Skip to main content

Full text of "Argonauticon libri octo;"

See other formats


s^%^fe^%SiS^ 


m 


C.  VMiERl'  FLACCl  (SETINI  BALBI 

ARGONAUTICON 

LIBRI   OCTO. 


BECOGNOVIT 


AEMILIUS  BAEHRENS. 


,'« 


LIPSIAE 

IN   AEDIBUS   B.   Q.  TEUBNERI. 

MDCCCLXXV. 


lipsiae:  typis  b.  g.  tetjbiteki. 


EDIT0EI8  PRAEFATIO. 


C.  Valerius  Flacciis  niim  mortem  obiens  Argonautica 
ad  Gnem  perducta  iam  ediderit  an  imperfecta  reliquerit, 
multum  inter  uiros  doctos  disceptatum  est.  qua  de  re 
certius  iudicium  ferre  licebit,  si  qiiem  in  annum  dies 
iilius  supremus  cadat  constabit.  cum  autem  Quintilianus 
in  institutionum  oratoriarum,  quas  circa  a.  90  p.  Chr. 
n.  confectas  esse  probabiliter  statuerunt,  libro  X  [1,  90] 
haec  scribat:  'multum  in  Valerio  Fiacco  nuper  amisimus', 
hinc  nonnullos  ante  a.  90  annos  e  medio  cessisse  Flaccum 
colligitur.  qui  quod  libri  quarti  u.  507  sqq.  canit: 
sicut  prorupti  tonuit  cum  forte  Vesaeui 
Hesperiae  letalis  apex,  uixdum  ignea  montem 
torsit  hiems,  iamque  eoas  cinis  induit  urbes, 
hoc  non  potest  non  pertinere,  ut  iam  Loehbachius  [11 
p.  8J  bene  uidit,  ad  montis  Vesuuii  eruptionem  a.  79 
factam.  itaque  non  multum  a  uero  aberrare  nobis  uide- 
mur,  si  anno  fere  85  Valerii  mortem  accidisse  statuimus. 
primum  autem  Argonauticorum  librum  recitatum  esse  a. 
71  suo  iure  uiri  docti  ex  prooemii  u.  11  sqq.  concluse- 
runt.  itaque  si  a.  85  diem  fatalem  Flaccus  obiit,  quin- 
decim  fere  anni  ad  elaboranda  Argonautica  ei  suppetiue- 
runt.  difficile  quidem  est  in  tanta  singulorum  ingeniorum 
diuersitate,  quantum  poetae  epici  temporis  in  singulis 
libris    componendis    consumpserint,    certo    affirmare;    ex 


IV  PRAEFATIO. 

paucis  tamen  qiiae  hiic  pertinent  Romanorum  locis  hoc  mihi 
effici  posse  uidetur,  unum  fere  annum  ad  unumquemque 
maioris  aUcuius  carminis  epici  librum  absokiendum  im- 
pensum  esse.  nam  et  VergiUus  undecim  annis  in  Aeneide 
condenda  consumptis  nondum  tamen  ultimam  ut  aiunt 
manum  ei  addiderat  et  Statius  in  Thebaidos  fme  [XII 
811]  ^o  mihi  bissenos'  ait  'multum  uigilata  per  annos 
Thebai'.  nec  parui  ad  hanc  quaestionem  momenti  est 
locus  dialogi  Tacitei,  in  quo  [c.  9]  de  Saleio  Basso  haec 
legimus  'ut,  cum  toto  anno,  per  omnes  dies,  magna  noc- 
tium  parte,  unum  Uhrum  excudit  et  ehicubrauit,  rogare 
ultro  et  ambire  cogatur  ut  sint  qui  dignentur  audire.' 
hunc  igitur  morem,  quo  poeseos  epicae  studiosi  unius 
anni  spatium  singuUs  Ubris  excudendis  impendebant,  si 
Valerius  secutus  est,  post  a.  79  Ubrum  octauum  iamdu- 
dum  absohierat.  sin  uero  res  usque  ad  Ubri  VIII  u.  467, 
qui  nunc  totius  operis  est  uUimus,  tractatas  accuratius 
inspexeris  itaque  quonam  modo  poeta  noster  historias 
suas  pertexere  soleat  cognoueris,  tantum  materiae  super- 
esse  uidebis,  facile  ut  quattuor  Ubris  integris  suffecerit. 
neque  dubito  quin  Flaccus  VergiUum  aUosque  secutus 
Argonautarum  res  gestas  duodecim  Ubris  cecinerit.  itaque 
qui  a.  71  primum  Ubrum  et  deinceps  annuis  recitationi- 
bus  Ubros  insequentes  praelegerat,  is  fere  a.  82  totum 
opus  persoluerat.  quod  auctum  emendatumque,  ut  fieri 
solebat,  a.  83  uel  84  emissum  puto;  unde  in  Ubro  IV, 
qui  secundum  nostram  coraputationem  a.  74  recitatus 
est,  rei  multo  post  gestae  fieri  mentionem  explicatur. 
iam  cum  priore  cura  dimissa  nouae  cogitationi  toto  pec- 
tore  incumberet  Valerius,  praematura  morte  Utteris  est 
ereptus.  unde  optime  inteUegitur  QuintiUani  dictum  uni- 
cum  opus  integrum  a  poeta  docto  reUctum  esse  dolentis. 
His  rationibus  adducti  ea  quae  post  VIII  467  nunc 
desunt  Ubrarii  incuria  periisse  Heinsium  secuti  opinamur. 
Ucet  enim  argumentatio  nostra  fundamento  innitatur  debUi, 
eandem  tamen  arte  et  ratione  esse  institutam  facUe  mihi 
concessuros   confido  iudices   aequos.     certe   muUum  mul- 


PRAEFATIO.  V 

tiimque  illa  praestat  sententiae  eoriim  qui  Valerium  Ar- 
gonautica  imperfecta  reliquisse  censent.  cuius  rei  nuper 
Tiiilo  eiusque  assecla  Schenkelius  uel  in  singulis  libris 
indicia  certissima  deprehendisse  sibi  sunt  uisi.  nam  ubi- 
cumque  fere  sententias  hiantes,  uersuum  ordinem  turba- 
tum,  uerborum  sordes  maculasque  inuenerunt,  statim 
haec  ad  carminis  imperfecte  relicti  et  a  poetae  mortui 
amico  quodam  non  sat  religiose  editi  miseram  condicio- 
nem  artificio  nunc  adamato  rettulerunt.  eidem  tamen  aliis 
locis  plurimis  non  potuerunt  non  agnoscere  librariorum 
malam  manum.  equidem  qiii  bene  intellegam  quam  sit 
periculosae  plenum  opus  aleae,  in  tam  deplorato  unici 
quo  Argonautica  aetatem  tulerunt  codicis  statu  diiudicare 
quae  uitia  archetypo  a  poeta  relicto,  quae  monachis  sint 
tribuenda,  nihil  magis  cauendum  duxi  quam  uirorum 
illorum  doctorum  rationes  lubricas  fallacesque,  cum  prae- 
sertim  eas  omni  a  parte  falsissimas  esse  persuasum  habeam. 
Scripta'  esse  Argonautica  tota  ad  exemplar  Aeneidos 
Vergilianae  notum  est.  tam  prudenter  autem  scienterque 
Valerius  ad  huius  normam  suum  poema  conformauit  ut 
iudicium  pariter  atque  ingenium  poetae  suspiciamus.  sunt 
autem  de  nulla  fere  re  quae  ad  antiquos  pertineat  scrip- 
tores  tam  uariae  tamque  falsae  plerumque  opiniones  latae 
quam  de  imitationis  studio  apud  poetas  latinos  obuio. 
nam  si  hodie  quidam  apud  duos  diuersi  temporis  poetas 
uersus  ex  aUqua  parte  similes  inueniunt,  ilico  auctorem 
aetate  posteriorem  excripsisse  priorem  clamant.  notabile 
talis  peruersitatis  exemplum  nuperrime  praebuit  Schenke- 
lius,  qui  uelut  oestro  quodam  percitus  Valerium  nostrum 
in  uerbis  uel  tritissimis  ubique  anteriores  imitatione  ex- 
pressisse  statuit;  ueluti  non  erubuit  contendere  [stud.  p. 
102]  illa  in  codicibus  tradita  [V  125  sq.]  ^est  uera  pro- 
pago  sanguinis,  est  ollis  genitor  deus'  scripta  esse  ad 
exemplum  Ouidii,  qui  in  transmutationum  Hbri  II  u.  38 
dixerit  ^per  quae  tua  uera  propago  credar.'  quam  enim 
ineptum  sit  locis  a  sententia  inter  se  dissimiUimis  propter 
dnorum    uorabulorum   uolgatissimorum  similitudinem    sta- 


VI  PRAEFATIO. 

tiiere,  alteriim  poetam  ex  altero  hausisse,  quis  non  sentit? 
quasi  uero  formula  illa  ^uera  propago'  non  unusquisque 
poeta  Romanus  sua  sponte  uti  potuisset!  sed  misso 
Schenkelio  arte  potius  et  ratione  quid  de  hac  re  iudican- 
dum  sit  uideamus.  bene  autem  distinguendum  est  inter 
uerborum  similitudines  quasdam  quae  inter  duos  uel 
«ompkires  poetas  intercedunt,  id  est^  inter  eas  similitu- 
dines  quae  sua  sponte  ex  uerborum  formuUs  proueniunt 
et  eas  imitationes  seu  potius  aemulationes  quas  imitandi 
bene  conscii  admiserunt  poetae.  fortuitae  autem  ilUus 
similitudinis,  quae  in  uocabulis  comphnnbus  a  diuersis 
poetis  iteratis  cernitur,  tres  potissimum  inuenio  causas: 
memoriam,  consuetudinem,  Unguae  Romanae  penuriam. 
cum  enim  omnes  Romani  UberaUter  instituti  primum 
Ennium,  mox  Lucilium^  deinde  Vergilium  et  Horatium  in 
scholis  diligentissime  lectitarent  cumque  uates  eos  qui 
praeclarissimi  et  erant  et  habebantur  numquam  in  uita 
posteriore  plane  abicerent,  sed  eis  tamquam  fidelissimis 
in  omni  casu  comitibus  et  in  otiis  et  in  negotiis  delecta- 
rentur,  consentaneum  fere  est  iIIos_carmina  eorum  plera- 
que  memoria  tenuisse.  cuius  rei  exemplum  insigne  ex- 
hibet  Seneca  philosophus^  qui  plurimos  Vergilii  maxime 
et  Ouidii  uersus  cum  libris  suis  inseruerit  ita  tamen  ad- 
fert  ut  plerumque  illum  non  euoluisse,  sed  memoriter 
reddidisse  eorum  poemata  appareat  [cf.  Aemilius  Hermes^ 
quaest.  crit.  in  Sen.,  Meursae  1874].  quanto  autem 
magis  principes  in  suo  genere  uates  nocturna  uersasse 
manu,  uersasse  diurna  putabimus  eos  qui  ipsi  ad  Musarum 
fontem  erant  accessuri!  hos  igitur^  cum  carmina  pange- 
rent,  sponte  sua  saepe  in  easdem  uerborum  formulas  in- 
cidisse  quas  in  exemplaribus  suis  iterum  iterumque 
legerant,  numquid  mirum  est?  accedit  quod  in  antiquitate, 
siquid  semel  bene  inuentum  erat  in  litteris  artibusue^  id 
sine  rubore  a  posterioribus  in  proprium  usum  uocabatur 
et  quasi  in  commune  bonum  cessit.  iam  siqua  locutio  in 
poesi  ciuitatem  erat  adepta,  ut  aliquotiens  metro,  ita  consuetu- 
dine  plerumque  euenit  ut  nisi  certis  uersus   sedibus  non 


PRAEFATIO.  VII 

adhiberetur.     exemplo    lem  inlustrabo.     postquam    igitur 
pater  Ennius  [ann.  266]  dixit: 

mox  auferre  domos  populi  rumore  secundo, 
illud  Vumore  secundo'  in  tota  poesi  dactylica  non  positum 
inuenis    nisi    in    fme    uersus    hexametri.      sic    Sueius   in 
annalium,  nisi  fallor,  Hbro  V  [Lucilius  ed.  L.  M.  p.  311]: 

—  redeunt^  referunt  laeti  rumore  secu7ido*) 
et  Vergilius  [VIII  90]: 

ergo  iter  inceptum  peragunt  rumore  secundo 
et  Horatius  [epist.  I  10,  9]: 

quae  uos  ad  caehim  effertis  rumore  secundo 
et  Claudianus  [epith.  Pall.  et  Cel.  63]: 

secessit  regio  quo  non  rumore  secundo. 
parum  autem  credibile  est  aut  Vergilium  Horatiumue  Ennii  uel 
Suei  aut  Claudianum  Horatii  uel  Vergilii  fuisse  bene  memores, 
cum  ponerent  illud  ^rumore  secundo'.  immo  memoria 
ac  consuetudine  certa  formulae  illius  sedes  nata  est.  in- 
numera  autem  eius  quod  modo  commemoraui  simiUa 
exempla  possunt  aflferri.  quae  cum  maxima  ex  parte 
Antonius  Zingerle,  homo  diligens,  in  libro  non  inutili  cui 
inscriptum  est  ^Ouidius  und  sein  Verhaltniss  zu  den  Vor- 
gangern  und  gleichzeitigen  romischen  Dichtern'  com- 
posuerit,  singillatim  enumerare  omitto;  hoc  tamen  addo 
nec  Zingerleium  satis  distinxisse  simiUtudines  fortuitas  et 
eas  imitationes  quae  consulto  dataque  opera  sunt  factae. 
ad  quas  iam  transeamus. 

Quod  de  Nasone  testatur  Seneca  rhetor  [p.  27,  14 
Kiessl.]:  Mtaque  fecisse  illum  quod  in  multis  aliis  uersi- 
bus  Vergilii  fecerat,  non  subripiendi  causa,  sed  palam 
aemulandi**),  hoc  animo  ut  uellet  agnosci',  id  de  toto 
hoc  imitationis  studio  dicendum  est.     itaque  ut  Vergilius 


*)  traditum  est  'petita  rumore  secundo',  quod  corrigere 
studui,  post  ea  enim  quae  supra  dixi  nemo  iam  cum  L.  Muel- 
lero  locum  transponendo  sanabit. 

**)  'emulandi'  scripsi:  'mutandi'  codd.  sine  sensu;  ^mutu- 
andi'  Kiesslingius ,  recte  utique  si  ^uerbis'  pro  'uersibus' 
legeretur. 


VIII  PRAEFATIO. 

Ennii  et  Horatiiis  satirarum  scriptor  LucUii  uestigiis  ita 
erant  ingressi  ut  praeclarissima  quaeque  eorum  loca  libere 
aemularentur  eorumque  flores  delibarent  [cf.  Macrobius 
VI  1  et  Gellius  I  21,  1],  sic  Vergilii  maxime  carmina 
qui  postea  poesis  epicae  extiterunt  cultores  imitabantur 
ita  ut  procul  habita  spoliandi  et  excribendi  cogitatione 
ingenua  aemulatione  cum  eo  uellent  certare.  nimirum 
habebant  illi  in  recitationibus  auditores  eos  qui,  cum  ipsi 
lectione  Vergilii  essent  imbuti  diUgenti,  facile  num  felici- 
ter  necne  nouo  poetae  aemulatio  illa  cessisset  diiudicarent. 
itaque  posterioris  aetatis  epicos  non  solum  in  imaginibus 
comparationibus  eTtecsodiOLg  compositione,  sed  etiam  in 
singulis  interdum  locutionibus  (quamquam  de  hac  quidem 
re  difficillimum  est  iudicium)  Vergilium  cum  libera  aemu- 
latione  imitari  uidemus.  sic  cum  Valerius  ex.  gr.  in  libri 
secundi  [u.  174  sqq.]  ijtaigodCfp  quodam  Venerem  mulie- 
res  Lemniacas  facit  instigantem,  aperte  sequitur  Vergilii 
[V  618  sqq.]  descriptionem  similhmam;  sic,  cum  in  uiri 
alicuius  fortissimi  cum  Lucifero  comparatione  Vergilius 
[VIII  590]  adiecisset  ^quem  Venus  ante  alios  astrorum 
diligit  ignes',  Valerius  [VI  528]  in  eadem  comparatione 
ita  eum  aemulatus  est  ut  poneret  ^quem  Venus  inlustri 
gaudet  procedere  caelo'.  tahbus  in  aemulationibus  nescio 
an  nuUus  poeta  Romanus  prudentius  et,  ut  ita  dicam, 
pudentius  sese  gesserit  Valerio.  alii  enim,  ut  SiUus  Ita- 
licus,  interdum  nimis  anxie  ac  timide,  alii,  ut  Statius, 
nimis  callide  ac  paene  fraudulenter  Vergilii  uestigia 
presserunt;  certe  de  Statio  rectissime  ipsius  uerbis 
[Achill.  I  60]  a  uiro  docto  nescioquo  dictum  est  eum 
uulpis  instar  deleuisse  pedum  uestigia  caudis.  et  hac 
quidem  libera  aemulatione  optimum  quemque  poetam  la- 
tinum  cum  nobilissimis  prioris  temporis  uatibus  certare 
uidemus.  sed  enim  labente  iudicio  simul  et  poesi  ultimis 
antiqui  aeui  temporibus  eo  peruenit  res  ut,  cum  Ma- 
uortius  de  ecclesia  centonem  mere  Vergilianum  declamasset, 
auditores  eum  non  ut  furem  impudentissimum  exsibilarent, 
sed    ut   Maronem,    si    dis    placet,    iuniorem    celebrarent 


PRAEFATIO.  IX 

!  Aiithol.  lat.  R.  I  p.  48].  —  sed  ad  Valerium  ut  redeam^ 
in  fme  huius  editionis  adieci  tabulam  locorum  eorum 
quibus  iile  ex  Vergilio  pendeat  aut  certe  pendere  uideatur. 
neque  enim  illam  sic  accipi  uolo^  tamquam  omnibus  locis 
imitationem  esse  exploratam  putem;  immo  haud  pauca 
loca^  in  quae  quod  supra  de  similitudine  fortuita  dixi 
cadat,  me  dedisse  probe  scio;  sed  tamen  talium  quoque 
locorum  obseruatio  accurata  suam  habet  utilitatem.  prae- 
ter  Vergilium  num  alios  po6tas  Romanos  imitatione  ex- 
presserit  Valerius,  ea  res  admodum  incerta  est.  nam  ex 
Ouidio,  qui  quidem  certus  sit  atque  indubitatus^  locus 
adlatus  est  nuUus.  ex  Lucano  [VIII  176  sqq.]  possunt 
uideri  fluxisse  uersus  qui  leguntur  II  61 — 65  (id  quod 
bene  uidit  Weytinghius  ad  Homer.  Lat.  p.  329  sq.)  et 
pauci  alii. 

Multo  autem  magis  est  dubium,  quibus  Valerii  Argo- 
nautica  poetis  insequentibus  exemplo  fuerint  et  ipsa. 
nam  quae  loca  Silium  aemulatum  esse  Schenkelius  puta- 
iiit,  ea  uero  maximam  partem  nihili  esse  rectissime 
monuit  nuper  Hermannus  Blassius  in  Fleckeiseni  annali- 
bus  [a.  1874  p.  494  sqq.].  unum  Statium  hic  illic,  in 
enarranda  maximc  uirorum  Lemniacorum  caede^  Valerii 
exemplar  sedulo  obseruasse  constat.  nam  de  Claudiano 
res  dubia  est,  quamquam  in  opusculis  de  raptu  Proser- 
pinae  nonnulla  ille  non  sine  recordatione  poetae  nostri 
scripsisse  potest.  sed  omnium  falsissima  est  Schenkelii 
de  Claudio  Mario  Victore  Valerii  imitatore  opinio.  unum 
tantummodo  Dracontium  ex  ultimis  imperii  Romani  scrip- 
toribus  noui  quem  Valerium  non  sine  fructu  legisse  possit 
adfirmari;  certe  in  carmine  ilhus  de  raptu  Hylae  compo- 
sito  quaedam  lectionem  Valerianam  aperte  produnt. 

Argonautica  unico  codice  scilicet  Vaticano  3277  saec. 
IX  [V;  de  eo  cf.  Thilo  proleg.  p.  XL  sqq.]  propagata  ad 
nos  penienerunt.  ex  eo  enim  fluxerunt  cum  liber  San- 
gallensis  [cf.  Thilo  I.  I.  p.  LXV  sqq.],  tum  recentiores 
codices  omnes,  inter  quos  Monacensis  c.  lat.  802  [M] 
summum    optinet   locum.     ex    eodem    Vaticano    proucnit 


X  PRAEFATIO. 

etiam  codex  Carrionis,  de  qiio  milii  paucis  agendum  est. 
in  Valerii  enim  editione  a.  1565  Antuerpiae  emissa  Lu- 
douicus  Carrio  codice  quodam  Belgico  ante  sexcentos 
annos  exarato  se  usum  esse  affirmauit  plurimasque  ex 
eo  lectiones  in  medium  protulit.  quas  lectiones  cum 
saepe  emendatiores  eis  quas  Vaticanus  praebet  esse  uide- 
rent,  haud  pauci  uiri  docti  Carrionis  librum  summi  esse  facien- 
dum  censuerunt.  cuius  opinionis  acerrimus  nuper  defensor 
extitit  Gustauus  Meyncke,  qui-  in  quaestionum  Valerianarum 
parte  priore  de  hac  re  sane  et  dihgentissime  et  accuratissime 
disseruit.  et  erat  cum  huius  disputatio  mihi  imponeret. 
sed  enim  iterum  iterumque  examinatis  singulis  libri 
Belgici  scripturis  ad  sententiam  plane  contrariam  perueni. 
nam  paucae  quas  habet  ille  bonae  lectiones  ita  sunt  com- 
paratae  ut  facillima  coniectura  ex  ipso  V  elici  potuerint. 
liis  autem  paucis  bonis  scripturis  obstat  permagnus 
numerus  lectionum  pessimarum  quaeque  ueri  tantummodo 
specie  quadam  fallant.  plerumquc  enim  certissimis  argu- 
mentis  interpolatorem  agnoscimus  qui  Vaticani  me- 
moriam  deprauatam  utcumque  emendare  studuerit.  in 
quo  emendandi  negotio,  etsi  interdum  feliciter,  multo 
tamen  saepius  auersis  Musis  uersatus  est  corrector  iste, 
quin  haud  raro  loca  sanissima  praue  adtemptauit.  horum 
aliquot  Meynckius  I.  I.  p.  8  composuit.  qui  cum  inde, 
quod  his  locis  emendandi  nulla  appareret  causa,  conclu- 
deret  Carrionis  codicem  saepe  scripturas  praebere  proprias 
neque  e  Vaticano  pendentes,  oblitus  est  quam  saepe  sae- 
culi  XV  docti  Itali  mera  coniectandi  libidine  acti  uerba 
tradita  immutauerint  necessitate  cogente  nulla.  cuius  rei 
unicum  proferam  exemplum^  Panegyricorum  latinorum 
codicem  Vaticanum  1775.  cuius  corrector  ut  liaud  pauca 
Ubrariorum  uitia  egregie  emaculauit,  ita  et  plurimas 
corruptelas  pessime  temptauit  et  haud  raro  scripturas 
nulh  suspicioni  obuias  uiolentissime  mutauit.  et  hercle 
tales  coniecturas  e  mera  mutandi  prurigine  natas  in  quo- 
uis  fere  saeculi  XV  codice  deprehendere  licet.  non 
possum  autem  accedere  leepio  aliisque  qui^  cum  excerpta 


PRAEFATIO.  XI 

Parisina  saec.  XIII  [Thiio  1.  1.  p.  LXXXV]  cum  Carrionis 
codice  duobus  locis  consentire  uiderent,  hinc  eum  non 
ex  Vaticano  ortum  esse  statuerunt.  nam  excerptorum 
istorum  eadem  est  indoles  atque  libri  Belgici;  nimi- 
rum  in  utroque  maculae  antiquitus  traditae,  quoad  eius 
fieri  potuit,  subiatae  sunt.  itaque  quod  C  cum  Parisinis 
excerptis  I  330  pro  Vaticani  lectione  ^paucis'  praebet 
Vaucis',  id  quam  facile  ab  utroque  correctore  inueniri. 
potuerit  apparet.  quod  autem  uersu  insequenti  C  et  Paris. 
pro  inepto  illo  ^cretamque'  reposuerunt  ^polumque',  id  quoque 
in  utroque  ex  qualicumque  coniectura  secundum  locum 
Statianum  [Theb.  XI  67]  natum  est.  nam  et  florilegii 
Parisini  excerptorem  et  codicis  Carroniani  interpolatorem 
Statium  bene  nosse  potest  demonstrari.  itaque  omnibus 
libri  Belgici  lectionibus  diligentissime  perpensis  eum  nihil 
aliud  esse  quam  Vaticani  apographum  docti  cuiusdam 
Itali  manum  emendatricem  passum  Thilonem  Schenkeliumque 
secutus  nunc  censeo.  non  tamen  Carrionem  ipsum  frau- 
dem  fecisse,  sed  deceptum  esse  eo  quod  codicis  scriba 
saeculi  decimi  scripturam  imitatus  esset  (id  quod  aliquo- 
tiens  saec.  XV  factum  esse  constat)^  probabiliter  statu- 
erunt  eidem. 

Codicem  igitur  Vaticanum  unicum  in  restituendis 
Valerii  uerbis  ducem  habeamus.  tantopere  autem  ille 
deprauatus  est,  fere  nullus  ut  uersus  a  corruptela  sit 
immunis.  quamquam  non  is  qui  V  exarauit  plus  solito 
peccauit;  nam  hic,  ut  erat  homo  linguae  latinae  paene 
ignarus,  depinxit  magis  quam  descripsit  litteras  traditas; 
itaque  quae  huic  debentur  uitia  sanatu  sunt  facilia  fere 
omnia.  sed  enim  corruptelae  labes  inde  ab  antiquo  aeuo 
serpens  summam  paulatim  stragem  iam  ante  libri  ^  tem- 
pora  ediderat.  et  pleraque  quae  scriptores  antiqui  con- 
traxerunt  menda  iam  in  ipsa  antiquitate  esse  orta  hodie 
fere  scitur.  neque  solum  stupidum  scribarum  genus  mera 
uocabulorum  monstra  procreauerat  multosque  uersus  praue 
omiserat^  sed  etiam  grammatici  cuiusdam  curae  criticae 
in  ipsum  uerborum  contextum    sunt    receptae.     quamuis 


XII  PRAEFATIO. 

eriim  fiieriiit  qui  inteqiolationibiis  Argonautica  deformata 
esse  negarent,  mihi  tamen  de  hac  re  plane  constat.  sic 
ex.  gr.  non  potest  non  referri  ad  criticum  quendam 
quod  post  uerba  corrupta  mancaque  [VII  201]  *hoc 
satis  ipse  etiam  spectare  supremos'  hic  in  V  legitur 
uersus  'ei  mihi  necasus  etiam  spectare  supremos'.  aliis 
quoque  locis  tam  aperta  est  res  ut  nemo,  nisi  forte 
caecus,  non  agnoscat.  itaque,  ut  nonnumquam  a  diligenti 
eorum  quibus  V  maxime  laborat  uitiorum  obserua- 
tione,  ita  maxime  a  domina  illa  atque  regina  ratione 
et  ab  accurata  sermonis  poetici  notitia  carminis  Va- 
leriani  progredi  debet  emendatio.  sed  hac  in  parte 
post  Heinsium  parum  praestiterunt.  nam  Thilo,  qui 
anno  h.  s.  LXIII  Valerium  edidit^  eo  quidem  quod 
primus  libri  Vaticani  scripturas  omnes  accuratissime 
adnotauit  bene  de  poeta  nostro  meruit,  sed  de  his  meri- 
tis  multum  detraxit  ipse,  cum  librariorum  uitia  apertissima 
plane  neglectis  eis  quae  latinitas  quaeque  ratio  posceret 
atrocissime  in  prolegomenis  defenderet  plurimisque  uul- 
iieribus  foedissimis  Argonautica  relinqueret  hiantia. 

Thilonis  operam  qui  ex  parte  corrigerent  deinde 
extiterunt;  nam  patefacta  iam  librorum  memoria  complures 
ad  emendandum  carmen  adtulerunt  symbola.  quorum  e 
numero  ante  omnes  cum  honore  commemorandi  sunt 
Gustauus  Meynckius^  qui  et  in  quaestionibus  Valerianis 
Bonnae  a.  1865  editis  [1]  et  in  dissertatione  Musei  Rhe- 
nani  uol.  XXII  inserta  [II]  commenta  egregia  protuUt 
haud  pauca,  et  Philippus  Wagnerus,  qui  ut  ante  Thilonis 
editionem  in  Philologi  uol.  XX  [1]  ita  in  censura  illius 
[Fleckeis.  annal.  1864;  II],  etsi  interdum  nimia  uiolentia 
rem  egit,  quaedam  tamcn  uitia  optime  sustulit.  neque 
Hauptius  [in  Hermae  uol.  III.  IV.  VIII]  et  Maduigius 
[Aduers.  II]  inutiliter  de  Valerio  disputauerunt.  denique 
sua  laude  non  fraudandus  Loehbachius  [in  duobus  gymnasii 
Antonnacensis  programmatis].  omnium  uero  infehcissime, 
ut  omnino  in  poetis  latinis,  ita  in  Argonauticis  emendandis 
uersatus  est  C.  Schenkelius,   qui   quae  in  editione   sua  e 


PRAEFATIO.  XIII 

Weidmannorum  officina-a.  1871  emissa  in  textii  mutauerat 
ea  commendare  ac  stabilire  studuit  in  proprio  libello  cui 
inscripsit  ^Studien  zu  den  Argonautica  des  Val.  Flaccus/ 
Itaque  cum  restare  uiderem  ut  tandem  Argonautica 
detersis  maculis  talia  fere  qualia  a  poeta  essent  edita 
restituerentur,  equidem  uiam  ab  Heiixsio  optime  olim 
initam  ingredi  nuUus  dubitaui.  neque,  si  certa  medela 
non  esset  in  promptu,  ad  coniecturas  dubias  confugere 
et  uiolentioribus  interdum  mutationibus  uti  sum  ueritus. 
quod  qui  carminis  corruptionem  ingentem  habent  cogni- 
tam  non  uituperabunt.  lectionis  autem  uarietatem  adieci 
Dullam^  cum  eis  qui  quid  antiquitus  traditum  sit  accurate 
cognoscere  uelint  selectus  quem  uocant  apparatus  criti- 
cus  (qualem  solum,  nisi  Thilonis  copias  expoUare  uolebam, 
dare  potui)  nihil  omnino  prosit,  ei  autem  qui  legendo 
carmen  gustaturi  sint  facile  illo  careant.  itaque  in  eis 
quae  iam  secuntur  pagellis  tantummodo  quibus  locis  a 
Thilone  recesserim  quam  breuissime  indicabo  causis,  nisi 
ubi  ex  re  uisum  est,  non  adiectis;  has  enim  lectores  atten- 
tos  et  poetarum  latinorum  gnaros  facile  deprehensuros 
esse  ipsos   confido. 

I  1 1  uetemmque  fme  ueneranda  canenti  facta  uirum. 
non  perspicitur  cur  ueterum  facta  audiant  ^ueneranda', 
cum  praesertim  Valerius  alias  plane  diuerso  modo  de 
eis  iudicet:  cf.  III  15  Hu  mihi  nunc  causas  infandaque 
proelia,  Clio,  pande  uirum'  et  V  217 — 221.  senserunt 
id  anteriores  critici  reposueruntque  ^memoranda'.  scri- 
bendum  potius  'uenerande';  cf.  VIII  181  ^meminique,  o 
Tiphy,  tuorum  saxa  per  illa,  pater,  memini,  uenerande, 
laborum'  et  auctor  Culicis  29  ^Octaui,  uenerande,  meis 
adlabere  coeptis,  sancte  pater'. 

13  Solymo  ac  nigrantem  scripsi:  Solymo  nigra/ntem 
codd.  asyndeto  plane  intolerabili.  de  ^ac'  traiecto  cf. 
VI  599  et  VIII  400. 

15  deluhraque  centum  Hauptius,  Herm.  III  214*. 
ddubraque  genti  codd. 


XIV  PRAEFATIO 

18  sqq.  neque  enim  Tyriis  Cynosura  carinis  certior 
aut  Grais  Helice  seruanda  magistris,  seu  tu  signa  dahis 
seu  te  duce  G-raecia  mittet  et  Sidon  Nilusque  rates.  ita 
fere  codd.  mirum  autem  est  quam  uiolentis  remediis 
horum  uersuum  corruptelam  tollere  studuerint  docti. 
optima  autem  eademque  lenissima  mutatione  Gronouius 
[obs.  I  18]  dedit  ^si  tu  signa  dabis'.  idem  quod  deinde 
'si  te  duce'  reposuit,  id  uero  non  laudamus.  nam  aperte 
ultima  uerba  opponuntur  prioribus.  itaque  ^sed  te  duce' 
posui.  postquam  autem  *sed'  in  ^seu'  abiit,  paene  con- 
sectarium   erat   ut   etiam   prius  illud  ^si'  traheret  labem. 

39  occupat  et  fictis  dat  uultum  et  pondera  dictis. 
iure  optimo  oifenderunt  docti  homoioteleuto  illo  'fictiff 
dictis'.  praeterea  illud  ^uultum  et  pondera'  a  latinitate 
suspectum  est.  itaque  scripsi  ^et  ficti  dat  uultus  pondera 
dictis';  cf.  Manilius  [V  452]  'frontisque  ac  uultus  com- 
ponit  pondere  mentes'.  —  'et'  addiderunt  post  ^uultus' 
uocis  deprauationem. 

41   ^daque  manum'  Heinsius  perprobabiliter. 

49  lacera  adsiduis  tumque  scripsi:  lacera  adsiduis 
namque  V. 

51  ut  pendere  scripsi:  uel  pendere  V  sine  sensu. 
quod  cum  sentiret  Maduigius,  minus   bene    ^tu'   reposuit. 

58  sqq.  talibus  hortaiur  iuuenem,  propiorque  iubenti 
conticuit,  certus  Scythico  co^icurrere  ponto  Cyamas,  tanto- 
que  silet  possessa  dracone  uellera.  post  illa  Halibus  hor- 
tatur  iuuenem'  admodum  friget  illud  'conticuit'  tam  nude 
positum.  expectamus  autem,  ut  ad  ^silet',  ita  ad  "^conti- 
cuit'  additum  esse  obiSctum  quoddam.  itaque,  cum  Y 
praebeat  ^certis',  scripsi  'conticuit  certas'.  —  'Cyaneae 
concurrere  certae'  noto  graecismo  pro  X'y.  quae  certe 
concurrent';  cf.  Silius  Italicus  [XV  493]  *superari  certior 
hostis'.  —  ceterum  adnotatu  est  dignissimum,  saepissime 
in  VT  et  ^a'  uocales  confusas  esse;  cf.  I  17  ^Tjrrias — 
carinas';  227  ^ambige';  429  *saluasque';  619  'actus' 
730    'sacri'.     II    197    'adfflomerit'.     III    48    'oris'.     IV 


AD  LIB.  L  Xy 

20  'siliia';  269  'trepida';  702  'pni^is  —  oris'.  V  411 
Hnfrangitur' ;  470  ^moranti';     VII  102  ^infida',  alia. 

63  et  dabat  externo  Imentia  mella  ueneno.  quidquid 
dicunt  nonnuUi,  corrupta  est  uox  ^externo'.  lubet  autem 
hic  notare  hominis  cuiusdam  imperitiam  simul  et  con- 
iectandi  temeritatem.  nuper  enim  Gustauus  Hartelius 
[in  ann.  gymnas.  Austriac.  1873  p.  144]  confidenter 
^ex  tetro  ueneno'  reponendum  ait.  nimirum  et  a  uoca- 
bulo  Haeter'  ut  optimum  quemque  poetam  ita  Valerium 
abstinuisse  et  illum  praepositionis  ^ex'  usum  Cypriana 
aequalibusque  quam  Valerio  digniorem  esse  egregie  ille 
nesciit.  equidem  omnino  non  uideo  causam  cur  reicienda 
sit  optima  Eyssenhardtii  coniectura  ^interno'. 

66  scrutans  tum  scripsi:  sectantum  V.  nam  cum  olim 
^sectans  tum'  coniecerim,  hoc  iam  concedo  Maduigio, 
sectandi  uerbum  non  habere  quaerendi  notionem. 

68  currus  et  quos  fren.  drac.  creditur  Hauptius 
[Herm.  III  212]:  curru  saeuos  fren.  drac.  creditus. 

73  sq.  an  socia  lunone  et  Pallade  fretus  armisona 
superet  magis  et  freta  iussa  capessat.  ineptissimum  est 
'superet',  quippe  quod  illud  ^capessat'  praecedere  nequeat. 
neque  uero  ab  lasonis  uoluntate  pependit  maria  superare, 
id  est,  feliciter  peruadere.  scripsimus  igitur  'speret  magis'. 
nam  sperandi  uocabulum  absolute  positum  habes  apud 
Statium  [sihi.  I  2,  78]  et  luuenalem  [IV  57].  —  ^magis' 
est  nostrum  '^uiehnehr';   cf.  quae  dixi  ad  Sulpiciae  u.  40. 

89  ictu  scripsi:  igni  V  absurde. 

90  tingent  Vossius:  ci/ngent  V. 

99  poscere  quos  rcuehat  rebusque  in  saecula  tollat 
reuectionis  commemoratio  hic  plane  importune  fit.  cum 
Ve'  et  'que'  aliquotiens  in  libris  mss.  locum  mutasse 
sat  constet,  dedi  ^quofeque  uehat'.  deinde  Burmanno 
auctore  ^in  sidera  tollat'  reuocaui;  cf.  Verg.  Aen.  III 
462  et  Valerius  IV  555. 

105  malim  *laude  canunt  uisi'. 

110   non  recte   oifensus    est   PhiL  Wagnerus    [II   p.. 


XVI  PRAEFATIO 

383]  illo   ^uelit  ille   quidem',   quod   ex    Valerio   excripsit 
Statius  [Theb.  VI  477]. 

130  hic  insperatos  Tprrheni  tergore  xnscis.  ita  Gro- 
nouii  ex  coniectura  nunc  scribunt,  cum  V  *spectes  etenim' 
ita  habeat  ut  litterae  ^ctes  etenim'  manu  secunda  sint 
additae.  quid  V  a  prima  manu  habuerit,  docent  eius 
apographa  M  et  P  tum  confecta,  cum  ille  nondum 
correctoris  expertus  erat  manum.  itaque  cum  M  ^sperats 
P  '^insperato'  (ita  ut  ^in'  additum  et  ^o'  ex  ^a'  a 
sec.  correctun  sit)  habeat,  antiquitus  "^hic  sperata  Tyrrhei 
traditum  esse  dicemus.  quam  scripturam  sanaui  inseri 
uoce  huic  loco  aptissima  Miu'. 

132  ipsa  addidi:  om.  V.  Hlla'  edd.  ex  C. 
135  nitidis  scripsi:   midis  V  languidissime.     'niuei 
Hemsterhusius. 

147  adclinisque  tapetis  in  mediis  uacuo  condit  caj. 
Hippasus  auro.  haec  uerba  non  uno  nomine  suspeci| 
sunt.  nam  quod  Heinsius  ad  illud  ^in  mediis'  subintel 
git  ^Lapitharum  et  Centaurorum',  acciperem  si  pugn" 
non  praecessisset.  nunc  cum  alios  fugae  se  dedissc 
alios  necatos  esse  paulo  ante  narratum  sit,  non  pot( 
ita  intellegi  illud  ^in  mediis'.  quod  cum  neque  ci 
uerbo  praecedenti  'tapetis',  quippe  quod  ab  ^adclii 
iioce  pendeat,  coniungi  queat,  corruptum  esse  statuemi 
latet  autem  in  eo  epitheton,  nisi  fallor,  Hippasi.  itaqi 
indubitanter  scripsi  ^inmensus'.  porro  ineptum 
'uacuo  auro',  id  quod  egregie  sensit  Eysseiihardtii 
[mus.  Rhen.  XVII  379].  cuius  rationibus  hoc  addo, 
Hippasum  non  prostratum  in  tapetis,  sed  adclinem  tapetis, 
scil.  parietinis,  dici.  itaque  statuendum  esset  iocandi 
causa  a  Centauro  quodam  illius  capiti  uacuum  poculum 
esse  impositum.  quod  sane  absurdissimum  est.  equidem, 
siquid  noui  Valerium  meum,  eum  scripsisse  affirmo  'in- 
mensus  uacua  condit  caput  Hippasus  aura',  quibus  uerbis 
inmane  Centauri  corpus  egregie  depingitur.  fortasse 
tamen    uituperandus    est   poeta    quod    num   Hippasus    ex 


AD  LIB.  L  XVII 

uulnere  laborans  an  uero  temulentus  parieti  se  acclina- 
uerit  non  accuratius  enarrauit. 

149  haec  quamqi(am  miranda  ums  stupet  Aesone 
natus.  frustra  haec  uerba  defendit  Thilo  [praef.  p. 
XXXIII J.  nam  quod  stupendi  uerbo  notionem  ^adtonitum 
esse'  subesse  dicit,  oblitus  est  Valerii  usum  dicendi. 
qui  ^stupere  ad'  uel  *stup.  in'  dixit  ad  exprimendam 
eam    quam    Thilo    h.    1.    agnouit    notionem    [cf.    I    262; 

IV  712;  V  375];  'stupere  aliquid'  nihil  nisi  'mirari' 
significat.  quid  autem  tam  dirum  illa  nauis  pictura 
habuit  ut  eis  adtonitns  redderetur  lason?  itaque  nullus 
dubito  quin  librarii  oflFucias  fecerint  poetae.  qui  non 
potuit  nisi  haec  fere  scribere:  picturas  illas  licet  pulcher- 
rimas  nihil  plane  curasse  lasonem  utpote  curis  iactatum. 
emendaui  itaque  *haec  quamquam  miranda  nihil  stupet 
Aesone  natus'. 

152  num  Sabellicus:  'nunc'  V. 

156  mx)tanti  scripsi:  conanti  V. 

174  nec  passus  rex  plura  uirum.  ^sat  multa  parato 
eqs.  non  potest  absurdius  fingi  illo  ^sat  multa'.  nam 
aut  una  certa  res  aut  omnia  in  nauigationem  necessaria 
ut  pararentur  potuit  iubere  Acastus.  et  ut  traditum 
^multa'  per  se  languidissimum  est,  ita  addito  illo  "^sat' 
plane  fit  intolerabile.  cum  V  tradat  ^stat',  Valerio 
reddidi  *uirumst,  at'.  deinde  pro  'multa'  id  quod  sen- 
tentia  flagitat  ^cuncta'  reposui. 

183  rajndos  scripsi:  auidos  V  inepte. 

199  auM  codex  Harlesii:  tamen   V. 

206  escendit  Heinsius:  aescendit  V. 

213    sedem    scripsi:    legem    V    nimia    breuitate;    cf. 

V  538. 

223  quem  circum  uellera  Martem  aspicio?  rectissimo 
usus  iudicio  haec  in  suspicionem  uocauit  Meynckius  [I  p. 
33  sq.].  cuius  argumenta  non  credo  fore  ut  qui^S  refellat. 
eiusdem  tamen  coniecturam  licet  ingeniosam  ^quod  circa 
uellera  monstrum'  non  possum  probare  propterea  quod, 
cum  lasonis  in  impetrando  uellere  labor  esset  fere  nuUus, 

Val.  Flaccui.  b 


XVIII  PRAEFATIO 

eius  rei  a  Mopso  sununas  rerum  uaticinato  commemoratio 
fieri  non  potuit.  non  dubito  quin  uates  bellum  ex  uellere 
aureo  simul  ac  uirgine  rapta  inter  Colchos  et  Graecos 
exortum  paucis  indicauerit.  itaque  scripsi:  ^quem  citum— 
(uel  'excitum')  uellere  Martem  aspicio'.  nam  quod  nun<» 
quidem  participii  ^citus'  a  forma  ^cio'  deriuati  exemplum 
non  suppetit,  nihil  curamus,  cum  inueniantur  alia  formae 
huius  exempla  haud  pauca.  ceterum  cf.  V  676  ^tantii 
concita  furoribus  arma'. 

226  m  Aldina:  et  V. 

227  iamdudum   minsas    amhage    ducemque    terrificat 
ita  fere  V.  et  Wnsas'  quidem  recte   in  editionibus  anti 
quis  in  ^Minyas' correctum  est;   sed  ut  lacunam  expleren 
uaria  excogitauere  docti.     quod  Heinsius,    cui  Thilo   fer 
adstipulatus  est,  scripsit    ^hac  uates  Minyas   ambage',   id 
neque   ab   externa  neque    uero    ab    interna   probabilitatel 
commendatur.     neque   enim   addito   illo    ^uates'  opus  est, 
cum    de    Mopso    sermonem    esse    ultro    appareat.      mihi, 
intercidisse    uidetur    epitheton    aliquod    uocis    ^ambage' 
non   puto    autem    reperiri    posse    quod    et   aptius   sit    e" 
causam  erroris  melius  declaret  quam  'inuisa',   certe  facil- 
lime  ante  ^minsas'  interlabi  potuit. 

230  plenus  fatis  Phoehoque  quieto.  de  Idmone  fatisj 
pleno  cum  demum  uu.  231  —  233  agatur,  hic  eius  re 
mentio  praepostere  fit.  uerbis  '^non  pallore  uiris,  non 
ullo  horrore  comarum  terribilis'  oportet  bina  itidem 
membra  opponantur  quibus  tranquillus  pacatusque  Id- 
monis  status  declaretur.  itaque  scripsi  ^plenus  pacis'. 
nam  quod  ^plenus'  cum  duplici  casu  coniungitur,  in  eo 
nemo  prudens  offendet;  cf.  Statius  [silu.  I  1,  15  sq.] 
*iuuat  ora  tueri  mixta  notis  belli  placidamque  gerentia- 
pacem';  Ouidius  [met.  II  858]  ^pacem  uultus  habet'.       j 

233  seu  plenum  certis  interroget  aera  pirmis.   augures* 
non   aera,    sed   caelum  interrogant.     itaque   pro  ^interro- 
getera'  unica   syllaba  duplicata    scribendum    est  'interro 
get  etera',  id  est  'interroget  aethera'.    quod  praeter  loca 
a  Burmanno  adlata  maxime  comprobat  Statius  [silu.  V  3,i 


AD  LIB.  I.  XIX 

181]  ^praesagumque  aethera  certis  auguribus',  nisi  quod 
hic  ex  Yalerio  pro  ^auguribus'  aperte  restituendum  est 
^alitibus'. 

242  tantisque  Heinsius:  quantisque  V. 

260  hanc  uero  socii  ex  V  reduxi. 

256  ostendehat  M:  ostenderet  V. 

265  pladtoque  Aldina,  Heinsius:  placidoque  V. 

274  sq.  Sol  ruit  et  totum  Minyis  laetantihus  undae 
diduxere  diem  ex  V  restitui.  solis  occidentis  lumen  per 
mare  spargitur.  inde  undas  ipsas  diem  quasi  diduxisse 
audacter  sane  Valerius  fingit. 

281  mirantihus  Bentleius:  miserantibus  V.  mirum 
est  certissimam  critici  principis  emendationem  adhuc 
spretam  esse.  tum  enim  in  itineris  initio  non  erat  cur 
miserarentur  undae.  an  mali  uenturi  praesagae  erant? 
nugae  haec  sunt.  ceterum  cf.  Ouidius  [am.  II  11,  1] 
'mirantibus  aequoris  undis'  et  Claudianus  [in  Eutr.  II 
164]   ^mirantibus  extulit  undis'. 

291  rdbido  scripsi:  rapido  V.  \\ix  credibile  est 
etiam  nunc  magistros  esse  qui  ut  olim  pueros  doceant 
rapidiim  non  esse  celerem,  sed  rapacem'  Lachmannus 
[Lucr.    comm.  p.   253]  uerissime  monuit. 

293  extentasque  Aldina:  extremasque  V.  uide  tabulas 
Campanas  et  emendationem  istam  plane  necessariam  esse 
credes. 

302  adstare  scripsi:  instare  V.  sed  astandi  uerbum 
in  taUbus  uisis  nocturnis  sollemne  est. 

306  nuMC  Kochius,  ego:  dumque  V.  —  tuto  Grono- 
uius:  toto  V. 

307  incertumst  ego:  incertus  V. 

308  iam  iam  ego:  iam  nunc  V;  cf.  quae  dixi  de  his 
uersibus  in  Fleckeiseni  annal.  1872  p.  200. 

319  ohruit  scripsi:  ohruad  V;  cf.  ad  I  58  adnotata. 
coniunctiuum  quomodo  tuearis  non  uideo. 

331  deficiam  a  Scythicum  scripsi:  deficiamus  cithicum 
V.  deinde  V  hoc  habet  ^metuens  potumque  cretamque', 
quod   in   C   et   excerptis   Parisinis    ita  est    correctum  [cf. 

b* 


XX  PRAEFATIO 

p.  XI]  ^pontumque  polumque'.  nuUis  autem  artificiis 
umquam  probabiliter  expUcabunt  quomodo  simplex  Ulud 
^polumque'  in  ^cretamque'  potuerit  deprauari.  itaque 
hoc  antiquitus  traditum,  iUud  uero  ex  qualicumque  con- 
iectura  repositum  esse  pro  certo  habemus.  equidem  ex 
^cretamque'  recte  eUcuisse  mihi  uideor  "^petrasque'.  qua 
uoce  post  Ennium  ex  poetis  usi  sunt  Statius  [Theb.  I 
333]  et  Seneca  [Herc.  Oet.  808] ;  cf.  Anal.  CatuU.  p.  51. 

347  cedantque  P  M  a  m.  sec:  cedamquc  V. 

389  felixque  scripsi:  feleuis  V. 

417  et  e  dausis  quem  destinet  Aeolus  antris.  haec 
cum  aperte  sint  deprauata,  Vossius  reposuit  'quam  destinet 
Aeolus  auris'.  potuit  leniore  mutatione  uerum  restitui 
^quem — austris'.  nam  austrum,  ut  alu  poetae  latini,  ita 
Valerius  pro  quoUbet  uento  posuit;  cf.  I  97  ^inexpei-tos 
temptare  parentibus  austros'  et  II  52  ^quantis,  pro 
luppiter,  austris  restitimus'. 

436  hinc  edd.  uet.:  hic  V. 

443  tuo  scripsi:  tuo  V  inepte.  cf.  I  353  ^laeuom'. 
rV  200  'saeuos'.     IV  575  'ruont'. 

445  frustra  iUud  *pendit'  nimiae  brachylogiae  incu- 
sant  Eyssenhardtius  et  Phil.  Wagnerus;  cf.  IV  478 
^scelerumque  mihi  nunc  crimina  pendi'  et  Lucanus  [II 
313]   ^quidquid  Romani  meruerunt  pendere  mores'. 

449  panderet  (id  est  ^siccaret')  scripsi:  penderct  V. 
^perderet'  edd.  sine  sensu.  —  ib.  mersos  Heinsius: 
miseros  V.  an  ^madidos'? 

457  nec  tibi  scripsi:  et  tibi  V. 

460  ferit  Burmannus:  petit  V. 

467  condiderit  Heinsius:  perdiderit  V. 

485  ouans  Heinsius:  auens  V. 

486  horrentem  in  Heinsius :  horrentem  V. 

490  quam  Burmannus:  cum  V.  et  est  Ulud  ^non 
aUter  quam'  ut  VergiUo  ita  Valerio  soUemnis  locutio. 
sexcentiens  autem  *cum'  et  'quam'  uoculae  in  codd.  con- 
fusae. 

491  complexu-s  edd. :  compressus  codd.  insoUte. 


