Skip to main content

Full text of "Ad Summum Pontificem ut jus gentium restauretur, viri Protestantici appellatio : sex quaestionibus fit satis circa ea quae in futuro et jam indicto Oecumenico Concilio agitabuntur"

See other formats


~-jt*w^* ~W?vcLlaI joou^g^- 






AD StTMMUM PONTIFICEM 

UT JUS GENTIUM RESTAURETUR 

ffixxi protataliri ^jpllatk 



SEX QILESTIONIBUS 

FIT SATIS CIEOA EA QVJE 1N EUTUBO ET JAM INDICTO 

(ECUMENICO CONCILIO 

AGITABUNTUB. 

©pugrulum 
Pee DAVIDEM URQUHART, 

ANGLIOE EXARATUM, NUNC LATINE REDDITUM. 



" Quum vera Justitiae notio tenebris obscuratur, in versa Justitise legitimique Juris 
locum Materialis substituitur Vis." — Pius IX. 



LONDINI: 
APUD WYMAN ET FILIOS, 74-75, GREAT QUEEN STREET, 

LINCOLFS-INIf FIELDS, W. C. 
1869. 



PONTIFICI MAXIMO. 



MONTREUX HeLVETIORUM, 

Primd Die, a.d. 1869. 



Beatissime Pater, 



Prima hac die anni sseculis venienti- 
bus mirabilis habendi, ad solium supremum 
potestatis humanse moerens accedo, et ad 
pedes Sanctitatis tuse libellum depono. 

In hoc usu scriptum, in hac spe oblatum 
est, ut modos humanos ad tuam voluntatem 
explendam ministret. 

Hanc voluntatem ita intelligo ut Jus 
Gentium hominumque jura sacrata et servata 
sint ; ut, leges spretse et foedera fracta cor- 
dibus humanis inscripta, cura tua, pacem et 
fiduciam in terris reducant. 



iv 

Motu tuo, Sanctissime Pater, res ordinata 
est quse, concione hominum facta, vocem in 
orbem emittat, a coetu fidelium ipsius DEI 
habendam. 

Spectantium ante fores in nomine confirmo, 
eam vocem ab illis ita acceptam fore, si viam 
ostendat quse nos a scelere publico, in loco 
regum et legum hodie accepto, liberet. 

Anceps est potentia et gloria vana ; id 
tantum potens et durabilis quod remedium 
ad morbos et errores hominum afferat. 

Potentia illa tuis in manibus sita est. 
Potentia alia non est, nec spes. 

Oro te, Beatissime Pater, ut intelligentiam 
excelsam et undique permeantem Romanse 
Ecclesise evoces ad istam scientiam colen- 
dam, ab antiquis de " rebus humanis et 
divinis " dictam, per quam Roma pagana 
magna, nobilis, et veneranda fuit. Hoc 
quoque apud potestatem et voluntatem 
tuam est. 



Miseris, qui mala sibimetipsis illata nec 
tolerare nec sanare possunt, in auxilium 
venias, — per dignitatemregiam,per antiquum 
titulum tuum, per prseteriti memoriam, per 
Urbem Sedem Imperii quam incolis, per 
linguam ipsam qua uteris — oro. 

David Urquhart. 



Hio habes, Lector, quse scribenda videbantur, 
quum ab auctore peteretur ut summatim scripto 
mandaret quae in variis inter amicos colloquiis 
fusius tractaverat. 

Materia proposita hisce fere capitibus continetur. 

1°. Jus Gentium inter se antiquitus ubique 
observatum. 

2 o . Idem hodiediim ab omnibus neglectui 
datum. 

3°. Absolute opus esse, modo saluti societatis 
civilis consulendum sit, ut denuo universim Jus 
idem agnoscatur Gentium. 

4°. Soli Ecclesise CatholicaB, cum Papa ejus- 
dem Capite, vim inesse ad id efficiendum. 

5°. Aptam huic negotii prsebere occasionem 
Concilium Generale proxime convocandum. 

6°. Ad hoc maxime conducere, omissis caeteris 
ad id facientibus, ut in Urbe Eoma fundetur 
Collegium : in quo disciplinse ad rem politicam 
spectantes tradi possint. 



8 H 

Si ea omnia de quibus agendum erit, paucis 
verbis comprehendi possent, supervacaneum foret 
ea literis consignare. Quse ego sum dicturus, ea 
nemo mortalium olim ignorabat ; eadem hodie 
ignorant plerique, vocabulorum fallaciis decepti 
falsisque propositionibus, ex quibus intellectualis 
psene omnium conflatur hominum supellex. 

Nostrum igitur est ab hominum mentibus haec 
omnia amovere, hominesque male doctos rectius 
instituere : quod nonnisi in amicorum consuetu- 
dine, mutuisque inter se colloquiis, plene prsestari 
potest. Si tamen oporteat ut res scripto agatur, 
nequaquam sufficit ut theses aliquot proponantur 
tantummodo, aut methodus quaedam. Nostram 
disputationem, tota quanta est, ea formula quam 
subjicimus fere complectitur : — " Quod bonum est 
facitote, vos quorum malum facere minime 
interest." 



I. II. 

Ab observantia Legis ad neglectum ejusdem, 
quoinodo factus est transitus ? 

Quse nobis primo et altero loco tractanda pro- 
ponuntur, ea in unum fere recidunt. Miniis vere 
diceret aliquis, Jus Internationale antiquitus 
ubique fuisse observatum, sed hodie ab omnibus 
neglectui datum. Ambse qusestiones eo diriguntur 
ut aliquo modo determinetur quaenam demum sit 
ea pars Legis Publicse cui debitus honor jam 
denegetur ; necnon ut designetur tempus, ex quo 
illa minoris liaberi inceperit. Hac igitur usus 
ratione, quidquid de hoc ipse sentiam, exponam. 

Jus Gentium, quod et Internationale audit, illud 
est quod omnia dirigit quse inter civitates aguntur, 
haud secus ac Jus Civile singulos regit homines. 
Distinctio hominem inter et civitatem, in numero 
tantum est reponenda, quin vel minimum inve- 
niatur discrimen in eo quod ad jura spectat, ad 
officia, et ad obligationes. Pro civitatibus haud 
secus ac pro singulis hominibus, omnes, quibus 

B 



10 

reguntur, leges, ex prseceptis Decalogi fundamen- 
tum accipiunt, prascipue vero ex hisce quatuor : — 

NoN OCCIDES. 

N0N FURTUM EACIES. 

NoN LOQUERIS FALSUM TeSTIMONIUM. 

NON CONCUPISCES. 

Qua3 omnia simul praecepta yiolantur, quoties 
gens genti bellum indicit quod non sit necessariura, 
cui justa non subsit causa, vel in quo indicendo 
debiti ritus non adhibeantur : quoties videlicet 
deliberate gens aliqua bellum indicit eo animo ut 
alteri injuriam faciat per modum aggressionis et 
invasionis ; quse fieri nequit absque occisione inno- 
centium, rapinis necnon et vastationibus. Actus 
etenim hujusmodi comitentur necesse est inson- 
tium falsa inculpatio, ejusque, quod ipsorum est, 
concupiscentia. 

Neque fieri haec possunt sine consilio talia 
patrandi ; non ita plane ut in singulorum civium 
animo volvatur hujusmodi consilium : hoc etenim 
restringi potest ad paucos tantum, immo, ad 
unum : sed in mente communitatis, ubicunque 
demum Mens illa resideat, certo est reperiendum. 
Nihilo tamen secius omnium culpa communis erit, 
quippe qui in causa sunt, si non actu, saltem per 
assensum, seu per impensas eo fine pecunias, ut 
illa patrentur facinora. Quod si capti fecerint 
oculis, dupliciter sunt rei, qui de rebus ad con- 
scientiam et ad politica ofiicia spectantibus, judi- 



11 

cium certum effingere noluerint. Scelestorum 
plane ista excusatio, et servorum. 

In omni bello pars alterutra in hanc devenit 
turpitudinem. Hoc modo peccavit gens vel una 
vel altera, quoties ad arma fuerit deventum. 
Quae vero gens partes tenet adversas, ea dum 
sceleri resistit, innocentise simul et libertatis, per 
orbem terrarum, tum publicse tum privatse, pro- 
tectrix fit et propugnatrix. 

Conditio humani generis deterior nunquam 
fieri potuerit, quam ejus est civitatis qua3 cum 
injuria sibi infertur, nullateniis ad leges provo- 
cat ; immo, si res ita se haberet, humana societas 
omnis de medio tolli videretur. Eo usque a nobis, 
qui hodie vivimus, est deventum. 

Nulla gens genti, nisi propter res actu gestas, 
bellum jure potest indicere ; quibus ex actibus 
damnum senserit necesse est. Secus, illa causam 
in judicio intentare non potest. De hisce actibus 
gens nulla judicium nec ferre potest, nec belli- 
gerando • exsequi, nisi omnibus mediis prius ex- 
pertis, quotquot ad justitiam securitatemque 
adipiscendam, utiles futurse videantur ; ut exinde 
procul dubio constet, aliquod existere imperium 
paratum non soliim, sed et obstinatum, humani 
generis quietem perturbare. Hunc modum Lex 
prsescribit, eamque sequi debet, etiam tacente lege, 
gens omnis, cui honestatis nomen est cordi vel 
sapientiae. Hujus ut rationem habeant Principes 
viderint cives : ex hoc domestica libertas et constat 



12 

et exhibetur. Hoc unico medio bella arcentur, pax 
servatur ; nisi sane causa interveniat vere neces- 
saria; exemplo sit, barbarorum incursio, aut dux 
aliquis Martis admodum cultor, in medio populi 
exortus bellicosi simul ac prsepollentis. Hujus- 
modi autem rariora sunt exempla : quae si locum 
non habent, pax ubique in securo ponetur ; modo 
unicuique reipublicae Lex sit cognita, nec Princi- 
pibus, Principumque ministris, Legem spernendi 
facultas concedatur. 

Ea quae dicimus, exemplo ab Hanovera petito 
illustrentur. 

Fieri potest ut in fines Civitatis in plena pace 
positse, fiat invasio, nulla prsemissa belli indictione, 
nec indictionis causa. Civitatem illam, a qua res 
gestae desiderantur, nihilominus per dolum et 
proditionem debellatam vidimus, et cum altera 
in unum corpus redactam, neque ad leges, proh 
pudor ! provocantem ; teste, nec tacente quidem, 
immo vero plaudente, Europa universa : quum 
perditum sit firmum probitatis fundamentum, et 
huc illuc trahantur homines a logographis quoti- 
dianis, auro accepto obcaecatis. Quod utique ideo 
facilius fit, quod ubi gens gentem aggreditur, 
ipsius aggressionis ratione posthabita, de ex- 
traneis quibusdam motivis sumptum fertur judi- 
cium. Haec autem motiva quae sint, ex sensis 
uniuscujusque est repetendum secretis : generatim 
quidem ex theoriis, nescio quibus, de Ethno- 
graphia, de Philologia, de Geographia, de Po- 



13 

litica, de doctrinis denique Beligionis. Has 
igitur theorias perpendens unusquisque pro- 
nuntiat : " Haec gens illi copuletur genti ; ab ista 
" disjungatur; hic homo illis imperet; haec 
" civitas, Rege expulso, populari deinceps regi- 
" mini subjiciatur; illa Rempublicam abroget, et 
" unius dominatui pareat. Quse omnia cum mihi 
" sint cordi, laudabo executurum, quicumque 
" demum ille sit, simul et media qusecumque 
" fuerint ab ipso adhibenda." Sic ubique via 
patet qua deveniatur ad rationem hominum 
ultimam, sanguinis scilicet effusionem, nulla vel 
qusesita causa ; nondum patrata, attentata, immo 
ne somniata quidem, injuria. 

Hinc tessera per quam honesti hominum a 
turpibus secernantur. Si quis malo finem im- 
ponere studeat, ab eoque suos revocare, integer 
ipse, talibus sese opus est imbuat disciplinis, ut 
par sit ad quemlibet coarguendum ; demonstrando 
nempe unicuique eorum quos alloquitur, lege 
illum simul et fide carere, quisquis theorias foveat, 
cupiditatibusque faveat, in rebus a se prorsus 
alienis : eundemque, quantum in se est, operam 
suam praestare ad turbam illam universalem in- 
ducendam, unde suo tempore orietur dominatio 
unius per totum orbem tyrannidis, rerumpubli- 
carum cultuumque jura usurpantis. Legibus 
civitates inniti, neque aliter pacem et benevo- 
lentiam securam prsestari, adeo certum est, ut 
ubi (quod nunc fit) Leges obsoleverint, nihil 



14 

residuum maneat quod stabile sit et securum, 
ne facultas quidem, quam sibi vindicant universi, 
quae libuerit cogitandi. Hsec rerum conditio 
lacrymis vere deflenda, ex perverso loquelse usu 
suum ducit exordium, dum sensus vocabulis tri- 
buuntur falsi atque ambigui ; hinc effrena illa 
libido omnia diruendi, propter gloriolam do- 
minatricem; et propter nimiam fiduciam in 
eo omni quod in nobismetipsis esse fingirnus ipsi 
nos, quidquid non ipsi sumus, satis est ut odio 
habeatur. 

At istiusrnodi homines non solum odio quidem, 
verum etiam despectui habent veritatem, quam 
rarissimo casu audiunt, auditam respuunt. Ex- 
emplo rem illustremus. Amicum obvium alloquens, 
" Ea sanguinis effusio," inquies, " quse in bello 
fit sine causa, non miniis homicidium dici debet, 
ac si latrones in angiportu jugulent viatorem." 
Statim respondetur : " Procul dubio tu ex Quacke- 
rorum* es grege, qui paci quoquomodo astipuleris." 
" Non ego," respondes, " de pace verba feci, quge 
nonnisi sequela est : sed de scelere quod est 
causa, necnon de justitia, quae est remedium." 
" Mehercule ! " subdit, " Ecquis mihi justum bellum 
indicabit ?" Nescit miser, se crimen cum criminis 
punitione commiscere ; reum pro judice sistit, pro 
reo judicem. 

* Quackeri secta sunt Protestantium, cui qui nomen dederit, 
voto se astringit se nunquam bello gerendo consensum praesti- 
turum. 



15 

Quod si industria tua eo progressus sis, ut ille 
tandem suum agnoverit errorem, adeo longe abest 
quin gaudeat de eo quod, falsitatis jugo excusso, 
in libertatem sit vindicatus, aut campum noviter 
sibi patentem sperabundus simul et ex animo 
ingressus fuerit, ut aegre ferat seipsum erroris 
fuisse convictum ; nec de alia re postea cogitabit, 
nisi ut ea quae acta sunt, falsis apud seipsum 
depingat coloribus, apud alios vero eum, quocum 
locutus fuerit, maledicat. Quo fit ut veritas ho- 
minibus innotescere nequeat. Etiamnum caligat, 
quem, dempto velamine, anteactorum non pcenitet. 
Exstant quibus intelligentiae ; exstant quibus 
mira acies conscientiae ; necnon ab aliquibus, 
primae barbae juvenibus, amor sui aliquando de- 
vincitur ; his verd exceptis, hoc sevo non inveni- 
untur qui erubescant et resipiscant. 

Quibus contigit ut haec commissa fuerit veritas, 
arduum vitae institutum est capiendum : dolor ob 
circumstantium hebetudinem ; angor quoties eam 
dispellere studuerint ; sibi ipsis culpae vertent si 
quam praetermiserint occasionem ; persecutionem 
denique patientur, simul ac quales sint, quidque 
sentiant, innotuerit. 

Quod ad rationes physicas attinet, quodque ad 
scientiae augmentum inservit, indagatori acceptum 
venit, idque acceptum referunt caeteri. Qui in re 
morali veritatem deprehendit, erroris arguit uni- 
versos, et omnibus exosus vitam degere cogitur. 

Quod animali naturae appetentia cibi, id 



16 

rationali, veritatis habendse ; ex hoc enim elaterio 
cDeteri motus originem ducunt. Virtutum unicui- 
que suum est contrarium vitium ; ac proinde huic 
desiderio omnium quippe fonti et origini virtutum, 
necesse est ut omnis mali fons opponatur. Oppo- 
nitur utique timor ille, quo timetur ne forte pate- 
fiat error deprehensus ; vel, ut aliis verbis utar, 
desiderium exhibendi se erroris expertem. Qui 
huic indulget desiderio, illum <pfauurov appella- 
mus : quod qui audiunt homines, conditione ver- 
santur omnium pessima : illo autern signo dignos- 
citur, cum segre fertur proprii erroris indicatio. 
Conscientia nempe ade6 pervertitur, ut a justitia, 
cui adminiculo esse debet, abhorreat. Hoc morbo 
laborat nostrum saeculum, quem rectis inspicere 
debemus oculis, et pro vero hoste habere quicum 
sit dimicandum, quocumque demiim se tegere 
velit pallio, utrum ex opinionibus de republica, 
an principiis philosophicis, an Religionis simula- 
tione, contexto. 

Unius occisione patrata, omnes animo commo- 
veri, reum indignabundi vestigiis consequi, de- 
prehendere, plectere. Sunt vigiliaB urbis, sunt 
inquisitores, sunt judices : hisce incumbit officium 
et munus reum persequendi. Neque ipsa nocentis 
quieta est conscientia, quin rebus gerendis iner- 
tem reddat, quin prodat ubicunque versantem, in 
ca,usa dicenda prosequatur, arripiat tandem in 
supplicio, sive in morbo extremo. At quidni in 
homicidio multiplici ? Ignoratur scilicet, homi- 



17 

cidium esse ; ignoratur autem animum in dies 
magis servilem gentium coram tyrannide pessum 
datarum; siquidem tenera setate disciplina ssecu- 
laris et religiosa neglexit cives circa sceleris 
hujusmodi et peccati naturam instruere, ac 
proinde homines ita ut essent justi, ac virtute 
prsediti, vel qui naturali saltem ratione uterentur, 
educare. 

Animum ferire potest simul et erudire, analogia 
ex societate illa Indica deducta, cui Thuggorum* 
nomen imponitur : qui de singulis homicidiis idem 
quod nostris temporibus Christiani de multiplici 
senserunt homicidio. Hinc, si quis ex ea societate 
crimen actuum hujusmodi agnovisset, socios au- 
tem sceleris arguere voluisset, illius non alia inter 
suos esset conditio, ac ejus in hodierna Europa, 
si quis idem inter sequales suos tentaverit. Frustra 
talis ad patriam religionem, frustra ad communes 
hominum sensus provocabit innatos. 

Nihilominus, quae hic adumbrantur, aliam om- 
nino speciem induunt, si hortatio ab illo proveniat 
Religionis Prseside, quem ducenties fere millies 
milleni tanquam Yicarium Dei jam recog- 
noscunt. Hi saltem offensionem deponent, atque 
omnes uno ore clamabunt, ut olim in Con- 
cilio Claromontano : " Voluntas Dei est ! " Yult 
nempe Deus ut sit pax in terra, hominibus bonse 
voluntatis ; pax autem nonnisi per justitiam 

* Thuggis in India Orientali degentibus, summse laudi fuit 
ut homines innocentes nec opinantes jugularent. 

C 



18 

obtinetur. De venturo utique Begno Divus Paulus 
verba fecit ; at de judicio primum et de justitid 
sermocinatus est. Jam vero primus ex hoc tene- 
brarum penetrali gradus atque recessus in eo est, 
ut denuo clara simul et distincta habeatur idea, et 
de diversi generis actibus qui jam sub generali 
Belli nomine includuntur, et de iis quibus, quum 
nullo pacto conveniat ratio Belli, Belli nomen haud 
secius a multis hodie applicatur. 

Bellum trifariam dividitur : Bella etenim tum 
necessaria esse, tum justa, tum licita, posse 
videntur. 

Siquidem necessitatis ratio nonnunquam abest, 
etiamsi Bellum pro justo haberi queat : quando 
videlicet ad Declarationem est deventum, prius- 
quam omnia ista praeambula locum habuerint, 
quse partes adversas ad jus reddendum adigere 
possint, vel quando in hisce ipsis prseambulis 
agendis, ea ars in litibus componendis defuerit, 
sine qua ad felicem exitum nunquam pervenitur. 
Ad hoc spectat quod Bellum llussiacum anni 
1854 a quodam ex Politicis Angliae* dictum 
fuerit, " Bellum perquam justum et idem minime 
^60688^™^." De tali enim agebatur bello, quod 
forte justum fuisset modo ea fuissent media adhi- 
bita, quae omnem belli necessitatem tollere debu- 
issent ; innuebatur etenim, justum quidem fuisse 
bellum, injuriarum gratia a partibus adversis illa- 

* Disraeli. Vir politicus in Anglia, qui postea inter Minis- 
tros Regina^ supremum locum obtinuit. 



19 

tarum ; et idem justitia eo carere, quod Nbstri 
iis mediis usi non fuissent quse prse manibus habe- 
bant, et quorum ope, vel injuria averti, vel debita 
satisfactio exigi potuisset. 

Illud Bellum pro injusto habetur, per quod sine 
jure exigitur id, quod adversarii nullo jure reddere 
obligantur. Hujusmodi fuit bellum anuo 1806 
ortum, Anglos inter et Grallos ; etenim hoc bellum 
indictum est post diremptam omnem dissidii 
causam quse forte inter utrumque populum 
exstitisset ; et postmodum Angli, postulantibus 
Russis, quod jure nequit rogari, exegerunt. 
Quod si fiat, ad constitutos Civitatis Magistratus, 
contra eos qui Ministri dicuntur, est provocan- 
dum. Verum ubi formse observantur debitae, — 
Rerum Repetitio, PoenaB Declaratio (quam Ulti- 
rn.atum vocant,) Actus publicus in Archivis 
repositus, facta Proclamatio subditis, hosti 
Denuntiatio, necnon solemnis Delegatio " ad 
interficiendum, ad comburendum et ad vastan- 
dum," — tunc militare sacramentum ponitur in 
tuto, et militibus gladios distringere et tractare 
licebit. 

