Skip to main content

Full text of "Apparatus seu compendium iuris ecclesiastici in usum epsicoporum et sacerdotum praesertim apostolico munere fulgentium"

See other formats



ST. BASIL S SEMINARY 

TORONTO, CANADA 



LIBRARY 



GIFT OF 



ST. MICHAEL 1 3 COLLEGE 






TRANSFERRED 






wen, G7.c/.c>A 



APPARATUS SEU COMPENDIUM 

IURIS ECCLESIASTICI 






APPARATUS 8ETJ COMPENDIUM 

JURIS ECCLESIASTICI 

IN USUM 

EPISGOPORUM ET SACERDOTUM 

PRAESERTIM 

APOSTOLICO MUNERE FULGENTIUM 

AUCTORE 

ZEPHYRINO ZITELLI 

EDITIONEM HANG XOVAM AUXIT EMENDAVIT 
NOVO ORDINK DKiESSIT AC NOVIS THACTATIBUS DITAVIT 

FRANCISCUS SOLIERI 

IUHIS CTRIUSQUE DOCTOR 

AC IN PONTLKICIO tNSTITUTO FIDKI PKOPAGANDAE 
IURIS ECCLESIASTICI PROFESSOR 

PARS I. 
DE PEKSONIS. 




FRIDERICUS PUSTBT 

PONTIFICALIS BIBLIOPOLA 

ROMAE 

RATISBONAE - NEO-EBORACI - CINCINNATI 

MCMVII. 



APR 2.0 1953 



IURA PROPRIETATIS YINDICABUNTUR IUXTA VIGKNTES LEGES. 



IMPRIMATUR 
Fr. Albertus Lepidi O. P. S. P. A. Magisler. 

IMPRIMATUR 
losephus Ceppetelli Patriarch. Constant. Vicesgerens. 



I 



Dilectissimi Discipuli 



Cum nobis Apparatus clarissimi Zitelli novam curare 
editionem commissum fuerit, curavimus ut, quo magis 
fieri posset, ad meliorem perfectionem opus nos addu- 
ceremus. Quamobrem materiarum ordinem penitus im- 
mutavimus, plura atque plura addidimus imo novis tra- 
ctatibus, quibus opus carebat, veluti de legibus, de vicariis 
apostolicis, de laicis, de matrirnonialibus dispensationi- 
bus etc. opus locupletati sumus; quae superflua duximus 
expunximus, omniaque prorsus ea intentione gessimus, 
ut praesertim vobis, dilectissirnis discipulis, iuris canonic! 
textum satis absolutum comparaverimus. Libris claris 
simi Zitelli de personis, et de rebus editis, alios favente 
Deo addemus de iudiciis civilibus ac criminalibus, ut ita 
cum tractatu de iure publico ecclesiastico, quern paucis 
abhinc annis edidimus, opus completum de iure ecclesia 
stico habeatis. 

Faxit Deus ut nostrum quodcumque opus inutile 

haud cedat. Valete. 

FR. SOLIERI Professor. 



PROOEMIUM ANTEOEDENTIUM EDITIONUM, 



Quae me causa impulerit ad Apparatum luris Ec- 
clesiaslici, in usum Missionariorum componendum , iis 
quae in priori illius libri editione praefatus sum, proli- 
xius exposui. Ratio fuit (ut eadem heic summatim per- 
stringam) Missionariis offerre opus canonicum quod prae- 
ter praescripta iuris communis, quae in missionum locis 
observari debent, complecteretur etiam mandata pecu- 
liaria, quae a Sacra Congregatione Fid. Prop, in usum 
sacrarum expeditionum edita sunt. Haec enim, aliis alia 
temporibus lata nulloque ordine digesta, cum in foliis 
circularibus vel in decretis rescriptisque ad certas per- 
sonas datis contineantur, id crebro usuvenire comperie- 
bam, ut eos qui per remotissimas regiones apostolico 
munere funguntur, plane laterent, vel non sine ternporis 
dispendio ac frustra ab eisdem quaererentur, vel tandem 
utcumque inventis plus minusve abhorrens a vero, sensus 
subiiceretur. Non equidem turn fore putabam, ut edendi 
iterum operis occasio vel necessitas aliqua oboriretur. 
At vero contra quam expectabam res accidit; quippe 
intra biennium omnia illius voluminis exemplaria distra- 
cta sunt. Hinc novae editioni curandae animum adiunxi, 
quae nunc emendatior multo concinniorque in lucem pro- 



VIII PROOEMIUM 



fertur. Naevos enim qui typothetarum incuria priori edi- 
tioni irrepserant diligent! censura sustuli, alia non satis 
dilucide proposita distinctius exposui; adieci hinc illinc 
nova Sacrarum Congregationum responsa, ac duobus 
integris etiam capitibus auctiorem earn reddidi, quorum 
alterum est de Romano Pontifice, de Goncilio oecume- 
nico, deque S. R. E. Gardinalibus et Legatis: alterum 
agit de congregationibus religiosis votorum simplicium, 
deque potestate Ordinariorum in eiusmodi instituta. Tan 
dem supplementum addidi quo recentiores quae a Sacris 
Gongregationibus editae sunt decisiones continentur, quas 
in operis decursu inserere nolui, ne praestitutus ordo tur- 
baretur. Extremum est ac maxime expetendum, ut hoc 
opus Deo bene iuvante in animarurn salutem cedat, quern 
flnem in eo concinnando mihi potissmimum proposui. 

Z. ZlTKLLT. 



PARS I. 



DE PERSONIS. 



1. Suprema personarum divisio in Ecclesia est ut alii sint cle- 
rici, alii sint laid: illi Ecclesiae gubernio praesunt, hi illorum po- 
testati subiiciuntur l ; x^P5 enim graece significat sortem quasi cle- 
rici in sortem Domini electi sint, et Xao s significat populum 2 . Inter 
clericos autem et laicos medium tenent locum rnonachi , religiosi 
aut regulares; etenirn clerici appellantur regulares, qua tales, tan- 
tummodo quia de clericorum privilegiis participant. Hisce positis 
cum in tractatu de personis praecipue de iis agendum sit qui iuris- 
dictionis subiectum sunt, cumque clerici tantummodo iurisdictionis 
ecclesiasticae sint capaces, dc clericis praecipue et dein breviter de 
regularibus ac de laicis nobis dicendum est. 

1 Clerici nomen in iure lato, slricto ac strictissimo sensu sumitur. Lato sensu 
clerici nomine persona intelligitur servitio et cultui divino legitima auctoritate man- 
cipata. Can. Clericus i et 7, C. XII, q. 1. Thomass. ant. et nov. discip. t. 2, lib. 1. 
Stricto sensu clerici dicuntur qui saltern per primam tonsuram ad divina officia 
obeunda deputantur. FERRARIS Bibl. v. Clericus art. 1. Slrictissirao sensu in odiosis 
clerici intelliguntur saeculares Episcopi inferiores et omni dignitale ac praelalura 
carentes. Latissimo sensu tandem clerici etiam utriusque sexus Regulares appel 
lantur. 

- Can. 7. caus. 12, qu. 1. Cf. can. o. caus. 12, qu. 1. Cf. Isidorum Ispalensem 
lib. VII Originum, cap. 12 et 14. 

ZlTELLI . 1 



PARS I. DE PERSOMS 



LIBER I. 
De Clericis. 

2. Gurn clerici sint qui iuris divini dispositione iurisdictionis 
ecclesiasticae subiectum esse possunl, antequam de singulis clerico 
rani gradibus, quibus Ecclesiae Christ! organizatio resultat, agamus, 
praestat ut prolegomenorum causa tria pracmittamus, videlicet: 
1) de notione et divisione potestatis iurisdictionis; 2) dc modis quibus 
ecclesiastica iurisdictio acquiritur ; 5) et tandem de modi* quibus 
ecclesiastica iurisdicLio cessat. 

PROLEGOMENA 

De potestatis iurisdictionis notione et divisione de- 
que modis quibus iurisdictionis potestas acqui 
ritur vel amittitur. 

TITULUS I. 
De potestatis iurisdictionis notione et divisione. 



3. In tractatu de Jure publico ecclesiastico l fusius expositum 
est quid sit potestas iurisdictionis, quornodo differat vel coniunga- 
tur cum potestate ordinis, quaenam potestatis iurisdictionis praeci- 
puae sint divisiones. 

4d praedictum tractatum proinde, lectores, remittimus. Heic 
tantummodo praemissa potestatis iurisdictionis delinitione, de po 
testate iurisdictionis ordinaria ac delegata breviter agimus leges rt-- 
vocando quae harum exercitium spcctant. 

1 SOLIERI, De iure publico ecclesiaslico. 



LIBER I. DE CLERICIS 



4. Potestas iurisdictionis est: .. Potestas publica, quae pro/luens 
ex natura ipsa sacerdolii ex facto Christi competit sacerdolibm 
evangelicis ad fidelium regimen et gubernatioiiem l . 

5. Potestas iurisdictionis est vel ordinaria, vel delegata. Or- 
Hinqrjfi inris(iip.t.|p ilia est quae adhaeret officio ex iuris disposilione 
vel ex canonum disciplina, vel privilegio, vel praescriptiorie at 
nomine proprio exercetur. Quare duo potestatis ordinariae elementa 
sunt, videlicet: 1) ut officio aut dignitati ex legis dispositione ad- 
haereat, et 2) ut nomine proprio exerceatur. Qui ordinaria pollet 
iurisdictione I) illam delegare potest, ita enim bonum subditorum 
commune exigit. 2) Citatus a iudice ordinario etiamsi de iudicis iure 
dubitet, venire tenetur, at si velit exceptionem opponere valet -. 
5) ludex ordinarius lalam a se sententiam exequi valet. 4) Ordinaria 
iurisdictio morte concedentis hand cessat ; non enim concedentis 
morte amiltitur otlicium cui ordinaria iurisdictio adnexa est, quae- 
que proprio nomine exercetur. 5) Iuris praesuniptio favore ordinariae 
potestatis militat. G) Nonnisi gravissimis accedentibus causis iudex 
ordinarius tanquam suspectus recusari potest. 

6. Potestas delegata ilia est quae non nomine proprio, sed 
nomine alterius, a quo accipitur , exercetur. Potestas delegata est 
vel a iure vel ab homine. Ilia dicitur quae ex iuris dispositione 
otlicio vel dignitati adnectitur , sicuti potestas quae Kpiscopis in 
Regulares exemptos competit uti Apostolicae Sedis delegatis 3 . De 
legata potestas vel est ad universalitatem causarum, vel ad par- 
ticularem causam. Ilia dicitur qua vel omnes universim causae, 
vel saltern certum genus causarum v. gr. decirnarum, matrimo- 
nialium etc. committuntur, etiamsi tempore vel loco commissio li- 
mitata fuerit; haec e contra est qua una vel altera causa diiudicanda 

1 Gfr. BERARDI in ius ecclesiasticum; PIRHING, De off. iud. ord. n. 1; REIFF- 
ENSTUEL tit. 29 lib. I Decret. n. 3; LAYMAN, Th. mor. lib. 1, lr. 4, c. o, n. 1; 
D ANN. T, 71; - Gfr. SOLIERT, De iure publico ecclesiastico lib. I, til. I, cap. I, art. 2, 1; 
OJETTI, Synopsis, hoc verbo. 

1 L. Si guis ex aliena 5 ff. De ludiciis in digesto. 

3 Cfr. G. Ad abolendum fin. de Haeret. 



PAHS I. DE PEKSOMS 



committitur. lain 1) delegatus nequit potestatem subdelegare 1 nisi 
a) fuerit delegatus a Papa vel b] ad universalitatem causarum. Ge- 
terum neque hisce in casibus subdelegari licet , quando personae 
iiidustria electa fuerit, veluti si dicatur ul personaliter cognoscas, 
per teipsum etc. 2 . 2) Potestas delegata numquam praesumitur, adeo 
ut qui sibi illam tribuit, hoc sibi ius competere ostensis litteris de- 
monstrare teneatur 3 ; rigorose delegationis limites ac forma m ser- 
vare tenetur 4 sub poena invaliditatis, nisi de re mere accidentali 
agatur. 5) ludex delegatus ad universitatem causarum, aut a Ro 
mano Pontifice latam sentenliam exequi valel, caeteri delegati sen- 
tentiam exequi nequeunt nisi speciale habeant mandatum 5 . 4) Po 
testas delegata morte mandantis cessat re adhuc integra. 5) Potestas 
delegata (jiiia potestati ordinariae derogat, strictae interpretatio- 
nis est. 

7. Potestas iurisdictionis ana est fori inter.ni quae privatam 
fidelium utilitatern respicit; alia fori externi quae respicit publicam 
fidelium utilitatem 6 . 

8. Alia est contentiosa. quae inter eos exercetur qui in iudicio 
contendunt; alia est imlunf,ft.r.ia. quae sine strepitu forensi in vo- 
lentes exercetur. Qua in re notat clarissimus Ojetti quod u iurisdi- 
ctio voluntaria non comprehendit ornnes actus qui non cadunt sub 
contentioso, sed speciales quosdam tantum, qui neque ad potestatem 
legislativarn neque ad iudiciariam, sed ad executivam seu imperii 
pertinent: scilicet volunlaria iurisdictio est species potestatis exe- 
cutivae et versa tur circa negotia non contentiosa, tribuens vel certa 
solvens privatis nonnulla iura quae contradictioni obnoxia non sunt; 
ex quibus patet voluntariam iurisdictionem in contentiosam trans- 
ire interveniente iusto contradictore. In tractatu de iure publico 

1 G. Cum in multis de Rescript, in 6 cum conconlantibus. 

2 G. ult. de Off. iud. deleg. 

3 L. 1 C. de Mand. Princ. - G. 24 de Rescript. 

* C. 22 de Rescript. - G. 32-37 de Off. iud. deleg. 



1 Til. de Off. et potest. iud. deleg. 
6 OJETTI, Synopsis, hoc verbo. 



LIBER I. DE CLERICIS 



ecclesiastico exposilum est an et quando iurisdictio voluntaria vel 
contentiosa in alieno territorio exerceri possit l . 

Caeteras potestatis iurisdictionis divisiones omittimus: de his 
vide in tractatu de hire publico eeclesiastico. 

TITULUS II. 

De modis quibus Clerici 
acquirunt iurisdictionem ecclesiasticam. 

Modi quibus Praelati ecclesiastici iurisdictionem acquirunt dupli- 
citer distinguuntur : alii enim modi dicuntur ordinarii, alii vero 



extraordinarii. Sit igitur 



CAPUT T. 



DE MODIS ORDINARI1S QUIBUS CLERICI 
ECCLESIASTICAM IURISDICTIONEM ACQUIRUNT. 

9. luxta dicta in tractatu de hire publico ecclesiastico etiamsi 
iurisdictio ecclesiastica per mandatum accipiatur , attamen qui in 
Ecclesia Primatum habet iurisdictionis non per cuiusvis mandatum, 
sed immediate divino iure, designata tamen humano iure persona, 
potestatem iurisdiclionis sortiri debet. 

Quapropter in praesentiarum est dicendum a) quornodo iure 
humano ecclesiastico S. Pontificis persona designetur, b) quomodo 
aliis Episcopis ac Praelatis inferioribus iurisdictio demandetur. 

ARTIGL LUS I. 

Quo/nodo iure canonic o Romani Pontificis persona designetur. 

Videbimus a) quinam ius habeant electionis, b) quinam et quo 
modo eligi debeat in R. Pontificem. 

Ad primum quod attinet duplex quaestio est secernenda, nempe 
quaestio facti, ac quaestio iur is. In P. quaerimus ad quos de facto 

1 SOLIERI, De iure publico ecclesiaslico, lib. 1, lit. 1, cap. 2. 



6 PARS I. DE PERSONIS 



pertineat iuris dispositione R. Pontificem eligere; in 2. a quo iure hi 
ad eleclionem procedanl. 

10. Post B. Petrum ab ipsoChristo Domino electum non semper 
fuit in Ecclesia eadem disciplina. - - Sufficiat argumentum historice 
leviter tangere. 

Antiquitus usque ad 5 saeculum (467 quo Simplicius Pont, 
electus est), praesente ac testimonium dicente populo, turn clerici 
suflragio, turn Episcoporum iudicio R. Pontifices electi sunt. Va- 
cante aulem Romana Sede, Romanus clerus in gravioribus totius 
Ecclesiae negotiis consulebatur. 

11. Post saeculum 5 et Imperatores, maxima contra Kcclesiam 
iniuria, sibi ius vel conlirmationis vel etiam electionis arrogarunt. 
Ita v. gr. Odoacer rex Herulorum qui, Augustolo devicto ac Ro 
mano Imperio occidentali collapso, Italia potitus fuerat, Romano 
Pontifice Simplicio demortuo, iussit ut novus non eligeretur Pon- 
tit ex citra eius consensum l . 

Ita Theodoricus Gothorum rex Odoacris victor et successor sibi 
electionis R. Pontificis ius arrogavit. 

Imo ipse lustinianus Gothis ab Italia pulsis, cum Roma poti- 
retur, ius contirmandi electionem 11. Pontilicis sibi arrogavit. Verum 
R. Pontiilces ac clerus Senalusque Romanus Imperatoribus t ortiter 
obstiterunt. Hinc Symmachus Simplicii Pontificis successor in Con- 
ciliis Romae habitis (an. 499) Odoacris legem aboluit et damnavit. 
Contra Tlieodoricum ad maiora mala vitanda statutum est inter 
partes quod Rex iure confirmationis contentus esset. 

Post autem [ustinianum necessitatis causa ad maiora mala 
avertenda, concessum est absque simoniae labe et ad iniustam vexa- 
tionem redimendain ut Pontifex noviter electus suminam pecuniae 
certam Imperatoribus solveret. Quod perdnravit usquedum, Gallis 
devictis, Roma graecis Imperatoribus subiecta est. 

12. Tune enim Gonstantinus Pogonatus an. 668 ad thronurn Gon- 
stantinopolitamun eveclus, pristinam ecclesiae libertatem restituit, 

1 BAROMUS ad an. 483. - Cf. Vecchiotti Inst. 



LIBER I. DE CLERICIS 



quod nernpe Romanus Pontifex a clero et populo et exercitu civi- 
tatis Romae electus sine ulla foedissimi tributi solutione et sine ullo 
Imperatoris aut Exarchae consensu, statim ordinaretur. 

Ceterum hoc Imperatoris decreturn eamdem in imperio fortunam 
Imperatorum I raude non obtinuisse, historicis documents constat. 

15. Probabiliter Zacharias Pontifex l us fuit qui sine ulla Impe 
ratoris confirmatione Ecclesiae administrationem suscepit, (alii di- 
cunt quod primus fuit loannes V qui primus electus est post de- 
c re turn Pogouaticum) et a quo Icmpus est computandum quo Irn- 
peratores omnino ab electione R. Pontificis exclusi sunt. 

Exclusis proiude Imperatoribus R. Ponlifcx ab universe clero, 
praesente Senatu et populo eligebatur; tamen Senatus et populus 
nonnisi de eligendi \itatcstimonium reddebant, ius vero electionis 
ad clerum pertinebat, imo et Episcopi si qui aderant cum praero- 
gativa suffragii admit tebantur. 

14. Verum ex tali eligendi ratione schismata ac gravia mala 
Ecclesiae contigisse historia docet. 

Quare iam Nicolaus II in Romano conventu Lateranensi an. 1059 
Cardinalibus Episcopis eligendi R. Pontificem potestatem fecit, ita 
tamen ut et cleri, et populi consensus accederet. 

Alexander III ad schismata vitanda in Concilio Lateranensi L 
decretum edidit, quo statuebatur quod ille esset electus qui a dua- 
bus partibus Cardinalium fuisset electus. 

(Juo decreto iuxta rionnullos et clerus et populus ab electione 
Pontificis exclusus est, iuxta alios vero consuetudo incoepit qua 
tandem aliquando R. Pontificis electio ad R. Ecclesiae Cardinales 
reservata est. Quae hodierna est Ecclesiae disciplina. 

15. Non est praetereundum quod Sede Apostolica vacante Au- 
striae ac Galliarum Imperatores, nee non Lusitaniae ac Hispania- 
rum Reges, aliquot ab bine saeculis ius exclusive exercuerunt; 
nempe rnanifestandi sibi minimum accepturn fore si talis Cardinalis 
S. Pontifex eligeretur. 

1 Cap. 6 de elect. 



8 PARS I. DK PKKSONIS 



Quod toleratum est ad dissidia et scandala vitanda inter eos 
et Apostolicam Sedem. 

Cetera m notat Card. Pallavicini in vita Alexandri VII non una 
vice iusta de causa factum esse, ut ille eligeretur q.sem Imperato- 
res vel Reges repudiaverant. 

16. Ad iuris autein quaestionem quod attinet, iain patet quod 
cum nfhil iure divino hac in re slalutmn sit, determinare quinam 
ad electionem ius haheat, nonnisi iuris Ecclesiaslici res esse pot- 
est. Et quia iuris ecclesiastic! in Ecclesia priina fons est ipse Ro- 
manus Fontil ex, hinc iure merito R. Fonlilices successoris electio 
nem vel opportunis legibus moderali sunt, vel in rationales consue- 
tudines consen tie runt, Quare nulla est in orbe uni verso potestas she 
ecclesiastica, sive civilis, quae aliquod ius vel electionis, \el con- 
firmationis vel exclusivae sibi absque iniuria vindicare possil prae- 
terquamquod si et eo modo quo iure canonico ei concessum sit. 

17. Sed ([uinam et quomodo in R. Pont, eligi debet? 
Quoad primum quilibet eligi potest nisi ius naturale vel divi- 

num ilium inhabilern facial sine ulla exceptione ordinis, \el aeta- 
tis, aut nationis. 

Neque genuini \identur Gratiani canones 5 et 4 dist. 79, qui- 
bus dicitur ius electionis passivae solis presbyteris ac diaconis Car- 
dinalibus reservatum fuisse a) quia in can. 1 apud Gratia num ac 
decreto Nicolai II in Cone. Lateranensi dist. 23 saltern haec disci- 
plina lemperata est, cum dicatur eligendum esse in Ecclesia Uomana 
Pontiticem si idoneus reperiatur, alioquin et in alia Ecclesia b) quia 
de facto constat U. Pontifices eleclos fuisse et qui Cardinales non 
erant prouti l^ugenius III, Gregorius A, Coeleslinus V. 

Imo omnes canonistae conxeniunt quod et laicus per se eligi 
posset, quod exemplo loannis XIX aut XX qui suffectus est adlmc 
laicus Benedicto VIII 11. Pontilice et eius fralre germano prae- 
mortuo. 

Item nulla certa aetas statuta est: ita loannes XII electus est 
qui nondum plenam pubertatern explevit, et Benedictus IX vix vi- 
ginti annorum. 



LIHEK I. DE CLERICIS 9 



Caeterurn, ait Henedictus XIV, cum in coetu S. R. E. Cardina- 
lium non desint qui S. Pontilicis dignitatem, et oflicium recte ad- 
ministrare possint, congruum idcirco est ut ex iis Pontifex assuma- 
tur. Et rex era tali s est vigens Ecclesiae disciplina legitima intro- 
ducta eonsuetudine. 

18. Ouoad secundum autem iam Gregorius X in Concilio La- 
teranensi H anno 1274 1 leges statuit quibus Cardinales R. Pontiti- 
cem eligere debent; alia statuerunt lulins II, Paulus IV et praeser- 
tim Gregorius XV in const. Decet Romanum Pontificem, et in altera 
Aetcrni et in libello cui titulus Caeremoniale^electionis S. Pontificis. 

Praeterea hac in re adest etiam constitut. dementis XII. Apo- 
stolatus, nee non Urbani Vltl ad Romanum 2 . 

Praemonitis de obitu Pontilicis Cardinalibus absentibus per 
literas parliculares a Secretario Sacri Collegii subscriptas 3 , iisdem 
per deecm dies expectatis 4 , Cardinales praesentes con venire debent 
ad eligendum in loco clanso, idest in conclave. 

Forma electionis esse potest per scrutinium , per compromis- 
sum 5 et per acclamationem hoc est per quasi inspirationem. 

Scrulinium fit per schcdulas clausas et signatas signo Cardinalis 
electoris, in quibus et electi et electoris nomen scripturn sit. 

Schedulae, praemisso ab eleclore iuramento se optimum opi- 
nione sua elegisse, deponuntur singillatim in calice, eaeque a tribus 
Cardinalibus scrutatoribus sorte ante scrutinium extractis colligun- 
tur. Si (\m vero sint infirmi, eorum schedulae in capsula .a scru 
tatoribus palam clausa a tribus aliis Cardinalibus sorte pariter ex- 
traclis recipi debent. 

Schedulis numeratis et publicalis , is electus habetur in quern 
duae tertiae electorum partes consenserint. yuod si eiusmodi con- 

1 De elect, in 6 cap. ubi periculum. 

2 Cfr. RTGAXTI Comment, ad cap. 16 Cancell. t. 9, 5. Constitutio Pii I"V In 
eligendis 8 Oct. 1562. 

3 Cfr. FERRARIS verbo Papa, art. 1, n. 25. 
* Cfr. cilatam Constitutionem Pii IV. 

5 Cfr. de hac re Fagnanum in cap. VIII De elect. 



10 PARS I. DE PERSOMS 



sensus nondurn habeatur, integrum lit electoribus variare pro una 
vice suffragium accedendo ad ahum quern malint, coque accessu 
peracto, schedulae omnes a tribus aliis Cardinalibus sorte item ele- 
ctis recognoscuntur et deinde comburuntur *. 

Scrutinia donee electio perfecta sit bis quolibet die fiunt. 

Qui has leges infregerit, aut de iis quae gesta sunt secretum 
violarit, ipso faclo in excommunicationem incidit. 

19. Electus autem Pontifex nullius indiget confirmatione uti 
patet; si autem omnes ordines sacros non habeat, uti ex. gr. si Epi- 
scopus non sit, consecratur ; et vis consecrationis est ut ordinis po- 
lestatem obtineat. 

Tandem ad quamdam exteriorem solemnitatem coronatur. Ge- 
terum ut patet omnino Rom. Pontificibus liberum est uti accipere 
ita eliam Summum Pontificatum dimittere; exemplo sit Gaelesti- 
nus V. 

ART1CULUS II. 

Quomodo Episcopis ac aliis Praelatis 
iurisdiclio ecclesiastica demandetur. 

20. lurisdictio ecclesiastica demandalur electione vel poslula- 
tione accedente confirmatione et etiam consecratione , si de iis 
agatur quae ordinis potestatem praeexigunt. 

1. - - De electione. 

21. In electioue Episcoporum aliorumque praelatorum etiam 
quaestio iuris a quaestione facti secernenda est. Quoad primum ius 
eligendi Praelatos etiam Episcopos iure proprio et originario non- 
nisi ad R. Pontiiicem pertinere potest. Etenim quodJibet ius in Ec- 
clesia vel vindicator iure divino vel hire ecclesiaslico. Lamvero 
solus R. Pontifex electionis ius iure divino sibi vindicat, et si ipsi 
Episcopi iure divino R. Pontifici subdunt in iurisdictione exercenda, 

1 Vide int erius de accessu. 



LIBER I. DE CLERICIS 11 



mul to magis a R. Pontifiee pendere debent in ea sibi primitus vin- 
dicando. Quod si hire, saltern ratione originis, delegate omnes ele- 
clores procedunt, nil niirum si varia fuit Ecclesiae disciplina, et si 
R. Pontifices aliquando sibi electionis ius reservaverunt. 

22. At si facli quaestionem consideremus, oportet uL inter Epi 
scoporum aliorurnque praelatorum electionem distinguamus. Etenim 
quoad Episcopos non una fuit Episcoporum eligendorum ratio in 
Ecclesia si historiam Ecclesiasticam consulamus. 

Etenim usque ad saeculum quintum ad Episcopos eligendos et 
clerus et populus l vocatus est, ita tamen ut ad clericos venim suf- 
fragium pertineret, ad populum vero testimonium reddere si quod 
impedimentum vel legibus, vel moribus eligcndi obstaret. 

Dfvisis dioecesibus clero ius electionis reservatum est de cuius 
Episcopo eligt-ndo negotium erat. 

23. Neqne videtur dicendum eurn clariss. Aichner quod post 
Nicaenum concilium primum vi cuiusdam canonis eiusdern concilii, 
qui refertur 2 , populus reicctus fuisset ab electione Episcoporum. 
Si quidem ait Berardi, 1) historia constat quod et post Nicaenum 
Concilium populus admissus fuit, 2) et insuper canon Nicaenus non 
de electione, sed de consecratione Episcoporum agit, cum praeser- 
tim contra Meletium latus sit, qui pro arbitrio et schismatice Epi- 
scopos consecrabat. 

24. Saeculo 5. revera populus ab Episcopis eligendis reiectus 
esl, at vice populi honoraliores ac populi proceres admissi sunt et 
praesertim Ueges iuxta quod iam canonibus Laodicenis 3 statutum 
fuerat. De quo ipse lustinianus testificat in Novell. 125 cap. 1. 
Quod tamen in abusum recidil, praeserlim ubi Keges Episcopis ci- 
vilis potestalis investiluram concedebant. Investiturae enim occa- 
sione Ueges sese immiscere coeperunt in eadem Episcoporum ele 
ctione 4 . 

1 Can. 26 et 28, caus. 16, quaest. 1. 

- Can. 1, dist. 64. 

3 Can. 6, dist. 63. 

" Cf. ZALLINGER i. 1, 1. o, | 224 et sqq. 



12 PARS I. DE PERSOMS 



25. Quare in Griente post concilium Nicaenum H (vi cano- 
nis 22), in Occidente post saeculum 12 laici ornnino ab electione 
Episcoporum exclusi ; non autem opera Innocentii II in Concilio 
Lateranensi uti nonnulli suspicantur, sed potius contraria consue- 
tudine. 

Imo cum hisce temporibus clerici in duas classes distincti fue- 
rint, nempe in canonicos qui titulo Beneficii ordinabantur ac sim- 
plices presbyteros qui ordinationem tituli patrimonii sacri recipie- 
bant, in primis Canonic! omnes, et postea Canonic! solum Eccle- 
siae cathedralis sib! his electionis reservarunt 1 quod legibus latis 
firmatum est. 

En ratio cur in decretalibus Gregorii IX ac in Sexto Bonifa- 
ciano saepe de Episcoporum electione agitur, quae ad canonicos 
pertinet. 

26. Verum ul satius ad Episcoporum electionem procederetur, 
neve litibus et contentionibus electiones retardarentur aut frustra- 
rentur, Romani Pontifices iure men to sibi Episcoporum electiones 
reservare coeperunt. 

Et in primis Clemens V sibi Episcoporum electionem reserva- 
vit, si Episeopatus in Komana Curia vacaret 2 . Quod confirmanmt 
et Benedictus XII 3 et loannes 22 4 . 

Insuper ipse Clemens V sibi reservavit electionem Episcoporum 
quando Ecclesia cathedralis clero et populo christiano careret 8 . 

Benedictus XI sibi reservavit consensum quoad 4 ecclesias pa- 
triarchales 6 . 

Tandem lata est regula 2 Cancellariae Apostolicae, qua omnes 
Episeopales Ecclesiae Sedi Apostolicae reservantur. 

Verum notanduni est 1) quod ius electionis sibi reservaverunt 

1 Cap. 3 de caus. possess, et prop. 

2 Extrav. 3 de praeb. inter communes. 

3 Exirav. 1 eodem. 

* Extrav. 4 inter communes. 

5 Clement. 5 de elect. 

6 Extiav. 3 de elect, inter communes. 



LIBER I. DE CLERICIS 13 



Roman! Pontifices solum quoad Episcopos; quoad alios inferiores 
praelatos (irmae stint leges canonicae latae a saeculo 12 quibus ius 
electionis ad Capitulum pertinet. 

2) Regula 2 a Cancellariae Apostolicae non ubique demandata 
est, cum nonnullis in locis ad capitulum Ecclesiae Cathedralis ius 
electionis maneat. 

5) Quod aliis in locis Principibus saecularibus ius nominationis 
vel praesentationis conceditur iuxta concordata, accedente tamen 
R. Pontiiicis adprobatione. 

4) Aliis in regionibus praesertim S. C. de Pr. Fide subiectis, 
locum habet ius commendationis diverse modo tamen in locis ubi 
Hierarchia Ecclesiastica constituta est, ac ubi erecta non est, di- 
verso modo quoad Ecclesias occidentales ac quoad orientates. 

Sane generaliter loquendo in locis quae S. Congregation! Fidei 
Prop, subiiciuntur et in quibus hierarchia ecclesiastica est consti 
tuta Archiepiscopus ac Provinciae Episcopi Sacrae Congregation! tria 
nomina proponunt quos inter Summus Pontit ex si dignum inveniat, 
unum eligit. In nonnullis tamen locis non modo Episcopi cum Ar- 
chiepiscopo, sed et Clerus etiam huius negotii fit particeps. Sane in 
collectanea S. Congregationis Fidei Propagandae decreta lata sunt 
servanda in electione Episcoporum Hiberniae, Angliae, Hollandiae, 
Statuum Foederatorum Americae Septenlrionalis, Regionum Cana- 
densium, Austriae, et Scotiae. Utile putamus ut huiusmodi decreta 
hie ret eramus 1 . 

1 Siquando nova aliqua Dioecesis vel Vicariatus aut Praefectura erigenda 
Sac. Congregation! proponitur, ii ati quos de iure pertinet sequentia exponere de- 
bent: i. Breviler disctinteque quae ad Missionis catholicae initia ac progressum in 
regione, de qua sermo est, referuntur. 2. Gonfmia territorii, quibus nova Dioecesis, 
Vicariatus, vel Praefectura conlineri debet: et, ul clarior terminorum delineatio prae- 
beatur, chartae corograflcae etiam coloribus distinctae, ac, siquidem haberi valeanl 
lypis editae, adiungantur. Qua in re quantum fieri potest cavendum, ne monlium 
series vel fluminum cursus, vel gradus longitudinis aut lalitudinis lamquam limites 
assignentur ; at potius curandum erit, ut integri districtus, ubi homines eadem lin 
gua eodemque civili gubernio utuntur, intra terminos praedictos claudantur. Quam- 
vis enim compertum sit, aliam divinarum, aliam humanarum rerum rationem esse, 



14 PARS I. DE PERSOMS 



27. In primis quoad Hiberniam anno 1829 sub die 17 Octobris 
S. G. Prop. Fidei hoc edidit decretum Gum ad gravissimum ele- 
ctionis Hiberniae Episcoporum negotium rite sancteque absohen- 
durn certam aliquam methodum ubique in eo Regno senandam 
statuere in primis opportunum esse S. C. intellexerit, qua fieret, ut 

adeoque Ecclesia in Dioecesum aut Vicariatuum limitibus constituendis vel immu- 
tandis civilium regnorum divisiones sequi non consueverii; nihilominus ad eas 
nonnumquam accedere non renuit, quoties opportunity et commodius sacri mini- 
sterii exercitium id requireret. 3. Exprimatur numerus civitalum, oppidorum et lo- 
corum, qui in traclu regionis, de quo agitur , extant; nee non numerus incolarum 
eorumque origo; imsuper qua indole sint comparati, quaeque spes affulgeat pro- 
gressus evangelicae praedicalionis inter ipsos. 4. An in territorio adsint haeretici 
vel schismatici, et an eorum errores sint valde diffusi- 5. An et quo numero existant 
inibi scholae aliave instituta ab acatholicis vel infidelibus ereota. 6. An libere posit 
per ea loca praedicnri et oxerceri catholtca fides, et an et quae impedimenta ob- 
slent progressui religionis, sive ex parte civilis gubernii, sive ex parle haeretico- 
rum vel schismaticorum aut paganorum. 7. Exprimatur numerus calholicorum et 
quinam eorum mores, el num fidem et observantiam sanclae Keligionis practice 
servenl. 8. An iidem catholici habeant media providendi expensis divino cultui ne- 
cessariis. 9. An reperiantur consociali in aliquibus territorii tractibus, vel contra 
ila per lotam regionem dispersi inter acalholicos aul infldeles, ut difficile admodum 
evadat operariis evangelicis exercere rninisterium ecclesiaslicum inter ipsos. 10. Qua 
in urbe vel loco constituenda proponatur residenlia Episcopi, Vicarii, vel Praefecti 
Apostolic! ; atque ulrum et in quo statu adsit inibi ecclesia et domu*, in qua novus 
praesul commorari debeal. 11. Indicetur numerus et status ecclesiarum et sacello- 
rum, quae in territorio erecta sunt; num sint sacris supellectilibus necessariis in- 
structa, el utrum saltern in praecipuis ecclesiis vel sacellis decenter asservari possit 
Sanetissimum Eucharisliae Sacramentum : an ilia, in quibus residere debeant mis- 
sionarii, habeant coniunclum presbyterium, aul saltern in iisdem locis conveniens 
mansio pro sacerdote procurari possit: denique an praediclae ecclesiae aliquos red- 
ditus vel oblationes habeanl, et qua*; et qua ratione administrentur. 12. Qui red- 
dilus vel praestaliones assignari possinl Epi^copatui, Vicariatui, vel Praefecturae , 
el quo modo per eadem provider! valeat sustentationi Praesuli el missionariorum. 
13. Utrum oblineri possint subsidia a civili Gubernio ad fabricam ecclesiarum, vi- 
ctum sacerdolum et dolationem piorum quorumcumque operum, salva libertale et 
independentia Ecclesiae. 14. Quot missionarii in promplu sinl ut deputentur ad 
pascendos fideles, qui in territorio praedicto commorantur; ad quam gentem per- 
tineant, quol linguas calleant, et a quanto tempore morentur in missionibus. 15. An 



LIBER I. BE CLERICIS 15 



Sedes Apostolica ex|)loratam notitiam habere possit meritorum sa- 
cerdotum pro quibus commendationes afferuntur ut ad aliquem Hi- 
berniae Episcopatum eligantur, eadem S. C. postquam diu multum- 
que de ea re definienda cogitavit, in general! tandem conventu die 
1 lunii 1829 refe rente Kmo et Rmo D. Mauro S. R. E. Gardinalis 
Gappellari S. C. Praefecto, censuit ac decrevit methodum in toto 
Regno iliberniae super ea re servandam in poslerum, esse debere 
earn, quae hie describitur. 

Sede aliqua Episcopal!, sive per Antistitis obitum, translatio- 
nem, aliamvc ob causam in posterum vacante, Vicarius iuxta for- 
mum a sacris Canonibus praescriptam, constituatur, qui Dioecesi 
viduatae. durante vacatione, praesit. Metropolitans Provinciae, 
ubi vacatio co/itigeril, simulatque de vacatione, et Yicarii electione 
certior factus fucrit, litteris mandatoriis Vicario edical, ut in diem 
vigesimum a dato edicto in unum convocet ornnes, ad quos perti- 
nebit Summo PontUici commendare tres dignos ecclesiastic! ordinis 
viros, quorum unus a Summo Pontifice Dioecesi vacant! praeficia- 

adsint sacerdotes indigenae, et quae utililas ex cooperatione ipsorum ad fldem con- 
servandam vel diffundendam sperari possit. 16. An adsint cathechislae et quidem 
eo numero, qui sufficial ad subsidium ferendum sacerdotibus in cura populi chri- 
stiani, et an necessaria instructione praediti sint. 17. An aliquod regulars Inslitu- 
lum sive virorum sive mulierum introductum fueril in regionem, de qua sermoesl; 
num habeal convenientem domum, quod ministerium exerceant religiosi viri, qui 
ad ipsum pertinent, et an edocendae iuventuli dent operam. 18. An sine gravi dif- 
ficultate seminarium clericorum erigi, et necessaria praesidia ad iuvenes alendos, 
religiose educandos, et disciplinis esclesiasticis instituendos comparari possinl; vel 
saltern constitui valeat locus aliquis, in quo iuvenes idoneam instilutionem habeanl 
ut sacerdotio initienlur; aut demum, ceteris deficietitibus , an spes sir idoneos iu 
venes mittendi ad seminarium praesertim vicinioris alicuius missionis, ut ecclesia- 
siicam educationem in eo recipiant. 19. An adsint scholae catholicae vel convictus 
sive masculorum sive feminarum praesertim indigenarum, el utrum in eis admil- 
tantur personae diversae communionis vel cullus: demum an in casu, quo adhuc 
omnino desinl, an facile aperiri possint. 20. Innuatur an in lerritorio erectae sint 
aliquae Confralernitates, Hospilalia, Orphanolrophia, Cathecumenatus, aliave pia loca, 
an uti par est reganlur et quibus subsidiis, et an ab ecclesiastica auctoritate ex 
clusive dependeant. 



16 PARS I. DK PERSOXIS 



tur. Qui sint ii qui convocari debent, quae forma in convocando. 
et regendo conventu servanda sit, habetur ex sequent! expositione. 

Qui in llibernia nuncupantur Parochi, scilicet cleric! ad Or- 
dinern sacerdotalem evecli, censurarum immunes, quique parochiae 
seu parochiarum unitarum actuali ac pacifica possessione gaudeant. 
ad cornitia convocandi sunt; ubi vero adest Capitulum convocabun- 
tur cum parochis etiam canonici ; Vicarius, ediclo Metropolitani ac- 
cepto, intra octo dies, singulos presbyteros supra designates, litte- 
ris scriptis, adrnonebit, ut loco quodam opportune, in eadem mo- 
nitione nominalim exprimendo, adsint die in edicto Metropolitani 
statute, ad tract and um de negofcio ibidem descriplo. Metropolitanus 
ipse, vel unus de suffraganeis eius Episcopis ab ipso delegatus Co- 
mitiis praesidebit , et nulla prorsus et invalida habenda sunt ibi 
dem acta, et statuta, non servata forma supra detinita, she in con 
vocando, sive in rnoderando conventu. Parochis ceterisque de qui- 
bus supra, die et loco statutis mane in unum congregatis, Missa 
solemnis de Spiritu Sancto celebretur: Missaque linita, Praeses su 
per sedile in medio Ecclesiae ascendet, omnibusque, quorum nihil 
interest, exire iussis, foribusque Ecclesiae clausis, Vicarius catalo- 
gum nominum parochorum et canonicorum, si adsit ibi Capitulum, 
Dioecesis vacantis Praesidi tradet, qui eorumdem nomina clara ac 
distincta voce a Secretario suo recitari mandabit, et unicuique eo- 
rum, postquam nomini respondent, sedem propriam assiguabit. Si 
unus, aut plures parochi absint, Praeses a Vicario probationem ex- 
quiret absentibus sine fraude edictum fuisse, et tali probatione ad- 
missa, absentia cuiusvis numeri, modo quarta pars totius parocho 
rum numeri adsit, nihil obslabit, quominus rata et valida sint quae 
in Comitiis gerantur. 

Idem servandum erit circa canonicorum numerum in Dioecesi 
in qua Capitulurn adest. Parochis ac canonicis qui Vicarii monitioni, 
sive propter adversam valetudinem, aliamve ob causam parere non 
valeant, liberurn erit suffragia sua propiia ipsorum manu scripta , 
involucre sigillato inclusa, et extrinsecus ad Praesidem directa cui- 
vis alii parocho vel canonico eiusdem Dioecesis confidere, et suf- 



LIKEK I. DE CLERICIS 17 



fragio sic habito et probato, eadem inerit vis, ac si parochus aut 
eanonicus ipse praesens adesset, modo litterae certiticatoriae de ad- 
versa eius valeludine a dnobus artis medicinae perilis subscriptae 
ad Praesidem transmittantur. Insuper parochus iste vel eanonicus, 
piiusquam suiTragium, modo supra descripto, I erat, earndem decla- 
rationem einittet, quarn eetcri parochi ac canonici inter comitia 
emittere coram Praeside debebunt eiusque deelarationis coram duo- 
bus parochis \et canonicis emissae probatio in medium erit pro- 
ferenda coram Praeside, antequam suH ragium admittalur. Gomitiis 
ila composilis, ac Praeside tractanda proponents, duo Scrutatores, 
iuxla consuetas Canonum formas, eligantur. Dein Sull raga tores ad 
urnam supra mensam positam singuli accedant , et clara altaque 
voce, tactis simul manu pecloribus, coram Deo, pro se quisque, af- 
tirmenl, se neque gratia, neque t avore induclos ei sull ragaturos, 
quern dignum iudicent, qui Dioecesi vacanti praeficiatur. Postea, suf- 
fragio in urnam irnrnisso, singuli ad propriam sedem recedent. His 
peractis, clara altaque voce a Scrutatoribus ad Praesidem, et a 
Praeside ad conventum renuntianda sunt nomina triurn eorurn sa- 
cerdotum, in quos maior suH ragiorurn numerus convenerit. Tune 
Praeses narrationem authenticam in scriptis redartam, parari co 
ram Comiliis, eiusdemque duo exemplaria a seipso, et Secretario 
atque scrutatoribus subsignanda exscribi curabit. Ex istis exempla- 
ribus alterum Vicario tradendum, qui idem ad Sedem Aposlolicam 
transmittat : alterum vero Metropolitano, cuius munus erit idem 
ad suit raganeos suos fcpiscopos in unum congregatos ret erre. (Juae- 
cumque iura , privilegia , et munera supra recensentur tamquam 
Praeside Conventus propria, eadem Sede Apostolica vacante, se- 
niori Provinciae suirraganeo communicari volumus. 

Episcopo provinciae, Praeside Metropolitano, aut ipsius defectu 
seniori Provinciae sulfraganeo, in unum congregalis, et narratione 
authenlica supra memorata coram ipsis prolata, de eadem coram 
Deo indicium sententiamque t erent. Praeses Episcoporum sull ra- 
ganeorum sentenliam de meritis trium sacerdotum, qui Sedi Apo- 
stolicae comrnendantur, litleris consignatam, uniuscuiusque Episcopi 

ZlTELLI. 2 



18 PARS I. DE PERSONIS 



et Praesidis nianu subscriptam, sigilloque muni tarn ad Sedem Apo- 
stolicam transmitted Semel peracta commendatione, si Episcopi iu- 
dicaverint tres illos commendatos minus dignos esse, quorum unus 
ad Episcopalum promoveatur, tune, quiii detur novae commenda 
tion i locus, Summus Ponlit ex pro sua sapientia, viduatae Ecclesiae 
providebit. 

Si agatur de Episcopo Goadiutore cum iure successions ciiivis 
Episcopo assignando, eadem quae, Sede vacante, commendandi 
forma servanda est, cauto tamen varia privilegia, iura, et munera 
Metropolitano, aut seniori Episcopo suffraganeo iarn attributa. ad 
Archiepiscopum, aut Episcopum cui Coadiutor assignandus est, unice 
pertine.-e, illaeso tamen servato iure Metropolitan!, quando sulTra- 
ganei eius Episcopi ad ferendum suffragiurn convenerint. Tandem 
quicumi|ue Sedis Apostolicae approbationi coinmendentur, cives sint 
indigeuae Hiberniae, Serenissimo Imperil Britannici Regi fidelitate 
incorrupla obstricti, rnorum iutegritale, pietate, doctrina, ceteris- 
que quae Episcopum decent, dotibus insigniti. 

flac-c sunt quae in commendandis Sedi Apostolicae sacerdolibus 
pro Episcoporurn Hiberniae electione S. C. servanda praescripsit: 
ea VITO decernens significari omnibus voluit, in documentis de hac 
re pertractantibus, ad S. Sedem transmittendis nihil inveniri de- 
bere, quod electionem, nominationem, postulationem innuat, sed 
simplicem commendationem: memorata praeterea documenta esse 
debere iussit in forma supplicis libelli ita concept!, ut inde paleat 
nullam in S. Sedem infcrri obligationem eligendi unum ex com- 

mendatis. 

Declaravit denique S. C. salvam semper atque illaesam ma- 
nere debere Sedis Apostolicae libertatem in eligendis Episcopis, ita 
ut commendationes lumen tantum, et cognitionem S. C., nunquam 
tamen obligationem sint allaturae. 

Anno autem 1835 die 25 Aprilis ad Archiepiscop. Dublin. S. C. 
de Prop. Fide hanc scripsit Epistolam Initum a S. Gongregatione 
consilium ut certam melhodum in regno Hiberniae servandam decer- 
neret circa sacerdotes commendandos Apostolicae Sedi quando agitur 



LIBER I. DE CLERICIS 19 



de episcoporum electione, in eo totum versaturn est ut, memorata 
methodo accurate servata , Apostolica Sedes exploratam notitiam 
habere possit meritorum sacerdotum pro quibus commendationes 
afferuntur. Quare Sacra Congregatio in decreto quod die prima tunii 
an. 1829 ea de re factum f uerat, ac die 17 Octobris eiusdem anni 
promulgatum est, declaravit menlem suam esse ut commeildationes 
illae lumen tantum ac cognitionem sibi compararent circa eos inter 
quos Apostolica Sedes episcopos est electura. Voluit quidem dioece- 
sanum clerum consuli atque eiusdem opinionem circa sacerdotes 
commendandos per secreta suffragia requiri. Id autem ea tantum 
de causa factum est, ut Sanctae Sedi constaret quinam praecipue 
sacerdotes aestimationem obtineant cleri dioecesani, et tale testimo- 
nium consequantur ex quo intelligi possit eos apud dioecesanum 
clerum ad episcopatum consequendurn idoneos censeri. Hoc vero 
unico scrutinio fieri posse manifestum est et revera decreti superius 
memorati contextus hie est, ut in uno tantum scrutinio res per- 
agatar atque e\ eo scrutinio constet quinam sint tres sacerdotes in 
quos maior suffragiorum numerus convenerit. 

Ad S. Congregationis notitiam nuper pervenit in aliquibus Hi- 
berniae dioecesibus hoc obtinuisse ut in conventibus qui habentur 
a clero dioecesano ad sacerdotes S. Sedi commendandos ex quibus 
episcopus aliquis eligatur, non unum scrutinium sed tria fiant. In- 
telligens S. Congregatio hinc evenire posse, ut non tres praestan- 
tiores ex clero, sed unus revera commendetur atque ei duo alii 
veluti ad formam tantum adiungantur meritis omnino inferiores, 
cupiens praeterea eadem S. Congregatio ubique in Hibernia eam- 
dem methodum circa eiusmodi commendationes servari, scriben- 
dum iudicavit Amplitudini Tuae hanc epistolam caeteris Archiepi- 
scopis comrnunicandam, ut in dioecesibus omnibus Hiberniae con 
stet unicum scrutinium in conventibus cleri peragendum esse ad 
tres sacerdotes Sanctae Sedi commendandos antequam ipsa deve- 
niat ad episcopi alicuius Hiberniae dioecesis electionem, et hunc 
verum decreti diei 1 lunii ,1829 sensum esse. 



20 PAHS I. DK PEKSOXIS 



28. Quoad Arigliam decretum a S. Congregatione latum est 
anno 1852 die 21 Aprilis. Ut ecclesiae noviter per Sanctissimum 
D. N. in Angliae regno constitutae magis in dies floreant, iisdem- 
que Antistites iugiter praeficiantur qui vitae probitate, doctrina, 
zelo ac prudentia spectatissirni existant, peropportunurn visum est 
si ab ecclesiasticis viris qui sacris obeundis nmneribus inter alios 
praestiterint, potissiinum vero testimonio Episcoporum pro tern- 
pore existentium, nonnulli Apostolicae Sedi cominendentur ex qui- 
bus eadem ad episcopalem gradum, quern magis idoneuin censuerit 
eligere valeat. 

Commendatio vero huiusmodi tanti momenti esse noscitur, ut 
inspectis animadversionibus ab Erho et Rmo 0. Nicolao S. R. E. Card. 
Wiseman, ac RR. PP. DD. Episcopis Angliae redditis, ac re accu 
rate perpensa, S. C. de Prop. Fide in generali conventu habito die 
3 Aprilis 1852 peculiar! instruclione melhodum proponendam cen 
suerit. 

Cum Episcopus est constituendus, capitulariler dignitarius et 
canonici illius ecclesiae conveniant, precibus de more praemissis 
ac praestito iuramento de secreto servando, tribus vicibus sutl ra- 
gia ferantur circa personas S. Sedi veluti digniores cornmendandas. 
Si in aliqua ex tribus vicibus in favorem nullius adsint sulTragia 
tot numero quae excedant maiorem partem vocum, actus nullius 
momenti existat atque iterum suffragia ferantur. 

Actus capitularis rite descriptus atque obsignatus, transmitten- 
dus erit ad Archiepiscopum vel ad suffragan eum antiquiorem, va- 
cante sede archiepiscopali, vel si de commendandis ad ipsum ar- 
chiepiscopatum agatur, ut coetus episcopalis, consiliis collatis circa 
tria nomina alphabetico nomine descripta, quae in singulis vota- 
tionibus maiorem sulTragiorum partem obtinuerint ad S. C. refe- 
rant, suamque opinionem tradant, transmisso etiam ipso authentico 
capitulari actu. 

Demum cum contingere aliquando possit ut canonici legitime 
impediantur ne ad capitulum, in quo huiusmodi fieri debet com- 
mendatio, accedant, censuit S. C. adrnittendos tune esse eorumdem 



LIBER I. DE CLERICIS 21 



procuratores ad effectum tantum tradendi schedam cum nomine et 
praenomine eligendi. 

Ceterum animadvertendum ac declarandum censuit S. C. his 
omnibus contineri tanlummodo commendationem, adeo ut quando 
necessarium vel opportunum videatur, Apostolica Sedes suo utatur 
iure alterum quoque praeter commendatos eligendi. 

Cum vero haec omnia SS. D. N. Pio PP. IX. a S. Congrega- 
tionis Secrelario relata fuerint in and. die 6 eiusd. mensis etanni, 
Sanctitas Sua benigne eadem probavit, ac servari decrevit, contra- 
riis quibuseum(|ue haud obstantibus. 

In Congregatione vero generaii 7 lulii 1858 statuta est pro eli- 
gendis Episcopis HoIIandiae seu Neeolandiae eadem methodus quae 
pro Episcopis Angliae. 

29. Quoad Episcopos Statuum Foederatorum Americae Septen 
trionalis decretum a S. Congregatione latum est anno 1861 die 
21 lanuarii his verbis : Quum ad Catholicae Ecclesiae utilitatem 
atque ad animarum salutem promovendarn nil magis conferre com- 
pertum sit quam ut Dominico gregi sacrorum Antistites doctrina 
ac prudentia insignes praeficiantur, idcirco S. Sedes peculiare quo- 
vis tempore studium in negotio electionis Episcoporum adhiben- 
dum curavit. Quam utique in rem sapientissimae extant canoni- 
cae sanctiones, variae quidem pro varietate temporum ac r^gio- 
num, at specialibus semper et temporum et locorum adiunctis ac- 
commodatae. Nil igitur rnirum si pro foederatis slatibus Americae 
Borealis, ubi novae passim efformautur civitates novaeque proinde 
tr/ictu temporis Dioeceses ac Provinciae Ecclesiasticae instituuntur, 
Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando opportuna haud 
multis ab hinc annis ediderit decreta, quibus tales eligerentur pro 
vacantibus sedibus Episcopi, quales inibi catholicae Keligionis sta 
tus eiusque in dies progresses ac dilatalio postularont. Et sane lau- 
dalum S. Consilium die 18 Martii 1834 decretum edidit super me- 
thodo servanda in Episcoporum Di.iecesium foederalarum Americae 
Sept. Pro\inciarurn electione quod sic se habet: 



22 PARS I. DE PERSONIS 



u Cum ad Religionis incrementum in foederatis Americae Septen- 
trionalis statilms procurandum in primis conferat, ut Episcoporum 
Dioecesiuin ibi statutarum electionis gravissimum negotium rite 
sancteque absolvatur; S. C. de Propaganda Fide valde opportunum 
esse ad hoc consequendum existimans, ut certa methodus ubique 
in illis Dioecesibus servanda statuatur, qua fiat, ut Sedes Apostolica 
exploratam notitiam habere possit meritorum sacerdotum pro qui- 
bus commendationes atTeruntur, in generali conventu die 18 Martii 
anno 1854 habito, et referente Emo et Rriio D. I. Antonio Sanctae 
H. E. Cardinal! Sala, censuit ac declare v it in ea re esse servanda 
quae sequuntur. 

Cum aliqua Sedes Episcopalis vacaverit requirendum est Epi- 
scoporum omnium provinciae ecclesiasticae suHragium de sacerdo- 
tibus singulis, qui Sedi Apostolicae commendandi esse videntur pro 
nova Episcopi electione. Quoniam vero id in Concilio provinciali 
facillime et accurate fieri potest. si intra tres menses ab obitu Epi 
scopi Concilium provinciate habendum est, expectanda erit Concilii 
celebratio antequam ad commendandos sacerdotes, qui Episcopatu 
digni censentur, ad S. Congregationem scribatur. In Concilio aulem 
collatis inter se sententiis Episcopi statuanl, quos sacerdotes S. Sedi 
commendent vere idoneos , et de Ecclesia benemeritos qui Sedes 
vacantes obtineant, vel coadiutoris offlcium suscipiant illius Epi 
scopi qui auxilio coadiutoris indigere censeatnr. 

Quod spectat vero ad casus quibus, prout superius statutum 
est, Concilii provincialis celebratio non ita proxima sit, ne Sedes 
Episcopalis aliqua diu vacet, primum hoc magnopere opportunum 
factu est, ut singuli Episcopi litteras subscripts, et sigillo duplici 
muniias exernplo apud se habeant quibus contineantur nomina 
trium saltern sacerdotum quos idoneos arbitrentur ad Dioecesim 
regendam; hae aulern litterae ita exterius obsignari debent. ut ad- 
veniente Episcopi morte Vicario generali tradendae ee intelligan- 
tur: Vicarius vero generalis alterum eaium litlerarunh exemplnm 
ad Archiepiscopum , alterum ad propinquiorem, vel ad seniorem 
duobus Episcopis propinquioiibus deferendum cnret. Eo litterarum 



LIBER I. DE CLERICIS 23 



exemplo accepto Episcopus propinquior ad Archiepiseopum scribet 
suasque animadversiones adiiciet. Epistola Episcopi propinquioris ad 
Archiepiscopnra delata , vel , si neglexerit is scribere, rationabili 
elapso temporis spalio Archiepiscopus ad omnes Episcopos ne pro- 
pinquiori quidem excepto scribit , et noinina ilia cum suis anim- 
adversionibus communicabit, aliorum etiam nominibus additis, si 
iili quos Episcopus designaverat Archiepiscopo idonei minime \i- 
deantur. Post acceptas Archiepiscopi litteras, omnes Episcopi ad 
S. C. sine mora scribent suas senlentias et suiTragia de tribus illis, 
vel sex comrnendatis expositnri. Vacante Sede Metropolitana, lit- 
terae Archiepiscopi demortui nomina triurn sacerdoluni designantes 
a Vicario generali ad Episcopum propinquiorem, et ad suiTraganeum 
Episcopum seniorem miltendae sunt; Episcopus auteni senior suf- 
fraganeus I aciet ea omnia quae de Archiepiscopo siiperius statuta 
sunt, ubi agitur de Episcopi electione. Quod si apud Episcopum vel 
Archiepiscopum demorluum lilterae mernoratae de trium sacerdo- 
tum designatione non reperiantur, Vicarius generalis Episcopum 
propinquiorem vel seniorem ex duobus propinquioribus de ea re 
certiorem statim faciet, ut Episcopus propinquior tria designet Sa- 
cerdotum nomina epistola ad Archiepiscopum rnittenda. Archiepi 
scopus ea accepla ad omnes Episcopos scribet, et ea omnia fient 
quae iam indicata sunt circa agendi rationem tenendam ubi litte- 
rae Episcopi aut Archiepiscopi sacerdotum nomina ante mortem 
designantis fuerint Tepertae. Si Episcopus propinquior ad Archiepi 
scopum scribere neglexerit, Archiepiscopus ipse Iria nomina sacer- 
dolum sufYraganeis omnibus, propinquiori non excepto, designabit, 
si agatur de Archiepiscopi electione, senior Episcopus suffraganeus 
faciet omnia, quae in Episcopi electione. ab Archiepiscopo facienda 
esse decretum est. 

a Quod pertinet ad electionem Coadiutorum, excepto casu quo 
Sedes Apostolica alia ratione agendum esse statuerit, Episcopus, qui 
coadiutorem petit, nomina trium sacerdotum Archiepiscopo et Epi- 
scopis sulTraganeis signilicabit. supplicern libellum de ea re ad S. C. 
mittet, et Archiepiscopus et Episcopi S. Congregationimentem suam 



24 PARS I. DE PKRSONIS 



de coadiutore eligendo communicabunt l . Haec sunt quae in com- 
mendundis Sedi Apostolicae sacerdotibus pro Foederatae Americae 
Episcoporum electione S. C. servanda praescripsit. Ea vero decer- 
nens notum omnibus esse voluit in litteris de hac pertractantibus 
ad S. Sedem transmittendis nihil inveniri debere, quod electionern 
aut nominationem praeseferat, ita ut etiani ex litterarurn forma 
pateat nullam in S. Sedem inferri obligationem eligendi aliquem 
ex commendatis: salva enim manere debet et illaesa Sedis Aposto 
licae libertas in eligendis Episcopis; commendationes vero lumen 
tan turn et cognitionem S. Congregation! non autem obligationem 
afferent. 

u Datum Romae ex aedibus S. Congregationis de Propaganda 
Fide die 14 lunii 1834 . 

Huic aulern Decreto Emi ac Rmi Pat res Sacrae Congregationis 
in conventu geuerali habito die 10 Augusti 1850 et aliud adden 
dum eensuerunt sequentis tenoris : 

a Sacra Congregatio de Propaganda Fide die 14 lunii an. 1854. 
Decretum edidit, quod incipit : Cum ad religionis incrementum, in- 
scribilur vero : De methodo servanda in Episcoporum Dioecesium 
foederatarum Americae Septentrionalis provinciarum electione. Cum 
vero deinde, Deo t avente, dioecesium numero per illam regionem 
aucto, Ecclesias quae antea uni Metropoiitae suberant, inter plures 
partiri necesse fuerit; aliquid supradicto decreto seu instruction! 
addendum visum est ut commendatio sacerdotum pro vacantibus 
Ecclesiis ea ratione liat, quae cum nova illarum partitione, ac pro- 
vinciarum statu cohaereat. Proinde S. C. in generali conventu die 
10 mensis lunii anni huius habito, referente infrascripto eiusdem 
Praefecto, omnibus mature perpensis, ratione quoque voti habita 
ea de re ab Episcopis exbibiti ex Concilio VII Baltirnorensi; decre- 



1 In Congregatione Gen. Prop. Fid die 7 Aug. an. 1859 habita universim de- 
creluni est, quod cum dari debet Coadiutor alicui Archiepiscopo, consulendi sunl 
etiam omnes Archiepiscopi aliarum provinciarum, idemque potiori ratione faciendum 
cum agilur de novi Archiepiscopi electione. 



LIBER I. DE CLERICIS 25 



vit ut in posterum, servatis quoad reliqua iis quae in svipradicto 
decreto continentur, Archiepiscnpus provinciae ad quam pertinet 
Eeclesia de novo Pastore providenda, commendationem sacerdotum 
qui proponuntur ad cacleros Archiepiscopos transmittat qui S. Sedi 
suam sententiam de sacerdotibus sic comrnendatis aperiant. Da 
tum etc. ??. 

Mense tamen Augusti anni 1856 idem Sacrum Consilium Pro- 
vinciis Ecclesiasticis Ballimorensi, S. Ludovici, Neo-Aurelianensi 
ac Cincimiatensi indulsit ut de comrnendandis candidatis pro sedi- 
bus vacantibus agatur in coetibus Episcoporum comprovincialium, 
addita lantum obligatione scribendi ad Metropolitanum vel Episco- 
pum non comprovincialem quum res sit de candidatis a Provincia 
extra neis. In Comitiis vero generalibus die 7 Augusti 1859 et illud 
decretum fuit, ut cum novus Archiepiscopus vel Archiepiscopi coad- 
iutor eligendus sit, omnes circa eiusmodi electionem foeileratorum 
statuum Metropolitan! consulanlnr. 

Porro etsi eiusmodi normas opportnnissirnas esse ac religiose 
ab Episcopis Foederalorum Statuum in praxim deductas fuisse con- 
starct, nihilomiuus cum hinc adiuncla Sept. Arnericae graviora quo 
tidie efticerentur, sedulioremque Pastorum Ecclesiae vigilantiam 
exquirerent, inde \ero (juae humana sunt inutari semper in melius 
valeant ac perfici ulterius, propterea Emi ac Rmi Patres S. Con- 
gregalionis de Prop. Fide et alia quaedam supradictis Decretis addi 
opportune posse ceiisuerunt, ex quibus sacerdotum ad Ej)iscopatum 
in iis regionibus promotiones, quantum humana fragilitas patitur, 
ornni prorsus exceptione maiores ac sub quolibet respectu optime 
obtineantur. 

Quaniobrem t actum est ut Sacra haec Congregatio datis sub die 
25 Mali 18541ilerisad omnes Foederatorum Statuum Archiepiscopos, 
ab iisdem pelierit, ut quaecumque in sua senlentia prodesse possent 
ad perficiendum haclenus vigentem in America Sept. rationem eli- 
gendi sacronim Antistites, ea diligenter atque ingenue patefacerent. 

(Juandoquidem vero omnes ad unum memorati Archiepiscopi, 
prout singulis in Domino visum fuerat, respouderint, Emi ac Rmi 



26 PARS I. DK PERSOXIS 



Patres praelaudatae S. Congregations in generalibus comitiis habitis 
die 21 Ian. huius anni diligens ?-esponsionum examen instituenint, 
piuraque in eis sapienter dicta atque ad intentum finem non parum 
utilia invenemftt. Qtiibus omnibus mature perpensis, censuerunl 
quidern baud recedendum esse a Decretis supra relalis dienim 14 lu- 
nii 1834 nee non 10 Aug. 1850 ac posterioribus declarationibus, qui- 
bus vigens per American! electionum systema innititur, verum illis 
quae sequuntur adiicienda putarunt atque ab omnibus ad quos spe- 
ctat S. Sedi proponere viros ecclesiasticos pro vacantibus Dioecesibus 
Foederatorum Statuurn, stride servanda mandarunt. 

1. Omnes ac singuli Foederatorum Slatuum Antistites tertio 
qnoque anno turn Metropolitano proviiu iae suae, turn S. Congrega 
tion! de Prop. Fide nornina sacerdotum exhibebunt, quos dignos 
atque idoneos ad munus episcopale obeundum existimavennt. Id 
vero secretissime praestabunt, ne forte cuiuspiam ambitio excitetur. 

2. In nottilis eiusmodi conficiendis maxima pro viribus uten- 
tur cura, ut de qualitatibus eor im qui commendantur certiores 
fiant. 

5. Quum aliqua Sedes vaeaverit sive episcopalis sive metropo- 
litana, Antistites omnes ad quos pertinebit summo Pontilici com- 
mendare viros ecclesiasticos, ut eorum unus vacant! Kcclesiae prae- 
ponatur, in Synodum aut in specialem coetum convenient, ut pro- 
ponendorum qualitates discutiant ad tramitem quaestionum quae 
hanc in rem typis impressae praesentibus lilteris apponuntur. 

4. Antequam vero praedictus conventus convocetur , ad Ar- 
chiepiscopum vel seniorem provinciae Episcopum eorum nomina 
transmittentur , quos singuli Antistites commendandos esse puta- 
verint. 

5. (Jualitales candidatorum publice in coetu Episcoporum dis- 
cutientur, praesidente Archiepiscopo vel seniore provinciae Anti- 
stite: sulTragia vero secreto in urnam immitteiitur. 

6. Acta denique conventus ad Sacram Gongregationem de Pro 
paganda Fide ab Archiepiscopo vel Kpiscopo provinciae seniore de- 
feruntur. 



LIBER I. DE CLERICIS 27 



Notandum: In Concilio Plenario Baltimorensi III quod a S. C. 
de Prop. Fide recognitum est decreto 21 Septem. 1885 haec sta- 
tuta sunt: 

1. Quando ob sedem vacantem proponenda sunt S. Sedi no- 
mina eorum qui commendandi videantur pro dioecesi vacante, con- 
vocentur consultores et rectores inamovibiles praedictae dioecesis. 
Horum erit tria nomitia eorum quos dignos iudicaverint Episcopis 
provinciae indieare, ut hi prae oculis habeant haec nomina in pro- 
ponendis Sedi Apostolicae candidatis. 

2. Consultoribus et rectoribus ita congregatis praesideat Archie- 
piscopus, vel si impeditus est, Episcopus sull raganeus eiusdem pro 
vinciae ab ipso delegaudus ; si vero de sede metropolitana vacante 
agatur, congregatis praesideat suil raganeus antiquior ratione ordi- 
nationis, vel eo impedito, alius Episcopus ab ipso delegandus. 

5. Anteijuam ad suffragia ventum fuerit, consultores et recto- 
res praedicti iurent se neque gratia neque favore induci ad suffra- 
gium ferendurn. Huiusmodi auteni sulTragium erit secretum et cou- 
sultivum tantum. 

4. Praeses rnittit verbale huius conventus, Secretarii subscri- 
ptione signatum, ad ceteros Episcopos et ad S. Congregationem. 

5. Die constituta convenient Episcopi et nomina sic proposita, 
vel alia ab ipsis proponenda, iuxta lustructionem S. Congregalio- 
nis die 21 lanuarii 1861 datam discutient, et notulam trium can- 
didatorum Sanctae Sedi exhibendam confident. Quod si indicave- 
rint nomina a clero proposita esse reiicienda, rationes suas Sacrae 
Congregationi exponere non omittant. 

(3. In reliquis omnibus praedictam Instructionem sequantur. 

Quum vero agitur de designando Episcopo coadiutore cum Jure 
successionts omnino serventur quae in regulis 1, 5, 4, 3, et 6 su 
pra citatis enumerantur. llegula autem 2 sic immutabitur. Consul 
toribus et rectoribus ita congregatis praesidebit Archiepiscopus sive 
Episcopus pro quo coadiutor eligendus est; aut, si impeditus sit, 
Vicarius Generalis, vel alius sacerdos ab ipso delegandus. Episcopus 



28 PARS I. DE PERSOMS 



autem hoc in casu poterit, si velit, suggerere aut designare nomina 
eorum, qui ipsi pro hoc munere maxime accepti forent. 

In electione Kpiscopi pro dioecesi noviter erecta observentur 
(juae in regulis 2, 3, 4, 5, 6. supra praescribuntur. Regnla autem 1 
erit sequens: quando S. Sedi proponenda sunt nomina eorum qui 
commendandi videnlur pro dioecesi noviter erecta, convocentur 
consultores dioecesis vel dioecesinm, e quibus nova dioecesis for- 
mata est, et rectores inamovibiles novae dioecesis. Horum erit tria 
nomina eorum, quos dignos iudicaverint, Episeopis provinciae exhi- 
bere, ut it prae oculis habeant haec uomina in proponendis Sedi Apo- 
stolicae candidatis. 

Haec eadem norma pro electione Episcoporum extensa fuit ad 
dioeceses Canadenses in Congregatione Generali Fidei Propagandae 
2 Dec. 1862. 

30. Quoad vero Episcopos Australiae de eorurn electione decre- 
tnin latum fuit anno 1866 die 19 Maii hisce verbis: Quum ad Ca- 
tholicae Ecclesiae utilitatem atque ad animarnm salutem promo- 
vendarn nil magis conferre compertum sit, quam ut Dominico gregi 
sacrorum Antistites doctrina ac prudentia insignes praeficianlur, 
idcirco S. Sedes peculiare quovis tempore studium in negotio ele- 
ctionis Episcoporum adhibendum curavit. Quam utique in rein sa- 
pi^ntissirnae extant canon icae sanctiones, variae quidem pro va- 
rietate temporum ac regionum, at specialibus semper et teinporum 
et locorum adiunctis accommodatae. Nil igitur mi rum si pro regio- 
nibus, ubi novae passim eflbrmantur civitates, novaeque proinde 
dioeceses institutae sunt, atque in posterum instituendae praevi- 
dentur, Sacrum Consiliuui Christiano Nomini Propagando, certain 
methodurn ac peculiaribus locorum condition ibus cohaerentem ser- 
vari statuerit: qua Sedes Apostolica exploratam nolitiam sacerdo- 
tum ad episcopate otlicium ac dignitatem piornovcndoruin assequi 
valeat. In htmc porro tinem a Sacro Consilio Chr. Nom. Prop, sub 
die 24 lanuarii anni 1861 ad universos foederatorum Americae sla- 
tuum Kpiscopos datae |Sunt literae, quibus o|)tima melhodus pro 
commendatione Candida tor urn ad episcopate rnunus eligendorum de- 



LIBER I. I)K CLERICIS 29 



cernitur atque sancitur. (Juandoquidem vero magna Australiae re- 
gio in iisdem fere versatur adiunctis. quibus Status Borealis Ame- 
ricae inveniuntur, idcirco Emi ac Rmi Patres laudati Sac ri Consilii 
in comitiis generalibus habitis die 20 Martii 1866 easdem normas 
ad Australian! extenderunt; quae quidem ad sequentia capita re- 
ducuntur. 

1. Omnes ac singuli Australiae sacrorum Antistites >tertio quo- 
que anno turn Metropolitano provinciae suae, turn S. Congr. de 
Prop. Fide nomina sacerdotum exhibebunt quos dignos atque ido- 
neos ad munus episcopate obeundum existirnaverint. Id vero secre- 
tissime praestabunt, ne forte cuiuspiam ambitio exciletur. 

2. In notulis eiusmodi conficiendis maxima pro viribus utcntur 
cura, ut de qualilatibus eorum qui comrnendantur, certiores liant. 

5. Quum aliqua Sedes vacaverit sive Episcopalis sive Metropo- 
litana, Antistites ornnes ad quos pertinebit summo Pontilici eom- 
mendare viros ecclesiasticos, ut eorum unus vacanti Ecclesiae prae- 
ponatur, in Synodum, si intra tres menses locum habeat, ut in 
specialem eoetum convenient, ut trium saltern proponendorum qua- 
litates disculiant ad tramitem quaestionum quae hanc in rem typis 
impressae praesentibus literis apponuntur. 

4. Antequam vero praedictus conventus convocelur, ad Archie- 
piscopum veJ seniorem provinciae Episcopum eorum nomina trans- 
mittentur, quos singuli Antistites commendandos esse putaverint. 

5. QuaJitates candidatorum publice in coetu Episcoporum dis- 
cutienlur praesidente Archiepiscopo vel seniore provinciae Anli- 
stite: sulfragia vero secreto in urnain immittentur. 

6. Acta conventus ad Sacra m Congregationem de Propaganda 
Fide ab Archiepiscopo, vel Episcopo provinciae seniore deferentur. 

7. Quod pertinet ad electionem coadiutorum, excepto casu, 
<{uo Sedes Apostolica alia ratione agendum esse statuerit, Episcopus, 
qui coadiutorem pelit, supplicem libellum de ea re ad S. C. mittet, 
eius<jue habita veuia, nomina trium sacerdotum Archiepiscopo et 
Episcopis suffraganeis signilicabit, qui eidem S. Congregationi men- 
tern suam de coadiutore eligendo communicabunt. 



30 PARS I. DE PERSONIS 



8. Gum in Australia provincias ecclesiasticas rnultiplicari con- 
tigerit, de commendandis candidatis pro sedibus vacantibus agetur 
in coetibus Episcoporum comprovincialium, addila tantum obliga- 
tioue scribendi ad Metropolitanum vel Episcopum non comprovin- 
ciatein quum de candidatis a provincia extraneis res erit. 

9. t bi vero novus Archiepiscopus vel Archiepiscopi coadiutor 
eligendus t uerit oinnes circa eiusrnodi electionern Auslraliae Metro- 
politani consulentur. 

10. Omnibus denique notum esse debet in literis de supradictis 
rebus pertraclantibus ad S. Sedem transmittendis, nihil inveniri 
debere quod electionem, nominationem, postulationem innuat, sed 
tantum proprie dictam commendationem, ita ut etiam ex litterarum 
forma pateat nuliam in S. Sedem inferre obligationem eligendi ali- 
quem. ex commendatis: salva enirn inanere debet et illaesa Sedis 
Apostolicae libertas in eligendis Episcopis; commendationes vero lu 
men lanlum et cognitionem S. Congregalioni non autem obligatio 
nem alTerent. 

Xotandum: tn Concilio Plenario Australasiae , quod a Sacr. 
Congr. de Prop. Fide recognitum est decreto 1 Maii 1887, haec sta- 
tuta sunt. 

1. Episcopus iuxta facultatem a Sancta Sede acceptam non 
umiltct, durante vita, scripto designare sacerdotem dioecesanum 
qui sede vacante earn administret. Si vero Episcopus in hoc negli- 
gens fuerit, Archiepiscopi Metropolitani erit pro sulTraganeis sedi 
bus Administratorem deputare, senioris vero SufTraganei pro archie- 
piscopali sede. Hie autem Administrator eligatur ex Consultoribus 
vel Rectoribus Parochialibus vacantis dioecesis. 

2. Administrator convocante convenient ad cathedralem ec- 
clesiam intr; quindecirn dies Consultores dioecesani et Rectores in- 
amovibiles vacantis dioecesis qui secreto sulTragio in scriptis tria 
nomina proponent ecclesiasticorum quos digniores et magis idoneos 
iudicaverint ad episcopate munus gerendum, ut Episcopi Provinciae 
ea nomina prae oculis habeant in proponendis Sedi Apostolicae 
candidatis. 



LIBER I. DE CLERICIS 31 



5. Consulloribus et Parochialibus Rectoribus ita congregatis 
praesideat Archiepiscopus vel aliquis Episcopus suffraganeus ab ipso 
delegandus; si vero de Sede Metropolitana vacante agatur, congre 
gatis praesideat suffraganeus consecratione antiquior, vel eo impe- 
dito alias Episcopus suffraganeus ab ipso delegandus. 

4. Antequam ad suffragia ventum fuerit, Consultores et Paro 
chiales Rectores iuramentum emittant se neque gratia neque favore 
adduci ad suffragium ferendum. 

5. Verbale huius conventus, propria et secretarii subscriptione 
signatum statim mittet Praeses ad Provinciae Episcopos et debito 
tempore etiam ad S. G. de Prop. Fide. 

6. Die coristituta Episcopi Provinciae convenient et nomina a 
clero sic proposita vel alia ab ipsis proponenda, iuxta Instructionem 
S. Congregationis die 19 Maii 1866 dalam discutient, et notulam 
trium candidatorum Sanctae Sedi exhibendam confident. Quod si 
nomina a clero proposita baud probanda esse iudicaverint, rationes 
suas sen moth a S. Congregation! exponere non omittant. 

7. Quoad cetera, praedicta Instructio S. C. in omnibus accu 
rate servetur. 

8. Si vero agatur de designando Episcopo Coadiutore cum iure 
successions, die ab Arcbiepiscopo statuta convenient Consultores 
et Parochiales Rectores; praesidebit Archiepiscopus vel illo deputante 
Episcopus, pro quo Coadiutor eligendus est, vel utroque impedito 
alius suffraganeus ab Archiepiscopo deputatus. Quoad cetera norma 
supra tradita pro Episcopi electione vacante Sede observetur. 

9. In electione Episcopi pro dioecesi novitererecta, convocan- 
tur ab Archiepiscopo Consultores dioecesis vel dioecesium e quibus 
nova dioecesis formata est et Rectores Parochiales si qui sint in 
nova dioecesi. Quoad reliqua normam Jam traditam sequantur. 

31. Tandem pro electione Episcoporum in Scotia hoc decretum 
latum est a S. Congregatione Prop. Fidei anno 1883 die 25 tulii. 
u Cum inde ab anno 1878 sub initio Pontificatus Sanctissimi Do 
mini Nostri Leonis PP. XIII per Apostolicas eius Litteras Ex Supre 
mo Apostolatus apice episcopalis Hierarchia in Scotia ex Sacrae 



32 PARS I. DE PKHSONIS 



huius Congregationis consulto feliciter fuerit restitute, Sacra eadein 
Gongregatio, ut gravissimum electionis Scotiae Episcoponim nego- 
tium rite sancteque in posterum absolvatur, certam aliquam me- 
thodurn in omnibus illius regni dioecesibus servandum opportunum 
esse exist! ma v it, qua fiat ut Sedes Apostolica exploratatn notitiam 
habcre possit de mentis sacerdotum, ex quibus qui magis idoneus 
censendus fuerit ad episcopalem graJurn eligi valeat. Itaque in ge- 
nerali conventu habito die 18 lunii 1885 S. Gongregatio, omnibus 
mature perpensis, censuit ea super re methodum quae hie adseri- 
bitur esse in Scotia servandam. Sede aliqua episcopal! vacanle, 
atque Vicario sive Admin istra tore iuxta normas a sacris canoni- 
bus generating vel ab Apostolicis Litteris sa: me: Benedict! XIV, 
pro locis Missionum speciatim praescriptas conslituto, qui dioecesi 
viduatae, durante vacatione, praesit ; convocatio iiet eorum, ad 
quos perlinebil commendare tres ecclesiasticos viros, quorum unus 
a Summo Pontifice, si Ha ei visum fuerit, dioecesi vacanti praeli- 
ciatur. Ei quidern, si in dioecesi vacante canonicorum Gapituhim 
erecturn non fuerit, Metropolilanus S. Andreae et Edimburgensis 
vel in ipsius defectu senior ex sulTraganeis eius, conveniat cum Ar- 
chiepiscopo Glasguensi (uisi agatur de vacatione ipsius Sedis Gla- 
sguensis, quae S. Sedi immediate subiecta est et suil raganeos non ha- 
bet) relate ad diem et locum statuendum, quo primum omnes Episcopi 
adunari commode possint, et pro eo die omnes Episcopos convocabit. 
li vero una cum Archiepiscopo Glasguensi, omnes simul , si fieri 
possit, adunati , et praesidente Metropolilano seu in eius defeclu 
Archiepiscopo Glasguensi , singuli sulTragium tribus vicibus ferent, 
indicando nomina ecclesiasticorum virorum quos veluti candidates 
ad sedem vacantem Apostolicae Sedi proponendos dignos esse in Do 
mino existimaverint. Gollatis vero sulfragiis, referent in scriptis huic 
S. Gongregationi nomina trium candidatorurn, in quos maior sufl ra- 
giorum numerus convener-it, simul indicando quo ordine ex plura- 
litate votorum iidem pro meritis sint recensendi, nee non nolitias 
de singulis suppeditando ad norrnam quaestionum , quae ab hac 
S. Congregalione in speciali schemate ad id proponi solent. 



LIHKH I. DK CLERICIS 



Si vero in vacante dioecesi Capitulum erectum fuerit, Vicarius 
Capitularis Praepositum et Ganonicos convocabit, qui capitulariter 
<coadunati, et precibus de more praemissis, tribus vicibus suffragia 
ferent circa personas S. Sedi velut digniores commendandas. Turn 
dapitulum nomina alphabetico ordine disposita eorum trium sacer- 
dotum, in quos maior numerus suffragiorum convenerit, ad Metro- 
politanum vel in eius defectu ad seniorem sulfraganeum transmit- 
tet, ut ceteris Episcopis, ut supra dictum est, in unum convenien- 
tibus communicentur, qui quidem ea excutient, ut deinde S. Sedi 
referant quomodo iuxta suam sententiam disponenda sint, attento 
ordine meritorum, et de singulis candidatis notitias dabunt ad nor- 
mam quaestionum, de quibus supra dictum est. Kpiscopis vero li- 
berum erit alia etiam nomina addere, quae magis opportuna cen- 
suerint, ac deinde ipsum authenticum actum capitularem, ac re- 
la tionem senlentiae in quam Episcopi venerunt ad S. Sedem per 
hanc S. Congregationem transmittent. Sacra porro haec Congregatio 
declarari voluit nomina candidatorum, sive uno sive altero ex su- 
pradictis modis pro rerum circumstanliis innuantur, per simplicem 
cornmendationem proponi ut notitiam tantum ac lumen afferre va- 
leat in electione perticienda quae, ut iuris est, ad Apostolicam Se 
dem omnino pertinet, cui plena libertas servatur alium etiam extra 
propositos, si ita ipsi placuerit, ad vacantem Sedem episcopalein 
nominandi ". 

Pronum est autem intelligere quod hoc ius sen praerogativa 
commendationis nullo modo Apostolicae Sedis libertatern imminuit 
in Kpiscopis deligendis, nullumque ius a commendalo acquiritur ad 
obtinendam iurisdictionem. 

52. (juoad vero loca quae a Vicariis Apostolicis reguntur Gan- 
didatorum propositio fit a Superiore Ordinis Ueligiosi vel ecclesiastic! 
[nstituti cui missio ipsa concredita est. Quod si nulli Ordini reli- 
gioso vel Instituto missionis regimen sit demandatum, Vicarii Aposto- 
lici electio praevio S. Congr. Fidei Propag. voto a R. Pontifice fit. 
Praefectus autem Apostolicus a Cardinal! Praefecto S. C. Prop. Fid. 
lit, quin necesse si tut interveniat iudicium Congregationis Generalis. 

ZlTELLI-SOLIERI. 



34 



PARS I. DE PKRSOMS 



33. In facienda commendatione cautum ,est ut qui commen- 
dant dotes candidatorum describant ac variis quaestionibus respon- 
deant iuxta instructionem S. C. Prop. Fidei l . 

34. Quoad Ecclesias Orientales, apud Ghaldaeos Patriarcha ad 
normam Constit. Dum Ecclesiastic a diei 51 August! 1869 Episcopos. 
in Synodum coget, ac tres candidates Apostolicae Sedi proponit. 
Quoad Armenos anno 1881 statutum est ut derogatione facta to- 
ties quoties Constitutioni Apostolicae Reversurus diei 12 lulii 1867 
quae derogatio a I atriarcha imploranda est, requisite si fuerit op- 
portunum testimonio Gleri et Notabilitim populi, Synodus Episco- 
porum sub praesidentia Patriarchae unum eligat quern Apostolicae 
Sedi pro confirmatione repraesentat. Apud Graecos Melchitas, Ma- 
ronitas, Syrios Patriarcha utitur antiquo iure eligendi Episcopos 
aliis Episcopis consultis iuxla morern uniuscuiusque communitatis 2 . 

55. Hisce praemissis deveniendum est, ad modos quibus iure 
communi electio peragitur. Electio est : personae idoneae ad prae- 
laturam vacantem ab iis quibus ius est canonice facta vocatio per 
superiorem confirmanda s . Electio in hoc differt a postulatione, 
quia nempe postulatio est provisio extraordinaria seu subsidiaria 
personae de iure impeditae: innititur gratiae et ideo dicilur ad- 

1 Collect. S. C. Pr. Fid. n. 38 

* Quaestiones quae proponunlur circa qualitates necessarias in promovendis 
ad episcopale munus ac dignitatem sunt: 1. Noinen, cognomen, aetas, patria can- 
didati. 2. Cuius Diocesis sit ac Provinciae ecclesiaslicae. 3. Ubinam sludiis theolo- 
gicis vacaverit, el quo profectn. 4. An gradus assecutus fuerit et quos. 5. An Pro 
fessor exstiterit et cuius facultalis. 6. An et ubi missiones sacras obiverit et quam 
in eis experientiam obtinueril. 7. Quol linguas calleal el quas. 8. Quibus officiis sit 
perfunctus, et. quo successu. 9. Quam prudentiam exhibuerit in deliberationibus, et 
agendi ratione. 10. An sit corpore sanus; frugi, patiens, atque in administralione 
rerum temporalium versatus. 11. Utrum sit propositi tenax, an ingenio mutabili. 

12. Num gaudeat fama honestatis, et an fueril umquam in eo quid contra mores. 

13. An in exercendis sacerdotalibus muniis sit allentus, compositus cum aedin ca- 
tione, rubricarum studiosus observator. 14. An habilu, gestu, inoessu sermone aliis- 
que omnibus gravitalem ac religionem praeseferat. 

8 Ex c. 7 et 42. Decret. h. t. 



LIBKH I. DE CLERICIS 35 



rnitti, nullum tribuit ius postulate, isque non potest in illam con- 
sentire nisi sub conditione dispensations : electio vero est provisio 
ordinaria personae de iure habilis, seu nullo impedimenlo laboranlis, 
innititur iuri et dicitur confirmari ; electo tribuit ius ad rem, el ele- 
ctus absolute in earn consentire potest. 

36. Electio pertinet in genere ad Capitulares. Est autem Capi- 
tulum plenum clericorum collegium qui sub uno Praelato tamquam 
membra sub uno capite vivunt; alioquin si sub uno capite non vive- 
rent, non communitas sed singularitas esset. Ad capitulum sen col 
legium constituendum a principio tres requiruntur saltern *, pau- 
ciores autem sufficiunt ad conservandum collegium ; si unus super- 
esset manet collegium h.abitu non actu, si nullus supersit iura realm 
collegii manent aliquando in parietibus , vel his dirutis in solo, in 
fundo -. Igitur soli et omnes capitulares ad eligendum Praelaturn 
vocem activam habent nisi iure prohibeantur 3 . Imo ut capitularis 
eligere possit suffieit, ut bona tide sit in possessione certa beneficii, 
licet lis de proprietate aut tituli possessione mota sit 4 . Imo in ge 
nere qui est in quasi possessioue iuris eligendi ad electionem per- 
agendarn vocandus est 5 . 

Ex iure autem speciali electionis ius ad Glericos extraneos 
pertinere potest vel a) ex fundatione 6 , vel 6) ex praescriptione 

1 Arg. 1. 40, in fin. digest, de V. S. 1-85, eod. 1. 

2 Cfr. lib. 5, tit. 11, decret. Greg. IX. 

3 Cap. 5 et 14. hoc titulo in X. 
* C. 24 h. t. 

5 Gap. Cum Eccl. 3 de caus. poss. el propr. Dicitur esse in quasi-possessione 
eligendi ille qui nemine contradicente pluries ius eligendi exercuit. Ul enim ha- 
healur possessio duo requiruntur nempe 1) relalio materialis inter possessorem et 
rem possessam; quae materialis relatio vel per rei materialem contactum verificatur 
vel alio facto quod physicae rei detention! aequivaleal 2) ut possessor habeat tutam 
rei disponibilitatem. Etiamsi possessio proprie de rebus corporalibus detur, lamen 
quoad res incorporales intelligitur cum quis 1) de facto ius exercet et 2) habet eius- 
dem iuris luiam disponibilitatem. Cfr. RUGGEBI iti opere il possesso. AR^DS, SERAFINI 
caelerosque iuris Romanorutn doctores. 

f> <>ap. 23 ilu iur. pair. 



36 PARS I. DK PKHSOXIS 



aut consuetudine saltern 40 annorum l , vel c) privilegio apostolico 
vel d) ex paeto, vel e) ex consensu omnium capitularium saltern 
pro una vice. Laici, ut evidens est, nee consuetudine nee prescri- 
piione etiam immemoriali acquirere possunt ius eligendi Pastorem 
ecclesiasticum 2 , sed tantummodo ex privilegio apostolico. 

37. Prohibentur autem 1) Excommunicati maiori excommuni- 
tione s , suspensi ab offlcio k , interdicti personaliler et temerarii 
violatores interdicti localis per celebrationem missarum 5 , absentes 
legitime non irnpediti 6 ; nemo autem seipsum eligere potest 7 , qui 
ex culpa gravi privatur pro ea vice potestate eligendi uti eligentes 
vel postulantes indignum 8 , aliique de quibus in cap. 41 et 42, h t. 
in decretalibus agitur. Ceterum ut capitulares ad eligendum prae- 
latum admittantur oportet ut saltern subdiaconatus ordine sint in- 
signiti 9 , nisi tamen de Regularibus agatur 10 . Item ab electione per- 
agenda excluduntur impuberes tl . Si intra tres menses episcopi vel 
superioris regularis electio locum non habeat ob negligentiam aut 
dissidium electorum, hi ea vice iure eligendi destituuntur quod ad 
proximum superiorem devolvitur 12 , nisi Capitulum ab omni archie- 
piscopali iurisdictione exemptum sit, quo in casu ius ad Poutificem 
immediate spectabit 1S . Verum in Ecclesiis Collegiatis, aliisve bene- 
ficiis per electionem conferendis integri semestns mora indulgetur u . 

1 Arg, ex cap. 8 de eonsuet. et c. 4 de postul. 

2 G. 56, h. t. in X. 

3 Cap. 23 de appellal. 
* Lap. 16, in fin. h- t. 

5 Cap. 18, 1 7, vero de sent, excom. in 6 n . 

6 C. 42 ; h. t. 

7 Cap. fin. de Inst. 

8 C. 1-2 de postulat. Prat-lal. 

Clern. 2 de aetat. el qual. Trid. Sess. 22, cap. 4. de Reform. 

10 Cf. Giraldi P. 2, sect. 8. 

11 Cap. 7.2, de elect, in 6. 

12 Cap. 41, h. t. cap. 5, de concess. praebendae. 

13 Caput licel 5 de supplenda negligentia Praelat. Caput Cum singula cap. 23 in 6. 
"" Caput 3 de concess. praeb. 



LIBER I. DE CLEKICIS 37 

38. Quod vero ad electionem passivam pertinet, in primis in 
eligendo requiritur aetas legitima idest 30 annorum pro Episcopo, 
25 pro dignitate inferiori curam animarum habente, et 22 com- 
pletorum pro dignitate inferiori non curala 1 . 

Ulterius 1) tnorum gravitas requiritur idest ordo sacer, vera fides 
orthodoxa, carentia cuiuscumque censurae et irregularitatis 2) lit- 
terarum scientia dignitati proportionate, ideoque qui in Episcopum 
eligendus est, oportet ut sit doctor, vel licentialus in sacra Theo- 
logia vel iure Canonico. 3) Eligendus dignior esse debet idest ec- 
clesiae utilior, tamen electio digni omisso digniore est valida 2 . 
Eligi autem non possunt 1) infantes, amentes, furiosi 2) qui legi- 
timam aetatem non habent s , 3) illegitime nati *, 4) irregulares, 
5) haeretici eorumque fautores 5 , 6) simoniaci 6 , 7) plura beneticia 
incompatibilia retinentes 7 , 8) qui gravibus delictis infamati sunt 
veluti schismatic! , sacrilegi etc. 9) excommunicati etiam minori 
excomrnunicatione 8 , 10) suspensi sive ab oflicio sive a beneficio 9 , 
11) personaliter interdict! etc. etc. 

39. Quod si quaeratur an indigni electio sit ipso iure nulla, 
respondents tune solum esse nullam ipso iure, cum canones clausu- 
lam irritatoriam addunt, vel de persona electa agatur quae naturali 
iure sit inhabilis; ex. gr. electio illius qui postulandus esset ipso iure 
nulla est lo , talis etiam est electio ambitiosi u , electio simoniaca 12 . 

1 C. 7. h. t. 

- G. 19, (1. 65, c. lici;i 8, 9, 1 el Trid. Sess. 24, c. 1, de reformat, c. 19, his 
igitur c. 32, h. t. 

3 C. 7, h. l. c. 3, de aet. et qual. 

* Gap. 20, h. t. 

5 C. 2-15, de Haeret. in 6. 

6 G. 23, 27, de Simon. 

7 G. 54, h. t. 

8 G. 7 et Tin. de cler. excom. 

9 Git. cap. fin. et cap. 8 de aetat. et qualit. 

10 G. 20 de elect. 
t! Cap. 46, h. t. 

14 Exlrav. 2, de Simon, inter can. 



38 PARS I. DK PKKSONIS 



40. Ad formam aulem ac qualitates electionis quod attinet, 
notandum est quod ad electionis formam accidenlalem pertinent 
convocatio electorum, tractatus praevius, determinatio loci, tem- 
poris, indictio precum per dioecesirn pro impetrando bono pastore, 
missa de Spiritu S. hymnus Veni Creator ab omnibus loco electio 
nis recitandus, protestatio de non excludenda persona habili, abso- 
lutio a censuris in ordine ad effectum canonicae electionis. Ad 
formam electionis substantialem pertinet triplex modus electionis 
idest per scrutinium, per compromissum, per inspirationem divinam 
vel per quasi inspirationem. Qualitas praecipua electionis est ut 
sit libera. 

41. Ad formam accidentalem quod perlinet omnes electores 
etiam abseutes extra provinciam vocandi suntqui debent, nernpe, vo- 
lunt et possunt commode inter esse l . Si plus quam tertia pars ele- 
clorum vocata non est. elcctio est nulla 2 , alioquin electio susti- 
netur quoties electus retulerit maiorem partem votorum compu- 
tatis etiam absentibus z . In omni casu autem absentes non vocati 
apud iudicern agere possunt ad electionem irritandam, nisi expresse 
vel tacite illam adprohaxerint. Absens tamen etiamsi reguiariler 
procuratorem constituere non possit quia electio personae eligentis 
industriam requirit , tamen si iusto impedimenlo detineatur pro 
curatorem de gremio capituli vel etiam extraneurn ex consensu ca- 
pituli 5 eligere potest, qui procurator capitularis, si mandaturn spe- 
ciale habuit, diversam personam ab ea quam ipse nomine suo eli- 
git, eligere potest, alioquin si mandatum generale ei datum est 
eamdem personam et nomine proprio et alieno eligere debet 6 . 

1 Cap. 36 et 42. 
Cap. 29, h. t. et 30. 
3 Cap. 11 et 20, h. t. 
C. 42, 1 illud h. t. 

5 Cap. 46 de elect, in 6. 

6 Gap. 45, h. t. Ad Electionem inaior electorum pars interesse debet. Quodsi 
postea quam convenerint aliqui exeant e Capilulo vel, etsi maneant, nolint tamen 
sum-agium dare, contemni a ceteris impune possunt, dummodo minorem partem illi 



LIBER I. DE CLERICIS 39 



42. Locus quo electio peragenda est decens esse debet, tempus 
vero est ut diximus intra trimestre pro ecclesiis calhedralibus et 
regularibus, quod tempus decurrere incipit a die habitae notitiae 
sive vacationis, vel a die remoti impediment!, vel negligentiae 
ommissae in eo removendo, veluti si Canonic! negligant petere 
absolutionem a censuris. Si intra praefixum tempus electio locum 
non habuerit, electio ad superiorem devolvitur qui debuisset ele- 
ctum confirrnare l , si vero superioris electio fuerit nulla , ius eli- 
gendi ad electores reverlitur. 

43. Capitulares de persona eligenda deliberare possunt si ex- 
tranea et ignota sit; in his vero deliberationibus capitulationes Ec- 
clesiae u tiles ab eligendo servandas face re possunt. Capitulationes 
autem in Ecclesiae praeiudicium sunt ipso iure nullae etiamsi, fue- 
rint iuramento firmatae 2 . 

44. Electio in primis lieri potest per scrutinium, idest per se- 
cretam collectionem suffragiorum. Ad haec Capitulares tres eligunt 
scruta tores vel pauciores qui iurant de re fideliter agenda et de 
secreto servando. Suffragia per schedas colligunt, accedendo etiam 
ad infirmos si qui sunt. Si vola recipiuntur ad aures scrutatores 
ante omnes proprium votum emittunt, secus etiam post omnes ca- 
pitulares. Hinc vota publicantur, qua facta publicatione vota va- 
riari non possunt. 

45. Attamen defectus votorum alicuius nominati per acces- 
sum suppleri potest, nempe si qui contrarium votum dederunt de- 
clarent se accedere in votum illorum qui ab aliis electus fuerit. 
At ut ius accessus admittatur, oportet ut vota in schedulis subscri- 
ptis ab electoribus da la sint, quod ad fraudes praecavendas consti- 
tutum est. In omnibus electionibus hodie attenditur sola collatio 
numeri ad numerum, et ille electus intelligitur qui maioris partis 

conslituant; imo etiam si maiorem cum terminus ad electionem faciendam a iure 
praescriptus inslet. REIFFENSTUEL n. 200. 

1 Cap. 41, h. t. in X. 

1 C. 27, de iureiur. et cap. 1, eod. in 6. Const. Pii V, deer. 1570, Gregorii XII, 
inter apostolicas 1584 Innoc. XU, Eccl. 1695. 



40 PARS I. DE PERSOMS 



vota retulerit. At si evidenter pars maior indignum elegerit, ele 
ctus a minori et saniori parte praefertur l . Quod si pars maior pro 
nullo stet, scrutinium renovatur. Hisce peractis electionis decre- 
turn conficitur et publicatur 2 . Quod si electus ante huius decreti 
constitutionem in suam electionem consentiat, electio irritatur, et 
candidatus utpote ambitiosus fit ineligibilis 3 . 

46. Electio etiam per compromissum fieri potest. Compromis 
sum est actus quo electores unanimi consensu transferunt potesta- 
tem eligendi in aliquos clericos viros idoneos intra vel extra Capi- 
tulum ut nomine et vice omnium ad electionem praelati proce- 
dant *. Ut ac forma compromissi electio fieri possit, oportet 1) ut 
omnes capitulares unanimiter in compromissum consentiant, iuxta 
regulam iuris in 6 quod omnes tangit, debet ab omnibus appro- 
bari , si unus dissentiat compromissum non subsistit iuxta prin- 
cipium u in re communi potior est conditio proldbentis 5 . 2) Com 
promissarii Clerici esse debent ad hoc idonei, numero vel im pares 
vel etiam pares 6 , imo etiam in unum compromitti potest 7 . 5) Corn- 
promissarii mandati limites servare debent. Compromissarii in ele- 
ctione peragenda omnia substantialia scrulinii servare debent, et 
si a compromissariis idoneus electus est tenentur eurn recipere com- 
promitlentes 8 . Compromissum cessat revocatione si res adhuc sit 
integra 9 ; cessat etiam lapsu temporis praefixi, et terminatione 
electionis licet haec quacumque de causa suum effectum non sor- 
tiatur l . 

1 Cap. 22, h. I. 
8 Cap. 42, h. t. 
* Cap. 46, h. t. 
" Cap. 42, h. t. 
8 Reg. 56, in 6. 
fi C. 52, h. t. 

7 C. 8, h. I. 

8 C. 8 et 52, h. t. 

9 C. 30, h. t. 

" C. 37, I Si vero lit. in 6. 




LIBER I. DE CLERICIS 41 



47. In cap. 33 h. t. in decretalibus refertur casus quo ires 
ex septem compromissariis consentierunt in unum compromis- 
sarium eligendum; is vero consentiendo, in se ipsum electionem 
complevit; hinc nonnulli deducunt principium quod etiamsi sui 
ipsius electio sit prohibita inchoative, tamen non est prohibita im- 
pletive ; sed falso videtur hoc principium deductum ex praedicto 
capite , ibi enim potius agitur de compromissariis ex quibus tres 
mandatum excesserunt vel quia elegerunt indignum , vel capitulo 
extraneum. 

48. Electio tandem per insjjh&timiein si Dei miraculum inter- 
veniat, vel per quasi inspirationem fieri potest, cum omnes capi- 
tulares , nullo praevio tractatu intercedente , omnes in unum eli 
gendum conveniunt. 

49. Electio libera esse debet a metu ; secus si metus gravis 
fuerit, irrita est *. 

50. Contra autem delinquentes in electionibus statutum est 

1) si electores scienter indignum eligant privantur ea vice iure eli- 
gendi et per triennium suspenduntur a beneficiis non vero ab of- 
ficiis ; si vero formam electionis non servent per sententiam pri- 
vandi sunt potestate eligendi z . 

2. - - De particnlaribus quibusdam electionibus. 

51. In quibusdam praelaturis electio particulares leges habet : 
huiusmodi sunt electiones superiorum regularium. Ad has quod at- 
tinet, duo primum sunt generatim animadvertenda. 1) luris apices 
in eorum electionibus exigi non solent, ita ut, dumrnodo substan- 
tialia servata fuerint, eorum electiones facillime confirmentur. 

2) Statuta, privilegia et consuetudines singulorum Ordinum sunt 

1 C. i4, h. t. Alii pulant tali in casu electionem esse validam sed rescindibi- 
lem ad nutum partis laesae: quae sententia verier videlur. Cfr. in Decret. litulum 
de his quae vi metusve causa fiunl. 

8 C. 7 in On. h. t. 

8 C. 42 in fin. h. t. 



42 PAHS I. DK PKHSONIS 



apprime attendenda. His positis, expendendae snnt leges propriae 
turn quoad electores, turn quoad eligendos, turn denique quoad ele- 
ctionis t ormam. 

52. Quoad electores, vix est quod a iure communi recedat. 
Nam quod clerici in sacris non constituti nequeant electores esse, 
licet professi sint, multoque minus laici conversi, id conforme est 
iuri communi. Quod vero ab eiusmodi lege Ordines exirnantur, qui 
obeundis temporalibus rninisteriis sunt instituti laicisque ferme con 
stant, id ipsi Ordinum naturae est apprime consentaneurn. 

53. Quoad eligendos, haec unherse Regulariurn sunt propria, ut 
nempe eligi nequeat nisi qui sit ex eodem Ordine, in eodem professus. 

54. Quoad moniales, id speciatim requiritur, ut ea quae in Ab- 
batissam eligitur quadragesimmn aetatis annum, et octavum pro- 
fessionis exegerit. Quod si nulla reperiatur his praedita conditioni- 
bus, permittitur prudentiae Superioris qui electioni praeest ut sta- 
tuat, utrum ex eodem monasterio eligenda sit aliqua quae saltern 
excesserit triginta annos ab ortu, et quinque a professione recte 
vixerit, vel utrum eligi debeat ex alio eiusdem Ordinis monasterio *. 
Si hoc alterurn fieri expediat, obtinenda est facultas Apostolicae 
Sedis ut decta possit regredi a suo Monasterio 2 . Quod si demum 
nee alibi quaepiam reperiatur quae praestitutum aetatis professio- 
nisque tempus expleveril, tune postulanda erit ab Apostolica Sede. 

Abbatissae triennium praefecturae non debent excedere iuxta 
onstit. Gregorii XIII Exposcit debitum. Ubi vero ex gratia ab Apo 
stolica Sede impetrata ad secundum triennium eligitur, non poterit 
denuo a monialibus eligi ad tertium trienniurn absque nova dis- 
pensatione. Kxacto triennio , si forte contingat ut nova Abbatissa 
non eligatur, nequit ilia quae triennium complevit suum regimen 
continuare titulo Praesidis vel quolibel alio, sed regimen seniori 
moniali demandetur oportet 3 . 



1 Concil. Trid. Ses<. 25, cap. 7 de Reg. 

2 GIRALDI Exp. I uris Pont. P. 2 sect. 162. 

3 Sacr. Conor. Episcop. el Regul. in Maxarien. 8 Marlii 1700. 



LIBER I. DK CLKKICIS 48 



55. Quoad electionis formam, praemonendum est nihil esse in- 
novaturn, et coinmunem formam servandam esse in electione Ab- 
batum perpetuorum, qui scilicet ecclesias et monasteria in titulum 
pt-rpetuum obtinent *. Quoad alios vero, quaedam pariter de Regu- 
laribus generatim, quaedam de monialibus speciatim constituta sunt. 
Generatim Concilium Irid. 1. c. statuit ita servandum esse secretum 
quoad sull ragia , ut eorurn publicatio electionem irritam facial et 
inhabilitate ad (|uaelibet officia suae Religionis eum percellat , qui 
hoc modo eligi permiserit. Haec tamen iuxta communem opinio- 
nem locum habent si maior pars capituli ea in re peccaverit she 

proprium votum publicando, si\e consentiendo unius etiam publica- 
tioni -. Unde haec communius inferuntur, quod forma compromissi 
et quasi inspirations adhiberi non possit 3 et quod sull ragia non 
possint aperiri oretenus scrutatoribus 4 . 

56. Speciatim quoad moniales statuitur, ut si pars maior con- 
senserit in electa, et aliquae ex eligentibus insurgant adversus eius- 
modi electionem, ea non possit confirmari a Superiore, nisi nume- 
rus consenlientium per accessum crescat usque adduas tertias partes. 
Sin minus adminislratio monasterii, dempla facultate alienandi vel 
aliquam rnoiiialem recipiendi, committenda est electae, donee Su 
perior diligenter quidem, sed absque ullo apparatu iudicii inquirat 
in veritatem eorum quae obiiciuntur 5 . 

$ 3. De Postulatione. 

57. Postulalionis nomine intelligitur illius qui eligi ad praela- 
turam non potest concors a Capitulo facia pclitio n. Postulatur igitur 
qui eligi prohibetur propter impedimentum aliquod canonicurn; haec 

1 Argum. Gone. Trid. Sess. XXV, cap. VI de Ref- REIFFENSTUEL de elect, 
n. 336. 

2 RKIFFE.N STUEL h. t. n. 546. 

3 GIRALDI, 1. c. Sect. 161. 

11 Sacr. Congr. Concil. apud Fagnanum in Cap. Quia propler de elect, n. 21 
1 Cap. 43 de elecl. in 6. SCHMALZGRUEBER tit. de eleci. n. 89, 5. 



44 PARS I. DE PERSONIS 



postulatio solemnis vocari solet; simplex autem postulatio dicitur 
personae de iure habilis in praelatum facta ei, cuius consensus re- 
quiritur. 

58. Omnes autem postulare possunt qui possunt eligere l qui- 
bus enim conceditur principale nempe electio. etiam concessum vi- 
detur accessorium seu subsidiarium uti est postulatio subihtrans in 
locum electionis 2 . 

59. Postulantur qui defectu canonico laborant a quo potest et 
solet dispensari. Tales defectus sunt 1) illegitimitas natalium z 2) de- 
fectus aetatis legitimae 4 3) defectus ordinis ac debitae scientiae 5 
4) defectus professionis ad praelaturam regularem 6 5) vinculum 
spiritualis coniugii quo Episcopus etiam titularis alligalus est suae 
Ecclesiae, a quo solvi non potest nisi a Romano Pontifice 7 . 

60. Postulari autem nequeunt qui defectu ^ndispensabili labo 
rant, idest tali defectu a quo non potest vel saltern non solet dis 
pensari. Quare postulari nequeunt infantes , amentes , furiosi , bi- 
gami, spurii 8 etc. etc. 

61. Qui postulant personam defectu indispensabili laborantem 
pro ea vice ipso iure privantur potestate postulandi ac eligendi 9 . 
Eadem poena puniuntur qui indigni renovant postulationem, ac 
electio ad eos devolvitur qui in iteratam postulationem non con- 
senserunt sed contradixerunt 10 . Scienter postulantes minorem J^an- 
nis ad Episcopatum pro ea vice potestate postulandi et eligendi 
privantur, et per triennium suspenduntur a beneficiis Ecclesiae ad 

1 C. 4, v. celerum, li. t. 

* Arg. ex regul. 55 et 42 in 6. 

3 C. 20, de Elect. 

*> C. 7, eotl. 

1 C. 22, eod. 

6 C. 25. h. t. 

7 C. 2 in fin. de Translat. 

8 C. 10, de renunciat. 

8 C. 1, h. t., c. 7, fin. de elect. 
10 C. 2, I), t. 



LIBER I. DE CLERICIS 45 



quam postulartmt, ipsi vero postulati urgentes negotium suae po- 
stulationis declarantur impostulabiles *. 

62. Postulatio fit apud superiorem qui potest confirmare ele- 
ctum, dummodo et in impedimento postulati dispensare possit 2 . 
Superior non tenetur postulationem admittere 3 , quia postulate nul- 
luni ius tribuit. tamen ex aequitate et debita sui otficii administra- 
tione tenetur earn admitlere, si iusta causa postulandi adsit. 

65. Ad formam aulein postulationis quod attinet, cum poslu- 
latio simplex sit vera electio, huius formam servat *, tamen supe- 
rioris consensus petendus est aut ut subditus eligatur, vel post ele- 
ctionem huic electus consentire possit. Postulatio jautem solemnis 
eamdem electionis formam servat quoad ea quae naturae postula 
tionis non adversantur 5 . Quod canonistae deducunt 1) ex jregula 46 
in 6 subrogatum nempe sequitur naturam eius, cut subrogatur , 
nisi speciaiem formam praescriptam habeat , sed postulatio subro- 
gatur electioni, 2) connexorum ac aequiparatorum eadem est iuris 
dispositio 6 , maxime si unum subintret in locum alterius et in eum- 
dem linem tendat, sed ita est de postulatione relate ad eiectionern v 

64. Si postulatio cum postulatione concurrat, maioritas voto- 
rum requiritur ut quis postulatus censeatur, si vero concurrat po 
stulatio cum electione oportet ut postulatus duas tertias partes re- 
tulerit votorurn 7 . Vota autem incerta ac indeterminata reiicienda 
sunt v. gr. eligo postulandum, postulo eligo prouti melius de iure 
valebit 8 . Haec vero postrema forma perrnittitur in casu quo pro- 
babile dubium adsit an persona sit postulanda vel eligenda v. gr. 
propter defectum natalium. 

1 Extrav. un. h. t. inter com. 

2 G. fin. h. t. in X. 

3 C. 5, h. t. 

* G. 42, de elect. 
3 G. 42, de elect. 
c G. 3, de Goiistit. 

7 Ex cap. scripturn 40 de El^ci. 

8 C. un. h. t. in 6. 



4() PAHS I. DE PEHSONIS 



65. Posteaquam postulatio superior! ostensa sit, variari non 
potest *. Postulatio a superiore adniissa vim habet contirmationis ac 
ius reale in praelatura postulate tribuit ". Postulatio vero simplex 
subdito tribuit licentiam ut electioni de se factae consentire possit. 

66. Postulatio iutra 8 dies postulate praesentanda est, qui in- 
tra mensem declarare debet an accipiat nee ne postulationem con- 

ditionate nempe si superior illam admiserit. 

i 

$ 4. - - De Confirmatione. 

67. Eleclores intpa 8 dies dectionem electo praesentare de- 
bent, alioquin per triennium ab omnibus beneficiis quae in ea Ec- 
clesia obtinent exeluduntur 3 . Electus intra mensem accipit ele- 
ctionem, alioquin iure cadit 4 . Per electionem electus acquirit ins 
ad rem, at praelaturam administrare non potest ante confirmatio- 
nem 5 , alioquin iure electionis privatur 6 , et fit ineligibilis 7 . Ele 
ctus intra trimestre a die praestiti consensus a Superiore conflrma- 
tionem petere tenetur cui Ecclesia vel dignitas immediate subest, 
alioquin in poenam negligentiae ipso facto iure electionis priva 
tur s . Electi vero ad Ecclesias cathedrales quarum confirmatio ad 
Sedem Apostolicam pertinent, intra unum mensem a die praestiti 
consensus confirmationem petere tenentur 9 . Est notandurn quod 
ex constitutione Pii IX, Roman-us Pontifex, data anno 1875, Epi- 
scopus ullo modo se nequit immiscere in administratione suae dioe- 
ceseos nisi postquam praebuerit litteras Apostolicas suae nominations 
Vicario Capitulnri vel in genere illi qui Sedem Vacantern administrat. 



1 C. 4, h. I. - c. 5, h. t. 

s C. 2, h. t. 

3 C. 16, cetenun, h. t. in 6. 

4 C. 6. h. t. 

8 C. 9-17, h. I. 

" C. 5, h. t. in 6. 

7 C. \ l ct 17, ti. I. c-xlrav. 1. cud. inier c 

* C. 6, h. t. in 6. 

C. 16, h. t. 



LIBEH I. DH CLEHIC.IS 47 



Imo ex Constitutione Apostolicae Scdis r> pii IX, suspensionem Ko- 
mano Pontilici reservatam ipso facto incurrunt a suorum benefi- 
cioruin perceptione ad benepiaciluni S. Sedis, Capilula el Conventus 
Ecclesiarum et monasteriorum aliique omnes qui ad illarum seu 
illorum regimen et adminislrationem recipiunt Episcopos aliosve 
Praelatos de praedictis Ecclesiis seu monasteriis apud eamdem S. Se- 
dem quovis modo provisos, antequam ipsi exhibuerint litteras Apo- 
stolicas de sua promotione. Ulterius Episcopi aliique qui a R. Ponti- 
fice sunt confirmandi intra mensem post consensum Her ad Sedem 
Apostolicam arripere tenentur vel per se vel per procuratorem, quo- 
tempore elapso ad iter necessario aliisque 35 diebus culpabiliter , 
iure decidunt. 

68. Electio autem per appellationem irritari potest, at si ap- 
pellatio indignitati personae innitatur, ac appellans in probationibus 
defecerit, nisi Claris documentis se a calumnia purget, per trien- 
nium a beneficiis suspenditur, et si iisdem se ingesserit iisdem ipso 
iure privatur l . 

5. De Consecratione. 

69. lurisdictio etiarn consecratione, accedente mandato, acqui- 
ritur quoad ea scilicet quae sunt potestatis ordinis. Episcoporum 
consecralio R. Pontifici est reservata, qui vel per se, vel per alium 
illam efficit -. Qm Romae consacratorem eligere possunt ex privi- 
legio, S. R. E. Cardinalem vel aliquem ex quatuor Patriarchis in 
urbe residentibus eligere debent. Si ex his nullus munus accipiat, 
alius vel Archiepiscopus vel Episcopus eligi potest, at si Romae re- 
periatur Metropolita. huic consecratio erit deleganda 3 . 

70. Consecralio die Dominica vel in natalibus Apostolorum per- 
agenda est, et praeter Episcopurn consecratorem duo Episcopi ad- 
sistentes adesse debent. In necessitatis casu sacerdotes Episcopum 

1 Gap. 1, de elect, iti 6. 

* Bened. XIV. Constil. Qui pustrcmo. 

3 Bened. XIV. in Const, citala. 



48 PARS I. DE PERSONIS 



consecrantem adsistunt qui in dignitate sint constituti, vel etiam 
Episcopus absque ulla adsistenlia consecrationem peraget. 

71. Anno 1669 a Congregalione S. Offidi (juaesitum est an ab 
uno tantum Episcopo consecratus sit valide consecratus, et S. G. 
respondit amrmative. S. Congregatio Prop. Fidei anno 1695 die 
18 Mail declaravit illicitam sed non invalidam efficere consecratio 
nem Episcopi deficientiam duorum Episcoporum conconsacratorum l , 
quae consecrationis illiceitas contingit, intelligitur, quoties privile- 
gium concessum non est ut nempe presbyteri Episcopum conse- 
crantem adsistant 2 . 

72. Episcopus posluiatus et adinissus, vel electus intra trime- 
stre ab eius adprobatione consecrari debet s , si ultra consecratio 
nem absque legitimo impedimento differat, mensae Episcopalis fru- 
tus restituere debet quos percepit, et si per aliud trimestre con 
secrationem differat ipsa Ecclesia privatur 4 , vel dignitate episcopali 
saltern si sint titulares 5 . 

75. Episcopus consecratus Ecclesiae suae administrationem statim 
suscipit, beneficia ab eo possessa vacant ac R. Pontifici fiunt reservata, 
quod quidem in Episcopis titularibus non accidit ut est evidens. 

CAPIT n. 

DE MODIS EXTRAORDINARY 
ACQUIRENDl IURISD1CTIONEM ECGLESIASTICAM. 

74. Quos exposuimus modi ad acquirendam ecclesiasticam iuris- 
dictionern, ordinarii sunt. At in iure duo etiam extraordinarii modi 
recensentur scilicet, Privilegium Apostolicae Sedis, et Praescriptio. 

1 Collect. S. G. de Prop. Fid. n. 1207. Boned. XIV de Synodo dioec. lib. XIII, 

cap. XIII, n. 7. 

2 Colled, n. 1210, n. 1207, in nota qua allegatur Breve Pii IV datum an. 1562, 

die 11 Aug. 

3 Trid. Sess. 23, cap. 2, de Reformat. 

* Trid. I. cit. 

8 Bened. XIV Const. Quum a nobis. 



LIBER I. DE CLERICIS 49 



L)e privilegio nihil attinetdicere. De praescriptione inutile baud 
erit paucis exponere, qua ratione et quo ell ectu praescriptione ipsa 
iurisdictio vel beneficium cui ilia inbaeret acquiralur. Porro directe 
iurisdiclio acquiri potest praescriptione proprie dicta, eaque saltern 
quadragenaria *. Exigilur verp praescriptio iminemorabilis, quae pri- 
vilegium de iure praesupponit: 1) ad acquirendam iurisdictionem in 
causis inatriuionialibus ct criminalibus -. 2) Multo magis ad prae- 
scribendum totuni aliquod territorium plenamque in eo iurisdictio 
nem obtinendam contra Kpiscopum loci , ita ut tune primum in 
eo territorio eiTormetur praelatura quaedam nullius z . 

75. Indirecte autem acquiritur iurisdictio praescriptione im- 
proprie dicta, cum scilicet possessio beneficii, cui ilia inhaeret, per 
tempus a Cancellariae Hegulis 55 et 56 praefinitum conlirmata sit. 
(Juare post unius anni pacificam possessionem beneticii etiam sine 
tifculo, ita ea possessio tirma consistit vi Regulae 55 Cancellariae, 
quae dicitur de annali possessio tie, ut possessor dirnoveri ab alio non 
possit, nisi actor 1) causam apertam et perspicuam et simul nomen 
et gradum possessors signified: et nisi 2) intra sex menses pos- 
sessorern in iudicium vocet, causamque absolvat intra annum, sal- 
vis legitimis impedimentis. Sua tamen \i destituitur regula citata, 
cum agatur de praeiudicio Patroni, qui beneticii vacationem igno- 
rans, non potuit toto illo anno ius praesentandi exercere. Gadit 
item vi sua, si constet de non iure possessoris vel per rem iudi- 
catam vel per propriam confessionem. 

76. Ad baec: post possessionem trium annorum ita ea firma 
habetur vi Regulae 56 Cancellariae quae dicitur de possessione trien- 
nali, ut non possit amplius de ea possessione quaestio moveri, tri- 
plici tamen sub conditione triplicique exceptione. Conditiones sunt : 



1 Cap. 15 de praescript. ibique Rota decis. 439 coram Ansaldo. 

2 Rota decis. 860 et 872 coram Goccino, ibique Sac. Gongr. Concilii collate 
etiam Goncil. Trid. Sess. XXIV de Reform. Gap. XX. 

^ 

Ex deer. Gongr. partieularts diei 14 Ian. 1721 apud Resolut. S. G. Goneilii 
lorn. II, pag. 366. Fagnanus Gap. Nullius n. 3 De Parochiis n. 22. 

ZlTELLI-SOLIERI. 4 



50 PAHS I. DE PERSOXIS 



1) ut adsit titulus coloratus, qui scilicet emanet ab eo qui habet 
originariam facultatem beneficia conferendi, licet ab eiusdem ex- 
ercitio ob aliquam causam prohibeatur; 2) ut possessio toto triennio, 
eodemque continuo, pacifica fuerit id est libera a quibusvis mole- 
stiis circa titulum sive extraiudicialibus quae vitiant tempus ante- 
actum, sive iudicialibus quae vitiant etiam tempus futurum donee 
lis tiniatur vel re iudicata vel sententia super desertione litis; 
3) ut beneficiarius sit capax beneficii. Exceptiones autem cadunt: 
1) in reos simoniae realis; 2) in intrusos in beneficium reservatum 
ratione mortis beneficiarii vel in curia, vel intra quadraginta mil- 
liaria italica ; 3) in eos quorum titulum falsum esse evidenter et 
incontinent! constat. Denique exacto decennio, possessio ita firma 
habelur ut etiam tituli praesumptionem inducat, quern proinde be- 
neficiarius allegare non tenetur. 

TITULUS lit. 

De modis qui bus Clerici iurisdictionem Ecclesiasticam 

amittunt. 

Modi quibus iurisdictio ecclesiastica amittitur in duas classes 
pariter dividi possunt: alii enim surit modi ordinarii, alii modi ex- 
traordinarii. Sit igitur: 



r i. 

DE MODIS ORDINARIIS AMITTENDAE IURISDICTIONIS. 

77. Iurisdictio ecclesiastica amittitur renunciatione, transla- 
tione, permutation*. 

AltTlCULUS I. 

De Renunciatione. 

78. Renuncjaiip in gcnere est alicuius iuris remissio, at hie 
renunciatio est u libera remissio iuris in beneftcio ecclesiastico ha- 
biti vel iurisdictionis, ex iusta causa et cum consensu superioris 
legitimi earn acceptantis fa eta . 



LIBER I. DE CLERICIS 51 



79. Renunciatio est expressa quae fit verbis iuxta formam a 
iure praescriptam ; tacita quae facto aliquo lit quod ex natura sua 
vel ex dispositione iuris inducit cessionem beneficii, veluti si cle- 
ricus in minoribus constitutus matrimonium contrahat l , vel aliud 
beneficitim incompatible consequatur -. Renunciatio expressa est 
vel pura, vel conditional-is v. gr. cum reservatione pensionis. Episco- 
pus autem vel renunciat loco tantum vel etiani dignitati Epi- 
scopali. 

80. Omnia beneficia sive maiora, sive rninora renunciari pos- 
sunt nisi specialiter excepta sint. Talia autem sunt 1) benelicium 
quod quis habuit titulo ordinationis , 12) beneficiurn litiyiosum in 
favorem alterius non litigantis renunciari non potest 3 , 3) beneficia 
item patronata, electiva, unita, obtenta per intrusionem absqne 
canonico titulo in favorem tertii renunciari non possunt. 

81. Omnes beneficia resignare possunt qui non prohibentur. 
Prohibentur autem 1) furiosi , mentecapli 4 , 2) in sacris consti- 
tuti si alioquin debita careant sustentatione 5 , 3) impuberes sine 
auctoritate tutoris. Clericm autem minorennis valide renunciat 
beneficiis quia in beneficialibus habetur pro rnaiorenni , etiamsi 
si laesus in integrum restitutio ei concedatur. 4) Novitius renun- 
ciare beneficiis non potest nonnisi intra duos menses qui praece- 
dunt solernnem professionem religiosim, quae quidem renunciatio 
est ipso iure conditionata 7 . 5) Infirmus valide non renunciavit be- 
neficio qui intra 20 dies a facia renunciatione moritur iuxta re- 
gulam - de viginti n. Attamen praxis curiae hanc dispositionem 
etiam ad sanos resignantes extendit. 

82. Resignatio 1) libera esse debet. Quae fiat sub metu gravi 

1 Gap. 1 de Gler. coning. 

2 Cap. 28 de Praeb. 

3 C. 2 ul lite pendente. 
* C. 5 h. t. 

5 S. Pius Const. Quanta 1508. 

6 C. fin. de iudic. in 6. 

7 Trid. sess. 25, c. 16, de Regul. 



52 PARS I. DE PERSOXIS 



rescind! palest l . 2) .Renunciatio tieri debet ex iusta causa. lu- 
/ stae causae pro resignando Episcopatu sunt debilitas corporis, igno- 
rantia , mala conscientia , irregularitas personae, malitia plebis ,. 
grave scandalum, causa assumendi religionem 2 . Ad alias dignitates 
resignandas minores causae requiruntur. 5) Requiritur consensus 
interesse habentium ; 4) fieri debet verbis specificis et expressis, et 
in genere in scriptis 3 . 5) Oportet ut accedat consensus superioris 
legitirni 4 . 

85. Renunciationis etfectus est resolutio Juris et tituli benefi- 
cialis ut amplius fructus ex tali beneficio percipi non possint, nisi 
admissa fuisset resignatio conditionalis. Fructus tempore renuncia- 
tionis pendentes ad Ecclesiam devolvuntur vel ad successorem nisi 
consuetudine aut pacto aliud sit constitutum 3 . 

84. Qui autem renunciationern accipere potest est Superior ha- 
bens in renunciantem iurisdictionem 6 ; in genere renunciatio coram 
superiore facienda est, qui polestatem habet conferendi et auferendi 
beneficium seu iurisdictionem. Episcopus renunciationes conditiona- 
les accipere non potest, nisi conditio permutationem contineat 7 ; 
similiter renunciationes admittere cum reservatione pensionis aut 
fructuum vel cum reservatione accessus, ingressus et regressus solus 
R. Pontifex potest ex plenitudine potestatis, nam renunciationes his 
conditionibus factae iure prohibitae sunt 8 . De caetero tales renun 
ciationes fa vent ambitiosam cupiditatem Glericorurn, dant occasio- 
nem captandae mortis alienae , habent speciem haereditariae suc- 
cessionis ideoque prohibentur sub gravibus poenis simoniae conti- 



1 SCHMAL/,. h- t. n. 4. REINFFEST. h. 1. n. 5. 

2 Gap. 10, h. t. 

3 Gap. 5, h. t. 

* Gap. 4 et fin. h. t. 

8 REINFFENST. h. t. n. 152. 

e Arg. c. 4 et fin. h. t. 

7 Gap. 5 de rei permut. G. un. eod. in 6. Glem. un. eud. 

8 Canon plerique 8 quaesL 1, cap. un. benefic. Eccl. Trid. sess. 25, cap. 7 de 
reformat. Const. S. Pii V. Sanctissimus Romani Pontificis. 



LIBER I. DE CLERICIS 



dentialis l . Episcopo tamen videtur permissum ut ex gravi causa 
imponere possit beneficio pensionem temporaneam ad vitam bene- 
ficiati 2 . 

85. Renunciatio nondum acceptata revocari potest, secus si 
superior iam illam acceperit 3 . 

ART1GULUS II. 

De Translatione. 

86. Translatio in genere definiri potest: u de una ad aliam 
Ecclesiam superior is auctoritate facta mutatio . Ut translatio sus- 
tineatur requiritur 1) iusta causa necessitatis vel utilitatis Eccle- 
siae; 2) legitimi superioris auctoritas scilicet Romani Pontificis quoad 
Episcoporum translationem l sive Episcopus sit consecratus, sive 
tan turn electus ac confirmatus; quoad vero rectores minorum bene- 
ficiorum Episcopi auctoritas sufficit, nisi de praelaturis exemptis aga- 
tur quae R. Pontilicis auctoritatem exigunt 5 ; 3) tandem translatio 
regulariter fit de minori ad maiorem Ecclesiam 6 , alioquin translatio 
non censetur fieri ob necessitatem et utilitatem Ecclesiarum. 

87. Romanus Pontifex ex iusta causa potest cogere Episcopum 
ut translatioiii consentiat, et si renuat etiam Episcopatu ilium pri- 
vare potent 7 , attamen Episcopus invitus alicui Ecclesiae addici non 
potest 8 . 



1 Gfr. Decrelales lib. S, lil. o. Gfr. Const. Bened. XIV. In sublimi 1741. 

2 Gfr. Deer. h. t. lit. 12. Quis reservare potest sibi ius accessus si v. g. t uil a 
palrono tantuminodo praesentalus: reservat sibi ius ingressus si renunciat bene- 
ficium iam collatum sed nondum possessum; reservat sibi ius regressus quando be- 
neficiuin possidet. 

3 Gap. 12 h. t. in Decret. 

* Gap. 3 de translat. Episcop. 

8 SCHMALZGRUEBER ll. t. 

6 C. 1 de translat. Episc- 

7 Ganon. 4, disl. 74. 

8 Cap. 5, h. I. 



PARS I. DE PKRSOMS 



88. Ad haec : in translatione requiritur consensus eius, qui 
transfertur, sin minus ad propriam sedem dimittendam, saltern ad 
alteram acceptandam L . Attarnen si Ecclesiae bonum postulat, Ro- 
manus Pontifex potest etiam invitum transferre, et cogere poem s 
ecclesiasticis ad aliam sedem accipiendam -. Immo eliam Episcopus 
id polerit quoad beneficiaturn sibi subditnm z . Qua quidem in re in- 
diligenter loquitur Fagnanus * cum proposito casu translations Epi- 
scopi a Romano Pontifice factae sine iusta causa , ait earn non 
sustineri, qtiae verba sonant non esse validarn, cum tamen illicita 
tantum dici debuisset, et eiusmodi quae suspend! per recursum ad 
ipsam Sedem Apostolicam posset; quod enim dicatur invalida, id 
perinde esl ac viam schismati aperire. 

89. ElTectus translations tres praecipue recensentur : 

a) Vacatio Ecclesiae seu benelicii unde eius possessor trans- 
fertur: quae quidem vacatio in translatione Episeopi locum habet 
etiam ante susceptam possessionem alterius Ecclesiae et expeditio- 
nem Litterarum apostolicarum post quam in Consistorio ab Eccle 
siae prioris vinculo solutus est et hanc notitiarn habuerit etiam ex 
documento Secretarii Sacri Gollegii 5 , in aliorum vero translatione 
locum habet post initarn alterius benelicii pucificam possessionem 6 . 

b) lus in alteram Ecclesiam ad quam Iranslatio iit ; quod 
quidem in Episcopo translate iurisdictionem statim parit , non se- 
cus ac eleclionis conlirmatio 7 , in ceteris est merurn ius ad rem, 
donee rnutelur in ius in re per realem possessionem. 

c) Uevolutio fructuum pendentiinn beneficii a quo fit trans- 
latio ad ecclesiam vel successorem. Etenim is qui translatus est 

1 SCHMALZ. 1. c. n. 6. 
8 SCHMALZ. 1. c. 
3 Gap. 5 de rerum permut. 
" FAGNANUS cap. Quanta de transl. Episc. 
8 UEIFFENSTUEL h. t. n. 34 seqq. r 41 seqq. 

p SCHMALZGRUEBER h. t. Recolantur lamen quae Pius IX in cilala conslitutione 
Romanus Pontifex constituit. 
7 SCHMALZ. 1. c. 



LIBER I. DE CLERICIS 



potest secum exportare fructus iam perceptos, itemque bona ino- 
bilia ex fructibus iam perceptis comparata , dummodo Ecclesiae 
nondum fuerint addicta L . 



ARTIGULUS HI. 

De Per mutation e. 

90. Benellciorum permutatio fit, cum duo Praelati, vel Bene- 
ficiati, Ecclesias, vel beneficia, quae habent, in manibus Superioris 
resignant, ea conditione, ut Ecclesia, vel beneficium unius ex re- 
signantibus alteri vicissirn cont eratur. 

Haec fieri non potest propria auctorilate, et quicumque earn 
hoc modo fecerint, vel facere pacti fuerint, si ad executionem pactam 
permutatiouem perduxerint, suis beneficiis privantur-. Gonditiones 
praecipuae ad permulationis validitatem requisitae sunt : 1) Ut fiat 
ex iusta causa. 2) Ut beneficium permutationis sit capax 3 . 5) Ut fiat 
auctoritate Superioris , id est Sumrni Pontificis si aliqua conditio 
adiiciatur, sin minus Ordinarii *. 4) Ut in casu quo fiat corarn 
Summo Pontifice, cetera quoque beneiicia quae perm u tan tes habent 
exprimi debeant 5 . 5) Ut in ecclesia cathedral! publicari debeat, 
quemadmodum de resignatione diximus. 

91. EtTectus vero locum habet per mutationem utrimque per- 
fectam, cum permutatio vim habeat resignations conditionatae 6 . 

1 REIFFENST. lit. de translat. Episc. n. 44. 

8 Cap. 8 de praeb. el dignit. Cap. o et 7 de rerum permul. 

3 Cf. quae superius diximus. 

* SCHMALZ. 1. c. n. 65. 

5 SCHMALZ. I. c. 

6 SCHMALZ. 1. c. n. 81. 



.")() PARS I. DE PKRSOMS 



CAPUT II. 

DE MODIS EXTRAORDINARITS 
AMITTENDI ECCLESIASTICAM IURISDICTIONEM. 

Ad modos extraordinarios amittendae ecclesiasticae iurisdictio 
nis profeclo pertinet contraria praescriptio, revocatio iurisdictionis 
vel officii ab eo qui potestatem habet , ac tandem depositio et de 
gradatio. Nil est dicendum de contrario praescriptione, neque de 
revocationc iurisdictionis vel officii ex parte superioris. Manet ut 
nonnulla dicamus de depositione ac degradatione. 

ARTIGULUS I. 

De Depositione et Degradatione. 

92. Depositio verbum generale est, quo duplex species contine- 
tur, depositio simplex et degradatio. Porro depositio simplex est 
poena ecclesiastica qua clericus aut a susccpti ordinis exercitio aut 
ab officio et usu ecclesiasticae iurisdictionis aut a beneficio, aut ab 
omnibus his simul, salvo tamen privilegio Canonis et Fori, per- 
petuo removelur l . Unde duplex a Doctoribus distinguitur, partialis 
et totalis 2 . 

93. Degradatio autem est poena ecclesiastica, qua clericus per 
iudicis sententiam online et munere clericali, adeoque et beneficio 
et officio, perpetuo privatur , simulque Curiae saeculari traditur 
eaque traditions Fori et Canonis privilegio spoiiatur *. Quod autem 
a iuris canonici scriptoribus duplex degradatio distinguitur verbal ix 
et realis, id ita intelligitur quod verbalis indicet solam iudicis sen 
tentiam, realis solemnern eiusdem executionem 4 . lamvero, omissis 
solemnitatibus funestisque caeremoniis quibus perfici degradatio 
debet, quippe quae legi possunt in Pontifical! Romano, haec breviter 

1 Bened. XIV de Syn. Dioec. 1. IX, cap. VI. 

2 REIFFENST. tit. de poenis n. 23, qui eliam recte addit, n. 25, in iis casibus, in 
quibus deposilionis poena simpliciter et sine addilo in iure statuitur, tolalem intelligi. 

3 REIFFENST. 1. c n. 32, SCHMALZGR. ibid. n. 158. 
* SCHMALZGR. 1. c. Bened. XIV de Syn. 1. c. 



LIBER I. DE CLERICIS ,)/ 



turn de depositione turn de degradatione indicasse satis sit: 1) Qui- 
nam eiusmodi poenas ferre aut ab iis restituere possit. 2) Quae sint 
crimina ob quae imponi eaedem debeant. 

94. De facilitate ferendi eiusmodi poenas vel ab iis restituendi, 
haec statuenda sunt: i) Eacultas ferendi depositionem simplicem 
vel degradationem vcrbalem in eo est, qui episcopalem iurisdictio- 
nem in clericum delinquentem habet, adeoque etiarn Episcopo non- 
dum consecrate sed confirmato, eius Vicario Generali et, sede va- 
cante, Capitulari competit *. Facultas autern ferendi degradationem 
realem in Episcopo tan turn et quidem consecrate residet 2 . 2) Kesti- 
tutio a depositione simplici vel a degradatione verbali auctoritate 
ipsius Episcopi fieri potest ; a degradatione auterri reali , nonnisi 
Romani Pontificis. 

95. Ad crimina denique quod atlinet, ob quae eiusmodi poe- 
nae feruntur, distinguendum est inter depositionem simplicem et 
degradationem. 

Simplex depositio exigit in genere crimina valde enormia quae- 
que gravi scandalo fuerint, eadem tamen in specie prudenti iudicis 
arbitrio dignoscenda relinquuntur 3 . 

96. Quoad degradationem duplex habetur j-egula: 

a) Degradatio infligitur ob crimina, quae norninalim in iure 
expressa sunt 4 . Haesunt: Ex criminibus ecclesiasticis : 1) haeresis 
aut apostasia 5 . 2) Celebratio missae aut exceptio confessionis sacra- 
mentalis ab eo facta qui sacerdotio non est initiatus 6 . Ex crimi 
nibus civilibus: 1) Assassinium 7 . 2) Crimen patrati abortus 8 . 5) Cri- 

1 REIFF. 1. c. n. 39. 

2 Gone. Trid. Sess. XIII, cap. IV de Ref. REIFF. 1. c. n. 40. 

3 REIFF. de poenis n. 30. 

* Bened. XIV de Syn. 1. IX, cap. VI. 

5 Gap, 9 et 15 de haeret,; cap. 1 et 4 eod. tit. in 6. 

6 Bened. XIV, const. Sacerdos 20 apr. 1744. Const. Quam grave 2 aug. 1757. 
Const. Divinurum eod. die et anno. 

7 Cap. 1 de homicid. in 6. 

8 Sixlus V, const. Effraenatam 29 oct. 1588; Gregorius XIV, const. Sedes 
Apostolica 31 maii 1591. 



58 PARS I. DE PKRSOXIS 



men falsae aut vitiatae monetae aureae vel argenteae 1 . Ex crimi- 
nibus mixtis: 1) Crimen aversae veneris plus semel admissum 2 . 
2) Falsatio Litterarum Apostolicarum 3 . 3) Furtum sacrilegum San- 
ctissimae Eucharistiae *. 

b) Degradatio ob alia crimina etiam recensitis graviora in 
lligi nequit, nisi clericus, depositionis et excomnrmnicationis poenis 
antea coercitus, minime resipuerit 5 . 

De Clericis. 

97. Hisce praemissis tamquam prolegomenorum causa, ad pro- 
positam tractationem de Clericis in hoc primo libro evolvendam 
accedere oportet. 

lurisdicfcio ecclesiastica duplici in snbiecto in Ecclesia conside- 
rari oportet : videlicet in personis individuis ac in personis mo- 
ralibus. Siquidem usque ab initio Ecclesiae ecclesiasticam iurisdi- 
ctionem exercuerunt non solum personae individuae, sed etiam 
personae morales. In tractatu de iure publico ecclesiastico notatur 
Apostolos ipsos saepius collegialiter iurisdictionem ecclesiasticam 
exercuisse. Ecclesia hanc duplicem organizationem quae ex iure 
divino quoad nonnullos gradus, nempe quoad llomanum Pontificem, 
Episcopos et Concilium oecumenicum, repetenda est, firmain tenuit 
ac evolvit. Qua de causa tractationem in duas sectiones accurate 
dividere volumus, quarum in prima agimus 1) de gradibus potesta- 
tis iurisdictionis ecclesiasticae in personis individuis, in altera 2) de 
gradibus potestatis iurisdictionis exercendae in personis moralibus. 

1 Urbanus VIII, const. In suprema die 11 novemb. 1627. 

2 Pius V, const. Horrendum 30 oct. 1S68. . 

3 Cap. 7 de crimine falsi. Cap. 27 de verb. sign. 

* Innocentius XI, const. Ad nostri 15 martii 1676. Alexander VIII, const. Cum 
alias 22 dec. 1690. Bened. XIV, const. Ab auguslissimo 5 martii 1744. 

5 Cap. 10 de ludic. ; Bened. XIV, De Syn. Dioec. 1. IX, cap. VI, n. 9. 



LIBER I. DE CLERICIS 



SECTIO I. 

De cpradibus potestatis iurisdictionis 
in personis individuis exercendae. 

98. Sicuti iam diximus, duo sunt gradus potestatis iurisdictionis 
qui ex divino Jure originem habent, qni veluti cardines conside- 
rari possunt totius ecclesiasticae organizationis, videlicet Romanus 
Pontificatus et Episcopatus ; ceteri gradus vel vicariatum Roman! 
Pontilicis , vel Episcoporum gerunt ac ab humano iure originem 
habent. Hi proinde in tres classes distinguuntur, cum ex his non- 
nulli potestatem habeant supraepiscopalern, alii quasi-episcopalem, 
alii tandem potestatem infra-episcopalem exerceant. Ad primam 
classem Primates, Patriarchae , Metropolitae, Legati Romani Pon- 
tificis pertinent; ad secundam classem pertinent Abbates, ac Vi 
carii Apostolici; ad postremam Vicarii Generales, Vicarii Foranei, 
Parochi. Cum autem in Ecclesia omnes cleric! , etiamsi iurisdi- 
ctione non polleant. iuribus ac specialibus obligationibus subsint, 
nine in fine de clericorum iuribus et otliciis agemus. 



TITULUS I. 
De Romano Pontifice. 

Homani Pontificis potestas est nobis consideranda turn in ge- 
nere, turn in specie praesertim quoad leges edendas. 
Sit igitur: 

CAPUT I. 

DE POTESTATE ROMANI PONTIFICIS IN GENERE. 

99. Quoad Romani Pontificis potestalem in genere, 1) quasdam 
generales regulas trademus ; 2) ex particularibtis quae Romano Pon-. 
titici pro suo prirnatu competunt, vel eidem reservata sunt , non- 
nulla, quae sunt celebriora, delibabimus, ceteris ad sua loca reiectis; 



60 PARS I. DE PERSOXIS 



3) particularem eiusdem potestatem quam in certas Ecclesiae partes 
exercet, praeter generalem, quam in totam Ecclesiam habet, indi- 
cabimus. 

100. Ut nihil Ecclesiae deesset, quo eius necessitatibus provide- 
retur, summa Christi benignitas caput visibile in Romano Pontifice 
eidem dedit, qui suimet ipsius vicariam, adeoque ainplissimam pote 
statem gerat. Unde duo principia pro Romani Pontificis poteslate di- 
manant: 1) eamdem minime invidiosam videri cuipiam debere, sed 
maximum Ecclesiae bonum: 2) eum, qui Rom. Pontificis potestatem 
oppugnare aggreditur, potestatem Ghristi ipsius oppugnare ; quan- 
doquidem ad Vicarii notionem pertinet, ut earn ipsam personam in 
se ille referat, cuius vices gerit 1 . Quibus praemissis, facilius regulae 
generales de Rom. Pontificis potestate intelligentur , quae ex pri- 
matus natura deducuntur. Sunt autem hae : 

I. Potestas Romani Pontificis ad ea omnia extenditur, quae ad 
Ecclesiam Ghristi curandam seu pascendam pertinent , veramqiie 
habent cum eius necessitatibus connexionem , sive directa ea sit, 
sive indirecta. 

II. Eadem in vera iurisdictione est, non in mera inspectione 
seu directione. 

III. Eiusdem exercitium nullo limite circumscribitur, neque ra- 
tione materiae, in qua versatur, dummodo ad Ecclesiam pertineat, 
aut ius divinum non obstet; neque ratione eorum, qui eidem sub- 
iiciuntur, sive de populo sint, sive Pastores, dummodo per bapti- 
smum in Christi gregem fuerint aliquando cooptati ; neque ratione 
modi ita ut neque mediate tantum per pastores particulares, sed 
etiam immediate in singulos Christi fideles, neque tantum extraor- 
dinario, cum Episcopi suum otticium deserunt, sed omnino ordi- 
nario eiusdem exercendae ius sit. 

IV. Etsi in aedificationcm Ecclesiae tanta potestas Romano Pon- 
tifici data fuerit, non in destructionem, nihilominus eiusdem iudi- 
cio reservatur quid et quatenus in aedificationem Ecclesiae sit; 

1 Cfr. cap. 3 de appellalionibus in 6. 



LIBER I. DE CLERICIS 



proindeque temeritatis ei schismatis notam non effugit, qui hac de re 
iudiciurn sibi assumit; neque ullus excipi casus potest, nisi in quo 
ius divinum, non quidem obscure, sed evidenter violatum fuerit. 