AD  LIB.  L  XXI 

493  auerso  Aldina:  aduerso  codd. 

494  ut  V:  it  Eysseiihardtius. 

501  sq.  una  orrmes  gaudent  superi  uenturaque  mu/ndo 
te^npora  quaeque  uias  cernimt  sibi  crescere  Parcae.  haec 
uerba  cimi  uiri  docti  ex  illa  quam  Valerius  in  transpo- 
nentia  copula  '^que'  aliquotiens  sibi  sumpsit  libertate 
defenderent,  operam  oleumque  perdidisse  mihi  uidentur. 
nam  omnibus  quae  adtulerunt  locis  ita  transposita  est 
uox  illa  ut  tamen  scriptoris  sententia  facile  perspiciatur. 
hic  nemo  nisi  a  Burmanno  monitus  intellegit  hunc  esse 
uerborum  ordinem:  ^una  cum  loue  omnes  superi  gaudent 
et  Parcae  quae  cernunt  uentura  mundo  tempora  et  uias 
sibi  crescere'.  talem  sententiam  si  poeta  uoluit  exprimere, 
non  potuit  id  facere  et  obscurius  et  ineptius.  nam 
unusquisque  Romanus  uerba  sic  ut  nunc  leguntur  posita 
non  potuit  intellegere  nisi  ita  quasi  primum  omnes  dei, 
deinde  tempora,  tertio  denique  loco  Parcae  gaudia 
cepissent.  ergo  non  integrum  hunc  locum  aetatem  tulisse 
apertum  est.  sed  ex  uariis  quas  proposuerunt  coniecturis 
nulla  ita  comparata  est  ut  ea  poetae  manus  restituta 
uideatur.  equidem,  quotienscumque  hunc  locum  legi,  in 
eandem  quam  Thilo  incidi  suspicionem,  nimirum  in  ipsa 
uocula  'mundo'  latere  corruptelae  sedem.  uidetur  autem 
mihi  Valerius,  postquam  omnes  deos  gauisos  esse  signi- 
ficauit,  ea  quibus  maxima  fuit  laetandi  causa  numina 
nominatim  adtulisse.  quodnam  igitur  praeter  Parcas 
numen  debuit  uentura  tempora  summopere  laetari? 
Bellona,  puto.  et  ad  hanc  paulo  post  luppiter  dicit  [u. 
546]  *uia  facta  per  undas  perque  hiemes,  Bellona,  tibi.* 
itaque  scripsisse  aio  poetam  ^uenturaque  Enyo  tempora'. 
iam  recte  illud  ^uentura  tempora'  ccTtb  mvvov  positum  est 
iamque  uoculae  ^que'  traiectio  (pro  ^Enyoque  uentura 
tempora')  conformis  est  ceteris  exemplis  Valerianis;  cf. 
I  100,  103.  II  224,  268  alia. 

515  ueris  Schraderus:  regum  V.  an  ^uerni'? 

518  auersis  Barthius:  aducrsis  V. 

524   en  teneros   scripsi:    et  generos   V.    quod  inepte 


XXII  PRAEFATIO 

defendunt  locis  qualia  sunt  Vergilii  Aen.  VII  98;  270 
et  XII  658. 

528  sqq.  adfremit  his  quassatque  caput  qui  uellera 
dono  beUipotens  sihi  fixa  uidet  temptataque  contra  PaUas 
eqs.  magna  hic  inter  doetos  dissensio  est  utrum  ante 
an  post  ^temptataque'  sit  interpungendum.  nam  cum 
iam  multo  ex  tempore  Mars  uellera  sibi  fixa  uidisset, 
addatur  oportet  id  quod  tum  eis  fieri  uidit.  sed  si 
scribis  ^sibi  fixa  uidet  temptataque,  contra'  particula 
'que'  plane  abundat.  neque  id  simili  Valerii  loco  defenditur 
uUo.  quouis  pignore  contenderim  a  Valerio  uenisse 
'sibi  fixa  uidet  tempta,  actaque  contra'.  de  uoce  ^acta' 
cf.  ex.  gr.  Maro   [Aen.  X  63]  et  Val.  II  247. 

535  cum  Pius:  cur  V. 

549  iam  Aldina:  nam  V. 

551  damna  Aldina:  dona  V.  quod  qui  elQcovtKoog  (cl 
Verg.  Aen.   X    881)   dictum   putant,   neglegunt  post  illa 
*gemitus  irasque  pares'  id  nuUo  modo  fieri  posse. 

552  malim  ^quot  ad  Troiam  stantes  hiberna  Myce- 
nas';  certe  traditum  'flentes'  admodum  mirum  est. 

554  ut  Heinsius:  et  V. 

563  intacta  reliqui  quae  tradita  sunt  ^me  primum 
regia  mundo  —  imposuit'.  nam  neque  quae  alii  con- 
iecerunt  neque  quod  ipse  olim  proposui,  ad  persuadendum 
sunt  apta. 

537  malim  'emensus  terras'. 

581  totidem  Aldina:  totiens  V.  postquam  in  ^totide' 
syllaba  ultima  ante  ^demissa'  intercidit,  mutilum  illud 
^toti'  crassa  Minerua  correxerunt. 

582  sq.  nec  scopulos  aut  a/ntra  minor  iuxta  altera 
tellus  cernitur;  illam  Acamas  habitat  nudusque  Pyragmon. 
nuUam  fuisse  alteram  in  uicinia  terram  minorem,  quid 
nostrum  interest  scire?  expectamus  fere  a  Valerio  ex- 
positum,  non  aeque  periculosam  fuisse  alteram  terram. 
lege  'minax  iuxta';  cf.  Maro  [Aen.  I  162]  'geminique 
minantur  in  caelum  scopuli'.  sed  de  scopulorum  imma- 
nitate  iam  dixit  poeta  uu.  579.' — 581;   restat  ut  quonam 


AD  LIB.  I.  XXIII 

modo  ^antra'  fuerint  minacia  explicetur.  itaque  pro 
*illam'  legendum  est  ^illa'. 

594  cohihere  Heinsius;  proJiihere  V. 

600  hello  scripsi:  uelo  V  ineptissime.  illud  ^bellum' 
saepe  Valerius  pro  'manus  armata'  posuit;  cf.  I  561  sq. 
Vn  627.  Vm   138;  427. 

606  malim  Ham  tu  hominum'. 

609  tmlido  contortam  edd.:  ualidam  contortam  V. 

637  aspectu  inmisero  uotis  scripsi:  aspectu  in  misero 
tota  V.     Maduigius  ^asp.  uota  in  misero'  proposuit. 

649  iam  edd. :  tam  V. 

653  malim  'madido  grauis  aura  sinu'. 

662  Salmoneiis,  nondum  ille  furens,  cum  fingeret 
alti  quadrifida  trahe  tela  louis.  non  possunt  haec  per 
latinitatem  aliter  intellegi  quam  Salmonea  tum  cum 
louem  aemularetur  nondum  furentem  fuisse.  itaque  scri- 
bendum  esset  ^nondum  ille  furens  qui  (uel  ^ut')  fingeret', 
nisi  alterum  subesset  incommodum.  louis  enim  fulmen 
non  quadrifidum,  sed  trifidum  fuit.  parum  autem  credi- 
bile  est  Salmonea  adeo  mentis  expertem  a  Valerio  fingi, 
ut  uel  in  insignibus  loue  maiorem  se  gestaret.  genui- 
num  esse  puto  ^nondum  ille  furens  tum,  fingeret  alti 
qui  trifida  trabe  tela  louis'.  —  quod  reposui  ^qui'  firma- 
tur  loco  Vergiliano  [Aen.  VI  590]  ^demens  qui  nimbos 
et  non  imitabile  fulmen  —  simularet'. 

671  ut  superum  sic  staret  opus.  quod  cum  a  gram- 
matica  ratione  non  possit  stare,  dedi  'sic  constet'.  nam 
ubi  *c'  post  ^sic  intercidit,  ex  "^stet'  metri  causa  fecere 
^staret'.  —  ^necessum'  deinde  scripsi,  cum  quod  V 
praebet  \iicissim'  non  possit  coniungi  cum  ^habet',  nihili 
autem  sit  quod  Schottus  proposuit  ^pontus  auet'. 

678  pascet  Pius:  pascit  V. 

680  tantus  nostras  condere  per  urhes.  neque  Hantus' 
quo  referatur  habet  neque  ex  eo  quod  V  praebet  'concede' 
recte  Heinsius  fecit  ^condere'.  nam  Meum  condere'  pro 
Meo  statuam  ponere'  ab  omni  latinitate  abhorret.  itaque 
reposui  ^sanctus  nostrasque  colere  per  urbes'. 


XXIV  PRAEFATIO 

681  sequimtur  Aldina:  sequentum  V. 

699  futura  scripsi:  futuris  V.  ex  ^futura'  primum 
*futiiri'  (cf.  ad  I  68),  deinde  'futuris'  factum  est,  iit  IV 
20  pro  'siluis'  in  V  legitur  'silua'. 

702  famuli  scripsi:  animi  V. 

724  casusque  pares  scripsi:  casusque  parens  V. 

744  factis  scripsi:  fatis  V. 

749  quin  rapis  hanc  animam  et  famulos  citus  effugis 
artus.  carent  haec  sensu  idoneo.  nam  quod  Pius  uocem 
*famulos'  explicat  ^seruientes  corporeis  perturbationibus', 
eiusmodi  sententia  quam  maxime  ab  hoc  quidem  loco 
aliena  est  neque  antiquae  cogitandi  rationi  conuenit,  ut 
rectissime  monuit  Eyssenhardtius  [1.  1.  p.  383J.  Bur- 
mannus  autem  qui  ^famulos  artus'  dicit  esse  ^qui  Peliae 
famulabuntur',  oblitus  est,  ut  alia  mittam,  Aesona  non 
famulaturum,  sed  interficiendum  fuisse.  sed  ut  mendum, 
quod  uersus  ille  procul  dubio  contraxit,  remouerent, 
parum  probabilia  protulerunt  docti.  restitui  ^famulos 
citus  effugis  ictus',  id  est,  famulorum  ictus,  ut  simillime 
habes  II  268  ^hederis  famularibus',  Ouid.  am.  II  7,  21 
^Venus  famula';  Lucan.  IV  207  'dextrae  famulae'.  — 
hic  quoque  mendum  prouenit  ex  litterarum  "^i'  et  *a' 
confusione;  simillime  u.  619  ex  'ictus'  in  V  ^actus', 
deinde  in  P  ^arctus'  factum  est. 

753  furor  scripsi:  fragor  V,  quod  praue  et  sine 
exemplo  pro  *fama'  positum  autumant. 

755  ^uestemque  penusque  sacerdos'  Maduigius. 

757  quasi  scripsi:  quam  V.  *ceu'  Burmannus.  saepis- 
sime  'quam'  et  ^quasi'  in  codd.  confusa.  —  amctatwr 
Thilo:  ctmctatus  V. 

758  rictumque  gemens  Columbus:  rictuque  genas  V, 
quod  male  defendit  Thilo  proleg.  p.  XIX. 

7QS  quae  fata  Pius:  quo  fataY  ex  priore  ^quo  fine'. 

De  uersibus  779 — 784  saepe  mihi  cogitanti  semper 
tutissimum  est  uisum  redire  ad  Thilonis  sententiam  ab 
ipso  postea  nimia  quadam  timiditate  spretam  qua  uu. 
779     sq.    Valerio    abiudicauit,    781  —  784    traiecit    post 


AD  LIB.  I.  XXV 

u.  816.  uidentur  autem  illi  additi  ab  homine  quodam 
qui  unde  taurus  ille  tam  subito  apparuerit  paucis  uoluit 
explicatum.  interpolatorem  utique  produnt  illa  'gentis 
de  more  nefandae'  praue  a  nonnuUis  defensa. 

789  cmisiliis  Phil.  Wagnerus   I  p.  630:   conciliis  V. 

797  meriti  Heinsius:  meritis  V. 

808  incognita  Aldina:  incondifa  V. 

810  non  Marte  nec  annis  scripsi:  non  Marte  nec 
armis  V  nimia  tautologia. 

811  praedo  scripsi:  precor  V  sine  sensu.  admodum 
praedonis  uocabulo  delectatus  est  Valerius. 

812  quin — quin  C:  quae — quae  V.  —  cura  Phil. 
Wagnerus  I  p.  631:  cara  V. 

815  iunctae  scripsi:  cmctae  V. 

782  Auerno  scripsi:  retro  V.  'rite'  Hirschwaelderus. 

822  peste  Maduigius:  ueste  V. 

833  hic  geminae  aeternum  portae.  suo  iure  Phil. 
Wagnerus  [H  p.  406]  ^aeternum'  illud  a  Valerio  scriptum 
negauit.  non  recte  autem  ^alternant'  reposuit,  cum  talis 
uerbi  ^alternare'  usus  nullis  possit  stabiliri  exemplis. 
neque  melius  se  habet  quod  excogitauit  Ludouicus  leepius 
find.  philoL  V  p.  150]  ^infernum';  quod  cum  ^inferna' 
uocis  genetiuum  uult  esse,  neglexit  poetarum  latinorum 
sermonem;  cf.  L.  Muellerus  [d.  r.  m.  p.  378,  384]. 
itaque,  dum  melius  praesto  erit  inuentum,  retineo  quod 
olim  proposui  ^geminae  numero  portae';  sic  certe  Auso- 
nius  [p.  60  ed.  Bip.]  *et  geminas  numero  portas'  loci 
nostri  fortasse  non  immemor,  quamquam  etiam  Vergilius 
[Vn    607]    ^sunt    geminae    belli   portae'    similiter    dixit. 

848  sq.  tum  porta  quanta  sinistra  poena  docet  maneat 
Pelian,  quo  limine  monstrat.  uerba  ^quo  limine'  post 
illud  'porta  sinistra'  plane  intolerabilia  sunt.  secutus  est 
autem  Valerius  hoc  loco  Vergilii  descriptionem  similem 
[Aen.  VI  548  sqq.],  ex  quo  [565 1  etiam  illud  ^poena 
docet'  repetitum  est.  itaque  reposiii  'quod  limine  mon- 
strum' ;  intellegitur  enim  Tisiphone,  de  qua  post  poenarum 
descriptionem    haec    habet    Maro    [uu.    574    sq.)    ^cernis 


XXVI  PRAEFATIO 


custodia    qnalis    uestibiilo    sedeat?     facies    quae     limina 
seruet  ?'  minus  enim  placet  quod  itidem  in  mentem  uenit 
^quae  (scil.  poena)  limine  (scil.  maneat)  monstrat' 
851  et  contra  scripsi:  et  loca  et  V  sine  sensu. 


1 


biens' 
37^ 


II  16  ^uetus  ecce  deum'  eqs.  Meynckius  [I  p.  34 
sq.]  non  male  coniecit.  sed  illud  Meum'  Valerius,  ni 
fallor,   pariter   ad  ^metus'   et  ad  ^bello'   pertinere  uoluit. 

19   'quos  scopulis  saxisque  parens'  idem  ibid. 

53  quanta  quotiens  et  Palladis  arte.  errant  qui 
illud  pro  'quanta  et  quotiens'  positum  putant.  nus- 
quam  enim  *et'  traicitur,  si  singula  uocabula  iunguntur, 
sed  tantum  in  integris  enuntiatis  copulandis.  puto  poetam 
dedisse  'en  Palladis'.  nam  de  coniunctis  ^quanta  quotiens' 
cf.  Peerlkampius   [Hor.  III  19,  7]. 

61  mens  stat  Heinsius:  monstrant  V. 

62  talis  scripsi:  tantusY. 

70  ^et   amico  robora  Baccho'   Meynckius    [I   p. 
72  iamque  sub  Eoae  duhios  Atla/ntidis  ignes  aTbet  ager. 

non  potest  ^sub  ignes',  id  est  paulo  ante  solem  orientem 
albere  ager,  sed  ipsa  Aurora  iam  exorta  eum  facit 
albentem.  neque  quo  iure  Aurora  ^Atlantis'  uocetur 
scio.  V  ^altantidis'  exhibet.  scribe  ^sub  Eoae  dubio 
Pallantidis  igne';  cf.  Ouidius  [met.  XV  700].  —  et 
^Pallantidis'  restituendum  esse  Maduigius  quoque  agnouit. 

79  dilecta   fauores   scripsi:   defleta   Idbores  V  inepte; 
neque  enim  unica  uirorum  Lemniacorum  caedes   a   poeta 
uocari   potest   ^uarii   labores',    ut  mittam  eam   rem  tangi ' 
uerbis  quae  sequuntur  ^nec  te  furiis  et  crimine  matrum'. 
—  Milecta'  iam  Thilo  inuenerat;  cf.  Hor.  od.  I  30,  2. 

94  rursus  scripsi:  rudici  V  reduci  M  P. 
102  sq.  neque  enim  alma  uideri  iam  tum  ea  cum 
reti  crinem  subnectitur  auro.  foede  haec  uerba  corrupta. 
nam  et  ex  uerbis  Ham  tum'  alterutra  abundat  et  illud 
^cum  reti'  intellectum  Iiabet  nullum.  itaque  cum  uox 
^alma'  indigere  addito  quodam  mihi  uideretur,  pro  *iam 
tum'  rescripsi  ^uultum';  deinde  adsumpto  quod  apographa 


AD  LIB.  11.  XXVII 

nonnulla  pro  ^reti'  exhibent  "^tereti'  restitni  ^nec  tereti'. 
summopere  autem  gauisus  sum  cum  has  emendationes 
olim  factas  confirmatas  uiderem  loco  Statiano  [Theb.  V 
62]  aperte  non  sine  recordatione  Valerii  scripto,  ubi 
Venus  in  Lemnon  descendens  ^nec  uultu  nec  crine  prior' 
audit. 

107  quo  Burmannus:  qui  V. 

111  his  (scil.  nuribus)  scripsi:  et  V.  'en  barbara 
uestis  et  torques,  insigne  ducis'  Meynckius  [I  p.  37].  — 
quod  Valerius  torques  uocat  'insigne  loci',  mihi  semper 
adhiberi  posse  est  uisum  ad  emendandum  Horatium  [od. 
ni  6.  12]:  ^et  adiecisse  praedam  torquibus  indigenis 
renidet'.  nam  id  quidem  egregie  sensit  Peerlkampius  per- 
languidam  esse  traditam  lectionem  Horquibus  exiguis'. 

121  augentem  scripsi:  audentem  V.  'auditam'  Thilo 
coniecit. 

133  rdbidas  Bononiensis:  rapidas  V. 

136  ad  Carrion:  ac  V. 

146  stimulatur  scripsi:  famulatur  V. 

151  aliis  Heinsius:  tales  V;   cf.  Meynckius  I  p.  32. 

160  derepta  Vossius:  directa  V. 

181  aufugiens  scripsi:  aut  fugiens  V. 

191  fmestaque  Schenkelius:  festinaque  V.  Hnfesta- 
que'  Marklandus,  Schraderus,  alii. 

201  pulsus  Peerlkampius :  primus  V. 

202  pauet  Hauptius  [Herm.  VHI  p.  180]:  palus  V. 
207  malim  'ut  prima  boatu'. 
213  adrectaque  coma  scripsi:    adrectasque   comas  V. 

'^adrectisque  comis'  Peerlkampius. 

215  et  cunctantihus  inuenit  enses.  uox  Hnuenit'  cum 
aperte  nihili  sit,  Heinsius  ^ingerit'  reposuit.  sed  nimis 
hoc  ambiguum  est;  cf.  VI  230.  itaque  reposueram  Hn- 
serit  ensem'  propter  apertam  Statii  imitationem,  apud 
quem  [Theb.  V  230]  in  eadem  historia  Venus  ^adstitit 
impellitque  minis  atque  inserit  ensem',  cum  ex  Harlesii 
adnotatione  discerem  ita  iam  Herelium  [epist.  crit.  p.  69] 
coniecisse. 


XXVm  PRAEFATIO 

219  cartas  scripsi:    nodes  V.     'uoces'    Marklandus. 

220  artus  Meynckius  II  363:  aditus  V. 

221  sqq.  pars  ut  erant  dqpibus  uinoque  soporos,  pars 
conferre  ma/nus  etiam  magnisque  paratae  cum  facihus, 
quosdam  insomnes  et  cuncta  tuentes.  non  extat  in  toto 
Valerii  carmine  locus  foedius  corruptus.  nam  prorsus 
inepte  hic  feminae  faces  gessisse  narrantur,  quippe  qui- 
bus  enses  a  Venere  datos  esse  e  u.  215  sciamus.  prae- 
terea  cur  faces  illae  audiunt  'magnae'?  quid  uocula 
'etiam'  sibi  uult?  sed  ut  haec  quamquam  intoleranda 
patienter  feramus,  plane  abundat  illud  ^quosdam',  id 
quod  uel  Thilo  agnouit  [praef.  p.  XXXIV].  nihil  autem 
ad  remouendas  has  difficultates  proficiemus  litterulas 
mutando.  nam  si  Heinsium  et  Phil.  Wagnerum  [II  p. 
396]  secuti  scripserimus  ^paratos',  prauissime  ei  qui 
manus  conferre  sunt  parati  distinguuntur  ab  insomnibus 
cunctaque  uidentibus,  cum  potius  insomnes  arma  sumpsisse 
dicendi  sint.  itaque  sic  quoque  ^quosdam'  uox  non  haberet 
explicationem.  equidem  agnouisse  mihi  sum  uisus  inter- 
polatoris  cuiusdam  manum,  qui,  cum  haec  antiquitus 
tradita  inuenisset  ^pars  ut  erant  dapibus  uinoque  soporos 
pars  insomnes  et  cuncta  tuentes',  locum  aperte  lacunosum 
proprio  Marte  suppleuerit.  iam  si  uerba  illa  accuratius 
intuemur,  facile  quale  fere  remedium  locus  ille  desideret 
intellegimus.  nam  in  illis  'pars  ut  erant  dap.  uir.  soporos' 
uerba  *ut  erant'  plane  praeter  necessitatem  addita  simt. 
quae  tum  demum  habent  locum,  si  restitues  'sopori'  se- 
queturque  uocabulum  quo  uirorum  Lemniacorum  status 
accuratius  describitur.  hinc  traditum  illud  ^soporos'  in 
duo  uerba  dirimendum  est.  si  leges  ^pars,  ut  erant 
dapibus  uinoque  sopori,  ignaros,  pars  insomnes  et  cuncta 
tuentes',  genuinam,  ni  uehementer  fallor,  Valerii  manum 
restitueris.  qui  hic  quoque  Maronem  [IX  345]  secutus 
est:  ^Herbesumque  subit  Rhoetumque  Abarimque  ignaros, 
Rhoetum  uigilantem  et  cuncta  uidentem'. 

233  anhelo  Heinsius:  anhela  V.  an  ^aperta'? 

236   adstantque  domos  scripsi:    adduntque   dotnos  V. 


AD  LiB.  11.  XXIX 

—  post  haec  iierba  aperte  intercidit  uersus.  nam  cum 
pars  uiroi'um  effugere  uoluisse  dicatur,  quid  alteri  parti 
factum  sit  scire  cupimus.  hinc  suppleui  ^pars  inde  ui- 
rorum  consumpta  in  somno  flammis'.  nam  librarius  a  priore 
^pars'  ad  altenim  aberrauit  oculis. 

243  orsa  Heinsius:  ora  V.  —  furmtis  scripsi: 
ruentis  V. 

250  laeti  scripsi:  laesi  V.  ^saeui'  Meynckius  I  p.  38. 

259  tkolus  Fr.  Jacobsius  [addit.  animaduers.  in 
Athenaei  Deipnosoph.  p.  42]:  chorusY^  quod  nuper  inepte 
defendit  Schenkelius  [stud.  p.  97J. 

270  elatus  Heinsius:  uelatus  V. 

271  in  niuea  scripsi:  niuea  V. 

280  occulerat  ex  V  restitui;  cf.  Phil.  Wagnerus  II 
p.  390. 

post  u.  283  unius  uersus  lacunam  indicaui.  uiri 
docti  cum  u.  284  traditum  ^et'  in  'at'  uel  *sed'  uel  'est' 
mutarent,  non  amouerunt  nimiam  qua  locus  laborat  bre- 
uitatem. 

294  heu  serum  ex  V  restitui. 

317  te  anxia  ego,  Ceto  Heinsius:  maxima  laetae  V. 

318  Fliariis  fert  Heinsius:  pharii  se  V. 

319  uexisse  suam  iwnctis  scripsi:  rexissuiasiniu/nctis 
V;  ^rexisse  uias  iunctis'  edd.  inepte.  nam  quod  Ceto 
et  Proteus  olim  ad  insulam  Lemnon  iter  rexerunt,  quid 
inde  de  Polyxus  origine  coniectari  potuit? 

320  huec  imis  scripsi:  saepimis  V  (praecedit  's'). 

322  dextera  addidi:  om.  V. 

323  melior  Heinsius:  leuior  V. 

337  oh  sacrum  scripsi:  hoc  factum  V.  ceterum  num 
latine  possit  dici  ^tacet  fuhnen'  pro  eo  quod  est  Hacet 
sonitus  ex  fulminibus  cudendis  oriens',  de  hac  re  admo- 
dum  dubito.  puto  Valerium  dedisse  Haceat  iam  numen 
in  antro'. 

338  tum  scripsi:  cum  V. 

352  quo  fata  Heinsius:  quae  fata  V. 

359    umque   dei    Pangaea    sub    ictu    Gargaraque    et 


n- 

1 


XXX  PRAEFATIO 

maesti  steferunt  formldine  luci.  praiiissime  additur  ^et 
maesti  luci',  cum  quae  in  Pangaeis  et  Gargaris  erant 
nemora  formidine  stetisse  Valerius  fingat.  V  exhibet 
^naestis  et  erant',  unde  litterarum  ^st'  et  ^s'  transposi 
tione  facta  ^maesi  steterant'  euadit.  et  pro  ^steteran 
quidem  recte  Pius  rescripsit  ^steterunt';  pro  'maesi'  aute: 
nos  dedimus  ^Moesi'. 

369  dum  metus  scripsi:   qui  metus  V.  ^juem  metus 
inepte  edd.,  cum  non  de  uno  Thespiade,  sed  de  omnibus 
Minyis  agatur. 

387  pergula  dlit  scripsi:    tcrra  iuuat  V.    —   hreui 
in  flexus  piger  cmgitur  orhis  Withofius:   hrmis  in  Ide 
piger  angitur  orhes  codd. 

394  est  scripsi:  et  codd.  ^it'  edd. 

412  uiridis  c.  Ji.  late  Meynckius  I.  p.  48  sq.:  uirid'< 
c,  h.  tela  V. 

413  mediis  refugit  pater  anxius  umhris.  Thoantis 
in  silua  latibulum  iam  satis  superque  uerbis  anteceden- 
tibus  ^uiridis  circum  horrida  late  silua  tremit'  indicatum 
est  neque  hic,  ubi  fastigia  rerum  enarrantur,  iterum 
habet  locum.  deinde,  si  hoc  uohiit,  Valerius  aut  *in 
medias  refugit  pater  umbras'  aut  "^mediis  latitat  pater 
umbris'  scribere  debuit.  denique  desideramus  Thoantis 
super  mare  fugae  commemorationem.  hinc  pro  ^umbris' 
rescripsi  ^undis';  qua  emendatione  recepta  et  illud  ^anxius' 
melius  intellegitur  (cf.  u.  300  ^ille  procul  trunca  fugit 
anxius  alno')  et  aptus  ad  Idae  commemorationem  fit 
transitus. 

414  pars  et  frondosae  raptus  expresserat  Idae  in- 
lustremque  fugam  pueri.  hic  primum  uocula  ^pars',  quan- 
tum  equidem  uideo,  explicationem  habet  nullam.  reposui 
'contra';  qua  uoce  in  similibus  descriptionibus  usi  Vergi- 
lius  [Aen.  VI  23]  et  ipse  Valerius  [I  137J.  deinde 
uocis  ^raptus'  corruptelam  euicit  Eyssenhardtius  [1.  1.  p. 
385].  sed  propius  ad  litteras  traditas  quam  Eyssen- 
hardtianum  ^saltus'  accedit  id  quod  mihi  in  mentem  uenit 
Hractus'. 


AD  LIB.  II.  XXXI 

439  uati  Samothraca  Schraderus:  itates  amothracaY. 

440  uale  Schradems:  mane  V. 

448  locat  trito  Heinsius:  leuat  tracto  V. 

450  ohtendit  Maduigius:  ostendit  V. 

452  attigit  edd. :  accidit  V. 

453  flebUis  ut  scopuUs  scripsi:  flebili  succedens  V. 

454  dubiumque  scripsi:  uacuumque  V  inepte. 

464  umentia  scripsi:  surgentia  V.  quoties  mare  uel 
leniter  mouebatur,  uirgo,  utpote  beluam  appropinquare 
rata,  lacrimas  fudit. 

466  sqq.  exanimum  ueluti  multa  tamen  arte  coactum 
maeret  ebur  Pariusue  notas  et  nomina  sumit  cum  lapis, 
mirum  est  neminem  interpretum  haec  ex  Vergilii  [Aen. 
I  592  sq.]  imitatione  scripta  esse  animaduertisse.  sed 
eo  locus  Vergilianus  a  Valeriauo  differt  quod  illic  id 
quod  fit,  hic  quod  iam  factum  est  designatur.  nam 
Hercules  uirginem  in  rupe  pendentem  tamquam  operam 
aliquam  artificis  manu  factam  miratur.  sed  in  hac  com- 
paratione  claudicat  primum  uox  'tamen'.  nam  talis 
oppositio  ^quamuis  multa  arte  tamen  coactum  est  ebur' 
prorsus  absona  est.  lege  'tandem',  quo  uocabulo  artificis 
labor  adsiduus  egregie  exprimitur.  deinde  pro  ^sumit' 
necessario  scribendum  est  ^sumsit',  propterea  quod  de  re 
iam  facta  agitur. 

469  sors  Heinsius:  mors   V. 

472    pro   'frequentes'    malim   'recentes';   cf.   V  455. 

477   tum  Phil.  Wagnerus  I  p.   634:  cum  V. 

479  molibus  scripsi:  w/mibus  V. 

493  uasti  Heinsius:  capti  V. 

519  UMda  scripsi:  umbra  V.  —  inde  scripsi:  idem  V. 

520  uaxlis  Beckius:  ratesY.  — pronae  atque  scripsi: 
pronaeque  V.  —  puppes  Gronouius:  turres  V. 

526    malim    ^et    pallescens    urere    uirgo';    cf.     qui 
Valerio  obuersatus  est  Vergilius  [XII  666  sqq.J 
534  ualidos  scripsi:  uastos  V. 
550  emersa  Heinsius:  emissa  V. 
post   u.  565    sine  iusta  causa  lacunam  statuit  Thilo. 


XXXIl  PRAEFATIO 

667  tacitosque  Heinsius:  tacitusque  V. 

569  immolet  ereptaque  luat  responsa  pharetra.  per 
latinitatem  Uuere  responsa'  nil  significat  nisi  ^poenas  dare 
pro  responsis',  quod  hic  absurdum  est.  ueri  uestigium 
seruauit  V  ^eraptaque'  exhibens.  lege  'et  rapta  ludat 
responsa'. 

671  auertere  Gronouius:  u>ertere  V. 

676  malim  Hunc  ultro  plura'. 

680  sq.  et  ueteris  tumiilos  praeldbitur  Ili  Dardani- 
umque  patrem,  nuUo  modo  uocabulum  quale  est  ^ratis' 
cogitatione  adsumi  potest;  id  quod  bene  sensit  Peerl- 
kampius  [ad  Verg.  Aen.  I  267].  postquam  autem  genu- 
inum  Humulus'  soUemni  illa  litterarum  'u'  et  ^o'  con- 
fusione  in  ^tumulos'  abiit,  sequebatur  ut  nominatiuum 
'Dardaniusque  pater'  in  accusatiuum  mutarent.  similli- 
me  alicubi  corruptus  est  Fronto,  ut  docui  in  Fleckeiseni 
annal.  a.  1872  p.  634. 

693  domu  scripsi:  domus  V.  ^domo'  Heinsius  uo- 
luit;  sed  datiui  Momo'  non  inueni  apud  poetas  latinos 
exemplum;  nam  etiam  apud  Horatium  [epist.  T  10,  13 1 
restituendum  ^domu'. 

620  Taurus  Withofius:  lamis  V. 

626  gestamina  scripsi:  uelamina  V.  —  dicuntur 
statuae  templo  impositae  lateque  conspicuae. 

641  dbdita  scripsi:  ardiia  V. 

642  nec  loca  Burmannus:  longaque  V.  —  pro  'iam' 
non  male  Heinsius  ^tam'  scripsit. 

669  aura  scripsi:  ira  V. 


III  9  oneratque  superhis  Aldina:  om.  V. 

11  dederat  picto  et  Thilo:  dabat  et  picto  V. 

13  phaleras  Heinsius:  pateras  V. 

26  tunc  Aldina:  nunc  V. 

33  prima  scripsi:  prona  V.  sed  *prona  sidera'  sunt 
cadentia;  parum  autem  credibile  est  sub  nouam  lucem 
Argonautarum  reditum  pugnamque  locum  habuisse. 


AD  LIB.  ni.  XXXIII 

31  Procnesson    ex   V    restitui;    cf.  Fleckeisenus  in 
annal.  snis  a.  1872  p.  576. 

35  et  te  iam  M  a.  m.  sec:  ecce  iam  V. 

39  af  qui  Phil.  Wagnerus  I  p.  635:  atque  V. 

49  latet  scripsi:  patet  V. 

65  aegide  Heinsius:  aethere  V. 

55  tacitis  Heinsius:  tantis  V. 

56  illa  (scil.  uox)  scripsi:  ille  V. 

63  hinc  ciet  aere  scripsi:  indiciere  V.  expressus  est 
Maro  [VI  165]  ^aere  ciere  uiros'. 

76  ^uox  peruigil  armis'  Maduigius  sublato  lacunae 
signo. 

85  sa/nguineu  scripsi:  sanginae  V;  cf.  Aen.  XII  322. 
121  quamquam  retinui  Bentlei  coniecturam  a  Thi- 
lone  receptam,  tamen  mihi  pro  certo  est,  latere  aliud 
quid  sub  litteris  traditis  ^in  quo  omen  masere  ministri'. 
et  partem  quidem  ueri  repperisse  mihi  uideor  ^inque 
omen';  cf.  Vergilius  [XH  854];  'masere'  emendent  felici- 
ores. 

125  wrhe  V:  arce  C. 

133  tentoque  scripsi:  totusque  V. 

134  aduersa — flamma  V,  corr.  Heinsius. 

136  comantem  scripsi:  comanti  V  inepte.  credas 
siluestrem  aliquem  hominem  uidere.  fax  corpore  super- 
lapso  comas  spargit. 

141  dissecuit  Sabellicus:  disiecit  V. 

143  cadauere  scripsi:  cadauera  V.  sed  opima  cadauera 
nulla  sunt.  et,  nisi  antiquitus  ^cadauere'  scriptum  sumis, 
numquam  quomodo  ^Nestor'  in  'nostro'  sit  deprauatum 
intelleges. 

150  natantia  Heinsius:  Idbantia  codd. 

162  disicit  restitui  ex  eo  quod  M  (nam  V  uu.  146 — 
185  omittit)  praebet  Misicet'.  non  enim  recte  de  hoc 
loco  nuperrime  egit  0.  Ribbeckius  [comic.  lat.  fr.  praef. 
p.  XIV].  nam  unum  aliquam  dissicere,  id  est  in  binas 
partes  diuidere,  recte  dicitur;  agmina  dissipantur  in 
omnes  regiones. 

Val.  Flaccus.  0 


XXXIV  PRAEFATIO 

169  en  duc  scripsi:  et  nimc  codd.  cf.  ex.  gr.  Naza- 
rii  paneg.  [p.  233,  3  ed.  meae]  ^donum  noctis  duceres 
qnod'  eqs. 

170  memordbile  Bulaeus:  mirdbile  codd. 
176  fldem  Heinsius:  diem  codd. 

181  deseris  heu  Heinsius:  desere  nunc  codd. 
223  ausus  (uel  ^actus')  scripsi:  auditus  V. 

227  remersit  scripsi:  remensa  V.  Vemersat'  Mad- 
uigius.     at  praesens  tempus  nuUum  hic  locum  habet. 

228  malim  ^Eumenidum  chorus'. 
230  uirtusque  Heinsius:  uirtute  V. 

233  placet  atque  Peerlkampius :  placeatque  V. 

278  prensant  cod.  Burmanni:  prensat  V. 

284  sq.  et  cuspidis  ictus  Aesoniae.  ita  V  tradit. 
sed  enim  cuspis  Aesonia  non  potest  alia  esse  quam  ab 
Aesone  derecta.  accedit  ad  augendam  suspicionem  quod 
Valerio  hic  quoque  obuersatus  est  Maro,  apud  quem 
[VII  766]  'Dardaniae  medicari  cuspidis  ictus'  et  [XI  40 
sq.]  *uulnus  cuspidis  Ausoniae'  legitur.  itaque  cum  sat 
mihi  constet  librarium  archetypi  aliquando  'Haemonius' 
et  ^Aesonius'  permutasse  (cuius  rei  exemplum  extra 
dubitationom  positum  praebet  VH  17),  rescripsi  ^cuspidis 
ictus  Haemoniae'. 

222  iiibar.  heu  Thilo:  iuuari/nt  V. 

296  talisne  Heinsius:  talisue  V. 

298   a!  malus  addidi:  om.  V. 

328  ^quin  te  thalamis'  Schenkelius  coniecit.  sed 
facillime,  ni  fallor,  ex  u.  327  suppletur  illud  *te'. 

336  pecudesque  Loehbachius  [II  p.  8]:  pecudumque 
V  ex  praecedente  *canumque'. 

336  funereae:   fert  (uel  Mat')  scripsi:  fmereaeque  V, 

346  parenti  Maduigius:  parentis  V. 

366  repeUat  scripsi:  refellat  V. 

389  suis  Peerlkampius :  suos  V. 

392  malim  ^fors  scaeua'. 

411  accenderit  Burmannus:  ascenderit  V. 

412  adliihe  M  a  m.  sec:   adhibere  V.     iUud  omnino 


AD  LIB.  III.  XXXV 

necessarimn  est  uel  ob  apertam  imitationem  Vergilii 
[Vni  56]  'hos  castris  adhibe  socios'. 

416  malim  ^placitis'. 

420  auersis  scripsi:  aduersis  V. 

430  malim  'ast  Argoa  manus'. 

440  tei-gora  scripsi:  pectora  V.  —  partim  Aldina: 
partem  V. 

444  numerum  Withofius:  nemorumque  V. 

467  maria  scripsi:  nemora  V. 

469  tentat  scripsi:  tend  V  ita  ut  quae  sequuntur 
litterae  nunc  legi  nequeant. 

473  fragor  scripsi:  Idbor  V  inepte. 

474  retro  scripsi:  remo  V. 

481  ardentior  scripsi:  andentior  V,  in  quo  saepe  *n' 
et  *r'  litterae  confusae.  de  producta  uoculae  *^Phoebus' 
ultima  cf.  II  225  ^metus  adeo',  III  234  'sanguis  exuberet', 
VI  152  'saeuus  honor',  VI  305  'genitor  inquit',  VI  572 
'breuibus  ereptus'. 

483  euro  Maserius:  uiro  V. 

500  aethere  Francius:   aequore  V. 

503  moras  Burmannus:  nefas  V. 

506  astusque  edd.:  aestusque  V. 

517  debuerim  scripsi:  debucram  V. 

524  stricta  et  corytus  Reinesius:  et  stricta  myrtus  V. 

527  pulsa  M:  plausa  V. 

537  carus  scripsi:  clarus  V  inepte.  —  montesque 
scripsi:  fontesque  V. 

558  quasi  scripsi:  sic  V.  ^ceu'  Heinsius.  syllaba 
*qua'  intercidit  post  ^uaga',  dein  ex  'si'  factum  *sic'. 

560  nil  umbra  comaeque  tu/rbauitque  sonus  eqs. 
Hylae  somnum  (nam  u.  557  ^procumbere  pro  'obdormi- 
scere'  positum  est,  ut  etiam  IV  20  et  Verg.  VIII  30) 
quonam  modo  turbauit  siluarum  umbra?  reposui  ^nil 
unda'.  iam  enim  recte  primum  aquae  labentis,  deinde. 
frondis  siluestris  sibilus  commemoratur. 

591  discurrit  scripsi:  decurrit  V. 

593  uiri  Peerlkampius :  uiris  V. 


XXXVI  PRAEFATIO 

695  totas  scripsi:  notas  V. 

699   'moraest'  malim,  cum  ^moraes'  sit  in  V. 

613  orsis  scripsi:  ausus  V  inepte.  quid  enim  peri- 
culi  subiit  Tiphys  socios  uerbis  increpans?  ^orsa'  pro  eo 
quod  est  ^uerba'  poni  uel  pueris  notum  est. 

622  haec  tum  scripsi:  nedum  V. 

628  dixerat  at  Burmannus:  dixerat  et  V.  de  formu- 
larum  Mixit  et',  'dixit  at'  similiumque  discrimine  alias 
copiosius  agam.  —  erecta  scripsi:  freta  V  absurde.  non 
obstat  autem  emendationi  nostrae  quod  quarto  abhinc 
uersu  iterum  ^erigit'  legitur.  hanc  enim  certam  apud 
poetas  latinos  regulam  inueniri,  ut  tertio  quoque  uersu 
idem  uocabulum  tuto  liceat  repetere,  alibi  significaui.  — 
ceterum  id  quod  est  'studiis'  non  recte  de  factionibus 
intellexere. 

638  ia  iurgia  scripsi:  iurgia  V.  illam  uoculae  ^iam' 
iterationem  ualde  adamat  poeta  noster. 

642  ferat  scripsi:  gemens  V  ex  glossa  (quae  genui- 
nam  lectionem  expulit),  cum  librarius  illud  ^sed  socio 
quocumque'  nimia  breuitate  dictum  putaret.    . 

646  potioribus  ille  deteriora  fouens.  rectissimo  iu- 
dicio  hanc  librorum  scripturam  in  suspicionem  uocauit 
Eyssenhardtius.  nam  Thilo  cum  *potioribus'  pro  ablatiuo 
quem  grammatici  uocant  comparationis  sumeret,  oblitus 
est  nuUo  modo  tum  carere  nos  posse  addito  illo  'quam'; 
quod  habes  eo  quem  ille  contulit  loco  [VII  428];  cf.  et 
Reisigii  praelect.  §  227  ibique  Haasius.  itaque  eram 
cum,  ut  quocumque  niodo  traditam  lectionem  defenderem, 
^potioribus'  dandi  casu,  quem  uocant  incommodi  (=  contra 
potiores),  positum  putarem.  quod  quam  parum  feliciter 
excogitarim,  mox  perspexi.  nam  fouendi  uerbum,  ut 
eius  fert  natura,  non  potest  iungi  cum  datiuo  nisi  ita 
ut  aliquid  in  alicuius  gratiam  foueri  significetur.  itaque, 
cum  Eyssenhardti  inuentum  'potior  quibus'  male  se 
habeat,  sine  cunctatione  reposui  'pro  moribus'. 

664  pax  Heinsius:  fao)  V. 

670   et  ego    et   quommque   uoces  qua   tegmina    ferro 


AD  LIB.  III.  XXXVII 

plura  metam.  corruptissimis  his  uerbis  primum  ita 
medendum  est  ut  auctore  Maduigio  reponatur  id  quod 
et  mihi  olim  in  mentem  uenerat  *en  ego  eo'.  deinde 
pro  \ioces'  non  uideo  quid  aptius  sit  quam  ^uoles'.  pon-o 
ex  ^tegmina'  recte  Heinsius  elicuit  'agmina'.  uocem 
autem  'qua'  frustra  adhuc  temptarunt  docti;  ea  enim 
duplicata  legendum  est  ^quaqua'.  denique  illud  ^plura' 
traxit  corruptelam,  cum  nimiae  sit  arrogantiae  plura 
quam  Herculem  agmina  se  straturum  esse  gloriari.  ]itte- 
rarum  transpositione  facta  scripsi  ^quaqua  agmina  ferro 
rupta  metam';  sic  autem  Maro  [XII  683]  rapido  cursu 
media  agmina  rumpit'. 

681  solu  scripsi:  soli  V. 

700  premmtibus  scripsi:  petentibus  V;  cf.  V  73. 

703  iuxta  scripsi:  uului  V. 

732  iacet  V:  tacet  Burmannus.  —  fluctibus  Yossms: 
flatibus  V. 

734  parenti  ex  V  reuocaui;  cf.  Dracontii  Hylas  in 
fine. 

736  solisque  negat  decedere  siluis.  non  uideo  cur 
Hercules  ex  siluis  desolatis  decedere  noluerit.  lege  'so- 
lumque',  id  est,  sine  Hyla. 

737  sq.  non  aliter  gemitu  quondam  lea  prolis  ad- 
empiae  terga  dedit.  sed  et  inde  uiis  eqs.  haec  uerba  de- 
prauata  non  recte  adgressi  sunt  uiri  docti.  ante  omnia 
enim  remouenda  est  uox  Medit',  quae  neque  ob  sequentia 
tempora  praesentia  locum  habet  neque  uero  a  sententia. 
quid  enim?  num,  postquam  gemitus  dedit,  in  uiis  sedet 
leaV  putes  eam,  dum  sedet,  querelas  edere.  quamquam 
nec  hoc  rectum  esset.  nam  circumcursare  omniaque  per- 
quirere  loca  solent  matres  fetibus  orbatae.  itaque  cum 
lea  cum  Hercule  post  Hylan  frustra  quaesitum  tandem 
redeunte  comparetur,  scribendum  est  ^redit';  quam  notio- 
nem  aptissime  sequitur  illud  ^sedet  inde  uiis'.  deinde 
pro  'terga'  cum  Heinsio  reposui  ^aegra';  cf.  IV  46.  et 
facillime  ex  ^adempte  egra'  oriri  potuit  lectio  tradita. 


XXXVIII  PRAEFATIO 

IV  19  premens  scripsi:  ferens  V. 

24  frondihus  in  croceis  ef  iniquae  munere  nymphae. 
quid  ^et'  hic  sibi  uelit  mente  non  assequor,  cum  illud 
^munere'  per  appositionem  ad  'frond.  in  croceis'  accedere 
debeat.  dedi  'inimicae  munere'.  nam  cum  'inimicae'  in 
^iniquae'  deprauatum  esset,  necessario  ^et'  inserebant. 
cf.  II  224  Hnimica  diua'. 

26  haec  sedes  scripsi:  haec  fatis  V.  *heu  fatis' 
Doruillius. 

28  sq.  et  iam  mihi  lumina  caeli  conciliat  iu/ngitque  toros 
et  fontis  honores.     illud  ^lumina'  siue  ^limina  caeli'  plane 
idem  ualet  atque  id  quod  praecedit  *in  arces  louis  acces- 
sus'.     lege  ^numina   caeli';   nam   expressus    est  Vergilius 
[Aen.   I  78]    Hu   sceptra   louemque   concilias'.  —  deinde 
^frontis  honores'  reposui;    quamquam  cum  Horos'  uox   in 
V  desit,  non  male  Meynckius    [I  p.  40]    coniecit   Hungit 
socios  et  fontis  honores',  coll.  Ouid.  met.  XIII  949. 
48  uicta  Heinsius:  icta  V. 
65  fontes  Nodellius  (cf.  u.  71):  montes  V. 
98  at  scripsi:  et  V. 
121   perdere    scripsi:    pergere    V,    quod    locis    plane 
alienis  defendunt. 

125  ultra  edd.:  ultro  V. 

130  spreture  scripsi:  preme  dure  V. 

138  patriae  M  m.  sec:  patris  V. 

140  is  scripsi:  es  V. 

153  tantum  Burmannus:  tandem  V. 

159  malim  "^externas  fato  delatus  ad  oras'. 

161  nauemque  scripsi:  nomenque  V. 

170  quando  Schraderus:  frando  V. 

175  durent  si  scripsi:  dura  sic  V. 

179  die  JPeerlkampius :  deum  V. 

180  fremihunda  Heinsius:  remihunda  V. 

181  hic  Aldina:  hinc  V. 
201   tacifi  ex  V  restitui. 

213   ante    209    posuit    Schenkelius.    —    en  inserui: 
om.  V;  cf.  II  336. 


AD  LIB.  IV.  XXXIX 

212  remeent  Bononiensis :  remeant  V. 
218  ne  ferte  preces  ex  V  restitui. 
224  Nelidaeque  Heinsins:  Nelidesque  V. 

228  ad  Mejmckius  [I  41   sq.]:  aut  V. 

229  rapitur  Meynckius  [ibid.]:  IdbitwrY-j  cf.  Statius 
[silu.  I  1,  20]. 

230  malim  ^aut  sacrae  laurus  harenae'. 
240  ^celeras'  Maduigius. 

242  tune  o  e  Y  restitui. 

250  ec  scripsi:  haec  V.  —  tergis  scripsi:  tauris  V 
ineptissime. 

252  per  scripsi:  post  V;  cf.  Fleckeis.  ann.  1872 
p.  203. 

258  at  Heinsius:  et  V. 

259  poenae  J.  A.  Wagnerus:  pugnae  V. 

268  protectusque  scripsi:  proiectusque  V  absone. 

270  rdbidum  Friesemannus:  rapidum  Y. 

273  nuhibus  e  V  restitui;  quamquam  malim  ^mobi- 
lis',  cum  admodum  dubitem,  num  'nubibus'  pro  eo  quod 
est  ^in  uentos'  dicere  liceat. 

275  summis  m.  diducere  scripsi:  summos  m.  dedu- 
cere  V. 

283  rohora  scripsi:  corpora  Y. 

287  arti/icum  notata.  et  manus.  ita  V.  quam  scrip- 
turam  ex  parte  sanauit  Heinsius  scribendo  ^Aetna  manus'. 
deinde  uero  pro  ^notat'  litteris  H'  et  ^n'  transpositis 
emendandum  est  Honat'.  quo  uerbo  ut  Yerg.  [Aen.  in571 
et  Vni  418],  ita  Valerius  alibi  [IV  612]  in  eadem  re  utitur. 

288  conicias  *trepidant'. 

289  laeuamque  Heinsius:  dextramque  V  eodem  uitio 
quod  habes  VII  169  alibi.  nam  praue  traditam  lectionem 
ex  Vergilii  Aen.  X  810  defendunt;  qui  locus  Valerio  IH 
153  obuersabatur. 

291  quatit  scripsi:  rapit  V  sine  sensu. 

297  rahidusque  uirum  scripsi:  auidusque  uiri  V. 

298  tum  caestu  elatus  scripsi:  tu/nc  caestu  uelatus  V. 
303  at  ut  scripsi:  enim  V. 


XL  PRAEFATIO 

307  uerbere  scripsi:  uulnere  V. 

308  ceciditque  manus  scripsi:  ceciditgue  malis  V. 

309  sanguine  idque  scripsi:  sa/nguinqeque  V. 
333  oraque  Schraderus:  armaque  V. 
349  admonitus  Peerlkampius:  admonita  V. 
367  tum  luntina:  cum  V. 

364  qua  fraude  ex  V  restitui. 

365  inuentos  tenuisset  L.  Muellerus   [d.   r.  m.  392] 
inuentus  timuisset  V. 

382  ardentemque  Heinsius:  audentemque  V. 

386  carmina  auena  scripsi:  carmina  uena  V. 

387  respice  cantus  e  V  restitui. 

388  iam  iam  addidi:  om.  V. 

392  at  ego:  et  V. 

393  flagrisque  scripsi:  spirisque  V  ineptissime. 
405  placida  scripsi:  pauida  V. 

409  torquens  Marklandus :  torrens  V. 
411  caeci  scripsi:  saeui  V. 

417  Fhaii  Carrion:  om.  V. 

418  uincta  scripsi:  cuncta  V. 

