationem  ,  tum  per  Sa- 
cramenta,  tum  extra  Sacramenta.  Docet  praeterea ,  I  Cor.  IV, 
Apostolos  esse  ministros  Christi  et  dispensatores  mysteriorum 
Dei^  quavis  demum  ratione  haec  dispensentur.  Hinc,  quemadmo- 
dum  Christus  Ecelesiae  concessit  applicationem  meritorum  suorum 
per  Sacramentorum  administrationem ,  eamdem  illi  commisit  ap- 
plicationem  faciendam  virtute  clavium ,  quas  ei  tradidit. 

65.  Hasc  confirmantur  ex  dogmate  de  communione  Sanctorum, 
cui  innixus  idem  Apostolus,  II  Cor.  VIII ,  14  ,  divitibus  Corinthiis 
scribebat  :  In  prcesenti  tempore  vestra  abundantia  eorum  (  pau- 
perum  Hierosolymitanorum  )  inopiam  suppleat ,  ut  et  illorum 
abundantia  vestroe  inopice  sit  supplementum ,  ut  fiat  cequali- 
tas  (1).  Haec  autem  aequalitas  profecto  in  rneritis ,  quae  propria 
uniuscujusque  sunt,  fieri  non  potest ;  ergo  in  satisfactionibus 
ista  osquatio  fieri  debet ,  ut  quod  uni  superabundat ,  in  bonum 
cedat  aliis,  qui  deficiunt.  Ergo  (2). 

Apostolns   Indulgentiam   dedit  :  Jam  azymi.  Sive  quod  tota  Ecclesia  sus- 

tunc   igitur  Apostolus  reddendum  Sa-  cipiat  onus  peccatoris  ,  cui  compatien- 

crameniis  judicavit  coelestibus ,  sipur-  dum    et  fletu    et   oratione  et    dolore 

gari  se  ipse  vellet.Etbene  aitexpurgate;  est  ,  et  quasi  fermento  ejus  se  totam 

velut  enim  operibus  quibusdam  totius  conspergat ,  ut  per  universos  ea ,  quas 

populi  purgatur  ,   et  piebis  lacrymis  superflua  sunt  in  aliquo  pcenitentiam 

abluitur ,    qui  orationibus  et  fletibus  agente  virilis  misericordice  aut  com- 

plebis  redimitur  a  peccatoet  inhomine  passionis  velut  collativa  quadam  ad- 

mundatur  interiore.    Donavit    enim  mixtione  purgentur.  Cfr.  in  haec  loca 

Christus    Ecclesia?     suce  ,   ut   unum  adnot.  edit.  Maarini.  Alia  docamenta 

per   omnes  redimeret ,    quce  Domini  cfr.  apud  Ch.  Lupum,  diss.  cit  cap.  7. 

Jesu  meruit  adventum  ,  utperunum  Testimonia  S.  Joan  Chrysostomi  paulo 

omnes  redimerentur.  Et  n.81.  Consi-  infra  afferemus. 

deremus  ipsum  Apostoli  sermonem  :  (1)  In  Gr.  text.  v.  i3.  Cfr.  in  hunc 

expurgate  ,  inquit ,  vetus  fermentam,  loc.  Bernard.  a  Piconio. 

ut  sitis   nova  conspersio  ,  sicut  estis  (2)  Placet  hic  afferre,  quae  iterum  ap- 


DE    INDULGENTIARUM    THESAURO.  33 

DIFFICULTATES. 

66.  Obj.  1°  Christus  cumulatissime  meritorum  suorum  prae- 
mium  retulit  in  sui  corporis  glorificatione  ac  nominis  exaltatione, 
2°  quemadmodum  et  Sancti  plenam  pariter  operum  suorum  mer- 
cedem  receperunt ,  3°  qui  praeterea  nimis  humiles  erant ,  ne  pro 
aliis  putarent  se  satisfacere  posse ,  et  non  pro  debitis  suis  tan- 
tum ;  deficiente  propterea  in  ipsis  hac  satisfaciendi  pro  alienis 
debitis  intentione,  quomodo  putandum  est  eos  pro  nobis  satis- 
fecisse?  4°  Accedit,  Sanctorum  satisfactiones  esse  Christi  satisfa- 
ctionibus  injuriosas  ,  vel  saltem  superfluas  :  injuriosas  quidem  , 
eo  quod  supponant ,  tum  Christi  merita  non  sufficere  ,  si  tali  ad- 
miniculo  indigeant ,  tum  Sanctoshac  ratione  tot  evadere  redemp- 
tores;  superfluas,  quia,  cumChristi  meritasuperabundent,  utpote 
infiniti  valoris  ,  jam  supervacanea  erunt  merita  Sanctorum.  5°  Re- 
jiciendum  igitur  ejusmodi  thesauri  commentum  barbaris  tempo- 
ribus  pia  lucrandi  fraude  excogitatum.  6°  Praeclare  ,  inquit  Cal- 
vinus  ,  adversus  haec  sacrilegia  Leo  Romanus  Episcopus  ad 
Palaestinos  scripsit  :  Quamvis  rnultorum  Sanctorum  in  conspectu 
Domini  pretiosa  mors  fuerit ,  nullius  tamen  insontis  occisio 
propitiatio  fuit  mundi.  Accepere  justi ,  non  dederunt  coronas  ; 
et  de  fortitudine  fidelium  nata  sunt  ewempla  patientio3 ,  non  dona 
justitiw.  Singulares  quippe  eorum  mortes  fuerey  nec  alterius  quis- 
quam  debitum  suo  fine  persolvit ;  quum  unus  extiterit  Dominus 
Christus  }  in  quo  omnes  crucifixi  ,  omnes  mortui,  sepulti y  sus- 
citati  (1).  7°  Sane  prodigiosa  haec  blasphemia  est ,  Martyres  plus 
morte  sua  prsestitisse  ac  meritos  esse ,  quam  sibi  opus  esset ,  et 

posite  scribit  comes   De   Maistre   loc.  de  Vun   d  Vautre  comme  des  fleuves 

cit.  Quel  superbe  tableau  que  celui  de  bienfaisans.    Rien  riest  isole" ,  et  les 

cette  immense  cite  des  esprits  avec  ses  esprits ,  comme  les  lames  d'un  faisceaus 

trois  ordres  toujours  en  rapport  /  Le  aimante  ,  jouissent  de  leurs  propres 

monde  qui  combat  presente  une  main  forces  et  de  celle  de  tous  les  aulres. 

au  monde  qui  souffre ,  et  saisit  de  Vau-  (1)  Epist.  cxxiv,  edit.  Ball.  col.  97  ; 

tre  celle  du  mondequi  triomphe.  Vac-  adducitar  vero  a  Calvino  sub  n.  81.  In 

tion  de  grdces  ,  la  priere  ,  les  satisfac-  nonnullis  differunt  verba ,  prout  refe- 

tions,  les  secours,  les  inspirations  ,  runtur  aCalvinoab  iis,  quae  leguntur  in 

la  foi  ,  Vesptrance  et  Vamour  circulent  cit.  edit. 

T.  VII.  3 


34  TRACTATUS  DE  INDULGENTIIS. 

commisceri  eorum  sanguineni  Sanguini  Christi ,  et  ex  utroque 
thesaurum  Ecclesiae  confici ,  ad  remissionem  et  satisfactionem  pec- 
catorum  (1).  Ergo. 

67.  Resp.  Ad  lm ;  Dist.  Quatenus  ipsius  opera  meritoria  fue- 
runt  ,  trans.  (2)  ;  quatenus  fuerunt  satisfactoria ,  neg.  Alioquin 
neque  per  Sacramenta ,  Sacrificium  et  pia  opera  applicari  pos- 
sent  Christi  merita. 

68.  Ad  2m ,  Eadem  esto  distinctio. 

69.  Ad  3m  :  Dist.  Speciali  hac  intentione ,  trans.\  generali  sal- 
tem  ,  quae  ex  charitate  proveniret ,  tieg.  Qui  enim  charitate  fla- 
grant,  ita  dispositi  sunt,  ut  ea  praestent,  quibus  ceterijuvaripossint 
juxta  mentem  et  intentionem  Ecclesiae  ,  cujus  membra  et  filii 
sunt  (3)  ,  et  dogma  de  communione  Sanctorum  ,  quod  ipsi  profi- 
tebantur. 

70.  Ad  4m  ,  Neg.  Etenim  satisfactiones  Sanctorum  in  primis 
tnjuriosce  Christi  meritis  non  sunt ,  quum  non  addantur  meritis 
Christi,  ut  eorum  augeant  valorem  ,  sed  potius  ut  valorem  acqui- 
rant  ex  meritis  Christi.  Ex  dignitate  porro,  quam  satisfactiones 
Sanctorum  acquirunt  exChristi  meritis,  fit  ut  satisfactionum  nu- 
merus  et  quantitas  augeatur ,  et  per  modum  cumuli  adjiciantur 
satisfactionibus  Christi  istis  nulla  ratione  derogando.  Eodem 
scilicet  modo ,  quo  non  supponuntur  insufiicientes  interpellation.es 
Christi  pro  nobis  ,  si  apud  Deum  Sanctorum  ,  saltem  viventium , 
preces  et  orationes  interponantur.  Sed  neque  praeterea  Sanctorum 
satisfactiones  censeri  Tpossxmt  superfluw ,  quia,  etsi  Christi  merita 
superabundent ,  utpote  infiniti  valoris ,  nobis  tamen  non  appli- 
cantur  nisi  modo  finito ;  cui  propterea  non  repugnat  merita  San- 

(1)  Imtit.  lib.  Iii ,  cap.  5,  §  3.  di  Trento,  lib.  u ,  cap,  5. 

(2)  Ideo  transmisimus  primum  an-  (3)QuosensuS.Thomas  docet,  opera 
tecedentis  membrum ,  quia  Theologi  naturaliter  honesta  in  Deum  tanquam 
passim  negant,  integrum  posse  constitui  totius  honestatis  ac  bouitatis  auctorem 
praemium  meritorum  Christi ,  quse  in-  natura  sua  virtualiter  referri  ,  quamvis 
finiti  valoris  fuerunt ,  sola  corporis  glo-  qui  ea  operantur  non  habeant  expli- 
ria  et  nominis  exaltatione.  Cfr.  Bellarm.  citam  intentionem  ea  ad  Deum  refe- 
De  Indulg.  iib.  i ,  cap.  4  ?  n-  2->  ,nm  rendi.  Cfr.  quae  scripsimusin  tract.  De 
Card.  Pallavicini ,  Storia  del  Concilio  gratia,n.  i38  etseqq. 


DE    INDULGEWTIARUM    THESAURO. 


35 


ctorum  superaddi  in  gloriam  ipsius  Christi ,  ex  quo ,  ut  diximus  , 
valorem  suum  hauriunt ,  et  ne  praeterea  otiosa  permaneant.  Ex 
his  denique  patet,  Sanctos  non  propterea  evadere  totidem  redemp- 
tores  ,  tum  quia  proprie  redemptor  ille  solus  est,  qui  captivum 
soluto  pretio  in  libertatem  asserit,  quod  non  praestitit  nec  prae- 
stare  potuit  nisi  unus  Christus ;  tum  quia  satisfactiones  Sanctorum 
perinde  ac  nostrae  non  habent  nisi  rationem  medii ,  quo  Christi 
pretium  nobis  applicatur  (1) ;  tum  quia  a  Christi  meritis  solum 
totam  vim  suam  mutuantur  (2). 

71.  Ad5m,  Neg.  novum  esse  commentum  barbaris  tempori- 
bns  excogitatum  Indulgentiarum  thesaurum ;  sive  enim  doctri- 
nam  ,  rem  nempe  in  se  spectemus ,  sive  nomen  ipsum  ,  antiquis- 
sima  sunt.  Sane  ad  rem  quod  spectat ,  tot  ejus  suppetunt  testes , 
quot  Episcopi ,  imo  et  Concilia  ad  Martyrum  intercessionem  et 
ad  intuitum  ipsorum  meritorum  Indulgentiam  concesserunt ,  quot 
Patres  docuerunt  piorum  ac  Sanctorum  lacrymas  et  labores  ad 
aliorum  peccatorum  expiationem  conferre  (3).  Quod  vero  attinet  ad 


(1)  Recte   Bossuet ,    Exposition  de 

la  doctrine  de  VEglise  cath.  chap.  8  : 

Ce   que    nous    appelons    satisfaction 

apres  toute  VEglise  ancienne  ,  n'est  , 

apres   tout ,  qu'une  application  de  la 

satisfaction  de  Jdsus-Christ.  Quod  qui- 

dem  principium  alte  semper  in  mente 

repostum  tenendum  est ,  cum  inde  lux 

non  modica  affulgeat  iis,  quae  de  satis- 

factionibus  Sanctorum  et  Indulgentia- 

rum  dispensatione  traduntur.  Hoc  ta- 

men   non    impedit,   quominus  merita 

Sanctorum   vere  satisfactionis  et  impe- 

trationis  vim  habeant,  ut  fert  communis 

sententia ;  cum  sint  medium  ,  quo  no- 

bis  applicantur  merita  et  satisfactiones 

Christi ,  uti  fit  per  opera  satisfactoria 

justorum  in  hac  vita  degentium. 

(2)  Cfr.  Bellarm.  De  Indulg.  lib.  i, 
cap.  4  >  n»   17» 

(3)  Cfr.  Christ.  Lupus  ,  diss.  cit.  De 


peccatorum  et  satisfactionum  Indul- 
gentiis  ,  cap.  7  ;  Amort.  op.  cit.  Hist. 
Indulg.  a  temporibus  Apostolicis  «s- 
que  ad  nostra  tempora,  part .  1  ,  diss. 
praelim.  §  2  et  3;  Theodor,  a  Spirita 
S.  Ord.  Carm.  Tractatus  dogmatico- 
moralis  de  Indulgentiis,  Romae  1743  , 
part.  1 ,  diss.  praelim.  §  1 ,  3  et  4  5 
Petr.  Ballerinius ,  cit.  Proelect.  Hi, 
§  2  et  seqq.  Hi  porro  auctores  osten- 
dunt,  ejusdem  esse  naturae  Indulgen- 
tias ,  quac  ab  apostolica  astate  ad  nos 
usque  concessae  sunt ,  licet  diversa  ra- 
tione  quoad  formam ,  ut  ita  loquar , 
exteriorem  fuerint  distributae.  Hincmi- 
rum  cuilibet  videri  poterit ,  Suarez  in 
3  part.  S.  Thom.  q.  90,  diss.  49» 
sect.  2  ,  n.  10,  scripsisse  :  Nullo  suf- 
ficienti  fundamento  affirmare  possu- 
mus,  illam  remissionem,  quce  tuncfie- 
bat  aprcBlatis,  fuisse  ejusdem  rationis 

3. 


36 


TRAGTATUS    DE    INDULGENTITS. 


thesaurinomen  easignificatione  ,  qua  hic  accipitur,  testis  est  locu- 
pletissimusS.  Joan.  Chrysostomus,  quidocet,  spiritualem  Ecclesiae 
thesaurum  componi  ex  cunctis  simulin  unumcoalescentibus  Mar- 
tyrum  meritis ,  horum  nullum  temporis  lapsu  exhaurire ,  ideoque 
thesaurum  istum  nunquam  minui ,  sed  quotidie  augeri.  En  ejus 
verba  ex  Homil.  in  SS.  MM.  Juventinum  et  Maociminum  :  Ejus- 
modi  est  thesaurus  Ecclesia?^  novas  et  veteres  habet  margaritas  ; 
sed  una  omnium  est  pulchritudo.  Eorum  (  Martyrum  )  flos  neaue 
marcescit  >  neque  defluit  te?npore.  Nescit  vetustatis  ruhiginem 
splendoris  istius  natura.  Temporis  diuturnitate  opes  >  quos  ad 
corpora  spectant ,  facile  intereunt...  at  non  sic  se  res  habet  in 
spiritualibus  thesauris ,  de  Martyribus  y  inquam ,  quitemper  in 
eodem  manent  vigore  >  semper  in  eodem  juventutis  flore  sunt , 
semper  suce  glorio3  fulgorem  emittunt  et  radios  (1).  AJibi  id 
ipsum  inculcat  (2),  Non  est  igitur  thesauri  doctrina  novum  com- 
mentum  pia  lucrandi  causa  excogitatum ,  ut  Jansenistae  autumant. 


cum  illo  usu  Indulgentiarum ,  quem 
nunc  inquirimus  ,  aut  processisse  ex 
potestate  liberaliter  remittendi  parnas 
peccatis  dehitas  apud  Deum ,  sed  de- 
bitas  tantum  apud  Ecclesiam,  Nam 
potestas  solvendi  et  ligandi  cum  pro- 
portione  sibi  respondent ;  illa  autem 
pcena  solum  imponebatur  per  potesta- 
tem  ligandiad  ecclesiasticam  pcenam ; 
similis  ergo  seu  proportionata  erat 
illa  remissio.  In  quo  profecto  vir  do- 
ctus  lapsus  est ,  cum  ei  adversentur  om- 
nia  antiqaitatis  docamenta.  Attamen 
eidem  adstipulatus  est  Muzzarelli  in 
cit.  dissert.  qui  propterea  initio  seculi 
xi  indnlgentiae  primum  authenticum 
documentuni  se  reperisse  affirmat ;  in 
quo  et  ipse  refellitur  ex  iis,  quae  hucus- 
que  adduximus  ,  et  ex  iis  omnibus,  quae 
a  citt.  auctoribus  referuntur.  Cfr.  Bel- 
larm.  De  Indulg.  lib.  i  cap.  7.  prop. 


4,  qui  longe  solidius  de  his  agit,  ac 
minus  recte  sentientes  vocat  eos  Theo- 
logos  catholicos  ,  qui  docuerunt ,  apud 
veteres  non  fuisse  Indulgentiam  nisi 
relaxationem  poenitentia?  in  foro  Eccle- 
siae  luendse. 

(1)  ToIovtos  Ttjs  ixKXtjriecff  oS-tjretvpos 
itovs     y.al    7rctXetlovs    t%av    fcotpyetptTUs 
«AA*  tv  ct7ravrm  ro  KeixXog.  Ovk  eeftetv 

povTctt    TO    ctviros    CtVTUV  ,    OV    KOtTCtpptl   Tlk 

Xpovo**  ov  £i%iTcti  TrctXettoTtiTos  iov  Ttjf 
Xctft7rpoTt]Tos  TetvTtjS  ij  <pv<rts'  V  fttt  yetp 
o-u/ttetTtKti  7rtptovTtet  ttKti  KCtt  7retpct%apt7 

tS   fct/Ktt    tov   %potov 'E7TI    cfi    TUV 

TrttvftctTtKav  B-tjretvpav ,  ov%  ovtovs'  «AA* 
dtt    xctt  StotTTetVTcs  tf  to~*i    fctvovo-tr    CtKJLtv} 

KOti  ttOTIJTt  XotfCTTOfTtS  KCtt  Ct7r0TTlX^0VTtS 

tijp  Ttjs  oiKtictf  XctftvpoTtjTos  £o%cty  01 
pttpTvpts.  Opp.  edit.  Maur.  tom.  11 , 
p.  5^8  et  seq. 

(2)  Cfr.  apud  Christ.  Lupum  loc.  cit. 


J)E    INDULGEmiARUM    THESAURO 


37 


72.  Ad  6m,  Neg.  S.  Leonem  in  objectis  verbis  doctrinae  ca- 
tholicae,  quam  propugnamus,  aliqua  ratione  adversari ,  si  rite  in- 
telligantur.  Etenim  non  aliud  docuit  S.  Leo,  quam  solumChristum 
nos  redemisse,  ac  de  condigno  pro  debitis  nostris  satisfecisse. 
Quod  nemo  catholicus  est  qui  non  doceat.  Dum  propterea  Ca- 
tholici  tenent,  satisfactiones  Sanctorum  persolvere  debita  tempo- 
ralis  pcense  a  nobis  promeritse ,  eo  sensu  id  asserunt ,  quod  de 
congruo  nobis  prosint,  quatenus  eorum  intercessionibus  ac  solu- 
tionibus  nobis  applicantur  merita  Christi.  Superius  enim  adno- 
tavimus,  Sanctorumsatisfactionesnobisapplicari,  quemadmodum 
applicantur  nobis  satisfactiones  viventium  ,  quae  certo  nonnisi  de 
congruo  vim  habent  apuddivinam  justitiam.  Exinde  patet,  furio- 
sam  Calvini  declamationem  consutam  esse  ex  praepostera  do- 
ctrinae  catholicae  expositione  et  calumniis ,  uti  jamdiu  ostenderat 
Bellarminus  (1). 


(1)  De  Indulg.  lib.  n,  cap.  4i  u°i 
praeterea  nonnnllas  alias  solvit  diflicul- 
tates ,  quas  ex  S.  Augustino  urget  Cal- 
vinus.  Sapienter  porro  admonet,  lib.  l , 
cap.  4>  b»  4  •  Quomodo  antem  con- 
currant  in  hac  applicatione  salisfa- 
ctiones  Christi  cum  passionibus  Sancto- 
rum  ,  id  est ,  an  applicetur  pars  una 
satisfactionis  ex  passionibus  Christi , 
pars  alia  ex  passionibus  Sanctorum  , 
an  vero  integra  satisfactio  accipiatur 
semper  ex  passionibus  Christi  ,  et  su- 
peraddantur  ad  cumulum  passiones 
Sanctorum  ,  non  videtur  nimis  curiose 
investigandum.  Ita  quidem  pius  ac  do- 
ctus  Cardinalis.  Verum  Christ.  Lupus  , 
diss.  cit.  cap.  7,  addit,  nos  cogi  Calvini 
calumniis  id  investigare.  Statuit  prop- 
terea  ,  certum  esse  nou  sic  misceri  San- 
guinem  Christi  cum  sanguine  Marty- 
rum  ,  seu  satisfactiones  Christi  cum  sa- 
tisfactionibus  Sanctorum ,  ut  cx  am- 
babus  applicelur  sua  portio  ,  et  sic  fiat 


una  integra  Indutgentia.  Hanc  enim 
mixturam  Calvinus  impugnat ;  et  ,  ut 
praefatus  auctor  loquitur ,  ex  firmo  fun- 
damento.  Ejusmodi  deviae  quorumdam 
scholasticorum  sententiae  frequenter  de- 
derunt  ansam  haereticis  in  Ecclesiam 
calumniis.  Istorum  nugas ,  semper  idem 
auctor  pergit ,  hi  suis  venditant  ut  li- 
dem  totius  catholicae  communionis.  Cum 
vero  ostenderit  auctoritate  Concilii  Ephe- 
sini  et  SS.  Patrum  ,  satisfacere  proaliis 
de  condignoproprium  esse  solius  Christi, 
concludit  :  Proinde  Sanctorum  pas- 
siones  nonnisi  impetrando  ,  seu  non- 
nisi  de  congruo possunt  prodesse .  Nec 
aliam  virtutem  habent  in  Ecclesice  the  • 
sauro.  Demum  patefacit,  quo  sensu  fue- 
rint  pros.criptae  Baji  propositiones  ,  quas 
superius  retulimus,  nempe:  i°quia  Ba- 
jusvisus  estSanctorum  MM.  passionibus 
omnem  nobis  merendi  et  pro  nobis  sa- 
tisfaciendi  virtutem  auferre.  20  Quia 
visus  est  denegare  passionibus  Sancto- 


38  TRAGTATUS  DE  INDULGENTIIS. 

73.  Ad  7m ,  Neg.  Siquidem  nunquam  docuerunt  Catholici  , 
Martyres  plus  morte  sua  praestitisse  ac  meritos  esse,  quam  sibi  opus 
esset;  sed  solum  plus  interdum  satisfecisse  seu  solvisse,  quam  eo- 
rum  peccata  quoad  poenam  temporalem  exposcerent.  Nunquam 
praeterea  docuerunt ,  eorum  sanguinem  commisceri  Sanguini 
Christi ,  et  ex  utroque  thesaurum  Ecclesiae  confici ,  sed  eorum 
satisfactiones  ex  Christi  meritis  vim  haurire ,  tum  ut  vere  solve- 
rent  pro  debitis  propriis  et  alienis ,  tum  ut  nobis  obtineant  ap- 
plicationem  satisfactionum  Christi ,  perinde  ac  nostrae  satisfactiones 
ex  Christi  gratia  eam  vim  habent ,  ut  vere  satisfaciamus ,  atque 
ut  nobis  applicemus  ejusdem  Christi  merita ;  imo  minori  adhuc 
vi  pollent  satisfactiones  Sanctorum,  quam  nostrge.  Nostrae  siqui- 
dem  de  condigno  id  efficiunt ,  si  justi  simus ,  seu  pro  nobis  de 
condigno  vere  meremur  et  satisfacimus ;  contra  vero  satisfactiones 
Sanctorum  nonnisi  de  congruo  pro  nobis  id  praastant.  Patet  igitur, 
ejusmodi  difficultates  haereticorum ,  si  ad  germanam  catholicse  do- 
ctrinse  notionem  exigantur ,  prorsus  evanescere.  Mirum  propterea 
est ,  auctores  catholicos  easdem  obtrudere  ac  urgere ,  ita  ut  non 
vereantur  cum  haereticis  causam  communem  agere  (1). 

rnm  vim  obtinendi  nobis  applicationem  lens.  et  Albertam  M.  Verum  nos  con- 

meritorum  Christi.  Bajus   enim  in   eo  trarium  ostendimus.  Quod  primum  in- 

erravit,  quod  omnem ,  ut  vocant ,  con-  venitor  apud  scholasticos ,  est  applicatio 

dignitatem  in  satisfactionibus  Sancto-  juridica   explicita    thesauri  per    ciaves 

rum  denegaverit,  ortamtum  ex  natura  Ecclesiae,  quae  potissimum  eo  tempore 

operis ,  tum  ex  acceptatione  divina.  Cfr.  obtinuit,  quo  poenitentix canonicae,  qui- 

idem  auctoribid.  Attamen  addi  debet ,  bus  fideles  debitum  suum  Deo  persol- 

satisfactiones    Sanctorum    ex     meritis  vebant,  cessarecoeperunt.Sienim  Eccle- 

Christi  praeterea  vim  habere  solutionis  sia  liberasset  fideles  a  penso  persolvendo 

debiti  ,  cum  talis  sit  mens  Rom.  Pon-  poenitentiae  canonicaa,  non  subrogando 

tificum  in  applicatione  thesauri,  etnon  ex  thesauro  satisfactionum  eam  partem 

itnpetrationis  tantum.  quae  responderet  relaxatae  poenitentiae, 

(1)  Adversus  Pereira    cfr.   Aloysias  ejasmodi  relaxatio  cessisset  in  damnum 

Cnccagni  in  suppl.  ad  ephemerid.  ec-  eorumdem  fidelium  ,    qui  debuissent 

clesiasticas  Rom.   an.   1790,   obs.   2  ,  poenas  peccatis  suis  debitas   repcndere 

n.  9  et  10.  Morinus  ,  De  Poenit.  lib.x,  in  altera  vita.  Cfr  Petrus  Rallerinius  , 

cap.2i,afiirmat,  primam  thesauri  men-  Prcelect.,  111  cit.  cap.  5,n.  28  et  seqq. 

tionem  offendi  apud  Alexandrum  Ha-  Ceterum  si  rem  spectemus  ,  certam  est 


DE    1NDULGEHTIARUM    USU.  39 

PROPOSITIO  IV. 

IndidgenticB    applicari   etiam   possunt   per   modum    suffragii 
animabus  in  Purgatorio  degentibus. 

74.  Certa  haec  est  propositio ,  nec  sine  temeritatis  nota  in  du- 
bium  revocari  potest ;  Summus  enim  Pontifex  Pius  VI ,  in  saepe 
laudata  constit.  Auctorem  fidei ,  sequentes  propositiones  synodi 
Pistoriensis  proscripsit,  scilicet  XLII :  Item  in  eo  quod  superaddit 
(  Synodus  ) ,  luctuosius  adhuc  esse ,  quod  chimerica  isthoec  ap~ 
plicatio  transferri  volita  sit  in  defunctos;  quae  declaratur  falsa , 
temeraria  ,  piarum  aurium  offensiva  >  in  Romanos  Pontifices, 
et  in  praxim  et  sensum  universalis  Ecclesim  injuriosa }  inducens 
in  errorem  hcereticali  nota  in  Petro  de  Osma  confixum  y  iterum 
damnatum  in  art.  XXII  Lutheri;  et  XLlIIam  :  In  eo  demum,  quod 
impudentissime  invehitur  in  tabellas  Indulgentiarum  ,  altaria 
privilegiata  y  etc.  temeraria,  piarum  aurium  offensiva ,  scan- 
dalosa  ,  in  Summos  Pontifices  atque  in  praxim  tota  Ecclesia 
frequentatam  contumeliosa. 

75.  Diximus  autem ,  per  modum  suffragii  applicari  posse  In- 
dulgentias  animabus  in  Purgatorio  degentibus ,  quia  Ecclesia  nulla 
jurisdictione  in  has  animas  gaudet;  adeoque  Indulgentiae ,  etiam 
prout  ab  Ecclesia  conceduntur,  quoad  has  pias  animasnon  habent 
nisi  vim  impetrationis  seu  orationis  ,  quatenus  nempe  Ecclesia 
Deo  offert  merita  Ghristi  et  membrorum  ipsius  tam  regnantium 


semper  in  Ecclesia  eam  obtinuisse ,  ut  memoriae  prodidit  Ciemens  Alez.  apud 

constat  ex  allatis  documentis  SS.  Am-  Eusebium ,  Hist.  eccl.  lib.  m,  cap.  23, 

brosii  et  Joannis  Ckrysostomi ,  imo  et  de  illo  latrone  et  homicida  ,  cui  jam  poe- 

ex    Tertulliano  ,    Cypriano  ,    Ecclesia  nitenti  S.  Joannes   Evangelista  satisfa- 

Ijugdunensi^Epist.adEpiscoposAsicB,  ctiones  suas  se   communicalurum  spo- 

aliisque,  quae  longum  esset  recensere  ,  ponderat  illis   verbis  :   Ego  pro  te  sa- 

ex  quibus  constat  doctrinam  hanc  duo-  tisfaciam  Christo;el  orationes  proillo 

bus  principiis  inniti  ,  satisfactionibus  jam   poenitente   fudisse  ,    et  continuis 

Christi  et  Sanctorum  ,  et  in  polestate  jejuniisuna  cum  eo  se  macerasse  ,  in 

clavium   quoad   earum  applicationem.  promissam  satisfactionum  communica- 

Huc  etiam  refertur  celebre  factum,  quod  tionem.  • 


40  TRACTATUS  DE  INDULGENTIIS. 

in  coelis  quam  militantium  in  terris ,  ut  eorum  intuitu  ,  quae  per 
modum  solutionis  ab  ipsa  offeruntur,  Deus  pro  sua  misericordia 
dignetur  vel  totam  vel  partem  illius  pcenae ,  quae  ad  plenam  et 
integram  satisfactionem  pro  culpis  admissis  requiritur,  con- 
donare  (1). 

76.  Jam  vero  ,  hoc  sensu  exposita  Indulgentiarum  virespectu 
defunctorum,  nihil  habet  enunciata  propositio ,  quod  cordato  viro 
non  probetur.  Ejus  enim  veritatem  1°  illa  omnia  argumenta  evin- 
cunt ,  quibus  Catholici  evincunt ,  suffragia  viventium  defunctis 
prodesse ;  2°  eam  evincit  praesertim  dogma  de  communione  Sanc- 
torum  :  Neque  enim,  scribebat  S.  Augustinus ,  piorum  animce 
mortuorum  separantur  ab  Ecclesia....  Curenim  fiunt  ista ,  nisi 
quiafideles  etiam  defuncti  membra  ejus  sunt  (2)  ?  Hinc  S.  Thomas 
subdit  :  Non  est  aliqua  ratio  >  quare  Ecclesia  transferre  possit 
communia  merita ,  quibus  Indulgentio3  innituntur,  in  vivos  et 
non  in  mortuos  (3).  3°  Eam  evincit  auctoritas  Romanorum  Pontifi- 
cum  ,  inter  quos  Joannes  VIII ,  an .  878  ,  et  Joannes  IX  ,  an.  900  , 
Indulgentias  in  suffragium  defunctorum  concesserunt(4).  Reliquis 

(1)  Nec  tamen  putandum  est,  minime  (2)  De  civit.  Dei ,  lib.  xx,  cap.  9, 

differre  ejusmodi  Indulgentiarum  ,  quae  n.  1. 

per  modum  suffragii  conferuntur ,  con-  (3)  Suppl.  quaest.  71  ,  art.   xo. 

cessionem  a  nuda  oratione   et  prece  ,  (-4)  Apud  Mabillon.  Prcefat.  adse- 

siquidem  praeter  rationem  impetrationis  cul.  Benedictin.  His  Pontiilcibus  adjici 

complectitur    illa    largitio    oblationem  possunt  Paschalis  1 ,  electus  anno8i7, 

pretii  seu  satisfactionum,  quam  Deo  ex  qui ,  ut  refert  Bellarminus  ,  De  Indulg. 

thesauro  Ecclesia   tribuit.   Sane   aliter  lib.  1,  cap.  i4>   n.  2  ,  concessit  In- 

prasstaret  ofncium  suum  apud  judicem,  dulgentiam  pro  defunctis  ,  qusc  habetur 

qui  eum  tantummodo  deprecaretur ,  ut  in   Ecclesia    S.    Praxedis     in   introitu 

dimitteret  carcere  detentum  ob  aes  alie-  aedium  sancti  Zenonis ;  et  Gelasius  11 , 

num,  quo  gravatusest ;  aliter  vero  ,  qui  qui  anno  1 1 18  dedicavitEcclesiam  me- 

praeterea  tantum  offerret,  quantum  re-  tropolitanam  Genuensem  ,  prout  testa- 

qniritur  ad  debitum  solvendum  ;  prae-  tur  Cl.  Lambruschini ,  antea  theologiae 

sertim  si  is,  qui  pecuniam  offert,  in  dig-  professor,  postea  vero  evectus  a  Pio  VII 

nitate  sit  constitutus,  et  ad  hoc  officium  ad  episcopatum  Urbevetanum  ,  in  thesi  • 

praestandum  a  Principe  ipso  sit  electus  ,  bus,  quas  Januae  evulgavit  anno  1790  , 

qualis  in  casu  nostro  Ecclesia  est.  Cfr.  pag.  198,  n.  43,   ac  dedit  Indulgen- 

Fume  ,  Difesa  delle  dottrine  del  Con-  tiam  plenariam  omnibus  defunctis  mas- 

cilio  di  Trento.  culis  et  fceminis ,  qui  mortui  sunt  in 


DE    IHDULGENTIARUM    USU.  41 

porro  subsequentibus  omissis ,  Sixtus  IV  ,  in  const.  Licetea  ,  hanc 
proscripsit  Petri  de  Osma  propositionem  :  Romanus  Pontifex 
Purgatoriipoenam  remittere  non  potest  (1)  ;  LeoX  hunc  item  Lu- 
theri  art.  XXII  damnavit :  IndulgenticB  nec  sunt  necessariw  nec 
utiles  mortuis  (2).  4°  Eam  evincit  demum  universalis  Ecclesiae  sen- 
sus  et  praxis  ubique  recepta  Indulgentias  pro  defunctis  elargiendi 
atque  appendendi  tabellas  ,  quibus  hae  concessae  indicantur.  At 
vero  juxta  auream  S.  Augustini  regulam  :  Si  quid  universa  per 
orbem  frequentat  Ecclesia,  quin  ita  faciendum  sit  >  disputare 
intolerantissimas  insanios  est  (3).  Ergo. 

DIFFICULTATES. 

77.  Obj.  1°  Concilium  Tridentinum  non  memorat  Indulgentias 
pro  defunctis ,  quamvis  Leo  X  velut  erroneam  proscripserit  Lutheri 
sententiamnegantem,  mortuis  utiles  esse  Indulgentias.Z0  Etsane, 
si  nemo  potest  meritum  suum  alteri  communicare ,  nec  suas  poterit 
pro  aliis  satisfactiones  offerre.  3°  Accedit ,  incertum  semper  esse  , 
utrum  Deus  acceptet  Indulgentias  pro  defunctis  concessas.  4°  Mi- 
rum  proinde  est ,  datas  interdum  a  Rom.  Pontificibus  Indulgentias 
plenarias  altaribus  privilegiatis  ,  in  quibus  ad  unius  Sacri  celebra- 
tionem  alicujus  defuncti  anima  a  Purgatorii  pcena  liberetur. 
Ergo. 

78.  Resp.  Ad  lm  ,  Dist.  Non  memorat  Tridentinum  Indulgen- 
tias  pro  defunctis  expresse  seu  explicite ,  trans.;  implicite ,  neg. 

vera  confessione ,  et  sunt  sepulti  in  Alexandre  vi  le  premier  declara  offi- 

ccometerio  ejusdem  Ecclesice  ,  et  se-  ciellement  qriil  delivrait  du  purgatoire. 

pelientur  usque  ad  finem  swculi.  Ex  Mirum  est ,  quot  calumnias  auctor  hic 

his  documentis  patet,  quam  sibi  fidem  protestans  struatinRomanos  Pontifices 

mereatur  L.  Ranke,  qui  in   sua  His-  et  Ecclesiam  catholicam.  Quem  tamen 

toire  de  la  Papaute  ,  traduite  de  Tal-  nonnulli  tanquam   protestantem  mode- 

lem.  parM.  I.  R.  Haiber.  Paris.  i838,  ratum  nobis  obtrudere  vellent. 

tom.  i ,  liv.  i ,  cap.  i  ,  §  i ,  pag.  93,  (1)  Apud  Harduin.  Acta  Concil.  tom. 

scribit :  Cktaient  eux  ( les  Franciscains)  ix  ,  col.  i499« 

qui  entr'autres  vendaicnt  les  Indul-  (2)  Ibid.  col.    1894 ,  ibi  tamen  est 

gences  auxqueltes  on  donna  uneexten-  articulus  xvu. 

sion  si  extraordinaire.  A  cetteepoque  (3)  Epist.  nv  ad  Januar.  n.  6. 


42  TRAGTATUS    DE    INDULGEHTIIS. 

Apposite  Card.  Gerdilius  huic  difficultati  respondit  :  Qui  haec 
objicit ,  vultne  suadere ,  Tridentinum  Concilium  vel  dubitasse  vel 
potuisse  dubitare,  an  praefata  Lutheri  opinio  fuerit  erronea?  Ut 
oppositum  evincatur,  levissima  sufficit  animadversio  circa  rationem 
decreti,  inquo  declaratur,  Indulgentiarum  usum  populo  chri- 
stiano  maxime  salutarem  esse.  Constabatprofecto  TridentinisPa- 
tribus  inveteratus  usus  vigensque  inuniversa  Ecclesia  ,  perinde  ac 
in  iis  ,  quas  ipsiregebantEcclesiis,  promulgandi  Indulgentias  pro 
defunctis.  Recentia  erant  exempla  Clementis  VII  et  Julii  III ,  sub 
quo  celebrabatur  Concilium ,  antiquum  Joannis  VIII,  vetustius 
Paschalis  I,  atque  in  universo  dominabatur  SS.  Thomae  et  Bona- 
venturag  doctrina  quoad  Indulgentias  pro  defunctis.  Sed  et  illud 
maxime  observandum  ,  manifestam  fuisse  proscriptionem  ab  Ar- 
chiepiscopo  Toletano  factam  et  a  Sixto  IV  confirmatam  ,  qua 
Petri  de  Osma  error  sub  haereticali  nota  confixus  erat ,  et  item  a 
LeoneXin  art.  XXIILutheri...  Si  Concilium  agnoscitin  Pontifice 
auctoritatem  statuendi,  quod  magis  expedire  judicaverit  circa 
dispensationem  Indulgentiarum  in  Ecclesia  universa ;  et  si  in 
hac  dispensatione ,  qualis  et  antiquitus  et  sequiori  setate  exerce- 
batur  a  Rom.  Pontifice ,  usus  obtinebat  concedendi  Indulgentias 
pro  defunctis ,  clare  apparet ,  Indulgentiam  pro  defunctis  com- 
prehendi  in  eo  usu ,  quem  Concilium  declarat  retinendum  esse 
veluti  salutarem ,  eos  damnans  sub  anathematis  pcena  ,  qui  aut 
inutiles Indulgentias esse  asserunt,  veleas  concedendiin  Ecclesia 
potestatem  esse  negant  (1). 

79.  Ad  2m,  Neg.  paritatem.  Meritum  enim  personale  est, 
ideoque  incommunicabile ;  non  item  vero  satisfactio,  quae  per 
modum  solutionis  debiti  exhibetur ;  quapropter  satisfactio  alteri 
etiam  prodessepotest,incujusgratiam  fit,  praesertimsi  acreditore 
acceptetur;  alioquin  neque  Christus  pro  peccatis  nostris  satisfacere 
potuisset. 

80.  Ad  3m ,  Dist.  Relate  ad  istas  vel  illas  peculiares  animas , 

(1)  Esame  dey  motivi  della  opposi-      iun  fidei  ,  part.  u,  lezione  n  ,  art.  u. 
zione  fatta  da  Mons.  Fescovodi  Noli      Opp.  edit.  Rom.  tom.  xiv. 
alla  publicazione   della  Bolla  awcto- 


SGHOLIA.  43 

vel  ad  remissionis  quantitatem,  trans .;  in  genere ,  neg.  Etenim 
citra  dubium  est,  Indulgentias  generatim  salutares  esse  defunctis  , 
nisi  velimus  errasse  Ecclesiam,  dum  Indulgentias  defunctis  con- 
cessas  saltem  facto  ipso  probavit. 

81.  Ad  4m ,  Dist.  Si  perperam  concessio  haec  intelligatur ,  conc; 
si  rite ,  prout  intelligit  Ecclesia  ,  neg.  Hoc  fundamento  innititur 
Summus  Pontifesc >  inquit  Benedictus  XIV,  cum  privilegiatas 
aras  declarat ,  ac  pro  Misso3  celebratione ,  quce  in  illis  indicitur 
ad  eocpiandam  defuncti  alicujus  animam ,  thesauri  Ecclesiastici 
eampartem  tribuit  per  modum  suffragii,  quw  satis  est  ut  eadem 
anima,  si  Deo  placitum  sitj  e  Purgatorii  cruciatibus  eripiatury 
uti  Gregorius  XIII  explicat ,  cum  privilegiatum  altare  metro- 
politance  Bononiensi  largitus  est  (1).  Non  pauca  extant  antiqua 
et  recentia  monumenta,  quibus  ejusmodi  altaria  in  Ecclesia  fuisse 
comprobatur  (2). 

IW    IRDULGENTIARUM    DOCTRINAM    SCHOLIA. 

82.  Quae  de  Indulgentiis  dicenda  supersunt ,  revocantur  ad  In- 
dulgentias  ipsas  ,  adearum  ministrumetsubjectum.  Pauca,  prout 
instituti  nostri  ratio  fert ,  de  singulis  delibabimus. 

83.  I.Quaeriitaque  in  priraissolet ,  utrum  Indulgentia  sit  abso- 
lutio }  an  vero  solutio.  Verum,  responsio  in  promptu  est ,  eam 
nempe  esse  absolutionem  et  solutionem  respectu  viventium ,  et 
solutionem  tantum  respectu  defunctorum ;  absolutionem  quidem 
quoad  dantes  ,  solutionem  quoad  recipientes  (3). 

84.  Indulgentia  alia  est  plenaria  >  alia  partialis.  Plenaria  est , 
si  ex  natura  sua  integram  pcenam  temporalem  remittat ,  quae  vi 
clavium  relaxari  potest.  Ad  hanc  porro  plenariam  Indulgentiam 
rev ocatur  Jubilmum  ,  quod  praeter  pcenae  relaxationem  adnexa 
habet  nonnulla  privilegia  absolvendiex.  gr.  a  casibus  reservatis  et 

»    (1)  Institut.  lvi,  n.  i5,  opp.  edit.  seq.,  §  12,  n.  i5  et  seq. 

Rom.  1750  ,  tom.  xi.  (3)  Cfr.  Theodor.   a  Spirita  S.  op. 

(2)  Cfr.  DeBerlendis,  De  oblation.  cit.  cap.  6,  art.  5o. 
ad  altare  ,    part.   11  ,    §  10  ,  n.   4  et 


44 


TRAGTATUS    DE    1NDULGENTIIS. 


censuris,  commutandi  vota,  etc.  (1).  Primus  Jubilsei  institutor 
perhibetur  Bonifacius  VIII  anno  1300.  Zaccaria  baud  infirmisdu- 
ctus  conjecturis  censet  primam ,  jubilaei  originem  repetendam  esse 
ab  anno  1000  sub  Silvestro  II  (2).  Nonnulli  vestigia  sibi  depre- 
hendisse  visi  sunt  in  longe  antiquioribus  monumentis  (3).  Boni- 
facius  VIII  constituit  jubilaeum  esse  celebrandum  centesimo  quo- 
que  anno  redeunte.  Clemens  VI  jubilaei  celebrationem  ad  annum 
quinquagesimum ,  Gregorius  XI  ad  annos  trigintatres ,  donec  tan- 
dem  Paulus  II  etSixtus  IV  ad  annos  viginti  quinque  tempus  illud 
coarctarunt ,  qui  mos  adhuc  servatur. 

85.  Partialis  Indulgentia  ea  dicitur,  quae  partem  dumtaxat 
pcenae  temporalis  remittit ,  et  certo  dierum  vel  annorum  numero 
definitur.  Alludit  scilicet  forma  illa  Indulgentiarum  tot  dierum  vel 
annorum  ad  veterem  disciplinam  ,  quando  vi  canonum  pceniten- 


(1)  Cfr.  Andreas  Andreucci  S.  J. 
Conclusiones  canonico-theolog .  pro  an- 
no  Jubil.  1750  ,  ad  calcem  dissert.  De 
cultu  Sanctorum  ,  Romae  1750. 

(2)  In  opere  ,  cui  tit.  Trattato  delV 
anno  Santo ,  Romae   1770. 

(3)  Cl.  Camillus  Rossi  Episcopus 
S.  Severi ,  Instruct.  Pastorali ,  typis 
edita  Neapoli  anno  1824,  refert  se  repe- 
risse  in  opere  inscripto  :  Thesaurus 
temporum  Eusehii  Pamphili  Ccesa- 
rcece  Palestince  Episcopi  ,  etc.  opera 
et  studio  Josephi  Scaligeri  ,  Amstelo- 
dami  apud  Janssonium  i658,  fol. 
MMCCXX,  pag.  172  :  In  hoc  anno 
jobeleum  a  majoribus  invenimus  obser- 
vatum,  id  est,  duodecimo  anno  Severi, 
et  CCLII  Antiochence  urbis ,  cum 
animadversionibus  Scaligeri,  pag.  229  : 
Majores  nostri  inlelliguntur  Christia- 
ni.  Sed  ii  nullum  Jobel  eo  anno  ce- 
lebrarunt ,  et  ibid.  pag.  236  ,  idem 
Scaliger  scribit  :  Numero  MMCCXX. 
Sub  Servero  aliud  Jobeleum  a  majo- 


ribus  celebratum  referebat....  Prceterea 
dixit  (Eusebiusjywarta  majores  nostros, 
id  est ,  non  juxta  Judceos  ,  sed  secun- 
dum  Christianos....  Jobelei  modus 
Ecclesice  est  L  annorum  solidorum  , 
Hebrcei  undequinquaginta.  In  Eusebii 
Chronico  ,  interprele.  S.  Hieronymo  , 
nihii  ejusmodi  occurrit ;  imo  Vallarsius 
rejicit ,  quod  Joseph  Scaliger  retinet  de 
Jobeleo  in  utroque  loco  ,  quum  Mss. 
codices  melioris  notae  eam  lcctionem 
non  habeant;  censet  propterea,  eaverba 
adscititia  esse ,  seu  aliena  manu  inserta 
tanquam  alicujus  studiosi  glossema. 
Attamen  in  accuratiori  editione  ejusdem 
Chronici ,  quam  ex  Mss.  vaticanis  ador- 
navit  Card.  Majus  ,  adducti  textus  re- 
periuntur  suis  locis  inserti  ,  videlicet 
tum  ad  annum  Christi  206,  tum  ad 
annum  204.  Cfr.  Scriptorum  vet.  nova 
collect.  tom.  viii ,  Roma3  i833.  Quid- 
quid  porro  de  hoc  sentiendum  sit,  vi- 
detur  nihil  exinde  colligi  posse  ,  quod 
trahi  queat  ad  rem  nostram. 


SCHOLIA. 


45 


tialium  agenda  erat  poenitentia  per  tot  dies  vel  annos  vel  qua- 
dragenas.  Ex  his  autem  quadragenis  nonnullae  dicebantur  carence^ 
ita  nuncupatae  a  carendo ,  eo  quod  illis  addicti  omnibus  carerent 
praeter  panem  et  aquam.  Harum  carenarum  formam  exhibet  Eu- 
sebius  Amort  (1). 

86.  II.  Ad  Indulgentiarum  ministrum  quod  attinet ,  nullum 
dubium  est,  quin  Summus  Pontifex,  utpote  totius  Ecclesise  caput , 
qui  in  universa  Ecclesia  primatum  tenet  verse  jurisdictionis ,  om- 
nibus  Christi  fidelibus  Indulgentias  plenarias  valeat  elargiri.  Quo- 
circa  Martinus  V  ,  in  Constitutione  edita  in  ConcilioConstantiensi, 
praescripsit ,  interrogandos  esse ,  qui  de  erroribus  Wicleffi  et  Huss 
suspecti  erant ,  utrum  credant ,  quod  Papa  omnihus  Christianis 
vere  contritis  et  confessis  ex  causa  pia  et  justa  possit  concedere 
Indulgentias ;  item  ,  Utrum  credant,  quod singuli  Episcopi  suis 
subditis  secundum  limitationem  sacrorum  canonum  hujusmodi 
Indulgentias  concedere  possint  (2).  Haec  autem  limitatio  facta  fuit 
a  generali  Conc.  Lateranensi  IV  sub  Innocentio  III,  ut  nempe 
in  dedicatione  Ecclesiae  non  extendatur  Episcopi  Indulgentia  ultra 
annum ,  et  ultra  quadraginta  dies  in  aliis  casibus  (3).  Quo  decreto 
plane  refutatur ,  ait  Pius  VI  in  Brevi  Super  soliditate  ,  error  Ey- 
bel  y  dum  perperam  disserens  de  Indulgentiis  scribere  ausus  est, 
quemlibet  Episcopum  pari  modo  atque  Papam  posse  Indulgen- 
tias  concedere  (4);  quam  erroneam  consecutionem  ex  iisdem 
principiis  deduxit  Palmierius ,  qui  scribere  veritus  non  est ,  Pon-i 
tificem  episcopalia  jura  sibiassumere ,  dum  plenarias  Indulgentias 
a  se  solo  dare  posse  contendit ;  stulte  autem  Theologos  et  Cano- 
nistas ,  ut  Romanae  curiae  litent ,  id  una  voce  docere  (5). 

(1)  Op.  cit.  part.  1 ,  dissert.  prae-  de  Indulgentiis. Tam  Eybel  quam  Pal- 
lim.  n.  5,  qui  tamen  eas  vocat  Kar-  mieri  docaerunt ,  singulos  Episcopos 
renaa.  posse  Indolgentiam   plenariam   saltem 

(2)  Apud  Hard.  Acta  Concil.  tom.  suis  subditis  conferre  ex  tribus  princi- 
vin,  col.  915.  piis  antea  a  se   constitutis   :    i°  quod 

(3)  Tit.  lxii,  ibid.  tom.  vn,  col.  66.  Indulgentia  nonaliud  sitquam  remissio 

(4)  ApudGerdil.  opp.  Rom.  tom.xii,  poenitentiae  canonicae  in  foro  externo; 
pag.  9.  20  quod    Romanus   Pontifex ,    utpote 

(5) In cit. Tractatu dogmaticocritico     Episcopus  peculiaris Ecclesiae  Romanae ,' 


46  TRACTATUS    DE    IKDULGENTIIS. 

87.  III.  Circa  Indulgentiarum  subjectum  et  conditiones  ,  quae 
ad  eas  lucrandas  exiguntur,  pauca  dicenda  supersunt.  Tam  vivos 
quam  defunctos  Christi  tideles  esse  subjectum  capax  Indulgentia- 
rum,  abunde  constat  ex  dictis.  Dispartamen  est  utrorumque  ratio 
in  ordine  ad  illas.  Etenim  respectu  viventium  ,  si  nihil  obstet  vel 
ex  parte  dantis ,  vel  ex  parte  recipientis ,  vel  etiam  ex  parte 
causae,  certus  est  ac  infallibilis  Indulgentiarum  effectus ,  cum 
sint  vere  jnridicce  absolutiones  y  relaxationes  et  donationes  ex 
potestate  clavium  provenientes,  plane  ut  in  absolutione  sacra- 
mentaH,  quae  ex  eadem  clavium  potestate  confertur.  Respectu 
autem  defunctorum,  quoniam  ipsi  in  Ecclesiae  juribus  non  sunt , 
sed  solius  Dei  dominio  subsint ,  non  ita  certus  est  earumdem  In- 
dulgentiarum  efTectus.  Nam  Indulgentiae  ,  qua?  pro  ipsis  conce- 
duntur ,  uti  jam  paulo  ante  adnotavimus  \  solam  habent  rationem 
suffragii ,  precationis ,  oblationis  vel  solutionisx,  quam  propterea 
Deus  absolute  respuere  potest,  cum  non  teneatur  ex  fidelitate 
eas  acceptare.  Imo,  prout  observat  S.  Thomas  (l),  Indulgentiaenon 
possunt  prodesse  defunctis  nisi  secundario  et  indirecte ,  eo  quod 
praestare  ipsi  non  possint  id,  cujus  causa  Indulgentia  conceditur , 
uti  praestare  possunt  viventes ,  qui  propterea  soli  primario  et 
directe  eas  lucrari  queunt.  Non  desunt  tamen ,  qui  contrarium 
sentiant  (2). 

pariler  solum  valeat  eam  tribuere  suis  (1)  Supplem.  q.  71,  art,  10. 

subditis  immediatis ,  uti  celeri  Episcopi  (2)  Uti  Theodorus  a  Spir.    S.  op. 

in  suis  dioecesibus ;   3°  quod  nequeat  cit.  part.  1,    cap.    14,  art.   6.  Atque 

"Romanus  Pontifex  coarctare  facultatem  hic  obiter  adnoto  ,  ex  doctrina  ,  quam 

Episcoporum,  quin  eorum  jura  invadat.  juxtacommunem  Theologorum  senten- 

Yerum  hos  auctores  ,  longe  antequam  tiam  adstruximus  circa  Indulgentias  pro 

prodirent ,  jam   refellerat  S.  Thomas  ,  defunctis  concessas ,  penitus  evanescere 

Supplem,  q.  26,  art.  1  ,  1  et  3.Cfr.  incredulorum  dimcnltatem ,  dum  asse- 

etiam  adversus   Eybel   Gard.   Gerdil ,  runt ,  spectato  Indulgenliarum  numero 

Confutazione  di    due   libelli    diretti  prodefunctis  ,  arithmetice  ostendi,nul- 

contro  ilbrevesEPEK  soliditate.  Adver-  lam   animam    in    Purgatorio    detineri. 

sus  Palmieri  cfr.  Muzzarelli  ,  diss.  cit.  Risu  haec  excipienda  sunt ;  siquidem  , 

Cfr.  etiam,  qoaj  scribit  Beatus  Cardin.  cum  juxta  doctrinam    catholicam  In- 

Thomasius  ,  opp.  edit.  Vezzosi ,  Romae  dulgentiae    pro    defunctis    infallibilem 

1754,  tom.  vii,opusc.  xv,  dub.  3.  effectum   non   habeant,  atque  ex  Dei 


SCHOLIA. 


47 


88.  Ut  suus  constet  Indulgentiis  valor ,  non  eae  tantum  condi- 
tiones  sufficiunt  ,  quae  earum  largitorem  respiciunt,  sed  aliae  in- 
super  requiruntur,  tum  quae  suscipientem  tum  quse  elargitionis 
causam  attingunt.  Ita  expresse  docet  S.  Thomas,  scribens  :  Indul- 
yentice  tantum  valent.t  quantum prasdicantur y  dummodo  ex  parte 
dantis  sit  auctoritas  >  et  ex  parte  recipientis  charitas ,  et  ex 
parte  causce  pietas,  qum  comprehendit  honorem  Dei  et  proximi 
vtilitatem  (1). 

89.  Requiri  auctoritatem  ex  parte  dantis,  abunde  constat  ex 
modo  dictis.  Ex  parte  suscipientis  duae  conditiones  concurrant 
necesse  est  ad  Indulgentias  lucrandas.  Prima  est  status  gratiae; 
quamdiu  enim  aliquis  debitor  est  pcenae  aeternae ,  a  temporali 
pcena  peccatis  debita  absolvi  nequit.  Id  ipsum  dicatur  de  immu- 
nitate  a  culpa  etiam  levi  quoad  condonationem  illius  pcenae  tem- 
poralis ,  quae  eidem  respondet ;  ad  hoc  autem ,  nisi  aliud  prae- 
scribatur,  sufficit  contritio.  Hinc  est  quod  Pontifices  Indulgentias 
non  concedant  nisi  vere  poenitentibus  etcontritis.  Altera  conditio 
est  positio  operum ,  quae  a  Pontifice  vel  Episcopo  assignantur ,  ut 
per  se  patet.  Non  desunt  qui  doceant ,  praeter  duas  recensitas  con- 
ditiones  requiri  in  suscipiente  eximiam  charitatem  ad  Indulgentias 
plenarias  lucrandas.  Verum  si  ita  esset ,  nihil  superesset  Indul- 
gentiae ,  cum  ejusmodi  charitas  omnia  deleat.  Porro  Ecclesia  per 
Indulgentiasmagnumaliquid  dare  intendit ,  quod  non  a  charitate, 
sed  apotestate  clavium  pendeat  (2). 

90.  Exposci  demum  ad  Indulgentiae  valorem  aliquam  causarn, 
patet  ex  iis ,  quae  habet  Conc.  Lateranense  IV  ,  dum  ait  :  Per 
indiscretas  et  superfluas  Indulgentias  claves  Ecclesice  contem- 
nuntur,  et poenitentialis  satisfactio  enervatur  (3).  A  S.  Cypriano 
ejusmodi  inconsulta  Indulgentiae  largitio  dicitur  irrita  et  falsa 
pax  y  periculosa  dantibus  ,  et  nihil  accipientibus  profutura  (4). 

beneplacito  pendeatipsarom  acceptatio,  (2)  Cfr.  Andreucci  ,  De  requisitisct 

mathesis  nullam  potest  suppulationera      non  requisitis  ad  lucrandas  Indulgen- 
instituere  ,  nec  problema  solvere.  tias,  Romac  ,   1709. 

(1)  Suppl.  q.  a5,art.  2.  (3)  Loc.  cit. 

(4)  Lib.  De  lapsis ,  pag.  186  ,  edit. 


48  TRACTATUS    DE    INDULGENTIIS. 

Ast  illud  adjicere  debemus  ,  accipientiumnonesse  judicium  ferre, 
utrum  causa  intersit ,  cum  conceditur  Indulgentia  ,  necne  ;  sed 
eorum  est  grato  lubentique  animo  beneficia,  quae  a  superioribus 
legitimis  conferuntur  ,  exosculari.  Atque  haec  de  Indulgentiis 
sufficiant. 

Manr.  Cfr.  tamen  Muzzarelli,  11  buon      delle  Indulgenze  ,  tom.  iii,  opp.  edit. 
U80  della  logica ,  opusculo  x,  Istoria     Florent.  1822. 
Ecclesiastica ,  §   12,   Natura  ed  uso 


49 


TRACTATUS 

DE   SACRAMENTO  EXTREM^ 
UNCTIONIS. 

PROOEMIUM. 


1.  Quemadmodum  Confirmatio  Baptismi  perfectio  ac  veluti 
consummatio  a  Patribus  spectata  est  et  nuncupata,  sic  Extremae 
Unctionis  Sacramentum  non  modo  Poenitentiae ,  sed  et  totius 
christianae  vitae ,  quae  perpetua  poenitentia  esse  debet ,  ut  loquitur 
Tridentinum,  ab  iisdem  Patribus  consummativum  existimatum 
est.  Variis  autem  nominibus  tum  a  Graecis  tum  a  Latinis  pro  ra- 
tione  aut  materiae ,  aut  formae ,  aut  subjecti  insignitum  fuit  hoc 
Sacramentum.  Etenim  vel  Oleum  sanctum ,  vel  Oratioolei,  seu 
Oratio  cum  unctione  conjuncta  ,  vel  Oleum  infirmorum  passim 
est  nuncupatum  (1) ;  donec  ratione  temporis ,  quo  conferri  solet , 
post  seculum  XII ,  ut  Mabillonius  observat  (2) ,  maxime  obtinuit 
appellatio  Unctionis  Extremm.  Definiri  porro  solet  Extrema 
Unctio  Sacramentum  Novai  Legis  a  Christo  Domino  institu- 
tnm ,  quoper  unctionem  olei  benedicti  et  orationem  y  seu  formam 
prwscriptam  >  Sacerdotum  ministerio  baptizatis  graviter  wgro- 
tantibus  gratia  confertur,  qua  peccata  et  eorum  reliqutce  abster- 
guntur,  vires  augentur  ad  dasmonis  insidias  vitandas  >  atque 
ad  morbi  incommoda  patienter  ferenda  y  et,  si  animce  saluti 
expediverit ,  valetudo  corporis  restituitur. 

(1)  Graeci  vocare  solent  hoc  Sacra-  ob  rationetn ,  quara  postea  afferemus. 

mentum  «yiov  Yxcttov ,  oleum  sanctum  ,  (2)  Prcef.  insecul.  i  Benedict.  n.  98. 

et  frequentins  tvxixaiov  oleum  cum  ora-  Interdum   etiam  vocatum  tuit  Sacra- 

tione  conjunctum  ;   Orientales  passim  mentum  exeuntium. 
appeliant  kendil ,  id  est,  lampadam  , 

T.  VII.  4 


50  TRACTATUS    DE    EXTREMA    UNCTIONE. 

2.  Haec  autem  definitio,  quse  omnes  complectitur  hujus  Sa- 
cramenti  partes,  veritatem  nempe  ejusdem  Sacramenti,  subjec- 
tum ,  materiam ,  formam  et  effectum ,  quatuor  his  Concilii  Tri- 
dentini  canonibus  editis  sess.  XIV  continetur.  Can.  I  :  Si  quis 
dixerit,  Extremam  Unctionem  non  esse  vere  et  proprie  Sacra- 
tnentum  a  Christo  Domino  Nostro  institutum  et  a  B.  Jacobo 
Apostolo  promulgatum ,  sed  ritum  tantum  receptum  a  Patribus, 
aut  figmentum  humanum  ,anathema  sit*  Can.  II :  Si quis  dixerit , 
sacram  infirmorum  Unctionem  non  conferre  gratiam ,  nec  re- 
mittere  peccata  ,  nec  alleviare  infirmos ,  sedjam  cessasse,  quasi 
olim  tantum  fuerit  gratia  curationum ,  anathema  sit.  Can.  III  : 
Si  quis  dixerit ,  Extremce  Unctionis  ritum  et  usum  ,  quem  ob- 
servat  Sancta  Romana  Ecclesia  y  repugnare  sententiw  B.  Jacobi 
Apostoliy  ideoque  eum  mutandum >  posseque  a  Christianis  absque 
peccato  contemni ,  anathema.  sit.  Can.  IV  :  Si  quis  dixerit ,  Pres- 
byteros  Ecclesim,  quos  B.  Jacobus  adducendos  esse  ad  infirmum 
inungendum  hortatur ,  non  esse  Sacerdotes  ab  Episcopo  ordina- 
tos ,  sed  astate  seniores ,  ob  idque  proprium  Extremw  Unctionis 
rninistrum  non  esse  solum  Sacerdotem ,  anathema  sit. 

3.  Cura  vero ,  Sacramenti  veritate  semel  constituta ,  cetera 
sponte  fluant,  quae  ad  ipsum  spectant,  hanc  unam  directe  propu- 
gnare  sic  proposuimus ,  ut  reliqua  doctrinae  capita  ,  quae  in  ea 
includuntur,  nonnullis  scholiis  illustremus. 

CAPUT  I. 

DE    VERITA.TE    SACRAMENTI    EXTREMjE    UNCTIONIS. 

4.  Quinam  primi  fuerint  insectatores  veritatis  ,  quam  adstrui- 
mus ,  hujus  Sacramenti  diflicile  prorsus  est  definire.  Viri  enim 
eruditi  Waldenses ,  Wicleffitas  et  Hussitas  ab  hac  criminatione 
vindicarunt  (1).  Citra  omne  dubium  est,  Lutherum  et  Calvinum 

(1)  Bellarrainas  accusat  Waldenses  ,  seplenariumSacramentorumnumernm, 

Albigenses  et  Wicleffitas ,  quod  rejece-  inter  quae  recensebant  Extremam  Un" 

rint  Sacramentum  Extremac  Unctionis.  ctionem.Cfr.  Hist.  des variations,  li v.  xi, 

At  Bossuet  ostendit ,  illos  haeceticos  pe-  §§  io8,  109  et§  180. 
rinde  ac  Hussitas  nihil  innovasse  circa 


CAP.    I.    DE    VERITATE    SAGRAM.    EXTREMjE    CNCT.  51 

cum  suis  asseclis  sectarumque  ceterarum  fragmentis  Extremam 
Unctionem  e  Sacramentorum  albo  expunxisse.  Lutherus  enim 
etsi  non  plane  rejiciat  hunc  ritum ,  inficiatur  tamen  Sacramentum 
esse  proprie  dictum ,  additque ,  nusquam  insignius  esse  deliratum 
a  Theologis  quam  in  hoc  Sacramento  administrando  (1).  Cai- 
vinus  vero  tanquam  Sacramentum  fictitium  et  histrionicam  hy- 
pocrisim  traducit  Extremam  Unctionem  (2).  Reliqui  eos  secuti 
sunt;  astperperam. 

PROPOSITIO. 

Extrema  unctio  est  vere  et proprie  Sacramentum  a  Christo  D.  N. 
institutum ,  et  a  B.  Jacobo  Apostolo  promulgatum. 

5.  De  fidehanc  esse  propositionem  ex  paulo  anteadducto  Can.  I 
Concilii  Tridentini  constat.  Ad  eam  porro  evincendam  ex  Sacris 
Litteris  illud  unum  urgemus  ,  quod  scribit  Apostolus  Jacobus  in 
Epistola  sua  cap.  V ,  14 ,  15  :  Infirmatur  quis  in  vobis?  Inducat 
Presbyteros  Ecclesice  ,  et  orent  super  eum  ,  ungentes  eum  oleo 
in  nomine  Domini ,  et  oratio  fidei  salvabit  infirmum  9  et  alle- 
viabit  eum  Dominus,  et  si  in  peccatis  sit ,  remittentur  ei  (3). 
Quibus  verbis  tum  ritus  sensibilis ,  tum  divina  institutio ,  tum 
denique  divinae  gratiae  promissio  significantur ,  quae  ,  adversariis 
ipsis  fatentibus  ,  ad  verum  ac  proprium  Sacramentum  constituen- 
dum  requiruntur  ac  sufficiunt.  Ac  primo  quidem  ritus  externus 
significatur  in  ipsa  olei  unctione,  quae  a  Jacobo  praescribitur  et  cui 
adnexa  est  Sacerdotis  oratio;  divina  vero   institutio  et  gratias 

(1)  Nempeex  Jacobi  epistola,  ut  ipse  (S)  'A<rB-evu  tis  iv  Cfc7v ;  xoorKctXt- 
scribit  lib.  De  Captivit.  Babylonica ,  <rec<r$-a>  tovs  wptrfivTtoovs  tVjs  iKKXtjo-Us , 
ubi  agit  de  Extrema  Unctione.  tom.  u,  KcuTrpotrtv^ctTB-ao-uvev  etvTcv,eiMi-^/etvTts 
Opp.  edit.  Jenens.  1600.  Ostendit  ta-  ccvtcv  ixoti»  'v  tS  cvo/uuti  tov  Kvplov. 
men  Serarius  S.  J.  Disputat.  de  Ex-  Keti  j  ev%tj  t%s  wia-Ttas  o-cvo-ei  tov  xec/tc- 
trema  Unct.  cap.  3,  Lutherom,  ut  in  vovtcc,  xeti  iytoti  etvrov  e  Kvptos'  xuv 
ceteris  ,  sic  et  in  hoc  articulo  inconstan-  ecp,ctpTiets  y  -xfxoi^Kcls ,  dQ&nrtTcu  (in 
tem  se  praebuisse.  var.  ei<pt$-tio-ovTcci)  uvtS. 

(2)  lnstitut.  lib.  iv,  cap.  19,  §  18. 

4. 


52  TRAGTATUS  1)E  EXTREMA  UNCTIONE. 

promissio  ex  ipsa  rei,  de  qua  agitur,  natura  illi  ritui  inesse  intel- 
liguntur ,  cum  Dei  solius  sit  rei  creatae  atque  sensibili  vim  gratiae 
conferendae  tribuere.  Atqui  Extremam  Unctionem  gratiam  con- 
ferre  demonstrant  ea  verba  :  Et  si  in  peccatis  sit,  rcmittentur  ei ; 
neque  enim  peccata  remitti  possunt  absque  divinoe  gratiae  colla- 
tione.  Ergo. 

6.  Sensus  autem  traditionalis  perpetuus  et  constans  adducti 
Jacobaei  testimonii  rem  plane  conficit.  Origenes  enim ,  Hom.  II  in 
Levit.  postquam  egit  de  Sacramento  Pcenitentiae ,  baec  de  Extrema 
Unctione  tanquam  de  re  notissima  et  ab  omnibus  accepta  sub- 
jicit :  In  quo  impletur  et  illud,  quod  Jacobus  Apostolus  dicit : 
Si  quis  autem  infirmatur ,  vocet  Presbyteros  Ecclesios  ,  et  im- 
ponant  ei  manus,  ungentes  eum  oleo  in  nomine  Domini,  et  oratio 
fidei  salvabit  infirmum  ,et  si  in  peccatis  fuerit ,  remittentur  ei  (1). 
Victor  Antiochenus  ,  qui  circa  Juliani  imperatoris  aetatem  vixisse 
creditur  (2),  in  caput  VI  Marci  scribit :  Interim,  qum  Apostolus 
Jacobus  in  sua  canonica  narrats  ab  his  non  dissentiunt ,  scri- 
bit  enim  :  Infirmatur  quis  in  vobis ,  etc.  (3).  S.  Joan.  Chryso- 
stomus,  De  Sacerdotio ,  lib.  III,  aperte  scribit  :  Neque  enim 
tantum  citm  nos  regenerant  ( Sacerdotes  )  ,  sed  etiam  post 
reyenerationem  admissa  peccata  condonare  possunt.  Nam  in- 
firmatur }  inquit  (Apostolus),  quis  in  vobis?  Advocet  Presby- 
teros  Ecclesio? ,  et  orent  super  eo ,  ungentes  (4).  Loqui  porro 


(1)  Homil.  n  in  Levit.  n,  4  edit.  Enejus  verba,  pag.  i  :  Quandoquidem 
Manr.  Claruit  porro  Origenes  usque  ad  permultiin  Matthwiet  Joannis,  pauci 
annam  a3o.  vero  in  Lucce ,  nulli  autcm  omnino  , 

(2)  Obiit  anno  44 l  •  Cfr.  Praefat.  Theo-  ut  equidem  arhitror ,  in  Marci  Evan- 
rlori  Pellani  S.  J.  in  snam  vcrsionem  gelium  scripserunt...visum  estmihi, 
Victoris  Anliocheni  et  Titi  Bostrensis ,  quoe  Ecclesice  doctores  sparsim  et  per 
Ingolstadii  i58o.  partes  inprwsentem  Evangelistaman- 

(3)  Edit.  cit.  pag.  91.  Eo  pluris  fa-  notarunt,  in  unum  quasi  corpus  re~ 
cienda  est  auctoritas  Vicloris  presbyteri  digere  ,  succinctamque  in  hoc  ipsum 
Antiocheni ,  qnod  ipse  profitcatnr,  se  in  quoque  Evangelium  explanationem 
unum  collegisse  in  hoc  suo  commen-  conscrihere. 

tario  in  Evangelium  S.  Marci  quae  ab  (4)    0«   y«sp   crut   yftZs    uvxytvveSo-i 

anterioribus  scriptoribus  scripta  reperit.  pcvov ,  «AA«   xu\   tu  piroi  raZru.  o-vy- 


CAP.    I.    DE    VERITATE    SAGRAM.    EXTREM&    UNGT. 


53 


S.  Doctorem  de  Extrema  Unctione,  non  autem  de  Pcenitentia , 
plura  sunt  quai  suadeant.  1°  Paulo  ante  locutus  erat  de  remissione 
peccatorum  per  Pcenitentiain ,  in  quam  rem  profert  sententias 
Matth.  XVIII  et  Joan.  XX;  deinde  de  altera  loquitur;  hanc 
igitur  a  prima  distinguit.  2°  Pronunciat  hanc  nonnisi  segrotis  dan- 
dam  esse,  idque  confirmat  ex  Jacobi  testimonio  ;  Pcenitentioe 
autem  Sacramentum  omnibus  datur.  Atque  ut  omittamus  Possi- 
dium  (1)  ,  Cyrillum  Alexandr.  (2),  qui  hac  de  causa  nititur  fideles 
avertere  a  superstitionibus  ethnicorum  ad  valetudinem  recupe- 
randam,  GregoriumM.  qui  in suo Sacramentario  fuse  prosequitur 
quae  ad  hujus  Sacramenti  administrationem  pertinent  (3) ,  Be- 
dam  (4),  Bonifacium  Moguntinum  (5) ,  Bernardum  e  Patribus 
postremum  (6) ,  aliaque  prope  innumera  fere  monumenta ,  quae 
in  medium  proferri  possent  (7) ,  res  plane  conficitur  testimonio 
Innocentii  I,  qui  seculo  V  ineunte  ab  Eugubino  Episcopo  Decentio 


##pe?»  tfcovnv  t^ovriotv  cifcapTiiftctToi. 
'ArB-tnl  ycip  rts  ,  <p*j<riv ,  iv  Cfttv  ;  TrpoT- 
KctXtTcio~&6t  rovs  Trpto-fivTtpovf  Tfjf  IKKXtJ- 
o~icts    Kcti    rtportv\ctT§raTetv     eV*     otvTov  > 

a*.ti"pctvTtf,  x.  t.  A.  Opp,  tom.  i,  p.  384, 
cdit.  Maur. 

(1)  In  vita  S.  Augustini  cap.  27  , 
ubi  de  S.  Doctore  scribit  :  In  visita- 
tionibus  modum  tenebat  ab  Apostolo 
definitum ,  ut  nonnisi  pupillos  et  vi- 
duas  in  tribulationibus  constitutas 
visitaret.  Et  si  forte  ab  cegrotantibus 
ob  hoc  peteretur ,  ut  pro  eis  in  pro3- 
senti  Dominum  rogaret  eisque  manus 
imponeret ,  sine  mora  pergebat.  Oui- 
bus  verbis  alludit  ad  Marci  vi  et  Jacobi 
v.  Verba  porro,  quae  vulgo  afferri  solent 
ex  Serm.  ccxv  S.  Augustini  De  tempore, 
ex  sermone  spurio  deprompta  sunt , 
quique  S.  Cajsarii  creditur.  Mirum  est, 
Launojum  ,  qui  in  aliis  criticum  intem- 
perantem  agit ,  hoc  non  vidisse. 

(2)  De  adorat,  in  spiritu  et  veri- 


tatey  lib.  vi  ,  opp.   edit.  Paris.  i638, 
tom.  1,  pag.  211. 

(3)  In  libro  Sacramentorum  ,  ex 
edit.  Hugonis  Menardi  apud  Maur.  edit. 
opp.  S.  Gregorii  M.  tom.  111 ,  pag.  235 
et  seq, 

(4)  In  cap.  V  Epist.  Jacobi.  Opp. 
edit.  Basileae  tom.  v,  col.   959. 

(5)  In  capit,  seu  statutis  apud  Dache- 
rium  in  Veter.  script.  Spicilegio ,  Pa- 
ris.  1669,  tom.  ix,  cap.  29. 

(6)  In  vita  S.  Malachiw,  cap.  24 , 
ubi  refert  miraculum  a  Deo  patratum 
ad  preces  et  lacrymas  S.  Malachiae,  de 
muliere  defuncta  ad  vitam  excitata  ,  ut 
hoc  Sacramento  muniretur. 

(7)  Cfr.  citata  a  Serario  op.  cit.  et 
adducta  a  Launojo  in  lib.  De  Sacra- 
mento  Unctionis  infirmorum,  cap.  1, 
tom.  1 ,  part.  1 ,  opp.  edit.  Colon.  Al. 
lobrog.  1731.  Ceterum  nunquam  abs- 
que  delectu  hic  auctor  legi  debet. 


54  TRA.CTATUS    I)E    EXTREMA    UNCTIONE. 

interrogatus ,  an  Jacobi  verba  de  infirmis  oleo  inungendis  a  Sa- 
cerdotibus  intelligi  deberent ,  atque  an  hsec  Unctio  poenitentibus 
esset  concedenda ,  respondet  :  Non  est  dubium  (  verba  Jacobi ) 
de  fidelibus  cegrotantibus  accipi  vel  intelligi  debere,  qui  sancto 
oleo  chrismatis  perungi  possunt ,  quo  ab  Episcopo  confecto  non 
solum  Sacerdotibus ,  sed  et  omnibus  uti  christianis  licet ,  in  sua 
aut  suorum  necessitate  inunge?ido...  poenitentibus  istud  infundi 
non  potest ,  quia  genus  est  Sacramenti.  Nam  quibus  reliqua 
Sacramenta  negantur,  quomodo  unum  genus  putatur  posse  con- 
cedi  (1)?  Quibus  verbis  non  solum  innuit  sanctissimus  Pontifex 
agi  de  re  notissima ,  inquiens  :  non  est  dubium ;  sed  praeterea  ne 
dubitat  quidem ,  imo  pro  certo  atque  explorato  principio  ponit, 
Unctionem  illam  adnumerandam  esse  Sacramentis,  cum  nulla 
alia  de  causa  publicis  poenitentibus  eam  denegandam  esse  affirmet. 

7.  Ex  bis  igitur  patet ,  constantem  ad  nos  usque  circa  hunc  ar- 
ticulum  utriusque  Ecclesiae  orientalis  atque  occidentalis  fidem 
fuisse.  Ad  hsec  accedit  utriusque  pariter  Ecclesiae  perpetua  praxis 
in  hujus  Sacramenti  administratione ,  quae  et  ex  Ritualibus  utri- 
usque  Ecclesiae  libris ,  et  ex  certissimis  monumentis  orientalium 
omnium  sectarum  antiquarum  a  Renaudotio  collectis  luculentis- 
sime  constat  (2) ,  ita  ut  mirum  esse  possit ,  post  tam  aperta  ac 
illustria  in  vetustioribus  seculis  ac  omnibus  Ecclesiis  hujus  Sacra- 
menti  monumenta  velle  adhuc  heterodoxos  in  clarissima  luce 
prudentes  scientesque  caecutire  (3). 

8.  Nonnulli  tamen  ex  recentioribus  Protestantibus  visi  sunt  a 
caeco  illo  furore ,  quo  perciti  sunt  eorum  antesignani ,  recedere ,  ac 
summis  jam  laudibus  pium  hunc  ritum  extollunt ,  imo  nec  ab- 

(1)  Epist.  xxv,  cap.  8  ,  apad  Goa-  (3)  Inter  hos  eminet  Sam.  Deylin- 
stant.  Epist.  Rom.  Pont.  tom.  i,  qui  gius  ,  qui  in  Observationibus  sacris , 
tamen  nonnullas  diversas  lectiones  af-  part.  m  ,  n.  8  ,  Lips.  1739  ,  affirmare 
fert,  ex.  gr.  quod  ab  Episcopo  confe-  non  dubitavit,  Sacramentum  Extremae 
ctum...  necessitate  ungendum.  Unctionis   monstrum    et  informe  ena- 

(2)  Perpkt.  de  lafoi,  tom.  v,  liv.  v,  tum  esse  in  Ecclesia  Romana  sub  bar- 
cliap.  1  et  suiv.  Cfr.  item  Martenius  ,  barie  superiorum  seculorura  ,  nullum- 
De  antiquis  Eccl.  ritib.  lib.  1 ,  part.  11 ,  que  in  tota  antiquitate  Unctionis  nostrac 
cap.  7  ,  art.  1  et  seq.  deprehendi  vestigium  ! 


GAP.    I.    DE    VERITATE    SAGRAM.    EXTREMiE    UNCT. 


55 


nuunt  illum  inter  Sacramenta  connumerare  (1).  Tanta  scilicet  vis 
est  veritatis ,  ut  vel  ab  invitis  assensum  extorqueat 


DIFFICULTATES. 


9.  Obj.  prima.  1°  Incertum  in  primis  est ,  utrum  Jacobi  epistola 
canonica  sit;  verum  ethoc  dato,  frustra  Catholici  ex  verbis  Jacobi 
inferre  nituntur  unctionem ,  de  qua  loquitur  Apostolus ,  vere  sacra- 
mentalem  esse,  2°  quia,  ut  observat  Lutherus,  non  licebat  Apo- 


(1)  Inter  hos  non  infimum  locum 
sibivindicat  Leibnitius  ,  qui  sic  scri- 
bit ,  System.  TheoL  pag.  280  et  seq. 
De  Unctione  infirmorum  non  est  cur 
multa  disputemus  ;  verba  habet  Scrip- 
turce  Sacrce,  interpretationem  Ecclesice, 
cuipii  et  patholici  homines  tutofidunt; 
nec  video  ,  quid  in  eo  more  ,  quem  reci- 
pit  Ecclesia ,  reprehendi  a  quoquam 
possit.  Videmus  ,  olim  et  donum  cura- 
tionis  scepe  affuisse ;  cujus  usus  nunc 
cum  aliis  extraordinariis  beneficiis , 
stabilita  Ecclesia  ,  infrequentior  fa- 
ctus  est ;  semper  tamen  ne  tunc  quidem 
sanatos  fuisse  credendum  est ,  quiun- 
gebantur.  Superest  igitur  saltemhodie- 
que  efficacia  illa  sanitatis  perpetua 
et  nunquam  fallens ,  quce  ad  animam 
ipsam  bene  dispositam  pertinet ,  at- 
que  a  Jacobo  Apostolo  additur,  quando 
hvjus  Sacramenti  usum  describit ,  et 
in  peccatorum  remissione  ac  fidei  vir- 
tutisque  munimento  collocatur ,  qub 
nunquam  magis  opus  est ,  quam  in 
vitce  periculo  atque  terroribus  mortis 
ad  ignea  tela  Satanre  ,  tum  maxime 
ingruentia  ,  repellendo.  Plures  alios 
Protestantes  anliquiores ,  qui  eamdem 
veritatem  professi  sunt ,  profert  Serarius 
op.  cit.  toto  cap.  3.  Sic  etiam  Esslin- 


ger  in  cit.  Apologie  de  la  Religion  Ca- 
tholique  par  des  auteurs  prolestans  , 
§  6 ,  adducit  testimonia  praecipuorum 
auctorum  protestantium  recentiorum  , 
inter  quos  eminent  Ammon,  Augusti  , 
collaboratores  Epbemeridis  Evangelicse 
Berolinensis  ;  nos  unius  Augusti  verba 
proferre  contenti  erimus.  Sic  porro  Au- 
gusti,  recitato  textuBellarmini  ex  cap.  5  : 
Quia  in  exitu  de  hoc  mundo  existunt 
speciales  difficultates  ,  instituit  Domi- 
nus  speciale  prcesidium  ;  quia  swpe 
accidit,  ut  qui  in  extremis  agunt ,  nec 
possint  audire  verbum  exhortationis  , 
nec  Eucharistiam  percipere  ,  nimi- 
rum  morbo  gravati  et  usu  sensuum 
privati\  inungi  autem  et  Sacramenti 
hujus  fructum  percipere  semper  pos- 
sunt ;  bis ,  inquam  ,  prolatis  ,  ita  pro- 
sequitur  :  Nemo  qui  bonw  fidei  sit 
contradicet  veritati  et  bonitati  horum 
verborum  Bellarmini,  quibus  Goethe, 
Chateaubriand  aliique  moderni  au- 
ctores  sunt  debitores  primce  idece  illa- 
rum  tabularum  poeticarum  ,  ubi  ipsi 
nobis  ostendunt  religionem  ,  quce  suo- 
rum  Sacramentorum  ope  ducit  homi- 
nem  manu  auxiliatrice  a  primo  ortu 
suo  usque  ad  interitum. 


56  TRACTATUS    DE    EXTREMA    UWCTIONE. 

stolo  Sacramentum  instituere ,  quod  ad  solum  Christum  pertinet ; 
3°  quia  ipsemet  Card.  Cajetanus  in  Commentariis  in  hanc  epis- 
tolam  expresse  negat,  illam  Jacobi  sententiam  ad  Unctionem  sa- 
cramentalem  transferri  posse ;  4°  quia  de  eadem  unctione  loquitur 
Jacobus ,  de  qua  Marcus ,  VI ,  13 ,  ubi  scribit ,  quod  Apostoli 
ungebant  oleo  multos  cegros  et  sanabant.  Quae  profecto  unctio 
non  pertinebat  nisi  ad  miraculorum  donum.  5°  Certe  ipse  Jacobus , 
suae  unctionis  effectus  enumerans ,  primo  nominat  illos ,  qui  ad 
corpus  spectant :  Et  alleviabit  eum  Dominus,  deinde  illos  qui  ad 
animam  :  Et  si  in  pecoatis  sit ,  remittentur  ei.  6°  Quem  posterio- 
rem  effectum  hypotheticum  tantum  esseevincitparticula  si,  quod 
argumento  est  unctionem  hanc  sacramentalem  esse  non  posse; 
7°  si  tamen  de  effectu  spirituali  hic  sermo  sit ,  non  vero  potius 
de  morbis  ipsis  ,  qui  spectabantur  velut  peccatorum  effectus ;  hinc 
morbo  curato ,  etiam  peccatum  ipsum  condonatum  dicebatur  (1). 
Ergo. 

10.  Resp.  Ad  lm,  Dist.  Incertum  est  Luthero  ac  paucis  ejus 
asseclis,  utrum  Jacobi  epistola  canonica  sit ,  conc;  Catholicis,  imo 
et  Protestantibus  ipsis  recentioribus ,  neg.  Quare  Lutherus  rejecerit 
tanquam  stramineam  Jacobi  epistolam,  nota  res  est,  eo  quod 
nempe  viderit  hujus  epistolae  auctoritate  totum  suum  de  justifica- 
tione  sine  operibus  principium  plane  everti.  Ceterum  injustum 
falsumque ,  ut  Wetstenius  vocat ,  Lutheride  hac  epistola  judicium 
recentiores  omnes  Protestantes  explodunt  (2),  quin  hac  de  re 
solliciti  simus, 

11.  Ad  2m,  Dist.  Ac  propterea  juxta  Tridentinum  Apostolus 
solum  promulgavit  y  quod  Christus  instituit ,  conc;  instituit  ipse 
hoc  Sacramentum  ,  saltem  auctoritate  propria ,  neg. 

12.  Ad  3m,  Dist.  Immerito  et  contra  veterum  expositionem , 
conc;  merito  ac  juxta  catholicae  exegeseos  regulas  ,  neg.  Haec  Car- 
dinalis   Cajetanus  scripsit  ante  Concilium  Tridentinum ,    quare 


(1)  Ita  Rosenmiiller  in  cap.  5,  Ep.  d'une  introduction  critique  au  Nou- 
Jac.  v.  i5.  veau  Testament.  Gen6ve  1823,  divis. 

(2)  Cfr.    J.    Georg.   Rosenmiilleri ,  troisi&me  ,   Epitres   catholiques  ,  sec- 
praef.  in  hanc  Epist.  Cellerier ,  Essai  tion  prem.  Epitre  de  S,  Jacques. 


CAP.    I.     I>E    VERITATE    SACRAM.    EXTREMA    UNCT.  57 

aliqua  venia  dignus  videri  potest,  si  incaute ,  sicut  alia  non  pauca , 
quse  in  ejus  operum  editione  rornana  jussu  S.  Pii  V  expuncta  sunt, 
et  hoc  excidit  illi.  Hujus  Cardinalis  commentaria  in  Sacram  Scrip- 
turam  pertinent  ad  illos  pedes  pavonios ,  quos  ei  quidam  expro- 
barunt  (1).  Porro  nunquam  dubitavit  Cajetanus  de  Sacramenti 
Extremae  Unctionis  veritate, 

13.  Ad  4m ,  Dist.  Loquitur  Jacobus  de  eadem  unctione  ma- 
teriali,  de  qua  Marcus ,  conc;  deeadem  formali ,  neg.  Unaquaeque 
enim  ministrum ,  subjectum  et  effectus  babuit  plane  diversos.  Cum 
tamen  unctio,  de  qua  fit  mentio  apud  S.  Marcum,  fuerit  figura 
illius ,  quam  memorat  S.  Jacobus ,  ideo  a  Tridentino  dicitur  hocSa- 
cramentum  apud  Marcum  fuisse  a  Christo  Domino  insinuatum  (2). 

14.  Ad  5m,  Dist.  Primo  nominat  Jacobus  effectus,  qui  spectant 
ad  corpus ,  utpote  magis  notos  ,  et  quia  id  quodammodo  poscebat 
orationis  series ,  conc;  ut  insinuet ,  corporis  sanitatem  primarium 
esse  hujus  Sacramenti  effectum,  neg.  Insolens  porro  non  est  in 
Scripturis  postremo  loco  primarium  effectum  recenseri ;  sic 
Matth.  XIX ,  29  ,  legitur  :  Centuplum  accipiet ,  et  vitam  wter- 
nam  possidebit.  Ideo  autem  a  Jacobo  primo  loco  ponitur  corporis 
sanitas ,  tum  quia  effectus  ejusmodi  notior  est ,  utpote  qui  sub 
sensus  cadat ,  tum  quia  orationis  series  postulare  videbatur,  ut 
post  commemoratam  infirmitatem  corporis  continuo  describere- 
tur  ejusdem  sanatio  (3). 

15.  Ad  6m,  Vel  Neg.  Quia  ,  ut  productis  exemplis  ostendit 
Estius  (4),  in  Scripturis  particula  si  saepe  non  tam  rei  incertae 
conditionem  ,  quam  rei  certae  confirmationem  significat ,  ut  apud 
ipsum  Jacobum ,  1 ,  5 :  *SV  quis  vestrum  indiget  sapientia,  postulet 

(1)  Cfr.  Card.  Pallavicini ,  Istoria  ac  loqui  nonde  plumis  sed  de  pedibus 

del  Concilio  di  Trento  ,  ubi  lib.  vi ,  pulcherrimi  pavonis. 

cap.  17,  §  2  :    Quanto  appartiene  ,  (2)  Sess.  ziv,DeExtr.  Unct.  cap.  1. 

inquit ,  al  Gaetano  ,  il  parlar  de'  suoi  (3)  Cfr.    Bellarm.    lib.    De    Extr. 

Commenti  sopra   la  Scrittura  e  un  Unct.  cap.   16,  qui  contendit ,  verba 

parlare  ,  non  dellepenne  ,  ma  de' piedi  sahabit  et  alleviabil  spectare  praecipue 

diun  bellissimo  paone.  Id  est,  Quod  ad  animam. 

Cajetanum  adtinet ,  loqui  de  commen-  (4)  In  Comment.  in  hunc  loc. 
tariis  ejus  in  S.  Scripturam  ,  idem  est 


58  TRACTATUS    DE    EXTREMA    UNGTIOTfE. 

a  Deo  (1);  vel  Dist.  Ex  parte  suscipientis ,  conc,  ex  parte  Sa- 
cramenti ,  neg.  Quamobrem ,  etsi  nullum  in  segroto  peccatum  sit, 
attamen  non  caret  Sacramentum  efFectu  suo ;  semper  enim  gra- 
tiam  confert  \  quae  si  peccata  non  tollit ,  quia  nulla  sunt ,  aegroti 
animum  alleviat  atque  erigit ,  efficitque ,  ut  morbi  incommoda  et 
labores  levius  ferat ,  et  quod  praecipuum  est ,  ut  dsemonis  tenta- 
tionibus  facilius  resistat. 

16.  Ad  7m  i|  Neg.  Hic  enim  nonnullorum  Protestantium  sensus 
est  absurdus.  Etenim  ,  si  morbus  peccati  effectus  est ,  et  peccato^ 
rum  nomine  per  synecdocben  morbi  significantur ,  cum  dicat  Ja- 
cobus  :  Infirmatur  quis  in  vobis...  et  si  in  peccatis  sit,  remit- 
tentur  ei,  hic  sensus  ex  interpretatione  adversariorum  exurgeret : 
Est  aliquis  vestrum  in  rnorbis?...  Si  in  morbis  sit,  remittentur 
ei;  seu  etiam  :  Est  aliquis  in  vobis  injirmus?..  Si  infirmus  sit, 
sanabitur.  Egregium  sane  exegeseos  specimen  (2). 

17.  Inst.  Saltem  unctio ,  quae  in  usu  est  in  Ecclesia  Romana ,  toto, 
ut  aiunt,  ccelo  distat  ab  ea,  de  qua  loquitur  S.  Jacobus.  Etenim 
1°  S.  Apostolus  loquitur  de  omnibus  infirmis  indiscriminatim  ;  in 
Ecclesia  autem  Romana  non  inunguntur  nisi  extremo  morbo  labo- 
rantes.  2°  Commemoratur  in  adductis  verbis  adjumentum  sani- 
tatis,  non  praesidium  etadjumentumpacatiusmoriendi(3).  3°  Juxta 
Apostolum  a  pluribus  Sacerdotibus  fieri  debet  haec  unctio ;  nunc 
vero  ab  uno  tantum  fit.  4°  Unctio  ,  de  qua  Jacobus  loquitur ,  non 
erat  nisi  olei  vulgaris  ac  communioris ;  nunc  vero  non  adhibetur 

ad  ejusmodi  unctionem  nisi  oleum  ab  Episcopo  consecratum  (4). 

• 

(1)  £i  tU  ipm  Xiiiriri»  ro<pius  ui-  (4)  Ita  Calvinus ,  Instit.  lib.  iv  , 
TiiT»jr«jp«(mvariaiit.©ifli?)Tfli;^^«i»Toff.  cap.  19,  §  21  ,  qui ,  ne  parcat  scom- 

(2)  Non  inficiamur,  passim  in  Scri-  matibus  :  Jacobus ,  scribit ,  dum  sim- 
pturis  morbos  perinde  ac  calamitates  re-  pliciter  ungi  infirmosjubet ,  non  aliam 
liquas  ut  effectos  peccatorum  perhi-  unctionem  inibi  significat  quam  vul- 
beri  ;  yerum  aliud  est  dicere  morbos  garis  olei...Isti  ( Catholici)  oleum  non 
esse  effectus  peccati ,  aliud  vero  pec-  dignantur  nisi  ab  Episcopo  consecra- 
catorumnomine  solos  morbos  significari.  tum ,  hoc  est ,  multo  halitu  calefactum  , 
Cfr.  Estius  ,  loc.  cit.  multo  murmure  incentatum ,  et  novies 

(3)  Sic  Georg.  Rosenmiiller  in  hunc  flexo  genu  salutatum  •  ter,  Ave  sanc- 
locum.  tum  oleum :  ter,  Ave  sanctum  chrisma : 


GAP.    I.    DB    VERITATE  SACRAM.    EXTREMiE    UNCT,  59 

5°  Neque  unctio ,  quse  nunc  in  Ecclesia  adhibetur,  morbos  depellit , 
sicut  depellebat  Jacobaea.  6°  Denique  Unctio  Sacramentalis  ,  prout 
docent  Catbolici ,  effectum  producit  ex  opere  operato ;  unctio 
autem ,  de  qua  Jacobus  agit ,  vim  omnem  suam  acceptam  refert 
orationi  et  fidei  :  Et  oratio  fidei,  inquit ,  salvabit  infirmum,  in 
quem  finem  v.  16  commendat  S.  Apostolus  orationis  efficaciam , 
dicens :  Et  orate  pro  invicem  ,  ut  salvemini;  multum  enim  valet 
deprecatio  justi  assidua.  Ergo. 

18.  Resp.  Neg.  ant.  Ad  lra  prob.  Neg.  Apostolus  siquidem  iis 
vocibus  utitur,  ut  graviter  decumbentem  significet.  Talis  est  vis 
vocis  aaQeyeXy  quae  de  eo  accipitur  qui  viribus  et  robore  privatus 
est  (1) ,  et  vocis  Ki^utfHftft  ,  quae  valde  et  graviter  laborantem 
designat(2).  Quodjam  et  adversarii  fatentur.  Sane  de  iis  infirmis 
loquitur  Jacobus,  qui  per  se  accedere  ad  Ecclesiae  Presbyteros 
nequeunt,  ac  propterea  eos  accersendos  jubet ,  ut  ad  aegrotos  un- 
gendos  se  conferant. 

19.  Ad  2ra,  Dist.  Commemoratur  etiam  adjumentum  sanitatis, 
conc;  solum ,  neg.  Tria  enim  dicit  Apostolus  de  unctione,  quod 
salvet ,  alleviet  et  peccata  remittat;  haec  porro  tria  in  unum  re- 
fundi  nequeunt ,  uti  adversarii  faciunt.  Praeterea ,  cum ,  ipsis 
fatentibus,  corporis  sanitas  sit  effectus  secundarius  ac  subor- 
dinatus   animae  saluti  ,   plane  consequitur  quando  unctio  non 


/er,  Avesanctum  halsamum.  Al  minus  parte,  imo  potissimum  ab  usu  pendere  ; 

accurate  hoc  officium  exponit ,  ut  ridi-  porro  certum  est,  S.  Joan.  Ghrysosto- 

culum  exhibeat.  mum  in  i  ad  Gor.  cap.  xi  (Hom.  xxvii, 

(1)  Cfr.   Serarius,   op.  cit.  cap.  8,  n.i),qua3dicitApostolusA/«Towroe\w/e67j' 

ubi  inter  cetera  observat ,  a  S.  Ijuca  in  ?roAAoi  eio-B-evus  x.ct)aj>j>a<rTot  exponere  de 

Actis  Apostolicis  eos  vacari*V3-evouvT«ff,  graviterdecumbentibusj  uti  etiam  Theo- 

adquosdeferebantur  semicinctia  Pauli ,  phylactum  in   Epist.  Jacobi ,  in  hunc 

ut  convalescerent ,  imo  ipsos  Luthera-  locum. 

nos  exponere  hanc  vocem  de  iis,  qui  (2)  Ex  hac  voce,  circa  cujus  signifi- 

periculose  decumbunt.  Nec  abnuit  Sca-  cationem  nulla  dubitatio  suboriri  potest, 

pula ,  qui  in  suo  lexico  ad  vocem  1>B-ita  magis  determinatur  sensus  ,  quo  prio- 

agensdecompositis,verbum«V^£ve'6)ver-  rem  S.  Aposlolus  usurpaverit.  Cfr.  Se- 

\\iinfirmi8viribus  sum  ,langueo,  etc.  rarius  loc.  cit.  nec  non  Estius. 
Accedit ,  sensum  verborum  magna    ex 


60 


TRACTATUS  DE  EXTRKMA  tmCTIOUE. 


confert  sanitatem  corporfe,  eo  quod  animse  saluti  non  expediat, 
eam  adhiberi  in  animae  subsidium  ad  pacatius  moriendum  (1). 

20.  Ad  3m ,  Dist.  Si  Apostolus  voluisset  numerum  ministro- 
rum  significare,  trans.;  si  qualitatem,  neg.  Perinde  enim  valet 
haec  loquendi  ratio  :  Inducat  Pesbyteros  Ecclesias ,  ac  aliquem  de 
Ecclesiae  Presbyteris  (2),  uti  cum  dicimus  :  Qui  male  se  habet, 
medicos  accersat ,  vel  ut  Christus  leprosis  dixit :  Ite ,  ostendite  vos 
Sacerdotibus  (3)  ,  cum  tamen  ex  legis  praescripto  satis  foret,  si  se 
veluni  tantum  ostendissent  (4).  Itaque  per  enallagen  ait  Jacobus  : 
Vocet  Presbyteros  Ecclesiai ;  alioquin  omnes  simul  vocandi  essent. 
Quod  si  insistant  adversarii  in  plurali  numero ,  reponimus  ,  op- 
timum  quidem  esse ,  ut  plures  adsint  Sacerdotes  in  hujus  Sacra- 
menti  administratione  (5),  minime  tamen  ex  Sacramenti  neces- 
sitate ;  alias  in  pagis  ac  villis ,  in  quibus  saepissime  nonnisi  unus 
Sacerdos  seu  parochus  invenitur,  plures  tam  salutari  remedio 
carere  deberent. 

21 .  Ad  4m  ,  Resp.  1°  Unde  sciunt  adversarii ,  oleum ,  de  quo 
loquitur  Jacobus ,  non  fuisse  benedictum?  Certum  est,  ab  imme- 
morabili  tempore  usum  olei  benedicti  ad  infirmos  ungendos  obti- 
nuisse,  ut  patet  ex  Innocentio  I  atque  ex  antiquissima  ipsa  olei 
sancti  appellatione ,  quae  in  utraque  Ecclesia  orientali  et  occi- 
dentali  recepta  est. 

(1)  Ipsemet  Rosenmiiller  id  fatctur,  Ecclesia  latiua,  ut  Sacramentum  hoc  a 
scribens  in  scholiis  ad  hunc  loc.  Notum  pluribus  Sacerdotibus  administraretur, 
est  in  Novo  Test.  ut  in  vita  communi  quamvis  ,  ut  postea  ostendemus  ,  non 
scepe  universe  euuntiari,  quod  cum  re-  desint  exempla  deadministrata  Extrema 
strictione  intelligendum  est.  Juvabunt  Unctione  ab  uno  Sacerdote. 

preces  wgrotantem ,  si  ei  expediat  ad  (5)  Dixi  adsint  sive  intersint ,  non 

salutem  ceternam  ,   omnes  cegrotantes  autem  ut  administrent ;  siquidem  ,  ut 

Presbyterum  ope  et  precibus  valetu-  observat  Bened.  xiv ,  nunc  in  Ecclesia 

dinem  recuperasse  ,  ex  his  verbis  non  latina  vetitum  estab  alio  quam  ab  uno 

sequitur.  Cfr.  Serarius,op.cit.  cap.  io,  Sacerdote  ,  nempe  parocho  ,  Sacramen- 

§  io4  et  seqq.  tum   istud  administrari   ob  justissimas 

(2)  Cfr.  Estius  in  hunclocum.  causas,  quas  adducit.  Hortatur  tamen 

(3)  Luc.  x vn ,  1 4.  Ecclesia  ,  ut ,  quoad  ejus  fieri  potest ,  alii 
(A)  Levitxiv,2.  Negari  tamen  ne-     intersint   Sacerdotes   aut  clerici  ,    aut 

quit ,  olim  receptum  fuisse  etiam  in     etiam  pii  laici ,  ut  orationibus  infirmum 


GAP.    I.    DE    VERITATE    SACRAM.    EXTREM^l    UHCT.  61 

22.  Resp.  2°  Benedictionem  longe  probabilius  non  afficere 
ipsam  materiae  essentiam  ,  ut  ex  dicendis  patefiet. 

23.  Ad  5m,  Dist.  Hoc  Sacramentum  non  semper  morbos  de- 
pellit ,  conc;  nunquam,  neg.  Nam,  cum  corporis  sanitas  sit  ef- 
fectus  conditionatus  ac  secundarius ,  tunc  solum  efTectum  hunc 
producit,  cum  Deus  animae  saluti  ita  expedire  novit  (1). 

24.  Ad  6m,  Dist.  Vim  unctionis  acceptam  fert  Jacobus  orationi 
et  fidei  tanquam  formae  ipsius  Sacramenti ,  conc. ;  tanquam  nudae 
orationi ,  neg.  Jam  yero  semper  hoc  sensu  verba  Apostoli  intel- 
lexit  Ecclesia ,  quae  ab  aetate  apostolica  ea  in  praxim  deduxit.  Porro 
vim  Sacramenti  formae  tribuere  ,  perinde  est  ac  asserere  ritum 
illum ,  cui  adnexa  est ,  per  se  et  ex  opere  operato  effectum  pro- 
ducere.  Ideo  verodicitur  oratio  fidei ,  quiafidem  excitatin  susci- 
piente ,  eamque  tanquam  necessariam  dispositionem  exigit ,  aut 
etiam  quia  fidei  Ecclesia?  innititur ,  atque  ut  nonnullis  placet , 
quia ,  initio  saltem ,  hujus  Sacramenti  administrationi  adnexum 
erat  donum  curationum  ,  quod  a  fide  potissimum  pendet  (2). 

25.  Ad  confirmationem  vero  petitam  ex  orationis  commenda- 
tione ,  quam  ibid.  B.  Jacobus  adjicit ,  respondeo ,  Apostolum  ex  pec- 
catorum  ac  orationis  mentione ,  quam  injecerat,  nactum  esse  occa- 
sionem  disserendi  de  confessione  et  oratione ,  ad  quas  hortatur 
fideles ,  ut  Deum  sibi  propitium  efficiant.  Nihil  porro  haec  commune 
habent  cum  Sacramento ,  de  quo  disseruerat  in  commate  antece- 
denti  (3). 

Deo  commendent,  dam  ei  administratur  ncrus  ab  hac  interpretatione  alienusnon 

Sacra  Unctio.  est,  dum  se  non  repugnaturum  ait,  si  quis 

(1)  Recte   observat  Estius   loc.  cit.  ru  iyupuv  hoc  loco  notionem  erigendi 

sab  hac  sanatione  corporali  quamlibet  animum  subjicere  mallet.  Cfr.  Novum 

etiam    modicam    morbi    relevationem  Testamentum   grcecum  perpetua    an- 

comprehendi  ,    velut  motum   aliquem  notatione   illustratum    editionis  Kop- 

ad  sanitatem.  Uude  ,  licet  rarius  con-  pianae  ,  Goltingae   1 799  ,  vol.  ix,  Epis- 

tingat  hominem  periculose  asgrotantem,  tolce  cathol.  illustratce  a  Jul.  Dav.  Pott , 

Sacra  hac  Unctione  adhibita  ,  integrae  fasc.  1. 

restitui  sanitati  ;    saepenumero  tamen  (2)  Cf.  Estius  loc.  cit.  Bellarm.  et 

evenit ,  ut  morbi  levamen  aliquod  sen-  Nic.  Serarius  locis  citt. 

tiat.  Id  quod  variis  de  causis  ad  salu-  (3)  Ipse  Carpzovius  aliique  apud  Pott, 

tem  anima3  potest  conducere.  Schleus-  loc.  cit.  contendunt  hic  B.   Jacobum 


62 


TRAGTATUS    DE    EXTREMA    UNCTIONE. 


26.  Obj.  secunda.  1°  Istius  Sacramenti  mentio  nulla  occurrit 
apud  scriptores  primi  ac  secundi  EccJesiae  seculi ;  illud  non  com- 
memorant  Patres  sec.  IV  ,  etiam  cum  ex  instituto  de  Sacramentis 
agunt.  Auctores  ipsi,  qui  a  V  ad  IX  seculum  usque  floruerunt; 
perceptam  quidem  ab  infirmis  morituris  Eucharistiam  referunt ; 
nuspiam  vero  de  percepta  ab  iis  Extrema  Unctione  loquuntur. 
2°  Accedit,  Origenem  in  adducto  testimonio  non  agere  de  Extrema 
Unctione  ,  sed  de  poenitentia ;  3°  Irenaeum  praeterea  Valentinia- 
nis  (1)  ,  Epiplianium  vero  (2)  et  Augustinum  (3)  unctionem  in- 
firmorum  adscribere  Heracleonitis ,  Theodoretum  autem  inter 
Archonticorum  errores  recensere  (4);  4°  Decentium  de  hoc  dogmate 
dubitasse ,  atque  ad  dubitationem  suam  depellendam  Innocentium 
Pontificem  consuluisse.  5°  Cum  Urbanus  III ,  in  cap.  Vir  de  se- 
cundis  nuptiis,  respondisset  viri  et  mulieris  iterum  nubentium 


novam  cohortationem  incipere.  Veram , 
quidquid  de  hoc  sit ,  juverit  hic  adno- 
tare  Protestantium  agendi  rationem. 
Interdum  enim  omnem  unctionis  effe- 
ctum  soli  oleo  tribuunt ,  cujus  singula- 
rem  vim  in  orientalibus  regionibos  ex- 
tollunt ,  ita  ut ,  si  ipsis  credas  ,  nullo 
ferme  alio  remedio  olim  medici  uteren- 
tur  ad  morbos  sanandos  ;  hinc  refe- 
runt ,  quod  ,  Josepho  teste  ,  De  Bello 
Judaico ,  medici  jusserint  Herodem  in 
supremo  morbo  olei  balneum  ingredi ; 
quod  veteres  ampullam  oleariam  secum 
in  itinere  detulerint ,  ut  constat  ex 
Luc.  x  ,  34  ;  quod  Apostoli  usi  fuerint 
oleo  tanquam  medicamento  ad  morbos 
sanandos,  quasi  scilicet  Ghristus  Do- 
minus  velut  alter  Hippocrates  disci- 
pulos  ad  artem  medicam  exercendam 
miserit.  Haec  aliaque  ejusmodi  passim 
nugantur  Wetstenius  ad  Luc.  x ,  34  5 
Lightfootus,  HorcB  Hebr.  et  Thal- 
tnudicw ,  ad  Matth.  vi ,  17,  et  Marci 
vi,  14 ;  Kuinoel,  Comment.  in  lib. 


hist.  Novi  Test.  ad  Marc.  vi ;  Rosen- 
miiller  in  schol.  ad  Jacob.  v.  Imo  Pott 
et  illud  addit ,  Aposlolum  Jacobum  in 
textu,  de  quo  agimus,  jussisse,  ut  fideles 
advocarent  Presbyteros  utpote  omnino 
prudentissimos ,  sic  forte  .etiam  artis 
medicae  peritissimos.  Contra  vero  hic 
toti  in  eo  sunt ,  ut  omnia ,  ipsamque 
adeo  sanitatem  solis  precibus  adscribant, 
contenduntque  ,  oleum  non  aliud  fuisse 
nisi  symbolum  sanationis,  quam  Deus 
exoratus  tribuit.  Et  hi  sunt,  quos  non- 
nulli  in  exponendis  Scripturis  adeo  sus- 
piciunt !  Experimento  comperi ,  si  par- 
tem  philologicam  excipias,  in  qua  tamen 
saepissime  decipiuntur  ,  nihii  inveniri 
in  ejusmodi  interpretibus,  quod  com- 
parari  possit  cum  expositionibos  Catho- 
licorum  interpretum. 

(1)  Cont.  Hceres.  lib.  1  ,  cap.  21, 
n.  5.  edit.  Massueti, 

(2)  Hccres.  xxxvi  ,  n.  1  ,  edit.  Petav. 
(&)  Lib.  De  hceresib.n.  16. 

(4)  Hceret.  fabul.  lib.  1  ,  n.  1 1 . 


CAP.    I.    DE    VERITATE    SACRAM.    EXTREMiE    TJNCT.  63 

henedictionem  iterari  non  debere,  istius  responsionis  rationem 
hanc  attulit  glossa  :  Sacramenta  enim  iterari  non  debent...  tamen 
Poenitentia  bene  iteratur...  fallit  autem  secundum  quosdam  re- 
gula  in  Extrema  Unctione;  quid  enim  impediret  hanc  iterari, 
cum  non  sit  sacramentum,  sed  oratio  super  hominem  (1)  ?  Ergo. 
27.  Ad  lm,  Resp.  1°,  Dist.  Istius  Sacramenti  priorum  seculo- 
rum  scriptores  non  meminerunt  ob  peculiares  causas  illius  aetatis 
proprias  ,  trans.  quasi  illud  ignoraverint  ,  neg.  Non  desunt 
gravissimae  causae  silenlii  a  nonnullis  Patribus  et  Scriptoribus 
servati :  ac  1°  Arcani  disciplina  tunc  temporis  vigens ;  2°  quia 
forte  etiam  rem  usitatam ,  nec  proinde  ignotam ,  quam  lectores 
facile  supplere  poterant  ,satius  duxerunt  silentio  praeterire ,  quem- 
admodum  perceptae  etiam  a  sanctis  Viris  Eucharistiae  saepenu- 
mero  apud  antiquos  nulla  fit  mentio  ;  3°  quia ,  cum  veluti  con- 
su  mmati  vum  Pcenitentiae  spectaretur  hoc  Sacramen  tum  a  veteribus , 
ideo  ejus  implicite  meminerunt  cum  de  peracta  ab  infirmis  exo- 
mologesi  scripserunt ;  4°  ob  multiplices  causas  ob  quas  antiquitus 
infrequentior  erat  hujus  Sacramenti  usus ,  quia  nempe  juxta  In- 
nocentium  I  sanctum  oleum  omnibus  stadia  pcenitentiae  percur- 
rentibus  denegabatur ;  quia  muiti  in  fine  tantum  vitae  Baptismi 
gratiam  petebant ;  quia  per  ea  tempora  innumerabiles  sine  ulla 
unctione  ad  martyrium  convolabant ;  tandem  quia  nec  iis  admi- 
nistrarehocSacramentum  Ecclesia  solebat,  qui  innocentem  vitam 
duxissent ,  uti  ex  Adelhardi  abbatis  Corbejensis  vita  colligitur  , 
quam  Paschasius  Radbertus  edidit  (2). 


(1)    Ita  Dallaeus  De  duobus  Lati-  (2)  Sic  enim  legitur :  Interim  ,  cum 

norum  in  Unctione  sacramentis  Con-  ccepisset  idem  Episcopus  a  nobis  per- 

firmatione   et  Extrema ,  ut    vocant ,  contari  ,    utrutn  benedictionis  oleo  , 

Unctione ,    Genevae    1659  ,  De  Ex-  sicut  a  B.  Jacobo  sancitum  est ,  de- 

trema   Unctione ,    lib.  n  ,    cap.    i   el  beret  perungi ,  interrogavimus  eum , 

seqq.  Ei  hoc  solo  titulo  aut  mala  fides,  utrumne  vellet,  quem  proculdubio  scie- 

aut   stultitia   apparet  hujus    scriptoris  ramus  ,  peccatorum  oneribus  non  de- 

perinde  ac  si  sola  Ecclesia  latina  duo  tineri.  Opp.  S.  Paschasii  ex  edit.  Sir- 

haec   habeat  Sacramenta  ,  non   autem  mondi,  col.  i68i.  Stulta  porro  etinanis 

Ecclesia  Graeca  ,  Russiaca  ,  omnesque ,  fuisset  haec  interrogatio  ,  si  tunc  tem- 

eaque  antiquissimaj,  Orientalium  sectae!  poris  obtinuisset  mos  Ecclesiae ,  ut,  qui 


64  TRAGTATUS    DE    EXTREMA    UNCTIONE. 

28.  Resp.  2°  Neg.  nullum  Extremae  Unctionis  meminisse  ex 
scriptoribus  IV  priorum  seculorum ,  vel  de  collata  Extrema  Un- 
ctione  Sanctorum  biographos  prorsus  siluisse  usque  ad  secul.  IX. 
Etenim  ex  Graecis  recensuimus  III  seculi  Origenem ,  IV  et  V  sec. 
Victorem  Antiocbenum ,  Chrysostomum  ,  Cyrillum ;  ex  latinis 
Innocentium,  Possidium,  qui  omnes  de  hoc  Sacramento  tanquam 
de  re  vulgatissima  et  ab  Apostolis  ac  Patribus  recepta  locuti  sunt. 
Praeterea  vel  a  primis  ipsis  Ecclesiae  gallicanae  incunabulis  a  S.  Ne- 
potiano  cuidam  Artemio  administratam  Extremam  Unctionem 
refert  Gregorius  Turonensis  (1) ;  susceptam  a  S.  Eugendo  abbate , 
quicirca  annum  510  vita  functus  est,  testem  habemus  coaequalem 
ejus  biographum  (2),  ut  taceam  de  S.  Regina  Chlotilde,  quae,  ut 
legitur  in  ejus  actis ,  prius  inuncta  est  a  Sacerdotihus  oleo  sancto, 
deinde  Eucharistia  refecta ;  aliisque  non  paucis  ,  qui  omnes  ante 
secul.  IX  floruerunt  (3). 

29-  Ad  2m,  Neg.  Etenim  agit  Origenes  loc.  cit.  tum  de  Pce- 
nitentia  tum  de  Extrema  Unctione ;  duplex  porro  assignat  inter 
utrumque  Sacramentum  discrimen :  primum  quod  Extrema  Unctio 
per  oleum ,  et  quidem  solis  infirmis  administretur ,  non  item  vero 
Pcenitentia ;  alterum ,  quod  per  Pcenitentiam  et  Confessionem 
graviora  peccata,  per  Unctionem  vero  leviora  remittantur. 

30.  Ad  3m,  Dist.  Adscribunt  adducti  Patres  haereticis  un- 
ctionem  superstitiosam  ignotis  barbarisque  vocibus  collatam  ad 
nescio  quam  redemptionem  obtinendam ,  conc;  prout  in  Ecclesia 
catholica  administrari  consuevit,  neg.  Scilicet,  quemadmodum 
Baptisma ,  Eucharistiam  aliaque  Sacramenta  haeretici  illi  faede 
temerarunt,  ita  et  Sacramentum  Extrema?,  Unctionis  simularunt. 


credebantur  peccatorum  oneribus  non  Avernos  sanctus  Nepotianus  quartus 

detineri  ,   infirmorum  unctionem  acci-  habebatur  Episcopus...  A  sancto  au- 

perent.  Cfr.  Launoj.  op.  cit.  cap.  2,  tem  Nepotiano  visitatus  (Artemiusin- 

observ.  i.  Pergit  autem  Radbertus  post  firmus)  atque  oleo  sancto  perunctus  , 

recitata  verba :  Quod  ille  audiens ,  ere-  tribuente  Domino  redditur  sanitati* 

ctis  oculis  in  coelum  cominus  obsecra-  (2)  Cfr.  Mabillon.  Actor.SS.  Ordinis 

batf  ut  fieret,  S.  Benedicti  ,  pag.  5?6. 

(1)    Histor.    eccles.    Francorum  ,  (3)Cfr.  Chardon,  Hist.  deVExlrtme 

lib.  i  ,  cap.  4i*  Scribit  enim  :  Apud  Onction ,  pag.  4<>o  et  seq. 


CAP.    I.    DE    VERITATE    SAGRAM.    EXTR.    TJNCT.  65 

Haeresis  enim  quae  ventatein  retinere  detrectat ,  eam  saltem  velut 
aemula  imitatur.  Ex  superstitiosa  porro  illorum  haereticoruin  agendi 
ratione  circa  morientes  ineluctabile  praxis  ac  fidei  Ecclesiae  catho- 
licae  documentum  eruimus ;  neque  enim  illum  ritum  retinuissent 
ac  temerassent  haeretici  illi ,  nisi  in  Ecclesia ,  a  qua  discesserunt , 
obtinuisset  (1). 

31.  Ad  ^m,  Dist.  Dubitavit  Decentius  de  hujus  Sacramenti 
ministro  ac  subjecto,  conc;  de  Sacramenti  veritate,  neg.  Id  con- 
stat  ex  Innocentii  verbis,  seu  responsione  ad  Decentium  data. 

32.  Ad  5m ,  Dist.  Juxta  glossam  Extrema  Unctio  ex  iis  Sacra- 
mentis  non  est ,  quae  imprimunt  characterem ,  adeoque  reiterari 
non  possunt ,  conc;  non  est  Sacramentum  simpliciter ,  neg.  Alio- 
quin  eam  non  contulisset  cum  Pcenitentia ,  qua3  licet  iterari  pos- 
sit ,  est  tamen  Sacramentum. 

33.  Inst.  Quis  prudens  ExtremamUnctioneminterSacramenta 
recenseat,  decujus  institutione  ,  materia  ,  forma  ,  ministro  ,  sub- 
jecto  et  effectibus  Romani  ipsi  praecipui  Theologi  acerrime  inter 
se  digladiantur  ? 

34.  Resp.  Dist.  Ita  ut  hae  disputationes  ipsam  substantiam  non 
attingant ,  conc;  ita  ut  attingant  substantiamipsam,  neg.  Omnes 
enim  Theologi  unanimi  consensu  Extremam  Unctionem  uti  vere 
acproprie  Sacramentumhabent.  Hac  praecipua  veritate  constituta, 
in  cetera  deinde  subtilius  inquirunt ,  uti  fit  circa  veritates  reliquas 
ab  ipsis  Protestantibus.  Ejusmodi  autem  quaestiones  cum  dogma 
non  attingant,  ejus  veritati  obesse  nequeunt. 

(1)  Satis  est  oculos  conjicere  inci-  cipatibus  et  pctestatibus  apprehendi  et 

tatos  auctores  ,  ut  quisque    intelligat ,  teneri  nequeanf. ,    atque  ut   internus 

ritum    superstitiosum    illos    haereticos  eorum  homo  invisibili  modo  ulterim 

usurpasse.  Sufficiat  nobis  afferre ,  quae  ascendat ,  perinde  nimirum   ac  cor- 

de  Valentinianis  scribit  S.  Irenaeus  loc.  pora  eorum  inter  res  conditas  relin- 

cit.  ex  versione  Billii  :  Sunt  alii  ,  in-  quantur.  Invocationes  vero  ,  quas  a  se 

quit ,  qui  jam  jamque   ex   hac  vita  commemoratas  scribit  S.  Irenaeus  ,  hse 

excessuros  redimant,  oleum  aquw  im-  sunt:  Basema,  Chamassi,  Bacenceora , 

mixtum  in  eorum  capita  injicientes  ,  Mystadia  ,   Ruada  ,   Cusia  ,   Babe- 

una  cum  iis  invocationibus ,  quas  su-  phor  ,   Calathi.  Quid  porro  istis  com- 

perius  commemoravimus .   Quod  qui-  mune  est  cum  Extremae  Unctionis  ritu? 

dem  eofaciunt,  ut  a  superioribusprin-  Cfr.  Feuardentios  in  cap.  1 7  hujuslibri. 

T.  VII.  5 


66  TRACTATUS    DE    EXTREMA.    UNCTIONE. 

Quid  porro  de  his  singillatim  verisimilius  censendum  sit ,  ex 
scholiis ,  quae  jam  subjicimus  ,  patebit. 

CAPUT  II. 

IN    SINGULAS    SACRA.MENTI    EXTREMiE    UNCTIONIS  PARTES   SCHOLIA. 

35.  I.  Circa  istius  Sacramenti  institutionem  apud  veteres  nulla 
quaestio  ;  cum  satis  illis  fuerit  olei  sancti  unctionem  ab  Apostolo 
repetere,  donec  sequentibus  seculis  scholastici  inquirere  ccepe- 
runt ,  utrum  Christus ,  an  vero  Apostolus ,  accepta  a  Christo  ad 
id  speciali  auctoritate ,  vel  interius  Spiritu  Sancto  docente ,  hoc 
Sacramentum  instituerit  (1)  ,  seu  utrum  Christus  immediate  aut 
mediate  instituerit  Extremam  Unctionem.  In  varias  autem  abie- 
runt  sententias.  Post  Tridentinum  vix  dubitari  posse  videtur , 
quin  Christus  immediate  hoc  institueritSacramentum,  quodB.  Ja- 
cobus  postea  promulgavit  (2). 

36.  II.  In  comperto  est  ^  materiam ,  quam  remotam  vocant , 
juxta  S.  Jacobi  verba  oleum  esse  ex  olivis  expressum ;  hoc  enim 
solum  olei  nomine,  absque  ullo  addito,  significatur.  Sane  olei 
olivarum  meminerunt  Graecorum  euchologia  (3)  ,  rituales  latino- 
rum  libri  (4)  et  veteres  Patres.  Quod  si  chrismatis  vox  interdum 
apud  veteres  occurrit ,  cum  sermo  est  de  hoc  Sacramento  ,  haec 
non  est  referenda  nisi  ad  unctionem ,  quae  a  Graecis  chrisma  dici- 


(1)  Ita  inter  ceteros  sensisse  videntur  (3)  Cfr.  Goarias  in  Euchologio, 
S.  Bonaventura ,  Bruliferus,  Perezius  pag.  4^5  et  pag,  4^>  not»  2^>  ^r* 
aliique  non  pauci  scholastici.  cudius  ,   De  concordia  ,  etc.  lib.    ?, 

(2)  Amolo  Lugdunensis  Episcopus ,  cap.  i ,  ubi  scribit  :  Materia  est  pu- 
qui  ante  nongentos  et  amplius  annos  rum  oleumy  quod  non  sit  permixtum 
floruit  in Epist.  ad  Theodboldum  Episc.  cum  aliis  aromatihus  instar  unguenti 
Lingonensem  utrumque  conjunxit,  scri-  Confirmationis.  Sic  reliqui  scriptores 
bens  :  iSi  autem  et  languores    aliqui  Graeci. 

ac  debilitates  atcidunt ,  juxta  Evan-  (4)  Cfr.  Martenius  ,  De  antiquis  Ec- 

gelicum  et  apostolicum  prceceptum  ,  clesice  ritib.  lib,  i ,  part.  n  ,  cap.  7 , 

prwstohabet  unusquisque  ut  inducat  art.  4* 
Presbyteros,  etc. 


GAP.    II.    IN    SING.    SACRAM.    EXTR.    UNCT.  ,    ETC 


67 


tur  (1).  Ast  non  minima  viget  controversia  circa  benedictionem 
huic  oleo  adnexam.  De  liac  Tridentini  Patres  docuerunt  :  Ex 
apostolica  traditione  per  manus  accepta..»  intellexit  Ecclesia, 
materiam  esse  oleum  ab  Episcopo  benedictum  (2).  Certe  hujus 
benedictionis  ,  ut  vidimus,  jam  meminit  S.  Innocentius  I.  Sed 
utrum  haec  Episcopi  benedictio  necessaria  sit  necessHate  praecepti 
divini  seu  Sacramenti ,  an  solum  ecclesiastici ,  ut  graves  Theologi 
sentiunt ,  qui  propterea  negant  hanc  benedictionem  ad  essentiam 
Sacramenti  pertinere ,  nihil  certi  statui  posse  videtur  (3).  In  praxi 
tamen  tutiorem  partem  tenendam  esse  in  administratione  hujus 
Sacramenti ,  nemo  est  qui  ambigat.  Illud  autem  certum  est ,  prout 
observat  Benedictus  XIV,  oleum  infirmorum  ex  expressa  vel 
tacita  summi  Pontificis  concessione  a  simplici  Presbytero  confici 
posse.  Certum  prseterea  est ,  orientales  Presbyteros  passim  oleum 
infirmorum  benedicere  ab  omni  retro  setate ,  quin  tamen  hac  de 
causa  objurgati  unquam  fuerint  (4). 


(1)  Non  videtur  tamen  improbabilis 
Suarezii  conjectura,  dum  scribit,  tom.  iv 
in  in  part.  S.  Thom.  disp.  ^o ,  sect.  i; 
n.  io  :  Imo  aliquando  videtur  Ec- 
clesia  usa  hac  materia  ( mixtione  olei 
et  balsami )  etiam  ad  ungendum  in- 
firmos.  Hac  ratione  explicantur  ,  quae 
opponit  Basnagius  ex  S.  Joan.  Damasc. 
in  orat,  De  iis  qui  in  fide  dormierunt , 
n.  8  :  Velut  enim ,  qui  unguento  (gr. 
/wwp«)  aliove  sancto  oleo  cegrotum  cupit 
ungere,  et  ex  Ord.  Rom.  tom.  x  Bibl. 
Palrum,  pag.  70,  ubi  Exlremae  Unctionis 
raateria  unguentum  compositionis  at- 
que  permixtionis  vocatur  (quem  tamen 
textqm  in  nullo  OrdineRomano  ex  iis, 
quos  consului ,  reperire  potui.  Quin  ta- 
men  necesse  sit  asserere  cum  Basnagio 
mutatam  fuisse  hujus  unctionis  mate- 
riam  ,  cum  fieri  potuerit  ul  parva  quan- 
titas  alterius  liquoris  oleo  permiscere- 
tur  ;  quam  commixtionem  verae  ma- 


teriaB  minime  officere  recte  observat  ibid. 
Suarez. 

(2)  Sess.  xiv,  De  Extrema  Unct. 
cap.  1. 

(3)  Gfr.  Benedictus  xiv,  De  Synod. 
diceces.  lib.  viii,  cap.  7  ,  §.  4» 

(4)  Ibidem.  Attamen  Suarez  loc.  cit. 
n.  8,  contendit,  benedictionem  Episcopi 
ita  ex  Christi  institutione  necessariam 
esse  ,  ut  neque  a  Rom.  Pontifice  possit 
ea  committi  simplici  Presbytero.  Vi- 
detur  eximius  hic  doctor  nunquam 
legisse  Euchologia  Graecorum  ,  ex  qui- 
bus  constat  ,  a  tempore  immemorabili, 
Rom.  Pontificibus  annuentibus  ,  Sa- 
cerdotes  oleum  ad  inungendos  infirmos 
benedicere.  Hunc  morem  ,  ut  observat 
Benedictus  xiv  ,  Armeni  etiam  retinent, 
uti  etreliquae  orientales  communiones, 
quem  probavit  Innocentius  viii  ,  ac  ite- 
rum  Benedictus  ipse  xiv. 


5. 


68  TRAGTATUS    DE    EXTREMA    UNCTIONE. 

37.  111.  Quod  attinet  ad  partes  corporis  ungendas ,  seu  ad 
materiam  proximam  ,  illud  solum  dici  potest ,  unumquemque 
debere  ritum  sequi ,  qui  viget  in  Ecclesia ,  in  qua  Sacramentum 
istud  administratur.  Mira  siquidem  semper  viguit  liac  in  parte 
varietas.  Alicubi  enim  plures,  alicubi  pauciores  partes  inunge- 
bantur  et  adliuc  inunguntur  (1).  Aliquando  nonnisi  una  pars 
inuncta  fuit ,  ut  patet  ex  vita  S.  Eugendi ,  cujus  tantum  fuit  inun- 
ctumpectus(2).  Imo  velinipsa  Ecclesia  Romana,  si  instet  mortis 
periculum  ,  sub  generali  formula  frons  solum  inungitur. 

38.  IV.  Eadem  ferme  varietas  viguit  circa  formam  ,  quae  ad 
longum  tempus  in  Ecclesia  latina  indicativa  fuit;  sic  enim  Am- 
brosiana  se  babebat  aetate  S.  Bonaventurae  :  Ungo  te  oleo  sancti- 
ficato  in  nomine  Patris  et  Filii  et  Spiritus  Sancti,  ut  more 
militis  uncti  prceparatus  ad  certamen ,  aereas  possis  superare 
potestates  (3).  In  Sacramentario  Gregoriano  haec  similiter  forma 

occurrit  :  Ungo  te  de  oleo  sancto ,  etc.  (4).  Huic  plures  paucio- 
resve  adjiciebantur  preces ,  lectio  Epistolarum  S.  Pauli  et  S.  Ja- 
cobi ,  Psalmi  qui  a  pcenitentia  vocantur ,  etc.  (5).  Ex  his  porro 
formis  ,  quas  per  plura  secula  in  Ecclesia  viguisse  novimus  ,  pro- 
num  est  inferre,  formam  deprecativam  ad  essentiam  non  pertinere, 


(1)  Cfr.  Martenius  loc.  cit.  §  8  ,  gnum  crucis  in  capite  de  oleo  bene- 
Launojus  op.  cit.  Explicata  Ecclesice  dicto. 

traditio  circa  partes    corporis  ,    etc.  (3)  Cfr.  S.  Bonavent.  in  iv,  dist.  a5  , 

cap.  i.  ([.  f\.  Cfr.  etiam    Martenius   loc.  cit. 

(2)  In  ejus  vita  apud  Mabillon.  loc.  ubi  plures  eosque  antiquissimos  Ordines 
cit.  legitur  :  Cutn  ultra  sexagenariam  profert,  qui  non  aliam  formam  exbibent 
cetatem  fere  sex  mensibus  prcedictus  quam  indicativam  :  Ungo  te  de  oleo 
Pater  incequalitate  corporea  laboraret ,  sanctificato ,  aut  Ungo  oculos ,  ungo 
vocato   uno  ad  se  de  fratribus ,  cui  pedes ,  etc. 

cum  libertate peculiari  olim  etiam  per-  (4)  Opp.  S.  Greg.  M.  edit.  Maurin. 

ungendi  infirmos    opus   injunxerat  ,  tom.    iii  ,  pag.    236  ,  ubi   etiam  cfr. 

secretissime  quoque   sibi  pectusculum  not.  912  Hugonis  Menardi,  qui  plures 

petiit,  ut  moris  est ,  perungi.  In  libro  etiam  alias  formas  colligit  verbis  indi- 

vero Sacramentorum  S.  Gregorii  M.  post  cativis  expressas ,  easque  mordicus  vin- 

recitatas  tres  ad  ungendum  infirmum  dicat. 

orationes  dicilur  :  Postea  faciat  ei  si-  (5)  Cfr.  citt.  auctores. 


GAP.    II.    IN    SING.    SACRAM.    EXTR.    UNGT.  ,    ETC, 


69 


ut  nonnulli  scholastici  autumarunt  (1) ;  imo  colligimus,  nec  necesse 
esse,  ut  omnes  effectus  per  formam  significentur ;  quemadmodum 
enim  antiquitus  nulla  remissionis  peccatorum  mentio  expresse 
fiebat ,  sic  neque  informa  ,  quae  nunctemporis  in  usuest ,  ulla  fit 
expressa  mentio  roboris  ac  fortitudinis,  quaeper  hoc  Sacramentum 
confertur  ad  superandas  diaboli  tentationes  ac  insidias.  Consistit 
haec  enim  in  illis  verbis  :  Per  istam  sanctam  unctionem  et  suam 
piissimam  misericordiam  indulgeat  tibi  Dominus,  quidquid  per 
visum ,  etc.  deliquisti. 

39.  V.  Ambigendum  autem  non  est,  quin  solus  Sacerdos  ido- 
neus  sit  hujus  Sacramenti  minister ,  ut  liquet  ex  verbis  Jacobi  ab 
universa  traditione  expositis  (2).  Audiendi  propterea  non  sunt 
haereticusBasnagius  (3)  et  Launojus  (4),  dum  contendunt,interdum 
a  diaconis  ,  imo  vel  ab  ipsis  laicis  in  necessitatis  casu  hoc  Sacra- 


(1)  Inter  hos  non  infimum  locum 
obtinet  Simonnet ,  qui  eadem  ratione , 
qua  ,  ut  vidimus ,  contra  omnium  an- 
tiquorum  documentorum  fidem  consti- 
tuit ,  nullam  esse  absolutionem  forma 
deprecativa  prolatam,  sic  intract.  xvi, 
De  Extr.  Unct.  disp.  i,  art.  3,  resp.  3, 
adstruit ,  repugnantibus  antiquis  docu- 
mentis,  nullam  esse  formam  Extremae 
Unctionis  verbis  indicativis  conceptam. 
Veteresscholastici  veniadigni  erant,  cum 
nondum  reperta  fuissent  documenta  , 
quae  postea  detecta  sunt.  Nimis  propterea 
acerbe  perstringuntur  a  Menardo  ac 
Martenio  ,  qui  inter  cetera  scribit  loc. 
cit.  art.  3  ,  §  9  :  Hcec  (verba )  in  qui- 
husdam  ritualibus  modo  absoluto  ,  in 
aliis  deprecativo  ,  in  nonnullis  partim 
absoluto  partim  deprecativo  enuntian- 
tur.  Qua  de  refrustra  disputant  scho- 
lastici ,  cum  parvi  referat,  quovis  modo 
proferantur ,  dummodo  in  nominc  Do- 
mini ,  quod  solum  requirit  Apostolus , 


proferantur.  Nec  omnibus  argwnenta- 
tionum  suarum  cavillationibus  formas 
absolutas  convellere  poterunt ,  quas 
omnis  approbavit  antiquitas ,  nec  re- 
spuerunt  insigniores  Theologi. 

(2)  Veteres  Protestantes  Presbute- 
rorum  nomine  cetate  seniores  exposue- 
runt ;  Carpzovius  intelligit  viros  peritos, 
pios,  cordatos  ,  etc;  alii ,  utpaulo  ante 
vidimus  ,  exponunt  etiam  de  viris  me- 
dicinx  peritissimis  ;  nunc  vero  nobis 
dant ,  ea  voce  hic  significari  Ecclesiae 
ministros.  Hinc  Rosenmiiller  cum  Noes- 
selt ,  fasc.  ii  ,  pag.  s38 ,  observat ,  Pres- 
byterorum  EcclesicB  nomen  in  Novi 
Test.  libris  semper  de  viris  in  Ecclesia 
primariis  ,  iisque  vel  magistris  vel  prae- 
sidibus  usurpari. 

(3)  In  Annalibus  politico-eccles.  ad 
annum.  58 ,  n.  io. 

(4)  Op.  cit.  Explicata  Ecclesice  tra- 
ditio  circa  ministrum,  etc.  observ.  i  et  3, 


70  TRA.CTATUS    DE    EXTREMA.    UJVCTIONE. 

mentum  fuisse  administratum.  Profecto  rationum  momenta,  quae 
ad  hoc  persuadendum  proferunt ,  levia  prorsus  sunt  ac  futilia. 
Etenim  id  non  evincunt  in  primis  verba  Innocentii  I :  Sancto  oleo 
chrismatis  ab  Episcopo  confecto ,  non  solum  Sacerdotibus ,  sed 
et  omnibus  christianis  uti  licet  in  sua ,  aut  suorum  necessitate 
inungetido ;  illud  enim  inungendo  non  de  activa  unctione  ,  sed 
de  passiva,  hoc  est,  non  de  coliatione ,  sed  de  receptione  hujus 
Sacramenti  accipiendum  est  \  ut  patet  1°  ex  toto  contextu  et  ex 
argumentatione  S.  Pontificis ,  2°  ex  absurdo,  quod  alioquin  seque- 
retur ,  nisi  eo  sensu  ,  quem  indicavimus ,  verba  Innocentii  accipe- 
rentur,  posse  nempe  quempiam  sive  presbyterum  sive  semetip- 
sum  laicum  sacramentaliter  inungere.  Grammaticis  porro  onus 
relinquimus  ostendendi  ejusmodi  gerundia  ab  auctoribus  aureoe 
latinitatis  in  significatione  passiva  ssepissime  fuisse  usurpata.  Sane 
Virgilius ,  Georgic.  III,  v.  454,  scripsit : 

...  Alitur  vitium  vivitque  tegendo ; 
id  est ,  dum  tegitur  (1). 

40.  Nec  deinde  id  evincunt  verba  Ven.  Bedae,  qui  in  cap.  V 
Epistolae  S.  Jacobi  infirmos  adhortatur,  ut  seniorum  adjutorio  se 
curari  meminerint,  neque  ad  juniores  minusve  doctos  causas  suse 
imbecillitatis  deferant.  Nam,  ut  ex  orationis  serie  liquet ,  Beda 
Jacobi  verba  :  Infirmatur  quis  in  vobis ,  non  solum  litterali  sensu 
de  infirmitate  corporea ,  sed  etiam  metaphorice  de  spirituali  aegri- 
tudine  exposuerat ;  hinc  jure  merito  ipse  monebat ,  ut  in  Sacra- 


(1)  Cfr.  Coustant  inadnotat.  adhunc  sit  hoc  Sacramentum  administrare ,  ut 

loc.  ubi  ostendit,  ab  Innocentii  mente  illud  conferre  Episcopis  non  liceat,  fal- 

aberrare  eos ,    qui  eum  hoc    loco  om-  sam  nonnullorum  ea  de  re  opinionem, 

nibus  Christianis  tum  se  tum  suos  oleo  de  qua  illum  Decentius  consulendum 

sanclo  ungendi  jus  attribuere,  et  fide-  duxerat,  confutat.  Et  haec  quidem  De- 

les  omnes  hujus  Sacramenti   ministros  centii  interrogatio ,  quantum  abhorreret 

praedicare  arbitrantur  ;   prae  sertim  cum  abillorum  temporum  fide,  ut  Christiani 

S.  Pontifex  nondum  hic   de  unctionis  quique  infirrnos  sacro  oleo  ungereposse 

ministro  ,  sed  de  eo  tantum ,  cui  con-  crederentur  ,  aperte  indicat.  Ex  quibus 

ferripossit,  sermonemhabeat.  Indeenim  liquet,  quam  parum  se  acutos  exhibue- 

ad   alteram    progredilur  quaestionem  ,  rint  Launojus  et  Basnagius. 
an  scilicet  Presbyterorum  ila  proprium 


GAP.    II.    IN    SING.     SACRAM.    EXTR.    UNCT.  >    ETC. 


71 


mento  Poenitentioe ,  vel  ubi  de  salute  animi  sempiterna  agitur,  ad 
Sacerdotes  seniores  confugiamus  ,  si  auctoritate  ,  experientia , 
doctrina  junioribus  praestent. 

41.  Neque  denique  id  evincunt  ecclesiastica  monumenta,  quae 
Basnagius  et  Launojus  collegerunt ,  vel  Thoinae  Waldensis  auc- 
toritas.  Illa  siquidem  monumenta  non  respiciunt  nisi  unctionem 
ceremonialem  (1).  Thomae  porro  Waldensis  auctoritas  tanta  non 
est ,  ut  eam  Tridentini  auctoritati  praeferamus. 

42.  Perinde  autem  est ,  ad  essentiam  hujus  Sacramenti  quod 
spectat ,  sive  ab  uno  sive  a  pluribus  Sacerdotibus  conferatur.  Etsi 
enim  antiquitus  in  utraque  Ecclesia  Orientali  et  Occidentali  a 
pluribus  Sacerdotibus  hoc  Sacramentum  passim  administrare- 
tur  (2) ,  non  desunt  tamen  exempla  de  administrata  Extrema 
Unctione  ab  uno  tantum  Sacerdote  (3).  Hoc  ergo  definire  Ecclesiae 
est ,  penes  quam  disciplinae  uioderandae  jus  est.  Quapropter  non 


(1)  Sane  singula  expendi  documenta, 
quae  illi  anctores  profepunt ,  nec  ullum 
reperi ,  quod  non  spectet  ad  unctionem 
ceremonialem ,  quce  olim  in  usu  erat  ad 
implorandam  a  Domino  sanitatem.  Non- 
nulla  vcro  ad  rem  praesentem  nullo  modo 
spectant,  cujusmodi  sunt,  quae  refert 
Basnagius  exSulpicio  Severo,  Dial.ui, 
cap.  3,  et  ex  S.  August.  De  Civit.  Dei, 
Jib.  xxn,cap.  8.  Nec  magis  proficit ex 
textu  Sermoni8  S.  Eligi,\n  quo  legitur: 
jjEger  Eucharistiam  cum  fide  et  de- 
votione  suscipiat ,  oleumque  benedictum 
fideliter  ab  Ecclesia  petat  eoque  ungat. 
Nam ,  etiamsi  retineatur  ha?c  lectio ,  si- 
quidem  in  aliis  exemplaribus  legitur 
ungatur,  attamen  clarnm  est,  segro- 
tum,  debere  ungi  ab  eo  qui  Eucharistiam 
deferebat  et  ipsum  oleum  benedictum, 
praesertim  cum  S.  Eligius  immediate 
subjiciat:  Utillud,  quod  scriptumest, 
impleaiur  in  eo  :  Infirmatur  aliquis , 
inducat  Presbyteros ,   et  orent  super 


eumf  unguentes  eumoleo,  etc;  quibus 
determinatur  sensus  vocis  ungat ,  seu 
unguat ,  id  est ,  efficiat  seu  satagat  ut 
ungatur ;  quod  etiam  ex  sequentibus 
verbis  liquet.  Verum  haec  omnia  dis- 
simulat  Basnagius.  Cfr.  Bened.  xiv,  De 
Synodo ,  lib.  viii  ,  cap.  4>  §  x  etseq. 

(2)  Gfr.Marten.  loc.  cit.  art.3et4. 

(8)  Id  apertissime  constat  ex  iis,  quae 
attulimus  de  S.  Eugendo  inuncto  ab 
unico  Sacerdote ,  ac  de  Artemio  oleo 
peruncto  ab  uno  S.  Nepotiano.  Alia 
exempla  profert  Martenius  loc.  cit.j  ex 
quibus  refellitur  error  Graecorum ,  ac 
nominatim  Simeonis  Thessalonicensis, 
qui  irritum  habent  Sacramentum  hoc 
administratum  ab  unico  Sacerdote.  Con- 
tendunt  eniin,  ad  minus  tres  Sacerdotes 
requiri  ad  valide  conferendam  infirmo- 
rum  unctionem,  Sed  cfr.  adversus  eos , 
quae  scribit  Arcudius  op.  cit.  Iib.  v, 
cap.  6. 


72 


TRACTATUS    DE    EXTREMA    UNCTIONE, 


est  cur  miremur ,  in  Ecclesia  saltem  latina  ob  nonnullos,  qui  ir- 
repserunt  abusus  sancitum  fuisse,  ut  ab  unico  Sacerdote  ,  Parocho 
scilicet ,  ungeretur  infirmus  (1). 

43.  VI.  Subjectum  extremae  unctionis  esse  solos  adultos  bap- 
tizatos  gravique  morbo  laborantes  inter  omnes  catholicos  Theo~ 
logos  nunc  convenit  adversusDallseum ,  qui  contendit ,  etiam  in- 
fantes  ac  optima  valetudine  utentes  inungi  quovis  tempore 
consuevisse.  Contrarium  enim  evincunt ,  1°  ipsa  Jacobi  Apostoli 
verba  ,  ut  paulo  ante  ostendimus,  2°  constans  Ecclesiae  praxis(2), 
3°  omnes  Patres  et  rituales  libri.  Si  quse  monumenta  aliud  prae 
seferre  videntur,  vel  ex  speciali  divino  instinctu  idrepetendum  (3), 
vel  ex  ignorantia ,  vel  demum  ex  eodem  principio ,  quo  senes  in- 
terdum  inungi  consueverunt  (4).  Ceterum  ad  Graecorum  aliorum- 
que  Orientalium  praxim  quod  attinet  inungendi  sanos  ac  bene 
valentes ,  ostendit  Renaudotius ,  eos  per  illum  ritum  minime  sibi 
proponere  administrationem  Sacramenti ,  sed  ceremonialem  un- 
ctionem  ,  quam  devotionis  causa  frequentant  (5).  Dum  vero  dixi- 


(1)  Cfr.  Benedict.  xiv  ,  loc.  cit.§6. 

(2)  Cfr.  Marten.  loc.  cit.  art.  i. 

(3)  Unicnm  exemplum  ,  quod  profert 
Martenius  loc.  cit.  de  Extrema  Unctione 
sanis  collata  ,  est  de  Odilia  comitis  Ue- 
rimanni  et  Mathildis ,  quae  cum  feria  iv 
ante  pascha ,  ut  legitur  in  Chronico 
Virdunensi,  pag.  167,  ad  S.  Vitoni  mo- 
nasterium  sana  et  integra  accessisset , 
a  Richardo  Abbate  praemonita  de  fu- 
tura  sequenti  die  ejus  morte  ,  ab  eo- 
dem  Abbate  liquore  sancti  olei  inuncta, 
postea  ,  ut  praedictum  fuerat ,  vita  functa 
est.  Ast  quis  nonvideat,  factum  istud 
esse  prorsus  extraordinarium ,  nec  in 
exemplum  trahendum  ?  Dici  etiam  non 
incoogrue  potest,  eos,  qui  sunt  divinitus 
admoniti  de  instante  sibi  interitu  ,  jam 
tum  coepisse  interiori  morbo  laborare , 
quod  saepe  accidere  solet ,  etsi  in  specie 
valerent  ,  ideoque  perunctos  fuisse  eo- 


dem  prorsus  jure,  quo  senes  inungen- 
dos  mox  dicemus  in  decrepita  aetate 
jam  constitutos.  Alia  exempla  profert 
Bcned.  xiv,  loc.  cit.  cap.  5,  §  2,  quibus 
eadem  debet  aptari  responsio. 

(4)  Ipsa  enim  senectus  est  morbus, 
idemque  eo  gravior  et  insanabilior ,  quo 
magis  mortem  propediem  aliaturus.  Se- 
nes  enim  identidem  moriuntur ,  sicut 
sua  sponte  nulla  adhibita  vi  consump- 
tus  ignis  extinguitur  ,  ut  loquitur  Tu- 
lius,  De  Senect.  cap.  20,  et  quasipoma 
ex  arboribus...  si  sunt  matura  et  cocta , 
decidunt ,  sic  senibus  vitam  aufert 
maturitas.  His  propterea  salutari  Un- 
ctione  consulendum  esse  jure  optimo  ri- 
tuales  libri ,  et  in  his  Romanus  ,  §  7  , 
et  virsanctissimus  Carolus  Borromaeus, 
in  Conc.  Mediolan.  iv,  tit.  vi ,  de  Extr. 
Unct.  constituunt. 

(5)  Perpktuite'  dc    la  foi,   tom.   v, 


CAP.    II.    IN    SING.    SACRAM.    UNCT.,    ETC, 


73 


mus  ,  subjectum  hujus  Sacramenti  esse  infirmos  gravi  morbo  la- 
borantes  ,  non  ita  hsec  accipienda  sunt ,  ut  in  extremis ,  ut  aiunt , 
constitutis  debeat hoc  Sacramentum  administrari.  Haec  enim  agendi 
ratio  est  contra  Ecclesiae  mentem  (1)  et  contra  finem  secunda- 
rium  ejusdem  Sacramenti ,  conferendi  scilicet  sanitatem ,  si  animae 
saluti  expediat ;  cum  enim  Sacramentum  non  producat  hunc  ef- 
fectum  per  modum  miraculi ,  non  ita  debet  differri ,  donec  mira- 
culum  necessarium  sit.  Est  praeterea  haec  praxis  perniciosa  ,  cum 
ex  ejusmodi  dilatione  fiat ,  ut  absque  hoc  salutari  Sacramento  in- 
firmus  e  vivis  non  semel  excedat ,  aut  Sacramentum  recipiat ,  cum 
sensibus  destitutus  est ,  ac  proinde  sine  contritionis  actibus ;  de- 
mum  ansam  praebet  hsereticis  Ecclesiam  calumniandi,  perinde 
ac  si  ipsa  pinguedine  sua  ,  ut  loquitur  Calvinus,  semicadavera 
inficiat  (2). 

44.  Hic  observare  juverit ,  non  semper  eumdem  ordinem  in 
Ecclesia  viguisse  circa  hujus  Sacramenti  administrationem.  Ut 
plurimum  enim  antiquitus  ante  viaticum  conferebatur ,  ut  allata 
a  nobis  documenta  ostendunt ;  interdum  etiam  post  viaticum ,  ut 
in  praesentia  gravissimis  de  causis  usus  obtinet  (3). 

45.  VII.  Demum  effectum  hujus  Sacramenti  docet  Tridentinum 

liv.  v,  chap.  3  ,  ubi  praeterea  observat ,  (2)  Sicenim  loquitur,  Instit.  lib.  iv, 

Presbyteros    orientales    super  aegrotos  cap.  19  ,  §  2 1  :  Isti  (Catholici )  non  in- 

tantum  recitare  orationes  ,  quibus  Un-  firmos }  sed  semimortua  cadavera  sua 

ctio  sacramentalis  adhibetur ;   minime  pinguedine  inficunt  ,    quum  jamjam 

vero  easdem  recitare ,  cum  sanos  inun-  anima  in  primoribus  lahris   laborat , 

gunt.  Cfr.  etiam  Goarius,   Eucholog.  vel  (ut  ipsi  loquuntur)  in  extremis. 

pag.  4^2  et  728.  Ceterum  ex  antiquis  documentis  pro- 

(1)  Haec  congruunt  cum  iis,  quaedo-  latis  a  Menardo  et  Martenio  locis  citt. 

cet  Catechismus  Rom.  part.  11 ,  cap.  6,  constat ,  Ecclesiam  consuevisse  Sacra- 

§  9  :  In  quo  gravissime  peccant ,  qui  mentam  hoc  administrare  ,  cum  fideles 

illud  tempus  cegroti  ungendi  observare  in   gravem    morbum  incidissent.  Cfr. 

solent,cumjamomnisalutisspeamis8a,  Bened.  xiv  ,  loc.  cit.  cap.  7  ,  §  1  etseq. 

vita  et  sensibus  carere  incipiat;  con-  (3)  Cfr.  Bened.  xiv  ,  loc.  cit.  cap.8, 

stat  enim  ad  uheriorum   Sacramenti  qui  de  hoc  copiosissime  disputat ;  neque 

gratiam  percipiendam  plurimum  va-  necesse    est  plura  congerere.   Bellarm. 

lere  ,  si  agroius ,  cum   in   eo  adhuc  quoque  ,   De  arte  bene  moriendi ,  lib. 

integra  mens  et  ratio  viget ,  fidemque  n,  cap.  7,  varias  disciplinae,  quae  nunc 

et  religiosam  animivoluntatem  afferre  obtinet ,  rationes  affert. 
potest ,  sacro  oleo  liniatur. 


74 


TRACTATUS    DE    EXTREMA    UflCTIONE. 


esse  gratiam  Spiritus  Sancti,  cujns  unctio  delicta,  si  qum  sint 
adhuc  expianda{\),  acpeccati  reliquias  (2)  abstergit;  et  cegroti 
animam  alleviat  et  confirmat,  magnam  in  eo  divince  miseri- 
cordiw  fiduciam  excitando ;  qua  infirmus  sublevatus ,  et  morbi 
incommoda  ac  labores  leviusfert,  et  tentationibus  dcemonis  cal- 
caneo  insidiantis  facilius  resistit ,  et  sanitatem  corporis  inter- 
dum ,  ubi  saluti  animw  expedierit,  consequitur{$).  Quos  quidem 
effectus  fuse  et  eleganter  exponit  Catechismus  Romanus  (4) ,  ac 
breviter  complexus  est  hoc  distico  haud  ignobilis  poeta  : 
Ungor  in  extremis,  ut  fiat  gratia  major  > 
Et  morbus  levior,  et  mea  culpa  minor. 


(1)  Hincpassim  Tbeologi  docent,  per 
Sacramentum  Extremae  Unctioiiis  di- 
mitti  peccata  venialia  per  se  ,  exitialia 
vero  atque  mortifera  remitti  secundario 
sea  per  accidens.  Neque  enim  ,  inqait 
Catechismus  Rom.  loc.  cit.  n.  i4  *  hoc 
Sacramentum  primario  loco  ad  gra- 
viorum  criminum  remissionem  insti- 
tutum  est;  sed  Baptismus  tantum  et 
Pcenitentia  vi  sua  hoc  efficiunt.  Qai 
ergo  cam  Sambovio  existimant,  effectam 
istius  Unctionis  per  se  non  esse  solam 
remissionem  venialium ,  sed  etiam  raor- 
talium,  ii  pugnant  cum  doctrina  Ca- 
tecbismi  Romani ,  imo  cum  sensu  uni- 
versae  Ecclesiae ,  quae  duo  solum  sein- 
per  agnovit  sacramenta  mortnorum  , 
Baptismum  nempe  et  Pcenitentiam ; 
tertium  autem  addi  oporteret,  si  Ex- 
trema  Unctio  ad  delenda  per  se  etiam 
letbalia  fuisset  institnta.  Posset  tamen 
dici ,  ordinatam  esse  boc  Sacramentam 
etiam  directe  ad  delenda  peccata  letha- 
lia,  sed  ea  solam  qaorum,  poenitens 
conscientiam  non  babet ,  quacumque 
demum  ex  causa  id  proveniat.  Haec  om- 
nia  copiose  declarat  Nic.  Serarius ,  op. 
cit.  cap.  9,  num.  n3  et  seqq.  Cfr. 
etiam  S.  Tb.  in  Suppl,  q.  3o  ,  art.  i  , 


et  Cont.  Gent.  lib.  4,  cap.  ^3;  bac  porro 
ratione ,  quae  sibi  invicem  adversari  vi- 
dentur ,  componuntur.  Ex  boc  colligunt 
Theologi ,  fieri  posse  ut  is  per  hoc  Sa- 
cramentum  salvetur ,  qui  alioquin  esset 
damnandus. 

(2)  Hoc  nomine  intelligitur  languor 
ille  et  infirmitas  virium ,  qua  a  recte 
factis  atqueastudio  virtutis  avocamur, 
tum  perversa  illa  atque  praepostera  vo- 
luntatis  inciinatio ,  qua  propensi  sumus 
ad  vitia ,  atque  ad  explendas  capiditates 
qaodam  veluti  pondere  impellimur.  Ut 
autem  haec  duplex  animi  afFectio ,  quae 
maltitudine  peccatorum  contrahitur  , 
ita  opportuno  remedio  sanari  debet ,  eo 
praesertim  tempore ,  quo  nobis  gravi 
morbo  afflictatis  impendet  periculum 
amittendae  vitae.  Mortem  enim  perti- 
mescimus ;  timorem  vero  auget  tum 
anteactae  vitae  conscientia  ,  tum  illa  cura 
et  cogitatio  de  formidando  Deij  udicio 
paulo  post  subeundo.  Ne  igitur  animus 
bis  timoribus  opprimatur,  sed  potius 
mortem  tranquille  expectet ,  excitari  et 
erigi  debet ,  pio  quodam  sanctoque  gau- 
dio  repleri  et  a  peccati  reliquiis  liberari. 

(3)  Sess.  xiv,  De  Extr.  Unct.  cap.2, 

(4)  Loc.  cit. 


75 

TRACTATUS 

DE    ORDINE. 

PROOEMIUM. 

1 .  Si  qua  est  in  re  theologica  disputatio  quae  ad  nos ,  qui  in 
sortem  Domini  yocati  sumus  ,  et  facti  Ministri  Christi  et  dispen- 
satores  mysteriorum  Dei ,  maxime  spectet ,  ea  profecto  est ,  quam 
ordimur.  Agendum  est  enim  de  Ordine ,  de  eo  scilicet  ritu ,  quo 
segregati  a  fidelium  ccetu  constituimur  in  ecclesiastica  hierarchia 
et  ad  ecclesiastica  munia  oheunda ,  ut  totius  Ecclesiae  utilitati  at- 
que  seternae  animarum  saluti  pro  parte  virili  inserviamus. 

2.  Ordinis  nomen  bifariam  a  Patribus  accipitur ,  vel  pro  ipsa 
sacra  Ordinatione  seu  ritu ,  quo  Ecclesiae  Ministri  inaugurantur , 
vel  pro  ecclesiastica  hierarchia  sive  Ecclesiae  Ministrorum  gradu 
ac  dispositione  juxta  nativam  hujus  vocis  significationem  (1). 
Primo  sensu  proprie  a  Latinis  Ordinatio  vocatur ,  seu  sacra  Or- 
dinatio ;  a  Graecis  Xeipoxovia.  seu  Manuum  extensio  aut  porrectio , 
interdum  vero  XsipoSeata  seu  Manuum  impositio  dicitur  (2). 

3.  De  Ordine  priori  sensu  accepto  agere  nobis  propositum 
est.  Hinc ,  quatenus  Ordo  sacram  inaugurationem  significat ,  nos 
ducit  ad  statuendam  Sacramenti  veritatem ,  atque  ad  investigan- 
dum ,  quibus  potissimum  ritibus  et  gradibus  tanta  haec  dignitas 
competat ,  et  quaenam  sit  uniuscujusque  materia ,  forma ,  subje- 


(1)  Juxta  hanc  significationem  S.  Au-  Eccles.  hierarchia  ,  lib.  i,  cap.  8, 
gustinus,  Decivit.  Dei,  lib.  xix,  cap.  n,  i  o,  vocem  %etpoTovU?  ambigue  usur- 
i3,  n.  i  :  Ordo ,  inquit,  est  parium  pari ,  ac  sa?pe  Ordinationis  Sacramen- 
dispariumque  rerum  sua  cuique  loca  tum  ,idest,  consecrationem  significare  , 
tribuens  dispositio...  interdum  vero  nudam  eleclionem  ,  quae 

(2)  Cfr.  Witasse ,  tract,  De  Sacram.  popularibus  suflPragiis  olim  fiebat.  Hac 
Ordinis  ,  part.  i ,  q.  i  ,  art.  i.  No-  autem  vocis  ambiguitate ,  ut  inferius 
landum   porro  est   cum   Petavio  ,    De  videbimus ,  novatores  saepe  abusi  sunt 


76  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

ctum  et  minister.  Quibus  aliud  caput  subnectimus  ad  praecipuum 
ecclesiastici  Ordinis  decus  vindicandum,  quod  in  continenti»  pro- 
fessione  consistit. 


CAPUT  I. 

DE    SACRAMENTl    ORDINIS    VERITATE. 

4.  Ordo  seu  sacra  Ordinatio  definiri  consuevit  :  Ritus  sacer 
seu  Sacramentum  Novob  Legis  a  Christo  institutum  ,  quo  spiri- 
tualis  potestas  confertur  Sacramenta  conficiendi  et  ministrandi, 
ceteraque  ecclesiastica  munia  pro  jure  obeundi.  Prout  Ordo  dici- 
tur  ritus  sacer ,  omnes  omnino  gradus  seu  ordines  complectitur , 
etiam  eos ,  in  quibus  ex  plurimorum  sententia  Sacramenti  ratio 
desideratur;  prout  vero  dicitur  Sacramentum,  ad  eos  tantum 
gradus  atque  ordines  refertur ,  in  quibus  vera  Sacramenti  ratio 
dignoscitur. 

5.  Omnium  primi  seculi  XVI  novatores  hujus  Sacramenti  veri- 
tatem  convellere  ausi  sunt ,  licet  verbis  ad  fallendum  compositis  , 
cum  de  eo  disserunt,  interdum  utantur  (1).  Quamobrem,  etsi 
pastoribus  suis  a  regibus  aut  magistratibus  electis  ac  approbatis 
manus  imponant ,  negant  tamen ,  si  Anglicanos  excipias  ,  sacram 
ejusmodi  actionem  veri  nominis  Sacramentum  esse ,  quod  con- 
ferendae  gratiae  vim  habeat,  quospiritualisnotaimprimatur  atque 
indelebilis  character,  quo  denique  potestas  tribuatur  docendi  , 
conficiendi  atque  administrandi  Sacramenta ;  sed  eam  veluti  nudam 
ceremoniam  habent ,  qua  delecto  pastori  sacrum  munus  committi 
declaratur,  assignarique  stipendium.  Ex  istorum  enim  placitis 
fideles  omnes  vi  Baptismi  sunt  Sacerdotio  instructi,  nec  egent 
nisi  publica  deputatione ,  ut  Sacerdotii  munere  fungantur.  Ad- 
versus  quem  errorem  sit 

(1)  Cfr.  Witasse ,  loc.  cit.  art  a. 


GAP.    I.    DE    SACRAM.    ORD.    VERITATE.  77 

PROPOSITIO. 

Ordo  sive  sacra  Ordinatio  est  vere  et  proprie  Sacramentum  a 
Christo  Domino  institututn. 

6.  De  fide  est  nostra  propositio ,  quam  his  verbis  Tridentina 
Synodus ,  sess.  XXIII ,  can.  III ,  definivit  :  Si  quis  dixerit ,  Or- 
dinem  sive  sacram  Ordinationem  non  esse  vere  et  proprie  Sa- 
cramentum ,  a  Christo  Domino  institutum,  vel  esse  figmentum 
quoddam  humanum ,  excogitatum  a  viris  rerum  ecclesiastica- 
rum  imperitis ,  aut  esse  tantum  ritum  quemdam  eligendi  Mi- 
nistros  verbi  Dei  et  Sacramentorum ,  anathema  sit. 

7.  Haec  autem  veritas  tum  ex  verbo  Dei  scripto  tum  ex  verbo 
Dei  tradito  luculentissime  constat.  Scribens  enim  Apostolus  de 
Timothei  Ordinatione  in  priori  ad  ipsum  data  Epistola,  IV  ,  14  : 
Noli,  inquit,  negligere  gratiam ,  quoe  in  te  est,  quo3  data  est  tibi 
per prophetiam  cum  impositione  manuum  presbyterii.  Ac  iterum 
in  posteriori  ad  eumdem  Epistola,  1,6,  scribit :  Admoneo  te,  ut 
resuscites  gratiam  Dei,  quo3  est  in  te  per  impositionem  manuum 
mearum.  Exponens  porro  cujusmodi  haec  gratia  sit ,  ita  ibidem 
immediate  subdit :  Non  enim  dcdit  nobis  Deus  spiritum  timoris, 
sed  virtutis ,  et  dilectionis ,  et  sobrietatis .  Ex  his  autem  tria  illa 
habemus,  quae ,  adversariis  ipsis  fatentibus,  requiruntur  ac  suf- 
ficiunt  ad  vere  ac  proprie  Sacramentum  constituendum  :  ritum 
nempe  externum  in  manuum  impositione ,  gratiae  promissionem 
ritui  illi  adnexam ,  ac  propterea  Dei  mandatum  seu  divinam  insti- 
tutionem ,  quae  ex  ipsa  gratiae  promissione  profluit.  Solius  enim 
Dei  est  ejusmodi  ritum  externum  instituere ,  qui  gratiae  non  solum 
significandae ,  sed  et  conferendae  vim  habeat. 

8.  Id  ipsum  praeterea  constat  ex  perpetua  Ecclesiae  traditione , 
cujus  testes  locupletissimi  sunt;  Patres  ex  quibus  alii  sacram  Or- 
dinationem  Sacramentum  appellant,  ut  Leo  M.  (1)  et  Gregorius 

(1)  Epist.  xn  ad  Episc.  Provincice  dcat ,  quodintanti  Sacramenti  perpe- 
Mauritanioe  Ccesar.  cap.  3  ,  edit.  Bal-  tratur  injuriam  ?  Loquitor  autem  de 
ler.  Quis  ergo ,  dicens  ,  dissimulare  au-      Ordinationibus  per  tnmultum  factis. 


78  TRACTATUS    DE    ORDIKE. 

M.  (1) ;  alii  etiam  invisibilem  gratiam  a  Deo  concedi  in  hoc 
Sacramentodocent,  ut  Ambrosius  (2)  et  Gregorius  Nyssenus  (3)  ; 
alii  denique  non  dubitarunt  Ordinem  cum  Baptismo  ita  conferre , 
ut  explorati  principii  loco  sumerent ,  utrumque  esse  veri  nominis 
Sacramentum ,  eamdemque  esse  utriusque  rationem.  In  his  Hie- 
ronymus  in  Dialogo  adversus  Luciferianos  contendit ,  iterum  or- 
dinandos  non  esse,  quos  hsereticijam  ordinaverant ,  quiabaptizati 
ab  haereticis  non  rebaptizantur ;  sic  enim  disputat  :  Si  in  fide 
sua  baptizato  baptizans  nocere  nonpotuit,  etinfide  sua  Sacer- 
dotem  constitutum  constituens  non  inquinavit  (4).  Similia  habet 
S.  Augustinus,  Cont.  epist.  Parmeniani,  lib.  II,  ubi  ita  invicte 
Donatistas  perstringit :  Nulla  ostenditur  causa ,  cur  ille ,  qui  ip- 
sum  Baptismum  amittere  non  potest,jus  dandi  potest  amittere. 
Utrumque  enim  Sacramentum  est;  et  quadam  consecratione 
utrumque  homini  datur,  illud  cum  baptizatur ,  istud  cum  or- 
dinatur  (5).   , 

9.  Testes  insuper  hujus  traditionis  sunt  cecumenicae  Synodi 
Chalcedonensis  et  Nicaena  II  (6) ,  lum  Synodi  particulares ,  cujus- 
modi  sunt  Constantinopolitina ,  anno459a  Gennadio  coacta  (7), 
Bracharensis  I  (8)  et  Toletana  VIII  (9) ,  quae  omnes  declarant , 

(1)  Inprim.  Regum,  lib.  iv,  cap.  5,  speciem  externam  attinet ,  ille  sitqui 
n.  I  :  Is,  inqoit ,  qui promovetur  ,  bene  erat ,  invisibili  quadam  vi  ac  gratia 
foris  ungitur ,  si  intus  virtute  Sacra-  invisibilem  animam  in  melius  trans- 
menti  roboretur.  formatam  gerens.  'Aofura!  rm  fvmptt , 

(2)  De  Spiritu  Sancto,  lib.  i,  cap.  5,  xut  %dptrt  tw  uopetro*  -fyuxw  f^irccfAo^ 
n.  71 ,  et  Serm.  x,  in  Ps.  cxvii ,  n.  17.  <p&$-et?  ttdos  ro  fitXrtov. 

(3)  Orat.  in  Baptismum  Christi  ,  (4)  N.  n.Edit.  Vallarsii. 
opp.edit.  Paris.i6i5,tom.ii,  pag.  802.          (5)  N.  28.    Alia  testimonia  Patram 
Eadem  Verbi  (  Christi )  vis  ,  scribit ,  cfr.  apad  Bellarm.  De  Sacram.  Ord. 
Sacerdotem  augustum  ac  honorandum  cap.  3  ,  et  apud  Witasse  loc.  cit.  (j.    1 , 
facit ,  novitate  benedictionis  a  com-  art.  1. 

munitatevulgisegregatum.Quumenim          (6)  Synod.   Chalced.   can.  11 ,  apud 

heri  actempore  superiori  unus  e  mul-  Hard.  Acta  Conc.  tom.  iv,  col.  601 ; 

titudine  ac  plebe  esset ,   repente  red-  Nicaena  ,  can.  v,  ib.  tom.  iv,  col.  490. 
ditur  praiceptor,  prceses ,  doctor  pie-         (7)  Ibid.  tom.  11,  col.  783. 

tatis ,  mysteriorum  latentium prcesul ;  (8)  Can.  111.  ibid.  tom.  111,  col.  386. 

eaque  contingunt  ei ,  cum  nihilvelcor-  (9)  Cap.  3.  ibid.  col,  961. 

pore  vel  forma  muiatus ,  sed  quod  ad 


CAP.    I.    DE    SACRAM.    OftD.    VERITATE.  79 

gratiam  esse  Ordinationis  effectum ,  atque  adeo  Ordinationis  ritum 
in  Sacramentorum  loco  et  numero  habitum  fuisse.  Sic  enim  inter 
ceteras  loquitur  cecumenica  Synodus  Chalcedonensis  :  Si  quis 
Episcopus  propter  pecunias  Ordinationem  fecerit,  et  non  vena- 
lem  gratiam  vendiderit. . .  de  proprio  gradu  in  periculum  veniat, 

10.  Luculentissimum  denique  divinae  hujus  traditionis  testi- 
monium  est  eadem  Ecclesiarum  omnium  et  ipsorummet  haereti- 
corum,  de  quorum  societate  et  origine  heterodoxi  nostri  gloriantur, 
consensio.  Morinus ,  toto  suo  commentario  De  sacris  Ordina- 
tionibus,  et  Renaudotius,  tom.  V  operis,  quod  inscribitur  Perpe- 
tuitas  fidei  catholicm ,  omni  monumentorum  genere  ostenderunt, 
septenarium  Sacramentorum  numerum  a  Graecis  et  Orientalibus 
semper  agnitum  et  propugnatum  fuisse ,  atque  Ordinationem  in 
septenario  illo  numero  constantissime  recensitam  fuisse  (1).  Bos- 
suetius  autem  in  Historia  variatio?ium  demonstravit ,  nec  Wal- 
denses  nec  Wicleffitas  nec  Hussitas  in  hoc  doctrinaa  articulo 
a  fide  Catholicorum  recessisse.  Est  igitur  perpetua  et  constans 
omnium  Ecclesiarum  omniumque  temporum  ,  atque  ab  haereticis 
ipsis  confirmata  traditio ,  Ordinationem  esse  veri  nominis  Sacra- 
mentum. 

11.  Ad  probationum  vero  cumulum  jam  accedit  recentiorum 
Protestantium  confessio ,  qui  non  dubitarunt  sacro  huic  Ordina- 
tionis  ritui  gratiae  divinae  collationem  adscribere  (2).  Tanta  scilicet 
est  veritatis  vis  ,  ut  ab  adversariis  ipsis  consensum  extorqueat. 

(1)  Cfr.  etiam  Joseph.  Simon.  As-  Ministerium  operis  seu  officii  Sa- 
semanas  ,  Bihlioth.  Orient.  tom,  in  ,  cerdotii ,  quem  nos  manuum  imposi- 
part.  i ,  pag.  356  et  373.  tione  tibi  conferimus  ;  quorum  remi- 

(2)  Idaperte  ex  recentioribus  faten-  seris  peccata  remittentur  ei ,  etquorum 
tur  D.  Marheineke  in  Systemate  Ca-  retinueris  ,  retenta  erunt.  Vipotestatis 
tholico ,  vol.  111 ;  Kaiser  in  Theologia  mihi  Dei  nomine  traditw  mediante 
Biblica  ,seuJudaismo  et  Catholicismo ,  et  in  Ecclesia  ego  te  consecro  et  ordino 
Erlangen  i8i4;  Fessler,  qui  in  suo  Sacerdotem Ecclesiaf  evangelicw  ,prce- 
Manuali  liturgico  hanc  proponit  or-  conem  Evangelii  J.  C.  et  dispensatorem 
dinationis  formulam  :  Ordinans  una  sanctorum  Sacramentorum  suorum  , 
cum  omnibus  adsistentibus  ambas  ma-  in  nomine  Patris ,  etc.  Apud  Esslinger , 
nus  eastendens  super  caput  ordinandi,  Apologie  de  la  religion  catholique,  etc 
dicat  :  Accipe  Spiritum  Sanctum  ad  i832. 


80  TRAGTATUS    1)E    ORDINE. 

DIFFICULTATES. 

12.  Obj.  1°  Impositio  manuum,  quamallata  Scripturarum  loca 
commemorant ,  familiaris  erat  veterum  Hebraeorum  ritus ,  quo 
Apostoli  modo  ad  morbos  curandos ,  modo  ad  preces  Deo  fun- 
dendas ,  modo  in  alios  etiam  fines  deinceps  uti  coeperunt.  Ergo 
nulla  ratione  traduci  potest  ad  peculiare  aliquod  Sacramentum ; 
2°  praesertim  cum  nuspiam  in  Scripturis  appareat  hanc  manuum 
impositionem  adhibitam  fuisse  a  Christo ,  cum  Apostolos  suos  Sa- 
cerdotes  instituit  autEcclesiae  prsefecit.  3°  Gratia  vero,  quam  Apo- 
stolus  narrat  se  contulisse  Timotheo  per  impositionem  manuum 
suarum,  non  est  gratia  sanctificans  ,  sed  gratia  miraculorum  et 
prophetiae,  quoe  gratis  data  vulgo  appellatur,  quam  propterea 
yoipiGy.oL  vocavit  ad  discrimen  alterius  gratiae  sanctificantis ,  quae 
ab  eodem  Apostolo  plerumque  designari  consuevit  vocabulo  xHpis. 
4°  Hoc  sane  expresse  affirmat  ibidem  Apostolus ,  dum  ait ,  gra- 
tiam  Timotheo  datam  fuisse  per  prophetiam ,  quae  est  donum 
gratis  datum.  5°  Quamobrem  recte  Ecclesiae  Patres  utrumque 
Pauli  testimonium  explicarunt  vel  de  gratia  miraculorum  ,  vel 
prophetiae,  vel  de  facultate  docendi.  6°  Denique  utcumque  Apo- 
stoli  Pauli  testimonia  accipiantur,  Ordinis  tamen  Sacramentum 
minime  probant.  Ille  enim  loquitur  de  impositione  manuum 
presbyterii;  Catholicorum  autem  constans  sententia  est  ,  non 
Presbyteros ,  sed  Episcopos  tantum  Ordinis  Sacramentum  admi- 
nistrare  posse.  7°  Accedit ,  quod  Sacramentum  novae  legis  chri- 
stianis  omnibus  debet  esse  commune;  Ordo  autem  peculiaris  est 
clericorum.  Ergo. 

13.  Resp.  Ad  lm,  Dist.  Ritus  materialis  ,  trans.  vel  co?ic. ; 
prout  a  Christo  instructus  est  gratia  sacramentali ,  seu  prout 
Christus  eidem  ritui  alligavit  gratiae  collationem ,  neg.  Alioquin 
et  ipsum  Baptisma  ex  albo  Sacramentorum  esset  expungendum , 
cum  non  minus  hic  baptizandi  ritus  apud  veteres  Hebraeos  ob- 
tinuerit  (1). 

(1)  Cfr.  liightfoot ,  Harmonia  quat.  opp.edit.Ultrajecti  1692,  vol.i,  pag,  44^ 
Evangel.  part.  111 ,  in  Joan.  111 ,  v.  23,      et  seqq. 


CAP.    I.    DE    SAGRAM.    ORD.    VERITATE.  81 

14.  Ad  2m,  Neg.  cons.  Potuit  enim  Christus  pro  suprema,  qua 
pollebat,auctoritate  absque  peculiari  ritu  sacerdotalem  dignitatem 
Apostolis  conferre,  et  ipsis  interea  prsecipere,  ut  ad  inaugurandos 
Sacerdotes  impositione  manuum  uterentur.  Nec  enim  tantum  ex 
iis,  qua?  Christus  fecit,  sed  ex  iis,  quae  ipse  facienda  mandavit, 
thesim  nostram  adstruimus» 

15.  Ad  3m,  Neg.  Est  enim  gratia  virtutis  et  dilectionis ,  ut 
ipsemet  exposuit.  Id  porro ,  quod  additur  de  voce  x*PtaPA  collata 
cum  vocexa^?,nullius  prorsus  ponderis  esse  reponimus;  tum  quia 
idem  Apostolus ,  Rom.  V,  15,  hac  eadem  voce  utitur  ad  gratiam 
sanctificantem  significandam,  dumait :  Non  sicut  delictum ,  ita  et 
donum  (1),  graece  yjkpujyLa. ;  tum  quia  vetustissimi  Graecorum  Patres 
gratiam,  qua  Filii  Dei  nominamur  et  sumus^apj^a  appellant ,  ut 
Clemens  Alex.  (2) ,  Gregorius  Nazianz.  (3)  atque  Theodoretus  (4). 
Hinc  etiam  Pauli  interpres  Joannes  Chrysost.  quod  Paulus  in 
objecto  loco  x<xptGp*  vocaverat ,  ipse^apv  exposuit  (5).  Ideo  autem 
Paulus  impertitam  gratiam  Timotheo  dicere  maluit  yjkpiona,  quam 
X<xp> ,  quia  scilicet  Ordo  tum  gratia  sanctificante  initiatos  auget  et 
cumulat ,  tum  eosdem  multis  praeterea  donis  exornat  ad  aliorum 
utilitatem  et  salutem.  Apposite  Chrysostomus  ita  verba  posterioris 
epistolae  ad  Timotheum  enarrat  :  Admoneo  te  ut  resuscites  gra~ 
tiam  Dei,  hoc  est ,  gratiam  spiritus ,  quam  accepisti  9  ut  prmsis 
Ecclesios,  ut  signa  edas  et  cultum  omnem  exhiheas.  Penes  nos 
enim  est  illam  vel  extinguere  vel  accendere  (6).  Quibus  verbis 
gratiam  gratis  datam  S.  Doctor  ita  commemorat,  ut  gratiam 
sanctificantem  minime  excludat.  Atque  hoc  modo  explicandi 
sunt  ceteri  Ecclesiae  Patres ,  qui  Pauli  verba  vel  de  gratia  mira- 

(1)  Ov%  if  ro  TretpetTrrafJtet ,  oura  ku)       Xetpirfiet,  §  3. 

ro  xetpto-pet.  (5)  Hom.  i ,  in  n  Epist.  ad  Timoth. 

(2)  Pasdagogi  ,   lib.    i  ,   cap.    6  ,      cap.  i  ,  n.  i. 

PaS*  9^1.  (6)    Tourio-ri ,  rqv  %cepiv  rou  Jlvtvftef 

(B)   Orat.  xl,  pag.  638.  ros ,  t*  t*.etfits   t\s  Trporrcto-ictv   rijs  ix- 

(4)  Epist.  Graecor.  decretorum  cap.  xX^o-lets ,  tU  o-viptiot ,  tU  rt}v  XetrptUv 

28,  tom.  lv,  pag.   3 16.  Haec  aliaque  6t7ret<rctv  iv  jftiv  ydp  ixr)  xet)  rCirm , 

exempla  cfr.  apud  Suicerum  in   The-  xet)  ctvet^ai  rovro.  Loc.  cit.  opp.  tom. 

sauro    Eccies,   tom.  n,    ad    vocem  xi,  pag.  66 1 ,  edit.  Maur. 
T.  VII.  6 


82  TRACTATUS    DB    ORDINE. 

culorum ,  vel  prophetiae ,  vel  de  facultate  docendi  quoquomodo 
explicasse  videntur.  Ab  hac  autem  expositione  nec  ipsi  recentio- 
res  Protestantes  abhorrere  videntur  (1). 