Fieri demum potest ut bellum, alioquin in- 
justum et minime necessarium, etiam neglectis 
hujusmodi formulis, indicatur ; quod ubi fit, nihil 
est unde securi reddantur milites. Quicunque 
hac ratione agit, pcense extremas sese facit ob- 
noxium, quod non solum ab illa quam laaserit 
civitate debet expectare, verum a sui ipsius patria 



20 

et ejus Legibus, tam pro civibus quam pro mili- 
tibus, latis.* 

Qui hoc modo egerit, quoad gentes universas, is 
pirata evadet : quoad propriam civitatem, bellum 
privata auctoritate gessisse judicabitur. Ubi 
fbrte bellum hujusmodi dederit occasionem liti 
cuilibet coram judicibus nostris dirimendse, bel- 
lum habebitur injustum, ejusque nulla ratio in jure 
haberi debebit : id quod nos edocuit exortum in 
Primo Sinico Bello exemplum. 

Bella illicita, nonnunquam, licet perraro, gesta 
fuisse, compertum habemus : quae tamen cum in 
barbariei eruptionibus regionumque vastationibus 

* Ex historia quam sumus relaturi, ea quse diximus lucem 
obtinebunt. " Haud multis abhinc annis juvenis quidam, 
prsefectus exercitus, mensse supremi Ducis accumbens, disputa- 
tionem cum Legionis Tribuno est aggressus : de ea autem re 
agebatur, quousque militaris obedientia extendi debeat. 'Si 
Dux supremus,' ait juvenis, 'aliquid me juberet, quod scirem 
Legibus civilibus vetitum, id omne, nullo scrupulo laborans, 
exequerer, confidens me nullateniis culpse, quidquid factum 
fuerit, obnoxium, ex eo quod militise caput id mihi iniposuisset/ 
* Equidem aliter sentio,' respondit alter, generosus simul miles 
et perspicax : ' mallem etenim me submittere periculo supplicii 
militaris, per Superioris manus infligendi, in obedientise causa, 
quamjuremerito per collum suspendi ob Leges violatas et patriam 
libertatem.' ' Sicut te decebat dedisti responsum,' subdit Prin- 
ceps, qui hanc concertationem satis vivacem auscultabat : • quin- 
immo et gladio simul et laqueo dignus videtur quicunque ex 
militibus secus ageret. Spero enim non minus abesse quin vel 
unus ex militibus Anglis reperiatur, qui contra patrias Leges, 
jussa exsequi velit, quam abesse spero quin Dux Supremus 
quidquam contra easdem Leges velit imperare.' " — Ex Vitd 
Ducis Eboracensis a Gualtero Scott conscriptd. 



21 

maxime constent, pro naturae potius quam homi- 
num motibus sunt habenda. Quos tumultus 
atque incursiones si quando tractaverint juris- 
periti, satis esse arbitrantur, ut dicant, in istis 
nequaquam Bellum consistere, sed latrocinium 
solummodo et praedationem. 

Facinoribus hujusmodi si quis se immiscuerit, 
cum eo ut cum praedone agere et licet et oportet ; 
eumque (modo armatus deprehendatur) sine causae 
cognitione ad mortem damnare. Quod factum 
legimus ubi, cum anno 1602, Dux Sabaudiae, nulla 
priiis denuntiatione facta, Genevensibus bellum 
intulit : quotquot ex hostium numero in civium 
manus inciderunt, super mcenia urbis collo sus- 
pensi sunt. Rem ita acriter actam jurisperiti, 
praesertim Yatellius, tanquam authenticum exem- 
plum memoriae tradiderunt. At illud est obser- 
vandum, Sabaudiae Ducem nunquam ausum ad 
talionem confugere ; omnesque assensisse nationes 
huic constantiae simul ac justitiae executioni, 
cujus et gratia parvulae isti civitati est servata 
libertas. 

De bellis illicitis quoties ex alia causa duxerint 
originem ac ex migrationibus barbarorum, non alio 
modo est judicatum quam de praedonibus mari- 
timis, seu de moliminibus latronum in sylvis gras- 
santium, seu de homicidiis latrociniisque rure, vel 
intra moenia perpetratis. 

Huc jure referuntur omnes nostris hisce tem- 
poribus terra marique exercituum patrati nisus : 



22 

quapropter nunc videntur leges omne robur 
amisisse. Cum hi quibus occidendi furandique 
munus est delegatum, rem a se malam prsestari 
non intelligunt ; tum vim passi non percipiunt 
sibi pro defensione licere meritas pcenas nocenti- 
bus inferre : at justo quodam judicio obcsecati, cum 
possint capite plectere aggressores, recusant, 
immo vero uti bello captos, pro integris et honestis 
viris excipiunt ; sensu utique Legis in cordibus 
ipsorum haud amplius insidente. Sicut injuria 
non actu concluditur, sed universam in genus 
humanum dominationem molitur ; ita et innocentia 
lacessita supremis quibusdam induitur attributis, 
modo officiis sibi incumbentibus fungatur ; nempe 
modo protestationibus, resistentia, poenis utatur. 
Quo sensu intelligi potest illud effatum juris 
liomani : " Justitia penes laesos," — cui tamen 
hodie passim repugnatur. 

Falso tamen diceret quis, unumquodque horum 
flagitiorum ducere originem ex multis variisque 
incitationibus quibus animi quam vehementissime 
urgentur : duplex tantummodo causa assignari 
potest : (1) Cives rempublicam administrantibus 
temere nimis obtemperare : (2) Pcenas a laesis exi- 
gendas prorsus desiderari. 

Campo quem lustrare debemus ita circumscripto, 
sponte sese menti objicit ad erigendum animum 
apta consideratio. Quse tandem illa? ]N"egotii 
hujusce simplicitas. Ad rem intelligendam, non 
Legum studio est incumbendum, non Politiae, non 



23 

Diplomatias, non tandem Historiaa. Sufficiunt 
rudes vel incultorum hominum instinctus, ut hoc 
admittatur, et in actionem deducatur. Hoc, simul 
ac enunciatur amplectantur omnes necesse est. 
INTonnullaa, certe, oriri possunt difficultates, circa 
rationes quibus pro remedio sit utendum ; unus- 
quisque autem omni dubitatione semota videt, 
quanta, nisi inveniatur remedium, humano generi 
immineant infortunia. 

Quod ad tempus attinet quando haec tanti mo- 
menti mutatio fuerit facta, hoc nulli nec anno 
assignari potest, nec eventui : etenim juxta or- 
dinem naturaa omnes sensim sine sensu fiunt 
mutationes. Nonnisi enim post multa injusta 
bella nec necessaria, hic adeo atrox modus agendi 
facilis evasisset ; immo nec potuisset evadere. 
Opportunius utique videtur gradus hujusmodi 
distincte recensere et prosequi : et eo ampliiis 
quia nostrates facinora a se ipsis patrata plerum- 
que ignorant. — 

In Anglia eo tempore prima vicissitudo accidit, 
quo vim suam exercebant praecipue odia, Religionis 
causa exorta, et simul in rebus politicis Revolutio; 
cum Regia dignitas in aliam familiam transferretur, 
et Princeps quidam extraneus ad regnum appel- 
laretur. Bellum a Successione Hispanica nomen 
desumpsit. Id ex conventione quadam exordie- 
batur, ut prima vice, ubi cum extraneis agebatur 
gentibus, id omne quod Legibus cautum erat, vi 
sua et virtute omnino caruit, ne dicam, fuit pras- 



24 

termissum. Custos Sigilli,* tabulam quandam 
obsignavit rasam, quae deinde ad Gulielmum III., 
in Hollandia tuno temporis commorantem, missa, 
a Rege, arbitrio proprio, scriptis vocabulis esset 
repleta. Ut defenderetur Respublica Anglorum, 
et simul universa Europa, a consectariis hujusce 
sceleris, Minister ille capite damnandus esset. 
Hac non adhibita ratione, primus iste incessus 
multos eadem via traxit. Deinde, quodcunque ex 
parte Legum et Constitutionis obstabat, paulatim 
evanuit ; videlicet, de bello ineundo, de negotiis 
apud exteras civitates agendis, conventionibusque 
scripto formandis, ex quibus utique scriptis, postea, 
bellum forte exordium sumit. Eodem fere tem- 
pore desiit regia potestas per eos exerceri, quibus 
solis, jure, licuit ; ac remissa est arbitrio Sodalitii 
cujusdam, per Leges minime recogniti, cui Secre- 
tioris Concilii t designatio est affixa. Nunc vero 
temporis, non sine maximo incommodo, vulgo 
existimatur, omnem de fcederibus feriendis, et 
de bellis indicendis actionem, ad regiam pertinere 
majestatem ; minimeque necessarium esse ut hoc 
fiat cum consensu Secreti Concilii,J dum sufficere 
credatur sententia " Secretioris Concilii," Soda- 
litii istius mere accidentalis, et quod a sufFragiis 
in Parliamento latis omnino pendeat. 

Post Bellum Successionis Hispanicae bella, ad 

* John Somers. 

f Anglic&, Kirufs Cabinet. 

X Anglice, Privy Council 



25 

unum omnia, nec necessaria fuere nec justa ; dum 
in iis gerendis illi qui reipublicse praeerant, vires 
quibus Anglia mari pollebat cohibuerunt potius 
quam deprompserunt. Verum usque ad finem 
gravium quae ex Revolutione Gallica ortum habue- 
runt bellorum, restabat aliquid subjectionis atque 
decentiae; adeo ut illae retinerentur forma3, quae, 
ad militum conscientias in tuto collocandas, essent 
omnino necessaria3. Sine expresso mandato nun- 
quam ad vim perventum est, et juxta morem 
militibus ut " interficerent, comburerent, ac de- 
struerent," rite est mandatum. 

Ex illa igitur setate, qua bella totam Europam 
complectentia, conquievere, publica praedatio, 
ab omni pallio nuda, ducit initium. Quod tunc 
primo locum habuit ubi, anno 1827, inpraelioNa- 
varinensi est dimicatum : quod licet praBlium ex 
conventione quadam nullis Legibus recognita 
habuerit originem, nulla tamen consectaria, saltem 
ex parte Anglise, obtinuit; et bellum ex errore 
ortum agnoscebatur. 

Undecim annorum spatio huic nostrse aetati 
appropinquemus necesse est, ut inveniamus quo 
tempore primo gesta militaria a constituto 
Gubernio per praedationem sunt suscepta et ad 
exitum usque perducta. Incursio in fines Aff- 
ghanicos facta primum nobis praestat exemplum. 
Annus igitur 1838 statui potest ut in quo bellum 
•geri cessaverit, et hominum occisiones, Gubernii 
jussu factae, bello sint surrogatae. Bellum contra 

D 



26 

Affghanos ideo est incoeptum quia dux quidam 
gentis "malevole" contra Anglos sentire dice- 
retur. Quod si verum esset, non haberetur ex- 
inde justa belli causa. Ut veritas persuaderetur, 
varia3 scriptorum series relatae sunt Parliamento ; 
quse quidem scripta cum ille legeret qui rebus 
gerendis interfuerat Legatus, omnia mendaciter 
contexta declaravit. Ipse idcirco in patriam 
misit vera exemplaria eorum quae olim scripserat, 
eo fine ut publici juris fierent. Multos post 
annos, et post multas in Parliamento instantias, 
autheutica scripta in lucem sunt prolata : ex 
quibus vera inveniebantur ea quae dixisset 
Legatus ; * et simul compertum est omnem 
rationem belli ad illum Affghanorum ducem f 
perdendum suscepti, petitam esse ex Legati 
Angli scriptis, arte depravatis. 

Inutile plane bellum, neque justum; injustum 
quippe erat Principem extraneum aggredi et 
debellare ; deficiente autem justitia simul et 
necessitate, nulla, ut aiunt, " formalitas " bellum 
licitum reddere posset ; nulla revera adhibebatur. 
Scriptum quidem in lucem prodiit " Declarationis" 
nomine insignitum : nulla vero inibi inventa est 
Declaratio Belli ; omnis autem sermo fuit " de 
rebus militaribus ultra flumen Indum gerendis." 

Non id egit Parliamentum Anglise ut immane 
hoc scelus tanquam Legibus prohibitum ex- 
secraretur, vel punitum vellet. Postquam omnes 

* Sir A. Burnes. t Dost Mahonied. 



27 

extincti milites, rogatio volens ut in factum 
inquireretur, omni caruit effectu; atque iteriim, 
vindictse tantummodo causa, de invasione est 
deliberatum. 

Antequam hoc modo omni juri tum humano 
tum divino aperte est valedictum, via jam parata 
erat ad eos qui hac in parte criminis nota se 
maculassent a merita pcena liberandos. Pactum 
quoddam initum est Anglos inter et Hispanos, 
quod juxta, si quis alienigena deinceps bello civili 
tunc sestuanti sese intermiscuerit, et a partibus 
adversis captus fuerit, non capite plectendus sit ; 
dum e contra qui ita agat, et pirata revera est, et 
pro pirata jure habeatur. Res artificio quodam 
peracta est. In ipsa Conventione nulla de alieni- 
genis fit mentio. Legatus Anglorum non alia 
ratione moveri videtur quam ut humanitati con- 
sulatur. Ita, humanitatis ergo, quasi in honorem 
magni nescio cujus idoli crudelis, utrique parti 
suadetur, ut finito praelio, ab hominibus inter- 
ficiendis sese abstineant. * 

In bello Affghanico, novo utique in rebus 
humanis ordine exorto, nullum sceleris genus 
quod non reperitur, nulla non comitantia damna. 
Expectandum sane erat obtentam hoc modo 
licentiam congruos effectus mox sortituram. 
Triginta exinde anni jam sunt elapsi. Nullus eo 
tempore praepollens exstitit Bellator: nulla belli 

* Inter conventiones auctoritate publica Anglia^ collective 
evulgatas, hoc pactum, " Elliot Convention," omnind desideratur. 



28 

gerendi necessitas : bella nihilominus, seu potius 
res a nrilitibus gestas, quibus belli nomen est 
affixum, ab eo die ad prsesens usque tempus sine 
intermissione continuatas vidimus : prirao quidem 
in Asia, deinde in Europa, postea in America, et 
hisce denique diebus in Africa : quse omnia vel a 
directa actione Gubernii Anglici sunt exorta, vel 
ab ejusdem incitatione indirecta; vel locum ob- 
tinuerunt per generalem Legum contemptum, 
qui vel ex modo agendi Anglorum, vel ex hujus 
gentis auctoritate, fundamentum accepit. 

Quse ab Anglis gesta diximus, cseterse gentes 
Europee minime animadverterunt. Deleta jam 
Juris notione, novi criminis natura latebat ; petita 
natio longe distabat, "pagana barbaraque" cen- 
sebatur, in cujus gratiam nullse leges respicienda3. 
Injuriae latebant in Europam resulturaa. Immo 
Gallia ejusdem iniquitatis opus in Africa paucis 
ante annis aggressa, postea in Mexica et America 
Meridionali erat persecuta. 

Occupationi Affghanica3 extemplo successit Pri- 
mum Bellum Sinicum, bellum (inquam) quod ad 
ipsos Sinenses spectabat, quod ad Anglos, latro- 
cinium ; prout solemniter prsedicarunt in lite qua- 
dam dirimenda judices Angli. Deinde, excepit 
exercitus Britannici in Affghanorum finibus stragis, 
vindictseque causa incursio iterata. Successit 
alterum et Tertium cum Sinensibus Bellum ; atro- 
cibus horrendee immanitatis facinoribus utrumque 
scatens. Unum postea et alterum Persicum 



29 

secutum est Bellum ; Japones non semel lacessiti ; 
urbs Jedda globis displosis oppugnata : ultimum 
locum tenuit Abyssiniaa invasio. Quas quidem 
bella eandem omnia praa se ferunt notam ; injusta 
etenim fuerunb omnia, minime necessaria, nemini 
profutura : dum simul iis caruerunt formalitatibus, 
quibus opus est ut bellum, quantumvis justum et 
necessarium, fiat legitimum. 

Notandum est, tum nullum ex hisce gestis 
lucrum esse reportandum, tum nullos animorum 
affectus, quibus fuisset indulgendum, esse con- 
citatos. Gens Anglica nunquam eo, nisi inopi- 
nanter, adducta est. Scripta eo usque falsificata, 
ut etiam non existentia simularentur, et figmenta 
omnigena adhibita, eo fine ut bellum iniretur. 
Neque capiebantur hujusmodi consilia tantum- 
modd ad cives decipiendos et Parliamentum,verum 
etiam ad obcascandos eos qui secundum inter 
Ministros tenerent gradum, immo ad ipsum 
Regem seducendum. Omnia per unum tracta- 
bantur Ministrum; qui, ut sibi immunitatem, 
bonum successum, locumque conciliaret pri- 
marium, cseteris persuasit, nomen Anglicse gentis 
periclitari, idque sustineri debere. Interea, dum 
universi sese imbecilli sentirent esse ingenio, 
et rempublicam minime in tuto positam crede- 
rent, huic uni sunt omnes confisi quem fortem 
simul et aptum invenissent. 

Inter hujus generis facinora, quaa in Asia gesta 
sunt, locum habet tumultus militaris quem anno 



30 

1857 in Indis ortum novimus : causam negotio 
dederunt arma quaedam ex Anglia missa in usum 
Indorum, ita quidem parata ut Indis ea gestantibus 
essent abominationi : missa, inquam ; licet arma 
hujusmodi, Angliae legibus huc spectantibus, 
prohiberentur. Idem in re ista ac in caeteris 
omnibus fuit consilium :. et finem facilem felicem- 
que est consecutum, ea solum de causa quod non 
amplius extarent limites quibus hucusque malefici 
continebantur. 

Quae cum ita fuerint, nunquam cessaverunt, ab 
anno 1838 usque ad 1868, res gestae complexione 
latissima, sed latronum more potiiis quam mili- 
tum. Unde factum est quod in plagis Orientalibus 
labefactetur auctoritas Anglorum ; convellantur 
fundamenta Societatis Civilis ; Imperii facultates 
coarctari propber expensas factas, et sublata om- 
nia moderamina quae Principibus Leges imposue- 
runt. Quinimmo, non eo tantum loci, veriim 
universo quoque in orbe, ex hominum animis 
deletus est omnis justitiae sensus. 

Jam ea quae in Europa sunt facta consideremus 
oportet. 

Anno 1815 res aliquatenus in quieto positae : ita 
tamen ut adhuc jacentibus conditionibus anti- 
quitus observatis, postea vero neglectui datis ; 
adhuc etiam juribus non restitutis quae violata 
erant ; ad id quod inde consequi debebat via est 
strata. Foederi Yiennensi, parvum post inter- 
vallum, subsecuta est ea quae Sacra Oonventio 



31 

dicitur : qua, ciim de quodam Guberniorum jure 
communi stabiliendo praesumeretur, ad mutuum 
sibi praestandum auxilium contra subditos, id 
tandem effectum est quod solum Conventionis 
primo auctori fuit in mente ; ut nempe quam 
latissime serperet Revolutio. Debebat videlicet 
unumquodque Gubernium suas praestare copias ad 
debellandos cujusvis Gubernii subditos ; debebant 
proinde omnes subditi singula Gubernia collectis 
viribus petere. Alienigenas inter et cives non 
amplius attendebatur distinctio. Unicuique licebat, 
ubicumque, et cum quolibet rixari, et pro jure 
tandem statuebatur ut homo hominem pro lubitu 
suo jugularet. Probrosum hoc et sacrilegum 
Fcedus — Christi enim Nomen prse se ferebat — 
illicitum morem introduxit habendi Congressus : 
qui Congressus illicita progenuere bella. Hinc 
enim Austriaci Neapoli bellum intulerunt, hinc 
Hispanis Galli : hinc orta est illa summa confusio, 
in rebus simul et in hominum mentibus, quam huc 
usque praevalentem videmus. 

Haec dum in occidentali Europae parte agereri- 
tur, in Oriente facta est interventio quae sub pacis 
praetextu, revera ad subvertendum Imperium 
Turcicum ordinabatur. Graeci ad tumultuandum 
a Russis sunt pertentati. Noluerant quidem Angli 
Sacrae Conventioni nomen dare : nihilominus 
Anglorum legatus partes Russiacas Constantino- 
poli tuendas suscepit, postquam proprius Rus- 
sorum Legatus ab hac urbe discesserat. Cum 



32 

Turci se morem gesturos negarent, fcedus ictum 
est Anglos inter, Gallos, et Russos, ut consertis 
manibus vim Turcis inferrent. Hoc fcedere 
cautum est, ut iis qui Guberniorum personam 
gererent, de copiis libere disponere liceret. Hoc 
igitur fcedus, non conventio utilis, sed probrum 
potius est dicendum, et infamia. Per hoc fcedus 
ex tribus Guberniis compartibus, singula juri 
renuntiarunt prout libuerit agendi ; ab unoquoque 
Gubernio auctoritas omnis in suos procuratores, 
unanimiter agentes, est abjecta : relictse sunt 
nempe copiae in manibus ejus unius qui forte 
casteris calliditate praeesset. Exinde caedes 
Navarinensis, et classis Turcarum demersa ; 
eorumdem deinde fines a Russis populati ; Legatis 
Anglorum simul et Gallorum urbem Constantino- 
politanam relinquentibus : ita ut a tribus simul 
principibus contra unum Imperium bellum est 
gestum, quorum duo hoc ipsum Imperium pro- 
tegendum susceperant. 

Hsec inter, .ZEgypti moderator ad rebellionem, 
ab Anglis primiim, deinde a Gallis clam incitatus, 
semel atque iterum contra Turcas desciscens 
insurrexit, tota periclitante Europa. Annis decem 
in summa peractis confusione, ex hisce negotia- 
tionibus rebusque gestis exorta, Gallos inter et 
Anglos, quod ad iEgyptum spectabat, rupta est 
amicitia. Ex Petropoli venit fosdus quoddam, cui 
Angli, simul cum Austriacis Eussisque, con- 
sensum prsestiterunt ; quod cum Gallis insciis 



33 

fuisset gestum, pauliim abfuit quin exinde per 
universam Europam exardesceret bellum ; summa 
secuta est rerum omnium confusio, dum expensae 
Gallorum in re militari haud mediocre acceperunt 
incrementum, et ipsi civitati Parisiorum additae 
sunt munitiones. 