434  duce  fertur  Peerlkampius:  defertur  V. 

439  ac  uestri  rebar  sic  tempora  cursus.  ita  V, 
quod  nuperrimi  editores  non  dubitauerunt  Valerio  tribuere, 
Vergilium  [VI  690]  eum  imitatum  esse  putantes.  equi- 
dem,  qui  imitationem  tam  absurdam  a  poeta  nostro 
quam  alienissimam  esse  pro  certo  habeam,  locum  Vergi- 
lianum  a  lectore  quodam  adnotatum  esse  et  ita  corrap- 
telae  ansam  dedisse  censeo.  quid  Valerius  dederit,  ex 
ipso  discere  potes,  quippe  apud  quem  legatur  [II  139] 
'tardi  reputant  quae  tempora  belli'.  itaque  rescripsi: 
^ac  uestri  reputaui  tempora  cursus'. 

449  confectis  scripsi:  consuetis  V.  ^completis'  Haup- 
tius  [Herm.  VHI  180]. 

477  non  scripsi:  quod  V. 

495  pubes  scripsi:  nuhes  V. 

607  sicut  Schenkelius :  sic  uhi  V.     . 

528  puhis  Heinsius:  puppis  V. 


AD  LIB.  IV.  XLI 

536  et  longae  scripsi:  alongae  V;  cf.  Analecta  Ca- 
tulliana  p.  42. 

564  cim  uincula  mundi  ima  Idbant,  tremere  ecce 
solum  eqs.  Heinsius,  cum  bene  uideret  latere  sub  his 
uerbis  comparationem ,  ^ceu  —  labent'  rescripsit  idque 
recepit  Thilo.  sed  in  hac  coniectura  offensioni  utique 
est  quod  uerba  Hremere  ecce  solum,  tremere  ipsa  repente 
tecta  uides'  nullo  modo  absolute  possunt  poni.  quid 
enim  Cyaneis  cum  tectis?  itaque  haec  quoque  uerba  ad 
comparationem  illam  pertinere  apparet.  hinc  emendaui 
^quasi,  uincula  mundi  cum  ima  labant,  tremere'  eqs. 
postquam  enim  ^quasi'  post  'suas'  interlapsum  est,  ^cum' 
traiecit  is  qui  metro  iam  claudicanti  uoluerit  succurrere. 
—  ceterum  similiter  de  hoc  loco  statuit  Schenkelius 
[stud:  p,   14]. 

566  aequora  uertunt  scripsi:  aequora  certant  V. 

572  fiet  scripsi:  fieret  V.  eodem  modo  VIII  338 
^succedet'  in  ^succederet'  corruptum  est. 

596  caecategitur  c.  mm^w5  Marklandus,  Burmannus: 
saeua  sequitur  c.  campos  V. 

601  huic  scripsi:  hic  V.  —  fluento  Heinsius:  me- 
mento  V. 

624  sinite  o  precor  scripsi:  sileo  precor  V.  cf.  Verg. 
X  15. 

645  deficere  Burmannus:  defigere  V. 

646  lapsi  Graeuius:  rapti  V. 

651  certe  ex  V  restitui. 

652  caecus  erat  conieci:  Peculerat  V. 

653  certo  scripsi:  credo  V. 

661   sicut  Schenkelius:  sic  uhi  V. 

664  artus  Friesemannus :  aures  V. 

669  feruet  scripsi:  pendet  V. 

674  sq.  ^sequor  o  quicumque  deorum'^  Aesonides^  ^uel 
fallif  ait.  ita  V.  quae  cum  aperte  sint  deprauata,  aut 
*uel  fallor'  aut  *nec  fallor'  aut  ^nil  fallis'  reposuere  docti. 
sed  tale  additum,  nihil  se  dubitare  de  ominis  illius  auc- 
tore,  non  conuenit  lasonem.   quid  fere  postulet  sententia, 


XLII  PRAEFATIO 

iit  saepissime  apud  Valerium,  docet  Maro  [IX  21]  ^sequor 
omina  tanta  quisquis  in  arma  uocas'.  itaque  ex  ^uel'  elicui 
^ciet'.  deinde  pro  ^fallit'  dedi  ^altus'.  nam  adsurrexisse 
ad  talia  omina  ueteres  ex.  gr.  ex  Vergilio  [II  699]  elucet. 

681  unda  Schenkelius :  umbra  V  ex  III  215. 

702  ora  uhi  scripsi:  oscula  V  inepte.  ^ora  pallen- 
tia'  habes  IV  490  sq.;  VII  79. 

705  saeuum  scripsi:  serum  V  sine  sensu  idoneo. 
^uerum',  quod  Burmannus  uoluit,  mirum  quantum  languet. 
uides  quam  apte  'saeuus  Phasis'  et  ^mites  (contra  natu- 
ram  suam)  Colchi'  sibi  opponantur. 

709  haec  —  manebant  scripsi:  et — manebant  V.  cf. 
III  352. 

715  iunctus  Thilo:  quamuis  V. 

716  tot  scripsi:  et\.  plerique,  inter  quos  nuperrime 
etiam  Maduigius  extitit,  cum  non  intellegerent  primum 
de  Ponti  latitudine,  deinde  de  aquarum  ubertate  agi, 
praue  de  his  uersibus  disputauerunt. 

718  num  Slothouwerus :  non  V;  ceteris  uiri  illius 
docti  mutationibus  non  opus  est. 

719  Nonasque  nondum  correctum  ex  V  restitui. 
730  sq.  malim  ^primo  nec  uere  profundum  s.  a.  solis 

cum  lux'. 

734  requirit  scripsi:  exquirit  V. 

746  habenis  We^rtingkius  ad  Hom.  Lat.  p.  230: 
harenis  V. 

758  inliso  Columbus:  inuiso  V. 


V  3  dudum   conscius   scripsi:    tum  non  inscius  V;  cf. 
I  238  sq. 

35  Aesonides  edd.:  Aesonidus  V. 

38  qui  scripsi:  quas  V. 

55  malim  ^tabentibus'. 

56  extremis  scripsi:  extermis  V. 
72  miseras  addidi:  om.  V. 

84  referens  scripsi:  repetens  V. 


AD  LTB.  V.  XLIII 

92    sq.  malim    ^sol    magmis    ut   orbem    ciim    tollit 
nubemque  quatit  polus'. 

»95  omina  M:  omnia  V. 
101  acrius  in  remos  rediit  scripsi:    altius  in  uentos 
recipit  V. 

125  dura  Meynckius  [I  43]:  uera  V. 

131  fatur  idem:  fatus  V.  quod  deinde  ^at  aegro' 
reposuit  uir  doctus,  oblitus  est  formularum  Mixit  at'  et 
^dixit  et'  discrimen. 

132  cursus  doctus  Anglus:  cmrus  V. 
134  sanguAne  uexerit  amnis  e  V  restitui. 
140  pro  'clausis'  malim  Mensis'. 

143  malim  Hma  manus';  nam  ^creatrix'  et  ^prima' 
nimis  tautologa  sunt. 

182  malim  ^aethere  laeta  corrusco'. 

187  pariter  Meynckius  [II  365]:  pauo  V. 

196  prora  properanti    scripsi:   durae  properantia  V. 

207  reuerendaque  natis  scripsi:  uerenda  fluentis  V. 
^reuerenda'  iam  Heinsius  uoluit. 

209  praeplacet  Heinsianum  ^aurata  —  urna';  cf. 
Verg.  VII  792. 

224  inde  canens:  Scythica  senior  iam  SoUs  in  urhe. 
cum  uariis  modis  docti  permirum  illud  *inde  canens' 
remouere  studuerint,  mihi  melius  est  uisum  totum  uersum 
utpote  interpolatum  uncis  includere.  nam  etiam  illud 
'Solis  in  urbe'  post  'Soligenae'  admodum  friget.  adiectus 
est  uersus  ab  eo  qui  locum  nimia  quadam  breuitate  la- 
borare  putauerit. 

240  nacta  peto  Eyssenhardtius:  pacta  petat  V. 

246  praescie  scripsi:  huec  tua  V. 

252  uocihus  scripsi:  noctibus  V. 

255  Graiumque  procul  respexit  ad  orhem.  cum  uox 
'respexit'  habeat  quo  offendaris,  ex  'rexperit',  quod  V 
praebet,  primae  syllabae  traiectione  feci  ^perrexit'. 

269  qui  t.  auctor  scripsi:  qui  t.  ausis  V. 

270  ferentem  C:  sercntem  V. 

271  frrit  J.  A.  Wagnerus:  petit  V. 


XLIV  PRAEFATIO 

273  magnis  regtmi  cum  mllihus  urhi.  ita  V.  sed 
ut  ^magnis'  illud  merito  Burmanno,  qui  ^multis'  proposuit, 
offensioni  fuit,  ita  'regum  milia'  intolerabile  est.  itaque 
rescripsi  *molibus';  sic  infra  [u.  282]  ^magna  pariter 
quos  mole  petamus'. 

287  magnus  addidi:  om.  V;  cf.  Verg.  VI  71;  VII 
412. 

308  alios  Columbus:  altos  V.  —  duhiis  scripsi: 
du^is  V,  quo  seruato  tota  comparatio  claudicat.  ceterum 
unde  illa  'aut  sanguinei  —  gentibus  ortus'  pendeant 
non  satis  perspicitur.  itaque  foi*tasse  Mat  sanguinei' 
scribendum. 

313  pridem  nescioquis:  primum  V. 

316  fortasse  ^nec  pelagi  nocuere  uiae'. 

318  sparget  edd.:  spargit  V. 

324  pauor  Aldina:  pudoi'  V. 

326  legit  Heinsius:  petit  V. 

329  sorte  Meynckius  (I  46):  forte  V. 

339  pueros  V:  puero  Eyssenhardtius.  —  tremendum 
Wakefieldus:  trementum  V. 

363  sunt  Aldina:  sic  V. 

370  luctiferas  Burmannus:  luciferas  V. 

371  tardo  scripsi:  tanto  V. 

372  rorihus  Heinsius:  forihus  V. 
382  sin  scripsi:  si  V. 

394  hinos  scripsi:  uiuos  V;  'biuios'  Heinsius. 

395  ideo  scripsi:  adeo  V  sine  sensu. 

413  suhduxit  scripsi:  suhtexit  V.  ^subtraxit'  Meynckius 
II  365.  cf.  Petronius  [bell.  ciu.  131]  'et  lucem  sceleri 
subduxit'.  frustra  illud  ^subtexit'  defendunt  coU.  Verg. 
Aen.  III  582. 

415  ec  scripsi:  et  V.  'e'  Lachmannus.  —  imhres 
Heinsius:  ignes  V. 

436  nectit  Thilo:  fledit  V. 

438  exoritur  notus  et  toto  ratis  uma  profundo  eerni- 
tur.  non  potest  hoc  quidem  loco  ineptior  esse  oppositio 
illa.     nam  cum  Argo  prima  fuerit  nauis,  toto  mari  illam 


AD  LIB.  V.  XLV 

unicam  cerni  ita  per  se  intellegitur  ut  in  hoc  addito 
nemo  possit  risum  tenere.  V  ^torto'  tradit,  quod  rec- 
tissimum  est:  uentus  oritur,  nautae  mare  remis  uersant 
(cf.  I  36  Hortas  consurgit  in  undas'),  nauis  currit.  ita- 
que  corruptela  latet  in  uoce  'una'.  legas  ^et  torto  ratis 
acta  profundo  cernitur'.  notum  enim  est  ueteres  in 
eiusmodi  imaginibus  res  omnes  uiuere  ac  moueri  finxisse. 

443  taeda  pernocte  Heinsius:  taedaqiie  in  nocte  V. 

455  horror  Meynckius  II  369:  error  V. 

466  siderea  Heinsius:  sideris  V. 

467  stipantque  Loehbachius  I  11:  rogitantque  V. 
470  promptus  Meynckius  I  46:  propius  V. 

472  en  scripsi:  et  V. 

483  niomine  scripsi:  nomine  V. 

484  ille  Gronouius:  illa  V.  —  prementia  cliuos 
scripsi  in  Fleckeiseni  annal.  1872  p.  204:  cremantia 
diuos  V.  cf.  Horatius  [ep.  II  1,  252]  ^et  flumina  dicere 
et  arces  montibus  impositas'. 

485  iugi  Heinsius:  uigili  V. 

492  in  meritisqm  loces  scripsi:  haec  meritique  locus  V. 
509  ecce  scripsi:  atque  V. 

519  orantem  ex  V  restitui;  cf.  Verg.  Aen.  IV  220. 

520  premit  Heinsius:  fremit  V. 
534  hau  tali  scripsi:  haud  ali  V. 
544  quies  scripsi:  dies  V. 

550  incessit  Heinsius:  incussit  V. 

565  sq.  qudlis  db  Oceano  nitidum  chorus  aethera 
uestit,  quaUbus  adswrgens  nox  aurea  cingitmr  astris.  in 
utroque  uersu  cum  plane  idem  dicatur,  alterutrum  ab 
interpolatore  quodain  additum  aut,  qui  ultimam  limam 
Argonauticis  a  poeta  non  additam  censent,  postea  ab  eo 
delendum  fuisse  statuunt.  neutrum  probabile;  immo 
lenissima  mutatione  pro  'nitidum'  reponendum  est  *uolu- 
crum'.  neque  enim  opus  est  ut  dein  Bulaeo  auctore 
rescribamus  ^qualis  et  adsurgens',  cum  duas  comparatio- 
nes  nulla  addita  particula  copulent  aliquando  poetae. 
est  autem  illud   *ab  Oceano   uolucrum   chorus'   ea  breui- 


» 


XLVI  PRAFFATIO 

tate   dictum,   quam   saepius   deprendere  licet   apud  Vale 
rium;    cf.   III   229   Hardumque   a  moenibus  agmen  incre 
pitat'    et  VII    645    ^qualis    Getico    de    puluere    Mauors', 
quibus    locis    supplendiim    est    'ueniens'    uel    simile    ali 
quid. 

584 — 586  post  604  posuit  Meynckius  I  50  sq. 

596  hunc  scripsi:  hic  V. 

597  muUa  Heinsius:  inulla  V. 

598  Phoebi  scripsi:  helli  V;  cf.  u.  406. 
621  puhi  Heinsius:  puppi  V. 

627  ohicem  (uel  ohices)  strnis  scripsi:  ius  ohicls  V 
sine  sensu  idoneo. 

628  non  Bononiensis:  num  V. 

630  sic  cetera  pergat,  si  ualet.  postquam  Phoebus 
se  non  de  ueteribus  Palladis  factis  queri  affirmauit,  iam 
debuit  afferre.  noua  eius  quae  sibi  dolori  essent  facinora. 
itaque  dixit  ^sic  cetera  pergit'. 

631  quid  non  scripsi:  quid  nunc  V  inepte. 
641  curtus  scripsi:  tantus  V. 

645  en  ego  scripsi:  ego  V. 

650  rumpere  et  scripsi:  rumperet  V.  sed  enim 
^quin — nimperet'  non  potest  pendere  a  ^tulit',  quippe 
quod  suum  habeat  obiectum  'haec'.  itaque  'quin'  parti- 
culae  aduersatiuae  uice  fungitur,  ut  saepius  apud  Va- 
lerium. 

655  numina  Ph.  Wagneinis:  nomina  V. 

656  quin  simili  matrem  demens  grauitate  secutus. 
queritur  Pallas  se  solam  a  Marte  increpitam  esse,  cum 
tamen  luno  utpote  in  adiuuandis  Minyis  sibi  socia  non 
minus  meruerit  conuicia.  itaque  increpandi  notio  debet 
inesse  corrupto  illi  '^grauitate  secutus',  quod  frustra  et 
plane  ridicule  nonnulli  defenderunt.  scripsi  ^matrem, 
demens,  rabie  ante  petisti'.  certum  puto  ^rabie  ante'; 
cf.  falsi  Ciceronis  in  Salustium  inuectiua  [HI  9]  'nam 
quod  ista  inusitata  rabie  in  uxorem  et  filiam  meam  in- 
uasisti';  incertum  est  quod  posui  'petisti'.  uideant  acu- 
tiores. 


AD  LIB.  VI.  XLVII 

662  'perferre  Burmannus:  praeferre  V. 

670  mas  —  si  femina  Maduigius:  fas  —  sic  femina  V. 

685  quantimlihet  Burmannus:  qua/ntwmlicct  V. 

VI  3  uidere  scripsi:  uideri  V. 

15     sq.    malim    ^mandataque    Persei    edoceant    fati 
Minyas';    nam    totus    hic    locus    adumbratus    uidetur    ad 
Vergilii  VIII  9  sqq.,  ubi  u.  13  habes  ^edoceat'. 
27  ecfulsit  scripsi:  et  fulsit  V. 

31  gens  qrneque  Meynckius  [I  47]  coll.  Lucan.  VII 
5:  et  quaeque  V. 

32  twrmas  scripsi:  pugnas  V. 

35  malim  ^equis  fera  bella  idrisque'. 
41    sociasque    scripsi:    solasque    V.    imitatur    poeta 
Vergilianum  [VII  642   sq.]  'quae  quemque   secutae   com- 
plerint  campos  acies'. 

56  diffuderis  edd.:  diffumderis  V. 
75  praetendens  Slotbouwerus:  praetenta/ns  V. 
88  pubem  Burmannus:  nubem  V. 
95  Sidonias  Ph.  Wagnerus  [I  641]:  sidonicas  V. 
110   loculisque  scripsi:  positusque  V.      quod,    si   est 
uocabulum  latinum,  non  potest  significare  nisi  idem  quod 
Humulus'.      canes    illi    receptaculis    eisdem    quibus    uiri 
condebantur;  de  uoce  ^loculus'  cf.  Plinius  [hist.  nat.  VII 
2,  20]. 

123  aegrae  scripsi:  aliae  V  ex  IV  126.  —  motusque 
Heinsius:  notusque  V. 

128  animosi  Loehbachius  [I  12],  ego:  animis  V. 

133  malim  'abducere  turmas'. 

135  pos  terga  scripsi:  post  erga  V. 

165  canor  Heinsius:  clamor  V.  an  *chorus'? 

168  idus  Heinsius:  intus  V. 

181  certa  Pius:  clara  V. 

191  pedem  Mejmckius  [I  48]:  necem  V. 

209  adstitit  scripsi:  constitit  V. 

213  nufic  Bonon.:  hu/nc  V. 

214  uel  scripsi:  et  hic  V.  —  cadat  M:  cadet  Y, 


XLVIII  PRAEFATIO 

230  profusis  scripsi:  profundis  V. 

237  docilis  relegi  docilisque  relinqui.  haec  uerba  simul 
et  uersum  sequentem  qui  accurate  perpenderit ,  is  non 
poterit  dubitare  de  uocis  ^relinqui'  corruptela.  inter 
relegendi  autem  et  iterum  in  hostes  mittendi  commemo- 
rationem  non  habet  locum  nisi  id  quod  u.  254  dicitur 
'recollectam  rursus  locat'.  non  nimis  autem  litteris  in- 
haerendum  est  hoc  loco,  cum  appareat  librarium  ^relin- 
qui'  scripsisse  praue  memorem  loci  simillimi  [V.  223] 
*Soligenae  falli  meriti  meritique  relinqui'.  quae  cum  ita 
se  habeant,  rescripsi  id  quod  a  sententia  unice  flagitatur 
'reponi'. 

238  tardior  Heinsius:  altior  V. 

247  tinguuntur  Phil.  Wagnerus:  linqumttur  V. 

249  sustinet  Heinsius:  susi/ulit  V. 

258  accepit  bis  scripsi:  accedit  bis  V. 

264  calamos  scripsi:  ramos  V  inepte. 

279  malim  'animos  clades  auget'. 

285  urhis  Maduigius,  ego:  urhem  V. 

287  sic  furit  scripsi:  inruit  V,  quod  hic  nondum 
habet  locum;  cf.  u.  292. 

291  paruique  uiam  didicere  nepotes.  sic  ex  Carrio- 
nis  codice  scribunt  pessime.  numquam  enim  ^uia'  sim- 
pliciter  pro  eo  quod  est  *mos'  uel  ^institutum'  usurpatur. 
V  habet  ^eam  dedicere'  unde  litterula  *m'  traiecta  fit 
*eadem';  deinde  repetita  syllaba  Mi'  legendum  est  ^eadem 
didicere'. 

296  frontis  scripsi:  frondis  V.  —  conspectaque  V, 
corr.  Heinsius. 

300  ex  V  restitui  'non  usquam  uidet';  ad  quod 
sine  ullo  negotio  He  Cyrne'  mente  subintelleges.  deinde 
lacunam,  qua  deformatus  est  uersus,  expleui  inserendo 
ante  'instat'  uocem  ^acrior'.  —  utque  Burmannus:  adque 
V.  —  instat  Heinsius:  intrat  V. 

303  hinc  Burmannus:  hu/nc  V. 

305  genitor  inquit  ex  V  restitui;  cf.  ad  III  481. 

313  onmis  Kochius:  onmi  V. 


AD  LIB.  VI.  XLIX 

330  sqq.  feror  arctois  mmc  liber  in  aruis  cuncta 
tenens  mecum'^  omnis  amor  iacturaque  plaustri  sola  nec 
hac  longum  uictor  pofiere  rapina;  ast  epulae  quodcumque 
pecus.  sensit  Peerlkampiiis  uocem  ^mecum'  non  posse 
coniungi  cum  illo  Henens'.  sed  interpunctione  mutata^ 
ut  ille  uoluit,  parum  proficitur.  quid  enim?  num  uerbis 
''mecum  omnis  amor'  uUum  sensum  idoneum  inesse  censes? 
itaque  scripsi  ^mecum  omnia  ago';  cf.  Vergilius  [Georg. 
m  343].  porro  quid  uerba  ^nec  hac  longum  uictor 
potiere  rapina'  hoc  loco  sibi  uelint  nemo  exposuit  ex- 
ponetue.  nam  neque  quonam  'hac  rapina'  spectet  neque 
quomodo  tota  sententia  in  descriptionem  uitae,  qua  Gesan- 
der  fruebatur,  quadret  perspicitur.  itaque  Pium  et 
Loehbachium  [114]  secuti  uerba  illa  utpote  ab  interpolatore 
quodam  praue  addita  omnino  a  Valerii  textu  exulare  iussimus. 

343  nuper  scripsi:  propius  V. 

347  astat  scripsi:  hasta  V. 

348  ruentes  Heinsius:  ruentem  V. 

351  funere  scripsi:  corpore  V.  quod  ex  glossemate 
ortum  est.  certe  intolerabile  est  illud  ^corpore'  eisdem 
duorum  uersuum  insequentium  sedibus  positum. 

356  ilhiuies  Hauptius:  ille  dies  V. 

357  pelli  Burmannus:  helli  V,  in  quo  saepe  'b'  et 
'p'  mutarunt  locum. 

358  frang&re  Aldina:  frangit  V. 

362  madent  Meynckius  [II  372]:  meant  V. 

380  hinc  ThHo:  hic  V. 

382  quis  iam  iam  scripsi:  quin  etiam  V.  — >  nutansque 
scripsi:  nutuque  carens  V  contra  metrum  pariter  atque 
sententiam.  neque  quidquam  proficiunt  qui  ^cadens' 
corrigunt,  cuius  rei  insequenti  demum    uersu   fit   mentio. 

385  tandem  M  a  m.  sec;  tamen  V.  —  perculit 
scripsi:  protulit  V;  non  ausim  reponere  'proculit'.  — 
orhem  Maduigius:  urhem  V. 

391  harenas  scripsi:  hahenas  V. 

404  isdem  aquiUsque  scripsi:  quorim  aqmlisY. — pa' 
rentes  Burmannus:  parentis  V. 

V»].  Placcus.  cl 


L  PRAEPATIO 

413  cernuntur  scripsi:  tendunhir  V. 

414  ferra  scripsi:  frena  V. 

416  axihus  ego:  curribus  V  e  u.  praecedenti. 

417  moti  scripsi:  usquam  V.  — '  mittere  parcunt 
addidi  in  ^ne:  neque  in  peste  reuinctos  V. 

426  malim  ^per  iuga'. 

430  ^regina'  praue  suspectarunt  nonnulli:  cf.  Verg. 
Aen.  I  411  sq.,  alia. 

437  datis  scripsi:  satis  V,  quod  pro  eo  quod  effla- 
gitatur  "^serendis'  positum  esse  uix  et  ne  uix  quideni 
credibile  est.  ceterum  nunc  doleo  quod  post  uerba  'den- 
tibus  hydri'  unius  uersus  lacunam  non  indicaui.  nam 
et  enuntiati  subiectum,  sc.  '^Colchorum  rex',  et  pugnae 
contra  terrigenas  obitae  [cf.  u.  45  Ij  commemoratio 
deest. 

443  i/ngens  Bonon.:  ignis  codd. 

444  recoquit  Gronouius:  recolit  codd. 

452  nec  cui  medio  scripsi:  nec  medio  M  (nam  V 
hic  deficit)  ita  ut   a   m.  sec.  ^quae'  additum  sit. 

461  en  iam  scripsi:  etiam  codd. 

473  adfectusque  scripsi:  adfatusque  codd. 

492  uarios  scripsi:  uernos  V;  cf.  Aen.  VI  708. 

499  innisa  M:  iniussa  V. 

505  fulgure  scripsi:  frigore  V  inepte. 

520  cedmt  scripsi:  redeu/nt  V. 

522  altis  Balbus:  atris  V. 

526  tumefacta  Itali:  tremefacta  V. 

527  quale  in  scripsi:  qualem  V. 

528  procedere  Schraderus:  producere  V. 
535  simul  agnota  V,  corr.  Burmannus. 
546  caedihus  Heinsius:  laUdihus  V. 
553  puto  ^utrimque'. 

572  —  574  post  u.  562  ponendos  puto. 

572  excipit  scripsi:  exigit  V. 

570  reddit  amato  (auaro?)  scripsi:  reddita  caro  V. 
—  uersu  insequenti  ex  V  restitui  ^breuibus  ereptus'; 
cf.  ad  III  481. 


AD  LIB.  VII.  LI 

582  eques  confunderet  arua  scripsi:  equis  quod  fu- 
derat  arma  V. 

583  errantesque  Sabellicns:  orantesque  V. 
586  tmus  scripsi:  saeuus  V. 

600  'eflfata  aciem  campis'  Maduigius. 

601  ardentisque  scripsi:  ardentesque  V,  in  quo  sae- 
pissime   'es'  et  "^is'  confusae,  ut  ex.  gr.   424,  598,    634. 

602  ac  Heinsius:  ad  V. 

607  ^uirgo'  sine  dubio  corruptum  est.  latet  nomen 
ducis  alicuius  hostilis. 

608  autumi  V,  correxi  —  locati  scripsi:  uocati  V. 
614   recte,   ni  fallor,   illud  ^spargitque    famem'  sus- 

pectauit  Meynckius  [I  49].  sed  prae  eius  coniectura 
^spargit  saniem'  malim  ^pascitque  famem'. 

617  turmae  scripsi:  pugnae  V.  —  Meynckius  I.  I. 
maluit  ^cradescunt  sang.  pugnae'. 

621   et  scripsi:  ad  V. 

626  maerens  et  627  frement  Peerlkampius :  maeret — 
fremwnt  V. 

632  Mherna  —  arcto  scripsi:  hiberno — arcu  V  inepte. 

653  Haemoniae  scripsi:  Aesoniae  V;  cf.  notam 
nostram  ad  III  284.  hoc  loco  praeterea  offensioni  est 
repetitio  illa  'Aesoniae  "^et  'Aesonides'. 

657  dea  sumouet  scripsi:  deus  amouet  V.  nuUus  hic 
Amori  locus  est,  qui  recte  u.  673  demum  commemoratur. 

661  nam  scripsi:  nec  V. 

706  agit  C:  ait  V. 

729  iussistis  ex  V  restitui. 

734  quo  fdlli  et  scripsi:  quo  fellet  V. 

754  digreditur  V,  corr.  Vossius. 

756   ad  addidi:  om.  V. 

VII  8  causam  Phil.  Wagnerus    [I  643]:  pauhim  V. 

17  Haemonias  scripsi:  Aesonias  V. 

20  huc  Schenkelius:  humc  V.  —  carus  scripsi:  talis  V. 

21  durumque  scripsi:  tumque  V. 

22  lu/mine  eou  scripsi:  limeneaeo  V. 

d* 


LII  PRAEFATIO 

25  grataquc  ex  V  restitui.  nam  ^que'  semper  fere 
pro  'ue'  ponit  Valerius. 

29  appendere  Itali:  accendere  V. 

32  parantem  ex  V  restitui. 

33  anteuenit  Maduigius:  ante  aperit  V.  —  mouenfis 
(sc.  ora)  scripsi:  morantis  V. 

41  Mim,yae  Heinsius:  cerno  V,  quod  interpolatum 
est  postquam  ^minue'  post  ^hominum'  intercidit. 

50  penates  Burmannus:  parentes  V. 

53  inmisit  scripsi:  inlisit  V  sine  exemplo  iusto. 

55  malim  Mecrescet  Caucasus';  cf.  Statius  [silu.  I 
1,  10]. 

57  aut — statuam  scripsi:  aut — statui  V. 

76  dentibus  Heinsius:  seminis  V. 

84,  85  sereno  axe  scripsi:  serena  arce  V,  sed  ^arx' 
numquam  omisso  addito  quodam  (uelut  'caelestis')  a 
Valerio  aliisque  pro  'caelum'  ponitur.  —  prensus  scripsi: 
praeceps  V,  quod  utcumque  repositum  est,  postquam  in 
^prensus'  uoce  ultima  syllaba  ante  ^subito'  periit.  Va- 
lerius  imitatur  illud  Horatianum  'otium  diuos  rogat  in 
patenti  prensus  Aegaeo':  cf.  et  Bentleius  et  Peerlkampius 
ad  Hor.  od.  I  14,  10. 

115  cernens  scripsi:  quacres  V,  unde  ^quaerens'  edd. 
at  neque  in  solo  cubili  neque  in  sororis  gremio  quaerere 
potest  Medeae  lasonis  uultus;  immo  hi  ubique  ei  ob- 
uersabantur. 

127  semet  sic  icrepat  scripsi:  semels  increpatY,  unde 
quod  edd.  legunt  "^sese  semel'  ineptum  est.  de  ^sic'  uo- 
cula  sequente  'ait'  addita  cf.  VI  646;  VIII  177  alia. 

134  futt  scripsi:  foret  V. 

135  0  tantum  scripsi:  et  tandem  V. 

139  «  redeat  scripsi:  aut  redeat  V,  quod   ex  glossa 

ut 

ortum  est  hac    a    redeat . 

150  incestae  Dom.  Marius:  infesfae  V. 

151  auens  scripsi:  agens  V. 
156  xmdore  Vossius:  pudori  V. 


AD  LIB.  VII.  LIII 

159  sls  himc  Ph.  Wagnerus:  temm  V. 
161  defecta  Meynckius:  decepta  V. 

164  tori  scripsi:  praecor  V  ex  uersu  priore.  omnino 
opus  est  genetiuo  quodam  ad  ^amorem'  uocem  addito.  olim 
conieceram  ^istud  quo  me  frustratur  acerbum  uince  prior'. 

165  ilUl  atro  scripsi:  illa  sacro  V. 

169  cantibus  scripsi:  soluat  et  V  ex  foeda  inter- 
polatione  post  uocis  genuinae  interlapsum. 

171  contra  scripsi:  Venus  V  ex  glossa.  nam  aut 
simpliciter  ^Venus'  aut  ^mater  Amorum'  scribere  debuit 
Valerius,  cum  hoc  ad  illud  per  appositionem  additum 
mirum  quantum  frigeat;  ceterum  cf.  Verg.  Aen.  II  325 
et  XII  807. 

174  quin  Heinsius:  om.  V.  ^quin'  apud  Valerium 
saepe  pro  eo  quod  est  ^sed'  adhibetur. 

178  Haemonii  scripsi:  Aesoni  V. 

186  arripit  scripsi:  aspicit  V. 

198  nu/nc  et  tua  scripsi:  nunc  si  tua  V. 

200  quidne  (=quippe  quid)  ego:  quidue  V. 

201  nec  scripsi:  hoc  V;  cf.  Aen.  IX  10. 

213  i-sta  scripsi:  ipsa  V. 

214  sic  Carrio:  hic  V.  —  malim  ^carique'. 

226  ut  iam  reputentur  Heinsius:  etiam  repetentur  V. 

229  maligna  scripsi:  malignis  V. 

230  iMserit  Heinsius:  cluserit  V.  —  messis  Carrio: 
mensis  V. 

240  tuum  scripsi:  unum  V. 

243  dubiae  Burmannus:   durae  V;   cf.  Aen.  IV  55. 

244  membra  Thilo:  menti  V. 

245  reponens  scripsi:  reponem  V. 

247  istaque  Phil.  Wagnerus:  ipsaque  V. 

250  sonmia  Heinsius:  omnia  V. 

259  aetheriis  scripsi:   asperis  V;   'aeriis'  Maduigius. 

260  fulgentem  Heinsius:  figientem  V. 

262  callet  scripsi:  uellet  V.  —  natos  scripsi:  nautas 
V  ineptissime. 

269  ac  scripsi:  tu  V, 


LIV  PRAEFATIO 

276—283  post  291  posuit  Thilo. 
277  tmlgata  ex  V  restitui;  cf.  Meynckius  II  373. 
285  ac  tamen  scripsi:  ut  tamen  V. 
295  et  296  transposuit  Meynckius  I  50. 
295  artus  Heinsius:  annos  V. 

315  sq.  dbsenti — Peliae  scripsi:  ahsentem  —  Pelian  V. 
318    dein    negat   Doruillius:    .denegat    V.    —    ohire 
Maduigius:  in  ira  V. 

330  sanguineo  —  ore  Heinsius:    sanguinea—ira  codd. 

333  uelocius  herha  scripsi:  uelocius  ulla  codd. 

334  pestifera  est  scripsi:  pestiferam  codd. 
337  miserata  scripsi:  mirata  V. 

341   cui — es  Heinsius:  qui — est  codd. 
343  hm — quam  primam  uidit  scripsi:  et — (ftiem  pri- 
mum  uidi  codd. 

357  Caucasel  p.  nutritum  in  gramine  montis  scripsi: 
Caucaseum  p.  nutritaque  gramina  ponti  codd. 

358  quem  scripsi:  quae  codd. 

359  alitque  Bulaeus:  editqite  codd. 
363  saluMS  scripsi:  sangus  V. 
369  toto  M:  totos  V. 

375  insuetum  scripsi:  supremum  V. 

376  aethera  scripsi:  aera  V. 

406  rahidiis  Heinsius:  rapidus  V. 

420  cur  scripsi:  nec  V. 

426  spem  mihi  promissam  —  reddat  qua  lege  uides, 
neque  latine  dicitur  ^spes  promissa'  neque  uero  *spem 
reddere'.  scripsi  *spe  sine.  promissum'  eqs.  cf.  Verg. 
V  3^6. 

428  poscimus  scripsi:  possumus  V. 

441  fax  scripsi:  pars  V. 

445  haec  scripsi:  haee  V. 

462  in  istis  Thilo:  om.  V. 

456  extemploque  etenim  scripsi:  extemplo  neque  enim  V. 

483  nullos  fundunt  scripsi:  nullos  stringunt  V. 

486  te  coniumx  nataeque  manent.  ita  V.  qua  lectione 
non  potest  ineptior  fingi.     neque   melius  se  habet   quod 


4 


AD  LIB.  VII.  LV 

nuper  repositum  est  "^natique'.  ita  enim  haec  euadit 
sententia,  quasi  certe  sciuerit  Medea  esse  lasoni  mulierem 
liberosque.  sed  primum  omnes  habet  probabilitatis 
numeros,  uirginem  de  uiri  amati  caelibatu  iamdudum 
certiorem  esse  factam  neque,  nisi  spe  eum  captandi 
ductam,  opem  ei  fuisse  laturam.  itaque  non  potuit  illa 
loco  nostro  dicere  nisi  fere  hoc:  tu  domi  uxorem  duces. 
quibus  uerbis  prudenter  ad  ea,  de  quibus  agi  uoluit, 
flexit  orationem.  itaque  rescripsi  aperta  ueritate:  ^te 
coniunx  taedaeque  manent'.  et  similia  uerba  saepissime 
coniungi  a  poetis  notissimum-,  cf.  ex.  gr.  Verg.  Aen.  IV 
18  ^thalami  taedaeque'. 

496  procurrit  Heinsius:  procumMt  V;  cf.  II  637. 
et  saepius  uoces  illae  in  codd.  confusae. 

601  merit    si  noetis  sum  scripsi:  meritis  noctis  V. 

603  umquam  scripsi:  tum  V. 

606 — 608  flamma  tuaeque  artes;  nuUus  sucurrere 
contra  ingrato  queat  et  siquid  tu  saeuius,  istis  adicias 
neque  in  medio  terrore  relinquas.  ita  fere  V.  quae  cogente 
sententia  transposui  el  emendaui,  quamuis  fortasse  prae- 
stet  Hum  siquid  saeuius'. 

614  nunc  deicit  e  V  restitui;  cf.  L.  Muellerus  d.  r. 
m.  271. 

616  ai — conpellat  scripsi:  ac — conterret  V. 

620  temta/nti  scripsi:  quem  tanta  V. 

628  uacuas  scripsi:  uacuo  V. 

631   dbiit  scripsi:  trahit  V. 

633  malim  Hradende  periclis'. 

634  0  scripsi:  ut  V. 

636  calcare  uokimina  Meynckius  II  374:  calcantem 
lumina  V. 

637  cui  scripsi:  uix  V. 

643  meat  A.  Wagnerus:  quaeat  V. 

646  en  uocor  M:  et  uocor  V.  —  alas  Phil.  Wagne- 
rus:  ausa  V. 

647  in  flammas  e  V  restitui. 


LVI  PRAEFATIO 

548  fotos — flitctus  scripsi:  totas — flammas  V  ex  uersu 
autecedenti;  cf.  572. 

550  Graium  ex  V  restitui. 

551  istius  scripsi:  ipsius  V.  —  pereat  Schenkelius : 
ptereamt  V. 

552  aura  scripsi:  terga  V. 

558  decessit  scripsi:  discessit  V.  sed  discedimus  ab 
hominibus,  decedimus  a  locis. 

560  stahat  ut  extremis  desertus  ab  orhibus  axis.  ita 
V,  nisi  quod  'oribus'  praebet.  si  ad  quanta  artificia 
confugiant  interpretes  ad  ineptissima  quaeque  defendenda 
uno  exemplo  cognoscere  uis,  legas  quae  de  hoc  uersu 
protulerunt.  nobis  Valerius,  si  re  uera  ^axis'  (quocum- 
que  modo  accipis)  scripsisset,  indignus  hercle  uideretur, 
in  quo  emendando  tempus  consumamus.  itaque  primum 
pro  ^desertus  ab'  scripsi  Meserta  sub';  deinde  aut  'sub 
axibus  arbos'  aut  simplicius  'sub  orbibus  arbos'  legen- 
dum  puto.  nihil  enim  huic  loco  aptius  dici  fingiue  potest 
quam  lasonis  cum  arbore  in  desertis  regionibus  extante 
comparatio.  haec  lectio  ubi  semel  deprauata  est,  u. 
561   et  562   ex  ^quam'  librarii  fecerunt  ^quem'. 

562  sursus  Schraderus:  rursus  V. 

572  atros  uoluu/nt — fluctus  scripsi:  atro  uoluens  — 
fluctu  V  nimis  tautologe  cum  eis  quae  praecedunt. 

575  fierat  scripsi:  flebat  V. 

587  ilicet  —  ad  squalentia  scripsi:  inicit  —  atque 
ardenfia  V. 

604  ec  scripsi:  ac  V. 

619  secanti  Pius:  sequaci  V. 

620  leuantis  scripsi:  sequentis  V  ex  u.  priore. 

621  ec  scripsi:  a  V. 

630  subiere  scripsi:  uidere  V. 

646  hauritque  grauis  scripsi:  uritque  grauem  V. 

648  fugit  Heinsius:  furit  V. 

649  ut  scripsi:  hic  V. 

652  quae  Burmannus:  qui  V. 


\ 


AD  LIB.  Vin.  LVU 

VIII  10  mUle  Heinsins:  ille  V. 

17  promit  Turnebus:  prodit  V. 
20  erecta  edd.:  eiecta  V. 
23  premit  scripsi:  fe7'it  V. 
31  talisque  scripsi:  talemque  V. 
49  malim  'qiiam  (scis)  saepe  fidem'. 
62  non  iam  scripsi:  conira  V.  —  haud  uocat  scripsi: 
aduocat  V. 

67  tanta  scripsi:  tantos  V.  —  ui  Barthius:  ut  V. 

68  uirgamque  scripsi:  crinemque  V. 

11  me  astante  Heinsius:  meis  tande  V. 
136  effidsit  Heinsius:  inflexit  V. 
14:0  ad  hanc  scripsi:  adhuc  V. 
157  malim  'quiduis  super  accipe*. 
161  litora  remi  Heinsius:  nam  singula  V. 

163  te  ioca  scripsi  coll.  Ouid.  a.  a.  III  367:  tem- 
pjora  V,  quod  uarie  sanabant  docti.  sed  neque  ^pocula' 
Doruillianum  (quasi  uero  potatrix  fuerit  Medea!)  neque 
quod  L.  Muellerus  d.  r.  m.  p.  392  proposuit  Hempea' 
aut  a  sententia  aut  a  forma  placet. 

164  alieno  ad  gaudia  mdtu  s.  eras  scripsi:  alieno 
gandia  uidtu  s.  erat  V. 

168  tecum  Heinsius:  nunc  V. 

170  qualemcumque  scripsi:  quascumcfwmque  V. 

191  perferat  edd.:  proferat  V. 

194  fortasse  *hac  mihi  non'. 

200  flexu  Phil.  Wagnerus:  flectunt  V. 

224  erigere  Heinsius:  erigit  V. 

231  lu/no  iam  destinat  Hebae  scripsi:  lunonia  susU- 
net  Hehe  V. 

232  adfuit  scripsi  colL  Horat.  od.  III  27,  66:  ad- 
stmt  V.  —  unanimes  V,  corr.  Meynckius  II  375. 

246  paterae  uerguntur  ego:  pariter  uertu/ntur  V. 

254  ita  conformat  Phil.  Wagnerus:  'pars  ueribus 
figit  trepidafttia  uiscera  acemis,  pars  foliis  undam  ingenti 
despumat  aeno';  et  certe  locus  corruptus  est. 

263  diroque  scripsi:  diramque  V. 


LVIII  PEAEFATIO  AD  LIB.  VIIL 

264  heia  agite  scripsi:  adque  hanc  V. 

284  comitare  scripsi:  coire  V. 

285  orans  iterat  remosque  scripsi:  orans  itenm  uen- 
tosque  V. 

286  supplent  regis  uerba  illa  magistri  scripsi:  supplex 
et  remigis  uexilla  magistris  V. 

307  non  ulla  scripsi:  non  una  V. 

313  segnis  summo  ego:  summo  segnis  V. 

332  malim  ^hos  aeqnore  toto'. 

348  flammis  set  olentis  scripsi:   flammise  tollentis  V. 

364  quoMtum  ille  uelit  scripsi:  aut  ille  uelit  V. 

366  exfat  Aldina:  errat  V. 

370  heu  Heinsius:  nec  V. 

374   adspectu  ego:  dbscessit  V. 

378  tuta  scripsi:  diidum  V. 

403  cmctaturque  moramque  Phil.  Wagnerus:  euncta- 
tur  m^rtemque  V.  —  post  h.  u.  lacunam  indicaui. 

412  iam  comites  scripsi:  ima  omnes  V. 

415  quin  tecum  Heinsius:  uittac  cum  V. 

418  despecta  scripsi:  decepta  V. 

434  me  scripsi:  et  V.  —  poscunt  uir  doctus   nescio- 
quis:  possunt  V. 

437  quis  te  Heinsius:  quise  V. 

443  hanc  scripsi:  aut  V. 
post  450  lacunam  indicaui. 

452  tenui  addidi  ex   Ouidio    [met.   I    570]:   om.   V. 

455  manet  scripsi:  mouet  V. 
post  457  lacunam  indicaui. 

458  gloria  magni  Pius:  om.  V. 
post  462  lacunam  indicaui. 

463  qualem  V  exhibet,  post  440  posuit  Lemairius. 

466  lenit  pectora  dictis  scripsi:  tempera  dictis  V. 


! 


C.  VALERI  FLACCI 
ARGONAUTICA. 


Corrigenda. 


I  145  post  terga  dele  punctum.  —  ib.  511  lege  teneant  — 
ib.  606  tantum  —  ib.  710  signa  —  III  242  annos!  —  IV 
574  post'  terrae  dele  pwnctum  —  V  534  lege-  liau  —  VI  135 
pos  —  ib,  361  raptataque  —  ib.  686  primaque  —  ib.  730  quid 
—  VII  20  abito'.  —  ib.  60  ipse. 


C.  VALERI  FLACCI 
AEGONAUTICON 

LIBER  PRIMUS. 


Prima  deum  magnis  canimus  freta  peruia  natis 
fatidicamque  ratem,  Scythici  quae  Phasidis  oras 
ausa  sequi  mediosque  inter  iuga  concita  cursus      ^ 
rumpere,  flammifero  tandem  consedit  Olympo.  , 

Phoebe,  mone^  si  Cymaeae  mihi  conscia  uatis  ^'^'^ 
stat  casta  cortina  domo,  si  laurea  digna  iMriodl 

fronte  uiret.     tuque  o,  pelagi  cui  maior  aperti 
fama,  Caledonius  postquam  tua  carbasa  uexit 
oceanus  Phrygios  prius  indignatus  lulos, 
eripe  me  populis  et  habenti  nubila  terrae,  10 

sancte  pater,  ueterumque  faue,  uenerande,  canenti 
facta  uirum.     uersam  proles  tua  pandet  Idumen 
(namque  potest),  Solymo  ac  nigrantem  puluere  fratrem 
spargentemque  faces  et  in  omni  turre  furentem. 
ille  tibi  cultusque  deum  delubraque  cpDtium  'y^A^-i         15 
instituet,  cum  iam,  genitor,  hicebis  ab  omni 
parte  poh.     nequo  enim  Tyriis  Cynosura  carinis 
certior  aut  Grais  Helice  seruanda  magistris, 
si  tu  signa  dabis;  sed  te  duce  Graecia  mittet 
et  Sidon  Nihisque  rates.     nunc  nostra  serenus  20 

orsa  iuues,  haec  ut  Latias  uox  impleat  urbes. 

Haemoniam  primis  Pehas  frenabat  ab  annis, 
iam  grauis  et  longus  populis  metus:  ihius  amnes 
lonium  quicumque  petunt,  ille  Othryn  et  Haemum 
adquf  imum  felix  uersabat  uomere  Olympum.  25 

sed  non  uUa  quies  animo  fratrisque  pauenti 

Val.  Flaccus.  1 


2  C.  VALERI  FLACCI 

progeniem  diuumque  minas;  hunc  nam  fore  regi 
exitio  uatesque  canunt  pecudumque  per  aras 
^^    terrifici  monitus  iterant:  super  ipsius  ingens 

instat  fama  uiri  uirtusque  haut  laeta  tyranno.  30 

ergo  anteire  metus  iuuenemque  extinguere  pergit 

Aesonium  letique  uias  ac  tempora  uersat. 

sed  neque  bella  uidet  Graias  neque  monstra  per  urbes 

ulla.     Cleonaeo  iam  tempora  chisus  hiatu 

Alcides,  ohm  Lernae  defensus  ab  angue  35 

Arcas  et  ambobus  iam  cornua  fracta  iuuencis. 

ira  maris  uastique  placent  discrimina  ponti. 

tum  iuuenem  tranquilla  tuens  nec  fronte  timendus 

occupat  et  ficti  dat  uuhus  pondera  dictis. 

*hanc  mihi  mihtiam,  ueterum  quae  puichrior  actis,        40 

adnue  daque  animum.     nostri  de  sanguine  Phrixus 

Cretheos  ut  patrias  audisti  efTugerit  aras. 

hunc  ferus  Aeetes,  Scythiam  Phasimque  rigentem 

qui  coHt  (heu  magni  Sohs  pudor!),  hospita  uina 

nil  nostri  diuumque  memor.     non  nuntia  tantum  46 

^a(i\^  fama  rejO&rt:  ipsum  iuuenem  tam  saeua  gementem, 
ipsum  ego,  cum  serus  fessos  sopor  alligat  artus, 
aspicio,  lacera  adsiduis  tumque  ihius  umbra 
questibus  et  magni  numen  maris  excitat  Helle.  50 

si  mihi  quae  quondam  uires,  ut  pendere  poenas 
Colchida  iam  et  regis  caput  hic  adque  arma  uideres! 
,l      olim  annis  iUe  ardor  hel3et,  necdum  mea  proles 
imperio  et  belh  rebus  matura  marique. 
tu,  cui  iam  curaeque  uigent  animique  uiriles,  55 

i,  decus  et  pecoris  Nephelaei  ueUera  Graio 
^-x^tv    redde  tholo  ac  tantis  temejt  dignare  perichs.' 
talibus  hortatur  iuuenem,  propiorque  iubenti 
conticuit  certas  Scythico  concurrere  ponto 
Cyaneas  tantoque  silet  possessa  dracone  60 

ueUera,  multifidas  regis  quem  filia  linguas 
uibrantem  ex  adytis  cantu  dapibusque  uocabat 
et  dabat  externo  liuentia  mella  ueneno. 


ARGONAUTICON  LIBER  I.  3 

Mox  taciti  patuere  doli  nec  iiellera  ciirae 
esse  uiro,  sed  sese  odiis  immania  cogi  65 

in  freta.    qua  iussos  scrutans  tum  quaerere  Colchos 
arte  qiieat,  nunc  aerii  plantaria  uellet  ■  *  . 

Perseos  aut  currus  et  quos  frenasse  dracqnes 
creditur,  ignaras  Cereris  qui  uomere  terras 
imbuit  et  flaua  quercum  damnauit  arista.  70 

heu  quid  agat?  popuhmme  leuem  ueterique  tyranno     -,j^ 
infei^sum  adque  oUm  miserantes  Aesona  patres        '  *^ 
aduocet?  an  socia  lunone  et  Pallade  fretus 
armisona  speret  magis  et  freta  iussa  capessat, 
siqua  operis  tanti  domito  consurgere  ponto  75 

fama  queat?  tu  sola  animos  mentesque  peruris, 
Gloria!  te  uiridem  uidet  immunemque  senectae 
Phasidis  in  ripa  stantem  iuuenesque  uocantem. 
tandem  animi  incertum  confusaque  pectora  firmat 
reliigio,  tendensque  pias  ad  sidera  palmas  •        80 

^omnipotens  regina',  inquit,  'quam,  turbidus  atro 
aethere  caeruleum  quaterei  cum  luppiter  imbrem, 
ipse  ego  praecipiti  tumidum  per  Enipea  nimbo 
in  campos  et  tuta  tuU  nec  credere  quiui 
ante  deam,  quam  te  tonitru  nutuque  reposci  85 

coniugis  et  subita  raptam  formidine  uidi, 
da  Scythiam  Phasimque  mihi;  tuque,  iunuba  PaUas, 
eripe  me.     uestris  egomet  tum  ueUera  tempUs 
iUa  dabo;  dabit  auratis  et  cornibus  ictu  t 

coUa  pater  niueique  greges  aUaria  tingcnt.^    u^Y^t/^-^  90 

Accepere  deae  celerique  per  aethera  lapsu 
diuersas  petiere  uias.     in  moenia  pernix 
Thespiaca  ad  carum  Tritonia  deuolat  Argum. 
moUri  hunc  puppem  iubet  et  demittere  ferro 
robora,  PeUacas  et  iam  comes  exit  in  umbras.  95 

at  luno  ArgoUcas  pariter  Macetumque  per  urbes 
spargit  inexpertos  temptare  parentibus  austros 
Aesoniden,  ^am  stare  ratem  remisque  superbam 
poscere  quosque  uehat  rebusque  in  sidera  toUat. 