V. In dubio nihil est detrahendum Ilomani Pontiticis potestati; 
quandoquidem ea pro eius amplitudine, proque ipso Ecclesiae com- 
modo interpretationem restrictivam non recipit l . 

lamvero ex hac pontiliciae potestatis amplitudine sequitur, 
multa ad Romanurn Pontificem pro suo primatu pertinere, multa 
iustis de causis eumdem sibi reservasse, quae licet suis locis ex- 
ponenda sunt, ne bis repetantur, nihilorninus non erit abs re prae- 
cipua eorum capita, atque ex iis quaedam in specie cursim attin- 
gere, quae celebriora sunt, quo etiam facilius eorumdem nexus cum 
primatus notione appareat. Itaque 

I. Pertinent ad Romanum Pontificem, quae propria sunt su- 
premae potestatis, adeoque: 

a) Quae pertinent ad ius commune vel statuendum 2 vel mu- 
tandum 3 vel dispensation relaxandum *. 

b) tus recipiendi appellationes a quovis ecclesiastico tribunali 5 . 

c) Ius ultimate rern definiendi ita ut a Romani Pontiiicis sen- 
tentia appellari ad aliud tribunal non possit 6 . 

d) Ius Episcopatus constituendi 7 eosve uniendi vel dividendi 8 , 
atque ipsos Episcopos creandi vel confirmandi 9 eosque transferendi lo 
vel deponendi ll . 

1 Cfr. FAGXANUM in cap. Perniciosam de officio Odin. n. 65. 

2 Can. 6, caus. 16, q. 1. 

3 Cap. 1, de constit. in 6. 

4 Cap. 4, de concess. praebendae. Prop. 8, inter damn. Petri Oxoniensis. 

8 Cfr. ZACHAR. Antifebron. p. 2, 1. 3 et Antifebron. mndic. dissert, cap. 5 et 6. 

6 Pius II, const. Execrabills 1 febr. 1459. lulius II, const. Suscepti regiminis. 

7 Can. l.dist. 22, Cfr. ZACHAR. Antifebron. p. 2, 1. 1, cap. 7. 
R Cap. 8 de excess, praelat. ibique Glossa verbo pertinere. 

9 Cap. 16 de elect, in 6. Cfr. ZACHAR. Antifebron. p. 2, 1. 1, cap. 4, et Anti 
febron. vindicat. dissert. 8, cap. 2. 

10 Cap. 2, et 4 de iransl. Episcopi. Cfr. ZACHAR. 1. c. cap. 5. 

1 Cap. 2 de Iransl. Episc. GfV. ZACHAR. 1. c. cap. 6 et Antifebron. vin die. dis 
sert. 8, cap. 4. 



62 PARS I. DE PERSOXIS 



Haec quidem omnia native iure ad supremam primatus aucto- 
ritatem per se pertinent, praeserlim cum Episcopi iuxta divinam 
Ecclesiae conslitutionem Romano Pontifici immediate subiieiantur, 
quandoquidem Patriarehae ac Metropolitae ecclesiastica auctoritate 
deinceps constituti sunt. Licet igitur aliquando eorumdem Roma- 
norum Pontilicum approbatione et consensu per Metropolitas aut 
Patriarchas exercita fuerint, deinde ab ipsis Romanis Fonliflcibus, 
praesertim in Occidente, merito ad se iure reservationis iterum 
revocata sunt. 

e] lus mittendi legates sive ordinarios sive extraordinarios 
in quamlibet Ecclesiae partem cum ea Jurisdiction, quam ipse Ro- 
manus Pontifex opportunam exislimet l . 

/ ) lus ea sibi reservandi, de quibus ila in Domino existi- 
marit 2 . 

II. Pertinent etiam ad Romanum Pontificem omnes illae causae, 
in quibus unitalem in Ecclesia servari necesse est ; unde merito 
eae quoque eidem reservantur, in quibus eamdem servari unitatem 
saltern decet aut expcdit, adeoque R. Pontifici. lam supra compe- 
tunt ipso iure causae maiores ?> quas enumeravimus. 

Denique ad particularem illam poteslatem quod attinet, quam 
in certis quibusdam Ecclesiae partibus idem Romanus Pontifex exer- 
cet, quadruplex praecipue distingui ea debet. nimirum: 

I. Episcopalis, quam habet in urbe Roma, quaeque est ilia di- 
gnitas, cuius vi successor est Petri, adeoque in Universam Eccle- 
siam primatum habet ita ut duo haec nulla possint auctoritate hu- 
mana unquam separari 4 . 

II. Metropolitica, (juae Episcopatus complectitur qui sunt inter 
Provinciam Pisanam et Gapuanani 5 ita tarcen ut 

1 Pius VI in brevi de Nunciat. Apostolicis 14 Novembr. 1789, cao. 8. 
1 Pius VI, const. Auctorem fidei 28 aug. 1794, ad prop. 7 et 8 pseudosynodi 
pistoriensis. 

3 Cap. 1 de transl. Episcopi; cap. 3 de baptism. 

4 Cfr. Bened. XIV de Syn. dioec. lib. 2, cap. 1. 

s Bened. XIII, const. Redemptor noster, 24 decembr. 1724. 



LIBER I. DE CLERICIS 63 



a) excipi ab eo tractu debeant Archiepiscopatus seu provin- 
ciae, quae intra eumdem constitutae sunt, idest provincia Raven- 
natensis, Florentina, Senensis, Trbinatensis, Firmana, Bononiensis * 
et Camerinensis, cui scilicet Episcopaturn Treiensem a se restitu- 
tum Pius VII anno 1816 suffraganeum fecit. 

b] Contra add! (improprie tamen) possunt : 1) omnes Epi- 
scopatus, quos S. Sedes sibi immediate subiecit; 2) Archiepiscopalus 
qui nullas habent Ecclesias suffraganeas 2 . 

III. Primatialis, quae ad totam Ilaliam extenditur 8 . Hinc plures 
a Romanis Pontificibus scriptae reperiuntur constitutiones pro sola 
Italia et insults adiacentibus. 

IV. Palriarchalis, quae Occidentem lotum cornplectitur *. Ceteri 
enim, qui Patriarchal! nomine in occidente ornati reperiuntur, ut 
Episcopus Venetus et Tlissiponensis, ii Patriarchae minores sunt, 
quorum proinde dignitas infra Patriarchalem proprie dictam sta- 
tuenda est, ac primatiali fere aequiparanda 5 . 

Has vero quatuor praecipuas dixi species particularis potestatis 
Roman! Pontificis, quia illis recle addi potest quinta idest politica, 
quam a vetustissirnis temporibus in terris Romanae Sedi attributis 
idem exercebat. Licet enim natura sua ea non sit ecclesiastica, talis 
nihilominus facta erat vi donationum, quibus praedictae regiones 
Ecclesiae Romanae addictae fuerunl non secus ac cetera bona quae 
Deo dicantur. De qua quidem potestate hoc monuisse operae pre- 
tium est, erroneam, ut minimum dicam, esse propositionem , qua 
a nonnullis asseritur, earn cum potestate spiritual! incompatibilem 
esse ; quandoquidem non modo re et facto , verum etiam diserlis 
expressisque verbis Roman! Pontifices ac praesertim Pius IX et 
Leo XIII declararunt earumdem po testa turn coniunclionem oppor 
tunissimam imo esse, ut ipsa spiritualis potestas facilius ac liberius 



1 Bened. XIV de Syn. dioeces. lib. 2, cap. 2. 

2 Cfr. diclam consl. Redemptor 24 dec. 1724. 

3 Bened. XIV loc. cii. cap. 1. 

4 Bened. XIV loc. cil.; DEVOTI Instil, can. 1. 1, tit. 5, 34, nota 4. 
DEVOTI 1, c. n. 37. 



PAHS I. DE PERSONIS 



exerceatur; eamque doctrinam totius Ecclesiae Episcopi suffragio 
suo comprobarunt, prout videre est ex eorumdem literis, quas col- 
lectas edidit ephemeris La Civilta Caltolica anno 1861. 

Dignitas qua suprerna auctoritas apostolicae Sedis fulget his in- 
signibus exhibetur a) Pedutn pastorale rectum in summitate crucem 
habens; b) Tiara sen triregnum quo indicator Papae potestatem ad 
triplex Dei regnuni pertingere; c) Pallium quod solus Pontifex sem 
per et ubique gestat l . 

CAPUT II. 

DE POTESTATE R. PONTIFICIS IN SPECIE QUOAD LEGES EDENDAS. 

101. In omnibus perfectis societatibus leges proprie dictae ha- 
bentur, sive quae ab ipso Principe promulgantur, sive quae ipsius 
populi facto, nempe ex consuetudine, tacito vel praesumpto eiusdem 
Principis consensu introducuntur. Aliquando autem aliae sunt leges 
quae etiamsi proprie sub legis nomine non veniant neque uti le 
ges sint a Principe promulgatae, attamen legis efTectum habent, 
quae leges improprie dictae appellari possunt. Quia autem maxime 
interest ut leges quae sociis regula et norma sunt actionum, in 
obltvionem aut malorum opera in corruptioneni non deveniant, 
Principes in unurn quod iuris corpus dicitur, leges colligere con- 
sueverunt, ([uodque ad Magistratus applicare et intej-pretare perti- 
neret. Quod et in Ecclesia fieri videmus. Quare distinctis capitibus 
videbimus a] de legibus ecclesiasticis proprie dictis promulgatis vel 
consuetudine introductis b) de legibus ecclesiasticis improprie dictis 
c) de legum ecclesiasticarum collectionibus d) de legum ecclesia- 
sticarum interpretatione. 

1 Cf. SKBASTIANELLI Praelectiones pars I de Glericis, titul. 2, cap. 3. 



LIBER I. DE CLERICIS 65 



ARTICULUS I. 

De legibus proprie diclis promulgate. 

Videbimus 1) de legum ecclesiaslicarum delinitione et promul- 
gatione; 2) de causa elliciente ac de subiecto Icgum ecclesiasticarum; 
5) de fine, obiecto, ae de vi legum ecclesiasticarum ; 4) de divisione 
legum ecclesiasticarum ; 5) de Icgum ecclesiasticarum cessatione. 

1. - - De legum ecclesiasticarum defmitione et promulgatione. 

102. Lex est ordinatio rationis ad bonum commune ab eo 
qui curam fiabet communitatis promulgala . Dicitur ordinatio ra 
tionis, quia lex, uti ait S. Thomas *, non est nisi regula et men- 
sura quaedam iuxta quam aliquis inducitur ad agendum vel ab 
agendo retrahitur: dicitur lex a Uganda. 

Qui supremam in societate habet potestatem, ius habet socios 
compelleudi ad finem socialem consequendum, et quia socii a fine 
prohiberi possunt vel quia non agunt ad finis consecutionem, vel 
quia contra finem se gerunt, suprema potestas socios ad finem du- 
pliciter compellere potest, vel eos inducendo ad agendum, vel eos 
ab agendo retrahendo. Quod ut obtineat oportet ut regulam vel 
mensuram. vel ordinationem suis imponal, iuxta quam et intelle- 
clus concordent, et voluntates uniantur, et media coordinenlur ad 
finem. Quae tamen ordinatio secundum rationem ese oportet turn 
ex parte legislator is, turn ex parte subditortim -. Ex parte legis- 
latoris, cum legislator legem imponat, quia earn uti medium ido- 
neuni necessarium vel utile ad finem consequendum cognoscit. 
Hinc lex, uti ait Suarez, pertinet ad actam intellectus et volunta- 

1 la 2ae, q . so, ail. 4, an. 3 et 1. De legis defmitione cfr. leg. 1, h. t. ff. 
SUAREZ de leg. lib. 1, cap. 10. 

2 GRATIA.N. in c. 5, distincl. la. 

ZlTELLI-SOLIERI. 5 



66 PARS I. DE PERSOMS 



tis 4 ; hinc lex ut ait Cicero est natura, vis, mens et ratio pru- 
dcntis *. Est lex ordinatio rationis ex parte subditorum, qui ad 
finem propiiis actibus, ac salva humana libertate compelli debent; 
humanorum autem actuum regula et mensura est ratio primum in 
agendis principium. 

Obieetum huius rationalis ordinationis est finis socialis, ideo- 
que bonum commune id est communitatis, Eatenus suprema au- 
ctoritas ius habet regulas et normas idest leges imponendi quate- 
nus hae necessitates aut utilltatis ordinem habeant ad finem. Ius 
enim supremae auctoritatis sociorum obligationem consequitur, 
prouti diximus, ideoque non praetergreditur finem 8 . Finis autem 
socialis est bonum totius communitatis, turn quia non intelligitur 
societas cuius finis sit malum, turn quia nonnisi sub ratione boni 
socii ad finem tendunt, cum voluntatis obiectum sit bonum, turn 
quia finis socialis omnes socios tangit *. Ceterum lex pro commu- 
nitate I ertur, ergo illius bonum j)er se primo curare debet 5 . 

Insuper haec rationis ordinatio ad bonum commune ad ilium 
special qui communitatis curam habet, nempe qui supremam in 
communitate potestatem habet. Etenim a] haec ordinatio est ad 
finem socialem consequendum, at ordinare ad finem non est nisi 
eius cuius est finis, nempe qui est supra finem, ad quern alios cogit, 
aut propria aut aliena auctoritate. Et sane ordinare ad finem non 
est, nisi exigere a sociis solutionem obligationis, qua socii ad finem 
consequendum tenentur. Hie autem solum potest exigere solutio 
nem obligationis ad finem qui, quatenus talis, obligationi non sub- 
iicitur. Talis in societate est supremus legislator in quo , uti in su 
prema sociali auctoritate, omnia socielatis iura tamquarn in subiecto 

1 SUAREZ, I. 1, cap. 4, n. 67. 

5 1. de legibus; Isidorus 25 Etymol. c. 10. 

3 Cf. quae in part. 1. de iur. pub. ec. dicta sunt 1. 2, t. 1, cap. 2. 

* D. Thorn, la 2ae q . 90. ibi Gaiet. L. 1, 2, (T. de leg. Cod. 1. 5, 10. Deer. 
cap. 6. Cicero 1. 3. de leg. 

3 Cf. SuARE^ de leg. lib. IS, cap. 6 et cap. 7; ff. 1. 8. de leg. Deer. cap. 4, 2, 
1. 1, cap. 2, (list. 4. 



LIBER I. DE CLERICIS 67 



resident, b] (Juod confirmatur quia illius est ordinare ad finem cuius 
est imponere finem uti diximus. Si agatur de societate necessaria 
finis imponitur a hire praevalente, si de societate voluntaria finis ne- 
cessitas consequitur ex obligatione quam libere socii suscipiunt con- 
sequendi finem. lam in societate necessaria suprema auctoritas vel 
iure praevalente designafa, vel electa a rnultitudine, iua praevalens 
ut ita dicam repraesentat, ac nomine iuris praevalentis finis con- 
secutionem urget. Ita in societate voluntaria est suprema auctoritas, 
in qua residet ius, quod ex pacto sociali consequitur, quo socii ad 
finem compelluntur l . Tandem qui praecipit, oportet ut sit supra 
ilium in quern cadit praeceptum, atqni lex est praeceptum in totam 
communitatem, ergo legislator est qui curam habet communitalis 2 . 

Insuper lex oportet ut sit pmwuLg.ata. Promulgatio est: au- 
thenlica legislatoris manifestatio commiinitati indicia * >>. [am lex 
imponitur per rnodum regulae et wensurae ; rcgula autem et men- 
sura imponitur qualenus regulatis ac mensuratis applicalur. Talis 
autem applicalio fit per hoc quod in notitiam eorum lex deducitur 
ex ipsa promulgatione 5 . Ita lex naluralis in creaturis ralionalibus 
per rnodum cognitionis communicator uti notavimus in prolego- 
menis l ae . partis. 

Ex hac legis definitione aperte liquet quaenam sint legis re- 
quisita ut vim habeat obligandi. Ex parte legis requirilur ut lex 
sit rationabilis 6 , ideoque ut sit iusta T , honesta, possibilis, mani- 
festa " et perpetua 9 turn ex parte legis, turn ex parte subditorurn; 

1 Cf. 1. 2, oel. ff. de legibus; Gregor. IX. in prooem. in Decretal. 
* Cf. SUAREZ, op. cil. 1. 1, cap. 8. 

3 L. 9, God. h. t.; cap. 1, de poslul. Praelat. cap. 1, de concess. Praeben., in P. - 
D. Thorn, la 2ae, 90, 4. 

k L. 1, 2, ff. de legibus; D. Thorn, la 2ae, 90, l et 96, art. 1. 

5 D. Thorn. De verit. q. 17, art. 5. la 2ae, q. 90, art. 4. 

6 GRATTAN., in c. 5, dist. 1 ; SUAREZ, op. c. 1. VIII, 30. 20. 

7 SUAREZ, op. cit. lib. 1, cap. 9. 

8 Cap. 25 1. v. de verb, signif. Quare lex dubia non obligat 1. 9. Cod. de leg. 
ex cap. 31. Benedict. XIV, Inst. 

9 L. 8, 9. h. t., ff. 11 de iure nat, et gent. SUAREZ, 1. 1, c. 13. 



(58 PARS I. DE PEHSOMS 



ex parte legis quia perseverat donee (iat inutilis (de quo infe- 
rius), ex parte subdilorum quia omnes subdilos obligat et futures . 
Kx parte autetn Legislatoris sou illius qui legil eram iurisdiclionem 
in subditos tmbet, requiritur turn Lit voluntatem habeat obligandi 
subditos, turn ut suam legeni certo modo prornulget. 

Ex liis consequitur, Jegem ditTerre a praecepto quia praece- 
ptum est privatum, extinguitur morte praecipientis, non est ter- 
riloriale sed personale. 

Hisce praehabitis lex ecclesiastica deliniri potest: ordinatio 
rationis ad bonum commune societatis ecclesiaslicae ab eo qui cu- 
ram ipsius habet sutlicienter promulgata . 

2. Post ea quae diximus de lege in genere non superest, nisi 
de legibus ecclesiasticis dicamus quomodo promulgentur. Anliqui- 
tus rnos erat ut leges quae Romae promulgarentur ad ordinaries 
mitterenlur per diaconos vel presbyleros ~, ut in qualibet dioecesi 
promulgarentur, atque inde obligare inciperent. Verom tractu lem- 
poris et praeserlim saeculo tertio decimo, cum Priucipes saecula- 
res legum ecelesiasticarum proniulgationem impedirent, a Pontilice 
Martino IV praxis z inducla est ut lex Pontificis Romae tanlum- 
modo in locis populo t requentioribus promulgarentur. Nostris novis- 
sirnis temporibus leges Pontilicis vulgari coepertmt in Acie Cauipi 
Florae, ad valvas Curiae Itinocentianae , et Cancellariae Aposto 
lic ae, nee non ad valvas Basilicae SS. Apostolorum Petri et Pauli. 
Hodie ad valvas Curiae Innocentianae publicatio omittitur ob im- 
mutatam loci conditionem. Ceterum haec promulgatio sullicit, ut 
lex in siia essenlia constituatur. Quod probatur ex facto. Siqui- 
dem in Curia Romana totius orbis lites defmiuntur iuxta leges Pon- 

1 Cap. ull. de off. Leg. SUAREZ, op. eit. cap. XL, 1, cf. Ben. XIV, de Syn. 
dioec. 1. 6. c. 3. ISID. t. 2 etym. c. 10. D. Thorn, la 2ae q. 95, art. 3. 

2 Cf. ZA.CCAR., Antif. torn. 11, diss. XI. 

3 Et sane Marlinus IV primum affixionis exemplum praebuit, qui anno 1281 
Imperatoris Michaelis Paleologi excommunicationem in ostiis maioris Urbeviianae 
ecclesiae ubi degebat Ponlifex suspendi fecit. Bull. Rom. torn. Ill, p. 2. Cf. AICH- 
NER op. cit. 207. 



LIBER I. DE CLERICIS 69 



tificias Romae publicatas, etiamsi alibi promulgate non sint. Item 
plura adsunt decreta, qtiae Romae tantummodo promulgata sunt, 
quae in corpore Juris canonici inserta non sunt; ita Bulla Coenae 
Romae tantummodo nt plnries prornulgabatur. Tandem cum Pon- 
tifices specialem in provinciis promnlgationem volunt id declarant, 
prouti accidit, de Tridentino decreto ttunetsi n relate ad matrimo- 
nium clandestinum, quod Tridentinum promulgari voluit in singulis 
parochiis in quibus vim non habcret nisi post 30 dies a facta pro- 
mulgatione nomine Concilii Tridentini l . 

Hinc Nicolans I in epistola ad Photium, qui Constantinopolita- 
nam sedem, contra Conciliornm anctoritatem et Pontiticum decreta 
occupare attentaverat, sese excusantem ex eo quod praefata Con- 
ciliorum et Romanorum Pontificum decreta non habuerit, respondit 
pontifex: - quo;! si ea non habetis, de neglectu atque incuria estis 
arguendi ; si habetis et non observastis , de temeritate estis ar- 
guendi et increpandi ~. Kadern Innoccntius III Uecano et capit. Se- 
nonensi quoad l^piscopurn Anlissiodorensem declarat 3 . Ceterum plu- 
ries declaratum est Bullas generalem etiam disciplinam spectantes 
ubique locorum obligare , ex quo Romae publicalae sint , quemad- 
modum constat de bullis contra sollicitantes et contra sectain a 
liberis aedium fabris ex decreto S. OHicii an. 1838 quo edicitur eas 
obligare in Hollandia licet ibidem promulgatae non fuissent. Item 
ex clausula quae bullis apponi solet constat Pontifices velle decreta 
sun obligaloria absque speciali in provinciis promulgatione . 

VA ratio est (juia ex una parte non est de ratione legis ut 
certo et determinate ritu promulgatio fiat aut in determinatis locis 
lex-.publica adfigatur vel proclametur , uti inquit Van Espen^, et 

1 Cf. SUAREZ, de leg. 1 4, c. IS. El cap. 40 Deer. v. 3 , c. 12 Deer. v. 33 
cap. 4, I 1, Deer. v. 20. 

2 Can. quod dicilis i2, dist. 17 in Decreto. Harduin. torn. S. Cone. Cf. eaput, 
de eoncess. Praebend. D ANNIBALE p. 792. v. 1. 

3 Cap. 1 de posiulat. Prael. 

k Cf. AICHNER, op. cil. | 207. 
b De promulg. leg. p. 1, c. i. 



70 PARS I. DK PEHSONIS 



ex altera ex promulgatione Romae facta satis facile est ut omnes 
fideles in legum cognitionem deveniant, attento praesertim bumano 
commercio inter Urbem et Orbem ; quod constat ex facto; ita ut 
dici possil; cum clarissimo Politi l longe facilius esse eonslilutio- 
num quae Romae eduntur, cognitionem capere, quam ftomanuin 
Pontificem eas tain longa tarn diilicili, tarn impedita promulgatione 
erogare . 

Verum etiamsi ex promulgatione Romae facta lex in sua essen- 
tia constitiiiilur, ila ut dici possit talem legem existere, tamen nemo 
adeo ineptus est qui pulet leges ecclesiasticas , statirn ac Romae 
promulgate sint omnes obligare el qui dissitas incolunt regiones. 
Aliud esl legem ratione sai posse omnes obligare, aliud revera omnes 
obligare; ad boc secundurn requiritur vel scientia lec/i* promulga- 
tae, vd saltern ignorantia culpabilis quae in iure scientiae aequi- 
paratur-. Ceterurn huius promulgations vis est ut iuris praesum- 
ptionem inducal 3 , ita ut praesumalur omnes leges agnovisse nisi 
contrarium probelur 4 . Quae dicta sint etiam contra lansenistas, 
Gallicanos aliosque in singulis provinciis promulgationem exigentes. 

Lex canonica statim per se obligare incipit ac prornulgata est 
nisi aliter R. Pontifices statuerint. Quare noj) \idetur accipienda 
senlenlia eorum 5 , qui dicunt ius canonicurn hac in re iuris civilis 

1 Juris eccl. univ. torn. 1, prooem. c. 3. 

2 D. Thorn, de Verit. 17-3. 

3 Innocentius 1. ad Exsuperium Episcopum Tolos. can. 2, disl. 82, in deoreto. 

** Quare optima distinguendum est cum d. AICH.XER 1. c. inter promulgatio 
nem et evulgationem legis. Promulgatio esl actus legalis quo lex communitati de- 
nunciatur; ad evulgationem vero pertinent modi, et media quibus lex iam promul- 
gata in singulorum notiliam perducitur. 

8 Cf. D ANNIBALE pag. 193, vol. 1, qui posiquam diversas sententias retulerit, 
iuxta omnium DD. sententiam statuta dioec,esan;i postridie obligare animadvertit. 
REINFF. I, 2. 112. Bened. XIV, de Syn. XIII, 42, 191. ex iure civili L. 25 de rit. nup. 
interpretalur cap. 8 de consanguin. Nam ius canonicum in hoc capite prohibet quo- 
minus ultra 4 gradum prohiboatur matrimonium: at in linea recla ex cit. lego civili 
inlerpretatnr et ius canonicum prohibere in infinitum. Nomine autem eiusmodi, et 
media quibus lex iam promulgate in singulorum noliliam producitur. 



LIBER I. DE CLERICIS 71 



Ro manor am < j l praesertim mslinianaeas dispositioncs accipere iu- 
xta Ulan i regidam ius canonic inn ubi silet accipil disposiliones 
iuris civilis Romanorum quae tamen non sint contra bonos mores 
aut leges eeclesiasticas * l . Klenim a] haec regula \alere videtur ubi 
non agitur de exceptionibus ; cum exceptiones magis rerum , per- 
sonarum, aut locorum circumstantiae suadeant quam rei nalura. 
Est autem exceptio legem statirn post promulgationem non obligare, 
aut in singulis provinciis legem promulgandam esse b) haec regula 
valet ubi contraria Ecclesiae praxis non invaluerit, cum hoc facto 
satis Kcclesiae voluntas appareat legis ci\ilis non recipiendae 2 . 

Neque ul lex Pontilicis obliget re.juirilur ut ab Ecclcsiis ac- 
ceptetur uti praesurnit Febronius. Ktenim hoc iurisdictionis Frinia 
turn destrueret 3 . Attamen Kpiscoj>us intelligens Ap. Sedis legem 
in Dioecesi sua noxium aliquem proilucere el1e<:tum, Jion modo 
suas Romano Pontilici rationes repraesentare non prohibetur quin 
potius ad i(| omnino tenetur . Duranle supplicationis tempore usque 
dum Pontii ex rescripserit, legis obligatio ipso facto suspenditur. 
Quod tamen locum haud habet a) si agatur de legibus dogmaticis, 
de legibus quibus lex lata interpretatur, de legibus ad ritus, sacra- 
menta, ac clericorum vitarn respicientibus 3 . At vero aliquando ac- 
cidit ut leges vim non habeant quia in moribus acceptatae non 
sint; quod ex contraria consmludine accidit, qua lex abrogatur 
vel melius impeditur, eliamsi peccent qui primi contra legem ege- 
runt 6 . 



1 Gap. 1. de Nov. op. nunc. 

2 Gf. SUAREZ 1. 1, c. XI el I. 4, c. XIV. E contra Bouix, de principiis inns 
can. p. 166, 202. PHILIPPS, K-R. 5, B. 204, 205. 

3 Glemens XI, conslit. Gratulamur lo Ian. 1706 contra lansenistas; Pii VI 
Bull. Auctorem fidei pr. 2. 

+ Bened. XIV, de Syn. dioeces. 1. IX, cap. 8, n. 3. Cf. SUAREZ, op. cit. c. 16, n. 7. 

5 Gf. AIGHNER, op. cit., 207, n. 3; Bouix, de princip. iuris can. p. 166; Be 
ned. XIV, op. el 1. cit. 

6 C. 5, d. 4, gloss, leges instiluunlur cum promulgantur; et confirmantur cum 
moribus ulentium adprobantur; ZALLINGER, h. t., 1 186. 



72 PARS I. I)K PKUSOMS 



2. - De causa efficiente ac de snbiecto ley urn ecclcsiasticamm. 

105. Non est deducendum onines leges ferre posse qui iuris- 
dictione gaudent. Etenim saltern gradus , qui eeclesiasticae sunt 
institutionis, cum quoad originem iurisdictionera delegatam habcant, 
ea pollent poteslate (juac eis concessa esl. Hinc certe ferendi le 
ges, iure divino, potestatem habeir; Stimulus Pontifex in uni versa 
Ecclesia et Episcopi in suis dioecesibus. At cum Episooporum iu- 
risdictio sub Pontificis dependents exerceatur, Kpiscopi neque ferre 
leges possunt contra ins commune ; neqiie contra Ponlifieis volun- 
tatem in casibus particularibus 3 . Ex iis autem , qui iurisdictio- 
nern super episcopate m aut quasi episcopalem a Romano Pontifice 
accepcrunl, ferre leges Metropolitan is in provincia, Pritnatihus in 
nalione, Patriarchis in patriarchatu concessum est, at solum in 
conciliis nationalibus et provincialibus, et quidem iuxta 4 iuris corn- 
munis praecepta, quibus huiusmodi concilia moderantur. Legati po 
testatem habent ferendi leges in sua Legationis provincia iuxta 
stiue Icgationis mandatum ac iuris dispositiones 5 . Abbates ac Vi- 
carii Apostolici poteslatem habont ferendi leges quae a iure ac de- 
legatione concedittir; Cardinales tamen Sede Ponlilicali vacanle leges 
per universam Ecclesiam ferre nequeunt 6 , nisi enirn in negotiis 
mora impatientibus, ut ait Aichner, Primatus potestatem exercent, 
quae caeterorjuin est personalissima 7 . In suis tamen titulis leges 
ferre possunt quae Ecclesiae servitium concernunt circa discij)Iinam 

1 Dist. 19, cap. 4, de aucl. palii, cap. 5, de const, can. 23, dist. 21. 

2 Can. 4, dist. 50, arg. can. 4, dial. 21; Clemen. 2 de elect.; cap. 9, de Maior. 
et Obed.; cap. 8 de excess. Praelat. 

5 In hoc differt societas civilis, in qua non nisi ad supremam poteslatem per- 
tinet iure proprio leges ferre cum in socielate civili unica sit poteslas quae iure 
proprio procedat et a quo aliae potestates ex eius delegatione dimanant. 

v Cap. 11, de off. ord. cf. SANCTI, praelect, h. t. 

5 De off. leg. cap. fin. 

6 C. 3. de elect, in VI; Clem. cap. 2, eod. tit. 

7 Op. cil. 109. 



LIBKH I. DE CLERICIS 73 



ac moriirn correctionem. Quod ab Innocentio XII, qui Cardina- 
lium potestatem coarctavit, stalutum cst l . 

Kx iis qui polostatein infra episcopate in habent in f oro externo, 
nemo leges ferre potest nisi special i ei inodo concedatur, ita nee 
Vicaritis Generalis, nee Vicarius Foraneus leges ferrc possunt. Pa- 
rochus autem iurisdictionem liahet in f oro inter no. 

Quod aulem pertmel ad j)ersonas morales iure divino ferre 
leges Concilii Oecuinenici est quntenus ciini Romani Pontificis con- 
sensu coiiiungitur. Concilium provinciate sub Metropolita, nationale 
sub Prirnale , et Synod as Dioecesana ex Ecclesiae voluntate leges 
ferre possunt iurisdictioni suae ac iure canonico accommodatas 
ac proportionates; turn quoad territorium quam quoad leyum nia- 
teriam. Ins autem commune delenninat quinam in his conciliis 
ius habeat comsullivum vel deliberativum, nee non modum reclae 
celebrationis -. Ex collegiis or din is Senator ii etiamsi qua lalia haec 
non habeant potestatem fercndi leges, tarn en inductum est, ut Ca- 
pitulum licclejiae Catbedralis, Metropolitanae etc. srde vacante ius 
habeant ferendi leges 3 . Atlamcn a Tridenlino Concilio statutum 
est, ul in Ira oclo dies a vacalione Vicarius Capitularis eligeretur, 
cui Capitulum totatu iurisdictionem et quidem irrevocabiliter trans- 
ferre debeat, et ad <|uem proinde pertinet ferendi leges poteslas in 
suam dioecesim . Celeruin sede plena Capitula possunt sibi aliqua 
staluta coustiluere quibus ij>si cilra Kpiscopi ac Ecclesiae p:aeiu 
dicium obliganlur 5 . (Juod diclum est de Cajiilulis, de Cardinalibus 
dici non valet. Poteslas euim Poulificalis mortuo Pontifice ad Car- 
diuales non transit 6 , ideoque ipsi solum aliqua disponere valent 
pro instantibus necessitalibus 7 . lura enim primatialia in Kcclesia 

1 Innoc. XII, Const. Rom. Pont, die 17 Sept. 1692. 

8 C. catholica (list, 11, c. concilia (list, 17 et disl. 18. Arg. ex Trid-. sess. 24, 
cap. 2; c. 9. de M. ct 0., c. 2, t. 3, I. 2, in VI. 

3 C. cum olim de M. el 0. in deer, et in 6, c. 3. et ult. de sup. neg. in 6. 

* Trid. sess. 24, cap. 16. 

3 C. 6, h. t., et c. 9, de consuet. cf. MACHAT, op. cit. 1. 1. 

6 Greg. X in Cone. Lugd. in e. 3, de elect, in VI. Clem. c. 24. 

7 Cap. 3, de elect, in 6; cf. SUAREZ, op. c. lib. 4, cap. VI. 



74 PARS I. DK PERSOMS 



exclusive ad Romanum pertinent Pontificem. Altamen Cardinales 
leges ferre possunt in suis Ecelesiis litularibus in qnibus ex pri- 
vilegio uti ordinarii habentur, ut supra dictum est. Collegiis ordi- 
nis admin istrativi per se non conceditur ferre leges, tamen ali- 
quando eorum decisiones vim legis babent, quod inferius \iden- 
dum est. 

104. Cum lex sit pro communilate membra tantummodo com- 
munitatis Legislatoris lege obligari possunt l , quod ex dictis satis 
aperte deducendum est. Nisi excipiatur lex ecclesiastica dogmatica 
qune ius novum non inducit, sed ius a Deo constilulum ac in scri- 
pturis vel traditione revelatum, int allibiliter proponit. Sicut igitur 
omnes homines iuri divino, ita legibus dogmaticis subduntur. Im- 
praesenliarum sermo est de legibus ecelesiaslicis disciplinaribus. 
Leges ecclesiae disciplinares sun I generates vel particulures. Legi 
bus ecclesiastic-is disciplinaribus generalibus obliganlur quotquot sa- 
cra men turn baptisinalis receperunt ac ralionis us am adcpti sunt, 
quod in iure post septennium praesurnitur -. Etenim per baptisma- 
tis sacramentum aliquis Ecclesiae subditus (it immutabiliter 3 . Nam 
per baptismatis susceptionem, aliquis (it Ecclesiae subditus non 
per gratiam sanctiticantem, quae amitti potest, sed per caraclhe- 
rem qui suscipienti imprimitur, at(jui caraclher e.st sig.num inde- 
lebiiCj imrnutabile, ergo et eius ell ectus est iinmutaMlis 4 , adeo ut 
qui semel est valide baptizatus permanenter et immutabiliter (iat 
Ecclesiae subditus. Fit tamen quoad leges poenales exceptio quae 
nonnisi puberes feriunt 5 . 

Hinc etiam schismatici, excommunicali, haeretici Ecclesiae le 
gibus subiiciuntur. Verum Ecclesia miseratione suis legibus haere- 
ticos et schismaticos obligare non intendit, qui in ipsa haeresi nati 



1 L. 2. ff. de LL. Cf. quae supra dicta sunt cap. 1 de const, et cap. 10 eod. tit. 

2 Cap. 1 de const, c. 12, 13 de desp. irnpub. c. 12 de poenit. 

3 Trid. sess. 14, c. 3. de poenit. et can. 13, sess. 7. 
* Trid. Sess. 7, can. 8 de sacr in gen. 

5 C. 1, 2, de deliclis impuberum. 



LIBER I. DE CLERICIS /,) 

sunt ; nisi leges excipiantnr quae iatae sunt vel ad abusus cornpe- 
scendos, vel ad publicam moralitatetn et utilitatem *. 

105. Qua in re, nolandum est, quaesituin fuit an fideles Orien- 
tales omnibus legibus ecclesiasticis teneantur quae a Romanis Pon- 
tificibus promulgantur. 

Ex litteris encyclicis S. G. de Propaganda Fide 8 Nov. 1882 
responsum fuit iuxta decretalem Innocentii III, vel Concilii La 
teranensis IV Licet graecos et iuxta sententiam cuiusdam Theo- 
logorum congregations coram Gardinali Pamphili (1651) coaduna- 
tae, nee non iuxta doctores maioris notae ac ipsius Larnbertini (Be- 
nedicti XIV) hanc esse S. Gongreg. Fidei Propagandae sententiam: 
in constitutionibus nempe Apostolicis Orienlales comprebensos non 
esse nisi 1) de rebus fidei ac doctrina calholica agatur, vel 2) nisi 
Aposlolicis constitutionibus lex uaturalis aut divina declaretur, 3) el 
tandem nisi in legibus disciplinaribus expresse menlio (iat d< j Orien- 
talibus. Haec doctrina, addit S. C.. etiamsi a . Sancta Sede expresse 
probata non sit, lamen ab immernorabili servatur apud Orientales, 
ac a theologis defenditur -. Imo quae Romanus Pontifex pro uno 
ex diversis ritibus orieutalibus statuit ad alios extendenda haud 
sunt nisi de his expresse R. Pontifex caxeat 3 . 

106. Legibus particularibus subditi illius societatis particularis 
tenentur, a cuius legitima auctoritate lex dimanat. Ita v. g. reli- 
giosi exernpti non obliganlur legibus dioecesanis exceptis tamen 
iure excipiendis 4 . Verum duo requiruntur copulative ut quis ligetur 

1 Bened. XIV, const. Magnae nobis , 29 lunii 1748. Const. Ad tuas manus, 
8 Aug. 1748. Const. Singulari nobis, 9 Febr. 1749. Ex litt. 12 Sept. 1750, ad Episc. Ura- 
tislaviensem; Pii VI, Rescript, ad Card, de Frangeberg.; ex Brevi Pii VII, 8 oct. 1803, 
ad Arch. Mogun. Cf. LAYMAN in c. can. n. 2, de constit. REINFF. eodem n. 274. 
SCHMAL. eodem 6, n. 35; AICHNKR op. cil. i 208, cap. 1 de consl. 

2 Cf. Card. HERGENROETHER in Arch. f. k. 1. 7, p. 198 sq.; PAPP-SZILAGYI p. 46. 
Collect. S. C. de Prop. F. n. 113. 

3 Benedict. XIV, Const. Etsi pastoralis, 26 Maii 1742, 1 8, n. 24. Card. HER. 
GEN. I. c. p. 200 : PAPP-SZILAGYI 1. c. 23, p. 43 sq. et I 55, p. 120. 

* Trid. sess. 25, c. 12, 14, 22, de Regul. et Monial. 



76 PARS I. DE PERSOXIS 



legibus particularibus nempe 1) ut sit in territorio 2) ut sit de ter- 
ritorio; in utroque casu \ 7 e\ realiter vel fictione iuris. Hinc tradilur 
principium extra territorinm ius dicenti imp me non paretur l . 
Ille est in territorio qui aclu ibi reperitur; ille est de territorio 
qui ibi domicilium habet. (Hiare peregrini , qui nempe domici- 
lium relinqunnt animo revertendi , non obliganlur legibus proprii 
domicilii quia aclu non sunt in terrilorio 2 , neque tenentur le 
gibus particularibus loci ubi resident quia etiamsi sint in territo 
rio 3 , tamen non sunt de territorio. Verum fictione iuris aliquis cen- 
setur in territorio I) qui proticiscitur in fraudem reservationis l 
2) quoad impedimentum clandestinitatis decreti u tawetsin a Triden- 
tino inductum 5 3) (|iioad culpam commissam damnum illatum, vel ob 
omissionem actionis in suo loco praescriplae. 4) Qui ligatur censura 
vel praecepto aut possidet beneficium residentiale iuris fictione prae- 
senscensetur si indebite recessit. [uris fictione aliquis censetur de 
territorio 1) si lex caveat de peregrin is 2) ratione contractus , deli 
cti etc. et quoad leges publicam moralilatem respicientes 3) tandeni 
idem de vagis dicatur qui nempe domicilium reliquerunt animo non 
redeundi nee alibi domicilium elegerunt c . Hisce exceptis qui alio- 
rum territorium petit ad legem vilandam ulitur i tre suo ac <* nemo 
in fraudem agit qui suo Jure utitur 7 . 

107. Instituunt auctores quaestionem an legislator suis legibus 
teneatur. Suut qui dicunt teneri ratione scandali, vel ex honestate 
naturali 8 ; alii dicunt teneri quoad vim legis directivam, non (juo- 
ad coercitivam , quia ex iure naturali indirecle obligatur vinculo 



1 G. 2, t. 2, lib. 1 in 6. 

8 Cap. ult. de const, in 6. L. 20 do iurisd. 

3 C. 21 do sent, excomm. 

* Bulla Suprema Clem. X. 

5 Cf. AICHNER, op. el 1. c. can. 2, disl. 8; ZITELLI, Appar. pag. 35. 

6 Can. 11, dist. 12, cap. 2 de obser. ieiunii. 

7 L. 56 de reg. iuris flv, cap. 31 de election. L. si quis posted 7 de iudic. et 
ubi quis. 

8 Cf. SCHMALZGR., Salinat. 



LIBER I. DE CLERICIS / / 



legalis obligationis, quod ex sua lege procedit, non teneri autem 
quoad vim legis coercitivam idest coactivam , quia nemo est in 
societate qui earn in legislatorem exercere valeat 1 . Haec secunda 
sententia communiter a doctoribus traditur. Verum puto quaestio- 
ncm nielius enucleandam esse. In quacumque obligatione duo di 
stinguenda sunt, nempe 1) materia obligationis sen id ad quod 
obligarnur, et 2) vinculum obligationis. Nihil prohibet ul, eadem 
manente materia, vinculum obligationis aliquando duplex vel tri 
plex sit; ita accidit de iis quae v. g. tare naturali, divino et ec- 
clesiastico urgentur prouti solvere decimas ; nihil prohibet ut aliquis 
ad idem praestandum fwc iure leneatur. alius vero altero iure. Hoc 
posito videtur certum cum omnibus legislatorem teueri ad niatc- 
riani suae legis, nempe ad id praeslandum quod aliis lex imperat; 
at difflcultas est in hoc an scilicet teneatur vinculo suae legis, vel 
vinculo iuris naturalis. Et puto simpliciter dicendum teneri vinculo 
iuris naturalis , quia turpis est oinnis pars suo universo non 
congruens 2 . Et probatur ex incongruentia coutrariae sententiae. 
Nam a] dicitur non teneri ad vim legis coercitivam quia nemo est 
Legislator} superior 3 , atqui hoc aeifiie dici posset de vi directiva 
quae ex vinculo eius legis oritur ; 6) dicilur teneri legislator suis 
legibus directe iure naturae, indirecte sua lege; sed quod videtur 
impossible neque indirecte admitti potest, atqui videtur impossi- 
bile quod legislator vinculo propriae legis obligetur, quia esset sibi 
secundum idem superior et inferior, ergo etc. Quod obligatio sit 
directa vel indirecta non mutat essentiam obligationis, sed ad ob 
ligationis originem se refert, atqui ratio qua Legislator obligari non 

1 D. Thorn. 1. 2. q. 96, art. o ad 3, c. 2. D. q. L. 1 if. ubi dicitur quod 
quisque iuris in alterum statuit eodem ipse uli debet ; can. 20 non liceat 12, 9, 2. 
L. 4 God. de LL. Cfr. MACHAT, op. cit. lib. i, t. 2. 

2 G. 2, d. 8 in Decrelo. Hinc sapientor dixerunl ait clariss. FERRARI, (instil, 
can. pag. 132) not. 4. Imperatores Theodosius et Valentinianus cum hanc emise- 
runt sententiam: Digna vox est maiestale regnantis, legibus alligatum se principem 
profiteri L. 4 God. de leg. 

3 MACH., op. cit. 1. cit. 



78 PARS I. DE PERSONIS 



videtur ^ 7 inculo suae ohligationis, non ex origine obligationis, sed 
ex ipsa obligationis essentia dimetitur, ergo. Geterum quidquid sit 
de hac controversia, cum omnibus dicendum Legislatorem ad ma- 
teriam suarum legum teneri l . 

S 3. - - De fine, de obiecto, ac de ui legnni ecclesiasticarum. 

108. Ad finem legum ecclesiasticarum quod attinet ex dictis 
liquet quod legum ecclesiasticarum finis non est nisi finis ipsius 
Ecclesiae , nempe animarum sanctificatio proxime, salus aeterna 
remote. Finis immediatus multiplex esse potest; attarnen fines im- 
mediali eatenus finis socialis rationem habere possunt, quatenus 
rationem medii habeant ad finem ultimum et universalem Ec 
clesiae. 

109. Obiectum autem legum ecclesiasticarum fidelium actiones 
sunt in foro externo, et quidem bonae obieclum sunt legis praeci- 
pientis, malae legis vetantis, punientis et irritaiitis, inditl erentes 
autem legis perniittentis 2 . Fuerunt qui dixerunt Ecclesiam quate 
nus societas est, leyes etiam in foro interno ferre posse, turn quia 
ilia verba (jiiodcumque ligaveris etc. limitata non fuerunt, turn 
quia salus animarum, quae est finis legum ecclesiasticarum, magis 
ex internis actibus pendet z . At cornmunis et verior sententia est, 
Ecclesiam quatenus societas, de actibus mere internis leges ferre 
non posse *. Etenim bumana iurisdictio leges ferre nequit de actibus 
de quibus iudicare quosque punire non possit et cuius proinde nihil 

1 Ad rem cl. J ANNIBALE, op. c. p. 194 v. 1. animadvertit quod si legislator 
est persona singularis, suis legibus non tenetur quia nemo sibi vetare aut prae- 
cipere quidquam polest (L. 56, de recept. arb.) videtur tamen inclinare in eorum 
sentenliam qui dicunt teneri ex charilate ob exemplum et sub levi. Profeclo si le 
gislator est quoddam collegium, quaedam persona moralis, personae singulares ea- 
dem lege lenentur, militat enim ratio contraria. 

2 L. 7 ff. de leg. 

3 Cf. SUAREZ op. cit. Mach. 1. i, I. 2. 

1 D. Thorn, la 2ae q . 94, art. 4-9, 100, art. 9; SUAREZ, I. 4, op. XII, c. 34, de 
sim.; can. 14 de poenit. d. 1, cogitationis poenam nemo patitur can. 1, d. 4, contra 
glos. in Clem. 1, de haeret. 



LIBEF I. DE CLERICIS 79 



Intersil l . Quare Innocentius III ait \obis datum est de manifestis 
tantummodo iudicare 2 . Item Tridentinum ait: Ecclesia de occuttis 
non iudicat 8 . Caeterum plus est leges ferre, quam iudicare, notat Sua- 
rez *, ergo si nisi de actibm externis iudicari potest, etiarn nisi de 
iisdem leges ferendae snnt 5 . Tainen hoc non dicitur ex rei impos- 
sibilitate secundum se, sed secundum quod de facto de Ecclesia ac- 
cidit pront in civili societate contingit. Neque ditlicultas sit in foro 
conscientiae Ecelesiarn iudicare de intern is, in tali enim foro Ec 
clesia non iudicat ut societas, sed Ecelesiae minister ipsum Ueurn 
repraesentat, ac lalia indicia bonuin individui, non societatis dire- 
cte respiciunt 6 . 

110. Attamen cum leges Ecelesiae ad bonuin internum anima- 
rum referantur , Ecclesia actus materiales externos non praecipit, 
sed quatenus actus externi cum internis actibus eorum forma con- 
iunguntur. Quo sub respectu et actus interni sub lege ecclesiastica 
cadunt 7 . Ita damnata est propositio quis paschali praecepto sa- 
tisfacit sacrilega Coinmunionc r> 8 . 

Ml. Insuper actus humani sunt vel futuri, vel praesentes, vel 
praeteriti. Cerle futuri actus cadunt sub lege. Nam cum lex sit 
operationis regula , de se anterioritatem supponit , eo modo quo 
mensura mensurato praesupponitur 9 . Praesentes autem actus prae- 
teritis aequiparantur. At quoad actus praeteritos dicendum est actus 

1 Gap. consuluisti, 20-2-1, D. Th. 2-2, i04, 5. 
s Cap. 33, 34, de simonia. 

3 Sess. 24 de reform.; 1 ad Corinth. 14, cap. 11, distinct. 52. Arg. cap. 33, 
I ult. el cap. 34 de simon. 
* Op. cit. et loc. cit. 

5 D. Thorn, la 2ae q. 1. 4. 

6 Cf. SANTI, praelect. i. r\ 1. 1, t. 2, n. 15. 

7 Cap. 9 de celebr. Miss., et Clemen. 1 de haeret. 

8 Cf. SANTI, 1. c. op. cit. Clem. 1 de statu monach. ; cap. si quis 8, disl. 30; 
cap. omnis de poenit. et remiss.; capul dolentes de celebr. Miss, et Clem. 1, eod. t; 
caput commissa de elect, in 6. Cf. SUAR., de legibus 1. 4, cap. XIII, prop. 14, damnata 
ab Alex. VII, prop. 55, damnata ab lanocentio XI. Cf. d ANMBALE, op. c. p. 191. 

9 Cap. 2 et ult. de constit, et in 1. leges et constitutiones Cod. de legibus. 



80 PARS I. DE PEKSONIS 



praeteritos non cadere sub lege praeccptiva iuxla supra dicta l 
nisi lex expresse ca\eat de praeterilis et agatur de negotiis pen- 
denlibus 2 . Item de lege prohibente dicatur. Verum actus praete- 
riti cadere possunt sub lege declarative!,, inhabilitante ct irritante. 
Etenim lex declarative regula actionis non est, sed regulam la- 
tam supponit eamque iiiterpretatur 3 ; nisi de ea agatur quae 
legem latam coercet , vel protrahit. Sequitur (juod non ilia sed 
haec indiget proniulgatione. Lex inkabilitans fertur in subieclum 
prouti nunc existit, etiamsi ratio inhabilitatis ex actibus prae- 
teritis deducenda sit *-. Hem lex ex iusla causa potest aclurn iam 
elicitum irritare , dummodo actus sit irritabiiis; uti ex. gr. ma- 
trimonium consummatum non est irritabile. Attamen hoc fieri non 
debet nisi vel in poena alicuius novi delicti, \el ob boni com- 
munis necessitatem, vel quia actus contra legern anleriorem erant. 
Item lex irritare potest legis poenalis effectus ideoque uti validos 
habere actus qui ceteroquin erant invalid! 5 . Ratio est quia lex di 
recte magis cadit in eifectus praeseutes actus praeteriti. 

1 Cap. 2 et ult. de conslil. cap. 1. de cler. non resid. in 6. Clem. 1, de test. etc. 

2 Clement, i de sent, excommimical. Verum hoc in capite quod communiler 
ab auctoribus citatur polius de lege poenali agitur. Declarai enim Clem. V. Reli- 
giosos etiam exemptos interdiclum posilum per Sedem Aposlolicam et per ordina- 
rium loci violanles excommunicationem incurrere ipso facto et addit S. Poniif. 
porro hanc sanctionem ad pendentia trahimus proinde proprie de aclibus omnino 
praeleritis non agitur cum negotium adhuc pendeat. Auctores item cilant legem 19 
Codicis de SS. Ecclesiis, in qua lustinianus slatuit quando donatio facia et non inti- 
mata valeal, quando autem requiralur insinuatio. Verum hac lege lustinianus voluit 
ex parte leges veteres declarare, et sub lege profecto declarativa cadunt etiam actus 
praeteriti et proinde etiam donationes iam peractae. Quoad ea vero quae hac in 
lege noviter staluta sunt, haec non proprie actum praeteritum praecepti causa re- 
spiciunl, sed potius id quod posito actu praeterito, erat agendum, idest insinuationem 
donalionis quae excedit 500 solidos, alioquin donatio pro non facta habetur. 

3 C. 40, ut lex 27, q. 1. leg. omnes populi ff. de iust, et iur. Gf. SUAREZ o. c., 
cap. 14, 1. 3, c. fin. de spons. duor., c. 40 ut de simon., c. 5 de usuris ex 1. 5 cod. 
de pact. pign. tanquam si lex ab inilio cum interpretations tali promulgata fuisset. 

4 Cf. d ANNiBALE, op. c. pag. 170. 

5 Trid. sess. 23, cap. 6, sess. 22, cap. 4 de reform, sess. 25, cap. 21 de regul. 



LIBER I. DE CLERICIS 81 



112. Vis et etfectus legis in genere est subditorum obligatio. 
Yeruin curn homines magis poenis quam praemiis moveantur, le 
gibus sanctio poenalis coniungitur, seu poena, quae a transgresso- 
ribus sit solvencla. Quapropter duplex est legum vis, alia directiva 
qua obligatio servandi legem inducitur, alia coactiva qua trans- 
gressores ad poenae solutionem coguntur 1 . 

Ex his eruitur, quod etiarnsi per se loquendo , ex legislatoris 
voluntate, lex haberi possit quae vim directivam solum habeat uti 
apud Romauos erant leges quae dicebantur irnperfectae : aut so 
lum vim coactivam prouti sunt plures leges fiscales, quae mere 
poenales dicuntur ut lex iubens multam dependi ab iis qui frau- 
dant vectigalia z in civili societate, tamen in Ecclesia, exceptis non- 
nullis regulis Regularium Seminariorum etc., non dantur leges mere 
poenales quae scilicet vi directiva careant. Poenae etenim Eccle- 
siae culpam ac proinde legis vim directivam seu obligatiouem in 
conscientia supponunt. Nam finis Ecclesiae socialis est bonum in- 
dividuorum. est rei emendatio, uno verbo animarum sanctificatio, 
quarn profecto quisque rnediis sibi propositis seu legibus assequi 
tenetur *. 

4. - - De legum ecclesiasticaruin diuisione. 

113. Ex dictis de legibus ecclesiasticis earumdem legum distin- 
ctiones facile colliguntur. Et sane ratione subiecti lex ecclesiastica 
est vel unwersalis, vel particularism ratione obiecti leges sunt di- 
sciplinares aut dogmaticae. Ratione sui sunt praecipientes, prohi- 
bentes, poenales, permissivae, declarativae , irritantes 5 . Ratione 

1 Cap. 7 de elect.; cf. SUAREZ o. c. 1. c.; c. 10, 12, 67 de const.; c. 8, 9, 10 de re 
script.; Trid. sess. 7, c. 2, 3, 6, 9 de reform.; c. 37. caus. 35, q. 9; c. 39 el ult. de re 
script.; c. 2. de constit. 

, ! L. 9, proprie, ff. de rerum divis. L. 41, de poenis. 

3 Gf. SBRAFINI, GAIUM de donaiionibus, de leg. Gincia, 1. 2. ff., et 1. 3- God. 
de LL. cap. 1 de const. 

4 Gf. SUAREZ, V, IV, 2. 

5 D. Thorn. 2. 2ae. q . 189, a. 9 ad 1. 

ZlTELU-SOLIERI. 6 



82 PARS I. DE PERSOMS 



causae efficients leges aliae sunt decreta Episcoporum, aliae leges 
conciliares oecumenicae, vel nationales, aut provintiales, aut dioe- 
cesanae. Quod si leges a R. Pontifice ferantur constitutiones di- 
cuntur, quae turn ratione materiae., tuin ratio ne forniae dividuntur. 
Rationc materiae Pontificiae coustitutiones aliae dicuntur Decreta, 
aliae epislolae Decretales, aliae litter ae Encyclicae. Decreta sunt quae 
motu proprio eduntur; Epistolae Decretales quae consultatione vel 
aliorum relatione provocantur, dicuntur etiarn Rescripta. Litterae 
Encyclicae sunt quas R. Pontifex vel ad Episcopos totius orbis, vel 
unius nationis aut provinciae mittit. Ratione formae aliae dicuntur 
Bullae, aliae dicuntur Breves. Illae sunt in quibus agitur de ne- 
gotiis gravioribus quaeque clauduutur sigillis plurnbeis. Graeco idio- 
male verbum Boullevein significat sigillare. Sum. Pontifex Agathon 
qui regnavit anno 360 litteras omnes cera signare consueverat. At 
ob excrescentiam pontificiorum diplomaturn usus obtinuit, ait Gar- 
dinalis Petra, litteras omnes magni rnomenti plurnbeo sigillo mu- 
niri, ut tempore Stepbani III anno 410, vel Hadrian! I. an. 772 
servatum fuit, referente Polidoro Virgilio. Nonnulli tamen plum- 
bea sigilla se vidisse testanlur temporibus Sylvestri, Leonis Magni, 
Gregorii M. et Sergii ut refert Ducang<> in verba Bulla Plambea. 
Bullarum expeditio fieri solet quatuor modis vel per Cancellariam 
vel per Cameram Apostolic am f vel per viam secretam, vel viam 
Curiac iuxta negotiorurn dixersitatem. Breves sunt Pontificiae con- 
slit utiones quae a Brevium Secretaria expediuntur in quibus ex 
cera rubra sigillum apponitur annuli Piscatoris. In his agitur de 
negotiis le\ioris moment! ac breviori sermone. Modus vel formula 
signandi sub annuio Piscatoris non satis antiqua videtur. Ex epi- 
slola dementis IV ad Petrum Grossum nepotem suum an. 1265 
apparet iam saeculo XIII eurn usum in Curia Romana invaluisse. 

5. - - De Icgnm ecclesiasticarum cessations. 

114. Etiamsi lex in sensu iuris perpetua sit, tarnen cessare 
oportet vel ab intrinseco, vel ab extrinseco. Ab intriuseco 



LIBER I. DE CLEUICLS 



V cessat cessante insius Jjjpe . Ouamvis enim legis finis sub lege non 
cadat, est tamen finis causa legis condendae atque conservandae, 
cum ratione finis assequendi lex sit necessaria et utilis. Cessante 
legis fine lex fit saltern inutilis , ac proinde cessat in legislatore 
ius urgendi legetn, quod ins eiusdem legis fundainentum est. Ve- 
ruin cum lex sit pro tola communilate cunique lex multipliciter 
seu pluribus articulis ac multiplier sub respectu necessaria ant 
utilis esse possit, ideoque com munita tern obligare, ut lex ab m- 
trinseco cesset, exigitur ut eius finis cesset pro tola communitate; 
ut cesset totaiiter requiritur, ut eius finis inutilis aut nocivus fiat 
quoad o nines articulos, et sub quovis respectu -. Sunt qui distin- 
guunt inter nmtationetn contrariam f et negativam finis seu obie- 
cti legis. Dicitur mutari contrarie obiectnrn legis, quando propter 
mutationem rnateriae vel etiam circiimstantiarum fit iniustum, vel 
quocumque mode turpe servare legem, aut impossibile saltern mo- 
raliler; quo in casu lex cessat ipso facto. Dicitur mutatio negativa 
si in tali materia legis iam non invenitur ratio ob qnarn lex po 
sita t uit, licet ea sublata adhuc maieria per sc mala non sit, nee 
inipossibiiis, aut iniusta, quo in casu, iuxta nonnuilos, senlentia 
Principis declaratoria exigeretur 3 . 

115. Ab extrinseco lex cessat totaiiter per abrogationem, per ir- 
ritationem, parlialiter per derogationem , per dispensation >n. 46- 
rogatio est a Legis ablatio lotalis quae /it a leyislalore . Legisla 
tor vel eius successor totam legem revocare potest vel expresse, vel 
tacite contrariam legcrn promulgando . lies enim per quas causas 
enascitur per easdem dissoivitur 5 . 

Lex item tacite abrogatur per contrariam consuetudinem quae 

1 Cap. 2, (list, 4, cap. 60 De appellat. 

2 SUAREZ, VI, 7, 3, IX; cap. 60 De appellat. Cf. D. Tom. la. 2ae. 103 arl. 3, 4. 
Salmat. XI, 4, 2. 

3 Cf. MA.CBAT. op. cit. lib. 1, t. 2, V; D ANNIBALK op. c. pag. 167; SUAHK/, 
VI, q. 2. 

4 L. 102 de Verb. Signif. 
s Reg. in Decretal. 



84 PARS I. DE PERSONIS 



vim legis habeat. Notandum est contrariam legem anteriorem ab- 
rogare , dummodo ita priori contraria sit, at cum ea componi ne- 
queat. Hinc, prouti videbimus de legum interpretatione, lex poste 
rior generalis abrogat legem anteriorem generalern contrariam, non 
autem legem anteriorem specialem sive particularem nisi de ea 
mentio fiat. Nam ut eleganter ait Bonifacius VIII l R. Pontifex 
etsi omnia iura sen leges generales in scrinio pectoris sui servare 
dicendus sit, non item de legibus particularibus, quas cum sint 
facti et in facto consistant potest probabiliter ignorare. Legis ab- 
rogatio quae a Legislalore fiat, semper valida censenda, etiamsi il- 
licita sit dicenda si ex iniusta causa lex abrogatur. Legislator enirn 
contra bonum societatis ageret pro qua ex hypothesi lex qnae ab 
rogatur adhuc necessaria et utilis foret ? . Irritatio autem legis in- 
ferioris legislatoris abrogatio est. Supremus in societate legislator 
inferior-is legislators legem abrogare potest, cum uti inferior legis 
lator ita eius leges a suprema pendeant potentate. Inferior legis 
lator tamen suam legem abrogare nequit si a Superiore forma 
speciali confirmata fuerit; tune enim lex non ab inferiore sed ab 
ipso Superiore vim habet. Secus si condrrnatio lata sit in forma 
communi nempe ad maiorem rei extrinsecam auctoritatem 3 . De- 
rogatio est u partialis legis abrogatio nempe legis est abroga- 
tio quoad unum aut alterum articulum aliis manentibus 4 . Dispen- 
satio est legis relax atio publica auctoritate facta in casu particu 
lar!, legis vigore inanente ex parte inateriae.. Nam si materia sit 
legi subducta non adest legis dispensatio sed interpretatio. Dispen- 
satio est tolalis aut partialis prout obligationem tollit ex toto vel 
ex parte; est expressa vel tacita quae ex mente legislatoris colli- 

1 Gap. 1 de constit. in VI. 

* L. 1 ff. de constit. Prineip. Salmaticen-;es apud MACHAT op. cit. 1. 1, t. 2. 
Trid. sess. 24, c. 5, de reform, inatr., sess. 22, c. 15, de reform., sess. 25, cap. 28, 

de reformat. 

3 Const. Ap. Sedis qua censurae latae sentenliae limitantur est simul abro- 

gatoria et derogatoria D ANNNIBALE op. c. pag. 166, v. 1, n. 12. 
*> C. 15, I 1, de temp. ord. Clement. 2, pr. de Elect. 



LIBER I. DE CLERICIS 85 



gitur, uli si v. gr. Praelatus religiosum extra claustra deiiciat; ta- 
cite cum illo dispensat ut oblatam sibi pecuniam acceptare possit. 
Summus Legislator in societate sive iusta, sive inimta causa valide 
etiarnsi secundo casu illicite dispensat 4 , e contra inferior qui ex 
delegatione dispensat, nonnisi ex iusta causa potest licite et va 
lide dispensare; ratio est quia pro dispensatione ex iniusta causa 
mandaturn non habuit 2 . In genere ille potest dispensare qui 
legem tulit eiusque delegatus *. Facultas dispensandi est latae in- 
terpretationis k - dummodo non vergat in tertii praeiudicium 5 ; 
at ipsa dispensatio strictae esl interpretationis cum sit legis vul- 
nus 6 . Fit quaestio an Legislator sibi dispensare possit. et conimu- 
niter aflinnatur 7 . At haec quaeslio ab alia pendet an nempe le 
gislator vinculo suae legis, quod ab ipso prodit, teneatur ; de qua 
iam supra locuti sumus. Dispensare enim non est nisi subtrahere 
aliquem a, sabiectione legis. Hinc iuxta supra dicta videretur po- 
tius dicendum legislatorem iudicare posse, quibus in casibus ius 
naturale, quo ad materiam suae legis irnplendam cogitur pro ipso 
legislatore non uryeat. Et hoc de legibus proprie dictis promulgatis 
sutficiat. 



1 Gf. MACHAT, op. et 1. cit. 

2 Can. 4, (1. 21. Clem. 2 de elect; cap. 15 de temp, ordin. 

3 Can. 4, d. 21. Clem. 2. de elect.; cap. IS de lemp. ord. 
** Cap. ult. de Simonia. 

8 Cap. 20 de V. S- 

6 Cap. 1 et 2 de filiis presbyteiprum in 6. Nisi tamen motu proprio concessa 
sil comimmilati vel ad bonum commune. 

7 Caiet. Salmal. Gf. MACHAT, op. c. 1. 1, l. 2, qui hoc deducit ex regula de- 
sumpta est 1. 5 ff. de adopt., 1. 1, S ff. de manumiss. vind. qua stalui videtur 
quod ad exercitium iurisdictionis voluntariae non requirilur distinctio personalis 
inter eum a quo el cui praestatur auctoritas. Tamen iuxta supra dicta solvitur dif- 
flcultas. 



PARS. I. I)K PKKSOXIS 



ARTICULUS II. 

DC leyibus proprie dictis non promulgates sed consuetudine 

introduces. 

Videbimus 1) de natura consuetudinis; 2) de divisione consue- 
tudinis; 5) de consuetudinis caractberibus ad ins inducendum ; 4) de 
consuetudinis iuiidico elTeclu ; 5) de cessatione consuetudinis. 

1. De consuetudinis naturu. 

> 

116. Consuetude dupliciter considerari potest, vel nempe quate- 
nus est factum et tune consideratur causaliter et inchoative, vel 
quatenus est ius et tune consideratur fornialiter et complete. Primo 
inodo consuettido est a Sitniliutn alicuius communUatis actuum li- 
berorum frequentia vel frequentia operandi lihere eodeni inodo ?? l . 
Consuetude facti non est in actibus necessariis, hinc in brutis non 
consuetudines sed mores inveniuntur. Deiude consuetude non in 
singulis actibus, sed in eorum frequentia consistit. llac facti con- 
suetudine posita, aliquando. nonnullis extanti ms circumstantiis, de 
quibus inferius, ius sen iuris consuetudo oritur, vi cuius populus 
hoc determinato modo agere cogitur. (juo sensu iuris consuetudo 
definitur: Ius non scriptuin diuttirnis populi moribus introdu- 
cluni aliquo legislators consensus. Dicitur autem ius non scriplum- 
quia nee per se scripturam requirit, sed usu ipso introducitur, imo, 
iuxta Suarez senlentiam, consuetudinis ratio non iminularelur, 
etiamsi ius consuetudinariiim scriberetur 3 . Intelligitur tamen dum- 
modo rursus ius non proitiulgetur, vel ex script lira ei nova vis 
non addatnr. Apud ch ile ius Romanorurn consuetudo iuris definitur: 

1 Cap. 1 de const, in 6. D. Thomas la. 2ae. q. 58. Cf. SUAREZ op. cit. 
1. VII, cap. 1. 

8 L. 56 ff. de LL. et in 1. 6 ff. de iust. et iure , cap. ult. de consueludine , 
c. i de constit, in 6. can. S, distinct. 1, L. 52. h. t. ff. 



3 De legibus L. 1. 



LIBKH I. DE CLERICIS 87 



ius diuturms populi moribus et tacito populi consensu introdu- 
ctum l . Haec definitio desuniitur ex statu democratico populi Ro- 
mani; ita in statu aristocratico optimatum consensus requireretur 
uti notat Machat -. Consuetudo iuris, uti patet, est potius consue- 
tudinis effectus ; hinc in casu elTectus sumitur pro causa. 

117. Ex allata definitione patet quomodo consuetudo differat 
a lege, a praescriptione, a traditione: a] Diifert a lege prouiul- 
f/ata non proprie quia lex est scripta, e contra consuetudo, quia 
non esl de legis cssentia ut scripta sit, nee semper de facto leges 
promulgatae scriplae sunt apud populos , sed quia lex oritur ex 
direcla Principis voluntate prornulgatione manifestata , durn con 
suetudo primam originem habet ex populi moribus. b] DiiTcrt a 
praescriptione * quia 1) praescriptio inter privatos locum habel: si 
communitas praescribat, uti privata persona habetur; 2) praescri 
ptio non inducit nisi ius particulare ; 5) praescriptio saltern ordi- 
naria non obtinet nisi praescribens sit in bona fide ac titulo iusto 
et saltern ut dicitur color ato possessionem babeat; quod in consue- 
tudine praesertim contra Lcgem non exigitur *; 4) in praescriptione 
non est necessarius illius consensus contra quern praescribitur, e 



contra quoad consuetudinem ~\ c) Differt a traditione quae est 
u ius antiquurn a legislature inductum et viva voce ad comnluni- 
tatem traductuin ; consuetudo vero a communitate inducitur. 



^ 2. De consuetudinis divisione. 

118. Cum consuetudo referri possit vel ad subiectum vel ad 
obifictum, \e\ ad ipsam legem promulgatam, consuetudo tripliciter 
distinguitur. a) Relate ad mbiectum dicitur generalissimo, quae inter 

1 L. 32 ff. de LL. C. 5, d- 1. 

2 MACHAT, Inst. iur. can. 1. 1, t. i. 

s Praescriptio est adiectio dominii vel quasi dominii aul alicuius iuris sive 
realis sive personalis per conlinuatam possessionem tempore et modo a lege de- 
fmito. Hinc praescriptio convenil cum consuetudine , quia in utraque ius oritur 
posito facto possessions. De praescriptione videbimus agentes de iudjciis. 

4 SUAREZ, VII, 18, 24. 

5 Cf. SUA.RKZ, op. c. I. 7, cap. 7. 



88 



PARS I. DE PERSONIS 



integras gentes oritur uti consuetudines quae ad ius gentium per 
tinent ; generalis si in toto regno invaluerit ; specialis si in tola 
civitate, specialissima si in minima communitate. Est tamen no- 
tandum , quod cum hae minimae communitates leges proprie di- 
ctas sibi constituere non possint, ideo neque iuris consuetudines. 
b) Relate ad obiectum consuetude alia est extraiudicialis , alia iu- 
dicialis prouti in materia iudiciali vel extraiudiciali introducitur. 
Censetur consuetudo iudicialis, cum innumerae sententiae super 
eodem genere causarum proferuntur a tribunalibus. Ad hanc etiarn 
consuetudinern reducitur quod dicitur, praxis f orensis, stylus Cu- 
riae, magnique mornenti est ad ius dicendum, atque interpretan- 
dum. c) Relate tandem ad legon iam promulgatam consuetude 
alia est secundum Icgem iam latam quam firrnat et interpretatur, 
iuxta illud consuetudo est optima legum interpres * l , alia est 
consuetudo praeter Icgem, quae ius novum nee legibus latis con- 
trarium introducit, alia landem est consuetudo contra legem, quae 
legi praeexislenti ius contrarium inducit vel earn ex integro ab- 
rogando, vel ei saltern derogando -. 

3. De consuetudinis caractheribus act ins inducendnm. 

119. Hisce praehabitis de consuetudinis caractheribus viden- 
dum est ad ius inducendum. 

Cum consuetudo eamdetn in societate obligationem inducat, 
quam ipsa lex a Principe promulgata introducit, cumque ex alia 
parte consuetudo a lege promulgata ditl erat, quia alto modo eadem 
obligatio introducitur, iam patet quod consuetudo iisdein legis re- 
quisitis muniri debet, qualenus eamdem legalem obligationem in 
ducit, aliis e contra sibi propriis quatenus eadem legalis obligatio 
consuetudine alio modo introducitur. 

120. a] Requisita quae consuetudo cum lege communia habet, 
quatenus eamdem legalem obligationem inducit in societate, ad 

1 Can. 5, leges, d. 4; 1. 37 ff. de legibus. 

2 L. 32 ff. de LL. ; can. 5, dist. i. 



LIBER I. DE CLERICIS 89 



rationabilitatem turn ratione sui, turn ratione finis reducuntur, 
prouti de lege locuti sumus. Quare quae rationalis consuetudo est 
iusta, honesta, utilis, et in sensu iuris perpetua. Irrationalis con 
suetudo esse potest ratione finis , quia neque necessaria , neque 
utilis est ad finem socialem consequendum. Ratione sui 1) est 
irrationalis consuetudo quae est per se mala, quo in casu non 
datur nisi consuetudo facli, non iuris, prouti lex mala non exi- 
stit; 2) quae in iure uti iuris corruptela reprobatur. Qua in re 
est notandum abrogare consuetudinem non est per se earn re- 
probare , ita ut numquam oriri possit , cum consuetudo et quae 
uti irrationalis abrogatur , tractu temporis rationalis fieri possit. 
Hinc futura consuetude a lege efficaciter reprobari non potest nisi 
sit per se mala et iuris corruptela l ; 3) quae fovet peccato 2 ; 4) quae 
iuri naturali aut divino adversatur, prouti erant plures pharisaeo- 
rum et haereticorum abusus 3 ; 5) quae nervum abrumpit Kccle- 
siasticae disciplinae uti si iurisdictionis potestas impediatur, aut * 
ecclesiae immunitas laedatur etc. In decretalibus 5 in genere irra- 
tionales dicuntur consuetudines quae nee ratione iuvantur, nee 
sacris congruunt institutis quod iuxta dicta est intelligendum 6 . 
Neque dicatur consuetudinem contra leg em esse irrationalem, nam 
aliud est dicendum de consuetudine facti , aliud de consuetudine 
iuris. Profecto consuetudo facti contra legern donee cum iuris con- 
sueludine non coniungatur, est mala, ac primi actus animo tollendi 
legern exercentur, ideoque talis consuetudo peccaminosa est 7 . At 
iuris consuetudo non est irrationalis, utpote quae legem latam 

1 C. 1, de const, in 6". Cf. SUAREZ 1. 7, de consuet. can. 6, d. 12, c. 3, 4, 5, 
7, h. I.; c. 56 de elect. 

2 G. 10 de consuetudine. 

3 C. ult. de consuet. can. nil. dist, 8. 

* C. 16 de praeseripl, can. 3 et seq. d. 8. Canon. 1 et 2, d. 12, c. 3-5 de 
consuet. Gf. SUAREZ lib. VII, cap. 18. 

s Cap. 1 de iis quae flunt a maiori parte capituli. 

6 Cf. G. L. t. sub Alexand. Ill, part, i, cap. 16. 

7 Gf. D ANiMBALE op. c. pag. 168, nol. 25. 



90 PARS I. DE PERSONIS 



abrogat, turn quia haec consuetudo legislatoris consensu non vero 
facto nempe moribus populi vim habet, turn quia ex diuturna facti 
consuetudine, aliis comitantibus requisitis, de quibus inferius, lex 
lata irrationalis etlicitur *. 

121. b) Verum cum lex consuetudinaria non promulgationis 
sed diuturnis populi moribus introducatur, oportct, ut propria re- 
quisita habeat, eo rnodo quo propriis requisitis lex ornatur quatenus 
per promulgationem communitati imponitur. Interim, quod ad con- 
suetudinem pertinet, a] ex parte principis consensus exigitur vel 
tacitus vel praesumptus seu legalis -. Elenim obligatio in tota com- 
munitate oriri non potest nisi ab eo qui curarn communitatis ha 
bet nempe a Principe. In lege Legislatoris consensus expressus 
invenitur, quia lex eius voluntate direcle imponitur, e contra in 
consuetudine quae oritur ex populi moribus. Uno verbo in lege 
Principis voluntas obligandi, in consuetudine assensus obligandi re- 
quiritur. Quod adeo verum est , ut si in aliquam consueludinem 
Princeps expresse consentiat, iam consuetudo lex promulgata efli- 
citur. Consensus autem tacilus interesse putatur, quolies legislator 
consuetudinem inlroductam noverit, at non reclamat cum recla- 
mare possit et debeat: hoc sensu exclusive principium valet: qui 
facet consentire videtur 3 . Quare silentium ut dicitur oecanomicum 
seu ad maiora mala vitanda, iuris consuetudinem impedit. [us na- 



1 Cf. SUAREZ op. c. qui regulas addit ad consuetudinem rationalem cogno- 
scendam. 

2 L. 32 ff. de LL. L. 2. God. Quae sit longa consuetudo. D. Thorn. i a . 2 ae . 97, 
o ad 3. L. quibus IT. de LL. ubi IULIANUS ait nam quum ipsae leges nulla alia 
ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receplae sunt merilo el ea quae 
sine ullo scripto populus probavil, tenebunt omnes: nam quid interest suffragio 
populus voluntalem suam declare! an rebus ipsis et factis ? Quare reclissime etiam 
illud receptum est ut leges non solum suffragio legislatoris, sed etiam lacilo cou- 
sensu omnium per desuetudinem abrogenlur . Notetur quod cum canonicis insti- 
tutis de consuetudine non convenit hac in lege, ex forma societalis Romanae de- 
mocraticae desumendum esse. 

3 Reg. 45, 44 in VI. 



LIBKH I- DE CLERICIS 91 



turale ceteroquin exigit ut alicuius legis obligatio per sever et, neve 
nova obligatio inducatur, nisi constet aut legitime praesumi possit 
legem latam a Legislatore abrogatam, aut novam legem latam esse. 

Quia autem non omnes consuetudines a Principe eognoscun- 
tur, quoad has consuetudines quas princeps ignorat, ex parte Princi- 
pis consensus praesumptas sen legalis sufficit, eo quia in hire etiam 
canonico omnes rationales consueludines leyitimo tempore prae- 
scriptas Princeps adprobat l . 

Ceterum clarum est illius Principis consensum taciturn vel 
praesumptum exigi, qui in ea communitale leges ferendi potesta 
tern babet. Hinc v. g. in consuetudinibus Ecclesiae universalis 
S. Pontificis consensus requiritur, in consuetudinibus dioecesis Epi- 
scopi. [mo uniuscuiusque consuetudinis vis ad ea sese extendit, ad 
quae uniuscuiusque legislatoris potestas legifera se protendit. 6) Ex 
parte consuetudinis exigitur ut consuetude sit legitiitie praescripta 
quatenus nernpe tempore a lege praefinito perduraverit: et com- 
muniter decennium pro quacurnque consuetudine assignatur 2 . Ve- 
rurn haec conditio est hypothelica. Nam decennii continuatio ex 
parte consuetudinis requiritur in hire, ad legislatoris leg ale m con 
sensus praesumendum; agitur proinde de consuetudine (juam prin- 
ceps ignorat. Qua re si ante decennium Princeps cognita consue 
tudine tacite assentiat, consuetudo, ni aliud obstet, statim vim ha- 
bere potest z . Haec ex parte legis non requiruntur, cum in lege 
Principis expressa voluntas semper manifesta sit. 

c) Ex parte communitatis vero, cum consuetudo ex ipsius com- 
munitatis facto oriatur, requiritur, ut communitas sua consuetudine 



1 Cap. ult. de consuetudine; 1. 32 el 35 ft", de LL., 1. ult. Codicis quae sit 
longa cons. 

2 Bened. XIV, de Synod. XIII, 54. Ex toto titul. Cod. quae sit longa consue- 
tud., 1. 10. si servit. vind. Qui exigunt spatium 40 annortim ex cap. 21 de consuet. 
ootal U ANMB.VLE consuet. cum prescriptions confundunt. SUAREX VII, 18, 24. 

3 Can. 7. disl. 12. Arg. ex 1. \ C. quae sit long, cons.; 1 Inst. de usucap.; 
1. 11. Codicis de praescript. long. temp. Cfr. MACHAT op. c. de consuet. etc. etc. 
Ex cap. 3 de cognat. spirit. D. Thorn. l a . 2ae. 97, 3 ad 3. REINFF. I, IV, 95. 



92 PARS I. DE PKRSONIS 



sese obligare vel se a legis latae obligatione liberare intendat, quo 
in casu consuetudo dicitur potius dissuetudo l . Etenim etsi obli- 
gatio iuridica consuetndini ex Principis consensu accedat , tamen 
Princeps in consuetudinem consentit prouti est: hinc si consuetudo 
non sit ad obligationem inducendam, neque Principis assensus ob- 
ligationem inducit. 

Non est autem dicendum communitatem sua consuetudine sese 
obligare, aut se ab obligatione liberare intendisse nisi a) consue 
tudo a maiori ac saniori parte communitatis iuducatur quae ca- 
pax sit recipiendi legem; alioquin communitatis consuetudo dici 
non posset - ; b] nisi per actus liberos et non interrupts nee dis- 
similes consuetudo vigeat 3 narn per actus non liberos communi 
tatis voluntas non manifestatur , per actus autem interruptos aut 
dissimiles contraria voluntas ostenditur. 

122. Ex quibus liquet quomodo consuetudo sit lex proprie di 
cta quae non promulgation , sed diuturnis populi moribus intro- 
ducitur. Quatenus est lex cum lege conveuit quoad requisita <|uae 
a promulgation praescindunt quaeque in rationabilitate couclu- 
duntur, prouti legem diximus esse rationis ordinalionern ad bonum 
commune. Quateuus consuetudo et lex diverso modo introducuntur 
propria requisita unaquaeque habet; at requisita unius aequivalent 
requisitis alterius, quia ornnia ad hoc reducuntur a) ut lex con 
sensu Principis firmetur, b) ut lex communitati imponattir. 

4. De consuetudinis eff ectu iuridico. 

123. Itaque consuetudinis efl ectus in genere est itts dicere in 
communitate, aut novam legem inducendo aut legem latam abro- 
gando. Quod si de singulis consuetudinibus iuxta legem, praeter 
legem, et contra legem sermonem inslituamus; quoad consuetudi 
nem iuxta legem dicendum est hanc esse consuetudinem potius 

1 Arg. ex 1. 52 ff. de LL. 
s L. 32, 35 de legibus ff. 



3 



L. 1 Godicis quae sit long, consuet. L. 58 de legibus ff. 



LIBER I. DE CLEIUCIS 93 



facti quam iuris , de quacumque lege agatur sive naturali, sive 
divina, sive humana. Dicitur haec consuetude esse potius iuris 
iinitativa vel executiva, hinc lege sublata et consuetudinem cor- 
ruere necesse est. Tamen eius etleclus sunt \) ut legem fir met l , 
2) ut leg em inter pretetur 2 . Alii enumerant alium efl ectum ut 
nempe lex aliquando extendatur , verum hoc ad consuetudinem 
praeter leg em reduceretur 3 . Consuetudo praetcr legem naturalem 
proprie non datur quia consuetudo legis vim habet consensu Prin- 
cipis, ideoque rationem habet legis humanae. Tamen secundum 
quid consuetudo praeter legem naturalem vim habere potest, quoad 
actus per se lionestos, (jiii lege naturali saltern quoad exercifcium 
non praecipiuntur. Praeter ius divinum aulem consuetudo secun- 
durn quid admittitur prouti accidit circa traditiones quas uni versa 
tenet Ecclesia de quibus nee Christus Dominus, neque Apostoli ex- 
pressum praeceptum tradiderunt 4 . Consuetudo contra legem natu 
ralem non admittitur cum lex naturalis lege humana abrogari non 
possit 5 . Neque consuetudo admittitur contra ius divinum eadem 
de causa 6 . Quod si agatur de lege humana, consuetudo praeter 
legem novam obligationein inducit vel praeceptivam , vel prohi- 
bitivam, vel irritantem, vel impedimentoram etiam matrimonium 
dirimentium inductivam 7 . Consuetudo contra, legem humanam, 
earn abrogare potest vel ex toto, vel ex parte , vel quoad poenam 
et ciilpam nempe quoad vim directivam et coacdvam, aut solum 



1 Can. 3, dist. 4, in decrelo. 

2 Gap. 8 de consuet.; 1. 37-38, ff. de LL. 

3 Cf. SUAREZ, op. c. et 1. cit. 

4 Cf. SUAREZ, 1. 7, c. 4, op. cit, 

5 D. Th. la. 2ae. q. 37, art. 3 ad 1; cap. ult. de consuet. Cf. Suarez, 1. c. 

6 S. Paul, ad Coloss. 2, Mattti. 15. Quod est bene atlendendum, cum aliquando 
lex humana, uli Ecclesiastica, praecepta etiam divina ac naturalia urgeat. Talis 
lex ecclesiaslica consuetudinem contra legem aut praeter legem iuxta dicta admit- 
tere non potest, non qua lex ecclesiastica esl, sed qua est lex humana, quae ipsas 
leges divinas vel nalurales urget. 

7 Can. 5, d. 1 et I. 32, 33 ff. de LL.; cap. 1 de cogn. spirit. 



94 PAHS I. DE PERSONIS 



quoad vim coactivam aut directivam l . Non potest autem consue 
tudo contra let/em ecclesiasticam earn abrogare solum quoad vim 
directivam, quod ex dictis de legis ecclesiasticae vi descendit. Tan 
dem notatu dignum est, cum de consaetudine contra legem aga- 
tur, hanc consuetudinem in foro externo non praesumi sed pro- 
bandam esse cum lex lala, quae esset abroganda possideal; secus 
si consueludo contra leyem notoria, si I. Quod si consuetudo prae- 
ter lfi(/em sit, pro ea standum est -. 

$ o. - - DC cessatione coimietudinis. 

124. Lex consuetudinaria cessat pariter ab intrinseco vel ex 
trinseco. Ab intrinseco cessat cessante fine consuetudinis sub quo- 
vis respectu, quoad omnes articulos et pro tola communilate. Re- 
colantur quae de legis cessatione ab intrinseco diximus. Ceterum 
uti lex irrationalis cessat, quia in Principe ius earn urgendi deli- 
cit, ita consuetudinem quae cessante line fit irrationalis cessare 
oportet, quia Princeps neque tacite neque praesiunpte in earn as- 
sentire valet. ^16 extrinseco pariter consuetudo cessat per abro- 
gationcm expressam, vel tacitam, per irritationem, derogationem 
et dispensationem, iuxta quae de legis cessatione ab extrinseco di 
ximus 3 . 

125. Attamen, quod proprie ad consuetudinem atlinet, si lex 
edalur cum clausula non obslante quacumque consuctudine con- 
sueUidmes quidem et particulars abrogantur non autem immemo- 
rialeSj vel f aturae nisi de immemoriali expressa inentio tiat vel 
futurae, uti iuris corruptelae , reprobentur *. Ktenim 5 consuetudo 

1 L. 32 ff. tie LL.; c. ult. dc consuel.; c. 6, dist. 12; can. 3, 6, d. 4; can. 8, 11, d. 12. 

- Cf. MACHAT 1. 1, t, 4, op. c.; I. 2 ff. de I. el F. I. 

3 Si consuetudo est immemorialis quia eius initii meinoria non extat per earn 
ea omnia acquiri possunt quae privilegiis el indulto principis concedi solenl; nam 
talis consuetudo aequiparatur privilegio principis et habetur loco tiluli legitime con- 
stituti et probati, nisi aliter a iure statuatur. Ita Mach. o. c. 1. 1, tit. 4, n. 9. 

1 Gf. F.\orr.\N. in cap. ad haec n. 34, de Relig. domibus. 

5 Cf. FAGNAN., in cap. cum Apostolica de iis quae a Prael. 



LIBER I. DE CLERICIS 95 



immemorialis cuius nempe initii memoria non extat, aequiparatur 
privilegiis, quae abrogata non censentur nisi de iis mentio fiat 
u cum bcneficia principis oporleat exse mansura . Consuetude vero 
futura legi non resistit, et cum talis legis effectus odiosus sit, stri- 
cto sensu neque ultra vim verborum est intelligendus. Quod locum 
non habet si expresse futura consuetude reprobatur quia iuris cor- 
ruptela l . 

ART1GULUS III. 

De legibus improprie dictis. 

126. Leges improprie dictas vocamus 1) quae etiam per se leges 
uon sint, quia se referunt ad casus et personas particulars, tamen 
aliquando vim legis in societale habent uti rescripta et decisiones 
sacrorurn tribunalium, sive 2) quae etiamsi semper vim legis ha- 
beant tamen per modum legis baud ret eruntur ac vim legis parti- 
cularis habent uti concordata, sive 5) quae vim legis particularis 
habere dicuntur uti privilegia, sive 4) quae tandem vim legis sem 
per habent, tamen perpetuae in sensu iuris non sunt cum morte 
Principis vim amittant; uti regulae cancellariae. Proinde agendum 
nobis est de rescriptis, de decisionibus sacrorum tribunalium, de 
concordatis, de privilegiis, et deinceps de regulis Cancellariae. 

1. De rescriptis. 

Videbimus 1) de natura rescriptorum ; 2) de divisione rescripto- 
rurn ; 5) de rescriptorum idoneo subiecto ; 4) de vi iuridica rescri 
ptorum ; 5) de rescriptorum cessatione. 

a) - - De natura Rescriptorum. 

127. Rescriptum quoad rem, proprie et stricte acceptum apud 
canonistas definitur: Responsum Principis in scripto datum ad ali- 

1 Can. 3 et seqq., dist. 8. Can. 1 et seqq., dist. 11. Canon 3, 12, dist. 12; arg. 
c. 4, d. 10 et c. 3, 5, h. t. L. 2 Cod. quae sit longa consuet. L. 3, 5, ff. de se- 
pulc. viol., 1. 13 Cod. 



96 PARS I. DE PERSONIS 



cuius supplicationem, vel relationem, vel consultationem circa ius 
intelliyendum l . Aliter vocatur epislola in civili iure romanorum 2 , 
vel in iure canonico epistola decretalis. Rescriptum, notat clariss. 
Sanguined % quando sine addito nominatur, intelligitur esse Ponti- 
fieis. De eiusmodi rescriptis Pondficiis hie sermo est, etiamsi, data 
proportione, quae de his traduntur, et rescriptis Episcoporum aptari 
possint. Verum Summus Pondfex potest dupliciter interrogari vel 
obtineatur consilium, vel ut obtineatur sententia tamquam a Prin 
cipe soeietatis ecclesiasticae. Primi generis rescripta a pud veteres 
quam plurimum cernuntur. Erat enim laudabilis illorum Episco- 
porum consuetudo ut in rebus gravissimis non rnodo a Romano 
Pontifice, sed etiam ad invicem consilia mutuarent 4 . Sic v. gr. Leo 
Magnus Paschasinum Lilybeum Episcopum de cyclo Paschali con- 
suluit 5 . Attamen haec rescripta nullam legalem \im neque particu- 
larem neque universalern habere possunt, cum obligatio per modum 
consilii imponi non possit. Maior igitur ratio habenda est rescri- 
ptorum secundi generis ; quibus nernpe Summus Pontifex quia 
sententiam profert, ius dicit. 

128. Rescriptum petition! responded Petitio triplici constat 
parte 1) nempe narrativa qua facti expositio exhibetur; 2) postu- 
lativa quae substantiam instantiae exprimit ; 5) persuasiva quae ra- 
tionurn momenta evolvit ad principis animum movendum. Rescri 
ptum proinde triplici item parte distinguitur, nempe narrativa, qua 
factum exponitur, dispositiva qua Pondficis voluntas manifestatur, 
persuasiva seu exornativa qua Princeps rescripti aequitatem suadet. 

b) - - De rescriptornin divisione. 

129. Rescripta tripliciter distinguunlur videlicet relate 1) ad sub- 
iectuin, relate 2) ad obiectum, relate 3) ad ius commune, a) Re- 

1 De rescriplis. Cf. Trid. sess. 22, c. 5, 6 et sess. 25, c. 10, de reform. 

2 L. i, 1, ff. de Constit.; 1. 2 Cod. de LL. 

3 Inst. can. seel. 4 de rescript. 

4 Cf. epistolas Cypriani, Basilii, Ambrosii etc. 
8 Gf. Berardi op. c. diss. 2, c. 2. 



LIBER I. DE CLERICIS 97 



late ad subiectum nempe ad eos pro quibus rescripta feruntur, alia 
sunt gencralia, quae pro omnibus snbditis feruntur ad instar consti- 
tutionis l , alia specialia quae dantur pro singulis subditis ~. b) Relate 
ad eorurn obiectum rescripta, alia grafiae dicuntur quibus aut praeter 
aut contra ius gratia conceditur, alia imtitiae quibus vei ius du- 
bitim explicatur, casus dirimitur, vel iudex tfelegatur etc. Haec re 
scripta dicuntur etiam ad lites. Hisce nonnulli rescripta mixta ad- 
dun t, quibus nempe et gratia concedilur et iustitiae administrationi 
consul! tur. c) Relate ad ius commune rescripta sunt iuxtaius, prae 
ter ius, aut contra ius. luxta ius rescripta dicuntur quae Pontifex 
iuri communi conformiter concedit: praeter ius, quibus Pontifex 
quae iure non sunt decisa concedit, contra ius quibus Pontifex ali- 
quid contra communem iuris dispositionem facit uti privilegia lar- 



giendo etc. 



c) - - De rescriptonun subiecto idoneo. 



150. Omnes fideles rescripta obtinere possunt qui capaces sunt 
iurium in Ecclesia Christi. Quare excipiuntur excommunicati maiori 
excommunications 3 sive vitandi sint sive non, quia Martinus V 
favore lidelium hanc distinctionem induxil. In Ecclesia enim iuri- 
bus carent ac Ecclesia lidelem censuris irretitum per poenarum me- 
tum a via perditionis reducere conatur *. Quamobrem praxis seu 
stylus forensis est ut in rescriptis R. PontiOcis absolutio a censu 
ris praeponatur, eo fine tantummodo ut rescriptum Pontilicis va- 
leat. (juae absolutio non valet si censuratus per annum continuum 
in censuris insorduerit 5 . Atlamen iuxta aequitatem lex ecclesia- 

1 L. fin., | 1, God. de leg. 

2 L. 2 eodeni. 

1 Hodierna disciplina raro infertur in praxi excommunicatio minor qua nempe 
homo baptizatus privatur solum participalione Sacramentoram. Cf. SANTI praelect. 
iur. can. 1. 5, t. 59, n. 32. 

* C. 1, h. t. in P. Gf. SANTI hoc loco. 

5 RIGANTI, Gomm. ad Reg. Cancell. Apost. lorn. IV, p. 150 edit. Rom. ubi 
agit de regula LXVII. 

ZlTKLLI-SOLIKKI. 7 



98 PARS I. DE PERSONIS 



stica statuit ut et excommunicatus rescriptum obtinere possit a) sive 
in ipsa causa excommunicationis l 6) sive in causis civilibus 2 aut 
criminalibus ratione appellation^ quibus se iniuste gravatum per- 
sentiat. Hisce exceptis rescriptum ab excommunicate obtentum 
est ipso iure nullum 3 . Item de haereticis cum sint excommuni- 
cati 4 . Similiter propter fraudis periculum quis non potest pro aliis 
rescripta iustitiae obtinere, si non habeat speciale mandatum, vel 
saltern coniunctus non sit \inculosanguinis, nee constet de eorum 
contraria voluntate 5 . Secus dicendum de rescripts gratiae 6 con 
tra Panormitanum 7 . Sunt tamen qui idem dicunt inductum esse 
quoad rescripta iustitiae, at eorum aflirmatio probata non videtur *. 

d) - De vi iuridica rescriptorum. 

131. Vis rescriptorum est consideranda 1) relate ad paries qui 
bus rescriptum constat, 2) relate ad ius quod dicit, 3) relate ad 
tempus quo eifectum habet. Et quoad primurn probatur vim re- 
scripti in parte dispositiva reponendam esse; quod iuridice et hi- 
storice probatur. Iuridice; etenim, rescriptum ex Pontificis volun 
tate vim habet, prouti de omnibus legibus est dicendum, atqui vo- 
luntas Pontificis non manifestatur nisi in parte dispositiva. In parte 
enim narrativa Princeps sese praebet uti historicum, in parte per- 
suasiva sese praebet uti virum doctissimum qui iuris dispositioni- 
bus rescript! iustitiam suadet. Historice cum ad modum attendatur 
quo usque ab antiquitate rescripta exarantur. Antiquitus et prae- 
sertim media aetate in more positum erat ut non modo Summus 
Ponlifex, sed et Episcopi et Abbates, imo et Principes proprios Cap- 

1 Cap. 41 de Praescript. in Decretal. 

2 Cf. REIFFENSTUEL, 1. I, t. Ill, II, op. ius canon, univers. 

3 Cap. 1 de rescript, in 6- 
k L. 2 Cod. de Sum. Trinit. 

5 C. 28-33, h. t.; 1. 24 Cod. de procural.; 1. 55, 1. 40 de procural. ft. 

6 L. 6 de rescr. el cap. 24 de Praeb. 

7 Cap. 20, tit. V, 1. I. 

8 ZITELLI de dispensat. malr. c. 2, a. 2 Proleg. 



LI HER I. DE CLKRICIS 99 



pellanos haberent. lam constitutiones a Romanis Pontificibus an- 
tiquitus in solernni coelu Antistitum Romanae Provinciae et re- 
centioribus saeculis in consistorio Cardinalium comprobantur. At 
rescripta exaranda Cappellanis Pontificiis commiltebantur, ila ex. gr. 
et Gregorius IX suam decretalium compilationem quam in corpore 
iuris canonici habemus, S. Raymundo Pennaforlensi commisit quein 
suum Cappellanum nomina\it. Haque cum aliqua petitio Romano 
Pontifici referretur, unus ex Cappellanis instantiae summarn in 
Cappelia sen in Collegio Cappellanorum referebat. Deinde Pontificis 
voluntas explorabatur, ac habita responsione, haec in scriptis re- 
digebatur servata forma praedicta rescriptorum , plurihus adiectis 
sponte quib js rescriptum ornatius viderelur. Nil mi rum proinde si 
nonnulla R. Pontificis rescripta, quae in corpore iuris continentur 
nonnulla extranea contineant, vel minus ad rectam rationem exa- 
cta. Haec enim evidenter scripta fuerunt a Cappellanis qui nimis 
suo ingenio, suaeque doctrinae indulserunt. 

Hisce Cappellanis, ait Cardinalis de Luca , successerunt qui 
Rotae Romanae Auditores nuncupantur l . Nam Cappellanis, auctis 
Sedis Aposlolicae negotiis, coepit a SS. Pontificibus facultas concedi 
definiendi negotia ; tandem Joannes XXII eiusque successores re- 
gulas statuerunt iuxta quas ab iis negotia iudicialiter expedirentur. 
Cessato autem Cappellanorum munere in exarandis rescriptis, hoc 
munus sacris Cardinalium Congregationibus demandaturn est. Ve- 
rum antiquum mos servatur. Cardinalis Praefectus de oblata peti- 
tione Romano Pontifici refert; habita responsione rescriptum ab 
oilicialibus Congregationis exaratur iuxta S. Pontificis mentem et 
iuxta formam allatam rescriptorum. Ex quibus patet quod vis re 
script! in sola parle dispositiva reponenda est, turn quia in ea tan- 
tummodo voluntas Pontificis rnanifesiatur, turn quia paries narra- 
tiva, ac exornativa ab ingenio sacrarum Congregationum otficialium 
quodammodo dependent. Kst tamen hie notandum non semper in 
scriptis paitem exornativam inveniri; insuper aliquando parti dis- 
positivae commisceri vel etiam dispositivae praeponi. 

1 Cur. Rom. discurs. 52. 



100 PARS I. DE PERSONLS 



152. (Juodsi rescriptorum vis consideretur relate ad ius quod di- 
cnnt, dicendum est rescripta per se nou gignere nisi ius par tic u- 
lare, sive quia se referunt tantummodo ad facta eidem Principi 
proposita sive quia imam aut alteram personam respiciant. Verum 
si a] rescriptum in universa Ecclesia Pontificis auctoritate proinul- 
galur, prouti saepius accidit de rescriptis quibus ius dubium inter- 
pretatur, aut si b] voluntate Pontilicis in collectionibus legum ec- 
clesiasticarurn ab Ecclesia adprobatis inseritur, rescriptum iuris uni- 
versalis vim obtiuet l . 

133. Relate vero ad tempus quo rescriptum vim iuridicam 
sortitur, rescripta iustitiae ad hoc ut iudici in iis delegate confe- 
ratur iurisdictio, ell ectum habent a die praesentationis iudici dele 
gate 2 . Quoad ea vero quae pertinent ad staturn eontroversiae, a 
tempore quo rescripta data sunt 3 . Rescripta vero gratiae a tern- 
pore datae, nempe a tempore quo data sunt effec-tum sortiuntur, 
si agatur de gratia ab eodem Pontifice facta *. Aliquando autem ex 
particular! causa conceditur ut a die exhibitionis precum rescri 
pta effectus sortiantur. Quod si agatur de gratia facienda a iudice 
delegate, idem obtinet quod de iustitiae rescriptis iam diximus 5 . 

e) De cessatione rescriptorum. 

134. Rescripta aliquando vel usque ab initio vim non habent, vel 
tractu lemporis vim amittunt. Ab initio rescripta aliquando vim non 
habent ex vitiis extrinsecis , aut intrinsecis. a) Vitiis extrinsecis 
fit nullum rescriptum si aliquid ornissum est quod ad rescripti for- 
mam substantialem extrinsecam pertinet : ita habetur uti nullum 
rescriptum in quo omittitur nomen Pontificis, aut data etc. rescri 
ptum in quo rasura aut cancellatio sit praesertim in loco sub- 

1 Gf. SUAREZ op. c. lib. 4, cap. 14, n. 3 el seq. 
* Gap. 12 sq. h. t. in decret., c- 12 de appell., c. 4 de rest, spoliat. 
3 Gap. 43 de rescript., c. 19 h. t., c. 7 h. 1. in VI, Clem. nil. h. t. 
1 Gap. 7, 30, 38 de rescript., c. 9 eodem in 6, cap. 7 el 31 De praeb. in VI, 
reg. 16 in VI. 

8 Arg. ex cap. 56 de praeb. in 6. 



LIBER I. DE CLERICIS 101 



stantiali , vel vitium aut fractura in sigillo 1 , rescriptum in quo 
crassus error contra grammaticam invenitur 2 . Hisce in casibus 
rescriptum leg is dispositions uti nullum habetur, quia maxima sus- 
picio inducilur rescriptum vel esse apocryphum vel saltern COITU- 
ptum. Defectus literae tamen non invalidat rescriptum. b] Vitiis 
intrinsecis autem rescriptum nullum est, vel quia necessarium vel 
in petitione vel in rescripto non est expressum , vel quia falsum 
vel in petitione vel in rescripto est allegatum. Kxpressio t alsi , di- 
citur in iure obrgptio, reticentia veri subreptio. Cum vero obreptio 
et subreptio quoad iuridicos effectus minirne differant, frequenter 
in iure et usu promiscue sumuntur 3 . 

VA in primis quod ad petitipnem rescript! attinet. obreptio vel 
subreptio locum habuit vel dolo, vel ignorantia et simplicitate k . 
Si dolo locum habuit obreplio vel subreptio, rescripta sive gratiae 5 
sive iustitiae 6 sunt ipso iure ab initio invalida , dum error non 
cadat omniuo in accid^ntalibus. (Juod si obreptio vel subreptio in 
petitione ex ignorantia vel simplititate irrepserit distinguendum 
est. Vel veri reticentia, aut falsi allegatio cadit in causam iinpul- 
sivam, vel in causam motivant. Causa motiva vel finalis dicilur, 
qua princeps ita movetur ad concedendum rescriptum ut illud non 
concederet si sciret causam non esse veram; causa impulsiva e 
contra est qua Princeps impellitur sed per se sufficiens haud esset 
ad rescriptum impetrandum 7 . Ex his liquet si obreptio aut sub 
reptio in causarn rnotivam cadat , rescriptum voluntate Princi- 
pis destitui, ideoque omni vi carere oportere; secus quoad causam 
impulsivam dicendum. Verum hac in re distinguere oportet, nam 

1 G. 5, 6 de fide inslrum. 

2 C. It h. t. 

3 Gap. 11, de fide instrum. 
** Gf. MACHAT, op. c. h. I. 

5 G. 51 h. t., cap. 8 eod. 

6 Cf. SUAREZ cap. 31, h. t. contra paucos cap. 15, 16, 20. Cf. MACHAT I. 1, 
tit. 5, op. c. 

7 Cf. MACHAT op. c. h. t. 



102 PARS I. DE PKRSONIS 



rescripta gratiae sunt ipso tare nulla, rescripta vero iustitiae ope 
exceptionis invalidantur l . Insuper si in rescriptis iustitiae obre- 
ptio vel subreptio causa full ut in rescripto specialis forma iu- 
dicii a iudice prosequenda statueretur, valeret tarnen rescriptum in 
forma communi iudiciorum assequendum. In dubio in rescriptis 
gratiae dolus praesumitur, secus in rescriptis iustitiae 2 . Ex his 
consequitur: 1) Si R. Pontifex rescriptum motu proprio concedat 
ex certa scientia , rescriptum etiam obreptitium vel subreptitium 
ratione iguorantiae vel simplicitatis validum est 3 , nisi tamen res- 
cribens iure delegate ageret; excederet enim mandatum. 5) Si plu- 
res adsint causae motivae falsae sufficit ut una sit vera ut valeat 
rescriptum 4 , dummodo a] vel omnes causae ita inter se non con- 
neclantur ut unam causam moraliter etliciant, quod extra hypo- 
thesim videtur 5 , et insuper b) dummodo ex dolo plures falsae mo 
tivae allegatae non sint. Ulterius causa motiva sufficit ut vera sit 
tempore concessions rescript! , idest tempore quo rescriptum vim 
incipit habere senata distinctione inter rescripta gratiae et iustitiae 
iuxta supra dicta. Quod si omnes causae sint impulsivae et una 
falsa, rescriptum corruit quia omnes impulsivae unam motivam ef- 
formare censentur. Quodsi tandem mixtae sint reddit supra dictum. 
135. Rescriptum pariter ex eius parte ab initio vim non lia- 
bet si quid necessarium non est expressum, vel si quid f alsum est 
allegatum. Quare ) ex. gr. nulluin est rescriptum contra ius com 
mune vel ius terlii nisi horum sit mentio 6 b) nullum est secundum 

C. 2, 19, 20 h. I.; c. 23 de praeb. in 6; c. 2 de renunciat. in VI; cap. 2 
de fil. presbyt. in VI; Clement. 1 de praeb.; cap. 9, 23 de rescript. Cf. FAGNAN. in 
cap. 20 de Rescr. Gf. REINFF. 1. 1, t. 3 de rescr. 

* Gf. ZITELLI De disp. proleg. c. 2, art. 2, quaest. 1. 

3 G. 23 de praeb. in VI, cf. ZITELLI, op. et I. oil., cap. 23 Clem. 4. In dubio 
causa censetur impulsiva 1. cum tale falsam ff. de conditionibus et demonstr., c. 25 
de verb, signif. ZITELLI op. c. 1. c. 

* Gap. 4 et 20 de rescript. 

s Gap. 37 de reg. luris in VI. 

15 C. 15 li. t-, cap. 1 de constit. in VI. 



LIBER I. DE CLERICIS 103 



rescriptum generate contra primum speciale, secus si primum ge 
nerate fuit quia per speciem derogatur generi etc. etc. 4 . 

136. Tandem rescripta quae ab initio valida fuerunt tractu 
temporis vim amittere possunt, etiamsi rescripta sive gratiae sive 
iustitiae per se perpetua praesumantur, nisi rescriptum ad tern- 
pus duraturum datum sit. Interim rescripta cessant a) per renun- 
ciationem postulantis sive expressam sive tacitam. Prouti si quis ob- 
tenta dispensatione dirimente ad matrimonium cum Caia contra- 
hendum, non utitur rescriplo, sed novam dispensationem petit ab 
imped, dirimente matrimonium cum Sempronia cum qua matri 
monium contraxit. Mortua Sempronia non potest nisi nova dispen 
satione matrimonium contrahere cum Gaia, secus si cum libera ma 
trimonium contraxit z . Quoad autem renunciationem * expressam 
si rescripta edita fuerint favore plurium personarum ab omnibus 
renuntiatio emittenda est, etiamsi ab uno fuerint obtenta b) per 
Principis revocationem sive expressam sive tacitam 5 . Ha tacita 
revocatione cessat rescriptum iustitiae quod inlra annum iudici 
delegate praesentatum non sit, si alius interim contrarium rescri 
ptum obtinuerit et contra primum exceperit. Quod a iure in poenam 
negligentiae statutum est 6 c) per mortem postulantis ; quod semper 
in rescriptis gratiae locum habet , in rescripts vero iustitiae 
videndum est an ius eiusque consectaria quae defunctus vi re- 
scripti acquisierit ita sint personalia ut non transeant ad haere- 
des 7 ; d] rnorte concedentis rescripta iustitiae vel gratiae facien- 
dae cessant re tamen adhuc Integra 8 . Dicitur in casu res in- 

1 C. 1, 3 h. t. Gf. MACHA.T op. c. de rescr. n. 7 et seq. 

2 C. 9 de off. deleg. , reg. 16 in VI, decet concessum a Principe beneficium 
esse mansurum . 

3 SANCHEZ libr. 8, d. 32, n. 3. 

" Cap. 12, de for. comp., regul. 29 in VI. 

5 Gap. 14, 24, 30 h. t. 

6 C. 23 h. t. Innocenlii III. 

7 ZlTELLI Op. et 1. Cil. 

8 Cap. 3 de Rescript, in VI; c. 20 de off. deleg., reg. 16 in VI; c. 36 de 
praeb. in 6; c. 9 de otf. el potesl. lud. del. in 6. 



104 



PARS I. DE PERSONIS 



tegra cum rescriptum ad executorem non fuerit praesentatum; 
e] morte executor is si ratione personalis industriae electus fuerit 1 ; 
/ ) per efftcacem impugnationem rescripti , quae fieri potest oris 
aperitione oblenta, nempe obtenta facultate impugnandi rescripta 
de quibus agitur 2 . 

^2. - De Sacr. Tribunalinm decisionibus. 

137. Praeter rescripta aliquando vim legis in Ecclesia habent 
etiam sacroruni tribunalium vel sacrarum congregationum deci- 
siones in casibus particularibus. Est iuris principium res pro aliis 
iudicata aliis nee prodessc nee obesse potest 3 . ludicis enim non est 
legem concedere, sed solummodo legem latam singulis casibus ap- 
plicare. Quare ^ 7 is iuridica iudicii fundatur in legis interprelatione 
in ordine ad particulars circumstantias. Cum proinde circumstan- 
tiae diversae esse soleant diversis occurrentibus casibus, consequi- 
tur rem pro aliis iudicatani aliis nee prodesse nee obesse posse. 
Cuiusve igitur Tribunalis decisto nonnisi ius particularc inter par- 
tes gignerc potest. Quod et de decisionibus sacrarum Congregatio 
num est dicendurn si per iudicii modum procedant *. Attamen 
aliquando hae decisiones vim legis universalis habere possunt, quod 
accidit, a) si ius a Congregationibus interprelatur special! Surnrni 
Pontilicis mandate , ac legilimo modo interpretalio promulgatur. 
b] Si decisiones SS. Congregationum aliquam generale/n iuris dis- 
positioneni pro obiecto habeant, durnmodo item consulto Pontitice 
decisio feratur et edatur. c) Si decisiones huiusmodi in similibus 
casibus repetitae inveniantur ita ut ingens earum copia habeatur, 
qua consuetudo iudicialis sen stylus Curiae, seu praxis forensis in- 
troducatur 5 . 

1 Cf. ZTTELLI op. c. et 1. cit. 

2 Cf. de rescr. ZALLINGER, ZITELLI de disp. 

3 Leg. 2 Cod., cap. 25 de sent, et re iud. 
k Cf. FAGNAN. in cap. 15 de const. 

8 Cf. SANTI Prael. lib. 1, tit. 21, n. 45 et sq. 



LIHKR I. DE CLERICIS 105 



ARTICULUS IV. 

De Us quae vim legis habent etiamsi per modum legis 
non ferantur sen de Concordats. 

158. Remissive ad articulum 4 capitis 5, tituli 5, libri 2, pri- 
mae partis in tractatu de iure publico ecclesiastico l . Hinc solum 
notamus concordata vim legis habere pro omnibus dioecesibus pro 
quibus concordatum inter Ecclesiam et statum initum est. Etenim 
1) concordata ab Ecclesia ineuntur ut fideles omnes obligent pro 
quibus ineuntur, et 2) etiamsi concordata a civili auctoritate pro- 
mulgentur, tamen haec promulgatio auctoritale etiam Pontiticis fit 
cum ad hoc concordata ineantur ut promulgentur. Ceterum con 
cordata leges mixtae dici possunt, cum ab ulraque auctoritate civili 
et ecclesiastica procedant. 

ART1GULUS V. 

De Us quae vim legis particularly habere 
dicuntur seu de privilegiis. 

Videbimus 1) De privilegiorum definitione ; 2) de privilegiorum 
subiecto ; 5) de privilegiorum causa efficiente; 4) de privilegiorum 
divisione; 5) de privilegiorum acquisitione; 6) de privilegiorum ces- 

satione. 

i 

^ 1. - - DC privilegiorum definitione. 

139. Privilegium definitur a concessio ut pluries permanens seu 
perpettia qua contra vel praeter ius commune aliquid speciale ali- 
cui personae a legitimo super tore largilur 2 . Hac in definitione 



1 SOLIERI. Elementa iuris publici ecclesiastic!. 
2 Ex 1. 16 ff. de leg. 



106 PARS I. DE PERSOMS 



privilegii nomine ius ipsum seu ipsa gratia significatur, at aliquando 
privilegium improprie dicitur mandatum ipsum vel instrumentum 
quo princeps concedit alicui specialem gratiam quod interdum 
vocatur rescriplum, indultum, Bulla etc. Nihilorninus non est de 
privilegii substantia ut scriptis concedatur. Aliquando tarn en iuris 
dispositione scriptura requiritur l . Imo nostris temporibus privile- 
gia Apostolica in foro externo valere non censentur nisi authenti- 
cizata per officiates publicos quibus id in Curia Apostolica incum- 
bit 2 . Tarn en certum est privilegia vivae vocis oraculo concessa 
pro foro interno valere 3 . Item in definitione privilegium dicitur 
concessio ut pluries perpetua. Qua in re monendum est cum cla- 
riss. Suarez 4 non omne privilegium esse legem proprie et in ri- 
gore sumptam, quia de ratione legis est, ut sit perpetua in sensu 
iuris: non autem omne privilegium est perpetuum: ergo saltern 
illud quod perpetuum non est, non est proprie lex. Est perpetuum 
privilegium quod vel adhaeret rei de se pcrpetuae, vel sine limi- 
tationc temporis conceditur. Est temporale privilegium quod datur 
ad tempm, quod soli personae individuate conceditur, quod datur 
sub conditions quae lapsu temporis linitur. 

14-0. Verum privilegia a ceteris legibus distinguuntur, quia hae 
HIS commune concedunt, privilegium vero iu&privatum. Quia au 
tem hoc ius privatum respicit et communitatem et quoad obliga- 
tionem quam inducit, et quoad bonum et finem quern saltern in- 
directe intendit, legem etsi improprie dictam constituit. Privilegii 
autem obiectum est ut aliquid praeter vel contra ius commune 
concedatur, quia alias privilegium esset inutile 5 . Neque videtur 
absolute dicendurn cum aliis nil cum Panorm. 6 de ratione privile- 

1 Gf. Exlravag. 1 de Elect., reg. 24 Gancell. Trid. Sess. 23, cap. 1, de reform, 
sess. 25, c. 5, de R. Kg. 

2 Const. Urb. VIII, alias el Gregorii XV, Romanus. Gf. MACH. o. c. h. 1. 

3 Gf. SANTI prael. 1. V et 33, n. o, 6. Extrav. Etsi de Poen. et Remis. 
* De leg. 1. 4, c. 1, n. 2. 

5 Decret. 25, q. 1. 2. 

6 Gap. olim de verb, signif. n. 7. MACH. o. c. 1. 5, I, 35, 1. 14 et seq. ff. de h. t. 



LIBER I. DE CLERICIS 107 



gii esse ut solum aliquid concedat contra ius commune, nam etiam 
per concessionem praeter ius lex privata constituitur l . 

141. Ex allata privilegii natura patet quando privilegiurn a 
dispensationibus differat. Illorum sententia praetennissa qui dicunt 
dispensationem causam requirere non vero privilegiurn, quod omnino 
absonum est, dicendum est dispensationem a privilegio quo lex 
privata constituitur dill erre, quia privilegiurn est aliquando per se 
permanens non autem dispensatio. Veium uti privilegiurn ad tern- 
pus vel in genere privilegiurn non perpetuum ideoque legern non 
constituens , reducitur ad dispensationem , ita dispensatio perma 
nens {d privilegium perpetuum reducitur quo lex privata induci- 
tur. Quare quae ad dispensationem pertinent conditiones ad pri- 
vilegia cum proportione aptandae sunt. Item privilegium a gratia 
vel benen cio diifert, ita ut omne privilegium gratia sit et benefi- 
cium, non vero e contrario 2 . 

2. De privilegiorum subiecto. 

142. Privilegii subiectum est vel persona sinqularis vel societas 
seu communitas imperfecla vel in genere persona moralis quae re 
late ad integram societatem ut singularis persona iuris fictione con- 
sideratur 3 . Ceterum quae dicta sunt de subiecto idoneo rescripto- 
rum data proportione recolantur. 

3. De privilegionim causa efftciente. 

143. Privilegiorum causa etiiciens non est nisi leyitimus Supe 
rior seu Princeps in societate universali, vel particular! aliqualiter 
autonoma, data tamen proportione. Htenim iuri communi derogare, 
vel ius particulare constituere, quod obligationem in communitate 
inducat, nonnisi ad suprernum illius societatis gubernatorem per- 
tinere potest. Hinc Suarez has regulas assignat: 1) Quicumque potest 

1 Ct . SUAREZ I. et op. c.; contra opioatur MAGH. Inst. 1. V, t. 33. Gf. D 
BALE Summ. Theol. p. 12. De leg. n. 227. 
5 Gf. SCARE/, op. c. 1. 8, c. 2. 
3 MACHAT, Inst. op. et 1. cit. 



108 PARS I. DE PERSONIS 



legem condere potest el privilegium concedere. 2) Xullus potest pri- 
vilegium concedere qui legem condere non potest. Haec regula pri- 
mam perticit ita ut simpliciter dici possit: Solus ille potest privile 
gium dare qui potest legem ferre. 

4. De privilegionun divisione. 

144. Plures apud auctores privilegiorum divisiones exhibentur: 
praecipuas referre sutliciat l . a) Privilegia alia sunt realia, alia per 
sonalia; ilia directe rei alicui, muneri, condition! a persona distin- 
ctae coneediintur, h;iec immediate personae -. Quod autem privi 
legium sit reale vel personale cognoscitur , moriet Suarez 3 , turn 
ratione modi quo personae lit gratia, turn ratione causae qua pri 
vilegium concedilur, turn ratione rei circa quarn versetur immu- 
nitas privilegii, turn ratione verborum quibus privilegium conceptum 
est. In dubio praesumitur personale 4 . Privilegium quod collegio 
personarum conceditur nonnulli vocant mixtum quatenus de re all 
et personali participat, verum nihil impedit quominus tale privile 
gium absolute reale vocetur iuxta iam dicta, b) Prix ilegia alia fa- 
vorabilia, alia odiosa dicuntur : ilia pritnario in 4 personae favor ent 
conceduntur etiam si indirecte in tertii praeiudicium 5 , haec vero 
pritnario in odium alterius conceduntur . Tamen , notat Machat, 
privilcgia odiosa vocari communi usu quae iuri communi adver- 
santur aut tertii praeiudicium continent 7 . c) Privilegia alia sunt 
clausa in cor pore iuris, alia procedunL ex speciali rescripto Prin- 
cipis. Ilia per modum legis concipiuntur, uti clericorum privilegia, 
ita ut nulltim sit quod index contra ea decernal : legem enim 

1 Of. MACHAT op. c. et 1. c. 

2 Gap. Mandata de praesumpl.; 1. 196 ff. de regulis iuris et 1. forma IT. ile 
censibus. Keg. 7 Iuris in 6, reg. 78 ff., 57 et sq. Inst. de act. 

3 Op. cit. 1. 8, c. 5, n. 5 et sq. 
v Cf. D ANNIB. op. et loe. c. 

5 Uli priv. ex Senal. cons. Vellei. in benef. mulieris fideiubentis. 

6 Uti priv. ex Senat. cons. Macedoniano in odium foeneratorum. 

7 Op. cit. et 1. cit. 



LIBER I. DE CLERICIS 109 



ignorare non permittitur l , secus dicendum de privilegiis quae ex 
speciali rescripto conceduntur quae a iudice ignorari praesumun- 
tur. Attarnen praesumptio , ut par est, cedere debet veritati 2 . 
d) Privilegia alia concessa sunt mola proprio, alia ad instantiam. 
Privilegia alia dicuntur gratuila quae ex mera liberalitate, alia 
remuneratoria quae meritis rependendis conferuntur uti Regula- 
rium privilegia, alia onerosa seu conventional ia per rnodum con 
tractus in graliam alterius vel iuris cui privilegiatus cesserit, col 
lata sun I 3 . 

$ 5. De prwilegiornin acquisitions. . 

145. Privilegia acquiruntur a) concessione Principis uti rescri- 
pta. Quare recolenda sunt quae praesertim de valore rescriptorum 
dicta sunt; b) praescriptione aut consuetudine quae saltern consensu 
legali principis nititur 4 . c} Communications qua princeps privile- 
gium uni concessum deinde alteri communicat. Quae comrnunica- 
tio (it dupliciter vel indirecte concedendo privilegium ad instar ut 
dicitur, vel directe. Vis communications privilegii ad instar est, 
gratiam concedere formaliter contentam in uno exemplari, quo 
iam alteri privilegium concessum fuit, et in eodem sensu quo in 
exemplar! continetur, et cum eadem extensione, vel restrictione, 
et non maiori neque minori 5 . Cum exemplar per communicationem 
ad instar sit communicatum prouti tempore communicalionis exi- 
stit, et cum alius Imitis communicationis finis non sit, nisi ut co- 
gnoscalur extensio privilegii ad instar, consequitur: 1) neque exem- 
platum augetur aut irnminuitur aucto aut imminuto exemplari, 
nisi aliis de causis contrarium sit concludendum, uti si de hoc ca- 
veatur: neque e contrario exemplar, imo a fortiori, aucto aut im- 

1 Gap. 5 et 7 de exces. Praelat., Reg. iur. 15 in VI, cf. D ANMB. o. et 1. c. 

2 Cap. 7, h. t. in 6. 

3 ZITELLI, de dispensation. 

11 Cap. fin. de consuet. c. 18 el 4 de praescript. 
s Cf. SUAREZ op. c. 1. 8, c. 15, n. 1. 



110 PARS I. DK PERSOMS 



minuto exernplato l ; 2) exemplar! pereunte non peril exemplatum 
et viceversa 2 ; 5) si exemplar non existit neqtie valet privilegium 
ad instar eius concessum nisi satis manifesto contineat quod con- 
ceditur 3 . Ex hoc patet pri \ilegium ad instar nonnisi indirecte dici 
privilegium communieatum, cum omnino e se proprias vires ha- 
beat 4 quod ex dicendis melius patebit. Communicaiio privilegio- 
rurn proprie dicta sen directa est triplicis generis: alia neinpe 
quae lit generalibus verbis adliibitis ; alia formula absolutatu pari- 
tatein indicante uti parif or miter, aeque principaliter, alia cum li- 
mitatione. Communicatio privilegiorum proprie dicta a communi- 
catione int proprie dicta sen indirecta per privilegium ad instar 
differre videtur eo quia in communicatione proprie dicta non ha- 
betur nisi extensio eiusdem privilegii ad alios , dum in communi 
catione improprie dieta novum privilegium conceditur etsi iuxta 
exemplar, seu ad instar exemplaris iam existentis. Ceterurn quid- 
quid sit de hac 5 quaestione inter doctores cerium est privilegium 
semel communicatum nullo jnodo pendere aut quoad diminutionem, 
aut revocationern, etc. a privilegio quod communicatur; prouti de 
privilegio ad instar contingere iam vidimus. Iam si communicatio 
generalibus verbis fiat , privilegia extraordinaria non communi- 
cantur 6 . Si vero privilegia formula absolutam paritatem indicante 
communicantur, et extraordinaria privilegia communicata intelli- 
guntur, iis exceptis quae particularem et individuam habent cau- 
sam, vel quorum communicatio a Pontifice prohibita est. \ el quo 
rum communicatio potius esset noxia 7 . Tandem quoad privilegia 
quae cum litnitatione communicantur, ea communicata intelligun- 
tur de quibus expressa mentio fiat. 

1 Arg. 1. 2 (T. de condit. et demonslrat. in cap. ult. ne cler. vel monach. n. o. 

2 SUAREZ op. 1. cit. ZITELLI de disp. contr. MACH. et alios. 

3 L. si sic legatum 75 I si mihi ff. de legatis 1. 

4 SUAREZ op. cit. 18, c. 16, n. 7. 

3 Cf. SUAREZ 1. 8, cap. 16 de leg. 
fi Arg. cap. 81 de veg. lur. in 6. 
7 Of. ZITELLI, de dispensat. 



LIBER I. DE CLERICIS 111 



146. d) Privilegia acquiruntur etiam confirmations. Confirma- 
tio duplex est: alia nempe in forma communi qua privilegium prouti 
in se est confirmatur, adeoque si invalidum tali confirmatione pri 
vilegium non convalidatur * ; alia in forma speciali quae sanat de- 
fectus et vim tribuit si non habet ; hoc enim in casu Princeps agere 
praesumitur ex certa scientia. Quare privilegia solum speciali con 
firmatione acquiruntur. Verum excipitur si defectus privilegii quod 
confirmatur sit insanabilis vel talis quod ab eo dispensari non so- 
leat; hoc enirn in casu praesumptio cedere debet veritati 2 , sin mi 
nus maiori praesurnptioni. 

6. - - De privilegionun cessatione. 

147. Privilegia rmtitipliciter cessant. a) Ex parte concedenlis 
vel) eius morte aut quocumque modo eius iure resoluto si sint hac 
conditione concessa vel si agatur de gratia t acienda re adhuc in- 
tegra secus si de gratia t acta 3 ; vel) eius revocatione expressa aut 
tacita 4 . 6) Ex parte privilegiati vel) eius renunciatione 5 nisi sint 
in bonurn publicum uti clericalia privilegia 6 , vel) alterius causa 
constituta 7 , vel) non usu aut usu contrario, dummodo tamen 1) aga 
tur de privilegiis quae cum aliorum gravamine coniuncta sunt ; 
12) scienler et voluntarie aliquis non utatur privilegio vel contrario 
agat; 5) legitimum praescriptionis tempus effluxerit pro privilegii 
qualitate. Gessat enim privilegium quia ille in cuius praeiudicium 
erat, libertatem praescriptione acquirit 8 . Insuper privilegiati morte 
cessat Privilegium, si sit personals, vel) re totaliter pereunte si 

1 Lap. 6 de fide instr. Deer.; Arg. cap. 4, cap. 7 de confirmal. util.vel inutil. 

2 G. 5 de conf. in Deer. cf. ZITELLI de disp. malr. 

3 G. 36, de praeb. in 6, cap. 9 de off. del., 1. 6 de iur. 11. 

4 Cap. 28 de rescr. Cfr. MACHAT. h. t.; REIFF. V. 33, nn. 123, 12i. 

5 L. 10 de donationibus quia invito beneficium non datur. 

6 Reg. 29 Cod. de pactis, c. 6, in fin., h. l.; c. 12 de foro comp.; c. 5. de ar- 
bitr.; cap. 36 de sent, excom. 

7 L. 2 Cod. de leg. 

8 L. 6 ff. de servit.; 1. 1. ff. de nundinis. 



112 PARS I. DE PKRSONIS 



privilegium sit reale l . Quod si privilegium sit reale et personale 
ad heredes transit 2 ; vel) abusu quia privilegio est privandus qui 
illo abutitur aut excedendo fines privilegii, aut sumendo ex illo 
occasionem liberius peccandi, aut contra privilegii finem agendi 3 . 
c) Ex parte privilegii cessat privilegium vel) quia privilegium est 
ad temp us vel sub conditions; turn enim adveniente tern pore aut 
non servata conditione cessat privilegium vel) quia cessat privile 
gii causa. Quod locum habet cum actus privileges concessus tra- 
ctum babeat successivum per dies, menses, annos; tune enim eve- 
nire potest ut actus fiat illicitus . Quod si causa ante actualem 
concessioner cessat, nulla est privilegii concessio, quia principis 
voluntas deficit; e contra si privilegium, stante causa, unico actu 
integre consummatum ast, cessante causa non cessat : quia in con- 
servando non pendet a tali causa iuxta regulam 73 in 6 factum 
legitime, retractari non debct licet casus postea eveniat a quo non 
potuit inchoari 5 vel) quia saltern privilegii causa suspenditur, 
quia habet tracturn successivum. Hoc in casu et privilegium sus 
penditur donee causa videat. Ita, ait Machat, in quadragesima ex 
causa debilitatis dispensalus ad usum carnium, cessante debilitate 
tenetur abstinere a carnibus. 

ARTICULUS VI. 

De Us quae legis vim habent at legis perpetuitate 
non gaudent seu de regulis cancellariae Apostolicae. 

Vidimus 1) de Regularum Cancellariae descri|)tione et divisione; 
2) De nonnullis praecipuis Regulis Cancellariae; 3) De Regularum 
Cancellariae vi iuridica. 

1 Reg. 7, in 6 c. 2, de relig. domibus. 

5 L. 19 ult.de minor, cf. D ANNIB. p. 207, op. c. V, 1. 

3 Gap. 8, ubi d. 74, c. 18, de regul. c. 24, h. t. 

4 C. 9, de decim. c. pen. de cler non resid. 

5 Cf. MACHAT. Inst. 1, V, I. 33. 



LIBER I. DE CLERICIS 113 



1. De Reg alarum Cane, descriptione et divisions. 

148. Regulae Gancellariae sunt constitutiones quaedam pon- 
ti/iciae inaiori ex parte concernentes causas et reservationes bene- 
ficiales... Sic diclae vel quia bona eorum pars concernunt expeditio- 
nemJilterarum (juae in cancellaria expediuntur, vel quia in cancella- 
ria publicantur et regestis consignanlur , idque a uc tori late Papae. 
Solet quiiibel Pontifex has regulas revocare et publicare... Primus 
omnium eas edidisse et sic appellasse dicitur loannes XXII. Initium 
eas habuisse circiter an. 1330 ait Cardinalis de Luca l . Sequentes Pon- 
tiiices et praesertim Nicolaus V (1447) has regulas auxerunt; hodie 
It circa numerantur. Triplex eorum genus distinguitur , et aliae 
sunt direcjime, quae maxime respiciunt expeditionem litterarum 
apostolicarum, aliae reservatoriae (juibus beneficia reservantur, aliae 
iiidicicdes pro faciendis appellation! bus : in processu ecclesiastic^ 

S 2. - De- nonnullis praecipais Regnlis Cancellariae. 

149. Regulae Cancellariae, notat clariss. Aichner, proxime non- 
nisi offlciales Cancellariae offlciunt, nonnullis exceptis quae latius 
per ecclesiam vigere coeperunl. Hae sunt pruecipue quae bene- 
ficiorum reservationem attingunt et notandae sunt inter alias 
a) regula 19 de viginti. Si quis resignat beneficium et moritur 
ante 20 dies plene completes post resignationem , resignatio ad 
fraudes vitandas non valere censetur. b) Reg. 20 de idiomate: 
Oblinens beneficium debet callere linguam loci illius. c) Reg. 35 
de annali possessione , qua post unius anni pacificam possessio- 
nem beneficii etiam sine titulo, possessor dimoveri ab alio non 
possit nisi 1) causam apertam et perspicuam et simul nomen 
et gradum possessoris significet, et nisi 2) intra sex menses pos- 
sessorem in iudicium vocet, causamque absolvat intra annum salvis 
legitimis impedimentis. Attamen haec regula vi destituitur, si pa- 
tronus, de cuius praeiudicio agitur , non potuit anno ius praesen- 

1 De benef. disc. 1, n. 23. Gf. Bouix, de parocho p. 320. 
8 Cf. AICHNER, comp. 1. c. 19. 

ZlTELLI-SOLIERI. 8 



114 PARS I. DE PERSONIS 



tandi exercere. Excipitur si constet de non inre possessoris, vel per 
rem iudicatam vel per propriam confessionem. d) Eegula 36 de 
triennali possessions, de qua quaestio mover! uon potest dummodo 
1) adsit titulus coloratus ; 2) possessio triennalis fuerit continuata, 
pacified; 5) beneficiarius sit capax beneficii. Quare exceptiones ca- 
dunt in reos simoniae realis , in intrusos in beneficium reserva- 
tum ratione mortis beneficiarii in curia, vel infra 40 milliaria ita- 
lica, in eos quorum titulus falsus evidenter in continenti constat. 
Post autem decennium tituli etiam praesumptio inducitur. e) Ue- 
gula 9. a circa menses papules quoad collationem beneficiorum, qua 
reservantur beneficia quae vacant binis mensibus ex tribus quibusve 
incipiendo a lanuario , at Episcopi * obtinent alternos menses. 
Verum quoad hanc regulam attendenda sunt quam maxime con- 
cor data inter statum et Ecclesiam. 

3. De Regularum Cancellariae vi iuridica. 

i 

1^0. Regulae Cancellariae legis universalis vim habent, at ea- 
rurn proprium est , ut vim habeant usque ad mortem Pontificis, 
adeoque cessant et regulae reservatoriae. Sede Apostolica vacante, 
imo donee noviter elcctus Pontifex omnes regulas renovaverit. Solet 
autem novus Pontifex eas renovare die sequenti ipsius electionem 2 . 
Notat Aichner regulas Gancellariae sub recentioribus Pontificibus non 
amplius promulgari, sed solummodo officialibus Cancellariae com- 
municari. Imo promulgatio iam a temporibus Clementis XIV, 1769 % 
ab usu recessisse videtur. 

ARTICULUS VII. 

De legum ecclesiasticarum collectionibus. 

151. Usque a primis Ecclesiae temporibus in more positum 
erat, ut Kpistolae praesertim Decretales quas R. Pontifices ad Epi- 
scopos scribebant in archivio dioecesano servarentur. Hinc S. Hie- 

1 De regulis Gancellariae cfr. opus Riganli: com. in reg. Cane. 

2 LEURENIUS forum beneficiale p. 2, q. 539 et 540, apud Bouix p. 320. 

3 Cf. AICHNER 1. c. op. cit. WALTER, Manuale di diritlo eccl. 125, t. i. 



LIBKH I. DE CLEHICIS 115 



ronyrnus, ut Rutlinum suaderet de authenticitate epistolarum Ana- 
stasii I ad loannem lerosolymitanornm , eum provocat ad Arclii- 
vium, quod dicebatur etiam Cfiartarium, Scriniunt etc. l . 

152. Legum ecclesiasticarum collectiones tripliciter dividi pos- 
sunt; aliae nempe sunt quae iuris canonici corpus antecedent, aliae 
iuris canonici corpus constituent, aliae iuris canonici corpus con- 
x<>fjtitM)fti?\ De his singulis artieulis brrviler esl dicendum. Interim 
collectiones quae iuris canonici corpus antecedunt, ad medietatem 
saeculi I2 di quo Gratiani decretum prodiit pertingunt. Nostrum non 
est, ornnes collectiones referrre : de praecipuis breviter dicemus. 
Omissisquae de collectionibus /?n>omw conciliorum dicenda essent, 
ct praesertim de canonibus Concilii Nicaeni, Constantinopolitani, 
Ephesini, et Ghalcedoneusis quae concilia oecumenica, uti ait In 
nocentius III -, Ecclesia uti quatuor Evangelia veneratur, omissis 
quae dicenda essent de collectionibus legutn civilitim ad retn ec- 
clesiasticain iure vel iniuria pertinentium, praecipuae collectiones 
usque ad saeculi 12 medietatem sunt, in Orients constitut tones et 
canones aposlolorum, collectio loannis Scholastici, collectio Trull ana, 
collectio Photiana; in Occidents collectio Dionysiana, collectio Isi 
dore Mercatoris, et collectio Ivonis Carnutensis. 

1. --De h cjiun ecclesiasticarum collectionibus 
quae iuris canonici corpus antecedunt (ius vetusj. 

Videbimus 1) de collectionibus Apostolicis; 2) de collect . Eccle- 
siae Orientalis; 5) de collectionibus Ecclesiae Occidentalis. 

a) De collectionibus Apostolicis. 

1_53. Saeculo 5. iuxta probabiliorem sententiam in Oriente opus 
prodiit quod Apostolorum epistolam referebat quae sex libris vitae 
ecclesiasticae officia continebat. Initio saeculi 4 1 liber Septimus ad- 
ditus est, qui circa morales ac liturgicas praescriptiones versabatur. 

1 Cf. SALZANO, Lez. di dir. can. 1. 2, p. 29. 

2 Cap. 11 de renunciat. Deer. Greg. IX. 



116 PARS I. DE PEHSOMS 



Circa eiusdem saeculi 4 medietatem liber octavus additns est, qui 
dispositions circa ordinaliones ac sacras Episcoporum functiones, 
necnon quasdam regular disciplinares suppeditabat. Haec collectio 
denorninata est : Constilutiones Apostolonun. At haec colleclio . 
prouti Apostolorum dicatur, apocrypha est, neque S. Pontifici Cle- 
menti, subquo nomine aliquando venerunt constitutiones tribuen- 
dae sunt. Et sane a) patres triuin priorum saeculorum ac ulrius- 
(jue Ecclesiae omnino de his silent; 6) in iis plura sunt etiam contra 
fidem, disciplinam ac historian! ecclesiasticam. Ceterum etiamsi ab 
haereticis diversis temporibus hae conslitutiones corruptae fuisse 
videantur, earumque auctor ad saeculum lertium vel quartum re- 
ferendus sit, tamen quia saltern prima Orientalis ecclesiae discipli- 
nae vestigia nobis praebent, plurimi faciendae stint 

1,54. Saeculo sexto constilutionib is praedictis ca|>ut iiltimum 
additum est Apostolorum canones continens. Horum canonum iam 
quinto saeeulo collectio in Oriente exsistebat quae videtur canones 
50 comprehendisse, ast serius canones aucti sunt ad quinque et 
octoginta (circa finem saeculi quinti). Ecclesia Orientalis hos ca 
nones semper venerata est, quos etiam sub dementis Pont, no 
mine usuvenerunt. Verum circa antiquitatem ac horum canonum 
auctoritatem variae sunt sententiae. Alii enim praesumunt vel ab 
Apostolis conscriptos vel dementi ab ipsis apostolis traditos; alii 
praesertim protestantes non modo apocryphos habent, sed etiam 
saeculo quinto a quodam haerelico confectos ac suppositos habent, 
quod non est admittendum ; alii autern mediam viam incedunt ac 
dicunt illos canones neque ab Apostolis conscriptos neque dementi 
traditos, sed a conciliis particularisms saeculorum statutes, collectos 
circa medietatem saeculi tertii fuisse. (juidquid sit, certe videtur 
dicendum quod non pertineant ad apostolos 1) quia primorum sae 
culorum scriptores ecclesiastici silent , 2) quia plura dicuntur quae 
cum temporum apostolicorum disciplina non conveniunt uti nomina 
Cantoris , Subdiaconi , parochiarum divisio etc. , 3) quia alia sunt 
contra fidem universalis Ecclesiae uti iteratio necessaria baptismatis 
haereticorum ; 4) quia communiter ad saeculum Ecclesiae tertium 



LIBER I. DE CLERICIS 117 



referuntur ; 5) quia plura continent etiam ridicula; uti can. 65 pro- 
hibetur clericis sub depositione, laicis sub excoinmunicatione ieiunare 
die Sabati et Dominicae *. Attamen ad Ecclesiae disciplinam trium 
primorum saeculorum coguoscendam valde uliles existimantur. 

b) De collectionibiis Ecclesiae Orientalis. 

155. loannes Scholasticus (quo nomine tune temporis appella- 
bantur qui ex advocatorum ordine erant) duplicem collectionem 
fecerat, primam nempe cum esset presbyter Ecclesiae Antiochenae, 
secundam cum sedem patriarchalem Gostantinopolitanam occuparet. 
Ex quadam antiqua collectione anno 578 loannes Conciliorum Grae- 
corum canones non excluso Concilio Sardicense, collegit iuxta mate- 
riarum ordinem. Curn autem loannes lustiniani Imperaloris favore 
sedem Gonstantinopolitanam obtinuisset, legitimo deiecto patriarcha 
Eutycbio non aliam ob causam quam quod haeresi incorruptibilium 
obstitissef, rursus aliam collectionem edidit, eique Imperatoris con- 
stitutiones addidit. Haec collectio nomocanon dicta est, eo quia 
leges civiles et ecclesiasticas referret. Profecto cum huius colle- 
ctionis auctor in sede Constantinopolitana fuerit intrusus, eius au- 
ctoritas valde imminuta est. 

156. Anno 692 lustinianus 2 US in Trullo vel secretaria palatii 
imperialis Gostanlinopolitani synodum convocavit. Haec Synodus 
dicitur etiam quini-sexta quia illi Episcopi praesumpserunt se sup- 
plere id quod quinto (537) et sexio (680) concilio general! Constan- 
tinopolitano deerat. Hinc synodus Trullana fuitconciliabulum, turn 
quia sine Pontificis interventu coacta est, turn quia plura slatuta 
sunt contra Ecclesiae iura ac disciplinam. Hac in synodo collectio 
canonum facta est, receplique sunt canones a loanne Scholastics col- 
lecti, cxpunctis tamen Sardicensibus, qui R. Pontilicis ius defen- 
debant excipiendi ab Episcopis appellationes. Addili sunt tameu ca 
nones nonnullorimi conciliorum Orientalium quae revera suut un- 

1 Cf. BIANCHI, op. cit., 1. 2, cap. 5. 



PARS I. I)E PEHONIS 



dequaque spectabilia. Attamen haec collectio. prouti talis, nullam 
habet auctoritatem. 

157. Photius patriarcha intrnsus in Ecclesia Constantinopoli- 
litana canonum collectionem iam a foanne Scolastico peractam per- 
ficere nisus est anno 883. Addidit autem Photius canones et de- 
creta in illis conciliabulis stalutis quibus Ignatius legitimus patriar 
cha a Sede- Costanlinopolitana delectus fuit, eique Photius vi suf- 
fectus. Haec collectio nullam auctoritatem habet, ob auctoris ne- 
quitiam, eliamsi eiusdem doctrina non sit diffitenda. Partem autem 
quae Momocanon dicta f uit, intactam reliquit Photius, additis so- 
lum novorum canonum citationibus, nonnullisque iuris civilis dis- 
positionibus. Collectio Photiana apud Graecos maximo in honore 
fuit praeserlim saeculo 10 l . Post colleclionem Photianam aliae col- 
lectioncs apud Ecclesiam Orientalem factae sunt, inter quas notatur 
collectio (saeculo 9) Basilicorum nomine appellala, Imperatorum 
iussu concinnata. Hac collectione iuriscoiisulti etiam quoad rem ec- 
clesiasticam utebantur. Accesserunt etiam commentaria in colla- 
ctiones iam factas; ita v. g. Zonaras (H20) et Balsamon (homines 
schismatici et Uomanae Ecclesiae infensissimi) in Photii collectio 
nem commentaria ediderunt. Item apparuerunt collectionum syn 
tagmata, inter quae praecipua sunt syntagma Blastares. Postquam 
autem Ecclesia Orientalis ab Ecclesia Occidental} se separavit, unus- 
quisque Patriarcha decreta ac canones pro arbitrio edidit, et prae- 
cij)ua norma ecclesiae Orientalis schismaticae est colleclio Photiana 
cum com mentori is Zonarae et Balsamonis. 

c) De collectionibus Ecclesiae Occidentalis. 

J^8. Apud Ecclesiam Occidentalem inter praecipuas collectio- 
ries locum tenet collectio Dionysiana. Saeculo quinto Ecclesiae an- 
tiquus Ecclesiae Graecae codex in latinam linguarn conscriptus est. 
Hinc apud latinos duae collectiones apparuerunt. Jsidoriana nem- 

1 Cf. WALTER, t. 1, p. 154. 



LIBER I. DE CLERICIS 119 



pe, 1 et PHsca. Saeculo sexto Dionysius monachus cont usione pri- 
scae translationis oflensus , ut ipsc ait , novam collectionem pro 
latina Ecclesia disposuit. Dionysius fecit collectionem certe ante 
annum 525, et post mortem Gelasii Pontificis, imo probabiliter vel 
saeculo quinto labente, vel initio saeculi sexti -. De Dionysii scien- 
tia ac pietate nobis testimonium amplissimum reddit Cassiodorus 3 . 
Ipse Exiguus humilitatis causa appellatus est, iuxta rnorem qui 
inter monachos illis temporibus invaluerat. Dionysius opus in duas 
partes divisit, in prima 50 apostolicos canones posuit, necuon ca- 
nones Nicaenos, Ancyranos, Neocaesarenses, Gangrenses , Antio- 
chenos, Laodicenos, Gonstantinopolitanos, Ghalcedonenses, ac 21 ca 
nones Sardicenses, ac 158 canones Africanos. In secunda parte, de- 
crelaies collegit Siricii, Innocentii, Zosimi, Bonifacii, Coelestini, 
Leonis, Gelasii, et Anastasii Ponlilicis. Secunda pars aucta fuit 
praesertirn sub Adriano t, a quo dicta est etiam collectio Adria- 
nea % quam Adrianum Carolo Magno obtulisse fertur. 

Colleclio Dionysiana magnam habet intrinsecam auctoritatem, 
turn quia Dionysius scientia ac probitate praeditus erat, turn quia 
quoad collectionenj RR. PP. epistolarum ipse cum Romae esset prae 
manibus epistolas authenlicas habere potuit, easque nonnisi ma 
xima petulantia comunpere potuisset, turn quia collectionem Dio- 
nysianam statim ac edita est, Ecclesia Romana primitus dein uni- 
versa Latina Ecclesia tamquam optimum sacrae disciplinae monu 
ment um recepit. 

Verum non constat Romanos Pontifices earn solemniter adpro- 
bavisse, eo rnagis quia canones 50 Apostolicos conlinet, de quorum 
fide ipse Dionysius dubitare videtur 5 . 

159. Temporibus Gregorii Magni alia collectio prodiit, quae ap- 

1 Eius auctor probabililer S. Isidorus Hispalensis dicitur. Haec collectio con- 
fundenda baud est cum colleotione Isidori mercaloris. 
1 Gf. BIANCHI 1. 2, c. 5, I 5, et libr. 3, cap. 6. 
3 De divinis sanctionibus c. 25. 

* Cf. SA.LZANO op. c. et lib. cil., et BIANCHI 1. 3, cap. 6, qui contra sentit. 
5 DEVOTI, instil. 1. 1. 