Porro nihil ejusmodi fuisset susceptum, modo 
valuisset apud vel unius gentis Ministrum "vel 
Legum reverentia, vel timor pcenae a seipso 
luendae." * Nec locum habere potuisset quidquam 
horum, nisi etiam ii quibus Leges exsequendi 
incumbit cura, sibi propriam fecissent potes- 
tatem bellum pro lubitu intentandi, Deputatis 
inconsultis. Mhil horum esset factum nisi 
prout diximus, " Secretum Regis Concilium M isti 
" Secretiori " cessisset ; nec nisi mos invaluisset 
ut Legati permanenter apud exteras gentes resi- 
derent ; unde factum est, ut interna, uniuscujusque 
conditio externis quibusdam conditionibus con- 
tinue obnoxia esset. Haec omnia denique non 
evenissent, mod6 omnes Christianorum societates 
id assidue docuissent, eodem nempe modo peccari 
ubi quis plurimos simul occidat, ac ubi singulos 
trucidet. Quod si ita etenim fuerit, non jam ex 
unius Ministri arbitrio oriretur bellum ; nihil jam 
valerent epistolae Ministrorum ad res omnes per- 
turbandas : malignum denique illud numen cui 

* Hisce verbis usus est quidam de Domino Palmerston 
loquens in Parliamento Anglico, mense Februarii, 1848. 



34 

" Moralis Inn , uxus ,, nomen inditum, non jam 
amplius incumberet societati. 

Yariis ex causis via parabatur,ut Europa, eadem, 
qua3 in anno 1830, vel etiam iis majora, mala, 
denuo anno 1848 sustineret. Causge autem hu- 
jusmodi fuerunt : grave onus vectigalium ; omne 
fundamentum amotum cnjus ope judicia effor- 
mare possent homines ; carentia omnis auctori- 
tatis quae quid contemplatu justum explicaret, 
quidve usu proficuum ; fictus modus agendi de re 
nummaria, unde identidem perturbationes fierent 
necesse erat : magnae demum expensse faetae ab 
uno quodam de Guberniorum numero, ejusdemque 
assidua operatio, non alio praestituto fine quam 
ut per totam Europam, secretas, novisque rebus 
intentas, cieret societates. 

Ex perturbationibus circa annum 1848 inceptis, 
praecipue oritur is qui nunc dierum obtinet rerum 
status : primum impulsum, in Russorum gratiam 
dederunt Angli. Ab Helvetia inceptum est, ubi 
bellum civile eruperat, fictis quibusdam habitis 
negotiationibus, modo huic, modo illi, faventibus ; 
cui successit famosa illa, mense Octobris anni 
1847 data apographe, quse Austriam denuntiavit 
in Italiam machinantem, quaque minas Angli in- 
tentarunt. Deinde legatus est Dominus Minto ad 
omnes Italiae civitates, qui palam modemtoribus 
injungeret mutationes quasdam in rebus suis 
propriis internisque faciendas, nec minus palam 
plebem ubique ad desciscendum invitaret. Europa 



35 

ubique tentata. Ubique terrarum cuniculos suos 
egerunt Revolutionis fautores a Russia profecti, 
dum simul Anglia omnes, aperte, ad rebellionem 
hortabatur. Unde factum est ut die uno eodem- 
que jam antea designato, per universam Europam, 
ab Hafnia Daniae, et Bucharesto, ad Mare Medi- 
terraneum, et Oceanum usque Atlanticum, gens 
omnis esset turbata, omnis queprincipatus 
eversus. 

Post aliquod temporis intervallum, facta rerum 
redintegratione, discrimen tamen quoddam ex 
omni parte sentiebatur : Gubernia magis obsequi, 
plebs obmurmurare. Auctae sunt militares copiae, 
civitatibus sere alieno magis oppressis, vectigalibus 
simul exaggeratis. Hucusque Europae septen- 
trionali parcebatur ; unica gens in Europa pace 
gaudebat ; factionibus carebat, majorum instituta 
simul et Principem amabat. Debuit tandem in 
eandem Charybdim incidere, ob ipsam ordinis et 
juris observantiam pro victima mactata, pejusque 
instrumentum ad res turbandas, quam fragmenta 
ista civitatum olim per totam Europam foedera- 
tarum, sigillatim ad sceleris ministerium obcaeca- 
tarum. De eo populo est sermo qui Ducatus 
incolebant juxta Eyderum flumen. Consiliis ex 
Lutetia perfidiose missis, Regi Danise persua- 
sum est ut horum Ducatuum jura auferre 
conaretur, sub prsetextu eos includendi in 
Generali quadam Repraesentativa Constitutione; 
per quam fieri posset ut (l Unitum Regnum Dani- 



36 

cum/' contra Russos grassantes, esset obstaeulo, 
His itaque constitutis, ut plenior turbationi, 
anno 1848, exortae, daretur effectus, civile in 
Dania erupit bellum, quod, Anglia procurante, in 
tertium annum est protractum. Quolibet autumno, 
Gubernium Anglorum interpositione sua sese in- 
gessit, ita ut res per hiemale tempus in eodem 
statu manerent, usque dum, vere adventante, re- 
novari possent bellicae operationes, quibus postea 
liber relictus est cursus. Eidem rei Borussia 
operam dedit, dum perfide suasit Ducatensibus 
perseverantiam, obtinuitque tandem ut sibi ipsi 
committeretur suprema in hoc bello gerendo 
auctoritas, eo fine ut copias militares internecioni 
traderet. Ita per quatuor annos duraverat san- 
guinis effusio, commixta cum insidiis plurimis, 
donec res ad culmen quodammodo fuissent per- 
ductae ; deinde Yarsovise initum est fcedus inter 
Imperatorem Russiacum, qui pro Familiae Olden- 
burgensis Capite se gestabat, Regemque Danicum : 
quo fcedere mutata est successio ad Hegnum, ita 
ut exclusis multis hominibus qui potiori gau- 
debant jure, nominaretur in regnum suecessor : 
dum ipsi Imperatori adjudicaretur titulus, ut 
Regni Danici, simul et Ducatuum, hseredi. 

Hujusmodi pactio, et ipsa ut reliquae, injusta, 
et simul Danis summe infensa, et toti Europae 
periculosa. Moderatores Daniae consensum De- 
putatorum ne quidem petere ausi sunt. Ipsum 
foedus secreto prius custoditum, ut tandem 



37 

Danis et Europge imponeretur, auctor fuit ipsa 
Anglia. Aliud foedus Londini initum, die octavo 
Maii 1852, protocollum Yarsoviense concorpo- 
ravit, jam constitutum praedicans, seque nihil 
adhuc sibi velle nisi ut protocollum istud a tota 
Europa sanciretur. Quo facto, Deputatis Danis 
idem foedus, quasi Europse universse necessarium, 
propositum est. Iteriim iterumque dimissis 
Deputatis, rursumque convocatis, leges Danicse 
mutatae sunt, ac proinde hoc fcedus Juris habere 
ccepit vigorem. 

Hsec omnia eo accuratius referenda censuimus, 
quod ex hoc negotio (quo nihil tetrius aut in- 
sanius,) orta est, nulla re intercedente, hasc rerum 
conversio in qua jactitamur. 

Ea quae inter Danos acta diximus, intra illius 
gentis ambitum quinquennii cursum habuerunt : 
ex edicto enim anni 1846, usque ad fcedus 
Varsoviense, anni 1851 ; exinde civitatis fines 
prsetergressa, per quindecim annos Europam pera- 
grarunt, a fcedere Yarsoviensi usque ad praelium, 
anno 1866, Sadowse dimicatum : et simul, eodem 
temporis intervallo, in Italia colligebatur messis, 
per apographam illam anni 1847, et a missione 
Domini Minto, seminata. Varige quidem Eussis 
adesse poterant causae cur Italiam impeterent : fce- 
cundum Italise solum non paucis earum mercium 
vendendis obstabat, quse Russis pro fortuna essent ; 
immo, uni cuidam, magno revera erat periculo : 
sicut et olim, magnam occasionem pra^stitit tum 



38 

ipse situs terraa,* pra^longge adeo et objecta3, tum 
incolarum indoles nimium infirmata, qua3 finitimos 
populos ad impugnandum facile alliceret, ipsasque 
dominationes pessum dare valeret. Hsec omnia 
aliquo modo in causa esse potuissent ; at procul 
dubio per Italiam, Russi, Summum Pontificem 
intellexerunt. — In Italia, Papa, solus appetebatur, 
Ipse, ab Italia exorsus, Jus Orbi Christiano resti- 
tuere capax, ordinem et pacem. Papa Ecclesiaa 
Occidentalis est Caput, quam dum concorporare 
se velle simulant Russi, evertere laborant. Italia 
periclitante, non minus periclitabantur plaga3 
Orientales, simul cum Occidentalibus ; peri- 
clitabantur Poloni, et ipsi Eussi, haud seciis ac 
Europa3 et Orientis incola3. Ut Supremus tandem 
attingeretur Pontifex, ansa prasberetur si Italia 
insurgeret contra dominatores suos : quod si fieret, 
tentaretur civilis potestas Episcopi Eomani, quo 
sublato, spiritualis ejusdem auctoritas nullo negotio 
everteretur : de qua quidem auctoritate spirituali, 
prout nunc fit, modiciim forsitan curabant Russi ; 
at probe cognoscebant, hanc potestatem forma 
judiciaria olim exercitum fuisse, ita ut non modo 
Fidelium tangeret conscientias, sed etiam res 

* II bel paese .... 
Che 1'Appenniii parte, il mar circonda e 1'Alpe. 

Dante. 

. . . . terramque beatam 
Quam mare dissociat, quam vastis rupibus Alpes ; 
Per mediamque jugum protenditur Apennini. 



39 

politicas Europae ita moderaretur, ut supremum 
regimen, in omnibus, Russorum Imperatori aufer- 
retur. Talia fuisse Russorum desideria, talia vota, 
haud difficulter percipiet quisquis vel leviter rem 
considerat; et ex actuali rerum decursu, idem 
judicium necessario exsurgit. At revera majus 
quiddam evenit, quam quod percipi facile posset, 
vel etiam pro possibili haberi. Id namque egerunt 
Russi, ut dum perturbationem anni 1848 pararent, 
ipsi Pontifici ejusque Ministris celarent quid age- 
rent ; celarent ligamen arctum, tacitum quamvis, 
quo conjungerentur et cum Anglis et cum seditione, 
simularentque omni nisu conari, ut tum contra 
Anglos, tum contra seditionem, Pontificem tueren- 
tur. Tum pecuniam, tum copias militares sese 
amplissime daturos praestiterunt Russi ; nec eru- 
buerunt dum gratias agebat Pontifex quod, Rus- 
sorum opera, milites Gralli ad Romam defendendam 
missi fuissent.* 

JNTon est cur credamus Pontificem oblitum Polo- 
niae patriis legibus spoliatse ; et Russorum Impera- 



* " Jam a mense Februarii, anno 1848, Gubernium Petro- 
politanum hoc modo epistolam misit ad Pontificem Roma- 
num : — ' Procul dubio, Sanctus Pater Imperatorem Russiacum 
valde sibi amicum inveniet, qui niti velit ut omnis auctoritas, 
tum temporalis, tum spiritualis, Pontifici restituatur ; omnia 
agent Pussi qusecunque ad hunc finem facere videantur ; 
abest etenim a Russorum corde omnis simultas erga Pontificem 
Komanum ; omnis, etiam religionis causa, exorta malevolentia.' " 
— Farina, Stato Romano, tom. iii. p. 215. Yide Opus, The 
East and the West, Auctore nobili viro H. Stanley. 



40 

toris propria auctoritate in dignitatem Patriar- 
chalem ingesti ; insuper et oppressionis ab eodem 
Imperatore in Orientales sibi spiritaliter subditos 
exercitge. Sed tamen nemo unus inventus est qui 
Russiam seditionibus ad fines suos uti crederet. 
Omnibus quippe persuasum fuit Russiam omni 
seditioni esse adversatam. His tamen non obstan- 
tibus, necessarium fuit ut benevolentia Petropoli- 
tana erga Romam, saltem aliqua non careret 
explicatione. Talis igitur non defuit explicatio : 
Russise nempe et Romse moderatores, ad idem, ad 
" ordinem " scilicet, prospicere. Equidem, (et id 
animadversione dignum videtur*) hoc ipso tempore 
fautores seditionis pecuniam a Russis accepisse, 
non alia de causa quam quod ad idem pars utra- 
que prospiceret : iidem vero ad ordinis prospexere 
turbationem. 

Qui perturbationes in Europa factas historiae 
mandavit, notat, ideo ab ineunte sasculo 18 vo diflfi- 
cilem conscriptu factam historiam, quia Jus 
Gentium observari desierit. Hodie vero evanuit 
ipsa Juris notio ; vel quod etiam pejus videtur, 
Juris nomen non alium ob finem usurpatur, quam 
ut perperam ad facinus, nescio quod teterrimum, 
indicandum : atque ideo hominum negotia in 
inenarrabili quadam rerum confusione versantur. 
Illi Juri quidem, quod abrogatum prsetendunt, 
aliud Jus subrogare simulant nonnulli, quod " In- 
ternationalis " nomine gaudeat et ex fcederibus 
collatis constet. At licet mirum dictu possit 



41 

videri, non miniis tamen est verum ; ex omnibus, 
quse nuper icta sunt, foederibus, ne unum quidem 
invenitur, celebri illo Viennensi non excepto, quod 
inviolatum permanserit ; adeo ut jam tandem ipsa 
foedera pro lue grassante vel, ut aiunt, pro mias- 
mate quodam habeantur.* Non amplius intelli- 
gebatur quantus fcederibus, sicut contractibus 
positivis, inesse debeat vigor ; fcedera tamen in 
locum Juris Divini et Gentium, subrogare nonnulli 
conari deteguntur.f 

Olim quidem, quoties grassabatur vis fraeni 
cujuslibet ignara, non defuit quoddam remedium : 
quinimmo remedii notio sponte surgebat : notio 
utique Juris servandi. Iis quidem temporibus, 
immo omnibus sseculis anteactis, facinora iden- 
tidem sunt admissa, nec lues ulterius serpebat. 
Corruptis cordibus, humano generi restabat intel- 
lectus : et loquelam, si quis ea uti vellet, ad nutum 

* " Foedus Gasteinense jam vivere desinebat." Verba sunt 
Domini Rouher. 

t "Nec clarius, nec tetrius indicatur illa omnipotentia3 ambitio 
cui inhiat dominatus popularis, quam per Jus illud primarium 
neglectui datum, quod fidem Fcederibus debitam appellarunt, 
quotquot honestatem publicam habent cordi, bonumque sensum." 
(De Broglie, in folio periodico, Revue des Deux Mondes.) 
Hinc fit ut hisce temporibus morbus perceptus ad remedium 
percipiendum nequaquam ducat. De Fcederibus Juris loco 
substituendis, et Juris nomine designandis, primum agitabat 
Russia anno 1806, nec alia conditione vellent Russi consentire 
paci Gallos inter et Anglos, tunc temporis ineundse. Huc 
etiam utique spectabat quod, in Fcedere Yiennensi de veteribus 
restituendis nullus erat sermo, ita ut pax nullo alio fundamento 
quam seipsa stabiliretur. 

F 



42 



habebat suum. Hodie, non a catervis barbarorum, 
novis agris inhiantium, oritur rerum turbatio, nec 
ex victorum fastu triumphos ambientium. Scelera 
luunt illi per quos fuerint admissa : ipse nempe 
intellectus pervertitur ; infidus fit sermo ; hisce 
de causis facilis ex una parte erit rerum restau- 
ratio, ex alia parte difficillima: facile quidem erit 
id restaurare quod a Jure exigitur, modo idoneus 
non desit interpres ; at talem reperire interpretem 
est perdifficile ; hisce inquam temporibus, ubi 
omnia in pejus ruerunt, ob falsum sermonem 
vulgo adhibitum, contempto more verum dicendi. 

Quis tandem de Legibus, vel de Justitid 
disserens, audietur, ubi de O^inione Publicd, de 
Givilisatione, de Progressu, fit omnis sermo ? 
Quse si ita se habeant, unde brietur pax homini- 
bus bonm voluntatis ? 

Istam quidem loquendi rationem jam antea 
Summus Pontifex condemnavit; curam autem eam 
perscrutandi, et quam inanis ea sit demonstrandi, 
non suscepit. Res per exemplum illustretur. 
Declaratio edita de voce " Progressus," tanquam 
dictu minime legitima, maxime juvabit volentem 
mandato parere, quippe quem a loquacitate ratio- 
nis inimica, pravisque animi habitibus, falsisque 
ratiocinationibus liberarit. 

Qui autem recusaret istud vocabulum, solum- 
modo quod vetitum sit, proferre, et simul vanita- 
tem ejusdem ignoraret, ille non sine damno 
suo hoc audiet vocabulum : neque aliis causam 



43 

hujus silentii exponere valebit. Incapax reddendi 
rationem cur ab hac voce abstinendum arbitretur, 
ipse tum a se, tum ab eis quibuscum colloquitur, 
minoris sestimabitur. Amittit fructum ejus dis- 
ciplinas quse falsum spernere docens vocabulum, 
generationis novse (peene dixerim) partes agit; 
cum simplex obedientia contemptui est obnoxia 
apud homines hujus temporis, a quibus omnis Dei 
cultus pro mera superstitione, Deique cultores 
pro imbecillis habentur. Hunc jam fingamus Ca- 
tholicum a Parocho suo edoctum, qui et ipse a 
Summi Pontificis ore doctrmam receperit; unde 
fit ut rationalem errorem via Rationis, non merse 
Religionis vel Auctoritatis, calleat explodere. 
Quantum discrimen ! Ipse non alio modo ac 
Dominus ipse Christus Phariseeos, Socrates 
Sophistas convincebat, ad convincendos adver- 
sarios aptus efficeretur. De ipsa vocis significa- 
tione interrogans, percontaretur qusenam existat 
relatio inter methodum quandam de veritate 
disserendi, et vocabulum per quod motus desig- 
netur materialis. Definiri juberet tum campum 
geographicum per quem moveri quid asseritur, 
tum etiam quid sit, quamque late pateat, id quod 
movetur. Ulterius rem urgendo, peteret adum- 
brationem aliquam illius futuri temporis adhuc 
nobis ignoti, quod versus " progrediendum " est. 
Ad expressam impelleret declarationem de hoc 
Progressu, utrum necne sit in recta via ad singu- 
lorum casuum notitiam, ad exactam Legum 



44 

definitionem, ad moderamina ab unaquaque Re- 
publica adhibenda, ad actus publicos rite cohi- 
bendos, ad impensarum rationes inspiciendas, 
ad omnia, breviter, quse minus utilia, justa, licita 
sint, impedienda. Ipsi semper restaret, ut osten- 
deret, alterumque scite interrogando confiteri 
cogeret, ex quo tempore vocabulum istud vulgatum 
sit, genus humanum in deterius commutatum. Hoc 
modo adversarium convinceret et confutaret, dum 
simul demonstrat amphibologiam non perfectarum 
esse, sed deficientium humani ingenii virium. 

Licet indoctis doctisque condere, scriptoque 
mandare, sententias : at proposita sibi qusestione 
statim omnes — docti pariter indoctique — animo 
confusi hasrebunt. 

Nbn alia est loquelse ratio, alia loquentis : forsan 
turpes rectis verbis utantur : at nulla gens integra 
manebit, sermone corrupto. Terminis non defi- 
nitis, nulla Scientiarum humanarum cultura, immo 
nullae Scientise. Neque ulla Lex obligat, terminis 
minime legalibus contexta. Fidei quoque ArticuH 
in terminis definiendis prorsus consistunt. 

Jam vero compertum habemus, novos terminos 
in omnia Europse idiomata esse introductos, quibus 
singulis duplex tribuitur significatio ; dum simul 
jam hesitatur aliquo modo, etiam circa ea prin- 
cipia quse olim pro certissimis habebantur. 

Inter ea quse modo diximus, aliquam saltem 
dari connexionem, ex duplici fonte colligitur : 
fieri, inquam, nequit, quin vocum ambiguarum 



45 



usum consequatur, tum prava ratio agendi, tum 
omnis fidei eversio. Voces hujusmodi introductas 
vidimus, nec defuerunt supradicta illa consectaria. 

His igitur positis, nullum est dubium quin ad 
res restaurandas ab istorum exclusione termi- 
norum incipiamus oporteat ; cui quidem operi jam 
antea Summtjs Pontifex manum admovit, dum 
Catholicae Religioni, immo Christianae, adversari, 
denuntiaret illas ipsas dictiones, quas, ex seipsis 
omni proprio sensu carere, easdemque simul fal- 
laces, alii jam demonstrarunt. 

Ad hunc finem plurimum conferunt Sacrae Scrip- 
turae, Catholicis ; quippe quibus onus incumbat eas 
studendi, et earum naturalem imprimis sensum 
indagandi. Ita qusedam fit prseparatio ut, fallaciis 
debellatis, homines ad meliorem frugem vocentur, 
atque ad Poenitentiam reducantur, quin ulla dog- 
matum ratio habeatur. Tales in Catholica Ecclesia 
vires latent absconditae, quibus et ipsa Ecclesia 
sese gaudere nesciat, et quas existere nesciunt 
caeteri, donec tandem aliquando actu prodeant. 

Eodem fere tempore quo immutatus est com- 
munis hominum sensus de homicidio patrando, 
simul facta est mutatio quaedam quod ad modum 
spectat quo in civitatibus Europae res publicae 
aguntur; ita ut munus quod olim inferius esset 
administrationis devenerit omnium supremum. 
Hunc principatum adipisci contigit illi parti Gu- 
bernii, cui rerum exterarum cura incumbit ; unde 
orta est arcana agendi ratio, fons servitutis, Hanc 



46 

mutationem operata est ea in Kebus (ut aiunt) 
Orientis, Interventio ; per quam, scilicet, confusio 
inenarrabilis in rebus inter diversas gentes agendis 
supervenit : et si eos excipias qui in eadem versa- 
bantur, nullus mortalium cognovit talem exstitisse 
confusionem, antequam de Graecis coeptum esset 
agitari. Is magistratus a quo res exterae sunt 
administrandae, omnis reprehensionis, omnis inqui- 
sitionis expers, ipse per se valet incitare gentem 
ad bellum; dein "moralem," ut ahint, "influen- 
tiam," in aliam quamlibet exerere gentem; ac deni- 
que res internas suae gentis turbare, libertatem 
internam evertere, plures milites conscribere, ex- 
pensas augere, vectigalia nova imponere, aes alie- 
num majus conflare, et simul haec agendo, amorem 
patriae et religionis avitae ex multorum civium 
cordibus evellere. Accedit huc quod, seditiones 
dum directe fovet in nonnullis gentibus ad hoc de- 
signatis, parat in omnibus. Eo tenditur infortunii 
ut honestum omne regimen fiat impossibile ; ut via 
struatur nescio cui potentatui vel populo, qui in- 
tellectum simul incorruptum et loquelam retinet; 
cui porro supremum in Europa tandem reservatur 
dominium. 