Omnis  a^M  quae  iam  beUis  spficlalaqui?  fama      100  ryl^i^t 


4  C.  VALERI  FLACCI 

tiirba  ducum,  primae  seu  quos  in  flore  iuuentae 

temptament^  tenent  necdum  data  copia  rerum. 

at  quibus  aruorum  studiumque  inspntis  aratri^ 

hos  stimulant  magnaque  ratem  per  lustra  uiasque        ^       -  V\ 

uisi  laude  canunt  manifesto  in  lumine  Fauni  105 

siluarumque  deae  atque  elatis  cornibus  Amnes. 

Protinus  Inachiis  ultro  Tirynthius  Argis 
aduolat,  Arcadio  cuius  flammata  ueneno 
tela  puer  facilesque  umeris  gaudentibus  arcus 
gestat  Hylas:  ueUt  ille  quidem,  sec^  dextera  nondum     110 
par  oneri  clauaeque  capax.     quos  tahbus  amens 
insequitur  solitosque  nouat  Saturnia  questus: 
^o  utinam  Graiae  rueret  non  omne  iuuentae 
in  noua  fata  decus,  nostrique  Eurystheos  haec  nunc 
iussa  forent!  imbrem  et  tenebras  saeuumque  tridentem  115 
iam  iam  ego  et  inuiti  torsissem  coniugis  ignem. 
nunc  quoque  nec  socium  nostrae  cokuuenque  carinae 
esse  uelim,  Herculeis  nec  me  umquam  fidere  fas  sit 
auxiUis,  comiti  et  tantum  debere  superbo.' 

Dixit  et  Haemonias  oculos  detorquet  ad  undas.      120 
feruere  cuncta  uirum  coetu^  simul  undique  cernit 
delatum  nemus  et  docta  resonare  bipenni 
Utora;  iam  pinus  graciU  dissohiere  lamna 
Thespiaden  iungique  latus  lentoque  sequaces 
moUiri  uidet  igne  trabes,  remisque  paratis  125 

Pallada  ueUfero  quaerentem  brachia  malo. 
constitit  ut,  longo  moles  non  peruia  ponto, 
puppis  et  ut  tenues  subiere  latentia  cerae 
lymina,  picturae  uarios  superaddit  honores. 
hic  sperata  di4  Tyrrheni  tergore  piscis  130 

Peleos  in  thalamos  uehitur  Thetis;  aequora  delphin 
corripit^  ipsa  sedet  deiecta  in  lumina  paUa 
nec  loue  maiorem  nasci  suspirat  Achillen. 
hanc  Panope  Dotoque  soror  laetataque  fluctu 
prosequitur  nitidis  pariter  Galatea  lacertis,  135 

antra  petens;  Siculo  reuocat  de  litore  Cyclops. 
contra  ignis  uiridique  torus  de  fronde  dapesque 


ARGONAUTICON  LIBER  I.  5 

uinaqiie  et  aeqiioreos  inter  ciim  coniuge  diuos 

Aeacides,  pulsatque  chelyn  post  pocula  Chiron. 

parte  alia  Pholoe  multoque  insanus  laccho  140 

Rhoetus  et  Atracia  subitae  de  uirgine  pugnae. 

crateres  mensaeque  uolant  araeque  deorum 

poculaque,  insignis  ueterum  labor.     optimus  hasta 

hic  Peleus,  hic  ense  furens  agnoscitur  Aeson. 

fert  grauis  inuito  uictorem  Nestora  tergo.  145 

Monychus,  ardenti  peragit  Clanis  Actora  quercu, 

nigro  Nessus  equo  fugit,  adclinisque  tapetis 

inmensus  uacua  condit  caput  Hippasus  aura. 

Haec  quamquam  miranda  nihil  stupet  Aesone  natus 
et  secum:  ^heu  miseros  nostrum  natosque  patresque!  *150 
hacine  nos  animae  faciles  rate  nubila  contra 
mittimur;  in  solum  num  saeuiet  Aesona  pontus? 
non  iuuenem  in  casus  eademque  pericula  Acastum 
abripiam?  inuisae  Pehas  freta  tuta  carinae 
optet  et  exoret  nostris  cum  matribus  undas.'  155 

'    Talia  mqtanti  laeuum  louis  armiger  aethra 
aduenit  et  ualidis  fixam  erigit  unguibus  agnam. 
at  procul  e  stabulis  trepidi  clamore  sequuntur 
pastores  fremitusque  canum;  citus  occupat  auras 
raptor  et  Aegaei  super  effugit  alta  profundi.  160 

accipit  augurium  Aesonides  laetusque  superbi 
tecta  petit  PeUae.     prior  huic  tum  regia  proles 
aduolat  amplexus  fraternaque  pectora  iungens. 
ductor  ait:  'non  degeneres,  ut  reris,  Acaste, 
uenimus  ad  questus:  socium  te  iungere  coeptis  165 

est  animus;  neque  enim  Telamon  aut  Canthus  et  Idas 
Tyndareusque  puer  mihi  uellere  dignior  Helles. 
0  quantum  terrae,  quantum  cognoscere  caeU 
permissum  est!  pelagus  quantos  aperimus  in  usus! 
nunc  forsan  graue  reris  opus;  sed  laeta  recurret         170 
cum  ratis  et  caram  cum  iam  mihi  reddet  lolcon, 
quis  pudor  heu  nostros  tibi  tunc  audire  labores! 
qiwm  referam  uisas  tua  per  suspiria  gentes!' 

Nec  passus  rex,  plura  uirumst,  at  *cuncta  parato; 


6  C.  VALEJRI  FLACCI 

in  quaecumque  uocas;  nec  nos',  ait,  'optume,  segnes    175 
credideris  patriisue  magis  confidere  regnis 
quam  tibi,  si  primos  duce  te  uirtutis  honores 
carpere,  fraternae  si  des  adcrescere  famae. 
quin  ego,  nequa  metu  nimio  me  cura  parentis 
inpediat,  fallam  ignarum  subitusque  paratis  180 

tunc  adero  primas  linquet  cum  puppis  harenas.' 
dixerat.     ille  animos  promissaque  talia  laetus 
accipit  et  gressus  rapidos  ad  litora  uertit. 

At  ducis  imperiis  Minyae  monituque  frequentes 
puppem  umeris  subeunt  et  tento  popUte  proni  185 

decurrunt  intrantque  fretum.     non  clamor  anhelis 
nauticus  aut  blandus  testudine  defuit  Orpheus. 
tum  laeti  statuunt  aras.     tibi,  rector  aquarum, 
summus  honor,  tibi  caeruleis  in  litore  uittis 
et  Zephyris  Glaucoque  bouem  Thetidique  iuuencam      190 
deicit  Ancaeus.     non  illo  certior  alter 
pinguia  letifera  perfringere  colla  bipenni. 
ipse  ter  aequoreo  libans  carchesia  patri 
sic  ait  Aesonides:  ^o  qui  spumantia  nutu 
regna  quatis  terrasque  salo  conplecteris  omnes,  195 

da  ueniam.     scio  me  cunctis  e  gentibus  unum 
4u;kl  inUcitas  temptare  uias  hiememque  mereri:      -        "- 
V     sed  non  sponte  feror,  nec  nunc  mihi  iungere  montes 
mens  auet  aut  summo  deposcere  fulmen  Olympo. 
nec  PeUae  me  uota  trahunt:  ille  aspera  iussa  200 

repperit  et  Colchos  in  me  luctumque  meorum. 
ilU  i»yaas  tantum  non  indignantibus  undis 
lioc  caput  accipias  et  pressam  regibus  alnum.' 
sic  fatus  pingui  cumulat  libamine  flammam. 

Protulit  ut  crinem  densis  luctatus  in  extis  205 

ignis  et  escendit  salientia  uiscera  tauri, 
ecce  sacer  totusque  dei  per  litora  Mopsus, 
inmanis  uisu,  uittamque  comamque  per  auras 
surgentem  laurusque  rotat.     uox  reddita  tandem, 
uox  horrenda  uiris;  tum  facta  silentia  uati.  210 

*heu  quaenam  aspicio!  nostris  modo  concitus  ausis 


j 


ARGONAUTICON  LIBER  I.  7 

aequoreos  uocat  ecce  deps  Neptunus  et  ingens 

concilium.     fremere  et  s^*ll&i  defendere  cuncti 

hortantur.     sic  amplexu,  sic  pectora  fratris, 

luno,  tenej  tuque  o  puppem  ne  desere,  Pallas:  215 

nunc,  patrui  nunc  flecte  minas.     cessere  ratemque 

accepere  maii.     per  quot  discrimina  rerum 

expedior!  subita  cur  pulcher  harundine  crines 

uelat  Hylas?  unde  urna  umeris  niueosque  per  artus 

caeruleae  uestes?  unde  haec  tibi  uulnera,  Pollux?        220 

quantus  io  tumidis  taurorum  e  naribus  ignis! 

toUunt  se  galeae  sulcisque  ex  omnibus  hastae 

et  iam  iamque  umeri.     quepi  citum  uellere  Martem 

aspicio?  quaenam  aligeris  secat  anguibus  auras 

caede  madens?  quos  ense  ferit?  miser  eripe  paruos     225 

Aesonide.     cerno  en  thalamos  ardere  iuj^^s^.^^^^^f^^*^ 

lamdudum  inuisa  Minyas  ambage  ducemque    U^v.  «-^^       / 
terrificat;  sed  enim  contra  Phoebeius  Idmon, 
non  pallore  \m»s,  non  ullo  horrore  comarum 
terribilis,  plenus  pacis  Phoeboque  quieto,  230 

(cui  genitor  tribuit  monitu  praenoscere  diuum 
omina,  seu  flammas  seu  lubrica  commiinus  exta^^'^^n^  rm^^»ca*k: 
seu  plenum  certis  interroget  aetl^era  pinnis) 
sic  sociis  Mopsoque  canit:  ^quantum  augur  Apollo 
flammaque  prima  docet,  praeduri  plena  laboris  235 

cerno  equidem,  patiens  sed  quae  ratis  omnia  uincet. 
ingentes  durate  animae  dulcesque  parentum 
tendite  ad  amplexus.'     lacrimae  cecidere  canenti,       v> 
quod  sibi  iam  chisos  inuenit  in  ignibus  Argos. 

Vix  ea  fatus  erat,  iungit  cum  talia  ductor  240 

Aesonius:  ^superum  quando  consulta  uidetis, 
o  socii,  tantisque  datur  spes  maxima  coeptis, 
uos  quoque  nunc  uires  animosque  adferte  paternos. 
non  mihi  ThessaUci  pietas  culpanda  tyranni 
suspectiue  doU:  deus  haec,  deus  omine  dextro  245 

imperat;  ipse  suo  uohiit  commercia  mundo     .v,.-^Aa>Mv*- 
luppiter  et  tantos  hominuni  Iniscere  labores. 
ite,  uiri,  mecum  dubusque  euincite  rebus,  ^ 


8  C.  VALERI  FLACCI 

qiiae  meminisse  iiiiiet  nostrisque  nepotibus  instent. 
hanc  uero,  socii,  uenientem  in  litore  laeti  250 

(lulcibus  adloquiis  ludoque  educite  noctem.' 
paretur.     molli  iuuenes  funduntur  in  alga 
conspicuusque  toris  Tirynthius.     exta  ministri 
rapta  simul  ueribus  Cereremque  dedere  canistris.    ,       ,  - 
hvj^Y^y^l       lamque  aderat  summo  decurrens  uertice  Chiroji,  255 
damantemque  patri  procul  ostendebat  AchilJen. 
ut  puer  ad  notas  erectum  Pelea  uoces  ^ 

uidit  et  ingenti  tendentem  brachia  passu, 
adsiluit  caraque  diu  ceruice  pependit. 
illum  nec  ualido  spumantia  pocula  Baccho  260 

sollicitant  ueteri  nec  coiispicienda  metallo  :'\rv,r^ 

signa  tenent;  stupet  in  ducibus  magnumque  sonantes 
haurit  et  Herculeo  fert  comminus  ora  leoni. 
laetus  at  impUciti  Peleus  rapit  oscula  nati 
suspiciensque  polum  'placito  si  currere  fluctu  265 

Pelea  uultis'  ait  Hientosque  optare  ferentes, 
hoc,  superi,  seruate  caput.     tu  cetera,  Chiron, 
da  mihi.     te  paruus  lituos  et  bella  loquentem  ^ '^^^i^fib^J 
miretur;  sub  te  puerilia  tela  magistro  ^ 

uenator  ferat  et  nostram  festinet  ad  hastam.'       ^--'^'''^  270 
omnibus  inde  uiae  calor  additus:  ire  per  altum 
magna  mente  uolunt.     Phrixi  promittitur  absens 
uellus  et  auratis  Argo  reditura  corymbis. 

Sol  ruit  et  totum  Minyis  laetantibus  undae 
diduxere  diem.     sparguntur  litore  curuo  275 

himina  nondum  ullis  terras  monstrantia  nautis. 
Thracius  hic  noctem  dulci  testudine  uates 
extrahit,  ut  steterit  redimitus  tempora  uittis 
Phrixus  et  iniustas  contectus  nubibus  aras 
fugerit  Inoo  linquens  Athamanta  Learcho;  280 

aureus  ut  iuuenem  nurantiDuc .  intuht  undis 
uector  et  adstriclis  ut  sedit  cornibus  Helle. 
septem  Aurora  uias  totidemque  peregerat  umbras   ^x-mf^' 
Luna  polo  dirimiqiie  procul  non  aequore  uisa        f^^V 
coeperat  a  gemina  discedere  Sestos  Abydo.  285 


ARGONAUTICON  LIBER  I.  9 

hic  soror  Aeoliden,  aeuum  mansura  per  omne, 
deserit,  heu  saeuae  nequiquam  erepta  nouercae! 
jUa  quidem  fessis  longe  petit  umida  palmis  v^ 

uellera,  sed  biljulas  urgenti  pondere  uestes         ^^^^'     ^ 
unda  trahit  leuique  manus  labuntur  ab  aiiro.  29a 

quis  tibi,  Phrixe,  dolor^  rabido  cum  concitus  aestu 
respiceres  miserae  clamantia  uirginis  ora 
extentasque  manus  sparsosque  per  aequora  crines! 

lamque  mero  ludoque  modus,  positique  quietis 
conticuere  toris;  solus  quibus  ordine  fusis  295 

inpatiens  somni  ductor  manet.     hunc  grauis  Aeson 
et  pariter  uigil  Alcimede  spectantque  tenentque 
pleni  oculos.     ilUs  placidi  sermonis  lason 
suggerit  adfatus  turbataque  pectora  mulcet. 
mox,  ubi  uicta  graui  ceciderunt  himina  somno,  300 

uisa  coronatae  fulgens  tuida  carinae  G^jiA.\aAC^ 

uocibus  his  adstare  duci:  ^Dodonida  quercum  ^^^^^-^  '^^ 
Chaoniique  uides  famulam  louis.     aequora  tecum 
ingredior,  nec  fatidicis  auellere  sihiis 
me  nisi  promisso  potuit  Saturnia  caelo.  ^^   305 

tempus  ?idest.  ag^  rumpe  moras!  nunc  aequore  t«*o 
currimus;  infegffiifeft^  s|  nubila  duxerit  aether. 
iam  iam  mitte  metus,  fidens  superisque  mihique.' 
dixerat.     ille  pauens,  laeto  quamquam  omine  diuum, 
prosiluit  stratis.     Minyas  simul  optuUt  omnis  310 

alma  nouo  crispans  pelagus  Tithonia  Phoebo.       ^  H  tp^ 
discurrunt  transtris:  hi  celso  cornua  malo  ^o^o 

expediiint,  alii  tonsas  in  marmore  summo  T'^  fyji-. 

praetemptant,  prora  funem  legit  Argus  ab  alta. 

Increscunt  matrum  gemitus  et  fortia  languent       315 
corda  patrum;  longis  flentes  amplexibus  haerent. 
uox  tamen  Alcimedes  planctus  super  eminet  omnes: 
femineis  tantum  illa  furens  ululatibus  opstat,      ^-^-^Wi 
obruit  Idaeam  quantum  tuba  Martia  buxum. 
fatur  et  haec:  'nate  indignos  aditure  labores,  320 

diuidimur;  nec  ad  hos  animum  componere  casus 
ante  datum,  sed  bella  tibi  terrasque  timebam. 


10  C.  VALERI  FLACCI 

uota  aliis  facienda  deis.     si  fata  reduciint 

te  mihi,  si  trepidis  placabile  matribus  aequor, 

possum  equidem  lucemque  pati  longumque  timorem.     325 

sin  aliud  Fortuna  parat,  miserere  parentum, 

Mors  bona,  dum  metus  est  nec  adhuc  dolor.  ei  mihi,  Coichos 

unde  ego  et  auecti  timuissem  uellera  Phrixi? 

quos  iam  mente  dies,  quam  saeua  insoi^nia  curis 

prospicio!  quotiens  raucos  ad  litoris  ictus  330 

deficiam  a!  Scythicum  metuens  pontumque  petrasque 

nec  de  te  credam  nostris  ingrata  serenis! 

da,  precor,  amplexus  haesuraque  uerba  reUnque 

auribus  et  dulci  iam  nunc  preme  lumina  dextra.' 

talibus  Alcimede  maeret;  sed  fortior  Aeson  335 

attollens  dictis  animos:  ^o  si  mihi  sanguis, 

quantus  erat,  cum  signiferum  cratera  minantem 

non  leuiore,  Pholum  manus  haec  compescuit  auro; 

primus  in  aeratis  posuissem  puppibus  arma 

concussoque  ratem  gauderem  tollere  remo.  340 

sed  patriae  ualuere  preces  auditaque  magnis 

uota  deis.     uideo  nostro  tot  in  aequore  reges 

teque  ducem.     tales,  tales  ego  ducere  suetus 

adque  sequi.     nunc  ille  dies  (det  Iiippiter  oro)^ 

ille  super,  quo  te  Scythici  regisque  marisque  345 

uictorem  adque  umeros  ardentem  uellere  rapto 

accipiam  cedantque  tuae  mea  facta  iuuentae.' 

sic  ait.     ille  suo  conlapsam  pectore  matrem 

sustinuit  magnaque  senem  ceruice  recepit. 

Et  iam  fmis  erat:  Zephyrumque  ratemque  morantis  350 
soluerat  amplexus  tristi  tuba  tertia  signo. 
dant  remo  sua  quisque  uiri,  dant  nomina  transtris. 
hinc  laeuom  Telamon  pelagus  tenet,  altior  inde 
occupat  Alcides  aliud  mare,  cetera  pubes 
diuiditur:  celer  Asterion,  quem  matre  cadentem  365 

Piresius  gemino  lauit  pater  amne  Cometes, 
segnior  Apidani  uires  ubi  sentit  Enipeus. 
nititur  hinc  Talaus  fratrisque  Leodocus  urget 
remo  terga  sui,  quos  nobile  contulit  Argos. 


ARGONAUTICON  LIBER  I.  11 

binc  quoque  missus  adest  quamuis  arcentibus  Idmon    360  -        ^ 

alitibus;  sed  turpe  uiro  timuisse  futura. 

hic  et  Naubolides  tortas  consurgit  in  undas 

Ipbitus,  bic  patrium  frangit  Neptunius  aequor 

qui  tenet  imdisonam  Psamatben  semperque  patentem 

Taenaron  Eupbemus^  mollique  a  litore  Pellae  365 

DeucaUon  certus  iaculis  et  comminus  ense  :     , 

nobilis  Ampbion^  pariter  quos  edidit  Hypso  uv^.  7«**  '    ■' 

nec  potuit  similes  uoluitue  ediscere  uultus. 

tum  uabda  Clymenus  percusso  pectore  tonsa 

frater  et  Ipbiclus  puppem  trabit,  et  face  saeua  370 

in  tua  mox  Danaos  acturus  saxa,  Capbareu, 

Nauplius,  et  tortum  non  a  loue  fulmen  Oileus 

qui  gemet,  Euboicas  nato  stridente  per  undas,  fv  ;  ^^  •: 

quique  Erymantbei  sudantem  pondere  monstri 

Ampbitryoniaden  Tegeaeo  Hmine  Cepbeus  375 

iuuit;  et  Ampbidamas.     at  frater  plenior  annis 

maluit  Ancaeo  uellus  cpntingerje  Pbrixi. 

tectus  et .  Eurytion  seruato  coUa  capiUo, 

quem  pater  Aonias  reducem  tondebit  ad  aras. 

te  quoque  TbessaUcae,  Nestor,  rapit  in  freta  puppis     380 

fama,  Mycenaeis  oUm  qui  candida  ueUs 

aequora  et  iQstantes  mirabere  miUe  magistros. 

bic  uates  Pboebique  fides  non  uana  parentis, 

Mopsus,  puniceo  cui  circumfusa  cotburno      WaKtAN 

palla  imos  ferit  alba  pedes  uittataque  fronte       '^^^{38^ 

cassis  et  in  summo  laurus  Peneia  cono.  WiwJ^s^^- 

quin  etiam  Herculeo  consurgit  ab  ordine  Tydeus 

Nelidesque  Periclymenus,  quem  parua  Metbone  . 

feUxque  Elis  equis  et  fluctibus  obuiiis  Aulon        -a^f<^^^ 

caeslibiis  aduersos  uiderunt  frangere  uultus.         '>      390   ''*^^ 

tu  quoque  Pbrixeos  remo,  Poeantie,  Colcbos 

bis  Lemnon  uisure  petis,  nunc  cuspide  patris        j  ^,^<k 

iucJitus,  Herculeas  olim  moture  sagittas.  \ 

proximus  binc  Butes  Actaeis  diues  ab  oris; 

innumeras  nam  claudit  apes  longaque  superbus  395 

fuacat  nube  diem,  dum  plenas  nectare  ceUas 


12  C.  VALERI  FLACCI 

pandit  et  in  dulcem  reges  dimittit  Hymetton. 
insequeris  casusque  tuos  expressa,  Phalere, 
arma  geris;  patula  nam  lapsus  ab  arbore  paruum 
ter  quater  ardenti  tergo  circumuenit  anguis:     ^ 
stat  procui  intendens  dubium  pater  anxius  arcum. 
M\tn(UJ^i'  tum  cajelata  metus  alios  gerit  arma  Eribotes. 
nec  Peleus  fretus  soceris  et  coniuge  diua 
defuit,  ac  prora  splendet  tua  cuspis  ab  alta, 
Aeacide:  tantum  haec  aliis  excelsior  hastis, 
quantum  Peliacas  in  uertice  uicerat  ornos. 
linquit  et  Actorides  natum  Chironis  in  antro, 
ut  socius  caro  pariter  meditetur  AchilU 
fila  lyrae  pariterque  leues  puer  incitet  hastas, 
discat  eques  placidi  conscendere  terga  magistri. 
et  quem  fama  genus  non  est  decepta  Lyaei 
Phlias  inmissus  patrios  de  uertice  crines. 
nec  timet  Ancaeum  genetrix  committere  ponto, 
plena  tulit  quem  rege  maris.     securus  in  aequor 
haut  minus  Erginus,  proles  Neptunia,  fertur, 
qui  maris  insidias,  clarae  qui  sidera  noctjs   ^ 
norit  et  e  clausis  quem  destinet  Aeolus  austris, 
non  metuat  cui  regna  ratis,  cui  tradere  caelum 

.  ^      adsidua  Tiphys  uultum  lassatus  ab  Arcto. 

^        taurea  uulnillco  portat  caelataque  plumbo 
i*^  terga  Lacon,  saltem  in  uacuos  ut  brachia  uentos 

spargat  et  Oebalium  Pagaseia  puppis  alumnum 
spectet  securo  celebrantem  litora  ludo.  v  ' 

oraque  Thessalico  mehor  contundere  freno      ' 
uectorem  pauidae  Castor  dum  quaereret  Helles, 
passus  Amyclaea  pinguescere  Cyllaron  herba. 
illis  Taenario  pariter  tremit  ignea  fuco 
purpura,  quod  gemina  mater  spectabile  tela      ^b^rvN^ 
duxit  opus;  bis  Taygeton  siluasque^  comantes 
struxerat,  Eurotan  molli  bis  fuderat  auro; 
quemque  suus  sonipes  niueo  de  stamine  portat 
et  uolat  amborum  patrius  de  pectore  cycnus. 
at  tibi  collectas  soluit  iam  fibula  uestes 


ARGONAUTICON  LIBER  I.  13 

ostenditqiie  iimeros  fortes  spatiumque  superbi 

pectoris  Herculeis  aequum^  Meleagre,  lacertis.  435 

hiuc  numerosa  phalanx,  proles  Cyllenia:  certus 

AethaUdes  subitas  nei'iio  redeunte  sagittas 

cogere;  tu  medios  gladio  bonus  ire  per  hostes, 

Euryte;  nec  patrio  Minyis  ignobilis  usu, 

nuntia  uerba  ducis  popuUs  qui  reddit,  Echion.  440 

sed  non,  Iphi,  tuis  Argo  reditura  lacertis 

heu  cinerem  Scythica  te  maesta  relinquet  harena, 

cessantemque  tuom  lugebit  in  ordine  remum. 

te  quoque  dant  campi  tanto  pastore  Pheraei 

felices,  Admete;  tuis  nam  pendit  in  aruis  •  '  ;"  445 

DeUus,  ingrato  Steropen  quod  fuderat  arcu. 

a  quotiens  famulo  notis  soror  obuia  siluis  \ 

fleuit  j  i^bi  Ossaeae  ca^iacet  frigora  quercus    '         ^-®*^ 

pandoret  et  pingui  iiiepsos  Boebeide  crines.  fAAv^ 

insurgit  transtris  et  remo  Nerea  uersat  450 

Canthus,  in  Aeaeo  uoluet  quem  barbara  cuspis 

puluere;  at  interea  clari  decus  adiacet  orbis^ 

quem  genitor  gestabat  Abas;  secat  aurea  fluctu 

tegmina  Chalcidicas  fugiens  Euripus  harenas, 

celsaque  semiferum  contorquens  frena  luporum  455 

surgis  ab  ostrifero  medius^  Neptune,  Geraesto. 

nec  tibi  PaUadia  pinu,  Polypheme,  reuecto 

ante  urbem  ardentis  restat  deprendere  patris 

reUiquias,  multum  famuUs  pia  iusta  moratis, 

si  uenias.     breuiore  ferit  iam  caerula  remo  460 

occupat  et  longe  sua  transtra  nouissimus  Idas. 

at  frater  magnos  Lynceus  seruatur  in  usus, 

quem  tulit  Arene,  possit  qui  rumpere  terras 

et  Styga  transmisso  tacitam  deprendere  uisu.  fjiy^'^^^ 

fluctibus  e  medus  terras  dabit  ille  magistro  465 

et  dabit  astra  rati,  cumque  aethera  luppiter  umbra 

condiderit,  solus  transibit  nubila  Lynceus. 

quin  et  Cecropiae  proles  uacat  Orithyiae, 

temperet  ut  tremulos  Zetes  fraterque  ceruchos.  ^-^^n^ 

nec  uero  Odrysius  transtris  inpenditur  6rpheus  470 


14  C.  VALERI  FLACCI 

aiit  pontum  remo  siibigit,  sed  carmine  tonsas 
ire  docet,  summo  passim  ne  gurgite  pugnent. 
donat  et  Iphiclo  pelagus  iuuenumque  labores 
Aesonides,  fessum  Phylace  quem  miserat  aeuo, 
non  iam  operum  in  partem,  monitus  sed  tradat  iit  acres    475 
magnorumque  uiros  qui  laudibus  urat  auorum. 
Arge,  tuae  tibi  cura  ratis,  te  moenia  doctum 
Thespia  Palladio  dant  munere;  sors  tibi,  nequa 
parte  trahat  tacitum  puppis  mare  fissaque  fluctu 
uel  pice  uel  molU  conducere  uulnera  cera.  480 

peruigil  Arcadio  Tiphys  pendebat  ab  astro 
Hagniades,  feUx  steUis  qui  segnibus  usum 
et  dedit  aequoreos  caelo  duce  tendere  cursus. 
Ecce  per  obliqui  rapidum  conpendia  montis 
^r^^o^^^^X  ductor  ouans  laetusque  doUs  agnoscit  Acastum  485 

horrentem  in  iacuUs  et  parmae  luce  coruscum. 
iUe  ubi  se  mediae  per  scuta  uirosque  carinae 
intuUt,  ardenti  Aesonides  retinacula  ferro  ^owj.^^ 

abscidit;  haut  aliter  saltus  uastataque  pernix       >•  >\^^ 
uenator  quam  lustra  fiigit  dominoque  timentem  490 

urget  equum,  teneras  conplexus  pectore  tigres, 
quas  astu  rapuit  pauido,  dum  saeua  relictis 
mater  in  auerso  catuUs  uenatur  Amano. 
ut  pariter  propulsa  ratis,  stant  Utore  matres 
claraque  uela  oculis  percussaque  sole  secuntur  495 

scuta  uirum,  donec  iam  celsior  arbore  pontus 
inmensusque  ratem  spectantibus  abstulit  aer. 

"^iderea  tunc  arce  pater  pulcherrima  Graiiim 
coepta  tuens  tantamque  operis  consurgere  molem 
laetatur;  patrii  neque  enim  pxobat  otia  regni.       ^>tfvi:.J0O 
una  omnes  gaudent  superi  uenturaque  E»^  a^^ 

tempora  1§^«ua4iie  uias  cernunt  sibi  crescei^e  Parcae. 
sed  non  et  Scythici  genitor  discrimine  nati 
intrepidus  tales  fundit  Sol  pectore  uoces: 
'summe  sator,  cui  nostra  dies  uoluentibus  annis  505 

tot  peragit  reficitque  uices,  tuane  ista  uoluntas? 
Graiaque  nunc  undis  duce  te  nutuque  secundo 


ARGONAUTICON  LIBER  I.  15 

it  ratis?  an  meritos  fas  et  mihi  riimpere  questus? 
hoc  metuens  et  nequa  foret  manus  inuida  nato, 
non  mediae  teUuris  opes,  non  inproba  legi  510 

diuitis  arua  plagae  (tenent  uberrima  Teucer 
et  Libys  et  uestri  Pelopis  domus):  horrida  saeuo 
quae  premis  arua  gelu  strictosque  insedimus  amnes. 
cederet  his  etiam  et  sese  sine  honore  referret 
ulterius,  sed  nube  rigens  ac  nescia  ueris  515 

stat  super  et  nostros  iam  zona  reuerberat  ignes. 
quid  regio  inmanis,  quid  barbarus  amnibus  uUis  ^  ^ 

Phasis  et  auersis  proles  mea  gentibus  ojbgjat  ?      yQj<.A  l  *^  '^*<- 
quid  Minyae  meruere  queri?  num  uellere  Graio 
ui  potitur?  profugo  quin  agmina  iungere  Phrixo  ^        520 
abnuit  Inoas  ultor  nec  uenit  ad  aras,  v  -^       ^^ 

imperii  sed  parte  uirum  nataeque  moratus 
coniugio  uidet  e  Graia  nunc  stirpe  nepotes 
en  twmu^,  uocat  et  iunctas  sibi  sanguine  terras. 
flecte  ratem  ftiotusque,  pater,  nec  uulnere  nostro         52& 
aequora  paftde  uiris:  ueteris  sat  conscia  luctus 
silua  Padi  et  uiso  flentes  genitore  sorores.' 
adfremit  his  quassatque  caput  qui  uellera  dono 
bellipotens  sibi  fixa  uidet  tempta,  actaque  contra 
Pallas  et  amborum  gemuit  Saturnia  questus.  530 

Tum  genitor  ^uetera  haec  nobis  et  condita  perjgimt 
ordine  cuncta  suo  rerumque  a  principe  cursu 
fixa  manent;  neque  enim  terris  tum  sanguis  in  uUis 
noster  erat,  cum  fata  darem;  iustique  facultas 
hinc  mihi,  cum  uarios  struerem  per  saecula  reges.      535 
adque  ego  curarum  repetam  decreta  mearum. 
iam  pridem  regio,  quae  uirginis  aequor  ad  Helles  i-w^ 

et  Tanain  tojms  inmenso  descendit  ab  Euro,  "^  ^ 

und^  equis  floretque  uiris,  nec  tollere  contra  ^^y^c.^\ 

ulla  pares  animos  nomenque  capessere  bellis  540 

ausa  manus;  sic  fata,  locos  sic  ipse  fouebam. 
adcelerat  sed  summa  dies  Asiamque  labantem 
linquimus  et  poscunt  iam  me  sua  tempora  Grai. 
inde  meae  quercus  tripodesque  animaeque  parentum 


16  C.  VALERI  FLACCI 

hanc  pelago  misere  maniim.     uia  facta  per  undas         545 

perque  liiemes,  Bellona,  tibi.     nec  uellera  tantum 

indignanda  manent  propiorque  ex  uirgine  rapta 

ille  dolor,  sed  (nulla  magis  sententia  menti 

fixa  meae)  ueniet  Phrygia  iam  pastor  ab  Ida, 

qui  gemitus  irasque  pares  et  mutua  Grais  550 

dliittja  ferat.     qua  classe  dehinc  effusa  prQCorum 

bella!  quot  ad  Troiam  flentes  hiberna  Mycenas! 

quot  proceres  natosque  deum,  quae  robora  cernes 

oppetere,  ut  magnis  Asiam  concedere  fatis!         ■  ■ 

hinc  Danaum  de  fme  sedet  gentesque  fouebo  555 

mox  alias.     pateant  montes  sihiaeque  lacusque 

cunctaque  claustra  maris;  spes  et  mejus  omnibus  esto 

arbiter.     ipse  locos  terrenaque  summa  mouendo 

experiar,  quaenam  populis  longissima  cunctis 

regna  uelim  linquamque  datas  ubi  certus  habenas.'       560 

tunc  oculos  Aegaea  refert  ad  caerula  robur 

Herculeum  Ledaeque  tuens  genus  adque  ita  fatur; 

'tendite  in  astra,  uiri;  me  primum  regia  mundo 

lapeti  post  bella  trucis  Phlegraeque  labores 

inposuit:  durum  uobis  iter  et  graue  caeU  565 

institui.     sic  ecce  meus,  sic  orbe  peracto 

Liber  et  expertus  terras  remeauit  ApoIIo.' 

dixit  et  ingenti  flammantem  nubila  sulco 

derexit  per  inane  facem,  quae  puppe  propinqua 

in  bifidum  discessit  iter  fratresque  petiuit  570 

Tyndareos,  placida  et  mediis  in  frontibus  haesit 

protinus  amborum  lumenque  innoxia  fundit 

purpureum,  miseris  olim  inplorabile  nautis. 

Interea  medio  saeuus  permissa  profundo 
carbasa  Pangaea  Boreas  speculatus  ab  arce  575 

continuo  AeoUam  Tyrrhenaque  tendit  ad  antra 
concitus.     omne  dei  rapidis  nemus  ingemit  aUs, 
strata  Ceres,  motuque  niger  sub  praepete  pontus. 
aequore  Trinacrio  refugique  a  parte  Pelori 
stat  rupes  horrenda  fretis;  quot  in  aethera  surgit         580 
molibus,  infernas  totidem  demissa  sub  undas. 


I 


ARaONAUTlCOX  LIBEK  I.  17 

nec  scopulos  aut  antra  minax  iuxta  altera  tellus 

cernitur:  illa  Acamans  habitat  nudusque  Pyragmo. 

has  nimbi  uentique  demos  et  naufraga  seruat 

tempestas;  hinc  in  terras  latumque  profundum  585 

est  iter,  hinc  olim  soliti  miscere  polumque 

infelixque  fretum  (neque  enim  tunc  Aeolus  ilUs 

rector  erat,  Libya  cum  rumperet  ad.ue.na  Calpen       'Ay-^^^^^ 

OceanuS;  cum  flens  Siculos  Oenotria  fmes 

perderet  et  mediis  intrarent  montibus  undae),  590 

intonuit  donec  pauidis  ex  aethere  uentis 

omnipotens  regemque  dedit,  quem  iussa  uereri    a,c4^v.4^. 

saeua  cohors:  in  monte  chalybs  iterataque  muris 

saxa  domant  Euros.     cum  iam  cohibere  frementum 

ora  nequit,  rex  tunc  aditus  et  claustra  refringit  595 

ipse  uolens  placatque  data  fera  murmura  porta. 

nuntius  hunc  solio  Boreas  proturbat  ab  alto. 

^Pangaea  quod  ab  arce  nefas'  ait,  ^AeoIe,  uidi! 

Graia  nouam  ferro  m^Iem  commenta  iuuentus    ^^-■'->^^-^^'^ 

pergit  et  ingenti  gaudens  domat  aequora  bello,  600 

nec  mihi  libertas  imis  freta  tollere  harenis^ 

qualis  eram  nondum  uinclis  et  carcere  clausus! 

hinc  animi  structaeque  uiris  fiducia  puppis, 

quod  Borean  sub  rege  uident.     da  mergere  Graios 

insanamque  ratem:  nil  me  mea  pignora  tangunt.  605 

tautmu  hominum  compesce  minas,  dum  litora  iuxta 

Thessala  necdum  ahae  uiderunt  carbasa  terrae.' 

Dixerat.     at  cuncti  fremere  intus  et  aequora  uenti 
poscere.     tum  uahdo  contortam  turbine  portam 
inpulit  Hippotades.     fundunt  se  carcere  laeti  610 

Thraces  equi  Zephyrusque  et  nocti  concolor  alas 
nimborum  cum  prole  Not\is  crinemque  proceUis  i  i 

hispidus  et  multa  flauus  caput  Eurus  harena;  r^-^^ 

induxere  hiemem  raucoque  ad  litora  tractu 
unanjmi  freta  curua  ferunt  nec  sola  tridentis  615 

regna  mouent;  uasto  pariter  ruit  igneus  aether 
cum  tonitru  piceoque  premit  nox  omnia  caelo. 
excussi  manibus  remi  conuersaquc!  frontem 

Val,  Flaccus.  2 


18  C.  VALERI  FLACCI 

piippis  in  obliciim  resonos  latus  accipit  ictus, 

iiela  siiper  tremiilum  subitus  uolitantia  malum  620 

turbo  rapit.     qui  tum  Minyis  trepidantibus  horror, 

cum  picei  fulsere  poli  pauidamque  coruscae 

ante  ratem  cecidere  faces,  antemnaque  laeuo  . 

prona  dehiscentem  cornu  cmn  sustulit  undam! 

non  hiemem  missosque  putant  consurgere  uentos         625 

ignari,  sed  tale  fretum.     tum  murmure  maesto 

'hoc  erat  inlicitas  temerare  rudentibus  undas        ' '^ 

quod  nostri  timuere  patres.     uix  litore  puppem 

soluimus,  et  quanto  fremitu  se  sustulit  Aegon! 

hocine  Cyaneae  concurrunt  aequore  cautes?  630 

tristius  an  miseris  superest  mare?  linquite,  terrae, 

spem  pelagi  sacrosque  iterum  seponite  fluctus.' 

haec  iterant  segni  flentes  occumbere  leto. 

magnanimus  spectat  phare,tras  et  inutile  robur 

Amphitryoniades;  miscent  suprema  pauentes  635 

uerba  alii  iunguntque,  manus  adque  ora  fatigant 

aspectu  in  misero  u^s,  cum  protinus  alnus 

soluitur  et  uasto  puppis  mare  sorbet  hiatu. 

illam  huc  atque  illuc  nunc  torquens  uerberat  Eurus. 

nunc  stridens  Zephyris  aufert  Notus;  undique  feruent  640 

aequora^  cum  subitus  trifida  Neptunus  in  hasta 

caeruleum  fundo  caput  extulit.     ^hanc  mihi  Pallas 

et  soror  hanc'  inquit  ^mulcens  mea  pectora.  fletu 

abstulerint;  ueniant  Phariae  Tyriaeque  carinae 

permissumque  putent.     quotiens  mox  rapta  uidebo       645 

uela  notis  plenasque  malis  clamoribus  undas! 

non  meus  Orion  aut  saeuus  Pliade  Taurus 

mortis  causa  nouae.     miseris  tu  gentibus,  Argo, 

fata  paras,  nec  iam  merito  tibi,  Tiphy,  quietum 

ulla  parens  uolet  Elysium  manesque  piorum.'  650 

haec  ait  et  pontum  pater  ac  turbata  reponit 

litora  depellitque  notos,  quos  caerulus  horror 

et  madido  grauis  unda  sinu  longeque  secutus 

imber  ad  Aeoliae  tendunt  simul  aequora  portae. 

emicuit  res^erata  dies  caelumque  resoluit  655 


ARGONAUTICON  LIBER  I.  19 

arciis  et  iii  sumnios  redierimt  niibila  montes. 

iam  placidis  ratis  exstat  aquis,  quam  gurgite  ab  imo 

et  Thetis  et  magnis  Nereus  socer  erigit  ulnis.     a/^^ 

ergo  umeros  ductor  sacro  uelatur  amictu  "~"~' 

Aesoniamque  capit  pateram,  quam  munere  gaudens       660 

liquerat  hospitio  pharetrasque  rependerat  auro 

Salflioneus,  nondum  ille  furens  tum,  fingeret  alti 

qui  -hHirida  trabe  tela  louis  contraque  ruenti 

aut  Athon  aut  Rhodopen  maestae  nemora  ardua  Pisae 

aemulus  et  miseros'  ipse  ureret  Elidis  agros.  665 

hac  pelago  libat  latices  et  taUbus  infit:  >-'>J*\ 

Mi,  quibus  undarum  tempestatisque  sonorae 

imperium  et  magno  penitus  par  regia  caelo, 

tuque,  fretum  diuosque  pater  sortite  biformes, 

seu  casus  nox  ista  fuit  seu  uoluitur  axis,  ^70 

ut  superum  sic  constet  opus,  toIUque  necessum 

pontus  habet  seu  te  subitae  noua  puppis  imago 

armorumque  hominumque  truces  consurgere  in  iras 

impulit,  haec  luerim  satis  et  tua  numina,  rector, 

iam  fuerint  meliora  mihi.     da  reddere  terris  675 

has  animas  patriaeque  amplecti  limina  portae. 

tum  quocumque  loco  meritas  tibi  plurimus  aras 

pascet  honos,  ubicumque  rotis  horrendus  equisque  , 

stas,  pater,  adque  ingens  utrimque  fluentia  Triton 

frena  tenet;  sanctus  nostrasque  colere  per  urbes.'        680 

dixerat  haec.     oritur  clamor  dextraequc  sequuntur 

uerba  ducis.     sic  cum  stabuhs  et  messibus  ingens 

ira  deum  et  Calabri-  populator  Sirius  arui 

incubuit,  coit  agrestum  manus  anxia  prj§£iim  W  '  c^x  >  ^^ 

in  nemus  et  miseris  dictat  pia  uota  sacerdos.  685 

ecce  autem  molli  zephyros  descendere  lapsu 

aspiciunt;  uojat  inmissis  caua  pinus  habenis 

infinditque  salum  et  spumas  uomit  aere  tridenti: 

Tiphys  agit  tacitique  sedent  ad  iussa  ministri; 

qualiter  ad  summi  solium  louis  omnia  circum  690 

prona  parata  deo,  uentique  imbresque  niuesque 

fulguraque  et  tonitrus  et  adhuc  in  fontibus  amnes. 


w^ 


20  •         C.  VALERI  FLACCI 

At  subitiis  curaque  ducem  metus  acrior  omni 
mensque  mali  praesaga  quatit,  quod  regis  adortus 
progeniem  raptoque  dolis  crudelis  Acasto  695 

cetera  nuda  neci  medioque  in  crimine  patrem 
liquerit  ac  nullis  inopem  uallauerit  armis, 
ipse  procul  nunc  tuta  tenens;  ruat  omnis  in  illos 
quippe  furor.     nec  uana  pauet  trepidatque  futura. 

Saeuit  atrox  Pelias  inimicaque  uertice  ab  alto       700 
uela  uidet  nec  qua  se  ardens  effundere  possit. 
nil  fahittli,  nil  regna  iuuant;  fremit  objce  ponti 
clausa  cohors  telisque  salum  facibusque  coruscat. 
haut  secus,  aerisona  uokicer  cum  Daedalus  ora 
prosikiit  iuxtaque  comes  breuioribus  aks,  705 

nube  noua  knquente  domos,  Minoia  frustra 
infremuit  manus  et  uisu  lassatiir  inani 
omnis  eques  plenisque  redit  Gortyna  pkaretris. 
quin  etiam  in  tkalamis  primoque  in  kmine  Acasti 
fusus  kumo  iuuenis  gressus  et  iiiania  signi  710 

ore  premit  sparsisque  legens  uestigia  canis 
'te  quoque  iam  maesti  forsan  genitoris  imago, 
nate/  ait  'et  luctus  subeunt  suspiria  nostri, 
iamque  dolos  circumque  trucis  discrimina  leti 
mille  uides.     qua  te,  infekx,  quibus  insequar  or^s?     715 
non  Scytbicas  ferus  ike  domos  nec  ad  ostia  Ponti 
tendit  iter,  falsae  sed  captum  laudis  amore 
te,  puer,  in  nostrae  durus  tormenta  senectae 
nunc  lacerat.     celsis  an  si  freta  puppibus  essent 
peruia,  non  ukro  iuuenes  classemque  dedissem?  720 

o  domus,  0  freti  nequiquam  prole  penates!'         <  =      s 
dixit  et  extemplo  furiis  iraque  minaci 
terribiks  ^sunt  kic  etiam  tua  uulnera,  praedo, 
sunt  lacrimae  casusque  parllk'     simul  aedibus  altis 
itque  reditque  fremens  rerumque  asperrima  uersat.      725 
Bistonas  ad  meritos  cum  cornua  saeua  Tkyoneus 
torsit  et  infekx  iam  mike  furoribus  Haemus, 
iam  Rkodopes  nemora  aka  gemunt,  talem  incita  longis 
porticibus  coniunxque  fugit  natique  Lycurgum. 


I 


ARGONAUTICON  LIBER  I.  21 

Tartareo  tiim  sacra  loiii  Stygiisqiie  ferebat  730 

manibus  Alcimede  tanto  siiper  anxia  nato, 
siquid  ab  excitis  melius  praenosceret  umbris.       -stA^^rwNit 
ipsum  etiam  curisque  parem  talesque  prementem 
corde  metus  ducit,  facilem  tamen,  Aesona  coniunx. 
in  scrobibus  cruor  et  largus  Phlegethontis  operti   l  ^  v^^5 
stagnat  honos,  saeuoque  uocat  grandaeua  tumultu 
Thessalis  exanimes  atauos  magnaeque  nepotem 
Pleiones.     et  iam  tenues  ad  carmina  uultus 
extulerat  maestosque  tuens  natumque  nurumque.  Ao-My-U>, 
talia  libato  pandebat  sanguine  Cretheus:  740 

^mitte  metus,  uolat  ille  mari  quantumque  propinquat, 
iam  magis  adque  magis  uariis  stupet  Aea  deorum 
prodigiis  quatiuntque  truces  oracula  Colchos. 
heu  quibus  ingreditur  factis!  qui  gentibus  horror 
pergit!  mox  Scythiae  spoliis  nuribusque  superbus         745 
adueniet;  cuperem  ipse  graues  tum  rumpere  terras. 
sed  tibi  triste  nefas  fraternaque  turbidus  arma 
rex  parat  et  saeuos  irarum  concipit  ignes.  .^.  u,  ^. 

quin  rapis  hanc  animam  et  f»«4«los  citus  eflfugis  4et»8? 
i,  meus  es,  iam  te  in  lucos  pia  turba  silentum  750 

secretisque  ciet  uolitans  pater  Aeolus  aruis.' 

Horruit  interea  famulum  clamore  supremo 
maesta  domys,  regemque  furor  per  moenia  differt 
mille  ciere  manus  et  iam  dare  iussa  uocatis. 
flagrantes  aras  uestemque  nemusque  sacerdos  755 

praecipitat,  subitisque  pauens  circumspicit  Aeson, 
quid  moueat.     quasi  multa  leo  cunctatur  in  ai^ta 
mole  uirum  rictuiique  gort^ris  et  lumina  pressit: 
•sic  curae  subiere  ducem,  ferrumne  capessat 
inbelle  atque  aeui  senior  gestamina  primi  760 

an  patres  regnique  acuat  mutabile  uulgus. 
contra  effusa  manus  haerensque  in  pectore  coniunx 
'me  quoque'  ait  ^casus  comitem  quicumque  propinquat 
accipies,  nec  fata  traham  natumque  uidebo 
te  sine,  sat  caeli  patiens,  cum  prima  per  altum  765 

uela  dedit,  potui  quae  tantum  ferre  dolorem.' 


22  C.  VALERI  FLACCI 

talia  per  lacrimas.     et  iam  circmiispicit  Aesoii; 

praeueniat  quo  fine  minas,  quae  fata  capessat 

digna  satis:  magnos  ojntus  natumque  domumque 

et  genus  Aeolium  pugnataque  poscere  bella.  770 

est  etiam  ante  oculos  aeuum  rudis  altera  proles, 

ingentes  animos  et  fortia  discere  facta 

quem  uelit  adque  olim  leti  meminisse  paterni. 

ergo  sacra  nouat.     ueteris  sub  nocte  cupressi 

sordidus  et  multa  pallens  ferrugine  taurus  775 

stabat  adhuc,  cui  caeruleae  per  cornua  uittae 

et  taxi  frons  hirta  comis;  ipse  aeger  anhelans 

inpatiensque  loci  uisaque  exterritus  umbra. 

[hunc  sibi  praecipuum  gentis  de  more  nefandae 

Thessalis  in  seros  Ditis  seruauerat  usus.]  780 

illum  ubi  terrifici  superesse  in  tempore  sacri 

conspexit,  statuit  leto  supremaque  fatur 

ipse  manu  tangens  damnati  cornua  tauri: 

\ips,  quibus  imperium  louis  et  non  segne  peractum 

lucis  iter,  mihi  consiliis,  mihi  cognita  bellis  785 

nomina  magnorum  fama  sacrata  nepotum; 

tuque,  excite  parens  umbris,  ut  nostra  uideres 

funera  et  oblitos  ^iipe^ttm  paterere  dolores,      f  ^ 

da  placidae  mihi  sedis  iter  meque  hostia  uestris 

conciliet  praemissa  locis.     tu,  nuntia  so.ntu.m  790 

uirgo  loui,  terras  ocuhs  quae  prospicis  aequis, 

ultricesque  deae  Fasque  et  grandaeua  Furorum 

Poena  parens,  meriti  regis  succedite  tectis 

et  saeuas  inferte  faces.     sacer  effera  raptet 

corda  pauor;  nec  sola  mei  graiiia  adfore  nati  795 

arma  ratemque  putet:  classes  et  Pontica  signa 

adque  indignatos  temerato  litore  reges  -  - 

mente  agitet  semperque  metu  decurrat  ad  undas 

arma  ciens;  mors  sera  uiam  temptataque  claudat 

eflfugia  et  nostras  nequeat  praecurrere  diras,  800 

sed  reduces  iam  iamque  uiros  auroque  coruscum 

cernat  iter.     stabo  insultans  et  ouantia  contra 

ora  manusque  feram.     tum,  uobis  siquod  inausum 


ARGONAUTICON  LIBER  I.  23 

arcanumque  nefas  et  adhuc  incognita  leti 
sors  superest,  date  fallaci  pudibunda  senectae,^  805. 

exitia  indecoresque  obitus.     non  Marte  nec  ahnw      ajL«^-B\ 
aut  nati  pcafi4o  ille  meOignatus  ut  umquam 
ense  cadat;  quin  fida  manus,  quin  cura  suorum 
diripiat  laceretque  senem  nec  membra  sepulchro 
contegat.     haec  noster  de  rege  piacula  sanguis  810 

sumat  et  heu  iunctae  quas  misit  in  aequora  gentes.' 
tergeminam  tum  placat  eram  Stygiasque  supremo 
obsecrat  igne  domos  iam  iam  exorabife  A  mrno   r -^  ^ 
carmen  agens;  neque  enim  ante  leues  niger  auehit  umbras 
portitor  et  uinctae  primis  stant  faucibus  Orci.  815 

adstitit  et  nigro  fumantia  pocula  tabo 
contigit  ipsa  graui  Furiarum  maxima  dextra; 
illi  auide  exce^tum  pateris  hausere  cruorem. 