16.  Ad  4m,  Dist.  Per  prophetiam  de  futura  Timothei  Ordi- 
natione,  conc.;per  donum  prophetiae,  vel  neg.  \e\subd.  praeter 
gratiam  sanctificantem ,  trans.;  ad  hujus  exclusionem,  neg.  II- 
lorum  porro  expositio  nobis  verisimilior  videtur,  qui  ea  Pauli 
verba  non  de  effectu  manuum  impositionis  interpretantur ,  sed 
de  prophetia  sive  revelatione ,  qua  admonitus  Paulus  Timotheo 
manus  imposuerat  et  Episcopum  consecraverat ,  cohaerenter  ad 
ea,  quae  I  Epist.  ad  eumdem  Timotheum  I,  18,  ipse  Apostolus 
scripserat :  Hoc  praiceptum  commendo  tibi ,  fili  Timothee,  secun- 
dum  pro3cedentes  in  te  prophetias  (2). 

17.  Ad  5m,  Responsio  patet  ex  iis ,  quae  dicta  siint  ad  3m. 

18.  Ad  6m,  Dist.  Id  est,  Episcopi,  conc;  simplicis  presbyteri, 
neg.  Vox  enim  presbyteri  seu  presbyterii  ab  initio ,  ut  suo  loco 
ostendemus ,  sequivoca  fuit ,  atque  usurpabatur  ad  designandos 
Sacerdotes  sive  primi  sive  secundi  ordinis ,  id  est ,  tum  Epi- 
scopos  tum  Presby teros  proprie  dictos.  Hic  porro  eam  ab  Apostolo 
adhibitam  esse  ad  significandos  Episcopos  patet  tum  ex  S.  Joan. 
Chrys.  qui  declarat,  Apostolum  id  dicere  :  Non  de  Presbyteris , 
inquit  hic  loquitur,  sed  de  Episcopis;  neque  enim  Presbyteri 
Episcopum  ordinabant  (3) ;  tum  ex  antiquissimis  versionibus , 

(l)Cfr.Rosenniuller,iSWio/.inhuncloc.  sensus  est ,  Timotheum  ,    quum  pro- 

(2)  TavTw  tvj*  TretpetyytxUv  ttu^tI'  phetarum  voce  adscitus  fuit  in  mini- 

B-t/uut  <rot ,  tU9ov   TtpeS-tt,  kutoc   retf  sterium ,  et  deinde  solemni  ritu  ordi- 

vpoetyouo-ets  i*irt  TrpoQqTttet?.  Hanc  ex-  natus ,  simul  gratia  Spiritus  Sancti 

positionem  sequitur  ipse  Calvinus  Com-  instructum  fuisse  ad  functionem  suam 

ment.  in  i  ad  Timoth.   iv  ,  i4  ,   abi  exequendam.    Unde  colligimus ,   non 

scribit  :  Dicit(  Apostolus )  gratiam  illi  inanem  fuisse  ritum  ;  quia  consecra- 

datam  esse  perprophetiam.  Quomodo?  tionem  ,    quam    homines    impositione 

Quia  scilicet  Spiritus  Sanctus  oraculo  manuum   figurabant  ,   Deus    Spiritu 

Timotheum  destinaverat ,  ut  in  ordi-  suo  implevit.  Quid  clarius  ? 

nempastorum  cooptarent.  Neque  enim  (3)  Hom.  xm  in  i  ad  Timoth.  n.  i. 

delectus  tantum  fuerat  hominum  ju-  oJ  *ifk  Kpt<rfiuTtpav  <P*it\v  ivTetZ&et ,  «AA* 

dicio  ,  ut  fieri  solet ;  sed  prcecesserat  srtfl  eV/a-xoVtfy*  ov  yup  }j  xpeo-pvTtpot 

Spiritus  Sancti  nuncupatio...  Itaque  tov  ixiTKoirov  e^i/^r«%o«i'.loc.cit.p.6i8. 


CAP.    II.    DE    ORDINUM    NUMERO    ET    DIGNITATE.  83 

quae  verba  illa  reddunt :  Per  impositionem  manuum  Episcopi  (1); 
tum  denique  ex  Apostolo  ipso  ,  qui  II  ad  eumdem  Timoth. 
Epistola  scribit :  Per  impositionem  manuum  mearum.  Non  de- 
sunt  qui  contendunt,  vocem  illam  presbyterii  non  ad  Ordinis 
ministrum  ,  sed  ad  subjectum  ,  seu  ad  ordinatum  ipsum  referri , 
atque  adeo  significare  officium  Presbyteri  vel  Episcopi ,  ut  sensus 
sit  :  Per  impositionem  manuum ,  qua  creatus  es  presbyter. 
Haec  autem  interpretatio  quam  Calvinus  ipse  probavit  (2) ,  diffi- 
cultatem  omnem  de  medio  tollit. 

19.  Ad  7m,  Dist.  Quoad  utilitatem,  trans,  vel  conc;  quoad 
perceptionem ,  neg. 

CAPUT  II. 

DB    MULTIPLICI    ORDIHUM    NUMERO    ET    DIGNITATE. 

20.  Loquens  TridentinaSynodus,  sess.  XXIII ,  cap.  II ,  de  sacris 
Ordinibus ,  hsec  habet :  Cum  divina  res  sit  tam  sancti  Sacerdotii 
ministeriumyconsentaneum  fuit,  quo  dignius  et  majori  cum  vene- 
ratione  exerceri  posset ,  utin  Ecclesice  ordinatissima  dispositione 
plures  et  diversi  essent  ministrorum  Ordines ,  qui  Sacerdotio  ex 
o/jicio  deservirent,  ita  distributi,  ut,  qui  jam  clericali  tonsura 
in&igniti  essent ,  per  minores  ad  majores  ascendere?it.  Nam  non 
solum  de  Sacerdotibus ,  sed  et  de  Diaconis  sacrw  Litterm  aper~ 
tam  mentionem  faciunt;  et  quo3  maxime  in  illorum  Ordina- 
tione  attendenda  sunt,  gravissimis  verbis  docent,  et  ab  ipso 
Ecclesice  initio  sequentium  Ordinum  nomina,  atque  uniuscu- 
jusque  eorum  propria  ministeria ,  subdiaconi  scilicet,  acolyti , 

exorcisto3 ,  lectoris  et  ostiarii  in  usu  fuisse  cognoscuntur ,  quam- 
vis  non  pari  gradu.  Nam  subdiaconatus  ad  majores  Ordines 
a  Patribus  et  sacris  Conciliis  refertur,  in  quibus  et  de  aliis 
frequentissime  legimus.  Can.  autem  II  sic  eamdem  doctrinam 


(1)  Sane  versio  aethiopica  ita  reddit  (2)  Tum  in  Comment.  in  hunc  loc. 

Apostoli  verba  :  Cum  impositione  ma-     tum  Instit.  lib.  iv,  cap.  3 ,  §  16. 
nuum  Episcopor.Wv.  Polygl.Waltonii. 

6. 


84  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

sanxit  :  Si  quis  diocerit,  prceler  Sacerdotium  non  esse  in  Ecclesia 
catholica  alios  Ordines  et  majores  et  minores ,  per  quos  velut 
per  gradus  quosdam  in  Sacerdotium  tendatur,  anathema  sit. 

21.  Quae  verba  singula  mira  sapientia  referta  si  quis  attente 
perpendat ,  intelliget ,  ita  Tridentinum  doctrinam  catholicam  tra- 
didisse,  ut  nec  Ecclesiae  graecae,  nec  diversis  scholarum  placitis 
quidpiam  detraxerit  ,  nec  uni  potius  quam  alteri  sententiae 
adhaerere  videatur.  Hoc  enim  unum  definivit  de  fide  esse,  in 
Ecclesia  catholica  pra3ter  Sacerdotium  alios  esse  Ordines  et  ma- 
jores  et  minores  ,  minime  vero  1°  quot  sint  et  quinam  sint ,  2°  an 
omnes  divinitus  fuerint  instituti  necne  ,  3°  an  omnibus  et  singulis 
ratio  competat  Sacramenti  vel  quibus  in  particulari ,  4°  an  omnes 
seque  imprimant  characterem ,  5°  an  iidem  semper  viguerint  , 
an  alii  praeterea. 

22.  Porro  omnes  Catholici  consentiunt :  1°  praeter  Sacerdotium 
alios  esse  Ordines  et  majores  et  minores ,  quod  fides  docet ;  2°  ex 
his  Episcopatum ,  Presbyteratum  et  Diaconatum  divinitus  insti- 
tutos  esse ;  3°  Presbyteratus  Ordinationem  veri  nominis  esse  Sa- 
cramentum. 

23.  Dissentiunt  autem  Graeci  a  Latinis  1°  circa  Ordinum  nu- 
merum ;  Latini  enim  septem  ad  minimum  Ordines  agnoscunt : 
Sacerdotium,  Diaconatum  ,  Subdiaconatum ,  Acolythatum  ,  Exor- 
cistatum  et  Ostiariatum ;  Graeci  vero  nonnisi  quatuor  numerant : 
Sacerdotium  videlicet ,  Diaconatum  ^  Hypodiaconatum  et  Lectora- 
tum.  2°  Dissentiunt  iterum  Graeci  a  Latinis  in  eo,  quod  hi  Sub- 
diaconatum  inter  Ordines  majores ,  saltem  a  pluribus  seculis 
recenseant ,  illi  vero  inter  Ordines  minores ,  quem  propterea  extra 
sanctuarium  conferunt,  perinde  ac  lectoratum. 

24.  Ast  neque  inter  se  conveniunt  Latini  1°  circa  Ordinum 
numerum ;  canonistae  enim  plerique  ,  praesertim  ex  antiquioribus, 
novem  esse  contendunt ,  eo  quodin  his  recenseant  et  Episcopatum 
et  clericalem  tonsuram,  quam  quidem  tanquam  nudam  cere- 
moniam  ac  dispositionem  ad  Ordines  Theologi  communiter  ha- 
bent.  Praeterea  2°  inter  se  disceptant  utrum  Episcopatus  sit 
Ordo  specie  distinctus  a  Presbyteratu ,  an  vero  ejusdem  Presby- 
teratus  ejusque  characteris  extensio.  3°  Disputant,  utrum  omnes 


t 


CAP.    11.    DE    ORDINUM    IVUMERO    ET    DIGNITATE.  85 


Ordines  tam  majores  quam  minores  divinitus  fuerint  instituti  \ 
an  vero  tres  hierarchici  tantum ,  Episcopatus  videlicet ,  Presby- 
teratus  et  Diaconatus.  Propterea  4°  dissentiunt ,  utrum  omnibus 
ex  aequo  Ordinibus  dignitas  Sacramenti  competat  nec  ne. 

25.  Nos  methodo,  quam  sectari  ccepimus ,  insistentes ,  prius  quae 
ad  fidem  pertinent  vindicabimus ;  postea  adstruemus ,  quae  nunc 
apud  Theologos  certa  ac  rata  sunt ;  demum  nonnulla  adjiciemus 
scholia  ad  ea  illustranda ,  de  quibus  adhuc  Theologi  inter  se  de- 
certant. 

PROPOSITIO   I. 

Est  in  Novo  Test*  Sacerdotium  visibile  et  externum  a  Christo 
Domino  institutum ,  quod  non  est  omnibus  commune ,  sed 
Apostolorum  proprium  ,  externo  ritu  in  Ecclesia  propagan- 
dum>  cui  competit  vera  Sacramenti  ratio. 

26 .  Quatuor  partes  complectitur  propositio :  institutum  nempe 
a  Christo  fuisse  in  Nova  Lege  externum  ac  visibile  Sacerdotium ; 
hoc  vero  Sacerdotium  non  esse  commune  omnibus  christianis ; 
idem  Sacerdotium  externo  ritu  esse  propagandum  in  Ecclesia ;  et 
demum  huic  ritui  competere  dignitatem  Sacramenti. 

27.  Prima  pars  de  fide  est  a  Conc.  Tridentino,  sess.  XXIII  \  hoc 
can.  I  definita  :  Si  quis  dixerit,  non  esse  in  Novo  Testamento 
Sacerdotium  visibile  et  externum ,  vel  non  esse  potestatem  ali- 
quam  consecrandi  et  offerendi  verum  Corpus  et  Sanguinem  Do- 
mini ,  et  peccata  remittendiet  retinendi ,  sed  officium  tantum  et 
nudum  ministerium  pradicandi  Evangelium ,  vel  eos ,  qui  non 
prwdica?it ,  prorsus  non  esse  Sacerdotes ,  anathema  sit.  Reliquse 
autem  partes  etiam  ad  fidem  pertinent,  utpote  totidem  corol- 
laria ,  quae  arctissimo  nexu  cum  prima  connectuntur ,  et  ex  ea 
necessario  profluunt. 

28.  I.  Sic  vero  primam  partem  evincimus  cum  Tridentinis 
Patribus,  qui  in  cit.  sess.  cap.  I,  haec  praeclare  habent :  Sacrifi- 
cium  et  Sacerdotium  ita  Dei  ordinatione  conjuncta  sunt,  ut 
utrumque  in  omni  lege  extiterit...  Hoc  autem  ab  eodem  Divino 
Saloatore  nostro  institutum  esse ,  atque  Apostolis  eorumque  suc- 


86  TRAGTATUS    DE    ORDINE. 

cessoribus  in  Sacerdotio  potestatem  traditam  consecrandi,  of- 
ferendi  et  tninistrandi  Corpus  et  Sanguinem  ejus,  necnon  et 
peccata  dimittendi  et  retinendi ,  Sacrm  Litterce  ostendunt ,  et 
catholica?  Ecclesiw  traditio  semper  docuit.  Bnde  sic  ratiocinamur : 
Christus  instituit  verum  et  proprie  dictum  Sacerdotium ,  visibile 
nempe  atque  externum ,  si  verum  et  proprie  dictum  instituit  Sacri- 
ficium.  Atqui  Christus,  ut  constat  ex  iis  omnibus,  quae  suo  loco 
disseruimus,  instituit  Eucharistiam  tanquam  verum  et  proprie 
dictum  Sacrificium  (1).  Ergo. 

29.  Major  porro  propositi  argumenti  propositio  facile  osten- 
ditur  ex  intima  ac  necessaria  connexione  ac  relatione ,  quae  in- 
tercedit  inter  Sacerdotium  et  Sacrificium,  quae  tanta  est,  ut 
alterumsinealteronunquamextiterit ;  unde  Apostolus  Hebr.  V,  1, 
principii  loco  ponit  :  Omnis  Pontifex  ex  hominibus  assumptus 
pro  hominibus  constituitur  in  iis ,  quce  sunt  ad  Deum,  ut 
offerat  dona  et  Sacrificia  pro  peccatis  Et  sane  sui  erant  in 
lege  naturae  Sacerdotes ,  familiarum  nempe  principes  et  filii  natu 
majores ,  qui  Sacrificia  facerent ;  in  lege  etiam  Moysis  Sacrificiis 
ofierendis  sacerdotalem  Ordinem  designavit  ipsemet  Deus  ex 
familia  Aaron  ;  ergo  cum  Christus  in  Nova  Lege  Eucharistiam  in- 
stituerit  tanquam  verum  ac  proprie  dictum  Sacrificium ,  conse- 
quens  est  verum  pariter  ac  proprie  dictum  Sacerdotium  ab  ipso 
fuisse  institutum. 

30.  II.  Istud  porro  verum  ac  proprium  Sacerdotium  externum 
atque  visibile  non  esse  omnibus  fidelibus  commune ,  secus  ac 
cura  suis  Lutherus  contenderit ,  sed  Apostolorum  proprium , 
a  Christo  fuisse institutum ,  quae  est  altera  propositionis  pars,quam 
purimis  canonibus  sancivitTridentina  Synodus(2),  luculentissime 
ex  his  quae  sequuntur  ostenditur. 

31.  Eos  enim  tantum  Sacerdotes  Christus  instituit,  ad  quos  ea 
verba  pertinent :  Hoc  facite  in  meam  commemorationem.  Atqui 
haec  ad  solos  praesentes  certissime  pertinent,  nempe  ad  Apo- 
stolos ,  quos  Eucharisticae  mensse  voluit  esse  participes  ,  ut  Mat- 

(1)  InTract.  de  Eucharist.  n.  ?44  (^)  ^an*  *  et  can.  ni  sess.  xxni  ;  et 

et  seqq.  can,  n,  sess.  xxn  ;  can.  iv ,  sess.  xiv. 


CAP.    II.    DE    ORDINUM    NUMERO    ET    DIGNITATE.  87 

thaeus  XXVI ,  Marcus  XIV  ,  Lucas  XXII  unanimiter  et  accurate 
describunt.  Ergo  solos  Apostolos  Sacerdotes  Christus  instituit.  Et 
vero  :  si  imperfecta  et  egena  elementa ,  cujusmodi  ex  Apostolo 
erant  legis  naturae  ac  mosaicae  Sacrificia ,  a  proprio  et  peculiari 
Ministro  oblata  fuerunt ,  consentaneum  etiain  videbatur,  ut  Sa- 
crificium  eucharisticum  omnium  praestantissimum  Deoque  plenum 
non  ab  omnibus  indiscriminatim  offerretur ,  sed  ab  iis  tantum , 
quibus  id  muneris  peculiariter  tributum  fuisset.  Id  ipsum  con- 
ficitur  ex  potestate  altera  christiani  Sacerdotii  propria ,  dimit- 
tendi  scilicet  ac  retinendi  peccata ,  quam  Christus  nonnisi  Aposto- 
lis  contulit,  Joan.  XX,  illis  verbis  :  Accipite  Spiritum  S,  quorum 
remiseritis  peccata  remittuntur  eis,  et  quorum  retinueritis  re- 
tenta  sunt ,  ut  suo  loco  ostendimus  (1). 

32.  Accedit  Eeclesiae  totius  auctoritas,  quae  universali  et  pu- 
blico  usu  semper  tam  constanter  ostendit ,  Sacerdotium  a  Christo 
tributum  Apostolis  solis  fuisse ,  et  ab  ipsis  deinceps  in  eos  tan- 
tum  descendisse  ,  qui  ab  iisdem  Apostolis  certo  ordine  et  ritu 
initiati  fuissent,  ut  nunquam,  ne  saeviente  quidem  tyrannorum 
persecutione,  permiserit,  ut,  qui  Sacerdotes  non  essent,  jura  et 
officia  Sacerdotii  propria  sibi  arrogarent.  Ex  Patribus  integri 
exscribendi  essenttractatus,qui  hanc  veritatem  confirmant.  Nobis 
propterea  satis  sit  describere,  quae  S.  Joan.  Chrysostomus,  De  Sa- 
cerdotio  lib.  III,  habet :  Sacerdotium  enim  in  terra  quidem  pera* 
gitur,  sed  coelestium  ordinum  classem  obtinet }  et  jure  quidem 
merito.  Non  enim  homo,  non  Angelus ,  non  Archangelus ,  non 
alia  quwpiam  creata  potestas  ;  sed  ipse  Paracletus  hoc  officium 
ordinavit,  qui  manentihus  in  carne  auctor  fuit,  ut  Angelorum 
Ministerium  animo  conciperent  (2).  Qui  exinde  concludit,  Sa- 
cerdotes  Angelis  ipsis,  nedum  principibus  ac  regibus  dignitate 
praestare. 


(1)  Tract.  De  Poonit.   n.  4  et  seqq.  ovKuXXtj  tis  ktitt^  fwupts,  «AA*  uvtos 

(2)  *H   yolp  'itpaTvvtj  TtXuTUt  (Atv  irri  o  wup ukXhjtos  tuvtviv  $ttTU%uTo  t*jv  oIko- 

TVS    7*!S  i    TOt  %IV    ^S     tKOVpUvlm    t%U  TUy-  XovB-Uf  ,    KUt    XtI    /KIV01TUS    19  TUpKi     TtJV 

fiuTm'  KUt  fcuXu  yt  ttKOTovs'  ov  yup  uv-  Ttvv  ctyyihm  'tTrurt  (putTu^to-dat   oiuko- 

SpeiTos,  ovk  uyytXos ,  ouk  ctpxuyyt\os ,  vtuv.  Edit.  Maur.  tom.  I,  pag.  382. 


88  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

33.  III.  Nec  minus  luculenter  adstruitur  tertia  propositionis 
pars.  Sacerdotium  enim  ex  dictis  ad  Sacrificium  refertur ;  atqui 
Sacrificium,  quod  Christus  instituit,  voluit  in  Ecclesia  esse  per- 
petuum ,  ergo  et  Sacerdotium.  Cum  rursum  Christus  Sacerdoti- 
bus  facultatem  commiserit  remittendi  aut  retinendi  peccata , 
tamdiu  debet  hsec  facultas  perdurare ,  quamdiu  peccata  erunt  in 
mundo  remittenda  aut  retinenda ,  nempe  usque  ad  consumma- 
tionem  saeculi ,  ideoque  et  Sacerdotes  qui  eamdem  exerceant. 
Voluisse  insuper  Christum ,  ut  ritu  externo  a  se  instituto  Sacer- 
dotium  propagaretur ,  id  facto  suo  ostenderunt  Apostoli.  Act. 
enim  XIII ,  2 ,  legimus ,  eos ,  qui  Antiochiae  commorabantur ,  jussos 
a  Spiritu  Sancto  fuisse,  ut  segregarent  Saulum  et  Barnabam  in 
opus  Ministerii ,  ad  quod  eos  assumpserat  :  Tunc  jejunantes  et 
orantes ,  imponentesque  eis  manus }  dimiserunt  illos  (1).  Sic 
ibid.  XIV  iterum  legimus ,  a  Saulo  et  Barnaba  per  singulas  Ly- 
striensium ,  Antiochenorum  aliarumque  gentium  Ecclesias  creatos 
fuisse  Presbyteros  per  manuum  impositionem ,  ut  habet  gr.  textus 
v.  23,  ubi  illi  perhibentur  yti^xwriGixvTzc. ,  seu  extendentes  manus 
ad  creandos  Presbyteros.  Praeterea  idem  Apostolus  Paulus  Cre- 
tensibus  Titum  praefecit  Episcopum  ,  Ephesiis  autem  Timotheum ; 
Tito  insuper  praecepit ,  ut  constitueret  per  civitates  Presbyteros ; 
Timotheo  autem,  ne  cito  cuique  manus  imponeret.  Qui  ergo  a 
Christo  instituti  Sacerdotes  fuerant  Apostoli ,  iidem  Sacerdotium 
in  alios  propagarunt ;  quod  perpetua  deinceps  successione  eodem- 
queritu  ad  nos  usque  propagatum  est,  ut  omnia  publica  ecclesias- 
tica  documenta  demonstrant ,  omnia  Graecorum  et  Orientalium 
euchologia  omnesque  rituales  Latinorum  libri  testantur. 

34.  IV.  Denique  ex  modo  dictis  facile  colligitur,  quod  proban- 
dum  ultimo  loco  assumpsimus ,  competere  scilicet  huic  ritui  ex- 
terno,  quo  propagatum  est  Sacerdotium  ,  Sacramenti  dignitatem, 
prout  aperte  docet  Tridentina  Synodus,  laudata  sess.  can.  IV: 
Si  quis  dixerit,  per  sacram  Ordinationem  non  dari  Spiritum 
Sanctum,  ac  proinde  frustra  Episcopos  dicere  :  Accipe  Spiri* 

(1)  V.  3.  Tore  vt}TTtu<rtAyris  xui  srpo-       wjtqis  ,  ci7TiAurav. 

<riU%CC/LCt90t  ,      KUt     tTFtB-ivTtS     TU$     %**?*? 


CAP.    II.    DE    ORDINUM    NUMERO    ET    DIGNITATE.  89 

tum  S. ,  aut  per  eam  non  imprimi  characterem ,  vel  eum  qui 
Sacerdos  semel  fuit,  laicum  rursum  fieri  posse ;  anathema  sit. 
Etenim ,  quod  Christus  ipse  in  Apostolis  primum  instituit ,  quod 
voluit  in  Ecclesia  sua  esse  perpetuum ,  atque  ab  Apostolis  in 
alios  propagari  certo  aliquo  et  constanti  ritu  divinitus  instituto 
atque  praecepto,  qui  non  modo  significandee ,  verum  etiam  efli- 
ciendae  justitiae  et  sanctitatis  vim  habet ,  illud  profecto  veri  no- 
minis  Sacramentum  appellari  et  esse  debet ;  atqui  tale  est  Sacer- 
dotium ,  seu  si  placet,  ritus  ille,  quo  Sacerdotium  confertur ;  ergo... 

35.  Et  sane ,  si  de  fide  est ,  aliquam  Ordinationem  esse  Sacra- 
mentum  ,  vel  dicendum  Sacerdotium  ,  omnium  ordinum  nobilis- 
simum  ac  praestantissimum ,  et  ad  quem  tanquam  ad  commune 
principium  et  finem  reliqui  omnes  Ordines  referuntur ,  Sacramenti 
dignitate  gaudere ,  vel  nutare  istud  fidei  nostrae  dogma.  Atque 
hinc  factum  est,  ut  nullus  unquam  Catholicus  hanc  veritatem 
in  disputationem  vocaverit,  imo  nec  ullus  haereticus;  hseretici 
enim  aut  negant  Ordinationem  esse  Sacramentum  aut ,  si  illam 
Sacramentum  esse  tenent,  in  Sacerdotio  eam  inveniri  concedunt. 

36.  Ex  his  porro  sequitur,  optime  Sacerdotium  definiri  posse 
Ordo  sacer  et  Sacramentum  divinitus  institutum,  quotribuitur 
potestas  consecrandi  Corpus  et  Sanguinem  Domini,  nec  non 
remittendi  ac  retinendi  peccata  (1). 

(1)  In  Pontificali  Romano  additar  :  minum  immolatum  et  jacentem  ,   et 

Sacerdotem  oportet  offerre ,  benedicere,  Sacerdotem  Sacrificio  incumbentem  ac 

prceesse  ,  prcedicare  et  baptizare...  In  precantem ,  omnesque pretioso  ilio  San- 

quibus  singalis  profecto  tanta  nobilitas  guine  rubentes  ,  an  putas  te  adhuc  cum 

est   atqae   excellentia  ,    ut  Sacerdotes  hominibus  et  in   terra   csse  ?  Annon 

in  Scripturis  et  Patribus  non  modo  Dei  potius  in  ccelos  translatus  ,   omnique 

interpretes ,   internuncii  atque  legati ,  carnali  cogitatione  eliminata  ,   modo 

sed  Angeli ,  sed  Dii  etiam  appellentur,  animo  menteque  pura,   quce  in  ccelis 

propterea  quod  Dei  personam  in  terris  sunt,circumspicisp — Quapropter  cum 

gerant ,  et  Dei  vim  et  numen  apud  nos  magno  timore   ( ita  sermonem  ad  ini- 

teneant.  Quare  S.  Joan.  Chrysostomus  tiandos  convertit  consecrans  antistes  ) 

loc.  cit.  concludebat  :  Idcirco  Sacer-  ad  tantum  gradum  ascendendum  est, 

dotium  obeuntem  ita  purum  esse  decet,  ac  providendum,  ut  ccelestis  sapientia, 

ac  si  in  ccelis  inter potestates  illas  col-  probi  mores  et  diuturnajustitia  ad  id 

locatus  esset.   Cum  enim  videris  Do-  ekctos  commendent. . .  Nempe  tales  esse 


90  TRACTATUS    DE    ORDJNE. 


DIFFICULTATES. 


37.  Obj.  prima,  adversus  primam  partem.  1°  Nullibi  in  Evan- 
gelio  aut  scriptis  Apostolorum ,  Sacerdotum  mentio  fit ,  vel  nomen 
occurrit  Sacerdotii  proprie  dicti.  2°  Apostolus,  Heb.  VII,  24  ,  eos 
aperte  excludit,  cum  nullum  alium  Sacerdotem  in  Novo  Test. 
admittat  praeter  Christum,  qui ,  eo  quod  maneat  in  wternum, 
sempiternum  habet  Sacerdotium.  3°  Quod  quidem  ex  ipsis  Ca- 
tholicorum  principiis  plane  conficitur.  Cujusmodi  enim  est  Sa- 
crificium ,  ejusmodi  est  Sacerdotium  ;  cum  mutuo  ad  sese  haec 
referantur.  Atqui  in  conficienda  Eucharistia  non  verum ,  sed 
mysticum  tantum  Sacrificium  offertur  atque  repraesentativum ; 
siquidem  non  vere  separatur  Sanguis  a  Corpore  in  Christo.  Ergo 
nonnisi  mysticum  et  repraesentativum  esse  potest  in  Nova  Lege 
Sacerdotium. 

38.  Resp.  Ad  lm ,  Dist*  Si  vocem  spectes ,  conc;  si  rem  per 
illam  vocem  significatam ,  neg.  Jam  vero  controversia  nostra  non 
est  de  nomine ,  sed  de  re ;  quoniam  vero  adversarii  nostri  non 
rejiciunt  Trinitatem ,  aut  Filii  seu  Verbi  cum  Patre  consubstan- 
tialitatem ,  aliaque  religionis  nostrae  dogmata ,  licet  haec  nomina 


studere  debent,  ut  in  adjutorium  Moy-  Synodo    constituta   sunt ,  quae   tamen 

sis  el  duodecim  Apostolorum,  Episco-  ulterius  progressa  non  est.  Verum  intra 

porum  videliceti  qui  per  Moysem  et  hos  fines  minime  se  continuere  Pisto- 

Apostolos  figurantur  ,  digne  per  gra-  rienses  ;  eo  enim   temeritatis  devene- 

tiam  Dei  eligi  valeant.  Atque  hasc  qui-  runt ,  ut  prop.  liii  Ecclesiasticae  disci- 

dem  ferventissima  vota    sunt  Ecclesiae  plinae  corruptelam  ,    qua  vetus   eccle- 

catholicse ,  quae  propterea  in  Gonc.  Tri-  siastici    ordinis    decus   propemodum  , 

dentino,  sess.  xxiii,  cap.  i4»  De  reform,  nt  ii  quidem  aiunt ,  extinctum  est,  cum 

decrevit ,  ut  ad  Presbyteratus  Ordinem  aliis  causis  ,  tum  illi  etiam  tribuant , 

assnmantur,  qui  adpopulum  docendum  quod   recessum  sit  a  veteri  instituto  , 

etadministrandaSacramenta,diligenti  quo  (ut  ait  synodus ,  §    3.)  Ecclesia 

examine  proicedente  ,  idonei  compro-  insistens  Apostoli  vestigiis  neminem 

bentur ,   atque    ita  pietate  ac  castis  adSacerdotiurnadmittendumstatuerat, 

moribus  conspicui ,  ut  prceclarnm  bo-  nisiqui  conservasset  innocentiam  bap- 

norum  operum  exemplum  ,  et  vitw  mo-  tismalem,    Quae    propositio    merito    a 

nita  ab  eis  possint  exspectari.  Atque  Pio  VI ,   in  Const.   Auctorem  fidei , 

haec  quidem  sapientissime  a  Tridentina  damnatur  \x\falsa,  temeraria ,  etc. 


CAP.    II.    DE    ORDIMJM    KUMERO    ET    DIGIUTATE.  91 

in  Scripturis  minime  reperiantur ,  sic  neque  rejicere  possunt  Sa- 
cerdotium ,  licet  Sacerdotii  nomen  in  Novo  Testamento  non  re- 
periatur ,  quando  aliunde  ex  rebus  ipsis  necessario  colligitur ,  Sa- 
cerdotii  dignitatem  a  Christo  fuisse  institutam  atque  Apostolis 
collatam.  Ceterum  ratio ,  cur  altaris  Ministri  ab  initio  Sacerdotum 
nomine  insigniti  non  fuerint,  haec  esse  potuit,  prout  observat 
Card.  RofTensis ,  ne  confunderentur  cum  Sacerdotibus  mosaicis  (1). 

39.  Ad  2m  ,  Dist.  Excludit  Apostolus  alios  Sacerdotes ,  qui 
Christo  in  Sacerdotio  succedant ,  uti  alii  aliis  succedebant  Sacer- 
dotes  Aaronici,  conc;  qui  ejus  vices  gerant ,  seu  ministerium  ei 
praestent  in  Sacrificio  offerendo,  neg.  (2). 

40.  Ad  3m,  Dist.  Sacrificium  eucharisticum  est  mysticum  et 
repraesentativum  ratione  modi ,  quo  offertur ,  conc;  ratione  rei , 
quae  offertur,  seu  in  se,  neg.  Verum  enim  et  reale  quoad  essen- 
tiam  est  Sacrificium  ,  quod  in  altari  offertur ;  cum  in  Eucharistia 
vere  offeratur  Corpus  et  Sanguis  Christi ,  et  non  in  figura  ,  ut 
suo  loco  ostendimus  (3) ;  ideoque  verum  quoque  ac  reale  debet 
esse  Sacerdotium  ,  et  non  mysticum  tantum  ac  repraesentativura. 

41.  Obj.  secunda,  adversus alteram  prop.  partem.  l°Scriptura3 
passim  Christianos  omnes  Sacerdotio  insignitos  exhibent;  Apo- 
stolus  enim  Petrus ,  I  Epist.  II,  5 ,  Christianos  vocat  Sacerdotiam 
sanctum ,  et  ibid.  v.  9,  eosdem  dicit  regale  Sacerdotium ,  et 
Joannes ,  Apoc.  I,  5  et  6,  refert  Christum  ipsum  nobis  om- 
nibus  hanc  praerogativam  contulisse,  dum  lavit  nos  a  peccatis 
nostris  in  sanguine  suo,  et  fecit  nos  regnum  et  Sacerdotes  Deo 
et  Patri  suo.  2°  Patres  propterea  idem  Sacerdotium  fidelibus 
indiscriminatim  omnibus  pariter  tribuunt,  inter  quos  S.  Hierony- 
mus,  qui  memorat  Sacerdotium  laici  (4)  ,  3°  prsecipue  vero  Ter- 
tullianus  ,  qui  in  lib.  De  exhortatione  castitatis ,  cap.  7,  hoc 
Sacerdotio  proprie  dicto  omnibus  communi  tanquam  principii 


(1)  Sacri  Sacerdotii  defensio  contra  (2)  Cfr.   quae  scripsimus  tract.    De 

Lutherum ,  Colon.  i525  ,  Congressus  Eucharist.  n.  260  et  seqq.  quae  hac 

tertius,  n.  1 5.  Cfr.  etiam  Nat,  Alexand.  pariter  referuntar. 

diss.  xin  in  Hist.  Eccl.  sec.  xm  et  xiv,  (3)  Ibid.  n.  253  et  seqq. 

§  3£.  (4)  Diah  advers.  Luciferian.  n.  4» 


92  TRAGTATUS    DE    ORDINE. 

loco  constituto ,  recte  infert ,  secundas  nuptias  vetitas  esse  omni- 
bus  indiscriminatim  Christianis  ,  eo  quod  vetitse  sint  Sacerdotibus ; 
ait  enim  :  Yani  erimus ,  si  putaverimus ,  quod  Sacerdotibus  non 
licet,  laicis  licere.  Nonne  et  laici  Sacerdotes  sumus?  Scriptum 
est  :  Regnum  quoque  nos  et  Sacerdotes  Deo  et  Patri  suo  fecit. 
Differentiam  inter  Ordinem  et  plebem  constituit  Ecclesice  au- 
ctoritas ,  et  honorper  Ordinis  consessum  sanctificatus  aDeo  (seu 
ut  alii  legunt  adeo).  Ubi  ecclesiastici  Ordinis  non  est  consessus, 
et  offers  et  tinguis  et  Sacerdos  es  tibi  solus...  Jgitur ,  si  habes 
jus  Sacerdotis  in  temetipso...  digamus  tinguis ,  digamus  offers  (1)? 
4°  Nec  facta  desiderantur  ex  historia  ecclesiastica ,  ex  quibus  dis- 
cimus ,  laicos  in  necessitatis  casu  munia  sacerdotalia  obiisse.  Refert 
enim  Theodoretus,  S.  Frumentium,  hominem  laicum,  auctorem 
fuisse  iis ,  quos  ad  Christi  fidem  apud  Indos  seu  iEthiopes  con- 
verterat,  ut,  quemadmodum  sub  Romano  imperio  fieri  solebat , 
et  convenirent  et  sacra  celebrarent  (2);  at  nemo  ibi  tunc  Epi- 
scopus  erat ,  nemo  Presbyter ,  cum  S.  Athanasius  Frumentium 
Alexandriam  reversum  primum  illarum  gentium  Episcopum  re- 
nuntiaverit  (3).  Ergo. 

42.  Resp.  Ad  lm ,  Dist.  Exhibent  Scripturse  commune  Chri- 
stianis  omnibus  sacerdolium  internum ,  mysticum  et  improprie 
dictum ,  conc;  externum ,  reale  et  proprie  dictum ,  neg.  Aliud 
enim  est  Sacerdotium  externum ,  visibile  et  proprie  dictum  , 
quod  videlicet  refertur  ad  Sacrificium  Eucharistiae  atque  ad  po- 
testatem  remittendi  vel  retinendi  peccata ,  de  quo  nos  loquimur ; 
aliud  autem  Sacerdotium  internum ,  mysticum  ac  improprie  di- 
ctum  ,  quod  refertur  ad  potestatem  ofFerendi  spirituales  hostias , 
ut  loquitur  Petrus  loc.  cit. ,  seu  hostiam  laudis  Deo,  ut  inquit 
Paulus  ad  Hebr.  XIII,  15  ,  cujusmodi  sunt  orationes  et  omnia 
opera  bona,  quae  justi  praesertim  charitate  inflammati  in  altari 
mentis  suae  Deo  immolant.  Hoc  quidem  commune  est  omnibus 


(1)  Edit.  Rigaltii ;  paulo  autem  aliter  T*V  B-tUs   iniTtXti*  XurwfyUs   vpot- 
honc  textam  prae  se  ferant  editio  Pa-  Tpevov. 

melii  et  edit.  B.  Rhenani.  (3)  Ita  Grotius  apud  Petay.  De  po~ 

(2)  Hist.  eccl.    lib.  i,   cap.  23.  testate  consecrandi ,  cap.  3. 


CAP.    II.    DE    ORDINUM    NUMERO    ET    DlGNITATE.  93 

Christianis ,  qui  abluti  aqua  salutari  Sacerdotes  dicuntur ,  quia , 
ut  inquit  S.  Augustinus ,  membra  sunt  unius  Sacerdotis  (1).  Ast 
Saeerdotium  proprie  dictum  nullibi  Scripturae  omnibus  promiscue 
fidelibus  tribuunt ;  cumnullibi  fidelibus  velpotestatem  conficiendi 
et  consecrandi  vel  remittendi  ac  retinendi  peccata  tradant ;  atque 
exinde  responsio  patet  ad  singula  testimonia  ex  Scripturis  prolata, 
ita  ut  non  diutius  in  his  immorari  debeamus  (2). 

43.  Dices  :  Illis  omnibus  Christus  facultatem  dedit  conficiendi 
Eucharistiam ,  quibus  dixit :  Hoc  facite  in  meam  commemora- 
tionem.  Jam  vero  non  solis  Apostolis  hcec  Christus  dixit,  sed 
omnibus  fidelibus ,  quos  Apostoli  repraesentabant ,  quum  et  ipsi 
debeant  Christi  passionem  commemorare.  Ergo. 

44.  Resp.  Neg*  Apostolos  omnes  fideles  repraesentasse ,  quum 
ad  eos  Christus  ea  verba  protulit.  Apostoli  enim  multiplicem  per- 
sonam  gerebant ;  interdum  enim  omnes  fideles ,  interdum  Pres- 
byteros ,  interdum  Episcopos  referebant.  Quando  autem  unam 
aut  alteram  personam  referrent,  ex  subjecta  materia  atque  ex 
sensu   traditionali  dignosci  debet.  Gum  igitur  constet  tum  ex 


( 1)  Ut  roagis  pateat,  quo  sensu  veteres  catholicae  doctrinae  propugnator  adversus 
objecta  Scripturarum  loca  acceperint,  Lutheranos  op.  et  loc  cit.  Apostolum 
juverit  integrum  textum  S.  Augustini  nempe  Petrum  usurpasse  verba  Exodi 
in  medinm  afferre.  Cum  enim  S.  Do-  xix ,  6 ,  ad  universum  populum  dicta: 
ctor  ,  De  Civit.  lib.  xx,  cap.  io  ,  ad-  Vos  eritis  mihi  in  regnum  sacerdotale 
duxisset  verba  Joannis  ex  Apoc.  xx  ,  et  gens  sancta  ,  eaque  applicasse  populo 
w.SederuntSacerdotesDei  etChristi,  Christiano.  Itaque ,  cum  nec  Hebrsa 
et  regnabunt  cum  eo  milie  annis ,  addit:  gens  unquam  singulos  de  populo  vere 
Non  utique  de  solis  Episcopis  et  Pres-  Sacerdotes  aut  reges  fuisse  censuerit , 
byteris  dictum  est ,  qui  proprie  jam  nec  cuipiam  in  mentem  venerit ,  omne 
vocantur  in  Ecclesia  Sacerdotes ;  Sacerdotium  peculiare  ,  visibile  atque 
sed  sicut  omnes  christianos  dicimus  externum  a  Deo  ipso  in  familia  Aaron 
propter  mysticum  chrisma  ,  sic  omnes  constilutum  esse  excludendum  ,  sic  ne- 
Sacerdotcs  ,  quoniam  membra  sunt  mosanussecum  animoreputaverit,  om- 
unius  Sacerdotis.  De  quibus  Apostolus  nes  Christianos  ita  Sacerdotes  nuncupari, 
Petrus  :  plebs ,  inquit ,  sancta ,  regale  ut  excludatur  Sacerdotium  externum 
Sacerdotium.  ao  proprie  dictum  a  Christo  in  Apostolis 

(2)  Nec  illud  omittendum  est ,  quod  eorumque  successoribus  constilutum. 
observat  cit.  Joan.  Roffensis   strenuus 


94  TRAGTATUS    DB    ORDtNE. 

facto  ipso  Apostolorum  tum  ex  constanti  Ecclesiae  praxi ,  nun- 
quam  alios ,  quam  ad  id  ordinatos  ,  Eucharistiam  confecisse  ,  evi- 
denter  constat,  Apostolos  in  illa  actione  non  omnes  promiscue  fide- 
les ,  sed  solos  in  sibi  collato  Sacerdotio  successores  repraesentasse. 
Neque  obstat ,  quod  etiam  fideles  debeant  Christi  passionem  com- 
memorare;  alia  enim  in  ea  re  Sacerdotum,  alia  fidelium  est 
ratio ;  siquidem  fideles  laici  commemorant  passionem  Christi  Eu- 
charistiam  sumendo,  Sacerdotes  vero  eam  commemorant  prae- 
terea  conficiendo  (1). 

45.  Ad  2m ,  Dist.  Patres  tribuunt  fidelibus  omnibus  Sacerdo- 
tium  internum,  de  quo  paulo  ante  diximus,  conc;  externum  et 
proprie  dictum ,  neg.  Quodnam  autem  sit  Sacerdotium  laioi,  de 
quo  loquitur  S.  Hieronymus,  alias  exposuimus  (2);  nempe  de 
Sacerdotio  agit,  quod  vi  Baptismi  fideles  consequuntur ,  scilicet 
spirituale  ac  mysticum. 

46.  Ad  3m ,  Neg.  Plura  enim  sunt ,  quae  Tertullianum  de  Sa- 
cerdotio  sensisse  evincunt ,  quod  ceteri  Patres  cum  universa  Ec- 
clesia  sensere.  In  ipso  enim  objecto  loco  saepius  agnoscit ,  ejusdem 
generis  nunc  apud  nos ,  ac  olim  fuerit  apud  Hebraeos ,  Sacerdotium 
reperiri,  verum  nempe  et  externum  (3).  In  libro  aulem  De 
prcescriptionibus  hwreticorum  ideo  eorum  Ordinationes  teme- 
rarias ,  leves  et  inconstantes  dicebat ,  quia  apud  illos  alius  hodie 
EpiscopiiSy  cras  alius  ;  hodie  Diaconus,  qui  cras  lector;  hodie 
Presbyter ,  qui  cras  laicus  (4).  At  si  omnes  indiscriminatim  Chri- 


(1)  Gfr.  Petav.  Diatriba  de  potest.  fieultates  minoris  momenti  cfr.Petavius, 
consecrandi ,  cap.  2.  Diatriba  cit.  cap.  3. 

(2)  In  Tract.  de  Euchar.  n.  369  et  (3)  Ibid.cap.  7,  etlib.  De  Baptismo, 
seqq.    ubi    alia    praeterea    refellimtur  ,  cap.   i3. 

quae   huc    spectare    possunt.    Gonsulto  (•&)  Gap.  f\\.  Quam   bene  liaec  Ter- 

omisi ,  quae  ex  actis  S.  Petronillae  objici  tulliani  exprobratio   in  haereticos  pro- 

solent ,  quasi  ipsa  consecraverit  Eucha-  testantes  quadrat !  Nam  et  ipsi  non  so- 

ristiam.  Etenim  totam  hanc  narrationem  lum  hancinconstantiam  produut  in  suis 

fabulosam  esse  ostendit  Henricus  Dod-  ministris ,  sed  prseterea  et  laicis  sacer- 

wellus ,  Dissert.  de  jure  laicorum  sa-  dotalia  munia  injungunt.  Ut  de  hae- 

cerdotali   et    sententia    Tertulliani  ,  reticis   sui  temporis   immediate  subdit 

cap.  5  ,  pag.  3 12.  Quoad  reliquas  dif-  Tertullianus. 


CAP.    II.    DB    ORDINUM    NUMERO    ET    DIGNITATE.  95 

stiani  veri  nominis  Sacerdotio  fruuntur ,  inepta  sane  est  Episcopi , 
Diaconi ,  lectoris ,  Presbyteri  et  laici  differentia.  In  libro  denique 
de  Monogamia  hsec  de  laicis  hominibus  habet  :  Quum  extollimur 
et  inflamur  adversus  clerum ,  tunc  unum  omnes  sumus ,  tunc 
omnes  Sacerdotes,  quia  Sacerdotes  nos  Deo  et  Patri  fecit ;  quum 
ad  percequationem  disciplinos  sacerdotalis  provocamur ,  deponi- 
mus  infulas  etimpares  sumus  (1),  id  est,  alios  laicos,  alios  Sa- 
cerdotes  esse  palam  confitemur.  De  Sacerdbtio  itaque  interno  ac 
improprie  dicto  Tertulliani  sententia  in  cit.  loc.  exponi  debet. 
Ideo  enim  probat  laicos  Sacerdotes  esse ,  quia  scriptum  est  : 
Regnum  quoque  nos  et  Sacerdotes  Deo  et  Patri  suo  fecit.  Tale 
igitur  Sacerdotium  designat,  quale  designat  regnum.  Atqui  nemo 
dicet,  Tertullianum  concessisse  Christianis  omnibus  verum  re- 
gnurn ;  ergo  nec  Sacerdotium.  Sed  jam  directe  ad  singulas  adducti 
testimonii  partes. 

47.  Nonne  et  laici  Sacerdotes  sumusl  Dist.  Lato  sensu  , 
juxta  dicta  ,  conc;  stricto  sensu  seu  proprie ,  neg. 

48.  Differentiam  inter  Ordinem  et  plebem  constituit  Ecclesiw 
auctoritas.  Dist.  Differentiam  externam ,  qualis  oritur ,  prout 
ipse  ibid.  subdit,  per  Ordinis  consessum  ,conc;  internam  et  pro- 
prie  dictam,  neg.  (2). 

49.  Vbi  Ordinis  non  est  consessus  et  offers.  Dist.  Domi  Eu- 
charistiam  jam  consecratam ,  prout  disciplina  illius  temporis 
ferebat ,  conc ;  conficis ,  neg.  (3).  Sic  etiam  :  Et  tinguis.  Dist. 


(1)  Gap.  12.  commcmorat.  De  externa  antem  hnjus- 

(2)  Animadvertendum  hic  est ,  diffe-  modi  differentia  loqni  Tertullianum  ip- 
rentiam  inter  Ordinem  et  plebem  aliam  sius  verba  demonstrant  :  Et  honor  per 
internatn  esse ,  aliam  extemam.  In-  ordinis  consessum  sanctificatus.  No- 
terna  est  illa ,  quae  oritur  ex  Ordinis  tandum  est  etiam  in  hoc  loco  verbum 
charactere  ;  externa  illa  est ,  quae  in  constituit  idem  valere  atque  exigii , 
specie  quadam  dignitatis  consistit ,  vi  requirit  .postulat ;  cum  reipsa  Ecclesiae 
cujus  stabant  olim  in  templo  laici ,  auctoritas  postulat ,  ut  Ordoaplebejure 
sedebant  Episcopi  et  Sacerdotes.  Prio-  divino  secernatur. 

rera    illam   callide   Tertullianus  dissi-  (3)  Aliudit   nempe  Tertullianus  ad 

mulat,    ut   assequatur  ,  quod  maxime  usum  ,  qui  tunc  temporis  obtine  >at ,  ut 

contendit ,  atque  posteriorem  tantum  Ghristiani ,  qui  in  cryptis  et  carceribus 


96  TRAGTATUS    DE    ORDINE. 

In  necessitatis  casu  ,  conc;  ex  officio  ,  neg.  Et  sic  de  ceteris  muniis 
sacerdotalibus  dicatur ,  quatenus  ea  laici  obire  possunt. 

50.  Igitur  si  habes  jus  Sacerdotis  in  temetipso.  Dist.  In  po- 
tentia  nempe  ad  Ordinationem ,  conc.  $  in  actu  (1) ,  neg.  vel 
dist  :  jus  Sacerdotii  improprie  dicti ,  conc. ;  proprie  dicti ,  neg. 
Et  ha3C  de  insigni  hoc  Tertulliani  loco  dicta  sufficiant.  Neque 
vero  praetermittendum  est,  totam  Tertulliani  argumentationem 
juxta  consilium,  quod  ipse  Montanista  factus  sibi  ipsi  proposuerat, 
deterrendi  Christianos  a  secundis  nuptiis ,  esse  plane  sophisti- 
cam  (2). 

51.  Ad  4m,  Neg.  Nam  nulla  ejusmodi  exempla  proferri  pos- 
sunt.  Theodoretus  vero  loquitur  de  conventibus,  in  quibus  Ro- 
manorum  more  preces  Deo  fundebant  gentes  illse  recens  Christi 
fidem  amplexae  et  mercatores  illuc  appulsi.  Nec  obstat  vox  li- 
turgios ;  cum  constet ,  vocem  hanc  interdum  minus  presse  usurpari, 
perinde  ac  saepenumero  usurpatur  vox  synaxis»  Mens  Theodoreti 
melius  colligitur  ex  Ruffino  ,  Hist.  EccL  lib.  I,  cap.  9,  ex  quo 
hanc  historiam  Theodoretus  et  Socrates  mutuati  sunt  (3). 

saeviente  persecutione  detinebantur,  En-  (2)  Cfr.  de  hoc  Tertnlliani  testimonio 

charistiam  jam  consecratam ,  quam  se-  praeter  Petavium  loc.  cit.  Harduinns, 

cnm   detulerant ,    absente   Sacerdote ,  De  potest»  consecrandi ,   cap.  2  ,   qui 

Deo  offerrent  certis  ad  id  precibus  ad-  tamen   censet  contra  communem  sen « 

hibitis ,  quas  in  synaxibus  audire  con-  tentiam,  librum  hunc  a  Tertulliano  ad- 

sueverant,   ac   inter  se    distribuerent.  hucjuniore,  ideoque  catholico  etlaico, 

Cfr.   Petav.    De  ecclesiast.  hierarchia  fuisse  conscriptum  ,  Operibus  selectis 

lib.  m  ,  cap.  3.  Amstelod.    1709.    Cfr.    etiam   Georg. 

(1)  Hic  sensns   aperte  colligitur  ex  Matth.  Leopoldus  Durckeim  in  DisserL 

ipsa  orationis  serie;  subdit  enim  ibid.  Jenae  edita   ijHfi  De  sacra   Ccena  a 

Omnes  nos  Deus  ita  vult  dispositos  laicis  administranda  ,  in  qua  pag.  8 

e8se,utubiqueSacramentisejusobeun-  et  seqq.  exponit  non  levem  contentio- 

dis  apti  simus...    Usque  adeo  nisi  et  nem,  quae  de  hoc  testimonio  orta  est 

laici  eaobservent ,  perquaPresbyteri  inter  Rigaltium  et  Albaspinaeum.  Cfr. 

adleguntur ,  quomodo  erunt  Presby-  prseterea  Zornius  ,  Opusc.  sacr.  tom.  1, 

teri.  qui  de  laicis  adleguntur?  Ergo  pag.  ,784. 

pugnare  debemus  ante  laicum  justum,  (3)  Cfr.  Petav.  Diatrib.  cit.  cap.  3, 

a  secundo  malrimonio  abstinere  ,  dum  ubi  etiam  exponit  canones  Nicaenum  , 

Presbyter  esse  non  alius  potest  quam  Laodicenum  et  Ancyranum  ,  qui  objici 

laicus,  qui  semel  fuerit  maritus.  solent. 


CAP.    II.    DE    ORDINUM    KUMERO    ET    DIGNITATE.  97 

52.  Obj.  tertia  adversus  tertiam  propos.  partetn.  1°  Nuspiam 
legimus  in  Scripturis ,  Christum  externum  manuum  impositionis 
ritum  ad  Sacerdotii  propagationem  instituisse  aut  praBcepisse. 
2°  Accedit,  quod  Apostolus  ad  Heb.  V  ,  1,  scribat :  Nec  quisquam 
sumit  sibi  honorem,  sed  qui  vocatur  a  Deo  tamquam  Aaron. 
Quanam  igitur  ratione ,  inquit  Calvinus,  qui  apud  nos  sunt  y 
Sacerdotes  dici  possunt,  cum  eorum  neminem  Deus  tanquam 
Aaron  vocaverit  (1)  ?  Ergo. 

53.  Resp.  Ad  lm  ,  Dist.  Explicite ,  conc;  implicite ,  neg.  Nam 
eo  ipso,  quod  Christus  huic  ritui  gratiam  conferendi  vim  tribuit , 
ut  paulo  ante  ostendimus  ,  etiam  servandum  praecepit ;  nec  ideo 
necesse  est  ut  nos  adjuncta,  in  quibus  id  praeceperit,  assignemus  , 
cum  non  omnia  fuerint  litteris  consignata  ,  quae  ipse  fecit. 
Potuit  igitur  hunc  ritum  instituere  atque  prsecipere  eo  tempore , 
quod  inter  resurrectionem  atque  ascensum  ejus  in  ccelos  medium 
intercessit;  potuit  etiam  alio  tempore. 

54.  Ad  2m ,  Dist.  Nisi  vocetur  a  Deo  sive  immediate  sive  me- 
diate,  cowc. ;immediate  semper,  neg.  Alioquin  solus  Aaron  verus 
fuisset  Sacerdos  in  Vet.  Test.  Itaque  illi  omnes  censentur  a  Deo 
vocati ,  qui  a  legitimo  Ministro  Ordinationem  accipiunt.  Si  enim 
Christus  praecepit  Apostolis,  ut  per  manuum  impositionem  pro- 
pagarent  Sacerdotium,  illos  certe  vocat,  quos  Apostoli  eorumque 
legitimi  successores  dignos  tali  dignitate  judicaverint. 

PROPOSITIO  II. 

Prceter  Sacerdotium  sunt  in  Ecclesia  catholica  alii  Ordines 
et  majores  et  minores ,  per  quos  velut  per  gradus  quosdam 
in  Sacerdotium  tenditur. 

55.  Est  de  fide  haec  propositio,  totidem  verbis  a  Tridentino 
definita  can.  II  superius  descripto  :  Si  quis  dixerit ,  proster  Sa- 
cerdotium,  etc.  (2). 

(1)  Instit.  lib.  iv,  cap.   18  ,  §  9.  instituta  ,  qoia  agitnr  de  facto  cumjare 

(2)  Non  semel  monuimus  ,  canonem  conjuncto  ,  acpropterea  agitur  indirecte 
esse  dogmaticum,  etiamsi  ejusdem  di-  de  potestate  a  Christo  Ecclesiae  collata. 
rectum  objectum  sit  de  re  ab  Ecclesia  Quamvis  proinde  Ordines  Diaconatuin- 

T.  VII.  7 


98  TRACTATIS    DE    ORDINE. 

56.  Praeter  Sacerdotium  ,  de  quo  bucusque  egimus  ,  enumerat 
Ecclesia  Diaconatum ,  Subdiaconatum  ac  reliquos  minores  Ordines 
superius  recensitos.  Ad  mentem  Concilii  Tridentini  ostendendum 
nobis  est,  de  Diaconatu,  proeter  traditionem,  Sacras  Lilteras  men- 
tionem  facere;de  reliquis  autem  antiquissima  exstare  ecclesiastica 
documenta ,  quae  eos  Ordines  veluti  totidem  gradus  exbibent ,  per 
quos  ascenderetur  ad  Sacerdotium. 

57.  Ac  primo  quidem  ad  Diaconatum  quod  spectat ,  nota  sunt , 
quae  Act.  VI,  1  et  seqq.  leguntur  de  institutione  Diaconorum  ex 
occasione,  qua  excitatum  est  murmur  Graecorum  ad  versus  Hebraeos ; 
Apostoli  enim  convocata  multitudine  dixerunt  :  Non  est  cequum 
nos  derelinquere  verbum  Dei  et  ministrare  mensis.  Considerate 
ergo ,  fratres ,  viros  ex  vobis  boni  testimonii  septem ,  plenos 
Spiritu Sancto  et  sapientia,  quos  constituamus  super  hoc  opus... 
Et  elegerunt  Stephanum  virum  plenum  fide  et  Spiritu  Sancto  9 
et  Philippum...  Hos  statuerunt  ante  conspectum  Apostolorum  , 
et  orantes  imposuerunt  eis  manus.  Hos  porro  juxta  Christi  insti- 
tutionem  electos  et  ordinatos  esse ,  patet  tum  ex  ipso  Ordinationis 
ritu,  tum  ex  ordinatorum  virtutibus,  tum  denique  ex  ipsorum 
officiis  ;  uti  ex  adductis  verbis  palam  fit.  Ac  1°  quidem  manuum 
impositione  initiati  sunt ,  non  secus  ac  Episcopi  et  Presbyteri  : 
Orantes  (  Apostoli)  imposuerunt  eis  manus.  2°  Ad  virtutes  quod 
spectat,  electi  sunt  ex  universa  multitudine  viri  septem  boni  tes~ 
timonii ,  pleni  Spiritu  Sancto  et  sapientia.  Certe  Apostolus,  I  ad 
Timotb.  III,  easdem  fere  in  Diaconis  virtutes  requirit  ac  in  Epi- 
scopis ,  etcum  iisdem  praeterea  conjungit  in  Epist.  ad  Philipp.  I. 
Quorsum  vero  tot  eximiae  virtutes ,  tanta  Spiritus  S.  plenitudo , 
nisi  ad  Ordinem  sacrum  electi  fuissent  ?  3°  Id  clarius  adhuc  constat 
ex  officiis,  quse  mox  ab  ipsorum  Ordinatione  Diaconi  exercuerunt; 
Stephanus  enim  in  Actis  apostolicis  exbibetur  plenus  gratia  et 

feriores  ab  Ecclesia  institoti    fuerint,  enim  Ordines  Ecclesia  instiluit  juxta  da- 

jure  potuit  Tridentiuum  anathema  iis  tanisibiaChristbpotestatem;quapropter, 

dicere,  qui  praeter  Sacerdotium  negant  si  quis  negaret  hosce  Ordines  in  Eccle- 

alios  esse  in  Ecclesia  Ordines  et  majo-  sia  esse  ,  perinde  faceret  ac  si  talem  fa- 

res  et  minores ,  per  quos  velut  per  gradus  cultatem  Ecclesiae  fuisse  a  Christo  attri- 

quosdam  in  Sacerdotium  tendatur.  Hos  butam  denegaret. 


CAP.    II.    DE    ORDINUM    NUMERO    ET    DIGKITATE.  99 

fortitudine  faciens  prodigia  et  signa  magna  in  populo,  Evange- 
lium  praedicans,  disputans  in  synagoga ,  ita  ut  Hebraei  resistere 
non  possent  sapientiae  et  spiritui,  qui  loquebatnr ;  quod  et  fecisse 
perbibeturDiaconorum  alter  Pbilippus,  aquopraeterea(Act.  VIII) 
multi  sunt  baptizati. 

58.  Hinc  factum  est,  ut  Patres  antiquissimi  et  apostolici,  cu- 
jusmodifueruntS.  Polycarpus  etS.  IgnatiusM.,affirment,Diaconos 
esse  ministros  Christi  et  Ecclesiae  Dei,  non  hominum  ,  non  cibo- 
rum  ,  non  potuum;  ille  in  Epist.  ad  Philippenses  (1),  iste  in 
Epistolis  ad  Trallianos  et  ad  Magnesianos  (2).  Item  Clemens 
Romanus  in  Ep.  I  ad  Corinth.  (3)  non  obscure  indicat,  exChristi 
ordinatione  ab  Apostolis  diaconos  fuisse  constitutos ;  quod  confir- 
mat  etiam  S.  Ignatius  ,  scribens  ad  Smyrnaeos ,  cap.  VIII  :  Omnes 
Episcopum  sequimini,  ut  Jesus  Christus  Patrem }  et  Preshy- 
terium  ut  Apostolos ;  Diaconos  autem  revereamini  ut  Dei  man- 
datum  (4).  Factum  praeterea  est ,  ut  a  Conciliis  passim  Diaconi 
vocentur  manus,  oculi,  pedes  Episcoporum  ,  quorum  munus  per- 
petuo  fuit  assistere  Episcopis  vel  Sacerdotibus  rem  sacram  ad 
altare  facientibus  ,  et  Eucbaristiam  ad  absentes  deferre ,  ut  ex 
omnibus  veteribus  monumentis  constat. 

59.  Quare  vel  doctiores  ipsi  inter  Protestantes  veritatis  luce 
compulsi  manus  victas  dare  coacti  sunt.  Pearsonius  enim  Ce- 
striensis  in  Anglia  calvinianorum  Episcopus  (5) ,  Guillelmus  Be- 

(1)  Cap.  5.  quo  textu  Scripturae  cfr.  Cotelerius  in 

(2)  Epist.  ad  Trall.cap.z-Epist.  h.loc.Milliussuspicatur,ad  locumistum 
ad  Magn.  cap.  6.  Clementisrespexisselrenaeum,  dumscri- 

(3)  Cap.  42.ScribitenimS.  Pontifex  :  beret,  lib.  iv,  cap.  44  (m  edit.  Massueti 
Kcc)  rouro  oo  xoiivas'  ix  ydp  £q  7rohXuv  cap.  16 ,  n.  5)  :  Tafes  Presbyteros 
X^aodv  iyeyou7TTo  -reft  e7rto-xo7rav  xett  novit  Ecclesia  ,  de  quibus  et  propheta 
hciKcvw.  Ovtus  yoio  7Tou  Xeyet  v>  ypuQij.  ait  lEt  dabo  principes  tuos  in  pace  et 
KctTcitrTtjo-a)  tovs  i7rt<rxo7rovs  ctvTuv  iv  cft-  Episcopos  tuos  in  justitia. 

Kettocrvvy  xcttTovs  c^tctxovovs  iv  etvTevv7rio~Tet.  (-4)   IletVTts  tS  \7riTx07ra  oixoXovB-e7rt , 

Nequehocnove;  amultisenimtempori-  ds   'lyo-ovs    Xpto-rcs    ra    Jlotrfi'  xett  rS 

busilludde  Episcopis  et  Diaconis  scri-  7rpeo-/2vTepia  ds  rois  ct7roa-roXots'  rovs  £t 

plumfuerat.SicenimalicubidicitScri-  huxovovs  ixTol7reo~§-e ,  ds  &eov  ivroXiiv, 

ptura  :  Constituam  Episcopos  eorum  in  Edit.  Cotel. 

justitia ,  et  Diacofios  eorum  infi.de.  De  (5)  Lection.  in  Acta  Apostol.  p.  53. 

7. 


100  TRA.CTATUS    I)E    ORDINE. 

veregius  (1),  Grotius  tura  ex  Actorum  historia  ,  tum  ex  Patrum 
auctoritate  atque  universae  Ecclesiae  consensione  fassi  sunt ,  primos 
Diaconos ,  ut  inter  ceteros  loquitur  Beveregius ,  per  apostolicam 
Ordinationem  non  mensarum  tantummodo,  sed  totius  Ecclesiai 
ministros  constitutos  esse;  atque ,  ut  subdit  Pearsonius  ,  et  ad 
sacrum  oflicium  fuisse  electos  et  ordinatos,  cum  mensw  discipu- 
lorum  tunc  temporis  communes  et  sacrw  etiam  essent ,  eo  quod 
Eucharistiam  in  communi  convictu  celebrarent  (2). 

60.  Quod  spectat  ad  reliquos  Ordines  ,  antiquissima  ecclesias- 
tica  monumenta  de  iis  loqui  tanquam  de  re  jam  communiter  ac- 
cepta,nullo  negotio  evincitur.  EtenimCorneliusRomanus  Pontifex, 
Epist.  ad  Fabium  Antiochenum ,  anno  circiter  252 ,  de  Nova- 
tiano  sic  loquitur  :  Ergo  ille  Evangelii  vindex  ignorabat ,  unum 
Episcopum  esse  oportere  in  Ecclesia  catholica ,  in  qua  tamen 
sciebat  Presbyteros  esse  quatuor  et  quadraginta ,  septem  autem 
Diaconos  totidemque  Subdiaconos ,  acolythos  duos  et  quadraginta, 
exorcistas  et  lectores  cum  ostiariis  quinquaginta  duos  (3)  ?  Re- 
fert  praeterea  Anastasius  Bibliothecarius,  cautum  fuisse  a  CajoRom. 
Pontifice  ,  anno  circiter  283  ,  ne  quis  constitueretur  Episcopus,  qui 
non  antea  fuisset  Ostiarius,Lector,Exorcista,Sequens(ac,o\y\h\\s\ 
Subdiaconus  j  Diaconus,  Presbyter  (4).  Accedunt  antiquissimi 
Patres  ,  Tertullianus  ,  Cyprianus  ,  Firmilianus  ,  Hieronymus  , 
Augustinus  et  alii  passim ,  qui  modo  conjunctim ,  modo  divisim 
de  majoribus  minoribusque  Ordinibus  ita  loquuntur  ,  ut  idem 
septenarius  numerus ,  eadem  deprehendatur  antiquitas ,  quod  in~ 
ter  ceteros  eruditus  ostendit  Witassius  (5). 

61.  Cum  vero  laudati  Pontifices  et  sancti  Patres  nec  non  Syno- 
dus  Carthaginiensis  IV  aliaque  antiqua  Concilia  sive  particularia 
sive  generalia  de  his  Ordinibus  loquantur  tanquam  de  re  omni- 
bus  cognita  et  explorata ,  propterea  non  defuerunt  Theologi ,  qui 

(1)  In  Canon  Apostol.  in  can.  n ,  (-4)  De  vitis  Rom.  Pontificum  cum 
apad  Coteler.  Patr.  Apo&t.  tom.  i,  notis  varior.  edit.  Blanchinii  Roma) 
pag.  4^6.  1^23  ,  tom.  11 ,  pag.  249  et  seqq. 

(2)  Loc.  cit.  (5)  Tract.  De  Ord.  part.  1,  qnaest.  11, 

(3)  Apud  Euseb.  Hist.  eccl.  lib.  vi,  art.  1. 
cap.  43* 


GAP.    II.    DE    ORDINUM    NUMERO    ET    DIGMTATE.  101 

censuerint ,  omnium  Ordinum  sive  majorum  sive  minorum  insti- 
tutionem  a  Christo,  vel  saltem  ab  Apostolis  repetendam  esse 
juxta  notissimam  Augustini  regulam  :  Quod  universa  tenet  Ec- 
clesia  ,  nec  Conciliis  institutumy  sed  semper  retentum  est,  non- 
nisi  auctoritate  apostolica  traditum  rectissime  creditur  (1). 
Quidquid  porro  sit  de  hac  sententia ,  quam  paulo  post  expen- 
demus ,  non  est  omittendum ,  in  Ecclesia  Graeca  aliisque  orientali- 
bus  non  eosdem  ac  apud  Ecclesiam  occidentalem  viguisse  ordines 
minores ,  neque  vigere.  Graeci  enim  ,  ut  patet  ex  eorum  Euchologiis 
et  Pontificalibus  libris ,  non  videntur  agnoscere  nisi  solum  lectora- 
tum ;  cum  insuper  VIII  generale  Concilium  ,  anno  869  adversus 
Photium  coactum,  declarasset,  act.  X,  can.  V,  Episcopos  creari 
non  posse  ,  qui  cunctis  aliis  Ordinibus  initiati  non  fuissent ,  ibi- 
dem  tamen  quatuor  tantum  gradus  enumerat ,  lectoratum  scili- 
cet,  subdiaconatum ,  Diaconatum  et  Sacerdotium  (2).  Ostendit 
autem  Renaudotius ,  nec  Jacobitas  iEgyptios ,  nec  Nestorianos  Syros 
a  Graecis  in  Ordinum  numero  definiendo  dissentire  (3), 

62.  Ex  iis  igitur ,  quae  sive  ex  Scriptura  sive  ex  traditione 
attulimus ,  constat,  quod  ostendere  nobis  proposuimus ,  praeter 
Sacerdotium  esse  in  Ecclesia  ordines  et  majores  et  minores ,  per 
quos  veluti  per  gradus  quosdam  in  Sacerdotium  tenditur. 

DIFFICULTATES. 

63.  Obj.  prima.  Ex  Catholicorum  doctrina  ,  sicut  in  Epi- 
scopatu  habetur  plenitudo  Sacerdotii,  ita  in  Diaconatu  habetur 
plenitudo  ministerii ,  in  quo  proinde  Ordines  reliqui  includuntur. 
Jam  vero  1°  Diaconatus  non  est  Ordo  proprie  dictus ,  sed  mera 
deputatio  ad  aliquod  ministerium  et  quidem  profanum ;  primi 
enim  Diaconi ,  ut  legitur  in  Actis  Apostolicis,  ideo  creati  sunt, 
quia  aequum  non  erat  Apostolos  derelinquere  verbum  Dei,  et 
ministrare  mensis ;  2°  constituti  praeterea  ibidem  dicuntur  super 
illud  opus ,  ob  quod  antea  factum  fuerat  murmur  Graecorum  ad- 

(1)  De  Baptismo,\\b.  v,  cap.  24.  (3)  PerpMuite  de  la  foi ,  tora.  v  v 

(2)  Apud    Hardnin.   Acta    Concil.      liv.  v ,  chap.  6. 
tom.  v  ,  col.  904. 


102  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

versus  Hebraeos ;  at  istud  opus  erat  ministerium  quotidianum , 
ideoque  profanum.  3°  Quare  S.  Hieronymus  in  Epist.  ad  Evan* 
gelum  :  Quid  patitur,  scribebat,  mensarum  et  viduarum  mi- 
nister,  ut  supra  eos  se  tumidus  efferat ,  ad  quorum  preces  Christi 
Corpus  Sanguisque  conficitur?...  Sciant ,  quare  Diaconi  consti- 
tuti  sint,  legant  Acta  Apostolorum  >  recordentur  conditionis 
suo3  (1).  4°  Neque  heec  fuit  singularis  Hieronymi  opinio ;  idem 
namque  tradiderunt  Chrysostomus,  Theophylactus,  OEcumenius(2) 
et  Neocaesariense  Concilium  (3) ,  5°  quorum  auctoritate  permoti 
Trullani  Concilii  Patres  eumdem  Actorum  locum  de  profano  tan- 
lum  munere  Diaconis  imposito  explicarunt,  can.  XYI  (4).  Quan- 
quam ,  etsi  daretur  Diaconos  ad  spirituale  munus  obeundum  electos 
esse ,  non  tamen  inde  sequitur,  Ordinatione  proprie  dicta  eos  esse 
consecratos ;  6°  cum  manuum  illa  impositio,  qua  initiati  sunt, 
non  fuerit  nisi  nuda  ceremonia ,  quae  et  in  consecratione  diaco- 
nissarum  in  usu  erat,  quamtamen  Catholici  non  concedunt  fuisse 
Ordinationem  proprie  dictam.  Ergo. 

64.  Resp.  Ad  lm,  Neg.  Nec  obest,  primos  Diaconos  institutos 
dici  ad  mensarum  ministerium ;  illic  enim  S.  Lucas  sibi  tantum 
proposuit  exponere  occasionem  vel  causam ,  qua  permoti  sunt 
Apostoli ,  ut  Ordinationem  divina  jam  voluntate  sancitam  acce- 
lerarent ,  uti  ex  dictis  in  probationibus  patet ;  praeserlim  si  ad- 
datur ,  causam  illam  non  fuisse  nisi  temporariam  ac  peculiarem 
Ecclesias  Hierosolymitanae  ,  et  Diaconatus  tamen  institutio  deberet 
esse  in  Ecclesia  universali ,  et  quidem  perpetua ,  ut  constat  ex 
facto. 

65.  Ad  2m,  Dist.  Quod  tamen  ministerium  quotidianum  civile 
simul  et  sacrum  erat,  conc;  civile  tantum  et  profanum,  neg. 
Id  enim,  ut  vidimus,  fatentur  ipsimet  Protestantes. 

66.  Ad  3m,  Dist,  Haec  scribit  Hieronymus  occasione  sumpta 
ex  Diaconorum  institutione  ,  conc;  ad  exclusionem  ministerii 
sacri  et  quidem  primarii ,  neg.  Idem  enim  S.  Doctor  in  hac  ipsa 

(1)  Epist.  cxlvi  ,  edit.  Vallars.  (3)  Can,  xiv,  apud  Hard.  Acta  Conc. 

(2)  ln Homil.  vel  Comment.  incap.6      tom.  i ,  col.  286. 

Act.  Aposl.  (4)  Ibid.  tom.  111  ,  col.  1667. 


CAP,     II.     DE   ORDINUM    NUMERO    ET    DIGMTATE.  103 

epistola  affirmat,  Diaconos  vindicare  sibi  in  Ecclesia  id,  quod Levitoe 
fuerant  in  templo  (1) ;  in  Epistola  vero  ad  Heliodorum  Diacona- 
tum  appellat  tertium  Sacerdotii  Ordinem  (2).  Dum  igitur  S.  Hie- 
ronymus  in  objecto  loco  Diaconos  vocat  mensarum  viduarumque 
ministros ,  ad  cohibendam  quorumdam  Diaconorum  audaciam 
atque  impudentiam  tendit,  minime  vero  ad  ipsum  Diaconatus 
Ordinemdeprimendum.Nonnulli  enim Diaconorum  propter  suam 
paucitatem ,  Episcoporum  favorem  et  gratiam ,  qua  plurimum 
valebant ,  potissimum  vero  propter  bonorum  temporalium  dis- 
pensationem  sibi  concreditam ,  eo  arrogantiae  ac  superbise  devene- 
runt ,  ut  suae  conditionis  atque  gradus  immemores  Presbyteros 
posthaberent,  seque  illls  anteferrent.  Hinc  S.  Doctor  consulto  eos 
mensarum  viduarumque  ministros  vocavit ,  ut  vilioris  officii  (quod 
Diaconos  instituendi  occasio  fuit )  admoniti ,  desinerent  se  com- 
parare  cum  Presbyteris,  ad  quorum  preces  Christi  Corpus  San- 
guisque  conficitur. 

67.  Ad  4m,  Neg.  Atque  in  primis  non  id  tradidit  Chrysosto- 
mus;  cujus  mens,  ut  patet  ex  orationis  serie,  est ,  quod  nonnisi 
serius  nomen  Diaconorum  sicut  et  Presbyterorum  et  Episcoporum 
in  Ecclesia  introductum  fuerit ,  licet  ad  id  quod  per  nomen  signi- 
ficatur,  fuerint  ordinati,  ut  ipse  loquitur  in  loco,  qui  objicitur ; 
nec  alia  mens  fuit  Theophylacto  et  OEcumenio  Chrysostomi  epi- 
tomatoribus  (3).  Neocaesariense  autem  Concilium  hoc  unum  affir- 

(1)  En  ejus  verba  ,  quibus  concludit  similia  ejusdem  S.  Doctoris  cfr.  mEpist 
epistolam  :  Et  ut  sciamus  traditiones  u\  adNepotiauum,  xxu  ad Eustochium 
Apostolorum  sumptas  de  Veteri  Tes~  etinaliaad  Tkeophitum;  \lcmin  Comm. 
tamento  ,  quod  Aaron  et  filii  ejus  at-  in  cap.  vii  Micheae  ,  et  cap.  6o  Jsaiae. 
queLeviioB  in  templo  fuerunt ,  hoc  sibi  (3)  Hom.  xiv  in  Acta  Apost.  n.  3. 
Episcopiet  Presbyteriet  Diaconivin-  En  cjns  verba  :  Undeputo,  nec  Dia- 
dicent  in  Ecclesia.  Cfr.  in  hauc  Epist.  conorum  nec Presbyterorumtunc  fuisse 
adnotationes  Vallarsii.  Scripta  est  au-  nomen  admissum  nec  manifestum.Sed 
tem  haec  Epistola  a  S.  Doctore  adversus  jam  ad  hoc  ordinati  sunt.  Nec  sim- 
quemdamFalcidiam,  quiDiaconos  Pres-  pliciter  hoc  munus  illis  concreditum 
byteris  coajquabat  aut  etiam  antefere-  est ;  sed  precati  sunt,  ut  potestas  illis 
bat  ,  atque  arabitionem  Diaconorum  concederetur.  Et  paulo  anle  jam  scri- 
Romanae  Ecclesiae  tuebatur.  pserat,  referreS.  Lucam,  quod  ordinati 

(2)  Epist.  xvi ,  n.  8,  edit.  Vallars.  Alia  sint  per  orationem .  Hoc  enim  est  Or' 


104  TRACTATUS    DE    0RD1RE. 

mat  can.  XIV  :  Diaconi  septem  esse  debent  ex  canone,  etiamsi 
sit  magna  civitas;  ejus  autem  fidem  facit  liber  Actorum  (1). 
In  quibus  verbis  nibil  est  quod  adversariis  patrocinetur. 

68.  Ad  5m,  Dist.  Ita  tamen  ut  non  excluderent  Diaconos  ad 
sacra  ministeria  destinatos ,  conc;  ad  illorum  exclusionem ,  neg. 
Singularis  enim  fuit  Patrum  Synodi  Trullanae  sententia  toti  anti- 
quitati  contraria ,  ideoque  commentitia ,  de  duplici  Diaconorum 
classe,  quorum  alii  vulgarium  mensarum  tantum  mlnistri  essent 
etbonorum  temporaliumceconomi,  utseptem  prioresilli  a  S.  Luca 
memorati,  alii  M ysteriis  servientes,  de  quibus  loquitur  Paulus  ad 
Timotbeum.  Agnoscunt  igitur  Trullani  Patres  quosdam  ab  Apo- 
stolis  Diaconos  ordinatos  fuisse,  ut  operarentur  sacris,  quod  nobis 
satis  est  (2).  Ceterum  concilium  istud  illegitimum  est  atque  ab 
Ecclesia  minime  receptum. 

09.  Ad  6m ,  Neg.  Cum  adhibita  fuerit  et  adbuc  usurpetur  , 
uti  ostendimus ,  ad  veram  conferendam  potestatem,  et  quidem 
ex  institutione  divina  ut  certum  videtur  saltem  ex  traditione. 
Nec  obest ,  quod  eadem  manuum  impositio  adbibita  fuerit  in  dia- 
conissarum  inauguratione  5  nam  eadem  quidem  fuit ,  si  materiali- 
ter,  ut  dicitur,  spectetur,  non  autem  eadem  formaliter;  cum  ex 
mente  Ecclesiae  ea  non  fuerit  nisi  mera  ceremonia ,  qua  suis  of- 
ficiis  diaconissae  addicebantur  (3).  Hse  autem  diaconissae  licet  anti- 


dinatio.   Manus    viro  superponitur ;  tradunt,  diaconissce  ordinationem  et 

totum   vero   Deus  operatur  ,  ejusque  similibus  prope  ritibus  et  verbis,  qui- 

manus  est  quce  tangit  caput  ordinati.  busdiaconi ,  administratam.  Utraque 

Quibus  certe  nihil  luculentius  ad  rem  enim  ordinatio  XtipoTovUet  Xtipo&eo-iec. 

nostram  dici  poterat.  dicitur.    Ulraque  ad  altare   a  Ponti- 

(1)  Cfr.  loc.  cit.  fice  celebratur ,  et  eodem  liturgice  loco ; 

(2)  Cfr.  Clirist.  Lupus,  schol.  in  hunc  in  utraque  manus  imponitur,  dum  ad- 
can.  tom.  111,  pag.  y3,  opp.  edit.  Venet.  precatur  Vontifex ;    in   utraque  slola 

(3)  De  diaconissarom  inauguratione  collo  apponitur ,  in  altari  ordinatus 
agit  Morinus  in  comment.  De  Sacris  et  ordinata  communicantur.  Calix 
Ordinationibus  ,  part.ni ,  exercit.  10.  Sanguine  Christi  plenus,  ut  ex  eo  de- 
Postquam  verocap.  1  ,n.  1  ,  scripserat :  gustent,  inmanus  traditur.  Postquam, 
Tres  illi  antiquissimi  Rituales  Grceci  inquam,  haec  retulisset,  in  Theologos 
uno  consensu   et   eodem  tenore  nobis  insurgit  quinegant,Ordinationem  utlam 


CAP.    II.    DE    ORDIWUM    RUMERO    ET    MG3UTATE. 


105 


quissimoe  institutionis ,  nempe  apostolicse  ,  ut  patet  ex  Apostolo 
ad  Rom.  XVI,  1,  et  ex  I  ad  Timoth.  V,  9,  quas  ipse  Phnius 
memorat  in  celebri  sua  ad  Trajanum  epistola  ,  sive  ob  gliscentia 
in  dies  earum  vitia ,  sive  etiam  ob  antiquatam  consuetudinem 
conferendi  Baptisma  per  immersionem  ,  sensim  sine  sensu  desie- 
runt  in  universa  Ecclesia ,  adeo  ut  sec.  X  labente  vix  ullibi  earum 
Testigium  supersit  (1). 

70.  Obj.  secunda.  1°  Saltem ,  quos  Catholici  minores  Ordines 
yocant ,  non  fuerunt  ab  initio  nisi  ofiicia  seu  ministeria  ,  quae 
delectis  hominibus  committebantur  absque  ulla  initiatione  ab 
Episcopo  vel  Sacerdote ,  prout  2°  non  obscure  colligitur  ex  S.  Am- 
brosio,  lib.  I  De  Offtciis,  scribente  :  Alius  distinguendce  lectioni 
aptior ,  alius  psalmo  gratior,  alius  exorcizandis ,  qui  malo  la~ 
borant  spiritu  >  sollicitior ,  alius  sacrario  opportunior  habetur. 
Hasc  omnia  spectet  Sacerdos ,  et  quid  cuique  congruat,  id  officii 


mulieribus   competere   posse.    At  vero 
in  hoc  latet  aequivocatio ;  si  enim  sermo 
sit  de  Ordiuatione  proprie   dicta  ,  qua 
initiati  velutpergradum  in  Sacerdotiutn 
tendant,  rectissime  Theologi  ac  jure  ne- 
gant  ,  Ordinationem  mulieribus  compe- 
tere  posse,  ut  nos  ipsi  paulo  post  ostende- 
mus  ;  si  vero  sit  sermo  de  quadam  inau- 
guratione  seu  ritu,  quo  ad  officia  ,  quae 
diaconissis  committebantur,  deputaren- 
tur  ,  certe  nihil  obstat ,  quominus  fe- 
minis   conferatur  ;   sed  hic  ritus  totus 
ceremonialis  est  ,  qualis  censetur  ille , 
quo  sanctimonialibus  velum  confertur, 
seu  virgines  consecrantur.    Cfr.   Baro- 
nius  ad  annum  Christi  34 ,   n.   283. 
Hinc    in    laicorum    censu    diaconissae 
habebanlur,  quidquid  asserat  Morinus. 
(1)  Cfr.  Card.  Bona,  Rerum  liturg. 
lib.  i,  cap.  a5,  §  i5,  cum  notis  Roberti 
Sala.    Praecipua   diaconissarum  officia 
erant  :  i°  Episcopo  vel  Presbytero  fe- 
minas  baptizanti  adesse  ,  ut  universa 


actio,  qua  par  erat  honestate  et  decentia, 
perageretur ;  2°  easdem  inungere  oleo 
sacro  ante  Baptismnm ,  quae  nonnisi  in 
fronte  a  Diacono  inungebantur ;  3°  eas- 
dem  praetcrea  adhuc  catechumenas  pri- 
vatim  instituere  in  necessariis  doctrinae 
christianae  capitibus  ;  4°  «grotantes 
feminas  invisere  ,  et  martyribus  et  con- 
fessoribus  in  carcere  detentis  mini- 
strare  ;  5°  in  ecclesiis  ,  in  quibus  pecu- 
liaris  ac  propria  erat  feminarum  janua, 
assistere  ad  introitura  mulierum  custo- 
diendum  ;  6°  in  ecclesia  ipsa  suum  cui- 
que  locura  feminis  assignare  ;  rjr>  tan- 
dem  reliquis  viduis  praeesse ,  et  earum 
necessitatibus,  ubi  opus  esset,  subvenire; 
quare  in  quibusdam  canonibus  prcesi~ 
dentes  et  guhemantes  vocabantur.  Cfr. 
Goarius  in  Euchologio  ,  in  not.  ad  ea- 
rum  ordinationem ;  nec  non  Theoph, 
Raynaudus  S.  J.  De  sobria  alterius 
sexus  frequentia,  cap  8,  ubi  plura  de 
diaconissis  earumque  ofiiciis  disserit. 


106  TRACTATTJS    DE    ORDINE. 

deputet  (1).  3°  Haac  autem  officia  prout  ad  Episcopi  vel  Sacerdotis 
nutum  delecti  exercebant ,  sic  ad  eorumdem  nutum  ab  iisdem 
exercendis  lii  ipsi  removebantur  ,  uti  de  cantoribus  seu  psalmistis 
atque  fossariis  contigissenovimus.  4°Accedit,  hosOrdinesperinde 
ac  subdiaconatum  primitivae  Ecclesiae  incognitos  prorsus  fuisse , 
adeo  ut  5°  recte  Calvinus  de  Catbolicis  scripserit  :  Qucvcumque 
de  minutulis  suis  Ordinibus  balbutiunt  (Catholici),  conflata  esse 
ex  inscitis  insulsisque  mendaciis ,  doctrinamque  de  Ordinibus 
ecclesiasticis  novitium  esse  inventum,  de  quo  nunquam  alibi 
quam  apud  ineptos  canonistas  legitur  (2) ;  qui  deinde  pergit 
ostendere  ,  a)  quam  novae  ,  ineptae  et  nugatoriae  sint  ceremoniae , 
quae  in  Ordinatione  clericorum  a  Romana  Ecclesia  adhibentur; 
b)  quam  insulse  Catholici  in  scholis  et  canonibus  minores  istos 
Ordines  Sacramenta  faciant ;  c)  quod  in  singulorum  Ordinum 
officiis  Christum  sibi  collegam  scholastici  efficiant;  d)  quod  aco- 
lythum  alio  etiam  nomine  vocent  ceroferarium,  verbo ,  ut  ipse 
arbitratur,  magico ,  certe  inaudito  gentibus  et  linguis  omnibus, 
quum  acolythus  Groecis  pedissequum  simpliciter  significet.  Addit 
prgeterea,  creari  apud  nos  eximia  pompa  et  solemnitate  lectores, 
ostiarios ,  acolythos  ad  ea  ministeria  exequenda ,  quibus  vel 
pueros  laicos  prasficimus.  Quis  enim,  inquit ,  cereos  utplurimum 
accendit,  quis  urceolo  vinum  et  aquam  infundit,  nisipuer  aut 
ex  laicis  sordidulus  aliquis ,  quiex  ea  re  questum  facit?  Nonne 
iidem  canunt,  nonne  templorum  januas  claudunt  et  aperiunt? 
Quis  enim  in  eorum  templis  unquam  vidit  vel  acolythum  vel 
ostiarium  suis  partibus  fungenteml '. .  Exorcistas  vero  in  quem 
tandem  finem  consecrant?...  Fingitur  illis potestas  data  impo- 
nendi  manus  super  dcemoniacos;  sed  tali  se  potestate  prwditos 
dcemonibus  persuadere  non  possunt,  quia  eorum  imperiis  non 
cedunt  dcemones.  Ergo  fateantur ,  concludit,  nullum  hodie  esse 
in  Ecclesia  usum  nec  fructum  sacrorum  suorum  Ordinum  , 
totamque  Ecclesiam  suam  anathemate  plenam  (3).  6°  Hoc  tan- 
dem  agnovisse  visa  est  Synodus  Pistoriensis ,  quae  in  prop.  LV 

(1)  Tom.  n  ,  cap.  44,  edit.  Maur.  (3)  Ibid.  §§  23,  i^. 

(2)  Instit.  lib.  iv,  cap.  19 ,  §  24. 


CAP.    II.     DE    ORDIKUM    NUMERO    ET    DIGNITATE.  107 

Vehementer  optare  se  profitetur ,  ut  aliqua  ratio  inveniretur 
minutuli  cleri  (quo  nomine  inferiorum  ordinum  clericos  designat) 
a  cathedralibus  et  collcgiatis  submovendi ,  providendo  aliter  r 
nempe  per  probos  et  provectioris  atatis  laicos ,  congruo  assignato 
stipendio ,  ministerio  inserviendi  Missis  et  aliis  offwiis  velut  aco- 
lythi,  etc.  ut  olim ,  inquit,  fieri  solebat y  quando  ejus  ge?ieris  of~ 
ficia  non  ad  meram  speciem  pro  majoribus  Ordinibus  susci- 
piendis  reducta  erant.  Ergo. 

71.  Resp.  Ad  lm,  Neg.  Si  enim  Ordinis  nomine,  prout  hic 
ad  minores  Ordines  restringitur,  venit  ritus  sacer,  quo  spiritualis 
potestas  traditur  ad  ecclesiastica  munia  pro  jure  obeunda ,  quem- 
admodum  ab  initio  tradidimus ,  relate  praesertim  ad  Sacerdo- 
tium  ,  cum  recensiti  Ordines  praeter  Subdiaconatum  a  laudatis 
Pontificibus  Cornelio  et  Cajo  recenseantur  tanquam  gradus  qui- 
dam  ad  Sacerdotium  ,  cum  prseterea  Concilium  Carthag.  IV , 
anno  398  celebratum ,  singulorum  tradendorum  ritus  et  munia 
singillatim  describat  atque  declaret ,  eorumque  omnium  collatio- 
nemEpiscopo  tribuat,  jure  concludimus,  eos  non  ut  nuda  ministeria 
et  officia  ,  sed  tanquam  totidem  Ordines  vere  et  proprie  a  veteri- 
bus  habitos  fuisse. 

72.  Ad  2m ,  Neg.  Ad  prob.  autem  Dist.  Ex  S.  Ambrosio  debet 
Episcopus  cuique  officium  deputare  per  legitimam  Ordinationem, 
conc;  absque  ordinatione ,  subd.  committendo  aliquod  ex  illis 
officiis  uni  vel  alteri  ex  jam  ordinatis  ,  conc;  secus,  neg.  Aliquam 
enim  Ordinationem  S.  Ambrosius  in  objecto  loco  supponit ,  cum 
loquatur  de  clericis.  Sacerdotis  autem  nomine  Episcopum  ab  ipso 
designari  ostendunt  Maurini  editores  (1). 

73.  Ad  3m  ,  Dist.  Id  est,  officia  seu  ministeria  peculiaria ,  ad 
quse  per  Ordinationem  deputati  erant ,  ad  nutum  Episcopi  vel  Sa- 
cerdotis  exercebant  vel  non  exercebant ,  conc;  Ordines  ipsi  ex 
nutu  Episcopi  pendebant ,  neg.  Ad  cantores  autem  seu  psalmistas 
et  fossarios  aut  alio  nomine  Copiatas  aut  Laborantes  nuncupatos 
quod  altinet,  dicimus,  eos  aut  Ordines  non  fuisse  proprie  dictos ,  sed 


(1)  In  adnot.  in  loc.  cit. 


108  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

nuda  officia  ac  ministeria,  quae  aliquibus  clericis  committebantur , 
aut  saltem  non  fuisse  Ordines  in  universa  Ecclesia  receptos  (1). 

74.  Ad  4p,  Dist.  Ita  ut  ad  summum  ex  bis  colligatur,  borum 
Ordinum  institutionem  non  posse  ab  Apostolis  repeti ,  trans. ; 
Ecclesiam  ab  antiquissimis  temporibus  crescente  Christianorum 
multitudine  bos  Ordines  non  constituisse ,  neg.  Hoc  porro  nobis 
in  praesentiarum  sufficit. 

75.  Ad  5m ,  Resp.  perperam  Calvinum  in  minores  Ordines 
insurgere,  cum  partim  falsa  sint  etcalumniosa  ,quae  ipse  affirmat, 
partim  a  scopo  prorsus  aliena ;  etenim  ex  dictis  mala  ejus  fides 
patet,  dum  a)  affirmat,  de  minoribus  Ordinibus  non  legi  nisi 
apud  ineptos  canonistas,  uti  ex  adductis  probationibus  abunde 
liquet.  Dum  b)  appellat  novas ,  nugatorias,  etc.  ceremonias  illas 
majestatis  plenissimas,  quas  ad  nos  usque  transmisit  antiquitas. 
Eas  enim  describunt  non  solum  Ordo  Romanus,  Isidorus ,  Ra- 
banus  Maurus,  sed et  Concilium  Carthaginiense  I V  et  Carthagin.  III. 
Dum  c)  omnibus  indiscriminatim  Catbolicis  tribuit  sententiam 
illam ,  quae  non  est  nisi  peculiaris  opinio  privatorum  Tbeolo- 
gorum,  Ordines  minores  esse  Sacramenta;  quae  opinio  sicut 
libere  ab  bis  defenditur,  sic  ab  aliis  tuto  rejici  potest.  Dum 
d)  pariter  omnibus  scholasticis  adscribit,  quod  non  est  nisi  pau- 
corum,  qui  etiam  impropria  ratione  seu  latiore  sensu  docent, 
Christum  exercuisse  officia  illa ,  quae  minoribus  Ordinibus  insi- 
gniti  exercent.  Dum  e)  Ecclesiam  Romanam  carpit,  quod  cero- 
ferarii  vocem  adhibere  coeperit;  quam  quidem  antiquissimam 
esseconstatex  ConciiioCarthag.  lV,quod  eamjamusurpaverat  (2). 
Dum  f)  Ecclesiae  crimini  vertit,  quod  ex  ministrorum  incuria  repeti 
debet;  nunquam  enim  Ecclesia  officii  sui  clericos  admonere  de- 
siit ,  quae  solemni  decreto sanxit  in  Tridentino  Concilio,  sess.  XXIII, 
De  Reformat.  cap.  XI ,  ut  minores  Ordines  per  temporum  in- 
terstitia,  nisi  aliud  Episcopo  expedire  magis  videatur,  conferan- 

(1)  Cfr.  Morinus  op.  cit.  exercit.  invenientur  cetera  capitula,  in  quibus 
xi,  cap.  2.  Verum  de  hoc  pauloinfra.  singulorum  Ordinum  majorum  et  mi- 

(2)  Capitulo  vi,  cfr.  apud  Harduin.  norum  tradendorum  ritus  describuntur. 
Acta  Concil.  tom.  i,  col.    979?  ubi 


GAP.    II.    DE    ORDINUM    NUMERO    ET    DIGMTATE.  189 

tur ,  ut  eo  accuratius  in  unoquoque  munere  juxta  praescriptum 
Episcopi  se  exerceant.  Postmodum  vero  in  eadem  sess.  cap.  XVII 
decrevit ,  ut  sanctorum  Ordinum  a  Diaconatu  ad  ostiariatum  fun- 
ctiones  ab  Apostolorum  temporibusin  Ecclesialaudabiliterreceptae 
et  pluribus  in  locis  aliquamdiu  intermissae  in  usum  juxta  sacros 
canones  revocentur ,  utque  in  posterum  bujusmodi  ministeria 
nonnisi  per  constitutos  in  dictis  Ordinibus  exerceantur;  uti  reipsa 
pluribus  in  locis  ejusmodi  disciplina  viget ,  nisi  necessitas  quan- 
doque  exigat ,  ut  ab  aliis  quam  a  clericis  baec  ministeria  exercean- 
tur  (1).  Dum  g)  exorcistarum  potestati  tribuit  defectus ,  qui  aut 
ab  infirma  ipsorum  vel  energumenorum  fide  tantum  oriuntur. 
Saepe  enim  tum  antiquis  tum  recentioribus  temporibus  exorcis- 
tarum  imperio  daemones  cessisse ,  innumeris  prope  exemplis  os- 
tendit  Martenius  (2). 

76.  Ad  6m,  Dist.  Hoc  agnovisse  visa  est  Pistoriensis  synodus 
ternerario  ac  baeretico  spiritu  ducta ,  conc;  catbolico_,  neg.  Illa 
propterea  propositio  a  Pio  VI ,  in  Constit.  Auctorem  fidei,  pro- 
scripta  fuit  tanquam  suggestio  temeraria  >  piarum  aurium  of 
fensiva,  ecclesiastici  ministerii  perturbativa ,  servandce  ,  quoad 
fieri  potest  >  in  celebrandis  mysteriis  decentiw  imminutiva  >  in 
minorum  ordinum  munera  et  functiones ,  tum  in  disciplinam 
per  canones,  et  speciatim  per  Tridentinum  probatam  injuriosa, 
favens  hosreticorum  in  eam  conviciis  ct  calumniis* 


(1)  Nec  enim  omittendom  est,  inEc-  conductce  ;  nulla  est  lectoris  functio  , 

clesiis  ,  qaae  in  oppidis  ac  villolis  repe-  nullus  exorcistarum  in  Ecclesia  usus. 

riontor ,  paocos  admodom  ,  qoandoqoe  Acolythi  functio  manet  quidem  ;  sed 

vero  nollos  clericos  inveniri ;  qoo  fit  eam  exercent  laici  aut  simplices  cle- 

nt  officia  ,  qoaj  essent  clericorom  pro-  rici,  etc.  Qoae  qoidemoniversim  sompta 

pria,laicisdemandentor.Ceteramminos  sunt  falsa.  Conferantar  hsec  cam  iis , 

caule  recens   quidam    auctor  absolote  qa83  ex  Calvino  attulimus  et  ex  svnodo 

pronunciat :  H odie ab  omnibus  quidem  Pistoriensi.  Hic  ipse  affirmat,  minores 

suscipiuntur   Ordines  illi  ;   sed   vix  ordines  in  veteri  Ecclesia  magis  officia 

unquam  ab  iis ,  qui  eos  suscipiunt ,  fuisse  quam  Ordines. 
exercentur.  Nemojam  ostiarii  ofjiciis  (2)  De  Antiq.  Eccles.  ritib.  lib.  m, 

fungitur  nisi  viles  personce  mercede  cap.  9. 


110  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

IJV    DOGTRINAM    CAPITIS    SUPERIORIS    SCHOLIA. 

77.  Horum  scboliorum  seu  animadversionum  objectum  sunt : 
l°sacramentalis  dignitas ,  quatenus  nempe  et  quibus  ex  recensitis 
Ordinibus  competat;  2°  Ordinum  numerus ,  institutio ,  inuniaj 
3°  gradus ,  varietas ,  vicissitudo.  De  bis  enim  singillatim  con- 
troversia  aliqua  viget  inter  Tbeologos  et  eruditos  bomines.  Cum 
nobis  proposuerimus  nullam  domesticam  quaestionem  agitare  , 
idcirco  ,  deposito  omni  contentionis  studio ,  quid  verisimilius  juxta 
communiorem  doctrinam  de  illis  sentiendum  nobis  videatur , 
qua  fieri  poterit ,  brevitate  et  perspicuitate  aperiemus. 

78.  I.  Circa  dignitatem  sacramentalem  prima ,  quse  se  se  offert , 
controversia  est  de  Episcopatu ,  utrum  nempe  spectari  debeat , 
prout  a  Presbyteratu  distinguitur,  tanquam  ordo  ac  Sacramentum 
nec  ne.  Si  Ordinis  nomine  significetur  gradus,  nulla  potest  esse 
contentio ;  cum  de  fide  sit  definitum ,  dari  in  Ecclesia  catholica 
hierarchiam  divina  Ordinatione  institutam ,  quce  constat  eos 
Episcopis ,  Presbyteris  et  ministris  (1).  Controversia  itaque  viget , 
seu  potius  viguit  de  Episcopatu ,  quatenus  nomine  ordinis  signifi- 
catur  ipse  ritus  consecrationis.  Veteres  plerique  scbolastici.censue- 
runt ,  Episcopatum  neque  Ordinem  esse  proprie  dictum ,  neque 
proinde  Sacramentum  ,  sed  sdlam  extensionem  Presbyteratus  (2) 

(1)  Sess.  xxlii  ,  can.  vi.  v,  pag.  369.  Card.  autem  Raymundus 

(2)  S.  Thom.  m  4  sent.  dist.  24  *,  Capisucchius  Ord.  Pr.  in  Controvers, 
q.  2,  art.  2,  ad  quajstionem,  utrum  Theolog,  selectis  ,  Romae  1670,  con- 
Episcopatus  sit  Ordo ,  resp.  Episcopa-  trovers.  xxvni  ,  De  Episcopatu  ,  §  2, 
tus  non  est  Ordo.  Sic  etiam  S.  Bona-  affert  ocfo^ra/a auctores,quos  ipse  pro- 
ventura  in  eamdem  dist.  q.  3  ,  con-  fitetur  fere  omnes  vidisse ,  qui  negant 
cludit  :  Episcopatus  proprie  non  est  Episcopatum  esse  Ordinem  ,  et  singu- 
Ordo  ,  et  in  corp.  artic.  Episcopatus,  lorum  loca  distincte  apponit.  Hoc  ipsum 
inquit ,  prout  distinguitur  contra  Sa-  argumentum  fuse  prosequitur.  Adeo  ve- 
cerdotium,  dicit  dignitatem  quamdam  rum  est ,  quod  scripsit  Ganus,  Theologo- 
vel  officium  Episcopi  annexum,  et  non  rum  numerum  obruere  ne"minem  de- 
est  proprie  nomen  Ordinis ,  nec  no-  bere  !  Adderem  et  pondus.  Siquidem 
vus  character  imprimitur  ,  nec  nova  praeterMagistrum  Sententiarum,S.Tho- 
potestas  datur ,  sed  potestas  data  am  -  mas  ,  ut  vidimus  ,  S.  Bonaventura  , 
pliatur.  Opp.  edit.  Rom.  i5g6,tom.  Scotus  ,   Innocentius  V,  Estius  ,   etc. 


GAP.    II.    DE    ORDINUM    WUMERO    ET    DIGNITATE.  111 

seu ,  ut  alii  loquuntur ,  simplicem  deputationem  extrinsecam  ad 
aliquas  functiones  seu  ministeria ,  quibus  peragendis  non  erat 
idoneusPresbyter(l).  Verumsententia,  nunctemporis  communis 
et  omnino  tenenda ,  hsec  est ,  Episcopatum  et  Ordinem  esse  specie 
distinctum  a  Presbyteratu  ,  etSacramentum.  Si  enim  res  ad  Scrip- 
turam  exigatur,  nullum  dubium  superesse  posse  videtur.  Nam,  si 
ad  Ordinem  et  ad  Sacramentum  constituendum  requiruntur  ritus 
externus,  gratiae  collatio  et  divina  institutio  ,  cum  hsec  omnia, 
ut  ex  dictis  patet ,  in  Episcopatum  concurrant,  dubitari  profecto 
nequit ,  quin  Episcopatus  sit  Ordo  et  Sacramentum.  Rursum  ,  si 
ubi  distincta  habetur  materia ,  forma  peculiaris  ,  distincta  item 
ac  peculiaris  confertur  potestas ,  distinctus  habetur  Ordo  sacra- 
mentalis  ;  cum  Episcopatus  distinctam  habeat  materiam  ,  formam 
ac  potestatem  a  Presbyteratu  ,  recte  colligitur,  ipsum  distinctum 
Ordinem  esse  et  Sacramentum  (2).  Hinc  definiri  potest  Episcopa- 
tus  Ordo  supremus  et  Sacramentwm ,  quo  Presbytero  potestas 
tribuitur  conferendi  Sacramenta  Confirmationis  et  Ordinis7 
regendique  Ecclesiam  sibi  commissam.  Ex  qua  definitione  patet , 
Presbyteratum  esse  fundamentum  et  initium  Sacerdotii,  Episco- 
patum  vero  ipsius  apicem  et  complementum ,  atque  in  Ordina- 
tione  episcopali  perfici ,  quod  in  ipsa  presbyterali  Ordinatione  jam 
fuerat  inchoatum,  atque  adeo  ita  se  habere  Episcopatum  ad 
Presbyteratum ,  ut  fastigium  domus  ad  fundamentum. 

79.  Verum  quid  dicendum  de  Chorepiscopis,  seu  Episcopis 
agrorum  et  pagorum ,  quique  interdum  alio  nomine  vocabantur 
Episcopi  villani seu  vicaniautoppidani?  Respondeinus,  satis  im- 

sententiam  negativam  taentur.  In  hoc  xix  ,  thes.  4«  Attamen  nedum  proba- 

etiam   nostro  Collegio   Romano  paulo  bilis  nunc  haec  sententia  censetur  ,  sed 

ante  Societatis  extinctionem  adhuc  ea-  jam  a  nonnullis  censura  notatur. 
dem  sententia  publice  propugnabatur ,  (1)  Confer.  Morinus  op.  cit.  Exer- 

ut  constat  ex  thesibus  per  id  temporis  cit.  m,  cap.   i  et  seqq. 
evulgatis;  adhucadstruiturinThesibus,  (2)  In  Constit.  Apostol.  quas  nemo 

circa  quas  examen  instituitur  iis  ,    qui  inficiabtur  antiquissimas  esse  ,  sermo  fit 

cooptari  cupiunt  inCollegium  S.  Bona-  de  Ordinatione  Episcoporum,  praeterea 

venturae  in  Urbeex  FratribusOrd.  Miu.  peculiaris  forma  seu  oratio  praescribitur 

Conv.  denuo  recusis  anno  i833,diss.  recitanda  in  ipsorum  consecratione. 


/ 

112  TRACTATDS    DE    ORDINE. 

plicatam  fcancesse  qusestionem.  Illud  certum  videtur:  l°jam  inde 
a  seculi  IV  initio  in  Oriente  eos  viguisse ,  ut  patet  ex  can.  XIII 
Concilii  Neocaesariensis  (1)  et  ex  can.  XII  Concilii  Ancyrani  (2) ; 
in  Occidente  vero  sec.  V,  ut  constat  ex  Conc.  Regensi  in  Galliis 
anno  439  celebrato  (3).  2°  Certum  pariter  videtur ,  quandoque 
Chorepiscopos  fuisse  dignitate  episcopali  insignitos  ,  ut  plurimum 
autemsolo  Presbyteratu  (4).  Nobis  videntur  Chorepiscopi  ordinario 
jure  non  fuisse  nisi  Episcoporum  adjutores  ,  ministri  atque  vicarii, 
ea  fere  ratione ,  qua  vicarii  foranei  apud  nos  sunt  (5). 

80.  Diaconatum  Sacramentum  esse,  communis  et  certa  est  Theo- 
logorum  sententia  (6);  quia  in  ipsum  conveniuntdivina  institutio, 
gratiaa  promissio  et  ritus  externus ,  uti  ex  paulo  ante  disputatis 
aperte  liquet.  In  ordinatione  enim  Diaconorum  dicitur  :  Accipe 
Spirititm  Sanctum;  quod  non  frustra  proferri  definivit  Triden- 
tina  Synodus,  can.  IV.  Ipsis  in  Ordinatione  manus  imponitur.De 
divina  demum  institutione  Diaconatus  Patres  antiquissimi  superius 
adducti  nos  docuerunt ;  quod  et  Tridentinum  non  obscure  tradit 
in  cit.  can.  VI.  Quare  Diaconatus  definiri  potest  Ordo  sacer  et 
Sacramentiim ,  quo  potestas  tribuitur  proxime  inserviendi  Pres- 
hytero  rem  sacram  facienti.  Neque  obest  septenario  Sacramen- 
torum  numero ,  si  dignitas  sacramentalis  tribuatur  etiam  Episco- 
patui  ac  Diaconatui ;  omnes  enim  norunt ,  hos  Ordines  non  esse 

(1)  Apud  Hard.  Acta  Conc.  tora.  i ,  (5)  Praeter  citt.  auctores  cfr.  Tho- 
col.  186  ;  celebratum  porro  est  hoc  massinus ,  De  vetere  et  nova  discipl. 
Concilium  anno  3 14-                                  part.  i,  lib.  n ,  cap,  i  ,  §  10  ;  Aloy- 

(2)  Ibid.  col.  2^5  ,  ex  vers.  Dionysii  siusNardiin  excellenti  op.  Deiparrochi, 
Eiigui;namincollect.  Isidoriestn.  xin.  Pesaro  1829,  tom,  1 ,  cap.  16  ;  qui 
Eodem  anno  hoc  Concilium  celebratum  invicte  praeterea  insurgit  in  Juveninum  , 
est  ac  Neocaesariense.  Van  Espenium  aliosque  ,  qui  conten- 

(3)  Can.  111.  Ibid.  col.  1749*  dunt,  Parochosjuris  esse  divini ,  acsuc- 

(4)  Cfr.  Morinus  op.  cit.  Exercit.  iv,  cessores  septuaginta  discipulorum  ;  ac 
cap.  2;  Nat.  Alexand.  in  Jppendice  multa  corrigit  ex  iis ,  quae  Morinus  scrip- 
ad  diss,  xliv.  in  secul.  iv;  Witasse  ,  De     sit  de  Chorepiscopis. 

Sacram.  Ordin.  part.  11 ,  in  Append*  (6)  Negant,  Diaconatum  esse  Sacra- 

ad  quaest.  1 ,  art.  3  ;  Joan.  Assemanus,  mentum  ,  Durandus  in  4>  dist.  24, 

BibL  Orient.  tom.  111,  part  ,  11,  pag,  qoaest.  2 ,  n.   6  ,  et  Cajetanus  tom.  1 

826  et  seqq.  Opusculorum,  aliiquepauci. 


CAP.    II.    DE    ORDINUM    HUMERO    ET    DIGNITATE.  113 

nisi  Sacramenta  partialia,seu  partes  unius  ejusdemque  Sacramenti, 
quod  est  Ordo  (1). 

81.  At  competitne  eadem  Sacramenti  dignitas  Subdiaconatui  ac 
reliquis  minoribus  Ordinibus?  Graves   Theologi  affirmant;  sed 
alii  aeque  docti  et  majores  etiam  numero  negant.  Quatuor  porro 
argumenta ,  seu  potius  argumentorum  classes,  quas  affert  Morinus, 
nos  inclinant,  imo  et  trahunt  in  sententiam  negantem.  Hic  enim 
eruditus  auctor  productis  antiquorum  testimoniis  et  veteribus 
documentis  ostendit ,  neque  Subdiaconatum  ,  neque  minores  Or- 
dines  esse  divinitus  institutos  ,  sed  ab  Ecclesia  adjectos ;  idque 
evincit  1°  ex  illorum  veterum  testimoniis,  qui  expresse  affirmant, 
crescente  fidelium  multitudine ,  ab  Ecclesia  pro  opportunitate 
prsefatos  Ordines  institutos  esse(2).  2°  Existorum  Ordinummodo 
unius  ,  modo  alterius ,  aut  etiam  plurium  cessatione  ,  additione , 
imminutione ,  abrogatione  et  instauratione ,  quae  certe  in  rem 
divinitus  institutam  cadere  non  possunt  (3).  3°  Ex  monumentis 
et  testimoniis ,  quae  probant  istorumOrdinumrespectivam  subor- 
dinationem  in  altiorum  Ordinum  promotione  saepe  non  fuisse 
servatam,  ita  ut  lectores  ex.  gr.  creati  fuerint  qui  prius  non  fuerant 
ostiarii,  acolythi  qui  nunquam  fuerant  ostiarii ,  lectores,  exorcistae ; 
diaconi  qui  non  prius  fuerant  subdiaconi  (4) ;  quae  rursum  pro 
arbitrio  non  fecisset  Ecclesia  ,  nisi  censuisset ,  ad  divinam  institu- 
tionem  hos  Ordines  minime  perlinere.  4°  Demum  ex  fine,  quem 
juxta  Romanorum  Pontificum  et  Conciliorum  testimonia  sibi  po- 
tissimum  praestituit  Ecclesia  in  his  Ordinibus  instituendis  et  con- 
ferendis  ,  ne  scilicet  neophyti  sacrorum  rudes  et  tyrones  statim 
Presbyterio  inaugurarentur ,  antequam  fidei  dogmata  et  Sacra- 
mentorum  ceremonias  didicissent  (5).  Jam  vero ,  si  deest  his  Or- 
dinibus  divina  institutio ,  evidens  est,  ipsis  nulla  ratione  dignita- 


(1)  Exinde    patet   Calvini   inscitia  ,  (2)  Op.  cit.  Exercit.    xi ,  cap.    i , 
dum ,  Instit.  lib.  iv,  cap.  1 9  ,  §  22,  scri-      §  4  et  seqq. 

bit :  Eit  vero  i&tud  perquam  ridicu-  (3)  Ibid.  §  7  et  seqq. 

lum,quodaffirment(Csitiio\ic\),8eptem  (4)  Ibid.  cap.  2 ,  §  1  et  seqq. 

esse  Sacramenta  ,  dum  recensere  ipsa  (5)  Ibid.  cap.  3. 
volunt ,  tredecim  enumerant. 

T.  VII.  8 


114 


TRAGTATUS    DE    ORDINE. 


tem  sacramentalem  et  collationem  gratiae  ex  opere  operato  posse 
competere. 

82.  II.  Ex  his  porro  quatuor  argumentorum  classibus  pronum 
est  inferre?quidsentiendum  sit  deOrdinum  numero  atque  institu- 
tione.  Si  enim  Ecclesia  lapsu  temporis  instituit  sibi  Ordines  dia- 
conatu  inferiores,  mirum  esse  non  debet ,  si  neque  constans  neque 
universalis  sit  horum  Ordinum  numerus.  Duos  siquidem  tantiim 
agnoscit  Ecclesia  Graeca ,  uti  superius  vidimus ,  subdiaconatum 
nempe  et  lectoratum ;  Syri  et  Maronitae  habent  proeterea  cantora- 
tum  seu  psalmistatum ,  qui  apud  ipsos  requiritur  tanquam  gradus 
adlectoratum  suscipiendum  (1).  Sedneque  constans  ipseOrdinum 
numerus  fuit  in  utraque  Ecclesia ,  occidentali  nempe  ac  orientali. 
Etenim  olim  in  Ecclesia  Latina ,  ut  ex  certis  documentis  constat ,  in 
usu  pariter  erat  cantoratus,  uti  patet  ex  Conc.  Carthaginiensi  111(2). 
Quinimo  in  nonnullis  Ecclesiis  particularibus  videntur  viguisse 
aliqui  Ordines  ,  qui  nunc  desierunt;  contra  vero  nonnulli,  qui 
in  quibusdam  Ecclesiis  obtinebant ,  in  usu  apud  alias  non  erant , 
ut  fidem  facit  auctor  epistolse  S.  Hieronymi  nomine  vulgatae  ad 
Rusticum  Narbonensem  ,  in  qua  legitur  :  Primus  in  clericis  Fos- 
sariorum  ordo  est  (3);  ceteros  autem  Ordines  recensens,  exor- 
cistatum  et  acolythatum  omnino  proeterit.  Idem  fossariorum  Ordo, 
ut  jam  adnotavimus,  viguit  apudSyros  ,a  quibus  laborantes  dice- 
bantur,  et  alicubi  copiato3 ;  ut  liquet  ex  epistola  ad  Antiochenos 
S.  Ignatii  nomine  inscripta  (4) ,  ut  alia  documenta  praetermittam. 
Ceterum  in  Ecclesia  Romana  constans  ac  perpetuus  fuit  septena- 
rius  Ordinum  numerus ,  qui  ab  initio  in  ea  viguit  atque  ad  nos 
usque  pervenit. 

(1)  Cfr.  ibid.  cap.  i,  §  8,  Joseph.  Presbyteri,ofjiciumsusciperecantandi, 
Siro.  Assemanus  ,  Bihlioth.  Orient.  dicente  sibi  Preshytero :  Vide,  ut  quod 
tom.  in  ,  parl.  i ,  pag.  5j5  ;  alii  tamen  ore  cantas ,  corde  credas  :  et  quod 
contendunt,eum  non  esse  nisi  oflicium,  corde  credis,  operibus  comprohes.  Sed 
non  autem  gradum  peculiarem  ad  Sacer-  cfr.  Martinius,  De  antiq.  Eccles.  rittb. 
dotium.  lib.  i,  part.  n  ,  cap.  8,  art.  i,  §  i. 

(2)  Apud  Hard.  Acta  Concil.  tom.  i,  (3)  Apud  Morin.  loc.  cif.  §  9. 
col.  963.  Attamen  in  Conc.  x  statui-          (4)    Apud    Coteler.    Patr.    Apost, 
tur  :  Psalmista,  id  est  ,  cantor  potest  tom.  11  ,  pag.    112.  Cfr.   ejusdem  ad- 
absque  scientia  JEpiscopi,  solajussione  nolationes. 


CAP.    II.     DB    ORDINUM    NUMERO    ET    DIGNITATE.  115 

83.  Longa  res  esset  omnia  singulorum  Ordinum  munia  recen- 
sere ;  prsecipua  tamen  ac  magis  uniuscujusque  Ordinis  propria  ex 
illorum  definitione ,  quam  jam  subjicimus ,  colligi  possunt. 

84.  Subdiaconatus  itaque  ex  dictis  definiri  potest  Ordo  seu 
ritus  sacer,  quo  potestas  trihuitur  ministrandi  Diacono  et  Sa- 
cerdoti  in  Missw  Sacrificio.  In  Graeca  Ecclesia  manuum  imposi- 
tione  et  extra  sanctuarium  conferri  solet ;  in  Ecclesia  Latina  per 
traditionem  calicis  vacui  cum  patena  vacua  superposita  cum  forma 
adnexa. 

85.  Acolythatus  est  Ordo,  quo  traditur  potestas  ministrandi 
Subdiacono  et  Diacono  in  Missrn  Sacrificio.  Confertur  autem  per 
traditionem  ceroferarii  cum  cereo ,  nec  non  et  urceoli  vacui  cum 
respectiva  forma  eam  comitante. 

86.  Exorcistatus  est  Ordo,  quo  potestas  traditur  nomen  Domini 
invocandi  super  eos ,  qui  ab  immundis  spiritibus  obsessi  ener- 
gumeni  seu  arreptitii  dicuntur.  Quare  Episcopus  in  exorcistarum 
inauguratione  librum  illis  porrigit,  in  quo  exorcismi  continentur , 
aut  missale  vel  pontificale ,  et  ea  utitur  forma,  quae  exprimit  ejus- 
modi  potestatis  collationem. 

87.  Lectoratus  autem  est  Ordo,  quo  confertur  potestas  divinos 
utriusque  foederis  libros  et  sanctorum  Patrum  scripta  publice 
in  Ecclesia  legendi;  qui  Ordo  apud  Graecos  per  manuum  pariter 
impositionem  et  adjunctam  precem ,  apud  Latinos  vero  per  sacri 
codicis  traditionem  cum  prece  adnexa  confertur. 

88.  Ostiariatus  denique  definiri  solet  Ordo,  quo  clericus  tum 
te?nplo  et  sacris  rebus  asservandis  prasficitur ,  tum  ut  divinis 
Mysteriis ,  quos  in  eo  peraguntur ,  reverentiam  conciliet.  Hujus 
materia  ex  Concilio  Carthagin.  IV  et  Pontificali  Romano  sunt 
claves  Ecclesiae  ,  quae  ab  Episcopo  clerico  initiando  traduntur, 
forma  vero  verba ,  quae  clavium  traditionem  comitantur. 

89.  Posuimus  autem  in  postremihujusOrdinis  definitione  verba 
quo  clericus;  quia  receptus  in  Ecclesia  mos  est,  ut  nemo  ad  Or- 
dines  promoveatur ,  quin  prius  fuerit  clericali  tonsura  insignitus , 
per  quam  in  clerum  quisque  cooptatur.  Definiri  enim  passim 
tonsura  solet  Ceremonia  ab  Ecclesia  instituta ,  qua  laicus  bap- 
tizatus  et  Sacramento  Confirmationis  consignatus  sacro  ritu  in 

8. 


116  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

clerum  instituitur.  Dixi  ita  passim  definiri  tonsuram  clericalem , 
quia  non  defuerunt  ex  veteribus  scholasticis  et  canonistis ,  qui 
pluribus  argumentis  persuadere  conati  sunt ,  clericalem  tonsuram 
et  Ordinem  esse ,  et  Sacramenti  quoque  dignitatem  obtinere , 
quae  quisque  expendere  poterit  apud  Prosperum  Fagnanum ,  qui 
ea  collegit  (1). 

90.  Nobis  satis  sit  adnotare  1°  adversus  Calvinum,  qui  ton- 
surse  ritum  ludibrio  habetvelut  superstitionis  acvanitatisplenum, 
eum  antiquissimum  esse.  Ex  vetustissimis  enim  Ecclesiae  Divio- 
nensis  Actis  refert  Martenius,  S.  Benignum  Presbyterum,  sancti 
Polycarpi  discipulum  ,  tonsurae  clericalis  indicio  deprehensum  et 
a  Terentio  comite  seculo  II  labente  morte  mulctatum  (2).  Impius 
Christianorum  irrisor  Lucianus ,  seu  quisquis  est  auctor  dialogi 
inscripti  Philopatris  ,  Trajano  coaevus,  clericum  describite  mon- 
tibus  ad  Ecclesiam  venientem  detonsa  coma(3).  Sic  etiam  Ammia- 
nus  Marcellinus  scribit ,  Diodorum  quemdam  ab  ethnicis  Alexan- 
driae  sub  Juliano  apostata ,  qui  sec.  IV  imperabat  ,  extremo 
supplicio  fuisse  addictum  ,  quod  puerulos  tondens  illos  clericatu 
initiaret  (4).  Prudentius  quoque ,  egregius  sec.  IV  poeta ,  S.  Cy- 
priani  attonsionem  in  clericum  describebat  his  verbis  :  Deflua 
co^saries  compescitur  ad  breves  capillos  (5).  Et  haec  sufficiant, 

(1)  Commentaria  in  secund.  part.  vvo/tca  itpoyXvtyiKoHs  ypcif&fceto-iv  ds  ov- 
pri?ni  libri  Decretalium  ,  Romae  166 1 ,  to$  r«  xfu<r^  i7retXv<rtt  rov  Maxpopov. 
tit,  De  celaie  et  qualitate  ,  cap.  Cum  Oslendit  mihi  male  vestitus  aliquis  e 
contingat,  n.  44  et  seqq.  abi  viginti  montibus  hunc  adceniens ,  comam  de- 
duo  pro  sua  sententia  argumenta  urget ;  tonsus,  insculptam  in  theatro  hierogly- 
deindc  se  expedire  nititur  ab  argumen-  phicis  litteris  illius  nomen :  hunc  auro 
tis  Theologorum  ,  qui  contrario  placito  viam  inundaturum. 

adhaerent.  (-4)  Lib.  xxn  ,  cap.   1 1 ,  pag.  326  , 

(2)  Op.  cit.  sec,  part.  libri  i,  cap.  8,  edit.  Henr.  Valesii ,  Paris.  1681  ,  ubi 
art.  7  ,  §  2.  Si  tamen  fides  hujus  S.  Mar-  cfr.  nota  editoris.  Cfr.  etiam  Sirmondus 
tyris  Actis  adhibenda  est.  in  notis  ad  Sidonium,  pag.  52  ,  ad  verba 

(3)  Cfr.  editio  Frid.  Reitzii ,  Amste-  Sidonii :  Comabrevis ;  barba  prolixa. 
lod.  1 743,  tom.  iii  ,  pag.  608  ,  seg.  21.  (d)  Hymn.  xm  Peristephan.  v.  3o, 
'£2?  ivt^ii^uro  fcol  ns  tcotKoufcm ,  %\  edit.  Faustini  Arevali  S.  J.  tom.  n  , 
opiav  7Tc6peiytvcfctvos  ,  KtKctp/uivos  ryv  pag.  1206,  ad  quem  locum  cfr.  adnot. 
Kof&vjv    iv    rS    $-tolrpa>    dvoiytypcc/tcfctvov  Arevali  viri  doctissimi. 


GAP.    II.    DE    ORDIMJM    NUMERO    ET    DIGNITATE.  117 

omissis  Concilio  Cartbag.  IV  et  Toletano  II  (1) ,  aliisque  non 
paucis  monumentis  antiquissimis  (2) ,  ad  ostendendum  adversus 
Calvinum  clericalis  tonsurae  ritum  priori  Ecclesiae  sevo  obtinuisse , 
ideoque  vacare  illum  vanitate  omni  atque  superstitione  ex  ipsius 
Calvini  principiis.  2°  Adnotare  proeterea  juverit ,  variam  pro  di- 
versis  Ecclesiis  et  temporibus  fuisse  clericalis  tonsurae  formam 
atque  figuram ,  ut  videre  est  apud  citt.  Martenium  (3)  et  Mori- 
num  (4). 

91.  III.  Ad  Ordinum  demum  gradum  quod  spectat,  certum 
est ,  uti  jam  innuimus  ,  Subdiaconatum  a  Graecis  et  olim  atque 
nunc  etiam  inter  minores  Ordines  recenseri ;  a  Latinis  vero  non- 
nisi  seculo  XII  ccepisse  inter  Ordines  majores  seu  sacros  connu- 
merari.  Insigne  bujus  rei  documentum  babemus  ex  Synodo  Bene- 
ventana  anno  1091  celebrata  subUrbano  II,  quae  can.  1  decrevit , 
ut  nullus  in  Episcopum  eligatur ,  nisi  in  sacris  Ordinibus  religiose 
vivens  fuerit  inventus:  Sacros  autem  Ordines  dicimus  Diacona- 
tum  et  Presbyteratum;  hos  siquidem  solos  primitiva  legitur  Ec- 
clesia  habuisse  (5).  De  gradu  autem  Episcopatus  relate  ad  Pres- 
byteratum  sequenti  capite  ob  rei  gravitatem  jam  agere  aggredimur. 


(1)  Conc.  Carthag.  apud  Hard.  Acta  tenerentur  breviores  deferre  capillos  , 
Concil.  tom.  l,  col.  982,  can.  xliv,  uti  reipsa  ostendant  allata  documenta, 
statuit :  Clericus  nec  comam  nutriat ,  aliaque  similia  quae  afferri  possent.  Aliud 
nec  barbam.  Nonnulli  codices  addunt :  praeterea  cogitare  ,  vigentibus  persecu- 
nec  barbam  radat ,  aut  tondeat.  Cfr.  tionibus ,  esset  absurdum. 

ibid.  Conc.  Toletan.  can.  1 ,  apudHard.  (8)  De    antiq.  Eccl.   ritib.  lib.  1 , 

tom.  11,   col.   11 3g.  part.  11,  cap.  8,  art.  7,  §  4  et  seqq. 

(2)  Cfr.  apud  Pelliciam  ,  op.  cit.  De  (-4)  Op.  cit.  Exercit.  xv.  Cfr.  etiam 
christianoj  Ecclesice  primce ,  media?  et  Thomassinus  ,  De  vet.  et  nova  discipl. 
novissimcepolitia,  lib.  vi,  Venet.1782,  part.  1  ,  lib.  11 ,  cap.  37  et  seqq.  et 
ubi  prudenter  observat  hic  auctor,  pu-  Hallierius  ,  De  sacris  ordinationibus  et 
tandum  propterea  non  esse,  eam  ton-  election.  Paris.  i636.Inappend.adsect. 
surae  formam  primis  saeculis  obtinuisse,  vin  ,  art.  2  et  seqq. 

quse  postea  inducta  est ,  sed  eoreferri,  (5)  Apud  Hard.  tom.  vi ,    part.  11  , 

ut  coma  tonderetur,  neve  cirri  difflue-  col.   i6g5. 
rent,  adeo  ut  qui  clero  accensebantur, 


118  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

CAPUT  III. 

DE    EPISCOPORUM    PRAESTAWTIA    SUPRA    PRESBYTEROS. 

92.  Magni  momenti  controversia  est ,  quam  adversus  presby- 
terianos  suscipimus  ,  qui  Aerii ,  IV  seculi  novatoris ,  et  Wicleffita- 
rum  ac  Waldensium  haeresim  renovarunt  de  omnimoda  Episco- 
porum  cum  Presbyteris  sequalitate,  sive  quoad  potestatem  Ordinis , 
sive  quoad  potestatem  jurisdictionis.  Cum  vero  de  potestate  Or- 
dinis ,  seu  Ordinem  conferendi  peculiaris  disputatio  instituenda 
sit,  liic  de  praestantia  tantum  agemus,  quae  Episcopis  competit 
super  Presbyteros  quoad  dignitatem ,  gradum  ac  potestatem ,  quse 
omnia  sub  generali  jurisdictionis  nomine  comprehendi  solent.  Sit 
igitur 

PROPOSITIO. 

Episcopi  sunt  Presbyteris  superiores  jure  divino. 

93.  Prior  propositionis  pars  est  defide,  utpote  his  verbis  de- 
finita  a  Tridentina  Synodo ,  sess.  XXIII,  can.  VII :  Si  quis  dixerit, 
Episcopos  non  esse  Presbyteris  superiores...  anathema  sit.  Pars 
vero  posterior ,  qua  haec  praestantia  jure  divino  asseritur ,  licet  de 
fide  non  sit ,  cum  Tridentinum  id  noluerit  expresse  definire  (1), 

(1)  Cfr.  Card.  Pallavicini,  Storiadel  riorum  difficultatibus,  alteram  petitam 

Concilio  di  Trento  ,  lib.   xvm ,  cap.  ab  haeresi  Aerii ,  alteram  vero  a  Constit. 

i4,   ubi  refert    contraria  ant    diversa  Martini  v.  La  risposta  fu  ,  scribit,  che 

Patram  Tridentinorum   suffragia  circa  Veresia  di  Aerib  era  il  dire ,   tuttii 

hunc  doctrinae  articulum  ,  et  plerosque  Preti  secondo  la  ragion  divina  esser 

Patres  censuisse,  superioritatem  Episco-  uguali  ,  onde  vi  comprendeva  ilsommo 

porum  ,   quae  consistit  in  potestate  ju-  Pontefice  ,  il  quale  di  ragion  divina  e 

risdictionis,  non  esse  a  Deo  immediate ,  superiore  a  tutti.  Quanto  era  alla  bolla 

sed  solum  mediate  ;  deinde  ,  cap.  1 5 ,  di  Martino  ,  osservo  :  condannarsi per 

refert  prolixam  P.  Lainez  orationem  ad  eretici  dalla  Chiesa  ancora  quelli,  che 

hanc  ipsam  sententiam    strenue  pro-  dicono  o  fanno  alcuna  cosa  contro  al 

pugnandam  ,  ubi   notanda  sunt  verba  diritto  ecclesiastico  ,    qualora  con  cid 

Pallavicini,quibus,§  i4,cap.  i5,  exponit  si  mostra  sentimento  contrario  ad  al- 

responsionem    Lainez  duabus  adversa-  cuna   veritd   la  qual  sia  di  ragione 


CAP«    III.     DE    EPISCOPORUM    PRAESTANTIA.  119 

attamen  certa  ac  rata  est  apud  Catholicos  adversus  Lutheranos  5 
atque,  ut  videbimus,  ex  iisdem  fontibus,  quibus  adstruitur  Episco- 
porum  praestantia  supra  Presbyteros ,  evincitur,  ex  divino  jure  eam 
descendere. 

94.  Sic  igitur  adversus  Blondellum ,  Salmasium  ac  presbyte- 
rianos  reliquos  assertam  propositionem  adstruimus.  Vix  IV  Ec- 
clesise  saeculo  Aerius  doyma  supra  hominis  captum  furiosum  , 
ut  illud  vocat  S.  Epiphanius  (1) ,  in  Ecclesiam  invexit  illis  ver- 
bis  :  Quanam  in  re  Presbyteros  Episcopus  antecellit?  Nullum 
inter  utrumque  discrimen  est.  Est  enim  amborum  unus  ordo  , 
par  et  idem  honor  ac  dignitas  (2) ;  vix  ,  inquam ,  hsec  protulit 
Aerius,  cum  ab  universa  Ecclesia,  testibus  Epiphanio  et  Augu- 
stino,uti  haereticus  habitus  est  (3),  eo  quod  novitatem  Ecclesise 
Catholicae  fidei  contrariam  invexerit. 

95.  Sane  adversus  hanc  Aerii  novitatem  stat  1°  Sacrarum  Lit- 
terarum  auctoritas,  ex  quibus  discimus,  aChristo  duodecim  Apo- 
stolos  electos  fuisse  ac  discipulis  praelatos.  Supremam  enim  Apo- 
stolis  Christus  contulit  potestatem  in  Ecclesia ,  iisque  promisit 
sessionem  super  sedes  duodecim  ad  judicandas  duodecim  tribus 
Israel .  Ne  vero  deesset  duodenarius  hic  numerus  >  in  locum  Judae 
proditoris  suffectus  est  divina  dispositione  S.  Matthias.  Porro 
unanimis  pene  est  Patrum  sententia  Episcopos  successores  esse 
Apostolorum ,  quemadmodum  Presbyteri  dicti  ab  iisdem  sunt 
successores  septuaginta  duorum  discipulorum  ,  qui  in  inferiori 
gradu  a  Christo  constituti  fuerunt. 

96.  Adversus  eamdem  novitatem  stant  2°  Patres  apostolici , 


divina  ,   e  syinchiuda  in  quella  che  e  nella  giurisdizione  i  primi  da'  secondi. 

di  legge  ecclesiastica  :  e  cosi  dannarsi  Vide  trad.   hujus  loci   ad  calcem  vol. 

per  eretici   gli  schernitori  ddle  im-  Cfr.  item  lib.  xix  ,  cap.  6. 

magini  ;   perche   in  tale  scherno   si  (1)  Hceres.  lxxv,  cap.  3,  edit.  Petav. 

contieneil  disprezzodi  Dio  ede  Santi,  (2)  T*  io-rtv  i7rlo-x.o7ros  7cpos  Trpeo-fio- 

Esser pertanto  eresia  il  negar  la  giu-  rtpov ;  ovo^tv    ^tccXXcirrti    ovros  rovrou' 

risdizione  superiore  ne'   f^escovi  in  [Att  yccp  io~r\  rotfys ,  **'  fcltt  rtfcii ,  ka\ 

rispetto  a'  Preti  ,  perche  cib  e  unne-  tt  d\ia^<t.  Ibid. 

gareVautorita  che  di  ragion  divinaha  (3)  S.  Epiph.  loc.  cit.  S.  Augustinus, 

il    Pontefice ,    il  quale   disagguaglia  lib.  De  ha?res.  cap.  53. 


120  TRAGTATUS    DE    ORDINE. 

qui  I  et  IIEcclesise  seculo  floruerunt.  S.  Clemens  Romanus,  Epist.  1 
ad  Corinth.  Summo  quippe  Sacerdoti ,  inquit,  sua  munia  tributa 
sunt  9  et  Sacerdotibus  locus  proprius  assignatus  est,  et  Levitis 
sua  munia  incumbunt  (1).  S.  Ignatius ,  qui  sub  finem  ejusdem 
seculi  et  sub  secundi  initium  floruit ,  utpote  martyrio  coronatus 
anno  107,  piura  in  rem  nostram  babet ,  ac  primo  quidem  insignis 
est  locus  in  Epistola  ad  Smyrnenses  :  Omnes  Episcopum  sequi- 
mini,  ut  Jesus  Christus  Patrem,  et  Presbyterium  ut  Apostolos, 
Diaconos  autem  revereamini  ut  Dei  mandatum  (2).  Quibus  ver- 
bis  apertissime  ecclesiasticam  hierarcbiam  exbibet  in  tres  diversos 
gradus  distributam.  In  Epist.  vero  ad  Trallianos  scribit  :  Decet 
singulos  vestrum,  et  proecipue  Presbyteros,  refocillare  Episcopum 
in   honorem  Patris  Jesu  Christi  et  Apostolorum  (3).  Denique 
in  Epist.  ad  Magnesianos  :  Hortor,  inquit ,  ut  hoc  sit  vesirum 
studium,  in  Dei  concordia  omnia  agere ,  Episcopo  prcesidente 
Dei  loco ,  et  Presbyteris  loco  senatus  apostolici,  et  Diaconis  mihi 
suavissimisy  quibus  commissum  est  ministerium  Jesu  Christi(4). 
Non  aliter  autem  potuerunt  Blondellus  ac  Salmasius  vim  borum 
testimoniorum  declinare  ,  quam  negando  contra  omnium  criti- 
corum  consensum,  has  epistolas  genuinum  esse  S.  Martyris  fcetum , 
in  quo  ab  ipsis  Calvinianis  refelluntur  (5). 

97.  Stant  3°  adversus  Aerii  novitatem  ex  III  seculo  Clemens 

(1)  Cap.  4°»  Ta  yup  up%ttpti  th'ut  TTrovSut^tTt  irecvTU  TrpuTTttv  ,  7rpoKU$-*j- 
MtTovpytut   c^tc^ofctvut  tlo-t  ,  kui  Toig  it-       fctvov    rov    i7rtTKc7rcv     tig    tottov    $-tov  f 

ftVTlV    tC^IOg    0    TOTTOg     7TpOTTtTU>CTUl  ,     KUl  KUI   TUV    TTptT^VTtpaV    tlg  T07T0V    TVVtCptOV 

teviTutg    ic^tui    c^iUKovtut     tTvtKttvTui.   In       tZv   u7T0TTiXav ,  KUI  TUV   c^tuxovav ,  TUV 
quern  locum   cfr,  adn.  Cotelerii.  ifcot    yXvKVTctTav ,    7rt7rtTTtvfclvav   $iu- 

(2)  Cap.    8.  UuVTtg  TU    l7rtTK07rc»  UKO-  KOVIUV    'ivjTOV    XptTTOV. 

Xov&tiTt ,  m  'itjTovg  XptTTog  t2  TLuTPt'  (5)Cfr.  praeter  praefationes  JacobiUs- 

ku\  tS TrptTfivTtptcf ,  agToig  u7roTToXotg'  serii  et  Isaaci  Vossii  in  epistolas  S.Ignatii, 

Tovg  £i  ftuKovovg  ivTPt7rtTB-t,  ag  B-tov  dissertationesejusdem  Jacobi  TJsserii  Ar- 

ivToXqi.  macliani ,  De  epistolis  SS.  Ignatii  et 

(3)  Cap.  12.  UptTrti  v/Lctv  Totg  ku$-'  Polycarpi ,  nec  non  Vindicim  episto* 
Uu,  ileciptTag ,  kui  roig  TrptTfivTtpoig ,  larunt  S.  Ignatii  scriptce  a  Joanne 
uvw$/v%ttv  tov  t7rtTK07rov ,  tig  Tifiw  Uu-  Pearsonio  ,  apud  Cotelerium  tom.  n  , 

TfOg  'itJTOV    XptTTOV  ,  KUI    T60V  U7T0TT0XaV.  Patr.  ApOSt. 

(-4)   Cap.  6.    Uupuiva   iv  ofcovotoc  S-tov 


CAP.    111.    DE    EPISCOPORUM    PRAESTANTIA.  121 

Alexandr.  et  Origenes  ex  Graecis ,  Tertullianus  et  Cyprianus  ex 
Latinis.  Nam  Clemens ,  Stromatum  lib.  VI ,  scribit :  In  Ecclesia 
sunt  progressiones  Episcoporum  ,  Presbyterorum  et  Diacono- 
rum  (1).  Origenes  vero  ,Hom.  XI  in  Jerem.  scribit:  Plus  a  me 
(  presby tero  )  exigitur  quam  a  Diacono ,  plus  a  Diacono  quam 
a  laico.  Qui  vero  totius  Ecclesiw  arcem  ohtinet,  pro  omni  Ec~ 
clesia  reddet  rationem  (2).  Demum  S.  Cyprianus  ,  Epist.  XXVI : 
Dominus  noster ,  scribit ,  cujus  pro^cepta  et  monita  observare 
debemus ,  Episcopi  honoremet  Ecclesia?  suce  rationem  disponens, 
in  Evangelio  loquitur  et  dicit  Petro...  Ego  dico  tibi,  quia  tu  es 
Petrus,  etc.  Inde  per  temporum  et  successionum  vices  Episco- 
porum  ordinatio  et  Ecclesio3  ratio  decurrit,  ut  Ecclesia  super 
Episcopos  constituatur  ,  et  omnis  actus  Ecclesio3  per  eosdem 
praipositos  gubernetur,  Cum  hoc  itaque  divina  lege  fundatum 
sit,  etc.  (3). 

98.  Testimonium  adversus  Aerium  4°  perhibent  successiones 
Episcoporum  ,  ad  quas  antiquissimi  Patres  hsereticos  sui  temporis 
constanter  provocant.  Harum  primum  documentum  exhibet  He- 
gesippus  apud  Eusebium  ,  ubi  recenset  successiones  Ecclesise  Co- 
rinthiacae,  item  Ronianae  et  Hierosolymitanae  (4).  Secundum  exhi- 
betS.  Irenaeus,  qui  lib.  III ,  cap.  3,  Habemus,  inquit,  numerare 
eos,  qui  ab  Apostolis  instituti  sunt  Episcopi  in  Ecclesiis  9  etsuc- 
cessores  eorum  usque  ad  nos;  atque  immediate  subjicit  Roma- 
norum  Pontificum  successionem  a  Petro  usque  ad  Eleutherium , 
qui  tunc  temporis  (sub  finem  sec.  II )  duodecimo  loco  Episcopatum 
a  S.  Pelro  habebat.  Tertium  exhibet  Tertullianus  in  lib.  De  Pros* 
script.  sic  haereticos  lacessens  :  Edant  ergo  origines  ecclesiarum 
suarum,  evolvant  ordinem  Episcoporum  suorum ,  ita  per  suc- 

(1)  Strom.  lib.  vi ,  cap.  i3,  edit.  xijt ,  eVi  nXtlov  U7ecnriireti.  n.  3  edit. 
Potteri,  Venet.  1767,  vol.  1 ,  pag.  793.  Maur.  opp.  tom.  111  pag.  189.  Cfr.  in 
Kctru   rqv   ixxXyG-tuv  n-poKoTru)  i-kitko-      hunc  loc.   adnotat.  De  la  Rae. 

ttcov ,  Trper/ZuTtpm  ,  ftuKcvav  (tiri),  (3)  Alia  innumera  prope  documenta 

(2)  UXtiov  tyo)  uTrutToo/uut  -jrupu  r#j  cfr.  apud  Natalem  Alex.  Dissert.  xliv 
^tuKovov ,  wXtiov  o  cViukovos  irupu  Tc\  in  sec.  iv ,  et  apud  Witasse  ,  tract.  cit. 
XctiKcv'  o  £t  rav  Trcivrm  ij/u.2v  iyKt%tt-  p.  II,  sect.  iii ,  art.  i,  cap.  I  el  seqq. 
ptTfiivos  upxw  etvTtiv  Tt,y  tKKXtjTtetrTt-  (4)  Hist.  eccl.Yib.  iv,  cap.  5et22. 


122  TRAGTATUS    DE    ORDINE. 

cessiones  ab  initio  decurrentem ,  ut  primus  ille  Episcopus  ali- 
quem  ex  Apostolis  vel  apostolicis  viris ,  qui  tamen  cum  Apo- 
stolis  perseveraverit ,  habuerit  auctorem  et  antecessorem.  Hoc 
enim  modo  Ecclesim  Apostolicce  census  suos  deferunt ;  sicut 
Smyrnceorum  Ecclesiahabet  Polycarpum  ab  Joanne  collocatum ; 
sicut  Romanorum  ,  Clementem  a  Petro  ordinatum  ibidem  ; 
perinde  utique  et  cetero3  exhibent  quos  ab  Apostolis  in  Epi- 
scopatum  constitutos  apostolici  seminis  traduces  habeant  (1). 
Quarturn  exhibet  Eusebius  passim  quoad  nobiliores  Ecclesias. 
Episcoporum  igitur  successio ,  quam  a  primis  usque  temporibus 
diligentissima  sedulitate  contexebant  Ecclesise  Patres,  tum  Episco- 
porum  a  Presbyteris  distinctionem ,  tum  illorum  super  istos  prae- 
stantiam  ostendit ;  neque  enim  Presbyteri ,  sed  Episcopi  tantum 
Apostolorum  successoribus  inseruntur. 

99.  Testimonium  dicunt  5°  utriusque  EcclesiaB  orientalis  et  oc- 
cidentalis  antiquissimi  quique  rituales  libri  a  Martenio  (2)  et 
Goario  (3)  prolati ,  in  quibus  et  haec  inter  Episcopos  et  Presbyteros 
perpetua  reperitur  distinctio ,  et  adAuctorem  Christum  refertur; 
quod  pariter  efficiunt  Constitutiones  apostolicae  (4). 

100.  Stant  6°  adversus  Aerii  novitatem  omnes  prorsus 
Christiani  nominis  communiones  ,  ut  pluribus  authenticisque 
monumentis  ostendit  Renaudotius  (5).  Stat  denique  praescriptio ; 
cum  nulla  epocha  assignari  possit  ab  adversariis ,  in  qua  induci 
coeperit  haec  distinctio ,  contra  quam  statim  non  exurgant  inelucta- 
bilia  monumenta  anteriora  ,  quae  illam  jam  non  supponant,  prout 
contigit  Salmasio  atque  Blondello ;  ille  enim  eam  circa  initium 
aut  medium  II  seculi ,  iste  post  annum  a  Christo  136  primum 
introductam  autumarunt ;  ast  Clemens  Rom. ,  Hermas  ,  primi 
atque  apostolici  seculi  Patres ,  tum  Ignatius  et  Polycarpus  ,  qui 
initio  sec.  II  florebant ,  jam  commemorant  Episcopos  a  Presbyteris 
distinctos ,  atque  Presbyteris  superiores  exhibent. 

(1)  Cap.  32,  edit.  Rigalt.  cratione.  Cfr.   etiara  Jos.  Assemanos , 

(2)  Loc.  cit.  art.   1 1 .  locis  citt. 

(3)  In  Euchologio,  pag.  307  et  seqq.  (4)  Lib.  viii  ,  capp.  4  et  5. 

cfr.  pag.  3 ii.  Notce  Goarii  tfi  ordinem  (5)  PerpUuite  de   la  foi ,  tom.  v. 

ohservari  solitum   in  Episcopi  conse-     liv.  v,  chap.  io. 


CAP.    III.    DE    EPISCOPORUM    PRAESTANTIA. 


123 


101.  Cum  itaque  tanta  testium  et  monumentorum  vis  ,  cum 
publica  utriusque  Ecclesiae ,  imo  communionum  omnium  seu 
sectarum  documenta  certissima  ,  cum  praescriptio  adversus  pro- 
fanam  Aerii  ejusque  sectatorum  novitatem  pro  catholico  dogmate 
pugnent,  concludendum  est,  quod  ad  initio  proposuimus  ,  Epis- 
copos  vere  Presbyteris  superiores  esse  ,  idque  jure  divino  ,  prout 
allata  documenta  testantur. 

DIFFICULTATES. 

102.  Obj.  prima.  Apostolorum  aetate  nulla  erat  inter  Episcopos 
et  Presbyteros  sive  nominis ,  sive  gradus  sive  potestatis  dif- 
ferentia.  Nam  1°  Apostolus  cum  in  Epist.  ad  Titum  1,5,  prae- 
misisset  :  Hujus  rei  gratia  reliqui  te  Cretae ,  ut  constituas  per 
civitates  Presbyteros ,  pergit  v.  6  demonstrare,  quales  essent  Pres- 
byteri  oppidatim  constituendi,  et  describit  Episcopum,  dicens,v.  7 : 
Oportet  enim  Episcopum  sine  crimine  esse ,  etc.  2°  Verum  quod 
omnem  dubitationem  tollit  illud  est,  quod  legitur,  Act.  XX  ,  17  : 
Paulus,  a  Mileto  mittens  Ephesum,  vocavit  majores  natu  (graec. 
presbyteros  )  Ecclesio3 ;  qui  cum  venissent  ad  eum  et  simul  es~ 
sent,  dixit  eis...  Attendite  vobis  et  universo  gregi,  in  quo  vos 
Spiritus  Sanctus  posuit  Episcopos  regere  Ecclesiam  Dei.  Quo  in 
loco  iidem  plane  sunt  Presbyteri  simul  et  Episcopi ,  qui  cum  in 
una  civitate  essent ,  omnes  indiscriminatim  a  Paulo  ad  illius  Ec- 
clesiae  curam  regimenque  vocantur.  3°  Atque  binc  ratio  patet, 
quare  idem  Apostolus  in  Epist.  ad  Philipp.  1,1,  Episcopis  tan- 
tum  et  Diaconibus  salutem  dicat ,  nulla  Presbyterorum  mentione 
facta;  quare  rursum  in  I  ad  Timoth.  III,  virtutes  explicuerit , 
quae  in  Episcopis  et  Diaconis  requiruntur,  sileat  vero  de  virtuti- 
bus  Presbyterorum ,  quia  nempe  Episcopi  et  Presbyteri  in  nulla 
re  difFerebant.  Ergo. 

103.  Resp.  Dist.  ant.  Apostolorum  aetate  nulla  erat  inter 
Presbyteros  et  Episcopos  differentia  nominis ,  trans. ;  gradus  et 
potestatis ,  subd.  relate  ad  personas ,  quae  tunc  temporis  ut  plu- 
rimum  utrumque  Presbyteratus  et  Episcopatus  gradum  obtine- 
bant ,  conc;  nulla  erat  differentia  inter  Presbyteratum  et  Episco- 
patum ,  neg.  Observo  itaque  in  primis ,  difficilia  haec  Scripturarum 


124 


TRACTATUS    DE    ORDINE. 


loca  difficiliora  adhuc  evasissise  ob  diversas  eorumdem  explana- 
tiones,  quas  tum  veteres  tum  recentiores  dederunt.  Sunt  enim 
qui  censent,  Episcopi  et  Presbyteri  denominationem  primi  ac  se- 
cundi  ordinis  Sacerdotibus  olim  communem  fuisse,  ut  S.  Joan, 
Chrysostomus  (1).  Theodoretus  arbitratur,  nomen  Episcopi  vel 
Presbyteri  tributum  tunc  temporis  fuisse  solum  Sacerdotibus  se- 
cundi  ordinis ;  eos  vero,  quos  modo  Episcopos  vel  Antistites  nun- 
cupamus ,  non  Episcopos ,  sed  Apostolos  nominatos  esse  (2).  Contra 
vero  S.  Epiphanioplacuit,  Episcopi  nomen  semper  summis,  num- 
qnam  vero  secundi  ordinis  Sacerdotibus  tributum  esse  (3).  Re- 
centiores  vero  sive  Catholici  sive  Protestantes  scriptores  non  magis 
inter  se  consentiunt,  et  alii  in  unam,  alii  in  aliam  sententiam 
concedunt.  Expositio  S.  Joan.  Chrysostomi  aptior  et  commodior 
nobis  videtur. 

104.  Verum  his  sententiis  dimissis ,  quse  minus  idoneae  vi- 
dentur  omnibus  objectis  locis  explanandis  ,  aptissima  via  ad  id 
obtinendum  ea  nobis  visa  est,  quam  tenuit  Petavius.  Doctissimus 
hic  vir  existimat,  primis  illis  Ecclesiae  temporibus,  quae  ,  quod 
ad  formam  et  disciplinam  attinet ,  quaedam  illius  infantia  dici  pos- 
sunt ,  Presbyteros  vel  omnes  vel  eorum  plerosque  sic  ordinatos 
esse,  ut  Episcopi  pariter  ac  Presbyteri  gradum  obtinerent;  id 
quodammodo  exposcentibus  illius  aetatis  adjunctis  ob  incremen- 
tum  religionis  christianae ,  ut ,  quae  soli  Episcopi  praestare  possent , 
cujusmodi  essent  Sacramenta  Confirmationis  et  Ordinis  conferre , 
ab  omnibus  administrarentur.  Sic  porro  plures  Episcopi  in  una 
eademque  civitate  seu  Ecclesia  communi  consilio  res  ecclesiasticas 
administrabant  ,  Apostolis  tanquam  majoris  gradus  pontificibus 
obsequentes  ,  donec,  refrigescente  pristina  illa  charitate,  et  imi- 
tandi  Christi  amplectendaeque  modestiae  et  humilitatis  amore,  ad 
tollendas  simultates ,  et  in  schismatis  remedium ,  ut  Hieronymus 
loquitur ,  unum  aliquem  e  turba  Presbyterorum  eligi  placuit ,  qui 


(1)  Hom.  linEpist.  ad  Philipp.  n.  l.  v.  i  ;  de  qua  interpretatione  cfr.  Petav. 

(2)  Comment.  incap.  111  Epist.  i  ad  lib.  n ,  De  eccles.  Hierarch.  cap.  I. 
Timoth.   v.    i.  Idipsam  scripserat   in  (3)  Hceres.  ixxv,  cap,  5. 
Comm.in  Epist.adPhilippenses,  cap.  i , 


GAP.    III.    DE    EPISCOPORUM    PRAESTANTIA.  125 

praeponeretur  ceteris.  Atque  ita  desiere  pari  non  solum  dignitate  , 
sed  etiam  ordine  ac  potestate  plures  creari  .  translata  in  unum 
tam  honoris  quam  jurisdictionis  praerogativa ,  et  Episcoporum 
successio  ccepit  (1).  Ex  hoc  autem  systemate  ,  quod  Mamachio  (2) 
aliisque  doctissimis  viris  valde  probatur ,  non  modo  consequitur, 
nunquam  in  Ecclesia  non  fuisse  potestatum  graduumque  dis- 
crimen  ,  Episcopatus  nempe  et  Presbyteratus  ,  licet  ambo  hi 
fuerint  passim  in  eadem  capita  collati,  sed  praeterea  omnes  pro- 
positas  difficultates  facile  disjici,  ut  cuilibet  consideranti  patebit. 

105.  Obj.  secunda.  Ex  Patribus  antiquissimis  1°  alii  universum 
clerum  in  duos  tantum  ordines  seu  classes  distribuunt ,  Presbyte- 
rorum  scilicet  et  Diaconorum  ,  non  commemoratis  Episcopis ,  aut 
Episcoporum  et  Diaconorum ,  non  commemoratis  Presbyteris  (3) ; 
2°  alii  vocant  Presbyteros  Apostolorum  successores  (4)  5  3°  Epis- 
copi  ordinationem  novellam  dicunt  (5) ;  4°  alii  denique  veteres 
Episcopi  Presbyteros  passim  appellant  collegas  suos ,  compresby- 
teros  ,  fratres  aut  vicissim  (6).  Quae  totidem  argumenta  sunt 
perfectae  Episcoporum  et  Presbytororum  aequalitatis.  Ergo. 

106.  Resp.  Ad  lra ,  Dist.  Patres  aliqui  clerum  in  duas  classes 
universimdistribuuntpeculiaresobcausas,  conc;  ad  exclusionem 
vel  Episcopatus  vel  Presbyteratus ,  aut  etiam  ob  istorum  identi- 
tatern ,  neg.  Causas  autem ,  ob  quas  haec  distributio  ab  illis  Patri- 
bus  facta  est ,  repeti  possunt  1°  ex  unitate  Sacerdotii ;  2°  ex  eo 
quod ,   spectata  illius  aetatis  ecclesiasticae  infantia ,  alicubi  soli 


(1)  Ita  Petav.passim,praescrtim  vero  (3)  Ita  Clemens  Rom.   in  /  Epist. 

Dissertatt.   Ecclesiast.  lib.  1 ,  cap.  1  ad  Corinth.  n.  sea  cap.  42j  S.  Polv- 

et  1  ;   et  de  eccl.  Hierarchia ,  lib.  1 ,  carpus  in  Epist.  ad  Philipp.  Justinns 

cap.  4«  Apol.  1 ;  Clemens.  Alex.  Strom.  lib.  vii; 

(^)  Origin.  et  antiquit.  christian.  Cyprianus,  Epist.  lxii;  Hilarius,  InPs. 

tom.  iv,  pag.  33^  et  seqq.  monetque  cxxiv,  aliique  apud  Witassium  et  Nat. 

ejusmodi  Episcopos    secundo  et  tertio  Alex.  locis  citt. 

seculo  Episcopos  nationum  fuisse  ap-  (4)  Ut  rursum  Clem.  Rom.  in  1  ad 

pellatos  ,  quade  rePhotius  cod.  xlviii.  Cor.  cap.  1  ;  Papias,apud  Euseb.  loc. 

Cfr.  etiam  Thomassinus ,   De  vet.  et  cit.  Irenaeus ,  lib.  111,  cap.  2  ibid. 
nova  Eccles.  disciplina  ,  tom.  1,  lib.  1,  (5)  In  Epist.  ad  Magnes.  cap.  3. 

cap.  54.  (6)  Cfr.  apud  citt.  auctores. 


126  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

Episcopi  cum  Diaconis  ,  aut  Presbyteri  cum  Diaconis  Ecclesias 
regerent ;  3°  ex  communione  nominis  juxta  dicta.  Hsec  autem 
majus  robur  acquirunt ,  si  primo  observetur,  eosdem  Patres  saepe 
alibi,  saepe  etiam  in  iisdem  quae  objiciuntur  locis,  Presbyteros  vel 
Episcopos  commemorasse  (1);  si  observetur  praeterea,  Polycarpum, 
Justinum ,  Clementem  Alex. ,  Cyprianum  ,  Hilarium ,  quos  nobis 
adversarii  opponunt ,  omnes ,  si  unum  excipias  Polycarpum ,  post 
annum  136  floruisse;  postquam  scilicet,  fatente  ipso  Blondello, 
inducta  jam  fuerat  inter  Episcopos  et  Presbyteros  distinctio ; 
ideoque  argumentum  contra  presbyterianos  ipsos  probare. 

107.  Ad  2m,  Dist.  Vocant  alii  Presbyteros  Apostolorum  suc- 
cessores,  id  est ,  Episcopos,  conc;  simplices  presbyteros,  subd. 
in  Sacerdotio  et  sacerdotalibus  officiis ,  conc;  in  Episcopatu ,  neg. 

108.  Ad  3m ,  Dist.  Vocant  nonnulli  Episcopi  Ordinationem 
novellam  respectu  subjecti ,  Damae  scilicet  junioris  adhuc  Magne- 
sianorum  Episcopi  nuper  creati ,  conc  ;  respectu  Ordinationis 
episcopalis,  neg.  ut  ex  ipsa  epistolas ,  quam  S.  Ignatius  ad  Magne- 
sianos  scripsit ,  lectione  patefit  (2). 

109.  Ad  4m  ,  Dist.  Alii  vocant  Presbyteros  collegas,  compres- 
byteros ,  fratres ,  inSacerdotio  vel  in  ministerio,  ad  quod  abEpis- 
copis  in  partem  sollicitudinis  vocati  erant ,  conc;  in  Episcopatu  , 
neg.  Alioquin ,  cnm  Apostolus  in  epistola  ad  Philemonem  vocat 
Archippum  ,  Aristarchum  ac  Demam  coadjutores ,  cooperatores 
et  commilitones  suos ,  ac  fideles  generatim  omnes  dicit  fratres 
suos ,  sicut  et  Christus  Apostolos  amicos  et  fratres  vocavit ,  omnes 
fideles,  etiam  laici ,  Apostolo,  imo  et  Christo  aequales  forent; 
quod  nemo  dixerit  (3). 

(1)  Id  aperte  constat  ex  testimoniis  quemadmodumnovisanctosfacerepres- 
in  probationibus  allatis.  byteros  ( en  di$tinctionem  inter  Episco- 

(2)  HincmeritoCotelerins  verbaS.Ig-  pnm  et  Presbyteros),  non  respicientes 
natii  M.  nmriftxn*  rafy»  verlit  juveni-  ad  apparentem  juvenilem  ordinatio- 
lem  ordinationem.  Integer  porro  textos  nem ,  sed  ut  prudentes  inDeo  creden- 
hic  est :  Sed  et  vos  decet  non  familia-  tes  ipsi;  non  ipsi  autem ,  sed  Patri 
rius  ac  superbe  uti  wtate  Episcopi  ,  Jesu  Christi ,  omnium  Episcopo. 

sed  secundum  virtutem    Dei  Patris  (S)  Optime  S.  Joan.  Chrysostomns, 

omnem    impertiri    illi  reverentiam ;      Hom.  cit.   in  cap.  i  ad  Philip.  An- 


GAP.    III.    DE    EPISCOPORUM    PRAESTANTIA.  127 

110.  Itist.  S.  Hieronymus  perfectam  ejusmodi  Episcoporum  et 
Presbyterorum  aequalitatem  ex  professo  propugnat.  Etenim  ipse 
passim  docet,  euradem  esse  Episcopum  et  Presbyterum  ,  praeser- 
tim  vero  in  Commentariis  in  epist.  ad  Titum,  ubi  scribit :  Idem 
est  ergo  Presbyter  qui  et  Episcopus  y  et  anteqaam  diaboli  in- 
stinctu  studia  in  religione  fierent,  et  diceretur  in  populis  :  Ego 
sum  Pauli 9  ego  Apollo  ,  ego  autem  Caphoj ,  2°  communi  Presby- 
terorum  consilio  Ecclesios  gubernabantur .  Postquam  vero  unus- 
guisque  eos,  quos  baptizaverat }  suos  putabat  esse  ,  non  Christi, 
3°  in  toto  orbe  decretum  est ,  ut  unus  de  Presbyteris  electus 
superponeretur  ceteris ,  adquem  omnis  Ecclesiw  cura  pertineret, 
et  schismatum  semina  tollerentur  (1).  Quapropter  ibidem  4°  mo- 
net  Episcopos ,  ut  noverint  se  magis  consuetudine ,  quam  dis- 
positionis  dominicce  veritate ,  Presbyteris  esse  majores ,  et  in 
communi debere Ecclesiam  regere  (2).  Quod  et  confirmat  in  Epist. 
ad  Evangelum ,  in  qua  congestis  Scripturarum  testimoniis ,  ut 
suadeat  eumdem  esse  Presbyterum  acEpiscopum,  5°  pergit :  Nam 
et  Alexandrio3 ,  a  Marco  Evangelista  usque  ad  Heraclam  et  Dio- 
nysium  Episcopos  y  Presbyteri  semper  unum  ex  se  electum  y  in 
excelsiori  gradu  collocatum,  Episcopum  nominabant ,  quomodo 
si  exercitus  imperatorem  faciat,  aut  Diaconi  eligant  de  se  y 
quem  industrium  noverint  et  archidiaconum  vocent,  6°  Quid 
enim  facit,  excepta  Ordinatione ,  Episcopus  ,quod  Presbyter  non 
faciat  (3)  ?  Quce  quidem  omnia  aperta  sunt  adeo ,  ut  commen- 
tario  non  indigeant.  7°  Merito  idcirco  Blondellus  adversus  Ca- 
tbolicos  apologiam  scripsit  tanti  doctoris.  Ergo. 

111.  Resp.  Neg.  ant.  Nemo  enim  fortasse  ex  veteribus,  si 
omnia  rite  perpendas ,  beterodoxis  adversatur  magis  quam  Hiero- 
nymus.   Ille   siquidem  dignitatis   et  potestatis  praestantiam  in 

tiqnitu8 ,  inquit ,  ipsi  etiam   Preshy-  ut  hic  quidem  Episcopus ,    ille   vero 

teri  vocabantur  Episcopi  et  diaconi  Presbyter  appelletur.  Cfr.  Nat.  Alex. 

Christi ,  et  Episcopi  Presbyteri.  Quo-  diss.  cit.  §27. 

circa   vel   hodie    multi  Episcopi  ita  (1)   Comm.  in  cap.  1  ,  7.  5. 

scribunt  :   Compresbytero  et  condia-  (2)  Ibid. 

cono.   Procedente   vero  tempore  pro-  (3)  Epist.  cxlvi,  n.  1 ,  edit.  Vallars. 

prium  cuique  distributum  est  nomen, 


128  TRACTATUS    DE    ORDIISE. 

Episcopis  super  Presbyteros  agnoscit ,  qui  Episcopos  vocat  suc- 
cessores  Apostolorum,  ceteros  vero  secundi  ordinis  Sacerdotes 
in  LXX  discipulorum  locum  successisse  affirmat ;  qui  vituperat  ^ 
eosque  in  portu  naufragium  facere  ait,  quicumque  docent,  nihil 
inter  Episcopum  et  Presbyterum  interesse.  Atqui  primum  saepe 
constituit Hieronymus ,  ac  praesertim  in  Epistola  ad Fabiolam(l), 
alterum  vero  in  libro  adversus  Joannem  Hierosolymitanum  Epi- 
scopum  (2).  Rursus,  qui  negat,  inuna  Ecclesia  plures  Episcopos 
fuisse ;  ^qui  solis  Episcopis  jus  facit  Ordinationis ;  qui  eodem 
discrimine  ait  Sacerdotibus  Episcopos  antecellere,  quo  Aaron  in- 
ter  filios  eminebat,  imo  quo  Moyses  populo  Israel  praestabat ,  is 
profecto  Episcopos  a  Sacerdotibus  gradu  et  auctoritate ,  et  quidem 
jure  divino,  secernit.  Atqui  quatuor  baec  docet  Hieronymus  in 
eadem  illa  ad  Evangelum  epistola ,  ex  qua  potissimum  sibi  Hie- 
ronymum  adversarii  vindicant,  et  suum  esse  confirmant.  Ergo. 

1 12.  Ad  lm  itaque  prob.  Dist.  Docet  Hieronymus ,  eumdem 
esse  Episcopum  et  Presbyterum  nomine  ,  conc;  re ,  neg.  Quod 
patet  ex  probationibus  ipsis ,  quas  adducit ;  nisi  praeterea  dicere 
velimus  ,  ipsum  alludere  ad  illa  Ecclesiae  incunabula  ,  in  quibus , 
juxta  Petavium  aliosque  doctos  viros  paulo  ante  commemoratos , 
utraque  dighitas  in  unam  eamdemque  personam  concurrebat. 

113.  Ad  2m,  Dist.  communi  Presbyterorum  Ecclesiae  guber- 
nabantur  consilio ,  conc. ;  potestate  seu  auctoritate ,  neg.  Nisi 
dicamus  ,  Presbyterorum  nomine  eos  a  S.  Doctore  designari ,  qui 


(1)  Episl.  Lxxvhi.  edit.  cit.  Ubi  agens  Marcellam,  edit.  cit.  n.  3  :  Apud  nos , 

de  Mansione  sexta  Israelitaram  in  de-  scribit ,  Apostolorum  locum  Episcopi 

serto  in  Elim,  exponit,  nomine  xii  fon-  tenent.  Et  alibi  passim,  ut  in  Comment. 

tiam  significari  duodecim  Apostolos ,  et  in  cap.  i  Michoece,  in  Epist.  ad  Helio- 

per  lxx  palmas  lxx  discipulos,  scribens :  dorum ,  etc. 

Nec  dubium,  quin  de  duodecim  Apo-  (2)  N.  37.  Nihil  interest,  scribit , 

stolis  sermo  sit ,   de  quorum  fontibus  inter    Presbyterum    et    Episcopum ; 

derivatoe  aquos  totius  mundi  siccita-  eadem  dignitas  mittentis  (  Episcopi ) 

tem  rigant.  Juxta  has  aquas  septua-  et  missi  (Presbyteri) ;   hoc  satis  im~ 

ginta  creverunt  palmce  ,  quos  et  ipsos  perite  ;  inportu  ,  ut  dicitur  ,  naufra- 

secundi  ordinis  Sacerdotes  intelligimus  gium.   Opp.    edit.   Vallars.   tom.    n  , 

praceptores.  In  Epistola  vero   xn  ad  col.  447» 


CAP.    III.    DE    EPISCOPORTTM    PRAESTANTIA  ,    ETC.  129 

prseterea  dignitate  episcopali  pollebant  juxta  allatam  animad- 
versionem. 

114.  Ad  3m,  Dist.  In  toto  orbe  decretum  est,  ut  unus  de 
Presbyteris  electissuperponereturceteris  eotempore,quo,ut  dixi- 
mus,  utraque  potestas  uni  eidemque  personae  adhuc  confereba- 
tur ,  conc;  post  id  temporis  ,  neg.  Id  enim  ,  auctore  ipso  Hie- 
ronymo  ,  contigit ,  cum  dictum  est  :  Ego  sum  Pauli,  etc.  anno 
scilicet  Christi  55 ,  id  est ,  longe  ante  epocham  a  Blondello  assig- 
natam,  ante  annum  scilicet  136,  in  qua  juxta  ipsum  Episcoporum 
distinctio  a  Presbyteris  induci  ccepit.  Ex  occasione  porro  schis- 
matis  Corinthiaci  altera  potestas  ab  altera  divulsa  est,  ac  sua 
unicuique  collata,  ratione  diversae  Ordinationis  (1). 

115.  Ad  4m,  Dist.  Quoad  regiminis  ecclesiastici  formam  et 
exercitium ,  conc;  quoadjus  ipsum  regiminis ,  neg.  Ut  patet  ex 
verbis  immediate  sequentibus:  Imitantes  Moysen ,  qui,  cum  ha- 
beret  in  potestate  solus  yrceesse  populo  Israel ,  LXX  elegit ,  cum 
quibus  populum  judicaret(%).  Jam  vero,  si  Mosis  instar  possunt 
Episcopi  soli  per  se  Ecclesiam  regere,  tantum  abest  ut  Episcopos 
Hieronymus  adsequet  cum  Presbyteris  ,  ut  eos  his  superiores  in 
regenda  Ecclesia  et  jure  quidem  et  lege  divina  apertissime  faciat. 

116.  Ad  5m,  Dist.  Quoad  eleclionem  et  electionis  modum 
Ecclesiae  Alexandrinse  proprium ,  non  exclusa  legitima  consecra- 
tione ,  conc;  ad  hujus  legitimse  consecrationis  exclusionem ,  neg. 
De  sola  enim  electione  Episcopi  ejusque  suffectione  immediata  in 
locum  Episcopi  defuncti  loquitur  S.  Hieronymus.  Haec  autem 
electio  ex  solo  Presbyterorum  collegio  fieri  consueverat  ad  turbas 
vitandas ,  et  ab  ipsis  Presbyteris ,  secus  ac  consuetudo  obtinebat 
in  aliis  Ecclesiis  per  eam  aetatem.  Porro  Episcopus  electus  et 
Episcopi  appellationem  et  jurisdictionem  statim  ab  electione  adi- 
piscebatur ,  deinde  statuto  tempore  consecrabatur ,  ut  ex  certis- 
simis  documentis  constat ,  quae  collegit  Witasse  (3).  Atque  ex  his 
etiam  solutio  patet  difficultatis ,  quae  petitur  ex  duplici  similitu- 

(1)  Cfr.  Petav.  locis  citt.  i  ,  ad  5   inst.  Cfr.  etiara  Nat.  Alex. 

(2J  Loc.  cit.  col.  666.  diss.  cit.  §  i$. 

(3)  De  Ord.    part.   n ,  q.  i ,  art. 

T.  VII.  9 


130  TRACTAWS    DE    ORDINE. 

dine  a  S.  Doctore  desumpta  ex  militibus ,  qui  eligunt  imperato- 
rem  ,  et  ex  Diaconis,quisibipraeficiuntarchidiaconum.  Referuntur 
enim  hae  similitudines  ad  electionis  modum  (1). 

117.  Ad  6m ,  Resp.  1°  :  Ergo  saltem  Ordinatio  ^  qua  prsecipue 
juxta  S.  Hieronymum  Episcopi  praestant  Presbyteris ,  excipienda 
est  ab  hac  aequalitate. 

118.  Resp.  2°,  Dist.  Quod  Presbyter  non  faciat ,  id  est,  facere 
non  possit  ex  delegatione  Episcopi  vel  summi  Pontificis ,  conc; 
jure  suo ,  neg.  Ut  patet  ex  ipso  S.  Hieronymo ,  qui  id  aperte 
fatetur  (2). 

119.  Ad  7m ,  Resp.  Nonnisi  per  summam  injuriam  Blondellum 
apologiam  tanti  Doctoris  texuisse,  qui  profecto  haeretico  ejusmodi 
defensore  non  eget ;  preesertim  cum,  quae  paulo  asperius  minusque 
limate,  ex  animi  fervore  et  disputationis  impetu ,  adversus  Fla- 
cidium  diaconum  ipse  scripserat ,  modeste  corrigat  atque  alibi 
emolliat.  Sane  apertissime  sententiam  suam  declaravit  Hierony- 
mus  ,  dum ,  catholicae  doctrinae  summam  complectens ,  gravissi- 
mis  verbis  epistolam  suam  ad  Evangelum  absoivit  :  Et  ut  scia- 
mus  traditiones  apostolicas  sumptas  de  Vet.  Test.  quod  Aaron 
et  filii  ejus  atque  Levitos  in  Templo  fuerunt,  hoc  sibi  Episcopi 
et  Presbyteri  et  Diaconi  vi?idicent  in  Ecclesia.  Quis  porro  neget, 
Aaron  divino  jure  Sacerdotibus  praecelluisse  ?  Similiter  ergo  de 
Episcopis  statuendum  est,  auctore  Hieronymo.  Sensit  vero  argu- 
menti  vim  Blondellus ,  qui,  curaadhunc  nodum  pervenisset,  alio 
distulit  ejus  solutionem  ,quamnunquam  dedit;  sensit  Salmasius, 
qui  propterea,  cum  presbyterianorum  causam  sub  ementito  Wal- 
lonis  Messalini  nomine  peroraret ,  eo  confugit ,  ut  scriberet ,  hu- 
jus  nodi  dissolutionem  a  Salmasio  expectandam  esse  (  quasi  vero 
alius  esset  larvatus  ille  Messalinus ,  alius  autem  Claudius  ipse 


(1)  Cfr.  Petav.  De  eccles.  Hierarch.  nibus  eminens  detur  potestas  ,  tot  in 
lib.  i  cap.   9.  Ecclesiis  efficientur  schismata  ,  quot 

(2)  Dial.  adv.  Lucifer.  n.  9,  nbi  Sacerdotes.  Indevenit ,  ut  sine  chris- 
scribit  S.  Doctor  :  Ecclesice  salus  in  mateet  Episcopijussione  neque  Pres- 
summi  Sacerdotis  dignitate  pendet  ;  hyter  neque  Diaconus  jus  habeant 
cui  si  non  exsors  qucedam  et    ab  om~  baptisandi. 


GAP.    III.    DE    EPISGOPORUM    PRAESTANTIA    ETC. 


131 


Salmasius  ) ,  adhuc  illam  expectamus  (1).  Quse  cum  ita  sint ,  ne- 
cesse  non  est  aut  eximium  doctrina  et  sanctitate  virum  aeriani 
dogmatis  insimulare  ,  uti  fecit  Michael  Medina  (2) ,  aut  gratis  cum 
Cellotio  asserere ,  objecta  ejus  loca  ab  haereticis  fuisse  vitiata  (3). 

120.  Et  haec  ad  S.  Hieronymum  vindicandum  sufficiant.  Ad 
cetera  autem  ex  Sanctis  Patribus  et  scriptoribus  ecclesiasticis  ar- 
gumenta  deducta  dissolvenda ,  tria  haec  prse  oculis  habenda  sunt : 
1°  eos ,  qui  Sacerdotii  gradum  supremum  dixerunt ,  vel  unam 
Episcopi  et  Presbyteri  affirroarunt  esse  ordinationem ,  respectum 
habuisseadSacerdotium,  prout  refertur  ad  potestatem  conficiendi 
Corpus  Christi ,  qua  utique  nulla  excelsior  datur  ;  2°  saepe  anti- 
quos  Patres  atque  scriptores  de  Sacerdotio  in  genere  loqui ,  eujus, 
ut  vidimus,  bipartitus  est  gradus;  alter  quo  potestas  tribuitur 
conficiendae  Eucharistiae ,  alter  quo  auctoritas  conceditur  illos 
consecrandi ,  qui  Eucharistiam  conficiunt ;  3°  denique  inter  eos , 
qui  nobis  objiciuntur  ,  multos  esse  scriptores  obscuros ,  ignotos  , 
saepe  in  errorem  abreptos ,  adeoque  nullius  auctoritatis ;  cujus- 
modi  sunt  Ambrosiaster  (4),  Auctor  quaestionum  in  Novum  et 
Vetus  Testamentum  (5),  atque  etiam  Eutychius  Patriarcha  Alexan- 


(1)  Cfr.  Witasse,  loc.  cit. 

(2)  De  sacrorum  hominum  origine 
et  eorum  continentia  ,  lib.  i ,  cap.  5, 
qui  praiterea  eamdem  labem  Ambro- 
sio,  Chrysostomo ,  Augustino  ,  Theo- 
doreto  ,  Primasio  et  Sedulio  adspergit ; 
hinc  graviler  vapulat  a  Petavio. 

(3)  De  Hierarchia  eccles.  cap.  i5. 
Durandus  vero  in  4  ?  dist.  i4  ,  q.  35  ; 
AlphonsusaCastro  ,  lib.  Adv.  ho3res. 
verbo  Episcopus  ;  Domin.  Soto  in  4  ? 
dist.  24 ,  art.  1  ;  Vasquez  ,  disp.  i4o, 
aliiquearbitrantur  Hieronymum  quidem 
admisisse  magnum  Episcopos  inter  et 
Presbyteros  discrimen  ,  illudque  opti- 
mis  de  causis  institutum;  putasse  tamen, 
id  humano  dumtaxat  jure  ,  id  est ,  ec- 
clesiastico  ,  fuisse  Xnductum.  Quod  pa- 


riter  probabile  existimat  Scotus  in  4» 
dist.  5.  In  hoc  porro  S.  Doctor  juxta 
hos  auctores  longe  distat  ab  errore 
Aerii  et  Wiclef&tarum.  Cfr.  qua3  sn- 
perius  retulimus  ex  Card.  Pallavicini. 
Ceterum  cfr.  Card.  Baronius  ad  an- 
num  Lvni  ,  a  num.  1  ad  14  ,  qoi  co- 
piosissime  de  hoc  egit  argumento ,  ac 
S.  Hieronymum  egregie  ab  omni  vindi- 
cavit  calurania. 

(4)  Comment.  in  cap.  iv  Epist.  ad 
Ephes.  item  in  cap.  3  Epist.  1  ad  Ti- 
moth.  ad  calcem  opp.  S.  Ambrosii. 

(5)  Quoest.  ci,  in  append,  ad  tom. 
ih  opp.  S.  Augustini,  Atfctor  harum 
quaestionum  a  Blondello  idem  censetur 
ac  auctor  citt.  commentariorum  in  Epist. 
S.  Pauli ,  nempe  Hilarius  Sardus. 

9. 


132  TRACTA.TUS    DE    ORDINE. 

drinus  (1),  quem  latinum  fecit  Seldenus,  quem  tamen  lin- 
guarum  orientalium  pene  rudem  in  Eutycliii  testimonio  interpre- 
tando  turpissime  lapsum  esse  animadvertit  Renaudotius  (2). 

CAPUT  IV. 

DE    SACRJE    ORDINATIONIS    MATERIA  ,    FORMA. ,    SURJECTO    ET    MINISTRO. 

121.  Utea,  qua  par  est ,  perspicuitate  de  singulis ,  quae  hoc 
capite  complexi  sumus  ,  agamus ,  diligenter  in  primis  quae  in 
controversiam  a  Theologis  vocantur ,  ab  iis  quae  catholicam  do- 
ctrinam  vel  fidem  attingunt ,  secernamus  oportet. 

122.  I.  Cum  nomen  Ordinationis  late  pateat,  omnesque  tam 
hierarchicos  quam  inferiores  ordines  complectatur,  diversa  proinde 
ratione  de  materia  et  forma  Ordinum  hierarchicorum  a  materia 
et  forma  inferiorum  Ordinum  disserendum  est.  Etenim  circa  in- 
feriores  hos  Ordines  unanimis  Theologorum  sententia  est ,  illorum 
materiam  apud  Latinos  esse  instrumentorum  traditionem  seu  por- 
rectionem;  formam  vero  orationem  seu  verba ,  quae  in  ea  instru- 
mentorum  porrectione  proferuntur;  apud  Graecos  vero  manuum 
irapositionem  cum  oratione  adnexa. 


