(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Responsio archiepiscoporum Angliae ad litteras apostolicas Leonis Papae XIII de ordinationibus Anglicanis : universis ecclesiae Catholicae episcopis inscripta"

B 



( ' i I 



Leo X 

A 



BIS 



1Rc6pon£iio Brcbiepi6Coporum Hnaliac ab 
litterae apo^tolicae Xeonie ipapae hux 

De orMiiationibus Hucdicanie. 



xaniversis Ecclesiae Catbolicae JEpiscopis insciipta 



L N G M A N S, G R E E N, E T S C, 

LONDINI, IN VICO DICTO PATERNOSTEK ROW 
NOVI EBORACI ET BOMBAIAE 

1897 
PRETIUM UNIUS SOLIDI AiSGLICANI 



1Re0pon0lo Hrcblepiecoporum auQliae ab 
littera^ apoetolica^ Xeonia papae xxix 

De otC)tnationibu5 Hnglicanis. 



xanivetsia Bcclesiae Catbolicae Bpiscopis insctipta 



Da pacem, Domine, in diebus nostris I 



LONGMANS, GREEN, ET SOC. 

LONDINI, IN VICO DICTO PATERNOSTER ROW 

NOVI EBORACI ET BOMBAIAE 

1897 
All rights reserved 



BREVIARIUM EPISTULAE. 

PAG. 

I. Controversia haec quomodo a litteris Papae Leonis 

(Idibus Septembribus anni 1896 datis) orta sit ... 7 

II. Propositum nostrum in hac responsione conscribenda 7 

III. Controversiae de materia et forma ordinis et de 

ordinationibus nostris non novae sunt. Sed mens 
Pontificum Romanorum de his rebus semper 
incerta fuit ... ... ... ... ... 8 

IV. Leo Papa in hac controversia ineunda multa bene 

resecuit 9 

V. De praxi Curiae Romanae solum et de forma et in- 

tentione ecclesiae nostrae disputat Leo 9 

VI. De praxi, Reginaldo Polo legato. ReconciHatio 
ante adventum PoH paene absoluta est, et nuHi 
presbyteri ob defectum ordinis destituti. Unus 
forsan et alter sub eo reordinati. Porro pro- 
batur Polum propagasse principia Eugenii IV a 
Leone XIII reiecta. Sed praxis cum opinione 
vix consensit 10 

VII. De praxi in causa lohannis Gordon, quae ex quatuor 
rationibus infirmatur. Documenta nova pubHci 
iuris fieri debent ... ... ... ... ... 12 

VIII. De materia, forma et intentione in ordinibus con- 
ferendis, partim cum Papa consentimus, sed de 
intentione ''quatenus extra proditur," non quae 
coniectura colHgatur ex usu Hbertatis in OrdinaHbus 
reformandis quae unicuique ecclesiae competit ... 13 

A 2 



IX. Doctrinae scholasticae de materia et forma sacra- 
mentorum non nimium insistendum est : solum 

enim Baptisma omnino certas habet 14 

X. Quod ex ritu Confirmationis plenius ostenditur ... 15 

XI. Doctrina Tridentina de sacrificio Eucharistico et 

Canon missae cum Liturgia nostra comparantur 16 

XII. Respondetur argumentis de formis necessariis in 
presbyteris et episcopis faciendis, collatione for- 
marum quae Romae saecuHs iii et vi in usu 
erant ... ... ... ... ... ••• 18 

XIII. Episcopos nihil refert " summos sacerdotes" dici ; 

neque etiam " sacerdotes " in consecratione dici 
necesse est, cum ordinatio episcoporum ;per 
saltum tempore exoleverit 21 

XIV. Respondetur argumentis duobus a Papa maxime, ut 

videtur, approbatis, quorum primum est de verbis 
in forma a.d. 1662 additis ; et priori loco de 
sufficientia formae anni 1550 in consecratione 
episcopi ... ... ... ... ... ... 22 

XV, Similiter de forma eiusdem anni in ordinatione 
presbyterorum. Ostenditur hanc solis sacerdotibus 
convenire. Addita fuerunt aUa verba ob Pres- 
byterianorum opiniones, oratione Omnipoteiis Deus 
in aHum locum remota. Haec mutatio animad- 
versione digna est cum ipse Papa de sufficientia 
formae anni 1662 haesitet, et videatur agnoscere 
ordinationis partes moraliter coniunctas unam 
actionem efficere ... ... ... ... ... 24 

XVI. Secundo argumento respondetur de cerimoniis et 

orationibus a Patribus nostris resectis 27 

XVII. Tertio argumento respondetur de intentione Eccle- 
siae nostrae, quae constat praecipue ex praefatione 
Ordinalis et orationibus " Eucharisticis" ... 28 



XVIII. Tota ratio mutationum a nobis factarum explicatur 
a proposito Patrum nostrorum revertendi ad Do- 
minum et ad Apostolos. Cerimoniae et orationes 
resectae recentiores fuerunt vel non necessariae, 
vel Liturgiae, lingua vulgari recitandae, non 
idoneae ... ... ... ... ... ... 28 

XIX. Dominus noster et Apostoli in his rebus fidissimi 
duces. Virtus formulae nostrae in sacerdotio 
conferendo ex collatione Ordinalis cum Pontificali 
asseritur ... ... ... ... ... ... 30 

XX. Decretum Papae non nostros tantum ordines sub- 
vertit sed etiam Orientalium necnon suorum. Nos 
aequo studio pacem et unitatem colimus et multa 
ab eo bene dicta agnoscimus. Rogamus ut quid 
Christus voluerit in ministerio Evangelico consti- 
tuendo patienter expendatur. Conclusio ... 35 

Appendix. De causa Johannis Gordon : cuius petitio mendax 
ordinationis presbyterorum formam tantum re- 
spexit. Summarium, decreto S. Officii praefixum, 
coUationem Ordinalis nostri neglegentissime factam 
ostendit et consecrationem episcopi solum tangit 
De consuetudine anni 1 704 circa omissionem tra- 
ditionis instrumentorum : et de rcsponsione consul- 
torum S. Officii de Aethiopum ordinationibus ... $S 



RESPONSIO AD LITTERAS APOSTOLICAS 
LEONIS PAPAE XIII. 

DE ORDINATIONIBUS ANGLICANIS. 



Universis Ecclesiae Catholicae Episcopis Archiepiscopi 
Angliae salutem. 

I. Saepius officio nostro accidit ut, cum de communi salute 
velimus scribere, oriatur occasio de quaestione aliqua controversa 
disserendi, quae in aliud tempus abici non possit. Hoc certe 
recenter evenit cum, mense Septembri proxime praeterito, litterae 
typis mandatae et publici iuris iam factae, subito ex Roma perlatae 
essent, quae totum nostrum statum ecclesiasticum subvertere 
conarentur. His quidem litteris, ut par erat, animos nostros 
diligenter advertebamus cum carissimus frater noster Edwardus, 
tunc Archiepiscopus Cantuariensis et totius Angliae Primas et 
Metropolitanus, l)eo ita volente, morte inopina praereptus est. 
Qui rem nobis tractandam, quam ipse sine dubio summa cum 
doctrina et theologica gratia tractaturus erat, ultimis suis verbis 
scriptis legavit. Placuit ergo nobis Archiepiscopis et Primatibus 
Angliae hanc epistulam conscribendam curare, ut tum venerabili 
fratri nostro Leoni Papae XIII, cuius nomine litterae istae pro- 
feruntur, tum ceteris episcopis Ecclesiae Christianae per totum 
orbem propagatae, veritas rei innotesceret. 

II. Grave quidem hoc munus est et quod non sine aliquo 
vehementis animi affectu peragi possit. Sed cum nos a principe 
Pastorum ad partem muneris sui tremendi in Ecclesia Catholica 
sustinendam vere ordinatos esse firmiter credamus, iudicio 
litterarum istarum nihil commovemur. Opus ergo. quod nobis 
necessario incumbit, " in spiritu lenitatis " adgredimur j et maioris 



momenti ducimus ut doctrina nostra de sacris ordinibus et ceteris 
ad eos pertinentibus ad futuram rei memoriam palam fiat, quam 
ut victoriam ex alia ecclesia Christi in controversia reportemus. 
Controversiae tamen forma his litteris dari necesse est, ne quis 
dicat nos argumentorum ex alia parte prolatorum aciem evitasse. 

III. Controversia vetus erat, sed non acerba, de forma et materia 
ordinum sacrorum, quae ex natura rei exorta est, cum nihil de ea 
traditum aDominoaut ab Apostolis Eius inveniatur,nisi exemplum 
notissimum orandi cum manuum impositione. De hac etiam re 
parum pronuntiaverunt ConciUa Provincialia, nihil certum et 
absolutum Oecumenica et generalia. 

Neque etiam ConciUum Tridentinum, cui Patres nostri non 
interfuerunt, rem directe tangit. Quae obiter dixit de impositione 
manuum {sess. xiv de extrema unctione caj). m) et exactius de vi 
verborum ''Accipe Spiritum Sanctum," quae pro forma ordinis 
accipere videtur {sess. xxiii de sacramento ordinis, canone iv), 
nobis satis placent, et certe nulla cum offensione audiuntur. 

Controversia recentior et acerbior de validitate ordinationum 
Anglicanarum fuit, cui controversiae theologi Romani cum 
ardore se immiscuerunt, et varia nobis plerumque crimina et 
defectus imputaverunt. Sunt et alii ex eis, neque ii minime 
prudentes, qui defensionem nostram generosius susceperint. 
Pontificum autem Romanorum sententia rationibus plene in- 
structa nunquam antea prodiit, nec, cum praxis reordinandi 
sacerdotes nostros, quamvis non sine exceptione, manifeste 
obtineret, propter quos defectus reordinarentur rescire po- 
teramus. Notae erant de Formoso lites indignae et de haereticis 
schismaticis et simoniacis ordinationibus vacillationes longae. 
Praesto erant Innocenti III de unctione necessario supplenda 
epistula et Eugenii IV Decretum ad Armenos ; monumenta historica 
saeculi xvi, sed magna ex partcusque hodie incognita; iudicia 
varia Pontificum recentiorum Clementis XI et Benedicti XIV, 
sed Clementis quidem verbis generahbus concepta et ea ratione 
incerta. Aderat etiam Pontificale Romanum, de tempore in tempus 
reformatum, sed, quale nunc exstat, tam confuse compositum ut 
mentes inquirentium magis turbaret quam adiuvaret. Si quis 



9 

enim ritum de ordinatiojie presbyteri spectet, videt manus imposi- 
tionem propriam a formae prolatione seiungi. Nescit etiam si ille 
qui in rubricis "ordinatus" dicitur, revera iam ordinatus sit, an 
potestas quae ad finem officii detur per verba "Accipe Spiritum 
sanctum, quorum remiseris peccata remittuntur eis, et quorum 
retinueris retenta sunt" cum impositione manuum Pontificis, neces- 
saria sit pars sacerdotii (ut Concilium Tridentinum^ videtur docere) 
an non necessaria. Similiter etiam, si quis ritum de consecratiotie 
electi in episcopiim perlegat, in orationibus et benedictionibus pro 
viro consecrando nusquam eum "episcopum" dici inveniet nec 
** episcopatum " de eo praedicari.'-^ Quod ad orationes attinet 
occurrit prima vice nomen episcopatus in missa "infra actionem." 
Ex his igitur documentis plane inter se variantibus et indefinitis 
nemo vel prudentissimus expiscari poterat quid secundum Pontifices 
Romanos sacris ordinibus revera essentiale et necessarium foret. 

IV. Frater ergo ille noster venerabilissimus litteris Idibus Sep- 
tembribus datis, quae verbis Apostolicae ciirac incipiunt, hanc 
quaestionem modo adhuc inusitato adgressus est, quamquam 
argumenta ab eo prolata satis antiqua sunt. Neque negare 
volumus eum in hac controversia ineunda commoditati Ecclesiae 
et veritati rerum consuluisse cum notionem vanissimam, sed 
theologorum scholae post S. Thomam Aquinatem usque ad 
Benedictum XIV et etiam usque hodie late acceptam, de tra- 
ditionis instrumentorum necessitate proiecerit. Idem quoque 
alios errores et fallacias bene neglexit, quos et pro parte nostra 
in hac responsione neglecturi sumus, et speramus theologos ex 
parte Romana, exemplo eius adductos, in posterum esse neg- 
lecturos. 

V. Totius itaque iudicii eius cardo in duobus punctis vertitur, 
scilicet in praxi curiae Romanae et in forma ritus AngUcani, cai 
subiacet quaestio tertia, sed a secunda non facile separanda, de 
intentione nostrae ecclesiae. De illa statim respondebimus, 
quamvis nostro iudicio minoris momenti sit. 

III. ^ Sess. xxiii de sact . ord. canone i ubi potestas aliqua consecrandi et 
ofiferendi, in sacerdotio postulatur una cum potestate peccata remittendi et 
retinendi. Cf. ib. cap. i. De his vide plura infra cap. xv et xix. 

III. 2 ** Cathedra episcopalis" post unctionem in benedictione memoratur. 



VI, De praxi curiae et legati Romani saeculo xvi, quamvis 
multa scripserit, credimus Papam nobiscum revera esse incertum. 
Videmus enim nihil eum habere quod documentis huc usque bene 
cognitis addi possit, et ex exemplari minus perfecto litterasPauHIV 
Praedara carissifui citare et ex eo disputare. Ubi sunt, exempli 
gratia, facultates Polo post Augusti diem v 1553 et ante Martii 
diem viii 1554 concessae, quas Julius III, litteris hoc die datis, 
" libere utendas" circa ordines minus rite aut non servata 
consueta forma susceptos confirmat, non autem clare definit? 
Nam sine illis facultatibus "normae agendi" a Polo obser- 
vandae parum notae sunt. Distinctio enim de ** promotis" et 
" non promotis" a Papa memorata (§ 3), quae in utrisque 
Htteris fit, non statum cleri Edwardiani attinere videtur, sed 
illorum qui sine uUa ordinatione praetensa beneficia tenerent, ut 
saepe eo tempore fiebat. Quis vero penitus cognovit vel quod in 
hac re factum sit vel quibus ex rationibus factum? Partem 
scimus : partem nescimus. A nostra tamen parte probari potest 
opus reconciliationis istius sub Maria regina (a luHi die vi 1553 
ad XVII diem Novembris 1558) auctoritate regia et episcopali, 
ante adventum Poli, maxima ex parte consummatum fuisse. 