Fit  fragor;  inrumpunt  foribus  qui  saeua  ferebant 
imperia  et  strictos  iussis  regalibus  enses.  820 

in  media  iam  morte  senes  suffectaque  leto        (^-«a^^^^j 
lumina  et  undanti  reuomentes  peste  cruprem 
conspfciunt;  primoque  rudem  sub  limine  rerum 
te,  puer,  et  uisa  pallentem  morte  parentum  :  <.>I).I  d^ 

deripiunt  adduntque  tuis.     procul  horruit  Aeson  825 

excedens  memoremque  tulit  sub  nubibus  umbram. 

Cardine  sub  nostro  rebusque  abscisa  supernis 
Tartarei  sedet  aula  patris,  non  illa  ruenti  i\  -^^- 
accessura  polo,  uictam  si  uoluere  molem 

* 
*  * 

ingenti  iacet  ore  Chaos,  quod  pondere  fessam  831 

materiem  lapsumque  queat  consumere  mundum. 

hic  geminae  numero  portae^  quarum  altera  dura 

semper  lege  patens  populos  regesque  receptat; 

ast  aliam  temptare  nefas  et  teijidere  contra:  835 

rara  et  sponte  patet,  siquando  pectore  ductor 

uulnera  nota  gerens,  galeis  praefixa  rotisque 

cui  domus  aut  studium  mortales  pellere  curas,     ^^xxjJL 

culta  fides,  longe  metus  adque  ignota  cupido; 

seu  uenit  in  uittis  castaque  in  u^ste  sacerdos.  840 


24       C.  VALEEI  FLACCI    ARGONAUTICON  LIBER  I. 

quos  omnes  lenis  plantis  et  lampada  quassans 
progenies  Atlantis  agit.     lucet  uia  late 
igne  dei,  donec  siluas  et  amoena  piorum 
deueniant  camposque,  ubi  sol  totumque  per  annum 
^rv^   durat  aprica  dies  thiasiqiiie  chorique  uirorum        \     uc845 
carminaque  et  quorum  populis  iam  nulla  cupido. 
has  pater  in  sedes  aeternaque  moenia  natum 
inducitque  nurum.     tum  porta  quanta  sinistra 
poena  docet  maneat  Pehan,  quod  limine  monstrum. 
mirantur  tantos  strepitus  turbamque  ruentem  85^ 

et  contra  infernos  almae  uirtutis  honores. 


\ 


C.  ViLERI  FLACCI 
ARGONAUTICON 

LIBER  SECUNDUS. 


i 


Interea  scelerum  luctusque  ignarus  lason 

alta  secat;  neque  enini  patrios  cognoscere  casus 

luno  sinit,  mediis  ardens  ne  flectat  ab  undis 

ac  temere  in  Pelian  et  adhuc  obstantia  regis  'jMh 

fata  ruat  placitosque  deis  ne  deserat  actus. 

lamque  fretis  summas  aequatum  Pelion  ornos  ^ 

templaque  Tisaeae  mergunt  obUqiia  Dianae.  ^.wnK.^  ^voviC*^^ 

iam  Sciathos  subsedit  aquis,  iam  longa  recessit 
Sepias;  attollit  tondentes  pabula  Magnes 
campus  equos;  uidisse  putant  Dolopeia  busta  10 

intrantemque  Amyron  curuas  quaesita  per  oras       <^^W*»v^ 
aequora,  flumineo  cuius  rejeuntia  uento  d^-u-A*^  Vtx^ 

uela  legunt.     remis  insurgitur;  inde  sakitant 
Eurymenas;  recipit  uelumque  fretumque  reuersus 
auster  et  in  nubem  Minyis  repetentibus  altum  15     . 

Ossa  redit.     metus  ecce  deum  damnataque  bello       r^o^UcV 
Pallene,  circumque  uident  inmania  monstra 
terrigenum  caelo  quondam  aduersata  gigantum, 
quos  scopulis  trabibusque  parens  miserata  iugisque 
induit  et  uerjiQS  extruxit  in  aethera  montes.  20 

quisque  suas  in  rupe  minas  pugnamque  metusque 
seruat  adhuc;  quatit  ipse  hiemes  et  torquet  ab  alto 
fulmina  crebra  pater;  scopuHs  sed  maximus  illis 
horror  abest,  Sicula  pr^ssus  teflure  Typhoeus. 
hunc  profugum  et  sacras  reuomentem  pectore  flammas   25 


26  C.  VALERI  FLACCI 

lit  memorant,  prensum  ipse  comis  Neptuniis  in  altum 
abstulit  implicuitque  uadis  totiensque  cruenta  ^ 

mole  resurgentem  torquentemque  anguibus  undas 
Sicanium  dedit  usque  fretum  cumque  urbibus  Aetnam 
intulit  ora  premens;  trux  ille  eiectat  adfi^i       uMTiO  ocoo^wo 
fundamenta  iugi;  pariter  tunc  omnis  anhelat 
Trinacria,  ini^tam  fesso  dum  pectore  molem 
commouet  experiens  gemituque  reponit  inani. 

lamque  Hyperionius  metas  maris  urget  Hiberi 
currus  et  euectae  prono  laxantur  habenae  35 

aethere,  cum  palmas  Tethys  grandaeua  sinusque 
sustulit  et  rupto  sonuit  sacer  aequore  Titan. 
auxerat  hora  metus^  iam  se  uertentis  Olympi 
ut  faciem  raptosque  simul  montesque  locosque 
ex  oculis  circumque  graues  uidere  tenebras.  40 

ipsa  quies  rerum  mundique  silentia  terrent 
astraque  et  effusis  stellatus  crinibus  aether. 
ac  uehit  ignota  captus  regione  uiarum 
^\lu;ft^A;^ngctiuagum  qui  carpit  iter  non  aure  quiescit, 

Tion  ocuHs,  noctisque  metus  niger  auget  utrimque         45 

campus  et  OQcurrens  umbris  maioribus  arbor, 

haud  aUter  trepidare  uiri.     sed  pectora  firmans 

Hagniades  'non  hanc'  inquit  ^sine  numine  pinum 

derigimus,  nec  me  tantum  Tritonia  cursus 

erudiit;  saepe  ipsa  manu  dignata  carinam  est.  50 

an  non  experti,  subitus  cum  hice  fugata 

horruit  imbre  dies?  quantis,  pro  luppiter,  austris 

restitimus!  quanta  quotiens  en  Palladis  arte 

incassum  decimae  cecidit  tumor  arduus  undae! 

quin  agite,  o  socii;  micat  immutabile  caelum  55 

puraque  nec  grauido  surrexit  Cynthia  cornu, 

nullus  in  ore  rubor,  certusque  ad  talia  Titan 

integer  in  fluctus  et  in  uno  decidit  auro. 

adde,  quod  in  noctem  uenti  ueloque  marique 

mciimbimt  magis  et  tacitis  ratis  ocior  horis.     |'    >.  ^^  €0 

atque  adeo  non  illa  sequi  mihi  sidera  mens  stat, 

quae  delapsa  polo  reficit  mare  (talis  Orion       ri^^M , 


ARGONAUTICON  LIBER  II.  27 

iam  cadit,  irato  iam  stridet  in  aequore  Perseus)^        *^*C^ 

sed  mihi  dux,  uetitis  qui  numquam  conditus  undis  p^.»A^-SuAM<P 

axe  nitet  serpens  septenosque  implicat  ignes.'  65 

sic  ait  et  certi  memorat  qui  uultus  Oiympi^ 

Pleiones  Hyadumque  locos^  quo  sidere  uihret       s^:^'.^ 

Ensis  et  Actaeus  niteat  qua  luce  Bootes. 

haec  ubi  dicta  dedit^  Cereris  tum  munere  fessas 

restituunt  uires  et  parco  corpora  Bacclio.  70 

mox  somno  cessere;  regunt  sua  sidera  puppem. 

lamque  suh  Eoae  dubio  Pallantidis  igne 
albet  ager  motisque  truces  ab  ouilibus  ursi 
tuta  domosque  petunt,  raras  et  Htus  in  altum     ^''"^  "^  Civ.4^ 
mittit  aues;  cum  primus  equis  exegit  anhelis  75 

Phoebus  Athon  mediasque  diem  dispersit  in  undas. 
certatim  remis  agitur  mare  rostraque  cursu 
prima  tremunt;  et  iam  summi^  Tulcania  surgit 
Lenmos  aquis  tibi  per  uarios  OT^eta  "fo«eiTS/*XMSi£^l 
ignipotens;  nec  te  furiis  et  crimirie  matrum  80 

terra  fugat  meritique  piget  meminisse  prioris. 

Tempore  quo  primum  freiiiitus  insurgere  opertos    '  '   ** 
caelicolum  et  regni  sensit  nouitate  tumentes 
luppiter  aetheriae  nec  stare  silentia  pacis, 
lunonem  uolucri  primam  suspendit  Olympo  85 

horrendum  chaos  ostendens  poenasque  barathri.       ^  xU>\^ 
mox  etiam  pauidae  temptantem  uincvila  matris 
soluere  praerupti  Vulcanum  uertice  caeli 
deuoluit;  ruit  ille  polo  noctemque  diemque  ^ 

turbinis  in  morem,  Lemni  dum  litore  tandem  90 

insonuit.     uox  inde  repens  ut  perculit  urbem,     '^^^iW     i>«^ 
adclinem  scopulo  inueniunt  miserentque  fouentque 
alternos  aegro  cunctantem  poplite  gressus. 
hinc,  rursus  superas  postquam  pater  adnuit  arces, 
Lemnos  cara  deo,  nec  fama  notior  Aetne  95 

aut  Lipares  domus:  has  epulas,  haec  templa  peracta 
aegide  et  horrifici  formatis  fulminis  aUs 
laetus  adit.     contra  Veneris  stat  frigida  semper      ^V»m 
ara  loco^  meritas  postquam  dea  coniugis  iras 


28  C.  VALERI  FLACCI 

horruit  et  tacitae  Martem  tenuere  catenae.  100 

quocirca  struit  illa  nefas  Lemnoque  merenti      -^--^n- 
exitiuin  furiale  mouet;  neque  enim  alma  uideri 
j    uuitum  ea  nec  tereti  crinem  subnectitur  auro 
yi^  sidereos  diffusa  sinus;  eadem  effera  et  ingens 
^       et  maculis  suffecta  genas  pinumque  sonantem  ^M 

uirginibus  Stygiis  nigramque  simillima  pallam. 

lamque  dies  aderat,  Thracas  qui)  fuderat  armis  r>'     - 
dux  Lemni  puppes  tenui  contexere  canna 
ausus  et  inducto  cratem  defendere  tergo. 
laeta  mari  tum  signa  refert,  plenasque  mouebant  110 

armentis  nuribusque  rates;  his  barbara  uestis 
et  torques,  insigne  loci.     sonat  aequore  clamor 
'o  patria,  o  uariis  coniunx  nunc  anxia  curis, 
has  agimus  longi  famulas  tibi  praemia  belli': 
cum  dea  se  piceo  per  sudum  turbida  nimbo       ^<J'A    115 
praecipitat  Famamque  uagam  uestigat  in  umbra,    s-r/.hc) , 
quam  pater  omnipotens  digna  adque  indigna  canentem 
spargentemque  metus  placidis  regionibus  arcet 
aetheris:  illa  fremens  habitat  sub  nubibus  imis, 
non  erebi,  non  diua  poli,  terrasque  fatigat,  '^^';^120 

quas  datur;  aug^hfem  primi  spernuntque  fouentque;       ^ 
mox  omnes  agit  et  motis  quatit  oppida  linguis. 
talem  diua  sibi  scelerisque  doHque  ministram 
quaerit  auens.     uidet  illa  prior,  iamque  aduolat  ultro 
inpatiens,  iamque  ora  parat,  iam  suscitat  aures.        -    125 
hanc  superincendit  Venus  adque  his  uocibus  implet: 
*uade  age  et  aequoream,  uirgo,  delabere  Lemnon  r 
et  cunctas  mihi  uerte  domos,  praecurrere  quahs 
bella  soles,  cum  mille  tubas  armataque  campis 
agmina  et  innumerum  flatus  confmgis  equorum.  130 

adfore  iam  luxu  turpique  cupidine  captos  <kJ^j~o^ 

lare  uiros  carasque  toris  inducere  Thraessas. 
fiaec  tibi  principia,  hinc  rabidas  dolor  undique  matres 
instimulet:  mox  ipsa  adero  ducamque  paratas,' 

Illa  abit  et  mediam  gaudens  defertur  in  urbem;       135 
et  primam  Eurynomen  ad  proxima  limina  Codri 


ARGONAUTICON  LIBER  IL  29 

occupat  exesam  ciiris  castumque  cubile 

seruantem:  mauet  illa  uiro  famuiasque  fatigat 

uelleribus,  tardi  reputant  quae  tempora  belli  ^^^ju^J^ 

ante  torum  et  longo  mulcent  insomnia  penso.     ■-f^'''^^^) 

huic  dea  cum  lacrimis  et  nota  uoce  Neaerae 

icta  genas  Hitinam  non  hic  tibi  nuntius  essem, 

0  soror,  aut  nostros'  inquit  ^prius  unda  dolores 

obruat,  hi  tali  quoniam  tibi  tempore  coniunx        <^>*^-^  a^^-t^ 

sic  meritae,  uotis  quem  tu  fletuque  requiris,  145 

heu  furit  et  captae  indigno  stimulatur  amore.  f. 

iamque  aderunt  thalamisque  tuis  Threissa  propinquat    o-f^'^'-'-^ 

non  forma,  non  arte  coliis,  non  laude  pudoris       -^uUM^ 

par  tibi  nec  magni  proles  praeclara  Dorycli, 

picta  manus  ustoque^  placet  sed  barbara  mento.  150 

ac  tamen  hos  aliis  forsan  solabere  casus 

tu  thalamis  fatoque  leges  meliore  penates; 

me  tua  matris  egens  damnataque  paelice  proles 

exanimat,  quam  iam  miseros  transuersa  tuentem 

letalesque  dapes  infectaque  pocula  cerno. 

scis  simile  ut  flammis  simus  genus;  adde  cruentis  ^. 

quod  patrium  saeuire  Dahis.     iam  lacte  ferino,  om^^ 

iam  ueniet  durata  gelu.     sed  me  quoque  pulsam    ^         ,   .^^ 

fama  uiro,  nostrosque  toros  uirgata  tenebit  ^»    ^' 

et  plaustro  derepta  nurus.'     sic  fata  querellas  160 

abscidit  et  curis  pauidam  lacrimisque  relinquit. 

transit  ad  Iphinoen  isdemque  Amythaonis  implet 

Oleniique  domum  furiis;  totam  inde  per  urbem 

personat,  ut  cunctas  agitent  expellere  Lemno, 

ipsi  urbem  Thraessaeque  regant.    dolor  iraque  surgit.  165 

o.^uia  quaeque  eadem  traditque  auditque,  neque  ulli        ^^"^ 

uana  fides.     tum  uoce  deos,  tum  questibus  implent, 

oscula  iamque  toris  adque  oscula  postibus  ipsis 

ingeminant  lacrimisque  iterum  uisuque  morantur. 

prosiliunt  nec  tecta  uirum  thalamosque  reuisunt  170  «^--^U 

amplfus;  adglomerant  sese  nudisque  sub  astris 

condensae  fletus  acuunt  ac  dira  precantur         c3j.wx. 

coniugia  et  Stygias  infanda  ad  foedera  taedas. 


30  C.  VALERI  FLACCI 

Has  inter  medias  Dryopes  in  imagine  maesta 
flet  Venus  et  saeuis  ardens  dea  planclitLiis  instat  175 

primaque  ^Sarmaticas  utinam  Fortuna  dedisset 
insedisse  domos  tristesque  habitasse  pruinas, 
plaustra  sequi,  uel  iam  patriae  uidisse  per  ignes 
culmen  agi  stragemque  deum!  nam  cetera  belli 
6>^^^      pjBipelimur.     mene  ille  nouis,  me  destinsit  amens  '^^*^8( 
seruitiis?  urbem  aufugiens  natosque  relinquam? 
non  prius  ense  manus  raptoque  armabimus  igne, 
dumque  silent  ducuntque  noua  cum  coniuge  somnos, 
magnum  aliquid  spirabit  amor?'  tunc  ignea  torquens 
lumina  praecipites  excussit  ab  ubere  natos. 
ilicel  arrectae  mentes  euictaque  matrum 
corda  sacer  Veneris  gemitus  rapit:  aequora  cunctae 
prospiciunt  simulantque  choros  delubraque  festa 
fronde  tegunt  laetaeque  uiris  uenientibus  adsunt.        ^ 
iamque  domos  mensasque  petunt;  discumbitur  altis 
porticibus;  sua  cuique  fucens  fttn^^la^iie  coniunx 
adiacet,  inferni  qualis  sub  nocte  barathri 
adcubat  attonitum  Phlegyan  et  Thesea  iuxta 
Tisiphone  saeuasque  dapes  et  pocula  libat 
(tormenti  genus)  et  nigris  amplectitur  hydris.  :^95 

Ipsa  Venus  quassans  imdantem  turbine  pinum 
adglomerat  tenebras  pugnaeque  adcincta  trementem 
desiht  in  Lemnon;  nimbis  et  luce  fragosa        ^'^uiKto 
prosequitur  polus  et  tonitru  pater  auget  honoro. 
inde  nouam  pauidas  uocem  furibunda  per  auras  200 

congeminat,  qua  pulsus  Athos  et  pontus  et  ingens 
Thraca  pauet  pariterque  toris  exhorruit  omnis 
mater  et  adstricto  riguerunt  ubere  nati.  ^v  ^u^  - 

adcelerat  Pauor  et  Geticis  Discordia  demens 
e  stabuhs  atraeque  genis  pallentibus  Irae  205 

et  Dolus  et  Rabies  et  Leti  maior  imago 
uisa  truces  exerta  manus,  ut  prima  uocatu  ^^  ' 
intonuit  signumque  dedit  Mauortia  coniunx. 
hic  aliud  Venus  et  multo  magis  ipsa  tremendum 
V  kv^f-*^^^^^  nefas  gemitus  fmgit  uocesque  cadentum  210 


ARGONAUTICON  LIBER  IL  31 

inriipitqiie  donios,  et  singiiltantia  gestans      >wv^v\ 

ora  manu  taboque  sinus  perfusa  recenti 

arrectaque  coma  ^meritos  en  prima  reuertor 

ulta  toros,  premit  ecce  dies'.     tum  uerbere  uictas 

in  thalamos  agit  et  cunctantibus  insei-it  enses.  215 

unde  ego  tot  scelerum  facies,  tot  fata  iacentum 

exequar?  heu  uatem  monstris  quibus  intuUt  ordo! 

quae  se  aperit  series!  o  qui  me  uera  canentem      (-WJC 

sistat  et  hac  nostras  exsohiat  imagine  cartas ! «  ««^ 

muadunt  artus  et  quondam  cara  suorum  220 

corpora:  pars,  ut  erant  dapibus  uinoque  sopori, 

ignaros,  pars  insomnes  et  cuncta  tuentes. 

sed  temptare  fugam  prohibetque  capessere  contra 

arma  metus;  adeo  ingentes  inimica  uideri  225 

diua  dabat,  notaque  sonat  uox  coniuge  maior. 

tantum  oculos  pressere  manu,  uehit  agmina  cernant 

Eumenidum  ferrumue  super  Bellona  coruscet.    b^a.is'^ 

hoc  soror,  hoc  coniunx,  propiorque  hoc  nata  parensque 

saeua  ualet;  prensosque  toris  mactatque  trahitque         230 

femineum  genus,  inmanes  quos  sternere  Bessi 

nec  Geticae  potuere  manus  aut  aequoris  irae. 

it  cruor  in  thalamis  et  anhelo  in  pectore  fumant  ^«'^'^-v^^ 

uulnera  seque  toris  misero  hictamine  trunci 

deuohmn^.  .  diras  aliae  ad  fastigia  taedas  235 

iniciunt  aAstant^e  domos:  par:s^-mda  itdr^um 

ccmmBpiarm' somm  flammis ,  pars  ignibus  ^eti'^»-*^^ 

effugiunt  propere,  sed  dura  in  Umine  coniunx 

obsidet  et  uiso  repetunt  incendia  ferro.  ^cc-^-^.^ 

ast  ahae  Thraessas  labem  causamque  furoris 

deripiunt;  mixti  gemitus  clamorque  precantum  240 

barbarus  ignotaeque  implebant  aethera  uoces. 

Sed  tibi  nunc  quae  digna  tuis  ingentibus  ausis 
oj;sa  feram,  decus  et  patriae  laus  una  ^iitcmjs^     bt.Cv^nvu- 
Hypsipyle?  non  ulla  meo  te  carmine  dictam 
abstulerint,  durent  Latiis  modo  saecula  fastis     V«MC<o*^g|^ 
Ihacique  lares  tantique  ^alatia  regni.  p«-^2(J--*^ 

inruerant  actae  pariter  nataeque  nurusque 


32  C.  VALERI  FLACCI 

totaque  iam  sparsis  exarserat  insula  monstris. 

illa  pias  armata  manus  ^fuge  protinus  urbem 

meque,  pater;  non  hostis/  ait  ^non  moenia  laeti  250 

Thraces  habent;  nostrum  hoc  facinus.  ne  quaere,  quis  auctor. 

iam  fuge,  iam  dubiae  donum  rape  mentis  et  ensem 

tu  potius,  miserere,  tene.'     tunc  excipit  artus  W     '  - 

^A        obnubitque  caput  tacitumque  ad  conscia  Bacchi 

templa  rapit,  prhuoque  manus  .a  hmine  tendens  255 

*exime  nos  sceleri,  pater,  et  miserere  piorum 
rursus'  ait.     tacita  pauidum  tunc  sede  locauit 
sub  pedibus  dextraque  dei;  latet  ille  receptus 
ueste  sacra;  uoces  tholus  et  trieterica  reddunt 
aera  sonum  fixaeque  fremunt  in  hmine  tigres.  260 

regina  ut  roseis  Auroram  surgere  bigis 
uidit  et  insomni  la^^tas  turbine  tandem  ^^^ 

conticuisse  domos,  stabilem  quando  optima  facta 
dant  animum  maiorque  piis  audacia  coeptis, 
serta  patri  iuuenisque  comam  uestesque  Lyaei  265 

induit  et  medium  curru  locat  aeraque  circum 
tympanaque  et  plenas  tacita  formidine  cistas. 
«  ipsa  sinus  hederisque  hgat  famularibus  aftus 

xju^*^^^pam^hieaiaijue  quatit  uentosis  ictibus  hastam 

respiciens,  teneat  uirides  elatus  habenas  .     ^  270 

ut  pater,  in  niuea  tumeant  ut  cornua  mitra       v>^' 
et  sacer  ut  Bacchum  referat  scy^hiis.     inpuht  acri 
tum  uahdas  stridore  fores  rapiturque  per  urbem 
talia  uoce  canens:  ^hnque  o  mihi  caede  madentem, 
Bacche,  domum;  sine  foedatum  te  funere  pontus  275 

expiet  et  referam  lotos  in  templa  dracones.'      u/6«^^-t'A 
sic  medios  egressa  metus;  facit  ipse  uerendam 
nam  deus  et  flatu  non  inscia  ghscit  anhelo. 
iamque  senem  tacitis  saeua  procul  urbe  remotum 
occulerat  siluis,  ipsam  sed  conscius  ausi  280 

nocte  dieque  pauor  fraudataque  turbat  Erinys. 
non  similes  iam  ferre  choros  (semel  orgia  fahunt) 
audet,  non  patrios  furtis  accedere  sahus, 


ARGONAUTICON  LIBER  11.  33 

et  fuga  diuersas  misero  quaerenda  per  artes. 

uisa  ratis  saeuae  defecta  laboribus  undae^  .       285 

quam  Thetidi  longinqua  dies  Glaucoque  reposlam  b>>^<pv^^ 

solibus  et  canis  urebat  luna  pruinis. 

huc  genitorem  ahae  per  opaca  silentia  noctis 

praecipitem  sihiis  rapit  et  sic  maesta  profatur: 

^quam,  genitor,  patriam^  quanta  modo  hnquis  inanis      29^0 

pube  domos!  pro  dira  lues,  pro  noctis  acerbae      r^{^^^^'^ 

exitium!  tahn  possum  te  credere  puppi^ 

care  parens?  possum  tantis  retinere  periclis? 

sohiimus  heu  serum  furti  scehis!  adnue  uotis^ 

diua,  soporiferas  quae  nunc  trahis  aequore  bigas.         295 

non  populos,  non  dite  sohuii,  non  uha  parenti 

regna  peto;  patria  hceat  decedere  terra.        (M^^^i-'^ 

quando  ego  seruato  mediam  genitore  per  url)em 

laeta  ferar?  qiiando  hic  lacrimas  planctusque  uidebo?' 

dixerat.     iUe  procul  trunca  fugit  anxius  alno,  300 

Taurorumque  locos  dehibraque  saeua  Dianae  U<^v*— 

aduenit.     hic  iUum  tristi^  dea,  praeficis  arae    (>^'^'  ° 

ense  dato;  mora  nec  terris  tibi  longa  cruentis. 

iam  nemus  Egeriae,  iam  te  ciet  ahus  ab  Alba 

luppiter  et  soU  non  mitis  Aricia  regi.  305 

Arcem  nata  petit,  quo  iam  manus  horrida  matrum 
congruerat.     rauco  fremitu  sedere  parentum 
natorumque  locis  uacuaeque  in  moenibus  urbis 
iura  nouant;  donant  soUo  sceptrisque  paternis 
ut  meritam  redeuntque  piae  sua  praemia  menti.  ^^       310 

Ecce  procul  uaUdis  Lemnon  tendentia  remis 
arma  notant;  rapitur  subito  regina  tumuUu 
conciiiumque  uocat.     non  iUis  obuia  tela 
ferre  nec  infestos  derat  furor  inprobus  ignes,     r\-^-^«^  ^^ 
ni  Veneris  saeuas  fregisset  Mulciber  iras.  315 

cta  Polj^o    '  <ijj 

Proteaque  ambigimm  Phariis  feSI^ijyitJd)  antris 

huc  ^fr^xisse  s«imi  iunctis  super  aequora  phocis); 

haec  imis  se  condit  aquis  cunctataque  pauhun  320 

Val.  Flaccus.  3 


tunc  etiam  uates  Phoebo  dUecta  Pol\^o    -  <uJwf 

(non  patriam,  non  certa  genu  ""  ^~*" 


34  C.  VALERI  FLACCI 

surdt  iit  auditas  referens,  in  gurdte  uoces. 
portum  qemus    ait,    Iroco  acxt€ra,  credite,  puppis 
aduenit  et  melior  Lemno  deus  aequore  flexit 
huc  Minyasj  Venus  ipsa  uolens  dat  corpora  iungi, 
dum  uires  utero  maternaque  sufficit  aetas.'  325 

dicta  placent  portatque  preces  ad  litora  Grais 
Iphinoe;  nec  turba  nocens  scelerisque  recentis 
signa  mouent,  tollitque  loci  Cytherea  timorem. 


325» 

J 


protinus  ingentem  procerum  sub  nomine  taurum 

deicit,  insuetis  ct  iam  pia  munera  templis  330 

reddit  et  hac  prima  Veneris  calet  ara  iuuenca. 

Ventum  erat  ad  rupem,  cuius  pendentia  nigris 
fumant  saxa  iugis  coquiturque  uaporibus  aer. 
substitit  Aesonides,  adque  hic  regina  precari 
hortatur  causasque  docens  ^haec  antra  uidetis  335 

Vulcanique%aitjecce  domos:  date  uina  precesque. 
forsitan  ob  '^ciiiiS'  taceat  iam  fuhnen  in  antro; 
nox  dabit  ipsa  fidem:  clausae  tum  murmura  flammae, 
hospes,  et  incussae  sonitum  mirabere  massae.' 
moenia  tum  uiresque  loci  ueteresque  parentum  340 

iactat  opes.     mediis  famulae  conuiuia  tectis 
expfidiunt;  Tyrio  uibrat  torus  igneus  ostro.  ^j.^<im~ 

stat  maerens  atauos  reges  regesque  maritos 
Thraessa  manus,  quaecumque  faces  timuisse  iugales 
credita  nec  dominae  sanctiim  tetigisse  cubile.  345 

iam  medium  Aesonides,  iam  se  regina  locauit, 
post  aUi  proceres;  sacris  dum  uincitur  extis 
prima  fames,  circum  pateris  it  Bacchus  et  omnis 
aula  silet;  dapibus  coeptis  mox  tempora  falhmt 
noctis  et  in  seras  durant  sermonibus  umbras.  350 

praecipueque  ducis  casus  mirata  requirit 
Hypsipyle,  quo  fata  trahant^  quae  regis  agat  uis, 
aut  unde  Haemoniae  molem  ratis:  unius  haeret 
adloquio  et  blandos  paulatim  colHgit  ignes 
iam  non  dura  toris  Veneri  nec  iniqua  reuersae.  355 


ARGONAUTICON  LIBER  II.  35 

et  deiis  ipse  moras  spatiumque  indulget  amori. 

Pliada  lege  poli  nimboso  mouerat  astro 

luppiter  aeternum  uoluens  opus,  et  simul  undis 

cuncta  ruunt  unoque  dei  Pangaea  sub  ictu 

Gargaraque  et  Moesi  steterunt  formidine  luci.  360 

saeuior  haut  alio  mortales  tempore  mentes 

terror  agit;  tunc  urget  enim,  tunc  flagitat  iras 

in  populos  Astraea  louem  terrisque  relictis 

inuocat  adsiduo  Saturnia  sidera  questu. 

insequitur  niger  et  magnis  cum  fratribus  Eurus  365 

intonat  Aegaeo  tenditque  ad  litora  pontus; 

et  lunam  quarto  densam  uidet  imbribus  ortu 

Thespiades.     longus  cofeptis  et  fluctibus  arcet 

dum  metus,  usque  nouos  diuae  melioris  ad  ignis 

urbe  sedent  laeti  Minyae  uiduisque  uacantes  370 

indulgent  thalamis;  jiimbosque  educere  luxu 

nec  iam  uelle  uias,  zephyrosque  audire  uocantes        ^^^ 

dissimulant,  donec  resides  Tirynthius  heros       ^--^^^ 

non  tuht,  ipse  rati  inuigilans  adque  integer  urbis. 


inuidisse  deos  tantum  maris  aequor  adortis  375 

desertasque  domos  fraudataque  tempore  segni 
uota  patrum.     quid  et  ipse  uiris  cunctantibus  adsit? 
*o  miseri  quicumque  tuis  accessimiis^actis!  ■Uii^^'^'^ 

Phasin  et  Aeeten  Scylhicique  pericula  ponti 
redde'  ait  'Aesonide:  me  tecum  solus  in  aequor  380 

rerum  traxit  amor,  dum  spes  mihi  sistere  montes 
Cyaneos  uigilemque  alium  spoliare  draconem. 
si  sedet  Aegaei  scopulos  habitare  profundi, 
hoc  mecum  Telamon  peraget  meus.'     haec  ubi  dicta, 
haud  secus  Aesonides  monitis  accensus  amaris,  385 

quam  belhtAr  egjuiis^  longa  quem  frigida  pace 
pti^^ufii  ulitTnpems  in  flexus  piger  angJLjjir  orbis, 
frena  tamen  dominumque  ueht,  si  Martius  aures 
clamor  et  ojjliti  rursus  fragor  impleat  aeris. 
tunc  Argum  Tiphynque  uocat  pelagoque  parari  390 

3* 


36  C.  VALERT  FLACCI 

pi^aecipitat;  petit  ingenti  clamore  magister 
arma  uiros  pariter  sparsosque  in  litore  remos. 

Exoritur  nouus  urbe  dolor  planctusque  per  omnes 
est  facies  antiqua  domos.     sibi  moenia  linqui 
en  iterum,  et  quando  natorum  tempora,  gentem  395 

qui  recolant,  qui  sceptra  gerant?  nunc  triste  nefandae 
noctis  opus,  uidui  nunc  illa  silentia  tecti 
saeua  magis,  thalamos  excussaque  uincla  quod  ausae 
induere  atque  iterum  tales  admittere  curas. 
ipsa  quoque  Hypsipyle  subitos  per  litora  cursus  400 

ut  uidit  totaque  uiros  decedere  Lemno, 
ingemit  et  tali  conpellat  lasona  questuri 
*iamne  placet  primo  deducere  uela  sereno, 
carius  o  mihi  patre  caput?  modo  saeua  quierunt 
aequora.     sic  portus  fugeret  ratis,  aspera  si  te  405 

PUas  in  aduersae  tenuisset  litore  Thraces. 
ergo  moras  caelo  cursumque  tenentibus  undis 
debuimus?'  dixit  lacrimans,  haesiu^aque  caro 
dona  duci  promit  chlamydem  textosque  labores. 
iUic  seruati  genitoris  conscia  sacra  410 

pressit  acu  currusque  pios:  stant  saeua  pauentum 
agmina  dantque  locum;  uiridis  circum  horrida  late 
silua  tremit;  mediis  refugit  pater  anxius  iumUs.  tj.   :   ^< 
^%antoL.^  frondosae  iifaciiis  expresserat  Idae 
inlustremque  fugam  pueri;  mox  aethere  laetus  415 

adstabat  mensis,  quin  et  louis  armiger  ipse 
accipit  a  Phrygio  iam  pocula  blanda  ministro. 
tunc  ensem  notumque  ferens  insigne  Thoantis 
'accipe'  ait^  ^belUs  mediaeque  ut  puiuere  pugnae 
sim  comes,  Aetnaei  genitor  quae  flammea  gessit  420 

dona  dei^  nunc  digna  tuis  adiungier  armis. 
i,  memor  i  terrae,  quae  uos  amplexa  quieto 
prima  sinu;  refer  et  domitis  a  Colchidos  oris 
uela  per  hunc  utero  quem  Unquis  lasona  nostro.' 
sic  ait  Haemonu  labens  in  coUa  mariti,  425 

nec  minus  Orphea  tristis  ceruice  tuaque, 
Aeacide^  et  gemino  coniunx  a  Castore  pendet. 


ARGONAUTICON  LIBER  II.  37 

Has  inter  lacrimas  legitur  piger  iincus  harenis:    /% 
iam  remi  rapuere  ratem,  iam  flaniina  portant;      ^l^      ,  % 
spumea  subse^uitiu-  fuj^ienti^  semita  cFaui.  LMj>^^bo 

tunc  tenuis  Lemnos  trattsitque  Electria  tellus 
Threiciis  arcana  sacris;  hic  numinis  ingens 
horror  et  incautis  decreta  piacula  linguis.  ..j^-»^ 

hanc  demissa  loui  non  umquam  laedeTe  fluctu 
audet  hiemps:  sponte  ipse  deus  tunc  asperat  undas,     435 
cum  uetat  infidos  sua  litora  tangere  nautas. 
obuius  at  Minyas  terris  adytisque  sacerdos  /-o^-c^  ^ 

excipit  hospitibus  reserans  secreta  Thyotes.  dMcMv^ 

hactenus  in  populos  uati,  Samothraca,  diemque    ^*^^  g    ' 
missa  tWA;  sacrisque  metum  seruemus  opertis.  440 

illi  sole  nouo  laeti  plenique  deorum 
considunt  transtris,  iam  quas  praeuiderat  urbes 
nauita  condebat,  proraeque  accesserat  Imbros, 
et  sol  aetherias  medius  conscenderat  arces. 
Thessala  Dardaniis  tunc  primum  puppis  harenis  445 

adpuUt  et  fatis  Sigeo  litore  sedit. 

desUiunt:  pars  hinc  leuibus  candentia  ueHs         ,     /      ^jsjlX^ 
castra  locat;  trito  pars  frangit  a^orea  saxo    *'^^4}-'^'''^p  "^ 
farra;  citum  strictis  alius  de  caiitibus  ignem  y^^^ 

obtendit  foliis  et  sulphure  pascit  amico.  450 

Alcides  Telamonque  comes  dum  Utora  blando 
anfractu  sinuosa ,  legunt,  uox  attigit  aures  -^ 

flebili^,  ttb.  ooopulio  cum  fracta  remurjnurat  unda. 
adtoniti  pressere  gradum  tlufcumqiie  secuntur 
uocis  iter;  iam  certa  sonat,  desertaque  durae  455 

uirgo  neci  quem  non  hominum  superumque  uocabat? 
acrius  hoc  iijstare  uiri  succurrere  certi; 
qualiter,  impleuit  gemitu  cum  taurus  acerbo 
auia,  frangentem  morsu  super  alta  leonem 
terga  ferens,  coit  e  sparso  concita  mapali  460 

agrestum  manus  et  caeco  clamore  coloni. 
constitit  Alcides,  uisuque  enisus  in  alta       \^\\m^  ^ 
rupe  truces  manicas  defectaque  uirginis  ora      .*x^- 
cernit  et  ad  primos  umentia  lumina  fluttirg'^     ^ 


38  C.  VALERI  FLACCI 

exanimum  iieluti  multa  tandem  arte  coactum  465 

maeret  ebur,  Pariusue  notas  et  nomina  sumpsit 

cum  lapis  aut  liquidi  referunt  miranda  colores. 

ductor  ait:  ^quod,  uirgo^  tibi  nomenque  genusque, 

quae  sors  ista,  doce.     tendunt  cur  uincula  palmas?' 

illa  tremens  tristique  oculos  deiecta  pudore  470 

^non  ego  digna  malis'  inquit;  ^suprema  parentum 

dona  uides,  ostro  scopulos  auroque  frequentes.  ^^  «^^ 

nos  Ili  felix  quondam  genus,  inuida  donec 

Laomedonteos  fugeret  Fortuna  penates. 

principio  morbi  caeloque  exacta  sereno  475 

tenigeries,  arsere  rogis  certantibus  agri. 

tum  ^ubitus  fragor  et  fluctus  Idaea  mouentes 

cum  stabulis  nemora.     ecce  repens  consurgere  ponto 

belua,  monstrum  ingens;  hanc  tu  nec  molibus  ullis 

nec  nostro  metire  mari.     primaeua  furenti  480 

huic  manus  amplexus  inter  planctusque  parentum 

deditur.    hoc  sortes^  hoc  corniger  imperat  Hammon^ 

uirgineam  damnare  animam  sortitaque  Lethen 

corpora;  crudehs  scopuhs  me  destinat  urna.  V.  •  - 

uerum  o  iam  redeunt  Phrygibus  si  numina  tuque         485 

ille  ades  auguriis  promisse  et  sorte  deorum, 

iam  cui  candentes  uotiuo  in  gramine  pascit 

cornipedes  genitor,  nostrae  stata  dona  salutis^ 

adnue  meque,  precor,  defectaque  Pergama  monstris 

eripe,  namque  potes.    neque  enim  tam  lata  uidebam     490 

pectora,  Neptunus  muros  cum  iungeret  astris, 

nec  tales  umeros  pharetramque  gerebat  Apolio.' 

auxerat  haec  locus  et  facies  maestissima  uasti 

litoris  et  tumuU  caehunque,  quod  incubat  urbi, 

quale  laborantis  Nemees  iter  aut  Erymanthi  495 

uidit  et  infectae  miseratus  flumina  Lernae. 

Dat  procul  interea  signum  Neptunus  et  una 
monstriferi  mugire  sinus  Sigeaque  pestis 
adglomerare  fretum,  cuius  stellantia  glauca 
lumina  nube  tremunt,  adque  ordine  curua  trisulco       500 
fulmineus  quatit  ora  fragor^  pelagoque  remensQ_  ^  «uc 


\  v--^ 


ARGONAUTICON  LIBER  II.  39 

caiida  redit,  passosque  siniis  rapit  ardua  ceruix. 

illam  incumbentem  per  mille  uolumina  pontus 

prosequitur  lateri  adsultans,  trepidisque  ruentem 

litoribus  sua  cogit  hiemps.    non  fluctibus  aequis  505 

nubiferi  uenit  unda  Noti^  non  Africus  alto 

tantus  ouat  patriisque  manus  cum  plenus  habenis 

Orion  bipedum  flatu  mare  tollit  equoriim. 

€cce  ducem  placitae  furiis  crudescere  pugnae 

surgentemque  toris  stupet  immanemque  paratu  510 

Aeacides  pulsentque  graues  ut  terga  pharetrae. 

ille  patrem  pelagique  deos  suaque  arma  precatus 

insiluit  scopulo^  motumque  e  sedibus  aequor 

horruit  et  celsi   spatiosa  uolumina  monstri. 

qualis  ubi  a  gehdi  Boreas  conuallibus  Hebri  515 

toUitur  et  uolucres  Ri^aea  per  ardua  nubes 

praecipitat  (piceo  n^k-tiim^  tenet  omnia  caelo): 

illa  simul  molem  horrificam  scopulosaque  terga 
.  propouet  ingentique  unld&i^subit;  intremere  iu^  ^~^' 
"i^iniidique  iisu£^  pronae  atque  resurgere  pi4pBs.^v^  ^    520 

occupat  Alcides  arcum  totaque  pharetrae 

nube  premit.     non  illa  magis  quam  sede  mouetur 

magnus  Eryx,  deferre  uelint  quem  uallibus  imbres. 

iam  breuis  et  telo  uolucri  non  utilis  aer. 

tum  uero  fremitus  uanique  insania  coepti  525 

€t  tacitus  pudor  et  rursus  pallescere  uirgo: 

proicit  arma  manu,  scopulos  uicinaque  saxRQ^'  „ 

respicit,  et  quantum  uentis  adiuta  uetustas         ^-^-f    ' 

inpulerat  pontiu€  fragor,  tantum  abscidit  imi 

concutiens  a  sede  maris.    iamque  agmine  toto  530 

pistris  adest  miseraeque  inhiat  iam  proxima  praedae.   s^i^'^-^^ 

stat  mediis  elatus  aquis  recipitque  ruentem 

Alcides  saxoque  prior  surgentia  colla 

obruit;  hinc  uaUdos  nodosi  roboris  ictus  ^  q 

congeminat.    fluctus  defertur  belua  in  imos       i>»^---*^    535 

iam  totis  resoluta  uadis;  Idaeaque  mater 

et  chorus  et  summis  ulularunt  coUibus  Amnes. 

protinus  e  scopuiis  et  opaca  ualle  resurgunt 


540 

4 


40  C.  VALERI  FLACCI 

pastores  magnisque  petunt  clamoribus  urbem. 

nuntius  hinc  socios  Telamon  uocat,  ac  simul  ipsi         540 

horrescunt  subitoque  uident  in  sanguine  puppem. 

nec  minus  in  scopulos  crudique  cacumina  saxi 

emicat  Alcides  uinclisque  tenentibus  aufert 

uirgineas  de  rupe  manus  aptatque  superbis 

arma  umeris;  regem  inde  petens  superabat  ouante       546 

Htora  tuta  gradu,  qualis  per  pascua  uictor 

ingreditur,  tum  colla  tumens,  tum  celsior  armis 

taurus,  ubi  adsueti  pecoris  stabula  alta  reuisit 

et  patrium  nemus  et  bello  quos  ultus  amores. 

Obuia  cui  contra  longis  emersa  tenebris  550 

turba  Phrygum  paruumque  trahens  cum  coniuge  natum 
Laomedon;  iam  maestus  equos,  iam  debita  posci 
dona  gemit.   pars  aerii  fastigia  muri 
cingit  et  ignotis  iuuenem  mirantur  in  armis.  ^^a/^"^'  \ 
ilhim  torua  tuens  adque  acri  lubricus  astu    ^'^^v^O  555 
rex  subit  et  patrio  fatur  male  laetus  amore: 
^maxime  Graiugenum,  quem  non  Sigea  petentem 
Utora  nec  nostrae  miserantem  funera  Troiae 
adpuht  his  fors  ipsa  locis,  si  uera  parentem 
fama  louem  summique  tibi  genus  esse  Tonantis,  560 

noster  ades  iunctisque  uenis;  sator  unus  et  idem 
stirpis  honos,  quamquam  longis  disiungimur  oris. 
quot  mihi  post  lacrimas,  post  quanta  piacula  patrum 
serus  ades!  quam  parua  tuis  iam  gloria  factis! 
uerum  age  nunc  socios  fraternis  moenibus  infer;  565 

crastina  lux  biiuges  stabuhs  ostendet  apertis.' 
dixerat  haec;  tacitosque  dolos  dirumque  uolutat 
corde  nefas,  clausum  ut  thalamis  somnoque  grauatum 
immolet  et  rapta  ludat  responsa  pharetra: 
namque  bis  Herculeis  deberi  Pergama  telis  570 

audierat.  Priami  sed  quis  iam  auertere  regnis 
fata  queat?  manet  immotis  nox  Dorica  histris 
et  genus  Aeneadum  et  Troiae  mchoris  honores. 
'nos'  ait  *ad  Scythici'  Tirynthius  ^ostia  ponti     ^    -  ^-^ 
raptat  iter;  mox  huc  uestras  reuehemur  ad  oras  575 


I 


ARGONAUTICON  LIBER  11.  41 

donaqiie  dicta  feram/     tum  uero  plura  uocatis 

adnuit  ille  deis.  promissa  infida  tyranni 

iam  Phryges  et  miserae  flebant  discrimina  Troiae. 

Panditur  hinc  totis  in  noctem  carbasus  alis, 
htoraque  et  ueteris  tumulus  praelabitur  lU  580 

Dardaniusque  pater;  uigili  simul  omnia  hido 
festa  uident;  hinc  unda  sacris  hinc  ignibus  Ide 
uibrat  et  horrisonae  respondent  Gargara  buxo. 
inde  ubi  iam  medii  tenuere  silentia  ponti 
stridentesque  iuuant  aurae,  Phrixea  subibant  585 

aequora  et  angustas  quondam  sine  nomine  fauces. 
ecce  autem  prima  uohicrem  sub  hice  dehiscens 
terruit  unda  ratem,  uittataque  constitit  Helle, 
iam  Panopes  Thetidisque  soror,  iamque  aurea  laeua 
sceptra  tenens.  tum  sternit  aquas  proceresque  ducemque  590 
aspicit  et  placidis  conpehat  lasona  dictis. 
'te  quoque  ab  Haemoniis  ignota  per  aequora  terris 
regna  infesta  domu  fatisque  similhma  nostris 
fata  ferunt;  iteruni  AeoUos  Fortuna  penates 
spargit  et  infehx  Scythicum  gens  quaeritis  amnem.       595 
uasta  super  telhis,  longum  (ne  defice  coeptis) 
aequor,  et  ipse  procul^  uerum  dabit  ostra  Phasis. 
hic  nemus  arcanum  geminaeque  uirentibus  arae 
stant  tumulis;  hic  prima  pia  soUemnia  Phrixo 
feilfi  manu  cinerique,  precor,  mea  reddite  dicta:,-        600 
non  ego  per  Stygiae  quod  rere  sUentia  ripae, 
frater,  agor;  frustra  uacui  scrutaris  Auerni, 
care,  uias.  neque  enim  scopuhs  me  et  fluctibus  actam 
frangit  hiemps;  celeri  extemplo  subiere  ruentem   -•     '     ( 
Cymothoe  Glaucusque  manu;  pater  ipse  profundi  605 

has  etiam  sedes,  haec  numine  tradidit  aequo 
regna  nec  Inois  noster  sinus  inuidet  undis.' 
dixerat,  et  maestos  tranquUIa  sub  aequora  uultus 
cum  gemitu  tulit,  ut  patrii  rediere  dolores.  , 

tum  pelago  uina  inuergens  dux  talibus  infit:_      f^^  ^O 
^mdarum  decus  et  gentis,  Cretheia  uirgo, 
'  pande  uiam  cursuque  tuos  age,  diua,  secundo.' 


42  ^  C.  VALERI  FLACCI 

Inmittitque  ratem  mediasque  interuolat  urbes 
qua  breuibiis  furit  aestus  aquis  Asiamque  prementem 
^v>*^effugit  abruptis  Europa  inmanior  oris.  615 

»c^'        has  etiam  terras  consertaq.ue  gentibus  arua 
sic  pelago  pulsante,  reor,  Neptunia  quondam 
cuspis  et  aduersi  longus  labor  abscidit  aeui^ 
iit  Siculum  Libycumque  latus,  stupuitque  fragore 
-Tauj^us  et  occiduis  regnator  montibus  Atlans.  620 

iam  iuga  Percotes,  Pariumque  infame  fragosis 
exuperant  Pityamque  uadis,  transmissaque  puppi 
Lampsacus,  Ogygii  quam  nec  trieterica  Bacchi 
sacra  neque  arcanis  Phrygius  furor  inuehit  antris, 
sed  suus  in  Venerem  raptat  deus.  ilhus  aras  625 

urbe  super  celsique  uident  gestamina  templi. 
rarior  hinc  tellus  adque  ingens   undique  caelum 
rursus  et  incipiens  alium  prospectus  in  orbem. 
terra  sinu  medio  Pontum  iacet  inter  et  Hellen 
ceu  fundo  prolata  maris;  namque  inproba  caecis  630 

intulit  arua  uadis  longoque  per  aequora  dorso       .  m  \ 
U      htus  agit:  tenet  hinc  ueterem  confinibus  oris    '^   w^'^ 

*'^'  pars  Phrygiam,  pars  disixeti  iuga  pinea  montis. 

nec  procul  ad  tenuis  surgit  confinia  ponti 
urbs  placidis  demissa  iugis;  rex  diuitis  agri  635 

Cyzicus.     Haemoniae  qui  tum  noua  signa  carinae 
ut  uidet^  ipse  ultro  primas  procurrit  ad  undas 
miraturque  uiros  dextramque  amplexus  et  haerens 
incipit  *o  terris  nunc  primum  cognita  nostris         ^ 
Aemathiae  manus  et  fama  mihi  maior  imago..  .    '  640 

non  tamen  haec  adeo  semota  neque  abtttta  tellus 
ri5&jLla.^a  iam  populis  inperuia  lucis  eoae, 
cum  tales  intrasse  duces^  tot  robora  cerno. 
nam  licet  hinc  saeuas  tellus  alat  horrida  gentes 
meque  fremens  tumido  circumfluat  ore  Propontis,         645 
uestra  fides  ritusque  pares  et  mitia  cultu 
his  etiam  mihi  corda  locis;  procul  eff^era  uirtus 
Bebrycis  et  Scythici  procul  inclementia  sacri.' 
sic  memorat  laetosque  rapit,  simul  hospita  pandi 


ARGONAUTICON  LIBER  II.  43 

tecta  iiibet  templisque  sacros  largitur  honores.  650 

stant  gemmis  auroque  tori  mensaeque  paratu 

regifico  centumque  pares  primaeua  ministri 

corpora;  pars  epulas  manibus,  pars  aurea  gestant 

pocula  bellorum  casus  expressa  recentum.  jL,  ^ 

adque  ea  prima  duci  porgens  carchesia  Graio  ' '  -  ^5 

Cyzicus  'hic  portus'  inquit  ^mihi  territat  hostis, 

has  acies  sub  nocte  refert,  haec  uersa  Pelasgum 

terga  uides^  meus  hic  ratibus  qui  pascitur  ignis.' 

subicit  Aesonides  ^utinam  nunc  aura  Pelasgos 

adferat  et  soUtis  temptet  concurrere  furtis  660 

cunctaque  se  ratibus  fundat  manus:  arma  uidebis 

hospita  nec  post  hanc  ultra  tibi  proeUa  noctem.' 

sic  ait  hasque  inter  uariis  nox  plurima  dictis 

rapta  uices  nec  non  simiU  lux  postera  tractu- 


C.  VALERI  FLACCI 
AEGONAUTICON 

LIBER  TERTIUS. 