Priusquam hanc perficiamus materiam, haud 
abs re erit ut ad ea revertamur quae anno 1 602 a 
Genevensibus acta narravimus : exinde enim non 
modo multa discemus, sed quasi ex Pharo quadam, 
multam lucem ad caetera dignoscenda accipiemus. 
Hic quasi limitem habemus inter duos distinctos 



47 

rerum ordines, haud illi dissimilem quem olim 
Cornelius, brevi sermone historiam Romanam 
complectens, finem cequi juris appellavit. Hic 
etenim est videre qua ratione Respublicae Minores 
hisce ultimis temporibus fuerint absorptae, et simul 
cur e6 usque duraverint quin prius absorberentur. 
Quoties facinus aliquod, omnibus hominibus odi- 
bile, impunitum evadere permittitur, tunc scilicet 
fit frequens, et dum frequentetur, novum induit 
characterem. Ita re factum videmus. Cum enim 
praedatores a constitutis imperiis vulgd ad praedan- 
dum mittantur, sequitur ut a semetipsis deinceps 
proprio stabiliantur nomine, et ad unam alteramve 
gentem aggrediendam conveniant. Porro cum 
priores hujusmodi conatus poenis non fuerint sub- 
jecti, posteriores deinde simili gaudebunt impu- 
nitate ; unde fit ut praedonum molimina pro 
usitato rerum statu habeantur ; ac spe impuni- 
tatis inducti, ad nefarios conatus aguntur homines, 
tum adversus Sultanum tum adversus Pontificem 
Maximum ; haud secus ac eadem spes falsis mone- 
tariis animum adderet. Immo, illi Principes quos 
contra fit aggressio, cum principatus jura hac in 
re non exerceant, profecto et ipsi in hac universali 
rerum eversione participes fiunt. Hi vero non 
ducuntur in pejus per passiones, neque utilitatem 
exinde, ne apparentem quidem, sperare possunt. 
Debilis igitur animus in causa est ; peccatum uti- 
que omnium maximum in iis qui vicaria gaudent 
auctoritate. Huic certe ingenti malo vel unus 



48 

per se, modo fortem gestaret animum, quolibet 
temporis momento, satis obstare potuisset : immo 
etiam hodie obstare posset. 

Mhilominus, ut veritati inserviamus, talia 
audentes non pro praedonibus sunt habendi nec pro 
piratis. Hi etenim aliquid lucri sibi propositum 
habent : necessitas forte urget ad scelera admit- 
tenda ; excusant prava consortia ; periculo certo 
sese objiciunt ; denique conscii peccant. Quanto 
probrosius ille homines trucidat sine talibus mo- 
tivis, qui nullis hujusmodi subjacet illecebris, qui 
periculis nullis obnoxius est, qui nullam hujusmodi 
sceleris habet conscientiam ; qui tandem intellec- 
tuali subditur perturbationi : qua crudelior nulla 
hominum corda regere potest, nec de qua edo- 
manda minor spes eluceat : — quse quidem per- 
turbatio eo vilior videtur, et eo minorem spem 
prsebet,quo se sanctiori prse se fert urgeri momento 
vel nobiliori. Quse in corde nascuntur passiones iis 
sunt similes quibus excitatur jumentum quoddam 
vel bellua ; quae sane, dum ei satis fuerit factum, 
quiescit. Quse in intellectu sedem habent hu- 
manse, sunt illae quidem, adeo ut servituti Daemonis 
subjiciatur imago Dei. Quee si proruperint vel 
ipsum carnificem territum videmus ! Quod si 
idem fatum nacti fuissent ii quos anno 1862 Eex 
Sardiniae conduxit latrones, quo oppressi jacuerunt 
anno 1602 Ducis Sabaudiee mercenarii : si vel in 
una civitate Siciliae, nuper inventi fuissent ita 
cordati homines quales tunc Grenevse, parcendum 



49 



profecto fuisset Italiae quin eo quo vidinius modo 
" constitueretur' , ; necnon quin eo, quem mox 
videbimus modo, haec "Constitutio" irrita facienda 

esset. 

III. 

Salutem Societatis per Leges tantummodo ob- 
tinendam. 

Jampridem tertiae Quaestioni nostrae responde- 
tur ; nae, satis superque jam est responsum quum 
methodus fuerit proposita a nobis adhibenda : 
haec autem in liberando mentes hominum con- 
sistit a nonnullis fallaciis, quae omnes profect6 
sponte sua evanescunt, simul ac cernitur, non 
minus peccari ubi multi adversus multos certantes 
trucidant, furantur^ res alienas concupiscunt, falsa 
denique testimonia proferunt, ac si singuli contra 
singulos eadem admittunt facinora. Haec qui 
nesciat, oculos habet divino judicio obcaecatos. Qua 
caecitate stante, fere eadem est civium conditio, 
quod ad mores attinet, ad conscientiam, negotia, 
et ipsam denique existentiam, ac si, (ut de rebus 
materialibus loquamur,) omnis auferretur lux 
naturalis et arte facta, donec homines tandem per 
tenebras viam utcunque facere cogerentur. Tunc 
si quid a quopiam tentaretur, ad nihilum misero 
inservirent conatus ; opes etiam amplissimae et 
ad manus positae esurientem dominum aut siti- 
entem satiare nequirent : periret tandem infelix, 
pereuntium simul hominum fcetore oppressus, eo 

G 



50 



omni non obstante quod in suos usus suppe- 
ditasset Deus, quod ad exaltajionem Fortuna 
addidisset. 

Ableganda utique est vox illa Juris Inter- 
nationalis : per ipsum etenim additamentum patet 
quam sit abjecta desperandaque rerum conditio. 
Fons hujus conditionis in propatulo ponitur, 
dum intellectus vilescere ostenditur : reverentia 
revelatur Juris et JEqui, quam parva sit; quod 
nisi se ita haberet, nec vilis fieret intellectus, 
nec abjecta rerum conditio. Praesidet utique Jus, 
regnat Jus, de Ccelo Jus descendit. Jus super 
omnia eminet. Jus igitur Nationale pro sancto 
est habendum : at particula illa " Inter," omnem 
exinde tollit sanctitatem. Si quis hanc phrasim 
Anglice proferre voluerit, eam tum sensu carere 
cognosceret, tum despectum quid prae se ferre 
sentiret. 

Jus Gentium definitur etiam Jus Naturse, Jus 
deinde Divinum. Propter essentiam suam bene 
potest a Natura nomen desumere, vel a Deo ; a 
Gentibus etiam ; quippe quod omnes regat Gentes 
et ab omnibus acceptetur. Nihil utique aliud est ac 
prsecepta Decalogi Communitatibus applicata : quse 
qui servaverit populus, fidem servabit, honorem, 
libertatem, auctoritatem ; immo in seternum du- 
rabit, modo cetera non desint necessaria. Qui 
vero populus sine justa causa alterum oppugnat, 
jam perdidit innocentiam et honorem, libertatem 
simul et fidem : nec unus quidem inibi Civis, 



51 

nullus Christianus, nullus Vir denique invenitur, 
modd excipias eos, si qui forte protestando 
denuntient. 

Proprie demum ac bene Jus Gentium nuncu- 
patur ; quia per se solum de actionibus tractat 
aggregatis variarum Gentium, et sua de iisdem 
fert judicia. Non aliud est ac Jus Civile, tum 
quod ad publica, tum quod ad privata, spectat 
judicia, in quantum toti Communitati potest ap- 
plicari. Accipe jam definitionem quam de Jure 
Gentium protulit jurisconsultus inter Anglos in- 
signis : " Tale est utique Jus Gentium," — verba 
sunt Mansfieldii — " Jus quoddam Universale, 
quod nullibi ac in Anglia latius patebit : cujus 
vigor per Leges Antiquas Anglise agnoscitur, quod 
in ipso Jure nostro Civili suum obtinet locum. 
Leges a Parliamento latoe nequeunt hoc Jus Gen- 
tium immutare ; neque ex hujusmodi Legibus cog- 
noscitur ipsum Jus, nec modus quo lites subinde 
exortse dirimi possunt, sed ex diversarum usu 
Gentium, et ex Scriptorum auctoritate. Potuit 
quidem fieri identidem ut a nostris legibus Jus 
Gentium confirmatum sit, vel servatu facilius red- 
datur ; quse quidem Leges non novum Jus intro- 
duxisse censentur, sed potiiis declarasse ea quse 
jam ab antiquo fuerint in Eegno nostro libertatis 
fundamenta. Nullis denique Gentibus tribui debet 
laus humanitatis apud quas Jus Gentium non 
sit in honore." 

Deinde, fortiori quodam pacto, Jus Gentium 



52 

nuncupatur illud de quo agimus, quia ipsis incum- 
bit Gentibus cura hocce Jus exsequendi. Quod 
quidem exsequi Gentes debent adversus propbios 
ipsarum Moderatores. Non alio sane ritu possi- 
deri in orbe terrarum pax potest aut servari, 
quam ut Gentes Moderatores suos prohibeant, " ne 
justo tramite excedant. ,, Pax turbetur necesse est, 
modo cura servandi Juris Gentium Vicariis remit- 
tatur; Moderatores dico, quibus facultas datur hoc 
Jus applicandi, idem interpretandi, ac pro lubitu 
immutandi. Hoc utique modo, eo tandem deve- 
nitur ut Gens aliqua " pro Jure habeat quidquid 
egerint Principes: ,, ut ver6 pristinus recuperetur 
status, oportet oriantur quidam ceteris dissimiles, 
qui doceant, qui reprehendant. 

Sed gravior adhuc restat consideratio quae 
tempus futurum respicit. Jus Gentium si non 
servetur, necesse est ut tandem pervertatur ; dum 
ipsius nomen, formulse, auctoritas, tanquam ne- 
bulse Orbem obscurabunt. Illud igitur homines 
astuti, quasi fucum et praetextum, objicient facino- 
ribus suis, adeo ut deinceps ex hoc prsesertim 
fonte bella dimanent et discordiae. 

Per exiguam rimulam subintrant solis radii. 
Invitae utique delirant gentes, peccant, trucidant, 
male habent. Qua de causa, quotquot in hoc rerum 
statu cernere valent homines, studio replentur 
magno, laboribus non parcunt, auctoritate pollent. 
Utut paucorum nulliusque momenti hominum, 
labor tamen forte est fructuosus. 



53 

Et re quidem vera, non ab hominmn numero 
pendent ea quae intellectu perficiuntur. Pra^sens 
siquidem hsec humani generis conditio ab uno 
tantum homine fuit elaborata.* 

Vexat enimverd, debetque cessare, non solum- 
modo sanguinis effusio, sed illiciti cujusque generis 
actus, tum commissionis tum omissionis ; illatse, 
permissseque, injuria3. Modd in Anglia exstitissent 
probi aliquot viri, multis novitatibus obstitissent : 
etenim, anno 1854 Anglia non amandasset ea 
omnia quorum ope hostem comprimere potuisset ; 
nec anno 1856 copias navales aliis gratuito remisis- 
set; necanno 1863classem piraticam praeparasset; 
nec recusasset injurias ab illis illatas annis 1864- 
1867 reparare; nec tolerasset ut inter finitimos 
nostros, aliosve potentatus, regna pretio numerato 
commutarentur ; neque ut portus essent obsessi, 
quin aliqua saltem existeret Belli species ; nec 
permisisset ut Legati nostri inferiores, quos Con- 
sules dicunt, rebus civitatum internis, in Oriente, 
sese intermiscerent ; nec tractasset de removendo 
ipsum Societatis Civilis fundamentum, subditos 
nempe a fide erga Regem jurata absolvendo ; vel, 
ut uno verbo dicam, quidquam evenisset eorum 
omnium quse nuper nos catervatim oppressere nova 
proposita, antehac passim ignota. Hsec autem 
omnia, et his similia quse subsequi debent, neces- 
sario oriuntur, semper ac homines sibi excusationes 

* Palmerston. 



54 

prsetendunt ut ab omni regula agendi liberentur. 
Remedium autem ad hoc, cum simplex sit pluraque 
complectens, vel,pro ea saltem qua gaudet novitate, 
ad se profecto mentes hominum debet attrahere. 
Nova et inusitata, magno utique sequimur ar- 
dore: justitia autem nihil magis novum minusque 
usitatum. 

IV. 

Jus restaurare debet Pontifex Romanus Ecclesiae 
Caput. 

Utrum Ecclesia Catholica hujus restauratio- 
nis perficiendae sit capax, id ex indole hominum 
quos hodie nutrit pendere dicendum est. Huic 
Ecclesiae necessario incumbit ut conatum aliquem 
adhibeat, tum propter faciem sceleris recens 
mutatam, tum ex eo quod sibi auctoritatem 
vindicet docendi fidelium conscientias. 

Verba quidem a Summo Pontifice prolata, dum 
dulcem in se continent promissionem, nonnihil 
tamen incutiunt timoris. Per haec verba, Ecclesia 
sibi aliquid momenti in re politica superesse pro- 
clamat, cum jus sibi vindicat Appellationes audi- 
endi. Haec, quatuor abhinc annis jurisdictio 
asserta, nullum tamen adhuc sortita est effectum : 
immo, nec una vice executioni est mandata. Du- 
bium igitur exsurgit circa sensum verborum quibus 
usa est Ecclesia ; quis tandem sit. Ex quo pro- 
lata fuerunt illa verba, status rerum non idem 
remansit ; siquidem, ex illo tempore, Ecclesia 



55 

probasse videtur, quaecunque reprehendere omi- 
serit vel damnare. 

Attamen ut de sceleribus politicis sententiam 
ferat Auctoritas Religiosa, non est cur exigatur 
publica hujusce Juris postulatio. Quinimmo, sim- 
plici quadam ratione proponi res potest, ut veritas 
per se pateat. Fieri quidem potest ut nullo jure 
ab Ecclesia Anglicana vel Borussica exigatur pub- 
lica sententia de bello ab his Guberniis suscepto, 
utriim sit licitum : nihilo minus non idcirco 
Romanae Ecclesiae onus hujus officii deponere 
licebit ; quippe quae pro Catholica seu Universali 
se gestet, atque aded fidelibus ex utraque parte 
militantibus imperet ; et quum justitia nequeat 
utrique adesse parti, nequit Ecclesia Romana, dum 
sileat, sceleri non patrocinari. 

Hisce fere verbis rem prout est, exposuit, An- 
tistes ille egregius, Episcopus Moguntiensis. 

" In saeculis hisce nuperrimis, posteaquam man- 
datis Dei fuit valedictum, formula quaedam, iners 
omnino, in eorum locum fuit subrogata, quae non 
aliunde deducta videtur quam ex statera mer- 

catoria Haud parvum, mihi crede, 

periculum injicitur Orbi ex separatione ista, 
qua Jura Gentium a Lege Dei seorsim 
sumuntur ; ex falso isto principio, ut in Politica 
Scientia de fine capessendo, deque rationibus ad- 
hibendis, alia prorsus norma judicari debeat ac 
de justitiae morumque vulgatis quaestionibus. Inde 
bellum perpetuum vel simplices induciae, Belli 
Universalis exordia. 



56 

"Hinc est quod acrianimo dolendum sit Religio- 
nem in hac Politia pro participe fuisse inductam. 
Nec bene actum videtur ab iis qui nuper Religioni, 
ejusque ministris, dictavere, ut quandam hisce 
violentiis religiosam accommodarent sanctionem. 
Ssepenumero in templis personuere cantica, dum 
Deo gratiae agerentur pro victoriis a Deo male- 
dictis, nediim ad Ejus gloriam facientibus." 

Hisce igitur vocibus usus est olim Episcopus 
Moguntiensis, quin tamen distinctionem per- 
cepisset, injusta inter bella, et illicita; sed ad priora 
tantummodo spectans, illaque nostrorum tem- 
porum probrum ratus, et periculum : indigna- 
bundus tamen et dolens, immo horrens indicat 
Eeligionem, dum armis adversis benedicat, ipsam 
esse exsecratam. 

Testantur haec conscientiam perturbatam, cor 
afflictum. At vero quam hujusmodi valeant affec- 
tus, etiam cum egregiis animi dotibus conjuncti, 
ad medicinam inveniendam atque applicandam, 
dum desideretur necessaria rerum circumstantium 
cognitio, imprimis ex illo, unde pauca supra ex- 
cerpsimus, libro cognoscitur. Iloc item, in opere 
cui titulus " Germania qualis sit posfc Bellum 
Anni 1866," de causis hoc bellum inducentibus, 
tractaretur necesse erat. Harum causarum prout 
revera exstiterunt, ne unam quidem auctor per- 
spexit. Nonnulla de Danis prse errore narrat, et 
ex falsis his prsemissis, statim falsas deducit 
consequentias. Demum de terribili illo ac sacri- 



57 

lego Foedere verba faciens, cui Sancti Fcedeeis 
nomen inditum, bene factum appellat, et mul- 
torum fontem bonorum ; quod cum non fuerit 
executioni datum, non aliunde praesentem rerum 
conditionem exortam censet. 

Quapropter, etiamsi Gregorii Magni, Gregorii 
VII., Innocentii III. nomina, sponte sua veniunt in 
mentem, cuilibet adhuc spem aliquam retinenti, 
(cujuscunque tandem Religionis partes sequatur, 
immo, nullo habito discrimine utriim ulli Religioni 
nomen dederit, necne) ; hodie tamen longe gra- 
viora Pontificibus incumbunt onera, quam ut 
matrimonia illicita prohibeant, vel Reges sicarios 
excommunicent, iniqua restringant vectigalia, vel 
ut bella etiam injusta damnent. 

Nunc enim dierum non de activo influxu in rebus 
publicis contenditur, sed desideratur Judicium, 
idque, praesertim, de criminibus. Auctoritas autem 
sic exercenda non antea sentietur quam fuerit 
exercita. Neque exerceri poterit nisi illis dotibus, 
illa rerum cognitione prseditus vir prodierit, qui et 
infinite sese abnegare voluerit et devovere, non 
alio modo ac ubi hsec omnia in Geegorio conjuncta, 
mirandum illud systema progenuere, quod sub 
Ecclesia3 Romana3 nomine designamus ; quseque 
omnia in Pontifice quem feliciter regnantem 
laeti videmus, conjuncta, modo tempus ipsi non 
desit nec humana auxilia, eandem Ecclesiam 
restaurare valuerint, ipsam Civilem Societatem 
instaurare et servare; illam dico Societatem 

H 



58 

qu93, ut cum eodem Pontifice loquar, " in partes 
detrita jacet. ,, 

Qua de re ita philosophus quidam Gallus, a fide 
Christiana aversus: " Ne mihi referas Gregorium, 
Leonem, Urbanum, Innocentium, aliosque com- 
plurimos, qui mille abhinc annis magna sanctitate 
floruerunt. Hoc enim poscimus, ut ipse nunc 
sanctus sis, ut proinde universitas moralis rerum, 
uno consensu, ad tuos pedes provolvatur."* 

Minister Protestans quidam, nuper Decanus 
Ecclesise S. Pauli apud Londinum, dum de rebus 
antehac gestis scriberet, quod nunc fieri potest indi- 
cavit; "Gregorio M. Regnante, Pontifex Romanus 
primum,re quidem et auctoritate, sinminus nomine, 
Princeps Civilis evasit. Neque vero pro conatibus 
ambitiosis habendi sunt ipsius actus, quasi Ecclesia 
in jura Civilis Potestatis se intromiserit. Quae- 
cunque egit, ex purioribus procedebant motivis, vel 
ipsa necessitate cogente. Quum principes legitimi, 
incuriosi utique et inertes, auctoritate sese abdi- 
cassent, hanc susciperet Pontifex, necesse erat, ni 
vellet Urbem Populumque anarchiaa deditum. Ea, 
qua gaudebat auctoritas, communi omnium con- 
sensu nitebatur, qui eam beneficam judicarent." f 

At vero, non minus est Pontifex inter Keges 
nominandus : ex Principum grege habendus est ; 
in iis tamen negotiis nunquam sese immiscuit, per 

* " Ficles Christiana," p. 59. Est opus Quinetii. 
t " Milman's Latin Christianity," tom. ii. p. 130. 



59 

quae, tum res in Europa, tum mentes hominum, in 
tantam sunt deductse confusionem. Fcederi Yien- 
nensi, tot fonti malorum, ipse nunquam assensit ; 
immo, nullo non tempore adversatus est. Locutus 
est etiam nominatim et vehementiiis contra non- 
nulla ex iis sceleribus, in Polonia nempe et in 
Italia commissis, qua3 communi impulsu patravit 
ista auctoritas, quse, contemptis Nationum privi- 
legiis, Europam proculcat. 

Non minus igitur oportet Pontificem, prout Rex 
est, testari adversiis crimina de quibus ipse incre- 
pari nequit, et quorum nihilo minus ipse est victima, 
quam oportet eundem Pontificem, prout ipse est 
Romanse Ecclesiae Caput, docere omnes de grege 
suo fideles, cujuscunque aetatis ; docere, inquam, 
ipsum oportet, homicidium non deesse, quoties sine 
causasanguis profunditurhumanus; deinde, officia 
Religionis omnibus esse deneganda, sicut revera 
factum videmus de " Fenianis " in Imperio Bri- 
tannico versantibus, qui, vel actu vel consilio, 
hujusmodi homicidii reus fit, sive directe, sive 
indirecte, laudando, vel opes, vectigalium nomine, 
suggerendo. Pontificis Principatus inter exiguos 
quidem fines continetur ; at coram Lege et humana 
ratione omnes Civitates sequalibus gaudent privi- 
legiis. Quare, etiam prouti jam res se habent, 
ea, quae minima est inter Europse Gentes, maximse 
potest sequiparari. Omnium negotia Gentium sunt, 
ut ita dicam, invicem contexta; omnia secreto 
aguntur; atque ita qui astutior fuerit ceteris 



60 



hominibus dominari potest ; et ciim ipsis omnia 
desint media per quae id cognoscere possint quod 
de iis agatur, sensim sive sensu, ob oculos eorum 
tela nectitur, pedibus eorum laquei parantur. Ex 
his autem extricari nequeunt nisi per morum inte- 
gritatem et bonam in negotiis indolem, qua3 vel in 
uno inveniatur Magistratu, qui utut angusta sit 
ejus ditio, hujus salutis auctor fieri potest. 