In quo conficiendo multa inconstantia et inaequalitas apparet. 
Et cum multi sacerdotes Edwardiani, propter varias causas et 
praesertim ob coniugium initum inveniantur deprivati, ob de- 
fectum ordinis, quantum scimus, nuUi. Aliqui propria voluntate 
reordinati sunt. Aliqui unctionem susceperunt in supplementum 
ordinis iam collati, quae cerimonia tunc temporis magni momenti 
a quibusdam ex episcopis nostris habebatur.^ AHqui, et fortasse 
plures numero, in beneficns suis sine reordinatione permanserunt, 
immo aHquando ad nova promoti sunt. Polus autem mense 
demum Novembri anno 1554 m AngHam ex exiHo reversus est, et 
mensibus sequentibus quindecin; reconciHationem ad finem per- 
duxit. Principium vero operis eius videtur fuisse ut statum rerum 

VI. ^ Vide Jacobum Pilkington Expositionem super prophetam Aggeum ii. 
10—14, quae anno 1560 edita fuit ( Works Parker Society p. 163) : '* Proximis 
temporibus papisticis episcopi nostri illi sancti eos omnes qui sine tali unctione 
ministri facti fuissentad se vocabant et benedictione papali benedicebant et un- 
gebant, et illico res absoluta est : pro vivis et defunctis sacrificare poterant : sed 
eisconiugesducerenullomodoHcebat"etc. Cf. Innocentium III ^/. vii 3(1204). 



TT 

ante adventum suum existentem agnosceret, et omnes vires ad 
dominatum Papae restituendum converteret. In quo unus et 
forsan alter (plures enim adhuc non inventi sunt) sub Polo re- 
ordinati sunt, annis sc, 1554 et 1557 ; quo tamen anno hi duo 
cursum reordinationis inceperint, incertum est. Certe, post Poli 
adventum, paucissimi reordinati sunt. AHi forsan supplementum 
aUquid ordinis, qualecunque illud fuerit, acceperunt, sed hoc in 
Registris nostris non apparet. 

Sed si multi sub Reginaldo Polo, legato Romano, reordinati 
essent, nihil mirandum fuisset, cum ille in constitutionibus 
suis legatinis duodecim, ad calcem constitutionis secundae, 
Eugenii IV Decretum pro Armenis subiunxerit, " quia" ut ait **in 
iis quae ad doctrinam capitis ecclesiae et sacramentorum per- 
tinent hic (i.e., in Anglia) maxime erratum est."^ Et hoc 
non ut archiepiscopus noster sed ut legatus Papae fecit. 
Anno enim 1556 ineunte hae constitutiones promulgatae sunt. 
Presbyter autem Polus ordinatus tandem fuit die xx mensis 
Martii eiusdem anni; et proximo die, quo archiepiscopus 
noster legitimus Cranmerus vivus combustus est, missam prima 
vice cantavit ; die vero xxii archiepiscopus consecratus est. 

Decreti autem Eugenii IV, a Polo repetiti, verba hic citamus, 
cum plane ostendant quam lubricum et infirmum fuerit in hac re 
Romanae ecclesiae iudicium. Porro cum Leo papa doctrinam 
Poli in hac re coUaudet, et scribat alienum prorsus fuisse 
Legatum a Papis commonefieri "de eis quae sacramento 
ordinis conficiendo necesse sunt", decreti Eugeniani penitus 
oblivisci videtur, quod in aUa parte Utterarum suarum tacite 
repudiavit. (Cf. § 3 et § 5). "Sextum sacramentum est ordinis : 
cuius materia est iUud, per cuius traditionem confertur ordo : sicut 
presbyteratus traditur per calicis cum vino, et patinae cum pane 
porrectionem : diaconatus vero per Ubri evangeUorum dationem : 
subdiaconatus vero per caUcis vacui cum patina vacua super- 

VI. 2 Vide Labb. et Cossart. Concilia tom. xiv p. 1740, Paris. 1672, et tom. 
xiii p. 538 ad A.D. 1439. Confer etiam Concilia Mag. Britaitniac ed. 
Wilkins tom. iv p. 121 col. 2 qui liber paulum differt et verba Decreti 
Eugeniani omittit . Constat Eugenii verba ex Aquinatis Expositione in articulos 
fidei et sacramenta ecclesiae plerumque esse desumta {Op. tom. viii pp. 45 — 9 
Venet. 1776). 



12 

posita traditionem : et similiter de aliis, per rerum ad ministeria sua 
pertinentium assignationera. Forma sacerdotii talis est : Acctp€ 
potesiatem offerendi sacrificium in ecclesia pro vivis et ??iortuis. In 
nomine Patris^ et Filii, et Spiritus Sancti. Et sic de aliorum ordinum 
formis prout in Pontificali Romano late continetur. Ordinarius 
minister huius Sacramenti est episcopus : effectus, augmentum 
gratiae, ut quis sit idoneus minister." Hic ne verbo quidem 
attinguntur impositio manuum et invocatio Spiritus Sancti in 
ordinandos. Eugenius tamen, ut ex explicatione ceterorum sacra- 
mentorum patet, non de rebus ab Armenis supplendis, ut Romani 
interdum dictitant, sed de rebus sacramentorum administrationi 
penitus necessariis, Aquinatis vestigia diligentur secutus, Eccle- 
siam quasi magistri loco erudit. Ita quoque in priori parte 
decreti eiusdem scribit : " Haec omnia sacramenta tribus per- 
ficiuntur, videlicet rebus tamquam materia, verbis tamquam 
forma, et persona ministri conferentis sacramentum cum in- 
tentione faciendi quod facit ecclesia: quorum si aliquod desit, 
non perficitur sacramentum'^ (Conc. xiv p. 1738). 

In ecclesia autem nostra a mense Martio 1550, usque ad diem 
I Novembris 1552, cum traditio instrumentorum aliqua maneret 
(sc. calicis cum pane in presbyteris, et baculi pastoralis in epis- 
copis, et Bibliorum in utrisque), formae tamen eidem coniunctae, 
in eas paene quae nunc in usu sunt, iam mutatae erant. Anno 
autem 1552 etiam traditio calicis et baculi omissa est, Bibliorum 
tantum restabat. Decessit vero Edwardus rex lulii die vi 1553. 

Itaque, secundum hoc decretum, presbyteri illi omnes reordi- 
nandi erant. Sed opinio cum praxi yix consensit. Neque ipse 
Paulus IV, cum in brevi Regijnini universalis di^ episcopis "rite 
et recte ordinatis" caveat, quidquam de forma ordinationis pres- 
byterorum exigit. (Vide infra Appendicem ad finem). 

VII. Fundamentum secundum, sed vix firmius, sententiae 
papalis de praxi curiae apparet esse iudicium Clementis XI de 
causa Johannis Gordon, episcopi quondam Gallovidiensis, latum 
feria quinta die xvii Aprilis anni 1704 in Congregatione generali 
Inquisitionis, vel, ut dici solet, S. Officii. 



13 

De qua causa hic breviter respondemus, cum propter tenebras 
S. Officio circumfusas, et in litteris Papae parum dissipatas,dilucide 
tractari non possit. Quod plenius dici possit in Appendicem 
reiecimus. Quatuor autem sunt praecipue rationes propter quas 
haec causa infirmo et imbecillo fundamento iudicii eius videatur. 
Imprimis, cum ipse Gordon proprio motu oraret ut ordines Romano 
ritu susciperet, causa ex altera parte non audita est. Secundo, 
petitio eius fabulam istam cauponariam pro fundamento habuit, et 
mendaciis de ritu nostro vitiata fuit. Tertio, nova documenta 
" integrae fidei" a Papa citata adhuc ambagibus involuta sunt, et 
ipse de eorum tenore et sententia, quasi incertus, disputat."* 
Quarto, decretum S. O., si iUud cum iudicio Papae concordare 
reputemus, vix conciHari potest cum responsione consultorum 
eiusdem S. O. de Aethiopum ordinationibus, quae ante dies fere 
octo dicitur data, et a theologis Romanis usque ad annum 1893 
pro documento auctoritate praedito saepius edita fuit, Proferenda 
sunt ergo cmnia ista documenta si res ex aequo iudicanda sit. 

In fine notandum est Gordon nunquam ultra ordines minores 
in ecclesia Romana processisse. Satis enim fecit tantum ut pen- 
sione ex quibusdam beneficiis aleretur.^ 

VIII. Bene certe fecit Papa qui in his sententiis tam infirmis 
non adquieverit, sed rem de novo retractandam censuerit; quamvis 
hoc specie potius quam re factum videatur. Cum enim causa ab eo 
ad S. Officium delata fuerit, constat illud, traditionibus suis con- 
strictum, vix potuisse a iudicio in causa Gordoniana lato, quamvis 
male fundato, dissentire. 

Porro cum rem ipsam attingit et ConciHi Tridentini vestigiis 
insistit, nihil a fundamento iudicii eius sententia nostra abhorret. 
Materiam ordinationis recte dicit impositionem manuum. De 

VII. ^ Confer Apostolkae curae sec. 5 : " Quae sententia, id sane considerare 
refert, ne a defectu quidem traditionis instnimentorum quidquam momenti 
duxit : tunc enim praescriptum de more esset ut ordinatio sub conditione in- 
stauraretur" e. q. s. Quae argumentandi ratio longe abest a citatione docu- 
menti perspicacis. Vide Appendicem. 

VII. 2 Vide I.e Quien Nullite des Ord. Anglicanes, Paris 1725, ii. pp. 312 et 
315- 



14 

forma iudicium eius non tam clare enuntiatur ; sed credimus eiim 
velle dicere formam esse orationem vel benedictionem ministerio 
tradendo idoneam, quae nostra etiam sententia est. Neque Papam 
deserimus cum suadet intentionem ecclesiae in sacris ordinibus 
conferendis, " quatenus extra proditur," recte investigandam esse. 
Cum enim mentem interiorem sacerdotis vix quisquam adsequi 
possit, ut ab ea validitatem sacramenti pendere fas non sit dicere, 
voluntas certe ecclesiae et facilius exquiri potest, et vera et 
sufficiens esse debet. Quae quidem intentio ab ecclesia nostra 
generaliter proditur cum promissionem ab ordinando exigat, ut 
doctrinam sacramenta et disciplinam Christi recte ministrare 
velit, et eum, qui huic promisso infidum se monstraverit, 
iure puniendum doceat. Et in Liturgia continuo oramus pro 
Episcopis et Parochis *' ut tam vita quam doctrina sua verum 
vivumque (Dei) verbum annuntient, et sancta (Eius) sacramenta 
recte et rite ministrent." 

Sed intentio Ecclesiae "quatenus extra proditur" exquirenda 
est, ex formuUs scilicet publicis et sententiis definitis quae rei 
summamrecta via tangant; non ex omissionibus et reformationibus 
per occasionem factis, secundum libertatem quae unicuique Pro- 
vinciae et genti competit, nisi si quid forte omittatur quod in verbo 
Dei aut statutis universae Ecclesiae cognitis et certis ordinatum 
fuerit. Si enim consuetudinem medii aevi et saeculorum recen- 
tiorum pro norma quis adsumat, videte, fratres, quam contra liber- 
tatem Evangelii agat et veram regni Christiani indolem. Et, si 
hunc modum in validitate sacramentorum iiidicanda sequimur, 
omnia in incertum trahimus, nisi solum Baptisma, quod, se- 
cundum iudicium universae Ecclesiae, materiam et formam a 
Domino ordinatas habere videatur. 

IX. Agnoscimus ergo cum Papa ordinum sacrorum materiam 
esse impositionem manuum : agnoscimus formam esse orationem 
vel benedictionem ministerio tradendo idoneam : agnoscimus in- 
tentionem ecclesiae, quatenus extra proditur, investigandam esse, 
ut perspiciamus si cum mente Domini et Apostolorum, et Ecclesiae 
universae statutis, concordet. Non tamen apud nos tantum valet 



15 

doctrina illa, a scholasticis post tempus Gulielmi Autissiodorensis 
(a.d. 12 15) toties decantata, quod unicuique ex sacramentis 
Ecclesiae forma una et materia omnibus numeris definita esse 
debeat. Neque eam credimus apud Romanos de fide esse. Peri- 
culum enim erroris maximum inducit si quis Papa vel Doctor, qui 
multum apud suos valeat, hanc vel illam formam aut materiam, 
neque in verbo Dei neque a Patribus Catholicis aut ConciHis 
definitam, pro necessaria agnoscendam hominibus persuadeat. 

Unicum est enim, ut diximus, sacramentum Baptisma, quod 
et forma et materia penitus certum est. Et hoc naturam rei 
sequitur. Cum enim Baptisma Christi omnibus ostium Ecclesiae 
sit, et ab omnibus Christianis, si necessitas urgeat, ministrari 
possit, condiciones vahdi Baptismatis omnibus notae esse debent. 
Quod autem ad Eucharistiam attinet (si quaestiones de azymis et 
sale, de aqua, et ceteras huiusmodi ut minores seponas) materiam 
satis certam habet : de forma eius plena et essentiali usque hodie 
disceptatur. Confirmationis vero materia non adeo certa est ; et 
nosquidem Christianosde ea diverse sentientes invicem damnandos 
nuUo modo censemus. Forma autem Confirmationis incerta est 
et prorsus generaHs, oratio scihcet vel benedictio plus minus 
congrua, quae in singuhs ecclesiis fuerit usitata. Et sic de ahis. 