Tertia  iam  gelidas  Tithonia  soluerat  umbras 
^y^      exueratque  polum;  Tiphyn  placida  alta  uocabant. 
it  tectis  Argoa  manus,  simul  urbe  profusi 
Aenidae  caris  socium  digressibus  haerent. 
dant  Cererem  lectumque  pecus  nec  palmite  Bacchum      5 
Bithyno  Phrygioue  satum,  sed  quem  sua  noto 
colle  per  angustae  Lesbos  freta  suggerit  Helles. 
ipse  agit  Aesonidae  iunctos  ad  litora  gressus 
Cyzicus  abscessu  lacrimans  oneratque  superbis 
muneribus,  primas  coniunx  Percosia  uestes  10 

jquas  dederat  picto  et  Clite  uariauerat  auro. 
Pl^^^flj^  tum  galeam  et  patriae  telum  insuperabile  dextrae 
f&r^,,     addidit:  ipse  ducis  phaleras  et  Thessala  contra 
frena  capit  manibusque  datis  iunxere  penates. 

Tu  mihi  nunc  causas  infandaque  proelia,  Clio,  15 

pande  uirum;  tibi  enim  superum  data,  uirgo,  facultas 
nosse  animos  rerumque  uias.    cur  talia  passus 
arma,  quid  hospitiis  iunctas  concurrere  dextras 
luppiter?  unde  tubae  nocturnaque  mouit  Erinys? 

Dindyma  sanguineis  famulum  bacchata  lacertis  20 

dum  uolucri  quatit  asper  equo  siluasque  fatigat 
Cyzicus,  ingenti  praedae  deceptus  amore 
aclsuetum  Phrygias  dominam  uectare  per  urbes 
oppressit  iaculo  redeuntem  ad  frena  leonem. 


ARGONAUTICON  LIBER  III.  45 

et  tiinc  ille  iiibas  captiuaque  postibus  ora  25 

inposuit,  spolium  infelix  diuaeque  pudendum. 

quae  postquam  Haemoniam  tantae  non  inmemor  irae 

aerisono  de  monte  ratem  praefixaque  regum  ,^     ^  / 

scuta  uidet,  noua  monstra  uiro,  noua  funera  uoluit,      ^-^^^-^ 

Ht  socias  in  nocte  manus  utque  impia  bella  30 

consfirat  et  saeuis  erroribus  inplicet  urbem.        -^^^  w*.Mi.#„ 

nox  erat  et  leni  canebant  aequora  sulco, 

et  iam  prima  leues  spargebant  sidera  somnos. 

aura  uehit;  religant  tonsas  ueloque  Procnesson  ' 

et  te  iam  medio  flauentem,  Rhundace,  ponto  35 

spumosumque  le^unt  fracta  Scylaceon  ab  unda.     i.,^.^ 

ipse  diem  longe  solisque  cubiUa  Tiphys 

consulit^  ipse  ratem  uento  stelHsque  ministrat. 

at  qui  illum  non  ante  sopor  Iiictamine  tanto         Kj>-^^^ 

lenit  agens  diuum  imperiis;  cadit  inscia  clauo     -^^m    40 

dextera  demittitque  oculos,  solataque  puppis 

turbine  flectit  iter  portuque  refertur  amico. 

Ut  notis  adlapsa  uadis,  dant  aethere  longo 
signa  tubae,  uox  et  mediis  emissa  tenebris 

^hostis  habet  portus,  soliti  rediere  Pelasgi.'  ^^  V  j   \  Li 

rupta  quies;  deus  ancipitem  lymphauerat  urbem,    i     'k-i4\^^*^ 
Mygdoniae  Pan  iussa  ferens  saeuissima  matris, 
Pan  nemorum  beJlique  potens,  quem  lucis  ad  horas 
antra  tenent;^itat  ad  medias  per  deuia  noctes. 
saetigerum  latus  et  toruae  coma  sibila  frontis.  50 

uox  omnes  super  una  tubas,  qua  conus  et  enses,      X^^y^X^ 
qua  trepidis  auriga  rotis  nocturnaque  muris  c>a-A^»ijtM 

claustra  cadunt;  talesque  metus  non  Marjia  cassis    Vv*iu^-^ 
Eumenidumque  comae,  non  tristis  ab  a2|ule^  Gorgo 
sparserit  aut  ts&lfls  aciem  raptauerit  umbris.  55 

ludus  et  illa  deo,  pauidum  praesepibus  aufert 
cum  pecus  et  profugi  sternunt  dumeta  iuuenci. 

Ilicet  ad  regem  clamor  ruit.     exilit  altis 
somnia  dira  toris  simulacraque  pallida  linquens 
Cyzicus.     ecce  super  foribus  Beflona  reclusis  60 

nuda  latus  passuqiie  mouens  orichalca  sonoro        ,,    . 


&t/(>\ 


^yr.^JUAJ 


46  C.  VALERI  FLACCI 

adstitit  et  triplici  piilsans  fastigia  crista 
hinc  ciet  aere  uirum.     sequitur  per  moenia  demens 
ille  deam  et  fatis  extrema  in  proelia  tendit; 
qualis  in  Alciden  et  Thesea  Rhoetus  iniqui  65 

nube  meri  geminam  Pholoen  maioraque  cernens 
atftra  ruit,  qualisue  redit  uenatibus  actis 
lustra  pater  Triuiamque  canens  umeroque  Learchum 
V       aduehit,  at  miserae  declinant  lumina  Thebae. 
v?>^        iamque  adeo  nec  porta  ducem  nec  pone  moratur  70 

^ifP*    excubias  sortita  manus,  quae  prima  furenti 

aduolat;  hinc  ahi  subeunt,  ut  proxima  quaeque 
intremuit  domus  et  motus  accepit  inanes. 
At  Minyas  anceps  fixit  pauor;  aegra  uirorum 
v^*^      corda  I^nt,  nec  quae  regio  aut  discrimina  cernunt,     76 
cur  galeae  clipeique  micent,  num  peruigil  armis 

donec  et  hasta  uolans  inmani  turbine  transtris 
insonuit  monuitque  ratem  rapere  obuia  caeca 
arma  manu.     princeps  galeam  constringit  lason  80 

uociferans  ^primam  hanc  nati,  pater,  accipe  pugnam 
uosque,  uiri,  optatos  huc  a^ore  credite  Colchos.' 

^^  Bistonas  in  medios  (^i  Martius  exilit  astris 

currus,  ubi  ingentes  animae  clamorque  tubaeque 
sanguineum  iuuere  deum,  non  segnius  ille  85 

occupat  arua  furens;  sequitur  uis  omnis  Achiuum. 
adglomerant  latera^  et  densis  thoracibus  horrens 
stat  manus,  aegisono  quam  nec  fera  pectore  uirgo 
dispulerit  nec  dextra  louis  Terrorque  Pauorque, 
Martis  equi.     sic  contextis  umbonibus  urgent,  90 

caeruleo  ueluti  cum  luppiter  agmine  nubem 
constituit;  certant  zephyri  frustraque  rigentem 
pulsat  utrimque  notus;  pendent  mortaUa  longo 
corda  metu,  quibus  illa  fretis,  quibus  incidat  aruis. 

Hinc  manus  infelix  clamore  inpellere  magno  95 

saxa  facesque  atras  et  tortae  pondera  fundae;    :^xiv^\ 
fert  sonitus  inmota  phalanx  irasque  retentapt,  '^\^^  W 

(wt^^       CiiJQgenes  dum  prima  fluat.     stellantia  Mopsus 


ARGONAUTICON  LIBER  ni.  47 

tegmina  et  ingentem  Corythi  notat  Eurytus  umbram. 
restitit  ille  gradu  seseque  a  lumine  ferri  im 

sustinuit  praeceps,  subitum  ceu  pastor  ad  amnem      "^ 
spumantem  nimbis  fluctuque  arbusta  ruentem. 
et  Tydeus  ^en  intentis  quem  uiribus'  inquit 
^opperiar  manibusque  dari  quem  comminus  optem;    u.^^  U'^ 
quo  steteris  moriere  loco.'     subit  ilia  cuspis  \^oi^^lOE^o  m.v\«L 

Olenii;  dedit  ille  sonum  conpressaque  mandens 
aequora  purpuream  singultibus  expulit  hastam. 
ac  uelut  in  medio  rupes  latet  horrida  ponto, 
quam  super  ignari  numquam  rexere  magistri 
praecipites  inpiuie  rates,  sic  agmine  caeco  -^''4=^  H^ 

incurrit  strictis  manus  ensibus.     occubat  Iron  J 

et  Cotys  et  Pyrno  melior  genitore  Bienor. 
At  magis  interea  diuerso  turbida  motu 
urbs  agitur.     Genyso  coniunx  amouerat  arma; 
ast  illi  subitus  uentis  uiuoque  reluxit  bllo^fil        n^ 

tfixxfi,  focus;  teUs  gaudes,  miserande,  repertis.  ^^yta^IKju>AMi 
linquit  et  undantes  mensas  infectaque  pernox       s^tA^t^j 
sacra  3Iedon;  chlamys  inbelli  circumuenit  ostro 
torta  manum  strictoque  uias  praefulgurat  ense. 
talis  in  arma  ruit,  nec  uina  dapesque  remota    .  Vr;.    120 
statque  loco  torus,  ittsdmnee  mangcremmi&ln. 
inde  uagi  nec  bellaf  modis  nec  casibus  isdem  y-  rj^|| 

conseruere  manu  et  longe  iacuere  perempti.    -J^'*^^'^-^ 
ecce  grauem  nodis  pinguique  bitumine  quassans 
lampada  turbata  Phlegyas  decurrit  ab  urbe;  125 

ille  leues  de  more  manus  aciemque  Pelasgum 
per  noctem  remeasse  ratus  pulsumque  requirens     c«ryft<?  ^«^*-*^ 
saepe  sibi  uanoT^hamyrim  clamore  petebat 
arduus  et  late  fumanti  nube  coruscus; 
quantus  ubi  inmenso  prospexit  ab  aethere  Typhon        130 
igne  simul  uentisque  rubens,  quem  luppiter  alte 
crine  tenet;  trepidant  diro  sub  lumine  puppes. 
tollitur  hinc  tentoque  ruit  Tirynthius  arcu 
pectore  certa  regens  aduersae  spicula  flammae       i  Ac^ 
per  piceos  accensa  globos^  et  pectus  harundo  135 


48  C.  VALERI  FLACCI 

per  mediiim  contenta  fugit;  ruit  ille  comantem 
ore  facem  supra  maiorque  apparuit  ignis.  P  -'   ^ 

Ambrosium  Peleus,  ingentem  Ancaeus  Echeclum 
sternit  et  elatae  propius  succedere  dextrae 
Telecoonta  sinit  duplicataque  ora  securi  140 

dissecuit  ceruice  tenus.     simul  aspera  uictor 
cingula  sublustri  ufBrantia  detrahit  umbra. 
^has,  precor,  exuuias  et  opima  cadauere'  Nestor      <      - 
^  jl  ^linquite'  ait:  ^ferro  potius  mihi  dextera,  ferro 
;p»^^^^  -nauet  opus/  prensumque  manu  detruncat  Amastrum     145 

^''^  diuersasque  simul  socios  inuadere  turmas 

admonuit.     pergiint  rupta  testudine  fusi, 
qua  tenebrae  campique  ferunt.     grauis  inuenit  Ochum 
PhUas  et  trepido  Pollux  inj)ingitu!'  Hebro.       VrvJv.^ 
ipse  super  uultus  taboque  natantia  terga  150 

dux  campi  Martisque  potens  ut  caeca  profundo 
currit  hiemps^  Zelyn  et  Broten  Abarimque  relinquit 
semineces;  Glaucum  sequitur  Glaucumque  ruentem 
i)      occupat  et  iugulo  uidnus  mohtur  aperto.  -"^ 

ille  manu  contra  telum  tenet  ultima  frustra  155 

uerba  ciens^  fixamque  uidet  de„cxescere  cornum. 
hinc  Halyn,  hinc  rigido  transcurrens  demetit  ense 
Protin  et  insignem  cithara  cantuque  fluenti 
Dorcea,  qui  dulci  festis  adsistere  mensis 
pectine  Bistoniae  magnum  post  ausus  alumnum.  160 

nec  pharetram  aut  acres  ultra  Tirynthius  arcus 
exercet,  socia  sed  disicit  agmina  claua. 
.    ac  ueluti  magna  iuuenum  cum  densa  securi 

^^'"^^     silua  labat  cuneisque  gemit  graue  robur  adactis^ 

iamque  abies  piceaeque  ruunt:  sic  dura  sub  ictu  165 

ossa  uirum  malaeque  sonant  sparsusque  cerebro 

albet  ager.     leuis  ante  pedes  subsederat  Admon;  -^^M 

^^Lk       occupat  os  barbamque  uin  clauamque  superne  ^m 

l^J^Mintonai.     'occumbens  en  d^c^  ait  'Hercuhs  armis  ^M 

donum  ingens  semperque  tuis  memorabile  fatis.'  170 

horruit  ille  cadens  nomenque  agnouit  amicum 
primus  et  ignaris  dirum  scelus  attulit  umbris. 


j 


ARGONAUTICON  LIBER  III.  49 

nec  tibi  Thessalicos  tunc  profuit,  Ornyte,  reges 
hospitiis  aut  mente  moras  fouisse  benigna 
et  laribus  sacrasse  fwlSi;  procul  aduenit  Idmon  175 

oblatumque  ferit  galeam  cristasque  rubentes, 
heiTtua  dona,  gerens.     quem  te  qualemque  uidebit 
attonitus,  Crenaee,  parens!  en  frigidus  orbes 
purpureos  iam  somnus  obit,  iam  candor  et  anni 
deficiunt  uitaque  fugit  decus  omne  soluta:  180 

deseris  heu  nemus  et  Nympharum,  durus,  amores!  ^ 

at  diuersa  Sagen  turbantem  fallere  neruo 
tum  primum  puer  ausus  Hylas  (spes  maxima  bellis 
pulcher  Hylas,  si  fata  sinant,  si  prospera  luno)^ 
prostrauitque  uirum  celeri  per  pectora  telo.  185 

Accessere  (nefas)  tenebris  fallacibus  acti       '^^  kr^^>^>*-t 
Tyndaridae  in  sese:  Castor  prius  ibat  in  ictus 
nescius;  ast  illos  noua  kix  subitusque  diremit  '^"^ 

frontis  apex.     tum  Castor  Ityn,  qua  caerulus  ambit    .  . 
balteus  et  gemini  cammittunt  ora  dracones,       -^^«^^^90 
frater  Hagen  Thapsumque  securigerumque  Nealcen 
transigit  et  Canthi  pallentem  uulnere  Cydrum. 
torserat  hic  totis  conisus  uiribus  hastam 
uenatori  Erymo,  breuis  hanc  sed  fata  ferentem  ,, 

prodidit  et  piceo  comitem  miserata  refulsit  cWJ^ 

Luna  polo;  cessere  iubae  raptumque  per  auras 
uulnus  et  extrema  sonuit  cita  cuspide  cassis. 
Nisaeiim  Telamon  et  Ophelten  uana  sonantem 
per  clipei  cedentis  opus  cratemque  trilicem, 
qua  stomachi  secreta,  ferit  laetusque  profatur:  -v*^-^^'  200 
*di,  precor,  hunc  regem  aut  aeque  dgle^erit  dlta 
fors  mihi  gente  satum,  magnusque  et  flebilis  urbi 
conciderit.'     super  addit  Aren  fratremque  Melanthum 
Phoceaque  Oleniden,  Lelegum  qui  pulsus  ab  oris 
regis  amicitiam  et  famuli  propioris  honores  205         i 

(qua  patiens  non  arte?)  tulit.     nox  alta  cadentum  oi^  «^  Jn-v-cU*^ 
ingentes  duplicat  sonitus  augetque  ruinas. 
ut  magis  Inarime,  magis  ut  mugitor  anhelat 
Vesuius,  attonitas  acer  cum  suscitat  urbes, 

Val.  yiaccus.  4 


50  C.  VALERI  FLACCI 

sic  pugnae  ewieescit  opus;  neque  enira  ignea  cedunt    210 
astra  loco,  lentis  haeret  nox  conscia  bigis. 
perge  age  Tartareae  mecum  simul  omnia  noctis, 
Musa,  sequi.     trepidam  Phaeton  adflauit  ab  alto        '"^     « 
Tisiphonen  grauiorque  locos  iam  hice  propinqua  M 

umbra  premit;  non  signa  uirum,  non  funera  cernunt,     215 
et  rabie  magis  ora  calent.     uos  prodite,  diuae, 
Eumenidum  noctisque  globos,  uatique  patescat 
armorum  fragor  et  tepidi  singultibus  agri 
labentum  adque  acti  Slinyis  per  litora  manes. 
Cyzicus  hic  aciem  uanis  discursibus  implet 
fata  trahens;  iam  pulsa  sibi  cessisse  Pelasgum 
agmina,  iam  passim  uacuos  disiecta  per  agros 
credit  ouans;  tales  ausus,  ea  gaudia  fingit 
ira  deum.     fundo  ueluti  cum  Coeus  in  imo 
uincla  louis  fractoque  trahens  adamante  catenas  225 

Saturnum  Tityumque  uocat  speiiique  aetheris  amens 
concipif,  ast  illum  fluuiis  et  nocte  remei^sit  rcn^    .  . 
Eumenidum  canis  et  sparsae  iuba  reppulit  hydrae. 
saeuit,  acerba  fremens  tardumque  a  moenibus  agmen 
increpitat :  'numquamne  dolor  uirtusque  subjubit  230 

nil  ausas  sine  rege  manus?  at  barbara  buxus 
si  uocet  et  motis  ulutantia  Dindyma  sacris, 
tunc  ensis  placet  atque  furor,  modo  tela  sacerdos 
porrigat  et  iussa  sanguis  exiiJifiret  ujxia.' 
talibus  insultans  iamdudum  numine  diuae  235 

deficit;  infracti  languescunt  frigore  curs^is; 
corda  pauent;  audit  fremitus  irasque  leonum 
cornuaque  et  motas  uidet  inter  nubila  turres. 
tunc  grauis  et  certo  tendens  stridore  per  umbram 
Aesonii  uenit  hasta  ducis  latumque  sub  imo  240 

pectore  rumpit  iter.     quam  nunc  incognita  uellet 
lustra  sibi  nullosque  datos  uenatibus  annos? 
taUa  magnanimi  diuerso  turbine  fundunt 
tela  uiri,  sonitusque  pedum  suspectaque  motu 
explorant;  prensant  socios  uocemque  reposcunt.  245 

quod  si  tanta  lues  seros  durasset  in  ortus, 


ARGOKAUTICON  LIBER  IIL  51 

extinctiim  geniis  et  solas  per  moenia  matres 
uidisset  stratamque  dies  in  litore  gentem. 

Tum  pater  omnipotens  tempus  iam  rege  perempto 
flectere  fata  ratus  miserasque  abrumpere  pugnas,    ^     250 
supremam  celerauit  opem  nutuque  sereno  !>.4/k<tJe 

intonuit,  quem  Nocte  satae,  quem  turbidus  horret 
armipotens.     tunc  porta  trucis  coit  infera  ieti. 
continuo  dant  terga  metu  uersique  per  agros 
diffugiunt,  quae  sola  sahis:  nec  terga  ruentum  255 

niens  Minyis  conuersa  sequi;  stetit  anxia  uirtus. 
ecce  leui  primos  iam  spai-gere  lumine  portus 
orta  dies  notaeque  (nefas)  albescere  turres. 
Mi  pwis'  attonito  conclamat  ab  agmine  Tiphys 
'ut  mea  fatali  damnastis  pectora  somno!  260 

heu  socii  quantis  conplerunt  litora  monstris!' 
ilh  autem  neque  adhuc  gemitus  neque  conscia  facti 
ora  leuant;  tenet  exangues  rigor  horridus  artus; 
ceu  pauet  adcrines  et  tristia  Pentheos  ora         \-  (i&-^^^^' 
Tbyias,  ubi  inpulsae  iam  se  deus  agmine  matris   ^       265 
ahstulit  et  caesi  uanescunt  cornua  tauri. 

nec  minus  effusi  grandaeuum  ad  htora  uulgus,  \y 

ut  socias  uidere  manus,  dare  uersa  retrorsus  ^pX 

terga  metu.     dextram  tendens  proclamat  lason  U"ilA^ 

*quos  fugitis?  uellem  hac  equidem  me  strage  meosque   ^70  ^ 
procubuisse  magis.     deus  haec,  deus  asper  utrisque 
inphcuit.     sumus  heu  Minyae,  sumus  hospita  turba. 
cur  etiam  flammas  miserosque  moramur  honores?'  . 

Tiim  super  exangues  confertae  caedis  aceruos      o« -'^^'^ 
praecipiti  plangore  ruunt;  agnoscit  in  alta  275 

strage  uirum  sua  texta  parens,  sua  munera  coniunx. 
it  gemitus  toto  sinuosa  per  aequora  caelo. 
pars  tenuis  flatus  et  adhuc  stridentia  prensant     ^3^^^^^ 
uolnera,  pars  sera  conponunt  lumina  dextra. 
at  uero  in  mediis  exangui  rege  reperto  280 

aggeribus,  tristi  sileant  ceu  cetera  planctu, 
sic  famulum  matrumque  dolor,  sic  omnis  ad  unum 
uersa  manus.     circa  lacrimis  ac  mentibus  aegri 

4=* 


290 


52  C.  VALERI  FLACCI 

stant  Minyae  deflentque  nefas  et  cuspidis  ictus 
Haenioniae  sortemque  ducis  solantur  acerbtjm.  ^s^ 

ille  ubi  concretos  pingui  iam  sanguine  crines 
pallentesque  genas  infractaque  pectore  caro 
tela  neque  hesternos  agnouit  in  hospite  uultus^ 
ingemit  atque  artus  fatur  conplexus  amicos: 
He  tamen  ignarum  tanti,  miserande^  furoris  290 

nox  habet  et  nullo  te^antem  foedera  questurXvi 
at  mihi  hictificum  uenit  iuhai:.     heu  quibus  adsui 
conloquiis?  cui  me  liiigpitip  Fortuna  reuexit? 
extinguine  mea  (fatis  id  defuit  unum) 
speraui  te  posse  manu?  tahsne  rehqui 
has  ego,  amice^  domos?  quod  si  iam  bella  manebant 
et  placitum  hoc  superis,  nonne  haec  mea  iustius  essent 
funera  meque  tuus  nunc  plangeret  a!  malus  error? 
nec  Clarii  nunc  antra  dei  quercusque  tonantis 
arguerim.    talesne  acies,  talesne  triumphos  300 

sorte~~3abant?  tantumque  nefas  mens  conscia  uatum 
conticuit,  patriae  exitium  crudele  senectae 
et  tot  acerba  canens!  heu  diuis  uisa  sinistris 
regna  mihi!  quinam  reditus?  quae  me  hospita  tellus 
accipiet?  quae  non  primis  prohibebit  harenis?  305 

inuidere  dei,  ne  Phasidis  arua  remoti 
et  Scythicas  populatus  opes  haec  rursus  adirem 
Htora,  neue  tuos  irem  tunc  ultor  in  hostes. 
fas  tamen  est  conferre  genas,  fas  iungere  tecum 
pectora  et  exangues  miscere  amplexibus  artus.  310 

uos  age  funereas  ad  litora  uohiite  siluas 
et  socios  lustrate  rogos;  date  debita  caesis 
munera,  quae  nostro  misisset  Cyzicus  igni.' 
Parte  alia  Clite  laceras  super  ora  mariti 
fusa  comas  misera  in  planctus  uocat  agmina  matrum    315 
fatur  et  haec:  ^primis  coniunx  ereptus  in  annis         ^ 
cuncta  trahis;  necdum  suboles  nec  gaudia  de  te    r)^*^ 
ulla  mihi,  quis  maesta  tuos  nunc,  optime,  casus 
pejpeterer  tenui  luctum  solamine  faUens. 
Mygdonis  arma  patrem  funestaque  proelia  nuper  320 


ARGONAUTICON  LIBER  III.  53 

natales  rapiiere  domos,  Triuiaeque  potentis 

occidit  arcana  genetrix  absumpta  sagitta: 

lu,  mihi  qui  coniunx  pariter  fraterque  parensque 

solus  et  a  prima  fueras  spes  una  iuuenta, 

deseris  heu,  totamque  deus  simul  inpulit  urbem!  325 

ast  ego  non  media  te  saltem,  Cyzice,  uidi 

tendentem  mihi  morte  manus  aut  uUa  monentis  ^, 

uerba  tuli;  quin  et  thalamis  modo  questa  morari,      ro^-^' 

heu  talem  tantique  metus  secura  recepi.' 

illam  uix  gemino  maerens  cum  Castore  PoUux  ^30 

er^t  haerentem  conpressaque  coUa  trahentem.    ^^^ 

Interea  innumeras  nudatis  montibus  urgent 
certatim  decorantque  pyras  et  corpora  maesti 
summa  locant;  uadit  sonipes  ceruice  remissa 
uenatrix  nec  turba  canum  pecudesque  morantur  335 

funereae:  fert  cuique  manus,  quae  cura  suorum, 
quae  fortuna  fuit.     medio  rex  aggere  longe 
eminet;  hunc  crebris  quatiens  singuUibus  ora 
adleuat  Aesonides  celsoque  reponit  in  ostro. 
dat  pictas  auro  adque  ardentes  murice  uestes,  340 

quas  rapuit  teUs  festina  uocantibus  austris  ,^xi  .*-^ 

Hypsipyle;  galeam  dilectaque  cingula  regi  "  v> 

inicit;  ille  suam  uultus  conuersus  ad  urbem  ^v»^'"^ 

sceptra  manu  ueterum  retinet  gestamen  auorum. 
nam  quia  nec  proles  alius  nec  denique  sanguis,  346 

ipse  decus  regnique  refert  insigne  parenti. 
inde  ter  armatos  Minyis  referentibuj,  orbes 
concussi  tremuere  rogi,  ter  TnTibrruit  aether 
luctificum  clangente  tubti;  iecere  supremo 
tum  clamore  faces;  lp4§iim^  labor  omnis  in  auras  350 

sohiitur  et  celsis  conlucent  aequora  flammis.        ^^-x}^''^'^ 
scilicel  haec  illo  iuuenem  populosque  manebant 
tempore,  Peliacis  caderet  cum  montibus  arbor; 
hoc  uolucrumque  minae  praesagaque  fulmina  longo 
acta  mari  tulerant.     sed  quis  non  prima  repellat  355 

monstra  deum  longosque  sibi  non  auguret  annos? 
iamque  solutus  honos  cineri,  iam  passibus  aegris 


4 


54  C.  VALERI  FLACCI 

dilapsae  ciim  prole  nurus,  landemque  quiescunt 
dissona  peruigili  planctu  uada,  qualiter  arctos 
ad  patrias  auibus  medio  iam  uere  reuectis  360 

Memphis  et  aprici  statio  silet  annuar  Nili. 

At  non  inde  dies  nec  quae  magis  aspera  curis 
nox  Minyas  tanta  caesorum  ab  imagine  soluit. 
bis  zephyri  iam  uela  uocant,  fiducia  maestis 
nulla  uiris;  aegra  adsiduo  mens  carpitur  aestu,  365 

necdum  omnes  lacrimas  adque  omnia  reddita  caesis 
iusta  putant;  patria  ex  oculis  acerque  laborum 
pulsus  amor  segnique  iuuat  frigescere  luctu. 
ipse  etiam  Aesonides,  quamquam  tristissima  rerum 
castiganda  duci  uultuque  pr^menda  sereno,  370 

dulcibus  indulget  lacrimis  aperitque  dolorem. 
tum  secreta  trahens  Phoebeum  ad  litora  Mopsum 
^quaenam'  ait  Hsta  lues,  aut  quae  sententia  diuum? 
decretusne  uenit  fato  pauor?  an  sibi  nectunt 
h  corda  moras?  cur  immemores  famaeque  larisque  .        375 

Vj^y^^-  anginmr?  aut  pariet  quemnam  haec  ignauia  fmem?' 
'Dicam'  ait  'ac  penitus  causas  labemgue  docebo'' 
Mopsus,  et  astra  tuens  ^non  si  mortalia  membra 
sortitusque  breues  et  parui  tempora  fati 
P£i:p.ei.imur,  socius  superi  quondam  ignis  Olympi^  380 

fas  ideo  miscere  neces  ferroque  morantes 

k^yj^^^dgere  hinc  animas  redituraque  semina  caelo. 
/^,      quippe  nec  in  uentos  nec  in  ultima  soluimur  ossa; 
ira  manet  duratque  dolor.     cum  deinde  tremendi 
ad  solium  uenere  louis  questuque  nefandam  385 

edocuere  necem,  patet  ollis  ianua  leti 
adque  iterum  remeare  licet;  comes  una  sororum 
additur  et  pariter  terras  atque  aequora  lustrant. 
quisque  suis  sontes  inimicaque  pectora  poenis 
inplicat  et  uaria  meritos  formidine  pulsant.  390 

at  quibus  inuito  maduerunt  sanguine  dextrae, 
si  fors  saeua  tulit  miseros,  sed  proxima  culpae, 
hos  uariis  mens  ipsa  modis  agit  et  sua  carpunt 
facta  uiros:  resides  et  iam  nil  amplius  ausi 


ARGONAUTICON  LIBER  III.  55 

in  lacrimas  hiimilesqiie  metiis  aegramque  fatiscunt        395 

segnitiem,  quos  ecce  uides.     sed  nostra  requiret 

cura  uiam.     memori  iam  pridem  cognita  uati       -^m^^'^ 

est  procul  ad  Stygiae  deuexa  silentia  noctis        .^A^apArv^  0*fu^^ 

Cimmerium  domus  et  superis  incognita  tellus, 

caeruleo  tenebrosa  situ,  quo  flammea  numquam  400 

Sol  iuga  sidereos  nec  mittit  luppiter  annos. 

stant  tacitae  frondes  immotaque  silua  comanti 

horret  uerna  iugo;  specus **umbrarumque  meatus     t^-<A>^' 

subter  et  Oceani  praeceps  fragor  aruaque  nigro 

uasta  metu  et  subitae  post  longa  silentia  uoces^  405 

ensifer  hic  atraque  sedens  in  ueste  Celaeneus 

insontes  errore  luit  culpamque  remittens 

carmina  turbatos  uoluit  placantia  manes.  j     ^ 

ille  mihi  quae  danda  forent  lustramina  caesis       -^^  ^ 

prodidit^  ille  uolens  Erebum  terrasque  retexit.     --^^^^o 

ergo  ubi  puniceas  oriens  accenderit  undas, 

tu  socios  adhibe  sacris  armentaque  magnis      st^^v^^^'^-^ 

bina  deis;  me  iam  coetus  accedere  uestros 

haut  fas  interea,  donec  lustraUa  pernox 

uota  fero.     mouet  en  gelidos  Latonia  currus.  415 

flecte  gradum,  placidis  sileant  age  litora  coeptis.' 

lamque  sopor  mediis  tellurem  presserat  horis 
et  circum  tacito  uolitabant  somnia  mundo^ 
cum  uigil  arcani  speculatus  tempora  sacri 
Ampycides  petit  auersis  Aesepia  siluis  420 

flumina  et  aequoreas  pariter  decurrit  ad  undas. 
hic  sale  purpureo  uiuaque  nitentia  lympha 
membra  nouat  seque  horrificis  accommodat  actis. 
tempora  tum  uittis  et  supphce  castus  oliua 
inplicat  et  stricto  designat  litora  ferro:  425 

circum  humiles  aras  ignotaque  nomina  diuum          , 
instituit  siluaque  super  contristat  opaca.         3j^    ' 
utque  metum  numenque  loco  sacramque  quietem 
addidit,  ardenti  nitidum  iubar  euocat  alto. 

Adque  Argoa  manus  uariis  insignis  in  armis  430 

ibat  agens  lectas  aurata  fronte  bidentes.  "sLl>u» 


56  C.  VALERI  FLACCI 

Delius  hic  longe  candenti  ueste  sacerdos 
^occurrit  ramoque  uocat:  iamque  ipse  recenti 
i     stat  tumulo  placida  transmittens  agmina  lauro: 

ducit  et  ad  fluuios  ac  uTncula  soluere  monstrat  435 

prima  pedum  glaucasque  comis  praetexere  frondes 

imperat,  hinc  alte  Phoebi  surgentis  ad  orbem 

ferre  manus  totosque  simul  procumbere  campis. 

tunc  piceae  mactantur  oues^  prQggciaque  partim   % 

tergora,  per  medios  partim  gerit  obuius  Idmon.^  440 

ter  tacitos  egere  gradus,  ter  tristia  tangens 

arma  simul  uestesque  uirum  histramina  ponto 

pone  iacit;  rapidis  adolentur  cetera  flammis. 

(juin  etiam  truncas,  numerum  effigiesque  uirorum, 

rite  locat  quercus  simulataque  subhgat  arma. 

huc  Stygias  transire  minas  iramque  seueri 

sanguinis,  his  orat  uigiles  incumbere  curas, 

adque  ita  lustrifico  cantu  uocat:  *ite  perempti 

ac  memores  aboleje  animas;  sint  otia  uobis, 

sit  Stygiae  iam  sedis  amor;  procul  agmine  nostro 

et  procul  este  mari  cunctisque  absistite  bellis.       '  ^ 

uos  ego  nec  Graias  umquam  contendere  ad  urbes 

nec  triuiis  idulare  ueUm,  pecorique  satisque  ^y^  -^vj^P 

nuUae  ideo  pestes  nec  luctifer  ingruat  annus,     V^ 

nec  populi  nostriue  luant  ea  facta  minores.'  455 

dixerat,  et  summas  frondentibus  intuUt  aris 

libauitque  dapes^  placidi  quas  protinus  angues, 

umbrarum  famuli,  linguis  rapuere  coruscis. 

Continuo  puppem  petere  et  considere  transtris 
imperat  Ampycides  nec  uisum  uertere  terrae:  460 

exciderint  quae  gesta  manu,  quae  debita  fatis. 
iliralacres  pars  arma  locant,  pars  ardua  celsis 
insternunt  tabulata  toris  oriturque  trementum 
remorum  sonus  et  laetae  concordia  uocis. 
luppiter  urgentem  ceu  summa  Ceraunia  nubem  465 

cum  pepulit  mouitque  iugis,  fulsere  repente 
et  maria  et  scopuli  nitidusque  reducitur  aether: 
sic  animi  rediere  uiris,  iamque  ipse  magister 


ARGONAUTICON  LIBER  IH^  57 

niitat  ab  arce  ratis  remisque  otojttjrpi  tontnt 

instaurant  primi  certamina  liber  amictu      ^  v:'  ^^        470 

Eiirytus  et  dictis  Talai  non  territus  Idas; 

inde  alii  increpitant  adque  aequora  pcctore  tollunt. 

par  gemitu  pulsuque  fragor,  uersumque  uicissim 

mittitur  in  puppem  retro  mare.     laetus  et  ipse 

Alcides  ^quisnam  hos  uocat  in  certamina  fluctus?'         475 

dixit,  et  intortis  adsurgens  arduus  undis 

percussit  subito  deceptum  fragmine  pectus, 

adque  in  terga  ruens  Talaum  fortemque  Eriboten 

et  longe  tantae  securum  Amphiona  mohs  >>-> 

obruit  inque  tuo  posuit  caput,  Iphite,  transtro.  480 

lam  summas   caeh  Phoebus  ardentior  arces 
uicerat  et  longas  medius  reuocauerat  umbras. 
tardior  hinc  cessante  ejom  quae  proxima  Tiphys 
htora  quosque  dabat  densa  trabe  Mysia  montes 
aduehitur.     petit  excelsas  Tirynthius  ornos;  485 

haeret  Hylas  lateri  passusque  moratur  iniquos. 

Ilhim  ubi  luno  poh  summo  de  uertice  puppem 
deseruisse  uidet,  tempus  rata  diua  nocendi 
Pallada  consortem  curis  cursusque  regentem, 
nequa  inde  inceptis  fieret  mora,  faUere  prima  490 

molitur  caroque  dohs  auertere  fratri. 
tum  sic  adloquitur:  ^procerum  ui  pulsus  iniqua  q. 

germanique  manu  (repetis,  quo  crimine)  Perses     pt^^ 
barbaricas  iam  mouit  opes  Hyrcanaque  signa; 
Aeetes  contra  thalamis  et  uirgine  pacta  495 

concihat  reges  Scythicos,  primusque  coacta 
aduehit  Albana  Styrus  gener  agmina  porta. 
beUum  ingens,  adque  ipse  citis  Gradiuus  habenis 
fundit  equos.     uiden  Arctoo  de  cardine  (juanta 
toHat  se  nubes  adque  aethere  pendeat  atro?  500 

corripe  prima  uias;  finem  cum  Phasidis  aUi 
transierit  Perses  aciemque  admouerit  urbi, 
coepta  refer  paulumque  moras  et  foedera  necte 
consihis  adque  arte  tua.     sponde  adfore  reges 
dis  genitos,  quis  arma  uolens,  quis  agmina  iungat.'      505 


A  58  C.  VALERI  FLACCI 

'P**^       at  iiirgo,  quamquam  insidias  astusque  nouercae 
sentiat  et  blandos  quaerentem  fmgere  uultus, 
obsequitur  tamen  et  iussas  petit  ocius  oras. 
Ingemuit  luno  tandemque  silentia  rumpit: 
*en  labor,  en  odiis  caput  insuperabile  nostris,  510 

quam  Nemeen  tot  fessa  minis,  quae  flumina  Lernae 
experiar?     Phrygiis  ultro  concurrere  monstris 
yivf^^    ne£ape  uirum  et  pulchro  reserantem  Pergama  coepto 
uidimus.     en  ego  nunc  regum  soror?  et  mihi  gentis 
ullus  honos?  iam  tum  indecores  iustaeque  dolorum 
primitiae,  ut  tenero  superati  pralimis  angues. 
debuerim  nuUos  iuueni  iam  quaerere  casus 
uicta  nec  ad  tales  forsan  descendere  pugnas: 
uerum  animis  insiste  tuis  astumque  per  omnem 
tende  pudor;  mox  et  Furias  Ditemque  mouebo.'  520 

haec  ait  et  pariter  laeui  iuga  pinea  montis 
respicit  ac  pulchro  uenantes  agmine  Nymphas, 
undarum  nemorumque  decus.     leuis  omnibus  arcus 
A.i-^-*'^^^  ei  nianicae  uirides  stricta  et  corytus  habena^      , 

summo  palla  genu,  tenui  uagus  innatat  unda  525 

crinis  ad  obscurae  decurrens  cingula  mammae. 

ipsa  citatarum  tellus  pede  pulsa  sororum 

personat  et  teneris  summittit  gramina  plantis. 

e  quibus  Herculeo  Dryope  percussa  fragore, 

cum  fugerent  iam  tela  ferae,  processerat  ultra  530 

turbatum  uisura  nemus,  fontemque  petebat 

rursus  et  attonitos  referebat  ab  Hercule  uultus. 

hanc  delapsa  polo  piceaeque  adclinis  opacae 

luno  uocat  prensaque  manu  sic  blanda  profatur: 

'quem  tibi  coniugio  tot  dedignata  dicaui  535 

Nympha  procos,  en  Haemonia  puer  adpuUt  alno, 

carus  Hylas,  saltusque  tuos  montesque  pererrat. 

uidisti  roseis  haec  per  loca  Bacchus  habenis         -  ^v»"^^. 

cum  domitas  acies  et  Eoi  fercula  regni  ^^^^lT^ 

duceret  ac  rursus  thiasos  et  sacra  moueret^  540 

hunc  tibi  uel  posito  uenantem  pectine  Phoebum 

crede  dari.     quae  spes  Nymphis  aufertur  Achaeis! 


I 


!0 

I 


ARGONAUTICON  LIBER  III.  59 

praereptum  qiiauto  proles  Boebeia  questu 

audiet  et  flaui  quam  tristis  nata  Lycormae!' 

sic  ait  et  celerem  frondosa  per  auia  ceruum  545 

siiscitat  ac  iuueni  sublimem  cornibus  offert. 

iiie  animos  tardusque  fugae  longumque  resistens 

sollicit^t  suadetque  pari  contendere  cursu.  ky\^X^ 

credit  Hylas  praedaeque  ferox  ardore  propinquae 

insequitur;  simul  Alcides  hortatibus  urget  550 

prospiciens:  iamque  ex  oculis  aufertur  uterque, 

cum  puerum  ittstrfntem  quadripes  fessaque  minantem 

tela  manu  procul  ad  nitidi  spiracula  fontis 

ducit  et  intactas  leuis  ipse  superfugit  undas. 

hoc  pueri  spes  lusa  modo  est  nec  tendere  certat         555 

amplius;  utque  artus  et  concita  pectora  sudor 

diluerat,  gratos  auidus  procumbit  ad  amnes. 

stagna  uaga  quasi  luce  micant,  ubi  Cynthia  caelo 

prospicit  aut  medii  transit  rota  candida  Phoebi: 

tale  iubar  diffundit  aquis;  nil^ii»ia  comaeque  5G0 

turbauitque  sonus  surgentis  ad  oscula  Nymphae. 

illa  auidas  iniecta  manus  heu  sera  cientem 

auxilia  et  magni  referentem  nomen  amici 

detrahit;  adiutae  prono  nam  pondere  uires. 

lam  pater  umbrosis  Tirynthius  arcibus  ornos  565} 

depulerat  magnoque  iugi  stridore  reuulsas  p  -^u^  >'^ 

terga  super  fului  porrexerat  horrida  monstri  ^    ^,, 

litora  curua  petens;  alio  nam  calle  reuersum        ^  '     '     \ 
credit  Hylan  captaque  dapes  auxisse  ferina. 
sed  neque  aput  socios  structasque  in  litore  mensas     570 
unanimum  uidet  aeger  Hylan  nec  longius  acrem 
intendens  aciem.     uarios  hinc  excitat  aestus 
nube  mali  percussus  amor,  quibus  haeserit  oris, 
quis  tales  inpune  moras  casusue  laborue 
attulerit;  densam  interea  descendere  noctem  575 

iam  maiore  metu;  tum  uero  et  pallor  et  amens 
cum  piceo  sudore  rigor.     ceu  pectora  nautis        j-A\siy\^'-"' 
congelat  hiberni  uuTtus  louis  agricolisue, 
cum  coit  umbra  minax,  comitis  sic  adficit  error 


60  C.  VALERI  FLACCI 

Alciden  saeuaeque  monet  meniinisse  nouercae.     .\v.     580 
conlinuo,  uolucri  ceu  pectora  tactus  asilo        ''f"\  ■ 
emicuit  Calabris  taurus  per  confraga  saeptis 
obuia  quaeque  ruens,  tali  se  concitat  ardens 
,  y^y\   in  iuga  senta  fuga:  pauet  omnis  conscia  late 
silua,  pauent  montes,  luctu  succensus  acerbo 
quid  struat  Alcides  tantaque  quid  apparet  ira. 
ille,  uelut  refugi  quem  contigit  inproba  Mauri 
lancea  sanguineus  uasto  leo  murmure  fertur 
frangit  et  absentem  uacuis  sub  dentibus  hostem, 
sic  furiis  accensa  gerens  Tirynthius  ora 
fertur  et  intento  discurrit  montibus  arcu. 
heu  miserae  quibus  ille  ferae,  quibus  incidit  usquam 
immeritis  per  lustra  uiri!  uolat  ordine  nullo 
cuncta  petens;  nunc  ad  ripas  deiectaque  saxis 
flumina,  nunc  totas  nemorum  procurrit  ad  umbras. 
rursus  Hylan  et  rursus  Hylan  per  longa  reclamat 
auia;  responsant  siluae  et  uaga  certat  imago. 

At  sociis  immota  fides  austrisque  secundis 
certa;  mora  est  nec  paruus  Hylas,  quamquam  omnibus  aeque 
grata  riidimejita :  Herculeo  sub  nomine  pendent.  600 

illum  omnes  lacrimis  maestisque  reposcere  uotis, 
incertique  metu  nunc  longas  htore  uoces 
spargere  nunc  seris  ostendere  noctibus  ignes, 
ipse  uel  excelsi  cum  densa  silentia  montis 
strata  uel  oblatis  ductor  uidet  aequora  uentis  605 

stat  lacrimans  magnoque  uiri  cunctatur  amore. 
iilius  incessus  habilemque  ad  terga  pharetram, 
illum  inter  proceres  maestaeque  silentia  mensae 
h:^^'^  quaerit  ioops  quondam  ingenti  conprensa  trahentem 

uina  manu  et  durae  referentem  monstra  nouercae.       610 

Nec  minus  interea  crudelis  iqijyga  luno 
adsidue  mouet  et  primis  cum  solibus  ofl^ert. 
iamque  morae  inpatiens  cunctantes  increpat  orsis  ^'^''  j 
Tiphys  et  oblato  monet  otia  rumpere  cursu. 
ergo  animum  flexus  dictis  instantis  lason  615 

concedit  sociosque  simul  sic  fatur  ad  omnes: 


ARGONAUTICON  LIBER  III.  61 

*o  iitinam,  Scythicis  struerem  cum  funera  terris^ 

ttox  mihi  mentitas  tulerit  Parnasia  sortes, 

agmine  de  tanto  socium  qui  maximus  armis 

adforet,  hunc  louis  imperiis  fatoque  teneri  620 

ante  procellosum  scopulis  errantibus  aequor. 

haec  tum  fama;  uiri  nec  certior  extitit  auctor.  h 

uerum  agite  et,  dubiis  uariant  quia  pectora  curis,  ^x^^-J^f) 

consulite  et,  motis  seu  uds  uia  flatibus  urget,  ' 

pergite  et  inceptos  mecum  reuocate  labores;  625 

seu  pluris  tolerare  moras  rursusque  propinquis 

quaesiuiss^  rngis,  pretium  haut^leiie  temporis  acti/    >^^ 

dixerat;  at  studiis  iamdudum  eJM?^  luuentus     CiSyJu^^.J^ 

orat  inire  uias;  unum  tanto  afore  coetu, 

nec  minus  in  sese  generis  dextrasque  potentes  630 

esse  ferunt.     tali  mentem  pars  maxima  flatu 

erigit  et  uana  gliscunt  praecordia  lingua:  ' 

saltibus  ut  mediis  tum  demum  laeta  reducit   Ji^^f^^^  J 

cerua  gregexn,  tum  gestit  aper  rel^jQiaJiJJie  superbis  v-e^^-^ 

comminus  ursa  lupis,  cum  sese  Martia  tigris  '635 

abstulit  aut  curuo  tacitus  leo  condidit  antro. 

at  pius  ingenti  Telamon  iam  fluctuat  ira     ^ 

cum  fremitu,  saeuisque  .s^rtiaiiL lahl  iw^a'^ctis 

insequitur  magnoque  inplorat  numina  questu.  _^^- 

idem  orans  prensatque  uiros  demissaque  supplex  640 

haeret  ad  ora  dncis,  nil  se  super  Hercule  fari, 

sed  socio  quocumque,  ferat  quamquam  aspera  fama 

iam  loca  iamque  feras  per  barbara  litora  gentes, 

non  alium  contra  Alciden,  non  pectora  tanta 

posse  dari.     rursum  instimulat  ducitque  fauentes  645 

magnanimus  Calydone  satus,  pro  moribus  ille 

deteriora  fouens  semperque  inuersa  tueri  h  r 

durus  et  haud  ullis  umquam  superabilis  aequis     C^»^:*-*^^'*''^*-^^^ 

rectorumue  memor.     ^non  Herculis'  inquit  ^adempti, 

sed  tuus  in  seros  haec  no.stra  silentia  questus  650 

traxit  honor,  dum  iura  dares,  dum  tempora  fandi. 

septimus  hic  celsis  descendit  montibus  auster 

iamque  ratem  Scythicis  forsan  statuisset  in  oris; 


62  C.  VALERI  FLACCI 

nos  patriae  immemores,  maneant  ceu  nulla  reue<:los 
gaudia,  sed  duro  saeuae  sub  rege  Mycenae,  G55 

ad  medium  cunctamur  iter.     si  finibus  ullis 
has  tolerare  moras  et  inania  tempora  possem, 
regna  hodie  et  dulcem  sceptris  Calydona  tenerem 
laetus  opum  pacisque  meae,  tutusque  manerem 
quis  genitor  materque  locis.     quid  deside  terra   y  ^- 
haeremus?  uacuos  cur  lassant  aequora  uisus? 
tu,  comitem  Alciden  ad  Phasidis  amplius  arua 
adfore,  tu  socias  ultra  tibi  rere  pharetras? 
non  ea  pax  odiis  oblitaue  numine  fesso 
luno  sui.     noua  Tartareo  fors  semine  monstra  665 

atque  iterum  Inachiis  iam  nuntius  urget  ab  Argis. 
non  datur  haec  magni  proles  louis;  at  tibi  PoIIux 
stirpe  pares  Castorque  manent,  at  cetera  diuum 
progenies,  nec  parua  mihi  fiducia  gentis. 
en  ego  eo  quocumque  uoles;  quaqua  agmina  ferro       670 
rupta  metaiyi;  tibi  dicta  manus,  tibi  quidquid  in  ipso 
sanguine  erit,  iamque  hinc  operum  quae  maxima  posco. 
scilicet  in  solis  profugi  stetit  Herculis  armis 
nostra  salus,     nempe  ora  aeque  mortalia  cuncti 
ecce  gerunt;  ibunt  aequo  nempe  ordine  remi.  675 

ille  uel  insano  iamdudyip  turbidus  aestu 
uel  parta  iam  laude  tumens  consortia  famae 
despicit  ac  nostri  ferri  comes  abnuit  actis. 
uos,  quibus  et  uirtus  et  spes  in  limine  primo, 
tendite,  dum  rerum  patiens  calor  et  rudc  membris      080 
robur  inest;  nec  enim  solum  dare  funera  Colchis 
sit  satis  et  tota  pelagus  lustrasse  iuuenta. 
spes  mihi  quae  tali  potuit  longissima  casu 
esse  fuit;  quiscumque  uirum  perquirere  siluis 
egit  amor;  loca  uociferans  non  ulla  reliqui.  685 

nunc  quoque,  dum  uario  nutat  sententia  motu, 
cernere  deuexis  redeuntem  montibus  opto. 
sat  lacrimis  comitique  datum,  quem  sortibus  aeui 
crede  uel  in  mediae  raptum  tibi  sanguine  pugnae.'     ' 
Talibus  Oenides  urget:  simul  incita  dictis  C90 


ARGONAUTICON  LIBER  III.  63 

heroiini  maiius.     ante  omnes  Argoa  iubcbat 

uincla  rapi  Calais.     furias  miratur  ouantum 

Aeacides,  multusque  uiri  cunctantia  corda 

fert  dolor,  an  sese  cdmitem  tam  tristibus  actis 

abneget  et  celsi  maerens  petat  ardua  montis.  695 

non  tamen  et  gemitus  et  inanes  desinit  iras 

fundere.     ^quis  terris  pro  luppiter'  inquit  ^4chaeis 

iste  dies!  saeui  capient  quae  gaudia  Colchi! 

non  hi  tum  flatus,  non  ista  superbia  dictis, 

litore  cum  patrio,  iam  uela  prementibus  austris,  700 

cunctus  ad  Alciden  uersus  fauor:  ipse  iuuaret, 

ipse  ducis  curas  meritosque  subiret  honores.  ^,  o^; 

iamne  animis,  iam  gente  pares,  a3^e  inclita  iuila 

dextera?  nulla  fides,  nulli  super  Hercule  iletus? 

nunc  Parthaonides,  nunc  dux  mihi  Thracia  proles?      705 

aspera  nunc  pauidos  contra  ruit  agrja  leones? 

hanc  ego  magnanimi  spolium  Didymaonis  hastam, 

quae  neque  iam  frondes  uirides  nec  proferet  umbras, 

ut  semel  est  euulsa  iugis  ac  matre  perempta 

fida  ministeria  et  duras  obit  horrida  pugnas,  710 

testor  et  hoc  omni,  ductor,  tibi  numine  firmo: 

saepe  metu,  saepe  in  tenui  discrimine  rerum 

Herculeas  iam  serus  opes  spretique  uocabis      V"  '  '  "("^ 

arma  uiri,  nec  nos  tumida  haec  tum  dicta  iuuabunt.' 