120 PARS I. DE PERSONIS 



pellata est collectio Jsidori Mercatoris, vel uti nonnulli volunt Pec- 
catoris. Huius collectionis auctor non cognoscitur. Certum est au- 
ctorem collectionem nonntillis Gregorii Magni decretalibus exple- 
visse, uti ipse ait in praefatione; et quod pertinetad canones con- 
ciliorutn in ilia collectione collectos, auctor earn explevil in se- 
cundo concilio Hispalensi anno 619, uti testatur Cardinalis An- 
guirre. Canones enim aliorum Conciliorum quae usque ad saecu- 
lum octavum celebrata sunt, nee non decretales Pontificum qui 
post Gregorium Magnum successerunt alii addiderunt. Haec colle 
ctio per plura saecula S. Isidore Hispalensi tributa fuit; cuius fama 
eximia erat tune temporis, eo vel magis quod iuxta antiquam col 
lectionem hidorianam de qua supra dictum est cuius integra fra- 
grnenta referuntur, haec collectio facta fuit. Verum quinam fuerit 
auctor certe erui nequit, etiamsi probabiliter auctorem quemdam 
Benedictum Levitam Moguntinum nonnulli dicant propter similitu- 
dinem huius collectionis cum alia eiusdem Benedicti elucubratione. 
Haec collectio propter plura documenta apocrypha iam nota, con- 
tinet canones apostolicos 59, epistolas decretales Pontificum a Cle- 
mente ad Melchiadem apocryphas l ac diversa concilia supposita etc. 
Imo plura adsunt documenta interpolata quibus Isidorus pro lubitu 
addidit, vel dempsit. 

[sidorus proinde usus est documentis 1) genuinis atqae sin- 
ceris uti sunt epistolae decretales ex Dionysiano codice desumptae; 
2) supposititiis quae ipse fabricatus est; 3) apocryphis ab aliis ante 
Isidorum procusis; 4) interpolates quae ipse corrupit. Attamen pri 
mus qui de huius collectionis genuinitate dubitare coeperit. fuit 
Mcolaus Cardinalis Cusanus saeculi 15 medietate 2 . Notandum ta- 
men est 1) in hac collectione nihil contra ftdem reperiri; 2) insciis 
Romanis Pontificibus falsas decretales confectas fuisse; 3) Pontificis 
iura ilia collectione veluti fundarnento non inniti, sed ipso divino 
hire; 4) substantialiter hac collectione Ecclesiae disciplinam imtiui- 

1 Gf. WALTER op. c., l. i, pag. 168. 

s In sua opera de concordantia cath. 1. 5, c. 2. 



LIBER I. DP: CLERICIS 121 



talam non f uisse ; 5) disciplinam quae ab Isidoriana collectione 
praeferebatur , auctoritatem ecclesiasticae legis obtinuisse non vi 
eiusdem collectionis, sed vi ecclesiasticarum constitutionum. Isidori 
scopus duplex fuit: alter Episcoporum indemnitati consulendi, alter 
stabiliendi Primates quos Palriarchis exaequat l . 

160. Post Isidori colleclionem aliae in Ecclesia Latina factae 
sunt, sed omnes nil novi continent, nisi conciliorum canones qui 
uniuscuiusque collectionis aetati respondent. Attamen inter has 
notanda est collectio Jvonis Carnutensis Episcopi in Gallia qui sae- 
culi 12 initio floruit. Hie collectionem edidit sub nomine Panormiae, 
hanc autem rursus ampliavit sub Decretorum nomine. Hie primus 
fuit inter latinos qui in sua collectione etiam leges civilis iuris no- 
men posuit. Quare in Occidente Nomocanonum nomen ei tribuitur. 

2. De legnm ecclesiasticarum collectionibus 
qaae inris canonici corpus const it mint (ins novnm). 

Videbimus 1) de collectionibus ante Gregorii IX decretales; 2) de 
collectionibus Decretaliurcr Gregorii IX ; 5) De collectionibus post 
decretales Gregorii IX. 

a) De collectionibus ante Greyorii IX Decretales. 

161. Praeter recensitas alias collectiones Ecclesia latina habuit 
usque ad Gratiani decretum circa annum 1151. Ita v. g. apud Afri 
ca nos vigebant codex Af ricanus, ac Breviatio canonum Fulgentii 
Ferrante diaconi an. 547 ; apud Hispanos collectio Martini Episcopi 
Bracarensis an. 572; apud Gallos praesertim capitularia , quae in 
generalibus comitiis Episcoporum et Procerum lata, Ecclesiae simul 
t Status regimen spectabant ; apud Germanos collectio Reginonis 
Abbatis Prumensis an. 906, et praesertim volumen decretorum Bur- 
chardi Wormatiensisan. 1023; apud Italos collectio S. Paschalis Lu- 
censis, Cardinalis Deusdcdit, Bonifacii Episcopi Sutrini an. 1089 etc. 

1 Gf. VECCHIOTTI instil. 1. 1,567, opus fratrum BALLERIM, WALTER], BLASCUM, 
PHILIPPS, BIANCHI, ecc. ecc. 



122 PARS I. DP] PERSOXIS 



Tandem saeculo 12 circa annum 1151 i prodiit celeberrima colle- 
ctio Gratiani monachi benedectini : Gratiani scopus fuit concordare 
inter se canones, et decreta quae inter se dissidere videbantur. 
Hinc eius collectio vocata est: concordantia discordantium cano- 
num. Gommuniter tamen Gratiani decretum appellari solet. Opus 
in tres partes dividitur 2 . Prima pars complectitur distinctiones cen 
tum et unam, et quaelibet distinctio continet plures canones sen 
capita. In hac parte agit turn de iure ecclesiastico in genere, cuius 
originem, auctoritatem, divisiones quaerit, turn de clericonun statu 
et officiis. Secunda pars sex et triginta causas complectitur, quae- 
que causae in quaestiones subdh iduntur, quaeque quaestiones plu 
res canones continent. In hac agitur de iis quae ad ecclesiastica 
indicia pertinent. Tertia |)ars prouti prima dividitur in distinctio- 
nes, et canones. In ea agitur de rebus et ritibus sacris; quare de 
consecratione inscribitur. Tractu temporis ignota manu Decrelo non- 
nulli canones accesserunt sub Paleae inscriptione. In diversas sen- 
tentias abeunt Doctores huius inscriptionis signifrcationem expli- 
cantes. Alii enim dicunt in capita collection! adiecta esse a quo- 
dam Paucapalia, qni fertur primum fuisse Gratiani discipulum ; 
alii putant res levioris momenti et antiquatas illis capitibus con- 
tineri, quod falsum omniuo est; alii dicunt hanc vocein transcri- 
ptorurn errore a duabus vocibus efformatam nempe post alia (p. 
alia) quod forsitan probabilius videtur. Stalim ac Gratiani collectio 
prodiit tanto in pretio habita est ab omnibus, ut caeterae colle- 
ctiones negligerenlur. 

Quod magis ex temporum circumstantiis quam ex intrinseca 
eiusdem collections praestantia est repetendum. Nam 1) cum eo 
tempore methodus scholastica invaluerit, cumque Gratianus hac me- 
thodo usus sit, factum est ut Gratianus omnes studiosos post se 
traheret, prouti Petrus Lombardus eadem melhodo omnes theologos; 

1 TRITHEMIUS 1. 2, de viris illustr. ord. S. Bened., collee. GRATIANI refert ad 
an. 1127. 

2 Gf. VECCHIOTTI op. cit. 1. 1, c. 4 et WALTER op. c. t. 1, 100 et seq. 



LIBER I. DE CLERICIS 12H 



2) cum Gratianus in suo codice plura ex lure civili Romano-rum 
inseruisset, cumque item iis temporibus Juris chilis Romanorurn 
studiurn reviviscere coepisset, Gratiani collectio studiosorum inge- 
niis satis faciebat ; 3) praeterea illis temporibus maximam auclori- 
tatem habebant. Universitates studiorum, inter quas Bononiensis, 
in qua turn temporis maximae famae iurisconsulti ilorebant. Uni- 
versitas Bononiensis Gratiani collectionem, super quam lectiones 
forsitan ab ipso Gratiano in ea Universitate tradebantur , statim 
recepit. 

(Juare huius collectionis occasione, nova facultas in tniversi- 
tate Bononiensi instituta est. Eius professor Magislri, Decrctorum 
doctores, eorumque auditores canonistae, Decretalistae appellati sunt. 
Imo factae sunt de Gratiani collectione ylossae intcrlineares, ap 
paratus, dein absolute commentaria. Universitatis Bononiensis ex- 
emplum, et aliae t nnersi tales imitatae sunt; hinc nil minim si 
eius existimatio lalissime fuerit propagata l . 

(juoad auctoritatem mtrinseeam decreti Gratiani magnam re- 
vera turn esse dicendum est. a) Ordo qui in recta partium disposi 
tions consistit, omnino desideratur; hinc Anlonius Augustinus ait : 
u si apud Gralianum artem requiras et or dine in dicendi, frustra 
labor averis -. b) Gratiani collectio multis erroribus scatet; erra- 
vit enim in nominibus hominum, urbium, provinciarum, Concilio- 
rum etc., saepe falsae sunt inscriptiones, et quae Conciliorum sunt 
Pontiticum Maximorum esse dicuntur, vel (|iiae sunt alicuius Kpi- 
scopi, Romano Pontifici, aut Goncilio General!, vel provinciali tri- 
buuntur. Altamen clarissimus Vecchiotli animadverlit omnino re- 
prehendendam esse a Cl. Gregorovii atidaciani qui z afjirmare non 
enibescit librunt hiinc deturpassc noliones iuridicas Ecclesiae et 
Status, iudiciumque omnium aetatum obscurasse ea mente ut sa- 
cerdotio ac Primatui S. Pontificis imperium in universo mundo 



1 Cf. WALTER op. c., vol. 1. 

2 Lib. 1, dialog. 1, de emend. GRAT. 

3 In op. La storia di Roma nel M. Evo, t. 4, p. 734. 



124 PARS I. OK PERSONIS 



tribueret". Gratiani collectionem non modo privati doctores , sed 
etiam RR. Pontifices emendare conati sunt. Pius IV, Pius V, Gre- 
gorius XIII novarn et castigatiorem Gratiani emendationem aggressi 
sunt, eamque Romanis Correctoribus, ita dictis , demandaverunt. 
Nihil autem mirum si in opere vastae adeo molis, etiam omnino, 
quo par erat, studio et diligentia peracto, novi errores tractu tem- 
poris inventi sunt. Hinc Gregorius XIII permisit ut viri eruditi in 
expendendis Gratiani monumentis doctrinali interpretationi incum- 
berent. Notatu dignum est opus absolutissiinum clar. Berardi cui 
titulus u Gratiani canones genuini ab apocryphis discreti . Gra 
tiani decretum aut nullam habet cxtrinsecam auctoritatem cum 
numquam R. Pontifices solemnitcr illud adprobavissent ut legis 
vim haberct *. Neque hoc decretum adprobavit Eugenius III, uti 
nonnulli praesumunt, cum Eugenii decretum a nemine proferalur ". 
Alii in medium adducunt Gregorium X[Il, at ipse Pontifex in suis 
litteris 2 lulii 1582 declaravit, curasse se ut Graliani Decretum 
amendis expurgatum et correctum exhiberetur, sed mentioneni non 
fecit de eius legali adprobatione. Quod et Rota Romana cor. Pegna 
dec. 480 declaravit z . Neque cum aliis est adducenda consuetudo 
universalis : etenim ex hoc quod unus aut alter licet spurius ca 
non usu in legem receptus est, colligere fas baud est, alios quo- 
que indiscriminatim receptos fuisse. Imo de facto constat quod si 
nonnulla consuetudine recepta sunt, plura eliam sunt reiecta. Quare 
dicendurn est, cum Benedick) XIV ;> quod quae in Gratiani col- 
lectione conlinentur, tantam habent auctoritatem quantam liabe- 
rent si etiam in Gratiani collectionc non extitissent, seu quanti 
valent rationes sanae criticae quibus ea iuxta Gratiani lectionem 
defcnduntur . 



1 Etsi TRITHEMIUS solus contra dicat. 

2 Cf. ANT. AucusTiiNUM dial. 5, 1. 1. 

3 Cf. Bened. XIV, ac Syn. dioc. 1. 7, e. 15, n. 6 et op. de Canoniz. I, 4, p. 2, 
a. 17, n. 10. 

4 Op. et loc. oil. 



LIBER I. DP: CLKRICIS 125 



162. Post Gratiani decretum usque ad Decretales Gregorii IX, 
aliae collectiones prodierunt. Sunt collectio Bernard! Circa Papien- 
sis Praepositi, dein Episcopi Faventini anno 1199. In hac collectione 
praeserfcim collecta sunt quae extra Gratiani decretum vagabantur 
quare dicta est Breviarium Extravagantium . Item Gilbertus 
Abbas, et Alanus Episcopus Antissiodorensis, alios canones prae- 
sertim in Breviario Extravagantium omissos collegerunt. Ex ha- 
rum duarum collectionurn, quae perierunt, fragmentis loannes Gal- 
lensis, seu Vallensis, aliam fecit collectionem. Item Bernardus Com- 
postellanus Archidiaconus Romae degens ncvam fecit collectionem 
iussu Innocentii IH, quam ipse pontifex per Pet rum Beneventanum 
correctam vulgavit. Ita Innocentius III. aliam collectionem , in qua 
praesertirn canones posuit Concilii Lateranensis IV, fieri iussit l . 
Tandem S. Pontifex Honorius III suas decretales colligere iussit. 
Priores duae collecliones a R. Pontificibus vim legis non obtinue- 
runt. Legis vim obtinuerunt solum collectiones Innocentii III et col 
lectio Honorii III. Hanc. edidit primus Innocentius Cironius, Aca- 
demiae Tolosanae cancellarius *. 

b) - De collectione Decretaliwn Gregorii IX. 

163. Hae autcm collectiones in oblivionem abiere; quando sub 
Gregorio IX eiusdern Celebris collectio prodiit. Ex supra dictis col- 
lectionibus, et ex aliis canonibus, qui extra illas collectiones vaga- 
banlur, nee non ex decretalibus Gregorii IX, collectio facta est, 
quae Gregorii IX decretales auditur. Hoc munus Gregorius IX. 
Raymundo de Pennafort commisit, viro pielate ac multiplici eru- 
ditione praestantissimo. Raymundus materiam divisit in quinque 
libros, libros in titulos, titulos tandem in capita quorum unum- 
quodque vel alicuius Pontiiicis decretalern, vel alicuius Concilii de 
cretum continet. Attamen neque Pontificum decretales, neque de- 
creta conciliorurn ex Integra referunlur, cum Raymundus potestate 

1 Hanc ediit primus ANTO^N. AUGUSTINUS. 

2 VECCHIOTTI op. et 1. cit. 



126 PARS I. DE PERSOMS 



sibi facta usus sit inutilia et superflua resecandi. Qua in re faten- 
duin est Raymundum aliquando excessisse, ita ut aliquando fra- 
gmenta adducta rite percipi nequeant, nisi in antiquis collectioni- 
bus inlegrum textum perlegamus. 

164. Quod attinet ad auctoritatem huius eollectionis dicendum 
est, ipsarn magnam habere auctoritatem intrinsecam, plena HI ex- 
trinsecam. Etenim sanctitas et doctrina auctoris eum veracem fuisse 
testimonium amplissimum reddunt, etsi quoad doctrinam aliquid 
amplius desiderciri potuisset, cum aliquando documenta apocrypha 
cum genuinis confundat, ac etiam Pontificum documenta falsa af 
ferat. Ceterum p enam habet extrinsecam auctoritatem. Gregorius IX 
earn plene adprobavit, eique vim legis tribuit. Imo sua collectionc 
Gregorius IX vim legis ademptam voluit antiquis Decretalibus et 
coliectionibus quae etiam ab antecessoribus probatae fuerint, ac 
prohibuit ne aliquis sine Sedis Ap. speciali auctoritate novam 
collectionem ederet. 

c) - - De .collectionibns post Decretales Gregorii IX. 

165. Verum cum novae Pontificum decretales prodiissent, ac 
duo Lugduneiisia Concilia sub Innocenlio IV. an. 1245 et Grego- 
rio X. an. 1274 celebrata fuissent, Bonifacius ,VIH voluit ut alia 
collectio adderetur; quia ut ipse ait in epistola collection! praelixa 
* in societate Ecclesiastica de nonnidlis decretalibus ab ipso Gre- 
(jorio IXet a subsequentibus Pontificibus edit is dubitationes cxistunt, 
et quinam sint ear urn auctores Bonifacius anno 1298 collectio 
nem commisit Guillelmo Archiepiscopo Ebrodurensi, et Berengario 
Episcopo Biterensi, ac Richardo De Senis S. R. E. Vicecancellario. 
Wane collectionem Bonifacius Sextum Decretalium appellavit, cum 
Bonifacii mens fuisset Collection ! Gregorio IX supplement ti m con- 
ficere, quam colleclionem 5 libris constare vidimus. 

Haec collectio plenam habet auctoritatem intrinsecam ac ex 
trinsecam, cum et a vitiis immunis sit, (etiamsi et in ipsa non- 
nisi fragmenta collecta sint) , et earn solemniter Bonifacius VIII 
adprobaverit ac uti legem promulgaverit. 



I.IBHH I. DE CLKRICIS 127 



166. I lterius Clemens V, tarn ex canonibus Concilii Viennen- 
sis an. 1316 cui ipse praefuit, et ex constitutionibus a se editis, 
aliain collectionem fieri iussit iuxta ordinem Decretalium Gregorii IX. 
Hanc collectionem vocare septirnum Decretalium proposuerat , at 
morte correptus est. Kius tamen collectionem vulgavit et legali au- 
ctoritate communivit loannes XXII dementis V. successor, sub no 
mine Clementinarum Constitution urn. 

167. Tandem ex decretalibus loannis XXII, et ex decretalibus 25 
Pontificum ab L rbano IV ad Sixtum IV. duae collectiones factae 
sunt, nempe collectio Extravagantiujti loannis XXII et collectio 
u Extravagantium Communium ; sunt enirn decretales Jquae extra 
Paecedentes cjoileclLunes vagabantur. I traque incertum habet au- 
ctorem, neque constat an hae collectiones, qua tales., legis vim obti- 
nuerint. Verurntamen, notat Vecchiotti, praeter quam quod corn- 
muni usa receptae fuerint, ex propria origine, videlicet a Summis 
Ponlificibus ex qtiibus singulae prodierunl , vim legalem sorlitae 

Slin I n. 

168. Itaque iuris canonict corpus in tres partes dividitur. Prima 
Gratiani decretum continet. Secunda Gregorii IX decretales. Tertia 
sextain Bonifacianum, Clementinas, et Extravagantes loannis XXII 
et Extravagantes communes. Gratiani decretum, nullam habet au- 
ctoritatem extrinsecam, sed tanturn valet uti diximus quantum 
valent monumenta quae afferuntur, quae consideranda sunt prouti 
in collectione non extitissent. Extravagantes revera quatenus in 
collectione sunt auctoritatem legalem habere non constat, veriun 
lum ex usu, turn eo quia sunt authenticae Pontificum decretales, 
quae etiarnsi in collectione non essent per se vim legis haberent, 
extravagantes vim legis habere non dubitatur. Decretalibus Grego- 
Hi IX, Sexto Bonifaciano , et Clementinis vim legalem Pontifices 
tribuerunt l . 



1 In corpora iuris notandae sunt rubricae suinmaria, et Glossae. Rubricae sunt 
titulorum inscriptiones , quae si enunciatae sint per modum praecepti, vim legis 
habent in colleclionibus quae sunt a Pontificibus uti leges adprobatae. Hoc in casu 



128 PARS I. DE PKHSOXIS 



3. De h fjuin ecclesiasticarum collectionibiifi 
quite inris canonici corpus consecntae sunt fins noviss.j. 

169. Post collectiones quae in iuris canonici corpore continen- 
tur, aliae usque ad nostra tempora factae sunt collectiones, turn 
ex canonibus Conciliorum qui in Corpore Juris coinmunis non ex 
tant ; turn ex Constitutionibus Summorum Pontificum post Si- 
xtum IV editis; turn ex decisionibus sacrarum Congregationum ; 
turn ex Regulis Canccllariae. In primis est notanda collectio ca- 
nonum Concilii Tridentini ann. 1562 sub Pio IV Pont, qui acta 
Integra confirmavit Bulla Benedictas Deus . lam collectionem 
canonum Conciliorum ac pecretalium Pontificum Gregorii XIII in 
coepit, at morte correptus opus non absolvit. Eadem de causa Si- 
xtus Y opus imperfectum reli(|iiit , quod ad finem deductum fuit 
a Clemente VIII, qui ei titulum imposuil; septimum Decretalium 
dementis VU1. Verum haec collectio miris elucubrata labor ibus 
et vigiliis, et Pracsulum, Gymnasiorum, totimque Ecclesiae voci- 
bus efflagitata l , suppressa fuit anno 1590. Petrus Matthaeus lu- 
risconsultus Lugdunensis novam fecit collectionem ex decretalibus 
a Sixto IV ad Sixtum V. Quae collectio Septimus decretaliiun vo- 
cata est. At nullam auctoritatem extrinsecam, parvam etiam in- 
trinsecaut, cum pluribus vitiis scateat, habet. Item sub auspiciis 
Sixti V Laertius Cherubinus Romanus fecit collectionem constitu- 
tionum K. Pontificum. Postea novam editionem Laerlius curavit, 
quam, eo mortuo, perfecit eius lilius Monachus Cassinensis, qui hanc 
collectionem sub nomine Bullarii magni edidit anno 1638. Quatuor 
voluminibus opus constat, quibus accessit quintum volurnen opera 

dicuntur rubricae praeceptivae ; secus non praeceptivae vel declarativae. Summaria 
sunl breves periodi quibus summarium decretalis, aut canonis (ixhibetur. Maximo 
ia pretio habenda sunl at vim legis non habent, cum a privatis scrip to rib us con- 
fecta sint. Glossae sunt decretalium el canonum commentaria. Exponiinlur ad mar- 
ginem textus in corpore iuris. Non habent nisi auctoritalem illius Gommeniatoris a 
quo exaratae sunt ac rationum quibus inniluntur. 
1 Gf. FAGN. in c. cum venissent... . de iud. 



LIHEIl I. OK CLERICIS 129 



duonim fratrum strictioris observantiae, Angeli a Lantusca et Pauli 
a Roma. Hieronymus Mainardi Magnum Bullarium in qiiatuordccim 
finuos distrihutum edidit Romae, cuius auctor est Cellinus. Acces- 
serunt quatuor tomi Bullas Benedict! XIV. continentes. Advocatus 
Andreas Barberi (1843-1855) collegit Breves, epistolas, allocutiones, 
Constituliones Summorum Pontificum Clement. XIU,et Clement. XIV, 
Pii V[, Pii VII, Leonis XII, Pii VIII, et Oregon i XVI. Item quinque 
voiuminibus collecta sunt acta Pii IX, et edita sunt ex typographia 
bonarurn artium an. 1854, 1858, 18G6, 1871. 

170. Sirniliter collecta sunt acta Conci iorum ; inter has col- 
lectiones est notanda collectio Martini, qui primus ante Concilium 
Tridentinum collectionem Parisiis duobus voiuminibus edidit. Item 
notanda est collectio Venetiis edita curante Nicolao Collecti, cui sup- 
plernentum addidit Dominicus Mansi anno 1748; item est notanda 
collectio (regia) Labhaei, et Harduini, nee non quae dicitur Zatta. 
Tandem collectiones factae sunt decisionum Sacrarum Congregatio- 
num. Notanda est collectio resolution um C. Cone, quae nomine The 
saurus inscribitur, quaeque originem habuit ab anno 1718. Cele 
bris est collectio Aloysii Cardellini. Anno 1882 hisce accessit col 
lectio decretorum S. Congregat. Indulgentiarum iussu Leonis XIII 
concinnata ab anno 1768 ad 1882;. Ex his omnibus collectionibus 
auctoritatem extrinsecam ac vim legalem non habent nisi Bulla 
rium Bencdicti XIV, et collectio decretorum Congr. Indulgentiae 
praeter canones Concilii Tridentini Oecumenici. Non est omitten- 
dum hodie editam esse novam collectionem constitutionum Rorna- 
norum Pontificum nee non decretorum, instructionum S. Cong, de 
Prop. Fide, quae regiones respiciunt eidern S. Congregationi subie- 
ctas. Haec collectio inscribitur : lus Pontificium de Propaganda 
Fide. Huic accedit alia collectio nempe: Collectanea S. C. de Prop. 
Fide. De Regulis cancellariae iam supra diximus. Hie notamus re- 
gularum Cancellariae primum glossatorem fuisse Alphonsum Soto, 
deinde Gomez, Kebuttb, Molinaeum et Riganli cuius praeclarissimum 
opus inscribitur Commentaria in Regulas, Constitutions , Ordi 
nal. Cancell. Apost. . Romae 1744. 

ZlTELLI-SOLIKKI. 



130 PARS I. DE PERSONIS 



ARTIGULUS VIII. 

De legum ecclesiasticarum inter pretatione. 

. Iu? is canonici scientia ab ecclesiastica iurisprudentia est 
bene distinguenda. Siquidem iuris canonici scientia est u legum 
ecclesiasticarum cognitio, iurisprudentia vero est u facultas sive 
habitus ecclesiasticas leges interpretandi, easque rite ad occurren- 
tes casus applicandi . Etenim, ut ait Zallwein l , cum leges sint 
generales impossibile est legem ferre ita claram ut ad singulos casus 
occurrentesapplicari valeat 2 . Duplex est pars iurisprudentiae : prima 
leges inter pr etat ur ; altera leges applicat. Circa legum applicatio- 
nem regulae tradi nequeunt. Legum enim applicatio, quae legum 
obiectiva interpretatio vocari posset, a casuum diversitate pendet. 
Nobis igitur est agendurn de legum inter pretatione proprie dicta, 
seu de inter pretatione subiectiva, de qua praemissa detinitione et 
divisione regulas interpretationis exhibemus, turn generice turn spe- 
cifice nempe relate ad nonnullas leges. 

1. De leyuin ecclesiasticarum interpretatione in communi. 

Videndum est a) quid sit et quomodo interpretatio dividatur, 
et dein b) quaenam sint praecipuae regulae doctrinalis interpre 
tationis. 

a) De interpretationis de/lnitione et divisione. 

172. Interpretatio legis definiri potest voluntatis legislatoris 
in re obscura diligens inxestigatio 8 vel alicuius legis obscurae 
vel ambiguae explanatio 4 . Interpretatio tripliciter est distinguenda: 
alia nempe est authentica, alia usualis et alia doctrinalis. Authen- 
tica est u quae fit a legislator e qua tali, vel ab eius successor e, vel 
superiore . Dicitur etiam interpretatio legislativa cum vim legis ha- 

1 Princip. iur. eccl. t. 1, q. 2, c. 3. 

2 L. 10, 12, h. I. Cf. D. Th. 1, 2, q. 96, 6. 

3 Cf. D. Th. 2, 2, 120, 1, ad 3. 
* CICER. 1. 1 de div. 



LIBER I. DE CLERICIS 131 



beat: qui enim leges ferre potest, etiam leges solus legaliter inter- 
pretare debet l . Attamen inferior ex speciali commissione Superioris 
leges interpretare valet, agit enim in casu non propria sed superioris 
auctoritate 2 . Ita Sacrae Congregationes ex Pontificis mandato ius 
commune aliquando interpretantur. Delegationis iure ex. gr. Sacra 
Goncilii Congregatio 8 authentice consulto Pontifice canones Trid. 
interpretatur. Imo Pius IV specialiler prohibuit doctoribus priva- 
tis inlerprelationem sive commentariis, sive giossis, adnotationibus, 
scholiis in canones Tridentinos ex professo susceptam et typis edi- 
tam absque Apost. Sedis consensu, Praelatis quidem sub poena in- 
terdicli ab inyressu Ecdesiae ; aliis sub poena excommunication-is 
latae sententiae. Eodem iure delegate apud Romanos leges inter- 
pretabant iurisconsulti u quorum omnium sententiae et opiniones 
earn auctoritatem tetiebant ut iudici recedere a responso eorum 
non liceret \ Usualis interpretatio ex legitima consuetudine oritur 
quae iuxta ius dicitur. Est enim consuetude optima leyum inter- 
pres 6 . Ita consuetudo decretum Trid. relate ad parochi adsisten- 
tiarn in matrimonii celebratione interpretata est , ut alteruter 
parochus viri aut mulieris sufficiat. Verum prouti consuetudo est, 
uti diximus, iudicialis vel extraiudicialis, ita et legis interpretatio. 
I traque interpretatio legalem interpretationem inducit, cum in con 
suetudine iuridica fundetur, quae vim legis habet. Doctrinalis in 
terpretatio non inducit nisi rnaiorem vel minorem probabilitatem 
iuxta rationes, in quibus fundamentum habet. Nihilominus plurimi 
facienda est, quia facillime cum ea interpretatio authentica et usu- 
alis, sive extraiudicialis^ sive iudicialis coniunguntur 8 . Non tradun- 

1 Cf. leg. 12, 11, 9. Cod. de leg.; cap. 51 de sent, excom. 
! Cf. MACH. v. c. de const. VI. 
3 Juxta Const. Sixti V Immensa. 
* Bulla Benedictus Dem 16 Ian. 1564. 

5 Imp. lust. inst. iur. civ. Rom. 1. 1, t. 2, 8. 

6 C. 8 de consuet. fcV?, 38 ff. de leg. Regul. 45 iur. in 6. 



" Sess. 24, c. 1, de ref. mat. 
Cf. SUAREZ 1. VI, REIFF. 1. 1, t. 11, i 15-17. 






PARS I. DE PERSOXIS 



tur nec tradi possunt regulae pro interpretalione authentica, et 
usuali, cum ea a principis voluntate, haec immediate a facto populi, 
aut a decisionibus tribunals pendeant. Res igitur de interpretatione 
doctrinali est, cuius regulae in praesentiarum sunt exhibendae. 

b) - - De praecipuis reyulis doctrinalis interpretationis. 

175. Doctrinalis interpretatio diversimode apud auetores divisa 
invenitnr. Nos sequimur divisionem quam nobis praebet el. Ma- 
chat l ; qua nempe doctrinalis interpretatio alia est declg&ativa, 
alia extensiva, alia restrictive^. Lex enim obscura vel declarator, 
vel extenditur, vel coarctatur; quia lex potest esse obscura tripli- 
citer, vel in se ratione verbonun, vel relate ad obiccta, dupliciter, 
aut quia dubiurn est an debeat extendi aut potius coarctari. 

Itaqueinterpretatio declarative!, est quae verba dubia et obscn- 
ra explanat . Dicitur apud alios aut philologica quae tamen pro- 
pria interpretatio non est si verba satis clara sint ac nihil novi ad- 
ducat 2 , aut philosophica si verborum sensurn ex regulis gramma- 
ticalibus ac ex legis spiritu inquirit z . [nterpretatio extensiva est 
quae legem a casu expresso, vel a persona expressa ad casum vel 
personam non expressam extendi t . Quod tieii potest dupliciter 
vel pure extensive si extensio fiat ob solam paritatem vel simili- 
tudinem rationis turn ultra legis verba, turn ultra sed non contra 
mentem Legislators 5 , vel comprehensive si extensio fiat ob iden- 
titatem rationis pariter ultra verba, sed non ultra mentem legisla- 
toris. Est extensio improprie dicta prouti probat fteilTenst. 6 Rcstri- 
ctiva est interpretatio quae propter speciales circumstantias legem 
restringit, eamque in casu non obligare interpretatur. Ad hanc 
passim doctores et interpretationem correctivam, et Epicheiani re- 



1 De const. VI. 

2 REIFF. 1. 1, t. 2, 15. 



3 VECCHIOTTI, o. c. 1. 1 de const. | 6. 

1 Cap. 4 de rescr. 1. 12, 13, li. t. ff. 

5 REIFF. op. et 1. cit. 

6 L. c. Gf. SUAREZ 1. 6 de leg. c. 3, n. 9. PIRHING. 1. c., t. 2, n. Ill et alios. 



LIBER I. DE CLERICIS 133 



vocant, cum interpretatio correctiva non sit nisi u verborum Icgis 
per benignam accept ion^m mitigatio , epicheia vero non sit nisi 
a benigna legis correctio aut restrictio ex rite praesumpta mente 
legislatoris 1 vel correctio legis cum deficit propter universale 2 . 
Venim notat cl. Sanguineti z Epicheia inlrinsece differt ab inter- 
pretatione restrictiva, quia a quaelibet interpretatio de verbis legis 
est sollicita, dum e contrario epicheia mentem legislatoris declarat 
verbis etiam claris legis in alif/uo peculiari casu conlrariam r> k . 
Hisce praehabitis agendum a] de regulis interpretations declarativae, 
b) de regulis interpretationis cxtensivae, et *) de regulis interpre- 
tationis restrictivae 5 . 

a) De reyulis interpretationis declarativae. 

174. Cum interpretationis declarativae sit verba obscura et 
dubia declarare, ita ut legislatoris mens patefiat, dupliciter uti su 
pra monuimus procedi potesl, vel per viam philologicam vel per 
viam philosopkicam. Quocumque modo procedatur in quacumque 
interpretatione , maxime attendendum est turn ad mentem legisla 
toris 6 , turn ad legis formulam , turn ad adiuncta historica qm- 
bus lex circumscribitur 7 . 

In his principiis fundamentum habent omnes regulae iuris, 
quae turn in fine Digestorum , turn Decretalium Gregorii IX, turn 
Sexti Decretalium reperiuntur. Est tamen notandum a) regulam 
esse ex iure non ius ex regula ; b] regulam unica formula colligere 
ius ex pluribus casibus similibus exurgens ; c] adesse casus in qui- 
bus regula adhiberi non potest; d) prudentia et ordo quam maxime 

1 Gf. MACHAT op. c., 1. I, t. 2. 
5 ARIST. Ethicor. V, 10; SUAREZ 1. VI. 
3 Insl. iur. can. Proleg. p. 2, sect. 2, i 4. 
* Cf. REIFF. t. de Const, o. cit. 

3 Interpretatio correcliva et epicheia in foro externo vix locum habel ; d An- 
nil). o. c. p. 180. 

" Cf. SANGUINETI o. c. 

7 L. 19 ad exhib. c. 8, de V. S. 



134 PARS I. DE PEKSONIS 



in regularum usu eurari debent. Quibus positis praecipuae regulae 
declarativae interpretationis sunt : 

1) verba satis clara non admittere interpretationem * nisi vel 
natura :: aliter suadeat, vel aliud sensisse legislatorem sit manife- 
stum 3 uti si secus sequatur absurdum 4 . 

2) verba generalia generaliter esse excipienda nisi alia lege 
speciali legis generalis sensus fuerit coarctatus 5 . 

3) ubi lex non distinguit nee nos distinguere debere 6 quod 
tarn in favorabilibus quam in odiosis servatur 7 . 

4) si legis verba duplicem significationem habeant naturalem 
nempe quae recepta est ac iuridicarn, significationem iuridicam non 
esse attendendam nisi in favorabilibus 8 dummodo ratio aliter non 
suadeat uti in regula l. a quod praesertim quoad leges poenales 
locum habet in quibus benignior interpretatio accipitur 9 . 

5) Odia restringenda esse, favores ampliandos, dummodo inter 
pretatio iuris non sit corruptela l . Hinc favorabiles leges sunt la- 
tae interpretationis, strictae vero leges odiosae. 

6) Non plus de priori lege mutatum censeri quod in posteriori 
ex press um est. 

7) Leges quae contrariae videantur si fieri possit conciliandas 
esse secus secundam si specialis primae generali praevalere, non 

1 Cf. REIFF. o. c., 1. i, p. 2. 

? L. 68 de R. I. 

3 L. 67, pr., de legal., 1. 15 de excus. Tut. 

* C. 6, 5 i, de Maior. 

5 luxta regulam iuris in 6 generi per speciem derogatur c. 22, de priv., 
c. ull, de off. vicar, in 6. L. 9, pr-, de suppl. legal., 1. 65, de viro, sol. Matr., c. 4 de 
translat. Episc. 

6 L. 9 de postulal., 1. 9. de iuris et facti ignoranlia, cap. 6 de maiorit. 

7 Cap. 12 de decimis. 

8 Leg. 7 de suppell. leg., cap. 7 de spons. Ila statuium esl cognationem spiri- 
tualein conirahi cum bapiizalo eiusque patre et matre. lam hie intelliguntur fitii 
nalurales non adoptivi. 

9 L. 198 de RR. iuris, cap. 49 de R. Iw. in 6. 
10 Cap. 15 et 49 de reg. iur. in 6 n . 



LIBER I. DE CLERICIS 135 



vero secundam generalem special!, aut specialem secundam primae 
special! praevalere, nisi de hoc expresse caveatur. Quae dicenda 
sunt etiamsi lex antecedens sit Concilii Oecumenici, et sequens 
Rom. Pontificis \ Nam species generi derogat 2 non vero genus aut 
species speciei 3 . Ceterum secunda lex strictae est interpretationis 4 
nisi favorem contineat 5 . In omni casu interpretatio eligenda estquae 
melius cum aliis legibus componitur 6 quaeque aequior apparet 7 . 

8) Legis sensum ex toto eius contexts eruendum esse. 

9) Verba cum effectu accipienda esse. 

10) In re dubia verbis edicti inservire melius esse 8 etc. etc. 
Ceterae regulae animadvertimus cum Machat 9 ex regulis utri- 

usque iuris et tit. de V. significatione desumendae sunt. 

P) De regulis interpretationis extenswae. 

175 In iisdem principiis extensivae interpretationis regulae fun- 
damentum habent. (^uare a Doctoribus regula traditur: 

1) Interpretationem mere extensivam ob aliquam rationum si- 
militudinem non admitti. Talis enim interpretatio ultra legislators 
mentem esset qui obligare non intendit nisi ad id quod exprimit. 
Etiamsi rationes aliquo modo similes sint tamen different. Unde 
illud u ratio legis non est decisio legis l . 

2) Si aliud ius deficiat iudicem posse de simile ad simile iudi- 
care : praesumitur enim legislatorem et similem casuin sua lege 



1 Gf. SA.NGUIN. o. c. p. 75, post. edix. 

2 G. 1 de const, in 6, c. 54 de reg. iur. in 6. 

3 L. 26, 28, ff. de II. 1, 2, 16, el 1. 3. 15, ff. de V. Sign. 1. ult. ff. 
k Cap. 27 de elect, in 6. L. 27 h. t. ff. 

5 Gf. REIFF. I, II, ad n. 309. 

6 L. 26, 27, h. t. ff. 

7 L. 91 de R. Iur. ff. 

8 L. 1, sed si sciente 20 De exercit. action. D. Thorn, la 2ae, 96, 6, ad 2. 

9 Op. et 1. c. 

10 Clem. 1 de elect. 



136 PARS I. DE PERSOMS 



comprehendere voluisse l , ita si alioquin absurduin soqueretur aut 
iniquitas 2 . 

5) Interpretationem coinprehensivam nempe ob identitatem vel 
ob perfectam similitudinem rationum admittendam esse , cum ubi 
eadem est ratio eadem esse debeat legis dispositio, et quia de si- 
rnilibus idem est indicium z . Verum notat Reinffestuel * oportet si 
militudinem in eo puncto versari de quo agitur. 

Hie autem cum Machat 5 notamus etsi similitude ac identitas 
rationis saepe inter se confundantur ; tamen rigore differre. Nam 
simiiitudo in diversis rationibus accidit quarum altera alterius simi- 
lis est, at identitas in eadem ratione locum habet. 

4) Non esse extendendam vi interpretationis legem a commune 
iure exorbitantem, cum strictae sit interpretationis, ideoque ad con- 
sequentias 6 neque ob identitatem rationum 7 non producenda, nisi 
tamen de aequiparatis agatur, vel sequatur absurdum, vel ita publica 
utilitas exigat, aut favor animarum, causae piae vel de rationis 
identitate in lege expressa agatur. 

5) Idem de lege poenali * dicendum esse nisi quoad extensio- 
nem dubium non admittat 9 , aut nisi de identitate aut perfecta si- 
militudine rationis expresse agatur. - - Poenam autem nunquam reo 
lucrosam esse debere 10 , quod si ratio unica est pro expressa ha- 
betur. 

6) Leges favorabiles ampliori interpretatione esse extendendas 
nisi ratio contra militet. 



1 Gf. MACHAT. op. c. et 1. c. 1. 12, 13, ff. de LL. 

2 SUARKZ VI, 2, 7. 

3 Cap. 2 de Iransl. Episc. 
* L. 1, t. 1, op. cit, 

9 Op. et 1. c. 

6 Reg. 28 iuris in 6 el reg. 78 eod. 

7 FAGNAN. c. cum ad nostram, n. 29, de Elect. 

8 L. 11 de poen. ft . Ex 1. 10 cod. eod. t. 

9 C. 49 de reg. iur. in 6. SUAREZ de leg. VI, 3, n. 5, 6, 7. 

10 L. 3 de dolo malo C. de donat. inter vivos. 



LIBER I. DE CLERIC1S 137 



7) Si lex favorabilis ac parte odiosa sit, odium e favore sepa- 
randum esse, decent Doctores, ac separabiliter interpretandum, se- 
cus videndum quaenam legislatoris intentio praevaleat. Attamen in 
dubio magis favorem quam odium esse attendendum 1 . 

y) - - De regalis interpretationis restrictivae. 

176. In iisdem principiis restrictivae interpretationis regulae 
fundarnentum habent. Praecipuae sunt : 

1) Restrictivam interpretationem admittendam esse si alioquin 
in casu aliquo particulari lex iniqua evaderet aut illicitum praeci- 
peret. Cbi enim dispar est ratio, ibi dispar esse debet legis dispo- 
sitio 2 . 

2) Restrictivam interpretationem admittendam esse si id quod 
lege praecipitur in peculiari casu nirnis arduum esset ac supra hu- 
n:anae legis potestatem 3 . 

3) Uestrictivam interpretationem admittendam esse si in hoc 
vel illo casu sua lege legislatorem non voluisse obligare prudenter 
credi possit 4 . 

4) Legem irritantem restrictivam interprelationem non admit- 
tere, cum lex irritans ad rationem comunem ac actuum parifor- 
mitatem attendat magis quam ad casus ac rationes particulares 5 . 
Verum aliquando haec regula vim non habet 6 . 

5) Cessante aliquo in casu ratione legis adaequata legem ipsam 
in eo cessare necesse esse. 

In exbibendis praecipuis restrictivae interpretationis regulis, re- 

1 Gf. REINFF. op. et 1. c. ATCHNER op. cit. 210- MACHAT etc. 

2 Gf. SUAREZ op. c., lib. i. 

3 SCHMALZGR. t. 1 de consl., n. 49. SUAREZ VI, 5, n. 5, cap. 5, de appell., cap. 12, 
ile poenit., 1. 24 h. t. ft . 

4 Benedict. XIV, de Synod, dioec. XIII, 24, 20. 

5 SCHMALZ. op. 1. c. n. 27. 

6 Gf. SASGUINETI o. r,. de Epicheia; MACHAT. op. c. et ZITELLI de disp. p. 10, qui 
videtur contrasentire. 



138 PARS I. DE PERSONIS 



gulas epicheiae a regulis reslrictivae interpretations non distinxi- 
mus. Nam in praxi utrumque differre non videtur. 

177. Ad Epicheiam seu restrictivam interpretationem late sum- 
ptam doctores quae de ignorantia in iure statuuntur referre solent. 
Ignorantia consideratur quoad culpam, quoad lucra, quoad actus 
valorem. Quoad culpam ignorantia excusat nisi sit crassa et su- 
pina l . Quoad lucra vel damna regula est : ignorantia facti non iuris 
excusat 2 . Suum autem petentibus nee iuris ignorantia nocet * nisi 
de iure agatur quod ex sola civili lege competit et leges ignorans 
eo iure pro tempore non usus sit 4 . Quoad actus valorem nulla 
ignorantia neque invincibilis excusat si de lege proprie dicta irri- 
tante agatur quae formam ac materiam actus praescribat 5 . 

Insuper iuris ignorantia sen de legis existentia non excusat, 
nisi de iis agatur quibus ius ignorare permissum est uti mulieres, 
rudes etc. r> , ac nisi quoad medicinales poenas seu censuras aut 
quoad poenas expresse statutas contra eos qui eas scienter ac ternere 
violaverint, quo ultimo in casu etiarn vincibilis ignorantia excu 
sat aut quoad poenas vindicativ as extraordinarias aut quoad rerum 
suarum iacturam faciendam. tUterius facti proprii ignorantia non 
admittitur nisi de re valde antiqua et quidem ad malum vitandum 
res sit. Ignorantia e contra facti alieni admittitur imo praesumitur 
si scientia ab adversario non probetur nisi de factis notoriis aut 
de iis quae ex officio essenl cognoscenda agatur 8 . 

1 C. 9 de cler. excom., c. 2. de const, in 6. L. 6 de iur. et facti ignorantia. 

2 C. 13 de R. Iur. in 6. LL. 2, 9, de iur. et facti ignor. 

3 L. 7, 8, ff. de iur. et fact, ignor. 
k L. 9 de iur. et fact, ignor. 

8 Gf. D ANNIBALE op. c., p. 1, pag. 169. ZITKLLT de disp. etc. 

6 L. 12 Cod. de iur. el fact, ignorant. Cap. 3 de eland, despons., c. si quis vero, 
c. 15, de regul. iuris. 

7 Cf. auctores de censuris. 

8 G. 41 de rescr., c- 17 de Reg. Iur. in 6, c. 10 de reg. iur. 



LIBER I. DE CLERICIS 139 



2. - De legtiiu ccclesiasticarum interpretatione in specie. 

Videhimus de regulis interpretationis quoad claitsulas 
appositas, quoad particular es leges, quoad rescripta, quoad concor- 
data et quoad privilegia. 

9 

a) De cluiisulis interpretandis. 

178. 1) Clausula numquam inutilis cciisenda est cum nihil 
otiosum in lege dicendum sit. 

2) Clausula de stylo Curiae insolita documentum suspectum ef- 
ficere potest, quod eo magis dicendum si plures huiusmodi clausu- 
lae in documento aliquo appareant. 

5) Clausula in principle aut in fine legis |>osita totam legem 
complecti solet, in rnedio autem addita praecedentia complectitur se- 
quenlia vero quatenus sequentia cum praecedentibus connectuntur. 

i) lisdem regulis clausulae interpretantur quibus et leges. 

179. In traclatu de dispensat. matrimonialibus *, nonnulla ad- 
duntur de illis clausulis quae passim in Romanorum Pontif. Con- 
stitutionibus reperiunlur. 

a] a De plenitudine potestatis. Per haec verba indicatur S. Pon- 
titicern in iure onlinario non insistere, atque idcirco per earn clau- 
sulam imminui M l n regulae generalis quae statuit iura iuribus con- 
cordanda esse, quare lex cui ipsa opposita sit contrarias facilius 
abrogat . Ita ex. gr. hac clausula validantur Romani Pontificis 
confirmatione in forma specifica acta puta alicuius Concilii Provin- 
cialis quae caeteroquin essent invalida -. 

6) .Vow obstantibm etc. Non secus ac ea de qua mox locuti 
suiiius ita derogat contrariis legibus ut imminuat vim regulae ge 
neralis. quae iura conciliari iubet, praeserlim si iuncta sit alteri 
clausulae * u motu proprio . 



1 ZITELLI De Dispensalionibus. 

2 Deer. Greg. IX.de util. vel inut. confirmatione, cf. SANTI, REIFF. etc. etc. cit. 
titulu. 



140 PARS I. UK PERSONIS 



c) a Decernenfes irrituin et inane a qiiopiani quavis auctori- 
tate scienter vel ignoranter contiyerit attentari ... Aliter non 
wt leant et non observetitur etc. vel nullius sit nioinenti etc. vel 
alioquin etc. vel nullo modo vel aliae similes locutiones. Quoad 
hanc clausulam optime notatur non bene a nonnullis affirmari effe- 
ctnm esse irritare consuetudines futuras contrarias , etiamsi hoc 
plusquam semel hoc asserturn inveniaiur in foliis S. Cong. Concilii 
non quidem in ipsis Cardinalium responsis sed in expositione Causae 
quae fit a Secretario. Huic addi potest causae expositionem etiamsi 
nomine Secretarii tamen ab eius auditore coniici, ideoque nil mi- 
rum si aliquando nimis proprio ingenio quain regulis iuris in quibus 
praxis habet fundainentum et non e con \erso, hi indulserunt. Est 
igitur dicendum c msuetudines futuras ex praevio decreto irritante 
difficiliores fieri turn quia difficilius legislators consensus adest aut 
praesumi potest, turn quia eas odiosas reddit, non autem absolute 
eas impedire. Secus vero dicendum si consuetude futura uti iuris 
corruptela reprobaretur l . 

d) a Stiblata cuilibet aliter iudicandi atque inlvrpretandi fa 
cilitate n. Quoad hanc clausulam notetur: 1) vis clausulae est ut 
firmitati et integritati legis consulalur prohibendo interpretationem 
individuis ; 2) difliciliores reddit consuetudines contrarias cum de- 
cretum irritans in se continere censeatur. Quodsi in rescriptis 
coniuncta sit cum clausula quod de obreptione idest quod non 
possit contra gratiam disputari de vitio obreptionis vel subreptionis, 
impedit inquisitionem de veritnte eorum quae narrata sunt. 

3) Quoad rescripta clausula vim non habet si etiam renuncia- 
tum fuerit ab eo qui rescriptum obtinnit. item si obreplio vel suh- 
reptio iam palam prodierit. 4) Remedium contra hanc clausulam 
de lege disceptandi est aperitio oris idesl facultas a S. Ponti- 
lice ea de re impetrata 2 . 

1 Cf. FAGNAM. in c. ad haec n. 54, de Rel. domib. Can. 3 et seqq. diet. 8, can. 1 
et seqq. dicit. 11, can. 3, 12, diet, 12, arg. c. 4, d. 10 et e. 3, 5, h. t. L. 2 God quae 
sil longa consuet. L. 3, 5, IT. de sepul. viol., 1. 13. God. Cf. supra n. 25. 

Gf. ZITELLI op. c., BARBOSA, MJLRTA in eorum tractationibus de clausulis. 



*o l 
I 



LIBER I. DE CLERICIS 141 



b) Be legibns particularibus interpretandis. 

180. Quoad particulars leges praeter regulas recensitas notan- 
duin est 1) neminem legibus particularibus obligari nisi qui aul 
omnino aut in ea re de qua agitur subditus est ac in territorio 
reperiatur vel realiter vel fictione iuris " ; 2) etsi leges per se et or- 
dinarie non ferantur in personas absolute sed dependenter a terri- 
torio. personales nihilominus si quae sunt personae adhaerent 3 . Ita 

i 

praecepta quae cuipiam indicia sunt sine relatione ad locum leges 
sunt personales adeoque personae quocumque tandem discesseril 
atlhaerent . Item leges atque consuetudines alicuius loci quae a 
iure com muni abhorrent, localis instar privilegii habendae sunt pro- 
inde extra eiusdem loci fines prorsus cessant 5 . 5) Quisquis in alieno 
territorio legibus alieni territorii ad extraneos pectinentibus obli- 
gatur. 4) Leges quae de rebus latae sunt in territorio legislators 
positis etiam extraneos extra territorium obligant. 

c) De rescri})lis interpretandis. 

181. Hescriptorum interpretandorum regulae praecipuae sunt 
ut 1) Si mens rescribentis dubia manet, iustitiae rescripta secundum 
ius commune interpretanda sunl 6 . 2) Hescripta iustitiae quae or- 
dinarii iurisdictioni derogant odiosa censentur , at stricte sumenda 
sunl 7 . 5) Rescripta iustitiae non valent per quae incerti dantur iu- 
dices quos impetrans elegerit, vel per quae futura negotia commit- 
tuntur 8 . 4) Si super eodern negotio contra eundem duo rescripta 
impetrentur quorum posterius non facit mentionem prioris, valet 

1 G. ut animarum 2 de const, in 6. 
s Gf. supra n. 6. 

3 C. 7 de Reg. lur. in 6. 

4 Gf. REIFF. L- 1, I. 2, 4, 43. 

5 Cf. SANCFIEZ 1. 1 in Dec. c. 12, n. 39, apud ZIT. de disp. p. 20. 

6 Gf. c. 18 et c. 4, de Rescr. 

7 G. 32 de off. legal, el c. 40 eodem. 

8 G. 10 et final, h. l. 



142 PARS I. DE PERSONIS 



pi imum non secundum, nisi in secundo mentio fiat de priori abro- 
gando, item si primum communi consensu partium impetratum fuit, 
non valet secundum impetratum per alteram partem hoc tacito l . 
5) Valet secundum rescriptum impetratum ab adversario etsi non 
faciat mentionem de primo si primus impetrans intra annum dolo 
et negligentia rescripto usus non est; neque ex hoc descendit re- 
scripta iustiliae per non usum post annum cessare, uti nonnulli 
praesumunt, sunt enim et haec per se perpetua 2 . 6) Rescriptum 
speciale derogat rescriptis antecedentibus generalibus in quibus op- 
ponitur etiamsi de prioribus nulla mentio fiat 8 . 7) Qui litteras post 
appellationem impetrat, eius mentionem facere debet *. Si quis pri- 
vilegium appellandi quod ad secundum ius, obtinuit, appellare non 
potest pro casu quo contra ipsum datur iudex delegatus remota 
appellatione ; quia speciale mandatum derogat generali. 

182. Quod spectat rescripta gratiae, 1) Rescripta ad beneficia 
obtinenda strictae sunt interpretationis, utpote ambitiosa 5 , nisi li- 
terae beneficiales vel motu proprio, vel in compensationem damni 
concessae sint. 2) Rescriptum quod datum sit ad beneficium, de 
beneficio vel dignitate irnpetrantis mentionem non faciens non va 
let 6 , etsi ipsum 7 non habeat beneficium sed tantum ius ad illud. 
3) Si quis rescripto ab beneficium propter annuam pensionem renun- 
tiavit non valent literae beneficiales per eum, hoc tacito, impetra- 
tae 8 . 4) Non valent literae gratiae ad impetrandum beneficium in 
quibus impetrans tacuit perpetuam vicariam, nisi impetrans igno- 
ret tempore supplicationis sibi collatum esse beneficium. Verum si 
beneficia sint incompatibilia unum dimittere tenetur ad normam 

1 G. 9 h. t. 

2 Cf. cap. 9 et c. 23 h. t. 

3 C. 14, verbo quoniam, de rescriplis in Deer. 
" G- 12 h. t. et 44 de appell. 

5 C. 1 de praebend. in 6. 

6 G. 17 el c. 8 h. t. 

7 G. 32 h. I- 

8 G. 31 h. t. 



LIBER I. DE CLERICIS 143 



iuris *. 5) In rescripto ad beneticium subintelligitur si dignus exi- 
stat, vel si non obstet canonicum impedimentum -. 6) Non valet 
impetratio in ecclesia numerata non facta de numero mentione si 
per earn frangitur numerus canonicorum; etsi non frangatur nu- 
inerus praebendarum *. 7) In literis impetratis ad beneficium ex- 
pressa vacatione per mortem non intelligitur vacatio per renun- 
ciationem nee viceversa 4 . 8) Litlerae super conferendo beneficio 
vacaturo directae ad beneficium, post datam ipsarum creatum, non 
extendantur 5 etc. 6 . Rescripta gratiae latae sunt interpretationis nisi 
vergant in praeiudicium tertii . 

183. Revocentur in genere ea quae Iradita sunt de rescriptis 
ut eorum valor dignoscatur. Addere volumus a) in dubio rescri- 
pturn esse iustitiae praesumi. 6) Verba hortatoria quae in rescriptis 
forte reperiantur praeceptiva habenda esse 8 . c) Rescripta intelli- 
genda esse ita ut cum supplicibus cohaereant. d) Rescripta in du 
bio de obreptione vel subreptione valere. Tandem hue spectant re- 
gulae quae datae sunt pro legum interpretatione. 

d) - - De concordatis inter Ecclesiam et Statum interpretandis. 

184. Quoad concordata interpretanda notetur 1) concordatorum 
authenticam interpretationern non ad Statum pertinere posse sed 
ad Ecclesiam, cum ad hanc pertineat iudicare quid animarum sa- 
lus in casibus specialibus exigat, cumque Status tandem aliquando 
nihil de suis iuribus Ecclesiae concedat nisi illius protectionern ad 
quam praestandam iam naturali ac divino iure tenebatur. Quod si 
aliquid concessit id fini Ecclesiae spirituali addictum est, ideoque 

1 C. 7 in 6, h. t. 
1 C. 27 h. t. 
3 C. 19 h. t. 
* C. 6 in 6, h. t. 

5 Clemen!, ult. h. t. 

6 Cf. ZALLING. inst. iur. eccl. lib. 1, t, 3. 

7 C. 22 de priv., c. 16 de verb, sign., c. 18 h. t. S. Gong, in Ariminens. Paroch- 
die o Sept. 1821. 

8 Gf. ZALL. ad tit. de priv. et excess, priv. 262. 



144 PANS I. I)K PKRSOXIS 



Ecclesiae potestati subiectum. Ceteruni in praxi Ecclesia cum Statu 
concorditer procedere praet ert. 2) Mine patet quid dicendum de 
praetensis articulis organicis quibus Status pro arbitrio concordats 
interpretare contendit. 5) Dactriualis autem atque tlieoretica inter- 
pretatio doctoribus non negatur. Verum oportet ut maxime conte- 
xlus, scopus, et praxis, ac materia concordatorum attendatur ne 
Stalui concedatur quod Ecclesia vero similiter numquam concessit, 
quodque praesertim in anirnarum perniciem vergeret. In genere 
videretur dicendum concordats non esse latae interpretationis sen 
in dubio minimum concessions esse accipiendum I) quia etiamsi 
favor sit Statui concessus lainen per se loquendo in praeiudicium 
Ecclesiae libertalis vergit, 2) quia status nil novi Kcclesiae conce- 
dit, 5) quia Ecclesia coacte ac nonnisi ad rnaiora mala vitanda iniit 
concordata, qua p ropier videtur censendum minimum quo Heri po- 
terit concessisse. 

e) De privileyiis interpretandis. 

185. a) Privilegia quae in corpore iuris continentur, et hac de 
causa sunt secundum ius , item privilegia praeter ius , latissime 
interpretanda sunt * nisi in alterius vergant praeiudicium -. b) Item 
dicendum est de privileges quae motu proprio et ex certa scientia 
concessa sunt 3 . c) Privilegium de casu ad casum neque de persona 
ad personam non extendatur neque interpretatione pure extensiva 
neque interpretatione extensiva comprehensiva 4 in casibus quae iis 
opponuntur in quibus prior et secunda regula locum habent. d) Privi 
legia contra ius striclae sunt interpretationis 5 dummodo non sint 
in bonum publicum 6 vel ex certa scientia , aut motu proprio con 
cessa, vel alioquin essent inutilia. e) Moderatius ac rernissius pri- 

1 Arg. c. 1 de filiis praesb. ia 6, I. 3 de const- Princip. ff. 

* C. 22 de priv., c. 16 eod. 

3 C. 23, 24, de praeb. in 6. 

** L. 1, 1 ult., de const. Princ., cap. 9 de priv. in 6". 

3 C. 1, 2, de til. presbyl. 

6 G. 50 de priv. 



LIBER I. DE CLERICIS 145 



vilegia in iis extenduntur quae ad causam piam vel ad publicum bo- 
num concessa sunt 1 . f) Privilegia remuneratoria latae sunt interpre- 
tationis, onerosa vero strictae interpretationis 2 nisi forte et reinune- 
rationis causam habeant. g) In dubiis Sedes Apostoliea consulenda 
est s . h) Si duo privilegiati contraria habeant privilegia ille potior est 
qui fuit laesus * vel ratio aetati habenda erit 5 vel possession! 6 . 
i) Privilegia generaliter uti neque extensivam 7 ita neque regulari- 
ter restriclivam interpretationem admittunt s , sed declarativam tan- 
turn 9 . k) Extra concedentis territorium privilegia non valent 



10 



f) - - De dispensationibus interpretandis. 

186. In genere tenendum est a) facultatem dispensandi utpote 
favorem latae esse interpretationis u nisi in tertii praeiudicium ver- 
gat. b) Actus e contra dispensations cum legis vulnus sit ideoque 
aliquid odiosum strictae est interpretationis 12 . c) Superior etiam in- 
iusta de causa valide dispensat, e contra inferior qui delegata aut 
ordiuaria potestate sine iusta causa a legibus Superioris invalide 13 . 
Haec suflkiant de dispensationis interpretatione in genere; in specie 
dein de singulis dispensationum speciebus uti v. gr. de dispensatio 
nibus matrimonialibus in particularibus tractatibus agendum est l4 . 

I L. 44 ff. de relig. 

8 Arg. cap. 6, de donal. 

3 Clem. X, constit. supernae 21 Itm. 1670. Gf. ZITELLI de dispens- matr. 

* L. 12, 35, de minor, ff. 

5 L. 13 de minor. 

6 L. 13 eodem. 

7 L. 1, ult, de const. Princ., c. 9, de priv. in 6. 

8 G. 16. de verb. sign. Gf. D ANNIB. Sum. de privil. 

9 C. 7 de priv. 

10 Gf. SUARBZ 1. 8, cap. 26. 

II FAGNAN. cap. dilectus 16, de temp, ord., n. 20. 

2 FAGNAN. cap. Mandalo de sin., n- 39. 

3 Gf. PIRRUM GORRADUM de dispens. mat. L. 1, c. 1, 12. 

u Quoad regulas Gancdlariae interpretandas cf. DD. praesertim opus praecla- 
riss. RIGANTI. 

ZlTELLI-SOLIERI. 10 



146 PARS I. DE PERSONIS 



TITULUS II. 
De Us qui vicariatum gerunt Romani Pontificis. 

187. Qui vicariatum Romani Pontificis gerunt: alii habent pote- 
statem supra episcopalem, alii potestatem quasi-episcopalem. Ad pri- 
mos pertinent Patriarchae, Primates, Metropolitae, Legati Romani 
Pontificis, ad postremos Abbates pertinent ac Vicarii Apostolici. De 
origine historica horum graduum iurisdictionis in tractalu de hire 
publico ecclesiastico iam actum est. Manet proinde ut de corum 
potestate sicuti vigenti iure ea pollent breviter agatur. Sit igitur 

CAPUT I. 

- 

DE PATRIARCHIS AC PRIMATIBUS. 

188. Patriarchae maiores Constantinopolilauus , Alexandrinus^ 
Antiochenus et Hierosolymitanus in toto terrilorio patriarchali iuris- 
dictionem ordinariam olim habebant in Archiepiscopos sibi subiectos; 
haec tamen iurisdictio hodie quiescit, cum patriarchates Ecclesiae 
in manibus intideliurn sint, solo nomine et titulo sen dignitate re- 
manente in quatuor titularibus Praelatis latini ritus. Antiquissima 
vero Patriarcharum iura ex parte retinent Vatriarchae catholici, 
ritus orientalis. Ceteri Patriarchae minores, qui ex Pontificis Ro 
mani indulgentia vel consuetudine nomen patriarchale obtinuerunt, 
nullam specialem potestatem in iure communi habent ut Patriarcha 
Venetus, Ulyssiponensis. 

189. Patriarchis succedunt Primates, qui maioribus Metropolitis 
praesidebant et in his potissimum iurisdictionem exercebant. 1) Con- 
firmabant electiones Upiscoporum non exemptorum. 2) Audiebant 
querelas contra Archiepiscopos. 5) A sentenfcia Archiepiscoporum 
ad eos appellabatur l . 4) Supplebant eorum negligentiam in bene- 

1 Ex can. 9 et 17 Cone. Ghalced. 



LIBER I. DE CLERICIS 147 



cioruni collatione. 5) Praesidebant concilio national! ex praxi Ec- 
clesiae nota et constant! l quod tamen sine consensu Apostolicae Se- 
dis nequibant convocare 2 ; 6) a propriis Metropolitans obedientiae 
professionem exigebant 3 . Ceterum Patriarcharum ac Primatum iu- 
risdictio hac regula deterrninabatur: his gradibus illud tan turn est 
tribuendum quod eisdem fuerit concessum ex canonum disciplina, 
vel singular! privilegio , aut legitima consuetudine 4 . Hodie vero 
electio et confirmatio Episcoporum et causae ma! ores criminales 
contra Archiepiscopos et Episcopos reservantur Apostolicae Sedi ; 
minores v 7 ero decidentlae sunt a Concilio Provincial! vel iudicibus 
ab eo deputatis. Hinc Primates qui rnodo supersunt, tales sunt ti- 
tulo tenus. Atlamen Primates Hiberniae et Hnngariae non ornnia 
sed nonnulla iura prirnatialia exercent. 

CAPUT II. 

DE METROPOL1T1S SEU ARCHIEPISCOPIS. 

190. Metropolitan est Episcopus praesidens ceteris Episcopis, qui 
inira limites eius provinciae suas habent dioeceses. Unde Archiepi- 
scopusappcllatur. Qui vero eidem subiecti sunt Episcopi, dicuntur 
respectu eius Siiffrpganei. quia nimirurn in Concilio Provincial! ius 
suilVagii habent circa provinciae negotia. l)e Metropolitarum dignitate 
tria sunt invesliganda : Erectio ; iujrisdictio ; et insigne eoruin pro- 
prium, hoc est pallium. 

191. De erectione novi cuiusdam Archiepiscopatus generales 
regulae tres trad! possunl; nimirum earn faciendam esse 1) auctoritate 
Roman! Pontificis r> . 2) Congruo praemisso examine, nisi forte motu 

1 Benedict. XIV de Syn. dioec. lib. I, cap. 1, n. 2. 

8 Cfr SEBASTIANELLI Praelectiones iuris canonic! . 

1 Ex declaratione Urbani II in definienda coniroversia inter Episcopos Lug- 
dunensem et Senonenscm. LABBE Tom. X, col. 51S, edit. Paris. 1671. 

* Innocenlius III, cap. 9, tit. 51, lib. I. Honorius III, cap. 13, tit. XI, lib. I. 
Innocentius IV, in cap. 1, tit. VIII, lib. I in 6. 

5 PETRA Com. in const. Apostolicas Comment, ad Const. 3 Pii II. 



148 PARS I. DE PERSONIS 



proprio earn Summus Pontifex facial. Quod quidem examen fit 
a) Cognita causa, quae generatim est Ecclesiae utilitas vel neces- 
sitas, speciatim auteni esse potest etiam nobilitas atque antiquitas 
Ecclesiae de qua agitur, dignitas urbis in ordine civili, quippe quae 
sit sedes vel supremi Principis vel Praesidurn primi ordinis, merita 
eiusdem , petitio atque iristantia supremi Principis, destructio ve- 
teris metropolis etc. b) Auditis interesse habentibus, cuiusmodi sunt 
Metropolita, a cuius iurisdictione nova metroj)olis subtrahenda est, 
et Episcopi, qui eidem subiiciendi sunt *. 3) Addietis, saltern ex re- 
gula ordinaria (aliquando enim contrarium factum est), novae me- 
tropoli nonnullis Episcopis, qui eiusdem sutfraganei sint. 

19j^, De iurisdictione Archiepiscopi generalis regula statui haec 
potest, nempe eum esse Ordinarium suorum Suffraganeorum in iis 
tantum quae a iure ei sunt perrnissa, nullam autem ha here iurisdi- 
ctionem in locis quae intra eorum dioecesim sunt, vel in eorumdem 
subditos, nisi in casu iurisdictionis devolutae , vel cum agitur de 
re, quae ad totam provinciam pertineat. 

Ex praestituta norma sequitur, ad eum pertinere SulTraganeos 
cogere ad sua rnunera rite obeunda 2 et contumaces etiam censuris s 
coercere duplici sub conditione, niminim a) ut servetur ordo, seu 
ut primum interdicto , deinde suspension!, denique excommunica- 
tioni subiiciantur, nisi contumaciae aut culpae gravitas aliud sua- 
deat, et 6) ut consulatur sin minus ex iuris necessitate, saltern ex 
congruentia, Apostolica Sedes \ Sequitur insuper, pertinere ad Ar- 
chiepis^opum supplere negligentiam Suffraganeorum, ita tamen, ut 
prius adsignetur Suffraganeo terminus ad munus suum implendum, 
nisi forte ab ipso iure adsignatus sit 5 . Sequitur praeterea ad Ar- 

1 PETRA 1. c. 

s Cap. 11, til. 10, lib. 1. 

3 Cap. 29, til. 5, lib. 3. Cap. 2, tit. XIV, lib. 1 in 6. 

* PETRA in const. 2 Leonis IX a num. 60 ad 91, ubi etiam monel eadem posse 
Vicarium Generalem Archiepiscopi, absenle tamen Archiepiscopo. 

8 Cf. BARHOSA de Offlc. et potest. Episcop. lit. 4, n. 19, qui ab ea necessitate 
adsignandi terminum non bene fortasse excipit crimina noliora, cum eiusmodi ex- 
ceptio in actu tantum visitationis provinciae habere locum videatur. 



LIBER I. DE CLERICIS 149 



chiepiscopum perlinere appellationes recipere a SutTraganeorum sen- 
tentiis, quod tamen intelligendum est de appellatione proprie dicta, 
quae niinirum fiat post sententiam definitivam vel interlocutoriarn 
definitivae vim habentem , cuius videlicet gravamen per appella- 
tionem a definitiva reparari nequeat 1 . Denique sequitur pertinere 
ad Archiepiscopurn Suffraganeos convocare ad Concilium Provin- 
ciale, de quo inferius agendum est 2 . 

195. Contra autem ex eodem principio sequiturfnon posse Ar- 
chiepiscopum ob aliam causam Suffraganeos cogere ut Curiam Me- 
tropolitanam adeant sive personaliter, sive per Procuratorem 3 . Neque 
iudicem se constituere in causis civilibus Sutl raganeorum, licet ii non 
actores, sed rei sint, salva tamen consuetudine *. Denique sequitur 
^/Archiepiscopum ne ea quidem exercere posse, quae de Suffraganeo- 
rum confirmatione, aut de consecratione, aut de cognitione causae 
eorum absentiae a dioecesi, iisdem Archiepiscopis in iure altributa 
leguntur, quandoquidem reservata haec sunt Apostolicae Sedi 5 . 

194. Ex eo quod Archiepiscopus iurisdictionem non habeat in 
ipsa dioecesi atque in subditos Suffragan eorum, nisi in casu devolu- 
tionis, aut in re ad totam provinciam pertinente, sequitur, non posse 
in Suttraganeorum dioecesi actum verae iurisdictionis exercere, adeo- 
que ne officialem quidem ibidem constituere pro t uturis causis ad 
eum per appellationem devolvendis. Nonnulla tamen exripiuntur, et 
suntiura: 1) praeferendi Crucem; 2) benedicendi populo; 5) divina 



1 Gone. Trid. Sess. XVI, cap. XX, de Reform. Bened- XIV const. Ad Militantis 
30 Mart. 1742. 

2 Vacante Ecclesia suffraganea quae capitulo careat, illius administratio special 
ad Metropolitanum, el siquidem Melropolitana Ecclesia pastore careat ad Capiliilum 
eiusdem Ecclesiae Metropolitanae, non vwo ad antiquiorem Suflraganeum. S. Congr. 
Cone, die 28 aug. 1683. 

3 PETRA in Const, unic. Honorii IJ. 

* PETRA in Const. 2 Leonis IX sect. 5 el praeserlira n. 15, 18. 

5 Cfr. quoad primum GIRALDT p. 1, seel. 44 el 67, quoad alterum Bened. XIV 
consl. In postrema 20 oclobr. 1756, quoad lertium Bened. XIV const. Ad universi 
30 sept. 1746. 



150 PARS I. DE PERSONIS 



officia privatim vel publice etiam in pontificalibus celebrandi; 4) iu- 
bendi ut ea , se praesente, sine pontificalibus celebrentur ; 5) ex- 
ceptis locis exemptis indulgentias 40 saltern dierum concedendi. 
Sequitur insuper Archiepiscopum nou posse dioeceses Suffraganeo- 
rum visitare, nisi ex causa cognita atque probata in Goncilio pro- 
vinciali l . Quo quidem in casu haec tantum Archiepiscopo licent : 
Confessiones subditorum Suffraganeorum audire , eosque absolvere 
etiam a casibus et censuris Episcopo reservatis, idque turn per se, 
turn peralios; iurisdictionem fori contenliosi in duobus tantum 
casibus exercere, idest in criminibus notoriis, et contra irnpedientes 
eius iurisdictionem. K contra cum possit exercere iurisdictionem 
in subditos Sud raganeorum in duobus casibus ab inilio iam dictis, 
sequitur posse mittere edictum per totam provinciam de rebus ad 
suam iurisdiclionem pertinentibus ; pravam consuetudinem in totam 
provinciam inolitam prolribere, aliquem e dioecesi sua delinquentem 
exulem facere a lota provincia, praedicalionis ot ficium per totam 
provinciam alicui interdicere, et siquid aliud buiusmodi est. 

195. Keslat ut de Archiepiscopi insignibus nonnulla edicantur. 
Ea proprie sunt Pallium et Crux quae ante eos deferri solel. UeCruce 
satis sit adnotasse, earn esse forma e communis , dum vicissim pa- 
triarchalis duplex lignum transversum babet , eiusque praelationis 
iure Archiepiscopum uti posse tanlum in sua provincia, cum Fa- 
triarchae id valeant ubique , excepta urbe Roma , eoque loco ubi 
Summus Pontifex aut eius Legatus praesens sit. 

Pallium est fascia lanea tres circiter digitos lata , circuli ha- 
bens formam quae inserta capiti humeris insideat duplici linea acuta, 
quarum altera ante pectus, allera post tergum descendit, ac sex 
sericis nigrique coloris crucibus dislincta est. Texitur ea fascia ex 
lana duorum agnorum, qui die S. Agnetis Romano Pontifici ollerri 
solent, cui alia adiungilur, quae munda sit. 

In formam autem pallii contexta , a Summo Fontilice , vel a 
Cardinal* qui eo alwentc pontificalia agit in vigilia SS. Apostolo- 

1 Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. Ill de Ref. 



LIBEK I. DP: CLERICIS 151 



rum Petri ct Pauli benedicitur, et postea in arcula argentea prope 
corpus S. Petri deponitur, petition! bus Archiepiscoporum earn re- 
servando l . Est autem Pallium symbulum ecclesiasticae iurisdictionis, 
quae scilicet a Petro in celeros derivatur, eiusque proinde origo 
male a nonnullis ab Imperatoribus educta est ". 

196. Ue Pallio autem inquirenda sunt: 1) qualitates ; 2) collatio 
et usus. 

Et primo quidem pallii qualilates duae sunt: t) Necessitas, 
quae eiusmoili est, ut eo nondum accepto, neque plenitudo ponti- 
ficalis oflicii , neque nomen ipsum Archiepiscopale quis mereatur. 
Unde sequitur, eodem nondum accepto, Archiepiscopum non posse 
exercere eos actus, (|iii maiores sunt quoad ordinem episcopalem et 
qui vestes pontiticales exigunt, nisi forte in aliena dioecesi, rogatu 
Ordinarii peragendi sint. Quoad actus vero iurisdiclionis iis tanlum 
fungi posse, qui sunt omnibus Episcopis communes, non autem qui 
proprii sint muneris archiepiscopalis. Uenique pallio amisso, vel cor- 
roso , novum peti debet 3 ; ac corrosurn comburendurn est eiusque 
cineres in sacrario reponendae. 2) Secunda qualitas pallii est per- 
sonalitas, quae afiicit Archiepiscopum prout talis est; quo fit: a] ut 
pallium commodari nequeat; 6) ut mutala Ecclesia, novum peti 
debeat; c) ut Archiepiscopo mortuo, cum eo debeat sepeliri, sive 
cadaveri superinductum, si in dioecesi decedit, sive capiti sit super- 
positum, si extra: d) ut dimisso Archiepiscopatu, adhiberi arnplius 
non possit; e) ut si ex dispensatione Apostolica duos Archiepisco- 
patus quis retineat, duplex item pallium habere debeat. 

197. Collatio pallii duos actus complectitur , concessionem et 
traditionem. Porro coucessio lit a solo Romano Pontifice, praemissa 
ab Archiepiscopo eiusdem petitione instanter, instantius, instantissi- 
me 4 intra tres menses a recepta consecratione, vel si consecratus 
iam fuerit, a contirmatione; idque perse, si praesens sit; si autem 

1 Bened. XIV const. Rerum Ecclesiasticarum 12 aug. 1748. 
! CIV. SEBASTIANELLI Praelectiones De Archiepiscopis. 
3 PETRA 1. c. 

* Gf. Can. 2 Dist. 100 ubi dicilur pallium Archiepiscopis forliter postulantibus 
solum concedendum esse. 



152 PARS I. DE PERSOXIS 



absens, per Procuratorem iuxta formam a Bened. XIV praescriptam 
in constit. Rerum ecdesiasticarum 12 aug. 1748. Traditio fit a 
primo Cardinali diacono, si is qui pallium obtinuit in Urbe sit; si 
vero absens, ab eo ipso Archiepiscopo qui a Romano Pontifice fuerit 
delegatus, idque sub poena nullitatis et insuper adhibito per eum 
qui pallium recipit fidelitatis iuramento erga Romanum Pontilicem. 
1H8_. tails- definitus est turn quoad locum . turn quoad tempus. 
Locus est intra fines propriae iurisdictionis, vel est intra provinciam 
et id etiain in locis exemptis l . Tejnpus, est in solemnioribus diebus 
intra missarum solemnia, qui dies in ipsa concessione pallii designan- 
tur, quibus adnumerandus est etiam dies missae inchoativae syriodi 
sive provincialis, sive dioecesani, et quando maiores actus episco- 
palis ordinis exercentur, cuiusmodi est chrismatis consecratio. 

199. Coronidis loco animadvertimus quod licet pallium insigne 
sit Archiepiscoporum et Palriareharum, nihilominus privilegio apo- 
stolico aliquando etiam Episcopis concessum esl 2 . Immo Graeci 
Episcopi a saeculo decimo, idem sibi generatirn usurparunt, quem- 

admodum videre est apud Petra 3 . 

fitf^vr UL**^ *Jf* 

GAPUT Ul. 

DE LEGATIS ROMANI PONT1FICIS- 

200. Legati seu Legati Apostolici * ii sunt, qui a Romano Ponti 
fice in certam provinciam mittuntur ad ecclesiastica negotia admi- 
nistranda 4 . Sunt autcm triplicis S|)eciei : a latere, missi, nati. De 
natis si quid superest, id pertinet tantum ad aliquam honoris prae- 
rogativam : ii vero nati dicti sunt, quorum dignitati legationis of- 
ficium coniunctum sit; huiusmodi est Archiepiscopus Pisanus in 

1 PETRA 1. c. 29. 

2 Bened. XIV de Synodo lib. XII, cap. 6. 
8 PETRA 1. c. 

** Agunt de Legalis Canonistae in Lib. 1 Decretal., til. 30; turn BARBOSA In lus 
Canon, univers- lib- 1, cap. 5, aliique; in specie autem de legalis a latere TOUR De 
auctoritate legatorum a latere; FRAGOSUS Regimen christianae reipublicae, p. 2, lib. 4, 
dispul. 10, aliique. 



LIBER I. DE CLERICIS 153 



Italia, Toletanus et Bracarensis in Hispania, Salisburgensis in Ger- 
mania. Quod attinet ad ceteros , dicuntur a latere qui e Cardina- 
lium coetu electi stint; missi vel nuncii, qui extra; eiusmodi esse 
solent qui ad supremos Prineipes mittuntur, ut apud eos eorumque 
subditos Christifideles pontificiarn explicent iurisdictionem. His po- 
sitis videndum est: 1) quae sit Legatorum potestas ; 2) quibus modis 
eorum officium expiret. 

201. Ue Legatorum potestalc in genere dici potest, earn definiri 
Apostolicis literis, quibus eiusmodi otliciurn iis commissum est l . In 
specie autem haec satis sit adnotasse. 

I. Commune est legalis, sive missis, sive a latere, 

a) ius excipiendi appellationes a sententia definitiva Ordina- 
riorum, vel a gravamine, quod sententia definitiva reparari nequit 2 . 

b) ius assistendi matrimoniis, ita ut si coram ipsis inita fue- 
rint va leant 5 . 

c) privilegium peculiare Canonis , quo scilicet gravioribus 
poenis, qui eos offendunt mulctantur. 

d) Privilegium concedendi indulgentias pro quocumque opere 
pio ad tempus, quod annum non attingat; pro Ecclesiis vero aut 
Cappellis septem annorum ac totidem quadragenarum, quae scilicet 
ab iis acquirantur, qui rite confessi et S. Eucharistia refecti in eo- 
dem loco iuxta inlentionern Ecclesiae oraverint 4 . 

202. II. Proprium est legatorum a latere, 

a) ut ad probamlam suarn legationem literas Apostolicas exhi- 
bere non teneantur 5 . 

b) ut, Urbe egressi et Romano Pontifice non praesente, uti pos- 
sint, licet provinciam nondum attigerint, insignibus legationis suae 6 . 

1 SCHMALZGRUKBER in tit. de officio Legati, n. 3. 

8 S. Congr. Episc. et Regular, apud Cone. Rom. anni 1725 in append, n. 5; 
et apud GIRALDI Expositio luris Pontif. part- I, sect. 308, n. 2 et seq. 
3 S. Congr. Cone, apud GIRALDI part. 1, sect. 174, n. 25- 
v FERRARIS Biblioth. iuris, verbo Legatus, n. 46. 
3 SCHMALZGR. lit. de offic. leg., n. 9. 
fi SCHMALZ. 1. c., n. 4. l 2. 



154 PARS I. DE PERSONIS 



c) ut ab eadem die possint absolvere quoscumque percussores 
clericorum, quod ceteris legatis nonnisi intra Provinciarn, et quoad 
subditos tantum lict-t L . 

d) ut eorum adventu in Provinciarn suam ceteri legati ab 
oflicio atque insignibus legationis suae abstinere debeant 2 . 

e) ut habeant iurisdictionem etiam in exemptos. exceptis 
casibus Summo Pontifici specialiter reservatis 3 . 

/ ) ut habeant ius conferendi beneticia eos intra lirnites , de 
quibus supra dictum est. 

Ceterum de tola hac materia conferri possunt infra citatis au- 
ctores 4 . 

205. Expirat autem legatorum potestas hisce modis: 

I. Legationis termino expleto, si ad lempus vel ad certum ne- 
gotium peragendum commissa fuit 5 . 

H. Legantis idest Romani Pontificis volunlate (nam rnorte eius 
non ex|)iral) 6 ; si scilicet Legatum revocaverit. isque revocationem 
suam cognoverit 7 ; vel simpliciter eidem successorem miserit, qui 
iam in Provinciam missus sit 8 . 

III. Legati facto, idest eiusdem 
) renunciatione, quae a Romano Pontifice acceptata fuerit; 

b] egressu e proxincia cum animo non redeundi, qui si de- 
sit potestas (et quidein contentiosa tantum) , suspenditur sed non 
expirat 9 ; 

c) morte 10 . 

1 SCHMALZ. 1. c. n. 4, i 6. 

2 Gap. 8 de offic. leg.; SCHMALZ. 1. c. n. 4, | 4. 

3 SCHMALZ. 1. c., n. 4, 5; el simul confer, n. 6, 2. 

v GIRALDI p. 1, sect. 508; FEI^RAR. Bibl., verbo Legatus, ibique S. Congr. Cone, 
resolutiones; et FLATUS seu TRIA in Synopsi privilegior. Cardinalium, n. 43, seq. 

5 SCHMALZ. n. 10, i et 2. 

6 SCHMALZ. 1. c., n. 11. 

7 SCHMALZ. 1. c., n. 10, 5. 

8 TOUR de auctoritate legatorum a lat. lib. 13, 2. 

9 SCHMALZ. 1. c., n. 10, 4. 
10 SCHMALZ. 1. c., n. 10, 1 6. 



LIBER I. DE CLERICIS 155 



CAPIT [V. 

DE ABBAT1BUS AC DE VICARIIS AC PRAEFECTIS APOSTOLICIS. 

204. Romani Pontificis vicariatum geriint mm modo qui potestale 
supraepiscopali gaudent nempe Patriarchae, Primates, Metropolitae 
ac Legati Romani Pontificis, sed etiam qui iurisdictione quasi epi 
scopal! donati sunt idest Abbates ac Vicarii ac Praefecti Apostolici. 
De his proinde ordo expostulat ut breviter agatur. 

ART1GULUS I. 

De Abbatibus. 

205. Abbates Praelati inferiores dicunlur qui nempe Episcopi non 
sunt sed in dignitate inferiori constituti sunt cui ex concessione 
Apostolicae Sedis competimt quaedam iura episcopalia sive maiora, 
sive minora l . 

luxta Benedictum XIV tres distinguuntur species Praelatorum 
inferiorum. Prima eorum est, qui praesunt certo generi personarum 
intra septa alicuius Ecclesiae, vel Monasterii, aut Conventus, qui- 
que una cum suis subditis ab Episcopi iurisdictione sunt exempt!. 
Secunda species est eorum, qui proprium habent clerum et popu- 
lum in ea regione situm, quae licet subtracta sit ab actuali pole- 
state Episcopi, eius tarnen dioecesi circumscribitur adeoque affecta 
est eiusdern habituali quadam iurisdictione , unde etiam improprie 
appellantur aliquando Abbates, vel Praelati nullius. Tertia species 
eorum est qui clerum habent et popuium in propria quasi dioecesi 
existentem, quae a dioecesi cuiuslibet Episcopi omnino avulsa et 
separata est, quique proinde proprie dicuntur Abbates vel Praelati 
nullius. 

1 Card. PETRA Tom. \ ad const. IV Callixti III, sect. 1, n. 2. Cfr. SEBASTIA- 
.\KLLI Praelectiones hoc loco. 

2 De Syn. dioec. Lib. 2, cap. 9. 



156 PARS I. DE PERSOXIS 



206. Ad Abbates vere nullius quod pertinet hi sunt qui revera 
quasi episcopalem iurisdictionem habent. De his tria sunt quaerenda 
1) quae sit legitima eorum origo 2) quae iurisdictio 3) quae onera. 
lamvero de origine tenendum est Praelatos iurisdictionem acquirere 
posse vel titulo originis, vel titulo privilegii apostolici, vel tandem 
titulo praescriptionis. Quoad titulum originis notamus quod cum 
certum sit territorium Ecclesiae usque ab initio in dioeceses divisum 
fuisse, nil prohibet quominus ab initio Praelaturae vere nullius con- 
stitutae sint. Quod pertinet vero ad privilegium oportet privilegium 
sit Claris verbis expressum ac certum cum de limitanda Episcoporum 
iurisdictione agatur quae in sui favoiem iui is praesumptioncm habet. 
Antiquitus etiam Episcopi cum capituli consensu , alicui Praelato 
iurisdictionem in Monasterium et personas aliter existentes conce- 
dere poterant qua ab Episcopo exemptos (iebat, at progressu tem- 
poris haec potestas ab Episcopis sublata est ita ut hodie hoc pri 
vilegium concedere, nonnisi ad Sedern Apostolicam pertineat i . Tan 
dem Praelati nullius iurisdictionem obtinere possunt praescriptione 
non quidem ordinaria idest 40annorum, sed praescriptione immemo- 
riali 2 . Etenim romanorum iure cum ageretur de (Inibus praescri- 
bendis auctoritate publica constitutis praescriptio ordinaria non 
sufficiebat s ; quod ius canonicum recepit. 

207. De iurisdictione Abbatum vere nullius id pro regula general! 
statui potest , Praelatos vere nullius utpote veros Ordinaries ac 
Dioecesanos , exercere posse omnes actus , qui ad iurisdictionem 
episcopalem pertinent , iis exceptis , quae a iure expresse iisdem 
denegantur; eos vero, qui ad ordinem pertinent, atlingere non 
posse, salvo quoad collationem Ordinum minorum et confirmatio- 
nis privilegio apostolico. Concilium Tridentinum praecipit ut ab or- 
dinationibus se abstineant sive subditorum secularium sive extraneo- 
rum licet dimissorias a proprio retulerint ordinario nisi privilegium 



1 C. 7 et 10 Tit. VII, Lib. V in VI. 

4 S. Congr. Concilii adprobante Clemenle XI. Cfr. Card. PETRA 1. c. 

3 L. 5 Cod. Tit. Finium regundorum. 



LIBER I. DE CLERICIS 157 



apostolicum habuerint *. Unde sequitur 1) ob defectum manifestae 
exceptionis, immerito ab aliquibus dubitatum esse eos posse: a) ma- 
trimoniales et criminales causas cognoscere 2 ; 6) dispensare ab eriun- 
tiationibus matrimonialibus * ; c) concedere facultatem audiendi 
confessiones et concionandi ; d) aliquos casus sibi reservare ; e) pu- 
blicare iubilaea et indulgentias ; f) vocare quemlibet Episcopum ad 
saeramentum Confirmationis conferendum itemque a quolibet Epi- 
scopo olea sancta recipere ; g) plenam iurisdictionem exercere circa 
Monialium clausuram 4 . 2) Ob claram in iure exceptionem sequitur 
non posse: a) concedere literas dimissoriales ad ordines; 6) Syn- 
odum cogere nisi probent expressum obtinuisse a Sede Apostolica 
privilegium, quod in usum deductum sit 5 . Talis est eliam praxis 
Sacrae Congregationis Concilii 6 : adeoijue absque privilegio convo- 
candi Synodum nequeunt , examinatores synodales eligere et con- 
cursum ad beneficia parocbialia habere ; si Praelatus privilegium 
habeat indicendi concursum pro vacantibus paroeciis non censetur 
data facultas convocandi Synodum dioecesanum , cum examinato 
res vel in concilio Provinciali vel in Synodo Kpiscopi vicinioris 
eligi possint. Quod et de deputatione oeconomi ad parochiam va- 
cantem dicendum est 7 ; c) indulgentias impertiri: d) concedere li- 
centiam exlrahendi reos a loco immuni , quae proinde a viciniori 
Episcopo petenda est; e) concedere literas monitoriales pro rebus 
amissis restituendis, quae tamen non a viciniore Episcopo, sed a 
Uataria petendae sunt; f) visitare privative Ecclesias saeculares in 
suo territorio seu quasi Dioecesi existentes, cum eiusmodi ius cu- 

I Tridentinum , cap. 10, Sess. 25. 
* PETRA 1. c., sect. 2. 

3 PETRA 1. c. ibique S. Congr. Concilii per Summum Pontificem approbata. 

II Card. PETRA in Constit. 4 Callisti III, Sect. 2. 

3 GARCIAS de beneficiis P. 2, cap. 2, n. 12. PETRA Tomo 5, sect. 2, p. 129. 
Benedict. XIV lib. 2, cap. 11. 

6 Cf. SEHASTIANELLI Praelectiones 1. c. 

7 S. Congr. Cone, in Nullius Messanen. 5 lulii 1738. Trident, cap. 18, sess. 24 
de Reformatione. 



158 PARS I. DE PERSONIS 



mulative cum Episcopo viciniore habeant; y) exercere facultalem 
Episcopis tributam a Tridentino * absolvendi a criminibus occultis 
Summo Pontifici reservatis 2 ; h) exercere iurisdictionem in Regulares, 
quam Episcopi ulpole Sedis Apostolicae delegati exercent s . 3) Ob 
peculiare privile#ium Abbates Regulares, qui in sacerdotio sunt et 
solemnem ab Episcopo benedictionem acceperunt, possunt suis sub- 
ditis tonsuram et minores ordines conferre . 

208. De oneribus in genere statui potest eadem iisdem incumbere 
quibus Episcopi ratione curae animarum tenenlur, adeoque eos te- 
neri obligalione: a) residendi; b) praedicandi quoad possunt per se; 
c) celebrandi Missam pro populo singulis diebus festis licet apostolico 
indulto sublatis 5 ; d) \isitandi suam quasi dioecesim , (juod tamen 
onus commune est Praelatis nullius cum Episcopo vicino; hinc 
curandum eis est nequid Episcopi decrelis (quae semper praeferenda 
sunt) contrarium decernant 6 ; e) denique visitandi sacra limina 7 . 

209. i)e reliquis duabus Praelatorum inferiorum speciebus haec 
quoad legitimam eorum originem, iurisdictionem ac onera animad- 
vertisse satis sit. 

Origo turn ex apostolico privilegio , turn etiam ex praescri- 
ptione quadragenaria una cum titulo colorato deduci potest 8 . 

lurisdictio nori modo lirnitatur quoad actus, qui Praelatis etiam 
nullius inteidicuntur, verum etiam quoad illos qui a Concilio Tri 
dentino soils Ordinariis reservati sunt , adeoque Praelatis etiam 
nullius ca ratione permittuntur, quod veri censentur Ordinarii, quo 
quidem nomine, ii de quibus nunc agimus appellari nequeunt; Po- 
testas horum praelatorum non dilTert a potestate superiorum Re- 

1 Cap. Liceat Sess. XXIV de Ref. 

2 FAGNANUS in cap. 21 de sent, excomm. n. 32. 

3 Gregorius XV in const. Inscrutabilis 5 febr. 1632. 
* Cone. Trid. Sess. XXIII, cap. X, de Ref. 

5 Leo XIII const. In Suprema. 

6 PETRA in const. Callisti III, sect. 1. 

7 Benedictus XIV const. Quod sancta 27 nov. 1740. 

8 PETRA 1. c. n. 26. 



LIBER I. DE CLERICIS 159 



gularium nisi peculiaribus privilegiis ve.l consuetudinibus legitime 
praescriptis innitatur. 

Onera iis incumbunt eadem quae Praelatis nullius, exceptis 
visitatione ss. Liminum quae ultra Praelatos illos minime exten- 
dilur, visitatione locorum et beneficiorum quae Tridentinum ab 
Episcopo visitari voluit . 

ARTICULUS II. 

De Vicar us Apostolicis. 

210. Vicariorum Apostolicorum duplex species est. Alii ab Apo- 
stolica Sede mittuntur ad regendam aliquam dioecesim , sede sive 
plena sive vacante, cum iurisdictione episcopal!. Causa vero talis 
missionis varia est, at potissima ad unum e tribus hisce capitibus 
referri potest, videlicet : I) cum Ecclesia iamdiu vacat ; 2) cum Epi- 
scopus est ab aetate impeditus et fere inhabilis; 3) cum idem fuerit 
a iurisdictione suspensus. Alii in regiones mittuntur in quibus vel 
nullae constitutae sunt dioeceses, vel, iis etiam constitutis, Epi- 
scopi proprio titulo praefici non possunt. Forro de Yicariis Aposto 
licis in hac secunda acceplione disserimus et quidem de iis dum- 
taxat qui episcopali dignitate aucti sunt, ut plerumque accidit. Hinc 
nonnulla addimus de Praefectis apostolicis. 

Videndum est 1) de potestate Vicarii Apostolici , 2) de obliga- 
tionibus Vicarii Apostolici, 3) de Privilegiis Vicarii apostolici. 

1. De potestate Vicarii Apostolici. 

Videbimus 1) de natura iurisdictionis Vicarii Apostolici. 2) Quo- 
modo iurisdictionem acquirant. 3) De extensione eorum iurisdi 
ctionis. 

a) - - De natura iurisdictionis Vicariorum Apostolicorum. 

211. lurisdictio Vic. Apostolici delegata est, etiamsi charactere 
episcopali donati sinl. Quare rescriptum fuit 2 quod Vicarii Apostolici 

1 Cap. JV de Ref. Sess. VI, et cap. VIII, Sess. VII, et cap. XXI et IX Sess. XXIV. 

2 Collect. Deer. S- C. P. F. n. 50. 



160 PARS I. DE PERSONIS 



non gaudent eu iurisdictione quae canonum dispositione pertinet 
ad Episcopos Ordinaries neque ea qua Episcopi Ordinarii gaudent 
uti delegati Apostolicae Sedis. Hinc negantur Vicariis Apostolicis 
facultates quae pertinent ad Episcopos uti delegates Apostolieae 
Sedis in Regulares. Imo declaratum est (juod in proprio Vicariatu 
Vicarii Apostolici uli non possint nisi facullatibus quae illis con- 
cessae sunt a Sede Apostolica. Quaeritur an voeari possint Ordi 
narii? Benedictus XIV Vicarium Apostolicum Constantinopolitanum 
vocaverat Ordinarium l : verum videndum est an Bened. XIV Or- 
dinarium ilium vocaverit quia locum tenet Patriarchae latini Con- 
stautinopolitani ab Innocentio III constituti , vel propler speciales 
rationes favore Vicarii Apostolici Constantinopolitani. In primo casu 
omues V. Apostolici essent vocandi Ordinarii qui in Sedibus Jam 
erectis successerunt : in secundo casu esset privilegium illius Vi 
carii Apostolici. Gelerum Vicarii Apostolici Ordinarii voeari pos- 
sent, non quia habent potestatem ordinariam, sed quia delegatione 
in genere ea fere omnia agere possunt quae potest Episcopus Or- 
dinarius, vel eliam quia non modo extraordinario sed modo ordi- 
nario iurisdictionem in Vicariatu exercent. Et sane , in Litteris 
Encyclicis Sacrae Gongreg. Sancti Ofiicii die 20 Feb. 1888 2 refertur 
quod Romanus Pontifex sanxit dispensationes matrimoniales com- 
mittendas esse oratorum Ordinario vel Ordinario loci et appella- 
tione Ordinarii intelligit Episcopos, Administratores, Vicarios Apo- 
stolicos, Praefectos etc. 

b) - - De modo quo acquinmt Vicarii Apostolici inrisdictionem. 

212. In locis in quibus missiones concreditae sunt Ordinibus 
Regularibus vel institutis Ecclesiasticis, superior Ordinis vel Instituti 
candidatos proponit Sedi Apostolicae cuius est inter presenlatos 
eligere: secus electio Vicarii Apostolici fit immediate a Romano 
Pontifice praevia consultatione Sacrae Congregationis Prop. Fidei: 



1 Gf. ZITELLI ap. h. t. 
Collect, n. 1472. 



LIBER I. DE CLERICIS 161 



quod si agatur de Vicariatu noviter instituendo , adest instructio 
Sacrae Cong. Prop. Fidei circa modum servandum in informalione 
quae eidem sacrae Congregationi exhibenda esl l . Notandum est 
quod Benedictus XIV in Constitution Gravissimum die 10 Ian. 1755 
constituit ut Komae coram eius auditore processus conficeretur 
super qualitatem personae quae in Vic. Apost. esset eligenda. 

c) - - De extensione iarisdictionis Vicarii Apostolici. 

213. Tribus principiis deterniinari potest potestas Vic. Apostolici : 

1) -Vicar. Apostolicus deputatus a cum f acultatibus necessariis 
et opportunis aequiparatur Episcopis Ordinariis ideoque gaudet 
potestate legifera, iudiciali et coactiva: 

2) Vicarius Apostolicus quia potestateni or dinar iam non liabet, 
nee est Episcopus Dioecesanus, iurisdictionem in pluribus limitatam 
habet. 

3) Vic. Aposlolicus uti Delegatus Apostolicae Sedis specialibus 
f acultatibus insignitur sive ex Rescriptis Sacrar. Congregationum 
sive ex f acultatibus Formularum. 

214. Ex 1 principio consequitur: a) quod Vicar. Apostolicus non 
potest exercere iurisdictionem nisi intra limites proprii territorii 
in quibus tamen ipse exclusive iurisdictionem exercet 2 . Hinc ut 
aliquis teneatur legibus Vic. Apostolici , oportet quod sit de terri- 
torio et in territorio vel realiter vel fictione iuris. b) Vic. Aposto 
licus suis subditis etiam in alieno Vicarialu sacramenta administrat. 
c) Vic. Apostolicus visitat iudicialiter Ecclesias et Oratoria ac oc- 
casione sacrae visitationis potest Decreta ferre 3 . d) L"t Vicarius 
Apostolicus iurisdictionem exercere possit, oportet quod sit in ter 
ritorio vel realiter vel fictione iuris: quare si profugus sit iurisdi 
ctionem nihilomihus in suo Vicariatu exercet si cum Vicariatu 
posset commuuicare *. e) Vic. Apostolicus potest mutare stationes 

1 Collect, n. 15. 

2 Collect, n. 58, 72. 

3 Collect, n. 53, 4. 
* Collect, n. 57. 

ZlTELU-SoUERI. 11 



162 PARS I. DE PERSONIS 



missionariorum l . f) Vic. Apostolicus potest sibi constituere Notaries 
Apostolicos 2 , g] eligit Administratores Ecclesiarum s , A) publicat Con- 
stitutiones Apostolicas et mandata S. Cong. Prop. Fid. 4 . i] Delegat 
Praedicatores ac modum praedicandi moderatur. k) Sunt Ordinarii 
Gollatores Beneticiorum. 1) Sunt naturales Inquisitores. m) Ue Con- 
sensu alterius Episcopi vel Vicarii Apostolici pontificalia in alieno 
vicariatu celebrat. 

215. Ex 2 principio consequitttr : a) 1 Vic. Apostolicus non potest 
dare Indulgentias quas possunt Episcopi Dioecesani. b) Non fit eo- 
rum mentio in Canone Missae 5 . c) Non competit Vic. Apostolicis 
oratio quae dicitur Collecta et quae a presbyteris recitatur die An- 
niversarii Consecr.itionis Episcoporurn Dioecesanorum 6 . d) Vicar. 
Apostolicus non potest erigere thronum ". e) Vic. Apostolicus non 
potest deferre Cappam magnam 8 . /) Ante Vic. Apostolicum Crux 
non defertur 9 . g) Nequeunt uti opera missionariorum aliorum Vi- 
cariatuum , nisi habeant licentiam S. Cong. Prop. Fidei l . h) Vic. 
Apostolicus tenetursibi eligere Vicarium Generalem, si coadiutorem 
non habeat cum iure 1 uturae successionis. Hoc statuit Benedict. XiV 
in Constit. Ex sublimi num. 161 ad Vic. Apostolicos Indiarum Orien- 
talium et Occidenlalium. Postea vero constilutione Quam ex sublimi 
ad omnes vicarios apostolicos id extendit ". Imo V. Apostolicus pot 
est duos Vic. Generales sibi eligere 12 . Ex hisce patet quaenam sit 
differentia inter Vic. Gen. Vic. Apostolici et Vic. Generalem Epi- 



1 Collect, n. 62. 

3 Collect, n. 53, I 5. 



3 Collect, n. 56, I 10. 

* Collect, n. 55, I 2. 

8 Collect, nn. 120, 122, 126, i27, 131, 139. 

6 Collect, n. 127. 

7 Collect, n. 126. 

8 Collect, n. 131. 

9 Collect, n. 139. 

10 Collect, n. 52, 72. 

11 Collect, n. 71. 

12 Collect, n. 164, 165, 166. 



LIBER I. DE CLERICIS 163 



scopi Dioecesani. DifTerunt a) quia Vic. Generalis Vic. Apostolici, 
ut dictum est, iuris necessitate eligendus est; (3) Vic. Generalis Vic. 
Apostolici habet iurisdictionern delegatam ; y) Vic. Generalis Vic. 
Apostolici ita etiam constitui potest ut in parte Vicariatus iurisdi- 
ctionem exerceat ; &) eius iurisdictio a Vic. Apostolico pro arbitrio 
limitari potest. s) Ab eius sententia ad Vic. Apostolicum appellal;ur 
quia cum Vic. Apostolico non constituit unum tribunal neque ean- 
dem iuridicam personam. ) Morte Vic. Apostolici, non cessat iuris 
dictio eius Vicarii Generalis ad quern pertinet gubernare Vicariatum 
illis facullatibus quae ad Vicarium Apost. perlinebant , exceptis 
omnino personalibus. i) Vicarius Apostolicus non gaudet iuribus 
quae ad Episcopurn pertinent ratione legis Dioecesanae. k) Recolen- 
dum pariter est quod Gonstitutiones Pontif. non respiciunt Orien- 
tales nisi expresse de Or ten tali bus mentio fial aut agatur de legibus 
dogma licis aut ius naturale declaretur. I) Ex eo quod Vicarii Apo 
stolici non sint Episcopi dioecesani sequitur, eis non competere 
quae ad Capitulum calhedrale pertinent, siquidem Ecclesia Cathe- 
dralis in Vicariatibus non extat. Hinc non poterunt canonic<>s ho- 
norarics nominare, nee capitularium insignia suis missionariis tri- 
buere *. Necjue ad eos pertinent facultates extraordinariae, quae a 
iure conceduntur Episcopis norninatim a Concilio Tridentiuo. 

216. Ex 3 principio: Oportet in primis videre quaenam sint prae- 
cipue facultates Vicariorum Apostolicorum ex Rescripts SS. Con- 
gregationum : secundo quid sint facultates Formularum et quid de 
his in iure sit constitution. Rescripta alia respiciunt Episcopos in- 
digenos, alia missionarios saeculares, alia missionarios Reguiares. 

217. 1. Quoad Episcopos indigenes: Petitione Vic. Apostolici Tun- 
chinensis a S. Gongreg. Prop. Fidei rescripturn est 2 : 1) quod Epi 
scopi indigenae nequeunt clericos ad sacros ordines promovere nisi 
in scriptis approbationem illius Vicarii Apostolici obtinuerint. 2) Epi 
scopi indigenae nequeunt approbare presbyteros missionarios ad con- 

1 S. Cong. Prop. Fid. 27 nov. 1858. 
8 Collect, n. 55. 



164 PARS I. DE PERSONIS 



fessiones recipiendas aut ad praedicationem, nisi missionarii etiain 
Regulares litteras patentales Vicario Apostolico Europaeo exhibuerint. 
3) lus fabricandi processus de miraculis et martyribus, disponendi 
circa observantiam festorum et sacrorum rituum , publicandi lit 
teras Apostolicas, lubilaeurn, Decreta SS. Congregationum Vicario 
Apostolico reservatur. 4) Facultates quae a Sacra Inquisitione con- 
ceduntur, Vicario Apostolico reservantur , qui tamen potest Epi- 
scopos indigenes delegare. 5) in dubio circa interpretandas litteras 
Apostolicas sententia V. Apostoiici sequenda est, donee responsum 
obtineatur a Sede Apostolica. 6) Vic. Ap. Episcopos indigenes co- 
gere potest at Synodo dioecesanae interveniant, saltern per Procu 
ratorem. 7) Vic. Apostolicus potest titulo missionis et absque di- 
missoriis ordinariorum clericos ad sacros ordines promovere in eius 
seminariis degentes, qui tamen consuetum iuramentum emiserint. 
218. II. Quoad Missionaries Saeculares. 1) Missionarii tenentur 
exhibere literas patentales Vicariis Apostolicis, vel istis absentibus, 
eorum pro-Vicariis et ab iis petere licentiam pro facultalibus exer- 
cendis l . 2) Missionarii saeculares clerici qui a Sede Apostolica datis 
literis ad missiones destinantur Vicariorum Apostolicorum iurisdi- 
ctioni, visitation! et correction! omnimode omnes et singuli sub- 
sunt 2 . 3) Missionarii nei|ueunt discedere a missione sine licentia 
Vicarii Apostoiici 3 . 4)Vicarius Apostolicus ius habet post 6 menses 
ab adventu novi missionarii eum subiiciendi examint super peri- 
tiam linguae illius loci: si in examine deficiat post alios 6 menses 
rursus missionaries examinatur et tandem si incorrigibilis sit, Vic. 
Apostolicus Sacram Congr. comrnonefacere debet \ 5) Vicarius Apo 
stolicus ius habet ut a rnissionariis ratio ei reddatur de acceptis et 
expensis 5 . 6) Vicarii Apostoiici possunt removere missionaries a 



1 Collect, n. 272, 280, 281, 311. 
5 Collect, n. 292. 

3 Collect, n. 295. 

4 Soiled, n. 312, 313, 327, 328. 

5 Collect, n. 310. 



LIBER I. DE CLERICIS 1()O 



missionibus in casu urgentis necessitatis; tamen postea statim Sa- 
crarn Congr. Prop. Fidei certiorem facere debent l . 

219, Quoad Missionaries Regulares: 1) Regulares quoad missio- 
nem accipi nequeunt sine Superiorum permissione, neque a missio 
nibus removeri possunt, inconsulta S. Congr. de Prop. Fide 2 . 2) Non 
potest Vicarius Apostolicus Ecclesias a Regularibus eripere: tamen ex 
legitima causa aliquem missionarium Regularem removere potest, 
dummodo novus substituatur eiusdem ordinis deputandus a Supe- 
riore Regulari cum approbatione Vicarii Apostolici. 3) Non possunt 
Rpgulares catechistas voto obedientiae erga seipsos privative quoad 
Vicarios Apostolicos obstringere 3 . 4) Regulares Missionarii duplici 
subiectione ligantur i. e. Vicario Apostolico et Superior! Regulari: 
in conlliclu prima praevalet ; excepta interna disciplina regulari , 
regulares missionarii quoad omnia negotia et directionem missio- 
nurn subsunt Vicariis Apostolicis * . Quare Regulares Missionarii qui 
in subsidium Episcoporum dali sunt, uti nequeunt facultatibus ha- 
bitis a Sede Aposlolica nisi sub dependentia et beneplacito Ordi- 
narii 5 . 5) Notanda est etiam Constitutio rirmandis Benedict! XIV 
de iurisdictione Episcoporum quoad Ecclesias parochiales Regula- 
rium in eis exercentes 6 . Summus Pontil ex instaurat praescriptio- 
nes Concilii Tridentini 7 . Constitutio duas habet partes: in prima 
declaratur quando Regulares Episcopis subiiciantur in casu; in se~ 
cunda quinam eximantur. Quoad l am . 1) Bened. XIV ait: quod 
Greg. XV constitutione Inscrutabili an. 1622 iam declare verat quod 
iurisdictioni Episcoporum subsunt etiam Regulares quocumque modo 
curam animarum exercent vel sacramenta administrant, etiamsi 
de facto absque ulla auctoritate sese ingerant in iis quae concer- 



1 Collect, n. 505, 517, 520. 

8 Collect, n. 588, 389, 390. 

3 Collect, n. 391. 

4 Collect, n. 69. 

3 Collect, n. 28o. 

6 Collect, n. 408. 

7 Sess. 25, cap. 2. 



166 PARS I. DE PERSONIS 



nunt eiusmodi curam atque administrationem . 2) Benedict. XIV 
confirmat decisionem S. Gongr. Episcoporum et Regularium qua 
dicitur quod Regulares parochi seu curati teneantur excipere et 
adiuvare missionarios quos mittat Episcopus ante eius visitationem 
ad populum docendum. 3) Confirmat decisionem Sacrae Congrega- 
tionis EE. RR. qua declaratur posse Episcopum in Ecclesiis Regu 
larium sive parochialibus sive non , sacramentum confirmationis 
administrare. 4) Enumerat Summus Pontifex quid visitet Episcopus 
in Ecclesiis parochialibus Regularium i. e. altare in quo servalur 
Eucharisliae, fontem baptismalem si adsit, pulpitum, sacrarium, ce- 
meterium, turrim campauarum et omnia vasa sacra ac sacram su- 
pellectilem. 5) Quoad Parochi regularis personam non inquirit an 
servet disciplinam regularem vel non, sed de eius vita et moribus 
quoad otficium parochiale , an servet residentiam etc. (J) Ad Epi 
scopum ac ad Superiorum Regularem pertinet curare etiam poenis 
oppoi-tunis ut parochus regularis ollicia parochialia adimpleat: in 
conflictu praevalet Episcopus. 7) In parochianos inquirere pertinet 
exclusive ad Episcopum. 

220. Inparte 2 a Constitution is dicitur quinain eximuntura iuris- 
dictione Episcoporum. Eximuntur 1) Abbates nullius et quasi nui- 
lius quoad monasteria et loca in quibus abbates vel regularium su- 
periores iurisdictionen Episcopalem et temporalem in parochos et 
paiochianos exercent, salvis iuribus quae ex altera causa ad Epi- 
scopos pertinent. 2) Excipiuntur monasteria quae curam an i ma rum 
exercent in quibus Superior Regularis et Generalis ordinariam et 
principalem sedern habet : parochiae tamen ab eo dependentes subii- 
ciuntur visitationi Episcoporum. Item in parochianos iurisdictionem 
exercet Episcopus. Imo Episcopi consensus requiritur ut Superior 
Regularis valeat deputare parochum Regularem aut Saecularem. 
E contra Episcopus instare potest, implorata si opus sit etiam au- 
ctoritale Apostolicae Sedis ut parochus seu curatus removeatur. 
Declarat autem S. Pontifex quod monasteria in quibus Abbas Ge 
neralis seu Gaput Ordinis sedem ordinariam habet , sunt vel quae 
uti talia recognoscuntur ordiuis constitutionibus vel inveterata con- 



LIBER I. DE CLERICIS 167 



suetudine , etiamsi actu Superior Generalis ibi non resideat: vel 
quae ab initio generalatus Generalis pro sua stabili residentia et 
officialium elegerit. Neque monastmum semel electum mutare iuvat. 
Notanda est etiam Instruciio Sacrae Cong, Prop. Fidei an. 1848 
die 30 Sept. de depcndentia Missionariorum Hegulariu.m a Vica- 
riis Apostolicis aliisque missionum superioribiis l . In hac instru 
ctione S. Congregatio 1) monet missionaries debeie literas paten 
tales Vicario Apostolico ostendere, secus Vicarius Apostolicus eos 
prohibere potest ab exercitio ministerii. 2) Etiamsi missionarii pe- 
tere debeant licentiam exercendi facultates, tamen Vic. Apostolicus 
liceutiam sine gra\ i causa non denegat. 3) Clero saeculari deticiente, 
Regulares curam animarum exercere lenenlur eosque V. Aposto 
licus cogere potest. 4) Missionarii Vicario Apostolico ralionem red- 
dunt de executione piorum legatorum ; si eoruindem executores 
electi fuerint. 5) Quoad curam animarum exercendam ac parochiales 
functiones Vic. Apostolico subiiciuntur Superiores Regulares qui 
nequeunt Regulares removere a missionibus sine consensu Vicarii 
Apostolici. 6) Declurat Sacra Congregalio quod Missionarii Regulares, 
non exclusis Patribus Soc. lesu , tenentur ad obedientiam et sub- 
iectionem Vicariis Apostolicis quoad omnia negotia et directionem 
missionis. Concludit S. Congregatio quod Regulares. omnes cuius- 
libet Instiluti, cuiuslibet societatis, inter quos Regulares nominatim 
a Sac. Congregatioue etiam Fatres Soc. lesu comprehenduntur, ex- 
cepta sola interna disciplina Regulari, sub iurisdictione Vicariorum 
Apostolicorum esse in iis quae missionem respiciunt. Et etiamsi 
teneautur vinculo obedientiae erga Superiores Regulares, tamen 
fortiori vinculo erga Vicarium Apostolicum uti Delegatum Ap. Sedis 
obligantur. 

221. Quoad Regulares 2 praescribitur Vicarios Apostolicos ab 
omnibus et singulis religiosis cuiuslibet Ordinis Gongregationis et 
Instittiti etiam Soc. lesu exigere posse et debere, ut suas patentes 



1 Collect, n. 417. 

* Clemens IX in Const. Speculators. 



168 PARS I. DE PERSONIS 



litteras seu alias quascumque eorurc missionis, destinations, constitu- 
tionis et deputations exhibeant, iisque qui eas exhibere recusaxe- 
rint, tamquam Sedis Apostolicae delegati prohibere , ne facultates 
sibi per litteras huiusmodi concessas exerceant. Regulares vero li- 
centiarn exercendi facultates petere tenentur ab iisdem Episcopis 
Yicariis Apostolicis, quarn tamen ipsi denegare non debent, nisi in 
casu gravis causae cum Congregatione Fid. Prop, communicandae. 
Insuper praescriptum est , posse ab eis cogi Regulares ad curam 
animarum exercendam defectu sacerdotum saeculariurn : et regu- 
lares, qui titulo missionariorum curam animarum exercebunt, sub- 
iectos esse quoad ipsam et functiones parochiales , visitationi et 
correction! Vicariorum Apostolicorum, aut Pro-Vicariorum. Nee sine 
licentia eorum, et multo minus contra eorum voluntatem licet ipsis 
acdifkare et aperire Ecclesias in locis ubi ipsi \el alii missionarii 
alterius ordinis. seu presbyteri saeculares similiter missionarii Ec- 
clesias habeant. Denique vi eiusdem Const, clementinae Episcopi 
Vicarii A p. possunt tamquam Sedis Apostolicae delegati decidere 
quaestiones inter religiosos exorlas , quas, si graviores sint, ad 
S. Sedem deferre tenentur ; religiosi autem debent ralionem red- 
dere Vicariis reposcentibus piarum voluntaturn, si deputati sint ad 
eas exequendas. 

222. Porro recensitae normae declaratae subinde uberius ac in- 
stantius inculcatae fuerunt prout subortae dillicultates ac dubitatio- 
nes declarationes ipsas requisierunt. Hinc anno 1677 Sac. Gong. Fid. 
Prop, docuit teneri missionarios , non exclusis PP. Soc. lesu , ad 
obedientiam Vicariis Apostolicis exhibendam quoad omnia negotia 
missionum directionem concernentia. Anno 1680 ad quodlibet sub- 
movendum dubium quoad dependentiam ipsam religiosorum a Su- 
perioribus regularibus, Apostolica Sedes decrevit quod quamvis ipsi 
quoad regularem disciplinam subdanttir Ordinis Superioribus, atta- 
men Superiores nequeunt eos a Missione removere absque consensu 
respectivi Vicarii Apostolici. Anno 1701 iterum conlirmatum est, 
Missionarios relate ad administrationem sacramentorum et alia mis 
sionis otficia, immediate subesse Sac. Congregationi Fid. Prop, vel 



LIBER I. DE CLERICIS 169 



iis quibus eadem Sac. Congr. eos subiecerit, nimirum Vicariis Apo- 
slolicis. Anno 1702 instauratum est decretum iampridem latum , 
quo Missionarii regularcs in sacranientorum adrninistratione et ani- 
marum cura Vicariis ApostoLicis subiiciunlur. Anno 1848 Congre- 
gatio particularis pro rebus sinensibus expresse declaravit probante 
Sum mo Poutifice, Missionarios regulares PP. Soc. lesu inclusis. sola 
interna disciplina regular! excepta , quoad omnia negotia ad regi 
men Missionum spectantia sub dependentia esse Vicariorum Apo- 
stolicorum , additque quod cum Missionarii regulares duplici obe- 
dientiae vinculo obstringantur, nimirum erga Caput Missionis et 
erga Sup. Missionis, primum praeponderare et in casu conllictus 
praevalcre semper debet. Tandem Summus Pontifex Leo XIII Con- 
stitutione Romano* Pontificcs quae ad ornnes missiones extend! 
mens eius est, coniinnavit quae anteactis saeculis lata fuerunt de- 
creta. 

223. Memoranda est Constitutio Leonis XIII quae lata fuit die 
8 Maii an. 1881 Romanes Ponlifices. Constitutio nonnullas dirimit 
controversias inter Episcopos et Missionarios Regulares Angliae et 
Scotiae, sed haec Constitutio ad alias missiones extensa est. Consti 
tutio l tres babet paries: in prima parte S. Pontifex loquitur de 
exemplione familiarum Religiosarum in locis missionum a iuris- 
dictione Episcoporum : in secunda parte loquitur de ministeriis a 
missionariis Uegularibus exercendis: in terlia parte de bonis tem- 
poralibus et de usu in quern ilia convert! oporteat. 

. 224. Quoad l am : R. Ponlifex declarat familias religiosas in locis 
missionum exemptas esse a iarisdictione Episcoporum et Vicario 
rum Apostolicorum, etiamsi in privatis domibus commorentur. Nee 
quoad numerum serventur conditiones quae exiguntur ex Decreto 
Urban. VIII et Innocentii X. Ea -tamen excipiuntur in quibus Re 
gulares iuris dispositione Episcopis subiiciuntur speciatim quoad 
curam animarum. Quaesitum est an Missionarii Religiosi teneantur 
interesse collationibus seu conferentiis. Responsum est Rectores 

1 Collect, n. 422. 



170 PARS I. DE PERSONIS 



missionum ad collationes interesse tenerentur quia uti parochi ha- 
bentur : eorum Vicarii per se non tenentur, at S. Pontifex Leo XIII 
constituit ut collationibus interesse debeant non solum Rectores 
missionum sed etiam eorum Vicarii: (mo omnes religiosi missio- 
narii consuetis facilitations instructi qui hospitia et parvas domus 
missionum incolant. Quoad obligationem conveniendi ad Synodum 
Dioecesanam declarat R. Pontifex Decreta Concilii Tridentini ser 
vanda esse. A Decretis Episcoporum quoad curam animarum, quoad 
Sacramentorum administrationem Regulares appellant ad Romanum 
Pontificem in devolutiuo tantummodo quoad decreta quae de iure 
communi sive ordinario sive delegate Regulares respiciunt. Item in 
devolutivo appellant ab interpretatione Episcopi circa Decreta Syn- 
odalia. Quoad alia Decreta appellatio datur in suspcnsivo. 

225. In secunda parte in primis quaeritur an Episcopus in dis- 
membrandis parochiis debeat servare solemnitates abAlexandro III et 
a Goncilio Tridentino l constitutas. Summus Pontifex ait distinguen- 
dum esse inter veras parochias et missiones: in 1 casu forma Tri 
dentini servanda est ; in 2 casu serventur praescriptiones Concilii I 
Provincialis Vestimonasteriensis nempe quod liceal Episcopo de Con- 
silio Capituli intra limites missionis novas Ecclesias condere, si ne- 
cessitas vel utilitas populi fidelis id requirat, non obstante Deputa- 
tione Rectoris missionariorum ; tamen subdit Summus Pontifex ut 
Consilium etiam Rectoris exquiratur, vel si missio Regularibus con- 
credita sit Praefectus Ordinis audiatur salvo iure appellandi a De- 
creto ad Sedem Apostolicam in devolutivo. Quaesitum est secundo 
quinam in parochum novae parochiae nominandus sit, an Regu- 
laris vel saecularis? Summus Pontifex ait dislinguendum esse: si 
quae no viler erigitur vera parochia sit, Regularis non est numeran- 
dus seu eligendus in parochum : secus autern etiam Regularis mis 
sion! praefici potest. Monet Romanus Pontifex quod Episcopus ha- 
beat potestatem visitandi Goemeteria, excepto Coemeterio particu 
lar! Religiosorum : item visitandi scholas pauperum in missionibus 

1 Ses*. 25, cap. II, de Ref. 



LIBER I. DE CLERICIS 171 



et parochiis sive Regularium sive Saecularium. Excipiuntur scholae 
et collegia in quibus Regulares iuvenes instituuntur secundum sta- 
tutum proprii ordinis. Insuper Regulares sine licentia Episcopi ne- 
queunt novas Ecclesias erigere, neque scholas, neque collegia: ne- 
que scholas erectas immutare, neque de loco ad locum transferre. 

226. In tertia parte i. e. quoad bona ternporalia Romanus Ponti- 
fex distinguit: vel bona, quae a fidelibus largiuntur, donantur intuitu 
missionis, vel intuitu missionarii. In 1 casu debenl Religiosi qui 
bona recipiunt rationem reddere Episcopo accepti et expensi : hinc 
an. 1868 S. Congr. Prop. Fidei constituit ut bona missionum dili- 
genter describerentur , secernendo ea quae sunt propria missionis 
ab iis quae ad sodalitia et ad singulos sodales pertinent. In praxi, 
ait Rom. Pont., attendendum esse ad voluntatem largitoris, in dubio 
autem praesumitur quod donatio parocho facta sit. Consuetudine 
inductum est , ut oblationes quae in Ecclesia ad altare fiunt vel 
pro administratione sacramentorum vel pro benedicendis nuptiis 
aut mulieribus post partum , pro exequiis et sepulturis aut aliis 
similibus functionibus ad parochum pertineant: reliqua vero ad 
Ecclesia m. 

227. 0"oad Patres Societatis lesu nonnulla specialia decreta edita 
snnt, quae heic referre opportunum erit. 

Primum decretum est anni 1851 die 12 augusti tenoris se- 
quentis. Cum difflcultates baud raro exoriaulur circa litteras Apo- 
stolicas quibus presbyter aliquis Societatis lesu ad Vicariatum Apo- 
stolicum regendum constituitur, Sacra Congregatio de Propaganda 
Fide censuit supplicandum SSmo Domino lit quae iam pro Vica- 
riatu Mandurensi a S. M. Gregorio XVI Apostolicis Litteris in forma 
Brevis die 19 mail 1846 datis, atque alias deinde constituta sunt, 
generali decreto comprehenderentur. Statuta vero huiusmodi eo 
speclant ut quoties Apostolicae Litterae traduntur, quibus memo- 
ratae Societatis Vicarius Apostolicus, seu Vicarii Apostolici Coadiu- 
tor, Administrator, aut Delegatus Apostolicus ad Vicariatum regen 
dum assuinatur, quae sequuntur sancita intelligantur: 1) Dispen- 
satio ac solutio locum habeat a regula Constilutionum Societatis, 



172 PARS I. DE PERSONIS 



sive obligatione de non admittenda aecipiendaque ulla extra Socie- 
latem praelatione seu dignitate. 2) Quatenus electus in Societate 
Professus existat, solutum eo ipso intelligatur Volum per Sacerdo- 
tes Professos emitti solitum de non recusando consilio Praepositi 
Generalis Societatis vel eius delegati, in comrnissi sibi muneris 
exercitio, si quando ad alicuius Ecclesiae regimen eligantnr. 3) Si 
in Vicariatu Apostolico , cuius cura committitur, existant alii pre- 
sbyteri ipsius Societatis , eleclus habeatur etiam veluti Primarius 
Superior Regtilaris Presbylerorum Societatis, adeoque iuxla Instituti 
regulas eosdem moderetur ac regat. 4) In gubernio Missionis , et 
in administralione fundorum et pecuniarum quo\is tilulo obve- 
nientium, omnia ex sententia Sac-rae Gongregationis de Propaganda 
Fide peragere debeat, ad Eamque singulis saltern trienniis de vero 
statu Missionis referre teneatur , turn circa spirituales, turn circa 
temporales res ipsam respicientes. 

Gum praefatum decretum temporis lapsu non amplius fini re- 
sponderet ob quern latum fuerat seu removendis difficultatibus, quae 
saepe exoriebantur, in Congr. Generali diei 23 febr. 1880 proposi- 
tis dubiis: 1) An conveniens sit abrogare vel modilicare Decretum 
12 aug. 1851 relate ad missiones Soc. lesu concreditas et quatenus 
Affirmative an 2) ipsis applicandae forent normae sancitae a Bene- 
dicto XIV in Const. Apostolicutn ministcrium edita pro missionibus 
Angliae, lmi PP. respondendum censuerunl: Ad I. Negative quoad 
l am . partem, affirmative quoad 2 am . etad mentern. Mens est ut lirmo 
remanente 4, Decreti articulo, expungantur 1, 2 et 3 et loco terlii 
articuli statuatur prout sequitur: Missionarii Societatis lesu imme 
diate gubernentur ab aliquo Superiore Regulari secundum Instituti 
leges a Praeposito Generali constitute et ab eodem revocabili, ita 
ut in iis quae mere ad vitam religiosam pertinent unice pendeant 
ab hoc Su|>eriore ; in iis vero quae totaliter sunt Ministerii Apo- 
stolici, totaliter regantur a Vicario Apostolico. Hanc autem ordina- 
tionem Sacra Congregatio ita intelligendam esse declaravit: Prae- 
positus Generalis qui propter loci distantiarn auctoritatem suam im 
mediate exercere nequit, audita prius sententia Vicarii Apostolici 



LIBER I. DE CLERICIS 173 



et Provincialis ad cuius Provinciam pertinet Missio, sibi substituat 
Superiorem regularem qui , uti reliqui Societatis Superiores , post 
triennium est mutandus. Huius Superioris auctoritas prorsus nulla 
est quoad ea quae respiciunt Vicariatus Apostolici regimen et ad- 
ministrationem. Hinc quae ad Seminarii et Gleri Saecularis disci- 
plinam, quae ad Monialium curam, quae ad Ecclesiarum et Sacel- 
lorum erectionem et conservationem, quae ad piorum quorumcum- 
que Institutorum regimen, item quae ad quasi parochialia religio- 
sorum officia rel eruntur, uno verbo, tola gubernalio et adminislra- 
tio Vicariatus ad solum Vicarium Apostolicum pertineat. Superior 
autem Regularis habeat omnes facultates in Missione, quas Provin 
cialis in Provincia sua quoad religiosam vitam exercere solet, et 
quarnvis a Praeposito General! sit constilutus, habeat tamen in ex- 
ercenda sua auctoritate Provincialem uti Superiorem immediatum. 
Praeterea, licet in iis quae disciplinary! religiosam spectant, turn 
pro Communitatibus turn pro singulis membris ipse directionem 
accipiat a suo Provincial!, tamen relate ad destinationem Missio- 
nariorum subest Vicario Apostolico. Attamen quia Superior Regu 
laris iuxta morem Societatis rationes conscientiae excipere solet, 
eum Vicarius Apostolicus quando destinations sunt faciendae in 
consilium adsciscit eiusque iudicio defert, in quantum fieri potest ; 
quamvis penes ipsum Vicarium Apostolicum remaneat ipsa nomi- 
natio et collatio iurisdictionis. Ad 2. Negative. 

In Congregatione vero Generali habita die 28 ianuarii 1886, 
propositis dubiis : 1) An interpretatio authentica dari deberet deci- 
sionibus latis die 4 aprilis 1880 et quatenus affirmative an decla- 
randum. 2) A quo dependeant Missionarii Soc. lesu tanquam re- 
ligiosi, an scilicet a Superiore Regulari vel a Vicario Apostolico. 
3) Cuinam ius competat immutandi eorum destinationes. 4) An iu- 
risdictio super Gollegiis vel Gonvictibus in eorum missionibus ad 
Superiorem regularem spectet vel ad Vicarium Apostolicum. 5) Gui- 
nam spectet administrate bonorum temporalium ipsis Collegiis et 
Gonvictibus pertinentium vel Missionariis ex particularibus titulis 
provenientium, Eminentissimi Palres responderunt : Ad primum af- 



174 PARS I. DE PERSONIS 



firmative, ad secundum quatenus sunt religiosi subduntur Superio- 
ribus regularibus vi voti iaxta Constitutiones Societatis: in casibus 
vero a iure nominatim expressis, et generation in iis, quae spe- 
ctant curam animarum, et sacramentorum administrationem, sub- 
sunt Vicario Apostolico obedientia canonica, uti iam Clemens VIII 
sancivit, in Indiam missos religiosos, in concernentibus curam ani- 
marum Ordinario loci subesse, in reliquis vero non Ordinario loci, 
sed suis SupeHoribus subiectos remanere ; ad 3 m . Turn ad mini- 
steria Missionariorum curam animarnm concernentia, turn ad cu- 
randa pia lustilula, quae sunt in Vicarii Apostolici potestate, ut 
Seminaria, CatechumenatuSj Hospitalia, scholae populares, et his 
similia, destinatio personarum. quas Superior regularis praesentat, 
el collatio iurisdictionis pertinet ad Vicarium Apostolicum ideoque 
ctiam harum personarum revocatio et translatio pertinent ad Vica 
rium Apostolicum et ad Superiorem regularem iuxta normas statutas 
a Benod. XIV, in Bulla Firmandis 11 idest : Eveniente autem 
casu quo vel Episcopus vel Superior regularis aliquem ox praedictis 
Parochis ab exercitio curae removendum, eademque privandum esse 
iudicaverint, quoniam huiusmodi Parochus sine praevia Episcopi ap- 
probatione, ad curam animarum accedere nequaquam licet, quamvis 
sint arnovibiles, dubitatum propterea fuit, an Episcopus posset ad hu 
iusmodi remotiones procedere, sine Superioris regularis consensu, et 
an remotionis causas eidem adducere, casque verificare deberet, 
turn etiam an regularis Superior ad similem remotionem et priva- 
tionem suo iure deveniens, consensurn Episcopi exquirere suasque 
agendi rationes illi notas atque probatas facere teneretur. Qua de 
re, supradicta Congregatio Concilii decrevit, huiusmodi Parochus 
tarn ab Episcopo, quam a Superiore regulari aeque iure, non requi 
site alterius consensu, ab animarum cura removeri posse, nee unum 
alteri causas iudicii sui aperire, multoque minus probare et verifi 
care debere. Id quod a nobis in omnibus approbatur et confirma- 
tur. Ad 4 m Quoad Collegia et Collegiorum Scholas atque Convictus 
in quibus Keligiosi viri secundum Ordinis sui praescripta iuventuti 

1 Clemens VIII. Const. VI id. nov. 1601 Religiosorum quorumcumque. 



LIBER I. DE CLERICIS 175 



instituendae operam dare solent, et recta ratio postulat, et S. Sedes 
vult firma atque Integra privilegia Regularibus concessa manere, 
adeoque turn regimen eorum Inslitutorum, turn personarum in iis 
destinatio, ad Superiores regulares spectat iuxta Societatis consti- 
tutiones, et quatenns (pus sit facto verbo cum Sanctissimo; ad 5 m 
Quoad administrationem redituum ex operibus Religiosorum prove- 
nientium statuitur: 1) Administratio redituum Collegiorum et Con- 
victuum, item retributionum quae singulis cum dispensatione Apo- 
stolica ex stipendiis missarum, et iuribus stolae vel ex industria 
personali proveniunl, ad Superiores Regulares pertinet. 2) Vicarius 
Apostolicus permittitur statuere Cathedraticum quod sibi solvatur, 
antea a S. Congregatione approbandum. Ex pensionibus vero Cap- 
pellanorum militarium quod honestae eorum sustentationi superest 
a Superiore regulari to turn tradatur Vicario Apostolico. 3) Proven- 
tus de quibus dictum est, non extra missionem, sed in operibus 
missionis impendendi sunt, ad hunc finem Superior regular-is sin 
gulis trienniis S. Congregation! rationem de iis reddere tenetur. 

228. Tandem potestas Vicariorum Apostolicorurn ex Facultatibus 
Formularum dignoscitur. 

Facilitates Formularum: De his videndum est 1) DC concessione 
Facultatum. 2) De Renovatione Facultatum. 3) De Usu Facultatum. 
4) De Cessatione Facultatum. 

229. 1. De Concessione Facultatum. - - Notandum est primo quod 
initium temporis constitute e. g. quinquennii quoad facultates con- 
ceduntur non a die datae, sed a die receptionis computatur l . Quod 
si agatur de missionariis qui mittuntur ad missiones, facullates in- 
cipiunt a die quo perveniunt ad loca missionis 2 . Quaeritur an fa 
cultates formularum ita concedantur Vicariis Apostolicis ut suis 
coadiutoribus aut pro-Vicariis subdelegari possint. Responsum est 
affirmative, illis exceptis quae exigunt characterem Kpiscopalem. 
Imo subdelegatis coadiutoribus et Vicariis competit ius communi- 



1 Collect, a. 166, 176. 
1 Collect, n. 271. 



176 PARS I. DE PERSONIS 



nicandi subdelegatas facilitates ceteris missionariis l . Oportunum est 
autem ut missionariis in scriptis facultates communicentur 2 . Imo 
rescripturn est quod hae facultates communicari possunt etiam mis 
sionariis qui tempus coustitutum suae missionis cxpleverint, dum- 
modo maneant in missione 3 . 

230. [[. De Renovatione Facultatum. Rescriptum est 1) quod 
non renovantur facultates nisi exhibitis novissimis Decretis eorum- 
dem concessionis 4 . Aliquando tamen ipso Jure renovantur facultates, 
quoties scilicet absque culpa missionarii qui tempore opportune re- 
novationem petiit, antiquae facultates cessaverunt e. g. ob lapsum 
temporis quin novae obtentae sint. Hoc enim in casu facultates 
confirmatae intelliguntur 5 . Imo expresse declaratum est quod post- 
eaquam petitio renovationis facta est, facultates renovatae intelli 
guntur. Haec renovatio intelligenda est, turn quoad facultates or- 
dinarias, turn quoad extraordinarias. Insuper renovatio intelligitur 
facta pro eodem numero casuum 6 . 

231. 111. De Usu Facultatum Formularum. Si in Formulis Facul 
tatum positum sit ut nullo modo uti possit extra fines suae Dioecesis, 
hoc est ita intelligendum ut facultates exerceri possint cum subdi- 
tis in dioecesi existentibus actu quo conceditur gratia. Haec clau- 
sula non subintelligitur nisi expressa sit vel aliter constet de mente 
Summi Pontificis vel nisi subiecta rnateria illam exigat 7 . Nee ob- 
stat quod Episcopus actu quo dispensat sit extra dioecesim, dum- 
modo in dioecesi adsint subditi qui dispensantur 8 . Cum missiona 
rii in genere missiones proprias versus iter agunt vel reverluntnr, 
possunt in locis per quos transeunt sacramenta administrare paro- 

1 Collect, n. 153, 155. 

2 Collect, n. 157. 

3 Collect, n. 147. 
* Collect, n. 144. 

5 Collect, n. 148. 

6 Collect, n. 154. 

7 Collect, n. 176. 

8 Collect, n. 158. 



LIBER I. DE CLERICIS 177 



chi licentia, quin requiratur approbatio ex parte Episcopi illius ter- 
ritorii. Imo neque parochi licentia necessaria est in casu gravis 
necessitatis. Missionarii in exilio facilitates exercere possunt, habita 
licentia Ordinarii, nisi diilicilis sit accessus ad Ordinarium vel Or- 
dinarius deficiat L . Mortuo Episcopo vel V. Apostolico eaedeni fa 
cilitates exercenlur ab eius coadiutore, vel V. Generali, Capitulari 
vel Gubernatore aut Administratore 2 . 

232. IV. De Facultatutii Cessa.tionc. Si Facilitates concessae 
sint ad beneplaciliim Sanctitalis Suae 1) cessant morte Romani Pon- 
tilicis 3 ; 2) cessant Facilitates adveniente tern pore etiarnsi adhnc 
casus inaneat, vel expletis casibus, etianisi tempus non advenerit, 
nisi tamen adveniente tempore novae facilitates putitae non sint; 
3) cessant si dutae sunt personaliler, ita ut industria personae ele- 
cla sit, rnorte Vicarii Apostolici. 

2. - - De Obligationibns Vicarior. Apostolicor. 

233. Relate ad residentiam, V. Apostolicus potest residere quo- 
cumque loco ubi adsunt eius missionarii. Non potest venire Honiara 
nisi habeat licentiam Propagandae Fidei, et relate ad visitationem 
ad limina potest eligere Procuratorem in trbe Roma: debet insti- 
tuere consilium missionariorum relate ad alienationem bonorum 
ecclesiasticorum : omnia quae dicta sunt de Episcopis in hac re, 
iterum dicenda sunt relate ad Yicariurn Apostolicurn. Unde obli- 
gationes V. Aposl. possunt reduci ad praedicationem, residentiam k , 
visitationem Vicariatus et SS. Liminum etc. Vicarii Apostolici lege 
residentiae tenentur sicut omnes animarum reclores. Imo, ut ait 
S. Congregatio Prop. Fidei, si ubique locoruin Pastores animarum 
pro olficii sui ratione continenter in medio gregis vivere oportet , 
ad id potiori etiam titulo ilii tenentur quibus animarum cura deman- 

1 Coil. n. 151. 
a Collect, n. 145, 146. 
3 Collect. 149. 

* Trid. Synod. Sess. VI, c. 1 de Ref. et sess. 23, de Ref. c. 1 ; Benedict. XIV, 
const, ad Univ. Christianae Reipublicae statum, die 3 Sept. 1746. 

ZlTKLLI-SOLIEKI. 12 



178 PARS I. DE PERSONIS 



data est in locis Missionum. Hinc S. Congr. in generalibus comitiis 
die! 21 lanuarii anni 1861 expedire censuit in memoriam revocaren- 
tur praedietorum Praesulum canonicae sanctiones circa Pastorum 
residentiam nee non decreta quae circa eiusdem obligationem edita 
sunt pro locis Missionum, ne quis videlicet imposterum dioecesim 
aut districturn cui praeest vel ad tenipus relinquat absque praevia 
licenlia eiusdem S. Congregations l . Quae tamen intelligenda 
sunt non absolute sed de omnibus casibus in quibus nulla sit causa 
canonica discedendi ut declaruvit S. C. Prop. Fidei anno 1861 2 . 
Vicarii Apostolici Yicariatum vel per se vel per delegatum visitare 
tenentur. S. Congregalio Prop. Fidei anno 1669 petitionibus Vicarii 
Apost. Tunchini rescripsit: cbe giudizialmente possono visitare 
tulti gli oratorii, cappelle, chiese ed altri luoghi pii e provvedere a 
quello che giudicheranno necessario pel servizio di Dio, con darne 
poi parfce a questa S. C. . Vicarii Apostolici uti in generalibus Co- 
rnitiis anno 1876 Sacr. Congr. Prop. Fidei decrevit, sacra Lirnina 
visitare tenentur non vi Conslitutioiiis Sixti V., sed ratione ofiiciL 
Quae tamen Sacrorurn Liminurn visitatio etiam per procuratorem 
in urbe degenlem saltern quolibet decennio 3 fieri debet * specia- 
liter singulis vicibus visilationis faciendae constituendurn. Vicarii 
enirn Apostolici neque praetextu visilandi sacra Limina, S. Sede 
inconsulta, creditas Missiones perse relinquere pollent. Vicarii Apo 
stolici habita ratione temporis a Sixto V. pro Episcopis statuti , 
vel frequentius relationes de statu suarum missionum ad S. Con- 
gregationem P. Fidei transmittere tenentur. lam anno 1759. S. Congr. 
duos proposuit libellos quibus datis certis interrogationibus unus- 
quisque qui de ol iicio lenebatur adamussim responderet. At cum 
haec S. Congreg. praescriptio diligenter non servaretur, an. 1858 
S. Congr. Prop. Fidei decreturn emisit quo antiquam obligationem 

1 Collect. Prop. Fid. n. 103. 

4 Collect. Prop. Fid. n. 105. 

3 Collect, n. 101. 

4 Collect, n. 110 el nn. 82, 96, 99, 109. 






LIBER I. DE CLERICIS 179 






confirmavit l . Quod etiam an. 1845, et 1844 et 1849, confirmatum 
est et declaration 2 ut saltern quolibet quinquennio Vic. Apost. de 
statu suarum missionum relationem transmittere tenentur. An. vero 
1861 et 1877 S. Congr. P. Fidei inslructionem dedit qua quaestio- 
nes proponuntur quibus Vic. Apost. in relatione ad S. Congr. trans- 
mittenda respondere debent 3 . 

Attamen Vicarii Apostolici quolibet anno ad S. Congregationem 
Proj). Fidei eatalogum conversorum, baptizatorum et sacramen to- 
rum quae quisque in sua Missione administraverit mittere debet 4 , 
et in genere quolibet anno S. Congregationem certiorem facere de 
iis quae notatu digna in Vicariatu evenerint 5 . 

234. Llterius iam anno 1764 S. Gong. Prop. Fidei decrevit ut 
Synodi sive congressus ecclesiasticae disciplinae servandae apprime 
utiles quam frequentissime haberentur, ibique dubia et caelerae spi- 
rituales necessitates expendantur. Ir.no S. Congregatio declaravit 
nulli umquam dubio responsuram quod sibi privatim fieret a quo- 
curnque missionario antea nisi ad Synodos vel congressus de quibus 
agitur fuerit allaturn vel saltern scripto adprobatum vicariorum apo- 
stolicorum sive etiam Goadiutorum auctoritate ubi synodi praedictae 
aliquo inlerce.dente obstaculo habere non poterant 6 . Haec convo- 
candi Synodos obligatio anno 1845 et anno 1869 confirmata fuit 7 . 

235. Insuper ut studium doctrinae moralis foveatur ac opinionurn 
difformitas quantum possibile est amoveatur optimum erit consi- 
lium, ait S. Congregatio, ut collationes ad casus morales discutien- 
dos ac absolvendos constituantur 8 . 

236. Vicarii apostolici missam pro populo celebrare non tenentur 

1 Collect, n. 97. 

8 Collect, nn. 98, 99, 101, 105. 

3 Coll. n. 104 et 109. 

4 Collect, n. 88. 
8 Collect, n. 88. 

6 Collect, n. 91. 

7 Collect, n. 100 et 108. 

8 Collect, n. 108. 



180 PARS i. DE PERSONIS 



neque ex iustitia neque ex charilate; tamen ex charitate decet ut 
id faciant, ut declaravit S. Gongr. Prop. Fidei anno 1803 l et an. 1866 
quo responsum est vitandam esse loculionem teneri ex charitate, 
dicendum vero esse decere ex charitate -. 

237. Vicarii Apostolici praeterea ex antiquioribus et prudentio- 
ribus inter missionarios ad eorum sententiam in difflcilioribus au- 
diendarn consilium sibi constituunt, curare debent ut ex christianis 
indigenis probati clerici instituantur ac sacerdotio initientur, diligen- 
ter curare debent ut scholae ubique erigantur ac impedire ne catho- 
lici tradant acatholicis filios suos erudiendos 3 . De scholis praesertim 
notanda est instructio quarn S. Congr. Prop. Fitfei dedit anno 1868 
circa scholas et collegia mixta quaeque in collectanea sub n. 479 
refertur. Vicarii Aposlolici utpote administratores bonorum sive mo- 
bilium sive irnmobiliutn ad Missiones pertinentiurn a singulis Mis- 
sionariis exigere debent ut ratio eis reddatur oblationum ac bono 
rum omnium quae intra fines Vicariatus oblata fuerint, nee non 
piorum operum executione quae iisdem fuerint adnexa 4 . 