X. Sed hic locus de Confirmatione paulo latius tractari debet : 
multum enim lucis in quaestionem a Papa propositam infert. Scribit 
enim de impositione manuum quod materia sit quae " aeque ad 
Confirmationem usurpatur." Confirmationis ergo materia, Papa 
iudice, impositio manuum videtur esse, ut a traditione Apostohca 
nos etiam accepimus. Sed Romana ecclesia, pro impositione 
manuum unicuique conferenda, extensionem manuum super 
turbam parvulorum aut simpHciter " versus confirmandos," multa 
per saecula, corrupta consuetudine adhibuit.^ Orientales (cum 

X. 1 In Sacramentario "Gelasiano" dicto (saec. forsan vii) adhuc legimus Ad 
consignandum impojiit eis mamim in his verbis : sequitur oratio de septiformi 
dono Spiritus. Et in ordinibus "Sancti Amandi" dictis, qui saeculi forsan viii 
sunt, cap. iv. pontifex tangit capita ipsortim de mami. In '* Gregoriano " 
autem levata manu sua super capita omnium dicit, etc. In Pontificali vero 
vulgato : Tunc extensis versus confirmandos manibus dicit^ etc. 



i6 

Eugenio IV) chrisma materiam esse docent, et impositione 
manuum in hoc ritu nulla utuntur. Si ergo doctrina de materia 
et forma sacramentorum certa admittenda esset, Romani parum 
recte multis retro saeculis Confirmationem ministraverunt, Graeci 
nuUam habent. Et plures quidem ex iUis corruptionem a Patribus 
illorum factam re confitentur, impositione manuum cum chris- 
matione iuncta, ut rescivimus, multis in locis, et rubrica in Pon- 
tificaUbus quibusdam de hac re addita. Et quaerere licet an 
Orientales, qui ad Romanos convertantur, iterum Confirmatione 
egeant ? an confitentur Romani eos aequum ius in materia 
immutanda usurpasse, sicut ipsi in corrumpenda ? 

Quodcumque responderit Papa, satis clarum est illi doctrinae 
de forma et materia definita non ubique pressius insistendum; 
omnia enim sacramenta Ecclesiae, excepto baptismate, idcirco in 
dubitationem trahi posse. 

XI. Quaerimus ergo qua ex auctoritate formam definitam in 
sacris ordinibus tradendis Papa invenerit ? Testimonium nuUum 
ab eo adlatum vidimus nisi locos duo e ConciHi Tridentini placitis 
(sess. XXIII de Sacramento ordi^iis^ ca?ione i, Qtsess. xxii de sacrificio 
missae, canone iii), quae post Ordinale nostrum compositum pro- 
mulgata sunt, ex quibus coUigit praecipuam sacerdotii Christiani 
gratiam et potestatem esse consecrationem et oblationem corporis 
et sanguinis Domini. Auctoritas plane eius Concihi apud gentem 
nostram nunquam accepta est, et ab eo multa vera cum falsis, 
multa incerta cum certis, commixta invenimus. Quoad locos 
autem a Papa citatos respondemus, nos de S. Eucharistiae conse- 
cratione maxima cum reverentia curare, et solis sacerdotibus rite 
ordinatis et nuUis aUis Ecclesiae ministris permittere. Eucha- 
ristiae etiam sacrificium vere docemus, nec sacrificii crucis " nudam 
esse commemorationem " credimus, ut ConciHo illo citato nobis 
videtur imputari. Satis tamen ctedimus in liturgia nostra qua in 
S. Eucharistia celebranda utimur, — corda habentes ad Dominum, 
et munera, quae antea oblata sunt, iam consecrantes ut nobis 
corpus et sanguis fiant Domini nostri Jesu Christi, — sacrificium 
quod ibidem fit ita significare. Memoriam scihcet perpetuam 



17 

pretiosae mortis Christi qiii ipse est Advocatus noster apud Patrem 
et propitiatio pro peccatis nostris, usque ad Adventum Eius 
secundum praeceptum Eius observamus. Primo enim sacrificium 
laudis et gratiarum ofiferimus ; tum vero sacrificium Crucis 
Patri proponimus et repraesenlamus, et per illud remissionem 
peccatorum et omnia alia Dominicae passionis beneficia pro tota 
et universa Ecclesia impetramus ; sacrificium denique nostrum 
ipsorum Creatori omnium offerimus, quod per oblationes 
creaturarum Ipsius iam significavimus. Quam actionem totam, 
in qua plebs cum sacerdote partem suam necessario sumit, sacri- 
ficium Eucharisticum solemus nominare. 

Porro cum nos satis stricte adnioneat Papa de necessitudine 
([uae "inter fidem et cultum, inter/egem credendi et legem supplicandi 
intercedat," aequum videtur ut animum et vestrum et nostrum ad 
liturgiam Romanam propius vertamus. Et cum ipsum " Canonem 
Missae" diligenter inspiciamus, quid de notione sacrificii ibidem 
prodita luculenter apparet? Cum formulis nostris Eucharisticis 
satis consentit, vix aut ne vix quidem cum Concilii Tridentini 
placitis. Vel potius dici debet a Concilio illo duos sacrificii 
explicandi modos simul proferri, unum qui cum scientia h'turgica 
et prudentia Christiana concinat, alterum qui theologiae populari 
et periculosae de propitiatione Eucharistica addictus sit. In 
Canone autem Missae sacrificium, quod offertur, quatuor modis 
describitur. Primo loco est ** sacrificium laudis,"^ quae notio 
totam actionem permeat, et quodammodo sustinet, et in unum 
quasi corpus coniungit. Secundo est oblatio facta a servis Dei et 
cuncta familia Eius, de qua oblatione petitur " ut nobis corpus et 
sanguis fiat" Filii sui Domini nostri, Tertio est oblatio Maiestati 
Eius de suis *'donis ac datis" (id est de frugibus segetum et 
arborum, ut recte explicat Innocentius III-, quamvis verba 

XI. ' '* Sacrificium laudis " id est Eucharisticum vel pacificum {Atiglice 
" thank-ofFering " vel " peace-offering") quod in hac re ab aliis sacrificiis 
differt, cum in illo, homo, qui olTert, cum Deo partem oblationis ex ritu sumat. 
Nomen ex veteri versione Latina est (vide Pentateuchum Lugdunensem), quod 
ab Hieronymo "pro gratiarum actione oblatio" vel "hostia gratiarum" redditur, 
Lroit.vW. 12, 13. Unde in liturgia nostra ambo coniunguntur : " this our 
sacrifice of praise and thanksgiving. " 

XI. ^ De sacro aliaris mysterio V cap. 2. 



i8 

Domini de eis iam dicta sint a sacerdote), quae Panis sanctus 
vitae aeternaeet Calix salutis perpetuae nominantur. Quarto loco 
et u\timo{S?(pm (juae propitio) sacrificium, tribus modis oblatum, 
et, secundum sententiam Romanam, iam plene consecratum, 
cum sacrificiis patriarcharum Abel et Abrahae, et cum eo quod 
obtuHt Melchisedech, comparatur. Quod cum '' sanctum sacri- 
ficium, immaculata hostia" dicatur, non solum ratione offerentis 
sed etiam oblatorum comparari videtur.^ Deinde rogat ecclesia 
ut haec perferantur per manus sancti Angeli ad sublime altare 
Dei. Denique occurrit, post secundam seriem nominum sanc- 
torum, orationis particula {Per quej)i haec omnia^ quae ad bene- 
dicendas fruges aptior videtur, quam sacrificio eucharistico 
idonea. 

Ex praecedentibus ergo plane constat legem credendi a Concilio 
Tridentino propositam aliquantum ultra limites legis supplicandi 
progressam esse. Res certe mysterii plena est et quae mentes 
hominum facile ad cogitationes altas et profundas, valido amoris 
et pietatis affectu, adtrahat. Sed, cum summa reverentia tractari 
debeat, et caritatis Christianae vinculum non disputationum sub- 
tilium occasio habenda sit, definitiones curiosae de modo sacrificii 
et de ratione qua coniunguntur sacrificium aeterni sacerdotis et 
sacrificium Ecclesiae, quae aliquo certe modo unum sunt, nostro 
iudicio, vitandae sunt potius quam promovendae. 

XII. Quare ergo forma et intentio nostra in presbyteris et 
episcopis faciendis impugnatur ? 

Scribit quidem Papa, si ea quae minoris momenti sunt negh- 
gamus, '' ordinem sacerdotii vel eius gratiam et potestatem, quae 
praecipue est potestas consecra?idt et offerendi verum Corpus et 
Safiguinem Domini, eo sacrificio quod non est ?i2/da commemoraiio 

XI. ^ Haec oratio interpretes salis torsit. Conferendi sunt e.g. Innocentius III 
de sacro altaris myst. v 3, Bellarminus de sacr. Euch, {de missa) lib. vi 24, 
Romsee Sensns literalis rituum missae^ixX. xxx. Vetustior eiusforma apparet in 
[Pseuclo-Ambrosii] libro de Sacramentis iv 6 § 27 ubi partes eiusinverso ordine 
leguntur. .Scribitur etiam " per manus Angelorum tuorum." Tempore Leonis I 
Canoni Romano iam addita videtur, si vera sint quae in Vita eius referuntur, de 
verbis "sanctum sacrificium, immaculatam hostiam," ab illo subiunctis. Cf. 
senn. iv 3, ubi de Melchisedech dicitur " illius sacramenti immolans sacrificium, 
quod l^edemtor noster in suo corpore et sanguine consecravit." 



19 

sacrijicii In cruce peracti " in presbytero ordinando debere sig- 
nificari. De episcopi consecrandi forma quid voluerit non adeo 
clarum est, sed videtur, secundum sententiam illius, quovis modo 
''summum sacerdotium " oportere de eo praedicari. 

Utrumque tamen mirum est, cum in antiquissima formula 
Romae saeculo tertio post Christum ineunte, ut videtur, usitata, 
(cum eadem plane forma et pro episcopo et pro presbytero, 
excepto nomine, adhibeatur) nihil omnino dictum sit de " summo 
sacerdotio " aut de ''sacerdotio," neque de sacrificio corporis et 
sanguinis Christi. ''Orationes et oblationes quas (Deo) offeretdie 
noctuque " solum commemorantur, et potestas ad remittenda 
peccata tangitur.^ 

In Sacramentario autem veteri Romano, quod saeculo vi forsan 
tribui potest, pro presbyteris solum orationes tres adhibentur. 
Duae sunt breviores sc. Oremus, dilectissiijii et Exaudi nos^ 
et tertia longior, praefationi Eucharisticae similis, quae vera 
Benedictio est, et cum impositione manuum olim coniuncta, quae 
incipit Domine sancte pater omnipotens^ aeterne Deus, Jwnorum 
onmium, etc. Quae orationes a saeculo sexto ad nonum, et forsan 
ultra, sine uUis ahis cerimoniis, totum ritum presbyteri ordinandi 
in ecclesia Romana continebant. Hae orationes, parum 
immutatae, in Pontificali Romano retinentur, et quasi nucleum 
formulae dc ordinatione Presbyteri efificiunt, quamvis impositio 
manuum, longiori formae oHm coniuncta, in principium actionis 
transierit, et ad finem missae rursus data sit. In Benedictione 
autem " sacerdotium" de presbyteris non praedicatur, nec quid- 
quam in orationum serie illa de sacrificandi potestate aut de 
peccatis remittendis dicitur. " Gratia" etiam '' sacerdotalis", quae 
in Pontificalibus plurimis in oratione secunda invocatur, in qui- 
busdam et nostris et extraneis- simpliciter " gratia spiritualis" est. 
Sed haec forma sine dubio vahda est. 

Similia dici possunt de forma episcopi consecrandi. Orationes 
et Benedictio in Pontificali hodierno restant, parum mutatae. 

XTI. 1 Vide Canones Hippolyti al) Hans Achelis editos t. vi voluminum dic- 
torum Texte und Untersiichimgen Gebhardti et HarnackLips. 189 1 p. 39 — 62. 
XH. - Vide c.g. E. INTartene dcautccc. rit. t. ii. pp. 429,493, Kotcm. 1700. 

B 2 



Incipiunt vero Exaudi Domine supplicum preces (nunc Adesto), 
Propitiare DoJuine et Deus honorum omniuni. Secunda " cornu 
gratiae sacerdotalis,'' tertia "summum sacerdotium" memorat, 
sed nihil aliud quod ad propositum Papae confirmandnm proferri 
potest. Cetera omnia quae in Pontificali habentur, ex usu tem- 
porum recentiorum, et praesertim ex ritibus Gallicanis, derivantur.^ 

Et hoc etiam dicendum est de potestate peccata remittendi, quae 
a Concilio Tridentino una cum " potestate aliqua consecrandi et 
offerendi" (not. iii^) et aequa cum significantia,' memoratur. 
Nusquam apparet usque ad saec. xi in ordinatione ipresbyteri : 
nusquam in forma antiqua Romana de consecratione episcopi. 
Apparet tantum in longa interpolatione GalHcana ad benedic- 
tionem episcopi Sijit speciosi munere tuo pedes eius usque ad tit 
fructum de profectii omnium consequatur. 

Sed Papa qui ad ConciHum Tridentinum provocat ab eodem 
iudicari debet. Aut ergo hae formulae Romanae nullae erant 
propter defectus de sacrificio et de peccatis remittendis, aut auc- 
toritas ConciHi iUius nuHa est ad hanc quaestionem de necessaria 
forma ordinis decidendam. 

AHa etiam forma antiqua* consecrandi episcopi, apud nos 
quidem et aHbi saeculo xi usitata, hic citari potest, quae parem 

XII. 8 Sacramentarium vetus Romanum ex tribus potissimum lihris colligi 
potest,quod ad orationes attinet, "Leoniano"sc., "Gelasiano"et "Gregoriano" 
dictis. Primus tamen solus Romanus est sine ullo alio colore. Gelasianus in 
Galliam invectus saec. viii ineunte, et Gregorianus sub Carolo Magno, ab 
Iladriano Papa, circa a.d, 780 transmissus — ambo ritus et orationes Gallicanos 
Romanis immixtos habent. "Ordines" etiam tres pro ritibus conferendi 
sunt, sc. Mabillonii VIII et IX et ordines " Sancti Amandi" dicti, qui a viro 
erudito L. Duchesne in Appendice libri Origines dti culte chretien anno 1889 
Parisiis prima vice typis mandati sunt. Qui omnes eandem simplicitatem 
ostendunt. 