Talibus  Aeacides  socios  terroribus  urgens  715 

inlacrimat  multaque  comas  deformat  harena. 
fata  trahunt,  raptusque  uirum  certamine  ductor 
ibat  et  optenta  mulcebat  lumina  palla. 
hic  uero  mgenti  repetuntiir  pectora  luctu,  r^-<>^<-'*-'^ 
ut  socii  sedere  locis  nullaeque  leonis        sf^oJ^  720 

exuuiae  tantique  uacant  uestigia  transtri.    M-<>^ 
flet  pius  Aeacides,  maerent  Poeantia  corda, 
ingemit  et  dulci  frater  cum  Castore  PoIIux. 
omnis  adhuc  uocat  Alciden  fugiente  carina, 
omnis  Hylan,  medio  pereuntia  nomina  ponto.  725 

Dat  procul  interea  toto  pater  aequore  signum       ^ 
Phorcys  et  inmanes  intorto  murice  phocas         t''/P 


64     C.  VALERI  FLACCI  ARGONAUTICON  LIBER  IIL 

contrahit  antra  petens;  simul  et  Massylus  et  una 

Lyetius  et  Calabris  redit  armentarius  aruis. 

ilicet  extremi  nox  litore  Solis  Hiberas  730 

condidit  alta  domos  et  sidera  sustulit  axis. 

flamina  conticuere,  tacet  cum  fluctibus  aequor. 

Amphitryoniades  nec  quae  noua  lustra  requirat^ 

nec  quo  temptet  iter,  comitis  nec  fata  parenti 

quae  referat,  uidet,  aut  socios  qua  mente  reuisat.        735 

urit  amor,  solumque  negat  decedere  siluis. 

non  aliter  gemitu  quondam  lea  prolis  ademptae 

aegra  redit;  sedet  inde  uiis  inclusaque  longo 

peruigilant  castella  metu;  dolor  adtrahit  orbes 

interea  et  misero  manat  iuba  sordida  luctu. 


^ 


C.  VALERI  FLACCI 
ARGONAUTICON 

LIBER  QUARTUS. 


-.Ua-l-t*-* 


Atque  ea  non  oculis  diuum  pater  ampiius  aequis 
sustinuit,  natique  pios  miseratus  amores 
lunonem  ardenti  trepidam  grauis  increpat  ira: 
*ut  noua  nunc  tacito  se  pectore  gaudia  tollunt! 
haeret  inops  solisque  furit  Tiryntliius  oris. 
at  comite  immemores  Minyae  facilesque  relicto  -5 

alta  tenent.     sic  luno  ducem  fouet  anxia  curis 
Aesonium,  sic  arma  uiro  sociosque  ministrat? 
iam  quibus  incertam  beilis  Scytiiicaeque  pauentem 
gentis  opes,  quanta  trepidam  formidine  cernam!  to 

tum  precibus,  tum  me  lacrimis  et  supplice  dextra 
adtemptare  ueto;  rerura  mihi  firma  potestas. 
i,  Furias  Veneremque  moue;  dabit  impia  poenas 
uirgo  nec  Aeetae  gemitus  patiemur  inultos.' 
dixit  et  arcano  redolentem  nectare  rorem,  15 

quem  penes  alta  quies  liquidique  potentia  somni, 
detulit  inque  uagi  libauit  tempora  nati. 
ille  graues  oculos  et  Hylan  resonantia  semper 
ora  premens,  ut  nulla  deum  superare  potestas, 
procumbit.     tandem  fessis  pax  reddita  siiuis,  20 

fluminaque  et  uacuis  auditae  montibus  aurae. 
Ecce  puer  summa  se  tollere  uisus  ab  unda 
frondibus  in  croceis,  inimicae  munere  Nymphae, 
stansque  super  carum  talis  caput  edowi  uoces: 
*quid,  pater,  in  uanos  absumis  tempora  questus?  25 

Val.  Flacc.  '  5 


66  C.  VALERI  FLACCI 

hoc  iieraus,  haec  sedes  mihi  iam  domus,  iuproba  quo  me 
Nympha  rapit  saeuae  monitu  lunonis;  in  af^es    ^^^  ^  < '^ 
\v  ' '  nunc  louis  accessus  et  iam  mihi  numina  caeli 

,aiJ^  conciliat  iungitque  toros  et  J/ontis  honores. 

o  dolor!  0  dulces  quas  gessimus  ante  pharetrae!  30 

iam  socii  laetis  rapuerunt  uincula  uentis, 

hortator  postquam  furiis  et  uoce  nefanda 

inpulit  Oenides.     uerum  cum  gente  domoque 

ista  luet  saeuaeque  aderunt  tua  numina  matri. 

surge  age  et  in  duris  haut  umquam  defice;  caelo  35 

mox  aderis  teque  astra  ferent;  tu  semper  amoris 

sis  memor  et  cari  comitis  ne  abscedat  iniago.' 

talibus  orantem  dictis  uisuque  fruentem 

ille  ultro  petit  et  uacuis  ampIexiBiis^Tiistat 

languentisque  mouet  frustra  conamina  dextrae:  40 

corpus  hebet  somno  refugaque  eluditur  umbra. 

tum  lacrimis,  tum  uoce  sequi,  tum  rumpere  questus; 

cum  sopor  et  uano  spes  maesta  resoluitur  actu. 

fluctus  ab  undisoni  ceu  forte  crepidine  saxi 

cum  rapit  halcyones  miserae  fetumque  laremque,  45 

it  super  aegra  parens  queriturque  tumentibus  undis 

certa  sequi,  quocumque  ferant,  audetque  pauetque, 

nicta  fatiscit  aquis  donec  domus  haustaque  fluctu  esl; 

illa  dolens  uocem  dedit  et  se  sustulit  alis. 

haut  aliter  somni  maestus  labor.     exiUt  amens  50 

effusisque  genas  lacrimis  rigat.     *ibimus'  inquit, 

^solus  et  hos  montes  desertaque  lustra  lenebis, 

.c^    care  puer,  nec  res  ultra  mirabere  nostras?' 
haec  fatus  relegitque  uias  et  uallibus  exit 
incertus,  quid  luno  ferat,  quas  apparet  iras.  55 

nec  minus  et  socios  cernit  procul  aequore  ferri 
praecipites  tacitumque  pudet  potuisse  reUnqui. 

lamque  iter  ad  Teucros  adque  liospita  moenia  Troiai 
flexerat  Iliaci  repetens  promissa  tyranni; 
cum  maesto  Latona  simul  Dianaque  uultu 
ante  louem  stetit  et  supplex  sic  fatur  Apollo: 
Mn  quem  alium  Alciden,  in  quae  iam  tempora  difl^ers 


> 


ARGONAUTICON  LIBER  IV.  67 

Daiicaseum,  rex  magne,  senem?  nuUumne  malorum 

finem  adeo  poenaeque  dabis?  te  cuncta  precatur 

gens  hominum  adque  ipsi  iam  te^  pater  optime,  fontes  65 

fessaque  cum  siliiis  orant  iuga.     sat  tibi  furtum 

ignis  et  aetheriae  defensa  silentia  mensae.' 

dixit  ubi,  e  scopulis  media  inter  pabula  diri 

uulturis  ipse  etiam  gemitu  maestaque  fatigat 

uoce  louem  saeuis  releuans  ambusta  pruinis  70 

himina;  congeminant  amnes  rupesquc  fragorem 

Caucaseae;  stupet  ipse  dei  clamoribus  ales. 

tunc  etiam  superas  Acheronte  auditus  ad  arces 

lapetus  grauis;  orantem  procul  arcet  Erinys 

respiciens  celsi  legem  louis.     ille  dearum  75 

llelibus  et  magno  Phoebi  commotus  honore 

uelocem  roseis  demittit  nubibus  Irim. 

'i,  Phrygas  Alcides  et  Troiae  differat  arma. 

nunc'  ait  ^eripiat  dirae  Titana  uohicri.' 

diua  uolat  defertque  uiro  ceieranda  parentis  80 

imperia  adque  alacrem  laetis  hortatibus  implet. 

lam  Minyae  mediis  clarae  per  sidera  noctis 
fluctibus  intulerant  placido  caua  lintea  cursu 
multaque  deserto  memores  super  Hercule  uoluunt. 
Thracius  at  summa  sociis  e  puppe  sacerdos  85 

fata  deum  et  miserae  solans  incommoda  uitae 
securum  numeris  agit  et  medicabile  carmen; 
quojt  simul  adsumpta  pulsum  fide,  luctus  et  irae      -^y-^- 
et  labor  et  dulces  cedunt  e  pectore  nati. 

Interea  magni  iam  iam  subeuntibus  astris  90 

Oceani  genitale  caput.  Titania  frenis  -^ 

antra  sonant;  Soi  auricomis  urgentibus  Horis 
multifidum  iiihar  et  bisseno  sidere  textam 
loricam  induitm*;  ligat  hanc  qui  nubila  contra 
baiteus  undantem  uariat  mortalibus  arcum.  95 

inde  super  terras  et  eoi  cornua  montis 
emicuit  traxitque  diem  candentibus  undis. 
at  Minyas  uiso  liquerunt  flamina  Phoebo. 

Proxima  Bebrycii  panduntur  htora  regni, 

5* 


B8  C.  VALERI  FLACCI 

pingue  solum  et  durrs  regio  non  inuida  tauris.  loo 

rex  Amycus;  regis  fatis  et  numine  freti       a  >^  <t/(^^^^ 

non  muris  cinxere  domos^  non  foedera  legum 

uUa  colunt  placidas  aut  iura  tenentia  mentes. 

quales  Aetnaeis  rabidi  Cyclopes  in  antris 

nocte  sub  hiberna  seruant  freta,  sicubi  saeuis  U 

aduectet  ratis  acta  notis  tibi  pabula  dira 

et  miseras,  Polypheme,  dapes:  sic  undique  in  omnes 

prospiciunt  cursantque  uias,  qui  corpora  regi 

capta  trahant.     ea  Neptuno  trux  ipse  parenti 

sacrifici  pro  rupe  iugi  media  aequora  supra 

torquet  agens.     sin  forma  uiris  praestantior  adsit, 

tum  legere  arma  iubet  sumptisque  occurrere  contra 

caestibus;  haec  miseris  sors  est  aequissima  leti. 

huc  ubi  deuectam  Neptunus  gurgite  puppem 

sensit  et  extremum  nati  prospexit  in  oras 

et  quondam  laetos  domini  certamine  campos, 

ingemit  ac  tales  euoluit  pectore  questus: 

'infelix  imas  quondam  mihi  rapta  sub  undas, 

nec  potius  magno,  Melie,  tum  mixta  Tonanti! 

usque  adeone  meam  quacumque  ab  origine  prolem        120 

tristia  fata  manent?  sic  te  ohm  paiiiliirc  sensi, 

luppiter,  iniustae  quando  mihi  uirginis  armis 

concidit  infelix  et  mmc  chaos  implet  Orion. 

nec  tibi  nunc  uirtus  aut  det  fiducia  nostri, 

nate,  animos  opibusque  ultra  ne  crede  paternis.  t25 

iam  iam  aliae  uires  maioraque  sanguine  nostro 

iiincunt  fata  louis,  potior  cui  cura  suorum  est. 

atque  ideo  neque  ego  hanc  tumidis  auertere  uentis 

temptaui  tenuiue  ratem,  nec  iam  mora  morti 

hinc  erit  uUa  tuae,  reges  spreture  secundos.'  130 

abstuUt  inde  oculos ,  natumque  et  tristia  linquens 

proelia  sanguineo  terras  pater  aUuit  aestu. 

Principio  fluuios  gentemque  et  litora  ductor 
explorare  iubet,  paulumque  egressus  Echion 
inuenit  obscura  gemitus  in  ualle  trahentem  135 

clam  iuuenem  et  caesi  maerentem  nomen  amici. 


ARGONAUTIGON  LIBER  IV.  69 

ille  iiiriim  ut  contra  iienientem  iimbrataque  uidit 

tempora  Parrhasio  patriae  de  more  galero  °  ( 

paciferaeque  manu  nequiquam  insignia  uirgae, 

*heu  fuge'  ait  'certo  quicumque  is,  perdite,  passu,,      UQ         ^ 

dum  datur.'     obstipuit  uisu  Nonacria  proles,  c^-ju^  h^^ 

quid  ferat  admirans.     postquam  remeare  monentemi     ^         « 

ocius  et  dictis  perstantem  cernit  in  isdem,  ukW'^'*"^ 

abripit  et  sociis,  quae  sint  ea,  promere  cogit. 

ille  manus  fcendens  ^non  haec'  ait  ^bospita  uobis  143 

terra,  uiri,  non  hic  ullos  reuerentia  ritus 

peetora;  mors  habitat  saeuaeque  hoc  litore  pugnae. 

iam  ueniet  diros  Amycus  qui  tollere  caestus 

imperet  et  uasto  qui  uertice  nubila  pulset. 

talis  in  aduectos  Neptuni  credita  proles  150 

aeternum  furit  adque  aequae  uirtutis  egentes, 

ceu  superum  segnes  ad  iniqua  altaria  tauros 

constituit,  tantum  ut  misero  lauet  arma  cerehro. 

consuUte  atque  fugae  medium  ne  temnite  tempus. 

namque  isti  frustra  quisquam  concittTere  monstro         155 

audeat;  et  quaenam  talem  uidisse  uoluptas?' 

ductor  ad  haec  *Bebryxne  uenis  diuersaque  regi 

corda  gerens  (melior  uulgi  nam  saepe  uoluntas),, 

hostis  an  externis  fato  delatus  ab  oris? 

et  tua  cur  Amycus  caestu  nondum  obruit  ora?'  I6a 

*nomen'  ait  'praedulce  mihi  nii.uiiioque  secutus 

Otreos  unanimi.     decus  ille  et  laeta  suorum 

gloria  nec  uestros  comes  aspernandus  in  actus, 

Hesionam  et  Phrygiae  peteret  cum  gaudia  nuptae, 

hic  Amycum  contra  iussns  stetit  adque  ego  palmas      105 

inpHcui;  sed  prima  procul  uixdum  ora  leuantis 

fulminea  frontem  dextra  disiectaque  fudit 

lumina;  me  niunquam  leto  dignatus  et  armis, 

sed  lacrimis  potius  luctuque  absumor  inerti. 

spes  tamen,  his  quando  si  nuntius^exUtit  oris  17^ 

et  Mariandynum  patrias  penetrauit  ad  urbes, 

unde  genus  fraterque  uiro  —  sed  et  ille  quierit 

oro  nec  uanis  cladem  Lycus  augeat  armis.' 


70  C.  VALERI  FLACCI 

Haec  iibi  iiqn  ulla  iuiienes  formidine  moti 
accipiunt,  ^olel  et,  durent  si  pergere  mente,  175 

terga  sequi  properosque  iubet  coniungere  gressus. 
litore  in  extremo  spelunca  apparuit  ingens, 
arboribus  super  et  dorso  contecta  minanti, 
non  quae  dona  die,  non  quae  trahat  aetheris  ignem; 
infelix  domus  et  sonitu  fremibiinda  profundi.   r       . 
at  uarii  pro  rupe  metus:  hic  trunca  rotatis     - 
brachia  rapta  uiris  strictoque  inmortua  caestu 
ossaque  taetra  situ  et  capitum  maestissimus  ordo 
(respicias  quibus  aduerso  sub  uulnere  nulla 
iam  facies  nec  nomen  erat);  media  ipsius  arma 
sacra  metu  magnique  aris  inposta  parentis. 
hospitis  hic  primum  monitus  rediere  Dymantis, 
et  pauor  et  monstri  subiit  absentis  imago, 
atque  oculos  cuncti  inter  se  tenuere  silentes, 
donec  sidereo  Polhix  interritus  ore  190 

^te  tamen  hac,  quicumque  es/  ait  'formidine  faxo 
iam  tua  silua  ferat,  modo  sint  tibi  sanguis  et  artus.' 
\ -^     omnibus  idem  animus  forti  decernere  pugna, 
^^?       exoptantque  uirum  contraque  occurrere  poscunt. 

quaUter  ignotis  spumantem  funditus  amnem  105 

pahdit  iter,  mox  omne  pecus  formidine  pulsa 
pone  subit,  iamque  et  mediis  praecedit  ab  undis. 

At  procul  e  siluis  sese  gregibusque  ferebat 
saeuos  in  antra  gigans,   quem  nec  sua  turba  tuendo     200 
it  taciti  secura  metus.     mortalia  nusquam 
.   signa  manent;  instar  scopuh,  qui  montibus  altis  \  y' 

summus  abit  longeque  iugo  stat  sohis  ab  omni. 
deuolat  inde  furens,  nec  quo  uia  curue  profecti 
nec  genus  ante  rogat,  sed  taU  protonat  ira:  205 

'incipite,  o  iuuenes.     etenim  fiducia,  credo, 
huc  tuUt  auditas  et  sponte  lacessitis  oras. 
sin  errore  uiae  necdum  mens  gnara  locorum: 
Neptuni  en  domus  adque  egomet  Neptunia  proles. 
hic  mihi  lex  caestus  aduersaque  tollere  contra  210 


ARGONAUTICON  LIBER  IV.  71 

brachia.     sic  ingeiis  Asiae  plaga  quiqiie  per  arcton 
dexter  et  in  laeuum  pontus  iacet  haec  mea  uisit 
hospitia;  hoc  functi  remeent  certamine  reges.        ps^.^'**-^ 
iam  pridem  caestus  resides  et  frigida  raris 
dentibus  aret  humus.     quis  mecum  foedera  iunget?    ,215 
prima  manu  cui  dona  feram?  mox  omnibus  idem        f^'^""' 
ibit  honos.     fuga  sub  terras,  fuga  nulla  per  auras. 
nec  lacrimae  (ne  ferte  preces)  superiue  uocati 
pectora  nostra  mouent;  aliis  rex  Iifppiter  oris.  .  ^  -' 

faxo  Bebrycium  nequeat  transcendere  puppis     r<i^^    220 
ulTa  fretum  et  ponto  uolitet  Symplegas  inani.' 
Talia  dicta  dabat,  cum  protinus  asper  lason 
et  simul  Aeacidae  simul  et  Calydonis  alumni 
Nelidacque  Idasque  prior  quae  maxima  surgunt 
nomina;  sed  nudo  steterat  iam  pectore  Pollux.  2-25 

tum  pauor  et  gelidus  defixit  Castora  sanguis. 
nam  nec  ad  Elei  pugnam  uidet  ora  parenlis, 
nec  sona^  Oebalius  caueae  fauor  ad  iuga  nota    ^i^>^-»^^ 
Taygeti,  y^ftw  patrios  ubi  uictor  ad  amnes, 
nec  pretium  sonipes  aut  sacrae  taurus  harenae,  230 

praemia  sed  manes  reclusaque  ianua  leti.  ^.ca  ua    ^^ 

illum  Amycus  nec  fronte  trucem  nec  mole  tremendum 
uixdum  etiam  primae  spargentem  signa  iuuentae  ^ 

ore  renidenti  lustrans  obit  et  fremit  ausum, 
sanguincosque  rotat  furiis  ardentibus  orbes.  235 

non  aliter  iam  regna  poli,  iam  capta  Typhoeus 
astra  fgrens  Bacchum  ante  acies  primamque  deorum  i^-oWu^v> 
Pallada  et  oppositos  doluit  sibi  uirginis  angues. 
sic  adeo  insequitur  rabidoque  ita  murmure  terret: 
'quisquis  es,  infelix  celera  puer;  haut  tibi  pulchrae      240 
rhanserit  hoc  uUra  frontis  decus  oraue  matri  V*D 

nota  feres.     tune,  o  sociis  electus  iniquis,  V^^ 

tune  Amyci  moriere  manu?'  nec  plura  moratus        ^*  ^ 
ingcntes  umeros  spatiosaque  pectoris  ossa  .^vJ^ 

protulit  horrendosque  toris  informibus  artus.  "245 

deficiunt  uisu  Minyae,  miratur  et  ipse 
Tyndarides;  redit  Alcidae  iam  sera  cupido 


72  C.  VALERI  FLACCI 

et  iiacuos  maesto  lustrarunt  lumine  montes. 

at  satus  aequoreo  fatur  tunc  talia  rege: 

*aspice  et  ec  crudis  durata  uolumina  tergis;  250 

nec  peto  sortis  opem,  sed  quos  pofes  indue  caestus' 

Dixit  et  urgentis  per  sera  piacula  fati         x^'->-;  i  -^ 
nescius  extremum  lioc  armis  inriectere  palmas 
dat  famulis;  dat  et  inde  Lacqn.     odia  aspera  surgunt 
ignotis  prius  adque  incensa  mente  feruntur 
in  medium  sanguis  louis  et  Neptunia  proles. 
hinc  illinc  dubiis  intenta  silentia  uolis. 
at  pater  orantis  caesorum  Tartarus  umbras 
nube  caua  tandem  ad  meritae  spectacula  poenac 
emittit;  summi  nigrescunt  culmina  montis. 
continuo  Bebryx,  Maleac  uelut  arce  fragosa 
turbo  rapax,  uix  ora  uirum,  uix  tollere  passus 
brachia  torrenti  praeceps  agit  undique  nimbe 
cursibus  inuoluens,  totaque  inmanis  harena 
insequitur.  uigil  ille  metu  cum  pectore  et  sfrniiis 
huc  alternus  et  huc,  semper  ceruice  reducta, 
seniper  et  in  digitis  et  summi  puluere  cai*hpi, 
^t^iitediisque  redit.     spumanti  qualis  in  a!to 
>   Pliade  capta  ratis,  trepidi  quam  sola  magistri 
,^'  cura  tenet,  rabidum  uentis  certantibus  aequor  210 

intemerat^  secat:     PoIIux  sic  prouidus  ictus 
seruat  et  Oebalia  dubium  caput  eripit  arte. 
ut  deinde  urgentes  effudit  nubibus  iras 
ardoremque  uiri,  paulatim  insurgere  fesso 
integer  et  summis  manibus  diducere  caestus.  275 

ille  dies  aegros  Amyci  sudoribus  artus 
primus  et  arenti  cunctantem  uidit  hiatu: 
nec  sua  defessum  noscunt  loca  nec  sua  regeiii 
agmina.     respirant  ambo  paulumque  reponunt 
.i>>  brachia;  ceu  Lapithas  aut  Paeonas  aequore  in  ipso       280 
{^^     cum  refouet  fixaque  silet  Gradiuus  in  hasta. 

uix  steterant,  et  iam  ecce  ruunt  inflictaque  late 
terga  sonant;  noua  uis  iterum,  noua  robora  surgunt. 
hunc  pudor,  hunc  noto  iam  spes  audentior  hostie 


ARGONAUTICON  LIBER  IV.  73 

instimulat.     fiimant  crebro  praecordia  pulsu.  285 

auia  responsant  gemUu  iuga:  peruigil  ut  cum 

artificum  tonat  A^lna  manus  et  fulmina  Cyclops  /5 

prosubigit,  pulsis  strepitant  incudibus  urbes.  \     p    5>*a>m 

enilcat  fiic  laeuamque  parat  deJttramque  minatur 

Tyndarides;  redit  huc  oculis  et  pondere  Bebryx  290 

sic  ratus,  ille  autem  celeri  quffl^^ora  sinistra. 

conclamant  socii  et  subitas  dant  gaudia  uoces.  ^ 

illum  insperata  turbatum  fraude  furentemque      'i^^  "-k  c«>^V'^^ 

Oebalides  prima  refugit  dum  detonet  ira, 

territus  ipse  etiam  adque  ingentis  conscius  ausi.  295 

saeuit  inops  Amycus  nullo  discwmine  sese 

praecipitans  rabidusque  uirum  (respectat  ouantes 

quippe  procul  Minyas)  tum  caestu  elatus_utroque 

inruit.     hos  inter  Pollux  subit  et  trucis  ultro 

aduolat  ora  uiri:  nec  spes  effecta,  sed  ambae  300 

in  pectus  cecidere  manus.     hoc  saeuior  ille 

ecce  iterum  uacuas  agit  inconsulta  per  auras 

brachia.     sentit  at  ut  Pollux  rationis  egentem,    ^^id^^i 

dat  genibus  iunctis  latus  effusumque  secutus      \ 

haud  reuocare  gradum  patitur,  turbatque  premitque     .^05 

ancipitem  crebros  et  liber  congerit  ictus 

desuper  auerso;  sonat  omni  uerbere  uerlex     m^ 

incHnis  ceciditque  maic^.     iam  tempora  manawt 

sanguine  iamque  latent  aures,  uitalia  donec         .   i     '^^(P^ 

uincula,  qua  primo  ceruix  committitur  artu,     )^w^  ;«310 

sokiit  dextra  grauis.    labentem  propuHt  heros 

ac  super  insistens  ^PoHux  ego  missus  Amyclis 

et  loue  natus'  ait,  *Homen  mirantibus  umbris 

hoc  referes,  sic  et  memori  noscere  sepulchTo/ 

Bebrycas  extemplo  spargit  fuga;  nullus  adempti        315 
regis  amor;  montem  celeres  siluamque  capessunt.  ,j 

haec  sors,  haec  Amycum  tandem  manus  arcuit  ausis   f^*i;^^^ 
effera  seruantem  Ponti  loca  uimque  iuuentae       "^         JiyAuf^^ 
continuam  et  magnl  sperantem  tempora  patris. 
tenditur  illc  ingens  hominum  pauor  aruaque  late  320 

occupat,  annosi  uehiti  si  decidat  oHm  .,^.v  d&t...H 


74  C.  VALERI  FLACCI 

pars  Erycis  iiel  totiis  Athos;  qiia  mole  iacentis 
ipse  etiam  expleri  uictor  neqiiit  oraque  longo 
comminus  optutu  rairans  tenet.     at  manus  omnis 
heroum  densis  certatim  amplexibus  urgent, 
armaque  ferre  iuuat  fessasque  attollere  palmas. 
^salue  uera  louis,  uera  o  louis'  undique  ^proles' 
ingeminant,  *o  magnanimis  memoranda  palaestris 
Taygeta  et  primi  felix  labor  ille  magistri!' 
(himque  ea  dicta  ferunt,  tenues  tamen  ire  cruores 
siderea  de  fronte  uident;  nec  sanguine  PoUux 
territus  auerso  siccabat  uulnera  caestu. 
illius  excelsum  ramis  capwt  oraque  Castor 
inplicat  et  uiridi  conectit  tempora  lauro, 
respiciensque  ratem  ^patriis'  ait  ^ias  precor  oris, 
diua,  refer  frondes  cumque  hac  freta  curre  corona.' 
dixerat.     hinc  ualida  caedunt  armenta  bipenni 
perfusique  sacro  placati  gurgitis  amne 
graminea  sternuntur  humo;  tunc  liba  dapesque, 
frondibus  adcumidant;  exsortia  terga  Laconi 
praecipiunt  pecudum.     toto  mox  tempore  mensae 
laetus  ouat  nunc  laude  uirum  nunc  uatis  honoro 
carmine,  uictori  geminans  cratera  parenti. 

lamque  dies  auraeque  uocant,  rursusque  capessunt 
aequora,  qua  rigidos  eructat  Bosphoros  amnes.  345 

illos,  Nile,  tuis  nondum  dea  gentibus  lo 
transierat  fluctus,  unde  haec  data  nomina  ponto. 
tum  pius  Oeagri  claro  de  sanguine  uates, 
admonitus  genetrice,  refert  casusque  locorum 
Inachidosque  uias  pelagusque  emensa  iuuencae  ^'  '        350 
exilia  intentisque  canit:     ^iidere  priores 
saepe  louem  in  terras  Argiuaque  regna  Pelasgum 
uirginis  lasiae  blandos  descendere  ad  ignes. 
sentit  luno  dolos  curaque  accensa  iugali 
aethere  desiluit;  dominam  Lyrceia  tellus  355 

antraque  deprensae  tremuerunt  conscia  culpae. 
tum  trepida  Inachiae  paelex  subit  ora  iuuencae 
sponte  dei;  plausu  fouet  hanc  et  pectora  mulcet 


■^JJ:- 


ARGONAUTICON  LIBER  lY.  75 

luno  renidenti  cohibens  siispiria  uultu. 

mox  ita  adorta  louem:  "da  quam  modo  ditibus  Argis    300 

campus  alit  primae  referentem  cornua  Phoebes      v^ 

indomitamque  bouem,  da  carae  munera  nuptae. 

ipsa  ego  dilectae  pecudi  iam  pascua  digna 

praecipuosque  legam  fontes."     qua  fraude  negaret 

aut  quos  inuentos  tenuisset  luppiter  astus?        ^    *   '365 

muneris  illa  potens  custodem  protinus  Argum 

adiungit;  custos  Argus  placet,  inscia  somni 

lumina  non  aliter  toto  cui  uertice,  quam  si 

Lyda  nurus  sparso  telas  maculauerit  ostro.  '\;iu.-^^ 

Argus  et  in  scopulos  et  monstris  horrida  histra  370 

ignotas  iubet  ire  uias  heu  multa  morantem 

conantcmque  preces  inclusaque  pectore  uerba. 

ultima  tum  patriae  cedens  dedit  oscula  ripae. 

fleuit  Amymon^,  flerunt  Messeides  undae, 

fleuit  et  efTusis  reuocans  Hyperia  lacertis.  375 

illa  ubi  uel  fessi  tremerent  erroribus  artus,  ^ 

uel  ruecet  summo  iam  frigidus  aethere  uesper,    ^wtwi 

heu  quotiens  saxo  posuit  latus!  aut  ubi  longa 

aegra  siti,  quos  ore  lacus,  quae  pabula  carpsit! 

uerbere  candentes  quotiens  exhorruit  armos!  380 

quin  et  ab  excelso  meditantem  uertice  saltus 

ardentemque  mori  ualles  citus  egit  in  imas  \ 

Argus  et  arbitrio  durus  seruauit  erili:  a:M"vi>^ 

cum  subito  Arcadio  sonuit  caua  fistula  ritu 

imperiumque  patris  celerans  Cyllenius  ales  385 

aduenit  et  leni  modulatur  carmina  auena 

"quo"  que  ait  "hinc  diuersus  abis?  heus  respicc  cantus!" 

haud  procul  insectans  Argum  languentia  ?am  iam        fut^%^ 

lumina  cuncta  notat  dulcesque  sequentia  somnos,    .\;,  A 

et  celerem  mediis  in  cantibus  exigit  harpen.      '    s'^^*^  390 

iamque  rtiTecta  loui  paulatim  in  imagine^piisca         t^XxSiSL 

ibat  agris  lo  uictrix  lunonis,  at  ecce 

cum  facibus  flagrisque  et  Tartareo  ululatu 

Tisiplionen  uidet:  ac  primo  uestigia  uisu 

figit  et  in  miserae  rursus  bouis  ora  recurrit,  395 


76  C.  VALERI  FLACCI 

iiec  qua  ualle  memor,  nec  quo  se  uertice  sistat. 
Inachias  errore  etiam  defertur  ad  undas 
qualis  et  a  prima  quantum  mutata  iuuenca! 
nec  pater  aut  trepidae  temptant  accedere  nymphae. 
ergo  iterum  siluas,  iterum  petit  inuia  retro  400 

ceu  Styga  dilectum  fugiens  caput;  inde  per  urbes 
raptatur  Graias  adque  ardua  flumina  ripis, 
oblato  donec  paulum  cunctata  profundo 
incidit:  absistunt  fluctus  et  gnara  futuri  --^1^ 

dant  placida  alta  uiam;  celsis  procul  ipsa  refulgct         405^ 
cornibus  ac  summa  palearia  sustinet  unda. 
ast  Erebi  uirgo  ditem  uolat  aethere  Memphin 
praecipere  et  Pharia  uenientem  pellere  terra. 
contra  Nilus  adest  et  toto  gurgite  torquens 
Tisiphonen  agit  adque  imis  inlidit  harenis 
Ditis  opem  ac  caeci  clamantem  numina  regni. 
apparent  sparsaeque  faces  disiectaque  longe 
uerbera  et  abruptis  excussi  crinibus  hydri. 
nec  louis  interea  cessat  manus.     intonat  alto 
insurgens  caelo  genitor  curamque  fatetur,  41.5 

atque  ipsa  imperium  luno  pauet.     haec  procwl  lo 
spectat  ab  arce  Phari  iam  diuis  addita  iamque 
S^   aspide  uincta  comas  et  ouanti  persona  gioistco. 
Bosphoron  hinc  ueteres  errantis  nomine  diuae 
uulgauere.     iuuet  nostros  nun€  ipsa  labores  420 

inmissisque  ratem  sua  per  freta  prouehat  auris.' 

Dixerat.     et  placidi  tendebant  carbasa  uenti. 
postera  non  cassae  Minyis  Aurora  retexit 
noctis  iter;  noua  cuncta  uident  Thyneaque  iuxta 
litora  fatidici  poenis  horrentia  Phinei.  425 

dira  deum  summoque  lues  urgebat  in  aeuo. 
quippe  neque  extorrem  tantum  nec  lucis  egentcm 
insuper  Harpyiae  Typhoides,  ira  tonantis, 
depopulant  ipsoque  dapes  praedantur  ab  ore. 
talia  prodigia  et  tales  pro  crimine  poenas  430 

perpetitur.     spes  una  seni,  quod  pellere  saeuam 
quondam  fata  luem  dederant  Aquilone  creatis. 


ARGONAUTICON  LIBER  IV.  '         77 

ergo  iibi  iam  Minyas  certamque  accedere  Phiueus 

seiitit  opem,  primas  baculo  duce  fertur  ad  uiidas 

uestigatque  ratem  atque  ocuios  attollit  inanes.  435 

tunc^tenuem  spirans  animam  ^salue  o  mihi  longum    ,^  le^' 

expectata  manus  nostrisque'  ait  ^agnita  uotis.        xV"^ 

nouimus  et  diuis  geniti  quibus  et  uia  iussos 

quae  ferat  ac  uestri  reputaui  tempora  cursus 

proxima  quaeque  legens,  quantum  Vulcania  Lemnos     440 

traxerit,  infeHx  tulerit  quae  Cyzicus  arma.       (>  -*  > 

sensi  et  Bebrycio  supremam  in  litore  pugnam 

iam  propior  iamque  hoc  animam  solamine  mulcens. 

non  ego  nunc,  magno  quod  cretus  Agenore  Phineus, 

aut  memorem,  mea  quod  uates  insedit  Apollo  445 

pectora;  praesentis  potius  miserescite  fati. 

nec  mihi  diuersis  erratum  casibus  orbem 

amissas  aut  flere  domos  aut  dulcia  tempus 

lumina;  confectis  serum  est  ex  ordine  fatis 

ingemere.     Harpyiae  semper  mea  pabula  seruant,         450 

fallere  quas  nusquam  misero  locus:  iligfit  omnes    Vfv.'f<<.r 

deueniunt  niger  intorto  ceu  turbine  nimbus, 

iamque  alis  procul  et  sonitu  mihi  nota  Celaeno; 

diripiunt  uerruntque  dapes  foedataque  turbant 

pocula,  saeuit  odor  surgitque  miserrima  pugna,  455 

parque  mihi  monstrisque  fames.     spreuere  quod  omnes   v 

pollueruntque  manu  quodque  unguibus  excidit  atris 

has  mihi  fert  in  luce  moras.     nec  rumpere  feta 

morte  licet;  trahitur  uictu  crudelis  egestas.     '.  .    ) 

sed  uos  o  seruate  precor,  praedicta  deorum  460 

si  non  falsa  mihi,  uos  finem  inponite  poenis.  ;.>-^ -j 

nempe  adsunt,  qui  monstra  fugent^  Aquilonia  proles 

non  externa  mihi;  nam  rex  ego  diuitis  Hebri 

iunctaque  uestra  meo  quondam  Cleopatra  cubili.' 

Nomen  ad  Actaeae  Calais  Zetesque  sororis  465 

prosiUunt,  Zetesque  prior  ^quem  cernimus?'  iuyqujit. 
'tune  ille  Odrysiae  Phineus  rex  incl^s  orae*?        irti^-^Ji^ 
tu  Phoebi  comes  et  nostro  dilecte  parenti? 
0  ubi  nunc  regni  generisque  ubi  gloria?  quam  te 


I 


78  C.  VALERI  FLACCI 

exedit  labor  et  miseris  festina  senectus!  470 

quin  age,   mitte  preces;   namque  est  tibi  nostra  noluntas, 
si  non  ira  deum,  uel  si  placabilis  urget.' 
sustulit  hic  geminas  Phineus  ad  sidera  palmas 
he'  que  ait  'iniusti,  quae  nunc  premis,  ira  tonantis      ifll 
^  ante  precor,  nostrae  tandem  iam  parce  senectae;  4^P' 

■^'  sit  modus;  et  fore  credo  eciiiideni;  nam  uestra  uohmtas 
non,  iuuenes,  sine  pace  deum.    nec  credite  culpam 
saeuitiae  scelerumue  mihi  nunc  crimina  jiendi; 
fata  loquax  mentemque  louis  quaeque  abdita  sohis 
consiUa  et  terris  subito  uentura  parabat 
prodideram  miserans  hominum  genus;  hinc  mihi  tanta 
pestis  et  ofTusae  media  inter  dicta  tenebrae. 
iam  tandem  cessere  irae;  nec  casus  ab  alto, 
ipse  uolens  nostris  sed  uos  deus  appuht  oris.'   m 
sic  ait  et,  fatis  ita  iam  cedentihus,  omnes  485 

inpuHt  et  durae  commouit  imagine  poenae. 
instituere  toros  mediisque  tapetibus  ipsum 
accipiunt  circumque  iacent;  simul  aequora  seruant 
astra  simul,  uescique  iubent  ac  mittere  curas: 
cum  subitus  misero  tremor  et  pallentia  primae  490 

ora  senis  fugere  manus.     nec  prodita  pestis 
ante,  sed  in  mediis  dapibus  uidere  uolucres. 
fragrat  acerbus  odor  patriique  expirat  Auerni 
haUtus;  unum  omnes  iricessere  planctibus,  unum 
infestare  manus;  inhiat  Cocytia  jpubes  49& 

luxurians  ipsoque  ferens  fastidia  uisu. 
tum  sola  conluuie  adque  inlisis  stramina  mensis 
foeda  rigant;  stridunt  alae,  praedaque  retenta 
saeuit  utrimque  fames;  nec  solum  horrenda  Celaeno 
Phinea,  sed  miseras  etiam  prohibere  sorores.  500 

emicat  hic  subito  seseque  Aquilonia  proles 
cum  clamore  leuat,  genitor  simul  inpuUt  alas. 
hoste  nouo  turbata  hies  lapsaeque  rapinae 
faucibus,  et  primum  pauidae  Phineia  tecta 
peruoUtant,  mox  alta  petunt;  stant  litore  fixi  505 

Haemonidae  adque  oculis  palantia  monstra  secuntur. 


ARGONAUTICON  LIBER  IV.  79 

sicut  prorupti  tonuit  cum  forte  Veseui 

Hesperiae  letalis  apex,  uixdum  ignea  montem 

torsit  hiemps  iamque  eoas  cinis  induit  urbes: 

turbine  sic  rapido  populos  adque  aequora  longe  510 

Iransabeunt,  nuUaque  datur  considere  terra. 

iamque  et  ad  lonii  metas  adque  intima  tendunt    *^*^-^-|p 

saxa;  uocat  magni  Strophadas  nunc  incola  ponti.   htA^W-H^ 

hic  fessae  letique  metu  propioris  anhelae 

dum  trepidant  humiUque  graues  timidoque  uolatu         515 

inplorant  clamore  patrem  Typhona  nefando, 

extuHt  adsurgens  noctem  pater  imaque  summis 

miscuit,  et  mediis  uox  exaudita  tenebris: 

'iam  satis  huc  pepuUsse  deas.     cur  tenditis  ultra 

in  famulas  saeuire  louis,  quas,  fuhnina  quamquam       520 

aegidaque  iUe  gerens,  magnas  sibi  legit  in  iras? 

nunc  quoque  Agenoreis  idem  decedere  tectis 

imperat;  adgnoscunt  monitus  iussaeque  recedunt. 

mox  tamen  et  uobis  similis  fuga,  cum  premet  arcus 

letifer.     Harpyiae  numquam  non  pabula  quaerent,         525 

donec  erunt  diuum  meritae  mortaUbus  irae.' 

haesit  uterque  polo  dubiisque  elangiiit  aUs;     r^'^>^ 

mox  abit  et  sociae  uictor  petit  agmina  pubis. 

Interea  Minyae  pulsa  hie  prima  tonanti 
sacra  nouant;  tum  uina  toris  epulasque  reponunt.         530^ 
ipse  inter  medios  ceu  dulcis  imagine  somni 
laetus  ad  ol)Utae  Cereris  suspirat  honores;      ^         l 
agnoscit  Bacchi  latices,  agnoscit  et  undam      ^\' 
et  noua  non  pauidae  miratur  gaudia  mensae. 
hunc  ubi  recUnem  stratis  et  pace  fruentem  535 

aspicit  et  iongae  ducentem  obliuia  poehae, 
talibus  appeUat  supplexque  ita  fatur  lason: 
^uota,  senex,  perfecta  tibi;  nunc  me  quoque  curis 
eripe  et  ad  nostros  animum  conuerte  labores. 
omnis  adhuc  sors  laeta  quidem,  nec  numine  uano        540 
(siqua  fides  curae  superum)  tantum  aequor  adorti  5<j^0J^ 
tendimus;  ipsa  mihi  puppem  louis  optima  proles 
iiistituit,  dedit  et  socios  Saturnia  reges. 


80  "  C.  VALERI  FLACCI 

fidere  mens  sed  nostra  nequit,  quantumqiie  propinquat 
Phasis  et  ille  operum  summus  labor,  hoc  magis  angunt  54; 
proxima,  nec  uates  sat  iam  mihi  Mopsus  et  Idmon.' 
ille  ducem  nec  ferre  preces  nec  dicere  passus 
amplius,  hic  demum  uittas  laurumque  capessit 
numina  nota  ciens.     stupet  Aesonis  incUta  proles 
Phinea  ceu  numquam  poenis  nuUaque  grauatum 
peste  louis:  tam  largus  honos,  tam  mira  senectae 
maiestas  infusa;  uigor  nouus  auxerat  artus. 
tum  canit:  ^o  terras  fama  uenture  per  omues, 
quem  sociis  ducibusque  deis  adque  arte  benigna 
Pallados  ipse  ultro  PeUas  ad  sidera  toliit, 
demens,  dum  profugi  non  sperat  ueUera  Phrixi^ 
fata  locosque  tibi,  possum  quas  reddere  grates, 
expediam  rerumque  uias  finemque  docebo. 
^ipse  etiam,  qui  me  prohibet  sua  pandere  terris 

/a'"!?-^  saecula,  te  progter  fandi  mihi  luppiter  auctor..  560 

hinc  iter  ad  Ponli  caput  errantesque  per  altnm 
Cyaneas.     furor  his  medio  concurrere  poiUo, 
necdum  ulias  uidere  rates:  sua  cpmpninus  actae 

yo(jf,       saxa  premunt  cautesque  suas.     quasi^  uincula  mundi 

cum  ima  labant,  tremere  ecce  solum,  tremere  ipsa  repente  ^h 

tecta  uides:  iUae  redeunt,  illae  aequora  uertunt. 

di  tibi  progresso  propius,  di  forsitan  ipsi 

auxilium  mentemque  dabunt.     ast  ipse  iuuare 

ausa  quibus  monitis  possim  tua?  quippe  per  altum 

tenditis,  unde  procul  uenti,  procul  unde  uolucres.       570 

et  patcr  ipse  maris  pauidas  detorquet  habenas. 

siqua  breuis  scopulis  fiet  mora,  si  semel  orsis 

uUa  quies,  fuga  tunc  medio  properanda  recursu. 

uix  repetunt  primae  celeres  confmia  terrae. 

iamque  aUo  clamore  ruont,  omnisque  tenetur  575 

pontus  et  ittfestis  anceps  cum  mpntibus  errat. 

uerum  animo  redit  illa  meo  sors  cognita  diuum 

(fabor  enim  nec  spe  dubios  solabor  inani): 

cum  mihi  Tartareas  saeuo  clangore  uolucres 

protulit  ira  louis,  uox  haec  simul  excidit  auris:  580 


ARGONAUTICON  LIBER  IV.  81 

'*ne  uaiias  inpende  preces  finemque  malorum 

expete,  Agenoride;  pontum  penetrauerit  ulla 

cum  ratis  et  rabidi  steterint  in  gurgite  montes, 

tunc  sperare  modum  poenae  ueniamque  licebit." 

sic  deus.     aut  uobis  ergo  fera  saxa  patescunt  585 

aut  mea  iam  saeuae  redeunt  ad  pabula  Dirae. 

uerum  inter  medias  dabitur  si  currere  cautes 

(certe  digna  manus)  uacuumque  exibis  in  aequor,   ^^ 

proxima  regna  Lyci^  remeat  qui  uictor  ab  oris      r4^ 

Bebryciis:  toto  non  ullus  litore  Ponti       ~  590 

mitior.     hic  lecto  comitum  de  robore  siquem 

perculerit  uicina  lues,  ne  defice  casus  ^S^*-*^ 

praedicti  memor  adque  animos  accinge  futuris. 

illic  pestiferas  subter  iuga  concaua  torquet 

alter  aquas  Acheron  uastoque  exundat  hiatu  595 

fumeus,  et  caeca  tegitur  caligine  campus: 

Unque  grauem  fluuium  et  miseris  sua  fata  colonis. 

sic  quoque  non  uno  dabitur  transcurrere  luctu. 

quid  tibi  nubifera  surgentem  rupe  Carambin, 

quid  memorem,  quas  Iris  aquas  aut  torqueat  Ancon?    600 

proxima  Thermodon  huic  iam  secat  arua  fluento. 

inclita  Amazonidum  magnoque  exorta  Gradiuo 

gens  ibi;  femineas  nec  tu  nunc  crede  cateruas, 

sed  quaUs,  sed  quanta  uiris  insultat  Enyo  j^v^^ 

diuaque  Gorgonei  gestatrix  innuba  monstri.        ^"^      605 

ne  tibi  tunc  horrenda  rapax  ad  litora  puppem 

uentus  agat,  ludo  uolitans  cum  turma  superbo 

puluereis  exultat  equis  ululataque  teUus 

intremit  et  pugnas  mota  pater  incitat  hasta. 

non  ita  sit  metuenda  tibi  saeuissima  quamquam  610 

gens  Chalybum,  duris  patiens  cui  cultus  in  aruis 

et  tonat  adflicta  semper  domus  ignea  massa.    ^-^a^j^^^too 

inde  omnem  innumeri  reges  per  litoris  oram, 

hospitii  quis  nulla  fides;  sed  Umite  recto 

puppis  et  aequaU  transcurrat  carbasus  aura.  ,     616 

sic  (Jenyjun  rapidi  uenies  ad  Phasidis  amnem.     '^■^  |a^4^ 

castra  ibi  iam  Scythiae  fraternaque  surgit  Erinys. 

Val.  Placcus.  6 


82  C.  YALERI  FLACCI 

ipse  truces  illic  Colchos  hostemque  iuuabis 
auxihis.     nec  plura  equidem  discrimina  cerno. 
fors  etiam  optatam  dabitur  contingere  pellem.  620 

sed  te  non  animis  nec  sohs  uiribus  aequom  ^ 

credere;  saepe  acri  potior  prudentia  dextra.  ^^M 

quam  tulerit  dens,  arripe  opem.     iamque  uhima  nobis 
promere  fata  nefas;  sinite  o,  precor.'  adque  ita  facto 
fine  dedit  tacitis  iterum  responsa  tenebris.  625 

Tum  subita  resides  socios  formidine  lason 
praecipitat  rumpitque  moras  tempusque  timendi. 
ipse  uiros  gradiens  ad  primi  htoris  undam 
prosequitur  Phineus.     ^quaenam  tibi  praemia'  dixit 
*quas,  decus  o  Boreae,  possim  persohiere  grates? 
me  Pangaea  super  rursus  iuga  meque  paterna 
stare  Tyro  dulcesque  iterum  mihi  surgere  soles 
nunc  reor.     exactae  uerumne  abiere  uohicres? 
nec  metuam  tutaeque  dapes?  date  tangere  uuhus, 
dem  sinite  amplexus,  propiusque  accedite  dextrae.'       6.35^ 
dixerat.     abscedunt  terris  et  htora  condunt. 

Omnibus  extemplo  saeua  sub  imagine  rupes 
Cyaneae  propiorque  labor,  quando  adfore  quaque 
parte  putent;  stant  ora  metu  nec  fessa  recedunt 
lumina  diuersas  circum  seruantibus  undas,  640^ 

cum  procul  auditi  sonitus  insanaque  saxa. 
saxa  neque  iUa  uiris,  sed,  praecipitata  profundo 
siderei  pars  uisa  poh.     dumque  ocius  instant, 
ferre  fugam  maria  ante  ratem,  maria  ipsa  repente 
deficere  aduersosque  uident  discedere  montes;  645 

omnibus  et  gehda  lapsi  formidine  remi. 
ipse  per  arma  uolans  et  per  iuga  summa  carinae 
hortatur  supplexque  manus  intendit  lason 
nomine   quemque  premens.     ^ubi  nunc  promissa  superba 
ingentesque  minae,  mecum  quibus  ista  secuti?  650 

idem  Amyci  certe  uiso  timor  omnibus  antro 
caecus  erat;  stetimus  tamen  et  deus  adfuit  ausis. 
quin  iterum  idem  aderit  certo  deus.'     haec  ubi  fatus, 
corripit  abiecti  remumque  locumque  Phaleri 


AilGONAUTICON  LIBER  IV.  83 

et  trahit;  insequitur  flammata  pudore  iuuentus.  655 

unda  laborantes  praeceps  rotat  ac  fiiga  ponti 

obuia;  miscentur  rupes,  iamque  aequore  toto 

Cyaneae  iuga  praecipites  inlisa  remittunt.         >  -'      f^M-x^a^ 

bis  fragor  infestas  cautes  aduersaque  saxis 

saxa  dedit,  flamma  expr^so  bis  fulsit  in  imbri^       rieo     ^ 

sicut  multifidus  ruptis  e  nubibus  horror 

efiugit  et  tenebras  nimbosque  intermicat  ignis  y^    - 

terrificique  ruunt  tonitrus  elisaque  noctem 

hix  dirimit,  pauor  ora  uirum,  pauor  occupat  artus: 

haud  secus  impleuit  pontum  fragor;  effluit  imber         665 

spumeus  et  maguo  puppem  procul  aequore  uestit. 