Hisce autem praedita prserogativis, Curia Ro- 
mana per saltum potestatem obtinet, nulli toto 
Orbe secundam ; ita ut resistat illi Imperio quod 
cetera regit, ad mutuamque urget internecionem. 

Nunc agitur de modo quo hae opes, in animo 
sitse, acquiri possint. Ad hoc requiritur vir tali 
praeditus ingenio, quali nihil rarius in temporibus 
legimus anteactis. JSTeque melius hanc rem quis- 
quam exposuit quam egregius ille ex Clero, qui 
hisce usus est vocabulis : " Gigantum hoc opus 
est: at vero non adsunt Gigantes, neque intra 
Ecclesiae septa, neque extra." 

Itane igitur desperandum est, nec conatus adhi- 
bendi? Minime gentium. Etenim ubi aliquis 
difficultatem agnoverit, jam primum gradum, eun- 
demque difficillimum, superavimus. 

V. 

Concilium CEcumenicum. 

Ad hoc opus conficiendum nullum requiritur 
Concilium : siquidem nihil novi habetur cujus in- 
vestigationem fieri oporteat, vel de quo novum 



61 

condi debeat decretum, novumque constitui tri- 
bunal. In Concilii conventu praeter periculum 
nihil invenitur; quod, ipsum ob periculum, pro 
lucro est reputandum. 

Qua3 hic proponuntur, ea maximi sunt facienda, 
maximumque, nunc et in posterum, sunt habitura 
influxum. Si quid pro vere magno haberi potest 
conamine, tale utique illud est de quo agitur. 
Quocirca, in singulorum animis tantummodo potest 
elaborari : nec ullus omnino Coetus idoneus erit 
huic labori. 

Hujus profecto operis jamdudum Pontifex jecit 
fundamenta : extolli tantum debet ipsius moles 
sedificii. 

Quod ad terminos spectat, horum errores jam 
denuntiavit Pontifex : eosdem sensu carere nunc 
demonstrandum remanet, ut Summi Pastoris gregi 
plenius lumen infundatur, eo fine ut bellum possit 
intendere contra fallacias, quibus obvolutus, omnis 
error continetur. 

Inter cetera eaque magnse virtutis, remedia huc 
conducentia, bene numeratur ea puerilis institu- 
tionis portio quam "classicam" nuncupant Angli ; 
Galli " profanam." Iis etenim libris instituuntur 
pueri, quos nobis reliquerunt auctores tum Graeci, 
tum Eomani ; qui nobis et exemplari prosunt et 
instructioni ; harum enim Gentium casu instrui- 
mur, dum, jure meritd, earum lucubrationes 
imitemur. Homerus nobis pro Codice est Juris 
Gentium : Demosthenes contra eos testatur mores 



62 

quibus nos utimur ; cujus verba eo potius valere 
debent, quia nonnisi iis neglectis in prseceps 
ruerint Athense. Soorates, a nonnullis Ecclesise 
Patribus, pro prodromo est habitus Christianse 
Religionis, cujus doctrina eo prsecipue spectabat 
ut in falsis terminis latentes detegerentur errores. 
Florente Eoma, ideoque corrupta, eadem illa duo 
apparent pericula quse jam nostrse imminent 
Europse ; pericula minime ab invicem sejuncta ; 
falsos dico terminos et injustitiam. JSTec solum 
apud eos qui de moribus scripserunt hsec habe- 
mus : non alius est sermo eorum qui rempublicam 
gerebant, qui principibus accepti erant, qui 
poeseos laudem adipiscebantur. Nonnullorum 
ejusmodi verba proferam, talia etenim sunt nobis 
perquam opportuna. 

Cato cives suos monuit amissa vera fuisse rerum 
vocabula. Seneca admonet Leges jam siluisse 
apud eos qui pro jure acciperent quidquid agerent 
Moderatores. Dum Ciceeo, sub Africani persona 
loquens, stilo sui nominis non indigno, describit 
quid tandem debeat esse Communitas, hsec habet : 
JSTon soliim Eespublica eadem est ac Justitia, at 
vero nonnisi per Justitiam existit, eamque 
summam. Apud Virgilium, tenebrosa Ditis 
regna magnam vocem ingeminant Thesei : — 

Discite justitiam moniti, et non temnere Divos. 

Neque aliter nos docet Flacci carmen : 

. . . . Virtus, populumque falsis 
Dedocet uti 
Vocibus. 



63 

Unde quaesp, factum est hsec omnia, vel ipsis 
tironibus apprime cognita, a viris, oblivioni data ? 
Quid, quod nemo inveniatur qui has elapsorum 
disciplinas saeculorum, in commodum convertens 
suum, praesenti rerum applicet statui, ut ita 
juventutem succrescentem edoceat discernere fal- 
sum, justumqile diligere. At vero, qualia erant 
falsiloqua Grascorum Romanorumque vocabula ? 
Illis ex propria ipsorum loquela contexta sunt 
retia ; hi vero paucis utebantur, ex Graeco 
sermone desumptis terminis. Nos autem obruit 
ingens moles vocabulorum tum Graeca. prigine tum 
Latina, quibus, simul permixtis, significationes 
addimus, quas nec Graeci capere potuissent nec 
Eomani ; dum tamen assidue ex alia parte simplicia 
propriaque vocabula nostrae linguae amovemus. 
Quod cuilibet profecto patebit ad hoc animum 
parumper applicanti : videbit enim permultas 
esse locutiones Anglicas vel a Graeca vel a Latina 
lingua derivatas.* Qualem haec omnia influxum 
habeant in hominem qui eo redigitur ut ea discere 
debeat, et simul credere ea aliquam saltem signifi- 
cationem prae se ferre, facile concipiat quicumque 
adverterit hosce terminos nihil ex sese significare, 
in omnes regulas Logices peccare, et aptos esse 
ad pervertendum animos utentium. Hi termini 

* Quse dixiinus ad ea omnia referri possunt vocabula quse in 
ty, ence, ion, ite, ism, et ze desinant ; quoties videlicet in 
secundd adhibeantur intentione. Quid, sit secunda intentio 
videsis apud Logicos. 



64 

aliorum loco adhiberi possunt, immo et fuerunt 
adhibiti : at periculum adest ne termini nobis 
imponant; ubi videlicet illorum ope struamus 
cogitationes nostras, vel ex illis quid cogitandum 
sit deducamus, dum simul significationem in illis 
invenire credamus. 

Debuerant quidem illi qui juventutis instituendae 
curam susceperunt, prohibere ne discipuli terminos 
usurparent vagos seu sensu carentes ; ita falsis 
occlusissent ideis ingressum, quibus horum ter- 
minorum explicatio prsestabat aditum. Hoc autem 
illi praestare omiserunt : quocirca hoc beneficium 
maturiori astati ab Ecclesia conferendum est. 

Opus forsitan difficile non immerito videbitur ; 
at obligatio instat ; enimvero, utut sit difficile, pro 
impossibili non potest haberi. Quod si impossi- 
bile foret, spes nulla restaret, nulla salus. Quemad- 
modum enim, si homines in numeris computandis 
ad falsam summae integrae perveniunt conclusi- 
onem, quia et circa singulas errant partes, spes tibi 
adest corrigendi, et ad id conatus erunt adhibendi : 
sin autem ipsas suminae particulas pro veris habeas, 
nihil remanet quod agas. Similiter etiam si ex 
pravo cordis consilio procedit id omne quod agi- 
tur malum, spes omnis deesset, nec vi sua gaude- 
rent verba, monitionis : tunc etenim duntaxat 
vox hominis valebit ad commune bonum generis 
humani, ubi per eos quos adhibent terminos de- 
cepti homines, ad id quod nollent agendum fraude 
impellantur. 



65 

Ut autem ad hoc deveniatur, necesse est ut id 
perfecte et absolute persuasum habeatur, nihil 
prorsiis valere quodcunque, in hac qua vivimus 
a^tate, pro vi intellectus reputetur, cultuque philo- 
sophico. Quam sibi persuasionem unicuique suam 
facere licebit, modo velit vel unam auctoris ali- 
cujus hodierni sententiam sumere, et omnia delere 
vocabula quae ex Grseco deriventur fonte vel 
Latino. Quod reliquum est legatur : omissi 
termini ad nihil inservisse cernentur ; significatio, 
si qua adfuit, libera manebit, fallacias denudatss 
relinquentur. 

Ante oculos igitur hominum id poni debet, illas 
speculationes quibus hodie vulgo incumbitur, quod 
ad politiam attinet, esse futiles ; ad Religionem 
et morum regulas, detestabiles ; easdemque, intel- 
lectu tenus, dignas esse qua3 contemptui tradantur. 

Qua3 proinde omnia, ex Metaphysicis de- 
sumpta disciplinis, prius tractanda sunt Concilio 
jam indicto. 

Quod ad scelera spectat, fundamentum pariter 
jactum est, cum Pontifex Romanus suam in con- 
scientias auctoritatem proclamarit non singulorum 
tantum, sed et Communitatum, Gentium, ipsorum 
denique Principum. Hanc autem auctoritatem 
nondum deduxit ad actum ; nec deducere potest 
antequam Lex ipsa fuerit prascise desig- 
nata. Quod quidem fieri oportet non solum 
quoad Bella, veriim etiam quoad Legatorum Con- 
gressus, Fcedera, Protocolla. Etenim, ut nihil 

i 



66 

dicamus de more isto recenti bellum inchoandi, 
nullis primum adhibitis solemnitatibus, alia 
insuper nuperrime invecta est consuetudo, ut 
nulla necessitate cogente habeantur Congressus 
Legatorum : Fcedera etiam ineundi quse tum 
forma peccant, tum substantia : necnon Pro- 
tocolla subrogandi Fcederum loco : Fcedera 
semel inita spernendi ; hisce omnibus denique 
novum quid addendi, sub Declarationis nomine, 
cujus virtute, res etiam internaB omnis Eeipub- 
licse attingi possunt et perturbari. Regula ergo 
proponi debet, juxta quam, in omnibus hujusmodi 
negotiis, quid sit secundum Leges, quidve Legi 
adversetur, dignoscere possint Catholici: quod 
cum fit, profecto, et non alias, auctoritate gaudebit 
Pontifex ; auctoritate nempe judiciaria in Com- 
munitates, Gentes, et ipsos denique Principes. 

Ipse quidem Pontifex nuperrime debuerat sui 
Principatus auctoritatem exercere in latrones 
quosdam Gentis Exterce, qui ipsum Pontificem, 
cum agris suis et subditis atrocissime sunt ag- 
gressi : neglexit tamen etiam in suo ipsius foro 
de Legum violatoribus pcenas sumere, ut ita 
reprimerentur mali ; debita innocentibus prsebe- 
retur protectio : nec aliunde hunc neglectum 
ortum credimus, quam ex eo quod res de quibus 
agimus, non nisi confuse a quoquam cognoscuntur. 
Sin autem ea prsestitisset Pontifex quse neglecta 
sunt, ipso suo facto Humanse Societatis restaura- 
tioni dedisset initium : dum sibi ipsi, hujus scilicet 



67 

novi ordinis promulgatori, omnium reverentiam et 
fiduciam conciliasset. 

Quoties cum scelestis est agendum, omnis liber- 
tas tollitur: etenim, qui non persequitur scelus, 
hoc acceptat. Qui scelera quaecunque condonat, 
ipse se scelestum praebet. Quod, cum de privatis 
sit verum, multo magis de Principibus est creden- 
dum. Jure quidem miretur quis opus esse nobis, 
ut talia proferantur; sed magis est admiratione 
dignum quod prolata haec minime intelligantur. 

At vero, hoc Juris Christiani codice semel 
sancito, nihil visu dignius concipi potest, nec 
sanctius, quam ut ad illum accejptandum Universa 
conveniat Ecclesia, atque ut de universo applica- 
tionis modo collecta sapientia consulat. 

Porro in hac re non nihil periculi adest ubi res 
agenda sit in Concilio ex Clericis tantum conflato, 
qui nec in Jurisprudentia polleant, nec in Meta- 
physica nec in Publicarum Rerum scientia : atque 
eo magis quia jam non amplius, sicut olim in 
medio aevo, omnis Juris fons habeatur Ecclesia ; 
quia, inquam, haec omnia in hac fiunt aetate, in 
qua et communis sermo fallax est, et omnium 
gentium negotia, tela quadam occulta et mysterii 
plena, obvolvuntur. 

Et re quidem vera, indolis egregise viri, horum 
non omnino rudes negotiorum, hoc jam periculum 
reformidarunt. Inter quos insignis quidam hisce 
verbis est usus : " Concilium, vel destructioni 
inserviet, vel remedio." Neque aliunde quam ex 



68 

sensu hujus periculi orifcur spes illa quam raodb 
expressimus ; fore nempe ut exinde aliquibus 
persuadeatur ut id praestent quod necessarium 
fuerit; scilicet ut in antecessum perficiatur hoc 
opus Concilii, atque ut bene perficiatur. 

Neque vero illud praetermittendum est, integrum 
publicae moralitatis campum a recenti philoso- 
phorum disceptationibus fuisse neglectura ; Eccle- 
siae scilicet lustrandus relinquitur. Inter ea 
omnia quae investigationi sunt submissa, nullus 
fuit sermo de Bello impediendo. 

Quotquot inivimus consilia in commodum hu- 
mani generis, nullam methodura audivimus qua, 
minores fiant Eerumpublicarura expensae. Con- 
venerunt saepe horaines ut imbecillibus ferre 
possint auxilium, et injuria affectis ; ad honestatis 
publicae, morum, et boni communis defensionem, 
nullos convenisse novimus. Multi consilium 
inierunt Eempublicam " reformandi"; nemo de 
ministris coercendis, prohibendisque ne pro lubitu 
sariguinem profundant civium, et opes consumanfc. 

Conventiis hujus negotium, saltera primarium, 
in perturbationes grassantes refrenando, non in 
dogmata vel disciplinam stabiliendo, versatur; 
igitur, non in Catholicorum tantiim, sed in humani 
generis gratiam Concilium convocatur. Et si 
alicui profuerit, jam proderit omnibus. 

Omnes, quorum interest, in partem delibera- 
tionum admitti decet. Et revera ad Concilium 
Tridentinum vocatae sunt civitates etiam Pro- 



69 

testanticae, ut per Oratores suos interessent. 
Negari vero non potest, quin hunc solum finem 
sibi praestitura essent Imperia Europaea, si tali ac- 
cederent invitationi quam ut justam quaestionum 
prohiberent solutionem, et cuncta perturbarent. 
At vero Legum campus non ad Ministros pertinet, 
nec ad id quod " Legiferum Corpus" vocant, sed ad 
jurisperitos duntaxat. Tale utique consilium si 
quis haberet, ex ipsa rei natura, immo necessarid, 
eos ad se vocaret qui rebus studuerint juridicis. 
Jus quidem Gentium nulli subjicitur Juri Civili : 
quod Jus saltem in Anglia pro portione quadam 
habetur Juris Civilis, quae tamen non a Parlia- 
mento processit, nec a Regis auctoritate. Hoc 
Jus privatos plerumque, hisce nostris temporibus, 
habuit interpretes : inter quos qui prae ceteris 
eminent, Grotium dico et Vatellium, Protestantes 
fuerunt. Hi scriptores, etiam ab Ethnicorum 
Legibus et praxi, multa congesserunt, praesertim 
Romanorum veterum, apud quos Jus Gentium 
pro Jure Communi fuit, suos proprios habens 
Judices. Quodcunque cum exteris agebatur Na- 
tionibus, hisce solummodo, ceteris sublatis, sub- 
jectum est Judicibus. His enim rebus nulli Eegi vel 
Consuli, non Senatui nec Populo se interponere 
licuit ; hi enim nec bellum denuntiare valuerunt, 
nec pacem inire. In hujusmodi enim quaestionibus 
ii qui Rempublicam gererent pro una tantum 
parte in lite habebantur, de cujus actis esset 
inquirendum. Collegio Peoialium, nullo in rebus 



70 

politicis munere gaudenti, at Eeligione simul et 
Jure plurimum valenti, res tota commissa est, 
simulac controversia est exorta inter Gentem 
quamcumque Externam et Romanas Moderatores 
Reipublicse. 

Ex Mc igitur praeclara Gente prsecipue petita 
sunt exempla ab iis, paucis utique et nulla pollen- 
tibus auctoritate publica, qui in lioc Jure studium 
suum posuerunt; dum principia illa exponerent 
quas nuper ipsis plurimiim ponderis conciliarunt 
in foris juridicis, quseque, dummodo fuerint exe- 
cutioni data, pacem Orbi et ordinem servarunt. 
Privati igitur homines, dum bono communi stude- 
rent, suis benefecerunt, Juraque dederunt : quanto 
magis hoc poterit prsestare Ecclesia Romana, quse 
eodem sibi fine prsestituto, non amplius operis 
materiam elaborandi munus haberet, sed soliim 
quae jam sunt collecta applicandi. 

Yeruntamen non tota Europa Christiano gaudet 
nomine. Intra Europse fines, Potentatus quidam 
Mahumeticus eum occupavit locum, qui, quod ad 
geographiam attinet et ad res politicas, primas 
partes in Europa, quin et in uniyerso Orbe, sor- 
titur. Porro, hasc Respublica tam longe abest quo 
miniis Pontificis consilio repugnet, ut videatur cum 
eo potius conspirare ; nec tamen aliud invenitur 
per Orbem Gubernium quod non eidem directe, 
et ex ipsa rei natura, adversetur. Hoc Turca et 
Pontifex E-omanus commune habent, latronum 
impetus caeterorumque Imperiorum insidias susti- 



71 



nere : quin etiam et hoc, quod iisdem adhuc fruan- 
tur Legibus et moribus quibus olim Roma Antiqua. 
Horum institutorum effectus in eo cernitur quod 
Turcas, soli inter Gentes, abstinuerunt se a consiliis 
contra vicinos suos moliendis, et ab ineundo pactum 
cum aliis, eo fine ut res internas vicinorum pertur- 
bent, iisque auferant libertatem. Bellum decer- 
nere militesque conscribere, neque Consulibus 
Senatuique licuit Komano, neque hodie Sultano 
cum Divano suo licet. 

Expectari debebat illic sententia Fecialium, hic 
Fetva Ulem^ ; neque quiquam pareret illi Sultano 
qui hac omissa bellum vellet intentare.* Yel ipsi 
milites gregarii, eodem haberent numero, unum 
de suis civibus trucidare ac collectam hostium 
cohortem. Illo etenim inconsulto cui incumbit 
officium vel concedendi Fetvam vel negandi, nemo 
in hujusmodi cohortem tela projiceret, haud secus 
ac in Anglia miles plebem tumultuantem non co- 
erceret, antequam prsescriptae a Legibus formulae 
fuissent servatse. 

Credent procul dubio EuropaB incolaa qui ex suis 

* Semel tantum legimus in historia Turcica, hoc facinus 
fuisse attentatum : quod qui attentavit Sultanus, Mahmudus 
IY., capitis poena est damnatus. Induciarum tempore bellum 
renovavit adversus Austriam. Quin et nuper sub novo hisce 
temporibus incepto ordine, ille ex concionatorum numero qui 
Constantinopoli eloquentiaB fama et auditorum frequentia 
maxime gaudet, in Belgradii deditionem est invectus, quasi 
fidei proditse reum simul et legum spretarum : nulla etenim 
fuerat F y etva obtenta. 



72 

propriis judicium ferunt moribus, non aliam ob 
causam Turcas ab aggressione et dolis abstinere 
quam quod ipsis ceteri dolos intentant. At hoc 
admitti minime potest : sublatis enim ejus mori- 
bus et indole, a nullo Potentatu majus periculum 
Europae incubuisset, quam ab eo cui praeter loci 
opportunitatem, suasisset libido commoda augendi, 
vel acceptas injurias vindicandi. Exemplum desi- 
deras? En tibi prseclarum ex anno 1812 petitum. 
Turciae multa tum a Gallia tum ab Anglia passae, 
proposuit Russia pactum ineundum cujus vir- 
tute bellum susciperetur : terra marique copiis 
collatis, classes conjunctse mare Mediterraneum 
ingrederentur, exercitus Lombardiam. Id quod 
somniabat olim Mahumetus II., Turcarum oblatum 
est oculis, quo non Italia tantum sed etiam meri- 
dionales Galliae provinciae ambitioni suse exhibe- 
rentur. Qua de re communis nonnullorum sensus 
sufficere profecto potuisset ad rejiciendum sugges- 
tiones tentatoris : sin autem in Divano inventus 
fuisset aliquis Kaunitz, Beust, vel Bismarck; 
dolus tamen etiam hujusmodi hominum, atque 
corruptio, in proprium ipsorum dedecus evasisset : 
in illa Gente ubi per Leges sancitum fuerit ut, 
talia antequam executioni mandarentur, de iis in 
publico consessu rogarentur sententiae omnium, et 
debita per Fetvam haberetur approbatio: Summus 
Imperatoris Turcici Consiliarius, ubi ageretur de 
illa conventione Belgradica, Austrorum Gallorum- 
que Legatos alloquens, dixit : " Nostrum ignoratis 



73 

administrationis morem : neque enim Constanti- 
nopoli, sicut Parisiis vel Viennas, unus et alter de 
omni re constituunt." 

Hsec Romanas administrationis ratio ab initio 
omnibus fuit communis: in hac re Romani tan- 
tum imitati sunt antiquas Gentes, prsesertim 
Etruscos. Nec aliter revera in praxi agunt An- 
gli. In Anglia etenim non alia ratione judicium 
privatum dirimitur, ubi vel Gubernium vel ipse 
Rex actoris partes gerit, ac si inter idiotas res 
agatur ; idemque fit ubi vel Gubernium vel Rex 
ipse, reus fiat ex petitione idiotse : eadem enim 
ratione omnes partes a judice tractantur, qui 
Gubernii Regisve actus trutinans sententiam fert 
pro parte alterutra, juxta res gestas et Legum 
cautiones. 