XII. ^ Haec forma e.g. in Leo/rici £xoniensis Mifsa/ioccurk{psig. 217 ed. 
F. E. Warren Oxon. 1883), in Pontificali quodam Gemmeticensi (Martene d,- 
ant. eccl, rit. t. ii p. 367) et in Sarisburiensi (vide Maskell Monumenta Ritualia 
Eccl. Angl. ed. 2 Oxon, 1882 vol, ii p, 282). Verba de mysteriis celebrandis 
et Adfnonitio ad sacerdotes (ib, p. 246) pro exemplo patribus nostris videntur 
fuisse in ordinatione presbyteri. Haec forma, cum formulis Canoninn Hip- 
polyti et Constitutionum Apostolicarum necessitudine quadam coniuncta, anti- 
quitatem satis magnam redolet, et, verbisde summo sacerdotio exceptis, aeque 
ad presbyterum ordinandum idonea videtur. Sunt qui credant eam esse 
Romanam et ab Augustino Cantuariensi in nostrum usum derivntam fuisse. 



21 

simplicitateiii exhibeat, Incipit Pater sancte onmipotens Deus qui 
per Dominum et pro consecrandis orat, "ut antiquitus instituta 
possint sacramentorum mysteria celebrare. Per te in summum, 
ad quod assumuntur, sacerdotium consecrentur," sed nihil de 
sacrificio, nihil de peccatis remittendis loquitur. 

XIII. De episcoporum titulo simpliciteret statim respondemus, 
nomen " summi sacerdotis," nullo modo necessarium esse, ad hoc 
officium in forma consecrationis describendum. Ecclesia enim 
Africana etiam a primatibus suis hoc nomen manifesto repudiavit •} 
*' pontificalis" autem "gloria," quae interdum in Sacramentariis 
invenitur, gentilem vel iudaicam dignitatem potius quam ecclesias- 
ticum ordinem refert. Nobis nomen episcopi sufficit, quod officium 
eorum designet qui, Apostolis remotis, cum praecipui in Ecclesia 
pastores permanserint, ordinandi et confirmandi ius exercerent et, 
una cum presbyteris pluribus, unam "parochiam," vel ut nunc 
dicitur dioecesin, regerent. Quorum ordini Papa se ipsum, in prin- 
cipio epistulae suae, secundum morem maiorum recte adnumerat. 
Sacerdotes sine dubio sunt episcopi, ut sunt presbyteri, et eo 
nomine saeculis antiquioribus magis quam presbyteri gaude- 
bant; et quarto vel quinto demum saeculo presbyteri, saltem 
apud Latinos, sacerdotes pleno iure dici consuescebant. Sed 
ideo episcopos nostris temporibus in forma consecrationis 
" summos sacerdotes" dici oportere non sequitur. AHter forsan 
erat de *' sacerdotio" episcoporum saeculis antiquioribus, certe 
usque ad nonum et fortasse usque ad undecimum, cum homo 
adhuc diaconus, per saltum, quod dicitur, saepe episcopus sine 
presbyteratu fieret.^ lis ergo temporibus certe idoneum si non 

XIII, ^ Vide Conc. Carth III (a.d. 397) canoncni 26 : " Ut primae sedis 
episcopus non appelletur princeps sa,cerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid 
huiusmodi, sed tantum primae sedis episcopus." Huic autem concilio inter- 
fuisse creditur S. Augustinus Hipponensis. Locus de hoc nomine a Baronio 
etc. citatus Augustini certe non est. 

XIII. ^ De hac re confer Mabillonii comnientariuni pracvitini in ordinetn 
Romaniini capp. xviet xviii (Migne Pat. Lat. tom. 78 pp. 912-3, et 919-20) et 
Martene de ant. eccl. rit. lib. i cap. viii, art. iii, sec. 9, 10, t. ii p. 278 sq., et 
ordinem Mabillonii viii (— Martene i) qui in codicibus saec. ix invenitur, ubi 
patet nihil discriminis factum fuisse in forma si consecrandus diaconus tantum 
foret. Canon enim Sardicensis xiii inOccidente parum seivabatur, ut, inter alia, 



necessarium fuit sacerdotium de eo praedicari, ut in oratione quae 
adhuc inPontificali adhibetur, sciUcetde cornu gratiae sacerdotalis. 
Sed cum haec consuetudo/^;' saltum consecrandi longo tempore 
exoleverit (quamvis nullo forsan statuto prohibita), et episcopus 
aliquo saltem tempore sacerdos exstiterit in presbyteratu, sacer- 
dotium denuo conferri nunc non est necessarium, nec (si 
iudicium nostrum ingenue fateamur) rectissimum et optimum. 
Nec, cum secundum Concilium Tridentinum {sess. v. de Ref. c. ii 
et sess. XXIV de Ref. c. iv) "praecipuum episcoporum munus" sit 
praedicatio evangehi, a Romanis hoc exigendum est. Ideo neque 
" summum sacerdotium" neque "sacerdotium" ullura novum de 
episcopis praedicari est necesse. 

Nos tamen, cum in Ordinali nostro de summis sacerdotibus et 
pontificibus sileamus, usum horum nominum in aliis documentis 
publicis non refugimus. Exempla enim proferri possunt ex libro 
precuin publicarum etc. anno 1560 latine edito, ex epistula duo- 
decim episcoporum pro Grindallo archiepiscopo a.d. 1580, et ex 
mandato archiepiscopi nostri Whitgift suffraganeo suo episcopo 
Dovoriensi dato a.d. 1583.^ 

XIV. Duobus autem argumentis contra formam nostram pro- 
latis, quae praecipue Papae placent, paulo latius respondebimus. 
Primum quidem est nos post centum fere annos (a.d. 1662) 
post verba *' Accipe Spiritum sanctum" quaedam addidisse quae 

ex versione Dionysii Exigui patet, qui verba canonis iav fi^ koI avayvdia-Tov Kal 
SiaK^pou Kol TrpsarfivTepov vTrrjpecriau iKT(\f(rr) sic reddit " nisi ante et lectoris 
niunere et officio diaconi auf presbyteri fuerit perfunctus." Exempla 
afiferuntur Johannis diaconi, S. Galli discipuli (Walafridus Strabo in vtVa S. 
Galli c. 23-25, A.D. 625), Constantini anti-papae (a.d, 767), etpaparum Pauli 
I (a.d. 757), Valentini (a.d. 827), et Nicolai I (a.d. 858). Hunc morem inter 
alia Latinis obiciebat Photius Constantinopolitanus. Rem non negabat 
Nicolaus, sed de promotione Patriarchae ex laico Graecos arguebat, Ep. Ixx 
ap, Labb. et Cossart. Concil. viii p. 471' B. Ordinatio etiam diaconi in Epis- 
co^^nm per saltiim intellegitur in rituali Syrorum Nestorianorum apud Morinum 
de sacr. ord. parte li p. 388, ed. Antverp. 1695 — Denzinger Riiiis Orientalium 
t. ii p. 238 (1864). 

XIII. 3 Vide orationem pro clero et populo post Letaniam et Conc. Mag. 
Brit. iv. pp, 293 et 304. Secundo loco GrindaHus a confratribus suis vocatur 
** eximius Christi praesiil et summus in Ecclesia Ang-licana sacerdos Dei." 



23 

ojfficium et opus episcopi vel sacerdotis (cf. infra cap. xv ct not. i 
et 3) designarent. Et innuit verba illa Domini nostri, sine verbis 
postea additis, non per se satis fuisse sed manca et non idonea. 
Sed in Pontificali Romano, cum consecretur Episcopus per nnposi- 
tioneni manuum consecratoris et assistentium Episcoporum forma 
sola est "Accipe Spiritum sanctum." In Pontificalibus autem recen- 
tioribus nostris Spiritus sanctus invocabatur per Hymnum "Veni 
Creator," Exoniensi exceptoin quo forma Romana additur. Seque- 
baturoratio de cornu gratiae sacerdotalis. Sed, ut diximus, in nuUa 
oratione, ante consecrationem perfectam, apparet in Pontificali 
nomen episcopi vel episcopatus; ita ut videantur Patres nostri anno 
1550 et postea, si in forma erraverint, ut innuit Papa, omisso 
nomine episcopi, una cum ecclesia Romana hodierna errasse. Sed 
illo tempore continuo apud nos sequebantur verba S. Pauli quibus 
credebatur memorare consecrationem S. Timothei in episcopum 
Ephesium, et manifesto in hunc sensum usurpata. Suntvero **f^t 
memento ut resuscites gratiam Dei quae est in te per impositionem 
manuum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed vir- 
tutis et dilectionis et sobrietatis'"(2 Tim. \ 6,7). Et recordari potestis, 
fratres, haecverba solaaConcilioTridentinocitari, utprobetordinem 
conferre gratiam {sess. xxiii de sacr. ord. cap. iii). Haec ergo 
forma, vel simplex ut in PontificaH, vel duplex ut apud nos, abunde 
sufficit ad creandum episcopum, si intentio vera manifestetur, 
quae patet per aHas orationes et suffragia (quae officium, opus et 
ministerium episcopi disertecommemorant), per examen et simiHa. 
Non dicimus vero verba '^Accipe Spiritum sanctum" necessaria 
esse, sed sufficientia, Non enim in PontificaHbus nostris antiqui- 
oribus apparent neque in Romanis, neque omnino in OrientaHbus. 
Sed cum ConciHo Tridentino Hbenter confitemur, ea verba non 
frustra dici ab episcopis,^ v,el in consecratione episcopi, vel in 
ordinatione presbyteri, cum verba Domini sint ad Discipulos, 
ex quibus omnia officia nostra et potestates fluxerint, et tam 
sacrae rei apta et idonea. In Diaconatu non tam idonea sunt, 
itaque a nobis in ea ordinatione non adhibentur. 

XIV. * Vide Conc. Trid. sess, xxiii de sacr. ord. can. iv. 



24 

XV. Furma quoque presbyteri faciendi apud nos anno 1550 et 
postea aeque idonea fuit. Oratione enim Eucharistica finita, quae 
ad institutionem Domini nostri mentes nostras revocat, sequebatur 
impositio manuum ab Episcopo cum sacerdotibus assistentibus 
facta cui coniuncta est forma imperativa ex Pontificali desumta, 
sed eadem plenior et gravior. (Cf. cap. xix). Post verba 
enim " Accipe Spiritum sanctum " continuo sequebantur, 
ut in Pontificali Romano hodierno, quod mirum in modum 
silet Papa, '^ quorum remiseris peccata remittuntur eis ; et 
quorum retinueris retenta sunt ;" et statim a Patribus nostris 
ex Evangelio (S. Luc. xii 42) et S. Paulo (i ad Cor. iv 1) 
bene addita "et sis fidehs Dispensator verbi Dei et sanctorum 
sacramentorum eius ; in nomine Patris et FiHi et Spiritus Sancti. 
Amen." Quae forma nulli aHi ministro ecclesiae nisi sacerdoti 
congruit, qui et potestatem clavium (quae vocatur) habeat et 
verbum et mysteria Dei populo solus pleno iure dispenset, sive 
in presbyteratu maneat, sive in episcopatum ad maiora munera 
promotus fuerit. Deinde sequebatur, ut nunc sequitur, col- 
latio potestatis praedicandi et ministrandi sacramenta, ubi 
quis ad haec constitutus fuerit minister, cum traditione 
BibUorum sacrorum, quae nostro iudicio instrumenta praecipua 
ministerii sacri sunt, et cetera in se (iuxta ordinis gradum 
proprium) comprehendunt. Et ob causam Gordonianam forsan 
non inutile fuerit explicare, has formas non verbis tantum 
sed re differre. Prima enim, quae cum impositione manuum 
coniungitur, '' Accipe Spiritum sanctum " cum verbis sequen- 
tibus, dat facultates et potestates sacerdotii generales, et, ut 
dici solet, characterem imprimit. Secunda autem, cum tra- 
ditione Bibliorum, dat auctoritatem ut ille qui ordinatus sit 
Deo publice ministret et potestatem exerceat super fideles qui 
unicuique in parochia sua vel cura animarum committendi sunt. 
Quae mandata simul iuncta omnia necessaria sacerdotio Chris- 
tiano comprehendunt et, nostro iudicio, clarius ostendunt quam 
in sacramentariis et pontificahbus factum est. Neque enim nomen 
ipsum "sacerdotis" et similia decHnamus aut in Libro precum 
publicaruM seu ministerii ecclesia4ticae administrationis sacramen- 



25 

tonim^ etc. sub Elizabetha Regina a.d. 1560 latine edito, aut in 
aliis documentis publicis latina lingua conceptis.^ Et hoc non sine 
significatione factum videtur, cum in versionibus Biblicis nostri.^, 
saeculo xvi editis, verbum uptvq id est " sacerdos" per "Priest" 
reddatur (quod in Ordinali Anglicano semper usitatur, et sae- 
pissime in officio Eucharistico et alibi) ; Trpeaj^vTepoc autem i.e. 
"Presbyter" vertitur " FJder" id est '' Senior." 

Cum ergo verba trd officium ei opus episcopi vel sacerdotis (ut 
nos Latine reddere solemus "the office and work of a priest") 
anno 1662, addita essent, non videtur Romanae controversiae 
gratia factum, sed ad erudiendas Presbyterianorum mentes, 
qui in nostro libro fundamentum suis opinionibus quaerebant. 
Historicis bene notum est eo tempore certamen Ecclesiae Angli- 
canae cum eis viris et aliis novatoribus, rege occiso et regis fih'o 
expulso et ecclesiastico statu everso, multo acerbius fuisse quam 
cum Romanis. Addita sunt vero verba non ut formam sensu 
liturgico perficerent. Mutationes enim illae longius nos a Ponti- 
ficaHbus trahebant non propius adducebant. Scopus ergo 
additamenti erat ut difterentia ordinis manifestaretur. Addita 
sunt etiam eodem tempore aHa eiusdem generis contra novatores, 
velut in Letania precationes contra " rebeUionem " et contra 
" schisma," oratio pro Magna Curia Parlamenti et pro stabiHtate 
pacis internae et reHgionis, et orationes ([uatuor temporibus 
dicendae. Quae Papam latere forsan non mirandum est ; sed 
haec omnia difficultatem monstrant Hbri nostri interpretandi ex 
separatione gentium et ecclesiarum ortani."'^ 

Sed forma saecuH xvi per se non modo sufficiens sed abunde 
sufficiens erat. Oratio enim Ommpotens JDeus, omnium bonorum 

XV. ' E.g. in articuHs religionis anni 1562, in canonibus anni 1571 et alibi : 
vide Conc. Ma<^. Brit. tom iv. pp. '236, 263, 429. Similiter in versione graeca 
libri nostri, anno 1665 Cantabrigiae edita, 'lepwavuT] et Upehs in ordinali et in 
officio Eucharistico et alibi leguntur. In quibusdam versionibus latinis "pres- 
byter" potius reperitur. . 