238. Quoad autem munus praedicandi quae de Episcopis dioe- 
cesanis iure vigeat, recolantur. 

239. Tandem si Vic. Apostolicus neque coadiutorem cum futura 
successione habeat, neque Vic. Gener., Vic. ex Glero sive saeculari 
sive regulari sibi constituere debet, qui post Vicarii Apostolici ob- 
itum ulpote delegatus Ap. Sedis Vicariatus regimen assurnat. Ad 
ipsum non modo potestas propria Capitularis Vicarii competit, sed 
ea etiam qua Vicarius Apostolicus pollebat iis exceptis quae cha- 
racterem Episcopalem exigunt, at necessitate urgenle et calices et 
patenas, et allaria portatilia cum sacris oleis ab Episeopo benedi- 
ctis consecrare polesl 5 . Imo S. Pont. Pius VI. die 23 ian. 1786. 
pro Sinis et Indis tulit decretum quo Vic. Ap. facultatern conces- 

1 Collecl. n. 93. 

2 Collect, n. 203. Gf. n. 323 et 325. 

3 Col. n. 467, 474, 476, 480, 469, 471, 478, 479, 480, 481, 482. 
" Passiva in Collect. 

8 Ben. XIV in const. Ex sublimi. Collect, n. 161, 162. 



LIBER I. DE CLERICIS 181 



sit non unum tantum sed duos 1 pro-Vicarios eligendi qui defuncto 
ant ahsente Vic. Apostolico omnimodam iurisdictionem habeant. De 
cedente uno ex hisce pro-Vicariis plena iurisdiclio in altero con- 
solidatur. Quod si unus fuerit electus Vicarius, liic moriturus alte- 
rum in suum locum deputare et substituere potest quoties per 
S. Sedem Vicariatui non fuerit provisum. Ceterum quando duo 
Pro-Vicarii deputati fuerint non simul et cumulative iurisdietionem 
exercere possunt sed prius qui prior fuerit nominatus et in eius 
defectum alter. Quod si contingat neminern V. Apostolicum (qui 
Coadiutore caret) nominasse, vel nominatos desiisse, senior Missio- 
narius Europaeus, videlicet qui prior ex Europa in provinciam in- 
gressus est ac longiori tempore animarum ministerio fuerit manei 
patus ipso iure tamquam Apostolicae Sedis delegatus Vicariatus ad- 
ministrafcionem suscipiat 2 . Quod si contestatio sit super iuribus 
plurium Missionariorum ad administrandum Vicariatum Apostoli 
cum vacantem, vel si persecutio contra Pro-Vicarium saeviat, vel 
ad eumdem accedere sit periculosum, Vic. Apostolico viciniori fa- 
cultates necessariae conceduntur quin tamen delegati aposl. nornen 
assurnat 3 . Caeterum bene monet cl. Zitelli tola Vicarii Ap. obliga- 
tio in suo munere exercendo continetur et absolvitur duplici hoc 
officio : efficiendi nimirum 1) ut catholicam fidem ubi radices egit 
couservent et fidelium quos inveuerint curam gerant; 2) ut intide- 
libus Christum annuntient, haereticos vero et schismaticos ab er- 
roribus suis ad gremium catholicae Ecclesiae revocent. 

3. De privileyiis Vicarionim Apostoliconun. 
240. Nonnulla tantumrnodo delibabimus. Vicariis Ap. competit; 
1) Privilegium altaris viatici; 2) privilegium cdebrandi vel indicendi 
cappellauis suis ut in domestico sacello sacrum faciant pro suo vel 
familiae commodo ante auroram vel post meridiem: 5) pri\ilegium 
sibi eligendi Confessarium etc. etc. In genere Vic. Apostolicis ea 
competuut privilegia quibus Episcopi titulares etiam ornantur. 

1 Collect, n. 163. 

4 Collect, n. 164, 165, 166. Cf. n. 168. 

3 Collect, n. 167. 



182 PARS I. DE PERSONIS 



ARTIGULUS III. 

De Praef cclis apostolicis. 

241. Apostolica Sedes evangelii praecones in aliquam orbis 
regionem mittens, eorum unum ceteris praeficere consuevit eidem- 
que opportunas facultates concedere cum sacerdotibus sibi stibiectis 
pro suo arbitrio et pro rei necessitate communicandas , quo mis- 
sionis prolperi tali consulalur. 

Porro missiones istae , apostoiicae appellatae sunt , quique iis 
praesidebat Praefectus apostoiicae rnissionis dictus est , qui paulla- 
tim brevitatis gratia, Praefectus aposlolicus nuncupari coepit. 

Enimvero Praefecti Apostolici regiones ut plurimum nacti sunt 
in quibus nullus erat Episeopus, quandoque vero vel Praelatum 
aliquem rilus orientalis vel subinde Episcopum latini ritus propriam 
dioecesim habentem , aut titularem , apostolica tamen vicaria po- 
testate insignitum , invenerunt , quibus demum accessere Delegati 
apostolici. Hinc duplex Praefeclorum Apostolicorum species distiu- 
guenda ost. Sunt enim qui, cum territorium proprium habeant, veri 
missionis Superiores sunt, sen loci quasi ordinarii , quorum aucto- 
ritas quibus finibus contineatur , litteris Sac. Congregations Fid. 
Prop, est definitum. 

Sunt alii quorum praefectura territorio continetur alicui Epi- 
scopo subiecto, quo in casu Episcopi ipsins congrua ratio haberi 
necesse t uit in facullatibus quae eisdem Praefectis concedi solent, 
aut saltern in eorum exercitio. De his agentes inquiremus 1) an et 
quatenus Praefecti Apostolici in facultatibus exercendis Episcopi 
consensu indigeant ; 2) quibus limitibus facilitates ipsae coercean- 
tur; 3) an et quatenus earum facultatum usus ab Episcopis de- 
pendeat. 

Antequam ad primurn caput veniamus, e re erit tria principia 
praestituere hac in quaestione prae oculis habenda. Primum est, in 
collatione harum facultatum Komanum Pontificem supremae aucto- 



LIBER I. DE CLERICIS 183 



ritatis actum exercere voluisse, atque adeo independentem ab Epi- 
scopis. Secundum est, poenas constitutas esse contra eos, qui quo- 
libet praetextu impedire audeant quoniinus ii qui lalibus facullatibus 
instruct! sunt, imposito sib! rnunere fungantur Sac. Congr. Fid. Prop. 
26 April. 1647. Terlium est, si forte Episcopi absque iusta causa in 
prohibendis missionariis ab harum facultatum exercitio persistant, 
posse missionaries illis uti et interim Sac. Congregationem ea de re 
certiorem reddere (Instr. data die 14 Ian. 1726). 

242. His praemissis, nolandum est, teneri missionarios ut pri- 
mum ad missionum loca perveniunt, litteras patentes et facultates, 
(non vero suorum Superiorum obedientias) Episcopis vel corurn Vi- 
cariis aut ministris eliam ordinariam polestalem ex privilegio apo- 
stolicae Sedis habentibus ostendere, ut constet de eoruin legitima 
missione. Hoc pluries a Sac. Congr. Fid. Prop, decretum est et 
nominatim die 26 Aprilis 1647. 

Quoad consensum vero Episcopi, Formula IV, quae Praefectis 
conceditur , cautum est , ut consensus ipse sit necessarius ad se- 
quentes facultates a missionariis exercendas : 1) ad facultatem bis 
in die sacrum celebrandi; 2) ad ministranda sacramenta parochialia ; 
5) ad indulgentias conferendas 40 horarum , quae porro nonnisi 
diebus ab Episcopo approbatis indici possunt. Non requiritur autem 
huiusmodi consensus ad exercitium aliarum facultatum et nomi- 
nalim facultatis dispensandi a votis, ab impedimentis matrimonia- 
libus, ab abstinenlia , nee ad ministrationem sacramentorum non 
parochialium. 

Ad alterum quod attinet Sacra Congregatio Fid. Prop, ad Epi- 
scoporum iurisdictionem tntandam con\ 7 eniens duxit quibusdam li- 
mitibus facilitates ipsas coarctare, quae propius ad auctoritatem 
episcopalem referuntur. 

Hae porro limilationes vel in ipsa Formula proslant vel variis 
decretis subinde latis continentur. Limitationes formula contentae 
hue recidunt, ut non possint exerceri nisi in foro interno faculta 
tes matrimoniales quae sunt collatae in numeris IV, V, VI, VII ut 
facullas calices et altaria mobilia (vulgo portalilia) consecrandi ex- 



184 PARS I. DE PERSOMS 



erceri nequeat sine Episcopi permissu , nisi in locis in quibus vet 
non sunt Episcopi, vel distant duas dietas, vel sedes e|)iscopali vacat. 

Alionim porro Decretorum vi restringitur ad forum internum 
facultas dispensandi ab irregnlaritate et absolvendi a casibus Ro 
mano Pontifici reservatis. Sac. Congr. Fid . Prop. 13 Martii 1837. 
Non licet missionariis absolvere a casibus quos sibi Episcopus re- 
servavit. Sac. Congr. Fid. Prop, decretis latis ami. 1664, 1725, 
I860, 1763 et luculentius an. 1838, quum proposito dubio utrum 
rnissionarii latini possint absolvere orientates a casibus, quos sibi 
reservavere orientales Ordinarii absque speciali eorumdern consensu 
et utrum missionarii latini possint absolvere orientales a censuris 
latis ab Ordinariis orienlalibus: Sac. Congr. die 11 Decemb. respon- 
dit: Negatioe. Heic vero notandum, nihil referre ad rei substan- 
tiam quod ageretur de orientalibus; rationes quippe speciales alla- 
tae tune sunt, quae respeclu fidelium orientalium missionariis po- 
tius t avere videbantur. Ad haec : non possunt abstjiie speciali con 
sensu Ordinariorum excipere confessiones monialium, sed servari 
in hoc debet Constitutio Greg. XV. Inscrulabili. Ead. Sac. Congr.. 
deer. cit. Denique in generalibus comitiis habitis die 21 Sept. 1840 
decretum t uit, non posse missionarios in privalis domibus sacrum 
facere, ubi ecclesiae et oratoria publica inveniuntur, vel in iisdem 
mulieres audire confitentes, exceptis casibus inlirmitatis, decrepitae 
aetatis, vel surditatis. 

243. Superest inquirenduman et qualenus Praefecti et missiona 
rii subiecti sint Episcopis in earurndem 1 acullaturn exercilio. Porro 
quoad facultales ad quas exercendas Episcopi consensus exquiritur, 
iuxta Const. Greg. XV. Inscriitabili missionarii in functionibus pa- 
rochialibus visitationi et correctioni Ordinariorum omnino subsunt. 
Huius autern dependentiae modus magis determinatus invenitur in 
solulione quorumdarn dubiorurn (iuae an. 1786 proposita sunt, ad 
decidendam quaeslionem exorlam inter Patriarchalem Vicarium Con- 
stantinopolilanum el Minores Conventuales. Quaerebatur enim : 
1. An et quomodo Vicarii Apostolic! sen Ordinarii locorum, visi- 
tare [>ossint paroecias regularium missionariorum apostolicorum, 



LIBER I. DE CLERICIS 185 



in suis terriloris existentes; 2. An designatio sen nominatio Prae 
lati missionum sufficiat ad communicandam institutionem aittho- 
rizabilem missionary s, ([iii inuncre parochorum fungi debent, an 
potius teneantur eumdcm titulurn ab Ordinariis locorum in quibus 
id muneris sit cxercendnrn recipere; 5. An Vicarii Apustolici scu 
Ordinarii locorurn ita designates (ad munns Parochorum) possint 
antea exarnini subiiccre; 4. An et (juomodo iidem possint semel 
adrnissos ad curarn animarnm exercendarn , removere , vel eorum 
facilitates in Sacramentorum administratione cohibere ; 5. An Vi- 
carius Patriarchalis Constantinopolitanus potuerit visitation! pera- 
gendae instructionem praemittere, cui Parochi omnes respondere 
teneantur. , 

Porro Sac. Congr. Fid. Prop, die 19 decemb. eiusdem anni re- 
spondil: Ad 1. Affirmative in omnibus inxta Constit. Bened. XIV 
quae incipit Firmandis; Ad 2. .\eyative ad primam partem , affir 
mative ad secnndam; Ad 5. Negative; Ad 4. Affirmative in omni 
bus dnmmodo gravis et urgens causa adsit statim S. Congregationi 
commnnicanda. Ad o. Affirmative quoad ea in quibus visitationi 
eiusdem subditi sunt. Cf. Append. Ill et [V quoad exemptionem 
Regul. 

244. Ciica vero exercitium aliarum facultatum quibus exercen- 
dis Ordinarii consensus non exquiritur, Episcopi praeter inspectionis 
ius quoad sacramenta non parochialia ut inspiciant an ea iuxta Ec- 
clesiae leges rninistrentur, possunt etiani si gravis urgens adsit causa 
statirn S. Congregationi aperienda, earumdem usum \el limitare 
vel suspendere. 

Ceterum utriusque speciei Praefecti tenenlur relationem Sacr. 
Congr. transmitters de statu missionis eisdem concreditae et curare 
pro viribus ut (ides propagetur prout de Vicariis apostolicis diximns. 



186 PARS I. DE PERSONIS 



TITULUS III. 
De Episcopis. 

245. Quae de Episcopis agenda sunt in tria capita dividi pos- 
sunt, nempe de Episcopis Ordinariis, de Episcopis titularibus , ac 
tandem de Episcopis Hegularibus. 

CAPUT I. 

DE EPISCOPIS ORDtNARlIS. 

246. Iota disquisitio de ordinariis Episcopis ad quatuor capita 
rednci facile potest inquirendo : 1) quarn ipsi potestatem habeant: 
2) quibus fruantur privilegiis ; 3) quibus oneribus subsint; 4) quae- 
nam eis propria sint emolumenta. 

Anlequam vero primam quaestionem aggrediamur, generalia 
quaedam principia praemittere operae pretium est, quae pro oculis 
habenda sunt ab iis qui iurisdictionem exercent. 

247. Episcoporum poteslas duplex est, ordinis et iurisdictionis l . 
Quae ordinis est, characterem episcopalem postulat, nempe consecra- 
tionem, atque adeo inseparabilis ab Episcopo est ac nernini communi- 
cabilis. Earn igitur potestatem ita Episcopus retinet, quamvis haere- 
ticus, excommunicatus, depositus sit, ut, si catholicae communioni 
restituatur, nova consecratione minime indigeat. Porro ad hanc 
ordinis polestatem pertinet administratio sacramenti ordinis et con- 
firmationis ; et quoniam haec sacramenta a solo Episcopo conferri 
possunt , cetera etiam a presbyteris , recte in Episcopatu dicitur 
esse plenitudo Sacerdotii. Pertinet etiam ad earn consecratio al- 
tarium et ecclesiarum , olei turn infirmorum turn catecbumeno- 
rum, et chrismatis, item consecratio calicum et patenarum etc. 2 . 

1 Cfr. quae fusius de polestate ordinis ac iurisdictionis in opere Elementa 
iuris pubblici ecclesiastici dicta sunt. SOLIERI : Elementa iuris pabbl. eccl. 

* Haec propria sunt poles tatis ordinis iuris ecclesiastici, cuius obiectum sunt 
sacramentalia. 



LIBER I. DE CLERICIS 187 



248. Altera episcopatus potestas, de qua nobis agendum est, quae- 
que iurisdictionis dicitur , special ad externam dioecesis politiam 
seu administrationem, et ab Episcopo per Summum Pontificem con- 
firmato, quamvis nondum consecrate, exerceri potest. Haec in duas 
species dispescitur, in ordinariam et in delegatam. Ordinaria, quae 
cohaeret officio, prolluit ex lege vel consuetudine, et munus pro- 
prium est, quocirca mandari alteri potest, nisi lex vetet, et vel uni- 
versa mandari potesl l dummodo in otlicio suo alium non substituat, 
nisi forte substituat ad modicum tempus id est ad duas iresve heb- 
domadas 2 . Diximus nisi lex vetet, ut hodie Parochis vetat iurisdi- 
ctionem delegare ad confessiones saeramentales excipiendas. De- 
legata ab eo mandatur qui ordinariam habet, et datur ab nomine 
ac subdelegari nequit. 

Ordinariam Episcopi potestatem nonnulli una general! regula 
comprehendunt, aientes posse Episcopos in sua dioecesi quidquid 
Summus Pontifex potest in tota Ecclesia, iis exceptis, quae eidem 
expresse reservata sunt. Ab eiusmodi tamen regula cavendum esse 
recte docet Benedictus XIV de Syn. dioec. L. [X, cap. I; quando- 
quidem plura sunt, quae Romano Pontifici non sunt reservata et 
tamen vel natura sua, cum supremam exigunt potestatem, vel quod 
ab eo constituta sunt, cui superior est auctoritas, minime subiiciun- 
tur Episcoporum iurisdictioni 3 . Verum dici polest Episcopum omnia 
posse quoad suae dioeceseos gubernalionem iis exceptis quae, iure 
superior! prohibentur. Quare omissa eiusmodi regula, ordinariae iu 
risdictionis species distinguendae sunt, ac regulae de iis tradendae. 
luiisdictio ecclesiastica, sive ordinaria sive delegata, pro du- 
plici respectu distingui debet, scilicet ratione fori, unde dividitur 
in iurisdictionem fori interni, quae in cont essione sacnmentali 4 , 
et in iurisdictionem fori externi, quae extra sacramentum exer- 

1 S. Congr. Cone. 12 Sept. 1874. 

Cf. R. P. D. IOSEPH D ANMBALE Summula Theol. Mor. P. I. p. 53. 
3 Cf. cl. IOSEPH D ANNIBALE Sum. Theol. Mor. P. I, p. 69. 
* Melius iurisdictio fori interni ilia est que ad bonum individuorum directe 
ordinalur; fori exlerni quae primo bonum publicum procurat. 



188 PARS I. DE PERSONIS 



cetur. Turn etiam ratione modi, unde alia dicitur volunlaria, quae 
sine strepitu forensi in volentes tantmn, alia contentiosa quae iu- 
diciali processu t orensique slrepitu in quoscumque ac proinde etiam 
in invitos exercetur. Hac nemo potest uti in causa propria; ilia 
potest, vel indirecte, ex. gr. si Episcopus in sua dioecesi dispenset 
ab aliquo ieinnio, ipse quoque polest ea dispensatione uti vel di- 
recte, veluti si ex iusta causa hodie se ipsum dispenset a ieiunio 
vel ab horis canonicis *. Verum in casu de vera dispensatione 
non ageretur. Et ipsa quoque Sacra Congreg. Cone, censuit Epi- 
scopum, qui in aliquod reservatum innirrit, posse Confessarium a 
quo absolvatur deputare. Excipe si resistat natura rei de qua agi- 
tur aut lex, veluti seipsum a censuris absolvere, vel beneticium 
sibi conferre. Pertinent igitur ad potestatem Episeopi ornnes eius- 
modi species iurisdictionis. 

249. lamvero regulae communes quae ipsas moderantur, hae 
sunt: 

1) lurisdictio, quaecumque sit, exerceri nequit ab Episcopo, nisi 
in proprios subditos, scilicet in illos qui tales sunt vel dornicilio 
vel quasi domicilio, vel ob aliquam acfcionem, quae praecipue con- 
sistit in delictis et contractibus intra dioecesim initis; in t oro aulem 
interno per occasionern etiam simplicis transitus. Quoad collatio- 
nem Ordinum subditi constituuntur quadruplici ratione scilicet vel 

a) ratione veri domicilii, nam quasi dornicilium excluditur, vel 

b] ratione verae et minime forUiitae originis, vel c) ratione trien- 
rialis cum Episcopo cohfibilalionis et t amiliaritatis, vel d) ratione 
pacificae possessionis beneficii intra eius dioecesim. 

2) lurisdictio contentiosa exerceri extra proprium territorium 
non potest absque consensu superioi is loci et litigantium -. Volun- 
taria autem potest, saltern valide, et, si publice non exercetur ne- 
que cum proprio dignitatis apparatu (quo pertinent ex. gr. omnes 
actus episcopales qui cum mitra et baculo fieri debent), etiam licite 8 . 

1 REIFFEXST. h. t. n. 160. 

2 Gap. 2, de Const, in 0. 

3 GIRALDI Exp. luris Pont. Part. 2 ad Cap. V. Suss. VI. Gone. Tnd. REIFFENS- 
TUEL tit. de off. el potest. iud. deleg. n. 9. 



LIBER I. DE CLERICIS 189 



Quocirca exerceri debet intra dioecesirn propriarn turn ratione Epi- 
scopi iusdicentis, turn ratione eius in quern iunsdictio ipsa exer- 
cetur. Ulerque autem debet esse in dioecesi sive realiter, sive per 
ficlionem iuris. Erit autem Episcopus inlra dioecesim per fictionem 
iuris, quando impeditur exercere iurisdictionem suam in propria 
dioecesi, in quo casu ut ea utatur in alia, petere debet consen- 
sum Ordinarii loci ad quern confugit *. Fariter ille in quern iu 
risdictio exercetur censetur praesens per fictionem iuris in dioecesi, 
cum indebita subtractione inde recessit, quo pertinent ex. gr. vio- 
latio legis residentiae quoad eos, qui habent beneficium residentiale, 
vel cum quis ligatus censura vel praecepto e dioecesi recedit. Cen- 
selur denique praesens per fictionem iuris qui a dioecesi per frau- 
dem recedit ad legem aliquam eludendam. Haec tamen regula com- 
muniter restringitur ad duos casus a Jure expresses, id est ad elu 
dendam legem tridentinam quoad solemnitates matrimoniales : et 
ad evadendam legem reservations alicuius peccati quoad confessio- 
nem sacrarnentalern 3 . 

5) Tertia regula communis est ut Episcopus, ad iurisdictionem 
valide exercendam, ea potiatur actu seu vere et in se, seu saltern 
iuxta mentem et permissionem Ecclesiae. Hoc accidit turn in iis 
qui titulum habent coloratum una cum errore communi, id est to- 
tius populi, coniunctum k , turn in iis qui, licet excommunicati aut 
suspensi sint, denunciati tamen non fuerint, exceptis notoriis cle- 
ricorum percussoribus et notoriis haereticis. Unde sequitur, Vica- 
rios quoque Episcoporum qui excommunicati aut suspensi denun- 

4 ANTONELLI de loc. legal. L. 2, Cap. 15, n. 206. Benedictus XIV de Syn. 
dioec. L. 1 et 5. 

2 Urbanus VIII, Const. Exponi, 14 Aug. 1626; Bened. XIV, Const. Panels, 
19 Martii 1758. 

3 Clemens X, Const. Superna, 22 Mail 1670; S. Cong. Cone. 16 Sept. 1649 apud 
Bened. XIV de Syn. L. V, n. 8. 

** Titulus causam significat, ac dividitur in verum, coloratum et putativum. 
Verus dicitur, cui nihil deest ut ius de quo agitur transferre possit. Coloratus, cui 
specie tenus nihil deesse videtur, sed revera occulto vitio laborat adeoque nihil 



190 PARS I. DE PERSONIS 



ciati sint, ant qui notorii sint clericorum percussores, privari ad 
tempos sua iurisdictione l , quandoquidem unurn est Vicarii et Epi- 
scopi tribunal; licet mm prohibeantur matrimoniis assistere, cum 
eiusmodi actus non sit iurisdictionis 2 . Contra Vicarii Episcoporum 
qui sint notorii haeretici, privantur omnino sua iurisdictione. In 
priori casu seu in casu suspensae iurisdictionis in Episcopis, exer- 
citium ipsius devolvitur ad Horn. Pontificem ; in casu vero poste 
riori, privalionis iurisdictionis, iurisdictio Episcopi devolvitur ad 
Capilulum, quemadmodum accidit sede vacante ? \ Sequitur etiam, 
Episcopos, quorum excomnmnicatio et suspensio denunciata nomi- 
natim non est et qui sciunt se carere titulo verae iurisdictionis, 
licet habeant titulum coloratum curn errore populi coniunctum, 
valide quidem exercere iurisdictionem, si aliud non obstet, illicite 
tamen id facere, saltern si ultro se ingerant 4 . Adeoque si Episcopi 
praedictis censuris innodali ordines cont erunt, irregularitatem in- 
currunt et subditi qui tales eos noverint notitia facti, possunt im- 
pune eorum iurisdictioni non parere 5 . 

4) Quarta regula communis est ut quidquid contrarium est Con- 
stitutionibus superior! auctorilate tirmatis, et quidquid est reser- 
vatum superiori auctoritati, id episcopalem iurisdictionem regula- 
riler excedat, salvis exceptionibus in iure probatis. 

His praeiactis, ad singulas species ordinariae potestatis gradum 
facientes agemus, primo de potestate fori externi, deinde de pote- 
state fori interni. 

transfert. Putativus qui falso subesse creditur. Hinc si quis ab Ordinario paroeciam 
rite obtinuit, verm; si simoniace, coloratus; si nullimode obtinuit sed aliis falso 
persuasil sibi collatam fuisse, putativus titulus erit. Error autem communis est, si 
eo loco ubi aliquis iurisdictionem exercet ea praeditus esse publice existimelur, 
seu facti errore seu iuris, dummodo hie sit probabilis. 
1 BARBOSA de off. et potest Episc. All. 54, n. 146. 

* BARBOSA de off. et potest. Ep. P. 2, all. 32, n. 119. 

3 FAGNANUS in Cap. Quia diver sitatem de cone, praeb. n. 24 et seq. 

* SUAREZ de censur. Disp. 26 sect. 2. 
8 SUAREZ loc. cit. 



LIBER I. DE CLERICIS 191 



ARTICUI-US I. 

De Potestate Episcopi in foro externo. 

250. Potestas, seu iudsdictio for! externi, salvis exceptionibus 
quas in regulis generalibus modo rnemoravimus, plenissima est in 
Episcnpis, adeoque omnes eius partes compleciitur, i. e. potestatem 
turn legiferam, turn indicialem, turn coactivarn quoad personas, turn 
administrativam quoad res. Distinctis paragraphis de his quatuor 
agemus. 

1. - - De pot estate legifera. 

251. Curn Episcopus Dioecesis suae princeps et pastor sit, impri 
mis quidquid est legiferae potestatis, id in eius iurisdictione conti- 
netur. adeoque competit Episcopo : 1) Leges ferre pro sua dioecesi 
in iis omnibus quae pertinent ad suum officium, quod est in divino 
cultu promovendo et conservando et in ovibus sibi creditis pascendis 
in ordine ad finem ecclesiasticum l . Leges Episcopates tamen prohi- 
bentur habere nimis gravem et immodicam sanctionem 2 . Unde 
etiam sequitur eidem competere ius utcumque mutandi , sive ab- 
rogandi , sive dispensationibus relaxandi turn proprias, turn ante- 
cessorum leges, dummodo superioris auctoritate, ex. gr. Romani 
Pontificis, non fuerint communitae, aut iurarnento proprio firmatae, 
secus si munitae fuerint iuramento antecessorum. Item sequitur 
eidem compelere ius abrogandi particulares consuetudines suae dioe- 
cesis, si forte Ecclesiae bono officiant. Qua in re prudenter se ge- 
rere debet , praesertim si adsit praeiudicium tertii 8 . Non potest 
autem universales consuetudines abrogare, quippe quae ad ius com 
mune pertinent 4 . Insuper sequitur, eidem competere: 2) Ius par- 

1 BARBOSA de off. et potest. Ep. Comp. P. 2, n. 49. 
8 Bened. XIV, cap. 23, Lib. X, de Syn. dioec. 
3 S. Cong. Cone, in Leopol. 13 iulii 1763. 
* Bened. XIV, de Sacr. Mis. L. III. 



192 PARS I. DE PERSOMS 



ticularia praecepta ferendi in personas sibi subditas , et denique 
3) potestatem dispensandi a iure communi iis in casibus, in quibus 
ins ipsum commune id patitur, scilicet: a) si expresse eidem fa- 
cultas dispensandi concedilur; 6) si nulla facta mentione neque 
Episcopi, neque alterius cuiuspiarn, simpliciter dicatur dispensari 
posse 1 vel nisi fuerit dispensatum vel donee dispensetur n^ 
exceptis dispensationibus matrimonialibus 2 , vel si dispensandi sint 
ipsimet Ordinarii qua tales; c) si ita consueludine sit introduclum, 
et ex hoc capite Episcopi dispensant in legibus la Iis in Synodis Pro- 
vincialibus, nempe in dioecesi quisque sua ; d) quoties non est fa- 
cilis recursus ad Rom. Pontificem et periculuni gra\e est in mora z ; 
e) in dubiis , maxime in dubio an res egeat dispensalione , vel 
an adsit causa sutliciens ad dispensandurn : quamobrem si postea 
apparuerit dispensationem Roman. Pontif. revera fuisse necessa- 
riam, sufficit tarnen ea quae ab Ordinario data t uit *; f) denique 
in casibus qui vel frequenter occummLet saepe dispensatione egent, 
vel in casibus levioribus seu qui sub levi obligant, aut fere quoti- 
dianis, ut in vigiliis, festis, horis canonicis, etc. Possunt extra or- 
dinem dispensare a ieiuniis singulos ex legitima causa, universes 
ex gravissima et urgente necessitate et sihgulis vicibus dumtaxat, 
ex. gr. ad vitanda scandala 5 . Facultas dispensandi pluribus in ca 
sibus data praesumitur qui videri possunt apud Bouix Be Episcopo 
Tom. II, pag. 92; Ferraris Bibliolh. ad verbum Dispensatio. 

252. Competunt Episcopo omnia quae ad rectum Dioecesis regimen 
pertinent, adeoque Vicarios suae iurisdictionis sive Generales pro 
tota dioecesi, sive Foraneos pro certa dioecesis partecreare: paro- 
chos, praevio concursu, iuris ordine servato, et rectores ecclesiarum 
instituere, qui quidem cnm Vicarii Episcopi sint, poterunt ipsi vel per 

1 BARBOSA in Cap. 5 de elect. 

2 Cf. cl. D ANNIBALE Sum. Theol. Moral, in Proleg. n. 251. 

3 De poteslate Episcopi dispensandi ab impediments dirimentibus matrimo- 
nium; vide traotatum de matrimonio. 

** SUAREZ; LUGO. 

11 Bened. XIV, Const. In Suprema. 



LIBER I. DE CLERICIS 193 



se vel per aliurn ea gerere quae sunt parochorum, dtimmodo eis nihil 
detrahanl ex redditibus sive certis sive incertis, ex oblationibus, 
obvenlionibus, etc. l ; potest oeconomos, si id necessilas ferat, eis- 
dem apponere; potest parliculares causas sive negotia iis delegare, 
prout sibi uielius visum fueril, quos cupaces duxerit esse ; potest 
suos subditos ad ecclesiasticos ordines promo vere, pias confraterni- 
tates inslituere, neqnit autem erigere duo sodulitia eiusdern Insti- 
tuli in eodem oppido vel civitate. 

255. Poterit operani exigeie suorurn clericorurn in dioecesis bo- 
nuin, in specie autem e Capitulo Cathedralis Ecclesiae duos canonicos 
assumere ad suum servitium. Poterit beneticia ecclesiastica conferre, 
salvis reservationibus et iuribus devolutionis, concnrsus praeventio- 
nisque -, nee non iuribus alteri quaesitis; item nova benelicia eri 
gere, abolere, dividere, unire, exceptis exemptis et perpetuo reser- 
vatis, et salvis interim iuribus tertio quaesitis. Verum Episcopus 
non potest unire benelicia mensae suae , vel Capitulo calhedralis 
Ecclesiae, nee fabricae, nee sacristiae 8 , idque ne in synodo qui- 
dem, neque potest beneiicia parocbialia unire monasteriis, dignita- 
tibus etc., vel iis beneficiis, quae curam animarum non habent, 
eoque minus ea convertere in benelicia simplicia, nee libera beneficiis 
iuris patronatus, nisi aut patronus suo iuri renunciet aut conveniat 

1 Cf. BERARDI /. E. U. Tom. I, Diss. 4, Cap. I. 

4 lure Praeventionis Summus Pontifex conferl beneficia nondum vacantia, cum 
scilicet vacaverint. lure Concursus conferl beneficia, quae regulariter ab aliis con- 
ferri deberenl, cum quibus proinde eo in casu veluti concurrit, ila ut qui prior fue- 
rit in conferendo, praevaleal, et si dubium sit atque insuper neuter ex nominatis 
possessionern ceperit (nam in dubio melior erit conditio possidentis), pro digni- 
latis praerogativa Romanus Pontifex praevalebit, lure Devolutionis R. Pontifex 
turn confert beneficium, cum Episcopus ei immediate subiectus collationem intra 
tempus a iure statutum conferre neglexit, vel beneficium indigno conlulit. Reser- 
vatio denique ius spedale esl, quo Summus Pontifex collationem aliquorum bene- 
flciorum, quae regulariter ab aliis conferri debuissent, sibi privative vindicat sive 
ad vinculum unitalis fovendum ac retinendum, sive ad aliquos reprimendos abusus. 
De his confer tractalum de beneficiis. 

3 S. Gong. Cone, in Cornetanu 24 Febr. 1872. 

ZlTELLI-SOLIEHI. 13 



194 PARS I. DE PERSONIS 



alternis praesentare 1 , aut nisi aliter alicui paroeciae provider! non pos- 
sit 2 ; nee beneficia di\ersae dioecesis inter se 3 . Heic vero notandum 
est, suppressiones, divhaones, uniones odiosas esse et considerari tam- 
quam alienationes ; unde sequitur eas, ut ratae sint, fieri non debere 
nisi ex magna et evident! Ecclesiae necessitate vel ulilitate, vocatis 
omnibus quorum interest, cumque consensu turn Capituli cathedralis 
Ecclesiae, nisi Episcopus tamquam Delegatus Sedis Apostolicae pro- 
cedat, vel aliud consuetudine inductum sit, turn eorum quorum iura 
ex abolitione, dhisione, unione forte laederentur. At vero si evidens 
necessitas urgeat, licet Episcopo his etiam et Capitulo invito, atque, 
in parochiis dividend is propter locorum distantiam, invito Parocho, 
providere necessitati. Uaec vero quae de divisione et consensu Ca 
pituli diximus, observanda suut etiam in dismembratione, quando 
scilicet aliqua bona seu redditus alicuitis ecclesiae vel beneficii se- 
parautur alterique benelicio vel ecclesiae applicantur. Poterit 
Episcopus indulgentias intra limites a hire positos imperliri, gratias 
ac privilegia ({uae non sint contra ius commune, aut contra Ro- 
mani Pontificis reservationes elargiri, pias preces (collectas vocant) 
missae sacrificio addere, aut etiam ieiunia indicere, veniamqne prae- 
dicandi tribuere. Poterit anthenticare reliquias. Qua quidern in re 
caveat Episcopus: 1) ne temere ac sine matura consideratione pro- 
cedat. Hinc Tridentina Synodus sess. A XV decrevit ut Episcopi ad 
id negolii in consilium adhibeant theologos aliosque viros pios. Quod 
si aliqua gravior (juaestio incident, controversiam non dirimat an- 
tequam Metropolitan! el comprovincialium Episcoporum in Conciiio 

1 LEO THESAUR. For. eccl. lib. II. 16, 14 ex S. Cong. Cone. 

! Conf. ZIPAEUS De excess, prai l. Cons. 5. 

3 Praeter haec quae ralione personac i-eservata sunt, ratione beneficii reser- 
vantur Ecclesiae cathedrales ; monasteria concislorialia quae 200 florenos valore 
excedunt; maiores dignitates catliedralium et primae Collegiatarum quae 10 flore 
nos valore excedunt, Prioratus et aliae dignitates conventuales elc. Ratione vero 
temporis reservanlur beneficia quae vacant (incipiendo a lanuario) mensibus alter- 
nalim surnplis, si collator sit Episcopus et in dioecesi resideat, binis autem ox 
tribus quibusve quoad reliquos collalores, quae tamen reservatio cessat per id tern- 
pus quo Sedes Aposlolica vacat, el alia de quibus cf. FERRARIS V. Beneficium. 



LIBER I. DE CLERICIS 195 



Provinciali sententiam exquisierit; 2) deinde debet Episcopus adver- 
tere an reliquia quae sibi authenlicanda exliibetur tails sit, qualem 
deceat publico cultui et veneration! proponi, sunt enim aliqua in 
quibus indecens esset sanctos venerari ; 3) debet advertere an re 
liquia sit sancti canonizati vel beatificati, solus enim Romanus Pon- 
tifex potest approbare sen licentiam dare, ut publicae venerationi 
expoiiantur reliquiae saucli nondum canonizali vel beatificati; 4) de- 
bet advertere an suflicienter conslet de identitate reliquiae, scilicet 
quod ea sit sancti et eius sancti cuius esse dicitur, ita ut pruden- 
ter operari censeatur, seu certitudine deducta ex solido fundamento 
nou quideni prorsus convinceiite et int allibili, sed excludente du- 
bium practicum de opposite), quamvis compossible cum scrupulo, 
suspicione ac formidine verilatis l . Inter praecipua huiusmodi fun- 
damenta censetur traditio seu diuturna Ecclesiae veneratio , testi- 
monium personarum piarum, quae sint lide dignae omuique exce- 
ptione superiores. Sullicit etiam unius testimonium, scriptura quae 
simul cum reliquiis reperiatur, miracula quae per ipsam liant vel 
facta fuerint. 

254. Denique poterit Episcopus ea ornnia agere quae ad oves 
suas rite pascendas divinumque cultum tuendum pro temporis loco- 
rumque circumstantiis necessario iudicabit. Quare Episcopi est ad 
ministrate omnia sacramenta. Quoad poenileutiae sacramenturn vide 
inferius de Episcopi potestate in foro interno. Quoad Eueharistiae 
sacramentum Episcopus in necessitatis casu sacerdotibus binandi 
licentiam concedere valet 2 , ac missarum eleemosynam Episcopus 
deterrninat. Contra Tridenlini dispositionem z missarum onera redu- 
cere ex constitutione Urbani VIII Cum saepe 21 lanuarii 1625 
ab Innocentio HI confirmata ad Sedem apostolicam reservatum est. 
Ex decreto S. Congr. Concilii * quicumque ad onera [iiissarum im- 
plenda obligatur in line anni suis Ordinariis rationem reddere cogitur, 

1 BELLARM. T. 2, lib. 2 de SS. reliq. Gap. 4. 

* LUCIDI de visitalione sacrorurn P. i, Vol. 2, pag. 392. 
3 Gap. 4, Sess. XXIV de Reform. 

* Vigilanti 25 Mali 1893. 



196 PARS I. DE PERSONIS 



et quae reliqua sunt Ordinario tradantur. Episcopi prohibent quo- 
minus Ecclesiarum rectores sacerdotes peregrines sine eius licentia 
ad missam celebrandam admittantur. Quod a Concilio Chalcedo- 
nense statutum l , Innocentius III confirmavit 2 , ac Tridentinum in- 
stauravit 3 . Quae dispositio etiam regulares afficit quoad sacerdotes 
saeculares vel alterius ordinis regulares. Ex Episcopi licentia in 
ecclesiis saecularibus vel regularibus dioecesis Eucharistiae sacra 
mentum adorandum expouitur, vel ad tempus servatur, exceptis 
parochialibus, ecclesia Cathedral!, vel regularibus ecclesiis, ordinum 
proprie dictorurn in quibus de Jure Eucharistiae sacramentum ser 
vatur. Ecclesiae regularium votorum simplicium Episcopi licentia 
indigent ut in iis ad tempus Eucharistiae sacramentum servetur, 
nisi aliter veniam a Sede apostolica obtinuerint *. Sacramenta con- 
lirmatiohis et ordinis cout erre ad Episcopum exclusive pertineat 5 
de his remissive ad librum secundum de rebus. Ad instar sacra- 
mentorum Ecclesia inslituit sacramentalia ex quibus nonnulla sunt 
Episcopis reservata sicuti beuedictiones liturgicae maiores et sole- 
mniores, veluti benedicfciones campanarum , vasorum sacrorurn et 
abbaturn. Si de abbatibus nullius agatur eorum benedictio (quae 
vocatur improprie consecratio) ad Episcopum viciniorem pertiuet. 
Episcopo negligente vel renuente ius supplet, cum statutum sit 
abbati hac de causa nou benedicto licet suos mouachos benedicere 
ac alia agere quae ad suum pertinent officium 6 . Sacramentalia au- 
tem quae per consecrationem conliciuntur, Episcopo reservata sunt 
cum sacramenta ordinis ac confirmationis imitentur : qtiare un- 
gere lieges, consecrare altaria, ecclesias, Episcoporum est. 

1 Can. 13. 

2 Cap. 3, tit. 22, iibr. 1 Decretal. 

3 Cap. 16, Sess. 23 de Reform. 

* CARD. PETRA ad conslit. I. Urbani IV, n. 51. 

3 Trid. cap. 7, sess. 15. 

6 Lib. 1, Tit. X, cap. 1 in Decret, 



LIBER I. DE CLERICIS 197 



2. - De potestate indiciaria. 

255. Quoad potestatem iudiciariam geneialis regula est, ad Episco- 
pum pertinere coguitionem ac definitionem in sua dioecesi omnium 
causarum ad forum ecclesiasticum spectantium, salvo iure appel- 
lationis ad Superiorem. Haec tamen regula, licet generatim vera 
sit, suas tamen habet quoad singula membra exceptioues. Sane , 
sunt causae quae ab Episeopis nequeunt iudicari. Huiusmodi autem 
habentur: 1) causae maiores, cuiusmodi sunt causae iidei, de qui- 
bus scilicet dubiurn sit aliquod, quo proinde in casu Episcopi ne 
queunt rem detinire, sed tantum in foro externo ea possunt indi- 
cere precario iudicio, quae submovendis scandalis necessaria sint 1 . 
Tales etiam sunt causae difficiliores, ad quas scilicet reete dirimen- 
dus declaratio Principis necessaria est, et causae difficilioris exccu- 
tionis, quae nimirum absque vi et auctoritate Supremi in Ecclesia 
Principis expediri nequeunt. Causae denique graviores quaeque iu- 
risdictiouem in totam Ecclcsiam quodammodo involvunt, ex. gr. 
canoiiizatio sanctorum. 2) Hue etiam pertinent causae Romano Pon- 
tifici resenatae, quaeque spectant ad potestatem mutandi et corri- 
gendi Missale ac Breviarium, approbandi, reforrnandi, abolendi Or- 
dines religiosos deque eorum causis iudicandi. 3) Taudern hue per 
tinent causae Episcopi propriae 2 , vel ad ecclesiam Episcopi seu 
potius ad eius mensam spectantes, (juae tamen agi possunt coram 
eiusdern Vicario, adiuncto per ipsurn Episcopum iudice , cui reus 
convenlus confidat, si forte Vicarius eo quod unum C im Episcopo 
tribunal constituat, allegalus fuerit ut suspectus 3 . Extra indicium 
autem Episcopus non modo potest, verum eliam debet in rebus 
notoriis res ad suam mensam pertinentes lueri. Rectius etiam est 4 , 
ut Episcopus alteri deleget causas, quae ad suam Ecclesiam perti- 

1 ZACHARIAS, Antifebr. vind. diss. 5, cap. 1 ; BENEDICTUS XIV de Synod, dioec. 
L. 7, cap. 8. 

! FAGNANUS in Gap. Nosti de elect. 

3 FAGNANUS 1. c. 

k FAGNANUS in eod. Cap. Nosti de elect. 



198 PARS I. DE PERSONIS 



nent et non ad eius mensam , quia facile allegari potest ut sus- 
pectus. 

250. Contra vero sunt causae quarum cognitio ita ad Episcopum 
peiiinet, ut etiam ab eius decretis non liceat appellare in suspensivo, 
sed vel in devolutivo tantum, vel per recursum omnino extraiudi- 
cialem ad Komanum Pontificem. Huiusmodi autem causae genera- 
tim pertinent ad decreta edita in visitatione, ad ea decreta quae 
spectant ad cultum divinum, curam animarum, adrninistrationem 
sacrarnenlorum, correctionem et coercitionem morum et ad quae- 
cumque iKpiscopus exlraiudicialiter decernat. Nominatim autem istae 
causae enurnerantur a Benedicto XIV in Const. Ad militant-is diei 
50 Marlii 1742, cuius summa est appellationes cum inhibitione pro- 
biberi: 1) in causis, quarum executio a Concilio Tridentino deman- 
data est Ordinariis, appellatione remota; 2) a decretis circa cultum 
divinum et celebralionem missae ; 3) a decretis circa ritus eccle- 
siasticos; 4) a decretis circa curam animarum et sacrarnentorum 
administrationem; 5) a deputatione vicariorum cum assignatione 
congruae in parochialibus unitis, etc.; 6) a visitatione parochialium 
sic unitariim etiam exemptarum el decretis quoad cultum divinum 
et curam animarum; 7) a provisionibus capiendis pro meliori eccle- 
siarum parochialium servitio et regimine; 8) a correctione paro- 
chorum et coadiutorum, aut vicariorum deputatione; 9) a transla- 
tionibus boneliciorum et decretis pro ecclesiarurn instauratione; 
10) a provisionibus adversus curatos non residentes ; 11) a denega- 
tione, suspensione aut lirnitatione facultatis audiendi confessiones; 
12) a distinctionibus et institutionibus parochiarum; 13) a deputa 
tione oeconomi, indictione concursus et provisione parochiarum; 

14) a decretis circa praedicationem verbi Dei vel publicas lectiones; 

15) a visitatione et correction omnium pertinentium ad curam 
animarum et sacramentorum administrationem; 16) a decretis et 
provisionibus ad monialium clausuram earumque regimen spirituale 
et temporale; 17) a visitatione dioecesis eliam quoad monasteria in 
quibus regularis observantia non vigeat et decretorum exsecutione. 
A decretis circa vitam et honestatem clericorurn, etc.; 18) ab exa- 



LIBER I. DE CLERICIS 199 



mine instituendorum et confinnandorum in beneficiis ecclesiasticis; 
19) a denegatione promotionis ad ordines et a suspensione ob oc 
cultum crimen ; 20) a praefixione termini pro punitione in casibus 
punitionis regularis sive intra sive extra claustra degentis; 21) a 
provisionibus et poenis contra concubinarios; 22) a privatione pri- 
vilegii tori , etc. ; 25) ab approbalione vel reiectione tiluli quoad 
promovendos ad ordines; 24) a convocatione capituli; 25) ab insli- 
tutione et divisione dislribulionum quotidianarum; 26) ab exsecu- 
tione piarum dispositionum ; 27) a visitatione locorurn piornm, col- 
legiorum, confralernitatum, etc.; 28) a decrelis super reddenda ra- 
tione adrninistrationis bonorum fabricae aut cuiusvis loci pii ; 29) ab 
examine, remotione vel suspensione nolariorum scribentium in 
causis ecclesiasticis; 30) ab erectione seminarii, praelixione taxae, 
unione beneficiorum aliisque ad seminarii regimen pertinenlibus; 
31) a decretis super reddenda ralione administrationis gestae sede 
vacante ; 32) a censuris earumque absolutionibus ; 35) ab exsecu- 
tione eorum omnium, quorum exsecutio Ordinariis est demandata. 

257. (Juem autem iudiciorum ordinem , quam formam tenere 
Kpiscopi debeant, turn sacris canonibus, turn aliis decretis quorum 
canonibus ipsis facta fuit accessio, lale est constitutum l . Cum vero 
quae iura praescribunt quoad moduni procedendi in causis crimi- 
nalibus clericorum, quae frequentius agitari solent, summatirn per- 
stricta inveniantur in Tit. X, Cap. II et III Concilii Plenarii Baltimo- 
rensis, a S. Sede nuperrime recogniti, operae pretium est praecipua 
ex iis heic adnectere ut normam aliquam suppeditent ceteris loco- 
rum Ordinariis. 

a) - - De Modo procedendi Extraiudicialiter. 

258. Quando ad aures Kpiscopi pervenit aliquo in loco peccari vel 
praecepta clero imposita negligi, Episcopus inquirere tenetur, utrum 

1 Eliamsi ut opus perficialur addere conslituimus traclatum de iudiciis, al- 
tainen iudicamus non esse omittendum quod hie de modo procedendi extraiudicia- 
liter ac iudicialiter innuit clarissimus Zitelli. 



200 PARS I. DE PERSOMS 



abusus vel delictum quod ad eum defertur vere existat ac cuius 
nalurae et gravitatis sit, ut in conscientia iudicare possit, utriim 
ulla oninino et quae remedia adhibere debeat. [nquisitio, quam in- 
stituet, erit aut generalis ant specialist gencralis, quando abusus \el 
delictum tantum sine delinquents nomine ad Episcopi notitiam ve- 
nit; specialis, quando una cum abusu vel delicto etiam nornen delin- 
quentis ad eum delaturn est. Episcopus hanc inquisitionem insti- 
tuit vel ipse per se, vel per aiium virum ecclesiasticum ab ipso 
deputatum. Si testes examinandi sunt, eos secretu et singillatim 
examinet. Celcrum vero curet, ut turn testium depositiones, turn 
information s aliaeque huiusmodi probationes scripto tradanlur, et 
in Curia servenlur, ut si opus sit ad ulteriora procedcre possit et ut 
auctoritali ecclesiaslicae superioris gradus, in casu legitimi recursus 
totius rei rationem reddat. 

2o9. Hac inquisitione peracta, Episcopus iudicat, utriim proba 
tiones, vel sallem indicia in aliquo pretio habenda sufiicienter adsint, 
quae eum ad ulterius procedendum contra iii(|uisitum adigant. Si 
ulterius procedcre debel, et natura ac gravitas abusus vel delicti de 
quo inquiritur sinit, non statim ad processum iudicialem transeat, 
sed modo extraiudiciali media adhibeat praevenientia, quae praeci 
pue sunt: Exercitia spiritualia, Monitiones et Praeceplum. Secrcto 
igitur inquisitum ad sc arcessat; quae contra eum exstant accusa- 
tiones ipsi pandat, qui tamen originem notitiae et deponentes ei- 
dem notos faciat; modo paternae correptionis l eum moneat, ut ad 
sensus meliores redeat. Si vero eum arccssere nolit, per epistolam 
vel per int^rpositam personam monitiones paternas ipsi miltat, sine 
ulla tamen comminatione poenae. Si inquisitus accedat et ad accu- 
sationem destruendam perxenerit, vel etiarn si ab incepto desistcre 
promitlat et malum reparare, ac reapse satagat ut promissa exe 
quatur, nihil ultra est agendum. At si non accedat, vel a liter mo 
nitiones paternas spernat, Episcopus monitiones canonicas adhi- 
bebit. 

1 Mstt. XVIII, 15-17. 



LIBER I. DE CLERICIS 201 



Omnino curet, ut monitiones canonicae servata forma Icgali 
adhibeantur. Numoro igitur fiant tres , sex diernm spalio explen- 
dae, hoc est, biduo inter unam et alteram interceilente , et niodo 
ut illarum executio ex ali([iio actn pnteat. Quod si monitiones in 
irritum cedant, Ordinarius iubet per cuiiam delinquent! analo- 
gum praeceptum intimari, ita ut in hoc explicelur, <|iiod ipse vel 
facere vel vilare debeat, addita respectivae poenae ecclesiasticae 
comminalione, quarn si praeceplum transgrediatur, incurret. 

1. Actus iniunctionis praccepli siguatur a partibus praesenli- 
bus, et a delinquents etiam, si velil. 2. Viearius Generalis iusiu- 
randum testibus imponere potcst de secreto ser\ando, si prudenter 
a rei natnra, de qua agitui, id requiratur. 

Quod si acctisatus ne praeceptum quidern observet, relicta via 
extraiudieiali, lunc ad processum iudicialem deveniendum est. 

b) - De modo procedendi Iiidicialiter. 

260. Processum iudicialem Episcopus instruere debet , vel ob 
inobservantium praecepti, vel ob communes reatus, vel ob eccle- 
siasticarum legnm transgressionem, eumque summarie et sine stre 
pitu conficiat. 

Processus ex ollicio instruitur, vel accepto supplici libello vel 
accusatione, vel nuncio quoquo modo ad Curiam perlato, et usque 
ad terrninum perducilur eo consilio, ut omni studio ac prudentia 
veritas detcgatur. ac turn de crimine, turn de reitate vel inuocen- 
tia accusati causa eliquetur. 

Instat igitur Procurator Fiscalis, ut processus instruatur; Epi- 
scopus autem dat ipsi mandatum causam agendi et processum pro- 
movendi. 

Compilatio processus (seu processus informativus) committi po- 
test probo ac perito viro ecclesiastico, cui assistat Actuarius, qui 
sit Cancellarius dioeceseos. Vir ita deputatus nominatur Auditor, 
vel etiam Actorum Redactor. 

Si causa agatur de reatibus communibus, aut de legum eccle- 
siasticarurn transgressione, fundarnentum processus, i. e. ratio bene 



202 PARS I. DE PERSONIS 



t tmdata cur processus instituatnr, erui potest iam ex facti exposi- 
tione Kpiscopo vel Procurator! Fiscal! data, quantlo factum ad ipsos 
primo delattim est. Quae expositio authenticis informationibus vel 
confessione extraiudiciali, vel testium deposilionibus, eliam extra- 
iudicialiter factis , ita confirmetur, ut appareat processum solido 
fundamento inniti et calumniam excludi. Transgressio vero praece- 
pti ex ipso decreto et actu intirnationis factae deducitur. 

261. Ad admittendam vero rei culpabilitatem necessaria est pro- 
batio legalis, quae iis momentis constare debet, quibus veritas vere 
demonstrata elucescat, vel saltern moralis convictio inducatur, quo- 
cumque rationabili dubio oppositi remoto. Legalis probatio autem 
praecipue ellieitur ex depositionibus testium. Krgo ludex vel Au 
ditor nunc testes citabit et examinabit l . Si praeter iusiurandum 
de verilate dicenda, etiam iusiurandum de secreto servando a te- 
stibus requiritur, sciendum, eos hoc ulteriori iureiurando teneri 
usque ad legalem depositionum publicationem, non amplius. 

262. Ubi id omne, quod ad veritatem factorum constituendarn 
et culparn accusati probandam pertinet, absolutum fuerit, imputalus 
intimatione scripta ad examen vocatur. Cavendum est ne vocetur 
antequam omnia collecta fuerint, quae facti existentiam atque irn- 

1 Personae quae examini subiiciendae sunl, separatim audianlur . Testes , ad 
probalionem, sive ad defensionem, si legalia impedimenla id non prohibeant, au- 
dianlur praeslito iuramento de veritate dicenda, et si res postulel, etiam de secrelo 
servando. Itaque anlequam testificentur, cum de veritate turn de secreto iurent. Eo 
magis de offlcio fideliter adimplendo el de secreto, pro rei, de qua agitur, exigen- 
tia, servando omnes iuramento obstricli sint oportet, qui in instructione processus 
ex suo inunere parlem aliquam habeant. Testes qui in locis longe dissilis vel in 
aliena dioecesi degunl, mediante auctoritale ecclesiastica loci in quo manent, exa- 
minentur, in quern finem specimen facto rum transmitletur: quae quidem auclorilas 
in responsione normas superius expositas observabit. Si indicentur testes, qui de 
faclis vel circumstantiis ad meritum causae substantiates spectantibus interrogandi 
essent, nee examinari possint, vel quia non licet aul decet eos cilare in iudicium, 
vel quia rogati adesse recusent necesse est jid in actis commemorare, eorumque 
deficenlia suppletur testirnoniis aliorum, qui vel de relate vel aliter rem de qua 
quaeritur noverint. 



LIBER I. Dp: CLERICIS 203 



putati culpam ostendant. In intimatione, nisi prudentia obstet, ac- 
cusationes contra reum perlatae per extensum referuntur, ut ad re- 
sponsionem se praepararc possil, et quidern in scriptis. Attarnen, si 
ob accusationum qualitalern, vel alia de causa, hand expediat ut in 
intimatione exprimantur, in hac satis erit innuere ipsum ad examen 
vocari, ut in causa de qua contra eurn (it inquisitio sese defendat. 

263. Quod si ad examen accedere recuset, iterum fit intimatio, 
atque in ea congruum tempus peremptorium praelinitur, intra quod 
reus coram tribunali se sisteie debeat, eique signiticatur, si non 
pareat, contumaccm esse iudicandum; quam intimationem, si haud 
probato legitimo impedimento transgrediatur, ut contumax de facto 
habebitur. Animadvertendum , quamvis contumacia argumentum 
reitatis maximum quidem suppeditet, quod confession! cornpara- 
tur, nibilominus reitatem contumacis non esse praesumendam , 
sed legaliter probandam, eodem modo ac si contumax in curia ad- 
esset. Verum si ad examen accedat, audiatur, et ubi inductiones 
alicuius valoris exhibeat, eae quantum fieri potest, accurate discu- 
tiantur. Dein accedendum est ad contestationem delicti et argu- 
mentorum quae prostant, ut inquisitus et culpabilis habeatur et in 
poenas canonicas incurrisse censeatur. 

264. Itaque coram accusato legendae sunt testium depositiones, 
et conclusiones ex iis deductae. Inquisitus, ubi ex his noverit, quae 
in actis contra ipsum relata sunt, ad ea respondere potest, ac, si 
velit, utetur iure defensionis a se ipso in scriptis peragendae. No- 
mina autem testium durante processus confectione non prodantur, 
sed tantum publicato processu, ut possint exceptiones contra eos 
fieri. Potest etiam alios testes, praeter iam examinalos, producere, 
qui ab Auditore examinandi sunt. Hesponsa, exceptiones, etc. ac- 
cusati scripto tradantur a Cancellario. Tola depositio ipsi legatur, 
ut ipse sua manu,quae reposuit, subscribat; deinde subscribent In 
dex et Cancellarius. 

265. Absoluto processu (informativo), Redactor Actorum sum- 
marium praecipuorum argumentorum quae ex ipso elucent, con- 
ficiat et ludici tradat, qui illud Procurator! Fiscali quam primum 
transmittet. 



204 PARS I. DE PERSONIS 



Episcopus, instante Procuratore, diern pro causa in Curia pro- 
ponenda designat. Qua die causa proponetur, inquisito fiet facul- 
tas defensionem suam per aliu m saeerdotem suo nomine in scriptis 
exhibendi. Keus igitur ipse comparere non lenelur, sed potest; de- 
bet autem Defensorem aut ipse sibi deputare, aut ab Episcopo ex 
officio designaturn accipere, qui defensionem ante causae ipsius pro- 
positionem scripto exliibebit Procuralori Fiscal!. 

Defensione peracta, Procurator processum eiusque Summariurn 
ad Episcopum mittit, ([ui, ubi in plenam causae cognitionem deve- 
nerit, diem constiluet, in qua sententia dicenda sit. 

Praestituta die , ab Episcopo vel Vicario Generali , praesente 
Procuratore Fiscali et Defensore, sententia pronunciatur , eiusque 
pars dispositi\ 7 a Cancellario dictatur, expressa meiitione facta , si 
damnation! sit locus, sanctionis canonicae quae contra imputatum 
applicatur. 

Sententia reo intimetur (vel eius Defensori), (|iii potest ad au- 
ctoritatem superioris instantiae appellationern iuterponere . 

In casihus dubiis diversisque in praxi diflicultatibus Ordinarii 
Sacram hanc Congregationem consulant, ut contentiones ac nulli- 
tatem actorum devitent. 

1 In appellalione observentur normae expressae in Const, sa. me. Benedict! XIV 
Ad militanlis diei 30 martii 1742 ac eeterae indictae a S. C. Episcoporum et RR. 
decreto diei 18 decembris 1835 et episiola circnlari diei 1 aug. 1851. Porro in- 
Ira terminurn decem dierum a noiificalione sententiae interpositio appellationis 
fieri debet, quo elapso tempore sententiae executio locum habet. Appellatione vero 
interposita, continuo Curia ad auctoritatem ecclesiasticam superioris inslantiae omnia 
acta causae in suis authographis, idesl processum, eius summarium , defensionem 
ac sententiam mitlere debet. Haec porro superioris instantiae auc tori las , appella- 
tione cognita, appellants iniungit, ut intra triginta dies defen^orem depulet, qui ab 
ipsa probandus est. Eo termino peremplorio frustra elapso, censetur reus beneficio 
appellalionis renuntiasse, quam propterea iudex gradus superioris peremptam de- 
clarat. In appellatione a sententia Curiae episcopalis ad inelropolilanam, archiepi- 
scopus in causa cognoscenda ac defmienda eadem procedendi methodo utetur, quae 
superius indicatur. 



LIBER I. DE CLERICIS 205 



3. - - De potestate coactiva . 

266. Quoad potestalem coactivam Episcopus, generatim loquen- 
do, ea omnia potest in ordine ad fiuem ecclesiasticum, quae in eius 
polestatis notione continental*. Hinc pr^eter crimina quaelibet quoad 
clericos, potest etiam inquirere et punire crimina quoad laicos, sed 
privative ea solum quae sunt ecclesiastica, ut haeresis, simonia etc. 
Potest iure praeventionis inquirere et punire crimina rnixti fori, 
cuiusmodi sunt delicta venerea, usura etc. Potest inferre poenas 
delinquentibus non modo ecciesiasticas, verurn etiam corporales, 
excepta sanguinis poena, invocata si opus fuerit potestate saeculari. 

Nominatim vero indicere potest etiam adversus Parochos sus- 
pensionem ex infonnata conscientia ab ordinibus iam susceptis , 
causa criminis occulti minime indicata -. Ut autem in eadem in- 
fligenda cum maiori qua potest cautela et securitate proeedant Or- 
dinarii catholicarum missionum, S. Congr. Prop. Fid. per Instr. die 
20 octob. 1884 editam sequentia statuit: 

1. Suspensio ex inforrnata conscientia, non secus ac ilia, quae 
per iudicialem sententiarn intligitur, personam ecclesiastica m a suis 
ordinibus, seu gradibus, vel dignitatibus ecclesiasticis exercendis 
inlerdicit. 

2. In boc praecipue ipsa dilfert a iudiciali suspensione , quod 
adhibetur tamquam extraordinarium remedium in poenam admissi 
criminis; ideoque ad eiusdem impositionem non requiruntur nee 
formae iudiciales, nee canonicae admonitiones. Satis erit proinde, 
si Praelatus bane poenam intligens, simplici utatur praecepto, quo 
declaret se suspensionem ab exeicilio sacrorum officiorum, vel ec- 
clesiasticorum munium indicere. 

5. Huiusmodi praeceptum semper in scriptis intimandum est, 



1 De potestate coacliva fusius in tractalu de delictis et poenis nobis agen 
dum erit. 

1 Concilium Trident. Sess. XIV, Cap. I de Reform. Benedictus XIV Consl. Ad 
militantis 3 martii 1742, 25. 



206 PARS I. DE PERSONIS 



die et mense designate; ideoque fieri debet vel ab ipso Ordinario, 
vel ab alia persona de expresso ipsius mandate. In eadem tamen 
intimatione exprimendum est, quod eiusmodi punitio irrogatur in 
vim Tridentini decreti Sess. XIV, Cap. I de Reform., ex informata 
conscientia, \e\ ex causis ipsi Ordinario notis. 

4. Debent insuper exprimi paites exercitii ordinis vel ofiicii, ad 
quas extenditur suspensio; quod si suspensus interdietus sit ab of- 
ficio, cui alter in locum ipsius substituendus est, ut puta oecono- 
mus in cura animarum, tune substitulus mercedem percipiet ex 
fructibus beneficii in ea portione, quae iuxta prudens Ordinarii ar- 
bitrium taxabitur: at si snspensus in hac taxatione se gravaturn 
senserit, moderationem provocare poterit apud curiain Archiepisco- 
palern, aut etiam apud Sedem Apostolicam. 

5. Exprimi item debet tempus durationis eiusdem poenae. Absti- 
neant tamen Ordinarii ab ipsa intligenda in perpetuum. Quod si ob 
graviores cansas Ordinarius censuerit earn imponere non ad tern- 
pus determinatum, sed ad suum beneplacitum, tune ipsa habetur 
pro temporanea, ideoque cessabit cum iurisdictione Ordinarii suspen- 
sionein inlligentis. 

6. Suspension! ex informata conscientia iustam ac legitimam 
causam praebet crimen, seu culpa a suspenso commissa. Haec au- 
tem debet esse occulta, et ita gravis, ut talem promereatur puni- 
tionem. 

7. Ad hoc an tern ut sit occulta requiritur, ut neque in indicium, 
neque in rumores vulgi deducta sit, neque insuper eiusmodi nu- 
mero et qualitati personarurn cognita sit, unde delictum censeri 
debeat notorium. 

8. Veriirn tenet etiam suspensio, si ex pluribus delictis aliquod 
fuerit notum in vulgus; aut si crimen, quod ante suspensionem 
fuerat occultum, deinceps post ipsam fuerit ab aliis evulgatum. 

9. Prudenti arbitrio Praelatorum relinquitur suspensionis causam, 
seu ipsam culpam, delinquenti aut patefacere, aut reticere. Partes 
alioquin pastoralis sollicitudinis et charitatis eorumdem erunt, ut si 
istiusmodi poenam suspenso manifestare censuerint, ipsa ex pater- 



LIBER I. DE CLERICIS 207 



nis, quas interponent, monitionibus, neduin ad expiationern cul- 
pae, verum etiam ad emendationem delinquentis, et ad occasionem 
peccandi eliminandam inserviat. 

10. Meminerint vero Praesules, quod si contra decretum, quo 
irrogata fuit suspensio, promoveatur recursus ad Apostolicam Sedem, 
tune apud ipsam cornprobari debet culpa, quae eidem praebuit oc 
casionem. Consultum idcirco erit, ut antcquam haec poena infliga- 
tur, probationes illius, quantumvis extraiudicialiter et secreto col- 
ligantur, ita t eo ipso, quod cum omni certitudine culpabilitatis 
in punitione inferenda proccditur, si deinceps causa examinanda 
est apnd Apostolicam Sedem, probationes criminis in eas ditlicultates 
hand impingant, quae ut plurimurn occurrnnt in istiusmodi iudiciis. 

11. A decreto suspensionis ex informata conscientia non datur 
appellatio ad tribunal superioris ordinis. Postquam idcirco Clerirus 
intimationem suspensionis habuerit, si nihilominus appellationem 
interponere, eiusque oblentu in altari ministrare, sen quovis modo 
suum ordinem soh-mniter exercere praesurnat, statim incidit in ir- 
regularitatem. 

12. Semper tamen palet aditus ad Apostolicam Sedem; et in 
casu quo Clericus absque snfficienti ac rationabili causa se hac 
poena multaturn repulet, recurrere poterit ad Sumrnum Pontificem. 
Interim tarnen in vigore permanet decretum suspensionis lisque 
dum ab ipso Pontilice, vel a S. Gongregatione, quae de recursu 
iudicare debet, non fuerit rescissum aut etiam moderatum. 

13. Ceterum cum istiusmodi poena sit reinedium omnino extra- 
ordinarium, quod praesertim ad expiationem criminum absque for- 
mis iudiciariis adhibetur; prae oculis habeant Praelati id quod sa- 
pientissime admonet Surnmus Pontifex Benediclus XIV in suo tra- 
ctatu de Synodo Dioccesana * quod nimirum reprehensibilis foret 
Episcopus, si in sua Synodo declararet. se deinceps ex privata lan- 
tum scientia, cum poena suspensionis a divinis, animadversurum 
in Glericos, quos graviter deliijiiisse compererit , quamvis eorum 

1 Lihro XII, Cap. VIII, n. 6. 



208 PARS I. DE PERSONIS 



delicturn non possit in foro externo concludenter probari, aut illud 
non expediat in aliorum notitiain deducere. 

4. - De potestate administrativa. 

267. Penes Episcopum est cura et quasi tutela bonorum ecclesia- 
sticoruni. Hinc debet ipse pro legum civilium diversilate modum 
determinare quoad tutiorem coiiservationeni et transrnissionem ad 
successores bouorum ecclesiasticorum, stalulumqiie inodum ad pra 
xini deducere. 

Episcoporum otlicium est, quaudo Ecclesiae suae possessionem 
ingrediunlur, accuiatum inventarium ila coulicere bonorum Eccle- 
siae, ut ea secernantur a bonis Episcoporum propriis. Expediens 
etiam erit si procuratorem unum (vel |)lures) constituat, cuius erit 
domus episcopalis in temporalibus adminislrationern babere ex ipsius 
Episcopi sententia et arbitrio, curam gerere reddituum et bonorum 
ad ipsum pertinentium , eidemque stalls lemporib;is omnium sibi 
commissorurn districtam reddere ralionem, ut non modo ilia dissi- 
pari non sinat, sed testis sit reclae administralionis et dispensatio- 
nis. Quae quidein eo spectant, ut non solum bonorum ecclesiasti- 
corum administration! consulatur, verum etiam ut studiosius Epi 
scopi spiritualibus otficiis, quae episcopalis muneris propria sunt, 
toto animo vacent. 

Ceterum in administratione gerenda Praesules servare debent ius 
commune circa ea quae lieri debent cum consilio vel cum con- 
sensu Capituli seu Consultorum, qui loco Gapituli sunt, potissimum 
quoad venditiones et hypothecas de quibus mox loquemur. Neijue 
Episcopis, eoque minus Parochis aut aliis viris ccclesiasticis fas est 
inensas argentarias tenere. Quoad adminislralionem in singulis mis- 
sionibus, libros rationurn, inscriptis litulis activis aeris missionis et 
operum piorum, nee non libros dati et accepli earum Kectores ac 
curate servent. Hi autem libri examinentur et probentur a viris 
ab Episcopo designalis, et prospectus rationum, ab iisdem viris at- 
que a Hectore obsignatus, apud curiam asservelur. Episcopus VH! 
viri ab Episcopo designati exigant quotannis administrationis ratio- 



LIBER I. DE CLERICIS 209 



nem a Reetoribus missionum. Omnino prohibendi sacerdotes ne no 
mine suae congregationis ecclesiam suam nere alieno gravent sine 
expressa et in scriptis exarata licentia Ordinarii, idque ubi com- 
miserinl, pro rei gravitate, servatis servandis, ab Episcopo punian- 
tur. .\Ioneat autem Episcopus sacerdotes ne maioris momenti de- 
bita contrahant nomine etiam proprio, ac etficaciter provideat, ne 
ecclesiae aere alieno obstringantur el ut securitati consulatur, si 
forte sacerdotes dent.aliquid mutui snis ecclesiis. Denique praeci- 
piant Episcopi ut quoties sacerdos possessionem suscipit alicuius 
missionis, inventarium redigalur bonorum missionis et ad curiam 
episcopalern miltatur, tit missionis bona numquam misceri cum 
Rectoris bonis contingat. 

268. Ad bona vero locorum et operum piorum administranda 
et ficiat Episcopus ut eliganlur probi, prudentes ac industrii viri, qui 
administrationem non ingrediantur, nisi prius iurent se munus fideli- 
ter administraturos atque in fine anni rationem reddituros l . Sciat 
insuper pecuniarum summas quascurnque mutuo dare, vel illis ad 
proprium commoduin uti, etiamsi aliquandiu sint otiosae, admini- 
stratoribus piorum locorum vetitum esse in Gap. Cum laicis de reb. 
Eccl. non alien. Quae vero pecunia non otiosa relinquenda est sed 
occupanda, ea quam tutissime deponatur deturque opera ut emen- 
dis bonis stabilibus, certis censibus aliisque modis occupetur 2 . De 
nique caveat Episcopus ne Administrators locorum piorum bona 
et redditus ipsorum in alios usus praeter eos qui a testatoribus vel 
i undatoribus fuerunt praescripti convertant, sub poenis a sacris ca- 
nonibus et Gone. Trid. taxatis 8 , neque conniveat nimis in sumpti- 
bus quos minus necessaries noverit. Episcopo subduntur loca pia 
dioeceseos sive erecta fuerint cum auctoritate Episcopi, quaeque 
religiosa a nonnullis dicuntur, sive absque eius auctoritate. Loca 
religiosa potestati Episcopi subduntur in cuius territorio versantur 

1 Clement. Quid contingit de relig. domib., Ut autem. 

2 S. Pius V. Const. Cum primum. 

3 Sess. XXII, cap. XI, de Reform. 

ZlTELLI-SOLIERI. 14 



210 PARS. I. DE PERSONIS 



nisi fuerint exempta. Talia sunt Monasteria, Coenobia Regularium, 
loca quae sub immediata Regum protectione sunt, quique Reges in 
limine erectionis hanc obtinuerint protectionem l , similiter talia 
sunt loca hac clausula exemptionis fundata, quod tamen non ex- 
cludit in Episcopo ius inspectionis ratione administrationis 2 ; ho- 
spitalia et alia loca religiosa ordinum militarium ac hospitaliorum 3 . 
Loca autem pia sine Episcoporum auctoritate erecta, etiamsi Epi- 
scoporum visitationi non subiicianlur , t.amen Episcopus ius habet 
visendi an fundatoris voluntas servetur , ac bona iuxta fundatoris 
intentionem applicentur ac quolibet anno administrationis rationem 
excipiendi ius habet 4 . 

269. Ad loca pia profecto pertinent Seminaria. Antiquitus clerici 
in gymnasiis instituebantur quae apud Ecclesias Cathedrales et Col- 
legiatas erecta erant; gymnasiis Academiae saeculo 8 successerunt 
donee Tridentinum Concilium 5 Seminaria erigenda decrevit. Qui- 
libet Episcopus suum saltern seminarium habere debet; si alia sint 
in dioecesK haec ab illo in omnibus pendere debent. Seminarium 
pauperum filios accij)it ac gratis alit, divitum filii admittuntur at 
suis expensis aluntur. Seminaristae aetatis sint saltern 12 annorum, 
legitime nati , sciant legere ac scribere , ac talis indolis ut spem 
exhibeant se ecclesiastico ministerio inservituros esse. Admissi in 
Seminario primam tonsuram recipiant ac clericalem habitum in- 
duunt. Caetera quae Seminaria respiciunt in libro de Rebus expo- 
nemus. 

270. Quoad alienationes quae vocantur bonorum ecclesiastico- 
rurn, quae quidem materia quotidiani est usus, a proposito alicnum 
none rit pauca hie inserere. Et primo quidem in hac materia eccle- 
siis admodum favorabili, ecclesiae nomine intelliguntur loca quae- 
cum que pia ad Dei cultum vcl salutem anirnarum , vel aegrorum 

1 Trid. Sess. 25, cap. 9, de Reform. 

Trid. loco cit. 

3 Trid. loc. cit. 

* Arguitur ex cap. 9 Trid. cit. 

6 Sess. 23. cap. 18, de Reform. 



LIBER I. DE CLERICIS 211 



aut pauperum solatium instituta. Ad haec : alienationis prohibttae 
nomine venit hac in re quicumque contractus, quo res locorum pio- 
rum utcumque distrahantur, sive id fiat per donationem, venditio- 
nem, perrnutationem, constitutionem pignoris, hypolhecae, usus- 
fructus, usus, aut alterius servitutis, transactionem, cessationem 
litis, compromissum, unionem cum alia ecclesia, concessionem in 
feudum, emphyteusim, loeationem ultra triennium , et quamcum- 
que aliam pactionem. she dominium directum, sive utile tantum 
transferatur. Absque beneplacito apostolico, quidquid in contrarium 
veteres Doctores senserint, non amplius locari vel vendi possunt 
res antiquitus alienari aut in feudum vel emphyteusim dari solitae, 
nee vendi vel locari redditus ecclesiasticae pensionis, nee ad tem- 
pus quidem , repraesentata pecunia , sen recepto simul et semel 
pretio l . 

lamvero vi Extra vagantis Ambitiosae, quae hodie post Constitu 
tionem Apostolicae Sedis ubique locorum observanda est, vetantur 
alienationes rerum et bonorum ecclesiasticorum. Et primo prohi- 
bentur alienari res immobiles sen solo cobaerentes, ut fundi, prae- 
dia, domus, etc. quibus accensentur iura incorporalia iurisdictionis, 
servitutum, potestas piscandi, pascendi, lignandi etc., census item 
annui, si ministrorum sustentaliorii, vel fabricae consenationi in 
perpetuum sunt destinati. Excipiuntur tamen res immobiles perexi- 
gui momenti, et ecclesiae propter impensas faciendas absolute in- 
utiles, etinm noxiae aut quae plus incornmodi quam commodi af- 
ferunt, ex. gr. domus ruinosae. Secundo alienari vetantur res mo 
biles pretiosae, quae servando servari possint, ut thesauri ecclesiae 
propter inlrinsecum pretium aut antiquitatern aestimabiles, biblio- 
thecae, etc. 

Omnia autem praedicta alienari possunt , si duo concurrant, 
causa suiFieiens, et debitae solernnitates. Causa triplex est, neces- 
sitatis, vel utilitatis, vel pietatis; ex. gr. ad solvenda debita, ad ma- 
iores proventus procurandos, ad redimendos captivos etc. 

1 S. Gong. Ep. el Reg. an. 1840. 



212 PARS I. DE PERSONIS 




Solemn! tales sunt: 1) Consensus praesius Capituli eoHegialiter 
congregati, si Episcopus alienet quod ad ecclesiam cathedralern, 
imo etiam ad mensam suam episcopalem pertinet. Si Praelatus res 
ecclesiae collegiatae aut conventualis distrahat, necessarius est con 
sensus illius Collegii aut Convenlus. 2) Auctoritas Superioris, scili 
cet Romani Pontificis, ita enitn decretum est a Gregorio X Cap. 
Consultissimo 2. de reb. eccl. non alienand. in 6. et a Paulo II in 
cit. Extrav. Ambitiosae l . Kxcipiuntnr in hac Const, locatio ad 

1 In Instructione Sac. Cong. Fid. Prop, diei 50 lulii 1867 f) pro alienatione bo- 
norum ecclesiaslicorum sequentia decreta suni: 

1. In venditione bonorum ecclesiaslicorum, permitlatur eorumdem aeslimatio 
a probis perilis scripto facienda; audiantur omnes interesse habentes; constet de 
evident! Ecclesiae necessitate vel ulilitate : vendantur favore maioris oblatoris et 
non ininori prelio quam quod a praedictis peritis fuerit aestimatum; pretium ab 
em p tore integre solvatur in actu stipulationis, et collocetur in frugifero, tuto ac li- 
cito investimento; quod si non erit in promptu, deponatur pretium in aliqua ca- 
psa publica, vel apud aliquam personam spectatae probitatis et idoneitatis, recepla 
tamen cautione scripto exarata, penes ipsum Patriarcham vel Episcopum ecclesiae, 
ad quam pertinent bona vendita, accuratissime custodienda. 

2. In permutalionibus praemitlatur aestimatio fundorum a probis peritis scri 
pto facienda; audiantur omnes interesse habentes; conslet de evidenti Ecclesiae 
utilitate; et in contractus stipulatione expresse reservetur hinc inde regressus ad 
primaeva iura in casu evictionis. Quod si valor fundi ecclesiastic! superest valorem 
fundi qui ab ecclesia in permutationem recipitur, ea pecuniae vis quae ad perae- 
quationem contractus est necessaria, ecclesiae persolvatur in actu stipulations, et 
collocetur in honesto, tuto ac licito investimento; atque interim deponatur uli su 
pra in capsa publica, vel apud personam spectatae probitatis atque idoneiiatis. 

3. In contractibus emphyteutic!* ineundis praemittatur aestimatio perilorum; 
audiantur omnes interesse habentes; constet de evidenti Ecclesiae ulililate ; canon 
ab emphyteuta persolvendus non sit minor, quam qui a peritis statutus fuerit; sti- 
pulalio scripto consignetur cui descriptio fundi ac topographica eiusdern tabula ad- 
iiciatur; praestel emphyteuta hypothecariam inscriptionem super alio idoneo suo 
fundo, aul saltern hoc deticiente cautionem idonearum personarum pro securitate 
canonum trium annorum; atque in ipsa slipulatione obligalionem emittat pro se 
suisque heredibus ac successoribus valiluram, numquam utendi qualibet praesenli 

(") In Collectanea sub numero 1629; Cf. Collectaneam Caput 3 de bonis ecclesiasticis, 
a numero 1610 ad n. 1638. 



LIBER I. DE CLERICIS 213 



triennium et alienationes pro quibus facilitates habent Ordinarii vi 
Canonis Terrulas ita se habentis: Terrulas aut vineolas exiguas 
et Ecclesiae minus utiles, aut longe positas, parvas. lilpiscopus sine 
consilio fratrum, si necessitas fuerit, distrahendi habeat potesta- 
tem ". Notandum autem est quod facultates istae, quas Ordinarii 
habent vi Canonis Terrulas, nequeunt exerceri nisi cum valor fundi 
modicus sit, seu infra 25 scuta ta aurea de camera, quae aequiva- 
lent libellis italicis 235: nisi tamen loci consuetudo induxerit ut 
dictus valor etiam modicus habeatur quando scutata 50 monetae 
romanae non excedat. Concurrere etiam debet iusta causa Ordina- 
riorum iudicio comprobata l . Non possunt autem Vicarii Capitula- 
res iis facultatibus uti circa bona mensae episcopalis vacantis et 
vacantiurn ecclesiarurn et beneficiorum. Neqtie itidem Ordinarii pos- 

vel fulura lege seu privilegio affrancaiionis canonis, et melioramenta omnia solo 
cedendi. 

4. Si agalur do Ecclesiae bonis oppignorandis, vel de aere alieno contrahendo, 
necesse est, ut prius audiantur omnes inleresse habentes, et constet de vera et 
gravi Ecclesiae necessitate; quae si vere intercedat, caveudum est, ut debilum illud 
cum primum fieri poterit, ecclesia ipsa dimittat, eaque de causa imponatur eidem 
singulis in casibus obligatio contractual debitum extinguendi anntiis rails ab ipso 
Episcopo praefiniendis; ad quern effeclum determinati aliqui ecelesiae eiusdem red- 
ditus erunt assignandi, ac singulis vicibus deponendi in capsa publica, vel penes 
honestam atque idoneam personam, ul suo tempore invesliri possinl. 

5. Cum vero Ecclesiae pecuniam investiri contingat, duo imprimis diligentis- 
sime curanda erunt: primum ul a contractibus ineundis longe procul sit quaevis 
usuraria labes, secundo ut Ecclesiae indemnitati caulum sit: ideoque non colloce- 
lur eiusdem pecunia nisi apud honeslas el idoneas personas, quae prao>lenl hy- 
potecariam inscriplionem, vel saltern idoneam cautionem; omnesque huiusmodi con- 
tractus publicis tabulis pro recepto regionum more consignentur. 

6. Denique in locationibus bonorum ecclesiaslicorum cavendum est, ut loca- 
liones praedictae fiant iuslo pretio, atque ut annuae responsionis solulio non fiat 
anticipate in praeiudicium successorum. Non licebil autem ecclesiastica bona locare 
ultra Iriennium; poteril autem Ordinarius, si specialem ab Apostolica Sede super 
alienatione bonorum ecclesiasticorum facullatern obtinuerit, permiltere ut locationes 
praediclae fiant etiam ullra praediclum tempus, dummodo non excedat novenniuro. 

1 Gf. PETRA Comm. in Const. Ap. T. V., Sect. 2, n 39. 






214 PARS I. DE PERSONIS 



sunt vi citati canonis concedere in emphyteusim perpetuam fun- 
dos valorem 25 aureorum excedentes l . Pretium divenditarum re- 
rum vi supradicti canonis, debet favore Ecclesiae occupari, hoc est, 
ut vulgo loquimur, investiri, prout caverit is qui alienationem per- 
misit, et si is nil caverit, collocandum erit more boni patrisfami- 
lias. Non licel autem eo praedia meliorare, ex. gr. ex prato olive- 
lum facere, meliorationes enim accessiones sunt et facile depereunt. 
Licet vero nova aediticia construere, vel antiqua reponere, vel re- 
parare. Census aulem redirnere, regulariter non licet. Insuper li- 
mitationem patitur dispositio eiusdem canonis in eo quod illius vi 
non potest alienari pars modica magni praedii Ecclesiae. Porro con- 
tractus initi cum reservatione Apostolici beneplaciti, snnt genera- 
tim validi, si tamen non sit tradita possessio. 

271. Denique quoad locationes notandum est quod cum vetitum 
sit in locationibus triennalibus paclum adiicere ut renovatae per sub- 
sequens triennium censeantur, nisi a loco pio in exitu primi trien- 
nii conductor! denuncietur cessatio ; ubi nihilominus hoc pactum 
fuissel adiectum absque beneplacito apostolico, suam vim haberet 
locatio pro primo triennio, a in re enim inhibetur tantum pactum 
renovationis ! . Attamen nee valeret locatio pro primo triennio, 
quando mente contrahentiurn locatio inita liiisset ad plura trien- 
nia, puta ad sexennium, tamquam uuicus contractus, turn enim ea 
non haberetur tamquam constans distinctis locationibus triennali 
bus, sed ut unus actus individuus. Duplex vero ad id internoscen- 
dum suppetit norma ; prima quando pro omnibus annis conventa 
fuit unica pensio, altera quando absque ulla interposita renovatio 
nis lege, subsequens triennium intelligitur incipere a die primae 
locationis finitae. Tandem locatio fieri nequit absque beneplacito 
Apostolico anticipatis solutionibus in detrimentum successorum. Et 
si contingat ut locati boni possessor sequestratione fructuum ibi ad- 
huc pendentium gravetur, conductor nimis tempestivae solutionis 

1 S. Cong. Epp. et Reg. in Instr. data an. 1760. 
4 GARCIA de Benef. P. 2, Cap. i. 



LIBER I. DE CLERICIS 215 



damna experiatur necesse est, sive agatur de oneribus beneficii im- 
plendis, sive de aliis beneficiariis obligationibus l . 

272. Si alienationes absque iusta causa fuerint faclae, nullius sunt 
roboris. Si ex iusta causa, sed solemnitatibus praetermissis, valent 
in foro conscientiae, in externo claudicant prout contractus qui 
cum ininoribus ineuntur. Quod si absque iusta causa et solemniis 
iuris alienatio vetita in Extrav. Ambitiosae fiat, contrahentes excom- 
municationem, nulli tamen reservatam , iocurrunt ex Const. Apo- 
stolicae Sedis. Attarnen cum in citata Extravaganti non omnium 
ecclesiarum rerum interdicalur venditio, sed immobilium dumtaxat, 
et ea solum venditio, qua dominium transfertur et hypothecae et 
locationes ultra triennium, consequitur memoratae censurae obno- 
xios non fieri, qui ex. gr. vel aedes destruunt, vel grandiores ar- 
bores caedunt, vel aliquid furantur 2 . Neque omnes alienantes ei- 
dem excomrnunicationi subiacent, sed ii solum quibus administra- 
tio earum rerum credita est, neque omnes qui eas recipiunt , sed 
recipere praesumentes, non vero consentientes, consulentes, faven- 
tes, adeoque nee delegatus Apostolicus qui decretum vel auctorita- 
tem interponit in detrimentum Ecclesiae. Nee denique ii qui quae- 
sita subinde alienant aliis, non enim administratores sunt. Excom- 
municationem vero incurrunt cum alienatio perfecta fuerit ultro 
citroque, adeoque si alienatio inita fuerit sub conditione suspensiva, 
ea pendente non incurritur 8 . 

ARTICULUS II. 

De potestate Episcopi in foro interno. 

273. De hac potestate notabimus ad Episcopum pertinere : 1) ap- 
probationem confessa riorum sive saecularium sive regularium * ad 
sacramentales confessiones intra suam dioecesim, examine institute 

1 Concil. Trid. Sess. 25, cap. 11, de Ref. 
4 S. Univ. Inq. 9 Martii 1870. 

3 Cf. R. P. D. D ANNIR.\LE, Summ Theol. Moral. 1. 2, pag. 540. 
* Bened. XIV de Synodo dioecesano Lib. IX, cap. 16, n. 6; Gonstitut. apostol. 
30 Mail 1753 Benedict! XIV. 



216 PARS I. DE PERSONIS 



vel secus, prout melius iudicaverit, et quidem adhibendo limitatio- 
nes quas opportunas duxerit, cum facultate revocandi ad examen 
qui approbati fuerunt, dummodo nova causa intercedat, si approbati 
fuerint a semetipso, sed etiam sine nova causa, si a praedecesso- 
ribus 4 . Excipitur si alio modo idonei iudicentur veluti Vicarius 
Generalis, parochus, Canonicus Poenitentiarius 2 . 2) Keservationem 
casuum, id est absolutionis a certis aliquot gravioribus criminibus 
opere externo consummatis 3 , sive extra synodum , sive intra l , 
quod rectius est , servatis tamen aequi finibus , ita ut reservet 
pauca, in quibus iusta causa intercedat ex. gr. proclivitas in populo 
ad ea perpetranda. Caveat tamen ne casus illos reservet, quibus 
adnexa est excommunicatio maior a iure imposila, nisi forte propter 
frequens scandalum aut aliam causam necessariam 5 ; nee quidquam 
praecipiat quod periculum inferat violandi sigillum confessionis, ex. 
gr. ut sibi in genere manifestetur quaenam graviora peccata in aliqno 
certo loco frequentius committantur 6 . 3) Pertinet ad Episcopum dis- 
pensare in irregularitatibus omnibus et suspensionibus ex occulto 
delicto provenientibus, excepta ea quae oritur ex homicidio volunta- 
rio et exceptis aliis deductis ad forurn contentiosum ; et in quibiis- 
cumque casibus occultis , etiam Sedi Apostolicae reservatis, delin- 
quentes quoscumque sibi subditos in dioeeesi per se ipsos,aut vi- 
carium ad id specialiter deputandum , in foro conscientiae gratis 
absolvere. Haec vero potestas quam Tridentinum Concilium concedit 
iis qui episcopali iurisdictione potiuntur, exulat in locis in quibus 
Concilium ipsum numquam fuit receptum, siquidem onerurn et favo- 
rum par est ratio. Non item ubi prius receptum, postea repudiatum 



1 Bened. XIV, Nolif. 86. 

2 Cap. IS, Sess. XIII de Reform. Goncil. Trid. 



3 S. G. EE. RR. 20 Nov. 1602 monuit Epipcopos ut se abstinennt a sibi rc- 
servandis casibus mere internis vel Papae reservatis. 

* Tridenl. Sess. XIV, cap. 11. 

5 Bened. XIV. De Synodo dioec. 1. V, Cap. 4, n. 4. 

Bened. XIV, 1. c., n. 3. 



LIBER I. DE CLERICIS 217 



est l . Si quaeratur an Episcopi vi Capitis Liceat absolvere possint 
a casibus occultis S. Sedi reservatis post Concilium Trid., responsio 
exigenda est ad Constitutionem Apostolicae Sedis a Pio IX 12 Oct. 
1869 editam, quae sic habet: Fir mam tamen esse volumus absol- 
vendi facultatcm a Trid. Si/nodo Episcopis concessam Sess. 24, 
Cap. 6 De Reform, in quibuscumque censuris Apostolicae Sedi hac 
nostra Constitutions reservatis, Us tantum exceptis , quas eidem 
Apostolicae Sedi speciali modo reservatas declaravimus. Unde pa- 
tet, posse Episcopos absolvere a casibus occultis S. Sedi reservatis 
post Gone. Trid., exceptis iis , qui speciali modo Apostolicae Sedi 
reserved sunt per eamdem Constitutionem, nee non duobus aliis, 
qui sunt: 1 Interdictum contra Umversitates, Collegia et Capitula 
ab ordinationibus Pontilicis pro tempore existentis ad futurum Con 
cilium oecumenicum appellantia; 2Casus personae falso denuntian- 
tis sacerdotem de crimine sollicitationis in Sacramento poenitentiae. 



ARTICULUS III. 

De potestate Episcopi delegate. 

274. Praeter ordinariam potestatem habent Episcopi potestatem 
delegatam, cuius hmites ex apostolicis litteris, quibus ipsa conceditur, 
dimetiendi sunt. Ad hanc potestatem delegatam pertinent in primis 
facilitates Formularum, seu facilitates sive ordinariae, she extraor- 
dinariae, quae ipsis a S. Congr. Fid. Prop, concedi solent, in qua- 
rum usu servandae sunt regulae, quas ipsa delegatae Jurisdictions 
natura postulat aut permittit, dummodo non satis constet, aliam 
esse rnentem delegantis i. e. Apostolicae Sedis et Sacrae Congrega- 
tionis a qua facultas immediate procedit. Quoad has notasse surti- 
ciat, eas cessare elapso tempore ad quod concessae sunt. Ad du- 
biurn tarnen Vicarii Apostolici Tongkini occidentalis num post ela- 

1 DK LUGO de Fide, disp. 23, n. 54. Cf. R. P. D. D ANNIBALE, Summ. Theol. 
Mor. Vol. 2, pag. 253. 



218 PARS I. DE PERSONIS 



psum tempus, ad quod conceduntur facilitates (Formularum), etiam 
valeant casu quo sine sua culpa earum prorogatio dilata fuerit, Sa 
cra Congr. Fid. Prop, die 16 Ian. 1797 respondit, valere usque ad 
novae prorogationis impetrationem. Hoc tamen responsum non suf- 
fragatur Episcopo, qui omiserit prorogationem tempestive postula- 
re. Cessant etiam facilitates concessae ad certum casuum nu- 
merum, numero illo exhansto, tempore licet nondum elapso , aut 
elapso tempore, numero licet nondum exhausto l . Cessant quoque 
(cum ex mente S. Sedis certo sint personales), vacante per mor 
tem Episeopi sede episcopali, i. e. non transeunt ad successorem 
ne pro tempore quidem per quod aut pro numero ad quern prae- 
decessor, si superstes foret, eis adhuc uti posset: imo ex mente 
S. Sedis cessant quocumque modo Episcopus officium suum amise- 
rit. Sede autem per mortem Episcopi vacante, attendenda sunt quae 
infra dicemus in Cap. IV. Notandum vero per mortem Pontificis 
eas facultates non cessare. 

275. Ad haec : facultates istae gratis sunt exercendae, et absque 
speciali indulto subdelegari non possunt. 

Quando vero in Formula additur Episcopum facultatibus uti 
non posse extra fines suae dioeceseos, significatur subditum quidem 
esse debere in dioecesi, cum eius favore Episcopus utitur facultate 
sibi concessa, non vero Episcopum 2 . 

Sed caput potissimum in quo delegata Episcopi potestas se ex- 
serit illud est, quod ad exemptos et praesertim ad religiosos viros 

1 S. Congr. Fid. Prop. 10 Aug. 1841. 

2 S. Univ. Inq. 2 Maii 1877. Igitur vi istius clausulae personae, quarum favori 
facultates exerceri possum, in dioecesi Episcopi qui facultate instructus est, vel sa- 
cerdotis cui ea fuit delegata, domicilium vel quasi domicilium habere debent. Va- 
gorum etiam favori exerceri possunt. Sunl haec probe attendenda a missionariis, 
quibus-facultates communicantur, ne in tribunals poenitentiae iis utanlur erga pe- 
regrinos ad ipsos accedentes. Notandum tamen esl quod ille, in cuius favorem fa- 
cultas aliqua oxercetur, debet existere in dioecesi facultatem habentis eo momento 
quo ipsi ea impertilur, non vero eo momento quo ipse data sibi facultale utitur. 
S. Univ. Inq. Per. IV, 22 Nov. 1865 ad 2. et 3. Ab hac regula nonnulli excipiunt 



LIBER I. DE CLERICIS 219 



se refert, de quo paulo fusius disserendum est. Porro quamvis le- 
gihus Episcopi, qui in sua dioecesi generalis pastor est, subsint quot- 
quot illius dioecesim incolunt, cuiuscurnque sint status et conditio- 
nis, per leges tamen eanonicas aliqua capitula et regulares ab Epi- 
scoporum iurisdictione exempli sunt. Haec autem exemptio , dum 
regulares liberat a subiectione quoad Ordinarium, eos reservat iu- 
risdictioni irnmediatae ac privativae Sedis Apostolicae l . Quamobrem 
nefas est regularibus semet subiicere Ordinario in iis, in quibus 
exempti sunt. 

Enimvero ut monasteria hoc exernptionis privilegio uti possint, 
religiosoruni numerus in monasterio degentiurn requiritur a iure 
statutus. Quare hoc privilegio non fruuntur monasteria, quae ere- 
cta sunt per Italiam et insulas adiacentes ante Const. Urbani VIII 
diei 21 iun. 1625, quae actu non habent sex regulares probatae vitae, 
quornm regularium saltern quatuor sacerdotali charactere insigniti 
et in aetate 40 annorum constituti sunt. Si vero sermo sit de mo- 
nasteriis post tempus illud erectis, necesse est ut habeant ex Const. 

facultatem retinendi ac legendi libros prohibilos: his tamen adhaerendum non puta- 
mus, turn quia facultates personales sunt, ideoque personam quocumque comitan- 
tur, turn quia, ut diximus, requirilur tantum ut is, in cuius favorem facultas exer- 
cetur, in dioecesi sit eo momenlo quo datur, non vero eo momenlo quo daia facul- 
tate utitur. Libros autem prohibitos ab Epis-copo non suo, in huius dioecesi tenere 
et legere prohibetur. Geterum clausula haec: nee us uti possit etc., non est subau- 
dienda in facultalibus quae Episcopis a S. Sede conferuntur, nisi fuerit expressa, 
vel aliter constel de mente Summi Pontificis, vel nisi subiecla maleria earn requi- 
rat, subaudienda vero est in facullale dispensandi super impedimento mixtae reli- 
gionis. lamvero ex dictis consequitur: 1) Ordinandos qui instituuntur in aliquo se- 
minario dioecesis non suae, ibique de consensu suorum Ordinariorum ad ordines 
promoventur, dispensari non posse neque in temporibus ordinationum, neque in 
irregular i late, neque in aetate etc.; oportet igitur ul in propria dioecesi ordinentur 
ibique a proprio Episcopo dispensenlur, aut ut alteruter Episcopus speciale ad hunc 
effectum indulium habeat a S. Sede. 2) Episcopum vi iurisdictionis ordinariae in 
interstitiis, vel in votis non reservatis, vel in abstinenlia, vel irregularitale in casibus 
a iure ipsi concessis dispensanlem, posse sua uti potentate erga subditos suos, quin 
vel ipse vel ii in dioecesi sua aclu existant. 

1 Bonif. VIII. Const. Sacer Ordo vester, 16 Ian. 1298. 



220 PARS I. DE PEHSONIS 



Innocentii X duodecim regulares , quorum saltern octo sacerdotes 
existant. 

Animadvertendum tamen est 1) mentem S. Sedis in subiicien- 
dis Ordinario parvis regularium virorum conventibus, non eo spe- 
ctare ut Ordinarius cum iis agat perinde ac si essent sacerdotes 
saeculares; sed omnino ut in parvis regularium virorum conven 
tibus pie et religiose vivatur (quae verba sunt Deer. Innocentii X). 
Idcirco eos omnimodac iurisdictioni Or dinar ii loci, tamquam su 
per hoc a Sede Apostolica delegati, plane in omnibus subiecit ac 
subditos esse declaravil. Itaque eumdem plane finem habet regula 
rium exemptio ab Ordinariis ac eorumdem subiectio , custodiam 
nempe disciplinae regularis. Animadvertendum 2) quoad conditio- 
nem certi numeri religiosorum, exceptas esse parvas domos in lo- 
cis missionum, quas ab Ordinariis exemptas esse declaravit Consti- 
tutio Romanos Pontifices edita a Leone PP. XIII, praeterquam in 
casibus a iure nominatim expressis et generatirn in iis quae con- 
cernunt curam anirnarum et sacramentorum administrationem. 
Quinam \ero sint casus in quibus ex Jure exempli, Episcoporum 
iurisdictioni subiiciantur, et quinarn ii in quibus ab eodem sunt 
immunes, quadruplex docebit appendix heic subiecta. 

Appendix I. 

Quae Concilium Tridentinum Episcopis 
permittat in exemptos tamquam Ap. Sedis delegatis. 

\. Possunt compellere Abbates qui negligunt instituere lectio- 
nem sacrae scriptuiae in monasteriis, ubi commode tieri potest l . 

2. Metropolitani possunt compellere Abbates monasteriorurn 
nullius dioecesis in eorum provinciis non curantes ut praedicetur 
in ecclesiis parochialibus, quae ab istis monasteriis dependent 2 . 

1 Cap. I, Sess. V de Reform. 
* Gap. II eiusd. Sess., Si quae. 



LIBER I. DE CLERICIS 221 



3. Hem Episcopi procedere debent iuxta iuris dispositionem lo- 
cive consuetudinem contra praedicatores, etiam exemptos, si hae- 
reses praedicaverint l . 

4. Deputare debent idoneos vicarios in ecclesiis curatis, posses- 
sis ab exemptis in casa non residentiae, ad tempus permissae , il- 
lisque assignare congruam fructuum portionem 2 . 

5. Possunt quemlibet clericum saecularem. ac regularem extra 
monasterium degentem visitare, punire et corrigere, si deliquerit z . 

Quod etiam locurn habet quoad regulares translates ad alterum 
ordinem, nisi in hoc sub sui Superioris obedientia in claustro per- 
petuo maneant iuxta Cap. XI eiusdem Trid. Sess. XIV de Ref. ut 
declaravit Bened. XIV 4 . 

6. Metropolitani possunt monachos , qui capitulis generalibus 
uon subsunt , quique congregationes , quae talia capitula habent, 
praesidesque, vel visitatores facere negligunt, pro praedictis causis 
convocare: quod si dicti monachi, metropolitano instanle, memo- 
rata exequi non curent, subduntur episcopis, in quorum dioecesibus 
eorum monasteria sita sint d . 

7. Debent episcopi in monasteriis exemptis monialium, etiam 
regularibus subiectarum, restituere clausuram, si violata fuerit, et 
conservare non violatam 6 . 

8. Debent gubernare monasteria monialium Sedi Apostolicae 
immediate subiecta, in quorum dioecesibus sita sunt 7 . 

9. Item visitare capitula, quocumque modo exempta , quoties 
expediens iudicabunt s . 

10. Item examinare uniones perpetuas a quadraginta annis ci- 

1 Ibid. Si vero. 

2 Gap. II, Sess. VI de Reform. 

3 Cap. Ill, Sess. VI de Ref. 

4 Const. Pontificia commendatione, 27 Mail i746. 

5 Cap. VIII, Sess. XXV de Reg. 

* Cap. V, ead. Sess. XXV de Reg. 

7 Cap. IX, eadem Sess. 

8 Cap. IV, Sess. VI de Ref. 



222 PARS I. DE PERSONIS 



tra factas, et quae per subreptionem, vel obreptionem obtentae fue- 
rint, irritas declarare l . 

11. Item visitar.e ecclesias quascumque, quomodolibet exemptas, 
singulis annis, opportunisque remediis providere, ut quae repara- 
tione indigent, reparentur, quaeque debitis obsequiis defraudantur, 
minime defnmdentur 2 . 

12. Convenire debent exemplos coram se in causis mercedum 
et miserabilium personarum, etiamsi habeant iudicem a Sede Ap. 
deputatum in partibiis, sicut et in aliis causis, si talem iudicem 
non habuerint 8 . 

13. Summarie cognoscere debent per se ipsos , de subreptione 
et obreptione gratiae, quae super absolutione criminis publici, de 
quo inquirere coeperunt, vel remissione poenae, ad quam conde- 
mnaverunt, cum falsis precibus impetrata sit 4 . 

14. Item possunt et debent corrigere quoscumque clericos exem- 
ptos, alias sibi subditos, etiam extra visitationem 5 . 

15. Dividere debent tertiam partem fructuum , convertendam 
in distiibutiones inter eos, qui divinis offlciis intersunt, servala de- 
bita proportione personarum et horarum , ceterosque non interes- 
sentes iisdem distributionibus privare 6 . 

16. Debent comrnendata beneficia, quaecumque sint, etiam exern- 
pta, visitare, etiubere circa ea, quod necessarium iudicabunt, nisi sint 
in monasteriis, quae sunt capita Ordinum, vel quae istis subsunt 7 . 

17. Augere debent sacerdotum numerum in parochialibus ec- 
clesiis, in quibus maior requiritur, et parochias erigere , cum di- 
stantia vel difticultas locorum id postulat 8 . 

1 Gap. VI, Sess. VII de Ref. 
8 Cap. VIII, Sess. VII de Ref. 
3 Cap. XIV eiusdem Sess. VII. 
* Cap. V, Sess. XIII de Ref. 

5 Cap. IV, Sess. XIV de Ref. 

6 Cap. Ill, Sess. XXII de Ref. 

T Cap. VIII, Sess. XXI de Ref., et Cap. XX, Sess. XXV de Reg. 
8 Cap. IV, ead. Sess. XXI. 



LIBER I. DE CLERICIS 223 



18. Item unire ecclesias cuiuscumque generis propter pauper- 
tatem, ceterasque causas a iure probatas l . 

19. Item summarie cognoscere de dispensationibus a Sede Apo- 
stolica gratiose commissis, execution! dandis scilicet sine plena cau- 
sae cognitione, an subreptitiae, vel obreptitiae sint, sicuti et de 
commutationibus ultimarum voluntatum 2 . 

20. Item dare parochis impends (alias honestae vitae) , coadiu- 
tores pro tempore, hisque assignare fructuum partem pro sufficient! 
victu, alios vero parochos turpiter et scandalose viventes castigare, 
et si in nequitia perseverent, etiam beneficiis privare 3 . 

21. Debent ultimarum voluntatum dispositiones summarie et 
extraiudicialiter cognoscere, antequam earum commutationes exe- 
cutioni demandentur *. 

22. Item transferre beneficia simplicia ex ecclesiis collapsis, 
quae ob paupertatem inslaurari nequeunt, in matrices, aliasve ec 
clesias, cum suis oneribus, licet sint iuris patronatus ; ecclesias au- 
tem parochiales collapsas reficere debent ex quibuscumque illarum 
fructibus, et his deficientibus, parochianos congruis iuris remediis 
ad illas restaurandas compellere, invocalo ad hoc brachii saecularis 
auxilio. Quod si propter nimiam eorumdem parochianorum egesta- 
tem id fieri nequeat, debent modo supradicto transferre 5 . 

25. Possunt examinare notaries, quacumque auctoritate crea- 
tos, idoneosque non tepertos, ab officio privare perpetuo vel ad 
tempus quoad causas ecclesiasticas et spirituals 6 . 

24. Debet Kpiscopus vicinior visitare ecclesias saeculares nul- 
lius dioecesis, si id constet: alioquin visitari debent ab eo, qui se- 
mel in concilio provinc. a Praelato loci illius electus fuerit 7 . 

1 Gap. V, Sess. XXI. 

s Gap. V, Sess. XXII. 

3 Gap. VI, Sess. XXI. 

* Cap. VI, Sess. XXII. 

5 Cap. VII, Sess. XXI. 

s Gap. X, Sess. XXII. 
7 Cap. IX, Sess. XXIV. 



224 PARS I. DE PERSONIS 



25. Possunt Episcopi in omnibus his, quae ad visitationem, 
morumque correctionem spectant, oi dinare , moderari, punire , et 
corrigere, quae pro utilitate dioecesis necessaria videbuntur l . 

26. Episcopis subiiciuntur exempli propter officia in honorem 
tantum data 2 . 

27. Po ssunt cognoscere de subreptione , vel obreptione facul- 
talum Apostolicarum, quibus conceditur, ut ab ingredientibus in 
benen cia iura temporalia exigantur, si haec in usus pios non con- 
vertantur 3 . 

28. Debent suspendere, quoadusque eis videbitur, a beneficiis 
clericos publice concubinarios privareque tertia parte fructuum be- 
neficiorum suorum, si moniti concubinas non dimitiunt 4 . 

29. Debent episcopi revocare patronatus alicui beneficio acqui- 
sitos a quadraginta annis citra ex augrnento, sen ex nova constru- 
ctione , vel ex simili causa, si repererint ob evidenlem benelicii 
necessitatem, non esse conslitntos, licet Apostolica auctoritate con- 
stituti sint 5 . 

Appendix II. 

Casus alii in quibus regulares subiiciuntur Episcopis. 

1. Regulares subiiciuntur Episcopis quoad visitationem corre 
ctionem et iurisdictionem, si animarurn curam exerceant persona- 
rum saecularium, quae non sunt de monasteriorum t amilia ; sicuti 
et quoad examen vicarii etiam amovibilis, per ipsos in propriis ec- 
clesiis parochialibus constituendis. Excipiunlur tamen monasterium 
Gluniacense cum suis limilibus, et inonasteria, in quibus Abbates, 
et capita Ordinum residere solent : atque ea , in quibus superiores 

1 Gap. X, ead. Sess. 

2 Cap. XI, ead. Sess. 

3 Gap. XIV, eadem Sess. 

k Cap. XIV, Sess. XXV de Ref. 

8 Gap. IX, Sess. XXV de Ref., Similiter quoque. 



LIBER I. DE CLERICIS 225 



iurisdictionem episcopalem in parochos et parochianos habent: qua- 
lia sunt loca nullius dioecesis, in quae loca, aut personas non in- 
tendit Tridentinum episcopi iurisdictionem minuere, sed tantum 
non augere *. 

Circa hanc subiectionem videnda est Const. Bened. XIV. Fir- 
mandis 8. Idus Martii 1744. in qua 11, declarat etiam , quod si 
Episcopus dictum parochum, seu vicarium removendum esse iudi- 
cavcrit, removere possit absque supeiioris regularis consensu, sicuti 
Superior eiusdem, episcopi consensu non requisite. 

2. Quoad accessum ad synodurn dioecesanam, tarn si non sub- 
dantur capitulis generalibus, quam si curam gerant ecclesiarum pa- 
rochialium, aliarumve saecularium, etiam annexarum 2 . 

3. Quoad saecularium co.ifessiones audiendas, etiam sacerdotum, 
atque monialium sibi subiectarum : sicuti et quoad punitionem pro 
fractione sigilli sacramentalis s ; nee non quoad deputationem con- 
fessarii extraordinarii iisdem sibi subiectis monialibus per eorum su- 
periores exhibendi duobus aut tribus vicibus in singulos annos 4 , 
si neglexerint exhibere : in quo casu liberum est episcopo etiam 
exhibere quemlibet presbyterum saecularem , vel alterius ordinis 
regularem, quemadmodum exhibere possent et ipsi Superiores 5 . 

4. Quoad praedicationem verbi Dei: in propriis quidem ecclesiis, 
si praedicaverint sine episcopi benedictione ; in alienis vero, praeter 
suorum Superiorum Jicentiam, si sine eiusdem episcopi approbatione 6 . 

5. Quoad ordines recipiendos, tarn circa aetatem, quam circa 
interstitia et examen subeundum 7 . 



1 Gap. XI, Sess. XXV de Regul. 

* Eodem Trid. cap. II, Sess. XXIV de Ref. 

3 Eod. Triden. Sess. XXIII, cap. XV, et ex Gonstitut. Gregorii XV Inscru- 
tabili 5 Feb. 1622, et Clem. X Superna 11 Kal. Iiil. 1670. 

* luxla Trid. Gap. X, Sess. XXV de Reg. 

5 Gonst. Rened. XIV Pastoralis curae I Sane, die 5 Aug. 1748. 

6 Eod. Trid. cap. II, Sess. V et cap. IV, Sess. XXV de Reform, ac dictis 
const. Gregorii et Cleraentis. 

7 Eod. Trid. cap. XII, Sess. XXIII de Ref. 

ZlTELLl-SOLlERI. 15 



226 PARS I. DE PERSONIS 



6. Quoad quaestorum oflicium exercendum l . 

7. Quoad punitionem, si vagentur extra claustra sine suorum 
Superiorum mandate, in scriptis obtento: ac si missi ad universi- 
tates, studiorurn causa, non habitent in conventibus : quemadmo- 
dum si scandalose extra claustra delinquents, instante episcopo, 
puniti non fuerint a suis Superioribus intra terminum, ab eodem 
episcopo praefigendum, de qua punitione certiorari debet 2 . 

Ita etiam carcerari possunt, si comprehensi in delicto, timeatur 
de fuga % et recte mittendi sunt ad suos Superiores una cum pro- 
bationibus, etiam non compilato processu 4 . Item puniri possunt, si 
incesserint sine socio, vel de nocte, aut indecenter vestiti, ac etiam 
publice deferentes arma 5 . 

Pari modo puniri possunt 6 si deliquerint in propria ecclesia, 
ianuis apertis, ut scandalo fuerint populo 7 . 

Circa punitionem scandalose viventium extra claustra, vide no- 
tanda in hac ead. Appendice post numerum 58 Circa tamen. 

8. Quoad accessum ad publicas supplicationes ex mandato lipi- 
scopi, exceplis Regularibus viventibus in strictiori clausura 8 . 

Exceptis etiam iis, quorum monasteria distant a civitate ultra 
medium milliare 9 . 

9. Quoad compositionem controversiarum exortarum inter 
unum et alterum ordinem regularem, ac inter eosdem regulares et 
clericos saeculares appellatione remota, circa praecedentiam in pro- 

1 Cap. I, Sess. XXI de Reform. 

2 Gap. IV et XIV, Sess. XXV de Reform. 

3 Cap. VIII eiusd. Sess. 

* Deer. Congr. Cone, relato a Fagnan. in cap. 19, Grave gerimus, de offic. 

ordin. n. 69. 

5 Congr. Episc. et Regul. in Andrien. 15 Decemb. 1584, et in Ravennaten. 12 
Septemb. 1594 ac Congr. Cone, in Turrilana 3 Febr. 1655. 

6 Cap. XIV, Tridentin. 

7 Declaratione eiusdem Congr. ad Dubium in Posit. 442 ad d. cap. 14. 

8 Trid. cap. XIII, Sess. XXV de Regul. 

* Declaratione Gregorii XIII, ut notatum legitur in libris publicis Cong. Cone, 
ad cit, cap. XIII, teste Fagn. ad cap. 17, Nimis pram, de excess. Praelat. n. 11. 



LIBER I. DE CLERICIS 227 



cessionibus publicis, in tumulandis defunctis, in deferenda umbella, 
aliisque similibus l . 

10. Quoad obser\ 7 ationem dierum festorum ex eiusdem episcopi 
praecepto observandorum 2 . 

11. .Quoad censurarum publicationem faciendam ex mandate di- 
cti episcopi in eorum ecclesiis, earumdemque censurarum observa- 
tionem, etiam si rnendicantes sint 3 . Nee illis suffragatur confirmatio 
privil. a Pio V concessa, cum redacta sit ad terminos Cone. Trid. *. 

12. Quoad obscrvantiam interdictorum, quae episcopus proniul- 
gaverit 5 , quo declaratum fuit, teneri ad illorum observantiam mi- 
lites Hierosolymitanos, ac ex cit. Giennen. et Ventimilien. 

15. Quoad solemnem , aut publicam expositionem SS. Sacra- 
menti absque episcopi licentia 6 . 

14. Quoad retentionem lampadis accensae ante tabernaculurn 
SS. Sacramenti 7 , nee sufficit illam accensam retinere in choro 8 . 

15. Quoad observanda, et evitanda in celebratione missarum, 
etiam in ecclesiis suorum ordinum 9 . 

16. Quoad appositionem insolitae imaginis in eorum ecclesiis, 
novarum reliquiarum expositionem, ac novorum miraculorum pu 
blicationem sine episcopi approbatione 10 . 



1 Eod. cap. XIII. 
* Gap. XII. eiusdem Sess. XXV. 
3 Gil. cap. XII, Trid., et cap. 8 Episcop. de priv. in 6. 
* Deer. Cong. Concil. in Giennen. Observat. interdictL mense Nov. 1584 (lib. 4 
deer. pag. 7) et Ventimil. Dec. 1586, ad 18 (lib. 5, pag. 72). 

5 Git. cap. 12 et Clementina I de sen. excomrn. et ex deer. Congr. Cone, in 
Caesaraugustana inter dicti 11 lun. 1695. 

6 Decreto Congr. Cone, relate a Fagnan. in cap. 19, Grave, de offic. lud. ord. 
n. 77, et pluribus decrelis Congr. Episc. et Reg. ac Cone, relatis a Lucio FERRARIS 
Prompta Biblioth., verb. Eucharistia, n. 57. 

7 Trident, in decreto de eviiand. in celebrat. Miss. Sess. XXII. 

8 Decreto Congr. Riluum 21 Aug. 1699. 

9 Gil. Trid. dec. et Congr. Cone, in Vercellen. 21 Martii 1643. 
10 Trid. in decreto de Invoc. el venerat. etc. Sess. XXV. 



228 PAKS I. DE PERSQNIS 



17. Quoad publicationem indulgentiarurn l . 

18. Quoad facultatem absolvendi a casibus ipsi episcopo re- 
servatis 2 . 

19. Quoad ingressum superiorum intra clausuram monialium 
iisdem subiectarum absque necessitate, et hac interveniente, si in- 
gressi fuerint sine praesentia Episcopi , vel alterius ecclesiasticae 
personae, ab eo ad hoc special! ter delegatae 3 . 

20. Quoad dictum ingressum plusquam semel in anno ex causa 
visitationis: sicut et quoad introductioiiem occasione huiusrnodi in- 
gressus pluriurn sociorum sui Ordinis. quam duorum, si agatur de 
Superiore generali et plusquam unius si agatur de Superiore alio a 
generali. Item quoad sutnptionem refectionis intra eamdem clau 
suram , quae interdicta est , tarn superior! visitanti . quam eius 
sociis 4 . 

21. Quoad electionern Abatissae monialium. iisdem regularibus 
subiectarum, cui episcopus interesse potest, vel per se, vel per alium, 
si velit 5 . 

22. Quoad punitionem, etiam sub poena excommunicationis, pri- 
vationisque vocis activae et passivae , ferendae sententiae , etiam 
contra equites Hierosolymitanos, propter accessum et locutionem 
eis interdiclam sub mortali culpa, licet per quodcumque modicum 
temporis spatium, et ob quamcumque honestam causam, cum qui- 
buscumque monialibus, aliisque intra earum monasteria degentibus, 
sine legitima licentia 6 . Guius autem Superioris licentia requiratur, 
dicetur infra in fine huius Appendicis Quod spectat. 



1 Eodem Trident, cap. IX, Sess. XXV de Reform. 

- Const, dementis X Superna 7, 11. Kal. lun. 1670. 

3 Const. Greg. XIII Dubiis 23 Decembr. 1581, et Alexandri VIT Felici 13 Kal. 
No vein br. 1664. 

* Git. Alexandri const. Felici. 

6 Const. Gregorii XV. Inscrutabili 5 Febr. 1622. 

6 Decretis Gongr. Episcop. et Regul. iussu Sixti V edilis 9 Mali 1590, el Ur- 
bani VIII 12 Kal. Decembr. 1623, ac Cdngr. Cone, cum approbation Clement. IX 
sub die 11 Maii, et 16 Nov. 1669 atque in Spoletana Accessus ad monasteria, 26 
Maii 1672 ac in Bergomen. 21 Maii 1678. 






LIBER I. DE CLERICIS 229 



23. Quoad pernoctationem confessarii monialium in domo, quae 
per parietes et tecta non sit penitus distincta , et separata ab ea- 
rum monasteriis i . 

24. Quoad exploratioeem voluntatis puellae, tarn ante habitus 
susceptionem , quam ante professionem , sub poena suspensions 
abbatissae monialium eis subiectarum , arbitrio Episcopi infligen- 
dae, si ante mensem de futura professione eum certiorem non fe- 
cerit 2 . 

25. Quoad invaliditatem renunciationis, vel obligationis novi- 
tiornm, etiam in favorem causae piae, ante duos proximos profes 
sion! menses sine episcopi licentia exaratae : ac etiam quoad com- 
pulsiones per censuras ecclesiasticas, tarn, ne quid de novitii, no- 
vitiaeque bonis detur monasterio ante illius professionem, quam ut, 
si quid datum fuerit, eis ad saeculum redeuntibus restituatur 3 . 

26. Quoad deductionem causarum faciendam ante quinquennium 
a die professions eomputandum, nedum coram superiore regulari, 
sed etiam coram Episcopo a religioso volente habitum dimittere, 
vel cum eo a religione discedere praetexfeu nullitatis professionis 4 . 

27. Quoad executionem decretorum Cone. Trid. de Ref. circa 
regulares, etiam exemptos 5 . 

28. Quoad executionem voluntatis testatorum. et, redditionem 
rationis, si ipsis regularibus commissa fuerit executio 6 . 

29. Quoad visitationem confraternitalum, in eorum ecclesiis ere- 
ctarum, et redditionem rationis propter administrationem dictarum 
confraternitatum, et hospitalium 7 . 

1 Git. const. Alexandri VII. 

2 Cap. XVII et XVIII, Sess. XXV de Regul., et ex deeretis Congr. Cone, in 
Limana 19 Nov. 1625, in Burgen. 4 Decembr. 1627, in Derthonen. 16 Dec. 1545 

3 Cap. XVI eiusdem Sess. 
^ Cap. XIX eiusdem Sess. 

8 Cap. XXII eiusdem Sess. 

6 Clementina Religiosi de testamen. Adeatur Fagnan. in cap. Tua notis, n. 19 et 49. 

7 Cap. VIII et IX, Sess. XXII de Ref. et ex Decreto Congr. Cone, relate a Fa- 
gnano loc. cit., n. 47. 



230 PARS I. DE PERSONIS 



30. Quoad erectionem confraternitatum sine consensu epi- 
scopi . 

31. Quoad constructionern oratoriorum, vel cappellarum in lo- 
cis non exemptis sine licentia Episcopi, et celebratiouem missarum 
in iisdem, aliter constructis, quocumque tempore , et potissimum 
tempore generalis interdicti 2 , sicuti et quoad punitionern propter 
celebrationem missae in oratoriis privatis domicellorum diebus ex- 
ceptis, vel postquam eadem die fuit ibidem iam celebrata uuica 
missa, in Aposlolico indulto concessa 3 . 

Queniadmodum propter erectionem altaris portatilis , in domo 
privalorum, ut ibi celebrent, et Viaticum ininistrent religioso in- 
firmo sine Episcopi, vel parochi licentia 4 . 

32. Quoad declarationem de incursu in excommunicationem, 
si absque licentia Episcopi, vel parochi rninistraverint laicis infir- 
mis, etiain hospitantibus in eorurn conventibus, viaticum , et ex- 
tremam unctionem 5 . 

33. Quoad punitionem propter sollicitationem in confessione, 
sicuti si docuerint poenitentes non teneri ad denunciationem con- 
fessarii sollicitantis 6 . 

34. Quoad causas lidei 7 . 

35. Quoad indicium subeundum, si degunt extra monasteria, 
ratione delicti, contraclus, et rei, de qua agitur: item quoad co- 



1 Const, dementis VIII Quaecumque 7 Deeembr. 1604, i 2. 

* Cap. 4 Auctoriiate de priv. in 6. 

3 Decreto Congr. Cone, in Neapolitana 30 Maii 1699 , et ex decreto Cle 
ment. XI de Oratoriis privatis, Quoniam Sancta 15 Decembr. 1703. 

* Decrelo Congr. Cone, in Messanen. 28 Sept. 1698. 

5 Clementina I Religiosi de priv., et etiam pluribus declarationibus Congr. Cone, 
in Nullius 19 Sept. 1637 in Crem. 27 Febr. 1645 in Ripana 3 Febr. 1694 , et in 
Neap. 5 lunii 1710. 

* Greg. XV Universi dominici 30 Augusti 1622, el Ben. XIV Sacram. Poenit. 
1 lun. 1741. 

7 Trid. cap. II Sess. V. de Reform., et ex const. Pauli V Romanus Pontifex 
1 Sept. 1606, et ex oil. const. Gregorii XV. 



LIBER I. DE CLERICIS 231 



gnitionem causarum civilium mercedum, et miserabiliurn persona- 
rum ; sed quoad delictum excipiuntur, si certum ab Apostolica Sede 
iudicem obtinuerunt ex Trident. 1 

36. Quoad cognitionem et definitionem causarum, quae coguo- 
sci debuissent ab eorum iudicibus conservatoribus, si liis ausi fue- 
rint aliter uti, quam iuxta formam praescriptam a Gregorio XV 2 . 

37. Quoad absolutionem a suspensione iucursa ob benedictio- 
nem nuptialem datam sponsis alterius parochi sine huius licentia 3 . 

38. Quoad denunciationem publice faciendam ab episcopo, quo- 
ties ei constiterit, regulares incurrisse censuras, quae ipso facto in- 
curruntur; dumuiodo haec denunciatio animarum saluti profutura 
videatur ; . 

39. Quoad violalionem immunitatis ecclesiaslicae 5 . 

40. Quoad otfensionem ipsi episcopo a regularibus etiam S. loan- 
nis Hierosolymitani illatam, et quoad impedimeriturn iurisdictionis 
praelatorum, ne munus suum exequantur 6 . 

41. Quoad laesionem ministrorum, et otlicialium curiae episco- 
palis 7 . 

42. Quoad praestanda Kpiscopo debita obsequia, et baldachini 
ereclionem in eius accessu ad illorum ecclesias. pro ibi celebrandis 
pontificalibus : quod si facere renuant , potest idem Episcopus abs- 
que alia monilione interdictum ecclesiae indicere, et denuntiare 8 . 

43. Quoad punitionem delicti commissi contra personas infra 

1 Gap. XIV, Sess. VII, et cap. 1 Volentes de privil. in 6. 

Const. Sanctissimus 20 Sep. 1621. 

3 Tfid. cap. VII, Sess. XXIV de Ref. malrim. 

* Clementina I Religiosi de privil. 

8 Const. Greg. XIV Cum alias 24 Maii 1591, et Bened. XIII Ex quo 6. Id. 
lunii 1725, el ex decreto Congr. Immunitatis o Februar. 1637 el in Papien. 28 lu- 
lii 1736. 

6 Decreto Congreg. Cone, approbato a Gregorio XIII relate a Fagnan. in 
cap. Grave gerimus de Offic. ordin., n. 79. 

7 Deer. Congr. Episc. el Regul. 27 Martii 1692. 

8 Deer. Gongr. Gone, in Venafrana Interdicti 26 Ian. 1697. 



232 PARS I. DE PERSONIS 



septa, aut circa clausuram, vel bonorum administrationem mona- 
steriorum monialium, ipsi regularibus subiectarum l . 

44. Quoad coercitionem per censuras propter benedictionem ec- 
clesiasticorum, et sacrorum paramentonun ab ipsis factam pro usu 
aliarum ecclesiarum 2 . 

45. Quoad probibitionem, ne in eonmi ecclesiis canantur can- 
tilenae, et laudes idiomate italico 3 . 

46. Quoad spectanlia ad venerationem eorum, qui cum sancti- 
tatis opinione, vel fama martyrii ex hac vita migrarunt*. 

47. Quoad punitionem asserentium, Beatam Virginem eonce- 
ptam esse cum peccato originali 5 . Ubi tamen advertendum est, post 
dogmaticarn delinitionem [rnmaculatae Conceptions Beatae Virginis, 
causam bane ad fidei causas esse revocandam. 

48. Quoad punitionem propter missae celebrationem, et exce- 
ptionem confessionis sacramentalis , antequam promoti fuerint ad 
sacrum presbyteratus ordinem 6 . 

49. Quoad receptionem in eorum ecclesiis parochialibus missio- 
nariorum, quos episcopus miserit, tamquam praenuncios visitationis 
a se expletidae 7 . 

50. Quoad punitionem (et quidem privative quoad ipsorum su- 
periores) propter tonsionem, aut falsillcatioiiem, aut adulterationem 
monetarum : necnon propter falsificationem, aut adulterationem ce- 



1 Const. Greg. XV. Inscrutabili o Febr. 1622. 

4 Decreto Congr. Riluum in decretis generalifms emanatis 27 Sept. 1659 et 20 
lul. 1660 confirmatis, et approbatis ab Alexandro VII. 

3 Decreto eiusdem Congreg. in Novarien. 1 Augusli 1628, in Hispalen. 5 Se- 
ptembris 1695 et 24 Novembr. 1696. 

* Const, Urbani VIII Caelestis Hierusalem 5 lul. 1633. 

5 Const. Greg. XV Sanctissimus 24 Mali 1622 et Alexan. VII Sollicitudo 8 

Dec. 1661. 

6 Const. Greg. XIII Oflicii 6 Augusli 1574, dementis VIII Etsi alias 1 De- 
cembr. 1601, Urbani VIII Apostolatus officium 23 Maii 1628 ac Bened. XIV Sacer- 
dos in aeternum 20 Apr. 1744. 

7 Const. Bened. XIV Firmandis 5, 6 nov. 1744. 



LIBER I. DE CLERICIS 233 



dularum mentis pietatis, et mensae nummulariae S. Spiritus; sicuti 
et si has sic falsificatas, et alteratas expenderint l . 

51. Quoad punitionern, (et privative quoad eorum superiores), 
propter assistentiam praestitam in celehratione malrimonii sine 
praevia Episcopi, sive parochi contrahentium licentia 2 . 

52. Quoad munus exorcizandi, sive in eorum, sive in aliena ee- 
clesia, sive extra, sive intra conventum absque Episcopi licentia, 
sub poeriis ab eodem infligendis s . 

55. Quoad punitionem. si libros de rebus sacris, aliosque im- 
presserint, vel imprimi fecerint sine nomine auctoris, aut illos ven- 
derint, vel apud se retinuerint absque episcopi , et suorum supe- 
riorum examine, et approbatione 4 . 

54. Quoad taxationem nurneri in monasteriis monialium eisdem 
subiectarum, faciendam 3 . 

55. Quoad erectionem novorum conventuum tarn virorum, quam 
mulierum 6 . 

56. Quoad indicium ferendum super praetensa nullitate profes- 
sionis, una cum eorum superiore locali tamquam coniudicibus; et 
si agatur de monialibus, una cum superiore monasterii , cui uni- 
versum illius regimen commissum est 7 . 

1 Const. Urban! VIH Swpmza 13 nov. 1627 et Ben. XIV Ad curam nostrum 
31 oct. 1756. 

* Const. Greg. XV Inscrutabili, 5 feb. 1622. 

3 Deoreto Cong. Episcop. et Reg. 22 februarii 1625 et const. Ben. XIV Magno 
cum animi nostri i 34, 2 iunii 1751. 

* luxla decretum Concilii Lateranensis V innovatum, et confirmalum a Trid. 
Sess. 4, in decreto de edit, et usu Sacror. Libror. , et ex const. Leonis X Inter 
sollicitudines IV maii 1515 ac Urban. VIII Sanctissimus 18 sept. 1625. 

5 luxta cap. Ill, Sess. XXV de Reg. quae ex deer. Cong. Cone, relate a Fa- 
gnano in cap. 19 Grave gerimus de Offic. ordin. n. 52, pertinet ad episcopum simul 
cum eorum superiore, ex const. Greg. XIII Deo Sacris 30 decemb. 1572. 

6 Gil. cap. Ill, Sess. XXV Trid. , et consl. Clern. VIII Quoniam 26 augu- 
sli 1603 Greg. XV Cum alias 17 aug. 1622 , et Urbani VIII Romanus Pontifex 28 
augusli 1624. 

7 Cap. XIX, Sess. XXV de Reg., et consl. Ben. XIV Si datam 4 martii 1748 



234 PARS I. DE PERSONIS 



Quamvis nomine superioris intelligatur superior localis conven- 
tus in quo reclamans assignatus est de familia , et non supremus 
ordinis 1 , deduci tamen potest causa coram provincial!, vel generali 
si ita ordinis conslitutiones disponant 2 . 

57. Quoad poenam subeundam, centum nempe ducatorum , si 
die sabbati maioris hebdomadae pulsaverint in eorum ecclesiis cam- 
panas, antequam pulsaverit campana cathedralis, vel maioris ec- 
clesiae 8 . 

58. Quoad ornnimodam iurisdictionem, ut subiectionem aposta- 
tarum et etiarn legitime eiectorum 4 . 

Circa tamen Episcopi facultatem puniendi religiosos intra claustra 
viventes et extra quomodolibet delinquentes, attendenda sunt anim- 
adversa a P. Gaudentio de lanua 5 . u Nihilominus pro Regularibus 
omnibus absque distinctione inter mendicantes si inlra claustra 
vivant, quamvis extra claustra quomodolibet delinquant, quod sub- 
sint iurisdictioni et punitioni propriorum Superiorum privative, nisi 
quatenus, negligentibus Superioribus sontes punire scandalosos, iu- 
risdictio ad Episcopos devolvatur in terminis Concilii Tridentini , 
adest Motus proprius Bened. Xlll editus quidem ad dirimendas li- 
tes, quoad hoc inter Neapolitanum Nuntium et Abbatem generalem 
pro tempore Montis Virginis, sed pro omnibus Regularibus et Epi- 
scopis ex altera parte vigorem eumdem praeseferens , ut evidens 
erit legenti. In praedicto autem Motu proprio haec leguntur: Ex 
auctoritate nostra ap. declaramus et decernimus privilegia concessa 
dicto Rmo Nuntio per eundern Clementem VIII non aliter intelligi 
posse et debere, quam de facultate procedendi contra cuiuscumque 

quod Trid. decretum Cong. Goac. leste Fagnan. loo. cit. n. 72, declaravit locum 
habere, tain si professus nullitatem allegat, quam si religio velit ilium expellere, 
tamquam nulliter professum. 

1 Cong. Cone, in Maten. et Romana 7 apr. 1629. 

8 REIFF. Lib. Ill, tit. 31 de Reg. 1 7, n. 197. 

3 Const. Leonis X Dum intra 19 dec. 1516. I 14. 

4 Constitul. Urban! VIII Sacra Congregatio 21 sept. 1624. 

5 Tom. II de visit. Praelat. Reg., cap. 4, Dub. 10, n. 46. 



LIBEH I. DE CLERICIS 23-5 



Ordinis Regnlares exemptos, (jui tamen sint devii et errantes , et 
extra claustra in delicto deprehendantur , nullarn propterea ipsi 
competiisse neque conipetere facullatem procedendi privative ne- 
que cumulative contra Monachos et Regnlares degentes in conven- 
tibus et monasteriis sub obedientia Abbaluni aliorumque Superio- 
rum, et cum aliis requisilis per Concilium Tridentinum praescri- 
ptis, respectu enim istorum totam iurisdictionem privative spectare 
ad Super-fores regulares, etiam monachi sea Regulares extra clau 
stra ita notorie deliquerint, ut populo scandalutn publice orialur. 
luxta disposilionem Concilii Tridentini in supra relate capite et in 
casu negligentiae Superiorum regularium esse locum praefictioni 
termini, sicut ab Episcopo ita etiam a R. Nuntio, ut eotransacto, 
iurisdictio ad ipsum devolvatur iuxta censuram Concilii praedicti. 
Nee in Constitutione Clementis XII Romanus Pontif ex 7 kal. apr. 
1732, legitur hie Motus proprius revocatus, utpote Concilio Triden- 
tino omnino conformis . 

An a ute in liceat Episcopo contra eosdem Regulares procedere 
per censuras excommunicationis, suspensionis et interdicti respe 
ctive localis quam personalis in iis casibus, in quibus ei indulta 
legitur facultas eos puniendi, non levis est controversia inter DD. 
Verior sententia est, ut per eas procedere possit in iis dumtaxat 
casibus, in quibus vela Tridentino vela Constilutionibus apostoli- 
cis sacrarumque Congregationum decretis, expressa eidem tributa 
legitur facultas procedendi per censuras l . 

Quod special ad loculionem cum monialibus videtur hodie earn 
imperliri posse indiscriminatim ab Ordinariis 2 . 

1 PassERiNUS de statu homin. T. Ill, p. 189, art. 10. 
* GAUDENTIUS T. I, cap. 4, dub. 11. 



236 PARS I. DE PERSOMS 



Appendix III. 

Casus in qiiibus regulares Episcopi non subdantur. 

1. In audiendis confessionibus religiosorum proprii ordinis, pro 
quibus episcopi approbatione non indigent. 

2. Nee pro audiendis confessionibus illorum saecularium , qui 
ipsis inserviunt, ac simul sunt vere de familia , ac continui com- 
mensales eornm monasteriorum, aut collegiorum , quas excipere 
possunt confessarii a superioribus regularibus approbati i . 

5. Non possunt Episcopi regularibus approbatis pro audiendis 
saecularium confessionibus limitare aut lempus, etiam paschale , 
aut certa loca, aut personarum genus in iis excipiendis, nee pro- 
hibere, ne infirmorum confessiones audiant absque sua, aut paro- 
chi licentia. Possunt tamen eis praecipere sub poena suspensionis 
ab iisdem confessionibus audiendis, si post auditam eorumdem in- 
firmorum confessionem, illico eorum parochum certiorem non red- 
derent, aut oretenus, aut per scripturam a pud ipsos infirmos relin- 
quendam 2 , (Romae id culpabiliter non facientes, hanc suspensionem 
incurrunt ipso facto). Praedictae limitationes prohibitae etiam fue- 
runt ipsis episcopis a Cong. Cone, cum approbatione Greg. XV et 
Urbani VIII 3 . 

Circa tamen locum, et tempus, in quo audiii nequeunt mulie- 
rum confessiones 4 , probibere possunt episcopi confessariis, etiam 
regularibus, ne eas audiant extra eonfessionale, nee in eius parte 
anteriori, sed a latere cum crate perforate, et hoc situm sit in 
loco publico, ut \ 7 ideri ab omnibus possit 5 . 

1 Git. const. Clem. X Supcrna 11 Kal. iulii 1670. 

2 Ead. consl. Superna. 

3 In response ad II. dubium inter alia ibi proposila, relata in calce const, 
dicti Greg. Inscrutabili 5 feb. 1622. 

4 Epistola encyclica Gong. S. Inquisitionis, sub die 14 dec. 1694. 

5 Deer, autem S. Congr. sub die 21 ian. 1620: Mulierum confessiones post 
crepusculum vespertinum, et ante auroram sine necessitate audiri non debent. 



LIBER I. DE CLERICIS 237 



4. Nec possunt, inconsulta Sede Apostol. omnibus simul unius 
conventus confessariis, iam a se, vel a suis antecessoribus appro- 
batis , adimere facultatem audiendi confessiones vix enim tieri 
potest ut haec sine scandalo inagnaque animarum pernicie contin- 
gant * *; licet ex rationabili causa aliquos suspendere eis liceat 2 . 

5. Nec possunt visitare altaria ecclesiarum regularium , quibus 
cura animarum saecularium non incumbit, aut loca, ubi in dictis 
ecclesiis asservatur SS. Eucharistiae sacramentum, vel ubi audiun- 
tur saecularium confessiones 3 , excipiuntur tamen mulierum confes 
siones, ut supra. 

fi. Nec possunt confirrnare abbatissas monialium regularibus subie- 
ctarum, ex response laudatae Congr. jad dubium V relatum ut supra. 

7. Nec possunt punire eosdern regulares, degentes in parochiis 
monasterio unitis, si non delinquant circa curam animarum et Sa- 
cramentorum administrationem *. 

Non possunt confessarios regulares non parochos cogere ut ac- 
cedant ad conferentias casuum conscientiae 3 . Episcopi tamen il- 
larum dioecesium quas complectitur Cone. Romanum celebratum 
sub Bened. XLII an. 1725 eos suspendere possunt ab audiendis con- 
fessionibus si ad dictas conferentias non accedant sicut et ad sa- 
crorum rituum disceptationes quater habendas quolibet mense nee 
non ad lectionem S. Scripturae diebus et horis ab Episcopo praetl- 
niendis quatenus haec omnia in eorum monasteriis non habentur. 

8. Non possunt praetendere, ut in visitatione clausurae monia 
lium , regularibus subiectarum , sibi erigatur baldachinum, sed ut 
stratum dumtaxat praeparetur 6 . 

1 S. Cong. Epp. et Regg. 20 nov. 1615. 

! Git. const. Superna. 

3 Ut ex response Gong. Gone, ad I dubium inter alia relata post mox cil. 
constil. Gregorii. 

k Declaratione dictae Cong. Cone, relata a Fagnan. in cap. 19 Grave gerimus, 
n. 35, de offlc. ordinarii. 

8 Sac. Gongr. super statu Reg. lo lanuarii 1682. 

6 Decreto Cong. Cone. 19 ian. 1686 relate ab eodem Ferraris Prompta biblio- 
theca, verbo Regulares, art. 2, n. 66. 



238 PARS I. DE PERSONIS 



9. Non possunt convenire regulares intra claustra degentes, et 
habentes suos conservatores, legitime electos , in causis civilibus, 
cum conveniri tantum debeant coram dictis conservatoribus , aut 
suis superioribus, ex decreto dictae Cong, relato a Fagnano l . 

10. Non possunt compellere ad exhibendos libros sacristiae , in 
quibus adnotantur celebrationes missarum, ut inde constare possit 
de integra satisfactione obligationis debitae ex legato pio 2 . 

11. Non possunt visitare domum annexam ecclesiae parochiali, 
et a monasterio seiunctarn, in quo regulares parochi habitant 8 . 

12. Non possunt declarare regularem sicuti et quemcumque 
alium ab illorum iurisdictione exemptum, percussorem cleric! , esse 
excommunicatum vitandum, si percussio sit tantum publica. Pos 
sunt tamen eum excommunicatum dennntiare \ 

Si vero percussio sit notoria, possunt etiam declarare excommu 
nicatum 5 . 

13. Non possunt episcopi examinare sententiam expulsionis a 
religione, latam a iudice regular!, et de eius iustitia, vel iniustitia 
iudicare : in decreto enim S. Congregationis Cone, de apostatis et 
de haereticis VII praecipitur, ut provincialis, aut alius superior, 
ad quern spectat sententiam expnlsionis ferre, teneatur bane ordi- 
nario dumtaxat nofcificare, ut expulsum tamquam sibi subditum 
de novo factum agnoscat, gubernet et puniat 6 . 

14. Nee ex eadem ratione possunt censuris compellere superio- 
res reluctantes recipere expulsos, licet correctos, cum spectet ad 
S. C. vel Summum Pontificem, cui regulares immediate sunt sub- 
iecti ; non obstante decretali Greg. IX relata in Cap. 24 de Regul. 

1 Cap. 11. Tuarum de priv., et const. Pauli V Religiosorum 14 aug. 1607. 

* Decreto laudatae Cong, in Urbinaten. 10 martii 1663 ad cap. 18 Trident. 
Sess. (lib. 25 deer. pag. 456). 

3 Deer, dictae Cong, relato a Fagnan. in cit. c. Grave gerimus n. 26. 

* Cf. Pelra in Const. XI Alex. VII. 

5 Ul ex plurihus decretis eiusdem Cong, a dicto Petra relatis loc. cit. n. 13, 
et in causa Mediolanen. Censurarum, in response ad II dubium. 

6 Ita de AMOENO Tom. I, tit. 5, verb. Poenarum genera, n. 159 el 160. 



LIBER I. DE CLERICIS 239 



in qua statuitur, quod si eiecti , et emendati in monastery s suis 
recipi possunt, tune superiores ordinis, monitione praevia per ec- 
clesiasticas censuras compellantur ad ipsorum receptionem; si vero 
in iis recipi nequeant, collocentur in alio monasterio eiusdem or 
dinis; quia in ea sermo est de monachis non exernptis ; si enim 
de iis non ageretur, non possunt episcopi expulsum ab uno mona 
sterio in alio collocare l . 

Appendix IV. 

Recensentur ea quae in constitutions Romanes Pontifices 
decreta simt quoad exemptionem regularium in locis missionum. 

I. Omnes missionum rectores cleri eollationibus adesse ex of- 
ficio debent, iisdemque interesse Vicarii aliique religiosi viri mis- 
sionariis facultatibns concedi solitis instructi , qui hospitia parvas- 
que missionum domos incolunt. Quoad eorum vero praesentiam in 
synodis dioecesanis, observanda sunt decreta Cone. Tridentini. 

2. Fas est regularibus appellare in devolutivo tantum quoad 
interpretalionem decretorum synodalium, quae de iure communi, 
sive ordinario, sive delegato regulares etiam afficiunt; quo vero ad 
interpretationem aliorum decretorum, etiam in suspensivo. 

5. Licet Episcopis missiones dividere, servata forma Cone. Tri 
dentini, quoad missiones, quae sunt vere proprieque dictae paroe- 
ciae. Quoad reliquas vero, ad formam Synodi Provincialis VVest- 
monasteriensis, scilicet, licebit Episeopo de consilio capituli intra 
limites missionis novas ecclesias condere, ae portionem districtus 
iis attribuere, si necessitas aut utilitas populi fidelis id requirat. 
Quo melius autem missioni, quae dividenda sit, eiusque administris 
prospiciatur, sententia quoque rectoris praecipitur exquirenda , et 
si a religiosis sodalibus rnissio administretur, praefectus Ordinis au- 
diendus, salvo iure appellandi, si res postulet, a decreto episcopal! 
ad S. Sedem in devolutivo tantum. 

1 Ut cum communi firmal laudatus de Amoeno de incorrigibilium expulsione 
Tom. 2, Pai-t. III. q. 1, n. 3, et q. 10, n. 72. 



240 - PARS I. DE PERSONIS 



4. In praeficiendo rectore mission!, quae nova erigitur per di- 
visionem missionis cui regulares praefecti sunt, non est opus ut 
iidem religiosi sodales ceteris sacerdotibus praet erantur. 

5. Quoad visitationem coemeleriorum et piorum iocorum, quae 
intra fines missionum sita sunt, sacrorum canonum et constitutio- 
nuin Apostolicarum praescripta servanda sunl ; scilicet, si agatur 
de coemeteriis et locis piis, quae solis religiosis t amiliis reservan- 
tur, ea ab Episcopi iurisdictione et proinde a visitations exempta 
sunt; contra, si de aliis. 

6. Episcopi ius habent visitandi scholas pauperum in missioni- 
bus et paroeciis regularibus, aeque ac in saecularibus. Quoad vero 
ceteras scholas et collegia, in quibus religiosi \iri secundum ordi- 
nis sui praescripta iuventuti catholicae instituendae operam dare 
solent, firma atque Integra manent privilegia, quae illis ab Aposto- 
lica Sede collata sunt. 

7. Sodalibus religiosis non licet novas sibi sedes constituere, 
erigendo novas ecclesias, aperiendove coenobia , collegia, scholas, 
nisi obtenta prius licentia Ordinarii loci et Sedis Apostolicae. 

8. Religiosis sodalibus non licet ea instituta in alios usus con- 
vertere absque expressa licentia Sedis Apostolicae et Ordinarii loci, 
nisi agatur de conversione, quae, salvis fundationis legibus, refe- 
ratur dumtaxat ad internum regimen et disciplinam regularem. 

9. Religiosi sodales, redditis Episcopo rationibus, docere debent 
de pecunia intuitu missionum sibi allata, et quantum de ea, et quos 
in usus impenderint, aeque ac missionarii e clero saeculari. Quid 
vero censeri debeat oblatum intuitu missionum, iudicandum est ex 
normis praefinitis in Synodo Provincial! It Westmonasteriensi. 

ARTICULUS IV. 

De Episcoporum Privilegiis. 