Nec alia ratione judicium fertur quoties de iis 
modis agendi quseritur quibus Belli nomen per- 
peram additur : quoties videlicet vel Anglise sub- 
ditos attingunt, vel exterarum Civitatum, et sunt 
ejusmodi ut de iis lites jure moveantur. 

Tempore Primi Belli inter Sinenses et Anglos, 
lis quasdam exorta est propter res gestas a copiis 
militaribus ; et de eo prsecise fuit judicandum, 
utrura quse gesta sunt pro bello legitimo possent 
haberi. Omnibus eadem sententia fuit judicibus, 
nullum exstitisse bellum legitimum. 

Nec aliter respondit inclytus Mansfieldius, ubi 
de injuria, Danis quibusdam a Gubernio Anglico 
allata, disceptaretur. Dixit aliquis omnia fuisse 

K 



74 

acta ex jussu Gubernii ; at ille : " Noli," inquit, 
"voce 'Gubernii' coram me uti; sensu etenim caret 
ista vox. Si quidem quae jussa sunt justa erant, a 
Jure justitiam acceperunt; neque quae injusta sunt, 
quocunque profluant ex fonte, justa reddi possunt." 

Similiter et si quis contra militem quemlibet, 
vel ex gregariorum numero, vel ex praefectoruin, 
litem intendisset de occisione Sinensium, judices 
capitalem sententiam de eo milite ferre debuissent. 
Leges ipsae non desunt : desunt qui Leges appli- 
care velint. 

Yerum est, haec praesidia Communitatibus vitam 
et innocentiam contra humanas passiones servan- 
tia, quae ab antiquis temporibus apud Turcas ad 
nostram eruditionem remanserunt, ja,m deflores- 
cere ccepisse, Legatorum dolis oppressa, pravaque 
Europaeorum sentiendi ratione. At non inter 
Turcas sicut in Europa talis cohibitio nova vide- 
tur ; nec quemquam offendit. Adhuc rempubli- 
cam gerunt Mahumetani ; sentire possunt, immo 
sentiunt, quantum ex iis quas inviti fecerunt usur- 
pationibus sequatur injuriae ; neque ignorant peri- 
culum quod sibi ex Europaeo Legum contemptu 
oriri possit. Dubitare igitur nemo potest Turcas 
cum gaudio accepturos quae Pontifex proposuerit, 
iisque quodcunque potuerint auxilium laturos ; 
neque vero pariim hac in re essent valituri : quin 
etiam fieri potest ut per haec adducerentur ad 
pristinos mores salutariter revocandos, et ad 
debita, cum reverentia considerandum principia 



75 



illa, profunda simul et benefica, quae utut ob- 
scura et neglectui data, sua3 civitatis institutis 
prasbuere fundamentum.* 

Christo adhuc in terris degente, sub Mosaicis 
institutis vivebant Christiani. Ecclesia, quae 
utique tunc temporis fuit perfectissima, Legibus 
quibusdam paruit in omnibus rebus quae humanae 
vitae maxime sint essentialia ; vectigalibus nempe 
non ultra modum augendis, munditia, eleemosynis, 
urbanitate. Eodem modo egerunt Islamiticae 
Religionis fundatores, sicut et omnium quae pri- 
maeva aetate floruerunt Religionum; atque adeo 
de Bellis jura dedit, quomodo sint inchoanda ; 
quaenam vectigalia sint licita; quo modo, quove 
tempore, balneo sit utendum; de eleemosynis, 
quotam partem substantias sua3 debeat quisque ero- 
gare ; denique de salutationibus quas sibi invicem 
debeant homines. Quibus de rebus ubi desunt 
limites regulares nequit Societas tanquam firmiter 
constituta vel duratura computari. Certe hisce 
etiam deficientibus adesse potest id quod vulgo 
" Civilisatio " appellatur ; at profecto ea Com- 
munitas quas talibus careat moderaminibus, nec 
religiosa nec honesta erit ; munditia, misericordia, 
felicitate carebit; nec diu videbitur duratura. 

Haec moderamina cum Religio imposuerit, suis 

* " Non in Mahumetanis modo, sed in omnibus Asise Re- 
bus Publicis, Leges semper tanquam aliqua pars Religionis 
habita^ fuerunt." — Yerba sunt Thomsoni, in Opere cui titulus, 
"Akklak-i-Nasiri,"p. 121. 



76 

ipsa beueficiis sancta redditur ; hinc est quod ea 
incredulitas qua nunc Europam obductam videmus, 
tunc prorsus ignorabatur. In primordiis enim 
rerum homo omnia in Eeligione habebat : Eeligio 
tum Moderatores suppeditabat, tum fidem. De- 
ficiente Eeligione, Gubernia surrexerunt Ssecularia. 
Jam tandem Gubernia eo devenerunt ut " ex iis 
ipsis conflentur moribus ad quos abjiciendos 
fuerint instituta;"* ut Eeligionem respuant quae 
agendorum Magistra sit, dum tamen ejus aucto- 
ritate utantur ad facinora commendanda. Hinc 
fit ut Seditio simul et Atheismus incrementum ac- 
cipiant et diffusionem : quae tamen adhuc nullam 
sibi instruxere viam inter eas Gentes quse ad huc 
ad Leges respiciunt tanquam ad partem quandam 
Eeligionis, et quibus ignota remanet distinctio, 
haud ita diu primum inter Christianos exorta, 
juxta quam aliter de singulorum, aliter vero de 
universorum moribus statuatur. Ut probe nosca- 
mus quomodo hanc rem sestimaturi sint Modera- 
tores Europae, oportet consideremus quid ipsis 
ex ejus successu sit proventurum; neque enim 
quidquam vel primo ipsos fallet aspectu. 

Tunc denique successum obtinebit Pontifex 
Eomanus quando cujusque Gentis cives de rebus 
gestis inquirere inceperint, utrum sint licita. 
Exinde novum potestati tyrannicae exsurget ob- 
staculum. Illud etiam in periculum adducetur 

* Lyttleton. 



77 

privilegium decernendi de Bello vel Pace, quod 
sibi acquisivit Concilium Ministrorum, sublata 
auctoritate Corporis Legiferi. ISTon amplius vale- 
bunt Ministri patriam bellis externis implicare, 
atque idcirco renuntiare debebunt consiliis vici- 
norum debellandorum, ditionisque extendendae. 
Cum non amplius potuerint Ministri homines in 
praslio trucidare, verba minacia, sive primo ISTovi 
Anni die prolata, sive in apographis scripta, sive 
in monitis secretis, sive in " privatis " demum 
epistolis, nullam vim retinebunt orbis perturbandi. 
Ars diplomatica existere desinet. Cessante autem 
periculo simul et timore, summa pecuniae minuetur 
in copias militares impendenda. 

Quapropter, minuentur etiam vectigalia. 

Legati permanenter apud exteros degentes sus- 
picioni dabunt locum et terrori. 

Omnia diversam per viam ire tendent ab ea quam 
nunc sequuntur : sese omnes liberabunt Gentes a 
tyrannico Ministrorum moderamine ; a fcederibus 
inepte cum alienis Gentibus ineundis ; a tributo 
ultra vires augendo, omnibus nempe facultatibus 
et illecebris gubernationis. 

At non ii solum hos effectus sentient qui pub- 
licis immixti sunt negotiis, sed idem etiam sentient 
ex infidelium numero, et seditiosorum, quicunque 
sunt actuosi et in rebus gerendis periti. Hi simi- 
liter percipient ictum magnum sibi suisque nego- 
tiis illatum fore. In scelere, in infortunio publico, 
scilicet in bello et vectigalibus, infidelitas seditio- 



78 

que cibum materiamque reperiunt. Id quod pro- 
ponit Summus Pontifex Gubernia percutit et 
sodalitates, Ministrum. simul, et infimaB Caput fac- 
tionis, ampliori inhiantes auctoritati : quin etiam 
omnes quibus cordi sunt res novae, qusecunque 
demum illae sint ; eos denique, non parvi ponderis, 
qui in foliis publicis novella venditant, scelera 
videlicet et seditiones. 

Beneficia hinc obventura remota quidem et 
obscura videri possunt ingenti illi hominum mul- 
titudini, bona sed segni indole prseditse, qui 
messem debent dimetere : istis autem, numero 
paucissimis, qui ceteros movent, versant regunt- 
que, damnum utique manifestum videbitur et in- 
stans. Isti plane perspicient in omni conatu Legis 
restituendse, suam ipsorum artem periclitari. 

Communitatum pax et incolumitas, necnon in- 
tellectus singulorum et probitas pessum data est 
per hanc quasi judicialem csecitatem : hodie nempe 
nunquam cogitatur de pcenis sumendis de iis qui 
Ministrorum muneribus in Republica funguntur. 
Quidni ? militum lacerti ei deserviunt qui in rebus 
politicis consilium praebet. Hoc scilicet jam militi 
imponitur officium ut homines quoscunque jugulet, 
statim accepto Ministrorum mandato : cum se sa- 
cramento obstrinxerit obtemperandi in iis " quse 
licite jubeantur," etiam in illicitis obedit. Quse 
cum ita essent, sperari equidem posset ut speciali 
quadam severitate trutinarentur actus Ministri 
politici, ita ut de rebus gestis saltem ii plene 



79 

respondere possent qui sibi hoc privilegium conci- 
liassent ipsorum subditos cogendi ut Leges trans- 
grediantur. At non ita factum est ; omnino aliter 
res evenit. Primo etenim Ministris permissum est 
ut mandata emittant, non consentientibus, immo 
rem ignorantibus illis, quorum consilio, saltem in 
Anglia, Rex debet uti, quoties de Bello et Pace 
quaestio agitatur. 

Deinde, de actibus suis prseteritis respondere 
non tenentur, quantumvis illi reprehensione digni 
fuerint, et damnosi ; uno igitur ictu tollitur omne 
frsenum quo restringi posset humana fragilitas, 
astutia vel ira ; dum omni modo alliciuntur hujus- 
modi homines ut hisce passionibus libere indul- 
geant infrenes, cum committatur ipsis infrenis 
auctoritas, ingentes pecunise summas vectigalia 
suppeditent, quarum facilis est conversio in copias 
militares. 

Neque vero de eo soliim querimur, quod omnis 
cogitatio evanuerit de poenis sumendis quoties 
deliquerit aliquis e Ministrorum numero ; verum 
etiam hujusmodi neglectus pro principio stabilitur, 
de quo praeterea sibi invicem gratulantur hujus 
temporis homines, quasi ipsis honori esset ut 
exinde a praeteritis temporibus, hominibusque 
vetustis discernerentur. Hoc juxta principium, 
" Criminationes politicae cessaverunt. ,, Debet 
scilicet existere Collegium quoddam hominum, 
qui male facere impune possint, licet non pro se- 
ipsis agant nec per seipsos, sed potestate quadam 



80 

fiduciaria : quod, nisi re factum vidissent homines 
nunquam futurum merito cogitassent ; dum, con- 
suetudine obcsecati, quantiim sit hoc a recta ratione 
abhorrens, nequeunt videre. 

Nec tamen de hoc Collegio credi debet quasi 
imperfectionibus humanis superius haberetur : 
nemo eos peccato carere credit, nemo ipsis tribuit 
sapientiam : quidquid agunt pro justo habetur, 
quod dicunt pro vero non habetur. Muneribus 
suis identidem ideo privantur quia contemptum 
moverint vel vituperium ; et quivis eorum qui 
forte zonulam arriperet alienam, vel civem leviter 
percuteret, ipse a vigiliis urbis statim apprehen- 
deretur. Hisce tamen non obstantibus, inventus 
inter ipsos unus quidam, qui nullo interpellante 
vel oppugnante, plurimas hominum myriadas ad 
necem mittere potest, et facere ut per publicanos 
hominibus innumeris nummi arripiantur, tum 
inter sui Regis subditos, tum inter alienigenas.* 

Per hosce fere triginta annos, nonnulli per 
Europam sparsi exstiterunt viri qui uno forsitan 
et altero puncto temporis senserunt bellum illici- 
tum nonnisi homicidium esse ; sed ne unus qui- 
dem omnium percepit nasci illam quam continue 
videmus internecionem et tumultum ex illo prin- 
cipio de non puniendis Ministris. Quod si forte 

* Ex quo tempore hsec, de quibus scripsiraus, exordium 
habuerint, triplicatie fuerunt in Europa niilitares expensse ; ex 
quo tempore nempe Pahnerstmius externis Anglorum negotiis 
est prsefectus, et Polonise libertas subversa. 



81 

intelligerent homines quo reapse tendat hsec 
agendi ratio ; si exardescens hominum indig- 
natio in eam se dirigeret ; tunc utique omnes 
inveherentur in istos qui cum quiete, omnique 
periculo semoto, ex conclavium secreto talia 
mandassent facinora; unaque omnium vox erum- 
peret, " Adhuc locus datur criminationibus 
politicis.' , Ha3C proinde omnia bene sentiunt 
hujusmodi viri et intelligunt, quia et, occulto 
nescio quo ducti instinctu, suam causam agi 
credunt quoties oriatur sermo de Legibus ad 
negotia politica applicandis. Omnes qui hanc 
sibi materiam tractandam suscipiunt, maxima 
cum cura ponderare debent et intelligere, obsta- 
culorum vim quse sibi opponentur, quam pro- 
funde sita sint, quamque valida : necnon rationes, 
varias quidem et pollentes, qua3 ad res tum per- 
turbandas tum corrumpendas invectse, sibi erunt 
sustentandas : qua3 omnia eum duntaxat ob finem 
inducta videbunt, ut qua3 agant, effectu careant, 
vel non amplius progressum obtineant. 

Quod si hunc laborem Romana suscipiat 
Ecclesia, ipsa utique plura inveniet qua3 suo 
opponantur consilio, at majora etiam ex hoc 
conatu provenient bona; quemadmodiim e con- 
trario eveniet si id muneris quaecunque alia pro- 
sequatur Ecclesia. Fac enim Ecclesia Anglicana 
Leges restaurandi officium sibi assumat : hoc 
omni effectu ultra hujus Ecclesia3 limites careat 
necesse est. Hoc consilio sibi proposito, de 

L 



82 

Anglise tantum Moderatoribus solicita esse 
deberet. Tunc nullus contentioni, nullus difficul- 
tati locus esset : neque enim valeret Gubernium 
Anglicum bella gerere illicita, reclamantibus 
Ecclesiae Episcopis, Proceribus reclamantibus et 
Deputatis ; necnon universa Anglicanorum Com- 
munitate testante, non amplius geri debere bella 
illicita atque injusta. Nihil in hac re valeret 
Gallia, nihil Austria, nec Borussia, necltalia; nihil 
omnes quotquot sunt exteri etiam in unum col- 
lecti : ne per tantillum quidem temporis, nec vel 
minimo momento, perturbare valerent vel afficere 
istius Ecclesiaa judicium ; neque vero quemquam 
exinde, nisi fortassis indirecte, sentirent effectum. 
Anglicana quippe Ecclesia, haud secus ac 
Feciale Romanorum Oollegium, ad unam tantum- 
modo partem respiceret ; ad suos nempe Modera- 
tores. Si, exempli gratia, de Bello contra 
Austriam ineundo ageretur, de Anglis tantum 
judicare deberet; quibus si jus faveret, Ecclesia 
esset libera, Dq Ecclesia Romana hoc dici nullo 
modo poterit. Scelus ex utralibet parte pariter 
huic Ecclesiae imputaretur : neque enim si alteri 
parti jus favet, alteri adversatur, libera evadit 
Ecclesia. Ut reprehensioni se subtrahat ex utra- 
que parte stare debet justitia ; quod sane prorsus 
impossible est. Quocirca effugere nequit nisi per 
judicium ferendum. Primo quidem Ecclesise in- 
cumbit de ipso Bello judicium ferre : quo peracto, 
pars contumax excommunicatione est plectenda. 



83 

Quasvis Communitas (nec refert magna parvane,) 
si vult justa existimari, e sui medio turpes segre- 
gare debet ; id est " excommunicare." Qui ab- 
horreat ab excommunicationis telo adhibendo 
necesse est ut de hoc sevo in quo degimus male 
judicet : neque enim latior unquam patuit 
campus nec insignior parata est corona peritae 
audacia3. 

Unusquisque aliquo modo potestatem habet 
excommunicandi, neque enim aliter probitatem 
retinet sed nec retinere potest. Hanc tesseram 
viri honesti habemus, quod ab inhonesti familia- 
ritate se abstineat : quae quidem potestas non 
minus publicos quam privatos mores tuetur. 
Quum Reipublicse crimina sint etiam scelera 
privatorum, id quod vere administratores coercet, 
est, quod vitentur ab honoratis. 

At longe aliter res se habet ubi de Roma fit 
quaestio. Haec Ecclesia a nullo Gubernio limites 
sumit ; neque quod profert judicium, ad tempora- 
lem ipsius ditionem refertur : ab injustis etenim 
bellis, immo ab omnibus se abstinet ; neque 
unquam ad fines dilatandos usa est auctoritate 
sua, olim nulli per Europam secunda : neque con- 
siliis illis Legatorum se nuper immiscuit, per quse 
periclitatur libertas non minoris tantiim cujusque 
Keipublicse, verum etiam maximarum. 

Ecclesia igitur Romana foras agit, non intus ; 
foras autem omnes pariter attingit. Hic infiuxus 
majorem vim obtinet in regnis fidem Romanse 



84 

Ecclesiae non palam professis : Potentatus etenim 
qui summo cum omnium discrimine ad aggre- 
diendum proni sunt, uno duntaxat excepto, non 
sunt Catholici. Ex quatuor Potentatibus per- 
niciosis, ex Anglia nempe et Russia, Borussia et 
Gallia, in eos certe maxime influeret Pontifex 
Pomanus, qui Catholico nomine non gaudent. 
Hoc in loco indicare tantummodo possumus quid 
velimus, non plene de eo disserere. Satis fortasse 
jam dictum est ad ostendendum eos qui in Anglia 
degunt Catholicos, immo partem minimam ex 
eorum numero, sufficere ad coercendam agendi 
rationem Gubernii, injustam utique et perniciosam. 
Russia vero, modo activa Anglise cooperatione 
destituatur, omni carebit auctoritate, dum simul 
exordium fit ut ipsi Anglise sua tandem reddatur 
auctoritas. Quinimmo, et inter Russos Prussos- 
que nonnulli Romani Pontificis auctoritatem in 
spiritalibus agnoscunt. Porro, una eademque 
inter omnes debet esse agendi methodus. Nec id 
prsetereundum, adhuc in Gallia aliquos reperiri 
Catholicos. 

Quidquid in rebus politicis valeant haBcGubernia, 
adversiis Eomam machinabuntur, directe quidem 
in ipsum Pontificem ejusque Ministros, indirecte 
vero, auspicando ab Episcopis et C]ero unicuique 
Eeipublicae subjectis. Imprimis, ceterisque per- 
niciosius, hoc Austria molietur. Omnis denique 
sermo eorum quibus res politicse sunt cura3, eo 
dirigetur ut nulli locus cedatur cogitationi quse 



85 

justa, sapiens, benefica sit. Romana Ecclesia 

sciente quid agat, incassiim reddentur omnes 

argumentationum fallacise, omnia irridentium spi- 

cula. At ubi Pontifex mere comminatus fuerit 

se talia iniisse consilia, instantius insurgent 

homines ut Dominium Civile tollant Pontifigi. 

Interim tumultuum agitatio percrebrescet, ter- 

rores vexabunt. In Concilio scilicet Pontifex 

Romanus lapidem erexit; requiritur conamen 

quoddam, ingens, desperatum et salutare, ut hujus 

lapidis moles sustentetur, ne cadat, — eumdem- 

que propulsare donec omnes collidat reprobatos. 

Qua in re minime omittendus est sensus Allocu- 

tionis quam Pontifex anno 1864 habebat : — 

" Ubi a Civili Societate fuit amota Religio, et 

" repudiata Divinae Revelationis doctrina et auc- 

" toritas, vel ipsa germana Justitiae humanique 

" Juris notio tenebris obscuratur et amittitur, 

" atque in veras Justitia3 legitimique Juris locum, 

" Materialis substituitur Vis : inde liquet cur 

" nonnulli certissimis sane rationis principiis 

" penitiis neglectis posthabitisque, audeant con- 

" clamare ' voluntatem populi, publica ut dicunt 

" opinione, vel alia, ratione, manifestatam, consti- 

" tuere supremam legem ab omni Divino humano- 

" que Jure solutam ; et in ordine politico, c facta 

" consummata * eo ipso quod consummata sunt, 

" vim Juris habere.' " 

Ecce vexillum ! At eos, si qui objectent, sci- 
licet a Romana (forsan ab omni) Ecclesia alienos 



86 

monendos duximus, rem de qua agitur ad nullum 
dogma religiosum revocari, sed ad propositionem 
quam trutinare cuilibet licebit ; trutinanti tamen 
veritas patebit. Neque enim negari potest illam, 
quam publicam nuncupant opinionem, in eo con- 
sistere ut Justi et iEqui loco aliud quid sufficiatur, 
populosque Europse quicquid factum est, eo ipso 
quia factum sit, accipere. Quisquis igitur noc ita 
se habere cognoscit, justitia tamen carere, futu- 
raque damna minitari, debet ad id animum vertere 
ut aliquid remedii inveniatur. 

Illud praeterea notari debet, iis quotquot infi- 
deles sunt vel acatholici, meri hominis hanc esse 
sententiam. Homo utique, nostri similis, ceteros 
alloquitur admonendo ; eorumque auxilium in- 
vocat, ut nefaria illa gesta prohibeant, per quae 
cunctis Gentibus Orbis Christiani, immo per 
Christianorum exemplum et actionem, totius, qua 
late patet, Orbis, turbationes inducant et pericula. 