(1)  In  Chronico  seu  lib.  de  origine  triarche.  Cest  ce  qu 'Abraham  Echel- 
Eccles.  Alexandr.  arabice  conscripto.  lensis  a  prouve  tres-clairement  dans 

(2)  De  la perpetuite'  de/a/bt,  tom.  v,  /e  livre  qui  a  pour  titre  Eutychius 
liv.  v,  ch.  io,  ubi  loquens  de  Euty-  vindicatus,  auquelles  Protestans  n'ont 
chii  historia  scribit  :  Cest  un  para-  fait  de  reponse  solide.  C.fr.  etiam  idem 
doxe  que  Selden  entreprit  de  soutenir  auctor  in  Histor.  Patriarch.  Alexandr. 
pendant  les  troubles  dJAnglelerre  en  Sollerius ,  Acta  Sanct.  tom.  v,  mens. 
faveur  du  parti  presbyUrien  ,  dont  il  Junii ,  ubide  Patriarchis  Alexandrinis  ; 
ktait  un  des  principaux  acteurs.  II  JMorinus  ,  De  sacris  Ordinalion.  part. 
tfavait  aucune  preuve  que  celle  qu'il  111 ,  exercit.  vu  ,  cap.  7  ,  et  Mamachius, 
prdlendit  tirer  d'un  passage  d'Euiy-  Origin.etantiquit.christian.tom.lv, 
chius,  patriarche  a"  Alexandrie ,  qui  pag.  5o8  et  seqq.  Petavius  de  eccl. 
netaitpasalorsimprime ,  etqvtilrien-  Hier.  lib.  1  ,  cap.  i3,  §  19,  monet , 
tendait pas,  rapportant  aVordination  ab  hoc  auctore lectorem  satis  credulum 
ce  quiavart  tupport  a  Vklection  dupa-  requiri. 


CAP.    IV.    DE    SAC,    ORDINAT.    MATERIA.  133 

123.  Sed  magna  lis  viget  circa  materiam  et  formam  essentia- 
lem  Ordinum  hierarchicorum.  Veteres  enim  scholastici  fere  om- 
nes  non  ambigunt ,  eam  in  instrumentorum  pariter  porrectione 
et  comitantibus  eam  verbis  constituendam  esse ;  at ,  postquam 
sanior  critica  rimas  omnes  antiquitatis  perscrutata  est,  com- 
munior  jam  evasit  sententia ,  qua3  in  sola  manuum  impositione  et 
oratione  sitam  esse  materiam  et  formam  horum  ordinum  tuetur. 

124.  Sane  pro  hac  pugnant  1°  Scripturarum  testimonia ,  quee 
adduximus  ad  adstruendam  Sacramenti  Grdinis  veritatem  ; 
2°  pugnant  ritualia  omnia  et  sacramentaria  ante  nongentos  ad 
minimum  annos  conscripta,  magna  diligentia  a  Menardo  (1)  , 
Martenio  (2)  et  Morino  (3)  perquisita  et  prolata  ;  3°  pugnant 
Constitutiones  apostolicae  (4),  Concilium  Carthaginiense  IV  (5), 
Nicaenum  I  (6) ,  Antiochenum  celebratum  anno  341  (7) ,  Ancy- 
ranum  (8) ,  aliaque  permulta  antiquioris  Ecclesise  monumenta ,  in 
quibus  de  instrumentorum  porrectione  nec  verbum  occurrit ;  imo 
Concilium  Carthag.  can.  V,  in  eo  constituit  discrimen  subdia- 
conatum  inter  et  hierarchicos  Ordines ,  quod  isti  manuum  im- 
positione  ,    ille    instrumentorum    traditione    conferrentur   (9). 

(1)  Innotiset  observatt.  in  librum  (8)  Can.    ix  ,    ex  versione   Dionysii 
Sacramentorum  S.  Gregorii  Papce ,  Exigui ,  aat  x  ex  versione  Isidori. 
edit.  Maur.  tom.  ni ,  nota  7^7.  (9)    En  canonis  verba  :   Subdiaco- 

(2)  Op.  et  loc.  cilt.  cap.  8,  art.  9  nus  cum  ordinatur ,  quia  manus  im- 
et  art.  11.  positionem   non  accipit ,  patenam  de 

(3)  Op.  cit.  tota  parte  11.  Episcopi    manu  accipiat  vacuam   et 

(4)  Lib.  vin  ,  cap.  16  ,  ubi  inter  calicem  vacuum.  Quibus  verbis  exclu- 
cetera  haec  leguntur  :  Atetrciro-of&ui  vftty  ditur  Arcudii  alicrumque  opinio,  qui 
rois  i7rtr>co7rotf'  IIpto~fivTtQov  %upoTovav,  censent,  manuum  impositionem  in  ins- 
a  iniarKoTct ,  r«  #e<p<*  i%\  ty,$  KttyotXys  trumentorum  porrectione  contineri ,  ut 
t7rtTi$-u  «JtcV.  Constituo  vobis  Episco-  omittam  exinde  sequi ,  etiam  Ordines 
pis  :  Cum  Presbyterum  ordinas ,  Epi-  minores  conferri  pariter  manuum  im- 
scope ,  manum  super  caput  ejus  ipse  positione  ,  qui  et  in  illorum  collatione, 
impone.  Eadem  fere  occurruntcap.  17  ,  dum  Episcopus  porrigit  instrumenta  , 
ubi  agitur  de  Ordinatione  Diaconorum.  manus  imponit.  ld  ipsum  dic  de  col- 

(b)  Can.  111.  latione    Baptismi  ,    Extremae    Unctio- 

(6)  Gan.  xix.  nis  ,  etc. 

(7)  Can.  x. 


134. 


TRACTATUS    DE    ORDIJXE» 


4°  Pugnant  antiqui  Patres ,  qui ,  de  ordinatione  loquentes,  non 
aliaru  materiam  memorant  quam  manuum  impositionem ,  imo 
nec  Isidorus ,  qui  VII  (1),  nec  Alcuinus  ,  qui  VIII  (2)  ,  nec  Ama^ 
larius  (3)  ,  neque  Rabanus  Maurus  (4)  ,  neque  Walafridus 
Strabo  (5)  ,  qui  IX  seculo  de  ritibus  conferendi  sacros  Ordines  ex 
instituto  pertractarunt ,  instrumentoruui  porrectionis  memine- 
runt.  5°  Denique  pugnant  pro  eadem  sententia  omnes  orientales 
Ecclesiae;  Graeci  enim  ,  Syri ,  iEgyptii ,  Maronitae,  etc.  nunquam 
aliam  agnoverunt  vel  agnoscunt  praeter  hanc  unam  manuum  im- 
positionem.  Quod  si  in  sola  manuum  impositione  essentialis  et 
adsequata  materia  Ordinationis  constituenda  est,  jam  prono  alveo 
fluit ,  formam  pariter  essentialem  et  adaequatam  constituendam 
esse  in  oratione,  quge  eam  comitatur;  adeoque ,  quod  pariter  exinde 
sequitur ,  respectu  Sacerdotii  secundam  praecise  manuum  imposi- 
tionem  esse  materiam  essentialem ;  prima  enim  nulla  verborum 
forma  determinatur  5  tertia  vero,  praeterquam  quod  iis  adhibetur, 
qui  jam  cum  Episcopo  Eucharistiam  consecrarunt ,  apud  Graecos 
et  Orientales  in  usu  plane  non  est ,  prout  nec  apud  Latinos  ante 
seculum  XIII ,  utex  vetustis  monumentis  evincunt  Martenius  (6) 


(1)  De  ofpoiis  ,  lib.  11,  cap.  5. 

(2)  Lib.  De  divinis  officiis,  cap.  34 
et  seqq. 

(3)  De  ecclesiast.  ofpciis  ,  lib.  11 , 
cap.  1 2  et  seqq.  Exlat  in  Biblioth.  Patr. 
De  la  Bigne  ,  Colon.  Agripp.  16 18, 
tom.  ix. 

(4)  De  institut.  Clericorum,  lib.  1, 
a  cap.  5  ad  9. 

(5)  De  Rebus  ecclesiast.  cap.  24  et 
seqq.  Horum  scriptoram  collectionem 
exbibet  Melchior  Hittorpias ,  De  ca- 
tholicw  EcclesioB  divinis  ofpciis  ac 
ministeriis  varii  vetustorum  fere  om- 
nium  Ecclesice  Patrum  et  Scriptorum 
libri.  vol ,  1 ,  ia  fol,  Colonia?  i568,  ite- 
rum  Romas  1591. 

(6)  Loc.  cit.  art.  9,^12,  ubi  haec 


scribit  :  Prceter  hanc  manuum  impo- 
sitionem ,  aliam  describit  editum  Pon- 
tificale  Romannm  ab  Episcopo  post 
conimunionem  faciendam  hcec  profe- 
rente  verba  :  Accipite  Spiritum  San- 
ctum,  quorum ,  etc.  qua?  quidem  ita 
essentialis  Ordinationi  P  "esbyterorum 
videtur  nonnullis  scholasticis  ,  ea  ut 
omissa  ,  perfecti  dici  nequeant  Pres- 
byteri ;  nam  ,  etsijam  acceperint  po~ 
testatem  offerendi  Sacripcii ,  necdum 
tamen  acceperunt  dimittendi  peccata. 
Verum  toto  aberrare  ccelo  inficias 
nullus  ierit ,  qui  antiquos  Ordinatio- 
num  sacrarum  ritus  velleviperlustrarit 
oculo  ]  utpote  qui  nullam  prorsus  il- 
lius  mentionem  fecerint.  Quod  deinde 
fase  prosequitur.  Eadem  ferme  habet 


GAP.    IV.    DE    SAG.    OftDlNAT.    MATERIA    ETC.  135 

et  Morinus  (1).  Ex  his  propterea  etiam  sequitur,  antiquitus  in  Or- 
dinatione  non  adbibitam  fuisse  illam  formulam  :  Accipe  Spiri- 
tum  Sanctum ,  qua  passim  scbolastici,  quos  plures  etiam  re- 
centiores  Tbeologi  secuti  sunt,  tradunt  conferri  potestatem  in 
Corpus  Christi  mysticum  seu  potestatem  remittendi  peccata. 

125.  Qui  tuentur  manuum  impositionem  esse  essentialem  et 
adaequatam  materiam  Ordinationis  hierarchicae ,  docent,  instru- 
mentorum  porrectionem  processu  temporis  ab  Ecclesia  Latina 
fuisse  adscitam  ad  majorem  declarationem  potestatis,  qua3  per 
manuum  impositionem  confertur  (2). 

126.  Praecipuum  fundamentum  illorum  Theologorum,  qui  ad- 
huc  adstruunt,  materiam  essentialem  Ordinationis  vel  esse  solam 
traditionem  instrumentorum  vel  saltem  partialem ,  est  decretum 
Eugenii  IV  pro  instructione  Armenorum ,  ubi  ait  :  Sextum  Sa- 
cramentum  est  Ordinis^  cujus  materia  est  illud ,  per  cujus  tra* 
diticnem  confertur  Ordo  ;  sicut  Presbyteratus  traditur  per  ca- 
licis  cum  vino  et  patenm  cum  pane  porrectionem  (3).  Ast,  nisi 
velimus  in  absurda  incidere  ,  admitti  debet  responsio  Bellarmini 
aliorumque,  qui  dicunt,  scopum  summi  Pontificis  fuisse  inducendi 

Hugo  Menardus,  loc.  cit.  n.  767 ,  circa  dus,lib.  iv,  dist.  24  :  Accipiunt etiam , 

finem.  Non  indetamensequitur,frustra  inquit ,  calicem  cum  hostiis,  ut  per 

ab  Episcopo  proferri  verba  illa  :  Accipe  hoc  sciant ,  se  accepisse potestatempla- 

Spiritum  S.,  siquidem  declarant  magis  cabiles  Deo  hostias  offerendi.  Eadem 

ac  magis  potestatem  a  Sacerdote  in  es-  babet  Durandus  ,   lib.    11    Rationalis  , 

sentiali  manuum  impositione  acceptam,  cap.  10  etseqq.  Ex  quibus  infert  Mar- 

utadnotat  Morinus  ,  loco  mox  cilando.  tenius  ,  loc.  cit.  §17,  verba  ,  qua;  pro- 

(1)  Op.   cit.   Exercit.  vii ,  cap.  5.  feruntur  ab  Episcopo  in  tradilione  cali- 

(2)  Sane  veteres  ,  qui  primi  locuti  cis  et  patenae  :  Accipe  potestatem  of- 
sunt  de  instrumentorum  porrectione  ,  ferendi  Sacrificium  Deo  Missasaue 
hanc  explicationem  suppeditant_,  ita  ex.  celebrare  ,  etc.  non  pertineread  essen- 
gr.  Hugo  Victorinus  ,  De  Sacrament.  tiam  ,  sed  ad  majorem  collata?  potestatis 
lib.  11,  part.  ni ,  cap.  12,  scribit  :  declarationem  ,  praesertim  cum  incog- 
Accipiunt  calicem  cum  vino  et  pate-  nita  illa  formula  videatur  omni  Eccle- 
nam  cum  hostiis  de  manu  Episcopi ,  siae  annis  minimum  nongentis,  _ 
quatenus  his  instrumentis  potestatem  (3)  ApudHarduin.  Acta  Conc.  tom. 
se  accepisse  agnoscant  placahiles  Deo  ix  ,  col.  440< 

hostias  offcrendi.  Et  Pelrus  Lombar-  .    . 


136  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

Armenos  ad  uniformitatem  cum  Ecclesia  Romana  in  collatione 
Ordinum,  ideoque  hanc  solam  recensuisse,  quam  Armeni  non 
adhibebant  (1). 

127.  Et  haec  quidem  disseruimus  ,  spectantes  qusestionem  hanc 
in  abstracto ,  ut  dicitur ,  seu  speculative ;  ceterum  cum  in  praxi 
tutior  pars  in  administratione  Sacramentorum  teneri  debeat ,  ac 
optimae  notae  Theologi  diversas  sententias  tueantur  ,  hinc  absque 
piaculo,  alterutra  non  posset  omitti  scilicet  aut  manuum  imposi- 
tio  aut  instrumentorum  porrectio,  ex  quibus  juxla  plures  Theo- 
logos  in  Ecclesia  Latina  materia  totalis  et  adaaquata  sacrae  Ordina- 
tionis  coalescit.  Quod  si  traditio  instrumentorum  omissa  esset , 
deberet  omnino  suppleri,  imo  tota  esset  sub  conditione  Ordinatio 
iteranda ,  prout  a  sacra  Congregatione  sancitum  est ,  apud  Bene- 
dictum  XIV,  De  Synodo  (2). 

128.  II.  De  subjecto  Ordinationis  pauca  a  nobis  dicenda  sunt. 
Ratum  quippe  et  exploratum  est  apud  omnes ,  ad  valorem  Ordi- 
nationis  1°  requiri  masculinum  sexurrf.  Ecclesia  enim  semper 
execrata  est  Marcosianos ,  Montanistas  et  Collyridianos  sacram 
Ordinationem  mulieribus  conferentes.  Nunquam  aut  in  lege  na- 
turae  aut  in  lege  Mosaica  femina  ulla  sacris  altaribus  admota  est  ; 
nec  Christus  neque  Apostoli  vel  ipsam  Deiparam  Virginem  Sa- 
cerdotio  exornarunt.  Imo  Apostolus  Paulus  ,  I  ad  Cor.  XIV  ,  34  , 


(1)  Jam  alias  monuimus,  quae  retulit  quatam  pro  Graecis  esse  solam  manuum 

Eugenius  iv  in  Instruct.  Armenorum  ,  impositionem  ,    pro    Latinis   praeterea 

desumpta  esse  ad  verbum  ex  opusculo  v  esse  instrumentorum  traditionem.  Qui 

S.  Thomae  ,  De  Sacramentis.  Ceterum  enim  ita  censent ,  parum  se  versatos  os- 

cum  pleraque  allata  documenta  non  ex  tendunt  inantiquitatis  monumentis.  Li- 

sola  Ecclesxa  orientali  et  ex  orientalibus  cet  vero  in   Ordine   Romano   et  Rom. 

scriptoribus  ,  verum  etiam  ex  Ecclesia  Pontificali    instrumentorum    porrectio 

et  scriploribus  Latinis  desumpta  sint ,  praescribatur  incollatione  ordinum  hie- 

exinde    refellitur   Uarduini   sententia ,  rarchicorum  ,   attamen    cnm  vetustiora 

qui  censuit ,  aliam  materiam  pro  sacris  documenta  eam  non  habeant ,  imo,  ut 

Ordinationibus  S.  Paulum  Orientalibus,  vidimus  ,  excludant ,  ambigendum  nou 

aliam  S.  Petrum  Occidentalibus  tradi-  est ,  progressu  temporis  illam  fuissead- 

disse;  tum  etiam  illorum  placitum  ex-  jectam. 

cluditur,    qui   vellent  materiam  adae-  (2)  Lib.  vm,  cap.  io  ,  §  i3. 


CAP.    IV.    DE    SAG.    ORDINAT.    MATERIA    ETC.  137 

praecipit ,  ut  mulieres  in  ecclesiis  taceant,  nec  iis  docere  permittit, 
nec  dominari  in  virum  ,  sed  in  silentio  esse. 

129.  Nec  refert,  passim  in  monumentis  ecclesiasticis  recenseri 
diaconissas ,  presbyteras  aut  episcopas ;  nec  magni  praeterea  fa- 
ciendum  est ,  quod  aliqui  addunt ,  non  repugnare  mulieribus  po- 
liticum  regimen  ;  vel  abbatissas  praeesse  mulieribus ;  vel  denique 
ethnicos  indiscriminatim  mulieres  aeque  ac  viros  ad  aras  admisisse. 
Etenim  diaconissarum  inauguratio  ,  ut  vidimus ,  nullam  rela- 
tionem  ad  Sacerdotium  babebat;  presbyterae  vero  aut  episcopae 
non  erant  nisi  uxores  presbyterorum  vel  episcoporum ,  quas  isti 
ante  Ordinationem  duxerant.  Ad  id  vero,  quod  adjicitur  de  re- 
gimine  politico ,  reponimus,  aliam  esse  rationem  regiminis  politici, 
aliam  ecclesiastici  longe  sublimioris  a  Cbristo  instituti.  Quod  vero 
spectat  ad  abbatissas,  dicimus,  illarum  potestatem  non  esse  verae 
jurisdictionis ,  quoe  videlicet  ex  auctoritate  clavium  descendat  Ec- 
clesiae  concessa ,  sed  earum  munus  ad  vigilantiam  referri  ,  ad 
curam  quamdam  domesticam,  maternam  et  ceconomicam.  Quod 
si  etbnici  ad  aras  admittebant  etiam  mulieres ,  ex  insanis  ethni- 
corum  ritibus  perperam  colligitur,  etiam  admitti  eas  posse  in  re- 
ligione  cbristiana ,  cum  id  unice  a  Cbristi  voluntate  pendeat.  Et 
Laec  dicta  sufficiant  adversus  mulierosos  sive  veteres  sive  recen- 
tiores  hsereticos. 

130.  Exploratum  pariter  est  2°  apud  omnes,  solum  baptizatum 
idoneum  esse  Ordinationis  subjectum ;  hinc  non  est  cur  pluribus  id 
confirmare  nitamur.  Baptisfna  enim  est  omnium  Sacramentorum 
fundamentum  et  totius  spiritualis  vitae  janua.  Nullum  denique 
dubium  est,  quin  ad  valorem  Ordinationis  in  adultis  requiratur  con- 
sensus  ,  ita  ut  nulla  saepius  ac  irrita  a  Romanis  Pontificibus  declarata 
sit  Ordinatio  obluctanti  ac  invito  collata.Si  quaeporro  monumenta 
ecclesiastica  contrarium  suadere  videntur  ,  explicari  debent  de 
reluctantia  quadam  animi,  nonautemde  omnimodaetabsoluta(l). 

(I)  Haec  enim  antiquitus  invalaerat  Episcopis  consecrarentur  ,  dum  Diaconi 

consuetudo  ,  ut  passim  insignes  mona-  eos  firmiter  tenerent,  interdum  etiam 

chi  aut  in  populo  coelibes  ad  clericatum  os  comprimerent ,  ne  reclamarent.  Sic 

raperentur ,  et  inviti  ac  reclamantes  ab  enim  olim  factum  fuit  S.  Epipkanio  , 


138  TRAGTATUS    DE    ORDINE, 

131.  Et  haec  quidem  requiruntur,  ut  valida  sit  ordinatio;  ut 
vero  sit  praeterea  legitima ,  plures  aliae  conditiones  requiruntur,  de 
quibus  consuli  possunt  Canonistae  ac  Theologi,  qui  morales  tradunt 
institutiones. 

132.  III.  Reliquum  est,  ut  nonnulla  attingamus  de  ministro 
Ordinationis.  Hic  potest  esse  vel  ordinarius  vel  extraordinarius 
sive  ex  delegatione,  rursum  vel  legitimus  est  vel  illegitimus. 

133.  Totius  sacrae  Ordinationis ,  quae  nempe  omnes  omnino 
Ordines  complectatur  sive  majores  sive  minores ,  ministrum  or- 
dinarium  ac  proprium  esse  solum  Episcopum ,  ut  ex  dicendis 
constabit ,  de  fide  est.  Tota  igitur  quaestio  versatur  circa  minis- 
trum  extraordinarium ,  utrum  scilicet  possit  Presbyter  ex  con- 
cessione  seu  delegatione  Romani  Pontificis  Ordines  conferre. 

134.  Nunc  inter  omnes  Catholicos  Theologos  convenit,  posse 
Presbyterum  a  Romano  Pontifice  delegari  ad  Ordines  minores  ac 
Subdiaconatum  conferendos  (1);  quod  vero  spectat  ad  Ordines 
hierarchicos ,  una  jam  pariter  sententia  est  Theologorum  ,  hos 
conferri  non  posse  nisi  a  solo  Episcopo.  Si  qui  fuerunt  ex  veteri- 
bus  scholasticis  et  canonistis  qui  docuerint,  posse  Romanum  Pon- 
tificem  delegare  Presbyterum  ad  inaugurandos  Diaconos  et  Pres- 
byteros  (2)  ,  jamdiu  istorum  paucorum  sententia  obsoleta  est?  nec 

germano  fratri  S.Hieronymi,PauIiniano,  Domini  Papce  ,  et  adminiculo  Sacra- 

S.  Paulino,  S.  Aagustino  ,  aliisque  mul-  menti  habiti ,  quilibet  clericus  potest, 

tis.  Cfr.  Lupus,  diss.  cit.  DeLatinorum  quidquid  habet ,   ipse   conferre.  Item 

continentia ,  cap.  i,  nec  non  Morinus,  Angelus  de  Clavasio  mSumma,  nec 

op.  cit.  part.  iii  ,  exercit.  xi  ,  cap.  2,  non  Hugo  et  Hugolinus  antiqui  cano- 

qui  longe  plura  allia  exempla  profert.  nistae  ,  aliique  pauci  apud  Morinum 

(1)  Cfr.  Benedictas  xiv,  DeSynodo,  exercit.  iv  ,  cap.  3-  Hinc  Natalis  Alex. 

lib.  n,  cap.  ii  ,  §  19.  Cfr.  etiamMar-  diss.  xliv,  in  append.  de  Chorepiscopis 

ten.  op.  etloc.  cit.  cap.  8  ,  art.  5,  §  1.  scribit  :   Non   improbabile  visum  est 

(2)  Ita  censuerunt  auctores  Glossae  doctis  quibusdam  viris  ,  simplices  Sa- 

in  can.  Manus  quoque  impositionis  ,  cerdotes  Summi  Pontificis  delegatione 

De  consecr.  dist.  5.  Innocentius  iv  ,  in  posse  aliosordinare.  Recensitis  deinde 

caput   Quinto  ,  de  consuetudine  ,  qui  hujus  sententia?  patronis  ,  quos  nomina- 

eamdem  sententiam  tribuit  etiam  Syl-  vimus ,  ac  praterea  Bernardo  in  l  De- 

vestro  antiquo  canonistae  :   Syhester ,  cretalium  ,   Guilielmo   Altisiodorensi  , 

inqaiens  ,  dixit ,  quod  ex  delegatione  Petro  Aureolo  ,  Nicolao  de  Orbellis ,  et 


CAP.    IV.    DE    SA.C.     ORDINAT.    MATERIA    ETC 


139 


ullum  patronum  jam  sibi  vindicat ,  adeo  ut  non  opus  sit  pluribus 
eam  refellere.  AdDiaconatum  enim  quod  attinet,  de  quopotissime 
controversia  viguit ,  qui  tenuerunt,  eum  posse  ex  delegatione  Ro- 
mani  Pontificis  a  Presbytero  conferri ,  innituntur ,  tanquam  fun- 
damento  praecipuo ,  privilegio  abbatibus  Cisterciensibus  ab  In- 
nocentio  VHIconcesso  ,  utpossent  monachis  sibi  subjectis,  praeter 
minores  Ordines  et  Subdiaconatum ,  etiam  Diaconatum  con- 
ferre  (1).  Verum  plerique  negant ,  ejusmodi  privilegium  unquam 
fuisse  concessum ;  plures  vero  nonimmerito  suspicantur,  diploma 
pontificium  depravatum  fuisse ;  cum  nutet  propterea  singulare  ac 
fortasse  unicum  fundamentum  hujus  sententiae ,  nutat  sententia 
ipsa  eidem  innixa. 

135.  Et  haec  quidem  de  Ordinationis  ministro  ordinario  et 
extraordinario.  Si  sermo  sit  de  ministro  legitimo  et  illegitimo , 
haud  exigua  existit  disceptalio  inter  doctos  et  eruditos  viros.  Legi- 
timus  porro  minister  Ordinationis  vocatur  ille ,  qui  non  modo 
catholicus  est ,  canonice  electus  et  proprius  Episcopus,  sed  cujus 


ex  recentioribus  Vasquezio  ,  Pracposito, 
Maratio,  qui  eam  probabilemautumaut, 
merito  concludit  :  Hcec  tamen  sen- 
tentia ,  quce  traditioni  repugnat  ,  se- 
quenda  non  est. 

(1)  Hacc  sunt  verba  privilegii  ,  ut 
fertur  ,  dati  ab  Innocentio  vni  ,  an- 
no  1489  ,  v  Idus  April.,  Abbati  Cis- 
terciensi  et  quatuor  primis  sui  ordinis 
coabbatibus  :  Ac  ne  monachi  dicti 
Ordinis,  pro  suscipiendis  subdiacona- 
tus  et  diaconatus  Ordinibus ,  extra 
claustrum  discurrere  cogantur ,  tibi  et 
successoribus  tuis  ,  ut  quibuscumque 
dicti  Ordinis  monachis  ;  aliis  vero 
quatuor  abbatibus  prcefatis  ac  eorum 
successoribus  ,  ut  suorum  monasterio- 
rum  prcediciorum  religiosis ,  quos  ad 
id  idoneos  repereritis  ,  subdiaconatus 
et  diaconatus  Ordines  hujusmodi  alias 
rite  conferre..*  auctoritate  apostolica 


et  ex  certa  scientia  tenore  prcesen- 
tium  de  speciali  dono  gratice  indul- 
gemus.  Ita  apud  Martenium  ,  loc.  cit. 
art.  5,  §  1,  qui  illud  diploma  pro  ge- 
nuino  babet,  Verum  bic  auctor  ulterius 
nimis  progreditur  5  pro  certo  enim  su- 
mit,  a  Chorepiscopis  omnibus  indiscri- 
minatim  olim  administratos  fuisse  sa- 
cros  Presbyteratus  et  Diaconatus  Ordi- 
nes.  Quod  attinetad  auctores,  qui  cen- 
sent ,  posse  Sacerdotem  ex  delegatione 
Romani  Pontificis  Diaconatum  conferre, 
cfr.  apud  Morium  loc.  cit.  Henriquez , 
Summa ,  in  addilionibus  ad  lib.  x , 
De  Ordine ,  affirmat ,  simile  privile- 
gium  indultum  esse  prsesulibus  Francis- 
canis  in  India  degentibus.  Ast  cfr. 
Hallierius  9  op.  cit.  ubi  de  ministro 
Ordinationis  ,  art.  2  ,  sec.  3  ;  Witasse , 
De  Ordine  ,  part.  1  ,  q.  5  ,  ait.  2 , 
sect.  3. 


140  TRAGTATUS    DE    ORDINE. 

praeterea  Ordinatio  omnibus  Ecclesiae  legibus  plane  consentit;  con- 
tra  vero  illegitimus  cui  horum  vel  aliquid  deest ,  vel  qui  in  confe- 
rendis  Ordinibus  easdem  Ecclesiae  leges  infringit. 

136.  Ordinationes  ab  illegitimo  ministro  peractas  illicitas  esse 
nemo  unquam  Theologorum  dubitavit;  utrum  vero  praeterea  ir- 
ritae  ,  inanes  ac  nulla  habendao  sint ,  implicatissima  olim  quaestio 
fuit ,  adeo  ut  Magister  Sententiarum  scribat  :  Hanc  qucestionem 
perplexam ac  posne  insolubilem  faciunt  Doctorum  verbay  quo3 
plurimum  dissentire  videntur  (1) ;  deinde  profert  quatuor  sen- 
tentias,  quin  ulli  adhaereat.  Monumenta  ecclesiastica  propeinnu- 
mera  pro  utraque  sententia,  sive  affirmante  irritas  esseejusmodi 
Ordinationes,  sive  negante  ,  stare  videntur  (2; ,  cum  res  nondum 
eliquata  esset.  Nunc  jam  a  pluribus  seculis  sola  viget  S.  Thoniae 
doctrina ,  cui  accessit  universae  Ecclesiae  suffragium ,  Ordinationis 
ab  hsereticis  ,  schismaticis  ac  simoniacis  factas  validas  omnino 
esse  habendas.  Irrito  prorsus  conatu  Hyacinthus  Sbaralea  post 
Morinum  contrarium  suadere  tentavit  in  Disput.  de  Sacris  pra- 
vorum  Ordinationibus  (3). 

137.  Quod  si  invalidae  censentur  Ordinationes  anglicanae  ,  non 
ideo  est ,  quia  ab  Episcopis  haereticis  et  schismaticis  conferuntur , 
sed  tum  ob  defectum  successionis  Episcoporum  (4)  ,  tum  ob  vi- 

(1)  Lib.  4  >  dist.  25.  hcec  quidem  satis  pro  hac  de  sacris 

(2)  Haec  espendunt  interceterosMo-  quorumdam  Ordinationibus  disputa- 
rinus  ,  exercit.  v,  cap.  i  et  seqq.  Chris-  tione  :  utinam  aulem  et  ad  invete- 
tian.  Lupus,indiss.  De  Simonicecri-  ratum  errorem  exslirpandum  satis  i 
mine ,  cap.  16  et  17  opp.  edit.  Ven.  Quod  nescio  an  modeste  dictum  sit. 
1735,  tom.  it  ;  flyacinthus  Sbaralea  Ceterum  non  est  permiscenda  ,  ut  non- 
Ord.  Min.  Conventual.  in  op.  mox  nulli  incaute  faciunt ,  sententia  Morini 
citando.  atque  Sbaraleae ,  ceterorumque  qui  eis 

(3)  Vol.  1,  in-4  ,  Florentiae  1760,  adstipulantur ,  cum  errore  Donatista- 
qui  sub  Cnem  cap.  12  ,  nempe  postremi  rum  ,  Waldensium  ,  Albigensium,  Wi- 
suae  disputationis  ,  communem  Theo-  cleffltarum  et  Hussitarum  ,  qui  valorem 
logorum  sententiam  ,  quae  stat  pro  va-  Baptismi  et  Ordinis  a  probitate  vel  im- 
lore  Ordinationis  ab  haereticis ,  simo-  probitate  ministri  repetebant ;  longe 
niacis  ,  intrusis ,  etc.  factae ,  vocat  in-  enim  alio  ex  fonte  haec  Catholicorum 
veteratum  errorem  ;  his  enim  verbis  hominum  disceptatio  promanat. 
disputationem  suam  absolvit  :  Atque  (4)  Tradunt  enim  scriptores  coaevi, 


GAP.    IV.    DE    SA.C.    ORDINAT.    MATERIA    ETC. 


141 


tiatam  essentialiter  formam  (1)  ,  prout  adversus  Courayerium  os- 
tenderunt  Harduinus  (2) ,  Le  Quien  (3)  aliique  passim. 

His  itaque  per  partes  declaratis  ,  jam  accedimus  ad  propugnan- 
dum  dogma  catholicum  de  sacrae  Ordinationis  ministro  adversus 
Protestantes. 


Mattbaeum  Parckerum  ,  a  quo  reliqui 
Episcopi  anglicaui  haeretici  originem 
trahunt ,  fuisse  Londini  in  diversorio 
a  Joan.  Scoraeo  Episcopo  Roffensi  inau- 
guratum  ,  una  cum  tribus  aliis  ,  absque 
legitima  materia  ac  forma.  Siquidem 
Scoraeus  super  eorum  capita  impositis 
sacris  bibliis  haec  verba  tantum  adjecit  : 
Accipitepotestatemprcedicandiverbum 
Dei  in  sua  puritate.  Per  annos  pln- 
rimos  factum  istud  ,  ab  oculatis  testi- 
bus  traditum  ,  pro  certo  habitum  est , 
quin  ullus  reclamaverit.  Postea  tamen 
Protestantes  eidem  opposuerunt  Acta 
Lambethana  eruta  ,  ut  affirmabant ,  ex 
archivio  palatii  archiepiscopalis  Lam- 
bethensis  ,  quae  exhibent  Parkeri  alio- 
rumque  Ordinationem  solemniter  fa- 
ctam  esse  in  sacello  ejusdem  palatii  a 
Guil.  Barlowio  electo  Episcopo  Ces- 
triensi  17  Dec.  i55c).  Prodierunt  autem 
primo  ejusmodi  Acta  post  medium  se- 
culum  ,  nempe  anno  161 3.  Hinc  tan- 
quam  supposititia  aut  saltem  suspecta 
Catholici  scriptores  ea  non  immerito 
traduxerunt.  Haecdisceptatiofinem  suum 
attigisse  videbatur  ,  donec  his  annis  de- 
nuo  mota  est ,  ex  occasione  qua  do- 
clor  Lingard  pugnavit  pro  veritate  Ac- 
torum  Lambethanorum  ,  adversus  quem 
insurrexit  ThomasHodgson,  Protestatus 
tamen  est  Lingard,  se  non  propterea  pro- 
pugnare  voluisse  valorem  anglicanarum 
Ordinationem.  Cfr.    The  Cathol.  Ma- 


gazin  ,  vol.  vi,  Febr.    i835  ,  n.  /±o} 
pag.70. 

(1)  Anglicani  sub  Eduardo  vi  anno 
i549  «  aD°l»t0  Ritoali  Romano  ,  novum 
condiderunt ;  in  hoc  porro  Rituali  haec 
forma  praescribitur  ad  consecrandum 
Episcopum.  Consecrans  minister  in  pri- 
mis  Deum  orat,  ut  servum  suum  ad  mini- 
sterium  Episcopatus  vocatum,  doctrince 
suce  veritate  instruat ,  vitce  innocentia 
adornet,  eamque  largiatur  gratiam  ,  ut 
semper  ad  Evangelium  promulgandum 
paratus  sit.  Deinde  ,  manus  ordinando 
imponens ,  pergit  :  Accipe  Spiritum 
Sanctum  ,  et  excilare  memineris  gra- 
tiam ,  quw  in  te  est  per  manuum  im- 
positionem  ,  etc.  Demum  ,  sacra  Biblia 
porrigens,  concludit :  Attende  lectioni , 
exhortationi ,  serio  meditare  omnia  , 
quce  in  hoc  libro  continentur  ,  etc.  Ex 
quibuspatet,  nullam  in  ejusraodi  for- 
mula  consecrandi  ,  offerendi  et  ordi- 
nandi  mentionem  occurrere  ,  secus  ac 
universa  traditio  semper  et  tenuit  et  do- 
cuit;  praeterquam  quod  perillam  doctri- 
nw  veritatem  et  Evangelii  promulga- 
tionem  significent  Anglicani  doctrinam 
calvinisticam  ac  reformatam. 

(2)  La  defense  des  Ordinations  an- 
glicanes  refutte  ,   vol.  2  ,  Paris  1727. 

(3)  Nullite  des  Ordinations  an- 
glicanes ,  2  vol.  Paris  1725.  Tum  in 
alio  opere  :  La  meme  nullite  de  nou- 
veau  demontree  contre  le  P.  Courayer, 


142  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

PROPOSITIO. 

Episcopi  habent  potestatem  ordinandi ,  quw  non  est  illis  cum 
Presbyteris  communis. 

138.  De  fide  est  nostra  propositio.  Eam  enim  definierunt  Tri- 
dentini  Patres,  sess.  XXIII,  can.  VII,  liis  verbis  :  Si  quis  dixerit, 
Episcopos...  non  habere  potestatem...  ordinandi ,  vel  eam ,  quam 
habent }  illis  esse  cum  Presbyteris  communem ,  anathema  sit. 
Duas  partes  habet  propositio ,  quarum  altera  est  Episcopos  habere 
potestatem  ordinandi ,  altera  vero  est  illam ,  quam  habent  potes- 
tatem,  non  esse  illis  cum  Presbyteriscommunem.  Ufcramque  porro 
simul  adstruimus ,  cum  probationes  utrique  communes  sint. 

139.  Scriptura  ,  traditio  ,  perpetua  Ecclesiae  praxis  et  omnium 
antiquarum  communionum  seu  sectarum  consensus  pro  as- 
sertionis  nostrae  veritate  ineluctabile  prorsus  suppeditant  argu- 
mentum.  Christus  enim  in  primis  Sacerdos  summus  Apostolos  suos 
Sacerdotes  instituit.  Deinde  septem  diaconi  a  multitudine  electi 
a  solis  Apostolis  ordinantur  ,  Act.  VI.  Saulus  et  Barnabas  , 
ibid.  XIV  ,  Presbyteros  per  Ecclesias  constituunt.  Idem  praaterea 
Paulus,  I  ad  Timoth.  IV  et  II  adeumdeml,  testatur,  impositione 
manuum  suarum  Timotheum  ordinatum  fuisse.  Denique  vero  et 
Timotheo  ,  I  epist.  III  ,  et  Tito,  1,5,  idem  Apostolus  mandat, 
quibus  debeant  imponere  manus  et  Ordines  conferre. 

140.  Non  minus  certa  sunt,  quae  ex  traditione  habentur.  Con- 
stitutiones,  Apostolicse  nuncupatae,  praecipiunt ,  ut  Episcopus  a 
duobus  vel  tribus  Episcopis  ordinetur  ,  presbyter  vero  ab  uno 
tantum  Episcopo  ,  utdiaconus  et  reliqui  clerici  (1).  Hinc  S.  Atha- 
nasius  accusatorem  suum ,  Ischiram ,  ideo  Sacerdotem  non  fuisse 
probabat ,  quia  non  ab  Episcopo ,  sed  a  simplici  Sacerdote  Col- 


ivol.  Paris  1730.  Cfr.  praeterea  Theo-  plares   antiqaiores   praecesserant  ,    ati 

doric  de  S.  Rene ,  Justification  de  VE-  Hardinyus ,  Holivood ,  Fitz-Simon,  etc. 
glise  romaine  sur  la  rkordination  des  (1)  Constit.   Apost.  lib.  vih,  cap. 

anglaisEpiscopaux,  1  vol.  Paris  1728.  16  et  seqq. 
Hi  qaidem  adversas  Coarayerium  ;  hos 


GAP.    IV.    DE    SAG.    ORDINAT.    MATERIA    ETC.  143 

lutho  ordinatus  fuerat(l).  Cum  propterea  Novatus  romanum  Epi- 
scopatum  ambiret ,  maxime  sollicitus  erat ,  Eusebio  teste  (2)  ,  ut 
Episcopos  aliquos  circumveniret  ,  a  quibus  episcopalem  Ordina- 
tionem  acciperet.  Adeo  vel  ipsis  haereticis  tunc  temporis ,  nempe 
sec.  III ,  persuasum  erat ,  nonnisi  ab  Episcopo  Episcopum  institui 
posse.  QuareS.Epiphanius,  Ifceres.  LXXV,  sic  adversus  Aerium 
scribebat  :  Ordo  siquidem  Episcoporum  ad  gignendos  patres 
prwcipue  pertinet ;  hujus  enim  est  patrum  in  Ecclesia  propa- 
gatio  y  alter  ( Presbyterorum ),  cum  patres  non  possit,  filios  Ec~ 
clesio3  lotionis  regeneratione  producit  (3).  Celebre  est  paulo  ante 
relatum  Hieronymi  dictum  :  Quid  facit,  excepta  ordinatione  , 
Episcopus ,  quod  Presbyter  no?i  faciat?  Sola  namque  Ordina- 
tione ,  subdit  S.  Joan.  Chrysostomus  ,  superiores  (Episcopi)  sunt, 
atque  hinc  tantum  videntur  Presbyteris  prcestare  (4). 

141.  Ecclesiae  perpetua  praxis  melius  colligi  non  potest  quam 
ex  antiquissimis  ritualibus  libris  Graecorum  et  Latinorum ,  in  qui- 
bus  constanter  solus  Episcopus  exhibetur  sacrse  Ordinationis  mi- 
nister  (5).  Eadem  rursum  ex  perpetua  ipsius  agendi  ratione  evin- 
citur ,  ex  qua  patet  ,  vel  dirissimae  persecutionis  tempore , 
nunquam  a  Presbytero  aut  Episcopos  aut  Presbyteros  aut  Diaconos 
initiatos  fuisse. 

142.  Omnes  demum  Orientis  Ecclesias,  licet  e  quavis  com- 
munione ,  unanimes  in  hunc  articulum  consentire ,  luce  clarius 
evincunt  indubia  monumenta  a  Renaudotio  collecta  (6).  Hic  prae- 
terea  cum  narrasset,  Ethiopas ,  diu  carentes  metropolitano ,  Pres- 


(1)  Cfr.  S,  Athanasii  Apologiacon-  ytvvatv  ,   Jtet   rtjs  rov  Xovrpov   xetXtyyt- 
ira  Arian.  n.   12  ,    opp.  edit.   Maar.  vt<ria$  rtKvet  ytvvZ. 

tom.  1  ,  part.  1,  pac;.    i34;   nec  non  (4)  Hom.  xi  in  lepist.  ad  Timoth. 

Fragment.  n  ex  opere  hist.    S.  Hilarii  n.  1.  Tj  yctp  xttporovlct  pUt)  tvtpfltptj- 

n.  5  et  n.  16,  ad  calcem  opp.  S.  Hi-  iwr«,  kci)  rovra  ficvov  ^oKovrt  wteovtK- 

larii  Pictav.  edit.  Manr.  tom.  11.  rttv  rovs  irptrfivrlpovs. 

(2)  Hist.  eccles.  lib.  vi ,   cap.  43.  (5)  Cfr.  Marten.  De  antiquis  Eccl. 

(3)  Cap.  4. 'Hv  f&tv  yctp  ixrt  Traripaiv  ritib.  lib.  i,  part.  11,  art,  11. 
ytwtiriKn    rct%is'    xctripct?    ydp    ytvvS  (6)  PerpHuiie  de  la  foi.  tom.  v,  liv. 
ry    tKKXnrlct*  j  £t  TTetripets  pn  fvvctftivij  5,   ch.    8. 


144 


TRACTATUS    DE    ORDINE. 


byterum  ad  episcopalia  munia  obeunda  coegisse,  sapienter  addit, 
ausum  hunc  uti  sacrilegum  et  omni  vi  destitutum  ab  Alexandrinis 
Patriarchis  habitum  fuisse.  At  exinde  factum  est,  ut  alius  apud 
eos  irreperet  abusus ,  evehendi  scilicet  ad  Sacerdotium  quo  plures 
possent ,  nulla  adhibita  diligentia ,  ne  diu  sede  metropolitana 
praesule  viduata  Sacerdotibus  destituerentur  (1). 

DJFFICULTATES. 

143.  Obj.  1°  Apostolus,  1  ad  Timoth.  IV ,  14  :  Noli ,  inquit, 
negligere  gratiam...  quce  data  est  tibi...  cum  impositione  ma- 
nuum  Presbyterii.  Non  igitur  soli  Episcopi,  sed  et  Presbyteri  po- 
testate  pollent  manus  imponendi.  2°  Quapropter  in  Conc.  Car- 
thag.  IV  statutum  fuit ,  ut,  cum  Presbyter  ordinatur ,  Episcopo 
eum  benedicente  et  manum  super  eum  tenente  ,  etiam  omnes 
Presbyteri ,  qui proesentes  sunt,  nianus  suasjuxta  manum  Epi~ 
scopi  super  caput  illius  teneant  (2),  quod  et  adhuc  servatur.  3°  Nec 
desunt  exempla  in  historia  ecclesiastica  quod,  Presbyteri  alios  Pres- 
byteros  ordinaverint.  Concilium  enim  Ancyranum,  anno  314  cele- 
bratum,  constituit  can.  XIII,  Vicariis  Episcoporum ,  quos  Grosci 
chorepiscopos  vocant ,  non  licere  vel  Presbyteros  vel  Diaconos 
ordinare...  sine prcecepto  Episcopi (3) .  Quodconfirmat  Concilium 
Antiochenum ,  celebratum  anno  341,  can.  X(4).  Idipsum  constat 
ex  Concilio  Meldensi,  an.  845  ,  can.  LXIV  (5),  docetque  S.  Isi- 
dorus ,  De  ofjiciis  Ecclesiasticis ,  lib.  ll,cap.  6,  et  apertissime 
summus  Pontifex  Zacharias  ,  ad  Pipinum  scribens  :  Chorepiscopi 
ordinent  etiam  lectores  et  subdiaconos  atque  exorcistas,  quibus 
promotiones  istce  sufjiciant.  Nec  Presbyterum  vero  nec  Diaconum 
audeant  ordinare  prcster  civitatis  Episcopum ,  cui  ipse  cum  pos- 
sessione  subjectus  est  (6).  Jam  vero  chorepiscopi  ex  communiori 
sententia  Presbyteri  tantum  erant.  Ergo. 

(1)  Ibid.  ch.   io.  (4)  Ibid.  col.  5g8. 

(2)  Can.  111,  apud  Harduin.    Acta  (5)  Ibid.  tom.  iv,  col.   1491. 
Conc.  tom.  1 ,  col.  679.                                 (6)  Epist.  vn,  cap.  1  ,  apud  Qarduin* 

(3)  Ex    vers.   Isidori ,    apud    Hard.  tom.  m ,  col.    1901. 
Acta  »  etc.  ibid.  col.  276. 


CAP.    IV.    DE    SAC.    0RDINAT.    MATERIA    ETC.  145 

144.  Resp.  Ad  lm,  Dist.  Idest,  Episcopi,  conc;  Presbyteri 
seu  Presbyterii,  subd.  in  Ordinatione  passiva  ,  conc;  activa  ,  neg. 
Jam  superius  ostendimus,  nomina  Episcopi  et  Presbyteri  promiscue 
ab  initio  usurpata  fuisse :  hic  vero  sumi  ad  significandum  Epi- 
scopum  ,  declarat  idem  Apostolus  ,  dum  in  II  ad  eumdem  Timo- 
theum  testatur  ?  se  eum  ordinasse.  Adnotavimus  praeterea  ,  ex  Cal- 
vini  ipsius  interpretatione  posse  objecta  verba  de  Ordinatione 
passiva  seu  de  subjecto  Ordinationis  intelligi. 

145.  Ad  2m,  Dist.  Impositione  manuum  ceremoniali ,  conc; 
sacramentali ,  neg.  Nec  enim  in  tali  manuum  impositione  Pres- 
byteri  formam  aliquam  pronunciant,  sed  solus  Episcopus. 

146.  Ad  3m ,  Neg.  Ad  allatas  vero  probatt.  reponimus ,  agi  in 
citatis  documentis  de  illis  chorepiscopis ,  qui  charactere  episcopali 
praediti  erant,  cujusmodi  ex  antiquitate  plures  fuisse  novimus  (1), 
quamvisper  se  chorepiscopatus  hunc  gradumnon  exposceret.  Nisi 
enim  de  solis  in  episcopali  gradu  constitutis  adducta  documenta 
deberent  intelligi ,  profecto  neque  S.  Epiphanius,  neque  S.  Joan- 
nes  Chrysostomus,  aut  S.  Hieronymus  aliique  passim,  tanta  fiducia 
affirmassent,  Ordinationis  munus  ita  Episcopis  competere ,  ut  hoc 
solo  distinguerentur  a  Presbyteris ;  neque  Aerius  siluisset ,  si  de 
contraria  praxi  tunc  constitisset ,  prout  in  adversariorum  hypo- 
thesi  debuisset  certe  constare ,  cum  ea  potissimum  aetate  chore- 
piscopi  florerent  tum  in  orientalibus  tum  in  occidentalibus  pro- 
vinciis. 

147.  Ne  tamen  solis  conjecturis  inniti  videamur ,  placet  id  ex 
ipsis,  quae  objiciuntur,  Conciliis  confirmare.  Concilium  enim  An- 
cyranum  statuit :  Si  qui  Episcopi  ordinati  sunt ,  nec  recepti  ab 
illa  parochia ,  in  qua  fuerant  denominati  ,  voluerintque  alias 
occupareparochiasetvimprcesulibus  earum  inferre...  eos  abjici 
placuit.  Quod  si  voluerint  in  Presbyterii  ordine,  ubi  prius  fue- 
rant,  ut  Presbyteri  residere ,  non  abjiciantur  propria  digni- 
tate  (2) ;  et  Conc.  Antiochenum  :  Qui  in  vicis  vel  possessionibus 
chorepiscopi  nominantur,  quamvis  manus  impositionem  Epi- 

(1)  Gfr.Nat.  Alex.  dissert.  cit.  Exigui ,    apud   Harduinum ,    tom.    i, 

(2)  Can.    xvii  ,   ex   vers.    Dionysii      col.  278. 

T.  VII.  10 


146 


TRACTATUS    DE    ORDINE. 


scoporum  perceperint ,  et  ut  Episcopi  consecrati  sint >  tamen 
S.  Synodo  placuit ,  ut  modum proprium recognoscant... nec Pres- 
hyterum  vero  nec  Diaconum  audeant  ordinare  prwter  civitatis 
Episcopum  (1). 

148.  Inst.  1°  S.  Leo  M.  ratas  habuit  Ordinationes  a  pseudo- 
episcopis  factas(2).  2°  Theodoreto  et  Socrate  testibus  (3) ,  a  Gonc. 
Nicaeno  facta  est  potestas  Presbyteris  catholicis  manus  imponendi 
(  npoxeipt&aSou  )  ,  et  proponendi  nomina  eorum  ,  qui  in  clerum 
eligimeruerint.  3°  Novatus  presbyter ,  prout  refert  S.  Cyprianus , 
sibi  Felicissimum  Diaconum  constituit  (4).  Cassianus  vero  nar- 
rat ,  Danielem  a  B.  Paphnutio  prius  ad  Diaconatum ,  ac  postea 
ad  Presbyteratum  evectum  fuisse  (5).  Ergo. 

149.  Resp.  Ad  lm,  Dist.  Ratas  habuit  S.  Leo  Ordinationes 
factas  a  pseudo-episcopis,  id  est,  Episcopis  illegitimis  ,  conc;  epis- 
copali  dignitate  destitutis,  neg.  Id  enim  constat  ex  orationis  serie, 
in  qua  loquitur  de  iis  Episcopis ,  qui  contra  ecclesiasticam  regulam , 
nec  a  clericis  erant  electi ,  nec  a  plebibus  expetiti ,  nec  a  pro- 
vincialibus  Episcopis  cum  Metropolitani  judicio  consecrati, 

150.  Ad  2m ,  Dist.  Facta  est  a  Conc.  Nicaeno  Presbyteris  ca- 
tholicis  potestas  manus  imponendi ,  id  est ,  eligendi,  conc;  con- 
secrandi ,  neg.  Sic  enim  textum  Theodoreti  vertit  ac  vertendum 
ostendit  Valesius  (6). 


(1)  Ibid.  col.  597.  Malto  minus 
favent  adversariis  Conc.  Meldense  , 
Isidorus  et  Zacharias  ,  qui  locis  citt. 
non  modo  non  tribuunt  chorepiscopis 
facultatem  ordinandi  Diaconos  et  Pres- 
byteros,  sedplane  contrarium  adstruunt. 
Verba,  quae  adducuntur  ex  Zacharia,  sunt 
Concilii  Antiocheni ,  cujus  auctoritatem 
urget  S.  Pontifex  ,  utstatuat,  non  com- 
petere  chorepiscopis  uliam  ordinandi 
facultatem. 

(2)  £/>/sf.cixvn,edit.  Ballerini,  Resp. 
ad  inquisit.  1. 

(3)  Apudutrumquehistoricum,  lib.i, 
cap.  9. 


(4)  Epist.  xlix. 

(5)  Collat.  iv,  cap.   1. 

(6)  In  Adnotation.  in  caputg,  libri  1, 
Hist.  eccl.  Socratis  ,  ubi  aperte  os- 
tendit ,  pluribus  adductis  locis  paralle- 
Yis^n-poxetpiXtrS-ect  idem  esse  quod  pro- 
ponere  nomina  ordinandorum.  Hinc 
verba  synodica  Conc.  Nica^ni  sic  vertit: 
llli  vero,  qui,  Dei  juvante  gratia  ves- 
trisque  precationibus ,  nullo  unquam 
in  schismate  deprehensi  sunt ,  sed  in 
catholica  et  apostolica  Ecclesia  absque 
labe  ulla  perseverant ,  potestatem  ha- 
beant  eligendi  et  proponendi  nomina 
eorum,  qui  in  clerum  adlegi  meruerint. 


GAP.    V.    DE    CMUBkTV    ECGLES.    ETG.  147 

151.  Ad3m,  Dist.  Referunt  citati  auctores,  Novatum  et  Da- 
nielem  constituisse  et  promovisse  ad  Diaconatum  et  Presbytera- 
tum  mediate ,  conc;  immediate  seu  per  se ,  neij.  Contrarium  enim 
eruitur  ex  contextu.  Idem  enim  S.  Cyprianus,  qui  scripsit  de 
Novato  :  Qui  isthic  adversus  Ecclesiam  Diaconum  fecerat  y 
pergit  dicens  :  Illic  (Romas)  Episcopum  fecit ,  id  est ,  curavit , 
ut  Novatianus  a  tribus  temulentis  Episcopis  consecraretur ,  uti 
novimus  ex  historia  (1).  Sic  etiam  cum  Paphnutius  perspectam  ha- 
beret  Danielis  sanctitatem,  ipsum  destinavit  ad  sacros  Ordines  (2). 

CAPUT  V. 

DE    C^LIBATU    ECGLESJASTICO    SEU    DE    CONTINEHTIJE    LEGE    SACRIS 
MIRISTRIS    IMPOSITA. 

152.  Vix  dici  potest,  quo  insano  furore  sacrum  cselibatum 
insectati  fuerint  sec.  XVI,  sacrorum  emendatores,  quos  vere  Deus 
ultionum  Dominus  tradidit  in  desideria  cordis  eorum  et  in  pas- 
siones  ignominiae  ,  de  quibus  propterea  Erasmus  scripsit  :  Omnis 
tragwdia  exit  in  catastrophen  comicam...  Unde  tanta  carnis 
rebellio  in  his,  qui  se  jactant  agi  spiritu  Christi  (3)?  Hac  ratione 
non  paucos  asseclas  seu  ccenosos  homines  invenerunt ,  qui  re- 
formationi  promovendae  operam  navarent,  quorum  hic  unicus 
scopus  est  et  objectum  attributionis ,  sacrilego  nempe  fcedere  se 
conjungere.  His  veluti  auxiliares  copiae  accessere  pseudo-politici 
ac  libertini ,  qui  argumentis  undique  corrogatis  vel  ex  physica 
ipsa  hominis  constitutione ,  vel  a  societatis  indigentia ,  vel  ex 
therapeutica,  inaciem  prodierunt ,  ut  tot  miserorum  superstitionis 

(1)  Cfr.  Euseb.  Hist.  eccl.  lib.  vi,  destinando,  seu  eis  commendando  vel 
cap.  43.  offerendo ,  nt   solent  Abbates  ,  et  alii 

(2)  Cfr.  Adnotation.  D.  Alardi  Ga-  praelati  Episcopis  inferiores  ,  religiosos 
zaei ,  Ord.  Bened.  in  loc.  cit. ,  qui  ob-  sibi  subjectos  ad  Episcopum  cum  lit- 
servat,  Cassianum  minime  scripsisse  ,  teris  commendatiis  mittere  ,  quemad- 
quod  Paphnutius  ordinaverit ,  sed  quod  modum  S.  Benedictus  statnit ,  cap.  6 
ad    ordinem    seu    officium  hujusmodi  Regulce. 

provexerit,  ordinandum  ad  Episcopos  (3)  Epist»  zdFratr.  infer.  German. 

10. 


148  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

mancipiorum  ,  ut  ipsi  loquuntur  ,  patrocinium  susciperent.  Nos- 
trarum  partium  itaque  erit ,  importunum  ejusmodi  patrocinium 
repellere ,  ac  vindicare  praecipuum  hoc  catholici  cleri  decus  ,  os- 
tendendo  adversus  Protestantes  istius  continentiaB  legis  antiqui- 
tatem  et  aequitatem,  contra  omnes  autem,  nec  juri  divino  aut  na- 
turali  neque  reipublicae  emolumentis  legem  hanc  adversari. 

PROPOSITIO  I. 

Continentice  leoc  sacris  ministris  imposita  certissimum  habet  in 
antiquissima  Ecclesiw  traditione  fundamentum. 

153.  Talis  enim  ea  lex  censenda  est,  quse  fundatur  in  exemplo 
Apostolorum,  in  consuetudine  ab  ipsis  apostolicis  temporibus 
universaliter  fere  recepta ,  atque  in  antiquissimis  Conciliorum  ac 
Pontificum  sanctionibus.  Ejusmodiporro  estlex  continentiae  sacris 
ministris  imposita. 

154.  Ac  primo  quidem  eam  in  exemplo  Apostolorum  fundari  , 
evincunt  Tertulliani  verba  :  Petrum  solum  invenio  maritum  per 
socrum...  Ceteros  cum  maritos  non  invenio ,  aut  spadones  in- 
telligam  necesse  est,  aut  continentes  (1);  et  clariora  etiam  S.  Hie- 
ronymi,  dum  adversus  Jovinianum  ac  Vigilantium  novatorum 
nostrorum  antesignanos  scripsit  :  Christus  virgo ,  virgo  Maria 
utriusque  sexus  virginitatis  dedicavere  principia ;  Apostoli  vel 
virgines  vel  post  nuptias  contine?ites  (2).  Quamobrem  vel  ab  ipsis 
primis  Ecclesise  seculis  ,  etsi  continentia  nondum  clericis,  saltem 
in  Ecclesia  universali ,  imposita  fuisset  certa  aliqua  ac  declarata 
lege  ,  consuetudine  tamen  moribusque  jam  obtinebat ,  ut  sacris 
Ordinibus  initiati  ab  uxoribus  abstinerent,  quas  ante  Ordina- 
tionem  duxerant.  Testes  hujus  consuetudinis  in  Eccle6iis  orien- 
talibus  sunt   Origenes  (3) ,  Hieronymus  (4)  ,  Eusebius  (5)   et 

(1 )  Lib.  De  monogam.  cap.  8  ,  edit.  finem,  el  Contra  Celsum,  lib.  m,  n.  48, 
Rigait.  ubi  etiam  cfr.  adnotat.  editor.  Maurin. 

(2)  ln  Apologetico pro  lihris  contra  (4)  Lib.  Cont.  Vigil.n.i. 
Jovinian.  seu  Epist.  xlviii  ad  Pamma-  (5)  Demonstrat.    evangel.    lib.  i , 
cbium  ,  n.  21  ,  edit.  Vallars.  cap.  9. 

(3)  Homil.  xxni,m  Num.  n.  3,  circa 


CAP.    V.    DE    G^ILIBATU    ECGLESIAST.    ETC  149 

Epiphanius  (1);  qui  praeterea  non  uno  in  loco  affirmavit ,  illius 
consuetudinis  originem  ab  apostolico  aevo  atque  instituto  esse  re- 
petendam  (2). 

155.  Dixi  :  sallem  in  Ecclesia  universali  certa  aliqua  lege 
nondum  clericis  continentiam  impositam  fuisse ;  quia ,  licet  in  Ec- 
clesia  orientali  consuetudo  ab  Apostolis  usque  viguerit ,  ut  citati 
auctores  aliaque  monumenta  testantur  ,  attamen  non  desunt 
exempla  Presbyterorum  et  Episcoporum  in  antiqua  historia  ec- 
clesiastica,  qui  matrimonio  in  illis  regionibus  juncti  fuerint  ac 
liberos  etiam  ex  conjugio  susceperint  (3).  In  Ecclesia  tamen  latina 
res  aliter  se  habuit ;  contendunt  enim  satis  validis  innixi  fun- 
damentis  eruditi  viri ,  B.  Petrum  Apostolum  omnes  prorsus 
Episcopos,  Presbyteros  et  Diaeonos  continenti»  legi  subjecisse. 
Loquens  enim  Tertullianus  de  clero  Africano  :  Quanti  ,  inquit , 
in  ecclesiasticis  Ordinibus  de  continentia  censentur }  qui  Deo 
nubere  maluerunt ,  qui  carnis  sum  honorem  (  in  primaevum 
paradisi  statum)  restituerunt ,  quique  se  jam  illius  osvi  filios 
dicaverunt,  occidentes  in  se  concupiscentiam  libidinis ,  et  totum 
illud  quod  intra  paradisu?n  non  potuit  admitti  (4)?  Vox  porro 
dicaverunt  aperte  hic  votum  ac  professionem  significat.  Hinc  alibi 
clericos  vocat  viros  virgines  ac  voluntarios  spadones  (5).  Cum 
vero  ipsemet  Tertullianus  in  majorem  Carthagihiensis  Ecclesiae 
clerum  cooptatus  fuisset,  se  a  conjuge  separavit  (6).  Volens 
propterea  Aurelius  Africanse  diceceseos  Primas  pristinam  in  Epi- 
scopis  ,  Presbyteris  et  Diaconis  castitatem  restituere  ,  dixit  in  se- 
cunda  Synodo  Carthaginiensi  :  Quod  Apostoli  docuerunt  et  ipsa 
servavit  antiquitas,  nos  quoque  custodiamus  (7).  Cum  vero 
Africa  perinde  ac  reliquaB  occidentales  provinciae  sive  immediate 

(1)  Exposit*  Fidei,  n.  21,  edit.  (4)  Inlib.  Deexort.castit.  cap.  11. 
Petav.  (5)  In  Wb.Develand.virgin.cay.  10. 

(2)  Hceres.  xlvih  ,  n.  9,  et  Hceres.  (6)  Ut  patet  ex  duobus  ejus  libris  Ad 
lix  ,  n.  4,  ibid.  Uxorem. 

(3)  Cfr.Chnst.  Lupus,  Dissert.prima  (7)  Cfr.  Codcx  can,  Eccles.  African. 
procemial.  De  latinorum  Episcop.  et  can.  m,  apud  LTard.  Acta  Concil.tom.  1, 
clericorum   continentia  ,    cap.    i    et  col.  867. 

seqq.  tom.  iv,  pag.  3  et  seq-  edit.  Ven. 


150  TRACTATUS    DE    ORDIJVE. 

a  Petro  sive  ab  iis,  quos  vel  ipseaut  ejus  successores  Romani  Pon- 
tifices  ad  evangelium  in  eas  regiones  inferendum  miserunt ,  fidei 
primordia  acceperint  (1) ,  plane  consequitur,  a  B.  Petro  Aposto- 
lorum  principe  continentiae  legem  clericis  tum  in  Romana  Ec- 
clesia  tum  inaliisab  ejus  successoribus  fundatis  impositum  fuisse. 

156.  Atque  binc  factum  est,  ut  S.  Siricius,  qui  anno  385  flo- 
ruit,  ejus  legis  meminerit  tanquam  ab  Apostoloinstitutae  ,  ejusque 
observantiam  urgeat ,  atque  in  transgressores  tanquam  in  violatae 
legis  reos  animadvertat  (2).  Eamdem  legem  supponunt  Innocen- 
tius  I  (3)  et  Leo  M.  (4).  Eadem  ratione  sese  gesserunt  Concilia, 
quae  aut  IV  ineunte  seculo  celebrata  sunt,  ut  llliberitanum  (5), 
aut  eodem  exeunte ,  ut  Taurinense  (6)  ,  Cartbaginiense  II  (7) , 
Cartbaginiense  V  (8) ,  aut  V  sec.  incipiente ,  ut  Toletanum  I  (9) , 
aliaque  permulta  (10),  quse  nunquam  innuunt,  se  novamlegem 
condere  ,  sed  ab  apostolica  sanctione  profectam  urgere  aut  in- 
staurare  profitentur.  Exinde  patet,  quare  nullum  in  Latina  Ec- 
clesia  possit  inveniri  exemplum  Episcopi ,  Presbyteri ,  aut  etiam 
diaconi  impune  continentise  legemtransgredientis(ll)  ,  prout  re- 
perimus  in  Ecclesiis  orientalibus. 

157.  Paulatim  vero  ex  Ecclesia  Latina  lex  haec  ad  alias  Orientis 
Ecclesias  pervenit  ,  praesertim  ad  eas  quae  ad  Patriarcbatum  oc- 
cidentalem  spectabant ;  ut  constat  ex  Pynito  Gnossiorum  antis- 

(1)  Sic  enim  expresse  testatur  S.  In-  (6)  Celebrat.  anno  3^5,  can.  vm, 
nocentins  i ,  in  Epist.  xxv  ,  ad  Decent.      apud  Hard.  ibid.  col.  960. 

n.  2,  apad  Coustant.  *  (7)  Loc.  cit. 

(2)  Epist  1,  ad  Himerium  Episc.  (8)  Ibid.  in  Cod.  canon  Ecclesio3. 
Tarracon.n.  10  ,  ubicfr.  adnot.  Cou-  Afric.  can.  lxx  ,  apud  Hard.  loc.  cit. 
stanlii.  Cfr.  etiam  ejusdem  S.  Pontificis  col.  903  ;  est  celebratum  boc  concilium 
Epist.  v  ad  Afros ,  et  monitum  eidem  anno  4°°- 

praefixum  a  Coustantio  ,  n.  6.  (9)  Can.  1 ,  ib.  col.  990. 

(3)  EpisU  11  ad  Victricium ,  cap.  (10)  Cfr.  Ludov.  Thomassinus,  De 
9,  ibid.  veteri  et  nova    disciplina ,   part.   1, 

(4)  Epist.  clxvii  ad  Rusticum  Nar-  lib.  11,  cap.  60  et  61. 

bon.    edit.    Ballerin.   in  Responso  ad  (11)  Cfr.  Coustant.  in  adnot.  (f)  in 

inquisit.  tertiam.  Epist.i  Siriciiad  Himerium,n.  10, 

(5)  Can.  xxiii,  apud  Hard.  loc.  cit.  col.  63 1. 
col.  253;celebratumestauteman.  3i3. 


CAP.    V.    DE   CjEIIBATU   ecclesiast.    etc.  151 

tite,  qui  clero  suo  legem  castitatis  imposuit  (1),  frustra  eum 
dehortanteS.  Dionysio  Corinthiorum  Episcopo.  Constat  praeterea 
ex  Conciliis  Neocaesariensi  et  Ancyrano,  eamdem  legem  in  Pontica 
dicecesi  constitutam  fuisse  (2) ,  nec  non  per  Thessalonicam  , 
Macedoniam  et  Achajam  ,  ut  refert  Socrates  (3).  Quod  vero 
spectat  ad  Ecclesiam  Alexandrinam  ,  illud  certum  est ,  S.  Marcum 
continentiae  legem  suis  successoribus  veluti  haereditariam  reli- 
quisse  (4).  Eadem  viguit  lex  in  Antiocheno  patriarchatu  \  atque 
setateS.  Epiphanii  per  universam  Cyprum  recepta  fuit  (5).  Postea 
vero  factum  est,  ut  clericiin  illis  provinciis  a  primsevae  disciplinae 
puritate  disciverint ,  atque  ad  soium  Episcopatum  caelibes  vel 
continentes,  ut  plurimum  e  monachis  electi,  promoverentur.  At 
vero  reliquis  clericis  majoribus  integrum  fuit  uxores ,  quas  ante 
initam  Ordinationem  duxerant,  retinere  ,  uti  postea  sancitum  est 
per  canones  Trullanos.  Ad  Ordines  vero  Diaconatu  inferiores  quod 
spectat,  varia  primum  fuit  ecclesiarum  disciplina  (6),  deinde 
vero  in  Ecclesia  Latina  subdiaconi  tantum  continentiae  lege  obli- 
gati  sunt. 

158.   Ex  iis  igitur,  quae  hucusque  disseruimus ,  constat  lucu- 
lentissime ,  continentiae  legem ,  sacris  ministris   impositam ,  in 

(1)  Cfr.  Lupas ,  diss.  cit,   cap.  I.  d'ordre  monacal.  At  hoc  non  est  uni- 

(2)  Apud  Lupuin  ,  loc.  cit.  cum  splendidumimperitiaehujus  aucto- 

(3)  Ibid.  ris  protestantis  Berolinensis  in  ecclesias- 
{A)  Ibid.  tica  historia  testimonum.  Plara  alia 
(5)  Hceres.  lix  \  cap.  4  >    edit.  Pe-  facile  afferri   possent  ,  quas  hominem 

tav.   Post  tot  documenta  ,  quae  invicte  produnt    versutum  ,  fraudulentum   et 

ostendunt,  semper  viguisse  in  Ecclesia  apertum  fere  calumniatorem  Romano- 

occidentali    legem   continentiae    quoad  rum  Pontificum.  Scopus  hujus  scripto- 

clericos  majores  ,    quis  unquam  suspi-  ris  est  texere  apologiam  protestantismi , 

catus  esset,  hominem ,  qui  criticae  studet,  quera  ut  obtineat ,  nullis  artibus  parcit, 

potuisse   aflirmare    aetate  hac  nostra  ,  atque  ubi  opus  est ,  apertis  utitur  men- 

nonnisi   sec.  xi  a  Gregorio   vn  legem  daciis.  Asthaec  effugia  seculum  nostrum 

hancprimumfuisseinductam?  Attamen  non  amplius  admittit,  et  texere  apolo- 

Ranle  ,  in  op.  cit.  tom.  i  ,  lib.  l ,  §  3  ,  giam  absurdi  protestantismi  est  laterem 

pag.  52  ,  ubi  loquitur  de  Gregorio  vn,  lavare. 

scribit  :   En  introduisant  le  celibat  ,  (6)    Cfr.    Thomassinus  ,    loc.     cit. 

ih  (Pontifices  Benedictini )  changerent  cap.  6i,n.  i. 
tout  le  clerge  seculier  en  une  espece 


152  TRAGTATUS    DE    ORDINE. 

antiquissima  Ecclesiae  traditione  certissimum  habere  fundamen- 
tum ,  prout  in  propositione  nostra  enunciatum  est. 

DIFFICTJLTATES. 

159.  Obj.  Perperam  Pontificii  exemplum  jactant  Apostolorum 
ad  caelibatus  legem  cohonestandam ;  1°  certum  enim  est,  non  solum 
Apostolos  uxores  retinuisse  ,  sed  secum  eas  insuper  circumduxisse, 
teste  Paulo ,  I  ad  Cor.  IX ,  5 ,  scribente  :  Numquid  non  habemus 
potestatem  mulierem  sororem  circumducendi ,  sicut  et  ceteri 
Apostoli,  etfratres  Domini,  et  Cephas  (1)  ?  2°  Sane  vel  ipse  Paulus 
uxorem  habuit ,  quam  compellat,  ad  Philipp.  IV ,  3 :  Etiam  royo 
et  te y  germane  compar ,  adjuva  illas...  cum  Clemente  (2); 
Graece  enim  est  ab&ys  yvr\aie ,  quae  vox  proprie  conjugem  signi- 
ficat.  Aperte  autem  id  testatur  Clemens  Alex.  (3).  3°  Sic  per- 
peram  obtrudunt  antiquae  Ecclesiae  traditionem ;  cum  enim  age- 
retur  in  Concilio  Nicaeno  de  inducenda  nova  lege ,  ut  qui  essent 
Sacris  initiati  non  uterentur  uxorihus  legitime  sibi  ante  Ordina- 
tionem  consociatis ,  Paphnutius  Episcopus  iEgyptius  ac  singulari 
castimonia  commendatissimus  vehementer  vociferatus  est ,  grave 
hoc  jugum  clericis  et  Sacerdotibus  non  esse  imponendum,  ac  satis 
esse,  ut,  quiinclerum  fuissent  adscripti,  juxta  veterem  Ecclesise 
traditionem  jam  non  amplius  uxorem  ducerent ,  ut  referunt  So- 
crates  (4)  atque  Sozomenus  (5);  qui  addunt  in  Paphnutii  sen- 
tentiam  concedentibus  universi  Concilii  Patribus ,  controversiam 
sedatam  esse,  et  potestatem  permissam  cuique  pro  arbitratu  ab 
uxorum  consuetudine  absti?iendi.A°Rmc  totilla  exempla  sanctorum 
Episcoporum  et  Sacerdotum  ,  qui  matrimonio  juncti  fuisse  ,  atque 
in  Episcopatu  et  Sacerdotio  liberos  suscepisse  feruntur.  Hos  inter 
eminent  S.  Gregorius  Nazianzenus  ,  qui  ab  Episcopo  patre  suo  pro- 
*  genitus  est ,  una  cum  fratribus  et  sororibus  ejus  natu  minoribus. 
HincSynodus  Ancyrana  anno  314 ,  can.  IX ,  permisit,  ut  in  officio 

(1)  Mj?  oCk  e%oftev   i%ov<rUv   uc^eX^v       trvbXu/u.fixvov  avruls....   fteroc  koc)  KA>/- 
yviectKce,    7cepiayeiv ,    as     kcci    ol    Xonrot       pevros. 

cc7Fo<rroXoiy  xa)  ol  ddeXtyo)  rov  Kvplov  ,  (3)  Apod  Euseb.  Hist.  eccl.  lib.  m, 

Ktti  Kecpa?.  cap.  3o. 

(2)  Kec)  epetrS  ko.1  re  o-v^vye  yvjo-te,  (4)   Ilist.  eccl.  lib.  I,  cap.  II. 

(5)   Ibid.  cap.  23. 


CAP.    V.    DE    CJELIBATU    ECCLESIAST.    ETC.  153 

manerentilliDiaconi,qui  insua  Ordinatione  protestatiessent,  velle 
se  nuptias  inire ,  dein  vero  uxores  duxissent  (1).  Hinc  denique  in 
graecis  et  orientalibus  Ecclesiis  jamdiu  post  Trullanam  Synodum 
ea  disciplina  viget ,  ut  soli  Episcopi  continentiae  lege  adstringan- 
tur,  Presbyteri  autem  et  Diaconi  ductis  ante  Ordinationem  uxori- 
bus  legitime  uti  valeant.  Ergo. 

160.  Resp.  Neg.  ant.  Ad  lm  prob.  Dist.  Id  est,  pias  feminas, 
quse  juxta  Hebraeorum  morem  sacros  operarios  comitabantur ,  ut 
ipsis  ministrarent,  prout  de  Cbristo  ipso  legitur,  Matth.  XX VII,  55, 
Marci  XV ,  41 ,  Luc.  VIII,  2,  conc;  uxores  vel  neg.  vel  subd. 
Quae  baberentur  ab  ipsis  ut  sorores ,  trans.  secus ,  neg.  Quomodo 
enim  baec  conciliarentur  cum  iis ,  quae  suo  et  aliorum  nomine  pro- 
testatus  est  Petrus,  Mattb.  XIX,  27  :  Ecce^nos  reliquimus  omnia 
et  secuti  sumus  te  ?  Haec  autem  expositio  traditur  etiam  a  Clemente 
Alex.  qui  nobis  opponitur ;  scribit  enim  :  Non  ut  uxores,  sed  ut 
sorores  circumducebant  ( Apostoli)  mulieres,  quce  una  ministra- 
turo3  essent  apud  mulieres ,  quos  domos  custodiebant  :  per  quas 
etiam  ingynasceum,  absque  ulla  reprehensione  malave  suspicione, 
i?igredi  posset  doctrina  Domini  (2). 

161.  Ad  2m,  Neg.  innixus  tum  auctoritati  omnium  fere  anti- 
quorum  ,  Tertulliani ,  Ambrosii ,  Hieronymi ,  Epipbanii ,  Theo- 
doreti ,  etc.  qui  id  expresse  inficiantur ,  tum  potissimum  auctori- 
tati  ipsius  Apostoli ,  qui  I  ad  Cor.  VII,  7  et  8,  apertissime  scribit : 
Volo  enim  omnes  vos  esse  sicut  me  ipsum...  dico  non  nuptis  et 
viduis ;  bonum  est  illis ,  si  sic  permaneant  sicut  et  ego. 

162.  Nec  obstat  quod  opponltur  ex  Epist.  ad  Philipp.  Nemo 
siquidem  est  qui  ignoret ,  2i£vyw  non  tantum  dici  de  eo  qui  matri- 
monio  junctus  foret,  verum  etiam  de  collega,  sodali  ,  coopera- 
tore  (3).  Sane  veteres  versiones  omnes,  cohaerenter  ad  graecum 

(1)  Ex  vers.  Dionys.  Exigui ,  apud  reis  oUovpovs  yvvaiKets ,  «JV  m  kui  tis 
Ilarduinum  ,  Acta  Conc.  tom.  i  ,  rw  yvvetiKmHTiv  u^iufiX^rag  vecpttTt- 
col.   270.  £v ero  Vjrov  Kvptov  ^tJeurKetXiet.  Gfr.eliam 

(2)  Stromat.  lib.  111,  edit.  Potterii ,  Conslit.  Apost.  lib.  111 ,  cap.  i5,edit. 
Venet.  1^57  ,  tom.  1,  pag.  536.  oC%  Coteler. 

as  yetttttreis  ixx'  as  et£t*.(pets  irtptiiyov  (3)  Cfr.  Bernard.  a  Piconio  inCom- 

rus  yvvcttKets  o-whetKovovs  tTOtvttvets  npos     ineni.  in  hunc  loc.  Sane  Nonnus  Pale- 


154  TRACTATUS    DE    ORDIME. 

textum,  in  genere  masculino  reddunt  hanc  vocem.  Syriaca  :  Mi 
vere  sodalis ;  iEtiopica  :  Frater  miet  socie  mi;  Arabica :  O  candide 
Syzyga(l).  Necalio  sensu  eamdem  vocem  exponunt  Patres  omnes 
Graeci  etLatini.  Atque  hic  sermonem  esse  d econjuge ,  falsum  dicit 
S.  Joan.  Chrysostomus,  Theodoretus  stultum.  IpsiCalvinus  et  Beza 
eodemsensu  hancvocemacceperunt  (2);  nec  abnuunt,  imo  itaesse 
vertendam  contendunt  recentiores  Protestantes  (3);  necdesunt, 
qui  lu&yw  existiment  fuisse  nomen  proprium ,  ut  patet  ex  ver- 
sione  arabica  (4). 

163.  Clemens  porro  deceptus  est  ex  vocis  aequivocatione ;  nec 
tantae  praeterea  auctoritatis  est  Clemens ,  ut  ipsi  praeferre  non 
debeamus  communem  Patrum  consensum,  consensum  antiquarum 
versionum  ,  et  quod  caput  est,  auctoritatem  ipsius  Apostoli  (5). 

164.  Ad  3m,  Neg.  juxta  dicta.  In  Concilio  autem  Nicamo, 
agentibus  potissimum  Sedis  Apostolicae  legatis ,  ut  verisimile  vi- 
detur ,  propositum  erat  Ecclesiae  Romanse  disciplinam  extendere 
ad  Ecclesiam  universalem.  Restitit  Paphnutius  quoad  illos  tan- 
tum  ,  qui  matrimonio  juncti  ad  sacros  Ordines  Presbyteratus  et 
Diaconatus  ascendissent ;  quoad  reliquos  vero ,  qui  caelibes  sacris 
Ordinibus  initiati  essent ,  servandam  censuit  antiquam  Ecclesim 
traditionem  de  non  ineundis  nuptiis.  Consilio  Paphnutii  sacer 
Patrumconsessusacquievit.  Ex  his  patet,  Nicaenam  Synodum  Pro- 
testantibus  minime  patrocinari ;  cum  ipsi  contendant ,  posse ,  ad 
emendatorum  suorum  exemplum ,  sacris  jam  Ordinibus  initiatos 

politanus  vocat  Christum  o-y^wya»  Patris,  existimant ,  ad  quemper  apostrophen 

et  Aristophanes  in  Pluto  eadeni  voce  se  vertat  oratio,  tamquam  prwsentem 

ntitar  ad   significandum  consodalein  ,  futurum ,  ubi  epistola  hoec  in  Philip- 

cooperatorem.  pensium  Ecclesia  legeretur.  Cfr.  etiam 

(1)  In  Polyglott.  Walton.  tom.v.  Koppe  in  Epist.  S.  Pauli. 

(2)  Cfr.  Estius  in  hunc  locum.  (4)   Ibid. 

(3)  Sic  enim  in  hunc  versum  scribit  (5)  Cfr.  Anot.  Potterii  in  loc.  cil. 
Rosenmiiller  .•  Xvfyyo?  non  tantum  di-  Clem.  Alexandrini ;  nec  non  Cotelerius 
citur  de  matrimonio  junctis ,  verum  in  not.  44  a(^  epistolam  interpolatam 
etiam  de  collegis ,  ut  sit  pro  o-oitoylg.  S.  Ignatii  M.  ad  Philadelphenos.  Nam 
Intelligit  igitur  (Apostolus)  episcopum,  et  hic  interpolator  inter  Apostolos  con- 
vel  primum  inter presbyteros  Philip-  jngatos  recenset  Paulum. 

penses.  Epaphroditum  nonnulli  fuisse 


CAP.    V.    DE    OffiLIBA.TU    ECCLESIAST.    ETC.  155 

inire  conjugium  (1);  in  Concilio  autem  statutum  tantumest,  con- 
jugia  jam  contracta  ante  Ordinationem  non  esse  dissolvenda  (2). 
Ex  veteri  insuper  traditione  descendit,  clericos  caelibes  novas  non 
posse  celebrare  nuptias ,  posteaquam  sacris  fuerint  Ordinibus 
initiati ;  hanc  autem  legem  cecumenicum  sanxit  Concilium.  Patet 
denique  ,  novam  vocarilegem ,  de  qua  proponenda  agebatur ,  non 
absolule,  sed  relative ,  nempe  ad  Ecclesias  orientales ;  cum  ea 
jamdiu  vigeret  in  Ecclesia  Romana  ,  imo  in  tota  Ecclesia  occiden- 
tali ,  quse  in  suo  instituto  permansit.  Ceterum  licet  universalis  lex 
de  perfecta  continentia  non  fuerit  a  Synodo  Nicaena  sancita ,  plures 
tamen  Episcopi  ad  suas  dioeceses  ex  Concilio  reduces  edixe- 
runt ,  ut  clerici  majores  vitam  perfecte  continentemagerent.  Hanc 
legem  tulit  servarique  jussit  in  universo  suo  Antiocbeno  patriar- 
chatu  S.  Eustatius ;  ita  quoque  se  gessit  S-  Alexander  patriarcha 
Alexandrinus  quoad  universum  iEgyptum,  quamvis  contrariam 
tulisset  sententiam  Paphnutius  in  Nicaena  Synodo  (3). 

165.  Ad  4m,  Dist.  In  Ecclesia  Latina  seu  occidentali ,  neg. ;  in 
Orientali,  subd.  Antequam  peculiari  sanctione  integrae  continentiae 
lex  constituta  fuisset,  trans. ;  hac  lege  constituta,  neg.  Nullum 
exemplum ,  ut  paulo  ante  adnotavimus ,  suppetit  in  Ecclesia  Latina 

(1)  Nam  Lutberus,  Sacerdos  et  voto  (3)  Cfr.  Lupus  loc.  cit.  Nonnulli  in 
praeterea  obstrictus  ,  sanctimonialem  in  dubium  revocarunthanc  historiam.  Ast 
uxorem  duxit ;  Calvinus  pariter  et  ipse,  perperam  ;  etenim  praeter  auctoritatem 
licetdiaconus,  conjugio  copulatus  est.  Socratis  et  Sozomeni  ,    ejus  meminit 

(2)  Idque  juxta  Can.  apostolicum  vi,  S.  Ambrosius,  Epist.  lxiii  ad  Eccle- 
qui  sic  se  habet :  Episcopus  autpres-  siam  Vercell.Ti.  64,  edit.  Maur.  nec 
byter  propriam  uxorem  nequaquam  non  Synodus  Gangrensis ,  quae  ad  eam 
sub  religionis  ( seu  servandae  castitatis )  aperte  alludit ,  can.  iv.  Sententia  Pa- 
prcetextu  abjiciat  ;  si  vero  ejecerit ,  phnutii  postea  lege  etiam  imperiali  con- 
excommunicetur.  Verum  ,  ut  animad-  firmata  est ,  quae  extat  lib.  xvi,  Cod. 
vertit  Lupus,  diss.  cit.  cap.  2,  hic  Theodosiani ,  leg.  xliv ,  DeEpiscopis 
canon  viguit  pro  solis  Ecclesiis  orienta-  et  Presbyteris.  Cfr.  tamen  Valesius  in 
libus  ,  nunquam  vero  vim  habuit  in  cap.  l  i,lib.  iSocratis  ;  Zaccaria,  Storia 
Ecclesia  occidentali ,  quae  ex  lege  a  polemica  del  celibato  sacro,  lib.  i , 
S.Petro  lata  semperplenam  servavit  con-  cap.  5,  Roma  1774« 

tinentiam  ,  cui  legi  certe  refragari  noluit 
Synodus  Nicaena.  Sed  cfr.  idem  auctor. 


156  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

Episcoporum,  Presbyterorum  et  Diaconorum,  qui  impuneconjugio 
ante  Ordinationem  inito  usi  fuerint,  vel  nuptias,  Ordinatione 
jam  suscepta ,  inierint.  Tn  Ecclesiis  orientalibus ,  antequam  in 
particularibus  dicecesibus  lex  continentiae  constitueretur  ,  juxta 
ea  de  quibus  in  superiori  responsione  egimus  ,  occurrunt  nonnulla 
exempla  ab  adversariis  allata ,  quae  propterea  tuto  omitti  possunt , 
perinde  ac  reliqua  quse  subdunt,  cum  ad  rem  praesentem  non 
faciant  (1). 

166.  Quod  speciatim  attinet  ad  S.  Gregorium  Nazianzenum 
seniorem  ,  Stiltingus  omni  argumentorum  genere  invicte  ostendit 
adversus  Tillemontium  ,  illum  nonnisi  ante  Episcopatum  filios  ex 
S.  Nonna  progenuisse ,  ideoque  et  S.  Gregorium  cognomento  tbeo- 
logum  ejus  natu  maximum  (2). 

167.  Synodus  Ancyrana  de  iis  Diaconis  loquitur ,  qui  inviti  ad 
Ordinationem  rapiebantur,  prout  non  semel  ea  setate  contingebat, 
quae  res  plena  aleae  erat  (3) . 

168.  Trullana  demum  Synodus,  ut  antea  monuimus ,  permisit 
contra  majorum  instituta,  utDiaconi  et  Presby teri  licite  convenire 
possent  cum  uxoribus,  quas  ante  Ordinationem  duxerant ;  qua  in 


(1)  Cfr.  Renaudot.  Perpetuitk  de  la  titatis  cnstodiam.  Sic  enim  protestatns 
foi,  tom.  v,  liv.  vi ,  ch.  8.  est  S.  Synesius,  quamvis  non  raptus, 

(2)  Dissertat.  De  tempore  natali  sed  dumtaxat  invitus  ad  Pentapoli- 
S.  Gregorii  Nazianz.  j)Yxmissditom.  111  tanae  Ptolemaidis  Episcopatum  eve- 
mensis  Septembris.  ctus.  Propter  hos  mota  fuit  quaestio,  an 

(3)  Fuit  enim  frequenti  in  usu  posi-  vere  et  ex  corde  prolestantes  per  ma- 
tum ,  ut  vitae  sanctimonia  et  rerum  sa-  nuum  impositionem  adstricti  essent  ad 
crarum  scientia  insignes  monachi  aut  plenam  castimoniam  ,  et  a  conjugio  in 
in  populo  caelibes  ad  clericatum  rape-  perpetuum  exclusi.  Ea  res  asperior  visa 
rentur  ,  et  licet  inviti  ac  reclamantes ,  est  ac  plena  periculi ,  cum  praesertim 
ab  Episcopis  consecrarentur.  Sic  enim  nonnulla  prava  exempla  in  oculos  in- 
contigit ,  ut  diximus  ,  S.  Epiphanio  ,  currerent.  Hinc  factumest,  ut  Ancyrana 
Pauliniano  fratri  germano  S.  Iliero-  Synodus  tali  ratione  ordinatis  veniam 
nymi ,  S.  Paulino ,  S.  Augustino  ,  aliis-  fecerit ,  ut  matrimonium  inirent.  Quod 
que  permultis.  Reclamantes  vero  sole-  attinet  ad  Presbyteros  ,  cum  isti  non 
bantquandoquevere,  quandoqueautem  eligerentur  nisi  anno  ajtatis  trigesimo  , 
subdole  ,  ut  elaberentur,  affirmare,  sibi  nullius  momenti  censebatur  illorum 
haud  profecto  possibilem  perfectae  cas-  protestatio. 


GAP.    V.    DE    C^LIBATU    EGCLESIAST.    ETG.  157 

re  licet  a  puriori  disciplina  deflexerit ,  nulla  tamen  ratione  Pro- 
testantibus  sufFragatur  (1). 

PROPOSITIO  II. 

ContinenticB  lex  sacris  ministris  imposita  clericali  statui 
convenientissima  est. 


169.  Illa  enim  lex  apprime  conveniens  clericali  statui  censenda 
est,  quae  tum  vitae  sanctimoniam  praefert,  tum  sacris  muneribus 
rite  obeundis  conducit ,  tum  illa  arcet  impedimenta  ,  quae  cum 
ecclesiasticae  vitae  instituto  nequeunt  consociari.  Talis  porro  est 
lex  continentiae  sacris  ministris  imposita. 

170.  Ac  primo  quidem  sanctam  esse  continentiae  legem  ratione 
objecti  sui ,  nemo  inficias  iverit,  quimeminerit ,  continentiam  et 
semel  et  iterum  a  Cbristo  Servatore  nostro  et  ab  Apostolis  et 
factis  et  verbis,  summopere  commendatam  fuisse.  Hanc  enim 
vero  Christus  sanctificavit  in  se  ipso ,  et  commendavit ,  dum , 
Matth.  XIX,  11,  Apostolis  mirantibus  ea,  quse  ipse  dixeratde  statu 
conjugali,  et  dicentibus  :  Si  itaest  causa  hominis  cum  uxore ,  non 
expedit  nubere }  respondit  :  Non  omnes  capiunt  verhum  istud y 
sed  quibus  datum  est...  Sunt  eunuchi ,  qui  seipsos  castraverunt 
propter  regnum  coeloruml    Qui  potest   capere ,    capiat.    Hanc 

quoque  suo  exemplo  confirmavit  Apostolus ,  ceterisque  ut  eam 
complecterentur  auctor  fuit,  I  ad  Cor.  VII,  7  ,  imo  et  toto  fere  in- 
tegro  capite.  Hanc  servaverunt  et  ceteri  Apostoli,  ut  ex  Tertulliano 
ac  Hieronymo  ostendimus ,  a  quorum  instituto  ccepit  istius  legis 
origo ;  si  vero  sermo  sit  de  Ecclesia  Latina ,  ab  ipso  Apostolorum 
Principe  lex  haec  imposita  fuit.  Hac  schola  edocti  Patres  apostolici 
et  qui  eos  secuti  sunt  continentiam  sunt  professi.  Quapropter  hoc 
institutum  jam  viguit  ea  setate  Ecclesiae  florentissima ,  quam  adeo 
Protestantes  extollunt. 


(1)  Elenchum  scriptoram  catholico-      hibet  Zaccaria   in  praefat.  ad  opus  cit. 
ram  ,  qai    vindicias  egerant  clericalis      Storia  polemica  del  celibato  sacro. 
caelibatas  asqae  ad  saam  aetatem ,  ex- 


158  TRACTATUS    DE    ORDINE* 

171.  Magis  autem  consentaneam  esse  legem  istam  statui  illo- 
rum  quibus  imponitur ,  ostendere  operosum  non  est.  Jam  vero 
tum  rei  ipsius  natura ,  tum  unanimis  Patrum ,  imo  et  populorum 
omnium  consensio,  prout  ipsimet  adversarii  non  diffitentur, 
aperte  satis  evincit,  statum  hunc,  quo  homines  in  sortem  Domini 
vocantur ,  et  ad  sacra  munera  obeunda  eliguntur ,  et  veluti  inter 
Deum  et  homines  medii  collocantur,  reliquos  et  sanctitate  et 
praestantia  longe  superare.  Jam  vero ,  quo  status  aliquis  sublimior 
et  sanctiorest,  eo  sanctius  et  sublimius  vitae  genus  postulat ;  esse 
autem  ejusmodi  caelibatus  conditionem  ,  allata  tum  Christi  et  Apo- 
stolorum  exempla  et  instituta,  tum  etiam  instituta  et  sensa  omnium 
gentium ,  ut  paulo  post  ostendemus  ,  plane  demonstrant. 

172.  Praeterea  hanc  legem  plurimum  conferre  ad  rite  obeunda 
officia  clericorum  statui  adnexa ,  non  minus  evidenter  constat. 
Praecipua  enim  clericalis  militiae  officia  sunt  Sacrificium  offerre , 
orare  ,  praeesse ,  docere  ,  Sacramenta  administrare ,  infirmorum 
et  pauperum  curam  gerere,  atque  id  genus  alia  religionis  et  chari- 
tatis  officia  praestare ,  quae  virum  postulant  alienis  curis  minime 
distractum ,  qui  possit  esse  omnium  consiliarius  ,  judex,  pater, 
imo  et  eorum ,  quorum  commodis  et  saluti  prospicere  veluti  suo 
jure  debet ,  famulus  et  administer.  Jam  vero  quis  neget ,  magis 
conferre  ad  ejusmodi  munia  praestanda  caelibatum  quam  conju- 
gium  (1)?  Quapropter  si  Apostolus  declarat  :  Qui  sine  uxore 
est,  sollicitus  est  qucc  Domini  sunt,  quomodo  placeat  Deo,  Qui 
autem  cum  uxore  est ,  sollicitus  est  quo3  sunt  mundi y  quomodo 
placeat  uxori,et  divisus  est  (2),  minus  profecto  confert  ad  prse- 
standa,  quae  Domini  sunt,  status  conjugii  quam  caelibatus;  quod 
vel  ipse  Calvinus  fateri  debuit  in  commentariis  ad  citatum  Pauli 
locum  his  verbis  :  Ergo  sic  intelligemus  9  divisum  esse  hominem 
conjugatum ,  quia  partim  Deo ,  partim  conjugi  se  addicat ,  non 
sit  autem  Deiin  solidum.,,  Summa  totius  disputationis  (Pauli) 
huc  redit ,  meliorem  esse  cwlibatum  conjugio  ,  quia  in  illo  major 
sit  libertas ,  ut  expeditius  serviant  homines  Deo  (3).  Huc  accedit 

(1)  Cfr.  Zaccaria,  op.  cit.   lib.  m,         (2)  I  ad  Cor.  vn  ,  32  et  33. 
cap.  i.  (3)  In  v.  33  et  v.  38,  opp.  edit. 


CAP.    V.    DE    CJELIBATU    EGGIESIAST.    ETG.  159 

quod  caelibatus  prae  conjugio  ministris ,  qui  Ecclesiae  praesunt,  po- 
pulorum  obsequia  et  venerationem  conciliet ;  ipsique  ministri  ad 
Sacramenta  majori  assiduitate  administranda  et  ad  pauperum  ac 
infirmorum  curam  gerendam  sint  paratiores ,  ut  quotidiana  ex- 
perientia  evincit.  Etenim  Sacerdotis  Christiani  munus  nihil  mor- 
tale  refert  ,  eumque  velut  viventem  divinitatis  imaginem  ho- 
minibus  exhibet.  Sane  ,  efiice  Sacerdotem  simul  et  conjugem, 
eique  mariti  et  patris  nomen  adjunge,  illum  veluti  e  ccelo  detur- 
basti ,  nec  quidquam,  quod  ab  aliis  secernat  hominibus,  in  ejus 
moribus  et  vita  invenies  (1). 

173.  Per  coelibatum  denique  illos  removeri  obices,  qui  sacer- 
dotalibus  muniis  rite  obeundis  in  conjugali  statu  quam  maxime 
obsistunt ,  compertum  est.  Si  quis  enim  conferre  velit  clericorum 
et  conjugatorum  munera  et  partes,  hujus  rei  veritatem  nullo  ne- 
gotio  deprehendet.  Conjugatus  enim  ceconomicis  et  domesticis 
innumeris  prope  curis  obstrictus  est ,  conjugis  et  liberorum  sus- 
tentationi  providere  debet,  istorum  institutioni  seu  educationi 
prospicere ,  futurae  ipsorum  sorti  consulere ,  aliaque  non  pauca 

A  rastelodam.  1667  ,  tom.  vn.  Consentit  le  verrait  prkferer  sa  maison  d  Vkglise , 

etiam    in   hanc    interpretationem  Ro-  sa  femme  a  la  heaute   toujours  an- 

senmiiller  ,  qui  in  v.  Zi  scribit  :  Mi-  cienne  et  toujours  nouvelle   qui  doit 

nus  enim  curarum  habet ,  qui  se  ,  non  remplir  son  dme ,  ses  propres  enfans 

totam  familiam  curat ;  et  affert  illud  au  troupeau  de  Jtsus-Christ ;  on  ver- 

Terentii    Adelph.   v.    4 »   *  3    :   Duxi  rait  Vegoisme  des  sentimens  vulgaires 

uxorem  ;  quam  ibi  miseriam  vidi!  nati  remplacer  dans  son  cceur  cette  charitS 

filii ,  alia  cura,  Attamen  post  haec  au-  ardente  qui  le  rendait  sensible  a  toutes 

sus  est  hic  rationalista  inficiari ,  unquam  les  douleurs.  Enfin   le   caractere    du 

Apostolum  dedisse   de  virginitate   aut  pretre  chretien ,  ce  caractere  sublime, 

caelibatu  consilium  ,  dum  Apostolus  di-  qui  Veleve  au-dessus  de  Vhumanite" , 

cit  :  Concilium  do  ;  nec  inficiatus  est  qui  nous  le  repre"sente  comme  Vimage 

Calvinus.  vivante  de  la  Divinite   sur  la  terre , 

(1)  Apposite  auctor  articuli  Du  c&li-  serait  effack  par  un  caractere  plus  ter- 

bat  des  prhtres  dans  les  circonstances  restre  ,  moins  reletd  ,  celui  de  pere  et 

presentes    in   rem   nostram    scribit   :  d'6poux.  En  un  mot ,  le  pr&rene  se- 

Ahl  iil  mklait  permis  de  parler  ici  rait  plus  qu'unhomme  ordinaire.  Cfr. 

oVautre  langageque  celui  de  laraison,  Annales    de  Philosophie  chritienne  , 

je  tracerai  aux  yeux  de  tous  le  portrait  re    annee  ,   sec.    edit.  Paris    i833  , 

d'unpr£tre  devenu  kpoux  et  pere,  On  pag.  2g3. 


160  TRAGTATTJS    DE    ORDINE. 

matrimoiiii  onera  ferre ,  quibus  absterrita  ingens  hominum  turba 
a  matrimonio  contrahendo  ultro  se  retrahit.  Porro  si  Apostolo 
teste,  II  ad  Timoth.  II,  4  :  Nemo  niilitans  Deo  implicat  se  ne- 
gotiis  seculanbus ,  ut  nempe  magis  expeditus  sit  in  officiis  suis 
exequendis,  nemo  est  qui  non  videat,  ab  his  omnibus  oneri- 
bus  liberum  esse  cselibem  Ecclesioe  ministrum  ,  qui  propterea  non 
debet  negotiationibus  vacare  et  quaestibus,  bona  ecclesiastica  in 
propinquos  dissipare  ,  ac  dignitatesecclesiasticasconstituerehaere- 
ditarias  non  sine  ingenti  Ecclesiae  detrimento  (1).  Illa  vero  quae 
possidet  poterit  in  pauperes  erogare,  lue  aliove  contagioso  morbo 
laborantes  invisere  ,  dignitatem  digniori  dimittere  ,  aliaque  proes- 
tare,  quaa  matrimonio  junctus  vix  ac  ne  vix  quidem  prsestare 
potest.  Quid  si  parcecise  praeesset  in  vicis  aut  pagis  constitutae , 
quae  vix  praebeat  victui  parochi  necessaria  ?  Quid  si  vellet  ad  sil- 
vestres  ac  barbaras  gentes  christianae  fidei  lucem  afferre  (2)  ? 

174.  Haec  itaquesitecum  ipse  reputes  ,  et  sanctitatem  clericalis 
stalus  ejusque  munerum  praestantiam  expendas  ,  ac  denique  gra- 
vissima  incommoda  et  difficultates  ,  quas  lex  continentiae  adimit , 
nullo  negotio  deprehendes ,  quam  justas  ob  causas  eadem  casti- 
moniae  lex  sacris  ministris  imponatur. 

(1)  Si  clerici  non  tenerentur  ad  cae-  rins  vii ,  cnjus  famam  licet  prius  di- 

libatum  ,  instituerentur  castce  ,  ut  vo-  laceraverint  Protestantes,  nunc  demum 

cant ,  sacerdotales ;  Episcopatus  aliaque  apologiam  contexuerunt  ,    inter  quos 

beneficia   ecclesiastica  ex  patribus   in  eminent  Miiller  et  Voigt,  Cfr.  Annales 

filios   pervenirent ,  sive  hi  vocarentur  de  Philosophie  chretienne  ,  cinquieme 

ad  ineundum  statum  sacerdotalem  sive  annee ,   tom.  x,   Paris  i835,  in  art. 

non.  Principes  ,  optimates  facile  inva-  Examen  de  Vhistoire  de  France  par 

derent  Pontificatum  ,  ingenti ,  utpatet,  M.  Michelet ,  art.  3,  Le  Moyen-age  , 

ecclesiastici  status  jactura.  Vitiaet  abu-  pag.  286  et  seqq. 
sus    omnia    pervaderent.   Qui  quidem  (2)  Ut    melius    intelligatur    utilitas 

abusus  ex  magna  parte  ,  medio  praeser-  ca^libatus  respectu  missionariorum  ,  sa- 

tim  aevo ,   gliscere   cccperunt ;   exinde  tis    est  oculos  conjicere  in    missiones 

illa  scandala ,   quae  tantopere  magnifi-  Gatholicorum  et  Protestantium,  ut  quis- 

cant  Protestantes  et  increduli,  orta  sunt.  que  intelligat ,  quam  impari  exitu  illae 

Ulterius  in  dies  ejusmodi  abusus  pro-  suscipiantur.  Sed  cfr.  quae  de  hoc  ar- 

gressi  essent ,  nisi  eis  fortiter  restitisset  gumento  scripsimus ,  tom.  1 ,  De  vera 

vere  immortalis  Pontifex    S.    Grego-  religione ,  part.  ir. 


CAP.    V.    DE    CJELIBATU    ECCLESIAST.     ETC.  161 

DIFFICULTATES. 

175.  Obj.  1°  Non  juvat  cselibes  Catholicos  origo  istius  legis , 
cum  Apostolus  commendaverit  continentiam  non  absolute  ,  sed 
propter  instantem  necessitatcm ,  ut  ipse  loquitur,  seu  propter 
ingruentes  persecutiones ,  quibus  factum  est ,  ut  per  tria  subse- 
quentia  secula  vix  esset ,  vel  ex  ipsis  laicis ,  qui  uxorem  ducere 
vellet;  cessantibus  igitur  persecutionibus  ac  peculiaribus  adjun- 
ctis ,  etipsa  lex  consuetudine  inducta  cessare  debuit.  2°  Ceterum  \ 
ut  bene  adnotat  Calvinus,  vetare,  quod  Dominusliberum  reliquit, 
nulla  ratione  hominibus  licet  ;  cum  prsesertim  nihil  iniquius  sit, 
quam  conjugio  interdicere ,  et  necessitate  ac  vi  ad  continentiam 
eos  adigere ,  qui  non  essent  ad  eam  servandam  idonei.  3°  Sed  nec 
possunt  clerici  eamdem  legem  in  se  suscipere  ,  et  continentiam 
polliceri ;  cum  nemo  possit  in  se  suscipere  ac  polliceri ,  quod  non 
est  in  sua  potestate.  Atqui  talis  est  continentia ,  quae  donum  Dei 
est,  quod  omnibus  desiderantibus  nullibi  Deus  se  concessurum 
spopondit.  4°  Hinc  tot  illa  scandala  et  mala  ex  imposita  clericis 
eontinentiae  lege  tanquam  ex  fcecundissima  parente  extiterunt , 
quot  ex  ulla  unquam  vel  humana  institutione  vel  lege  profecta 
sunt;  5°  quibus  per  honestum  conjugium  provisum  fuisset,  et 
cum  quo  aeque ,  imo  et  melius  forsan  sacerdotalia  officia  consis- 
tere  possunt.  6°  Prirni  enim  Christiani  licet ,  matrimonio  juncti 
essent,  quotidie  communicabant  et  vacabantorationi.  7°Illa  porro 
divisio  et  sollicitudo ,  de  qua  loquitur  i\postolus ,  non  retrahit  ab 
amore  Dei,  cui  recte  satisfit  per  dilectionem  proximi,  cujusmodi 
uxor  est.  8°  Ad  pauperes  vero  quod  attinet,  experientia  com- 
pertum  est,  longe  liberaliores  laicos  esse  prse  clericis ;  qui  si  divites 
fuerint,  facultates  suas ,  imo  et  Ecclesiae  ,  in  pretiosis  suppellecti- 
libus  comparandis  impendunt,  in  equis  ,  in  curribus  ,  denique  in 
propinquis  et  cognatis  ditandis.  9°  Certe  Job  et  Tobias  uxorem 
habebant ;  prirnus  tamen  erat  pater  pauperum ,  alter  vero  et  in 
paupertate  sua  ,  quod  poterat ,  indigentibus  tribuebat.  Ergo. 

176.  Resp.  Ad  lm  ,  Neg.  Plura  porro  hic  congerunt  adversarii, 

quae  falsa  sunt;  ac  primo,  perinde   valere  ex  mente  Apostoii 

propter  instantem  necessitatem  ac  propter  ingruentes  persecu- 

tiones ;  qua3  expositio  non  solum  gratuita  est ,  sed  plane  aliena 

T.  VII.  11 


162  TRACTATUS    1)E    ORDINE. 

ab  Apostoli  mente ,  qui  per  instantem  necessitatem  vel  exis- 
tentem  in  conjugio  molestiam  significat  vel  temporis  angustias 
et  vitae  brevitatem  ,  ut  ipsemet  v.  29  exponit,  dicens  :  Tempus 
breve  est;  reliquum  est ,  ut  qui  habent  uorores ,  tanquam  non 
habentes  sint.  QuaB  cum  omnium  aetatum  sint,  non  ad  persecu- 
tionis  tempora  coarctatur ,  sed  ad  omnem  aetatem  se  se  porrigit 
apostolica  continentiae  commendatio  et  consilium  ,  prout  intel- 
lexerunt  objecta  verba  Ecclesiae  Patres  et  Conciiia  (1)  Deinde  pro 
certo  sumunt  adversarii,  sola  consuetudine  legem  banc  introdu- 
ctam  esse ;  quum  juxta  dicta  in  Ecclesia  occidentali  B.  Petri  au- 
ctoritate  fuerit  constituta.  Tertio  denique  factum  ipsum  falsam 
ostendit  adversariorum  tbeoriam,  tum  ex  eo  quod  exempla,  quae 
adduci  solent  de  Episcopis  et  Presbyteris  conjugio  junctis  ,  ut 
plurimum  spectent  ad  persecutionis  tempora ,  tum  etiam  ex  eo 
quod  cessantibus  persecutionibus  maxime  viguerit  etiam  in  orien- 
talibus  Ecclesiis  continentiae  institutum. 

177.  Ad  2m,  Dist.  Nulla  justa  causa  interveniente ,  conc.  ; 
justis  de  causis,  neg.  Omnis  enim  potestas  Ecclesiae  data  est  in 
sedificationem,  ideoque  et  facultas  condendi  leges  in  Ecclesiae  ipsius 
bonum ;  cujusmodi  ea  est ,  quam  in  superioribus  probationibus 

• 

(1)  Cfr.  Zaccaria  ,  op.  cit.  lib.  iii  ,  ita  accipio ,  sanctos  susque  deque  ver- 
cap.  i  ,  §  8.  Veram  quod  magis  con-  sari  scepius  in  terra ,  et  multis  variis- 
firmat  interpretationem  nostram  ,  est  queprocellis  esse  obnoxios ,  ut  minime 
expositio  acerrimi  caelibatus  sacri  im-  ad  conjugium  apposita  esse  videatur 
pugnatoris,  nempe  Calvini ,  qui  in  hunc  eorum  conditio.  Attamen  vix  est  ex 
locum  ita  scribit  :  Sensus  est ,  ergo  recentioribus  Protestantibus  qui  obje- 
expcdire  arbitror  propter  necessitatem ,  ctum  locum  non  exponat  de  persecutionis 
qua  sancti  in  hac  vita  urgentur  sem.  tenipore  ;  quodque  deterius  est ,  non 
per  ,  ut  libertate  ac  commoditate  cos-  verentur  huic  expositioni ,  prius  a  Jovi- 
libatus  fruantur  omnes ,  quoniam  hoc  niano  invectae  ,  nonnulli  Catholici  sub- 
illis  conduceret.  Porro  sunt  qui  ne-  scribere,  cujusmodi  inter  ceteros  est 
cessitatem  referunt  ad  Apostoli  secu-  anonymus  etruscus,  quem  impugnat 
lum  ,  quod  certe  piis  turbulentissimum  Zaccaria.  Professores  Friburgenses  ,  de 
fuit ;  sed  mihi  videtur  designare  po-  quibns  postea  dicemus  ,  eamdem  expo- 
tius  voluisseinquietudinem,quasancti  gitionem  obtrudunt,  nec  advertunt  eam 
perpetuo  in  prcesenti  vita  jactantur.  gibimel  turpiter  contradicere. 
Itaque  ad  omnia  secula  extendo  ;  atque 


GAP.    V.    DE   GiELIBA.TU    ECCLESUST.    ETG.  163 

evicimus.  Certe  non  inficiabitur  ipse  Calvinus  ,  divino  ac  naturae 
jure  permissam  esse  venationem,  aleam  et  mercaturam;  atqui 
tamen  Ecclesiae  decreta  summopere  ipse  commendat ,  quibus  vena- 
tione,  alea  et  mercatura  clerici  interdicuntur  (1);  ergo ,  Calvino 
ipso  auctore ,  potuit  Ecclesia  hominibus  vetare  id  ,  quod  Dominus 
liberum  reliquisset.  Quanquam  non  absolute  nuptias  hominibus 
interdicit  Ecclesia  ,  sed  ea  tantum  conditione  posita  ,  si  quis  ini- 
tiari  sacris  Ordinibus  velit ;  quod  quidem  cum  sit  unicuique  libe- 
rum,  neminem  idcirco  per  vim  ad  continentiam  Ecclesia  cogit. 
Ipsi  igitur  sibi  clerici  vinculum  caelibatus  scientes  ac  volentes  in- 
jiciunt;  qui  cum  probe  norint,  quse  altaris  ministerio  sit  adnexa 
conditio,  nubendi  facultate  sponte  se  abdicant(2). 

178.  Ad  3m  ,  Dist.  Non  possunt  clerici  in  se  legem  continentiae 
suscipere  propriis  viribus  confisi,  conc. ;  divinae  gratiae  auxilio 
innixi  ,  neg.  Hoc  porro  gratiae  auxilium  Deus  recte  petentibus 
nunquam  denegat  ,  qui  non  patitur  nos  tentari  supra  id  quod 
possumus  ,  ut  ex  I  ad  Cor.  X ,  13  ,  docet  Tridentina  Synodus  (3). 
Quis  enim  patiatur,  impossibilem  dicicontinentiam,  quam  Christus 
ejusque  Apostolus  et  commendarunt  et  consuluerunt ,  et  cujus 
exempla  illustria  et  innumera  omni  aetate  historia  suppeditat? 
Quod  si  nuptias  clericis  permittendas  esse  adversarii  contendunt , 
quia  continentia  non  est  in  nostra  potestate  ,  cur  eadem  de  causa 
aliae  nuptise  non  permittantur  illi ,  qui  vel  absente  vel  diuturno 
morbo  implicata  uxore  uti  non  potest  (4)? 

179.  Ad  4m,  Dist.  Quot  nempe  adversarii  fingunt  et  amplifi- 
cant ,  ney. ;  aliquot ,  subcl.  ex  hominum  vitio ,  conc. ;  ex  vitio 
legis,  neg.  Quamvis  enim  fateamur  cum  S.  Augustino  ,  quamlibet 

(1)  Instit.  lib.   iv,  cap.  12,  §22.  Hist.    des   Institutions    de     Moise  , 

(2)  Cfr.  Zaecaria ,  op.  cit.  lib.  111  ,  liv.  vn,  ch.  2,  aflirmat  ,  monogamiam 
cap.  5,  §6.  interdum   sanae  ethicae  adversari.  Ro- 

(3)  Sess.  xxiv  ,  can.  9.  bertusOwenin  Statibus  foederatis  Ame- 

(4)  Nulla  fere  difficultas  urgeri  potest  ricae  septentrionalis  non  ita  pridem  inter 
adversus  continentiaiprofessionem,  quae  causas  malorum  ,  quae  societatem  pre- 
intorqueri  nequeat  in  plurihus  casibus  munt ,  recenset  primo  loco  proprietatem 
adversus  monogamiam ,  aut  qua?  saltem  uxorum  seu  vinculum  conjugale  ;  et  ita 
non  faveat    licentia?.   Sane   Salvador  ,  porro  homines  progrediuntur. 

11. 


164  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

professionem  habere  suos  fictos ,  et  continentiae  legem  nonnun- 
quam  infringi,  cum  homines  esse  non  desinant  Ecclesiae  ministri; 
negamus  tamen  in  primis ,  tot  tantaque  extitisse  scandala  ,  quot 
amplificant  novatores  ac  libertini  passim.  Hi  enim  ornnes  Vigi- 
lantium  et  Jovinianum  imitantur ,  qui ,  teste  Hieronymo ,  nulli 
cwlibi  credebant  pudicitiam  (1),  cunctosque  sibi  pares  arbitran- 
tur.  Quod  si  anteactis  temporibus,  medio  praasertim  aevo,  ejus- 
modi  multiplicata  scandala  sunt ,  totum  id  acceptum  referendum 
est  constitutioni  politicae  illius  aetatis ,  qua  fiebat,  ut  statui  clericali 
manciparentur ,  qui  nullam  ad  eum  vocationem  prae  se  fere- 
bant  (2),  aliisque  causis  extrinsecis,  quas  longum  esset  singillatim 
recensere.  Ceterum  fassus  est  ipse  Voltairius,  quovis  tempore  laicos 
homines  deteriores  ecclesiasticis  fuisse  (3).  Inficiamur  denique  , 
ex  negligentia  legis  recte  contra  legem  concludi  posse.  Ecclesia 
enim  in  ejus  infractores  semper  insurrexit ,  et  abusus  ac  vitia 
corrigere  ac  tollere  nisa  est  (4).  An  matrimonium  improbant  ad- 
versarii,  quia  sanctam  conjugii  fidemlonge  pluresturpiter  violant? 
180.  Ad  5m ,  Neg.  Nec  enim  sublata  continentise  lege  simul  tol- 
lerentur  ejus  generis  vitia  atque  peccata.  Etenim  apud  eas  gentes, 
ubi  Ecclesiae  caelibatus  despicitur,  ibi  ea  magis  eveniunt,  quorum 
insimulantur  Catholici ;  illic  enim  mores  corruptissimi ,  fcedissima 
vitiorum  oolluvies ,  cujusque  ordinis  hominum  eifraenata  libido  , 
flagitiorum  ac  scelerum  genus  omne  maxime  occurrunt.  Satis  est 
oculos  conjicere  in  Angliam  aliasque  regiones,  in  quibusReformatio, 


(1)  Lib.  advers*  Vigilant.  n.  i.  niSme  8'empresse  toujours  de  fairejus- 

(2)  Cfr.  Michelet ,  op.  cit.   tom.  i ,  tice  de    ses  tnembres   corrompus ,    ct 
pag.  4^7  et  seqq.  les  rejette  loin  de  son  sein.  Les  auto- 

(3)  Lavie  seculiere  ,sQ.nh\l ,  atou-  ritks  ecclesiastiques  seraient  encore 
Jours  6te  plus  vicieuse  que  celle  des  plus  severes  ,  si  elles  avaient  plus  de 
prttres  ;  mais  les  desordres  de  ceux-ci  pouvoir  sur  leurs  membres.  Faut-il 
ont  toujours  ele  plus  remarquables par  pour  quelques  crimes  abolir  une  in- 
leur  contraste  avec  la  regle.  Apud  stitution  quifait  des  Saints?Ch.  Fel- 
Com.  de  Maistre  ,  Du  Pape  ,  Hv.  111 ,  ler  ,  Catkchisme  philosophique  ,  artic. 
ch.  3.  Celibat,  n,  5*5  ,  abi  praeclaras  et  accu- 

(•4)  Vere  scripsit  auctor  art.  cit.  Du  ratas  invenies  observationes. 
celibat  des  prStres    :    Le  clerge  lui- 


CAP.    V.    DE    CjELIBATU    ECCIESIAST.    ETC. 


165 


ut  vocant ,  dominatur ,  atque  in  auctores ,  qui  de  illis  scripse- 
runt,  ut  quilibet  persuasum  habeat ,  froenum ,  quod  adversarii 
proponunt,  omnino  impar  esse  iis  malis  pragcavendis  (1). 

181.  Ad  6m,  Resp.  1°  Trans.  Quis  enim  scit,  anilla  Christiani 
praestarent,  de  quibus  Apostolus  eos  monitos  voluit,  juxta  ea  quae 
in  probationibus  retulimus? 

182.  Resp,  2°  Dist.  Non  melius  seu  perfectius  communicaturi 
et  oraturi,  si  caelibes  fuissent ,  neg.;  secus  ,  trans.  Nec  enim  infi- 
ciamur ,  haec  aliaque  id  genus  plura  absolute  consistere  posse  cum 
conjugio  \  sed  affirmamus,  juxta  dicta  longe  sanctius  et  perfectius 
haec  a  caelibe  praestari ,  seu ,  ut  loquitur  S.  Joan.  Chrysostomus  : 
Per  continentiam  (oratio)  fit  exactior^Z).  Quod  autem  de  ora- 


(1)  Possem  hujus  assertionis  vades 
minime  suspectos  dare  ,  Gueneum  , 
De  provinciis  fcederatis  ;  Clericum  in 
pluribus  articulis  Veteris  et  novce  Bi- 
bliot hecce  ;  Bodwardum  ,  serm.  vi ,  ex 
collect.  Burneti,  tom.  iv  ;  Leibnitium  in 
collect.  opusculorum  philosophic;  Berc- 
klejum  in  orat.  ad  Reipublicae  mode- 
ratores  ;  auctorem  libri  gallice  inscripti 
Lettres  sur  les  Anglais  ;  Anglicanum 
episcopum  Gisbertum  in  pastoralibus 
suis  epistolis ;  Bajle  in  Dict.  critico 
art.  Vayer{  De  la  Mothe)  not.  (II)  ; 
Cobbet  in  Historia  reformationis  , 
aliosque  non  paucos ;  ast  necesse  non 
est ,  cum  agatur  de  re  satis  aperta  ac 
publica.  Non  ita  pridem  in  publicis 
ephemeridibas  census  institutus  est  de- 
lictorum,  quae  in  A-nglia  deducta  sunt 
ad  tribunalia  ;  ex  quibus  eruitur  tertia 
parte  superare  ea,  qua3  in  Galliis  patrata 
exhibentar ,  licet  in  hac  regione  tot 
classes  societatis  incredulitas  infecerit. 
Bene  hic  aptari  possunt  verba  Hiero- 
nymi  ,  Advers.  Jovin.  lib.  i,  n.  36  : 
Quotidie  mcechorum  sanguis  effundi- 


tur ,  adulteria  damnantur ,  et  inter 
ipsas  leges  et  secures  ac  tribunalia  fla- 
grans  libido  dominatur.  Certe  Bayle 
loc.  cit.  loquens  de  Vayer  aliisque 
scriptoribus  :  Ils  nous  representent , 
inquit ,  1'impudicitS  comme  un  deluge 
de  Deucalion ,  qui  couvre  toute  la 
terre  ,  et  comme  un  mal  que  le  ma- 
riage  facilite  au  lieu  de  le  refrener. 
(%)Hom.  xix  in  ladCor.n.i.  'EyKpec- 
Tticc  ccK.pt fietrripet  yivtrcti  «surtf.Deinde,  Ut 
bene  advertit  Zaccaria  ,  aliud  est  loqui 
de  oratione  ,  aliud  vero  de  studio  ora- 
tionis  ;  hoc  vero  nonnisi  aegre  cum  one- 
ribus  matrimonii  componitur.  Cfr.  op» 
cit.  lib.  iri ,  cap.  i,  §  3.  Sed  prajstat , 
homini  catholico  opponere  testimonium 
auctoris  protestantis  ,  Leibnitii,  qui  in 
Systemate  Theol.  haec  praeclare  scri- 
bit.  Etsi  Matrimonium  sit  Sacra- 
mentum ,  et  irreprehensibile  censeri 
debeat ,  fatendum  tamen  est ,  ob  ma- 
nifestas  rationes  et  consensum  popu- 
lorum  et  verba  expressa  ScripturcB 
sacrce  ,  plus  laudis  habere  c&libatum 
caste  servatum ;  nam  et  mens  solutior 


166  TRAGTATUS    DE    ORDINE. 

tione  dicitur ,  de  ceteris  a  fortiori  est  intelligendum.  Magna  prse- 
terea  disparitas  intercedit  inter  haec,  quae  a  laicis  praestantur ,  et 
officia  sacerdotalia. 

183.  Ad  7m,  Dist.  Non  retrahit  talis  divisio  et  sollicitudo  ab 
amore  Dei  quoad  ejus  substantiam,  conc;  quoad  ejus  perfectionem, 
neg.  Id  enim ,  ut  vidimus ,  fatetur  ipse  Calvinus. 

184.  Ad  8m ,  Yel  neg.  vel  dist.  Relate  ad  eos  ,  qui  immemores 
propriae  conditionis  et  obligationis  vitam  degunt ,  conc. ;  quoad 
alios ,  neg.  Satis  est  fastos  ecclesiasticos  evolvere ,  ut  quisque  in- 
telligat ,  innumeros  quovis  tempore  in  Ecclesia  Dei  sanctissimos 
ecclesiasticos  floruisse ,  quiomniasua,  imo  etseipsos  impenderunt 
in  proximi,  pauperum  praesertim,  levamen.  Ut  autem  vetera 
exempla  praetermittamus ,  legant  inter  cetera  adversarii  vitam 
S.  CaroliBorromaei,  S.  Francisci  Salesii,  V.  Bellarmini,  S.  Alphonsi 
Mariae  de  Ligorio  ,  ac  pudore  suffundantur.  Quod  si  aliqui  sunt  qui 
secus  faciant ,  ipsi  viderint. 

185.  Ad  9m,  Dzst.  Si  ecclesiastici  conjugati  totidem  forent  Job 
et  Tobias ,  trans.;  si  ex  experientia  contrarium  coiistet,  neg.  ISTota 
est  liberalitas  praesulum  anglicanorum ;  si  haec  porro  conferatur 
cum  vera  monachorum  et  cleri  Anglici  prius  catholici  liberalitate 
et  hospitalitate ,  reperiemus  hos  Jobos  et  Tobias  apud  caelibes  cleri- 
cos  fere  exclusive  inveniri  (1). 

186.  Inst.  Sacerdotes  Mosaici  ac  ministri  protestantes ?  quamvis 


est  ad  ccelestium  rerum  contemplatio-  ghilterra.  Dopo  5o  anni  di  prigionie  , 

nem  ,   et  animo  ac  corpore    integro  bolli  roventi  ,  impiccature ,  etc.  Sifece 

atque  mundo    a    libidine    et  carnali  la  legge  della  tassa  de'  poveri ,  finche 

affectu  purius  digniusque  sacra  trac-  pochi    anni  addietro    un  certo  Mal- 

tantur  (  pag.  329).  chus  parroco  protestante  fece  un  pro- 

(l)Cfr.  Zaccaria,  ibid. §5;  Cobbet  ,  getto  di  legge  ,  che  a  tutti  quelli  che 

qui   in  op.  Storia  della  riforma  trad.  nasceranno  dopo  un  certo  giorno  ed 

delF  ingl.  part.  11 ,  pag.  20,  intercetera  a  tutti  i  genitori  eziandio  di  tali  per- 

scribit   :  /  vescovi  (  cattolici )  fonda-  sone  ,   venga  ordinato  che  si  nieghi 

rono  xi  collegi  in  Oxford.  Primanon  soccorso  e  sieno  abbandonati  allapu- 

vi  erano  poveri.    Dalla  Riforma    in  nizione  della  natura.  En   praeclaram 

poi  sbucciarono   come  gVinsetti  nel-  specimen  charitatis  clericoramconjaga- 

VEgitto  a  coprire  la  faccia  oVelV  In-  torum  ! 


CAP.    V.     DE    C^LIBATU    ECGLESIAST.     ETC. 


167 


conjugati,  recte  proprii  ministerii  officiis  fungebantur  atque  fun- 
guntur.  Ergo. 

187.  Resp.  Neg.  paritatem.  Ad  Sacerdotes  enim  judaicos  quod 
attinet,  peculiares  illius  populi  constitutiones  exposcebant,  ne  ipsi 
caelibes  essent.  Deus  enim  constituerat  Sacerdotium  hgereditarium, 
et  alia  ratione  propterea  providit  tum  Sacerdotum  tum  populi 
utilitati.  Hae  autem  causae  religionem  ac  politicum  publieum  re- 
gimen  spectantes  cessarunt  in  religione  Christiana  (1).  Indoles 
prseterea  illius  legis  carnalis  eam  non  prae  se  ferebat  perfectionem, 
quae  requiritur  in  lege  christiana»  Attainen,  etiam  quoad  potuit, 
continentia  exigebaturaSacerdotibusjudaicis,  dumstatui  sui  mu- 
niis  fungi  deberent  (2). 

188.  Quod  vero  spectat  ad  ministros  protestantes  ,  dico,  ipso- 
rum  officium  longe  angustius  esse,  quam  ut  comparari  possit  cum 
officiis  cleri  catholici.  Illis  enim  ut  plurimum  nullum  aliud  onus 
incumbit ,  quam  semel  in  hebdomada  ad  populum  verba  facere. 
Ipsorum  ministerium  eam  non  postulat  venerationem ,  quam  re- 
quirit  Sacerdotium  catholicum.  Nullam  aut  fere  nullam  ministri 
protestantes  in  populum  exercent  auctoritatem ,  secus  ac  evenit 
in  Sacerdotibus  catholicis  (3).  Catholici  enim  Sacerdotes  non  so~ 
lum  tenentur  ad  pensum  quotidianum  divini  officii  persolven- 
dum  ,  sed  praeterea  tenentur  ad  Sacramenta  administranda  tum 
bene  tum  male  valentibus.  Ssepius  concionari  debent ,  pupillorum 
ac  viduarum ,  indigentium  cujusque  generis  necessitatibus  prospi- 
cere  ,  aliaque  pene  innumera  praestare  ,  a  quibus  omnibus  feriati 
sunt  ministri  protestantes  (4). 

(1)  Cfr.  Annales  de  Philos.  chret.  (3)  Id  aperle  testatur  Abb.  De  Pradt , 
art.  cit.  Du  celibat  des  pretres,  p.  289.  qui  in  op.  Du   Jesuitisme  ancien  et 

(2)  Exod.  xix  ,  42  ;  Levit.  xxiv  ,  9,  moderne ,  cliap.  6,  3e  edit.  Paris  1828, 
coll.  Luc.  1 ,  23.  Hic  ritus  adeo  reli-  loquens  de  provinciis  Europae  meridio- 
giose  servabatur ,  ut ,  teste  Flavio  Jose-  nalibus  et  catholicis  ,  scribit  :  Aussi 
pbo,quodamanno8oieraneSacrificium  Vinfluence  du  pritre  y  est-elle  fort 
omissum  fuerit ,  eo  quod  summus  sa-  grande,  tandisquyaunord  (m^Tovincns 
cerdos  nocte  praecedenti  illusionem  pas-  protestantibus  )  elle  est  insensible. 
susfuerat.  Cfr.  S.Hieron.lib.i,^tft;ers.  W  Hubichon  testis  ocularis  in  op. 
Jovin.  J^e  Vaction   du  clergk  sur  les  societis 

modernes,  Paris  1829,  ch.  i9  de  clero 


168  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

PROPOSITIO  III. 
Continentiw  lex  nequejuri  divino  nequejuri  naturali  adversatur. 

189.  Non  adversari  continentiae  legem  juri  divino ,  ex  iis  facile 
colligitur,  quse  in  superioripropositioneex  Christi  et  Apostolorum 
exemplo  et  adhortationibus  attulimus;  nec  non  ex  exemplo  tot 
virorum,  qui  a  remotissima  antiquitate  singulari  sanctitatis  ac 
doctrinae  laude  in  Ecclesia  catholica  floruerunt ,  qui  caeiibes  omnes 
fuerunt;  cujusmodi  sunt  Clemens  Romanus,  Hermas,  Ignatius , 
Justinus  ,  Cyprianus ,  Ambrosius  ,  Basilius  ,  uterque  Gregorius 
Nazianzenus  atque  Nyssenus  ,  Hieronymus ,  Augustinus  aliique 
plurimi,  qui  caelibem  vitam  egerunt.  Nemo  porro  nisi  per  sum- 
mum  nefas  eos  omnes  tanquam  violati  juris  divini  reos  traducet. 
Summis  praeterea  laudibus  continentiae  ac  virginitatis  professionem 
iidem  extulerunt,  ita  ut  Berbeyracus  calvinianus  homo  ,  in  sanctos 
Patres  acerbe  inimicus,  identidem  scripserit,  eos  finem  modumque 
in  prosequendis  ejus  virtutis  laudibus  excessisse  (1)  \  Gibbonius 
vero  protestans  pariter  etincredulus  asserere  nondubitaverit,  im- 
modica  esse ,  magnifica  ac  illustria  nimis  praeconia  ,  quibus  Patres 
eamdem  virtutem  prosecuti  sunt,  in  cujus  commendationem ,  ut 
profanus  homo  loquitur,  ipsi  turbidum  suse  eloquentiae  flumen 
effuderunt  (2). 

Anglicano   haec  habet  :  Sur  dix-huit  autres  huit  mille  Ecclesiastiques  vivent 

mille    EccUsiastiques   il  en  est    dix  dans  le  monde  ,  ou  ils  de"pensent  aw 

d  onze  mille  seulement  qui  exercent  deld  des  revenus  que  la  loi  destinait 

le  Sacerdoce  ,  mais  qui ,  charqes  de  d  un  Sacerdoce   actif.  Ex  authenticis 

famille ,  font  du  Sacerdoce  une   des  censibus   ostendit   ,    ex  io,8or   paro- 

industries  quiles  alimentent.  Ih  riont  chis  vix  449°  residere  in  propriis    pa- 

d  s'occuper  ni  du  catechisme  ,  ni  de  roeciis,  dum  63  n  non  resident. 

la  confession  ,  ni  des  malades  ,  ni  des  (1)  In  Praef.  ad  opud  Puffendorfii  , 

pauvres  ,  ni  du   breviaire  ,  ni  de  la  De  jure  naturos  et  gentium, 

Messe.  Le  dimanche  matin  ils  quit-  (2)  De  casu  imperii  Rom.  cap.  i5. 

tent  leurs  affaires  pendant  deux  heu-  Cfr.   Baronius  ad  annum  lvii  ,   n.  63 

res  ,  pour  faire  leur  service  ; ce  service  et  seqq.;  Nat.   Alex.  diss.   xix  in  sec. 

fini,  ils  reviennent  d  ces  memes  affai-  iv  ;  Lessius  ,  De  justitia  et  jure ,  lib. 

res  jusqriau  dimanche  suivant.  Les  iv,  cap.  2  et  seqq. ;  Bazius ,  De  signis 


CAP.    V.    DE    CffiLIBATTJ    ECGLESIAST.   ETG.  169 

190.  Sed  neque  juri  naturali  sacram  continentise  legem  adver- 
sari  velexinde  evincitur,  quodsiadversaretur,  hocideo  esset,  quia 
existeret  aliqua  naturae  lex ,  quae  omnibus  et  singulis  humani 
generis  individuis  injungeret  matrimonium  ;  atqui  ejusmodi  lex 
non  existit;  1°  quia  alioquin  omnes  et  singuli  tum  masculi  tum 
fceminae  ,  sive  pauperes  fuerint  sive  divites  ,  sive  sani  sive  infirmi, 
sive  pares  sustinendis  matrimonii  oneribus  sive  impares ,  sive 
servi  sive  liberi ,  omnes  omnino  ,  inquam  ,  et  singuli  prorsus  hac 
lege  obligarentur  ad  nuptias  contrahendas ,  quod  nemo  sane 
dixerit,  neque  adversarii  nostri  contendunt,  utpote  absurdum 
pluribusque  in  casibus  impossibile ;  2°  quia  si  existeret  ejusmodi 
lex,  populi  eam  cognovissent ,  agnovissent  legislatores  ,  sapientes 
et  juris  naturalis  periti.  Jam  vero  tantum  abest ,  ut  populi  et 
legislatores,  sapientes  cujuscumque  aetatis,  hanc  legem  agnoverint, 
reosque  propterea  ac  legis  naluralis  infractores  traduxerint  caeli- 
batus  sacri  cultores ,  ut  eos  potius ,  vel  ipso  naturae  lumine  ducti, 
summo  semper  in  pretio  habuerint  et  honoribus  cumulaverint ; 
prout  de  iEgyptiis  ,  Indis ,  Persis  ,  Grsecis  atque  Romanis  erudite 
ostendit  Henricus  Morini  (1).  Hoc  demum  fassi  sunt  non  pauci 

Ecclesia:  ;  Canisios    in   Catechismo  ,  compendio  exhibet  Zaccaria ,   op.   cit. 

qaaest.  4  et  5 ;  Zaccaria  ,  op.  cit.  lib.  M,  Dissertazione  previa  sul  celibato  tra 

cap.  2.  h  nazioni  prima  di  G.  C.  Cfr.  etiam 

(1)  Cum  hsec  notissima  sint  ,  necin  Albertas    Fabricius,  in  Bibliographia 

dubium  revocentur  ab  adversariis  nos-  antiquaria  p.  388  et  seqq.  Hamburgi 

tris,  qui  praeterea  exinde  colligunt  ori-  1760J   Com.  De  Maistre  ,  Du  Pape , 

ginem  caelibatas  in  religione  christiana  ,  lib.  111 ,  ch.   3,§  1,    Traditions  an- 

ne  nimii  essemus  ,  silentio  praetermisi-  tiques.    Verum   quod    magis  mireris  , 

mus  innumera  prope  documenta  ,  quae  ipse    infensissimus    hostis   ecclesiastici 

eruditiviricollegerunt ,  ut  ostenderent,  caelibatus  Dr.  Frank  ,  in  op.  Sistema 

summo  semper  in  pretio  apud  omnes  completo    di  polizia    medica  ,    trad. 

gentes  habitos  eos  fuisse,    qui   sacris  dal  Tedesco ,    Milano    i8o3  ,  vol.    i, 

muneribus    obeundis    addicti  caelibem  sez.   1 ,  art.    2,§  5,  et  ipse  adducit 

vitam  proGterentur.  Cfr.  Henri  Morin  ,  pleraque  documenta,  ut  ostendat ,  quod 

Histoire  critique  du  celibat ,  quae  in-  il  celibato   ecclesiastico  e   comune  a 

serta  est  vol.  iv  Academice  inscriptio-  quasi  tutte  le  religioni  ,  scilicet ,  ccb- 

num  ,  p.  3o8  et  seqq.  Hanc   disserta-  libatum  fere  omnibus  religionibus  esso 

tionem    magna   ex  parte    refert   et  in  communem. 


170  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

ex  adversariis  ipsis ,  qui  caelibatus  originem  in  religione  christiana 
ex  ideali  mysticismo  repetunt ,  qui  sub  initium  religionis  chri~ 
stianae  invaluerat  circa  caelibatum  et  continentiam  (l).  Cumigitur 
naturaelex,  quse  omnes  ad  nuptias  cogat,  non  existat,  merito  con- 
cludimus ,  continentiae  legem  sacris  ministris  impositam  juri  na- 
turae  minime  adversari. 

DIFFICULTATES. 

191.  Obj.  prima ,  adversus  priorem  propositionis  partem. 
l°Deus  omnibus  jmatrimonium  imperavit ,  Genes.  I,  28,  dicens  : 
Crescite  et  multiplicamini ,  et  replete  terram ;  2°  tum  etiam  apud 
Matth.  XIX,  4,  ubi  ait  Christus  :  Non  legistis,  quia  qui  fecit 
hominem  ab  initio ,  masculum  etfoeminam  fecit  eos  ,  et  dixit  : 
propter  hoc  dimittet  homo  patrem  et  matrem  et  adhcerebit  uxori 
suo3 y  et  erunt  duo  in  carne  una?...  Quod  ergo  Deus  conjunxit> 
homo  non  separet.  3°  Hinc  Apostolus  ,  ad  Hebr.  XIII ,  4 ,  sine 
ulla  exceptione  pronunciat :  Honorabile  connubium  in  omnibus 
etthorusimmaculatus.  4°Quare  idem  Apostolus,  Iad  Timoth.  I V,l, 
ex  Spiritu  Sancto  denunciat :  Fore  novissimis  temporibus  homines 
impios  3  attendentes  spiritibus  erroris  et  doctrinis  daimoniorumy 
prohibentes  nubere.  5°  Ac  denique  ,  I  ad  Corinth.  VII,  2  ,  gene- 
ratim  ait  :  Propter  fornicationem  unusquisque  uxorem  suam 
habeat.  6°  Cujus  quidem  jussionis  vers.  9  rationem  reddit,  dicens  : 
Melius  est  enim  nubere  quam  urL  7°.  Speciatim  vero  in  I  ad 
Timoth.  III ,  2 ,  atque  in  epist.  ad  Titum  I,  6 ,  constituit ,  ut  Epi- 
scopus  sit  unius  uxoris  vir ,  filios  habens  subditos  cum  Jtmni 
castitate.  8°  Verum  quid  clarius  illis  Pauli  verbis  in  eadem  ad 
Timoth.  epistola  V,  14,  quibus  absolute  praecipit,  ut  omnes 
juniores  nubant?  Volo,  inquit ,  juniores  nubere,filiosprocreare. 
Ergo. 


(1)  Ita   professores  Fribnrgenses  in  ganis  ,  judaicis  et  philosophicis  Orien 

supplici  libello ,  qaem  gubernio  obtu-  tis  repetunt  legem  de  ecclesiastico  cae- 

lerunt,  anno  1828,  pro  abolitione  cae-  libatu  !  Verum  de  'ftoc  postea. 
libatus  ecclesiastici  ;  qui  ab  ideis  pa- 


CAP.    V.    DE    CJELIBATU    ECCLESIAST.    ETC.  171 

192.  Resp.  Ad  lm ,  Dist.  Et  adducta  verba  exprimunt  bene- 
dictionem  et  fcecunditatem,  quam  Deus  hominibus  contulit,  conc; 
praeceptum  nuptiarum  ,  subd.  temporarium  et  respectu  totius 
multitudinis,  *ra?is.;perpetuum  et  respectu  singulorum,  neg.  Jam 
vero  citata  verba  significare  potius  benedictionem  et  collatam 
hominibus  fcecunditatem,  non  obscure  colligitur  ex  iis,  quae  ibidem 
leguntur.  Postquam  enim  Deus  creavit  cete  grandia ,  et  omnem 
animam  viventem ,  et  omne  volatile ,  benedixit  eis  similiter ,  di- 
cens  v.  22  :  Crescite  et  multiplicamini ,  etreplete  aquas  maris; 
avesque  multipliceniur  super  terram;  quae  profecto  verba  non 
puto  adversarios  nostros  velle  exponere  de  mandato  nubendi  : 
quare  ergo  similiter  de  fcecunditate  intelligere  recusant  quae  nobis 
objiciunt  (1)?  Verum  esto  ,  non  benedictionem ,  sed  praeceptum 
importent,  an  ad  omne  tempus  et  singula  humanae  speciei  indi- 
vidua  praeceptum  ejusmodi  pertinebit  ?  Hoc  porro  est ,  quod  nun- 
quam  ipsi  evincent  Imo  contrarium  aperte  colligitur  ex  illis  ver- 
bis :  Etreplete  terram ;  quibus  satis  exprimitur,  illud  praeceptum , 
si  quod  est ,  non  respicere  nisi  primordia  vel  restaurationem  ge- 
neris  humani,  quod  cessat  post  sufficientempropagationem;  alio- 
quin  nec  Christus  nec  Apostolus  consilium  continentiae  dedissent. 

193.  Ad  2m,  Dist.  Relate  ad  indissolubilitatem  matrimonii 
jam  contracti,  dequa  hicloquitur  Christus,  conc;  ad  matrimonium 
contrahendum ,  neg. 

194.  Ad  3m,  Dist.  Apostolus  pronunciat,  honorabile  connubium 
in  omnibus  nuptis  esse  debere,  conc;  in  non  nuptis ,  suhd.  quoad 
eos,  qui  nulla  vel  lege  vel  voto  prohibentur  a  nuptiis,  trans.; 
quoad  istos ,  neg.  Apostolus  enim  hic  loquitur  de  nuptis  ,  et  eos 
hortatur ,  ut  connubium  et  thorum  servent  honorabile  et  absque 
macula ;  quia  ,  ut  immediate  subdit ,  fornicatores  et  adulteros 

judicahit  Deus  (2). 


(1)  Cfr.  Ant.  Bianchi  in  op.  //  li-  tum  ita  exponit  :  Ab  omnibus  con- 
bertmaggio  esaminato  .  etc.  cap.  2,  jugio  suus servetur  honos...'ApictvTov , 
p.  27  et  seqq.,  Milano  1818.  intemeratum ,  quod  inquinari  scorta- 

(2)  Cfr.  Bernard.  a  Pic.  in  huncloc.  tione  et  adulterio  non  debet. 
nec  abnuit  Rosenmiiller ,  qui  hunc  tex- 


172  TRACTATTJS    DE    ORDINE. 

195.  Ad  4m,  Dist.  Denunciat  Apostolus  ,  fore  haereticos  dam- 
nantes  nuptias  ut  simpliciter  malas ,  conc;  Ecclesiam  ,  quae  defi- 
nivit  eas  esse  bonas  ,  neg.  Significat  enim  futuros  baereticos  ,  qui 
damnaturi  essent  nuptias  utpote  in  se  malas  et  a  malo  principio 
invectas;  quales  reipsa  fuerunt  Simoniani ,  Saturniani,  Ebionitae, 
Marcionitse,  Encratitae  ,  Manichaei ,  quos  omnes  Ecclesia  Catbolica 
perinde  ac  novatores  reliquos  damnavit  ut  hsereticos  (1).  Nulla 
autem  ratione  potuit  significare  Ecclesiam ,  quam  ipse  vocat  co- 
lumnam  et  firmamentum  veritatis ,  quae  definivit  nuptias  bonas 
esse,  nec  caelibatum  iis,  quiin  clerum  sunt  adscribendi,  injungit , 
nisi  quatenus  melior  est ,  et  ipsorum  statui  magis  conveniens. 

196.  Ad  5m,  Dist.  Uxorem  habeat,  quam  unusquisque  duxerat, 
conc;  quam  ducere  debeat ,  neg.  Ut  patet  ex  orationis  serie.  Vere 
spiritus  immundus  excaecavit  hsereticos  ,  qui  talia  obtrudunt ,  ut 
adstruant  divinum  conjugii  mandatum;  praesertim  cum  ibidem 
Apostolus  aperte  declaret,  se  loqui  secundum  indulgentiam ,  non 
secundum  imperium  (*2). 

197.  Ad  6m,  Dist.  Melius  est  nubere  quam  uri,  id  est,  quam 
fornicari ,  iis  scilicet  qui  liberi  sint ,  conc;  quam  tentari ,  prae- 
sertim  si  castitatis  vel  lege  vel  voto  sint  obstricti,  neg.  Nec  enim 
uritur ,  qui  tentationem  patitur  quidem ,  sed  eidem  viriliter  re- 
sistit ,  eamque  vincit ;  sed  potius  coronatur ;  sicut  non  uritur ,  qui 
calefit ,  sed  qui  ab  igne  reapse  aduritur  et  lseditur  (3).  Huc  acce- 
dit ,  quod  Apostolus  hic  loquatur  de  iis,  qui  liberi  sunt ,  non  vero 
de  aliis  ,  qui  ad  vincendas  tentationes,  non  ad  conjugium  ,  sed  ad 


(1)  A  nonnullis  obscrvatum  fuit,  anti-  pressit  Syriaca  versio  :  Hoc  autem  dico 
quos  illos  haereticos  in  ejusmodi  errorem  tanquam  infirmis  ,  nonex  prcecepto. 
incidisse  ex  sublimi  idea ,  quam  de  vir-  Corinthii ,  ut  notat  Baronius  ,  Annal. 
ginitate  et  continentia  Christus  et  Apo-  tom.  i,  erant  genio  suo  salacissimi, 
stoli  Ecclesiae  tradiderunt  ;  atque ,  ut  et  prae  ceteris  Graecis  Veneris  stodio  de- 
moris  stultorum  est,  in  oppositumsco-  ditissimi.  Cfr.  Cornel.  a  Lapide  in  fine 
pulum  inciderunt.  cap.   6  ,  et  in  cap.  1 1  ,  3  ;  Tirinus  in 

(2)  Tovto  ^  xiya  kutu  cvyyvapty ,  fine  cap.  6  ;  Fromondus  in  prafat. 

ov  kut  imTecyfr.  Perinde  ac  si  diceret :  (3)  Cfr.  Bernard.  a  Pic.  in  hunc  loc. 

non  praecipio  ,  sed  permitto  :  non  ju-  et  Estius. 
beo,   sed  indulgeo;  quod  optime  ex- 


GAP.    V.    DE    GmiBATU    ECGLESIAST.    ETC.  173 

orationem,  jejunium,  sensuum  custodiam ,  corporis  macerationem 
confugere  debent ;  a  quibus  tamen  subsidiis  atque  remediis  pejus 
quam  a  cane  et  angue  abhorrent  adversarii  nostri. 

198.  Ad  7m,  Dist.  Debet  ex  Apostolo  Episcopus  esse  unius 
uxoris  vir ,  id  est ,  non  bigamus  ,  conc;  maritus  esse ,  neg.  Alio- 
quin  neque  Timotheus  ,  imo  neque  ipse  Apostolus  idonei  fuissent 
ad  Episcopatum.  Sane  hoc  sensu  verba  Apostoli  universa  intellexit 
antiquitas  (1). 

199.  Ad  8m ,  Dist.  Volo ,  id  est ,  malo  viduas  juniores ,  et  qui- 
dem  fornicarias,  nubere  etmatres  familias  esse  quam  incontinenter 
vivere ,  conc;  id  est  ,  praecipio  omnes  prorsus  nubere,  et  veto 
viduas  esse  ac  permanere ,  neg.  Nempe  eodem  sensu  hic  loquitur 
Apostolus  ,  ac  postea  scripsit  Hieronymus  ad  Ageruchiam  :  Quia 
niitlto  tolerabilius  est  digamam  esse  quarn  scortum  (2).  Quid 
porro  hoc  commune  habet  cum  caelibatu  ecclesiastico  (3)? 

200.  Obj.  secunda ,  adversus  alteram  propos.  partem.  Caeliba- 
tus  matrimonio  adversatur ,  quod  est  a  naturae  jure  omnibus  ac 
singulis  imparatum  ;  adversatur  igitur  ejus  professio  juri  naturali. 
1°  Natura  enim  hominem  ad  matrimonium  inclinat ,  2°  et  in  eum 
finem  sexuum  diversitas  ab  eadem  natura  est  ordinata.  3°  Quod 
veteres  philosophi  docuerunt  his  ducti  principiis  :  a)  Natura  ho- 
mini  indidit  immortalitatis  desiderium ;  hoc  autem  homo  explere 
nequit  nisi  per  sui  ipsius  reproductionem  in  filiorum  procrea- 
tione ,  in  quibus  pater  vivere  pergit.  b)  Perinde  est  non  dare 
alicui  individuo  existentiam ,  cum  fieri  potest,  ac  individuo  jam 
nato  vitam  auferre  ,  quod  gravissimum  scelus  est,  c)  Quilibet 
tenetur  naturse  restituere ,  quod  ab  eadem  accepit ;   dedit  vero 


(1)  Cfr.    Renaudot.    Perpkt.   de  la  prceferunlur ;  quia  declinaverunt  qum- 
foi  ,  tom.  v,  liv.  v,  ch.  7.  dampost  Satanam.  Ideo  adolescentula 

(2)  Epist.  cxxm  ad  Ageruchiam  ,  vidua ,  quos  se  non  potest  continere  , 
n.  4;  seu  ut  scribit  Epist  lxix  ad  Sal-  velnonvult ,  maritum  potius  accipiat 
vinam,  n.  10  :  Intelligimus,  illumnon  quam  diaboJum.  Edit.  Vallars. 
stantibus  coronam ,  sedjacentibus  ma-  (3)  Cfr.  Zaccaria  ,  op  cit.  lib.   111 , 
num  porrigere.  Vide  qualia  sunt  se-  cap.  3  ,  §  1  et  seq. 

cunda  matrimonia  ,  quce  lupanaribus 


174  TRAGTATUS    DE    ORDIHE. 

natura  singulis  individuis  existentiam ;  ergo  et  hanc  per  alterius 
procreationem  quilibet,  cum  possit,  eidem  restituere  debet.  Hinc 
gravis  semper  flagitii  sontem  eum  habuerunt,  qui  caelebs  vixis^ 
set ,  et  atrocioribus  pcenis  in  altera  vita  addictum  iri  rati  sunt , 
aut  saltem  infelicem  habuerunt  eum ,  qui  uxore  ducta  absque  li- 
beris  decessisset.  Ergo. 

201.  Resp.  Necj.  ant.  Ad  lm  ,  prob.  Dist.  Natura  hominem  ad 
matrimonium  inclinat,  itatamen  utnullaui  inducat  obligationem  , 
trans.;  ut  inducat  obligationem  ,  subd.  generalem  et  vagam  res- 
pectu  totius  speciei ,  qua  ejus  conservationi  prospiciat,  trans.; 
stricte  sumptam ,  quaeque  semper  et  in  omni  casu  singula  spe- 
ciei  individua  obliget,  neg.  Responsio  patet  ex  superius  dictis. 

202.  Ad  2m,  Dist.  Ita  ut  omnes  possint,  si  velint,  uiatrimonium 
inire,  conc;  ita  ut  omnes  debeant ,  neg.  Aliud  porro  est  loqui  de 
idoneitate  ,  quam  natura  dedit ,  aliud  de  officio  ;  alioquin  in  ab- 
surda  incideremus. 

203.  Ad  3m,  Dist.  Nonpauci,  seu  potius  nonnulli  philosophi 
ita  senserunt ,  sed  immerito  atque  stultis  principiis  ducti ,  conc ; 
merito  ac  solidis  principiis  innixi ,  neg. 

204.  Ac  a)  id  non  evincit  inditum  a  natura  immortalitatis  desi- 
derium ;  ejusmodi  enim  desiderium  afficit  proprium  individuum, 
neque  expletur  per  vitam  filiorum ,  in  quibus  nonnisi  improprie 
pater  vivere  dicitur. 

205.  Non  b) ,  cum  magnum  intersit  discrimen  inter  eum  qui 
natus  est  et  eum  qui  necdum  vivere  ccepit ;  qui  enim  jam  natus 
est  jus  acquisivit  ad  sui  conservationem ,  quod  nemo  laedere  potest 
absque  immani  flagitio;  contra  vero  qui  necdum  natus  est  ejus- 
modi  jus  neque  acquisivit,  neque  acquirere  potuit,  cum  nondum 
esset. 

206.  Non  denique  c) ,  eo  quod  sub  ea  tantum  obligatione 
quisque  debeat  naturae  restituere ,  quod  ab  ea  accepit  ,  sub  qua 
illud  accepit;  cum  vero  nulla  obligatione  obstrictus  pater  filio 
dederit  existentiam  ,  hinc  filius  nulla  pariter  obligatione  adigitur 
adhanc  ipsam  existentiam  alteri  tribuendam.  Quare  cumfalsa  ac 
stulta  sint  principia ,  quibus  veteres  philosophi  permoti  sunt  ad 


CAP.    V.    DE    CJELIBA.TU    ECCIESIAST.    ETC.  175 

eam  sententiam  amplectendam  \  exinde  etiam  patet  falsitas  con- 
secutionum ,  quas  ex  illis  deducebant  (1). 

207.  Inst.  Ex  physiologia  et  medicina  :  1°  Instinctus,  quo  a  na- 
tura  in  matrimonium  ferimur ,  est  pror  sus  trresistibilis  seu  invin- 
cibilis  ;  2°  hinc  cselibes  innumeris  prope  morbis  obnoxii  sunt,  non 
solum  corporis ,  sed  3°  et  animi ,  quo  fit  ut  rustici ,  tristes ,  severi 
ex  sua  solitudine  ,  atque  ex  pugna  quam  sustinere  coguntur  ,  effi- 
ciantur  (2).  Ergo. 

208.  Resp.  Neg.  Cum  ejusmodi  assertionem  falsitatis  prorsus 
arguant  innumeri  prope  caelibes  utriusque  sexus ,  qui  ex  confes- 
sione  ipsorum  adversariorum  intemeratam  servant  castitatem. 
Inter  ceteros  recens  auctor  queritur  ,  maximam  ccelibum  partem 
bene  nimis  votum  continentia;  servare  (3).  Neque  omittendumest., 
ex  principiis  religionis  catholicae  Deum  gratiae  suae  subsidio  iis 
omnibus,  quisincere  opem  et  auxilium  ab  eoprecantur,  suppetias 
ferre ;  nemo  porro  nisi  atheus  ac  materialista  Dei  actionem  in 
creaturas  suas  negaverit.  Si  verum  esset  adversariorum  princi- 
pium  ,  gubernia ,  quse  religioso  caelibatui  faverunt,  tot  hypocrita- 
rum  causam  egissent ,  omnisque  licentia  permittenda  iis  esset, 
qui  vel  matrimonium  contrahere  nequeunt ,  aut  legitimo  matri- 
monio  uti  non  possunt.  Quis  autem  ferat  ejusmodi  absurda  atque 
ab  effraenata  libidine  profecta  principia  (4)  ? 


(1)  Cfr.  Bianchi  op.  cit.  pag.  344 et  ea  scribit  qoae  cum  continentiae  pro- 
seqq.  nbi  haec  argumenta  fuse  discutit  fessione  conciliari  nequeunt.  Sic  alii 
et  dissolvit.  passim. 

(2)  Ita  Franck  op.  cit.  lez.  i ,  art.  2,  (3)  Ita  auctor  op.  Continuation  de 
§  12  seqq.  Mahon  ,  Medicina  legalee  VEsprit  des  lois,  pag.  4°» 

polizia  medica  ,  trad.  dal  franceseediz.  (4)  Omni  qua  potui  diligentia   ex- 

3,  Milano  1820,  tom.  iv,  Del  celibato,  pendi,  quae  ab  irreligiosis  ac  materialis- 

§  84  et  seqq.  auctores  op.  Dictionnaire  tis,  sive  physiologis  sive  medicis  ,  af- 

des  sciences  mbdicales ,  artic.  Cklibat,  feruntur  adversus  ceslibatum  ,  et  com- 

ac  praesertim  tom.  xr,  art.  Continence*  peri ,  eorum  conclusioaes  dedacere  ad 

Sic  etiam  Jac.  Barzellotti  in  op.  Ques-  efFraenam  licentiam  in  innumeris  prope 

tioni  di  medicina   legale  ,    ediz.  vn  ,  casibus  et  adjunctis ,  in  quibusex  utro- 

Pisa  i836,  tom.  1,    lib.   1,    Afrodi-  que  sexu  quilibet  inveniri  debet.   Aut 

siologia  0   Venere  forense,   hinc  inde  itaque  ipsi  putant  vera    esse  principia 


176 


TRAGTATUS    DE    ORDINE. 


209.  Ad  2m ,  Resp.  1°  Neg.  Tum  quia  celeberrimi  physiologi 
ac  medici  data  opera  contrarium  ostendunt  (1) ;  tum  quia  ex- 
perimentum  quotidianum  falsitatis  arguit  adversariorum  asser- 
tionem.  Plures  enim  caelibes  ad  decrepitam  usque  aetatem  per- 
venerunt,  atque  in  dies  perveniunt,  et  quidem  bene  valentes  (2). 
Ex  recensionibus  statisticis ,  ut  vocant,  constat,  longaevitatem 
propriam  potissimum  esse  monialium  et  religiosorum  ,  id  est , 
caelibum  (3)  \  quod  confessi  sunt  inter  ceteros  Baco  de  Verula- 
mio  (4)  et  Mahon  (5);  ex  veteribus  vero  Galenus  idipsum  con- 


seu  theorias,  qnas  ponnnt,  et  tnnc  om- 
nes  debent  pravas  conclasiones  admit- 
tere  ,  quae  viam  aperiont  omnibas  fla- 
gitiis.  Si  vero  eas  respuant ,  fateantar 
opas  est ,  easdem  theorias  aat  falsas  , 
aut  saltem  plas  aequo  amplincatas  esse, 
quas  ipsi  venditant.  Pierumque  ex  ea- 
sibus  pariicularibus  per  inductionem 
isti  concludunt  ad  universale ;  at  ex 
hac  agendi  ratione  pari  modo  nos  ex  ca- 
sibus  particularibus,  qui  innumeri  prope 
suntet  omni  exceptione  majores ,  jure 
possemus  assurgeread  universalitatem. 

(1)  Inter  quos  recensentur  Nicolai , 
serm.  vi,  tract.  n,  cap.  5;  Gagnato  , 
lib.  i ,  obs.  i  ;  Santorelli,  Antipraxis, 
lib.  xvi ,  cap.  5  ;  Rediginus  aliique 
non  pauci  apud  Cl.  Scotti  in  Cate- 
chismo  medico  ,  art.  Celibato. 

(2)  Brawn  celebris  med.  Auglus, 
in  op.  Errores  populares ,  lib.  i ,  pag. 
282  ,  observat ,  caelibes  diutius  ,  ce- 
teris  paribus  ,  vivere  quam  conjuga- 
tos.  Leonicenus,  doctissimusmed.  ita- 
lus  ,  tribuebat  continentiae  valetudi- 
nem  perfectam  ,  qua  fruebatur  anno 
90  ;  Hasech  parochus  Leodiensis  , 
qui  mortuus  est  aetatis  suae  antio  125  , 
id  ipsum  affirinabat.  Cfr.  Feller,  Ca- 


ttchism.  philosoph.  art.  cit.  Cfr.  etiam 
De  Maistre ,  Soirtes  de  Saint-Peters- 
hourg ,  tom.  1  ,  soir.  1 .  Celeberrimus 
Newton  virgo  mortuus  est ,  atque ,  ut 
loquitur  Zimmermann  ,  aetate  annorum 
85  detulit  in  sepulchrum  id,  quod  infelix 
juventus  nostra  misere  projicit  aetate  an- 
norum  14.  Ast  Newton  cogitationem  in 
coelum  intentam  juglter  teneb^t. 

(3)  Consului  has  recentiones ,  quae 
paucis  abhinc  annis  tum  Venetiis  tum 
Mediolani  prodierunt  ,  aliasque  non 
paucas  ,  ac  semper  inveni  majorem 
longaevitatem  in .  caelibibus  quam  in 
nuptis  ,  etiam  quoad  numerum. 

(-4)  Cfr.  Sir.  Francis.  Bacon's 
works,  in-8  ,  tom.  vm  ,  pag.  358 , 
London  i8o3. 

(5)  Op.  cit,  tom.  iv,  pag.  261.  Pla- 
cet  ejus  verba  exscribere ,  cum  sint 
hominis  caelibatui  infensi  :  Se  quelli, 
inquit  ,  che  per  ubbidire  ai  doveri  del 
proprio  stato ,  0  per  qualche  altro 
motivo  ,  ricusano  di  ascoltar  la  voce 
della  natura  non  ne  provano  sovente 
alcun  incommodo  ;  se  anche  Vespe~ 
rienza  dimostra  che  i  religiosi  celi- 
batari  rigidi  osservatori  delle  sueleggi 
hanno  goduto  sino  ad  una  estrema 


CAP.    V.    DE    CJELIBA.TU    ECCLESIAST.    ETC. 


177 


firmat  (1);  cujus  quidem  phaenomeni  non  una  causa  assignatur  a 
peritioribus  medicis  (2). 

210.  Resp.  2°.  Dist.  Qui  tamen ,  si  qui  sunt ,  communes  pariter 
sunt  eujusvis  conditionis  ac  status  hominibus ,  trans.  vel  conc. ; 
proprii  coelibum  tantum ,  neg.  Jam  vero  Horstius  et  Tissot  agunt 
de  morbis  litteratorum.  Ramazzini  de  morbis  artificum,  Plempius 
de  morbis  togatorum  ,  Peringle  de  morbis  militum ,  Frustenau 
de  morbis  medicorum ;  Haller  tractatum  edidit ,  cui  titulus  :  Vita 
humana  morbus  continuus ,  sive  tractatus  de  morbis  aitatum  (3). 


vecchiezza  della  piii  florida  salute , 
cio  deve  ascriversi  ad  un  benefizio  di 
questa  stessa  natura  ,  da  essi  disprez- 
zata  ,  e  che  non  si  manifesta  in  niuna 
parte  piii  provida  ,  che  nell*  indus- 
trioso  artificio  col  quali  essa  forma 
Vumor  prolifico...  (Vid.  ad  calcem  vo- 
luminis  loci  hujus  translatio  ).  Ad 
quid  igitur  tot  declamationes  adversus 
caelibatum  ? 

(1)  Delocor.  affeciionibus  ,  iib.  vi , 
cap.6.  Id  ipsum  fatetur  Haller,  Elemen- 
ta  physiol.  lib.  vn,  pag.  555,  loquens 
de  coenobitis  ,  qui  pcr  longum  vitae 
curriculum  exactissime  vota  ,  quae  nun- 
cupaverant,  servaverunt. 

(2)  Cfr.  Zachia  ,  Qucest.  medic. 
legalis,  lib.  vi,  tit.  i,  De  erroribus 
medicorum  ,  quaest.  v,  n.  4  et  seqq. 
Mahonipse,  loc.  cit.  scribit :  Uassorbi- 
mento  (  prolifici  humoris)  trasmetterd 
al  sangue  delle  paticelle  di  una  sos- 
tanza  attiva  ,  che  stabiliranno  la  sa- 
nitd  ed  accresceranno  le  forze.  Alia 
ibid.  videri  possunt.  Nec  enim  Theo- 
logum  decet  in  nonnullis  ad  particu- 
laria  descendere.  Adde  ,  naturam  mul- 
tiplici  ratione  sibi  prospicere  ,  ut  idem 
auctor  observat.  Quod  quidem  ex  pro- 
fesso  ostendit  Ci.Laurentius  Martini  pro- 
fessor  in  Univers.  Taurinensi,  in  op. 

T.  VII. 


Lezioni  di  Fisiologia ,  Torino  i83o  , 
tom.  x,lez.  lxxxii,  pag.  96 ,  ubi  inter 
cetera  haec  scribit  :  Una  siffatta  quis- 
tione  e  molto  delicata.  ISon  vuolsitut- 
tavia  preterire  ,  perche  alcuni  la  pro- 
pongono  ,  e  vorrebbero  ,  che  si  potesse 
dimostrare ,  come   la  continenza  sia 
contraria  alle  leggi  della   sanitd.  Noi 
dunque  stabiliamo  ,  che  que'  casi ,  in 
cuila  continenza  fu  nociva  ,  sonoanzi 
immaginarii  ,   che  probabili.  Ragio- 
niamo  senza  prevenzione  ;   ne  man- 
cheremo   di  validissimi   argomenti  a 
conquidere  i  nemici   della  verginitd 
(Ad  calcem  voluminis  videri  potest  ho- 
rum    locorum  translatio).  Qui   deinde 
thesim  suam  egregie  adstruit   ex  inti- 
mis  physiologiae  principiis.  Utinam  in- 
dissolubile  conjugium    inter  scientiam 
ac  religionem  aliquando   celebraretur  ! 
Verum  plures  cupiunt   vanam   captare 
gloriolam  apud  stultos  ,  mente  non  mi- 
nus  quam   corde   corruptos.    Ast  con- 
stanter  tandem  aliquando  scientia  vin- 
dicat  se  de  injuria  sibi  illata  ,  dum  ir- 
religioni  ac  impietati  inservire  cogitur 
contra  sua  ipsius  vota. 

(3)  OEniponti  i6g3.  Etiam  Hippo- 
crates  ,  in  Epist.  ad  Domagetem  scri- 
psit  :  vOA«f  KvQperxos  iovtos. 


12 


178  TRAGTATUS    DE    ORDINE. 

De  morbis  demuni  conjugatorum  egerunt  Hippocrates  ,  Pere , 
Chambonius ,  Aretaeus ,  Savonarola  ,  Mahon,  Franck ,  aliique  non 
pauci,  ostenduntque  ,  longe  fortasse  pras  ceteris  statum  ejusmodi 
periculosiorem  esse  (1).  Ad  quid  igitur  adversarii  obtrudunt  nobis 
morbos  caelibum? 

211.  Ad  3m ,  Vel  neg.  vel  dist.  Qui  tamen  moeror  animique 
labor ,  si  conferantur  cum  iis  anxietatibus  quibus  conjugati  dis- 
cruciantur,  penitus  evanescunt,  conc;  in  se,  trans.  Quid  porro 
conjugati  perferre  non  debent  vei  a  querula  uxore,  vel  a  filiorum 
turba  ,  protervia  ,  inobedientia ,  malis  moribus ,  etc.  ?  Quid  si 
pugnandum  praaterea  sit  cum  fame  omniumque  pene  rerum  ino- 
pia ,  adeo  ut  pauci  inveniantur,  quos  non  poenituerit  initi  ma- 
trimonii?  Quod  spectat  ad  rudiores  agrestesque  mores  ,  severita- 
tem  ac  tristitiam,  quibus  sibi  fingunt  adversarii  laborare  caelibes, 
eos  rursum  revocamus  ad  experientiam ;  ex  qua  constat ,  caelibes 
ut  plurimum  hilariores  laetioresque  ceteris  esse ,  adeo  ut  excitarint 
invidiam  eorum,  qui  contrarium  institutum  sectantur.  Siqui  sunt 
ex  caelibum  ccetu,  qui  praaclaras  illas  dotes  prae  se  ferant ,  eaenon 
ex  caelibatu  ,  sed  vel  ex  animi  indole ,  vel  ex  naturali  affectione  , 
institutione  aliisve  causis  prorsus  extrinsecis  repeti  debent;  quas 
leviores  animi  labes  facile  est  in  omni  hominum  ccetu  invenire , 
uti  ex  consuetudine  cuivis  innotescet  (2). 

PROPOSITIO  IV. 

Continentice  lex  sacris  ministris  imposita  nedum  societatis  hono 
adversetur ,  illud  potius  mirifice  promovet. 

212.  Haec  propositio  est  adversus  illos  angustae  mentis  philo- 
sophos  et  politicos ,  qui  non  ita  pridem  dolebant  Europae  vices 
ob  certam  perniciem,  quameidem  instare  clamabant  ex  damnis, 

(1)  Apud  Scotti ,  op,  et  loc.  cit.  par  f uerit ;  nimis  enim  exaggerat  con- 

(2)  Cfr.  Biscardi ,  Resp.  ad  pro-  jugii  mala.  Cfr.  praeterea  Petrus  Blosius 
blema  :  Se  piu  felice  sia  lo  stato  del  Epist.  lxxix  ad  R.  Diaconum  ;  Soto, 
celibe,  o  del  conjugato  ,  Venez.  i554-  De  justitia  et  jure ,  lib.  vii,  q.  i , 
Qui  tamen  longius  progresaus  est,  quam  art.  i. 


GAP.    V.    DE    GyELIBATU    EGCLESIAST.    ETC.  179 

quoe  in  societatem  proveniunt  ab  ecclesiasticorum  caelibatu.  Hi 
porro  parum  sibi  constantes  tolerantiae  nomine  vellent  liberta- 
tem  clero  catbolico  adimere  ,  eumque  jugo  matrimonii  subjicere. 

213.  Sic  vero  veritatem  tbesis  adstruimus  :  Lex  illa  societatis 
utilitati  reique  publicae  commodis  conducere  dicenda  est ,  quae  et 
familiis  perennitatem  et  generis  propagationem  aifert;  quseque 
efficit ,  ut  lilterae  et  bonae  artes  vebementius  excolantur ;  quae  deni- 
que  publicae  beneficentias  et  cbaritatis  instituta  mirifice  promovet 
amplificatque.  Atqui  talis  est  continentiae  lex. 

214.  Per  eam  siquidem  Ecclesise  ministri ,  qui  sunt  ministri 
publici,  a  quovis  domestico  negotio  liberi,  totos  se  mancipare  pos- 
sunt  publico  fratrum  ac  concivium  suorum  commodo  ac  utilitati; 
contra  vero  si  domesticis  curis  detinerentur  ,  quse  conjugio  adnexae 
sunt,  in  duas  veluti  partes  distraherentur;  publicae  siquidem  ac 
privatse  rei  cogerentur  curam  gerere.  Cumque  domestica  ejusmodi 
ac  privata  commoda ,  ut  saspenumero  evenire  conspicimus ,  Sa- 
cerdotis  matrimonio  juncti  animum  totum  ad  se  rapiant ,  illud 
procul  dubio  eveniret,  ut  tantum  publicae  utilitati  detraheretur, 
quantum  domesticis  curis  ipse  vacaret  (1). 

215.  Hac  propterea  domestica  sollicitudine  vacui  Ecclesiae 
ministri  magis  in  primis  idonei  inveniuntur  ad  communicandam 


(1)  Optime  auctor  art.  cit.  Du  Ce-  la  Providence ,  ou  pour  bien  servir  le 

lihat  des  pretres  :  11  y  a  dans  chaque  pays  ,  nous  devons  ,  autant  qu'il  est 

elat  deux  classes  de  citoyens  ,  ou  plu-  en  nous  ,    diminuer    et  resserrer  nos 

tdt  dans  chaque  citoyen  deuxhornmes,  obligations  privises ,  a  mesure  que  nos 

Vhomme   public  et  Vhomme  prive    :  devoirs  publics  sfetendenl  et  se  mul- 

celui-ci,  concentre  dans  sa  famille ,  tiplient.    Or ,  tel  est  le  Pretre  j  cW 

travaille  en  silence  a  son  propre  bon-  un   homme  public  ,    ou  plutdt   c'est 

heur ,    et   a  celui  des    etres    qui   lui  Vhomme  de  tous.   II  doit  etre  pret  d 

sont  chers  ;  Vautre ,  sortant  de  la  sphere  noler  a  chaque  moment  oii  !a  voix  de 

etroite  oit  la  nature  semblait  Vavoir  Vinforlune  et  de  la  religion  Vappelle, 

circonscrit ,  tfeleve  d  la   hauteur  des  dans  la  cabane   du  pauvre  ,  dans  le 

fonctions  auxquelles  il  est  appele ,  et  palais  des  grands  ,  dans  le  temple  du 

se  sacrifie  tout  entier  aux  interets  pu-  Seigneur.   II  est  responsable  ,  devant 

blics  dont  il  est  depositaire.   Car  nos  Dieu   et  devant    les    hommes ,  oVune 

forces  et  nos  facultte  sont  si  bornees  heure  ,  oVun  moment* 
que  ,  pour  bien   rSpondre  au  vceu  de 

12. 


180  TRACTATUS    DE    ORDINE. 

vim  moralem  ac  religiosam  privatis  familiis,  ut  conjuges  mutuo 
amore  se  prosequantur ,  ad  paci  eorurn  consulendum ,  ad  eos  a 
vitiis  ac  effraeni  licentia  deterrendos  atque  a  simultatibus ,  quae 
profecto  multo  magis  nocent  propagationi ,  quam  eidem  multi- 
plicata  inconsulto  conjugia  prospiciant.  Cum  vero  ex  familiarum 
firmitate  et  conservatione  pendeat  firmitas  et  conservatio  socie- 
tatis  ,  quae  ex  totidem  familiis  exurgit  et  coalescit ,  sequitur ,  coeli- 
bem  clerum  multo  magis  conferre  ad  ejusdem  societatis  conser- 
vationem  ac  perpetuitatem  quam  conjugatum  (1).  Rursus  :  cum 
bonum  individuorum  a  bono  ac  felicitate  societatis,  cujus  membra 
sunt,  omnino  pendeat,  evidens  est ,  non  posse  caalibes  Ecclesiae 
ministros  bonum  societatis  promovere  ,  quin  bonum  promoveant 
singulorum  individuorum. 

216.  Quod  vero  spectat  ad  intellectualem  ac  moralem  institu- 
tionem  ,  nemo  sanus  negaverit  ,longe  aptiorem  ad  eam  curandam 
ac  perficiendam  eum  inveniri ,  qui  totus  in  ea  esse  possit ,  et  qui 
ob  excellentius  sublimiusque  vitae  genus,  quod  profitetur,  auctori- 
tatem  et  fiduciam  sibi  conciliare  possit,  quam  qui  domesticis 
negotiis  implicatus  est ,  ac  in  nulla  re  reliquis  praestat  super  quos 
influxum  exercere  debet.  Talis  porro  est ,  tum  rei  ipsius  natura 
inspecta  tum  etiam  communi  bominum  judicio ,  caelebs  Ecclesise 
minister ,  qui  sive  erudiendae  in  litteris  juventuti ,  sive  in  eorum 
animis  ad  pietatem  atque  ad  bonos  mores  informandis  ,  totum  se 


(1)  Quidam  exrecentioribus  philoso-  Ce  sont  des  lois  de  conservation  des 

phis  dixit  :  La  loi  qui  permet  le  ck-  familles  ;  et  la  socidtd  se   ■perpktue  et 

libat  n'est  point  opposee  a  la  loi  qui  saccroit   bien  plus  par  la  perpktuite 

regle  le  mariage.   La  fin  du  mariage  des  familles  que  par  la  frkquence  du 

est  de  conserver  le  genre  humain  par  mariage  ( Annal.  de  Philosoph.  chre- 

la  reproduction  ;  la  fin  du  celibat  est  tien.  tom.  i,  pag.  294).  Quare  vel  ipse 

de  donner  a  la   soa'6t6  des  ministres  Montescjuieu  in  op.  Uesprit  des  lois , 

uniquement occupes  de  leursfonctions,  liv.  xxni  ,  ch.  2,  magnurn  hoc  doctrinae 

et  qui  conservent  les  hommes  ,  les  uns  moralis  ac  politices  oraculum  protulit  : 

en  leur  comyiuniquant  la  force  morale  Que  la  continence  publique  est  natu- 

de  vivre   en  paix  avec  leurs  sembla-  rellement  jointe   a  la  propagation  de 

bles  ,  les  autres  en  les  empechani  par  Vespece. 
ia  force  physique  de  troubler  la  paix. 


CAP.    V.    DE    C-ffiLIBATU    ECCLESIAST.    ETC. 


181 


reddere  potest ;  qui  praeterea  facilius  in  ipsorum  parentum  volun- 
tatem  eam  auctoritatem  influere  valet,  quam  ipsi  in  ceteris  de- 
spicerent.  Ex  his  autem  pendet  civilis  cultura  et  institutio ,  quae 
eo  magis  crescit ,  quo  majorem  influxum  exercere  potest  sacer  Ec- 
clesise  minister.  Haec  autem  religiosa ,  inteilectualis  ac  moralis 
institutio  ad  bonas  artes  etiam  se  protendit ,  ad  scientias ,  litteras, 
totamque  ingenui  civis  vitam  (1). 

217.  Beneficentiae  demum  atque  charitatis  instituta  ortum  et 
incrementum ,  vel  ex  toto  vel  magna  saltem  ex  parte ,  a  caelibe 
sacrorum  ministrorum  vita  pendere,  ipsa  patefacit  rei,  dequaagi- 
mus ,  natura.  Ipsi  enim,  quibus  orphanorum,  senum  ,  infirmorum 
ac  miserorum  turba  demandata  est ,  veluti  omnium  parentes  ac 
refugium  in  societate  spectantur  eo  praesertim  nomine  ,  quod  ab 


(1)  Satis  est  comparare  inter  se  pu- 
blica  aedificia  ,  templa  praesertim  ,  hos- 
pitia  aliaqueejusmodi,  quae  a  Catholicis 
excitata  sunt  tum  medio  aevo  tum  se- 
quenti  aetate  ubique  terrarum  ,  necnon 
monumenta  sculpturae  ,  architectura?  et 
picturae  ,  cum  aedificiis  aliisque  roonu- 
mentis  Protestantium  ,  ut  quisquis  in- 
telligat ,  solam  religionem  catholicam 
pulchri  ac  magnifici  idealem  atque  ,  ut 
ita  dicam ,  ccelestem  inspirationem  in- 
gerere.  Facile  quisque  levi  inspectione 
inter  duo  aut  plura  simulacra  aut  ta- 
bulas  pictas  discernere  potest  inter  opus 
Catholici  et  opus  Protestantis.  Caret 
enim  istiusanimus  pietate,  quam  prop- 
terea  nequit  exprimere  in  operibus  in- 
genii  sui.  Cfr.  Rubichon ,  op.  cit.  De 
Vaction  du  clerge" ,  etc,  ch.  io  ,  Du 
celibat  dans  ses  rapports  avec  lapopu- 
lation  ,  pag.  287  et  suiv  ;  nec  non 
egregia  opera  Cypriani  l\obert  :  Essai 
d'une  philosopkie  de  Vart ,  ou  intro- 
duction  a  Vktude  des  monumens  chr6- 
tiens ,  Paris    i83^  ,    cum  lectionibus 


quae  circa  roonumenta  christiana  in 
lucem  ex  eodem  auctore  prodierunt , 
et  D.  Rio  ,  De  la  poesie  chretienne 
dans  ses  principes  ,  dans  sa  maticre 
et  dans  ses  formes  ,  una  cum  analysi 
ac  observationibus  Cl.  com.  de  Mon- 
talambert,  Paris  1837.  Hic  porro  auc- 
tor  spectatur  tanquam  aestheticae  chri- 
stianae  instaurator.  Anno  elapsoD.  Weiby 
Pugin  ,  architectus  Anglus ,  ex  sola 
comparatione  monumentorum  Catho- 
licorum  et  Protestantium  primum  sti- 
mulum  habuit  ad  amplectendam  reli- 
gionem  catholicam  veluti  divinam  , 
prout  reipsa  fecit.  Cfr.  ejus  opus  in- 
scriptum  :  Between  the  noble  edifices 
of  the  xiv  and  xv  centuries  and 
similar  buildings  of  the  present  day 
shewing  the  decay  of  taste  ;  Lond. 
1837  y  tum  :  An  apology  for  the  con- 
trasts  ,  being  a  defence  of  the  asser- 
tions  advanced  in  that  publication 
against  the  various  attacks  made  upon 
it,By  Welby  Pugin ,  esq.  author  of 
the  book  in  question  ,  Lond.  1837. 


182  TRAGTATUS    DE    ORDINE. 

omnibus  domesticis  acpublicis  negotiis  feriatisint.  Charitas,  quam 
in  omnes  suadet  imo  praecipit  cbristiana  religio  ,  nullum  invenit 
in  ipsis  impedimentum  ,  quo  in  cunctos  se  difFundat.  Ipsa  sua  vi- 
vendi  ratione  caelibes  ministri  mediatores  constituuntur  inter  di- 
vites  et  egenos,  inter  debiles  ac  potentes,  et  corrogant  undique 
media,quibusindigentiaesubveniant,  quacumquepossuntope.  Hac 
de  causa  et  libenter  opulenti  eisdem  subsidia  tribuunt,  el  pau- 
peres  ad  eos  magna  fiducia  confugiunt.  Haec  porro  in  clericis 
conjugatis ,  uxore  au  frequenti  sobole  onustis ,  vix  aut  ne  vix 
quidem  concipi  possunt  (1). 

218.  Ne  quis  vero  suspicetur,  ea,  quae  pauciscontraximus,  tlieo- 
retica  tantum  esse  ,  non  autem  practica ,  juverit  factis  et  experi- 
mentis  publicis  haec  omnia  confirmare. 