XV. " Vide G. Burnet //w/. /^e/. 11 p. 144 (1680) et Vindication of Ordina- 
tionsofCh. of Eng. p. 71 (1677); H. -Prideaux Eccl. Tracts pp. 15, 36, 69 — 
72 etc. (1687) ed. 2, 1715 ; cf. eiusdem epistulam ap. Cardwell Conferencei 
p. 387-8 n., ed. 3 Oxon. 1849. 



26 

dator, quae pro vocatis " in officium sacerdotii" Deum apprecatur 
ut Ipsi fideliter in hoc officio deserviant, pars formae tunc tem- 
poris erat et ab episcopo immediate ante examen dicebatur^. 
Nunc vero, cum verba nova- eandem sententiam diserte exprimant 
in alium locum remota est et pro collecta diei sumitur. 

Hanc etiam mutationem Papam fugisse non miramur : sed res 
animadversione digna est. Observamus enim eum in hac parte 
litterarum ahquantulum cunctari, cum innuat formam anni 1662 
forsan in se sufficientem aestimari debere, si modo centum fere 
annis antiquior fuisset (§ 7). Opinionem etiam eorum theolo- 
gorum videtur amplecti, qui formam non in oratione vel bene- 
dictione una, vel precativa quam dicunt vel imperativa, sed in 
serie tota formularum vinculo quodam morali coniunctarum, con- 
stare credant. Pergit enim disputare de auxiHo causae nostrae 
"novissime," ut credit, " arcessito ab ahis eiusdem Ordinahs pre- 
cibus." Quae provocatio nostra nuUo modo nova est, sed facta 
fuit saeculo xvii cum iam argumentatio Romana de verbis additis 
primum innotesceret^ Neque iUum ab opinione Johannis Car- 
dinahs de Lugo credimus dissentire qui docet totam ordinationem 
unam actionem efficere, nec referre si materia et forma ab invicem 
seiunctae sint (ut in Pontificah fit) si ea quae intercedant morahter 
coniungantur.'^ 

XV. ^ Operae pretium est hanc orationem annorum 1550 et 1552 hic referre, 
cum verba illa ad ojfficinm et opiis presbyteri vel sacerdotis tam magni Romae 
aestimentur. 

" Omnipotens Deus, omnium bonorum dator, qui per Spiritum sanctum 
tuumvarios ministrorum ordinesin Ecclesiatua constituisti ; Respice propitius 
hos famulos tuos in officium sacerdotii iam vocatos ; et eos doctrinae tuae 
veritate et innocentia vitae ita adimple, ut tam ore quam bono exemplo tibi 
in hoc officio fideliter deserviant, ad gloriam tui Nominis et ad Congre- 
gationis profectum. Per merita." Haec oratio notionem " benedictionis" 
Deiis /lonortwi omniuvi breviter exprimit. Sunt qui credant " bonorum" 
variam lectionem esse pro "honorum." 

XV. * Vide Gilb. Burnet Vindication^^^. 8, 71, quiscribit haec additamenta 
Ordinationi non essentialia esse sed explicationes tantum esse eorum ** quae 
antea per alias harum formularum partes satis clara fuerant ;" et Humf. 
Prideaux Eccl. Tracts p. I17 qui orationem Omnipotens Deus exscribit et de ea 
disputat. SimiUa scripserat J. Bramhall (1658) Works A. C. L. iii pp. 162—9, 
Oxon. 1844. 

XV, ^ De sacramcntis in gen. disp. ii. sec. v § 99, t. iii p. 293-4, Paris. 1892. 



27 

XVI. Argumcntuni autem praecipuum ct firmissimum illud Papae 
videri credimus quod non de verbis in forma nostra additis, sed de 
cerimoniis et orationibus in cetera actione peragenda a nobis sub- 
latis, nos incuset. Scribit enim(§7): "Nani ut cetera praetereantur 
quae eas (preces) demonstrent in ritu Anglicanorainus sufticicntes 
proposito, unum hoc argumentum sit instar omnium, de ipsis- 
consulto detractum esse quidquid in ritu catholico dignitatem et 
officia sacerdotii perspicue designat. Non ea igitur forma esse 
apta et sufficiens sacramento potest, quae id nempe reticet quod 
deberet proprium significare." Et infra addit ([uae partim falsa 
sunt, partim lectores in errorem facilHme abductura, et Patribus 
nostris et nobis inicjua : — " Toto Ordinali non modo nuUa est 
aperta mentio sacrificii, consecrationis, sacerdotii, potestatisque 
consecrandi et sacrificii offerendi : sed immo omnia huiusmodi 
rerum vestigia . . . sublata et deleta sunt de industria" 
(§8). Et alio loco, magna (piget dicere) cum rerum ignorantia, 
scribit de parte " ea Anglicanorum, non ita magna, recentiore 
tempore coahta, quae arbitratur posse idem Ordinale ad sanam 
rectamque sententiam intelligi et deduci." Deinde a nobis 
negari et adulterari sacramentum ordinis affirmat, nos repudiare 
(in Ordinali sciHcet) omnem notionem consecrationis et sacri- 
ficii, et dicit officia presbyteri et episcopi restare "nominasine 
re quam instituit Christus." His duris et inconsultis verbis 
respondimus iam ex parte, monendo incertam et periculosam 
viam ab eo iniri qui ex coniectura tantum ecclesiae nostrae 
actus interpretetur, et sibi ius adsumat novi decreti proponendi 
de ordinis forma necessaria, quod episcopos nostros legitimos, 
saeculo decimo sexto ecclesiam gubernantes, ob regulam illisplane 
incognitam, damnet. Ecclesiarum particularium libertas in ritibus 
reformandis non ita pro ar.bitrio Romae toUenda est. Nam, ut 
infra partim monstrabimus, " ritus catholicus " nullo modo unus 
est, sed multum inter se variant ritus etiam a Romanis approbati. 

Sed tacet intentionem ecclesiae nostrae ex praefatione Ordinalis 
nostri notissimam, tacet principium a Patribus nostris semper 
propositum quod actus eorum sine interpretatione inimica 
explicat. 



XVII. Intentio certe ecclesiae nostrae, non partis recenter 
coalitae, ex titulo Ordinalis et praefatione eidem praefixa abunde 
patet. Titulus quidem anno 1552 erat " Ordo et ritus faciendi et 
consecrandi Episcopos Presbyteros et Diaconos." Praefatio autem» 
quae statim sequitur, sic incipit : — " Manifestum est omnibus, 
Sacram Scripturam et veteres auctores diligenter perlegentibus, 
exstitisse in Ecclesia Christi ex Apostolorum temporibus hosce 
ministrorum ordines, Episcopos, Presbyteros et Diaconos. Quae 
quidem munera ita magni semper aestimabantur, ut nemo 
auderet privata sua auctoritate ullo eorum fungi, nisi qui iam 
vocatus esset, probatus, examinatus, et eidem sustinendo par esset 
satis cognitus : et praeterea per preces pubHcas cum impositione 
manuum ad id approbatus et admissus. Igitur eo fine ut isti 
Ordines in Ecclesia Anglicana conserventur et reverentia debita 
usurpentur et aestimentur : necessarium est neminem (nisi qui 
iam Episcopus, Presbyter aut Diaconus sit) ullo eorum fungi, 
nisi qui secundum ritum sequentem ad id vocatus, probatus, 
examinatus et admissus fuerit." Infra autem dicit inter alia 
'' quisque autem in Episcopatum consecrandus annum tricesimum 
complevisse debet." Et in ritu ipso " Consecratio" Episcopi 
saepius memoratur. Successio etiam et propagatio horum 
officiorum a Domino per Apostolos et ceteros ecclesiae antiquae 
ministros diserte significatur in orationibus " Eucharisticis" quae 
praemittuntur verbis Accipe Spiritum sanctum. Intentio igitur 
Patrum nostrorum fuit haec officia a primis temporibus derivata 
conservare et propagare " et reverentia debita usurpare et 
aestimare", eo nimirum sensu quo ab ApostoHs recepta sunt et 
eo usque in usu erant. Quod a Papa indebite siletur. 

XVIII. Sed Leo papa haec omnia et simiHa '' nomina sine re 
quam instituit Christus" vocat. At contra principium fundamentale 
nostrorum Patrum fuit omnia ad auctoritatem Domini in sacris 
Scripturis revelatam revocare. Cerimonias ergo ab hominibus 
confectas et additas rescindebant, etiam iUam notissimam codicem 
P>angeHorum tenendi super caput episcopi ordinandi, dum bene- 
dictio funditur et manus imponuntur, quae et Latinis et 



29 

Orientalibus hodie communis est,"^ quamvis ecclesiae Romanae 
antiquae incognita. 

Una igitur materia in imprimendo charactere utebantur nostri, sc. 
impositione manuum, una in tradenda potestate publice ministrandi 
et facultates exercendi super gregem unicuique commissum, sc. 
Bibliorum vel Evangeliorum traditione, quam ex ritu novum epis- 
copum inaugurandi et similibus videntur adsumsisse, ut in Ponti- 
ficaH manet Evangeliorum traditio post annulum episcopo datum. 
Ceteras velut traditionem instrumentorum et ornamentorura, bene- 
dictionemet unctionem manuum et capitis, cum orationibus conse- 
quentibus, recentius institutas, et in Ordinale antiquum Romanum 
ex ahis plerumquegentibus et praesertim ex Gallia acceptas, pleno 
iure rescindebant. Porrectio instrumentorum, ut satis notum, ex 
formulis ordinum minorum fluxit, et Pontificahbus ante saeculum 
XI incognita fuit, quo tempore a scriptoribus primum memorari 
videtur. Hac reformata recidebat etiam formula nova " Accipe 
potestatem offerre sacrificium Deo missamque (vel ut in Pontifi- 
cali Romano " missasque") celebrare tam pro vivis quam pro de- 
functis," etc. Oratio vero ad benedicendas manus etiam ante saec. 
XVI ad placitum episcopi dici vel dimitti poterat. Unctio Gallicana 
et Britannica est, non Romana. Non enim solum a libris 
"Leoniano" et ''Gelasiano" abest, sed ab ordinibus viii et ix 
Mabillonii et a " S. Amandi," qui saeculi, ut videtur, viii-ix con- 
suetudinem repraesentant. Porro saeculo nono Nicolaus Papa I 
scribit a.d. 874 ad Rudolfum Bituricensem, in Romana ecclesia 
nec presbyterorum nec diaconorum manus chrismate inungi.- 

XVIII. ^ Vide Constitutiones Apo.it. \i\\, 4 et Statitta Ecdesiae autiqitae Q.2iX\on& 
2, quae Gallicana, ex provincia Arelatensi, videntur, quamvi.s interdum falso 
nomine Concilii Carthaginensis IV circumferantur. Hunc ritum ab ecclesia 
Romana alienum fuisse diserte testatur auctor libri, qui in Alcuini nostri 
operibus editur, de divinis officiii cap. xxxvii., saec. fortasse xi. : "non 
reperitur in auctoritate veteri neque nova, neque in Romana traditione." 
(Migne P.L. tom. loi p. 1237); Et sic Amalarius deeccL off.n 14 {P.L. 105 
p. 1092). De usu in consecratione papae vide Mabillon. Ord. ix 5. 

XVIII. 3 Migne Pat. Lat. tom. 119 p. 884, ubi numeratur epist. 66. Cf. et 
Martene de ant. ecc, rit. lib. i cap, viii art. ix sec. 9 et 14. Haec Nicolai 
responsio " Praeterea sciscitaris" in Gratiani Decreio dist. xxiii. cap. 12 
inseritur. 



Primus qiii aliqiiid tale commemorat est Gildas Britannicus.^ 
Similia etiam dici possunt de unctione capitis, quae ex imitatione 
consecrationis Aaronicae, ut alia plura, manifeste fluxerit, et 
saeculo ix vel x extra Romam, ut ex Amalario {de eccl. off. ii. 
14) et Pontificalibus nostris colligi potest, primum apparuerit.^ 

RestatBenedictio GallicanaZ?^?/'^ sanctificatmium omnium aitctor, 
quae ex abundanti Benedictioni Romanae addita est (cap. xii), 
et similiter a Patribus nostris reiecta est. Quae oratio verbis inter- 
polatis manifeste corrupta, ut in Pontificali Romano habetur, 
doctrinae transsubstantiationis, a nobis reiectae, favere videbatur, 
et in se vix intellegi poterat, ita ut liturgiae in lingua vulgari 
dicendae, ad populi nostri aedificationem, nullo modo idonea 
videretur. Eadem tamen, qualiscunque sit, nihil de potestate 
sacrificandi docet. 

XIX. Quid mirum ergo si orationes illas ex liturgia, lingua 
vulgari recitanda, resecarent Patres nostri ut ad simplicitatem 
Evangelii redirent ? In quo viam viae a Romanis initae oppositam 
certe sequebantur. Romani enim a simpHcitate paene Evangelica 
incipientes, suorum rituum severitatem ornamentis Gallicanis 
distinxerunt, et cerimonias aVetere Testamento traductas decursu 
temporis addiderunt, ut discrimen inter populum et sacerdotes 
etiam atque etiam significaretur. Quas cerimonias nullo modo 
" contemnendas et perniciosas," aut suis locis et temporibus 
inutiles dicimus, sed non necessarias esse profitemur. Saeculo 
ergo XVI cum Patres nostri iiturgiam, in usum tam plebis quam 
cleri ordinarent, paene ad origines Romanasreversi sunt. Utrique 
enim, et Patres eorum sancti, et nostri, quos novatores dicunt, 
eosdem duces fidissimos sequebantur, Dominum et Apostolos. 
Nunc vero ecclesiae hodiernae Romanae exemplum, quae tota in 
offerendo sacrificio occupatur, quasi exemplar unicum nobis pro- 

XVIII. ^ Episiola § 106 p. iii ed.^ Stevenson, 1838, qui benedictionem 
memorat "quainitiantur sacerdotum vel ministrorum manus." Unctio manuum 
presbyterorum et diaconorum in Sacramentariis Anglicanis saeculorum x et xi 
praescribitur. 