276. Postquam egimus de Episcoporum officiis eorumque potesta- 
te, gradum facimus, ut par est, ad eorum privilegia investiganda. 
Ex pluribus vero privileges episcopali dignitati per sacros canones at- 



LIBER I. DE CLERICIS 241 



tribulis praecipua tantum recensebimus. Sunt autem: 1) ut possint 
Episcopi extra ecclesiam celebrare in altari portatili, tarn in pro 
pria. quam etiani in aliena dioecesi , incorisulto Ordinario loci 1 , 
et, propria celebrata, aliam audire etiam in festis solemnioribus 2 . 
Attarnen Episcopi hoc privilegio uti debent cum his restrictionibus: 
ut non celebrent nee celebrari faciant in cubiculo ubi cubari so- 
lent; ut non celebrent extra propriae habitationis domum , in do- 
mibus laicis etiam in propria dioecesi, a fortiori vero in aliena, 
etiamsi dioecesani consensus accederet 3 . Excipiendae sunt domus, 
in quibus visitationis aut itineris causa diversantur , vel (cum eis 
licet) mo ram faciunt*. 2) Quod possint habere in episcopali palatio 
stabilem Cappellam, in qua tarn ipsi quam alii sacrum faciant. Imo 
talia oratoria, quae extant in eorum domibus, instar publica ha- 
bentur, ideoque festivis diebus quotquot ihi Missae intersunt satis- 
faciunt praecepto, idque etiam Episcopo absente aut vacua Sede 5 . 
Et si plura sint in eodem palatio Oratoria, omnia eodem iure cen- 
sentur 6 . Verum haec de Episcopis dioecesanis intelligenda sunt, 
non de Titularibus. Domus autem intelliguntur, non quas utcum- 
que habitant, ex. gr. in agro rusticandi causa, sed sedes in quibus 
sive in ipsa civitate episcopali, sive extra, habitualiter resident. 
3) Habent privilegiurn extra propriam dioecesim sibi eligendi con- 
fessarium sacerdotem quern possunt securn ducere in diversa loca: 
hie tamen, si non est illis subditus, debet ab Ordinario loci esse 
approbatus. 4) Possunt habere in suo servitio duos Ganonicos , qui 
praebendarum fructus in absentia percipiunt. 5) Possunt uti insi- 
gnibus pontificalibus in locis exemptis suae dioecesis. 6) In suspen- 
sionem aut interdictum iure latum numquam incurrunt, nisi Epi- 



1 Bened. XIV Const. Magno 2 Jimii 1751. 

* S. Kit. Congr. 22 Aug. 1818. 

3 Clemens XI Const. Quoniam sancta 15 Dec. 1705. 

* Innoc. XIII Const. Apostolici ministerii. 
S. Hit. Congr. 2 luiii 1661. 

6 GA.TTIC. de Oral. dom. Cap. XVII, 4. 

ZlTELLI-SoLIERI. 16 



242 PARS I. DE PERSONIS 

scopi expressa mentio fiat. 7) Solius eorum testimonio creditur in 
foro. 8) Indulgentias, limitatas tamen et lemporales, concedere pos- 
sunt, nempe in dedicatione ecclesiae unius anni indulgentias, in 
anniversario dedicationis, vel alias, indulgentias 40 dierum. 9) Gra- 
viores eorum causae nonnisi a Romano Pontifice iudicari possunt l . 
10) Possunt celebrare, vel concedere Cappellanis suis ut in domestico 
sacello celebrent, pro suo vel familiae commodo missam, ante au- 
roram vel post meridiem. 11) Demum dum aegrotant, morbo in- 
gravescente, ministrare eis viaticum et extremam unctionem per- 
tinet ad primam dignitatem Capituli. Sac. Congr. Concil. die 7 lu- 
nii 1760 declaravit Episcopum posse eligere a quo ungi malit, seu 
sacristam id est maiorem Capituli sui dignitatem, seu Parochum. 
Porro notandum est quod privilegia quae in sola facultate aliquid 
agendi consistunt, non amitttmtur ab Episcopo per non usum quau- 
tocumque tempore continuatum. 

AHT1CULUS V. 

De Episcopi oner ib as. 

277. Honorem quemlihet peculiare ac proprium comitatur onus. 
Hinc episcopalis dignitas suis non destituitur obligationibus, turn in 
suscipiendo, turn maxime in exercendo episcopatu , quas in hoc 
Articulo perstringemus. 

Porro in episcopatus susceptione duo sunt commemoratu di- 
gna, scilicet Professio tidei, quae fieri ab Episcopo debet coram Apo- 
stolica Sede ante confirmationem 2 , idque etiam per Procuratorem; 
et iuramentum fidelitatis erga Romanum Pontilicem, quod praestari 
solet in ipsa consecratione. 

Quod autem attinet ad oiiera quae Episcopo in exercendo epi 
scopatu incumbunt, praeter ea omnia quae in eiusmodi otficio ad- 

1 Gone. Trid. Sess. XIII, Gap. VTII de Ref. Gf. BARBOSA de off. et potest. Episc. 
P. 3, All. 112, n. 21. 

2 Greg. XIV Const. Onus apostolicae 15 Mali 1595. 



LIBER I. DE CLERICIS 243 



irnplendo continentur, haec potissimum commemoranda sunt: 1) Col- 
latio ordinum et confirmationis; 2) Convocatio synodi dioecesanae; 
3) Praedicatio ; 4) Celebratio missae pro populo ; 5) Residentia ; 6) Vi- 
sitatio dioecesis ; 7) Visitatio sacrorum liminum. 

Et quoad collationem ordinum et administrationem confirma 
tionis, cum de utraque in capite de Sacramentis acturi simus, heic 
notasse sulliciat quod ex praescripto Cone. Trid. l debeni Episcopi 
per se ipsos ordines conferre. Quod si aegritudine imped^ti sint, 
subditos, non aliter quam probatos et examinatos, alteri Episcopo 
ordinandos cornmittere debent. Quamvis autern Concilium de sola 
aegritudine loquatur, eo tamen nomine quodvis aliud similiter gra 
ve ac rationabile impedimentum \enire docent Doctors. 

Quoad confirmationem tenentur Episcopi earn administrare. 
Quamvis autem iuxta praesentem Ecclesiae disciplinam quolibet 
tempore earn conferre liceat, ut phirimiun tamen ea solet mini- 
strari sacrae visitationis tempore 2 . His praestitutis ad alia exqui- 
renda onera progredimur, quod distinctis paragraphis praestabimus. 

1. - - Dv Convocations Synodi Dioecesanae. 

278. Concilium Tridentinum* decrevit Episcopos synodum dioe- 
cesanam singulis annis celebrare debere, atque ad huius capitis disci 
plinam redintegrandam subsequentes Pontilices maxime institerunt 
utpote dioecesis bono maxime utilem. Siquidem est synodus coetus 
publicuc virorum ecclesiaslicorurn ab eorum Episcopo coactus , ut 
una cum eo consilia sua cont erat de negotiis quae ad pastoralem 
dioeceseos curarn pertinent. 

De synodo agentes rein totam ita distributam exponemus ut : 
1) agamus de personis quibus coalescit; 2) de obiecto circa quod 
versatur; 3) de eiusdem adiunclis ac legibus; 4) de publicalione. 

1 Sess. XXIII, Cap. Ill, Sess. XXLY, Cap. V de Ref. 
8 Bened. XIV Inst. Ecd. 6, n. 2. 
3 Cap. II, Sess. XXIV de Reform. 



244 PARS I. DE PERSONIS 



279. De personis quaerendum quae sint et ad quid teneantur. 
iam ul a primo exordiamur, quadniplex earum gradus constitui 
potest, in quorum primo est Episcopus; in alio ii , qui et vocari 
debent et adesse tenentur ; in tertio ii qui praetermitti possunt, sed 
vocati tenentur adesse ; in quarto ii qui nonnisi quibusdam in ca- 
sibus ad synodum possunt compelli. 

Episcopi partes in sua synodo ex hac formula intelligi facile 
possunt, quod ipse non modo eiusmodi synodi est praeses, sed unus 
est, qui in eadem ius habet ferendi leges et quamvis adstantium 
consiliurn exposcat, non tamen cogitur illud sequi. Unde sequitur: 
ad eum pertinere non modo synodum indicere, eique praeesse 1 , ve- 
rum etiam res deliberandas proponere, easque (nisi de re agatur, 
in qua Capituli consensum iura exigunt), auditis aliorum sententiis, 
suo arbitrio definire, adeoque decreta suo nomine inscribere, et so- 
lum subsignare 2 . Contra nihil posse extra sententiam synodi (idest 
extra synodum) aut saltern Gapituli Cathedralis, tamquam synodi- 
cum decretum promulgare, nisi forte S. Gongr. Gone, eiusmodi vi- 
tium sanet 3 . Diximus tamquam synodicum decretum ; vidimus enim, 
Episcopum etiam extra synodum habere ius ferendi leges, adeoque 
easdem posse auctoritate sua indicere. 

Post Episcopum ii sequuntur, qui et vocari debent et adesse te 
nentur. Hi vero sunt, inter eos qui iurisdictioni Episcopi subsunt: 
a) Si qui sunt Praelati, seu Abbates non exempti sive saeculares 
sive regulares. 6) Qui dignitatem habent, aut personatum, aut olli- 
cia. c) Ganonici Ecclesiae Gathedralis. d) Parochi et Vicarii curati 
perpetui, adeoque non ad nutum amovibiles. e) Quibus consuetude 
ius atque onus eiusmodi detulit. Inter eos qui a iurisdictione Epi 
scopi eximuntur sunt: a) Parochi alias exempti sive regulares * ; 



1 Vicarius generalis Synodum convocare potest quoties ad id mandaturn ha- 
buit sicut decidit S. G. Concilii 4 dec. 1653. 

4 Bened. XIV De synod. Dioec. lib. 13, cap. 1 et 2. 

3 Bened. XIV I. c. 

* Trid. Sess. XXIV, Cap. II de Ref.; Ben. XIV, loc. cit., c. 1, n. 8. seqq. 






LIBER I. DE CLERICIS 245 



6) qui Praelato nullius subduntur, cuius territorium vel intra Epi- 
scopi dioecesim est, vel eiusdem Cathedral! est vicinum l . 

Qui porro ad tertiam classem pertinent, sen qui praetermitti 
quidem possunt, sed, vocati si fuerint, adesse tenenlur sunt : a) Vi- 
carii turn generales turn foranei 2 . 6) Canonici Collegiatarum saltern 
per suos deputatos, si extra locum morentur, ubi synodus habetur. 
c) Canonici iubilati. d) Alii ecclesiae Cathedralis beneficiati, qui ca- 
nonici non sunt. (Idem loc. cit. n. 4). e) Superiores Conventuum, 
qui sex habent religiosos, adeoque Episcopi iurisdictioni subduntur. 
/) Abbates conventuum, quorum monasterium capitulo generali alio- 
rum monasteriorum eiusrnodi ordinis non subditur*. g} Quibus con- 
suetudo tale onus imposuit . Episcopus non potest cogere ad acce- 
dendum ad Synodum habentes beneficia simplicia, nisi ex consue- 
tudine aliud observatum fuerit 5 . 

Qui nonnullis tanlurn in casibus compelli ad synodum possunt, 
idest si agatur vel de re ad omnes clericos pertinente, vel de mo- 
rum disciplina, Clerici omnes sunt, qui \elsimplex tantum benefi- 
cium obtinent 6 . 

280. Ad obligationes \ ero quod attinet quibus hi tenentur, cum 
ad unam illam redigantur, ut ad synodum accedant neque ab ea sine 
venia Episcopi recedere debeant, hinc duo tantum, quae inde di- 
manant, satis est heic anirnadvertisse : a) Accedere negligenles, ar- 
bitrio Episcopi puniendos esse, etiamsi quoad cetera exempt! sint, ex- 
cepta multa pecuniaria quoad regulares 7 . 6) Qui legitima causa im- 

1 Quoad personas exemptas distinguendum esl inler eas qui capitulis generalibus 
minime subduntur ab iis qui capitulis generalibus sunt adstricti. Primi ad synodum 
aeeedere tenentur ft synodi definitionibus subduntur, secundi ad synodum vocandi 
sunt et accedere tenentur si parochiales vel alias saeculares Ecclesias administrent. 

s Ben. XIV loc. cit. 

3 Trid. Sess. XXIV, C. II de Ref.; Ben. XIV loc. cit. C. I, n. 8. seq. 

v Ben. XIV loc. cit. G. 6, a. 5. seqq. 

8 S. Congr. Cone. Tulen. 17 Mart. 1593. 

6 Ben. XIV loc. cit. C. 6, n. 1. seqq. 

7 Ben. XIV loc. cil. L. 3, G. 12, n. 1. 



246 PARS I. DE PERSOXIS 



pediuntur, earn Episcopo significare debent, qui eamdem a iudici- 
bus ad id deputatis examinandam curabit; legitima vero causa est 
gravis necessitas, et nominatim quoad Parochos defectus alterius 
sacerdotis, cui proprias oves committant maxima vero siqui lunc 
in paroecia periculose infirmantur. 

281. De obh cto synodi dioecesanae haec dici possunt. Univer- 
sim illud versatur in iis quae pertinent ad rectam dioecesis admini- 
strationem, praesertim \eroad morum disciplinam rite servandam; 
adeoque, in instruendis singulis circa propria ollicia, ac praecipue 
sacerdolibus quoad rectam sacramentorum administrationem ; ita 
tamen ut de quaestionibus, quae in scholis agitantur nihil definia- 
tur 1 . In abusibus publicisque vitiis detegendis corrigendisque. In 
edendis legibus ad disciplinam custodiendam opportunis, ita tamen, 
ut nihil staluatur, quod iuris communis aut superioris cuiusv is po- 
testatis constitutionibiis contrarium sit. [n specie ex iure et con- 
suetudine in synodo pertractantur quoque sequentia, quamvis etiam 
extra synodum perfici ab Episcopo possint. Ut concilii provincial, 
quod proxime actum sit, decreta publicentur. Ut Cathedraticum Epi 
scopo quotannis solvendurn, decernatur et exigatur. Ut casus Epi 
scopo reservandi deliniantur. Ut redituum ratio a Seminarii depu 
tatis exigatur 2 . Ut examinatores synodales, qui scilicet per unius 
anni spatium, parochialibus ecclesiis praeficiendos, examini subii- 
ciant, sex minimum, neque tamen plures quarn viginti, omnesque 
idonei nominatim seu personaliter eligantur, et a synodo per suf- 
fragia sive secreta sive publica probentur, ita ut absque facultate 
S. Sedis extra synodum eligi nequeant ; ex electis an tern in synodo 
si e senario numero aliqui.s intra annum deficiat, omnes ab oflicio 
cessant, neque alii sufflci queunt absque eiusdem S. Sedis facilitate 3 . 
Electi examinatores iuramenlum praestare debent de munere suo 
fideliter adimplendo. Ut Apostolicae Sedi constare queat qui prae- 



1 Bened. XIV loo. cit. L. 7, G. 1 seqq. 

1 Ben. XIV 1. c. 

3 Idem loc. cit. Lib. 4, G. 7 et seqq. 



LIBER I. DE CLERICIS 247 



cipue sunt idonei ad ecelesiastica indicia in partibus exercenda, 
Synodus Tridentina l gravissime iussit, singnlis Conciliis provincia- 
libus aut dioecesanis aliquot personas designari, ut praeter Ordina 
ries locorum iis etiam posthac causae ecclesiasticae ac spirituals 
et ad forum ecclesiasticum pertinentes, in partibus delegandae com- 
mittantur. Hinc Bened. XIV : commendat ut coactis Conciliis et 
Synodis talis eorum numerus deliniatur, qui amplitudini ac frequen- 
tiae Dioeceseos respondere censeatur. Porro Indices isti nulla pol- 
lent iurisdictione antequam a Sede Apostolica delegatam accepe- 
rint. Ex horum iudicum numero ius habent Uegulares Ordines eli- 
gendi sibi, si velint, Gonservatores. 

282. Leges porro, quae synodi moderantur celebrationem, tres 
item in classes, praestat distribuere ; quarurn aliae synodum agen- 
dam disponunt, aliae coactam ordinant, aliae absolvunt. Priores in 
hoc continentur, ut praemittatur synodi indictio a legitima persona 
legitimoque tempore ac modo facta. 

Persona legitima ad indicendam synodum is est, qui eiusdem 
congregandae ius habet, sive qui episcopali iurisdictione proprie di 
cta potitur; adeoque synodum indicere potest suo Jure: 1) Episcopus; 
2) Vicarius Gapitularis, sede vacante, dummodo a priore synodo an- 
nus effluxerit ; 3) Vicarius Apostolicus, qui ad ecclesiam vacantem 
regendam missus sit 3 . Potest, speciali mandate Summi Pontificis, 
Vicarius Apostolicus qui Episcopo in sua Sede existenti datus sit et 
Episcopi Vicarius Generalis. Non potest Praelatus inferior, licet ha- 
beat territorium prorsus separatum, ibique iurisdictionem quasi epi- 
scopalem exerceat, nisi forte alterutrum concurrat, scilicet Privile- 
gium Apostolicum, quo tale ius eidern conferatur, vel vetus consue 
tude, qua probetur eius quoque praedecessores tali hire usos fuisse. 

Ternpus quolibet saltern anno recurrit 4 . Modus his praecipue 

1 Sess. XXV, C. X de Ref. 
s De syn. L. 4, Cap. 5. 
3 Bened. XIV de Synodo, Lib. 2, G. 5, n. 10. 

* Trid. Cone. Sess. XXIV, Cap. II de Reform. Confer. Bened. XIV De Synod. 
Lib. 1, Cap. 6. 



248 PARS I. DE PERSON IS 



legibus temperatur: ut saltern per edictum generale , qui iure vel 
consuetudine vocari debent, vocentur, indicto die et loco, qui Ec- 
clesia Cathedralis esse solet, quae si duplex forte sit, alternatirn so- 
let eligi ad simultates vitandas, licet Episcopo integruni sit in quo- 
libet suae dioecesis loco Synodum celebrare. Ct populus quoque per 
singulas Paroecias praemoneatur ad preces pro felici exitu fun- 
dendas. 

Syuodo iam coacta, leges quae earn ordinant hae fere stint. 
a) Quoad durationem, ut tres dies, nisi rerum agendarum necessi- 
tas aliud Episcopo suadeat, non excedat,-qui dies propriis supplica- 
tionibus solent singuli consecrari , prout videre est in Pontilicali 
Romano et apud Benedict. XIV 1 . 6) Quoad ordinein in sedcndo, ufc 
primuni locum habeat Episcopus, qui pontilicalibus vestibus indui 
solet : deinde sequuntur ceteri in sacris quisi|ue veslibus, quae suae 
dignitatis suique ordinis propriae sunt, nimiruni: 1) Vicarius gene- 
ralis ; 2) Canonici et Beneticiarii Ecclesiae Cathedralis, quatenus ca- 
pitulariter interveniunt ; 5) Abbates; 4) Canonici Ecclesiae Cathe 
dralis, si forte uti singuli adsint ; 5) Canonici Ecclesiarum Collegia- 
tarum quae intra civitatem suut, iuxta dignitatem et antiquitatem 
Ecclesiae suae; 6) Item qui extra civitatem sunt, eadernque ralione 
habita ; 7) Vicarii foranei, qui Canonicis Ecclesiarum Collegiatarum 
eatenus cedunt, quatenus hi capitulariter interveniunt; 8) Plebani 
seu Archipresbyteri rurales, nisi usus obtinuerit, ut una cum Parochis 
prorniscue sedeant; 9) Pa roc hi, qui non secus ac Plebani et Vicarii 
foranei iuxta tempus suae promotionis sedeant *. c) Quoad actus 
praevios, ut praemittantur: 1) quaedam ex doctis piisque theologis 
et canonistis congregationes adiumentis conquirendis ad efiicaciter 
suaviterque eradicandos abusus, quos Episcopus, interrogatis ea de 
re Vicariis foraneis, Parochis, Monialium confessariis, aliisque pro- 
bis et prudentibus viris, inolevisse in dioecesi dcprehenderit 3 . 2) De- 



1 Loc. cit. Lib. 5, G. 1. 

5 Bened. XIV loc. cil. Lib. 3, G. 10. 

3 Idem Lib. 6, G. i. 



LIBER I. DE CLERICIS 249 



putatio Ministrorum Concilii, qui sunt : Praefectus hospitiorum, qui 
clericis advenientibus honesta hospitia paret ; Promoter Synodi, qui 
celeriter ac fructuose omnia perficienda curet; Secretarius, qui fu- 
turae sessionis edictum affigi curet, Canonicos Cathedralis et insi- 
gniorum Collegiatarum ante primam sessionem nominatim per se 
vocet, inferiores autem clericos per socium, scheclulas pro scrutinio 
seu clericorum examine paret, denique ut ordine omnia fiant, stu- 
deat; Socius Secretarii sen lector, qui Synodi decreta alta voce le- 
gat ; Notarius, qui absentes notet, eorum nomina, qui fidei prof es- 
sionem emittunt, scribat in fine cuiuslibet sessionis ad instantiam 
Procuratoris Synodi, denique eorum quae decreta ac gesta sunt in- 
strumentum conficiat; Praefecti Synodales, qui clerieos omnes sin- 
gulatim ad se accersant, eorumque vivendi rationem inquirant, ita 
scilicet, ut singulis eiusmodi Praefectis certa pars cleri in schedula 
a Secretario eis tradita, assignetur; Procurator Gleri, qui omnium 
nomine ea quae Clerus optat, ad Kpiscopum referat; Indices que- 
relarum et excusationum, qui controversias de ordine sedendi com- 
ponant et excusationes non accedentium exarninent. 5) Professio 
fidei a Beneficiariis emittenda qui prima vice ad Synodum acce- 
dunt. 4) Lectio deeretorum Concilii Tridentini de residentia 1 ; turn 
etiam decretorum Concilii provincialis, quod forte actum proxime 
sit. d] Quoad ordinem reruin ageridarum : 1) ut constitutiones, quas 
Episcopus audito Capitulo scripsit, legantur idque ita , ut liberum 
Episcopo sit eorum qui adsunt senlentiam requirere vel non; 2) ut 
peracta earum lectione (quae tres intra dies ut plurimum perfici 
solet), finis Synodo imponatur, impertita ab Episcopo turn clero 
turn populo benedictione, et quadraginta dierum indulgentia ab eo- 
dem concessa. 

283. Superest, quod postremum est, nimirum Synodi publicatio, 
de qua inquirendum quomodo fiat el qui sit eiusdem eiTectus. Ita 
que publicatio eo modo generatirn facienda est, qui sufliciens sit ad 
decretorum notitiam alTerendam iis, quorum interest; adeoque quoad 

1 Sess. Vr, Cap. I de Reform. 



250 PARS I. DE PERSOXIS 



decreta, quae solum Glerum respiciunt, sutlieit lectio quae in Sy- 
nodo fit; quoad decreta, quae ad totum populurn spectant, publi- 
catio fiet vel per lectionem in ecclesia cathedrali, vel peredictum 
publice atlixum, vel alio simili modo. Clerici dioecesani ad emenda 
synodi exemplaria cogi non possunt l . 

Effectus est obligatio, quae ligat Episcopi subditos, qui in Dioe- 
cesi sunt; idque ita, ut adversus ea nonnisi in devolutivo appella- 
tio admitti possit, ut superius diximus. 

2. - De Praedicatione Verbi Dei. 

28i. Praedicandi munus ita proprium Episcopi est, ut si impe- 
ditus non sit, illud per sese explere teneatur 2 . Neque in eo negli- 
gendo contrariae consuetudinis nomine excusari potest 3 . Quod s j 
fuerit legitime impedilus, illud per alios exequi omuiuo debet 4 , qui 
etiarn declarat ad quemnam electio praedicatoris tarn in Cathedrali, 
quam in aliis inferioribus ecclesiis pcrtineat et cuinam incumbat 
onus eleemosynam eidem praestandi. 

Licet auteni Episcopo praedicare in quacumque Ecclesia etiam 
regular! suae dioecesis ; sed nequit idipsum agere sine licentia Or- 
dinarii in alia dioecesi 5 . Ipsius solum est praedicatores mittere in 
sua dioecesi et nee ipsis Regularibus licet, eo contradiceule, con- 
cionari ad populum ne in Ecclesiis quidem suorum Ordinum 6 . 

Quo vero tempore ad populum suum verba facit Episcopus, eo 
Regulares quoque vel in suis ecclesiis debent tacere 7 . 

1 S. Cong. Cone, in Aquin. Susp. et Conf. 28 Febr. 1750, in Larinen. 30 Au 
gust. 1752. 

2 Cone. Trid. Sess. V, Cap. II, de Ref. 

3 FAGNANUS in Cap. Inter cetera de off. lud. ord. n. 11. 

4 Cf. FAGNAN. 1. c. 

5 S. Gongr. Cone, in Theat. 12 Dec. 1614. 

Trid. Sess. XXIV, Cap. VI, de Ref. ; Gregorius XV Const. Inscrutabili. Be- 
ned. XIV de Synodo L. 9, c. 15. Cf. App. I. 
7 Bened. XIV de Syn. L. 9, Cap. 17, n. 7. 



LIBER I. DE CLERICIS 251 



3. - - Be applications Missae pro popnlo. 

285. Tenentur Episcopi missam pro populo applicare idque post 
adeptam possessionem ecclesiae l . Circa hanc obligationem Summus 
Pontifex Leo Xlll. Constit. lata idib. lunii 1885, decrevit oinnes et 
singulos Episcopos quacumque dignitate etiam cardinalitia auctos, 
item Abbates iurisdictionem quasi episcopalem in Clerum et popu- 
lum cum territorio separate habentes, in Dominicis aliisque festis 
diebus qui ex praecepto adhuc servantur et qui ex mifaero dierurn 
festorum de praecepto sublati sunt, omni exiguitatis redituum ex- 
cusatione remota, ad Missam pro populo sibi commisso celebrandam 
et applicandam teneri. Et ad omnem dubitationem removendam 
declaravit eosdern Episcopos et Abbates huic officio satis esse factu- 
ros per celebrationem unius missae pro universe populo sibi com 
misso, etiarnsi duas vel plures dioeceses et abbatias aeque princi- 
paliter unitas regant. Quamvis enim Romanae Congregationes aliud 
decreverint de Parochis duas vel plures parochiales ecclesias aeque 
principaliter unitas regentibus , alia tamen est Parochorum, alia 
Episcoporum ratio. Opportunum etiam duxit declarare non obligari 
ad missam pro populo celebrandam Episcopos Titulares, de quibus 
inferius agendum. 

Porro Episcopus qui officiurn Parochi exercet , non satist acit 
obligation!, qua tenetur ob ipsum parochiale oln cium, applicatione 
missae pro suis dioecesanis. Hinc pro paroecia adrninistranda Vi- 
carium debet constituere et per ilium debet satisfacere obligationi 
missae pro populo. Animadv ertendum lameii iuxta Const. Bened. XIV 
Cum semper oblatas huiusmodi oneris rationem habendam esse dum 
eidem congrua statuitur 2 . 

Cum vero Episcopus in aliqua vacante cura vices Parochi ge- 
rit, onere non premitur missam applicandi pro illis paroecianis, et- 
enim hoc in casu satis erit ipsum diebus statutis missam applicare 

1 S. Bit. Congr. 12 Nov. 1821. 

* S. Congr. Fid. Prop, decrelo die 23 Martii 1863. 



252 PARS I. DE PERSOMS 



pro suis dioecesanis, inter quos paroecia comprehenditur, quam per 
accidens administrat l . 

4. - - De Residentia. 

286. Cum Pastor gregi suo teneatur advigilare et praesto esse, 
obligatur Episcopus ad commorandum assidue in loco sui tituli et ad 
ministerium pastorale exhibendum. lam de residentia inquiremus: 

1) cuiusmodi esse debeat : 2) quae sint poenae adversus delinquen- 
tes a sacris canonibus statutat*: 5) quae causae ab eadem excusent. 

287. Residentia definitur: commoratio laboriosa et assidua in 
Ecclesia aut in loco beneficii causa servitii ecclesiastici personaliter 
praestandi 2 . Porro huiusmodi residentia tribus continetur legibus, 
scilicet: 1) Episcopi persona, etiamsi habeat coadiutorem, saltern in- 
tra dioecesis ambitum cornmorari debet. Ternpore autem Adventus, 
Quadragesimae, Nativitatis et Resurrectionis Domini, Pentecostes et 
Corporis Christi a cathedrali eccle.sia abesse non potest, nisi forte ra 
tio ipsa episcopalis muneris eurn alio avocet intra suam dioecesim. 

2) Curia sen tribunal Episcopi apud Ecclesiarn cathedralem esse de- 
bet, etiamsi Episcopus in alia suae dioecesis parte commorelur. 

3) Per duos vel tres menses, sive continuos sive interruptos, licet 
Episcopis singulis annis a sua dioecesi abesse, dummodo id Hat sine 
ullo gregis detrimento et ex aequa causa, quae eorum conscientiae 
diiudicanda relinquitur, neque incidat in dies exceptos, quibus in 
Ecclesia Cathedrali Episcopum esse oportere diximus 8 . Hoc autem 
tempus non potest cum alio tempoie coniungi quo ex alia causa 
abesse licet, neque trimestre spatium unius anni cum trimeslri anni 
sequentis continuari , aut longioris absentiae compensatio aliquo 
anno adhiberi, siquis annis superioribus ea venia usus non fuerit 4 . 



1 S. Congr. Fid. Prop, decrelo 23 Sept. 1863. 

2 FAGNANUS de residenlia, Trident, Cap. 1 Sess- 21 de Reform. 

3 Gone. Trid. Sess. XXITI, Cap. i de Ref. 

* Cf. FAGNANUM in Cap. Qualibet de cl. non resid.; Bened. XIV Const. Ad Uni- 
versae 3. non. Sepi. 1746. 



LIBER I. DE CLERICIS 253 



Quod si unus Episcopus pluribus dioecesibus unitis praesideat, 
quoad locum residentiae standum est in primis iis quae ex diplo- 
matis pontificiis iniuncta sunt : si nihil in iis sancitum sit et adsit 
consuetudo legitime praescripta, ei inhaerendum esl. Si nulla extet 
consuetude, Episcopus curare debet, ut in civitate ubi habitualiter 
sedem non habet, saltern solemnioribus diebus adsit l . 

Ceterum in Congr. Gen. Fid. Prop, habita die 10 [ulii 1668 
quoad Episcopos ab eodem sacro Consilio dependentes, qui cum de- 
trimento suarum dioecesium eas deserebant , ut Romam vel alia 
loca peterent , decretum est , Episcopis S. Congregation} subiectis 
non licere ne Romam quidem sub quovis praetextu venire absque 
licentia Sacrae Congregations. 

288. Poenae autem adversus Episcopos non residentes quales 
censentur etiarn ii qui obreptitia Romani Pontificis venia absunt 2 , 
(tales non existimantur, saltern respectu poenarum, qui non ultra 
milliarium a dioecesi absunt 3 ), praeter mortalis peccati reatum, se- 
quentes sunt: 1) Privatio fructuum pro rata absentiae 4 , ita tamen 
ut aliquam partem (puta tertiam) pro exsecutione aliorum officio- 
rum retinere possint 5 , qui etiam probant eorum opinionem, qui 
aiunt hanc poenam non obligare in conscientiaj, nisi post senten- 
tiam , licet contrarium statui videatur a Cone. Trid. 6 . 2) Quoad 
eos qui sex menses continues abfuerint. privatio ipso facto in- 
currenda quartae partis fructuum unius anni, turn alterius quartae 
partis, si alios sex menses in absentia perstiterint. 3) Quoad eos 
qui ulterius in contumacia perstenfr, gravior poena a Romano 
Pontifice infligenda, qui proinde moneri de eorum absentia debet a 
Metropolitans, vel si Metropolitanus reus sit, ab Kpiscopo anti- 



1 S. Cong. Cone. Oct. 1706, in Gerund. 

2 Bened. XIV Const, cil. 

3 Cf. GIRALDI p. 2. sect. 86. THESAURUS De poenis verbo Residentia. 

* Cone. Trid. loo. cit. 

* Cf. GIRALDI et THESAURUS 1. c. 

* Loco cit. 



254 PARS I. DE PERSONIS 



quiore provinciae, idque sub poena Interdict! 1 , cuius tamen cen- 
surae absolutio non est reservata 2 . 4) Quoad omnes generatim poena 
post iudicis sententiam incurrenda consistit turn in privatione sive 
facultalis testandi, si illam antea obtinuerint, sive indultorum quae 
tamquam pontificio solio assistentibus iisdem competunt, turn in in- 
habilitale ad maiores dignitates et Ecclesias obtinendas z . 

Denique in Decreto Alexandri VII diei 26 lulii 1662, ultra poe- 
nas a sacris canonibus contra non residentes constituta, poena etiam 
suspension is ab executione ordinis episcopalis etiam in propria dioe- 
cesi, ipso facto et absque alia declaratione incurrenda, sancitur con 
tra Episcopos in locis missionum non residentes absque venia in 
scriptis obtenta. 

Eodem insuper decreto declarator, Sanctitatis Suae mentem 
nequaquam esse eosdem Episcopos, si Kegulares fuerint, ab obliga- 
tionibus professioni regulari, quam emiserunt, adnexis, per adeptio- 
nem dignitatis ac muneris episcopalis eximere, nisi quatenus eius- 
dern muneris curaeque pastoralis exercitio sint imped i men to. Quare, 
quotiescumque ex ipsorum culpa, sive ex alia qualibet causa aut 
impedimenta, quantumvis iusto ac legitimo, in praedicta Ecclesia 
aut saltern dioecesi residere , excepto ternpore a Goncilio Trid. 
praefinito, aut noluerint aut nequiverint, soluli non sunt obligatione 
quam per professioriern regularem contraxerunt vivendi sub obe- 
dientia Superiorum eiusdem religionis, observandique omnia et sin- 
gula, quae a regularibus iutra claustra degentibus sive ex voto, 
sive ex praescripto regulae et constitutionurn suae religionis, quo- 
modolibet et qualitercumque observari debent ac solent; adeo ut 
quandocumque hac in parte defecerint, nee a S. Sede licentiam 
seu dispensationem in scriptis obtinuerint, nee statim ad claustra 
suae religionis sese contulerint, omnibus iis poenis, quae contra re- 
gulares extra claustra degentes a sacris canonibus atque apostolicis 

1 Cone. Trid. Sess. VI, Gap. I de Ref. 

! Cf. THESAURUS 1. c. 

3 Bened. XIV Const. Ad universa 3 Sept. 1746. 



LIBKR I. DE CLERICIS 255 



constitutionibus prolatae sunt, obnoxii censeantur, iniuncto Supe- 
rioribus Ordinis ad quos spectat, mandato, eosdem ad claustra re- 
vocandi. 

289. Ad causas excusantes quod attinet duo inquirenda sunt: 
1) Quaenam sint; 2) Qua conditione munitas esse oporteat. lam- 
vero causae excusantes, licet quatuor a Concilio Tridentino assignen- 
tur *, ad duas tamen revocari possunt: a) ad necessilatem , quae 
complectitur etiam obedientiam ; 6) ad caritatem , qua continetur 
etiam Ecclesiae vel reipublicae utilitas. 

Propter necessitatem excusat a residentia: 1) obedientia Supe 
rior! debita id est turn Romano Pontifici qui Episcopum vel ad se 
vocet, vel alio mittat, turn etiam Metropolitae in casu vocationis 
ad Concilium Provinciate. 2) Infirmitas ipsius Episcopi, quae non- 
nisi alio sub coelo curari possit 2 . Hue pertinet etiam malignitas 
aeris, quae certo anni tempore totam dioecesim occupet, et cuius 
causa praeter trimestre spatium lege indultum, alius etiam absen- 
tiae mensis concedi potest s . Excipitur tarn pestis , quae Episcopi 
absentiam a tota dioecesi minime excusat 4 . 3) Persecutio aut ho- 
stilis incursio, nisi tamen gregis salus pastoris praesentiam exigat. 

Ex causa caritatis a residentia excusat: 1) utilitas propriae Ec 
clesiae, ex. gr. eius iurium defensio. 2) Utilitas Ecclesiae Romanae 
vel universalis. Quo etiam referri potest necessitas adeundi comi- 
tia publica, iis in locis ubi dignitas sanatoria Episcopis adiuncta est 5 . 
Hue etiam referri potest necessitas navandi operani causis beatifi- 
cationum vel canonizationum pro iis qui auctoritate apostolica ad 
id delegantur. Quo tamen in casu id speciale est, ut in absentiae 
tempore trimestre spatium lege indultum comprehendi debeat , ei- 
que addi dumtaxat possint alii triginta dies, quod si non sufliciat, 



1 Sess. XXIII, Gap. 1. 

* Bened. XIV Const. Ad universae tert. Non. Sept. 1746. 

3 Bened. XIV 1. c. 

4 FAGNANUS in Gap. Cleric<>s de cler. non resid. 

8 Urbanus VIII Const. Sancta Synodus 12 Dec. 1634. 



256 PARS I. DE PERSONIS 



tantumdem anno inscquente concedi queat l . 3) Utilitas alterius Ec- 
clesiae, ita tamen ut propria detrimentum spirituale nullum palia- 
tur; item utilitas reipublicae ex. gr. ad pacem conciliandarn. 

Gonditiones quibus causae modo memoratae subiiciuntur, hae 
sunt: i) ut habeatur ratio necessitatis gregis; 2) ut servetur ordo 
caritatis; 3) ut causa quae adesse dicitur , ad Sedeni Apostolicam 
seu ad sacram Congregationem fideliter deferatur; 4) ut ipsius Ro- 
mani Pontificis adprobatio et licentia accedat 2 . Unde sequitur, abro- 
gatum esse Goncilii Tridentini decretum, quo eiusmodi causae co- 
gnitio et licentia etiam Metropolilyno permitlebatur 3 . Excipitur ab 
hac lege duplex absentiae causa, adeundi nempe vel Concilium Pro- 
vinciale vel Gomitia publica A . 

5. - - De Visitatione Dioeceseos. 

290. Cum boni pastoris sit oves suas nosse et ab iisdem cognosci, 
dioecesis visitatio ita cum pastorali Episcoporurn ofiicio cohaeret, 
ut ea nullatenus omitti aut negligi possit. De hac agentes inqui- 
remus: 1) Quinam sit eius scopus, vis ac materia . 2) Quinam sit 
modus ac tempus quo peragenda est. 3) Quid de expensis constitutum 
in iure sit. 

291. Ad primum quod attinet, Concilium Tridentinum 5 declarat 
visitationis praecipuum finem esse sanam orthodoxamque doctrinarn, 
expulsis haeresibus, inducere, bonos mores tueri, pravos corrigere, 
populum cohortationibus et monitionibus ad religionem, pacem in- 
nocentiamque accendere, ceteraque, prout locus, tempus et occasio 
feret, ex visitantium prudentia, ad fidelium fructum constituere. 

Vis visitationis propria, seu Decietorum quae non servata iu- 
ris ordine feruntur, est ut appellatio in suspensive contra ea non 



1 Bened. XIV Const. Ad universae. 

2 Bened. XIV 1. c. 

8 Gf. GIRALDI P. 2, sect. 86. 

* Urb. VIII Const, cil. Sancta Synodus visitando ss. limina. 

5 Sess. XXIV, Cap. Ill de Ref. 



LIBER I. DE CLERICIS 257 



admiltatur *. Caeterum magna i-erum agendarum moderatio adhi- 
benda est - ita ut poenae potius poenitentiae rationem habeant. 
Quodsi poena aliqua ob grave deliclum ferenda sit, lenitate est tem- 
peranda 3 . 

292. Quoad materiam visitationis certus immotusque canon est 
omnes et singulas sacras personas et loca pia intra Dioecesis ambitum 
consistentia, ab Episcopo visitari posse, nisi manifests exemptione 
poliantur. Episcopus enim supra iis fundatam habet iurisdictionem 4 . 
Hoc posito ad singulas species veniamus. 

Porro materia visitationis sunt in primis clerici turn quoad mo 
res, tum quoad officia atque obligationes ecclesiasticas, quae iisdem 
incumbunt; adeoque universim omnes Clerici visitandi sunt circa 
obligationes omnibus communes. In specie autem obiectum visita 
tionis est. 1. Gapitulum. lorro quoad corpus, inquirendum est quo 
ordine sit distincturn et ulrum habeat canonicum theologum ac 
poenitentiarium : circa singulas personas , utrum ordines habeant 
suis praebendis adnexos: circa chori servitium, inquirendum est an 
ad divinas laudes coniunctim in ecclesia recitandas aut decantandas 
omni religione atque cultu sedulo incumbant, praescriptamque omnes 
ore, habitu, corpore, ritibus disciplinam ac legem servent. An pun- 
ctatores adimpleant quidquid et statuta Capituli et synodalia su 
per punctationibus constitutiones edicunt. An habeatur tabella ho- 
raria. An dislributiones quotidianae sint constitutae, quarum pri- 
vatione negligentes puniantur. Circa capitulares deliberationes , an 
legitime flank Circa ordinem in regimine Capituli inquirendum an 
constitutiones sint et a quo approbatae fuerint; an fiat electio of- 
ficialium rationesque ab iis in fine anni reddantur et in libros refe- 
rantur; denique an Tabularium, seu locus quern vulgo Archivium 



1 Bened. XIV Const. Ad militantis Ecdesiae 3 Kal. Apr. 1742. Cap. 10, Scss. 25 
de Ref. Cone. Trid. 

s Decrel. lib. 1, tit. 51, cap. 16. 

3 C. 13, lib. 1; c. 1, t. 20, lib. 5 in 6. 

* Cf. BARBOSA de Off. et potest. Episc. P. 3, All. 74. 

ZlTELLI-SOLIERI. 17 



258 PARS I. DE PERSONIS 



dicunt, in quo et monumenta quaevis vetera locata sunt et nova 
reponuntur in dies, recte custodiafur. 2. Visitandi sunt Parochi, et 
inquirendum circa eorum residentiam, circa visitationem infirmo- 
rum, puerorum instructionem in re Christiana, expositionem evan- 
gelii, denunciationem ieiuniorum dierumque festorum dominicis die- 
bus populo faciendam, applicationem missae pro populo, ceteraque 
omnia parochialia munera ; turn circa librorum parochialium atque 
archivii custodiam. 5. Visitandae personae ad Curia m pertinentes, 
praesertim Cancellarii circa acta civilia et criminalia, iitrum distin- 
cte et fideliter ea retineant, eorumque inventarium habeant, turn 
circa alios Curiae libros, id est ordinationum earumque actorurn 
aliarumque episcopaliurn functionum, professionum fidei eorumque 
qui emittere cam debuerunt , supplicum libellorum et quorumvis 
rescriplorum aut decretorum, quae sine forma iudiciali fiant, acto- 
rum seu negotiorum quae ad moniales pertinent; turn denique circa 
modum quo ii libri servantur, utrum distincto ordine et utrum sub- 
scriplionem habeant atque approbationem Episcopi , vel etiam Vi- 
carii Generalis et Cancellarii eius temporis quo compact! fuerunt. 
4. Visitandae sunt Moniales circa disciplinam et praesertim circa 
clausuram : an fenestras in domos saecularium prospicientes ha 
beant, au colknjuia cum exleris iueant, an chori servitium prae- 
stent, an sacramenta suscipiant. Turn circa novitias et educandas 
praesertim inquirendum utrum separatis in locis habitent. Turn in 
quirendum circa libros qui haberi ab Abbatissa debent, scilicet in- 
ventaria bonorum stabilium ac iurium monasterii, introitus et exi- 
tus anni, deliberationum capitularium. Turn denique inquirendum 
caute et prudenti modo, circa vitam, mores ac directionem confes- 
sarii. 5. Visitandae sunt Confraternitates laicorum circa legitimam 
earum institulionem earumque statuta, circa earum interventum 
ad publicas processiones,. circa administrationem bonorum, earum- 
dem inventarium et archiviurn. 6. Visitandi sunt laici seu populus, 
et inquirendum an adsint peccata aliqua publica, vel aliqui publici 
peccatores, ut concubinarii ; coniuges separati absque iudicio eccle- 
siastico, blasphemi, usurarii, etc. 7. Denique est ipsi providendum 
ut publicae scholae ubi desunt aperiantur lam pro masculis quam 



LIBER I. DE CLERICIS 259 



pro feminis et ut probatae vitae institutoribus magisterium com- 
mendetur. 8. Quoad Ecclesias visitandas distinguendae sunt Ecclesiae 
Regularium ab Ecclesiis saecularibus. Saeculares Ecclesiae quae- 
cumque sint Episcopi visitalioni subiiciuritur l , etiamsi de Ecclesiis 
Commendatis agatur 2 , aut de Ecclesiis quae in vere nullius dioe- 
cesi esse dicuntur quae regulariter ab Episcopo viciniori visitari 
debent 3 . Si de Ecclesiis Monasteriis adnexis agatur in quibus re- 
gularis observantia viget, hae non visitantur ab Episcopo nisi 1) in 
illis Ecclesiis animarum cura exerceatur in personas etiam degentes 
extra Monasterii claustra 4 2) vel de Ecclesiis Regularium agatur 
in quibus laicorum confraternitates erectae sunt. 

293. Res, quae inateriam visitationis constiluunt, sunt: 1) Sacra- 
menta. Et quoad Baptismum inquiret E|)iscopus an fons baptisma- 
lis ex materia solida confectus ceterisque rebus ad baptismum ne- 
cessariis rite instructns existat; circa tempus baptismi , an infan- 
tibus ultra tres dies dilTeratur; circa modum an extra necessitatem 
cont eratur domi. an imponantur etbnicorum nomina, an personae 
legitirnae in patrinos eligantur; circa obstetrices, an examinatae 
sint et approbatae. 

294. Quoad saeramentum Gonfirmationis inquire idum ab Epi 
scopo est, an ad earn admiltantur rninores septennio et adulti non 
confess!, an legitimae personae in patrinos eligantur. 

295. Quoad saeramentum Eucharistiae inquirendurn circa mo 
dum quo servatur, an in tabernaculo, quod exterius sit decens et co- 
nopeo conlectum, pariter decent! colorisque ritui congruo, interius 
autern serico panno circumvestiturn, denique ostiolo (irrno instru- 
cturn cum clavi decenti, quae diligenter penes Parochum custodiri 
debet si agatur de ecclesia parochial!, si de monialiurn, penes Cap- 
pellanum, non vero penes ipsas. Inquirendum praeterea, an pixis 



1 Cone. Trid. Sess. VII, cap. 7. 
1 Cone. Trid. Sess. 21, c. 18. 

3 Cone. Trid. Sess. 24, c. 9; Ita FAGNANUS, BARBOSA Card. PETRA aliique ma- 
gnae notae doctores. 

v Cone. Trid. Sess. VIII, c. 7; Sess. 25, c. 11, de Reform. 



260 PARS I. DE PERSONIS 



sit argentea aut ex alio metallo decenti atque intus inaurata debi- 
toque operculo et conopeo contecta ; an praeter pixidem quid aliud 
licet sacrum in tabernaculo servetur: quod si reperitur, illico re- 
movendum est. Inquirendum an lampades ante altare tabernaculi 
diu noctuque colluceant, an particulae consecratae hienie quinde- 
cini, aestate octo quibusque diebus renoventur. Inquirendum an in 
Ecclesiis ruralibus, in quibus SS. Sacramentum asservatur, Cappel- 
lanus resideat et quotidie missam celebret, teneri enim ad utrum- 
que vel per se, vel per ahum, declaravit L . Geterum Episcopus per 
edicta in sacristia affigenda poenas pro qualibet culpa in asserva- 
tione Eucharistiae commissa conslituere debet in eos, qui ad eius- 
modi custodiam tenentur; et Antistitibus hac in re facultates dantur 
procedendi contra regulares et exemptos cumulative cum eorum 
Superioribus generalibus 2 . Circa modum quo recipitur et defertur 
Eucharistia, inquire! Episcopus an in Paschate omnes communicent 
et an qui neglexerint moniti fuerint, an mulieres decenti vestitu 
accedant, an ad infirmos tempestive deferatur et debita cum asso- 
cialione luminum, an et quoties expositiones publicae fiant et pro- 
cessiones cum delatione Eucharistiae. Benedictio SS. Sacramenti im- 
pertiri non potest sine Episcopi licentia. Item processiones, praeter 
eas quae a rubricis praescribuntur, vel expositio solemnis SS. Sa 
cramenti seu quae fit per ostensorium, haberi nequeunt, nisi cum 
eiusdem permissione. Expositio, minus solemnis quae fit per pixi 
dem, non requirit huiusmodi permissum 8 . Circa missae celebratio- 
nem inquirendum est an calicum et patenarum aurum quo intus 
obduci debent evanuerit, an planetae aliaeque vestes et cetera in- 
strumenta sint attrita aut immunda. Inquirendum utrum exteri sa- 
cerdotes absque litteris dimissoriis ab Episcopo recognitis admittan- 
tur ad sacrum faciendum ; utrum aliqui sint qui absque tonsura ac 
vesle clericali decenti, aut propere aut irreverenter missas celebrent 



1 S. Rit. Congr. in Firmana die i6 Martii 1833. 

2 S. Congr. Epp. et Reg. lilt, encycl. 9 Febr. 1751. 



Prout constat ex Epist. Bened. XfV ad Episcopum Warmiens. 17 Apr. 1746 
nee non ex alia ad Card. Urbis Vie. 27 lulii 1755. 



LIBER I. DE CLERICIS 261 



aut etiam ante auroram aut post meridiem. Inquirendum an cata- 
logus onerum missarum in sacrario loco patenti prostet, utrum ha- 
beantur libri, non folia, in quibus sacerdotum manu missae descri- 
bantnr ad onera implenda eadem die eelebratae. 

296. Quoad sacramentum Poenitentiae inquirendum an confessa- 
rii induti superpelliceo ac stola et, quod attinet ad mulieres (idem 
praestat quoad pueros), in sede confessionali ad cratem confessiones 
excipiant; utrum Confessarii de aliena dioecesi admittantur sine Epi- 
scopi licentia ; circa sedes confessionales, utrum sint in loco \isi- 
bili et cratem habeant ac ostiolum quo Sacerdotis facies populo oc- 
cultetur, nee non piarn quamdam imaginem ex parte poenitentis, 
utrum in iis sit aflixa tabella casuum reservatorum etc. 

297. Quoad sacramentum Extremae Unctionis iriquirere Episco- 
pus debet circa modum quo sacrum oleum servatur, an in cellula 
a cornu evangelii panno serico obducta in \asculo saltern stamneo, 
in capsula lignea incluso, circumposito undequaque gossipio et cum 
sera et clavi externaque inscriptione: Oleum infirmorum. Ad haec 
inquirere debet circa modum quo ad infirmos defertur et circa mo 
dum quo administratur. 

298. Quoad sacramentum Matrimonii inquirendum an Parochus 
aliquoties in anno impedimenta matrimonii populo exponat, an ante 
malrimonium trinas fiant denunciationes diebus festis de praecepto 
iisque non continuis; an sponsi ante matrimonium soli absque prae- 
senlia parentum conversentur, an exteri vel qui diu fuerunt ab- 
sentes absque licentia Episcopi ad matrimonium admittantur, an 
domi sine Episcopi licentia matrimonia celebrentur, an contracta 
eadem die describantur in libro. 

299. Materia visitationis sunt: 2) reliquiae et imagines sancto 
rum. Quoad imagines inquirendum est an in Ecclesiis exponantur 
antequam ab Episcopo approbatae fuerint, an procaci venustate vel 
specie et forma non vera aut insolita depictae sint. Quod reliquias l , 

1 Districte prohibetur sacras reliquias et Sanctorum exuvias, Heel capsula re- 
conditas et sigillo munitas, quolibet praetextu eliam redimendi emere aut mercari. 
Leo XIII 24 Dec. 1878. 



262 PARS I. DE PERSONIS 



an decenler et fideliter custodiantur. an adsint earum catalogus at- 
que authenticae certae fidei, eas enim exponere non licet, ne in 
Ecclesiis quidem exemptis, nisi prius recognitae approbataeque sint 
ab Ordinario, tametsi iam probatae a Romano Pontifice i . Nee licet, 
si reliquiae sanctorum et instrumentorum dominicae passionis per- 
mixtae sint reliquiis sanctorum, antequam separatae fuerint 2 . 

300. Quoad Beatos notandum quod his nee Ecclesias nee Altaria 
nuncupare licet 3 , nee eorum reliquias in processionibus circum- 
ferre. Et eorum imagines et reliquiae in his tantum Ecclesiis retineri 
et exponi possunt, in quibus eorum officium fieri permittitur 4 . 

501. Eorum vero qui cum sanctitatis fama dormierint imagines, 
ne in sacrariis quidem ecclesiarum retinere licet, imo nee in fene- 
strarum vitris depingere 5 . 

502. Materia visitationis 3) sunt legata pia. Circa quae inqui- 
rendum an aliqua adsint eaque scripta retineantur in libris atque 
impleantur, aut siquae nova instituuntur eorum notitia Vicario Ge- 
nerali communicetur ut executioni mandentur. 

505. Ad haec: 4) materia visitationis sunt Ecclesiae non exem- 
ptae, circa quas inquirendum an liberae vel patronatae sint, an re- 
paralione indigeant ac instrumentis ad sacras funcliones necessariis 
sint sutficienter instructae, an novae aediticentur absque dote et 
Episcopi licentia, an altaria habeant iconem sacram , lapidem sa 
crum coopertum tela cerata, duo saltern candelabra cum imagine 
Crucifixi, mensam tribus mappis albis coopertam, qua rum superior 
ex utroque latere fere ad suppedaneum descendat, fulcrum missalis, 
tabellas sacri convivii, psalmi Lavabo et Evangelii S. loannis. 

504. Insuper 5) materia visitationis est Seminarium, circa quod 
inquirere debet Episcopus an alumni habeant requisita a Goncilio 

1 Sixtus V Gonsl. Dominus. 
* S. Kit. Congr. 20 Febr. 1847. 
3 S. Rit, Congr. 11 Apiilis 1840. 



* Urbanus VIII Const. Sanctissimum. 
5 S. Ril. Congr. 24 Martii 1860. 



LIBER I. DE CLERICIS 263 



Trid. praescripta l , an adsint regulae ab iis servandae; qui sint eo- 
rumdem mores ac in sludiis profectus; an diebus festis Ecclesiae 
Cathedrali interveniant; an adsint Rector et Magistri et quomodo 
se gerant; an adsint deputati ad for mam Concilii elecli , scilicet 
duo de Gapitulo totidemque de Clero, unus a Capitulo ipso alter ab 
Episcopo, itemque unus a Clero alter ah Kpiscopo eligendus ; an 
redditus Seminarii fideliter administrentur. 

305. Denique 6) materia visitationis sunt hospitalia aliaque loca 
pia et religiosa et circa ea inquire! Episcopus an legitimam habeant 
ereclionem suasque constitutiones, an eae serventur, quae sit red- 
dituum administratio cuius rationes repetendae oninino sunt; nisi 
tamen de locis piis agatur quae ab Episcopi iurisdictione proponan- 
tur exempta. 

506. Ad alteram quaestionem quod attiuet, scilicet ad modum 
ac tempus visitationis, id prae ceteris cavent canones, ut diligentia et 
aequitas servetur. Itaque quoad tempus, visitatio quotannis, aut si 
dioecesis amplior sit, quolibet biennio renovanda omnino est 2 . Nulla 
tamen poena in Ecclesiae externo foro statuta est in eos, qui earn 
stato lempore praetermittant. Frequentius autem haberi potest z , 
sed expensis minime repetitis 4 . 

507. Quoad modum respectu personae visitantis, fieri ea debet per 
se ab ipso Episcopo, etiamsi iura superepiscopalia exerceat vel di- 
gnitate cardinalitia praefulgeat 5 et si legitime impeditus sit vel dioe 
cesis sit nimis ampla per alios, sed conscientiae ipsius Episcopi re- 
liquit Cone. Trid. iudicare an impedimenta sint legitima vel non. 
Qui visitatores ab Episcopo deputantur litteras patentes ab ipso 
Episcopo oblinere debent, quae in unoquoque loco anlequam visi- 



1 Sess. XXIII, Gap. XVIII, de Ref. 

4 Cone. Trid. Sess. XXIV, Gap. Ill, de Ref. 

3 Ita Leo IV ad Episcopos Britanniae cuius verba referunlur a Gratiano in 
can. 4, caus. 10, q. 1. 

* Bened. XIV, de Syn. dioeces., L. X, cap. 10, n. 6. 

5 Cfr. Collect. S. C. Prop. Fidei n. 92. 



264 PARS I. DE PERSONIS 



tatio inchoetur publice legendae sunt l . Respectu cornitalus visi- 
tantis, facienda est nonnullis adhibitis adiutoriis, etiainsi Episcopus 
ad id non teneatur ex rigore iuris, dummodo ipse par sit ad munera 
visitationis obeunda. Adiutores autem, preter notarium vel secreta- 
riurn visitationis, esse solent duo con visita tores sive ex Capitulo Ca- 
thedralis, sive extra electi -. Possunt esse etiam ex ordine regulari, 
dummodo presbyteri vel diaconi sint. Aliquando solent nomiulli 
concionatores atFerri sive missionarii 8 . Facienda est insuper cum 
modesto equitatu ac famulatu qui Episcopi prudentiae definiendus 
relinquitur. Respectu ipsius visitationis fieri ea debet praemonito 
per edictum die quo earn inchoare sibi proponat Episcopus, nisi ei 
ex iusta et gravissima causa secus videatur. Praeterea quam bre- 
vissimo tempore absolvi debet, quod tamen prudentiae Episcopi re 
linquitur. Ea vero gravitate et modestia, ut si visita tor prohibeatur 
(qui quidem ne ut suspectus quidem , nisi iudicialiter procedatur, 
prohiberi potest), fores non iubeat eifringi, etsi summo iure possit, 
sed potius censuris utatur. Denique decreta eiusdem referri debent 
per notarium vel per visitationis secretarium in libro. 

508. Ad tertiam quaestionern seu ad expensas visitationis pro- 
gredientes, notamus, quod ius eas exigendi procuratio dicitur. Haec 
recte defmitur ius visitatoris exigendi moderata 4 victuaria ab iis qui 
visitantur neque legitime excepti sunt, pro necessitate temporis vi 
sitationis. Unde sequitur : a) ex eo quod ius sit visitatoris , procu 
rationem ei deberi qui visitat adeoque delegate, non vero Episco- 
po, si per delegattim visitationem faciat 5 ; b) condonari perpeluo 
procurationem cum successoris detrimento non posse. Ex eo quod 
moderata victuaria esse debeant sequitur: c) nihil ultra exigendum 
esse praeter domum ac victum pro se, pro suis et equis 6 ; d) pro di- 

1 Lib. Ilf, c. 6. 

s FAGNANUS in Cap. 20 de censib. n. 8. 

3 Bened. XIV Consl. Firmandis 28 Oct. 1744. 

* Cap. 16, tit. 31, lib. 1; Cap. 16, tit. 26, lib. 2; Cap. 17 el 7, lit. 29, lib. 3. 

B FAGNANUS in Cap. 23 de cens. 

6 FAGNANUS 1. c. 



LIBER I. DE CLERICIS 265 



gnitate visitantis suppeditandam esse, adeoque Episcopi delegate 
vel Vicario Capitular! dimidio minorern ipso Episcopo ; e) optionem 
dari iis qui visitantur ministrandi vel victuaria vei pecuniam quam 
antea forte consueverint; f) particulari alicuius ecclesiae consuetu- 
dine procurationem non posse praescribi, etsi consuetudo sit im- 
memorabilis, ne ceteris onus accrescat. Contra vero dicendurn si 
agatur de consuetudine generali alicuius loci seu provinciae l . Ex 
eo quod d< i beatur quod pro necessitate exigitur, sequitur: g] neque 
in ipsa cathedral! urbe exigi illam posse, neque in loco adeo vicino 
ut Episcopus in domuni suarn commode se recipere possit; h) dua- 
bus ecclesiis una die visitatis, unam procurationem deberi 2 ; i) quo 
anno Episcopus visitationem non obit, procurationem ei non de 
beri 3 . A ) Si semel iterumque in uno anno visitationem suscipit, 
unam procurationem exigere posse 4 . Denique ; /) itineris expensas 
repeti non posse 5 , m] neque Episcopum posse dona recipere. 

509. Ad visitationis expensas tenentur Parochi et beneficiati 6 . 
Una cum Parocho tenenlur possessores beneficiorum simpliciurn et 
cappellaniarum quae in titulum conferuntur 7 . Tenentur etiam so- 
dalitia ecclesiastica aliaque pia loca. Tenentur ii regulares qui visita 
tion! episcopali subiecti sunt, nisi privilegium habeant. Non licet 
autem Episcopo conventus parvos visilandi aliquid accipere procu- 
rationis nomine 8 . 

510. A procuralione aequitatis iure liberantur: 1) hospitalia et 
similia loca in pauperum alimenta instituta, nisi beneficii litulum 
adnexum habeant 9 . Praeteiea: 2) liberantur ecclesiae et personae ec- 

1 Cone. Trid. Sess. XXIV, Cap. Ill de Ref. 

2 Cap. 3, tit. XX, lib. 3 in 6. 

3 S. C. C. in Aprutin. Dec. 1584, Lib. 4 Deer. 
* S. C. C. in Policastr. Proc. 1 iunii 1737. 

8 FAGNANUS in Cap. 23 de cens. 

6 S. Congr. Cone, in Camerinen. Procurationis 23 Nov. 1793. 

7 S. Congr. Cone, in Narnien. 12 Sept. 1634. 

8 Cf. Collect. BIZZARRI p. 291. 

9 FAGNANUS in Cap. 24 de cens. n. 54 ; SCHMALZGRUEBER in lit. de cens. n. 106. 



266 PARS I. DE PERSONIS 



clesiasticae notorie pauperes, quae vix necessaria habeant ad sui 
sustentationem l . 3) Vi consuetudinis a iure probatae populus seu 
plebis laicorum atque universitates locales 2 . Seeus autem dicendum 
est de Confraternitatibus 8 . 4) Monasteria monialium, nisi beneficium 
aliquod sit in earurn ecclesia 4 . 5) Oratoria privata 5 . G) Privilegio 
apostolico gaudentes quod explicitum sit, nam generalibus terrninis 
conceptum non sufficit 6 . 7) Ecclesia Cathedralis . 

311. Qui vero procurationem indebitam culpabiliter exegerinl, 
ad duplum condemnantur 8 . luxta Tridentinum Concilium 9 hi in 
Concilio Provincial! sine veniae spe aliqua poena mulctantur. 

Post visitationem tenentur Episcopi curare ut quae constituta 
sunt vere ad eft ectum perducantur to . 

6. - - De Visitatione ss. Liminum. 

312. Antiquitus Episcopi romanum iter aggrediebantur potius 
devotionis causa quam legis necessitate. At postea Episcopi obligari 
coeperunt ll . 

Finis visitation is erat turn ad preces fundendas apud Apostolo- 
rum Sepulcrum, turn ad subiectionem Romano Pontifici profitendam 12 



1 SCHMALZGRUERER 1. C. 

2 S. G. C. in Ferenl. 20 Apr. 1782. 

3 S. G. C. in Spoletana 14 iun. 1710. 
* GIRALDI P. I, Sect. 562. 

5 REiFFftNSTUEL, de cens., n. 51. 

6 SCHMALZGRUEBBlt 1. C. 

7 Ita decisum a S. C. Concilii 17 Nov. 1685. 

8 Gone. Trid. Sess. XXIV, Cap. Ill, de Ref. 

9 Trid. Cone. Gap. 3, Sess. 24 de Reform. 

10 Bened. XIV Const. Ubi primum 5 Dec. 1740. 

11 Uti palet ex cap. 4 de lureiurando in decretalibus in quo cum formula ex- 
hibetur iuramenii a novo Episcopo praestandi, Episcopus iurat sj visitaturum limina 
Aposlolorum. 

1J Ex can. 4, dist. 93 in decreto Gratiani. 



LIBER I. DE CLERICIS 267 



tnde inductum est ut etiam ad Pontificcm nominatim de statu 
propriae dioecesis referunt. Profecto dicendum non est quod etiam 
antea Pontifex Episcopos de iis quae ad suas dioeceses pertinet 
non interrogaret , at Episcopi non tenebantur lege ad exhibendam 
relationem propriae dioecesis *. 

Xistus V disciplinam introductam confirmavit ac rnetius etiam 
determinavit. 

Quod ulterius perfecit et ipse Benedictus XIV 2 . 

313. Visitatio ss. liminum in eo consistit ut singuli Episcopi 
certo quoque tempore Komanum Pontificem tamquam supremum 
Ecclesiae centrum et caput adire teueantur , eique Ecclesiae suae 
statum aperire 3 . De hac visitatione duo quaerenda sunt , scilicet 
modus et tempus. 

314. Quoad modum, Episcopi hoc officio per se fungi debent. Si 
vero Episcopus coadiutorem habeat, satis est ut vel ipse vel coad- 
iulor illius nomine visitationem expleat et relationem status dioe- 
ceseos suppeditet *. Ceterum iutercedente impedimento, poterit Epi 
scopus huic oneri satisfacere per procuratorem duplici tamen sub 
conditione, seu ut is speciali mandato instructus sit, et ut ex ipsa 
dioecesi mittatur. Procurator ipse, poterit esse e clero regulari so- 
lurn in deficientia cleri saecularis eaque deficientia probata 5 . Sed 
nunc indulgentior est Sac. Gongr. hac in re. Episcopi titulares in 
partibus inh delium residentes tamquam Yicarii Apostolici , implere 
praedictam Const. Sixti V, si visitationem expleant per Procurato 
rem in urbe existentem, declaratum est per Sacram Congr. Fid. 
Prop, coram Urbano VIII die 28 lulii 1626 6 . 

315. Tempus iuxta memoratam Constitutiouem Sixti V varium 

1 Gonslilutione Romanus Ponlifex d. 20 decemb. 1585. 

2 Const. Quod sancta 23 nov. 1740. 

3 Sixlus V Const. Romanus Pontifex d. 20 Dec. 1585. Bened. XIV Const. Quod 
sancta 23 Nov. 1740. 

* Bened. XIV Const, cil. 

5 Bened. XIV de Synod., L. 13, Cap. 6. 

6 Cfr. Collect. S. C. Prop. Fidei n. 82-86; Cfr. n. 90. 



268 PARS I. DE PERSOMS 



est pro varia Episcoporum distantia, nimirum pro Italia et insulis 
adiacentibus triennium, pro regionibus citra rnare germanicum et 
balticum quadriennium, pro reliquis Europae regionibus et pro Africa 
quinquennium, pro reliquis decennium. [nitium triennorum alia- 
rumque periodorum desumendum est pro cunctis promiscue Epi- 
scopis non a die quo ipsi in Consistorio renuntiati sunt ad sedem 
episcopalem vel eiusdem possessionem susceperint, sed a die 20 De- 
cemb. 1585, quo die Constitutio sixtina edita est. Si aliquis Episco- 
pus postulet ut spatium temporis sibi praefinitum prorogetur, Sacra 
Congregatio, iusta accedente causa, abnuere non solet. 

316. Actus triplex est, id est visitatio Basilicarum S. Petri et 
Pauli , aditio ipsius Romani Pontificis , relatio ore facienda eidem 
Romano Pontitici et scriplo tradenda sacrae Congregationi de statu 
Ecclesiae suae turn quoad res, turn quoad personas iuxta instru- 
ctionem ab ipsa Sacra Congr. editam quae heic subiicitur. 

Capita quibus respondere debent Vicarii Aposlolici ac Missionum 
Praef ecti, ut de regionibus sibi commissis plenam S. Congre 
gationi relationem reddant *. 

317. Infrascriptis quaestionibus accurate et praecise respon- 
dendum erit, adhibito cuique responsioni quaestionis numero; si quid 
vero aliquis forte reperiet quod ad suam Missionem non spectet, is 
indicare poterit numerum, deinde iuxta scribere: Ad talem nume- 
rum non est quod respondeam : turn ad cetera perget. 

De Mission-is origine, progressu, et confiniis. 1. Breve com 
pendium historicum circa originem, progressum ac mutationes Vi- 
cariatus sive Praefecturae conficiendum erit. - - 2. Describenda con- 
finia, quibus continetur territoriurn Missionis , ac si aliqua circa 
ilia controversia existat, rationes exponentur. Insuper charta co- 
rographica Vicariatus, siquidem in promptu haberi possit, addenda 
vel saltern deinceps transmittenda. 

1 Vide in Collect. S. G. Prop. Fidei n. 109. 



LIBER I. DE CLERICIS 269 



De Missionariis, eorum qualitale el idoneitate. 3. De perso- 
nis ecclesiasticis erit exponendum imprimis, quinam sint Missionarii 
quibus s. ministerium exercendum in Vicariatu vel Praefectura 
concreditum est ; an Saeculares vel Uegulares, quam idoneitatem 
et vivendi rationem praeseferant , an sufficiens eorum numerus 
sit pro necessitate fidelium, an studio linguae vernaculae illius 
gentis accurate dent operam . an miti ratione erga Ghristianos 
se gerant , an in sacro ministerio exerccndo uniformitatem cu- 
rent. Insuper an Missionarii Regulares regulas Instituti sui ac prae- 
sertim tria vota substantialia Paupertatis, Gastitatis et Obedientiae 
fideliter servent: an Vic. vel Praefecto Apostolico etiam ut regula- 
res, an alteri Superior! sint subiecti; an plus aequo erga paganos, 
vel protestantes aut schismaticos, si ibi adsint, obsequentes sint; 
an ex institute vel ex consuetudine usque ad mortem in Missione 
perseverent. An universi Missionarii in usu t acultatum quas acci 
piunt, nimis latas interpretationes, ac facilitatem improbandam se- 
quantur. 4. Nee praetermittendum si Missionarii alterius Vica- 
riatus aut Praefecturae aliqua ratione in administrationem propriae 
Missionis sese immisceant. 

De regimine Missionum per Vicarios Apostoiicos. 5. Qua 
ratione provideant Praesules regimini Vicariatus seu Praefecturae, 
ne vita decedentes sine Superiore fideles relinquant. 6. Utrum 
habeatur aliquod Consilium ordinariurn Missionariorum , quasque 
attributiones illi adsignentur. 

De Clero Indigena. 7. Singulariter sermo instituendus de 
clero indigena, ac imprimis de idoneitate illius, deque animi qua- 
litalibus, quibus praeditus apparet, ac de spe quae in ipso colloca- 
ri possit. 8. Qua ratione consulatur education! et inslitutioni 
Glericorum indigenarum : praesertim an habeatur Seminarium , 
utrum sit, separatum ab alumnis saecularibus, et quae studia ibi 
Clerici doceantur, et utrum regulae a Tridentino praescriptae in toto 
vel in parte serventur, cuius curae ac regimini creditum sit, de- 
nique an, si desit, aliquo modo constitui possit vel eiusdem defe- 
ctui suppled. 9. Quibus offlciis Indigenae adhiberi possint, et 



270 PARS I. DE PERSONIS 



an excludantur a quacumque superioritate respectu habito ad Mis 
sionaries Europaeos. 

De Institutes Rcgularium. 10. Quoad Instituta Regularium 
indicetur, an sint in Vicariatu seu Praefectura, et an education! et 
institution! iuventutis dent operam, idque exprimatur sive quoad 
instituta virorum sive quoad instituta mulierum. It. An inter 
tndigenas sint qui regularibus Institutis sint addicti et ad huius- 
modi statum se inclinatos praebeant, qua demum Missionum uti- 
litate possint ea inter indigenas diffundi. 12. Utrum Ecclesia- 
stici viri sive Saeculares sive Regulares clerical! aut religiose ha- 
hitu utantur, vel saltern alia veste, quae eorum statum minime de- 
deceat. 

De Minister io Sacro ac de gentium conversioiw. 15. Circa 
sacrum ministerium exponendum , an habeatur Directorium sive 
collectio regularum et usuum Vicariatus sive Praefecturae quoad 
servanda a sacerdotibus cum in sua vitae ratione turn in fidelium 
regimine, illudque S. C. exhibeatur. 14. An in communicatione 
facultatum missionariis faciendn facilem aut difficilem se praebeat 
Superior. 15. L trum omnes Missionarii in doctrina moral! sint 
Concordes, et utrum ad uniformitatem fovendam habeantur vel ha- 
beri possint conventus pro casuum moralium examine conficiendo. 

16. Utrum ditfusa sit inter (ideles lectio librorum prohibitorum. 

17. Utrum in omnibus Vicariatibus et Praefecturis adsit Cate- 
chismus, et quatenus affirmative, an in variis libris eius generis 
servetur uniformitas quoad doctrinae expositionem. 18. Utrum 
expediat eiusdem Missionis districtus ita ordinare , ut plures uni 
Missionario tamquam superior! subsint. 19. Utrum in singulis 
districtibus, qui parochiarum locum tenent, diligenter serventur li- 
bri baplizatorum, matrimoniorurn, defunctorum, nee non status ani- 
marum ; an ratio habeatur observantiae praecepti paschalis, et utrum 
memorati districtus ad forrnam paroeciae a canonibus requisitam 
accedant. 20. Indicetur an aliqua speciali ratione consul! possit. 
ut facilius catholica fides inter indigenas propagetur. 

De Ecciesiis, Cappellis, et Presbyteriis. 21. Exprimatur an 
sit in missione numerus sufficiens Ecclesiarum et Sacellorum et 



LIBER I. DE CLERICIS 271 



utrum illae saltern necessariis ad divinum cultum ornarnentis in- 
structae sint. 22. An catholicus cultus in Vicariatu vel Praefe- 
ctura libere exerceatur, et quatenus negative , an ratio suppetat. 
qua obstacula e medio auferantur. 23. An in singulis sacerdo- 
turn residentiis sit decens presbyterium aut saltern aliquis locus a 
fidelibus oblatus, ubi convenienter manere possint. 

De bonis Ecclesiae eorumque administratione. 24. Quas elee- 
mosynas Societas Propagations Fidei Lugdunensis praebeat , et an 
aliquod aliud medium praesto sit, ut sustentationi Missionariorum 
et expensis pro divino cultu satisfiat. 25. Utrum et quae bona 
immobilia, vel quos redditus Missio in promptu habeat ad finem 
memoratum adhibenda : et quatenus negative, an aliqua ratio in- 
nui queat, ut pedetentim certi redditus, sive per oblationes fide- 
lium sive per alias praestationes ab ipsis solutas constitui possint. 
26. Si Missio bona immobilia vel redditus possideat, significan- 
dum erit an ab aliquo in bac possessione ecclesiastica turbetur vel 
prorsus ipsa possessio a Gubernio recognoscatur. 27. Quae cau- 
telae adhiberi possint, ut securitati ecclesiasticorum bonorum pro- 
videatur. 28. Utrum adsit Consilium aliquod Missionariorum ad 
eadem bona vel redditus administrandos, et ad impediendam eorum- 
dem dissipationem , et utrum fideles aliquam partem habeant in 
praedicta adminislratione. 

De rebus ad divinum cultum spectantibus. 29. Quoad hoc, 
exponendurn an in sacris functionibus ac praesertim in solemni 
Missae celebratione ritus omnes S. R. E. fideliter serventur, et 
utrum cantus adhibeantur et an iuxta eanonicas praescriptiones. 

- 30. Utrum et qui populnres cantus in Ecclesiis adhibeantur. - 
51. An in omnibus Ecclesiis, in quibus sine pericuio profanationis 
fieri potest, adservetur, et quomodo, S. Eucharistia, quaeque sit in 
tantum Sacramentum fidelium devotio. 32. Utrum ad maiorem 
divini cultus decorern et ad pia opera exercenda canonice institutae 
sint aliquae Confraternitates sive virorum sive mulierum, vel con 
stitui possint. - - 33. Quatenus affirmative, quae sit praesens earum- 
dem societatum conditio et an reformatione indigeant. 34. An in 



272 PARS I. DE PERSONIS 



cultu divino ac veneratione Sanctorum aliquae superslitiones irre- 
pserint et quae. 

De Educatione et Inslitutione mventutis. 55. Significandurn 
an sint in Missione scholae pro indigenis turn masculis, turn femi- 
nis, et an sufficient fidelium filiis. 36. Utrum in ipsis admittan- 
tur etiam filii inlidelium vel protestantium aul schismaticorum, et 
quibus cautelis, ne Catholicorum lidei nocere possint. - 37. An in 
memoratis scholis servetur omnimoda separatio puerorum a puellis. 
58. Quibus credita sit iuventutis institutio. 59. An adsit ali- 
quis convictus seu Collegium sive pro masculis sive pro t eminis, 
utrum in eo admittantur infideles vel protestantes aut schismatici 
et quibus cautelis. - 40. An adsint in Vicariatu vel Praefectura 
Scholae Ministrorurn Proteslantium vel Scholae paganae et utrum 
Catholici eas frequentent. 41. An adsint orphanotrophia, et qui 
bus subsidiis sustententur. 

De quibusdatn piis Imtitulis diffandendae fidei valde opportu- 
nis. 42. Utrum adsint Hospitia pro Cathecumenis utriusque se- 
xus et quomodo ordinata sint. 43. Quae opportunior ratio cen- 
seatur adhiberi posse, ut Gatechistarum institutio magis utilis ad 
Missionum bonum evadat. 44. Utrum erectum sit aliquod Ho- 
spitale et quomodo administrentur redditus pro infirmorum susten- 
tatione. 

De festis, ieiuniis et abstinentiis. 45. Quaenam festa in Mis 
sione observentur, et an aliqua mutatio hac in re petenda videa- 
tur ad obtinendarn maiorem uniformitatem. 46. Quae ieiunia, 
quique abstinentiae dies servenlur sive ab F.uropaeis sive ab In 
digenis, et an etiam in hoc aliquid immutandum appareat. 

De Coemeteriis et Sepulturis. 47. Utrum et quae supersti- 
tiones in funeribus apud Christianos invaluerint. 48. An existant 
Coemeteria separata pro Christianis, et qualenus negative, an ali 
quid ad id obtinendum tentari possit ; praeterea an sint benedicta. 

De Sacramentorum administration?. 49. Kxprimatur an in 
Baptismate administrando serventur omnia praescripta Ritualis Ro- 
mani. Speciatim vero an fiat aliqua divisio caeremoniarum, et quo 



LIBER I. DE CLERICIS 273 



idiomate interrogationes fiant. 50. Utrum saepe aliquod dubium 
suboriatur circa diligentiam adhibitam a Catechistis vel obstetriei- 
bus in Baptismate conferendo , et quatenus affirmative , quomodo 
hac oocasione se gerant Missionarii. 51. Utrum debita diligentia 
adhibealur a Missionariis, ne haeretici aut schismatici ut patrini in 
Sacramento Baptismi et Confirmationis admittantur. 52. An Sa 
cra men turn Confirmation s iuxta generalem Ecclesiae usum vel po- 
tius immediate post Baptismum in Missione conferatur. 55. An 
et qui sinl in Vicariatu vel I raefectura casus reservati, utrum mis- 
sionariis sufficienter innotescant. 54. Utrum fideles solemni prae- 
paratione et pom pa ad primam Commanionem admitti soleant. 
55. An in Vicariatu vel Praefectura promulgatum fuerit Decretum 
Concilii Trid. sess. XXIV Tametsi circa Sacramentum Matrimonii. 
56. Utrum accurate (iant Publicationes ab Ecclesia praescriptae 
et an diebus a iure praescriptis. 57. Quomodo se gerant Missio 
narii in dispensationibtis quoad Matrimonii impedimenta, et: pri- 
mo, an dispensetur in impedientibus: secundo, an plurimi oecur- 
rant casus concedendi dispensationes in dirimentibus, praesertim in 
gradibus proximioribus. 58. An in dispensationibus concedendis 
imponantur mulctae vel poenae. 59. Quomodo concedantur dis 
pensationes, an in scriptis et utrum exprimatur delegatio aposto- 
lica. GO. An usus Matrimoniorum mixtorum invaluerit et qua 
frequentia, et quomodo circa ea Missionarii se gerant. 61. An 
in celebrations matrimoniorum Christiani immisceant aliquas cae- 
remonias superstitiosas. 

De abusibut et necessitatibm Missionis. 62. Enumerentur 
omnes abusus qui forte irrepserunt etiam inter Catholicos sive circa 
(idem, sive circa mores, vel administrationem Sacramentorum, et 
cuiusque alterius generis. 63. Exprimantur praecipue causae hu- 
iusmodi abusuum, et media, quibus evelli possint. 64. Tandem 
attente perpendantur spirituales Missionis necessitates, distincte re- 
ferantur ; mediaque proponantur idonea ad maiorem Religionis pro- 
fectum inducendurn. 

ZlTELLI-SoLIKRI. 18 



274 PARS I. DE PERSONIS 



318. Heic vero obiter notandum est praeter supradictam relatio- 
nem, teneri Episcopos S. Congregation! Fidei Prop, subiectos, singulis 
annis referre de statu, exercitiis ac locis MissionariorUm, qui fue- 
runt alumni Collegii Urbani idque vi Const. Alex. VII 20 lul. 1660. 

Poena pro iis qui sacram visitationem tempore a Sixtina Const, 
praefinito omittunt, est suspeusio ab omni episcopatus administra- 
tione et perceptione fructuum, imo el ab ingressu in ecclesia ab 
ipsa die qua visitationis tempus recurrit ipso facto incurrenda, do 
nee a contumaeia non resipiscant L . Huic tamen poenae derogatum 
est per Const. Apostolicae Sedis. 

ARTICULUS VI. 

De legs dioecesana i. e. de Episcopi ordinarii iuribus 

seu obventionibus . 

319. Quemadmodum ius imperandi atque exigendi tributa ad 
legiferam Principum potestatem pertinet , ita eiusmodi ius, quod 
iuxta canones Episcopi habent in sua dioecesi , legis dioecesanae 
nomine continetur. Obventionum seu vectigalium genus aliud est 
ordinarium, aliud extraordinarium. 

Ad ordinarium quidem pertinet: 1) cathedraticurn ita nuncu- 
patum quia in honorem cathedrae episcopalis penditur, alias syno- 
daticum appellatum quia in synodo dioecesana solvi consuevit. Est 
autem vectigal annuum Episcopo solvendum in ea summa quae a 
consuetudine definita est. Hoc vectigal solvi debet ab omnibus ec- 
clesiis etiam confraternitatum, et ab omnibus beneficiis etiam sim- 
plicibus Episcopi iurisdictioni subiectis, exceptis cappellaniis quae 
laicales sunt et ad nutum amovibiles. Unde patet quid ius illud sit, 
quibus limitibus continealur et a quibus solvi debeat. His adden 
dum est non posse condonari in praeiudicium successorum, neque 
abrogari saltern totaliter consuetudine etiam immemorabili 2 . 2) Aliud 

1 FAGN. in Cap. 9 de iureiur., n. 58. 

4 BARBOSA IMS E. U., L. 5, Cap. 20, n. 5. 



LIBER I. DE CLERICIS 275 



ius est Procuratio de qua mox dictum est. 5) Aliud est quarta de- 
cimarum vel quae consuetudine definita est, quod tamen vectigal 
pluribus in locis obsolevit. 4) Aliud est quarta funeralium, quae por- 
tio eanonica appellatur, seu pars quarta vel quae consuetudine con- 
finnata esl legatorum et funeralium oblationum quae fiunt ecclesiis 
et locis piis Episcopo subiectis, sed eiusmodi quoque exactio fere 
ubique obsolevit. 

320. Extraordinariae exactiones stint.- 1) subsidium caritati- 
vum i. e. vectigal extraordinarium, quod Episcopus a clericis atque 
ecclesiis sibi subiectis caritatis nomine exigit necessitate gravi oc- 
currente, in quo quatuor conditiones concurrere debent, seu ut vera 
adsit indigentia , ut capituli consensus habeatur, ut pecunia quae 
exigilur, licet varia esse debeat pro varia necessitate, attamen mo- 
derata semper sit neque onerosa; denique ut ab iis non exigatur, 
qui vix habent unde sustententur l . In specie quoad Italiam exigi ab 
Episcopo non potest nisi in primo ingressu, idque in ea summa quae 
consuetudine definita sit 2 . Unde fit ut necessitate occurrente, abs- 
que venia Apostolicae Sedis irnperari nequeat. 2) Alia exactio ex- 
traordinaria est census, quo nomine hie intelligitur onus reale vel 
annuum vectigal ab Episcopo legitimo tempore alicui pio loco impo- 
situm, sibi vel aliis solvendurn. Nonnisi autern duplici tempore eius 
modi census imponi potest: a) in consecratione ecclesiae recenter 
fundatae, accedente patroni consensu ; b) cum , annuente capitulo, 
Episcopus ecclesiam piis locis concedit eamque subtrahit a sua iu- 
risdictione. His addendum est, censum semel impositum augeri am- 
plius non posse. 

1 S. Congr. Cone, in Gerund. 17 Febr. 1663. 
! Innoc. XI, Litt. Essendosi avuto, 8 Oct. 1678. 



276 PARS I. DE PERSONIS 



CAPTJT II. 

DE EPISCOPIS TITULARIBUS. 

321. Episcopi tilulares ii dicuntur, qui ad ordinem episcopalem 
evecti sunt alicuius antiquae Cathedralis titulo ab infidelibus occu- 
patae adeoque clero et populo christiano mensaque episcopal! caren- 
tis. Antea tales Episcopi in partibus infidelium appellari consueve- 
runt, in praesens ex Decreto Leonis PP. XIII titulares nuncupantur. 
Porro causae ob quas ii Episcopi instituuntur sunt: 1) Ut perpetuo 
quodam monunienlo illarum regionurn cura excitetur et ne Eccle- 
sia acquievisse videatur hostium vioientiae ; 2) Ut Episcopi praesto 
sint qui, sine propriae dioeceseos damno, pro variis Ecclesiae ne- 
cessitalibus advocari possint a Romano Pontifice in subsidium sive 
tamquam Sedis Apostolicae Legati, quos decet episcopal! dignilate 
eminere utpote Kpiscopis praepositos, sive tamquam Vicarii Apo- 
slolici, vel Suffraganei alterius Episcopi, sive ut in Curia romana 
Episcoporum negotiis et causis praefieiantur, sive denique ut ho- 
nori supremae cathedrae inserviant. lamvero totam tractationem 
de Episcopis titularibus tribus capitibus expediemus, quorum 1 de 
eorum potestate agemus; 2 de eorum praeeminentiis ; 3 de eorum 
obligationibus. 

ART1GULUS I. 

De potestate Episcoporum titular ium. 

322. E\ eo quod Episcopi titulares sunt veri Episcopi et vero spi- 
rituali matrimonio Ecclesiis suis coniuncti, contra autem, quod clero 
careant et populo adeoque actuali iurisdictione et episcopali mensa, 
hae generales regulae consequuntur: 1) eorum promotionem, nisi 
aliud obstet, pertinere ad liberam ftomani Pontificis collationem, et 
eadem exigere requisita quae in ceteris Episcopis requiruntur, nisi 
quod praecellentia inter dignos non exigitur; 2) quae ad potesta- 
tem ordinis pertinent, valide ab Us confici, sed ex iurisdictionis de- 
fectu illicite, nisi Ordinarii licentia concurrat. Unde sequitur si quid- 



LIBER I. DE CLERICIS 277 



quam huiusmodi attentent, in easdem poenas eos incidere , quas 
ceteri incurrunt Episcopi, qui eadem fecerint quoad alienos subdi 
tos atque in aliena dioecesi. 

Hinc a) Episcopus titularis, quamvis valide, illicite tamen con- 
ferret absque Ordinarii licentia sacramentum Ordinis et Confirma- 
tionis *. Non potest autem, neque ex licentia expressa Ordinarii, 
suum familiarem absque alio titulo quam triennalis habitationis sa- 
cris initiare ordinibus, turn quia Episcopo titulari non est conces- 
sa, imo interdicta est sui familiaris promotio ex Goncilio Tridenti- 
no, turn quia Episcopus titularis qua talis non potest ordinato sta- 
tirn beneficium conferre, ut exigit Tridentinum ipsum 2 . 

325. Quaerunt hie Doctores an Episcopus titularis possit ad Ordi- 
nes promovere civem illius civitatis, cuius ipse habet titulum episco- 
palem, si hospes in regionem diverteret ubi Episcopus ipse mora- 
tur; et respondent quod, sive agatur de eo qui in nostris regioni- 
bus christianam religionem amplectitur et in patriarn subinde re- 
vertitur, sive de eo qui, baptismo suscepto in ipsa civitate infideli, 
hue hospes adveniat, Episcopus tilularis licite non potest civem 
ipsum ad sacros Ordines promovere nee ei litteras dimissoiiales 
dare ut ab alio Episcopo ordinetur. In primo enim casu talis ad- 
vena, qui in nostris regionibus (idem catholicam amplexus est in 
iisque baptizatus, eflicitur post baptisrnum subditus ratione originis 
eius Episcopi, in cuius dioecesi baptizatus est, ratione vero domi- 
cilii, eius Episcopi in cuius dioecesi domicilium statuit iuxla for- 
mam praescriptam ab lnnoc. II. *. In alio casu cum catholici de- 
gentes inter infideles, nee habentes Episcopum residentialern, sub- 
sint in divinis actualiter et privative curae vel immediatae vel nie- 
diatae Sedis Apostolicae , quae per se vel per suos delegates sive 
temporaneos sive perpetuos eos regit, solurn cura habitualis est apud 



1 SANCHEZ de matr. lib. 1, disp. 19; BARBOSA in Coll. 217. 

2 Sess. XXIII, Cap. IX de Reform. 

3 Innoc. II. in Const. Speculatores; Card. DfiLucA in annot. ad Cone. Dhe. 14. 
n. 14; PAX TORDANUS T. i, Lib. 3, Tit. 6; LA CROIX Lib. 6, p. 2, n. 2181. 



278 PARS I. DE PERSOXIS 



Episcopum Titularem et consequenter Episcopi titulares non pos- 
sunt tales christianos ordinare vel dare litteras dirnissorias pro or- 
dinandis iis qui nati ac baplizali sunt vel domicilium habent in 
civitate sui tituli. 

Ex eodem principio sequitur 6) Episcopum titularem licite non 
posse absque dioecesani Episcopi licentia in aliena dioecesi ea per- 
agere, quae ordini episcopali sunt adnexa iure ecclesiastico, cuius- 
modi est consecrare templa, altaria, vasa, etc. Nee posse paramenta 
et vestes sacras benedicere, si(|uidern absque Ordinarii licentia fas 
ipsi non est pontificalia exercere. 

Ex eo quod Episcopi titulares iurisdictione actuali careant se 
quitur a) nou posse indulgentias conferre siquidem indulgentiae a 
Praelalis concessue alienis subditis, nullae sunt 1 , qui enim ligare 
non potest, nee potest sol\ ere. Potest tamen eas concedere ex com- 
missione Episcopi dioecesani -. 

Sequitur b) ha be re quidem approbationem implicitam, non ta- 
rnen iurisdictionem ad confessiones audiendas; hi nc non posse suos 
familiares a peccatis absolvere, nee eorum Confessarium approbare 3 . 
Quamvis autem per se loquendo audire confessionem posset catho- 
lici, qui stabiliter habitans in civitate cuius ipse habet titulum, ho- 
spes in has regiones diverteret; per accidens tamen non potest, qiiia, 
cum, ut diximus, fideles illi subsint actualiter in divinis curae vel 
irnrnediatae vel mediatae S. Sedis, Episcopi titulares non sunt aetua- 
liter, sed solum habitualiter proprii eorum pastores 4 . 

Sequitur c) non posse approbare Sacerdotern aliquem nostratem 
ad audiendas confessiones catholici sui subditi commorantis in no- 
stris regionibus, confessarius enim debet esse approbatus ab Ordi- 
nario loci 5 . Nee valide assistere posset matrimonio eiusdem sui 
subditi. 

1 Ex cap. Quod autem de poenit. 

8 LAYMAN de Indulg. cap. 4, n. 1. 

3 SUAREZ de Poenit. disp. 26, seel. 2. 

* LAVMAN cap. 3 de Vic. n. 2; REBUFFUS in prax. P. 1, lit. de Vicar, perp. n. ii. 

5 DE LUGO disp. 2i. de Poenit. n. 37, et in Resp. moral. Lib. i, dub. 17. 



LIBER I. DE CLERICIS 279 



Nec d) potest authenticare reliquias Sancii canonizati. 

Quaeritur hie an possit et debeat examinare eos, quos de li- 
centia Episcopi dioecesani eiusque commissione ad sacros Ordines 
promoturus est. Porro cum distinctione reponendum est; vel enim 
promovendus fuit a proprio Episcopo examinatus, vel noo. Si fuit 
examinatus, habet quidem ius integrum iterum ilium examinandi, 
quia potest velle cognoscere cuinam Ordines conferat. non tamen 
obligationem habet ilium examinandi. Quod si examinatus non fuit, 
debet Episcopus Titularis promovendum examini subiicere , nisi no- 
torie constet de qualitatibus requisitis. 

A.RTICULUS II. 

De iuribus et praeeminentiis Episcoporum Titularmm. 

524. Quoad praeeminentias , canon est Episcopos titulares iis 
omnibus pollere, quae ipsi ordini adhaerent vel ex spirituali matrimo- 
nio cum sua Ecclesia oriuntur, vicissim autem iis carere, quae ex 
actuali iurisdictione dimanant. Hinc sequitur: 1) ob inatrimonii vin- 
culum curn sua Ecclesia eos non posse eligi ad aliam Ecclesiam, 
sed debere postulari, adeoque nee transferri posse, nisi vinculum 
prioris Ecclesiae a Romano Pontifice solvatur. 2) Ex honoribus pri- 
vatis uti posse Episcoporum vestibus, quae tamen iurisdictionem 
non indicent. In aliena vero dioecesi uti non possunt, absque Or- 
dinarii lieentia, veste quam dicunt mozzetta (nisi regulares sint, 
quibus alia quam dicunt mantellelta uti non licet) , imo el veste 
linea, quae audit rochettum, atque veste superiori id est mantelletta, 
multoque minus habitu pontifical!. Item 3) praecedentiam supra 
presbyteros liabere, nisi forte oflicii ratio atque ordo aliud exigat. 
Inter Episcopos autem iuxta ordinem promotionis sedere, nisi illi 
in sua dioecesi sint, aut rnunus aliquod suae iurisdictionis exer- 
ceant. Romae hoc habent speciale Episcopi Titulares, quod in praee 
minentiis aequaliter omnino cum Episcopis residentialibus habean- 
tur, et solus promotionis antiquior ordo praecedentiam in eadem 
linea Archiepiscopi vel Episcopi conferat, excepto casu quo Episco- 



280 PARS I. DE PERSONIS 



pus recentior sit Episcopus Assistens Solio Pontificio. Sequitur 4) Epi- 
scopos titnlares subiectos esse immediate Apostolicae Sedi et exemptos 
a iurisdictione Ordinarii, nisi de negotiis agatur dignitatis aut oflicii 
quod in dioecesi illius forte habeant. In causiscriminalibus maioribus, 
quae depositionern merentur aut privationem, et aliis magis arduis, si 
conveniantur, conveniendos esse coram Summo Pontilice iuxta Trid. 
Cone. *. In minoribus recurrendum ad S. Congr. EE. et RR. De- 
nique 5) sequitur privilegio frui Oratorii privati, altaris portatilis, 
electionis Confessarii approbati tamen ab Ordinario loci, et si quae 
sunt alia quae ipsi episcopal! ordini adnexa suut. Notandum est 
non satisfacere praecepto qui sacrum audiunt in eius altarf porta- 
tili celebratum, exceptis personis eidern Episcopo actu necessariis 2 . 
Ex seen ndo principle sequitur carere Episcopos titulares privilegio 
quod in casibus occultis a Concilio Tridentino Episcopis tributum 
est, aliisque si quae sint actualis iurisdictionis intuitu concessis. 



ARTICULUS III. 

De obligalionibus Episcopi Titularis. 

325. Ob episcopalis ordinis veritatem tenentur Episcopi Titulares 
ad consecrationem intra trirnestre a die contirmationis suscipiendam, 
nisi forle inexcusabilis necessitas consecrationis lempus amplius 
prorogari expostulet. Tenentur item ad fidei professionern emitten- 
dam 3 . 

Ob defectum vero actualis iurisdictionis non tenentur lege re- 
sidentiae. Hinc non vacant beneficia, quae tempore promotionis ad 
ordinem episcopalem babent, neque incapaces ad alia oblinenda ipsi 
evadunt. Pariter ex eodem principio sequitur non teneri onere ap- 
plicationis missae pro populo, licet consentaneum sit eos etiam in- 

1 Sess. XXIV, cap. V, de Reform. 

4 S. Congr. Rit. deer, diei 22 Aug. 1818, Gardellini n. 4547. 

3 SQUILLANT de obi. Episc. P. I, cap. 1, n. 38. 



LIBER I. DE CLERICIS 281 



terdum sacrificiurn offerre tit respiciat Deus miseram Ecclesiae il- 
lius conditionem, emus tittilo et nomine ipsi honestantur l . Neque 
tenentur onere visitationis sacrorum liminum, neque petitionis et 
usus Pallii, si archiepiscopalem titulum habeant. 

Porro cum saepe contingant ut Episcopus Titularis sit alterius 
Episcopi SuiTraganeus vel Canonicus in aliqua cathedrali , operae 
pretium est inspicere quaenarn praerogalivae Episcopo Titulari talia 
gerenti munera competant. 

Atque ad munus Siiffraganei quod attinet, notandum in primis 
est assignandum esse illi annuum censum quo honeste sustentari 
queat 2 . Talem autem censurn eidem deberi quatenus inserviat de- 
claravitS. Congr. Cone. 11 lun. 1592. Insuper Episcopus suffraganeus 
nonnisi de expresso consensu et lieentia Episcopi potest pontificalia 
oflicia in dioecesi et civitate exercere s . Hinc sede vacante et Ca- 
pitulo licet non contradicente, non posset eadem pontiiicalia exer 
cere 4 . Si quando Episcopus suffraganeus choro intersit, sedere non 
debet in sede episcopali 5 . Eidem ad ecclesiam venienti pro cele- 
brandis pontifical! bus non tenentur Ganonici obviam ire usque ad 
cubiculum, sed satis est quod aliqui canonici obviam procedant 
usque ad portam Ecclesiae 6 . In ipso actu pontificalia exercendi no 
mine Episcopi dioecesani, ex. gr. in sacra ordinatione , Ganonici 
debent assistere in habitu tamen ordinario canonicali, exceptis illis 
qui iuxta necessitatem officii debent paramenta accipere 7 Suffraga- 
neus solemniter celebrans non debet sedere nisi in faldistorio , et 
quamvis praeter diacontim et subdiaconum debeat habere canoni- 
cum assistentem pro libro, non debet tamen habere assistentiam 
duorum canonicorum, sicut haberet proprius Episcopus; nee poni 

1 Leo XIII Const. In suprema IV. Id. lunii 1882. 

2 FAG.N AXUS in cap. Episcopalia de privil. 

3 BARBOSA Coll. Doct. in Cone. Trid. Sess. VI, cap. V. 
* BAHBGSA 1. c. 

5 Caerem. Episc. cap. 33; QUARAXTA in Addit. V. Archiep. 

6 Sac. Kit. Congr. in Bracharen. 1 Sept. 1607. 

7 BARBOSA 1. c. 



282 PARS I. DE PERSOXIS 



debet in altari septimum candelabrum, nee debent Canotiici acce- 
dere ad circulos ante eum, qui pariter nequit inter celebrandum 
uti Baculo Pontifical!. Decet autem ut in fine missae populo bene- 
dicat l . 

326. Ad haec : cum Episcopus suffraganeus non habeat exerci- 
tium iurisdictionis, non potest absque special! delegatione et man- 
dato Episcopi visitare clausuram monialium 2 . Nee potest sine Epi- 
scopi licentia populo benedicere dum per civitatern incedit 8 . 

Quoad Episcopum Titularem Canonicum sutficiat notasse: l)ipsum 
assistere debere choro in habitu ordinario; 2) in Capitulo habere ius 
suffragii sicut ceteri Canonici : 3) subesse cum aliis canonicis visita 
tion! sui Episcopi 4 . 4) A missis de turno abstinere debere, ne sine 
pontificali habitu eas canere cogatur 5 . 

Si absit a choro occupatus in exercendis pontificalibus, non 
lucratur distributiones, nisi vel privilegio Pontificis vel consuetu- 
dine legitime praescripta, vel statuto a Pontifice confirmato eidem 
concedantur. 

CAPUT III. 
DE EPISCOPIS REGULARIBUS. 

527. Episcopus regularis considerari potest 1) relate ad emissa 
vota; 2) relate ad regulam religiosi ordinis. Principium generale est 
quod: Regularis promotus ad Episcopatum tenetur ad omnia quibus 
professione religiosa adstringitur quatenus haec componi possunt cum 
Pontificali officio. Hinc Episcopum regularem considerare possumus 
1) relate ad vota emissa paupertatis, obedientiae et castitatis ; 2) re- 



1 BARBOSA Collect. DD. in Cone. Tr. 286; GAVANTUS V. Coadiutor Episcopi. 

* QUARANTA in Add. V. Archiep. 

3 S. Congr. Gone, in Vilnen. 22 Febr. 1631. 

* GAVANTUS V. Coadiutor. 

8 S. Bit. Congr. in Asculana 10 Apr. 1728. 






LIBER I. DE CLERICIS 283 



late ad regulam ordinis. Et 1) relate ad votum paupertatis Reli- 
giosus paupertatis voto quodammodo propriam iuridicam personali- 
tatem amittit , quatenus eius personalitas iuridica in personalitate 
monasterii sustinetur, eo quasi modo quo romanorum iure servi 
propriam iuridicam personalitatem non habebant , sed eorum iuri 
dica personalitas in persona domini sustinebatur. Hinc uti servus 
iure romanorum incapax erat dominii : ita et religiosus iure cano- 
nico , et prouti iure Romanorum valet principium : quidquid ser 
vus acquirit non sibi sed domino acquirit , ita iure canonico pro 
regularibus solemniter professis valet principium: quidquid regularis 
acquirit non sibi sed monasterio acquirit. 

Verum Regularis per promotionem ad Episcopatum scinditur 
quodammodo a monasterio, et unitur per spirituale conriubium cum 
propria Ecclesia. Cuius separationis ac unionis effectus iuridicus 
est, quod si antea regularis personalitas iuridica in personalitate 
iuridica monasterii, quatenus monasterium persona iuridica moralis 
saltern coram Ecclesia est, postea eius personalitas iuridica in per 
sonalitate iuridica suae Ecclesiae sustineatur. 

Quare post promotionem ad Episcopatum Episcopo Regulari ap- 
plicatur principium: quidquid Episcopus Regularis acquirit non sibi 
sed Ecclesiae acquirit. Episcopus Regularis, ait S. Thomas l , nihil 
habet tamquam proprium sed sicut dispensator communium bono- 
rum Ecclesiae. Unde quoad substantiam Episcopus regularis tenetur 
voto paupertatis licet in illius observantia a sirnplici religioso ut evi- 
dens est differat. 

328. Ad votum castitatis quod attinet non est ut aliqua quae- 
stio instituatur. 

329. Relate ad votum obedientiae dicendum est, illud in se in- 
spectum non resolvi per promotionem personae ad Episcopatum sed 
eius observantiam urgeri non posse quia Episcopus non habet am- 
plius superiorem Regularem cui subiiciatur. Sicuti ius distinguitur 
ab exercitio iuris, ita ut primum sine altero existere valet, ita obli- 

1 In 2a 2ae, q . 88, arl. 8 ad 8. 



284 PARS I. DE PERSONIS 



gatio a solutione obligalionis distinguenda est, ita ut obligatio sine 
eiusdem solutione persistere valeat. 

330. Quod si Episcopus Uegularis 2) quoad regularum religiosi 
ordinis observantiani consideretur notamusquod Andreuccius 1 docet 
Episcopos regulares ad regulae observantiani teneri ex sola decen- 
tia et honestate : et hoc probare conatur ex canone Statutum in 
decreto Gratiani 2 . At S. Thomas 8 explicans praedictum canonem 
docet: ille qui de monacho fit Episcopus absolvitur a iugo Monasticae 
professionis non quantum ad omnia sed quantum ad ilia quae officio 
Pontificali repugnant. Quaie doctores comrnuniter tenent religiosum 
ad Episcopalem vel Cardinalitiam dignitatem evectum substantialiter 
religiosum permanere 4 . Hinc Alexander VII in decreto diei 26 lu- 
lii 1662 super residentia Episcopornm confirmato a Clemente XI 1715 
et extenso ad Episcopos omnes Regulares ait: decernit insuper et 
declarat Sanctitatis suae mentem nequaquam esse, eosdem Episco 
pos , sive regulares fuerint , ab obligationibus profession! regulari 
quam emiserant , adnexis per ademptionem dignitatis ac muneris 
Episcopalis ullatenus absolvere ac eximere nisi quatenus eiusdem 
muneris ac curae pastoralis exercitio impedimento sit. Ita et Be- 
nedictus XIII 5 , ita adprobatione Pii IX resolvit S. G. Episcoporum 
et Regularium die 6 Maii 1864 quae resolutio in collectanea Car- 
dinalis Bizzarri invenitur. Itaque 1) in ipsa promotione cum e clau- 
stris egrediuntur nihil secum deferre debent, praeter scripta propria, 
indumenta et breviarium, sub poena suspensionis a divinis ipso fa 
cto incurrenda 6 . 2) In episcopatu servare debent Ordinis regulas 
quae materiam voti paupertatis determinant atque alias regulas et 
observantias dignitati et officio episcopali non repugnantes, eadem 
obligatione gravi vel levi qua tenebantur antequam assequerentur 

1 De Episcopo titulari, par. 3, 163. 

* Caus. 18, q. i. 

8 2* 2ae, q. 83, art. 8. 

4 Cfr. DE LUGO Keg. Mor. Lib. 5, dub. 12. 

5 Constit. Custodes die 7 Mart. 1723. 

6 Bened. XIII Const. Postulat 7 Mart. 1725. 



LIBER I. DE CLERICIS 285 



dignitatem episcopalem, ita tamen ut in peculiaribus casibus pru- 
denter iudicium ferre possint utrum cum dignitate et offieio episco 
pal! illae conveniant *. Hinc debent tonsuram capitis gestare, habi- 
tum laneurn induere eiusdem coloris, qui sui Ordinis est proprius 2 . 
Post promotionem recuperant ins ad haereditates sibi delatas ita 
tamen ut proprietatem Ecclesiae suae adquirant et usumfructum 
sibi. Episcopatu dimisso, regredi ad claustra debent sub poena pri- 
vationis usus pontificalium et, post annum, suspensions a divinis 
ipso facto incurrenda 3 . Ad religionern vero redientes, non possunl 
dignitates et officia illius religionis obtinere 4 . 

351. Heic addendum spolia rerum omniuu: tempore missionis 
adquisitarum, non modo a Missionariis, sed etiam ab Episcopis Regu- 
laribus in missione degentibus, aere et sumptibus Sacrae Congrega- 
tionis Fid. pr. post eorum obitum ad S. Congregationem spectare 
et in utilitatem missionis esse eroganda 5 . Anno vero 1773 hoc 
ipsum fuit decretum pro omnibus Episcopis, Vicariis Apostolicis et 

J 

Missionariis cleri saecularis, qui a Sac. Congregatione aluntur. Quo- 
circa non pertinent ad S. Congregationem ipsam ea quae proprie- 
tatis sunt missionariorum vel Episcoporum quaeque ad religionem 
spectabant. (Juod si de iis agatur, qui sumptibus Sacrae Gongr. non 
aluntur, ad earn dumtaxat spectant, quae ab ipsa fuerunt eis trans- 
missa, ex. gr. calices , indumenta sacra. Quae vero ex fidelium 
eleernosynis adquisita sunt, ea ad missionem pertinent , dummodo 
tamen aperte et clare non constet, ea non favore ecclesiae, sed di- 
recte eis donata fuisse , quo casu ad eorum haeredes transeunt 6 . 

1 S. Gongr. Epp. et Reg. 6 Maii 1864. 

2 Bened. XIV Const. Custodes 1 Marl. 1726. 

3 Bened. XIV Const, cit. 

4 Ilaex Pauli IV Const. In Sacra 19 lulii 1559; BA.RBOSA in Collect. Apost. Decis.; 
SQUILLANT de privileg. Episc. p. 2, cap. 22. 

5 S. Congr. Fid- Prop, prohante Innocenlio XIII 22 Decembr. 1722. 

6 Super residenlia Episcoporum Regularium cfr. Collectaneam S. C. Propag. 
Fidei n. 84-87. Cfr. deer. 93-103-106. 



286 PARS I. DE PERSOMS 



TITULUS IV. 
De iis qui Episcoporum vicariatum gerunt. 

Episcoporum vicariatum gerunt Vicarii Generates, Vicarii Fo- 
ranei, Parochi ac ipsi Parochorum vicari. Porro de his singulis ca- 
pitibus nobis agendum est. 

CAPUT I. 

DE VIGARIIS GENERALIBUS. 

Videbimus 1) de Vicarii Generalis electione 2) de Vicarii Gene- 
ralis potestate. 

ARTICULUS I. 

De Vicarii Generalis electione. 

552. Vicarius generalis est persona cui Episcopus suam iuris- 
diclionem demandat ut earn in universim dioecesim suo nomine 
exerceat. 

In tractatu de hire publico ecclesiastico dictum est quaenam 
sit origo historica quae constituit l um gradum iurisdictionis eorum 
qui vicariatum gerunt Episcoporum. 

553. Episcopus ius habet constituendi sibi vicarium genera- 
lem, non autem onus. Etenim Vicarii generaiis necessitas derivat 
ex Episcopi insufficientia qua omnibus suae dioeceseos necessitatibus 
occurrere non valet. 

Quare si Episcopus oneri suo obeundo par sit, vicarium sibi 
constituere nullatenus tenetur. 

1) Et sane nullibi in iure haec obligatio Episcopis imposita de- 
prehenditur l . 

1 Ita et BARBOSA in libr. i. luris Eccles. c. 15, ubi affert plures decisiones 
S. Rotae Romanae. 



LIBER I. DE CLERICIS 287 



a) Concilium Chalcedonense in can. 27 mandavit ut Episcopus 
sibi eligeret vicarium qui res Ecclesiae temporales administraret, ne 
res temporales ab Episcopo administratae ipsum in quandam per- 
fidiae suspicionem inducerent. Tune temporis enim bona Ecclesiae 
erant communia apud Episcopum. At hie vicarius nullo modo dici 
potest vicarius generalis iuxta quod hoc nomine in iure intelligitur : 
dicebatur enim potius oeconomus. 

b)- Gregorius Magnus l iussit ut Paschasius Episcopus Neapoli- 
tanus sibi eligeret vicarium generalem. Hoc tamen nostram propo- 
sitionem confirmat. Paschasius enim nti liquet ex citato canone 
valde deses erat in exercendo munere Episcopali. Quare ex hoc 
deducitur Episcopos teneri ad eligendum Vicarium generalem si hoc 
sit necessarium ad dioeceseos rectam gubernationem. Hoc autem 
non vi singularis praecepti et obligationis, sed vi obligationis gene 
ralis qua tenetur Episcopus ut rectae dioeceseos administrationi uti- 
liter consulat -. 

Quin imo si Episcopus non paruerit S. Congregationis Episc. 
et Regul. admonitionibus , destinatur ab Apostol. Sede ei Vicarius 
qui dicitur vicarius Apostolicus , quern Episcopus removere non 
potest, quique procedit auctoritate a S. Sede commissa. 

334. Ex hoc descendit posse Episcopos sibi constituere plures 
vicarios generales, si unus nori sutficiat. 

Verum plures vicarii constitui possunt per se quadrupliciter 

1) Ila ut territorium dividatur in partes et pro unaquaque 
parte constituatur Vicarius. Quod tamen ad rem nostram non perti- 
net. Isti enim non sunt vicarii generales sed particulares, cum iuris- 
dictionem non habeant in tota dioecesi sed in parte. Quare hie vica 
rius particulars non posset executioni mandare litteras apostolicas 3 . 

Secus autem dicendum si Episcopus duas dioeceses habeat 
aeque principaliter unitas; pro unaquaque enim .potest tune di- 

1 Can. 1, disl. 84 in Deoreto. 

2 Cap. 14 el 15 de off. iud. ordin. 

3 Uti censuit S. Congregatio in una Nullius diei 22 Dec. 1628. 



288 PARS I. DE PERSONIS 



stinctum vicarium generalem constituere; imo uti quando etiam 
debet l . 

335. Diximus si habeat duas dioeceses aeque principaliter unitas. 
fitenim beneficia tripliciter uniuntur a) unione tituli extinctiva cum 
ex duobus beneficiis fit unum tertium benefieium; b) unione minus 
principal! cum inferior Ecclesia accessorie superior! unitur. Ecclesia 
superior est matrix; inferior filialis. Cessat per hanc unionem ti- 
tulus Ecclesiae inferioris et habetur ut pars alterius cui accessorie 
unitur quaeque proprium titulum servat. 

c) Unione aeque principal! quum utraque Ecclesia proprium 
titulurn servet et distinctum inter se. 

2) Constituuntur plures Vicarii ita ut dividatur eorum iurisdi- 
ctio; et alter habeat iurisdictionem voluntariam qui dicitur Vicarius 
generalis; et alter iurisdictionem contentiosam qui dicitur proprie 
officialis. Quod in iure non reprobatur, etsi plenissime iuris inten- 
tioni non aptetur cum Tridentinum agat non de Vicariis sed de Vi- 
cario generali. 

5) Constituuntur plures Vicarii generates quatenus procedere 
possint in solidum et ille primus negotia expediat qui ea prius oc- 
cupa\ erat. Hoc pariter non reprobatur in iure , etsi non sit iuris 
intention! consentaneum cum ius agat de Vicario non de Vicariis. 
At haec consuetude uti vigeat condemnari non debet - , quia has 
consuetudines etsi cognitas legislator non reprobat imrno quandoque 
positive approbat. Romae enim expediuntur litterae Apostolicae 
Episcopo et Vicariis eiusdem in spiritualibus constitutis. Quare De 
Angelis * ait hodie solet a iuristis ita solvi haec quaestio idest 
ubi consuetude Jam viget ius patitur ut plures vicarii in solidum 
constituantur; at ubi haec consuetude non est, non permittitur in- 
troduci . 



1 Ita resolvit S. Congregatio Episc. et Regul. in Sutrina 1594 , et prouti de- 
ducitur ex aliis decisionibus. 

2 Uti vesolvit S. Congr. Gone, in Lancianensi 1599. 

3 H. 1. n. 9. 



LIBER I. DE CLERICIS 289 



4) Plures Vicarii constitui possunt ut agant collegialiter, quod 
in iure reprobatur. 

Etenim diflicilliine negotia defmiuntur a collegio personarum 
quando agitur de universalitate causarurn. Ob opinionum differen- 
tias, et dissensiones negotia fetardantur l . 

556. Qui constitui possit Vicarius generalis? 

1) Non potest constitui laicus quia iurisdictionis ecclesiasticae 
incapax est 2 . 

Verum Episcopus potest laico committere munus adsessoris 
vel Consultoris in suo tribunali ut referat quae sunt iuris non vero 
ut sententiam pronunciet. 

2) Debet esse clericus etsi sola tonsura initiatus ; et habere 
aetatem viginti quatuor annorum expletorum ac insignitus laurea 
vel licentiatu in sacra theologia, aut in iure canonico z . 

5) Eligi nequeunt Regulares 4 , coniugati ; aut bigami, Parochi, 
Canonici poenitentiarii, et ornnes animarum curarn habentes. Ratio 
est quia parochus potitur orticio quod assiduarn residential!! et ope- 
ram exigit. 

4) Neque iure antiquo neque iure Tridentino praescribitur ut 
eligatur in Vicariurn generalem personam extradioecesanam ; jimo 
olim Vicarius generalis in foro externo erat archidiaconus eccle- 
siae Cathedralis, in foro inferno Archipresbyter. At in praxi con- 
trarium inductum est. Et Card. De Luca 5 exponit praxirn esse 
S. Gongr. Ep. et Reg. ut quando ad earn recursus habeatur, deman- 
dari soleat Episcopo ut habeat Vicarium generalem doctorem , et 



1 Ita Triil. Sess. 24, c. 12, de Ref. sede vacante decrevit ul eligatur Vicarius 
Capitularis. 

s C. a. de iudiciis. 

a Ex Trid. eccl. 24, c. 12, de Reform. 

4 Clementina l a de Regularibus loquitur tantummodo de mendicantibus, at ex 
praxi ad omnes regulares extensa est, cum ex decrelo dementis VIII de Reforma- 
tione Regularium principium invaluerit: Regulares extra claustra monasterii sine 
licenlia apostolicae Sedis degere non posse. 

3 In Adnot. ad Concil. Trident. 

ZlTELLI-SojLIERI. 19 



290 PARS I. DE PERSONIS 



non dioecesanum l . Attarnen haec praxis novum ius non induxit. 
nullibi enim habetur super re expressa iuris dispositio. Et praxis 
citata a Cardinal! De Luca, et resolutiones S. C. Concilii a Ferraris 
allatae casus speciales respiciunt. Quare dicendum est quod etsi 
magis sit opportunum ut eligatur extraneus, eligi potest etiam dioe- 
cesanus qui ex praxi appellatur Provicarius generalis. 

357. Qua m vis Vicario Generali nulla sit dignitas beneficii ratione, 
est tamen ratione magistratus quern gerit, quandoquidem dignitatis 
nomine quaevis etiam continetur praeerninentia ex iurisdictione 
proveniens. Hinc eidem competit ius praecedendi omnes alios non 
modo Canonicos verurn etiam Praelatos Episcopo inferiores , sive 
absente, sive praesente Episcopo, neque tantum in actibus quibus 
interest ratione suae iurisdictionis, verum etinm in omnibus aliis, 
dummodo tamquam Vicarius intersit neque Canonici sacras vestes 
gerant, ciiiusrnodi sunt |)luvialis, dalmatica 2 . Unde sequitur Vica- 
rium Generalem potiori ratione digniorem locum in spiritualibus 
oblinere prae Gubernatore ceterisque iudicibus et Commissariis, qui 
circa temporalia negotia constituti sunt. Sequitur insuper eumdem 
si sit Canonicus utque talis choro adsit. ceteros nullatenus praece- 
dere , sed locum suum tenere, et si velit praecedere ut Vicarius, 
debet habilum canonicalem dimittere, tune vero distributiones non 
lucratur z . 

|JL 

ARTIGULUS II. 

De potestate Vicarii Generalis. 

538. Ad potestatem Vicarii Generalis quodatlinet, quatuor re- 
gulae prae oculis habendae sunt. 1) Potestas Vicarii Generalis utpote 
eius officio adnexa, est ordinaria non delegata. 2) Eadem vicem gerit 
iurisdictionis ordinariae Episcopi ita ut in iis quae ad earn pertinent 
Vicarius unum idemque cum Episcopo habet tribunal. 3) In pote 
state quam Vicarius Generalis habet generali mandate ea non eom- 

1 Ita FERRARIS in Biblioteca iuris Canonici plures affert resolutiones S. C. Cone. 
4 S. Congr. Ril. 3 aug. 1602 elc. 
3 S. Kit. Congr. 2 aug. 1603. 



LIBER I. DE CLERICIS 291 



plectuntur quae graviora habentur. 4) Eadem aliquatenus ampliari 
vel restringi potest ah Episcopo. Ad primam regulam quod attinet 
notamus hac de re doctores in diversas abiisse senteritias. Alii enim 
dicunt Vicarii Generalis potestatem esse delegatam. Nam ilia iuris- 
dictio delegata est quae nomine alieno exercetur, quaeque ad nutum 
revocabilis est , atqui Vicarius Generalis iurisdietionem alieno no 
mine nempe Episcopi exercet, revocabilis eius iurisdictio est ac li- 
mitabilis. Alii dicunt iurisdictionem Vicarii Generalis sui generis 
esse nempe anomalam ac referre indolem utriusque potestalis ordi- 
nariae ac delegatae. Quod historice explicant. Etenirn antiquitus 
Vicarius Generalis erat Archidiaconus. Iurisdictio Archidiaconi erat 
revera ordinaria quia aduectebatur beneficio Archidiaconatus et il- 
lam nomine proprio Archidiaconus exercebat , ita ut mortuo Epi 
scopo, Archidiaconi iurisdictio cessabat. Ita et de Archipresbyteris 
dicatur. At abolita iurisdictione Arehidiaconorum ac Archipresby- 
terorum electa fuit persona cui concredita fuit iurisdictio quae 
apud Archidiaconurn ac Archipresbyterum erat. Quare iurisdiclio 
Vicarii Generalis induit naturam iurisdictionis ordinariae (juia Archi 
diaconi potestati substiluta est. 

(Juare eo ipso quod clericus Vicarius Generalis constituitur, 
absque alio mandato iurisdictionem ratione sui officii acquirit. Et 
hoc sub respectu iurisdictio Vicarii Generalis est ordinaria. 

539. Verum iurisdictio Vicarii Generalis non esl alicui beneficio 
tamquam titulo perpetuo coniuncta , nee magistratum distinctum 
constituit sicuti erat Archidiaconus, sed titulum ministerii Episco- 
palis et magistratum Episcopi repraesentat. Ex quo patet iurisdictio 
nem Vicarii Generalis referre, indolem potestatis delegatae quae ex 
titulo alieno procedit. Alii dicunt iurisdictionem Vicarii Generalis 
esse ordinariam, et nos huic sententiae omnino subscribimus l . 

Nam ilia est iurisdictio ordinaria quae 1) ex legis dispositione 
adhaeret officio et 2) nomine proprio exercetur. lamvero iurisdictio 
Vicarii Generalis ex legis dispositione ollicio adhaeret. Exercetur 

1 Cf. Elementa iuris publ. eccles. SOLIERI De Vicariis Generalibus. 



292 PARS I. DE PERSOXIS 



autem a Vicario Generali nomine proprio quia unam iuridicam per- 
sonam cum Episcopo eonstituit, Quare etiamsi passim in iure di- 
catur Vicarinm Generalem iurisdictionem nomine Episcopi exercere, 
attamen hoc singul;iri modo intelligendum ]est quatenus nempe 
unam iuridicam personarn cum Episcopo ipse eonstituit , quod de 
delegate) simpliciter non verificatur. Quare non iurisdictionem Vi- 
carius Generalis ab Episcopo accipere dicendus est sed officium, 
prouti Episcopus non iurisdictionem a Vicario Generali revocat sed 
officium. Caeterum ait Berardi quaestio est potius de \erbis; nam 
substantialiter quoad ea quae determinant potestatem Vicarii Ge 
neralis onmes conveniunt. 

340. Interea ex enunciata regula consequitur 1) quod Vicarius 
Generalis non potest suum otlicium in alium transferre etsi possit ad 
particulare negotium delegare 2) in iis quae ei delegantur speciali 
mandato non agit per se uti Vicarius Generalis, sed uti quilibet dele- 
gatus adeo ut ab eius sententia ad Episcopuin appellatur nisi forte 
in eodem mandato dicatur Vicariam ipsam potestatem ampliari. 

Ex eo quod Vicarius Generalis vicem gerit iurisdictionis or- 
dinariae Episcopi ita ut in iis quae ad earn pertinent unum tribu 
nal cum Episcopo constituat, consequitur 1) Vicarius Generalis nil 
potest relate ad ea quae Episcopus vi potestatis delegatae exercet; 

2) nil potest relate ad ea quae ad potestatem ordinis pertinent 
etiamsi ratione ordinationis Episcopus sit titularis. Etenim Vicarius 
Generalis vicarius est iurisdictionis quae circa ordinis potestatem 
exercetur. Secus autem dicendum si talis potestas ei expresse con- 
cedatur sicuti accidit de Vicariis Generalibus Episcopis auxiliariis ; 

3) a sententiis iudicialibus Vicarii Generalis non appellatur ad Epi- 
scopum. 

541. In potestate quam Vicarius Generalis geneiali mandato ha- 
bet ea non complectuntur quae uti graviora habentur. <juare Vicarius 
Generalis non potest Synodum cogere, Gonstitutiones synodales mu- 
tare, dioecesim visitare, litteras dimissorias ad ordines suscipiendos 
concedere, causas matrimoniales decernere, poenam privationis bene- 
ficii, officii, administrationis inferre, causas criminales cognoscere, 
absolvere a casibus Episcopo reservatis, beneficia erigere, de una ad 



LIBER I. DE CLERICIS 293 



aliam ecclesiam clericos iransferre , iuripatronatns ecclesias subii- 
cere etc. Haec enirn speciale mandatum exigunt. 

342. Vicarii Generalis potestas potest aliquatenus ampliari vel 
restringi ab Episcopo, quod fit special! mandato. Speciale mandatum 
duplex esse potest: 1) aliud est quod data occasione Episcopus vi- 
cario suo tribuit ad aliquod peculiare negotium peragendum ; 2) aliud 
quod post personae deputationem ad offlcium Yicarii Generalis eidem 
Episcopus folio scripto tradit quo facultates designantur quas Epi- 
scopus Vicario tribuere intendit. Quoad primum mandatum nulla 
difficultas oriri potest, nam Vicarius mandantis mentem cognoscit 
ex commissione sibi data etiamsi cavere debeat ne limites excedat. 
Quod vero ad speciale mandatum pertinet haec notentur nempe 

1) Episcopum posse sibi reservare quaedam negotia quae Vicarius 
Generalis vi mandati generalis posset peragere, ita tamen ut pote 
stas Vicarii inanis et quasi illusoria non reddatur. 2) Speciale man 
datum non debet mandatum generate destruere adeo ut semper 
dici possit Viearium Generalem facultatem administrandi dioecesim 
habere. 5) Etiamsi in concessione general! dictum fuerit posse vi- 
carium expedire quae speciale mandatum exigunt , tamen haec 
facultas non censetur Vicario concessa a] quia in iure talis clau- 
sula nimis generalis habetur l 6) in iis quae a iure exhorbitent clau- 
sulae generales nihil agunt. e) Quod si in mandato aliquod speciale 
negotium nominetur et adiiciatur clausula u cum caeteris quae re- 

A 

quirunt speciale mandatum * Vicarius negotia levioris sive eiusdem 
momenti, non vero quae gravioris momenti sunt expedire poterit. 

343. Vicarii Generalis potestas cessat 1) elapso tempore definito 
quoties ad tempus electus fuerit; 2) morle Episcopi sive naturali 
sive chili idest Episcopi renunciatione vel depositione etc. 3) Eius 
dem Vicarii Generalis expressa vel tacita renuncialione ; 4) revoca- 
tione Suspenditur autern Vicarii Generalis potestas 1) excommuni- 
catione. vel suspensione nominatim denunciata sive ipsius Vicarii 
sive Episcopi non vero si auctoritate Pontificia Vicarius existat; 

2) Episcopi ipsius voluntate. 

1 Gap. 4 de Procurat. in 6. 



294 PARS I. DE PERSOXIS 



CAPUT II. 

DE VIGARIIS FORANEIS. 

544. Ad episcopalis muneris curas in pagis et oppidis ex parte 
auctoritate et nomine Episcoporum exercendas, ex reliquo vero adiu- 
vandas, chorepiscopi olim constituebautur, quorum in locum suffe- 
cti nunc sunt Vicarii qui dicuntur Foranei l . Quae de illis animad- 
verlenda sunt referri possunt: 1) ad eorum constitutionem ; 2) ad 
eorum praeeminentiam ; 3) ad potestatem ; 4) ad eorum officii ces- 
sationem. 

345. lamvero Episcopi est eiusmodi Vicarios constituere, ut in 
regimine pastoral! fidelium necessitatibus ut par est provideatur. Te- 
netur autem viros probos ad huiusmodi officium deputare qui ma- 
turae aetatis sint iurisque quantum fieri potest periti. Gonstitui vero 
debent in locis saltern celebrioribus extra civitatem Episcopalem. 

346. Vicarii Foranei praecedentiam , non obstante contraria 
consueludine , in iis tan turn aclibus habent , quibus ratione officii 
intersunt ut delegati Episcopi. 

347. Cum eius potestas ex iure non sit, sed ex mandate Kpi- 
scopi, ea delegata est. Hinc sequitur Vicarium Foraneum non posse 
alium subdelegare, nisi eiusmodi facultas ab Episcopo ei facta fuerit, 
vel nisi urgente necessitate de mero aaatur alicuius rei rninisterio 
aut executione. A Vicarii vero Foranei sententia ad Kpiscopurn 
eiusve Vicarium Generalem appellandum essi 1 . Denique sequitur Vi 
carium Foraneum non posse valide matrimoniis assistere. 

Eius potestatis materia in iis regulariter consistit quae ad fo 
rum externum pertinent, unde consequitur ad Vicarium Foraneum, 
non autem ad Parochum, pertinere veniarn concedere operandi die- 
bus festis aliaque similia. 

348. (Juoad potestatis extensionem, haec sunt notanda. Gene 
ra tim ab Episcopi mandate ea determinatur ; expedit autem ne Epi- 



1 Nonnullis in locis appellanlur Decani. 



LIBER I. DE CLERICIS 295 



scopus nimis angustis limitibus earn coerceat, praesertim in celebrio- 
ribus oppidis et ab urbe episcopal! magis dissitis, idque propter gravis 
moment! negotium quod incidat nee moram patiatur; tune enim 
ipse consilium in arena, ut aiunt, capere et pro re nata decernere 
aut providere debet, simul tamen nihil expectare quominus illud 
sive coram sive per litteras Ordinario significet. Speciatim ad mu- 
nus Yicarii pertinet cognitio levioris momenti causarum, ex. gr., 
de transgressione festorum ; inquisitio de vita et honestate clerico- 
rum praesertim vero de clericis nondum ad sacerdotium pro- 
motis ; dispensare a ieiunio de medici consilio qui pares illi non 
sunt, quae dispensatio gratis concedenda est; aliaque his similia. 
luxta receptam praxim hodie incumbit Vicario Foraneo in unum 
congregare semel in mense presbyteros ad cout erentias casuum 
moralium. Vicarii Foranei qui in singulis casibus speciale manda- 
tum acceperunt, hoc exlendere cogentur si eorum iurisdictio in 
dubium revocetur. 

549. De modis quibus Vicariorum Foraneorum officium cessat, 
sufficiat notasse, genera tim eos arbitrio Episcopi amoveri posse, 
speciatim vero iisdem modis eorum ollicium expirare, quibus of!i- 
cium Vicarii Generalis expirat V 

GAPLT III. 

DE PAROCHIS. 

550. Inter praecipuos Episcopi adiutores, accensendi sunt Paro- 
chi, quibus scilicet actualis animarurn cura commissa est. Sunt enim 
ii veri pastores, siquidem et ordinarium gerunt officium quod suapte 
natura pastorale est , pastorisque nomine decorantur ab oplimae 
notae Theologis 2 , et passim a Catechismo Romano, atque in actis 
Sac. Congregations Cone. Trid. interpretum. Quales autem pasto- 



1 De Vicariorum Foraneorum potestale. Gfr. Bened. XIV. de Synodo Dioecesana 
Lib. 3, c. 3, n. 5. FERRARIS Bibliotheca hac voce. 

2 PETAVIUS de hierarc. L. II, cap. V. 



296 PARS I. DE PERSONIS 



res sint, ad catholicae veritatis normam contra Tansenianos statnen- 
dnm est; etenim pastores sunt non divinae, sed ecclesiasticae in- 
stitulionis, non perfect!, sed tales quibus certa tantum ac minora 
munia commissa sunt, quibusque exercendis non independendi, sed 
subiecta Ordinariis potestate pollent atque ad solum forum inter- 
num limitata. 

J5l. In tractatu de lure publico ecclesiastico expositum est 1 
quaenam parochorum origo sit historica. Parochus definitur: persona 
legitime ac irrevocabiliter deputata ad admin istrandum proprio 
nomine et vi officii susccpli verbum Dei et sacramenta certo dioe- 
cesanorum nuntero in determinate territorio existentium 2 . luxta 
quam defmitionem constat parochum in determinate territorio, ac 
in certum fidelium numerum iurisdictionem exercere oportere. 
Quare hoc non impedit quominus in eodem territorio duae vel tres 
parochiae habeantur v. gr. - parochia pro Anglis, et parochia pro 
Gallis. - Parochus vi officii ac nomine proprio iurisdictionem exer- 
cet. Insuper Parochi regulariter inamovibiles sunt quatenus nonnisi 
ex causa in iure expressa ac iudiciali processu praemisso removeri 
possunt. Caeterum parochorum inamovibilitas ex duplici capite pro- 
cedere potest nempe vel quia parochus est etiam beneficiarius qua 
tenus iuri perpetuo percipiendi fructus ex bonis ecclesiasticis au- 
cloritate ecclesiastica cura animarum adnexa est, vel quia inamo 
vibilitas a lege expresse sancita est. Cum Tridentinum Concilium 
statuerit ut quo magis fieri possit parochi sint inamovibiles, Epi- 
scopus parochias erigere non posset hoc modo ut parochi sint ad 
nutum amovibiles nisi Sedis Apostolicae interveniat auctoritas. In 
Concilio tertio Baltimorense pro statibus Foederatis Americae septen- 
trionalis statutum est quod cum illarum Ecclesiarum conditio non 
sinat ut ad tramites Tridentini Concilii omnes missionum recfcores 
seu parochi sint inamovibiles, Baltimorense concilium constituit ut 
quisque decimus inamovibilis sit, conditionesque statuit turn ex 

1 Gfr. Elementa iuris pubblici ecclesiastici. SOLIERI, de Ecclesiae organizations. 
8 Cfr. Trid. Concil. Sess. 24, c. 13, de. Reform. 



LIBER I. DE CLERICIS 297 



parte parochi turn ex parte missionis necessarias ut tails inamovi- 
bilitas missionum rectoribus tribueretur *. 

352. Porro ut paucis atqtie ex ordiiie quae ad Parochorum na- 
turam et officium pertinent perstringamus, quatuor in articulos tra- 
ctationem partiemur, quorum primus sit de eorum electione; alter de 
eorum obligationibus; tertius de officiis; quartus de eorum iuribus. 

ARTICULUS I. 

De electione Parochorum. 

353. Quamvis appellatione Parochi generatim veniant quicum- 
que animarum curarn exercent, sive amovibiles et ad tempus sint 
sive perpetui, Concilium tamen Tridentinum 2 expresse mandat Epi- 
scopis ut ubi parochiales ecclesiae certos non habent fines, nee ea- 
rum rectores proprium populum , sed promiscue petentibus sacra- 
menta administrant, pro tutiori animarum eis commissarum salute, 
distincto populo in certas propriasque paroecias , unicuique suum 
perpetuum peculiaremque Parochum assignent. Hinc Sac. Congr. 
vix dignoscit per Vicarium Curatum amovibilem animarum curam 
exerceri, Vicarium perpetuum ad iuris formam eligendum statuit 8 . 
Excipiendae tamen sunt Regulariurn ecclesiae, quarum curati amo 
vibiles sunt 4 . In locis autem missionum, in quibus sedes episcopa- 
lis constituta non extal et paroeciae canonice erectae non sunt, 
missionarii nullatenus sunt parochi, sed simplices verbi Dei prae- 
cones 5 . 

554. Porro curam animarum suscepturos, oportet non modo vi- 
gesimum quintum aetatis annum saltern attigisse , verum etiam 

1 Cfr. Concilium terlium Baltimorense de Parochis seu Rectoribus Missionum. 

2 Sess. XXIV, Gap. XIII, 1 de Reform. 

3 Sac. Cong, in Neapol. Vic. Curati perp. diei 26 iunii 1875 , in Melevitana 
Curae animarum 26 aprilis 1879. 

* Cone. Trid. Sess. XXV, Cap. XI, de Reg. 
Sac. Congr. Fid. Prop, decreto 28 ian. 1780. 



298 PARS I. DE PERSONIS 



virtute, moribus, doctrina praestantiores esse, lex enini tridentina 
multis corroborata Apostolicae Sedis Constitutionibus, nullatenus pa- 
tilur, quoslibet alios, nisi digniores ad parochiales ecclesias promo- 
veri, praevio concursu solernnique omnium compelitorum examine, 
coram tribus saltern examinatoribus synodalibus et coram dioece- 
sano Episcopo vel eius Vicario Generali peragendo. 

555. Ab hac lege concursus eximuntur: 1) Ecclesiae in quibus 
anjmarum cura special ad ecclesiam collegialam, el cura exercetur 
per Canonicum vel alium clericum. 2) Ecclesiae, in quibus cura est 
penes Capitulum, aul monaslerium, vel aliquam dignitatem, quam 
vero vicarius gerat. 5) Ecclesia parochialis adnexa dignitati cuius 
ipse dignilale auctus curam suscipit. 4) Si quis parochialem eccle 
siam resignet coram Pontifice in favorem cerlae personae, si per- 
mulalio fiat beneficii. 5) Si ecclesia sit iuris patronatus laicalis. Ad 
baec: lege concursus eximuntur: 6) Parochiae exigui reditus i. e. 
quae non excedunt 20 aureos de Camera (libell. circiter 170) de- 
ductis expensis. 7) Novae paroeciae, sed prima vice tantum. 8) Pa- 
roecia semel et iterum concursui exposita, nemine concurrente vel 
approbalo. Verum nullam ex his conferre licet sine examine exceptis 
invicem permutatis, et ne his quidem exceptis, si longe dispar sit nu- 
merus anirnarum utriusque paroeciae , aut beneficium non pa- 
rochiale cum parochiali permutetur l . Concursuni indicere solius 
Episcopi est, quamvis collatio ad alium pertineat , et sede vacua, 
Vicarii Gapitularis. 

356. lam t ormam concursus ab ipso Tridenlino Concilio prae- 
scriptam ampliarunt ac declararunt Summi Pontilices S. Pius V 2 , 
Clemens XI 3 et Benedictus XIV 4 . Praecipuae vero hac in re leges 
sunl : 1) Episcopi inlra sex menses a die vacationis paroeciae de- 
bent, si ecclesia non vacaverit in mensibus Aposlolicae Sedi reser- 

1 Cfr. REIFFENSTUEL III, 5, 146. 

* Const. In conferendis 15 kal. apr. 1567. 

3 Per litteras Sac. Gongr. dalas die 10 ian. 1721. 

* Const. Cum illud. 



LIBER I. DE CLERICIS 299 



vatis, eidem providere, peracto concursu ; alias provisio ad ipsam 
Apostolicam Sedem devolvitur. Haec eadem reservatio locum ha- 
bet, cum parochia est iuris patronatus ecclesiastic! , vel mixti , si 
infra ternpus patrouis a Jure praescriptum non fiat praesentatio ; 
atque item si intra duos menses a die praesentationis non fiat in- 
stitutio. Quoad parochias vero quarum collatio pertinet ad S. Se 
dem, si intra quatuor menses a die vacationis Ordinarii non desi- 
gnaverint Sedi Apostolicae digniorem inter approbates, oinnimoda 
dispositio reservatur Romano Pontih ci. 2) Debet delude Episcopus 
indicere per publica edicta concursum ipsum. Terminus vero in 
edictis constituendus ex Cone. Trid. est dierum decem, at conce- 
dit S. Pii V Constitutio In conferendis ut hie terminus ad alios 
decem dies prorogari queat et non ultra. 5) Cum vero neque in 
conciliari decrelo, neque in piana Constitutione examinis in con 
cursu peragendi forma seu methodus ulla certa ac peculiaris ser- 
vanda proposita fuisset, idcirco ad vitanda incommoda quae ex eo 
oriebantur Sac. Congr. Concilii in litteris iussu dementis XI die 10 
iulii 1721 editis, eerlam rnethodurn habendi ad parochiales ecclesias 
concursum in posterum servandarn praestituit. Posteriori vero tern- 
pore Bencd. XIV l praefatas litteras confirmans nonnulla praeterea 
addenda vel immutanda, nonnulla breviter in iisdem tradita cla- 
rius explicanda censuit. 4) luxta praescriptum Cone. Trid. ac Be- 
ned. Const., examen per concursum tarn super doctrina quam su 
per ceteris concurrentium requisitis qualitatibus babendum est. In 
Instr. Sac. Congr. Fid. Prop, die 10 octob. 1883 lata pro Stat. Foed. 
Americae Sept. haec habentur: Viget in aliquibus dioecesibus con- 
suetudo examen de doctrina separandi ab examine de reliquis ca- 
nonicis requisitis, et hoc ad ipsum pro vacante paroecia concur 
sum remisso , examen de scientia alio magis opportune tempore 
instiluendi. Quamobrem generatim bis in anno examen habetur de 
scientia, in quo qui approbati fuerint, ad quodcumque parochiale be- 
neficium intra sex proximos sequentes annos vacatururn concur- 

1 Const. Cum Ulud 14 dec. 1742. 



300 PARS I. DE PERSONIS 



rendi ius habent, sed exeunte sexennio examini se denuo sistere 
tenentur, si beneficium parochiale obtinere velint. A lege autem 
subeundi hoc novum exacto triennio examen, ab Episcopo, audita 
exaniinatoriim sententia, dispensari possunt qui inter synodales vel 
pro-synodales examinatores sunt assumpti, aut qui propter mune- 
ris vel beneficii quo fruuntur dignitatem , vel propter diuturnam 
operam qua Ecclesiae cum laude servierunt, scientiae testimonium 
abunde praestant l . Ceterum 5) in concursu instituendo eaedem 
omnibus concurrentibus quaestiones dari debent iidemque textus 
evangelici, super qui bus sermo concinnandus est, quae omnia eo- 
dem tempore omnibus dictanda sunt. Intra vero statutum tempus 
ab omnibus quaestiones propositae resolvendae sunt et conciuncula 
componenda. 6) Inter approbatos vero digniori reperto iudicio Epi- 
scopi, parochia conferri debet. 7) Geterum ab irrationabili Episcopi 
et examinatorum iudicio intra decem dies a collatione , ad metro- 
politanum et si metropolitanus eligens sit vel Episcopus Apostolicae 
Sedi immediate subiectus, licet ad Ordinarium viciniorem ut apo- 
stolicae Sedis delegatum, vel ad ipsam Apostolicarn Sedem appel- 
lare in devolutivo tantum, producendo acta originalia, vel saltern 
eomrndem authenticurn exemplar rite collalum, et ita praeelectus 
provocari poterit coram ludice appellationis et eius examinatoribus. 
Et constito de irrationabili eligentis iudicio , revocatur electio et 
parochialis ecclesia magis idoneo per ludicem appellationis (modo 
collatio spectet ad Episcopum a quo fuit appellatum) confertur. 

ARTICULUS II. 

De Obligationibus Parochorum. 

352. luxta Concilium Tridentinum duae sunt praecipuae Paro 
chorum obligationes , scilicet professio fidei et residentia. lam ad 
prirnam quod attinet , Parochus provisus de beneficio intra duos 

1 Cfr. Collectanea S. G. de Propaganda Fide, n. 215. Cfr. Inslructionem S. C. 
de Propaganda Fide ad Archiep. Hibern. die 22 iunii 1791 in Collectanea, n. 193. 



LIBER I. DE CLERICIS 301 



menses a die adeptae possessionis , tenetur einittere professionem 
fidei coram Episcopo, aut eius Vicario General! , eamque omittens 
fructus non facit suos l . Formula vero professions ea est quae a 
Pio IV et Pio LV praescripta est, cum addttione scilicet incisi super 
decretis Vatican! Goncilii. 

Ad hanc professionem emittendam tenentur turn Parochi ina- 
movibiles, turn Parochi ad Episcopi nutum amovibiles, eamque re- 
novare debent toties quoties novae paroeciae possessionem susci- 
piunt 2 . 

358.. Quoad residentiam Residentia est: Conimoratio assidua 
sen fere continua in Ecclesia sen loco beneficii servitii ecclesiastic* 
personaliler praestandi causa. Quare residentia est turn materially 
turn rnoralis. Residentia materialis importat ut parochus die noctu- 
que in parochia regulariter commoretur, aedibusque parochialibus 
vel ubi iis destituatur domo propinquiori Ecclesiae degere vel habi- 



tare teneatur: Residentia moralis requirit ut ad subveniendum ne 
cessitatibus praesto semper sit 3 . Quare Trid. Concilium praecipit Pa- 
rochis formaliter et personaliter diu noctuque residere in paroecia, 
et quidem dornum parochialem si adsit incolere, secus dornum vi- 
ciniorem in paroeciae fiuibus. Non residentes vero ultra bimestre 
sive cojitinuum sive interruptum, iuxta ipsius Tridentini praescripta, 
fructus iion faciunt suos toti quo absunt tempori respondentes, sed 
eos ante omnem sententiam declaratoriarn restituere atque ad pias 
causas erogare tenentur. Quod si parochus resideat quidem intra 
paroeciam, sed non in aedibus parochialibus absque iusta causa et 
Superioris licentia, ad fructuum restitutionem non tenetur, sed pot- 
est coerceri iuris remediis et multari fructuum privatione. 

559. A residenlia Parochos non excusat aelas senilis, aut in- 



1 Gone. Trid. Sess. XXIV, cap. XII, de Ref. 

2 Concil. Avenionen. an. i849, Concil- Bucdigal. an. 18oO. Et in Concilio Aquen. 
an. 1850 iniungitur, ut hanc professionem emittanl omnes curam animarum ha- 
benles, sub quocumque titulo. 

3 Cone. Trid. Sess. XXIII, et Pii V Const. Cupientes d. 11 iulii 1568. 



302 PARS I. DE PERSONIS 



firma valetudo , quamvis ob huiusmodi causas datus eis sit coad 
jutor l , licet coadiutor sit cum futura successione -. Eos pariter 
non excnsat nee parvus numerus parochianorum, nee paroeciae 
tenuitas, nee coeli insalubritas, nee tempus pestis, nee inimicitiae 
nisi sint capitales. 

3fi& Varochi an tern amovibiles tenentur residere aeque ac per- 
petui z . Quod si parochus duas habeat ecelesias unitas, residere te- 
netur in ecclesia diguiori, et si dubitetur quaenam sit dignior, in 
ea residebit, quae frequentiorem populum habet ; si autem una sit 
ecclesia intra civitatem, et altera extra, residere debet in ea quae 
in Ira civilatem est , qui addit quod si contingat duas ecelesias ita 
\ideri pares, ut una prae alia neque dignior, nequt- frequentior sit, 
liberum erit Parocho pro sua residentia, quam velit, eligere. Glarius: 
Si 1) parochiarum unio fuerit tituli extinctiva parochus in Ecclesia 
residere debet quae titulum parochialem habet quaeque dignior ha- 
benda est: 2} si unio fuerit minus principalis, parochus in ilia Ec 
clesia residet quae titulum servavit. Quod si 5) unio fuerit aeque 
principalis in Kcelesia quacumque ex duabus residere potest, ita 
tarnen ut si ex his una sit in civitale, in hac parochus resideat. 

361. Quamvis residentiae lex ita urgens sit, Ecclesia tamen non 
ita rigida est, ut rebus exigentibus, nihil in hac causa concedat. Id 
tamen praecipit omnibus, qui infra Episcopos sunt, cura anirnarum 
gravatis, ut quandocumque eos causa prius per Episcopum cognita 
u et probata abesse contigerit, Vicarium idoneum ab ipso Ordinario 
u adprobandurn cum debita mercedisadsignatione relinquant, disce- 
dcndi autem licentiam in scriptis gratisque concedendam , ultra 
bimestre tempus, nisi ex gravi causa non obtineant 5 . Huius 
modi vero causae excusantes sunt: i) Christiana charilas; 2) urgens 



1 Sac. Congr. Cone, apud ZAMBO.VI voce Parochus, 10. 

2 Bened. XIV Const. Inscrutabili, ! 28. 

8 Sac. Congr. Cone, in Elboren. 26 mail 1612. 

+ BARBOSA de off. Paroch. P. I, cap. 8. 