219.  Ac  primo  quidem  ex  publicis  tabulis  compertum  est,  nus- 
piam  regna  aut  provincias  civium  multitudine  et  opibus  floruisse  , 
nisi  ubi  viguit  cleri  catholici  caslibatus.  Si  Europa  ad  illud  potentiaB 
atque  opulentiae  culmen  pervehit ,  in  quo  eam  suspicimus,  totum 
id  acceptum  tam  utiii  institutioni  referre  debemus.  Nobis  satis 
hic  sit  commemorare  Italiam ,  Gallias  ,  Belgium ,  Austriacum  im- 
perium,  Helvetiam  catholicam  ,  Hiberniam  ;  quae  si  comparentur 

(1)  Apprime  comes  de  Maistre,  in  op.  licence;  douce sans  faiblesse\  effrayante 

cit.  Du  Pape,  lib.  ni ,  ch.  3,  §  i ,  haec  avecamour;  supplbment  inappreciable 

de  clero  catholico  scripsit  :  Cette  puis-  de  la  raison  ,  de  la  probite' ,  de  Vhon- 

sance  encore  plus  merveillense  ,    qui  neur,  de  toutes  les  forces  humaines ,  au 

peut  attendrir  un  cceur  pttrifte  et  le  moment  oii  elles  se  declarent  impuis- 

rendre  d  la  vie  ;  qui  va  dans  les  pa-  santes ;  source  precieuse  et  intarissa- 

lais  arracher  l'or  a  Vopulent  insensi-  ble  de  reconciliation ,  de  rbparations » 

ble  ou  distrait ,  pour  le  verser  dans  le  de  restitutions  ,  de  repentirs  efficaces, 

sein  de  Vindigence  ;  qui  a/frontetout,  de  tout  ce  que  Dieu  aime  le  plus  apres 

qui  surmonte  tout ,  des  qu'il  s'agit  de  Vinnocence ;  debout  a  cotk  du  berceau 

consoler  une  dme  ,d'eneclaireroud'en  deVhomme  qu'elle  benit ;    debout  en- 

sauver  une  autre  ;  qui  s^insinue  dou-  core  d  cote  de  son  lit  de    inort  ,   et 

cementdans  les  consciences, pour  y  sai-  lui  disant ,  au  milieu  des  exhortations 

sir  des  secrets  funestes  ,  pouren  arra-  les  plus  pathktiques  el  desplus  tendres 

cherla  racine  des  vices  ;  organe  etgar-  adieux  :  Partez ;  cette  puissance  sur- 

dienne  infatigable  des    unions  sain-  naturelle  ne  se    trouve  pas  hors   de 

tes ;  ennemie  non  moins  active  de  toute  Vunitk. 


CAP.    V.    DE   CjELIBATU   ecclesiast.    etc.  183 

cum  regionibus  ,  in  quibus  caelibatus  a  ministris  proscriptus  est , 
patebit,  ceteris  paribus,  longe  magis  prae  istis  illas  populi  frequen- 
tia  abundare  (1).  Quod  profecto  repeti  nequit  nisi  a  coelibe  cleri 
catliolici  vita ,  atque  a  vi  religionis ,  qua  fit ,  ut  matrimonii  jura 
ac  leges  sanctius  custodiantur,  famiiiae  firmentur,  conserventur , 
augeantur. 

220.  Quid  de  institutione  juventutis  intellectuaii  ac  religiosa 
dicam,  cui  informandae  a  caeiibe  Catbolicorum  clero  gratuitae 
scbolae  ubique  locorum  apertae  sunt,  eo  successu  ut  nulla  sit  civium 
classis,  quae  instructionem ,  ad  civilem  culturam  tantopere  neces- 
sariam,  summa  facilitate  baurire  nequeat?  Si  vero  litteraria  bsec 
institutio  ,  quae  adeo  confert  ad  societatis  felicitatem  ,  comparetur 
cum  scbolis  ,  ut  vocant,  normalibus  ac  mutuis  ,  quales  a  Protes- 
tantibus  excogitatae  sunt,  illico  apparebit,  quam  immane  inter 
utrasque  intercedat  discrimen.  Ex  illis  enim  quotidie  cives  bene 
morati ,  optimi  magistratus  ,  utilissimi  patresfamilias  prodeunt ; 
contra  vero  ex  istis  bomines  protervi ,  societatis  perturbatores  , 
increduli,  seu  flagella  societatis  ut  plurimum  emergunt.  Diuturna 
experientia  id  apertissime  ostendit ,  ita  ut  ejusmodi  scbolae  magis 
ac  magis  dilabantur  (2). 

221.  Demum  industria  et  ope  cleri  catbolici ,  ubique  patere 
domicilia  ad  diversas  miserorum  classes  coiligendas ,  ac  in  dies 
novaerigi,  nostris  quotidie  oculis  usurpamus.  Quid  vero  non  con- 
tulit  et  confert  sollicita  cselibis  cleri  cbaritas  nosocomiis  ,  orplia- 
notropbiis,  gerontotropbiis  ,  mente  captis  ,  surdis  ac  mutis,  et 
reliquis  miseris  cujuscumque  generis  ?  invido  quidem  oculo  baec 


(1)  Cfr.  Rabichon  ,  op.  cit.  ch.  io,  tholicae  adsciverint.  Verom  fractus  paulo 
Du  celibat  dans  ses  rapports  avec  la  post  arborem  prodiderunt  ;  tanta  enim 
population  en  France  ,  ubi  non  de  incesserat  juvenum  animos  arrogantia 
eolis  Galliis,  sed  de  aliis  proviaciis  ac  ac  tumor,  ut  vix  patrium  imperiam 
regnis  ,  tum  absolate  tum  reiative  spe-  sustinere  vellent  ;  depravati  praeterea 
ctalis,  atqueex  recenlissimiscensibus  os-  mores  ut  plurimum  omnem  ab  eis  pu- 
tendit  veritatem  facti  ,quodasseruimus.  dorem  excusserant  ;   atque  exinde   fa- 

(2)  Vixdum  orta?  sunt  ejusmoiJi  ctum  est,  ut  pedetentim  ejusmodi  schohe 
schola^  normales  acmutua?  ,  ut  incaute  evanuerint,  ac  locum  cesserint  institu- 
eas  admiratae  haud  paucae  civitates  ca-  toribus  ecclesiasticis  ac  religiosis. 


184 


TRACTATUS    DE    ORDIKE. 


omnia  hospitia  ac  domicilia  charitatis  aspiciunt  Protestantes  ;  at 
steriles  ipsi  sunt ,  nec  quidpiam  unquam ,  quod  aliqua  ratione 
conferri  possit  cum  institutionibus  Catholicorum,  licet  vero  maxime 
voluerint  et  conatus  omnes  eo  direxerint ,  nisi  pertenuem  vix 
umbram  in  suis  imitalionibus  protulerunt.  Vix  enim  reperiuntut 
inter  eos,  qui  velint  se  devovere  tot  sacrificiis,  sine  ulla  mercedis 
spe,  ad  miserorum  levamen  5  neque  ,  etsi  optarent,  possent,  do- 
mesticis  curis  detenti  ac  prsepediti  (1). 

222.  Exinde  factum  est ,  ut  nonnisi  languente  ac  deficiente  fide 
ac  inter  civiles  motus  exurgerent  increduli ,  religionis  ac  societatis 
hostes  teterrimi,  adversus  Catholicorum  caelibatum.  Hujus  tamen 
generis  homines  ut  plurimum  a  legitimo  conjugio  abhorrent ,  ut 
caelibatum  libertinum  consectentur.  Verum  ex  hoc  nova  ratio  se 
se  ofFert  principibus  ac  veris  politicis  tam  salutarem  institutionem 
ab  istorum  stultis  declainationibus  tuendi ,  utpote  tot  bonorum , 


(l)  Innaraera  pene  sunt  institutacha- 
ritatis  ,  quibns  viri  ac  mulieres  se  de- 
voveruntac  devoventsolatio  omnis  clas- 
sis  miserorum  ,  adeo  ut  totam  vitam 
insumant  in  illis  charitatis  operibus  ,  a 
quibus  natura  abhorret  ;  cernere  est 
nobiles  pueilas  ,  quae  delicate  enutritae 
in  paterna  domo  ,  mundum  ac  vanitates 
exosae  sunt,  omni  humana3  spci  nun- 
cium  remittentes ,  se  totas  mancipare  in- 
firmorum  ac  egenorum  molestiis  et  in- 
commodis  sublevandr  k  saepe  tempore 
luis  ac  contagiosi  morbi  imperterritas 
sese  exhibere  illorum  curae  ,  nec  aliam 
mercedem  praeter  sacrificium  propriae 
vilae  sibi  proponere.  Sane  nec  pauci  re- 
ligiosi  aut  sanctimoniaies  f&minae  ,  his 
institulis  charitatis  addictae  ,  hilares  vi- 
tant  profuderunt.  Plura  atriusque  sexus 
individuorum  millia  ubique  gentiam 
in  Eccle&ia  catholica  hoc  heroicum  vitae 
genus  instituunt  ,  ac  maria  trajiciunt , 
ut  in   Asiam  ,   Africam  et    Americam 


apud  barbaras  etsilvestres  nationes  ha- 
jusmodi  transferant  beneficentiae  opera. 
Vere  catholica  religio  charitate  vivit  et 
operatur.  Contra  vero  apud  acatholicos 
omnia  frigescunt  ;  nedum  mulieres  , 
sed  ipsi  ministri ,  ut  vocant ,  sectarum 
non  solum  nil  ejusmodi  moliuntur , 
sed  ad  minimi  periculi  adspectum  se 
retrahunt  ac  fugiunt,  sub  specie  quod 
nolint  in  proprias  domus  luem  inferre 
atque  uxoriac  filiis  perniciem  conscis- 
cere.  Ita  reposuerunt  non  ita  pridem 
ministri  protestantes  in  stalibus  fcede- 
ratis  Americae  ,  cum  lues  indica  regio- 
nes  illas  depopularetur  ;  ita  respondit 
anno  elapso  archiepiscopus  anglicanus 
Dublinensis  exprobrationibus  quas  prop- 
terea  sustinere  cogebatnr.  Esto  ;  verum 
nonne  ejusmodi  excusationes  meliorem 
conditionem  esse  caelibatus  ecclesiastici 
ostendunt?  Optima  praeterea  ratio  est , 
quia  quemadmodum  extra  unitatem  vera 
fides ,  sic  vera  charitas  non  invenilur. 


CAP.    V.    DE    CmiBATU    ECCIESIAST.    ETC.  185 

quae  in  societatem  proveniunt,  matrem  fecundissimam  et  altricem 
tutissimam. 

Constatigitur  ex  dictis,  clericorum  continentiam,  quaquaversus 
spectetur ,  nedum  adversetur  societatis  bono ,  illud  potius  mirifice 
promovere ,  prout  demonstrandum  assumpsimus. 

DIFFICULTATES. 

223.  Obj.  prima.  1°  Cselibes  viri  innumeris  prope  civibus  rem- 
publicam  defraudant  (1).  2°  Nulli  praeterea  prosunt  caelibatus 
molestiae  et  incommoda ;  3°  pluribus  vero  prodesse  possent  cleri- 
corum  conjugia  ,  4°  quibus  castiores  et  puriores  fierent  ipsorum 
mores  ,  eorum  liberi  melius  instituerentur ,  iterum  in  terris  vivere 
viderenturZacnarias  et  Elisabetha,  eorumque  filii  Praecursoris  vir~ 
tutes  aemularentur  (2).  5°  Institutio,  quae  si  universalis  fieret  des- 
trueret  societatem,  non  est  perfectio,  sed  insanientis  et  aberrantis 
mentis  efFectus ;  talis  porro  est  continentiae  professio  (3) ;  6°  eam 
proinde  Graeci  et  Romani  datis  legibus  proscripserunt,  infamia 
notarunt  cselibes  eosquegravibus  pcenis  addixere  (4).  7°  Sanedum 
Protestantium  provincioe  florent,  squallent  regiones  Catholicorum 
in  deserta  commutatae,  ita  ut  vix  incolae  ad  agros  colendos  ac 
mechanicas  seu  illiberales  artes  exercendas  sufficiant  (5)  ;  8°  cujus 

(1)  Ita  post  Protestantes  auctor  op.  ricus  et  Antonius,  sea  De proselytismo 
Les  inconvkniens  du  cdlibat  des  pr&-  Ecclesice  Romance  et  evangelicce  , 
tres  ,  Geneve  1781  ;  et,  qaod  mirum      Vind.   1828. 

est ,  medici  illi  libertini  quos  superius  (4)  Cfr.    Plutarchus  ,   in  Lucurgo , 

recensui  ,  hanc   urgent  difficultatem  ;  opp.  tom.  1,  pag.  m.  64;  Plato,  De 

undepatet,  olrum  exphysiologiaeacme-  legib.   lib.  iv ,  et  lib.  vi  ;  ut  testatur 

dicinae  fontibus  ,  an  potius  ex  impietate  Cicero,  de  Legibus   lib.   111.  Inter  le- 

illaamplificentincommoda,  quajurgent  ges    xii   tabul.    et    haec    reperiebatur  : 

adversus  continenliae  professionem.  Ccelibes  Esse  Prohibento ,   cujus  exe- 

(2)  Sicauctor  anonymus  tract.  Della  culio  dcmandata  erat  aedilibus.  Plura 
necessila,  ed  utilita  del  matrimonio  alia  recenset  H.  G.  Heineccius,  Jntiq. 
degli  ecclesiastici  ,  anno  1770  sine  loco  Rom.  jurispr.  illustr.  syntagma  lib.  1, 
edit.  part.  1,    pag.  107;   cui  accessit  tit.  xxv. 

Franck  ,  op.  cit.  Sistema  completo  di  (b)  Sic  auctor  operis  Recherches phi- 

polizia  medica,  loc.  cit.  §  16.  losophiques  sur  le  celibat. 

(3)  Ita  Bretschneider.  Cfr.  op.  Hen-  * 


186  TRACTATTTS    DE    ORDINE. 

quidem  infrequenliae  alia  causa  assignari  non  potest  praeter  ingen- 
tem  cailibum  ecclesiasticorum  multitudinem.  9°  Hinc  spiritus 
sseculi,  quod  in  progressu,  ut  ajunt,  versatur,  nonamplius  patitur 
ejusmodi  institutionem  (1).  10°  Quare,  ut  demum  abrogaretur , 
supplices  libelli  non  ita  pridem  guberniis  dati  sunt  (2),  dequorum 
felici  exitu  spes  non  modica  affulget.  Ergo. 

224.  Resp.  Ad  lm,  Dist.  Caelibes  universim  sumpti ,  conc; 
ecclesiastici ,  neg.  Mirum  est,  pseudopoliticos  cum  Protestantibus 
in  unum  invebi  caelibatum  ecclesiasticum  tanquam  unicam  rei- 
publicaeperniciem ,  et  oculos  avertere  ab  immensa  C3elibum  turba, 
qua3  vera  causa  existit  damni,  quod  respublica  a  cselibatu  patitur. 
Viget  enim  praeter  ecclesiasticum  cselibatus  militaris,  caelibatus 
nauticus,  caelibatus  pbilosopbicus,  caelibatus  famulitius  ,  caelibatus 
libertinus  ;  cum  quibus  omnibus  si  comparentur  pauci  ecclesiastici, 
qui  continentiam  profitentur,  patebit,  risu  excipiendos  esse  ad- 
versariorum  clamores ,  qui  ex  solo  odio  in  clerum  catbolicum , 
seu  potius  in  religionem  catholicam  oriuntur.  Si  tantopere  ipsis 
cordi  est  reipublicae  profectus ,  quare  non  insurgunt  in  recensitos 
caelibatus ,  a  quibus  innumerorum  civium  procreatio  impeditur ,  et 
qui  causa  sunt  efframis  libidinis  et  vitiorum  colluviei  (3)  ?  Quod  si 
ecclesiastici  sub  aliquo  respectu  defraudant  civibus  rempublicam  , 
abunde  compensant  boc  detrimentum  per  conservationem  fami- 

(1)  Ifa  Professores  Friburgenses  in  qaaestio  proposita  et  agitata  est  m  pu- 
libello  supplici ,  de  quo  mox  dicemus.  blicis  regni  comitiis. 

(2)  An.  1828  tres  dati  sunt  ejus-  (3)  Cfr.  Dictionnaire  abrege  des 
modi  libelli  a  Professoribus  Friburgen-  sciencesmHicales,  Milan  182?.,  vol.  iv, 
sibus  in  Brisgoja  ,  alter  magno  duci  v.  art.  Celibat ,  Continence ,  Incon- 
Badensi ,  alter  comitiis  magni  ducatus,  tinence,  in  quibus  evidenter  ostenditur, 
tertius  Episcopo  Friburgensi.  In  ducatu  non  ex  caelibatu  virtutis  ac  religionis 
Hesse-Darmstadt  quidain  deputatus  D.  causa  suscepto  ,  sed  ex  caelibatu  invo- 
Ernestus  Hoffmann ,  die  i5  Jun.  i83o,  luntario  ,  ex  incontinentia  sive  in  con- 
obtulit  pariter  propositionem  ,  seu  mo-  jugio  siveextra  conjugium  ,  omnem  so- 
tionem  ut  vocant,  ad  abolendam  legem  cietatis  moralem  corruptionem  proveni- 
caelibatus  ecclesiastici,  Item  die  1 7  Sept.  re ,  sobolis  procreationem  impediri,  etc. 
ejusdem  anni  plura  ibid.  diffusa  sunt  Nec  dissentiunt  Mahon,  Franck ,  alii- 
postulata  ad  eumdem  finem.  Demum  que  cselibatus  ecclesiastici  insectatores. 
in   Galliis    1829  et   i83o  haec  eadem 


CAP.    V-    DE    C.EL1BATU    ECCLESIAST.    ETC.  187 

liarum  ,  ut  vidimus ,  et  morum  integritatem  ,  quam  mirifice  pro- 
movent ;  quibus  fit ,  ut  longe  major  propagatio  ex  legitimis  con~ 
jugiis  habeatur,  quam  si  connubia  frequentiora  celebrarentur  (1). 
Quis  porro  ignorat ,  rectos  mores  nervos  esse  civitatum  ? 

225.  Ad  2m ,  Neg.  Prosunt  enim  ejusmodi  molestiae  et  in- 
commoda ,  si  quae  sunt ,  in  primis  ipsi  caeiibi  ad  coronam ;  prosunt 
universo  gregi  seu  populo  christiano  ,  dum  ipsi  non  subtrahitur , 
quod  impenderetur  familiae  curis  ac  privatae  filiorum  et  uxoris 
institutioni  et  sustentationi ;  prosunt  omnibus  veneratione  ,  quam 
sibi  conciliant ;  prosunt  orphanis ,  pauperibus  ,  infirmis ;  pro- 
sunt ,  ut  verbo  dicam ,  societati  universae ,  quae  tot  emolumenta 
inde  derivat ,  ut  ex  probatiohibus  constat  (2). 

226.  Ad  3m ,  Dist*  Qualia  adversarii  fingunt ,  conc;  vera  et 
realia  ,  neg.  Exaggerata  porro  ,  imo  et  chimaerica  plane  esse  com- 
moda,  quae  ex  clericorum  conjugiis  provenire  adversarii  deprae- 
dicant ,  patefaciunt  regiones  illae  ,  in  quibus  ecclesiasticorum  caeli- 
batus  non  viget.  Presbyteri  siquidem  conjugati ,  tum  apud  Graecos 
schismaticos  tum  in  imperio  Russico,  incredibili  ignorantia  la- 
borant ;  in  Sacramentis  administrandis  crimina  simoniaca  admit- 
tunt ;  raro  admodum  divina  celebrantur  Mysteria  ;  ipsorum  doli, 
negligentia,  otium,  abjectio  in  causa  sunt,  cur  omnibus  in  con- 
temptuhabeantur ;  sola  politica  motiva  efficiunt ,  ut  tolerentur  (3). 

(1)  Audiamus  auctorem  art.  Celihat,  ses...  Le  cklibat  riest  donc  pas  Ven- 

cit.  Diction.  Si  ces  demiers  (  celiba-  nemi  des  mceurs  et  de  la  sante  publi- 

taires)  cherchent  souvent  a  eluder  le  que.  Nous  pourrions  citer  d  Vappui 

vceu  de  la  nature ,    dans  Vacte  de  la  de  cette  opinion  des  faits  nomhreux 

reproduction ,   par   suiie  des  circon-  et  concluans ,  si  nous  allions  fouiller 

stances  sociales  ,  rien   est-il  pas  de  dans  les  turpitudes  du  coeur  humain. 

meme  chez  un  grand  nombre  de  gens  Cfr.  etiam  Bergier  ,  Dict.  de  theologie  y 

maries  ,  dans  les  classes  les  plus  kle-  art.  Celibat. 

vees   et    les    classes    moyennes  de  la  (2)  Hsec  ipsa  commoda  ex   clero  ca- 

societeP  La  crainte  de  voir  diciser  un  tholico  caelibe  in  societatem  provenire  , 

htritage   destine   a  soutenir  Vorgueil  ultro    fassus   est   auctor    certe  in   hac 

nobiliaire,  celle  de  ne  pouvoir  subve-  parte  minime  suspectus  Filangieri ,  in 

nirauxbesoinsd'unefamille  nombreu-  op.    La  scienza    della    legislazione , 

se,  riduiseni  considerablement le nom-  lib.  n,  cap.  5. 
bre  des  naissances  dans  ces  deux  clas-  (S)  A   Petro  I ,    cui   Magni  cogno- 


188 


TRACTATUS    DE    ORDINE. 


Apud  ipsos  Protestantes  longe  minoris  jam  sestimantur  mariti 
ipsorum  ministri  quam  apud  nos  catholici  Prsesbyteri  (1).  In  An- 
glia  vero  omnes  fere  libri  eo  spectant ,  ut  clerum  invisum  et  sum- 
mopere  «ontemnendum  reddant  (2) ;  nec  religionis  anglicanse  mi- 
nistris  tbeatrorum  licentia  parcit  :  si  quis  in  scenam  inducitur 
veluti  stolidus  ,  ebrius ,  leno ,  minister  exhibetur  (3).  Quae  omnia 
cum  adversariis  bene  perspecta  sint ,  eo  votis  omnibus  tendunt , 


mentum  accessit ,  imperii  Russici  fun- 
datore  ,  magna  ex  parte  instauralum  est 
schisma  moscoviticum,  quod  jamjam  in 
suum  finem  vergebat ;  idque  praestitit 
ex  motivo  politico  ,  ut  idem  nempe 
esset  caput  civilis  et  ecclesiastici  regi- 
minis ,  et  religiosa  institutio  politica 
prorsus  evaderet.  Hoc  politicum  prin- 
cipium  magna  constantia  prosecuti  sunt 
subsequentes  imperii  moderatores  ,  qui 
interdum  vexationibus  et  omni  argu- 
mentorum  saevitie,  his  praesertim  die- 
bus  ,  conati  sunt  et  nituntur  ,  contra 
publica  pacta,  religionem  catholicam 
abolere  in  regionibus  suae  ditioni  sub- 
jectis.  Si  artes  Juliani  apostatae  compa- 
rarentur  cum  illis  ,  quibus  illud  guber- 
nium  utitur  ad  finem  hunc  perversum 
obtinendum ,  discipuli  magislrum  su- 
perasse  viderentur.  Duplex  semper  sco- 
pus  in  dilatalione  imperii  prae  oculis 
habelur  ,  protensio  fmium  iraperii  et 
schisinatis  ,  ut  sic  propriam  ,  quam 
vocant  ecelesiam  ,  opponant  Ecclesiae 
Romanae.  Id  non  obscure  fatetur,  quem 
saepealias  citavimus,  Filaret ,  dum  vota 
emittit  ut  protendantur  imperii  fines  , 
et  sic  schisma  protendatur.  Astnon  est 
prudentia ,  non  est  consiiium  contra 
Dominum.  Ceterum  hinc  fit .  ut  ipso- 
rum  Popm ,  quos  vocant ,  seu  presby- 
teri  uxorati,  qui  omnibus  contemplui 


sunt  ob  ignorantiam  et  ebrietatem  ,  cui 
passim  indulgent,  et  ob  simoniam  ,  sus  « 
tineantur,  imo  foveantur.  Cfr.  de  Mais- 
tre  ,  Du  Pape ,  loc.  cit. 

(1)  Cfr.  de  Maistre  ,  op.  et  loc.  cit. 
ubi  plura  hujus  assertionis  documenta 
profert ,  atque  inter  cetera  haec  scribit  : 
L 'anatheme  est  in&vitable.  Tout  pretre 
marie  tombera  toujours  au-dessous  de 
son  caractere.  La  sup&riorite'  /wcon- 
teslable  du  clergt  catholique  lient  uni- 
quement  a  la  loi  du  celibat.  Qrfest-ce 
qvtun  ministre  du  culte  qui  se  nomme 
reformeP  Cesl  un  homme  habillS  de 
noir ,  quimonte  tous  les  dimanches  en 
chaire  pour  y  tenir  des  propos  hon- 
netes.  A  ce  mklier  iout  honnete  homme 
peut  reussir.  J'ai  examine  de  tres-pres 
cetle  classe  d'hommes;  fai  surtout  in- 
terroge  sur  ces  ministres  evangeliques 
Vopinionquiles  environne,  et  cette  opi- 
nion  meme  s'accorde  avec  la  notre, 
pour  ne  leur  accorder  aucune  supe- 
riorite  de  caractere. 

(2)  Cfr.  ibid.  necnon  in  op.  The 
extraordinary  Black  Booh ,  an  expo- 
sition  of  the  united  church  of  En- 
gland  and  Ireland  ,  London  i83i  , 
chap.  I. 

(3)  Cfr.  auctor ,  RSponse  aux  nou- 
veaux  docteurs  ,  p.  n  ,  pag.  225. 


GAP.    V.    DE    GJELIBATU    ECCLESIAST.    ETC.  189 

ut  pari  ordine  ponant  clerum  catholicum  per  caelibatus  abroga- 
tionem. 

227.  Ad  4m,  Dist.  Si  conjugii  vi  clerici  impeccabiles  evade^ 
rent ,  conc;  secus ,  neg.  Nec  enim  in  his ,  quae  ex  experimento 
pendent ,  debemus  poeticam  imaginationem  sequi,  sed  res,  prout 
in  se  sunt ,  spectare.  Eadem  enim  in  conjugatis  clericis  cerneren- 
tur ,  quae  in  conjugatis  laicis  contingere  solent  ,  qui  profecto 
procul  absunt  ab  illa  sanctitate,  quam  adversarii  fingunt ;  ac  prae- 
terea  illis  vitiis  sordescerent ,  ad  quae  inclinant  rei  domesticse 
amplificandae  sollicitudo  ,  ac  filiorum  sustentatio  et  futura  ipso- 
rum  conditio.  Certe  clerus  anglicanus  uxoratus  non  exhibet  toti- 
dem  Zacharias  et  Elisabethas  ,  eorumque  filii  quam  longissime*  ab- 
sunt  ab  aemulandis  et  in  se  referendis  virtutibus  S.  Praecursoris(l). 
Itaque  non  conjugium ,  sed  habitus  castitatis  ab  adolescentia  sus- 
ceptus  remedium  incontinentiae  validius  suppeditat *,  ubi  enim 
pudore  soluto  labem  hujusmodi  quispiam  contraxerit ,  difficulter 
admodum  ejus  memoria  ad  peccatum  non  provocatur.  Nam  quo 
majora  sunt  cupiditatis  irritamenta,  eo  magis  urit. 

228.  Ad  5m ,  Dist.  Eadem  ratione  ,  qua  noxia  fieret  qusevis  ars 
et  disciplina  ,  si  omnis  hominum  ccetus  ad  illam  excolendam  sese 
converteret,  conc;  diversa  ratione,  neg.  Nempe  ex  hoc  argu- 
mento,  si  quid  valeret,  sequeretur ,  eliminandas  e  societate  lit— 
teras  esse,  repudiandas  artes  quaslibet  seorsim  sumptas  ;  quia 
profecto,  si  omnes  studiis  vacarent,  periret  commercium ,  agrorum 
cultus,  omnes  fame  perirent.  Adeo  acuti  sunt  Protestantes ,  qui 
politicos  agunt,  dum  non  verentur  per  summam  impudentiam 
traducere  Christi  consilia  tanquam  furiosi  et  inepti  animi  sensa. 
Tam  nova  est  haec  difhcultas  ,  ut  eam  sibi  objecerint  et  excesserint 
SS.  Hieronymus  et  Augustinus ,  postea  vero  S.  TJiomas  (2). 

(1)    Cfr.    A    Letter    to    his  royal  versitatibus ,  quae  suut  totidem   sedes 

highnessthedukeofGloucester,Chan-  iniquitatis.    Vid.   praesertim    pag.   12, 

cellor ,  on  the  present  corrupt  state  of  1 4,   17,  18. 

the   University  of  Cambridge  ,  hy  R.  (2)  Cfr.  S.  Hier.  Cont.  Jovin.  lib.  /, 

M.  Beverley  ,  esq.  edit.  Loudon  i833,  n.    36;  S.  Augustin.  De  bono  conju- 

in  qua  auctor  ostendit,  fere  omnes  mi-  gali ,   cap.    10;  S.  Th.  Cont.  Gent. 

nistros  anglicanos  studiis  vacare  in  uni-  lib.    111 ,   cap.    i36,   ubi  hanc  ipsam 


190  TRAGTATUS    DE    ORDlISE. 

229.  Ad  6m,  Dist.  Grseci  et  Romani  proscripserunt  et  infamia 
ac  paenis  mulctarunt  caslibatum  libertinum  et  vitiosum ,  conc. ; 
religionis  et  virtutis  causa  susceptum  ,  neg.  Nos  enim  contrarium 
ostendimus,  et  fatentur  ipsi  adversarii,  qui  caelibatus  institu- 
tionem  non  ex  Christi  et  Apostoli  consiliis,  sed  ex  ideali  Indorum , 
Graecorum  etRomanorum  perfectione  et  mysticismo,  qui  omnium 
animos  invaserat ,  atque  ex  instituto  sacerdotum  ethnicorum  re- 
petere  maluerunt  (1).  Quomodo  autem  leges  plectere  potuerunt  , 
quod  adeo  suspiciebatur?  Itaque  efFraenem  illorum  licentiam  ob- 
jectas  leges  feriunt ,  ex  qua  fit ,  ut  complures  animo  ac  sensibus 
vitiatis  ex  epicureismo  eam  fugiant  societatem ,  qua,  ut  loquitur 
Montesquieu,  fierent  meliores  ,  ut  aliam  sequantur,  qua  pejores 
semper  evadunt  (2).  Hunc  porro  caelibatum  et  nos  damnamus , 
utpofce  societatis  pestem. 

230.  Ad  7m ,  Neg.  Hoc  enim  putidum  mendacium  est.  Sola 
Italia ,  quae  ecclesiasticis  viris  prae  regionibus  reliquis  abundat , 
suflicit  ad  falsitatis  arguendam  adversariorum  assertionem.  Haec 
enim,  spectata  soli  area,  superat  Sinas  ipsas  civium  seu  incolarum 
numero  (3).  Quod  si  nonnullae  regiones  minus  populo  refertse 


difficultatem  his  verbis  sibi  proponit ,  lis,  non  tamen  esset  perfectius  animal , 

n.  3  :  Si  bonum  est  quod  unus  conti-  nisi  haberet  oculum  etpedes.  Ita  etiam 

neat ,    tnelius   est  quod  tnulti ;  opti-  nec  multitudo  humani  generis  haberet 

mum  quod  omnes.   Sed  ex  hoc  sequi-  statum  perfectum ,  nisi  essent  aliqui 

tur,quodgenushumanumdeficiat.Non  intendentes   generationis    actibus  ,   et 

igitur  bonum  est ,  quod  aliquis  homo  aliqui  ab  his  abstinentes   et   contem- 

omnino  contineat.  Solvit  porro  hac  ra-  plationi  vacantes*  Cfr.  etiam  Feller , 

tione  :  Ab  his  quos ,  sunt  necessaria  ,  Catech.  Philosoph.  loc.  cit. 
quamvis  quantum  ad  singulos  melius  (t)  Uti  Professores  Friburgenses  in 

sit  quod   abstineat ,   melioribus  dedi-  supplici  libello  ,  de  quo  supra. 
tus,  non  tamen  est  bonum  quod  omnes  (2)  Esprit  des    lois  ,  tom.   m  ,  liv. 

abstineant ,  sicut  et  in  ordine  universo  xxin  ,  ch.  i. 

apparet;  quamvis  enim  substantia  spi-  (3)  Balbi ,  Compendio  di  Geografia, 

ritualis  sit  melior  quam  corporalis  ,  Torino  i834«Ex  tabulis  statisticis,  quas 

non  tamenesset  meiius  universum ,  in  exhibet,  Europa) ,  pag.  836  ,  et  Asiae  , 

quo  essent  solum  substantiw  spiritua-  pag.    1102  ,   constat,  Italiam  singulis 

leSy  sed  imperfectins ;  et  quamvis  sit  milliariis  quadratis  continere  aa5  in- 

melius  oculus  pede  in  corpore  anima-  dividaa  ;  Imperium  vero  Sinense  vix 


GAP.    V.    DE    CffiLIBATU    ECCLESIAST.     BTG. 


191 


sunt ,  id  a  causis  omnino  extrinsecis  pendet ,  ut  mox  dicemus , 
quae  communes  sunt  regionibus  Catholicorum  seque  ac  Protes- 
tantium. 

231.  Ad  8m ,  Neg.  Sed  ha3  causae  sunt  :  1°  ingens  coloniarum 
in  exteras  regiones  deductio;  2°  conjugiorum  difficultas,  quae  crescit, 
prout  minuitur  alimentorum  ratio.  Jam  vero  experientia  de- 
monstrat ,  doctioresque  politici  ostendunt,  agrorum  cultura  pra3 
ceteris  artibus  degendae  vitae  rationem  comparari ,  e  contrario  haec 
commoda  luxu  corrumpi ;  hinc  cultura  neglecta ,  inde  vero  luxu  , 
qui  novorum  civium  germen  vel  a  radiee  exscindit ,  imminuitur 
necessario  populi  freqqentia.  Num  vero  sublato  ecclesiastico  cae- 
libatu  civitatum  luxui  frenum  injiciatur ,  aut  agriculturae  studium 
crescat ,  judicent  adversarii,  3°  Piaeterea  causa  incolarum  infre- 
quentise  est  caelibatus  libertinus,  de  quo  paulo  ante  diximus  ;  4°est 
militia;  5°  acrior  scientiarum  cupido;  6°  commercium,  navigatio, 
longinqua  itinera  ,  artes  plurimae,  quae  saepe  efficiunt ,  ut  multi 
aut  conjugio  valedicant ,  aut  saltem  jugalibus  se  vinculis  socient 
a^tate  provecti  ,  cum  scilicet  rem  familiarem  aut  compararunt 
aut  amplificarunt ;  7°  sunt  tot  illustres  familiae,  in  quibus  propter 
beneficiaria  jura  ac  primogenita ,  exceptis  natu  majoribus ,  reliqui 
cselibem  vitam  ducere  ut  plurimum  coguntur ;  8°  est  ingens  famu- 

continere  ^i  individoa.  Continet  Italia  causa  illa  ,  quae  illic  cernitur  ,  incola- 

2ia  m  partem  incolarum  totius  Europae;  rum  infrequentia  repetenda  esset ,  non 

6uperat  Borussiam  ,  quae  non  liabet  nisi  advertunt  ad  peculiares  phases  seu  vi- 

i56  invidua  pro  singulis  milliariis  qua-  ces  illius  regionis  ,  quae  octo  fere  secu- 

dratis.  Belgium  pariter  apprirae  catho-  lis  pugnare  debuit  adversus  Saracenos  , 

licum  est  ,  ac   pluribus  institutionibus  ut  ab  istorum  se  jugo  eriperet ;  et  ad 

religiosis  et  viris    ecclesiasticis   abun-  alia  bella,    qna?  adversus  Gallos  saepe 

dat ,  continet  453  individua  pro  singulis  sustinuit ;  ad  detectionem  Americae,  qua 

milliariis  quadratis.  Et  lwec  sufficiant  factum  est  ut   innumeri  in  novam  il- 

ad  os  obstruendum  incredulis  ac  pro-  lam  orbis  partem  se  transtulerint ,  alia- 

testantibus  ,   qui   incusant    religionem  que  ejusmodi  adjuncta.  Vix  autem  ad 

catholicam  ,  quod  per  caelibatum  indu-  tempus  quievit  ab  anno  181 1  ad  i83o, 

cat  imminutionem  incolarum.  Ceterum  ut  numerus   civium  incrementum  coe- 

cum  haec  difficultas  respiciat  potissimum  perit  4,000,000  ,  licet  clerus  secularis 

Hispanias ,  qui  haec  obtrudunt  perinde  et  regularis   constaret   1,000,000;  nt 

ac   si  ab  unica   caelibatus  ecclesiastici  patet  ex  Diario  Rom,  23  Jan.  i83o. 


192 


TRACTATTJS    DE    ORDINE. 


lorum  turba ;  9°  est  tot  hominum  naturalis  indoles ,  qui  austeris 
adeo  moribus  praediti  sunt  et  vitae  severitate ,  ut  aegre  admodum 
garrulam  uxorem  ferre  possint ,  et  liberorum  ejulatus  et  clamores. 
Quse  cum  ita  sint,  mirum  est,  pseudopoliticos  uni  ecclesiastico  cae- 
libatui  adscribere ,  quod  a  tot  aliis  causis  pendet ,  et  quas  ipse  fuse 
prosequitur  Filangierius  (1). 


(1)  Scienza  della  legislasione ,  lib. 
ii ,  a  cap.   i  ad  cap.  8  inclusive.  Lon- 
gnm  esset  omnia  persequi ,  quae  hic  au* 
ctor  commemorat.  Nobis  satis  sit  non- 
nulla  afferre  ex  iis  ,  quac  scribit  cap.  8 
quae  mirifice  confirmant  causas  a  nobis 
recensitas.  Funesta  riflessione,  scribit, 
i  vizi  e  i  disordini  hannoper  cosi  dire 
una  fitiazione  reciproca  fra  loro.  V  uno 
produce  Valtro  ,  «  ilprodotto  da  nuova 
forza  al  produltore.  Cosila  miseria  ,  e 
il  celibato  violenlo  d'alcune  classi  deJ 
cittadini  ,  impedendo  i  matrimonj ,  ca- 
gionano  Vincontinenza  pubblica  ,     e 
Vincontinenza  pubblica  diminuisce  il 
numero  de'  matrimonj .  Dove  ci  k  cor- 
ruzione  ,  Vuomo  sdegna  una  moglie , 
e  dove  ci  e  povertd ,  dove  ci  sono  molti 
celibiper  forza  ,  ivi  ci  dev'  essere  cor- 
ruzione.  Quod  deinde  nimis  forsan  li- 
bere  evolvit ;  deinde  prosequitur  :  Qual 
vuoto  non  deve  lasciare  nella  popola- 
sione  qnest'  eccesso  della  pubblica  in- 
continenza  ?    Qnal   maraviglia  ;    che 
nella  maggior  parte  delle  nazioni  frd 
cento  uomini  sifa  appena  un  matri- 
monio  in  ogni  anno?  Et  Xn  nota  ibid. 
l>eggansii  calcoli  di  M.    Sussmilch. 
Egli  dice  ,    cAe   in    Olanda   si  fa  il 
conto,   che  sopra  6^  persone  vi  e  un 
matrimonio  ,  nel  mentre  in  Svezia  se 
ne  fa  uno  sopra  126.  Nella  Marca  di 
Brandeburgo ,  e  in  Finlandia  uno  so- 


pra  108,  a  Serlino  uno  sopra   110 
in  Inghilterra  uno   sopra  98 ,  1 1 5  , 
118,  Jam  vero  numeratae  regiones  om- 
nes  pertinent  ad  Protestantes.  Ex   quo 
discimus ,    quaenam   apud  illos    vigeat 
morum  corruptio.  Et  hi  sunt ,  qui  de- 
clamant  adversus  caelibatum  ecclesiasti- 
cum  !  Et  haec  quidem  in  hypothesi  ad- 
versariorum  sunt    dicta  ,  quod  nempe 
incolarum  frequentia  promoveat  socie- 
tatis  felicitatem.  Ast  inquirere,  praestatj 
num  ca3ca  haec  atque  inconsiderata  pro- 
pagatio  in  reipublicae  bonum  reipsa  ce- 
dat  ?  Jam  vero  nec  pauci  nec  minoris 
subsellii  philosophi  ac  polilici ,  expen- 
sis  utrinque  rationum  momentis  ,  con- 
trarium  ostenderunt.  Omissis  porro  Aris- 
totele  ,  lib,  vii  ,   Politic.  cap.  4  >   W 
Heineccio,  Adlegem  Juliam  et  Papiam 
Popceam,  lib.  1 ,  cap.  12,  quihaec  ar- 
gumenta  versant  ,  non  defueront  res- 
publicae  ,  quae,  vel  ob  insolentiam  plebis 
vel  ob  agri  augustiam   vel  sterilitatem  , 
de   coercendo  potius  quam  de  ampli- 
ficando  civium  numero  cogitarunt.  Mal- 
thus  parochus  anglicanus  in  op.  Essai 
sur  leprincipe  de  lapopulation  ,trad. 
defangl.  necessitatem  continendi  intra 
certos  limites  propagationem  ostendit. 
At  pessimus  homo  ulterius  progressus 
est;  hic  siquidem,  qui  inanem  pronun- 
ciaverat  continentiae  professionem ,  ad 
coercendam    propagationem   proposuit 


GAP.    V.    DE    GiELlBATF    EGGLESIAST.    ETG.  193 

232.  Ad  9m  ,  Dist.  Si  per  spiritum  seculi  significentur  li- 
bertini ,  increduli ,  caenosi  homines  ,  conc;  si  sapientes  ,  graves  , 
veri  politici ,  neg.  Illi  porro  homines  nunquam  constituerunt 
spiritum  seculi  ,  sed  licentiae  ,  quos  seculum  imo  et  secula  velut 
ignavos,  perditos,  societatis  faecem  spreverunt  et  exhorruerunt. 
Talium  porro  hominum  spiritus  abhorreret  etiam  a  catholica  re- 
ligione,  Quodlibet  seculum  aliquid  ferre  nollet ;  adeoque ,  si  id  at- 
tenderetur,  haec,  quae  ipsorum  perversae  indoli  nonarrident,  essent 
tollenda.  Ecclesia  non  attendit  spiritum  seculi ,  sed  spiritum  se- 
culorum.  Quavis  autem  aetate  viri  prudentes  ac  populus  ipse 
institutionem  caelibatus  ecclesiastici  suspexerunt;  nunquam  po- 
pulus  Ecclesiae  ministros  conjugatos  optavit ;  si  quis  vero  sit  qui 
libere  vivat  et  scandalum  praebeat ,  petit  populus  ut  corrigatur 
aut  amoveatur  a  ministerio,  ejusque  in  locum  melior  substituatur, 
nunquam  vero  ut  uxor  ei  detur. 

233.  Ad  10m ,  Dist.  Ab  iis ,  qui  spiritu  hujus  seculi  ageban- 
tur,  conc.;3i  reliquis  neg.  Hi,  qui  libros  supplices  dederunt  gu- 
berniis  pro  caelibatus  abrogatione ,  pauci  omnino  fuerunt ,  si  cum 
ceteris  comparentur,  qui  alte  reclamarunt  adversus  ejusmodi 
conatus ,  qui  extremam  perniciem  inferrent  catholicae  religioni  (1). 
Irritse  semper  cesserunt  ejusmodi  machinationes  vel  apud  ipsos 
Protestantes  (2) ,  ac  frustra  sibi  blandiuntur  de  felici  successu 

frenum    morale.     At  frenum   morale  cleros  totius  christianismi  in  universo  or- 

et  quidem  coactum  verein  praxi  inane  benon  percipitnisilib.  sterl.  9,000,000 

esse  deprehendit ;  quare,  uti  jam  dixi-  seu  libell.  gallic  225,000,000.  Cfr.  op. 

mus  ,  legem  comitiis  probandam  pro-  cit.   The  extraordinary  Black  Book  , 

posuit ,    qua  statueretnr  ,  ut   iis ,  qui  etc.  pag.  59.  Cfr.   etiam  Storia  della 

post  statamdiem  nascerentur,  perinde  Riforma,  etc.  lett.  iv. 
ac  eorum  parentibus  omne  subsidium  (1)  Inter  quos  eminet  vir  certe  mi- 

denegaretur  ,  et  sic  rigori  ac  punitioni  nime  suspectus  ,  nempe.  Ab  de  Pradt , 

naturaD    dimittantur  ,    nempe  ut  fame  cujus   arliculus ,    cui    tit.    Le  Clerge" , 

intereant.    Maltho    se  socium    adjecit  relatus    est     in     Tribuna    Catholica 

Scarlett  in  eumdem  finem  ,  nempe  ut  diebus  25   et    27   Augusti  an.    i833. 

minueretur  tributum  ,  quod  in  pauperes  Adversus     raemoriam     seu     libellum 

erogatur.Attamenclerus  Anglicanusper-  supplicem    Profess.    Friburgens.    cfr. 

cipit  quotannislibell.  sterlin.  g,44<>,ooo  Catholicon  Spira?. 
seu  libellas  gallic.  236,ooo,ooo  ,  dum  (2)  Cfr.  Ibid. 

T.  VII.  13 


194  TRAGTATUS    DE    ORDINE. 

pauci  isti  libertini ,  qui  nec  advertunt  anomaliam,  ut  sic  lo- 
quar  ,  petendi  a  guberniis  abrogationem  illius  legis ,  quaj  ecclesia- 
sticae ,  imo  et  apostolicae  est  institutionis  ,  quaeque  a  primis  Ecclesiae 
seculis  ad  nos  usque  pervenit. 

234.  Obj.  secunda.  1°  Cselibatus  intolerantia  ea  est,  quae  tot 
compulit  cleri  regularis  ac  secularis  membra  seculo  XVI  ad 
Reformationem  excogitandam  ac  propagandam ,  quseque  tot  in 
societatem  intulit  clades.  2°  Accedit ,  per  caelibatum  clericos  ex- 
traneos  quodammodo  societati  fieri.  Nulla  enim  ratione  permoveri 
possunt  ad  societatis  jura  tuenda.  Hinc  ,  Ecclesiam  ejusmodi  insti- 
tutio  societati  non  tantum  non  devincit ,  sed  magis  eam  a  societate 
devellit  ac  separat ,  et  statum  in  statu  vere  constituit.  Cumque  hi 
caelibes  clerici  nullo  vinculo  erga  patriam  et  commune  solum  tenean- 
tur ,  cum  potestate  externa  ,  Rornano  nempe  Pontifice ,  arctius  col- 
ligantur ,  quo  fit  ut  sub  libertatis  ac  independentiae  colore  patria 
alat  in  Sacerdotibus  tot  hostes  ac  proditores ,  vel  saltem  cives 
segnes  ,  nec  de  vero  patriae  bono  sollicitos ,  ineptos  ad  praeclara 
facinora.  Hinc  colluctationes  perpetuae  inter  Sacerdotium  et  Im- 
perium ,  quae  societatem  affligunt.  Quaqua  igitur  versus  spectetur 
continentiae  lex  ,  per  sanam  politicam  eliminari  debet  (1). 

235.  Resp.  Vel neg.  yeldist.  Ad  reformationem  excogitandam  , 
tteg. ;  ad  eam  excogitatam  amplectendam  ,  subd.  nonnullos  corde 
ac  mente  corruptos ,  conc. ;  bene  moratos  ac  professionis  suae 
spirituactos,  neg.  Inprimis  falsum  est,  regulares  autseculares  Sa- 
cerdotes,  sacrum  caelibatum  detrectantes,  animum  convertisse  ad 
reformationemexcogitandam;  alias  enim  ac  longe  diversas  causas 
assignat  De  Pradt ,  de  caelibatu  vero  ne  verbum  quidem  habet  (2). 

(1)  Ita  Bretschneider,  opcit.  la  doctrine  des  Indulgences  de  scan- 

(2)  Concordat  de  VAmerique  avec  daliser  unhomme comme  Luther ,  cTwn 
Rome ,  chap.  3,  6,  Paris  i838.  Etiarr.  sentiment  religieux  mystique  tres-pro- 
Ranke  op.  cit.  liv.  i ,  chap.  2,  §  4  ?  nonce  ,  penitre  des  notions  sur  le  p&~ 
aliam  cansam  reformationis  assignat  :  chS  et  la  justification  telles  qu'il  venait 
On  a  dit ,  scribit,  que  la  cause  de  cette  de  les  exprimer  dans  un  livre  de 
attaquc ,  attribute  d  'abord  d  Vabus  des  Theologie ,  inspire parV Ecriture  dont 
Indulgences,  avait  ete  toule  secondaire;  il  s'etait  nourri  avec  toute  Vardeur  d'un 
viais...  rien  n'elait  plus  capable  que  coeur  altere.  Celui  qui  croyait  avoir 


GAP.    V.    DE    CJELIBATTJ    EGGLES.    ETG. 


195 


Sane  Henricus  VIII  caelebs  non  erat;  neque  cselibatus  causa  Elisa- 
betha  ejus  filia  anglicanam  reformationem  instauravit  (1).  Nonne 
identidem  Sacerdotes ,  omni  pudore ,  conscientia  ac  religione  de- 
stituti ,  commodam  admodum  ac  mollem  reformationem  amplexi 
sunt ,  cupiditatibus  iisdem  impulsi ,  quibus  quotidie  tot  conjugati 
ac  caelibes  libertini  impelluntur  ad  habenas  omnes  vitio  ac  licen- 
tiae  laxandas  ,  aeque  dispositi  ad  profitendum  islamismum ,  ut  ita 
cohonestent  suam  defectionem  5  quod  non  ita  pridem  contigisse 
novimus  (2). 


dkcouvert  les  rapports  eternels  entre 
Dieu  et  Vhomme  ,  et  qui ,  avec  les 
prOpres  lumieres  de  sa  raison ,  avait 
appris  a  comprendre  VEcriture ,  de- 
vait  etre  le  plus  profondement  offense 
par  un  pardon  des  pecfas  q\Con  pou- 
vait  ohtenir  pour  de  Vargent.  Ita  qui- 
dem  hic  pietista  ;  nec  suspicatus  fuit , 
se  risum  excitaturum  in  iis  omnibus, 
quibus  perspecta  sunt  effusa  libido  , 
audacia ,  projecti  mores  ,  incredulitas 
optimi  parentis  sui ! 

(1)  Tam  Henricus  vni  quam  ejus 
filia  Elisabetba  sub  gravibus  poenis  con- 
jugio  clericos  interdixerunt.  Nolum  est 
anecdotum  Cranmeri ,  quum  voluit  in 
Angliam  introducere  uxorem  ,  quam 
duxerat  in  Germania.  Adhuc  professo- 
res  Universitatum  Cantabrigiensis  et 
Oxoniensis  tenentur  ad  caelibatum.  Cum 
Geb.  Truchses  archiepiscopus  Colonien- 
sis  defecisset  ad  Protestantismum  ,  ac 
de  more  suam  et  ipse  duxisset  uxorem, 
Elisabetha  hanc  ad  eum  epistolam  de- 
dit  :  Frcedilecte  Domine  !  Dum  a 
vobis  concepta  fuerat  intentio  seu  vo- 
luntas  laborandi ,  ut  Reformatio  indu- 
ceretur  in  archidicecesim  vestram , 
mihi  admodum  grata  et  auditu  ju- 
cunda  fuit.  Sed  quantum  inde  volup- 


tatis  hauseram,  tantumposteacontris- 
tabar ,  cum  intelligerem  circum&tan- 
tias  connubii  vestri,  perquas  dilucide 
ostendistis  ,  in  inceptis  vestris  longe 
operosius  operatam  esse  carnem  et  ejus 
titillationem  quam  spiritum  religionis 
verce.  Prudentiores  homines  probi 
prmviderunt  infortunium  tuum ,  cum 
impossibile  sit  feliciter  evenire.  Quare 
non  est  ut  conqueramini ,  vos  ubique 
deseri.  Quidquid  egistis ,  Catholicis 
maximo  offendiculo  fuit  ,  neque  a 
Protestantibus  approbari ,  aut  saltem 
gratum  haberi  poterat.  Interea  tamen 
intime  cor  meum  afjicit  fortuna  vestra, 
eoque  magis  quod  nullum  amplius  vos 
adjuvandi remedium  videam.  Ceterum 
quod  a  me  petistis  ,  ut  indulgeam  00« 
bis  habitationem  in  regno  meo  ,  scitote, 
modernas  temporum  circumstantias 
non  ferre,  ut  hoc  a  me  permittatur ; 
et  jam  legato  meo  apud  Hagam  de- 
mandavi  ut  istius  rei  causam  vobis 
aperiat. 

Elisabetha  Regina. 
A.  D.  i596. 
Cfr.  The  catholic  Magazine  vol.  vi , 
n.  49,  Febr.  i835. 

(2)  Neminem  invenire  erit  ex  pres- 
byteris  aut  religiosis ,  qui  identidem  ad 

13. 


196 


TRACTA.TtTS    DE    ORDlNE. 


236.  Ad  2m,  Neg.  Theoretica  siquidem  haec  principia,  seu 
potius  imaginationis  gestus  ac  somnia  ,  experientia  quotidiana  re- 
pellit.  Nullos  siquidem  fideliores  subditos  principes  experiuntur 
quam  Ecclesiae  catholicse  ministros.  Ipsi  ut  plurimum  primae  vic- 
timoe  sunt  rebellium  civilium  motuum  ,  quos  excitant  liberiores 
homines,  uti  ex  publicis  documentis  compertum  est.  Quae  porro 
ab  adversariis  objiciuntur ,  ea  prorsus  sunt  quae  magis  cselibatum 
excolendum  suadent.  Agitur  enim  de  Ecclesiae  libertate  ac  inde- 
pendentia ;  alioquin  Catholici  perinde  ac  Protestantes  subjiceren- 
tur  durae  dominationi  civilis  regiminis;  ab  ipsa  penderent  in 
dogmate ,  liturgia  et  disciplina.  Sine  caelibatu  vix  actum  non  es- 
set  de  ipsa  Ecclesiae  subsistentia  (1).  Si  solo  ac  patriae  per  uxorem 


Protestantismnm  defichmt ,  qui  uxorem 
aut  statim  aut  paulo  post  non  duxerit , 
imo  saepe  jam  filios  non  susceperit  ante 
defectionem.  Novissima  exempla ,  qua3 
habuimus  in  Germania  et  in  Helvetia , 
id  confirmant.  Gfr.  //  Cattolico  diLu- 
gano ,  28  Feb.  i838.  Sane  nisi  libido 
eorum  mentes  excaecasset  ,  quomodo 
potuissent  absurdum  Protestantismum 
praeferre  religioni  catholicae?  Vere  his 
applicari  possunt  ,  quae  de  Aristippo 
scripsit  Lactantius  ,  lnstit.  divin. 
epitome.  cap.  3o,  ,  segm.  7  :  Qui,  ut 
amiculce  suce  Laidi  placeret ,  Cyre- 
naicam  instituit  disciplinam  ,  qua 
smumi  boni  finem  in  voluptate  cor- 
poris  collocavit ;  ne  aut  peccatis  au- 
ctoritas  ,  aut  vitiis  doctrina  deesset. 
Sic  isti  eaenosi  homines,  utplaceantow/- 
culce  suce ,  Protestantismum  profiten- 
tur ,  ne  aut  peccatis  aucioritas ,  aut 
vitiis  doctrina  desit.  Hoc  ipso  anno 
(i838)  ,  ut  amiculce  suce  placeret  qui- 
dam  archidiaconus  Ecclesiae  graicae ,  ad 
Alcoranum  defecit  (  Cfr.  //  Cattolico 
di  Lugano ,  1 5  Marzo  1 838 ) ,  ue  pariter 


aut  peccatis  auctoritas   aut  vitiis  do- 
ctrina  deesset.  Sic  reliqui  omnes. 

(1)  Ipsi  Protestantes  de  hac  agendi 
ralione  conqueruntur.  En  quomodo  lo- 
quatur  unus  ex  ipsis  :  Le  protestan- 
tisme  ria  pas  moins  avili  la  dignite' 
sacerdotale...  Les  pretres  protestans 
se  sont  defaits  bien  vite  de  toute  ap- 
parence  religieuse  ,  et  se  sont  tous 
mis  tres-humblement  aux  pieds  de 
Vautorite  temporelle...  Parce  que  la 
vocation  des  pretres  protestans  rietait 
nullement  de  gouvemer  VEtat,  il  riau- 
rait  pas  fallu  en  conclure  que  tfetait 
a  VElat  d  gouverner  VEglise...  Les 
recompenses  que  VEtat  accorde  aux 
ecclesiastiques ,  les  ont  rendus  tout  a 
fait  sfouliers.  Avec  leurs  habits  sa- 
cerdotaux  ,  ils  ont  depouilU  le  carac- 
tere  spiritueL*  Vklat  a  fait  son  m6- 
tier  ,  et  tout  le  mal  doit  etre  mis  sur 
le  compte  du  clerge  protestant.  II  est 
devenu  frivole...  Les  pretres  riont 
bientot  plus  fait  que  leur  devoir  de 
citoyens...  UEtat  ne  les  prend  plus 
que  pour  des  officiers   de  police...  II 


CAP.    V.    BE    CELIBATU    ECCIESIAST.    ETC, 


197 


et  filiorum  turbam ,  ut  vellent  adversarii ,  addicti  essent  Sacer- 
dotes  mariti ,  deesset  jam  centrum  commune  unitatis ,  ac  pro 
diversitate  Statuum  seu  Principatuum  diversae ,  imo  contrariae 
essent  ecclesiasticorum  sollicitudines  ,  divisi  essent  ab  invicem  , 
uti  Protestantes. 

237.  Protestantismus  cum  vitam  in  semetipso  non  habeat, 
adminiculis  exterioribus  opus  habet  ut  regatur ,  Principibus  in- 
diget  qui  cum  fulciant ;  at  Ecclesia  catholica  vim  ac  vitam  suam 
habet  ex  unitate  fidei,  capitis  ac  liturgiae  ;  habet  a  Christo  fun- 
datore  suo ;  nec  opus  est  ei  aliquo  exteriori  adminiculo  vel  auxilio, 
ut  vivat,  et  regatur  ac  conservetur.  Quinimo  vivit  ac  regitur, 
frustra  in  ipsam  obnitentibus  omnibus  portis  inferi  ad  ejus  des- 
tructionem  consociatis.  Non  obstantibus  diris  vexationibus,  novos 
semper  ac  illustres  filios  acquirit ,  dum  Protestantismus ,  poten- 
tissimorum  Regum  ac  Principum  protectione  tectus ,  quotidie  ma- 
gis  tabescit ,  atque  ad  terminum  suum  properat ,  et  ad  interitum 
vergit. 


ne  les  estime  guere ,  et  ne  les  place 
que  dans  la  derniere  classe  de  ses  of 
ficiers...  Des  que  la  religion  devient 
la  servante  de  VEtat ,  il  est  permis 
de  la  regarder  dans  cet  etat  d'abais- 
sement  comme  Vouvrage  des  hom- 
mes ,  et  m&me  comme  une  fourherie. 
Cest  de  nos  jours  seulement  quon 
a  pu  voir  Vindustrie,  la  diete ,  lapo- 
litique ,  Veconomie  rurale  et  la  police 
entrer  dans  la  chaire...  Le  pretre  doit 
croire  qu'il  remplit  sa  destinee  et  tous 
ses  devoirs ,  enfaisant  lectureen  chaire 
des ordonnances  de  lapolice.lldoit  dans 
ses  sermons  publier  des  recettes  con- 
tre  les  6pizooties ,  montrerla  nkcessite' 
de  la  vaccination ,  et  precher  sur  la 
maniere  de  prolonger  la  vie  humaine. 
Comment  donc  s'y  prendra-t-il  aptes 
cela  pour   detacher   les    hommes   des 


choses  temporelles  et  ptrissables  ,  tan- 
dis  qu'il  s*efforce  lui-meme ,  avec  la 
sanction  du  gouvemement ,  d'attacher 
les  hommes  aux  galeres  de  la  vie  ? 
Ita  Marheinecke  professor  HeideJbergen- 
sis ,  Sur  le  vrai  caractere  du  pretre 
evangelique  ,  impress  ,  Hambnrgi  in 
musaeo  patrio  Germanoruni ,  trad.  de 
1'allem.  Possem  haec  innumeris  prope 
exemplis  conurmare  ,  uisi  longius  quam 
par  sit  abducerer.  Nonnulli  Principes 
protestantes  conati  sunt  eamdem  po- 
testatem  in  clerum  catholicum  exer- 
cere ;  ast  Archiepiscopus  Coloniensis  , 
Arch.  Posnaniensis ,  aliique  non  pauci 
ostenderunt ,  alia  virtute  praeditos  esse 
Sacerdotes  catholicos  cselibes  prae  igna- 
vis  et  captivis  Protestantismi  mini- 
stris ,  eo  ipso  quod  solo  ac  patrias  per 
uxorem  et  filios  defixi  sint. 


198  TRACTATUS    DE    ORDINE   ETC. 

238.  Sacerdos  catliolicus  vere  universalis  est,id  est,  omnis 
setatis ,  omnisque  regionis  ac  universse  terrae ;  dumque  majesta- 
tem  cultus  in  metropolitanarum  urbium  templis  explicat ,  novit 
pari  ratione  se  conferre  ad  Peruanos  ac  lndos ,  ut  eorum  neces- 
sitatibus  spirilualibus  ac  temporalibus  provideat.  Quemadmodum 
vero  S.  Paulus  ab  Hierosolymis  per  circuitum  usque  ad  Illyricum 
omnia  Evangelio  replevit ,  sic  S.  Franciscus  Xaverius  ad  extremas 
Orientis  plagas  se  transtulit ,  uti  Occidentales  perlustravit  S.  Vin- 
centius  Ferrerius ,  aliique  pene  innumeri. 

239.  Sola  religio  catbolica  per  potentissimam  actionem  suam 
in  individua  singula ,  movet,  agitat  atque  excitat  ministros  suos 
ad  magna  quaeque ,  eisque  imprimit  religionis  sigillum.  Protes- 
tantismus  terrenus  in  omnibus  baesitat  incertus  inter  ccelum  ac 
terram ,  inter  cbristianismum  ac  bellenismum  ,  inter  rationa- 
lismum  et  pantbeismum ;  bumi  serpit ,  nec  nisi  bumilia  et  abjecta 
aut  excogitare  aut  moliri  valet  (1). 

240.  Haec  babui,  quae  in  banc  qusestionem  dissererem  ,  pauca 
quidem ,  si  rei  molem  spectes ,  at  si  finem  quem  intuemur ,  pro- 
fecto  non  pauca. 

Veritas  enim ,  quae  omni  aetate  eadem  est ,  in  apricum  prolata , 
Ecclesise  praxis  vindicata  ,  adversariorum  fraudes  retectae ,  eorum 
disserendi  ratio  omni  ex  parte  expensa.  Quocirca  jure  mibi  et 
bonis  omnibus  gloriandum  est,  tum  quod  eain  causam  tueamur, 
quae  criminationibus  nonobruitur ,  etcalumniis  lacessita  pulcbrior 
emergit ,  tum  quod  cum  eo  bominum  genere  manus  conseramus , 
qui  a  libidine ,  non  a  ratione  argumenta  mutuantur  (2). 

(1)  Cfr.  Handachuc,  op.  cit.  Hen-  trop  de  moyens ,    s'il  pouvait  se  per- 

ricus  et  Antonius ,    etc.    ubi  lefellit  metlre  d'arriver  au    terme  de    la  se- 

Bretschneider ;  nec  non  Ab.  Jager,  Sur  duction par  un  mariage  legitime.  Sous 

le  cilibat  ecclesiastique  dans  les  rap-  pretexte  de  diriger  les  consciences ,  il 

ports   religieux  et  politiques  ,    cujus  chercherait  a  gagner  et  corrompre  les 

extant  plures  articuli  in  eph.  VUni-  cceurs ,  et  atourner  d  son  profit  par- 

vers  ;  Rosmini ,  Sul  celibato  ,  Rovereto  ticulier  Vinfluence  que  son   ministere 

i835.  Ceterum  D.  Portalisanno  1807  ne  lui  donne  que  pour  le  bien  de  la 

haec  advertit  adversus  pseudopoliticos ,  religion. 

qoi  promovere  vellent  conjugium  cleri-  (2)  Cum    sajpius    de    Professoribus 

corum  :   Un  Pretre  catholique  aurait  Friburgensibus  mentionem  injecerim  , 


TRACTATUS 


DE  MATRIMONIO. 


199 


PROOEMIUM. 


1.  Matrimonium  ab  eo  dicitur,  inquit  Catechismus  Romanus, 
quod  femina  idcirco  nubere  debet ,  ut  mater  fiat ,  vel  quia  prolem 
concipere ,  parere ,  educare  ,  matris  munus  est  (1).  Aliis  praeterea 
nominibus  Matrimonium   donari  consuevit,  Connubii  scilicet, 


dissimularepostremo  loco  uequeo  scan- 
dalum  ,  qaod  non  ita  pridem  Dr. 
Schreiber ,  in  eadem  Friburgensi  Uni- 
versitate  professor  theologiae  moralis  ac 
membrum  consilii  ecclesiastici ,  pras- 
bnit  auditoribns  sois.Hicenim  ,  postea- 
quam  asseruit,  infallibilitatem  esse  prae- 
cipuum  decus  et  robur  Ecclesiae  tum 
quoad  res  fidei  tum  quoad  res  mo- 
rum  ,  non  erubuit ,  sub  finem  secundi 
vol.  Theologiae  moralis  ,  affirmare,  ec- 
clesiasticurn  caelibatus  praeceptum ,  Sa- 
cerdoti  catholico  injunctura ,  esse  cow- 
tra  naturam  ,  injustum  ,  immorale 
et  antichristianum.  Qoa  in  re  acutus 
homo  non  vidit ,  se  principium  positum 
hac  disserendi  ratione  destruere.  Enim 
vero  clericis  et  recens  Sacerdotio  inau- 
guratis  talia  effutire  perinde  est  ac  di- 
cere  :  Ecclesia  illa  ,  cui  ut  magister  et 
Sacerdos  peculiari  ratione  addictus 
sum  y  et  erga  quam  in  animis  vestris 
amorem  excitare  deberem,  non  est  vera 
nec  a  Christo  fundata ,  utpote  quce 
errorem  et  peccatum  docet ,  et  lege  in- 
justa  et  iniqua  filios  suos  obstringit. 


In  quo  ipse  non  repetit ,  nisi  quod  no- 
vem  aut  decem  ab  hinc  annis  docuit 
Drc  Amann ,  professor  et  membrum  pa- 
riter  consilii  ecclesiastici ,  qui  inter  sa- 
cri  caelibatus  impugnatores  non  extre- 
mum  locum  obtinet  ob  historiam  cae- 
libatusa  se  editam.  Quam  bene  autem 
idem  professor  Schreiber  de  suis  alum- 
nis  promeruerit ,  evincitur  ex  munere 
argentei  cyathi ,  quo  hanc  auream  do- 
ctrinam  cohonestarunt  ejus  auditores. 
Satius  profecto  foret  ut  ipse  personam 
deponeret ,  seque  apertum  hostem  Ec- 
clesiae  catholicae  profiteretur. 

(1)  De  Matrim.  Sacram.  cap.  8, 
n.  2.  Hinc  apud  Gregorium  ix ,  cap. 
Ex  litteris ,  de  conversione  infidelium: 
Matri ,  inquiebat  mulier  ,  infans  ante 
partum  onerosus  ,  dolorosus  in  partu, 
post  partum  laboriosus  ;  ac  ex  hoc 
legitima  conjunctio  maris  et  feminas 
magis  matrimonium  quam  patrimo- 
nium  nuncupatur.  Apud  Pitoeum,  De- 
cretales  Grcgorii  Papce  ix  ,  tom,  u  y 
Paris.  1687. 


200  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

Conjugii,  Nuptiarum,  de  quibus  fuse  S.  Thomas  (1).  Definiri 
autem  solet  :  Yiri  et  mulieris  maritalis  conjunctio  inter  legiti- 
mas  personas  individuam  vitce  consuetudinem  retinens  (2)  5  quod 
si  agatur  de  Matrimonio  non  solum  quatenus  officium  naturae  est, 
sed  quatenus  praeterea  est  Sacramentum ,  datae  definitioni  addi 
debet  :  Et  a  Christo  ad  dignitatem  Sacramenti  elevata.  Ab  aliis 
vero  Matrimonium,  prout  Sacramentum  est,  fusius  definiri ,  seu 
potius  describi  solet:  Sacramentum  Novo3  Legis ,  quo  significatur 
conjunctio  Christi  cum  Ecclesia  >  et  gratia  confertur  ad  sancti- 
ficandam  virietmulierislegitimam  conjunctionem ,  ad  uniendos 
arctius  conjugum  animos,  atque  ad  prolem  pie  sancteque  in  vir- 
tutis  officiis  et  fide  christiana  instituendam. 

2.  Ex  his  autem  definitionibus  colligitur,  1°  naturam  sive  ra- 
tionem  aut  essentiam  Matrimonii  proprie  constitui  in  vinculo, 
quod  exprimitur  per  vocem  illam  conjunctio ,  quae  designat  illam 
obligationem  et  nexum  ,  vi  cujus  firmitas  ,  permanentia  atque  sta- 
hilitas  matrimonii  exurgit ;  minime  vero  consistere  in  usu ,  qui 
separari  potesta  dominio  seu  potestate  ,  quaminproprium  corpus 
conjuges  per  consensum  verbis  de  praesenti  expressum  sibi  invi- 
cemtradunt  (3).  Colligitur,  2°  conjugii  christiani  proprietates  esse 
unitatem  et  indissolubilitatem  ,  quae  significantur  per  subsequentia 

(1)  In  4?  dist.  27  ,  q.    1  ,  art.  1.  siastica  historia  plara  suppeditat  exem- 

(2)  Hanc  definitioiiem  ,  quae  est  Ma-  pla  Sanctorum ,  qui  perhibentur  \ero 
gistri  Sententiarum,imo  potius  codicis  Matrimonio  conjuncti  ,  quamvis  nun- 
Justinianaei ,  suam  fecit  Catechismus  quam  convenerint;  ejusmodi  fuit  con- 
llom.  loc.  cit.  n.  3,  ubi  eamdemper  jugium  S.  Pulcheriae  cum  Marciano , 
partes  esponit.  S.   Henrici  cum  S.  Chunegunda.  Quod 

(3)  Cfr.  Estius ,  in  4-  dist.  26,  si  nonuulli  Patres  aut  Theologi  inter- 
§  i3  ,  qui  hanc  veritatem  adversus  dum  scripserunt ,  usu  Matrimonium 
Wicleffitas  aliosque  haereticos  multiplici  perfici  relale  ad  perfectam  et  plenam 
argumentorum  genere  ostendil.  Sane  rationem  signi  seu  Sacramenti  ,  id  af- 
verum  cxtitit  conjugium  inter  protopa-  firmarunt ,  quatenus  scilicet  per  usum 
rentes  in  terrestri  paradiso  ante  quem-  significatur  conjunclio  realis  Christi 
cumque  conjugii  usum  ;  id  ipsum  cum  Ecclesia  per  Incarnationem  ,  tum 
dicatur  de  conjugio  inter  Beatam  Virgi-  etiam  quatenus  major  inde  firmitas 
nem  et  S.  Joseph.  SS,  Patres  una-  conjugii  exurgit,  ut  suo  loco  dicemus. 
nimes  in  hac  sententia  sunt ,  et  eccle- 


CAP.    I.    DE    MATRIMONIO    IN    SE    SPEGTATO.  201 

verba  :  Inter  legitimas  personas  individuam  vitce  consuetudinem 
retinens,  seu  ut  clarius  dicitur  in  altera  definitione :  viri  et  mulieris 
legitimam  conjunctionem ,  etc.  Colligitur,  3°  nonnullas  requiri 
conditiones  ,  sub  quibus  tantum  iniri  possunt  conjugia ,  quod  in- 
nuitur  per  verba  legitimas  personas  vel  per  legitimam  conjun- 
ctionem.  Atque  tria  boec  praecipua  capita  sunt ,  circa  quae  tota  baec 
nostra  versabitur  disputatio ,  tum  sciiicet  circa  Matrimonium  in 
se  spectatum  et  quatenus  Sacramentum  est ,  tum  circa  ipsius  pro- 
prietates .  tum  denique  circa  ipsius  impedimenta  ac  potestatem 
ea  apponendi.  His  nonnulla  adjiciemus  circa  qusestionem  ,  bac  no- 
stra  praesertim  aetate  agitatam ,  de  connubiis  mixtis  vulgo  nuncu- 
patis. 

CAPUT  I. 

DE    MATRIMONIO    IN    SE    SPECTATO. 

3.  Matrimonium  in  se  spectatum  considerari  potest,  vel  prout 
officium  naturae  est ,  vel  prout  est  Sacramentum ,  seu  clarius , 
prout  officium  illud  a  Cbristo  sanctificatum  est ,  qui  ipsum  evexit 
ad  dignitatem  Sacramenti,  eidemque  sacramentalem  gratiam  ad- 
junxit.  Dum  igitur  consideratur ,  quatenus  officium  naturae  est , 
disceptari  posset ,  Utrum  bonum  sit  ac  bonestum ;  quod  plures  ex 
veteribus  bsereticis  inficiati  sunt.  Cum  vero  jamdiu  obsoleverit 
ejusmodi  error  ac  nemo  eum  denuo  excitaverit,  ab  illis  data 
opera  refellendis  supersedemus.  Sane ,  quod  ex  lege  naturae  a 
Deo  ipso  confirmata  proficiscitur,  illud  profecto  natura  acratione 
sui  nullum  vitium  admittit  vel  turpitudinem  ,  ac  proinde  bonum 
est  ac  bonestum.  Tale  porro  est  Matrimonium. 

4.  Natura  enim ,  etiam  secluso  peccato,  inclinat  bominem  ad 
prolis  generationem ,  et  ad  eum  finem  sexuum  diversitas  est 
ordinata  (1).  Jamvero  proles,  sicut  concepta  in  lucem  edi  debet , 
ita  in  lucem  edita  per  nutritionem  et  educationem  debet  secun- 
dum  corpus  et  animam  perfici ,  idque  eadem  natura  dictante ,  quae 

(1)  Cfr.  Estius,  loc.  cit.  §  i  ,  ct  Catechism.  Roman,  part.  li  ,  cap.  8,  §  i3. 


202  TRACTATUS    DE    MATRIMOMO. 

non  tantum  generationem  rei,  sed  et  provectionem  et  perfe- 
clionem  ejus  intendit.  Haec  autem  necessaria  nutritionis  et  educa- 
tionis  officia  certos  requirunt  parentes ,  eosque  vinculo  quodam 
permanente  colligatos $  in  hoc  autem  vinculo,  ut  diximus  \  Ma- 
trimonii  ratio  constituta  est;  Matrimonium  igitur,  qua  natura3  of- 
ficium  est ,  lege  ipsius  naturae  est  constitutum. 

5.  Hanc  naturse  legem  ratam  habuit  et  confirmavit  naturae 
auctor  Deus.  Principio  enim  virum  seu  marem  creavit  et  femi- 
nam  ad  prolem  suscipiendam  idoneos.  Feminam  quoque  ex 
viri  latere  condidit,  ut  ostenderet,  arctissimum  esse  inter  eos 
Matrimonii  vinculum.  Quae  cum  instinctu  quodam  divino  probe 
intellexisset  Adam,  in  eam  vocem  erupit :  Hoc  nunc  os  ex  ossibus 
meis ,  et  caro  de  carne  mea.. .  quamobrem  relinquethomo  patrem 
suum  et  matrem ,  et  adhcerebit  uocori  suo3 ;  et  erunt  duo  in  carne 
una  (1).  Quibus  verbis  perpetuum  et  indissolubilem  conjugii 
nexum  declaratum  fuisse ,  Tridentinum  docuit  (2).  Compertum 
igitur  est ,  in  horto  ipso  deliciarum  atque  ante  peccatum  consti- 
tutum  et  initum  Matrimonium  esse.  In  Novo  autem  Testamento 
ipse  Dei  Filius  non  modo  praesentia  sua  nuptias  honestavit,  et 
miraculo  omnium  quas  edidit  primo  consecravit,  sed  praeterea  com- 
mendavit  locupletissimis  iis  verbis,  quaeleguntur  ,Matth.XIX,6: 
Quod  ergo  JDeus  conjunxit ,  homo  non  separet(%).  Quare  Paulus 
Corinthiis ,  Epist.  1 ,  VII ,  38 ,  inter  cetera  significavit  :  Qui 
matrimonio  jungit  virginem  suam  ,  bene  facit  (4).  Ac  I  ad  Ti- 
moth.  IV ,  1 ,  futuros  Matrimonii  accusatores  appellavit  homines 
attendentes  spiritihus  erroris  et  doctrinis  do^moniorum.  Atque 
hujus  divinae  et  apostolicae  doctrinae  adversarios  quovis  tempore 
sancti  Ecclesiae  Patres ,  Concilia ,  imo  et  Ecclesia  universa  non 
semel  anathemate  perculit  (5). 


(1)  Genes.   n,  i/±.  Posteriora    hax  (8)  aO  olv  o  Qtoe  o-wi^tv^tv  uvB-faxos 
verba  :  Propter  hoc  dimittet  homo  pa-  p$  xapi^tTu  (in  var.  uTro^aoi^tTeo). 
trem ,  etc.  tanquam  a   Deo  ipso  pro-          (4)  "o.o-Tt  kai  o  tKyeifcl^en   ( in  var. 
lata  retulit    Christus  ,  Matth.  xix  ,  5.  yu/tci^av)  7rupS-tvov  ,  Ke&XtS?  Kotti. 

(2)  Sess.  xxiv,  cap.  unic.   De  Ma-  (5)  Cfr.  Estius,  loc.cit.§3.  Ex  his 
trimonio.  non  solum  patet  veterum  haireticorum 


CAP.     1.    BE    MATRIMONIO    IN    SE    SPECTATO. 


203 


6.  Ex  his  porro,  quae  de  honestate  matrimonii  contraximus  , 
facile  intelligunturejusdemfmes  ,  qui  tres  enumerantur.  Princeps 
quidem  atque  primarius  est  procreatio,  et  procreationis  comple- 
mentum ,  quod  in  prolis  sustentatione  ac  liberali  ad  virtutem 
institutione  consistit.  Alter  finis  in  mutuo  adjutorio  situs  est, 
scilicet  in  communi  vitse  societate ,  officiis  ,  atque  ope  mutua , 
quam  sibi  conjuges  invicem  praestant  in  re  domestica  admini- 
stranda ,  atque  in  vitae  incommodis  facilius  perferendis.  Tertius 
Matrimonii ,  seu  potius  Matrimonium  contrahentium  finis  est 
sedandae  concupiscentiae  propositum  ;  Matrimonium  enim  ,  quod 
sanis  hominibus  ante  peccatum  vim  tantum  ofiicii  habuit ,  aagrotis 
postea  factum  est  etiam  remedium ,  ut  Apostolus  docet  (1). 


insania,  qui  nnptias  damnabant ,  ve- 
rum  etiam  Barbeyrachii  et  Gibbonii 
impndentia  ,  ex  quibus  alter  in  op. 
De  morali  Patrum  doctrina ,  alter  vero 
in  op.  De  casu  Imperii  Romani  , 
in  Patresiniqui,  eisdem  succenset,  quasi 
impuritatem  quamdam  ,  labem  et  vi- 
tium  invenerint  in  Matrimonio  etiam 
justo  atque  legitimo  ,  propterea  quod 
virginitatem  conjugio  ,  viduitatem  al- 
teris  nuptiis  anteponant ;  qnod  arceant 
a  Sacerdotio  bimaritos  ,  et  eos  qui  vi- 
duam  vel  ancillam  vel  ab  alio  repu- 
diatam  duxissent ;  quod  sentiant ,  Ma- 
trimonium  cupiditatis  explendaeque  li- 
bidinis  studio  ineundum  non  esse;  quod 
vetent  virum  cum  gravida  uxore  con- 
suescere  ;  quod  deniquetradant,  habere 
aliquid  conjuges ,  de  quo  erubescant. 
At  quis  non  videat,  inique  prorsus  im- 
pios  homines  in  Patres  debacchari? 
An  qnia  virginitas  matrimonio  ,  vidui- 
tas  prsefertur  alteris  nuptiis  ,  ideo  re- 
probatur  conjugium  ut  malnm  ?  Num- 
quid  argentum  non  erit  argentum , 
inquit  S.  Hieronymus ,  si  aurum  ar- 
gento  pretiosius  est  P   (lib.  i  ?  Cont. 


Jovin.  n.  3).  Recte  etiam  cetera  do- 
cuerunt  Patres ;  cum  enim  ad  officium 
nascanturhomines,  non  ad  voluptatem, 
culpa  profecto  non  vacabunt  ,  qui  so- 
lius  voluptatis  causa  vel  Matrimonium 
ineunt  vel  abutuntur  uxoribus ;  sci- 
licet  procreatio  liberorum  debet  esse 
hominibus  modus  cupiditalis  ,  quem 
modum  cum  saepe  transiliat  concupi- 
scentia,  qnae  ipsis  castioribus  animis 
potenter  insidiatur ,  ideo  habere  dicun- 
tur  aliquid  conjuges,  de  quo  erubescant. 
Cfr.  D.  Cellier,in  Morali  doctrina  Pa- 
trum  vindicata,  Cfr.  etiam,  quas  de  his 
scripsit  Clem.  Alex.  Pazdag.  lib.  n  , 
cap.  io, 

(1)  i  Corintb.  vli ,  1-6.  Exhisporro 
refellitur  abjecta  Rationalistarum  et 
Naturalistarum  sentiendiratio  circaMa- 
trimonii  notionem.  His  enim  Matrimo- 
nium  nihil  aliud  est  nisi  societas  di- 
versi  sexus  personarum  ad  naturalem 
et  rationabilem  stimuli  sexualis  exple~ 
tionem  inita.  Cfr.  Aug.  de  Roslco- 
wany,  De  Matrimonio  in  Ecclesia  ca- 
tholica ,  tom.  l,  §16,  17,  Augustae 
Vindel.  1837. 


204  TRACTATTJS    DE    MATRIMONIO. 

7.  Ceterum  ,  cum  hocnaturse  officium ,  seu  ut  plerique  loquun* 
tur ,  naturalem  contractum  (1)  Dominus  Salvator  noster  eleva- 
verit  ad  dignitatem  Sacramenti ,  de  eodem  ,  quatenus  Sacramen- 
tum  est,  potissima  nobis  disputatio  esse  debet  adversus  recentiores 
haereticos,  Lutheranos,Calvinistas,  Socinianos,  aliosquenovatorum 
surculos  ,  qui ,  etsi  Matrimonii  sanctitatem  et  divinam  ejus  origi- 
nem  ultro  fateantur ,  eidem  tamen  Sacramenti  dignitatem  eripere 
omni  modo  conantur.  Atque  haec  quidem  veritas  est ,  quam  in 
primis  tuendam  suscipimus.  Deinde  vero ,  ut  ordo  postulat ,  quid 
verisimiliusintertot,  quae  circumferuntur,  Theologorum  sententias 
tenendum  sit  de  ejusdem  Sacramenti  materia ,  forma  atque  mi- 
nistro ,  subjiciemus.  Sit  itaque. 

PROPOSITIO  I. 

Matrimonium est  vere  et  proprie  unum  ex  septem  Legis  evan- 
gelicce  Sacramentis  a  Christo  Domino  institutum. 

8.  De  fide  est  haec  propositio  ,  quam  Tridentinum  ,  sess.  XXIV, 
can.  I,  his  verbis  definivit  :  Si  quis  dixerit,  Matrimonium  non 
esse  vere  et  proprie  unum  ex  septem  Legis  evangelicm  Sacra- 
mentis  a  Christo  Domino  institutum,  secl  ab  hominibus  inven- 
tum  ,  neque  gratiam  co?iferre^  anathema  sit  (2). 

(1)  Nonnulli  contendunt,  nullo  modo  si  qui  Matriraonio  inest,  a  reliquis  toto , 

contractum  esse  aut  dici  posse  conju-  ut   aiunt ,    coelo   diversum    esse.   Cfr. 

gium  ,  saltem  presse  seu  stricto  sensu  ,  Roskowany   op.   cit.  §  18,  necnon  au- 

quia  conjugio  deest  objectum   seu  res  ,  ctor  dissert.  De  impedimentis  matri- 

circa  quam    contrahi  possit.  Substan-  monii ,  pag.  i26etseq.  edit.  iv,  Mech- 

tiam  quippe   Matrimonii  efficit  mutua  liniae  i834»  Nos  tamen ,  ne  a  consueta 

obligatio  conjugum  ad  amorem  et  fi-  loquendi  ratione    recedamns  ,    contra- 

delitatem  ,   quai    omnem   contrahendi  ctus  nomen  usurpabimus ,  quo  usum  est 

ac  paciscendi    naturam   refugit.   Hinc  Tridentinum  ,   sess.  xxiv,  cap.  I  ,   De 

nonnisi   improprie  Matrimonium   con-  ref.  Matrim ,  etsi  fateamur  ,  ut  postea 

tractus  dici    potest ,    quatenus  scilicet  videbimus  ,   Matrimonium    a  quolibet 

verbum  contrahere  ad  ea  significanda,  alio  contractu  plane  differre. 

quae    per   matrimonium   intenduntur  ,  (2)  Ex   verbis   Conc.    Trid.    quibus 

usu   quadantenus  roboratum  usurpari  definit ,    Matrimonium   unum  esse  ex 

solet ;  aut  saltem  dicunt ,  contractum  ,  septem   Legis  evangelicae   Sacramentis 


CAP.    I.    DE    MATRIMONIO    IN    SE    SPEGTATO.  205 

9.  Hanc  veritatem  satis  aperte  innuunt  Sacrae  Litterae  ,  traditio 
docet ,  perpetua  et  constans  Ecclesiae  praxis  confirmat. 

10.  Ac  primo  quidem  innuunt  Scripturse ;  celebre  enim  est 
Paulinumtestimonium,  Epbes.  V,  35,  Firi^dilujiteuccoresvestras, 
sicutet  Christus  dilexit  Ecclesiam,  et  seipsum  tradidit  pro  ea... 
Sacramentum  hoc  magnum  est,  ego  autem  dicoin  Christo  et  in 
Ecclesia.  Quibus  verbis  Apostolus  non  solum  significat ,  Matrimo- 
nium  exbibere  signum  seu  reprassentationem  unionis  Cbristi  cum 
Ecclesia  ,  sed  praeterea  complectitur  officia  ,  quibus  conjuges  per 
illam  unionem  adstringuntur ,  amorem  praecipue  supernaturalem  , 
quose  mutuo  diligere  debent,  sicut  Christus  diligit  Ecclesiam.  Nemo 
autem  negaverit,  ad  haec  officia  proestanda  opus  esse  gratia  Sal- 
vatoris,  et  quidem  jugi ,  qualem  nempe  Sacramenta  tribuunt ,  ad 
statum  sanctificandum  atque  ad  ejus  finem  obtinendum.  Hinc 
praeter  insignes  Theologos.  Catechismus  Romanus  Paulino  commate 
utitur  ad  probandam  Sacramenti  Matrimonii  veritatem.  Cum  ta- 
men  nobiles  alii  Theologi  et  interpretes ,  Cajetanus ,  Vasquez , 
Estius  ,  Fromondus  ,  Bernardinus  a  Piconio ,  aliique  non  pauci , 
efficaciter  saltemsive  ex  hoc  sive  exaliis,  quae  afferri  solent,  Scrip- 
turarum  locis  non  probari  hanc  veritatem  contendant ,  et  Conci- 
lium  Tridentinum  ipsum,  eam  Pauli  sententiam  commemorans, 
hoc  Paulum  innuisse  tantummodo  affirmet ,  ideo  hac  ipsa  voce 
nos  pariter  usi  sumus. 

11.  Quod  vero  Scripturae  innuunt ,  traditio  extra  omne  dubium 
ponit.  Etenim  utriusque  Ecclesiae  Patres ,  iique  antiquissimi ,  Ma- 
trimonium  in  numero  Sacramentorum  habuerunt.  Nam  1°  Chri- 
stianorum  conjugium  alii  interressacrasnumerant ,  ad  religionem 
pertinentes ,  a  ministris  Ecclesise  certo  ritu  celebrandas ;  cujus- 


a  Christo  Domino  institutum  ,  aperte  charistiam),   sed  Ecclesias  pro  ratione 

refelluntor    Oberthur  ,    Idea    biblica  et  indigentia   temporom  potestatem  re- 

Ecclesiw  Dei ,  part.  l,   pag.  90,  So-  liquisse  eadem  augendi ,  idque  nomi- 

lisbaci  1828,  Holder  et  Beda  Mayer  ,  natim  de  Matrimonio  valere.  Ita  desi- 

qni  eum  secuti,  affirmarenon  dubita-  piuntin  Germania  homines  ,  qui  se  ca-« 

runt  ,  Christum    pauca    solum  Sacra-  tholicos  profitentur! 
menta  instituisse  (Baptismum  et  Eu- 


206 


TRACTATUS    DE    MA.TRIMONIO. 


modi  inter  Graecos  sunt  S.  Ignatius  M.  (1),  Clemens  Alex.  (2), 
S.  Basilius  (3) ;  inter  Latinos  vero  Tertullianus  (4) ,  S.  Ambro- 
sius  (5) ,  S.  Siricius  Papa  (6).  2°   Alii  tradunt  Christum ,  dum 
nuptiis  interfuit ,  iisdem  benedictionem ,  sanctitatern  et  gratiam , 
qua  antea  carebant,  adjunxisse  atque  indicasse;  ita  ex  Grseeis 
Cyrillus  Alex.  (7) ,  Epiphanius  (8) ,  ex  Latinis  Ambrosius  (9)  et 
Augustinus  (10).  3°  Denique  alii  Sacramenti  nomine  Matrimoni- 
um  nuncuparunt;  quodfecit  Tertullianus(ll) ,  Ambrosius  (12), 
Chrysostomus  (13)  et  Augustinus  passim,  praesertim  vero  in  lib. 
de  Bono  conjugali,  ubi  inter  cetera  scribit  :  In  nostrarum  nup- 
tiis  plns  valet  sanctitas  Sacramenti  quam  fcecunditas  uteri  (14) ; 
et  paulo  post :  Bonum  igitur  nuptiarum  per  omnes  gentes  atque 
homines  in  causa  generandi  est  et  in  fide  castitatis ;  quod  au- 
tem  ad  populum  Deipertinet,  etiam  in  sanctitate  Sacramenti , 
per  quam  nefas  est  etiam  repudio  discedentem  alteri  nubere , 
dum  virejus  vivit{\$).  Ibidem  vero  ostensurus,  Matrimonii  vin- 
culum  esse  indissolubile,  etiamsi  nulli  filii  procreentur ,  clericorum 
similitudine  utitur,  in  quibus  Sacramentum  Ordinationis  permanet, 
etiamsi  aut  ad  muneris  functionem  non  admittantur ,  vel  ab  ea- 


(1)  Epist.  ad  Polycarp.  tom.  n  , 
cap.  5  ,  ex  edit.  Cotelerii. 

(2)  Stromat.  Hb.  111  ,  juxta  anti- 
quam  edit.  Sylburgianam  pag.  191  et 
seq.,  jnxta  editionem  vero  Potteri  re- 
cusamVenet.  1767  ,  tom.  1,  pag.  532 
et  seq. 

(3)  Hexa&mer.  liom.  vii,  opp.  edit. 
Maur.  tom.  1,  pag.  68. 

(-4)  Ad  uxorem.  lib.  11 ,  cap.  8 , 
edit.  lligalt.  pag.  171  et  seq.  in  quem 
loc.  cfr,  not.  Rigalt. 

(5)  Epist.  xix  ad  Figil.  edit.  Maur. 
tom.  11,  col.  844  >  n*  7* 

(6)  Epist.  adHimerium  Tarrac. 
cap.  4  >  aPQd  Coustant.  col.  628. 

(7)  Lib.  11 .  in  Joan.   in  cap.  1  , 


v.  1,  tom.  iv  ,  p.  i35,  opp.  edit.  Pa- 
ris.i638. 

(8)  Hwres.  li  ,  quae  est  Alogorum , 
cap.  3o,  edit.  Petav.  tom.  1  ,  pag.  452, 
et  Hceres.  lxvh  ,  Hieracitarum,  cap.  6, 
ibid.  pag.  714« 

(9)  Epist.  xlii,  ad  Siricium,  n.  2. 
edit.  Maur.  tom.  11 ,  col.  966. 

(10)  Tract.  ix  in  Joan.  n.  2. 

(11)  De  exhortat  castitat.  cap.  5. 

(12)  De  Abraham.  lib.  1  ,  cap.  7, 
n.  59,  edit.  cit.  tom.  1,  col.  3o2. 

(13)  Hom.  xxinEpist.ad  Ephes. 
n.  4 »  opp.  edit.  Maur.  tom.  xi,  p.  i48* 

(14)  Cap.  18,  n.  21. 

(15)  Cap,  24,  n.  32. 


GAP.    I.    DE    MATRIMONIO    IN    SE    SPEGTATO.  207 

dem  arceantur;  unde  apparet,  Sacramenti  nomen,  quod  nuptiis 
tribuitur,  ab  Augustino  proprie  adhiberi,  non  latius  (1). 

12.  Maximum  demum  pondus  ad  eamdem  veritatem  compro- 
bandam  addit  perpetua  et  constans  utriusque  Ecclesise  orientalis 
et  occidentalis  consensio  et  praxis.  De  Ecclesia  enim  Latina  ante 
Tridentinum  hujus  rei  fidem  faciunt  Eugenius  IV  (2)  ,  ante  Eu- 
genium  Constantiense  Concilium  (3) ,  ante  Concilium  Constan- 
tiense  Lucius  III  (4)  ,  ante  Lucium  Gregorius  M.,  prout  fatentur 
adversarii  nostri  (5),  ante  Gregorium  sacramentalia  et  rituales 
libri,  qui  inter  VII  Sacramenta  semper  nuptias  recensent  (6). 
De  Ecclesia  Graeca  constat  ex  Hieremia  Graecorum  Patriarcha , 
qui  sub  finem  sec.  XVI ,  "in  censura  Confessio?iis  Augustanw ,  ex 
nomine  totius  Ecclesiae  Graecae  septem  profitetur  esse  in  Ecclesia 
Sacramenta  a  Christo  instituta ,  ac  de  Matrimonio  peculiariter  ait : 
divinum  Sacramentum  esse,  atque  unum  ex  illis  septem,  quas 
Christus  et  Apostoli  Ecclesiw  tradiderunt  (7).  Atque  id  ipsum 
profitentur  diversa  Concilia  coacta  adversus  Cyrillum  Lucarim 
nova  dogmata  fabricantem  (8);  ante  hos  omnes  Concilium  Flo- 
rentinum  (9) ,  quod  in  hac  professione  jam  praecesserat  Simeon 

(1)  Sic  enim  ibidem  scribit :  Quem-  iv,  cap.  19  ,  §  34  ,  scribens  :  Pro  Sa- 

admodum  si  fiat  Ordinatio  cleri   ad  cramento  datum  (  matrimonium )  nemo 

plebem  congregandam ,  etiamsi  plebis  usque  ad  Gregorii  tempora  viderat. 
congregatio  non  subsequatur ,  manet  (6)  Cfr.    Martenias  ,  De  antiq.  Ec- 

tamen  in  illis  ordinatis  Sacramentum  cles.  ritib.  lib.  1  ,  part.  11,   cap.   91. 

ordinationis ;  et  si  aliqua  culpa  quis-  art.  5. 

quamabofficioremoveaturtSacramento  (7)  Cfr.  op.  cai  tit.  Censura  Orien- 

Domini  semel  imposito  non  carebit ,  talis  Ecclesiw    de  prcecipuis    nostri 

quamvis  adjudiciumpermanente.He-  sceculi  hojreticorum  dogmatibus ,  Hie- 

mam    concladit    :  Hcec  omnia  bona  remiae       Constantinopolitani     Patriar- 

sunt ,  propter  quw  nuptios  bonce  sunt,  chae ,  etc.  a  Stanislao  Socolovio  ex  graeco 

proles ,  fides  ,  Sacramentum.  in  latinum  conversa ,  cap.  7,  pag.  io5, 

(2)  Decret.  seu  Instruct.  pro  Ar-  et  pag.  1 1 1  et    116,  Dilinga;  i582. 
men.  Apud  Hard.  Acta  Concil.  tom.  (8)  Cfr.    apud   Renaudotium  ,    De 
ix,  col.  44°-  la  perpttuite'  ,   etc.   tom.  v,  liv.  6, 

(3)  Ibid.  tom.  vni,  col.  915.    ^'  chap.   1. 

(4)  In  Decreto  cont.  hwretic.  ibid.  (9)  In  Decreto  union.  Armen.  apud 
tom.  vi ,  par.  11 ,  col.   1878.  Hard.  Acta  Concil,  tora.  ix  ,  col.  44o. 

(5)  Id  Calvinus  fatetur ,   Instit.  lib. 


208 


TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 


Thessalonicensis  (1);  quibus  proeiverant  symbolici  libri  et  Eu- 
chologia  (2),  Quod  vero  eadem  sit  Coptorum,  Jacobitarum,  Sy- 
rorum ,  Nestorianorum  ,  Eutychianorum ,  seu  Monophysitarum 
fides,  dubitare  non  patiuntur  publica  euchologia  ,  in  quibus  de 
Matrimonio  agitur  perinde  ac  de  Sacramentis  reliquis  ,  uti  osten- 
dunt  Renaudotius  (3)  et  Assemanus  (4). 

13.  Illud  propterea  inter  Sacramenta  novae  legis  ponendum 
est,  quod  inter  res  sacras  locura  habet,  quod  Christus  benedic- 
tione  ,  sanctitate  et  gratia  exornavit,  quod  vere  et  proprie  Sacra- 
mentum  appellatur ,  quod  Ecclesia  universa  constanter  ac  per- 
petuo  inter  Sacramenta  a  Christo  instituta  retinuit;  cum  tale  sit 
ex  Patrum  testimoniis  et  utriusque  Ecclesiae  certissimis  documentis 
Christianorum  conjugium  ,  profecto  sequitur ,  quod  demonstran- 
dum  assumpsimus ,  nempe  Matrimonium  esse  vere  et  proprie 
unum  ex  septem  legis  evangelicae  Sacramentis ,  a  Christo  Domino 
institutum ,  prout  etiam  cordatiores  inter  Protestantes  jam  nobis 
ultro  concedunt  (5). 


(1)  Apnd  Renaudot.  op.  et  loc.  cit. 

(^)  Cfr.  apud  Goarium  in  Eucho- 
logio ,  ubi  agit  de  ritu  singulorum  Sa- 
cramentorum  ,  praesertim  vero  ubi  agit 
de  Matrimonio  sub  tit.  De  officio  coro> 
nationis  nuptiarum  ,  pag.  385  et  seqq. 
et  p.  397  et  seq.  cui  addatur  Ortho- 
doxa  confessio  cathol.  et  apost.  Ec- 
clesice  orientalis  ,  Lips.  1695,  Qaaest, 
cxv,  ubi  quaeritur  :  Hotov  tbcti  rl  iktov 
pvo-r*iptov  ;  'A%0Kpt<rts.  'O  rlptos  yct/tcos  , 
0  cxolos  ytvtrcti ,  irpZrov  ptv  (t\  rqt 
tie  «A^jjAow?  o-vptyavUv  rov  dvc^pos   Kcti 

TVS  yOVUtKCS...    VCTTipOV    $i    fitfiMtVflTttt, 

Kttt  tvXoyuTtti  cL%o  rov  itptu  tovtvj  f 
trvfttpaviet  Kttt  vwoo-frtTts.  id  est  :  Quod- 
nam  sextum  est  Mysterium  (Sacra- 
ntentum)  P  Resp.  Honorabile  conju- 
gium  ,  quod  primo  quidem  mutuo  viri 
feminoeque  in  se  invicem  consensu... 
instituitur..,  Deinde  sancitur  conse- 


craturque  hoec  illorum  consensio  ac 
promissio  per  Sacerdotem. 

(3)  Loc.  cit. 

(A)  Bibliothecce  orientalis  ,  tomi  111 
parteii ,  pag.  356  ,  et  tomi  111  part.  11, 
pag,  319  et  seq.  ubi  agit  de  Syris  Nes- 
torianis. 

(5)  Cfr.  Leibnitius  Systema  Theo- 
log.  pag.  3 1 4  ;  Esslinger  op.  cit.  Apo- 
logie  de  la  religion  catholique  par  des 
auteurs protestans ,  qui ,  agens  de  Ma- 
trimonio  ,  adducit  testimonia  ex  Mar- 
heinecte  ,  Meyer  et  Schwarz  ,  qaibus 
constat ,  Protestantes  admittere,  conju- 
gium  veluti  statum  a  Deo  sanclificatione 
et  gratia  auctum  ,  qaa  conjuges  sancte 
possint  institaere  prolem  ,  esse  vccatum 
in  scripturis  Mysterium  et  Sacramen- 
tum,  signum  sacrum  unionis  Christi 
cum  Ecclesia. 


GAP.    I.    DE    MATRIMONIO    IN    SE    SPECTATO.  209 

DIFFICULTATES. 

14.  Obj.  prima.  Satis  certa  non  est  Patrum  auctoritas  ad  ad- 
strueudam  Sacramenti  Matrimonii    veritatem ;   1°  Patres  enim 
nullibi  aperte  docent ,  vel  Christum  Sacramentum  Matrimonii  in- 
stituisse,  vel  Matrimonium  gratiam  conferre  ex  opere  operato, 
2°  Quod  si  interdum  locuti   videntur  de   Matrimonio  tanquam 
de  re  sacra    vel  Sacramento,  ut   ex  ipsis  Patrum  locutionibus 
patet ,  rem  sacram  vel  Sacramentum  latiori  sensu  usurparunt , 
ut  inter  ceteros  usurpavit  S.  Leo  M.,  Augustinus  passim  ,  Diony- 
sius  Areopagitanuncupatus,  qui  in  lib.  De  ecclesiast.  Hierarchia 
inter  Sacramenta  etiam  recenset  monasticam  consecrationem  ; 
3°  vel  eodem  sensu  ,  quo  Sacramentum  dixerunt  Adae  conjugium , 
et  conjugia  Hebraeorum  ,  quae  profecto  non  fuisse  vere  et  proprie 
Sacramenta  nunc  passim  catholici  Theologi  docent  adversus  Lau- 
nojum  ,  qui  in  lib.  De  regia  in  Matrimonium  potestate  innumera 
prope  Patrum  testimonia  congessit ,  ut  adstrueret ,  Matrimonium 
in  antiqua  lege  fuisse  verum  Sacramentum  (1).  4°  Quod  praeterea 
omne  dubium  tollit  circa,  germanaui  SS.  Patrum  mentem,  ut 
observat  Erasmus  ,  estipsorum  agendi  ratio  ,  dum  pugnarent  ad- 
versus  impias  Tatiani,  Encratitarum ,  Gnosticorum  ac  Manichaeo- 
rum  haereses,  quae  nuptias   utpote  noxias  damnabant;  nullum 
enim  validius  argumentum  a  Patribus  urgeri  poterat,  quam  Sa- 
cramenti  dignitas  a  Christo  Matrimonio  addita ,  ad  haereticos  re- 
fellendos ;  attamen  de  ea  nec  verbum  habent.  Imo  nec  ipse  Jo- 
vinianus,  qui  ,  licet  totus  esset  in  extollendo   connubio    super 
virginitatem  ,  omniaque  argumenta  ,  quae  ad  rem  suam  facere  vi- 
derentur ,  diligentissime  conquisisset ,  de  dignitate  Sacramenti 
silet  omnino.  Ergo. 

15.  Resp.  Ney.  ant.  Ad  lm  prob.  Dist.  Conceptis  verbis,  trans.; 
aequivalenter  ,  neg.  Etenim  id  docent  Patres,  quoties  affirmant, 
Christum  nuptias  praesentia  sua  sanctificasse ,  gratiam  per  Ma- 
trimonium  haberi  seu  conferri  ,   dum  tanquam  rem  sacram 


(1)  Cap.  ii,  opp.  edit.  Coloniae  Allobrogum  1731,  tom.  i,  part.  n,  pag.  710. 
et  seqq. 

T.  VII.  14 


210  TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO. 

habent  Christianorum  conjugium ,  et  cum  Sacramentum  vocant, 
et  ita  vocant  ?  ut  conferant  etiam  quoad  efTectum  cum  Baptismo 
et  Ordine.  En  verba  S.  Epiphanii  :  Venerabiles  enim  esse  nup- 
tias  y  ac  Dei  aspirante  gratia  cceleste  regmtm  obtinere,  quis  vel 
ex  eo  non  cognoscat ,  quod  ad  nuptias  invitatus  Salvator  ipse 
fuerit }  ut  iis  benedicer^et  (1)?  Et  ante  ipsum  Tertulllnnus  :  XJnde 
sufficiamus,  inquit,  ad  enarrandam  feiicitatem  ejus  Matrimonii, 
quod  Ecclesia  conciliat,  et  confirmat  oblatio,  et  obsignat  bene- 
dictio;  Angeli  renunciant y  Pater  ratum  habet  (2)?  S.  Innocen- 
tius  I  de  bigamo  simultaneo  ita  scribit :  Statuimus,  fide  catholica 
suffragante ,  illud  esse  conjugium,  quod  erat  primitus  divina 
gratia  fundatum  $  conventumque  secundw  mulieris ,  priore  su- 
perstite,  nec  divortio  ejecta ,  nullo  pacto  posse  esse  legitimum  (3). 
Verba  Augustini  superius  recensuimus,  ejus  mentem  exponentes. 
Falsa  itaque  sunt ,  quae  adversarii  assumunt. 

16.  Ad  2m ,  Dist.  Patres  interdum  latiori  sensu  Matrimonium 
rem  sacram  et  Sacramentum  vocant,  trans.  vel  conc;  semper  , 
neg.  Optima  siquidem  regula ,  ad  veram  Patrum  mentem  in  locu- 
tionibus,  quas  adhibuerunt,  assequendam,  est  Ecclesiae  fides  juxta 
cujus  analogiam  ipsi  loquebantur.  Jam  vero  ,  uti  invicte  osten- 
dimus,  Ecclesia  quovis  tempore  Matrimonium  inter  Sacramenta 
vere  et  proprie  dicta  habuit.  Ex  hac  porro  animadversione  res- 
ponsio  patet  ad  singuia  Patrum  testimonia,  quae  nobis  objici 
possent ;  cum  minime  contendamus ,  semper  et  in  singulis  tes- 
timoniis  eos  vocem  Sacramenti  presse  et  stricte  usurpasse. 

17.  Ad  3m,  Eadem  esto  responsio.  Admittimus  autem,  testi- 
monia ,  quae  improbo  et  inani  labore  ex  Patribus  congessit  Launo- 
jus ,  minime  evincere ,  Matrimonium  in  veteri  lege  ab  iis  ceu 
Sacramentum  habitum  fuisse ;  cum  Patres  nonnisi  latiori  sensu  , 
et  ratione  signi  seu  figurae  futurse  unionis  Christi  cum  Ecclesia, 
ouam  matrimonium  in  se  spectatumpraeseferebat,  Sacramentum 

(1)   IlSf  yccp  ouxto-Tett  Tipto?  o  yeipos  pag.  7^4»   ea*it.  Petavii. 

xcit  irQtS  %xm  T*i*  tS*  c6f*9vr  fietnXtUt,  (2)  Loc.  cit.  ex  lib.  n  Aduxorem. 

onoTt  x.ix\i}Tctt  o  S«r»)/)  iU  yetfAovs  ,  het  (3)  E pist.  xxxvi ,  ad  Probum.  Apud 

tv\oyq<rYi  yctpo9  ;  loc.  cit.  Hcer,  lxvii  ,  Coustant,  col.  910.  Cfr.  ibid.  not.  edit. 


CAP.    I.    DE    MATRIMONIO    IN    SB    SPEGTATO.  211 

mmcupaverint.  Contra  vero  conjugium  Christianorum  Sacramen- 
tum  Patres  dixerunt  ratione  tum  signi  tum  gratiae,  quam  signi- 
ficat  et  confert  ad  fidelium  unionem  sanctificandam ,  ut  osten- 
dimus.  Verum  de  Launojo  postea. 

18.  Ad  4m,  Neg.  Argumentum  enim,  quodduciturex  Patrum 
agendi  ratione  adversus  hsereticos,  utpote  negativum ,  plane  ever- 
titur  ex  positivis  documentis,  quae  adduximus ,  praesertim  vero 
ex  perpetuo  ac  constanti  ecclesiarum  consensu,  quod  plane  in- 
victura  est;  nulla  enim  mirae  hujus  consensionis  in  retinenda  et 
asserenda  veritate  hujus  Sacramenti  ratio  assignari  potest ,  ut 
saepe  monuimus ,  praeter  divinam  et  apostolicam  traditionem. 
Nestoriani  profecto  et  Eutychiani,  qui  a  seculo  V  ab  Ecclesia  ca- 
tholica  separati  sunt,  nonnisiabeadem  Ecclesia  discerepotuerunt, 
Matrimonium  esse  Sacramentum  vere  et  proprie  dictum.  Ceterum 
Patres  operam  perdidissent  in  adstruendasacramentali  nuptiarum 
dignitate  adversuseos,  quinuptias  ut  impuras  eta  malo  principio 
invectas  traducebant.  Quod  vero  spectat  ad  Jovinianum  ,  obser- 
vare  juverit ,  ipsius  quaastionem  non  attigisse  praecise  Matrimo- 
nium ,  sed  potius  statum  conjugalem ,  quem  statiti  seu  profes- 
sioni  virginitatis  et  continentiae  prseferebat.  Nulla  propterea 
necessitas  ipsi  incumbebat ,  ad  causam  suam  propugnandam ,  ut 
urgeret  elevationem  nuptiarum  ad  dignitatem  Sacramenti. 

19.  Inst.  Atqui  nec  satis  constans  est  Ecclesise  traditio.  1°  Ete- 
nim  non  defuerunt  sive  ex  canonistis  sive  ex  scholasticis,  qui 
aperte  negaverint  post  Magistrum  Sententiarum ,  per  Matrimo- 
nium  gratiam  conferri ,  quibus  assentitur  Vetus  glossa,  cap.  Ho- 
norantur,  quae  tradit,  Matrimonium  institutum  tantum  fuisse  in 
remedium  peccati.  2°  S.  Thomas  autem  dari  per  Matrimonium 
gratiam  propugnat  solum  ut  probabilius  (1).  3°  Eadem  ratione 
se  se  gesserunt  Scotus  ,  Bonaventura  ,  Paludanus ,  Durandus ,  de 
quibus  et  de  reliquis  scholae  Theologis  Melchior  Canus  universim 
pronunciat :  Cum  quo^runt yan  Matrimonium  conferat  gratiam , 
id  qnod  eo  loco  maxime  finiendum  erat y  non  definiunt  tamen; 
sedin  his  referunt ,  quce  in  hominum  opinione  sunt  posita  (2). 

(1)  Supplem,  q.  xlii  ,  art.  3.  pag.  ^45,  edit.  Golon.  i585. 

(2)  De    locis    theolog.     lib.    vm  , 

14. 


212  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

ex  his  Durandus  ulterius  progressus  aperte  negat  Matrimonium 
esse  Sacramentum ,  sicut  ex  professo  inficiati  sunt  Canonistae  non 
pauci*  Ergo. 

20.  Resp.  Neg.  subsump.  Ad  lm  prob.  Dist.  Quin  tamen  ne- 
gaverint  Matrimonium  esse  Sacramentum ,  conc. ;  secus ,  trans. 
Certum  enimest,  l-o  omnes  Theologos  admisisse  Matrimonium 
tanquam  unum  ex  septem  Ecclesiae  Sacramentis  a  Christo  insti- 
tutis ;  2°  certum  est  praeterea ,  scholasticos  omnes  cum  Magistro 
senientiarum  hoc  agnovisse  discrimen  inter  Sacramenta  veteris 
legis  et  Sacramenta  novae  legis ,  quod  ista  conferant  gratiam ,  illa 
autem  gratiam  tantum  significarent;  3°  certum  demum  est,  Du- 
randum  male  audivisse  tanquam  haereticum ,  eo  quod  negaverit 
Matrimonium  esse  Sacramentum ;  ita  ut  in  secundis  curis  operum 
suorum,  ad  hanc  haeresis  invidiam  declinandam  ,  admiserit  Ma- 
trimonium  esse  Sacramentum ,  etsi  cum  nonnullis  aliis  coaevis 
Theologis  negaverit  conferre  gratiam.  Imo  neque  hoc  quidem  ab- 
solute  affirmavit ,  eo  quod  ipsius  sententia ,  ut  ipsemet  non  dif- 
fitetur,  communi  Theologorum  setatis  suae  doctrinae  adversaretur, 
sed  solum  ut  probabilem  in  medium  protulit  (1).  Haec  porro  cum 
rata  et  explorata  sint ,  patet,  controversiam  verti  in  quaestionem 
criticam ,  quid  nempe  sibi  voluerint  scholastici  per  illam  formu- 
lam  :  Matrimonium  institutum  solum  esse  in  remedium  concu- 
piscentia?.  Estiusexistimat,  scholasticos  locutos  esse  de  principali 
fine  sive  effectu  Sacramenti juxta  constitutaab  ipsis  principia  (2). 

(1)  Cfr.  D.  Darandi  a  S.  Porciano  git  :  Moderni  autem    Theologi  quasi 

Ord.  Praed.  etEpisc.  Meldensis  ,  in  Pe-  communiter  tenent ,  quod  per  Sacra- 

tri   Lombardi  Sententias  ,  etc.   Venet.  mentum  Matrimonii  confertur  gratia, 

i58i,  lib.  iv,   dist.   26  ,    quaest.  3,  nisi  contrahentes  ponant  obicem  ,  si- 

fol.   367  verso ,    nom.  5,   ubi  aperte  cut  fit  in  aliis  Sacramentis ,   quibus 

scribit  :  Tenendum  est  absolute ,  quod  cequiparatur  Sacramentum  Matrimo- 

Matrimonium  est  Sacramentum ,  cum  t  nii  in  hoc  casu  ,  quia  non  videretur 

hoc  determinet  Ecclesia  Extra  de  hae-  ab  eisposseteneri,  quod  Matrimonium 

reticis  ,   ubi  numerat    Matrimonium  sit  Sacramentum  novce  legis. 

inter  alia  Sacramenta  ;  et  n.  8,  quod  (2)  Sic  enim  scribit  in   4  »  d.  26, 

attinet  ad  collationem  gratiae  ,  exposita  §  9  :  Ad  illud  quod  ia  distinct.  dicit 

sententia  Canonistarum  ,  de  qua  pro-  ( Magister  Sentent.  ),  conjugium  esse  in 

filetur  se  niliil  velle  pronunciare ,  per-  remedium  tantum  ,  non  improbabiliter 


CAP.    I,    DE    MATRIMONIO   IN    SE   SPECTATO.  213 

Eadem  ratione  effatum  Magistri  Sententiarum ,  ex  quo  illud  ceteri 
hauserunt,  exposuerat.  Sensus  itaque  istius  locutionis  esse  videtur , 
quod  per  Matrimonium  non  conferatur  eadem  specie  gratia ,  quae 
in  ceteris  Sacramentis  confertur ,  sed  gratia  tantum  medicinalis 
in  remedium  concupiscentiae  (1). 

21.  Ad  2m,  Dist.  In  sensu  exposito,  et  quidem  in  Supple- 
mcnto ,  conc;  absolute  et  in  Summa ,  neg.  In  hac  enim  plura 
emendavit  S.  Doctor  ex  iis,  quae  scripserat  incommentariis  super 
Magistrum  Sententiarum.  Jam  vero  in  Summa  2.  2,  q.  100, 
art.  2,  ad  6  ,  expresse  reprobat  illorum  sententiam  ,  qui  negant 
conferri  gratiamin  Matrimonio,  ac  praeterea  absolute  pronunciat : 
Dare pecuniampro  Matrimonio...  in  quantum  est  Ecclesim  Sa- 
eramentum,  est  illicitum. 

22.  Ad  3m ,  Responsio  patet  ex  his ,  quse  de  germana  schola- 
stieorum  mente  disseruimus.  Verisimilius  porro  est,  Canum  non 
attendisse  ad  penitiorem  illorum  sensum ;  alioquin  minus  se  in- 
fensuminscholasticosostendisset,  proesertim  re  nondum  eliquata. 
Ceterum,  ut  alias  animadvertimus ,  ne  iniquiores  in  ipsos  simus, 
semper  perpendenda  sunt  aetatis  ,  in  qua  scholastici  scribebant , 
adjuncta  omnia  ,  summa  monumentorum  et  librorum  inopia  qua 
laborabant,  defectus  codicum  et  mediorum,  quibus  nunc  abun» 
damus,  ipsis  autem  deerant. 

23.  Obj.  secunda.  Omnia  desunt  in  Matrimonio  ,  quaB  ad 
verum  Sacramentum  constituendum  requiruntur.  1°  Deest  enim 


responderi  potest  ex   Sancto  Thoma  delenda  vel  vitanda  peccata  ,  ut  Re- 

eum  locum  explicante  ,  quod  ibi  Ma-  conciliatio,  Extrema  Unctio  et  Matri- 

gister  loquatur  de  principali  fine  sive  monium  ;  quasdam  ad  utrumque  effe- 

effectuSacramenti Matrimonii.  Quam-  ctum,  ut  Baptismus ,  quo  et  vetus homa 

vis  enim  omnia  Sacramenta   et  con-  moritur  et  novus  nascitur.  Qai  demde 

tra  peccatum   valeant  ,    et   auxilium  respait  auctoritatem  Glossae  cap.    Ho- 

bene   vivendi  prosstent ,   recte  tamen  norantur   ,     et    alterias  Glossae    cap„ 

trifariam  isla  secundum   Magistrum  Quidquid ,  una  cum  interpretibus  ita 

dividuntur ,  quod  qucedam  principa-  sentientibus  ,   qui  pauci  sunt ,    et   in 

liter    instituta     sunt   ad   juvandum  qaaestiones  quae  ad  Theologum  propriQ 

hominem   in  bono ,    ut  Confirmatio,  spectant ,  facile  labi  potuerunt. 

Eucharistia  et  Ordo  ;    qncBdam   ad  (1)  Cfr.  Ibid. 


214  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

in  primis  divina  institutio ,  cum  Matrimonium  longe  ante  Chri- 
stum  in  mundo  viguerit;  2°  deest  gratiae  collatio,  alioquin  non 
praeferretur  caelibatus  conjugio  gratia  aucto,  qua  ille  caret;  3°  imo 
et  signum  ipsum  deest  ejusdem  gratiae  in  Matrimonio ,  quod  non 
perficitur  nisi  contrahentium  consensu.  4°  Quod  si  dicatur,  per 
ejusmodi  consensum  significari  unionem  Christi  cum  Ecclesia , 
cum  haec  unio  per  Matrimonium  non  efficiatur ,  sed  ipsum  longe 
praecesserit,  dicendum  foret  signum  vacuum;  ut omittatur,  5°  plura 
alia  signa  praecessisse  ,  vel  existere  unionis  Christi  cum  Ecclesia , 
qua3  tamendicinon  possunt  Sacramenta.  6°  DeestdeniqueinMa- 
trimonio  ritus  externus  sive  ceremonia  sacra  divinitus  instituta 
ad  gratiam  significandam ,  ut  ex  se  patet.  Quaa  omnia  confirman- 
tur  ex  ipsa  Ecclesiae  agendi  ratione;  7°  Ecclesia  enimspectat  con- 
jugium  ut  immunditiam,  a  quo  proinde  Saeerdotes  arcet ;  8°  eidem 
impedimenta  apponit,  per  quse  profecto  Sacramenti  materia  es- 
sentialiter  immutatur ,  ac  irrita  reddidit  Matrimonia  clandestina. 
9°  Verum  et  ipsum  conjugii  opus  tale  est,  ut  mentem  a  Deo 
avocet ,  neque  in  ipso  ,  in  quo  essentia  Matrimonii  consistit , 
Spiritus  Sanctus  adesse  potest ;  10°  quare  ille,qui  in  evangelica 
parabola  (  Luc.  XIV,  20)  recusavit  venire  ad  nuptias  ccelestes , 
hanc  causam  praetexuit :  Uocorem  duoci,  etideo  non possum  venire. 
11°  Atquehinc  factum  est,  utpassim  contrahentespaciscantur  de 
dote  ac  pretio,  quod^quidem  pactum  absque  simoniaca  labe  in 
Sacramento  admitli  nequit.  12°  Theologi  demum  acriter  adhuc 
inter  se  disceptant  circa  Matrimonii  materiam ,  formam  atque 
ministrurn.  Ergo. 

24.  Resp.  Neg.  ant.  Ad  lm  prob.  Dist.  Matrimonium  longe 
ante  Christum  in  mundo  extitit  sub  ratione  naturalis  unionis  seu 
contractus ,  conc. ;  sub  ratione  Sacramenti  proprie  dicti ,  neg. 

25.  Ad  2m,  Dist.  Praefertur  caelibatus  Matrimonio,  quatenus 
statum  constituit,  conc;  quatenus  est  Sacramentum,  neg.  Qua- 
tenus  enim  Matrimonium  Sacramentum  est,  ipsum  praeferimus 
caelibatui ;  quatenus  vero  statum  conjugalem  dicit ,  eidem  prae- 
ferimus  caelibatum,  qui  et  suas  gratias  longe  potiores  adnexas 
habet,  dicente  Apostolo,  I  ad  Cor.  VII  :  Qui  matrimonio  jungit 
virginem  suam ,  bene  facit;  qui  non  jungit ,  melius  facit. 


GAP.    I.    DE    MATRIMONIO    IN    SE    SPEGTATO.  215 

26.  Ad  3m,  Neg.  Nam  ipse  contractus  ,  ex  eo  quod  fuerit 
elevatus  ad  dignitatem  Sacramenti,  signumjam  factus  est  gratiae 
a  Deo  per  ipsum  conferendae  ,  ad  rite  prae  se  ferendam  sive  re- 
praesentandam  unionem  Christi  cum  ecclesia. 

27.  Ad  4m  ,  Dist.  Ideoque  nos  dicimus ,  conjugium  electum 
esse  ad  unionem  illam  solum  significandam  seu  repraesentandam 
ex  Christi  institutione ,  conc;  ad  eam  efliciendam ,  neg.  Etiam 
Eucharistia  instituta  est  ad  repraesentandam  Christi  passionem , 
nec  tamen  eam  efficit. 

28.  Ad  6m ,  Neg.  Nam  contractus  ipse  externus ,  utpote  a 
Christo  electus  ad  gratiam  significandam  et  conferendam,  est 
ejusmodi  ritus. 

29.  Ad  7m,  Neg.  Haec  enim  putida  calumnia  adversariorum 
est ;  siquidem  Ecclesia  Matrimonium  semper  commendavit  tan- 
quam  in  se  bonum  et  honestum ,  et  a  Christo  sanctificatum  ,  ut 
ostendimus.  Quod  si  interdum  vel  a  nonnullis  Conciliis  vel  Ro- 
manis  Pontificibus  conjugium  immunditiae  nomine  donatum  est, 
non  ratione  sui ,  sed  aut  ratione  subjecti  incapacis  ,  ob  vota  aliave 
impedimenta  ad  Matrimonium  contrahendum,  aut  ratione  actus 
conjugalis,  non  quidem  absolute,  sed  respective  ad  munditiem  , 
quam  prae  se  fert  continentia,  ita  conjugium  denominatum  est(l). 
Arcet  yero  Ecclesia  Sacerdotes  a  nuptiis  tanquam  a  statu  minus 
perfecto  ac  minus  convenienti  dignitati  et  muneribus  sacerdo- 
talibus,  ut  suo  loco  declaravimus ,  non  autem  tanquam  a  re  mala. 

30.  Ad  8m,  Dist.  Materia  ex  qua y  ut  ajunt,  constare  seu 
confici  potest  Matrimonium ,  conc. ;  ex  qua  reipsa  constat  seu 
efficitur  ,  neg.  Materia  enim,  ex  qua  constituitur  Matrimonium, 
non  quaelibet  est  duorum  individuorum  conjunctio  ,  sed  legitima 
conjunctio;  quae  quoties  adest  et  rite  fit ,  toties  conjugium  cele- 
bratur ,  quinsit  in  Ecclesiae  potestate  impedire  ,  quominus  Matri- 
monium  seu  Sacramentum  habeatur.  Ast  Ecclesia?  munus  est 
determinare  conditiones,  quae  ad  legitimam  ejusmodi  conjun- 
ctionem  constituendam  requiruntur ,  ut  nempe  materia  idonea 
seu  apta  sit  ad  Sacramentum.  Ex  hac  autem  potestate  sibi  a 

(1)  Cfr.  Bellarm.  lib.  uuic.  De  Matritn,  part.  i ,  cap.  5,  §  19  et  seqq. 


216 


TilACTATUS    DE    MATRIMONIO. 


Christo  collata ,  Ecclesia  apponit  impedimenta  dirimentia ,  ac 
decernit ,  irrita  esse  clandestina  connubia  ,  salva  tamen  semper  et 
incolumi  essentiali  Sacramenti  materia  (1). 

31.  Ad9m,  Dist.  Sibrutorum  more  exerceatur ,  conc. ;si  rite, 
ut  Cbristianos  conjuges  decet ,  saltem  absolute,  neg.  Falsum  porro 
est,  quod  adjiciunt  adversarii,  Matrimonii  essentiam  inactu  ipso 
conjugali  consistere;  ut  enim  paulo  ante  animadvertimus  ,  potest 
in  Matrimonio  separari  exercitium  a  jure;  usus  conjugii  non  est 
nisi  accessorius ,  atque  ad  summum ,  ut  nonnullis  placet ,  inte- 
gralis  quoad  Matrimonium  (2).  Falsum  praeterea  est,  quod  iidem 
adversarii  assumunt,  non  posse  Spiritum  S.  inesse  ipsi  actui,  si , 
ut  diximus  ,  sicut  cbristianum  decet,  exerceatur ,  ratione  finis ,  ra- 
tione  modi ,  ratione  sobrietatis  (3). 

32.  Ad  10m,  Dist.  Quia  passus  est  homo  ille  ea  de  causa 
se  nimis  abripi  secularibus  curis ,  conc. ;  prsecise  quia  uxorem 
duxerat,  neg.  Ceterum  ex  his  patet,  adversarios  confessione  sua 


(1)  VariaPatrum  Tridentinorum  suf- 

fragia  ,  quae  in  pluribus  congregationi- 

bus   prolata    sunt  ,  ad  componendam 

potestatem  Ecclesiae  in  decernendis  im- 

pedirrentis  matrimonialibus  cum  essen- 

tia  Sacramenti ,  quse  non  subest  Eccle- 

siae  potestali,  refert  Card.  Pallavicini , 

lib.  xxii,  cap.  4et  seqq.  Deinde  vero , 

ut  rcspondeat  eidem  diiTicultati  a  Sua- 

vio   seu  Paulo  Sarpio  propositae  circa 

decretum  Conc.  Tridentini ,  quo  irrita 

fiunt  Matrimonia  clandestina,  haec  prac- 

clare  scribit ,  lib.  xxin  ,  cap.  9,  §  i5  : 

Certo  ben3  h  ,  che  'l  contratto  matrimo- 

niale  non  e  Sacramento  per   la  sua 

natura    e  scnza   divina  elevazione  : 

si  che  Vessere  di  Sacramento  e  Vessere 

di  contratto  sono  due  essenze  distinte, 

la  seconda  delle  qualipoteva  stare  senza 

la  prima  ;  benche  ora  per  divino  de- 

creto  sieno  inseparabili  ( almeno  fuori 

di  caso  accidentale )  tra'  battezzati.  Si 


come  dunque  perche  le  specie  conse- 
crate  sono  inseparabili  si ,  ma  rfi«- 
tinte  dal  Corpo  di  Cristo ;  la  potensa 
naturale  ,  quantunque  non  possa  alte- 
rar'  il  Corpo  ,  pud  alterar  le  specie  ; 
eper  questo  modopubfare  che  il  Corpo 
non  vi  rimanga  :  cosi  per  simigliante 
ragione  la  podesta  ecclesiastica  pub  al- 
terare  il  contratto  ,  benche  non  possa 
allerare  il  Sacramento  ;  e  per  questa 
via  pub  impedire  che  una  tal  forma  di 
contrarre  non  rimanga  Sacramento , 
com'era  prima.  E  se  rimiriamo  con 
occhi  sinceri  e  purgati ,  vedremo  cib 
intervenire  m»  tutti  gli  allri  impedi- 
menti  dalla  Chiesaintrodotti.  Vid.  hu- 
jus  loci  translalio  ad  calcem  volu- 
minis. 

(2)  Cfr.  Estius ,  loc,  cit.  in  dist.  26, 
S.3. 

(3)  Cfr.  Bernard.  a  Picon.  in  cap.  5 
Epist.    ad  Ephes. 


CAP.    I    DE    MATRIMOMO    IN    SE    SPECTATO.  217 

confirmare  ,  meliorem  statu  conjugali  esse  caelibatum ,  cum  agitur 
de  divino  famulatu. 

33.  Ad  llm ,  Dist.  Paciscuntur  de  dote  ad  onera  futuri  conjugii 
sustinenda,  conc;  de  Sacramenti  pretio,  neg.  Mirum  proinde  videri 
debet,  plures  ex  antiquis  canonistis  ex  occasione  hujus  difficultatis 
permotos  esse  ad  negandam  conjugio  dignitatem  Sacramenti. 

34.  Adl2m,  Dist.  Disceptant  Theologi  in  determinando,  quce 
sit  materia  ,  quive  minister ,  conc;  in  admittendis  debita  materia, 
forma  et  ministro  ad  Sacramentum  constituendum ,  neg.  Hae  porro 
controversiae  in  omnibusfereSacramentislocum  habent.  Ceterum, 
quid  de  his  verisimilius  censendum  sit,  jam  expendimus. 

DE  MATERIA  ,  FORMA  ATQUE   MINISTRO  SACRAMENTI  MATRIMONII. 

35.  Quaestiones  de  materia  et  forma  Sacramenti  Matrimonii 
pendent  a  principalis  controversiae  solutione  ,  quae  est  de  ministro. 
Etenim,  si  hujus  Sacramenti  minister  est  Sacerdos,  jure  infertur , 
ejusdem  materiam  esse  contractum  naturalem ,  ut  vocant ,  ab 
ipsismet  contrahentibus  mutuo  consensu  perfectum,  formam 
vero  benedictionem ,  seu  sacra  verba  a  Sacerdote  prolata.  Quod 
si  ministri  Matrimonii  dicuntur  ipsi  contrahentes  ,  materia  et 
forma,  juxta  magis  receptam  apud  hujus  sententiae  patronos  opi- 
nionem ,  erit  utriusque  contrahentis  consensus  verbis  seu  signis 
expressus ,  licet  sub  diverso  respectu  :  materia  scilicet ,  prout 
consensus  significat  corporum  traditionem  *,  forma,  prout  significat 
mutuam  eorumdem  acceptationem. 

36.  Jam  vero ,  utrum  hujus  Sacramenti  ministri  sint  contra- 
hentes  an  Sacerdos ,  quaestio  est  magna  animorum  contentione 
agitata  inter  Theologos.  Alii  enim  cum  Melchiore  Cano ,  qui  for- 
tasse  omnium  primus  hanc  sententiam  in  scholas  invexit  (1),  aut 

(1)  Adduci  passim  solet ,  post  Mel-  tismo  cap.  I  ,  commendaverit  vim  be- 

chiorem  Cannm  ,  tanquam  primus  as-  nedictionis  et  orationis  sacerdotalis  ad 

sertor   hujus  sententiae  ,  quod  scilicet  gratiam  Dei  conciliandam.  Attamen  cer- 

Sacramenti    Matrimonii   ministri    sint  tum  videtur  ,  id  unum  significare  vo- 

Sacerdotes ,  Guillelmus  Episcopus  Pari-  luisse  Guilielmum  ,  quod  haec  benedi- 

siensis,  eo  quod  ipse  in  tract.  de  Bap-  ctio  non  requiratur ,  ut  pars  essentialis 


218 


TRACTATUS    DE    MATRlMONlO. 


saltem  toto  nisu  instauravit ,  censent ,  verum  hujus  Sacramenti 
ministrum  solum  esse  Sacerdotem  (1).  Alii  autem  antiquae  sen- 
tentiae  adhaerentes  existimant,  non  alios  Sacramenti  Matrimonii 
ministros  esse  agnoscendos  praeter  contrahentes.  Quod  enim  at- 
tinet  ad  peculiares  nonnullorum  opiniones  ,  qui  mediam  quamdam 
viam  tenuerunt ,  vix  aliquot  adstipulatores  nacti  sunt. 

37.  Canus ,  et  qui  cum  eo  sentiunt  ad  suam  adstruendam 
sententiam  ,  urgent  1°  Sanctorum  Patrum  doctrinarn,  qua  tradunt 
benedictione  Sacerdotis  Matrimonium  sanctijicari ,  conciliari  > 
obsignari;  praesertim  vero  Conc.  Carthaginiense  IV ,  quod  ita 
decernit :  Sponsus  et  sponsa  cum  benedicendi  sunt  a  Sacerdote , 
a  parentibus  suis  vel  paranymphis  offerantur.  Qui,  cum  bene- 
dictionem  acceperint ,  eadem  nocte  pro  reverentia  ipsius  bene- 


Sacramenti ,  sed  solum  ut  eo  ritu  con- 
jugiura  celebretur ,  qui  ab  Ecclesia 
praescribitur  ob  plures  causas,  quas  enu- 
merat.  Sane  Guillelmus  benedictionem 
sacerdotalem  ad  Matrimonii  essentiam 
non  pertinere  apertissime  tradit  in  op. 
De  septem  Sacramentis ,  Florentiae 
1 5^9  ,  in  quo ,  cap.  26  ,  cum  declaras- 
set  matrimonia  clandestina  esse  prolii- 
bifa,  et  tribus  modis  Matrimonium 
dici  posse  clandestinum  ,  scilicet  i° 
cum  celebratur  sine  testibus  ;  i°  cum 
celebratur  absque  solemnilate,  quam 
Ecclesia  in  nupliis  adhibere  solet  , 
prout  sunt  benedictio  aliaque  ejusmodi  ; 
3°  cum  non  proponuntur  banni;  docet 
tamen,ejusmodi  Matrimonia  clandestina 
vera  esse  conjngia  quamvis  illicita  ,  et 
concludit  :  Nec  sic  contrahentes  pos- 
sunt  separari  ,  cum  ihi  verus  sit  con- 
sensus  per  verba  de  prmsenti  expres- 
sus;  licet  illaquce  dicta  snnt  (ideoque 
et  benedictio)  deficiant ;  quce  non  sunt 
de  essentia  sacramenti  ,  sed  solus  cbn- 
sensus  prcedictus.  Porro  si  benedictio, 


ex  sententia  Guillelmi ,  non  pertinet  ad 
essentiam  Sacramenti  Matrimonii ,  se- 
quitur  profecto  ,  ipsum  non  existimasse 
Sacerdotem  esse  hujus  Sacramenli  mi- 
nistrum  .  Sic  alTerri  etiam  solet  pro  hac 
sententia  Paludanus ;  at  certum  cst ,  Pa- 
ludanum  contrarium  omnino  docuisse. 
Eum  adisis  in  lib.  4  Sentent.  Paris, 
1 5 1 4/  b>c  enim  loc.  cit.  dist.  xxvi ,  q. 
4,  aperte  profitetur,  Matrimonium  pcrfici 
per  consensum  contrahentium,  ita  ut  ver- 
ba  ,  quibusexprimiturconsensus  et  ac- 
ceptatio  ,  sub  diversa  rationeconstituant 
materiam  et  formam  Sacramenti  ;soIvit 
prseterea  difficultatem  ,  quam  sibi  pro- 
ponit  adversus  veritatem  Sacramenti 
Matrimonii,  petitam  ex  eo  quod  omne 
Sacramentum  debeat  a  Sacerdote  ad- 
ministrari ,  secus  ac  evenial  in  Matri- 
monio  ,  cui  perficiendo  non  requiritur 
Sacerdos  ,  ostenditque  ,  quodlibetSacra- 
menlum  aliquid  habere  sibi  proprium  , 
in  quo  cum  reliquis  non  convenit.  Ita 
fol.  l4i. 

(1)  De  loc.  theoL  lib.  viir. 


CAP.    1.    DE    MATRIMONIO    IN    SE    SPECTATO. 


219 


dictionis  in  virginitate permaneant  (L).  Quae  jussio  pro  ritu  ac- 
cidentali  ac  mere  ceremoniali  apposita  non  videtur.  Quapropter , 
concludunt ,  qui  ministerium  hujusmodi  Sacerdotibus  denegant , 
ii  facere  videnlur  incauti ,  ut  Sacramenti  veritas  contra  Novatores 
ex  traditione  defendi  vix  possit  (2). 

38.  Urgent  2°  prolationem  verborum  paroclio  a  Concilio  Trid. 
praescriptam  in  nuptiarum  celebratione  :  Ecjo  vos  in  Matrimo- 
nium  conjungo  (3),  quoe  profecto  si  comparentur  cum  aliis  : 
E(jo  te  baptizo...  ego  te  absolvo ,  patet ?  eamdem  in  omnibus  vim 
inesse  efficiendi ,  quod  significant ,  non  autem  declarandi  solum, 
aut  testandi  contralientes  esse  conjunctos. 

39.  Urgent  3°  analogiam  aliorum  Sacramentorum  ,  quae  non- 
nisi  a  Sacerdotibus  administrantur ,  scribente  praesertim  Apostolo  : 


(1)  Can.  xut.  Apud  JJard.  Acta  Con- 
cil.  tom.  i ,  col.  980. 

(2)  Normulli  aeslu  disputationis  abrep- 
ti  limites  omnes  modestiae  excessisse 
videntur  in  contraria  impugnanda  sen- 
tentia.  Sane  Joan.  A.  Petzek  ,  Fribur- 
gensis  Canonum  professor ,  in  opusc. 
Vindiciw  dissertationis  de  poteslate 
Ecclesiw  in  statuendis  Matrimonii  im- 
pedimentis ,  Friburgi  1787,  pag.  49» 
not.  27  ,  sententiam  ,  qua?  contrahen- 
tes  Sacramenti  ministros  statuit ,  et  in- 
firmo  niti  fundamento  ,  et  plane  reli- 
gionis  dogmatihas  periculosam  esse 
asseruit,  eo  quod  ,  illa  admissa  ,  nulla 
ratione  adversus  Protestantes  Matrirao- 
nii  Sacramentuni  ex  traditione  vindi- 
cari  possit.  Car,  Jos.  de  Lasaux,  in  op. 
Uebereinstimmung  der  franzbsischen 

elc.  seu  Consonantia  legum  Gallicarum 
de  divortio  cum  Dei  verbo  ,  Coblenz 
18 16,  pag.  3o  et  seqq.  opinionem  de 
contrahentibus  tanquam  ministris  Sa- 
cramenti  ab  erronea ,  ut  ait ,  sententia 
de  Matrimonio   Christianorum  ,    quod 


absque  Sacramento  consistere  nequeat, 
profluxisse  censct.  Quam  hic  auctor  vo- 
cat  sententiam  erroneam  de  insepara- 
bili  ratione  contractus  et  Sacramenti  in 
conjugiis  Christianorum  ,  est  sententia 
plane  catholica  ,  ut  postea  videbimus» 
Marian.  Dobmayer ,  in  Systema  theol. 
catholic.  tom.  vn  ,  Salisbaci  18 19  , 
pag.  4^8  et  seqq.  docet ,  ob  traditionis 
tantnm  obscuritatem  et  nondum  latam 
ab  Ecclesia  definitionem  ,  in  scholis  opi- 
nionem  novitiam  de  contrahentibus 
Sacr.  Matrimonii  invaluisse.  Sauter  in 
op.  Fundamenta  juris  Eccles.  cathoL 
edit.  3,  Rolwilae  1826.  Mauro  Hagel, 
theologo  Dillingano,  sententia  de  Sa- 
cerdote  ministro  adeo  certa  fuit ,  utop- 
positam  scntentiam  plane  absurdam 
esse  aflirmaverit ,  et  inter  scholaslico- 
rum  commenta  numeraverit  in  op. 
Demonstratio  Rel.  christ.  cathol.  Au- 
gust.  Vindel.  i832,tom.  11,  pag.  212. 
Sic  alii  nonpauci  apud  Roskovany,  op. 
cit.  §  27. 

(3)  Sess.  xxiv,  De  reformat.ca\),  1. 


220  TRACTATTTS    DE    MATRIMONIO. 

Sic  nos  existimet  homo  ut  ministros  Christi  et  dispensatores 
Mysteriorum  (  id  est  Sacramentorum)  Dei ;  quae  cutn  nullam 
exceptionem  patiantur,  etiam  Sacramenturo  Matrimonii  inclu- 
dunt ,  quod  propterea  etiam  a  Sacerdotibus  administrari  debet. 
Hisce  argumentis  alias  addunt  rationes  ductas  ab  aliquarum  Syno- 
dorum  auctoritate ,  quae  vocant  Sacerdotes  Matrimonii  ministros ; 
a  profanitate  conjugiorum,  quibus  nisi  forma  aliqua  vel ritus  sacer 
accedat,  nihil  sacri  continent,  quae  praeterea  solis  interdum  nuti- 
bus  atque  inter  absentes  contrahi  possunt;  a  defectu  intentionis 
in  contrahentibus  conficiendi  Sacramentum  ,  sine  qua  tamen 
Sacramentum  confici  nequit ;  a  sanatione  conjugiorum,  ut  vocant, 
in  radice,  quin  novus  consensus  ex  altera  parte  requiratur ,  quo 
in  casu  cum  non  habeatur  contractus ,  nec  Sacramentum  habere- 
tur  (1)  ;  a  mira  denique  opinionum  discrepantia  inter  Theologos 
adversae  sententiae ,  dum  in  sua  hypothesi  materiam  et  formam 
definire  certant. 

40.  Bellarminus  et  qui  ab  eo  sunt  pro  antiqua  communiorique 
sententia  tuenda  innituntur  1°  auctoritate  Eugenii  IV ,  qui  in 
Instruct.  pro  Armenis  :  Septimum  ,  inquit ,  est  Sacramentum 
Matrimonii. . .  Causa  efficiens  Matrimonii  ,regulariter  loquendo , 
est  mutuus  consensus  per  verba  de  prcesenti  expressus  (2) ;  nec 


(1)  Ea  conjagia  in  radice  sanari  di-  persnasione  de  valore  initi  MatrimonH. 

cuntur  ,  quae  contracta  sunt  cam  ali-  Haec  autem  phrasis ,   de  sanatione  in 

quo  occulto  impedimento  diririmente  ,  radice,  orta  ex  eo  est,  quod  per  quam- 

acpericuluminstat,  ne,si  alterutri  con-  dam    fictionem  juris     censetur   Rom. 

jugum  id  innotesceret  ,  retraheret  se  a  Pontifex  dispensare  ab  illo  irnpedimen- 

conjugali  socielate  magno  cum  populi  to ,  antequam  contrahentes  darentcon- 

scandalo  et  prolis  susceptDS  detrimento.  sensum. 

In  his  rerum   adjunctis  permittitur  ac  (2)  In  decreto  union.   apud    Har- 

etiam  suadetur  ,  ut  alter  conjugum  ,  qui  duin.    loc.    cit.    Nonnulli    cavillantur 

impedimeotum  novit ,  renovet  consen-  circa   Eugenii   verba  :  Causa  efpciens 

sum  aut  expresse  aut  tacite  cum  altero.  Matrimonii  ,  cum    debuerit  dicere  : 

Quod  si  et  in  hoc  quoddam  periculum  Causa  efjiciensSacramenti  matrimonii; 

deprchenderelur  ,  et  ambo  conjuges  ig-  ex  quo  inferunt,  Eugenium  de  solo  con- 

norent  nullitatem  conjngii  ,relinquun-  tractu  haec  dixisse  ,  eo  magis  quod  ipse 

tur,   ut  aiunt ,    in  bona  fide  ,  seu  in«  nolueril  controversiam  in  scholis  agita- 


CAP.    I.    DE    MATRIMONIO    IN    SE    SPEGTATO.  221 

non  Concilii  Tridentini  docentis ,  Christum  non  solum  approbasse 
conjugium  in  statu  innocentiae  institutum ,  sed  praeterea  gratiam 
promeruisse  ,  quae  naturalem  conjugum  amorem  perficeret ,  eaque 
gratia  praestare  Matrimonium  in  nova  lege  veteribus  connubiis; 
ex  quibus  patet  juxta  Tridentinum ,  nihil  immutasse  Christum 
in  contractu  Matrimonii,  sed  solum  illum  gratia  sua  exornasse; 
quo  factum  est,  ut  contractus  ille  ,  qui  antea  non  erat  nisi  natu- 
ralis  ,  quique  a  solis  contrahentibus  per  mutuum  consensum  per- 
ficiebatur ,  elevatus  sit  ad  dignitatem  Sacramenti. 

41.  2°  Innituntur  declaratione  ejusdem  Tridentini,  quod  in 
decreto  De  reformat.  cap.  I ,  aperte  docet ,  clandestina  Matri- 
monia,  lihero  contrahentium  consensu  facta ,  rata  et  vera  esse 
Matrimonia  >  quamdiu  Ecclesia  ea  irrita  non  fecit.  Cum  vero 
irrita  fecerit  Tridentinum  haec  Matrimonia ,  noluit  tamen  decre- 
tum  suum  robur  habere  nisi  post  triginta  dies  ab  ejus  publica- 
tione.  Quibus  ita  compositis ,  sic  isti  Theologi  argumentantur  : 
Juxta  Tridentinum  quamdiu  clandestinse  Matrimonia  irrita  ab  Ec- 
clesia  facta  non  sunt ,  rdta  et  vera  fuerunt ,  et  adhuc  sunt  in 
regionibus  omnibus,  in  quibus  Tridentinum  decretum  publicatum 
non  est;  atqui  ex  Innocentio  III ,  in  cap.  Quanto  de  divortiis,  et 
ex  communi  loquendi  usu ,  Tridentini  praesertim  aetate  recepto , 
Matrimonia  rata  et  vera  non  erant  meri  contractus  naturales 
aut  civiles ,  sed  Sacramenta  ,  quae  tamen  solo  libero  contrahen- 
tium  consensu  perficiebantur  et  perficiuntur ;  ergo  non  Sacerdos, 
sed  contrahentes  soli  sunt  Sacramenti  Matrimonii  ministri  (1). 

tam  dirimere.  Ast  vehementer  errant,  solos   contrahentes  esse  ministros ;  4° 

qui  talia  excogitant;    i°  quia  subjecta  quia  ,  ut  saepediximus,  Eugenius  in  suo 

materia  et  orationis  series  non  alium  decreto  ea,  quae  spectant  adSacramenta, 

admittunt    sensum   quam    de   Sacra-  ad  verbum   desumpsit   ex  opusculo  v 

mento  ;  i°  quia  aetate  Eugenii  nondum  S.  Thoma? ,   qui   certe   in  animo  non 

excogitata  erat   distinctio    iuter  Sacra-  habebat   ullam   defmire  controversiam 

mentum    et    contractum   in   conjugiis  scholasticam ,  praesertim  cum ,  ut  vidi- 

Christianorum  ;  3°  quia  nulla  tunc  tem-  mus ,  illa  aetate  non  existeret. 
poris    vigebat  controversia  de  ministro  (1)  Quod  diximus  de  communi  lo- 

Sacramenti  Matrimonii ;  cum  unanimis  quendi  usu  Tridentini  aetate  recepta , 

fuerit  theologorum  omnium  sententia ,  juxta   quem  veri   et  rati  nomine  in- 


222 


TRAGTATUS    DE    MATRIMOmo. 


Quod  confirmant  ex  illis  conjugiis  ,  quse  proesente  quidem  parocho, 
sed  ipsoinvito,  imo  obluctante  contrahuntur  5  quae  tamen  ita 
vera  conjugia  sunt ,  ut  Ecclesia  hos  conjuges  neque  compellat 
neque  invitet  ad  accipiendam  parochi  benedictionem.  Id  ipsum 
concludunt  ex  Matrimoniis  initis  coram  Parocho  aut  Vicario  ge- 
nerali  aut  Cardinali  non  Sacerdolibus ,  sed  vel  diaconis  vel  sub- 
diaconis,  aut  etiam  in  minoribus  ordinibus  quandoque  constitu- 
tis;  tum  etiam  ex  conjugiis,  quae  ex  dispensatione  pontificia  ,  sive 
in  regionibus  haereticorum  (1),  sive  in  regionibus  infideliura  , 
absque  prsesentia  Sacerdotis  a  fidelibus  celebrantur ,  quae  omnia 
ut  vera  Matrimonia  et  Sacramenta  censentur. 


telligebatur  conjugium  inter  Christia- 
nos  initum  ,  ac  proinde  Sacramentam, 
evidenter  constat  ex  liistoria  Concilii  , 
etex  pra*cipua  difficultate,  quae  ab  Epis- 
copis  et  theologis  opponentibus  promo- 
vebatur  adversus  eos  ,  qui  urgebant 
decretum  ad  irritanda  Matrimonia  clan- 
destina.  Illud  enim  liquet  ex  historia 
Card.  Pallavicini ,  lib.  xxii  ,  cap.  4  et 
seqq.  et  iterum  lib.  zxin,  cap.  8.  Nos 
brevitatis  gratia  unum  aut  alternm 
documentum  afferemus.  Refert  itaque 
Pallavicini  ,  lib,  xxii ,  cap.  4  1  n«  8  : 
In  questa  sentenza  (negativa )  concorse 
Giovanni  Trivigiani  Patriarca  diVi- 
nezia  il  quale  negd  non  pur  la  conve- 
nienza  ,  ma  la  potenza  ;  argomentando 
non  potersi  (dal  Concilio)  farnullo  quel 
Sacramento ,  il  quale  ha  tutta  la  sua 
esscnza,  benche  gli  manchino  le  do- 
vute  solennita  :  come  per  essempio , 
ancora  che  un  Sacerdote  consacri  senza 
le  sacre  vesti ,  fa  vero  Sacramento  , 
sol  che  concorra  la  materia  e  la  forma. 
Or  consistendo  Vessenza  del  Matri- 
monio  nel  mutuo  consentimento  sen- 
sibile  y  e  richiedendosi  Valtre  solennita 
*  per  decoro  0  per  prova  ,  il  difetto 


di  esse ,  opponeva  egli ,  non  puo  tor- 
re  il  valore.  Et  num.  16,  loquens  de 
suiTragio  Constant.  Bonelli  Episc.  Ti- 
fernatis  satis  prolixo  ,  quo  comprobavit 
Ecclesiai  fas  esse  ejusmodi  connubia 
claudestina  irrita  facere ,  sic  ex  ejus 
mente  prosequitur  :  Comprovd  che  la 
Chiesa  poteva  annullar  tali  Matri- 
monii  non  gia  annullando  il  contratto, 
e  cosi  togliendogli  Vesser  materia  ido- 
nea  del  Sacramento ,  come  avean  ra- 
gionato  alcuni ;  percioche  il  contratto 
del  Matrimonio  tra  fedeli  non  e  pre- 
cedente  ne  distinto  dal  Sacramento  ; 
onde  come  Vannullazione  di  questo  , 
cosi  di  quello  non  e  soggetta  a  podesia 
della  Chiesa.  (Vid.  hujus  Ioci  translatio 
latina  ad  calcem  voluminis).  Alia  ejus- 
modi  cfr.  n.  20,  23,  25  ,  ex  quibus  lu- 
culentissime  evincitur  ,  ita  Patrum  Tri- 
denlinorum  animis  insedisse  sententiara 
illam  ,  qua  Matrimoniis  clandestinis  veri 
Sacramenti  rationem  inesse  dicimus  , 
ut ,  qui  id  non  videat,  captus  plane  ocu- 
lis  videatur. 

(1)  Notum  est,  in  Anglia  et  in  Hi- 
bernia  ob  gravissimas  poenas  commi- 
natas  acivilipotestateSacerdotibus,  qui 


CAP.    I.    DE    MATRIMONIO    IW    SE    SPEGTATO.  223 

42.  3°  Innituntur  in  ipso  Sacramenti  effectu  ,  qui  est  indisso- 
lubilitas.  Et  vero  haec  ab  ipso  Sacramento  oritur ,  non  autem  ex 
solo  naturali  autcivili  contractu ,  qui  per  se  dissolubilis  est,  ut 
patet  ex  conjugiis  infidelium  quae  dissolvi  possunt  per  alterutrius 
conjugis  conversionem  ,  ut  paulo  post  ostendemus,  secus  ac  eveniat 
in  fidelium  connubiis ,  quse  semel  legitime  contracta  et  consum- 
mata ,  nunquam  quoad  vinculum  possunt  dissolvi.  His  addunt, 
verba,  quae  in  adversariorum  bypothesi  formam  constituerent  Sa- 
cramenti  Matrimonii  :  Ego  vos  conjungo ,  aut  alia  quie  eamdem 
sensum  reddant ,  nova  esse  ac  desiderari  prorsus  in  omnibus  fere 
antiquis  Ritualibus  libris  ,  quos  recenset  Martenius  (1);  imo  alicubi 
Sacerdos  baBC  sola  verba  adhuc  pronunciat :  QuodDeus  conjunxit, 
homo  non  separet  (2);  quae  proinde  ut  vera  Sacramenti  forma 
haberi  nequeunt ,  quod  non  obscure  insinuare  etiam  videtur  Tri- 
dentinum,  dicens  :  Velaliis  utatur  verbis^juxta  receptum  unius  ~ 
cujusque provinciw  ritum.  Demum  novitatem  contrarioe  sententiae 
urgent ,  quae  ante  Canum  vix  aut  ne  vix  quidem  in  scholis  nota 
erat  (3);  cum  sententia  illa,  quae  contrahentes  ministros  Sacra- 
menti  Matrimonii  esse  statuit,  in  tola  catholica  Ecclesia  longo  se- 
culorum  decursu  unice  atque  exclusive  obtinuerit. 


Catholicorum  noptiis  adsistebant  ac  be-  (1)  De  ant.  Eccl.  ritib.  lib.  i,  part,  ir, 

nedicebant ,  ex  dispensatione  Romano-  oap  9,  art.  3  ,  §  6,  ubi  inter  cetera  scri- 

rom  Pontificum  usqueadhaec  tempora  bit  :   Deinde  datis  sibi  mutuo  dextris 

receptum    esse  ,  ut  sine   bisce   rilibus  exigebat{  Sacerdos)  ab  utrisque  consen- 

celebrarentur.  Pius  \m  ,  in  Brevi  dato  sum  ,  inquo  totam  Sacramenti  3Jatri- 

die  25  Mart.  i83o  ad  Archiepiscopum  monii  essentiam  reponebant  antiqui. 

Colon.  et  Episcopos  Trevirensem  ,  Pa-  Inaudita  quippe  apud  eos  erant  illa 

derbornensem   et  Monasteriensem  ,  de-  verba  parochi :  Ego  vos  conjnngo,  etc. 

clarat  valida  conjugia  mixta  ,  quae  forte  inquibus  aliqui ex  recentioribus  scho- 

in  illis  regionibus  contrahantur  sine  Pa-  laticis  formam  hvjus  Sacramenti  con- 

rochi  praesentia  ,  collatis  in  eam   rem  stituunt ,  quce  tamen  desiderantur ,  etc. 

opportunis    facultatibus.     Alia    docu-  (2)  Cfr.Sotus  in  4.  dist.  26,  art.  3  . 

menla  exhibere  praetermitto.  Porro  nun-  (3)  Sane  nonnisi  duos  ex  tota  antiqui- 

quam  mens  Ecclesiae  aut  Rom.  Ponti-  tate  laudare   potuit  Theologos  Melchior 

ficibus  fuit ,  ut  tot  Christi  fideles  inirent  Canus    pro   sua     sententia  ,     Guillel- 

contractum  mere   civilem  absque   Sa-  mum    nempe    Parisiensem   et    Pala- 

cramento.  danum ;  porro ,  adductis  ipsorum  testi* 


224 


TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 


43.  Haec  potiora  argumenta  sunt ,  quibus  hujus  posterioris  sen~ 
tentise  patroni  causam  suam  tuentur;  quipraeterea  observant,  ad- 
versariorum  rationes  magis  speciosas  esse  quam  solidas.  Etenim 
Patrum  testimonia  evincunt  quidem ,  Matrimonium  esse  rem  sa- 
cram  utpote  sanctificatum  a  Christo  Jesu ,  qui  amori  naturali 
suam  adjecit  gratiam ,  adeoque  et  in  facie  Ecclesise  ex  ecclesia- 
sticis  institutis  ac  legibus  celebrandum  esse  ,  ita  ut  qui  secus 
fecisset ,  peccati  reus  teneretur  (1)  ;  at  minime  evincunt ,  gratiam 
conferri  per  Sacerdotis  benedictionem  ,  vel  Sacerdotes  esse  hujus 
Sacramenti  ministros ,  quod  tamen  ab  adversariis  ostendideberet. 
Observant  prseterea ,  contrarium  potius  exillis  Patrum  testimoniis 
probari ;  cum  enim  hanc  Sacerdotis  benedictionem  secundis  et 
ulterioribus  nuptiis  constanter  tota  denegaverit  antiquitas  ;  tamen 
utrum  eae  veri  Sacramenti  vim  habuerint ,  dubitatum  est  a  ne- 
mine  (2).  Quod  vero  additur  ex  Concilio  Carthaginiensi ,  de  ritu 
servandi  virginitatem  prima  nuptiarum  nocte,  nullius  prorsus 
ponderis  esse  convincitur,  si  ratio  habeatur  illius  originis,  quae 


moniis,  ostendimus,  istos  auctores,  non 
solurn  patrocinatos  non  esse  huic  opi- 
nioni,  sed  eidem  plane  adversari.  Ex  his 
propterea  constat ,  Canum  omnium  pri- 
mum  fuisse ,  qui  eam  invexerit  in  scho- 
las  catholicas.  Edidit  porro  Canus  suum 
opus  De  locis  theolog.  anno  i56?., 
Merito  proinde  Henr.  Klee  in  diss.  mox 
citanda ,  pag.  69 ,  not.  (s)  scribit  : 
Melchior  Canus  fuit  primus ,  qui  ge- 
nerali  omnium  admiratione  et  scan- 
dalo  affirmavit ,  contrahentes  non  esse 
ministros. 

(1)  Tertullianus  lib.  De  pudicit. 
cap.  4>  Pag»  557  ,  edit  Rigalt.  testatur, 
quod  Montanistae  plerique  conjugia 
clam  inita  adulterina  esse  existimave- 
rint ,  aut  saltem  de  iis  an  fuerint  le- 
gitima  dubitaverint.  Scribit  enim  :  Ideo 
penes  nos  (Montanistas)  occultce  quoque 


conjuncliones  ,  id  est ,  nonprius  apud 
Ecclesiam  professw  ,  juxta  mcechiam 
et  fornicationem  judicari  periclitan- 
tur.  Nec  inde  consertce  obtentu  Ma- 
trimonii  crimen  eludant.  Ex  quibus 
duo  habemus,  nempe  i°  apud  Psychi- 
cos  ,  id  est ,  catholicam  Ecclesiam  con- 
jugia  clandestina  viguisse  et  valuisse , 
adeoque  fuisse  quidam  vetita ,  non  ta- 
men  fornicaria  et  flagitiosa.  i°  Monta- 
nistas  de  ipsorum  valore ,  ut  in  re  du- 
bia ,  deliberasse  inter  sese  opinionibus 
atque  sententiis.  Adeo  pervetus  res  est 
tum  abusustum  valor  Matrimonii  clan- 
destini!  Cfr.  Ch.  Lupus,  diss.  De  pec~ 
cat.  et  satisf.  indulgentiis ,  cap.  1  , 
tom.  vi ,  opp.  edit.  cit. 

(2)  Cfr.  Martenius  loc.  citat.  art.  1, 

§7. 


GAP.    I.    DE    MATRIMONIO    II?    SE    SPECTATO. 


225 


ex  Tobiae  exemplo  introducta  est ,  et  diversimode  viguit  in  di- 
versis  Ecclesiis  (1). 

44.  Reliquas  duas  probationes  facile  excludunt;  altera  enim , 
quae  petitur  ex  verbis  a  Tridentino  praescriptis  in  nuptiis  conci- 
liandis  ,  mirifice  potius  contrariam  sententiam  confirmat ;  quod 
vel  ex  eo  deducitur,  quod,  referenteCard.  Pallavicini,  Cani  opinio 
paucos  omnino  ex  Patribus  Tridentinis  babuerit  sectatores  (2). 
Altera  vero,  quae  exanalogia  ceterorumSacramentorum  desumitur, 
nullius  ponderis  est ;  cum  nemo  nesciat,  quaelibet  Sacramenta  sibi 
aliquid  peculiare  vindicare  ,  quod  Sacramentis  reliquis  commune 
non  est ;  ut  liquet  ex  Eucbaristia  ,  quae  non  in  actione  transeunte 
ut  alia  Sacramenta  ,  sed  in  re  permanente  consistit ,  quaeque  olim 
a  diaconis  passim  administrabatur  ,  quandoque  etiam  a  laicis.  Et 
sic  responsio  patet  ad  textum  Apostoli.  Dum  vero  nonnullae  Synodi 
vocant  Sacerdotes  Matrimonii  ministros  ,  aut  impropria  significa- 
tione  hanc  denominationem  usurparunt,  aut  incaute  etiam,  ut 


(1)  Cfr.  ibid.  art.  iv ,  qui  praeterea 
ostendit  ,  hunc  usum  ab  ipsis  paganis 
interdum  servatum  fuisse. 

(2)  Istoria  del  Conc,  di  Trento 
lib.  xx  ,  cap.  4?  n«  !)  u^i  scribit  : 
Essendo  concordi  (  i  Teologi )  negli 
altri  punti  dissentivano  sopra  due. 
Uuno  era  :Sequalunque  Matrimonio 
fra  Cristiani  fosse  Sacramenio  ,  il  che 
sentivano  qdasi  tdtti  ;  o  sol  quello  che 
vien  benedelto  dal  Sacerdote  ;  secondo 
Vopinione  di  Guglielmo  Parigino  , 
la  quale  era  difesa  dal  prenominato 
Simone  V igor  et  da  pocbi  altri.  Hoc 
vero  magis  confirmatur  ex  iis  quae  ,  re- 
fert  idem  historicus  ,  lib.  xxu,  cap.  8  , 
§  16,  quod,  cum  omnium  prope  Patrum 
suffragia  in  eo  decreto  statuendo  coaluis- 
«ent  ,  ut  ad  connubia  cum  debita  so- 
lemnitate  celebranda  tres  in  posterum 
testes  adhiberentur ,  ex  quibus  unus 
saltem  esset    quxsitus  ,    quique   con- 

T.  VII. 


tracta  connubia  in  codicem  referret  , 
disceptatum  inilio  fuit ,  utrum  scriba 
an  vero  parochus  ad  id  officium  selige- 
retur.  Convenit  porro  ob  plures ,  quas 
profert ,  rationes  inter  omnes  Patres,  ut 
seligeretur  parochus.  Concludit  de- 
mum  bis  verbis  §17:  Qneste  furono 
le  ragioni  le  quali  mossero  tanto  i 
vescovi  ,  quanto  gli  ambasciadori  e 
gli  stessi  principi  della  cristianila  ad 
aver  per  ineglio  che  facesse  di  mes- 
tiero  al  valore  V intervenimento  del 
parrochiano  ;  il  che  ha  recati  gravis- 
simi  beni  e  niun  disordine.  Vid.  horum 
locorum  translatio  lat.  ad  calcem  volu- 
minis.  Ergo  ex  mente  Patrum  Triden- 
tinorum,  parochus  non  ut  minister,  sed 
ut  testis  stabilis  et  qua?situs  nuptiis  as- 
sistit.  Hic  notandum  est ,  Simonem 
Vigor,  qui  postea  ad  protestantismum 
defecit,  suam  sententiam  hausisse  ex 
jam  edito  Cani  opere  ,  De  locis.  theol. 

15 


226  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

animadvertit  Benedictus  XIV  (1).  Si  qua  auteni  profanatio  inest 
in  fidelium  conjugiis,  ea  non  a  conjugiis  ipsis,  quae  a  Cbristo 
elevata  sunt  ad  dignitatem  Sacramenti,  repeti  debet,  sed  ex 
contrahentium  vitio.  Sic  nemo  ignorat ,  nutus  interdum  supplere 
verba  in  contractuum  celebratione,  quin  etiam  contractus  in- 
ter  absentes  per  alios  fieri  posse.  Dum  vero  fideles  nuptias  ineunl, 
intendunt  contrahere  Matrimonium  ad  Ecclesiae  mentem  ;  hsec 
autem  intentio  sufficit  ad  Sacramentum  efficiendum.  Quod  autem 
attinet  ad  sanationem  conjugiorum  in  radice ,  nullam  creat  dif- 
ficultatem ;  siquidem  ejusmodi  sanatio  non  minus  impetit  Sacra- 
mentum  quam  contracturn ,  etconsistit  in  quadam  ,  ut  dicitur, 
fictione  juris  ,  qua  praesumpti  conjuges ,  etsi  contractus  seu  Sa- 
cramentum  nullum  fuerit ,  tamen  ut  ulterius  malum  vitetur,  in 
bona  fide  relinquuntur  (2).  Nec  melius  demum  causam  adver- 
sariorum  juvant  dissidia  Theologorum ,  quae  nec  tot  fortasse  nec 
tanta  sunt,  quot  quascumque  ab  ipsis  exaggerantur,  qusequesi  quid 
officerent  veritati  Sacramenti ,  vix  ullum  Sacramentum  habere- 
mus.  Ita  quidem  secundae  sententiae  patroni. 

45.  Quee  cum  ita  se  habeant ,  si  quis  ea,  quae  attulimus  ,  mente 
anticipatis  judiciis  vacua  perpendat ,  alteram  hanc  sententiam 
longe  validioribus  probari  argumentis  quam  priorem  illam  ,  facile 
judicaverit.  Praeterquam  quod  enim  posterior  haec  sententia  et 
antiquitate  et  universalitate  alteri  praestat  (3)  ,  illo  caret  gravis- 

(1)  De  Synodo ,  lib,  vn  ,  cap.  27  (3)  Quamvis  non  pauci  Theologiad- 
etseq.  Nec  omittendum  ,  Synodos  ,qua?  haeserint  Cani  sententiae  ,  longe  plures 
italocutae  sunt  ,  celebratas  esse  ,  post-  tamen  antiquam  sententiam  propugna- 
quam  Canns  sna  ediderat  commentaria.  runt  ,   quos  recensent    Dora.  Soto   in 

(2)  Hic  prasterea  observare  jnverit ,  Hb.  4  Sent.  d.  26 ,  q.  2,  art.  3;Bel- 
hanc  difficnltatem,  si  qua  est,  non  mi-  larminus  ,  De  Matrim.  cap.  7  ,  n.  8; 
nus  urgere  ,  imo  magis ,  adversae  par-  Vasquez ,  De  Matrim.  disp.  111 ,  dub. 
tis  Theologos  ;  cum  enim  nullnm  fue-  3  ;  Theoph.  Raynaudus,  in  Hetero- 
rit  Sacramentum  ob  impedimentum  di-  clitis  Spirit.  punct.  14  ,  opp.  tomxvi; 
rimens  ,  quod  in  ejus  administratione  Van  Espen,  Jur.  eccles.  univ.  tom.  1, 
intercessit,  nova  opus  esset  Sacerdotis  p.  11,  tit.  12  ,  cap.  5 ,  n.  4«  Quod  at- 
benedictione ,  ut  Sacramentum  valide  tinet  ad  recentiores  ,  his  fere  annis 
administraretur  ;  altamennnnquamhaec  adhuc  eam  propugnarunt  Redactores 
*equiritur.  Theol.  Aschaffenburgenses:  Katholische 


CAP.    I.    DE    MATRIMONIO    1N    SE    SPECTATO.  227 

simo  incommodo  et  ad  hanc  usque  diem  in  Ecclesia  nunquam 
audito ,  quod  scilicet  in  fidelium  conjugiis  contractus  a  Sacra- 
mento  distinguatur,  quasi  vero  id  fieri  probabili  aliqua  ratione 
possit.  Atqui  in  priori  sententia  innumera  pene  in  christiano 
populo  celebrata  essent  et  celebrarentur  conjugia ,  quse  rationem 
quidem  contractus  haberent,  non  vero  Sacramenti ;  ita  ut  plurimi 
toto  vitaa  tempore  sine  hoc  Sacramento  viverent,  Ecclesia  non 
obsistente  et  vero  etiam  interdum  probante.  Accedit  praeterea, 
ex  eadem  sententia  et  aliud  haud  leve  profluere  incommodum  , 
quod ,  ea  semel  constituta ,  causas  matrimoniales  ad  Ecclesiam 
exclusive  pertinere  vix  ostendi  possit ,  uti  ex  dicendis  patebit  (1). 
Nec  omnino  spernenda  denique  est  ratio ,  a  posterioris  sententiae 
patronis  deducta  ex  natura  contractus  naturalis  aut  civilis,  qui 
per  se  minime  postulat  omnimodam  firmitatem;  cum  indissolu- 
bilitas  Matrimonii  Christianorum  unice  pendeat  a  Sacramento, 
quam  ob  causam  res  Sacramenti  post-S.  Augustinum  a  Theologis 
ea  vocatur,  utpote  dos  et  proprietas  conjugii  christiani  seu  Sa- 
cramenti.  Hincin  adversariorum  placito  ,  quod  omnia  conjugia, 
absque  sacerdotali  benedictione  inita  ,  non  forent  nisi  contractus 
civiles,  sequeretur  ,  ea  esse  per  se  dissolubiiia  ,  ac  omnimoda  fir- 
mitate  destituta  (2) ;  quod  absonum  est  et  Ecclesiae  doctrinae  con- 
trarium.  His  perpensis,  posteriori  huic  sententiae,  quae  in  hac 
Romana  Ecclesia  pariter  viget,  plene  adhaerendum  ducimus ,  eique 
subscribimus. 


Kirchenzeitung  ,     i836;   Ferdinand*.  querelasque  jactantibus  in  oppositaopi- 

Walter,  Canonista  Bonnensis  ,   Lehr'  nione  perstringenda. 

buch  des  Kirchenrechts   seu  Institu-  (1)  Res  est  notatu  dignissima  ,  quod 

t iones  juris  canonici ,  Bonnae   1829,  omnes   ecclesiasticae  potestatis   osores  , 

§  3 10,  pag.  565,  not.  (o);  Henr.  Klee,  jansenistae  aut  jansenismum  male  olen- 

Die  Ehe  ,  eine  dogmatisch-archceolo-  tes  ,  atque  homines  civilibus  curiis  ad- 

gischedbhandlung,seullfatrimonium,  dicti ,  quos  vulgo  regalistas  nuncupa- 

Dissertatio    dogmatico-archeologica  ,  mus,  factoagminesesepraestiterintnovae 

Mainz    i835  ,  pag.    65  ;  B.  Liguori ,  hujus  opinionis  adstipulatores  asserto- 

tract.  De  Matrim.  aliique  passim,  adeo  resque. 

ut  haec   sententia   semper  communior  (2)  Ex  hac  distinctione  inter  contra- 

extiterit ,    adversariis  frustra  clamores  ctom  civilem  et  Sacramentum  ia  con- 

15. 


228  TRAGTATUS  DE  MATRIMONIO. 

CAPUT  II. 

DE     MATRIMONII    PROPRIETATIBUS. 

46.  Duae,  ut  innuimus,  praecipuoe  sunt  connubii  christiani  pro- 
prietates,  tinitas  et  indissolubilitas.  Unitati  adversari  possunt 
polyandria  et  polygamia ,  sive   simultanea  sive  successiva.  In- 

dissolubilitate  duplex  quoque  opponi  potest  Matrimonii  dissolutio, 
perfecta  scilicet  quoad  vinculum ,  atque  imperfecta  quoad  thorum 
et  quoad  habitationem. 

47.  Ad  polyandriam  vero  quod  spectat ,  quae  in  eo  consistit , 
ut  una  mulier  plures  simul  maritos  habeat ,  nemo  unquam  inter 
Christianos  extitit ,  qui  eam  licitam  esse  dixerit ;  cum  vel  ethnici 
ipsi  solo  rationis  lumine  illustrati  velut  abominandam  turpitu- 
dinem  ac  naturae  adversantem  execrati  eamfuerint.  Depolygamia 
autem  successiva  nulla  jam  movetur  quaestio ;  cum  veterum  non- 
nullorum  haereticorum,  nominatim  Montanistarum  ,  error  penitus 
obsoleverit,  et  Graeci  nonnisi  exjure  ecclesiastico  apud  se  eam 
prohiberi  doceant  (1).  Restat  propterea,  ut  de  una  agamus  poly- 
gamia  simultanea,  quam  novae  reformationis  coryphaei,  Lutherus  , 
Melanchthon,  Bucerus  ceterique  socii  probarunt,  dum  in  famosa 
consultatione  anno  1539  habita  decreverunt,concedi  possePhilippo 
HassiaB  Lantgravio,  ut ,  viva  adhuc  legitima  uxore  ,  aliam  in  Ma- 
trimonium  duceret.  Hiunanimiter  docuerunt,  polygamiam  simul- 
taneam  non  ita  divinae  legi  adversari ,  ut  nullam  dispensationem 
admittat  in  casu  saltem  necessitatis,  sinimirum  uxor  quacumque 
de  causa  debitum  conjugale  reddere nequeat  (2).  Imo  Joan.  Lyserus 

nubiis  Cbristianorum   factum  est ,  ut  Ecclesice  occidentalis   et    orientalis  , 

Napoleon   in  Codice   suo  omnem   fere  lib    xu ,   cap.   27  et  seqq.    praeserlim 

indissolubilitatem  a  Matrimonio  abstu-  cap.  20,  pag.  55o. 
lerit.    Historiam    legislationis  Napoleo-  (2)  Cfr.  Bossuet ,  Hist.  des  varia- 

neae  uberius  exposuitet  recensuit Kiist-  tions  ,  liv.  vi,  §  6.  II  fut  dit ,  scribit 

ner  ,  De  Matrimonio  atque  de  ratione  ,  Bossuetius ,  pour  la  premiere  fois ,  de- 

quce  ei  cum  civitatc  et  Ecclesia  inter-  puis  la  naissance  du  Christianisme  , 

cedit,  pag.  76  et  seq.  Lips.  18 10.  par  des  gens  qui  se  prk.tendaient  Doc- 

(1)  Cfr.   Arcudius  ,   De  concordia  teurs  dans  VEglise ,  que  Jesus-Chrisi 


CAP.    II.    DE    MATRIMOMI    PROPRlETATIBUS.  229 

eum  aliis  contendit ,  polygamiam  divino  jure  permitti ,  humano 
duntaxat  vetari  (1). 

48.  Circa  indissolubilitatem  diversa3  quaestiones  definiendae 
proponuntur,  prout  Matrimonium  spectatur  aut  ut  verum  aut 
ut  ratum,  aut  denique  ut  consummatum .  Verum  autem  tantum 
dicitur  conjugium  ,  quod  est  in  infidelitate  contractum  ;  ratum 
praeterea  quod  a  fidelibus  initum  est  juxta  conditiones  ab  Ecclesia 
statutas  ;  consummalum  denique  ,  quod  usu  interveniente  com- 
pletum  est. 

49.  Igiturquoad  Matrimonium  verum,  seu  in  infidelitate  con- 
tractum ,  nunc  inter  omnes  Catholicos  convenit ,  si  paucos  neo- 
tericos  excipias ,  quos  mox  refellemus  ,  illud  dissolvi  posse  quoad 
vinculum  ,  si  alteruter  conjugum  ad  fidem  convertatur ,  alter  vero 
nolit  cum  ipso  tranquille  vivere  et  absque  injuria  Creatoris. 

50.  Quoad  Matrimonium  ratum ,  Catholici  docent ,  illud  posse 
dissolvi  per  sanctioris  vitae  professionem  in  aliquo  regulari  Ordine 
ab  Ecclesia  approbato;  obluctantibus  Protestantibus ,  qui ,  cum  a 
religionis  votis  abhorreant,  unanimi  consensione  tradunt,  haec 
nuliius  esse  momenti  ad  conjugia  dissolvenda.  Novatoribus  e 
diametro  adversantur  Graeci  schismatici ,  qui ,  teste  Matthaeo 
monacho  (2),  non  ratum  tantum,  sed  et  consummatum  Matri- 
monium ,  solemni  religionis  voto  dissolvi  propugnant. 

51.  Quoad  Matrimonium  demum  consummatum ,  doctrina 
catholica  est  adversus  Protestantes,  nullo  unquam  in  casu  dissolvi 
posse  quoad  vinculum  Ghristianorum  conjugium ,  neque  scilicet 

riavait  pas  dtfendu  de  tels  mariages.  minibus  Theophili  Alethcei ,  Vincen- 

Cette  parole  de  la  Genese ,  ils  seront  tii  Athanasii ,  Gottlieb-wahremund  , 

deux  dans   une    chair ,  fut    eludke  >  varia  in  lucem  opuscula  ediditad  cau- 

quoique  Jesus-Christ  Veut  reduite   d  sam  agendam   polygamiae ,    inter  quae 

son  premier  sens.  Attamen  ejusmodi  eminet   quod    inscripsit    :  Polygamia 

instauratores  sacrorum  Evangelii  no-  triumphatrix .  Alios  polygamiae  patro- 

mine  hanc  facultatem  dederunt!  Inde  nos  recenset    Franc.    Buddeus   in  op. 

intelligas,  qui  tandem  sitScripturas  pri-  Institutiones  theologice  moralis ,  part. 

vato  sensu  explicatae  usus  apud  pecu-  n  ,    cap.   3,   sect.  6,  §  9  ,   in  not, 

liares  istos  Evangelii  vindices.  Lips.    1727. 

(1)  Uic  Lyserus    sub  ementitis  no-  (2)  In  Quwst.  matrimon^ 


230  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

propter  haeresim  ,  aut  molestam  cohabitationem ,  aut  affectatam 
absentiam  a  conjuge  ,  neque  propter  alterius  conjugis  adulterium. 

52.  Et  haec  quidem  de  dissolutione  Matrimonii  quoad  vinculum ; 
nam  de  dissolutione  imperfecta  quoad  thorum  sive  quoad  cohabi- 
tationem,  plures  causas  esse,  ob  quas  dissol  vi  possit  doctrina pariter 
catholica  est  adversus  Lutheranos ,  qui  nullam  hujus  separationis 
causam  legitimam  admittunt ,  licet  adeo  faciies  se  prsebeant  in 
causis  multiplicandisdissolutionis  Matrimonii  quoad  vinculum. 

53.  Nostri  igitur  muneris  est ,  catholicam  doctrinam  ex  ordine 
vindicare  adversus  Ecclesiae  obtrectatores  in  singulis  articulis , 
qui  eo  ?  quo  diximus ,  modo  ab  ipsis  impugnantur. 

PROPOSITIO  I. 

Non  licet  Christianis  plures  simul  habere  uxores,  cum  hoc  sit 
lege  divina  prohibitum. 

54.  De  fide  est  hsec  propositiojuxta  can.  II,  sess.  XXIV  Conc. 
Tridentini  :  Si  quis  dixerit ,  licere  Christianis  plures  simul  ha- 
bere  uocores ,  et  hoc  nulla  lege  divina  esse  prohibitum  >  anathema 
sit. 

55.  Haec  autem  definitio  tum  Christi,  tum  Apostoli  Christi 
doctrinam  declarantis ,  auctoritate  fulcitur  atque  perpetua  Ecclesiae 
traditione.  Christus  enim  ,  Matth.  XIX,  v.  4  et  seqq.  sciscitan- 
tibus  PharisaeisT  si  licet  homini  dimittere  uxorem  suam  quacum- 
que  ex  causa  ,  respondit  :  Non  legistis ,  quia  qui  fecit  hominem 
ab  initio  y  masculum  et  feminam  fecit  eos?  et  dixit :  Propter 
hoc  dimittet  homo  patrem  et  inatrem  ,  et  adhwrebit  uxori  suce ;  et 
erunt  duo  in  carne  una.  Itaque  Jam  non  sunt  duo ,  sed  una 
caro.  Quod  ergo  Deus  conjunxit ,  homo  non  separet.  Instantibus 
porro  Pharisaeis  :  Quid  ergo  Moyses  mandavit  dare  lihellum  re- 
pudii  et  dimittere  ?  reposuit  Christus  v.  7  et  seqq.  :  Quoniam 
Moyses  adduritiam  cordis  vestri  permisit  vobis  dimittere  uocores 
vestras  ;  ab  initio  autem  non  fuit  sic.  Dico  autem  vobis ,  quia 
quicumque  dimiserit  uxorem  suam,  nisi  ob  fornicationem ,  et 
aliam  duxerit,  moechatur;  et  qui  dimissam  duxerit,  moechatur. 
At  si  polygamiam  non  damnasset  Christus ,  minime  affirmasset 


CAP.    II.    DE    MATRIMOMI    PROPRIETATIBUS.  231 

moechari  illum  ,  qui ,  sua  uxore  dimissa  ,  aliam  duxerit,  aut  mce- 
charieum,  quiduxerit  ah  alio  dimissam;  repugnat  enim  esse  mce- 
chiam,  uhi  verum  conjugium :  nec  mcechus  haberi  potest,  qui  uxo- 
rem  dimissam  ducit,  si  prius  conjugium  vere  solutum  fuerit.  Igitur 
si  uxore  dimissa  aliam  ducere  non  licet,  id  multo  minus  licere 
priori  retenta ,  judicandum  est  (1). 