Suas primario Papa oves alloquitur ; quibus 
tamen non alia sunt agendi principia, non alia 
sensa, ac acatholicis. Keque enim ex eo quod 
Peligionem sequuntur ducem, aliter sunt dispositi, 
ac illi qui Religionem omnem abjecerunt. Catho- 
lici nec testantur contra scelera publica, nec 
" Opinionis Publicse " vim respuunt, nec " facta 
consummata " agnoscere denegant. Rebus etenim 
politicis a Religione sejunctis, eo devenimus, ut 
credentium simul et incredulorum eadem sint 
sensa, mores iidem : ita ut, dum hi omnem abji- 



87 

ciendo Religionem eo devenerint ut servili quodam 
modo se submittant, illi non minus serviliter se 
gesserint, licet ritus externos Eeligionis observent 
et Symboli Articulis adhsereant. 

Mhil a nobis amplius omnibus proponitur quam 
quod omnes sibi per seipsos prasstandum bene 
crediderint; media suggerimus ne quis verbo, 
facto, vel cogitatione, peccet. Ab hoc officio vaca- 
bant olim singuli, dum unaquseque Gens sibi soli 
et in seipsa continebatur, et simultates tantum 
ad generationum intervalla locum obtinebant. At 
longe aliter res se habet ubi diversimode omnia 
sunt constituta, hominumque sententias jugiter 
formantur et efferuntur. Ha3 sententia3 nisi in 
vero fundantur, falsa3 sint oportet : nec fieri 
potest ut sint veras, nisi omni ratione adhibita, 
qua3 necessaria sit ad errorem depellendum ; 
Legem nempe cognoscendo cui identidem a nobis 
sit obtemperandum, et rerum gestarum histo- 
riam quibus Lex sit applicanda. 

Ut autem huic studio operam quis suam im- 
pendere incipiat, persuasum habere debet miniis 
sibi incumbere judicio suo non errare ; eosque ex 
suis civibus summopere errare qui dicunt huma- 
num esse errare, nec quosquam compotes esse 
veritatem perspiciendi ; qui scilicet error inde 
originem ducit quod non curaverint ea intelligere 
de quibus sit disserendum. Qua3 cum ita sint, 
multum adjuvat doctrina Ecclesia3 Catholica3 de 
Infallibilitate. Huic saltem Ecclesia3 omni ha^si- 



88 

tatione semota, dicere possumus, " Quum te errare 
posse negaveris, te rectum judicare oportere 
fateris." 

Objecerunt nonnulli hoc opus esse extraneum, 
quod Concilii operibus propriis non bene conci- 
liatur. In promptu est responsio : Ojoera propria 
Concilio desunt. 

Hominum mentes sane vagis tumultuosisque 
scatent cogitationibus, de rebus innumeris agen- 
dis, quse omnia nescio quo modo ab indicta Synodo 
credunt esse tractanda. At hsec omnia propius 
inspecta evanescunt. Ante omnia id expectare 
videntur homines ut aliqua feratur sanctio dogma- 
tica de Civili Pontificis Principatu. Quum autem 
quseritur quomodo, quibusve terminis, concipi 
possit hujusmodi definitio, nullum prsesto habetur 
responsum. At ubi dicendo perrexeris, Civilem 
hunc Principatum nihil esse praeter statum quem- 
dam possessionis, cui nihil nisi violentia nocet ; 
contra violentiam autem, in decem prseceptis 
Decalogi jamdudiim satis caveri; ita rem pro- 
tuleris ut neminem adhuc repugnantem invenias, 
dum confiteantur omnes non posse condi aptum 
Fidei Articulum qui rei plus conveniat; immo, 
qui non sit inutilis, neque aliter optatum finem 
attingi posse, nisi per Legum renovatam obser- 
vantiam. 

Quae proposita sunt, ad hsec fere capita redu- 
cuntur. 

1. Civilis Principatus Pontificis Eomani. 



89 

2. Ssecularium Potentatuum in Episcoporum 
designationem interpositio. 

3. Educatio religiosa puerorum. 

4. Catholici inter Schismaticos Orientis de- 
gentes. 

5. Relatio Ecclesiam inter et Politiam. 

Quod ad secundum attinet, quodcunque prae- 
stare potest Concilium, ex ipso Tridentini tempore 
cautum legimus. 

Puerorum institutio spectat ad leges a singulis 
civitatibus in proprium commodum latas. Leges 
saltem quge feruntur non prohibent ne sacerdos 
pueros edoceat quid demum sit peccatum, et 
quale illud sit peccatum per quod tot patimur et 
tanta : quod utique jam non discunt pueri cum ab 
ipsis ignoretur sacerdotibus. Neque tandem de 
eo quod ad Orientem spectat, — quo nomine Turci- 
cam Eetnpublicam volunt designare, — quidquam 
est agendum. Turcse plenam Catholicis relinquunt 
libertatem circa ea omnia de quibus Romam inter 
et G-ubernia Christianorum aliqua exorta est 
controversia. A persecutione se cohibent, omnes 
fidem catholicam amplecti permittunt, bona Ec- 
clesiaB intacta relinquunt, neque institutioni puerili 
se immiscent, neque Episcoporum designationi, 
testamentorum validitati, ritibusque publicis. 
Quod ad disciplinam Orientalis Ecclesise attinet, 
ipse Pontifex motu proprio maximam induxit mu- 
tationem, dum sibi ipsi Episcoporum assumpserit 
promotiones. Hoc inconsultis fecit Orientalibus 

M 



90 

Catholicis, inconsultis Cardinalibus, et Academia 
Sacra Romana. Qui majus praestitit, vetusta 
posthabita consuetudine, minora procul dubio 
constituere valebit sine Concilii interventu. 

Id deinde quod quintum et ultimum locum ob- 
tinet, de Kelationibus Ecclesiam inter et res 
Politicas, quid lioc sibi velit, difficilis est conjec- 
tura. Hoc autem pro certo habemus, siquidem 
quaestio proponatur, nihil definiti fore proventu- 
rum. Consequens igitur estnihil in hac parte reli- 
quum esse quod a Concilio praestetur, ut prohibeat 
(id quod sibi praestitutum habuerit,) ne forte Civilis 
hominum Societas in pulverem reducatur. 

Cum primo Concilium denuntiatum est, Romse 
in ore omnium hoc ferebatur : " Consulit Pon- 
tifex Concilio, Purpurati vero Patres Dominio 
Temporali " : significabatur videlicet Pontificem 
alia contemplari, alia Purpuratos. Earum rerum 
quae Pontifici sunt cordi semina, procul dubio in 
" Allooutione " inveniuntur et in " Syllabo." 
Sed alia restant. Latet certissime metus ne 
novum quoddam periculum immineat Ecclesiae. 

Quicunque pericula Europse minitantia conside- 
rarunt, ex turbatione successionis hasreditarias et 
ex principum prosapiis ad invicem matrimonio 
colligatis, pra3sertim postquam in Dania et Graecia 
novus statutus est successionis ordo; — hi, inquam, 
in illo fere uno solatium invenerunt, Pontificem 
nec jure constitui hereditario, nec compotem esse 
matrimonii ineundi. 



91 

Et re quidem vera, solatio posset esse locus, si 
a Cardinalibus tantiim penderet Pontificem eligere. 
At longe aliter res se habet. Nam externi im- 
pulsus vim habent evincendi, nihilque vetat sup- 
ponere hasc momenta, hucusque in aequipondio 
positi, posse aliquando in unum coalescere. 
Quod si fieret, nullum sequeretur commodum, 
immo summum periculum; ex eo quod Pontifex 
via electiva sit constitutus. 

Quum Rex Gallicus Romano Pontifici Dominium 
Temporale restituerit, non absonum fuit ut[pro- 
videret ne forte quis Gallis infensus in Pontificem 
eligeretur, vel ne quis cum iis fcedere vel amicitia 
conjunctus Guberniis, quibuscum Galli bellum 
gererent ; quge utique, in Italia et auctoritate 
Pontificia sibi concilianda, maximum aamulationis 
campum aperuerunt. Annorum autem decursu et 
eventuum, alii etiam Potentatus simile privilegium 
vindicarunt sibi, et obtinuerunt. Hoc autem eo 
jure constituebatur, vetandi scilicet unum ex iis 
qui ad Pontificatus dignitatem nominarentur. 
Quod quidem tribus hucusque Gentibus est con- 
cessum, Galliae videlicet, Austrise et Hispanise. 

Quibus ex Gentibus, prima paret illi viro quem 
Gallicas copias in Crimeam misisse novimus. 
Alteram Minister ille regit qui Russise ope 
auctoritatem obtinuit, quique se Pontifici ob- 
stiturum palam est professus. De ea tandem 
Gente, quae tertio nominatur, hoc saltem dici 
potest, ipsam imparem esse quse quid per seipsam 



92 

decernere possit; cum olim Russicus Legatus 
Matriti haud secus ac Varsovise dominum se 
prgestiterit. 

Qui tria nomina excludere potest, ille nimirum 
vere eligit Pontificem; neque enim plerumque 
plures adsunt qui ullo pacto eligi possint. Hisce 
igitur conspirantibus prohibendi facultatibus, non 
tam tres vetant, quam unus eligit. Qui tali 
privilegio gauderet, vel gaudere crederetur, ipse 
omnium Cardinalium oculos ad se converteret. 

Pro explorato habemus Pontjeicem hoc peri- 
culum perspectum habere, quin Russise illud re- 
ferat ; sed Grallorum Moderatori referat, necesse 
est. Ludovicus JSTapoleo sacram unctionem a Pon- 
tieioe petiit, quam idem Pontieex dare recusavit. 
Frustra ad hoc adhibitse sunt tum minae, tum 
beneficiorum (etiam pecuriiae) oblatio : nequit ergo 
Pontieicem latere, omnia fore movenda ut Suc- 
cessor ejus ad obsequendum sit paratior. 

Quare, si Concilium ad hoc convocatum, ita se 
gerere possit ut externis istis privilegiis obicem 
ponat, tunc utique, aliquam lucem affundere pot- 
erit circa motiva Pontieicem urgentia, et nonnihil 
conjecturis assequi poterimus circa discrepantes 
ipsius et Cardinalium sententias. Prseterea, id 
satis in liquido poneretur, cur tale negotium 
mysterio obvolvatur. Ceterum, evidens est 
Ecclesise CatholicaB fortunas ex proxima electione 
Pontificia pendere, qua cum electione proxime 
connectitur praesens Concilium. Id prseterea 



93 

suam recipit explicationem, cur adeo vagse sint 
instructiones, in eo omni quod spectat ad relationes 
mutuas, Ecclesiam inter et Politiam. 

Aliud etiam restat quod suam acciperet enoda- 
tionem. Russia Concilium vehementer detestata 
est, et absona multa sibi vindicavit ; neque est 
cur hanc agendi rationem ortam ducamus ex 
aliquo timore, ne forte Concilium Europam liberet 
a Russorum ditione ; id quod etiam magis cre- 
dimus, quia, propter sermones a Russis habitos, 
Catholici plerique, quicquid agat Pontifex, pluris 
quam antea fecerunt. At non est cur verba mi- 
remur vehementiora, nec eorumdem apparentem 
incuriam, modo Russiam suspicari credamus inibi 
proponi ut omnis tollatur influxus externorum. 

At id secundo tantum loco ponendum arbitra- 
mur, quod per hasc privilegia prohiberi potest, 
ne quis in Pontificem eligatur, qui Cathedrss 
Homanas suam servare autonomiam voluerit. 
Jamdudum, ni fallimur, constitutum est quinam 
sit eligendus. Neque vere ex Gallorum auctoritate 
neque Austrorum pendebit electio, non ex Cis- 
alpinis nec Ultra-alpinis, non ex proclivitate 
liberaliori vel restrictiori, at soliim ex Temjoorali 
Dominio in tutum ponendo. Dominio Temporali 
favet Napoleo; Cardinales favent. Illi dabunt 
voces suas Cardinales, cui Napoleo : illi Napoleo, 
cui Russia. Nec obstat quod nullum Eussia ha- 
beat Romas Legatum, sed nec ipso electionis die 
fortasse sit habitura. Immo, forsitan illud utiliter 



94 



accidit ne hominum dirigatur attentio : fieri etiam 
potuit ut hunc praecipue ob finem revocati fuerint 
Legati. Praeterea, jamdudum, anno 1848, Russi 
declaraverunt se favere restaurationi Auctoritatis 
Pontificiae, tum Spiritalis tum Temporalis. 

Si quis ex Cardinalibus veritatis agnoscendae sit 
cupidus, immo ab ea discenda non abhorreat, 
illum hortamur rationem a se exigat omnium, quae 
tum intra Galliae limites, tum extra, fecerit Ludo- 
vicus Napoleo, ex quo tempore regnare inceperit. 
Quaerendum utique est, unde, et quibus auctoribus, 
Imperium sibi acquisierit. Quae apud Exteras 
fecit Gentes, numquid Gallis profuerint? Quae 
autem intiis gerit, num cuiquam haec proderunt 
Gubemiorum ? 

De "Temporali Pontificis Dominio" hodie fit 
sermo, non secus ac de "Regni Danici Integri- 
tate," vel " Orientis Pacificatione " : nec diverso 
adhibebitur consilio. Hinc oritur illud, quod im- 
praesentiarum Orbi imminet periculum, a ceteris 
minime sejunctum : omnia etenim inter se nec- 
tuntur. Neque aliud datur effugium quam quod, 
resolutis ambagibus fallaciarum, explodantur er- 
rores et passiones quae nascantur ex longa, serie 
actorum, quorum virtute Italia talis facta est, 
qualem eam hodie videmus : in quibus quidem 
actis, jam ab anno 1795 inceptis, influxus Russiae 
in propatulo est; dum vicissim Gallia, Anglia, 
Austria, necnon ipsa denique Italia et Eevolutio, 
suas quaeque partes, caecas utique, serviles maxime- 



95 



que perniciosas, vi coactae, tum separatim tum 
conjunctae, habuerunt. 

Qua3 Russia egerit, per sseculorum seriem com- 
putantur : ejus adversarii, ad unum insulsi, inter 
arctos mensium limites et dierum versantur. Hi 
speculantur, agit illa. Hi contemplatui, actioni 
illa insistit. Ultra suorum animorum motus 
speculari nequeunt ; quibus pabulum datur abun- 
dans in iis omnibus quae jam antea ejus impulsu 
fecerunt ; quorum tamen anteactorum jam omnino 
sunt obliti ; neque enim norunt quid egerint, cum, 
nulla lege in ipsorum cordibus existente, oculi 
eorum densa opprimuntur caligine. Prcecepta 
etenim Bomini illuminant oculos. Et a terribili illo, 
omnique spe vacuo, in quo versamur rerum statu, 
solum adest effugium, — in Divinse Humanaeque 
Legis restitutione. Neque enim aliter intelligent 
tum Consistorium, tum Orbis Universus, quomodo 
" Temporale Pontificis Dominium" turpia sunt 
vocabula, et indecora ; quae qui profert, sibi ipsi 
casses tendit. 

Quare, quseso, in Pontificis duntaxat casu, non 
de auctoritate Regia, sermo fit, sed de " Dominio 
Temporali " ? Gallorum Imperatori vel Lusitaniae 
Eegi nemo ascribit " Temporale Dominium " : 
dum tamen, hos inter et Pontificem, in eo quod 
potestatis suas naturam spectat et functiones, 
nullum est discrimen. Neminem utique fugit, 
prserogativis quas circa bellum gerit et pacem, 
aliam superaddi, spiritalem. Veriim et Russiae et 



96 

Turciae Imperatores spiritalem exercent auctori- 
tatem, de quorum tamen "Temporali Dominio" ne 
verbum quidem profertur. Rex etiam Borussiae et 
Angliae Eegina de temporalibus disponunt Eccle- 
siarum Nationalium.- 

Quocirca, si speciale quoddam nomen Domi- 
natui Pontificio, minime autem ceteris tribuitur, 
latet profecto pravus finis. Consilium enim est illis, 
(quo Pontifex Dominatu facilius spolietur) homini- 
bus persuadere, ilium a ceteris Potentatibus aliqua- 
tenus distinctum. Unde, de hoc casu argumenta- 
tioni via patebit ex fundamentis omnem notionem 
Justitiae excludentibus, atque ita fiet, ut qui primo 
auditu negarent se Regnum a Regina Anglise vel 
a rege Lusitaniae ablaturos, et Victori Emmanueli 
daturos, eo quod hasc Auctoritas est Temporalis, 
nihilo minus hoc propositum iidem, eo prascipue 
titulo, et exciperent simul et urgerent, statim ac 
de Pontifice moveretur quaestio. 

Immo ulterius progredientur, dicentes : " Nobis 
" propositum est prosapia^ Sabaudicae dare — licet 
" haudquaquam ad nos pertinentes — agros, nrbes, 
" et castella, Pontificis haereditatem, (nihil enim 
" aliud intendunt,) ut sic Ecclesiam Romanam 
" magno afiiciamus beneficio. Hanc Ecclesiam 
" meliorem reddere cupimus et puriorem ; mun- 
" datam ab omni labe saeculari; totamque spiri- 
" talem. Haec autem agimus ex amore Justitiae, 
" juxta ac ipsius Religionis Christianae. ,> 

Atque ita eveniet ut hi simplices homines, for- 



97 

iasse et devoti, idem agant ac ii qui " omnes Leges 
abrogatas ,, velint, omne Gubernium sublatum, 
omnem fidem evulsam, — qui ad res turbandas 
laborant ; et ita se facere palam profitentur. 

Hisce accedunt alii alio inducti motivo, scilicet 
ut nonnullos in partes suas trahere possint. In 
lis quae geruntur, Ecclesiae Catholicae destructioni 
inhiant, et spe adducti ut augeatur Protestantium 
numerus, "TJnitatem Italiae" et ipsi faventibus 
tollent vocibus. Hinc universa Anglia plausum et 
auxilium contulit facinoribus istis in Italia gestis; 
quin etiam virum illum salutavit qui in hisce om- 
nibus pro instrumento est adhibitus, licet in illo 
omnes invenirentur turpitudinis notae, ob quas ab 
ejus societate omnes honesti avertantur. 

Hac statuta conspiratione, qui ex alia sunt parte, 
"loquendi mutuabuntur modum ex hostibus."* 
Terminorum ambages resolvere, consilia per- 
fida revelare, damna exinde consecutura indi- 
care omittentes, ipsum accipient terminum, — 
quem qui accipit omnia accipit — ad id animum 
vertentes ut " Temporale Dominium ,, sustineant. 
Hinc qui Temporali Dominio fauturus creditur, 
ille forsan in proxima electione, hac sola de causa, 
Pontifex fiet ; dum tamen ille ipse ad hoc fuerit 
designatus ut eum solvat nodum, quo connectitur 
totum Ecclesise systema, magnum sane et ad- 
miratione dignissimum ; quod tamen, ditione et 

* Verba sunt Episcopi Aurelianensis Mechlinii habita. 

N 



98 

fcerritorio desfcitutum cuidam ex Europse Potenta- 
tibus necessario serviret. 

Talia hacteniis hac de re Guberniorum Protes- 
tantium sensa fuerunt. Autonomiam Pontificiam 
sibi maxime necessariam semper crediderunt ; 
quia videlicet Pontifex, summa potestate privatus, 
Potentatui alicui Catholico fieret subditus, magno 
hujus Potentatus emolumento : nec refert utrum 
hoc ex externo influxu oriatur in electiones, an ex 
directo conamine seditiosorum. Spectat ad hoc, 
quod Anglia, ubi anno 1799 haudmodicis expensis 
curavit ut liberum haberetur Consistorium Vene- 
tiis — in civitate adhuc libera — unde paucos post 
annos tantum retulerunt ipsi Angli beneficium, 
dum Pontificis opera decretis illis notissimis, 
Berolini editis et Mediolani, obstitissent. Nec 
aliam ob causam in Constitutione annorum 
1814-15, consuluerunt ut Sedi Romange Status 
et ditionis integra fieret restitutio. 

Pariter, cum concitationes in Italia initium 
haberent, et Seditiosi Guberniorum Protestantium 
bonum sibi animum fore promitterent, Borussicum 
adierunt Legatum : respondit autem Bunsenius 
" eos graviter errare qui sperarent a Protestantibus 
Guberniis favorem propter Religionis diversita- 
tem." Tunc ea quae modo diximus diserte sunt 
prolata : negabat Bunsenius cives suos iis fauturos 
consiliis unde id solum fieri posset, ut Pontifex 
cuidam e Catholicis Guberniis subditus fieret, 
atque adeo auctoritatem spiritalem ita exer- 



99 

cere deberet ut ceteris nocivus esset Potenta- 
tibus. 

At verd Pontifex nunquam approbavit, admisit, 
neque adhibuit " Temporalis Dominii " nomen. 
Ubicunque de Dominatu suo verba facit, "Civile 
Imperium " dicit vel " Principatum Civilem."* 
Yox " Temporale Dominium," si quando in 
scriptis reperitur Pontificiis, ad temporalia re- 
spicit judicia, et ad effectus excommunicationem 
sequentes.f Utitur autemMc voce Papa loquens 
de Guberniis a suo diversis. 

Qui a veritatis cognitione non abhorrent, eam 
ex Dania colligere possunt. Ibi licet perspicere 
qua ratione, hisce in negoths, Russia se gerere con- 
sueverit. Convenerunt " Potentatus " ut aliquem 
candidatum imponerent ; ad quem admittendum 
immutatse sunt leges internse. Quem candidatum 
Jicet Russia nominaverit, ipsa tamen nullam par- 
tem in eo negotio se habere aperte professa est. 
Eussia jam Daniae domina, id habet commodi, quod 
nemo eam dominari cernit. Qua3 cum agerentur, 
fraudulenta quadam amphibologia uti debebant 
homines, qua pra^dicaretur Danise integritas. 

Attamen quisnam vel somniare potuerit quic- 
quam contra Daniam agitari, etiam illo ipso die, 
11 Maii, 1852, ubi Conventio per ephemeridas 

* Syllabus, Sec. ix. Errores de Civili Romani PontificLs 
Principatu, Prop. lxxvi. et seq. 

f Syllabus, Sec. v. de Ecclesia, ejusque Juribus, Prop. xxiv. 
xxv. et al. 



100 

omnibus innotuit ? tamen per annos octoginta 
quinque, alte acti erant cuniculi conspirationis. 
Quisnam, etiam cognito eventu, totum compre- 
hendit ? Nemo inficias ibit rem nullam, nisi pra3- 
visam, posse impediri ; pariterque, rem nisi pras- 
visam, intelligi posse nisi ex eventu secuto. Nec 
hic habetur causa desperandi: habetur potius ratio 
cur conatum adhibeamus, imprimis autem cur 
studio rerum gestarum incumbamus. 