5 Cone. Trid. loc. cit. 



LIBER I. DE CLERICIS 303 



necessitas; 5) debita obedientia; 4) evidens Ecclesiae utilitas, aut 
reipublicae . 

Facultas vero data Episcopis in praecitato capite Gone. Trid. 
competit etiam praelatis inferioribus, iurisdictionem habentibus. 

Quod si Ordinarius licentiam abeundi negaret parocho, poterit 
quidem is Superiorem adire, sed interim parere debet 2 . Caeterum 
causa absentiae semper probata esse debet ab Ordinario , quamvis 
imam hebdomadam non excurreret z . Si gravis incidat causa qua 
Parochus discedere statim cogatur, quin possit Ordinarium praemo- 
nere, quamprimum Parochus de discessu ac discedendi causa, de fu- 
tura extra parochiam longinquitate morae, deque substituto Episco- 
pum ipsum commoneat. 

562. Contra Parochos aliosque curam anirnarum gerentes, qui 
sine Superioris licentia a propria residentia absunt, procedi potest 
duplici forma, quarum una a iure communi, altera a Cone. Triden- 
tino praefruitur. Et in priinis 4 si constat ubi Parochus moram tra- 
hat, personaliter citandus est, ut intra compelentem terminum ad 
ecclesiam redeat, quo elapso, adhuc per sex menses expectandus 
erit, quibus pariter elapsis, parochial! ecclesia privari debet. Ubi 
vero ipse latitet et quo comrnoretur loco si ignolum- sit, per tria 
edicta afiigenda ad valvas ecclesiae citandus est, deinde ab ultimo 
edicto expectandus per sex menses, quibus elapsis, ad privationem 
procedendum est ut ecclesia vacet ac concursus convocari possit. 
Ex Concilio vero Trid. 5 prius parochi absentes citandi sunt per 
edictum, deinde procedendum est per censuras ecclesiasticas, seque- 
strationem et subtractionem fructuum, et demum aliis Juris reme- 
diis Ordinarius potest etiam uti usque ad privationem , dummodo 

1 Colleclanea S. C. de Prop. Fide, n. 189. 

2 Sac. Congr. Gone, apud Bened. XIV, Nolif. 17. 

3 S. G. Propagandae Fidei 1763 rescripsit: non posse parochos abesse ultra 
tres vel quatuor dies nisi in casu necessitalis et cum licentia Episcopi cuius super 
hac re coscientia oneratur. 

* Cap. Ex parte de Cleric, non resid. 
5 Sess. XXIII, cap. I, de Ref. 



304 PARS I. DE PERSOMS 



tanien ab ultimo edicto Farochi absentes adhuc per sex menses ex- 
pectentur iuxta declarationem Sac. Congr. de qua testatur l . 

563,^ln hac vero Concilii forma sequestratio fructuum et cen- 
surae stant loco trium edictorum. Porro Ordinario uno vel alio modo 
procedere fas est ad privationem beneficii contra Parochos latitan- 
tes , alterutra tamen forma servanda est , aliler milliter ageretur. 
Fructus vero applicandi sunt pauperibus . aut fabricae ecclesiae, 
exclusa hac in re qualibet transactione vel compositione inter Ordi- 
narium et Parochum. 

ART1GULUS HI. 

De Officiis Parochorum. 

Parochorum est pascere gregem sibi commissum. Hinc tria 
praecipua eorum officia enumerantur a Patribus Concilii Trid. nimi- 
rum sacrifieu oblatio ; praedicatio una cum Qaleohismo; et admi-^ 
nistratio sacramentorum. 

564. Ad sacrificii obiationem quod pertinet , tria inquirenda 
sunt: 1) quinam ad illam obligentur; 2) quando officium illud exe- 
quendum sit; 3) an et quae excusantes adsint causae. 

lam obligatio applicandi missam pro populo ex pastoral! officio 
consequilur; hinc ii tantuin huiusmodi muneri satisl acere tenen- 
tur, quibus titulus proprie pastoralis inest. POITO, praeler ^piscopos 
de quibus suo loco loquuti sumus, quadruplex eorum classis est , 
quibus animarurn cura incurnbit, scilicet : 1) qui beneficium possi- 
dent, cui directe et principaliter ea adnexa est, cuiusmodi sunt 
Parochi, quocumque nomine censeantur; 2) qui cum paroecia ali- 
qua vacat, vel cum habitualis animarum cura apud alios residet, 
eidem praeh ciuntur, ut parochi personam gerant et quae eius sunt 
muneris aditnpleant; cuiusmodi sunt Vicarii Gurati, sive perpetui, 
sive temporanei ; 5) qui adiutricem operam legitimis pastoribus 
praestant, non subintrantes eorum loco, sed eos tan turn adiuvan- 

1 Rola Decis. 131, Dec. 163, Part. 4, T. 2, Rec. 



LIBER I. DE CLERIC1S 305 



tes, cuiusmodi stint Gappellani qui a Parochis stipendium percipiunt, 
quamvis ecclesiae alicui suceursali praefecti sint ; 4) denique qui ex 
mera caritate pastoralia explent officia et sacramenla ministrant 
populo derelicto, cuiusmodi sunt cum sacerdotes saeculares vel re- 
gulares qui, ab Episcopis rogati, saltern diebus festis aliquam pa- 
roeciam vacantem assistunt, quae sive ob paupertatem, sive ob 
aeris insalubritatem, vel itineris diflicultatem suo destituta pastore 
est, tum Missionarii qui in locis, in quibus nullae adsunt paroeciae 
canouice erectae, sacrum mimsterium exercent. 

Porro ex his, solum qui ad primam et secundam classem per 
tinent otlicio missam applicandi pro populo adstringi, ex contextu 
ipsius Concilii Trid. liquet. Ibi enim tamquam generate principium 
statuitur quod quicumque obligationem habet ad suas oves reco- 
gnoscendas et ad oflerendum pro ipsis sacrificium, est etiam obli- 
gatus ad residentiam. Porro ad hanc residentiam Concilium illos 
teneri statuit quos ad primam et secundam classem pertinere di- 
ximus. Praeterea id est aperte declaratum peculiar! Const. Bene- 
dicti XIV l , in qua illos tantum teneri ad applicationem missae sta 
tuitur, qui curam animarum actu exercent, seu perpetua ea sit sen 
temporaria, sive saeculares sint sive regulares. Onus hoc incumbit 
etiam Kpiscopis et Parochis orientalibus, sed intra terminos legum 
et consuetudinum localium. 

55. Non teneri autern Missionarios pluries declaratum fuit a 
S. Congr. Fidei Prop, praeposita, et nominalirn die 5 febr. 1805, et 
anno 1863, dummodo uon agatur de iis, qui in locis, in quibus se- 
des episcopales et paroeciae canonice erectae sunt , legitimorum 
pastorum vices gerunt 2 . 

366. lamvero mjs^ajn_j)ro_n.apulo celebrare tenentur Parochi per 
se ipsos, neque per alium possunt 3 . Excipitur casus iustae causae 4 . 

1 Cum semper oblatus d. 19 aug. 1744. 
1 Cfr. Collectanea S. G. Prop. Fide hoc loco. 

3 Sac. Congr. Cone, in Fesulana Missae paroch. 26 ian. 1771, in Castri Albi 
Visit, sacr. Urn. 18 iulii 1789. 

* Sac. Bit. Congr. 23 sept. 1847. 

ZlTELLI-SOLIERI. 20 



306 PARS I. DE PERSONIS 



Pariter excipiendus est casus, quo paroecia canonical! praebendae 
adnexa sit, tune enim quo die Parochus missam conventualern ce- 
lebrare debet, parochialem alteri suo sumptu applicandam commit- 
tit *. In aliis casibus necessaria est venia Sac. Congregationis, ne- 
que consuetude contraria suffragatur. 

367. Parochi vero die feslo absentes legitime a propria paroecia, 
satisfaciunt huic officio in locis ubi diversantur; dummodo ao 1 ne- 
cessariam populi commoditatem alius sacerdos in ecclesia parochiali 
celebret, et verbum Dei explicet 2 . Quod si utcumque impediti sint, 
tenentur per alios earn celebrare et applicare facere in ecclesia pa 
rochiali: quod si ita factum non fuerit, quam prim um poterint mis 
sam pro populo applicare debent s . 

Potest heic inquiri an qui pluribus paroeciis unitis praeest, tot 
debeat missas applicare, quot sunt paroeciae unitae. Profecto si 
unio sit plenaria et extinctiva, unam tantum applicare Missam te- 
netur ; secus, si unio sit aeque principalis vel subiectiva 4 . 

368. Ad tempus quod attinet, tenentur Parochi sacrificium offerre 
pro populo singulis dominicis ac diebus festis de praecepto, iis etiam 
quibus indultum est servilibus vacare operibus 5 . Itemque debent in 
translatis, nisi cum solernnitate divinum officium Iranslatum t uerit 
in dominicum diem. Itaque si festivitas tantum in dominicum diem 
translata fuerit, rnissa applicanda erit eo die quo celebratur offi 
cium 6 . Sin autem otlicium tantum, eo die quo festivitas celebra 
tur missa applicari debebit. Verum si eo die alia quoque festivitas 
celebratur, utriqiie unius missae applicatione fit satis 7 . 

1 Bened. XIV 1. c. 

2 Sac. Congr. Gone, in Petrocorien. 14 dec. 1872. 

3 S. Congr. Gone. ibid. 

v Sac. Gongr. Gone, in Lucen. Appl. miss, pro pop. 12 martii 1774; in Sutri- 
na Miss, pro pop. 30 iulii 1779; in Ovetan. Miss, pro pop. 25 decemb. 1826. 

5 Benedicts XIV, loc. cil; Pius IX, lilt, encycl. Amantissimi Redemptoris 
3 maii 1858. 

6 Sac. Congr. Cone. 14 iunii 1841, ad Episc. Coenomanen. 

7 Sac. Gongr. Cone. 24 apr. 1875. 



LIBER I. DE CLERICIS 307 



369. Animarum curatores ab huiusmodi offlcio adimplendo non 
exeusant defectus ac tenuitas reddituum paroeciae, aut immemorabi- 
lis consuetude . Imo ne morbo quidem obligatione hac vel ad tern- 
pus exsolvuntur, sed tenentur id niunus alter! sacerdoti committe- 
re 2 . Quod si adeo tenues sint ecclesiae redditus, ut nequeat iis pa- 
rochus se sustentare, ex sui Ordinarii licentia poterit praedictis die- 
bus missam pro aliquo pio offerente eleemosynam, applicare, <lum- 
modo tamen intra hebdomadarn tot missas pro populo applicet, quot 
in diebus festis intra eamdem hebdomadarn occurrentibus, iuxta 
inlentionem pii benefactoris obtulerit s . 

570. In casu quo Parochi huic officio satisfacere neglexerint , 
solet supplicari SSmo pro absolutione, si concurrat vel bona fides, 
vel paupertas 4 . Praxis est, ut vel aliquod onus absolution! addatur 
vel simpliciter absolutio concedatur. 

57 L Considerandum praeterea Paroehis est, sui esse muneris 
praedicationem verbi Dei et traditionem christianae docirinae, de 
quibus liaec^ notasse sutficiat: urgeri eos praecepto plane divino 
pascendi oves suas verbi Dei praedieatione, ac fceneri dominicis et 
diebus festis solemnibus plebes sibi commissas pro sua et eorum 
capacitate pascere salutaribus verbis, docendo ea quae omnibus 
scire necessarium est ad salutem, annuntiandoque eis cum brevi- 
tate et facilitate sermonis vitia quae eos declinare et virtutes quas 
sectari oporteat, ut poenam aeternam evadere et caelestem gloriam 
consequi valeant. 

Hoc autem munus implere debent Parochi ipsi per sese; quod 
si legitime impediantur, sufliciat qui apte suppleat. 

Non potest autem Parochus exigere ut sibi concionanti detur 
eleemosynam, etiam sub paupertatis praetextu 5 . 

1 Bened. XIV, 1. c. 



3 Sac- Congr. Cone. 14 dec. 1872. 



3 Bened. XIV, 1. c. 

* Sac. Congr. Cone, in Vicoaquen. 7 maii 1808; in Bru<. naten. 25 apr. 1798. 

5 Sac. Congr. Cone, in Vestana 20 marl. 1611. 



308 PARS I. DE PERSONIS 



Porro ab hoc offlcio praestando eos non eximit neque contra- 
ria consuetude immemorabilis; neque copia habendi alias concio- 
nes in aliis ecclesiis l , neque parvus auditorum numerus, aut alia 
quaelibet causa 2 . Neque Parocho Cathedralium, etiamsi sit Vicarius 
amovibilis, hoc suffragatur, quod ibi praedicationis munus Episcopo 
incumbat 3 . Quamvis per Adventum et Quadragesimam in sola ma- 
iori ecclesia concio habeatur, non idcirco Parocho interdictum est 
in missa parochial! verburn divinurn praedicare. 

Praecipit autem Tridentina Synodus 4 ut Episcopus Parochos , 
si inoniti trium mensium spatio muneri suo defuerint, per censuras 
ecclesiasticas seu alias poenas ad ipsius Episcopi arbitrium, ad sa- 
tisfaciendum huic obligation! compellat. 

Parochi nullum, etiam episcopali dignitate praeditum, sine pro- 
prii Ordinarii licentia ad praedicandum in suarn ecclesiam admil- 
tant, nisi cognitus et doctus idem esset , atque id bis vel ter, sed 
ab Episcopo facultatem habentem prohibere a praedicando nequeunt. 

In explicanda vero doctrina Christiana diligentes eos esse opor- 
tet, ac diebus festis hoc tarn necessarium exercitium adimpleant 
parvulis frangendo panem. Est autem Episcopis auctoritas plectendi 
per ecclesiasticas censuras, si opus sit, Parochorum negligenliam si 
huic muneri defuerint 5 . 

572. Denique debet Parochus Sacramenta , non ex charitate 
tantum sed ex iustitia parochianis ministrare; ideo enim temporalia 
percipit, ut spiritualia ministret. Quare ne saeviente quidem peste 
potest se eximere a sacramentis ministrandis. Hinc debet infantes 
baptizare, nee non patrinum et matrinam de contracta cognatione 
monere, parochianis sacrameutum poenitentiae et Eucharistiae quo- 
ties ipsi rationabiliter petunt ministrare, eorum nuptiis benedicere, 

1 Bened. XIII, Const. In supremo 15 sept. 1724. 

2 Benedicts XIV, Inst. eccl. 10, n. 3; Innoc. XIII, Const. Apostolid ministcrii t 
13 mail 1723, quam Benedictus XIII confirmat cit. const. 

3 Sac. Congr. Cone, in Pientina Praed. 14 sept. 1748; Sarzanen. 18 sept. 1828. 
v Sess. V, cap. II de Ref. 

* Cone. Ti-id. Sess. XXIV, cap. fV de Ref. 



LIBER I. DE CLERICIS 309 



viaticum atque extremam unctionem infirmis conferre, iisque assi- 
stere in extremis vitae. 

Praeter haec, Riluale Rornanum praecipit Parochis , ut in ec- 
clesiis parochialibus serventur libri baptizatorum, et confirmatorum. 
Suscepti baptisrnatis ac confirmationis fidem Parochi facere tenentur 
et pro ea possunt solitam mercedem exigete, nisi consuetude obstet. 
Tertius liber sit in quo matrimonia contracta describantur ; quartus 
demandabitur referendis mortal s; quintus statum animarum descri 
ption habebit. Quoad vero singulas formulas observandas , adim- 
plenda sunt praescripta quae in eodem Hituali prostant. Heic solum 
notasse suiliciat : I) in his libris nullam fieri posse adnotationem 
vel verba adhiberi, quae alicui iniuriam vel infamiam inferant, ta- 
melsi ea verilati innitantur: 2) si infans extra legitirnum matrimo- 
nium natus baplizandus offeialur , non debere nomen patris qui 
putatur, inscribi l . 

ARTICULUS IV. 

De iuribus Parochorum. 

575. Ex onere sacramenta conferendi profltmnt iura quae so 
lum ecclesiis parochialibus competunt. Sunt autem 1) ius servandi 
olea sacra, cathecumenorum et infirmorum, 2) ius tradendi publica 
annuae cornmunionis testimonia, 5) nonnullae functiones solum pa- 
rochis competunt sicut benedictio in Missa sponsis impertienda, do- 
morum benedictio quae in Sabato maioris hebdornadae datur, 4) ius 
Missam solemnem feria V maioris hebdomadae celebrandi, mortuos 
efferre eisque iusta persolvere , 5) administiatio Sacramenti Ku- 
charistiae paschali tempore , viatici ac extremae unctionis et ita 
porro. Recensitis iuribus et functionibus respondent emolurnenta 
qnae praecipua duo sunt 1) emolumentum ex decimis 2) emolu- 
menlum ex funeribus. 

1 Sac. Gongr. Episc. et Reg. 2 inartii 1860. 



310 PARS I. DE PERSONIS 



1. - - De enwlumento ex decimis. 

a est: certa pars fructuum vel lucri. Dicitur certa 
pars cum iuxta locorum consuetudinem decimarum quantitas deter- 
minetur: dicitur fructuum vel lucri ut inter decimas reales ac per- 
sonales fiat distinctio. lam quousque Ecclesiae satis provisum est 
spontaneis oblationibus, Ecclesia ab imponendis fidelibus contribu- 
tionibus abstinuit; at spontaneis oblationibus, frigescente fidelium 
charitate, deficientibus ecclesia inter alias obligationes etiam deci 
mas irnposuit. Primum monumentum sanctionis poenalis qua mnnita 
sit decimarum solulio nobis offert Concilium Matiscanense 2 sae- 
culo VI. Sueculo IX et sequentibus, accjessiLjeiiajn sanj(itio___kgimi 
civilium quae hoc ius Ecclesiae recognoverunt. Etsi autem decimae 
sint ex institutione Ecclesiae, attamen in iure divino fundarnentum 
habent, cum Ecclesia divino iure ius babeat ad minislrorum susten- 
tationem iuxta ea quae apud Matlhaeurn (10) dignm est operarim 
niercede sua ac apud S. Paulum : Qui inservit altari de altare vi- 
vere debet. 

575. Decimae aliae sunt personates, aliae praediales. Personales 
dicuntur quae ex obventionibus acquisitis ex sola industria ac labore 
solvuntur. Praediales vero seu reales quae ex praedii fructibus quos 
vel natura sua, vel cooperante industria el bominis labore praedia 
referunt. Decimae reales sunt vel maiores veluti quae ex tYumento 
solvunlur, vel minutae quae ex herbis, pomis solvuntur, vel anti- 
quae quae ex fundis iarn excultis, tandem novales quae ex fundis 
noviter ad culturam redactis persolvuntur. Decimae sunt sjjcramen- 
tajes, vel dominicales. lllae fundantur in titulo canonico ac solvun 
tur pi opter ius recipiendi sacramenta ; dominicales quae in titulo 
civili fundameutum habent ac solvuntur Ecclesiae in recognitionern 
antiqui dominii ad eamdem ecclesiam pertinentis. In praesentiarum 
ut evidens est de decimis sacramentalibus sermo est. 

SJlL Uuaeritur: De quibns rebus decimae sohendae sint? In 
cap. 23 de decimis decernitur: fidelis homo de omnibus quae licite sibi 
acquirit, decimas erogare tenetur. Qua de re res et fructus exci- 



LIBER I. DE CLERICIS 311 



piuntur quos iniuste acquirimus: ex his enim. Ecclesia decimas non 
recipit ne videatur de praetio criminis et iniustitiae participare. 
Quod si fundus per iniuriam fuerit occupatus, usurpator decimas 
praestare tenetur l , cum decimae praediales fundo cohaereant. De- 
cimae personates, fructibus civilibus aequiparantur qui deductis ex- 
perisis computantur. Praediales decimae e contrario non compu- 
tatis expensis pro cjltura et tributis solvendae sunt quia decima 
pars telluris frucluum debelur 2 . Cuinam decimae solvendae sunt? 
Decimae ab Ecclesia stalutae sunt ut clericis solvantur spiritualia 
populo ministrantibus. Quare ille ius habet percipiendi decimas cui 
e_xj)tfieio onus incurnbit sacramenta et alia spiritualia populo mi- 
nistrandi. Hinc Paroehus inteutionem in jure fundatam habet quoad 
perceptionem decimarum praedialium quae ex fructibus colliguntur 
intra suae parochiae limites z . Quare Canonistae iuxta Homanae Ho- 
tae decisiones docent parochum habere iu iure intentiouem fun,- 
datam contra etiarn Episcopum, cui tamen quarta pars decimarum 
uniuscuius(|ue parochiae reservatur. Attamen hoc ius a parochis 
contra Episcopum post 40 annos praescribitur *. A fortiori aulem 
Paroehus intentionern in iure fundatam contra clericos suae paro 
chiae habet. Sane in cap. 2 de restitutione spoliatorum in 6 haec 
referuutur: Canonici in quadam parochia a quodam tempore decimas 
percipiebant: parochus illos hoc iure spoliavit ; canonici ad Uorna- 
nurn Pontificem recursum habuerunt ac iuris principium invoca- 
verunt: spoliatus ante omnia restituendus est. Verum Romanus 
Pontifex adductum principium non admisit, cum Parochus quoad ius 
decimas percipiendi intentionem in iure fundatam habeat. Quapro- 
pter qui contendant ad se ius percipiendi decimas perlinere, suum 
ius vel ex uriviiegio apostolico, vel ex transactione., ant permuta- 
tione rite peractis pro bare debet, vel tandem praescriptione 40 an- 



1 Ex cap. 16, h. t. 

* Cap. 33, h. 1. 

3 Cfr. FAGNANUM ad cap. 29, h. I., D. 21 

v Cap. 4 de praescriptione. 



312 PARS I. DE PERSONIS 



riorum si cum titulo, vel praescriptione immemoriali si nullo titulo 
praescriptio innitatur. Verum ius percipiendi decimas acquisitum 
ad novalia nori extendilur, ac ius percipiendi decimas novales ad 
ilium fundum de quo agitur restringitur. 

577. Laicus vero nunquam ius decimandi praescriptione obti- 
nere potest cum illud ius possidere iuste non possit, verum ex apo- 
stolico privilegio, ac Episcopi temporanea concessione ius decimandi 
laicus acquirere potest. 

578. Quiriam decimas solvere teneantur? Si de decimis persona- 
libus sermo est, principium generale est: illos solvere tenentur deci 
mas qui ius percipiendi spiritualia a Parocho habent. Hinc illas non 
solvunt inh deles et iudaei qui nullo spiriluali iure potiuntur. Haere- 
tici summo iure decimas solvere tenereutur quia cum sint Ecclesiae 
subditi ius habent percipiendi spiritualia, quae si non percipient 
sibi imputare debent , at Ecclesia si de illis haereticis praesertim 
agatur qui in haeresi nati sunt, quique in bona fide praesumuntur, 
illos non cogit. Sirniliter Clerici et Religiosi parocho loci decimas per- 
sonales non solvunt. Levita enirn Levitae non decimat *, item qui 
privilegio ab hoc onere liberantur, quique praescriptione 40 annorurn 
libertatem acquisiverunt. Sane hodie fere ubique contraria consue- 
tudine decimae personales abolitae sunl. 

579. Ad decimas reales quod pertinet, decimae reales ab omni 
bus solvuntur qui praedia habent decimis obnoxia, etiamsi praedia 
postea ad Regularium vel etiarn haereticorum vel inlidelium domi- 
nium transeant vel bona beneficialia efficiantur. Ex quibus inducitur 
evidenter quod etiamsi ab initio ius decimandi esset omnino personale, 
attamen ex tali Ecclesiae dispositione in ius reale conversurn est quod 
fundo adhaeret: fundumque apud quemcumque possessorem persequi- 
tur. Quod factum est ne ex fraude iura Ecclesiae imminuerentur. 
Clericus autem de bonis suis patrimonialibus decimas solvit, nee 
non de bonis beneficialibus quae oneri decimandi subiecta erant an- 
tequam beneficii bona constituerent 2 . Clericus secus decimas de be- 

1 Cap. 2, h. t. 
Cap. 33, h. t. 



LIBER I. DE CLERICIS 313 



neficialibus bonis non solvit. Uegulares decimas solvunt ex fuiidis 
quae oneri decimandi subiiciebantur antequam ad eos pervenissent, 
nisi speciali privilegio eximantur. 

580. Contra eos qni decimas solvere renuerint, vel subtrahunt, 
vel impediunt, Tridentinum concilium poenam excommunicationis 
constituit, nee absolvendi sunt nisi plena facta restitutione l . Si de- 
cimae denegantur decimator agit in pelitorio actione confessoria, 
qua exposcit a iudice declarari sibi ius decimandi pertinere. Quod 
si in posscssorio agat remedium v ^iabet adipiscendae vel retinendae 
possessionis *. 

* NOTA. - Leges civiles quae pluribus in locis decimarum solu- 
tionem abrogaverunt ex defectu iurisdictionis quoad effectus eanoni- 
cos profecto nullam vim habere in compertum est, sicuti ipsa S. Poe- 
nitentiaria saepius declaravit. Verum ad animarum bonum S. Poe- 
nitenliaria vult ut Ordinarii ad compositionem aequam admitteren- 
tur, eisque opporlunas dedit facultates. Facia vero decimarum re- 
demptione vel compositione, praetium in tuto, honesto ac fructifero 
investi men to collocandum est, fructus vero beneficiis ac locis piis 
applicentur quae damnum passa sunt 2 . Declaravit S. P. tolerari ut illi 
quorum interest a Gubernio compensationem peterent pro damno sibi 
illato titulo legitimae indemnitatis z . Quod si 1 arochus a Gubernio 
augmentum congruae ob impeditam decimarum exactionem obtinuit, 
Parochus nihilominus persislere potest in decimis exigendis turn 
quia quae recipiuntur sunt bona ecclesiastica erepta, turn quia ne- 
mini iniuria infertur. Verum parochi possunt sibi ex decimis reti- 
nere quod necessarium est ad coaequandum totalem reditum Paro- 
chiae quo ante decimas abolitas gaudebant. Parochus vero qui con- 
grua 900 libellarum boneste vivere nequit, debet hoc apud Episcopum 
probare qui permittit ut ornnes decimas vel partem decimarum re- 



Trid. Sess. XXV, cap. XII de Ref. 

1 S. Poenitent. ad Episcopum Pallien 20 Nov. 1902, ac 8 Mart. 1898. 
3 S. Poenit. 2 Sept. 1887, 10 Dec. 1860. 



314 PARS I. DE PERSONIS 



tineat, secus decimarum portio Episcopo relinquenda est qui ad iuris 
tramites de iis disponit l . Fideles qui ex aliqua ratione putant se 
non obligari ad decimas solvendas non esse inquietandos respondit 
S. Poenitentiaria dnmmodo 1) supplementum a Parochis acceptum 
a Gubernio sit in compensationem decimarum et illas adaequel; 
2) (ideles parati sint stare mandatis Ecclesiae 2 . Parochus rogatus 
imminutioni decimarum consentire personaliter valet, dummodo 
nullum ius successor! bus inferatur 3 . 

2. - - De emolumento ex faneribns. 

3&1< Aliud emolumentum quod Parochis competit ex funeribus 
proiluit, de quo iure praemittendum est, hodiernis temporibus ad pu- 
blicae sanitati prospiciendum, fere ubique turn civili turn ecclesia- 
slica auctoritate constitutum fuisse, ut publica coemeteria erigeren- 
tur. Coemeteriorurn vero erectione nibil Parochis de pristinis iuribus 
detractum est, siquidem *, erectione coemeteriorum locus sepulturae 
tanlum materialiter et physice mutatus est, non vero ius sepeliendi. 
Porro iura funeralia, quaecumque sint, ad eum regulariter spectant, 
qui curam fidelium dum viverent gessit, iisque sacramenta ministra- 
vit, nempe proprio parocho ratione domicilii v el quasi domicilii, etsi 
quis decessit in sua paroecia, et in aliena sepeliendum sit 5 , vel in 
alia dioecesi 6 . Quod si quis duplex habeat domiciliurn, tune atteu- 
ditur locus in quo habitando decessit, et funeris emolumenta huic 
paroeciae debentur : . Regularium autem virorum Parochus est eo- 
rum Praelatus, Monialium est Confessarius 8 , decedentium in hospi- 

1 S. Poenit. ad Ep. Calliensem 20 Nov. 1902. 

2 S. Poenit. ad Episcop. Nucerinum 4 Mail 1897 , ad Episcopum Montis alti 
7 Mart. 1899. 

3 S. Poenit. ad Ep. Callien. 8 Mart. 1898, 20 Nov. 1902. 
v Ut saepius declaravit Sac. Gongr. Gone. 

8 Sac. Gongr. Cone. 22 mail 1866. 

6 Sac. Gongr. 6 mail 1870. 

7 S. Congr. Gone, in Cremen. 12 Martii 1881. 
" FERRARIS v. Moniales, art. 4, n. 61. 



LIBER I. DE CLERICIS 315 



talibus, si ecclesia hospitalis sepultures habeat vel hospitale sit exem- 
ptum, est Gappellanus. 

Hoc ius funerandi tria complectitur: ius sepeliendi, ius interve- 
niendi funeribus et ius percipiendi emolumenta ex funeribus ob- 
venientia. 

382. Quoad ius sepeliendi, exceptis certis casibus a iure determi- 
natis, hoc privative ad parochum pertinet. Dantur enim certi casus, 
in quibus legitime parochianus sepeliri potest ab aliis quam a pro- 
prio parocho et alibi quam in parochiae suae ecclesia vel coerne- 
terio. Unusgriisque sepulturarn sibi eligere potest. Haec electio li- 
berrima est ita ut nee potestas viri in uxorem , quae alias tumu- 
landa esset in sepulcro mariti, et quidem ultimi si plures habue 
rit L , nee patria potestas impedimento sit (ilio puberi quominus sibi 
eligat, etiam sine consensu patris, sepulturam 2 . Quoad impuberes, 
qui carent eligendi iure, licet patri aut matri, si pater desit, pro 
ipsis eligere sepulturam 3 . Si quis sepulcrum maiorum habeat, eo in 
loco est sepeliendus, subindeque si ecclesia a iurisdictione parochi 
exempta sit, et proprios habeat Rectores, ad hos, non autem ad 
Parochum, pertinebit Missas canere, aliaque peragere super cada 
ver defunct!, quae in RituaK Romano piaescripta inveniuntur 4 . 

583. Exceptis iis casibus, ad Parochum competit ius sepeliendi 
eorum cadavera, qui intra Paroeciae lines decesserunt, licet sint 
alieni parochiani, quorum tamen cadavera commode et absque ullo 
periculo ad propriam Paroeciam transferri nequeant. 

584. Relate vero ad ius funerandi, hoc integrum ad parochum 
peiiinet, si defunctus in paroecia vel publico coerneterio tumulandus 
sit. Quod si ad alios pertineat sepelire cadaver, tune ad proprium 
parochum spectat stolam deferre, corpus e domo elTerre, aqua be- 
nedicta aspergere et praecinere antiphonam Exultabunt Domino, 

1 Gap. 3, 1, de sep. in 6. 

* Gap. 7 h. t., Gap. 4 eod. in 6. 

3 Cap. 7 h. t. 

4 Sac. Rit. Gongr. die 20 novembvis 1628 apud GARDELLINI n. 63i, et in An- 
drien. 10 febr. 1629 rel. a GARD. n. 648. 



316 PARS I. DE PERSONIS 



ceu declaravit saepissime S, Rit. Congregatio ; item designare vias 
per quas funus ducendum est, et illud dirigere ab initio usque ad 
finem, et omnia necessaria peragere usque ad atrium ecclesiae in 
qua defunctus sepeliendus est 2 . fit licet a defuncto iussum sit ad- 
vocari solos regulares ad sepeliendum cadaver, nullatenus parochus 
excludendus est, uti a S. Congregatione Episcoporum et Regulariurn 
definitum fuisse refert Leurenius*. Associatio autem cadaveris Regu- 
larium ad publicum coemeterium ad Regulares pertinet, quemadmo- 
dum Monialium ad Confessarium, dummodo cadaver deferatur cum 
stola et cruce sed absque pompa et recto tramite ad coemeterium *. 
Religiosi dispersi (juoad I unera subsunt Parochis si sub legitimo su- 
periore saltern in ternario numero non vivant et alii extra degen- 
tes ab eodem non depcndeant 5 . 

585. lus tamen Parochi emoluments percipiendi duplex distin- 
gui debet, ius nempe ad certam aliquam oblationem , quando paro- 
chianus in parochiali ecclesia vel coemeterio communi sepeliendus 
est, et ius ad quartam funeralem, quando in aliena ecclesia paro- 
chianus tumulandus est. Primum complectitur ea omnia, quae sive 
ante sive post funus in ecclesia parochiali, eiusdem funeris occasione 
ad ecclesiam perveniunt 6 . Hinc ad Parochum spectant intorlicia, 
candelae et cerei qui eodem ipso peracli funeris die in ecclesia circa 
ferelrurn atque in altaribus accensi sunt, circa crucem, cadaver, 
culcitram, etc. quae in funere deferuntur. Praeter haec, ius habet 
exigendi taxas a Synodis dioecesanis statutas pro t uneribus iuxta 
personarum conditionem. Excipienda tamen sunt intorticia aut ce 
rei Confrciternilatum qui a sodalibus funera associantibus deferun 
tur, nee non candelae confratribus aliisque de clero sive saeculari 

1 Uti videre est apud GARDELLINI n. 4524. 

2 BARBOSA de officio et potestate Parochi, Cap. 26, n. 74, 7o, ubi ad rem allert 
decisiones S. Gongregalionis Episc. et Regular. 

3 LEUREN. For. benef., part. 1, q. 455, n. 1. 

4 Ita decrevit Sac. Gongr. Gone, die 24 ianuarii 1846. 
* S. G. EE. et RR. 11 mart. 1881. 

6 BARBOSA loc. oil., cap. 25, n. 37. 



LIBER I. DE CLERICIS 317 



sive regular! oblatae, quasque in rnanibus gerunt l . Alterum vero 
ius, nempe percipiendi quartam funeralem, de iure ordinario com- 
plectitur quartam portionem emolumentorum, quae alter! ecclesiae 
occasione funeris sui parochiani obvenerunt 2 . Haec tamen quarta sen 
canonica portio vi legilimae consuetudinis varia esse potest, maior 
nempe vel minor quarta parte z . Ceterurn in his emoluments re- 
poscendis caveat Parochus avaritiam vel ipsius speciem praeseferre. 
Quid enim magis inhumanurn, quam ante ora lacrymantium ob 
carorum interitum, quaeritare funerum lucra, atque haec ab his qui 
veteri inopia recentique dolore confecli novam ut plurimurn oil en- 
dunt rei familiaris iacturam et in magna rernm perturbatione ver- 
santur? 

CAPUT [V. 

DE PAROCHORUM GOADIUTORFBUS ET VICARHS. 

386. Ne Ecclesiae ministris aegrotantibus vel debilitatis per 
amotionem a beneficio nova addatur afflictio atque alii exemplo 
lerriti a divino ministerio absterreantur , Ecclesia sollicita mater 
provide statuit, ut beneficiato cura animarum gravato et canonice 
instituto, quern labores, senium, morbusque tanto oneri in posterum 
ferendo imparem reddiderunt , alius Clericus sub nomine Vicarii 
aut Administrator is vel Coadiutoris constituatur , salvo manente 
coadiuto iure percipiendi fructus. 

387. Sunt autem coadiutores vel temporanei vel perpetui, prout 
impedimenturn temporaneurn est, vel perpetuum. Et quidem per 
petui vel cum iure successionis vel sine hac spe. 

588. Porro cum adiuti ubique vices gerat adiutor, perse consequi- 
tur quod pari auctoritate potestateque sil praeditus, nisi arctioribus 
limitibus eius coarctetur potestas vel a Romano Pontitice vel ab eo 

1 LEUR. For. ben., p. 1, q. 455, n. 2. 

2 Gap. Cum semper de sepiilt. 

3 Gap. Certificari de sepult. 



318 PARS I. DE PERSONIS 



qui ipsum probavit. Hinc littene apostolicae, si de perpetais coad- 
iutoribus cum iure successionis agatur ; si de temporaneis, Epi- 
scopi mens inspicienda est. Vicarius perpetuus hisce de causis in 
genere constituitur nempe 1) si cura animarum sit apud moralem 
personarn Capitulum scilicet aut Collegium. Tune enim cum ad 
rectum animarum regimen una Ecclesia unius esse debeat Sacer- 
dotis l ne cura in cornmuni existens a nullo effieaciter exerceatur, 
inductum est ut manente cura habituali apud personam moralem, 
vicarius eligatur qui curam animarum actualem gerat. 2) Si Epi- 
scopus sibi reservat alicuius parochiae curam, vel si animarum cura 
ad Monasterii Abbatem pertineat qui Monasterii regimen teneat. 3) Si 
parochiae territorium nimia amplitudiue extendatur quo in casu 
Ecclesia (ilialis erigitur in qua perpetuus Vicarius constituitur. Vi- 
caria perpetua etiam in parochiis constituitur ab Episcopo quae Mo- 
nasterio regulari unitae sunt, etsi superiores regulares contradicant. 

589. Vicarius vero lemporaueus eligitur 1) vacante parochia 
donee novus eligatur Parochus 2 . 2) Si Parocbus ob imperitiam ani 
marum regimen exercere non valet. Tune enim Episcopus uti Apo 
stolicae Sedis delegalus potest, qualibet appellatioue aut exceptione 
remota, constituere Vicarium et eidem adsignare partem fructuum 
pro congrua sustentatione donee Parocbus idoneus reddatur 8 . 3) Si 
Parochus diuturua infirmitate delineatur, vel legitima de causa 
a parochia diu abesse cogatur veluti ad studia explenda discesserit *. 
4) si ob circumstantiam supervenientem vicarii substitutio ad anima 
rum salutem valde utilis appareat ex. gr. veluti si ex agendi ra- 
tione Parochi titularis licet alicuius criminis reus non sit, animo- 
rum aversio et odium contra eum sit excitatum quibus mederi posse 
videtnr quoties ad ternpus Parochus removeatur. 

390. Vicarius perpetuus ordinario a Parocho habituali Episcopo 
praesentatur, qui postquam ilium dignum in examine repererit in 

1 C. 15 de Praebend. et dignit. 

* Trid. sess. XXIV, c. XVIII de Reform. 

3 Trid. sess. XXI c. V. 

+ Cap. I, sess. II de Reform. Trid. 



LIBER I. DE CLERICIS 319 



Vicaria instituit l . Unde in casu lex concursus baud viget. Romae 
vero ex motu proprio Pii V anno 1571, et constitutione Leonis XII 
anno 1824 ad eligendos vicarios parochiales Ecclesiarum saecula- 
rium forma concursus servatur, et parochus habitualis unum eligit 
inter adprobatos apud Guriam Gardinalis Vicarii qui ex consuetudine 
tres praesentare solet. Si vicario perpetuo dos constituatur ex bonis 
non pertinentibus neque ad Monasterium neque ad parochiam, vi- 
caria ab Episcopo erigi potest cum iure iiberae collationis servato 
concursu *. 

391. Vicarius coadiutor a parocho dependens ab ipso parocho 
nominatur nisi coadiutor vicarius parocho detur ob culpam vel ne- 
gligentiam in eo nominando : coadiutoris vero examinatio et adproba- 
tio ad Episcopum pertinent 3 . Geterum si parochia Capitulo, bene- 
ficio aliique pio loco fuerit postmodum unita, temporalis vel per- 
petui vicarii deputatio arbitrio Episcopi relinquitur. Secus non 
licet Episcopo ut vidimus sua tantum auctoritate vicarium perpe- 
tuum constituere, aliter enim beneficium curatum in simplex con- 
verteretur. Hoc in casu S. C. Concilii suadet Episcopis ut si ita ma- 
gis expediat, Capitulum aliosque eo inducant, ut pastor precarius 
in perpetuum parochum constitualur. 

392. Ad iura Vicariorum perpetuorum vel ternporaneorum quod 
pertinet dicendum est quod Vicarius perpetuus beneficio carere non 
debet. Quare Vicarii perpetui censentur vere beneficiati et habent 
canonicum titulum et ins congruae portionis fructuum ex bonis paro- 
chialibus percipiendae. Differt tamen Vicarius perpetuus a Parocho ti- 
tulari 1) quia qui possidet beneficium idest Parochus ex iuris disposi- 
tione fructusomnes, Vicarius vero perpetuus tantummodo congruarn 
portionem percipit. 2) Parochus titularis non vero Vircarius perpetuus 
iura beneficii sui protueri tenelur. Unde S. Gongregatio Concilii re- 
solvit: Vicarium perpetuurn abbatiae debere oinnia subire onera 

1 Pius V in bulla Ad exequendum 1567. 

2 S. Cong. Gone, in Brixien 16 Mart, et 22 lunii 1743. 

3 loannes XIII Gonstit. Apostolici Ministerii. 



320 PARS I. DE PERSONIS 



quae curam animarum respicianl, ac Sacramentorum administratio- 
nem, caetera vero oinnia ad Abbatem eiusdem Ecclesiae spectare l . 

393. Econlra Vicarius temporaneus non est vere beneficiatus, sed 
habet tantummodo actum et fruitionem beneficii ; ipse est veluti mer- 
cenarius Rectoris principalis cum iure percipiendi congruam portio- 
nem fructuum pro honesta sustentatione. Unde Vicarius tempora 
neus nedum titulum beneficii sed neque titulum in beneficio habet. 
Est autem ad nutum amovibilis. Verum admovibilitas ad nutum 
rite accipienda est. Rectores amovibiles alii curam animarum nomine 
proprio exercent, alii illam exercent nomine alieno et sunt veluti 
mercenarii de quibus hie sermo est. Attamen, isti vicarii tempo- 
ranei amovibiles ad nutum , sine rationabili causa amoveri non 
possunt. Ecclesia enim in suo regimine abhorrere debet ab arbi- 
trio, ac ordinatam in omnibus disciplinam exigere debet. Amovibili- 
tas igitur in casu sumitur quatenus perpetuitati opponitur quae 
vel Beneficiariis cornpetit qui a beneficio removeri nequeunt nisi ex 
causa in iure expressa ac praemisso iudiciali processu, vel iis pro 
quibus lex expresse perpetuitatem constituit. Ouod si Vicarius tem 
poraneus ex arbitrio removeatur remedium recursus habet ad Se- 
dem Apostolicam. 

394. Vicarius perpetuus ac temporaneus iisdem tenentur obliga- 
tionibus. Hinc aetatem idoneam habere debent quae ad curam 
animarum suscipiendarn apta in iure censetur: tenentur lege resi- 
dentiae, tenentur fidei professionern emittere intra duos menses 
a capta possessione, Missam pro populo celebrare obligantur, \ erbum 
Dei praedicare et iisdem paucis verbis obligationibus subiiciuntur 
quibus Parochi tenentur. Imo Rector principalis in iis quae ad cu 
ram animarum pertinent sese immiscere non potest 2 . 

395. Tridentinum Concilium 3 ad Episcopos determinare com- 
mittit quantitatem stipendii pro Vicariis turn perpetuis turn tempo- 



1 In Eugubina die 11 Maii 1594. 



2 Benedictus XIV in Bulla Cum semper oblata. Gfr. de his Constit. Amantis- 
simi Redemptoris Pii IX anno 1858. 

3 Sess. VII, c. VII de Reform. 



LIBER I. DE CLERICIS 321 



raneis. Verum Pontifex Pius V l voluit limitibus arbitrium Kpisco- 
pis circumscribere ita ut portio Vicariis assignanda minor esse 
non possit aureis scutatis 50, ac non excedat aurea scutata 100 
computatis omnibus incertis emoluments, et obventionibus quae 
aliquo modo compulari possunt. Verum ex praxi et ex doctorum 
sententia visum est non posse hae in re ubique eamdem regulam 
servari. Qua re Benedictus XIV 2 pro Italia pristinam Concilii Triden- 
lini dispositionem renovavit, atque arbitrio Episcopi assignare Vi 
cariis congruas rernisit. Uomae servalur regula quam constituit 
Leo XII 3 vi cuius obventiones in medietate dividuntur inter Capi- 
tula et Viearios perpetuos exeeptis peculiaribus conventionibus a 
RR. Pontilicibus adprobandis. Goeterurn semel ac portio Vicariis assi- 
gnata fuit a Rectoribus habitualibus minui non potest, nisi notabilis 
rei mutatio contigerit ac praevia Ordinarii adprobatione. 

396. Quod si nee per Vicarium perpetuum satisfiat necessitatibus 
paroeciae, ad dismembrationem ipsius deveniendurn est, et ad novae 
paroeciae erectionem. Porro ad hanc dismembrationem paroeciarum 
<}uod attinet, praenotandum est, earn tamquam odiosam in iure ha- 
beri et nounisi in subsidium admittendam esse : accedentibus nimi- 
r\im gravissimis ev identts utilitatis et necessitatis causis, eiusrnodi sunt 
populi uugmentum, longa distantia etc. In hac vero dismembratione 
facienda, si de vera proprieque dicta Paroecia agatur, servari debet 
forma a Goncilio Trid. praescripta * seu Parochi et aliorum inte- 
resse habentitim consensus exquirendus esl, quamvis necesse non 
sit eorum irratiouabilem dissensum attendere. Si vero agatur de 
simplici missione, ea iuris solemnia servanda non sunt, et non 
obstante rectoris missionarii deputatione, licebit Kpiscopo de con- 
silio Gapituli intra limites missionis cui praeponitur novas ecclesias 
condere ac portionem districtus iis attribuere, si necessitas aut uti- 
litas populi fidelis id requirat. Quo melius autem missioni quae di- 

1 Constit. Ad exequenda 1S67. 

2 Benedictus XIV, Gonstilui. Cum semper oblatas 1744. 
s Gonstit. Super Universum 1824. 

* Gap. IV, Sess. XXI de Ref. 

ZlTELLI-SOLIERI. 21 



322 PAKS I. DE PERSONIS 



videnda sit eiusque administris prospiciatur, sententia quoque Re- 
ctoris exquirenda est, et si a religiosis sodalibus missio admini- 
stretur, Praefectus Ordinis audiendus est. Denique congrua dos tarn 
pro parochis, quam pro ecclesiae parochialis tuitione in promptu sit 
oportet ac praesertim pro sacris supellectilibus., lampadis alimen- 
to etc. Ordinarie vero imponitur obligatio parocho ecclesiae no- 
viter erectae, ut solemniore aliquo die tributum aliquod offerat ec 
clesiae, quae dismembrationem subiit ad dernonstrandam eius ma- 
tricitatem. 



TITULUS V. 
De Clericis ac Missionariis. 

597. Postquam de Praelatis qui iurisdictionem exercent in locis 
sacrarum expeditionum egimus, de Missionariis in hoc capite agen 
dum est, scilicet de clericis qui ad praedicandum Christi Evange- 
lium atque fidem catholicam annuntiandam schismaticis, haereticis 
et infidelibus, ab Apostolica Sede mittuntur, opportunisque faculta- 
tibus instruuntur. Quanta eorum sit dignitas ex finis excellentia 
apparet, qui est Dei gloria et proximorum salus, quo nihil subli- 
mius excogitari potest. Hinc quod omnium primum spectare ipsi 
debent, profecto est pietas et sanctitas animi, quae quidem sit non 
qualiscumque, sed quae gradui eorum ac dignitati respondeat. Ve- 
rum quia ipsi lucernae etiam sunt super candelabrum positae, ne- 
cesse quoque est ut continentiae virlutumque omnium in ceteros 
lumen emittant, in eos enim tamquam in totidem specula suspi- 
ciunt quotquot ad veram fidem convertere vel reducere conantur. 

Porro canones, ad quos Missionarii eorum vitam exigere de- 
bent, partim omnibus communes sunt clericis, partim eorum status 
sunt proprii. Hinc de privilegiis et oneribus clericorum generatim 
agemus, addentes quae Missionariorum peculiaria sunt. 

1 S. G. Cone, in Melevit. Dismemb. 1 fehr. 1843. 



LIBER I. DE CLERICIS 323 



CAPUT I. 

DE CLERICORUM IURIBUS AC PRIVILEGIIS. 

Praernissis quae de clericorum iuribus in genere dicendum est, 
videbimus de priviiegio canonis, de privilegio fori, competentiae, ex- 
emptionis ac immunitatis. 

ARTICUl.US I. 

De clericorum iuribus. 

398. Communia clericorurn iura sunt 1) divina officia celebrare 
sacrasque functiones peragere . Attamen turn ex dispensatione turn 
ex eonsiietudine nonnulla sacra ministeria obire laicis permittitur 
veluti Ecclesiae ianuas claudere ac aperire, sacras litteras legere etc. 
2) Clericorum est iurisdictionem ecclesiasticam exercere ; 3) benefi- 
cia ecclesiastica possidere ac ecclesiastica stipendia consequi quae 
propter sacrum otficium largiuntur 2 , adeo ut nulla beneiicii impe 
tratio censeatur quoties in literis clericatus mentio reticita fuerit s . 
4) Clericorum est honores ac praecedentias iuxta iuris principia 
habere 4 . 

ARTIGULUS II. 

De privilegio Canonis. 

399. Ad privilegium canonis quod attinet dicendum est quod a 
Concilia Lateranensi secundo originem habet, quo in concilio sub Jn- 
nocentio II. anno 1139 celebrato in canone 15 relato a Graliano, 
in can. 29, caus. 17, q. 4. dicitur: Si quis suadente diabolo hums 
sacrilegii reatum incur rer it quod in clericum vel monac/tum vio- 

1 Cap. 1, tit. 28, lib. 5 decret. 

1 Cap. 2, tif. 6, lib. 3. 

3 Cap. 17, tit. 3, lib. 1. Cf. cap. 2, tit. 6, lib. 3. 

v Cf. Deoret. lib. 1, lit. 33 de maior. et obed. 



324 PARS I. DE PKRSONIS 



lentas manus iniecerit, anathematis vinculo subiaceat el nullus Epi- 
scoporum ilium praesumat absolvere nisi mortis urgente periculo 
donee Apostolico conspeclui praesentetur, el eius mandatam susci- 
piat. 

Exinde hoc privilegium canonis appellatum est. Hoc privile- 
gium in Constitutions Pii IX. Apostolicae Sedis confirmatum est 1 . 

400. De hoc privilegio vidcndum nobis est 1) quaenam sit per- 
sonae violatio quae in canone punitur ; 2) cuinam hoc privilegium 
competat; 3) quaenam sit poena eiusmodi violationibus inllicta, 4) el 
tandem quomodo hoc privilegium a clericis amittatur. Et quoad 
primum actio quae punitur u est in lectio manuam violenta ct in 
iuriosa . Violenlas manus iniicere autem intelligimus quoties non 
verbis sed re grav iter iniuria (iat in personam nempe vel in corpus 
ut ecce si veneno clericum sustuleris, vel in libertatem veluti si 
clericus in carcerem vel alterum privatum locum detrudatur vel in 
dignitatem veluti si pileum vel baculum Episcopo detraxeris, vel 
canem in eurn irritaveris et momorderit. Dicimus re; proinde non 
sufficit verbis in personam facta iniuria, veluti si minis ilium ter- 
rueris; item huiusmodi canon iniuria in non respicit quae etiamsi 
re tamen non in personam facta est, veluti si aliquid clerico clam 
subripias. Ulterius oportet ut iniectio sit revera iniuriosa, ac sal 
tern ad mortale peccatum constituendum sutiiciat. Iniuriosa est au 
tem si fiat a volente, ac in rationabiliter invitum. Quare lex ca- 
sum haud respicit quo quis ioco ad correctionem vel subita ira cle 
ricum percutiat. 

401. Quoad secundum nempe quinam canonis privilegio gaudeat, 
anirnadvertendum est hanc legem quoad clericos quam maxime fa- 
vorabilem esse ideoqne latae interpretationis. Qua de re hoc privi 
legium illis omnibus competit qui in iure latissima significatione clerici 
appellantur, adeo^ut hoc privilegium etiarn ad religiosos converses, ad 
moniales, ad novitios 2 , ad eos qui in aliquam religionem licet non- 

1 Collect. S. G. de Prop. Fid. n. 1002. 
* Gap. 21, tit. 11, lib. 5 decret. 



LIBER I. DE CLERICIS 325 



dum canonice adprobatam ingressi sunt, ad tertiarios, et etiam ad 
eremitas qui auctoritate superioris ecclesiastici tales sunt quoties 
collegialiter vivant l vel alicui Ecclesiae de Episcopi mandato in- 
serviant. Hoc privilegio etiam clerici uxorati gaudent si nupserint 
uni et virgini ac habitum deferant et tonsuram ac de mandato 
Episcopi, alicui Ecclcdae inserviant*. Hoc privilegio pariter et cle 
rici irregulares, siispensi, interdicli atque excommunicati gaudent. 

402. Quoad terlimn nempe quaenam sit poena eiusmodi viola- 
tionibus inllicta. Poena quae contra clericorum percussores statuta 
est, alia est communis alia particularis pro dignitate personarum 
quae laesae sunt. Poena communis est excommunicatio maior latae 
sententiae et quidem R. Pontifici simpiiciter reservata iuxta ea 
quae habentur in Constitutione Apostolicae Sedis quae excommu- 
nicationi R. P. simpliciter reservatae subiacere voluit: violentas 
manus, suadente diabolo iniicientes in clericos vel utriusque sexus 
monachos, exceptis quoad reservationem casibus et personis de qui- 
bus iure vel privilegio permittitur ut Episcopus aut alias absol- 
vat 3 . Quae poena excommunicatum vitandum constituit etiam 
nulla in eum lata f uerit nominatim sententia 4 . 

403. Kxcommunicationem autem non incur runt mandantes, 
non prohibentes ac ratuin habentes violationem iinmunitatis cleri 
corum, est enim lex poenalis odiosa ideoque strictae interpretatio- 
nis, etiamsi quatenus clericorum privilegium imporlat sit favorabi- 
lis. Ex altera parte Constitutionis Apostolicae Sedis auctor cum 
voluit censura et mandantes, non prohibentes, ac ratum habentes 
innodare hoc expressit. Ita in n. 5 eiusdem constitutionis Aposto 
licae Sedis excommunicationi R. Pontifici speciali modo reservatae 
subiiciuntur a omnes inter ficientes, mutilantes, percutientes, capien- 
tes, carcerantes, detinentes, vel hostiliter insequentes S. R. E. Car- 
dinales, Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, Sedisque \.4postoli- 

1 Fagnan. in cap. 2 de for. compel., n. 59 et sqq. 

1 Cone. Triii. cap. Ill, sess. XXIII de Ref. 

a Collect. S. C.,Pr. F. n. 1002. 

** Martimis V, Constit. Adevitanda. ReifTensluel de sent, excomm., n. 135. 



326 PARS I. DE PERSONIS 



cae LegatoSj vel Nuncios: aut eos a suis dioecesibus, territories, 
terris seu dominns eiicientes nee non ea mandantes, vel rata ha- 
bentes, sea praestantcs in eis auxUium vel favorem . Ex his pa- 
tet quod Pius IX. RR. PP. AJexandri HI, Innocentii III, Bonifa- 
cii VIII cqnstitutiones hac in re abolevit qui etiam mandantes ac 
ratum habentes excommunicationem innodaverunt. 

404. In hanc excommunicationis poenam non incident impu- 
beres; in rebus enim odiosis principium valet quod id quod legisla 
tor voluit expressit. 

405. Poenae autem speciales contra clericorum percussores sunt 
sequentes. Qui Episcopi personam violaverit incurrit otliciorum ac 
beneficiorum sive spiritualium sive temporalium privationem quae 
a reo ac ab eius cooperatoribus habeantur in Ecclesia cui Episco- 
pus laesus praeest; eius tilii fm;il inhabilesad beneficia ecclesiastica 
obtinenda in cadem Ecclesia et Dioecesi usque ad secundam gene- 
rationem. Insuper interdictum ponitur in percussorum terris, et si 
Civitas proprium Episeopum occiderit, Cathedra Episcopalis ab ea 
removetur l . Quod si Cardinalis persona violata sit, poenae speciales 
et gravissimae in Capite Felicis 3 de poenis in 6 . scriptae sunt, 
quibus addenda est constitutio Pii V : qui eaedem poenae ad eos 
extendit qui scienter non revelaverint eiusmodi crimina eorumque 
machinationes. Fatendum tamen est quod poenae de quibus in prae- 
dicto capite a Felicis > agitur praesertim propter immutatos mores 
saltern maxima ex parte in desuetudinem abierunt. 

406. Quae vero pertinent ad causas poenae temperandae, ani- 
madvertendum est, eas tanlum versari circa reservationem excom 
municationis. Videndum itaque est, quibus in casibus absolvendi 
facultas aliis fiat, el quinam ii sint. Et primo quidem absolvendi fa- 
cultas aliquando committitur Episcopo et ei qui iurisdictionem quasi 
episcopalem in certo territorio liabeat, irno et Vicario Generali; 
haec vero facultas ab Ordinario potest etiam aliis delegari *. Epi- 

1 Gf. Thesaur. de poen., par. 2, verb, iniuria. 
1 Infelicis i9 dec. 1569. 

3 SCHMALZGRUEBER, lOC. Clt., n. 247. 



LIBER I. DE CLERICIS 327 



scopus autem absolvere potest in casibus occultis, exceptis iis in qui- 
bus Gardinalis, vel Episcopus, vel Apostolicae Sedis Legatus laesus 
fuerit, quandoquidem in Gonstitutione Apostolicae Sedis excommu- 
nicatio, quae taliuin laesione incurritur, special! modo Romano 
Pontifici reservatur. Potest etiam in quibusdam casibus notoriis; id 
est, si percussio in se spectata levis fuerit, seu si nullam in eor- 
pore maculam aut contusionem reliquit, et quae simul ratione ad- 
iunctorum gravi scandalo non fuerit. Si percussio fuerit gravis, po- 
terit eos tantum absolvere, qui collegialiter vivunt l . Si enormis 
poterit absolvere impuberes, sive ante sive post pubertatem petant 
absolvi, nempe si vera est sententia existimantium eos etiamnum 
sse obnoxios huic excommunicationi. Denique in casibus notoriis 
potest Confessarius absolvere, si percussor legitirno impedimento 
detineatur sistendi se ad Apostolicam Sedem, aut ad eius Legatum, 
ea tamen lege, ut si impedimentum sit temporaneum, percussor 
ante absolutionem iuret se, cum primum licuerit, Apostolicam Se 
dem vel eius Legatum aditurum. 

407. Facultas denique absolvendi datur cuicumque sacerdoti, si 
mortis periculum urgeat, ex. gr. si hostium irruptio timeatur, si loca 
latronibus infesta adeund.a sint, si longa et periculosa navigatio 
suscipiatur, eadem tamen sub lege, quae supra dicta est, seu ut 
percussor iuret se cum primum poterit Apostolicam Sedem aditurum. 

408. Glericus multipliciter canonis psivilegium amittere potest. 
Si quidem 1) per degradationem qua clericus Curiae saeculari tradi- 
tur ; 2) si clericus- in minoribus constitutus deposito habitu et ton- 
sura statum clericalem derelinqual 2 ; 3) si clericus non obstante 
trina Episcopi monitione artem ludricam exerceat; 4) si matrimo- 
nium ineat non servata triplici conditione quae a Bonifacio VIII 
statuta est quod nempe a] deferat clericalem habitum ac tonsuram, 
b) ad secundas nuptias non convolaverit, c) imo virginem ducat . 

1 Gap. 50 de sent, excom.; Gap, 9 de vita et honest. Cleric. 
* Ita Pius IX, 20 sept. i860. 
1 Gap. unic. in VI, III, tit. 15. 



328 PARS I. DE PERSONIS 



5) Si clericus in maioribus matrimonium contraxerit vel delictis ac 
artibus ignominiosis se immisceat l . 

Ex collectanea S. Congregationis Propagandae Fidei quod per- 
tinet ad canonis privilegium haec notanda stint: 1) Anno 1624 ad 
petilionem Archiepiscopi Chiovensis Sacra Congregatio declaravit 
sacerdotes et clericos ruthenos unites eiusdem privilegii canonis. 
videlicet fori immunitatis gaudere quibus sacerdotes et clerici la- 
tini gaudent et potiuntur, iussitque scribi Poloniae Nuntio eos in 
praedictorum privilegiorum usum restitui vel in eo manuteneri, 
nisi aliquid quod obstat rescribere, ad Congregationem habeat 2 . 
Ex qua responsione licitum est deducere principium quod etiam 
ad clericos omnes orientales privilegia canonis et fori pertinent. 

Sacra auteni Congregatio Immunitalis anno 1860 declara 
vit quod si clericus nondum maiores suscepit Ordines sive sit con- 
iugatus sive non cum, quoad ea quae S. Concilium Tridentinum 
Sess. 23, cap. 6, De reformat, disposuit, diligenter non observave- 
rit, privilegium fori amittil, habendus est uti destitutus atque ipso 
iure et ipso facto destituitur omnibus clericorum privilegiis ita ut 
haberi tractarique debeat [tamquam persona vere laica etiam in 
causis criminalibus et ad elfectus poenales quin ulla nunc et dein- 
ceps triplex admonitio, sive peculiaris declaratio incidentiae in hanc 
poenam sit necessaria *. In praedicta autem sessione 23, cap. Q y 
Concilium Tridentinum declaraverat quod clerici coniugati non gau 
dent clericalibus privilegiis nisi Bonifacii VIII conditiones serva- 
verint , non coniugati vero in minoribus constituti nequeant be- 
neficium obtinere ante annum aetatis 14, ac nisi habeant benefi- 
cium, aut clericalem habitum ac tonsuram deferentes alicui Eccle- 
siae ex Episcopi mandato inserviant, vel in seminario clericorum 
aut in aliqua schola vel universitate de licentia Episcopi quasi in 
via ad maiores ordines suscipiendos versentur. 

1 D Annibale Sum. I, 100. 

5 Collect, n. 216. 

3 Collect. S. C. Pr. Fid. n. 232. 



LIBER I. DE CLERICIS 329 



ARTIGULUS III. 

De privilcgio fori. 

409. Clerici fori privilegio etiam gaudent. Quaeslio inter docto- 
res agitatur an fori privilegiurn ex iure divino sit vel humano. 
Sunt qui primuni affirmant et cap. 4 De censibus in VI et 3 de 
iureiur. adducunt in quibus expresse dicitur personas ecclesiasti- 
cas etiam divino iure a potestate laica immunes esse. Insuper in 
can. Duo sunt genera, caus. 12, q. 1, in decreto dicilur duplicem 
esse potestatum genus ecclesiasticam et civilem, quarum prior tanto- 
secundae praestat quanto spiritualia temporalibus, atqui potestas ec- 
clesiastica quae utpole superior inferiori non subiicitur ex iure di 
vino est, ergo etiam fori privilegium. Alii dicunt fori privilegium 
ex hire humano esse imo ex laicae potestatis concessione originem 
habere; quod probare conantur ex cap. ult. de rebus Ecclesiae non 
alienandis in quo dicitur libertatem Ecclesiae munitam fuisse pri- 
vilegiis principum saecularium. Quare in Cod. lustinianeo de Epi- 
scopis per modum legis fori privilegium clericis conceditur. Nos di- 
cimus fori privilegium ab Ecdesia inductum fuisse , a civili pote 
state recognitum at in iure divino fundamentum habere. Et sane 
in Concilio Tridentino * traditur hoc privilegium constitutum fuisse 
divina ordinatione et ecclesiastic is sanctionibus. Qua de re etiamsi 
praeceptum ex iure ecclesiastico sit, tamen intentio ex divino iure 
repetenda est. Huius privilegii vestigium in ipsissacris literis inve- 
nitur veluti in epist. I. Pauli ad Timotheum cap. 5 , v. 19 , ubi 
dicitur a adversus presbyterum accusationem noli accipere nisi 
sub duobus vel tribus testibus . Ceterum legibus ecclesiasticis hoc 
privilegium diversimode immutatum est, adeo ut dici possit quod 
in sua iuridica forma ab Ecclesiae legibus pendet. 

410. Itaque fori privilegium ad clericos pertinet qui huius pri 
vilegii gratia ad saeculare tribunal trahi non possunt. Ex Ecclesiae 

Cap. XX, Sess. XXV de Reform. 



330 PARS I. DE PERSONIS 



dispositione fori privilegio gaudent 1) clerici maiores, 2) clerici mi- 
nores l etiamsi sola tonsura sint insigniti dummodo a) habitum 
clericalem ac tonsurani deferant, b) alicui Ecclesiae inserviant, ex 
Episcopi saltern praesumpto mandato, vel Episcopi consensu in ali- 
qua studiorum universitate versentur. Quod si de clericis in mi- 
noribus ac coniugatis agatur tertia additur conditio c) dumrnodo 
nupserint uni et virgini ~. 

411. Nomine autein clericoram in casu non modo clerici sae- 
culares veniunt sed et regulares ac novitii nee non moniales ac 
conversae, imo et heremitae qui habitum ab Episcopo susceperint 
et ab eius iurisdictione dependeant. 

412. Si contractus initus fuerit vel delictum patratum vel in 
genere factum positum fuerit a clerieo antequarn clericali militiae 
esset adscriptus, clericus privilegio gaudere non potest quoties 1) res 
amplim Integra non sit quia ea de re iam vidit index laicus, at- 
tamen sententiae executio ad Episcopum pertinet ; 2) vel clericus in 
legis fraudem ad laicale indicium vitandum clericalem habitum su- 
sceperit, sed etiam hoc in casu sententiae executio in clerici per- 
.soiiam ad Episcopum pertinet 3 . 4d rem notanda est responsio Sa- 
crae Congregationis Inquisition-is lata die 23 lanuarii anno 1886, 
qua declaratur excommunicationem in Const. Apostolicae Sedis la- 
tam ac speciali modo R. Pontilici reservatam contra trahentes ad 
saeculare tribunal clericos, non tangere nisi legislatores qui suis le- 
gibiis Ecclesiae privilegia detrafiunt. Adores autem etiamsi peccent 
tamen excommunicationem non incurrunt 4 . 5) Similiter clericus 
hoc privilegio hand gaudet quoties a laico legitime conveniatur 5 . 
Ex dictis sequitur etiam laicurn fori privilegio gaudere qui in causis 
civilibus simul cum clerico convenitur dummodo causa sit individua*. 

1 Ex Cone. Trid. cap. VI, sess. XXIII de reform. 

* Cap. un. de cler. coniug. in VI. 

s REIFFENSTUEL de foro comp. 267. Bened. XIV. de Synod, dioec. lib. 12, c. 2. 

4 Collect. S. C. Pr. Fid. n. 240. 

8 REIFFENSTUEL de mutuis petitionibus, 2. 

6 SCHMALZGRUEBER, Tit. de foro comp., n. 141. 



LIBER I. DE CLERICIS 331 



413. Postremo notamus quod cum hodiernae civiles societates 
clericorum privilegia non recognoscant, ut quis apud iudicem laicum 
contra clericum agere vaieat, oportet ut prius a proprio clericorura 
Ordinario veniam petat, quarn licentiam Ordinarii numquam dene- 
gabunt praesertim cum ipsi controversiam conciliare non valuerint. 
Episcopus autem apud laicum iudicem absque Apostolicae Sedis li- 
centia conveniri non licet. Qui contra agere ausi fuerint ab ipsis 
Ordinariis poenis ac censuris ferendae sententiae puniri possunt *. 

414. Ad rem S. Congregatio Prop. Fidei die 17 Mail 1886 pro- 
posito dubio quinam modus tenendus sit cum sacerdotibus qui re- 
currunt ad civilia tribunalia, EE. PP. responderunt: dedarat Sa 
cra Congregatio numquam sese fore admissuram recursum vel ap- 
pellationem sacerdotum qui ad indices laicos trailer e ausi fuerint 
vel clericum sine venia Ordinarii, vel Episcopum sine venia Aposto 
licae Sedis, sive in causa ecclesiastica sive non, nisi prius recursum 
ad civile tribunal deseruerint. Episcopi vero iuxta declarationem 
capitis u Cogentes r> a Suprema Inquisitione die 23 Januarii 1886 
edilaui, possunt in praedictum clericum animadvertere poenis ac 
censuris ferendae sententiae, maxime suspensione a divinis, ser- 
vatis tamen servandis, et pro gravitate causae, si id expedire in 
Domino iudicaverint. Quod si venia conveniendi clericum in foro 
laicorum ab Ordinariis petatur, ipsi numquam earn denegabunt, 
turn maxime cum ipsi controversies inter paries conciliandis fru- 
stra operam dederint 2 . In Congregat. autem Fid. Prop, die 6. se- 
ptembris 1886 proposito dubio: u quomodo agendum cum clericis 
qui cedunt laicis iura sua erga alios clericos vel Episcopos ut ipsi 
laid loco eorum recurranl ad tribunal laicum: Em. Patres re 
sponderunt: quod volens ecclesiasticus sua iura cedere laico in quae- 
stione aliqua contra clericum, exposcere debet prius veniam ab 
Episcopo, et si de lite agatur contra Episcopum ab Apostolica Sede. 
Quod nisi facial vel obtiueat subieclus censetur praescriptionibus 

1 S- C. S. Officii die 23 lanuarii 1886. 
1 Collect. S. G. Prop. Fidei n. 249. 



332 PARS I. DE PERSONIS 



emanatis contra trahentes clericos vel Episcopos ad forum laicum; 
censetur enim agere in fraudem legis i . 

415. Anno 1796 die 6 lunii Sacra Congregatio Fidei Propagan- 
dae ad duMum: Se debba approvarsi il seguente decreto fatto dal 
Visitatore per la diocesi di Alessio: Jl secolare non debba citare il 
sacerdote al tribunate turco ne il sacerdote debba esporre le sue 
querele al detto tribunale senza previa licenza del mo Ordinario. 
S. Congregatio respondit: affirmative ad primam partem, ad se- 
cundam venia concedatur nisi gravibus de causis et in criminalibus 
facta proteslatione ad for mam sacrorum canonum 2 . 



ARTIGUI.US IV. 

De privilegiis exemptionis ac competenliae ac immunitatis. 

416. Aliud privilegium quo Clerici gaudent, privilegium est exem 
ptionis a publicis muneribus civilibus quae cum clericorum digni- 
tate bene non componuntur. Hoc privilegium non modo lege eccle- 
siastica sancitum 3 , sed etiam antiquitus civili lege recognitum t uit 4 . 
In Syllab. darnnata est propositio 31. qua dicitur: absque ulla natu- 
ralis iuris et aequitalis violatione potest abrogari immunitas qua 
clerici ab onere subeundae exercendaeque ^militiae eximuntur, hanc 
vero abrogationem postulat civilis progressus, maxime in societate 
ad for mam liberioris regiminis constituta. 

417. Tandem Clerici gaudent competentiae privilegio. Quoties 
clericus acre alieno gravatus fuerit, nonnullis exstanlibus conditio- 
nibus, nee in carcerem detrudi potest nee usque ad ullimum qua- 
dranlem solvere cogitur, sed alimenta sibi retinere valet. Hoc 
privilegium romanorum iure competebat a] proximioribus consan- 

1 Collect. S. C. de Prop. Fid. n. 242. 

1 Collect. S. C. Prop. Fid. n. 220- - Cfr. Cone. Ballimorense n. 84. 
1 Can. 69, caus. 12, q. 2. 

k Cod. Theod. Til. de Episc. et Cler. (XIV.-2); Const. 1, 2 Cod. lust, de episc. 
(1-3) ; c. 69, c. XII, q. 2 ; Cone. Tolet. Ill, a. 589. Cfr. Waller manuale. 



LIBER I. DE CLERICIS 333 



guineis idest fratribus,parenlibus, liber is l , 6) sociis 2 , c) marito quoad 
dotis restitutionem 5 , d) uxori si a marito ex dotis promissione con- 
veniatur 4 , e) patronis eorumque liber is acparentibus a libertis con- 
ventis 5 , / ) militibus sive militiae armatae 6 sive togatae 7 . Gregorius 
autem IX. hoc privilegium clericis etiam extendit *. Imo iam ro- 
manis legibus hoc privilegium clericis recognition fuerat unde sta- 
tutum fuerat ne in plus quam facere possunt convenirentur 9 . 

418. Ne autem hoc privilegio delinquentes patrocinarentur, aut 
iura quaesita laederentur, canonica lege statutum est quod clericus 
competence privilegio non gaudet quoties a) debitum non ex con 
tract sed ex delicto originem habuerit 10 , b) aut creditores actione 
reali non personali contra clericum agant il , vel c) clericus pro- 
pria debita non confiteatur 12 , vel d) clericus non promittat se ere- 
ditoribus soluturum quoties in, meliorem fortunam deveniat. Gae- 
terum de clerici inopia constare debet , vel e) clericus spe hoc pri 
vilegio fruendi debita contraxit, /) vel bona in creditorum frau- 
dem alienavit pendente lite super debito principali. Monendum 
hie est quod clericus coniugatus etiamsi conditiones Bonifacii VIII 
servet, tamen hoc privilegio non gaudet l3 *. 

* NOTA. - Hac in re bene forsitan notat clarissimus Walter hoc 
privilegium iure romanorum inductum ad clericos extensum fuisse in 
praxi et ex aequitate, at nullum in legibus expressis fundamentum 

1 L. 17, 50 ff. de Re iud. L. 16 18 ff. solut. matr. 

s L. 31 de excusal. ; L. 52 ff. Pro socio. 

3 L. 17, 20 ff. .de Re iud. 

* L. 17 ff. solut. matr. 

5 L. 17, 19-49 ff. de re iud. 

I L. 18 ff. de re iud. 

T L. 4 God. de advocatis divers, iudic. 

8 Gap. 3 Odoardus tit. 23, lib. 3. - Sess. XXI de Reform. Cone. Trid., c. II. 

9 L. Miles ff. de re iud. PANORMIT. et alii ad c. 3. de solut. 

10 FAGNAMTS ad cap. 3. de solut. BARBOSA ius eccl. univ. lib. 1, cap. 39. 

II BARBOSA 1. cit. 

11 Gap. 3 de solut. X. 
13 BARBOSA 1. c. 



334 PARS I. DE PERSON 7 IS 



habere, cum caput 3 Odoardus rfe solutionibus quod ab aucto- 
ribus citari solet nihil in re probet. Nam illud tantum in iure 
declaratum extat iniuste excommunication fuisse clericum debito- 
rem cum solver e non posset. At forte is iam bonis cesserat, qua re 
ulterius premendus non erat quam ut repromitteret se tune solu- 
turum cum ad pinguiorem fortunam pervenisset l . 

419. Tandem clerici etiam immunitatis a vectigalibus privilegio 
gaudebant, quod tamen privilegium diversis temporibus immutatio- 
nes passum est 2 . 

CAPUT II. 

DE CLERICORUM OFFICIIS AC ONERIBUS 

420. Kcclesia non modo externam sed etiam et quidem quam 
maxime internam sanctitatem a suis clericis exigit. Ut internam 
sanctitatem consequantur, Kcclesia optat ut clerici sacramenta Poe- 
nitentiae ac Eucharistiae suscipiant. Quare in Trtdentino Goncilio s 
decernitur Sciant maxime decere si saltern diebus dommicis 
et solemnibus cum altari ministraverint, sacram communionem 
perceperint . Verum praesertim, ut patet, de externa clericorum 
vita praecepta data sunt 

421. Duplex officiorum genus in quolibet munerr continentur. 
Oportet enim 1) ut clericus, qui munere ecclesiastico ornatur, quae 
ad idem munus rite exercendum necessaria sunl adhibeat , et 2) 
ut quae ab eodem munere rite exercendo impedimento sunt, cleri 
cus a se arceat. 

422. Qua de causa etiam clericorum officia in duplicem clas- 
sem optime dividi possunt, quatenus alia sint officia positiva, alia 

1 L. Qui bonis ff. de cess. bon. Cf. Walter Manuale di diritto ecclesiastico 
p. 1. Gudelini de iure novissimo, lib. 6, cap. 1. 

G. 8, 10, 14, 15, 26, 36 C. Th. de episc. (XVI. 2). Const. 1, 2, 3, 6 Cod. 
luslin. de episcop. (1-3); c. 4 , 7 decrel. de immunit. (III. 39); c. 4 de censibus 
in VI. Clem. 3 eod. 

3 Sess. XXIII, Cap. XIII de Ref. Cf. Sess. XXIV de Ref. 



LIBER I. DE CLERICIS 335 



officia clericorurn negativa. Ad positive officia pertinent vitae hone- 
stas , sacramentorum frequentia , minisleria ecdesiastica rite ex- 
plenda; ad negativa officia alia pertinent quae clericus vitare tene- 
tur sicnt caste et caute vivere etc. 
Sit igitur 

ARTIGULUS I. 

De positivis Clericorum officiis. 

423. De honeslale vitae primum in genere prae oculis habenda 
sunt verba Concilii Trid. l quib;is clericos monet ut habitu, gestu, 
iacessu, sennone, aliisque omnibus rebus nil nisi grave, modera- 
him ac religione plenum praeseferant, levia etiam delicta, quae in 
ipsis maxima essent, effugiant, ut eorum actiones cunctis afferant 
venerationem. Deinde in specie quaedarn animadvertenda sunt de 
usu Sacramenlorum, de Ecclesiae ministerio ac de habitu. 

424. Ue usu sacramentorum, Poenitentiae scilicet etEucharistiae r 
licet nihil praeceptum proprie sit, nihilominus quid Ecclesta a suis 
Clericis cupiat, indicavit Gone. Trid. - ubi praesertirn de diaconis et 
subdiaconis disserens ait ; u Sciant maxime decere, si saltern diebus 
dominicis et solernnibus curn altari rninistraverint, sacrani commu- 
nionem perceperint . 

Quod autern attinet ad Kcclesiae ministerium, haec sunt anim 
advertenda : 1) Nemo in Clerum regulariter est admittendus, qui 
certae ecclesiae, vel pio loco non addicatur, ubi muneribus funga- 
tur sui Ordinis propriis , neque proinde incertis vagetur sedibus 3 . 
2) Si eiusmodi addictio in ipsa ordinatione omissa fuerit, deinceps 
Episcopi arbitrio fieri potest, si agatur de Clericis presbyteratus or- 
dine nondum auctis, qui ecclesiasticum beneficium nullum habeant ; 



1 Sess. XXII, Gap. I de Ref. 
* Sess. XXIIf, Gap. XIII de Ref. 

1 Cone. Trid. Sess. XXTII, Cap. XVI De Reformat. Bened. XIII , Constit. In 
Suprema, 23 sept. 1724. 



336 PARS I. DE PERSONIS 



fieri vero debet, si iidem clerici beneficium habeant l . Ea vero fieri 
non potest quoad presbyteros nullo beneficio auctos, qui ad eccle- 
siae servitium, sive eidem adscripti aliquando fuerint, sive non 
cogi nequeunt sine aliquo stipendio 2 . Secus vero dicendum est de 
presbyteris, qui beneficium habent, licet illud per se servitium non 
exigat 8 . Animadvertendum est quod Glerici eiusmodi ministerium 
detrectantes, adigendi sunt poenis, quae tamen non possunt esse 
peCuniariae 4 . Poenae autem recte versantur aut in exercitio sa- 
crorum eis interdicendo, si ecclesiae ab Kpiscopo designatae servire 
nolint 5 , aut in neganda eisdem promotione ad altiores ordines et 
ad beneficia ecclesiastica, si pertinaces sint, vel nulli prorsus ec 
clesiae servire velint 6 . li vero qui titulo rnissionis inter sacros mi- 
nistros cooptari cupiunt, tenentur prius iuramentum emittere, quo 
spondeant rnissioni cui destinati sun! vel destinabuntur se fore per- 
petuam operam daturos, quod quidem ab iis qui hoc titulo frui vo- 
lunt S. Sedes, ut missionum, <juarum sumptibus illi aluntur, ser- 
vitio consuleret, exigere constanter consuevit. Hinc Missionarii qui 
pro determinatae dioecesis servitio iuramentum emiserunt, non 
possunt ad aliam dioecesim migrare absque peculiar! indulto Sedis 
Apostolicae, iuramento ipso renovato. 

ARTIGULUS II. 

De negativis clericorum offtciis. 

425. Clerici caste et caute vivere tenentur adeo ut ea etiam vi- 
tare teneantur quae incontinentiae suspicionern ingerere possent. 
Quamobrem cum mulieribus habitare prohibentur de quibus incon- 

1 Bened. XIII, loc. cil. 

* Sac. Gong. Cone, in Senien. decretorum 13 sepl. et 22 nov. 1749. 
3 S. Cong. Cone. 12 iun. 1677 apud Bened. XIV, Inst. 31. 

* S. Cong. Cone. 19 iul. 1618 apud Giraldi parte II, seet. 106. 
3 Cone. Trid. 1. c. 

* Bened. XIV de Synod. Lib. XI, cap. II; el Lib. XII, cap. VI. 



LIBER I. DE CLERICIS 337 



tinentiae suspicio sit 1 , etiamsi consungmneae sint 2 . Clericus qui 
contra sacrorum caaoimm dispositionem cum muliere de inconti- 
nentia suspecta cohabilat, concubinarius in iure consideratur. Caete- 
rum vere . clericus concubinarius est qui pravum et habituale com- 
mercium cum una aut pluribus mulieribus, vel mulieres suspectas 
domi aut alibi retinet. Tridentinum Concilium dum poenas contra 
clericos concubinarios statuit, eos quatuor in classes distiuguit. Et- 
enim alii sunt 1) qui beneftcia et pensiones ecclesiasticas habent, 
alii 2) nee beneficia nee pensiones possident, alii 3) suut Episcopi, 
alii 4) sunt paroclii. Quoad primos Tridentinum Concilium statuit 
ut imprimis personaliter moneantur 3 , quod si non resipuerint ipso 
facto privantur tertia parte fructuum obvenlionum elproventuum 
benejicioruni ac pensionutn (juae ab eidem possideantur, quae bona 
Ecclesiae fabricae vel pio toco Ordinarii arbitrio adplicantur. Ve- 
rum notandum est 1) quod ab his fructibm quotidiqnae distribu,- 
tiones excipiuntwr 2) et insuper criminis declaratoria sententia re- 
quirttur. Post auteiti fructauni privationem clericus concubinarius 
in crimine perseverans Her am monendus est, et si non paruerit, 
eo ipso fructus oinnes benejicii vel pemionis in utilitatem fabri 
cae Ecclesiae vel alter ins pit loci Ordinarii arbitrio amittit. Tan- 
dein ciericus concubinarius ad/iuc contuinax beneficiis, pensionibus, 
et officiis ecclesiastic is privalur ac ad benelicia, dignitates, honores 
consequendos in Ecclesia inliabilis declaratar. Poslremo clerici con- 
cubitiarii exconimitnicatwnis poena plecluntur. Quoad secundos si 
post monitionem non resipiscant, iuxta delicti qualitatem puniuntur. 
Episcopi vero in Concilio Provinciali a Metropolitano eoque impedito 
ab antiquiore suffraganeo monentur. Post autem monitionem Epi- 
scopus contmtiax ipso facto suspensus est, ac ad Sedetn Aposlolicam 
det erri debet. Contra tandem parochum vel proceditur sicuti contra 



1 Can. 18, distinct. 52. 

s Cf. cap. 9, tit. 1, et cap. 1, til. 2, lib. 3 Jecret. 

3 Trident, cap. XIV, sess. XXV. 

.ZlTELLI-SOLIEHI. 22 



338 PARS I. DE PERSONIS 



eum qui possidet beneficium ut supra diximus 1 vel sicuti prae- 
scribitur in cap. 6, sess. XXI Trident. Concil. in quo decernitur 
ut primo parocnus personaliter inoneatur et deinde debita plectatur 
coercitione, et tandem parochiali beneficio privetur omni rernota 
exceptione ac appellationc. Praedictae autem monitioncs personali 
ter faciendae stint etiamsi de concubinariis notoriis agatur 2 . 

426. Similiter propter incontinentiae periculum clericis ad Mo- 
nasteria frequens acccssus sine rationabili causa vetitus est s , alio- 
quin ab Episcopis, eliam censuris adhibitis ecclesiasticis, puniri pos- 
sunt *. Verum regularibus absolute ad Monialium moiiasterium ac- 
cessus prohibetur, alioquin quacumque exemptione non obstante ab 
Episcopo tamquam Apostolicae Scdis delegato poena etiani excom- 
municationis ac privationis vocis activae et passivae puniri pos- 
sunt, quin ab his poenis a suis superioribus Regularibus absolvi 
possint. Ab hac prohibitione tamen excipiuntur 1) fratres ac con- 
sanguinei, 2) confessarii ordinarii vel extraordinarii sive saoculares 
sive regulares, 5) procuratores Monasteriorum aliique in Monasteriis 
offlcium habenles. 

427. Glerici quam maxime sese inebriandi periculum vitare de- 
bent, adeo ut contra clericos qui in ebrietatis vitio insordescunt 
Episcopus poena suspensionis ab oth cio et beneficio procedere pot- 
est 5 , imo absque necessitatis causa tabernas seu cauponas bibendi 
aut edendi causa ingredi prohibentur 6 . 

428. Glerici laicales vestes induere prohibentur quae tales sive 
quoad formam, sive quoad colorem habentur 1 ac tonsuram de- 
ferre tenentur. Imo saltern oo temp ore quo in ecclesia divina ce- 

1 Gap. XIV, Sess. XXV. 

5 Cf. GARGIAS de Benef. Part. 2, cap. 10. n. 186. BARBOSA cap. 4, Til. 2, 

lib. 3, n. 6. 

3 Gap. 8, Tit. 1, lib. 3. 

k Bened. XIV. in epist. decretali Gravissimo 26 lunii 1749. 

5 Cap. 14, Tit. 1, lib. 3. 

Cap. 15, lit. 1, lib. 5 Gone. Ballim. n. 80. 

7 Bened. XIII, Gonslit. Cath. Ecd. 1725. 



LIBER I. DE CLERICIS 339 



lebrant offieia vestem talarem nigriqae coloris praecipitur l . Cae- 
terura quae sint laicales vestes ac de clerical! habitu leges ferre 
Episcoporum est 8 . Quare inspecta etiam historia legislationis ca- 
nonicae circa vestes a clericis induendas hoc erui polest nempe 
1) Ecclesiatn semper optavisse ut clerici etiam in exteriori habitu 
singularem modestiam praesef errent; 2) ut in dcterminaiionc ha 
bitus ut plurimum dioecescos usus et Antistitum decreta attendenda 
sunt. Clerici minores non dcferentes habitum et tonsuram iuxta 
hodiernam disciplinam a statu clericali decidunt ac tamquam laici 
sant eonsiderandi. S. C. Immunitatis 20 Sept. 1860 decretum edi- 
dit iussu Pii IX, quo statutuin esl clericos in minoribus constitutos 
sive coriiugatos sive carlibes semel ac conditiones non servaverint 
a Cone. Tridentino statutas 8 pro privilegio fori ipso facto absque 
ulla praevia monitione omnia alia privilegia clericorum amiltere et 
considerandos esse et tractandos eeii personas mere laicales. Etiamsi 
haec dispositio lata videatur prodilione temporal! Pontilicia, attamen 
curn eadem subsit causa virn legis universalis habere dicenda est. 
429. Clerici auteni maiores qui babitum et tonsuram non defe- 
rant, ab Kpiscopo etiamp ublico edicto monentur; Itinc ab ordine, ofli- 
cio et beneficio suspendunlur, et tandem eisdem officiis ac beneficiis 
privari posmnt 4 . Sixtus V in constilutione u Cum Sacrosanctum 
slatuerat ut clerici non incedentes in habitu fcalari incurrant ipso 
facto privationem beneficiorum, praestationum atque pensionurn. 
In alia constitulione a lala lege clericos exclusit possidentes pen- 
sionern non excedentem summam 60 scuta torum de camera, nee 
non familiares qui ratione otlicii habitum clericalem geslare non 
tenentur. Verum Sixtina conslitutio ul supra dictum est in desue- 
tudinern abiit. Benedictus XIII 5 decrevit Episeopos contra clericos 

1 Bened. XIV. De St/nodo dioec. 1. XI, Gap. 8. 
* Gone. Trid. sess. XIV, cap. VI de Ref. 
3 Cone. Trid. cap. VI, sess. XXIII de Ref. 

v Cone. Trid. cap. VI, sess. XIV de reformatione ubi eonstitutione Gone. Vien- 
nensis renovatur quae refertur in cap. 2, tit. 1, lib. 3 Clem. 
8 Const. Apost. Eccl. regim. 



340 PARS I. DE PERSONIS 



non deferentes habitum et tonsuram procedere debere post moni- 
tiones domi relictas vel ad valvas Ecclesiae defixas si alibi mora- 
rentur, interim non facere fruclus suos et deinde beneficiis pri- 
vandos esse iuris ordine servato ; beneficia quae ita vacant Sedi 
Apostolicae reservantur. 

430. In instructione S. C. de Propaganda Fide 18 Oct. 1883 ad 
Vicarios Apostolicos Synarum confirmat ijuae statuta sunt in cap. X, 
n. 10 Synodi Sntchuensis l caetera relinquens prudenti Kpiscopo- 
rum aibitrio, id tantnm aniniadvertens curandum omnino esse ut 
circa vestes a clero adhibendas caute procedatur ne ditficultates 
inter sacerdotes in opportunis in novation! bus excitentur 2 . An 
no 1752 ad Praef. Mission. Thibet rescriptum est licitum esse clericis 
induere vestes laicales si aliter transire vel permanere non pote- 
rint in Missione quando pertanto gli accennati missionarii non 
possono ivi vestire gli abiti proprii della Religions che lianno pro- 
fessato, la Santitd di N. S. permelte ad essi che vestano gli abiti 
propri del paese, che dormano anche con essi, e quando vogliono 
celebrare la S. Messa se gli e di grave incomodo il rivestire Vabito 
della Religione mettano gli abiti sacri sopra gli usuali s . An 
no 1783 cum expositum fuerit S. Congr. Propag. F. quod gentiles 
maxime abhorrent a veslibus nigri coloris, imo plurimos christia- 
nam fidem amplexuros esse si togae albi coloris missionariis per- 
mitterentur, S. C. permisit ut missionarii vestes cuiuslibet coloris 
ibi adhibere possent, dummodo nullum adsit periculum superstitio- 
nis, neque sint signum protestationis falsae religionis, nee vestes a 
modestia et gravitate sui muneris non abhorreant. Hortatur tamen 
S. C. ut nihil innovetur nisi de consilio et communi consensu mis- 
sionariorum ut concordia et uniformitas nullum capiant detri- 
mentum *. 



1 Vide Collect. S. G. Prop. F. pag. 91 in noia. 

8 Collect, S. C. Pr. F. n. 238. 

3 Collect. S. C. Pr. F. n. 279. 

4 Collect. Prop. F. n. 3i8. 



LIBER I. DE CLERICIS 341 



Anno 1844 rescriptum est a S. C. Prop. Fidei non licere Mis 
sionaries induere vestes a Sacerdotibus Lama adhibitas negue ut 
facilim inter Tartaros fides catholica propagaretur cum ut patet 
illae vestes signum essent falsae religionis 4 . 

Anno 1869 S. C. Prop. Fidei ad Vicnrios Apostolicos Indiarum 
hortatur clericos ut saltern in publico vestes talares seu albi, seu 
nigri coloris iuxta regionum consnetudines deferant. Quod si ne 
cessitate cogente et causa itineris eas exuere cogantur, vestes ta- 
men adhibeant sacerdotalem modestiam praesefe rentes 2 . Ex qui- 
bus decisionibus eiuitur 1) Sedein Apostolicam aliquando iusta in- 
terveniente causa concedere ut clerici vestes etiam laicales induant; 
2) Sedis Apostolicae voluntatem esse tamen ut quo fieri possit uni- 
formitas servetur; 5) numquam vero permittere ut clerici vestes 
induant quae vel superstitiosae habeantur vel sint signum falsae 
religionis. 

In Goncilio III Baltimorensi postquam Patres monuerunt quod 
clericorum habitus conciliare debet dignitati status reverentiam, 
praecipiunt ut clerici sive domi sive in templo veste talari utan- 
tur. Cum foras prodeunt muneris vel animi recreandi causa vel in 
itinere breviori quadam veste indui licet quae tamen nigri sit co 
loris et ad genua producatur ita ut a Jaicis distingui possint. Stricto 
praecepto ulterius iniuugitur ut domi et foris collare quod roma- 
num vocatur gerant. (juibus regulis tenentur et regulares quolies 
seposito habitu sui ordinis foras prodeunt z . 

431. Clericis vetitum est comam immodice excolere alioquin 
etiam censuris puniri possunt. Nee eis est licitum deferre comas 
adscititias in missae celebratione absque Sedis Apostolicae in- 
dulto 4 . 



1 Collect. Prop. F. n. 322. 
1 Collect. Prop. F. n. 326. 
1 Cone. Baltim. n. 77. 

* S. R. Congr. 21 lanuar. 1626. Bened. XIV, Inst. 34, et 96, et de Syn. 
Lib. XI, cap. IX. 



342 PARS I. DE PERSONIS 



i32. Clerici sive maiores sive minores l negotiationem exercere 
prohibiti sunt. Negotiatio alia est oeconomica, alia lucraliva. Oecono- 
mica negotiatio consist! t in emcndis quae necessaria sunt, aut ven- 
dendis quae superllua sunt, eaque gerendis quae ad suarum rerum cu- 
ram et locationem perlinent. Negotiatio lucrativa e contra alia est ar- 
tificicdis, alia quacstuom. Artificialis in alicuius artis exercitio con- 
sistit ; cfuaestuosa vero exercetur commercio rer.im aliunde coem- 
ptarum vel conductione alienanim operarum ad luerum captandum 
vel ipsius pecuniae negoliatione. Negotiatio oeconomica clericis 
prohibita \\.rn est 2 . Quare clericis licitum est vinum suum etiam 
minutim per alios vendere in aliqua taberna, vel res ad proprios 
usus coemptas carius etiam divendere licet superflua non sint ut 
lucrum ex iis quaeratur L \ Altamen non licet clericis interesse 
omnibus passim nundinis quamvis ad res proprias vendendas ; hoc 
in casu saltern vitium est in modo <(uo oeconomica negotiatio exer 
cetur 4 . 

Negotiatio artificialis sirniliter clericis licila est dummodo nihil 
in se habeat quae a clericali olficio aut dignitate abhorreat. Quare 
illicitum est clericis aliena praedia absque necessitate habitualiter 
conducere, per conductos famulos t acere vinum , pannos, pa- 
nem etc. 5 . 

433. Negotiatio tandem qtiacstnosa omninoillicita est nisi causae 
excusantes ailsint, in dubio autem ab Apostolica Sede responsum 
petendum est 6 . Quare prohibitum est clericis publica vectigalia 
redimere seu conducere praedia abs [ue necessitate ac lucri causa 
conducere 7 , animalia aliunde coernpta locare aut in societate ha- 

1 Fagnanus in cap. Mulia Ne clerici vel monachi n. 83. SGHMALZGRUBBER h. L, 
n. 2o. 

8 Glern. XIII. Encycl. Cum primum 1759, 17. sept. 
3 GON7AL. in cap. 6. of. Clerici. 
" Clem. XIII, Const, cit. 

* Clem. I de vita et honest, cler. 

* Cap. 6, Tit. 1, Lib. 3. 
7 UGOLIN in cit. capite. 



LIBER I. DE CLERICIS 343 






here l . Notandum est autem iuxta responsionem S. Univers. In- 
quis. 17 Nov. 1875 non esse inquietandos qui nomina seu actiones 
viarum ferrearum similiumque societatum aut arcarum jmblicae 
utilitati insei vientium de sua pecunia aequirerent, dummodo pa- 
rati sint stare mandatis apostolicis et certo sciant eas societates 
nullum habere propositum finem illicitum vel quomodolibet suspe- 
ctum et durnmodo nullain in eis societatibus adrninistrationis par- 
tem suscipiant neque actionum earumdem societalum negotiatio- 
nem exerceant. Pius VI in Congregat. S. Oflicii 1782 declaravit ne 
cessitate exigente tolerari poterit ut sacerdotes titulo missionis or- 
dinati aliquam exereeant negotiationem ad propriam sustentatio- 
nem, modo contractus natura sua sit licitus et ab iis solummodo 
impendatur quantum honestum patrimonium constituat. Quod si 
vero futuris necessitatibus dumtaxat sit consulendum Ordinarius 
ea facultate utatur quam Clemens XIII Episcopis extra Kaliam con- 
cessit et dispensationem sacerdotibus indulgeat ut sua industria pos- 
sint subsidia quaerere ad vitandam egestatem iuxta tamen illas 
conditiones et regulas quas S. Pontifex in ea epistola praescribit 2 . 
434. Quoad missionarios in Collectanea S. Cong. Prop. Fidei 
has resolutiones invenimus. 1) Anno 1675 quaesitum fuit : se i 
missionarii possano portare una parte dei viatici in corallo che e 
piu comodo del danaro senza che cio sia contro le proibizioni di 
fare mercanzie. Portandoli tutti in oro ci perderebbero per essere 
stimato poco, e 1 argento riesce d incommodo non cosi il corallo 
che possono venderlo con guadagno. Responsum fuit : Posse per 
modam per mutation is et in hac specie tantum 3 . 2) Anno 1665 
quaesitum est an missionarii qui absque sacro patrimonio ordinan- 
tur ad sui sustentationem mercaturam exercere, pecunias suas mer- 
catoribus dare, et cum ipsis societatem inire si aliunde non habeant 
quomodo sese sustentare, responsum est : Toleratur ad sustenta- 



1 GONZALEZ cap. 6 Ne clerici. 

1 Collect. S. G. Prop. Fid. n. 342. 

1 Collect, decret. n. 335. Cf. n. 341. 



344 PARS I. DE PERSOXIS 



tionem suam dumtaxat modo contractus natura sua sit licitus et 
tantum solummodo impendant quantum honestum patrimonium 
constituat. 5) Anno 1834 quaesitum est : Che cosa debba rispon- 
dersi al Vic. Ap. del Sutchuen sul duhbio relativo al lucro prove- 
niehle dalla vendita delle mercanzie che cola si trasportano in 
luogo del danaro spettante alia Missione. Responsurn est : |>osse 
missionarios subsidiorum sibi debitorum securitati et missionis ipsius 
bono consulere accipiendo per modmn permutationis merces pecu- 
niis sibi debitis emptas easdemque ad se delatas vendere et simm 
facere pretium ex venditione earum retrahendum l . Anno 1837 
quaesitum est : se debba accordarsi la facolta chiesta dal Vicario 
Apostolico del Tonchino Occidentale di potere convertire in merci 
il danaro che da Macao si manda a quella missione affinche piu 
difficilmente sia esposto alle rapine dei corsari, alia perfidia dei 

portatori ed alle angarie del governo ; responsum est: dummodo 
absit omnino lucri studium vel propositum, et necessitas ita agendi 

perduret, et dummodo lucrurn in missionis utilitatem cedat, et pro 
hoc tantum casu tribuatur petita facultas ita tamen ut non evadat 
in exemplum quasi nogotiari liceat missionariis ob missionis utili 
tatem 2 . 

Anno 1851 a S. Gong. S. Olficii declaratum fuit : posse mis 
sionarios et subsidiorium sibi debitorum securitati et missionis 
ipsius bono consulere accipiendo per modum permutationis merces 
pecuniis sibi debitis emptas easdemque ad se delatas vendere et 
suum facere pretium ex venditione earumdem retrahendum *. 

435. Ad poenas quod attinet contra clericos negotiators, in iure 
canonico statutum est 1) clericos quoad res in quibus negotiatio- 
nem exercent privilegium exemptionis a vectigalibus amittere *. 
2) Bona quae clericus negotiatione indebite sibi comparavit spolio 



1 Collect. S. C. Prop. Fid. n. 343. 

1 Collect, n. 344, 345. Cf. n. 346. 

3 Collect, n. 347. 

4 Thesaurus de poenis, verbo Negotiationis 



LIBER I. DE CLERTCIS 345- 



subiiciuntur ac de illis testari nequit *. 3) Arbitrio Ordinarii etiam 
clerici negotiatores puniri possunt 2 etiam censuris 8 . 

436. Ad Missionaries quod attinet sciendum est quod ex con- 
stitutionibus Urbani VIII 4 anno 1633, dementis IX 5 1669 censurae 
latae sententiae latae sunt contra Ecclesiasticos ac missionarios 
mercaturam in Indiis Orientalibus ac America exercentes. Dubi- 
tatum est an post constitutionem Apostolicae Sedis Pii IX illae 
censurae adhuc perse verarent, sed S. Cong. Inquisitionis declara- 
vit anno 1872 praedictas censuras adhuc perdu rare, quod et Ro~ 
manus Pontifex probavit. Haec tamen excommunicatio nulli est re- 
ser\ata, sed nemo absolvi potest praeter in periculo mortis nisi 
lucris prius restitutis 6 . 

437. Tandem causae excusantes a negotiatione exercenda sunt 
1) venia superioris auctoritatis nempe R. Pontificis pro Italia et in- 
sulis adiacentibus, Ordinarii quoad alias regiones; 2) vilium non sit 
in modo quo negoliatio exercetur. Ceterum clerici neque per aliam 
personam negotiationem exercere possunt quae illis per se exer- 
cere prohibetur 7 . 

438. Clericia nonnulla officia si.ve politico, sive civilia sunt etiam 
prohibita. Debent igitur clerici sese abstinere ab illis politicis offi- 
ciis quae ad reipublicae regimen spectant. Qua de re anno 1840, 
S. Congregatio Prop. Fidei ad Vicarium Apostolicum Scopien. scri- 
bebat : essere massima fondamentale fissata e ptibblicata dalla me- 
desima S. C. del 15 Gennaro 1622 che 1 intenzione della Propa 
ganda non e di alzare tribunal!, e di esercitare giurisdizione tem- 

1 Bened. XIV. Gonstit. Ap. servitutis 1741. 

* Gone. Trid. sess. XXII, cap. I de Reform. 
3 Clem. XIII, Const. Cum Primum. 

* Ex debito. Collect, n. 333. 
5 Somtitudo. Coll. n. 338. 

Clem. IX in cit. constii. Sollicitudo 3. - Coll. n. 338. - Coll. 352. Cfr. 
Cone. Baltimor. n. 82. 

7 Bened. XIV, Conslit. Apost. servitut. anno 1741; Clemens XIII, Encycl. Cum 
primum 1759; Urbanus VIII, Const. Ex debito 1635. 



346 PARS I. DE PERSONIS 



porale in alcun luogo ne di tenere maniere violente o insolite, ma 
e di attendere per vie soavi e piene di carita che sono proprie dello 
Spirito Santo alia convcrsione degli infedeli predicando ora inse- 

gnando e disputando e ora ammonendo, esortando e pregando 

che pero si per la esposta massima, si pel sacro carattere del sa- 
cerdote, si per le leggi ecclesiastiche, si per la poca idoneita di 
quei parochi a giudicare rettarnente e stata d avviso la S. G. di 
vietare di mescolarsi nelle questioni civili, tranne i casi di ami- 
chevoli compromessi ai qnali ambe le parti si obbligano a deferire 
solamente al giudizio arbitramentale del parroco o di altro sacerdote 
da V. S. designate l . Kt in instructione eiusdem S. Congregations 
anni 1845 de clero indigeno S. Gongregatio sub n. 7 rursus incul- 
cat quod iam Alexander VII in Constitutione Sacrosancti Apo- 
stolatus Officiin monueratlnduum parochos ut nempe abstineant ullo 
se modo ingerere in rebus spectantibus ad politiam saecularem 2 . 
Quae monita eadem S. Gongregatio iam dederat in sua epistola 
anni 1659 ad Vicarios Apostolicos ex Societ. Missionum adexteros 8 . 
Goncilinm pariter Baltimorense III monet ut a discutiendis pu- 
blice rebus politicis ant mere saecularibus turn extra ecclesiam turn 
multo magis in ipsa sacerdotes sedulo abstineant 4 . 

439. Sacerdotes qui lalam legem non servabunt olim excommu- 
nicatione, prae\ ia trina monitione vel una pro tribus olim statnta, 
ipso iure incurrenda puniebantur 5 . Hodie vero poena arbitrio Ro- 
mani Pontificis quoad Episcopos, arbitrio tipiscopi quoad clericos 
remittitur 6 . 

440. In citata vero instructione S. Congregations Prop. Fidei 
anni 1659 iubetur, nulla interposita mora ex missionibus dimitti atfjue 
expelli missionaries debere qui huiusmodi rebus se ingesserint. 

1 Collect, n. 198. 
1 Collect, n. 228. 

3 Collect, n. 300. 

4 Cone. Ballimor. n. 83. 

8 Gap. 5 Ne Clerici vel Monachi. 

* Cf. Suarez de censuris, disput. 23, sect. 3, n. 22. 



LIBER I. DE CLERICIS 347 



Caeterum permittitnr ut clerici dignitatem Senatoris vel Gonsiliarii 
Principis accipiant, cum hae cum dignitate clerical! non repugnent, 
et ex altera parte Ecclesiae bono conferre possint. Tamen a fe- 
rendo consilio in iudicio sanguinis clerici sese abstineant. Imo in 
praedicta instructione edicitur : quod si Princeps quandoque eorum 
consilia exquisierint nonnisi multolies rogati et prohibitionem ha- 
bilam causati ea dent quae fidelia sint et iusta aeternitatemque 
sapientia, mox vero Curiam Aulamque relinquant l . 

44i. t lterius officia civilia quae nempe ad forum laicale et ad 
saecularem administrationem pertinent, clericis prohibita sunt. At- 
tamen clericis in minoribus constitutis nulloque beneficio auctis 
ofiicium procuratoris seu advocati aliquando in foro laicali permit- 
titur durnmodo non habeant sive ex beneficio sive aliunde com 
mode vivant, ac exceptis sanguinis causis *. Glerici vero in ma- 
ioribus constituti vel beneficiarii nonnisi pro seipsis , vel pro sua 
Ecclesia vel pro personis coniunctis aut miserabilibus ofiicium ad 
vocati vel procuratoris exercere valent. Regularibus vero advocati 
ac procuratoris ofiicium lex canonica non prohibet pro suo tantum 
Monaslerio, dummodo sui superioris manclatum accedat, ac ordinis 
constituliones non obstent 3 . Qui indebite ofticiurn procuratoris 
ac advocati ollicium exerceat Ordinarii arbitrio puniri potest, ac 
adversae parlis petitione quae acta sunt irritari possunt 4 . Quod si 
sacerdos causam contra Ecelesiam in qua babet benelicium del en- 
dat, beneficio ipso privari potest, nisi tamen consanguineum de- 
fenderit 5 . De caetero quocurnque in casu prohibilum non est quo- 
minus Clerici domi suae, voce vel scriptis vel pro rei veritate vel 
pro aliqua ex partibus litigantibus allegationes conscribat 6 . 

1 Collect. S. G. Prop. Fid. n. 300. 

* FAGNANUS in cap. 1 de poslulando. - GIRALDI part. 2 in append, ad sect. 73. 

* Gap. 2 de postulando. 

" ANTONELLI de iuribus el oneribus Cler. L. 1, p. 2, cap. 25, n. 12. SQUILLANT. 
de obligal. Cler., part. 2, n. 35. 
8 FAGNANUS cap. 3 de post. 
6 FAGN. 1. c. 



348 PARS I. DE PERSONIS 



442. Clericis ulterius officium Tabellionis in genere prohibitum 
est. Verum duplex est tabellionum classis 1) illorum qui publica 
auctoritate contractors scribunt quique dicuntur Notarii; 2) illorum 
qui acta iudicialia scripto consignant et appellantur Cancellarii. 
Haec otticia clericis permittuntur quatcnus clericus sive ex beneft- 
cio sive ex patrimonio non habeat unde sustentetur, et id sive in 
sacris sive in minoribus constitutus sit V Excipiuntur tamen cau- 
sae natura sua spirituales, et praesertim si causa sit haeresis in 
quibus Cancellarii officium a clericis exerceri posse cerium est 2 . 
Qui has leges transgrediatur Ordinarii arhitrio puniri potest. 

443. Clericis etiam munus tutor is interdicitur. Tutela est: vis 
ac potestas in capite libero ad tuendum eiim, qui propter aetatem 
sese defender e non potest. Tutela alia est testamentaria quae a testa- 
tore alicni defertur in fllios proprios ; alia est legitima quae defi- 
ciente testarnentaria ex legis dispositione proximioribus agnatis de 
fer lur ; alia tandem dativa quae testamentaria vel legitima defi- 
ciente datur a magistratu. Gum tutela ain nitatem habet curatela 
quae regulariter minoribus praesertim ad eorum bona administranda 
datur. Hisce praehabitis in genere tutoris ac curatoris munus cle 
ricis interdictum iam fuit a Concilio Africano, et ab ipso lustiniano 
imperatore 3 . Attamen, iusta interveniente causa, tutela testamen 
taria ac dativa nee non curatela a clericis suscipi possunt, inter 
veniente tamen Sedis Apostolicae Indulto 4 . Ad tutelam legitimam 
quod attinet evidens est licere clericis illam accipere quin ullam 
poenam incurrant veluti v. gr. legati amissionem quod a testatore 
cum onere tutelae relictum fuerit. Gaeterum Kpiscopus iusta de 
causa iubere potest ut clericus legitimam tutelam suscipiat 5 . 

444. Quod si clericus antequam clericatum suscipiat, curatio- 
nes ac administrationes saeculares gesserit. illis pendentibus in cle- 

1 FAGN. cap. 8 Ne clerici, n. 32. 

* Cap. Ut officium de haereticis in 6. 

8 L. 15 God., Tit. de Episcopis et Cler. 

k ANTONELLI op. cil., lib. i, p. 2. 

1 PASSERINI de slatu horn., torn. 2, quaesl. 187, a. 2. 



LIBER I. DE CLERICIS 349 



rum saecularem suscipi non potest, etiamsi si agatur de tutela le- 
gitima ac miserabilium personarum quoties iudicio ob doltim iam 
conventus fuerit. In clerum autem regularem admitli nequit ille 
qui rationibus reddendis sit obnoxius, imo nee ille qui aere alieno 
supra vires gravatus est ; idque sub poena privationis officiorum, 
graduum ac vocis activae ac passivae nee non inhabilitatis ad ea- 
dem oflieia ab ipsis superioribus incurrenda qui ilium admiserint l . 

Caelerurn Praelalis, clericis sive saeeularibus sive regularibus 
licittim est officium executoris testa tnentarii suscipere nisi legibus 
ordinis hoc prohibeatur. Attamen Praelato rationes peractae exe- 
eutionis reddendae erunt 2 . Contra clericos qui indebite aut tutelas 
suscipiant aut bonorum administrationes, Episcopi arbitrio procedere 
possuut, contra cos qui tamen tutelam dativam aut testamenta- 
riam indebite susceperint, ad ordines promo veri prohibentur quo- 
usque tutoris ac curatoris officiurn deposuerint, eaque quae ab ipsis 
gesta sunt uti irrita habentur 3 . 

445. Clericis etiam legum romanarnmiinordinalumstudiumpro- 
hibitatn f uit. Sane cum saeculo XI praesertim inter regulares iuris 
romani studium iustaurari coeperit , occasio fuit ut illi divinarum 
rerum studia negligerenE , imo extra claustra degentes causas ci- 
viles ac criminales defenderent. Quare ad bos abusus tollendos in 
Concilio Lateranensi II anno 1139 praeceptum est ut monachi ac 
canonici regulares Theologiae studio vacarent neglectis studiis le- 
gum saecularium ac causarum patrociniis. Quae dispositio ita in- 
terpretata est ut tamen monachis liceret operam dare studiis legum 
romanarum ad illustrandas ac firmandas canonicas dispositiones. 
Hoc primum facto confirmavit Gratianus qui in suo decreto etiam 
fragmenta legum romnnarum posuit. Lucius autem III 4 aperte ait 
- sicut liumanae leges non dedignantur sacros canones imitari, ita 



1 Clemens VIII, Const, in Suprema 2 Apr. 1602. 

* REIFFENSTUEL 1. i de teslamenlis. - FAGNANUS in Cap. Tua nobis de testam. 

8 Thesaurus de poen., verbo lutela, cap. i. 

1 Cap. 1, Tit. 32, lib. 5. 



350 PARS I. DE PERSONIS 



et sacrorum statuta canonum piorum principum constitutionibus 
adiuvantur. - Hae dispositions quae pro clericis regularibus lalae 
sunt in Concilio Laleranensi III an. 1179 sub Alexandro III ila 
extensae sunt clericis saecularibus cum his prohibitum est ne cau- 
sarum defensiones in foro laicali susciperent nisi de causa propria, 
vel Ecclesiae, vel miserabilium personarum agerelur. Hilarius au- 
tem III expresse ad clericos saeculares canones concilii Lateranen- 
sis II. extendit L . Verum haec prohibitio ita intelligenda est ut cle 
ricis saecularibus ita interdicatur studium legum romanarum qua- 
tenus non ducat ad assequendam iuris canonici notitiam ac ad Ec 
clesiae utilitatem non inserviat. Sane hodie in Pontificiis Univer- 
sitatibus ulrumque ius romanum ac canonicum docetur, et de cae- 
tero legum romanarum cognitio necessaria est iis qui perfecte ius 
canonicum intelligere cupiant. 

446. Clericis prohibitum est artem medicam seu chirurgicam 
exercere 2 , attamen iusta intercedente causa apostolicum indullum 
concedi solet. Simililer clerici qui militiae armatae dent nottten 
depositionis poena puniri possunt 3 . Gaeterum clericis prohibitum 
non est hostium iniuriam vi repellere moderamine servato incul- 
patae tutelae *. Armorum delatio similiter clericis prohibita est, et 
portantes excommunicari etiam possunt 5 . Attamen quod ad vena- 
tionem pertinet, triplex in re adest sententia. Sunt enim a) qui dicunt 
ipsam omnino clericis vetitam esse et hoc deducunt ex canonibus 
8 et 19, dist. 80, relatis in decretalibus Gregorii IX in Tit. 24, lib. 5, 
et cap. 12, sess. 24 de Ref. Gone. Trid. b) Alii distinguunt inter 
venationem taciturn et clamorosam, et hanc prohibitam clericis vo- 
lunt. c) Verum tertia sententia probabilius tenet iure attento con 
stitute nullam venationem clericis prohibitam esse dummodo vi- 



1 Gap. 10, lit. 32, lib. 5. 

1 Cap. 10, tit. 1, lib. 5. 

1 Cap. 9 et ult. tit. 34, lib. 3; cap. 25, tit. 39, lib. 5. 

* Cap. 2-8, lit. 12, lib. 5; can. 4, caus. 20, q. 3; cap. 2, lit- 49, lib. 3. 

8 Cap. 2, tit. 1, lib. 3. 



LIBER I. DE CLERICIS 351 



tium non sit in modo. Sane citati canones loquuntur de venatione 
quae fiebat intra certos theatri fines cum belluis in Idolorum su- 
perstitione; huiusmodi exercitia snperstitiosa in illis canonibus pro- 
hibentur, non vero venatio proprie dicta. Haec sententia iure me- 
rito defendittir a clarissimo Berardi in opere. Ins ecclesiasticum 
universum vol. 2. p. 2. 

447. Postremo notamus, clericis nonnullas artes viles exercere 
prohibitum esse veluti artem fustrionum, jaculatorutn aul buffo- 
num l , alioquin si praedictam arlein per in teg rum annum post 
iuutiles Episcopi monitiones exercuerint, oinnia privileyia clericalia 
amittent. 

448. Tandem nequeunt clerici in laic or um domibus licet sub 
quovis honestiori titulo scrvitia abiecta pracstare et contra agentes- 
ab Episcopo ad clericalia munera revocari debent 2 . 

SECTIO II. 

De gradibus potestatis iurisdictionis 
in personis moralibus seu collegiis exercendae. 

449. Ut alibi innuimus sicuti a temporibus apostolorum iurisdi- 
clionis potestas turn a personis individuis turn a personis moralibus 
exercebatur, ita F.cclesia hanc disciplinam servavit. Quare videndum 
quaenam sint hacc Collegia quibus iurisdictionern exercere spectat. 
Collegia in tres classes dividi possunt, alia enim sunt Collegia or- 
dinis pastoralis, quorum est iurisdictionem pastoralem exercere, inter 
quae enurnerantur Concilium Oecumenicum iurisdictioneni iure di- 
vino exercens, Concilia nalionalia ac provincialia, necnon Synodus 
dioecesana. Alia sunt collegia ordinis Senatorii, quorum est Superior! 
dare consilium : talia sunt Collegium S. R. K. Cardinalium, nee non 
Capitula ecclesiarum Metropolitanarum ac Calhedralium. Alia tandem 

1 Cap. 12, tit. i, lib. 5; cap. un. eiusd. tit. in 6. 
* Ep. Enc. Cum primum Gldin. Xlfl, 17 Sept. 1759. 



352 PARS I. DE PERSONIS 



sunt Collegia ordinis administrativi inter quae eminent SS. RR. 
Congregationes, Tribunalia ac Officia ecclesiastica. De singulis pro- 
inde nobis agendum est. 

TITULUS I. 
De Collegiis ordinis pastoralis. 

Inter Collegia ordinis pastoralis quorum nempe est iurisdictio- 
nem pastoralem ac vere animarum gubernatoriarn potestatem , exer- 
cere, iure divino adnumeratur Oecumenicum Concilium, dein iure 
ecclesiastico Concilia Nationalia , Provincialia ac Synodus dioece- 
sana. 

CAPUT 1. 

DE GONGILIIS GENERALIBUS SEU OECUMENfCIS. 

450. Concilium generale illud est ad quod Romani Poutilicis au- 
toritale omnes ordinarii Ecclesiae Episcopi vocantur ad Ecclesiae 
negotia cum deliberandi facilitate transigenda l . 

Hinc facile deducitur : 1) Quodnam sit Couciliorum generalium 
obiectum ; 2) Quae sint personae quibus ea coalescunt ; 3) Quae 
earumdem in iis sint partes ; 4) Quae ad eorum legitimitatem et 
lirmitatem requirantur ; 5) Quis ordo in iis servetur. 

Ohiectum Conciliorum generalium ecclesiastica sunt negotia, 
quae scilicet universae Ecclesiae interesse possunt ; unde sequitur : 
a) iustam ea convocandi causam Ecclesiae necessitatem esse, sive 
ea pertineat ad eiusdem incolumitatem servandam, sive ad bonum 
augendum, adeoque 6) perperam a nonnullis existimatum esse ex 
tra causam haereseos convocari Concilium generale non posse; 
absurdum quippe est in ceteris necessitatibus, quae absq.ue conci- 
lio, neque satis plene, neque satis commode depelli valeant, Ec- 
clesiam opportune remedio privari. 

1 Gf. DEVOTI Inst. Canon., Proleg. 38 et seiqq. 



LIBER I. DE CLERICIS 353 



451. Porro personae, quibus Concilia generalia coalescunt, du- 
.plicem in elassem sunt distinguendae ; in earum quae proprio ac 
native iure, et in earum quae ex privilegio eisdem intersunt. 

1) Proprio ac native iure ad ea conveniunt Episcopi ; quando- 
quidem soli ii sunt, qui ex divina ipsa Ecclesiae constitutione per 
legitimam Apostolicae Sedis missionem positi sunt a Spiritu Sancto 
regere Ecclesiam Dei. 

2) Ex Apostolicae Sedis privilegio intersunt iisdem l : a) Cardi- 
nales non Episcopi ; 6) Generales Ordinum regularium ; c) Abbates 
onsecrali et habentes iurisdictionem. 

Partes autem, quae eisdem in Goncilio competunt, hae duae 
sunt, Legislatorum et ludicum, quas quidem unusquisque exercet, 
non in earn tantum fidelium partem, quae sibi commissa est, sed 
m Ecclesiam universam, sive iure ab universae Ecclesiae Primate 
communicate, sive, quoad Episcopos, iure proprio, supposita divina 
clericorum institutione, quae porro tenenda est 2 . De quibus officiis 
haee sunt notanda : 

1) Eorumdem veritatem et naturam in eo sitam esse, quod 
singuli auctoritate propria (sive communicata ea sit a Romano Pon- 
tifice, sive divinitus delata) leges ferunt, ac sententias dicunt, quae 
universes fideles obligant. 

2) Eorumdem exercitium duplici conditione obligari, sive ex 
ipsa rei natura, sive ex divina Ecclesiae constitutione; idest ut in 
iudiciis fidei, quae natura sua varia esse non potest, secundum 
rem iudicatam, si qua forte praecesserit sive alterius Concilii, sive 
solius Romani Pontitlcis, iudicandum sit, non autem contra illam; 
ut cum Romano Pontifice, sine quo Ecclesiae Corpus truncum et 
acephalum est, Concilii Patres, in sententiis ac legibus ferendis 
coniuncti esse debeant ita, ut illae eiusdern contirmatione indi- 
geant, ut firmae sint ac legitimam habeant executienem. 

1 Confer. SCHM\L/,GRUEBER in Dissert, prooem. n. 326, seqq. ; DEVOTI in pro- 
tegom. i 40. 

2 SCHMALZGRUEBER loc. cit., n. 311, seqq. 

ZlTELLI-SOLIERI. 23 



354 PARS I. DE PERSONIS 



3) Quod ex dictis consequitur , perperam a Febronianis asseri 
per conditiones praedictas utramque potestatem, Legislatoris scilicet 
et ludicis, ab Episcopis abi-ogari, concilia autem inutilia eflici; 
quandoquidem sub utraque conditione semper vernm est, EpLscopos 
auctoritate propria leges ac seatentias ferre ac fideles obligare, 
adeoque veros iudices et legislators esse ; sua vero cum Romano 
Pontifice concordia et consensu etficere, ut melius comprimatur 
pravorum contumacia, debiliumque infirmitati consulatur ; unde 
manifeste conciliorum utilitas ac necessitas apparet. Imo quoad 
primam conditionem rei iudicatae in iudiciis fidei servandae, Fe- 
bronianorum assertio non modo ecclesiastico, verum etiam civili 
iure erronea est ; quandoquidem eadem conditio in civilibus quoque 
iudiciis servari debet i . Quoad alteram quae Romani Pontificis con- 
firmationem exigit, assertio Febronianorum cum ipso pugnat febro- 
niano systemate, quo nimirum, licet per iniuriam, statuitur, exe- 
cutionem habere non posse 1) leges Romani Rontilicis absque pla- 
cito Episcoporum ; 2) leges generatim ecclesiasticorum Praesulum 
absque placito regio ; 3) leges omnes sive ecclesiasticas sive civiles 
absque populi acceptatione ; neque tamen in eodem systemate exi- 
stimatur abrogatam esse a Romano Pontifice, ab ecclesiasticis Prae- 
sidibus, ab omnibus denique Principibus legislators auctoritatem. 

4) Minus etiam proprie a nonnullis Theologis Conciliorum de 
causis fidei indicia in duplicem classem distingui, in indicia aucto- 
ritatis, quae scilicet ex intimo causae merito, seu ex intima co- 
gnitione deducuntur, et in iudicia adhaesionis, quae ex auctoritate 
extrinseca, idest ex antecedente re iudicata feruntur 2 ; cum utra 
que dicenda sint iudicia auctoritatis, quae nimirum auctorilate iu- 
dicantium et feruntur et fideles obligant; ilia autem distinctio confun- 
dat naturam ac vim iudicii cum fundamentis quibus ipsum innititur. 

452. lamvero requisita Conciliorum, ut legitima ac firma sint, 
quinque praecipue recensentur , nimirum: 



1 L. i Ex quibus causis maiores 25 amis etc. 

* Conf. ZACCARIA Antifebron. vindicat. cap. 6, n. 6, seqq. 



LIBER I. DE CLERICIS 355 



1) Ut legitima indicantur auctoritate, idest a Romano Ponli- 
fice : siquidem Goncilii Generalis convocatio est actus sua naturu 
ecclesiasticus, idemque potestatis supremae cum de obligandis tolius 
Ecclesiae Episcopis agatur. Potestatem autem supremam unus ha- 
bet in Ecclesia Romanus Pontifex. Unde sequitur 

a] Perperam Protestantes ac Febronianos laicis Principibus 
eiusmodi auctoritatem asseruisse ; argumentum autern, quod ex 
facto priorum octo Conciliorum deducunt, vanissimum esse. Pec- 
cat enim quoad factum, curn cerium sit, saltern eorumdem convo- 
cationem Romanorum Pontilicum assensu legitimam fuisse, uti 
constat de quatuor prioribus ex solemni Legatorurn Romani Pon- 
tificis lestimonio adversus Dioseorum edito in actione prirna ipsius 
IV Concilii (nempe Chalcedonensis), quod nimirum haerelicus ille 
Concilium (seu potius conciliabulum ephesinum) absque Romanae 
Sedis auctoritate convocasset, his verbis ab iisdem legatis nemine 
refragante prolatis : Quod nunquam factum fuit, nunquam li- 
cuit . Item de iisdem quatuor Conciliis, deque duobus iusequen- 
tibus, ex prosphonetieo ad Imperatorem Sexti ipsius Concilii idest 
Constantinopolitani III. Item de sex iisdem prioribus, et de septimo, 
implicite quidem sed gravissime, ex actione sexta ipsius Septimi Con 
cilii, idest Nicaeni [[, ubi reiicitur Iconomachorum Conciliabulum hac 
de causa, quia non habuit cooperantem illius temporis Papam vel 
Sacerdotes eius, neque per Legates, neque per encyclicam epistolam 
ut poslulat lex Conciliorum . Explicite autem de septimo ex Epi- 
stola Hadrian! 11 ad Basilium Imperatorem. Sed peccat argumentum 
febronianum etiam respectu iuris. Cum enim ex rei natura et divina 
Ecclesiae constitutione evidens sit, non posse Concilia ecclesiastica a. 
laicis Principibus convocari, quid quid secus actum reperiatur, id iusti 
argumenti loco esse non potest ; sed alterutrum dicendum est aut 
iniuria factam esse, aut convocationem illarn non fuisse formalem, 
sed materialem atque executoriam, vel ad summum integralem. 
Haec autem triplici de causa permittebatur, 1) ut quaevis offen- 
sionis occasio evitaretur, quia conventus publicos leges civiles ve- 



356 PARS I. DE PERSONIS 



tabant l ; 2) ut adversus confumaces praesidium ab iis haberetur ; 
3) ut itineris expensae et concilii tempore alimenta subministra- 
rentur quibus Episcoporum paupertas sufflcere non poterat -. 

b) Perperam etiam Febronianos censuisse, si Romanus Pontifex 
Concilium convocare nollet, eodem invito posse illud celebrari : 
argumentum autem deductum a Papa dubio nullum est, quandoqui- 
dem Papa dubius est Papa nullus; deductum ab hypothesi Papae 
haeretici et nullum est, quia sicut homo rnortuus non est homo, 
ita Papa haereticus non est Papa s , et est iniuriosum, quia plenis- 
sima et nunquam interrupta series omnium Poutificum quotquot 
usque extiterunt, earn hypothesim iniuriosarn facit; denique dedu 
ctum ex similibus aliis hypothesibus Papae manifesto scandalosi, 
manifesto simoniaci hoc est simonias exercenlis, palrimonii eccle- 
siastici manifesto dissipatoris, laborat falso supposito quia falso sup- 
ponitur (quidquid alii dixerint) in iis casibus verum haberi posse 
Concilium adversus Pontilicem, nam illis etiam in casibus dicen- 
dum esset prima sedes a nemine iudicatur adeoque etiamsi co- 
mitia aliqua haberi e re esse censeretur, ea tamen non essent 
Concilium, quod scilicet iudicandi legesque ferendi vim haberet, 
sed coetus essent inferiorum, qui tantum obsecrare, admonere, 
obedientiam in rebus manifeste iniustis denegare, atque ut alii quo- 
que denegent, curare possent*. 

2) Alterum requisitum est ut omnes Episcopi generali convoca- 
tione, quae omnibus sal tern maioribuschristianisprovinciisinnotescat, 
vocari debeaut, licet non omnes adesse necesse sit 5 . Unde sequitur : 

a) Generali convocatione facta, licet maxima Episcoporum pars 
non accedat, Oecumenici qualitatem Concilio non detrahi, quod 

1 L. 3, In summa, ff. de Collegiis; L. 2 ff. de extraord. Criminibus. 

* Conf. CHARLAS De libertutibus Ecclesiae Gallicanae lib. 5, cap. 3 et seqq.; 
ZAGCARIA Antifebr. 2, 1. 4, cap. 5; cl. D. PALMIKRI S. I. Tract, de Rom. Pont., 
Thes. XXVIII. 

3 Cfr. August inus Triumphus in Summ. de Eccl. potest. q. S, art. 1. 

4 Gf. ZACCARIA Antif. p. 2, 1. 4, cap. i. 

BELLARM. de Condliis 1. 1, cap. 17; PALMIERI loc. cit., Scholion I. 



LIBER I. DE CLERICIS 357 



patet ex facto Concilii Ephesini, ubi Episcopi 210 convenerunt, cum 
una Africa eo tempore tercentos fortasse haberet. 

6) [psos tamen Episcopos teneri ad Concilium accedere, nisi 
legitime impediantur. quod patet ex auctoritate vocantis et ex epi 
scopal! offlcio. 

c) Ex accedenlibus neminem excludi posse, nisi excommuni- 

catus sit, aut rei partes agere debeat. 

3) Ut Romanus Pontifex sive per se , sive per Legatos prae- 
sideat, quod quideni quadruplici praesertim in iure situm est : 1) ut 
sedem primam habeat; 2) ut methodum rerum agendarum prae- 
scribat ; 5) ut ordinem vel pacem turbantes coerceat ; 4) ut pri 
mus subscribat. Ex quibus sequitur : 

a) Concilium Constantinopolitanum I, cui Romanus Pontifex 
neque per se, neque per Logatos praefuit, Oecumenicum non fuisse, 
nisi cum eiusmodi defectus Romani ipsius Pontificis confirmatione 
sanatus est. 

b) Sedem, quaecumque ilia fuerit, quae Irnperatoribus aliquando 
in Conciliis permissa est, non iam Praesidis, sed honoris causa iis- 
dem fuisse delatam, atque inde est, quod nonnisi post omnes Epi- 
scopos iidem subscribere consueverunt, quemadmodum ipse testatus 
est Basilius Imp. in Concilio VIII, seu Constantinop. IV. Act. 15 
sub finem. 

4) Ut libertas sententias dicentium non laedatur, vi scilicet 
iniuste illata. 

5) Ut peractum Concilium a Romano Pontifice confirmetur, 
etiamsi eius Legati eidem adfuerint, ita ut absque ea confirmatione 
neque infallibilitatem, neque vim tillam Concilium habeat. Id porro 
patet ex vi Primatus, atque hinc ex celebri Ecclesiae Canone, de 
quo Graeci etiam omnes testantur. Uenique ex praxi perpetuoque 
ipsius Ecclesiae iudicio, quae Concilia a Romana Sede non confir- 
mata semper repudiavit; cuiusmodi fuere Mediolanense an. 563, ubi 
plusquam sexcenti convenerunt, aliaque non pauca l . Untie se(|iiitur: 

1 Cfr. SCHMALZGRUEBKR in Prooemio, u. 342 et seqq. 



358 PARS I. DE PERSOMS 



a) Perperam Febronianos Romani Pontificis confirmationem in 
ea re tanium constituere, ut sit publica quaedam declaratio legi- 
timas solemnitales fuisse adhibitas. 

b) Perperam item ad imperitorum mentes turbandas varies 
sensus ab iis distingui verhiconfirntare. Sive enim assentiendo, sive 
ratum habendo, sive auctoritatern impertiendo (qui Ires sensus sunt 
quos distinguunt) Romanus Pontit ex Concilium conllrmet, dummodo 
detur magnam ab eiusmodi confirmatione obligandi vim illud acci- 
pere et absque ea irritum esse, id satis est. 

c) Perperam quoque et Febronianos et Gallicanos asseruisse 
Concilium Generale Romano Pontifici auctoritate praeeminere. 

d) Perperam denique, et non sine turbatione totius status Ec- 
clesiae a sententia Romani Pontificis appellatum aliquando fuisse 
ad futurum Concilium, quam proinde temeritatern merito damna- 
runt sub poena excomrnunicationis ipso facto incurrendae Pius It 
et lulius II l , qui etiam addit, eiusmodi criminis reos pro veris et 
indubitatis schismaticis et de catholica fide male sentientibus ha- 
bendos esse 2 . 

453. Restat ut de ordine dicamus, qui in Oecumenicis Conciliis 
teneri debet, quique ad duplex caput referri potest. 

I. Ad materias in Concilio tractandas ; de quibus haec duo anim- 
advertenda sunt : 

a) Ordinem in iis tractandis eum tenendum esse, qui a Ro 
mano Pontifice sit definitus ; qui si a Concilio absit, nihilque prae- 
scripserit, cura ordinis definiendi ad eius Legates devolvitur, qui 
tamen in rebus praesertim gravioi ibus, ut suavius agant, Patres in 
Concilio coactos recte consulunt. 

6) Sapienti cousilio exemploque imilando in Tridentina Synodo 
ac Valicana institutum est, ut congregationibus generalibus parti- 
culares quidam coetus praemitterentur, quibus materia generali 
conventui sufticienda apte praepararetur, tranquilleque prius exami- 

1 Pius II, Const. Execrabilis 18 Ian. 1459, et lulius If, Const. Suscepti re- 
giminis 1 lul. 1509. 

- Conf. Zaccaria Antifebr. p. 2, I. 4, cap. 1. 



LIBER I. DE CLERICIS 359 



naretur; idque ad praecavendum turn confusionem, turn privatas 
conspirationes, turn denique deliberationes inopinas, quae turbulent! 
cuiuspiam ingenii eloquentia extorqueri fortasse possent. 

II. Ad personas, idest ad ordinem, quo illas sedere ac deinceps 
subscribere oportet, qui porro eiusmodi esse debet, ut 1) sedeant 
Legati Roman! Pontificis; 2) Cardinales l ; 3) Patriarchae; 4) Archie- 
piscopi ; 5) Episcopi habita ratione temporis promotionis ad Ee- 
clesias 2 . 

CAPUT II. 

DE CONCILIIS NATIONALIBUS AC PROVINCIALIBUS. 

454. Cum hodie sileat otnnino in Ecclesia vera iurisdictio Pri- 
matum qui nonnisi honoris causa existunt, ita concilia vere Natio- 
nalia qui bus Primas praeerat amplius non celebrantur. Si aliquando 
Episcopi tinius nationis in Concilium celebrandum convenient, eo- 
rum concilium nonnisi improprie Nationale nuncupatur, eique non 
praeest Primas aut archiepiscopus iurisdictione propria sed tanquam 
Romani Pontificis delegatus. Ita Concilium tertium Baltimorense 
Nationale Concilium nuncupatur, sed illi praeerat Archiepiscopus 
Baliimorensis tanquam Apostolicae Sedis delegatus. De Conciliis 
Nationalibus proinde in sensu iuris non est ut agamus. 

455. Ad Concilium Provinciate quod attinet: Concilium provin- 
ciale est coetus publicus Episcoporum ad eamdem provinciam per- 
tinentium , qui regulariter ab eorum Metropolita cogitur , vocatis 
vocandis de iure vel consuetudine, quique ab eorum Praeside cele- 
bratur ad deliberandum de ecclesiasticis Provinciae negotiis. Qua- 
tuor autem partibus hunc de Concilio provincial! tractatum com- 
plectemur , quarum 1) de personis, quibus illud coalescit ; 2) de 
eiusdem adiunctis ac legibus ; 3) de potestate ; 4) de approbatione 
t publicatione agetur. 

1 Eugenius IV, Const. Non mediocri an. 1438. 
* Pius IV, Const. Sicut ea I lanuarii 1500. 



360 PARS I. DE PERSONIS 



456. De personis duo sunt inquirenda : quaenam sint et quibus- 
obligationibus teneantur. Porro ut a primo exordiamur, persona- 
rum, quibus Concilium provincials coalescit, quadruplex est gradus, 
in quorum primo est ipse Metropolita quive eius locum tenet, in 
secundo qui suffragium habent decisivum ; in tertio qui consulti- 
vum ; in quarto qui ad ea tantum exponenda, quae sua intersunt r 
ad Concilium admittuntur aut vocantur. 

De Metropolita quaerendum est : quid ipse in Concilio provin- 
ciali valeat ; quo in casu sutJici eidem alius et quis debeat. Quoad 
primum, hoc dici generatim potest, Metropolitan) in Concilio pro- 
vinciali esse eiusdem Caput ac Praesidem, auctoritate tamen baud 
maiore quam praecipui iudicis, ita ut Concilio quadamtenus etiam 
subsit l . Inde haec sequuntur: 

457. Ex eo quod ipse Concilii Praeses et Caput sit, ad eum per- 
tinere: a) Concilium convocare 2 . b) Eidem praeesse, ita tamen, ut eo 
iure, praeter praeeminentiam in sedendo atque in subscribendo, id 
tantum contineatur, ut curet unumquemque suo loco sententiam 
dicere, neque Concilium turbare; non autem ut possit sine offensa 
Concilii aut illud dissolvere, aut cuiquam Episcopo, etiamsi inur 
bane contra ipsum se gesserit, censurarn infligere, vel sileritium 
indicere, aut iubere aliquem exire vel intrare, aut libellum aliquem 
legi vel reiici 8 . c) Totius Concilii sententias suo nomine inscribere 
easque de consilio et consensu Suffraganeorum pronuntiare, adeo ut 
si Archiepiscopus pronuntiare sententiam aliquam nolit, eadem ferri 
a ceteris non possit, sed Summus Pontifex sit in eo casu adeundus* 

458. Ex eo quod sit merus iudex, licet praecipuus, una cum ce 
teris, sequitur : a) In sententiis sive decretis ferendis maiori suffra- 
giorum numero cedere eum oportere ; b) Episcopos, non obstante 
Metropolitan! praesentia, uti in Concilio posse veste linea, quae 
audit Rocchetto, una cum Mozzetla. 

1 PETRA ad Const, unicam Honorii II, sect. 1, n. 41 collatis n. 75, 92, 86. 

2 Gap. 25 de accusat. Trident. Sess. XXIV, Cap. II de Reform. 

3 PETRA loc. oil. n. 72; FAGNANUS in Cap. 25 de accusal. n. 98 seqq. ibique 
S. Cong. Concilii. 



LIBER I. DE CLERICIS 361 



459. Ex eo quod Concilio quadamtenus subsil, sequitur: a) Con 
cilium de querelis adversus Metropolitanum propositis recte cogno- 
scere, easque definire l , eiusque negligentiam praesertim circa Se- 
minarii erectionem corripere 2 , licet de ipsa eius persona ac statu 
iudicare nequeat. 6) Concilii ipsius decreta servari a Metropolitano 
debere, nee variari ab eo posse, argument. Clementinae \ de sen- 
tent, excomm., verbo Quod etiam. 

460. Quod autem pertinet ad alterum, quando scilicet et quis 
suffici Metropolilano debeat in Concilii provincialis convocatione ac 
regimine, ita statutum est : Metropolitano legitime impedito, eius 
vices geri ab Episcopo antiquiore ex Sutfraganeis 8 , ac proinde nee 
a Metropolitae Vicario Generali, neque a Capitulo Metropolitanae 
Ecclesiae, aut sede \acante ab eius Vicario Capitulari. 

461. Post Metropolitanum sequuntur ii, qui votum habent decisi- 
vum in Concilio. Hi vero stint iure proprio, qui Ordinarii appellan- 
tur, seu Episcopi SulTraganei ; Praelati qui iurisdictionem quasi epi- 
scopalem habent; Episcopi, vel iurisdictionem quasi episcopalem 
habentes, qui exempti sunt , quique scilicet ex decreto Tridentini 
Sess. XXIV, Cap. II, de Reform, tenentur eligere vicinum aliquem 
Metropolitanum, possunt autem eligere eum etiam, qui non habet 
Suffraganeos *, in cuius Synodo provincial} interesse debeant ; Vi- 
carii et Praefecti apostolici qui in Provincia sunt. Vicarii Capitu- 
lares, sede Cathedrali vacante. lure commumcato sunt Episcopi ti- 
tulares, si ad Concilium invitati sint; Procuratores SulTraganeorum 
absentium, si Concilio placuerit, secus enim suffragio tantum fruen- 
tur consultivo 5 . Tandem qui a consuetudine ius habeat 6 , vel cui 

1 FAGNAJVUS in Cap. 25 de accusat., n. 41. 

* Gone. Trid. Sess. XIII, Cap. XVIII de Reform. 

3 Gone. Trident. Sess. XXIV, Cap. II de Reform. FAGNANUS in cap. 25 de accusat. 
n, 16. PETRA I. c., n. 55. 

k PETRA 1. c., n. 32, ibique Gong. Concilii. 

5 FAGNANUS in cap. 10 de his quae flunt a Praelalis, n.54; PETRA I. c., n. 39. 

* Cone. Trid. Sess. XXIV, Cap. II de Reform.; FAGNANUS 1. c., n. 34. PETRA, 
loc. oil., n. 43. 



362 PARS I. DE PKRSONIS 



a privilegio Apostolico, vel a Metropolitano, toto consentiente Gon- 
cilio ius confertur. 

462. Sequuntur denique duo posteriores gradus, in quibus conti- 
nentur: 1) Qui consuitivum tantum votum habent, iique sunt Episco- 
porum coadiutores, ne in sententianim discrepantia duplici suffra- 
gio una pars ad versus alteram tueatur l ; Capilula Ecclesiarum Ca- 
thedralium et Gollegiatarum quasi episcopalem iurisdictionem ha- 
bentium, Capitula enim omnia Provinciae ius habent ut inviten- 
tur, licet ei adesse non teneantur ; deputati eorumdem Capitulo- 
rum 2 ; Abbates, etsi tantum Gommendatarii ; et quicumque a con- 
suetudine ius habent, vel a privilegio Sedis Apostolicae, vel a Me 
tropolitano, toto assentiente Concilio. 2) Qm nullo pollent suffra- 
gio, sunt, qui se laesos existimant et ad iustitiam petendam ac- 
cedunt. Petra 8 , qui addit praeter hanc causam laicos, neque ad 
decidendum, neque ad consulendum, admitti debere, allatis ea de re 
S. Congregationis Concilii resolutionibus. 

463. lamvero de obligationibus quibus praedictae personae te- 
nentur, videndum est: quae sint; an omnibus aeque incumbant; quae 
causae ab iis excusent. Duo priora expedire breve est, quandoqui- 
<lem obligationes duae sunt, aecedendi ad Concilium, et ab eo ante 
eiusdem dissolutionem non recedendi *, sub poena privationis com- 
rnunionis aliorum Episcoporum usque ad futurum Concilium, vel 
<?tiam (trina tamen monitione praemissa) proprie dictae excommu- 
nicationis, quae censura, si lata fuerit per canonem , tolli poterit 
tiam ab Archiepiscopo, si per senlentiam, nonnisi ab ipso Con 
cilio 5 . Praedictae vero obligationes iis tantum incumbunt, ad quos 
iure proprio pertinet sulTragium decisivum ferre \el quibus neces- 
sitas ad Concilium aecedendi ex consuetudine nata est. Excipiun- 
tur autem : Episcopus non consecratus, licet possessionem episco- 

1 Sacr. Cong. Fid. Prop. mai. 1852. 

8 FAGNANUS 1. c., n. 9, 53. 

3 PETRA 1. c., n. 45. 

* Can. Si quis autem distinct. 18; Cone. Trident. Sess. XXIV, Cap. II de Reform. 

5 PETRA 1. c., n. 112. 



LIBER I. DE CLERICIS 363 



patus adeplus fuerit, qui vocandus quidem est, et ad Concilium ac- 
cedens, suffragio pollet decisive, sed accedere non cogitur ; suc 
cessor Episcopi post vocationem ad Concilium demortui, nisi et ipse 
denuo vocetur. 

464. Superest ut de legitimis causis dicatur, quae a praedictis 
obligationibus excusant, nimirum quae sint, quornodo sint allegan- 
dae, quam habeant conditionem adnexam, et quamdiu earum bene- 
ticium duret. Itaque causa, utlegitima sit, ex gravi necessitate oriri 
debet, ita ut, iuxta Glossam in can. Placuit, distinct. 18, verbo Ae- 
gritudine, levis febricula, vel vetus quartana non suffieiat. Alle- 
gatio I acienda est per literas ad Metropolitanum, additis legitimis 
probationibus. Earn habel conditionem adnexam, ut procurator cum 
speciali mandate mittendus sit ad ea, quae acta vel decreta sunt 
in Concilio, recipienda l . Tamdiu denique excusat quamdiu durat; 
adeoque, impedimento cessante, is qui abest compelli potest ad 
accedendum, additis etiam poenis. 

465. Nunc verum ad ipsurn Concilium gradum facientes, leges 
quae eius celebratione servandae sunt, tres in classes distribnemus : 
in eas, quae Concilii celebrationem praecedunt ac disponunt ; in 
eas quae idem actu ordinant ; et in eas quae (inem eidem imponunt. 
Priores leges hae generali continentur, ut praemittatur Concilii in- 
dictio Jegitimo tempore ac legitimo modo facta. Tempus ex decreto 
Concilii Tridentini 2 recurrit quolibet saltern triennio. Unde sequi- 
tur etiam frequentius celebrari posse, ita tamen, ut sub alterutra 
condilione id intelligatur, concursus videlicet seu consensus Suffra- 
ganeorum, vel iustae causae, quae eliam S. Congregation! Concilii 
aperienda est. Modus his praecipue legibus continetur. Ut omnes 
qui iure vel consuetudine vocari debent vel per edictum generate, 
vel potius per literas singulis missas, vocentur, indicate die et loco 
futuri Concilii 3 . Ut congruus dies, iuxta Tridentinum * post octa- 

1 PETRA loc. cit., n. 110. 

2 Sess. XXIV, Cap. It de Reform. 

3 PETRA. loc. cil., n. 25 seqq. 

v Sess. XXIV, Cap. II de Reform, 



364 PARS I. DE PERSONIS 



vam Paschatis, vel alio commodiori tempore pro more provinciae, 
statuatur ; itemque congruus locus, qui regulariker Ecclesia Metro- 
politana, vel alius intra provinciam atque convocandorum commo- 
ditati aptus sit. Ut populus quoque per singnlas parochias praemo- 
neatur ad preces pro felici exitu fundendas. Goncilio autem iam 
coacto, leges, quae actualem eiusdem celebrationem moderantur, 
hae praecipuae sunt. Quoad vitae rationem, ut ii qui Concilio in- 
tersunt, piis operibus exercere se debeant, conviviis aliisque actio- 
nibus laicalibus submotis. Quoad ordinern in sedendo, adeoque in 
sententia dicenda, atque in subscribendo, ut Metropolita, quive eius 
vice fungitur, mitram gerens omnium pretiosiorem praecedat ; de- 
inde ceteri, ut infra, sequantur nimirum: 1) Si qui prius Archie- 
piscopi, deinceps ad episcopalem Cathedram fuerint translati ; 2) Ce 
teri Episcopi comprovinciales iuxta tempus ordinationis l , ita ta- 
men, ut qui forte exemptus sit, ei, qui suppar est tempore, prae 
cedat; 3) Si quis sit Episcopus titulaiis ad Concilium admissus ; 

4) Capitula ecclesiarum Cathedralium, si capitulariter interveniant; 

5) Abbates ; 6) Commendatarii ; 7) Dignitates; 8) Procurators Epi- 
scoporum ; 9) Canonici Cathedralis, qui uti singuli interveniant ; 
10) Collegiatarum Arehipresbyteri seu Plebani ; 11) Si qui intersunt 
Parochi 2 . Quoad actus praemittendos : Professio fidei quoad eos> 
qui a promotione ad episcopatum, ad Concilium provinciale primum 
accedunt, quae professio debet esse ilia a Pio IV et Pio IX prae- 
scripta. Graeci utuntur formula professions fidei praescripta a Gre- 
gorio XIII, alii Orientales formula praescripta ab Urbano Vllt, omnes 
tamen cum additionibus a Pio IX praescriptis. Decretum de prae- 
iudicio non afferendo ob eum sedendi ordinem , qui in Concilio 
tune adhibetur, turn alterum de non recedendo a Synodo ante eius 
dissolutionem absque causa cognita et comprobata ac Metropolitan! 
licentia. Deputatio turn ministrorum Coneilii , cuiusmodi sunt Se- 
cretarii, Promoter ac Notarii, turn Congregationum particularium, 

1 Goadiulores cum fulura suceessione in Synodo sedere debent iuxta tempus 
eorum promotionis. S. Congr. Rit. apud Gardellini t. 1, pag. 24, edit. 3. 
* PETRA loc. cit., n. 60 seqq. 