56.  Verum  quod  omnem  dubitationem  tollit  circa  germanum 
Christi  verborum  sensum  ,  illud  est  quod  scribit  Apostolus  ,  I  ad 
Cor.  VII,  vv.  10  et  11  :  Iis ,  qui  Matrimonio  juncti  sunt ,  prce- 
cipio  y  non  ego  sed  Dominus ,  uxorcm  a  viro  non  discedere ;  quod 
si  discesserit ,  manere  innuptam,  aut  viro  suo  reconciliari. 
Similiter  Rom.  VII,  v.  2  :  Quos  sub  viro  est  mulier ,  vivente  viro 
alligata  est  legi  ;  si  autem  mortuus  fuerit  vir  ejus ,  soluta  est  a 
legeviri.  Igitur,  vivente  viro  y  vocabitur  adultera,  sifuerit  cum 
alio  viro.  Quamvis  porro  Apostolus  in  adductis  locis  expresse  non 
loquatur  nisi  de  sola  uxore ,  cum  tamen  in  cit.  ep.  ad  Corinthios 
paris  conditionis  virum  et  uxorem  faciat  in  conjugii  juribus  ,  con- 
sequens ,  est  ea  ,  quae  de  muliere  scripsit ,  de  viro  pariter  esse 
intelligenda,  eo  vel  raagis  quod  polyandria  apud  Judaeos,  ad  quo- 
rum  legis  normam  scripsit  Apostolus,  minime  obtineret  (2). 

(1)  Hoc  ipso  argumento  utitur  Bud-  ad  dissuendum  matrimonium ,  contra 
deus  ,  loc.  cit.  quam  ferunt  Judceorum   leges.  Nam 

(2)  Primura  exemplum  ,  quod  oc-  viro  quidem  apud  nos  id  facere  licet; 
cnrratinhistoria  Judaeorum,  de  femina,  neutiquam  vero  femince ,  quw  sponte 
quse  dederit  libellum  repudii  viro  suo,  discesserit ,  alteri  nuberefas  est ,  nisi 
illud  est,  quod  refert  Joseplius  Flavius,  prius  a  marito  dimittatur.  Hinc  Jo- 
Archceol.  lib .  xv,  cap.  7,  n.  io,edit,-  seph  Scaliger  ,  Animadv.  in  Eus.  p. 
Havercamp.  de  Salorae  Antipatri  filia  i5c),  seu  n.  iOi5  ,  de  Salome  :  Au- 
ac  Herodis  M.  sorore  ,  de  qua  scribit  dacissima  ,  inquit  ,  mulier  ,  prima 
Josephus  :  IItft7ru  fttr  tvB-us  uvtu  (Koo—  Hebrceorum  ausa  est  a  viro  discedere. 
Tofiufu»)  ypuftftuTtov ,  uTroXoofctvij  rov  Alterum  occurrit  Archajol.  lib.  xvm, 
yufiov ,  ov  KctTct  tovs  'lov$ulovs  vcftovs*  cap.  5  ,  n.  4  j  ejusdem  edit. ,  de  fle- 
ctvfp)  fttv  yup  Ifyrrt  Trctf  tjfiiv  tovto  rodiade ,  quac  dimisso  priori  marito  He- 
•xoitiv ,  yvvctiM  £t  ovt^t  fiuxapio-S-tio-vi  rode  ,  magni  Herodis  Hlio ,  nupsit  ejus 
x.u6'  ctvTt}v  yufttjB-rjrut ,  ftn  tov  TrpcTtpor  fratri  Herodi  pariter  cognomento.  Ani- 
dvt^pcs  ucpUvros.  Ea  illi  (Costobaro  madvertit  porro  et  hic  Josephus  ,  hoc 
marito   suo)  continuo   misit  libellum  factum  esse  contrapatriaslegesscribens; 


232  TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO. 

57.  Res  deniquetotaconficiturexperpetua  EcclesiaB  traditione. 
Ex  Patribus  enira  alii  aflirmant ,  advenientem  Christum  omnem 
illam  veterem  polygamiae  consuetudinem  delevisse,  ut  Cbrysos- 
tomus  (l);  alii  denunciant,  lege  Evangeliireum  esseadulterii,  qui 
aliam  uxorem  quserit,  quum  babet  suam,  ut  Ambrosius  (2)  et 
Augustinus  (3).Concilium  veroMilevitanumll,  anno.416  adversus 
Pelagium  celebratum  ,  cap.  XVII  decrevit :  Placuit,  ut,  secundum 
evangelicam  et  apostolicam  disciplinam  9  neque  dimissns  ab 
uxore,  ?ieque  dimissa  a  marito ,  alteri  conjungantur  }  sed  ita 
maneant,  aut  sibimet  reconcilientur  (4).  Eadem  babet  Innocen- 
tius  I  (5)  :  Nicolaus  vero  I ,  in  responsis  ad  consulta  Bulgarorum. 
Duas ,  inquit ,  tempore  uno  habere  uxores ,  nec  ipsa  origo  hu- 
7nanm  conditionis  admittit ,  nec  lex  Christianorum  ulla  per- 
mittit  (6).  Adeo  vero  constans  ac  perpetuum  fuit  bac  de  re  Ec- 
clesiae  judicium ,  ut  facultatem,  quam  paulo  ante  meminimus  , 
Pbilippo  Hassiae  a  novatoribus  factam ,  cbristianus  orbis  exbor- 
ruerit,  et  ipsi  Lutberani,  ne  tanti  facinoris  rumor  in  vulgus  efflueret, 
omni  ope,  cum  primum  patratum  est ,  curaverint  (7).  Attamen 
Joan.  Gerbardo  teste ,  celebris  postea  apud  eosdem  fuit  bigamia 
comitis  a  Gleicben,  quae  ab  ipsis  non  solum  tolerata,  sed  etiara 
probata  fuit  (8). 

'Hpaftd?...  Im  Q-ny^TH  Qpovqtreiret  t3>  (2)  De  Abraham  ,  lib.    I,  cap.  7, 

5r«rp/<yy,   'Hpdfy   yuf&iircu ,  tov   civ^pos  n.     5() ,    et  cap.    4>    n*    2^  ,    UD*  c^r» 

tJ  o/u,o7reiTf>!u  d$i).q>w,  £totTTcio~ct  Z^mtos.  adnot.  Maur.  editor. 
Herodias  ,utquoe  in  animum  induxe-  (3)  De  nuptiis  ,  lib.  1  ,  cap.  10. 

rat  leges  patrias  violare ,  Herodinup-  (-4)  Apud   llard.  Acta  Concil.  tom. 

sit  9   viri  sui ,   a  quo  vivo  discessit ,  1,  col.  1220.   Pertinet  autem  hic  ca- 

ex  eodem  patre  fratri .  llujus  exemplum  non  ad  Concilium  plenar.  African.  Car- 

posteaaliae  perditae  feminaeimilatae  sunt.  thagin.  anno  4°7    celebratum. 
Cfr.  Seldenus  ,  Uxor  hebrcea  ,lib.  111 ,  (5)  Epist.  vi  ad   Exsuperium  Tolo- 

cap.  19,  Londini  1646.  san.  eap.  6,  apud  Coustant,  col.  794» 
(1)  Homil.  lyi  ,  in  Genes.  n.  3,  edit.  (6)  Cap.  5 1  ,  apud  Hard.  Acla  Con- 

Maur.  tom.  iv  ,  pag.  b^i ,  et  Hom.  lxii,  cil.  tom.  v,  col.  37 1. 
alias  Lxin  ,  in  Matth.  n.  1  et  2,  edit.  (7)  Loc.  cit.  Hist.des  variat.   n.  6. 

cit.  tom.  vii,  pag.  620  et  seq.  (8)  Loc.  xxvi ,  cap.  5,  §  226. 


CAP.    II.    DE    MA.TRIMOJJII    PR0PRIETAT1BUS.  233 

DIFFICULTATES. 

58.  Obj.  1°  Apostolus,  I  ad  Timoth.  III,  2,  docens,  Episcopuna 
oportere  unius  t/xoris  vintm  esse  ,  satis  aperte  indicat ,  pro  Ju- 
daeorum  more  aliis  uxorum  pluralitatem  posse  concedi.  2°  Quod 
probe  intellexit  imperator  Valentinianus  I ,  qui,  teste  Socrate  (1), 
legem  tulit ,  ut  cuivis  liceret  duas  simnl  habere  xtxores  leijilimas; 
atque  ,  ut  exemplo  legem  firmaret,  Justinam  duxit ,  Severa  adhuc 
vivente;  quod  3°  et  fecisse  Iraperator  alter  Lotbarius  perbibetur. 
4°  Quare  Gregorius  II,inepist.  ad  Bonifacium,  cuidam  indulsit, 
ut  propter  uxoris  sua3  infirmitatem  aliam  duceret  (2);  5°  quem 
dum  Gratianus  temere  bac  de  causa  accusat  veluti  sacrorum  ca- 
nonum  et  doctrinae  apostolicae  et  evangelica3  infractorem  (3)  , 
nonnisi  propriam  inscitiam  prodit.  6°  Etsane  quomodo  divina 
lege  abrogata  dici  potest  polygamia  ,  quam  tanta  cum  laude  san- 
ctissimi  Patriarcbae  et  Reges  in  Vet.  Test.  frequentarunt?  7°  Haec 
enim  neque  liberorum  procreationem ,  neque  honestam  educa- 
tionem  impedit ,  nec  familiae  pacem  ac  tranquillitatem  perturbat, 
ut  olim  Hebraea  gens,  nunc  vero  plerique  Orientis  populi  exemplo 
esse  possunt.  Quare  si  intolerabiles  uxoris  mores ,  si  ejusdem 
sterilitas,  reipublicae  status  atque  aliae  ejusmodi  causae  persua- 
deant  polygamiam ,  ex  juris  naturae  et  gentium  principiis  ea  per- 
mitti  posse  videtur.  Ergo. 

59.  Resp.  Ad  lm  ,  Bist.  Ita  docuit  Apostolus  ad  excludendam 
in  Episcopo  polygamiam  successivam  ,  conc  ;  ad  excludendam  po- 
lygamiam  simultaneam,  neg.  De  polygamia  enim  successiva  Apo- 
stoli  effatum  universa  intellexit  antiquitas ,  ut  suo  loco  ostendi- 


(1)  Hist.  eccles.  lib.    it,  cap.  3i,  permaneret ,  ut  abstinentice    vacaret. 

(2)  Apud  J.  Hartzeim  S.  J.  CVm-  Sed  quia  hoc  magnorum  est,  ille ,  qui 
cilia  Germanioe  ,  tom.  i,  pag.  34,  se  non  poteritcontinere,mtbat  magis ; 
Colon.  Agripp.  1^59,  sic  porro  se  ha-  non  tamen  subsidii  opem  subtrahat 
bet  hoc  responsum  ,  quod  exinbetur  ab  illa  ,  quam  infirmitas  proepedit , 
n.  u  :  Nam  quod  proposuisti ,  quod  et  non  detestabilis  culpa  excludit. 

si  mulier  infirmitate  correpta  non  va-  (3)  Causa  xxxii  ,  q.   vi ,   cap.  18 , 

lueril  debitum  viro  reddere ,  quid  ejus  apud  Pithoeum ,  Corpusjur.  can.  tom. 

faciat  jugalisP   Bonum   esset ,  si  sic  1  ,  pag.  391. 


234  TRACTATUS    DE    MATRIMOMO. 

mus  (1) ;  etaperte  illiusmens  colligitur  ex  simili  loquendi  ratione , 
qua  in  eadem  epistola  usus  est  Apostolus ,  qui  disserens  de  dia- 
conissa  statuit ,  ut  non  eligatur  nisi  quce  fuerit  tinius  viri  uxor  (2). 
60.   Ad  2m ,  Neg.   Sanior  enim  critica  jam   rejicit  tanquam 
commentitiam  Socratis  narrationem  de  Valentiniani  facto  ac  de 
lege  ab    eo  lata.    Etenim  non    solum  Baronius  (3)  et   eruditus 
Valesius  (4)  aliique  auctores  catholici  (5)  passim  hujus  historiae 
veracitatem  respuunt ,  sed  et  respuerunt ,  vel  saltem  in  gravem 
falsitatis  suspicionem  revocaruntheterodoxi  ipsi  scriptores  ,  inter 
quoseminentPuffendorffius  (6)  atque  Buddeus  (7) ;  idque  merito  , 
1°  quia  ejusmodi  legis  nullam  prorsus  mentionem  injiciunt  Sozo- 
menus ,  Theodoretus  ,  Zosimus,  et   qui  Valentiniani  gesta  stu- 
diosissime  prosecutus  est  Ammianus  Marcellinus ;  2°  quia  nihil 
ea  de  re  ejus  temporis  Patres  et  ecclesiastici  auctores  memorise 
prodiderunt;  nec  Damasus  Rom.  Pontifex,  nec  Episcopi  ceteri 
Valentiniano  coaevi ,  nec  Hieronymus  adversus  eam  legem  recla- 
marunt ,  quae  fuisset  christian*  religioni  adeo  injuriosa ;  3°  quia 
praemortua  Severa ,  Justinam  duxit  Valentinianus ,  ut  post  Bara- 

(1)  Tract.  De  Ordine , n.  198.  Inter-      de  hoc  argumento    agit  ;    cfr.   etiam 
pretatio  ,  quam  dedit  Theodoretus  tum      adnot.  Pagii  ad  anuum  3y5 ,  n.  5. 

in  hunc  Pauli  oc.  tum  in  epist.  cx  ad  (-4)  In  not.  2  ,  ad  cap.  3 1 ,  libri  iv 

Domnum  Antiochenum  ,  hnjus  Paulini  Socr. 

textus  ,  de  bigamo  nempe  simultaneo,  (5)  Cfr.  Nat.  Alex.  in  sec.  iv,  cap. 

est   prorsus  singularis  ,  quamque  ipse  ult.  art.  4- 

excogitavit,  ut  semet   purgaret ,  quod  (6)   De  jure   naturce   et  gentium, 

promovisset  ad  TyriorumEpiscopatum  tom.  I,  lib.   vi  ,  cap.    1,    De  Matri- 

Irenasum    comitem ,  qui  successive  bi-  monio ,   §    16,   Francofurti    ad   Moe- 

gamus  erat.  Quam  ob  rem  de  violalis  num  1706. 

Ecclesiae  canonibus  accusatus  ,  ipse  con-  (7)  Institut*  Theologice  dogmaticce , 

tra  interpretationem   et  sensum   anti-  lib.  v,  cap.  4,  §  47»  *n  not*  PaS*  ^1*)* 

quitatis  alia  ratione  omnino  verba  Pauli  Lips.     174*  j    quibus     addendus    est 

exposuit.  Cfr.  Renaudot.  Perpet.  de  la  W.  Lowth  in  adn.  ad  loc.  cit.  Socra- 

foi  9  tom.v,  liv.  vi ,  ch.  8  circa  finem.  tis  ,  qui  praeterea  ex  alio  capite  osten- 

Cfr.   etiam   Christ.   Lupus  ,   diss.    De  dit ,   falsam  esse  Socralis  narrationem  , 

cleric.  coniinent.  cap.   1 .  dum  refert  Justinam  virginem   fuisse  ; 

(2)  I    ad    Timoth.   v,  9.  'EveV  «v-  ex  Zosimo  enim  constat,  Justinam  prius 
fyls  ywvi).  nuptam  fuisse  Magnentio  tyranno. 

(3)  Adannum.  370,  n.  125,  ubi  fuse 


CAP.    II.    DE    MATRIMONII    PROPRIETATIBUS.  235 

nium  ostendit  Valesius  (1);  4°  quia  cit.  Ammianus,  quamvis 
Valentiniano  infensus,  eum  commendat  ob  castitatis  professionem, 
scribens  :  Omni  pudicitice  cultu  domi  castus  et  foris ,  nullo  con- 
tagio  conscientice  violatus  ohscence ,  nihil  incestum  >  etc.  (2). 

61.  Ad  3m  ,  Dist.  Id  fecisse  perbibetur  Lotbarius  contra  legem 
Cbristi ,  conc;  legitime  ,  neg.  Adversariis  onus  incumbit  osten- 
dendi,  sive  Lotbarium  sive  alios  quiboc  attentarunt ,  juxta  Cbristi 
legem  egisse,  ut  aliquid  proficerent.  Flagitia  enim  etiam  Princi- 
pum  nunquam  possunt  factum  aliquod  cobonestare.  Porro  de 
Lotbarii  polygamia  baec  scribebat  Nicolaus  I ,  quae  et  aliis  ejusdem 
criminis  viro  illi  principi  sociis  aptari  debent  :  Annon  districta 
ultione  feriendus  es,  qui  in  duabus  uxoribus  adulterium  Lamech 
imitatus  esse  dignosceris  ?  Nicolaus  pra?terea  contubernium  cum 
pellice  ImperatOri  probibuit ;  Episcopos  vero  assentatores,  quique 
facinus  probaverant ,  e  sedibus  dejecit  (3). 

62.  Ad  4m  ,  Dist.  Indulsit  Gregorius  II,  ut  aliquis  duceret  aliam 
uxorem  ob  prioris  infirmitatem ,  quse  nempe  talisesset,  ut  pleris- 
que  placet  (4),  quae  constitueret  impedimentum  dirimens  per- 
petuae  impotentise  ,  trans.;  ob  infirmitatem  qualemcumque ,  quae 
supervenerit  Matrimonio  alias  legitime  contracto,  neg.  Ideo  vero 
transmisimus  primum  distinctionis  membrum,  quia  viris  eruditis 
epistola  illa  suspecta  est ,  ab  aliis  vero  ut  supposititia  rejicitur  (5). 

(1)  Loc.  cit.  Cfp.  etiam  Pagius  ,  cnm  pluribus  ,  quas  illi  viro  erat  me- 
loc.  cil.  tuenda  propter    ejus    incontinentiam. 

(2)  Lib.  xxx  ,  cap.  9,  edit.  Valesii ,  Quce  responsio  ,  subdit  ,  si  non  pla- 
Paris.  1681.  cet  ,  fatendum    erit  cum   Gratiano  , 

(8)  Acta  ,  quae  spectant  ad  Lotharii  rescriptum  hoc  Gregorii,  tanquam  sa- 

faeinus,  cfr.  apud  Harfzeim  ,  Concilia  cris  cationibus,  imo  evangelicoe  etapo- 

Germania?  ,    tom.    11 ,    pag.    265    ad  stolicce   doctrince  penitus  adversum , 

pag.  355.  nonesse  recipiendum;  Poniificem  au- 

(4)  Hanc  tamen  responsionem   res-  tem  non  voluisse  tanquam  fidei  dogma 

poit   Estius  in   lib.    4    Sent.   d.  33,  definire ,  sed  solum  opinionem  suam 

§  6 ,  qui  censet ,   Gregorium  11  ( quem  de  re  nondum  definita  aliis  declarasse. 

ipse  cum  Gratiano  dicitm),  non  per-  Cfr.  Bossuet ,   DCfense  de  Vhist.  des 

iiiisisse  alterum  Matrimonium  tanquam  variat.  §  62. 

justum    et    legitimum  ,    sed   tanquam  (5)  Cfr.  Collet  ,    Continuatio  prw- 

minus    malum    respectu    fornicationis  lect.  theolog.  Hon.  Tournely,  tom.  vm, 


236 


TRACTATUS    BE    MATRIMONIO. 


63.  Ad  5m,  J)ist.  Quem  Gratianus  accusat  errore  facti  decep- 
tus ,  trans.i  errore  juris ,  neg. 

64.  Ad  6m,  Dist.  Polygamiam  Patriarchse  et  Reges  frequen- 
tarunt  in  Vet.  Test.  et  quidem ,  ut  plures  existimant ,  ex  divina 
dispensatione  (1) ,  conc;  quae  propterea  frequentari  etiam  possit 
in  Nov.  Test.  sublata  a  Christo  omni  polygamia  simultanea  ,  neg. 
ut  constat  ex  adductis  probationibus. 

65.  Ad  7m  ,  Trans.  Haec  enim  aliaque  ejusmodi  rationum  mo- 
menta  ad  summum  evincerent ,  polygamiam  juri  naturali  absolute 
non  esse  contrariam  ,  prout  cum  suis  contendit  Calvinus  (2) ,  seu, 
ut  alii  censent.,  non  adversari  primariis  conjugii  finibus ,  id  est , 


cap.  5,  art.  2  ,  sect.  3,  n.  i3i,  Ve- 
netiis  1767.  Cfr,  Binterim  in  op.  cit. 
Monamenta  ,  etc.  tom.  vi,  part.  1, 
pag.  45 1  ,qui,  agens  de  impedimento 
impotentiae,  hanc  epistolam  ex  silentio 
Othonis  et  Willibaldi  suspectam  pari- 
ter  habet.  Sebast.  Berardi  in  op.  Gra- 
tiani  canones  genuini  ab  apocryphis 
discreti ,  p.  11 ,  Veuet.  1777,  toro.  ii , 
cap.  68 ,  contendit ,  Gregorium  n  locu- 
tum  esse  de  conjugio  inito  in  infideli- 
tate ,  quod  cum  Sacramentum  non  sit , 
eam  non  habet  firmitatem ,  quam  sibi 
vindicat  conjugiumChristianorum,  quod 
Sacramentum  est.  Cum  igitur  jus  na- 
turaleomnimodam  firmitatem  non  ex- 
poscat  in  conjugio ,  ita  ut  in  nonnullis 
casibus  dissolvi  nequeat,  ad  ejus  nor- 
mam  Gregorius  responsum  suum  de- 
dit ,  non  autem  juxta  jus  evangelicum 
et  apostolicum,  quod  profecto  doctus 
Pontifex  non  ignorabat.  Sane  Germani 
recens  conversi  erant  ad  religionem 
christianam  opera  S.  Bonifacii ;  hinc 
ille ,  de  quo  loquitur  S.  Pontifex  ,  et 
cum  quo  mitius  agendum  censuit ,  con- 
nubium    adhuc    ethnicus  contraxerat; 


superveniente  vero  impotentia  in  ejus 
uxore  ,  declaravit  Pontifex  ,  prius  con- 
jugium  dissolvi  posse,  ac  novum  iniri. 
Cfr.  pag.   166  et  seqq. 

(1)  Ita  inter  ceteros  tenent  Bellar- 
minus  ,  De  Matrim.  cap.  1 1  ,  n.  25 
et  seqq.  et  Estius,  loc.  cit.  §  6,  qui  ar- 
bitrantur,  polvgamiam  ex  se  nunquam 
licitam  fuisse.  Aiii  autem  cnm  S.  Tho- 
ma,  Suppl.  q.  65  ,  art.  1  ,  censent , 
verisimilius  polygamiam  absolute  seu 
essenlia)  et  primariis  conjugii  finibus 
non  adversari,  et  tamdiu  licitam  fuisse, 
quamdiu  evangelica  lege  sublata  non 
est;  adversari  autem  secundariis  ,  ut 
vocant,  conjugii  finibus  ;  cujusmodi 
sunt  pax ,  tranquillitas ,  mutua  obse- 
quia,  etc.  Cfr.  Collet  ,  op.  cit.  cap.  5, 
art.  2  ,  concl.  1. 

(2)  Calvinus  uxorum  simultaneita- 
tem  tam  stricte  juri  naturali  prohibi- 
tam  autumat ,  ut  Patriarchas ,  quod 
plures  uxores  duxerint ,  violati  hac  in 
parte  juris  naturalis  ac  adulterii  reos 
traducere  non  vefeatur.  De  quo  cfr. 
Puffendorfius  ,  op.  cit,  lib.  vi ,  cap.  1. 


CAP.    II.    DE    MATRIMOWII    PROPRIETATIBUS.  237 

prolis  generationi  ejusdemque  institutioni ;  nullo  autem  modo 
evincunt,  polygamiam  non  fuisse  a  Christo  in  Nova  Lege  abroga- 
tam.  Siquidem  adversus  facta  rationes  congruentiae  non  valent. 
Ceterum ,  quae  de  orientalium  populorum  felicitate,  pace  domes- 
tica ,  educatione  familiae  ambitiose  jactantur  ,  facile  ipsis  eorum 
annalibuset  experientia  refelluntur.  Sed  praeterea  addimus,  felici- 
tatem  illam  et  pacem  iis  rationibus  et  mediis  apud  illos  com- 
parari,  quoe  naturae  atque  indoli  societatis  maritalis  omnino  re- 
pugnant.  Uxores  enim  in  gynecseum  tanquam  in  perpetuum 
carcerem  detruduntur  (1);  liberi  etiam,  mares  potissimum,  ple- 
rumque  eunucho  vel  servo,  raro  matri,  in  disciplinam  traduntur. 
Utrum  vero  hsec  appellanda  sit  beatitudo  et  felicitas  ,  utrum  so- 
cietas  maritalis  et  liberalis  fiiiorum  institutio ,  ipsis  polygamiae 
patronis  pronunciandum  relinquimus. 

PROPOSITIO  II. 

Matrimoninm  ab  infidelibus  legitime  contractum  dissolvi  potest 
quoad  vinculum ,  si,  alterutro  conjucje  ad  fidem  converso,  nolit 
alter  cum  eo  pacifice  vivere ,  vel  non  consentiat  habitare  sine 
contumelia  Creatoris. 

66.  Haec  propositio  certa  est.  Vix  enim  unquam  de  illius  veritate 
dubitatum  fuit  usque  ad  medium  seculum  anteactum  ex  occa- 
sione  solemnis  decreti ,  quod  supremus  Senatus  Parisiensis  die 
2  Jan.  1758  edidit  ad  confirmandumjudicium  latumacuria  Sues- 
sionensi  die  5  Febr.  1756  in  causa  Judaei  Borach  Levi  Argentinen- 

(1)  Comes  de  Maistre  ,  Du  Pape ,  adduxerat    observationem    D.    Bucha- 

liv.  iii,  ch.  2  ,  apposite  scribit  :  La  Dan  ,   qui  in  op.  Christian  Rechear- 

femrne  est  plus  que  Vhomme  redevahle  ches  in  Asia  ,  elc.    hy  the  R,  Clau- 

au  christianisme.  Cest  de  lui  qu'elle  dius  Buchanan ,  pag.  66,  Lond.  181 2, 

tient  toute  sa  digniU.  Lafemme  chre'-  scripserat  :    Dans  tous  les  pays  oii  le 

tienne  est  vraiment  un  etre  surnatu-  christianisme  ne  regne  pas ,  on  observe 

rel ,  puisqtfelle  cst  soulevee  et  main-  unecertaine  tendancea  la  degradation 

tenue  par  lui  jusqda  un  ktat  qui  ne  des  femmes. 
lui  est  pas  naturel.  Paulo  ante  jam 


238 


TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO. 


sis ,  recens  ad  fidem  conversi ,  quo  eidera  vetitum  est  aliud  inire 
conjugium,  quamvis  uxor  judaea  renueret  obstinate  habitare  cum 
ipso  (1).  Ex  hoc  autem  tempore  plures  prodiere  libelli  ad  evin- 
cendam  indissolubilitatem  ejusmodi  conjugiorura  ,  quorum  longa 
ac  inutilis  res  esset  catalogum  texere  (2).  Inter  hujus  novae  do- 
ctrinae  patronoseminent  Augustinus  Gervasio  Vindobonensis  pro- 
fessor  (3)  et  auctor  institutionum  theologicarum  Lugdunensium  (4), 
quos  non  pauci  in  Germania  praesertim  (5)  et  Gallia  secuti  sunt, 
ex  quibus  unum  recensebimus  Tabaraud  (6),  jansenianaB  factionis 
postremis  his  annis  fulcrum  praecipuum.  Sic  igitur  adversus  hos 


(1)  Qai  primus  conjagio  interdixit 
Borach  Lcvi,  fuitR.  Fitz-James  Episco- 
pas  Saessionensis  ,  qui  non  infimam 
locam  tenet  in  historia  Jansenismi.  Levi 
appellavit  ab  hujus  sententia  ad  Sena- 
tum  Parisiensem,  qui  decretum  Epi- 
scopi  Suessionensis  confirmavit.  Omnia, 
quae  ad  hanc  celebrem  causam  spectant, 
collecta  sunt  in  op.  cui  tit  :  Recueil 
important  sur  la  question  de  savoir 
si  un  Juifpeut  se  remarier  apres  son 
Bapteme  ,  1  vol.  in-12,  1759.  Leri- 
dant  in  op.  Code  matrimonial.  tom.  1, 
pag.  43o,  et  Pothier,  tom.  11 ,  n.  499» 
illiuscollectionis  aaalysim  instituerunt. 

(2)  Praecipui  sunt  :  Dissertation  011 
Von  prouve  que  S.  Paul  n'enseigne 
pas  que  le  mariage puisse  ktrerompu, 
lorsquune  des  parties  embrasse  la  re- 
ligion  chretienne,  par  Alex.  Desessarts, 
1  vol.  in-12,  1765  ;  Traduction  des 
deux  livres  de  S.  Augustin  d  Pol- 
lentius  ,  avec  des  notes  ,  cujus  au- 
ctor  est  D.  Pile ;  item  Collectio  varia- 
rum  dissertationum  casum  Apostoli 
illustrantium ,  editore  Jud.  Leplat  , 
1  vol.  in  8,  Leodii  1779.  Fere  omnia 
opera  ,  qua?  contra  dissolutionem  horum 
conjugiorum   edita  sunt  ,   in  indicem 


librorum  prohibitorum  relata  fueruut. 
Horum  auctores  plerique  factioni  janse- 
nisticaeaut  aulicae  curiae  fuerunt  addicti. 

(3)  Tract.  seu  lib.  v  De  Sacram. 
Matrim.  cap.  5,  opp.  tom.  11,  Vien- 
nae  1766. 

(4)  Diss.  iv,art.3. 

(5)  Inter  quos  non  inlimum  locum 
tenet  Eybel  ,  ac  novissime  Dr.  Binte- 
rirn  ,  qui  in  op.  cit.  Monumenta  Eccle- 
si<B  christiano*catholiccB  primi ,  medii 
ac  novissimi  cevi  ,  tom.  vi ,  part.  1  , 
Mantissa  1,  satis  prolixam  edidit  dis- 
sertationem  pro  indissolubilitatehorum 
conjugiorum.  Verumde  hoc  cl.  auctore 
paulo  post  disseremus. 

(6)  Princip.  sur  la  distinct.  du 
contract  et  du  Sacrement  de  Ma- 
riage ,  nov.  edit.  pag.  32-35 ,  iteui 
pag.  279  et  seq.  Alii  recentiores  aucto- 
res  cfr.  apud  D.  Jos.  Carriere  ,  De 
matrimonio  ,  tom.  1 ,  part.  2  ,  De 
prop.  Matr.  sect.   3  ,  cap.    1  ,   Paris. 

1837.  Mirum  porro  videri  debet  inter 
hos  auctores  etiam  recenseri  Gard.  La 
Luzerne  ,  qui  et  ipse  huic  sententiae 
adstipulatus  est  in  Instr.  sur  le  Rituel, 
num.  670. 


CAP.     II.    DE    MATRIMONII    PROPRIETATIBUS.  239 

neotericos  omnes,  qui  plerumque  permoti  videntur  ad  eam  sen- 
tentiampropugnandam,  quod  contrariasit  ei ,  quam  sequiturEc- 
clesia  Romana ,  assertam  propositionem  adstruimus. 

67.  Illa  propositio  certa  censencla  est ,  et  a  quovis  cordato  ca- 
tholico  tenenda  ,  quae  solidum  habet  in  Scripturis  fundamentum, 
atque  in  communi  Patrum  doctrina  ,  in  Romanorum  Pontificum 
decretis  et  in  constanti  Ecclesiae  praxi ;  quaeque  demum  communi 
Theologorum  et  Canonistarum  suffragio  gaudet.  Talis  porro  est 
asserta  propositio. 

68.  1°  Solidum  fundamentum  enunciatam  thesim  habere  in 

Scripturis,  conslat  ex  verbis  Apostoli ,  I  ad  Cor.  VII,  10  et  seqq. 

Iis  autem ,  qui  Matrimonio  juncti  sunt,  pro3cipio  non  egoy  sed 

Dominus ,  uxorem  a  viro  non  discedere.  Quod  si  discesserit  9 

manere  innuptam,  aut  viro  suo  reconciliari.  Et  vir  uxorem  ?ion 

dimittat.  Nam  ceteris  ego  dico,  non  Dominus  :  Si  quis  frater 

uxorem  habet  infidelem ,  et  hwc  consentit  habitare  cum  illo ,  jion 

dimittat  illam.  Et  si  qua  mulier  fidelis  habet  virum  infidelem, 

et  hic  consentit  habitare  cum  illa,  non  dimittat  virum...  Quod 

si  infidelis  discedit,  discedat  ;  non  enim  servituti  subjectus  est 

frater  aut  soror  in  hujusmodi.  Inpace  autem  vocavit  nos  Deus. 

Apostolum  vero  hicloqui  de  solutionequoad  vinculum,  non  autem 

tantum  quoad  thorum,  manifestum  fit  1°  ex  antithesi,  quaminsti- 

tuit  inter  conjugia  fidelium  et  conjugia  in  infidelitate  prius  con- 

tracta ,  atque  ex  dispari  conditione,  quaminter  ejusmodiconjugia 

intercedere  declarat.  Conjugia  enim  inter  fideles  inita  affirmat 

esse  absolute  indissolubilia  quoad  vinculum :  cum  dicat  :  Quod  si 

discesserit{  fidelis  quacumque  ex  causa ) ,  manere  innuptam,  aut 

viro  suo  reconciliari;  conjugia  vero  e  contra  in  infidelitate  inita 

dissolubilia  esse  asserit,  dicens  :  Quod  si  infidelis  discedit,  dis- 

cedat,  quin  ullam  apponat  restrictionem ;  imo  magis  hanc  liberta- 

tem  declarat,  adjiciendo :  Non  enim  servituti,  etc.  2°Ex  eo  quod, 

si  Apostolus  nonnisi   de  separatione  quoad  thorum  aut  quoad 

habitationem  loqui  voluisset ,  nihil  omnino  concessisset  fideli  su- 

per  infidelem,  quocl  jam  non  esset  in  ejus  potestate;  cum  infi- 

delis ,  discessione  sua  quoad  thorum  et  cohabitationem ,  jam  Ma- 

trimonium  dissolverit ;  ergo ,  nisi  dicamus ,  aut  supervacanea  aut 


240  TRACTATUS    DE    MATRIMOMO» 

sensu  vacua  esse  Apostoli  verba,  concludamus  necesse  est,  de  dis- 
solutione  quoad  vinculum  ipsum  esse  locutum.  3°  Constat  ex  ra- 
tione,  quam  adducit  Apostolus,  dicens  :  Non  enim  servituti  sub- 
jectus  estfrater  aut  soror  in  hujusmodi;  servitutis  porro  nomine 
hic  significari  non  potest  nisi  vinculum  illud ,  quo  fit  ut  alteruter 
conjugum  debeat  aut  celebs  vivere  aut  alteri  parti  reconciliari, 
dequopaulo  ante  locutus  fuerat,  cum  ageretdeconjugio  fidelium, 
quodque  inferius  v.  39  ligamen  vocat,  ejusque  solutionem  li- 
berationem.  Cumigiturhuicservituti  minime  obnoxium  esse  fide- 
lemconjugem  doceat  Apostolus,consequens  est ,  per  infidelisdis- 
cessionem  plane  dissolvi  Matrimonium  in  infidelitate  contractum. 
69.  2°.  Fundatur  thesis  in  communi  Patrum  doctrina ;  quot- 
quot  enim  cit.  Apostoli  verba  explanant ,  ea  de  perfecta  dissolu- 
tione  intelligunt.  Sic  S.  Ambrosius  :  Quidam,  inquit,  putant 
omne  conjugium  a  Deo  esse y  maxime  quia  scriptum  est  :  Quo3 
Deus  conjunxit,  homo  non  separet.  Ergo,  si  omne  conjugium  a 
Deo  est,  omne  conjngium  non  licet  solvi.  Et  quomodo  Apostolus 
dixit :  Quod  si  infidelis  discedit,  discedat?  In  quo  et  mirabiliter 
noluit  apud  Christianos  causam  residere  divortii ,  et  ostendit  ?ion 
a  Deo  (esse)  omne  conjugium  (1);  id  est ,  non  omne  conjugium 
esse  insolubile ,  cujusmodi  est  illud  infidelium ,  de  quo  loquitur 
S.  Doctor.  Sic  et  Ambrosiaster  antiquissimus  auctor,  atque  Am- 
brosio  ipsi  coaevus  ,  ab  hac  communi  ac  recepta  Ecclesiae  doctrina 
minime  recedit,  exponens  xApostoli  textum  :  Si  infidelis,  scribit, 
odio  Dei  discedit ,  fidelis  reus  non  erit  dissoluti  Matrimonii... 
acperhocnon  estpeccatum  ei,  qui dimittitur propter  Deum,  si 
alii  se  junxerit  (2).  S.  Joannes  Chrys.  pariter  in  hunc  modum 

(1)  Lib.  vm,  i»  Luc.  nara.  i ,  edit.  scedit ,  discedat.  Simul  idem  Aposto- 

Maur.  qui  praeterea,  ibid.  n.  8,  sub-  lus  negavit  legis  esse  divince ,  ut  con- 

dit  :    Unde  et  Jpostolm  :  Denuntio ,  jugium    qualecumque    solvatur;  nec 

inquit ,  non  ego  ,  sed  Dominus ,  uxo-  ipsepra?cepit,nec  dedit  deserenti  au- 

rem  a  viro  non  discedere.  En  infra  :  ctoritatem ,  sed  culpam  abstulit  des- 

Celeris,  inquit ,   ego  dico,   non  Do-  tituto, 

minus  :  si  quis  frater  infidelem  Aa-  (2)   Comment.  in  hanc   loc.  in  ap- 

bet  uxorem  et  relinquit  eam.  Itaque  pend.  opp.  S,  Ambros.  edit.  Maur.  tom. 

ubi  est  impar conjugium ,  lex  Dei non  n,pag.  i34« 
est.  Et  addidit :  Quod  $i  infidelis  di- 


CAP.     II.    DE    MATRIMONII    PROPRIETATIBUS.  241 

interrogat  :  Quid  est  autem ,  si  infidelis  discedit  3  discedat?  TJt> 
sijubet  te  sacrificare ,  aut  sociam  esse  impietatis  propter  Matri- 
monium  ,  aut  recedere  >  melius  est,  ut  divellatur  Matrimonium 
quam  pietas  (1).  Theophylactus ,  qui  Chrysostomum  m  epitomen 
redegit,  eademferme  verba  adhibet  incomment.  in  hunc  locum, 
scribens  :  Veluti  si  tihi  imperet }  ut  suo3  particeps  fias  infideli- 
tatis  aut  discedas  a  Matrimonio ,  discede;  satius  enim  est  con- 
nubium  solvere  quam  pietatem(%).  Eadem  ratione  exponitOEcu- 
menius  (3).  Sermonem  vero  in  his  esse  de  dissolutione  conjugii 
quoad  vinculum ,  ipsa  orationis  series  declarat. 

70.  3°  Fundatur  in  Romanorum  Pontificum  decretis ,  et  con- 
stanti  Ecclesiae  praxi ,  quse  profecto  apud  catholicum  virum  ma- 
gnum  pondus  habere  debent.  Jam  vero  celebre  est  Innocentii  III 
doctissimi  Pontificis  decretum ,  quod  extat  in  cap.  VII ,  Quanto 
de  divortiis,  his  verbis  expressum  :  Si  alter  infidelium  conjugum 
adfidem  catholicam  convertatur ,  altero  vel  nullo  modo ,  vel  non 
sine  blasphemia  divini  nominis ,  vel  ut  eum  pertrahat  ad  mor~ 
tale  peccatum ,  ei  cohabitare  volente ,  qui  relinquitur  >  ad  se- 
cunda  ,  si  voluerit ,  vota  transibit ;  et  in  hoc  casu  intelligimus , 
quod  ait  Apostolus  :  Siinfidelis  discedit,  discedat;  frater  enim 
vel  soror  non  est  servituti  subjectus  in  hujusmodi.  Nam  etsi  Ma- 
trimonium  verum  inter  infideles  existat,  7ion  esttamen  ratum{J\), 
Quod  quidem  decretum  sequentes  Pontifices  probaverunt  ad  unum 
omnes.  His  propterea  innixus  sapientissimus  Pontifex  Benedi- 
ctus  XIV,  De  Synodo ,  lib.  VI,  cap.  4,  §  3,  scribebat  :  Certum 
est ,  infidelium  conjugium,  ex  privilegio   in  fidei  favorem   a 


(1)  Z/owi.  xix,  in  cap.  vn  Epist.  I  yctftov ,  dvctxapttTa'  fieXrtov  yctp  tov 
ad  Cor.x,  n.  3,  opp.  edit.  Manr.  tom.  i,  yd/nov,  $tJv  tvTtfittctv  *v$-tjvett.  Tom.  n  , 
pag.  i63.  Ti  £1  to-rfv ,  E<  ^i  c  uniTTos  pag.  160,  oppt  edit.  Venet.  1 755. 
xapt&Tott  ;  olov  ti  xttevti  toi  Svttt  (3)  Comment.  in  hunc  loc.  torn.  1, 
x.u\  Kotvcovtlv  autS  t%s  uTtfitUs  c^tet  pag.  480  ,  opp.  edit.  Paris.  i63o,  qui 
tov   yctpov ,    $  dvetxaptiv ,    fitXTtov  itet-  clarius  adhuc  loquitur. 

tvoct^vcii    tov    yciju.ov  ,    kcci    fAvi    tv)v  (4)  Apud  Pithoeum,  Decretales ,  etc. 

tuTtfittetv.  tom.  11,  pag.  221.  Eadem  ferme  habet 

(2)  Oiov ,   ti    Kttevtt   Tot  *  KotvavijTett  in  cap.   Gaudemus    vm  ,   De   divort. 
Ttjs    uTrtTTtetf    ctvTaj ,    jy     ctvetxupuv    rou  ibid.  pag.  222. 

T.  VII.  16 


242  TRAGTATTJS    DE    MA.TR1M0M0. 

Christo  Domino  concesso ,  et  per  Apostolum  I  ad  Cor.  VII  pro*> 
mulgato ,  dissolvi^  cum  conjugum  alter  christianam  fidem  am- 
plectitur ,  renuente  altero,  in  sua  infidelitate  obdurato  >  coha- 
bitare  cum  converso ,  aut  cohabitare  quidem  volente,  sed  non 
sine  contumelia  Creatoris,  etc.  Uanc  vero  doctrinam  in  praxim 
deductam  fuissein  universa  Ecclesia,  luculentis  exemplis  evincitur 
ab  eodem  Pontifice ,  tum  loc.  cit.  tum  lib.  XIII,  cap.  21,  §  2  et 
seq.  qui  plures  casus  recenset  excussos  et  resolutos  a  Summis  Pon- 
tificibus  S.  Pio  V  ,  Gregorio  XIII  et  Paulo  V.  Quibus  adjici  possunt 
responsa  a  S.  Congregatione  Concil.  Tridentini  interprete  saepius 
data.  Id  ipsum  evincunt  Rituales  libri  variarum  Ecclesiarum ,  ut 
Suessionensis  (1) ,  Metensis  ,  Bononiensis  in  Britannia  minori , 
Ebroicensis  ,  aliique  passim  ,  qui  eamdem  praxim  confirmant  (2); 
usus  item,  qui  ab  immemorabili  viguit,  dissolvendi  ejusmodi  con- 
jugia in  regionibus,  in  quibus  Judaei  degunt,  ut  in  Italia,  Germania , 
Galliis ,  nominatim  vero  in  dicecesibus  Argentinensi ,  Virdunensi , 
Metensi,  Tullensi  (3).  Neque  adversarii  nostri  diffitentur,  a  pluri- 
bus  seculis  in  Occidente  praesertim  banc  praxim  obtinuisse ,  quin 
aliquis  unquam  reclamaverit.  Aut  igitur  fatendum  est ,  in  casu 
nostro  conjugia  dissolvi ,  aut  Romanos  Pontifices  ,  imo  universam 
Ecclesiam,  contra  bonos  mores  graviter  deliquisse,  dum  tot  adul- 
teria  cobonestavit. 

71.  4°  Fundari  demum  thesim  nostram  in  communi  et  con- 
stanti  Theologorum  et  Canonistarum  doctrina,  res  facti  est,  quam 
nec  adversarii  ipsi  in  dubium  revocant ;  si  enim  in  tota  antiquitate 
unum  fortasse  Cajetanum  excipias  (4) ,  quem  omnes  norunt  fuisse 

(1)  Qaod  editum  est  ab  ipsomet  D.  hoc  sensu  communiter  intelligit  hcec 
de  Fitz-Jaraes  ,  anno  1753,  tom.  l  ,  Pauli  verba  Ecclesia  ;  hinc  enim  in~ 
pag.  272.  telligit ,  liberum  esse  tam  christianum 

(2)  Cfr.  Apad  D.  Jos.  Carriere,  op.  quam  chrisiianam  conjugem ,  si  infi- 
et  loc.  cit.  pag.   187.  delis  conjux  separetur ,  adcontrahen- 

(3)  Ibid.  dum  cum  alio  seu  cum  alia   conju- 
(•4)  Attamen  Cajetanus  ipse  ,    Com-      gium.  Deinde  ,  contraria  sua  sententia 

ment.  in  i  ad  Cor.  vu,  v.  i5,  cum  exposita  ,  pergit  :  Quia  tamen  anti- 
retulisset  nostram  expositionem  de  per-  quo  Ecclesice  usu  sensum  communem 
fecta  conjugii  dissolutione ,  subdit :  In      textus  hujus  firmatum  credo  ,  et  tex- 


CAP.    II.    DE    MATRIMONII    PROPRIETATIBUS.  243 

novitatum  aucupem  ,  nullum  invenies»  qui  huic  doctrinae  non  ad- 
hseserit.  Ante  Gratianum  quidem  secul.  IX  hanc  doctrinam  pro- 
pugnarunt  ,  ut  vidimus  ,  Theophylactus  et  OEcumenius  inter 
Graecos.  Sec.  XI  Hugo  a  S.  Victore  (1)  inter  Latinos.  Rursus 
sec.  XII  inter  Graecos  eminet  interpres  canonum  doetissimus 
Theodorus  Balsamon  (2),  et  inter  Latinos  Petrus  Lombardus  (3), 
et  qui  in  ejus  opera  commentarios  ediderunt  (4) ;  post  Gratianum 
vero  ad  unum  omnes  ad  haec  nsque  tempora  eam  tradiderunt. 

72.  Si  igitur  ea  propositio  certa  censenda  est ,  quae  in  Scrip- 
tura ,  Patribus ,  Romanorum  Pontificum  decretis ,  Ecclesiae  praxi 
et  communi  doctorum  auctoritate  fundatur ,  cum  talis  sit  ex  dictis 
propositio  nostra,  tanquam  certa  ea  omnino  tenenda  est,  ita  ut 
nulli  cordato  Theologo  absque  insigni  temeritatis  nota  ab  ea  rece- 
dere  fas  sit. 

DIFFICULTATES. 

73.  Obj.  prima.  1°  Matrimonium  ,  quod  jure  naturae  validum 
ac  legitimum  est ,  omnibus  Theologis  fatentibus  ,  estprorsus  in- 
solubile;  2°  tale  autem  est  Matrimonium  infidelium,  quod  Deus 
ipse  conjunxit,  et  quod  3°  suo  modo  unionem  Christi  cum  Ec- 


tus  capax  est  hujus  sensus  communis,  conjugiorum;  certumenim  pariter  est , 

ideo  dicendum  est  ,  elc.  A  Cornelio  a  Petrum  Sotum  communi  adhaesisse  sen- 

Lapide,  Comment.  in  hunc  Apost.  lo-  tentiae,  ut  constat  ex  lnstitutione  Sa- 

cum  ,  adducitur  pro  coutraria  sententia  cerdoium  ,  lect.  12. 

etiam  Dom.  Soto  ,  in  lib.  4  Sent.  dist.  (1)  De  Sacramentis  ,  lib.  n,  part, 

39,  art.  4.  Ast  lapsus  hic  est  a  Lapide;  xi  ,  cap.  i3  ,  Venet.   i588,  tom.  m, 

siquidem  loc.  cit.  Domin.   Soto  oppo-  fol.  299,  opp.  edit. 

situm   prorsus  docet  cum  S.  Thoma  ,  (2)  Cfr.  apud  Beveregium  in  Syno- 

et  innititur  auctoritate  Innoc.  111  alio-  dico,  Oson.  1672;  necnonin  PhotiiiVb- 

rumque ,  qui  a  Gratiano  adducuntur.  mocan.  apud  Justellum  in  Bihliotheca 

Cfr.  in  op.  cit.  edit.  Metimnae  Campi  Juris  canonici  veteris  ,  Lutet.   1661. 

i58i  ,  tom.  11 ,  pag.  3 12.  Idipsurn  di-  (3)  Lib.  iv,  d.  39. 

caturde  Petro  Soto  ,  quem  Paulus  Sar-  (-4)  Quatuor  circiter  mille  recensen- 

pius  ,   Hist.    Conc.    Trid.    lib.  vn  ,  tur,  quisuperPetrum  Lombardum  com- 

num.  64,  adducit  tanquam  faventem  mentaria  scripserunt. 

sententia?  de  indissolubilitate  ejusmodi 

16. 


244  TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO. 

clesia  pariter  repraesentat.  4°  Christi  prseterea  et  Apostoli  senten- 
tiae  de  indissolubilitate  Matrimonii  cujuscumque  generales  sunt, 
neque  ullam  exceptionem  patiuntur.  5°  Si  Theologi  propterea 
constare  sibi  volunt ,  fateantur  necesse  est ,  Matrimonia  in  infi- 
delitate  contracta  nullo  unquam  in  casu  dissolvi  posse. 

74.  Resp.  Ad  lm  ,  Dist.  Si  nulla  exceptio  aut  dispensatio  Deo 
ipso  auctore  fiat,  trans.;  si  divina  auctoritate  fiat  exceptio  aut 
dispensatio,  neg.  Alioquin  Deus  nunquam  permisisset  conjugio- 
rum  dissolutionem ;  attamen  reipsa  permisit  per  libellum  repudii, 
Quamvis  ergo  Matrimonii  indissolubilitas  naturae  admodum  con- 
sentanea  sit ,  non  est  tamen  eadem  jure  stricto  omnino  impe- 
rata  (1). 

75.  Ad  2m ,  Dist.  Ita  tamen ,  ut  possit  eodem  Deo  auctore 
dissolvi,  conc. ;  ita  ut  dissolvi  nequeat,  neg.  Responsio  patet  ex 
dictis;  potiori  enim  jure  Deus  conjunxerat  Matrimonia  Hebraeo- 
rum ,  quae  tamen,  ipso  permittente,  dissolvi  poterant. 

76.  Ad  3m,  Idem  esto  responsum.  Nam  etiam  connubia  He- 
br«orum  potiori  ratione  ,  seu  ratione  typi ,  futuram  Christi  cum 
Ecclesia  conjunctionem  repraesentabant ,  et  nihilominus  poterant 
dissolvi. 

77.  Ad  4m ,  Dist.  Generales  Christi  et  Apostoli  sententise  nul- 
lam  exceptionem  patiuntur ,  quae  fiat  auctoritate  humana  ,  conc; 
auctoritate  divina,  neg.   Alioquin  nec  Matrimonia  rata  fidelium 


(1)  Vidimus  ex  S.  Augustino,  firmi-  pront  fecit.  Cfr.  DeChapt  deRastignac, 

tatem  plenam    conjugio  provenire   ex  Accord   de    la   revklation    et    de    la 

ratione  Sacramenti ;  hinc  non  desunt  raison  contre  le  divorce,  Paris  1790,- 

graves  Theologi  et   Canonistae    et  juris  Barruel ,   Lettres  sur   le  divorce  a  un 

naturalis  periti,  qui  arbitrentur  ,  Ma-  deputkdeVAssembleenationale,  1789; 

trimonii   dissolutionem  non   adversari  D.  De  Bonald  ,  Du  divorce  considerS 

priinario  saltem  juri  naturali ,  etsi  se-  au  xixe  siecle ;  D.  De  Nougarede ,  De 

cundario  adversetur  ;  cum  non  infirma  la  Ugislation  sur  le  mariage  et  sur  le 

rationum   momenta   ex    jure    naturali  divorce  ,  1802  ,  et  in  op.  Histoire  des 

petita   hanc    dissolutionem    damnent.  lois  sur  le  mariage  ,  i8o3  ,  quo9  citat 

Geterum  si  juri  nalorali   primario  ad-  D.  Carriere  op.  et  loc.  cit.  pag.   i54 

versareturconjagiidissolutio,eam  nun-  et  seq. 
quam  Deus  in  veteri   lege  permisisset, 


CAP.    II.   DE  MATRIMONIl   PROPRIETATIBTJS.  245 

per  solemnem  sanctioris  vita3  professionem  possent  dissolvi;  quod 
profecto  adversarii  nostri  non  dicent,  si  catholici  esse  velint. 

78.  Ad  5m ,  Neg.  Optime  enim  sibi  constant  Theologi ,  dum 
admittunt ,  Matrimonia  infidelium  per  divinam  dispensationem 
dissolvi  posse ,  non  autem  humana  auctoritate.  In  eo  autem  ver- 
satur  adversariorum  error,  ut  patet  ex  propositis  difficultatibus , 
quod  supponant  a  nobis  admitti,  ejusmodi  infidelium  conjugia 
humana  auctoritate  dissolvi ;  cum  nos  e  contra  doceamus,  sola  di- 
vina  auctoritate  id  fieri ,  seu  nomine  Dei ,  qui ,  ut  loquitur  Bene- 
dictusXI  V,  talem  exceptionem  in  favorem  fidei  apposuit,  ut  paulo 
ante  dictum  est. 

79.  Obj.  secunda.  et  inst.  Atqui  ejusmodi  exceptionis  Scriptura 
in  primis  non  meminit.  1°  Illud  enim  Apostoli  :  Si  infidelis  dis- 
cedit }  discedat  3  nimis  obscurum  est  et  ambiguum  ,  quam  ut  certo 
colligi  indepossit  dissolutio  vinculi  conjugalis,  etpotestasfacta  fideli 
alterius  conjugii  ineundi.  2°  Imo  scholasticorum  expositio  verbi 
discedat  haud  facile  poterit  confirmari  regulis  hermeneuticis ,  et 
contraria  menti  Apostoli  omnino  videtur.  3°  Cum  enim  Apostolus 
constituerit  tanquam  principium  ,  diversitate  religiosae  confes- 
sionis  non  solvi  conjugium  ,  adpropositam  sibi  quaestionem  :  quid 
facto  opus  sit ,  si  infidelis  nolit  pacifice  cum  fideli  cohabitare  ?  re- 
spondet  :  Si  infidelis  discedit,  discedat;  perinde  ac  si  diceret  : 
Nos  Christiani  impedire  non  valemus  ,  quominus  infidelis  juxta 
leges  civiles,  relicta  fideli  altera  parte  conjugali,  novum  ineat 
eonjugium;  potius  omnia  nobis  dimittenda  sunt,  quam  ut  fidem 
abnegemus.  Hac  ratione  respondit  Apostolus  juxta  eequale  utrius- 
que  jus  conjugale  modo  declaratum  ,  ita  ut  sensus  sit :  si  ethni- 
cismus  alterius  partis  conjugalis  non  dat  Christiano  discedendi 
facultatem  ,  quanto  minus  eam  infideli  dare  poterit  sanctissima 
christiana  religio?  Quod  si  scandalizatus  infidelis  discedit,  disce- 
dat ;  fides  nostra  ,  quae  ad  pacem  monet ,  culpa  vacat;  sed,  ut  ait 
Chrysostomus ,  ilie  infidelis  causam  praebuit ,  ut  is  ,  qui  fornicatus 
est.  4°  Injusta  igitur  ab  infideli  facta  separatio,  ut  concludit 
Hammond  (1),  juxta  Paulinam  argumentationem  nullum  proebet 

(1)  Annot .  in  epist.  Panl.  exedit.  Clerici  pag.  i44- 


246  TRACTATUS    DE    MA.TRIMONIO. 

fideli  privilegium  ,  et  quidem ,  ut  testatur  Chrysostomus  ,  tam 
parum  id  valeret  praestare ,  quam  ad  id  valet  fornicatio.  5°  Ulud 
v.  11  positum  Pauli  principium:  Quod  si  discesserit,  manere  in- 
nitptam ,  habet  hic  locum •  nec,  ut  maneat  innupta,  res  tam  diffi- 
cilis  esse  debet  Christianae  secundum  illud  v.  29  :  Tempas  breve 
est;  reliquurn  est  ut,  qui  habent  uxores,  tanquam  non  habentes 
sint.  6°  Eo  magis  quod  reconciliatio  cum  parte  infideli  semper 
esset  a  Dei  gratia  speranda,  cum  juxta  leges  Romanas  liceret 
redire  ad  prius  conjugium  :  Spreti  repetit  vestigia  lecti.  Incumbit 
proinde  fideli  derelictae,  ut  pro  conversione  infidelis  conjugis  oret. 
7°  Verba  autem  :  Non  enim  servituti  subjectus  est }  etc,  quse 
huic  interpretationi  obesse  videntur  ,  non  debent  intelligi  de  ser- 
vitute  conjugali ,  sed  de  servitute  peccati;  ita  ut  ex  Apostolo 
fides  omnibus  sit  prseferenda ,  cum  non  ea  ratione  vir  et  uxor 
alligatisint ,  ut  debeant  etiam  ad  peccandum  inservire ,  et  se  ipsos 
perdere.  8°  Sane  in  fcedere,  in  quo  utraque  pars  aequalibus  juribus 
gaudet ,  cujusmodiest  conjugium  ,  servitus  locum  habere  nequit. 
9°  Praesertim  cum  Apostolus  hic  vocabulis  utatur  tqv  <k-Apa,  et  zrjv 
yvvaixa,  quibus  aperte  conjugium  nondum  solutum  esse  indicat. 
10°  Ne  autem  etiam  in  casu ,  quo  conversio  sperata  locum  non 
haberet ,  sine  solatio  fidelem  conjugem  relinqueret  Paulus  ,  pergit 
v.  17  :  Unicuique  sicut  divisit  Deus ,  id  est  :  cogita,  quia  Deus 
ita  tecum  voluit;  hanc  christianam  regulam  quilibet  fidelium ,  in 
quocumque  demum  casu  sit,  sequatur.  11?  Haec  igitur  interpre- 
tatio  de  separatione  quoad  victum  thorumque  simplicissima  et 
maxime  litteralis  Paulini  textus  videtur.  Nostri  scholastici  in  hac 
quajstione ,  dum  ex  verbo  discedat  concludunt ,  fidelem  conjugem 
non  adigi  ad  infidelem  sequendum  .  si  is  pacifice  cohabitare  nolit, 
sed  posse  alteri  nubere ,  supponunt,  quod  est  in  quaestione  (1). 
Ergo 

(1)  Ita  Binterim  m  diss.    cit.  Circa  datas  a  R.  D.  Carolo  Vizzardelli,  aSe- 

insolubilitatem  conjugii  quod  exlat  fi-  cretis  pro  lilteris  latinis  SS.  DominiN. 

delem  inter  et  infidelem,  §  i.  Illad  vero  Gregorii  xvi ,  vi  Kal.  Oct.  i832,  Sum- 

in  Cl.    auctoiis    commendationem    si-  mum  Pontificem   aegre  tulisse  senten- 

lentio  prsetereundum  non  censeo  ,  quod  tiam,  quam  in  tom  vi  part.  I,  mantissa  I, 

vix  ipsi  innotuerit ,  per  litteras  ad  eum  adstruxerat  circa  indissolubilitatem  con- 


CAP.    II.    DE    MATRIMONII    PROPRIETATIBUS. 


247 


80.  Resp.  Neg.  subs.  Ad  lm  prob.  Dist.  Inse,  trans. ;  si  ei 
accesserit  Ecclesiae  interpretatio ,  quae  sensum  germanum  deter- 
minet,  ?ieg.  Jam  vero  Cornelius  a  Lapidefuse  ostendit,  non  solum 
ex  contextu,  sed  ex  communi  interpretum  Graecorum  et  Latino- 
rum  expositione ,  Romanorum  Pontificum  interpretationem  ge- 
nuinam  prae  se  ferre  Paulini  testimonii  sententiam  (1).  Addo  , 
obscuritatem ,  quam  exaggerant  adversarii ,  si  qua  revera  sit  \  no~ 
vam  esse  rationem  subjiciendi  propriam  interpretationem  exposi- 
tioni  Ecclesise. 

81.  Ad  2m,  Neg.  Hancenim  oppositionem  cum  hermeneuticis 


jugii  fidelem  inter  et  infidelem,  si  hic 
sineinjoria  Salvatoris  cohabitare  nolit, 
ut  statim  dicta  revocaverit,  ac  sequentem 
emiseritdeclarationem  :  In  rebustheolo- 
gicis  a  supremo  totius  Ecclesive  magis- 
tro,  cui  Jesus  Christus  docendi  munus 
demandavit  ,  edoceri ,  maxima  dis- 
cipnlilaus  est  etgloria.  Qua  de  causa, 
quanquam  qucestio  proposita  a  Con- 
ciliis  nondum  sit  definila ,  sufficit 
tamen  mihi  ,  auctori  operis  citati  , 
significata  Summi  Pqntificis  nostri 
Gregorii  displicentia ,  uteam  loco  cita- 
to  assertam  et  defensam  de  indisso- 
lubiiitate  prcefati  conjugii  sententiam 
tanquam  decretis  Summorum  Ponti- 
ficum  et  praxi  Ecclesice  contrariam 
declarem  et  rejiciam  ;  sicut  et  omnia 
alia  opuscula  infallihili  Ecclesice  ca- 
tholicce  Summique  Pontificis  judicio 
humillime  subjicio.  Dusseldorpii  16 
Octob.  i832.  Dr.  Binterim.  Inserta 
est  autem  hacc  declaratio  tom.  vii  , 
part.  2.  ad  finem  operis  archaeolcgici. 
Ita  se  gerunt  ,  qui  ex  animo  catholici 
sunt. 

(1)  Comment.  in  hunc  loc.  Vidi- 
mus  ,  ipsum  Cajetanum  non  abnuere, 
ejusmodi  expositionem   Apostoli    menti 


consentaneam  esse  atque  contextui  ; 
sic  enim  scribit  loc.  cit.  Quia  tamen 
antiquo  EcclesicB  usu  sensum  com- 
munem  textus  hnjus  firmatum  credo  , 
et  textus  capax  est  hujus  sensus  com- 
munis ,  ideo  dicendum  est  ,  quod  Do- 
minus  in  Evangelio  non  communem 
utrique  conjugi,  sed  marito  propriam 
tradidit  libertatis  legem  ,  ut  textus  ipse 
nianifeste  dicit.  Paulus  autem  com- 
munem  utrique  conjugi  legem  liber- 
tatis  promulgat  ,  auctoritate  procul 
dubio  divina ;  qua  sola  separari  potest 
quod  Deus  conjunxit ,  juxta  verbum 
Domini  de  conjugio  ,  twn  Christia- 
norum  ,  sed  ab  initio  mudi  constitulo. 
Jnfidelitas  autem  ,  quce  ad  animam 
speclat ,  paris  censetur  jtiris  in  utrO- 
que  conjuge  a  Paulo  Et  hcec  dicta 
sint  ad  satisfaciendum  qucestioni  de 
contrarietate  doctrinw  Pauliad  doctri- 
nam  Christi.  Christusenim  solamfor- 
nicationis  causam  excepit  solutionis 
conjugii  quoad  vinculum  (juxta  pecu- 
liarem  Cajetani  sententiam,  de  qua  po- 
stea ) ;  Paulus  autem  alteram  docens 
causam  ,  docet ,  non  esse  solam  forni- 
cationis  causam. 


248  TRACTA.TUS    DE    MA.TR1MOMO. 

regulis  et  Apostoli  mente  non  solum  scholastici  non  deprehende- 
runt,  ut  adversarii  fingunt,  sed  neque  Patres  et  interpretes,  ut 
vidimus ,  neque  Romani  Pontifices.  Mirum  proinde  est,  ipsos 
solos  ,  qui  tamen  fatentur ,  imo  contendunt ,  Pauli  textum  nimis 
ohscurum  esse,  ejusmodi  oppositionem  invenisse. 

82.  Ad  3m  ,  Neg.  Tota  enim  haec  adversariorum  expositio  niti- 
tur  falso,  ut  ajunt ,  supposito,  quod  scilicet  Apostolus  constitutum 
a  se  principium  de  indissolubilitate  Matrimonii  extendat  pariter 
ad  casum  sibi  propositum  de  infideli,  qui  nolit  pacifice  vivere  cum 
fideli;  cum  tamen  ex  orationis  serie  contrarium  plane  appareat. 
Etenim,  cum  Apostolusdeclaraverit,  insolubile  manere  connubium, 
si  infidelis  consenserit  pacifice  degere  cum  fideli,  eo  quod  diver- 
sitas  confessionis  non  sit  ratio  conjugii  solvendi ,  postea  ad  casum 
nostrum  deveniens  contrarium  omnino  statuit ,  dicens  :  quod  si 
infidelis  discedit,  seuabrumpit  Matrimonii  vinculum,  disrumpat, 
ut  ei  placet ,  atque  penitus  divellat ;  et  tunc  conjux  fidelis  liber 
erit ,  utpote  solutus  ab  eo  vinculo ,  quod  licet  injuste ,  tamen  ex 
parte  sua  infidelis  disrupit  ac  solvit.  Hunc  enim  sensum  exigit 
antithesis  a  Paulo  instituta  inter  duos  priores  casus  ,  in  quibus 
aperte  omnem  exceptionem  sustulit,  imo  expressam  apposuit 
restrictionem  de  obligatione  manendi  in  priori  conjugio ,  quamvis 
divortium  quoad  thorum  victumque  intercesserit,  et  inter  tertium 
casum,  in  quo  absolute  pronunciat  Apostolus  ,  vinculum  semel  ab 
infideli  solutum  tale  permanere.  Sane  per  verbum  discedat  solu- 
tionem  conjugii  quoad  vinculum  ex  parte  infidelis  juxta  leges  Ro- 
manas  significari  adversarii  ipsi  fatentur ;  quare  igitur  nunc  con- 
tendunt  ,  coarctari  ejus  significationem  ad  solam  separationem 
quoadthorumethabitationemrespectufidelis?  Quae  porro  adjiciunt 
adversarii ,  nihil  aliudevincunt ,  quam  infidelem  inique  ac  injuste 
se  gerere  ,  dum  propter  religionem  christianam  solvit  conjugium, 
quod  et  nos  ultro  fatemur,  nec  infidelitatem  hoc  jus  ei  tribuere; 
ast  non  evincunt,  quod  ipsis  probandum  esset,  Deum  ex  hac 
occasione  non  dedisse ,  in  favorem  fidei ,  Christiano ,  privilegium 
novas  ineundi  nuptias. 

83.  Ad  4m ,  Dist.  Injusta  infidelis  separatio  nullum  praebet 
fideli  privilegium  per  se  ,  conc;  ex  Dei  dispositione ,  neg.  Neque 


GAP.    II.    DE   MATRIMONII  proprietatibus.  249 

enim  nos ,  ut  objectio  supponit ,  ex  injusta  infidelis  separatione 
repetimus  privilegium,  de  quo  est  sermo  ,  sed  ex  Deo  ,  ut  saepius 
diximus ,  qui  in  fideifavoremin  ejusmodi  casu  illud  fideli  conces- 
sit.  Hinc  ruit  etiam  animadversio,  quae  ex  S.Joan.  Chrysostomo  fit. 

84.  Ad  5m,  Neg.  Alioquin  S.  Paulus  hanc  restrictionem  non 
praetermisisset  ;  non  solum  vero  hic  eam  Apostolus  praetermisit , 
sed,  ut  patet  ex  toto  contextu,  potius  exclusit.  Quod  porro  additur 
de  vitaabrevitate,  ad  rem  praesentein  non  facit. 

85.  Ad  6m ,  Esto.  Non  tamen  inde  sequitur  debere  partem 
dereiictam  manere  innuptam ,  cum  possit  sua  frui  libertate  ;  secus 
agere  esset  propositum  sanctioris  consilii,  non  obligatio. 

86.  Ad  7m ,  Neg.  Nam  Apostolus  loquitur  de  immunitate  a 
servitute  relative  ad  solutionem  conjugii ;  cum  enim  dixisset  : 
Quod  siinfidelis  discedit ,  discedat,  continenter  addit :  non  enim 
servituti  subjectus  est  frater  aut  soror  in  hujusmodi.  De  peccato 
ne  verbum  quidem  habet.  Superstructa  proinde  expositio  est  vio- 
lenta  adversariorum  glossa. 

87.  Ad  8m  ,  Dist.  In  fcedere  conjugali  non  datur  servitus  pro- 
prie  dicta ,  conc;  improprie  dicta  ,  qua  fiat  ut  neuter  conjux  pos- 
sit  se  amplius  a  jugo  retrahere  et  ab  obligationibus ,  quas  secum 
fert  Matrimonium,  neg.  Ludunt  propterea  adversarii  in  verbo  am- 
biguo ,  dum  talia  obtrudunt. 

88.  Ad  9m ,  Neg.  Nemo  enim,  qui  non  sit  in  Graeca  lingua 
hospes,  ignorat,  ut  cetera  omittam,  voces  <hdp<x.  et  yvvatKa  promiscue 
surni  tam  pro  nuptis  quam  pro  non  nuptis,  praesertim  in  Scripturis. 

89.  Ad  10m,  Neg*  Ejusmodi  enim  sunt  piae  adversariorum 
meditationes  ,  non  vero  verborum  Pauli  germana  expositio. 

90.  Ad  llm,  Neg.  Ut  constat  ex  dictis ;  quare  auctores  potius 
novaB  hujus  interpretationis ,  non  autem  scholastici ,  supponunt 
quod  est  in  quaestione,  dum  ex  verbo  discedat  concludunt ,  datum 
esse  privilegium  fideli  novas  nuptias  ineundi.  Scholastici  enim , 
imo  verius  Theologi  omnes  et  interpretes  pro  se  habent  sensum 
veterum  Patrum,  et  Romanorum  Pontificum ,  et  Ecclesiae  praxim, 
quibus  adversarii  destituti  sunt. 

91.  Inst.  Atqui  neque  traditio  neque  Ecclesiae  praxis  favent 
horum  Theologorum  interpretationi.  1°  Antiquiores  Patres  de  hac 


250  TRACTATUS    DE    MATRIMOWIO. 

quaestione  prorsus  siluerunt.  2°  Augustinus  vero,  quo  meliorem 
Apostoli  interpretem  et  traditionis  testem  babere  non  possumus  , 
universam  qusestionem  expendit  in  duobus  ad  Pollentium  libris 
De  conjugiis adulterinis ,  et  ubique  adversatur  iis,  qui  pro  hujus- 
modi  conjugiorum  dissolutione  pugnant.  Non  modo  enim  conju- 
galis  vinculi  insolubilitateui  omni  in  casu  absque  ulla  exceptione 
tuetur;  non  modo  ait ,  lib.  II,  cap.  4  :  Nullius  viri  posterioris 
tnulier  uxor  esse  incipit,  nisi  prioris  esse  desierit ;  esse  autem 
desinet  uxor  prioris ,  si  moriatur  vir  ejus;  verum  etiam  ,  lib.  I , 
cap.  18  ,  ubi  propius  ad  banc  quaBstionem  accedit ,  ideo  inter 
cetera  ostendit,  non  expedire,  ut  conjuges  fideles  dimittant  infide- 
les,  quiain  alia  conjugia  cumceciderint ,  viventihus  eis ,  a  qui- 
bus  dimittuntur^  adulterinis  nexibus  colligati  difftcillime  resol- 
vuntur.  Atqui  legitimis,  non  veroadulterinisnexibus  colligarentur, 
si  fideli  ita  liceret  ab  infideli  conjuge  discedere ,  ut  posset  alias 
nuptias  contrabere.  Idem  repetit  cap.  25  ,  ubi  inter  cetera  scribit : 
Propter  quodlibet  fornicationis  genus ,  sive  carnis  sive  spiritus  , 
uhi  et  inftdelitas  intelligitur ,  et  dimisso  viro  non  licet  alteri  nu- 
here ,  et  dimissa  uxore  non  licet  alteram  ducere  ;  quoniam  Do- 
minus ,  nulla  exceptione  facta ,  dicit  :  Si  uxor  dimiserit  virum 
suum,  et  alii  nupserit,  moechatur  ;  et  omnis,  qui  dimittit  uxorem 
suam,  et  ducit  alteram 3  moechatur  Ergo  Augustinus  citra  ullam 
ambiguitatem  plane  etexpresse  judicavit ,  omnia,  atque  ipsa  infi- 
delium  conjugia ,  nunquam  dissolvi  posse.  3°  Neque  hoc  Augu- 
stini  judicium  infirmare  potest  Theologorum  et  Canonistarum  in 
asserenda  contraria  opinlone  conspiratio  5  horum  enim  auctoritas 
pluris  faciendanon  est  quam  auctoritas  Gratiani  et  Innocentii  III , 
quibusunice  innituntur;  atquiconstat,  utrumquefuissedeceptum. 
Etenim  canon  Si  inftdelis,  ab  utroque  laudatus  tanquam  Gre- 
gorii  M.  sententia,  non  ejus  est ,  sed  auctoris  commentariorum 
in  epistolas  Pauli,  quod  opus  Hilario  diacono,  bomini  obscuro , 
schismatico  ,  et  erroribus  Luciferianorum  contaminato  ,  eruditi  ad- 
scribunt.  Cum  ergo  lnnocentius  et  Gratianus  opinionem  suam  a 
fonte  impuro  combiberint,  ac  ceteris  proinde  propinarint ,  eorum 
omnium  auctoritas  obruere  Theologum  non  debet,  qui  si  paucos 
viros  ,  modo  graves ,  secum  habeat ,  poterit  sane  adversus  pluri- 


CAP»    II.    DE    MATRIMONII    PBOPRIETATIBUS< 


251 


nios  stare;  non  enim  numero  homines  judicantur ,  sed  pondere. 
4°  Ex  dictis  praiterea  et  illud  colligitur,  quare  nulla  exempla 
solutorum  ejusmodi  conjugiorum  anteriora  seculo  EcclesiaeXpro- 
ferri  possint  (1).  Ergo. 

92.  Resp.  Neg.  subs.  Ad  lmprob.  Dist.  Quia  nulla  eis  se  prae- 
buit  occasio  de  hac  quaestione  scribendi,  trans.  vel  conc;  quia 
ipsis  de  hoc  privilegio  non  constitit ,  neg.  Duo  hsec  permisceri 
inter  se  nec  possunt  nec  debent ,  ut  ex  pluribus  aliis  controversiis 
etiam  dogmaticis  planum  fit.  Posteriores  vero  de  ea  loquuntur , 
atque ,  ut  vidimus ,  nobis  suffragantur. 

93.  Ad  2m,  Neg.  Tantum  enim  abest,  ut  S.  Augustinus  quae- 
stionem  hanc  universam  expenderit ,  ut  neattingat  quidem;  tan- 
tum  abest,  ut  doctrinae  nostrae  adversetur ,  ut  ne  examini  subjiciat 
quidem  casum  hunc  nostrum ,  ut  quivis  duos  libros  ad  Pollen- 
tium  perlustrans  facile  sibi  persuadere  poterit  (2).  Hinc  mirum 


(1)  Ita  loc.  cit.  Gervasius  ,  qoi  prae- 
terea  insurgit  adversus  Van  Espenium, 
eo  quod  in  analysi  Decreti  Gratianoei 
confidenter  asseruerit,  praesentem  Eccle- 
siae  disciplinam  ,  dissolvendi  Matrimo- 
nium  neophytorum  ,  fundatam  esse  su- 
per  claros  textus  S.  Augustini  ex  libris 
De  adulterinis  conjugiis. 

(2)  In  his  assertionibus  Gervasii  plura 
sunt  perperam  dicta  ;  siquidem  i°  fal- 
sum  est ,  hanc  quaestionem  inter  alias 
fuisse  a  Pollentio  propositam  S.  An- 
gustino  ;  i°  falsum  pariter  est  ,  S.  Au- 
gustinum  agitasse  in  his  libris  quae- 
stionem  de  conjugiis  in  infidelitate 
contractis  ,  et  de  casu  conversionis 
alterutrius  conjugis  ,  renucnte  altero 
pacifice  vivere  et  sine  injuria  Creato- 
ris  cum  converso  ad  christinam  religio- 
nem.  Agitat  igitur  S.  Doctor  in  libro 
priori  duas  quaestioues  quarum  altcra 
est  circa  illud  I  ad  Cor.  vn  ,  io  : 
His  ,  qui   Matrimonio  juncti  suni , 


prcBcipio  non  ego  ,  sed  Dominus ,  uxo- 
rem  a  viro  non  discedere  ;  quod  si 
discesserit ,  manere  innuptam  ,  etc. 
quod  dominicum  praeceptum  Pollentius 
putabat  pertinere  ad  mnlieres  a  viris 
recedentes  praeter  fornicationis  causam, 
hisque  solis  velitum  esse  alteri  viro  nu- 
bere  ;  contra  vero  S.  Augustinus  ad  eas 
tantum  spectare  contendit ,  quae  a  viris 
fornicationiscausa  recesserint ,  atque 
praeter  hanc  unicam  causam  recedere 
(nempe  quoad  thorum  et  habitationem), 
fas  omnino  non  esse.  Altera  quaestio, 
quae  in  hoc  priori  libro  discutitur ,  ver- 
satur  circa  illud  Apostoli  ibid.  l  ad 
Cor.  vii,  12  :  Ceteris  ego  dico  ,  non 
Dominus,  siquis  frater  uxorem  habet 
infidelem ,  et  hwc  consentit  kabitare 
cum  illo,  non  dimittat  illam  ,  quod  wto- 
nendo  diclum  ab  Apostolo  docet  Au- 
gustinus ,  ita  ut  fideles  juxta  Apostoli 
consilium  in  relinquendis  conjugibus 
infidelibus  data  licentia  non  utantur. 


252 


TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO, 


est,  adversarios  sibi  Augustinum  tanta  fiducia  vindicare,  et  oppo- 
nere  Innocentio  III  et  Theologis  omnibus. 

94.  Dum  itaque  in  priori  textu  ,  qui  nobis  opponitur  ex  lib.  II, 
Nullius  viri  9  etc.  affirmat  S.  Doctor .,  tunc  mulierem  desinere 
esse  uxorem  prioris  viri ,  si  iste  moriatur  ,  loquitur  de  casu  adul- 
terii ,  quo  non  solvi  Matrimonium  propugnat  adversus  Pollentium, 
qui  contendebat,  adulterium  possemorti  aequiparari,  ac  proinde 
immediate  prosequitur  :Non  sifornicetur,  quibus  verbis  explet  sen- 
tentiam,  quae  tamenab  auctore,  quemrefellimus,  praetermittuntur. 

95.  In  altero  autem  textu  non  accedit  S.  Augustinus  ad  hanc 
quaestionem ,  sed  exponit  verba  Apostoli  :  Ceteris  ego  dico ,  non 


Pollentias  enim  sentiebat,  vetitum  ibi 
esse  a  Paulo  ,  ne  conjages  etiam  infi- 
deles  dimittantur  a  fidelibus.  Pos.tremo  , 
atque  ,  ut  ita  dicam  ,  obiter  attingit 
S.  Augustinus  quaestionem  de  cathecu- 
menis  in  ultima  vitse  periodo  consti- 
tutis  ,  an  iis  nec  petentibas  neqae  pro 
se  respondere  valentibas  prosit  bapti- 
zari ,  ac  resolvit  affirmative.  In  poste- 
riori  autem  libro  S.  Doctor  arguit  Pol- 
lentium,  eo  quod  existirnaverit,  adul- 
terio  perinde  atque  morte  solvi  conju- 
gium  ,  ad  idque  spectare,  quod  scribit 
Apostolus ,  i  ad  Cor,  vii ,  3g  :  Quod  si 
dormierit  vir  ejus,  liberata  est  ,  ita  ut 
unum  idemque  significet  mortuum  et 
adulterum.  Deinde  diluit  Pollentii  ar- 
gumenta  ,  ac  varia  confutat,  quae  subo- 
riri  timebat  incommoda  ,  nisi  repu- 
diata  adultera  aliam  ducere  viro  liceat. 
Itaqne  in  secunda  quaestione  hujus  pos- 
terioris  libri  observat  S.  Augustinus  , 
quod  dimittere  conjugem  infidelem  nec 
vetet  nec  jubeat  Ghristus,  moneat  vero 
Paulus  ne  fiat ,  quando  scilicet  iste  in- 
fidelis  consentit  habitare  cum  fideli, 
quia  etsi  liceret  ex  Ghristo  id   facere  , 


non  tamen  expediat  ob  gravia  incom- 
moda,  quae  exinde  orirentur,  quia  multa 
sunt,  quaefieri  licent,  at  non  expediunt; 
etsi  enim  hoc  injustum  non  sit ,  pro- 
hibet  tamen  Apostolus  consilio  chari- 
tatis.  Demum  eap,  20  ostendit  S.  Au- 
gustinus  ,  de  conjngibas  infidelibas  non 
dimittendis  consilium  Apostoli  esse  , 
non  prceceptum  9  et  constanter  insistit 
in  illis  verbis  :  Si  quis  frater  habet 
vxorem  infidelem  ,  etc.  aliam  vero 
partem  ,  Xnqua  consistit  quaestionis  no- 
straacardo  :  Quod  si  infidelis  discedit, 
discedat ,  nulla  unquam  ratione  attin- 
git,  Brevem  hanc  voluimus  duorum 
istorum  librorum  ,  De  adulterinis  con- 
jugiis ,  analysim  instituere ,  tum  ut 
pateat,  quam  parum  fidendum  sit  neo- 
tericis  doctoribus ,  dum  tanta  fiducia 
jactant  auctoritatem  S.  Augustini ,  ut 
arguant  Ecclesiae  praxim;  tum  ut  pateat, 
principia  generalia  ,  qure  ipsi  objiciunt 
ex  S.  Augustino ,  esse  coarctanda  ad 
substratam  materiam.  Haec  vidit  Binte- 
rim  ;  hinc,  ut  mox  dicemus,  in  pa- 
trocinium  causae  saaenonadscivitS.  Do- 
ctorem. 


GAP.     II.     DE    MATRIMONII    PROPRIETATIRUS.  253 

Dominus  :  si  quis  frater ,  etc.  de  consilio  non  dimittendi  con- 
jugem  infidelem  etiam  quoad  thorum  et  habitationem ,  cum  con- 
jux  infidelis  consentit  pacifice  vivere  cum  conjuge  fideli ,  ob  in- 
commoda  ,  quae  ex  illa  separatione  orirentur  ;  Pollentius  enim 
contendebat ,  in  citatis  Apostoli  verbis  contineri  praeceptum  (1). 

96.  In  tertio  demum  textupropositionemillamgeneralem :  Prop- 
ter  quodlibet '  fornicationis genus,  etc.  profert  S.  Doctor  cohaerenter 
ad  Apostoli  consilium,  de  quo  supra.  Quod  vero  spectat  ad  alteram 
textus  Paulini  partem :  Qaod  si  infidelis  di&cedit,  discedat s  eam 
non  attingit ,  nec  verbum  de  ea  habet.  Cum  igitur  quaestio  S.  Au- 
gustini  cum  Pollentio  circumscripta  fuerit  ad  conjugia  Christiano- 
rum ,  vel  infidelium  quorum  alter  convertitur  et  alter  consentit 
habitare  cum  illo ,  propositiones  ejus  generales  coarctandae  sunt 
ad  substratam  materiam  ;  alioquin  sequeretur ,  nec  dirimi  posse 
juxta  Augustinum  conjugia  rata  Christianorum  per  solemnem 
professionem  ,  adeoque  non  posse  eum,  qui  inseculo  relictus  est , 
novas  contrahere  nuptias  ,  quod  adversatur  Ecclesiae  doctrinae. 

97.  Nunc  coronidis  gratia  addimus :  1°  vel  ipsum  S.  Augustinum 
doctrinam  suam  veluti  omnino  certam  minime  proposuisse  >  cum 
sub  finem  libri  I  scribat  :  Qucestionem  tamen  de  conjugiis  ob- 
scurissimam  esse  non  nescio.  Non  audeo  profiteri ,  omnes  sinus 
ejus  vel  in  hoc  opere  velin  alio  me  adhuc  eocplicasse }  veljam 
posse ,  si  urgear,  explicare  (2).  Et  sane  nonnulla  habet ,  quae  cum 
doctrina  nunc  ab  Ecclesia  catholica  recepta  non  plane  cohaerent, 
ex.  gr.  dumdocet  ibidem,  nonaliamob  causam  quam  obadulterium 
admitti  posse  separationem  quoad  thorum ,  cum  Ecclesia  contra- 
rium  statueritin  Conc.  Tridentino,  a  quo  aliae  plures  percensen- 
tur,  ut  ex  inferius  dicendis  constabit;  2°  ipsum  S.  Doctorem 
agnoscere  majorem  firmitatem  in  conjugiis  Christianorum  quam 


(1)  Binterim  hac  de  causa  ,  non  so-  cit.  §2. 
lnm  inter  Patres  ,  quos  pro  soa  sententia  (2)  Cap.  a5,  n.  32.  Tantum  abest, 

adducit,  non  recenset  S.  Augustinum,  ut  S.   Augustinus  voluerit    se  fidelem 

sed  prajterea  aperte  profitetur ,  se  cum  traditionis  interpretem  exhibere,  prae- 

debita  reverentia  ab  hac  Augustini  in-  sertim  in  quaestione,  de  qua  agimus  ! 
terpretatione  recedere.  Ctr.  op.  et  loc. 


254  TRACTATUS    DE    MA.TRIMONIO. 

in  aliis  quoad  vinculum.  Jam  vero  hoc  falsum  esset ,  si  admit- 
teretur,  Augustinum  docuisse,  quselibet  conjugia  etiam  in  infide- 
litate  contracta  nonnisi  morte  dissolvi. ;  3°  proindeconcludimus  , 
ejus  generalia  principia  ad  alia  non  minus  certa  ac  generalia 
ejusdem  S.  Patris  principia  esse  exigenda ,  cujusmodi  illud  est  : 
Quod  universa  tenet  Ecclesia  ,  nec  Conciliis  institutum ,  sed 
semper  retentum  est }  nonnisi  auctoritate  apostolica  traditum 
rectissime  creditur  (1) ;  et  aliud :  Quod  tota  per  orbem  frequentat 
Ecclesia,  quin  ita  faciendum  sit ,  disputare }  insolentissimm 
insanio3  est  (2).  Et  hsec  de  Augustino. 

99.  Ad  3m  ,  Resp.  1°  Nego  suppositum,  tale  nempe  fuisse  Au- 
gustini  judicium ,  ut  ex  hactenus  disputatis  apertissime  constat. 

99.  Resp.  2°  Dist.  Si  Theologi  et  Canonistae  ,  dum  in  aliquam 
sententiam  conspirant ,  solidis  destituerentur  rationum  momen- 
tis  ,  conc;  si.  solidis  sint  fundamentis  innixi ,  ut  in  casu  nostro, 
neg.  Falsum  praeterea  est ,  Theologos  et  Canonistas  unice  inniti 
Gratiani  et  Innocentii  III  auctoritati ;  sed  fulciuntur  insuper  au- 
ctoritate  reliquorum  Rom.  Pontificum,  imoet  Ecclesise  universae  , 
quae  hanc  doctrinam  in  praxim  deduxit.  Quamvis  autem  canon 
Si  infidelis  S.  Gregorii  M.  non  sit ,  desumptus  tamen  est  ex  anti- 
quissimo  scriptore  seculi  IV,  qui  hac  in  parte  receptam  in  Ec- 
clesia  doctrinam  secutus  est,  nec  aliquid  commune  habet  cum 
erroribus  sectae ,  cuiadhaesit.  Procerto  autem  adversarii  assumunt 
in  sua  argumentatione  ,  textum  Apostoli  ac  Patres  ,  quos  lauda- 
vimus  nobis  non  adstipulari ,  cum  nos  contrarium  ostcnderimus. 
Quod  vero  adjiciunt  de  paucorum  Theologorum  gravitate ,  intel- 
ligendum  procul  dubio  est  de  gravitate  relativa  ;  istis  enim  neo~ 
tericis ,  qui  impugnant  Ecclesiae  doctrinam ,  Theologi  omnes  qui 
ipsis  adversantur  leves  sunt ,  cum  sibi  solis  vindicent  gravitatem 
et  pondus. 

100.  Ad  4m,  Dist.  Id  est,  nulla  documenta  suppetunt  anteriora 
seculo  X ,  quibus  constet  dissoluta  fuisse  ejusmodi  conjugia , 
trans.;  nulla  reipsa  soluta  fuerunt,  aut  saltem  solvi  non  potue- 


(1)  De  Bapt.  lib.  lv,  cap.  24> nom'  3 1  •  (2)  Epist,  liv  ,  ad  Januar.  nnm.  6. 


CAP.    II.    DE    MATRIMOHII    PROPRIETATIBUS. 


255 


runt,  neg.  Etenim  eo  ipso  quod  seculo  V,  ut  testimonia  a  nobis 
allata  ostendunt ,  doctrina  nostra  fuerit  in  Ecclesia  communis  , 
patet ,  eadem  aetate ,  imo  et  anterioribus  seculis  in  praxim  eam 
fuisse  deductam  ,  vei  saltem  deduci  potuisse  ,  nisi  rerum  adjuncta 
ethumana  prudentia  aliter  faciendum  dictassent;  Non  enim  omnia, 
quaelicent ,  semper  expediunt.  Perturbationes  porro ,  scandala  pa- 
ganorum ,  infidelium  principum  leges ,  nulluin  perversionis  peri- 
culum ,  imo  conversionis  alterius  partis  spes  ,  aliud  tunc  temporis 
suadebant.  Haec  autem  cum  postea  cessaverint,  frequentiores  ejus* 
modi  conjugiorum  solutiones  factae  sunt  (1)- 

101.  Obj.  tertia.  1°  Cum  alter  conjugum  in  haeresim  labitur, 

nec  vult  pacifice  et  sine  Creatoris  injuria  cum  alio  conjuge  vivere, 

non  dissolvitur  Matrimonium  ,  etsi  par  videatur  ratio,  atque  ea- 

dem  incommoda  occurrant,  quse  in  Matrimonio  infidclium  ob- 

servantur.  2°  Conjugale  vinculum  dissolvi  nequit  propter  adul- 

terium  ,  ergo  nec  propter  infidelitatem ,  quoe  naturae  Matrimonii 

multo  minus    vel  nullatenus   adversatur.    3°  Non  consentiunt 

Theologi  et  Canonistae,  quonam  certo  et  definito  tempore  prioris 

conjugii  vinculum  disscivatur.  Nec  vero  dissolvitur  antequam  se- 

cundum  contrahatur ;    nam  si  ante  iliud  tempus  altera  quoque 

pars  convertatur ,  non  erit  amplius  dissolutioni  locus.  Nec  dis- 

solvitur ,  quando  secundum  contrahitur  aut  jam  contractum  est; 

etenim ,  ut  secundum  valide  iniri  possit,  omnino  necesse  est  ut 

nullum  sit  vinculum  prioris.  4°  Denique  in  iis,  quae  ad  Sacra- 

menta  pertinent ,  tutiorem  partem  eligere  debemus  ;  sed  longe 

tutius  est,  ut  conjux  fidelis  contirientiam  servet  quam  nubat; 

nam  si  se  contineat ,  nihil  metuendum  est ;  si  vero  nubat ,  objicit 

se   periculo  frustrandi  Sacramenti  atque  inducendae  polygamiae 

simuitaneae.  Ergo. 

102.  Resp.  Ad  lm ,  et  2m  Neg.  paritatem.  In  iis  enim  ,  quae  a 


(l)  Mirum   videri  debet ,    Binterim  per  faciliores  se  exhibuisse  Patres  Grae- 

urgere  auctoritatem  .Patrum  Graecorum  cos  et  Graecam  Ecclesiam  in  solvendis 

et  praxim    Ecclesia;  Graecae    pro  indis-  conjugiis  ,  etiam    Christianorum  ,  ut 

solubilitate  conjugiorum  infidelium  in  postea  videbimus ,  quam  Patres  Latinos 

casu  nostro  ,  cum  compertum  sit  ,  sem-  aut  Latinam  Ecclesiam. 


256  TRACTATTTS    DE    MATRIMOJIIO. 

Dei  sic  volentis  arbitrio  pendent ,  comparationes  instituendse  non 
sunt.  Nihilproindeproficiuntadversarii,  nisiostendant,  a  generali 
indissolubilitatis  lege  divinitus  exceptam  non  fuisse  causam  infi- 
delitatis ,  sicut  haeresis  et  adulterii  causas  exceptasnon  fuisse  paulo 
post  ostendemus.  Accedit,  haeresim  et  adulteriumsupervenire  in 
objectis  casibus  Matrimonio  ,  infidelitatem  vero  ipsum  praecedere. 

103.  Ad  3m  ,  Dist.  Non  consentiunt  omnes  in  puncto  temporis 
definiendo,  quo  prioris  conjugii  vinculumdissolvatur,  trans.;  circa 
dissolutionem  ipsam ,  neg.  Ceterum  Benedictus  XIV  >  loc.  cit.  ex 
quodam  decreto  congregationis  Concilii  ostendit,  longe  probabilius 
prius  conjugiumdirimi,nec  antequamcontrahatur,  nec  postquam 
contractum  fuerit,  sed  quando  contrahitur  secundum;  ut  enim 
secundum  hoc  valide  contrahatur,  minime  necesse  est ,  ut  adver- 
sarii  asserunt,  primum  ante  fuisse  solutum,  sed  sufficit ,  si  pri- 
mum  tunc  dissolvatur,  quando  contrahitur  alterum  (1). 

104.  Ad  4m  ,  Neg.  suppositum.  Si  enim  sententia  nostra  certa 
est,  ut  eam  evicisse  confidimus,  adversariorum  non  tutior ,  sed 
falsa  omnino  erit  et  omni  probabilitate  destituta,  imo  et  erronea, 
utpote  contraria  Romanorum  Pontificum  doctrinae  et  Ecclesise 
praxi.  Alioquin  ipsi  Pontifices  in  damnatam  propositionem  impe- 
gissent.  Itaque  non  magis  tutum  esset  hanc  sententiam  sectari , 
quam  olim  fuisset  sectari  sententiam  S.  Cypriani  (  qui  tamen  gra~ 
vitate  ,  doctrina  et  sanctitate  longe  adversariis  nostris  praestabat) 
de  rebaptizandis  tinctis  ab  haereticis  ,  cum  adversaretur  sententiae 
S.  Stephani  Romani  Pontificis. 

105.  Et  haec  quidem  cum  interpellari  conjux  infidelis  potest ; 
quid  si  interpellari  non  possit?  Sacra  congregatio  Concilii  adhaesit 
illorum  sententiae,  qui  censent,  in  ejusmodi  casu  necessariam  esse 
Summi  Pontificis  dispensationem  ,  cujus  est  declarare  ,  in  quibus- 

(1)  Atque  ita  sensit  S.  Thomas  ,  qui  nium  ,  quia  si  de  blasphemia  illa  con- 

in  Suppl.  q.  59,  art.  5,  ad  2  :  Cri-  verteretur ,    antequam  ille  aliud  Ma- 

men  ,  inqnit ,  uxoris  nolentis  cohabi-  trimonium  contraheret ,  redderetur  ei 

taresine  contumelia  Creatoris  ,  absol-  vir  suus ;  sed  solvitur  per  Matrimo- 

vit  virum  a  servitute  ,  qua  tenebatur  nium  sequens  ,  ad  quod  pervenire  non 

uxori,  ut  nonposset  eavivente  aliam  possetvirfidelis,nisisolutusaservitute 

ducere  ;  sed  nondum  solvit  Matrimo-  uxoris  sucb  per  culpam  ejusdem. 


CAP.    II.    DE    MATRIMOHII    PROPRIETATIBUS.  257 

nam  rerum  adjunctis  desinat  obligare  proeceptum  divinum ,  quo- 
cum  praedicta  interpellatio  ante  rescissionem  Matrimonii  videtur 
conjuncta  (1).  Sane  Gregorius  XIII  locorum  Ordinariis ,  parochis 
et  presbyteris  missionariis  Soc.  Jesu  in  Angola ,  iEthiopia  et  Bra- 
silia  degentibus  ,  potestatem  fecit  dispensandi  cum  quolibet  con- 
juge  ,  qui  christianse  religioni  nomen  dederit ,  ut  novum  posset 
inire  conjugium ,  omissa  interpellatione  alterius  conjugis  infidelis, 
quem  constaret  legitime  interpellari  non  posse  (2).  Hinc  etiam 
Benedictus  XIV  (3)  potestatem  concessit  Nuntio  Venetiis  com- 
moranti ,  ut  in  simili  rerum  eventu  posset  ab  ejusdem  interpella- 
tionis  onere  eximere  conjuges  conversos ,  existentes  in  loco  pio 
Catechumenorum  ejusdem  civitatis  Venetiarum. 

106.  Ex  dictis  et  illud  a  fortiori  cbnsequitur,  posse  conjugem 
fidelem  in  ejusmodi  rerum  statu  profiteri  religionem  aliquam  ab 
Ecclesia  approbatam  ,  et ,  si  de  marito  sermo  sit ,  suscipere  sacros 
Ordines ;  quia ,  quamvis  non  dissolveretur  connubium  quoad 
vinculum,  solvitur  tamen  quoad  thorum  et  habitationem ,  ita  ut 
conjux  pertinax  in  sua  infidelitate  jus  ad  utrumque  amittat , 
etiamsi  postea  resipiscat  et  convertatur ,  prout  contingit  in  casu 
adulterii;  ac  ita  censet  S.  Thomas  (4).  Quoad  quaestiones  reliquas 
hic  agitari  solitas  consuli  possunt  theologiae  moralis  institutores. 

(1)  ln  Decreto  dato  1 7  Jan.  an.  1 722 .      nentice  vir  emittere  ,  nec  ad  aliud  Ma- 

(2)  Cfr.  Benedict.  xiv ,  De  Synodo  trimonium  transire..,  Si  autem  non 
dioec.  lib.  xm ,  cap.  ni  ,  num.  4«  *it  spes  de  conversione  ,  potest  ad  sa- 

(3)  Cfr.  ejusdem  Constit.  quae  inci-  cros  Ordines  vel  ad  religionem  acce- 
pit  :  In  Suprema  ,  in  ejus  Bullarii  dere ,  prius  requisita  uxoreut  conver- 
tom.  1 ,  n.  117  ,  pag.  4$3  et  seqq.  tatur  ;  ettunc  si,  postquam  mr  sacros 

(4)  Cfr.  in  Supplem.  q.  59  ,  art.  4>  Ordines  suscepit ,  uxor  convertatur , 
et  art.  5  ad  4  ?  u°i  haec  in  rem  no-  non  est  sibi  vir  suus  reddendus ,  sed 
stram  scribit :  Si post  conversionem  viri  debet  sibi  imputare  in  posnam  tardm 
aliqua  probabilis  spes  de  conversione  conversionis  „  quod  viro  suo  privatur. 
uxoris  sit ,  non  debet   votum  conti- 


T.  VII.  17 


258    '  TRACTATTJS    DE    MATRIMONI  O. 

PROPOSITIO  III. 

Matrimonium  ratum,   non  consummatum ,  per  solemnem 
Religionis  professionem  alterius  conjugum  dirimitur. 

107.  Haec  propositio  defide  est  juxta  sanctionem  Concilii  Trid. 
sess.  cit.  can.  VI  :  Si  quis  dixerit ,  Matnmonium  ratum s  non 
consummatum  ,  per  solemnem  religionis  professionem  alterius 
conjugum  non  dirirni ,  anathema  sit.  Ita  vero  ejus  veritatemad- 
struimus  :  Ecclesia ,  auctoritate  sibi  divinitus  tradita  ,  ut  paulo 
post  ostendemus  ,  potuit  contractui  conjugali  nonnullas  conditio- 
nes  apponere,  ut  valeat  seu  legitime  contrahatur;  ergoeteadem 
auctoritate  potuit  eidem  contractui  jam  inito  conditiones  appo- 
nere  ,  ut  firmus  consistat  vel  dissolvatur. 

108.  Potuisse  autem  Ecclesiam  hanc  conditionem  juxta  divi- 
nam  sibi  factam  potestatem  apponere ,  ut  solvatur  vinculum 
conjugale  Matrimonii  rati  et  non  consummati  ,  si  voluerit  alter 
conjugum  perfectiorem  vitam  amplecti  per  solemnem  religionis 
professionem ,  constat  ex  facto.  Universa  enim  Ecclesia  appro- 
bante,  Innocentius  III  in  cap.  Ex  parte,De  conversione  conjuga- 
torum  (1),  et  ante  ipsum  Alexander  similiter  III ,  in  Conc.  La- 
teranensi  III,  quod  celebratum  est  anno  1179,  cap.  Verum  (2), 
et  cap.  Ex  publico  sub  eodem  titulo  (3) ,  non  solum  declara- 
runt ,  id  fieri  licite  posse  ,  sed  praeterea  et  exemplo  Sanctorum  id 
confirmarunt ,  ac  verba  Christi  :  Non  licet  viro  uxorern  suam 
nisi  fornicationis  causa  dimitterey  de  Matrimonio  consummato 
intelligi  debere  afiirmarunt.  Ceteri  subsequentes  Pontifices  id 
ipsum  constanter  docuerunt.  Sed  et  ante  laudatos  Pontifices  non 
obscura  suppetunt  sanctorum  Patrum  effata  et  Sanctorum  exem- 
pla  a  Bellarmino  collecta  (4)  ,  quae  si  rem  plane  non  conficiunt , 
ostendunt  tamen  Ecclesiae  spiritum ,  et  hujus  dogmatis  germen  in 
traditione ,  quse  postea  evoluta  est.  Porro  juxta  notissimas  S.  Au- 

(1)  Apud  Pithoeum,  op.  cit.  tom.  n,  (3)  Ibid. 

p.  175.  (4)  De  Monachis,  lib.  11 ,  cap.  38. 

(2)  Ibid.  p.  174. 


GAP.    II.    DE    MATRIMONII    PROPRIETATIBUS.  259 

gustini  regulas  superius  adductas  :  Quod  universa  tenet  Ecclesia , 
etc.  tum  etiam  :  Quod  tota per  orbem  frequentat  Ecclesia,  quin 
ita  faciendum  sit,  disputare  insolehtissimce  insanice  est ;  ac  ite- 
rum  :  Quce  sunt  contra  fidem  vel  bonam  vitam  (  Ecclesia  )  non 
approbat,  nectacet,  nec  facitCl),  recte  concluditur ,  1°  ex  collata 
sibi  auctoritate  Ecclesiam  ita  sanxisse  circa  Matrimonia  rataet  non 
consummata  fidelium,  qui  sanctius  vitse  genus  profiteri  consti- 
tuunt;  2°  jure  Tridentinum  adversus  Protestantes  cit.  canonem 
statuisse ,  quia  licet,  ut  plerisque  Theologis  placet  (2),  non  agere- 
tur  in  eo  nisi  de  re  ad  disciplinam  spectante ,  cum  tamen ,  ut 
alias  animadvertimus  (3) ,  illa  sit  cum  jure  conjuncta  ,  recte  potuit 
anathema  dicere  iis,   qui  hac  de  causa  Ecclesiee  doctrinam  et 
praxim  perstringunt. 

109.  Haec  nobis  brevior  ac  tutior  via  ad  hanc  veritatem  vindi- 
candam  visa  est.  Si  quis  tamen  aliam  inire  velit ,  contendens  eam 
repetendam  esse  aut  immediate  ex  jure  divino  aut  ex  ipsa  naturae 
lege  (4) ,  per  nos  licet. 

DIFFICULTATES. 

110.  Obj.  1°  Matrimonium  legitime  contractum  jure  naturali 
et  divino  est  indissolubile.  2°  Verba  Ghristi :  Quod  Deus  conjunxit, 
homo  non  separet,  sunt  prorsus  generalia  neque  exceptionem 

(1)  Epist.  lv  ,  adJanuar.  cap.  19,  De  Ord.  n.  55,  et  alibi. 

n35.  (4)  Alii  enirn  hunc  effectum  repetunt 

(2j  Sane  Suarez  ,    De    Religione 7  ex  jurenaturali,  aliiex  jure  divinopo- 

tom.  111  ,   lib.   ix  ,  cap.  23  ,  n.    20,  sitivo  ,  quorum  sententias  refert  et  ex- 

concludit  :  Votum  solemne  religionis  penditSuarezIoc.cit.etlateconfutat.Ex 

habere  hunc  effeclum   [sohendi  con-  recentioribus  tamen  eum  adhuc  repetunt 

jugium  ratum  fidclium)  ex  Ecclesiw  ex  jure  divino  positivo  Billuart ,  diss. 

statuto ,  quod  deinde  fuse  ostendit.  Ip-  v  ,  art.  1 ,  §  1  ;  Tonrnely  ,  quaest.  v  , 

sum  plures  recentiores  theologi  sequun-  arf  11 ,  ad  qnaest.  An  matrimonium 

tur,  Kugler,  Simonnet ,  Auctor  Theo-  ratum  et  non  consummatum,  etc.  post 

logiae    Wirceburgensis  ,   Drouin  ,     La  conclus.    ad  quaesit.    1  ,  resp.   3,  seu 

Luzerne,  aliique  passim  ,    apud   Car-  tom.    xi ,  p.  173,  edit.   Paris.  1765. 

riere,  op.  cit.  part.  11,  sect.  m  ,  §  1.  Huic  sententiae  adhaeret  Carriere,  op.cit. 

(3)  Cfr.  tract.  De  Euch.  num.  353, 

17. 


260  TRACTATUS  DE  MATRIMOMO. 

admittunt;  et  3°  Matrimonium  ratum  fidelium  est  aeque  veruui 
Sacramentum  ac  sit  Matrimonium  consummatum ,  ideoque  nulla 
unquam  ratione  dirimi  potest ;  institutum  siquidem  et  ipsum  est 
ad  repraesentandani  perpetuam  ac  indissoldbilem  Christi  cum  Ec- 
clesia  conjunctionem ;  quapropter  conjuges  ,  dum  Matrimonium 
celebrant,  mutuam  atque  irrevocabilem  sibi  tradunt  in  corpus 
potestatem.  Quod  si  haec ,  quae  explorata  apud  omnes  sunt ,  utpote 
in  ipsa  Matrimonii  natura  ac  divino  jure  fundata,  comparentur 
cum  probationibus  thesis ,  longe  melius  hujus  falsitas  elucescel. 
4°  Primo  enim  non  possunt  ejusmodi  solutionis  monumenta 
seculo  XII  anteriora  proferri.  5°  Exempla  prseterea  Sanctorum  non 
sunt  ad  rem ;  cum  non  constet ,  utrum  nuptias  an  sponsalia  tan- 
tum  contraxerint ,  neque  utrum  fuerint  soluta  illorum  conjugia 
quoad  vinculum  aut  tantummodo  quoad  thorum ,  et  quod  caput 
est,  utrum  jure  ita  illi  se  gesserint  nec  ne.  Non  enim ,  ut  cuique 
compertum  est ,  omnes  actiones  Sanctorum  ad  strictam  regulam 
exigi  possunt.  6°  Cum  igitur  neque  ex  verbo  Dei  scripto  neque 
ex  verbo  Dei  tradito  constet  de  hac  exceptione  pro  Matrimonio 
rato ,  7°  utnon  pauci  ex  ipsis  catholicis  theologis  fatentur  ,  8°  unde 
ejusmodi  exceptionem  derivare  possumus  ?  Num  ex  jure  ecclesia- 
stico?  Atqui  Ecclesia  nihil  potest  in  Sacramentorum  substantiam; 
9°  et  si  haec  ratio  semel  admitteretur ,  quot  sequerentur  absurda? 
Pontifices  nempe  pro  libito  posse  conjugia  qusecumque  dissolvere, 
uti  per  susceptionem  Ordinum  ,  quse  tamen  absona  esse  nemo  non 
videt.  Attamen  nullum  discrimen  assignari  potest  inter  votum 
solemne  Ordinum  et  votum  solemne  religionis,  quod,  ut  ani- 
madvertunt  Sarpius  et  Courajerius  (1) ,  10°  non  est  nisi  jure  ec- 
clesiasticoconslitutum,  quemadmodum  declaravit  Bonifacius  VIII, 
in  VI  Decretalium  cap.  unico  De  voto  etvoti  redernptione.  Ergo. 

111.  Resp.  Ad  lm ,  Dist.  Matrimonium  legitime  contractum 
absolute  utroque  jure  indissolubile  est ,  trans.  vel  conc. ;  con- 
tractum  conditionate ,  neg*  Hanc  porro  conditionem  :  Nisi  per- 
fectiorem  vitam  ante  Matrimonii  consummationem  juxta  Eccle- 
sio3  doctrinam  profiteri  velim,  tacite  includit  omne  Christianorum 
conjugium  juxta  dicta. 

(1)  Storia  del  Conciliodi  Trento ,  lib.  viii ,  nura.  65,  Londra  1767. 


CAP.    11.    DE    MATRIMONIl    PROPRIETATIBUS.  261 

112.  Ad  2ni,  Nullam  exceptionem  admittunt  ex  auctoritate 
humana  ,  conc.  ;  divinitus  accepta  ,  neg.  Addimus  prseterea  ,  ex 
Ecclesiae  interpretatione ,  ut  vidimus,  haec  aliaque  similia  Scri- 
pturarum  effecta  de  Matrimonio  eonsummato  accipi  seu  intelligi 
debere. 

113.  Ad  3m ,  Dist.  Sed  conditionate  susceptum,  conc;  absolute, 
neg  Conditione  autem  non  purificata ,  ut  aiunt ,  per  consumma- 
tionem  Matrimonii ,  contractus  transit  in  absolutum.  Sacramen- 
tum  porro ,  ut  omnes  norunt ,  sequitur  naturam  contractus ,  ex 
quo  exurgit.  Exinde  responsio  patet  ad  id ,  quod  adjicitur  de  re- 
praesentatione  unionis  Christi  cum  Ecclesia,  et  de  potestate,  quam 
conjuges  vicissim  in  corpus  suum  tradunt. 

114.  Ad  4m ,  Trans.  Ex  eoenim,  quod  hujusmodi  solutionis 
monumenta  afferri  nequeant  seculo  XII  anteriora ,  id  unum  se- 
quitur ,  nempe  Ecclesiam  hac  sua  potestate  usam  non  esse  ante 
illam  epocham ;  quanquam ,  uti  adnotavimus ,  Romani  Pontifices 
in  suis  decretis  non  tanquam  de  jure  novo  aut  nova  praxi  recens 
invecta  loquuntur ,  sed  tanquam  de  re  jamdiu  in  usu  posita  (1). 

115.  Ad  5m,  Dist.  Id  est,  Sanctorum  exempla^  quae  adduci  so- 
lent ,  rem  decretorie  per  se  non  omnino  conficiunt ,  conc. ;  non 
insinuant  saltem ,  ut  diximus  ,  Ecclesiae  spiritum ,  neg.  Hinc  ceterae 
concidunt  superstructae  adversariofum  observationes. 

116.  Ad  6m,  Dist.  Non  constatex  Dei  verbo  sive  scripto  sive 
tradito  de  hac  exceptione  facta  divinitus  immediate,  trans.;  saltem 
media ,  uti  exposuimus ,  neg~ 

117.  Ad  7m,  Dist.  Ut  non  pauci  Theologi  fatentur,  qui  ca- 
tholici  nomine  tenus  sunt  aut  janseniani  (2),  conc;  vere  catholici, 


(1)  Sic  enim  inter  ceteros  loquitor  reliquus  ex  tunc  legitime poterit  alteri 

Innocentius  ni ,  cap.  Exparte,  xiv,  De  copulari. 

convers  .  conjugat.  :  Nos  tamen  no-  (2)  Tales  sunt  Leridant ,  Examen  de 

lentes  aprcedecessorum  nostrorum  ves-  deux  questions  sur  le  mariage ,  p.  438 

tigiis  declinare  ,  qui  respondere  con-  et  seq.;  Pile,   Dissert.  sur  Vindisso- 

sulti ,  antequam  Matrimonium  sit  per  lub.  absolue  du  lien  conjugal ,  qui  affir- 

carnalem  copulam  consummatum  ,  li-  mare  non  dubitavit  juxta  principia  jan- 

cere  alteri  conjugum  ,  reliquo  incon-  seniana,  (idern  circa Matrimonii  indisso- 

sulto,  ad  religionem  transire,  ita  quod  lubilitatem  a  duodecimo  aeculo  obscu- 


262  TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO. 

neg.  Ejusrnodi  enim  Theologi  proditores  potius  appellandi  sunt, 
qui  non  verentur ,  adversus  dogmaticam  Concilii  OEcumenici  de- 
finitionem ,  Protestantibus  causam  catbolicam  prodere.  Heu  saepe 
nimium  ob  ejusmodi  bomines  gemere  Ecclesia  debuit! 

118.  Ad  8ra,  Resp.  Ab  auctoritate  divina ,  quse  Ecclesiae  suae 
hanc  facultatem  communicavit,  ac  praecipue  Cbristi  Vicario  Ro- 
mano  Pontifici.  Quamvis  vero  Ecclesia  directe  nibil  possit  in  Sa- 
cramentorum  substantiam  ,  indirecte  tamen  ,  ut  jam  innuimus , 
et  uberius  paulo  post  explicabimus ,  plura  statuere  potest  ad  le- 
gitimam  illorum  administrationem  ac  susceptionem. 

119.  Ad  9m ,  Neg.  illa  absurda  sequi,  quae  adversarii  autnmant. 
Non  sequitur  in  primis  ,  posse  Romanos  Pontifices  pro  libito  con- 
jugia  solvere ,  cum  hsec  potestas  illis  a  Christo  collata  fuerit  in 
aedificationem  ,  non  autetn  in  destructionem.  Nihil  praeterea  se 
posse  circa  Matrimonia  consummata ,  quoad  eorum  solutionem, 
non  semel  ipsi  Summi  Pontifices  professi  sunt.  Tota  igitur  eorum 
potestas  versatur  circa  Matrimonia  rata  et  non  consummata,  in 
quibus ,  ita  poscentibus  rerum  adjunctis ,  dispensare  possunt  , 


ratam   esse ,  ac  irritum  esse    Concilii  grande  ardire  del  Concilio  dipronun- 

Tridentini  decretam ,  cai  defait  neccs-  ziare   anatema  contro  il  sentimento  , 

saria   libertas ;    Tabaraad  ,   Principes  che  in  se  e  ortodosso  quanto  altro  mai. 

sur  la  distinction  ,  etc.   i  edit.  p.  28  ,  Imperocche  se   e  vero  ,    che    il  ma- 

p.  233  et  seqq.  et  pag.  391,  ac  innova  trimonio   ha  tutta   la  sua  perfezione 

edit.  p.  38 1   et  seqq.  Nec  vero  silentio  prima    della   coabitazione ,  e   che   il 

praitereondum  censeo,  hos  ipsos  aucto-  vangelo  non  permette   il  divorzio  se 

reseosdem  esse,   qui  impugnarunt   do-  non  nel  caso  di  adulterio ,  non  si  sa 

ctrinam  et  praxim  Ecclesiae  catholicae  de  vedere  ,  con  quale  autorita  condannar 

dissolutioneconjugiiinfidelium,cumeo-  si  possano  quei  che  pretendono  ,  che 

rum  alter  ad  fidem  christianam  converti-  il  nodo  del  matrimonio  non  rompasi 

tur  t  renuente  altero  pacifice  cohabitare  dalla  professione  solenne  di  religione ; 

cum  converso;  nec  aliter  se  gererede-  tanto  piii  che  la  solenniia  della  pro- 

bebant,  si  sibi  constare  volebant.  Hi  om-  fessione  e  una  cosa  di  diritto  pura- 

nes  magistrum   suum  secuti  sunt  Pau-  menie  ecclesiastico  y  etc.(Vid.  translatio 

InmSarpmm,  qui  loc.  cit.  jam  scripse-  latina  hujus  loci  ad  calcem  voluminis). 

rat  :   Che  non  si  sciolga  il  legittimo  Verum  cfr.quae  adversus  Sarpiumscrip- 

matrimonio  non  consumato  per  la  so-  s[t  Card.Pallavicini,  Istoria  delConcilio 

lenne  professione  religiosa  e  staio  un  Ji  Trento  ,  lib.  xxm,  cap.  9,  n.  7. 


CAP.    II.    1)E    MATRIMOMl    PROPRIETATIBUS- 


263 


quidquid  nonnulli  sentiant  (1).  Constat  enim ,  plures  Pontifices 
ssepius  in  illis  dispensasse ;  quare  ne  dicamus  Romanos  Pohtifices 
in  re  tam  gravi ,  non  dissentiente  ,  imo  tacite  saltem  approbante 
universa  Ecciesia  ,  errasse ,  ac  propterea  totidem  adulteria  per- 
misisse  iis ,  qui  post  ejusmodi  solutionem  ad  nova  vota  transle- 
runt ,  fatendum  est,  traditam  illis  a  Christo  fuisse  hanc  facultatem. 
120.  Non  alterum  sequitur ;  siquidem  non  ignorant  Pontifices, 
quod  intercedit  discrimen  inter  solemne  castitatis  votum ,  quod 
emittitur  in  professione  religiosa  ,  et  illud  quod  fit  in  susceptione 
Ordinum.  Illud  enim  adstringit  voventem  ad  statum  perfectio- 
rem ,  istud  vero  non  item;  minus  praeterea  abhorret  a  conjugio 
status  clericalis  quam  religiosa  professio  (2). 


(1)  Ita  ex  recentioribus  sentinnt 
Tournely  ,  loc.  et  edit.  cit.  p.  178  ; 
Collet,  De  matrimon.  n.  44^  et  seqq. 
Carriere  autem  loc.  cit.  puncto  111 , 
quaestionem  problematice  proponit ,  ita 
tamen  ut  innuat,  se  in  negantem  sen- 
tentiam  inclinare,  permotum  prkicipio 
de  sequenda  parte  tutiori,  ubi  agitur  de 
valore  Sacramentorum.  Jam  vero  cum 
iidem  auctores  fateantur ,  saepius  Roma- 
nos  Pontifices  in  ejusmodi  conjugiis  dis- 
pensasse,  incipientes  saltem  a  Martino 
v  usque  ad  Pium  vn,  ut  refert  Car- 
riere,  non  video  quare  ab  auctoribus 
catholicis  haec  potestas  Romanis  Ponti- 
ficibus  denegari  possit ,  aut  etiam  in 
dubium  revocari.  Huc  enim  apprime 
facit  principium  laudatum  a  Bened.  xiv, 
quod  habet  Veracrux  ,  Specul.  part.  11 , 
art.  27  :  De  Pontificis potestate ,  post- 
quam  dispensavit  ,  duhitare  instar 
sacrilegii  est.  Esset  enim  Christo 
quasi  exprohrare ,  quod  non  satis  Ec- 
clesia*  suob  providisset.  Nulla  fere  sunt 
argumenta,  quoe  ab  hisauctoribus  pro- 
feruntur ,  quaeque  intorqueri  nequeant 


adversus  hanc  Xpsam  propositionem , 
quam  et  ipsi  adstruunt  adversus  Pro- 
testantes. 

(2)  Cfr.Suarez,  op.cit.  De  Religione, 
tom.  ni ,  lib.  ix  ,  cap.  25  ,  n.  9  et  10, 
ubiduas  affert  rationes  ,  quibusinducta 
est  Ecclesia,  ut  statueret ,  Matrimonium 
ratum  fidelium  et  non  consummatum 
dirimi  per  solemnera  religionis  profes- 
sionem,  non  autem  per  Ordines  sacros : 
ac  i°  quia  conjugium  et  professio  re- 
ligiosa  ex  natura  rei  inter  se  pugnant , 
non  item  vero  sacer  Ordo.  Status  enim 
religiosus  postulat  perfectam  renuncia- 
tionem  seculi  ,  ut  ipse  loquitur  ,  et 
abnegationem  propriae  voluntatis  ac 
proprii  corporis^  rerumque  omnium; 
conjugium  autem  e  contrario  postulat 
vitam  secularem.  Clericatus  vero  per 
se  non  postulat  renunciationem  seculi ; 
et  ideo  nec  obligatio  muneris  neque 
usus  ejus  habet  ex  natura  rei  repug- 
nantiam  cum  conjugio  et  «su  ejus. 
2°Status  religionis  eststatusperfectionis 
acquirendae ,  et  ideo  requirit  separa- 
tionem  ab  usu  conjugii  et  aliis  actibus 


264  TRACTATUS  DE  MATRIMONIO. 

121.  Ad  10m  ,  Dist.  Votum  solemne  religionis  non  est  nisi  ec- 
clesiastico  jure  institutum  quoad  solemnitatem  ,  conc;  quoad  voti 
substantiam ,  neg. 

122.  Dices  :  S.  Augustinus,  De  nuptiis ,  lib.  I ,  cap.  11 ,  docet, 
Matrimonium  ratum  et  non  consummatum  firmius  esse  rato  et 
consummato.  Ergo. 

123.  Resp.  Dist.  Quoadmutuum  amorem,  juxta  scopum  quem 
sibi  S.  Doctor  proposuit  (1)  ,  conc;  quoad  fcedus  conjugale ,  neg. 

PROPOSITIO  IV. 

Propter  hceresim  aut  molestam  cohabitationem  aut  affectatam 
absentiam  a  conjuge  dissolvi  non  potest  Matrimonii  inculum. 

124.  De  fide  est  haec  propositio ,  ut  patet  ex  can.  V ,  quem 
cit.  sess.  novatoribus  opposuit  Tridentinum  :  Si  quis  dixerit , 
propter  hosresim  aut  molestam  cohabitationem  aut  affectatam 
absentiam  a  conjuge  dissolvi  posse  Matrimonii  vinculum , 
anathema  sit. 

125.  Matrimonium  enim  propter  eas  causas  dissolvi  non  potest 
quoad  vinculum,  si  Christus  generali  legi,  a  se  constitutae  de 

secularibns ,  et  potestas  illios  concedi-  illi  etiam  tributum  non  est  ,  ut  dissol- 

tur  omnibus  ,  qui  Matrinionium  non  vat  Matrimonium   ratum;  fin  isenim 

consummaverunt ,  etiamsi  illius  vinculo  hujus  privilegii  est ,  hominem  expedi- 

actu  adstricti  sint.  Ordo  vero  infra  Epi-  tum  relinquere  ad    profitendam  perfe- 

scopatum  non  constituit  hominem  in  ctionis  viam.  Hucusque  Suarez. 
statu  perfectionis,  neque  in  via  ad  il-  (2)   Proposuit  enim  hic  sibi  S.  Do- 

lum  ;  et  ideo  licet  propter  reverentiam  ctor  ostendere,  non  dissolvi  conjugium  > 

sacri  ministerii  expediat,  semel  ordina-  etiamsi  conjuges  pari  consensu  constitue- 

tum  non  transiread  nuptias;  nihilomi-  rint  se  ab  omni  complexu  conjugaliab- 

nus  non  decuit  propter  Ordinationem  ,  stinere  ;  ait  enim  :  Absit ,  ut  inter  illos 

quae  perfectionis  professionem  non  re-  mnculum  conjugale  rumpatur ;  immo 

qnirit,  vinculum  Matrimonii  dissolvi.  firmius   erit  ,   quo  magis   ea    pacta 

Episcopatus  autem  licet  sit  status  per-  secum  inierit  ,  quce    carius    concor- 

fectionis  acquisitae  et  exercendae ,  non  diusque   servanda  sunt ,  non  volup- 

tamen  per  se  includit   media  efficacia  tariis   nexibus  corporum ,  sedvolun~ 

ad  perfectionem  acquirendam  ,  et  ideo  tariis  affectibus  animorum. 


CAP.    II.    »E    MATRIMONII    PROPRIETATIBUS.  265 

perpetua  conjugii  mdissolubilitate,  illas  exceptiones  minime  ap- 
posuit.  Atqui ,  etc. 

126.  Etenim  Christus  deMatrimonio  absolutepronunciat,Matth. 
XIX ,  9  :  Quicumque  dimiserit  uxorem  suam  >  nisi  ob  for- 
nicationem  >  et  aliam  duxerit }  moechatur  ;  et  qui  dimissam 
duxerit ,  moechatur.  Quae  verba  clarius.adhuc,  Marc.  X,  11,  et 
Luc.  XVI ,  18  ,  repetit,  necullara  unquam  exceptionem  apponat. 
ImoS.  Paulus  optimus  Christi  verboruminterpres.,1  ad  Cor.VII,  10, 
omnem  exceptionem  excludit,  dicens  :  Iisy  qui  Matrimonio  juncti 
sunt,  pro3cipio,  non  ego,  sed  Dominus ,  uxorem  a  viro  non  dis- 
cedere;  quod  si  discesserit,  manere  innuptamaut  viro  suo  re- 
conciliari ,  et  vir  uxorem  non  dimittat. 

127.  Quare  has  exceptiones  universa  repudiavit  antiquitas  ; 
non  modo  enim  Patres  et  Ecclesia  eas  nunquam  agnovere ,  sed 
directe  excludunt ,  sive  cum  unanimiter  docent ,  esse  adulteram 
eam ,  quae  vivente  viro  fuerit  cum  alio  viro  juxta  illud  Apostoli 
Rom.  VII ,  2 ,  inter  quos  eminent  S.  Hieronymus  (1)  et  S.  Au- 
gustinus  (2) ,  qui  inter  cetera  scribit  :  Hujus  procul  duhio  Sa- 
cramenti  res  estj  ut  mas  et  femina  connubio  copulati,  quamdiu 
vivunt  >  inseparabiliter  persererent  (3);  sive  cum  rejiciunt  una- 
nimi  consensu  leges  ab  Imperatoribus  latas ,  quibus  permitteba- 
tur  plenum  divortium  seu  repudium,  inter  quosS.  Joan.  Chryso- 
stomus  haec  habet  :  Ne  mihi  leges  ab  exteris  conditas  legas , 
pro3cipientes  dari  libellum  repudii  et  divelli.  Neque  enimjuxta 
illasjudicaturus  est  te  Deus  in  die  illa,  sed  secundum  eas}  quas 
ipse  statuit  (4).  S.  Hieronymus  ,  prolatis  Christi  verbis  :  Qui- 
cumque  dimiserit,  etc.  AU03 ,  inquit,  suntleges  Co3sarum,  alio3 

(1)  Epistiv,  ad  Amandnm  ,  n.  3,  illom  locum  :  Mulieralligata,  etc.  i  ad 
edit.  Vallars.  Cor.  vn,  39,  n.  1 .  Mij  y*o  /*ot  tovs  7r*p* 

(2)  In  duobus  libris  ad  Pollentium  ,  tois  t%a>S-tv  KityAvovs  icpovs  cLi*y*S>s , 
De  conjugiis  adulterinis ,  quos  vidi-  t<*vs  xtXtvovT*s  Mov*t  /3//3a/ov  *tcott*- 
mus  esse  de  hoc  argumento.  Item  in  ctov,  x*i  cc(pUr*TB-*t'  ov  y*o  M  x*t* 
lib.  De  bono  conjug,  cap.  24.  tovtovs  <rot  pixxtt   xpivttv   tovs  vofcovs 

(3)  De  nuptiis ,  lib  1 ,  cap,   10.  j  0tcs  iv  rjj  ipif*  ixiivvi,  *XX*  x*&' 

(4)  In  Hom.  De  libello  repud.  in  ovs  *v\ls  tS-ixt.Opp.  tom.m,  p.204, 

edit.  Maur. 


266  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

Christi;  aliud  Papinianus,  aliud  Paulus  noster  prcecipit  (1). 
S.  Ambrosius  in  eumdem  sensum  scribit  :  Dimittis  ergo  uxorem 
quasi  jure ,sine crimine ;  etputas,  id  tibi  licere,  quia lex  humana 
non  prohibet;  sed  divina  prohibet...  Audi  legem  Domini ,  cui 
obsequuntur  eliam  qui  leges  ferunt :  Q1103  Deus  conjunxit,  homo 
non  separet  (2).  Eadem  ferme  repetit  S.  Augustinus  (3). 

128.  Cum  vero  hae  leges  fere  solae  sint ,  quas  nobis  objiciunt 
adversarii,  ideo  ab  aliis  difficultatibus  afferendis  supersedemus , 
quae  ut  plurimum  non  afficiunt  nisi  sequentem  propositionem , 
easque  propterea  cum  ceteris  commodius  disjiciemus. 

PROPOSITIO  V. 

Non  errat  Ecclesia ,  cum  docuit  et  docet,  juxta  evangelicam  et 
apostolicam  doctrinam ,  propter  adulterium  alterius  conjugum 
Matrimonii  vinculum  non  posse  dissolvi, 

129.  De  fide  est  hsec  propositio  juxta  Can.  VII  Concilii  Trid. 
his  verbis  conceptum  :  Si  quis  dixerit,  Ecclesiam  errare,  cum 
docuit  et  docet,  juxta  evangelicam  et  apostolicam  doctrinam, 
propter  adulterium  alterius  conjugum  Matrimonii  vinculum 
nonposse  dissolvi;  et  utrumque  ,  vel  etiam  innocentem ,  qui  cau- 
sam  adulterio  non  dedit,  nonposse,  altero  conjuge  vivente,  aliud 
Matrimonium  contrahere;  moecharique  eum>  qui  dimissa  adul- 
tera,  aliam  duxerit ,  et  eam,  qum ,  dimisso  adultero^  aliinup- 
serit ,  anathema  sit. 

130.  Suppositis  porro  Scripturarum  et  Patrum  testimoniis  in 
superiori  propositione  adductis  ,  sic  enunciatae  propositionis  veri- 
tatem  adstruimus  :  Si  alicubi  inveniretur  exceptio  adulterii  a  ge- 
nerali  evangelica  indissolubilitatis  Matrimonii  lege ,  esset  profecto 
in  Christi  verbis,  Matth.  V,  32  :  Omnis  ,  qui  dimiserit  uxorem 
suam  ,  excepta  fornicationis  causa ,  facit  eam  moechari;  et  qui 

(1)  Epi&t.  lxxix  ,  adOceanum,  de  (3)  Lib.  De  nupt.  cap.  io.  Alia 
morte  Fabidlce ,  n.  3.  edit.  Vallars.  festimonia   cfr.  apudTournelj  ,  edit. 

(2)  Lib.  vm,in  cap.  xvi  Lnc.  n.  5,  cit,  tom  xi ,  p,  125  et  seq. 
edit.  Maur. 


CAP.    II.    DE    MATRIMOHII    PROPRIETATIBUS.  267 

dimissam  duxerit,  adulterat ,  etibid.  XIX,  9  :  Quicumque  dimi- 
serit  uxorem  suam,  etc.  ut  supra  recensuimus  ;  nullum  siquidem 
aliud  ex  Scripturis  ab  adversariis  documenturo  aiFerri  potest.  At- 
qui  in  verbis  liis  ejusmodi  exceptio  non  continetur.  Etenim  si 
contineretur  talis  exceptio ,  profecto  neque  qui,  uxore  dimissa , 
aliam  duceret ,  neque  qui  climissam  duceret ,  mcecharetur ;  jam 
vero  ex  iisdem  citatis  textibus  moechatur  tam  qui,  adultera  di- 
missa ,  aliam  ducit ,  quam  qui  ducit  dimissam ;  ergo  in  laudatis 
verbis  ejusmodi  exceptio  non  habetur ,  sed  intelligenda  dumtaxat 
ea  sunt  de  dimissione  quoad  thorum.  Quae  omnia  confirmantur 
tum  ex  aliis  Evangelistis ,  apud  quos  hsec  clausula  omnino  omit- 
titur  ,  tum  ex  Apostolo  Paulo  ,  qui  sive  in  epistola  ad  Rom.  VII, 
sive  in  I  ad  Corinth.  VII ,  verba  Christi  exponens ,  illa  de  sola  di- 
missione  quoad  thorum  explicat  ad  exclusionem  solutionis  quoad 
vinculum. 

131.  Neque  alia  fuit  in  universum  Patrum  et  Ecclesiae  doctrina. 
S.  Augustinus  ita  eam  propugnavit ,  ut  ab  ipso  primum  in  Ec- 
clesiam  illam  invectam  fuisse  Lutherani  et  Calviniani  (  qui  se 
nempe  Augustini  et  quidem  unius  asseclas  toties  profitentur ) 
asserant ,  et  ab  Ecclesia  sola  Augustini  auctoritate  receptam.  Certe 
Bohemerus  :  Non  erravisse ,  ait,  judicio  suo  ,  qui  scripserunty 
mortuo  Augustino  ,  universum  orbem  factum  fuisse  Augu- 
stinianum  (1).  At  enim  nec  primum  nec  solum  S.  Augustinum 
de  indissolubilitate  ita  judicasse  ostendunt  antiquissimorum  Pa- 
trum  utriusque  Ecclesiae  testimonia  ,  quse  indicat  Bellarminus  (2), 
affert  vero  ac  fuse  expendit  Tournely  (3). 

132.  Nos  ex  his  brevitatis  gratia  duo  seligimus  documenta  omni 
exceptione  majora.  Alterum  suppeditat  Concilium  Illiberitanum 
anno  313  celebratum,  quod  can.  IX  statuit  :  Fidelis  femina , 
quce  adulterum  maritum  reliquerit  fidelem,  et  alterum  ducit, 
prohibeatur ,  ne  ducat;  si  autem  duxerit,  non  prius  accipiat 

(1)  In  lib.  iv  Decret.  tit.  xix  ,  De  (3)  Quaest.  v,  art.  n ,  concl.  3  ,  ar- 
divort.                                                        gam.  i ,  seu  cit.  edit.  loc.  cit.  p.  iHfi 

(2)  De  Matr.  cap.  1 6  ,  n.  48  et  seqq.      et  seqq. 


268  TRACTATUS    DE    MATRIMOKIO. 

communionem  3  quam  is,  quem  reliquit ,  de  seculo  exierit ;  nisi 
necessitas  infirmitatis  dare  compiderit  (1).  Alterum  vero  exhibet 
S.  Hieronymus.  qui  in  Epist.  ad  Amandum  scribit  :  Quamdiu 
vivit  vir}  licet  adulter  sit ,  licet  sodomita ,  licet  flagitiis  omnibus 
coopertus ,  et  ab  uxore  propter  ho3C  scelera  derelictus ,  maritus 
ejus  reputatur ,  cui  alterum  virum  accipere  non  licet  (2);  et  in 
Epist.  ad  Oceanum ,  Fabiolse ,  amplissima?  matronae  romanse ,  pu- 
blicam  pcenitentiam  refert,  quae  cum  ob  viri  sui  adulterium  alia- 
que  flagitia  alteri  nupsisset  (  quod  Imperatorum  etiam  christia- 
norum  legibus  liceret),  in  se  reversa  ,  tota  urbe  spectante 
Romana,  ante  diem  paschce,  in  Basilica  quondam  Lateraniy 
qui  Co3sariano  truncatus  est  gladio  >  staret  in  ordine  poeniten- 
tium ,  Episcopo ,  Presbyteris  et  omni  populo  collacrymantibus , 
sparsum  crinem }  ora  lurida,  squalidas  manus,  sordida  colla 
submitteret  (3).  In  more  igitur  positum  erat  ante  S.  Augustinum 
inEcclesia  Occidentali,  praBsertim  vero  in  Ecclesia  Romana,  juxta 
evangelicam  et  apostolicam  disciplinam ,  ut  loquitur  Concilium 
Milevitanum  II  (4) ,  neque  dimissum  ab  uxore ,  neque  dimissam 
a  marito ,  etiam  ex  fornicationis  causa ,  alteri  conjungi  posse ; 
alioquin  Fabiola  se  ream  non  inclamasset ,  neque  publicae  pceni- 
tentise  se  subjecisset  (5). 

(1)  Apud  Card.  de  Aguirre  ,  Colle-  secundum  evangelicam  et  apostolicam 
ctio  maxima  Concil.  Hispan.  p.  387  ,  disciplinam ,  neque  dimissus  ab  uxore , 
nbi  in  commentario  in  hunc  canonem  neque  dimissa  a  marito  ,  alteri  con- 
plura  eruditus  hic  auctor  congessit.  Non  jungantur;  sedita  maneant ,  autsibi- 
tamen  praetereundum  silentio  est,  non-  met  reconcilientur.  Quod  si  contemp- 
nulla  documenta,  quaeprofert,haudesse  serint ,  ad  pcenitentiam  redigantur. 
genuina.  Apud    Harduin.   Acta  Conc*  tom.  i, 

(2)  Loc.  cit.  col.    1220.  Animadvertit  autem   Har- 

(3)  Epist.  Lxxvn,  n.  3,  edit.  cit.  duinus,  ab  Isidoro  plures  citari  canones 
Refert  praeterea  ibidem  S.  Doctor  ad  sub  noraine  Conc.  Milevitani ,  qui  ta- 
excusationem  Fabiolae  ,  quod  ita  ipsa  men  ad  alia  Concilia  pertinent;  cujus- 
se  gesserit,  ignorans  Evangelii  rigorem,  modi  inter  celeros  est,  quem  adduximus, 
in  quo  nubendi  universa  causatio  ,  qui  constitutus  est  a  Conc.  plenario 
viventibus  viris  ,  feminis  amputatur.  Africae  anno  4°7  celebrato. 

(4)  Anno  /\i6  celebratum,  can.  xvn,  (\S)  Alia  documenta  cfr.  apud  citt. 
cujus   verba  baec  sunt  :  Placuit ,  ut ,      auctores. 


GAP.    II.    DE    MATRIMONII    PROPRIETATIBUS. 


269 


133.  Addimus ,  contrariam  sententiam  latissimam  pandere  viam 
adulteriis  et  connubiorum  facillimis  dissolutionibus.  Quos  enim 
conjugalis  initi  fcederis  pceniteret ,  novique  facillimi  amores  im- 
plicarent ,  illi  praesentissimum  remedium  haberent ;  vel  enim 
adulterium  sibi  permitterent,  quo  invisum  conjugium  disrumpere 
liceret,  velsaltem  (quod  solet  apud  heterodoxos  identidem  eve- 
nire )  occasionem  arriperent ,  ut  levioribus  conjecturis  permoti 
sibi  invicem  crimen  illud  impingerent ,  quo  facilius  ad  alia  vota 
transirent.  Hoc  demum  fassus  est  protestans  scriptor  ephemeridis 
Edimburgensis ,  qui  vel  eo  nomine  summopere  commendat  suis- 
que  meditandam  proponit  encyclicam  Pii  VIII ,  in  ea  parte,  qua 
Summushic  Pontifex  hortatur  Episcopos  et  clerum,  ut  invigilent 
super  doctrinam  catholicam  de  indissolubilitate  Matrimonii  (1). 


(1)  Cfr.  Memorial  catholique,  Janv, 
i83o,  Varietes  ,  ubi  legitur  :  Voici 
une  reflexion  remarquable,  qtfunjour- 
nal protestant  d'Edimbourg  fait  d  Voc- 
casion  de  la  lettre  encyclique  du  Saint- 
Pere  (Pievm)  :  «  Lepape  exhorte  les 
eveques  et  le  clerge  d  inculquer  d  leurs 
troupeaux  la  doctrine  catholique  sur 
Vindissolubilite  du  lien  conjugah  Oest 
la  partie  la  plus  sensee  de  la  lettre  de 
Sa  Saintete"  ,  et  elle  merite  que  les  Pro- 
testants  aussi  bien  que  les  Catholi- 
ques  la  meditent  s&rieusement.  Dans 
notre  pays  ,  lorsqu'un  mari  ne  veut 
plus  de  sa  femme  ,  ou  qu'une  femme 
ne  teut  plus  de  son  mari ,  ils  n'ont 
qu'd  se  faire  surprendre  en  flagrant 
adultere  ,  pour  se  soustraire  aujoug 
conjugal ,  et  pour  former  une  liaison 
qui  leur  convient  mieux.  11  peut  etre 
juste  et  raisonnable  de  libkrer  la  partie 
ofjenske  d'un  engagement  qui  a  et6 
viole  et  deshonore'  par  Vautre  partie 
contractante ;  maU  il  est  absurde  el 
plus  qtfabsnrde  de  faire  du  crime  un 


moyen  de  s 'affranchir,  »  Esslinger  in 
opusc.  et  loc.  cit.  Apologie ,  etc.  ad- 
ducit  auctores  Protestantes  recentiores, 
cujusmodi  inter  ceteros  sunt  Meyer  , 
Morgan ,  etc.  qui  aperte  fatentur,  vin- 
culum  conjugale  ,  etiam  in  casu  adul- 
terii ,  juxta  Christi  verba  esse  prorsus 
indissolubile  ,  ut  profitetur  Ecclesia  ca- 
tholica.  Attamen  ministerium  Borussia?, 
ut  alliciat  Catholicos  ad  novam  Eccle- 
siam  evangelicam  ( nempe  Sectam  anti- 
evangelicam  seu  Lutherano-Calvini- 
sticam ) ,  inter  cetera  quae  proponit  mo- 
tiva  ,  quibus  permoveri  debet  catholicus 
ad  obtinendam  benedictionem  nuptia- 
lem  a  ministro  protestante  ,  illud  re- 
censet,  quod  hacratione  ei  licitumsit, 
quandocumque  libuerit  ,  dissolvere  pri- 
mum  conjugium  ac  novum  inire.  Cfr. 
VAmi  de  la  Relig.  20  Mars  i838. 
Sane  anno  vertente  1837  tribunalia 
Borussica  decreverunt  23gi  divortia 
ex  3888  petitionibus.  In  Anglia  non  ita 
pridem  quidam  ,  fune  ad  colium  uxoris 
suse  alligato ,  eam  vendendam  ad  mer- 


270 


TRAGTATUS    DE    MATRIMOMO. 


134.  Antequam  accedamus  ad  disjiciendas  difficultates ,  ani~ 
madvertimus,  sententiam  deMatrimoniidissolutionepropter  adul- 
terium  quoad  vinculum  damnatam  non  esse  ut  hwreticam.  Ca- 
non  enim  Tridentinus  directe  editus  est  adversus  Lutheranos  ct 
Calvinistas,  qui  Ecciesiam  erroris  incusabant,  non  autem  adversus 
Graecos  et  Orientales  ,  qui  adhuc  tenent  conjugium  propter  adul- 
terium  etiam  quoad  vinculum  posse  dissolvi ,  proufc  refert  Card. 
Pallavicinius  (1).  Nontamen  concedimus  Launojo,  hunc  canonem 
esse  disciplinarem ,  ideoque  Ecclesi*  auctoritate  mutabilem ,  cum 
agatur  in  eo  de  doctrina  evangelica  et  apostolica ,  ut  canon  ipse 
significat  (2). 


catum  traxit.  Cfr.  de  hoc  argumento 
De  Chapt  de  Rastignac  in  op.  Accord  de 
la  rktelation  et  de  la  raison  contre  le 
divorce  ,  1790;  Barruel,  Lettres  sur 
le  divorce  a  un  depute  de  VAssemblee 
nationale ,  1 789  ;  D,  De  Bonald  ,  Du 
divorce  considSre  au  xixe siecle\  D.Nou- 
garede  in  duobus  scriptis  :  De  la  Le- 
gislation  sur  le  mariage  et  sur  le  di- 
vorce,  1802  ,  et  Histoiredes  lois  sur 
le  mariage  et  sur  le  divorce  ,  i8o3  , 
quosrecenset  Carriere  ,  op.  cit.  tom.  1, 
part.  11.  art.  1 . 

(1)  Lib.  xxn  ,  cap.  4  •>  n«  27  et  seq. 
N*  3o.  refellit  Paulum  Sarpium ,  qui , 
ut  ipse  scribit  :  Piglia  haldanza  di 
commettere  Valtro  (  difetto )  inprover- 
biare  il  Concilio  qnasi  di  una  muta- 
zione  a  vento ,  e  senza  prb  ed  effetto  ; 
mentre  racconta  che  moiti  non  vede- 
vano  differenza  tra  la  prima  forma 
e  la  seconda ;  ma  che  tuttavia  si  ri- 
miseroalla  maggiorparte.  La  dovenon 
solo  in  verita  la  differenza  v'<sra  ,  ben- 
che  sottile.  Ad  calcem  voluminis  datur 
hujus  loci  latina  translatio. 


(%)  Cfr.  Henr.  Klee,  diss.  cit.  De 
Matrimonio  ,  qui  p.  56  ,  n.  (u)  osten- 
dit ,  perperam  a  nonnullis  objici  adver- 
sus  indissolubilitatem  conjugii,  quod 
Eugeniusiv,  post  absolutum  Concilium 
Florentinum,  eam  Graecis  proposuerit ; 
quod  non  fecisset,  si  de  re  dogmaticaage- 
retur.  Nec  vero  Graici  opponere  potuis- 
sent,  neque  se  ad  rem  hanc  discutien- 
dam  aliquid  in  mandatis  accepisse  ,  ne- 
que  hanc  praxim  solvendi  apud  ipsos 
conjugia  sine  convenienti  ratione  (  ouk 
aXoyas  )  obtinere,  ut  legitur  apud  Hard, 
tom.  x ,  col.  43o.  Ad  haec  enira  re- 
ponit  Klee ,  quod  si  controversia  haec 
mere  disciplinae  fuisset ,  Romanus  Pon- 
tifex  minime  eam  protulisset ,  quoniam 
in  his  rebus  plena  Ecclesiae  Graecae  li- 
bertas  dala  erat ,  sectandi  nempe  pro- 
pria  instituta  ;  deinde  Graeci,  quinse  ab 
hacexpostulationeliberarent  ex  defectu 
missionis  ,  potuissent  statim  respondere, 
hic  agi  de  re  ad  disciplinam  spectante , 
adeoque  libera  ;  quod  tamen  non  fe- 
cerunt. 


CAP.    II.    DE    MATRIMONIl    PROPRIETATIBUS.  271 

DIFFICULTATES. 

135.  Obj.  prima.  1°  Verba  Christi  :  Nisi  ob  fornicationem , 
apertam  continent  a  generali  lege  de  indissolubilitate  exceptio- 
nem;  2°  nisi  enim  eam  continerent,  duo  sequerentur  absurda, 
primo  propter  solam  fornicationem  marito  licere  uxorem  di- 
mittere ;  porro  Catbolici  fatentur,  imo  contendunt ,  plures  prseter 
fornicationem  legitimas  esse  posse  uxoris  dimittendae  causas  quoad 
thorum  et  habitationem ;  secundo  apposite  Christum  non  respon- 
disse  Pharisaeorum  interrogationi ;  illi  enim  quaesierant,  utrum 
ita  liceret  uxorem  dimittere ,  ut  aliae  nuptiae  permitterentur ; 
Christus  vero  respondisset,  licere  quidem  uxorem  dimittere  prop- 
ter  fornicationem  ,  integro  tamen  perseverante  conjugii  vinculo. 
3°  Sensus  propterea  verborum  Christi  alius  esse  nequit  nisi  iste  : 
Mcechatur  qui  alia  de  causa  ,  quam  ob  fornicationem ,  uxorem 
suam  dimittit  et  aliam  ducit ;  item  mcechatur ,  qui  dimissam  alia 
de  causa ,  quam  ob  fornicationem ,  eam  ducit.  4°  Qua  significa- 
tione  Christi  verborum  semel  constituta ,  corruit  vis  praecipua 
argumenti  Catholicorum.  5°  Marcus  porro  ac  Lucas  suppleri  de- 
bent  per  Matthaeum ;  6°  Paulus  vero  intelligi  debet  de  communi- 
ter  contingentibus  ,  minime  vero  de  eo  quod  causa  extraordinaria 
interveniente  fieri  potest,  ut  in  casu  nostro.  Ergo. 

136.  Resp.  Ad  lm,  Neg.  ut  constat  ex  adductis  probationibus ; 
hsec  propterea  clausula  aut  referri  debet ,  ut  plerique  contendunt 
interpretes,  ad  priorem  Christi  sententiae  partem,  nempe  ad 
dimissionem  uxoris  ,  quae  non  licet  nisi  ob  fornicationem ,  et  tunc 
hic  sensus  esset  verborum  Christi  apud  Matthseum  :  Quicumque 
ob  aliam  ab  adulterio  causam  uxorem  suam  dimiserit,  eaque 
vivente,  sive  adultera  sit  sive  nony  aliam  duxerit ,  moechatur  (1), 
et  cessat  difiicultas ;  aut  intelligi  haec  clausula  debet ,  ut  alii  exis- 
timant,  in  sensu,  ut  vocant,  negativo ,  ita  ut  Christus  interro- 

(1)  Bellarminus ,  De  Matr.  cap.  16,  quam   ita  omittere,  ut  sententia  red- 

n.  7  ,    observat  ,    Evangelistas    omit-  datur  falsa ;  nam  alioquin  Evangelistae 

tere  quidem  interdum  aliquid   aut  ad-  decepissent  horaines  ,  quibus  Evange- 

dere,  quod  alii  Evangelistae  non  omi-  lia  sua  tradiderunt,  nulla  mentione  facta 

serunt   aut  non  addiderunt,  sed  nun-  aliorum  Evangelistarum. 


272  DE    MATRIMONIl    PROPRIETATIBUS. 

gatus  a  Pharisaeis,  utrum  liceret  dimittere  uxorem  quacumque  ex 
causa ,  responderit,  non  licere  quacumque  ex  causa ,  sed  solum  ob 
causam  fornicationis ,  nihil  vero  pronunciaverit  de  eo,  quod  fieri 
possit  post  ejusmodi  dimissionem ,  aliam  nempe  uxorem  ducere 
an  non  ,  ne  Pharisaeos  offenderet.  Quod  vero  hic  prudenti  silentio 
Christus  pressit ,  aperuit  discipulis ,  qui  cum  in  domo  essent ,  ut 
refert  S.  Marcus  ,  de  eodem  interrogaverunt  eum ,  et  absque  ulla 
exceptione  perpetuam  conjugii  indissolubilitatem  statuit  turn  ex 
parte  viri  tum  ex  parte  uxoris  (1).  Aut  demum  haec  clausula  , 
utnonnulli  ex  recentioribus  praesertim  autumant,  debet  restringi 
ad  legem  Mosaicam ,  ad  cujus  mentem  locuti  fuerant  Pharisaei , 
non  autem  porrigi  ad  legem  evangelicam.  Juxta  hanc  exposi- 
tionem  ,  cum  lex  viro  permitteret  dare  libellum  repudii  uxori,  in 
qua  fceditatem  aliquam  invenisset  (2)  ,  Pharisaei  latius  legem  in- 
terpretantes ,  dimitti  posse  uxorem  docebant  quacumque  ex 
causa ;  Christus  autem  dimissionem  ad  eam  solam  causam  coar- 
ctavit ,  de  qua  lex  loquitur,  et  unam  excepit  fornicationem ,  nihil 
aliud  adjiciens  circa  omnimodam  indissolubilitatem  ,  quam  ipse 
postea  constituit  (3).  Quaecumque  ex  his  interpretationibus  ad- 
mittatur,  quae  fere  in  idem  recidunt,  illud  semper  ratum  erit, 
Christum  in  objectis  verbis  nullam  exceptionem  apposuisse ,  nisi 

(1)  Marc.  x  ,  io.  Cfr.  Bellarminus  repngnantem  et  aleae  plenam.  Verum 
loc.  cit.  nihil  in  ea  sententia  quod  pericnlam 

(2)  Deat.  xxiv,   i.  redoleat  inesse  videtur.  Nec  enim  om- 

(3)  Hanc  interpretationemjam  dede-  nis  Scripturae  interpretatio  nova  con- 
rat  Jos.  Motta  ,  Diatriba  de  divor-  traria  est  Patribus,  sed  ea  tantuinquas 
tialorum  jure ,  Venet.  1727,  §  i3  et  fidei  adversatur  aut  receptse  in  Ecclesia 
§  19  et  seqq.  Calmet  id  ipsura  insi-  doctrinae.  Si  qua  autem  interpretatio 
nuaverat ,  Comment,  in  Deut.  xxiv ,  fidem  et  Ecclesiae  doctrinam  juvat  et 
i,  Interpretationem  hanc  illastrandam  firmat  potias,  non  ideo  aspernenda  qaod 
et  insinuandam  assamsit  sibi  Lud.  Na-  nova  sit.  Hinc  optime  S.  Bernardus  : 
chi  abbas  Camaldalens.  in  eradita  diss.  Siquid,  ecribit ,  dictum  est  prwter 
hac  de  re  edita  Venet.  1792.  Nonnulli  Patres ,  quod  non  sit  contra  Patres  , 
magno  impetu  adversus  eam  insurrexe-  nec  Patribus  arbitror  nec  cuiquam 
runt,  itaut  vix  Nachium  hcereseos  non  displicere  debere.  Hom.  iv,  super^w- 
damnaverint  ,  quasi  opinionem  tu-  sus  est ,  tom.  m,  col.  761  ,  edit.  Maur. 
tatus  fuisset  constanti  doctrinse  Patrum 


CAP.    II.    DE    MATRIMONII    PROPRIETATIBUS.  273 

dicere  velimus,  eum  ,  qui  venerat,  non  ad  solvendam  legem,  sed 
ad  eam  adimplendam,  seu  ad  inducendam  majorem  in  moribus 
perfectionem,  voluisse,  ut  adulteri  non  solum  viverent,  se&alteri 
nuberent,  dum  Moyses  statuisset :  Morte  moriantur  moechus  et 
adultera  (1).  Commoda  plane  reformatio ,  quae  similis  illi  foret , 
quam  induxerunt  Protestantes ,  cum  jugum  religionis  catholicae 
excusserunt. 

137.  Ad  2m,  Neg.  Etenim  non  sequitur  primum  absurdum  , 
cum  solum  adulterium  legitimam  causam  ipsi  conjugio  intrinse- 
cam  praebeat,  eamque  perpetuam ,  divortii  faciendi.  Crimen  enim 
illud  ejusinodi  est ,  quod  naturae  conjugii  directe  adversatur ,  et 
jus  dat  parti  innocenti  perpetuse  separationis ,  licet  partem  infi- 
delem  poeniteat  admissi  sceleris  ,  et  ad  meliorem  frugem  re- 
deat.  Ceterae  omnes  causae  extrinsecse  sunt  ac  temporarise.  Quare 
Christus  prioris  illius  utpote  gravissimae  meminit,  quin  alias  ex- 
cluderet;  adjici  praeterea  debet,  Christum  allusisse  illa  clausula 
ad  legis  mosaicae  permissionem ,  de  qua  paulo  ante  disseruimus. 

138.  Non  sequitur,  alterum  absurdum.  Duo  quippe  in  una 
quaestione  Pharissei  Christo  proposuerant ,  1°  utrum  liceret  dimit- 
tere  uxorem  quacumque  ex  causa;  2°utrum  quacumque  ex  causa 
uxore  dimissa  ,  liceret  alteram  ducere.  Christus  igitur  ita  attem- 
peravit  responsionem  suam,  utprimum  coarctaret ,  ut  diximus, 
ad  solam  gravissimam  causam  conjugio  intrinsecam,  nempe  ad 
fornicationem ;  alterum  juxta  aliquos  sine  aperta  responsione 
dimisit ,  cum  id  facile  ex  principiis  a  se  expositis  de  origine  Ma- 
trimonii  Pharisaei  colligere  possent  (2);  juxta  alios  vero  penitus 

(1)  Lev.  xx,  io.  Sacer  textus  praescribit ,  pro  causa  dis- 

(2)  Gfr.  Bellarm.  loc.  cit.  n.  23.  pensationis  a  lege  maritali  a  Deo  lata, 
Cfr.  etiam  eruditus  Motta  ,  Diatr.  et  uxovlsfoeditatem,  Beut.  xxiv  ,  i.  Hebr. 
loc.  cit.  qui  advertit ,  acrem  qua3stionem  ^^  ^  %  qoffi voces  proprie  signi. 
tunc  viguisse  inter  Sammaeanos  etHil-  TT     -sv 

lelianos  circa  causam  ,  quam  reqoirebat      ficant  nuditatem  rei;  est  enira  7VC\}} 

lex  ad  repudium ,  ne  lascivientis  mariti  ,     —^%4        j      j-  -A  .    ." 

,..:,, '    i  \  1.       .       ,  a  rad.  n  ly   nudus  tutt;  metonimice 

arbitno  lndissolubile  vmculum  ac  na-  x- 

tura  arctissimum  ligamen  non  sine  etiam      vero  accipitur  eadem  vox  pro  turpitu- 

familiarum    perturbatione    violaretur.      dine  ac  fceditate.  Cfr.  Winer  in  Lexico 

T.  VII.  18 


274  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

sustulit ,  pronuncians  ,  adulterum  fore ,  qui  adultera  dimissa  aliam 
duceret ,  et  hoc  pacto  abrogavit  libellum  repudii ,  quem  ad  cor- 
dis  ipsorum  duritiem  Moyses  eis  concesserat.  Quod  bene  intelli- 
gentes  ejus  discipuli ,  dixerunt  :  Si  ita  est  causa  hominis  cum 
uxore ,  non  expedit  nubere;  Ghristus  vero  ,  quin  emolliret  sen- 
tentiam  suam  eos  remittendo  ad  uxorem  fideliorem ,  inde  potius 
occasionem  sumpsit  exhortandi  omnes  ad  continentiam. 

139.  Ad  3m ,  Neg.  Ex  dictis  siquidem  constat ,  Christum  aut 
de  facultate  alteram  uxorem  ducendi  post  prioris  dimissionem 
penitus  siluisse,  aut  etiam  eam  exclusisse.  Quare  nulla  ratione  ad- 
mitti  potest  sensus ,  quem  Christi  sententioe  adversarii  affingunt ; 
qui  praeterea  excluditur  tum  ex  aliis  Evangelistis ,  tum  ex  Apo- 
stolo  ,  tum  demum  ex  Ecclesiae  interpretatione  et  praxi ;  ut  omit- 
tam,  juxta  adversariorum  expositionem  sequi,  longe  pejorem  fore 
conditionem  innocentis  quam  adulteroe;  innocens  enim,  quae  in- 
juste  dimissa  esset,  alterum  non  posset  inire  conjugium,  ppsset 
vero  ea  quae  ob  fornicationis  crimen  repudiata  est. 

140.  Ad  4m  ,  Dist.  Si  reipsa  adversariorum  expositio  subsiste- 
ret,  conc;  si  plane  adversetur  Christi  menti  ejusque  doctrinae , 
neg.  Porro  ostendimus ,  illam  nullo  modo  admitti  posse ,  quin 
conjugii  honestas  et  firmitas  labefactetur  ,  eamque  adversari 
prorsus  doctrinae  Salvatoris  nostri ,  tum  per  loca  parallela  tum 
per  Apostolum  patefactae. 

manuali  ad  hanc  vocem.  Sane  oranes  nimio  igne  adastas  eiqne  appositas ;  ex 

antiquae  versiones  ,  Alexandrina,  Syria-  sententia  etiam  Rahbi  Aquibae ,  si  ma- 

ca ,  Samaritana  ,  Arabica  ,  etc.  habent  ritns  invenerit    aliam   ea  pulchriorem 

rem  turpem.  Jam  vero,  quidMoyses  per  aut  sibi   commodiorem.  Christus   Do- 

ejusmodi  foeditatem  seu  rem  turpem  minus  has  omnes   causas    rejecit ,  et 

signincare  voluerit ,  quaestio  magna  ex-  causam  divortii  ad  solam  causam  adul- 

titit  inter  dnas  recensitas  scholas.  Ju-  terii  revocavit ;  deinde  adjecit ,  nemini 

daei  sententiam  Sammaei  Patris  seu  se-  fas  esse  post  peractum  divortium  aliam 

cnndi  a  Principe  Synedrii ,   nimia  fa-  praetereaducereuxorem.  Cfr.  Seldenus, 

cilitate  repudium  jam  indulgentis ,  se-  Uxor   Hebroea ,   lib.  in  ,   cap.    18; 

ctantes  ,  ex  minima  causa  uxores  pro-  Jahn  ,  Enchiridion    hermeneut.   ge- 

prias  dimittebant;  juxta  indulgentiorem  neral.  §  29  ,  quoad   interpretationem 

adhnc    facilitatem    scholae     Hillelianse  Deut.  xxiv,   1. 
dimitti  poterant  uxores  etiam  ob  dapes 


CAP.     II.    DE    MATRIMONII    PROPRIETATIBUS.  275 

141.  Ad  5m,  Dist.  Quoad  causam  divortii,  trans.  vel  conc. ; 
quoad  causam  dissolutionis  ,  neg.  Assumunt  enim  adversarii  tan- 
quam  certum,  quodfalsum  est,  Christum  scilicet  apud  Matthoeum 
fornicationem  veluti  causam  dissolutionis  conjugii  et  facultatis 
ineundi  novas  nuptias  assignasse,  quum  tamen  ejusmodi  sive 
dissolutionis  sive  facultatis  Christus  ibidem  nec  verbum  habeat,  aut 
penitus  eas  excludat  juxta  dicta.  Optime  vero  inter  se  tres  Evan- 
gelistse  componuntur,  si  dicatur  ,  de  solo  divortio  quoad  thorum 
et  habitationem  Christum  Dominum  esse  locutum  apud  Mat- 
thaeum;  alioquin  falsae  essent  sententiae  absolutae  ipsius  Christi, 
quae  leguntur  apud  Marcum  et  Lucam  (1)» 

142.  Ad  6m,  Neg.  Apostoli  enim  verba  absoluta  sunt  etuni- 
versalia  ;  etenim  ,  I  ad  Cor.  VII ,  10  :  His,  inquit,  qui  Matri- 
monio  juncti  sunt ,  prwcipio,  nonego,  sed  Dominus }  uocorem 
a  viro  non  discedere  ;  quod  si  discesserit ,  manere  innuptam  y 
aut  viro  suo  reconciliari ;  tum  ibid.  v.  39  :  Mulier  alligata  est 
legi,  quanto  tempore  vir  ejus  vivit;  quod  si  dormierit  (  non  si 
fornicatus  fuerit)  virejus,  liberata  est;  cui  vult,  nubat;  tum 
denique  ,  Rom.  VII ,  2  et  seqq.  iterum  inculcat  :  Si  mortuus 
fueritvir  ejus ,  soluta  est  a  lege  viri;  igitur ,  vivente  viro ,  vo- 
cabitur  adultera,  si  fueritcum  alio  viro.  Jam  verocum  adulterii 
casus  non  adeo  infrequens  sit,  ut  extraordinarius  dici  possit,  si 
per  illud  crimen  conjugium  dissolveretur ,  vera  non  esset  toties 
inculcata  ab  Apostolo  perpetua  Matrimonii  indissolubilitas. 

143.  Obj.  secunda.  1°  Plures  Patres,  quos  recenset  Launo- 
jus(2)  ,  docuerunt,  solvi  conjugium  per  adulterium.  2°  Plura  item 
Concilia  idipsum  adstruunt ,  inter  quae  peculiariter  recensentur 
Arelatense  I  anno  314  celebratum,  Venetensein  minori  Britannia 
anno  465  *  Vermeriense  anno  752,  Compediense  anno  757.  Qui- 
bus  addendum  ipsum  Poenitentiale  Romanum ,  quod  potestatem 
tribuit  conjugi  innocenti ,  ut  iterum  nubat ,  vetat  autem  parti 
nocenti.  3°  Haud  paucae  leges  imperiales  id  ipsum  statuunt  aequa 

(1)  Cfr.  Bellarm.  loc.  cit.  cit.  opp.  tom.  i  ,  p.  u  ,   pag.  826  et 

(2)  De  regia  in  Mairimonium  po~     seq<j. 
estate  ,  part.  111 ,  art.  1,  cap.  5  ,  edit. 

18. 


276  TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO. 

causa  ductae,  cum  nemo  teneatur  absque  sua  culpa  perpetuam 
continentiamprofiteri.  4°  His  omnibus  permoti  insignes  Theologi, 
Cajetanus ,  Catharinus ,  Erasmus  et  Launojus  non  dubitarunt  cum 
Grsecis  propugnare ,  conjugium  per  adulterium  penitus  dirimi. 
5°  Quod  vel  ipsa  oeconomia  ,  seu  temperamento  quo  usum  est 
Tridentinum ,  adstruitur  :  vel  enim  propter  adulterium  reipsa 
dirimitur  conjugiumjuxta  Christi  sententiam ,  et  in  hac  hypothesi 
erravit  reipsa  et^errat  Ecclesia  Latina  ,  dum  docuit  ac  docet,  juxta 
evangelicam  et  apostolicam  doctrinam  illud  non  dirimi:  vel  prop- 
ter  adulterium  dirimi  non  potest ,  et  in  hac  hypothesi  errat  Ec- 
clesia  Graeca ,  dum  docuit  ac  docet,  propter  fornicationem  matri- 
monium  dissolvi;  et  tunc  concipi  nequit,  quomodo  Tridentinum 
toleraverit ,  et  adhuc  Ecclesia  Latina  toleret  in  Graecis  Catholicis 
tot  conjugiorum  solutiones,  ac  proinde  totidem  adulteria.  Dicen- 
dum  igitur,  nihil  a  Christo  et  ab  Apostolo  fuisse  constitutum, 
sed  agi  de  re  mere  disciplinari ,  de  qua  Ecclesia  pro  diversis  re- 
rum  adjunctis  statuere  potest ,  prout  ad  societatis  bonum  conferre 
sibi  visum  fuerit.  Ergo. 

144.  Resp.  Ad  lm,  Dist.  Iddocuerunt  tot  Patres,  quot  recenset 
Launojus,  neg  ;  aliquot,  nondum  ab  Ecclesia  dirempta  quaestione, 
trans.  Cum  singula  a  Launojo  congesta  Patrum  testimonia  ex- 
pendere  nobis  datum  non  sit ,  ne  nimis  protrahatur  haec  discep- 
tatio,  generatim  ad  elidendam  illorum  vim  observamus:  1°  piures 
ab  eo  Patres  laudari ,  qui  ejus  opinionem  funditus  labefactant, 
cujusmodi  sunt  Hieronymus ,  Ambrosius,  Innocentius  I  et  Gre- 
gorius  M.  (1);  2°  plurium  sententias  Launojum  corrupisse  atque 
vitiasse ,  uti  a^erte  ostendit  inter  ceteros  Jacob.  Leullier  (2). 
Nos  vero  brevitatis  gratia  unum  seligimus  malae  ipsius  fidei  exem- 
plurn.  Cumenim  Joannes  VIII ,  in  eap.  LXV ,  ad  Ederedum  gentis 
Anglicae  Archiepiscopum  respondisset :  Cum  priorem  legitimo  sibp 
Matrimonio  junctam  quisquam  deserere  nequeat,  nulla  ratione 


(1)  Istorum  testiinonia  saperias   de--  Regia  in  Matrimonium  potestas ,  ob- 

dimas.  servationes.  Inter  opera  Laun.  cit.  edit. 

(U)  In  op.  In  librum  Magistri  Lau-  Colon.  tom.  iv ,   p.   n.  Cfr.    Obserc. 

noji  theol.  Paris.   qui   inscribtiur  :  i ,  §  2  et  seqq.  Observ.  11 ,  etc. 


CAP.    II.    DE    MATRIMONII    PROPRIETATIBUS.  277 

prorsus  illi  conceditur  aliam ,  vivente  priore,  conducere ;  Lau- 
nojus  incommoda  illa  verba  :  nulla  ratione  prorsus,  quae  totam 
immutant  sententiam ,  plane  sustulit.  Item  in  his  Joannis  VIII 
verbis  \Prascipimus,  neque  virum  ab  uxorenequeuxorem  a  viro, 
nisi  causa  fornicationis ,  discedere ;  quod  si  ob  hoc  discesserit , 
manere  innuptum  vel  innuptam ,  Launojus  immutavit  vocem 
hocm  alixtd,  qua mutatione alia  omnino evadit  Pontificis  mens  (1). 
Crimine  ab  uno  disce  omnes.  3°  Animadvertimus ,  Launojum 
multos  quoque  Patres  sibi  favere  existimasse,  propterea  quod  verba 
Cliristi  recitantes  affirmant ,  nefas  esse ,  excepta  adulterii  causa  , 
uxorem  dimittere  et  aliam  ducere.  Haec  vero  satis  commode  exponi 
possunt  ea  ratione  ,  qua  exposuimus  verba  Christi;  tales  suntOri- 
genes,  Tertullianus,  Lactantius,  Hilarius  Pictaviensis  atque  Isido- 
rus  (2).  4°  Notamus  ,  eorum  quoque  suffragio  gloriari  Launojum  , 
quos  debebat  tanquam  sibi  maxime  adversantes  agnoscere ;  laudat 
enimS.  BasiliumatqueEpiphanium.qui  nonobsolum  adulterium, 
sed  et  propter  alia  flagitia  Matrimonii  solutionem  videntur  admit- 
tere  (3)  9  quod  certe  Launojus  non  dicet.  5°  Notamus  denique  ,  nil 

(1)  Ibid.  Observat.  iv,  §  i3.  Cum  silias  Romanas  leges  ,  qnas  tamen  fa- 
Marcus  Antonius  De  Dominis  ,  ex  quo  tetur  cum  Evangelio  minus  consentire. 
documenta  sua  hausit  Launojus  ,  au-  Lex  Constantini  jubet ,  in  repudio  mit- 
ctoritatem  Joannis  viii  praetermisisset  ut-  tendo  afemina,  in  hoec  sola  crimina 
pote  sibi  contrariam  ,hanc  retulitLau-  inquiri ,  si  homicidam  ,  vel  medica- 
nojus  atque  ,  ut  insententiam  suam  tra-  mentarium  ,  vel  sepulchrorum  disso- 
heret  ,  textum  vitiavit.  Insignis  sane  lutorem  maritum  suum  esse  probave- 
probitas  hostium  Ecclesia?  Romanae  !  rit.  At  eadem  lege  viris  conceditur,  ut 

(2)  Cfr.  Tournely ,  loc.  cit.  p.  263  adulteras  uxores  dimittant.  Basilium 
et  seq.  Collet ,  op.  cit.  n.  i6jetseqq.  praeterea  censuisse  ream  adulterii  esse 
qui  longe  majori  diligentia  in  singula  uxorem ,  quae  injuste  dimissa  alteri 
objecta  Patrum  Graecorumac  Latinorum  nupserit ,  minime  vero  maritum  ,  juxta 
loca  inquirit  ,  quam  Toumely ,  os-  consuetudinem  quae  tunc  obtinebat 
tenditque,  saltem  dubios  esse  textus,  qui  apud  Graecos  ,  arbitratur  idem  Maurinus 
ex  his  aliisque  Patribus  afferuntur  a  eciitor,  qui  tamen  adjicit,  S.  Doctorem 
Launojo.  aliter   docuisse  ante  Episcopatum.  Ar- 

(3)  Juxta  edit.  Maur.  opp.  S.  Basilii  cudius  ,  De  Matrimonio,  capp.  21   et 

in   adnot.    ad   can.  v   S.   Doctoris  in  22  ,    omni   qua  potest  ratione  nilitur 

epist.   canonica   1   ad  Amphilochinrn  ,  Basilii  verba  in  bonum  sensum  trahere. 

quaeest  n.  clxxxvni.  Secutus  estS.Ba-  Certe  non  uno  in  loco  S.  Doctor  com* 


278  TRACTATUS  DE  MATRIMONIO. 

mirum  esse,  sinonnulli  Patres  solutionem  propter  adulterium  ad- 
mittere  videnturT  cum  perdifficilem  quaestionem  agerent,  non- 
dum  iis  temporibus  expeditam ,  nec  ullo  adhuc  Ecclesiae  univer- 
salis  judicio  explanatam.  Quare  ipse  S.  Augustinus  ,  de  cujus 
sententia  dubitari  nequit,  in  lib.  De  fide  et  operibus ,  ita  scribe- 
bat  :  In  ipsis  divinis  sententiis  ita  obscurum  est,  utrum  et  iste, 
cui  quidem  sine  dubio  adulteram  licet  dimittere ,  adulter  tamen 
habeatur ,  si  alteram  duxerit,  ut,  quantum  existimo,  venialiter 
ibi  quisque  fallatur  (1).  Ex  quo  autem  Concilium  Florentinum, 
seu  Eugenius  IV,  in  Instruct.  Armenorum  (2),  et  praesertim 
Concilium  Tridentinum  aperte  docuerunt ,  Matrimonium  in  ipso 
adulterii  casu  insolubile  esse  ,  jam  nullus  vel  minimus  dubitandi 
locus  esse  potest  (3). 

145.  Ad  2m,  Dist.  Nonnulla  Concilia  ac  Pcenitentiale  Roma- 
num  potestatem  faciunt  conjugi  innocenti,  ut  iterum  nubat  post 
obitum  conjugis  adulteri ,  cui  juxta  severiorem  illius  aetatis  dis- 
ciplinam  id  non  concedebatur ,  conc;  vivente  adhuc  conjuge 
adultero,  neg.  Idcolligitur  ex  Conc.  Forojuliensi  ac  Triburcensi  (4), 
tum  ex  S.  Leone  in  epist.  ad  Rusticum  Narbonensem  (5)  ,  ex 
quibus  patet ,  eam  disciplinam  olim  viguisse  ,  quae  nonnullorum 


munem  doctrinam  sequitar.  Cfr.  etiam  anno  895.  Porro  illud  can.  x  statuit: 

Collet  op.  cit.n.  194  etseq.  Quae  dicta  Ut ,  resoluto  fomicationis  causa  ju- 

sunt  de  S.  Basilio,  accommodari  pariter  gali  vinculo  ,  non  liceat  viro ,  quamdiu 

debent  S.  Epiphanio  ,    de  quo  pariter  adultera  vivit ,  aliam  uxorem  dupere, 

cfr.  auctores  citt.  licet  sit  illa  adultera  ;  sed  nec  adul- 

(1)  Cap.  19,  n.  35.  teras  ,   quce   pcenas    gravissimas    vel 

(2)  ApudHarduin.  ActaConc,  etc.  ptenitentiw  tormentum  luere  debet  , 
tom.  ix,  col.  4£o»  alium  accipere  virum  ,  nec  mortuo  , 

(3)  Cfr.  qua?  adversus  Launojum  quem  non  erubuit  defraudare ,  ma- 
scribit  Leullier  ,  op.  cit.  Observ.  iv  ,  rito.  Apud  Hard.  tom.  iv,  col.  859  et 
§  10  et  seq. ;  nec  enim  veritus  est  Lau-  seq.  Istud  vero  can.  xliii  :  Mulier, 
nojus  cum  apostata  Spalatensi ,  M.  A.  quce  tantum  nefas  commiserat ,  ulte- 
De  Dominis,tumdecretumEngenii  iv,  rius  pceniteat ,  atque  continens  et  in- 
tum  canonem  TFidentinum  carpere  et  nupta permaneat... IbiS.  tora.  vi,col. 
vellicare.  £53. 

(-4)  Concilium  Forojuliense  celebra-  (5)  Qaae  in  edit.  Ballerin.  est  clxvii, 

tum  est   anno   791  ,  Tribariense  vero  in  resp.  ad  inquisition.  xm,col.  i4^5. 


CAP.    II.    DE    MATRIMONII    PROPR3ETATIBUS.  279 

documentorum  illustrationi  inservit.  Si  quse  tamen  Concilia  pro- 
vincialia  sunt,  aut  pcenitenlialia  (1),  quse  commode  explicari  non 
possint  de  solutione  quoad  thorum  et  habitationem ,  iis  appli- 
canda  est  observatio,  quamquinto  loco  posuimusin  superiori  res- 
ponsione.  Neque  illud  silentio  prsetereundum  ,  quod  non  pauci 
abusus  quandoque  in  nonnullis  provinciis  irrepserint  circa  con- 
jugiorum  dissolutionem  ,  qui  aperte  pugnant  cum  lege  evangelica 
ac  doctrina  universse  Ecclesiae  (2)  ,  ex  quibus  propterea  Launojus 
nullum  pro  causa  sua  potest  patrocinium  quserere. 

146.  Ad  3m ,  Dist.  Quae  propterea  a  Patribus  atque  Ecclesia 
improbatae  sunt,  conc;  quse  jus  legitimum  tribuant,  neg.  Nullae 
enim  hominum  leges  possunt  legi  evangelicae  et  apostolicae  dero- 
gare  (3).  Quod  vero  subditur  de  aequitate,  nullius  momenti  esse 
deprehendet ,  qui  animadverterit ,  semper  in  potestate  esse  laesi 
conjugis  cum  nocente  reconciliari ,  si  nolit  perpetuam  continen- 
tiam  profiteri  (4)  5  ac  praeterea  ejusmodi  incommodo  quempiam 
subjici  per  infirmitatem  aut  absentiam  alterius  conjugis,  prout 
jamdiu  adnotavit  S,  Augustinus  (5). 

147.  Ad  4m  ,  Dist.  Ante  Concilium  Tridentinum ,  si  de  Caje- 
tano,  Catharino  et  Erasmo  sitsermo,  conc;  post  Tridentinum, 

(1)  Talia  ex.  gr.    sunt   Capitula  se-  eam  facit   facoltatem  nubendi  ,   quam 

lecta  Theodori  Cantuariens.  apud  Da-  nemo  sane  admittet ;  item  Concil.Ve- 

cherium  ,  lom.   lx  Spicilegii  ,  in  quo-  netense  anno  465  ,  can.  n  ,  ibid.  tom. 

rum  cxii  statuitur  :  Laicus  ,  a  quo  re-  11  ,    col.  797.    Cfr.  etiam   Nat.   Alex. 

cessit  mulier  ,  cum  consensu  Episcopi  Hist.  eccl,  seculo  vli ,  cap.  4  ■>  art  9, 

post  septem  annos  aliam  accipiat ;  si  n.   7  ,  ubi  notat  abusum  ,  qui  irrepserat 

in  captivitatem  per  vim    ducta  est ,  in  Galliis ,  ut   Matrimonia  bona  gratia 

post  annum  aliam  accipere  potest ;  et  seu  mutuo  conseusu  conjugum  ob  so- 

in  cxvi  :  Cujus  uxor  fornicatur ,  licet  lam  discordiam  ,  et  rixas  continuas  dis- 

eam  dimittere  ,    et  aliam  accipere  ,  solverentnr.  Item  ibid.  art ,  10,  ubiagit 

pag.  62.  de  Theodoro  Cantuariensi. 

(2)  Hujus    rei  praeter   duo  capitula  (3)  Cfr.  J.  Leullier ,  op.  cit.  Obser- 

modo  allala  ex  Theodoro  Cantuar.  fi-  vat.  iv,  §  7  et  seqq. 
dem  faciunt  Conc.   Vermeriense  anno  (A)  Cfr.  Bellarm.  De  Matr.  cap.  17, 

742  celebralum  ,  quod  cann.  n,  v,  ix,  n.  5. 

xvin,  quos  quisque  apud  Hard.  tom.  111 ,  (5)  De  adulterin.  conjugiis  ,  lib.  11 , 

col.   1990   et    seqq.   recolere  potest  ,  capp.  6  ,  7,9. 


280  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

subd.  nonnulli  temerarii  et  haereticorum  fautores  \  conc. ;  vere 
catholici,  neg.  Cum  tres  priores  scripserint,  antequam  a  Concilio 
Tridentino  canon,  de  quo  agimus,  constitutus  esset ,  aliqua  venia 
digni  sunt ,  praesertim  cum  omnes  disertis  verbis  se  subjecerint 
Ecclesiae  judicio  (1).  Ceterum  Cajetahum  et  Catharinum  novita- 
tum  aucupes  plus  sequo  fuisse  saepius  adnotavimus;  Erasmum 
vero  non  theologum,  sed  grammaticutn  fuisse ,  quodammodo  prae- 
formatorem  tot  errorum ,  quos  postea  Lutherus  adoptavit  ac  suos 
fecit ,  alias  pariter  admonuimus ;  inter  hos  autem  et  ille  adnu- 
meratur  de  conjugii  dissolutione  propter  adulterium(2).  Launojus 
porro  audax  et  intemperans  criticus  non  dubitavit  causam  Pro- 
testantium  agere ,  tum  in  hoc  tum  in  aliis  catholicae  doctrinae 
capitibus,  contra  Tridentini  et  Romanorum  Pontificum  san- 
ctiones  (3).  Ejus  proinde  nulla  ratio  habenda  est ,  imo  ab  ipso 
perpetuo  cavendum. 