XVIII. ■* Confer Conc. Trid. Sess. y.\\\\ de saci-. ord. canone v, quod cum 
videatur admittere in ordinatione unctionem " non requiri," anathematizat eos 
f[ui eam, et alias ordinis cerinionias, " contcmnendas el perniciosas" dixerit. 



31 

ponitur. Quod a Papa tam strenue factum est, ut scribere non 
dubitet de Ordinalis nostri precibus " consulto detractum esse 
quidquid in ritu catholico dignitatem et officia sacerdotii per- 
spicue designet" (§ 7). 

At nos fidenter asserimus Ordinale nostrum, in hac praesertim 
re, Pontificali Romano variis modis praestare, cum et ea quae ex 
institutione Christi ad naturam sacerdotii attinent (§ 9), et 
effectum rituum catholicorum in Ecclesia universa usitatorum, 
clarius et fidehus exprimat. Quod ex coUatione Pontificah*s et 
OrdinaUs, nostro quidem iudicio, ostendi potest. 

Formula Romana incipit cum praesentatione ab Archidiacono 
facta et duphci adlocutione episcopi, prima ad clerum et 
populum, secunda ad ordinandos — in ordinatione enim pres- 
byteri examen nullum pubUce fit. Sequitur impositio manuum 
episcopi, et deinde presbyterorum assistentium, sine ullis verbis 
cfifecta ; de quo ritu perplexo CardinaUs de Lugo iudicium 
citavimus (cap. xv). Deinde dicuntur orationes tres antiquae, 
duae breves et Benedictio longior (cap. xii), quae ab episcopo 
" extensis manibus ante pectus " iam dicitur. Haec, quac 
in antiquis libris " Consecratio " dicitur, ab auctoribus 
probatis,^ post Morinum, vera ordinationis Romanae forma 
creditur, et cum impositione manuum oUm sine dubio coniunge- 
batur : nunc vero, ut in Confirmatione fit (cap. x), extensio 
manuum pro impositione adhibetur, nec tamen ipsa necessaria 
creditur. Certe, si ordinationes Romanae antiquae valent, 
hac oratione dicta ordinatio presbyterorum etiam nunc in 
ista ecclesia perfecta est. Illa enim forma quae semel pro 
aUquo sacramento Ecclesiae suffecerit, et adhuc intacta et 
integra retineatur, eadem mente retenta credi debet ; nec 
sine sacrilegio quodam asseri potest eam virtutem suam 
perdidisse, cum aUa post eam tacite addita sint. Pro- 
positum vero partis recentioris formulae Romanae non id 
certe fuit ut partem antiquiorem vi propria evacuaret ; sed 
non inepte credi potest hoc fuisse, ut sacerdotes iam 

XIX. 1 Vide Martene de atit. eccL rit. 1 cap. viii art. ix § 18 t. ii p. 320 



ordinati primo ad sacrificlum offerendum variis ritibus et 
cerimoniis praepararentur, deinde ut potestatem offerendi diserte 
traditam acciperent, tertio ut iidem in missa celebranda ius 
sacerdotii usurparent, denique ut alia potestate sacerdotali, 
peccata scilicet remittendi, publice ornarentur. Quae sententia 
ex verbis Pontificalium veterum confirmatur, ut e.g. in Pontificali 
Sarisburiensi legitur " Benedic et sanctifica has manus sacerdotum 
Uiorum!' Haec igitur omnia quae post antiquam illam formam 
sequuntur, sicut verba nostra anno 1662 addita, simpliciter non 
necessaria sunt. Potestates enim istae vel implicite et ex usu 
tradi possunt, ut apud antiquos fiebat, vel statim et diserte; 
sed ad ordinationis efficaciam modus traditionis nuUo modo 
pertinet. 

Quae cum partim perspexissent patres nostri, et viderent 
doctrinam scholasticam circa transsubstantiationem panis et vini, 
et recentiorem de sacrificio crucis in missa (ut credebatur) 
repetito, populari sensu cum quibusdam ex sequentibus ceri- 
moniis et orationibus coniungi, apud se quaerebant quomodo 
ritus ille totus non modo integrior et purior, sed perfectior et 
nobilior evaderet. Et cum eo tempore de antiquitate orationum 
primarum nullo modo constaret, sed doctorum sententiae formis 
imperativis omnem virtutem tribuerent, animos suos ad has 
potius quam ad illas advertebant. 

In quem finem primo simph'citatem persequebantur, et totius 
ritus partes ad unum quasi culmen dirigebant, ita ut nemo dubitare 
posset quo momento gratia et potestas sacerdotii daretur. Ea est 
enim simpHcitatis vis ut animos hominum magis ad divina evehat 
quam series longa cerimoniarum, quamvis rectissima voluntate 
coniunctarum. Orationibus ergo praemissis, quae et officium 
sacerdotii et successionem a ministerio Apostolorum declarabant, 
impositionem manuum cum verbis Domini nostri iungebant. Et 
in hac re exemplum Ecclesiae ApostoUcae consulto- secuti sunt, 
quaeprimo "ad orationem seconvertebat,"deinde manus impone- 
bat et ministros suos dimittebat, non Romanae, quae impositionem 

XIX. - Vide adlocutionem Archiepiscopi ad populum iu consecrationt; 
Episcopi, et Act. xiii 3. Cf. vi 6 et xiv 22, 



33 

manuum primo adhibet. Secundo, cum de variis sacerdotii officiis 
secum reputarent, videbant Pontificale vulgatum circa duas res 
defici. Cum enim in adlocutione episcopi haec officia.recenserentur 
"sacerdotem oportet offerre, benedicere, praeesse, praedicare et 
baptizare" vel similia, et in forma antiqua pro presbyteris de 
'' ratione dispensationis sibi creditae reddenda" dictum esset, in 
ceteris tamen formis nihil nisi de sacrificio ofiferendo et de 
peccatis remittendis dicebatur, et eae potestatum coUationes 
longius ab invicem seiungebantur. Videbant etiam pastoralis 
officii munera parum habere loci in PontificaH, quamvis de iUis 
Evangelium plenissime eloquatur. In ipsa ergo praeclara ad- 
locutione ab episcopo pronuntianda, et in examine dignissimo 
quod sequitur, officium pastorale, quod est praesertim Nuntii, 
Speculatoris et Dispensatoris Domini, sacerdotibus nostris prae- 
cipue proponebant : quae nisi quis legerit et perpenderit, et cum 
sacris Scripturis comparaverit, Ordinalis nostri virtutem plane non 
novit. Quod vero ad sacramenta attinet, in formis imperativis 
recensendis Domini nostri verbis primum locum dabant, non ex 
reverentia tantum sed quia eo tempore haec verba pro forma 
necessaria vulgo crederentur. Deinde omnia " sacramentorum 
mysteria antiquitus instituta" (ut sacramentarii nostri veteris verbis 
utamur ; vide cap. xii*) sacerdotibus nostris commendabant, non 
unius tantum partem, aUis posthabitis, extoUebant. Denique 
formam, quae characterem imprimit, cum forma quae iurisdictionem 
confert, una collocabant. 

Et in his et similibus, quae longum esset recensere, exemplum 
Domini nostri et Apostolorum sine dubio sequebantur. Non 
enim solum dixisse memoratur Dominus " Hoc facite in meam 
commemorationem" et " Euntes ergo docete omnes gentes bap- 
tizantes eos," — ut rite ministranda sacramenta doceret, sed multa 
et observatione dignissima de pastorali officio, et suo, qui Pastor 
bonus est, et discipulorum suorum qui exemplo lUius moniti vitas 
suas ponere pro fratribus debent. (Confer EvangeUum S. Johannis 
x II — 18 et I Ep. Joh. iii i6). MuUa quoque in EvangeUo tra- 
didit de praedicatione verbi, de dispensatione servis electis com- 
missa, de missione Apostolorum et discipulorum suo loco, de 



34 

peccatorum conversione et remissione delictorum in Ecclesia, de 
ministerio invicem faciendo, et cetera similia. Hoc ergo modo Sapi- 
entiae divinae placebat praesertim Nuntios, Speculatores et Dispen- 
satores suos erudire, ut mundo, post discessum Eius, testimonium 
darent, et plebem sanctam in Adventum suum rite praepararent. Et 
quod fecerat Dominus fecerunt et Apostoli. Testis S. Petrus cum 
Seniores, id est presbyteros et episcopos, ut Consenior obsecrat 
" pascite qui in vobis est gregem Dei," et " cum apparuerit 
Princeps pastorum, percipietis immarcessibilem coronam" (i Pet. 
v I — 4). Testis S. Paulus cum presbyteros et episcopos Ephesios 
admonet voce (Act. xx 18 — 35) et cum Epistula insigniter spirituali 
erudit (Eph. iv 11 — 13). Testis S. Gregorius Papa, cui gens 
Anglicana, per totum mundum iam dispersa, tantum debet, qui 
in libro suo de regula Pastorali multus est de his rebus et de 
moribus pastorum, sed de sacrificio offerendo paene aut omnino 
silet. Qui liber tanto in honore erat ut episcopis saeculo ix infra 
ipsam ordinationem daretur, una cum libro canonum, addita 
monitione ut vitas suas secundum eius praecepta regerent.^ 

Sanctus etiam Petrus, qui Pastorale officium tanto cum studio 
presbyteris commendat, in priori parte eiusdem epistulae totam 
plebem, ut sacerdotium sanctum, de spiritalibus hostiis Deo 
offerendis admonet (i Pet. ii 5 et 9). Quod demonstrat illud 
presbyteris magis proprium esse, cum personam Dei ad- 
versus homines repraesentet {Ps. xxiii [xxii], Es. xl 10, 11, 
Jerem. xxiii r — 4, Ezech. xxxiv 11 — 31), hoc quodammodo cum 
plebe communicari. Sacerdos enim, cui dispensatio sacramentorum 
et praesertim Eucharistiae consecratio mandetur, nunquam solus 
ministrare debet, sed semper cum plebe astante et participante 
altari deservit.* Et sic prophetia Malachiae (i 11) impletur, et 
per oblationem Ecclesiae mundam magnum est Dei nomen in 
gentibus. 

XIX. ^ Hoc testatur Hincmarus in praefatione Opusculi L V Capitulorum : 
Migne Fat. Lat. tom. 126 p. 292. 

XIX. ■* Hoc ex Liturgiis Graecis antiquis et Missali Romano constat, in quibus 
paene omnia plurali numero dicuntur. Confer e.g. Ordinem Missae: "Orate 
fratres ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem 
Omnipotentem" ; et in Canone *' Memento Domine famulorum famularumque 



Respondemus ergo nos, Sacris Scripturis insistentes, in sacer- 
dotibus constituendis dispensationem et ministerium verbi et sacra- 
mentorum, potestatem peccatorum remittendi et retinendi, et 
cetera pastoralis officii munera, recte inculcare et praedicare, et 
omnia alia in eis resumere et recapitulare. Cuius rei et ipse Papa 
testis est, qui Pontificalis apicis honorem, ex triplici commenda- 
tione gregis Christi S. Petro paenitenti data, maxime deducit. 
At quod in se tam honorificum reputat, cur in sacerdotibus Angli- 
canis nihil ad dignitatem et officia sacerdotii conferre credit ? 

XX. In finem fratrem nostrum in Christo venerandum monitum 
velimus ne iniquus sit in hac sententia proferenda non solum 
nobis sed et ahis Christianis, et inter eos antecessoribus suis, qui 
aeque certe secum Spiritu sancto fruebantur. Orientales enim 
nobiscum ob defectum intentionis damnare videtur, qui in Con- 
fessione orthodoxa^ circa annum 1640 edita, duas tantum sacer- 
dotii sacramentaHs potestates nominent, scilicet solvendi deHcta 
et praedicandi ; qui et in Catechismo longiore Russico^ Mosquae 
anno 1839 edito, nihil de sacrificio corporis et sanguinis Christi 
docent, et officia tantum sacramenta ministrandi et gregem 
pascendi inter ea quae ad ordinem pertinent, commemorant. 
Porro detribus ordinibus ita loquuntur: — " Diaconus sacramentis 
inservit : Presbyter sacramenta consecrat, sub episcopo : Epis- 
copus non tantum ipse sacramenta consecrat, sed potestatem 
habet per manuum impositionem aHis impertiendi donum et 
gratiam ut iUa consecrent." Nobiscum certe mysteriorum plurium 
ministerium sacerdotibus magis convenire, quam unius sacrificii 
oblationem, docent. 

tuarum N. et N. et omnium circumstantium . . . [pro quibus tibi offerimus, vel] 
qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis," et postea : " Hanc igitur oblationem 
servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae," etc. De his lege e.g. S, Petrum 
Damianum in libro Doniinus vdhisciun cap. viii, de verbis "pro quibus tibi 
offerimus etc": " pateater ostenditur quod a cunctis fidelibus non solum viris 
sed et mulieribus sacrificium illud laudis offertur, licet ab uno specialiter offerri 
sacerdote videatur. Quia, quod ille Deo offerendo manibus tractat, hoc 
multitudo fidelium intenta mentium devotione commendat "; et de " Hanc 
igitur": " Quibus verbis luce clarius constat quia sacrificium, quod a sacerdotc 
sacris altaribus supcrponitur, a cuncta Dei familia generaliter offeratur". 



36 

Et hoc quldem in forma apud Graecos nunc usitata apparet, in 
oratione quae incipit Deus qui 7?iagnus es in potentia: — ''hunc 
quem voluisti, ut subiret gradum Presbyteri, imple dono sancti 
tui Spiritus, ut fiat dignus qui assistat inculpatus sanctuario tuo, 
praedicet EvangeHum tui regni, administret verbum tuae veritatis, 
offerat tibi dona et sacrificia spirituaha, renovet populum tuum per 
lavacrum regenerationis" etc. (Habert Lib. Poiitif. p. 3 1 4, ed. 1 643.) 