LIBER I. DE CLERICIS 365 



quae ea disponant, quae absque praevio examine proponi Concilii 
Patribus utiliter non possent, cuiusmodi est ex. gr. Congregatio quae 
sit deputata ad cognoscendas causas absentiurn, turn ea quae ad 
cognoscendas querelas adversus Episcopos, turn ea quae ad exami- 
nandas alias controversias instituta est. Admissio ac interrogatio 
singillatim ac secrete facienda testium synodalium, idest eorum, 
qui in praecedente Goncilio per singulas Dioeceses elect! sunt ad 
ea investiganda, quae sint correctione digna *. Quoad ordinem re- 
rum agendarum, ut unusquisque loco suo possit id proponere, quod 
e re esse existimat; ut pro maiore suffragiorum numero res defi- 
niatur. Denique leges ad Concilium rite finiendum sunt : ut di- 
missio Concilii ex Patrum suffragatione decernatur, et ante dimis- 
sionem fiant acclamationes sanctae cum gratiarum actionibus - ; ut 
omnes inter se dent osculum pacis ordine debito 3 . 

466. lamvero de potestate Concilii provincialis duo quaerenda 
sunt : quae sint etusdem obiecta, seu ad quas causas extendatur ; 
quomodo cesset aut suspendatur. 

Ad primum quod attinet, dici generatim potest, Concilium pro- 
vinciale causas maiores non posse attingere ; quoad cetera in re 
legifera a nimia statutorum multitudine abstinere debere 4 , neque 
adversus ius commune, aut Romanorum Pontificum decreta quid- 
quam constituere posse ; in re autem iudiciali, neque ea sibi posse 
subiicere, quae ad forum Archiepiscopale superius Jam sint delata, 
neque ea ad se avocare , quae coram Archiepiscopo aut locorum 
Ordinariis sunt iam introducta, nisi quatenus id a iure permittitur 5 . 
Unde sequitur, de causis fidei iudicare non posse, nisi forte aga- 
tur : 1) de maaifesta haeresi, ita ut iudicium sit potius de persona, 

1 Gap. 25 de accusation., ibique FAGNANUS n. 2. Lectio decretorum Pauli III 
et Pii IV de residenlia; Cone. Trident. Sess. XXV, Gap. II de Reform., utque addit 
PKTRA loe. cit., n. 79, aliorum canonum ac principalium Bullarum. 

2 PETRA loc. cit., n. 116. 

3 PETRA loc. cit. 

* PETRA ad Constit. unic. Honor. II, sect. 1, n. 98. 
1 FAGNANUS in cap. 2o de accusation., n. 54 seqq. 



366 PARS I. DE PERSONIS 



quam de doctrina ; 2) de re facili de qua inter DD. nullum sit du- 
bium ; 3) de casu de quo mandatum Sedis Apostolicae habeatur. 
Ita fere Bellarminus de Conciliis 1 ubi ad haec tria capita exempta 
redigit Concilia Provincialia , quae de causis fidei iudicasse dicun- 
tur 2 . De causis gravibus criminalibus adversus aliquem Episcopum 
item agere non posse, ita, ut ne inquisitiouem quidem instituere 
queat eo etiam line ut processum transrnittat ad Apostolicam Sc- 
dem, nisi mandatum ab eadem ea de re datum fuerit *. Eademque 
generatim dicenda sunt de iis, quae Pontifici Maximo utcumque 
reservantur , de quibus conferri potest Fagnanus *. Indulgentias 
quoque iis maiores, quae Episcopis permittuntur, non posse con- 
cedere 5 . Item negotia indefinita non posse extra Synodum alicui 
committi , nisi forte agatur de casu in iure expresso 6 . Ceterum 
auctoritate sua ea generatim complecti, quae pertinent vel ad mo- 
derandos mores, vel ad corrigendos abusus , vel ad controversias 
componendas 7 . In specie autem animadvertendum est, in Concilio 
provincial! deputandas esse quatuor per singulas Dioeceses per- 
sonas, quibus ab Apostolica Sede causae committi tuto possint, ea 
rumque designationem ad Romanum Pontificern esse transmit- 
tendam prout superius diximus 8 . 

467. Quod \ero pertinet ad alterum , sat est animadvertisse, 
Goncilii Provincialis potestatem cessare: 1) Si Archiepiscopus tam- 
quam suspectus merito allegatus fuerit ; eo enim in suspicionem 
vocalo, totum Concilium suspectum dicitur ; 2) per appellationern 



1 Lib. 2, cap. 10. 

2 Conf. ZACCARIA Antifeb. p. 2, 1. 1, cap. 3, el Antifeb. vindicat. dissert. 5, cap. i. 

3 Concilium Trident. Sess. XXIV, Cap. V de Reform.; PBTRA 1. c., n. 82 el ad 
Const. 2 Leonis IX, seel. i, n. 24 seq. 

* In cap. Perniciosam de offlc. ordin., n. 55 seqq. 
3 PETRA ad Const, unic. Honor. II, sect, i, n. 100. 

6 FAGNANUS in Cap. 25 de accus., n. 48. 

7 Trid. Sess. XXIV, Cap. II de Reform. 

8 Trid. Sess. XXV, Cap. X de Reform. PETRA in Const, unic. Honor. II, sect. l t 
n. 90. 



LIBER I. DE CLERICIS 367 



ad Romanum Pontificem l , nisi tamen de eiusmodi materia agatur, 
in qua nonnisi in devolutivo appellatio admittitur *. 

468. Concilio peracto, nihil aliud superest, nisi ut approbeturet 
publicetur. lamvero eiusmodi approbatio a Romano Pontifice pe- 
tenda est, qui acta conciliaria per S. Gongreg. Concilii recognosci, 
et, si opus sit, emendari curat 8 , et pro locis rnissiouum per Sacr. 
Congr. Fid. Prop. Eiusdem natinja sita est in revisione atque emen- 
datione , ne quid scilicet contra canones ibidem statuatur, non 
autem in propria dicta confirmatione, licet aliquando earn quoque 
Romanus Pontifex adiecerit. Quoad publicationem notandurn est 
earn faciendam esse a singulis Episcopis in propriis Dioecesibus, ut 
primum fieri potest, ita tamen ut approbatio Apostolicae Sedis prae- 
cesserit 4 . EiTeetus eiusdem est ut statutis conciliaribus ornnes Prq- 
vinciae subditi obligentur 5 , ita iamen ut eiusmodi obligatio sit ad 
poenam, non ad culpam, nisi Concilium ipsum secus declaraverit 6 . 

CAPUT III. 

DE SYNODO DIOECESANA. 

469. Remissive ad tractationem de Episcopis pag. 245. Quare hie 
nil addendum esse censemus. 

1 PETRA loc. cit. 

* Conf. Benedicts XIV, Const. Ad militantis 13 martii 1742. 

3 Sixlus V, Const. Immensa 1 februarii 1588. 

* Conf. Canon, ultim. distinct. 18, et PETRA 1. c., n. 117 el 122. 

8 S. Congr. Cone, apud FAGNANUM in cap. ex his quae ftimt, n. 5 et seqq. 

8 PETRA 1. c., n. 120. 



368 PARS I. DE PKHSONIS 



TITULUS II. 
De Collegiis Ordinis Senatorii. 

470. Collegia ordinis senalorii ilia dicuntur, quibus ex iuris dispo- 
sitione ins competit Superioribus praebendi consilium; imo nonnullis 
in casibus eiusdem collegii consensus ius exigit. Collegia ordinis 
senatorii quoad Romanum Ponlificem est collegium S. R. E. Car 
dinalium , quoad Archiepiscopos ac Episcopos Capitula sunt Metro- 
politanarum ac Cathedraliurn Ecclesiarum. De singulis agernus. 

CAPUT I. 

DE S. R. E. SACRO CARDINALIUM COLLEGIO. 

471. Collegium Cardinalium l est sacer Ecclesiae Romanae Senatus 
septuaginta \ 7 iris ad summum constans, quorum sex vicinorum Epi- 
scopaluum, qui suburbicarii dicuntur, sunt Episcopi, quinquaginta 
ad summum sunt presbyteri ; Diaconi ad summum quatuordecim 2 
t quorum speciale officium in eo est, ut Romano Pontifici in re- 
gimine Ecclesiae universae consilio suo opem ferant 3 : quo fit , ut 
unurn corpus cum eo efflciant * adeoque etiam Episcopos dignitate 
antecellant, licet iisdem sint ordine inferiores 5 . 

De Cardinalibus agentes videbimus 1) de S. R. E. Cardinalium 
creatione ; 2) de S. R. E. Cardinalium obligationibus ; 3) de S. R. E. 
Cardinalium potestate: 4) de S. R. E. Cardinalium privileges. 

1 Agunt de Gardinalibus COHELIUS IAGOBUS; FLATUS HIEROKYMUS; MANFREDUS 
HIERONYMUS; TAMAGNA, Origine e prerogative de Cardinali; GERMONIUS, De indultis 
Cardinalium; ALBITIUS, De iurisdictione Cardinalium in propriis titulis ; BRANCATUS, 
De privilegiis Cardinalium in propriis cappellis, Idem, De optione sen Episcopatu Car- 
dinalium, aliique. 

1 Xixtus V, Const. Posteaquam 3 Dec. i576. 

3 Gone. Trid. Sess. 25, cap. i, de Reform., I Quae vero. 

* MANFREDUS de Cardinalatu, decis. 381. 

8 EUGKNIUS IV, Gonstit. Non mediocri, 1438. 



LIBER I. DE CLERICIS 369 



ARTICULUS I. 

De S. B. E. Cardinalium creatione. 

472. De creatione seu prornotione ad Cardinalatum tria sunt 
quaerenda : 1) quomodo ea fiat; 2) qui eiusdem sint ritus; 5) quod- 
nam eius oporteat esse subiectum. Porro creatio quoad rei substan- 
tiam fit sola voluntate Kotnani Pontificis suflicienter declarata; quae 
quidem de plenitudine potestalis solo nudoque verbo exprirai potest l . 
I)e hire autem ordinario denunciari solet in Consisiorio , seu con- 
ventu Cardinalium , secreto requisite eorumdem consilio per con- 
sueta verba Quid vobis videtur? Deindeque facto promotionis de- 
creto 2 . Unde sequitur: 

a) Cardinalem ita renuncialum verum esse Cardinalem , adeo- 
que si Apostolica Sedes interim vacet , posse in electione Romani 
Pontificis suifragium ferre , etiamsi Gardinalatus insignia nondurn 
acceperit 3 . 

6) Eiusmodi Cardinalium offensores incidere in poenas, quae 
adversus offensores Cardinalium latae sunt 4 , 

Licet autem ad subslantiam actus non pertineant, tamen adii- 
ciuntur creationi quidam rilus, quorum praecipui sunt: 

a) Impositio birreti rubri, quod quidem in curia praesentibus 
ab ipso Romano Pontifice absque ulla solemnitate irnponitur; ab- 
sentibus mittitur per aliquem Romani Pontilicis familiarem 5 ; quo 
tempore iurare iidem debent, se intra annum ad urbem accessuros 
sub poena privationis eiusmodi dignitatis ipso facto incurrenda 6 . 



1 Card. PETBA. Comment, in Constitutiones Apostolicas ad Constit. lam EUGE- 
xn IV, n. 4. 

2 Card. PETRA. I. cit., n. 13. 

3 Pius V, Const. Quia aliquando, 26 Ian. 1571. 
* Card. PETRA 1. c. 

s PKTRA 1. c., n. 19. 

6 Xislus V, Const. Postquam, 19, 5 Dec. 1586. 

ZlTKLLI-SOLIEKI. 24 



370 PARS I. DE PERSONIS 



b) Impositio pilei rubri, in quo est Cardinalatus insigne quique 
solemniter coram ceteris Cardinalibus ab eodem imponitur R. Pon- 
tifice l . 

c) Occlusio oris, quae fit in sequenti Consistorio , qua scilicet 
Cardinalis a Romano Pontifice inhibetur in Consistorio loqui, donee 
eidem os aperiatur 2 . 

d) Aperitio oris , quae in altero , vel in tertio Consistorio fit, 
qua scilicet facullas eidem fit in Consistorio loquendi ; quo etiam 
tempore annulus eidem traditur, et titulus adsignatur, idest aliqua 
ex illis Kcclesiis, quibus in urbe titulus Cardinalatus est adnexus 3 . 

Denique de legitimo Cardinalatus subiecto , seu de personis, 
quas ad hanc dignitatem evehi decet, hoc in primis animadverten- 
dum est, leges ea de re latas proprie tales dici non posse; quia ne 
Romanus quidem Pontifex polest successoribus suis legem imponere; 
sed iisdem tanturn indicare, quid honestum sit sequi *. Quo rnonito 
praemisso, sciendum est complures a Xisto V in dicta Constit. Post- 
quam 3 Decemb. 1586, Cardinalatus incapaces dictos esse, qui sci 
licet sunt : 

a) Quicumque defectu aliquo laborant , quo promoveri ad Or- 
dines nequeunt ; 

b) Illegitimi, licet deinceps legitimati fuerint etiam per subse- 
quens matrimonium ; 

c) Qui (ilios aut nepotes ex legitimo etiam matrimonio habent; 

d) Qui Cardinal! adhuc viventi primo vel secundo consangui- 
nitatis gradu coniuncti sunt 5 . 

1 PETRA 1. c., n. 16. 

3 PETRA 1. c., n. 17. 

3 PETRA 1. c., n. 17. 

* Cap. ult. de rescriptis, in 6; ibique GLOSSA verbo Indicemus. 

5 Cf. de his omnibus COHELLIUM De Cardinalatu, n. 9. 



LIBER I. DE CLERICIS 371 



ARTIGULUS II. 

De S. R. E. Cardinalium obligationibus. 

473. Quod attinet ad obligationes . eaedem ample exponuntur 
atque indicantar a Leone X l , quarum praecipuae ad tria haec ca 
pita revocari possunt : 

1) Ad officii proprii exequutionem ; quod pertinet: 

a] Consilio suo Uomanum Pontificem iuvare , sive in S. Con- 
gregationibus, quibus ab eodem adscript! sunt, sive quotiescumque 
ab eo fuerint requisiti 2 . 

6) Tiluli sui loca, eorumque personas saltern singulis annis vi- 
sitare, atque in eorum vitam inquirere 3 . 

2) Ad leges, quae rectae officii exequuti.mi necessariae sunt; 
quo pertinet. 

a) Onus in Romana Curia residendi *; ita ut sine Romani Pon- 
tificis venia non possint ab Urbe recedere, multoque minus a statu 
ecclesiastico 5 ; iis tantum exceptis qui Episcopatum qui e sex subur- 
bicariis non sit 6 , obtinent 7 . 

6) Lex silentii servandi quoad Collegarum suffragia in Consi- 
storio emissa 8 . 

5) Ad vitae honestatem ; quo pertinet modestia ac frugalitas 
a fastu abhorrens, turn comitas in excipiendis omnibus, praesertim 
vero Episcopis, quos honorifice haberi decet ; atque alia huiusmodi 9 . 

1 Const. Supernae, 5 Mail 1514. 

2 Cf. dictam Const. Supernae, n. 18. 

Dicta Const. Supernae, n. 19; Xislus V, Consl. Religiosa, 15 Apr. 1587, n. 12. 
* Const, cit. Supernae, n. 28. 

5 Innoc. X, Const. Cum iuxta, 19 Febr. 1646; FAGNANUS in Cap. Ex gestis, 
de clei-ic. non resid., n. 10 et seq. 

5 FAGMAXUS in cap. Bonum nomen de postulal. praelat., n. 18. 

7 Urbanus VIII, Const. Sancta Synodus, 12 Dec. 1634; FAGXANUS in cap. Qua- 
liter 9 de cler. non resid., et in cap. Bonum nomen, n. 57. 

8 Const, cit. Supernae, n. 50. 

9 Const, cit. Supernae, n. 16 et seq. 



372 PARS I. DE PERSONIS 



ARTICULUS III. 

De S. R. E. Cardinalium potestate. 

474. Potestas Cardinalium duplex distingui potest, alia particula- 
ris, alia communis. Particularis pertinet ad munus, quod cuique de- 
latum est Vice-Cancellarii, Gamerarii, Poenitentiarii, Vicarii Genera- 
lis, a secretis Brevium, Prodatarii, a secretis memorialium, Praefecti 
alicuius S. Congregationis , Archipresbyteri alicuius e tribus maio- 
ribus Urbis Basilicis, Decani lotius S. Collegii l . At quoad Cardina- 
lem Poenitentiarium consulenda omnino est Const. Bened. XIV quae 
incipit Pastor Bonus 13 April. 1744. Quoad Datarium et Secreta- 
riurn Brevium, Const, eiusdem Gravissimutn, 1 Dec. 1745. Quoad 
Cardinalem Vicarium, Card. Petra Comment, in Const. Apostolicas, 
ad Const. l am Pauli It. Communis autem potcstas duplici capite 
comprehendi potest, quorum alterum ad potestatem pertinet, quam 
Cardinales habent in propriis titulis , alterum ad illam , quam ex- 
ercent Apostolica Sede vacante. 

1. - - De S. R. E. Cardinalium potestate in suis titulis. 

475. Ad potestatern quod attinet, quam habent in suis Titulis, 
ita distinguendum est : 

1) Si titulus constitutus est in ecclesia regularium, ea potestas 
coarctatur : 

a) Ad Kcclesiam materialem 2 ; 

b) Ad signa honoris, idest ut incedant cum insignibus hono 
ris sui, ut habeant baldachinum erectum, et in throno sedeant etiam 
cum circulo et subordinata adsistentia Praelatorum 3 . 

c) Ad certas Jurisdictions voluntariae partes , idest, ut indul- 
gentiam centum dierum publicare ac solemnem Benedictionem im- 
pertiri possint 4 . 

1 COHELLIUS Notitia Cardinalatus ; KLETTENBERG Notitia Congregationum et 
Tribunalium Curiae Romanae aliique. 

2 Card. DE LUCA De iurisdicl., discursu 34 per totum. 

" GIRALDI lus Pontif. univers., parl. l a , sect. i97, 1 Respectu vero. 

** GlRALDT I. Cit. 



LIBER I. DE CLERICIS 373 



2) Si titulus constitutes est in ecclesia saeculari, Cardinaiis in 
eadem potestas, licet aliquando aniplior fuerit, nunc tamen (praeter 
ea quae dicta sunt) complectitur tantum: 

a) Ea omnia quae pertinent ad servitium ecclesiae aut loci 
pii, circa tamen disciplinam ecclesiastieam et suorurn correclionem 
dumtaxat l , oeconomice nimirum atque extraiudicialiter curandam 2 . 

b] Collationem beneficiorum, qaae in ipsis titulis instituta sunt, 
dummodo tamen Cardinaiis titularis in Curia resideal 3 . 

5) Utrobi\is sit constitutus , est insuper Cardinali in eodem 
potestas conferendi praeler tonsuram Ordines etiam minores, quod 
proinde nequeunt in Urbe ii Cardinales, qui sunt Episcopi subur- 
bicarii, quia degunt extra titulos suos, licet in cappella sui palatii 
primnm tonsuram conferre possint 4 . 

2. - - De S. R. E. Cardinalium potestate sede vacante. 

476. De potestate, quam Cardinales exercere possunt sede va 
cante, distinguenda est ea quae toto coetui cornpetit, ab ea, quae 
singulorum propria est pro suo particulari munere. Ergo 

1) Potestas seu iurisdictio totius coetus (praeter ius eligendi 
Sum mum Pontiticem) ad casus tantum extenditur urgentis necessi- 
tatis, sive agatur de tern s Ecclesiae Romanae defendendis, sive 
alio urgenti et gravi periculo , quod duabus e tribus eiusdem col- 
legii partibus tale videatur 5 . 

2) De singulorum potestate varia regula est pro vario munere, 
nimirum: 

a) Camerarii, Poenitentiarii et Vicarii TJrbis potestas ita rnanet, 
ut, si in Conclavi decedant, duobus prioribus successores a S. Col- 

1 Innoc. XII, Const. Romanus Pontifex, 5 Octobr. 1692, Postremo. 

2 PITONIUS De Controver. Palronor., allegat. 41, n. 51. 

3 RIGANTI In regulas Cancell. ad reg. 8am g<) S eq., el ibi decret. Alexan- 
dri VII, an. 1651. 

4 BENEDICT. XIV, Const. Ad audientiam, 16 Febr. 1743. 

3 Pius IV, Constit. In eligendis, 9 Octobris 1562 ; FAGNANUS in cap. Gum olim 
de maiorit. et obed., n. 5, 62. Cf. eliam Const, dementis XII, Apostolatus, 4 Octo 
bris 1732. 



374 PARS I. DE PERSOMS 



legio pro tempore sedis vacantis dandi sint, tertii potestas ad Vi- 
ces-gerentem devolvatur l . 

6) lurisdictio Congregationum licet sede vacante non expiret, 
suspensa tamen manet, exceptis levioribus negotiis, quae a solo 
secretario expediri solent, quaeque ab eodem etiam Sede vacante 
expediuntur 2 . 

t-) Ceterorum munera quieseunt; Datarii autem etiam extin- 
guitur, quippe qui , mortuo Hornano Pontifice, resignare illud te- 
netur 3 . 

ART1GUI.US IV. 

De S. R. E. Cardinalium privilegiis. 

477. Reliquum est, ut de Cardinalium privilegiis dicamus, de 
quibus ait Andrencci 4 usque ad ducenta numerata a nonnullis fuisse, 
licet non omnia usu recepta esse afflrmet. Quapropter quae sunt in- 
signiora et communius admissa commemorasse satis sit, quorum qui- 
dem alia cum Episcopis eommunia, alia Cardinalibus sunt propria. 

1) Communia cum Kpiscopis Cardinales haec habent: 

a) lus ferendi suffragium in Conciliis , itaque , ut etiam ante 
Patriarchas sedeant 5 . 

6) Privilegium altaris viatici , seu portatilis etiam in domibus 
laicorum; si Sedis Apostolicae venia, aut in casibus a iure perrnis- 
sis, absentes a propria domo sint 6 . 

c) Privilegium celebrandi, vel indicendi Cappellanis suis ut in 
domestico Sacello celebrent pro suo vel familiae commodo Missam 
ante auroram, vel post meridiem 7 . 

1 Clem. XII, cil. Const. Apostolatus. 

2 FAGNANUS in cap. Cum olim de maiorit. et obed., n. 63. 

3 Pius IV, cit. Const. In eligendis. 

* ANDREUCCI in opere de Cardinalibus, n. 20. 
r> Eugen. IV, Const. Non mediocri, an. 1458. 

6 Ex declarat. Bened. XIII in Cone. Rom., til. 15, cap. 3. 

7 FLATUS de Cardin. dignitate in Synopsi privilegior. add i la a NICOLAO TRIA, 
n. 66, seq. 



LIBER I. DE CLERICIS 375 



d] Privilegium eligendi sibi Confessarium, qui tamen vel sub- 
ditus sibi sit, vel approbatus a proprio Ordinario fuerit, ita ut vi 
huius privilegii possit Cardinalis sacerdoti confiteri , qui extra ur- 
bem ac dioecesim, in qua Cardinalis commoratur, ab Ordinario loci 
fuerit approbatus *. 

478. 2) Propria Gardinalium haec sunt: 

a) lus eligendi Summum Pontificem. 

6) lus optandi, seu mutandi titulum in alium meliorem, habita 
ratione turn ordinis turn antiquitatis - bisque insuper legibus: I) ut 
optantes in actu optionis seu vacationis tituli praesentes in Curia, 
aut in eius districtu, idest intra quadraginta milliaria reperiantur; 

2) ut Cardinales Diaconi episcopalem titulum optare nequeant, pre- 
sbyteralern vero queant solum si decern annos in diaconali ordine 
exegerint; admissi autem ad optionem etiam ins praecedentiae ob- 
tineant supra Presbyteros post ipsos ad cardinalatum promotes ; 

3) ut Cardinales Presbyteri ad Episcopalem titulum translati alium 
titulum episcopalem nonnisi una vice optare queant, nisi forte agatur 
de Episcopatu Ostiensi; 4) ut cardinales Episcopi in aliis titulis optan- 
dis antiquitate, quam in ordine suo, non in Cardinalatu habent, 
vincere debeant 3 . 

c) lus faciendi fidem in asserendo vivae vocis oraculo, quoad 
ea negotia, quae ad officium suum pertinent 4 . 

d) Privilegium fori ita ut conveniri iudicio non possint in cri- 
rninalibus, nisi coram Surnmo PonHfice, et in civilibus corarn eo- 
dem, vel Auditore Camerae tamquam Summi Pontilicis vicario 5 . 

e) Privilegium peculiare canonis quo scilicet poenis gravioribus 
subiiciuntur, qui eos oH endunt. 

/) Imrnunitas a reservalione regul. 9 ae Cancellariae quoad be- 
neliciorum collationem, quae iis competit sive in suis titulis, sive 

1 FLATUS seu TRIA loo. c. n. 68, seq. 

2 FLATUS vel TRIA 1. c. a. n. 25 ad 35. 

RIGANTI Comment, ad reg. cancell., regula 8 a , l 2. 

" Urban. VIII, Const. Alias felices, 11 Aprilis an. 1635; TRIA loc. cit., n. 145. 
5 TRIA 1. c., n. 75, seq. 



i 



376 PARS I. DE PERSONIS 



in Monasteriis aut Ecclesiis in commendam aut administrationem 
iisdem traditis, sive in tribus maioribus Urbis Basilicis ubi Archi- 
presbyteratum obtinent, sive denique (vi specialis indulti, quod or- 
dinario babent) in Ecclesia Gathedrali quam dimiserint : et quidem 
in postrema, si ad plures successive translati fuerint i . 

g) Privilegium transferendi in alios suas pensiones usque ad 
summam scutatorum mille etiam in mortis articulo , idque nutu 
etiam et signis, exceptis pensionibus , quae constitutae sint super 
distributionibus quotidianis proprie talibus; bisque insuper legibus : 

1) ut pensio , quae transfertur , non excedat dimidiam fructuum 
partem beneficii cui imposita est ; 2) ut translatio non fiat consilio 
aliorum Cardinalium 2 . 

I i) Indultum testandi (si tamen petatur) de illis bonis, de qui- 
bus alias testari non possent, idest de bonis occasione Cardinalatuj 
acquisitis, aut intuitu eiusdem dignitatis (non quidem personae) do- 
natis, turn in specie (non item in specie petendum est) de suppel- 
lectile ac paramentis ecclesiasticis, quibus sive in Cappella Pontificia, 
sive in propria uti consueverunt. Quoad haec autem indulta tria 
animadvertenda sunt: 1) quod a priorum bonorum classe annulus 
cardinalitius excipi solet, seu loco illius certa pecuniae summa: 

2) quod de posteriore testari Cardinales debent favore alicuius. Ec- 
clesiae vel loci pii , oratoriis privatis exclusis : 3) quod eorum te- 
stamenta etiam sine ulla solemnitate valent, dummodo de veritate 
eorum voluntatis sutficienter constet z . 

Denique, quod in humanis extremum est, horiores ad Cardina 
lium funus spectantes si quis nosse cupial, adeat Bened. XIV, Const. 
Praecipuutn, 1 Dec. 1745. 

1 FLATUS seu TRIA 1. c. a n. 95 ad 133, ubi confer Const. BENED. XIV, Sicut 
accepimus, 1741. 

2 FLATUS n. 85, seq. 

3 FLATUS 1. c. an. 134 ad 159; Card. DE LUCA de testam., discursu 6 et seq. 



LIBER I. DE CLERICIS 377 



CAPUT II. 

DE CAPITULIS SEU CANONICIS. 

479. Ganonici sunt Cleriei in unum corpus sub aliquo Praelato 
congregati, ut oth cia ecclesiastica in certa ecclesia celebrent, ex qua 
proprias praebendas habent unde alantur. Cum autem eiusmodi Cle- 
ricorum Collegia, quae Capitula dicta sunt, primtim quidem in ec- 
clesiis cathedralibus, sed deinceps in aliis quoque inferioribus ec- 
clesiis institui coeperint, hinc duplex Capitulorum species inducta 
est, Ha ut quae in cathedralibus constituta sunt Capitula Cathe- 
dralia vel Ecclesiae Cathedrales dicantur, cetera Collegiata vel 
Ecclesiae Collegiatae. Porro Capitula sen Canonicorum Collegia ca- 
thedralia Episcopi veluti senatum constituunt, qui eidem in dioecesi 
gubernanda consilio et opera praesto sint, tamquam praecipui ad- 
iutores et consiliarii. Hinc Sac. Congr. Fid. Propagandae Episcopos 
suae Jurisdiction i subiectos hortari nuinquam destitit ad Capitula 
ipsa in propriis dioecesibus constitueada. Quod si rerum adiuncta 
alicubi id fieri non sinant, voluit, ut Episcopi Capituli deficientiae 
suppleant instituendo consilium aliquot missionariorum , quos ad- 
hibeant in negotiis gravioris momenti expediendis et potissimum 
in causis clerieorum iudicandis; ((iiorum quidem suffragia, etsi con- 
sultiva tantum sint apud Episcopum, valebunt tamen non solum ad 
sententiarn pleniori cum cognitione causae ferendam, sed etiam ita 
ut Episcopus ab eorum pluralitate in suo iudicio nonnisi ex gra- 
vissimis et manifestis rationibus discedat. amvero cum in hoc 
titulo agatur de Ordinariis Episcoporum adiutoribus, ad quam clas- 
sern non omnes pertinent Canonici, sed solum Capitulum Ecclesiae 
Cathedralis, hinc de hoc agendum est. 

Tractaturn de Capitulo Ecclesiae Cathedralis quatuor in articulos 
distribuemus, in quorum primo exponemus quae singulis eiusdem 
membris in se consideratis communia sunt; in secundo quae sunt 
propria eiusdem Capituli Dignitatum, Personatuum atque Otliciorum; 
in tertio quae pertinent ad relationem eiusdem cum dioecesi, sede 



378 PARS I. DE PERSONIS 



plena : in quarto quae pertinent ad eiusdem relationem cum dioe- 
cesi, sede vacante. 

AKTICCLCS I. 

De us quae singulis Capituli inembris comniunia sunt. 

480. Vere proprieque dicta Gapituli membra solum sunt Canoni- 
ci, ii praesertim qui in prima Gapituli erectione constituti sunt, turn 
ceteri qui deinceps accesserunt, quatenus in partem vel in plenitu- 
dinem iurium legitime sunt admissi. Hinc sequilur Episcopum, licet 
Capituli caput esse dicatur et unum constituere cum eodem corpus, 
nihilominus ad Gapitulum non pertinere , neque illius membrum 
esse. Sequitur deinde ad Gapitulum proprie non pertinere, licet sint 
membra eidem adiuncta, Dignitates qua rum possessores non sunt 
simul Canonici, nisi forte secus constitutum sit in earum fundatiorie 
et nisi agatur de Decano qui regulariter caput est Canonicorum; 
nee Canonicos honorarios, nee Ganonicos qui creati sunl a Summo 
Pontifice cum expectativa el adhuc praebendae vacationem expe 
ctant, nee ceteros beneficiarios, qui infra Canonicorum gradus con 
stituti sunt. His praemissis, quae eiusdem membris communia sunt 
ita persequemur, ut prirno agamus de legitima Capituli erectione et 
constitutione ; subinde de officiis et obligationibus; de iuribus atque 
honoribus; de eiusdem convocatione ac celebratione ad deliberan- 
dum de rebus ad ipsum pertinentibus. 

1. - - De Capituli erectione ac constitutione. 

481. Ad legitirnam Capituli constitutionem pertinent cum prima 
eiusdem erectio vel posterius augmentnm, turn etiam statuta seu le 
ges quae pro eiusdem regimine rite latae sunt. larn vero ad primum 
quod special, haec sunt animadvertenda. Erectio seu prima con- 
stitutio Capituli Ecclesiae Cathedralis nonnisi a Sumrno Pontifice 
fieri potest, praesertim, cum ea fieri soleat una cum ipsa erectione 
Ecclesiae Cathedralis, quam indtibitali iuris est nonnisi a Summo 
Pontifice conslitui posse. Gapituli seu Canonicorum numerus auger i 



LIBER I. DE CLERICIS 379 



deinceps fas esl, servatis tamen legitimis conditionibus , id est ut 
Episcopi auctoritate id fiat , sine qua nullum novum beneficium 
erigi potest, et ut Capituli consensus requiratur, qui etiam sub con- 
ditione praestari ab eodem potest, dummodo comlitiones iustae sint 
ac rationabiles. Potest etiam a Capitulo iustis de causis denegari, 
cuiusmodi sunt tenuitas vel incertitude reddituum, qui statum novi 
canonici vel minus decentem vel incertum efficient, nimia Cano- 
nicorum multitude, qui magis in contemptum quam in decus Ec- 
clesiae cedat, veterum Canonicorum detrimentum, etc. Quod si de- 
negetur absque causa, potest per Episcopum vel alium Superiorem 
suppleri. Ad haec: si res sit de instituenda nova dignitate, vel de 
augendo Ganonicorurn numero, qui auctoritate Apostolica delinitus 
fuerat, requiritur ut eiusdem Sedis Apostolicae venia accedat. 

482. Ad alterum quod attinet, id est ad statuta quibus Capitulum 
regi solet, animadvertendum generatim est, eiusmodi statuta esse 
leges ab ipso Capitulo legitime congregato constitutes, de rebus, 
quae ad rectum ordinem et regimen eiusdem Gapituli pertinent. 
Unde sequitur auctorem eiusmodi legum esse ipsum Capitulum , a 
quo constitui possunt. Obiectum vero iis rebus conlineri, quae ad 
Capituli regirnen pertinent, binis tamen sub conditionibus, ut sci 
licet nihil habeant quod legibus a Superiore lalis adversetur , et 
praeterea ul minora tantum negotia attingant, sive circa personas, 
cuiusmodi, ex. gr. , est definitio modi quo Capitulum sive congre- 
gandum sive habendum sit, ratio distribuendi officia inter Capitu- 
lares, ordinatio chori, constitutio levis cuiusdarn poenae seu mulctae 
adversus Capitulares ipsos vel propriae Ecclesiae beneficiarios atque 
ministros, in divinis officiis vel iniunctis rnuneribus delinquentes 
aliaque his similia ; sive etiam circa res, cuiusmodi est ratio admi- 
nistrandi bona Capituli, partiendi distributiones, administrandi pias 
oblationes etc., ita tamen ut caveatur ne cuiuspiam iuri inferatur 
detrimentum. Etiam sanctio qua statuta muniantur adiici potest, 
sive addito iuramento, sive levibus quibusdam poenis constitutis, 
ea tamen lege ut omnes et singuli Capitulares consentiant. 

485. Abrogatio vero statutorum fieri potest per contrarium sta- 



380 PARS I. DE PERSONIS 



tutum capitulariter ac legitime factum, addito tamen Episcopi con- 
sensu, si forte agatur de abrogando slatuto, quod Episcopi auctoritate 
firmatum fuerit *, vel si agatur de statuto quod certe eius auctoritate 
firmari debuerit, cuiusmodi est statutum quod tangat statum Ec- 
clesiae vel Capitulum simul et Episcopum. Denique abrogatio fieri 
potest desuetudine, quae legitima tamen probanda est. 

Quod autem attinet ad statutorum interpretationem, ait citatus 
auctor, earn faciendarn esse ab Episcopo, quod ut constet cum his 
quae dicta sunt, dicendum videtur id asseri de statutis quae aucto 
ritate Episcopi firmata fuerint, vel firmari debuerint. 

2. De Capituli officiis ac obligationibus. 

484. Hisce de Capituli constitutione praemissis, ea succedunt 
quae pertinent ad eiusdem officia et obligationes. In his autem recen- 
sendis memorandum est quod initio praemonuimus , obligationes 
atque officia, quae respectum habent ad Episcopum vel ad Sedem 
episcopalem vacantem, in postremis huius capituli partibus a nobis 
expositum iri, adeoque hie agi tantum de illis, (juae ad ipsum Ca 
pitulum in se consideratum pertinent, [arnvero summum praeci- 
puurnque otlicium, cuius causa Canonici supra ceteros clericos ele- 
vantur, suisque praebendis augentur, illud est, ut exemplo suo aliis 
praeluceant, et per exercitium cultus divini , populi pietatem fo- 
veant. Unde pro necessario cum hoc officio nexu tres praecipue 
canonicorum obligationes numerari solent, scilicet: Chori servi- 
tium; residentia; professio fidei initio adepti canouicatus legitime 
emittenda. 

485. De Chori servitio videndum est: 1) quid complectatur; 
2) quomodo peragendum sit; 3) qua ratione eius omissio punienda 
sit; 4) quae sint eiusdem omittendi iustae excusationes. 

lamvero Chori servitium complectitur recitationem quotidia- 
nam septem horarum canonicarum, celebrationem cum cantu quo- 
tidianae missae, ut aiunt, de die, quae Conventualis dicitur, quae- 

1 SCARFANTONIUS lib. IV, lil. 15, n. 64, et in Append, decis. 40. 



LIBER I. DE CLERICIS 381 



que pro benefactoribus applicari debet l ; idque etiamsi alia missa 
votiva, quacumque alia de causa, eadem die canatur 2 , celebratio- 
nem aliarum missarum conventualium certis quibusdam diebus, qui 
in generalibus Missalis rubricis designantur z , recitationem certis 
diebus in rubrica designatis officii B. M. V. Defunctorum, Psalmo- 
rum Poenitenlialium ac Gradualium, quae tamen libere ac sine pec- 
cato omittitur. excepto casu vetustae consuetudinis quoad otlicium 
tantum B. M. V. 4 

Quibus omnibus tres animadversiones addendae sunt, quarum 
prima est, Chori servitium quotidianum omnino esse quoad Colle 
gium Canonicorum simul sumptum, quoad vero singulos Ganonicos 
regulariter quidem quotidianum pariter esse, sed quasdam ea de re 
haberi exceptiones, de quibus mox dicetur, cum de residentia erit 
sermo. Altera est, in locis Missionum saltern quinquies vel sexies 
in anno in Cathedrali Ecclesia Canonicos convenire debere ibique 
Tertiam psaliere et missae conventuali pro benefactoribus assistere. 
Tertia animadversio est, quod si quis Ganonicus sive ex iusta causa 
sive ex negligentia a choro abfuerit, eumdem omnino teneri horas 
canonicas privatim recitare, nisi legitimum adsit impedimentum. 

486. Modus, quo Chori servitium peragendum est, quinque legi- 
bus concludi potest. Prima lex est ut Hat perse, non per substitutes 5 , 
quod tamen intelligendum est de substitutis extraneis, siquidem in 
iis Capitulis, in quibus alternatim a dimidia vel tertia parte Cano 
nicorum officium persolvi consuevit, interdictum non est Canoni- 
cis, vel Beneliciariis, vel Mansionariis aliquem e suis Gollegis sub- 
stituere, dummodo quatuor hae leges serventur: ut substitutus ad 
chorum eodem tempore non teneatur; ut huiusmodi substitutiones 
frequentes non sint, quod arbitrio tipiscopi iudicandum relinquitur; 

1 BENEDICTUS XIV, Const. Cum semper, 19 Aug. 1744; Insl. 107, n. 7, 11. 

2 BARBOSA de Canon., C. 36. 

3 BENEDICTUS XIV, Inst. 107. 

" Pms V, Consl. Quod a Nobis, 1 iulii 1568; BENEDICTUS XIV, Inst. cit., n. 8 
et seqq. 

5 Cone. Tridenl. Sess. XXIV, Cap. XII de Reform. 



382 PARS I. DE PERSONIS 



lit ii qui substituunt in civitate eiusve suburbiis versentur ; ut Ca- 
nonici coadiulores hoc indulto uti nequeant, idque ne passive qui- 
dem, baud secus ac Canonici honorarii, cum utrique non sint vere 
proprieque dicti Canonici l . 

Secunda lex est, ut fiat legitimo loco, id est regulariter in eo 
ecclesiae loco, qui Chorus dicitur 2 , ita tamen ut per se Capitulo 
interdictum non sit in quavis alia ecclesiae parte, modo sit publica 
ex. gr. in sacristia, horas canonicas recitare, extraordinarie tamen 
et accedente iusta causa, ex. gr. magui frigoris, atque Episcopi 
licentia. 

Terlia lex est, ut fiat legitimo tempo re, de quo dici iam potest 
propria locorum consuetudine illud definiri, ita tamen ut Vesperum 
a prandio, tempore autem quadragesimae ante prandium recitari 
debeat ; Matutinum vero, salvo privilegio vel consuetudine imme- 
morabili, recitandum sit summo mane, recitari autem post com- 
pletorium diei praecedentis non possit, exceptis diebus Octavae 
Festi solemnis D. N. I. C. et tribus diebus ultimis maioris hebdo- 
madae, quod est general! consuetudine Romanaeque Ecclesiae in- 
stituto firrnatum, et extraordinario cum necessitas aliqua una cum 
Episcopi venia concurrit 8 . 

Quarta lex est, ut fiat alta voce , ita ut si voce tantum sub- 
missa horas canonicas aliquis recitet, vel easdem alibi recitaturus 
solam praesentiam corporalem in Choro praestet, eidem poenae sit 
obnoxius ac qui abest a Choro 4 , nisi forte apostolicum, idque non 
praesumptum, sed legitimum ac vigens privilegium praeslo ei sit 5 , 
vel musici canant, vel organum alternatirn chori vicem praestet, 
quo quidem in casu operae pretiurn erit aliquem, ex. gr. e man- 



1 S. Congr. Cone, in Montis Politiani 4 febr. 1804; Benedictus XIV, Inst. 107, 
n. 17 et seqq. 

* Benedicts XIV, Insl. 107, n. 19. 

3 Benedictus XIV, Inst. 107, n. 22. 

* Benediclus XIV, loc. cit., n. 16. 

8 Benedictus XIV, Constit Cum semper, 19 aug. 1744. 



LIBER I. DE CLERICIS 383 



sionariis , deputare , qui alte pronuntiet quae ab organo cantari 
finguntur. 

Quinta lex est, ut fiat reverenter, idest vocibus apte compa- 
ratis non lingua praecipiti nullisque praecisis vocabulis, itaque ut 
pars Chori canere hand incipiat, cum altera cantum nondum ab- 
solvit. Ceterum autem servata modestia, gravitate, silentio *. 

487. Porro si qui servitio chori addicti , praeter tempora iure 
concessa, aut praeter casus itidem iure probatos e chori servitio 
se subducant, poenas incurrunt, licet in loco beneficii resideant. Poe- 
nae autem hae sunt. Si ultra tres menses quolibet anno a propriis 
ecclesiis abfuerint, anno primo priventur, iudicio Episcopi, dimidia 
parte fruetuum, quos etiam ratione praebendae ac residentiae toto 
anno suos fecerint 2 ; quod si iterum eadem fuerint usi negligentia 
secundo anno, priventur omnibus fructibus quos eodem anno lu- 
crati fuerint; crescente vero contumacia ad privationem quoque 
canonicatus seu beneficii contra ipsos procedi possit 3 . Nee obstat 
quod beneficium patrimonii titulum constifcuat. Servandi sunt tamen 
gradus recensiti, licet absentia plus quarn ad tres annos protenda- 
tur, aliter privationis senteritia non sustinetur. Antequain appli- 
centur memorati poenarum gradus, opus non est ut absentes com- 
moniti fuerint, at necesse est ut explicite vel implicite vocentur 
ad dicendam causam, si quam babeant, ob quarn puniendi non sint. 
Si ad tantum tempus negligentia non excurrat, pro singulis defe- 
ctionibus rata distributionum portio absenti subtrahitur, in reliquos 
aeque distribuenda qui actu choro intersunt. Haec poena sumenda 
omnino de illis est, quin locum ullum habeant collusiones, remis- 
siones, vel cuiusquemodi pacta 4 . Imo neque Capitulum, rieque Kpi- 
scopus ipse potest amissas de iure clistributiones cuiquam remit- 

1 Clemens XI, Encyclica ad Episcopos Italiae et Insularum adiaceniium, 16 
martii 1703, quae extat in Bullario particular! dementis XI, pag. 526; Bened. XIV, 
Inst. 107, n. 24. 

2 S. Congr. Cone, in Tarraconen., 22 Aug. 1885. 

3 Cone. Trid. Sess. XXIV, Cap. XII de Reform. 
* Cone. Trid. Sess. XXIV, Cap. XII de Reform. 



384 PARS I. DE PERSONIS 



tere l . Quare eligendus quotannis a Capitulo Canonicus olim Obe- 
dientiarim dictus, nunc vero Punctator -. 

Ad haec: distributiones quotidianas amittit quisquis choro non 
interest, etiam vacationis temporc 8 , non obstante consuetudine 
etiam immemorabili et constitutionibus capitularibus 4 ; amittit insu- 
per qui non psallit et qui recedit niissam celebraturus vel ut con- 
fessiones audiat, nisi iussus. 

488. Verum ex Ecclesiae pietate quaedam sunt causae, quibus 
siquis a choro absit non idcirco distributione privatur. Sunt hae 5 
infinnitas, seu iusta et rationabilis corporalis neccssitas aut evi- 
dens Ecclesiae utilitas. At in hisce causis observanda s;icrae Con- 
cilii Congregationis decreta, ne distributiones iis decernantur, qui 
bus miuime debeutur. Igitur : 1) Infirm i si dum erant incolumes 
choro interesse consueverunt, eas lucrantur, nisi aliud ecclesiae 
statutis vel consuetudine sit introduclum 6 , et ii qui prudenter me- 
tuunt infirmari, si ad chorum accesserint. Hue pertinent coeci et 

1 S. G. Gone, apud Bened. XIV, Inst. 107, I 7, n. 42. 

8 Bened. XIV de Syn., lib. IV, cap. IV, n. 2. Distributiones generice acceplae 
sunt redditus ecclesiaslici, qui ex communi quadam Canonicorum vel Beneficiario- 
rum massa singulis distribuuntur, sive ratione beneficii, sive servilii choralis, sive 
ratiune realis praesenliae ae veluti salarii personalis pro particular) aliquo casu 
inito. Unde earumdem species quadruplex dislingui potest: 1) earum quae alicubi 
lenenl locum ipsius beneficii et fractus gross! etiam appellantur. 2) Earum quae 
proprie distributiones quotidianae dicuntur praemiique loco conslitutae sunt pro 
iis, qui choro intersunt, sive ex peculiar! massa, sive ex lerlia parte frucluum gros- 
sorum, si tantum ex eis praebenda constat. 5) Earum quae assignatae sunt pro 
certis flxisque oneribus Missarum, anniversariorum, aliarumque functionum. 4) Ea 
rum quae assignantur pro funeribus. lam Cone. Trid. Sess. XXI de Ref. cap. Ill 
iussit tertiam fructuum quorumcumque proventuum et obvenlionum tarn dignitalum 
quam canonicatuum, personatuum, portionum et officiorum separari et in distribu 
tiones consiitui. 

3 Sac. Congr. Cone, in Asten. 20 lulii 1874. 

k S. Gongr. Gone, in Ravennaten. 20 Sept. 1879. 

* Ex decreto Bonifacii VIII, cap. Consuetudinem unic. de cler. non resid., in 
usum revocalae a Trid. Gone. 

6 S. Congr. Cone. 17 Febr. 1838. 



LIBER I. DE CLERICIS 385 



senes, qui nequeunt sine gravi incommodo chorum adire, vel ei 
interesse. 2) Qui prohibentur citra suarn culpam chorum adire, vel 
non adeunt ob timorem cuiuslibet damni gravis. 3) Qui absunt 
propter servitium Ecclesiae suae. Hue pertinent Canonici qui assi- 
stunt Episcopo episcopalia exercenti vel assistenti cum cappa, sive 
in ecclesiis civitatis aut suburbiorurn sibi subiectis, sive concioni 
in ecclesia sua cathedrali, quique eum comitantur; ac demum vel 
qui ab eo mitiitur vel eum comitatur ad Limina, non vero ad vi- 
sitationem dioecesis l . Quotquot autem praesentes habenlur iictione 
Juris, verius participant etiam fallentias absentiurn quas vocant, 
perinde ac ii qui sunt praesentes reipsa 2 . 4) Canonicus Tbeologus 
et Poenitentiarius ut infra dicemus. Demum Canonicus vel quisquis 
alius de gremio Capituli, cui animarum cura imminet, dum Parochi 
otflcio fungitur, si parochia excitata sit in ipsa cathedrali vel col- 
legiata 3 . 

Quoad distributiones inter praesentes consulenda sunt statuta 
capitularia vel consuetudines ; *. His deficienlibus , inspiciendum 
utrum distributiones huiusmodi sint certae ac fixae, uti legata, an- 
niversaria etc., an incertae ac fortuitae, ut quae dantur in iustis 
funerum. lllae plerumque quotidianis aequiparantur , ideoque eas 
lucratur quisquis fictione iuris habetur ut praesens in choro ; has 
non item. Uno verbo absentes fictione iuris distributiones huius 
modi lucrantur, dummodo non obstet voluntas testatoris vel dantis. 

489. Onus assistendi choro cessat iubilationis indulto, quod post 
annos 40 choralis servitii laudabiliter praestiti, in diversis licet ec 
clesiis et gradibus beneliciariis, conceditur in praemium et remu- 
nerationem 5 . Attamen Capkuli dignitates per indultum iubilationis 
non eximuntur ab iis peculiaribus functionibus peragendis, quae ex 



L Bened. XIV, Inst. cit., n. 59. 

2 S. Congr. Gone, in Andrien. 23 Aug. 1876. 

3 S. Pius V, Gotisl. Cupientes 1568; S. Gongr. Gone. loc. cit. 
1 S. Congr. Gone. 1 Martii 1761; Aeta S. Sedis vol. I, p. 287. 

* GARCIAS de Benef. p. 3, cap. 2. 

ZlTELLI-SOLIERI. 25 



386 PARS I. DE PERSOXIS 



consuetudine , vel statutis, dignitati taxative inhaerent l , sed ins 
habent ad recipiendum tamquam praesentes, turn omnes praeben- 
dae fructus, turn etiam distrihutiones aliaque emolumenta quae per- 
cipiunt reliqui chorales, exceptis distributionibus quae inter prae 
sentes dicuntur, quando tamen obstet disponentium volnntas. In 
functionibus vero omnino adventitiis standum capitularibus statutis 
vel consuetudini 2 . Coadiutus, nisi choro intersit, omnia per coad- 
iutorem lucratur perinde quasi is, non ipse Canonicus esset , ideo 
si uterque abfuerit, non inspicitur utrum coadiutus, sed utrum eo- 
adiutor ex legitima causa absit. 

Sunt autem tres menses quibus Canonici ac Beneficiati certo 
inter se ordine \acationibus fruuntur, dummodo earum Ecclesiarum 
Constitutiones longius servitii tempus non requirant 8 . 

Trium mensium spatium superari non potest , nisi adsit apo- 
stolica facultas, etiamsi consuetudo quaelibet contraria existeret 4 . 
Beneficio vero trium mensium uti possunt etiam per dies interpo 
lates, non vero per horas; seclusa enim apostolica venia, non licet 
computare horas. Haec autem vacatio locum non habet in Capitulis, 
quae per alternativam seu mediariarn , vel tertiariam choro in- 
serviunt. 

In usu trimestrium vacationum quaedam regulae servandae 
sunt, nempe: 1) ne chorales vacent in quadragesima ac solemnio- 
ribus festivitatibus; 2) ne absint ultra tertiam partem eodem tern- 
pore; et 3) ne discedant a dioecesi sine Episcopi venia. 

490. Quoad professionem fidei, sutliciat notasse quod provisi de 
canonicatibus et dignitalibus emittere debent professionem fidei co- 
ram Episcopo vel eius Vicario Generali el coram Gapitulo intra duos 
menses a die possessionis paciticae sive admissionis in massae ca- 
pituiaris participationem , alioquin fructus non faciant suos neve 
illis possessio sulfragetur ; ex Concilio Trid. lot-, cit. 

1 S. Congr. Gone. 3 Sept. 1870. 
1 S. Congr. Gone, in citat. resol. 
3 Gone. Trid. Sess. XXIV, Gap. XII. 
* Bened. XIV, Inst. eccl. 107. 



LIBER I. DE CLERICIS 387 



3. - - De Capituli iaribiis ac honoribns. 

491. Quoad iura et honores notandam est praeeminentias ornnes 
quae competunt Capitulo eas esse vel ex iure scripto, vel ex con- 
suetudine, vel ex privilegio. Quod attinet ad ius scriptum, satis con- 
stat ex decretalibus, ex Goncilio Trid., ex Caeremoniali Episcopo- 
rum quaenam praerogativae atque honorificentiae competant Capi 
tulo Cathedrali, quod cum sit senalus Ecclesiae ab omni contradi- 
stinguendum est iuxta formam a sacris ritibus praescriptam. Hinc 
certum omnino est quod quando Gapitutum cathedralis collegiatim 
seu capitulariter iritervenit, praecedat Capitulum collegiatae ac Pa- 
rochum et quemcumque alium Praelatum et Rectorem , quamvis 
qualiticatum in propria Ecclesia. Excipe Vicarium Generalem Epi- 
scopi, qui habet praecedentiam super Gapitulum *, quamvis nonnulli 
apud Menoch. cons. 52 contrarium teneant. Ceterum in facti ali- 
cuius contingentia, inspiciendum est ius scriptum sacrorum Cano- 
num ac praesertirn Tridentini et Caeremonialis. Quoad consuetudi- 
nem diligenter observandum est an vere ea adsit, ut Gapitulo haec 
ilia honorificentiae species exhibeatur: an ea fuerit legitime praescri- 
pta : item an ea extendatur de casu ad casum , de loco ad locum, de 
persona ad personam, nam consuetude est strictae interpretationis. 
Quoad privilegia, plures horum vi aliquibus Gapitulis competunt 
praeeminentiae. In his autem animadvertendum est, an ea fuerint 
deperdita vel per non usum, vel per contrarium usum, vel per re- 
vocationem factam a legitimo Superiore, vel per sententiarn parti- 
cularem propter abusum. Ceterum si ea subsistant, meminerint 
Canonici, privilegium derogans iuri alterius, ex. gr. episcopali, re- 
stringendum esse quantum patitur proprietas verborum , quia non 
praesumilur Pontifex velle huic iuri derogare, nisi id expresserit. 
Meminerint etiam privilegium uni concessum, non extendi ad alios 
ob similitudinem vel etiam maiorem rationem. 

1 BARBOSA, Summ. Apostol. Decis,, v. Vicarius Generalis. 



388 PARS I. DE PERSONIS 



4. - - De Capitali convocatione. 

492. Superest ut de Gapituli convocatione agamus. Ad utrumque 
finem servandi amplificandique cultus Dei et reruni administrationis 
tuendae ac moderandae, cogendi sunt, neque hoc raro, Capitulares 
conventus. De quibus communiter statutum, ut non habeantur die 
festo l , neque tempore quo divina persolvuntur offlcia. 

Porro si qua difficilis deliberatio expediri capitulariter debeat, 
opportunum erit, ut is qui Capitulum indicendi ius obtinel, dum 
Capitularibus tempus significat ad quod indicitur, signified etiam 
quae conveniendi sit ratio et causa. 

His autem generatim praemissis, notandurn est, ius convocandi 
Capitulum ad primam eiusdem dignitatem pertinere. Atque haec 
facultas libera est atque independens ab Episcopo, nisi agatur de 
rebus mensae episcopalis et de rebus in quibus Episcopus iuxta sa- 
cros Canones Capitulum audire tenetur *. Limitatur tamen in eo 
quod Capitulum Episcopum certiorem facere debet et licentiam ro- 
gare, si consuetude Episcopo assistat. 

Ceterum in omnibus Capituli deliberationibus ac nominatim in 
electionibus, servandum ut Capitularium quisque libertatem retineat. 
Quidquid autem maior Canonicorum eo die congregatorum pars con 
stituent, firmum erit atque decretum. Cap. I Cum in cunctis de 
his quae fiunt a mai. parte Cap. Quidquid vero non fuerit in isto 
consessu hoc modo statutum, irritum erit. Qui vero Capitulo sunt 
a secretis. eius acta diligenter excipere debent actuumque capitu- 
larium tenorem libro committere. 

ARTICULUS II. 

Quae Capituli Dignitatum, Personatuum 
et Officiortim propria sint. 

493. Praenotandum est quod dignitas, personatus et oftlcium in 
ter se diiTerunt. Dignitas enim est praeeminentia cum iurisdictione. 

1 S. Congr. Cone, in Meliten. 1602 ; in Adrianen. 1622. 
* Sac. Congr. Cone. 20 ian. 1858. 



LIBER I. DE CLERICIS 389 



Personatus est praeeminentia sine iurisdiclione. Officium tandem est 
simplex rerum ecclesiasticarum administratio absque praeeminentia 
et iurisdictione. 

Praecipuae ecelesiarum cathedralium dignitates, ut Archidiaco- 
nus, Archipresbyter hodie, revocata ad Episcopum omni fere eeclesia- 
stica iurisdictione, praeter primas in choro sedes aliaque honorifica 
iura, id est, in sacris omnibus praecedere functionibus, horas cano- 
nicas inchoare, Canonicos ad consilta vocare etc., nulla iurisdictione 
potiuntur ; hinc ventosae et inanes dignitates a canonistis appel- 
lantur. At nomine et re oflficia sunt ilia duo Theologi et Poeniten- 
tiarii, quae introducta primum a Gonciliis Lateranensibus III et IV, 
stabiliorem deinde formam acceperunt a Concilio Tridentino. 

494. lamvero Canonici Theologalis est sacram Scripturam inter- 
pretari. Si theologian! seu dogmaticam sen moralem arbitrio Ordinarii 
doceat, Ben. XIV l suo oflicio satisfacere ait; sed post editam a Gre- 
gorio XVI an. 1842 encyclicam, Sac. Congr. Gone, a prisca senten- 
tia a Bened. XIV exposita recessit et iterato mandavit ut Canoni- 
cus Theologus sacram Scripturam explicet 2 . Sacram vero scriptu- 
ram interpretari debet singulis diebus festis, nee minus quadragies 
per annum, quo loco, qua hora et super qua parte eius censuerit 
Episcopus. Ac demum per se non per alium, nisi permittente Epi- 
scopo iusta de causa. Si forte ipse sit iubilatus aut decrepitus aut 
infirmus, Episcopus ei alium substituet. Substituendus autem est 
sacerdos saecularis, eoque deficiente, regularis z . Non item si impe- 
ditus fuerit ad breve tempus. Cavit autem Trid. Synodus ut ubi 
nulla huic officio deputata praebenda reperiatur, praebenda quomo- 
documque, praeter quam ex causa resignations, primo vacatura, 
ipso facto ad eum usum perpetuo constituta et deputata intelliga- 
tur. Quamobrern ex redditibus praebendae separanda est tertia pars 
fructuum, quae singulis lectionibus pro rata tribuilur vel detrahitur. 
Qua hora vero, quibus diebus lectionem habebit, si nolit choro cum 

1 De Syn. \. XIII, n. 9, 17. 

2 Cf. Collect. Lacens. vol. I, p. 350- 

3 S. Congr. Cone. 10 iunii 1876. (Acta, vol. X, p. 230). 



390 PARS I. DE PERSONIS 



aliis interesse, non idcirco ulla distributionum parte privabitur, quas 
sibi adquirunt (jui chori offieio actu intersunt ac serviunt, nisi ob- 
stet voluntas testatoris l . Imo vero eadem de causa nequit Canonicus 
Theologus ad Capituli negolia, procul a locis in qnibus rnunus ob- 
tinet, allegari 2 . 

495. Ad Canonicum theologum proxime accedit Canonicus Poe- 
nitentiarius, qui excipiendarum confessionum in ecclesia cathedrali 
ordinaria potestate fruitur 3 . Decrevit in omnibus cathedralibus Poe- 
nitentiarium cum unione praebendae proxime vacaturae fore ab 
Episcopo instiluendum, qui magister sit vel doctor, aut licentiatus 
in theologia vel iure canonico et annorum quadraginta, sen alias 
qui aptior pro loci qualitate reperiatur, qui dum confessiones in 
ecclesia audiet, interim praesens in choro censeatur, ita ut nihil 
distributionum aliorumque etiam emolumenlorurn eidem decedat. 
Porro Poenitentiarius nou potest suarn poteslatem delegare neque 
circa casus reservatos, a quibus. nee ipse potest absolvere, sine spe- 
ciali delegatione 4 . 

ART1GULUS III. 

De relatione Capituli cum Episcopo sede plena. 

496. Capitulum debet Episcopo reverentiam et obedientiam. Haec 
autem reverentia exhibetur in deferendo illi signa honoris, quae 
adeo sunt debita Episcopo, ut Canonici, quamvis exempli, ea mi- 
nime denegare possint. Signa autem honoris in tribus potissimum 

1 Sac. Congreg. Cone. 20 sept. 1879. (Acta XIII, p. 90). 

2 S. Cong. Cone, apud Bened. XIV, Inst. 117, n. 55. 

3 Cone. Tridentinum Sess. XXIV, Cap. VIII de Reform. 

v Nulla a iure eanonico et Concilio Trid. forma praescripta esl pro utriusque 
praebendae collatione; al in Italia et insulis adiacentibus turn praebenda theolo- 
galis turn poenitentiaria, obnoxia esl concursui. Bened. Xfll Const. Pastoralis Of- 
ficii. Theologus debet esse doctor in sacra theologia; Poenitentiarius vero debet esse 
doctor vel licenliatus in sacra theologia aut iure canonico, et annos saltern 40 na- 
tus, nisi aliter necessilas aut ulililas postulet. 



LIBER I. DE CLERICIS 391 



continenlur : 1) in sede ei tribuenda in loco magis honorifico ; 2) in 
assistentia eidem praestanda; 3) in eo associando ac deducendo. 

Quoad praeeminentiam loci l , slatuit: Episcopis ubique is honor 
tribuatiir, qui eorum diynilati par est, eisque in choro et in Ca- 
pilulo, in processionibus et aliis actibus publicis sit prima sedcs et 
locus, quern ipsi elegerint et praecipua omnium rerum agendarum 
auctoritas. 

Quoad assistentiam, duo Canonici, si Episcopus velit, possunt 
ac debent illi assistere et inservire in omnibus quae respiciunt ipsius 
et Ecclesiae utilitatem. Hi possunt ab Episcopo secum duci et apud 
se detineri sive ad functiones celebrandas, sive ad negotia tractanda, 
sive ad dioecesim lustrandam. Praeterea ex dispositione Concilii 
Trideniini 2 tenentur Canonici Episcopo celebranti aut alia pontifi 
calia exercenti assistere et inservire. Nomine autem poatificalium 
veniunt omnes illae functiones in quibus Episcopus utitur insigni- 
bus pontificalibus, ex. gr. milra et baculo. Quamvis autem Epi 
scopo pontificalia exercenti ex Tridentino omnes Canonici tenen 
tur assistere, tamen teste Card, de Luca, Episcopo ta lia exercenti 
extra ecclesiarn cathedralem aliqui dumtaxat Canonici ei assisten 
tiam praebere tenentur, ne ecclesiae cultus omnino deseratur. 

Tertium signum honoris exhibendum a Capitulo est associalio 
seu deductio. Hinc cum Episcopus ad celebrandum pontificaliter ac- 
cedit, tenentur Dignitates, Canonici et alii Portionarii ilium asso- 
ciare ad ecclesiam cathedralem, illi obviam ire et quidem usque 
ad eius palatium aut aulam ad id dcstinatam , quamvis palatium 
non sit contiguum ecclesiae, dummodo non sit distans ultra cen 
tum sexaginta passus, tune enim deberet associari ex aliquo loco 
ad id designato prope ecclesiam vel in ecclesiae ipsius atrio. Post 
peractam vero rem sacram, debet Capitulum Episcopum reeeden- 
tem comitari usque ad portam ecclesiae. 

Praeter reverentiam debet Capitulum Episcopo obedientiam, 

1 Synodus Trid. Sess. XXV, Cap. VI de Ref. 
Sess. XXIV, Gap. XII de Reform. 



392 PARS I. DE PERSONIS 



quae in duobus potissimum consistit nempe: 1) in iustis mandalis 
Episcopi excipiendis et observandis; 2) in eiusdern iudicio subeundo. 
Itaque Capitulum debet parere Episcopo in exequendo eius man 
date. Potest autem Episcopus mandare Capitulo omnia ea quae ra- 
tione status clericalis, officii et beneficii praestanda sunt vel a sin- 
gulis Canonicis, vel a toto Capitulo iuxta sacros canones. Hinc pot- 
est iubere ut indicatur Capitulum, quando Episcopus vult Canonicis 
aliqtiid proponere, item ut petatur facultas ab ipso vel eius Vica- 
rio Generali cogendi Capitulum in diebus extraordinariis. Potest ex 
iusta causa inhibere ne convoeetur Capitulum, item poenis et cen- 
suris cogere Canonicos ad praestandum sibi exemplar actuum Ca- 
pitularium. Ad haec: potest mandare Canonicis ut intersint con- 
cioni tempore adventus et quadragesimae, ut intersint processioni- 
bus ab Episcopo de consilio Capituli, licet non de eiusdern consensu 
indictis, pro publico honore, bono vel commodo , aliisque. Potest 
mandare ne plures simul sine sua licentia vacationes trimestrales 
sumant, ne chorus nimis infrequens liat, ac divinus cultus ininua- 
tur, et polest etiam praecipere quota pars debeat semper in choro 
inleresse. 

497. Quod vero attinet ad eius iudicium suheundum, forum com- 
petens Capituli est tribunal Episcopi, unde si iuridice Capitulum 
vel Gapitulares citentur, in eo tribunali tenentur comparere. Ex- 
cipe, nisi per legitimam appellationem, vel legitimarn recusationem 
Capitulares vel Capitulum Episcopi iudicium declinare valeant. Di- 
ximus legitimam appellationem ; nam appellatio frivola, quae sit a 
sententia interlocutoria, item quae sit in causis seu factis notoriis, 
aut ubi tantummodo agitur de executione legis, non admittitur 1 . 
Pariformiter non admittitur ea appellatio, quae deficit in substan- 
tialibus appellationis, quae sunt quinque, nempe primo ut interpo- 
natur a legitima persona; secundo ut interponatur intra debiturn 
tempus, scilicet a iure concessum ; tertio ut proponatur coram le- 
gitimo iudice ; quarto ut fiat ad legitimum iudicem ; quinto ut ser- 

1 PHAEBEUS tit. 15 de App. 



LIBER I. DE CLERICIS 393 



vetur debita forma, ex. gr. ut fiat in scriptis et aiiquando cum 
expressione causae. 

498. Quoad modum vero instiluendi iudicium, etsi Concilium 
Tridentinum * statuerit ut Capitulum initio cuiuslibet anni eligat ex 
Capitulo duos de quorum consilio et assensu Episcopus ve I eius Vi 
car im, quando extra visitationem processed! contra Gapitula ca- 
thedralium illorumque personas, lam in formando processum, quam 
in ceteris omnibus actibus usque ad ftnem causae inclusive cor am 
notario ipsius Episcopi aut in eius domo aut consueto tribunali 
procedere teneatur, tamen haec conciliaris dispositio habet locum 
in iis dumtaxat Capitulis, quae ex Aposlolicis indultis exempta sunt 
a iurisdictione Episcopi ordinaria atque immediate subiecta Sedi 
Apostolicae. Ceterum ilia Gapitula, quae huiusmodi privilegium non 
habent, eo decreto rninime cornprehenduntur 2 . Unde cum Capitulo 
non exempto ea forma iudicii adhibenda est, quae instituitur iuxta 
sacros canones cum quolibet clerico immediate Episcopo subiecto. 

499. Quoad poenas in iudicio contra Capitulum decernendas, no- 
tandum est, Capilulum non posse ab Episcopo excommunicari, quia 
communitas seu universitas qua talis excommunicari non potest, 
ut expresse decernitur in Cap. Romana de sent, excom. in 6. Di- 
ximus ab Episcopo, potesfc enim a Romano Pontifice. Potest tamen 
ab Episcopo Capitulum qua tale suspendi vel interdici. Cum sus- 
penditur, non singuli capitulares a pcopriis et personalibus officiis 
ac beneficiis suspenduntur, sed corpus ipsum, ita ut si suspensio 
sit a benelicio, Capitulum privatur fructibus eius vel eorum bene- 
ficiorum quae habet ut unita ; si sit ab officio, privatur usu iuris- 
dictionis et consequenter impeditur ne actus eius rati ac validi 
sint; si sit a divinis, simpliciter probibetur Capitulo exercere ea 
divina oflicia solita exerceri a communitate capilulari qua tali: ex 
quo sequitur, quod particulares ac singulares Canonici, licet ut ta 
les non sint ligati a tali suspensione, tamen non possint nee fru- 

1 Sess. XXV, Cap. VI de Reform. 

s Cf. BABBOSA de Can. cap. VIII ; Card. DE LUCA. disc. 44 Ann. ad Cone. 



394 PARS I. DE PERSONIS 



clus beneficii capitularis percipere, nee actus iurisdictionis capitu- 
laris exercere, nee fnnctiones capitulares administrare respective. 
Quando vero Gapitulum qua tale interdicitur, tune interdictum non 
est particulare, sed generale ; ex vi tails censurae manent interdi- 
cti singuli capitulares ut partes capituli sunt. Geterum censuris 
parce uti debent Ordinarii ex Tridentino l . 

500. Postquarn vidimus quid debet Capitulum Episcopo, superest 
videre: 1) quid possit Capitulum sine et cum Episcopo; 2) quid non 
possit Episcopus sine Capitulo. 

Gapitulum sede episeopali plena, sicut nihil potest statuere de 
iis rebus quae ad dioecesis vel dioecesanorum regimen pertinent, ita 
cum dependentia ab Episcopo potest minora quaedam quae perti 
nent ad honum ordinem et regimen Capituli statuere, etiam sine 
expresso consensu et confirmatione Episcopi. 

Graviora autem quae spectant ad Ecclesiae Cathedralis com- 
modum et ad observantiam consuetudinurn, non potesl Gapilulum 
nee decernere , nee immutare, aut quidquam circa ilia statuere, 
sine consensu Episcopi. 

Quaenarn vero sint ea minora refertur a Heiffenstuel Tit. II, 
de Const, eaque sunt, ex. gr., quod certo modo quotidianae ob- 
ventiones distribuanlur, quod tali ordine Canonici ad chorum vel 
Gapitulum vocentur, universim ea fere omnia quae concernunt or- 
diuationem chori, ex Rota 3 decemb. 1593 coram Corduba. 

Ea vero graviora quae nequeunt statui a Capitulo, sed neces- 
sario requirunt consensum Episcopi , universim explicuit Suarez 
per ea v erba : quae spectant ad Ecdesiae cathedralis commoduni 
et ad observantiam antiquarum consuetudinum ; ex. gr. non potest 
Gapitulum concedere ut Canonici absint ultra tres menses a resi- 
dentia ; non potest permittere extinctionem sen alfrancationem 
quam vocant pensionis relictae fabricae sacrUtiae , vel ecclesiae, 
sicut nee distrahere comrnodando vel locando mobilia aut suppei- 
lectiles pretiosas eiusdem ecclesiae vel sacristiae ; nequit admittere 

1 Sess. XXV, Cap. Ill de Reform. 



LIBER I. DE CLERICIS 395 



fundationes missarum et anniversariorum; imo probabilius videtur 
quod sine tali consensu et sine solemn! tatibus nequeat repudiare 
rerum immobilium sive pretiosarum haereditatem, vel legatum, vel 
donationem factam Ecclesiae. 

501. Vidimus quid possit Capitulum sine consensu Episcopi. Ex- 
poscit iam ordo doctrinae ut videamus quid non possit Episcopus sine 
Capitulo. Quamvis enim Episcopus in exercitio suae iurisdictionis 
non pendeat a Gapitulo, attamen debet aliquando necessario requi- 
rere consensum vel consilium Capituli, in iis casibus, in quibus ius 
expresse alterutrum exigit. Porro consensus slat in boc quod ma- 
ior et sanior pars Gapitularium approbet illud quod proponitur; con 
silium vero stat in hoc quod ante rem statuendam adhibeatur con- 
sultatio cum Capitularibns capitulariter congregatis. Hinc quando 
requiritur consensus, tenetur Praelatus sequi id quod maior et sa 
nior pars capitularium decreveril, alioquin invalide aget, ex Gap. 1 
de his quae fiunt a Praelato; quando vero requiritur consilium, sola 
consultatio sufflciet ad validitatem actus absque eo quod Praelatus 
eorurn opinionem sequi teneatur, ita tamen ut irritus sit actus, si 
Praelatus tale consilium seu consultationem non adhibeat, ex Cap. 
Novit de his etc. 

502. lamvero ius expresse exigit consensum Gapituli : 1) In alie- 
natione rerum ad Ecclesiam vel Capitulum vel mensam episcopalem 
pertinentium, dummodo res sint immobiles vel mobiles pretiosae. 
Praeterea talis Capituli consensus debet esse expressus in alienatio- 
ne perpetua, qualis est donatio, venditio et commutation sufliciet 
vero consensus tacitus, id est consensus scientis et non contradi- 
centis, in alienatione temporal i, qualis est localio vel oppignora- 
tio \ 2) In collatione beneficiorum, si ea comrnuniter spectet ad 
Episcopum et Capitulum ipsius. 5) In suppressione canonicatuum 
et unione beneficiorum simplicium propter tenuitatem praebenda- 
rum in Cathedralibus et Collegiatis insignibus 2 . 4) In unione bene- 

1 Cf. SCHMALZGRUEBR, lib. Ill Decret. til. 20. 
1 Ex Trid. Sess. XXIV, Gap. XVI de Reform. 



396 PARS I. DE PERSONIS 



ficiorum ex aliis causis facienda, ex. gr. ob evidentem necessita- 
tem vel utilitatem, ex Cap. Exposuisti de praeb., ubi notandum 
posse quidem Episcopurn unire beneficia simplicia praebendis eccle- 
siarum cathedralium ob ipsarum tenuitatem cum consensu Capi- 
tuli, at non posse eadem unire inensae episcopal! vel ipsi Capitulo, 
ex iuribus et DD. l . 5) Necessarius est consensus Capituli , si aga- 
tur de augendo vel minuendo numero Canonicorum. 6) Si agatur 
de negotiis in quibus Ecclesiae et successoribus notabile praeiudi- 
cium infertur. 7) Item Episcopus indiget consensu Capituli in fe- 
rendo praeceptum de observando aliquo festo particular! . Attenden- 
da vero est in decernendis festivitatibus Constitutio Urbani VIII 
Vniversa, qua cavetur ne festa nova praeter ibidem enumerata de- 
cernautur ab Episcopo, vel alio Ordinario: ex iis vero quae de con- 
suetudine celebrantur in aliquo loco non est sub obligatione , nisi 
festum, quod celebratur pro uno de priucipalibus Protectoribus. 
8) Requiritur consensus Capituli in subrogandis novis examinalori- 
bus, etc., extra synodum, ex decreto Clementis VIII, an. 1593 2 . 
Et quidem si in examinatoribus propositis ab Episcopo fuerint qua- 
litates requisitae a Concilio Trid., iniuste a Capitulo negaretur con 
sensus, et in tali casu praxis est ut fiat recursus ab Episcopo ad 
sacram Congregationem, quae dat licentiam suppleudi dictum con- 
sensum, vel cogit Capitulum ad consentiendum. Irno Pignatelius 3 
ita docet : ex quo Ordinarius norninaverii Examinatores et institit 
penes Capitulum ut praestet conscnsum atque ilium sine causa 
praestare recusavit, habentur pro legitime deputatis, etiam dicto 
consensu non interveniente, iste enim consensus debet concedi ex 
iustitia et ideo pro concesso habetar si praestari differatur. Quod 
si in examinatoribus propositis ab Episcopo non adsint qualitates 
requisitae a Concilio et de hoc coustet, debet Episcopus alios pro- 
ponere. Ad extremum notetur in hac re , quod consensum semel 
praestitum valide, non potest amplius Capitulum revocare, re non 

1 Apud REIFFENSTUEL, lib. III. Decret., tit. de his, etc. 
8 Apud IORDANUM, lib. 10, T. 3. 
3 Tom. II, cons. 119. 



LIBER I. DE CLERICIS 397 



Integra . 9) Debet Episcopus habere consensum Capituli, si aliquid 
innovandum esset contra privilegium a Superiore concessum Capi- 
tulo, vel contra legitimam Capiluli consuetudinem. Verum hac in 
re praescriptionis praecipua ratio habenda est. 

503. Superest ut inspiciamus quando et quibus in casibus debeat 
Episcopus adhibere consilium Capituli. Porro ex iure novo 2 , Epi 
scopus de consilio Gapituli debet providere ut habeatur lectio sa- 
crae Scripturae vel Theologiae, et magistrum eligere qui gramma- 
ticam Glericos doceat. Item debet eius consilium adhibere in distin- 
guendo praebendas canonicalos in subdiaconales et presbyte rales; 
in processionibus edicendis, decernendis, dirigendis, etc. Necessitas 
vero rei inexistens exigit consilium Capituli quando res est ardua 
et ad Ecclesiae administrationem pertinens. 

Demum hactenus dicta locum habent quando Episcopus pro- 
cedit iure suo ordinario, nam in casibus in quibus procedit ut de- 
legatus Sedis Apostolicae, nullam Episcopus habet communionem 
cum Capitulo et sic non indiget eius vel consensu vel consilio 8 . 

ARTICULUS IV. 

De relatione Capituli cum Dioecesi sede vacante 
et praecipae de Vicar io Capitulari. 

504. Ut prinmm sedes episcopalis vacat sive per obitum, sive per 
renunciationern, sive per translationem Episcopi *, eius tola pote- 
stas sive ordinaria sive delegata a iure (non vero speciatim man- 

Cf. DE LUCA discept. I de Canon. 

2 Trid. Sess. V, Gap. I de Reform. 

3 FAGNANUS in Cap. Ad audientiam de Eccl. aedif. n. 35. 

* Sede impedila, seu cum Episcopus vinculo suae Ecclesiae non quidem so- 
lutus, sed lamen vi externa impeditus est in suo raunere exercendo, Capitulum ne- 
quit Vicarium Capitularern constituere, id siquidem nonnisi diremplo spirituali Epi 
scopi cum sua Ecclesia coniugio fieri debet. In uno speciali casu Capitulum, sede 
impedila, Vicarium conslituere debet, scilicet cum Episcopus a paganis vel schis- 
maticis vel haereticis captus est. Sed stalim Summus Pontifex ea de re moneri 
debet, qui aut Vicarium a Capitulo deputatum eonfmnabil, aut alium administra- 



398 PARS I. DE PERSONIS 



data) ad Capitulum cathedralis ecclesiae devolvitur et ab eo in Vi- 
carium capitularem privative atque irrevocabiliter, quern inter octi- 
duurn eligere tenetur l . Quamvis vero Gapitultim ad unum tantum 
membrum fuisset reductum, potest hoc Vicarium deligere, dum- 
modo non eligat se ipsum 2 . 

505. Diximus privative atque irrevocabiliter, nullam siquidem 
jurisdictions partern potest Gapitulum sibi reservare, neque ad certum 
et deQnitum tempus Vicarium ipsum constituere, rnultoque minus 
removere, sed ipse in officio permanere debet quousque novus Epi- 
scopus litteras apostolicas de collato sibi episcopatu Capitulo, vel 
Capitulo deficiente, ei exhibuerit qui ad normam sacrorum cano- 
num, vel ex speciali S. Sedis dispositione vacantem dioecesim ad- 
ministrat, vel eiusrnodi administratorem seu Vicarium deputat 3 . 
Ad libitum vero Capituli est tempus octidui restringere, dummodo 
in fraudem id non fiat, vel totum impendere ; non potest autem 
terminum ipsum prorogare. Hinc si intra illud temporis spatium 
Vicarium non constituent, vel non confirmaverit Vicarium existen- 
tem, ipsius electio devolvitur ad Metropolitanurn, et si Ecclesia ipsa 
metropolitans vacet, aut exernpta, antiquior Episcopus ex suffraga- 
neis in metropolitana, et propinquior in exempta, Vicarium con- 
stituet, nisi re Integra praeveniat Capitulum, nioram purget et Vi 
carium constituat 4 . In casu absentiae, Vicarius ipse, non Capitu 
lum alium loco sui deputare potest. 

torem dabit. Excipiendi sunl autem casus : 1) si taliter captus non ita arete custo- 
diatur, ut ipsi eiusque dioecesanis facile non sit saltern per litteras inter se agere, 
turn enim Episcopi iurisdictio nee suspensa, nee ad Capitulum devoluta eensebitur. 
S. Congr. Gone. 7 Aug. 1683. 2) Si captus Episcopus Vicarium Generalem reliquerit, 
qui dioecesim administret. Cf. decretum Sac. Congr. Epp. el Reg. die 3 Maii 1862, 
quo electiones Vicariorum Capitularium in regno Neapolilano, Episcopis e suis se- 
dibus eiectis, factae, nullae et irritae, electores vero, nee non ipsi electi Vicarii, 
censuras ineurrisse declarantur. 

1 Pius IX, Constitutio Romanus Pontifex, 5 kal. Sept. 1875. 

* Sac. Congr. Cone. 12 Martii 1672. 

3 Pius IX, Const, cit. 

* Ex GARCIA p. II, cap. 7. 



LIBER I. DE CLERICIS 399 



Porro tempus octidui currit non a die notae vacationis, sed a die 
scientiae de vacatione, quae quidem seientia debet esse certa et 
non sufficit praesumpta. Hinc quando agitur de vacatione per trans- 
lationem, duo meminisse oportet. Alterum est, tempus octidui de- 
currere a die quo Gapitulo innotuit, Upiscopum fuisse per Sum- 
mum Pontificem in Consistorio absolutum a vinculo prioris Eccle- 
siae, etiam nondum capta possessione alterius Ecclesiae, imo nee 
litteris expeditis : alterum est, notitiam certam de tali absolutione 
inesse Capitulo censeri, quando id innotuerit etiam ex testimonio 
seu documento Secretarii Sacri Collegii. 

506. Praeter Vicarium Capitularem debet etiam Capitulum ad 
formam Concilii Tridentini unum vel plures oeconomos de suo gre- 
mio deputare, sede vacante, ad curam gerendarn rerum ternpora- 
lium ecclesiae cathedralis. 

507. His autem preenotatis, inquiremus: 1) quomodo facienda 
sit electio Vicarii a Capitulo; 2) quis et qualis eligi debeat in Vica 
rium ; 3) quaenam ei insit potestas et iurisdictio : 4) denique quando 
Vicarii Capitulaiis olliciurn expiret. 

508. lam in electione Vicarii non est necessarium ut ea fiat per 
vota secreta, requiritur tamen et sufficit pluralitas votorum. Notat 
Pignalellus l quod si aliquis propter non habitam pluralitatem voto 
rum fuerit invalide electus, non potest haec electio revalidari per 
subscriptionem litterarum patentium factam a maiori parte Cano- 
nicorum, quia vota dari collegialiter debent et in Gapitulo, ita ut non 
sufficiat consensus postea datus a Ganonicis ut a singulis. Porro illud 
tenendum est vitiari 2 electionem et reddi nullam , si aliquis ido- 
neus reiiciatur a numero concurrentium et eligendorum. 

509. Quoad requisitas qualitates, Vicarius debet eligi qui saltern 
sit doctor aut licentiatus in hire canonico vel alias quantum fieri pot- 
erit idoneus, et si unus tantum sit his qualitatibus praeditus in Ga 
pitulo, ille eligi debet; si secus, poterit eligi extra gremium ipsius 



1 PIGNA.TBLLUS t. I, consult. 25, n. 7. 

2 Ex eod. PIGNATELLO torn. VI, consult. 92. 



400 PARS I. DE PERSONIS 



Capituli. Ceterum illae qualitales quae in Vicario General! exqui 
runtur, etiam Vicario Capitulari inesse debent. 

510. Quoad eius vero potestatem, notandum quod Vicarii Capitu- 
laris iurisdictio nou solum est similis potestati Vicarii episcopalis, 
sed etiam ipsa est amplior. Sane sine speciali mandate Capituli, Vi 
carius ea potest exercere, quae sine mandato Episcopi Vicarius Ge- 
neralis peragere non potest. Speciatim potest Vicarius Gapitularis 
concursum ad paroecias indicere et celebrare; potest a patronis 
praesentatos instituere; visitat dioecesim post annum a postrema 
visitatione interlapsum ; Synodum dioecesanam indicere potest post 
anni lapsum, non autem provincialern. cuius cogendae ius non Ca- 

* 

pitulo metropolitano, sed antiquiori provinciae Episcopo tributum 
est. Tandem in re Cone. Trid. Vicarius Gapitularis a die quo sedes 
vacare coepit dimissorias ad ordines suscipiendos dat tantum ar 
ctatis, vel occasione beneficii recepti, hoc est iis qui beneficium 
obtinent cuius causa intra cerium tern pus promoveri ad certum 
ordinem debent, vel occasione beneficii recipiendi, puta iis qui 
nullum quidern beneficium obtinent, sed a patrono praesentantur 
ad beneficium quod certum praesentemque ordinem requirit ; non 
posset autem eas concedere arctatis pro assequenda pensione. Post 
annum vero etiam aliis titulo patrimonii vel pensionis etc. , si id 
necessitas Ecclesiae vel utilitas exposcat. Potest autem intra sedis 
vacantis annum concedere dimissorias ad primam tonsuram non 
arclato. Ubi Cone. Trid. receptum non est, Vicarius Capitularis 
poterit intra annum sedis vacantis concedere dimissorias etiam non 
arctatis, ex dispositione iuris communis expressa in Decretali Bo- 
nifacii VIII l , cui decretal!, ubi Trid. est receptum, derogatum est 
ab eodem. Ila potest eas expedire cui ab Episcopo in mortis articulo 
concessae fuerunt. Potest denique dispensare ab interstitiis. Cum 
vero nequeat ea peragere quae innovationem vel alienationem sa- 
piunt, hinc sequitur: 1) Vicarium Capitularem non posse benelicia 
conferre , quae sede viduata pastore vacant vel quae antea vaca- 

1 Gap. 3 Cum nullus de temp, ordin. in 6. 



LIBER I. DE CLERICIS 401 



verint ; 2) non potest alienare bona et iura ecclesiae cathedralis, 
nee bona mensae transferre ad mensam Gapituli, nee litem inchoare 
aut inchoatam prosequi super Ecclesiae bonis nee excardinare sa. 
cerdotes. 5) Abstinere debet ab erigendis Confraternitatibus eorum- 
que statutis probandis l . 

511. Quoad praeeminentias notasse sufficiat eidem deberi prae- 
cedentiam super omnes de Gapitulo, excepta Dignitate, vei alio qui 
Capitulum repraesentet 2 . Ei competit tarn in choro (juam in pro- 
-cessionibus locus a sinistris Dignitatis, vel si prima Dignitas SS. Eu- 
charistiae Sacramentum deferat, a sinistris primi et dignioris Ca- 
nonici Capitulum repraesentantis *. 

512. Denique Vicarii Capilularis officium eessat cum vacantis 
sedis vel administrator datus, vel uovus Antistes litteras a|)ostolicas 
suae nomination is Capitular! Vicario ostenderit. Huic ipse admini- 
strationis suae rationem reddere tenetur. 

1 Sac. Congi-. Ind. deer. i3 nov. 1878 prob. Leone PP. XIII. Vicarius non te 
netur ad applicationem missae pro populo. Sac. Ril. Gongr. i2 nov. 1831. 

2 Sac. Rit. Congr. 12 iunii 1638, 2 apr. 1667. 

3 Sac. Rit. Congr. 16 mi nil 1658. In expediendis actibus vicarialibus debet 
Vicarius uti sigillo capitulari. Sac. Rit. Congr. 28 raartii 1709. 



ZlTELLI-SOLIERI. 



402 PARS I. DE PEKSOXIS 



TITULUS III. 
De Collegiis Ordinis Admmistrativi. 

513. Ad rem ecclesiasticam administrandam non modo Ro- 
manus Pontifex, sed etiani Episcopi, Archiepiscopi etc. collegia seu 
Congregationes constituere solent, quibus negotiorum ecclesiastico- 
rum expeditionem comrnittunt. Haec collegia seu Congregationes 
Curiam ecclesiasticam efformant. Curiae nomen a celeberrima curia 
romanae reipublicae mutuatum est, quae duplex fuit, altera nempe 
pro negotiis religiosis, altera pro negotiis politicae administrationis 
gerendis. Est igitur nobis turn de Curia Romana turn do Curiis dioe- 
cesanis agendum. 

CAPLT I. 

DE ROMANA CURIA. 

514. Hie agirnus de Curia Romani Pontificis, quatenus R. P. est 
Caput totius Ecclesiae. 

Nomen Curiae sumimus stricto sensu, et ilia munera compre- 
hendimus quae ordinanlur ad exercendam iurisdictioneni conten- 
tiosani vel voluntariam, vel ad exercendam potestatem proprieex- 
ecutivam seu administrativam: adeo ut Curia Romana dividatur in 
Officia, Tribunalia, Congregationes. Ad Offlcia curiae pertinet acto- 
rum R. Pontificis executionem curare, ad Tribunalia iurisdictione 
contentiosa ius dicere, ad S. Congregationes leges latas applicare at- 
que interpretare , vel etiam lites expedire quatenus istae viam 
praepediant legum applicationi l . 

515. Antiquitus pro negotiis ecclesiasticis explendis Romani 
Pontilices opera utebantur et Conciliorum et praesertim praesbyterii 
Romani usque dum Cardinalitia dignitate constituta, Cardinales Ro 
mani Pontificis Senatum efformaverunt cuius opera R. Pontifex ute- 

1 Gfr. LEGA Praelectiones lib. 1, volum. 2. 



LIBER I. DE CLEHICIS 403 



batur etiam in certis determinatis negotiis explendis. Antequam 
R. Pontifices et praesertim Sixtus V. celeberrima constitutione 
u Jmtnensa Cardinales in Congregationes distribueret ad cerium 
negotiorum genus tractandum, Cardinales in unum convocabantur 
ad negotia explenda : eorum Conventus appellabatur Consistorium. 
Ante Consislorium iam existebant Officia, ex Consistorio orta sunt 
Tribunalia, et dein Congregationes proprie dictae constitutae sunt. 

ARTIGULUS I. 

De Officiis. 

516. Ad Curiae otficia pertinet Secretaria Status, Secretaria Me- 
niorialium, Secretaria Brevium, Cancellaria Apostolica. Dataria Apo- 
s tolica, Poenitentiaria Apostolica. 

1. - - Secretaria Status. 

517. Status Secretaria est oflicium quo Summus Pontifex cum 
aliis Principibus agit ad concordiam fovendam in vinculo fidei pro 
christianis moribus conservandis et tucndis praesertim inter catho- 
licos. Quod (it vel mediis Nunciis Apostolicis aut aliis Legatis, vel 
per acta quae ab eadem Status Secretaria dantur. Negotia vero gra- 
viora et extraordinaria ex consultu S. Gongregationis negotiis eccl. 
extraordinariis praepositae expediuntur. Praeter Secretarium hoc 
oflicium etiam Substitutum, aliosque officiaies habet. 

2. Secretaria Memorialinm. 

518. Huius Of ficii scopus est responsio <juae a R. Pontiiice di- 
recte ad supplices libellos pro recursibus ac querelis datur, vel 
supplicum libellorum transmissio alteri ofticio vel competenti S. Con- 
gregationi ut iuxta proprium stylum et ordinarias facultates nego- 
tium expediant. 

3. Secretaria Brevium. 

519. Hoc Oflicium incumbit in expediendas litteras Pontificias 
illis adhibitis formae solemnitatibus quibus Brevia a Bullis distin- 
guuntur. Secretaria Brevium erecta est pro expediendis brevibus, 
continentibus dispensationes quoad aetatem, illegitimitatem : saepe 



404 PAHS I. DK PEHSOXIS 



eoncurrit cum Dataria. Interdum oflicium Secretariae Brevium uni- 
tum est curn oflicio Secretariae Status. 

4. - - Cancellaria Apostolica. 

320. Antiquitus usque ad saeculum XII Cancellariae cura erat 
expedire litteras et diplomata pontiticia pro expeditione graviorum 
negotiornrn, quae in Gonsistorio deliberabantur. Saeculo XIII et XIV 
fere omnia beneficia maiora Romano Pontilici reservata snnt. loan 
nes 22 regulas Cancellariae constituit quibus huius Ofiicii compe 
tentia determinabatur. Hinc ne confusio gigneretur ob innumeras 
petitiones et concessiones beneficiorum aliarumque gratiarum, offi- 
cialis constitutus est ad determinandam datam collationis certi be 
neiicii unde nomen Ualarii et oflicii Uatariae, quod sua natura ordina- 
tum fuit ad praeparandas concessiones beneficiorum aliarumque gra 
tiarum sen dispensatioimm, sed expeditio per Bullas fit a Cancella- 
ria. Si agitur de beneiiciis cpnsistorialibus Cancellaria bullas expe- 
dit postqnam decreta collationis ab ipso Consistorio exceperit; si 
agitur de beneficiis minoribus vel de aliis promissionibus decreta 
accipit Cancellaria a Dataria Apostolica. In orficio Cancellariae 
praeest Cardinalis qui dicitur Vice-Cancellarius. Postea primum lo 
cum tenet Cancellariae Hegens tjui bullas examinat et si quis error 
irrepserit tune corrigit, illos absolvit qui inculpabiliter in Regulas 
Cancellariae errarunt, aliasque gratias concedere potest. Sequuntur 
inde Officiates inter quos adsunt Praesidentes de parco Maiori, vel 
Abbreviatores: eorum est scribere litteras apostolicas breviaturis 
consuetis utentes. Hi subscribunt fere omries Bullas per Cancella- 
riam emissas. Accedit deposilarius generalis plumbi et Plumbator cum 
Bullae plumbeo sigillo sigillentur. Ad Gancellariae Otliciales pertinct 
etiam depositaries generalis vacabilium. Cum enim antiquitus Ae- 
rariuin Pontificium inopia premeretur, Romani Pontiiices munera 
nonnullorum ollicialium venalia non quoad administrationem sed 
quoad redditus qui ex taxis colliguntur quae a fidelibus ob gratias 
vel beneficia accepta solvuntur, reddiderunt, ac ilia ofiicia tribuerunt 
digno atque idoneo, qui in antecessum solveret pecuniae sumrnam 



LIBER I. DH CLKHICIS 405 



respondentem redditibus ab offlciali in ofh cii administratione perci- 
piendis. 

Quae concessio non in perpetuum seu cum iure officium trans- 
inittendi ad haeredes facta fuerat , sed quousque morte naturali 
vel iuridica oflicium vacaret. Ita haec officia dicta sunt vacabilia 
ut ab aliis officiis civilibus capitolinis distinguerentur, quorum ex- 
ercilium ad he redes vel per se vel per alterum consensu tamen 
superioris pertinebit. Hodie pauca habentur in Curia officia venalia 
vacabilia, sed aliqua habebantur penes Datariam, Cancellariam. 
Memorandus est Motus proprius Leonis XIII diei k lulii 1898 quo 
solernniter edicuntur abolita vacabilia officia. 

5 Dataria Apostolica. 

521. In Dataria nonnullae gratiae prorniscue conceduntur cum 
Secretaria Brevium Decretorurn; aliae vero privative a dataria ex- 
pediuntur. Sicuti Gancellaria Apostolica dici potest Officium gratiae 
expeditae, ita Dataria officium dicitur gratiae concessae. Ad Data 
riam Apostolicam perlinet privative 1. Gollatio beneficiorum mino- 
rum quae ex Regulis Cancellariae aut ex iure communi sunt S. Sedi 
reservata, confirmationes induUorum et privilegiorum antea con- 
cessorum. 2. Omnes dispensationes concedendas in foro externo 
({iioad malrimonii impedimenta, quoad irregularitates, vota et iu- 
rarnenta. 3. Similiter quoad res beneficiales concedit beneplacita 
apostolica super alienationibus aliisque conventionibns in bona be- 
neficialia quando valor excedat summam decem ducatorum auri 
de Camera. 4. Tandem alia expedit necessaria negotia unius aut 
alterius recensiti generis. 

522. Decisiones quae a Dataria prornanant, ipsius Pontificis im 
mediate auctoritatem habent; hinc non datur appellatio, querela nee 
aliud remedium ad impugnanda acta Datariae ratione nullitatis, aut 
cuiuslibet alterius actionis. Constat Cardinal! Prodatario qui tempus 
datae gratiae adnotat, Praelato Subdatario cuius est Brevia subscri- 
bere et Transumpta Datariae ac vices-Datarii in genere fungitur, 
Auditore qui de mandate Cardinalis Prodatarii aliqua negotia explet. 



406 PAHS I. DE PKKSOMS 



Oflicialis qni negotia beneficialia maiora tractat hodie ex dis- 
positione Leonis XIII ab anno 1898 appellatur Officialis beneficia- 
lium et Consultor legalis. Si quLs impugnare vellet collationem be- 
neticii quod ad se pertinere putat, per se vel per procuratorern in 
Dataria apponit clausulani Mkil transeat. Elfectus est suspendere 
expeditionem litterarum Apostolicarum. Ille contra quern suspensio 
expeditions obtenta est cilat opponentem petens : lacerari nihil 
transeat etc. Sequitur conlenlio inter opponentem eiusque procura- 
torem et adversariurn eiusque procurutorem. Si controversia ardua 
sit, negotium vel ad S. C. Concilii vel ad S. Congregalionem Epi- 
scoporum et Regularium remitliluiv 

6. - De Poenilentiaria Apostolica. 

523. A Sacra Poenitentiaria absolutiones conceduntnr a casibus 
Romano Pontifici reservatis, dispensationes ab impedirnentis matri- 
rnonii occultis, vel etiam ab impedimentis notoriis si oratores pau- 
peres , absolutiones ab irregularitatibus ex homicidio, et a simo- 
niacis beneficiorum collationibus l . Ceterum cerium est quod ea 
quae decernuntur pro foro externo regulariter et de se valent 
quoque pro foro interno , sed non vice versa 2 . S. Poenitentiariae 
offlcium constituunt Maior I f oenitentiarius Gardinalis, et Regens 
quibus cooperantur Theologus, Dalarius, Canonista, Corrector, Sigil- 
lator, ac nonnulli Secretarii et Scriptores nee non Minores Poeni- 
tentiarii, qui in tribus Romae Basilicis ad audiendas confessiones 
cum certis facultatibus a Maiori Poenitentiario constituuntur. 

AKTIOULUS II. 

De Sacris Tribunalibus. 

524. Ad Sacra Tribunalia pertinent Rota Romana, Signatura iu- 
stitiae, Signatura gratiae ac Camera Apostolica quaeque propriae 

1 Benedictus XIV Gonstit. Pastor bonus anni 1744. Gfr. Constit. In Aposto 
lica 1744. 

8 Gfr. D. THOM. Quodl. I, 12; SUAREZ De cms. 41. 



LIBER I. DE CLKHICIS 407 



Curiam iustitiae constituunt, sicut Offieia supra enarrata dicuntur 
ad Curiarn gratiae pertinere. 

1. De S. R. Rota. 

525. Hoc Tribunal a loanne XXII. anno 1326 constitutum est 
ad recognoscendas ac decidendas contentiones in forma iudiciali. 
Circa nominis originem inter doctores quaestio est *. Eius mem 
bra auditores ab antiquo officio appellantur audiendi causas et ad 
Romanum Pontificem referendi. Sixtus IV voluit ut 12 essent qui- 
bus praeest antiquior qui decanus nuncupatur. Hoc Tribunal co- 
gnoscit de causis ut plurimurn civilibus quas ipsi iudicandas tradit 
expresso mandate Romanus Pontit ex ; atque hoc speciale habet ut 
causae in prima sen ulteriori instantia in ilia terminatae, in gradu 
appellationis in tertia, ulterioribus instantiis in eodem iterum com- 
mitti debeant 2 . Eius iurisdictio est ordinaria in cognoscendo, sed 
delegata in pronunciando. Tribunal S. Rotae censetur uti a S. Sede 
distinctum, adeo ut ab eius sententia ad Romanum Pontificem pro- 
prie appellari potest. S. Rotae Tribunal semper iuxta ius latum sen- 
tentias rigorose edere debet , quod in all is Gongregationibus non 
verificatur in quibus aliquando a iuris rigore declinari solet. Huius 
Tribunalis proprium est : 1) Ut nulla causa per se ei subiaceat nisi 
specialis Romani Pontificis commissio interveniat; 2) illas causas 
iudicat quae ad Romanum Pontificem perlatae ab eodem Romano 
Pontifice ei assignantur ut cognoscantur et terminentur. Quare hoc 
Tribunal non procedit ad partium instantiam, nee publice advoca 
tes et procurators audit , sed scriptas probationes ac defensiones 
recipit partiumque advocates prhatim audit. Huic Tribunal! causae 
omnes spirituales totius orbis committuntur, speciatim vero causae 
civvies ex Statu Ecclesiastico committebantur. Notat clarissimus 
De Luca quod etiamsi eius sententiae vim Pontificiam non habe- 
rent, tamen ob legum scientiam ac itidicurn inlegritatem, magnam 

1 Gfr. DE LUCA Relat. Cur. p. 2. disc. 22; Bomx de Roman a Curia; ANDREUCCI 
Hierai chia. 

* DE LUCA Praelectiones L. 1. 



408 PARS I. DE PERSONIS 



auctoritatem ac celebritatem in toto Orbe eius sententiae consecu- 
tae sunt *-. 

Verum cum ob recentiorem rerum publicarum eversiouem , 
Sanctae Sedis civilis principatus ablatus fuerit, tribunalia ordinaria 
quiescere coeperunt. Quare S. Rotae Tribunal a Romano Pontifice 
Lone XIII adiunctum est ad S. Rituum Congregationern ut cum voto 
deliberativo decidat collegialiter ac iuxta SS. LC. stylum quaestio- 
nes circa valorem iuridicum processuum qui in causis beatificationis 
ac sanctificationis conliciuntur. Quaestiones etiam circa praesertim 
praeeminentias aliaque iura, aliquando Cardinalis Praefectus S. Con- 
gregationis Sacrorum Rituum ad Sacram Romanam Rotam re- 
mittit. 

2. De Signatura lustitiae. 

526. Signatura iuslitiae est quoddam Tribunal supremum in- 
stitutum ad quaestiones decidendas circa res ecclesiasticas, vel etiam 
in Statu Pontificis res profanas tractandas 2 . Alexander VI anno 1492 
hoc tribunal a Signatura gratiae distinxit. In Negotiis civilibus omnia 
Tribunalia Status non exclusis Rota Romana, Camera Apostolica, Si- 
gnaturae iustitiae subdebantur. Quoad Negotia ecclesiastica S. Gon- 
gregationes huic Tribunal! non subduntur. Gonstat hoc Tribunal 
ex Cardinali Praefecto ac pluribus Praelatis qui dicuntur votantes 
signaturae, aliisque referendariis. 

3. De Signatura Gratiae. 

527. Signatura Gratiae est Tribunal ipsius Rornani Pontificis, 
quo gratiae extraordinariae conceduntur etiam in rebus contentio- 
sis in quibus Supremi Pontificis auctoritas requiritur, veluti si fa- 
cultas appellandi impertiatur in ea causa in qua appellatio non ad- 
mittitur. Ad Signaturam gratiae cui praeest ipse R. Pontifex perti- 

1 DE LUCA Relat. Cur. p. 2, disc. 22; DE LUCA Praelectiones h. loco. 
s Gfr. DE LUCA op. cit., disc. 3i. 



LIBER I. DE CLERICIS 409 



nent Cardinalis Poenitentiarius Praefectus, Cardinalis Vicarius, alii- 
que Cardinales, aliique Praelati qui votantes appellantur. 

4. - - Camera Apostolica. 

528. Hoc Tribunal quod Aerario praeest . iurisdictionem in 
quasdam causas praesertim fiscales habet. Antiquitus hoc munus ad 
archidiaconum pertinebat, nine ad Gardinalem Camerarium vel Ca- 
merlengum etiarnsi de facto ad minist ratio Thesauri ad Camerae Au- 
diloreni pertineret. Hodie ex universa Eeclesia ad Cardiualem Ca 
merarium cui praeter Auditorem alii subsunt iudices ac Clerici 
de Camera, lites deferri possunt inter fiscum ac privates. Cardi 
nalis Camerarius Status regimen a rnorte Romani Pontificis suscipit. 

ARTIGULUS HI. 

De Sacris Romanis Congregationibus. 

529. Praeter officia, ac Tribunalia hae enumerantur SS. RR. 
Congregationes nempe, Congregatio Concistorialis, Congregatio super 
promo vendis ad Episcopatum, Congregatio S. Officii, Congregatio 
Indicis, Congregatio Concilii Tridentini interpres, Congregatio SS. Ri- 
tuum, Congregatio Episeoporum et Regularium, Congregatio de Pro 
paganda Fide, Congregatio super negotits ecclesiasticis extraordina- 
riis, Congregatio Indulgentiarum et SS. Reliquiarum, Congregatio 
supra Residentia Episcoporum, Congregatio Immunilatis ecclesiasti- 
cae , Congregatio Caeremonialis , Congregatio Fabricae S. Petri , 
Congregatio Peculiaris Studiorum. 

1. - - Congregatio Consistorialis. 

530. u Consistorium, a consistendo, est Congregatio seu adunatio 
quae per Paparn cum Collegio Cardinalium in forma Senatus in eius 
apostolico Palatio fit . Triplex est Consistorium nempe Ordinarium 
seu secretum, publicurn seu solemne, et semipublicum. Illud con- 
stat solum Cardinalibus Praefecto Romano Pontifice, ad istud etiam 
Praelati inferiores ac otticiales Romanae Curiae intersunt. In pu- 



410 PAHS I. DE PKHSOMS 



blico Consistorio conceduntur a Romano Pontifice solemnes audien- 
tiae, excipiuntur Legati a Latere et Principes, galerum rubrum neo- 
Cardinalibus irnponitur, et processus Ganonizationis concluduntur. 
In Secreto Consistorio de novis Cardinalibus creandis, et de novis 
Episcopis eligendis agitur, nee non de Episcoporum renunciatione, 
translatione, depositione, de palii coricessione, de novis erigendis, 
deque veteribus coarctandis dilatandisque episcopatibus concluditur. 
In hoc Consistorio Roman! Pontificis allocutiones habentur, ac de 
gravibus riegotiis in genere Rornanus Pontifex agit. In Semipu- 
blico de causis Canonizationis agitur. Huic intersunt etiam Epi- 
scopi ac Aichiepiscopi qni in Curia reperiuntur ac votum dare eis 
permittitur l . 

Congregatio Concistorialis, veluti praepa ratio huic Consistorio, a 
R. P. Sixto V instituta est 2 : eius est examinare ac agere de ne- 
gotiis de quibus in Consistorio decidendum est. 

j5 2. - - Congregatio super prornouendis ad Episcopatnm. 

531. Haec Congregatio a R. P. Benedicto XIV instituta est 3 . Quin- 
que Cardinalibus constat, eiusque otficium est perquirere quinam ad 
Episcopatum promo\endi sint. Eius Secretarius est Auditor Came- 
rae Apostolicae. Verum hodie haec Congregatio abolita est, eiusque 
otficium ad Sacram Congregationem S. Otlicii delatum est 4 . 

8. - - Congregatio S. Of/lcii sea S. R. Inqnisitionis. 

532. S. Congregatio S. Oflicii seu Inquisitionis Universalis, Romae 
instituta est anno 1542 a Paulo HI 5 praesertim contra haeresim 
Luteranam. Pius IV 6 , Pius V 7 , Sixtus V 8 hanc Congregationem 

1 Cardinal. DE LUGA II Dollor Yolgare; DE LUCA Praelectionts. 
s Constit. Immensa, 22 Ian. 1588. 
3 Const, Ad Apostolicae, 17 Oct. 1740. 

* Motus Proprius R. P. Pii X, 17 Dec. 1903. 
" Const. Licet ab initio. 

6 Const. Cum nos. 

7 Constitutionibus Inter; Cum felicis. 

* Const. Omnes. 



UBER I. OK CLERICIS 411 



adprobarunt ac pluribus privilegiis dotaverunt. Huius Congregatio- 
nis Praefecturam gerit ipse Romanus Pontifex, noniuillis S. R. E. 
Cardinalibus qui generales inquisitores appellantur. Inler huius Con- 
gregationis Officiales enumerantur Commissarius iudex ordina- 
rius , Assessor Commissarii Consiliarius, Fiscalis Notarius aliique. 
Accedunt Consultores et Qualified tores qui a S. Congregatione de- 
legati censuram de scriptis editis ferunt l . OHiciales omnes ac Con 
sultores. sub poena excommunieationis ipso facto incurrendae, se- 
cretum servare tenentur. Ad hanc Sacram Congregationem omnes 
causae pertinent respicicnles haereticam pravitatem, apostasiam a 
fide, magiam, sortilegia, divinaliones, sacra men torn m abusus etc. 
In pluribus cumulative cum Magislro S. I alatii aut S. Indicis Con 
gregatione iurisdictionem exercet. Huius Sacrae Congregalionis de- 
crela vim legis habere doctores maxime notae docent 2 , eliamsi eius 
decrela nee int allibilia nee irreformabilia sint. Aliter dicendum es- 
set si R. Pontifex S. Otlicii decisionern suani faceret , eamque per 
Constitutionem publicaret ac ab omnibus servari iuberet. 

4. - - 5. Congregatio Indicis. 

533. Cum apparuerit iusufficiens index iibrorum prohibitorum a 
S. Tridentino Concilio confectus ac a R. P. Pio IV publicatus 3 , 
nova Congregatio Indicis inslituta est ad pravos libros examinan- 
dos atque nominatim damnandos. Pius V primus hanc Congrega 
tionem constituit quam RR. PP. Gregorius XIII, Sixlus V, et Cle 
mens VIII confirmarunt ac facultatibus auxerunt *. Constat pluri 
bus Cardinalibus, ex quibus unus Praefectus existit: Assistens per- 
petuus Magister S. Palatii est , Secretarius ex Ordine Fratrum 
Praedicatorurn eligi solet. Munus prohibendi pravos libros ab initio 
ad S. Congregationem S. Ofiicii pertinebat, sed postea auctis supramo- 

1 Bened. XIV, Const. Sollicita, 3, 9 lul. 1733. 

* Cfr. Benedict. XIV, Quaesl. Can. q. 6, n. 8, aliosque; Cir. DE LUCA. Praele- 
ctiones h. 1. 

3 Oonslitut. Dominici regis. 

* Benedict. XIV, Const. Sollicita, 9 lul. i7o3. 



412 PAHS I. DE PERSOMS 



dum negotiis, haec Congregatio Indicis inistituta est. Verum licen- 
tia legendi libros prohibitos non solum a Congregatione Indicis, sed 
etiarn a S. Congregatione S. Oflicii conceditur. Notanda hac in re 
est constitutio Officiorum ac muncrum Leonis XIII in qua decen: 
[ndicis regulae Tridentinae abolitae sunt , quaque statutum esl 
1) quid prohibeatur per decreta generalia ; 2) quibus poenis punian- 
tur horurn decretorum violatores; 5) quid iuris quoad pravorum li- 
brorum denunciationern ac censurarn etc. 

5. - - S. Congregatio Concilii Tridentini. 

534. Pius IV P. M. Acta Concilii Tridentini confirmavit, ac prohi- 
buit - quominus commentaria ac interpretations vulgarentur , eo- 
demque anno Cardinalium Congregationem constituit * cuius esset 
decretorum Tridentinorum observantiam curare. Pius V ac Sixtus V 
hanc Congregationem confirmaverunt , eique potestatem dederunt 
Tridentini decreta circa res disciplinares ac circa morum refor- 
mationem consulto Pontifice interpietandi *. Ceterum facultas exe- 
quendi Tridentinos canones haec S. Congregatio cumulative cum 
Congregatione super Negotiis Episcop. et Reg. exercet. 

Quare haec S. Congregatio agit de residentia Episcoporum et 
beneticiatorum, absentiae liccntiam concedit; facultatern concedit re- 
ducendi onera missarum, causas matrimoniales etiam circa matri- 
monii valorem pertractat. de irregularitatibus quaestiones agitat nee 
non circa excardinationes vel incardinationes clericorum, de resti- 
tutione in integrum circa professionem religiosam etc. etc. 

Haec S. Congregatio constat ex pluribus Cardinalibus quorum 
unus est Praefectus, ex Secretario, ac aliisve Oflicialibus. 

Huic Congregationi adnexa est Congregalio Praelatorum Ro- 
manae Curiae pro recipiendis relationibus ab Kpiscopis super statu 
dioeceseon, necnon alia Congregatio specialis pro Conciliorum Pro- 
vincialium revisione. 

1 7 Febr. 1897. 

2 Benedictus Deus, 4 Febr. 1564. 

3 Gonslit. Alias nonnullos. 

* Gonstit. Immensa, 25 Mart. 1587. 



LIBER I. DE CLERICIS 413 



6. - - S. Conyregatio SS. Ritnnm. 

535. Sixtus V hanc instituit Congregationem l . Eius munus du 
plex est nempe ordinarium, et extraordinarium. Ordinarium munus 
circa sacros ritus sese evohil ac vel contentiose vel in via gratiosa 
negotia explet. Quare ad hanc Sacram Congrogationem quaestiones 
pertinent de praeeminentiis, de praecedentiis in processionibus, 
et ipsa curat ut caeremoniae inolitae restituantur, aliae reformen- 
tur etc. etc. Praecipue notandum est ad hanc S. Congregationem 
processus pertinere circa Sanctorum canonizationem , qua in re 
haec S. Congregatio cum cautela ac rigido examine procedit. 

Constat haec S. Congregatio plurihus Cardinalibus quorum unus 
Praefectus existit. Constat ex Secretario, ex Fidei Promotore, cui 
adiungilur Assessor vel sub (idei Promoter etc. 

Decreta ac responsiones quaecumque ab ipsa proposilis du- 
biis scrip to formaliter editae eamdem habent auctoritatem ac si ab 
ipso Pontilice promanarent, quamvis nulla Romano Pontifici facta 
sit relatio, uti declaravit ipsa S. Congregatio die 23 Maii 1846. Cla- 
rissimus Barbosa refert declarationes S. C. Sacrorum Rituum vim 
legis habere 2 , ac ipsam S. Congregationem die 11 Augusti 1652 
iussu Urbani VIII praecepisse suis declarationibus fidem non esse 
adhibendam nisi in forma authenlica sint. Invelerata consuetudo 
non derogat legibus ab hac S. Congregatione emanatis 3 , imo eius 
decreta contrariae derogare consuetudini dicenda sunt 4 . 

7. - - S. Congregatio super Negotiis Episcoporum et Regularium. 

536. Haec Sacra Congregatio a Summo Pontitice Pio V originem 
habuit, at Sixtus V eidem otlicia tribuit 5 , imo ex duabus Gongre- 
gationibus Episcoporum et Regularium anno 1601 una facta est 
Congregatio. 

1 Gonstit. Immensa. 

8 Summa Apostol. decis., v. Congreg. 

3 S. G. R. 3 Augusti 1839 in causa Triventina. 

k S. G. R. 11 Sept. 1847 in Angelopolitana. 

* Conslit. Immensa. Gfr. DE LUCA de Relat. ad Guriar.i p. 2, disc. 16, n. i. 



414 PARS I. DE PKRSONIS 



Ad hanc Sacrani Congregationem pertinet petitiones Episcopo- 
rum et Praelatorum nullius vel quasi-nullius dioeceseos accipere, 
eorum difficultates solvere, ffiiaestiones dirimere, Ecclesiarum causas 
praesertim iurisdictionern attingentes cognoscere atque ex oflicio 
vel pro petitione componere ; insuper, iis exceptis quae Concilii 
Tridentini decretorum interpretationem spectant, ad hanc S. Con 
gregationem causas in rebus Ecclesiasticis inter Gapitula aliosque 
delinire, visitatores aut vicarios apostolicos in dioeceses mitlere, de 
removendis ab offlcio Episcopis vel Vicariis Capitularibus agere, bo- 
norum ecclesiasticorum alienationem contlcere. Notandum est quod 
Pius VII l ad hanc Sacram Congregationem appellationes norninatim 
in causis criminalibus detulit. Haec Sacra Congregalio a Card. De 
Luca dicitur occupatissima atque in negotiorum multitudine 
omnium maior et in Relat. ad Curiam disc. 16, n. 24, Cardinalis 
De Luca de hac S. Congregatione haec habet : Habet ista Congre- 
gatio latas habenas agendi etiam de illis negotiis, quae aliarum Con- 
gregalionum peculiaria sunt, unde propterea (ut Urbanus dicere 
solebat) ista videtur Congregatio quodammodo universalis, exceptis 
causis, quae directe fidei quaestiones concernunt, sive formalem 
interpretationem Concilii Tridentini; in reliquis licet adsit Con 
gregatio Concilii, attamen de iis quae concernunt executionem vel 
observantiam eiusdern Concilii eiusque decretorum cognoscit. Prout 
etiam licet adsit Congregatio Rituum, cuius peculiare munus est 
cognoscere ac decidere controversias super praecedentiis aliisque 
ecclesiasticis praeeminentiis inter ciericos saeculares et regulares, 
ac eliarn super his quae praetenduntur per laicos in functionibus 
ecclesiasticis; adhnc tamen ista Congregatio istas causas cognoscit. 
Ideoque privativa singularis dictae Congregationis Rituum versatur 
in praescribendo ritu super divinis ofliciis, ac etiam super canoni- 
/atione Sanctorum . Quoad Regulares vero haec S. Congregatio 
regularium querelis respondet , controversias dirimit , licentiam 
transeundi ad strictiorem religionem concedit; de apostatis et eie- 

1 Gonstit. Post diuturnas. 



LIBER I. DE CLEHICIS 415 



ctis nec non de fugitivis a Religione iudicat; apostoliearum Con- 
stitutionum atque regularurn singnlarum Ordinum ac Religiosarum 
Congregationum observantiam procurat; rem agit de monialium 
clausura , monasteriorum erectionem ac suppressionern decernit ,. 
atque tandem omnia peragil, quae Religionum et Regularium bo- 
num regimen et directionem conceniunt l . 

Haec Sacra Congregatio constat ex pluribus Cardinalibus quo 
rum uuus est Praefectus qui a Secretario, Subsecretario et Auditore 
adiuvutur. Negotia maioris ponderis quaeque circa cjuaestiones juris 
versautur, ad Congregatiouem Cardiiialium Generalem remittuntur; 
quae vero minora stint a Cardinali Praefecto, Secretario. substitute 
el auditore in congressu , quern bis in hebdomada habent , expe- 
diuntur. 

Congregationi Episcoporum et Regularium hodie unita est Con 
gregatio super disciplina et statu Regularium 2 , iarn ab Innocenlin X 
instituta, quaeque postquarn diversimode immutationes a Romanis 
Pontificibus Clernente IX, Innocentio XII, et a Pio IX acceperit, tan 
dem propter negotiorum communitatem cum Congregatione Kpi- 
scoporum et Regularium unita est. 

>; 8. - - 5. Congregatio Propagandae Fidei. 

537. S. Congregatio Fidei Propagandae a Romano Pontifice Gre- 
gorio XV 3 ad catholicam fidem inter haereticos et inlideles propa- 
gandain instituta est. Haec Sacra Congregatio missionarios mittit 
facultatibus praeditos amplissimis in longinquas regiones, singulis 
missionibus territorium assignat quod in Vicariatum Apostolicum 
erigit cui Missionarius Episcopus qui Vicarius Apostolicus nominatur 
praeficitur quique coeteris Missionariis praeest. Hac de causa praeter 
ordines religiosos quorum alumni ad Missiones mitti solent, I rba- 
nus VIII 4 Romae Collegium Urbanum Fidei Propagandae instituit. 

1 DE LUCA praelecliones h. 1. DB LUCA op. cit., n. 26. 

2 Motus Proprius R. P. Pii X, die 26 mail 1906. 

3 Gonstitut. Inscrutalrili Divinne Providentiae tircano, X Kal. Jni 1622. 
v Const. Rommws Pnntifcx. 



410 PARS I. DE PEKSONIS 



luxta ea quae in Const! tutione Inscrtitabili Gregorius XV 
decernit, ad hanc S. Gongregationem pertinent omnia et singula ne- 
gotia ad fidem in universum orhein propaganJam, Missionaries ad 
Missiones oinnes mittere vel mutare etc., super quibus negotiis ne- 
cessarias ac opportunas S. Congregatio habet facilitates etiam in iis 
quae per se spccialem ac expressarn requirerent inentionem. Con- 
slat Gardinali Praefecto, Secretario ac pluribus Cardinalibus, Secre- 
tariae Ofh cialibus ac consultoribus. Pius IX l hanc Congregationem 
in duas paries divisit, quarum altera est pro Latino, altera pro Orien- 
tali ritu cui sub eodem Cardinal! Praefecto alius Secretaries assi- 
gnalus est. Haec S. Congregatio iurisdietionem exercet in Collegium 
Urbanum, in ornues Missionaries, in Yicariatus Apostolicos, in Ec- 
clesias Angliae, Hiberniae, Staluum Foederatorum Americae elc. 

9. - - Congregatio super negotiis ecclesiasticis extraordinariis. 

558. Usque ad Romanum Pontiticem Pium VI de negotiis gravio- 
ribus Sedis Apostolicae ac universalis Ecclesiae Summus Pontifex in 
Consistorio cum Cardinalibus agebat ; et si de illis publice ac cum 
omnibus Cardinalibus agere non expediebat, S. Pontifex Congrega 
tionem specialem Cardinalium modo extraordinario et pro lubito 
deputabat, quae Congregalio Status dicebatur 2 . At Pius VI propter 
excrescentes ditficultates inter S. Sedem et civilia gubernia, et prae- 
sertim Galliam, ac aucta graviora negotia, anno 1793 Congregatio 
nem lixam ac permanentem instituit quae super negotiis ecclesiasti 
cis Regni Galliarum nuncupata fuit, quaeque a Pio VII ad alia negotia 
cuiuslibet nationis gerenda extensa est ac super negotiis ecclesia 
sticis extraordinariis nuncupata fuit. Haec Congregatio constat ex 
pluribus Cardinalibus, Secrelario ac pluribus Consultoribus. Propter 
connexionem inter negotia huius S. Congregationis cum Secretaria 
Status , eamdem sedem cum hac habet etsi a Secretaria Status 
omnino distincta sit. Ad hanc S. Congregationem pertinet etiam 
examinare concordata quae inter S. Sedem et Statum ineantur. Huic 

1 Const. Romani Pontifices, 6 Ian. 1862. 

7 Card. DE LUCA Relat. Rom. Cur. discurs. 5, n. 23, 24. 



LIBER I. DE CLERICIS 417 



Sacrae Congregation! subsunt regiones Imperio Russiaco subiectae, 
ct quae versanttir in America Meridionali. 

10. Congregatio Indnlgentiarnm et SS. Reliquiarum. 

539. Haec S. Congregatio a Summo Pontifice Clemente IX in 
stituta est l . Eius est examen de authenticitate SS. Reliquiarum , 
dubiorum resokitio circa indulgentias coneessas. vel etiam novas 
indulgentias concedere cumulative tamen cum Secretaria Breviurn 
ac Memorialium. Constat ex Cardiuali Praefecto, Secretario, Con- 
sultoribus ac pluribus Cardinalibus. Haec CongregaJio ex Motu proprio 
R. P. Pii X 2 cum SS. Rituum Congregatione perpetuo coniuncta est. 

It. -- S. Congregatio super residentia Episcoporam. 

540. Haec S. Congregatio ab Urbano V[II s instituta fuit qui 
idem Cardinalem Urbis Vicarium pro tempore praefecit, eique uti 
Secretarium ipsum S. Concilii Congregations Secretarium assigna- 
^it 4 . Eius ofticium est Tridentinam de residentia legem urgere, 
hinc contra delinquentes procedere, absentiae licentias concedere 5 . 

12. - - S. Congregatio Immnnitatis Ecclesiasticae. 

541. Ab Urbano VIII haec S. Congregatio instituta fuit 6 . Anti- 
quitus negotia circa imrnunitates reales personales ac locales prae- 
sertim circa asyli ins pertractabat, verum hodie propter temporum 
ac nationum conditiones, silet, eiusque negotia a S. C. C. pertra- 
ctantur. 

13. - - S. Congregatio Caeremonialis. 

542. Haec S. Congregatio veluti appendix S. Congregationis Ri- 
tuurn a S. Pontifice Sixto V instituta est 7 . Pluribus Cardinalibus 
constat, eiusque Praefectus S. Collegii Cardinalis decanus extat ; 

1 Const. In ipsis Pontificatus nostri 6 lulii 1669. 

2 Die 28 lanuarii 1904. 

3 Const. S. Synodus 12 Dec. 1634. 

* Benedict. XIV, Gonstil. Ad universae diei 3 Sept. 1746. 

3 Ti-id. Sess. 23, c. 1, de Reformat. 

Card. DE LUCA de Relat. Our. p. 2, disc. 17, n. 1. 

7 Const. Immensa. 

,ZlTKU,I-SOLIERI. 27 



418 PARS I. DE PERSONIS 



Secretarii vero munus unus ex Caeremoniarum magistris occupat. 
Omnes autem Caeremoniarum magistri huius Congregationis Con- 
sultores sunt. Haec S. Congregatio omnes caeremonias sive sacral 
sive civiles curat, ac de his quaestionibus agit. 

14. - - Congregatio Fabricae S. Petri. 

543. Haec Congregatio quae antiquitus a temporibus lulii II uti 
collegium Praelatorum ac virorum ecclesiasticorum existebat, a Cle- 
mente YIII instituta est. Constat ex pluribus Cardinalibus qui ad- 
iuvantur ab Auditore Camerae Apostolicae, a Thesaurario Generali, 
a Praefecto domus Pontificiae, ab uno ex auditoribus S. Rotae, ab 
uno ex Clericis de Camera, ab Oeconomo Fabricae, qui secretarii 
munus agit. Huius Congregationis officium est 1) ut dispositiones 
ad pias causas sive inter vivos sive mortis causa factae executioni 
dentur; 2) ut fructus decursi qui in pium opus erant erogandi, nee 
non dispositiones incertae Fabricae S. Petri applicentur ; 3) ut ei- 
dem applicentur legata quae propter bonorum insuflicientiam ef~ 
ctu carent ; 4) eius est applicare eidem Fabricae bona relicta per- 
sonis ^ 7 el locis ecclesiasticis quae ex suo institute incapacitate la- 
borent acquirendi ac possidendi. 5) Haec Congregatio causas co- 
gnoscit ac decernit circa nullitatem contractus alienationis bonorum 
ecclesiasticorum, et si contractus nullitate laborent quia sine be- 
neplacito apostolico initi sunt, Fabricae fructus male perceptos 
haec S. Congregatio applicare potest l . 

Hodie ad hanc Sacram Congregationem pertinet oratores ab- 
solvere ab omissionibus, imposita solutione pro Fabrica S. Petri, vel 
ex parte oratores liberare ab oneribus, vel Episcopis facilitates ; eo& 
ex toto vel ex parte liberandi concedit. Haec S. Congregatio onera 
ab una Ecclesia ad aliam transfert, ac ultra duos menses conciliares 
missarum manualium celebrationem differt. HaecS. Congregatio ul- 
terius ipsorum legatorum redemptionem concedit, praevia solutione 
alicuius summae in manibus ordinarii, qui ex redditibus legati pii 
satisfactionem curat 2 . 

1 DE LUCA Relat, Cur. discurs. 20, n. i. 
* DE LUCA op. cit. 



LIBER I. DE CLERICIS 419 



15. - - Congregatio stmliornm. 

544. Sixtus V l hanc S. Gongregationem constituit. Illius est ad- 
probare novarum universitatum Gatholicarum erectiones, eisque le 
ges ad eorum regimen determinare, ac inter eas ortas quaestiones 
dirimere 2 . 

GAPUT II. 

DE GURUS DIOECESANIS. 

545. De Curtis Dioecesanis bre\iter agentes expedit ut inter 
Romanam Guriam Dioecesanam , ac caeteras Episcoporum curias 
distinguamus, cum et dignitate et iurisdictione Romana Curia omnes 
Episcoporum Curias quam maxime excellat. 

ARTICULUS I. 

De Curia Romana Dioecesana. 

546. Ad Dioecesim Romanam gubernandam Romanus Pontifex 
adiuvatur a Cardinali Urbis Vicario , ab eius Vicesgerente ordine 
episcopali insignito, ac ab aliis officialibus. 

Iain ab antiquitate Romani Pontifices Vicarium constanter 
habere solebant qui Romanum Pontificem adiuvabat ac reprae- 
sentabat tamquam Romanum Episcopum cum plena iurisdictione 
exercenda. Ex Pauli IV Decreto 18 Nov. 1558 hoc munus alicui ex 
Cardinalibus collatum fuit. Cardinalis Vicarius adiuvatur a Vices 
gerente qui veluti Gardinalis Vicarii Vicarius Generalis considerari 
potest. llli ab aliis otlicialibus adiuvantur, inter quos notandus est 
officialis pro cognitione causarum civilium sive ternporalium sive 
spiritualium, nee non offlcialis pro cognitione causarum crimina- 
lium , et iste locum tenens appellatur. Accedit Vicarius pro mo- 
nasteriorum regimine, qui Monialium Deputatus appellatur 8 . 

1 Gonstit. Immensa. 

1 DE LUCA. Praelectiones hoc loco. 

3 Gfr. Card. DE LUCA in Relat. Guriae Romanae. 



420 PARS I. DE PERSONIS 



Cardinalis Vicarius iurisdictionem habet ordinariam, ac Romani 
Pontificis etiam in divinis Vicarius est. Quare omnia gerit quoad 
potestatem ordinis ac iurisdictionis quae Episcopus gerit in sua 
Dioecesi, excepta Dioecesis Romanae visitatione quae speciali Con- 
gregationi sacrae visitatiouis cornmissa esl, nee non excepta bene- 
ficiorum collatione quae Sedi Apostolicae vel Cardinalibus in suis 
titulis competit. Hinc Cardinalis Urbis Vicarius et Synodum Dioe- 
cesanam convocare ac celebrare palest l . 

Cardinalis Vicarii iurisdictio ad totam Urbem extenditur, ipsi- 
que tituli Cardinalitii populo carent, ac Cardinalium iurisdictio ad 
internam ecclesiasticam disciplinam, ac ad merum Ecclesiae servi- 
tium restringitur 2 . Lmo Cardinalis Vicarii iurisdictio ad quadra- 
gesimurn ab Urbe lapidem extenditur, iilis exceptis personis quae 
intra praedictum territoriurn Dioecesibus hoc in territorio existen- 
tibus subiiciantur 3 . 

Cardinalis Vicarii iurisdictio hoc proprium habet ut morte Ro 
mani Pontificis non cessat. 

ARTIGULUS II. 

De caeteris Episcoporuui Curiis. 

547. Unusquisque Episcopus propriam curiam habet, quae ex 
illis offlcialibus conslat quos sibi ad Dioecesis gubernationem utiles 
ac necessarios putat. Inter hos eminet Vicarius Generalis de cuius po- 
testate alibi expresse dictum est. Pronum est intelligere Episco- 
pum potestatem habere constituendi sibi Congregationes seu Coin- 
missiones quibus specialia negotia committil sicuti Benedictus XIV, 
dum Bononiae Archiepiscopi officium gerebat, constituit. 

1 Paul. Ill Const, an. 1542 in Bullario apud GHERUBINI n. 36 10. 

2 Gap. 5 de offlcio Vicar. ; Innocent. XI, Romanus Pontifex 17 Sept. 1692. 

3 Benedictus XIV, Gonstit. Romanae Curiae 22 Dec. 1753. 



LIBER II. DE REGULARIBUS 421 

LIBER II. 
De Regularibus. 

548. De Regularibus tractationem in duas sectiones dividimus, 
quarum in prima agimus de Religionibus in quibus vota solemnia 
emittuntur , in altera de Congregationibus sive Institutis votorum 
simplicium sermo erit. 

SEGTIO I. 

De Religionibus seu Ordinibus 
in quibus solemnia vota emittuntur. 

549. Universam tractationem tribus capitibus comprehendimus, 
scilicet 1) de novis ordinibus inducendis ac novis Monasteriis eri- 
gendis; 2) de ingressu in Religionem; 3) de egressu e Religione. 

CAPUT I. 

DE NOVIS ORDINIBUS INDUCENDIS AC NOVIS MONASTERIIS ERIGENDIS. 

ARTICULUS I. 

De novis Religionibus seu Ordinibus inducendis. 

550. Usque ad Romanum Pontiflcem Innocentium III novas reli- 
giones seu novos Ordines adprobare pertinebat non modo ad Roma 
num Pontificem pro universa Ecclesia ; sed etiam ad singulos Epi- 
scopos quoad singulas Dioeceses. Verum cum ex nimis multiplicato 
religionum numero plura orirentur incommoda, Innocentius lit in 
Concilio Lateranensi 4 (a. 1216) prohibuit: tie quis de caetero no- 
vam religionem inveniret sed : quicumque ad religionem converti 
voluisset unam de adprobatis assumeret ; quique voluisset religio- 
sam domum de novo fundare, regulam et institutionem acciperet 



422 PARS I. DE PERSOXIS 



de adprobatis l . Gregorius autem X ultro progressus est. Agitans enim 
quod non solum importuna potentium initialio religionum post mo- 
dum multiplicationem cxtensit , verum etiam aliquorum praesum- 
ptuosa temeritas diversorum ordinum praecipue mendicantium (quo 
rum nondum adprobationis meruere principium) effrenatam quasi 
multitudinem adinvenerit, repetita constilutione districtius inhibuit 
ne aliquis de cetero novum ordinem ac religionern adinveniat vel 
habiturn novae religionis assumat: cunctas insuper religiones et or- 
dines mendicantes post dictum Concilium Lateranense adinventos, 
qui nullam confirmationem Sedis Apostolicae meruerunt perpetuae 
prohibitioni subiecit et quatenus processerant revocavit 2 . 

Igitur iuxta has decrelales nemini licitum erit novas religioues 
aut congregationes religiosas inducere absque adprobalione ac li- 
centia Sedis Apostolicae. Verum Alexander VI adprobavit institutum 
S. loannae Valesiae iam sola Ordinarii adprobatione iutroductum; irno 
post Tridentinum Concilium lex Gregoriana et Innocentiana in de- 
suetudinem abiit, ita ut receptum sit ut sola Ordinarii adprobatio suf- 
ficiat ad novum institutum \otorumsimplicium erigendum. Verum 
S. C. Episcoporum et Regularium boc ius consuetudiue introductum 
temperavit, adeo ut S. Congregationis EE. et RR. licentia requiratur 
ad novum institutum votorum simplicium introducendum. 

ARTIOULUS II. 

De novis monasteriis erigendis. 

551. Ad nova monasleria autem erigenda varia obtinuil hac in re 
disciplina. Antiquitus a voluntate Episi-opi novorum monasteriorum 
erectio pendebat, at cum Sedes Apostolica ordines regulares adpro- 
bare coeperit, regulae statulae sunt quae in monasteriis extruendis 
servandae omnino sunt. Requiritur enim 1) Apostolicae Sedis licen 
tia; 2) Episcopi consensus 3 qui tamen ilium recusare nonpotest 4 . 

1 Cap. 9 de religiosis dornibus. 

Gap. 1, tit. c. in VI. 
3 Trid. Sess. XXV, cap. 5 de Ref. Reg. 
1 Clem. VIII, Constit. Quoniam. 



i 



LIBER II. DE REGULARIBUS 423 



3) Audiantur interesse habentes sicuti Parochi, Priores et procura- 
tores aliorum conventuum, si forsitan cum horum detrimento novum 
moFiasteritim erigatur l . 4) In monasterio saltern duodecim religiosi 
ex ordinariis redditibus ali possint 2 . 5) Hae regulae locum non 
habent cum de conventus reassumptione agitur, vel de conventus 
translatione negotium erit. Haec de virorum monasteriis dicta sint. 
Quoad monialium monasteria profecto 1) consensus Apostolicae Se- 
dis requiritur; 2) aliorum monasteriorum Superiores audiendi non 
sunt ; 5) Episcopi consensus exigitur ; 4) tot moniales in monasteriis 
constituantur ut iu posterum monasterium conservari possit z . 
Quae autem a S. G. Episeoporum et Regularium statuta sunt circa 
consensum Apostolicae Sedis quoad novas Congregationes inducen- 
das, etiam monialium seu sororum congregationes respiciunt 4 . 

CAPUT II. 

DE INGRESSU IN RELIGIONEM. 

Videbimus 1) de candidatorum admissione; 2) de Novitiatu; 5) de 
Professione Religiosa; 4) de Clausura. Sit igitur 



ARTICULUS I. 

De candidatorum admissione. 

552. Ordo religtosus dicitur : Status ah Ecclesia adprobatus, in 
-quo fideles per stabilem vivendi modum, editis votis paupertatis, ca- 
stitatis et obedientiae, tendunt ad christianae vitae et caritatis per- 

* Gregorius XV, Constit. Cam alias. 

* Trid. Concil. Sess. XXV, cap. 5 de Ref. Reg. 
3 Trid. Concil. Sess. XXV, cap. 3 de Ref. Reg. 

v Notandum est quod Conslitutiones Clem. VIII et Urbani VIII de novis con- 
ventibus sine certo numero Fratrum non erigendis non comprehendent missionarios, 
neque eorum mansiunculas seu hospitia, sicuti eliam in Constitutione Romanos 
Pontifices Leonis XIII dispositurn esl. Collectanea n. 387. 



424 PARS I. DE PERSONIS 



fectionem. Hinc ad eius siibstantiam tria praedicta vota omnino 
requiruntur ; necesse tamen non est ut sint solemnia l . 

Horum votorum nuncupatio, ut statum regularem ad mentem 
Ecclesiae constituat, perpetmtatem postulat. Quapropter Instituta in 
quibus vota perpetua baud emittuntur, non uti Religiones, neque 
uti Ordines regulares, sed uti Congregationes religiosae ab Ecclesia 
considerantur ac dicuntur. Tribus praefatis votis aliquando ex fun- 
dalorum zelo alia adiiciuntur , ex. gr. sacris missionibus operam 
irnpendendi, captivos liberandi etc. 

Votorum nuncupationi candidalorum admissio ac probatio,quan> 
noviliatum dicunt, ex Tridentino praemitti debent 2 , de quibus 
seorsim disserendum est. 

555. Circa candidatorurn admissionem, duo decreta prae oculis 
habenda sunt, a Sac. Congr. super statu Regularium lata die 23 la- 
nuarii 1848, quibus normae stabiliuntur ad candidatorurn admissio 
nem rite peragendam. 

Primum ex hisce incipit Romani Pontifices et praescribit, ne- 
minem ad habitum religiosum admittendum sine litteris teslimo- 
nialibus Ordinarii originis, turn etiam Ordinarii loci, in quo Postu- 
lans, post expleturn decimum quintum annum aetatis suae, ultra 
annum moratus fuerit, sive agatur de domibus votorum solemnium, 
she simplicium. In hisce litteris Ordinarii referre debent de postu- 
lantis natalibus, aetate, moribus, vita, fama, conditione, educatione^ 
scientia; an sit inquisitus, aliqua censura, irregularitate aut alio 
canonico impedimento irretitus, aere alieno gravatus, vel reddendae 
alicuius administrationis rationi obnoxius. Has litteras testimoniales 
Ordinarii negare nequeunt ae gratuito expedire tenentur s . 

1 S. THOM. 2*. 2ae., q. 186, art. 3, 4, 5, 6; SUARBZ. De relig. 1. 2, c. 14. 

1 Sess. XXV, cap. XV de Reg. 

3 Declaraliones super decreto Romani Pontifices latae a S. C. super statu Re 
gularium 1. An sufficiant testimoniales datae ab Ordinariis per litteras privatas? 
Resp. Affirmative. 2. Utrum sufficiant testimoniales, in quibus Ordinarii non 
lestantur in specie de iis omnibus, quae in decreto Romani Pontifices praescribun- 
tur, sed dumtaxal in genere referunt de qualitatibus Postulantis? Resp. Affirma 
tive, sed a Superioribus Regularibus serventur alia de iure servanda ad singulas- 



LIBER II. DE RKGULARIBUS 425 



Altero vero decreto J constituitur pro Italia et insulis adiacen- 
tibus neminem ad habiturn religiosum admittemium sine praevio 
duplici scrutinio, sive agatur de religiosis votorum solemnium, si\e 

qualilates Postulantium cognoscendas. 3. Quid agendum, si Ordinarii respon- 
deant se Postulantes non agnoscere ? Resp. Posse Postulanles admilti ad habitum 
et Novitialum, si Ordinarius a Superiore requisilus expresse respondeat sese circa 
qualitates Postulantis informare non posse, quia ilium non agnoscit, dummodo ta- 
men testimonialium defectui per aliam aceuratam informationem, el fide dignam 
relationem supplealur, et serventur alia de iure servanda; et Postulantes antequam 
ad habitum admittantur maneant saltern per Ires menses in convenlu, ibique dili- 
genier probentur. - 4. Utrum Superiores admittere possinl ad habilum sui Ordinis 
Postulantem absque lilleris lestimonialibus Ordinarii, quando hie affirmal non posse 
eas dare, quia prohibitus ab auctoritate civili? Resp. Sufficere teslimonium Ordinarii 
daium eliam per privatas et secrelas epislolas; sed si Ordinarius a superiore requi 
silus lestimoniales ob exposilam superius causam quovis modo dare renual, posse 
Postulantem admilti, supplendo testimonialium defeclui per aliam accuratam infor- 
malionern, el fide dignam relationem. - - 5. Utrum Superiores possint ad habitum 
ipsum admittere milites, de quibus Ordinarii affirmant se non posse in Gallia in 
formare, cum nullos delegates in exercilu habeant, nee Parochi ullam de his no- 
litiarn habere possint? Resp. Affirmative si Ordinarius a superiore requisilus re 
spondeat se informare ob dictam rationem non posse, dummodo testimonialium 
defectui per aliam accuratam informationem, et fide dignam relationem suppleatur, 
et serventur alia de iure servanda; el insuper Postulantes antequam admittantur 
ad habitum sallem per tres menses maneant in conventu, ibique diligenter pro 
bentur. 6. Quid agendum sit quando Ordinarii nolunt dare litteras lestimoniales 
non aliam ob causam, nisi quia opponuntur ingressui Postulantis in religionem? 
Resp. Ordinaries, prout in Art. 2 decreti Romani Pontifices praescribilur, non posse 
testimoniales litleras denegare; si tamen eas dare recusent, recurrendum erit ad 
S. Congregationem super statu Regularium. - - 7. In his ordinibus, in quibus praeter 
converses laicos habentur Donati seu Oblali, testimoniales exigendae sint ante su- 
sceptionem habitus Donatorum et Oblatorum vel potius Gonversorum ? Resp. Ante 
susceptionem habitus Donalorum et Oblalorum. - - 8. An sit nulla susceptio habi 
tus sine litleris testimoniatibus ? Resp. Susceptionem habitus esse illicilam, non 
tamen invalidam: lestimoniales litleras omissas in receplione ad habitum quam- 
primum oblinendas esse, alias Novitii ad professionem licite admitti minime pole- 
runt. 9. Utrum sit invalida professio, si fiat omissis testimonialibus litteris? Resp. 
Non esse invalidam, sed illicitam. 

1 Exordiente Regulari disciplinae instaurandae, ead. die 25 ian. 1848. 



426 PARS I. DE PERSONIS 



simplicium. Super modo autem scrutinii peragendi sequentia prae- 
scribuntur. 

Octo habeantur in qualibet provincia examinatores , quorum 
primus Provincialis erit, qui de admittendis ad habitum inquiret 
secundum sacros canones ac propria Statuta , quique documenta 
omnia a postulantibus exhibita , et quae ipse aliunde sibi compa- 
rare potnerit, tribus saltern ex provincialibus examinatoribus serio 
perpendenda committet, exclusis iis qui postulantibus consanguinei 
vel atfines essent. 