148.  Ad  5m,  Neg.  Prudens  enim  ceconomia,  qua  usum  est 
Tridentinum ,  nec  Grsecis  favet ,  nec  evincit ,  agi  in  casu  nostro 
de  re  tanturn  disciplinari  ac  libera ,  quae  nempe  subsit  Ecclesiae 
potestati.  Enimvero  animadvertimus ,  superioribus  seculis  quaes- 
tionem  hanc  nondum  fuisse  eliquatam  nec  ullo  Ecclesiae  judicio 
diremptam,  nonnullos  proinde  Patres  et  Concilia  etiam  inter- 
dum  aut  provincialia  aut  nationalia  in  diversas  circa  hoc  do- 
ctrinae  catholicae   caput    abiisse  sententias.  Porro  apud  Graecos 

(1)  Cfr.  Bellarm.  loc.  cit.  cap,  i5,  Erasmi  commentariis  quatnor  proposi- 
num.   14.  tiones  excerpsisset,  quibus  adstruebatur 

(2)  Erasmus  enim  suas  edidit  adno-  conjagii  solutio  propter  fornicationem , 
tationes  et  paraphrases  in  Sac.  Script. ,  et  hcereticas  declarasset ,  Erasmus  huic 
adeoque  et  in  cap.  v  et  xix  Matth.  et  censuroe  se  subjecit. 

xMarci.,  item  cap%  vn  epist.  1  ad  Co-  (3)  Cfr.   etiam   adversus  Launojum 

rint. ,  ubi  falsissime  probare  nititur,  solvi  Joan.    Bapt.  Thiers  ,  Defensiodiss.de 

conjugium    propter  adulterium,   anno  auctoritate  negantis   argumenti ,  Pa- 

i5i5,  biennio  nempe  antequam  Lu-  ris.  1664.  Quanquam,  quod  attinet  ad 

theri  factio   oriretur.    Ex  hac   epocha  impugnationis  rationem ,  accusatus  fuit 

proinde  deprehendimus ,  non  Erasmum  Thiers,  quod  acrem  nimium  ac  vehe- 

a  Luthero  ,   sed  Lutherum  ab  Erasmo  mentem  se  exhibuerit,  ita   ut  ipsi  ap- 

hunc  errorem  hausisse.  Ceterum  ,  cum  plicalum  fuerit  virgilianum  illud :  Tan- 

anno     i5i6     facoltas     Parisiensis    ex  tcene  animis  caslestihus  irw P 


CAP.    II.    DE    MATRIMOMI    PROPRIETATIBUS.  281 

invaluerat  sententia  de  dissolutione  conjugii  ob  adulterium  ,  ac 
propterea  consuetudo  illud  dirimendi,  quin  ulterius  qusererent. 
Apud  Latinos,  praesertim  vero  in  Ecclesia  Romana,  contraria 
sententia  et  praxis  constanter  viguit ,  quhi  tamen  hac  de  causa 
unquam  Grseci  Latinismolestiamcreaverint,  propria  consuetudine 
contenti.  Cum  vero  insurrexerint  Protestantes ,  et  Ecclesiam  er- 
roris  ob  hanc  doctrinam  accusarint ,  Conciiium  Tridentinum  ad- 
versus  eos  directe  canonem  emisit,  quo  ipsorum  audacia  fran- 
geretur ,  et  indirecte  ut  erronea  et  prava  traduceretur  sententia 
et  praxis  Grsecorum.  Exindepatet,  Ecclesiam,  quamvis  directe 
anathemate  Graecos  non  perculerit ,  nulla  tamen  ratione  aut  co- 
honestare  aut  tolerare  praxim  Graecorum  tanquam  legitirnam, 
imo  prorsus  ut  ream  acpravamtraducere,  utpote  quae  opponatur 
doctrinae  evangelicae  et  apostolicae ,  quse  hancsolutionemdamnat, 
Quod  si  Graeci  pergant  ita  sentire  et  agere ,  ac  propterea  peccent, 
dum  ita  se  gerunt,  nisi  eos  ineluctabilis  ignorantia  excuset,  ipsi 
viderint;  nam  in  hoc  casu  eadem  ratione  haec  peccata  invite  to- 
lerat  Ecclesia,  prouttolerat  ceteros  peccatores  (1).  Hinc  ruit,quod 
ibadversariis  subditur  depraxidisciplinari,  qua3  Ecclesiae  potestati 
subjiciatur  (2). 

(1)  Quare  etiam  Klee ,  in  cit.  dis-  p&tuite  de  la  foi ,  liv.  vi ,  chap.  7, 
sert.  De  Matrimon.  Moguntiae  i833,  qui  tamen  plus,  quam  par  sit,  progredi 
pag.  56  ,  nota  (0) ,  observat ,  ana-  videtur  5  etenim,  praelerquam  quod  in 
themaConcil.  Tridentini  non  ferire  eos ,  dubium  revocat  additamenta  ,  quae  le- 
qui  in  falsam  praxim  lapsi  sunt ,  neque  guntur  in  actis  vulgatis  Concilii  Flo- 
eos  ,  qui  theorice  adstruunt  dissolutio-  rentini,  in  quibus  juxta  dicta  Euge- 
nem  conjugii ,  male  quidem  sed  tamen  nius  iv  exprobrat  Graecis  conjugiorum 
Teri&imiliter  seu  juxta  opinionem ,  sed  dissolutionem  propter  adulterium  ,  af- 
illostantum  ,  qui  dogmatice  affirmant ,  firmat,  liberum  esse  Graecis  degentibus 
Ecclesiam  errorem  docuisse  aut  docere,  sub  Latinorum  ditione  novas  inire  nup- 
dum  tradit ,  conjugia  ob  adulterum  al-  tias  post  repudium  adultera?,  aut  saltem 
terius  conjugum  dissolvi  non  posse.  nihil  adversus  hunc  usum  statutum 
Certe ,  pergit  ipse  ,  canonis  materia  eos  fuisse.  Jam  vero,  uti  observat,  Klee,  loc. 
quoque  perstringit,  qui  male  operantur  cit.  Clemens  vm  anno  1695  jussit  in  in- 
ac  opinantur.  Cfr.  tamen  Collet ,  loc.  structionededit,  quampro  Italo-Graecis, 
cit,  n.  3i5  et  seqq.  decreta  Conc,    Tridentini    relativa   ad 

(2)  Cfr.   Renaudotius ,   De   la  per-  conjugia  verti  in  graecam  linguam  vul- 


282  TRACTATUS  DE  MATRIMONIO. 

PROPOSITIO  VI. 

Non  errat  Ecclesia  9  cum  ob  midtas  causas  separationem  inter 
conjuges  quoad  thorum  seu  quoad  cohabitationem  ad  certum 
incertumve  tempus  fieri posse  decemit. 

149.  Propositio  haec  est  de  fide ,  totidem  siquidem  verbis  ea  de- 
finita  esta  Tridentino,  sess.  XXIV,  lioc  can.  VIII :  Si  quis  dixerit, 
Ecclesiam  errare^  cum  ob  midtas  causas  separationem  inter 
conjuges  quoad  thorum  seu  quoad  habitationem  ad  certum  in~ 
certumve  tempus  fieri  posse  decernit,  anathema  sit. 

150.  Hee  autem  causae  ad  quatuor  potissime  revocantur;  qua- 
rum  prima  est  adulterium,  juxtaillud  Christi  apud  Matth.  XIX, 9  : 
Quicumque  dimiserit  uxorem  suam  nisi  ob  fornicatiomm ,  et 
aliam  duxerit,  moechatur.  Cum  enim  ex  dictis  hoc  Christi  ora- 
culum  intelligi  nequeat  de  dissolutione  conjugii  quoad  vinculum , 
sequitur,  inteliigendum  esse  de  dimissione  quoad  thorum  ,  et  qui« 
dem  in  perpetuum  ,  ita  ut ,  qui  ita  dimittit ,  possit  sine  consensu 
dimissi  vel  dimissoe  vitam  monasticam  profiteri  aut  sacris  Ordini- 
bus  initiari  (1).  Altera  causa  est  alterius  conjugis  apostasia  vel 
haeresis  cum  periculo  subversionis  alterius  ,  juxta  illud  Apostoli  : 
Hosreticum  hominem...  devita  (2),  et  illud  Christi  :  Si  oculus 

garem ,  et    publicari  apud    Graecos  et  in  Bullario   ejusdem    Pontif.    ubi   est 

Albanenses  ;  nec  ullo  pacto  Sacerdoti-  n.  lvii,  tom.    l,  p.   179.  Cfr.  eliam 

bus  integrum  esse  declaravit ,  ut  per-  ejusdem  opus  De  Synodo ,   lib.  xiii, 

mitterent  dissolvi  conjugia,    eamque  ,  cap.  22  ,  §4>UDi  refert,  a  S.  Congre- 

si  qua  teutaretur  dissolutio ,  tanquam  gatione    denegatam    fuisse   facultatem 

nullam  ac  irritam  haberi.  Hanc  porro  denuo  nubendi  Graeco  ,  qui  eam  petie- 

instructionem   confirmavit    Benedictus  rat,  quod  ejus    uxor  moechata  esset  , 

xiv ,  in  constit.  Etsi  pastoralis ,   data  ejusque  crimen  juridice  fuisset  proba- 

die  6  Maji  i^42  ?  m  cujus  §  8»  n.  2  ,  tum  ,  ac  praeterea  ajudicibus  lata  fuis- 

decrevit  Pontifex   :  Matrimonia  inter  set  sententia  ,  qua  posset  novum  Matri- 

conjuges  Gracos  dirimi,  seu  divortia,  monium  inire. 

quoad  vinculum  ,  fieri   nullo   modo  (1)    De    convers.    conjugatorum  , 

permittant  aut  patiantur    (  Ordinarii  cap.    i5  ,   apud    Pithoeum,  tom.  11  , 

locorum) ;  e<,  si  quce  de  facto prceces-  pag-   175. 

serunt  ,  nulla  et  irrita  declarent.  Cfr  (2)  Ad  lit.  111,   10. 


CAP.    II.    DE    MATRIM0NII    PROPRIETATIBUS. 


283 


tuus  dexter  scandalizat  te,  erue  eum  et  projice  abs  te  (1) ;  tum 
etiam  :  Qui  amat patrem  aut  matrem...  plus  quam  me,  non  est 
me  dignus  (2).  Tertia  causa,  si  aiter  conjugum  impellat  alterum 
ad  peccatum,  ita  ut  non  possit  alter  cum  altero  cohabitare  sine 
Deum  offendendi  periculo;  quod  ex  iisdem  Christi  oraculis  con- 
stat.  Quarta  denique  causa  est  mutuus  consensus  ad  religiosum 
aliquod  institutum  profitendum,  vel  ad  suscipiendos  sacros  Or- 
dines ,  quo  spectat  illa  Christi  sententia ,  Matth.  XIX ,  29  :  Om- 
nis,  quireliqnerit...  uocorem...  propter  nomen  meum,centuplum 
accipiet  et  vitam  ceternam  possidebit ,  prout  reipsa  fecerunt  Apo- 
stoli.  Ad  Ordinationem  vero ,  prseter  uxoris  consensum  requiritur, 
ut  ipsa ,  praesertim  si  juvenis  sit ,  religionem  aliquam  profiteatur , 
quod  si  fuerit  senex  atque  extra  incontinentiae  periculum  ,  ut 
votum  simplex  castitatis  saltem  emittat  coram  Episcopo  (3).  Has 
causas  generatim  complectitur  Apostolus  ,  I  ad  Corinth.  VII ,  11  : 
Quod si  discesserit ,  manere  innuptam,  aut  viro  suo  reconciliari. 

151.  Cum  jamdiu  obsoloverit  novatorum  error  a  Tridentino 
canone  proscriptus,  ab  afferendis  ipsorum  difficultatibus  superse- 
demusj  quas  discussit  Bellarminus  ac  plene  disjecit  in  lib.  unic. 
De  Matrimonio  (4).  Ad  conditiones  vero  quod  attinet,  quse  in 
praefatis  causis  requiruntur,  ut  legitima  fiat  separatio  inter  con- 
juges ,  eas  explanant  Canonist33  ac  Theologiae  moralis  institutores, 
ad  quos  hoec  provincia  spectat ;  haec  enim  persequi  nostri  muneris 
non  est. 

CAPUT  III. 

BE    IMPEDIMENTIS   MATRIMONII    EORUMQUE  STATUENDORUM    FACULTATE. 

152.  Impedimenti  nomine  in  subjecta  materia,  significatur  id 
omne  quod  obstat  quominus  Matrimonium  valide  aut  licite  con~ 
trahi  possit.  Si  tale  sit  ejusmodi  obstaculum  sive  impedimentum 
ut  conjugium  irritum  prorsus  ac  nullum  efficiat,  dicitur  dirimens; 

(1)  Matth.  v,  29.  cap.  5  et  6 ,  ibid.  pag.  174« 

(2)  Matth.  x,37.  (4)  Cap.  14. 

(3)  Loc.  cit.  De  convers,  conjugat. 


284 


TRACTATTJS    BE    MATRIMONIO. 


si  vero  tale  sit,  ut  connubium  illicitum  tantum  reddat ,  impediens 
nuncupatur.  Cum  autem  omnium  jam  sermone  trita  haec  vocabula 
sint  et  pervulgata,  quamvis,  ut  nonnulli  contendunt,  minus 
propria  sint  (1)  ,  non  inde  propterea  cogimur  ad  eam  loquendi 
rationem  deserendam. 


(1)  Jamdiu  Launojus,  in  cit.  libro, 
De  regia  in  Matrimonium  potestate 
tom.  i ,  pag.  626,  opp.  edit.  Colon. 
deimpedimentisdirimentibus  scribens  , 
eam  adjecerat  observationem  :  Romana 
simplicitate  diceretur  magis  proprie 
et  apertius  :  non  servatis  nec  solutis 
legihus ,  vir  et  mulier  ad  contrahen- 
dum  Matrimonium  redduntur  inha- 
biles  ,  solutis ,  habiles.  Goschl ,  Ver- 
such  einer  historischen  Darstellung 
der  Ehegesetze ,  seu  Specimen  expo" 
sitionis  historicce  legum  matrimonia- 
lium  ,  pag.  1 34  ,  n.  348  ,  Aschaffen- 
burg.  1 838,  censet ,  impedimentorum 
impedientium  et  dirimentium  nomen- 
clationem  et  divisionem  in  divisioue  S. 
Thomae,  Suppl.  q4i5ad68,  suumfun- 
damentum  habere.  Ceterum,  cumneque 
sic  dicta  impedimentadirimentia  proprie 
dirimant  Matrimonium,  sed  prorsus  ne- 
quidem  verum  Matrimonium  contrahi 
sinant;  neque  impedimenta  impedientia 
nuncapata,  proprie  impediantfqu\a.  etsi 
cum  iliis  illicite  contrahatur  ,  subsistit 
tamen  ,  hinc  non  pauci  vellent  aliis  no- 
minibus  ea  vocari.  Th.  Dolliner  juris 
matrimonialis  ,  prout  in  Austria  inde  a 
temporibus  Josephenis  traditur,  editor , 
in  op.  Hanclhuchdesin  Oesterreich  gel- 
tenden  Eherechts  ,  seu  Manuale  juris 
matrimonialis  in  Austria  vigentis  , 
pag.  57,Vindeb.  i8i3,  malleteavo- 
cari  obstacula  Matrimonii ,  et  ita  reipsa 


vocat  in  tom.  11  operis  sui.  Sane  jus  ma- 
trimoniale  austriacum  ( quod  alioquin 
potestatem  Ecclesiae  ad  meras  prohibitio- 
nes ,  et  ad  sic  dicta  impedimenta  im- 
pedientia  coarctat )  jam  ab  anno  circiter 
i8igimpedimenta  mere  canonica  non- 
nisi  proecepta  prohibitiva  (  Eheverbo- 
the ) ,  civilia  vero  impedimenta  ( Ehe- 
hindernisse )  nuncupare  consuevit.  Alii 
arbitrantur ,  melius  vocari  posse  impe- 
dimenta  dirimentia  causas  nullitatis  , 
impedientia  autem  simplicia  impedi- 
menta  ,  ut  Dr.  Ant.  Theiner ,  in  pecu- 
liari  dissert.  de  Matrimonio  ,  quam 
Vratislaviae  1825  edidit ,  et  inquava- 
rias  doctorum  Catholicorum  circa  hanc 
quaestionem  opiniones  proposuit.  No- 
tiones  porro  impedimentorum  utriusque 
generis  uberius  evolvit  et  illustravit  Nic. 
Miinchen,  indissert.  Ve  jure  Eccles. 
cathol.  statuendi  impedimenta  Matri- 
monium  dirimentia  ,  pag.  20  et  seqq. 
et  pag.  35  et  seqq.  Colon.  1827.  Cum 
tamen  Card.  Bellarminus  ,  op.  cit. 
cap.  18,  n.  3  ,  jamdiu  animadverterit , 
impedimenta  dirimentia  non  ideo  sic 
nuncupari ,  quod  Matrimonium  verum 
dirimant ,  sed  quia  Matrimonium  de 
facto  non  ctejttre  contractum,  irritum 
reddunt ;  exinde  patet ,  nihil  esse  in  tali 
nomenclatione  ,  quo  etiam  delicatiores 
offendi  possint ;  quare  non  necesse  est 
a  recepto  longa  seculorum  serie  usu  lo- 
quendi  recedere. 


GAP.    111.     DE    1MPED1MENT1S    MATRIMONII  ,    ETC.  285 

153.  Impedimenta ,  quae  conjugium  irritum  ac  nullius  valoris 
efficiunt ,  quindecim  numerantur ,  quse  his  versibus  continentur  : 

Error ,  conditio  3  votum  >  cognatio  >  crimen , 
Cultus  disparitas ,  vis ,  ordo,  liyamen  >  honestas } 
Amens ,  affinis  >  si  clandestinus  et  impos, 
Si  mulier  sit  rapta  >  loco  nec  reddita  tuto. 
Ho3c  facienda  vetant  connubia,  facta  retractant. 

154.  Impedimenta  porro  ,  quae  conjugium  illegitimum  tantuni 
reddunt,  quatuor,  sunt,hisversibus  expressa  : 

Ecclesio3  vetitum ,  tempus ,  sponsalia  >  votum 
Impediunt  ficri,  permittunt  juncta  tenere. 

155.  De  singulis  ex  professo  agunt  Canonistae  ac  Theologiae 
moralis  institutores.  Dogmatici  Theologi  munus  est  vindicare  po- 
testatem  legislativam  Ecclesiae  in  illis  statuendis,  quod  et  nos 
facere  aggredimur..  Vix  uila  controversia  viget  circa  impedimenta 
impedientia  nuncupata  ;  ast  magna  reperitur  circa  dirimentia 
1°  inter  Protestantes  et  Catholicos,  2°  inter  pseudo-politicos  Theo- 
logosque  neotericos ,  regalistas  dictos,  et  sinceros  Catholicos,  qui 
partes  Ecclesiae  tuentur. 

156.  Waldenses  omnium  primi  impedimenta  Matrimonium 
dirimentia  contemnere  ausi  sunt  (1)  \  Lutherus  et  Calvinus  cum 
suis  sectariis ,  Matrimonium  ut  merum  contractum  civilem  spe- 
ctantes  ,  minime  vero  ut  Sacramentum ,  non  alia  agnovere  impe- 
dimenta,  quam  quae  in  Levitico  constituta  sunt  (2),  nec  aliud 
quidpiam  in  Christianorum  conjugio  admiserunt ,  quod  non  esset 
politicae  ac  civili  potestati  obnoxium. 

157.  Marcus  Antonius  de  Dominis,  primis  seculi  XVII  annis 
archiepiscopus  Spalatensis ,  dein  vero  apostata  ,  totus  in  id  incu- 
buit ,  ut  efficeret  Matrimonii  vinculum  et  causas  matrimoniales 
potestati  ecclesiasticae  nullo  modo  subesse ,  etiamsi  admitteretur 
Matrimoniumesse  Sacramentum,  quod  tamen  apostata  negabat  (3). 

( 1 )  Sacra  propterea  facoltas  Parisien-  procedentetn  confixit. 
sis  ,  in  damnatioDe  Lutheranae  doctrina?,  (2)  Cap.  28. 

sententiam ,  qua  Ecclesiae  in  rebns  ma-  (3)     De    Republica   ecclesiastica  , 

trimonialibus    potestas    denegabatur ,  lib.  v,  cap.  11. 
velut  ex  damnato  JValdensium  errore 


286  TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO. 

Marcum  Ant.  de  Dominis  presse  secutus  est ,  imo  magna  ex  parte 
descripsit  Launojus  in  opere ,  quod  edidit,  De  regia  in  Matri- 
monium  potestate  ,anno  1672.  ConstituitporroLaunojus,  facuita- 
tem  statuendi  impedimenta  Matrimonium  dirimentia  adeo  pro- 
prio  et  nativo  jure  ad  solos  Reges  et  Principes  pertinere  ,  ut 
Ecclesia  eam  exercere  non  possit  nisi  vel  usurpatione  vel  indul- 
gentia  ac  concessione  Principum  (1);  cum  vero  animadverterit , 
Concilium  Tridentinum  docuisse,  sess.  XXIV,  can.  IV,  quem  in- 
ferius  dabimus  ,  hanc  potestatem  Ecclesise  competere  sub  anatlie- 
matis  pcena  ,  novo  plane  ac  antea  inaudito  figmento  contendit 
doctor  hic  Parisiensis,  Tridentinos  Patres  Ecclesice  nomine  Reges 
ac  Principes  significasse. 

158.  Quamvis  ab  initio  erronea  Launoji  doctrina  pene  jacuerit, 
imo  acriter  fuerit  impugnata  (2)  ;  postea  tamen,  sipeculiarem  ejus 
canonis  quarti  Tridentini  interpretationem  excipias ,  propugnari 
paulatim  ccepit ,  seculo  praesertim  elapso ,  cum  studium  ferveret 
ecclesiasticse  potestati  adversum.  Rati  nonnulli  Theologi  et  Ca- 
nonistae ,  Concilium  in  illo  canone  aperte  non  declarasse ,  utrum 

(1)  Art.  iv,  cap.  3  ,  edit.  cit.  p.  749  Matrimonium  potestas  ,  observationes 
et  seqq.  auctore  theologoParisiensi,  Paris.1678. 

(2)  Opposuit  statira  adversus  Lau-  Hic  praeter  innuraera  propemodum  Lau- 
nojum  Dom.  Galesius  Rubensium  Epi-  noji  ratiocinia  ,  quae  falsa  deprehendit 
scopus  op.  Ecclesiastica  in  Matri-  quaeque  emendavit ,  ostendit,  ut  paulo 
monium  potestas ,  Apologema  pro  ve-  ante  innuimus  ,  plurium  ab  eo  aucto- 
tustissima  et  catholica  dejure  Eccle-  rum  textus  fuisse  depravatos  ,  et  in 
sice  in  sanciendis  legibus  fidelium  alienum  sensum  violenter  detortos  ,  to  * 
Matrimonium  impedientibus  et  diri-  tumque  fere  a  Launojo  expilatum  et 
mentibus  ,  Romae  1677.  Cui  Launojus  transcriptum  Spalatensium  quondam 
peculiari  libello  respondere  conatus  antistitem  ,  deinde  haereticum  ,  apo- 
est ,  cui  tit.  Joannis  Launoji  con-  statem  Marc.  Antonium  de  Dominis. 
tentorum  in  fibro  Galesii  erratorum  Demum  in  Launojum  calamum  acuit 
index  locupletissimus ,  inter  opp.  Laun.  Gerbesius  doctor  pariter  Sorbonicus  in 
loc.  cit.  pag.  883  ad  1000,  Paris.  1677.  op.  Traitt  du  pouvoir  de  VEglise  et 
Opposuit  praeterea  Jac.  Leullier  do-  des  princes  sur  les  empechemens  du 
ctor  Sorbonicus  atque  S.  Ludovici  in  mariage  ,  Paris  1690.  De  Thiers,  pa- 
insula  Parisiensi  parochus  op.  cit.  In  riter  Launoji  impugnatore  ,  superius 
librum  magistri  Launoji  theologi  Pa-  verba  fecimus. 

risiensis ,  qui  inscribitur  :  Regia  in 


GAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMONII  ,    ETC.  287 

ex  Christi  institutione  an  vero  ex  indulgentia  Principum  potestas 
in  causis  matrimonialibus  Ecclesiae  competat,  in  eam  venerunt 
sententiam  ,  ut  assererent ,  originarium  jus  statuendi  impedi- 
menta  proprium  principum  esse  ,  Ecclesiam  autem  ex  prin- 
cipum  concessione  eam  per  plura  secula  exercuisse  aut  etiam 
exercere.  Magno  impetu  exinde  causidicorum  et  canonistarum 
turba  eam  doctrinam  propugnare  aggressa  est(l).  Inter  hos  eminet 
Bened.  Oberhauser  ,  qui  thesim  sequentem  Fuldae  propugnan- 
dam  proposuit  anno  1763  :  Potestatem  Ecclesice  statuendi  im- 
pedimenia  Matrimonium  dirimentia  esse  eoc  beneficio  Juris 
alieni.  Quam  assertionem  cum  Lud.  Beck  aliique  ho^reseos  no- 
tassent ,  Oberhauser  duplici  edito  libello  notam  hanc  a  se  repel- 
lere  nisus  est,  in  quibus  totam  suam  theoriam  exposuit ,  et  suos 
adversarios  impugnavit  (2).  Ast  irrito  conatu,  siquidem  et  haac 
theoria  rursum  hsereseos  fuit  expostulata  ,  cui  impugnationi  per- 
peram  amarulentum  libellum  ipse  iterum  opposuit  (3). 

159.  Sub  horum  TJieologorum  et  Canonistarum  aulicorum 
auspiciis  prodiit  anno  1783  constitutio  Josephi  II ,  qua  cognitio 
causarum  matrimonialium  judicio  imperii   civilis   committitur. 

(1)  Cfr.  Rostovany  ,  op.  cit.  §  8  ,  (3)  Cui  titulum  fecit  :  Causa  decisa 
qui  observat ,  ejusmodi  canonistas  veri-  divisarum  potestatum  in  legibus  ma- 
tos  non  esse  ecclesiasticam  potestatem  trimonialibus  ,  Franc.  1777.  In  hoc 
impetere  ex  principio  systematis  Prote-  porro  libello  Oberhauser  modestiae  et 
stantium  collegialis ;  .nec  defuisse  qui  aequitatis  leges  excessisse  ,  atque  Lau- 
affirmarent ,  regulas  de  Matrimonio  noji  argumenta  pro  Principum  jure  in 
in  sacra  Scriptura  contentas  pro  ju-  causis  matrimonialibus  congessisse,  os- 
daico  solum  populo  latas  esse ,  juri-  tenditur  in  TVienerische  Kirchenzei- 
busque  status  civilis  derogare  nequi-  tung ,  seu  Ephemerid.  ecclesiasticis 
visse.  f  indobonensibus  ,    1786  ,  pag.    44^ 

(2)  Horum  libellorum  prior  sic  in-  et  seqq.  Adversus  novum  hunc  Ober- 
scribitur  :  Systema  historico-criticum  hauseri  libellum  scripsit  M.  A.  Hoch- 
divisarum  potestatum  in  legibus  ma-  stadt ,  in  Disquisitione  canonica  ,  Mo- 
trimonialibus  impedimentorum  diri-  gunt.  1780,  cui  ille  aliam  opposuitlu- 
mentium ,  ex  avitis  principiis  sanw  cubrationem  :  Pagellm  volantes  de 
theologice  et  jurisprudentiae  canonicce.  causa  decisa  pro  studiojuris  regii  in- 
Posterior  vero  :  Apologia  historico-  tegri  illustranda  ;  Francof.  et  Lips. 
critica  divisarum  potestatum  ,  etc.  1782. 


288 


TRACTATUS    DE    MATRIMONIO, 


Summum  principium  novse  hujus  legislationis  matrimonialis  in- 
nititur  in  eo,  quod  Matrimonium  sit  civilis  contractus,  ac  ut 
talis  a  paritate  aliorum  contractuum  et  pactorum  a  civili  foro 
regi  debeat  >  ideoque  solum  imperium  civile  vera,  id  est,  diri- 
vnentia,  utdicunt,  Matrimonii  impedimenta  statuere  et  in  iis 
dispensare  possit  (1).  Ecclesiae  ex  hac  constitutione  id  unum  per- 
mittitur,  nt^ossit prcecepta  qucedam prohibitiva  constituere  ?  quae 
religionem  et  mores  promoveant  ad  conservandam  Sacramenti 
Matrimonii  dignitatem.  Imperiale  Josephi  edictum  plures  intulit 
perturbationes ,  ac  diuturnum  exortum  inde  est  certamen  ,  quod 
effecit ,  ut  dispensationum  matrimonialium  systema  intra  4°  an- 
nos  pluries  mutaretur  (2). 

160.  Legislationis  Austriacae  principia  pluribus  adstruere  ac  de- 
fendere  professores ,  canonum  et  Theologi  Jansenianorum  placitis 
addicti  nisi  sunt ,  inter  quos  in  Belgio  non  obtinet  postremum 
locum  Le  Plat  (3),  in  Italia  Aloysius  Litta  (4),  Petrus  Tamburini  (5) 


(1)  Cfr.  Vollstandige  Sammlung 
aller  Verordnungen  und  Gesetse  Jo- 
seph's  des  Zweyten,  seu  Completa  col- 
lectio  omnium  decretorum  et  legum 
Josephi  n,  Vien.  1788. 

(2)  Historiam  dispensationam  juxta 
plures  epochas  digessit  ThomasDolliner, 
in  opere  cit.  Handhuch  des  in  Oester- 
reich  geltenden  Eherechts  ,  seu  Ma- 
nuale  juris  matrimonialis  in  Austria 
vigentis  ,  pag.  234,  Vien.  1814.  Le- 
gislationem  matrimonialem  Austriacam, 
rei  natura  inspecta  etcatholicis  princi- 
piis  expensis  ,  recenter  severo  examini 
subjecit  celebris  De  Moy ,  in  exiguo 
quidem  ast  summi  pretii  libello,  quem 
inscripsit  :  Von  der  Ehe ,  und  der 
Stellung  der  Katholischen  Kirche  ,  etc. 
seu  De  Matrimonio  et  de  conditione 
catholica?  Ecclesim  in  Germania  relate 
ad  hocdisciplincBcaputyLaiQdshnl  1 83o, 


quo  sibi  magnam  farnae  existimationem 
comparavit. 

(3)  Cfr.  TVienerische  Kirchensei- 
tung ,  seu  Ephemerides  eccL  Vindoh. 
n.  44»  1785. 

(■4)  In  op.  Del  diritlo  di  stobilire 
impedimenti  dirimenti  il  Matrimonio, 
Milano  1782. 

(5J  In  prcelectionibus  de  justitia 
Christi  et  Sacramentis  ,  in  quibus, 
tom.  11 ,  cap.  5 ,  ut  loquitur  Petrus 
Diodatus ,  in  1  diss.  de  qua  mox  dice- 
mus ,  Professor  Ticinensis  per  summa 
capita  Launojanum  systema  ingenue 
proponit  ,  additis  identidem  Launo- 
jance  tabulce  vividis  quibusdam  co- 
loribus ,  qui  in  opinionem  illam  in- 
ducant  fucatam  veritatis  speciem  ,  at- 
que  ita  ,  ut  ante  fuerat  pollicitus ,  ex 
historico  theologum  ac  jurisperitum 
paucis  se  exhibuit. 


CAP.    III.    DE    IMPEDlMENte    MATRIMOMI ,    ETG. 


289 


et  Tb,  Nestius  (1) ,  in  Brisgovia  Jos.  Ant.  Petzek  (2).  Adopta- 
vit  autem  ac  sua  fecit  eadem  principia  pseudo-synodus  Pisto- 
riensis  (3). 

161.  Legislatio  matrimonialis  Gallicana  ,  quae  inde  post  rebel- 
les  civiles  motus  constituta  est  anno  1792 ,  non  modo  omnes 
matrimoniales  causas  ad  civilem  magistratum  revocavit,  verum 
etiam  omnem  sanctitatem  ac  firmitatem  abstulit  a  conjugiis  (4). 
Quamvis  porro  Napoleon  in  novo  Codice  suo  irreligiosam  illam 
legislationem  reipublicae  temperaverit  ,  attamen  et  ipse  omnem 
Ecclesiae  auctoritatem  in  causis  matrimonialibus  abstulit,  et  ma- 
gistratus  civiles  conjugio  praefecit.  Juxta  hunc  Codicem  unus  actus 
ad  ineunduni  legitimum  Matrimonium  requirebatur,  consensus 
nempe  declaratio  coram  civili  magistratu ;  nec  opus  erat ,  immo 
nec  licebat  doctrinam  catholicam  de  Sacramento  Matrimonii  et 


(1)  In  op.  De  dirimentibus  impe- 
dimentis  liber  singularis ,  Florentiae 
1785.  Hic  porro  advocatus  Pistoriensis 
ingenue  profitetur ,  se  librum  suum 
Paulo  Sarpio  duce  ac  magistro  confe- 
cisse;  ideoque  honoris  gratique  animi 
causa  ceternis  ejusdem  manibus  eura- 
dem  dicatom  voluit.  Praeter  haec  ope- 
ra  prodierunt  in  ltalia  eodem  ferme 
tempore  plures  libelli  ab  auctoribus 
anonymis  conscripti  ,  ex.  gr.  Del 
diritto  di  stabilire  impedimenti  al 
Matrimonio  ,  Creraona  1784  ;  Diritto 
libero  del  Sovrano  sul  Matrimonio, 
Regole  di  obbedienza  sul  conflitto  fra 
la  potesta  secolare ,  e  Vautorita  eccle- 
siastica,  Napoli  1788  ;  Parere  de 
Teologi  di  corte  di  S.  M.  Siciliana 
in  risposta  ad  una  memoria  della  cw- 
ria  Romana  concernente  idiritti  del 
Sovrano  sul  Matrimonio  dey  sudditi 
cattolici ,  Napoli  1789  ,  etc.  Recte  com- 
paraveris  aetatem  illam  plagae  ranarum. 

(2)  In  op.  Depotestate  Ecclesicein 

T.  VII. 


statuendis  Matrimonii  impedimentis , 
anno  1  ^83,  affirmat  porro  Petzekius,  Ec- 
clesicejus  solum  regulas  quasdam  circa 
administrationem  Sacramenti  Matri- 
monii  rogandi9  seu  sic  dicta  impe- 
dimenta  impedientia  constituendi  com- 
petere  ;  impedimenia  vero  dirimentia 
tantum  a  civili  imperio  poni  posse , 
quippe  cui  unice  insit  auctoritas  quos- 
libet  contractus  aut  approbandi  aut 
irritandi.  Petzetii  doctrinam  inter  ce- 
teros  secutus  est  Georg.  Reehberger , 
cancellariusepiscopalis  Lintiensis,  in  op. 
Manuale  del  gius  ecclesiastico  aus- 
triaco  ,  trad.  daltedesco  ,  Venez.  1818, 
cujus  auctoris  principia  suo  loco  excu- 
tiemus. 

(3)  Haec  synodus  anno  1786  cele- 
brata  est. 

(•4)  Cfr.  Staudlin  ,  Geschichte  der 
P * orstellungen  und  Lehren ,  von  der 
Ehe ,  seu  Historia  expositionum  et 
doctrinarum  de  matrimonio  ,  Got- 
ting.  1826. 

19 


290  TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO. 

consensu  coram  Parocho  duobusque  testibus  patefaciendo ,  res- 
picere  (1). 

162.  Demum  non  pauci  recesserunt  ab  hac  sententia,  qua 
solis  Principibus  tota  tribuitur  potestas  statuendi  impedimenta 
Matrimonium  dirimentia ;  at  apud  plures  invaluit  doctrina  ,  qua 
traditur  utrique  potestati  ecclesiastics;  et  civili  ex  cequo  potestas 
in  causas  matrimoniales  ,  et  praesertim  constituendi  impedimenta , 
quae  irritum  reddant  Christianorum  conjugium.  Theologi  Galli 
non  pauci  huic  adstipulantur  sententise,  quorum  partes  novissime 
suscepit  D.  Garriere  in  suo  tractatu  de  Matrimonio  (2).  Is  profi- 
tetur ,  se  amplecti  tanquam  probabiliorem  Gallorum  opinionem , 
eo  quod  hujus  patroni  felicius  se  expedire  videantur  ab  extraneo- 
rum  auctoritatibus ,  ut  ipse  loquitur,  quam  se  expediant  extranei 
a  Gallorum  argumentis  theologicis  (3). 

163.  Talis  esthistoriae  summa  de  hac  controversia ,  quae  exci- 
tata  primum  est  a  Protestantibus ,  et  instaurata  ab  apostata 
Marc.  Ant.  de  Dominis  ,  deinde  vero  a  Launojo  (4)  ,  postea  vero 
a  Jansenistis  et  aulicis  scriptoribus ,  et  ad  nos  usque  pervenit  (5). 

164.  His  omnibus  opponimus  auctoritatem  Concilii  Tridentini, 
quod,  sess.  XXIV,  hos  canones  novatoribus  objecit :  Can.  III  :  Si 
quis  dixerit  eos  tantum  consanguineitatis  et  aflinitatis  gradus, 
qui  in  Levitico  exprimuntur,  posse  impedire  Matrimonium 
contrahendum  et  dirimere  contractum;  nec  posse  Ecclesiam  in 
nonnullis  illorum  dispensare  ,  aut  constituere,  ut  plures  impe- 
diant  et  dirimant ,  anathema  sit.  Can.  IV  :  Si  quis  dixerit, 
Ecclesiam  non  potuisse  constituere  impedimenta  Matrimonium 
dirimentia,   vel  in   iis    constituendis  errasse ,    anathema  sit. 


(1)  Cfr.  opus  cit.  Kiistneri ,  De  Ma-  set  Launojum  inter  confessores  et  testes 
trimonio ,  etc.  evangelico-catholicce  veritatis ,  nempe 

(2)  PrwlectionestheologiccB  tnajores  inter  Lutheranos.  Cfr.  Zaccaria ,  Anti 
in  semivario  sancti  Sulpitii  habitce,  Febronio,  tom.  l ,  pref.  cap.  2  ,  p,  76, 
De  Matrimonio ,  vol.   2,   in8°,  Pa-  Cesena   1781. 

ris.  i83^.  (5)  Cfr.   Roskovany,  op,  cit.  a  J  1 

(3)  Tom.  1,  pag.  i36.  ad  i5,    ubi   eruditissimus  auclor  fuse 

(4)  Protestans  Ant.  Reiserus ,  inop.  totam  hanc  historiam  exponit. 
edito  Amstelodami  anno  i685  ,  recen- 


CAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMONII  ,    ETC.  291 

Can.  XII  :  Si  quis  dixerit,  causas  matrimoniales  non  spectare 
adjudices  ecclesiasticos ,  anathema  sit, 

165.  His  canonibus  non  modo  asserta  est  catholica  veritas  ad- 
versus  Protestantes ,  sed  praeterea  omni  ulteriori  controversiae 
circa  Eeelesiae  potestatem  legislativam,  in  constituendis  impedi- 
mentis  et  in  cognoscendis  causis  matrimonialibus ,  aditus  prae- 
clusus  videbatur.  Qui  tamen  voluerunt  Catholici  personam  reti- 
nere  et  favere  simul  civili  potestati,  plura  commenti  sunt  ad 
illorum  canonum  vim  eludendam.  Quae  porro  ab  his  excogitata 
sunt ,  eoreferuntur,ut  vel  asserant;  1°  Ecclesice  nomine  ibi  Ileges 
et  Principes  designari ;  vel  2°  canones  illos  non  esse  dogmaticos , 
sed  disciplinares ;  vel  3°  definitum  quidem  esse  a  Tridentino  , 
Ecclesiam  posse  statuere  impedimenta  Matrimonium  dirimentia , 
minime  vero  utrum  id  Ecclesia  possit  jure  suo  et  originario ,  an 
non  potius  ex  tacito  vel  expresso  Principum  consensu ;  vel  4°  non 
solam  Ecclesiam  potestate  gaudere  ejusmodi  impedimenta  sta- 
tuendi  ,ita  ut  aeque  non  competat  eadem  potestas  civili  reipublicae; 
vel  denique  5°  decerni  quidem  causas  matrimoniales  pertinere  ad 
judices  ecclesiasticos ,  non  autem  omnes  causas,  neque  ad  solos 
ecclesiasticos  judices. 

166.  Ut  igitur  nos  refellamus  perniciosos  hos  omnes  errores 
ac  novitates  ,  1°  adversus  Protestantes  decretorum  Tridentino- 
rum  veritatem  vindicabimus ;  2°  adversus  Marc.  Ant.  de  Dominis, 
Launojum ,  Pistorienses  et  aulicos  universim  omnes  eorum  ad- 
stipulatores  evincemus,  Ecclesiae  nomine  in  Tridentinis  canoni- 
bus  ecclesiasticam  hierarchiam  significari;  3°  hos  ipsos  canones 
vere  esse  dogmaticos;  4°  praafatos  item  canones  non  de  adven- 
titia  ex  tacito  vel  expresso  Principum  consensu,  sed  de  intima, 
originaria  ac  propria  Ecclesiae  potestate  loqui ;  5°  solam  Ecclesiam 
praeditam  esse  potestate  statuendi  impedimenta ,  quae  vinculum 
Matrimonii  afficiant ;  6°  denique  omnes  prorsus  matrimoniales 
causas  ad  solos  judices  ecclesiasticos  pertinere.  Sit  itaque 


19 


292  TRAGTATUS    DE    MATRIMOMO. 

PROPOSITIO    I. 

Potest  Ecclesia  constituere  impedimenta  Matrimonium 
dirimentia ,  neque  in  iis  constituendis  erravit. 

167.  De  fide  est  haec  propositio ,  ut  constat  tum  ex  adductis 
cann.  III  et  IV  Concilii  Tridentini,  tuni  ex  inferius  dicendis.  Ita 
porro  ejus  veritatem  adstruimus  : 

168.  Ideo  juxta  novatores  Ecclesia  constituere  non  potest  im- 
pedimenta  Matrimonium  dirimenta  ,  quia  Matrimonium  non  est 
Sacramentum ,  sed  contractus  mere  naturalis  atque  politicus; 
atqui  ex  demonstratis  (Cap.  I,  Prop.  I,  pag.  204)  Matrimonium 
estvere  et  proprie  Sacramentum  Novse  Legis.  Ergo  Ecclesia  potest 
constituere  impedimenta  Matrimonium  dirimentia. 

169.  Hanc  conclusionem  agnovit  ipse  Calvinus,  qui  propterea 
scripsit  :  Ubi  enim  semel  obtinuere  (Catholici)  Matrimonium 
esse  Sacramentum ,  conjugalium  causarum  coijnitionem  ad  se 
contraxerunt }  quippe  res  spiritualis  erat  profanis  judicibus  non 
attrectanda  (1).  Hinc  non  solum  Christus,  Matth.  XIX.,  Marc.  X 
et  Luc.  XVI,  statuit  impedimentum  ligaminis ,  et  hoc  declaravit 
Apostolus,  uti  superius  vidimus ,  sed  praeterea  Christus  eam  fa- 
cultatem  Ecclesise  suae  dedit,  dum  ei  commisit  Sacramentorum 
dispensationem  ,  eidemque  facultatem  fecit  statuendi ,  qua3  ad 
eorumdem  administrationem  pertinent;  cujusmodi  profecto  est 
declarare  atque  statuere,  quaenam  sit  legitima  eorumdem  Sacra- 
mentorum  materia. 

170.  Hac  proinde  potestate  semper  usa  Ecclesia  est ,  sive  cum 
approbavit  Matrimonia,  quae  legibus  imperialibus  vetabantur,  sive 
cum  irrita  declaravit  Matrimonia  legibus  imperatorum  tum  ethni- 
corum  tum  Christianorum  probata  (2).  Apostolus ,  I  ad  Cor.  V , 
excoromunicavit  eura,  qui  habebat  uocorem  patris  sui.  S.  Ignatius 
M.  universim  scribit :  Decetvero,  ut  sponsi  et  sponso3  de  sententia 
Episcopi  conjugium  faciant;  quo  nuptioB  sint  secundum  Domi- 
num,   et   non  secundum   cupiditatem    (3).  S.  Justinus  M.   in 

(1)  Instit.  lib.  iv  ,  cap.  19,  §  37.         iv,  §  3. 

(2)  Cfr.  Leuillier,  op.  cit.  Observ.  (3)  In  Epist.  ad  Polycarp.  cap.  5: 


CAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMONII  ,    ETC, 


293 


Apologia  majori  (1)  ,  et  Atbenagoras  in  Legatione  pro  Christia- 
nis  (2)  ,  tanquam  adulterina  traducunt  nonnulla  conjugia  legibus 
imperialibus  permissa.  Eadem  babet  Terlullianus,  qui  in  libro 
De  corona  milit.  :  Coronant,  inquit ,  et  nuptiw  sponsos.  Ideo  non 
nubamns  ethnicis ,  ne  nos  ad  idololatriam  usque  deducant y  a 
qua  apudillos  nuptice  incipiunt  (3).Quibus  verbis  significat  pas- 
sim  improbatas  fuisse  nuptias  cum  infidelibus;  quae  cultus  dis- 
paritas  postea  consuetudine  ,  ut  ait  Bellarminus ,  impedimentum 
dirimens  constituit  (4).  In  Concilio  Illiberitano  (5)  et  in  Conc. 
Neoca?sariensi  statuitur  impedimentum  affinitatis  intra  certos  gra- 
dus  (6) ,  de  quo  a  legibus  civilibus  nihil  constitutum  fuerat  (7). 
Hsbc  sane  aliaque  ejusmodi  documenta  ,  quae  passim  in  superiori- 
bus  propositionibus  attulimus  et  paulo  post  copiosius  afferemus  , 


JloiTCit  il  rois  yatfjtovo-t  x.ctt  rctis  yot- 
fiovf&tvctis  ,  ftiru  yvafttis  rov  i7rtTx,o7Cov 
rt]9  tvao-n  votuo-^ut'  hu  o  yotpios  y  xuru 
Qiev  ,  xett  /*$  Kotr  i7rtS-v/u.iu9.  Gff.  apud 
Coteler.  Patrum  Apost.  t.  n  ,  pag.  ^i, 

(1)  N.  i5,  ubiscribitS.  Marf.  Quem- 
admodum  etmm  M,  qui  ex  lege  hu- 
mana  duplex  Matrimonium  ineunt... 
peccatores  sunt  apud  Magistrumnos- 
trum.  In  quem  loc.  cfr.  adnot.  Marani , 
pag.  5o. 

(2)  Numm.  Zi  et  33. 

(3)  Cap.  i3  ,  edit.  Rigalt. 

(4)  De  Matrim.  cap.  23 ,  prop.  ni. 

(5)  Can.  lxi  :  Si  quis  post  obitum 
uxoris  suw  sororem  ejus  duxerit ,  et 
ipsafuerit  fidelis  }  quinquennio  acom- 
munione  placuit  abstineri ,  nisi  forte 
dari  pacem  velocius  necessitas  coege- 
rit  infirmiiatis.  Haec  autem  pamacon- 
stiluta  erat  adversus  delinquentes ,  qui 
Matrimonium  attentassent  ,  et  resiliis- 
sent  ab  incestis  illis  nuptiis  ;  ut  enim 
observat  Balsamon  in  can.  76  S.  Ba- 
silii  :  Jis  qui  desistunt ,  non  iis  qui 
perseverant  in  peccato  ,  dabantur  pa>- 


nitentioB.  Cfr.  Card.  De  Aguirre ,  op. 
cit.  in  hunc  can.  tom.  1  ,  pag.  665 
et  seqq. 

(6)  Hoc  Concilium  celebratum  est  an- 
no  3i4»  Sic  vero  statuit  ean.  11  :  Mu- 
lier  ,  si  duobus  fratribus  nupserit ,  ab- 

jiciatur  usque  ad  mortem.Verumtamen 
in  exitu ,  propter  misericordiam  ,  si 
promiserit ,  quod  facta  incolumis  hu- 
jus  conjunctionis  vincula  dissolvat , 
fructum  pcenitentioe  consequatur.  A- 
pud.  Hard.  Acta  Concil.  tom.  t,  col. 
282. 

(7)  Hujus  assertionis  vadem  damus 
inter  ceteros  Missingerum  ,  qui  in  Com- 
ment.  in  lib.  1  Instit.  Juris  civil., 
tit.  x,  §  6  ,  scribit  :  Jnter  transver- 
sales  vero  affines  nulla  jure  veteri  erat 
prohibitio ,  et  poterat  aliquis  fratris 
sui  defuncti  uxorem  Matrimonio  sibi 
conjungere.  L.  8,  C.  de  incest.  nupt. 
multo  magis  patrui  vel  avunculi 
uxorem  aut  consobrini ;  verum  hodie 
per  Justinianum  hoc  correctum  et 
mutatum  est ,  per  lib.  5  ,  etc. 


294  TRAGTATTJS    DE    MA.TRIMONIO. 

nec  adversarii  nostri  diffitentur,  aperte  evincunt,  Ecclesiam  jure 
hoc  suo  juxta  faculta^em  sibi  a  Christo  traditam  perpetuo  usam 
esse. 

Cum  vero  Protestantium  difficultates  eaedem  ferme  sint ,  quae 
a  pseudocatholicis  urgentur ,  eas  propterea  in  sequentibus  pro- 
positionibus  afferemus  ac  refellemus. 

[PROPOSITIO  II. 

Ecclesice  nomine  a  Tridentinis  canonihus  III  et  /F,  non 
reges  et  seculi principes ,  sed  ecclesiasticus  ordo  et  hierarchia 
designatur. 

171.  Haec  propositio  certa  est  et  fidei  proxima,  ejusque  con- 
tradictoria  falsa  et  hseresi  proxima  ,  utpote  profecta  ex  haereticali 
principio  ,  quod  potestas  civilis  jure  gaudeat  originario  et  sibi 
proprio  statuendi  impedimenta  Matrimonium  dirimentia ,  ut  ex 
dicendis  patebit. 

172.  Jamvero  ,  etsi  Ecclesise  nomen  quandoque  late  pateat ,  ac 
generatim  acceptum  vel  fidelium  congregationem  vel  hujus  con- 
gregationis  partem  aliquam  significet,  ipsi  tamen  Launojani  et 
Pistorienses  adversarii  contra  novatores  nobiscum  propugnant, 
eo  nomine  saepius  designari ,  quos  duces  in  Ecclesia ,  custodes  et 
speculatores  summus  Paterfamilias  instituit ,  ut  loquitur  Gerso- 
nius  (1; ,  maxime  vero  cum  Ecclesia  dicitur  interpres  Scriptura- 
rum,  custos  traditionis,  judex  controversiarum  ,  cum  vel  regendi, 
imperandi ,  docendi,  similesve  jurisdictionis  actus  illi  tribuuntur. 
Atqui  in  laudatis  Tridentinis  canonibus  agitur  de  potestate  atque 
jurisdictione ;  declaratur  enim ,  \Lcc\esmm posse  dispensare }  posse 
constituere  impedimenta^  neque  in  iis  constituendis  errasse.  Ergo 
cum  de  Ecclesiae  potestate  et  jurisclictione,  atque  de  doctrina  ,  in 
qua  ipsa  errare  nequit ,  Tridentini  canones  loquantur  ,  jure  con- 
cludimus,  nomen  illud  Ecclcsice  contracte  sumi ,  pro  illis  videli- 
cet ,  qui  speciali  quodam  signaculo  dedicati  sunt  ad  divinum 

(1)  Serm.  in  Domin.  wnpo&t  Pen-      opp.edit.  Ellies  Dapin,  Antwerp.  1706. 
tec.  consider.  m,  tom.  111  ,  col.  i3oo, 


CAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMOKJI  ,    ETG.  295 

servitinm,\\l  idem  loquitur  Gersonius  (1);  in  quam  sententiam 
Christus  ipse  inquiebat  Matth  ,  XVIII  :  Si  eos  non  audierit ,  dio 
Ecclesice ,  id  est,  Eeclesiae  prselatis,  ut  interpretatur  Chrysosto- 
mus  (2). 

173.  Nemo  praeterea  dubitat,  quiniidem  Tridentini  Patres  Ec- 
clesiae  nomen  eadem  ratione  saepius  intellexerint  ,  nominatim 
sess.  XIII,  can.  9,  sess.  XIV,  can.  15,  sess.  XXI,  can.  2,  sess.  XXII, 
can.  5  et  7,  tum  hac  ipsa  sessione  XXIV,  can.  7,  8  et  9.  Quis 
porro  ambigat ,  quin  illud  similiter  intellexerint  in  iis  decretis , 
ubi  sibi  propositum  erat  Lutheri  errorem  proscribere ;  qui ,  cum 
Matrimonium  ad  classem  rerum  mere  profanarum  et  contractuum 
pure  civilium  relegasset,  non  principibus  secularibus  ,  sed  Ecclesiae 
pastoribus  denegabat  auctoritatem  constituendi  impedimenta  Ma- 
trimonium  dirimentia?  Quis  prasterea  in  animum  suum  inducat , 
Concilium  Ecclesiae  nomine  voluisse  principes  designare ,  ubi  de 
Jurisdictione  agitur  in  materia  spirituali  et  sacramentali  ?  Igitur 
tum  ex  ipsorum  adversariorum  confessione,  tum  ex  rei  de  qua 
agitnr  natura ,  tum  ex  Christi  sententia ,  tum  denique  ex  decla- 
rato  Tridentinorum  consilio ,  aperte  colligitur ,  nomine  Ecclesice 
eo  loci ,  non  reges  et  seculi  principes ,  sed  ecclesiasticum  ordinem 
atque  hierarchiam  designari  (3). 

(1)  Intract.  Depotestateecclesiastica,  (2)  Hom.    lx  ,  al.    lxi  ,  in  Matth. 

consid.  i,  edit  cit.  tora.  n  ,  col.  227,  n.  2  :  EiVe  ry  'EkkX*iq-U ,  rourta-rtjrols 

ubi    expresse    adnotat    Gersonins,    tali  Trpotfyeuoua-iv. 

significatione    sumi   nomen   Ecclesia&  ,  Opp.   tom.    vn  ,    pag.    607 ,     edit. 

cum  sermo  est  de   ecclesiastica   pote-  Montf. 

state  ,  ut  est  in  casu  nostro.  Cfr.  item  (3)  Cfr.  Leullier,  op.  cit.  Observ.  ix, 

idem    auctor    in    tract.    De  Religion.  qui  invicte  confutat  Launojum  ,  osten- 

perfectione  ,    consid.    111  ,    ubi    scri-  ditque ,  novum  plane  atque  inauditum 

bit  :  Sicut  Ecclesia  significat  princi-  esse  figmentum  EcclesioB    nomine  re- 

paliter    universalem    congregationem  geset  principessignificari.Attamencom- 

fidelium ,    et   inde  dicitur  catholica  ,  mentum  istud  adoptavit  auctor   operis 

id  est ,  universalis  ;  nomen  tamen  is-  Theologisch-statistischerVersuchuber 

tudvulgarisususrestrinxitadclerum.  die  Kirchliche ,  etc.  seu  Theologico- 

Ibid.  tora.  11 ,  col.  683.   Gersonii  an~  sfatisticum  specimen  de  Ecclesiastica 

tem   nomen    adversariis  ,   cam  quibus  potestate   circa    res    matrimoniaies  , 

agimus  ,  ingratum  non  est.  Lips.  1791. 


296  TRACTATUS    DE    MATRIMOMO. 

DIFFICULTATES. 

174.  Obj.  1°  Certum  est,  Ecclesiae  nomen  de  omnium  Catho- 
licorum  ccetu  generatim  usurpari ,  prout  usurparunt  Patres  Tri- 
dentini ,  cum,  sess.  XXTV  ,  De  reform.  cap.  I ,  sanxerunt,  Matri- 
monium  in  facie  Ecclesice  celebrandum  esse ;  atqui  nihil  est  in 
Tridentinis  decretis ,  quod  generalem  hanc  nominis  acceptionem 
ad  solos  Ecclesiae  pastores  coarctet  ac  revocet.  2°  Deinde  om- 
nium  Lutheranorum  error  in  eo  erat,  ut  affirmarent,  servanda  esse 
impedimenta  in  Levitico  expressa ,  non  quee  kominum  legibus 
fuerant  deinceps  constituta  ,  propterea  quod  nulla  humana  po- 
testas,  ut  inquiebant,  jus  habet  dirimendi  Matrimonium ;  atqui 
lutheranus  hic  error  satis  convellitur  definiendo  Ecclesiam  posse 
constituere  impedimenta ,  sive  Ecclesiae  nomen  sumatur  pro  uni- 
versitate  fidelium  ,  sive  ad  seculi  principes  revocetur  ,  qui  sunt 
praecipua  pars  Ecclesiae.  Ergo  ex  Tridenlinorum  consilio  atque 
proposito  nihil  erui  potest ,  quo  generalis  illius  vocis  acceptio  ad 
solos  Ecclesiaa  pastores  detorqueatur.  3°  Accedit ,  de  re  illic  agi, 
quae  ad  ordinem  civilem  atque  politicum  spectat ,  quaeque  prop- 
terea  civilem  potestatem  directe  afficit ;  ergo  Ecclesiae  vocabulum 
a  Tridentino  usurpatum  est  juxta  generalern  sui  acceptionem. 
Quum  vero  de  Ecclesia  tota  praedicari  possit ,  quod  ab  una  ejus 
parte  efficitur,  recte  inferri  potest,  a  Tridentinis  Patribus  Ecclesiae 
nomine  designatos  fuisse  reges  ac  principes  (1). 

175.  Resp.  Ad  lm,  Dist.  Nisi  ex  subjecta  materia ,  scopo 
aliisque  constet,coarctandam  non  esse  ejus  significationem,  conc; 
si  contra  omnia  clament ,  uti  ostendimus  ,  in  casu  nostro  esse 
coarctandam  ad  ccetum  ecclesiasticum  ejus  significationem  ,  neg. 
Quemadmodum  enim  nomine  Ecclesiae  regentis  ,  gubernantis , 
pascentis  intelligitur  clerus;  sic  e  contra  per  Ecclesiam  ,  quae  re- 
gitur ,  pascitur  etgubernatur  intelliguntur,  laici.  Porro  in  Triden- 
tinis  canonibus  sermo  est  de  Ecclesia  regente ,  docente ,  leges 
ferente ,  seu  auctoritatem  exercente.  Cum  vero  in  decreto  Refor- 
mationis  statuitur,  Matrimonium  celebrandum  esse  in  facie  Ec- 

(1)  Ita  Launojus  ,  op.  cit.  art.   m  ,      exscribens  M.  Ant.  de  Dominis   lib.  v, 
cap.  3,  part.  prim.  pag.  fSi   etseqq.      De  republ.  ecclesiastica ,  cap.  II. 


CAP.    III.    DE    IMPEDIMEHTIS    MATRIMONII ,    ETG.  297 

clesice ,  nulla  tribuitur  auctoritas ,  sed  ratio  testis  solumraodo. 
Addo  ,  nilrepugnare  et  hic  etiam  nomen  Ecclesiae  arcte  ad  clerum 
significandum  accipi ,  cum  constitutum  sit,  ad  valorem  Matrimonii 
debere  illud  coram  Parocbo  celebrari ,  ita  ut  nullum  foret  con- 
jugium ,  si  absente  Parocbo  corain  fidelium  multitudine  cele- 
braretur  (1). 

176.  Ad  2m ,  Dist.  Ita  tamen  ut  Lutberus  legum  humanarum 
nomine  significet  leges  ecclesiasticas  et  pontificias ,  conc. ;  leges- 
principum ,  neg.  Satis  enim  est  oculos  conjicere  in  librum  De 
captivitate  Babyl.  ut  quisque  illico  intelligat  Lutberum,  perpetuo 
declamare  adversus  impedimenta  a  Conciliis  atque  a  Pontificibus 
constituta ,  quae  vocat  leges  hominum ,  leges  tyrannicas  9  con- 
trarias  legi  Dei ,  etc.  atque  concludit :  Statuit  leges  Papa?  Sibi 
statuat,  mea  salva  libertate ,  vel  occulte  surrepta  (2).  Quare,  cum 
catbolici  doctores  multas  collegissent  animadversiones  contra  Lu- 
tberi  librum  De  captiv.  Babyl.y  atque  inter  ceterasbanc  Lutberi 
sententiam  de  conjugii  impedimentis  censura  notassent  :  Chri- 
stianis  nihil  ullo  jure  imponi  posse  legum  sive  ab  homine  sive 
ab  Angelis ,  nisi  quantum  volunt y  idem  Lutberus  inresponsis  ad 
eosdem  articulos  reposuit :  Hoc  non  de  civilibus ,  sed  de  ecclesia- 
sticis  dixi.  Rursum  autem,  cumbanc  aliam  ejusdem  libri  proposi- 
tionem  censores  nostri  recensuissent :  Nullo  impedimento  pro~ 
hiberi  Matrimonium  aut  contractum  dissolvi  praiter  primum 
afjinitatis  gradum ,  idem  Lutberus  reposuit  :  Hoc  dixi  juxta 
pro3ceptum  Dei ,  licet  Papa  aliud  ordinet.  Si  ergo  Lutberi  in- 
terpretem  adbibeamus  ipsum  Lutberum  ,  cum  ipse  leges  bumanas 
seu  leges  bominum  de  Matrimoniis  redarguit ,  non  leges  Prin- 
cipum  ,  quas  ubique  intactas  reliquit,  sedleges  Ecclesiae  pastorum 
intellexit,  quos  subsannandi  causa  homines ,  eorumque  leges  ap- 
pellabat  humanas.  Quod  probe  novit  facultas  tbeologica  Pari- 
siensis ,  quae  bas  Lutberi  propositiones  :  \y  Conjunctio  viri  et 
mulieris  tenet ,  quocumque  modo  contra  leges  hominum  contige- 
rit;  II ,  Debent  Sacerdotes  omnia  Matrimonia  confirmare  ,  qum 

(1)  Cfr.  Leullier,  Observ.  ix.  Jenae   i557» 

(2)  Tom.  n,  fol.  296,   recto ,  edit. 


298 


TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO. 


contra  ecclesiasticas  vel  pontificias  leges  fuerint  contracta ;  hac 
censura  notavit  :  Utraque  harum  propositionum  est  falsa,  Ec- 
clesio?  potestatis  derogativa ,  et  ex  damnato  Waldensium  errore 
procedens  (1)  Sic  igitur  his  constitutis  validius  ,  adversarios  per- 
stringimus  :  Ipsis  fatentibus ,  Tridentini  Patres  in  iis  canonibus 
constituendis  sibi  proposuerunthaereticorum  et  prsesertim  Lutheri 
errores  convellere;  atqui  Lutherus  Ecclesiac  nomine  non  Princi- 
pes ,  sed  sacros  Pastores  designabat ,  ut  adducta  ejus  loca  decla- 
rant  j  ergo  id  ipsum  Tridentinos  Patres  intellexisse  fatendum  est. 
177.  Ad  3m?  Neg.  Quatenus  enim  contractus  Matrimonium 
constituit  materiam  Sacramenti,estomnino  spiritualisetinsepara- 
bilis  a  Sacramento,  ideoque  juris  divini  et  ecclesiastici.  Ita  uni- 
versa  tenuit  antiquitas,  nec  nisi  serius  ccepit  in  conjugiis  Chri- 
stianorum  separatio  induci  inter  rationem  contractus  et  rationem 
Sacramenti  (2).  Hanc  distinctionem  aulici  scriptores  mordicus  ad- 
struxerunt  (3)  ,  quibuspostease  junxerunt  illi  Galiicani  Theologi , 


(1)  Cfr.  Card.  Gerdil ,  Trattato  del 
Matrlmonio  ,  part.  n  ,  §  i  ,  qui  inter 
cetera  observat  adversus  hoc  Launoji 
commentum  ,  quod  scilicet  Tridenti- 
num  Ecclesiw  nomine  significaverit 
alteram  ecclesice  personam  ,  nempe 
principes,  omnino  absurdumesse  etiam 
ex  eo  capite,  quod  Concilium  nec  potue- 
rit  omnes  Principes  collective  neque 
distributive  sumptos  designare  in  suis 
canonibus  :  non  collective  ,  alioquin 
semper  requireretur  omnium  Princi- 
pum  consensus  ad  aliquod  impedimen- 
tum  dirimens  sanciendum  j  quod  in 
praxi  est  impossibile  ;  non  distributive, 
alioquin  Principes  singuli  possent  im- 
pedimenta  dirimentia  constituere ,  et 
Ecclesice  nomine  quilibet  Princeps  in 
particulari  veniret  ,  quod  repugnat. 
Deberent  praeterea  juxta  Launoji  inter- 
pretationem  excludi  ab  bac  auctoritate 
sanciendi    Matrimonii    impedimenta  , 


omnes  Principes  heterodoxi  et  infide- 
les ;  alioquin  Coucilium  Ecclesice  no- 
mine  significasset  etiam  ethnicos  et  ha> 
reticos,  quod  vel  cogitare  impium  est ; 
his  tamen  Launojus  hanc  auctoritatem 
tribuit.  Sequeretur  insuper  ex  Launo- 
jana  expositione ,  Concilium  anathe- 
mati  subjecisseeos,  qui  dicerent,  errasse 
aliquem  particularem  Principem  in  sta- 
tuendo  quovis  impedimento  dirimente; 
quod  pariter  implicat.  Igitur  quaqua- 
versus  Launojana  Tridentinorum  cano- 
num  interpretatio  spectetur  ,  falsa ,  vio- 
lenta  ac  undique  absurda  deprehenditur. 

(2)  Dehocargumento  fusius  ac  data 
opera  agemus  in  seqq.  propositionibus. 

(3)  Quotquot  initio  hujus  capitis  au- 
ctores  recensuimus  ,  a  germana  catholica 
doctrina  quoquomodo  recedentes  circa 
potestatem  statuendi  impedimenta ,  ad 
unum  omnes  huic  distinctioni  innitun- 
tur. 


CAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMONII,    ETC. 


299 


qui  Sacramentum  a  Matrimonio  civiliter  inito  separare  nisi  sunt  (1). 
Ex  illis  nonnulli  adeo  sunt  progressi ,  ut  non  dubitaverint  affir- 
mare,  in  arbitrio  fidelium  constitutum  essesivesolum  contractum 
inire ,  sive  prseterea  Sacramentum  conjugii  suscipere  (2).  Sed 
frustra  ;  dum  enim  Christus  conjugalem  conjunctionem  viri  et 
mulieris  ad  originariam  divinam  institutionem  revocavit ,  et  in 
Ecclesia  sua  Sacramentum  esse  voluit ,  hoc  ipso  una  pariter  vo- 
luit ,  ut  fideles  gratia  sua  uterentur ,  ac  proinde  non  aliter  quam 
servatis  conscientiae  et  Ecclesiae  legibus  ac  praaceptis  in  fcedus 
nuptiale  coalescerent  (3).  Quare  juxta  principia  fidei  catholicae 
quodvislegitimumMatrimonium  Sacramentum  sit  oportet.  Quem- 
admodum  vero  queevis  ad  operandam  seternam  salutem  insti- 
tuta  ,  divinitusque  ordinata  media  Ecclesiae  essentialia  sunt^  ita 
eorumdem  mediorum  usus  et  susceptio  neutiquam  ab  arbitrio  ac 
beneplacito  iis  uti  cupientium  pendent  (4).  Cum  vero  nulla  seculi 


(1)  Cfr.  Rostovany  ,  op.  citat.  §  49* 

(2)  Ilanc  sententiam  adstruxit  Kiist- 
ner,  De  matrimonio ,  pag.49»  Lips. 
1810. 

(3)  Cfr.  Pallavicini  ,  Istoria  del 
Conc.  di  Trento ,  lib.  xxii ,  cap.  8. 

(4)  Cfr.  Luc.Ferraris,  Prompta  bi- 
bliotheca  canon.  vol.  v,pag.20i ,  Romae 
1^67  ;  Gerdil  ,  Trattato  del  Matrim. 
part.  1 ,  §  1  ;  Devoti ,  Institut.  canon. 
tom.n,  pag.  164  ,  edit.  Venef.  1822. 
Verum  prastat  doctrinam  nostram  con- 
firmare  auctorilate  adversariis  non  sus- 
pecta,  nempe  tum  synodi  Pistoriensis , 
tum  ejusdem  synodi  acerrimi  defenso- 
ris  ,  EpiscopiNaulensis.  Sic  igitur  syno- 
dus  loquiturin  decr.  De  Matrim.  §6  : 
Che  sebbene  il  contratto  non  include 
essenzialmente  e  di  sua  natura  il  Sa- 
cramento ,  non  si  pud  inferire ,  che 
sia  in  arbitrio  de3  fedeli  il  separarlo. 
Anzi  essendo  stato  instituito  il  Sacra- 
mento  per  conferire  la  grazia  neces- 


saria  a  sostenere  il  peso  conjugale ,  e 
chiaro  ilprecetto  di  receverlo ,  e  quindi 
il  tralasciarlo  sarebbe  farsi  reo  di 
grave  culpa.  Cfr.  Atti  e  Decreti  del 
concilio  Diocesano  di  Pistoja  delV 
anno  1786.  Alter  vero  scribit  :  Per 
que'  Teologi ,  i  quali  tengono  esser 
nel  Malrimonio  degli  sposi  Crisliani 
inseparabile  la  qualita  di  Sacramento 
della  Chiesa}  da  quello  di  umano  con- 
tratto  ,  la  dottrina  della  suddetta  po- 
desla  originaria  potra  riputarsi  come 
una  conseguenza  di  questa  indivisi- 
bilita  delle  due  qualita  di  contratto  , 
e  di  Sacramento  ,  che  riconoscono  nel 
matrimonio.  Horum  locorum  versio  la- 
tina  legi  potest  ad  calcem  voluminis. 
Cfr.  Motivi  deW  opposizione  fatta  dal 
vescovo  di  Noli  alla  puhlicazione  della 
bolla  A  UCTOREM  FIDEI  ad  cal- 
cem  op.  Rifiessioni  in  difesa  di  Mons. 
Scipione  Ricci ,  e  del  suo  sinodo  di 
Pistoja  sopra  la  constituzione  Aucto- 


300  TRACTATTTS    DE    MATRIMONIO. 

potestas  jus  ullum  habeat  in  iis ,  quae  pertinent  ad  Sacraraenta  , 
eorumque  administrationem  ,  hinc  nulla  jure  gaudent  ,  sive 
directe  sive  indirecte  ,  in  iis  ,  quse  intrinseca  sunt  contractui 
matrimoniali,  prout  Sacramentum  est,  et  effectus  spirituales  pro- 
ducit.  Verum  de  hoc  iterum  paulo  post. 

PROPOSITIO  III. 

Recensiti  Tridentini  canones  dogmatici  sunt  et  fidei  regulam 

constituunt. 

178.  Et  haec  propositio  eadem  certitudine  gaudet  qua  praece- 
dens ,  ut  patet  ex  dictis ,  et  ex  censura  ,  quam  postea  subjiciemus, 
lata  in  prop.  LIX  synodi  Pistoriensis. 

179.  Sane  illi  canones  dogmatici  sunt  ac  fidei  regulam  consti- 
tuunt ,  qui  editi  ab  OEcumenica  Synodo  proponunt  sub  anathe- 
matis  poena,  quid  credendum  aut  docendumsit.  Atqui  tales  sunt 
recensiti  canones  editi  a  Tridentina  Synodo.  Ergo. 

180.  Major  porro  propositi  argumenti  neque  ab  adversariis 
nostris  in  dubium  revocaripotest,  qui  contendunt,  in  eo  distingui 
canones,  qui  disciplinae  vocantur,  a  canonibus  dogmaticis  et  do- 
ctrinalibus  ,  quod  illi  praecipiant ,  quidagendum  sit  aut  omitten- 
dum  ,  isti  proponant ,  quid  sit  credendum  aut  docendum. 

181.  Minor  autem  evidenter  patet  1°  ex  ipso  canonum  tenore; 
siquidem  in  utroque  canone  ,  III  nempe  et  IV ,  dicitur  :  Si  quis 
diooerit ,  Ecclesiam  nonposse  ,  aut  Ecclesiam  non  potuisse  con- 
stituere  impedimenta  Matrimonium  dirimentia >  vel  in  iis  con- 
stituendis  errasse  >  anathema  sit.  Objectum  igitur  directum  ho- 
rum  canonum  est  potestas  Ecclesiae ,  ejusque  infallibilitas  in 
impedimentis  constituendis ;  nemo  vero  negabit,  hic  non  agi  de 
lege  aut  proscepto  >  sed  de  articulo  doctrinw  ab  omnibus  sub  ana- 
thematis  pcena  profitendo. 

rem  fidei.  anno  1796,  pag.  53.  Ex  his  ginariam  potestatem  Ecclesiac  in  con- 

habemus:  i°  joxta  Christi  ordinationem  trahenda  nnione  sacramentali  ex  parte 

non  posse  a  conjugibns  christianis  se-  conjogum  christianorom.  Tanta  est  vis 

parari  Sacramentum  a  contractu   con-  veritatis,  ut  assensumextorqueat  etiam 

jugali;  2°  huic  inseparabilitati  inniti  ori-  ab  acerrimis  ejus  impugnatoribus  ! 


CAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMOIUI  ,    ETC.  301 

182.  Patet  2°  ex  scopo  et  declaratione  ipsius  Concilii  Tridentini ; 
scopus  enim  stalim  deprehenditur  ex  titulo  ipso  ,  qui  praefixus  est 
sess.  XXIV,  nempe  Doctrina  de  Sacra?nento  Matrimonii;  quo 
aperte  ostenditSynodus,sesibiproposuissedoctrinamtradere,  non 
autem  nuda  praeceptaautleges  constituere  disciplinse.  Quod  magis 
adhuc  constat  ex  Patrum  Tridentinorum  declaratione ,  quam  ca- 
nonibus  praemiserunt  :  Sancta  et  universalis  Synodus ,  cupiens 
occu rrere  ( impiorum  hominum  temeritati),  insigniores  prcedi- 
ctorum  schismaticorum  hwreses  eterrores  ,  ne  plures ad se  trahat 
perniciosa  eorum  contagio,  exterminandos  duxit,  hos  in  ipsos 
hwreticos  eorumque  errores  decernens  anathematismos.  Quibus 
praemissis ,  continuo  Synodus  canones  promulgavit ,  in  quibus  sub 
anathematis  pcena  errores  illorum  singillatim  proscripsit  Atqui 
solemnis  errorum  ethaereseon  proscriptiodefinitionem  involvitseu 
declarationem  doctrinae  catholicae  atque  a  fidelibus  suscipiendae. 
Ergo. 

183.  Patet  3°  ex  sensu  totius  Ecclesiae.  Yix  enim  absoluta  est 
Tridentina  Synodus  ,  ut  omnes  doctrinae  in  canonibus  definitae 
tanquam  totidem  articuli  fidei  in  universo  orbe  catholico  receptae 
fuerint,  uti  patet  ex  omnibus  Synodis  provincialibus,  quae  in  variis 
mundi  partibus  post  Tridentinum  sunt  celebratae  (1).  Quod  si 
interdum  aliquae  oppositiones  factae  sunt  circa  Concilii  Tridentini 
publicationem  ,  hae  nunquam  attigerunt  dogmata  a  Tridentino  in 
canonibus  definita ,  sed  solum  ea  quae  constituta  sunt  in  decretis 
de  Reformatione.  Igitur  vel  dicendum,  Ecclesiam  universam  usque 
ad  Launojum  turpiter  errasse ,  vel  praefatos  canones  omnino  dog- 
maticos  esse  et  fidei  regulam  constituere  (2). 

(1)  Cfr.Nat.  Alexandr.Dm.  xn  ,  in  menta  f  adversus  Launojum  ,  Tam- 
sec.  xv  et  xvi,  art.  16.  burinium  ,   Nestium  aliosque   recen- 

(2)  Cfr.  Gerdil,  Tratt.del  Matrim.  tiores ,  auctore  Petro  Deodato  Nea- 
part.  li,  §  5  opp.  edit.  Rom.  toru,  xv,  politano  ,  Hierapoli  1786.  Altera  italico 
pag.  235  et  seqq.  nec  non  tres  egregia?  idiomate  exarata  :  Nuova  difesa  de' 
dissertationes  Petri  Deodati  ,  quarum  canoni  111 ,  iv  della  sessione  xxiv  del 
prior  inscribitur  :  Defensio  Tridenli-  Concilio  di  Trento ,  scritta  da  Pietro 
norum  canonum  de  Ecclesioe  potestate  Diodato  Napotitano  contro  Verroneo 
in  dirimentia  Matrimonium  impedi-  anonimo  libro  stampato  in  Cremona 


302  TRAGTATUS    DE    MATRIMOMO, 

DIFFICULTATES. 

184.  Obj.  prima.  1°  Ii  falluntur  graviter,  qui  propter  dictum 
anathema  Tridentinos  canones  non  ad  disciplinam  tantum ,  sed 
etiam  ad  fidem  pertinere  docent  $  quasi  vero  canon  in  disciplinae 
causa  editus  anathemate  muniri  non  possit.  NescieruntGregorium 
juniorem,  cum  quasdam  circa  Matrimonium  leges  negligi  perspi- 
eeret,  ut  illse  diligentius  custodirentur  quam  antea,  in  Romano 
Concilio  decreta  haec  condidisse  :  Si  quis  commatrem  spiritua- 
lem  duxerit  in  conjugio ,  anathema  sit.  Si  auis  consobrinam 
duxerit  in  conjugio ,  anathema  sit.  Quis  autem  propter  denun- 
tiatum  duplex  anathema  dogma  fidei  duplex  a  Gregorio  consti- 
tutum  assereret?  Spectandumest  inprimis  ,  utrum  canonis  mate- 
ria  fidei  dogma  ferat.  Atqui  canonum  ,  de  quibus  est  sermo,  materia 
nullum  fidei  dogma  prae  se  fert,  ut  patet.  2°  Proeterea  ad  since- 
ram  hujusmodi  canonum  vim  assequendam ,  praecipuus  eorum 
finis  est  investigandus.  Jam  vero  tota  in  eo  fuit  Tridentina  Syno- 
dus,  ut  Lutheri  commentum  labefaclaret ,  qui  nullum  humanae 
potestati  jus  tribuebat  in  Matrimonium;  hocigitur  unum  ad  dqgma 
pertinere  dicendum  est,  nempe  humanae  potestati  jus  aliquod  in 
Matrimonium  esse  tribuendum.  3°  Ea  igitur  Tridentini  verba , 
Ecclesiam  potuisse  ac  posse  constituere  impedimenta  Matrimo- 
nium  dirimentia  ,  praeter  propositum  sibi  finem  adjecta  dicenda 
sunt,  acproinde  catholicum  dogma  non  prae  se  ferre;  prout  juxta 
theologos  omnes  dogma  non  prae  se  fert  responsio  Nicolai  I  ad 
Bulgaros  data,  dum  non  interrogatus  atque  incidenter  dixit,  valere 

Can.  1 784,  sine  loco  impress.anno  1 788.  illustrantur  ejus  editm  ex  typographia 

Tertia  pariter  italico  idiomate  :  Terza  Sofjietti  anno   1788  propositiones  de 

difesa  de1  Canoni  Trentini  sugVimpe-  potestate  Ecclesice  in  Matrimonia.  Cfr. 

dimenti  matrimoniali  scritta  da  Pie-  praeterea    Emmanuel   Marian.    D'Ittu- 

tro  Diodato  Napolitano  contro  gli  er-  riaga  S.  J.  Uavocato  Pistojese  citato 

ronei  libercoli  stampati  di  recente  in  al  tribunale  deW  autoritd,  della  buona 

Napoli  e  divisa  in  due  parti ,  Mega-  critica ,  e  della  ragione  ,  sulla  podesta 

lopoli  1789.  Qui  eodem   anno  episto-  della  Chiesa  intorno  a'  Matrimonii , 

lam  latinam   dedit  ex  Megalopoli  Ad  vol.  1?,  opp.  edit.  Genuens.  1789. 
Anonymum  antecessorem  Taurin.  qua 


GAP.    III.    DB    IMPEDIMENTIS    MATRIMONII  ,    ETG.  303 

Baptismum  in  nomine  Cbristi  administratum.   Id  ipsum  dicatur 
de  nomine  Ecclesice  liis  canonibus  obiter  inserto  ,  quod  accesso- 
rium  est  proposito  illi  fini ,  quem   Tridentini  Patres  ob  oculos 
potissimum  babuere  ,  definiendi  scilicet ,  civilem  nuptiarum  pac- 
tionem  humanaB   subjacere  potestati ,    quod  Lutherus  obstinate 
negabat.  Cum  vero  exploratum  perspectumque  sit  apud  omnes  , 
principale  tantum,  non   vero   accessorium  in  definitionibus   ad 
fidem  pertinere,  concludendum  est,  fidei  dogma  minime  esse 
Ecclesiam  potuisse  nutposse  impedimenta  dirimentia  constituere. 
185.  Resp.  Ad  lm,  Dist.  Falluntur  graviter,  qui  ex  solo  ana- 
themate  concludunt  canonem  aliquem  dogmaticum  esse,  conc; 
qui  praeterea  ex  subjecta  materia  ,  ex  scopo  et  declaratione  eorum, 
qui  canonem  ediderunt,  id  colligunt,  neg.  Jam  vero  nos  ipsi  re- 
gulamdedimus,  exqua  dignosci  possit,  quando  canon  anathemate 
firmatus   dogmaticus  sit  censendus ,  quando  vero  disciplinaris , 
quod  scilicet  in  dogmatico  res  proponatur  credenda  aut  docenda, 
in  disciplinari  autem  res  facienda  aut  omittenda.  Ex  hac  porro 
regula  facile  deprehenditur ,  canones  Gregorii  junioris  seu  II  inter 
disciplinares  esse  recensendos ,  cum  non  agatur  in  iis  de  re  cre- 
denda,  sed  de  re  prsestanda;  contra  veroex  eadem  regula  constat, 
canones  Tridentinos  dogmaticos  esse ,  cum  in  iis  agatur  de  profi- 
tenda  existentia  potestatis  in  Ecclesia  statuendi  impedimenta, 
qua  eadem  Ecclesia ,  ut  ostendimus  ,   ab  ipsis  temporibus    apo- 
stolicis  ad  nos  usque  semper  usa  est.  Hanc  porro  negare  certe 
haereticum  est.  Juverit  ad  dictorum  confirmationem  in  medium 
afferreauctoritatem  adversariis  nostris  minime  suspectam ,  scilicet 
Van  Espenii,  qui  cum  nonnulla  praemisisset ,  quae  postea  subji- 
ciemus ,  sic  in  rem  nostram  concludit :  Igitur  filum  traditionis 
insecuta  Synodus  Tridentina  recte  anathema  dixit  in  eum ,  qui 
dixerit  y  Ecclesiam  non  potuisse  constituere  impedimenta  diri- 
mentia ,  vel  in  iis  constituendis  errasse  (1). 

186.  Ad  2m,  Resp.  1°  Ergo  ex  concessione  adversariorum  scopus 
Tridentini  fuit,  nondisciplinam  statuere,  sedjus  aliquod  definire, 
quod  negabat  Lutherus. 

(1)  Cfr.  Jus  Ecclesiasticum  uni-  cap.  i  ,  §  20,  pag,  674  ,  Lovan.  1700, 
versum ,  tom.  1  ,   part.  11,  tit.   i3 , 


304  TRACTATUS    DK    MATRIMOHIO- 

187.  Resp.  2°  Dist.  Ita  tamen  ut  Lutherus  ejusmodi  jus  ne- 
gando  humanae  potestati  negaret  Ecclesiae  ipsi ,  conc. ;  potestati 
civili,  neg.  Id  abunde  constat  ex  documentis,  quae  ex  Luthero  ipso 
paulo  ante  retulimus.  Sed  ut  melius  Lutheri  mens  intelligatur , 
integrum  ejus  textum,  prout  legiturinlib.  De  captiv  Bahylonica, 
placet  describere.  Dico,  et  quod  in  me  est  facio  >  monens  et 
rogans  omnes  sacerdotes  et  fratres  y  si  viderint  aliquod  impedi- 
mentum ,  in  quo  Papa  potest  dispensare  y  et  quod  non  est  in 
Scriptura  expressum ,  ut  ea  Matrimonia  confirment y  quo3  contra 
ecclesiasticas ,  tyrannicas  vel  pontificias  leges  fuerint  contracta... 
Conjunctio  enim  viri  et  mulieris  estjuris  divini,  quce  tenety  quo~ 
cumque  modocontra  leges  hominum  contigerit,  debentque  leges  ho- 
minum  ei  cedere...  sine  ullo  scrupulo  (2).  Scopus  ergo  praecipuus 
Lutheri,  quem  recte  thesim  dixeris ,  est,  quod  debeant  a  Sacerdo- 
tibus  conflmariMatrimonia  initacontraleges  ecclesiasticas  etpon- 
tificias.  Quare  vero?  Quia  impedimenta  ecclesiastica  et  pontificia 
non  sunt  expressa  in  Sacris  Litteris;  leges  autem  humanae  cedere 
debent  legi  divinae,  ideoque  nullum  jushumanae  potestati  in  Matri- 
monium  est  tribuendum.  Quibus  positis  ,  sic  rursum  intorquemus 
adversariorum  argumentum  in  ipsoshoc  modo  :  Ad  fidei  dogma 
illud  pertinere  dicendum  est,  quod  praecipuum  veluti  sibi  finem 
proposuit  Synodus  ,  quae  in  eo  tota  fuit,  ut  Lutheri  commentum 
labefactaret ;  atqui  Lutherus  .praecipue  ecclesiasticas  et  pontificias 
leges  conjugia  dirimentes  repudiabat ;  ergo  Tridentina  Synodus 
hoc  veluti  praecipuum  finem  sibi  proposuit ,  ut  assereret  seu  de- 
finiret  Ecclesiae  potestatem  condendi  hujusmodi  leges;  et  quod 

(1)  Opp.  edit.  Jen.   1 55^ ,  tom.  n  ,  ror  est  intendere  in  temeritatem  Ro- 

fol.  295  ,  verso.  Incipit  autem  Lulhe-  manensium  tyiannorum ,  adeo  pro  /1- 

rus  totam  hanc  declamationem ,  ibid.  bidine  sua  dirimentium  ,  rursum  co- 

fol.  295  ,  recto  ,  his  verbis ,  quibus  lu-  gentium  Matrimonia...   Verum  gau- 

culentius  ostenditur  ejus  scopus  :  Hac-  deo  istis  decorosis  legibus  suam  tan- 

tenus  de  Matrimonio.  Quid  aulem  di-  detn  contigisse  gloriam.  Nempe  earum 

cemus   de  impiis   legibus   hominum ,  beneficio  hodie  Romanenses  facti  sunt 

quibus  hoc  vitce  genus  ,   divinitus  in-  nundinatores...  O  digna  Pontificibus 

stitutum ,    est  irretitum  ,   sursum  ac  nostris  negotiatio  ,  etc.  Quid  clarius  ? 
dcorsum  tractatum  P  Deus  bone  ,  hor- 


CAP.    III.    DE    JMPEDIMENTIS    MATRIMONII  ,    ETC.  305 

consequens  est ,  hanc  potestatem  seu  jus  has  leges  condendi  ad 
fidei  dogma  pertinere. 

188.  Ad  3m,  Neg.  Ut  patet  ex  dictis,  ac  proinde  neg.  parita- 
tem  intercanones  Tridentinos  et  responsionem  Nicolai  I,  si  tamen 
authentica ,  ac  non  potius ,  ut  plures  suspicantur ,  spuria ,  vel 
saltem  interpolata  illa  Nicolai  epistola  habenda  est.  Similiter.  neg. 
postremam  partem  propositi  argumenti  desumptam  ex  nomine 
Ecclesice ;  qua3  omnia  ex  hactenus  disputatis  corruunt. 

189.  Obj.  secunda.  1°  Quoe  pertinent  ad  Sacramenti  essentiam 
et  divinam  habent  a  Christo  institutionem,  plane  distinguenda 
sunt  ab  iis  ,  quse  sunt  tantummodo  eidem  Sacramento  accessoria , 
atque  postea  inducta  ab  Ecclesia.  Quod  enim  Sacramento  essen- 
tiale  est ,  et  a  Christo  institutum ,  illud  certa  stabilitate  gaudet ; 
quidquid  autem  ab  Ecclesia  inductum  est ,  eadem  stabilitate  caret , 
atque  totum  ad  eas  leges  refertur ,  quae  disciplinae  nuncupantur. 
Atqui  Matrimonii  impedimenta  tanquam  ab  Ecclesia  deinceps 
constituta  propugnantur  ;  ergo  illi  canones  Tridentini  ad  solam 
disciplinam  referri  possunt ,  eo  vel  magis  quod  ab  ejusmodi  im- 
pedimentis  concedantur  dispensationes ,  quse  in  fidei  dogmatibus 
locum  habere  non  possunt.  2°  Rursus  :  constare  certe  non  potest 
quidpiam  definitum  fuisse  a  Tridentinis ,  quod  ad  dogma  pertineat, 
nisi  certo  constet  in  Tridentinis  decretis  jus  definitum  fuisse ,  non 
vero  factum;  atqui  utrum  Ecclesia  erraverit  necne  in  consti- 
tuendis  Matrimonii  impedimentis ,  res  facti  est ,  minime  vero  juris; 
cum  ergo  Tridentinum  in  can.  IV  definierit ,  Ecclesiam  in  impe- 
dimentis  constituendis  non  errasse,  profecto  rem  facti  declaravit, 
non  vero  juris. 

190.  Resp.  Ad  lm,  Dist.  min.  Impedimenta  tanquam  ab  Ec- 
clesia  deinceps  constituta  propugnantur,  conc;  ipsa  potestas  ea 
constituendi ,  neg.  Duo  aclversarii  permiscent  in  allato  argumento 
plane  inter  se  distincta,  nempe  potestatem  seu  jus  et  exercitium 
seu  objectum  ejusdem  potestatis  seu  juris.  Potestatem  Ecclesiae  de- 
finivit  Concilium  Tridentinum  de  fide  esse ;  et  haec,  utpote  a  Christo 
collata ,  est  essentialis ,  immutabilis,  ipsique  Ecclesiae ,  ut  mox  os- 
tendemus  ,  originaria ;  exercitium  autem  et  objectum  potestatis 
seu  juris  est  disciplinare ,  mutabile  ac  dispensationibus  obnoxium, 

T.  VII.  20 


306  TRACTATUS    DE    MATRIMOMO. 

191.  Ad  2m  ,  Dist.  min.  Res  facti  est  cum  jure  conjuncti  ab 
eoque  dependentis  ,  conc;  meri  facti ,  neg.  Ideo  enim  ex  mente 
Concilii  Tridentini  non  erravit  Ecclesia  in  constituendis  Matri- 
monii  impedimentis ,  quia  Ecclesia  potuit  etpotest  ea  constituere ; 
alioquin  utique  errasset ,  usurpando  sibi  potestatem ,  quam  Chri- 
stus  ei  minime  concessit.  Satis  est  canonem  legere,  ut  evanescat 
difficultas. 

192.  Obj.  tertia.  1°  Dato  etiam  canonem  IV  Tridentinum 
dogma  fidei  continere ,  non  tamen  is  de  dogmate  religionis  re- 
velatae  ,  sed  de  dogmate  juris  naturalis  erit  accipiendus.  Quum 
enim  Ecclesiae  potestas  statuendi  impedimenta  Matrimonii  bene- 
ficio  Principum  obtigerit,  atque  a  tempore  Concilii  Tridentini  se- 
culorum  aliquot  quieta  possessione  fuerit  firmata  ,  potestas  autem 
concessa  aliorum  consensu  vera  sit  ac  legitima ,  qua  quisque  se- 
cundum  etiam  juris  naturalis  principia  licite  uti  possit  ,  jure 
quoque  Tridentinum  contra  eos ,  qui  hanc  ei  potestatem  abnega- 
bant  anatbema  pronunciare  poterat ;  quod  tamen  anatbema ,  si 
principes,  uti  juste  possunt  (cum  nulla  detur  adversus  jura  ma- 
jestatica  preescriptio),  potestatem  banc  revocarint,  cessante  ra- 
tione,  ob  quam  vibratum  est,  et  ipsum  suo  carebit  effectu  (1). 
2°  Praeterea  doctrina  canonibus  his  contenta  multos  vel  in  ipso 
Concilio  Tridentino  nacta  est  adversarios,  qui  licet  plurium  suf- 
fragiis  superati  cedere  debuerint ,  nihil  ex  actis  Concilii  luci  pu- 
blicae  nondum  expositis  erui  potest,  cum  non  constet,  votisne 
eorum ,  qui  a  Spiritu  S.  positi  sunt  regere  Ecclesiam  Dei ,  an  vero 
illorum ,  Cardinalium  non  Episcoporum ,  Generalium  Ordinum , 
Abbatumque,  queis  votum  decisivum  ex  dispositione  humana  seriori 
concessum  est  tempore ,  victi  sint.  Tum  profecto  quemadmodum 
definire  non  est  integrum ,  qua  ex  parte  vota  steterint  saniora  , 
ita  saltemdubiis  defacto  hoc  nobis  esse  licebit  (2).  3°  Saltem  res 
controversa  est  inter  Catholicos  neque  ab  Ecclesia  hactenus  de- 
cisa ,  utrum  canon  ille  dogmaticus  sit ,  item  utrum  de  divinitus 

(1)  Ita  Jos.    Ant.  Petzek.  De  pote-      Brisg.  1783. 
state  Ecclesice  in  statuendis  impedim,  (2)  Ibid.  loc.  cit.  §101. 

Matrimonii  ,  §  73  et  §  74 ,  Friburg. 


ETC.  307 

accepta  auctoritate  intelligi  debeat  nec  ne.  Cum  igitur  agatur  de 
scholae  opinione,  eam  quisqueprolubitu  sequi  velrejicerepotest  (1). 
4°  Demum  ex  historia  discimus,anathema  intentatum  eos  tantum 
ferire,  qui  potestatem  constituendi  impedimenta  dirimentia  Ec- 
clesiae  ideo  denegarunt ,  ut  dogma  Sacramenti  abolerent ,  quique 
libertatem  Matrimonii  ineundi  sine  restrictione ,  a  quocurnque 
demum  posita ,  indulgendam  esse  contenderunt ;  quam  opinionem 
Lutherus  fovit,  qua  admissa,  nec  ex  delegata  potestate  unquam 
Ecclesia  impedimenta  statuere  potuisset ;  quique  denique  Ecclesiam 
male  usurpatae  potestatis  alienae  ream  agebant.  Qui  autem  juris 
publici  universalis  principiis  ,  et  antiquissimae  traditioni  inhae- 
rentes  hanc  potestatem  ex  Principum  beneficio  Ecclesiae  obtigisse 
affirmant ,  nec  dogma  Sacramenti  abnuunt ,  nec  concessam  vel 
acquisitam  potestatem  veram  esse  et  legitimam  inficiantur;  hos 
proinde  non  ferit  anathema  (2).  Ergo. 

193.  Resp.  Ad  lm,  Neg.  Tota  enim  adversarii  argumentandi 
ratio  nititur  principio  haeretico ,  ut  sequenti  propositione  osten- 
demus  ,  quod  scilicet  potestas ,  qua  utitur  Ecclesia  in  constituendis 
impedimentis  ,  sit  ipsi  delegata  a  Principibus ,  non  autem  propria 
et  originaria  sibi  a  Christo  concessa.  Hoc  autem  everso  funda- 
mento ,  ruit  sedificium  superstructum.  Adeo  violenta  est  baec  con- 
clusio  ,  adeo  contorta ,  ut  nemini  in  mentem  venire  potuerit ,  qui 
anticipatis  judiciis  praeoccupatus  non  sit.  Ecquis  unquam  sanae 
mentis  sibi  persuadere  poterit  Tridentinos  Patres  in  canone  illo 
conficiendo  voluisse  juris  naturalis  dogma,  ut  loquitur  adver- 
sarius  ,  ad  mentem  auctoris  definire  ?  Haec  ipsa  agendi  ratio  evi- 
denter  ostendit ,  perditae  causae  ejusmodi  scriptores  patrocinium 
suscepisse. 

194.  Ad  2m  ,  Neg.  Hac  enim  ratione  nullum  fidei  dogma  sive 
a  Tridentino  sive  a  Conciliis  cecumenicis  reliquis  definitum  con- 
sistere  posset.  Omnes  haeretici  ac  protestantes  possent  hac  ratione 

(1)  ItaprofessoresLovaniensesinsnis  scopum  Mechliniensem  et  Belgii  prima- 

responsis  ad  qoaestiones  de  potestate  Ec-  tem,  anno  1789  propositas. 

clesiae  statnendi  impedimenta  Matrimo-  (2)  Haec   nrget   Joan.    Jos.    Pehem 

ninm  dirimentia  ,  per  Joannem  Henric.  Anstriacns  canonista  in  snis  PrcBlectio- 

Cardinalem  a  Frankenberg  ,  Archiepi-  nibus  injus  ecclesiast.  part.  11 ,  §  438. 

20. 


308  TRA.CTATDS    DE    MATRlMONIO. 

eludere  quasvis  definitiones  adversus  suos  errores  latas.  Actum 
esset  de  infallibilitate  Ecclesiae ,  quae  decreta  Tridentini  tanquam 
totidem  fidei  articulos  venerata  est.  Ex  his  discimus ,  quo  ruant 
aulici  ejusmodi  scriptores. 

195.  Ad  3m ,  Neg.  Tum  quia,  ut  diximus,  Ecclesia  illos  ca- 
nones  tanquam  dogmaticos  agnovit ;  tum  quia  doctrina ,  quae 
seculi  Principibus  dumtaxat  tribuit  potestatem  originariam  ac 
propriam  statuendi  impedimenta  Matrimonium  dirimentia ,  a 
Pio  VI ,  in  const.  Auctorem  fidei >  haereticali  nota  confixa  est. 
Quare ,  cum  Launojus  omnium  primus  novam  suam  interpreta  - 
tionem  obtrusit ,  statim  ab  omnibus  vere  Catholicis  impugnatus 
est,  ejusque  interpretatio  rejecta.  Verum  de  hoc  in  sequenti 
propositione. 

196.  Ad  4m,  Neg.  Siquidem  haeretici  Lutherani  et  Calvinistae 
non  ideo  negabant  Ecclesiam  habere  potestatem  constituendi  im- 
pedimenta,  ut  sibi  viam  sternerent  ad  negandam  veritatem  Sa- 
cramenti;  sed  e  converso ,  cum  negassent  Christianorum  connu- 
bium  Sacramentum  esse,  intulerunt  Ecclesiam  nullo  jure  pollere 
in  Christianorum  conjugia.  Sic  enim  se  gessit  Lutherus ,  qui  lib. 
cit.  De  captiv.  Babyl.  prius  constituit  Matrimonium  non  esse 
Sacramentum  ,  deinde  declamat  in  leges  pontificias  statuentes 
impedimenta  dirimentia  (1).  Sic  pariter  se  gessit  Calvinus,  cujus 
verba  retulimus.  Hanc  propterea  ob  causam  Concilium  Triden- 
tinum,  can.  I  cit.  sess.  XXIV  ,  prius  fundamentum ,  ut  ita  dicam, 
jecit,  definiendo  Matrimonium  esse  Sacramentum ;  deinde  cann.  III 
et  IV  in  eos  anathema  dixit ,  qui  negant  Ecclesiam  jus  habere 
statuendi  impedimenta ,  sive  admittant  sive  negent  Sacramenti 
veritatem.  Agitur  enim  de  duobus  distinctis  erroribus ,  quos  Con- 
cilium  distinctis  anathematibus  confixit.  Velint  proinde  nolint  hi, 
qui  se  jactant  juris  publici  universalis  principiis  et  antiquissimae 

(1)  Sane  Lutheras  loc.  cit.  prius  in-  dimenta.  Id  aperte  constat  ex   verbis , 

sumit  duas  paginas  cumdimido,  utevin-  quae  paulo  ante  ex  illo  descripsimus  : 

cat ,  Matrimonium  non  esse  Sacramen-  Hactenus  de  ipso  matrimonio.  Quid 

tum;    deinde    vero    tanquam  corolla-  autem  dicemus  de  impiis  legibusho- 

rium  colligit ,  nulla  ratione  competere  minum  ,  etc. 
Ecclesia?   facultatem   statuendi    impe- 


GAP.    III.    DE    1MPED1MEHT1S    MATRIMONII  ,    ETG.  309 

traditioni  inhoerere ,  dum  negant  Ecclesiae  potestatem  constituendi 
impedimenta  originariam,  ut  eam  transferant  in  seculi  principes, 
nunquam  poterunt  se  ab  anathemate  Tridentino  subducere  (1). 

PROPOSITIO  IV. 

Prcefati  Tridentini  canones  non  de  adventitia  ex  tacito  vel 
expresso  Principum  comensu ,  sed  de  intima ,  originaria  ac 
propria  Ecclesios  potestate  loquuntur. 

197.  Est  de  fide  haec  propositio.,  ut  patet  ex  constit.  dogmatica 

Auctorem  fidei  ,  in  qua  Doctrina  sy?wdi  (  Pistoriensis  ) ,  asserens 

ad  supremam  civilem  potestatem  dumtaxat  originarie  spectare 

contractui  Matrimonii  apponere  impedimenta  ejus  generis ,  qum 

ipsum  nullum  reddunt,  dicunturque  dirimentia;  quodjusori* 

ginarium  prosterea  dicitur  cum  jure  dispensandi  essentialiter 

connexum,  subjungens ,  supposito  asse?isu  vel  conniventia  Prin- 

cipum  potuisse  Ecclesiam  juste  constituere  impedimenta  diri- 

mentia  ipsum  co?itractum  Matrimonii  —  quasi  Ecclesia  non 

semper  potuerit  ac  possit  i?i   Christia?iorum  Matrimoniis  jure 

proprie  impedimenta  constituere  ,  quo3  Matrimonium  non  solum 

impediant ,  sed  et  nullum  redda?it  quoad  vinculum ,  quibus 

Christiani  obtricti  te?ieantur  etiam  in  terris  infidelium  >  in  iis- 

demque  dispensare  —  damnatur  ut  canonum  III ,  IV,  IX,  XII 

sess.  XXIV  Conc.   Tridentini  eve?*siva,  hwretica  (  prop.  LIX  ). 

Item  rogatio  synodi  ad  potestatem  civilem ,  ut  e  numero  i?npe- 

dimentorum  tollat  cognationem  spiritualem,  atque  illud  quod 

diciturpublicm  honestatis  impedimentum,  quorum  origoreperitur 

in  collectione  Justiniani;  tum  utrestringatimpedimentum  affini- 

tatis  et  cognationis ,  ex  quacumque  licita  aut  illicita  conjunctio?ie 

prove?iientis ,  ad  quartum gradmnjuxta  civilem  numerandi  ra~ 

tionem  per  lineam  lateralem  et  obliquam,  ita  tamen  utspesnutta 

relinquatur  dispensationis  obtinendm; — quatenus  civili potestati 

(I)  Cfr.  Aloys.  Cuccagni  in  tract.  clcsiastico  di  Roma,  Supplemento  quin- 
Del  MatrimOnio  cristiano ,  qui  inser-  to  per  i  mesi  di  Settemhre  ed  Otto- 
tus  est  in  opere  periodico  Giornale  Ec-     bre  1791. 


310 


TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 


jus  attribuit  sive  aholendi  sive  restringendi  impedimenta  Ec- 
clesias  auctoritate  constituta  vel  comprobata  >  item  qua  parte 
supponit  Ecclesiam  per potestatem  civilem  spoliari posse  jure  suo 
dispensandi  super  impedimentis  ab  ipsa  constitutis  vel  compro- 
batis — declaratur  ut  libertatis  ac  potestatis  Ecclesiw  subversiva , 
Tridentino  contraria,  ex  hcereticali  supra  damnato  principio 
profecta  (  prop.  LX)  (1). 

198.  Et  sane  cum  de  fidei  dogmate  agatur,  uti  ostendimus , 
si  jus  constituendi  impedimenta  dirimentia ,  vel  ab  iisdem  dis- 
pensandi ,  Principum  esset  originarium  ac  proprium  ,  id  constare 
deberet  vel  ex  verbo  Dei  scripto,  vel  ex  verbp  Dei  tradito;  vel 
saltem  constare  deberet  de  hoc  consensu  vel  tacito  vel  expresso 
a  Principibus  Ecclesiae  aliquando  dato.  Atqui  neque  ex  Scriptura 


(1)  Exhis  patet,  qnodnam  judicium 
ferendum  sit  de  eo  ,  quod  scribit  Rech- 
berger  op.  cit.  Manuale  del  gius  ca~ 
nonico  Austriaco.  tom.  n,  §  i5g  : 
Dai  principj  che  su  questa  materia 
abbiamo  esposti  ( l  §  780,)  nel  diritto 
pubblico  .  facilmente  si  deduce  a  chi 
competa  il  diritto  di  stabilire  gVimpe- 
dimenti  del  Mairimonio,  Impercioc- 
che  riguardano  essi^  0  i°  lavalidita 
giuridica  del  contratto  matrimoniale , 
0 1°  qualche  sua  qualita  morale  ,  0  3°  il 
Sacramento  ed  i  suoi  effetti.  Quegliim- 
pedimenti  che  rendono  il  contralto  giu- 
ridicamente  irrito,  sonopercio  insenso 
stretto  dirimenti,  soggiacciono  alla 
podesta  del  sommo  imperante ,  e  la 
Chiesa  non  puo  stabillirli  se  non  che 
colV  espresso  0  tacito  consenso  d'elV 
imperante  ,  avvegnache  ilcontratto 
di  Matrimonio  ,  avuto  riguardo  al  di- 
ritto ,  prende  la  suo  forsa  dalla  sola 
podesta  civile...  Quegli  impedimenti 
fmalmente  che  si  riferiscono  al  Sa- 
cramento   soltanto ,   sono   sogetti  alla 


podesta  ecclesiastica  :  tuttavia  siccome 
non  ostano  essi  ,  che  sussista  valido  il 
contratto  civile  ,  cosi  anche  riguardo 
al  Sacramento  non  possono  aver  forza 
di  dirimere ,  attesoche  secondo  Vinsti- 
tuzione  di  Cristo  qualunqne  contratto 
matrimoniale  legalmente  valido  ,  som- 
ministra  giusta  materia  di  Sacra- 
mento ,  ed  alla  podesta  ecclesiastica 
non  compete  il  cangiare  la  materia  da 
Cristo  instituita;  percio  non  sono  se 
non  che  impedienti ,  cioe  per  aver  la 
Chiesa  definito  quelle  cose  che  si  de- 
vono  osservare  per  ricevere  degna- 
mente  il  Sacramento ,  in  modo  che 
omettendole  USacramento  illecitamente 
bensi  ,  ma  nonper  altro  invalidamente 
si  riceva  (  Hujus  loci  translatio  latina 
Tideatur  ad  calcem  voluminis.  )  Haec 
quidem  cancellarius  episcopalis  Lintien- 
sis,  quaj  aperte  pugnant  cum  Concilii 
Tridentini  dogmatica  definitione  ,  et 
hsereticali  censura  notata  sunt  in  allata 
Conslit.  Auctorem  fidei. 


CAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMONII ',    ETC.  311 

neque  ex  traditione  constat ,  jus  istud  esse  Principum  originarium 
ac  proprium ;  neque  ullum  monumentum  occurrit  in  tota  anti- 
quitate,  quo  evincatur,  praestitum  essehunc  consensum  Ecclesiae  a 
seculi  Principibus  ,  ut  impedimenta  constitueret  aut  ab  iis  dispen- 
saret.  Ergo. 

199.  Contra  vero,  cum  ex  Scriptura  et  traditione  certumsit, 
Matrimonialem  contractum  a  Christo  evectum  esse  ad  dignitatem 
Sacramenti ,  hoc  ipso  patet ,  Christum  ipsum  a  Principum  jure 
contractum  matrimonialem  subtraxisse ,  atque  Ecclesiae  potestati 
sicut  cetera  Sacrarnenta  moderandum  tradidisse. 

200.  Quare,  ut  vidimus,  Christus  apposuit  impedimentum 
ligaminis ,  abrogando  polygamiam  simultaneam ,  ac  declarando 
mcechum  illum  esse ,  qui  uxorem  ab  alio  dimissam  duxisset.  Apo- 
stolus  damnavitincestum  Corinthium,  qui  duxerat  uxorem  patris 
sui  5  item  constituit ,  ut  liber  esset  conjux  fidelis ,  cum  quo  conjux 
infidelis  nollet  pacifice  vivere  seu  absque  contumelia  Creatoris, 
Ecclesia  a  temporibus  ipsis  apostolicis  usque  ad  Constantinum  ea 
potestate  usa  est ,  ut  allata  documenta  ostendunt ,  quin  praesumi 
possit ,  id  eam  fecisse  ex  tacito  vei  expresso  consensu  Neronis , 
Caligulae  vel  Domitiani.  Quod  si  tunc  temporis  Ecclesia  jure  suo 
et  originario  usa  est ,  concipi  nequit ,  ipsam  jus  suum  amisisse  sub 
Imperatoribus  christianis. 

201.  Huc  accedit ,  quod ,  si  ex  Principum  consensu  Ecclesia  po- 
tuisset  et  posset  aliquid  circa  conjugii  impedimenta  statuere ,  de- 
buisset  id  saltem  innui  in  canonibus  Tridentinis,  ne  generalibus 
verbis  videretur  Concilium  aliquid  statuere ,  quo  originarium  Prin- 
cipum  jus  maxime  laederetur.  Aderant  Concilio  legati  et  oratores 
Principum  oculatissimi ,  et  Principum  jurium  defensores  acerrimij 
qui  clamare  profecto  non  destitissent ,  si  quidpiam ,  quod  vel  mi- 
nimum  laedere  suorum  dominorum  jura  videretur,  vel  a  longe 
fuissent  suspicati  a  Concilio  constitui.  Atqui  tamen  ex  tot  legatis 
et  oratoribus  nemo  unus  hiscere  est  ausus,  cum  a  Tridentinis  Pa- 
tribus  praefati  canones  proponerentur.  Imo  cum  Galliarum  rex 
summopere  optaret ,  ut  nulrum  declaratur  seu  irritum  fieret  con- 
jugium ,  quod  a  filiisfamilias  iniretur  contra  parentum  voluntatem 
vel  absque  ipsorum  consensu ,  ad  idque  obtinendum  per  oratorem 


312 


TRACTATUS    DE    MATR1M0NI0. 


suum  enixe  rogasset  Concilium ,  quod  et  alii  Principes  prsestite- 
runt ,  restitit  Concilium ,  imo  contrarium  declaravit  esse  tenen- 
dum  sub  anathematis  pcena  (1);  contra  vero  novum  constituit 
impedimentum  dirimens  clandestina  conjugia.  Jam  vero  in  ad- 
versariorum  hypothesi  satius  fuisset  Galliarum  Regi  uti  jure  suo ; 
evidens  igitur  est ,  adversariorum  sententiam  novum  esse  inven- 
tum  atque  ad  id  temporis  plane  inauditum ,  quod  nec  suspicatus 
est  ipse  Lutherus ,  qui  alioquin  certe  hortatus  Principes  fuisset, 
ut  datum  assensum  revocarent ,  quo  ,  juxta  ipsum  ,  ecclesiastica , 
tyrannica  pontificia  potestas  adeo  abusa  erat. 

202.  Necpraetereundumsilentio  est ,  quod ,  si  Ecclesia  potesta- 
tem  suam  revera  a  Principibus  fuisset  mutuata,  eam  sibi  nulla- 
tenus  dogmatica  sanctione  vindicasset;  cum  ejusmodi  concessio 
sit  factum  mere  humanum ,  nec  propterea  objectum  dogmaticae 
definitionis ,  prout  observavit  archiepiscopus  Mechliniensis  et 
Belgii  primas  Card.  de  Frandkenberg ;  qui  praeterea  adjicit,  pote- 


(1)  Cfr.  Card.  Pallavicini  ,  Hist. 
Conc.  Trid.  lib.  xxu ,  cap.  i  ,  §  16, 
ubi  refert ,  legatos  Gallos  duo  solemni 
petitione  Regis  nomine  postulasse  a 
Concilio ,  tum  ut  dirimerentur  conjugia 
clandestina  ,  tum  etiam  ut  irrita  fierent 
conjugia  filiorumfamilias  inita  absque 
parentum  consensu.  Verum  cum  agatur 
de  re  tanti  momenti ,  ex  qua  luculentis- 
sime  evincitur ,  Principes  tunc  temporis 
pro  certo  habuisse  soli  Ecclesiae  jus  com- 
petere  statuendi  impedimenta  dirimen- 
tia ,  operae  pretium  censeo  integrum 
textum  exhibere.  Pertanto  gli  amba- 
8ciadori  Francesi  ,  scribit  ipse  ,  nelcui 
regno  per  aventura  il  disordine  ( con- 
jugiorum  clandestinorum )  riuscivapiu 
frequente ,  e  piu  pernizioso ,  il  giomo 
ventesimoquarto  di  Luglio  fecero 
una  solenne  richiesta  ad  Concilio  in 
nome  del  Re ;  che  tali  Matrimoniiper 
Vavvenire  s3 annullassero ;  rinovandosi 


Vantiche  solennita  delle  nozze.  E  se 
alle  volte  per  gran  oagione  paresse  il 
far  altramente  ,  almeno  i  Matrimonii 
non  s'ave8seroper  legitimi  qualora  non 
vHntervenisse  la  presenza  del  Sacer- 
dote  e  di  trh  o  piii  testimonii ;  e  che 
insieme  Jannullassero  i  maritaggi  con- 
tratti  da3  figliuoli  di  famiglia  senza  il 
consenso  de'  genitori ,  comeperlopiu 
e  dannosi  e  disconvenevoli  alle  fami- 
glie  ,  e  materia  oVodiopiii  che  oVamore 
tra  i  consorti  :  maper  rimediare  alla 
transcuraggine  de'  parenti  nel  provve- 
dere  allo  stato  de1  figliuoli  ,  siprescri- 
vesse  un  termine  d'anni  ,  oltre  al  quale 
8e  7  figlyuolo  dal  padre  non  fosse  ac- 
coppiato  in  Matrimonio ,  gli  divenisse 
lecito  Veleggersi  compagniapersestesso. 
Vid.translat.  lat.  ad  calcem  voI.Jamvero 
exhis  postulationibusaltera  a  Tridentino 
probata  fuit ,  altera  autem  rejecta.  In 
utroque  casu  Ecclesia  jure  suo  usa  est. 


CAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMOHII  ,    ETC  313 

statem  hanc  Ecclesiae  esse  omnino  necessariam ,  cum  alias  pro 
munere  suo  sufficienter  curare  non  posset ,  ut  unio  conjugalis,  ad 
Sacramenti  dignitatem  evecta ,  cum  honore  ac  debita  decentia  a 
fidelibus  digne  tractaretur ,  nec  praetermittit ,  in  opposita  sen- 
tentia  facile  contingere  posse,  ut  dogmatica  Ecclesiae  definitio 
falsa  foret,  ex.  gr.  sub  infidelium  dominatione,  item  casu  quo 
Principes  concessam  a  se  potestatem  revocarent  (1). 

203.  Quare  vel  ipse  Van  Espen  scribere  non  dubitavit  :  Con- 
stat,jam  a  pluribus  seculis  Ecclesiam >  et  quidem  privative  et 
cum  exclusione  Principum  secularium ,  impedimenta  dirimentia 
inter  Catholicos  ordinasse,  eaque  pro  temporum  et  locorum  cir- 
cumstantiis  nonnunquam  extendisse  vel  limitasse  >  aut  etiam 
relaocasse;  ac  per  consequens  negari  non  potest ,  quin  Ecclesia 
hac  potestate  a  primis  seculis  pacifice  usa  fuerit  (2).  Deinde 
allegat  tractatum  Gerbesii ,  in  quo  ostenditur,  hanc  auctoritatem 
non  accepisse  Ecclesiam  a  Principibus  secularihus,  seda  Christo, 
eamque  jure  proprio  a  primis  seculis  usque  ad  hwc  tempora 
semper  hac  auctoritate  usam  esse.  Demum  concludit  verbis  su- 
perius  relatis  :  Igitur  filum  traditionis  insecuta  Synodus  recte 
anathema  dixit  in  eum  y  etc. 

204.  Sive  igitur  argumenta  negativa  spectemus,  sive  positiva 
ex  natura  rei ,  ex  factis  Christi  et  Apostolorum  ,  ex  perpetua  Ec- 
clesiae  praxi ,  ex  Principum  agendi  ratione ,  ex  veritateTridentinae 
definitionis ,  ex  confessione  demum  infensissimorum  Ecclesiae  Ro- 
manae  adversariorum  deducta ,  constat ,  quod  evincere  proposui- 
mus ,  praefatos  scilicet  canones  Tridentinos  non  de  adventitia 
ex  tacito  vel  expresso  Principum  consensu ,  sed  de  intima ,  ori- 

(1)  Ita  immortalis  jarium   ecclesia-  vensis ,  Bragensis,  Iprensis  ,  Ruremon- 

sticorum   in  Belgio  propugnator  Card.  densis  ,   nec  non  Archiepiscopus  Cama- 

de  Franctenberg  ,  in  suo  Judicio  do-  racensis ,    Episc.  Atrebatensis  ,  aliique 

ctrinali  super    doctrina  professorum  passim,  certatim  amplexi  sunt,  imosum- 

•eminarii  generalis  ,    Lovan.  die  26  mus  Ecclesiae  Pontifex  Pius  vi  apostolica 

Jul.    1789,  Hoc    porro  Archiepiscopi  auctoritate  confirmavit,  simulque  zelum 

Mechlinitnsis  judicium ,  non  solum  ipsa  Archiepiscopi  promeritis  laudibus  extu- 

facultas  sacra  Lovaniensis,  verum  etiam  lit  Jitteris  ad  eum  datis  i/±  Martii  1790. 

Episcopi  Belgiae  Antwerpiensis  ,  Ganda-  (2)  Loc.  cit.  §  17. 


314  TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO. 

ginaria  ac  propria  Ecclesiae  potestate  loqui ,  prout  a  Pio  VI  defini- 
tum  est  (1). 

DIFFICULTATES. 

205.  Obj.  prima.  1°  Matrimonium ,  Canonistis  et  Theologis 
consentientibus ,  passim  dicitur  contractus  civilis  ad  dignitatem 
Sacramenti  a  Christo  evectus ;  materia  itaque ,  exqua,  ut  ajunt, 
fit  Sacramentum,  est  civilis  contractus  ;  atqui  solius  Principis  est 
legesferre  pro  contractu  civili ;  ergo  ex  ipsarei  natura  constat,  ad 
solos  Principes  spectarejus  originarium  circa  Matrimonium  etiam 
qua  Sacramentum  ,  ita  ut  ipsi  soli  possint  impedimenta  statuere  , 
aut  Ecclesia  ex  ipsorum  tacito  vel  expresso  consensu.  2°  Hoc  vero 
clarius  adhuc  patet  ex  eo ,  quod  dignitas  Sacramenti  accedat  con- 
tractui  civili  ,  cujus  proinde  naturam  non  immutat ,  prout  non 
immutat  calicis  materiam  superveniens  benedictio.  3°  Sane  incre- 
dibile  est ,  Christum  Dominum ,  qui  professus  est  regnum  suum 
non  esse  de  hoc  mundo ,  voluisse ,  per  evectionem  Matrimonii  ad 
dignitatemSacramenti.  Principes  jure,  quo  antea  pacifice  frueban- 
tur ,  destituere  atque  privare.  4°  Quod  bene  intellexit  S.  Thomas, 
qui  aperte  scribit :  Personce  illegitimce  ad  Matrimonium  contra- 
hendum  dicuntur  ex  eo,  quod  sunt  contrd  legem ,  qua  Matrimo- 
nium  statuitur.  Matrimonium  autem,  in  quantum  estin  officium 

(1)  Merito  propterca    CI.  Binterim  sese  contra  Ecclesice  decisionem  va- 

in  op.   TJber  Ehe  und  Ehescheidung  ,  leant  tueri.  Nam  Ecclesia  in  suis  cecu- 

sea,  Zte  niatrimonio  et  divortio  ,  p.  23,  nienicis  Conciliis  nunquam  certe  de 

Dusseldorf.  1819,  expositioDem  adver-  ea  potestate  declaranda  vel  constabi- 

sariorum  can.  iv  Conc.  Tridentini ,  de  lienda  sollicita  fuit ,  quamex  Princi- 

delegata  potestate  Ecclesiae  ,  pronuncia-  pumfavore  accepit ,  sed  de  illatantum 

Tit    esse  formalem    satyram  adversus  quce  a  divino  ejus  fundatore  tradita 

Ecclesise  jurisdictionem.  Sic  enim  scri-  ipsi  fuit   atque  commissa.  Ac  prior 

bit  :   Ego  illam  (  expositiouem    nirni-  quidem  potestas  ad  historiam  pertinet, 

rum  ,  quod  Synodus  Tridenliua  ,  can.  posterior  ecclesiasticas  decisiones  com- 

iv,  de  delegata  jurisdictione  tantum  lo-  plectitur.  Nullumporro  exemplumin- 

quatur )  veram  adversus  ecclesiasticam  venio ,  quo  Ecclesia  aliquid  sub  ana- 

potestatem  sattjram  appello  ;  nec  satis  themate  definiverit,  quod  ex  Principum 

concipere  queo  ,  quonam  pacto  tol ,  li-  favore  derivarit. 
cet   docti  ,     ceialis  nostra?   canonistce 


CAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATBIMONII  ,    ETG.  315 

naturce ,  statuitur  lege  naturce ;  in  quantum  est  Sacramentum , 
statuitur  jure  divino;  in  quantum  est  in  o/jicium  communitatis , 
statuitur  lege  civili.  Et  ideo  ex  qualibet  dictarum  legum  potest 
aliqua  persona  efjici  ad  Matrimonium  contrahendum  illegi- 
tima  (1).  5°  Hinc  nunquam  potest  satis  commendari  Concilii  Tri- 
dentini  moderatio  atque  sapientia ,  quod  definivit  quidem  posse 
Ecclesiam  impedimenta  constituere ,  et  de  causis  matrimonialibus 
cognoscere,  at  nunquam  definivit,  quojure,  utrum  scilicet  na- 
tivo,  an  vero  a  Principibus  communicato  id  possit.  6°  Quod  Van 
Espen  animadvertit ,  scribens  :  Nequaquam  dubitamus ,  quin 
Ecclesia  habeat  auctoritatem  similia  impedimenta  (  dirimentia  ) 
inducendi,  prout  per  Concilium  Tridentinum  definitum  est; 
sed  et  hoc  fatendum  est >  Concilium  non  definivisse ,  utrum  ex 
Christi  institutione ,  vel  utrum  ex  Principum  indulgentia  tacita 
vel  expressa  hcec  auctoritas  inducendi  impedimenta  dirimentia 
Ecclesio^  competat  (2).  Ergo.   • 

206.  Resp.  Ad  lm,  Dist.  rnaj.  Matrimonium  passim  dicitur  con- 
tractus  civilis  ad  dignitatem  Sacramenti  a  Christo  evectus ,  latiori 
sensu  et  improprie ,  conc;  stricto  sensu  et  proprie ,  neg.  Sic  enim 
Canonistae  et  Theologi  loqui  consueverunt  ,  quatenus  Matrimo- 
nium  in  societate  contrahitur,  non  autem  quatenus  significare 
prsecise  intendunt,  quod  Christus  ad  dignitatem  Sacramenti  evexit ; 
si  qui  vero  sunt ,  qui  illam  loquendi  formulam  presse  ac  severiori 
sensu  adhibeant ,  perperam  prorsus  eam  usurpant  (3).  Nec  enim 

(1)  Suppl.   q.  5o  ,  art.  un.    ad   4»  (2)  Loc.  cit. 

Siuailia  Labet  S.  Doctor ,  Contra  Gent.  (3)  Inter   ceteros  ita  loquitur  San- 

lib.  iv ,  cap.  78,  obi  scribit :  In  quan-  chez,  De  matrimonio,  tom.n,  lib.  vn, 

tum  igitur  (  Matrimonium )  ordinatur  disp.  2  ,  nurc.  2  ,  ubi,  cum  statuisset 

ad  bonum  naturce  ,  quod  est  perpetui-  posse    Principes    ponere    impedimenta 

tas  speciei  ,  dirigitur  in  finem  a  na-  Matrimonium  diriraentia  ,  etiam  quate- 

iura  inclinante  in  hunc  finem  ;  et  sic  nus  est  Sacramentum  ,  pergit  :  /Vec  ob- 

dicitur  naturw  officium.  In  quantutn  stat     Principis    secularis   potestati  f 

vero  ordinatur  ad  bonum  politicum  ,  Matrimonium      esse     Sacrarnentum. 

subjacet  ordinationi  civilis   legis.  In  Quia  ejus  materia  est  contractus  ci- 

quantum  autem  ordinatur  ad  bonum  vilis  ;  qna  ratione  perinde  potest  illud 

Eccksice ,  oportet  quod  subjaceat  regi-  ex  causa  justa  irritare ,  ac  si  Sacra- 

mini  ecclesiastico.  menlum  non  esset ,  reddendo  personas 


316  TRACTATUS    DE    ItfATRIMONIO. 

Christus  contractum  civilem,  seu  contractum  ad  normam  legum 
civilium  initum  aut  ineundum  ,  ad  dignitatem  Sacramenti  evexit, 
sed  contractum  naturalem ,  qualem  exigit  officium  natura?.  Ofli- 
cium  siquidem  naturae  essentiale  est  ac  ipsi  Matrimonio  intrinse- 
cum,  ideoque  et  contractus  naturalis ;  contra  vero  civilis  forma, 
ut  ita  loquar,  qua  Matrimonium  contractus  civilis  evadit,  ac- 
cidentalis  est ,  extrinseca  atque  mutationibus  perpetuis  obnoxia. 
Cum  vero  contractus  matrimonialis  constituat  materiam  Sacra- 
menti,  haec  profecto  non  debuitab  hominum  arbitrio  pendere(l). 
Hinc  dist.  pariter  min,  Principis  est  leges  ferre  pro  contractu 
civili ,  in  ordine  ad  forum  civile ,  quoad  ea  quae  sunt  vinculo 
conjugali  extrinseca,  conc;  in  ordine  ad  forum  internum  ,  quoad 
nexum  ipsum  matrimonialem  et  sacramentalem  ,  neg.  Nam  in  ea , 
qua3  sunt  ipsi  vinculo  conjugali  intrinseca  ,  nullum  jus  habet  Prin- 
ceps,  utpote  quae  separari  nequeant  abipso  Sacramento,  ut  paulo 
infra  magis  declarabimus. 

207.  Ad  2m  ,  Neg.  Dignitas  enim  Sacramenti  non  supervenit 
vel  ipsi  contractui  naturali ;  sed  contractus  naturalis  in  actu  ipso, 
quo  perficitur  ,  ex  Christi  institutione  induit  naturam  Sacramenti, 
quod  ab  ipso  jam  inseparabile  est.  Notandum  siquidem  hic  sedulo 
est,  non  supervenire  rationem  Sacramenti  contractui  naturalijam 
in  suo  esse  constituto  et  perfecto ,  cujusmodi  est  aqua  respectu 
Baptismi ,  panis  respectu  Eucharistiae  ;  sed  ratio  Sacramenti  exur- 
git  et  perficitur  in  actu  ipso  ,  quo  sub  deditis  conditionibus  perfi- 
citur  contractus ,  quemadmodum  ratio  Sacramenti  Baptismi  oritur 


inhabile8  ad  contrahendum  et  sic  il-  ethnicis ,  aut  haereticis  et  impiis ,  reli- 

legitimum  et  invalidum  contractum.  quisse  facaltatem  moderandi  materiam 

Verum  dehujas  aactoris  principio  paulo  Sacramenti ,  ita  ut  materiae  sacramen- 

postagemus.Idipsumpra^stiteruntTheo-  talis  valor  penderet  ab  illorum  arbitrio. 

logi ,   qui  eum  secuti  sunt ,  Tournely ,  Quod  profecto  nemo  sanus  dixerit.  Jam 

Collet,  aliique  passim.  vero  sub  ratione  politicae  dominationis 

(l)Inadversariorum  hypothesi,  quod  inter  se  pares  sunt  Catholici  Principes 

Christus  evexerit    Matrimonium  ,  qua-  et  Principes  infideles  et  aoatholici ,  cum 

tenus  contractus  civilis  est ,  ad  digni-  omnes  habeant  idem   objectum,  tem- 

tatem  Sacramenti ,  hocwsequeretur  ab-  poralemvidelicetsubditorumfelicitatem. 
surdum  ,  Christum  scilicet  Principibus 


GAP.     III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMONII  ,    ETC. 


317 


ex  ablutione ,  et  ratio  Sacramenti  Eucharistiae  ex  prolatione  ver- 
borum  consecrationis.  Quare  non  se  habet  contractus  naturalis 
respectu  Sacramenti  Matrimonii  ut  materia  remota ,  sed  ut  materia 
proacima ,  quse  consistit  in  ipsa  applicatione  seu  collatione.  Hinc 
cum  Matrimonium  perficiatur  ipso  contrahentium  consensu  ex- 
presso  siib  debitis  conditionibus ,  hoc  ipso  actu  fit  signum  efficax 
gratiae,  adeoque  Sacramentum.  Atqueexindepatetdiscrimen,quod 
intercedit  in  adducta  paritate  ,  inter  calicem  et  supervenientem 
benedictionem  (1) ;  multo  igitur  minus  ratio  Sacramenti  supervenit 
contractui  civili. 


(1)  Hoc  perspicue  et  paacis  verbis 
exponit  AugelicusDoctor,  in  lib.4  Sent. 
dist.  27,  q.  i  ad  4  quaest.  scribens  :  Si- 
cut  se  habet  ablutio  exterior  ad  Bap- 
tismum  ,  ita  se  habet  expressio  ver- 
borum  ad  hoc  Sacramentum  (Matri- 
nii )  ,  ut  dictum  est ;  et  ibid.  d.  16  , 
q.  2 ,  art.  3  ,  ad  2  :  Actus  exterio- 
res  et  verba  exprimentia  consensum 
directe  faciunt  nexum  quemdam  ,  qui 
est  Sacramentum  Matrimonii.  Cam 
vero  adversarii  non  admittant  Angelici 
aactoritatem,  nisi  quando  ipsis favere  vi- 
detar ,  javerit  hoc  ipsam  adstraere  aa- 
ctoritate  adversariis  minime  saspecta  , 
nempe  Van  Espenii,  qui  op.  cit.  part.  ii, 
tit.  xii,  cap.  4»  nam.  7  ,  ait  :  Causa 
igitur  efjiciens  et  perficiens  Matrimo- 
ninm  est  mutuus  consensns ,  ut  sicuti 
sponsalia  de  futuro  contrahuntur  solo 
consensu  in  nuptias  futuras ,  ita  Ma- 
trimoniumper  consensum  de  prcesenti 
in  nuptias  perficitur ,  juxta  regulam 
juris  :  Nuptias  non  concubitus  sed 
consensusfacit.  Unde  Pontifex  ( Inno- 
centiasm  )  in  cap,  28,  x,  de  spon- 
salibus  ,  tanquam  indubitatum  suce 
resolutionis  fundamentum  assumit , 
quod  sufficiat  ad  Matrimonium  solus 


consensus  illorum  de  quorum,  quarum- 
que  conjunctionibus  agitur.  Loqai  aa- 
tem  Van  Espeniam  de  Matrimonio , 
proat  est  Sacramentum  ,  constat  ex 
antecedentibus  et  consequentibus  nu- 
meris  ;  nam  num.  3  ponit  discrimen 
inter  Matrimonium  infidelium  et  fide- 
lium ,  quod  illud  sit  tantum  verum , 
istud  praeterea  ratum  et  Sacramentum; 
n.  5  scribit :  Matrimonium  ratum  in- 
ter  fideles  esse  verum  Sacramentum , 
nemo  Catholicorum  dubitat,  et  ostendit 
auctoritate  Eugenii  iv  et  Conc.  Tri- 
dentini;  deinde  n.  7  ,  exponenshujus 
Sacramenti  causam  efficientem  etper- 
ficientem  ,  eam  ponit ,  ut  vidimus,  in 
consensa  contrahentium ;  demum  eo- 
dem  nam.  7,  post  addacta  verba,per- 
git  :  Quod  autem  dicit  Eugenius  iv  , 
in  cit.  decr.  pro  Armenis  ,  causa 
efficiens  Matrimonii  regulariter  est 
mutuus  consensus  per  verba  de  prce- 
senti  expressus  ;  nullatenus  sic  intel- 
ligendum  ,  quasi  aliquando  alia  esset 
causa  efficiens  Matrimonii  quammu- 
tuus  consensus ,  sed  quod  is  consensus 
non  semper  sit  exprimendus  per  verba* 
Quare,  cum  exVanEspenio  per  illud  effi- 
ciatur  etperficiatur  Sacramentam  ,  qao 


318  TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO. 

208.  Ad  3m,  Resp.  l°Cum  constet  de  facto,  conjecturae  nostra* 
conticescere  debent. 

209.  Resp.  2°  Dist.  Ita  tamen  ut  abunde  eos  compensaverit  ? 
conc;  secus ,  ney.  In  primis  Cbristus ,  quod  mere  civile  est  in 
contractu  conjugii,  intactum  Principibus  reliquit,  ita  ut  ipsijure 
suo  uti  possint  in  legibus  circa  Matrimonium  constituendis ,  quas 
ad  bonum  reipublicae  et  tranquiilitatem  familiarum  conducere 
possint ,  quaeque  afficiant  effectus  civiles  et  externos.  Quod  vero 
attinet  ad  vinculum  ipsum  ,  si  hoc  Christus  subtraxit  Principum 
juribus ,  longe  eos  compensavit  per  sanctissimam  religionem ,  qua 
subditorum  mores  meliores  fierent  et  cives  absolutissimi  evade* 
rent.  Exhisautem  firmitas  pendet  principatuum  ,  quum  Christiani 
teneantur  Principibus  subesse,  obedire  ,  vectigalia  solvere  ,  non 
solum  propter  metum ,  sed  etiam  propter  conscientiam  (1). 

210.  Ad  4m  ,  Dist.  Statuitur ,  juxta  S.  Thomam  ,  etiam  lege 
civili  in  ordine  ad  forum  civile  et  quoad  efFectus  civiles,  conc;  in 
ordine  ad  vinculumipsumconjugale,  ex  quo  conficitur  Sacramen- 
tum ,  neg.  Quo  sensu  verissimum  pariter  est ,  quod  subdit  Ange- 
licus  Doctor  :  Ex  qualihet  ipsarum  lege,  aliqua  persona  potest 
efjici  ad  Matrimonium  contrahendum  illegitima,  id  est,  in  res- 
pectivo  ordine.  Et  vero  S.  Thomam  nullam  vim  in  civilibus  legi- 
bus  agnovisse  constituendi  impedimentum ,  quo  irritum  reddatur 

efficiturelperficitur  contractus,  patet,  impactam  defensoribus  juriam    eccle- 

se  habere  contractum  ad  Sacramentum  siasticorum  ,  quod  detrahant  auctoritati 

ut  materiam  proximam ,  sicut  se  babet  principum.  Cfr.  etiam  J.  Vinc.  Bolgeni 

ablutio  ,   qua  efpcitur  et  perficitur  Sa-  in  op.  Problema  se  iGiansenisli  siano 

cramentum  Baptismi ,  ut  loquitur  etiam  Giacobini,  Iloma  1 794 ;  nec  non  J.  B. 

S.  Thomas,  p.  3,  q.  66,  art.  1  ,   et  Gemini,£a  cabala  de  moderni  Filo- 

post  ipsum  Catech.  Rom.  part.  11,  De  sofanii  scoperfa  in  faccia  ai  piccoli  e 

Sacr.  Bapt.  n.6.  Cfr.  Gerdil.  cit.  tract.  ai  grandi  della  terra  ,  Assisi   1792  ; 

De  Matrim.  part.    1 ,  §  5 ,  ubi  solvit  item  Cajetan.  Aloy.  Del  Giudice ,  Sco- 

difficultatem  M.  A.  De  Dominis  ,  "peti-  perta  de'  veri  nemici  della  Sovranita 

tam  ex  similitudine  aquae  ,  quae  est  ma-  sedicenti  Regalisti.  Ex  his  patebit,  qui- 

teria  Baptismi,  et  panis  et  vini,  prout  nam  verisint  principum  hostes  ,  utrum 

*unt  materia  Eucharistiae.  aulici  et  Jansenistae ,  an  vero  qui  jura 

(1)  Cfr.  Gerdil.  ibid.  §  4  •>  Digres-  Ecclesiae  defendunt. 
sione  circa  calumniam    ab    adversariis 


GAP.    III.    DK   IMPEDIMENTIS    MATRIMONII  ,    ETC. 


319 


ipsum  Matrimonii  vinculum ,  aperte  evincunt  inter  cetera  hsec , 
quae  scribit  in  eodem  supplemento,  ex  quo  objecta  verba  adducta 
sunt :  Prohibitio ,  inquit ,  legis  humance  non  sufficeret  adimpedi- 
mentum  Matrimonii,  nisi  interveniret  Ecclesiw  auctoritas  >  quo3 
idem  etiam  interdicit  (1).  Igitur  Principes ,  juxta  S.  Thomam , 
eas  tanium  leges  ferre  possunt ,  quae  impediant  Matrimonii  con- 
tractum  in  ordine  suo  seu  civili,  ut  dictum  est. 

211.  Ad5m  ,  Dist.  Non  definivit  Tridentinurn,  quojure  Ecclesia 
statuere  possit  impedimenta  expresse  ?  eo  quod  id  nunquam  fuerit 


(1)  Qaaest.  lvii,  art.  2  ,  ad4-  Alia 
plura  S.  Thomae  in  hanc  rem  testimo- 
nia  congessit  Itturiaga  in  op,  cit.  Uav- 
vocato  Pistojese  ,  etc.  cap.  2 ,  §  i. 
Profiteortamen,  me  non  omnia  admit- 
tere,  quae  ibid.  docet  hic  auctor,  de  quo 
suo  loco  disseram.  Cfr.  Muzzarelli  in 
diss.  Del  contratto  del  Matrimonio  in 
quanto  Sacramento  ,  opusc.  xxix,  tom. 
vm  ,  pag.  222.  edit.  Flor.  1822.  Leul- 
lierius  praeterea  jara  animadverterat,  op. 
cit.  Observ.  11 ,  §  2 ,  S.  Thomam  in 
Jocoadductoex  lib.  iv  ,  Cont.  Gentes  , 
non  agere  de  impedimentis  Matrimonii, 
sive  de  auctoritate  eorumdem  consti- 
tuendorum  ;  sed  solum  explicare  varios 
conjugii  fines,  et  horum  respectu  Ma- 
trimoninm  quasi  diversis  legibus  ob- 
noxium  dicere.  Quod  vero  attinet  ad 
alterum  desumptum  ex  SuppL  quaest. 
5o  ,  Jac.  Clemens  doctor  Lovaniens, 
cum  Prospero  Fagnano  in  cap.  Utrum 
autem  de  cognatione  spirit.  Ub.  iv  , 
Decretal.  respondet ,  sensum  verborum 
S.  Thomae  nequaquam  eum  esse ,  ut 
lex  civilis  quemcumque  inhabilem  red- 
dere  queat  ad  Matrimonium  contrahen- 
dum  ;  sed  unamquamque  ex  illis  le- 
gibus  ,  de  quibus  loquitur  S.  Doctor  , 
efficere  posse ,  ut  aliquis  ineundo  con- 


jugio  habilis  non  sit  ;   nimirum  legem 
naturalem  ,   quae   omnibus    communis 
est  ,  posse  impedimenta  statuere  relate 
ad  omnes  eos  etiam  ,  qui  nullius  impe- 
rio  subsunt ;  legem  civilem  ,  quae  Ma- 
trimonia  respicit  solum  ratione  habita 
ad  commune  reipublicae  bonum ,  posse 
conderc  impedimenta  civilia  relate  ad 
subditos  infideles ;    Ecclesiam   demum 
Christianorum  conjugia   invalida  defi-« 
nire  posse ,  quae ,  cum  ad  Sacramenti 
nataram  evecta  sint ,   tum  ex  sua  es- 
sentia  tum    ex   efiectibus  gradum  le- 
gibus   civilibus    mullo  nobiliorem  ha- 
beant.    Cfr.     Traite  du  pouvoir    de 
VEglise  sur  le  Mariage ,  pag.  i3^  ; 
nec  non  op.  De  impedimentis  matri- 
monii,  pag.    108  et  seq.  127,    i35, 
146  et  seqq.  Mechlin.  1834.  Nonnullis 
tamen  subtilis  potius  visa  est  haec  Cle- 
mentis  evasio  quam  solida.  Esto ,  non 
est  tamen  contemnenda.  Nos  aliam  de- 
dimus.   Ceterum  ,   S.    Thomam  con- 
stanter    Ecclesiae    tribnisse   potestatem 
impedimenta  statuendi  patet  ex  lib.  iv 
Cont.   Gent.   cap.   78  ;    Quodlib.   v , 
art.  5  ,  in  Comrn.  in  ^Setit,  dist.  3  7, 
q.    1  ,  art.  1 ;  dist.  ^o ,  arf.   4  >  di8t« 
42,  q.  1,  art.  1 ; ibid.  q.  2,  art.  2, 
ad  4  9   etc. 


320  TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO. 

in  dubium  revocatum ,  conc. ;  sequivalenter ,  neg*  De  germano 
enim  sensu  Tridentinorum  in  laudatis  decretis  nobis  constat  ex 
censura  ac  nota  haereticali  ,  inusta  a  Pio  VI  propositioni  LIX 
synodi  Pistoriensis. 

212.  Ad  6m,  Neg.  Verbaenim,  quaeobjiciunturexVan  Espenio, 
non  sunt  hujus  auctoris  ,  sed  a  posteriori  Launojana  aliqua  manu 
adjecta  textui  Van  Espenii ,  in  editione  longe  post  auctoris  obitum 
Lovanii ,  seu  potius  Lutetiae  Parisiorum  ,  anno  1753  vulgata.  In 
editionibus  siquidem  auctore  adhuc  in  vivis  agente  adornatis  ob- 
jectanon  habentur  (1).  Hinc  aliud  exurgit  argumentum  de  novi- 
tate  hujus  sententiae ,  ac  specimen  intemeratae  fidei  Theologorum 
et  canonistarum  aulicorum. 

213.  Obj.  secunda.  1°  Paucae  extant  a  primis  Ecclesiae  seculis 
leges  circa  fidelium  Matrimonia  ab  Ecclesia  latoe  (2) ,  2°  seu  verius, 
solae  vigebant  juris  Romani  leges ,  ad  quas  passim  provocant  Ec- 
clesiae  Patres ;  3°  ex  publicis  enim  monumentis  constat,  Principes 
de  matrimoniis  leges  tulisse,  Ecclesiam  eis  paruisse  seu  illis  se 
conformasse;  cumque  vellet  impedimenta  statuere,  ad  Principes 
confugisse.  4°  Jam  enim  seculo  II  Athenagoras  in  Legatione  pro 
Christianis  aperte  professus  erat  :  Unusquisque  nostrum  uxorem 
suam  secundum  leges  a  vobis  positas  ducit  (3).  5°  Honorius  et 
Theodosius,  legeRavenna?  lata  anno409,  statuunt,  quando,  cum 
quibus  ,  et  qua  de  causa  in  impedimentis  dispensandum  sit  (4) ; 
codex  Justinianeus  his  legibus  refertus  est.  6°  Quare  cum  Patres 


(l)Saneinedit.Lovaniensianai  1700,  statislischer ,  etc.  sea  Specimen  Theo- 

qaa   otor  ,   verba  illa  omnino  desant.  logicum-Statisticum   de   Ecclesiastica 

Cfr.  edit.  Venet.  1781  ,  in  cajas  prae-  potestate   in   rebus  matrimonialibus  , 

fatione  aperte  dicitar ,  ea  ,   qaa?  in  ea  et  Thora.   Dolliner  in  op.  pariter  cit. 

editione  addita  sant    inter   asteriscos ,  Handbuch  des  Eherechts  ,   seu  Ma~ 

spectare  ad  supplementam  editam  an.  nuale  juris  matrimon. 
1729,  nempe  post  mortem   Van  Es-  (3)  Loc.  cit.  ex  Legat.  pro  Christ. 

penii.   Porro   citatas   textas    reperitur  (4)  God.  Theodos.  Si  nuptiw  exre- 

inter  asteriscos.  scripto    petantur  ,    tit.    x.   Cfr.  Cod. 

(2)  Ita  Petzek  ,  Diss.  depotest.Ec-  Theodos.  cum  perpetuis  notis  etcom- 

cles.  pag.  48  et  seqq.  72  et  seqq.  Fri-  ment,  Jac.   Gothofredi ,  tom,   1 ,  pag. 

burg.  1783.  Auctorop.  cit.  Theologisch-  287  ,  Lugdani  i665. 


GAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMOMI  ,    ETC  321 

Milevitani  decrevissent  :  Placuit,  ut  secundum  evangelicam  et 
apostolicam  disciplinam ,  neque  dimissus  ab  uxore,  neque  di- 
missa  a  marito  alteri  conjungantur  ,  subdunt  :  In  qua  causa 
legem  imperialem  pete?idam  promulgari  (1).  Hinc  7°  Theodoricus, 
Gothorum  rex  ,  veniam  cuidam  fecit ,  ut  nuptias  inire  posset  cum 
consobrina ,  Cassiodoro  teste  (2);  8°  in  legibus  Longobardorum 
rex  Luitprandus  statuit  :  TJt  amodo  nullus prwsumat ,  relictam 
de  consobrino  aut  sobrino  suo  uxorem  ducere,  cur?  Quia  y  Deo 
teste ,  Papa  Urbis  Romo3  per  suam  epistolam  ?ios  adhortavit , 
ut  tale  conjugium  fieri  nullatenus  permitteremus  (3).  9°  Si  quae 
igitur  antiquitus  leges  ab  Ecclesia  latae  sunt  circa  Ghristianorum 
conjugia ,  prohibitivos  potius  dicendae  sunt  quam  irritantes  con- 
nubia;  10°aut  certe  fatendum  est,  ipsamjussibi  indebitum  usur- 
passe  ,  cujus  rei  fidem  haud  dubiam  faciunt  spuriae  Isidori  decre- 
tales.  Ergo. 

214.  Resp.  Ad  lm ,  Esto ,  paucae  latae  sint  prioribus  seculis 
leges  abEcclesia,  quae  fidelium  conjugia  irrita  redderent;  inde 
idunum  evincitur,  illorum  temporum  adjuncta  hoc  temperamen- 
tum  poposcisse.  Ceterum  cum  non  desint  exempla  istarum  legum, 
hocipso  efiicitur,  potestate  sua  in  iis  ferendis  Ecclesiam  usam  esse. 

215.  Ad  2m,  Neg.  Nam  praeter  juris  Romani  leges  ,  aliae  con- 
ditae  ab  Ecclesia  sunt.  Nonnullas  superius  innuimus,  quibus  ad 
pleniorem  dictorum  confirmationem  alias  subjicimus.  Omissis  enim 
decretalibus ,  quibus  Callixtus  Pontifex ,  initio  seculi  III ,  et  Julius 
Papa  eodem  seculo  statuerunt  impedimentum  consanguineitatis , 
utpote  inter  spurias  ab  eruditis  rejectis  (4) ,  Concilium  Neocaesa- 
riense  anno  314  constituit  impedimentum  afjinitatis ,  perinde 
ac  Concil.  Illiberitanum  (5).  Impedimentum  publicoe  honestatis 

(1)  Loc.  cit.  apad  Hardain.  (4)  Cfr.  apud  Hardain.  Acta  Conc. 

(2)  Variarum,  lib.  vn ,  nam.  j^6  ,  tom.  l,  col.  112  et  seqq.  et  col.  555. 
Formula  qua  consobrina  legitima  fiat  Attamen  lioc  impedimentam  consan- 
uxor.  opp.  M.  Anrelii  Cassiodori  ,  goineitatis  certo  constitatum  estaConc. 
tom.  i,  pag.  123  ,edit.  Rotomag.  1679.  Agathensi  anno  5o6  ,  can.  lxi;  Aver- 

(3)  Apud  Bas.  Joan.  Herold  ,  Origi-  nensi  anno  535  ,  can.  xn  ,  etc. 

num  ac  Germanicarum  antiquitatum          (5)  Concil.  Neocaes.   can.   n,  ibid. 
libri,  pag.  219,  tit.  xxuu,Basiliae  i55y.      col.  282  5  Conc.    Illiberit.  paulo  post 

T.  VII.  21 


322 


TRAGTATUS    DE    MATRlMOPQO, 


constitutum  fuit  a  Siricio  (1);  impedimentum  voti  a  Conc.  Illi- 
beritano  (2),  Carthagin.  IV  (3),  Chalcedonensi  (4),  item  a  Siricio 
et  InnocentioI(5).  De  impedimento  raptus  egit  Synodus  Ancyrana 
anno  314  (6) ,  nec  non  Synodus  Chalcedonensis  (7)  et  Symmachus 
Papa  (8).  De  impedimento  criminis  ab  Ecclesia  instituto  certum 
est  ex  Concilio  Altheimensi  (9).  Matrimonium  ob  cultus  dispari- 


celebratum  ,  can.  lxi  ,  ibid.  col.  256. 
Cfr.  etiamS.  Basilius,  Epist.  clx  ,  ai. 
cxcvn ,  ad  Diodorum. 

(1)  In  Epist.  ad  Himerium  Tarrac. 
cap.  iv  ,  apud  Coustant.  col.  628.  Verba 
autein  Siricii  haec  sunt  :  De  conjugali 
velatione  requisisti  ,  si  desponsatam 
alii  puellam  alter  in  Matrimonium 
possit  accipere.  Hoc  ne  fiat  ,  modis 
omnihus  inhibemus  ;  quia  illa  bene- 
dictio  ,  quam  nupturw  Sacerdos  impo- 
nit ,  apud  fideles  cujusdam  sacrilegii 
instar  est ,  si  ulla  transgressione  vio- 
letur.  In  quem  loc.  cfr.  adn.  edit.  Ideo 
vero  textum  attulimus ,  quia  nihil  non 
moliunturadversarii ,  ut  vimhujuscon- 
stitutionis  eludant. 

(2)  Can.  xui  ,  in  quem  canonem 
cfr.  Comment.  Gard.  deAguirre,  tom.  1, 
op.  cit.  pag.  4°7  e*  seqq, 

(3)  Can.  civ ,  apud  Harduin.  loc.  cit. 
col.  985. 

(A)  Can.  xvi ,  ibid.  torn.  11,  col.  608. 

(5)  Siricius  in  Epist.  cit.  ad  Himer. 
cap.  vi.  Innocentius  vero  in  Epist.  ad 
Victricium,  cap.  xn  ,  apud  Coustant , 
col.  754  et  seq.  in  quem  locum  inler 
cetera  scribit  editor  :  Inde  autem  quo- 
modo  fuventur ,  qui  ab  Innocentio  sa- 
crarum  virginum  conjugia  improhari 
quidem  ,  sed  non  solvi  putant ,  nobis 
latet.  Verum  ipsum  adeas  in  ioc.  cit. 


(6)  Can.  xi  ex  coll.  Isidori,  x  au- 
tem  ex  collect.  Dionysii  Exigui.  Apud 
Hard.  tom.  1,  col.  276. 

(7)  Can.  xxvii  ,  ibidem  tom.  n  , 
col.  612. 

(8)  Epist.  ad  Coesarium  Arel.  cap.zf, 
apud  Hard.  tom.  n  ,  col.  958. 

(9)  Celebratum  est  hoc  Concilium 
anno  916  ;  agensporro  de  hoc  criminis 
impedimento  ,  provocat  ad  antiqua  ca- 
nonum  statuta  ;  sic  enim  loquitur  : 
lllud  communi  decreto  secundum  ca- 
nonum   instituta    definimus  et  prce- 

judicamus ,  ut ,  si  quis  cum  uxore 
alterius  ,  vivente  eo  ,  fornicatus  fuerit , 
moriente  marito  ,  synodali  judicio 
aditus  ei  claudatur  illicitus  ,  ne  ulte- 
rius  ei  conjugatur  Matrimonio,  quam 
priuspolluit  adulterio.  Apud  Hartzheim 
Conc.  German.  tom.  n  ,  pag.  588. 
Solent  adduci  ad  hoc  ipsum  adstraen- 
dam  verba  S.  Augustini  ex  lib.  i ,  De 
nuptiis  ,  cap.  x  :  Mortuo  viro ,  cum 
quo  verum  connubium  fuit ,  fieri  con- 
nubium  nonpotest,  cumquo  prcecessit 
adulterium.  Verum  haec  lectio  dubia 
sallern  est ;  editores  enim  Lovanienses 
et  Maurini  omittunt  particulam  negati- 
vam  ,  tamen  monent  nec  in  antiquis 
editionibus  ,  quibus  usi  sunt  correctores 
Romani ,  illam  reperiri. 


CAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMOrUI,    ETG.  323 

tatem  fieri  prohibuit  Conc.  Illiberitanum  (1),  Arelatense  (2)  et 
Arvernense  (3).  Cum  itaque  omnia  fere  impedimenta,  quae  adhuc 
vigent,  ab  Ecclesia  constituta  fuerint,  de  quorum  plerisque  nul- 
lum  occurrit  in  imperialibus  legibus  vestigium  (4)  ,  patet,  falsum 
omninoesse,  quodab  adversariisassumitur,  solas  videiicet  viguisse 
primis  seculis  juris  Romani  leges.  Quod  si  Patres  interdum  ad 
leges  Imperatorum  provocant ,  ad  eas  provocant ,  quas  Ecclesia  , 
ut  mox  dicemus  ,  et  probavit  et  suas  fecit. 

216.  Ad  3m ,  Dist.  Principum  legibus  matrimonialibus  Ecclesia 
paruit,  quas  ipsa  adoptavit,  conc;  quas  rejecitaut  correxit,  neg. 
Minime  inficiamur  ,  Ecclesiam  plures  imperiales  leges  adoptasse 
etiam  quoad  effectus  ecclesiasticos.  Ast  non  omnes  admisit;  sed 
plures  rejecit  vel  correxit ,  cujus  assertionis  vadem  damus  aucto- 
rem  protestantem  Joan.  Fridericum  Bockelmann  ,  qui  plures  leges 
enumerat,  ad  Matrimonium  spectantes,  ab  Ecclesia  vel  abrogatas 
vel  correctas  (5).  Jam  vero  exindepatet,  Ecclesiamjure  suo  usam 
esse ,  sive  cum  proprias  ad  effectus  sacros  leges  connubiales  con- 
didit ,  sive  cum  justis  de  causis  Principum  constitutiones  adop- 
tavit,  sive  cum  eas  correxit.  Idem  semper  exercetur  jus  legislati- 
vum  in  utroque  casu  (6). 

217.  Ad   4m ,   Dist.   Ducebant  Christiani  uxorem  juxta  eas 


(1)  Can.  xv,  xvi  et  xvn,  apud.  Card.  (5j  De  differentiis  juris  civilis  et 
de  Aguirre,  Conc.  Hispan.  tom.  i,  canonici*  Nos.  cap.  praecedenti  plura 
pag.  4^8  et  seqq.  attulimus  Patrum    testimonia  ,  quibus 

(2)  Can.  xi ,  apud  Hard.  Acla  Conc.  improbant  leges  ab  Imperatoribus  latas , 
tom.  i ,  col.  265.  quas  nullins  esse    ponderis   affirnmnt 

(8)  Celebrat.  anno  535  ,  can.  vi  ,  respectu    Ghristianorum  ;     cujusmodi 

ibid.  tom.  11 ,  col.  1181,  erant  illae,  quihus  permittebatur  divor- 

(«4)  Sane  vel  ipse  apostata  M.  A.  de  tium,  Non  paucas  leges  civiles  ab  Ec- 

Dominis  ,  lib  v  ,  De  repub.  ecclesiast.  clesia  correctas  pariter  exhibet  Nicolaus 

n.  67  ,  fatetur  :   Lex  sola    ecclesia-  Miinchcn  in   Dissert.  De  jure  Eccles, 

stica  impedimentum  posuit  cognatio-  Cathol.    statuendi  impedimenta  Ma- 

nem  spiritualem  occasione  Baptismi,  trim.  dirimentia,  pag.  36  et  seqq.  Co- 

Ordinem  sacrum  ,  et  vota  solemnia  ,  loniae  1827. 

ac   delectum  solemnitatum    quarum-  (6)  Cfr.  Roskovany,  op.  cit.§37-4r, 

rfa»i,  etc.  et  Gerdil,  tract.  cit.  part.  1  ,  §  9. 

21. 


324  TRACTATUS    DE    MATRIMOMO. 

leges  quas  Ecclesia  adoptaverat  juxta  dicta ,  conc. ;  juxta  omnes 
leges  indiscriminatim ,  neg.  Contrarium  enim  ostendimus. 

218.  Ad  5m ,  Dist.  Honorius  ,  Theodosius  junior  ,  Justinianus 
aliique  leges  tulerunt  matrimoniales ,  ut  cutodes ,  patrocinatores 
ac  vindices  legum  canonicarum ,  conc;  ut  sancirent  auctoritate 
propria  leges  ecclesiasticas ,  ad  communicandam  eis  intrinsecam 
firmitatem,  qua  ante  carerent,  neg. 

219.  Ne  videar  sine  tabulis  hanc  assertionem  obtrudere ,  unum 
aut  alterum  testimonium  afferam  ex  Codice  Justinianeo ,  ex  quo 
constat ,  hunc  Imperatorem  in  legibus ,  quas  tulit  ad  canones  san- 
ciendos ,  non  aliud  sibi  proposuisse,  quamut  se  eorum  custodem  et 
vindicem  exhiberet,  atque  urgeretipsorumexecutionem.  Siciviles 
leges ,  inquit ,  quarum  potestatem  nobis  Deuspro  sua  in  homines 
benignitate  credidit ,  firmas  ab  omnibus  custodiri  ad  obedien- 
tium  securitatem  studemus ,  quanto  plus  studii  adhibere  debe- 
mus  circa  sacrorum  canonum  et  divinarum  legum  custodiam  , 
qitce  super  salute  animarum  nostrarum  definitce  sunt  (1)?  Qui- 
bus   verbis  ostendit ,    se  distinguere  leges  civiles ,  quarum  sibi 
potestatem  tributam  affirmat,  et  sacros  canones,  quos  jungit  legi- 
bus  divinis  ,  quarum  tantum  custodiam  sibi  adscribit.  Prosequitur 
vero  ibid.    Imperator   :   Qui  enim  sacros   ca?iones  custodiunty 
Domini  Dei  adjutorio  digni  sunt  ;  qui  autem  transgrediuntur , 
ipsi  semetipsos  judicio  reddunt  obnoxios.  Si  ex  Imperatore  reus 
fit  coram  Deo,qui  sacros  canones  transgreditur,  ergoin  canonibus 
agnovit  vim  obligandi  in  conscientia  ;  ideoque  vim  non  mutuantur 
ex  Imperatoris  sanctione.  Accedens  deinde  proprius  ad  rem  no- 
stram,  aperte  profitetur  vim  prohibitivamin  canonibus,  dicens  : 
Quod  autem  divini  canones  prohibent  clericos  esse,  qui  secun- 
dam  uworem  duxerunt ,  et  inter  sanctos  Basilius  docens  ait : 
Digamos  Canon  ministerio  exclusit  et  ex  iis  progenitos.  Demum 
concludit  Justinianus  :  His  igitur,  quas  sacris  canonibus  definita 
sunt,  insistentes ,  prwsentem  sancimus  /e^rem(2).Quibus  in  ante- 
cessum  visus  est  Imperator  axioma  evertere  a  recentioribus  aulicis 


(1)  Novel.  cxxxvn.  (2)  Ibid. 


CAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMONII  ,    ETC.  325 

statutum,  Canones  legibns ,  nonleges  canonibus  adjectas  esse  (1). 
Eadem  ratione  sese  gesserunt  Principes  occidentales  Cbildebertus , 
Chilpericus ,  Clotarius  II,  Carolus  M.  aliique  passim,  qui  prote- 
stantur,  se  legibus  suis  canonum  tantum  executionem  urgere  (2). 

220.  Ad6m  ,  Dist.  Judicarunt  Patres  Milevitani  petendum ,  ut 
imperialis  lex  ferretur,  qua  mandaretur  executioni  canon  seu  lex 
in  Concilio  statuta ,  seu  potius  declarata ,  conc;  qua  ab  Impera- 
tore  constitueretur,  quod  ex  se  Patres  Milevitani  facere  non  potuis- 
sent ,  neg.  Tria  hic  proestant  Africani  Patres  :  1°  condunt  legem, 
aut  potius  legem  a  Deo  conditam  declarant ,  ne  scilicet  liceat 
vivente  conjuge  ad  aliam  transire  :  Plucuit  ut  secundum,  etc. 
Si  ita  placuit  Patribus,  ergo  legem  condunt,  seu  potius  divinam 
legem  declarant.  2°Hujuslegis  violatoribus ,  quas  possunt  pcenas 
infligunt,  nempe  pcenitentiam.  3°  Postulant  ab  Imperatore ,  ut 
hanc  legem  sua  quoque  auctoritate  communiat  pcenas  corporales 
infligendo  (3). 

221.  Ad  7m,  Dist,  Veniam  fecit  pro  foro  civili  et  quoad  civiles 
effectus ,  conc. ;  qua3  valeret  coram  Deo ,  neg.  Theodoricus  pra3- 
terea ,  in  tali  praebenda  facultate ,  innititur  auctoritate  legum  ;  afc 
certum  est ,  leges  Christianorum  ejusmodi  inter  consobrinos  con- 
junctiones  interdixisse  (4). 

(1  Gfr.  Natal.  Alexandr.  Hist.  eccl.  (2)  Hajns  rei  documenta  vide   apud 

sec.  vi ,  cap,  7 ,  art.  1 ,  qui  inter  ce-  Gerdil.   loc.  cit. 

tera  scribit  :  Licet  vero  de  rebus   et  (3)  Cfr.  Leuillier.  op.  cit.  Observ. 

personis  ecclesiasticis  leges  tulerit  Ju-  v.  §  1    et  2. 

stinianus ,  in  ipsum  esset  iniquior ,  (4)  Etenim  has  consobrinorum  nup- 

qui  assereretj  ipsum  Ecclesics  aucto-  tias  prohibuerat  Theodosius ,    ut  patet 

ritatem  usurpasse.  Veteres  enim  ca-  ex  lege  data  ab  Arcadio  D.    cap  16, 

nones  renovavit  dumtaxat.  Et  paulo  lib.  3  Codicis    Theodos.   De   incest. 

post  :  Si  quas  vero  novas   leges  tulit  nupt.  et  lib.  1  ejusdf  cod.  tit.  iv  ,  Si 

de   ecclesiaslica   disciplina    Justinia-  Nuptics  ex  rescripto petantur  ,  data  ab 

nus ,  vim  illce  non  habuerunt  ullam,  Honorio.  Cfr.  etiam  S.  Ambros.  epist. 

nisi  quia  sunt  ab  Ecclesia  receptce  et  lx,  edit.  Maur.    alias  lxvi.  Hujus  legis 

approbatw.  Quod  deinde  allatis  docu-  Theodosianae  meminerunt   etiam  Liba- 

raentis  ostendit.  Cfr.  etiam  Card.  Gerdil  nius,  Orat.  de  Angariis ,  edita  a  Go- 

cit.    Trattato    del  Matrim.  part.   1,  thofredo ;  S.Augustinus  ,  De  civit.Dei, 

§  11.  lib.  xm  ,  cap.    16;  Paulus  Diaconus  j 

lib.  xiu ,  aliique. 


326  TRACTATUS    DE    MATJUMOMO. 

222.  Ad  8m,  Dist.  Ut  canonum  custos  et  vindex ,  conc;  secus, 
neg.  Responsio  patet  ex  dictis  in  resp.  ad  6ra.  Cuin  enim  plures 
semper  existant,  qui  magis  pcenis  temporalibus  quam  spiritualibus 
afficiantur ,  coacti  non  semel  sunt  tum  Pontifices ,  tum  Episcopi 
in  Conciliis  adunati,  adversus  legum  ecclesiasticarum  contempto- 
res  expetere  a  Principibus  edicta  ac  leges  ,  quibus  illi  cogerentur 
ad  leges  ecclesiasticas  servandas.  Talis  est  origo  plerarumque  civi- 
lium  constitutionum ,  qua3  habent  pro  objecto  res  sacras. 

223.  Ad  9m ,  Neg.  Quamvis  enim  antiquitus  nondum  obtinuerit 
formula  nunc  in  usu  recepta,  qua  conjugia  contra  Ecclesiae  leges 
inita  dicuntur  irrita,  nulla,  etc.  sequivalentibus  verbis  id  ipsum 
significabatur.  Patres  enim  et  Concilia  per  quasdam  nuptias  af- 
firmabant  divinam  legem  et  jura  natura?  perrumpi ,  adulteria 
committiy  eas  manere  non  posse,  esse  repellendas ,  etc;  interdum 
perpetuse  pcenitentiae  atque  excommunicationi  subjiciebant  vetitas 
nuptias  attentantes.  Quis  porro  non  videat ,  in  bis  agi  non  de  sola 
prohibitione ,  sed  de  irritatione  ejusmodi  conjugiorum  (1)? 

224.  Ad  10m,  Neg.  Hsec  enim  mera  est  apostatae  Spalatensis 
criminatio ,  quam  postea  personati  catbolici  iterare  non  erubue- 
runt  (2).  Si  Ecclesia  usurpavit  indebitum  sibi  jus,  proferant  igitur 

(1)  Cfr.  Roskovany  op.  cit.  §  36.  conspirato  per  una  si  lunga  serie  di 

(2)  Hanc  calamniarn  omnium  pri-  secoli ,  ad  usurpare  una  incompelente 
mas ,  at  diximas ,  straxit  adversus  Ec-  autoritd,  lesiva  de'  diritti  della  podestd 
clesiam  M.  A.  de  Dominis  ,  qui  in  op.  civile  ,  ne  avessero  temuto  di  chia- 
cit.  lib.  v,  n.  6j  ,  scripsit  :  Per  acci-  mare  lo  Spirito  Sancto  in  patroci- 
dens  tamen  ,  et  ex  sola  usurpatione  ,  natore  di  questa  da  loro  conosciuia 
deinde  prcescriptione  ,  si  tamen  prce-  usurpazione ,  promulgando  sotto  Vin- 
scriptio  hcec  bonam  fidem  adjunclam  vocazione  di  lui  le  ordinazioni  fatte 
vere  habeat ,  etiam  in  Ecclesia  ( po-  da  essi  riguardo  al  Matrimonio  , 
testas  haec)  reperitur.  Apposite  Card.  come  provenienti  da  autorita  ricevuta 
Gerdilias ,  op.  cit.  §  12,  ad  hanc  da  Dio ,  e  direlta  e  regolata  dal  suo 
criminationem  repondit :  Degno  di  un  Spirito.  Stolta  impudenza  ,  che  scuo- 
apostata  si  e  questo  nero  sospetto  ,  che  pre  la  malignita  delV  animo,  senza 
tenta  qui  lo  Spalatense  di  spargere  sulla  punto  giovare  alV  intento.  Eglie  as- 
buOna  fede  della  Chiesa  ,  .quasiche  sioma  di  universale  giurisprudenza  , 
tanti  santi  Pontefici ,  tanti  venerabili  fondato  suW  equitd  naturale,  che  un 
Padri,  adunatinei  Concilii,  avessero  pacifico  possesso  di  lunghissimo  tempo 


GAP.    III.     DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMONII  ,    ETG.  327 

adversarii ,  qui  nos  auctores  invasionis  illegitimse  incusant ,  as- 
signent  tempus,  quando  haec  potestatis  legislativse  invasio  ab  Ec- 
clesia  fieri  ccepit  5  retegant  artes  et  machinationes  ,  quibus  ambi- 
tiosum  adeo  consilium  ad  optatum  exitum  Ecclesia  perducere 
molita  sit.  Fierine  potuit ,  ut  omnes  christiani  orbis  Praesules , 
iique  sanctissimi ,  in  unum  conspirare  potuerint  ad  aliena  jura 
usurpanda?  Numquid  clanculum,  an  vero  aperte  id  pertenta- 
runt?  At  quomodo  nemo  ex  iis  ,  quorum  maxime  intererat  de 
violato  jure  clamare,  insurrexerit  adversus  hanc  invasionem, 
nemo  conquestus  sit  ex  tot  Principibus  de  propriis  juribus  adeo 
sollicitis,ex  tot  aulicis  et  Principum  assentatoribus  ?  Cum  agatur 
de  gravi  adeo  criminatione ,  non  conjecturis  aut  suspicionibus 
indulgendum ,  sed  documentis  ea  comprobanda  est ,  quae  nulla 
prorsus  sive  ab  apostata  Spalatensi  sive  ab  ejus  sequacibus  huc- 
usque  proferri  potuerunt.  Calumniatorum  propterea  notam  non 
effugiunt. 

225.  Ad  llm,  Neg.  Leges  enim  et  canones  aut  Pontificum 
rescripta  ,  quibusimpedimenta  Matrimonium  dirimentia  apponun- 
tur  ,  longe  antiquitate  superant  seculum  IX,  quando  primum  pro- 
diere  Isidori  decretales.  Recolantur ,  quae  superius  adduximus. 
Merces  Isidorianse  sunt  semper  postremum  effugium  ecclesiasticae 
potestatis  osorum  ,  quamvis  sexcenties  illud  fuerit  ad  nihilum  re- 
dactum  atque  protritum  (1).  Neque  illud  omittendum  est,  quod, 

mantenuto  ,  ed  esercitato  senza  inter-  op.  cit.  part.  i,art.  2  ,  cap.  8,  seuedit. 

ruzione  per  mezzo  di  frequentissimi  cit.  pag.  697,  Pontifices  ita  se'gessisse 

atti  notorj  ,  con  perfetta  acquiescenza  per  usurpatam  in  eas  causas  jurisdi- 

delle  parti  interessate ,  fa presumere  un  ctionem.  Deinde  alii  passim  idcni  effa- 

qualunque  piu  giusto  titolo  ;   e  che  a  tum  ,  tantos   secuti  magistros ,  adopta- 

togliere  il  diritto  ,  non  basta  un  dub-  runt. 

bio  ,  anche  probabile  in  contrario  ,ma  (1)  Vere  nostris  adversariis  applicari 

esser  oVuopo  ,  che  la  malafede  sia  con-  possunt,  quae  de  Lutheranis,  Galvinistis 

cludentemente  provata  da  chi  si  prende  aliisqoe   haereticis   scripsit   Van  Espe- 

a  contraslarlo.  Vid.  hujus  loci  latina  nius  :    Omne  Calholicorum  pene  ar- 

translatio  ad  calcem  voluminis.  Attamen  mamentarium  ereptum iri  crediderunt, 

Spalatensis  dictum    iteravit  Launojos,  si  has  decretales  (Isidorianas)  suppo- 

imo  ulterius  progressus   est,  dum,  re-  sititias  esse  probarent  (  part.  iv,cap.i, 

jecto  prmscriplionis   titulo  ,   affirmat ,  §4i   aPutI  Itturiaga ,    op.  cit.  cap.  5, 


328  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

cum  Hincmarus  Rhemensis  falsitatem  harum  decretalium  ,  eodem 
quo  prodierunt  seculo ,  ostendere  sibi  sumpserit ,  argumentum 
omniura  validissimum ,  quod  ex  perperam  tributa  Ecclesiae  po- 
testate  legislativa  in  impedimentis  dirimentibus  constituendis  erui 
poterat  in  adversariorum  hypotesi,  ne  attigerit  quidem. 

PROPOSITIO  V. 

Ecclesia  sola  jure  proprio  et  originario  potest  constituere  im- 
pedimenta  Matrimonium  dirimentia }  quw  scilicet  Matrimonii 
vinculum  afficiant. 

226.  Est  certa  haec  propositio ,  ut  aperte  colligitur  ex  can.  IV 
superius  recitato  Concilii  Tridentini,  et  ex  censura  Prop.  LIX 
synodi  Pistoriensis  in  constitut.  Auctorem  fidei  ,  et  sequitur  ex 
praecedenti  quam  vindicavimus  propositione. 

227.  Ad  tollendas  porro  ambiguitates  circa  verum  propositionis 
sensum ,  adjecimus  verba  illa  :  Qum  scilicet  Matrimonii  vincu* 
lum  afficiant;  quibus  significare  intendimus,  quaestionem  hic 
minime  institui  de  eo,  quod  jure  proprio  seculi  Principes  consti- 
tuere  possint  circa  contractum  conjugalem ,  prout  contractus 
civilis  ac  politicus  spectatur.  Ultroenim  damus,  Principes  posse 
ad  bonum  societatis,cuipraesunt,  leges  ferre,  quibusconjugia  sub« 
ditorum  politice  legitima  fiant ,  et  ea  constituere  ,  quae  spectent 
ad  civiles  effectus  ?  successiones  nempe ,  dotem ,  haereditates  , 
aliaque  ejusmodi,  qua3  vinculo  Matrimonii  extrinseca  sunt.  Agimus 
propterea  de  eo ,  quod  matrimoniali  contractui  intimum  est,  ip- 
sumqueconstituit,  nempe  de  vinculo,  in  quo  ex  dictis  Matrimonii 
essentia  consistit. 

228.  Non  pauci,  ut  innuimus,  praasertim  ex  Gallia  Theologi 
contendunt ,  competere  Principibus  supremam  et  independentem 
potestatem  statuendi  impedimenta  Matrimonium  dirimentia  aaquo 

§   i ).  Ceternm  cfr.  qaae  de  hac  Isido-  de  antiquis  tum   editis  tum  ineditis 

riana  collectione  scripsernnt  doctissimi  collectionibus canonum, pairt.  m,cap.6, 

fratres  Ballerinii,  in  appendice  ad  sancti  praesertim  vero  §  3  et  seqq. 
Leonis   opera ,  Venet.    17^7,    Tract, 


CAP.    III.    BE    IMPEDIMENTIS    MATRIMONII  ,    ETG.  329 

jure  ac  ea  competit  Ecclesiae.  Ex  horum  sententia,  si  quis  ineat 
nuptias  cum  aliquo  ejusmodi  civili  impedimento,  nullae  istae  eva- 
dunt  non  modo  in  ratione  contractus,  verum  etiam  in  ratione 
Sacramenti.  Hanc  sententiam  amplexus  est ,  ut  diximus  ,  D.  Car- 
riere  (l).  In  Germania  pariter  apud  eos ,  qui  moderati  audiunty 
haec  doctrina  sectatores  nacta  est  (2).  Nonnulli  demum  quamvis 
Principibus  potestatem  tribuant  constituendi  impedimenta  diri- 
mentia ,  existimant  tamen ,  ea  facultate  eos  uti  non  posse ,  nisi 
concurrat  auctoritas  Ecclesise. 

229.  Jam  vero  soli  Eeclesiae  competere  posse  facultatem  con- 
stituendi ,  jure  proprio  et  originario ,  impedimenta  Matrimonium 
dirimentia,  quae  nempe  afficiant  ipsum  conjugale  vinculum  ,  tum 
ex  intima  rei  natura  juxtaChristi  dispositionem ,  tum  ex  constanti 
Ecclesiae  doctrina  et  praxi ,  tum  denique  ex  incommodis  ,  quae  in 
adversariorum  hypothesi  necessario  orirentur ,  evincimus. 

230.  Ac  1°  quidemex  intima,  de  qua  agitur  ,  rei  natura  juxta 
Christi  dispositionem.  Etenim  Christus ,  juxta  dicta  ,  officium 
naturae  seu  contractum  naturalem ,  qualem  Deus  ipse  instituit 

(1)  Hanc  sententiam  inter  ceteros  te-  Nonnulli  praeterea  adjiciont ,  principes 

nuerunt  ante  Carriere  ,   Gerbsesius  fn  ex  pietate  erga    Ecclesiam  a  pluribas 

op.  Traite  du  pouvoir  de  VEglise  et  seculis  huic  potestati   cessisse,    et  ea, 

des  princes  sur  les  empechemens  du  quae  spectant  ad  Matrimonii  vinculum  r 

Mariage  ,  par  M.  Gerbais  ,  etc.  Pa-  Ecclesiae  reliquisse  ,  aut    saltemeadem 

ris  1696.  edit.  sec.   De  Sacram.  Ma-  potestate  eos  utinonposse  nisi  cum  de- 

trim.   quaest.  vii  ,   art.  2  ,  concl.   1  ,  pendentia  ab  Ecclesia.  Has  autem  limi- 

Collet.  De  Matrim.  cap.  8,  art.  2,  tationesseucoarctationesrespuitD.Car- 

concl.  l;  demum  J.  Carriereop.  et  loc.  riere,  cit-  tract.  De  Matrim.  part.  111  > 

cit.  Hi  omnes_,  aliique  non  pauci  cum  sec.  2  ,  cap.  2  ,  num.  5yi  et  seqq.  ubi 

ipsis,  hanc  tribuunt  Principibus  potesta-  praeterea  negat ,  Ecclesiam  sibi  reservare 

tem  statuendi  dirimentia  impedimenta  posse  hanc  auctoritatem. 
ex  jureipsis  proprio  etinnato  ,  quam-  (2)  Sic  sentit  Kiistner,  De  matri- 

vis  asserant,  nonnisi  indirecte  afficere  monio ,  Lips.  18 10  ;  etD,  Pachmann  , 

Matrimonium  ,  quatenus  Sacramentum  in  Pletz'  s  theol.  Zeitschr.  seu  Theo- 

est ,   cum  illorum   potestas  solum  di-  logicis  ephemeridibus  Pletzii  ,vol.  11 , 

recte  attingat  conjugium  prout  estcon-  pag.  i5,Vien.  i833;  Bucholtz  in  iis- 

tractus  civilis ,  seu  ut  loquitur  Carriere,  dem  ephemeridibus  anno  i836 ,  voL  U, 

etiam  prout   est  contractus  naturalis.  pag.  16. 


330  TRACTATTJS    DE    MATRIMONIO. 

antepeccatum,  quemque  antiqui  Patriarchae,  prius  quam  civiles  le- 
ges  constituerentur ,  inierunt,  ad  sacramentalem  dignitatem  evexit, 
et  ita  evexit ,  ut  quoties  legitimae  personae  naturalem  hunc  con- 
tractum  efiicerent ,  toties  conficerent  Sacramentum.  Quare  ex  hac 
contractus  naturalis  elevatione  factum  est ,  ut  uno  eodemque  actu 
et  contractus  et  Sacramentum  habeantur  in  conjugio  Christiano- 
rum ,  seu  contractus  et  Sacramentum  identificentur  per  unum 
eumdemque  actum.  Hinc  nonnisi  cogitatione  ratio  contractus  a 
ratione  Sacramenti  distinguitur  (1).  Porro  si  ita  est ,  jam  sequitur, 
ad  illam  solam  auctoritatem ,  ex  Ghristi  institutione ,  spectare 
jus  decernendi  conditiones  ,  quae  requiruntur  ut  personae  legi- 
timae  seu  idoneae  censeri  debeant  ad  contractum  conjugalem  cele- 
brandum  ,  adeoque  et  ad  Sacramentum  conficiendum ,  cui  a 
Christo  demandata  est  Sacramentorum  cura  et  administratio. 
Atqui  haec  nec  est  nec  esse  potest  nisi  sola  Ecclesia.  Nam  solius 
Ecclesiae  munus  est  declarare ,  qusenam  legitima  materia  Sacra- 
mentorum  sit ,  praesertim  cum  agitur  de  materia  proxima ,  cu- 
jusmodi  esse  diximus  contractum  naturalem  respectu  Sacramenti 
Matrimonii ;  solius  Ecclesiae  est  conditiones  apponere,  quibus  pro- 
xima  haec  materia  legitima  aut  illegitima  haberi  debeat;  solius 
igitur  Ecclesiae  est  proprio  et  originario  jure  impedimenta  con- 
stituere ,  quibus  contrahentes  inhabiles  ac  illegitimi  fiant  ad 
contractum  ineundum  ,  adeoque  et  ad  Sacramentum  conficien- 
dum  (2). 