Sed de Patribus suis, quorum ordinationes supra descripsimus, 
quid iudicaturi sint etiam atque etiam Romani videant. Si 
enim Patres nostros ante annos ducentos et quinquaginta invalide 
ordinatos novo decreto Papa pronuntiet, nihil obstat quominus 
omnes simiH modo ordinatos ordines nuHos accepisse, eodem 
iure, necessario decernendum sit. Et si Patres nostri, qui 
formis, ut dicit, annis 1550 et 1552 nuHis uterentur, nuHo 
modo eas reformare anno 1662 possent, sui quoque eidem 
legi subiacent. Et si Hippolytus et Victor et Leo et Gelasius et 
Gregorius, in ritibus suis, partim parum de sacerdotio et de summo 
sacerdotio, et nihil de potestate offerendi sacrificium corporis et 
sanguinis Christi dixerint, ecclesia ipsa Romana sacerdotium 
nuHum obtinet, et Sacramentariorum reformatores, quocunque 
nomine gauderent, nihil pro ritibus sanandis efficere poterant. 
" Hierarchia enim " ut ait, '' extincta " ob nuHitatem formae, 
**potestas ordinandi nuHa fuit." Et si Ordinale " valere ad 
usum ordinationum minime possit, nequaquam decursu aetatum, 
quum tale ipsum permanserit, futurum fuit ut valeret. Atque ii 
egerunt frustra, qui [inde a [saecuHs vi et xi] conati sunt 
admittere ah*quid sacrificii et sacerdotii, [et de peccatis re- 
mittendis et retinendis], nonnuHa dein ad ordinale facta 
accessione." Et sic, una cum nostris, omnes ordines suos sub- 
vertit Papa, et iudicium propriae ecclesiae infert. Eugenius quippe 
IV magnum periculum nuHitatis ecclesiae suae intuHt, cum doceret 
novam materiam et formam ordinis, et ne verbo quidem veras 
attingeret. Nemo enim scit quot ordinationes, eo docente, 
factae fuerint sine uHa impositione manuum aut forma idonea. 
Leo autem formam prioribus Romanis episcopis incognitam, et 
intentionem in OrientaHum catechismis deficientem, postulat. 



37 

Ad summam, cum ad nos haec omnia nomine pacis et unitatis 
afferantur, notum omnibus esse volumus nos aequo saltem studio 
pacem et unitatem in Ecclesia prosequi. Quae autem frater 
noster Leo Papa XIII in aliis litteris de tempore in tempus 
scripsit aliquando verissima esse, et semper bona cum voluntate 
scripta, agnoscimus. Discrimen enim et disceptatio inter nos et 
illum ex diversa interpretatione eiusdem Evangelii oritur, quod 
unice verum omnes credimus et veneramur. Multa etiam in ipso 
amore et reverentia digna esse libenter profitemur. Sed error ille 
apud Romanos inveteratus capitis visibilis pro Christo invisibili 
substituendi, verba eius bona fructu pacis privabit. Quid 
Christus ergo voluerit in ministerio Evangelico constituendo 
nobiscum patienter, quaesumus, fratres reverendissimi, expen- 
datis. Hoc prius facto alia sequentur tempore suo cum Deus 
voluerit. 

Faxit Deus ut etiam ex hac.controversia oriatur plenior veritatis 
notitia, patientia maior, et amplius pacis desiderium in Ecclesia 
Christi, Salvatoris mundi. 

F. CANTUAR : 
WILLELM: EBOR: 

Data est haec epistula feria sexta die xix 
mensis Februarii A.S. 1897. 



c 2 



38 



APPENDIX. 



DE CAUSA JOHANNIS GORDON. 

Johannes Gordon, de quo in capitulo vii breviter disseruimus, 
episcopus Gallovidiensis in Scotia meridionali anno 1688 in 
ecclesia Cathedrali Glasguensi sacratus est. Qui regem Jacobum II 
in exiUum secutus, postea in ecclesiam Romanam receptus 
est et sub condicione denuo baptizatus est. Idem nomen 
Clementis Papae tunc regnantis suo praenomini addidit. Hic 
vir, ut notum est, ex eodem Pontifice postulavit, petitione 
vel memoriali quae hodie exstat,^ ut ordines Romano ritu sus- 
ciperet. Cuius libelH non opus est ut omnia argumenta recen- 
seamus. Sufficit dicere ea maxime a veritate rerum abhorrere. 
Fundamentum est fabula de Parkeri archiepiscopi consecratione. 
De materia, forma et intentione scribit : " Nulla materia utuntur 
nisi forte traditione Bibhorum, nulla forma legitima : imo formam 
CathoHcorum abiecere et commutavere in hanc : Accipe potestatem 
praedicandi verbum Dei et administrandi sancta eius Sacramenta ; 
quae essentiaUter differt a formis orthodoxis. Deinde quae in- 
tentio ab iUis formari poterit, qui negant Christum aut primam 
Ecclesiam uUum incruentum instituisse sacrificium?" NuUam 
ergo rationem habuit verioris materiae et formae apud nos usitatae, 
sciUcet impositionis manuum et verborum " Accipe Spiritum 
sanctum" et quae tunc ut nunc anteibant et sequebantur. Quid 
vero sibi veUet Gordon cum hoc facinus in se admitteret, nescimus. 

App. 1 Vide M. Le Quien Nullite des Ordinations Anglicanes tom. ii. App. 
pag, Ixix — Ixxv, Paris 1725 — cui subsequitur decretum S. Officii. Confer E. 
E. Estcourt 7he question of Anglican Ordinations discussed (Lond. 1873) -^PP- 
xxxvi pp. cxv sq. , qui aliud summarium vel argumentum causae et aliam decreti 
subsequentis formam, aliqua cum cura repetita, typis mandavit. Carta regis 
pro consecratione (post electionem) data est 4 die Februarii, et signata 4 Sep- 
tembris 1688 : summarium consecrationem die 19 Septembris habitam refert. 



39 

Hac ergo ex petitione, quae formam ordinationis presbyterorum 
solum tetigit, causam Clemens XI iudicavit : et facile credebatur 
ab eis, qui historiam ex libro Michaelis Le Quien tantum 
cognovissent, secundum mentem Johannis Gordon simpliciter 
iudicasse. Res tamen aliter cecidit, ut constat ex summario, 
quod decreto praefigitur, quod Estcourt anno demum 1873 
typis mandavit, et quod miro modo in hac controversia 
neglectum fuit, et ex litteris Leonis Papae XIII, qui scribit : — 
*' Qua de forma, quo plenius esset certiusque iudicium, cautum 
fuerat ut exemplar Ordinalis anglicani suppeteret." Summarium 
enim, die consecrationis et ceteris huiusmodi prius recitatis, ita 
pergit : — " Actio sic fere peragebatur. Frivio, fiebant preces 
secundum Liturgiam Anglicanam. Secwido, habebatur concio ad 
populum de dignitate et officio episcopi. Tertio^ supradicto 
Johanne genibus provoluto, omnes supradicti pseudo-episcopi 
imposuerunt manus capiti et humeris dicendo Accipe Spiritum 
Sanctum ; et memento ut suscites gratiam quae in te est per manuum 
impositionem, non enim accepimus spiritum timoris, sed virtutis 
dilectionis et sobrietatis. Quarto, peractis pauculis precibus pro 
gratiarum actione, terminata fuit actio." Sequitur decreti forma, 
quae, priori in parte, ab illa quam suppeditat Le Quien satis 
differt, quamvis illi non contradicat. Exemplar autem summarii 
et decreti, ut ab Estcourt editur, ex S. Officio prodiit die 2 Aprilis 
anno i852,et Angelum Argenti, ipsiusS.O. notarium, testem habuit ; 
ita ut pro documento vero teneri possit. 

Notabit prudens lector pri^no formam consecrationis episcopi 
hic tantum citari, cum Gordon in petitione (quamvis falso) 
formam ordinationis presbyterorum solum respexisset. Unde 
statim exoritur quaestio an S.O. Johannis Gordon dicta de 
ordinatione presbyterorum pro veris habuerit, necne ? Si enim 
vera crediderit, iudicium eius, tali mendacio suffultum, nullum 
est : si falsa, quare nihil de ea forma accuratius tradidit ? 
Secundo observabit, formam hic citatam non esse eam quae anno 
1688, saltem in AngUa, in usu erat, sed priorem, annorum scilicet 
1550 et 1552. Non enim habet verba anno 1662 addita ad 
officium et opus episcopi in ecclesia Deiquod iam tibi comfuittitur, etc. ; 



40 

et verba ab omnibus consecratoribus prolata dicuntur. Porro 
tam neglegenter collata fuit forma, ut gratiam pro gratiam Dei, et 
non enim accepimus pro non eniin dedit nobis Deus (2 Tim. 1. 7, 
secundum S. Hieronymum) substituta sint. Nec tamen, tertio, 
cum illis libris, nec cum recentiori, actionis descriptio revera 
concordat. Nusquam enim in Ordinalibus nostris impositio 
manuum ''humeris" praescribitur ; et multa, sicut praesentatio, 
examen, hymnus Veni Creator, silentio praetereuntur. Quod 
vero in summario " quarto " dicitur, nullo modo verum est. 
Post verba enim Accipe Spiritum sanctum e.q.s. sequitur 
traditio Bibliorum sacrorum cum forma altera imperativa 
Attende lectioni^ exhortationi, et doctrinae, etc. Deinde sacra 
Cena celebratur. Denique annis 1550 et 1552 sequebatur 
tantum oratio una {Super huncfamulum tuum, quaesufnus, Pater 
misericors) cui anno 1662 subiuncta est altera (Actiones nostras) 
cum benedictione (Pax Dei quae exsuperat). " Pauculae" vero 
** preces pro gratiarum actione" nusquam sunt. Porro " concio" 
in libris annorum 1550 et 1552 non praecipitur, sed primum in 
Ordinali anni 1662 apparet — quamvis probabile sit concionem 
fuisse. Haec ergo collatio Ordinalis Anglicani, qualecunque id 
fuerit, saltem quatenus ex summario iudicari possit, neglegentissima 
fuit, et ad ordinationem presbyterorum forsan non extendit : certe, 
quacunque ex causa fuerit, de ea silet. Quod vero de mentione 
omissa traditionis Bibliorum, in consecratione Episcopi, dici 
debeat, nescimus. Verba " sic fere peragebatur" neglegentiam, 
in tam gravi causa culpabilem, indicare videntur. 

Hactenus omnia ex documentis iam cognitis descripsimus. Sed 
additPapa ex scriniis, ut videtur, secretis S. Officii, quod nobis antea 
incognitum fuit : "in sententia tamen ferenda omnino seposita 
est ea causa {i.e. Parkeri consecratio) ut documenta produnt 
integrae fidei," et statim : ** neque alia ratio est reputata nisi 
defectus formae et intentionis." Qviae sunt ergo ista " documenta 
integrae fidei" et quos et quales defectus, si uUos, formae et 
intentionis commemorant ? An defectus in consecratione episcopi 
sunt? Vel in ordinatione presbyterorum ? Aut in ambabus? 
Haec maximi momenti sunt, si res ex aequo iudicanda sit. 



41 

Papa quidem disputat sententiam illam nihil momenti a tra- 
ditionis instrumentorum defectu duxisse, et rationem subiungit 
"tunc enim praescriptum de more esset ut ordmatio snb 
conditione instauraretur." Quae argumentatio tum in seipsa 
debilis est, tum videtur demonstrare documenta ista nihil revera 
commemorare de genere defectus, cum id ex coniectura tantum 
colligatur. Et quaerere licet, an revera illo tempore mos iste 
obtinuerit. Exempla enim, quae ex annis 1604 et 1696 citantur, 
non de cerimonia omissa sunt, sed de presbyteris ad instru- 
menta tradenda ab episcopo ordinante delegatis (Le Quien ii 
pp. 388 — 394). Anno etiam 1708 cum Capuccinus quidam, 
cum porrectione patenae, sed sine hostia, casu ordinatus esset, 
decrevit Congregatio ConciUi integram ordinationem sub conditione 
iterandam quasi de re nova decerneret.^ Hoc anno quaestio non 
fuit de omissione totius cerimoniae sed de parte eius tantum. 
Quaestio de omissione cerimoniae integrae postea, ut videtur, 
agitabatur, cum "quidam sacerdotio initiandus, etsi omnes con- 
suetas manuum impositiones ab Episcopo accepisset, ad 
Episcopum tamen, solita Patenae cum hostia, et Calicis cum 
vino instrumenta porrigentem, ad alia tunc temporis distractus, 
non accessisset." Scribit enim Benedictus XIV in libro suo de 
Synodo Dioecesana, qui Romae primum anno 1748 edebatur, 
quod super quaestionem illam " priusquam huic operi extremam 
manum admoveremus, fuit in Sacra Congregatione Concilii 
disceptatum" (lib. viii. cap. x). De anno silet, sed satis longo 
tempore post causam Gordonianam videtur fuisse : et, etiam tunc, 
quaestio non exorta est de omissione cerimoniae istius consulto 
facta sed fortuita. Si ergo, circa annum 1 740, Congregatio Concilii 
de iteranda ordinatione huius rei gratia disceptaret et non sine 
longo, ut videtur, consilio '' sub conditione" iterandam rescriberet, 
anno 1704 mos iste vix obtinuit. 

Sed summarium et decretum S. Officii, certe secundum interpre- 
tationem a Papa traditam, vix conciliari possunt cum documento 

App. ^ Vide P. Gasparri Tract. canonic. de sacr. ordinat. sec. 1084 (tom, ii. 
p. 261, Paris 1894). Similis causa de altero Capuccino, subdiacono, resoluta 
fuit ab eadem Congregatione 10 die Jan. 171 1 : vide Thesaurtcm Resolutionum 
tom. ix parte 2, p. 165. 