[ndicto examiuis die, Provincialis et delecti ab eo examinato 
res convenient, et praestito a singulis iuramento de munere tide- 
liter adimplendo, postulantem examinent, eoque dimisso, eius do 
cumenta , qualitates et requisita , sagaciter expendant , et deinde 
secreto suirragia ferant. Pro eius adrnissione declaratur sufflcere 
votorum medietatem cum alio sufFragio. Acta examinis et scrutinii 
cxitus scripto lideliter redigantur, a singulis examinatoribus, prae- 
vio iuramento, subscribantur, et ad Superiorem vel Procuratorem 
generalem una cum authenticis documentis ceterisque omnibus in 
formation ibus transmittantur. Ubi Provinciates non habentur, vel 
provincialia capitula non celebrantur, examinatores pro unaquaque 
domo no\ ? itiatus eligantur a capitulo et congregatione general!, et 
superior eiusdem domus loco Provincialis habeatur, cuius erit, exa 
minatores convocare, et reliqua omnia praescripta executioni man- 
dare. Si septem examinatores haberi nequeant, numero minores, 
non tamen citra quatuor eligi poterunt. Si una sit Instituti domus, 
examinatores capitulariter per secreta suiTragia a superiore et ca- 
pitularibus eiusdem domus deligantur. Praeter praedictos examina 
tores, alii septern examinatores generates habeantur, quorum praeses 
rit Generalis. Hie postquam relationem examinis et scrutinii, at- 
que enunciatam superius declarationem cum authenticis documentis 
per singulas partes expenderit, omnia tradet Procurator! generali 
et saltern aliis duobus examinatoribus generalibus; et quatenus Pro 
curator geueralis non adsit, tribus saltern examinatoribus genera 
libus, qui ea prorsus omnia exequi debent, quae examinatores pro- 



LIBER II. DE REGULARIBUS 427 

vinciales peregerunt, et dein per secreta suffragia deiinire, an ap- 
probatio facia in scrutinio examinatorum provincialium sit confir- 
inanda, vel revocanda. Si Superior generalis in Urbe non resideat. 
eius vices geret Procurator generalis, adhibitis saltern tribus exami- 
natoribus gencralibus in Urbe degentibus, vel ad Urbem accersitis. 
Superior generalis poterit semper, iustis de causis, candidatum 
reiicere, licet in utroque scrutinio approbatum, nunquam vero ad- 
mittere ab examinatoribus reprobalum. Idem quolibet semestri ad 
S. Congr. super statu Regulariutn de singulis novitiis admissis 
rei erre debet. Quilibet religiosus vel novitius impedimenta et gra 
ves delectus novitii denunliare tenetur, si noverit, et magister 
novitiorurn Provinciali quolibet trimestri de novitiis referre. Duo- 
bus vero ante prot essionem meusibus voluntas novitiorum explo- 
rari debet l . 

1 Declaraliones super decreto Reguluri disciplinae in Italia, et insulis adiaeen- 
libus servando: i. Si Superior generalis alicuius Ordinis, in quo Provinciates non 
habeanlur, sit eodem tempore Superior conventus, seu domus novitiatus, quomodo 
se gerere debeat Superior ipse in perficiendo primo scrutinio? Resp. Superior ge 
neralis depulet ad elTeclum, de quo agitur, probum et idoneum Religiosum, et una 
cum praescriptis Examinatoribus primum scrutinium perficiat. 2. Si aut per ob- 
itum, aut per renunciationem, aul alia quacumque causa numerus Examinatorum 
provincialium vel generalium in parte, vel etiam totaliter deficiat, nee tempus ce- 
lebrationis Capituli vel Dietae advenerit, quomodo ad eorumdem Examinatorum ele- 
ctionem procedendum erit? Resp. Servetur melhodus in decreto Regulari disciplinae 
(Art, III et IV in fine, et Art. VII) praescripta pro elections Examinatorum, qui 
eligendi erunl statirn post latum idem decretum, el anle celebrationem proximi t u- 
turi Capituli vel Dietae; Examinatores sic elecli in oflicio p^rdurent usque ad ce- 
lebralionem proximi Capiluli vel Dietae. Quae methodus etiam serve tur quando ex 
S. Sedis dispensatione Capitula vel Dietae non celebrantur, et electio Superiorum 
per decretiim S. Sedis vel per schedas fiat. - - 5. In aliquibus Institutis Capitula 
provincialia ordinarie celebrantur prope finem triennii, et in praeparationem Capi 
luli generalis, quin in ipsis eligatur Superior provincialis. Quomodo hoc in casu 
ad eleclionem Examinatorum provincialium procedendum erit? Resp. Examinatores 
provinciales eligendi erunt a Capitulo provinciali , licet illud celebretur in fine 
triennii, et dumtaxat in praeparationem Gapituli generalis. Quod si aliqua vice Ca- 
pitulum provinciale non convocetur, electio ad consultam provincialem ad hunc 
effectum convocandam spectabit. 4. An ad officium Examinatorum sive genera- 



428 PARS i. DP: PERSOXIS 



ARTICULUS II. 

De Xovitiatu. 

554. Ut novitiatus sit validus , tria requiruntur: 1) ut liat in 
loco ad ilium debito; 2) in habilu religionis; o) cum debita certi 
temporis duratione. 

lium sive provincialium ita duo Defmitores, vel Assistentes, vel Gonsultores gene- 
rales, seu provinciales eligi debeant, ul alii Examinatores ex reliquis Definitoribus, 
Assislenlibus, Consultoribus, eligi nequeant? Resp. Negative. 5. Utrum in Or- 
dinibus, el Congregationibus, quae licet habeant Gapitula proviricialia, tamen Reli- 
giosorum inopia laborant, eligendi sint septem Examinatores, vel qualuor tantum 
suffieianl? Resp. Negative ad primam partein; affirmative ad secundam. Ut vero 
oinuis ambigendi causa, quae ex erronea decreti inlerpretalione originem habeat, 
auferatur, scianl omnes ad quos perlinel, in Ordinibus tain amplis, quam exiguis 
sufficere tres Examinatores provinciales, praeter Superiorem provincialem, ad pri- 
mum scrulinium; et Ires Examinatores generales, praeter Superiorem generalem 
ad secundum scrutinium peragendum; et alios Examinatores ad opporlunitatem et 
commoditatem eligendos esse. 6. In articulo III Decreti Regulari disciplinae 
praescribitur, ut Postulantes accedere debeant ad locum primi scrutinii, ut ab Exa- 
minaloribus provincialibus personal! examini subiiciantur. Saepe saepius accidit, ul 
huiusmodi examen personale absque notabili incommodo Postulanlium fieri nequeat 
sive ob expensas, s4ve ob loci distantiam. Quapropter nonnulli Superiores regulares 
exposlularunt, quomodo in huiusmodi casibus sese gerere debeanl? Resp. Provin- 
cialis (et in Inslilulis, in quibus Provincialis non existit, is qui eius partes iuxla 
decretum adimplere debel) cum tribus Examinatoribus, ad peragendum examen per 
sonale Postulantium, quando vel ob loci dislantiam, vel ob aliam rationabilem cau- 
sam postulantem, ab accessu personal! dispensare iudicaverint, possinl deputare Re- 
ligiosum sui Ordinis, quern in Domino idoneum revera existimaverint, si examen 
flat in loco, ubi convenlus Ordinis reperitur; secus aliquam personam ecclesiasti- 
cam sive ex clero saeculari, sive ex clero regular!, dummodo Episcopus loci, vel 
eius Vicarius generalis earn idoneam iudicaverit, transmissa Examinalori depulato 
instructione circa ea super quibus Postulans examinandus erit. Verum Religiosus, 
vel alia persona ad examen perficiendum depulala, transmiltere tenealur relationem 
examinis ab ipso vel ipsa subscriplam, iuramento firmalam, qua profiteatur sese ft- 
deliter munus suum adimplevisse, quacwnque humana affectione postposita. Quibus 
peraclis, Provincalis dictam relationem tribus Examinaloribus exhibere debeat, ul 
scrutinium, de quo in eodem an. Ill Decreli, in reliquis perficiatur, et cetera omnia, 



LIBER II. DE REGULARIBUS 429 

Novitiatus potest irritus reddi ex eo praecise quod extra mo- 
nasterium ad id destinatum peragatur, nisi id fiat cum legitima li- 
centia. Fieri enim debet in aliquo ex eonventibus designatis per 
Apostolicam Sedem l . 

Debet fieri in habitu religionis, nisi aliter eonstituatur in Or 
dinis regula a Summo Pontifice approbata. 

Debet postremo durare per integrum annum continuum, idest 
non interpolaturn. 

quae in Decretis praescribuntur, omnino servenlur. 7. Nonnulli Examinatores 
nimis anxii sunt in praestando iuramento, quo declarare debent se omnia requisite 
a Sacris Canonibus, Constitutionibus, et decretis apostolicis praescripta debito modo 
examinasse, cum non omnes tuto scire possint quaenam sint omnia huiusmodi re- 
quisita; expostularunl proplerea ul a Sacra Congregatione super praemissis iri- 
struclio detur, qua tuto procedi possit. Resp. luramentum quoad requisita, et exa- 
men qtialitatum referri dumtaxal ad requisita et qualitates expresse et speciatim 
praescriptas in Gonstil. Sixti V incipiente Cum de omnibus, cum moderatione Gre- 
gorii XIV; et in decrelo Clem. VIII, cut initium Cum ad regularem disciplinam, 
nee non in regulis et Constitutionibus respectivi Ordinis seu Instituli. Et iuramento 
satisfieri si ea moralis diligentia adhibeatur, quae a viris probis et timoratae con- 
scientiae adhiberi solel. - - 8. An Decretum Regulari disciplinae vim habeat in Sa- 
baudia? Resp. Affirmative. Die 1 maii 1851. 

Alia declaratio a Sanctitate Sua approbata die 16 ianuarii 1852. 1. Quaerilur 
an sit nulla, vel tantum illicita professio facia non servata prius forma decreti Re- 
gulari disciplinae? Resp. Esse tanlum illicitam, non vero nullam. 

1 Quaestio est utrum lex praescribens ponlificiam designationem conventus pro 
novitiatu peragendo, sit universalis, an vc.ro localis tanlum et restricta ad Italian! 
et Insulas adiacentes. Canonistae, qui quaestionern hanc attingunl, in diversas ab- 
eunt opiniones. FAGNANUS ad Gap. Insinuante qui Clerici vel voventes n. 41, decre- 
lum dementis VIII hoc praescribens, restringit ad Italiam el Insulas adiacentes; 
e contra Lucius FERRARIS ad verbum Annus probationis, illud proponil ac si esset 
universale; Dominicus Bomx in Tract, de iure regul. P. 4, sect. 1, cap. 5, vestigia 
premens Fagnani, Ferrarium refulal et ostendit decreta dementis VIII a Ferrario 
eitata, esse tantum lata pro Italia et Insulis adiacentibus. Tandem Ubaldus GERARDI 
in HI Decret. Tit. 31 de regul. Gap. Ex parte 22, concedit decrela dementis VIII 
esse tantum lata pro regularibus intra fines Ilaliae et Insularum adiacentium exi- 
stenlibus, sed contendit eadem postea ab Urbano VIII per Const. Sacra Cangregatio 
21 sept. 1624 fuisse exlensa ad omnes regulares ubique locorum existentes. Atta- 



430 PAHS I. DE PERSONIS 



Durante novitiatu, vel eo exacto, nee emissa professione, In 
tegra manet novitio libertas monasterii deserendi et ad saeculum 
redeundi. Neque necesse est ut rationem egressus Praelato afferat. 
Gaudent autem novitii privilegio canonis et privileges, quibus frui- 
tur Ordo in quo probantur, atque exempti sunt a iurisdictione Or- 
dinariorum. Ad tuendam novitiis libertatem monasterii deserendi, 
Synodus Trid. decrevit, ut nulla renunciatio aut obligatio ante pro- 
fessionem facta, etiam cum iuramento vel in favorem cuiuscum- 
que causae piae, valeat, nisi cum licentia Episcopi, she eius Vi- 
carii, tiat, intra duos menses proximos ante professionem votorum 
solemnium, et tantum post eamdem editam, vim atque exitum 
ha beat l . 

555. Unde infertur : 1) nulla esse ante duos illos menses quae- 
cumque pacta, cessiones et obligationes novitiorum, cuiuscumque 
aetatis sint, quibus eorum bona aut iura minuuntur, aut minus quam 
detur recipitur. 2) Id etiam de renunciatione beneficii, quod ante 
ingressum novitius possidebat, intelligendum esse. 3) Omni vi de- 
stitutam esse etiam renunciationem ante duos illos menses fa- 
ctam sub conditione, si fuero professus . 4) Sicut si superior ex 
iusta causa professionem ultra annum distulerit. 5) Decretum hoc, 
spectata eius ratione et mente, vim suam habere in quacumque 
renunciatione aut alienatione , facta etiam ante ingressum , modo 
appareat earn intuitu et animo ingrediendi (qui in dubio praesu- 
mitur) factam fuisse 2 . 6) Infertur valida esse omnia novitiorum 
pacta et dispositiones revocabiles et quibus substantia patrimonii 
non minuitur. 7) Si novitius ante professionem moriatur, earn cor- 

men relate ad monasteria extra Ilaliam adsunt validae rationes ad probandam eo 
rum exemplionem ab obligalione praedicla, scilicel, consuetude conlraria et Const. 
Benedicli XIV quae incipit Si datam hominibus in qua dicitur in iis tamen locis 
in quibus fel. rec. Praedecessor noster Clemens PP. VIII decreta de regularibus 
a se edita vim habere mandavit . 

1 Sess. XXV de Regul., Cap. XVI. 

2 REIFFENSTUEL, de Regul. lib. 3, til. 31, par. 5, el SCHMALZGRUEBER de Regul. 
n. iOo. 



LIBEU II. DE REGULARIBUS 431 

mere. Ulterius ex Concilii dispositione colligitur 8) nihil a paren- 
tihus, propinquis, aut curatoribus Novitiorum monasterio ante emis- 
sam professionem quocumque praetextu tribui posse, neque ex li- 
beralitate et ultronee, exeepto victu et veste illius temporis quo in 
probatione est l . 

556. Religiosus qui indultum saecularizationis obtinuit non te- 
netur professionem et novitiatum iterare, quando petit ad claustra 
redire, salva tanien consuetudine legitime introducta atque praescri- 
pta singulorum Ordinum regularium. Possunt tamen per superiores 
regulares exquiri congrua documenta anteactae eius vitae et morum, 
dum in saeeulo versabatur, eique imponi spiritual ia exercitia ad 
plures dies 2 . 

AllTICULUS 111. 

De Professione Religiosa. 

557. Absolute tirocinio, Superior alumnos, quos habiles inve- 
nerit, ad professinem admittere, aut e monasterio dimittere debeL 
Itaque si novitius per legitirnum ternpus rite probatus, sic semper 
se gesserit, ut de eius constanti proposito religiosae vitae semper du- 
cendae nullum videatur extare dubium, ad professionem admitten- 
dus est. Sola autem professio expressa regularem hodie facit ex 
Const. Pii IX 3 . 

558. lamvero professions nomine intelligitur promissio rite et 
libere facta legitimeque acceptata, qua quis se adstringit ad vota pau- 
pertatis, castitatis et obedientiae iuxta proprii Ordinis constitutiones 
observanda. Porro ex voto continentiae professus prohibetur nu- 
ptiis, ex voto obedientiae amplius velle et nolle non habet 4 , ex 

1 In monasleriis monialium aliquid dari et recipi posse nomine dotis usu in- 
ductum est, quin simonia esse censeatur, recipilur enim sustenlationis causa; at ta 
men dos ante secutam professionem ne titulo quidem deposili monastei io Iradi. 
potest, et si novitia egrediatur omnia reslilui debent. 

2 Sac. Gongr. Epp. et Reg. 50 ian. 1824. 

3 Ad Universalis 1 febr. 1861. 

* Ex volo obedientiae sequitur etiam Regularibus sine indullo pontificio con- 



482 PARS I. DE PERSONIS 



voto solemn! paupertatis nihil proprium habere potest earum re- 
rum, quae pretio aestimantur, el quidquid adquirit, monasterio ad- 
([iiirit. Hinc quae ei deferuntur tiltimae voluntatis actibus, ad mo- 
nasterium recta via pertinent, quae actibus seu potius donationibus 
inter vivos, ipsorum ministerio, adeoque nonnisi i]>sis acceptantibus 
transeunt. Principium: Quidquid Reg ularis acquirit non sibi sed 
monasterio acquirit vernm est quoties de Regularibus solemniurn 
votorum agatur , ac de ordine agatur qui ex suis statutis dominii 
capax sit. (Juare testamentum quo Titius Gappuccinus heres reli- 
ctus fuerit nullum est cum nee Titius, nee Monasterium seu Ordo 
hereditatern accipere possint. Secus vero si de Missarum legato v. gr. 
agatur; tune enim potius de eleemosyna agerctur. Ex quo palet eos 
nee accipere quidquam posse nomine suo, quamvis datum ea lege 
sit ut ipsorum fiat, nee in alios transferre quovis titulo, nee remit- 
tere, si quid forte eis debetur, ut puta livellurn, nee permutare, nee 
commodare ne eiusdem quidem coenobii fratribus, nee in eleemo- 
synam dare. Excipiendi sunt profess! in Soc. Icsu qui solemnia 
vota nuncupaverint, hi enim radicale dominiurn bonorum suorum 
retinent et per haereditatem , vel donationem adquirere possunt, 
quamvis eis uti et disponere licile sine Superioris consensu nequeant. 
Regulares Missionarii indultum obtinent aecipiendi ac relinendi pe- 
cuniam intra ipsius indulti limites l . Porro ad professionis validita- 
tem requiritur: 1) Ut fiat in aetate legitima ; 2) Libere, non solum 
ab errore et ignorantia 2 , sed etiam a vi metuque ad ipsam extor- 

ferri non posse parochias saeculares. Hoc indultum conceditur Episcopis Sac. Gongr. 
Fid. Prop, subieclis cum clausula tamen in defectu saecularium et de consensu 
suorum Superiorum, qui consensus necessarius est non tantum ul parochia in po- 
sterum per Ordinem de Rectore providealur, sed etiam ut talis vel talis ex Ordine 
praeficiatur. Per regulares vero inlelligunlur regulares votorum solemnium. Nolan- 
dum insuper est huiusmodi facultatis vi sine alia Apostolicae Sadis venia, Episcopos 
non posse parochiam alicui familiae religiosae in perpetuum trade re; facultas enim 
limitatur per clausulam in defectu saecularium , traditio autem in perpetuum sup- 
ponit traditionem, quae valitura sit etiam dum non deerunt saeculares. 

1 Collectanea n. 392, 398, 41o. 

2 Gap. 15 de Reg. 



LIBER II. DE REGULARIBUS 433 

quendam etiam indirecte incusso; 3) Ut emittantur vota substan- 
tialia ; 4) In religione approbata ; 5) Ut accedat religionis approbatio, 
quae a quo fieri debeat, potissimum ex constitutionibus singulorum 
Ordinum desumendum est. 

559. Et ad aetatem quod attinet, Synodus Tridentina constituit 
professionem regularem, sive pro viris, sive pro feminis, validain 
non existere, nisi edalur post IG^aetatis annum 1 . Quod ad viros 
religiosos , per Litteras encyclicas Sac. Cong, super stat. Regul. -, 
praescripturn est, ut noutii postquam annum novitiatus exple\e- 
rint, si clerici sint post sexdecim (vel maiorem aetatem quae forsan 
a statutis proprii Ordinis a S. Sede approbatis requiratur), si laid et 
conversi, post viginti et unum aetatis annum, vota dumtaxat sim- 
plicia omiltaut; post vero Iriennium a die quo vota simplicia emi 
serint eomputandum, si digni reperiantur, admittantur ad solemnia 
vota ; si medio hoc tempore professionem emittant, earn nuilius 
roboris esse, declaratum est in Apostolicis Litteris Pii IX diei 7 le- 
bruar. 1862 3 . 

560. Quoad haec vota simplicia Pius IX, attentis precibus Magistri 
Generalis Ordinis Praedicatorum S. Uominici, haec quae sequuntur 
per litteras Sacrae Corigregat. super statu Reg. die 12 ianuar. 1858 
decernenda statuit: 1) Vota simplicia, de quibus agitur, perpetua 
erunt ex parte voventis utpote quae tendunt ad emittenda deinde 
vota solemnia, in quibus perfectionem et complementum accipient. 
2) Eorumdem votorum simplicium dispensatio reservata est Ro 
mano Pontifici, cui professi gravibus urgentibus causis preces po?- 
rigere poterunt. 3) Verum eadem simplicia vota sol\ i etiam possunt 
ex parle Ordinis in actu dimissionis Professorum, ita ut, data di- 
missione, professi ab omni dictorum votorum vinculo et obligatione 
eo ipso liberi liant. 4) Facultas autem dimittendi professos voto 
rum simplicium de quibus agitur, spectat ad Magistrum Generalem 



1 Sess. XXV, cap. XV de Regul. 

2 Diei 19 marlii 1857. 

3 Ad universalis Ecclesiae. 

ZlTELLI-SOMEHI. 



434 PARS I. DE PERSON1S 



Ordinis cum suo general! consilio. Idem Magister Generalis cum suo 
general! consilio poterit in casibus extraordinariis et praesertim pro 
regionibus et locis longinquis ad dimissionem decernendam subde- 
legare probos et prudentes religiosos, qui saltern tres esse debent. 
5) Licet ad decernendam dimissionem neque processus neque iu- 
dicii forma requiratur, sed ad earn procedi possit, sola facti veri- 
tate inspecta ; tamen Superiores procedere debent summa charitate r 
prudentia et ex iustis et rationabilibus causis, quacumque humana af- 
fectione remota, secus eorum conscientia graviter onerata rema- 
neat. Nemo autem ex causa infirmilatis post professionem votorum 
simplicium superventae dimitti poterit. 6) Professi dictorum voto- 
rum simpiicium participes erunt omnium gratiarum et privilgiorum, 
quibus professi votorum solemnium in memorato Ordine legitime 
utuntur, fruuntur et gaudent. 7) Superiores regulares, ad quos spe- 
ctat, concedere poterunt huiusmodi professis litteras dimissorias 
dumtaxat ad primam tonsuram et ad ordines minores l , servatis 
tamen de iure servandis, et praesertim quae circa ordinationes Ue- 
gularium ab Apostolica Sede praescripta sunt. 8) Anni professions^ 
qui in dicto Ordine requiruntur ut quis voce activa et passiva gau- 
deat et ad offlcia admitti possit, a die emissionis votorum simpli 
cium computentur; et professi votorum simplicium suflragfum lia- 
beant in actis capitularibus sui Gonventus, quatenus et prout habent 
solernniter professi. 9) Professi votorum simplicium dominium ra- 
dicale, uti aiunt, suorum bonorurn retinere poterunt, sed eis omnino 
interdicta est eorum administrate et reddituum erogatio et usus. 

1 Ex speciali Apostolicae Sedis dispensatione aliquando, cum professus voto 
rum simplicium duas tertias partes triennii expleveril, ad ordines maiores promo- 
velur, sed addila condilione si praefatus clericus ab Ordine dimissus fuerit vel 
disperisationem a votis simplicibus oblinuerit, suspensus maneat a susceptorum or- 
dinum exercitio donee sibi sacrum patrimonium constiluerit . Nolandum vero est 
simpliciter professos, ad ordines maiores vel minores promotes, in casu egressus 
iterum sub iurisdictionem cadere Ordinarii, cui ratione originis, domicilii etc. sub- 
iecti erant priusquam religionem ingrederentur. Sac. Gongr. Ep. et Reg. in Mexic. 
et Meliten. 20 ian. I860, et 6 mail 1864. 



LIBER II. DE REGULARIBL S 435 

LK-bent propterea ante professionem votorum simplicium cedere, 
pro tempore quo in eadem votorum simplicium professione per- 
manserint , administrationem , usumfructum et usum quibus cis 
placuerit, ac etiam suo Ordini, si ita pro eorum libitu existimave- 
rint. 10) Professi votorum simplicium remanere debent in domibus 
Professorii et studiorum, et vitam communem perfeetam observare. 
11) Ad valide emittenda vota solemnia post vota simplieia . re- 
quiritur professio expressa et ideo professio tacita omnino abro- 
gata est. 

Porro huiusmodi declaratioiies datae pro Dominicanis, ad omnes 
alios Ordines extensae sunt, sed pro Ordinibus Minorum Obser- 
vantiae et Reformatorum nee non Cappuccinortim in articulo 9 
sublata sunt verba ac etiam suo Ordini etc. et subrogata sunt 
verba non tamen suo Ordini l . 



1 Quoad vola simplieia placet heic referre aliqua dubia resoluta a Sac. Congr. 
Epp. el Reg. Ac 1) cum die 16 aug. 1866 proposilurn fuisset dubium a P. Bonifa 
cio Wimmer Abb. Praeside Cassinensium in America, nempe utrum in casu quo 
Sacerdos saeeularis habitum pelivit et obtinuit, qui annum 25 longe transgressus 
fuit, huic (emissa professione votorum simplicium) professio solemnis (nempe vo- 
lorum solemn! um) differri possit supra consuetum triennium si scilicet intra trien- 
nium volorum simplicium non sufflcientia argumenta do sua vocatione dederit? 
EiTii PP. rescripserunt : Negative (nempe non posse differri). Declararunt lamen re- 
currendum esse ad Sac. Congr. in casibus particularibus, in quibus aliqua peculiaris 
causa concurrat. - - 2) Proposilis dubiis I. An professi votorum simplicium, quae 
profession! votorum solemnium praemitti debenlteneantur ad officium divinum? 
II. An leneantur ad observantiam regulae ordinis prout solemniter professi ? SSmus 
in audientia habila a Secret. Sac. Congr. super slalu Regul. die 6 aug. 1858 re- 
spondendum mandavit: Ad I. Non teneri ad privatam recilationem divini officii ; 
debere lamen choro inleresse ut solemniter professi. Ad II. Affirmative, firma de- 
claratione iam data quoad volum paupertatis (Vide in texlu n. 9). - - 5) Cum iuxta 
Const. Clementis VIII professio votorum solemnium emillenda sit in Conventu no- 
vilialus, ad praescriptum vero legis latae die 19 rnartii 1857 professi votorum sim 
plicium debeant manere in domibus Professorii et studiorum, quaeritur an professi 
votorum simplicium, ut suo tempore ad professionem votorum solemnium admit- 
tantur, transfercndi sint in Conventum novitiatus vel earn emittere possint in 
Convenlu in quo morantur? SSmus in aud. habita die 9 decemb. 1859 a Secret. 



436 PARS I. DE PEKSOMS 



561. Defectus vero conditionum, quas recensuimus , professio 
nem irritam, ut diximus, reddit ita ut professus ad saeculum redire 
vel a religione dimitti possit. Olirn quidem librrum erat quocumque 
ternpore nullitatem allegare et probare, at libertas haec siiblata fuit 
per Concilium Tridentinum, a quo statutum est, ut nullitatis cau 
sam Actor deducat coram suo Superiore et Ordinario, eamque iu- 
dicialiter ac plene probet intra quinquennium a die nuncupatae 
professionis, quo elapso, reclamatio non auditur, etsi quis igno- 
rantiam nullitatis aut impediment! praelendat, vel aliunde agere 
impeditus fuerit. 

562. Ceterum si intra praefinitum tempus causam proponere ne- 
quiverit, datur ei remedium restitutionis in integrum. Si (juis an- 
ttm sponte habitum religiosum dimisit, ad allegaudam quamcumque 
causam nullitatis professionis non admiltitur , antequam habitum 

Sac. Gongr. super statu Regul. statuit ut, littcris apostolicis Clem. VIII aliisque con- 
Irariis quibuscumque non obstanlibus, professi votorum simplicium licite et libere 
professionem votorum solemnium suo lempore emittere possint in Conventu seu 
domo in qua reperiuntur, servatis tamen aliis de iure servandis. - - 4) Archiepi- 
scopus Mexicanus sequentia dubia Sac. Congr. EE. et RR. proposuit: I. Possunt 
ne novilii, post emissa vota simplicia, anle ernissionem solemnium, ad sacros or 
dines promoveri tilulo pauperlatis? II. Possunt Provinciales dispensare cum novitiis 
defectu natalium laborantibus ante emissionem votorum solemnium ad hoc ut his 
ordines conferantur? HI. Qui forte habilum religionis induerinl, maiores iam 23 an- 
norum, aut huic proximi aetali, possunt, expleto iam novitiate anno, ad vota so- 
lemnia et professionem admiUi an etiam cum similibus expectandum est ulterioris 
probalionis triennium? IV. Si novitii, post emissa vota simplicia aut dirnittantur e 
religione, aul haec ab ipsis mobilitate animi relinquatur, quid cum eis agere debet 
Ordinarius si aut ad sacros ordines aut ad matrimonium forsilan adspirent? Ex 
and. SSmi die 20 mn. 1860 SSmus ad proposita dubia rescribendum mandavit ut 
sequilur: Ad I. negative quoad ordines sacros. Ad II. affirmative pro prima ton- 
sura et ordinibus minoribus, qualenus Provinciales ex apostolico indulto legilirne 
gaudeanl facultale dispensandi super dicta irregular Hate, eaque revocata non fueril. 
Ad III. Negative ad l n p., affirmative ad 2 m . Ad IV. Si professi votorum simpli 
cium, sive per dimissionem ab Ordine, sive per apostolicam dispensationem ab 
emissis votis soluti fuerint, se geral cum illis proul cum ceteris suis dioecesauis 
sese gerere debet. 



LIBER II. DE REGULARIBUS 437 

resumpserit et ad monasterium redierit , neque in hoc altenditur 
an causam iustam habuerit, vel non. habitum dimittendi. 

563. Professions valide emissae varii sunt efTectus. Praecipui 
sunt sequentes: 1) Per earn extinguuntur omnia vota simplicia 
ante ipsius emissionern edita l , nisi facta sint in favorem hominis. 
2) Relaxantur irregularitates ox defectu natalium exortae ad ordi- 
nes suscipiendos. 3) Dirimuntur sponsalia et matrimonium raturn 2 . 
Si vero coniux post matrimonium consummatum religionem de 
consensn alterins coniugis profiteatur , inducitur divortium perpe- 
tnum inter ipsum et coniugem relictum in saeculo 8 . 4) Matrimo 
nium contrahendum dirimitur. 5) Kluitur infamia. 6) Inducitur va- 
catio omnium beneficiorum et inhabilitas ad alia consequenda, et 
incapacitas privati dominii , adeo ut monasterium , si capax sit , 
succedat, secus heres ab intestalo. 

ARTIGULUS IV. 

De clausura. 

364. Ad solemnium votorum observantiarn statuta est lex clau- 
surae; ita enim vota solemnia cum papali clausura cohaerere cen- 
sentur , ut ex istius defectu arguatur ilia non esse solemnia 4 . 
Nee satis est sponte sua earn observare 5 . Clausura autem dicitur 
totum illud spatium, quod septis monasterii seu mulierum seu vi- 
rorum continetur. Porro clausurae lex strictius determinata est 



1 Cap. 4 de Vol. ; Cap. "6 de Reg. in 6. 

1 Cone. Trici. Soss. XXIV De sac. Malrim., can. VI. 

3 Cap. 19 de Reg. 

fc Ea hodie est mcns Aposlolicae Sedis , ut vota dumlaxat simplicia iniungat 
emittere monialibus in iis regionibus in quibus ratione legum civilium el aliarum 
circumstantial-urn lex clausurae rile servari non possit, quamvis moniales perlineant 
ad Ordines, qui approbali sunt ad vota solemnia nuncupanda. Ita Pius IX decre- 
vil pro Statibus Americae Septentr. Foederatis quoad moniales Visitationis die 2 Se- 
ptemb. 1864. 

5 Ex S. Congr. Epp. et RR. in Aesina Votor. 16 dec. 1863. 



438 PARS I. DE PERSOMS 



quoad moniales, quarn quoad regulares viros. Nos agemus 1) de 
clausura monialium; 2) de clausura virorum. 

1. - - De Clausura Monialium. 

Monialibus clausnram perpetuam irnposuit Bonifacius Vllt l , 
earnque Tridentina Sy nodus et sequentes Pontifices contirrnarunt et 
auxerunt, onerata Episcoporum conscientia ne earn violari permit- 
terent. Hoc officium exercent Episcopi potestate ordinaria, si mo- 
nasteria ipsis subiecta sunt. potestate vero delegata, si sunl exempla ; 
sive enim moniales immediate Romano Poniifici subsint, sive alicui 
Kpiscopo, sive Praelato regulari, clausurae vigilantia Episcopo loci, 
in quo Monasterium existit, concredita est. 

565. Glausurae lex duo importat: 1) ne moniales e monastcrii 
septis egrediantur; 2) ne alicui extraneo liceat monasterium-ingredi. 
Et in primis non licet monialibus, etiam ad breve tempus, e mo 
nasterii seplis quocumque praetextu egredi, nisi ex iusta causa ab 
Episcopo approbanda, ct eliam a Superiore Ordinis, si monasterium 
I uerit exemptum -. Huiusmodi causae censentur magnum incendium, 
infirmitas leprae aut epideiniae aliacque similes aut urgentiores ex. 
gr. inundatio, liostium incursus etc. In his autem casibus non- 
nisi ad necessarium tempus extra monasterium esse licebit. Ita 
Pius V in cit. const. Sub leprae nomine venit morbus conlagiosus, 
ob quern , eo infectus vel infecta , a cornmuni omnium consortio 
separatur. Non est tamen legitima causa exeundi, si monasterium 
sit capax ac ea sit medendi eidem iniirmitati commoditas, et nul- 
lum immineat aliis monialibus periculum. Appellatione vero epide- 
miae significatur quivis morbus contagiosus, malignarn qualitatern 
praeseferens , qui facile ad alios dilTunditur cum manifesto mortis 
periculo s , quique coenobium , et non urbem lantuin invaserit k . 

1 Cap. i de slat. reg. in 6. 

2 S. Pius V, Const. Decori et honestati. 

* DE ALEXANDRIS in opere de confess, monial., de elms, cap 7, par. 9; ZAC- 
CHIA Quaest. medico-legales lib. 8, 1st. 3. 

+ Sac. Congr. Epp. et Regular. 20 feb. 1720; Benedictus XIV de Synodo lib. 15, 

c. 12, 51. 



LIBER II. DE REGULARIBUS 439 

in citatis casibus si res subitarn fugam exposcat, ita ut periculum 
sit in mora, consensus Superior-is praesumitur l . 

Quod si causa aliqua ordinaria habeatur ad egrediendum, non 
licet moniali claustrum deserere absque venia Apostolicae Sedis. 

566. Moniales quae contra has leges et absque debita licentia 
^gredi praesumpserint, excommunicationem incurrunt latae senten- 
tiae Romano Pontilici reservatam. Hodie vero ipsae tantum huic 
<iensurae subiacent, non vero Superiores, qui dant eis licenliam sine 
causa; neque comitantes et recipientes; neque egressae cum debita 
facilitate, quae, detinito eis tempore non revertuntur. Const. Aposto 
licae Sedis. Ceterae autem poenae, quibus praeter excommunica 
tionem, coercebantur violantes clausuram, id est privatio dignitaturn 
t officiorum et inhabilitas in posterum ad ea obtinenda , etiam 
nunc salvae permanent , siquidem per dictam Const. Apostolicae 
Sedis abrogatum t uit ius antiquum quoad censuras tantum. 

567. Clausurae lex importat insuper, et nemini cuiuscumque 
conditionis, sexus, vel aetatis, fas sit in monasterii septa se inferre, 
t si quis secus faxit, ipso facto excommunicationem incurrit Ro 
mano Pontifici reservatam, cui etiam subiiciuntur introducentes et 
admittentes 2 . 



1 Quoad Episcoporum auclorilalem in religiosas clausuras adstrictas, propo- 
sila sunt Sac. Congr. Epp. et Reg. dubia sequentia: 1) An Episcopus auctoritate 
propria permittere valeat ut reeipi possint in Monasteriis clausurae subiectis mu- 
tieres, quae ingredi cupiunt veluti pensionariae ? 2) Pariter potest Ordinarius, au- 
ctorilate propria, ad tempus vel in perpetuum monialem aliquam de uno ad aliud 
Monaslerium transferre eliam Ordinis eiusdem, iusta inlervenienle causa ? 3) Potest 
ne tandem Ordinarius, auctoritate propria transferre aliquam monialem, quando ea- 
dem electa merit in Superiorissam alterius Monasterii, aut censeat utilem esse et 
expedire translationem eiusmodi cum hoc munere? lamvero Sac. Gongr. Emorum 
Card, super praemissis dubiis die 16 iulii 1884 mandavil rescribi : Negative in 
omnibus . 

* Ingredi est inlus ire aut consislere et non lantum pedes ponere. Introdu- 
cere, est intus millere vel ingredi volenti ianuam aperire. Admitlere est recipere, 
recipere autem intelligitur, qui prohibere debet et facile potest et tamen non pro- 
hibet. Cf. D ANNIBALE Gomm. in Const. Apost. Sedis. 



440 PARS I. DE PERSOXIS 



568. Ab hac general! prohibitione excipiuntur: 1) Ordinarius , 
qui monasterium ingredi poterit comitatus panels iisque senioribus 
ac religiosis personis, visitationis causa aut necessitatis. Ei autem 
non licet ingredi, ut particulares moniales examinet, vel electioni 
Abbatissae praesit, vel ut sacramentum confirmationis administret ^ 
2) Excipiuntur Praelati Regulares, quibus ingredi monasteria sibi 
subiecta perrnittitur semel in anno, adscitis quibusdam venerabi- 
libus viris regularibus. Quod si in eodem anno opus habeant plu- 
ries ea visitandi, debet ingredi vel cum Episcopo , vel cum alia 
persona ab Episcopo deputanda. 3) Excipiuntur Gonfessarii, qui in 
gredi possunt ad sacramenta infirrnis ministranda, quoties dabatur 
sanis, vel ad commendandam animam morientium, sed semper cum 
socio, qui sit probatae vitae et maturae aetatis; is autem manere 
debet in ea monasterii parte, qua Confessorem videre et ab ipso 
videri semper possit 2 . Nequit autem Confessarius intro se inferre 
vel ad moniales sepeliendas, vel ad exequias peragendas, neque 
ad cellas benedicendas sabbato sancto, neque ad exorcizandas ener- 
gumenas neque ad rnissam celebrandam. Ceterum in permissis ca- 
sibus ingrediens, recta via et absque diverticulo ire ac redire debet. 
Neque potest in mouasterio refectionem sumere, nisi ex causa 
longioris morae 8 . 

569. Sunt praeterea personae aliae , quarum adiumento Mo 
niales indigent, quae tamen admitti in monasterium non possunt 
absque Episcopi venia, et si monasterium subest Kegularibus, etiam 
Superioris Ordinis, nisi periculum sit in mora. Tales personae cen- 
sentur fabri murarii, ferrarii, lignarii etc., praeter medicum et chi- 
rurgum, adhibita cautione ut eligantur viri probati turn aetate turn 
bonis moribus. Hae personae non possunt esse in monasterio post 
occasum, vel ante solis ortum, excepto medico, chirurgo et con- 
t essario. Licentia autem toties danda est, quoties opus fuerit, ex- 



1 S. Congr. Episc, et RR. in Neap. 6 iunii 1601. 

2 ALEX. II, Const. Felici. 

3 Sac. Congr. Episc. et Reg. in Pistorien. et Praten. 2 marlii 1855. 



LIBER II. DE REGULARIBUS 441 

ceptis tantum medicis et chirurgis et confessariis ordinariis, quibus 
generatim dari dcbet. 

Geterum extra necessitatis casum non Episcopus, sed Roma- 
nus Pontifex, veniam concedit ut quis recipi possit in monasterii 
claustra. Licentia vero non conceditur, nisi moniales capitulariter 
per secreta suffragia auditae t uerint. 

2. De Clausura Virorum. 

570. Quod clausuram spectat virorum regularium (quo nomine 
accipiuntur qui solemnia nuncupant vota, non vero qui ad reli- 
giosas Congregationes pertinent, nee Tertiarii, etsi collegialiter vi- 
vant) vetant sacri canones personis diversi sexus eorum monasteria 
ingredi, et poenam excommunicationis latae senlentiae Romano 
Pontifiei reservatae, si quis secus faxit, imponunt. Huic censurae 
subiiciuntur etiam admittentes feminas, quamvis fatuas et mentis 
impotes. Excusantur vero mulieres, quae, vitandae necis causa, ad 
clausuram confugiunt et qui fugienles admittunt. Interdictum pari- 
ter est religiosis septa sui monasterii deserere. Et si contingat quod 
regulares viri absque venia monasterium deserant, tune si animum 
redeundi habeant fugitivi, si animum redeundi non habeant apo- 
stalae censentur. Porro religiosus fugitivus subiacet poenis a iure 
in apostatas constitutis, et subiacet iis quae a constitutionibus proprii 
Ordinis latae sunt. luxta siquidem Doctores et praxim Sac. Congr, 
fugitivi apostatis in iure aequiparantur. 

57 1. Fugitivis accensentur etiam illi, qui a suis conventions re- 
cedunt praetextu ad Superiores suos accedendi. Supponit Tridenti- 
num l hoc in casu religiosum discedere levi de causa, non vero ex 
causa gravi et rationabili; hoc enim in casu, discedens non poterit 
haberi uti fugitivus 2 . In locis Missionum hospitia, stationes, domus 
quaelibet cuiuscumque Ordinis, Congregationis. ac Instituti Regu- 
laris in quibus duo vel tres missionarii commorantur, legi clausurae 
stride subiiciuntur 8 . 

1 Sess. XXV de Reg., c. IV. 

a LAYANA Quaest. regul. torn. Ill, pag. 32 ; MATTEUCCI Off. Cur. eccles., cap. 5. 

3 Collectanea n. 410, 412. 



442 PARS I. DE PERSONIS 



CAPUT III. 

DE EGRESSU A RELIGIONE. 

Huius capitis materia his articulis continetur nempe 1) de di- 
missione, 2)de revocatione, 3) de transitu ad aliam religionem, 4) de 
dispensation, 5) de expulsione, 6) de saecularizatione. 

ARTIGULUS I. 

De Dimissione. 

572. Regularis ex iusta causa et forma canonica servata a Su- 
periore e religione dimittitur ut ad saeculum redeat. Verum dimissio 
proprie locum habet quoad religiosos qui tantummodo vota sim- 
plicia emiserunt, sive agatur de Institutis cum votis solemnibus 
sive de Institulis cum \otis simplicibus. Verum Religio regularem 
dimittere valet tantummodo ob culpam gravem, externam, et pu- 
blicam ac probata religiosi incorrigibilitate de qua iuridice con- 
stare debet l . Per dimissionem abrumpitur vinculum votorum et 
professions. Insuper alumni votorum solemuium vel simplicium, 
perpetuorum \el temporalium in sacris ordinibus constituli, qui 
expulsi vel dimissi fuerint perpetuo suspensi maneant donee a 
S. Sede alio modo eis consulatur; ac praeterea Episcopum bene- 
volum receptorem invenerint et de ecclesiastico patrimonio sibi 
providerint 2 . 

ARTICULUS II. 

De Revocatione . 

573. Revocatio Regularis locum habet cum clericus qui ad reli- 
gionem convolavit, emissis vel non votis, ab Episcopo revocatur 
quia eius discessus Ecclesiae grave intulit darnnum. Cum enim cle 
ricus benedcium vel offlcium in sua dioecesi occupat, sine Episcopi 

1 Gfr. decretum S. C. EE. et RR. Auctis admodum 4 nov. 1892. 
1 Conf. decretum Auctis admodum S. C. EE. et RR., 4. 



LIBER II. DE REGULARIBUS 443 

licentia dioecesim derelinquere non potest ne animarum detrimen- 
tum obveniat. Episcopus sine gravissima causa licentiam negare 
non debet l . 

ARTICUUJS III. 

De transitu ad aliam religionem. 

574. Fieri potest ut transitus ab una ad aliam religionem per- 
rnissus sit, dummodo legitirnae conditiones observentur. 

Hae sunt : 1) Tt transitus fiat ad religionem perfectiorem et 
strictiorem ; quae autem perfection sit, non ex prima regulae in- 
stitutione, sed ex praesenli eius observatione determinandum est. 
2) L t licentia Apostolicae Sedis obtineatur. At circa hoc negotium 
bodie attendenda sunt quae Bened. XIV decrevit 2 de facultatibus 
Card. Maioris Poenitentiarii XXXTV, XXXV, XXXVI, in qua per- 
mittit Maiori Poenitentiario concedere transitum ad laxiorem reli 
gionem ob graves causas probatas, auditoque prius Superiore Or- 
dinis a quo et cum consensu Superioris Ordinis ad quern faciendus 
est transitus. 

AKTICULUS IV. 

De Dispcnsatione. 

575. Religiosus Regularis qui in sacris constitutus non sit vel 
presbyteratum non acceperit , a Romano Pontifice ita iustissimis 
de causis dispensari potest et ad saecnlarem statum penitus reduci 
potest, adeo ut etiam nuptias celebrare possit. Quod si Religiosus 
in sacris sit constitutus vel presbyteratus ordinem susceperit, ditli- 
cilius vel nullatenus dispensatio conceditur. Ita Alexander III dis- 
pensavit cum Nicolao lustiniano monacho ad nubendum , Coelesti- 
nus III dispensavit cum Constantia moniali professa filia Rogerii 
Regis Siciliae ut matrimonium contraberet cum Henrico VI z . 

1 Cfr. Breve Ex quo Benedict! XIV, 14 ian. 1747. - - Gfr. GG. 1 caus. 19, 
Quaest. la et 2* . 

* In Const. Pastor bonus 13 Ap. 1744. 
3 FAGNANUS cap. 6, tit. XXXI, 1. 5. 



444 PARS I. DE PKRSOMS 



ARTIGULUS V. 

De Expulsione. 

576. Eiiciuntur ah Ordine Regulares solemniter profess! , gra- 
viter delinquentes et incorrigibiles. Inter eiectionem seu expulsio- 
nem ac dimissionem de qua supra dictum est haec intercedit dif 
ferentia : 1) quod dimittitur religiosus non solemniter professus, 
eiicitur qui solemniter professus est; 2) Religiosus dimissus in sta- 
tum laicalem reiicitur; Religiosus expulsus quoad essentiam in statu 
regulari manet. Verurn antequam ad Regularem eiiciendum proce- 
datur, Superiores curare debent ut delinquentes a culpis committen- 
dis desislant et in sinum religionis revertantur , qua in re etiarn 
minores poenas Superiores adhibere tenentur. At si regularis fiat 
incorrigibilis ad eius eiectionem procedendum est l . 

577. Attamen hac in re iuxta iuris solemnitates procedendum est. 
Pro expulsione religiosorum edita est Circularis die 28 iunii 1872: 
haec tamen concernit religiosos in Italia degentes, siquidem extra 
Italiam in vigore est Decretum Sac. Congr. Goncilii die 21 sept. 1624 
latum iussu Urbani VIII, cui decreto aliquae subinde immutationes 
factae sunt, sive ab ipso Urbano VIII, she ab Innoc. XII, anno 1693, 
quae praeteriri ac negligi non possunt. Porro cautum est , ut si 
qui vere incorrigibiles sint (et tales habentur si non solum con- 
currant ea omnia quae ex iuris dispositione ad hoc requiruntur 2 , 

1 Divus THOMAS quodlibet., q. i2, art, 36. 

2 GIRALUI in Op. Expos, lur. Pont. P. I, Sect. 643, exponit ea quae ex iure 
communi concurrere debenl, praeter praescriplam carceratioaem, ut quis censeatur 
vere incorrigibilis, nempe ut Religiosus aliquod grave delictum commiserit talibus 
circumstantiis qualificatum, ut in religionis dedecus, populi scandalum. et religio 
sorum contagium cedat. Praeterea ul de delicto legilime constiterit vel per ipsius 
confessionem, vel per testium probationes; ut pluries religiosus deliqueril et trina 
monitione praemissa punilus fuerit pro singulis excessibus, ideoque, praeler diclam 
trinam monitionem, ad probandam incorrigibilitatem carcerem sex mensium prae- 
cedere debet trina deliclorum eiusdem vel diversi generis iuridica punitio. Oportet 
demura, ut delicta continuenlur moraliter ut reum in malo obfirmatum ostendant, 
quae continuatio colligitur ex brevitate temporis intra quod commissa sunt. 



LIBER II. DE REGULARIBUS 445 



verum etiam si, sex mensium spatio in poenitentia et carceribus 
probati, nihilominus non resipiscant), instructo ad iuris tramites 
processu, probatisque causis expulsionis, dimitti possint. Religiosi 
vero iuste eiecti, qui extra religionem degunt, suspensionem per- 
petuam ab exercitio ordinum ipso iure incurrunt, dummodo pro- 
fessionem emiserint. Tenetur autem Superior regularis sententiam 
expulsionis Episcopo significare, in cuius dioecesi expulsus sedem 
suam statuere debeat. Regularis enim expulsus habitum clericalem 
induere obligatur, atque interim localis Ordinarii iurisdictioni et 
obedientiae subesse. Si quarnlo difficile est singulis praescriptionibus 
satisfacere, quae in decreto t rbani VIII continentur pro senlenlia eie- 
ctionis, Sac. Congr. Epp. et Reg., in casibus particularibus a superio- 
ribus regularibus consulta, nonnumquam pennittit, ut solemnitates 
illae praetermittantur et procedatur cum processu camerali, scili 
cet per sumrnariam delictorum descriptionem, rei veritate inspecta 
et quomodocumque probata, ut patet, ex consult, in causa Leopo- 
lien. super Mon. S. Bened. 15 Ian. 1841, in Premislien. sup. indult. 
perp. saecul. 21 lunii 1851. Alias ex auctoritate eiusdem Sacr. Congr. 
conceditur rescriptum perpetuae saecularizationis , quae sit loco 
expulsionis, prout videre est in allegatis locis. In Instilulis voto- 
rum simplicium, ut quis ab Institute expelli possit revera incor- 
rigibilitas coucunere debere videtur. Etenim Sac. Gongr. Epp. et 
Kegul. in animadversionibus in Const. Congr. presbyt. sub tit. Imm. 
Concept, in dioec. Rhedonen. die 2 Martii 1861, ita se exprimebat: 
Pro expulsione oportet ut revera concurrat incorrigibilitas, et pro 
iis qui perpetua vota emiserint, etiam confirmatio S. Congregationis n. 

Appellatio intra decem dies interponenda est ac appellatione 
pendente eiectionis sententia suspenditur. 

578. Regulares eiecti in habitu clericali incedere debent atque 
Ordinario loci iurisdictioni ac obedientiae subsunt. Manent tamen a 
divinis suspensi, neque sacra ministeria obire possunt, sublata Or- 
dinariis locorum facultate diclam suspensionem relaxandi ac mo- 
derandi. Imo inhabiles evadunt ad ecclesiastica beneficia reci- 
pienda. 



446 PARS I. DE PERSOMS 



579. Quod si Regularis eiectus ad meliorem frugem deveniat, in- 
vento Episcopo benevolo Receptore ab hoc commendatus ad S. Con- 
gregationem EE. et RR. recurrat quae Ordinario necessarias et op- 
portunas facilitates tribnit. Insuper Regularis Patriinonium sibi 
constituere debet ac Episcopum benevolum qui ilium excipiat in- 
venire ilium oportet. 

ARTICULUS VI. 

De Saecularizatione. 

580. Dicitur Regularis saecularizari quando auctoritate R. P. 
iusta de causa facultas ei conceditur revertendi ad saeculurn, firmo 
manente quoad substantiam statu regular!. 

Saecularizatio est temporanea, vel perpetua. Ad saecularizatio- 
nes temporaneas pertinet saecularizatio ad annum, ad biennium, 
ad quinquennium, durante infirmitale oratoris, durante munere, 
durante necessitate Parentum, ad nutum S. Sedis etc. Indulta sae- 
cularizatione Regularis solvitur ob obligationibus quas per sole- 
mnem professionem suscepit , sicuti Ordo ab obligationibus erga 
regularem liberatur. Attamen Regularis etiam in saeculo in statu 
religiose manet, ita ut teneatur observare vota quoad substantial 
quatenus cum vita noviter suscepta compatibilia sint. Quare in habitu 
clericali incedit etiamsi interius aliquod signum regularis habitus 
retinere teneatur. Ordinario obedientiam praestare tenetur. Incapax 
est dominii, etiamsi res temporales retinere ac administrare valeat 
tamquam administrator earumdem consideratur. Testamentum con- 
dere non potest, eiusque bona Sedi Apstolicae cedunt. Beneficia saecu- 
laria non in titulum sed solum in administrationem recipere potest. 
Ab Ordine exire non potest nisi Episcopum benevolum receptorem 
inveniat, ac de ecclesiastico patrimonio sibi providerit, secus sus- 
pensus ab ordinum exercitio maneat l . 

1 Decretum S. G. EE. el RR. 4 nov. 1892, n. V. Praestat heic aliquid expo- 
nere de Tertiariis. Tertiarii sunt qui, promissa coram Superiore regulae proprii Or- 



LIBEH II. DE REGULARIBUS 447 

ARTIGULUS VII. 

De Fugitivis ac Apostatis Regularibm. 

581. Apostatae Regulares dicuntur qui post Professionem fa- 
ctam Religionem deserunt animo non revertendi: Fugitivi autem 
censentur qui Monasterio ad tempus discedunt non abiecto pror- 
sus revertendi animo. 

Apostatae ac Fugitivi Regulares ab Episcopis ac Superioribus 
Regularibus monendi sunt ut ad Religionem redeant, nee de ad- 
ducta professionis nullitate audiantur nisi prius ad Monasterium 
redierint , ac a Superioribus commendati ad Sedem Apostolicam 
recurrant. Apostatae et Fugitivi tria vota substantialia ac Ordinis 
constitutiones servant tenentur, omnibus privilegiis privantur ac 
Ordinarii iurisdictioni subiiciuntur, ac in poenas incurrunt quae 
turn communi iure turn particularibus Ordinis constitutionibus con 
tra Apostatas et Fugitives statuiae sunt. 

dinis observantia, suo modo perfection vilae student. Tertiarios sibi adiungere nullo 
Institute Regulari, nisi ex licentia Sanctae Sedis, permissum esl. Horum triplex 
genus est. Unum virorum aut mulierum collegialiter viventium. Porro ex his mares 
gaudent Ordinum privilegiis et exempli sunt a potestate Ordinarii, non item feminae, 
siquidem eas Ecclesia vix tolerat et subieclas relinquit locorum Ordinariis, at non 
Parochis. Sac. Congr. Gone. 30 iunii 1722 ; Bened. XIV, Not. 105 , n. 80. Alterum 
mulierum tantum, quae domi coelibem aut castam vidualem, emisso castitatis voto 
et in habitu Ordinis, vitam ducunt. Istae a suis quidem Superioribus regularibus- 
habitum recipiunt, sed Ordinarii esl id permittere alque ideo explorare an sinl ido- 
neae. Etenim necesse est ut et probatae vitae sint el annum saltern 40 fuerint in- 
gressae et de suis reddilibus vivere valeant. Gaudent autem indulgent! is Ordinum 
et fori privilegio, sed non exemptione, siquidem nedum Ordinariis sed et Parcchis^ 
subiectae sunt. Bened. XIV, Const. Emanavit super 17 sept. 1749. Quamobrem Pa 
rochis tantum licet eis ministrare communionem in Paschate, viaticum, exlremam 
unctionem morituris. Bened. XIV, Nolif. 105, n. 68. Tertium denique eorum esl, 
(sive mares sint, sive feminae, sive coniugati) qui nullo suscepto habitu, nee inito 
voto pefectioris vitae, regulam profitentur, quae nullo modo eos obligat ne venia- 
liter quidem. Hi regularium indulgentiis at non privilegiis participant. 
1 Trid. Gone. Sess. XXV de Regul., cap. XIX. 



448 PARS I. DE PERSONIS 



SECTIO II. 

De Congregationibus Religiosis 
in quibus vota simplicia emittuntur. 

582. Praeter Ordines regulares de quibus locuti sumus, adsunt 
Congregationes religiosae vel virorum vel mulierum, quae hac nostra 
aetate non sine summo totius christianae ac civilis reipublicae 
emolumento excreverunt, de quibus operae pretium est aliqua heic 
delibare. 

CAPUT I. 

DE CONGREGATIONIBUS DIOECESANIS VEL NON, EARUMQUE NATURA. 

583. Congregationes islae aliae sunt dioecesanae , aliae vero 
non. Dioecesanae sunt quae imam vel plures domos in una dioecesi 
habent, quaeque intendunt intra ipsius dioecesis limites consistere. 
Non dioecesanae vero, de quibus potissimum agimus, sunt Congre 
gationes (quamvis non exernptae) quae uni superiori vel superio- 
rissae generali parent et in pluribus dioecesibus diffusae sunt. 

584. Porro viri et mulieres huiusmodi vota simplicia paupertatis, 
astitatis et obedientiae nuncupant sive perpetua sive temporanea. 
At ex voto paupertatis ad radicale rerum dominium retinendum 
vel subinde acquirendum aut ad disponendum de bonis non fiunt 
inhabiles. Sane Sac. Congr. EE. et RR. die 12 lunii 1858 declara- 
vit quod u professi votorum simplicium dominium radicale , ut 
aiunt, suorum bonorum retinere poterunt, sed eis omnino inter- 
dicla est eorum administratio et rediluum erogatio atque usus. De- 
bent propterea ante professionem votorurn simplicium cedere, pro 
tempore quo in eadem votorum simplicium professione permanse- 
rint, administrationem, usumfrnctum et usurn quibus eis placuerit 

etiam suo Ordini, si ita pro eorum libitu existimaverint . 



LIBER II. DE REGULAHIBUS 449 

585. Summa igitur libertas conceditur religiosis votorum sim- 
plicium bonorum suorum adminislrationem et usumfructum cedendi 
t avore suorum parentum, prout eis placuerit, aut etiam suo Ordini. 
Katio autem est, quia communitas seu Institutum per professionem 
simplicern nullum ius adquirit in bona subditorum. Quum vero re- 
ligiosi votorum simplicium etiam post professionem adquirere possint 
boua per haereditatem, eo evenienle casu, etiam cedere debent cui 
voluerint administrationem et usumfructum et usum, et de bonis 
disponere possunt, si voluerinl, ut fit ante professionem. Notandum 
vero est quod sorores indigent licentia scripta Episcopi antequam 
de dominio bonorum disponant, turn ut prudentius agant, turn ut 
ratio habeatur Capit. XVI Cone. Trid. Sess. 25 de Reg. Cum vero 
conventiones factae Congregationem inter et sororem professam 
procedant per modum contractus, omnes conditiones elare expli- 
andae sunt in Constitutionibus nihilque relinquendum arbitrio su- 
perioris ecclesiasliei, uti satis inriuitur in epistola S. Gongr. EE. et RR. 
<id Vicarium Capitularem Ferrarien. scripta die 16 lunii 1772. Ad- 
missa autem votorum simplicium qualitate, sorori egredienti seu 
dimissae dotem esse reddendam patet ex decisione Sac. Cong. Cone. 
in causa Civitatis Castellanae die 3 Martii 1792 et Sac. Cong. Ep. 
^t Reg. in Comen. I Dec. 1758. 

586. Ex voto castitatis religiosi vel sorores inhabiles non fiunt 
matrimoniis ineundis. Ex voto denique obedientiae a potestate Ordi- 
nariorum non sunt exempli, nisi id eis ab Apostolica Sede nomi- 
natim fuerit eoncessum . Ex quo sequitur quod in Institutis voto 
rum simplicium, nisi habeant speciale indultum, socii ordinandi 
dimissorias obtinere debent a legitimis Ordinariis, et antequam ad 
ordines sacros promoveantur, provisi esse debent titulo beneficii 
aut patrimonii sufticientis. Sane proposito dubio a pia quadam bu- 
iusmodi Congregatione an oblati dicti Collegii tarn dioecesani quam 
xteri sine proprii Ordinarii litteris dimissoriis ad sacros ordines 
promoveri valeant ad titulum mensae communis in casu quo be- 

1 Bened. XIV, Litt. Emanavit 21 lunii 1758. 

ZlTRLLI-SOLIERI. 29 



450 PARS I. DE PERSONIS 



neficium vel patrimonium sufficiens non possideant? Sac. Congr. 
EE. et RR. die 17 Febr. 1785 respondit: Negative. Die autem 6 Maii 
1864 rescripsit quoad dimissorias observandam esse Constitutionem 
fel. rec. Innocentii XII Speculatores. Attamen Superiores Instituti 
alumnos ordinatos mittere poterunt in aliam dioecesim absque li- 
centia aut notitia Episcopi ordinanlis. Sac. Congr. EE. et RR. ciL 
resol. 

CAPUT II. 

DE CONGREGATIONUM ADPROBATIONE. 

587. Quoad approbationem istarum Congregationum notandum 
est, quod ut plurimum preces pro huiusmodi Institutorum approba- 
tione coniunctae sunt ac pari passu procedunt cum precibus quibus. 
constitutionum confirmatio exposcitur l . 

Porro si sermo sit de Institutes mere dioecesanis, Apostolica 
Sedes non solet ea eorumque Constitutiones probare, sed probatio 
Episcopo relinquitur. Quod si agatur de Institutis quae velint in 
aliis dioecesibus sedem figere, quod in locis missionum frequenter 
accidit, etiam praedicta Instituta debent ad approbationem conse- 
quendam recurrere ad Sacram Congregationem Fid. Prop., si agitur 
de Institutis in locis missionum ereclis aut etiam alibi existenti- 
bus, sed ad Missiones destinatis; sin autem, ad Gongregationem 
EE. et RR. 

lamvero ad approbationem consequendam haec in primis exi- 
guntur: 1) Litterae Episcopi in cuius dioecesi Institutum vel pri- 
inaria eius domus invenitur, et si Institutum in aliis etiam dioece 
sibus diffusum sit, litterae respectivorum Ordinariorum. His litteris 
edoceri debet quando et a quo dictum Institutum fundatum fuerit, 
utrum aliquod decretum laudis ab Apostolica Sede obtinuerit, quot 

1 Distinctio regular-urn el constitutionum baud admittilur in novis his Insti 
tutis, cum regularum nomine veniant regulae lantum antiquorum Ordinum quae 
olim ab Ap. Sede approbatae fuerunt. Cf. librum cui titulus Methcdus quae a Sac. 
Congr. EE. et RR. servatur in approbandis novis Institutis. 



LIBER II. DE REGULARIBUS 451 

sint eius domus; edoceri etiam debet quot sint viri seu mulieres 
professae, quando Constitutiones elucubratae sint; quos progressus 
nova fundatio fecerit, quas subierit vices, quo in statu in praesens 
versetur , quaeque subsidia temporalia ei suppetant. Kxigitur : 
2) Omnium religiosorum seu rnonialium consensus capitulariter re- 
quisitus ; 5) Constitutionum utilitas experimento probata. Quando 
Sacra Congregatio Fid. Prop, singula documenta ac scitu necessaria 
collegit, actorumque positio seu collectio completa est, turn positio 
ipsa ad Commissionem Consultorum, cui praesidet unus ex PP. Car- 
dinalibus Sacrae ipsiusCongregationis transmitlitur, quae Commissio, 
praehabito voto unius ex Gonsulloribus accuratoque examine in- 
stituto, suam sententiam aperit eamque scriptis consignat. Post 
haec universa res generalibus comitiis Emorum PP. diiudicanda 
proponitur. 

588. Ordinarie loquendo, anlequam Constitutiones approbentur, 
Decretum laudis praemittitur, quod non idem semper est. Aliquando 
enim laudatur tantummodo scopus et finis Instituti, quod fieri sole! 
cum in regimine et Gonstitutionibus defectus aliquis deprehenditur ; 
aliquando scopus et Institutum laudalur, saepe simpliciter Institu- 
tum; aliquando Institutum approbatur et Constitutiones simpliciter 
laudantur; aliquando eodem temj>ore conceditur Decretum laudis 
et approbalionis, cum scilicet experimentum praecessit et Con- 
stitutionum utilitas perspecta est. Quod si experimentum non prae- 
cesserit, congruum tempus praefigitur, propositis plerurnque aliqui- 
bus modilicationibus in Consitutioues inducendis, el eo tempore 
elapso, Constitutiones iterum ad examen re\ocatae, definithe pro- 
bantur l . 

1 In Congregatione Gen. Fid. Prop, habita die 5 lanuarii 1885 occasions exa- 
minis relationis circa Constitutiones Sororum Ord. S. Benedicti in dioecesi Birmin- 
ghamensi, placuil Emis Patribus decernere examen Gonstitutionam Institutorum Re- 
gularium Sororum in posterum sequent! ratione esse habendum. 1) Ubi Institulum 
aliquod Sororum regulas sive Constitutiones Sac. Congregation! approbandas sub- 
miltat, ad Superiores eiusdem miltantur exemplaria regularum Inslituli Sororum de 
Bono Subsidio et Sororum tertii Ordinis de Rosendaal in Hollandia, ut ex iis, quas 



452 PARS I. DE PERSONIS 



CAPl T III. 

DE GONGREGATIONUM EPISGOPIS SUBIECTIONE AC GUBERNATIONE. 

589. Quod ad Kpiscopi poteslalern attincl in hisGongregalioriibns 
sedulo distinguendum est, num mere dioecesanae sint, vel non. Si 
dioecesanae sint et sola permissions Ordinariorum existunt, illorum 
auctoritati et iurisdictioni omnino subiacent. Sin minus, seu quando 
agilur de Institute (quamvis non exempto) quod uui Superiori vel 
Anlistitae generali paret et in pluribus dioecesibus diffusum est, 
nullus Kpiscopus huius Congregations Superior esse potest, sed 
singuli Episcopi suam iurisdictionem exercere possunt supra domus 
et religiosos in propriis dioecesibus existentes, iuxta sacros canones 
et iuxta Constitutiones ab Apostolica Sede probatas. Quoeirca sarta 
tectaque esse debet Superiorissae vel Superioris generalis aucfcorilas 
ad regimen integrae Congregations, eo modo quo determinatur in 
Constitutionibus, aliter enirn unitas et uniformitas interverteretur, 
pro qua servanda Superior vel Superiorissa Generalis stabilita est. 
Quapropter Episcopus immiseere se nequit in iis, quae generale 
totius Instituti seu Gongregationis regimen respiciunt, etiamsi do 
mus primaria in sua dioecesi inveniatur. Neque potesl immutatio- 
nem aliquarn inducere in Constitutiones, praesertirn si ab Aposto 
lica Sede approbatae fuerint. Hinc S. Gongr. Epp. et Reg. in Const. 
Instil. Taurin. Sor. a S. Anna, dispositionem deleri iussit, qua Epi- 
scopo facultas attribuebatur particularia statuta conficiendi (8 lu- 

iam S. C. probavit, assumanl eas dispositiones, quae referualur ad substantialia 
cuiuscumque Instituli pii Sororum et introducant in novas Constiluliones. 2) Ubi ite- 
rum rerniserint Gonstilutiones, eae transmittantur ad Consultorem, qui videat num 
omnia recte expleverint quoad preaedictas correctiones, el examinet quae specialia 
sunt Instiluto de quo in casu. 3) Huiusniodi votum ad trulinam revocetur in Com- 
missione speciali pro Institutis regularibus, quae suuin iudicium super data re 
emittat. 4) Demum ad Sac. Congr. res referatur, lestando ex sententia Gommissio- 
nis, quae substanlialia sunt in regulis esse diligenter servata, et proponendo anim- 
adversiones tanlum circa res quae specialim flnem novi Instituti atlingunt. 



LIBER II. DE REGULARIBUS 453 

nii 1846). Habet tamen Episcopus potestatem nominandi ecclesia- 
sticum virum, qui religiosarum confessiones excrpiat, sive ordinarie, 
sive extraordinarie. Confessarius quidem ordinarius his Congregatio- 
nibus datur ad triennium l . Ordinarius habet insuper ius dandi per- 
missionem alienandi bona exigui valoris, iuxta Can. Terrulas, quern 
canonem salvum semper voluit Sic. Congr. EE. et RR. in approba- 
tione Constitutionurn horum Institutorum. Audiri ctiam debel: Epi 
scopus in expulsione alicuius Sororis, Sac. Congr. EE. et RR. 20 Febr. 
1861, et habet ius praesidendi eleetioni Superiorissae. Hoc vero ins 
Episcopi praesidendi in Capitulo eo continetur, ut scribit Pelliza- 
rius de Monial., Cnj). x, n, 96, ul omnia fiant quiete et pacale nul- 
Jaque violentia ac defectu iuridico; nequit aulern deliberationibus 
capitularibus se immiscere neque suum ferens suffragium neque 
illud iinponens 2 . Ad haec Episcopus consensnm praestare debet pro 
erectione novae domus et saltern audiri in relinquenda domo in 
eius dioecesi existente. Debet examinare novitias (juoad vocationem 
in ingressu et ante professionem 8 . Quam\ 7 is enim dubitari possit 
an Tridentini dispositio debeat extendi etiam ad has Congregationes 
religiusas qnae nee vota solemnia profitentur, nee clausura papali 
obstrictae sunt, a qua dispositio ipsa conciliaris pendere videtur, 
certurn tamen est Sac. Congr. EE. et RR. in examine Constitutio- 
num horum Institutorum huic legi ea subiicere, ut patet in anim- 
adversionibus additis Const. Sororum vulgo Povere ancelle di G. C. 
23 Martii 1860. Habet Episcopus ius inspections quoad fidem, vi- 
tarn communem, scandalorum aul abusuum resecationem ; attamen 

1 Gregorius XV, Const. JnscrutabUi 5 Febr. 1622; Bened. XIV, Const. Pasto- 
rnlis curae 5 Aug. 1748, et Sac. Congr. EE. et RR. in notis ad Const. Ancillarum 
ab adoralione SS.mi Sacramenti 1 Sept. 1860 his verbis: Cum proprium sit Epi- 
scoporum deputare Confessarios monialium, non solet attribui ius eos nominandi 
monialibus ipsis . 

* Sac. Congr. Concilii in Tiburtina 26 Apr. 1727, in qua alia citatur decisio 
anni 1621; GIRALDI Exp. Juris Pont., P. 2, Sect. 161, app. ad dub. 28; TAMBUR- 
RINI de iure abbatissae Disp. 28, n. 6, quaest. 6. 

3 Concil. Trid. Sess. XXV de Reg., Cap. XVII. 



454 PARS I. DE PEKSOXIS 



directio domestica non penes Episcopum stat, sed penes domorum 
Superiorissas. Competit Episcopo ius visitationis intra terminos suae 
competentiae l . Adrninistratio bonorum totius Congregationis ad hanc 
ipsam pertinet, non ad Episcopum ; attamen abusus in administratione 
commissus cadit sub iurisdictionem Ordinarii, quo casu potest is de 
administratione cognosere et excessus coercore. 

590. Moderatrix Generalis qua talis, seu qua Superiorissa totius 
Inslituti, non est subiecta Ordinario dioecesis in qua degit, nisi qua- 
tenus munere suo fungitur in ista dioecesi, eodem rnodo quo in ob- 
eundo munere suo dependet ab aliis Episcopis in quorum dioecesi 
Congregatio ipsa domos habet. 

PI ura autem sunt (|uae Sucri Canones et praxis Sac. Congr. EE. 
et RR. eidem tribuunt absque dependentia ab Ordinario loci. Qua 
in re ut riorma aliqua habeatur, heic refer re utile erit appendicem 
ad Constitutiones Insliluti Filiarum Cliaritatis a Sac. Congr. EE. 
et RR. approbatam , in qua cum de potestate Superiorissae gene- 
ralis c iusque assistentibus agilur, turn de electione Superiorissae 
generalis et assistentiurn optimae leges pracfiniuntur. 

AKTIuULUS I. 

De Superiorissae generalis polestate eiasque assistentibus. 

591. In praedicta appendice ad Constitutiones Instituti Filiarum 
Charitalis a S. C. EE. et RR. adprobata haec statuuntur. 

Superiorissae est: 1. Superiorissa Generalis per sexennium in 
suo ofticio perdurat, nihil tamen vetat quominus sexennio exspi- 
rato iterum eligi possit. 

2. Superiorissae general! in congregations regimine quatuor 
assistentes veluti coadiutrices adscitae sunt. Earum oth cium ad sex 

1 Clement. 2 de statu Monach. , et Sac. Gongr. EE. et RR. in Jnslructione 
data anno i858 pro elucubratione Constitutionum soromm vulgo Povere swore di 
N. Signora, in qua Iribuens Superiorissae General! ius visilandi omnes doinus 
ad conservandarn disciplinam regularem, subiungil abstinendum ei esse a visita- 
tione ecclesiae et re rum ad illam perlinenlium. 



LIBER II. DE REGULARIBL S 455 

annos extenditur, at vero possunt iterum eligi. Gessat earum otli- 
ium quoliescumque cessat ea, cui adscitae sunt, superiorissa ge- 
neralis. 

3. Superiorissa generalis pro suo arbitrio, cum primum pro- 
prium init ministerium, sororern eligit secretariam et cancellariam, 
quae totius gesti regi minis rationem referat. 

4. Gancellaria in apposito libro omnes regiminis gesti aclus 
adnotat; suo nomine describit deliberationes, iussa, decreta, et li- 
^entias generalis congregationis, eaque custodit ac servat: superio 
rissa m occasione visitationis comitatur. 

5. Assistentes in consilio sedent ordine maioris in instituto 
antiquitatis servato. Superiorissa consilium suum convocat in omni 
bus negotiis, quae aliquam gravitatem praeseferant l . 

6. Assistentes voti deliberativi iure gaudent in iis, qui sequun- 
tur casibus. 1. In fundatione novarum congregationis domorum, 
vel institutorurn (vulgo stabilimenti). 2. In aliqua domo vel insti- 
tulo (vulgo stabilimento] relinquendo. 5. In expellenda a Congre- 
gatione aliqua sorore iam professa, quae incorrigibilis evaserit. 

4. In deponenda ab officio iusta ex causa aliqua superiorissa local i, 
vel sub-superiorissa, aut novitiarum magistra. 5. In statuendis no 
vitiatus dornibus. 6. (Juando determinandum sit, an adsit neene 
necessitas, ut superiorissa generalis ad Gongregationis domos visi 
tandas ferre se debeat. 7. Quando in casu necessitates sub-superio 
rissa alio transferri debeat (etiamsi ex communitatis suffragio electa 
fuisset) ut in alia domo eligi possit 2 . 8. Uni superiorissae competit 

1 In Anim. ad Const, soror. S. Thomae Parisien. 27 Mil i860, 14, p. 2i 
non probalur, quod assistentes dispersae sinl, et non coastituant consilium ordina- 
I ium generalissae, ut communiter fil in aliis institutis. Idem in Anim. ad Const. 
$or. Catalaunen. 27 sept. 1861, | 10, pag. 28. 

* In Taurinensi S. Annae Institulo iuxta volum consulloris c. m. Card. Reca- 
nali, sorores in consilium adscitae volum deliberativum obtinent in hisce ipsis ca 
sibus hie recensitis. Al in instituto Brixien. Ancill. charitatis, cuius conslitutiones 

5. C. Ep. et Reg. approbavit anno 1850, sorores consilium constiluentes praeter 
casus hie indicates, iure pollent voti deliberativi aliis eliam in casibus, nimirum, 
quando aliqua soror Instituto iam egressa iterum ingredi postulat, ut spatium no- 



456 PARS I. DE PERSONIS 



ius excipiendi postulantes (quae nimirum in Institutuin admit H 
postulant) : nihilominus superiorissa in casibus particularibus, cum 
praesertim de domibus longinquis agatur , superiorissarn localem 
deputare poterit, ul easdem postulantes excipere ipsa valeat. 9. Su 
periorissa generalis invigilat, ut regulae accuratissime serventur, 
atque Institutum ubicumque suum scopum assequatur l . Communi- 
cat per literas cum omnibus Instituti domibus, itemque cum epi- 
scopis dioeceseon, ubi Charitatis Filiae commorantur. 

7. Superiorissa generalis potestatem habet visitandi omnes do- 
mos et instituta (vulgo stabilimenli) ad formam praecedentis para 
graph! 6, n. 6. Si quando in aliqua domo regularis observantia 
relaxetur, ant (quod absit) aliquod ingens incommodum intercidat, 
earn domum .per se visitare tenetur, aut, si (egitimo impedimento 
districta sit, per sororem ad hoc deputandam visitationem potest 
absolvere. 

8. Hisce in casibus domorum etiam, quae in itinere occurrunU 
vel procul non absunt, visitationem adimplet. 

9. Cum ad earn, quae \isitari debet, domum pervenerit, ante- 
quam visitationis inilium facial, episcopum dioecesanum adit obse- 
(juiurn praestitura, ab eoque benedictionem acceptura. 

vilialus diminuatur; cum bona Insliluli alienanda sint, quae ceteroquin alienatio 
fieri nequit nisi accedente beneplacito aucloritalis ecclesiaslicae ad formam ss. cc 
el conslitulionum Apostolicarum ; cum agendi ratio, quam superiorissa sequitur, 
examinanda sit iuxta Cap. V, I 1, Const., videlicet si quando destruat polius quam 
aedificet; denique in omnibus negoliis arduis et gravibus, quibus superiorissa nolil 
onus ac periculum in se suscipere alicuius capiendae dispositionis, deque bono- 
eiusdem exitu respondere. 

1 Quantum ad Communionem sacramentalem special, Superiorissa solam habet 
facultatem prohibendi Sorori accessum ad illam in unico casu, in quo Soror post 
ultimam Gonfessionem commiserit defeclum aliquanlulum gravem el publicum cum 
aliarum sororum admiralione, idque usque dum praedicta Soror iterum ad Sacra- 
menium Poenitenliae accesserit. S. G. EE. el RR. 27 lun. 1876. Pariler Sac. Congr. 
EE. el RR. miniine solel approbare aperilionem conscienliae Superiorissae, sed 
tanlum permillilur ul Sorores si velint, pandere possint defeclus in regulae obser- 
vanlia et progressum quoad virtutes. 



LIBER II. DE REGULARIBUS 457 

10. Praemissis aliquibus rite precibus praehabitoque familiari 
ad communitatein insimul congregatarn sermone, visitationem ape- 
riat. Dein prosequitur visitationem personalem, in qua initium al> 
ultima sorore sumit, et cum locali superiorissa terminurn facit. 
Postea singulas sororum cellas , scholas, offlcinas , aliasque domi 
partes perlustrat. Excipitur ecclesia quam visitare unice pertinet 
ad Episeopum, ut superius diximus. 

H. Occasione visitationis oeconomicas administrationis ratio- 
nes, quae ad domum pertinent, expendit. Hac in re cancellariae 
suae opera uti potest. 

12. Tempore visitationis superiorissa in scriptis ea decreta edere 
pofest, quae pro sua prudentia edere censebit, ut religiosae eom- 
munitatis necessitatibus consulat. Omnes visitationis aclus in libro 
apposito a cancellaria diligenter perscribuntur. 

13. Visitationi finem imponit serrno a superiorissa item haben- 
dus, in quo opportunas admonitiones sororibus diriget. Tandem de- 
bitae Deo gratiarum fiunt aetiones l . 

14. Superiorissa nunquam neque in visitatione, nee extra vi 
sitationem decreta faciet, quae decretis ab Episcopo editis adver- 
sentur. Si quando aliqua episcopi dispositio inopportuna videtur r 
omni dimissione et obsequio praestito, rogabit antistitem, ne earn 
revocare gravetur. Si preces et exposita in irritum cesserint, ad 

1 In pluribus Institutis sancitum esl, ut celebretur generate capitulum. Eius 
ulilitas pro gravioribus negotiis pertractandis, ac praesertim pro eligenda persona 
ad regimen congregalionis idonea demonstralur in S. C. Animadversion, ad Const. 
Sor. a S. Thoma 27 lul. I860, Parisien. 4, pag. 20, L c. : at vero S. C. non sinit, 
ut eiusdem convocalio arbitrio generalissae remittalur: debet enim, recurrente certo 
quodam annorum spatio, veluti quolibet quinquennio, sexennio, vel longiori inler- 
vallo, convoeari. Anim. in Const, fil. immac., Paderbonen. 10 Mail i860, art. 3, pag. 9, 
ubi art. 6 animadvertit, rem esse periculi plenam, quod generalissae eiusque con- 
silio ius sit concedendi sororibus vocem activam el passivam: namque vox activa 
el passiva in aliis instilutis competit sororibus, quae aliquot annos professionis- 
habuerint, et aliquod munus ex(;rcuerint : quod ius neque toti communitati relin- 
quendum esse animadvertitur in Anim. ad Const, sor- fam. paup. Marianopolitan. 
25 Apr. i860, \ 7, pag. 12. 



458 PARS I. DE PERSOXIS 



Eminentissimum Protectorem sese vertat, ut ipse pro sua prudentia 
consulat. 

15. Si episcopus nolit ut aliqua soror in sua dioecesi moretur, 
superiorissa, quoad poterit, eius voto obsequi curabit, aliamque 
substituet. 

16. Etiamsi superiorissae ius sit quamcumque sororem etiain 
sine episcopi consensu de nno ad alium locum transferre, nihilomi- 
nus nunquam hoc iure utatur, nisi necessitas, aut aliqua proba- 
bilis causa id postulaverit: neque tamen omittat per literas obsequii 
plenas hac de re episcopum edocere. 

17. Generalissa, audito assistentium consilio, facultatem habet 
nouiinandi superiorissas locales in aliis domibus, in quibus iuxta 
constitutiones electio fieri non potest sive ob parvum sororum nu- 
merum, sive ob defectum sororum, quae huic officio idoneae sint. 
Quae vero superiorissae per scrutinium in suis quaeque domibus 
electae fuerint, antequam in oflicium ingrediantur, confirmationem 
a superiorissa general! consequi tenebuntur *. 

18. Superiorissa generalis ob graves circumstantias poterit co- 
piam face re superiorissis et sub-superiorissis, ut in ollicio suo per- 
manere pergant ; at vero facultatem hanc ultra unius anni spatium 
prorogare non poterit. 

19. Superiorissa generalis, adhibito assistentium consilio, ob- 
tentoque Cardinalis Protectoris consensu, poterit indulgere, ut quid- 
quid circa supellectilem domi et usum vitae praescribitur a con- 

1 Superiorissae locales, quae hie a sororibus singularium domorum per scru- 
tinum eligi innuilur, in aliis Institutes vel a capilulo, seu consilio generali eligun- 
tur, ul in Institulo flliarum S. M. a Bono Pastore. Utilior fortasse putanda est haec 
allera ratio, quando agilur de inslitutis, in quibus sorores de una ad aliam domum 
transferre licet: nam consilium generale vel generalissa facilius et penitius cogno- 
scere possunt, quae speciatim sorores regimini apliores sint; deinde sorores ex- 
traneae melius certe et obsequium et auctoritatem sibi concilianl. Nee obslat exem- 
plurn a monasteriis votorum solemnium petitum. Nam una ex sororibus ibi moran- 
tibus necessario in abatissam nominanda erit. Aptiu-? facit exemplum ab ordinibus 
regularibus sexus masculini ductum, ubi domorum religiosarum t ratribus guardia- 
num eligendi iu-; minime inhaeret. 



LIBER II. DE REGULARIBUS 459 

stitutionibus, commutetur in aliud , quod paupertati , valetudini et 
regionis moribus consentaneurn est. 

20. Superiorissa generalis, antequam novas domorum aut in- 
stitutorum (vulgo stabilimenti) fundationes accipiat, episcopi dioece- 
sani et Cardinalis Prolectoris consensum assequi debebit. 

21. Superiorissa generalis in specialibus rninisterii sui parti- 
bus obeundis episcopo non subiicitur in cuius dioecesi sedem ha- 
bet. Cardinali Protectori paret, cui quotannis de instituti slatu ra- 
tionem reddit 4 . 

22. Generalissae munus incompatibile declaratur cum munere 
superiorissae localis in ordinariis suis rnuneribus ac iuribus iuxta 
constitutiones exercendis. Quapropter in localis superiorissae mu- 
nera, et domum, ubi moratur, non sese ingerel ultra id quod ipsi, 
utpote generali totius Inslituti moderatrici, competit. 

23. Superiorissa localis muuus poterit obire una cum assisten- 
tibus generalibus in doino, ubi residet, durnmodo ex communitatis 
sult iagio iuxta regulas libere ad illud otticium eligatur. 

24. (Juaelibet Superiorissa localis superiorissae generalis consilia 
exquirere ac sequi tenetur in omnibus casibus dubiis et graviori- 
bus. Quolibet anno superiorissae generali distinctam accuratamque 
de Instituti statu relationem mittit, ac summatim rationem reddit 
<le oeconomica adrninistratione sine praeiudicio earum praescriptio- 
num, quae in regulis traditae sunt. Praeterea ut Superiorissa gene 
ralis accuraliorern notitiarn acquirat de domus statu praeserlim 
morali, etiam domorum ministrae de eo per suas quaeque literas 
ipsarn secreto certiorem quolibet anno facient. 

25. Ut sustineri ferrique possint sumptus , qui ex literis per 
publicos tabellarios acceptis , et itineribus aliisque titulis in com- 
munitatem derivant, in qua generale regimen sedem habet, quae- 
libet domus cerlam summam generalissae pensitabit. Ouidquid su- 

1 In Animad. ad Const. Sor. hospit. Carnoten. 12 lul. 1860, 10, pag. 27, I. c. 
praecipitur, ut generalissa quolibet triennio de Instiluti slatu formal! ad S. C. Ep. 
el Reg. referat. 



460 PARS I. DE PEHSOMS 



perest ex pecunia in hanc rem cuniulata, generalissa in utilitatem 
domorum pauperiorum poterit impendere. De hac administrationis 
parte soli Cardinali Protectori eadem rationem reddit. 

ARTIGULUS II. 

De Elections Generalissae el aliarum offidalium. 

592. 1. Simul ac sexenniuin habuerit exitum, quo superiorissa 
generalis regimen gessit, vel etiam ante, si eiusdem obitus accide 
nt \ statim eo, qui sequitur, rnodo ad electiones procedatur. 

2. Electiones a sororibus fient per schedulas, quae sigillo clausae 
ad Cardinalem Protectorem remittentur. (Juae rnaiora sulTragia ultra 
dimidium consecutae fuerint in superiorissarn generalern, et in assi- 
stentes electae censebuntur. Gardinalis Protector electiones conllrmat. 

3. Eminentissimus Protector , ut electionurn felicem exitum 
promoveat, ac faciliorem reddat, eligibilium notam conscribet pro- 
ponetque , postquarn debitam de iisdem eligibilibus cognitionem 
acquisiverit, eo nempe consilio, ut sorores nosse queant, cui suf- 
fragium ferre satius sit, quando ignorant, quaenam magis idoneae 
reputentur. Sorores autem liberae sunt iuxta propriam conscientiam 
quamlibet sororem eligere etiam extra notam, dummodo electa ne- 
cessariis polleat qualitatibus 2 . 

4. Nulla potest in superiorissarn generalem eligi , quae qua- 
draginta aetatis, decem professionis annos non attigerit, sed, ne 
cessitate suadente, Card. Protector dispensare poterit, ut soror eii- 
gatur, quae annum trigesimum aetatis, quintum professionis omnino 
compleverit. 

1 In Animad. ad Const. Sor. Catalaunen. 27 Sept. 1861, 1 8, pag. 28, genera- 
lissa deponi a suo nequil offlcio sine pracvio recursu ad Apostolicam Sedem. Item 
in Anira. ad Const. Sor. Charit. Paderbonen. 10 Mart. I860, 16, pag. 10; mullo 
magis id ibidem cavetur, si (quod absil) de generalissa expellenda ageretur. 

8 In Animad. in Const. Fil. Mar. Gerunden. 9 Mail 1860, 6, pag. 14, non 
probatur, quod schedae in qualibet domo aperianlur; nam ex charactere dignosci 
potest persona, quae suffragium dedit, itaque secretum a Concilio Tridentino prae- 



LIBER II. DE REGULARIBUS 461 



Ut aliqua soror in assistentem generalem eligi queat, requiri- 
tur, ut triginta aetatis, et octo professionis annos exegerit. Cardi- 
nalis Protector dispensare potest super annis professionis ut, iustis 
accedentibus causis, ad idem officium soror eligatur, quae quintum 
professionis annum praetergressa fuerit l . 

Sciant insuper electrices , sese illi suffragium suum ferre te- 
neri, quam iuxta suam conscientiam ad hoc officium maxime ido- 
ncam supra ceteras cognoverint, ratione tantummodo habita maioris 
Dei gloriae, et Instituti utilitatis 2 . 

5. In electione superiorissae generalis et assistentium per- 
agenda activa voee potientur, sen electrices erunt, 1. generalis et 
assistentes eo munere modo functae, ac illae, quae idem ipsum 
munus in antecessum obiverint. 2. Superiorissae pro tempore do- 
morum, et iustitutorum (vulgo stabilimenti) sub-superiorissae, no- 
vitiarurn magistrae, administrae, seu hospitalium visitationi prae- 
fectae, aliaeque scholis praepositae, nee non ministrae, sive primae 
scholarum magistrae. 3. Quae superiorissae et novitiarum magistrae 
munus una vice gesserint. 

6. Superiorissa generalis quatuor ante menses, quam suum ex- 



scriptum sartum leclumque non manet: quod non probatur nee in Anim. ad Const. 
Lemovicen., 12, pag.18. Hinc edicitur, melius esse, ut schodae omnes ad domum 
principem Iraosmittanlur, ibique a scrutatricibus coram episcopo, uti Apostolicae 
Sedis delegate aperiantur : addilur coarctandum non esse suffragium ad sorores, 
quae actu siat superior s locales. In Anim. ad Const. Soror. S. Mariae Lemovicen. 
11 M. 1860, 2, pag. 18, I. c., electio per schedulas conceditur ab Aposlolica Sede, 
nee vero arbilrio praesidis capituli relicla admittitur. Ibi 3 cavelur, ne nimius sit 
vooaliuin numerus in capitulo. Item i nirnis periculosum edicilur, ex sororibus 
eligibilibus quasdam seligi, et per appositam notulam significari vocalibus, ut ex 
iis moderatrix generalis eligatur. Excipe casum, quo notula ista a Card. Protectore 
conscribatur, eiusque auctoritate circumferatur. 

1 In Anim. Lemovicen. mox citata, 5, 1. c., adverlitur non solere coucedi, ut 
piscopus super aetate cum generalissa dispense!. 

2 In Anim. ad Const. Sor. a Praes. Albien. 23 lun. 1860, 6, 1. c., p. 19, pro- 
ponitur ut si electrices in eligenda moderatrice generali non conveniant, ope Prae 
sidis capituli ad S. Sedem recurratur. 



462 PARS I. DE PERSONIS 



piret officium, Emum Protectorem edocebit, rogabitque, ut necessaria 
consilia pro futuris electionibus tempestive ineat. 

7. Canonica expleta eleclione , Emus Protector earn superio- 
rissae munere suo obeunti significet, ut cum electis nuntium hunc 
communicet, quae illico ad locum suae residentiae se ferre tene- 
buntur. 

8. Nova superiorissa generalis, sui muneris possessione capta, 
literas encyclicas omnibus Inslituti domibus perscribit, quibus de 
sua et assislentium electione eas commonefaciat. 

9. Extra dioecesim literas obsequii plenas cuilibet episcopo da- 
bit, in cuius dioecesi domus aut instituta reperiuntur. 

10. Si superiorissae geueralis obitus eveniat, antequam sexen- 
nium emensum fuerit, quae prior est inter assistentes Card. Prote 
ctorem certiorem faciat, ut hie generalem vicariam confirmet, quae 
Instituti regimen usque ad proximas electiones sustineat. 



LIBER III. DE LAICIS 



LIBER III. 
D e Laicis. 

Laicus in Ghristi Ecclesia per oppositionem ad clericos nomi- 
natur; sieuti enim clericorum praeesse est , ita laicorum subesse, 
De laicis breviter agentes dicemus: 1) de laicorum statu iuridico 
in Ecclesia ; 2) de iuribus et privilegiis quibus aliquando donantur. 

CAPUT I. 

DE LAIGORUM STATU IURIDIGO. 

595. Qui per baptismatis sacramentum in Ecclesiam ingressi 
sunt, irrevocabiliter Ecclesiae subditi fiunt. Quare ut in tractatu de 
iure publico ecclesiastico demonstratum est, haeretici et schismatici 
non modo legibus divini ac naturalis Juris tenentur, sed etiam legi- 
bus Ecclesiae mere disciplinaribus tenerentur, nisi Ecclesia bona ma 
ter illos, qui in haeresi et schismate nati sunt quique in bona lide 
versa ri censentur, dispensare ad maiora mala vitanda non vellet. Ve- 
rum omnes fideles in duas classes dividuntur ut dictum est, in laicos 
nempe quibus fidelium multitude constat, et in clericos qui a re- 
liquo populo separati, et quibus mediorum oeconomia in Ecclesia 
commissa est, quique curis ac ministeriis suis caeteros ad linem di- 
rigunt. Quare fundamentals lex est u Laicos iurisdictionis eccle- 
siasticae esse incapaces l . 

594. Cum de laicis autem loquamur, et Principes et lieges corn- 
plectimur: nil enim possnnt Principes in Ecclesia in iis quae dire- 
cte vel indirecte, mediate vel immediate Ecclesiae finem attingunt. 
Quare in Syllabo haec propositio 54 damnatur lieges et Principes 
non solum ab Ecclesiae iurisdictione eximuntur verum etiam in 
quaestionibus iurisdictionis dirimendis Super iores sunt Ecclesia .. 

1 Arg. Matth. XVI, 18, 19; XVIII, 18; lo. XXI, 15; Gap. decemimus tie iu- 
diciis; GONZALEZ Gomm. in cap. 2 de iudiciis, et passim dociores. 



464 PARS I. DE PERSONIS 



Qua re incassum lansenistae Principibus ius advocatiae ceu prole - 
gendi Ecclesiam tribuunt , cum Principibus potius obligatio de- 
fendendi Ecclesiam competat ad nuturn ipsius Ecclesiae exercenda. 

595. Caeterum si de potestate iurisdictionis sermo sit, quae 
<ium potestate ordinis coniungitur, laicus omnino divino iure inha- 
bilis est ad illam exercendam, cum sacra ordinatione careat. 

Quare laici neque iicite neque valide sacramenta administrare 
valent nee iure proprio nee iure delegato. Alatrimonii sacramentum 
excipitur cuius ministri propter huius sacramenli naturam sunt ipsi 
<3ontrahentes l ; itemque excipitur sacramentum baptismatis , cuius 
propter eius absolutam necessitatem quilibet minister est, et in ne- 
<;essitatis casu etiam Iicite a quocumque administratur. 

596. Quod si de iurisdictionis potestate agatur quae cum ordinis 
potestate nullo modo coniungitur etiamsi laicis iure proprio iurisdi- 
<;tio non competat, cum hoc divinae Ecclesiae constitution! repugnet 
tamen iure delegato Romani Pontiticis auctoritate aliquando eccle- 
siastica iurisdictio etiam a laicis potest exerceri , dumrnodo de 
mandate evidenter constet 2 : irno et Episcopi in causis civilibus 
t speciali delegatione ad causam aliquam particularern explendam 
laicis iurisdictionem delegare possunt 8 . Gaeterurn nihil prohibet 
(juominus laieus in causis iudicialibus procurator vel assessor, vel 
etiam notarius, aut cancellarius constituatur *. 

597. Ex dictis sequitur laicum in ecclesiastica causa arbitrum 
eligi non posse, bene vero arbitratorem: illi enim veri sunt iudices 
partium consensu electi, hi vero potius conciliatores 5 . 

1 Const, Faucis Bened. XIV, 9 Martii 1758, dubitabatur: Ex litteris Pii IX 
ad Sardiniae Regem 19 Sept. 1852. 

2 Urb. VIII Const. Romanus Pontifex 3 lun. 1649; FAGNANUS in cap. Cum 
contingat de Foro compel.; Pius IX Const. Suprema 25 Ian. 1867. 

3 Cfr. Glossam in can. Bene quidem, L. 26, I Praeter, et in can. Pervenit, 
L. 95; in Cap 2 de iudiciis, et passim doctores. 

" C. 8 Ne Clerici vel Monachi ; c. 1 de Procurat. in 6 ; MONACELLI p. 1, lit. 1, 
for. 5, n. 7. 

* Cap. 8 de arbit.; cap. 9 eodem; FAGNANUS in cap. 8. 



LIBER III. DE LAICIS 465 



598. Verum quaeri potest an iure divino vel ecclesiastico iure 
laici a iurisdictione ecclesiastica exercenda arceantur. Responden- 
dum est: quod iure divino ad laicos iurisdictio ecclesiastica ordinaria 
nempe iure proprio exercenda non pertinet. Haec enim cum ipsa 
Ecclesiae Christi constitutione repugnat. lure vero delegate iuxta 
dicta iurisdiclio a laicis exercetur, delegatus enim delegantis perso- 
nam gerit ac repraesentat. Neque opponatur quod clericus qui tan- 
tummodo prima tonsura insignitus e.st, quique iurisdictionem etiam 
ordinariam veluti Vicarii Generalis ex Juris dispositione exercere 
\alet, laicus est. Etenim praescindendo a quaestionibus theologi- 
cis circa naturam primae tonsurae etc. , certum est quod huius- 
modi tonsuratus Pontificia auctoritate a laicis seiunctus est , ac 
inter clericos adscriptus. Quare intelligitur cur cum Ecclesiae di- 
vina constitutione non pugnet talem clericum iurisdictionem ec- 
clesiasticam etiam ordinariam exercere posse. Nee ex hoc de- 
scendit prindpium : Laicum tantummodo ecclesiastico iure a iuris 
dictione ecclesiastica exercenda prohibitum esse l . 

GAPUT II. 

DE IURIBUS AC PRfVILEGIIS LAICORUM. 

599. Laici quatenus clericis contraponuntur sua habent iura 
quorum quaedam ex iure divino illis competunt : veluti est ius 
ut eis debite et opportune petentibus sacramerita concedantur, ut in 
rebus fidei et morum edoceantur, ut ad clericalem statum si idonei 
reperiantur admittantur etc. 

Verum specialibus privileges aliquando donantur ; quae privi- 
legia illos participes non efliciunt neque quoad ecclesiasticum mi- 
nisterium neque quoad ecclesiasticam iurisdictionem. Quare laicis 
aiiquando ius praesentandi clericos ad beneficia ecclesiastica con- 

1 Ct r. PALMIERI de Rom. Pool. Prologomen. 12; SGHMALZGRUEBER in tit. 29, 
libr. 1 Decret., n. 14. 

ZlTELLI-SOMERI. . 50 



466 PARS I. DE PERSONIS 



ceditur: haec beneficia iurispatronatus appellantur. Laicis ius ad- 
vocatiae aliquando concessum est, ins partem habendi vel coale- 
scendi in confraternitates, ius partem habendi in Ecclesiae fabri 
c-is. De his breviter dicemus. 

ARTICULUS I. 

De hire Patronatus. 

600. Remissive ad tractatum de Beneficiis. 

ARTIGULUS II. 

De iure advocatiae. 

601. Ius advocatiae aliquando ab Ecclesia Principibus ac Opti- 
matibus conceditur ut Ecclesiarn eiusque leges defendant, non vero 
ut Ecclesiam regant atque gubernent. Quare Laici advocatiae iuris 
praetextu nullum ecclesiasticae iurisdictionis actum exercere va- 
lent. lure advocatiae laici ea iura acquirunt quae ab Ecclesia eis 
conceduntur, eaque contra Ecclesiae voluntatem exercere non va- 
lent, ne ius protectionis in ius oppressionis Ecclesiae convertatur. 
Verum hodie vix in Ecclesia advocati inveniuntur, cum ut historia 
docet hoc iure advocatiae laici saepius in Ecclesiae detrimentum 
usi sint. Gaeterum de advocatiae iure agere ad ius publicum Ec- 
clesiasticum potius quam ad ius canonicum pertinere evidens est. 

ARTIGULUS III. 

De Confraternitatibus. 

602. Gonfraternitas est coetus piorum fidelium (non vero re- 
ligiosorum) ad (juaedam pia opera exercenda auctoritate ecclesiastica 
insti tutus *. 

Gonfraternilatum originem quoad substantiam auctores repe- 
tunt a collegiis a pud ethnicos vigentibus de quibus in leg. XII Ta- 

1 Cfr. OIRTTI Synopsis hoc verbo. 



LIBER III. DE LAICIS 467 






bularum sermo est 1 . Ecclesia suis confraternitatibus haec collegia 
irnitata est. Antiquissima est Confraternitatum origo etiam iuxta for- 
mam quam hodie praeseferunt. De eisdem in Concilio Nannetensi 
an. 900 mentio fit 2 , imo iam ab anno 852 Hincmarus Rhemensis 
Kpiscopus regulas decreverat: de Conf ratriis eorainque-conventi- 
but quomodo celebrari debeant antiquitus Collectae, deinde Gildae 
aul Gildoniae ex nominibus teutonicis et saxonibus dicebantur. 

605. Volventibus temporibus pkires sodalitates seu confraterni- 
tates a proprio fine dellexae sunt ; quare Llomani Pontifices constitu- 
tiones ac decreta ediderunt quibus confraternitates tutius finem prae- 
stituturn consequerentur. Celeberrima hac in re est Clementis Vlll 
constitutio Quaecumque > 7 dec. 1604 quae formani uniformem 
Episcopis aliisijue Praeiatis exhibet in confraternitatibus erigendis. 
Haec constitutio a Paulo V, et a Pio IX in litteris Encyclicis S. C. 
Indulgentiarum confirmata est *. Ue Gonfraternitatibus breviter di- 
ceinus: 1) de Confraternitatum erectione; 2) de Confraternitatum 
aggregatione; 3) de Confraternitatum giibernalione. 

1. -- De Confraternitatum erectione. 

604. Confraternitatum erectio ad Eptseoposvel ad Ordinum Re- 
gularium Snperiores facultatem habentes pertinet. Vicarius Generalis 
confraternitates erigere nequit nisi speciali delegatione deputetur*, 
nee talis facultas Vicario Capitulari conceditur 5 . Privilegium autem 
(|iio Regulares donantur confraternitates erigendi, non excludit quo 
minus ab Kpiscopo licentiam petant si etiam in propriis Ecclesiis 
confraternitates cum usu saccorum erigere velint 6 . Caeterum Pa- 
tres Conventuales privilegia babent sodalitia erigendi Cordigerorum. 

1 Cfr. etiam Lib. 1 el ult. Digestorum de Collegiis, et Lib. 20 Digestorum de 
rebus dubiis. 

2 Apud HARDUINUM torn. VI. 

3 Cfr. FERRARIS ad v. Confraternitates; MONACELLI Form. Eccles., Tit. VI, form. 1 1 ; 
Til. XII, form. 6. 

* S. C. C. 18 Aug. 1861. 
8 S. C. G. 25 Nov. 1878. 
6 S. C. EE. el RR. in Barens. 6 Apr. 1595. 



468 1 3 ARS I. DE PKRSONIS 

Quod si ipsi desint, hoc privilegium Minoribus de Observantia 
devolvitur. Sodalitia SSmi Rosarii erigere ad Patres Ordinis Prae- 
dicatorum special ; itemque dicatur de Corrigiatis S. Augustini , 
Scapularibus S. Mariae de Carmelo, aliisque sodalitiis aliorum Ue- 
gularium iuxta privilegia quae a Sede Apostolica concessa sunt. 

Quod si confraternitas absque interventu Superioris ecclesiastic! 
erigatur, utpote laicalis cousideranda est. 

605. In Cont raternitatibus erigendis constitutio Quaecurnque 
Clementis VIII 7 dec. 1604 servanda est, quaeque ut diximus a S. Pon- 
tilice I io IX decreto S. C. Indulgetiarum 8 ian. 1861 confirmata 
esl. Iuxta praedictam Conslilutionem praedictunique decrelum : 
1) una tanlum confraternitas dusdem generis institui potest in ec 
clesiis tain saecularium quam regularium, imo iure communi in- 
speclo ut nulla alia similis Confralernitas intra tria milliaria erecta 
sit oportet. Ex decreto S. C. Indulgentiarum tamen unius leucae 
distanlia sufflcit l . S. Pontifex Leo XIII concessil ut in maioribus 
civilalibus Ordinarii plures Con fra tern i tales eiusdem nominis et in- 
stituti erigere possinl servala eorum arbitrio convenient! distantia -. 
Caeterum probibitio Clementina neque ad Confraternitatem SS. Sa 
cramenti neque ad sodalitates doctrinae christianae quae imo in 
unaquaque Paroecia erigendae sunt, extenditur s . 2) In praedicla 
Clementina constitulione statuilur quinam habeat ius Confialeriii- 
tates erigendi , ac quod Episcopi consensus requiratur etiamsi de 
Regularibus agalur nisi hi peculiare apostolicum habeant privile 
gium *. 3) Episcopi arbitrio in usum pium vel Ecclesiae utilitatem 
eleemosynae aliaque subsidia impenduntur quae iuxtam formam 
ab Episcopo praescriptam a Confraternitatibus percipiuntur. 4) Ag- 
gregatio iuxta iormulam in praedicta constitutione Clementina sta- 
tutam saltern in substantialibus ex dispositione Pii IX senanda 

1 Decrel. 13 Ian. 1893. 

* S. G. Indulg. 20 Maii 1896. 

3 LUCIDI de Visit. Sacr. Lira. II, c. 7, 2, n. 126; S. G. EE. et HR. in Vem-l- 
len. 3 Febr. 1610. 

* Cfr. etiarn Lucmr de Vis. S. Lim. II, c. 7, n. 130. 



LIBER III. DP: LAICIS 469 



est quoad sodalitates quae a Regularibus eriguntur l . 5) Litterae 
erectionis vel aggregations gratis omnino conceduntur ac expediun- 
tur. 6) Confraternitates etiam in Kcclesiis non solemniter bene- 
dictis erigi possunt 2 . 7) Confraternitates SS. Rosarii , Trinitatis, 
Carmelitarum et Sei vorum B. M. Virginis erigi non possunt nisi 
de licentia Superioris Generalis uniuscuiusquc Ordinis sub poeua 
nullitatis erectionis 3 , excipitur S. C. Propagandae Fidei quae spe- 
cialibus hac super re facultatibus ornatur. Si tamen Confralernilas 
SS. Rosarii gaudere vellet indugentiis specialibus quibus fruunlur 
Confraternitates a Magistro generali Ordinis Praedicatorum erectae, 
ad hunc recurrere debent 4 . 

2. - - De Confraternitatum aggregatione. 

606. Confralernitates Archiconfraternitati aggregari possunt. 
\~erum 1) tantuminodo Ordinarii licentia confraternitas aggregata 
ipsius Arconfraternitatis statuta sua facere potest 5 , nisi haec statuta 
S. Sedis auctoritate confirmata sint. 2) Confraternitas aggregata in- 
dulgentias, privilegia, facultates consequitur quibus Archiconfrater- 
nitas nominatim et speciatim gaudet , iis exceptis quae ad Archi- 
confraternitatern iure communicationis exlensa sunt. Similiter Gon- 
fraternitas iis privilegiis, facultatibus etc. gaudet quae ei ab Archi- 
confraternitate communicata sunt, quae lamen soliimmodo praevia 
Ordinarii cognitione promulganda sunt . S. Congregatio Indulgen- 
tiaruin inodum constituit quo huiusmodi aggregatio facienda sit 7 . 

3. - - De Confraternitatum gubernatione. 

607. Ktiamsi bonorum temporaliuin adminislratio ad Confratres 
pertineat, tamen Episcopus ins habet ut adminislralores ei rationem 

1 S. C. Indulg. 25 Ian. 1842, 22 Aug. 1842, 18 Nov. 1842. 

! S. C. P. F. Pro Sin. 16 Ian. 1804. 

3 S. C. Indulg. 16 lul. 1887. 

S. G. P. F. 30 lun. 1889. 

5 S. G. Indulgent. 14 Sepl. 1872. 

R S. C. Indulg. 8 Ian. 1861. 

7 S. G. Indulg. 8 Ian. 1861, et 19 Oct. 1866. 



470 PARS I. DE PERSOMS 



reddant, ac bona in usus pios Confraternitatis proprios irnpendan- 
tur. Confraternitates quae in aliqua Parochia vel in aliquo oratorio 
sive publico sive private ecclesiae parochial! adnexo, Parocho in 
omnibus funclionibus ecclesiasticis etiam non parochialibus subii- 
ciuntur l . Confraternitatos vero quae in oratoriis publicis ab Ec- 
clesia parochial! seiunctis Parocho subiiciuntur, tantummodo in fun 
clionibus ecclesiasticis quae parochialia munia reputantur -. In 
dubio praesumptio Parochi favore dicenda est. Episcopus |)er se 
vcl per suum delegatum omnibus cornitiis quae a Confraternitati- 
bus teneantur interesse potest etiamsi in Ecclesiis Regularium in 
quibus Confraternitates erectae sunt comitia aduuentur 3 ; etiamsi in 
his comitiis Episcopus votum ferre non valeat 4 . Qua re E|)isco|)us 
rnoneri debet de conventibus extraordinariis. Episcopus ius habet 
visitandi Cont raternilales laicorurn etiam erectas in Regularium ec- 
clesiis non modo quoad bona, sed etiam quoad Cappellas ipsas in 
quantum pertinet ad adminislrationem vel obligationes quibus Con- 
fraternitas teneatur. In iis vero quae exemptorum iurisdictionem 
in his Cappellis pertinent veluti altaria, Imagines etc. Episcopus se 
ingerere non potest 5 . 

608. Confraternitates sibi statuta et ordinationes condere possunt 
at Episcopi confirmatione indigent, qui etiam ilia emendare ac re- 
vocare potest, nisi tarnen de stalutis agatur quae a Sede Aposto- 
lica fuerint confirmata 6 . Confraternitates habent ius eligendi pro 
prios officiates qui tamen ab Episcopo confirmandi sunt. Quodsi in 
tertio scrutinio sodales in electione facienda non coveniant, offi- 
ciales ab Episcopo eligi possunt 7 . Confraternitates uno verbo nisi 

1 S. R G. decrel. gen. 10 Dec. i703; Collect. 2123. 

2 S. R. G. citato decreto. 

3 S. C. EE. et RR. in Caesenaten. 24 Nov. 1690; S. G. C. ill Assisier. 10 Se- 
plembr. 1785. 

* S. C. G. in Senogallien. 4 iun. 1701. 

5 Tridunt. Sess. XXII, c. 8 de ref. S. G. EE. et RR. in Alifen. 1637, in F;i- 
nen. 10 Apr. 1693; S. G. C. in Nucerina 23 Iun. 1629, in Urbanien. 23 Sept. 1690. 
B S. C. EE. et HR. in Actoricen. 17 Febr. 1603. 
7 SEBASTIANELLI Praelectiones boo loco. 



LIBER III. DE LAICIS 471 



exceptae fuerint, ab Episcopo iurisdictione omnino pendent, qui 
sicuti eis dedit iuridicam persona litatem ita etiam illas supprimere 
valet si Ecclesiae bonum ita exposcat. 

ARTICULUS IV. 

De Ecclesiarum Fabricis. 

609. Bona Ecclesiastica quae ad conservandas ac reparandas 
Ecclesias destinata sunt constituunt Fabricam . Administrantur 
haec bona a Parochis vel Ecclesiarum rectoribus sibi nonnullis laicis 
adscitis. Verum laici potius uti Parochorum consiliarii ac adiutores 
considerantur ; omnes vero administratores sive parochus, sive laici 
Episcopo subiiciuntur l , cui singulis annis gestae administrationis 
rationem reddere tenentur. Verum opera praesertim civilis aucto- 
ritatis res immutata est. Gubernium enim aliquando exigit ut ad 
ministratores actorum confirmationem a civili Gubernio petant, 
imo sese immiscet in ipsa constitutione administrationis scilicet 
fabriceria, nee non in modo quo bona sunt administranda. Qua in 
re Ecclesia ad maiora mala vitanda plura tolerat quae profecto 
iuxta iuris ecclesiastic! dispositiones baud sunt. 

1 Trident. Sess. XXII, cap. 9. 



ODEX. 



PRAEFATIO. Hums EDITIONIS RATIO ATQUE DICATIO Pag. v 

PROOEMIUM ANTBCEDENTIUM EDITIONUM vii 

PARS I. 
DE PERSONIS. 

LIBER I. De Clericis , J 

PROLEGOMENA. De polestatis iurisdictionis notione et divisione deque modis 

quibus iurisdictionis potestas acquiritur vel amittitur ib. 

TITULUS I. De potestatis iurisdictionis notione et divisione ib. 

TITULUS II. De modis quibus Clerici acquirunt iurisdiclionem ecclesiasticam. 5 
CAPUT I. De modis ordinariis quibus Clerici ecclesiasticam iurisdictionem 

acquirunt ib, 

ARTICULUS i. Quomodo Jure canonico Romani Pontificis persona designelur. ib, 
ARTICULUS 11. Quomodo Episcopis ac aliis Praelatis iurisdictio ecclesiastica de- 

mandetur io 

i i. - De Electione ib. 

2. - De particularibus quibusdam electionibus 41 

3. - De Postulatione 4.S 

4. - De Conflrmatione 4fr 

5. - De Consecratione 47 

GAPUT II. De modis exlraordinariis acquirendi iurisdictionem ecclesiasticam. > 48 

TITULUS III. De modis quibus Clerici iurisdiclionem ecclesiasticam amittunt. 50 

CAPUT 1. De modis ordinariis amittendae iurisdictionis ib. 

ARTICULUS i. De Renuncialione ib. 

ARTICULUS 11. De Translalione 55 

ARTICULUS in. De Permutatione 55 

CAPUT II. De modis extraordinariis amiltendi ecclesiasticam iurisdictionem . 56 

ARTICULUS i. De Depositione et Degradatione ib. 

DE CLERICIS 58 

SECT10 I. De gradibus potestatis iurisdictionis in personis individuis exer- 

cendae . 5ft 



474 INDEX 



TITULUS I. De Romano Ponlifice Pag. 59 

GAPUT I. De potestate Roman! Pontiflcis in genere ib. 

APUT II. De potestate R. Pontiflcis in specie quoad leges edendas. . . 64 

ARTICULUS i. De legibus proprie dictis promulgatis 65 

1. - De legum ecclesiasticarum defmilione et promulgatione . . . ib. 

2. - De causa efficiente ac de subiecto legum ecclesiasticarum . . 72 

I 3. - De fine, de obiecto ac de vi legum ecclesiasticarum . . . . 78 

4. - De legum ecclesiaslicarum divisione 81 

5. - De legum ecclesiasticarum cessatione 82 

ARTICULUS 11. De legibus proprie dictis non promulgalis sed consueludine 

introduces 86 

1. - De consuetudinis natura f . . ib. 

2. - De consuetudinis divisione 87 

3. - De consuetudinis characteribus ad ius inducendum 88 

4. - De consuetudinis effectu iuridico 92 

5. - De cessatione consuetudinis . . . 94 

ARTICULUS HI. De legibus improprie diclis . .- ... 95 

1. - De rescripts ,....-. ... ib. 

a) - De natura Rescriptorum . . . ...... ib. 

b) - De rescriptorum divisione . . . . . . . . . . . . ... . 96 

c) - De rescriptorum subieclo idoneo .. 97 

d) - De vi iuridica rescriplorum -. . . 98 

e) - De cessalione rescriptorum . . . . . . -. . . . . . . . 100 

1 2. - De Sacr. Tribunalium decisionibus 104 

ARTICULUS iv. De iis quae vim legis habent etiamsi per modum legis non 

ferantur seu de Concordatis 105 

ARTICULUS v. De iis quae vim legis parlicularis habere dicuntur, seu de pri- 

vilegiis ib. 

1. - De privilegiorum defmitione ib. 

2. - De privilegiorum subiecto 107 

5. - De privilegiorum causa efficiente ib. 

I 4. - De privilegiorum divisione 108 

I 5. - De privilegiorum acquisitione 109 

1 6. - De privilegiorum cessalione 111 

ARTICULUS vi. De iis quae legis vim habent at legis perpeluitate non gau- 

dent, seu de regulis Cancellariae Apostolicae 112 

1. - De Regularum Cane, descriptione el divisione 113 

I 2. - De nonnullis praecipuis Regulis Cancellariae ib. 

3. - De Regularum Cancellariae vi iuridica 114 

ARTICULUS VH. De legum ecclesiasticarum collectionibus ib. 



INDEX 475 

1. - De legum ecclesiasticarum collectionibus quae Juris canonici cor 
pus antecedunt (ius vetus) Pag. 115 

a) - De collectionibus Aposlolicis ib. 

b) - De colleclionibus Ecclesiae Orientalis. 117 

c) - De collectionibus Ecclesiae Occidentalis 118 

i 2. - De legum ecclesiasticarum collectionibus quae Juris canonici cor 
pus constituunt (ius novum) 121 

a) - De collectionibus anle Gregorii IX Decretales ib. 

b) - De collectione Decretaliuai Gregorii IX 125 

c) - De collectionibus post Decrelales Gregorii IX 126 

3. - De legum ecclesiasticarum collectionibus quae iuris canonici cor 
pus consecutae sunt (ius noviss.) 128 

AHTICULUS vin. De legum ecclesiaslicarum interpretatione 130 

1. - De legum ecclesiaslicarum interprelatione in communi. ... ib. 

) - De interpretationis definitione et divisione ib. 

b) - De praecipuis regulis doctrinalis interpretationis 132 

) - De regulis interpretationis declarativae 133 

[i) - De regulis interpretations extensivae. . 135 

y) - De regulis interpretationis reslrictivae 157 

2. - De legum ecclesiasticarum interpretalione in specie 159 

a) - De clausulis inlerpretandis . ib. 

b) - De legibus particularibus interpretandis 141 

c) - De rescripts interprelandis ib. 

d) - De concordalis inter Ecclesiam et Statum interprelandis . . . . 143 

e) - De privilegiis interpretandis 144 

f) - De dispensationibus interpretandis 145 

TITULUS II. De iis qui vicariatum gerunt Romani Pontificis 146 

CAPUT I. De Patriarchis ac Primatibus ib. 

GAPUT II. De Metropolilis seu Archiepiscopis * 147 

CAPUT III. De legalis Romani Pontificis ... 152 

CAPUT IV. De Abbatibus ac de Vicariis ac Praefectis Apostolicis ... 155 

ARTICULUS i. De Abbatibus . . ib. 

ARTICULUS n. De Vicariis Aposlolicis 159 

1 1. - De poteslate Vicarii Apostolici ib. 

a) - De natura iurisdictionis Vicariorum Aposlolicorum ib. 

b) - De modo quo acquirunt Vicarii Aposlolici iurisdictionem ... 160 

c) - De extensione iurisdictionis Vicarii Apostolici . 161 

i 2. - De Obligationibus Vicariorum Apostolicorum 177 

3. - De privilegiis Vicariorum Apostolicorum 181 

ARTICULUS HI. De Praefectis Aposlolicis 182 



47(5 INDEX 

TITULUS III. De Episcopis p ag , 186 

GAPUT I. De Episcopis Ordinariis ib. 

ARTICULUS i. De potestate Episcopi in foro externo 191 

1. - De potestate legifera . . ib. 

2. - De potestate iudiciaria 197 

(i) - De modo procedendi extraiudicialiter 199 

b) - De modo procedendi iudicialiter 201 

3. - De potestale coactiva 205 

4. - De potestate adminislraliva 208 

ARTICULUS n. De potestate Episcopi in foro interno 215 

ARTICULUS in. De potestate Episcopi delegata 217 

APPENDIX i. Quae Concilium Tridenlinum Episcopis permittat in exemptos 

tamquam Ap. Sedis delegatis . . . 220 

APPENDIX n. Gasus alii in quibus regulares subiiciuntur Episcopis. ... 224 
APPENDIX in. Gasus in quibus regulares Episcopis non subduntur. ... 236 
APPENDIX iv. Recensenlur ea quae in constitulione Romanns Pontiftces de- 

creta sunt quoad exemplionem regularium in locis missionum. . 239 

ARTICULUS iv. De Episcoporum privileges . . < 240 

ARTICULUS v. De Episcopi oneribus 242 

1 1. - De convocatione Syuodi Dioecesanae 243 

2. - De praedicatione Verbi Dei 250 

1 3. - De applicatione Missae pro populo 251 

4. - De Residentia. ........... 252 

5. - De Visitalione Dioeceseos 256 

6. - De Visitatione ss. Liminum 266 

CAPITA quibus respondere debenl Vicarii Aposlolici ac Missionum Praefecti, 
ut de regionibus sibi commissis plenam S. Congregation! relalionem 

reddant. .......... v - 268 

ARTICULUS vi. De lege dioecesana i. e. de Episcopi ordinarii iuribus sen ob- 

venlionibus 274 

CAPUT II. De Episcopis titularibus 276 

ARTICULUS i. De polestate Episcoporum titularium ib. 

ARTICULUS n. De iuribus el praeeminentiis Episcoporum litularium ... 279 

ARTICULUS in. De obligationibus Episcopi titularis 230 

CAPUT III. De Episcopis regularibus 282 

TITULUS IV. De iis qui Episcoporum vicariatum gerunt 286 

CAPUT I. De Vicariis Generalibus ib. 

ARTICULUS i. De Vicariis Generalis electione ib. 

ARTICULUS n. De polestale Vicarii Generalis 290 

CAPUT II. De Vicariis Foraneis . 294 



INDEX 477 

CAPUT III. De Parochis Pag. 295 

ARTIGULUS i. De electione Parochorum 297 

ARTICULUS n. De Obligationibus Parochorum 300 

ARTIGULUS in. De Offlciis Parochorum > 504 

ARTICULUS iv. De iuribus Parochorum 509 

1. - De emolumento ex decimis 510 

2. - De emolumento ex funeribus 314 

CAPUT IV. De Parochorum Goadiuloribus et Vicariis 317 

TITULUS V. De Clericis ac Missionariis 522 

CAPUT I. De Clericorum iuribus ac privilegiis 523 

ARTICULUS i. De Clericorum iuribus. ib. 

ARTICULUS n. De privilegio canonis ib. 

ARTICULUS in. De privilegio fori 529 

ARTICULUS iv. De privilegiis exemptionis ac competentiae ac immunitatis . 532 

CAPUT II. De Clericorum offlciis ac oneribus 534 

ARTICULUS i. De positivis Clericorum offlciis 335 

AHTICULUS n. De negatives Clericorum officiis > 336 

SEGTIO II. De gradibus polestatis iurisdictionis in personis moralibus seu 

collegiis exercendae 551 

TITULUS I. De Collegiis ordinis pastoralis 352 

CAPUT I. De Conciliis generalibus seu Oecumenicis ib. 

CAPUT II. De Conciliis Nationalibus ac Provincialibus 359 

CAPUT III. De Synodo Dioecesana 567 

TITULUS II. De Collegiis ordinis senatorii 568 

CAPUT I. De S. R. E. Sacro Cardinalium Collegio ib. 

ARTICULUS i. De S. R. E. Cardinalium creatione 569 

ARTICULUS n. De S. R. E. Cardinalium obligalionibus 3"! 

ARTICULUS in. De S. R. E. Cardinalium potestale 372 

? 1. - De S. R E. Cardinalium potestale in suis litulis ib. 

2. - De S. R. E. Cardinalium poleslale sede vacante 375 

ARTICULUS iv. De S. R. E. Cardinalium privilegiis 374 

CAPUT II. De Capitulis stu Canonicis 377 

ARTICULUS i. De iis quae singulis Capituli membris communia sunt . . . 578 

i. - De Capituli erectione ac constitutione ib. 

1 2. - De Capiluli officiis ac obligationibus 580 

3. - De Capituli iuribus ac honoribus 387 

I 4. - De Capituli convocalione 588 

AHTICULUS n. Quae Capituli Dignilatum , Personatuum et officiorum propria 

sint ib. 

ARTICULUS in. De relatione Gapituli cum Episcopo sede plena 590 



478 INDEX 

ARTICULUS iv. De relalione Capituli cum Dioecesi sede vacante, et pfaecipue 

de Vicario Capilulari Pag. 3P7 

TITULUS III. De Collegiis ordinis adminislralivi 402 

CAPUT I. De Romana Curia ib. 

ARTICULUS i. De Officiis 403 

11.- Secrelaria Status ib. 

2. - Secretaria Memorialium ib. 

3. - Secrelaria Brevium ib. 

i 4. - Cancellaria Apostolica 404 

5. - Dataria Apostolica 40 s 

6. - De Poenilenliaria Aposlolica ......* 406 

ARTICULUS n. De Sacris Tribunalibus ib 

1. - De S. R. Rota ^ 407 

i 2. - De Signatura luslitiae . . . ., . 40~<. 

g 3. - De Signatura Gratiae . . . . . ... ib. 

4. - Camera Apostolica , * 409 

ARTICULUS HI. De Sacris Romanis Congregationibus ib. 

i. - Congregatio Consistorialis ...... ib. 

2. - Congregatio super promovendis ad Episcopatum ...... i> 410 

3. - Congregalio S. Officii seu S. R. Inquisitionis ib. 

i 4. -- S. Congregalio Indicia 411 

5. - S. Congregatio Concilii Tridentini .... . . V . . . . . 41-2 

6. - S. Congregatio SS. Rituum. ...... t . 413 

i 7. - S. Congregatio super Negotiis Episcoporum et Regularium . . ib. 

i 8. - S. Congregatio Propagandae Fidei 415 

9. - Congregalio super negotiis ecclesiasticis extraordinariis . . . 416 

10. - Congregalio Indulgenliarum el SS. Reliquiamm 417 

11. - S. Congregatio super residentia Episcoporum ib. 

12. - S. Congregatio Immunitalis Ecclesiasticae ib. 

i i3. - S. Congregatio Caeremonialis . . . . . . *. > ib. 

14. - Congregatio Fabricae S. Petri .....-,, 418 

15. - Congregalio Studiorum 419 

CAPUT II. De curiis dioecesanis . . . ib. 

ARTICULUS i. De curia romana dioecesana ib. 

AHTICULUS n. De caeteris Episcoporum curiis 420 

LIBER II. De Regularibus 421 

SECTIO I. De Religionibus seu ordinibus in quibus solemnia vola emiltuntur. ib. 

CAPUT I. De novis ordinibus inducendis ac novis monasteriis erigendis . ib. 

ARTICULUS i. De novis religionibus seu ordinibus inducendis ib. 

ARTICULUS n. De novis monasteriis erigendis 422 



INDEX 479 

CAPUT II. De ingressu in religionem Pag. 423 

ARTICULUS i. De candidalorum admissione .... ib. 

ARTICULUS n. De novitialu 428 

ARTICULUS in. De professione religiosa 431 

ARTICULUS iv. De clausura 437 

1. - De clausura monialium 438 

2. - De clausura virorum 441 

CAPUT III. De egressu a religione 44$ 

ARTICULUS i. De dimissione ib. 

ARTICULUS 11. De revocatione . . ; ib. 

ARTICULUS HI. De iransitu ad aliam religionem 445 

ARTICULUS iv. De dispensalione ? . . . ib. 

ARTICULUS v. De expulsione 444 

ARTICULUS vi. De saecularizatione 446 

ARTICULUS vn. De fugitivis ac apostatis regularibus 447 

SECTIO II. De Gongregationibus Religiosis in quibus vota simplicia emit- 

tunlur 448 

CAPUT I. De Congregationibus dioecesanis vel non, earumque natura . . ib. 

CAPUT II. De Congregalionum approbatione 450 

CAPUT III. De Congregalionum Episcopis subiectione ac gubernalione . . 452 

ARTICULUS i. De Superiorissae generalis poleslate eiusque assistentibus . . 454 

ARTICULUS H. De electione Generalissae et aliarum officialium 460 

LIBER III. De Laicis . . 463 

CAPUT I. De laicorum slatu iuridico ib. 

CAPUT II. De iuribus ac privilegiis laicorum 465 

ARTICULUS i. De iure palronatus > 466 

ARTICULUS n. De iure advocaliae ib. 

ARTICULUS HI. De Confraternitatibus ib. 

I 1. - De Confraternitatum erectione 467 

|2.- De Confraternitatum aggregatione 469 

3. -- De Confraternitalum gubernalione ib. 

ARTICULUS iv. De ecclesiarum fabricis . 471 



APPARATUS SEU COMPENDIUM 

ITJRIS ECCLESIASTICI 



APPARATUS SEU COMPENDIUM 

ITJBIS ECCLESIASTICI 

IN USUM 

EPISCOPORUM ET SACERDOTUM 

PRAESERTIM 

APOSTOLICO MUNERE FULGENTIUM 

AUCTORE 

ZEPHYRINO ZITELLI 

EDITIONEM HANG NOVAM AUXIT EMENDAVIT 
NOVO ORDINE DIGESSIT AC NOVIS TRACTATIRUS DITAVIT 

FRANCISCUS SOLIERI 

JURIS UTRIUSQUE DOCTOR 

AC IN PONTIFICIO INSTITUTO FIDEI PROPAGANDAE 
IURIS ECCLESIASTICI PROFESSOR 

PARS II. 
DE REBUS. 




FRIDERICUS PUSTET 

PONTIFICALIS BIBLIOPOLA 

ROMAE 
RATISBONAE - NEO-EBORACI - CINCINNATI 

MCMVII. 



IURA PROPRIETATIS VINDICABUNTUR IUXTA VICENTES LEGES. 



IMPRIMATUR 
Fr. Albertus Lepidi 0. P. S. P. A. Magister. 

IMPRIMATUR 
losephus Ceppetelli Patriarch. Constant. Vicesgerens. 



PARS II. 



DE REBUS. 



610. Absoluta tractatione De Personis quae in locis sacrarum 
Missionum Apostolicum ministerium exercent , secundam huius 
operis partem exponendam aggredimur, quae est de rebus, seu de 
mediis quae in Christiana societate ordinata sunt ad aeternitatem 
felicitatem consequendam. 

611. Porro media quibus Ecclesia disponit in tres partes distin- 
guuntur. Ecclesiae finis duplex est: alter nempe rernotus, alter vero 
proximus. Finis remotus est aeterna animarum beatitude, finis vero 
proximus est animarum sanetiflcatio. Ecclesia proinde opportunis 
mediis animarum sanctificationem procurat, quae medium unicum 
ideoque necessarium est ad finem remotum nempe salulern aeter- 
nam consequendam. lamvero alia sunt media quibus homo fidelis 
gratiarn sanctificantem consequitur, alia quibus homo" fidelis in 
adepta sanctificatione continetur iuxta offlcia quae habet erga Deum, 
erga seipsum, erga alios sive vivos sive defunctos. Et huiusmodi 
media spiritualia dicuntur. 

Cum vero Ecelesia hominibus componatur , alia media in sua 
potestate Ecclesia habet quae temporalia , aliaque mixta sunt et 
appellantur. Quare universam de rebus tractationem in tres libros 
dividimus, quorum in primo de Rebus spiritualibus agimus, in se- 
cundo de Reb-us temporalibus, in tertio vero de Rebus mixtis nobis 
sermo erit. Sit igitur 

ZlTELLI-SOLIERI. II. 1 



PARS II. DE REBUS 



LIBER I. 
De Rebus Ecclesiae Spiritualibus. 

612. De rebus spiritualibus tractationem in duos titulos distin- 
guimus, quorum in primo de rebus spiritualibus agimus quibus homa 
ad gratiam sanctificandam acquirendam vel augendam dirigitur, in 
altero de rebus Ecclesiae spiritualibus quibus homo ad gratiam san- 
ctificantem iam adeptam conservandam adiuvatur iuxta offlcia quae 
habet erga Deum, erga seipsum, erga alios sive vivos, sive defunctos. 

TITULUS I. 

De rebus Ecclesiae spiritualibus quibus homo fidelis ad 
gratiam sanctificantem acquirendam ac augendam 
dirigitur. 

613. Media quibus homo ad gratiam sanctificantem acqui 
rendam ac augendam dirigitur, sunt Sacramenta ac sacramentalia. 
Cum vero de iis quae ad sacramentalia pertinent potissimum in 
tractatu de personis actum sit, hinc de sacramentis tantummoda 
nobis hoc in titulo agendum est. 

CAPLT I. 

DE SACRAMENTO BAPTISM AXIS. 

614. Omnium Novae Legis Sacramentorum, primum locum et 
ordine et necessitate tenet Baptisma, quod definitur Sacrarnentum 
regenerationis per aquam in verbo. Proprium enim baptismi est 
hornini primam gratiam et vitam spiritualem conferre, ut qui na- 
scitur filius irae et mortis propter originale peccalum, incipiat per 
baptismi gratiam renasci in sortem et adoptionem filiorum Dei. 



LIBER I. DE REBUS ECCLESIAE SPIRITUALIBUS 



AUTICULUS I. 

De materia, forma, subiecto et ministro Baptismi. 

615. Materia baptism! alia est remota, alia proximo,. Remota 
ex divina institutione est aqua naturalis. Hinc aqua subslantiae 
alteri comrnixta non est materia ad baptismum apta, si fuerit cum 
altera substantia chimice mixta , vel si liquor plus extraneae sub- 
stautiae quam aquae contineat. Unde infertur: a) elsi ineptum 
ad baptisrna sit lulum, valide tamen per aquarn lutulentam bapti 
smum conferri. 6) Materiam , quae sola in aquae speciem habeat, 
ineptam esse, ut ex. gr. saliva, succus stillans ex arboribus, cx- 
pressus a floribus vel herbis etc. c) Aquam in statu solido consi- 
stentem non esse materiam aplam , quamdiu idonea non est ad 
abluendum, ut ex. gr. glacies vel nix. 

Ex Ecclesiae praecepto adhiberi debet in baptismate aqua so- 
lemniter ad baptismum benedicta , nee extra casum necessitatis 
licet, hac posthabita , uti aqua communi et naturali , vel ea quae 
pro lustrationibus benedicitur l . 

Si forte contingat ut aqua baptismalis deficiat, adhibenda frit 
(quoad fieri potest) aqua benedicta iuxla formulam Ritualis Romani, 
secus adhibenda erit aqua naturalis 2 . 

616. Materia proxima baptismi est ablutio per aquam , cuius 
triplex est modus : immersio, aspersio, vel infusio, iuxta ritum cu- 
iusque Ecclesiae proprium. Aspersione vero vel infasione facta 
ablutio, ut valida sit, necesse est ut aqua fluat; ut ea copia effun- 

1 Bened. XIV, Const. Inter omnigenas 2 febr. 1744. Collectanea decret. n. 498, 
499, 500, SOI, 507, 512, 517. 

* Congr. S. Off. 20 iun. 1883. Proposito dubio de baptismo collate cum aqua 
benedicta, quae tamen ob climalis intemperiem foetida cvaserat, in Sup. C. Univ. 
Tnq. feria IV, 17 aprilis 1839, attentis expositis, Eiiii PP. responderunt: baptismos 
collatos cum aqua corrupla t uisse validos, quamvis illicitos extra casum necessitatis, 
et in casu necessilatis praeferendam aquam naturalem , sed providendum renova 
tion! aquae fontis baptismalis iuxta Rituale Romanum. 



PARS II. DE REBUS 



datur qua quis vere ablutus dici possit, et ut corpus tangat. Nul- 
lum proinde erit baptisma nive, gelu vel grandine collatum, quamvis 
calore capitis, cui haec applicantur, subinde resoluta fluant, cum id 
non fiat actione ministri; nullum, applicatione manus madefactae; 
dubium, siquis duobus tantum vel Iribus aquae guttis, vel motu 
digiti madefacti fuerit baptizatus ; nullum si aqua vestes aut ca- 
pillos praeterlapsa non fuerit * ; dubiurn item, cum infans baptizatur 
in utero matris, si aqua secundinam dumtaxat attigerit. Nee corpus 
tantum, sed praecipua eius pars, id est caput , ablui debet ; com- 
munissima tamen sententia est baptismum esse validum, si pectus, 
aut humeri, aut scapulae ablutae fuerint. In casu absolutae neces- 
sitatis quo pueri mors imminet, Missionarii uti possint materia pro- 
xima et rernota dubia. Verum si convalescant, sub conditione ite- 
rum baptizandi sunt 2 . 

617. In casu necessilatis conferri baptismus poterit per solam 
ablutionem digiti, pedis, vel manus, dum infans, cui mortis immi- 
neat periculum, solum huiusmodi partem exeruerit; at cum dubius 
sit , sub conditione iterari debet , idemque dicendum de foeto in 
utero supra verticern baptizato 3 . 

618. Formam baptismi constituunt verba , quae apud Latinos 
sunt: a Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ; 
apud Graecos : Baptizatur servus vel serva Dei N. in nomine 
Patris et Filii et Spiritus Sancti . Idem vero ipse -eodem quo ma- 
teriam adhibet tempore, integre proferre formam debet. Haec ver- 
borum formula non potest absque peccato immutari , nee ei aliud 
addi, nee detrahi, et siquidein mutatio essentialis sit, baptismus sua 
vi destituetur. Ilinc Sacra Congregatio Fid. Prop, interrogata a Vi- 
cario Apostolico Coreae 4 an ccnsendum esset validum baptisma , 
omisso pronomine te in forma, die 5 iulii 1841 respondit: Non va- 
lere Baptisma ideoque iterandum. Insuper periret forma vel saltern 

1 Congr. S. Off. 27 mail 167L 

8 Collect, n. 502, 503, 504, 505, 506. 

3 S. Congr. Fid. Prop. 12 iulii 1794. 

4 Colled, n. 526. 



LIBER I. DE REBUS ECCLESIAE SPIRITUALIBUS 



dubia evaderet, si diceretur: Ego te baptize in patre vel cum patre, 
vel in virtute aut ex parte Patris, vel in nomine Patris per Filium 
et Spiritum Sanctum, vel in nominibus. At validum erit si dixeris: 
Ego te baptizo in nomine Patris, in nomine Filii, in nomine Spi- 
ritus Sancti; vel: Ego te baptizo in nomine Patris, ego te baptizo 
in nomine Filii, ego te baptizo in nomine Spiritus Sancti l . Pariter 
eadem Sacr. Congr. S. Officii die 10 martii 1590 respondit validum 
censeri baptisma collatum a nonnullis schismaticis cum forma : 
Baptizetur servus Christi in nomine Patris amen, in nomine Filii 
amen, et in nomine Spiritus Sancti amen . Item legitimam iudi- 
cavit die 5 septembris 1633 2 formam cfuae in ritualibus Armeno- 
rum schismaticorum prostat: N. servum lesu Christi, qui a sua 
infantia venit sponte ad baptismum, baptizet nunc manus mea in 
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Valida etiam ab eadem 
S. Congr. declarata est formula : Ego te baptizo cum nomine Patris, 
Filii, et Spiritus Sancti, 7 dec. 1742. 

619. Subiectum baptismi capax est omnis homo vivens non- 
dum baptizatus, tarn parvulus, quam adullus, cum hoc discrirnine 
quod in parvulo nulla praerequiratur dispositio, in adulto vero ex- 
igitur intentio saltern habitualis illud suscipiendi 8 . In adulto vero 
sensibus destitute in mortis articulo, sufficit intentio implicita, seu 
ea quae continetur in voluntate dandi nomen christianae religioni, 
vel solum faciendi quaecumque necessaria sunt ad salutem , imo 
et ea quae in sola attritione continetur, ut necessitati consulatur; 
at qui baptizatus fuerit, cum sanam men tern recuperaverit, denuo 
sub conditione baptizandus erit. Ad haec: debet adultus esse suf- 
ficienter in fide instructus , neque haec instructio differri potest 
post collationem baptismi, sed earn debet praecedere. Quoad hanc 
instructionem iuverit prae oculis habere sequentes resolutiones : 
1) Dubio proposito ab Archiepiscopo Quebecensi Utrum antequam 

1 Congr. S. Off. 13 ian. 1882. Collect, n. 530. 
5 Collect, n. 520. 

3 Proul declaratum fait in Cone. Carlhag. Ill, an. 397, can. 34, et Arausic.1, 
an. 422, can. 12. 



6 PARS II. DE REBUS 



adulto conferatur baptisma , minister debeat ei explicare omnia 
iidoi nostrae mysteria, praeserlim si est moribundus, quia hoc per- 
turbaret mentem illius ; an non sufficiat, si moribundus promitteret 
se cum primum e inorbo convaluerit instrui curaturum ut in pra- 
xim redigat quod ei praescripturn fueril Sup. Univ. Inquis. 25 la- 
nuarii 1703 respondit 1 : Non sufficere promissionern , sed Missiona- 
riurn teneri adulto etiarn moribundo, qui incapax omnino non sit, 
explicare mysteria fidei quae sunt necessaria necessitate medii, ut 
sunt praecipue mysteria Trinitatis et incarnationis. 2) Dubio pro- 
posito An Missionarius debeat adulto explicare Eucharistiae my- 
sleiium eadem S. Congr. die 10 maii 1703 reposuit 2 : Quoad 
adultos extra mortis periculum per se loquendo teneri, nisi tale in 
contrarium urgeat molivum, ut expediens a prudenti missionario 
iudicetur dilatio post baplisrnum. Quoad moribundum pariter te 
neri, nisi vel lempus non suppetat, vel tanta pracvideatur in eo 
animi perturbatio, ut a susceptione baptismi distrabere valeat. Ad 
haec : 3) Missionaries leneri barbaris adultis aut baptizandis omnia 
praoeepla legis positixae divinae intimare, docuit eadem Sacr. 
Congr. die 24 maii 1703. 4) Nee licere praeceptum de indissolu 
bililale matrimonii reticere , nolentesque illud observare non esse 
baplizandos docuit eadem Sup. Univ. Inq. 31 maii 1705. Denique 
5) proposito dubio an missionarius teneatur inducere baplizanduin 
ad eliciendum actum contritionis vel attrilionis Sacr. Congr. die 
10 maii 1705 rescripsit: Affirmative 8 . 

620. Porro si mulier enixa fuerit massam carneain, baec ablui 
debet sub conditione , nisi manifeste appareat exanimis, si vero 
ostentum enixerit . quod plura habeat distincla pectora et capita, 
unumquodque caput seorsim et absolute baptizari debet , quod si 
plura pectora sed caput unum, vel vicissim plura capita et unum 
pectus, turn, uno capite absolute baptizato , cetera sen capita seu 



1 Collect, n. 549. 
! Collect, n. 552, 551. 
3 Collect, n. 552, n. 2. 



LIBER I. DE REBUS ECCLESIAE SPIRITUALIBUS 



pectora sub conditione baptizari debent. Si denique mulier enixa 
fuerit monslrum speciem humanam praeseferens in capite , abso 
lute baptizabitur; si in pectore interposita conditione; quod si nee 
in capite nee in pectore, sed in reliquis membris speciem huma 
nam exhibeat, sub conditione baptizabitur: at si speciem humanam 
non habeat, nullo modo baptizari debet. 

621. Infantes filios infidelium baptismo tingi vetat Ecclesia, 
nisi vel mors irnmineat , vel a parentibus expositi ac relicti sint, 
vel saltern eoruin alter assentiatur. Quod vero de parentibus dici- 
tur, idem dicendum de tutoribus, qui cum parentum locum obti- 
neant , eorum quoque consensus reqtiiritur ut infidelium infantes 
baptizentur. Quaesitum est num avus paternus puerum hebraeum, 
invitis parentibus, baptismo offerre possit. Constat id recte fieri, si 
puer patrem amiserit ac matrem habeat dissentientem , quin etiam 
multi sunt qui idem fieri posse defendunt cum ambo parentes so- 
spiles sunt et ambo dissentiunt. Gravior de avia paterna contro- 
versia fuit, quam definivit Bened. XIV *, statuens aviam paternam 
pnerum hebraeum baptismo olferre posse , quamquam mater tuto- 
resque dissentiant 2 . 

622. Ceterum lilii infidelium baptizari non possunt, quando 
infanti sic instat perversionis periculum, ut prope certum sit nulla 
ei ratione postmodurn succurri posse. Licet autem eos baptizare, 
si dubium quidem aliquod perversionis existat, sed non omnis desit 
congrui subsidii ratio 3 . Sed baptizari non debent, quando parentes 
idcirco velint eos baptizari, ut a morbo vel a daemonis vexatione 
liberentur. Qui vero cum tali fine superstitioso baptizati sunt, si 
adulti petant baptismum, rebaptizari non debent 4 . Filii infidelium 

1 Littens datis ad Petrum Hieronymum Guilelmum, quae extant in ei us Bull 
Const. 54, loin. 3, p. 239. 

5 Cfr. Const, eiusdem Pontif. 28, p. 113, ubi de baptismo hebraeonim turn 
infanlum turn adultorum late agitur et omnia quae ad hanc materiam pertinent 
accurate evolvuntur. Collect, n. 561. 

3 Sup. Univ. Inq. 3 marl. 1703 et 17 sept. 4671. Collect. 546. 

v Sup. Univ. Inq. 15 sept. 1651. 



8 PARS II. DE REBUS 



a nativitate amentes, quos rationis compotes futuros non speratur r 
iis aequiparantur qui in proximo mortis periculo versantur, ac 
proinde baptizandi sunt. Quod pertinet ad filios infidelium, quorum 
talis non est amentia ut non aliqua edant rationis indicia, triplex 
casus distingui debet. Vel enim moraliter constat eos tali facullate 
pollere, vel moraliter constat ea non pollere, vel denique post suf- 
ficiens examen dubium incertumque manet an ea polleant. Si pru- 
denti iudicio peccati capaces existimantur , utendum est regula 
S. Thomae, 3 p., q. 68, art. 12: Baptizantur volentes, non autem 
inviti. Si prudenti iudicio culpae capaces non censentur , veluti 
pueri qui usum rationis sufficientem non attigerunt , tune si haec 
rationis impotentia perpetua fore prudenter existimatur, sunt ba 
ptizandi ut dictum est superius ; si autem spes est ut deinceps eo- 
rum ratio sese magis exserat , tune si in proximo periculo mortis 
sunt, baptizentur, dummodo id fiat sine scandalo; secus, sunt ex- 
pectanda certiora rationis indicia, ut more adultorum ad fidem et 
baptismum adducantur. Quod si dubia tantum signa suppetant , 
locus erit prudenti regulae, quam suppeditant probati auctores, ni- 
mirurn , si necessitas non urgeat , expectari debet commodior et 
maior cognitio; si autem urgeat, tune in dubio favendum religioni 
et fidei christianae et spiritual! saluti baptizandi l . 

623. Possunt invitis etiam parentibus baptizari pueri adulti r 
qui baptismum postulant ; adulti autem censentur , ut plurimum r 
qui septennium compleverint. Dicitur ut plurimum, quia Praeses 
ecclesiasticus etiam atque etiam considerare debet quisnam sit ba- 
ptismi petitor ; fit enim ut quis etiam ante septennium sum cienti 
sit praeditus ratione ideoque baptizandus invitis licet parentibus 2 . 

624. Geterum pueri infidelium aut haereticorum filii , extra 
mortis periculum etsi a parentibus oblati, non baptizentur, quanda 
remanere debent in potestate parentum aut infidelium aut haere- 



1 S. Gong. Prop. Fidei 17 apr. 1777. 

! S. Gong. Prop. Fidei 3 martii 1703; Bened. XIV, Const. Postremo mense 
28 febr. 1747. Collect, n. 530. 



LIBER I. DE REBUS ECCLESIAE SPIRITUALIBUS 9 

ticorum , nee erunt educandi in sanctitate fidei catholicae l . Con- 
sentiente