(1)  Qaapropter  contractas  et  Sacra-  Cbristam   constitaisse    Principes   tan- 

mentum  in  conjugiis  Christianoram  non  qaam  moderatores  materiae  Sacramen- 

possant  spectari  veluti  duce  realitates  ,  toram  ;  si  enim  possent  qaidpiam  con- 

seu  duae  res  ab  invicem  distinctae  ac  se-  tituere     circa    materiam      Sacramenti 

parabiles  ,  ut  passim  fitabiis,qui  tuen-  Matrimonii  ,  *adem    ratione    possent 

tur  contrariam  doctrinam.  Distincta  qui-  constituere  in  ordine  ad  alia  Sacramen- 

dem  estin  Christianorum  connubiis  ra-  ta,  Baptismi  ,  ex.  gr.  Eucharistiae ,  etc, 

\\oformalis ,  utscholae  loquuntur  ,  con-  quod  nemo  Catholicus  dicet.  Praeterea , 

tractus   et  ra tio  formalis   Sacramenti,  si   Christus  hanc  dedisset   potestatem 

minime  vero  contractus  ipse  et  Sacra-  Principibus ,    \el  dedisset  ut  Principes 

mentum  ,  perinde  ac  si  essent  duae  res  christiani  sunt ,  ant  absolute  prout  sunt 

ab  invicem  distinctae.  reipublicae  civilis  moderatores  seu  Prin- 

(2)  Absurdum   sane  est    affirmare  ,  cipes  civiles ;  porro   primum  dici   ne- 


CAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMOWII  ,    ETC.  331 

231.  2°  Idipsum  praeterea  non  minus  clare  evincitur  ex  con- 
stanti  Ecclesiae  doctrina  et  praxi.  Enimvero  Ecclesia  velut  unum 
idemque  semper  habuit  contractum  et  Sacramentum  ,  ita  ut  nun- 
quam  ratum  senserit  esse  contractum  in  ullo  casu ,  cum  ex  de- 
fectu  conditionumnullumsiveirritum  fuit  Sacramentum.  Semper 
Ecclesia  ut  adnlteros  spectavitillos  coram  Deo,  qui,  inito  tantum 
contractu  civili,  absque  Sacramento  simul  cohabitaverint.  Pro- 
vocamus  reipsa  adversarios,  ut  ex  tota  antiquitate  vel  unum  pro- 
ferant  exemplum  Matrimonii ,  quod  Ecclesia  tanquam  legitimum 
agnoverit ,  eo  quod  juxta  leges  civiles  celebratum  sit ,  neglectis 
conditionibus  a  se  constitutis.  Quare,  ut  superius  vidimus  ,  iden- 
titas  haec  contractus  et  Sacramenti  prascipua  difficultas  extitit  in 
Concilio  Tridentino  ad  irritanda  Matrimonia  clandestina,  cum 
nulla  sit  Ecclesiae  potestas  in  Sacramenti  substantiam.  Omnium 
primus  Melchior  Canus  insinuavit  sententiam  de  duplici  distincta 
realitate  in  contractu  et  Sacramento  Matrimonii ,  ut  ita  se  extri- 
caret  a  gravissimis  difficultatibus,  quibussensit  urgeri  novam  a  se 
propositam  doctrinam,  de  Sacerdote  ministro  Sacramenti  Matri- 
monii  (1). 

232.  Deinde  constans  Ecclesiae  praxis  in  vindicanda  sibi  soli 
potestatestatuendi  impedimenta  dirimentia  constat  1°  ex  eo,  quod 
ipsa  impedimenla  haee  constituerit  tribus  prioribus  Ecclesiae  secu- 
lis ,  ut  allata  documenta  ostendunt ,  ita  ut  irrita  habuerit  conjugia 

quit ,  cum  nulli  tunc  teniporis  Princi-  dimenta  dirimenta.    Quod  si  Principes 

pes  christiani  extiterint ;  alterum  vero  infideles  hanc  potestatem   non  habue- 

repugnat  ,     alioquin    etiam    Pnncipes  runt  ,  quomodo  hanc   consecuti   sant 

acathoiici  et  infideies  possent ,  saltem  amplectendo   religionem    christianam , 

indirecle  ,   ut  adversarii    propagnant ,  adeo  ut,  dum  filii  Ecclesiae  evaserunt , 
irritum  facere    Sacramentum ,  uti  su-  .  auctoritatem  acquisierint  in   ea  ,   quae 

perius  adnotavimus  ,  jus  exercentes  in  privative  etexclusive  ad  Ecclesiam  ip- 

Sacramenti  materiam.  Quid  vero  magis  sam  spectabant?  Hoc  rursum  evincere 

absonum  dici  aut  fingi   potest ,  quam  deberent    adversarii.   Cfr.  Muzzarelli  , 

ex  voluntate  Neronis ,  Caligulas ,   etc.  opusc.  cit.  pag.  2i5  et  seq. 

debuisse  pendere  valorem  materiae  ad  (1)  De  locis  theol.  lib.  vhi  ,  cap.  5. 

Sacramentum  efficiendum  ?  Huc  tamen  Sed  cfr.  quae  contra   eum  scripsit  Bel- 

devenire  debent ,   qui  hanc  facultatem  larmin.  De  Matritnon.  cap.  7. 
tribuunt  Principibus  constituendi  impe- 


332 


TRACTATUS    DE    MATRIMOMO. 


illa ,  quse  a  legibus  juris  Romani  probabantur  tanquam  legitima ; 
2°illud  ex  eo  pariter  constat ,  quod  ipsavelut  adulterina  interdum 
spectaverit  conjugia ,  quse  ab  Imperatoribus  Christianis  permit- 
tebantur  (1) .  contra  vero  habuerit  ut  legitima  nonnulla  conjugia, 
quae  rejiciebantur  tanquam  illegitima  etiam  a  Codice  christiano- 
rum  Principum  (2) ;  3°  id  ipsum  constat  ex  eo ,  quod  ab  Ecclesiae 
tantum  confirmatione  seu  approbatione  vim  irritandi  Christiano- 
rum  conjugia  obtinuerint ,  sive  intra  sive  extra  Imperii  fines , 
impedimenta,  qua3  in  jure  Romano  constituta  erant  tum  ab  Im- 


(1)  Superius  attulimas  Patrum  ef- 
fata ,  quibus  conjugia  ,  ab  imperialibus 
legibus  permissa  post  dissolutionem  ex 
causa  adulterii ,  reprobantar.  Id  ipsum 
dicatur  de  lege  lata  a  Gonstantino  M. 
quaeque  reperitur  in  cod.  Theodosiano, 
lib.  in ,  tit.  xvi ,  De  repudiis ,  qua 
Imperator  sublatis  aliis  repudiorum 
causis  statuit  :  In  repudio  mittendo  a 
femina  ,  hcec  sola  crimina  inquiri ,  si 
homicidam  ,  vel  medicamentarium  , 
vel  8epulchrorum  dissolutorem  mari- 
tum  suum  esse  probaverit.  In  masculis 
etiam  si  repudium  mittant  ,  hcec  tria 
crimina  inquiri  conveniet  ,  si  mce- 
chamt  vel  medicamenlariam  ,  vel  con- 
ciliatricem  repudiare  voluerit,  Agi 
porro  in  hac  lege  de  repudio  ,  quo  fas 
sit  alteram  ducere ,  patet  ex  pcena ,  quae 
immediate  sancitur  quoad  eos  ,  qui  abs- 
que  recensitis  criminibus  repudium  mi- 
serint ;  subditur  enim  :  Nam  si  ah  iis 
criminibus  liberam  ejecerit ,  omnem 
dotem  restituere  debet ,  et  aliam  non 
ducere.  Cfr.  in  hanc  legem  commen- 
tarius  Gothofredi ,  edit.  cit.  tom.  i , 
pag.  3io  et  seqq.  Porro ,  ipso  Gotho- 
fredo  fatente  ,  canones  nunquam  per- 
miserunt  in  ejusmodi  repudiis  aliam 
uxorem   ducere.    Cfr.  etiam  Card.  de 


Aguirre  in  can.  lxi  Conc.  Illiberitani, 
(2)  IIujus  rei  luculentissimum  exem- 
plum  inter  cetera  suppeditat  conjugium 
initum  a  filiisfamiiias  absque  consensu 
parentam ,  qaod  et  antiqaitus  atque 
nunc  etiam  a  pluribus  legislationibus 
veluti  illegitimum  imo  irritum  decla- 
ratum  est ;  attamen  Ecclesia  illud  ra- 
tum  habet  ac  legitimum.  Alia  exempla 
cfr.  apud  Gerdil.  tract.  cit.  pag.  177 
et  seqq.  Recens  exemplum  suppeditat 
responsio  sacrae  Poenitentiariae  data 
1  Jun.  1824  ad  Episcopum  Vivarien- 
sem  ,  qua  declarat  valida  omnino  esse 
Christianorum  conjugia  inita  cum  im- 
pedimentis  civilibus  irritantibus  ,  quae 
praeterea  addit  :  Ita  eruitur  ex  in- 
structione  a  suprema  Inquisitione per 
$.  Congregationis  Concilii  organum 
ad  Episcopum  Brexinonensem ,  an. 
1824  transmissa  :  Matrimoniis  fide- 
lium,  quibus  nullum  obstat  canonicum 
impedimentum ,  suam  quoad  mari- 
talem  nexum  inesse  vim  et  valorem  , 
qualiacumque  tandem  fuerint  impe- 
dimenta  a  seculari  potestate ,  Ecclesia 
non  consulta  nec  probante  ,  perperam 
ac  nulliter  constituta.  Extat  vero  haec 
responsioin  Rituali  Bellicensi,  tom^iu, 
pag.  72  ,  edit.  sec. 


GAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMONlI,    ETG.  333 

peratoribus  ethnicis  tum  ab  Imperatoribus  Christianis  (1)  ; 
4°  constat  ex  legum  civilium  correctione ,  irritatione ,  amplia- 
tione,  quae,  ut  vidimus ,  per  jus  canonicum  factae  sunt  circa  im- 
pedimenta ;  5°  patet  ex  ipsa  agendi  ratione  Imperatorum  ac  Prin- 
cipum  christianorum ,  sive  in  condendis  legibus  suis  ad  canonum 
normam,  ut  robur  ac  firmitatem  adipiscerentur  (2),  sive  in  rogan- 
dis  Conciliis,  cum  optarent  aliquod  impedimentum  constitui  (3). 
233.  3°  Denique  eadem  veritas  adstruitur  ex  incommodis , 
quibus  urgetur  adversariorum  hypothesis.  Fieri  enimnonpotest, 
ut  scite  observat  Bellarminus  (4),  ut  eadem  potestas  aeque  et 
immediate  et  proprie  ad  duo  diversa  tribunalia  pertineat.  Utra- 
que  enim  esset  suprema  et  independens  circa  idem  objectum. 
Impossibile  autem  est ,  ut  ex  duplici  circa  idem  objectum  ab  in- 
vicem  independenti  ac  suprema  potestate  non  oriantur  collisiones, 
ita  ut  altera  probet,  quod  ab  altera  vetatur.  In  casuautem  nostro 
magis  adhuc  manifestum  fit  incommodum ,  quod  ex  potestatum 
conflictatione  oritur,  cum  agatur  de  Sacramenti  valore.  Idem 
enim  conjugium  ut  verum  Sacramentum  haberetur  ab  Ecclesia , 
quod  nullum  omnino  esset  acinane  juxta  regirnen  politicum.  Qui 
hac  ratione  nuptiali  fcedere  conjuncti  essent ,  rei  totidem  fornica- 
tionum  fierent  coram  Deo  juxta  Ecclesia?  sententiam,  citra  scelus 
veroac  legitimo  jure  uterentur  juxta  sententiam  politici  regiminis, 
aut  e  converso  fornicarii  essent  juxta  civile  tribunal  et  legitimi 

(r)Sane  Ecclesia  protendit  fines  suos  cilio  Tridentino  ,  nt  dnplex  constitue- 

ultra  ditionem  Romani  Imperii ,  utno-  ret  impedimentam. 
tum  est.  Porro  cam  ipsa  leges  seu  ca~  (4)  De  Matrim.   cap.  21  ,  n.  44» 

nones  stataeret,  statuebat  pro  omnibus  Qaamvis  vero  ,   ut   saperius  adnotavi- 

Christi  fidelibus;  quando  propterea  con-  mus  ,    adversarii    nonnisi   indirectam 

firmabat   leges  Romanas  in  ordine  ad  Principibus  tribaant  potestatem  in  Ma- 

Matrimonium  ,  vim  ipsisobligandicom-  trimoninm  ,  pront  Sacramentum  est , 

manicabat ,  ita  ut  nemo  in  conscientiae  tribaant  tamen   sapremam  ,  propriam 

foro  ,  sive  intra  sive  extra   Imperii  fi-  ac  immediatam   in  idem  conjagiam  , 

nes  ,  eas  infringere  posset.  proat   est    contraclas    civilis  ;    merito 

(2)  Cfr.  Gerdil.  loc.    cit.   part.   1,  propterea   affirmavit  Bellarminus  ,  ad* 
§ii.  mitti  non  posse  in  idem  objectum  duas 

(3)  Cfr.  saperius  dicta  circa  preces  potestates  aeqae  sapremas ,  proprias  ac 
oblatas  a  Legatis  Regis  Galliarum  Con-  immediatas. 


334 


TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 


sponsi  coram  Deo  juxta  tribunai  Ecclesiae.  Quis  porro  non  videat, 
exinde  animi  seu  conscientiae  perturbationes  oriri,  morum  hone- 
statem  periclitari ,  ac  innumera  prope  mala  progigni  ?  Alterum 
incommodum,  quod  ex  eodem  principio  dimanat,  sunt  simultates 
et  jurgia ,  quae  suapte  natura  inter  civitatem  et  Ecclesiam  in- 
teresse  debent  ,  uti  experientia  ostendit  in  illis  regionibus ,  in 
quibus  ejusmodilegislatio  viget(l).  Quid,  si  ageretur  deprovinciis, 
in  quibus  dominantur  Principes  acatholici ,  quique  ut  plurimum 
omni  qua  possunt  opera  Catholicae  religioni  extinguendae  student  ? 
Numquid  rata  non  erunt  conjugia,  quaeCatholici  inirent  quidem 
juxta  Ecclesiae  leges  ,  at  contra  leges ,  quas  sanxerunt  Principes 
acatholici  (2)? 


(1)  Rostovany  op.  cit.  §  10,  loquens 
de  legislatione  Austriaca ,  haec  habet  : 
Archiepiscopus  Viennensis  ad  omnes 
dioBceseos  sucb  parochoscirculare  emi- 
sit  id  continens  :  Ut  omnes  parochi^ 
quoniam  cicilis  constitutio  matrimo- 
nialis   ad  contractum  solum  ,  ct  non 
una  ad  Sacramentum  foret  referenda, 
canonicas  sanctiones  circa  Matrimo- 
niutn  perlatas  deinceps  quoque  obser- 
vare  pergerent.  At  verp  legislator  ci- 
vilis  jam   nunc   diserte   declaravit  ».• 
per  suam  constitutionem  canonicis  quo- 
que  prceceptis  ipsum  Sacramentum  at- 
tinentibus  derogatum  esse ,  omnesque 
Episcopos    obligari ,  ut    dehinc  civi- 
lem    dumtaxat  constitutionem   instar 
normce  observent.  Cum  autem  clerus, 
non  obstante  hac  declaratione  ,  porro 
etiam  plures  in  praxi  difjicultates  for- 
maret ,  et  Matrimonium ,  quod  cano- 
nicis  requisitis  rite  concurrentibus  ini- 
tum  essei ,  ut  verum  ratumque  a  ci- 
vitate  agnosci  debere  palam  enuncia- 
ret ,  diuturnum  exortum  est  certamen, 
quod  effecit ,  ut  dispensationum  matri- 


monialium  systemaintra  ^o  annosplu- 
ries  mutaretur.  Ephemerides  Aschaf- 
fenburgenses  an.  i834  ,  PaS*  47°  > 
eventurum  annunciarunt  in  imperio 
Austriaco,  ut  demum  conventio  sen  con- 
cordatum  fieret  cum  Sede  Apostolica 
ad  omnem  collisionem  jurium  tollen- 
dam.  Quod  vero  dictum  est  de  legis- 
latione  Austriaca  ,  dici  pari  jure  debet 
de  legislatione  Gallica  ,  ex  qua  non  mi- 
nora  incommoda  orta  sunt  et  quotidie 
adhuc  oriuntur. 

(2)  Equidem  novi,  Carrierereponere, 
nihil  posse  Principes  in  destructionem, 
ideoque  nullius  vis  fore  leges,  quas  sive 
Catholici  sive  aeatholici  iniquas  tule- 
rint.  Ast  quaerat  ipse  ab  illis  Principi- 
bus  ,  utrum  leges  ,  quas  non  ita  pridem 
in  regionibus  Gallise  finitimis ,  de  qui- 
bus  paulo  post  agemus  ,  iatae  sunt  , 
justae  sint  an  vero  injustae  ?  Quis  judex 
erit?  XI 11  justissimas  et  aequissimas  re- 
putabunt ,  Catholici  vero  injustas  plane 
et  iniquas  dicent.  Et  en  collisionis  fon- 
tem  uberrimum. 


GAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MA.TRIMONII  ,    ETC. 


335 


234.  Quaqua  igitur  versus  spectetur  controversia  ista ,  sive 
intimam  rei  naturam  ex  Christi  dispositione  expendamus,  sive 
constantem  Ecclesiae  doctrinam  et  praxim ,  sive  demum  gravissima 
quse  in  adversariorum  hypothesi  exoriuntur  incommoda,  constat, 
soli  Ecclesiae  jus  competere  constituendi  impedimenta  Matrimo- 
nium  dirimentia ,  nec  ulla  ratione  competere  posse  seculi  Prin- 
cipibus ,  prout  ostendere  nobis  proposuimus. 

235.  Nunc  demum  addo,  hanc  doctrinam  constanter  tradidisse 
et  in  praxim  deduxisse  Romanos  Pontifices,  ut  patet  ex  Bene- 
dicto  XIV  passim  (1),  Pio  VI  (2),  Pio  VIII  (3),  Greg.  XVI  (4), 
atque  ex  responsis  datis  a  congregationibus  Romanis  (5). 


(1)  Praesertim  De  Synodo  dioec.  lib. 
vin,  cap.  12,  n.  6 ,  ubi  prolata  no- 
vella  lxxxix  Leonis  Imperat.  addit  : 
Verum  hcec  constitutio  ,  cum  a  Prin- 
cipe  laico  prodierit ,  non  potuit  Ma- 
trimonii  validitatem  quoad  forum 
conscientice  infringere.  Et  Constit.  n , 
data  ad  Henricam  Cardinal.  Ducem 
Eboracensem ,  die  9  Febr.  an.  1749» 
nbi  §  7  loqnens  de  lege  lata  ab  Imp. 
Theodosio,  quanuptiae  inter  Christianos 
et  Judaeos  interdicuntur  ,  ait  :  Verum 
duce  hic  occurrunt  difficultates  :  prima, 
quod  hoec  lex  ,  utpote  a  laico  PHncipe 
condita  ,  nullam  habere  vim  in  Matri- 
moniis  debet  ,  etc.  idque  confirmat 
auctoritate  Estii.  Cfr.  e)usBullar.  tom. 
111,  pag.  8. 

(2)  In  litt.  dat.  ad  Episcopum  Mo- 
tulens.  die  16  Sept.  1788  ,  de  quibus 
postea. 

(3)  In  Encyclica  29  Maji  1829, 
in  qua  afnrmat  ,  Matrimonium  non 
humana  tantum  ex  lege  ,  sed  ex  divina 
regi  debere,  ac  non  terrenis  ,  sed  sa- 
cris  rebus  ipsum  accensendum  esse  , 
ideoque  Ecclesice  omnino  subjici. 


(4)  In  Encyclyca  i5  Augusti  i832, 
ubi  ait  :  Memores  (populi)  sacris  il- 
/ttd(Matrimonium)  rebus  adnumerari , 
et  Ecciesice  proinde  subjici ,  prcesti- 
tutas  de  ipso  ejusdem  Ecclesice  leges 
habeantob  oculos^iisque  pareant  sancte 
accurateque ,  ex  quarum  executione 
omnino  pendet  ejusdem  connubii  vis, 
robur   ac  justa  consociatio. 

(5)  Paulo  ante  protalimus  responsio- 
nem  datam  1  Junii  1824,  in  qua  con- 
currit  auctoritas  S.  Poenitentiariae  , 
Inquisitionis  et  Cougregationis  Con- 
cilii  Trid.  Has  auctoritates  sibi  objicit 
Carriere ,  easque  eludit  sub  eo  praetexta, 
quod  Summi  Pontifices  nihil  definire 
intenderint ;  responsiones  vero  S.  Pce- 
nitentiariae  tanti  non  sint  ponderis ,  ut 
ex  iis  dirimi  debeat  controversia.  Ast 
hae  sunt  evasiones;  quamvis  enim  Pon- 
tifices  Romani  noluerint  qusestionem 
definire  ,  ostendunt  saltem  ,  quae  ipsis 
mens  sit,  et  quinam  sensus  et  praxis 
Ecclesiae  ;  si  autem  ex  cathedra  defi- 
nivissent  controversiam  ,  jam  contra 
fidem  peccarent  patrocinatores  contrariae 
sententiae.   Quivis  pariter  apprime  ca- 


336  TRACTATUS    DE    MATRIttONIO. 

236.  Priusquam  manum  a  tabula  amoveamus,  et  illud  ex  dictis 
animadvertere  debemus ,  nec  posse  Principes  auctoritate  sibi 
propria  et  originaria  cum  subjectione  ad  Ecclesiam  statuere  im- 
pedimenta,  quae  vinculum  conjugale  afficiant ,  cum  Principes  eam 
potestatemnonhabeant.  Itaque,  quod  a  Bellarmino  aliisque  Theo- 
logis  traditur ,  posse  Principes ,  Ecclesia  concurrente ,  impedi- 
menta  cum  efFectu  dirimente  statuere ,  debet  eo  sensu  intelligi , 
quod  scilicet  ejusmodi  Principum  sanctiones  vim  producendi 
effectum  illum  tunc  tantum  adipiscantur ,  cum  ad  eas  accesserit 
Ecclesiaa  auctoritas  ,  qua  sola  virtutem  hanc  dirimendi  conjugia 
leges  civiles  obtinere  possunt.  Quicumque  alius  sensus  esset  con- 
tradictorius. 

DIFFICULTATES. 

237.  Obj.  prima.  1°  Quamvis  argumenta ,  quae  ab  auctoritate 
ducuntur ,  magis  patrocinentur  contrariae  sententiae ,  quae  ideo 
tenenda  esset,  si  quaestio  ex  auctoritate  definienda  foret,  graviores 
tamen  rationes  militare  videntur  pro  Theologorum  Gallorum  sen- 
tentia.  2°  Etenim  neque  ex  rei  natura  ,  neque  ex  ratione  Sacra- 
menti,  ad  quam  a  Christo  evectum  est  fidelium  conjugium  ,  neque 
demum  ex  mutuis  utriusque  potestatis ,  ecclesiasticae  et  civilis , 
relationibus  ostendi  potest ,  Christianorum  conjugium  ita  ad  Ec- 
clesiam  pertinere ,  ut  pariter  non  subsit  Principum  potestati  in 
ordine  ad  impedimenta  dirimentia  constituenda.  3°  Sane,  licet 
Matrimonium  evectum  sit  ad  dignitatem  Sacramenti ,  non  ideo 
desiit  esse  contractus  naturalis  et  civilis  ;  Sacramentum  enim  non 
tollit  contractum ,  ut  patet ;  et  ille  contractus  non  minus  spectat 
ad  bonum  societatis;  ergo  semper  subditur  Principi.  Sub  eo  res- 
pectu  igitur  verum  est ,  materiam  Sacramenti  esse  contractum 
Principi  subjectum ,  et  quidem  contractum  naturalem ,  in  quo 
sita  est  ejusdem  Sacramenti  materia.  Hic  item  contractus  est 
civilis ,  cum  inter  cives  initur,  et  ideo  subest  Principis  auctoritati, 
qui  eumdem  contractum  potest  irritare,  etiam  prout  naturalis 

tholicas  magna  veneratione  excipit  res-      gationom   quae    consulere    solent   Ro- 
ponsa  aut  decreta  Romanarnm  Gongre-     manos  Pontifices,  anteqaam  ea emittant* 


CAP.    111.    DE    IMFEDlMErJTIS     MATRIMONIl  ,    ETG.  337 

est.  Nec  ideo  attingit  Sacramentura ;  impedit  solum ,  quominus 
materia  existat  ;  porro  prius  est  existere  materiam  quam  Sacra- 
mentum ;  non  dissimili  prorsus  ratione  ac  vinum  aut  aquam 
corrumpens,  Eucharistiae  autBaptismatis  Sacramentanon  afficeret. 
Pariter  non  ideo  mobilis  efficitur  Sacramenti  materia ,  quae  semper 
consistit  in  contractu  valido;  nec  minus  fixa  permanet  inter 
varias  regnorum  leges,  quam  inter  varias  leges,  quas  Ecclesia 
tulit  variis  aetatibus.  4°  Et  vero  in  adversariorum  sententia  di~ 
cendum  esset ,  Principes ,  quando  religio  christiana  in  eorum  im- 
periis  propagatur  et  sic  matrimonia  subditorum  Sacramenti  ra- 
tionem  recipiunt,  aliquid  amittere  de  suis  juribus  temporalibus  ; 
atqui  illud  opponitur  constanti  doctrinae  Ecclesiae ,  et  nemo  non 
videt,  quam  odiosa  inde  redderetur  religio  Principibus  (1).  Ergo. 
238.  Resp.  Ad  lm,  Neg.  Etenim  hoc  ipso,  quod  adversarii 
fateantur,  argumenta ,  quae  ducuntur  ex  auctoritate,  magis  patro- 
cinari  sententiae  nostrae,  facile  colligitur,  etiam  rationum  mornenta, 
quibus  innititur  auctoritas ,  eidem  doctrinae  suffragari.  Alioquin 
inferendum  esset ,  aut  absque  solidis  rationibus  Romanos  Ponti- 
fices  Congregationesque  in  re  tam  gravi  huic  doctrinae  adstipu- 
lari  eamque  in  praxim  deducere ,  aut  privatis  hominibus  magis 
compertas  esse  has  rationes  quam  Ecclesiae  universalis  modera- 
toribus(2).  Verum ,  et  hoc  praetermisso ,  inficiamur,  rationes,  quae 
ab  adversariis  proferuntur,  validiores  esse  iis,  quibus  innititur  do- 
ctrina  nostra,  ut  ex  earum  analysi  constabit.  Hse  siquidem  rationes, 
quas  adversarii  jactant ,  eaedem  illae  sunt ,  quibus  M.  Antonius 
de  Dominis,  Launojus,  ceterique  ecclesiasticae  potestatis  osores 
innixi ,  solis  Principibus  ad  Ecclesiae  exclusionem  auctoritatem 


(1)  Ita  Carriere  ,  tom.  i ,  part.  ni ,  inelactabilis  est ;  verum  cujus  erit  ju- 
sect.  2  ,  cap.  i ,  n.  55g ,  cam  aacto-  diciam  ferre  de  aactoritatis  pondere  , 
ribas ,  qaos  pro  se  adducit.  praesertim  cam  agitur  de  Romanoram 

(2)  In  negotio  Religionis  nemo  ne-  Pontificam  constitationibus  ?  Inquirere 
gaveritprimas  partessibi  vindicare  aa-  in  intrinseca  rationum  momenta,  qai- 
ctoritatem.  Equidem  novi,  a  D.  Carriere  bus  innititur  auctoritas  ,  non  ad  priva- 
affirmari  ,  tunc  solum  controversiam  tos  spectat ;  alioquin  sectaremur  me- 
dirimendam  auctoritate  esse  ,  cum  haec  thodumprotestanticam. 

T.  VII.  22 


338 


TRACTATUS    DE    MATRIMOMO. 


tribuunt  leges  sanciendi,  quibus  dirimantur  Christianorum  con- 
jugia,  quasque  superius  disjecirnus. 

239.  Ad  2m,  Negamus  quoad  omnes  suas  partes. 

240.  Ad  3m,  seu  ad  lm  prob.  Dist.  Matrimonium ,  licet  eve- 
ctum  sit  ad  dignitatem  Sacramenti ,  non  ideo  desiit  esse  contractus 
naturalis  in  suo  conceptu  formali ,  quatenus  mente  a  Sacramento 
distinguitur ,  conc;  ratione  sui ,  quatenus  identificatur  cum  Sa- 
cramento ,  ney.  Responsio  patet  ex  iis,  quge  paulo  ante  exposuimus. 
Nam  ex  eo  quod  contractus  conjugalis  uno  eodemque  actu,  quo 
talis  efiicitur  >  evadat  Sacramentum  juxta  Christi  institutionem , 
quamvis  non  amittat  rationem  formalem  contractus,  reipsa  tamen 
spectari  non  amplius  potest  nisi  sub  ratione  Sacramenti.  Nullum 
propterea  instans  concipi  potest,  in  quo  a  Principe  exerceri  possit 
in  talem  contractum  potestas;  nisi  velint  adversarii,  Christum 
Sacramentum  ipsum  Principum  dispositioni  tradidisse,  etiamsi 
ipsi  sint  acatholici  et  infideles  (1).  Ratio  porro  contractus  civilis  , 
qua  civilis ,  prorsus  extrinseca  est  ipsi  connubiali  nexui,  eumque 
supponit  jam  in  suo  esse  constitutum  (2).  Quare  nec  debent  nec 


(l)  lluc  sane  devenerant  nonnulli 
Theologi  ex  praejacto  principio,  utas- 
sererent ,  posse  Principes  inudeles  sta- 
tuere  impedimenta,  quae  attiugant  sub- 
ditos  christianos  ,  inter  quos  eminet 
Sanchez ,  lib.  vn  ,  disp.  3  ,  n.  7  ,  cu- 
jus  verba  haec  sunt  :  Id  vero  monue- 
rim  ,  fideles  suhditos  infidelibus  Prin- 
cipibus ,  utpote  qui  eorum  oppida  in- 
habitant ,  adstringi  legibus  eorumjus- 
tis  irritantibus  Matrimonium...Quare 
si  cum  eo  dirimenti  impedimento  con- 
trahant ,  erit  nullum  Matrimonium. 
Quia  ratio  Sacramenti  superaddita 
fidelium  ,  non  impedit  ,  etc.  Hoc 
idem  absurdum  corollarium  debet  ad- 
mittere  D.  Carriere ,  si  sibi  ipsi  con- 
stare  velit.  Nam  cum  juxta  principium 
«jus  possint  civiles    potestates   contra- 


ctum  naturalem  attingere  ex  jure  suo 
innato ,  originario  et  independente  , 
ita  nt  efFiciat  non  amplius  idoneam 
materiam  Sacramenti ,  ea  ratione  qua 
aqua  corrumpitur  aut  panis  ,  ut  ne- 
queant  esse  materia  Baptismi  et  Eu- 
charistix  ,  profecto  sequitur,  ita  posse 
Principes  inndeles  afficere  coutractum 
naturalem  fidelium  ,  ut ,  juxta  leges 
civiles,  irritum  fiat  Sacramentum  ip- 
sum.  En  quo  ducant  ejusmodi  theoriae, 
nt  valor  nempe  Sacramenti  pendeat 
etiam  a  Turcis  ,  paganis  et  hsereticis ! 
(2)  Exinde  ruit  potissima  illa  ratio  , 
cui  innituntur  adversarii ,  quae  ducitur 
ex  prioritate  seu  anterioritate  contra- 
ctus  civilis  et  naturalis  respectu  Sa- 
cramenti ,  ex  qua  nonnulli  adeo  pro- 
gressi  sunt ,  nt  non  solum  Principibus 


CAP.    III.    DE    1MPEDIMENTIS    MATRIMONII  ,    ETG.  339 

possunt  adversse  parlis  Theologi  duas  has  contractus  rationes 
simul  permiscere ,  cum  immane  inter  utramque  interpositum  sit 
discrimen.  Ratio  enim  contractus  naturalis  est  ipsi  conjugio  in- 
trinseca  et  essentialis ;  ratio  vero  contractus  civilis  est  eidem  ex- 
trinseca  ,  accidentalis  ac  superveniens. 

241.  Exinde  corruunt  omnes  deductae  consecutiones  ,  nempe  : 
ergo  Sacramentum  non  tollit  rationem  contractus  naturalis  et 
civilis ;  ergo  semper  subjicitur  Principi ;  ergo  materia  Sacramenti 
est  contractus  naturalis  et  civilis  Principi  subjectus ;  ergo  potest 
Princeps  irritare  contractum  naturalem,  quin  attingat  Sacramen- 
tunij  aliaeque  ejusmodi.  Hae  siquidem  omnes  dimanant  ex  falso 
principio ,  et  ex  perperam  intellecta  catholica  doctrina  de  Sa- 
cramento  Matrimonii.  Hoc  vero  clarius  adhuc  patet  ex  adducta 
similitudine  de  immutatione  aquae  prout  est  materia  Baptismi , 
et  panis  prout  est  materia  Eucharistiae ,  quam  cum  ab  apostata 
de  Dominis  mutuati  fuerint  adversarii ,  supponunt  cum  ipso  id 
quod  falsum  esse  ostendimus ,  contractum  nempe  perinde  se  ha- 
bere  ad  Sacramentum  Matrimonii,  ac  se  habeat  aqua  aut  panis  ad 
Sacramentum  Baptismi  aut  Eucharistiae.  Ast  in  hoc  graviter  hal- 
lucinantur;  ut  enim  in  praecedentibus  propositionibus  ostendimus, 
contractus  naturalis  non  est  materia  remota  Sacramenti  Matri- 
monii ,  ut  aqua  est  materia  remota  Baptismi ,  et  panis  materia 
remota  Eucharistiae ,  sed  proocima ;  quse  propterea  nulla  ratione 
a  Principe  immutari  aut  irritari  potest ,  quin  attingat  immediate 
Sacramentum  ipsum. 

242.  Ad  4m ,  Neg.  Haec  insuper  difficultas,  quae  pariter ,  ut  vi- 
dimus ,  ab  apostata  de  Dominis ,  a  Launojo,  a  jansenianis  ac 
regalistis  proponitur,  disjecta  pridem  a  nobis  est.  Jus  Principum 

secularibas   tribuerint   potestatem  sta-  sunt  hi  effectos  triboi  etiam  Matrimonio 

tuendi  impedimenta  irritantia  Sacramen-  invalido ;  non  potest  vero  Ecclesia  tri- 

tum ,  verum  etiam  ,  ut  potior  sit  po-  buere  rationem  Sacramenti  Matrimonio 

testas  Principum  in  Matrimonium,  qua-  a  Principe  irritato ,  quia  sine  contra- 

tenus  Sacramentum  est  ,  quam  potestas  ctu  existere  nequit  Sacramentum.  Ita 

Ecclesiae.  Princeps  enim  potest  ,  juxta  Carriere,  loc.  cit.  n.  563,  cum  Baston, 

ipsos,  effectus  civiles  tribuere  Matri-  Concordance,  etc.  pag.  i5. 
monio  ab  Ecclesia  irritato  ,  quia  pos- 

22. 


340  TRACTATUS    DB    MATRIMONIO. 

proprie  tantum  fertur  in  contractum  civilem ,  qui  supervenit  con- 
tractui  naturali ,  ideoque ,  si  sermo  sit  de  conjugiis  fidelium  , 
supervenit  Sacramento.  Porro  hoc  jus  a  Christo  ipsis  intactum 
relictum  est ;  hinc  Principes ,  si  bonum  societatis  id  postulet , 
possunt  contractum  civilem  illegitimum  et  irritum  facere ,  in 
ordine  scilicet  ad  effectus  civiles ,  adeo  ut  vi  legum  illum  spectare 
possint  veluti  nullum ,  non  autem  in  foro  conscientiae  et  coram 
Deo.  Cum  vero  in  ipsorum  imperiis  religio  christiana  propaga- 
tur,  aut  ipsi  permanent  in  infidelitate ,  et  nullum  jus  habent  in 
contractum  conjugalem  a  fidelibus  initum  in  foro  conscientiae , 
sed  conservant  illud ,  quod  habuerunt  in  contractum  civilem  et 
extrinsecum ;  aut  fidemprofitentur,  et  nova  ipsis  inest  obligatio 
se  subjiciendi  Ecclesiae  doctrinae ,  ac  filios  obsequentes  se  erga 
eamdem  exhibendi,  non  autem  acquirendi  jus,  quo  antea  care- 
bant  (1).  Falsum  praeterea  est,  quod  adversarii  affirmant ,  opponi 
doctrinam  nostram  constanti  Ecclesiae  doctrinae ;  ut  enim  caetera 
silentio  praeteream,  quae  huc  afferri  possent,  atque  ut  insistam 
argumento ,  quod  versamus  ,  Eccjesia  contrarium  ostendit  praxi 
sua  sive  ante  sive  post  Principum  conversionem ,  uti  evincunt 
documenta ,  quae  attulimus  (2). 

243.  Inst.  Saltem  ostendi  nequit  ex  utriusque ,  civilis  et  ec- 

clesiasticae  ,  potestatis  mutuis  relationibus  soli  Ecclesiae  competere 

jus  statuendi  impedimenta  dirimentia.  1°  Si  qua  enim  contrariae 

sententiae  momenta  essent,  haac  vel  ex  jure  vel  ex  facto  desume- 

rentur ;  neutrum  porro  dici  potest.  Non  ex  jure  ,  nam  quaa  ex 

jure  afferuntur  argumenta,  peti  solent  sive  ex  repugnantia  duplicis 

supremae  ,  immediatae  ac  independentis  potestatis  in  idem  objec- 

tum ,  sive  ex  incommodis ,  nempe  ex  utriusque  potestatis  con- 

flictu ;  jam  vero  repugnantia  illa  supponitur  et  non   probatur , 

imo  potius  evincitur  contrarium.  Nam  licet  objectum  idem  sit, 

sub  diverso  tamen  respectu  attingitur  ab  utraque  potestate,  et 

diversus  est  finis  utriusque ,  in  quo  nulla  esse  potest  pugna ;  idque 

(1)  Gfr.  Muzzarelli  ,   in  opasc.  cit.      imperialibus ,  quas  Ecclesia  aut  correxit 
pag.  n5  et  seq.  aut  abrogayit ,  juxta  dicta. 

(2)  Idconstatei  iis  omnibns  legibus 


CAP.     III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMONII,    ETC.  341 

etiampatet  expluribus  exemplis,  v.  g.  festorum  ,  bonorum  ,  quae 
suntDeo  dicata,  in  quae  utraque  potestas  directeet  imroediate  jus 
exercet  (1).  Incommoda  pariter,  quae  praedicantur  oriri  ex  conflictu, 
ab  abusu  potestatis  oriuntur ,  non  autem  necessario  ex  ipsa  rei 
natura ;  quare  facile  tolli  possunt ,  si  utraque  potestas  suis  limiti- 
bus  se  contineat,  aut  alia  ratione  invicem  se  componant  hae  po- 
testates.  Adde,  impedimenta ,  utpote  duas  negationes,  nonposse 
proprie  esse  contradictoria.  2°  Sed  neque  eoc  facto;  aut  enim  at- 
tendimus  ad  priora  secula  ,  et  certum  est ,  ut  ostendunt  Theologi 
Galli ,  Prineipes  per  plura  secula  constanter  exercuisse  hanc  po- 
testatem  tanquam  sibi  innatam  et  propriam  absque  ulla  recla- 
matione ,  imo  cum  approbatione  Ecclesiae  (2) ;  aut  attendimus  ad 
posteriora  seu  recentiora  Ecclesiae  secula ;  porro ,  quamvis  in  his 
Ecclesia  exclusive  hanc  exercuerit  potestatem,  id  unice  repeten- 
dum  est  ex  Principibus ,  qui  pro  sua  erga  Ecclesiam  pietate  ipsi 
omnino  reliquerunt  curam  causarum  matrimonialium  (3),  quin 
tamen  dici  possit,  quod  Principes  jus  suum  amiserint;  aliud  enim 
est  jure  suo  non  uti ,  aliud  eo  spoliari ,  praesertim  cum  agitur  de 
jure  innato  cuidam  potestati ;  et  si  voluissent ,  non  potuissent 
Principes  suis  se  juribus  abdicare  (4).  3°  His  rationum  momentis 
adducti  jam  plures  Theologi  exteri ,  Petrus  Soto  (5) ,  Sanchez  (6), 
Salmaticenses  (7),  Pirching  (8),  Selvaggius  (9),  aliique  passim  (10) 
eamdem  tuentur  doctrinam.  Ergo. 

(1)  Ita  Carriere  loc.  cit.  nam.  564      Theologos  recensere  ipsum  Itturiaga , 
et  seqq.  qui  in  op.  cit.  Confutazione  delV  av- 

(2)  Ibid.  num.  568.  vocato  Pistojese ,   cap.  l  ,  §  i  ,  edit. 

(3)  Ibid.  n.  671.  cit.   vol.   iv^  pag.  82,   haec  scribit  : 

(4)  Ibid.  Non  e  gia  che  io  intenda  di  restrin- 
(3)  De  tnstit.  Sacerdotum  ,  DeMa-     gere  la  podesta  delPrincipe  agli  effetti 

trimoniof\ec\.iv.  civili  del  contratto  ,  sicche  non  possa 

(6)  De  Matr.   lib.   vn ,    dist.   3  ,  estendersi  indirettamente  agli  effetti 
num.  1.  altresi  del  Sacramento.  No ,  che  anzi 

(7)  De  Matr.  cap.  11  ,  n.  14.  all'  opposto  dichiaro  ,  che  i  Principi 

(8)  Lib.  1?.  tit.  1,  n.  i5o.  secolari,  attesalaloro  sovranita  ,  for- 

(9)  Instit.  canonic.  lib.  11,  tit.  9,  niii  sono  di  tutta  la  podesta ,  che  hasta 
n.  2.  di  sua  natura  ad  annullare  si  fatta- 

(10)  Doleo,  quod  debeam  inter  hos      mentc  il  contratto  matrimoniah  ,  che 


342  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

244.  Resp.  Neg.  ant.  Ad  lm  prob.  Neg.  min.  Non  enim  tan- 
tum  supponitur  ejusmodi  repugnantia ,  sed  plane  evincitur.  Si- 
quidem  eadem  res  ad  duos  diversos  dominos  absolutos  et  inde- 
pendentes  pertinere  non  potest ;  ab  unoquoque  enim  in  solidum 
possideretur ,  quod  omnino  implicat ,  cum  neutrius  esset.  Nec 
refert,  quod  sub  diverso  respectu ,  et  ob  diversos  fines  idem  ob- 
jectum  duae  potestates  attingerent;  nam  si  utraque  potestas  est 
aeque  immediata ,  suprema  et  independens ,  unaquaeque  totum 
objectum  sibi  vindicat  ac  suum  facit ,  cum  diversi  fines  sint  ob- 
jecto  ipsi  extrinseci.  Hinc  si  duo  aequali  jure  domum  posside- 
rent ,  quorum  alter  vellet  eam  cultui  divino  dicatam ,  alter  vero 
eamdem  habitare  contenderet  et  convertere  in  suos  usus  ,  hi 
domum  attingerent  sub  diverso  respectu  et  ob  fines  diversos, 
attamen  neuter  eam  posset  habere.  En  quibus  principiis  adver- 
sarii  nitantur !  Exempla  vero,  quae  afferuntur  ex  festis  ac  beneficiis, 
contrarium  evincunt ;  ecquis  enim  vere  catholicus  tribuat  Principi 
potestatem  immediatam  ,  supremam  ,  independentem  in  festa 
et  beneficia  ecclesiastica?  Haec  relinquenda  sunt  Protestantibus 
et  Pistoriensibus  (1)> 

245.  Nec  felicius  se  expediunt  adversarii  ab  incommodis  sive 

questo  materia  piii  non  sia  nemmen  esse  jureproprio  transfcrre  dies  ab  Ec~ 

del  Sacramento.  Verum  quidem  est,  clesia  praescriptos  pro  festis  jejuniisve 

quod  ibid.  subdit  immediate  :  A  patto  celebrandis,   haec  propositio  proscripta 

perb  ,  cke  vi  concorra  la  Chiesa  colla  fuit  ut  falsa ,  juris   Conciliorum  ge- 

sua  o  positiva  approvazione  ,  o  per  lo  neralium  et  Summorum   Pontificum 

meno  permissione  ,  etc.  Videsis  ver-  lossiva ,  scandalosa ,  schismati  favens  , 

sionem  latinam  ad  calcem  voluminis.  a  Pio  vi.    Quid  ,  si  synodus  jus  istud 

Ast  constituto  semel  principio ,  reliqua  secularibus    Principibus    vindicasset  ? 

sequuntur.  Sufficit  adversariis  vel  latus  Quare  cum  Principes ,  attentia  tempo- 

unguis ,  ut  cetera    sibi  vindicent.  Ce-  rum  adjunctis ,  optassent  aut   transla- 

ttrum  et   bic  auclor    in  bac  consti-  tionem    aut   abrogationem    festorum  , 

tuenda  doctrina   progreditur   ex    falso  ad  S.  Sedem  confugerunt,  ut  eam  obti- 

principio  ,  quod  contractus  naturalis  et  nerent ;   quomodo  igitur  Carriere  tri- 

civilis  separatus  epectari  possit  a  Sacra-  buit  Principibus  secularibus  jus  dire- 

mento  in  conjugiis  Christianorum.  ctum  etimmediatum  in  dies  festos  et 

(1)  Sane  cum  Synodus  Pistoriensis,  in  beneficia  ? 
prop.  rxxiv,  adstruxisset ,  Episcopo  fas 


GAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMOHII  ,    ETG. 


343 


conflictu,  qui  inde  oriretur  inter  duas  potestates.  Nara  imprimis 
inficiamur,  Ecclesiam  potestate  suaabuti  posse,  ut  objectio  sup- 
ponit;  deinde  dicimus,  ex  ipsa  rei  natura  in  adversariorum  hy- 
pothesi  hunc  oriri  conflictum.  Quod  enim  juxta  Ecclesiam  con- 
ducit  ad  bonum  spirituale ,  juxta  potestatem  civilem  ducere  potest 
ad  temporale  detrimentum ,  ut  patet  ex  conjugiis  filiorum  fami- 
lias ,  quae  justas  ob  causas  irritare  noluit  Tridentinum ,  ad  con- 
scientiae  tranquillitatem  in  non  paucis  casibus;  contra  vero  ob 
familiarum  perturbationes  aliasque  causas  eadem  irritat  in  diversis 
regionibus  lex  civilis;  et  en  quomodo  in  hoc  aliisque  prope 
innumeris  ejusmodi  casibus  absque  potestatis  abusu  oriantur 
conflictus  ,  sed  oriantur  necessario  atque  ex  ipsa  rei  natura  in 
adversariorum  sententia. 

246.  Facile  quidem  est  speculative  ,  ut  ajunt  ,  tolli  haec  in- 
commoda ,  si  nempe  utraque  potestas  intra  limites  suos  se  con- 
tineat ,  ast  practice  est  difficillimum ,  ut  constat  ex  iis  ,  quae  paulo 
ante  commemoravimus,  et  ex  experientia  liquet.  Id  ipsum  con- 
firmatur  ex  totmediis  ,  quae  ad  hunc  finem  obtinendum  excogita- 
runt  istius  sententiae  patroni  quorum  alia  absurda  sunt ,  alia 
inepta  et  Ecclesiae  injuriosa  (1). 


(1)  Nam  aliqui,  statuentes  Matrimonii 
materiam  esse  contractum  matrimonia- 
lem  civiliter  legitimnm  ac  validnm , 
intulerunt ,  de  principali  Matrimonii  re 
politieae  societatis  esse  jndicare ,  Eccle- 
sia3  vero  nonnisi  petestatem  circa  ad- 
ministrationem  Sacramenti  relictam 
esse ,  ita  tamen  nt  ejnsdem  leges^sub- 
essent  placito  regio ;  nti  Dolliner  in 
op.  cit.  Handbuch  der  in  Oestreich 
geltenden  Eherechts ,  seu  Manuale 
juris  matrimonialis  in  Austria  vigen- 
tis.  Alii  docent,  componi  posse  dissidia , 
si  Ecclesia  in  suis  ceremonialibns  le- 
gibns  ,  et  in  sanciendis  impedimentis 
Malrimoninm  ,  nt  ipsi  loqnnntnr  ,  tan- 
tum  impedientibns ,  sese  principiis  sen 


statntis  civitatis  accommodaverit ,  et 
palam  declaraverit  :  leges  illas  canoni- 
cas  Matrimoninm  prohibentes ,  quae  a 
statn  politico  probatae  non  fnerint, 
abrogatas  esse ;  nti  auctores  scripti  pe- 
riodici  :  Archiv  fur  das  katholische 
Kirchen-und  Schulwesen ,  seu  Archi- 
viumpro  catholica  Ecclesiarum ,  scho- 
larumque  natura ,  Francofart.  1810, 
tom.  i ,  quaest.  i  :  Kann  der  kathoL 
Geistliche  hei  Schliessung  der  Ehe 
Civilbeamter  und  Pfarrer  zugleich 
seyn  P  Utrum  Ecclesiaslicus  catholi- 
cus  possit  in  Matrimonii  contractu 
civilis  magistratns  et  Parochus  simul 
esse  ?  Sic  etiam  scriptores  alterius 
ephemeridis:  Theologische  Zeitschrift 


344 


TRAGTATUS    DE    MA.TRIMONIO. 


247.  Id  vero  ,  quod  postremo  loco  adjicitur ,  non  posse  scilicet 
duas  negationes ,  cujusmodi  sunt  impedimenta  ,  contradictorias 
esse  ,  discutiendum  logicis  relinquimus  ;  nos  contenti  erimus 
animadvertere ,  adversarium  ludere  in  verbis.  Quamvis  enim  im- 
pedimenta  per  se  effecturn  negativum  enuncient ,  et ,  si  ad  eum- 
dem  effectum  producendum  ab  utraque  potestate  constituantur , 
nunquam  possint  esse  contradictoria ;  si  tamen  altera  declaret 
conjugium  validum ,  quod  ab  altera  irritum  declaratur ,  oritur 
profecto  collisio  et  contradictoria  oppositio.  Id  porro  contingit  in 
pluribus  casibus;  ita  ut  ssepe  idem  conjugium  ,  quodjuxta  san- 
ctiones  canonicas  legitimum  esset,  ex.  gr.  conjugium  filii  familias 
invitis  parentibus,  esset  illegitimum  ac  nullum  juxta  sanctiones 
civiles.  Idem  dic  de  ceteris. 

248.  Ad  2m  ,  Neg.  Sive  attendamus  ad  priora  secula  sive 
ad  posteriora.  Etenim  licet  prioribus  seculis  Principes  leges  sanxe- 


von  Batz  und  Brenner,  seu  Theolo- 
gicce  ephemerides  exaratce  a  Batz  et 
Brenner,    vol.  iv,   pag.  4^7  et  seqq. 
Bambergae  1 8 1 1  :  TVie  sint  die  Colli- 
sionen  zwischen  Stats-und  Kirchen- 
gesetzen  in  Bezug  aufdie  Ehehinder- 
nissen  zu  heben  P  seu  Quomodo  sint 
auferendce  collisiones  inter  leges  status 
et  Ecclesice  circa  impedimenta  matri- 
monialia  P  Nec  defuerunt ,  qai  Eccle- 
sice protestanticce  exemp]um  attulerint, 
quam  affirmarunt  media  via  in  hoc  ar- 
gumento  incedere,  adeoque  tenere  tu- 
tissimum  iter!  Marklin ,  UberdieEhe, 
Eine     dogmatisch  -  Kirchenrechtliche 
Abhandlung,seuDi8sertatiodogmatico- 
canonica  de  Matrimonio  ,  qoae  inserta 
est  in  KlaiberJ8  Studien  der  evangeli- 
schen  Geistlichkeit  TVurtemberg'st  seu 
Studia  evangelici  cleri  Wurtemberg. 
a  Klaiber  conscripta ,  vol.  vl,  pag.  i44 
et  seqq.  Sane  Kemnitius ,  Exam  :  Conc. 
Trid.  part.  li ,  pag.  433  ,   ad  can.  xii 


faaec  habet  :  Quia   Matrimonium  in 

Ecclesia  normam  habet  ipsum  verbum 

Dei ,    et  in  causis   matrimonialibus 

multi  accidunt  casus  cbnscientiarum  , 

Ecclesia  non  potest  prorsus  et  simpli- 

citer  causas  matrimoniales   a  se  ad 

politicum  magistratum  rejicere.  Nun- 

quam  vero  vetus  Ecclesia  causas  ma- 

trimoniales  ita  ad  suum  forum  trans- 

tulit ,  ut  prorsus  excluderet  politicum 

magistratum  ;   ferre    enim  leges  ad 

magistratus  ofjicium  pertinet.  Nempe 

hucusque   pervenerunt ,  qui   rati  sunt 

posse   facile   componi  dissidia  ,    quae 

oriri  solent  inter  utramque  potestatem 

circa  jus  statuendi   impedimenta   diri- 

mentia.  Itaquenullaaliasuppetit  via  ad 

incommoda  haec  tollenda  ,  quam  juxta 

sanam  doctrinam  tribuere  Ecciesiae  jus 

in  Matrimonii  vinculum  et  Sacramen- 

tum ,  Principibus  vero  jus  in  effeclus 

civiles  in  foro  externo. 


CAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMOHII  ,    ETC.  345 

rint  conjugia  irritantes ,  uti  ostendimus ,  vim  nullam  habuerunt 
quoad  connubia  fidelium  nisi  approbatione  tacita  aut  expressa 
ipsius  Ecclesise  ,  quse ,  cum  illas  leges  honestati  ac  juri  divino  con- 
formes  esse  deprehenderit ,  eas  adscivit  ac  suas  fecit;  quod  si  eas 
deprehendit  iisdem  principiis  adversari,  aut  rejecit  aut  correxit. 
Falsum  propterea  est ,  quod  cum  de  Dominis  et  Launojo  (1)  uni- 
versim  asserunt  adversarii  aut  saltem  innuunt ,  illam  potestatem 
Principes  exercuisse  nullatenus  obsistente ,  immo  probante  Ec- 
clesia.  Contrarium  siquidem  constat  exfacto,  ex  omnibus  scilicet 
illis  canonicis  sanctionibus  ,  quibus  leges  illae  aut  abrogatae  aut  cor- 
rectae  fuerunt  (2). 

249.  Quod  si  sermo  sit  de  seculis  posterioribus ,  in  quibus, 
ipsis  fatentibus,  sola  Ecclesia  hoc  jus  exercuit ,  vere  gratis  adver- 
sarii  asserunt ,  Principes  pro  sua  erga  Ecclesiam  pietate  curam 
causarum  matrimonialium  eidem  reliquisse.  Namnec  tempus  as- 
signare  possunt  hujus  concessionis  nee  documenta ;  meris  con- 
jecturis  indulgent ,  et  tales  quidem  afferunt ,  ut ,  si  admitterentur, 
fraudulentam  usurpationem  ex  parte  Ecclesiae  indicarent  (3). 
Restat  praeterea  seraper  dissolvenda  in  hac  hypothesi  difficultas , 
quae  petitur  ex  Concilii  Tridentini  agendi  ratione ,  dum  soli  Ec- 
clesiae  tribuit  hanc  potestatem  (4) ,  non  reclamantibus ,  imo  pro- 

(1)  Jam  Spalatensis,  op.  etloc.  cit.  n.  5^1,  scribit  :  Hujus  concessionis 
n.  6,  scripserat :  Leges  (Imperatorum)  initium  proecise  assignari  nequit ,  sed 
invenio  ,  resistentiam  non  video.  Lau-  paulatim  invaluit,  Quidam  dicunt , 
nojus  effatum  istud  mire  ampHGcat,op.  usum  illum  invaluisse  circa  tempora 
cit.  pag.  771.  Cfr.  Leullier.  op.  cit.  Caroli  M.  de  quo  vide  Gerbais  ,  111 
Observ.  iv,  §  7.  part.  cap.  3  ,  pag.  3jg  et  seq.  Alii 

(2)  Benedictus  xiv  ,  De  Synodo,  loc.  dicunt ,  ortum  verisimiliter  habuisse  , 
cit.  nempe  lib.  ix  ,  cap.  11  et  12,  quando ,  gentibus  barbarisvarias  Im- 
plara  exhibet  exempla  legum  imperia-  perii  partes  invadentibus  ,  magna  in~ 
lium  ,  quae  a  jure  canonico  correctae  et  ducta  est  confusio  ;  qua  posita  ,  cura 
improbatae  sunt.  Mirum  proinde  \ideri  legum  ad  mores  spectantium  ad  pas- 
debet ,  Carriere  pro  se  adducere  hujus  tores  Ecclesiw  quasi  naturaliter  de- 
Pontificis  auctoritatem.  Id  ipsum  nos  voluta  est. 

superius  ostendimus  ex  confessione  au-  (4)  Dixi,  soli  Ecclesia?  a  Tridentino 

ctoris  protestanlisBoclelmann.  .    Concilio   tribui    potestatem     statuendi 

(3)  Profecto    D.  Carriere ,  loc.  cit.      dirimentia  impedimenta ;  si  enim  verba 


346  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

bantibus  Principum  legatis  et  oratoribus,  qui  certe  non  siluis- 
sent,  si  saltem  in  dubium  revocatum  esset  jus  Principibus  innatum, 
proprium  ac  tale,  cui,  etiamsi  voluissent,  cedere  non  potuissent 
juxta  ipsos  adversarios. 

250.  Ad  3m ,  Dist.  Plures  Theologi  exteri  eamdem  doctrinam 
tuentur  cum  illis  tamen  coarctationibus ,  quas  adversarii  non  ad- 
mittunt,  et  quidem  immerito,  conc;  jure  merito  et  absque 
coarctationibus  ,  neg.  Utique  fatendum  est }  nonnullos  Theologos 
exteros  tenuisse  sententiam  de  jure  Principum  proprio  in  sta- 
tuendis  impedimentis  dirimentibus ;  verum  hic  non  pauca  sunt 
animadvertenda  :  ac  1°  eorum  plerosque  ea  scripsisse  aetate >  qua 
hac  in  parte  plena  vigebat  inter  civitatem  et  Ecclesiam  concordia ; 
nec  praeviderunt,  quae  seculo  superiori  ex  occasionehujus  sententise 
dissidia  exorta  sunt;  2°  ipsos  eam  doctrinam  iis  circumscripsisse 
limitibus ,  ex  quibus  nihil  esset  pertimescendum ;  nam  simul  do- 
cuerunt,  non  posse  Principes  nisi  cum  subjectione  atque,  ut 
aiunt,  cum  dependentia  ab  Ecclesia  eam  potestatem  exercere(l); 
3°  nonnullos  pneterea  inficiatos  esse  jus  istud  esse ,  Principum 
proprium  et  originarium ,  sed  adventitium  ipsisque  traditum  ex 
Ecclesiae  concessione  (2);  4°  eosdem  falso  principio  inniti  in  hac 

can.  iv  in  nativa  sua  significatione  ac-  esset  de  potestate  civili.  Qais  sanae  men- 

cipiantnr  ,  nemo  inficias  iverit ,  de  sola  tis  talia  admittat  ? 
Ecclesia  ea  esse  intelligenda  ,  uti  etiam  (l)  Ita  Sanchez  ,   k)c.  cit.  Kugler  , 

patet  communi  loquendi  usu.  Etenim  n,    I04o    et  io4i   ;    Salmanticenses , 

si  quis  ab  aliquo  sciscitaretur  ,   cujus  Cap.  xi  ,  n.  i5  ;  Itturiaga ,  loc.  cit.  alii- 

sit  domus   aut  ager  ille ,  ac  responde-  que  passim. 

retur  :  Est  Petri ,  quis  alio  sensu  ac-  (2)  Ita  Basil.  Pontius,  op.  cit  cap.  xi; 

ciperet  hanc  responsionem  ,  nisi  quod  Bernard.  Bauer,  Theol.  univers.dogm. 

domus  autager  ad  solum  Petrum  spe-  tom.  ni ,  pag.  20o5;  Fejer,  Matrim. 

ctaret  ?  Quis  suspicaretur ,  eatenus  dici  ex  instit.  Christi ,  Pest.  i835 ,  pag.  43. 

domum  illam  aut  agrum  esse   Petri  ,  Tournely,  loc.  cit.  principes  civiles  non- 

quatenus  etiam  sit  Pauli  autTerentii?  Disi  concurrente  Ecclesia  impedimenta 

Quanto   minus ,  si  hoc  diceretur  in  pu-  Matrimon.statuisse  probat  :   i°exedi- 

blicoetsolemniinstrumento?Attamen,  ctJ8    Principum   Childerici  an.    5^7 , 

juxta  adversarios  ,  Tridentinum  ,  dum  Childeberti  an.  5g5 ,  Carlomanni  an. 

hanc  adstruit  potestatem    Ecclesia3  sub  ^43  §   Caroli  M.    in   Capitul.    Caroli 

anathcmatis  poena,  intelligendum  etiam  Calvi ,    Henrici  11   ,    Caroli  ix  ,    etc. 


CAP.    III.    DE    IMPEDIMENTIS    MATRIMONII  ,    ETC. 


347 


adstruenda  sententia ,  quod  scilicet  contractus  civilis  materiam 
constituat  conjugalis  nexus  (1) ,  quod  tamen  nec  adversarii  am- 
plius  admittunt.  Quae  cum  ita  se  habeant ,  patet ,  nullum  suffra- 
gium  ex  horum  Theologorum  sententia  accedere  posse  ad  doc- 
trinam  quam  impugnamus^  cohonestandam.  Addimus,  velipsum 
Clerum  Gallicanum  ad  haec  usque  fere  tempora  communi  senten- 
tise  adstipulatum  esse  ,  uti  ex  certissimis  documentis  constat  (2) ; 


2°  ex  eo  quod  Principes  ipsi  in  propria 
causa  ad  potestatem  ecclesiasticam  se 
contalerint ;  3°  ex  eo  qnod  reges  in 
sais  edictis  accarate  distinxerint  id, 
qaod  in  Matrimonio  politicam  est  ab 
eo ,  quod  est  spiritaale.  Hic  auctor 
tamen  postea  non  satis  sibi  cohaeret. 

(1)  Gonstanter  fere  omnes  Theologi, 
qui  hanc  sententiam  tenuerunt ,  ut  fun- 
damentum  constituerunt ,  contractum 
civilem  esse  materiam  Sacramenti ,  uti 
etiam  ex  allatis  ipsorum  testimoniis  con- 
stat.  Cum  vero  Carriere  vidisset ,  hoc 
fundamentum  facile  subrui ,  ipse  con- 
stituit,  contractum  naturalem  esse  Sa- 
cramenti  materiam  ,  ita  ut  a  Principe 
ineptus  reddi  possit  ad  materiam  Sa- 
cramenti. 

(2)  Inter  ceteros  Gallos  Theologos 
satis  sit  recensere  Nat.  Alexand.  qui  , 
Theol.  dogm.  etmoral.  lib.n,  art.  3, 
prop.  i  ,  scribit  :  Regum  christia- 
nissimorum  edicta  ,  quce  Matrimonia 
filiorum-familias  invitis  parentibus 
invalide  contracta  declarant ,  invalide 
inquam  quoad  effectus  quosdam  civi- 
les  ,  non  quoad  rationem  Sacramenti, 
sive  quoad  suhstantiam  contraclus , 
qui  materia  Sacramenti  proxima  est. 
Sic  etiam  Isaac.  Habert ,  in  op.  De 
justitia  connubialis  edicti ,  quod  Lu- 
dovicus   xiii   de  filiorum  nuptiis  tn- 


vitis  parentibus  ,  annis  1629  et  l^9 
promulgaverat.  Sic  alii  apud  Muzza- 
relli  ,  opusc.  cit.  pag.  221-225.  Id  ip- 
sum  constat  ex  cleri  Gallicani  expos- 
tulatione  facta  ob  edictum  Ludovici  xiii, 
Blesense  edictum  an.  1679  confirmans  , 
quo  invalide  contracta  declarabantur 
conjugia  ,  quse  celebrata  non  essent 
ad  ejusdem  edictinormam.  Petiit  porro 
clerus  ,  i°  ut  declararetar ,  ut  non 
aliter  intelligantur  hce  voces  talide 
aut  invalide  contractum  Matrimo- 
nium ,  quam  per  relationem  ad  con- 
tractum  civilem  ,  et  nullatenus  ad  con- 
tractum  spiritualem  Sacramenti;  20  ut 
non  adstrincjantur  ecclesiastici  adju- 
dicandum  secundum  hujus  edicti  (Lu- 
dov.  xm  an.  1629)  simulque  Blesen- 
sis  articulos ,  sedjuxta  sacros  canones 
et  ecclesiasticadecreta,  quas  sunt  unica 
regula  et  norma  judicii  ecclesiastico- 
rum.  Respondit  porro  Rex  per  suum 
regium  consilium  his  verbis  :  Com- 
monitio  cleri ,  quod  spectat  ad  prio- 
rem  difjicultatem ,  sic  resoluta  fuit  : 
Valide  aut  invalide  contracta  Matri- 
monia  non  esse  atiter  explicanda 
quam  per  solam  relationem  ad  con- 
tractum  civilem  per  laicosjudices  ;  al- 
tera  pariter  difficultas  justa  et  ra- 
tioni  congrua  visa  est  (  Document. 
cleri  Qallic.  tom.  v ,  apud  Muzzarelli, 


348  TRACTATUS  DE  MATRIMONIO. 

nec  etiam  nunc  temporis  deesse  Gallos  Theologos ,  qui  eidem 
adhaereant  (1). 

PROPOSITIO  VI. 

Causce  matrimoniales  spectant  ad  judices  ecclesiasticos ,  et 
quidem  causw  omwes  ad  solos  ecclesiasticos  judices  spectant. 

251.  Quoad  priorem  partem  enunciata  propositio  de  fide  est , 
ut  constat  ex  recitato  can.  XII  Tridentinp  ,  sess.  XXIV  (2),  et 
ex  superius  vindicatis ;  posterior  pars  est  certa ,  ut  ex  dicendis 
patebit. 

252.  Causarum  vero  matrimonialium  nomine  illas  omnes  com- 
plectimur,  quae  relationem  habent  ad  ipsum  Matrimonii  vincu- 
lum  seu  ad  Sacramentum ;  minime  vero  eas  ,  quae,  ut  paulo  ante 
declaravimus ,  ipsi  vinculo  extrinsecae  sunt  (3).  Quo  sensu  statui- 
mus ,  omnes  omnino  causas  matrimoniales  spectare  ad  solos  ju- 
dices  ecclesiasticos ;  reliquaB  enim  spectare  possunt  ad  judices 
seculares. 

253.  Haec  autem  quaestio  permisceri  nequit  cum  ea ,  quam  de 
impedimentis  hucusque  instituimus ;  quamvis  enim  maximam  hae 
habeant  inter  se  affinitatem ,  altera  tamen  ab  altera  sejungi  de- 
bet.  Nam  etiam  inillorum,  quos  refellimus ,  sententia ,  quod  com- 
petat  Principibus  jus  statuendi  impedimenta  dirimentia,  causae 
matrimoniales  pertinere  debent  ad  forum  ecclesiasticum  (4). 

opusc.  cit.  pag.  225).    Haec  ipsa  re-  est ,  fidem  facit  ipse  Paulus   Sarpius  , 

fert  Carriere,  op.  cit.  n.  585 ,  aliaque  qui   refert  apud  Pallavic.   Hist.  con- 

addit  n.  586.  cil.  Trid.Wh.  xxin  ,  cap.  9,   n.   11   : 

(1)  Inter  ceteros  Bouvier  ,  qui  in  Che  parve  strano  a  politici  il  farsi  ar- 
edit.  3a  mutavitsententiam,quamantea  ticolo  di  fede ,  che  le  cause  matrimo- 
propugnaverat.  Cfr.  Memorial  Cathol.  niali  appartengano  al  giudice  eccle- 
tom  xii  ,  pag.  49«  siastico.  Vide  ad  calcem  voluminis. 

(2)  Talem  fuisse  mentem  Concilii  (3)  Cfr.  Bellarra,  De  Matrim.  cap. 
Tridentini,  defmiendi  scilicet  ut  arti-  32,  n.  3  et  seqq. 

culum  fidei ,  ad  ecclesiasticos  judices  (4)  Hinc  Palhmcini ,  loc.  cit.  n.  12, 

spectare  causas  matrimoniales  ,  atqueita      postquamevertit,  quod  Paulus  Sarpius 
fuisse  intellectum  can.  xii ,  com  editus      assumpserat  ad  carpendum  hunc  can. 


GAP.    III.  DE    IMPEDIMEHTIS    MATRIMONII  ,    ETC. 


349 


254.  Quibus  praemissis ,  sic  priorem  partem  adstruimus  ad- 
versus  haereticos  ,  quibus  Tridentinum  canonem  suum  opposuit. 
Ex  demonstratis  Matrimonium  est  Sacramentum ,  ita  ut  in  Chri- 
stianorum  conjugiis  contractus  a  Sacramento  non  distinguatur ; 
atqui  ad  Ecclesiam  pertinet  de  Sacramentis  judicare;  ergo  et  de 
contractu ,  ex  quo  Sacramentum  constat. 

255.  Deinde ,  ipsis  Protestantibus  ultro  fatentibus ,  quamvis 
conjugium  non  esset  Sacramentum  ,  est  tamen  res  conscientiae  ac 
divinae  institutionis  atque  a  legibus  divinis  pendens ;  ad  Ecclesiae 
igiturpastores  spectat  inquirere  et  judicare ,  utrum  legitimumsit, 
honestum  ac  licitum ,  et  ad  divinae  legis  normam  exactum;  alio- 
quin  paci  et  tranquillitati  conscientise  non  prospiceretur. 

256.  Demum  id  ipsum  evincitur  ex  agendi  ratione  Christi , 
Apostoli  Pauli ,  et  perpetua  Ecclesiae  praxi.  Christus  enim  causam 
de  repudio  ac  de  divortio  judicavit ,  Matth.  V  et  XIX ,  nec  eam 
ad  magistratum  politicum  remisit ,  prout  fecit ,  cum  ageretur  de 
haereditate,  Luc,  XII,  14.  Sic  etiam  Apostolus ,  I  ad  Cor.  VII , 
causam  judicavit  de  conjugio  inter  fidelem  et  infidelem.  De  praxi 
autem  Ecclesiae  tot  sunt  documenta ,  quot  Roman.  Pontificum 
decreta  et  canonum  sanctiones ,  quae  quovis  seculo  editae  sunt  ad 
conjugia  spectantes.  Quoties  exortum  dubium  est^  non  ad  Prin- 
cipes  seculares  aut  magistratum  politicum,  sedad  Ecclesiae  pastores 
excutiendum  et  judicandum  delatum  est.  Nunquam  legimus  , 
tribus  praesertim  prioribus  Ecclesiae  seculis  ,  Christianos  ad  civiles 
magistratus  causas  conjugales  judicandas  detulisse  (1). 

257.  Atque  hinc  factum  est,  ut  Lutheri  sectatores  vel  primo 
ipso  reformationis  ,  quam  vocant,  seculo  ,  principium  de  solius 
regiminis  civilis  in  Matrimonia  auctoritate  non  ubique  adopta- 

xii  ,  subdit :  Ma  tuttocid  sia  detto  a  cor.ceduta  la  dignitd  di  Sacramento  9 

rifiuto  di  quel che  assume  il Soave  nelV  s'arguisce  con  evidenza ,  che  tocchi alla 

oggezione ,  non  a  difesa  di  questo  ca-  Chiesa  la  podestd  di  giudicar  quello , 

none  Tridentino ,  alla  quale  nonfacea  che  e  necessario  per  giudicarne  il  va- 
di  mestieri  ;  trattandosi  in  esso  non  '  lore ;  come  in  tutti  gli  altri  Sacramenti 

di  statuire  gV  impedimenti,  ma  di  co-  si  scorge.  Vid.  hujns  loci  latina  trans- 

noscer  le  cause  matrimoniali.  Senza  latio  ad  calcem  voluminis. 
dubbio ,  tosto  che  al  Matrimonio  sia         (1)  Cfr.  Bellarm.  loc.  cit. 


350 


TRACTATUS    DE    MATRIMOMO. 


verint.  Imo  eo  usque  progressi  sunt ,  ut  suspicere  cceperint  jus 
canonicum  Catholicorum ,  illudque  ceu  normam  in  causis  matri- 
monialibus  dijudicandis  ad  forum  suum  ecclesiasticum  derivare 
studuerint  (1).  Hinc  Beohmerus  scribere  non  dubitavit  :  Adeo 
causce  rnatrimo7iiales  ad  consistoria  nostra  spectant,  ut  doctrina 
juris  pontificii  universa  de  hac  materia  fere  recepta  sit...  ut 
nequidem  magistratus  secularis  per  modum  praiventionis  de  iis 
cognoscere  queat. . .  proinde  quwstio  principalis  tamdiu  suspen-* 
denda ,  donec  de  causa  natalium  in  foro  ecclesiastico  fuerit 
cognitum  (2).  Hanc  eamdem  sententiam  Anglicani  sectantur, 
quamvis  suo  regi  tribuant  proprietatem  Principis  seu  capitis 
Ecclesiae  (3).  Nec  mirum,  cum  vel  ethnici,  ipso  naturae  lumine 
ducti ,  Matrimonium  tanquam  rem  sacram  habuerint ,  et  Sacer- 
dotibus  judicandam  reliquerint  (4). 

258.  Altera  propositionis  pars  ex  priori  fluit.  Etenim  si  ratio 
Sacramenti ,  inhaerens  contractui  naturali  ex  Christi  institutione  , 


(1)  Id  nomiriatim  factum  est  in  Or- 
dine  regulativo  Ecclesice  Brunsvicensis 
ac  Lunenhurgensis  an.  i56g  (  Cfr. 
Willig.,  Auszug  der  Churfurstlichen  B. 
L.  Landesgesetzen t  seu  Epitome  juris 
territorialis  statuum  electoralium  , 
Gotting.  1780. ) ;  item  in  Regulamento 
consistoriali  Brandeburgico  an.  1753. 
Cfr.  etiam  quoad  annum  subsequent. 
Novum  corpus  constit.  Prusso~Bran- 
deburgens.  prmcipue  Marchicarum , 
edit.  2  ,  Eerolini  1764  ;  nec  non  An- 
nalen  des  katholischen ,  prdtestanti- 
schen  und  judischen  Kirchenrechts , 
von  Lippert,  1  Heft,  seu  Annalesjuris 
ecclesiastici  catholici  ,  protestantici  et 
judaici,  fasc.  1,  pag.  25  et  seqq.Francof. 
ad  Moenumi83i .  Quod  mirum  esse  non 
debet ,  cum ,  teste  auctore  ipso  prote- 
stante  libelli  :  Uber  die  heutige  Ge- 
staltdes  Eherechtes  ,  seu  De  hodierna 


juris  matrimonialis  forma ,  Berolini 
i833  ,  pag.  8  et  9  ,  Lutherus  ipse, 
qui  omnem  de  matrimonialibus  causis 
cognitionem  Principibus  asserebat,  non 
dubitaverit  tamen  ipse  etiam  in  iisdem 
propria  auctoritate  sententiara  dicere  , 
perinde  ac  si  essent  causae  mere  spiri- 
tuales  et  ecclesiasticae.  Cfr.  Roskovany, 
op.  cit.  De  Matrim.  in  Ecclesiaca- 
thoh  §  3. 

(2)  Jur.  eccles.  Protestant.  tom.  n, 
tit.  2  ,  §§  25,  26,  27. 

(3)  Cfr.  op.  cui  tit.  II  Peccato  in 
Religione  e  in  logica  degli  atti  e 
decreti  del  concilio  diocesano  di  Pis- 
toja  ,  cap.  28,  pag.  328  etseqq. 

(4)  Sic  scribit  Deodatus  in  epist.  cit. 
adantecess.  Taurinensem,§  1 7,  pag.  21: 
Nationes  omnes  gentilium,  AEgyptio- 
rum  nempe,  Grcecorum  ac  Romano- 
rum  y  necnon  alice  nunc  etiam  viven- 


CAP.    III.    DE   IMPEDIMENTIS    MATRIMONH  ,    ETG. 


351 


est  fundamentum  ,  quare  causse  matrimoniales  ad  Ecclesiam  spe- 
ctent ,  cum  haec  ratio  universalis  sit,  et  omnes  prorsus  causas  ma- 
trimoniales  afficiat,  quae  ad  conjugii  vinculum  referuntur,  evidens 
est,  omnes  prorsus  causas  matrimoniales  ad  solos  judices  ecclesia- 
sticos  pertinere. 

259.  Ad  effugium  porro  quod  attinet,  invectum  a  nonnullis 
aulicis  scriptoribus ,  ut  se  ab  anathemate  Tridenlino  subtrahant, 
iis  ipsis  verbis  placetillud  evellere ,  quibus  usus  estPius  VI,  in 
epistola,  quam  sub  formaBrevis  dedit  ad  Episcopum  Motulensem : 
Ignotum  nobis  non  est,  scribit ,  quosdam  adesse ,  qui  secularium 
Principum  auctoritati  plus  nimio  tribuentes,  et  verba  hujm 
canonis  (XII)  captiose  interpretantes ,  illud  defendendum  susce- 
perunt ,  ut  quoniam  Tridentini  Patres  hac  dicendi  formula  usi 
non  fuerintAv  solos  judices  ecgiesiasticos  ,  autoxiNEs  gausas  ma~ 
trimoniaies  ,  potestatem  reliquerunt  judicibus  laicis  cognoscendi 
saltem  causas  matrimoniales  y  quos  sunt  meri  facti.  Sed  scimus 


ies  ethnicorum  respublicw ,  et  hahue- 
runt  et  habent  religiosum  Matrimonii 
vinculum  ,  de  quo  tanquam  de  re 
sacrajudicant.  Naturce  vox  nationum 
firmata  consensu ,  nunc  amplius  non 
exauditur  ab  iis ,  qui  unice  veram 
fatentur  christianam  religionem.  No- 
vitatis  amor  impotens  ( de  te  non  lo- 
quor ,  clarissime  vir  )  ,  turpis  quo- 
rumdam  nomine  Theologorum  adu- 
latio  ,  nec  ab  iis  audita  ,  quibus 
eam  student  offerre ,  et  perversum  ac 
male  erga  Apostolicam  Romanam  Ec- 
clesiam  ,  omnium  matrem  et  magi- 
stram,  animatumingenium,  seupotius 
indomitus  ac  effrcenatus  furor  ,  uni- 
versoB  naturoe  voces  a  corruptistimis 
ethnicis ,  ab  inimicis  Ecclesice  hete- 
rodoxis  auditas ,  nunc  amplius  non 
exaudiuntur.  Jam  Jacob.  Cujacius , 
Paratitla  in  libros  quinquaginta  Di-> 
gestorum ,  lib.  xxm  ,  tit.  n  ,  De  jure 


nuptiarum,  scripserat  :  Est  autem 
titulus  hic  de  ritu  nuptiarum  f  quod 
pontificale  verbum  est :  nam  et  quas 
fas  esset  duci ,  Pontificum  notionem 
fuisse  intelligimus  ex  Tacito  i  ,  et 
Dione  xLvni ,  qua  item  solemnitate  , 
veluti  deductione  in  domum  mariti , 
et  aquce  ignisque  prcelatione  et  ac- 
ceptione.  Cfr.  tom.  i ,  col.  522.  Qaid? 
quod  ipsum  agnoverit  impius  Mira- 
beau,  qui  in  publicis  comitiis,  an.  1 790, 
haec  verba  protulit  :  Cest  a  Veglise , 
dont  la  hierarchie  est  de  droit  divin, 
a  reglerla  maniere  dejuger  ses  cau- 
ses  ,  et  en  qui  reside  la  puissance 
oVordonner  sur  chacune;  car  vouloir 
rkgler  les  droits  de  la  hUrarchie  chrb- 
tienne  Gtabliepar  Dieu  mSme ,  comme 
dil  le  concile  de  Trente^est  assurement 
le  plus  grand  attentat  de  la  puissance 
politigue  contrela  puissance  religieuse. 
Tanta  est  veritatis  vis ! 


352  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

etiam  ,  hanc  captiunculam  et  fallax  hoc  cavillandi  genus  omni 
fundamento  destitui.  Verba  enim  canonis  ita  generalia  sunt,om- 
nes  ut  causas  comprehendant  et  complectantur ;  spiritus  vero  sive 
ratio  legis  adeo  patet ,  ut  nullum  exceptioni  aut  limitationi 
locum  relinquant.  Si  enim  hm  causos  non  alia  ratione  pertinent 
adunum  Ecclesiw  Judicium ,  nisiquia  contractus  matrimonia- 
lis  est  vere  et  proprie  unum  ex  septem  legis  evangelicce  Sacra- 
mentis  y  sicut  ho3C  Sacramenti  ratio  communis  est  omnibus 
causis  matrimonialibus ,  ita  omnes  hw  causo3  spectare  unice 
debent  adjudices  ecclesiasticos ,  cumeadem  sit  ratio  in  omnibus, 
ut  concors  est  canonistarum  sententia ,  ne  iis  quidem  exceptis, 
quos  minime  favere  Ecclesiai  juribus  satis  superque  eorum 
scripta  demonstrant.  Etenim  ut  verbis  utamur  Yan  Espenii 
{Jus  Eccles.  part.  III,  tit.  2,  cap.  1,  n,  4  et  n,  11  et  12) : 
Unanimi  consensu  receptum  est ,  causas  Sacramentorum  esse 
mere  ecclesiasticas ,  easque,  quantum  ad  substantiam  earum>  ad 
judicem  ecclesiasticum  privative  spectare ,  nihilque  circa  eorum 
validitatem  autinvaliditatem  judicem  secularemposse  decernere; 
eo  quod  ho3  ex  natura  sua  sunt  mere  spirituales.  Et  sane,  si 
quwstio  versatur  de  validitate  ipsius  Matrimonii,  solus  judex 
ecclesiasticus  est  competens ,  ipseque  solus  de  hac  quasstione  co+ 
gnoscere  potest ,  etc.  (1).  Hucusque  Pius  VI,  qui  praeterea  in 
Constit.  Auctorem  fidei,  prop.  LVIII  synodi  Pistoriensis  dam- 
navit ,  quo3  statuit,  sponsalia  proprie  dicta  actum  mere  civilem 
continere ,  qui  ad  Matrimonium  celebrandum  disponit ,  eadem- 
que  civilium  legum  prmcripto  subjacere  ,  —  quasi  actus  dis- 
ponens  ad  Sacramentum  non  subjaceat  sub  hac  ratione  juri  Ec- 
clesiae  \  quae  quidem  propositio/a/sa  ,juris  Ecclesias  quoad  effectus 
etiam  e  sponsalibus  vi  canonicarum  sanctionum  profluentes 
lo^siva,  disciplinm  ab  Ecclesia  constitutm  derogans  declaratur , 
et  ut  talis  proscribitur. 

260.  Cum  porro  fundamenta  contrariae  assertionis   seu  do- 
ctrinae  anticatholicae  unice  constituantur  ex  separatione  contractus 

(1)  Die  16  Sept.  1788,   apud  Mo-      n.  xm  ,  pag.  176  ,  Mechlin.  i834* 
ser  ,  De  impedimentis    Matrimonii  , 


GAP.    III.    DE    IMPEDIMEHTIS    MATRIMONII  ,    ETC.  353 

et  Sacramenti ,  ex  legibus  Principum ,  ac  demum  ex  captiuncula 
illa ,  quae  a  Summo  Pontifice  Pio  VI  omni  destituta  fundamento 
declaratuF  et  menti  Tridentini  Concilii  contraria ,  supersedemus 
a  nova  confutatione  barum  difficultatum,  quas  jam  diluimus,  cum 
in  praecedentibus  propositionibus  adversus  apostatam  M.  Ant.  de 
Dominis,  Launojum  ,  aliosque  eorum  asseclas  disputaremus. 

261.  Praestat  potius  inquirere  ad  pleniorem  gravissimi  hujus 
argumenti  absolutionem ,  utrum  possit  Episcopus  dispensare  in 
Matrimonii  impedimentis  dirimentibus.  Benedictus  XIV  ,  De 
synodo  dioecesana ,  lib.  IX,  cap.  2,  quaestionem  banc  expendit, 
ostenditque  nulla  ratione  Episcopo  competere  facultatem  relaxandi 
haec  impedimenta ,  saltem  quae  publica  sint,  et  cum  patet  accessus 
ad  S.  Sedem.  Nam  cum  ejusmodi  impedimenta  ortum  babeant 
aut  a  Concilio  generali  aut  a  Summis  Pontificibus  ,  nequit  Epi- 
scopus,  utpote  inferior,  auctoritate  propria,  eorum  decreta  infrin- 
gere,  iisque  ulla  ratione  contraire.  Sic  etiam  negalive  resolvit 
eamdem  quaestionem  Pius  VI,  in  litteris  datis  ad  Archiepiscopum 
electorem  Trevirensem  die  2  Febr.  1782  (1).  Quare  Episcopi  ne- 
queunt  absque  manifesta  usurpatione  sibi  hanc  arrogare  faculta- 
tem ,  cum  haec  solis  Summis  Pontificibus  competat.  Ex  his  patet , 
a  vero  abludere  nonnullos  neotericos ,  qui  ad  Episcopos  remittunt , 
pro  impedimenti  publici  dispensatione ,  eos,  qui  aliquo  irretiti  im- 
pedimento  contrahere  conjugium  contendunt  (2). 

(1)  Apud  Moser  ,  op.   cit.   De  im-  Per  tal  motivo  e  decretato ,  che  mai 

pedimentis  matrimy  etc.  pag.   167  ,  non  si  possa  negare ,  e  gratuitamente 

n.  x,  ubi ,  cum  Pontifex  pluribus  ra-  ti  debba  concedere  la  dispensa  cheal- 

tionibus  fuse  quod  sibi  proposuerat  os-  cunidi  delicata  conscienza  domandano 

tendisset ,  concludit  :  Omnino  igitur  nel  gradodi  cognazione proibito  dalla 

sustineri  neutrum  potest  ,   vel  Eccle-  legge  civile.  Vid.  transl.  lat.  ad  calc. 

siam  jure  proprio  non  habere  pote-  vol.  Merito  idcirco  hoc  opas  a  S.  Sede 

statem  constituendi  impedimenta  diri-  in  Indicem  librorum  prohibitorum  rela  - 

mentia,  vel Episcopum  quemlibet posse  tum  est  decreto  17  Jan.   iSso.Deinde 

impositum  a  catholica  Ecclesia  legis  verolmperat.  Franciscusi,  decreto  3o 

vinculum  dissolvere  ,  etc.  Aprilis  i833  ,  eJiminavit  idem  opus  e 

(2)IterceterosGcorg.Rechberger,op.  scholis   omnibus    seminariorum    regni 

cit.  Manuale    del  gius   eccles.  Aus-  Lombardo-Veneti ;   et  decreto  3 1    Ja- 

triaco.  tom,  n,  §  160,   ubi  scribit  :  naar.  i834  extendithancsuamdetermi- 

T.  VII.  23 


354  TRACTATTJS    DE    MATRIMONIO. 

262.  Quae  de  Ecclesiae  potestate  in  Matrimonii  impedimentis 
et  causis  hactenus  attigi ,  si  vulgo  minus  probentur ,  nil  mo- 
ror.  Ea  siquidem  cogitatione  delector,  quod  traditionis  vestigiis 
ingressus ,  non  ab  hsereticis  modo ,  sed  a  Theologis  aulae  magis 
quam  veritati  faventibus  causam  Christi  vindicaverim .  Semen 
erroris  jecere  novatores ,  aulae  Theologi  evolverunt.  Nostra  autem 
aetate  consiliis  in  melius  revocatis ,  scriptores  cunctis  suffragiis  , 
si  nomen  unius  alteriusve  expungas ,  hanc  a  Principibus  potes- 
tatem  ablegare  cceperunt. 

CAPUT  IV. 

DE    MATRIMONIIS    MIXTIS. 

263.  Conjugia  miorta  ea  dicuntur,  quae  inter  catholicum  et 
acatholicam  ,  aut  e  converso  inter  catholicam  et  acatholicum  cele- 
brantur.  Acatholicorum  autem  nomine  hic  significantur  aut 
haeretici  aut  schismatici ,  omnes  scilicet  qui  extra  unicam  veram 
Ecclesiam  inveniuntur ,  et  ad  aliquam  sectam  aut  schisma  spe- 
ctant  ,  qui  tamen  communi  Baptismi  ratione  Christianorum  no- 
mine  censentur. 

264.  Ratum  jam  apud  omnes  est ,  ejusmodi  conjugia  valida 
esse  (1);  sic  etiam,  ea  per  se  esse  illicita,  adeo  ut  sine  Romani 
Pontificis  dispensatione  iniri  legitime  nequeant ,  pariter  nunc  inter 
omnes  convenit,  et  nos  paulo  post  ostendemus. 

nationem  ad  omnes  Universitates  provin-  trimonio  catholici  cum  hceretico  ,  cap. 

ciarum   Germaniearum  ,  et  cam  Jure  i  ,  nam.    i ;  contraria  vero  sententia 

canonico  Rechberger  eliminavit  pariter  recepta  est  ananimi  consensa  a  Theo- 

e  cursu  theologico  Historiam  ecclesia-  logis  et  Canonistis ,    qui  omnes  adhae- 

sticam  Dannenraayr.  Hac  ratione  fa-  serant  doctrinae  S.  Thomae ,  qui  in  lib. 

ctum  est,  ut  illi  auctores,  quiveritinon  iv  Sent.  dist.  39  ,  q.   1  ,   ad  5  :  Si 

sunf  ,    nt   hominibus    assentirentur  ,  aliquis  fidelis  ,  inquit ,  cum  hoeretica 

prodere  veritatem  ,  nec  Deo  placuerint  baptizata  Matrimoniumcontrahit,ve- 

nec  hominibus  ,  ut  passim  fit.  rumest  Matrimonium.quamvis  peccet 

(1)  Irrila   esse  conjngia    inita  inter  contrahendo ,  si  sciat  eam  hareticam ; 

Gatholicos  et  acatholicos  nonnisi  pauci  sicut  peccaret,  si  cum  excommunicata 

jurisperiti  docuerunt  ,   qnos    recenset  contraheret.  Non  tamen ,  propter  hoc  , 

Basilius  Fontius  Xn  Appendice  de  Ma-  Matrimonium  dirimeretur* 


CAP.     IV.    DE    MATRIMOJSIIS    MIXTIS.  355 

265.  Cum  vero  Romani  Pontifices  nonnisi  ob  graves  causas 
et  tantum  sub  appositis  conditionibus  ejusmodi  dispensationem 
concedant,  quibus  conjugum  prolisque  aeternae  saluti  prospiciatur, 
hinc  factum  est,  ut  iis  servatis  non  modo  nullum  caperet  detri- 
mentum  catholica  Ecclesia  ab  iis  conjugiis ,  sed  non  modicum 
inde  emolumentum  derivaret.  Sane  experientia  id  patefecit  tum 
alibi  ,  tum  praesertim  in  provinciis  foederatis  Americae  Septen- 
trionalis  et  in  Anglia,  ubi  horum  connubiorum  celebratione  fa- 
ctum  est ,  ut  fides  catholica  magnum  incrementum  cceperit ,  ae 
novos  in  dies  progressus  faciat. 

266.  Si  vero  mixta  haec  connubia  sine  illis  conditionibus  et 
cautionibus  celebrentur ,  extremam  afferunt  perniciem  catholicae 
religioni  ,  uti  pariter  experientia  ostendit  in  illis  regionibus  in 
quibnssive  ex  Prsesulum  negligentia  sive  ex  illata  vi  illae  servatae 
non  sunt  Hoc  probe  perspexerunt  nonnulla  acatholica  gubernia  , 
quae,  posthabitis  solemnibus  et  publicis  promissis  et  pactis  de 
servanda  religione  catholica  novorum  subditorum  $  quos  acquisie- 
runt,  conspirarunt  ad  eamdem  penilus  abolendam.  Ut  finem 
hunc  obtinerent  inter  tot  media,  quae  invenerunt,  et  hoc  de  pro- 
movendis,quotquotpotuissent,  connubiis  mixtis  maximeidoneum 
repererunt  (1).  Ab  initio  caute  et  clanculum,  prout  rerum  ad- 
juncta  poscebant,  res  deducta  est;  malis  artibus  praeterea ,  fal- 
laciis ,  quandoque  etiam  apertis  mendaciis  pastorum  catholicorum 
zelum  et  vigilantiam  eludere  horum  guberniorum  ministri  nisi 
sunt  (2).  Cum  vero  haec  detecta  fuerunt ,  tunc  demum ,  deposita 

(1)  Cfr.  Tract.   De  vera  religione  ,  mtendunt,  assequendum. 

part.  ii,  n.  a5i ,  n.  (i),  p.  3^4,  ubi  inter  (2)  Cfr.  Esposizione  di  fatto  docu- 

tredecim  praecipna  media  ,  qnibusutan-  mentata  su  quanto  ha  preceduto  e  se- 

tur  acatholici   ad  prcmovendum  pro-  guito   la  deportazione  di  Monsignor 

scly tismum  ,  et  ad  religionis  catholica?  Droste  Arcivescovo  di  Colonia  ;  gal- 

extinctionem  ,  recensuimus  undecimo  lice   :   Expose  des  faits  appuyes  sur 

loco  Matrimonia  mixta   in   regionibus  les  documents  etrelatifsatout  ce  qui  a 

seu  provinciis  catholicis.  Incredili  dictu  prkckde"  et  suivi  Venlevement  de  Mgr. 

est ,  quanto  studio  postremis  his  annis  De  Droste  ,   archevSque  de  Cologne  , 

schismatici  et  haeretici  haec  mixta  con-  publie  a  Rome  sous  la  date  du  4  Mars, 

nubia  promoverint,  tanqaam  medium  Louvain  et  Bruxelles  i838.  Hac  porro 

omniumaptissimumad  finem,quem  illi  expositione  ssepeutar;  cum  etauthen. 

23. 


356 


TRAGTA.TUS    DE    MATRIMONIO. 


persona,  exiliis ,  deportationibus  aliisque  saevitiis  Sacerdotes  ca- 
tholicos  cogere  ad  ejusmodi  nuptias  jungendas  seu  benedicendas 
sategerunt,  omissis  duabus  praecipuis  conditionibus  a  Romanis 
Pontificibusiterum  iterumque  inculcatis.  Harumprior  est^  ut  con- 
jux  catholicus  promitteret ,  se  effecturum  ,  quod  ex  se  erit ,  ut 
respective  futurus  maritus  aut  uxor  ad  religionem  catholicam 
convertatur;  altera  vero,  eaque  potior,  ut  universa  proles  in 
religione  catholica  inslituatur  (1). 

267.  Has  conditiones  utpote  contrarias  fini ,  quem  unice  intue- 
bantur ,  gubernia  illa  acatholica  omnino  respuerunt,  jusseruntque 
Episcopos  parochis  sibi  subjectis  demandare,  ut  nuptiis  mixtis 
benedicerent ,  omni  admonitione  praetermissa ,  omnique  condi- 
tione  seposita,  quin  etiam  ne  auderent  denegare  sacramentalem 
absohitionem  parti  catholicse ,  quae  detrectaret  se  subjicere  con- 
ditionibus  praescriptis  a  Rom.  Pontificibus ,  ac  novissimea  Pio  VIII 
tum  in  Brevi,  tum  in  instructione ,  quam  eidem  adjecerat.  Ejus- 
modi  conditiones  adversari  legibus  gubernii  declararunt  nec  proinde 
servari  posse ,  reumque  fieri ,  qui  civiles  leges  circa  hos  articulos 
praevaricaretur  (2).  Nonnulli  praesules  in  regno  Borussico  ab  initio, 
partim  animo  fracti ,  partim  decepti ,  ad  tempus  jussionibus  illis 
cesserunt  (3) ,  donec  Archiepiscopi  Coloniensis  et  Posnaniensis  , 


tiea  sit  atqae  a  S.  Sede  promanave- 
rit ;  moneo  tamen  eam  mihi  prsesto 
esse  ,  qua?  denno  recnsa  est  in  8°«  Cfr. 
etiam  opnsc.  cni  tit.  Lettres  6crites 
de  Rome  d  M.  le  comte  de  Monta- 
lembert ,  pair  de  France  ,  sur  la  con- 
duite  du  gouvernement  prussien  envers 
Varcheveque  de  Cologne  ,  par  Vabbe" 
P.  P.  pag.  2i  ,  Paris  i838.  Ex  prae- 
fat.  ad  jnstificationem  diplomaticam  , 
factam  a  gnbernio  Bornssico  circa  de- 
portationem  Archiepiscopi  Coloniensis , 
patet ,  crimen,  et  qnidem  unicnm,  cujas 
cansa  in  exiliam  actas  est  Archiepi- 
scopns,  in  eositumfuisse,  quodcito  ni- 


mis  vnlgaverit  secretagnbernii  mandata. 
En  pra^fationis  verba  in  sermonem  gal- 
licum  conversa :  Car  apeine  lui  eut-on 
transmis  la  volonte"  du  roi  son  maitre  , 
quilprocoqua  lesespritsala  rkvoltepar 
lapublicite  precoce  qu'il  donna  ,  vis- 
d-vis  du  peuple ,  aux  ordres  du  gou- 
vernement;  ailuditur  autemad  conven- 
tionem  ,  de  quapaulo  post  disseremus. 

(1)  Cfr.  Breve  Pii  viu ,  dat.  die25 
Mart.  i83o  ,  in  cit.  Exposit.  docum. 
n.  lii ,  pag.  5. 

(2)  Cfr.  cit.  Exposit»  pag.  11  etseq. 

(3)  Archiepiscopus  Com.  de  Spiegel 
fnit  instrumentnm  ,  quo  usus   est  Bo- 


GAP.    IV.     DE    MATRIMONIIS    MIXTIS 


357 


pastorali  fortitudine  praediti,  mala  catholicae  fidei  impendentia 
animadvertentes,  virili  plane  animo  se  murum  opposuerunt  pro 
domo  Israel.  Ast  horum  alter  ab  archidioecesi  sua  avulsus  est  , 
alter  vero  omni  ratione  vexatus  in  mcerore  et  lacrymis  vitam 


rnssici  regni  negotiorum   gestor    Ban- 
sen    ad  articulos  conficiendos  in  con- 
ventione  habita   Berolini  die   19  Junii 
i834  »  q™Das  eludebantur  quaecumque 
in  cit.  Brevi  Pii  vm  constituta  erant 
circa  celebrationem  conjugiorum  mix- 
torum.  Hujus  conventionis  existentiam 
constanter  negavit  Bansen  ,  quoties  a 
S.   Sede  de  ea   interpellatus    est  ,  ut 
constat  ex   cit.  Expositione  et  ex  ad- 
nexis  documentis.  Attamen  eidem  jam 
subscripserant  Episc.  Trevirensis,  Mo- 
nasteriensis  et  Paderbornensis.  Cfr.  pra> 
terea  Epist.  cit.  pag.  3o.  Jam  vero  ex 
eeductione  et  infirmitate  his  Gubernii 
jussionibus  cessisse  tam  ipsum  Archie- 
pisc.  Com.  de    Spiegel   quam  Episco- 
pos  reliquos  dubitari  nequit.  Quod  at- 
tinet  ad  tres  memoratos  Episcopos,  con- 
stat  ex   solemni  eorum  retractatione , 
praesertim  vero  Episcopi    Trevirensis  , 
cum   animam  ageret  ,   de   qua  postea 
dicemus ;  quod  vero  spectat  ad   Arch. 
Com.  de  Spiegel ,  planum  fit    ex  epi- 
stola  ,  quam   ad  unum  ex  collegis  suis 
scripsit    die    23  Jan.    1832.  Qaoniam 
vero  haec  epistola  nondum  vulgata  est, 
quod    sciam  ,   placet  hic   eara  integre 
subjicere ,  quae   sic  mihi  lingua    gall. 
communicata  est  :  Texprime  d  Votre 
Grandeur  la  reconnaissance  profonde 
que  je  lui  dois  pour  la  lettre  riche  en 
contenu  dont  Elle  a  daigne  nChonorer 
sous  la  date  du  14  de  ce  mois.  Cette 
lettre  a   etk ,   sous  beaucoup  de  rap- 
ports  ,   tres-instructive  pour  moi.  Ty 


ai  trouvS  en  outre  confirm&e  ma  con- 
viction  ,  que  notre  carriere  ,    d  nous 
6v&ques  catholiques  ,  est  semee  partout 
oVepines  dans  nos  ktats  de  la  Conft- 
dkration    germaniqne.    Nous    avons 
peine  d  nous  inaintenir   debout  et  d 
remplir  ,  comme  il  convient ,  et  oVune 
maniere  rkelle  et  fructueuse  (  in  rea- 
litate  et  efjicacitate ) ,   les   obligations 
qui  nous  sont  imposees  d  Vfyard  des 
ouailles  confiSes   d  nos  soins.    Votre 
Grandeur   ddsire   connaitre  ma  ma- 
niere  de  voir  relativement  d  la  mar- 
che  d  suivre  dans  le  cas  des  mariages 
mixtes.   Je  tn'empresse    oVobtemperer 
d  votre  demande ,   quoique  tna    tna- 
niere  de  voir  ne  concorde  pas  avec  le 
contenu  de  la  piece  que  Votre  Gran- 
deur  tn'a  communiquee  confidentielle- 
ment.    Vu  Vordre  du  cabinet  royal , 
en  date  du    17    Aodt    1825  ,   relatif 
aux  cas  de  mariage  mixte  ,  vu ,  dis-je, 
cet  ordre  ,  qui  est  unempi&tement  pro- 
fond  sur  la  constitution  de  VEglise  , 
et  une  violation ,  fai  cru  devoir  en- 
lever  aux  cures  et  attirer  d  tnoi  la 
connaissance  de  tous  les  mariages  mix- 
tes ,  afin  de  garantir  la  cause  sainte 
du  sacrement  de  mariage,  et  de  prk- 
venir  toute  occasion  prochaine  de  dan- 
ger.   Un  cur6    tCest     autorise  d  de- 
mander   la   permission  d'assister  au 
mariage  ( licentiam  assistendi)  quyau- 
tant  que  les  futurs  epoux  ont  donn6 
une  dkclaration  volontaire  que  tous  les 
enfans  seront  SlevSs  dans  la  religion 


358 


TRAGTATUS    DE    MATRIM03VI0. 


ducere  cogitur.  Parochiilli,  qui  Deo  magis  quam  hominibus  obedire 
decreverunt,  eamdem  sortem  experti  sunt ,  et  experinntur. 

268.  Ex  hac  rerum  gestarum  compendiosa  expositione  patet, 
eo  demum  ,  relictis  ambagibus,  controversiam  deduci,   1°  utrum 


catholique.  Par  contre  ,  je  permets  la 
publication  des  bans  ,  quand  on  la  dc- 
mande  ,  sans  aucun  igard  a  cette  pro- 
messe;  s3il  ne  se  dicouvre  aucunem- 
pechement ,  le  curi  dilivre  aux  futurs 
ipoux  une  diclaration  ,  par  laquelle  il 
constate  que  les  proclamations  ont  iti 
faites ,  et  qu3il  n'a  iti  dicouvert  aucun 
empechement  diriment.  Si  la  cirimo- 
nie  nuptiale  est  faite  par  le  curipro- 
testant ,  le  mariage  est  valide  meme 
in  foro  ecclesiastico  et  indissoluhle  pour 
Vipoux  calholique ;  mais  il  demeure 
illicite.  Cyest pourquoi  Vipoux  catho- 
lique  se  trouve  sous  le  poids  des  cen- 
sures  eccUsiastiques ,  et  ilnepeut  lui 
itre  porti  secours  qu'au  trihunal  de  la 
confession  et  par  le  sacrement  de  la 
pinitence ,  prcestitis  prcestandis.  Tout 
ce  qui  s'eloigne  de  cette  pratique  ,  qui 
est  pour  moi  pGnibfe  et  pleine  aVem- 
barras ,  je  le  regarde  comme  canoni- 
quement  illegal.  Ma  maniere  dfagir  a 
trouve,  il  est  vrai ,  de  Vopposition  chez 
les  autorites  superieures  de  VEtat ;  les 
discussions  en  sont  arrivSes  jusqu'au 
Chef  suprime  visible  de  notre  sainte 
Eglise ,  et  une  dtcision  du  Pape  sera 
toujours  pour  moi ,  comme  cela  con- 
vient,  regle  de  conduite ;  comme  au 
surplus  les  canons  des  conciles  et  autres 
dkcrets  rendus  par  le  Pape  ou  par  la 
sacree  Congrkgalion  a  Rome  sur  les 
mariages  mixtes,  detest&s parVEglise, 
servent  de  point  oVappui  a  ma  maniere 
d'agir.  La  bonne  intelligence  qui  regne 


entre  VotreGrandeur  et  les professeurs 
de  theologie  catholique,  admis  a  Vu* 
niversitt  protestante  ,  me  fait  beau- 
coup  de  plaisir ;  par  la  il  sera  pos- 
sible  d'exercer  une  influence  salutaire 
sur  l  instruction  et  Veducation  des 
6leves  en  theologie.  Mais  quant  a  ce 
qui  concerne  Vexamen  pro  admissione 
ad  seminarium  episcopale ,  cet  examen 
me  parait  etre  fait  par  VEtat  ,  et 
M.  Vkveque  n'y  est  admis  que  comme 
assistant.  Cet  etat  de  choses  est ,  d 
tnes  yeux ,  insultant  pour  V&vique  , 
et  empiktant  surles  droits  de  VEglise, 
dont  Vexercice  et  le  maintien  sOnt  af- 
faire  de  VecSque.  Uapproche  du  Ca- 
rime  m'a  impose  le  devoir  d'adresser 
a  mes  diocisains  une  lettre  pastorale  sur 
la  conduite  qiiils  ont  a  tenir  dans  les 
temps  presens  toujours  encore  pleins 
d3oppression.  Jeprendsla  liberted'en 
joindre  ici  un  exemplaire pour  Volre 
Grandeur ,  et  lui  r&iterer  Vassurance 
de  ma  consideration  illimitie. 
Cologne  ,  23  Janvier  i832. 
De  Votre  Grandeur  tpiscopale 

Le  tres-obiissant  serviteur 
Ferdinand  Spiegei, 
comte  de  Desenberg  , 
archevegue  de  Cologne. 
Ex  hac  epistola  intelligimus:  i  °  quinam 
fueritverus  rerum  status  ,  adhuc  etiam 
in  vivis  agente  Arch.  Spiegel ,  quidquid 
falso  effutierit  auctor  Justificationis , 
quam  paulo   ante   commemoravimus  ; 
2°    nondum    Spiegel   post   biennium , 


CAP.    IV.    DE    MATRIMONIIS    MIXTIS.  359 

conjugia  inter  catholicuni  et  acatholicam,  et  e  converso  inter 
acatholicum  et  catholicam  ,  legitime,  saltem  absque  Summi  Pon- 
tificis  dispensatione  ,  iniri  possint;  2°  utrum,  sartis  tectisque 
conscientiaB  juribus ,  possint  Sacerdotes  catholici  ejusmodi  nuptiis 
benedicere,  omissis  conditionibusa  S.  Sedepraescriptis;  3°utrum 
possint  Principes  acatholici  cogere  Sacerdotes  catholicos  ad 
eas  nuptias  jungendas  ,  non  appositis  solitis  illis  conditionibus. 
Quas  quidem  quaestiones  expendere  aggredimur,  praemtssa  fun- 
damentali  doctrina  dehisconjugiis ,  ex  qua  ceteraruui  quaestionum 
solutio  tanquam  ex  suo  principio  pendet. 

PROPOSITIO  I. 

Conjugia  inter  catholicos  et  acatholicos  regulariter  illicita  sunt, 
utpote  graviter   improbata  jure  naturali  et    divino ,  atque 
jure  ecclesiastico  penitus  interdicta. 

269.  Propositio  est  certa  et  omnium  doctorum  calculo  probata. 
Diximus  porro ,  illicita  esse  haec  mixta  conjugia  regulariter ,  ut 
singularem  atque  obsoletam  illorum  excluderemus  sententiam  , 
qui  ea  conjugia  aut  invalida  prorsus  aut  ita  illicita  natura  sua 
traduxerunt  ,  ut  nunquam  valide  aut  licite  iniri  possint,  au- 
ctoritateetiamSummi  Pontificis  interveniente.  Diximus  praeterea, 
conjugia  mixta  esse  illicita ,  utpote  improbata  ab  utroque  jure 
naturali  et  positivo  divino ;  minime  vero ,  quod  iisdem  penitus 
adversentur ,  ita  ut ,  justa  causa  interveniente ,  exceptionem 
legitimam  admittere  non  possint. 

270.  Jam  vero  hoc  sensu  positae  propositionis  veritatem  ita 
per  partes  evincimus.  Primo  quidem  improbari  haec  mixta 
conjugia  jure  naturali  constat ,  ex  eo  quod  quilibet  vitare  debeat 
grave  perversionis  periculum  ac  proinde  propriae  animae  jacturam. 
Porro  exploratum  est  ,  ejusmodi  periculum  raultiplici  ex  capite 

ex  quo  datum  fuerat ,  innotaisse  Breve  Borussicum  dimoveret.    Atque  utinam 

Pii  vin  ;  3°  quinam  fuerint  veri  animi  in  illis  perstitisset ,  nunc  certam  a  Deo 

sensus  hujus  Archiepiscopi ,  antequam  mercedem    snae    fidelitatis   consecutus 

illum  ab  arrepto  proposito  Gubcrnium  esset  ! 


360  TRAGTATUS  DE  MATRIMOHIO. 

inesse  istis  conjunctionibus.  Cum  enim  haereticae  sectae  commo- 
diorem  vitae  rationem  profiteantur  ,  cum  jejunia ,  abstinentiam , 
exomologesim,  aliaque  non  pauca,  quae  arctiorem  vivendi  rationem 
efficiunt,  prorsus  abjiciant;  cum  praeterea  odio  persequantur 
veritatem ,  cum  ferre  nequeant ,  aut  vix  segre  patiantur  profes- 
sionem  illorum  actuum  religiosorum,  quos  catholica  religio  jubet, 
difficile  admodum  est,  ut  quis  fortianimo  tum  continuisblanditiis 
aut  minis ,  interdum  etiam  ,  imo  saepe  ,  apertis  vexationibus 
resistat  (1). 

271.  Huc  referuntur,  quaePatresprosequuntur  pericula,  qui- 
bus  deterrere  nitebantur  Christianos  ab  infidelibus  viris  aut  mu- 
lieribus  in  Matrimonium  ducendis ,  cum  eadem  sit  ratio  infide- 
lium  et  baereticorum  seu  acatholicorum.  Dogma  siquidem  seu 
articulus  fidei  est  extra  Ecclesiam  Catholicam  nullam  dari  salu- 
tem,  sive  ethnicus  sive  baereticus  sive  schismaticus  ille  sit,  qui 
sciens  et  volens  extra  Ecclesiam  reperitur.  Porro ,  ceteris  omissis , 
sic  Tertullianus  scribebat :  Domino  certe  nonpotestpro  disciplina 
satisfacere,  hahens  in  latere  diaboli  servum,  procuratorem 
Domini  sui  ad  impedienda  fidelium  studia  et  officia.  Ut  si  statio 
facienda  est ,  maritus  de  die  condicat  ad  balneas ;  si  jejunia 
observanda  sunt,  maritus  eadem  die  convivium  exerceat;  si 
procedendum  erit  >  nunquam  magis  familice  occupatio  ob- 
veniat  (2).  S.  vero  Ambrosius :  Cum  sancto,  inquit,  sanctus  eris 
et  cum  perverso  perverteris.  Si  hoc  in  aliis  y  quanto  magis  in 
conjugio  ,  ubi  una  caro  et  unus  spiritus  est  ?  Quomodo  autem 
potest  congruere  charitas  ,  si  discrepet  fides?...  Non  possunt  hoc 
dispares  fide  credere ,  ut  ab  eo  ,  quem  non  colunt ,  putent  sibi 
connubii  impertitam  gratiam.  Ratiodocet ,  sed  amplius  exempla 
commonent.  Swpe  illecebra  muliebris  decepit  etiam  fortiores 
maritos  y  et  a  religione  fecit  discedere.  Et  ideo  tu  vel  amori 
consule ,    vel  errorem  cave.   Primum  ergo  in  conjugio  religio 


(1)  Cfr.  Nicol.  Serarias  ,  De  Catho-  Mogantiae  1611. 

licorum    cum  hwreiicis    Matrimonio  (2)  Ad  uxorem  ,  lib.  h  ,  cap.    4 » 

quce&tiones ,  cap.  i  et  seqq.;  ejusdem  pag.  168,  edit.  Rigalt. 
Opusculorum  Theologicorum  tom.  ii, 


CAP.    IV.    DE    MATRlMCmilS    MIXTIS. 


361 


quceritnr  (1).  Sic  Patres  reliqui  passim  loquuntur  (2).  Sihaeresis 
praeterea,  juxta  dicta ,  legitima  causa  esse  potest  dissolvendi  con- 
jugii ,  saltem  quoad  victum  thorumque ,  imo  interdum  et  neces- 
saria  dissolutio  est ,  si  instet  nempe  periculum  perversionis  , 
quanto  magis  naturali  lege  seu  conscientia  dictante  quisquam 
adstringitur  ad  ejusmodi  conjugia  cum  haereticis  vitanda?  Accedit 
periculum ,  quod  instat  futurae  proli,  ne  a  conjuge  haeretico  per- 
vertatur.  Quid  enim  in  tenera  liberorum  mente  valeant  prava 
exempla ,  malae  insinuationes ,  blanda  verba  ,  in  Ecclesiam  ca- 
tholicam  contemptus ,  aliaque  id  genus  prope  innumera  ,  quae  in 
domesticis  familiis  ex  tali  conjunctione  evitari  non  possunt , 
nemo  est  qui  ignoret  (3).  Ut  praeteream  profanationem  Sacra- 
menti ,  jurgia  ,  periculum  divortii ,  quod  semper  instare  potest 
ex  parte  eorum,  qui  profitentur  conjugiorum  dissolubilitatem  (4) ; 
quae  quidem  omnia  evidenter  ostendunt ,  mixta  connubia  graviter 
lege  naturali  seu  conscientia  improbari ,  prout  vel  naturee  lumine 
Islamitae  atque  ethnici  ipsi  (5)  cognoverunt. 


(1)  De  Abraham,  lib.  i,  cap.  9, 
n.  84 ,  edit.  Manr. 

(2)  Cfr.  apud  Serarium,  loc.  cit. 

(3)  Ha3c  omnia  fuse  et  eleganter 
persequitur  Serarias  ,  loc.  cit.  §  12. 

(4)  Protestantes ,  ut  suo  loco  osten- 
dimus,  conjugii  dissolutionem  ob  leves 
causas  passim  admittunt ;  hinc  tria  fere 
millia  unius  anni  spatio  in  solo  Kegno 
Borussico  vidimus  fuisse  a  tribunalibus 
decreta  divortia.  Praeterea  ,  Lutbero 
auctore ,  vir  uxores  plures  simul  ducere 
poterit,  ut  paulo  ante  pariter  vidimus; 
is  vero  praeterea  poterit,  eodem  docenle 
( lib.  De  tita  conjug.  tom.  vi,  fol.  77, 
edit.  Wittemb.)  siacquiescere  noiit  uxor, 
ancillam  invitare;  uxor  autem  poterit 
ab  illo,  qui  impotens  sit,  flagitare,  ut 
ex  leviro  ,  seu  mariti  illius  fratre  vel 
propinquo  alios  liberos  parial  ( lib.  De 


capt.  Babyl.   edit.  cit.  fol.  54,   apud 
Serarium,  loc.  cit.  §  8  ). 

(5)  Gfr.  Serarius  loc.  cil.  §10,  qui 
plura  profert  bujus  rei  documenta. 
Verum  ,  quod  magis  mireris ,  illudsane 
est,  quod  vel  ipsi  haeretici  ab  initio 
abhorruerintaconjugiis  mixtis  ,  ineun- 
dis  scilicet  cum  Gatholicis.  Sic  inter 
ceteros  scribit  Albertus  Gentilis  Cal- 
vinianus  in  Anglia  jurisconsultus ,  De 
nuptiis,  lib.  11,  cap.  19,  pag,  228  : 
Matrimonium  est  divini  juris  com- 
municatio ;  quoniam  communicarede- 
bent  conjuges  in  verbo  eodem  et  eis- 
dem  Sacramentis.  Est  societas  divince 
domus.  Nam  eadem  utrique  esse  debet 
Ecclesia  ,  et  privatce  Ecclesice  dome- 
sticce ,  et  privatarum  precum  commu- 
nicatio  ,  etiam  et  sepulchri ,  quod  re- 
ligiosijuris  est  communicatio...  Dicam 


362  TRA.CTATUS    1)E    MATRIMONIO, 

272.  Verum  non  rainus  solide  altera  propositionis  pars  evin- 
citur,  talia  scilicet  conjugia  improbari  jure  divino.  Deus  enim 
Hebraeis  prohibuit ,  ne  conjugia  miscerent  cum  infidelibus  (1) ; 
eadem  porro  ratio  militat  circa  conjugia  fidelium  Catholicorum 
cum  acatholicis,  ut  constatex  Deut.  VII ,  3  :  Neque  sociabis  cum 
eis  conjugia.  Filiam  tuam  non  dahis  filio  ejus ,  necfiliam  illius 
accipies  filio  tuo ;  quia  seducet  filium  tuum ,  ne  sequatur  me. 
Sed  clarius  adhuc  id  constat  ex  Apostolo,  qui  ad  Titum  scribit  : 
Ha3reticum  hominem...  devita  (2).  Si  vero  ex  Apostolo  haeretici 
vitandi  sunt.,  quomodo  poterunt  cum  ipsis  iniri  connubia?  Rur- 
sum  idem  Apostolus  regulam  ineundorum  conjugiorum  Christianis 
praebens ;  Cui  vult ,  scribit ,  nubat ,  tantum  in  Domino  (3). 
Jam  vero  ille  tantum  in  Domino  nubere  censetur ,  qui  in  vera 
Christi  Ecclesia,  acDomino  probante  et  auspicante  ,  nuptiali  fce- 
dere  jungitur.  Haecverba  propterea  enarrans  Tertullianus  scribit : 
Cum  dicit  Apostolus  3  tantum  in  Domino ,  jam.non  suadet,  sed 
exerte  jubet.  Igitur  in  ista  mawime  specie  y  nisi  obsequimur  , 
periclitamur  (4). 

273.  Atque  hinc  factum  est,  ut  Ecclesia  ejusmodi  conjugia 
Catholicorum  cum  haereticis  semper  non  solum  exhorruerit ,  uti 
Patres  omnes  Graeci  et  Latini  testes  sunt  locupletissimi  (5) ,  sed 


palam.  Non   licet   nobis   cornmiscere  benedicere  has  nuptias  !  Quantum  mu- 

conjugia  cum  Papistis ,  qui  nobis  sunt  tati  ab  iilis  ! 

antichristiani.  Cfr.   etiam  Gerhardus ,  (1)  Eiod.  xxiii,  32;    xxxiv  ,    16  ; 

Loc.  Theol.  tit.  De  matrimon.  Carp-  Deut.  vn  ,  3.  Patres  haec  Scripturae  tes- 

zowius  ,  Jurisprudentia  consistorialis^  timonia  ad  haereticos  etiam  passim  ei- 

tit.  l ,  De  Ref.  vi ,  n.  36  ,  ubi  con-  tendunt.  lnter  ceteros  S.  Ambrosius  , 

jugia   inter   Lutheranos   et  Catholicos  lib.  cit.    De   Abraham ,  cap.  9 ,    n. 

tum  solum    licita    perhibentur ,   cum  84 ,  ita  loquitur  :  Cave  ,  gentilem  aut 

spes  affulgeat ,  quod  Catholicus  induci  judoeam  atque  alienigenatn  ,  hoc  est  , 

possit  ad  profitendam  doctrinam  luthe-  hcereticam  et  omnem   alienam  a  fide 

ranam ,  ac  fiiii  institui  debeant  in  hac  tua  uxorem  accersias  tibi. 

doctrina.  Ita  quidem  Calvinistae  acLu-  (2)   Cap.  111,  10. 

therani  olim  sentiebant ;  nunc  Evan-  (3)  I  ad  Cor.  vii ,  39. 

gelici,    id   est,  Calvinisto-Lutherani  (4)  Ad  uxor.  lib.  11  ,  cap.   1. 

torquent  Catholicos ,    eo  qood    nolint  (5)  Patrum  testimonia  ,  quibus  im- 


CAP.    IV.    DE    MATRIMONIIS    MIXTIS. 


363 


insuper  pluribus  sanctionibus  Conciliorum  tum  oecumenicorum 
tum  particularium  severissime  ea  celebrare  vetuerit.  Ne  prsesti- 
tutos  nobis  fines  praBtergrediamur  ,  unum  aut  alterum  canonem 
afferemus.  Concilium  Chalcedonense ,  Action.  XV,  can.  XIV, 
statuit  :  Neque  copulari  dehet  nuptura  hceretico  aut  Jutfao 
vel  pagano ;  nisi  forte  promittat  se  ad  orthodoxam  fidem  persona 
orthodoxos  copulanda  transferre  (1).  Laodicenum  pariter 
can.  XXXI  sanxit  :  Quod  non  oporteat  cum  hcereticis  universis 
nuptiarum  foedera  celebrare,  nec  eis  filios  dare  vel  filias,  sed 
magis  accipere  >  sitamen  Christianos  se  fieri promittant  (2).  Sic 
alia  plura  id  ipsum  sanxerunt  ssepius  ac  inculcarunt  (3).  Hasporro 


probantnr  mixta  connubia  ,  addacit  ac 
sumnia  diligentia  evolvit  J.  6.  Kutsch- 
ken  ,  Dr.  Theologise  et  imp.  reg.  pro- 
fessor  Theol.  moralis  in  univers.  01- 
muxiensi,  in  op.  Die  gemischten  Ehen 
von  dem  Katholisch-KirchlichenStand- 
punkte  aus  betrachtet ,  seu  Matrimo- 
nia  mixta  suh  respeclu  catholico-eccle- 
siastico  considerata  ,  pag.  /\3  et  seqq. 
edit.  2,Vienn.  i838,  ubi  Tertulliani 
S.  Cypriani,  S.  Zenonis  ,  S.  Ambrosii  ^ 
S.  Hieronymi  ,  S.  Augustini  sententias 
singillatim  profert  ,  quibus  nituntur 
avertere  fideles  omni  argumentorum 
genere  a  mixtis  conjugiis.  Quibus  plu- 
res  alios  Patres  id  ipsum  inculcantes 
adjicit  Binterim ,  in  peculiari  tract. 
De  Matrimoniis  mixtis,  opp.  tom.  vii, 
part.  n  ,  cap.  3,  §  2  ,  inter  quos  S.  Fg- 
natium  ,  S.  Irenaeum,  auctorem  Oper. 
imperfectiin  Matth.  inler  opera  S.Joan 
Chrysostomi. 

(1)  Ex  vers.  Dionysii  Exigui ,  apud 
Harduin.  Acla  Conc.  tom.  n  ,  col.  607. 

(2)  Ibid.  tom.  1,  col.  788. 

(3)  Talia    sunt  Illiberitanum   cann. 
xv,  xvi,  xvii,  ubi   cfr.  nota   Ferdin. 


de  Mendoza  in  edit.  P.  Mansi ;  Arela- 
tense  ,  can.  xi ;  Canones  Nicceno-ara- 
bici,  can.  juxta  versionem  P.  Tur- 
riani  S.  J.  liii  ,  lxvh  ,  juxta  P.  Al- 
phons.  Pisanum,  in  lib.  m,  De  Actis 
Conc.  Niccen.  can.  lvii  et  lxvih  ; 
juxta  Abrahamum  Echellensem  can. 
Lxxiii ;  Carthaginiense  m  ,  can.  xxi ; 
Agathense,  can.  lxvii  ;  cfr.  Gratian. 
causa  xxvui  ,  q.  1 ,  cap.  16;  Tolo- 
sanum  (an.694),  cap.  20  ;  Trullanum, 
can.  lxii  ;  cfr.  in  hunc  locum  Balsa- 
raon  et  Zonara  ;  Posoniense  an.  i3og, 
cap.  8  ,  quod  prohibet  expressis  verbis 
Matrimonium  cum  hacreticis  et  schis- 
maticis.  Quoniam  vero  hujus  Concilii 
verba  ad  rem  nostram  maxime  faciunt, 
lubet  ea  hic  describere ;  titulus  hujus 
capitis  est  :  Ne  aliqua  fidelis  alicui 
infideli  matrimonialiter  jungatur.  Sic 
porro  se  habet  caput  ipsum  :  Ut  fides 
catholica,  quce  scissuram  erroris  cu- 
juslibet  aspernatur ,  nullius  schisma- 
tis  vel  fermento  pravitatis  haereticce 
maculetur ,  de  cbnsilio  et  assensu  prce- 
sentis  Concilii  perpetuo  prohibemus 
edicto  ,  ut  nullus  nostrce  legationi  sub- 


364 


TRACTATUS     DE    MATRIMOMO. 


canonicas  sanctiones  Romani  Pontifices  ratas  habuerunt ,  ac  veluti 
pro  universa  Ecclesia  vim  legis  habentes  agnoverunt ,  uti  S.  Leo 
M.  (1)  ,  Bonifacius  V(2)  ,  Stephanus  IV  (3) ,  Nicolaus  I  (4) ,  Boni- 
facius  VIII  (5) ,  Clemens  VIII  (6) ,  Urbanus  item  VIII  (7) ,  Cle- 
mensXI  (8),  Benedictus  XIV  (9),  Pius  VI  (10),  Pius  VII  (11), 
Pius  VIII  (12),  ac  demum  Gregorius  XVI  (13) ,  qui  earumdem 
praeterea  observantiam  urgere  nunquam  destiterunt. 


jectus  ,  qui  vult  reputari  et  haberi  ca- 
tholicus  ,  prcesumat  de  cetero ,  hcere- 
tico  ,  Patareno  ,  Gazano  ,  schismatico, 
vel  alteri  fidei  christianos  contrario, 
maxime  Ruthenis,  Bulgaris ,  Litua- 
nisy  in  errore  manentibus..,  filiam  , 
neptem,  consanguineam  suamconnubio 
tradere ,  vel  eas  eis  modo  aliguo  copu- 
lare ;  cum  hoc  sit  in  prasdictas  fidei 
christiance  detrimentum  nonmodicum 
etjacturam.  Nam  sicut  didicimus  db 
experto  ,  viri  ab  unitale  fidei  catholicce 
separati,  uxores  suas ,  quantumvis  ca- 
tholicas ,  instigante  diabolo ,  adinfi- 
delitatis  errorem  trahunt ,  potius  quam 
trahantur.  Apud  Harduin,  tom.  vii, 
col.  i3oo  et  seq.  Cfr.  eliam  Kutschken  , 
loc.  cit.  pag.  1 1 1  et  seqq, 

(1)  Serm.    i.xxxn  ,  item  serm.   xv , 
et  alibi. 

(2)  Cfr.  Beda  ,  Hist.  gent.  Anglor. 
lib.  ii,  cap.  9  et  xi. 

(3)  Cfr.  apud  Baronium  ad  an.  770, 
Epist.  ad  Carolum  et  Carolomannum. 

(4)  Resp.  ad  consult.  Bulgar.  n.  22. 

(5)  In  vi  Decret.  lib.  v ,  tom.  11 , 
cap.   24. 

(6)  Cfr.  Spondanus  ,  Annal.  ad  an. 
1600,  n.  5 ,  ubi  invenies  conditiones 
easdem  duci  Barensi  propositas,  quas 
nunc  Ecclesia  ezigit. 

(7)  Litter.  Apostol.  xxii ,  3o  De- 
cemb.    1624. 


(8)  Cfr.  Clementis  xi  Epistolas  et 
Brevia  selectiora ,  Romaj  1724  ,  epist. 
dat.  23  Febr.  1706  ad  Episcop.  Age- 
nensem  ;  item  epist.  ad  Principem  Bi- 
pontinum  dat.  23  Jul.  1707,  et  epi- 
stola  data  22  Sept.  i7o8ad  eumdem. 
In  utraque  porro  epistola  abnuit  Sum- 
mus  Pontifex  illum  a  lege  cognationis 
eximere,  ut  in  Matrimonium  duceret 
Principem  acatbolicam ,  nisi  prius  illa 
ejurasset  suae  sectae  haeresim. 

(9)  Constit.  li  ,  ad  Primatem ,  Ar- 
chiepisc.  et  Episc.  Polonia?  ,  quae 
incipit  :  Magnce  nobis,  dat  29.  Jun. 
1748,  in  ejusd.  Bullarii  tom.  n,pag. 
4 1 3  ;  item  in  Const.  ad  eosdem  data 
die  8  Augusti  ejusd.  anni,  quae  inci- 
pit ,  Ad  tuas  manus  ,  ibid.  pag.  491* 
Cfr.  etiam  in  op.  De  synodo,  lib,  vi , 
cap.  5  ,  nnm.  3  et  seqq. 

(10)  In  Rescripto  ad  Card.  de  Franc- 
kenberg.  Arch.  Mechlin.  die  i3  Jul. 
1782  ,  apud  Moser,  op.  cit.  De  im- 
pedimenlis  Matrim.  edit.  cit.pag,  179. 

(11)  In  Rescripto  ad  Episcopos  et 
vicarios  capitul.  Galliarum,  die  19 
Febr.  1809.  Ibid.  pag.   194. 

(12)  In  Brevi,  dequo  supra  ,  dat.  i5 
Mart.  i83o. 

(13)  In  Allocutione  habita  die  10 
Decemb.  1837.  Cfr.  Esposisione  di 
fatto  ,  etc.  docum.n.  16. 


CAP.     IV.     DE    MATRIMOMIS    MIXTIS.  365 

274.  Constat  igitur  ,  quod  ostendere  proposuimus ,  conjugia 
scilicet  Catholicorum  cum  acatholicis  illicita  regulariter  esse  , 
utpote  juri  naturali  et  divino  improbata ,  atque  ab  ecclesiastico 
graviter  interdicta,  nec  proinde  absque  gravi  peccato  iniri  posse. 

DIFFICULTATES. 

275.  Obj>  Quae  de  jure  naturali  proferuntur,  justo  amplius  aucta 
sunt ;  quae  vero  de  jure  divino,  ad  rem  praesentem  non  pertinent; 
quae  demum  ex  jure  ecclesiastico  urgentur ,  non  amplius  vigent. 
Sane  1°  nimis  probarent ,  si  presse  acciperentur ,  quae  ex  jure  na- 
turali  adducuntur  argumenta ,  nempe  absolute  et  in  omni  casu 
ejusmodi  connubia  illicita  esse ,  quod  tamen  neque  Catholici  con- 
tendunt ;  2°  experientia  rerum  magistra  satis  ostendit,  non  semper 
mala  illa  ex  istis  conjugiis  profluere ,  aut  saltem  facili  ratione 
praecaveri  posse ;  3°  eo  vel  magis ,  quod  plerique  acatholici  in- 
differentes  se  praebeant  in  religionis  negotio,  nec  eo  laborent 
intolerantiae  furore  ,  quo  Catholici  aguntur.  4°  Multo  minus 
thesim  evincunt ,  quae  praedicantur  de  jure  divino ;  siquidem  eo 
jure  solum  vetantur  conjugia  fidelium  cum  infidelibus,  ethnicis 
nempe  atque  idololatris ;  nullatenus  vero  attingunt  connubia,  quae 
inter  diversas  Christianorum  communiones  seu  societates  cele- 
brari  possunt ;  5°  nec  id  pleraeque  sanctiones  ecclesiasticae  evin- 
cunt;  6°  quarum  praeterea  plurimae  nonnisi  a  particularibus  Con- 
ciliis  constitutae  sunt ,  nec  proinde  vim  legis  obtinent  pro  universa 
Ecclesia.  7°  Si  quae  tamen  ab  oecumenicis  Conciliis  prodiere 
leges  ,  utpote  disciplinares,  mutationi  subjacent ,  imo  contraria 
consuetudine  etiam  abrogatae  sunt.  8°  Hoc  praesertim  ex  eo  con- 
stat ,  quod ,  ipsis  Romanis  Pontificibus  annuentibus ,  non  amplius 
serventur  conditiones  ab  iis  praescriptae ,  cujusmodi  ex.  gr.  est 
promissio  acatholici  profitendi  fidem  catholicam.  Ergo. 

276.  Resp.  Neg.  ant.  Ad  lm  prob.  Neg.  Eadem  etenim  theoria 
hic  viget,  qu83  locum  habet  in  quavis  re  morali,  cum  agitur  de  eo, 
quod  natura  sua  prae  se  fert  imminens  peccandi  periculum,  juxta 
illud  Eccles. :  Qui  amatpericulum,  in  illo  peribit.  In  hoc  proinde 
casu  lex  naturalis  seu  ipsa  conscientia  praecipit  illud  vitare,  ne 
quis  se  objiciat  evidenti  aeternaa  salutis  discrimini ,  ac  propterea 


366  TRAGTATUS    DE     MATRIMONIO. 

aeternum  exitium  incurrendi.  Haec  porro  non  absolute  seu  neces- 
sario  inducunt  ad  peccatum  et  ad  interitum ;  sed  si  media  adhi- 
beantur  opportuna ,  caveri  absolute  possunt;  quandoque  etiam 
licite,  immo  et  felici  exitu  periculum  vincitur,  ut  patet  ex  con- 
nubio  Esther  cum  Assuero ,  atque  ex  non  paucis  exemplis  ,  quae 
suppeditat  historia  ecclesiastica  (1).  Quapropter  cum  nos  dissera- 
musde  iis,  quae  spectata  rei  natura  contingere  solent,  patet,  tum 
vera  esse ,  quae  attulimus  ,  tum  gravi  interveniente  causa  et  legi- 
tima  auctoritate ,  ut  paulo  post  ostendemus ,  posse  licita  fieri 
mixta  connubia. 

277.  Ad  2m ,  Dist.  Non  semper,  conc. ;  saltem  utplurimum 
recensita  mala  non  profluunt ,  neg.  Porro  prudentis  hominis  est 
expendere ,  quid  ex  rei  natura  et  communi  rerum  eventu  evenire 
soleat.  Si  quae  dentur  exceptiones  ,  illaeque  rarissimae.,  regulam 
generalemnon  infringunt,  sed  potius  statuunt  atque  confirmant, 
ut  notum  est.  Habenda  praeterea  ratio  est  adjunctorum  omnium , 
indolis  praesertim  eorum,  apud  quos  ejusmodiconnubia  celebran- 
tur.  Quo  fit,  ut  illud  ipsum  ,  quodrespectu  nonnullorum  innoxium 
est ,  perniciosum  fiat  respectu  aliorum  ,  qui  in  diversis  rerum  ad- 
junctis  reperiuntur.  Quae  quidem  uberius  postea  declarabimus. 

278.  Ad  3m ,  Dist.  Indiflerentes  se  praebent  plerique  acatholici 
in  negotio  religionis,  trans.  vel  conc;  in  sectce  conservandae  aut 
propagandae  studio  ,  neg.  Duo  haec  permisceri  inter  se  nequeunt , 
cum  ingens  inter  utrumque  discrimen  interpositum  sit.  Utique 
non  pauci  acatholicorum  morbo.,  ut  ita  dicam ,  indifferentiae  in 
religionis  negotio  correpti  sunt,  adeo  ut  parvi  aut  nihili  faciant 
religionem,  qua  Deus  vere  honoraturetcolitur.  Addo,  plerumque, 
saltem  nunc  temporis ,  acatholicos  se  indifferentes  exhibere ,  sive 
quis  profiteatur  islamismum ,  sive  judaismum ,  socinianismum  aut 
rationalismum ,  seu  deismum ,  imo  favere  passim  ejusmodi  pro- 
fessiones  (2).  Ast  non  ita  se  res  habet,  cum  agitur  de  propria  secta , 


(1)  Paxilo   post    ejosmodi    ezempla  argumento  Basil.  Pontins  ,  in  Append* 

subjiciemus.   Interim  cfr.  qu%  scribit  cit.  cap.  4 »  D*  l  et  seqq.  necnon  §  i 

Serarius ,  opnsc.  cit.  §  18  ,  tum  quae  ejusd.  capitis  ,  n.  i4  et  seqq. 
post  eum  copiose  disputat  de  hoc  ipso  (2)  Notum  est ,  in  Russico  Imperio 


CAP.    IV.    DE    MATRIMOKIIS    ftllXTIS. 


367 


quatenus  opponitur  religioni  seu  Ecclesiae  catholicae,  et  conser- 
vanda  et  proinovenda.  Tunc  collatis  omnium  studiis  omni,  qua- 
cumque  possunt ,  ope  corrumpere  Catholicos  nituntur  atque  per- 
vertere ;  ad  se  eos  trahere  quavis  ratione  satagunt ,  et  impedire 
suorum  reditum  ad  catholicam  fidem  ;  prosetytismumy  quem  Ca- 
tholicis  exprobant ,  mediis  etiam  iniquis  promovere  non  erubes- 
cunt  (1).  Hinc  intelligitur ,  quo  sensu  se  tolerantes  ,  Catholicos 
vero  intolerantes  proedicent.  Nempe  ex  eorum  mente  Catholici 
intolerantes  sunt,  eo  quod,  licet  homines  diligant,  odio  habent 
eorum  errores ;  contra  vero  se  tolerantes  profitentur ,  eo  quod , 
dempta  veritate  ejusque  sinceris  cultoribus,  quos  ut  plurimum 
odio  habent  et  persequuntur ,  tolerent  errores  omnes  (2).  Haec 


Israelitas  plena  frai  posse  libertate ,  et 
propriis  institutis  in  iis ,  quae  ad  reli- 
gionem  spectant,  legitime  uti;  non  pau- 
cos  idololatras  pacifice  degere  ,  quin 
unquam  molestiam  sustinere  cogantur  , 
posse  aliam  religionem  profiteri ,  dum- 
modo  catholicam  excipias  ;  Alcoranus 
idiomate  arabico  pro  Islamitis  ejusdem 
Imperii  subditis,  Gubernii  sumptibus , 
ad  eorum  commodum  recusus  est  in 
folio  ,  cum  praecipuis  commentariis , 
Petropoli  1820 ,  quem  quidem  prae 
oculis  habeo.  Quot  vero  Catholici , 
Graeci  prassertim  uniti  seu  Rutheni, 
vexationes  ac  persecutiones  patiantur, 
quibus  artibus  decipiantur  ut  ad  schisma 
se  conferant,  paulo  post  dicemus.  Id  ip- 
sum  pene  contingit  in  regno  Borussico. 
Nonnulli  in  Galliis  conquesti  sunt,  quod 
novus  episcopatus  erectus  fuerit  Juliae 
Caesareae  ,  vulgo  Algieri  (Alger) ,  ut  hac 
ratione  via  sterneretur  Islamitis  ad  am- 
plectendam  religionem  christianam ,  id 
est ,  fidem  catholicam.  Idem  in  Helve- 
tiae  provinciis  acatholicis  evenire  solet , 
et  alibi  passim. 


(1)  Huc  referuntur  calumniae  ,  men- 
dacia  ,  fraudes  omnigenae,  quibus  solent 
Protestantes  in  Galliis ,  in  Anglia  ,  in 
Provinciis  foederatis  Americae ,  etc.  ca- 
tholicam  religionem,  Romanam  Sedem 
et  Urbem ,  clerum  universum,  ritus,  etc. 
apud  suos  et  apud  Gatholicos  impetere 
ac  dehonestare.  Quamvis  sexcenties  il- 
lae  disjectae  fuerint,  a  diobolaribus  tamen 
scriptoribus  ac  disputatoribus  quotidie 
renovantur ,  perinde  ac  si  prima  vice 
proferrentur.  Excipiendi  tamen  ex  hoc 
numero  sunt  graves  nonnulli  scriptores, 
qui  hanc  agendi  rationem  dedignati  sunt. 

(2)  Si  quis  conferat  libertatem ,  qua 
fruuntur  Protestantes  in  Galliis  et  in 
Imperio  Austriaco  cum  vexationibns , 
quibus  undique  premuntur  Gatholici 
in  ditione  Russica  et  Borussica,  impos- 
sibile  est ,  ut  admiratione  non  percel- 
latur.  Protestantes  enim ,  in  Galliis 
praesertim ,  libere  suos  conventus  cele- 
brant ,  templa  sedificant ,  insuper  Gu- 
bernium  passim  particeps  fit  sumptuum . 
Contra  vero  Catholici  in  dictis  regioni- 
bus  nec  ipsa  conscientiae  libertate  uti 


368 


TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO. 


porro  agendi  ratio  magis  elucet  in  illis  guberniis  ,  juxta  quorum 
politicen  status  etreligio  identificantur ,  seuex  politicis  rationibus 
eo  tenditur ,  ut  unus  idemque  sit  Imperator  et  Pontifex  Maximus. 
279.  Ad  4m,  Bist.  Omnia,  neg.;  aliqua,  subd.  Quae  tamen 
ob  motivi  identitatem  aeque  pugnent  contra  connubia  cum  infi- 
delibus  et  cum  haereticis  sive  acatbolicis  ineunda ,  conc. ;  secus  , 
neg.  Ac  in  primis ,  quae  attulimus  ex  Apostolo,  directe  afficiunt 
haereticos ,  ut  patet ;  quae  vero  ex  Vet.  Test.  allata  sunt,  licet 
expresse  non  loquantur  nisi  de  solis  infidelibus ,  cum  tamen  ratio 
perversionis,  quae  in  iis  assignatur  ut  causa  datae  sanctionis,  aeque 


possunt  ;  non  solam  templa ,  fictis  de 
causis  ,  erigi  ipsis  non  permittuntur , 
sedea  ,  quibus  antea  utebantur,  iisdem 
vi  eripiuntur,  ut  schismaticis  Protestan- 
tibus  tradantur.  In  Imperio  Russico 
an.  1 833  eiecutioni  mandatum  est  edi- 
ctum  (Ukase)  datum  aCatharina  an.1773 
quo  jusserat  solas  illas  villulas  seu  pa- 
gos  ,  qui  4°°  individua  numerarent , 
posse  templum  habere  cum  unico  Sa- 
cerdote  ;  cum  vero  villulae  seu  pagi  in 
Russica  etPolonicaditione,  qui  talem 
incolarum  numerum  recenseant ,  raris- 
simi  sint,  factum  est  ut  hoc  praetextu 
jam  a  Catharina  eriperentur  Catholicis, 
an.  1773,  templa  1200  ,an,vero  1 833 
supra  800  alia  denuo  Catholicis  erepta 
sint.InBorussia  in  sola  provincia  Silesiae, 
sub  brevi  regimine  actualis  Episcopi  , 
debuerunt  Catholici  cedere  Protestan- 
tibus  1 3o  templa.  Anno  elapso  Vratis- 
laviaeProtestantibusdebuit  tradi  magni- 
ficum  templum  a  S.  Cruce  nuncupa- 
tum  ,  erectum  a  S.  Edwige  ducissa  Si- 
lesiae  ac  Poloniae  regina  ;  in  illa  porro 
civitatis  parte  ,  si  excipias  unicnm  Lu- 
theranum,  qui  laniusest ,  soli  Catholici 
degunt.  Varsovia  adhuc  luget  magni- 
ficum  tempium  S.  Crucis,  quod  an. 
i833  conversum   est  in  aedem  metro- 


politanam  Russicam,  ubi  novus  episco- 
patus  schismaticus  erectus  est  22  April. 
i83y.  Wilna  pariter  luget  amissionem 
templiS.  Casimiri,  quae  urbs  nnita  fuit 
alteri  pariter  episcopatui  schismatico  qui 
creatus  est  Polocii  24  Jun.  i833 ;  at. 
tamen  Varsoviae  ac  Wilnae ,  si  copias 
militares  excipias  nemo  est  qui  schisma 
profiteatur.  Verum  dies  me  deficeret,  si 
omnia  recensere  vellem,  quae  contra 
religionem  catholicam  in  Imperio  Rus- 
sico  et  in  Regno  Borussico  communi 
conspiratione  aguntur.  Attamen,  si  eos 
audias  ,  acatholici  tolerantes  sunt ,  in- 
tolerantes  vero  Catholici !  Cfr.  op.  Ger- 
manice  inscriptum  :  Collectionea  ad 
historiam  ecclesiasticam  sceculi  xix  in 
Germania ,  sive  de  novissimo  rerum 
ecclesiasticarum  statu  in  eadem  re- 
gione ,  Augustae  Vindel.  i835,  gallice : 
Le  livre  rouge,  tableau  despersScutions 
exerckes  contre  les  Catholiques  de 
Prusse,  Bruxelles  i838.  Attamennon- 
dum  eruperat  apertum  belium  adversus 
Cathoiicos.  ifaudignoro,  nonnuilas  ex- 
ceptiones  adversus  hoc  opus  factas 
fuisse  ;  sed  et  illud  scio,  non  potuisse 
Protestantes  in  plerisque  quae  ibidem 
referuntur ,  auctorem  falsitatis  aguere. 


CAP.    IV.    DE    MATEIMOWIIS    MIXTIS.  369 

valeat  adversus  conjugia  Catholicorum  cum  acatholicis,  jure  ex 
iis  inferimus,  ejusmodi  conjunctiones  lege  divina  improbari  (1). 
Nunc  vero  adjicimus ,  motivum  illud  validius  adhuc  esse  ad  de- 
terrendos  Catholicos  a  jungendis  nuptiis  cum  acatholicis ,  quam 
Christianos  a  conjugiis  ineundis  cum  infidelibus  :  1°  quia  perver- 
sionis  periculum  eo  gravius  in  illis  est ,  quo  haereseos  aut  schis- 
matis  venenum  occultius  est,  et  blandius  ac  sensim  sine  sensu 
incautis  propinatur ;  2°  quia  quod  infidelis  vi  extorquere  non 
potest,  haeresis  astuta  saepe  extorquet  simulatione;  3°  quia  infi- 
delis  ut  Satanae  satelles  aperte  incedit ,  haereticus  seducit  ut  An- 
gelus  lucis;  4°  quia  periculum  perversionis  eo  majus  est,  quo 
liberius  caput  suum  haeresis  erigit ,  atque  a  potestate  civili  fove- 
tur  (2);  5°  quia  majori  horrore  afficitur  Christianus  ac  percellitur 
infidelitate  absoluta  ,  quam  partiali,  cujusmodi  haeresis  est. 

280.  Ad  5m  ,  Dist.  Quia  ex  Ecclesiae  sensu ,  juxta  Christi  sen- 
tentiam ,  qui  Ecclesiam  non  audiunt ,  tanquam  ethnici  ei  sunt 
et  publicani ,  conc. ;  quasi  aliquando  ut  illicita  non  damnaverit 
mixta  conjugia  Catholicorum  cum  haereticis,  neg.  Saepe  Ecclesia 
tantum  damnat  in  suis  canonibus  conjunctiones  Christianorum 
cum  infidelibus;  ast  saepe  etiam  promiscue  damnat  et  eadem 
ratione  connubia  Catholicorum  tam  cum  haereticis  quam  cum 
infidelibus  (3) ;  interdum  etiam,  prout  occasio  fert,  solas  damnat 
nuptias  Catholicorum  cum  acatholicis  tum  haereticis  tum  schis- 
maticis  (4).  Ex  hac  porro  agendi  ratione  intelligimus  ,  Ecclesiam 


(1)  Vidimus,  Palres  etConcilia  urgere  ,  est.  Jam  plares  alii  cathoiici  Sacerdotes, 
textas  allatos  ex  Vet.  Test.  contra  con-  qni  strenue  Ecclesiae  catholicae  jura  pro- 
jugiaCatholicorum  cum  acatholicis.  Cfr.  pugnarunt,eamdemsortem  experti  sunt. 
praeterea  Pontius,  loc.  cit.  (3)  Recolantur   Conciliorum  et  SS. 

(2)  Cfr.  Binterim  in  diss.  cit.  De  Pontificum  decreta  paulo  ante  comme- 
Matrimoniis  tnixtis ,  cap.  i,  pag.  6.  morata. 

Strenuus  hic  catholicae  Ecclesiae  pro-  (4)  Superius  retulimus  verba  Conc. 

pugnator  ,  sive  ob  hanc  dissertationem,  Posoniensis.  His  addimu*  verba  S.  Au- 

sive  prscipue  ob  aliud  ejus  scriptum  ,  gustini  ex  ejus  ep.  xxin  ,  num.  5,  qui* 

De  fcedere   catholico  inter  fvatres  et  bus   improbat   conjugia    Catholicorum 

sorores  de  non  ineundis  nuptiis  nisi  cum  Donatistis    schismaticis  :  Nonne 

pure  catholicis ,  in  Tincula  conjectus  ingemiscimus  ,    scribit ,  quod  vir  et 

T.  VII.  24 


370  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

nullum  posuisse  discrimen  inter  eos  ,  qui  extra  ejus  sinum  dege- 
bant ,  sive  id  ob  haeresim ,  sive  ob  schisma ,  sive  ob  infidelitatem 
contigerit  (1). 

281.  Ad  6m,  Dist.  Etiam  ,  conc. ;  solum,  rce</.  Etenim  praeter 
sanctiones  particularium  synodorum  attulimus  etiam  canonem 
Synodi  cecumenicae  Chalcedonensis ;  addimus  praBterea,  canones 
illos  a  pluribus  Conciliis  et  Roman.  Pontificibus  adduci  ut  omnes 
Christi  fideles  obligatione  obstringentes ,  seu  ut  habentes  vim  legis 
prouniversa  Ecclesia  >  atquein  codicem  universae  Ecclesiae  proinde 
relatosesse  (2). 

282.  Ad  7m ,  Dist.  Subjacent  mutationi ,  legitima  auctoritate 
interveniente ,  conc.  ;  absque  legitima  auctoritate ,  neg.  Eadem 
enim  auctoritate  mutatio  in  lege  fieri  debet,  a  qua  lex  constituta 
est ,  non  autem  ab  inferiori ,  multo  minus  a  privatis  individuis. 
Falsum  porro  est,  contraria  consuetudine  legesillas  abrogatas  esse; 
corruptela  proinde ,  quae  alicubi  inducta  esset ,  aut  vis  illata  sacris 
Ecclesiae  Pastoribus  nullo  modo  officere  possunt  legi  universae 
Ecclesiae ,  quae  semper  urget  ejus  observantiam  (3). 


uxor ,  ut  fideliter  conjungant  corpora  qood  invalidum  declaravit  ,  nihil  vero 

sua  ,  jurant  sibi  plerumque  per  Chri-  immutasse  circa  legitimitatem  conjugii 

stum  ,  et  ipsius  corpus  Christi  diversa  Catholici  cum  acatholico. 

communione  dilaniantP  Hoc  tantum  (2)  Cfr.  Binterim,op.  cit.  §  i,  p.  22. 

scandalum  ,  tantus  diaboli  triumphus  ,  (3)  Has  siquidem  leges  semper  in- 

tanta  pernicies  animarum  ,  si  ablata  culcarunt  Romani  Pontifices  ,  atque  ut 

de  medio  in    his  regionibus  fuerit  ,  omittamus  ,  quae  superius  attulimus  ex 

quis  explicet  verbis,  quam  tibipalmam  Benedicto  xiv,  de  tolerantia  S.  Sedis  , 

prceparet  Dominus  ?  quae  interdum   quadam  prudentia  ,  ne 

(1)  Observat  Kutscken  ,  op.  cit.   in  deteriora   mala   enaseantur ,    nonnulla 

praef.  pag.   12,  Ecclesiam  nihili  facere  dissimulat  ac  tacet ,  cum  nequeat  im- 

quantum  quisque  a    veritate  aberret,  pedire  ,  Piusvi,  in  Rescripto  ad  Card. 

atque  contentam  esse  generali  illapro-:  de  Franckenberg  dalodie  i3  Jul.  1782, 

hibitione  omnis   commercii  ac  Matri-  regulas  sive  a  Praedecessoribus   sive  a 

monii   fidelis  cum   quovis  individuo  ,  Conciliis  sUtutas  in  jungendis  Matri- 

quod  ad  Ecclesiam  non  pertineat ;  pos-  moniis  mixtis    renovat   et  confirmat. 

terioribustemporibus  immutasse  tantum  Quare  cum  ministerium  Berolinense,  ut 

disciplinam  quoad  conjugium  Christiani  induceret    Arehiepiscopum   Posnanien- 

cum  non  christiano  seu  non  baptizato,  sem  ad  permittendam  benedictionem 


GAP.    IV.    DE    MATRIMONIIS    MIXTIS. 


371 


283.  Ad  8m,  DisL  Id  est,  ita  poscentibus  rerum  adjunctis, 
interdum  Rom.  Pontifices  aegre  tulerunt ,  ut  nonnullse  conditiones 
expresse  non  servarentur ,  trans.  vel  conc. ;  absolute  et  in  aliis 
rerum  adjunctis  ,  neg.  Fieri  utique  quandoque  potuit ,  ut  Romani 
Pontifices  difficillimae  seu  durae  necessitati  cesserint ,  nec  insti- 
terint  pro  nonnullarum  conditionum  observantia,  majus  semper 
Ecclesiae  bonum  prae  oculis  babentes.  Attamen  ,  quod  in  eis  fuit , 
nibil  unquam  omiserunt ,  quo  consulerent  peculiari  etiam  illarum 
animarum  saluti ,  sive  secreta  pactione ,  sive  alio  modo.  Ex  bis 
vero,  quse,  urgente  aliqua  necessitate ,   facere  compulsi  sunt, 


iilaram  nuptiaram ,  quae  celebrarentor 
contra  sanctiones  canonicas,  invocasset 
prascriptionem  sea  asum  invalescen- 
tem  benedicendi  ejasmodi  naptias  , 
Rmns.D.  Arch.  MartinusDunin,  apo- 
stolica  plane  libertate,  in  epistola,  quam 
ad  Regem  Frid.  Guillelmum  dedit  die 
28  Oct.  1837  ,  respondit  :  Pour  ce 
qui  regarde  la  prescription  que  nous 
oppose  votre  ministere  des  affaires  ec- 
clesiastiques  ,  fai  deja  explique  plus 
haut  comment  il  est  arrivk  que  ca  et 
la  quelques  mariages  mixtes  ont  6t6 
b&nis  par  des  pretres  catholiqnes.  Oest 
la  une  erreur  dans  laquelle  les  nom- 
breuses  revolutions  politiques  que  nous 
avons  subies  ont  entraine*  quelques 
membres  de  notreclerge.  Maisje  dois 
hautement  protester  contre  les  consk- 
quences  que  votre  ministere  prktend 
tirer  de  cesfaits.  On  ne  prescrit  pas 
contre  la  vkrite* ,  et  oVapres  la  doctrine 
catholique  on  doit  renoncer  sur  le 
champ  a  des  erreurs  ,  quelie  qu3ait  ele 
leur  durke  ,  des  qu'il  conste  authenti- 
quement  que  Vorgane  ivfaillible  du 
sentiment  de  VEglise  sur  tel  ou  tel 
point  de  doctrine  s'est  prononc6.   Or 


cela  a  eu  lieu  a  Vegard  des  mariages 
mixtes  ;  ils  ne  peuvent  etre  benis  tou- 
tes  lesfois  que  des  garanties  sufflsantes 
pour  le  salut  tternel  de  ceux  qu'ils 
compromeltent ,  ne  sontpas  donnees  ; 
et  un  gouvernement  qui  veutproUgerla 
religion  catholique  dans  toute  sa  pu- 
retk  ,  ne  peut  exiger  que  des  pretres 
catholiques  aient  pour  lui  des  complai- 
sances  qui  blessent  leur  conscience. 
Cfr.  opusc.  cit.  Lettres  sur  Vaffaire 
de  Cologne  et  de  Posen,  pag.  76  et 
seq.  Paris  i838.  Attamen  in  Declara- 
tione  officiali,  quse  inserta  est  in  Ephe- 
meride  status  Borussice  die  3i  Dec. 
i838,  praemissa  commendatione  mode- 
rationis  ,  comitatis  ,  longanimitatis 
Gubernii  erga  clerum  catholicam ,  ar- 
getar  adhac  ha?c  prcescriptio  ,  imo  ta- 
cita  approbatio  S.  Sedis ,  etc.  circa 
benedictionem  horam  conjugiorum  , 
et  Archiepiscopus  supinae  ignorantiae 
(  ignorance  la  plus  complete)  legum 
regionis  suae  arguitar  !  Cfr.  haec  decla- 
ratio  apud  VAmi  de  la  Religion ,  8 
Jan.  1839,  n-  3069  ,  et  die  24  Jan. 
n.  3076. 


24 


372  TkACTATUS    DE    MA.TRIMOMO. 

inferri  nequit ,  sic  Rom.  Pontifices  se  gerere  debere  in  aliis  ad- 
junctis ,  prsesertim  cum  agitur  de  animarum  pernicie ,  et  fides 
periclitatur.  Regula  juris  est ,  quod  exceptio  firmet  legem  (1). 

PROPOSITIO  II. 

Nonnisi  Romani  Pontificis  dispensatione  lioite  possunt  inin 
conjugia  mixta;  graviter  proinde  peccarent  Sacerdotes  catho* 
lici ,  qui  absque  pontificia  dispensatione  >  nec  servatis  condi- 
tionibus  ab  eo  prosscriptis  >  ejusmodi  conjugia  proesentia 
sua,  benedictione ,  aliove  ritu  sacro  cohonestarent. 

284.  Haec  propositio  eadem  certitudine  gaudet  qua  antecedens  , 
utpote  ejusdem  legitimum  corollarium ;  quod  et  de  subsequenti 
ob  eamdem  rationem  intelligi  debet. 

285.  Tres  porro  enunciata  thesis  partes  complectitur :  1°  con- 
nubia  mixta  Catholicorum  cum  acatholicis  ex  Rom.  Pontificis 
dispensatione  licite  iniri  posse ;  2°  nonnisi  praevia  Summi  Ponti- 
ficis  dispensatione,  servatisque  conditionibus  ab  eo  praescriptis  , 
posse  licite  celebrari;  3°  demum,  quod  consequens  est ,  reos 
fieri  coram  Deo  Sacerdotes  catholicos  seu  parochos ,  qui  absque 
legitima  facultate,  nec  servatis  praescriptis  conditionibus  ?  tales 
nuptias  conjungerent. 

286.  Jam  vero  sic  eam  quoad  primam  partem  adstruimus  : 
Ex  dictis  conjugia  mixta  ideo  illicita  sunt ,  quia  jure  naturali  et 
divino  improbantur,  potissime  ratione  periculiperversionis,  quod 
ipsis  inest,  et  quia  jure  ecclesiastico  sunt  interdicta.  Si  propterea 
per  conditiones#  ab  Ecclesia  praescriptas  removeatur  ejusmodi 
periculum,  et  Romanus  Pontifex,  utpote  supremum  Ecclesiae 
caput ,  a  lege  ecclesiastica  dispenset ,  nihil  impedit,  quominus  ea 
conjugia  licite  iniri  valeant. 

(I)  Satis    nobis    hic    sit  describere  id  unice  Nos  facere  ,  ut  sanctce  Reli- 

verba  Benedicti  nv ,  qui  ,  cum  asse-  gioni  nostrce  majora  damna  evitentur. 

ruisset  se  nonnulla  dissimulare  in  dis-  Quae  verba  usurpat  ac  sua  facit  Pius  vi, 

pensationibus  circa  Matrimonia  mixta ,  in  cit.  Rescripto  ad   Card.  de  Franc- 

sic  pergit :  Quodautem  nunc  facimus^  kenberg,  apud  Moser,  op.  cit.  pag.  170. 
attestamur  tibi  ad  pedes  Crucifixi , 


CXV.    IV.    DE    MATRIMONIIS    MlXTIS.  373 

287.  Et  sane  ,  quamvis  graviter  utroque  jure  naturali  et  posi- 
tivo  divino  improbata  fuerint  eonnubia  Hebraeorum  cum  infideli- 
bus ,  nihilominus  baud  pauci  sanctissimi  viri  ac  mulieres  cum 
infidelibus  connubia  contraxerunt ,  quod  fecerunt  inter  ceteros 
Estber  cum  Assuero,  Booz  cum  Rutb  Moabitide,  Salomon  cum 
pluribus  alienigenis  ,  qui ,  nisi  passus  esset  seduci  cor  suum  ,  in 
reprebensionem  non  incurrisset ,  prout  nec  alii  recensiti  repre- 
hensi  idcirco  a  Deo  fuerunt.  Eadem  porro  ratio  adstipulatur  con- 
jugiis  Catbolicorum  cum  acatbolicis  ,  si  absit  periculum ,  et  gra- 
vissimae  causse  idem  exigant.  Hinc  etiam  in  annalibus  ecclesiasticis 
plures  reperimus  utriusque  sexus  Catbolicos ,  qui  tum  cum  infi- 
delibus  tum  cum  haereticis  miscuere  connubia  ,  ex.  gr.  S.Monicam 
cum  Patritio  etbnico  ,  Ingundem  cum  Hermenegildo  adbuc  ariano; 
Ringundem  cum  Recearedo  pariter  ariano,  Sigebertum  et  Chil- 
pericum  Francorum  reges ,  qui  duxerunt  Brunichildem  et  Gal- 
suintham  filias  Athanagildi  Hispaniarum  ariani  regis  (1). 

288.  Quare  non  raro  Rom.  Pontifices  dispensarunt ,  ut  haec 
conjugia  licite  celebrarentur.  Sic,  ut  ceteros  omittam,Clemens  VIII, 
licet  aegre ,  dispensavit  tamen  cum  duce  Barensi ,  ut  Catharinam 
Henrici  IV  Galliae  regis  sororem  haereticam  duceret  (2) ;  Urba- 
zms  VIII ,  ut  Henricia  Ludovici  XIII  soror  nuberet  Carolo  I  An- 
glorum  regi  (3) ;  sic  alii  Pontifices  passim  in  Germania ,  Anglia , 
Hollandia ,  aut  immediate  per  se ,  aut  facultate  Episcopis  spe- 

(1)  Cfr.  Pontius  ,  op.  et  loc.  cit.  posset ,  et   secum  Londini  habere  Epi- 

(2)  Haec  tamen  dispensatio  ,  impor-  scopum  et  viginli  quatuor  sacerdotes ; 
tunis  atque  iteratis  precibus  extorta ,  quod  liberi  usque  ad  an.  i5  in  Ec- 
buo  caruit  effectu  ,  eo  quod  obieritCa-  clesia  catholica  instituerentur  ,  et  sine 
tharina,  priusquam  Glementis  litterae  in  respectu  ad  religionem  in  Gubernio 
Gallias  fuissent  delataa.  Britannico    vigentem   pariter  eamdem 

(3)  Cfr.  Binterim  ,  op.  cit.  pag.  ^6,  profiteri  possent.  Observat  Jacobum 
qui  observat,  Jacobum  Caroli  patrem  prasterea  in  superadditis  secretis  articulis 
et  Ludovicum  xni  atque  Principem  promisisse  fore  ut  statim  post  conjugium 
ipsum  sponsum ,  nempe  Carolum  ,  con-  initum  omnibus  captivis  catholicis  liber- 
tractum  matrimonialem  juramento  fir-  tas  concederetur.  Attamen  ,  nonnisi  re- 
mare  debuisse  continentem  3o  articu-  luctante  nuncio  apostolico  ,  conditiones 
los  ,  inter  quos  ille  aderat,  quod  regina  has  illi  posuere. 

religionem    catholicam  libere   profiteri 


374  TRACTATUS    DE    MATRIMOMO. 

cialiter  communicata  ,  id  ipsum  praestiterunt  (1),  A  nemine  porro 
cordato  theologo  in  dubium  revocari  potest ,  tot  Romanos  Pon- 
tifices  in  re  tanti  momenti  limites  propriae  auctoritatis  minime 
excessisse  ,  dum  ea  connubia  permiserunt.  Atque  binc  factum 
est,  ut  fere  unanimes  catbolici  doctores  sint  in  hac  sententia  ad- 
struenda  (2). 

289.  Porro  nonnisi  praevia  Rom.  Pontificis  dispensatione  posse 
mixta  celebrari  connubia ,  servatisque  ab  eo  praescriptis  condi- 
tionibus ,  prout  secundo  loco  ostendere  proposuimus ,  ex  dictis 
facile  evincitur.  Etenim  cum  leges  ecclesiasticae ,  quae  vetant  ejus- 
modi  conjugiorum  celebrationem ,  vel  a  Conciliis  cecumenicis, 
vel  a  synodis  particularibus  quidem  ,  sed  ab  universa  Ecclesia 
receptis ,  fuerint  constitutse ,  nonnisi  a  totius  Ecclesiae  supremo 
capite  Romano  Pontifice  in  iis  dispensari  potest.  Inferiores  enim 
nihil  possunt  in  leges  a  superiori  auctoritate  latas,  uti  etiam 
contingit  in  politica  societate.  Supremi  praeterea  Pastoris  est  tum 
judicare,  utrum  dispensationis  causae  tales  concurrant ,  ob  quas  li- 
cita  ac  utilis  communi  bono  eadem  evadat,  tum  decernere  condi- 
tiones,  sub  quibus  tantum  ipse  dispensandi  propositum  habeat  (3). 
Hinc ,  quoties  Principes  pro  se ,  sive  Episcopi  ipsi  pro  subditis  suis 
hanc  optarunt  dispensationem ,  toties  ad  Romanum  Pontificem 
confugerunt. 

(1)  Cfr.  Moser,  op.  cit.  cap.  i3,  De  cap.  1 1  ,  qaaest.  5  ;  Navarri ,  Consil. 
Matrimoniis  Catholicorum  cum  hce~  lib.  i  ,  tit.  De  constitutionibus .  cons. 
reticis  ,  pag.  5i   et  seqq.  5g  et6o;  Bellarmini,  lib.  De  Matrim. 

(2)  Sane  Pontius,  op.  cit.  cap.  3  ,  cap.  2  ,  prop.  4  ;  Estii,  in  i  ad  Gor.  vn, 
num.  2  ,  scribit  :  Nullumlegi  hacte-  n.  3g  ,  aliorumque,  iterum  conclndit : 
wws,  qui  diceret ,  ita  esse  illicitum  con-  Itaque ,  ut  unO  verbo  dicam ,  nullum 
jugium  hceretici  cum  catholico ,  ut  in  legi  ex  his  ,  qui  scripta  sua  evutga- 
nullo  casu  liceat  ;  qnamvis  audivi  runttquidiceret  ,itaillicitumesseMa- 
non  paucos  ,  qui  adeo  periculum per-  trimonium  Catholici  cum  h&retico  , 
versibnis  conjugis  et  prolis  ,  quod  in  ut  in  nullo  casu  contrahi  posset  sine 
hoc  Matrimonio  reperitur,  exaggerant,  peccato ,  etiam  conjuge  perseverante 
ut  dicerent   illud  periculum   evidens  infideli. 

esse.  Deinde  n.  io,  adductis  auctori-  (3)  Cfr.  Benedictus  xiv ,  De  synodo 

tatibus  Sanchez ,  De  Matr.  lib.  vn  ,  diceces.  lib.  ix,  cap.  3,  n.  3,  ubi 
disp.  72  ,  n.  5;  Azor ,  tom.  1 ,  lib.  8,      scribit   :    Pontificice   ergo  auctoritati 


CAP.    IV.    DE    MATRIMONIIS    MIXTIS. 


375 


290.  Posse  autem  Romanum  Pontificem  apponere  conditiones, 
sub  quibus  tantum  ejusmodi  connubia  iniri  valeant ,  probatione 
non  indiget.  Ipse  siquidem  utpote  Cbristi  vicarius  debet  bono 
spirituali  animarum  prospicere  ac  bono  totius  Ecclesiae  sibi  com- 
missae;  debet  avertere  fideles  quacumque  potest  ope  a  perver- 
sionis  etapostasiaepericulis;  atque,  ut  uno  verbo  dicam,  debet  uti 
potestate,  quadivinitus  prseditus  est,  inaedificationem,  non  autem 
in  destructionem.  Quapropter,  omnibus  expensis,  eas  potest  et 
debet  conjugiis  mixtis  celebrandis  conditiones  apponere ,  quas 
viderit  magis  conducere  ad  propositum  finem,  et  cum  illis  limi~ 
tationibus,  sine  quibus  perniciosa  fieret  ejusmodi  dispensatio, 
prout  ferunt  locus ,  tempus,  personae ,  ceteraque  adjuncta  omnia. 
Hac  sane  ratione  perpetuo  se  gesserunt  Romani  Pontifices  in  illis 
facultatibus  concedendis  (1). 


injuria  fit  ab  iis  ,  qui  illius  interventu 
opus  non  esse  contendunt ,  ut  Matri- 
monia  inter  partes  ,  alteram  catholi- 
cam  et  alteram  hoereticam ,  licitecon- 
trahantur.  Sane  Pias  vu  ,  in  Rescripto 
ad  Episc.  Galliarum  ij  Febr.  i8og, 
ut  postea  videbimus,  ipsis  Episcopis  hanc 
denegatara  fuisse  facultatem  affirmat , 
ac ,  si  ab  ipso  peteretur  facultas  dispen- 
sandi  in  his  conjugiis ,  eam  ipsis  se 
denegaturum  profitetur,  dicens  :Quare, 
si  a  Nobis  petitioni  huic  responden- 
dum  nunc  esset ,  responsum  certe  nos- 
trum  a  constanti  hujus  sanctas  Sedis 
regula  et  prcedecessorum  nostrorum 
exemplo  agendique  ratione  dissidere 
non  posset. 

(1)  Pius  vi  ,  in  Rescripto  ad  Card. 
de  Franckenberg  Arch.  Mechliniensem, 
postquam  coustantem  Ecclesiae  hac  in 
re  disciplinam  ac  pracdecessorum  suo- 
rum  praxim  Episcopis  Belgii  prae  ocu- 
lis  posuisset ,  ut  oslenderet,  se  nec  posse 
nec  velle   talia   probare  conjagia  ,  de- 


clarat,  parochum  catholicum  ,  6i  Matri- 
moniam  nulla  ratione  impedire  valeat , 
eidem  materialem  suam  exhibere  posse 
praesentiam  ,  modo  sequentes  observet 
cautelas  :  i°  Ut  tali  Matrimonio  non 
assistat  in  loco  sacro  ,  nec  aliqua  sacra 
veste  indutus  ;  ut  etiam  nullas  Ecclesiae 
preces  recitet,  neque  ullo  modo  conju- 
gibus  benedicat.  i°  Ut  pars  haeretica 
scripto  ac  juramento  coram  testibus 
pt  omittat ,  se  permissuram,  ut  pars  ca- 
tholica  religionem  suamlibere  exerceat, 
prolesque  omnes  in  ea  instituat.  3°  Ut 
similiter  pars  catholica  eodem  modo 
promittat  se  hoc  praestitaram  .  ut  com- 
partis  conversionem  eflicaciter  procaret. 
Cfr.  Moser,  op.  cit.  pag.  6i  et  seq.  H33 
porro  cautelae  jam  servatae  fuerant  in 
Matrimonio  inito  a  Carolo  1  cnm  Gal- 
lica  Henricia  ,  cui  sacerdos  quidem  ad- 
stitit  ,  sed  extra  Ecclesiam ,  ita  at  nulla 
data  fuerit  benedictio  nuptialis,  ut  fuse 
refert  Bened.  xiv  ,  De  synodo ,  lib.  \U 
cap.  5  ,  n.  5  ,  quamvis  hoc  conjogium 


376 


TRACTATUS    DE    MATR1M0N10. 


291.  Demum,  quod  postremo  loco  enunciavimus ,  graviter 
scilicet  peccare  parochos ,  qui  absque  Rom.Pontificis  dispensatione, 
nec  servatis  conditionibus  quaeab  eopraescriptae  fuerint ,  connubia 
mixta  praesentia  sua ,  benedictione ,  aliove  ritu  sacro  cohonesta- 
rent ,  aperte  sequitur  ex  hactenus  disputatis ;  violarent  enim 
canones  ab  Ecclesia  sancitos ;  cooperarentur  positive  aliorum  pec- 
cato ;  transgrederentur  limites  sibi  praestitutos  ;  gravissimi  scan- 
dalisereos  efficerent,  probarent  sacrilegum  conjugium  ,  actumque 
denique  prorsus  illegalem  ponerent ;  quae  profecto  absque  gravi 
praevaricatione  fieri  nequeunt  (1). 

DIFFICULTATES. 

292.  Obj.  prima.  adversus  prim.  part.  Nec  Rom.  Pontifex  dis- 
pensare  potest  in  Matrimoniis  Catholicorum  cum  haereticis,  nec, 
si  dispenset ,  licite  ea  iniri  possunt;  nam  1°  in  omnibus  conjugiis 
mixtis  manifestum  inest  perversionis  periculum  tum  ex  parte 
conjugis  catholici  tum  ex  parte  prolis.    2°  Experientia  profecto 


celebratum  fuerit  cum  dispensatione 
Urbani  vm  ,  et  secreta  capitula,  de  qui- 
bus  superiusdisserui ,  faerint  apposita. 
Praedictis  omnino  conformis  est  instru- 
ctio  S.  Congregationis  Card.  Concilii 
Trid.  interpretum  circa  matrimonia 
mixta  ,  die  i5  Jun.  1793,  emissa ,  et 
a  Pio  vi  approbata  die  lgejusdem  men- 
sis ,  ac  missa  ad  pastores  ducatus  Cli- 
■viensis,  in  qua  sequentia  observanda 
praescribuntur  ,  ne  ,  ut  additur  ,  ap- 
probationem  sapiat  tolerantia.  —  Ca- 
tholicum  prce  omnibus  vel  Catholicam 
parochi  moneant  ,  quod  contrahendo 
Matrimonium  cum  acatholica  vel  aca- 
tholico  valide  quidem  contrahant  , 
sed  illicite.  Atque  hinc  plane  conse- 
quitur ,  nullo  actu  positivo  ipsos  posse 
isthcec  Matrimonia  probare  ,  aut  suo 
expresso  consensu  et  auctoritate  con- 
firmare,  Quapropter  ,  si  cogantur  in 


hac  temporum  conditione,  et  propter 
hges  in  transactione  religionis  anni 
167 3  prcescripias ,  Matrimoniis  Ca- 
tholicorum  cum  muliere  acatholica  as- 
sistere ,  satagant ,  ut  se  mere  passive 
habeant ,  atque  tanquam  inviti  au- 
diant  utriusqne  consensum  ;  verum- 
tamen  abstineant  omnino  a  precibus 
recitandis,  a  benedictione  impertienda, 
atque  ab  omni  alio  Ecclesia  ritu 
adhibendo.  Caveant  insuper ,  ne  in 
publicandis  Matrimoniis  mixtis  reli" 
gionem  exprimant  contrahentis  aca- 
tholici  ;  sed  contrahenlium  tantum 
enuntient  nomina  et  cognomina.  Ab- 
stineant  rursus  a  concedendis  dimis- 
soriis,  ubi  secundum  canones  Ecclesice 
catholicw  canonicum  aliquod  impe- 
dimentum  sit  inter  contrahentes ,  etc. 
Cfr.  ibid.  pag.  63  et  seq. 

(1)  Cfr.  Serarius,  op,  cit.  cap.  3. 


CAP.    IV.     DE    MATRIMOJSIIS    MIXTIS. 


377 


ostendit ,  haec  conjugia  pessimum  exitum  sortita  esse.  3°  Hinc  le- 
gimus,  III  Reg.  XI,  1  et  seq.  Rex  Salomon  adamavit  mulieres 
alienigenas  multas. . .  de  gentibus  \  super  quibus  dixit  Dominus 
filiis  Israel :  Non  ingrediemini  ad  eas>  neque  de  illis  ingredien- 
tur  ad  vestras ;  certissime  enim  avertent  corda  vestra,  ut  sequa- 
mini  deos  earum.  Cum  vero  eadem  ratio  vigeat ,  imo  major  in 
connubiis  Catholicorum  cumacatholicis  ob  faciliorem  seductionem, 
exinde  constat ,  nullo  unquam  in  casu  ea  licita  fierit  posse.  4°  Di- 
vina  porro  lex  quse  vetat  ejusmodi  conjugia  cum  moralis  sit, 
nunquam  a  quacumque  demum  auctoritate  ,  etiam  suprema , 
potest  relaxationem  admittere.  Ad  haec  majus  pondus  accedit , 
si  observetur,  5°nunquam  licitam  esse  Sacramenti  profanationem, 
qua3  in  talium  conjugiorum  celebratione  semper  intervenit,  sfve 
minister  Matrimonii  dicatur  Sacerdos ,  sive  dicantur  ipsi  contra- 
hentes  •,  nam  Sacerdos  ,  in  priori  sententia ,  administraret  Sacra- 
mentum  manifeste  indignis  ;  quod  si  ministri  sint  contrahentes , 
et  ipsi  sacrilege  invicem  sibi  administrarent  Sacramentum  et 
indigne  perciperent.  6°  Peccarent  proeterea  catholici  contrahentes 
etiam  ex  eo  capite  ,  quod  communicarent  in  re  sacra  cum  excom- 
municatis.  Sive  igitur  accedat  Rom.  Pontificis  dispensatio,  sive 
non,  nunquam  erunt  licita  mixta  conjugia.  7°  Dicendum  prop- 
terea  est ,  Ecclesiam  seu  Rom.  Pontificem ,  cum  in  iis  dispensat, 
solum  ea  permittere  seu  tolerare ,  minime  vero  probare ,  cum 
semper  tales  commixtiones  abhorrere  pergat.  Ergo. 

293.  Resp.  Neg.  ant.  Ad  lm  prob.  Dist,  Quod  tamen  absolute 
averti  seu  removeri  potest  \  conc;  quod  absolute  removeri  ne- 
queat,  neg.  Haud  inficiamur,  grave  inesse  periculum  in  his  con- 
jugiis ,  uti  evincunt  ea  omnia,  quae  in  superiori  propositione  dis- 
seruimus.  Attamen  ,  cum  ejusmodi  periculum  intimum  non  sit, 
nec  necessario  perversionem  includat,  qua3  solum  pendet  ex 
dispositione  fidelis  seu  catholici,  hinc,  si  ea  adhibeantur  media, 
quae  suggerit  ipsa  religio ,  ac  praescribunt  Romani  Pontifices,  cum 
in  his  conjugiis  dispensant,  averti  illud  potest.  Neque  omitten- 
dum,  saepe  imminere  periculum  perversionis  ,  sin  minus  in  fide, 
saltem  in  moribus ,  quoties  aliquis  etiam  cum  conjuge  catholica 
foedere  nuptiali  jungitur ,  qui  depravata  mente  ac  voluntate  cum 


378 


TRACTATUS    DE    MATRIMOMO. 


sit ,  ipsam  in  malam  partem  pellicere  facile  posset ;  nemo  tamen 
dicet ,  nunquam  licita  esse  ejusmodi  connubia  (1). 

294.  Ad  2m  ,  Dist.  Ob  pravam  animi  dispositionem  atque  ob 
neglectas  conditiones,  quae  praescriptae  fuerant,  conc;  per  se,  neg. 
Si  qui  enim  naufragium  fecerunt  in  his  conjugiis,  ideo  est,  quia 
eorum  fides  ante  ipsas  nuptias  infirma  erat,  neque  cbristiana 
flagrabant  charitate ;  quia  defectu  rectse  intentionis  se  haeretico 
potius  conjugio  copularunt  quam  catholico,  sive  ambitionis  sive 
libidinis  aestu  alteriusve  cupiditatis  permoti.  Si  enim  majoris  di  vinae 
gioriae  intuitu,  catholicae  religionis  augmento,  reipublicae  tran- 
quillitate  ducti,  hasretico  nupsissent;  si  praeterea  orationi,  humi- 
litati,  religionis  actibus  operam  dedissent,  triste  procul  dubio 
naufragium  evasissent.  Sane  plures  pii  viri  ac  mulieres  adhorta- 
tionibus,  bonae  conversationis  exemplo  ac  precibus,  tum  infi- 
deles  tum  haereticos  ad  veram  religionem  perduxerunt ,  eorumque 
animas  lucrati  sunt  (2).  Sibi  propterea ,  non  dispensationi  imputare 
debent  scandalum ,  quod  infirmi  isti  Catholici  sunt  passi. 


(1)  Cfr.  Pontius  in  Append.  cit. 
cap.  8 ,  n.  7  ;  Card.  de  Lugo  ,  Trac- 
tat.  de  Sacramentis ,  disp .  8  ,  sect, 

i4,  nec  non  Benedictus  xiv  ,  De  sy- 
nodo ,  lib.  ix ,  cap.  3  ,  n.  3  ,  nbi  in- 
ter  cetera  scribit :  Non  minus  graviter 
eamdem  auctoritatem  (  pontificiam )  ab 
illis  lcedi  dicendum  est ,  qui  aliquo  ab 
hinc  tempore  asserere  et  jactare  cas- 
perunt,  dispensationes  hujusmodi  a 
Rom.  Pontifice  minime  concedi  posse, 
etiamsi  gravis  causa  concurrat ,  atque 
omne  perversionis  periculum  nbsit. 