Pontifex procul dubio verba protulit, rationes- 
que proposuit, ex quibus offenduntur Catholicorum 
plurimi.* Hoc illi pro infortunio est imputandum 
nonproculpa; magisdicerempro officio. Maximum 
Mc in re sequitur Ducem, qui quse agit, et nos agere 
jubet. Ipsum Christum Ducem habet Pontifex. 
Christus Ecclesiam, quse tunc fuit, ad poeniten- 

* Schisma quod Syllabus secum attulit, sufficienter indicant 
sequentia verba ex ephemeride quadam (Le Monde) desumpta. 
" Les divisions viennent de ceux qui refusent de comprendre 
" les paroles de Pie IX. dans le Syllabus : il y a injustice a 
u mettre sur la nieme ligne avec eux les Catholiques qui ne se 
" sont pas departis des principes poses dans les Encycliques. 
** Si la voix du pasteur est ecout6e, le camp des Catholiques se 
" fortifiera et leur action peut devenir preponderante. Cest a 
"YUnion de VOuest et a la Gazette de France a en prendre leur 
" parti. Elles se bercent d'illusions si elles s'imaginent guider 
" les Catholiques en restant dans leurs doctrines equivoques. 

" Elles croient servir la liberte ; mais jusqu'ici elles n'ont 
" servi que la liberte* de leurs adversaires. Ce metier de dupes 
" ne vous va pas, quoique nous ne nous dissimulions pas que 
"les Catholiques ne sont pas encore en mesure de faire pre- 
" valoir leur volonte. L/inanite" des doctrines raodernes rame- 
"nera, apres une longue experience, et s'il plait a Dieu, les 
" populations a une politique chretienne." 



101 . 

tiam hortabatur. In Novo Testamento eadem est 
significatio vocabulorum " Conversionis," et " Poe- 
nitentia3," necnon "Salutis." Illum sibi pra^dica- 
tionis finem proposuit sanctus Pbjecursob Domini, 
ut salvum faceret populum suum a peccatis eorum ; 
neque tamen eo pervenerat " Ecclesia " Judaica, 
ut multos quotidie homines trucidaret ! De 
Christianis verba faciens Paulus, post Cruci- 
fixionem et Ascensionem Domlnt, et post Adventum 
Spiritus Sancti, ait : Si quis suorum et maxime 
domesticorum curam non habet, fidem negavit et est 
infideli deterior. Ipse vero de neglectu tantum est 
locutus, et de earum rerum neglectu qua3 si ob- 
servata essent, ad summum utiles fuissent. Quid 
quagso hodie sentirent Apostoli, quibusve vocibus 
reclamarent, si hanc viderent Communitatem se 
pro Christiana gestantem ? Neque aliter sentiet 
et loquetur quicumque verus sit Apostoloeum. 
Sucoessor. 

In Pio IX. conjunctas videmus tales animi dotes, 
pra^claras illas quidem et raro simul compertas, 
ut videatur a Deo in opem humani generis con- 
stitutus ; ipse est Clekicus qui analyticis qua3S- 
tionibus animum applicavit, et simul Prinoeps, 
non sicut ceteri Principes Europa3, nomine dun- 
taxat, veriim etiam potestate. 

Neque tantum operis est capax, aptus rebus 
agendis ; pra^terea manum jam operi admovit ; 
quod opus per sua ipsius verba melius describitur 
quam per quodcunque commentarium. Dixit ipse : 



102 

" Mundus in tenebris deerravit : Syllabum emisi, 
qui lumen esset et mundum in viam reduceret 
veritatis." Et iterum : " Quotiescunque Pontifex 
solemniter loquitur, verba sua in obvio sensu vult 
sumi : et id quod dixit dicere voluit." 

Modo Orbis Catholious idem cum Pontifice sen- 
tiret, opus jam peractum esset, seu potiiis nullum 
esset opus agendum. At dolendum est non ita 
rem se habere : ex ovili oriuntur difficultates, 
dum nequeant homines vel mentem assequi, vel 
magnum animum toties illustratum admirari 
Pontificts qui, omnium quotquot Petro succes- 
serunt, Maximus merito appellaretur. 

VI. 

Collegium Diplomaticum. 

Magnum revera negotium, et ceterorum quasi 
cardo ille est, ut quid in Orbe agatur homines 
cognoscant. 

Tam late tamen patet hsec materia, ut ad illam 
digne tractandam integri vix sufficerent libri. Bona 
autem fortuna, est simul adeo simplex, ut totum 
uno ictu conspici possit. A quodam Prselato 
Ecclesiastico hac ratione est expressum : — " Id 
primo omnium statuendum videtur, Ecclesiam 
esse Rerum ignaram, et hanc suam ignorantiam 
amandari debere." 

Qusestio qusedam magni momenti, nec ullius 
patiens mora^, continuo solvenda occurret : porro 



103 

hsec qugestio ad Romanam prsecipue spectat Eccle- 
siam, prout est Ecclesia. 

Cum Russia se pro Orientali jactet Ecclesia, 
Occidentalis Ecclesise ambit destructionem. Jam 
bandem cognitum habemus quo modo illa Sedi- 
bionis opem invocaverit. Ipsa palam proclamavit 
illo se consilio Italiam Regi Sardinise dedisse, 
ut spiritalem Pontificis everteret auctoritatem.* 
Non tamen hoc effectum est, sicut et reliquae in 
Europa et in toto Orbe ortse turbationes et sedi- 
tiones, per Russise potentiam, in rebus agentem ; 
sed per ejus astutiam, hominum mentes regentem. 
Et in hoc prgecipue apparet ejus astutia, ut 
homines rerum agendarum maxime callidos ad se, 
quacunque ex parte, revocet, atque eosdem subire 
cogat elaboratas operosasque disciplinarum insti- 
tutiones, quales ceterse Gentes adhibent ne forte 
jurisconsulti sibi desint, medici, vel machinarum 
artifices. Quapropter, si Auctoritas Pontificia se 
contra Eussos defendere voluerit, immo cognos- 
cere utrum possibilis sit defensio et facilis, an 
difficilis vel impossibilis, id debet agere quod ipsi 
agunt Russi : homines debet instituere. 

Hoc consilium viginti quatuor abhinc annis in- 
ire parabat Geegoeius XYI. ; at tempus illi defuit 

* Hsec habet Ephemeris Moscoviana : " Prorsus necessarium 
est Russise ut Italia una fiat ; at una fieri nequit nisi in Roma, 
quam natura statuit ItaliseMetropolim. Sublato Domiuio Tem- 
porali, fides orthodoxa [Ecclesia Grseca scilicet] in ipsa Roma 
triumphabit. Utique, non tantum ad instar spectatorum e caved, 
animadvertimus historiam Italise, ad culmen jam perductam." 



104 

ad rem conficiendam. Attamen tunc temporis, 
omnibus fuit persuasum, universalem futuram esse 
pacem. Siquidem putabatur, M Bellis non amplius 
fore locum."* Confisum est sapientige plurimo- 
rum ; annus enim 1848 adhuc a longe aberat. 

Nihil in Orbe terrarum agitur quin aliquando, 
nonnullis diebus antea, vel mensibus vel annis, 
Eussorum unus et alter, Eerum Publicarum 
periti, ad hoc agendum modos constituerint ; et 
effectus obtinetur, quia deest qui contrarias 
partes sustineat. 

JNonnulli idiotse, Eussis minime faventes, multis 
obstiterunt rebus, de quibus agebatur. Plurimis 
bellis obstiterunt, iisque magnis. Hsec omnia for- 
sitan, imposteriim patefient, immo jam cuivis pate- 
bunt, qui quidem a studii labore non abhorreat. 
Quidquid sit, eatenus rerum obstiterunt decursui, 
ut Eomanae tandem Ecclesiaa agendi relinquatur 
locus. 

Per nonnullos annos forsan durabit Concilium; 
sed annos quales ! Ad malum quod oriri possit 
praeveniendum et supprimendum, sufficit ut mo- 
neatur vel unus auctoritate fruens inter Eomanos. 
Hoc perfacillimum judicamus, modo quis sciat 
quid agat, et simul in Ministrorum aulas habeat 
accessum. Falsis etenim consiliis in unaquaque 
Eepublica initis,iter suum secretum peragitEussia; 
qua3 consilia fontem ducunt vel ex illusionibus 
sparsis, oblatis perfide monitionibus, mendacibus 

* Yerba sunt Millii. 



105 

nuntiis ; vel tandem proditionibus. Nuntius Pa- 
palis, rerum rite certior factus, immo Prselatus 
quilibet, vel Sacerdos simplex, vel Laicus, modo 
auditum obtinere quiret, falsa eliminare posset, 
proditores denudare. Praeter hominum vitia, nulla 
Russiae suppeditat ratio ad quamque Rempub- 
licam evertendam. JSFobis auxilio sunt hominum 
virtutes ; dum unicuique Regi consulimus et 
populo, eorumque et omnium honori simul et 
utilitati. 

Rite considerari debet, et plene intelligi, quan- 
tum abhorreant Gubernia Europae a formandis sibi 
hominibus Publicarum Disciplinarum peritis ; non 
aliter perspectum erit quo modo haec consilia uni- 
versum Orbem sint affectura. 

In Anglia quidem, in Gallia, Germania vel Italia, 
nemo in Publicis Rebus versatus, si inter collo- 
quendum urgeatur, sequentes propositiones ad- 
mittere recusabit : — 

1. Russos ceteris gentibus calliditate praestare. 

2. Nonnihil periculi inesse si illi, custode nullo, 
agere permittantur, ciim omnium Civitatum 
negotia ad invicem commixta sint, et agantur 
secreto. 

3. Non alios idoneos esse custodes quam qui 
ipsorum consilia calleant et methodos. 

4. Magnopere desiderandam quandam hominum 
Societatem, qui eo modo delecti sint et instituti, 
quo Hussi suos Legatos deligere consueverunt et 
instituere. 

o 



106 

His igitur admissis, si tractatur de Lege 
roganda ad hoc efficiendum, recusabit ille quicum 
loquaris, et pra3 timore vel odio abhorrebit. Et 
hoc est in causa : unusquisque illud propositum 
pro offensa, et contumelia sibi illata, habebit, 
quandoquidem non mere ipsum errasse suggeratur, 
verum etiam ignarum esse et muneris impotem 
quo fungatur. Immo etiam (horrendum dictu !) 
"publicam opinionem" errare simul et caligare. 
Idem si a Princijpe proponatur qui revera multiim 
influit in vita sociali multorum hominum in una- 
quaque etiam alienaRepublica, — ex quibus nonnulli 
inter Delegafcos computantur et inter Proceres, 
qui ad Principem habent accessum et consiliorum 
ejus habent partem, — tunc videlicet timor, aversio, 
odium, oriantur necesse est. 

Non aliter hasc Gubernia respicerent homines 
ita instructos, quam, caterva latronum, vel homi- 
num Juri Legibusque minime subditorum, forum 
juridicum noviter introductum videret. 

Scelere publico admisso, non Jus modo Gentium 
ged et Civile violafcur. De hac re nihil hacteniis 
dictum est : ad nostrse tamen orationis negotium 
complendum non debet prseteriri. 

In Jure Gentium exigitur ut a Principe dun- 
taxat bellum indicatur ; per Jus Civile cautum 
est, quibus sub conditionibus hoc munere fungi 
Princeps debeat. In Anglia, Pacis et Belli decer- 
nendi privilegium, sicut et cetera omnia, nonnisi 
" per Secretum Concilium exerceri potest." H|c 



107 

Juris cautione neglecta, dum aliud Concilium 
Secretius, (Gabinet Council) quod appellant, furtim 
fuit subrogatum, ordo evanuit, et bella sine causa, 
sine justitia, locum obtinuerunt. 

Hinc fieri potest ut bellum quoddam legitimum 
sit, justum et necessarium,quod ad hostem spectat; 
idemque criminosum, quoad cives et Ministros. 

Duni igitur studet Pontifex negotia ad certam 
quamdam reducere normam, hsec animadvertere 
debet ; et ad hasce Leges restaurandas obligare 
Gentes illas, inter quas inveniuntur. 

Hac si ageret ratione, plus proficeret Papa ad 
malorum impeditionem, quod ad Angliam attinet, 
quam si magis directe agere conaretur. 

Hac porro suggestione, ut cives amnium Gen- 
tium Legibus et libertatibus suis utantur ad tem- 
perandos ipsius Principis Miuistros, et ut, hsec 
agendo, finem imponant injuriis, ipsum Papam in- 
tervenire poscentibus : — hac suggestione tum viam 
faciliorem indicabit Pontifex ad optatum finem 
obtinendum, tum vel maxime cavebit eontra hsesi- 
tantiam, repugnantiam, et vituperationes, quas 
forsitan ex ejus agendi ratione sunt secuturae. Hoc 
saltem omnibus manifestum faciet, Imperium se 
haud concupiscere, scelus autem detestari. 

Diplomatia jam Poma non caret, nec Collegio 
Diplomatico ; non est igitur cur quis objiciat, vel 
timeat. In hoc quidem Collegio de Concordatis 
agitur, et de rebus religiosis ; non de foederibus et 
rebus ssecularibus. Nihilo miniis existit funda- 



108 

mentum, super quod amplius aedincium poterit 
erigi. Hoc systema ex illa incepit periodo, qua3 
legationibus permanentibus antecessit ; qua nempe 
in periodo, tunc duntaxat ad invicem communicare 
solebant Gentes, quando aliquid agendum occur- 
reret, nec per subsistens commercium, semper ali- 
quid cui operam darent, in promptu erat. 

A Byzantinis derivatam habemus Diplomatiam. 
Vocabulum istud significat " duplicatum," et illud 
munus denotat quod, qui exercet, nos " archivis- 
tam " appellare solemus. Vox ad Conventiones 
spectabat in acta redigendas ; neque enim tunc 
temporis agitabatur de mandatariis in unaquaque 
Civitate sustinendis, qui omnibus quotidie se im- 
miscerent negotiis. 

At notandum est, procul a nobis esse ut Pontifex 
partem sumat in hoc systemate tam odioso et 
malefico ; omnino e converso, volumus ut cum quid 
sit cognoscat, deceptiones illinc exortas frustrari 
possit, falsisque se opponat principiis quge exinde 
generantur et quorum ope sustinentur.* 

Academise Ecclesiasticse adjunctus est ramuscu- 
lus quidam, cui Diplomatise Sacrse nomen inditum, 
ad instar Byzantini Collegii. Concordatas studen- 

* Russus quidam e proceribus, et externis Russorum nego- 
tiis olim prsepositus, in libro cui nomen " La Diplomatie," hsec 
habet : " Concipi non potest quo modo Gentes sinant de se dis- 
poni ab hominibus, aliam habentibus conscientiam et alium 
Deum ; idque non mere nullo cum horrore et metu, verum 
etiam quasi justum foret et consentaneum." Hsec anno 1826 
conscripta sunt ! 



109 

das sibi proponit et in acta redigendas, et omnis 
quod huc faciat Juris scientiam. Ibi instruuntur 
Nuntii ut apte suis fungi possint muneribus. Hoc 
ex Collegio, naturali quadam divisione, fieret Gol- 
legium Diplomatice Scecularis, in quo principem 
locum obtineret Jurisprudentia et Jus Gentium. 
Ita, maxima cum simplicitate et juxta naturam, 
res ageretur ; neque tamen nequit aliter agi. Haec 
studia proprietatem non admittunt ; communia 
sunt cujusvis hominum, maxime ejus qui alios insti- 
tuere debeat. Officia pendent a circumstantiis. — 
Cum nondum frequentia essent injusta bella, non 
opus erat ut hisce studiis, utpote superfluis, incum- 
beretur; at vero eadem jam maxime necessaria 
sunt unicuique qui conscientise regimen sequi 
velit, hoc prsesertim tempore, ubi nemo scit unde 
legitimum fiat bellum, ac ubi proinde bella 
illicita, nemine obstante geruntur, nemine re- 
clamante. 

Instruendi sunt universi sacerdotes. Adsunt 
multse Eegularium Communitates quibus prassto 
sunt auctoritas et devotio ; libri, et otium legendi. 
Infinitas habet opes Ecclesia Homana, simulac 
agnoscatur intellectu dimicandum esse contra in- 
fideles, contra Societatis eversionem, et contra 
eorum insidias, qui hisce utentes astutiis, corrup- 
tionem student propagare. 



110 



Totius Opeeis Conclusio. 

Periculum in propinquo est ; eujus aspectus in- 
formis est et horrendus. — Sane Pontifex, ejusque 
Ministri Polonise tyrannum pro Seditionis patrono, 
et pro Motore et Moderatore omnium in Europa 
Griiberniorum, agnoscunt. Immo, deposita jam 
larva, Potentatus ille se proclamat unitati Italiae 
studere, eo fine ut evertat non mod6 (sicut olim 
jactabaturj Temjporalem Pontificis Auctoritatem, 
veriim etiam Spiritalem. Nihilo minus se (Ecu- 
menicum ingressurum prsetendit Concilium ; nec 
ingressione contentus, inde detrudere assumit et 
Pontificem et universam Ecclesiam Occidentalem, 
dum fidem dat, id se acturum ut Religio restituatur 
inter Christianos, et pax et concordia. Yere satis 
admonitum est, satis provocatum ! 

Quod ad animi fortitudinem attinet, magna ista 
nullatenus deest virtus. — Pontifex etenim jam diu 
Russiam ad certamen provocavit : Legatum ejus 
dimisit. Tempus utique adest consilium ineundi 
quo modo Eussia sit coercenda et impedienda. 
Neque modus deerit quaerenti. Perfecta cognitio, 
integritas perfecta, requiritur, ut hsec tam magna 
facultas obtineatur. Eorsitan hsec videbitur 
non in nostra aetate, immo in nulla, attingi posse. 
Attamen, talem prse se ferunt indolem, quotquot 
habet Russia Herum Publicarum peritos ; et recto 
omnia irent cursu, si quidem alius surgeret qualis 
haud ita pridem in Anglia fuit Stowellius. Id 



111 

omne quod exigimus darent etiam hodie judices 
Angli, modo i*es debite. ad ipsos deferri posset. 

^ivitatum negotia per se sunt maxitne simplicia, 
licet prouti jam res aguntur, difficillima videantur ; 
Moderatoribus omnia secreto et male tractantibus, 
dum confusionem augent argumentaDeputatorum 
et Ephemeridum commentaria ; hsec tamen omnia 
nec flifficilia neque ambigua invenientur, mod6 non 
desit Juris cognitio animique candor. 

Quamobrem, nisi huic rerum cursui frenum 
imponatur, Gentes Christianas post longum jur- 
giorum et internecionis decursum, necessario sub 
Eussias Imperium, neque immerito, redigentur. 

QuaB cum ii, quibus visio non deest, persuasa 
habeant, fervor ipsorum augetur et industria; 
quoties ver6 periculum adstat, fatum exercituum 
et Gentium, immo et sseculorum, a singulis pen- 
deat necesse est. Neque multi faciendus est 
status ipsorum et indoles ; id vident quod ceteri 
non vident, et hoc sufficit. 

Qui hostes sine justa causa debitoque prsecepto, 
in acie prosternit, ipse pro homicida jure habetur ; 
quod nemo cui res proponatur inficiari potest. 
Finibus igitur perexiguis circumcluditur qusestio 
de qua jam Ecclesiae est agendum; declarare nempe 
debet, Homiciditjm peccato non caeere. 

Etenim ab hac qusestione satis simplici, omnia 
quas supra statuta sunt, pendent consectaria : 
hinc acceptantur omnes causaB quse communem 
pariunt dejectionem ; illinc abrogatur ille quem 



112 



videmus cursus peccati, inopige nummariaB, tyran- 
nidis, novarum rerum studii, Seditionis, sed et 
Apostasise. 

Illo igitur modo Leges restaurare poterit 
Eoma (si tamen restaurandse sint) ; ut singulos ad 
probitatem revocet ; ut ita pro civibus se gerant, 
et pro honestis. Decem justi Sodoma servare 
potuissent et Gomorrham. Europam poterunt 
decem justi salvare, dum singulis obstent actibus 
qui destructionem invehant. 

Ille qui de Jure Gentium scripsit, auctor sane 
gravis, hisce fere verbis laborem concludit suum : 

" Inscribat hsec Deus, qui solus hoc potest, 
" cordibus eorum quorum Res Christiana in manu 
" est; et iisdem mentem Divini Humanique Juris 
" intelligentem duit, quasque semper cogitet 
" lectam se ministram ad regendos homines, ' Deo 
" carissimum animal. , "* 

Grotius, acatholicus quidem, dum vitam- trans- 
egit in studio illius Juris Publici quod tunc tem- 
poris obscuratum et dirutum fuerat ob simul- 
tates et Bella Eeligionis causa suscepta, non secus 
corde etiam deditus erat sedandis controversiis 
theologicis, ut ad unum revocaret Ecclesias dis- 
sidentes, quarum unaqua^que Christum pro suo 
agnovit Capite. Geotius, e Protestantium cum 
esset numero, opus suum Ludovico XIII. Galliaa 
Eegi Catholico dedicavit : simul ipsum sub 

" AvOpcoTroe, to 7T£pi(T7rov$a<JTOv ZyWov rw Gew. — S. Jo. Clirysost. 
Serm. de Eleemosyn&. 



113 



JustitioB tutcla provocat ut inclinata? sc opponat 
setati. . . . Legesque revocet sepultas ; . . " ut 
" discat nostra," ait, " setas arbitriuru subire ejus 
u aetatis quam vera sinceraque fide Christianam 
" fuisse, Cliristiani omnes profitemur ; " . . . 
" ita ut pax inter homines restituatur .... 
" Difficile negotium, propter studia partium glis- 
" centibus indies odiis inflammata : sed tantis 
" Regibus (Ludovico scilicet XIII. et Carolo I.) 
" nihil dignum nisi quod difficile, nisi quod ab 
" aliis omnibus desperatum." 



Gloria in excelsis Deo, 

ET IN TEREA PAX 
HOMINIBUS BON.E VOLUNTATIS. 



FlNIS. 



LONDINI : E TRELO WYMANNI ET FILIORUM, 74-5, GKEAT QUEEN-STREET.