42 

alio quod ex illo corpore ante dies octo aiit novem prodiisse dicitur, 
et in Collectaneis etiam S. C. de propaganda fide anno 1893, sub 
numero 11 70, ex parte insigniori typis mandatum fuit. Respon- 
sionem dicimus de Aethiopum Monophysitarum ordinationibus,^ 
in qua, ut constat, ordinationes presbyterorum neglegentissimae 
approbantur, solum tactu manus et verbis Accipe Spiritum sanctuvi 
effectae, sine ulla alia materia et forma nisi forsan ea quae in ora- 
tione contineatur quae de sacerdotio omnino silet.^ 

Hoc documentum iam videmus a quibusdam " votum consultoris 
merum " dici, et, quantum fieri potest, repudiari. Sed patet 
ahquam responsionem huiusmodi illo tempore datam fuisse : in 

App. ^ Vide de ritu Aelhiopum illo tempore lobi Ludolfi Coinmentarium in 
Hist. Aethiop. pp. 323 — 8 Francof. ad M. 1691. Dubia de his ordinationibus 
proposita et responsionem consuhorum supremae Inquisitionis primus quantum 
scimus evulgavit, Benedicti XIV temporibus, PhiHppus de Carboneano (1707 — 
1762), ex Fratribus minoribus, Professor Collegii urbani de propaganda fide, 
in Appendicibus ad Theol. Moral. univ. PauU G. Antoine, Romae anno 
1752 (p. 677 sq.), et alibi saepe editis, ut Ven. 1778 (iii. i, p. 172) Taurini 
anno 1789 (v p. 501 sq.) et Avenione 1818 (v p. 409). Quod de Appendicibus 
in Concinae Theol. Mor. scribit Gasparri, Tract. Can. de sacr. Ord. 
sec. 1057 Paris. 1893, nobis non liquet. De hac causa vide etiam 
E. E. Estcourt, The question of Anglican ordinations disciissed (Lond. 1873) in 
appendicibus xxxiii, xxxiv et xxxv, ubi formulae ordinationum Coptorum et 
Aethiopum, Resohitiones S. Ofificii annorum 1704 et 1860, et litterae (24N0V., 
1867) Ludovici P. J. Bel, Episcopi Agathopolitani et Vicarii Apostolici 
Abyssiniae, typis mandatae sunt. Vide etiam P. Gasparri Tract. Can. de 
sacr. Ord. sec. 1057 et 1058, qui addit litteras CardinaHs Patrizi secretarii 
S.C.S. Officii ad Cardinalem Manning 30 Apr. 1875 datas. Confer etiam 
Revue Anglo-Romaine iom. i pp. 369 — 375 (1896) ex qua Collectanea Propa- 
andae citamus, et A. Boudinhon in Le Canoniste Contemporain tom. xx pp. 
5 — 10, Paris 1897, qui quaedam alia Romae recenter edita addit. Ph. de 
Carboneano responsionem sub die 10 ApriHs (i.e. feria v) refert, quem sequitur 
Manning, nec repugnat Patrizi. Responsio anni 1860 et Collectanea Propa- 
gandae diem^ 9 Aprilis memorant. 

App. ^ Ordinationis formam Aethiopicam pro presbytero subiungimus ab 
Ludolfo anno 1691 editam Comment in Hist. Aeth. p. 328 : — 

"Deus mi, Pater Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, respice hunc 
servum tuum, et largire illi spiritum gratiae et consilium sanctitatis, ut possit 
regere popuhnn tuum in integritate cordis. Sicut respexisti popuhnn electum, 
et mandasti Moysi, ut eligeret seniores, quos replevisti eodem spiritu quo 
donaveras servum tuum et famulum tuum Moysen. Nunc autem, Domine mi, 
da isti servo tuo gratiam quae nunquam deficit : conservans nobis gratiam 
spiritus tui et competentem portionem nostram ; supplens in nobis cuUum 
tuum in corde, ut celebremus te sincere. Per etc." 

Forma ab episcopo L. P. J. Bel repctita parum diffcrt (Estcourt p. cxiii). 



43 

responsione enim S.C.S.O. anni 1860 occurrunt verba " detur 
responsio huius S.C. Supremae Inquisitionis fer. iv 9 Apr. 1704." 
Sequitur responsio a theologis Romanis edita, sed nunc repudiata. 
Et huius documenti sententiam anno 1875 Cardinalis Patrizi, 
secretarius S.C.S.O., pro virili parte extenuavit, P. Franzelini, 
postea Cardinalis, verbis usus, quamvis non omnia ab eo scripta 
divulgaverit. 

Si haec ergo responsio vera et genuina est, quaerere Hcet an 
S. O. formam ordinationis nostrae pro presbyteris approbaverit, 
et formam consecrationis episcopi tantum improbaverit ? Plane 
nescimus : sed non adeo incredibile est.'"* 

Si falsa et supposititia est, ubi gentium vera evanuit ? et cur 
falsa tam diu et tam publice locum eius tenuit ? Et quis 
posthac credat S.O. de tali controversia, vel etiam de indole 
documentorum suorum, idoneum testem esse ? 

Has ob causas iure dicimus tenebras S. Officio circumfusas a 
litteris Papae Leonis parum dissipatas fuisse. Documenta penes 
S.O. conservantur, et publici iuris fieri debent si veritati rerum 
consulendum sit. Ut nunc tamen res manet, nemo est qui non 
iudicet causam Gordonianam imbecillo et invalido firmamento 
esse, si quis ordines nostros ob praxim curiae Romanae nullos 
esse probare voluerit. 

App. ^ Credit Gasparri Paulum IV ordinationes nostras pro presbyteris et 
diaconis approbasse : De la valeiir des Ordhiations Anglicanes pp. 14, 15,45, 
Paris 1895. Cf. supra p. 12. 



CAEDINAL VAUGHAN ON ANGLIGAN 
ORDEtiS. 



Preachms yesterday morning in the Charch of St. 
Jobn, Great Ormond-Btreet, Cardinal Yanghan com- 
meuted as foUows upon the Archbishops' answer to 
Popo Leo XIII. 's pronoHncement on the subject of the 
validity of Anglican Orders : — A few days before an 
importaat document was givon to the public by the 
Archbishops of Canterbury and York. Its tone and 
temper were just what oue would have expected from 
prelates who were as rehued and cultivated as they 
were earnest and sincere. He wjis not going to attempt 
to refute or to discuss the raultitudo oi points with 
which that document bristied, nor was he goin^ to argue 
in general the question of the validity ot Angiiean 
Orders. That was a question fcettied for ever so far as 
the Catholic Church was concemed. His sole object 
that morning was to ciear up a point which was left 
ambignous iu tLe Archbishops' document — a point, how- 
ever, which was of the very essence of the whoJe sub- 
ject. His belief was that it was important that 
Catholics and Anglicans should understaud each olher 
as cleariy as possible, and that it was all gaiu when 
thsy could deliuiteiy iay their fingers upou the real 
points at issue between them. If they couid come to a 
substantiai agreement a» to what they rcspectively 
meaut by thoEuc^aristic sacnfice the cause ot truth and 
straightforwardneBS would be served, even though they 
might coutinue to dili>r ou the question of the Christian 
priestLood. The ArcLbishops stated clearly enoat,h what 
thcy heid to i>c the fuuctiuus oi thc ordaiued priest. 
In regard to tho Holy Eucharist in particular the Angli- 
can pnest rightly ordained alone, and uo other minister 
of the Church was declared to havo the power of conse- 
crating. Tho exact words were as foliows : — " \Ve 
truly teach the doctriue of the Eueharistic sacrifice aud 
do uot beiieve it to he *■ & uudf^ commemoration of the 
sacriece of the Cross.' . . But we think it suiiicient in 
the Liturgy which we use in celebratiug the Hoiy Eucha- 
rist — whiie lifting up our hearts to the Lord, and when 
now oonsecrating the gif ts aiready offered that they may 
become to us [he uoticed that thc Prayer-look said 
" that they may be to us," not " that they may 
become to us "] the Body and Biood ofOur Lord Jt-sus 
Chxist — to signify the sacrifice, whic-h is ollered at that 
point of the service iu such terms as thtst;. \Ve con- 
tinae a perpetual memory of the preeious death of 
Christ, who is our Advocate with the Tather and the 
propitiation for our sins, according to His precepk, 
xmtil His coming. again. For first we offcr the sacrilice of 
praise aail thanlcsgiving ; then next we plead aud repre- 
sent beiore the latht-r the sacridce of the Cross and by 
it we confidentiy entreat remis-^ion of sins and al) ocher 
l)enelits of theLord's Passion for the whole Church ; and 
lastly wft ofter the sacrifice of ourselves to the Creator 
of all things which we have already signiQed by the 
obiations of his creatures. The whoie actiou, iu which 
the people has necest-ariiy to take parfc with the prie.^it, 
we are accustomed to call the Eucharistic sacri/.ce." 
They hnd in those words a valuable statement of what 
the Archbi.shops racant by the Eucharistic sacrilice. 
Now, the rainistry df the Catholic ^ricst was all this, 
when taken in itsCathoIic sense. but it was much more. 
The further powers clairaed by the Catholic prie.-^thocd 
he need not express in words drawn from ti-e Oouncil of 
TrentjWhich Angiicans wouid say rep;e%entedonly the Latin 
Church. But he would take the deunitions of the Council 
of Jerusalem held in 1673, which were adopted by the 
Fatriarchs of the Orthodox Church. And lie quoted fro^i 
this Council the niore willingly, Ixicause those definitions 
had beea withiu the iast three years put forward by the 
Provost AJexios Maltzeu, the iearned and active head of 
the chapel attached to tho Russiau Bmbassy in Berlin, 
as the aograatic detinitiou of the lelief of the entire 
Orthodos Churches of the East, Russian and Greek. 
As he pointed out, they were " iu tho year 1728 for- 
wai-ded to the Biihopa of Great Brita n " — that is to 
saj', to the J^on-Juro;- Bishops, who at that time were 
seeking some uuion with the Eastern Church. In some 



fcw points the iate Dr. Neale gave a somewbat 
different versiou ; but lie preterred to foUow Dr, Malt- 
zeu, who must be presunnrd to kaovr tbe reai belief of 
the Church of which he had always beeu a niember aud 
the teruis m which the uature of that leiisf couid 
be mo8t suilably conreyed to the Wusterna. These, 
then, were the words of the Couiicil of Jerusa- 
lem, embodying the belief of the Eastern and RusKian 
Churches : — *' VYe beiieve that in th^' celebration of . 
this sacram'--ub (lepovyias) Uur Lirl Jesus Christ is 
present, uot by way of typti or ima^-c. nor by any snper- 
exceiltncy of grace, as iu the other saiTament.s . . . 
but veriiy and iu deed. fSo that aftor tha coust.cration 
oi the bread and wine the brt ad is changed, traasub- 
stantiated, transmuted, aud passes into the vcry Body 
of the Lord, who •WBs bom in Bethiehem of the most 
pare Virgin, Szc. ; and the wiue is tran-.muted aud 
trausubstautiated into the very truc Blood ol ti:e Lord, 
whieh when lie hung ou the Cross was shed for tho life 
of the world. l*'urther, we believe that aftor the con- 
secration of the bread and Vvine the substauce of the 
bread and wiue no longer remams [Neaie had " the 
very bread and wiue no louger remaias "], but the very 
Body and Blood of Our Lord under the appearauce aud 
forra of bread and wiue. Further, \ve btlieve that the 
Body and Blood of the Lord in tuo mystery cf the 
Euchanst [Neaie omitted the last four wordsj ought 
to be hohoured in tho highest degree and v.onshipped 
with Divme worship. Further, we believe it to be a 
true and propitiatory sacniicQ for all tLie faithful liviug 
an-i dead and for th'e benetib of all. " iu othcr words, 
it Tvould bc scen, as receutly coutended by Mf. Birrell 
and Mr. J. H. Kound, " that it is the sacniice of the 
Jlass that raattcrs." That was a point that app-ali^d 
not only to the lcarned few, but to every uevout 
Cbrijitan soul. That was thc roub and the very hcaro 
of the discussion on Augiican Crders. That was the 
rcal erplauation why the Bishop of Saiisbury, who a 
i"ew years betore was at great pams to induce the iittle 
Jausenist community in lloiiaaJ to recoguize Anglican 
Unlers, failed in his attemut. Tho roob of ttie whole 
matter was cieariy seea aud the issue dctinitcly stated 
iu the uiiddje of the lCthcentmy, v.heu Latinicr d tlared 
that " the Fopish cunsccration . then transuljstautiation, 
thtn oblatiou, and then aduration le the veiy sinews 
aud marrow-boues of tiie Aiass '" adding, ** if yoj take 
a\say oblation and adoration which do hang npou cou- 
sectation and tiansubstdutiation ; the most Papists 
of them ali will uot set a button by the Mass." 
He would now endtavour to ciear up tbo ambiguity 
be began by referriug to. If tje contoution of the 
Anglican Ai chbishops meant anything it ineaut that the 
Orders of the Angiican Church wcre ideuti al with the 
Orders of the Koman aud Eastern Churches, or, aa tho 
late Archbibbo}) of Canterbury said, *' thoy are in 
ongin, coutiuuity, matttr, foriu, iutentiou, and ali tbat 
belougs to them identical with those of the Church of 
Rome." It was evident, thcrefore, tUat the Archbishops 
intended to c!aim for the Anf^lican priestl-.ood ali the 
powers clairaeti by the pricstbood of the Easteru aud 
Western Churches Now hcre lay the ambiguity. Did 
they really claim those powcrs? Ditl they claim the power 
to produce the acbual living Christ Jesus by transuLstau- 
tiation upon the altar, accordini- to the claim of the 
priesthood of the Eastern and Wesberu Churchas ? Eub 
they had seen from the Archbishops' definitiou of their 
Euchanstic sacrihce that their sacrifice was, in fact, aa 
esscntialiy ditferent sacritice from that professed and 
defintd ia the Counciis of Trenb and Jerusaiem. Accord- 
ing to tho Anglican Archbij-hops tlie. Anglican pnesthood 
claimed no miracuious superuaturai sacrifical powers 
such as were exercised by the priesthood of the Eastern 
aiid lioman Churches. fco far, therefore, according to 
their own sliowmg, the Anglican priesthood was as 
different from the Romau and Grcek priesthood as their 
sacrilice was dilTerent from theirs. Under bhose circuta- 
stances he failed to uuderstaud wLy they complained 
of the judgment of the Pope, who was bound to pro- 
nounce judgment from tbe standpoinfc of Catholic doc- 
trine and must be understood to refer to the priesthood 
in the Catholic sense.