(2)  Inter  cetera  exempla  satis  sit 
illud  afferre  S,  Monicae  matris  S.  Au- 
gustini ,  quae  Patritium  ethnicum  ad 
christianam  iidem  exemplo  et  adhoita- 
tionibus  adduxit ,  ut  refert  S.  Augusti- 
tinus  ,  Confess.  lib.  ix ,  cap.  9  ,  n.  22 , 
et  Sigeberti    regis    Francorum ,    qui , 


teste  S.  Gregorio  Turonensi  ,  Hist. 
Francorum ,  lib.  1?  ,  cap.  27  ,  Bru- 
nichildem  arianam  ad  Ecclesiam  catho- 
licam  piis  admonitionibus  lucratus  est ; 
quod  et  praestitit  Chilpericus ,  eodem 
teste ,  ibid.  cap.  28.  Idem  plures  alii , 
ut  ab  initio  innuimus,  prasstiterunt. 
Huc  propterea  pariter  referri  potest, 
quod  scripsit  Apostolus,  1  ad  Cor.  vn  : 
Sanctificatus  est  vir  infidelis  per 
mulierem  fidelem ,  et  sanctificata  est 
mulier  infidelis  per  virum  fidelem. 
Duramodo  tamen ,  ut  diximus ,  per  legi- 
timam  dispensationem  connubia  haec 
celebrentur,  etjustis  decausis,  serva- 
tisque  appositis  conditionibus.  Quare 
non  semper  ex  effectu  dijudicari  debet , 
ut  pluribus  ostendit  Pontius ,  Ioc.  cit. 
cap.  4?  §  2  ,n.  14  et  seqq.  Hinc  vul- 
gatum  illud  : 


CAP.    IV.     DE    MATRIMOSIIS    MIXTIS.  379 

295.  Ad  3m,  Juxta  eommuniter  contingentia ,  conc;  absolute, 
neg.  Deus  praenunciavit  in  adductis  verbis ,  quod  spectata  com- 
muni  infirmitate  evenire  solet ,  minime  vero  quod  ita  necessario 
et  absolute  evenire  debeat;  alioquin  de  fide  jam  esset,  inseparabile 
et  universim  adnexum  esse  bis  conjugiis  non  solum  periculum  , 
sed  ipsam  perversionem ;  quotquot  praeterea  ejusmodi  connubia 
iniere,  lapsi  essent  in  idololatriam  et  in  infidelitatem  ;  quae  quam 
procul  distent  a  vero ,  allatis  exemplis  edocemur  (1). 

296.  Ad  4m ,  Dist.  Si  lex  moralis  seu  naturalis  vetaret  aliquid 
intrinsece  malum ,  conc;  si  aliquid  vetet ,  quod  tale  absolute  non 
sit ,  neg.  Porro  jam  ostendimus ,  periculum ,  quod  inest  conjugiis 
mixtis ,  ejusmodi  non  esse  ,  ut  absolute  averti  ac  removeri  non 
possit.  Ad  legitimam  autem  auctoritatem  spectat  decernere  , 
quando  et  quousque  immineat  illud  periculum ,  et  media  ad 
illud  amovendum  idonea  praescribere.  Quae  si  executioni  manden- 
tur  ,  divina  opitulante  gratia  ,  periculum  aut  omnino  cessat ,  aut 
saltem  remotum  fit  (2). 

297.  Ad  5m ,  Neg.  semper  intervenire  Sacramenti  profana- 
tionem  in  conjugiis  mixtis ,  sive  minister  censeatur  Sacerdos  , 
sive  dicantur  contrabentes.  Sacerdos  enim  non  peccat,si  admi- 
nistret  Sacramenta ,  publice  ac  legitime  petentibus  ea ,  quamvis 
private  sciat  indignum  esse  qui  petit ,  ut  notum  est.  Porro  legi- 
time  illi  petere  censentur  administrationem  Sacramenti  Matri- 

.   .  .  Careat  successibus,  opto,  perseveraret    periculam   perversionis  , 

Quisquis    ab   eventu    facta    notanda  nequaquam    liceret    illud    conjugium 

putat.  iniri  ,   quia    vigeret   integra    naturalis 

(1)  Cfr.  Pontius  loc.  cit.  obligatio.    Id   porro    locum    haberet , 

(2)  Animadvertendum  vero  hic  est,  quum  non  omnia  adjuncta  Pontifici 
quando  Rom.  Pontifex  dispensat  in  patefacta  fuerint.  Etenim  ,  si  omnia  ipsi 
lns  conjogiis ,  ipsum  tantum  dispen-  aperte  fuerint  exposita  ,  et  Rom.  Pon- 
sare  in  eo  ,  quod  ejus  potestati  sub-  tifex  dispensationem  concedat  ,  non 
jicitur  ,  videlicet  in  lege  ecclesiastica  absque  temeritate  posset  in  dubium 
prohibente  ejusmodi  nuptias,  nonau-  revocari ,  utrum  licite  conjugium  cele- 
tem  illum  dispensare  aut  dispensare  brari  possit;  supponi  enim  deberet,  Pon- 
posse  in  lege  naturali  prohibente  ea  tificem  aut  rem  non  satis  perpendisse , 
conjugia  ratione  periculi.  Quare,  si  aut  errasse  dispensando.  Cfr.  Pontius, 
adhuc  ,  dispensatione  posita  Pontificia,  loc.  cit.  cap.  8,  n.  7. 


380  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

monii .  qui  facultatem  a  superiore  obtinuerunt.  In  veriori  autem 
sententia ,  quod  ministri  sint  contrahentes ,  peccat  quidem  pars 
haeretica  sive  administrando  sive  suscipiendo  Sacramentum ;  non 
peccat  tamen  pars  catholica  neque  in  administrando  neque  in 
suscipiendo  Sacramento.  Nam  justa  ac  legitirna  causa  interveniente, 
potest  quisque  ab  alio  petere  et  accipere  rem  per  se  bonam ,  etsi 
ille  qui  dat  ex  prava  dispositione  peccet  dando  ;  in  hac  enim 
hypothesi  alterius  malum  permittitur,  non  autem  intenditur. 
Id  ipsum  dicatur  de  administratione  ,  ob  quam  necesse  non  est,  ut 
minister  inquirat  in  interiorem  actualem  dispositionem  ejus,  qui 
publice  ac  legitime  Sacramentum  petit ,  ut  modo  animadverti- 
mus  (1). 

298.  Ad  6m  ,  Dut.  Si  absque  legitima  dispensatione  commu- 
nicarent  cum  excommunicato  in  re  sacra ,  conc;  si  cum  legitima 
dispensatione ,  ?ieg.  Haec  enim  communicatio  solis  ecclesiasticis 
legibus  prohibita  est;  quare,  si  legitima  auctoritate  freti  Gatholici 
ineant  conjugium  cum  haereticis,  hoc  ipso  ab  illa  prohibitione 
soluti  sunt. 

299.  Ad  7m ,  Neg.  Romanorum  enim  Pontificum  mens ,  in 
ejusmodi  dispensationibus ,  est  omnino  in  conscientia  tutos  eos 
efficere ,  qui  talibus  connubiis  consociantur ;  alioquin  nuila  opus 
esset  dispensatione.  Licet  vero  Ecclesia  seu  Rom.  Pontifex  ab- 
horreat  ab  illis  nexibus,  et  quoad  fieri  potest,  impedire  sata- 
gat  (2) ;  si  tamen   gravis  intercedat  causa ,  quse  religionem  ac 

(1)  Cfr.  Card.  de  Lugo  ,  loc.  cit.  17^1  ad  Epp.  Belgii,  §  3,  nbi  scri- 
sect.  i4  9  n-  226-229;  et  Benedictus  bit  :  Dolens  in  primis  quam  maxime 
xiv ,  loco  pariter  cit.  nec  non  Collet.  Sanctitas  sua  ,  eos  esse  inter  Catho- 
tract.  De  Matrim.  cap.  2,  sect.  5,  licos ,  qui  insano  amore  turpiter 
concl.  4»  nam.  3i4«  dementati  ,   ab     hisce    detestabilibus 

(2)  Cfr.  Bened.  xiv,  De  synodo ,  connubiis,  quce S ,  Mater  Ecclesia per- 
lib.  vi ,  cap.  5 ,  atqoe  Moser ,  op.  cit.  petuo  damnavit  atque  interdixit ,  ex 
ubi  profert  quamplara  documenta  ex  animo  non  abhorrent,  et  prorsus  sibi 
Rom.  Pontificibas  qui  semper  ejusmodi  abstinendum  non  ducunt ;  laudansque 
conjugiorum  detestationem  professi  magnopere  selum  illorum  Antistitum, 
sunt.  Ne  longiores  simus ,  nobis  suffi-  qui  ^severioribus  propositis  spirituali- 
ciat  attulisse  ,  quas  scribit  Bened.  xiv  ,  bus  pmnis ,  Catholicos  coercere  stu- 
in  decretali  rescripto  dato  die   4  Nov.  dent ,  ne  sacrilego  hoc  vinculo  se  se 


GAP.    IV.    DE    MATRIMONIIS    MIXTIS.  381 

publicam  tranquillitatem  promoveat  ,  indulget  saltem  ,  ut  licite 
contraliantur. 

300.  Obj.secunda  adversus  reliquas  propositionis  partes.  1°  Pa~ 
rocbi  melius  quam  Episcopus  aut  Supremus  Pontifex  cognoscere 
possunt ,  quid  in  casibus  particularibus  tum  contrabentiuni  tum 
reipublicae  bono  melius  conferat ;  2°  saltem  poterunt  Episcopi 
ejusmodi  dispensationem ,  cum  opus  fuerit ,  tribuere ;  3°  pra3~ 
sertim  cum  olim  ita  receptum  fuerit ,  et  4°  contraria  consuetudine 
contrarialexabrogata  censeri  possit,  utnon  pauciauctores  docent, 
et  5°  cum  saepe  impediantur  cum  S.  Sede  communicare.  Ergo. 

30L  Resp.  Ad  lm,  Dist.  Si  praeter  hanc  cognitionem  practi- 
cam  non  requireretur  praeterea  legitima.auctoritas  ,  trans.\  si  haec 
requiratur ,  neg.  Jam  vero  hic  non  agitur  de  sola  rei  notitia , 
sed  de  legitima  et  idonea  auctoritate  derogandi  legibus  ab  uni- 
versa  Ecclesia  solemniter  constitutis ,  non  solum  ad  unius  vel 
alterius  individui,  sed  ad  totius  Ecclesiae  bonum,  conservationem 
et  augmentum.  Haec  autem  auctoritas ,  uti  ostendimus  ,  soli  su- 
premo  Ecclesise  hierarchae  adjudicanda  est. 

302.  Ad  2m ,  Neg.  Ut  patet  ex  modo  dictis.  Eadem  enim  ratio, 
quam  adduximus  in  superiori  responsione  ,  valet  pro  Episcopis 
singillatim  sumptis  (1). 

303.  Ad  3m,  Neg.  cons.  Quidquid  enim  potuerint  quondam 
Episcopi  juxta  antiquum  jus  ,  certum  est  juxta  recens  jus  a  pluri- 
bus  seculis  in  Ecclesia  vigens,  id  jam  amplius  Episcopos  non 
posse.  Quare  Pius  YII  testatur,  nunquam  a  S.  Sede  fuisse  Epi- 
scopis  concessam  facultatem  in  his  conjugiis  dispensandi,  quamvis 
instantissime  eam  postulassent  :  Apostolica  Sedes ,  inquit,  osgre 
admodum  multaque  cum  cautione  adpraefatum  periculum  (per- 
versionis)  quoad  fieri posset  removendum ,  nec  nisi gravi  aliqua 
intercedente  causa ,  eaque  fere  publica  ,  licentiam  hanc  consue- 
vit  impertiri.  Episcopis  vero ,  licet  i?istantissime  postulantibus , 
eamdem  licentiam  dare,  in  Europa  prwsertim  ,  nunquam  con- 
cessit  (2). 

hcereticis  conjungant,  etc.  in  ,  Bul-  ( 1)  Benedict,  xiv,  Desynodo,  lib.  ix, 

lario  ,  tom.  i ,  pag.  88.  Eadem  ferme      cap.  3. 

repetit  Pius  vni,  in  Brevi  cit.  (2)  Apud  Moser,  op.  cit.  pag.  53. 


382  TRACTATUS    DE    MATRIMOJUO. 

304.  Ad  4m,  Neg.  Ut  eonstat  ex  duabus  constitutionibus  Be- 
nedicti  XIV,  quarum  altera  incipit  :  Magnce  Nobis  (1),  altera 
vero  cujus  initium  :  Ad  tuas  manus  (2).  Priori  constitutione 
Summus  Pontifex  rumorem  quemdam  per  Poloniam  grassantem, 
quod  Sedes  Apostolica  conjugia  mixta  indulserit  celebrari ,  acriter 
impugnat ,  ac  nonnisiper  injuriam  et  intolerabilem  calumniam 
excogitatum  atque  disseminatum  fuisse  affirmat;  simulque  os- 
tendit  antiquam  Apostolicae  Sedis  disciplinam  ac  regulam ,  qua 
talia  conjugia  semper  reprobaverat ,  ad  sua  usque  tempora  con- 
stanter  servatam ,  tunc  quoque  integram  vigere  ac  religiose  cus- 
todiri  (3).  Altera  autem  constitutione  confutat  Pontifex  falsam 
illam  persuasionem,  quasi  ex  consuetudine,  cui  nemoin  illo  regno 
se  opponebat,  Ecclesiae  consensus  vel  dispensatio  recte  dedu- 
ceretur  :  Tolerat  quidem,  inquit,  in  aliquibus  locis  Apostolica 
Sedes  Matrimonia  inter  Catholicum  et  hmreticam,  vel  hcereti- 
cum  et  Catholicam  y  cum  nequeat  impedire ,  et  ecclesiastica  qua- 
dam  prudentia,  ne  majora  mala  enascantur,  dissimulat  ac 
tacet ;  at  quod  Apostolicos  Sedis  auctoritate  gratiosa  in  hisce 
Matrimoniis  dispensatio  super  gradu  aut  alio  impedimento  con- 
cedatur ,  fieri  nunquam  potest,  nisi  prcecedat  hceresis  abjuratio, 
juocta  ejusdem  Sedis  Apostolicm  disciplinam.  Hinc  Episcopum 
quemdam,  qui  cum  duobus  Lutheranis  dispensaverat  in  gradu 

(1)  Dat.  29  Jan.  an.  17^  1  inejus-  contra  hujusmodi  praxim  opinati  fue- 
clem  Bullario,  tom.  11 ,  pag.  4*3.  rint^acriteradmonendos decrevit .Paulo 

(2)  Data  7  Augast.  ejusd.  anni,  ibid.  ante  jam  a?seruerat  :  Neque  vero  ne~ 
pag.  491*  cesse   habemus  ea  omnia  in  medium 

(3)  En  Pontificis  verba  :  Prcedeces-  proferre  ,  quibus  luculenter  demon- 
sor  noster  Clemens  xi ,  in  Congrega-  straripossetantiquitasejusdisciplince, 
tione  S.  Officii  coram  se  habita  die  qua  semper  Apostolica  Sedes  Catho- 
xvi  Jun.  anni  mdccx  ,  mandavit  in-  licorum  cum  hcereticis  conjugia  re- 
hiberi  per  litteras  Archiepiscopo  Me-  probavit.  Sed  aliqua  dumtaxat  afferre 
chliniensi  ,  ne  ullas  omnino  licentias  sat  erit ,  quibus  ostendamus  ,  eamdem 
aut  dispensationes  impertiretur  pro  disciplinam  ac  regulam,  ad  nostra  us- 
Matrimoniis  inter  contrahentem  ca-  que  tempora  constanter  servatam , 
tholicum  et  alterum  hcereticum  cele-  apud  Nos  et  Apostolicam  Sedem  non 
brandis  ,  nisi  abjuratio  hceresis  prius  minus  integram  vigere  et  religiose 
prcecessisset  ;    Theologos  autem  ,    qui  custodiri.  Deinde  subjicit  documenta. 


GAP.     IV.    DB    MATRIMONIIS    MIXTIS.  383 

prohibito ,  ob  spem ,  quse  praefulgebat,  ut  ad  fidem  catholicam  ad- 
jungerentur,  graviter  redarguit  (1). 

305.  Ad  5m,  Resp.  in  his  rerum  adjunctis  posse  Episcopos 
passive  se  habere,  nec  ullam  omnino  positivam  dare  dispensa- 
tionem ,  cum  eam  dandi  facultate  careant.  Sic  ansam  non  tribuent 
acatholicis  Ecclesiam  magis  opprimendi  (2). 

PROPOSITIO  III. 

Non  possunt  acatholici,  quin  omnia  losdant  asquitatis  jura  , 
cogere  Sacerdotes  catholicos  ad  honestandas  benedictione  aliove 
ritu  sacro  nuptias  mixtas  ,  quo3  neglectis  canonicis  san- 
ctionibus ,  contrakuntur. 

306.  Ut  plenius  intelligatur ,  quid  sit  illud,  de  quo  praesens 
quaestio  instituitur ,  animadvertere  quaedam  oportet  scitu  apprime 
necessaria.  Ea  vero  sunt: 

307.  1°  Inter  cetera  fidei  nostrse  dogmata  hoc  quoque  firniis- 
simum  constare  atque  certissimum,  nemini  scilicet,  qui  extra 
Ecclesiam  catholicam  culpabiliter  ex  hac  vita  decedat ,  ad  seter- 
nam  salutem  patere  aditum  posse  (3). 

308.  2°  Ecclesiae  pastoribus  id  munus  commissum  esse,  ut 
ad  catholicam  Ecclesiam  ,  quae  sola  vera  est ,  adducere  pro  virili 
curent  quoscumque  ab  hac  salutis  semita  aversos  noverint ,  sive 
ii  infideles  sint,  sive  haeretici,  sive  schismatici;  rursumque  pro- 
videant ,  ne  Catholicis  ullum  periculum  sit ,  quo  a  recta  fide 
avertantur  ;  de  summa  enim  agitur  rerum  omnium. 

(1)  Sic  enim  loqaitur  summusPon-  ex  fonte    omnis    delegata   auctoritas 

tifex    :  Nos  ignoramus ,  quid  egerint  dimanat.  Loc.  cit.  pag.  49^» 
Episcopi  proedecessores ;  id  solum  No-  (2)  Cfr.  Serarius,  op.  cit.  cap.  4 » is- 

bis  compertum  est ,  quod,  si  dispen-  tud  argumentum  docte  ac   luculenter 

saverunt  in  Matrimonio  non  contracto,  evolvit. 

sed  contrahendd  ,  in  Matrimonio  inter  (3)  Cfr.  in  tract.  De  vera  religione 

duos   adhuc  in  hoeresi  permanentes ,  part.  n,  n.  265,   quo  sensu  exposue- 

perperam  ac  male  egerunt ,  grave  ad-  rimus,  quodhic  dicitarctt^pafoYifer,  no 

miserunt peccatum ,  multorumque  ma-  quis  nos  arguat  quasi  nimium  veritatem 

lorum  reos  se  fecerunt ,  qui ,  quia  fa-  hanc  urgeremus.  Quae  porro  illic  scrip- 

cultates   eis  coticessas  attento  animo  simus  ,  hic  pariter  intellecta  volumus. 
non  considerarunt ,  ex  quibus  veluti 


3S4  TRACTATUS  DE  MATRIMOKIO. 

309.  3°  Non  posse  propterea  eosdem  EcclesiaB  pastores ,  quin 
gravissinio  apud  Deum  scelere  teneantur ,  et  animarum,  quas 
Christus  redemit  sanguine  suo ,  proditores  sint ,  inertes  aliquid 
praetermittere ,  quod  ad  duplicem  illum  finem  obtinendum  per- 
tineat. 

310.  4°  Canonicas  leges ,  quae  vel  a  primis  Ecclesiae  seculis 
circa  Matrimonia  mixta  sancitae  sunt ,  eo  demum  referri  omnes  , 
ut  duplex  ille  finis  obtineatur. 

311.  5°  Romanos  Pontifices ,  qui  praecipui  sunt  canonicarum 
legum  custodes  ac  vindices,  nunquam  non  fuisse  sollicitos  pro 
eo  munere  quo  funguntur,  ut  illae  sartae  tectae  servarentur,  ne 
seterna  cujusquam  salus  in  discrimen  adduceretur;  et  propterea 
tanquam  illicitas  semper  exhorruisse ,  et  vero  etiam  damnasse 
nuptias  mixtas  ab  aiiquibus  forte  initas  his  neglectis  canonicis 
legibus ,  quod  ex  paulo  supra  demonstratis  compertum  est. 

312.  6°  In  his  Pium  VIII,  s.  m.  ,  quanquam  iniquis  tem- 
porum  conditionibus  aliquantulum  cesserit ,  atque  ut  loquitur 
Gregorius  XVI,  suam  eo  usque*  protulerit  indulgentiam ,  ut 
ipsa  verissime  dici  queat  illos  attigisse  limites ,  quos  prastergredi 
nefas  omnino  sit  (1) ,  legibus  tamen  essentialibus  prorsus  in- 
hassisse.  Hae  autem  praecipue  duae  sunt  :  tum  nempe  ut  mulier 
catholica  praesertim  cum  viro  acatholico  nuptura  diligenter  ab 
Episcopo  vel  a  parocho  edoceatur ,  quae  circa  hujusmodi  nuptias 
ecclesiasticorum  canonum  sententia  sit,  serioque  iterum  atque 
iterum  admoneatur  de  gravi  scelere ,  quod  admittet ,  si  eos  violare 
praesumat ;  tum  ut  agnoscat  sese  in  filios  ,  quos  a  Deo  expectat , 
acturam  crudelissime  ,  si  in  iis  ,  quas  contrahit ,  nuptiis,  iliorum 
institutionem  viri  acatholici  arbitrio  esse  permittendam  intelii- 
gat  (2).  Ad  haec  decrevit,  quod,  si  posthabitis  hisce  monitis  mulier 
illicitas  nuptias  inire  velit ,  abstinere  debeat  catholicus  pastor 
non  solum  a  nuptiis ,  quae  deinde  fient ,  sacro  quocumque  ritu 
honestandis  >  sed  etiam  a  quovis  actu ,  quo  approbare  illas  vi^ 
deatur;  atque  adeo  permittit  tantum  assistentiam  ,  quam  vocat 

(1)  In  allocotione  habita  die  io  De-      to  ,  etc,  doc.   16 ,  pag.  84  et  seq. 
cemb.  1837.  Cfr.  Esposizione  di  fat-  (2)  Ibid.  docum  3 ,  pag.  6. 


CAP.    IV.    DE    MATRIMONIIS    MIXTIS. 


385 


passivam.  Deraum  ut  querelis  omnibus  praecludat  aditum,  de- 
clarat  veras  ac  ratas ,  scilicet  validas  nuptias  mixtas ,  quse  a  dato 
Brevi  celebrari  contigerit ,  non  servata  forma  a  Tridentino  prse- 
scripta  (modo  nullum  aliud  obstet  dirimens  impedimentum  )  , 
in  dicecesibus  Coloniensi ,  Trevirensi ,  Paderbornensi  et  Mona- 
steriensi  (1). 

313.  7°  Gubernium  Borussicum  pontificias  has  litteras  , 
quas  idem  expetierat,  vel  saltem  Episcopos  ut  illas  expeterent 
auctoritate  sua  adduxerat ,  primo  per  fraudem  occultasse  (2) , 
tum  secreta  conventione  habita  earumdem  vim   eludere  (3)  , 


(1)  Ibid. 

(2)  IJaec  omnia  referuntur  incit.  Es- 
posizione  ,  a  pag.  5  ad  9. 

(3)  Juverithic  ipsa  verba  describere , 
quibus  usus  est  Gregorius  xvi,  in  Al- 
locut.  eit.  :  Quis  porro ,  inquit ,  futu- 
rum  putaret ,  ut  pontificia  isthcec  de- 
claratio  (Pii  vin ) ,  indulgentissima  li- 
cet  et  semel  atque  iterum  per  regium 
in  urhe  oratorem  accepta,  eo  sensu 
adhiberetur  ,  qui  inconcussa  catholicce 
Ecclesice  principia  perverteret ,  et  hu- 
jus  Apostolicce  Sedis  menti  penitus 
repugnaret  ?  Verum  quod  nemo  unus 
fingere  aut  excogilare  posset ,  quodque 
vel  leviter  suspicari  crimen  fuisset , 
id  artificioso  secularis  potestatis  iw- 
pnlsu  factum  est.  Vix  rem  non  sine 
maxima  animi  molestia  novimus , 
nihil  distulimus  quin  expostulationes 
Nostras  iis  ,  ad  quos  pertinebat ,  defe- 
rendas  committeremus  ,  una  simul 
declarantes  ,  quanta  Nos  ex  apostolico 
munere  teneret  necessitas  fideles  op- 
portune  monendi  ,  ne  illud  ab  sancta 
hac  Sede  profectum  arbitrarentur ,  a 
quo  ipsa  plane  abhorret.  Cumque  ita 
Nobis  fuisset  responsum ,  veluti  nullo 

T.  VII. 


querelcB  Nostrce  inniterentur  funda- 
mento,  epistola  accessit alterius  ex pras- 
dictce  regionis  Prcesulibus ,  qui  in- 
stante  morte  redditurus  ceterno  judici 
rationem  villicationis  suce  ,  misso  ad 
Nos  apographo  instructionis  traditce 
ab  Episcopis  urgente  civili  Gubernio, 
accurate  significabat ,  se,  damna  gra- 
vissima  exinde  Ecclesiw  oritura  lce- 
sosque  illius  canones  divinoe  gratice 
lumine  inspicientem ,  errorem ,  cui 
subscripserat ,  libera  mente  mdtuque 
proprio  retractare.  In  curam  proinde 
statim  incubuimus ,  ut ,  perlato  ad  se- 
renissimum  Regem  germano  islius 
apographi  exemplo ,  magis  magisque 
innotesceret ,  Nos  initam  a  memoratis 
Episcopis  rationem  interpretandi 
Apostolicas  prcedecessoris  Nostri  litte- 
ras,  utpote  Ecclesice  principiis  ac  legi- 
busadversantem,  omnino  reprobare.  In 
Expos.  cit.  doc.  16,  pag.  84  et  seq. 
Haec  autem  secreta  conventio  ,  quae 
prius  a  ConfLuentibus  (vulgo  Coblentz) 
nuncupata  est,  ex  qua  prodiit  instructio, 
reipsa  locum  habuit  Berolini  19  Jun. 
1834  mter  Bansen  et  Arch.  Colo- 
niensem  Com.  Spiegel.  Illa  porro  ea- 

25 


386 


TRAGTATUS    DE    MATRIMONIO. 


demum  Episcopos  ac  ceteros  Ecclesiae  catholicae  ministros  vexare , 
ac  pessimis  modis  coegisse,  ut ,  contemptis  cautionibus  a  Pio  VIII 
impositis  ,  connubia  mixta  solemnitatibus  in  Ecclesia  sancta 
usitatis  ex  regni  statutis  et  legibus  honestarent  (1).  Dira  inde 
adversus  Ecclesiam  orta  persecutio,  quae  in  dies  acrior  fit,  apud 
eos  scilicet,  qui  non  modo  tolerantice  nomen  pleno  ore  deprse- 
dicant ,  sed  etiam  culti  politique  haberi  volunt  et  appellari  (2). 
314.  Quibus  ita  constitutis,  propositionis  nostrae  veritateui 
evincere  operosum  non  est.  Etenim  jura  omnia  aequitatis  postu- 
lant,  ut  nemo  quavis  ratione  ea  agere  compellatur,  quoe  fidei 
quam  profitetur,  quse  reluctantis  conscientiae  sensui,  quae  jussis 
auctoritatis  iegitimae  adversentur  ,  quaeque  hostibus  Ecclesiae  sub- 
sidio  essent  in  ipsius  Ecclesioe  pestem  et  animarum  perniciem. 
Atqui  haec  plane  agere  Sacerdotes  catholicos  acatholici  homines 


dem  est,  de  qua  Bunsen  ,  Borussia* 
Orator  apud  S.  Sedem  ,  interrogatus 
ex  officio,  respondit  :  Non-seulement 
Vexislence  d'une  telle  instruction  est 
moralement  impossible ,  mais  qu3il  a 
la  certitude  positive  que  cette  pretendue 
instruction  ria  jamais  existS  i  Cfr- 
Esposit.  cit.  doc.  6.  Huic  conventioni 
ac  instructioni  inde  emissae  subscripse- 
rant,  praeter  Arch.  Coloniensem  Spiegel, 
Episcopi  Trevirensis  ,  Paderbornensis  et 
^lonasteriensis.  Cumque  ab  Epheme- 
ride  Aschaffenburgensi  an.  i836,  n. 
125  ,  cum  nonnullis  mutationibus  pu- 
blicata  esset ,  iidem  Episcopi ,  qui  ei 
subscripserant,  in  hac  ipsa  ephemeride, 
n.  i5o,  declararunt,  hocdocumentum 
opus  perfidum  esse  cujusdam  calum- 
niatoris/  Cfr.  Lettr.  cit.  sur  Vaffaire 
de  Cologne ,  Paris  i838,pag.  33.  E 
septem  vero  articulis  ,  ad  quos  illius  con- 
ventionis  instructio  redacta  fuerat  , 
excludebantur  conditionesduae  ,  quibus 
unice  positis ,  Pius  vin,  ut  diximus  , 


pro  sua  potestate  declaraverat  connu- 
bia  isthaec  mixta  iniri  licite  posse ;  sci- 
licet  i°  seria  admonitio  facienda  parti 
catholicse  de  gravi  crimine,  quo  se 
obstringeret  contra  Canonum  leges  tale 
Matrimonium  incundo ;  2°  promissio 
ab  eadem  praestanda  ,  qua  polliceretur , 
fore  ut  soboles  omnis  catholica  reli- 
gione  institueretur.  Cfr.  Exposit.  cit. 
pag.  7  et  8  ,  et  ibid.  docum.  17  , 
pag.  87   et  seqq. 

(1)  Has  leges  paulo  post  profe- 
remus. 

(2)  Annales  propterea  ecclesiastici 
posteris  tradent  tres  praBcipuas  perse- 
cutiones,  quas  hoc  secuto  vertente  passa 
est  catholica  Ecclesia ,  ab  ethnicis  in 
Regno  Tunchinensi ,  a  schismaticis  in 
Xmperio  Russico  ,  ab  haereticis  in  Regno 
Borussico  ;  simul  tamen  referent  latas 
ab  Ecclesia  Christi  victorias,  quia  scrip- 
tum  est  :  Et  portoe  inferi  non  prceva- 
lebunt  adversus  eam. 


CAP.    IV.    Dfi  MATRIMOMIS    MIXTIS.  387 

cornpellunt,  dum  eos  urgere  nituntur  ad  nuptias  mixtas  bene- 
dictione  aliove  ritusacro  honestandas ,  neglectis  canonicis  legibus. 
Ergo. 

315.  Majorem  hujus  argumenti  propositionem  ne  ab  adversariis 
quidem  nostris  in  dubium  revocari  posse  existimamus.  Ex  iis  enim 
fere  capitibus  veteres  christianae  religionis  apologetae  ostenderunt, 
ab  Imperatoribus  ethnicis  contra  Christianos  et  leges  inique 
fuisse  latas  et  iniquissime  saevitum  (1).  Rursum  novatores  illi , 
qui  initio  seculi  XVI  reformatores  Ecclesiw,  hoc  est,  perturba- 
tores,  dici  voluerunt,  cum  se  ad  Ecclesiae  obedientiam  adduci 
sentirent  catholicorum  Principum  auctoritate,  nullum  finem  fe- 
cere  clamorum  et  querelarum ,  hac  una  de  causa ,  quod  fidei  ac 
conscientiae  suae  obniti  contra  jus  fasque  cogerentur.  Demum  iis- 
dem  clamoribus  et  querelis  obstreperent  nostris  auribus  ii  ipsi , 
qui  nunc  Catholicos  vexant ,  si  rerum  conversione  facta  eogeren- 
tur  simile  quidpiam  a  catholicis  hominibus  pati ,  quanquam 
utrique  ratione  juris  utantur  admodum  dispari  (2). 

316.  Jamvero  minor  propositio  seque  evidentissima  est.  Etenim 
quominus  Sacerdotes  catholici  nuptias  mixtas  sacro  ritu  coho- 
nestent,  prsetermissis  ecclesiasticis  legibus ,  facit  inprimisea,quam 
profitentur ,  fides.  Nam  fides  catholica  docet ,  ut  supra  animad- 
vertimus,  nemini,  qui  versetur  extra  catholicam  Ecclesiam,  spem 
ullam  salutis  reliquam  esse.  Igitur  qui  ejusmodi  ducunt  con- 
nubia  ,  nisi  spondeant  sese  eflecturos ,  ut  pars  acatholica  veram 
religionem  amplectatur  et  proles  omnis  ex  Matrimonio  susci- 
pienda  in  vera  religione  instituatur,  ii  perverse  agunt  atque 
impie  ,  cum  se  ipsi  ac  sobolem  suscipiendam  exponant  certissimo 
exitio.  Quare  eodem  illo  actu  grave  crimen  admittunt ,  dicente 
Apostolo  :  Qui  suorum  et  maxime  domesticorum  curam  non  ha- 
bety  fidem  negavit,  et  est  infideli  deterior($).  Immanem  crudelita- 


(1)  Cfr.  Tertall.  Jpologetic.  n.  i  ,  tit.  Judex  et  dux  hcereticorum  nostri 
et  2;  Jastin.  dpolog.i,  n.  3  et  seqq.  temporis ,  prxsertim  cap.  11  .  tom. 
Minat.  Felix.  in  Octavio  ,  n.  35-  xvn  ,  pag.  n5  et  seqq.  opp.  edit. 
38,  etc.  Ratisbon. 

(2)  Cfr.    Jac.   Gretzeri    opasc.    cai  (3)  I  ad  Timolh.  ?,  8. 

25. 


388  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

tem  exercent  in  liberos  suos  ,  quos  non  Christo  et  castissimae 
Christi  sponsae  Ecclesiae ,  sed  Satanae  ejusque  regno  amplificando 
progignunt.  Pessimam  praevaricationem  imitantur  veterum  He- 
brseorum,  qui  immolaverunt  filios  suos  et  filias  suas  dmmoniis , 
et  effiiderunt  sanguinem  innocentem  >  sanguinem  filiorum  suo- 
rum  et  filiarum  suarum  y  quas  sacrificaverunt  sculptilibus  Cha- 
naan  (1);  imo  eopejores  et  crudeliores  Hebraeis  sunt  judicandi  , 
quo  animae  corporibus  praestantiores  sunt.  Dum  igitur  Sacerdotes 
catholici  blanditiis ,  minis  ,  vexationibus  ,  mulctatione  bonorum, 
exilio,  carceribus  adiguntur  ad  illicitas  has  nuptias  ritu  sacro 
honestandas ,  coguntur  actu  positivo  probare  id  ,  quod  catholica 
fides  tanquam  scelus  nequissimum  improbat. 

317.  Coguntur  praeterea  conscientiae  suae  leges  praetergredi. 
Neque  enim  possunt  illi  nisi  reluctante  conscientia  actum  ponere, 
quem  impium  esse  intelligunt  et  vetitum  ecclesiasticis  legibus  , 
cooperando  positive  ,  ut  aiunt ,  per  sacri  ritus  exhibitionem  alio- 
rum  peccato  et  sacrilegio.  Utra  enim  admittatur  sententia  de 
ministro  Matrimonii,  aeque  ad  Sacramenti  profanationem  con- 
currerent.  Nam  si  Sacerdotis  ministerium  illud  sit ,  scienter  Sacra- 
mentum  conferrent  positive  indignis ;  si  vero  sit  contrahentium  , 
conferunt  positivum  actum  ad  sacrilegam  ejusdem  Sacramenti 
administrationem.  Nefas  utrumque  et  sacrilegum  est. 

318.  Tertio  coguntur  leges  infringere  a  legitima  auctoritate 
decretas.  Legitima  enim  auctoritas  circa  res  mere  spirituales  ,  in 
quibus  profecto  continetur  conjugiorum  Christianorum  per  sacrum 
ritum  celebratio ,  nulla  ratione  ad  Principes  temporales  pertinet , 
multo  vero  minus  ad  acatholicos ,  scilicet  ethnicos ,  haereticos  et 
schismaticos ,  sed  in  una  Ecclesia  prorsus  consistit.  Cum  igitur 
Ecclesia  quovis  tempore  sacris  legibus  Sacerdotibus  interdixerit , 
ne  connubiis  mixtis  adsistant  ,  aut  ritu  sacro  aliove  exteriori 
actu  ea  probare  videantur,  nisi  statuta  canonum  observentur, 
sequitur,  haudquaquam  illis  licere  aliter  agere ,  quin  leges  infrin- 
gant  a  legitima  auctoritate  sancitas. 

319.  Quarto  coguntur  Sacerdotes  catholici  subsidio  esse  Ec- 

(1)  Ps.  cv,  37  et  38, 


CAP.    IV.    DE    MATRIMONIIS    MIXTIS. 


389 


clesiae  hostibus  in  ipsius  Ecclesiae  pestem  et  animarum  perniciem. 
Id  quod  liquet  aperte  1°  ex  inspecto  acatholicorum  consilio  in 
illis  condendis  legibus ,  quibus  jubent  liberorum  institutionem 
viri  arbitrio  relinquendam  esse ,  aut  mares  quidem  paterna  , 
fceminas  vero  materna  religione  informari  (1) ,  aut  etiam  sobolem 
omnem  ex  mixtis  connubiis  susceptam  ea  religione  innutriri  de- 


(1)  Ut  omnibus  pateat  ratio  legisla- 
tionis  Borussicae  ,  quae  pertinet  ad  con- 
nabia  mixta,  operae  pretium  nos  fac- 
turos  credimus  ,  si  eam  hic  legentium 
oculis  subjiciamus. 

I.  Antequam  ederetur  codex  civilis 
regni  Borussiae  ,  id  quod  contigit  anno 
1792  ,  sponsis  diversae  communionis 
integram  erat  per  pacta  ,  quae  vocant 
antenvptialia ,  convenire  inter  sese  , 
qua  religione  proles  esset  instituenda. 
Matrum  porro  catholicarum  studium  , 
quo  prolem  suam  imbuebant  catholi- 
cis  institutis ,  nihil  fere  a  maritis  pro- 
testantibus  retardabatur,  utpote  qui  per 
id  potissimum  temporis  indifferentis- 
«luwsectantes,  non  valde  erant  de  re- 
ligione  soliciti.  Quam  rem  animadver- 
tens  legislatio  Borussica  ,  in  cod.  civili, 
part.  11  ,  tit.  2  ,  §  74"^4  ?  sequentia 
edixit  :  §  76,  Si  parentes  diversas  con- 
fessionis  fuerint,  masculi  debent  in- 
'stitui  in  religione  patris  usque  ad  aeta- 
tis  an.  xiv,  foeminae  vero  in  religione 
matris.  §  37  ,  Hae  leges  eludi  nequeunt 
per  aliquod  anterius  pactum  initum  in- 
ter  parentes.  §  78 ,  Quum  parentes 
concordes  inter  se  fuerint  circa  religio- 
sam  prolis  institutionem  ,  nemo  jus  ha- 
bebit  sese  intermiscendi. 

II.  Hic  rerum  status  plene  immu- 
tatus  est  a  regia  declaratione  ,  quae  data 
est  die  21  Nov.  i8o3.  In  ea  enim  que- 


relae  graves  jactatae  sunt ,  quod  ex  re- 
ligiosa  liberoruminstitntione  domestica 
familiarum  tranquillitas  perturbaretur  ; 
tum  vero  sancitum  ,  ut  in  posterum 
omnes  infantes  institui  deberent  in  re- 
ligione  patris  ,  atque  ut  lex  ista  nullo 
inito  a  conjugibus  pacto  infringi  posset. 
Nemo  ausus  est  contradicere  ;  quare 
decretum  hoc  eo  facilius  ad  effectum 
perductum  est ,  quod  indifferentismi 
labes  hominum  animos  maximam  par- 
tem  'pervaserat ,  clerus  autem  pro  ini- 
qua  temporum  conditione  conticuit. 
Atque  huc  certe  spectant  verba  Von  AI- 
tenstein,  quibus  invocat  prcescriptionem 
in  favorem  legislalionis  Borussicae  ad- 
versus  Archiepisc.  Posnaniensem.  Ve- 
rum  cui  tandem  aut  quando  auditum 
est,  vim  ex  una  parte,  metum  ex  al- 
tera  constabilire  titulum  praescriptionis 
fundandae?  praesertirn  cum  antiqua  con- 
suetudo  ,  ut  idem  Archiepiscopus  aper- 
tissime  ostendit ,  et  nos  infra  videbi- 
raus  ,  si  unum  aut  alterum  factum 
excipias  ,  in  quo  vis  injusta  intorcessit, 
constanter  obtinaerit  ? 

III.  Interea  provinciae  Rhenanas,  Gal- 
licae  ditioni  subjectae  ,  ex  Concordato 
seu  conventione  anni  1801  in  iis  om- 
nibus ,  quae  ad  religionem  pertinerent , 
summa  libertate  fruebantur  ;  atque 
adeo ,  cum  anno  1814  in  potestatem  ve-* 
nerunt  regis   Borussici ,    nihil  in   ipsis 


390 


TRACTATUS    DE    MATRIMOMO. 


bere ,  quae  potissima ,  sive  ut  dici  consuevit ,  dominans  habea- 
tur  (1).  Atqui  consilium  hoc  acatholicorum  eo  spectat,  ut  sectam 
suam  latius  amplificent  in  exitium  catholicse  Ecclesiae.  2°  Liquetex 
luctuosa  experientia  illarum  regionum  ,  in  quibus  talia  connubia 
sanctionibus  ecclesiasticis  contemptis  usurpata  passim  fuere  \ 
cum  enim  antea  solam  catholicam  fidem  profiterentur ,  easdem 


innovatum  esU  Duo  etenim  obsistebant 
maxime,  tum  Gallicae  legislationis  ratio , 
quae  conjugibus  in  sobolis  institutione 
libero  jure  uti  concesserat ,  tum  po- 
pulorum  in  avitam  religionem  propensa 
admodum  studia.  Quare  vicariatus  ge- 
neralis  Aquisgrani  encyclicam  episto- 
lam  anno  1818,  24.  Jul.  dedit  ad  cle- 
rum  universum  ,  qua  interdicebatur 
quscvis  assislentia  ecclesiastica  Matri- 
monis  mixtiis,nisi  priussponsi  formali- 
ter  polliciti  fuerint ,  seinstitutnros  totam 
sobolem  absque  exceptione  in  religione 
catholica.  Similes  encyclicas  literas  de- 
derunt  vicariatus  Trevirensis  et  Mona- 
steriensis  ad  clerum  suarum  dioecesium. 
Denique  po6t  ipsos  undecim  annos  , 
nempe  17  Aug.  1825,  promulgata  est 
ordinatio  aulica  (  Cabinets  Order)  , 
qua  i°  praxis  conformis  juri  canonico, 
quae  ad  hanc  diem  servata  est  in  pro- 
vinciis  Rhenanis  ,  est  abolita  et  spe- 
ctataut  abusiva;  20  clero  catholico  aeque 
ac  protestantico  interdicta  ;  3°  decre- 
tum  et  declaratio,  die  21  Nov.  i8o3 
promulgata ,  posthac  in  provinciis  etiam 
Rhenanis  vigeat ;  4°  itemque  ut  pacta 
iuter  sponsos  antea  inita  circa  filiorum 
educationem  irrita  sint  et  invalida. 
Gum  magna  exinde  turbatio  orta  esset, 
Borussiae  rex  auctor  fuit  Episcopis  pro- 
vinciae  Rhenanae  ,  ut  consulerent  S.  Se- 
dem ,  per  epistolam  ad  eos  datam  Berolini 


28  Febr.  1828,  de  qua  mox  dicemus. 
Cfr.  cit.  Lettres  sur  Vaffaire  de  Co- 
logne  ,  pag.  25  et  seqq.  necnon  Es- 
posizione  documentata ,'  etc.  pag.  1 
el  seqq.  docum.  1  et  11. 

(1)  Haec  rerum  series  in  Imperio 
Bussico  jam  inde  ab  anno  182^  , 
die  i3  Maii  (  quae  epocha  notanda 
est ,  cum  coincidat  cum  decreto  dato 
17  Augusti  ejusdem  anni  a  rege  Bo- 
russico  circa  Matrimonia  mixta )  Im- 
perator  Alexander  in  dieta  ,  quam 
nominant ,  Varsaviensi  denuntiaverat , 
examen  instituendum  esse  novi  codicis 
civilis  ad  politicam  regni  Poloniae  ad- 
ministrationem  instituti.  Imp,  Nicolaus, 
anno  1827,  codicis  hujus  civilis  et 
ecclesiastici  primum  volumen  publi- 
cavit.  Cum  autem  legibus ,  quae  con- 
jugia  spectabant ,  clerus  acriter  obsti- 
tisset ,  eae  in  usum  non  fuere  deducta? , 
sed  in  altera  dieta  Varsaviensi ,  habita 
mense  Majo  anno  i83o  ,  Imperatoris 
jussu  iterum  excussae.  Secuti  non  multo 
post  rebelles  Poloniae  motus  ,  quibus 
sedatis  ,  idem  Imperator  legem  edidit, 
qua  ecclesiastici  omnes  jubebantur  usi- 
tato  solemnis  benedictionis  ritu  conse- 
crare  nuptias  mixtas  Catholicos  inter 
et  schismaticos  ineundas ,  ita  ut  qui 
secus  facere  auderet  ,  laesae  majestatis 
crimine  teneretur.  Nota  est  praeclara 
responsio  a  D.  Guttowski  episcopo  Pod- 


CAP.    IV.    DE    MATRIMOMIS    MIXTIS.  391 

mox  in  provincias,  quas  vocant  mixtas  ,  degenerasse novimus  (1) , 
denique  brevi  temporisintervallonullum  prope  retinuisse  antiquae 
religionis  vestigium.  3°  Liquet  ex  ipso  acatholicorum  hominum 
facto  ;  neque  enim  vexare  adeo  catholicos  Sacerdotes  aggressi 
fuissent,  idque  in  conspectu  omnium  gentium,  quasi  eos  nihil 
puderet  saevitiaft  suge  a  nisi  fixum  animo  destinatumque  habuissent 
quovis  pacto  provehere  initas  ad  Ecclcoiam  caiholicam  exter- 
minandam  politicas  machinationes.  Verum  non  modo  isthaec  per 
seipsos  conari  omnibus  artibus ,  sed  etiam  pastores ,  aedificandee 
christianae  plebi  institutos  ,  velle  cogere ,  ut  sociam  sibi  operam 
adjungant ,  genus  quoddam  est  crudelitatis  et  insaniae  nunquam 
hactenus  auditum ;  nam  si  neque  hoc  ab  Imperatoribus  ethnicis 
tentatum  ,  si  neque  ab  Juliano  illo  apostata  excogitatum  dixerim, 
nihil  praoter  veritatem  dicam. 

320.  Demum  ut  illud  qnoque  adjiciam  iis,  qua3  disserui,  confir- 
mandis  accommodatum  ,  affirmo,  non  posse  acatholicos  vi  adigere 
Sacerdotes  ad  connubia  mixta  ritu  sacro  honestanda,  aut  haec 
eadem  connubia  tanta  contentione  promovere ,  quin  suis  principiis 
valedicant,  et  a  se  ipsis  dissentiant  quam  turpissime.  Asserunt 
enim  vulgo,  posse  Catholicos  in  ea  fide,  quam  profitentur,  salutem 
assequi;  illos  autem  e  contrario  intolerantes  dictitant,  quod 
sentiant,  extra  Ecclesiam  catholicam  salvum  fieri  neminem.  Igitur 
non  animarum  studio,  sive  ut  Catholicos  ad  salutem  revocent, 
verum  suae  sectae  propagandse  libidine  et  politicis  quibusdam 
rationibus  adducti,  fraudulentum  hocconsilium  pervertendi  Ca- 

'lachiae  Generali  Golowin  reddita.  Rarsus  ctiseimaram  martyrum  .  quasantiquitas 

per  edictum  (  Ukase )  idem   Imperator  memorat ,  fortitndinem    imitantes ,   et 

constituit,  ut  prolesomnis  inPoloniaorta  catenis  vincta? ,  liberorum  suorumexi- 

ex  conjugiismixtisreligionegraeco-schis-  lium  prosecuta^  sunt. 
matica  imbueretnr,  et  filii,qui  antelatum  (1)   Unam  hic  provinciam  Silesiam 

edictum  nati  essent,  cogerentur  ejurare  anpellabo  ,  quae ,  antequam  regis  Bo- 

catholicam  fidem.     Quamobrem   pueri  russici   dominationi  subjiceretur  ,  tota 

puellaeque  reluctantes  in  carcerem  con-  plane  catholica  erat;  nunc  autem  Pro- 

jecti  sunt ;  parentes  ,  quibus  resistendi  testantes  numero  fere  ac  potentia  Ca- 

tantae  impietatianimus  fuit,  in  exilium  tholicis  praestant. 
acti ;  non  paucx  christianae  matres  san- 


392 


TRACTATUS    DE    MATRIM0M0. 


tholicorum  mentes  inierunt;  atque  dum  verbis  istorum  intole- 
rantiam  damnant ,  iidem  se  produnt  factis  decantatae  adeo  tole- 
ranttoB  acerbissimos  inimicos  (1). 


(1)  Huc  videlicet  spectat  genus  omne 
fraudum  et  malarum  artium ,  quibus 
utrumque  regimen,  Russicum  et  Borus- 
sicum  plnrituo  rctro  annis  obstinato 
consilio  utitur,  ad  religionem  catholicam 
in  illis  provinciis  funditus  evertendam. 
Quae  moliti  in  hanc  rem  aggressique 
fuerint  sive  Schismatici  sive  Protestan- 
tes ,  ea  paucis  complecti  nequaquam 
possumus  ;  pauca  tamen  ab  iliis  gesta 
commemorabimus  ,  ex  quibus  unus- 
quisque  capere  ceterorum  conjecturam 
possit.  Deleti  ordines  monastici ;  templa 
Catholicis  per  vim  ablata  atque  hetero- 
doxis  concessa;  novae  acaderuiae  institutae 
etseminaria  extructa  ,  inquibus  clerici 
catholici  doctrinis  acatholicis  erudian- 
tur ;  cautum,  ul  sedes  episcopales  vacuae 
diuturnam  pastorum  orbitatem  susti- 
neant ;  novi  in  iisdem  regionibus  erecti 
episcopatus  schismatici ,  qui  nunquam 
vacui  relinquuntur  ;  Episcopi  catholici 
ac  reliqui  homines  e  clero  spe  et  ille— 
cebris  adducti  ad  veram  Christi  fidem 
deserendam ;  Sacerdotibus,  qui  ad  schis- 
maticos  deficiant ,  ducendae  uxoris  per 
sacrilegum  matrimonium,  id  quod  antea 
vetitum  fuerat ,  potestas  facta  ;  exilio 
mulctati ,  qui  in  avita  religione  conslan- 
tes  reperti  sunt ;  gravissimae  irrogatae 
poenae  scriptoribus  cafholicis  ,  qui  se  op- 
ponere  machinationibus  studuerunt  ; 
prseniia  e  contrario  collata  iis  ,  qui  ad- 
versus  religionem  calholicam  satyras  , 
mendacia ,  calumnias  in  libros  invere- 
cundos  congessere,  atque  ejusmodi  li- 
brorum  pestis  in  omnem  partem  diffusa. 


Cujus  quidem  in  exempla  proferre  aliqua 
nobis  sufficiat.  Stourdza  ,  nescio  qu\*  j 
turpi  *»Hito  ojj-uauulo,  cui  tit.  Conside- 
ratio  super  Ecclesia  orthodoxa  Grwco- 
Russa  ,  nobilitatem  generis  assecutus 
est,  et  20 ,ooo  rublorum ,  quosdicunt , 
munere  donatus.  Item  Karamsin  inter 
optimales  adscriptus  est ,  viginti  pos- 
sessionibus  auctus  ,  ditatusqne  ingenti 
summa  5oo,ooo  rublorum,  ob  opus 
inscriptum  :  Historia  Imperii  Russici. 
Posteriushoc  opus ,  cujus  auctor  furore 
impotens  in  Ecclesiam  Romanam  debac- 
chalur,  non  modo  tanquam  classicum 
usurpatur  in  scholis  publicis,  sed  etiam 
sumptibus  Imperii  Russici  in  omnes 
prope  usitatas  nunc  temporis  linguas 
conversum  est.  Constantinus  Oecono- 
mus ,  quod  anno  i835  Petropoli  sa- 
tyras  conscripserit  in  religionem  catho- 
licam ,  non  ita  pridem  propositus  est 
ad  episcopatum  in  novo  Graeciae  regno, 
qui  tamen  ob  effrontem  impuden- 
tiam  et  calumnias  ab  ipso  clero  Grseco 
repulsam  sustinere  debuit.  Filaret  prae- 
sens  metropolita  Moscoviensis  ,  hortatu 
regiminis  Russici ,  dialogos  composuit 
inter  dubitantem  et  persuasum  de  or- 
thodoxia  Grceco-Russicce  Ecclesice  ; 
in  his  nihil  omittit  ,  quod  invidiam 
possit  in  Ecclesiam  Romanam  conci- 
tare,  eamque  abjecta  prorsus  omnive- 
recundia  accusat  defectionis ,  sacrilegii 
ettyrannidis.  Porro  hic  liber  Petropoli, 
anno  1829  primo  typis  excusus  ,  jussu 
Imperatoris  in  omnia  Imperii  gymnasia 
invectus    est,    ut   in    usu    catechismi 


CAP.     IV.    DE       MATRIMOHIIS    MIXTIS. 


393 


321.  Constat  itaque,  quod  demonstrandum  assumpsimus,  aca- 
tholicos  nempe  jura  omnia  sequitatis  violare  ,  proindeque  au- 
ctoritate  sua  perniciosissime  abuti ,  dum  cogere  nituntur  Sacer- 
dotes  catholicos  ad  colionestandas  benedictione  aliove  ritu  sacro 
nuptias  mixtas  ,  quae  neglectis  ecclesiasticis  legibus  contrahuntur. 

DIFFICULTATES. 

322.  Obj.  prima.  1°  Reus  efficitur ,  qui  leges  patrias  violare  prae- 
sumit  5  ita  porro  se  gerunt,  qui  honestare  recusant  consuetissolem- 
nitatibus  connubiamixta  iis  cautionibus  praetermissis,  quaecivilibus 
regni  legibusnon  probantur.2°Neque  immerito  non  probantur,  sive 
quia  nulla  externa  potestas,  cujusmodi  est  Pontificia,  immiscere 
se  potest  politicse  alicujus  regni  administra tioni  sine  placito  regio ; 
3°  sive  quia  conditiones,  quasCatholici  exigunt,  tolerantiae  adver- 
santur,  ac  propterea  conscientise  libertati  et  paci  tum  publicae  tum 


historici  ac  dogmatici  adhibeatur.  Prae- 
termitto  iniquas  artes  ,  quibus  homines 
agresles  coguntur  ejurare  catholicam 
fidem  ,  ac  ,  si  repugnent,  crudelissimo 
verberationis  genere ,  quod  ibi  Knut 
vulgo  nominant  ,  caedi  jubentur,  ita 
ut  non  pauci  in  medio  cruciatu  vitam 
amittant.  Ilncc  aliaque  prope  innumera, 
quorum  documenta  vulgatissima  in  om- 
nium  prope  manibus  sunt  (  Cfr.  inter 
cetera ,  Ukase  io  Febr.  i83o,  item 
aliud  Ukase  datum  paulo  post,  quo 
.  supprimuntur  monasteria  seu  conven- 
tus  1946.  Ephemerid.  mini&terii 
inierioris  die  10  (22)  Febr.  i836  , 
Ukase  quo  erigitur  episcopatus  grseco- 
schismaticus  12  (24)  Jun.  i835,  Ukase 
12  Apr,  1834,  *tem  a^u(^  23  Nov.  i835 
circa  conjugia  mixta,  etc  ) ,  haec  ,  in- 
quam ,  rei  catholicae  subvertendae  ge- 
runtur  in  Imperio  Russico.  Horum  exi- 
tu9  ejusmodi  fuit,  ut  plus  quam  sexa- 
gies  centena  millia  (vulgo  6  milliones) 


Catholicorum  avulsi  jam  sint  dimidii 
fere  seculi  spatio  ab  unitate  catholio? 
Quod  ad  regnum  Borussicum  attinet, 
ne  in  similibus  enarrandis  videar  esss 
prolixior  ,  adeat ,  qui  cupit  ista  cogno- 
scere,  op.  cit.  Collectiones  ad  histo- 
riam  ecclesiast.  sec.  xix  ,  in  Germa- 
nia  ,  etc.  Augusta)  Vindel.  i835,  coi 
tamen  plura  additamenta  fieri  possent, 
Utrumque  tamen  hoc  gubernium  die 
12  Sept.  an.  i^72,publice  ,  solemniter 
ac  sancte  promiserat  ,  permissurum  se 
novis  snbditis  liberum  omnino  religio- 
nis  exercitium  ;  seque  pariter  solemni 
fide  obstrinxerat  servando  tractatui 
anni  1770  ,  quem  pacta  conventa  no- 
minare  solent ,  ut  scilicet  religio ,  cul- 
tus  et  disciplina  ecclesiastica  in  pro- 
vinciis  a  se  recens  acquisitis  conserva- 
retur  in  siatu  quo ,  ut  aiunt ,  nihil 
autem  attentaretur  unquam  imposte- 
rum  ,  quod  pervertere  statum  illum 
aliqua  ratione  possit. 


394 


TRACTATUS    DB    MATRIMONIO. 


domesticee ,  atque  discordias  mutuas  in  familiis  alunt.  4«  Igitur 
istas  cautiones,  uti  vocant,  Principes  acatholici  interdixere  sequis- 
simis  legibus :  quas  si  qui  praetergredi  audeant ,  meritis  pcenis 
jure  mulctandi  sunt  ut  pacis  perturbatores  ac  laesae  Majestatis  rei. 
5°  Praeterea  nemo  est  qui  nesciat ,  quod  ,  si  forte  duarum  potes- 
tatum  auctoritas  ex  adverso  concurrat ,  subditi  teneantur  sui 
Principis  auctoritati  parere  ,  alioquin  status  in  statu  constituere- 
tur,  6°  praesertim  cum  Principis  munus  sit  publico  bono  prospi- 
cere.  7°  Nulla  proinde  aequitatis  jura  acatholici  laedunt ,  dum 
Sacerdotes  catholicos ,  omissis  quibusvis  cautionibus ,  ad  connubia 
mixta  consuetis  ritibus  cohonestanda  adigunt.  8°  Falsum  est ,  aut 
catholicse  religionis  odio,  aut  suse  sectae  amplificandae  studio, 
quae  Catholicorum  calumnia  est ,  Principes  acatholicos  ista  jus- 
sisse ;  sed  ex  aliis  plane  causis  iisdemque  justissimis  ad  haec  ju- 
bendaii  fuere  permoti.  Ergo. 

323.  Resp.  Ad  lm ,  Dist.  Reus  efficitur,  qui  leges  patrias  violat 
justas  ,  conc. ;  injustas  ,  quasque  propterea  salva  conscientia 
servare  nequit ,  neg.  Jam  vero  tales  leges  illae  censeri  debent , 
cuibus  aliquid  vel  praecipiturvel  prohibetur,  quod  adversatur 
Xeligioni ,  qua  nihil  antiquius  homini  esse  debet.  Igitur  qui  metu 
pcenarum  his  legibus  obtemperaret ,  ille  Religioni  in  re  gravis- 
ama  injurius  atque  in  se  ipsum  iniquus  ,  non  modo  imbecil- 
litatis,  sed  etiam  impietatis  pessimum  exemplum  proderet.  Et 
sane ,  si  quae  objicitur  ratio  vera  esset ,  potuissent  pariter  Im- 
peratores  ethnici ,  ariani ,  iconoclastae  de  violatis  patriis  legibus 
Christianos  atque  Catholicos  incusare ,  dum  hi  detrectabant  aut 
thus  adolere  idolis ,  aut  arianismum  reliquasque  haereses  profi- 
teri;  quod  nemo  sanus  dicet.  Porro  lex,  quae  vetat  Sacerdotibus, 
quominus  benedictione  aliove  ritu  sacro  honestent  nuptias  mixtas , 
neglectis  cautionibus  praescriptis ,  ab  Ecclesia  constituta  estjuxta 
potestatem  sibi  divinitus  attributam  ad  Religionem  tuendam  ; 
hinc  eam  legem  praetergredi  scelus  nefarium  est.  Quamobrem , 
cum  ecclesiastica  potestas  civili  opponitur ,  in  iis  maxime  a  qui- 
bus  integritas  Religionis  pendet ,  tenetur  quisque  ex  conscientia 
auctoritati  ecciesiasticae ,  quae  sola  est  in  rebus  spiritualibus  le- 
gitima,  obtemperare,  civili  autem  passive  resistere.  Hoc  ab  in- 


CAP.    IV.  DE    MATRIMONIIS    MIXTIS.  395 

numeris  etiam  catholicae  fidei  martyribus  factum  accepimus , 
quibus  in  ore  fuit  praeclare  illa  vox  :  Oportet  obedire  Deo  magis 
quamhominibus ,  et  :  Reddite  ergo  quo3  sunt  Co3saris  Casari,  et 
quce  sunt  Dei  Deo. 

324.  Ad  2m,  Neg.  Tum  quia  juxta  professionem  religionis 
catholicae  pontificia  auctoritas  dici  nequit  externa  respectu  quo- 
rumcumque  fidelium ;  nam  Christus  Petro  ejusque  legitimis  suc- 
cessoribus  omnes  prorsus  agnos  et  oves  suas  pascendas  commisit, 
juxta  illud  Joan.  XXI,  15-17  :  Pasce  agnos  meos...  pasce  oves 
meas;  tum  quia  Romani  Pontifices  ,-ut  paulo  ante  diximus  ,  non 
constituerunt  leges  illas ,  sed  earum  urgent  executionem ,  utpote 
earum  custodes,  et  vindices.  Quum  vero  Concilia  canonicas  leges 
ediderunt ,  ignotum  adhuc  erat  novum  illud  deplacito  regio  com- 
mentum,  quod  postremis  his  temporibus  ab  aulicis  scriptoribus 
invectum  est.  Quod  si  absurdum  est  affirmare,  Ecclesias  legest 
quse  pro  objecto  habent  res  mere  spirituales  ,  vim  obligandi  mu- 
tu3Lri  aplacito  regio,  Principum  etiam  catholicorum,  quanto  magis 
absurdum  et  absonum  est  asserere,  vim  illam  leges  ecclesiasticas 
mutuari  a  sanctione  Principum  acatholicorum ,  haereticorum  vi- 
delicet,  schismaticorum  aut  infidelium? 

325.  Ad  3m ,  Dist.  Conditiones  illae  adversantur  tolerantice 
religiosa?  seu  professioni  promiscuse  verae  et  falsae  religionis  ,  er- 
roris  et  veritatis,  conc;  tolerantios  politica?  seu  civili,  neg. 
Possunt  quidem  acatholici  pro  ingenii  sui  libidine  religionem 
cudere  ,  dogmata  contraria  miscere  ,  ex  lutherana  et  calvini- 
stica  secta  tertiam  nescio  quam  utraque  absurdiorem  consuere  , 
quam  evangelicam  (1)  nominent ;  non  enim  magnum  discrimen 

(1)  Tali  denominatione  insignita  est  gpeciosi  alicojas    nominis  usurpatione. 

nova,  utvocant,  forma  religiosa,  quam  Sane  S.  Augustinus  ,  in  Wh.De  hcere- 

Fridericus  Guillelmus  in  ,  Rex  Borus-  sibus  ad  Quodvultdeum  ,  inter  ceteros , 

siae  invexit,  ac  in  nova  sua   Agenda  n.  39,  recenset  Angelicos ,  et  n.  4°  » 

suis  subditis  Protestantibus  servandam  Aposlolicos.  Magnifica  tamen  haec  no- 

proposuit.  P^ura  hic  observari  possent*  mina  efficere  non  potuerunt ,  ut  mag- 

quae  vel  invito    in    mentem   subeunt.  niloqui  illi  aut  non  essent  aut  non  habe- 

Yerum  ea  ita  silentio  premo  ,  ut  prae-  rentur  ha^retici.  Adeo  verum  est,  magna 

termittere  nequeam  ,   consuevisse  ve-  nomina  rerum  naturam  non  immutare  l 
teres  haereticos   fucum  facere  imperitis 


396  TR4GTATUS    DE    MA.TRIMONIO. 

est,  sive  unum  sive  alterum  errorem  profiteantur,  sive  etiam 
plures  simul.  At  id  nequeunt  prsestare  Catliolici ,  quibus  unica 
vera  Religio  est  ad  exclusionem  absolutam  quarumcumque  secta- 
rum  et  errorum,  dicente  Apostolo  :  Unus  Dominus ,  una  fides , 
iinum  Baptisma  (1).  Istud  tamen  nonimpedit,  quominus  politice 
omnes  tolerentur.  Quod  si  adversarii  adeo  soliciti  sunt  de  con- 
scientiae  libertate,  quare  hanc  adimunt  Sacerdotibus  catholicis, 
eos  cogendo  ad  id  praestandum,  quod  ipsi  salva  conscientiae  li- 
bertate  praestare  non  possunt?  Si  adeo  ipsis  cordi  est  pax  publica 
et  domestica  ,  quare  tanta  animorunk  contentione  promovent  con- 
jugia  mixta  ,  quae  norunt  cum  pace  consistere  non  posse  (2)  ?  Pax 
illa ,  quam  acatholici  vellent  obtrudere  ,  quovis  bello  periculosior 
est ;  eo  quippe  spectat ,  ut  sensus  omnis  Religionis  ex  animis 
hominum  radicitus  evellatur.  Ceterum  quoniam  feminarum  aca- 
tholicarum  penuria  non  est ,  eas  sibi  poterunt  acatholici  in  Ma- 
trimonium  jungere  ,  et  cum  eisdem  pacate  tandem  et  tranquille 
vivere.  Quid !  quod  ipsi  optime  norunt,  quibus  obligationibus  Ca- 
tholici  teneantur,  ut  licite  valeant  mixta  inire  conjugia?  Igitur 
cum  se  ultro  iisdem  conditionibus  subjiciant ,  non  est  cur  de  do- 
mesticis  dissidiis  conquerantur ,  si  ejusmodi  conditiones  pars  ca- 
tholica  pro  suo  jure  servare  velit. 

326.  Ad  4m,  Neg.  Ut  patet  ex  modo  dictis;  praesertim  si 
Principes  isti  acatholici ,  qui  tales  leges  ferunt  aut  tulerunt ,  so- 
lemni  pacto  se  adstrinxerint  ad  conservandam  suorum  subditorum 
religionem  in  statu  quo  eam  repererunt,  ac  se  obligaverint  ad 
nullas  invehendas  novitates  contra  disciplinam  et  praxim ,  quae 
prius  in  illis  regionibus  obtinebant.  Yiolati  proinde  fcederis  rei 
dicendi  sunt,  qui  secus  agunt ,  ac  propria  auctoritate  abuti  contra 

(1)  Ephes.  iv,  5.  regionibus  sen  provinciis  parecalholi- 

(2)  Ut  zeli  hujus  immoderati  unum  cis  ,  ut  scilicet  puellarum,  genere  atque 
aliquod  exemplum  referamus ,  notum  opibus  praBstantium,  sibi  poscant  con- 
est  ex  op.  cit.  Collectiones  ad  hist.  nubia  ,  atque  ita  in  illis  provinciis  pri- 
eccl.  sec.  xix  ,  in  Germania  ,  etc.  mariae  ac  nobiles  familix ,  quae  civita- 
pag.  63  ,  regimen  Borussicum  innu-  tum  firmamenta  sunt ,  incipiant  lue 
meros  juvenes  protestantes  destinare  ad  protestantica  depra?ari. 

officia  civilia   et  militaria  obeunda    in 


GAP.    IV.    DB    MATRIMONIIS    MlXTIS. 


397 


omnia  aequitatis  jura.  Rationes  seu  motiva ,  quae  postea  addu- 
cuntur  ad  innovationes  honestandas  et  violentias  ,  quas  exercent , 
^unt  illa  ipsa  ,  quae  in  iEsopianis  fabulis  lupus  ingerit  adversus 
agnum ,  aut  leo  in  partitione  praedae.  Quod  vero  adjicitur  de  per- 
turbatione  pacis  ac  laesae  Majestatis  crimine ,  solidius  fundamen- 
tum  non  habet ;  siquidem  ipsi  Principes  acatholici  sunt ,  qui  tran- 
quillum  rerumstatum,  qui  prius  vigebat,  perturbarunt ;  ipsi  omnia 
susdeque  verterunt  leges  conficiendo ,  quae  illaesa  conscientia  ac 
salvis  juribus  naturali ,  divino  et  ecclesiastico  servari  nequeunt. 
Sibi  propterea  imputare  debent  ,  si  Sacerdotes  catholicos  relu- 
ctantes  experiuntur.  Quare  non  magis  perturbatores  ac  laesae  Ma- 
jestatis  rei  dicendi  sunt  catholici  Sacerdotes ,  dum  renuunt  latis 
ejusmodi  legibus  obtemperare ,  quam  perturbatores  ac  rei  laesae 
Majestatis  dicendi  essent  antiqui  martyres  ,  qui  idola  colere  ,  aut 
arianam  aliasve  haereses  profiteri ,  secus  ac  postulabant  Impera- 
torum  edicta,  detrectabant.  Nec  vero  aequiori  jure  Principes  aca- 
tholici  Catholicos  in  praesenti  pcenis  afficiunt ,  quam  olim  ethnici 
et  haeretici  in  christianos  et  catholicos  suppliciis  adhibitis  desaevi- 
rent.  Par  utrobique  ratio  omnino  est,  cum  utrobique  agatur  de 
libertate  conscientice  tuenda. 

327.  Ad  5m,  Dist.  Si  Princeps  non  praetergrediatur  suae  po- 
testatis  limites,  trans.  vel  conc;  si  eos  praetergrediatur ,  ut  in 
casu  nostro ,  neg,  Objectum  enim,  de  quo  praesentem  quaestionem 
instituimus ,  est  mere  spirituale ,  atque  adeo  alienum  prorsus  a 
potestate  politica.  Alioquin  si  Principes  acatholici  cogere  possent 
Sacerdotes  catholicos  ad  impertiendam  illicitam  benedictionem , 
seu^  quod  idem  est,  ad  probanda  conjugia,  quae  Ecclesia  innixa 
juri  divino  et  naturali  detestatur ,  possent  eodem  jure  potestatem 
exercere  in  Sacramenta  reliqua  (1)  ,  in  veritates  dogmaticas  ,  quae 
ipsis  non  probantur  ,  et  ut  uno  verbo  complectar  omnia ,  profani 

(1)  Ne  videar   aut   conjecturis   aut  Sedem  Apostolicam  se  convertant  ,  re- 

suspicionibus  indulgere  ,  ob  oculos  po-  sponsione  nulla  expectata  ,  immiscet  se 

nam  particulam  epistolae  ,  quamFrid.  iis  rebus ,  qnae  in  tota   religione   san- 

Guillelmus  ad  quatuor  Episcopos  dedit  ctissimae  sunt  ,  secretis   scilicet  saecrae 

die  28  Febr.    1828,  qua  rex  evange-  Confessionis  arcanis.  En  ejas   verba... 

licus ,  dum  eis  facultatem  facit ,  ut  ad  Cependant ,  pour  calmer  vos  scrupu- 


398 


TRA.CTATUS  DE  MATRIMONIO. 


homines  fieri  possent  arbitri  Religionis  divinae.  Haec  in  Reli<*ione 
seu  potius  secta,  ut  aiunt ,  protestantica ,  quae  humani  cerebri 
artificium  est,  locum  habeant ,  per  nos  licet;  at  in  Religione 
catholica  divinitus  instituta  non  habent.  Quod  autem  adjicitur  , 
non  debere  constitui  statum  in  statu ,  quaedam  est  politicorum 
cantilena,  quae  risum  provocat;  et  fortasse  iidem  ipsi,  qui  talia 
proferunt ,  quid  sibi  velint ,  non  intelligunt .,  nisi  contendant , 
Evangelium  ipsum  in  regionibus  infidelium  promulgari  non  de- 
bere ,  ne  aliter  status  in  statu  constituatur. 


hs ,  je  consens  a  ce  que  vous  vous 
adressiez  au  Pape ,  auquel  vous  ex- 
poserez  la  question  ,  et  je  donnerai 
Vordre  a  mon  ministre  pres  la  cour 
de  Rotne  depresser  la  decision  pon- 
tificale.  Dans  la  confiance  fondee  que 
cette  dhcision  favorable  et  pacifiante 
ne  se  fera  pas  attendre  ,  je  veux  bien 
suspendre  la  publication  de  quelques 
ordonnances  ,  et  surtout  d'une  loi  pe- 
nale  destinee  d  assurer  Vexecution  du 
decret  du  17  Aout  i8a5,  dans  le  cas  oii 
mesjustes  espkrances  viendraient  d  etre 
trompbes.  En  attendant ,  je  m'en  re- 
pose  sur  votre  zele  et  sur  votre  vigi- 
lance ,  pour  quil  ne  se  represente  plus 
de  ces  irrkqularites ,  qui ,  oVapres  vo- 
tre  opinion  meme  et  celle  des  autres 
eveques  des  provinces  de  VOuest  , 
nJont  pas  de  rapport  avec  la  question 
des  mariages  sans  rkserves ,  et  qui 
cVapres  les  lois  fondamentales  de  ma 
monarchie  sont  incompatibles  avec 
Vordre  public  et  avec  la  liberte  des  con- 
sciences.  De  ce  nombre  sont  d'abord 
le  refus  de  publier ,  dans  les  eglises 
catholiques  ,  les  bans  de  mariages  de 
ceux  qui  ne  veulent  point  prendre 
Vengagement  dontfaiparlS  ;  et  en  se- 
cond  lieu   le  refus    de  Vabsolution 


par  lequel  les  pr&res  catholiques  pu- 
nissent  celui  de  leur  communion  dont 
le  mariage  a  et6  beni  dans  une  eglise 
kvangklique ,  parvenant  ainsi  indirec- 
tement  d  arracher  des  deux  epoux  une 
promesse  forcke.  Je  ne  puis  et  je  ne 
dois  plus  souffrir  un  seul  instant  une 
atteinte  si  violente  portee  d  la  paix 
des  familles  et  a  la  liberte'  des  con- 
sciences,  en  dkpit  des  lois.  Ainsi  donc, 
dyun  cdte,  pour  kviter  d'exasp6rer  et 
de  froisser  les  esprits;  de  Vautre,pour 
mettre  le  clergd  dans  Vimpossibilitk 
de  dire  que  VinviolabilitS  du  secret  de 
la  Confession  ne  lui  permet  pas  de 
declarer  que  le  refus  de  Vabsolution 
tient  d  une  autre  cause,  et  pour  Vem- 
pecher  ainsi,  non-seulement  d 'kchapper 
aux  lois  ,  mais  encore  de  pr&senter 
sous  un  jour  odieux  une  mesure  in- 
dispensable  d  leur  maintien ,  fattends 
de  vous  que,  convaincus  de  la  neces- 
site  des  mesures  d  prendre  ,  vouspre- 
niez  celles  que  votre  autoritk  episco- 
pale  met  d  votre  disposition ,  afin  de 
prSvenir  de  pareils  ahus ,  et  de  les 
rkprimer  s'ils  venaient  encore  d  se 
manifester.  Cfr.  op.  cit.  Lettr.  sur  Vaf- 
faire  de  Cologne ,  etc.  pag.  27  etseqq. 


GAP.     IV.     DE    MATRIMONIIS    MIXTIS.  399 

328.  Ad  6"%  Dist.  Munus  Principis  est  prospicere  publico  bono 
per  media  legitima  ,  conc. ;  per  media  illegitima  ,  neg.  Tale  pro- 
fecto  Principis  munus  est;  ast  nunquam  Princeps  publico  sub- 
ditorum  suorum  bono  prospiciet ,  nec  illud  consequetur  per  leges, 
quae  ipsis  libertatem  auferant  profitendi  sancte  integreque  catbo- 
licam  religionem. 

329*  Ad  7m,  Neg.  Omnia  quin  potius  pessumdant.  Etenim 
1°  aperte  violant  soleuines  promissiones  ,  quibus  ,  ut  vidimus,  se 
obstrinxerunt  (1)  \  2°  violant  libertatem  religiosam  Sacerdotum , 
et  sponsae  catholicae ,  cui  non  amplius  licet  in  Matrimonio  con- 
trabendo  ea  uti  juris  sequalitate ,  qua  a  lege  evangelica  donata 
est  (2) ;  3°  hsec  violant ,  quin  consilium  ullum  aliud  sibi  proposi- 
tum  babere  possint,  quam  ut  Sacerdotes  ipsos  catholicos  cogant 
sacrilegam  conferre  operam  ad  religionem  catholicam  everten- 
dam.  Nam  hujusmodi  benedictio  ad  valorem  conjugii  non  requi- 
ritur ,  cum  a  servanda  forma  in  ejus  celebratione  per  Concilium 
Tridentinum  jussa  Pontifex  dispensaverit ;  nec  ut  licitum  possit 
reddere ,  quod  est  illicitum  suapte  natura ;  nec  ad  conscientiae 
pacem  contrahentibus  conciliandam  ,  qui  probe  intelligunt ,  ex 
benedictione  per  vim  extorta  nullo  modo  adimi  intrinsecam  de- 


(1)  Hanc  solemnem  promissionem  cui  tit.  Ueber  Gemischten  Ehen.  Eine 
in  mentem  revocat  regi  Borussiae  Arch.  Stimme  zum  Erieden,  seu  De  Ma- 
Posnaniensis  Dunin  in  litteris  adeum-  trimoniis  mixtis  ,Vox  pacis  ,  pag.  20, 
dem  datis  die  26  Octob.  1887  ,  scri-  edit.  4a  Regensburg.  i838.  Sa^pe  post- 
bens  :  Lorsqtfen  181 5  Votre  Majeste  bac  hoc  opusculo  utar ,  cum  ejus  au- 

jprit  de  nouveau  possession  du  grand -  ctor  non  minus  doctus  et  eruditus   sit 

duche"  de  Posen,   elle  fit  le    i5  Mai  quam  sincerus  catholicus.  Divina  Pro- 

de  la   mSme  annke  aux  habitans  de  videntia  factum  est ,  ut  difficillimis  his 

ce  grand-duche  cetle  promesse  solen-  temporibus    universitas     Monachiensis 

nelle :  Votre  Religion  sera  maintenue.  inslructa  sit   professoribus  doctissimis 

Cfr.  Lettr.  sur  Vaffaire  de  Cologne,  etc.  et  sana  doctrina  pollentibus  ,  qui  sese 

pag.  74.   Cfr.  praeterea,  qua  de  pro-  opponere  valeant  inanibus  conatibuset 

missionibus  Catharinae  et  Friderici  11,  perversis    machinationibus  adversario- 

factis  an.  1772  ,  paulo  ante  scripsimus.  rum  Ecclesiae  catholicas.  Inter  eos  dis- 

(2)  Cfr.  Cl.  Joan.  Joseph.  Ignat.  tinctum  occupat  locum  Dr.  Goerres  , 
Dollinger  ,  prof.  ord.  Theologiae  in  uui-  quem  vere  vocaveris  evangelicorum 
versitate  Monachiensi,  egregium  opusc.  rnalleum. 


400  TRACTATUS    BE    MATRIMOISIO. 

formitatem  conjugiis  contra  omnia  jura  initis ;  nec  demum  exigi 
potest ,  ut  contrahentium  votis  satisfiat ;  nam  pars  acatholica  eo 
ritu ,  qui  a  suo  protestante  ministro  peragitur ,  contenta ,  hujus- 
modi  benedictionem  contemnit ;  pars  vero  catholica  negligit  \ 
quippe  quae  novit  sine  tali  benedictione  Matrimonium  validum 
constare.  Unum  igitur  illud  restat ,  quod  velint  Principes  acatholici 
Sacerdotes  cogere ,  ut  extrinseca  quadam  sacri  ritus  specie  osten- 
dant  probare  se  et  publice  honestare  haec  illicita  conjugia ,  seu 
quod  idem  est ,  ut  aperte  profiteantur ,  nihil  illegitimum  in  hisce 
nuptiis  reperiri ,  et  ad  protestantismum  provehendum  nefario 
ministerio  concurrant  (1). 

330.  Ad  8m,  Dist.  Si  verba  attendantur,  conc;  si  facta,  neg. 
Nunquam  profecto  dicent  acatholici,  consilia  cogitationesque  suas 
ad  rem  catholicam  subvertendam  spectare  ;  imo  vero,  si  loquentes 
illos  audias  ,  tutores  se  catholicae  religionis  esse ,  ac  si  superis 
placet,  defensores  etiam  atque  patronos,  verbis  amplissimis  prae- 
dicabunt  (2).  Verum  si  animum  adjungamus  ad  ea  facta  expen- 
denda  ,  quae  lapsu  temporis  contingunt ,  tum  demum  intellige- 
mus ,  quo  pertineat  catholicae  rei  ab  istis  suscepta  defensio. 
Videbimus  enim ,  religionem  catholicam  in  multis  regionibus,  in 
quibus  olim  florentissima  extitit,  nunc  hisce  tutoribus  acpatronis 
ad  interitum  ruere  (3).  Atque  in  aliis  etiam  provinciis,  quae  sub 
istorum  hominum  imperio  continentur  ,  idem  exitus  foret  certis- 
sime  pertimescendus  ,  nisi  supernus  quidam  animi  vigor,  quo 
novitatibus  acriter  resistant,  Sacerdotum  pectora  communiret. 
Quanquam  neque  illud  omnino  verum  est,  adeo  astute  sua  con- 
silia  acatholicos  moliri  ,  ut  quo   tendant  ,  non  innotescat  (4). 


(1)  Cfr.  Dollinger ,  op.  cit.  pag.  9  sub  Elisabetha  ad  sidera  tollebatur  , 
et  seq.  dum    sanguine    Catholicorum    Anglia 

(2)  Sane  Von  Altenstein  ,  Bunsen,  et  redundaret.  At  postea  altera  femina  pro- 
ephemerides  mercede  conductae  ,  certa-  testans  ,  D.  de  Stael ,  eam  nuncupavit 
tim  extollunt  benignitatem,  munificen-  Tiberium  feminilem. 

tiam  ,  clementiam  summam  ,  praeclare  (3)  Recolantur  quae  paulo ,  ante  attu- 

gesta  a  regimiue  Borussiae  in  gratiam  limus  de  statu  Keligionis  catholicas  in 

Religionis    catholicae    eadem    ratione,  ditionibus  Russica  et  Borussica. 
qua   olim  clementia   regirainis  Anglici  (4)  Hujus  rei  documenlum  luculen- 


CAP.     IV.     DE    MA.TRIMOMIS    MIXTIS. 


401 


Ceterum  si  talia  adversus  se  tentari  forte  a  Principibus  catholicis 
animadverterent ,  clamoribus  implerent  omnia ;  at  cum  illi  eadem 
faciant,  rem  aequissimam  causamque  justissimam  ex  eorum  ver- 
bis  taciti  aestimare  debemus. 

331.  Obj.  secunda.  Atqui  leges,  quae  cogunt  Sacerdotes  catho- 
licos  ad  consecranda  sive  benedictione  sive  alio  ritu  sacro  mixta 
conjugia  ,  etiam  quando  sponsi  detrectant  se  obstringere  ad  insti- 
tuendamomnem  sobolem  in  religione  catholica,  innituntur  prin- 
cipiis  justitiae  et  aequitatis.  Ac  1°  innituntur  perfecta  conditionis 
paritate ,  quae  intercedere  debet  inter  utriusque  confessionis , 
catholicae  scilicet  et  acatholicae,  contrahentes ;  minister  enim  pro- 
testans  nullam  exigit  sponsionem ,  ut  sponsis  benedictionem  im- 
pertiatur,  ergo  neque  eam  exigere  debet  Sacerdos  catholicus; 
alioquin  si  ab  utroque  denegaretur  benedictio ,  nullus  jam  esset 
reliquus  conjugiis  mixtis  locus,  quod  quidem  magnum  civili  so- 
cietatidetrimentumimportaret(l).2°  Innitunturpatrocinio,  quod 
Princeps  suscipere  debet  cujuslibet  religionis,  quam  sui  subditi 
sectantur,  et  maxime  dominantis  y   uti  solemus   vulgo  dicere. 


tissimum  exhibet ,  quoad  Borussiam  , 
epistola ,  qaa3   regis   jussu  data  est  ad 
quemdam  provinciae   consiliarium  pro- 
testantem  ,  eo  quod  filium  suura  sive- 
rit  ad  religionem  catholicam  informari. 
J'ai  appris ,  scribitur ,  que  vous  aves 
fait   elever  dans  la  Religion  catholi- 
que  votre  fih...  quoique  vous  apparte- 
niez  vous-meme  a   la  religion  ecan- 
gelique.   Bien  qtfune  telle    conduite 
puisse   invoquer  sa  justification  dans 
les    lois ,  je  ne  puis  m^emp&cher  de 
vous  d&clarer  que  vous  avez  montre 
par  la  pour  votre  religion  une  indif- 
fkrence  coupable  qtfil  est  de  mon  de- 
voir  de  bldmer.  En  quo  tendat  istorum 
zelus !  Cfr.  VAmi  de  la  Relig.  5  Juin. 
i838.  Quoad    Bussiam    vero   alterum 
non   minus    luculentam   docamentam 

T.  VII. 


sappeditat  edictum  (  Ukase )  datum  ab 
Imp.  Nicolao  die  2  Januar.  1839,  re- 
latum  in  Ephemeride  officiali  Petro- 
politana,  atque  insertum  in  Ephemer. 
Augustw  Vindelic.  die  19  ejusd.  men- 
sis.  Hoc  imperiali  decreto  integra  pro- 
mittitur  libertas  cunctis  ad  metalla  alia- 
que  opera  publica  damnatis  ,  qui  pro- 
fiteri  velint  religionem  dominantem 
(istorum  damnatorum  plerique  sunt  Ca- 
tholici  Poloni  utriusque  ritus ,  graeci 
nempe  et  latini).  Neque  hic  stetit  Im- 
peratoris  munificenlia  ,  sed  apostatis 
praeterea  hic  honos  tribuitur ;  ut  au- 
reurn  numisma  ceruleo  lemnisco  e  coilo 
pendens  deferant ,  ad  instar  scilicet 
equestris  insignis  ordinis  S.  AnnoB. 

(I)  Ita  Ephemerides univers.  Rheni 
inferioris  ,  die  6  Jan.  i838. 

26 


402  TRACTATUS    DE    MATRIMOWIO. 

Admissa  enim  cautione ,  quam   Catholici  exigunt ,  ii  conditione 

uterentur  multo  meliore ,  opesque  suse  religionis  non  modo  con- 

firmarent,  sed  etiam  augerent.  Huc  sane  tendit  Ecclesia  catho- 

lica ,  quae  hac  ratione  promovet  eam  ,  quam  vocant  tacitam  re- 

formationem  ,  quae  sensim   quidem  ,  ast  certo   illam  evertet , 

quam  tercentum  abhinc  annis  majores  nostri  tanto  studio  pere- 

gerunt  (1),   3°   Innituntur  ipsis   Catholicorum  principiis  ;   ideo 

enim  juxta  catholicam  doctrinam  nequeunt  Sacerdotes  impertiri 

ejusmodi  benedictionem  nuptiis  mixtis  absque  praevia  sponsione, 

quia  illae  adversantur  fini  praecipuo  conjugii  christiani,  quod  dig- 

nitate  Sacramenti  a  Christo    auctum  est,  nempe,  ut  populus 

ad  veri  Dei  et  Salvatoris    nostri  Christi  cultum   et  religionem 

procrearetur ,  atque  educaretur ,  uti  loquitur  Catechismus  Ro- 

manus  (2)  ,    seu   ad  conservationem    et  augmentum    Ecclesiae 

«atholicae.  Atqui   haec  eadem  ratio  aaque   militat  pro   ministris 

protestantibus ;  cum  etiam  Ecclesia  protestans  velit,  ut  conjunctio 

matrimonialis  juvet  ad  doctrinae  suae  fines  latius  augendos  ;    ac 

propterea  protestantes  ministri  quoque  munere  et  religione  te- 

neantur  efiicere ,  ut  proles  instituatur  in  religione  evangelica  (3). 

Quae  cum  ita  se  habeant ,  patet ,  4°  posse  quidem  Sacerdotes  ca- 

tholicos ,   prout  leges  iis  ultro  permittunt ,  hortatibus  inducere 

partem  catholicam ,  ne  sinat  prolem  institui  in  alia   religione , 

minime  vero  posse  ab  utroque  contrahente  exigere  formalem  ,  ut 

vocant,  pollicitationem  de  instituenda  omni  sobole  in  religione 

catholica ,  quod  leges  vetant.  5°  Secus  agere  esset  abripi  principio 

intolerantiae  et  fanatismi  aut  superstitionis ,  quod  scilicet  ne- 

queat  Ecclesia  impertiri  benedictionem  suam  illi  conjugio,  cujus 

proles  damnationi  educaretur  (4) ;  6°  eo  vel  magis ,  quod  hic 

non  agitur  de  aliquo  fidei  articulo,  sed  de  praxi  ad  mutabilem 

disciplinam  spectante  ,  in  qua  proinde  Ecclesia  debet  sese  ac- 

commodare  iis ,  quae  praesens  rerum  status  ac  relationes  cum  alia 

confessione  exposcunt ,  prout  reipsa  sapienter  se  gerunt  ministri 

(1)  lta  cit.  Ephemerides  Rheni  in-  (2)  Part.  n  ,  cap. 8,  sect.  i,  n.  i5. 

ferioris ,  in  art.   inserto  dieb.  8,9,  (3)  Incit.J5j9Aewer.loc.  cit. 

10,  1 1  Feb.  ejosd,  anni.  (-4)  Ibid.  in  art.  6  Janaarii. 


CAP.    IV.    DE    MATRIMONIIS    MIXTIS.  403 

protestantes ,  qui  non  abnuunt  in  conjugiis  mixtis  commendabili 
prorsus  indulgentia  suam  agendi  rationem  necessitati  sociali  at- 
temperare  (1).  Ergo. 

332.  Resp.  Neg.  ant.  Ad  lm  prob.  Dist.  Si  eadem  ratio  vigeret 
pro  Sacerdote  catholico  in  exigenda  praevia  illa  conjugum  pollici- 
tatione ,  quse  viget  pro  ministro  protestante  in  ea  non  exigenda , 
conc;  si  longe  diversa  omnino  vigeat,  neg.  Jam  vero  Sacerdos 
catholicus  cogitur  ad  ejusmodi  pollicitationem  exigendam  1°  ex 
Ecclesiae  legibus ,  quibus  ex  conscientia  obtemperare  debet ,  nisi 
velit  gravi  scelere  se  commaculare ;  2°  ex  ipsa  rei  natura ,  qua 
fit  ut  nequeat  ritu  sacro  honestare  conjugium  illicitum  et  sacri- 
legum  ,  cujusmodi  illorum  est ,  qui  actu  constituti  et  dispositi 
sunt  ad  instituendam  sobolem  in  ea  secta  ,  quam  ipsi  fide  tenent 
falsam  esse ,  et  in  qua  culpabiliter  ex  hac  vita  decedenti  nullus 
patet  aditus  ad  salutem  ;  3°  ex  necessitate  patefaciendi  horrorem  , 
quem  profitetur  Ecclesia,  cujus  Sacerdos  minister  est ,  erga  sacri- 
legas  ejusmodi  nuptias.  His  porro  rationum  momentis  permoveri 
nequit  minister  protestans ,  qui  nullam  sibi  superiorem  auctori- 
tatem  agnoscit  in  religionis  negotio;  qui  profitetur  tolerantiam 
religiosam,  ita  ut  in  qualibet  confessione,  ut  vocant  (perinde  ac 
si  Protestantes  fidei  confessionem  aliquam  haberent ) ,  quilibet 
possit  salutem  seternam  adipisci  (2) ;  qui  demum  nullam  tribuit 
conjugio  Sacramenti  dignitatem.  Nunc  vero  et  illud  adjicimus, 
falsum  esse,  tolli  perfectam  illam  conditionis  paritatem  per  ca- 
tholicae  Ecclesiae  praxim,  atque  impediri  connubia  mixta.  Nam 
si  sponsi  renuant  se  subjicere  conditioni ,  sine  qua  non  tribuitur 
jllis  benedictio  a  Sacerdote  catholico ,  se  convertunt  ad  ministrum 
protestantem  ,  qui  eam  illico  ipsis  ex  animo  impertitur  (3). 

333.  Ad  2m ,  Neg.  Ut  enim  Princeps  acatholicus  aequo  jure 

(1)  lbid.  (3)  Quinimo  Protestantes ,    ot   vidi- 

(2)  Cfr.  quae  scripsimus  in  tract.  De  mus  ,  Catholicos  ad  peteudam  a  suis 
vera  Religione ,  part.  n  ,  prop.  xn  ,  ministellis  eam  ,  quam  vocant  benedi- 
ubiostendimus  ,  Protestantes  recentiores  ctionem,  invitant ;  et  eo  nomine  alli- 
passim  tolerantiam  hanc  religiosam  pro-  ciunt,  quod  hac  ralione  in  ipsorum  sit 
fiteri ;  qui  vero  secus  sentiunt ,  pugnant  potestate  novas  ,  cumlibuerit,  nup- 
cum  ipsis  Protestantismi  principiis.  tias  inire.  Commoda  plane  reformatio! 

26. 


404  TRACTATUS    DE    MATRIMOMO. 

diversae  communionis  asseclas  tueri  dicatur ,  debet,  prout  una- 
quaeque  fert  religio,  iisdem  patrocinari.  Cum  vero  Ecclesia  ca- 
tholica  profiteatur,  se  abhorrere  ab  ejusmodi  conjugiis  eaque 
detestari ,  profecto,qui  cogit  Sacerdotes  ad  has  nuptias  positive 
ritu  sacro  probandas ,  convincitur,  his  suis  legibus  non  se  patro- 
cinari  Catholicis ,  sed  eos  penitus  opprimere.  Id  porro  magis  con- 
firmatur  ex  eo,  quod  ejusmodi  conjugia  absque  benedictionis  col  • 
latione  ,  imo  absque  forma  praescripta  a  Tridentino  fuerint  , 
saltem  quoad  illas  provincias  de  quibus  potissimum  agimus , 
valida  declarata. 

334-  Quod  vero  adjicitur  de  mente  Ecclesiae  catholicae  delendi 
reformationem  tribus  abhinc  seculis  tanto  molimine  inductam , 
possemus  reponere ,  ipsam  in  hoc  fungi  munere  sibi  a  Christo 
demandato  ,  praedicandi  Evangelium  omni  creaturae  ,  docendique 
omnes  gentes  sive  infideles  siveapostatas ,  eas  revocando  ad  unice 
veram  religionem ,  reducendo  oves  errantes  ad  unicum  Christi 
ovile  et  ad  pastorem  a  quo  discesserant ,  ac  proinde  devios  quos- 
que  ad  salutis  tramitem ,  quaerendo  quod  perierat  (1).  Verum 
hoc  prsetermisso ,  si  talis  esset  Ecclesiae  mens  in  cautione  illa 
exigenda ,  Ecclesia  promoveret,  quacumque  posset  ope,  ejusmodi 
mixta  connubia  ,  induceret  filios  suos  ad  has  nuptias  ineundas  , 
ut  Protestantes  facere  consueverunt.  Atqui  Ecclesia  fideles  suos 

(1)  Ecclesia    eniui    catholica  ,  quae  apostatas    et    incredalos,     quicumque 

Ecclesia   est   omniura   seculorura  ,  ut-  demura  sint  aut  quovis  nomine  vocen- 

pote  a  Christo  fundata  ,  quovis  secnlo  tur.  Nunquam  fieri  potest ,  ut  Ecclesia 

rebelles  filios  suos  ad  se  revertentes  colle-  ab  hoc  salutari  ministerio  desistat.  Om- 

git ,  et  ad  unitatem,  a  qua  recesserant,  nes  schismatici  haeretici,  et  apostatacfue- 

revocavit.  Ita  recepit  Gnosticos  ,  Mani-  runt  aiiquando  filii  sui ,  saltern  ratione 

chaeos  ,  Arianos ,  Macedonianos  ,   Nes-  Baptismi ,  ideoque    multo  minus  potest 

torianos  ,  Eutychianos  ,  etc;  nunc  col-  Ecclesia  negligere  ,  quod  iu  se  est ,  isto- 

ligit  Lutheranos,  Calvinistas  ,  Socinia-  rum  aeternam  salutem.  Equidem  novi, 

nos,  Evangelicos  ,  Rationalistas ,  et  si  haec     Protestantibus      non      arridere. 

qui  alii  sunt ,  qui  a  veritatis  via ,   ac  Ast  velint  nolint ,  ita  se  res  habet.  Ac- 

propterea  a  via  aeternae  salutis  deflexe-  cusent  licet  Ecclesiam  catholicam  su- 

rint.  Missio  enim  ,  quam  ipsa  accepit  a  perstitionis  ,  intolerantias,  fanastismi, 

Christo  fundatore  suo  ,  tam  se  porrigit  perinde  est ;  nec  enim  veritas  immu- 

ad  infideles  ,  quam   ad  haereticos  ,    et  tari  idcirco  potest. 


GAP.    IV.    DE    MATRIMONIIS    MIXTIS. 


405 


omni  modo  avertit  ac  retrahit  ab  his  nuptiis  ineundis;  admonet 
Episcopos  etparochos,  ut  omniqua  possunt  ratione  avertere  sata- 
gant  subditos  suos  ab  his  conjugiis,  quamvis  sponsionem  prae- 
mittant  de  institutione  prolis  universae  in  religione  catholica  (1). 
Cum  id  praestare  integrum  Ecclesiae  fuerit ,  cavit  tamen ,  ne  ea 
conjugia  fierent  (2). 

335.  Supponuut  praaterea  adversarii  in  hac  difficultate ,  de- 
terreri  Catholicos  a  jungendis  nuptiis  cum  haereticis  ob  denega- 
tam  benedictionem  ;  at  experientia  contrarium  evincit  in  ordinum 
praesertim  nobiliorum  coetu  ,  qui  aut  velut  inanem  cultus  speciem 
hanc  benedictionem  spectant,  aut  humanos  favores  aeternse  saluti 
praeferunt;  ejusmodi  porro  hominum  nunquam  exiguus  est  nu- 
merus  (3).  Accedit,  Protestantes  ,  si  quod  detrimentum  inde 
patiantur,  abunde  sibi  compensare  tum  ex  sobole,  quam  ex 
ministrorum  suorum  conjugiis  percipiunt ;  tum  ex  statu  fluctuanti 
et  instabili  proprise  doctrinse  ,  quse  sese  atternperat  individuis , 
aetatibus  et  conditionibus  uniuscujusque ,  quo  fit ,  ut  plures  sem- 
per  inveniantur,  qaifacilem  hanc  potius  reformationem  amplecti 
velint ,  quam  se  subjicere  rigidae  atque  inflexibili  Ecclesiae  catho- 
licae  doctrinae  et  praxi  (4) ;  tum  ex  libertate ,  quam  tribuunt  di- 


(1)  Cfr,  haec  docomenta  apud  Mo-  mari  ,  unicam  jam  dari  in  religioue 
ser,  in  op.  saepius  cit.  De  impedimentis  divisionem  ,  Catholicorum  scilicet  et 
Matrimonii.  Nounulla  ex  iis  nos  su-  acatholicorum  ,  qoia  acatholici  omnes  , 
perius  dedimus.  sive  schismatici    sive  haeretici  sive  in- 

(2)  Cfr.  Doilinger,  op.  cit.  pag.  i^.  fideles  ,  unanimi  prorsus  ratione  con- 

(3)  Ibid.   pag.  7.6.  spirant  et  vires  jungunt  adversus    Ec- 

(4)  Cfr.  Ibid.  pag.  17  et  seq.  qui  clesiam  catholicam,  quae  pnseterealuget, 
accurate  observat,  olim  nou  parum  Ec-  non  paucos  filios  suos  ad  inimicorum 
clesiam  profecisse  ex  intestinis  diversa-  castra  descivisse  ,  et  cum  illis  in  eum- 
rum  sectarum  dissentionibus  ac  mutnis  dem  finem  inivisse  foedus.  Porro  rem 
bellis  ,  quibus  ad  internecionem  usque  hanc  serio  perpendenti  ,  id  argumento 
altera  alteram  persequebatur ;  ast  vero  ineluctabili  erit ,  unicam  veram  Reli- 
nunc  ei  externo  foedere  inter  omnes  gionem  in  Ecclesia  catholica  inveniri , 
sectas  iuito  ,  quas  protestantismi  com-  qaae  non  ab  alio  quam  a  Deo  fundatore 
mune  nomen  usurpant,  factum  esse,  suo  regitur  ,  neque  in  humanis  ullis 
ut  non  leve  ex  hac  parte  Ecclesia  de-  subsidiis  spem  suam  collocare  potest. 
trimentum  passa  sit.  Posset  recte  afiir-  Quam   bene  posset  Ecclesia   catholica 


406 


TRACTATUS    DE    MATAIMON10. 


vortii  faciendi ,  quando  quis  propriae  uxoris  pertaesus  sit ,  ac  no- 
vam  appetat;  tum  denique  ex  statu  politico  Germaniae  ,  in  qua 
Catholici  ut  plurimum  sub  regimine  Principum  protestantium  in- 
veniuntur,  qui  nihil  intentatum  relinquunt  ,  quo  protestantis- 
mum  provehant  cum  catholicae  religionis  pernicie  (1).  Quare  si 
quid  in  ejusmodi  rerum  vicibus  instat  periculi ,  totum  id  Catho- 
licis  instat. 

336.  Ad  3m ,  Neg.  min*  Tum  quia  Protestantium  sectae  nullum 
principium  seu  centrum  unitatis  habent ,  et  idcirco  communis 
auctoritatis  interprete  quodam,  et  quasi  nuncio  destituuntur , 
quo  fit  ut  plane  ignoremus,  quid  velint  aut  nolint;  tum  quia,  si 
negationem  excipias,  id  est,  abnegationem  catholicae  veritatis,  in 
qua  sola  omnes  unanimi  plane  consensu  conveniunt ,  nullam  ha- 
bent  doctrinam  positivam,  in  qua  coalescant ,  si  incipias  ab  ar- 
ticulo  de  existentia  Dei  et  desinas  cum  articulo  de  futura  carnis 
resurrectione  et  vita  aeterna ,  atque  a  primo  Bibliorum  libro , 
nempe  Genesi ,  donec  ad  postremum  pervenias ,  qui  est  Apo- 
calypsis  (2),  nullam  fidem,  nullam   certam  ethices  ac  praxis 


niquis  bis  temporibus  Apostolorum 
verba  usurpare  ,  Act.  iv ,  i^  et  seqq. 
Domine...  qui  Spiritu  Sancto  ,  per  os 
patris  nostri  David,  pueritui ,  dixisti : 
quare  fremuerunt  gentes  ,  et  populi 
meditati  sunl  inania  ?  Astiterunt  re- 
ges  terroe  et  principes  conveherunt 
in  unum  adversus  Dominum  et  ad- 
versus  Christum  ejus?  Convenerunt 
vere  adversus  puerum  tuum  Jesum  , 
quem  unxisti  ,  Herodes  et  Pontius 
Pilatus  cum  gentibus  et  populis 
Israel. 

(1)  Gfr.   Dollinger,  ibid.. 

(2)  Cfr.  qua?  scripsimus  in  tract. 
De  vera  Religione ,  part.  n,  propp. 
vi ,  vn  et  ix  ,  cum  appositis  adnota- 
tionibus.  Illis  documentis  nunc  adjici 
debet  opus  eminenter  protestans  ,  quod 


non  ita  pridem  vulgavit  Dr.  Strauss 
professor  in  universitate  Tubingensi. 
Hic  auctor  protestans  in  Vita  Jesu 
longa  dissertationum  pbilologicarum 
et  criticarum  serie  sibi  proposuit  ever- 
tere  autbenticitatem  omnium  Evan- 
geliorum ;  atque  in  Ghristo  Jesu  nihil 
aliud  agnovit  nisi  ideam  symbolicam 
humanitatis.  Snb  hoc  respectu  non 
abnuit  Straoss  admittere  Jesum  Ghri- 
slum  veluti  Deum  hominem  ,  vclnti 
centrum  nnionis  naturaj  divinae  et  hu- 
manae ,  ac  denique  veluti  mentem  in- 
fmitam  ,  quae  se  manifestat  in  fmito , 
quin  amittat  conscientiam  pristini  sta- 
tus  sui.  Dixi  boc  opus  eminenter  pro- 
testans  ,  quia  profluit  ex  intima  pro- 
testantismi  essentia  seu  natura  ,  quae 
tota  consistit  in  libertate  examinis,  et 


GAP.     IV.     DE    MATRIMONIIS    MIXTIS. 


407 


normam  (1);  tum  denique  quia  nullo  scrupulo  anguntur in  ho* 
nestandis  nuptiis  eorum ,  qui  detrectant  se  obligare  ad  instituen- 
dam  prolem  inea,quam  vocant,  religione  evangelica.  Huc  accedit, 


in  independentia  absolnta  rationis  seu 
spiritus  privati  a  quavis  auctoritate, 
sive  in  dijudicandis  libris  canonicis  et 
inspiratis  a  non  canonicis  et  non  in- 
piratis ,  sive  in  sensu  determinando 
horum  librorum.  Haud  plane  ignoro , 
viginti  aliosve  fortasse  plures  insur- 
rexisse  ex  Protestantibus ,  qui  calamum 
acuerint  adversus  Slrauss  ,  ut  sic  pro- 
testanlismum  ab  hac  impietatis  nota  libe- 
rarent ;  ast  et  illud  novi,  non  nisi  infelici 
prorsus  exitu  id  eos  praestitisse  aut 
praestare  posse  ex  suis  principiis.  Nam 
Strauss  usus  est  jure  suo  ,  seu  jure  quod 
ipsi  tribuit  protestantismus  in  utroque 
examine  instituendo  ,  eodem  nempe 
jure,  quo  ante  ipsum  ex  eodem  principio 
usus  jam  fuerat  alter  protestans  Carol. 
Hasein/^Vta  pariter,quam  edidit,  Christi 
Jesu ,  aliique  protestantes  rationalistae 
usi  fuerant  el  ad  eamdem  conclusio- 
nem  devenerant.  Quomodo  itaque  po- 
terunt  Protestantes  sive  Strauss  sive 
rationalistas  reliquos  refellere  ,  quin  ip- 
sum  fundamentum  protestantismi  pe- 
nitus  subruant?  Egregie  porro  ex  hac 
saltem  parte  id  ostendit  Wegscheider  , 
qui  in  praef.  ad  suas  institutiones  theo- 
logicas  evincit,  rationalismum  profluere 
ex  intima  protestantismi  essentia  ,  qua- 
lis  a  Luthero  institutus  est ,  cujus  prop- 
terea  piis  manibus  suum  voluit  opas 
esse  dicatam.  Verum  juverit  hoc  con- 
firmare  auctoritate  hominis  haud  su- 
specti  ,  scilicet  Judaeo-increduli  Sal- 
vador.  Hic  siquidera  ,  in  op.  Jksus- 
Christ  et  sa  doctrine,  tom.  i ,  Prkface-, 


pag.  19,  Paris.  i838,  loquens  de  opere 
Strauss  ,  haec  habet :  Enfin ,  Vouvrage 
du  professeur  de  Tuhingue  a  surtout 
un  grand  sens  comme  derniere  ex- 
pression  de  Vesprit  du  protestantisme. 
La  reforme  setait  fait  illusion  a  elle 
m&me  ,  en  se  croyant  un  mouvement 
tout  chrktien  ,  un  retour  pur  et  simple 
aux  doclrines  kvangkligues.  Ex  his  in- 
telligimus  ,  i°  justos  fuisse  meritorum 
Strauss  erga  protestantismum  aestimato- 
res  eos ,  qui  non  ita  pridem  ipsum  ele- 
gerunt  ad  cathedram  theologicam  Ti- 
gurinam  ,  perperam  imperitis  non  pau- 
cis  obnitentibus  ,  qui  nondum  perve- 
nire  potuerunt  ad  legitimas  protestan- 
tismi  conclusiones  ;  intelligimus,  i°  quo 
sensu  Protestantes  sibi  adsciverint  no- 
men  etangelicorum  ,  eadem  nempe 
significatione ,  qua  Scipioni  cognomen- 
tum  Africani  fait ,  deleta  Carthagine 
Africae  metropoli.  Quo  sensu  neque  nos 
abnuimus  Protestantes  Evangelicos 
nuncupare. 

(1)  Hujus  rei  pariter  documenta  de- 
dimus  tract.  et  loc.  cit.  Hic  vero,  ne 
extra  nostrum  argumentum  vagemur, 
ut  magispateat,  quam  bene  sibicohas- 
reant  Protestantes  circa  benedictionem 
conferendam  conjugiis  mixtis,  satis  erit 
conferre  Protestantium  leges  inter  se. 
!n  Borussia  Protestantes  exitio,  bono- 
rum  expoliatione  ,  vinculis  pnblicis 
plectunt  Episcopos  et  Sacerdotes  catho- 
licos  detrectantes  impertiri  benedictio- 
nem  conjugiis  mixtis ,  etiamsi  nulla 
praecesserit  sponsio  de  educatione  prolis 


408 


TttAGTATUS    DE    MATRIMOMO. 


ut  ssepius  adnotavimus,  nunc  Protestantes  aperte  fateri,  Catho- 
licos  in  sua  religione  salvari  posse  ,  quod  nos  negamus  fieri 
posse  in  ulla  protestantismi  secta.  Catholici  propterea  sibi  plane 
in  sua  praxi  cohaerent ,  minime  vero  acatholici. 

337.  Ad  4m,  Neg.  Hoc  enim  perinde  esset  atque  contendere, 
posse  quidem  Sacerdotes  catholicos  admonere ,  instruere  et 
cohortari  fideles ,  quin  certiores  fieri  queant  de  fructu  seu  exitu 
hujus  admonitionis ,  inslructionis  et  cohortationis.  Deinde  nemo 
est  qui  ignoret,  sponsos  amore  captos,ut  inire  valeant  optatum 
conjugium ,  ad  omnia  se  paratos  exhibere ;  nuptiis  postea  initis  , 
omnia  oblivisci.  Quod  si  ita  fit^  etiam  cum  aliqua  intercesserit 
promissio,  quo  facilius,  illa  omissa,  id  continget?  Demum  ita  se 
gerere  debent  Sacerdotes  catholici,  quia  Ecclesiae  leges  id  pos- 
tulant ,  a  quibus  recedere  sine  piaculo  ipsis  non  licet. 

338.  Ad  5m ,  Dist.  Esset  permoveri  principio  inconcusso  fidei 
catholicae ,  quod  extra  veram  Ecclesiam  nulla  detur  salus ,  quod- 
que  adversariis  vocare  lubet  intolerantiam  et  fanatismum ,  conc; 
secus,  neg.  Vocent  Protestantes  hunc  fidei  nostrae  articulum  sive 
intolerantiam  sive  fanatismum  aut  superstitionem ,  nostra  nihil 
refert ;  ita  nos  credere  profitemur ,  et  juxta  hanc  fidei  profes- 
sionem  nos  gerere  debemus.  Non  sunt  Catholici ,  qui  seternae 
damnationi  eos  addicant,qui  culpabiliter  extra  veram  Ecclesiam 
ex  hac  vita  decedunt;  sed  Christus,  sed  Deus  est,  qui  eos  ju- 
dicabit ,  et  pro  culpae  ratione  eos  puniet ,  cum  scriptum  sit  : 
Si  autem  Ecclesiam  non  audierit ,  sit  tibi  sicut  ethnicus  et 
publica?ius  (1);  Qui  non  crediderit  3  condemnabitur  (2).  Nequit 
tamen  Sacerdos  catholicus  indifFerens  esse  ac  aaquo  animo  pati  , 
ut  sponsus  vel  sponsa  sinat  filios  suos  institui  in  alia  religione 
ab  ea ,  quam  ipsi  profitentur  ac  fide  tenent  unice  veram  esse ,  et 
in  qua  sola  credunt  patere  posse  aditum  ad  salutem. 

in  religione  catholica ;    in  Angliavero  mentem   protestanticae    religionis  asse- 

Protestantes  non  ita  pridem  ,  seu  ante-  cuto  fides  habenda,   Anglo  ne  an  Bo- 

quam  abrogaretur  codex  poenalis  contra  russo  ? 

Catholicos,  vetuerant  sub  capitis  poena,  (1)  Matth.  xviil,  17. 

ne  quis  Sacerdos   ullis  conjugiis  con-  (2)  Marc.  xvi,  16. 

ferret  benedictionem.  Cuinam    melius 


CAP«     IV.    DE    MATRIMONIIS    MIXTIS.  409 

339.  Ad  6m  ,  Neg.  seqiiel.  Quamvis  enim  non  agatur  de  fidei 
articulo,  agitur  tamen  de  ea  praxi,  quae  arcte  connexa  est  cum 
fidei  articulo  ,  el  juxta  quam  rite  administrari  debent  Sacramenta 
ut  salutis  media.  Exigere  propterea  conditiones ,  quas  intima  rei 
natura  postulat ,  ut  Sacramenta  salutaria  esse  possint ,  res  non 
est  disciplina3  mutationi  obnoxia,  sed  est  dispositio,  quae  neces- 
sario  requiritur ,  constans  et  immutabilis  ,  ut  cum  fructu  Sacra- 
mentum  suscipiatur.  Alioquin  dicendum  foret ,  dispositiones  illas, 
quas  requirit  Ecclesia  in  pcenitente ,  ut  rite  absolvatur ,  ad  mu~ 
tabilem  disciplinam  spectare.  Motivum  idcirco,  quo  Ecclesia  du- 
citur  ad  negandam  benedictionem  sponsis ,  qui  propositum  ser- 
vant  instituendi  prolem  in  alia  religione ,  ex  eo  oritur  ,  quod 
perversam  eorum  animi  comparationem  uti  doctrinse  et  mandatis 
Christi  fundatoris  sui  adversantem  existimet.  Adeo  vero  con- 
ceptus  hic  ecclesiasticus ,  non  cooperandi  sacrilegis  nuptiis  mixtis, 
cordi  est  Rom.  Pontificibus ,  ut  Pius  VIII  derogaverit  canoni 
Concilii  OEcumenici  quoad  illas  provincias,  in  quibus  hsec  paro- 
clii  praBsentia  et  benedictio  a  regimine  politico  vi  exigitur  (1). 

340.  Obj.  tertia.  1°  Falsum  est,  agi  de  praxi  immutabili  in  ea 
benedictipne  deneganda  ;  alibquin  Ecclesia  nunquam  a  suo  hoc 
principio  recessisset ,  prout  novissima  hac  setate  recessit ,  cum 
rata  duxit  ea  conjugia  ,  quae  antiquitus  ut  illicita  et  invalida 
repudiabat.  Jam  vero  ubi  semel  Ecclesia  ita  se  gessit ,  nequit 
jam  respuere  consecutiones  ,  quae  ex  hac  agendi  ratione  descen- 
dunt.  2°  Accedit ,  in  Germania  fuisse  ab  initio  consuetudine 
et  usu  receptum ,  postea  vero  etiam  lege  cautum  ubique  circa 
conjugia  mixta  ,  quod  tanquam  inadmissibile  haberetur  pactum 
et  sponsio  inita  inter  sponsos  de  prolis  educatione  ante  conjugii 
celebrationem  (2)  ;  3°  in  Imperio  autem  Austriaco  lege  lata  san- 
citum  est ,  nullam  exigendam  sponsionem  esse  in  conjugiis  mixtis 
ad  impertiendam  benedictionem  :  Episcopi  vero  acquieverunt 
iiuic  legi,  et  adhuc  ita  se  gerunt,  accommodantes  sese  rerum 


(1)  Cfr.  Dollinger,  op.  cit.  pag.  33.      cui  tit.  Expositio ,  etc.  relata  saltem 
45  et  seqq.  per     epitomen    in     Ephemerid.      11 

(2)  Ita  Bunsen  ,  in  Scripto    officiali      Jan.   i838. 


410 


TRACTATUS    DE    MATRIMONIO, 


ordini,  qui  a  legislatione  inductus  est  (1).  4°  Ratio  porro  harum 
legum  aperta  est ;  auctoritas  enim  paterna  et  jus ,  quod  ex  ea 
profluit ,  oritur  tantum  ex  conjugio  jam  contracto  ;  quare  cum 
pater  per  hujus  tantum  consummationem  jus  acquirat ,  ac  possit 
se  obligare  ad  aliquid ,  quod  ipsum  conjugium  afficiat ,  sequitur 
pariter,  eum  tunc  temporis  tantum  se  obstringere  posse  circa  prolis 
institutionem  (2).  5°  Quae  cum  ita  sint ,  non  debet  Ecclesia 
scrupulos  ingerere  conscientiis  delicatis  earumque  pacem  per- 
turbare  (3) ;  6°  attenta  praesertim  praxi ,  quae  jamdiu  in  non 
paucis  dicecesibus  invaluit ,  de  consecrandis  nuptiis  mixtis  bene- 
dictione,  quamvis  nulla  sponsio  inter  contrahentes  praecesserit 
circa  catholicam  futurae  sobolis  institutionem  (4);  7°  saltem  conni- 
vere  debet  Ecclesia,  ut  sponsi  inter  se  conveniant  de  masculis  insti- 
tuendis  in  religione  patris ,  feminis  vero  in  religione  matris.  Ergo. 
341.  Resp.  Ad  lm,  Neg.  Nunquam  siquidem  Ecclesia  recessit 
a  principio,  quod  vindieavimus,  quod  scilicet  nec  possint  nec 
debeant  administrari  Sacramenta  actu  perverse  dispositis.  Aliud 
porro  est  agi  de  valida ,  aliud  vero  de  legitima  seu  licita  Sacra- 
menti  administratione.  Ecclesia  quamvis  semper  exhorruerit  con- 
jugia  mixta,  ea  tamen  habuit  ut  valide  contracta  (5).  Quando 
suam  tribuit  benedictionem  ,  non  ei  mens  est  eam  conferre  parti 
acatholicaB ,  quam  optime  novit  neque  in  conjugio  admittere  Sa- 
cramenti  dignitatem  ,  neque  aestimare  hunc  ritum  sacrum ,  neque 
vinculum  conjugale  ut  insolubile  habere;  sed  eam  tribuere  in- 
tendit  tantum  parti  catholicae ,  seu  filio  aut  filiae  suae ,  quamvis 
ambo  sponsi  se  coram  parocho  sistant  (6). 

(1)  Ita  aoctor  artic.  insert.  in  Ephe-  (4)  Ibid.  dieb.  8, 9 ,  10  et  1 1.  Febr. 
meride  universali  diebos  8,  9,  10  et  (8)  Sola  Synodns  Trnllana  ,  quae 
1 1  Februar.  qui  id  affirmat  auctoritati  tamen  ab  Ecclesia  Romana  recepta  non 
innixus  Rechbergeri ,  cujus  opus  velut  est,  declaravit  invalida  connubia  mixta  ; 
evangelium  juris  canonici  spectat.  At-  cum  vcro  Ludovicus  xiv  lata  lege  con- 
tamen  nos  superius  vidimus  ,  pessimum  stituerit  in  Galliis  has  ipsas  nuptias  in- 
hoc  opus  ab  utraque  potestate  ,  eccle-  validas ,  Episcopi  Galli  in  praxi  eas 
siastica  et  civili ,  proscriptum  fuisse  ,  semper  spectarant  ut  validas  in  facie 
atque  a  scholis  omnibus  eliminatum.  Ecclesiae. 

(2)  Idem  ,   loc.  cit.  (6)  Cfr.  Dollinger  ,  op.  cit.  pag.  35. 

(3)  Ibid.  diebus9.i5  Mart.  i838. 


GAP.    IV.    BE    MATMMOflllS    MIXTIS.  411 

342.  Ad  2m ,  Neg.  Etenim  nec  ante  nec  postea  usu  et  con- 
suetudine  receptura  unquam  fuit  in  Germaniae  provinciis  ,  multo 
minus  lege  cautum ,  ut  inadmissibile  haberetur  pactum  a  sponsis 
initum  ante  conjugii  celebrationem.  Imo  vero,  ut  nos  paulo  ante 
ostendimus ,  pacta  ante-nuptialia  non  modo  usu  et  consuetudine, 
sed  etiam  legum  auctoritate  firma  erant  et  rata.  Sane  in  Bavaria^ 
ubi  prae  reliquis  Germaniae  provinciis  Catholici  Protestantibus 
permixti  sunt,  juxta  edictum  24  Martii  1829  et  anterius  aliud 
edictum  constitutionale  an.  1818  ,  §  14  ,  decernitur  :  Si 
valido  pacto  conjugali  conjuges  inter  sese  statuerint,  qua  reli- 
gione  filii  debeant  institui ,  id  suam  habeat  efficaciam  (1).  Eadem 
lex  jamdiu  promulgata  fuerat  in  Electoratu  Palatino,  nempe 
an.  1709  (2).  Eadem  viguit  in  magno  ducatu  Assiae-Darmsta- 
diensi,  ubipraaterea  cautum  est,  ut  parochus  catholicus  jushabeat 
negandi  celebrationem  conjugii,  in  quo  cautiones  ab  Ecclesia 
prsescriptaB  non  servarentur  (3).  In  provinciis  Rhenanis  nullara 
usquam  prohibitionem  viguisse,  quominus  pacta  ante-nuptialia  a 
sponsis  fierent  ante  celebrationem  conjugii ,  ultro  fatetur  adver- 
sarius,  quem  impugnamus  ^4).  Igitur,  cum  falsum  sit,  quod  ipse 
assumit,  hoc  ipso  tota  corruit  difficultas. 

(1)  Apud  Dollinger  ,  ibid.  pag.  16.  clesiam) ,  tractationibus  ea  superreul- 

(2)  Cfr.Opusinscriptum  iDie  religib-  tro  citroque  habitis,  demum  legem  tu- 
se  Erziehung  der  Kinder  aus  gemisch-  lit  an.  1709,  qua  sanxit ,  §  3  ,  ut  in 
ten  Ehen,  eine  geschichtlicht.  etc,  seu  conjugiis  mixtis  integrum  esset  paren- 
Religiosa  educatio  prolis  in  conjugiis  tibus  educare  sobolem  ,  prout  ferebant 
mixti8.  Expositio  historico-juridica  ,  legitima  pacta  nuptialia,  seu  etiam  au- 
Spirae  1837  ,  pag.  98  ,  ubi  narratur  ,  thenticae  eorum  conventiones  stante 
quod,cum  Elector  PalatinusJoan.  Guil-  Matrimonio.  Ex.  quo  facto  constat  , 
lelmus  prius  constituisset ,  prolem  ortam  quantum  recesserit  regimen  Borussicum 
ex  connubiis  mixtis  institui  debere   in  a  pristinis  suis  institutis. 

religione  patris  ,  regiminis  Borussici  mi-  (3)  Apud  Dollinger,  loc.cit.  pag.17. 

nis  permotus  ,  deinde   etiam  violentis  (4)  Sed  praeterea  praxis  antea  vigen- 

quibusdam  artibus  ,    quam  idem  regi-  tis  in  provinciis  Rhenanis  testem  habe- 

men  in  vindictae  speciem  exercuit  ad-  mus   locupletissimum  ipsum  D.  Hiis- 

versus  Catholicos  suos  subditos  ( ex  his  gen  ,  qui  in  epist.  data  ad  Parochum 

patet  quam,  antiquae  sint  machinatio-  B.  de  F.,  canonicum    et  consiliarium 

nes   regiminis   Borussici  adversus    Ec-  ecclesiasticum  ,   die    3o   Sept.   1828? 


412 


TRA.CTATUS  DE  MATRIMONIO. 


343.  Ad  3m,  Negamus  plane,  Josephince,  quam  vocant,  legisla- 
tioni  non  fuisse  sive  ab  Apostolica  Sede  sive  ab  Episcopis  con- 
stanter  et  vehementissime  reclamatum  (1).   Et  vero  inde  spes 


inter  cetera    scribebat  :  Sur  ce  point 

(conjugiorum  mixtoram)    il   iiy  a  eu 

aucune  nkgociation  entre  le  mHropo- 

litain  et  les  suffragans;  maiscesder- 

niers  ont ,  avant  comme  apres  ,  admis 

pour  leurs  dioceses  la  pratique  suivie 

dans  le  diocese  de  Cologne.   La  pra- 

tique  observee  par  notre  administra- 

tion  diocesaine  touchant  les  mariages 

mixtesest ,  depuis  i8s5,  la  suivante : 

sans  kgard    d    Vkducation   religieuse 

des  enfans  le  mariage  desfuturs  epoux 

est  proclame  dansVeglise.  Dans  lecas 

oii  les  kpoux  font,  par  kcrit  ou  de  vive 

voix  devant  thnoins  ,  la  promesse  de 

faire  klever  tous  leurs  enfans  dans  la 

religion  catholique  ,  il  est  permis  au 

curb  catholique ,  ceteris  salvis  ,  d'as- 

sister  au  mariage  ;  mais  si  cette  pro- 

/tiesse  n'est  pas  donnise  ,  le  curk  ca- 

tholique    est  tenu ,  apres  les  procla- 

mations  faites ,  de  delivrer  a  la  partie 

catholique   testimonium    libertatis  ab 

omni  impedimento  canonico  dirimente. 

Dksormais  le  cur6  catholique  nJaplus 

a  sJoccuper  de  la  cklebration  religieuse 

du  mariage.  Si  ,  apres  la  consomma- 

tion  dfune  semblable  union  ,  V&poux 

catholique  se presente  ausaint  tribunal 

de  la  penitence ,  rien  ne  sJoppose  d  ce 

quHl  soit  admis  d  la  participation  des 

sacremens  ,  ceteris  salvis  ,  dans  le  cas 

ou  le  confesseur   le  trouve  vraiment 

repentant  de  lademarche  qu'il  afaite, 

et  empresst  d'employer  la  douceur  , 

une  instruction  appropri&e ,  la  priere 

et  le  bon  exemple  pour  opkrer  le  salut 


de  Vepoux   heretique  et    des  enfans. 
Neanmoins  la  fixation  du  temps  devra 
etre  laissee  aujugement  du  confesseur. 
Par  cet  expose  fidele  des  faits ,  etc. 
Ita  quidem  Hiisgen  sentiebat  et  scribe- 
bat.  an.    1828.  Nanc  vero  ex  literis , 
qaae  non  ita  pridem  hac  pervenerant 
a  viro  fide  dignissimo,  patet,  eam  ,  com- 
mutato  consilio  ,  cogitare  alia  omnia. 
Offero  paucas  harum  litterarum  perio- 
des.  Quce  vidimus  et  audivimus  ,tes- 
tamur.  Perquam  infaustum  nobis  est, 
quod  Vicarius  Generalis  Hiisgen  om- 
nia  secundum  desiderium  et  volunta- 
tem  Protestantium  et  Hermesianorum 
operetur.  Si  quis  parochus  pro  re  Ar- 
chiepiscopi  fortiter  dixerit ,   aut  pro 
eodem  in  templo  oraverit  9  hic  statim 
ad  remotam    et    tenuem    parochiam 
mittitur  ,   licet  decem  et    etiam   vi- 
ginti   annorum  spatio  suce  parochice 
deservierit.  Si  vero  hcec  agendi  ratio 
alicui  non placeret ,  hic  subito  abomni 
animarum  cura  arcetur.    Hinc  fit  , 
quod    diaecesis     nostra    (  Goloniensis 
videlicet )  optimis  pastoribus  orbetur. 
Plures  parochice  aut  vacant   aut    ab 
Hermesianis  occupantur,  etc.  Qaam- 
vis  a  S.  Sede  concessum  illi  fuerit  Vi- 
carium  generalem    agere  hac    duplici 
addita  lege,  i°  ut  in  Matrimoniis  mix- 
tis   servanda  curaret  ,    quae    in    Brevi 
Pii  vhi   sancita  erant  et  i°  ut   flerme- 
sianos  in  ofiicio  contineret. 

(1)  Quicumque  de  his  ,  expostula- 
tionibus  certior  iieri  cupiat,  satis  est 
ut  recolat  rescripta  Pii  vi ,  qux  paulo 


CAP.    IV.    DE    MATRIMONIIS    MIXTIS.  413 

non  levis  oborta  est ,  quod  superius  adnotavimus ,  fore  ut  pre- 
caria  isthaec  legislatio ,  quae  non  paucas  identidem  mutationes 
subiit,  ex  antiquis  institutis  in  universa  Ecclesia  vigentibus  om- 
nino  temperetur  (1).  Ceterum  legislatio  Austriaca ,  in  eo  quod 
spectat  ad  conjugia  mixta ,  non  est  coactiva,  ut  autumat  adver- 
sarius  ,  sed  est  facultativa  seu  permissiva  >  ita  ut,  si  pater  sit 
protestans ,  possit  quidem,  sed  non  debeat  seu  non  teneatur 
prolem  in  protestantica  secta  instituere.  Possunt  praeterea  juxta 
eamdem  legislationem  sponsi  ante  Matrimonium  de  prolis  insti- 
tutione  inter  se  pacisci ;  si  autem  renuant  obtemperare  sanctioni 
canonicae,  qua  exigitur  formalis  promissio  de  universae  prolis 
educatione  in  religione  catholica  ad  obtinendam  Sacerdotis  bene- 
dictionem ,  non  adiguntur  parochi  a  civilibus  magistratibus ,  ut 
Matrimonia  haec  illicita  benedictionis  ritu  cohonestent.  In  tota 
dicecesi  Lintiensi  receptum  est ,  ut  nulla  tribuatur  benedictio  con- 
jugiis  mixtis  sine  praevia  sponsione  circa  catholicam  totius  sobolis 
institutionem ;  eadem  praxis  viget  in  dicecesi  OEnipontina  (2). 

344.  Ad  4m,  Necj.  Adversarii  enim  principium  est  prorsus 
absiirdum    et   contrarium  legislationi  omnium  gentium.   Nulla 

ante  comraenioravimus  ,  data  ad  Card.  ex  hoc  Matrimonio  suscipient ,  in  re~ 

de    Franctenberg     atque    ad  reliquos  ligione  catholica,  Majestas   sua   sibi 

Belgii  Episcopos.  Alia  ejusmodi  docu-  certo  potticetur,  foreutDom.  V.  Rma 

mentaprofert  Moser,  op.  cit.De  imped.  nullum  aliud  impedimentum  Matri- 

Matrim.   et   vulgatissima    sunt.  Atta-  monio  huic  ,  quod  in  facie  Ecclesice 

men  auctorarticulorum,  quos  saepe  ci-  celebrari  potest ,   objiciat  ,  atque  ita 

tavimus  ,  affirmare  intrepide  audet    :  negOtium   istud  totum    expediat  ,  ut 

Legislationem  Josephinam  circa  Ma-  inde   neque   auctoritatis  civilis  neque 

trimonium  permansisse  in  Germania  auctoritatis  ecclesiasticce  jus  in  dis- 

ex  parte  episcopatus  et  Curios  (nempe  crimen  vocari  debeat.  Apud  DoIIinger , 

Sanctae  Sedis  )  sine  oppositione  aut  mo-  op.  cit.  pag.  56  et  seq.  Quid  praeterea 

lestia  l  jam    sentiant  canonistse  Austriaci    de 

(1)  Exemplum  litterarum  afferimus ,  hoc  argumento,  patet  inter  ceteros  ex 

quas  nuper  piissimus  Imper.  Ferdinan-  opere  D.  Rost,cui  tit.  Religions  wis- 

dus  cuidam  suae  dictionis  Episcopo  de-  senschaftliche  Darstellung    der  Ehe  , 

dit  :  Quum  sponsa  caiholica ,  ait  ipse,  sea  Expositio  religiosa  scientifica  de 

et  sponsus  protestans  mutuo  se  obliga-  Matrimonxo.  Vien.  1834. 

cerint  adeducandos  filios  omnes  ,  quos  p)  Cfr.  Dollinger  ,  ibid. 


414  TRACTATUS    DE    MATRIMONIO. 

siquidem  uspiam  legislatio  reperietur,  qua  interdicantur  validae 
pactiones,  antequam  sponsi  ineant  conjugium.  Illud  e  contrario 
apud  omnes  gentes  usu  ipso  inductum  novimus ,  ut  sponsi  ante 
Matrimonium  ineundum  ad  aliquid  se  obligare  invicem  possint , 
idque  legali  scripto  confirmare ,  in  rebus  etiam  quge  ad  futuram 
prolem  pertineant,  cujusmodi  est  articulus  de  prolis  successione. 
Quod  si  sponsi ,  antequam  conjugium  ineant,  possunt  inter  se 
pacisci  de  successione  hereditatis ,  ac  de  aliis  non  paucis ,  quae 
spectent  ad  futuram  prolem ,  quanto  magis  pacisci  queunt  circa 
ejusdem  religionem ,  quae  objectum  est  longe  praestantius  et 
sanctius? 

345.  Ad  5m,  Si  ageretur  de  solis  scrnpulis,  conc;  si  agatur 
de  violatione  obligationis  seu  muneris  omnium  maximi,  quo  pa- 
rentes  erga  Deum  obstringuntur ,  neg,  Utique  haeretici  pro  sua 
opinandi  licentia  existimant,  id ,  quod  est  ab  Ecclesia  circa  Ma- 
trimonia  mixta  sancitum,  rem  levissimam  esse,  quam  homo 
prudens  religioni  non  habeat  (1).  Ecclesiaa  autem  a  Christo  edoctae 
alius  est  sensus ,  contraria  plane  doctrina  ;  sentit  enim  ac  docet, 
eds  Catholicos,  qui  ita  animo  sunt  comparati,  ut  aut  parvipendant 
religiosam  liberorum  institutionem  ,  aut  eam  dimittant  parti 
acatholicae ,  in  gravissimum  crimen  incurrere ;  quod  si  officium 
divina  lege  parentibus  impositum  ,  sane  omnium  maximum ,  sive 
per  socordiam  sive  per  contemptum  abjiciant,  aeternae  filiorum 
suorum  salutis  proditores  fieri.  Quamobrem  neque  potest  Ecclesia 
neque  debet  falsae  cujusdam  pacis  obtentu  parentes  ejusmodi  in 
tam  perversa  animi  dispositione  relinquere. 

346.  Ad  6m ,  Dist.  Id  est,  nonnullorum  privatorum  aut  igno- 

(l)Quomodo  harum  rerum,  quas  Ec-  fectum  a  generali    synodo  protestante 

clesia  Catholica  servat,  sequos  aestima-  circuli   Rhenani  ,  et  a   supremo  regio 

tores    habere  Protestantes  possumus  ,  consilio  approbatum.  In  hoc  porro  ca- 

quibus  praecipua  fidei  christianae  capita  techismo  evangelico  de  Trinitatis  mys- 

subvertere  nullareligio  est?Satis  sitad  terio   et  Christi   divinitate  ne  unam 

hanc  assertionem  confirmandam  addu-  quidem  syllabam  legas  ;  dogma  autem 

cere  Catechiimum  ad  usum  Ecclesia-  Redemptionis  humani  generis  ex  impiis 

rum  et  scholarum  protestanlico-chris-  Socinianorum  placitis  describitar. 
tianarum  ,  editum  Spirae  1823  ,  con- 


CAP.    IV.     DE    MATRIMOIUIS    MIXTIS.  415 

rantia  aut  animi  ignavia  Ecclesiae  lex  alicubi  violata  est,  trans^ 
legitime  collata  est  illis  conjugiis  benedictio ,  neij.  Etenim  potue- 
runt  interdum  Sacerdotes  aliqui ,  sui  obliti  muneris  ,  sive  ut 
potestati  civili  velificarentur ,  sive  honorum  illecebris  aut  metu 
pcenarum  eo  adduci,  ut  sacrilegum  hoc  facinus  perpetrarent. 
Verum  hic  non  disputamus ,  quid  ex  privatorum  culpa  fieri  pos- 
sit,  sed  quid  legitime  fieri  possit  et  omnino  debeat.  An  vero 
assentatorum  hominum  perfidia  aut  ignavorum  pravitas  unquam 
efficiet,  ut  lex  aliqua  licite  violetur,  obsistente  prsesertim  ac 
reclamante  legitima  Ecclesiae  auctoritate  (1)  ?  Si  hoc  quispiam 
contendat ,  non  modo  lex  quaevis  ecclesiastica  ,  sed  etiam  civilis 
divinaque  ipsa  lex  poterit  impune  violari ,  cum  quotidie  ingens 
hominum  perditorum  turba  illas  praetergrediatur. 

347.  Ad  7m ,  Neg.  Nunquam  enim  Ecclesia  a  se  ipsa  dissen- 
tiet,  neque  permittet,  ut  sponsi  pactum  ineant,  quo  filii  patris, 
filiae  vero  falsa  religione  matris  imbuantur.  Hoc  quippe  iniquum 
est  et  omni  juri  contrarium.  Imo  ne  sponsi  quidem  ipsi  pactum 
hujusmodi  inire  inter  se  licite  possunt.  Utervis  enim  illorum 
haeresim  sectans ,  aut  hanc  veram  esse  aut  falsam  judicat.  Si 
veram  ,  cur  liberis  suis  adeo  sit  inimicus ,  ut  eadem  haeresi  nolit 

(1)  Cfr.  quae  superius  ex   Archiep.  les  registres  de  Vkglise  ,   et  un  grand 

Posnaniensis  litteris  ad  Regem  Borus-  nombre  de  contre-preuves  envoyees   d 

siae  datis  adduximus.  Illis  vero   aliud  diverses  reprises  et  toujours  de  nou- 

ejusdem  testimonium  subnectimus.Cum  veau  d  Son  Excellencele  ministre  Von 

enim  ex  occasione  allocutionis  a  Grego-  Altenstein,soient  venusprouver  le  con- 

rio  xvi  habitae  die  1 5  superioris  Septem-  traire;  bien  que  le  gouvernement  royal, 

bris  ( 1 838) ,  qua  viri  fortitudo  et  agendi  en  fait,  ne  semblepas  les  avoir  agrees, 

ratio  commendata  fuerat ,  Ephemeri-  comme  le  prouve  le   document  (piece 

des  regni  Borussici  inconstantiae  illum  justificative  A  )  qui  s3en  rapporte  ex- 

accusassent,  ita  Rmus  Archiepiscopus  pressementdune  ddcision  minisUrielle 

in  sua  responsione  impositam  sibi  ca-  du  3o  Mai  1837.  Cfr.  L'Ami  dela  Re- 

lumniam  a  se  removit  :  Onneselasse  lig.  17  Fevr.  1839.  Fructus  porroim- 

pas  deprktendre  de  nouveau  que  tous  pavidae  hujus  Archiepiscopi  agendaera- 

les  pretres  de  mon  diocese  bknissaient  tionis  fuerunt  publica  vincula,  ad  quae 

les  mariages  mixtes  sans  exiger  une  vir  sexagenarius   damnatus  est  a  cfe- 

promesse  prkalable ;  quoique  pres  de  mentissimo  regimine  evangelico. 
mille  faits  recueillis  d  la   hdte  dans 


416  TRACTATUS  DB'  MATRIMONIO. 

omnes  enutriri  (1)?  Si  vero  falsam ,  cur  non  modo  sibi,  sed 
etiam  liberis  suis  iniquus  esse  velit,  ut  impiam  sectam  profitentes 
exitio  pereant  sempiterno?  Ad  haec  libet  quaerere ,  num  catho- 
licus  pater  sit  filiorum  tantum  ,  an  etiam  filiarum  pater?  Simili- 
que  ratione ,  num  mater  catholica  filiarum  mater  dicenda  sit ,  an 
etiam  filiorum  ?  Profecto  tales  parentes  qui  sunt,  ut  sic  velint 
sobolem  partiri,  referre  mihi  videntur  mulierem ,  quse  coram 
Salomone  rege  alteri  dicebat  :  Nec  rnihi  nec  tibi  sil,  sed  divi- 
datur  (2).  Imo  pessimae  feminae  crudelitatem  longe  superant.  Illa 
enim  cupiebat ,  ut  alienae  sobolis  membra  in  duas  partes  discer- 
perentur ;  isti  vero  prolem  a  se  genitam  sic  dividunt ,  ut  non  in 
corpora,  sed  in  animas  saeviant ,  dumque  unam  partem  Christo 
et  Ecclesiae  ,  alteram  impietati  et  malo  daemoni  addicunt.  Nonne 
in  supremo  judicii  die  filia  haeretica  catholicum  patrem,  filius 
autem  haereticus  matrem  catholicam  justissime  accusabit  (3)  ? 

348.  Neque  vero  quisquam  opponat,  e  duobus  malis  minus 
esse  eligendum.  Ecquis  enim  istos  in  eam  necessitatem  conjecit, 
ut  alterutrum  faciendum  sit  ?  Nonne  satius  esset ,  ut  Catholici  ab 
ineundo  cum  haereticis  aut  schismaticis  Matrimonio  penitus  ab- 
stinerent?  Ultro  igitur  volentesque  sese  iis  vinculis  implicant, 
quibus  deinde  suae  soboli  iniquissimi  esse  coguntur.  Neque  omit- 
tendum  est ,  conjugem  haereticum  aut  schismaticum  multis  de 

(1)  Qaid  censeant   Protestantes   de  unici  sacrificii  et  passionis  Jesu  Chri- 

doctrina  catholica ,    quanquam  a  Soci-  sti    ac   maledicta    idololatria.  Nescio 

nianis   et    rationalistis  ,    nt   vidimus,  utrum  baec    in  ore  istorum  hominum 

toti  sint  ,  liquet,  ceteris  praetermissis  ,  risum  magis  an  indi^nationem  moveant. 
ex   Catechismo   Heidelbergensi  ,    seu  (2)  III  Reg.  in ,  26. 

Instructione    in  doctrina    christiana  (3)  Exinde  apparet  iniquitas  illarum 

pro  Ecclesiis  reformatis  ,    novissime  legum  ,  quibus  sancitur,  utmasculipa- 

edito  Sulzbachii  anno   1826,  in  cujus  tris ,    feminae   vero  matris  religionem 

prooemio  prcedicantes  dicuntur  sese  ei-  sectentur  ,    aut  quod  deterius ,  ut  uni- 

dem  jurejurando  obstringere.  Itaquein  versa  proles    orta  ex   conjagiis  mixtis 

hoc  libro  symbolico ,  pag.  36,  octava  proQeatur   religionem,   quam   vocant 

interrogatio  hasc  est  :  Quodnam  inter-  dominantem,  Eadem  erat  Imperatorum 

cedit  discrimen  inter  casnam  Domini  ethnicorum    ratio,  qui    editis   legibus 

et  Missam  papisticam  P  Resp.  Missa  omnes  cogebant ,  ut  gentium  supersti- 

nihil  aliud  proprie  est  nisi  abnegatio  tiones  profiterentur. 


CAP.    IV.    DE    MATRJMONIIS    MIXTIS.  417 

causis  permoveri  posse,  ut  ad  sese  universam  sobolem  trahat. 
Verum  etiamsi  demus,  quod  fidem  pactis  promissisque  servare 
velit,  tamen  unus  cedificans ,  ut  verba  usurpem  Ecclesiastici , 
et  unus  destruens  :  quid  prodest  nisi  lahor  t  Unus  orans  et 
unus  maledicens  :  cujus  vocem  exaudiet  Deus  (1)? 

349.  Haec  de  Matrimonio  paulo  prolixius  pro  rei  gravitate 
agere  volui ;  in  qua  tractatione  nihil  me  scripsisse  profiteor , 
quod  ex  veritatis  amore  et  catholicae  doctrinse  tuendae  studio  non 
sit  profectum.  Ceterum  si  quid  forte  videatur  a  me  dictum  esse 
liberius ,  quam  ut  placere  quibusdam  possit ,  velim ,  ut  aequi  ho- 
mines  sedato  attentoque  animo  secum  reputent ,  quae  sanctissi- 
mus  Mediolanensis  Antistes  Ambrosius  ad  Theodosium  piissimum 
Imperatorem  olim  scripsit  :  Sed  neque  imperiale  est  libertatem 
dicendi denegare ,  neque  sacerdotale ,  quod  sentias ,  nondicere... 
Siquidem  hoc  interest  inter  bonos  et  malos  Principes,  quod  boni 
libertatem  amant  >  servitutem  improbi.  Nihil  etiam  in  Sacerdote 
tam  periculosum  apud  Deum  ,  tam  turpe  apud  homines,  quam 
quod  sentiat  non  libere  pronunciare...  Quod  facio  primum  tui 
amore ,  tui  gratia ,  tuo3  studio  conservandw  salutis  (2). 

(1)  Cap.  xxxiv ,  28  et  29.  Cfr.  Se-  (2)  Epist.  xl,  edit.  Maur.  n.  2  et  3. 

rarius,  op.  cit.  cap.  2,  §  i4  et  seqq. 


T.  VII.  27 


418 

VERSIO  LATINA  LOCORUM,  QILE  EX  SCRIPTORIRUS  ITALIS  VEL  ITALICE 
IN  HOC  VOLUMINE  CITANTUR. 

Pag.  16  Ex  Sermone  IX  veteris  Parochi  Tuscioe. 

Res  erat  aedificationis  plena  et  movendo  affectu  aptissima  tempore  sacrorum  exer- 
citiorum  videre  ecclesias  multitudine  fidelium  oppletas ;  poenitentiae  tribunalia  omnibus 
fere  diebus  obsessa  ;  per  vias,  quae  ad  quatuor  ecclesiasducebant,  decurrentem  plebem, 
ut  quindecies  easdem  visitaret,  jam  a  primis  diei  horis.  Nec  soli  operarii  et  e  plebe 
homines ,  sed  viri  et  matronae  opibus  et  nobilitate  conspicui ,  abjecto  fastu  ,  vestitu 
simplici  etmodeste  composito  pedestres  accurrebant.  Unoverbo,  sacerdos  et  populus, 
senex  et  juvenis ,  pauper  et  dives,  privatus  et  qui  muneribus  publicis  fungebatur, 
in  pietatis  et  poenitentiae  operibus  cum  fervore  et  compunctione  perficiendis  sancta 
aemulatione  flagrabant.  Mediolani  tunc  vere  triumphavit  fides,  spes  et  caritas ;  tempora 
Caroli  Borromaei  rediisse  videbantur;  incredulitas  ac  licentia,  quae  regiones  has  jam 
contaminaverant ,  frementes  sese  absconderunt. 

Pag.  118.  Ex.  Em.  Card.  Pallavicini  Historia  Concilii  Trident.  1.  xvui,  c.  15,  n°14. 

Dixit,  haeresim  Aerii  in  eo  sitam,  quod  omnes  presbyteros  aequales  ex  jure  divino 
affirmabat;  adeoque  Summum  Pontificem  complectebatur,  qui  jure  divino  cunctis 
superior  est.  Quod  spectabat  ad  constitutionem  Martini,  observavit,  ab  Ecclesia  ut 
haereticos  damnarieosquoque,  qui  aliquid  loquuntur  aut  faciunt  contra  jusecelesiasticum, 
ubi  per  id  ostenditur  sententia  contraria  alicui  veritati ,  quaesitjuris  divini,  etincluda- 
tur  in  eo,  quodest  juris  ecclesiastici.  Hacratione  tanquam  haereticos  damnari  sacrarum 
imaginum  contemptores ,  quiain  eo  contemptu ,  Dei  ac  Sanctorum  despectuscontinetur. 
Igitur  etiam  tanquam  haeresim  refelli  sententiam  negantem  jurisdictionem  in  Episcopis 
superiorem  comparate  ad  presbyteros ;  per  id  enim  negatur  auctoritas ,  quam  jure  divino 
Supremus  Pontifex  obtinet,  qui  Episcopis  majorem  quam  Presbyteris  jurisdictionem 
impertit. 

Pag.  166.  Ex  W.  Cobbeti  Historia  Reform. 

Episcopi  catholici  Collegia  undecim  Oxonii  fundarunt.  Olim  nemo  ibi  pauper.  A  tem- 
pore  Reformationis  pauperes  instar  insectorum  -dEgypti  totam  Angliam  inundarunt. 
Cum  per  quinquaginta  annos  carceribus,  igne,  ferro  et  patibulis  saevitum  esset,  lata 
est  lex  de  laxatione  pro  pauperibus  ,  donec  quidam  Malthus  parochus  protestans  nuper 
proposuit,  ut  lege  sanciretur,  omnibus  a  statuto  quodam  die  nascituris  et  eorum  genito- 
ribus  deneganda  esse  subsidia ,  ut  naturae  poenis  subjiciantur. 

Pag.  176.  Ex  Mahonii  opere,  cui  titulus  :  Medicina  legalis  elpolitia  medica,  tom.  IV, 
pag.  261,  edit.  Mediol. 

Si  qui,  ut  status  sui  officiis  rite  fungantur,  vel  alia  de  causa ,  naturae  voci  auditum  non 
praestant,  nullum  hinc  saepius  patiantur  incommodum  ;  si  praeterea  experientia  constat 
viros,  qui  religionis  causa  coelibatus  leges  rigidissime  observarunt,  florida  valetudine 
ad  extremam  usque  senectutem  gavisosesse,  id  omnino  adscribendum  est  illi  ipsi  naturae, 
ab  ipsis  contemptae,  quae  nulla  in  parte  magis  provida  videtur  quam  in  miro  artificio , 
quo  humorem  prolificum  efformat. 

Pag  177.  Ex  Mahonii  citatis  opere  etloco. 

Proiifici  humoris  absorptio  sanguini  immiscebit  particulas  activae  substantiae,  quae 
sanitatem  firmant  et  vires  adaugent. 

Ibid.  Ex  tl.  Laurent.  Martini  opere  ,  quod  inscribitur  :  Pralectiones  physiologica , 
tom.  X  ,  lect.  LXxxa ,  pag.  96. 

Haec  quaestio   operosissima  est  ;  non  ideo  tamen  praetermittenda ,  quandoquidem 


419 

nennulli  eam  proponunt,  qui  vellent  continentiam  bonae  valetudinis  legibus  adversam 
deraonstrari.  Demonstrabimus  igitur,  imaginaria  esse  potius  quam  probabilia  illa 
rerum  adjuncta ,  in  quibus  continentia  nocuisse  fertur.  Sine  praejudicio  loquimur;  nec 
validissimis  argumentis  carebimus ,  quibus  adversarios  virginitatis  refutabimus. 

Pag.  192.  ExFilangerii  opere  ,  quod  inscribitur  :  Scientia  legislationis ,  cap.  8. 

Maesta  cogitatio !  vitia  et  libidines  reciproca  filiatione  quadam  inter  se  nectuntur. 
Unum  producit  alterum,acgenitum  auget  viresgignentis.  Sicinopia,  et  caelibatusviolenter 
aquibusdam  civiumordinibusservatus,  dum  matrimonia  impediunt,  publicam  inconti- 
nentiam  augent ;  et  publica  incontinentia  efficitur ,  utpauciora  matrimonia  contraban- 
tur.  tbi  viget  morum  corruptio,  vir  mulierem  dedignatur;  etubi  viget  paupertas,  ubi 
plurimi  inviti  caelibatum  servant,  ibi  necessario  viget  morum  corruptio...  Et  infra  : 
Quantopere  non  intercipit  civium  propaginem  effraenis  haec  libido?Quam  mirum,  ex  cen- 
tum  viris,  si  de  majori  nationum  parte  agatur ,  vix  unum  quotannis  inire  matrimonium  ? 
Et  in  nota :  Evolvantur  supputationes  D.  Sussmilch  affirmantis  ,  ex  64  hominibus  in 
Hollandia  unum  esse  qui  matrimonium  contrahat,  dum  in  Suevia  unusexl26  statum 
conjugalem  inire  solet,  in  Marca  Brandeburgensi  atque  in  Finlandia  unus  ex  108, 
Berolini  unus  ex  110,  in  Anglia  unus  ex  98 ,  115  ,  118. 

Pag.  216.  Ex  Em.  Card.  Pallavicini  Hist.  Conc.  Trid.  lib.  XXIII,  cap.  9,  n.  15  (in  latina 
edit.  n.  13) 

Certum  sane  est,  contractum  conjugalem  natura  sua  et  sine  institutione  divina 
sacramentum  non  esse,  adeoque  et  quod  illud  sacramentumsit  etquod  sit  contractus,  esse 
duas  naturas  disdnctas,  quarum  posterior  sine  priori  persistere  poterat;  quamvis  nunc 
ex  divino  decreto  separari  non  possit  (saltem  extra  casum  fortuitum )  inter  homines, 
suscepto  baptismo.  Quemadmodum  igitur,  quia  species  consecratae  separari  quidem 
nequeunt  a  corpore  Christi,  sed  sunt  ab  ipso  distinctae,  naturalis  potentia  quanquam 
mutare  non  possit  Christi  corpus,  potest  tamen  species  mutare  ,  et  hoc  pacto  efficere 
potest ,  ne  Christi  corpus  ibi  permaneat ;  ita  pari  ratione  potestas  ecclesiastica  potest 
contractum  mutare ,  tametsi  nequeat  mutare  sacramentum ;  et  hac  via  licet  ipsi  impedire, 
ne  certa  quaedam  contrahendi  forma  sacramentum  remaneat ,  sicut  erat  prius.  Quod  si 
rem  sincerispurgatisque  oculis  inspiciamus,  deprehendimus,  id  usu  venire  in  cunctis 
impedimentis  ,  matrimonio  ab  Ecclesia  injectis. 

Pag.222.  Exeodem  opere ,  lib.  XXII ,  cap.  4  ,  n.  8. 

Hanc  sententiam  complexus  est  Joannes  Trivisianus  Venetiarum  Patriarcha ,  qui  oon 
condecentiam  modo ,  sed  potentiam  negavit ,  arguens  ,  irritam  reddi  non  posse  quamdam 
Sacramenti  rationem  ,  in  qua  tota  insit  ipsius  natura ,  tametsi  ritus  debiti  desint ,  sicut 
ex.gr.  quamvis  Sacerdosconsecret  absque  ornatu  sacro,  verum  sacramentum  conficit , 
dummodo  materia  cum  forma  conjungatur.  Cum  igitur  natura  matrimonii  sita  sit  in 
mutuo  consensu  sensibus  subjecto,  solumque  postulentur  reliqui  ritus  autad  decorem 
aut  ad  probationem,  ab  eorum  vacuitate,  opponebat  ille,  conjugii  vim  auferri  non  posse... 

Et  ibicl.  n.  16.  Comprobavit,  Ecclesiae  fas  esse  ejusmodi  connubia  irrita  facere  ,  non 
quidem  irrito  redito  contractu ,  unde  non  esset  amplius  materia  idonea  Sacramenti ,  sicut 
quidam  disseruerant ;  nam  contractus  conjugii  inter  fideles,  non  praecedit,  imo  nec  dis- 
tinguitur  a  Sacramento,  adeoque  facultatem  perinde  illius  achujus  irrili  efficiendi  non 
esse  in  Ecclesia ,  sed  posse  ab  ea  irritum  reddi  assensum ,  qui  antecedens  causa  est  ipsius 
contractus. 

Pag.  225.  Ex  eodem  opere,  lib.  XX,  cap.  4,  n.  1. 

Cum  in  reliquis  articulis  consentirent  ( Thcologi ) ,  in  duobus  dissidebant.  Alterum 


420 

erat  :  Nura  quodcumque  inter  Christianos  conjugium  esset  Sacramentum ,  quod  fere 
omnes  sentiebant ;  an  illud  solum ,  quod  Sacerdotis  benedictionem  suscepit ,  secundum 
Gullielmi  Parisiensis  opinionem ,  quae  propugnabatur  a  Simone  Vigor  et  ab  aliis  paucis. 

Ibid.  Ex  eodem  opere ,  lib.  XII ,  cap.  8 ,  n.  17. 

His  permoti  rationibus  tum  Episcopi,  tum  Oratores,  tura  etiam  ipsi  principes  christiani 
satius  habuerunt,  opus  esse  ad  eflicaciam  Sacramenti  prasentia  Parochi,  ex  quo  ingentia 
bona  et  nullum  incommodura  provenere. 

Pag.  262.  Ex  P.  Sarpii  Hist.  Conc.  TridenU  lib.  VIII,  n.  65. 

Multum  ausa  est  Tridentina  Synodus,  dum  anathema  indixit  asserentibus ,  matrimo- 
nium  legitimura  non  consummatum  per  solemnem  professionem  religiosara  nequaquam 
dissolvi ,  quum  eorum  opinio ,  si  quae  altera ,  orthodoxa  sit.  Etenim  ,  si  matriraoniura 
omnino  perfectum  habeatur  ante  cohabitationem ,  et  non  sinat  Evangelium ,  excepta 
adulterii  causa ,  ut  divortio  solvatur ,  nemo  videt ,  qua  auctoritate  damnari  possint 
ii ,  qui  contendunt  vinculum  matrimonii  solemni  professione  religionis  non  solvi, 
idque  eo  magis,  quod  solemnitas  professionis  sit  meri  juris  ecclesiastici. 

Pag.  270.  Ex  Card.  Pallavicini  Hist.  Conc.  Trid.  lib.  XXII,  cap.  4,  n.  30. 

Hinc  vero  audaciorprogreditur  ad  carpendumConciliumquasi  complexum  rautationem 
aeream  et  utilitatis  et  effectu  vacuam,  dum  narrat,  a  plerisque  non  discerni,  quid 
inter  priorem  et  posteriorem  formam  interesset,  rem  tamen  majori  Patrum  numero 
remissam.  Sed  non  solum  revera  discrimen  inerat ,  quamvis  subtilius;  sed,  etiamsi 
non  inesset ,  convenientius  fuisset  Reipublic»  satisfacere. 

Pag.  299.  Ex  pseudo-synodi  Pistoriensis  decreto  De  Matrimonio ,  §  6. 

Quaravis  contractus  non  includat  essentialiter  et  ex  sua  natura  Sacramentum ,  non 
ideo  inferendum  est ,  a  fidelium  arbitrio  pendere ,  ut  separentur.  Imo  cum  sacramentum 
institutum  fuerit  ad  conferendam  gratiam,  quae  necessaria  est ,  ut  onus  conjugii  sustineri 
possit,  perspicuum  est  praeceptum  recipiendi  illud ;  unde  gravissimi  delicti  reus  foret , 
qui  id  ipsum  negligeret. 

Ibid.  Ex  motivis  ab  Episcopo  Nolano  oppositis  bullae  Auctorem  fidei. 

A  Theologis,  qui  in  matrimonio  inter  sponsos  christianos  inito  putant  rationem  sacra- 
menti  divelli  non  posse  a  ratione  humani  contractus  ,  doctrina  de  coraraemorata 
potestate  originaria  reputari  poterit  sequela  illius  indivisibilis  nexus  duplicis  rationis 
contractus  et  sacramenti ,  quem  in  matrimonio  agnoscunt. 

Pag.  310.  Ex  Rechbergeri  Manualijuris  canonici  Austriaci ,  tom.  II ,  §  159. 

Ex  principiis,  quaehac  de  re  exposuimus  (i,  §  780)  de  jure  publico  agentes,  facile 
deducitur,  cui  competat  jus  statuendi  impedimenta  matrimonii.  Enim  vero  haec  spe- 
ctant  vel  1°  validitatem  juridicam  contractus  matrimonialis,  vel  2°  aliquam  moralem 
qualitatem,  vel  3°  sacramentum  et  sacramenti  effectus.  Impedimenta,  quae  matriraonium 
juridice  irritum  efficiunt ,  stricto  sensu  dirimentia  sunt,  subjacent  potestati  summi 
iraperantis  ,  nec  Ecclesia  potest  eadem  instituere  nisi  cum  expresso  vel  tacito  consensu 
imperantis ,  siquidem  matrimonii  contractus ,  si  juris  ratio  habeatur ,  vim  suam  a 
potestate  civili  accipiat...  Tandera  irapedimenta  illa,  quae  ad  Sacramentum  solummodo 
referenda  sunt,  subjacent  potestati  ecclesiasticae.  Attamen,  quemadmodum  ipsa  non 
impediunt,  quominus  contractus  civilis  validus  subsistat,  ita  etiam  si  sacramenli 
ratio  habeatur,  vim  dirimendi  nullam  habent;  quandoquidem  ex  Christi  institutione 
quilibet  matriraonii  contractus,  secundura  legem  validus ,  constituit  materiam  idoneam 
sacramenti ;  nec  competit  ecclesiasticae  potestati  facultasimmutandi  materiara  sacramenti 
a  Christo  institutam.  Ideo  impedientia  tantummodo  sunt,  kl  est,  Ecclesia  definivit , 
quid  servandum  sit ,  ut  sacramentum  digne  suscipiatur,  adeo  ut ,  quicumque  haec  omit- 
teret,  illicite  quidem ,  sed  non  invalide  sacramentum  susciperet. 


421 

Pag.  312.  Ex  Em.  Card.  Pallavicini  Hist.  Conc  Trid.  lib.  XXII ,  cap.  1 ,  n.  16. 

Interim  Oratores  Galli,  quorum  regna  fortassis  hoc  incommodum  {Matrim.  clande- 
stinorum )  frequentius  nocentiusque  patiebantur ,  vigesimo  quarto  Julii  a  Concilio 
Regis  nomine  solemniter  petierunt , '  ut  hujusmodi  matrimonia  in  posterum  irrita 
decernerentur ,  renovatis  antiquis  nuptiarum  ritibus  ;  quod  si  gravi  de  causa  fortassis 
aliter  fieri  opportunum  censeretur,  saltem  matrimonia  pro  non  legitimishaberentur, 
quoties  non  adesset  sacerdos  cum  tribus  aut  pluribus  testibus ;  simul  etiam  redderentur 
irrita  matrimonia  contracta  a  filiis  absque  parentum  consensu ,  quippe  plerumque 
noxia  ac  familiis  indecora ,  et  odiorum  potius  quam  amoris  fomes  inter  conjuges.  Verum, 
ut  simul  remedium  adhiberetur  parentum  socordiae  in  filiorum  statu  curando,  certus 
annorum  numerus  praescriberetur ,  quo  absoluto  ,  si  nondum  filius  a  parente  in 
matrimonio  fuisset  collocatus ,  fas  illi  esset  per  seipsum  uxorem  ducere. 

Pag.526.Ex  Em.  Card.  Gerdilii  opere,  quod  inscribitur :  Tractatus  de  Matrimonio,  §12. 

Apostata  vere  digna  esth&ctetra  suspicio,  qua  Spalatensis  bonara  Ecclesiae  fidem 
obnubilare  conatur,  quasi  tot  sancti  Pontifices,  tot  venerabiles  Patres  in  Concilio 
congregati ,  per  longam  saeculorum  seriem  conspirassent  ad  indebitam  sibi  usurpandam 
auctoritatem,  qua  laederentur  jura  civilis  potestatis ,  nec  timuissent  in  volontariae  suae 
usurpationis  patrociniura  invocare  Spiritum  Sanctum ,  sub  ejus  invocatione  promulgando 
ea,  quaede  matrimonio  statuenda  judicaverant ,  tanquam  emanarent  ab  auctoritate  di- 
vinitus  accepta  et  a  Spiritu  Dei  continuo  moderata  ac  gubernata.  Stulta  impudentia, 
quae  mentis  malitiara  manifestat,  quin  ad  propositum  faciat!  Axioma  est ,  nulli  juris- 
perito  non  acceptum  et  in  naturali  aequitate  fundatum ,  possessionem  pacificam  diuturni 
temporis ,  quam  quis  absque  ulla  intermissione  frequentissimis  iisque  notoriis  actibus 
exercuit,  consentientibus  iis,  quorum  interest,  justi  tituli  praesumptionera  stabilire ; 
necad  abrogandum  jus  sufficere  dubium,  etiamsi  probabile  sit,  in  contrarium,  sed 
requiri  omnino  ,  ut  raala  fides  evidenter  probetur  ab  eo ,  qui  eamdem  allegavit. 

Pag.  341.  Ex  Cl.  Itturiagae  opere,  cui  titulus  :  Confutatio  advocati  Pistoriensis , 
cap.  1,  §2,vol.  IV,pag.  82. 

Non  ita  tamen  restringere  intendo  principum  potestatem  ad  effectus  civilis  contractus , 
ut  non  possit  indirecte  sese  extendere  ad  effectus  Sacramenti;  nequaquam;  imo  e 
contrario  declaro,  principes  saeculares  propter  suum  dominium  praeditos  illa  potestate 
esse,  quae  ex  sua  natura  sufficit  ad  annihilandum  contractum  matriraonialem ,  itaut 
amplius  non  sit  materia  idonea  Sacramenti...  Et  infra  ;  Eo  tamen  pacto ,  ut  Ecclesia  ad 
hunceffectum  sua  auctoritate,  vel  saltem  permissione ,  concurrat. 

Pag.  548.  Ex  Em.  Card.  Pallavicini  Hist.  Conc.  Trid.  lib.  XXIU ,  cap.  9 ,  n.  11. 

Politicis  absurdum  visum  est,  constitui  articulum  fidei  causas  ad  matrimonia  spectantes, 
pertinere  ad  judicem  ecclesiasticum. 

Pag.  349.  Ex  eodem  opere  et  loco,  n.  12. 

Sed  haec  omnia  dicta  sint  ad  confusionem  eorum,  quae  Suavis  assumit  et  objicit,  non 
ad  necessariam  iiujus  Tridentini  canonisdefensionem,  quae  his  non  indigebat ,  cum  in  illo 
non  de  constituendis  impedimentisagatur,  sed  de  cognoscendis  causis  ad  matrimonium 
spectantibus.  Enim  vero  statim  acmatrimonio  adjungatur  dignitas  sacramenti,  evidenter 
conficitur,  ad  Ecclesiam  pertinere  potestatem  ejus  efficaciam  judicandi ,  adeoque  pote- 
statem  decernendi ,  quidnam  necessarium  sit  ad  ipsius  efficaciam  judicandam,  sicuti 
conspicitur  in  reliquis  omnibus  Sacramentis. 

Pag.  353.  Ex  G.  Rechberger  opere  ,  quod  inscribitur  :  Manuale  juris  ecclcsiastici 
Austriaci,  tom.  II ,  §  160. 

Ea  de  causa  decretum  est,  nunquamnegariposse,  et  gratis  concedendas  essedispen- 
sationcs,  quas  nonnulli  tenerioris  conscientiae  homines  postulant  pro  gradu  cognationis 
a  lege  civili  prohibito. 


422 

LOCA  NONNULLA  SS.  PATRUM  , 
QU^;  INCURIA  TYPOTHETARUM  PR.ETERMISSA  FUERUNT. 

Pag.  89.  Ex  S.  Chrysostomi ,  De  Sacerdolio,  lib.  III ,  n.  3.  pag.  382,  tom.  1. 

Ato  %ptj  rov  itpovfctvov  a)<r?rtQ  iv  uvrolis  irraru  rols  ovpuvo~ts  fctru\v  rav  c^vvetfctav 
ixtivav  ovrtvs  tivut  xuQupcv....  crctv  yup  tcfvis  rcv  Kvptov  rtQvfcivov  ,  xott  xtifttvov  , 
xett  rev  ttptu  ityiTruru  rS  Svfcurt ,  xott  t7rtv%ofctvov ,  xctt  ttuvtus  ixtiva  rca  rtftla 
tpoivtTTOfctvov?  uifcurt  ,  ctpet  trt  fttru  uv6pa7rav  tivctt  vofti^tts ,  xctt  ixt  rqs  yy,s 
eo-rctvett ,  etXX  ovx  tv6tas  eV/  rovs  ovpuvovs  fctruvtTrurui  ,  xut  ttutuv  Tupxtxviv 
otuvotetv  tvjs  "Y°fflS  ixfiuXXuv  ,  yvfcvy  rvj  ^vxy  «**«  roX  v£  xu6upS  7rtpt/3Xi7rtts 
rcc  iv   ovpuvois  ].... 

Pag.  99.  Ex  S.  Irenaeo ,  Contra  hcsreses  ,  lib.  IV ,  cap.  27 ,  n.  5. 

Totovrovs  Trpto-fivripovs  uvuTpitytt  v)  ixxXtjTtot ,  7rtp\  uv  xoti  7rpoq>viTV)s  <p*jo~tvm  Autu 
rovs   up%ovrus   tov    iv    ttpvjvyi ,  xctt  rovs  t7rttrxc7rovs  iv   t^txutoTvvvj. 

Pag.  100.  Ex  Eusebii  Hist.eccles.  Iib.  VI,  cap.43,  pag.  512  ed.  Cantab.  1720. 

*0  ixotxvjrr.s  ovv  rov  ivuyytXiov  ,  ovx  vJTrlrTuro  tvet  iTTirxoTrov  cttv  tivott  iv  xct- 
QoXtxy  ixxXvjTict'  iv  j$  ovx  vjyvctt'  7rZs  yctp  ;  7rptsfivr(povs  tivctt  rto-a-otpuxovrct  e|* 
dictxcvovs  tTrrct'  v7rotftuxovovs  iTrrct'  uxoXov6ovs  tfvo  xoti  Ttrrupctxovru'  i%opxtrrus 
<rt  xett  uvuyvurrus  ufcu   7rvXupo7s   cfvo  xot\   7rtvry,xovTU. 

Pag.  103.  Ex  S.  Chrysostomi  Hom.  XIV  in  Acla  Apost.  n.  5. 

*06tv  ovre  tftotxovav ,  ovrt  7rptTfivripav  oifcut  ro  "cvoctot  tivctt  cfvjXov  xeit  tpuvipov' 
ccXXet  rias  tis  rovro  ixttporovvj6viTUv ,  Ku\  ovx  uttXus  ivt%ttpiT6vjruv  ,  «AA*  iirivfytvro 
uvrois  yivir6ut  tfvvetcttv. 

Pag.  126.  Ex  S.  Ignatii  Epistola  ad  Magnesianos,  n.  3. 

Kui  vfciv  cfi  7rpi7rtt  ftvj  Tvy^puT^ut  ry  vjXtxiu  rov  i7rtTxo7rov  ,  uXXu  xuru 
tfvvufctv  Qtov  Hurpcs  ttutuv  ivro7rvjv  uvtu  u7rovtftttv ,  xu6us  tyvav  xut  rovs  uytovs 
7rptrfivripovs  ,  ov  TrpoTtt^vjtycrus  rv)v  (putvofctvvjv  vturtpixvtv  ru\tv  ,  «AA  as  (ppovtftovs 
iv  QtcS  Tvy%apovvrus  uvru'  ovx  uvrS  tti ,  uXXct    ra  Uurp\  Ivjtov  XptTrov  ra  7ruvrav 

tTrtTXOTTOt. 

Pag.126.  Ex.  S.  Chrysostomi  Hom.  I  in  epist.  adPhilipp.  n   1,  tom.  XI,  pag.  195. 

OTTtp    OVV    ttyyiV  ,    KCtl    01     7TptT/BvTtpot  TC  TTUXUUV    ixuXoVVTO    i7TtTX07rot   xut  otuxovot 

rov  Xptrrov ,  xu\  oi  i7rtrxo7rot  7rptTfivrtpot.  o6uv  xut  vvv  7roXXot  TVfcTrptTfivrtpat 
iTrtTxoTroi  ypuCpovTt ,  xut  Tvvcftuxiva.  Aoittcv  efi  ro  icftel^ov  ixuTra  u7rovtvtfcurt  ovoftu  , 
c  t7rtTxo7ros ,  xett    0  7rptT/Bvrtpos. 

Pag.295.ExS  Justini  M.  Apologial,n.  15,  pag.  52. 

e'i2r7rtp  xut  01  voftu  uvSpuTrlvm  cftyuftius  Trctovfttvat ,  ufcupraXot  %ufu  rf  Yifttrip» 
etcfuTxeiXa   ttTi. 


423 


INDEX. 


TRACTATUS  DE  INDULGENTIIS. 


PROOEMIUM 
PROP    I. 


PROP.  II. 


PROP.  III. 


PROP.  IV. 


Pag.     1 


Est  in  Ecclesia  potestas  a  Christo  concessa 
conferendi  Indulgentias ,  earumque  usus 
est  christiano  populo  maxime  salutaris. 

DlFFICULTATES. 

Indulgentiod  hominem  liberant  a  pamw  reatu 
non  solum  coram  Ecclesia  y  sed  etiam 
coram  Deo. 

DlFFICULTATES. 

Datur  in  Ecclesia  indulgentiarum  thesaurus 
constans  ex  meritis  Christi  et  Sanctorum. 

DlFFICULTATES. 

Indulgentio3  applicari  etiam  possunt  per 
modum  suffragii  animabus  in  Purgatorio 
degentibus. 

DlFFlCULTATES. 

In    InDULGENTIARUM    DOCTRINAM    SCHOLlA. 


19 
22 

28 
33 


39 
41 
43 


TRACTATUS  DE  SACRAMENTO 
EXTREMiE  UNCTIONIS. 


PROOEMIUM 
CAPUT  I. 
PROP. 


De   VERITATE   SACRAMEWTI    EXTREM2E    UNCTIONIS. 

Extrema  unctio  est  vere  et  proprie  sacra- 
nientum  a  Christo  D.  N.  institutum,  et  a 
B.  Jacobo  Apostolo  promulgatum. 

DlFFICULTATES. 


49 
50 


51 
55 


424 
CAPUT  II 


INDEX, 


PROOEMIUM. 
CAPUT  I. 
PROP. 


CAPUT  II. 
PROP.  I. 


PROP.  II. 


" 

CAPUT  III. 

PROP. 

CAPUT  IV. 

PROP. 

1n  singulas   sacramenti    extrema:    unctionis 

PARTES    SGHOLIA.  66 


TRACTATUS  DE  ORDINE. 

De    SAGRAMENTI    ORDINIS    VERITATE. 

Ordo  sive  sacra  ordinatio  est  vere  et  proprie 
Sacramentum  a  Christo  Domino  institu- 
tum. 

DifficultAtes. 

De    MULTIPLIGI    ORDINUM    NUMERO  ET  DIGNITATE. 

Est  in  N.  T.  Sacerdotium  visibile  et  exter- 
num  a  Christo  Domino  institutum  >  quod 
non  est  omnibus  commune,  sed  Apostolo- 
rum  proprium ,  externo  ritu  in  Ecclesia 
propagandum,  cui  competit  vera  Sacra- 
menti  ratio. 

DlFFIGULTATES. 

Prwter  Sacerdotium  sunt  in  Ecclesia  catho- 
lica  alii  Ordines  et  majores  et  minores , 
per  quos  velut  pergradus  quosdam  in  Sa- 
cerdotium  tenditur. 

DlFFIGULTATES. 

In    DOGTRINAM    GAPlTlS    SUPERIORIS    SGHOLIA. 
De     EPISGOPORUM    PR^STANTIA      SUPRA    PRESBT- 
TEROS. 

Episcopi  sunt  Presbyteris  superiores  jure 
divino. 

DlFFIGULTATES. 

De  SAGRJE  ORDINATIONIS  MATERIA  ,  FORMA  , 
SUBJECTO    ET    MINISTRO. 

Episcopi  habent  potestatem  ordinandi^  quas 
non  est  illis  cum  Presbyteris  communis. 

DlFFICULTATES. 


75 

76 


77 

80 
83 


118 


ibid. 


1NDEX, 


425 


CAPUT    V,  De    C.EL1BATU    ECGLESIASTICO,  SEU    DE  CONTINEN- 

TIJE    LEGE    SACRIS    MINISTRIS    IMPOSITA. 

PROP  I.  Continentice  lex   sacris  ministris  imposita 

certissimum  habet  in  antiquissima  Ec- 
clesioe  traditione  fundamentum. 

DlFFICULTATES. 

PROP.  II.  Continentice  lex  sacris  ministris  imposita 
clericali  statui  convenientissima  est. 

DlFFICULTATES. 

PROP.  III.  Continentice  lex  nequejuri  divino  nequejuri 
naturali  adversatur, 

DlFFlCULTATES. 

PROP.  IV.  Continentio3  lex  sacris  ministris  imposita 
nedum  societatis  bono  adversetur,  illudpo* 
tius  mirifice  promovet. 

DlFFICULTATES. 


147 


148 
152 

157 
161 

168 
170 


178 
185 


TRACTATUS  DE  MATRIMONIO. 


PROOEMIUM.  199 

CAPUT    I.  De    MATRIMONIO  IN    SE    SPECTATO.  201 

PROP.  Matrimonium  est  vere  et  proprie  unum  ex 

septem    legis   evangeliccc    Sacramentis   a 
Christo  Domino  institutum.  204 

DlFFICULTATES.  209 

De  materia,  forma  atque  ministro  Sacramenti  Matrimonii.  217 

CAPDT    II.  De    MATRIMOKII    PROPRIETATIBUS.  228 

PROP.   I.         Non  licet  Christianis  plures  simul  habere 

uxoresj  cum  hoc sit lege  divina  prohibitum.  230 

DlFFICULTATES.  233 

PROP.  II.  Matrimonium  ab  infidelibus  legitime  con- 
tractum  dissolvi  potest  quoad  vinculum, 
si ,  alterutro  conjuge  ad  fidem  converso , 
nolitalter  cum  eo  pacifice  vivere,  vel  non 
consentiat  habitare  sine  contumelia  Crea- 
toris.  237 

T.  VII.  28 


426 


INDEX. 


258 
259 


264 


DlFFICULTATES.  243 

PROP.  IH.  Matrimonium  ratum,  non  consummatum, 
per  solemnem  religionis  professionem  al~ 
terius  conjugum  dirimitur. 

DlFFICULTATES. 

PROP.  IV.  Propter  hceresim  aut  molestam  cohabita- 
tionem  aut  affectatam  absentiam  a  con- 
juge,  dissolvi  non  potest  Matrimonii  vin- 
culunu 

PROP.  V.         Non  errat  Ecclesia  ,  cum  docuit  et  docet , 

juccta    evangelicam   ct  apostolicam    doc- 

trinam ,  propter  adulterium  alterius  con- 

jugum  Matrimonii  vinculum  non  posse 

dissolvi. 

DlFFICULTATES. 

PROP.  VI.  Non  errat  Ecclesia,  cum  obmultas  causas 
separationem  inter  corijuges  quoad  thorum 
seu  quoad  cohabitationem  ad  certum  in- 
certumve  tempus  fieri  posse  decernit, 

CAPUT  III.      De  impedimentis   matrimonii    eorumque  sta- 

TUENDORUM    FACULTATE. 

PROP.  I.  Potest  Ecclesia  constituere  impedimenta  Ma- 
trimonium  dirimentia  ,  neque  in  iis  con* 
stituendis  erravit. 

PROP.  II.  Ecclesiw  nomine  a  Tridentinis  canonibus 
III et  IV,  non  Reges  et  seculi  Principes , 
sed  ecclesiasticus  Ordo  et  hierarchia  desi- 
gnatur. 

DlFFlCULTATES. 

PROP .  III .  Recensiti  Tridentini  canones  dogmatici  sunt 
et  fidei  regulam  constituunt. 

DlFFlCULTATES. 

PROP.  IV.  Prosfati  Tridentini  canones  non  de  adven- 
titia  eoc  tacito  vel  expresso  Principum  con- 
sensu ,  sed  de  intima ,  originaria  ac  pro- 
pria  Ecclesiw  potestate  loquuntur. 


266 
271 


282 


283 


292 


294 
296 

300 
302 


309 


1NDEX 


427 


PROP.  VI. 


CAPUT  IV. 
PROP.  I. 


DlFFlCULTATES. 

PROP.  V.  Ecclesia  sola  jure proprio  et  oriyinario  potest 
constituere  impedimenta  Matrimonium 
dirimentia ,  quw  scilicet  Matrimonii  vin- 
culum  afficiant. 

DlFFlGULTATES. 

Causw  matrimoniales  spectant  ad  judices 
ecclesiasticos ,  et  quidem  causw  omnes  ad 
solos  ecclesiasticos  judices  spectant. 

De    MATRIMONIIS    MIXTIS. 

Conjuyia  inter  catholicos  et  acatholicos  regu- 
lariter  illicita  sunt,  utpote  graviter  impro- 
batajure  naturali  et  divino,  atque  Jure 
ecclesiastico  penitus  interdicta. 

DlFFICULTATES. 

PROP.  II.  Nonnisi  Romani  Pontificis  dispensatione 
licite  possunt  iniri  conjugia  mixta;  gra- 
viter  proinde  peccarent  Sacerdotes  catho- 
lici,  qui  absque  pontificia  dispensatione , 
nec  servatis  conditionibus  ab  eo  prosscri- 
ptis,  ejusmodiconjugiaprassentia  sua,  be- 
nedictione,  aliove  ritu  sacro  cohonestarent. 

DlFFICULTATES. 

PROP.  III.  Nonpossuntacatholici,quinomnialmdant 
cequitatisjura,  cogere  Sacerdotes  catholicos 
ad  honestandas  benedictione  aliove  ritu 
sacro  nuptids  mixtas ,  quos ,  neglectis  ca- 
nonicis  sanctionibus ,  contrahuntur. 

DlFFICULTATES. 


314 


328 
336 


348 
354 


359 
365 


372 
376 


382 
393 


FINIS. 


APPROBATIONES  EDIT.  ROMANjE. 

NIHIL  OBSTAT , 
Paulus  Cullen  ,  Censor  Theol.  Deput. 

IMPRIMATUR, 
F.  D.  Buttaoni,  Ord.  Prced.  S.  P.  A.  Mag. 

IMPRIMATUR , 

A.  Piatti  ,  Archiep.  Trapezunt.  Vicesgerens. 

APPROBATIO  EDIT.  LOVANIENSIS. 

IMPRIMATUR, 

Mechlinle,  17  Martii  1842. 
J.  B.  Pauwels  ,   Vic.  Gen.