Aduertere  dei  defixaque  lumina  ponto, 
quid  scopuhs  ^raecliisa  ratis,  quid  dura  iuuentus       '^i^^- 
expediat;  f^iUifiX  magnis  fauor  ortus  ab  ausis.       p-f-p^-^ 
prima  coruscanti  signum  dedit  aegide  uirgo  670 

fulmineam  iaculata  facem.     uixdum  ardua  cautes 
cesserat,  illa  uolans  tenui  per  concita  saxa 
luce  fugit;  rediere  uiris  animique  manusque, 
ut  uidere  uiam.    /sequor,  o  quicumque  deorum' 
Aesonides  ^cio^  altuii^iMty  praecepsque  fragores  675 

per  medios  ruit  et  fumo  se  condidit  atro. 
coeperat  hinc  cedens  abductis  montibus  unda 
ferre  ratem  pelagoque  dies  occurrere  aperto. 
sed  neque  permissis  iam  fundere  rector  habenis 
uela,  nec  eniti  remis  pote:  cum  super  adstmt  680 

Cyaneae:  premit  unda  ratem  scopulique  feruntur 
comminus.     hic  luno  praecepsque  ex  aethere  Pallas 
insiliunt  pariter  scopulos:  hunc  nata  coercet, 
hunc  coniunx  louis;  ut  ualido  qui  robore  tauros 
sub  iuga  et  inuito  detorquet  in  ilia  cornu.  685 

inde,  uelut  mixtas  Vulcanias  ardor  aDu^to    " 
uerset  aquas,  sic  ima  fremunt,  fluctuque  coacto 
angitur  et  clausum  scopulos  super  effluit  aequor. 
contra  omnes  ualidis  tenui  discrimine  remis 
pergere  iter  mediosque  ratem  transferre  per  ictus;       690 
saxa  sed  extremis  tamen  increpuere  corymbis,       f^^sr^ 

6* 


84  C.  VALERI  FLACCI 

parsque  (nefas)  deprensa  iugis;  nam  cetera  caelo 

debita.     conclamant  Minyae,  latera  utraque  quippe 

dissiluisse  putant.     fugit  ipse  nouissimus  ictus 

Tiphys  et  e  mediis  sequitur  freta  rapta  ruinis;  695 

nec  prius  obsessum  scopulis  respexit  ad  aequor 

aut  sociis  temptata  quies,  nigrantia  quam  iam 

litora  longinquique  exirent  flumina  Rhebae. 

tunc  fessas  posuere  manus,  tunc  arida  anheli 

pectora,  discussa  quales  formidine  Auerni  700 

Alcides  Theseusque  comes  pallentia  iungunt 

ora,  ubi  uix  primas  ampiexi  luminis  oras. 

Nec  uero  ipse  metus  curasque  resohiere  ductor, 
sed  maria  aspectans  ^heu  qui  datus  iste  deorum 
sorte  labor  nobis!  saeuum  ut  ueniamus  ad  aiuuem       705 
Phasidis  et  mites'  inquit  Ment  uellera  Colchi, 
unde  per  hos  iterum  montes  fuga?'  talia  fundit, 
imperio  fixos  louis  aeternumque  reuinctos 
nescius.     haec  fati  certa  nam  lege  manebant, 
siqua  per  hos  undis  umquam  ratis  isset  apertis.  ^IO* 

Tum  freta,  quae  longis  fuerant  inperiiia  saeclis,  ^ipa^t  lU^ 
ad  subitam  stupuere  ratem,  Pontique  iacentis 
omne  solvim  regesque  patent  gentesque  repostae.     "^ '^ 
non  aUbi  effusis  cesserunt  longius  undis 
litora;  nec  tantas  iunctus  Tyrrhenus  et  Aegon  715 

uohiat  aquas,  geminis  tot  desint  Syrtibus  undae. 
nam  super  huc  uastos  tellus  quoque  congerit  amnes. 
num  septemgemini  memorem  quas  exitus  Histri, 
quas  Tanais  flauusque  Tyres  Hypanisque  Nouasque 
addat  opes,  quantosque  sinus  Maeotia  laxfijit     ,  - 
aequora?     flumineo  sic  agmine  fregit  amari 
uim  saUs  hinc  Boreae  cedens  glaciantibus  auris 
Pontus  et  exorta  faciUs  concrescere  bruma. 
utque  uel  inmotos  ursae  rigor  inuenit  amnes 
uel  freta  uersa  uadis,  hiemem  sic  unda  per  omnem^ 
aut  campo  iacet  aut  tumido  riget  ardua  fluctu,     A^i 
atque  hac  Europam  curuis  anfractibus  urget, 
hac  Asiam  Scythicum  specie  sinuatus  in  arcum. 


ARGONAUTICON  LIBER  IV.  85 

illic  iimbrosae  semper  stant  aequore  nubes 

et  non  certa  dies,  primo  nec  sole  profundum  730 

soluitur  aut  uernis  cum  hix  aequata  tenebris, 

sed  redit  extremo  tandem  in  sua  litora  tauro. 

lam  Mariandynis  aduertit  puppis  harenis, 
adque  celer  terras  regemque  requirit  Echion 
dicta  ferens^  lectos  (fama  est  si  nominis  umquam)       735 
Haemoniae  subiise  uiros^  det  htora  fessis. 
adproperat  Lycus  auditis  laetatus  Achiuis, 
ac  simul  Aesoniden  omnemque  in  regia  turbam 
tecta  trahit  modo  Bebryciis  praefixa  trophaeis, 
mitis  et  in  mediis  effatur  taha  Grais:  740 

*haud  temere  est:  fato  diuum  reor  ad  mea  uectos 
htora  uos,  odium  quibus  adque  eadem  ira  furentis 
Bebryciae  saeuaque  pares  de  gente  triumphi. 
certa  fides  animis,  idem  quibus  incidit  hostis. 
nos  quoque^  nos  Amycum,  tanto  procul  orbe  remoti,     745 
sensimus  et  saeuis  frater  mihi  fusus  habenis. 
uhor  ego,  atque  ihuc  cunctis  accensus  in  armis 
tunc  aderam,  cum  uos  mediis  contenta  ferebant 
uela  fretis.     ilhim  in  sanie  taboque  recenti 
uidimus  aequoreo  similem  per  Utora  monstro.  750 

nec  uero  praerepta  mihi  suprema  tyranni 
fata  queror  belloue  magis  laetarer  et  armis 
procubuisse  meis,  quam  lege  quod  occidit  ultus 
ipse  sua  meritoque  madent  quod  sanguine  caestus.' 
excipit  Aesonides  Huus  ergo  in  montibus  ignis  755 

ille?  tuas  acies  medio  de  gurgite  uidi?' 
fatur,  et  ostentans  prolem  louis  'hic  tibi  PoUux 
en'  ait,  'inhso  soluit  cui  pectore  poenas.' 
ille  uirum  circa  mirantia  lumina  uohiit. 
festa  dehinc  mediis  ineunt  conuiuia  tectis  760 

communesque  uocant  superos^  quorum  e^a  nutu    d^^iH*^'^ 
Bebrycia,  et  uotis  pariter  praedaque  fruuntur. 


C.  VALERI  FLACCI 
ARGONAUTICON 

LIBER  QUINTUS. 


Altera  lux  haud  laeta  uiris  emersit  Olympo: 
Argolicus  morbis  fatisque  rapacibus  Idmon 
labitur  extremi  sibi  dudum  conscius  aeui. 
at  memor  Aesonides  nimium  iam  uera  loculi 
Phineos  hinc  alios  rapto  pauet  Idmone  luctus,  5 

tum  comiti  pia  iusta  tuUt  caelata^ie  multa 
arte  Dolionii  donat  uelamina  regis, 
hospes  humum  sedemque  Lycus.     flens  arma  reuellit 
Idmonis  e  celsa  Mopsus  rate;  robora  caedunt 
pars  siluis  portantque  arae:  pars  auguris  alba  10 

fronde  caput  uittisque  ligant,  positumque  feretro 
congemuere;  dies  simul  et  suus  admonet  omnes. 
Ecce  inter  lacrimas  interque  extrema  uirorum 
munera,  quem  cursus  l^enes  imperiumque  carinae, 
Tiphyn  agit  uiolenta  lues,  cunctique  pauore  15 

attoniti  fundunt  maestas  ad  sidera  uoces: 
^arquipotens  aduerte,  precor,  nunc  denique  ApoIIo; 
hoc,  pater,  hoc  nobis  refoue  caput,  ulla  laboris 
si  nostri  te  cura  mouet,  qui  cardine  summo 
uertitur  adque  omnis  manibus  nunc  pendet  ab  unis.'     20 
dicta  dabant  uentis  nec  debita  fata  mouebant. 
qualem  Rraecipiti  grauidunTtam  sorte  parentem 
natorum  flet  pariia  manus  trepidique  precantur, 


ARGONAUTICON  LIBER  V.  87 

duret  ut  inualidis  et  adhuc  genitoris  egenis: 

haut  aliter  socii  supremo  in  tempore  Tlphyn  25         ^ 

ante  alios  superesse  uokmt.     mors  frigida  contra        ^^  o^^J 

urget,  et  ille  recens  oculis  interuolat  Idmon.        'J.y-^-^^^^ 

exanimum  frustra  Minyae  clamore  morantur 

auellique  negant;  uix  membra  rigentia  tandem 

inposuere  rogo  lacrimasque  et  munera  flammis  30 

uana  ferunt;  crescit  donis  feralis  aceruus.  ha^-k: 

ut  uero  amplexus  fessi  rupere  supremos 

et  rapidae  sonuere  faces^  tunc  ipsa  cremari 

uisa  ratis  medioque  uiros  deponere  ponto.  ^^-^ 

non  tulit  Aesonides  geminis  flagrantia  cernens  35 

corpora  cara  rogis,  sed  pectore  ductor  ab  imo 

talia  uoce  gemit:  ^quid  tantum  infensa  repente 

numina?  qui  nostri  poenas  meruere  labores? 

bina  (nefas)  tuto  pariter  mihi  funera  surgunt  ^  ,) 

litore.     magna  adeo  comitum  numerosaque  pubes?  40 

aut  socios  rapit  atra  dies   aut  ipse  relinquo 

sontibus  inpulsus  Furiis.     ubi  Tiphys?  ubi  Idmon 

fata  canens?  ubi  monstriferae  par  ille  nouercae? 

te  sine,  Thespiade,  nos  ulla  mouebimus  ultra 

aequora?  nec  summa  speculantem  puppe  uidebo  45 

Pleiadumque  globos  et  agentes  noctibus  Arctos? 

cui  Minyas  caramque  ratem,  cui  sidera  tradis? 

carpere  securas  quis  iam  iubet  Aesona  noctes? 

hoc  labor^  hoc  dulci  totiens  fraudata  sopore 

lumina  et  admotis  nimium  mens  anxia  Colchis  50 

profuit?  heu  quantum  Phasis,  quantum  Aea  recessit! 

nunc  quoque,  si  tenui  superant  in  imagine  curae, 

adsis  umbra,  precor,  uenturi  praescia  caeli^ 

rectoremque  tuae  moneas  ratis.'     haec  ubi  fatus, 

sola  uirum  flammis  uidit  labentibus  ossa.  55 

'quocl  tamen  extremis  unum  solamen  in  oris 

restat'  ait,  ^caras  humus  haec  non  diuidat  umbras 

ossaque  nec  tumulo  nec  separe  contegat  urna, 

sed  simul,  ut  iunctis  uenistis  in  aequora  fatis.' 

haud  mora;  rehquias  socii  defletaque  miscent  60 


88  C.  VALERI  FLACCI 

nomina.     tiim  uiuo  frondens  e  cespite  tellus 
aggeritur,  cineremque  Lyco  commendat  lason. 

Maesti  omnes  dubiique,  ratem  fidissima  cuius 
dextra  regat;  simul  Ancaeus  sollersque  petebat 
,  Nauplius.     Erginum  fato  uocat  ipsa  monenti 

quercus,  et  ad  tonsas  uicti  rediere  magistri. 
ac  uelut  ille,  gregis  cessit  cui  regia,  taurus 
fertur  ouans;  hunc  omnis  honos,  hunc  omnis  in  unum 
transit  amor;  primo  laetus  sic  tempore  rector 
ingreditur  cursus;  etenim  dat  candida  certam 
nox  Helicen.     iam  prora  fretum  commouerat  et  iam 
\r^^^   puppe  sedens  miseras  dimisfirat  anchora  terras. 

Inde,  premente  noto,  tristes  Acherusidos  oras 
praeterit  et  festa  uulgatum  nocte  Lyaei 
CalUchoron;  nec  uana  fides.     his  Bacchus  in  undis 
abluit  eoo  rorantes  sanguine  thyrsos. 
illum  post  acies  rubrique  nouissima  claustra 
aequoris  hic  resides  thiasos,  hic  aera  mouentem 
udaque  pampinea  nectentem  cornua  uitta 
nunc  etiam  meministis,  aquae,  Boeotia  qualem 
\     Thyas  et  infelix  cuperet  uidisse  Cithaeron. 

Fama  per  extremos  c[uin  iam  uolat  inproba  manes 
interea  et  magnis  natorum  laudibus  implet, 
qddita  iamque  fretis  referens  freta  iamque  patentes 
Cyaneas.     ardent  auidos  attollere  uultus, 
quos  pietas  uel  tangit  adhuc  quos  aemula  uirtus. 
fata  immota  manent;  unum,  qui  litore  in  illo 
conditus,  ad  carae  mittunt  spectacula  turbae. 
it  Sthenelus:  qualem  Mauortia  uidit  Amazon 
cumque  suis  comitem  Alcides  ut  condidit  armis,  90 

talis  ab  ^equorei  consurgens  aggere  busti 
emicuit;  fulsere  undae,  sol  magnus  ut  orbem  ^ 

tolleret  aut  nubem  quateret  polus.     adque  ea  uixdum 
uisa  uiris  atra  nox  protinus  abstuht  umbra. 
ille  dolens  altum  repetit  chaos.     omina  Mopsus  95 

dum  stupet,  in  prima  tumulum  procul  aspicit  acta,    tjiji/Jk 
obnubensque  caput  cineri  dat  uina  uocato. 


ARGONAUTICON  LIBER  V.  89 

carmina  qiiin  etiam  iiisos  placantia  manes 

Odrysius  diix  rite  moiiet  mixtoque  sonantem 

percutit  ore  lyram  nomenque  relinquit  liarenis.  loo 

Acrius  i«-->iimofe  rediit  ratis,  ac  fugit  omne 
Crobiali  latus  et  fatis  tibi,  Tiphy,  negatum 
Parthenium^  ante  ahos  Triuiae  qui  creditur  amnis 
fidus  et  Inopi  materna  gratior  unda. 
mox  etiam  Cromnae  iuga  pallentemque  Cytoron  105 

teque  cita  penitus  condunt,  Erythia,  carina.  ^//'  o 

iamque  reducebat  noctem  pohis:  alta  Carambis        ^»^ 
raditur  et  magnae  pelago  tremit  umbra  Sinopes. 
Assyrios  conplexa  sinus  stat  opima  Sinope, 
nympha  prius  blandosque  louis  quae  hiserat  ignes        110 
caelicohs  immota  procis:  deceptus  amatae  vrt 

fraude  deae  nec  soTus  Halys  nec  sohis  ApoUo. 

Addidit  hic  casu  comites  Fortuna  benigno 
Autolycum  Phlogiumque  et  Deileonta,  secutos 
Herculis  arma  uiros;  uagus  hos  ibi  fixerat  error.  115 

ut  Graiam  uidere  manum  puppemque  Pelasgam, 
prima  ruunt  celeres  ad  htora  seque  precantur 
accipiant  socios.     noua  dux  accedere  gaudet 
nomina  desertos  et  iam  sibi  currere  remos. 
transit  Halys  longisque  fluens  amfractibus  Iris  120 

saeuaque  Thermodon  medio  sale  murmura  uoluens, 
Gradiuo  sacer  et  spoliis  ditissimus  amnis, 
donat  equos,  donat  uotas  cui  uirgo  secures, 
cum  redit  ingenti  per  Caspia  claustra  triumpho,         if^ijAx^ 
Massageten  Medumque  trahens.     est  dura  propa|fO,   "l^ls^ 
sanguinis  est  olhs  genitor  deus.     hinc  magis  alta 
Haemonidae  petere  et  monitus  non  temnere  Phinei. 
ipse  autem  comitum  conuersus  ad  ora  nouorum 
^ios  mihi  nunc  pugnas'  ait  *et  uictricia'  ductor 
'Herculis  arma  mei  uestrasque  in  litore  Martis  130 

interea  memorate  manus.'     sic  fatur  et  aegro 
corde  silens  audit  ciirsus  bellique  labores 
uirginei,  exciderit  frenis  quae  prima  remissis, 
semianimem  patrius  quam  sanguinft-4t»*«j4#-<H»ni», 


.^0  C.  VALERI  FLACCI 

^:         quae  p^lta  latus  adque  umeros  nudata  pharetris  135 

-  "*        fugerit  Herculeae  mox  uulnere  prensa  sagittae, 
utque  securigeras  stimulauerit  Ira  cateruas 
fleturusque  pater,  quantus  duce  terror  in  ipsa^ 
qui  furor  in  signis,  quo  balteus  arserit  auro. 

Nocte  sub  extrema  clausis  telluris  ab  antris 
peruigil  auditur  Chalybum  labor;  arma  fatigant 
ruricolae,  Gradiue,  tui;  sonat  illa  creatrix 
prima  manus  belli  terras  crudelis  in  omnes. 
nam  prius  ignoti  quam  dura  cubilia  ferri 
eruerent  ensesque  darent,  Odia  aegra  sine  armis 
erraBant  Iraeque  inopes  et  segnis  Erinys. 
inde  Genetaei  rupem  louis,  hinc  Tibarenum 
dant  uirides  post  terga  lacus,  ubi  deside  mitra 
feta  ligat  partuque  uirum  fouet  ipsa  soluto. 
uos  quoque  non  notae  mirati  uela  carinae 
Mossyni,  uos  et  stabulis  Macrones  ab  altis 
Byzeresque  uagi  Philyraeque  a  nomine  dicta 
litora,  quae  cornu  pepuUt  Saturnus  equino. 

Ultimus  inde  sinus  saeuumque  cubile  Promethei 
cernitur,  in  geUdas  consurgens  Caucasus  arctos. 
ille  etiam  Alciden  Titania  fata  mowitem 
attulerat  tum  forte  dies;  iamque  aspera  nisu 
undique  conuellens  ueteris  cum  strage  pruinae 
uincula  prensa  manu  saxis  abduxerat  imis 
arduus  et  laeuo  grauior  pede;  consonat  ingens  160 

Caucasus,  et  summo  pariter  cum  monte  secutae 
incubuere  trabes  abductaque  flumina  ponto. 
fit  fragor,  aetherias  ceu  luppiter  arduus  arces 
\^  inpulerit,  imas  manus  aut  Neptunia  terras. 
.  c?*V  horruit  inmensum  Ponti  latus,  horruit  omnis  165 

^V"i      Armeniae  praetentus  Hiber,  penitusque  recusso 
aequore  Cyaneas  Minyae  timuere  relictas. 
tum  gemitu  propiore  chalybs  densusque  reuulsis 
rupibus  audiri  montis  labor  et  graue  Titan 
uociferans,  fixos  scopulis  dum  uellitur  artus.  170 

contra  autem  ignari  (quis  enim  nunc  credat  in  illis 


ARGONAUTICON  LIBER  V.  91 

montibus  Alciden  dimissaue  uota  retemptet?) 

pergere  iter  socii;  tantum  mirantur  ab  alto 

litora  discussa  sterni  niue  ruptaque  saxa 

et  simul  ingentem  moribundae  desuper  umbram  175 

alitis  adque  atris  rorantes  imbribus  auras. 

Sol  propius  flanmiabat  aquas,  extremaque  fessis 
coeperat  optatos  iam  lux  ostendere  Colchos, 
magnus  ubi  aduersum  spumanti  Phasis  in  aequor 
ore  ruit.     cuncti  pariter  loca  debita  noscunt  180  f 

signaque  commemorant  emensasque  ordine  gentes, 
dantque  ratem  fluuio.     simul  aethere  plena  corusco 
Pallas  et  aUpedum  luno  iuga  sistit  equorum. 

Ac  dum  prima  graui  ductor  subit  ostia  pulsu, 
populeos  flexus  tumulumque  uirentia  supra  u  |.85 

flumina  cognati  medio  uidet  aggere  Phrixi, 
quem  comes  infelix  pariter  de  marmore  iuxta 
stat  soror,  hinc  saeuae  formidine  maesta  nouercae, 
inde  maris  pecudique  timens  inponere  palmas. 
sistere  tum  socios  iubet  adque  hinc  prima  ligari  190 

uincula,  ceu  Pagasas  patriumque  intrauerit  amnem. 
ipse  graui  patera  sacri  hbamina  Bacchi 
rite  ferens  umbram  uocal' "  eT^c  fatur  ad  aras: 
*per  genus  adque  pares  tecum  mihi,  Phrixe,  labores    '^3,^g.^\^ 
tu,  precor,  orsja  regas  meque  his  tuteris  in  oris  19^ 

tot  freta,  tot  prora  properanti  sidera  passum. 
Phrixe,  faue  et  patrias  placidus  reminiscere  terras. 
tu  quoque  nunc,  tumulo  nequiquam  condita  inani, 
adnue  diua  maris  numeroque  accede  tuorum. 
quando  egomet  rursus  per  te  uehar?  aurea  quando     200 
Seston  et  infaustos  adgnoscent  uellera  fluctus? 
uos  etiam  siluae,  uos  Colchidos  hospitis  orae, 
pandite,  diues  ubi  peHis  micet  arbore  sacra. 
tunc  tibi,  fecundi  proles  louis,  orte  niuaU 
Arcados  axe  deae,  fluuio  modo,  Phasi,  quieto  205 

Palladiam  patiare  ratem,  nec  dona,  nec  arae  \     .   Lgji^ 

defuerint  tellure  mea;  reuemulaijuft  UAlii     r<-*-«^<2Md^4«» 
effigies  te,  Phasi,  manet,  quam  magnus  Enipeus 


220 


92  C.  VALERI  FLACCI 

et  pater  aurato  qiiantus  iacet  Inachus  antro/ 
dixerat.  adque  illi  dextra  sine  uersa  magistri  210 

protinus  in  proram  rediit  ratis  omine  certo 
fluminis  os  pontumque  tuens.     'promittis  ut  ecce 
utque  uocas  reuehemur'  ait.     sic  deinde  precatus 
arma  iubet  celsa  socios  depromere  puppe. 
dona  dehinc  Bacchi  casusque  ut  firmet  in  omnes         215 
rapta  Ceres,  uiridesque  premunt  longo  ordine  ripas»      ^ 
Incipe  nunc  cantus  alios,  dea,  uisaque  uobis  " 

ThessaUci  da  bella  ducis.     non  mens  mihi,  non  haec 
ora  satis;  uentum  ad  furias  infandaque  natae 
foedera  et  horrenda  trepidam  sub  uirgine  puppem:       220 
impia  monstriferis  surgunt  iam  proeMa  campis. 
ante  dolos,  ante  infidi  tamen  exsequar  astus 
SoHgenae  falU  meriti  meritiqiie  rehnqui. 
[inde  canens:  Scythica  senior  iam  SoUs  in  urbe] 
fata  laborati  Phrixus  compleuerat  aeui.  225 

ilUus  extremo  sub  funere  mira  repente 
flamma  poU  magnoque  aries  apparuit  astro 
aequora  cuncta  mouens.     at  ueUera  Martis  in  umbra    ^M 
ipse  sui  Phrixus  monumentum  insigne  pericU  " 

liquerat  ardenti  quercum  conplexa  metaUo.  230 

quondam  etiam  tacitae  uisus  per  tempora  noctis 
effigie  uasta^  socerumque  exterruit  ingens 
prodita  uox:  *o  qui  patria  teUure  fugatum 
quaerentemque  domos  his  me  considere  passus 
sedibus,  oblata  generum  mox  prole  petisti,  235 

tunc  tibi  regnorum  labes  hictusque  supersunt, 
rapta  soporato  fuerint  cum  ueUera  hico. 
•^^       praeterea  infernae  quae  nunc  sacrata  Dianae 
.3      N^  fert  castos  Medea  choros  quemcumque  procorum 

■      narta  peto  maneat  regnis  ne  uirgo  paternis.'  240 

dixit  et  admota  pariter  fataUa  uisus  ^^^H 

tradere  terga  manu^  tum  falso  fusus  ab  auro  hHhI 

currere  per  summi  fulgor  laquearia  tecti.  ""''"'  "^         * 

membra  toris  rapit  ille  tremehs,  patriumque  precatur 
numen  et  eoo  surgentes  litore  currus:  245 


AEGONAUTICON  LIBER  V.  93 

'praescie  fatorum  genitor,  tutela  meorum 

omnituens,  tua  nunc  terris,  tua  lumina  toto 

sparge  mari;  seu  nostra  dolos  molitur  opertos  ,^^ 

siue  externa  manus,  primus  mihi  nuntius  esto.    Ajs^'^ 

tu  quoque,  sacrata  rutilant  cui  uellera  quercu,      v^       ^f^L^ 

ex^ubias,  Gradiue,  tene;  praesentia  luco  i6w-|)Cu^X' 

arma  tubaeque  sonent,  uox  et  tua  tiocibus  extet/ 

uix  ea,  Caucaseis  cum  lapsus  montibus  anguis, 

haud  sine  mente  dei,  spiris  nemus  omne  refusis 

inpUcuit  Graiumque  procul  perrexit  ad  orbem.  255 

ergo  omnes  prohibere  minas  praedictaque  Phrixi 

inuigilat,  pleria  necdum  Medea  iuuenta  -,^^,v^A-4d& 

adnuitur  thalamis  Albani  uirgo  tyranni.  ^ 

Interea  auguriis  monstrisque  minacibus  urbem 
territat  ante  monens  semper  deus  et  data  seri  260 

signa  mah;  reddi  iubet  exitiale  sacerdos 
uellus  et  Haemoniis  infaustum  mittere  terris. 
contra  Sole  satus  Phrixi  praecepta  uolutans 
aegro  coi^-de  negat,  nec  uulgi  cura  tyranno, 
dum  sua  sit  modo  tuta  salus.     tunc  ordine  regi  265 

proximus  et  frater  materno  sanguine  Perses 
increpitare  uirum;  sequitur  duceturba  reperto. 
ille  furens  ira  solio  se  proripit  alto, 
praecipitatque  patres:  ipsum  qui  taUbus  auctor, 
spem  sibi  iam  rerum  uulgi  leuitate  ferentem,  270 

ense  ferit.     rapit  inde  fugam  crudelia  Perses 
signa  gerens  omnemque  quatit  rumoribus  arcton. 
iamque  aderat  magnis  regum  cum  molibus  urbi, 
primaque  in  aduersos  frustratus  proelia  muros 
constiterat.     datus  et  sociis  utrimque  cremandis  275 

ille  dies  alterque  dies,  cum  Marte  remisso 
debitus  Aeaeis  dux  Thessalus  adpulit  oris. 

Nox  hominum  genus  et  duros  miserata  labores 
rettulerat  fessis  optata  silentia  terris. 
at  luno  et  summi  uirgo  louis  intima  secum  280 

consilia  et  uarias  sociabant  pectore  curas. 
uirgo  prior:  'magna  parjter  quos  mole  petamus?' 


94  C.  VALERI  FLACCI 

*cerms'  ait  'Colchos  habeant  quae  proelia,  quiqiie 

nunc  status.     hinc  Perses,  illinc  non  uiribus  aequis 

apparat  Aeetes  aciem.     quibus  addimur  armis?'  285 

cui  luno  Mimitte  metus,  ne  proeha  forte 

hic  tibi  grata  negem;  magnus  manet  aegida  sudor 

et  nostros  iam  sudor  equos.     stat  pectore  fixum 

Aeetae  sociare  manus.     scio  perfida  regis 

corda  quidem  (nullos  Minyis  exsokiet  honores), 

uerum  ahos  tunc  ipsa  dolos,  aUa  orsa  mouebo.' 

^sint,  precor,  haec;  tua  namque  mihi  comitanda  potestas' 

Pallas  ait,  Miceat  Grais  ut  reddere  terris  jm 

Aesonium  caput  et  puppem,  quam  struximus  ipsae,       ^ 

iactatam  tandem  nostro  componere  caelo.V  295 

Talia  tunc  hominum  superi  pro  laude  mouebant. 
tristior  at  numquam  tantoue  pauentibus  ulla 
nox  Minyis  egesta  metu;  nil  quippe  reperto 
Phaside,  nil  domitis  actum  Symplegados  undis, 
cunctaque  adhuc,  magni  ueniant  dum  regis  ad  urbem,   300 
ambigua  et  dubia  rerum  pendentia  summa.         . 
praecipue  Aesoniden  uarios  incerta  per  aestus 
mens  rapit  undantem  curis  ac  multa  nouantem.  ' 
qualiter  ex  alta  cum  luppiter  arce  coruscat, 
PUadas  ille  mouens  mixtumque  sonoribus  imbrem         305 
horriferamue  niuem,  canis  ubi  toUitur  omnis 
campus  aquis,  aut  sanguinei  magna  ostia  beUi 
aut  aUos  dubns  fatorum  gentibus  ortus: 
sic  tum  diuersis  liinc  adque  hinc  motibus  anceps 
pectora  dux  crebro  gemitu  quatit,  optat  et  almum       310 
iam  iubar  et  certi  tandem  discriminis  horas. 
tunc  defixa  solo  coetuque  intenta  sUenti 
uersus  ad  ora  uirum  ^quod  pridem  ingentibus  ausis 
optauistis'  ait  ^ueterumque  quod  horruit  aetas, 
adsumus  en  tantumque  fretis  enauimus  orbem.  315 

nec  pelagi  nos  mille  uiae,  nec  Tama  fefeUit 
SoUgenam  Aeeten  media  regnare  sub  arcto. 
ergo  ubi  lux  aUum  spargetmare,  tecta  petenda 
urbis  et  ignoti  mens  experienda,  tyranni. 


ARGONAUTICON  LIBER  V.  95 

adnuet  ipse,  reor;  neque  inexorabile  certe  320 

quod  petimus:  sin  uero  preces  et  dicta  superbus 
respuerit,  iam  nunc  animos  firmate  repulsae, 
quaque  uia  patriis  referamus  uellera  terris, 
stet  potiiis;  rebus  semper  pauor  absit  in  artis/ 
dixerat,  et  Scythicam  qui  se  comitentur  ad  urbem       325 
sorte  legit,  numeroque  nouem  ducuntur  ab  omni. 
inde  uiam  qua  Circaei  plaga  proxima  campi 
corripiunt  regemque  petunt  iam  luce  reducta. 

Sorte  deum  uariis  per  noctem  territa  monstris, 
senserat  ut  pulsas  tandem  Medea  tenebras,  330 

rapta  toris  primi  iubar  ad  placabile  Phoebi 
ibat  et  horrendas  lustrantia  flumina  noctes. 
namque  soporatos  tacitis  in  sedibus  artus 
dum  premit  alta  quies  nuUaeque  in  uirgine  curae, 
uisa  pauens  castis  Hecates  excedere  lucis;  335 

dumque  pii  petit  ora  patris,  stetit  arduus  inter 
pontus  et  ingenti  circum  stupefacta  profundo, 
fratre  tamen  conante  sequi:  mox  stare  pauentes 
uiderat  intenta  pueros  nece  seque  (tremendum!) 
spargere  caede  manus  et  lumina  rumpere  fletu.  340 

his  turbata  minis  fluuios  ripamque  petebat 
Phasidis  aequali  Scythidum  comitante  caterua.        Ao^^, 
florea  per  uerni  quahs  iuga  duxit  Hymetti 
aut  Sicula  sub  rupe  choros  hinc  gressibus  haerens 
Pallados  hinc  carae  Proserpina  iuncta  Dianae,  346 

altior  ac  nulla  comitum  certante,  prius  quam 
palluit  et  uiso  pulsus  decor  omnis  Auerno: 
talis  et  in  uittis  geminae  cum  lumine  taedae 
Colchis  erat  nondum  miseros  exosa  parentes.  dM^^*^"  i 
ut  procul  extremi  gelidis  a  flummis  undis  350 

prima  uiros  tacito  uidit  procedere  passu, 
substitit  ac  maesto  nutricem  adfata  timore  est: 
*quae  manus  haec,  certo  ceu  me  petat  agmine,  mater, 
aduenit  haut  armis,  haud  umquam  cognita  cultu? 
quaere  fugam,  precor,  et  tutos  circumspice  saltus.'      365 
audit  uirginei  custos  grandaeua  pudoris 


96  C.  VALERI  FLACCI 

Henioche,  cultus  primi  cui  creditus  aeui; 

tum  trepidam  dictis  firmans  hortatur  alumnam. 

*non  tibi  ab  hoste  minae  nec  uis'  ait  ^illa  propinquat 

nec  metus;  externo  iam  flammea  murice  cerno     *         360 

tegmina,  iam  uittas  frondemque  inbellis  oUuae. 

Graius  adest,     Graio  sunt  cuncta  similUma  Phrixo.' 

Sic  ait.     at  luno,  pulchrum  longissima  quando 
robur  cura  ducis  magnique  edere  labores, 
mole  noua  et  roseae  perfudit  luce  iuuentae,  365 

iam  Talaum  iamque  Ampyciden  astroque  comantes 
,j:        Tyndaridas  ipse  egregio  supereminet  ore. 
.^t^''^        non  secus,  autumno  quam  cum  magis  asperat  ignes 
Sirius  et  saeuo  cum  nox  accenditur  auro 
hictiferas  crinita  faces,  hebet  Arcas  et  ingens  370 

luppiter;  ast  ilhim  tardo  non  gUscere  caelo 
ueliet  ager,  ueUent  calidis  iam  roribus  amnes. 
regina,  attonito  quamquam  pa]Lior  ore  sUentem 
■\        exanimet,  mirata  tamen  pauhuuque  reductis 

passibus  in  solo  stupuit  duce.     nec  minus  inter  375 

ille  tot  ignoti  socias  gregis  haeret  in  una 
defixus  sentitque  ducem  dominamque  cateruae. 
^si  dea,  si  magni  decus  hilc  ades'  inquit  ^Olympi, 
\       has  ego  credo  faces,  haec  uirginis  ora  Dianae, 
\v''       teque  renodatam  pharetris  ac  pace  fruentem  380 

ad  sua  Caucaseae  producunt  flumina  Nymphae. 
sin  domus  in  terris  adque  hinc  tibi  gentis  origo,  ^ 

feUx  prole  parens,  oUmque  beatior  iUe,  fl 

qui  tulerit  longis  et  te  sibi  iunxerit  annis. 
sed  fer  opem,  regina,  uiris.     nos  hospita  pubes  386 

aduehimur,  Graium  proceres  tua  tecta  petentes. 
duc,  precor,  ad  uestri  quicumque  est  ora  tyranni, 
ac  tu  prima  doce  fandi  tempusque  modumque. 
nam  mihi  soUicito  deus  ignaroque  locorum 
te  dedit;  in  te  animos  adque  omnia  nostra  repono.'     390 

Dixit  et  oppfiiiens  trepidam  stetit.     illa  parusi^r  ' 
uirgineo  cunctata  metu  sic  orsa  uicissim: 
'quem  petis  Aeeten,  genitor  meus,  ipsaque  iuxta 


386 

I 


I 


ARGONAUTICON  LIBER  V.  97 

moenia,  si  \mis  possis  discernere  calles. 
hac  ideo  duce  ferte  gradus;  ingentia  namque  395 

castra  alios  aditus  adque  impius  obsidet  hostis.' 
dixerat  haec  patriumque  uiam  detorquet  ad  amnem, 
sacraque  terrificae  supplex  mouet  inrita  Nocti. 
;/  IUe  autem  inceptum  famula  duce  protinus  urget 
^aere  saeptus  iter,  patitur  nec  regia  cerni  400 

luno  uirum,  prior  Aeetae  ne  nuntius  adsit. 
iamque  inerat  populo  mediaeque  incognitus  urbi, 
cum  comes  orsa  loqui.     Thoebi  genitoris  ad  aras 
uentum'  ait.     ^huc  adytis  iam  se  de  more  paternis 
rex  feret;  hic  proceres  audit  populosque  precantes       405 
adloquiis  facihs:  praesens  pater  admonet  aequi.' 
Dixerat.     ast  illi  propere  monstrata  capessunt 
limina.     non  aUter,  quam  si  radiantis  adirent 
ora  dei  uerasque  aeterni  luminis  arces: 
tale  iubar  per  tecta  micat.     stat  ferreus  Atlans  410 

Oceano  genibusque  tumens  ^nf^'"g't!ir  unda;  Vtc^-^ 
at  medii  per  terga  senis  rapit  ipse  nitentes 
altus  equos  curuoque  diem  subduxit  Olympo; 
pone  rota  breuiore  soror  densaeque  sequuntur 
Pliades  ec  madidis  rorantes  crinibus  imbres.  415 

nec  minus  hinc  uaria  dux  laetus  imagine  templi 
ad  geminas  fert  ora  fores  cunabula  gentis 
Colchidos  hic  ortusque  tuens;  ut  prima  Sesostris 
intulerit  rex  bella  Getis,  ut  clade  suorum 
territus  hos  Thebas  patriumque  reducat  ad  amnem,      420 
Phasidis  hos  inponat  agris  Colchosque  uocari 
imperet:  Arsinoen  ilU  tepidaeque  requiruut  >^^ <c 

otia  laeta  Phari  pinguemque  sine  imbribus  annum, 
hi  iam  Sarmaticis  permutant  carbasa  bracis.     l J^-^^^ 
barbarus  in  patriis  sectatur  montibus  Aean  425 

Phasis  amore  furens:  pauidas  iacit  illa  pharetras 
uirgineo  turbata  metu  discursibus  et  iam 
deficit,  ac  uolucri  uictam  deus  alligat  unda. 
flebant  populeae  iuuenem  Phaethonta  sorores, 
ater  et  Eridani  trepidum  globus  ibat  in  amnem;  430 

Val.  Flaccus.  7 


98  C.  VALERI  FLACCI 

at  iuga  uix  Tethys  sparsumque  recolligit  axem 
et  formidantem  patrios  Pyroenta  dolores. 
aurea  quin  etiam  praesaga  Mulciber  arte 
uellera  uenturosque  olim  caelarat  Achiuos. 
texitur  Argoa  pinus  Pagasaea  securi,  •■       '^  436 

iamque  eadem  remos,  eadem  dea  Mi^t  habenas; 
ips^  subit  nudaque  uocat  dux  agmma  dextra. 
exoritur  notus  et  to^to  ratis  aMft  profundo 
cernitur;  Odrysio  gaudebant  carmine  phocae. 
apparent  trepidi  per  Phasidis  ostia  Colchi  440^ 

clamantemque  procul  Hnquens  regina  parentem. 
urbs  erat  hinc  contra  gemino  circumflua  ponto, 
ludus  ubi  et  cantus  taeda  pernocte  iugales 
\regaHque  toro  laetus  gener:  ille  priorem 
^  deserit;  ultrices  spectant  a  culmine  \dirae.  V^    44{ 

\y     ^[eficit  in  thalamis  turbataque  paelice  coniunx   ' 
pallam  et  gemmiferae  donum  exitiale  coronae 
apparat  ante  omnes  secum  dequesta  labores. 
munere  quo  patrias  paelex  oraafiir  ad  aras 
infehx;  et  iam  rutihs  correpta  uenenis  45( 

inphcat  igne  domus.     haec  tum  miracula  Colchis 
struxerat  ignipotens  nondum  noscentibus,  ille 
quis  labor^  ahgeris  aut  quae  secet  anguibus  auras 
caede  madens:  odere  tamen  uisusque  reflectunt. 

Quin  idem  Minyas  operum  defixerat  horror,  465 

cum  se  Sole  satus  patriis  penetrahbus  infert. 
fdius  hunc  iuxta  primis  Absyrtus  in  annis, 
dignus  auo  quemque  insontem  mehora  manerent. 
tum  gener  Albanis  Styrus  qui  aduenerat  oris, 
distulerant  sed  beha  toros;  tum  Phrontis  et  Argus       460 
Aeohdae  fraterque  Melas,  quos  aduena  Phrixus 
progenuit;  pariterque  leui  Cytisorus  in  hasta. 
post  alii,  quos  praecipuo  Titania  tellus 
legit  honore  patres,  motique  ad  proeha  reges. 
^     admonet  hic  socios  nebulamque  erumpit  lason,  465 

^J     siderea  ora  ferens;  noua  lux  ofliisa  Cytaeis. 

conueniunt  stipantque  uiros  rogitantque,  quid  ausi 


ARGONAUTICON  LIBER  V.  99 

quidue  ferant.  postquam  primis  inhiantia  dictis 
agmina  supressumque  uidet  iam  murmur  lason, 
talia  miranti  promptus  tulit  orsa  tyranno:  470 

'rex  Hyperionide,  quem  per  freta  tanta  petendum 
caelicolae  en  prima  dignum  statuere  carina, 
siquando  hic  ahquam  nostro  satus  orbe  solebat 
ThessaUam^  siquos  Phrixus  memorare  Pelasgos: 
hi  tibi,  tot  casus,  horrenda  tot  auia  mensi,  475 

cernimur.     ipse  egomet  proprio  de  sanguine  Phrixi: 
namque  idem  Cretheus  ambobus  et  Aeolus  auctor 
cum  loue  Neptunoque  et  cum  Salmonide  nympha. 
meque  nec  huc  enses  araeque  egere  paternae, 
nec  tua,  Thessahcis  quamquam  incUta  nomina  terris,  480 
sponte  sequor.     cui  non  iusso  tot  adire  uohiptas 
monstra  maris?  cui  Cyaneos  intrare  fragores? 
sceptra  tui  toto  PeUas  sub  i^Vnjp^  Phoebi 
maxima  sorte  tenens,  totque  ille  prementia  cUuos 
oppida,  tot  iugi  pulcherrima  flumina  cornu;  485 

ille  meum  imperiis  urget  caput,  ille  labores 
dat  uarios,  suus  ut  magnum  rex  spargit  ab  Argis 
Alciden,  Sthenelo  ipse  satus.     tamen  aspera  regtim        ^ 
perpetimur  iuga,  nec  meUor  parere  recuso.  v-^T^ 

hic  sibi  me  auratae  pecudis  quiscumque  pericUs  490 

exuuias  perferre  iubet.     tibi  gratia  nostri 
sit,  precor,  in  meritisque  loces,  quod  iussa  recepi 
teque^  alium,  quam  quem  PeUas  speratque  cupitque, 
promisi  et  meUora  tuae  mihi  foedera  dextrae. 
si  petere  hoc  saeui  statuissem  sanguine  belU,  495 

Ossa  dabat  Pindusque  rates  quotque  ante  secuti 
inde  nec  audacem  Bacchum  nec  Persea  reges. 
sed  me  nuda  fides  sanctique  potentia  iusii 
huc  tuUt  ac  medii  sociatrix  gratia  Phrixi; 
namque  tibi  nostra  geniti  de  stirpe  nepotes.  500 

nec  tamen  aut  Phrygios  reges  aut  arua  furentis 
Bebryciae  spernendus  adi:  seu  fraude  petiuit 
seu  quis  honore  meos,  sua  reddita  dona  deumque 
nos  genus  atque  ratem  magnae  sensere  Mineruae. 

7* 


100  C.  VALERI  FLACCI 

iiix  tandem  longis  quaesitam  Colchida  iiotis  505 

contigimus,  qualemque  dabat  te  fama  uidemus. 

tu  modo  ne  claros  Minyis  inuideris  actus. 

non  aliena  peto  terrisue  indebita  nostris; 

siquis  et  in  precibus  ms^  locus,  ecce  ea  Phrixo 

crede  dari,  Phrixum  ad  patrios  ea  ferre  penates.  510 

munera  tu  contra  uictum  mihi  uecta  per  aequor 

accipe  Taenarii  chlamydem  de  sanguine  aeni 

frenaque  et  accensum  genunis  fulgentibus  ensem: 

hoc  patrium  decus,  haec  materni  texta  laboris, 

his  Lapithes  adsuerat  eques.     da  iungere  dona,  515 

da  Scythicas  sociare  domos:  sciat  effera  regis 

ira  mei,  quem  te  horrifero  sortitus  in  axe 

Caucasus  adque  tuis  quantum  mitescat  habenis.' 

Tahbus  orantem  uultu  grauis  ille  minaci 
iamdudum  premit  et  furiis  ignescit  opertis.  520 

ceu  tumet  adque  imo  sub  gurgite  concipit  austros 
unda  silens,  trahit  ex  alto  sic  barbarus  iras, 
et  nunc  ausa  uiri,  nunc  heu!  sua  prodita  Grais 
regna  fremit,  quin  et  facih  sibi  mente  receptum 
iam  Phrixum  dolet  et  Scythiae  periisse  timores.  525 

nunc  quassat  caput  ac  iuuenis  spes  ridet  inanes, 
quid  uesanus  agat,  quod  uellera  poscat  ab  angue. 
urit  et  antiquae  memorem  uox  praescia  sortis, 
cur  simul  aut  Persen  ilUnc  sibi  mouerit  aut  hinc 
ThessaUcam  Fortuna  ratem;  num  debitus  ista  530 

finis  agat  saeuaeque  petant  iam  uellera  Parcae. 
interea  quoniam  belh  pugnaeque  propinquae 
cura  prior,  fingit  placidis  fera  pectora  dictis 
reddit  et  haec:  ^cuperem  haut  tah  uos  tempore  tectis 
aduenisse  meis,  quo  me  grauis  adsidet  hostis.  535 

frater  enim  (sceptri  sic  omnibus  una  cupido) 
excidium  parat  et  castris  me  ingentibus  urget. 
quare  age  cognatas  primum  defendite  sedes, 
nec  decus  oblati  dimiseris  aduena  belU; 
namque  uirum  trahit  ipse  chalybs.    tum  ueUera  uictor  540 
tam  meritis,  nec  sola  dabo.'     contra  inscius  astus 


ARGONAUTICON  LIBER  V.  101 

'ergo  nec  hic  nostris  derat  labor  ardims  actis'         (v^^* 

excipit  Aesonides  *et  ceu  nihil  aequore  passis 

addiijyk  iste  qul^s?  ueniant  super  haec  quoque  fato 

bella  meo.     non  hunc  parua  mihi  caede  dolorem  546 

quasque  dedit  luet  ille  moras/     tum  Castora  mittit, 

qui  ferat  Aeaei  sociis  responsa  tyranni. 

acribus  ast  illos  curis  mora  saeua  trahebat, 

ac  simul  ut  medio  uiderunt  Castora  campo, 

crebrior  incessit  mentem  pauor.     *o  louis  alnl^  550 

progenies,  ^e,  an  patriam  spes  ulla  uidendi, 

fare'  omnes.     ille  in  mediis  sic  orsus  Achiuis: 

'nec  ferus  Aeetes,  ut  fama,  nec  aurea  nobis 

terga  negat;  bello  interea  sed  pressus  iniquo 

auxilium  petit;  armatos  dux  protinus  omnes  555 

adcelerare  iubet;  longo  nam  tuta  re(5essu  ^» 

puppis  et  adgflsita  fluuius  defenditur  urbe.' 

Haud  mora;  prosiliunt,  quos  nec  Riphaea  iuuentus, 
quos  nec  Hiber  aut  tota  suis  Aurora  pharetris  ,J  *" 

sustineat.     stetit  exjlicito  prius  agmine  pubes,        ^      560 
expertique  simul,  si  tela  artusque  sequantur. 
nec  quisquam  freta  nec  patrias  iam  respicit  urbes, 
sed  magis  ad  praesens  itur  decus.     incita  cristas 
aura  quatit,  uariis  floret  uia  di^color  armis,    *'      ^' 
qualis  ab  Oceano  p^lucriim  chorus  aethera  uestit,        565 
qualibus  adsurgens  nox  aurea  cingitur  astris. 
illos  Sole  satus  tacita  maestissimus  ira 
miratur  temere  adsumtos,  nec  talia  mallet 
robora,  quam  medios  hostem  subiisse  penates. 
interea  laeto  patitur  conuiuia  uultu  570 

et  iuxta  Aesoniden  magno  cratere  lacessit 
nunc  sibi  monstrantem  natos  louis  oraque  iuxta 
Aeacidum,  nunc  ingentis  Calydonos  alumnos; 
audit  et  Alciden  infando  errore  relictum 
defletosque  duces  terraeque  marisque  labores.^  575 

ipse  auteni  tantis  concita  furoribus  arma 
expetit  Aesonides  et  amicos  ordine  reges:  . 

*quis  procul  ille  uirum  nobis,  quem  balteus  asper       \^^\ 


102  C.  VALERI  FLACCI 

subligat  et  stricto  stat  proximiis  armiger  arcii^ 

ceii  pugnam  paret  et  positas  confundere  mensas?'        580 

contra  flammigeri  proles  Perseia  Solis 

^quem  rogitas^  Carmeius'  ait;  ^mos  comminus  arma 

semper  habere  uiro,  semper  meminisse  pharetrae/ 

^iilum'  ait  Aesonides  ^pariter  refer,  horrida  signis 

cui  chlamys  et  multa  spirat  coma  flexilis  aura.'  585 

respicit  Aeetes  adque  hunc  quoque  nomine  reddit: 

Miues  Aron ;  croceos  sic  illius  omnis  odores 

iactat  eques,  cunctis  sic  est  coma  culta  maniplis: 

sed  ne  sperne  uirum  et  comptis  diffide  capillis. 

Campesus  hic  spoHis  in  tigridis;  ille  profundo  590 

incumbens  Odrussa  mero;  uide  lata  comantem 

pectora  et  ingenti  turbantem  pocula  barba.' 

hunc  et  laxarten  dictis  stupet  hospes  acerbis 

inmodicum  Unguaque  grauem,  cui  multa  minanti 

non  superum,  non  praesentis  reuerentia  Phoebi.  595 

contra  autem  Aeetes  ^non  frustra  magna  superbo 

dicta  uolant'  ait  ^et  uocem  paria  arma  secuntur; 

nec  requies,  quin  Marte  diem  noctemque  fatiget; 

atque  ubi  Riphaea  stupuerunt  flumina  bruma, 

iam  pauidi  cum  prole  Getae,  iam  peruigil  illum  600 

Medus  et  oppositis  expectat  Hiberia  claustris. 

quid  Latagum,  quid  si  amnigenam  mirere  Choaspen? 

bellatoris  equi  potantem  cerne  cruores; 

nec  tamen  inmissis  hic  segnior  ibit  habenis. 

hos  autem  quae  quemque  manus,  quae  signa  sequantur,  605 

si  memorem,  prius  umentem  kix  soluerit  umbram. 

cras  acies  atque  illa  ducum  cras  regna  uidebis 

dissona,  saxiferae  surgat  quibus  imber  habejiae, 

quae  iaculo  gens  apta  leui,  quae  picta  pharetris 

uenerit.     ingentes  animo  iam  prospice  campos,  610 

atque  hanc  alipedi  pulsantem  corpora  curru 

Euryalen,  quibus  exultet  Mauortia  turmis 

et  quantum  elata  ualeat  peltata  securi, 

cara  mihi  et  ueras  inter  non  ultima  natas.' 

fatur  et  occiduo  libat  cratera  parenti.  615 


>90 

4 


ARGONAUTICON  LIBER  V. 


103 


620 


625 


630 


A-4^^ 


quisque  suis  tum  uota  deis  et  pocula  fundit, 
dent  aciem^  dent  belligeros  superare  labores. 

Ecce  autem  Geticis  ueniens  Gradiuus  ab  antris 
ingentemque  trahens  arctoa  per  aequora  nubem 
aspicit  Aeaea  Minyas  stupefactus  in  urbe 
ambitumque  senem  promissaque  uellera  pubi 
Thessalicae.     citus  ad  summi  stellantia  patris 
tecta  ruit  questuque  louem  testatur  acerbo: 
^quae  studiis,  rex  magne,  quies?  iam  mutua  diui 
exitia  in  solos  hominum  moUmur  honores^  r- 

teque  ea  cuncta  iuuant,  rabidam  qui  Pallada  caelo 
non  abigis  neque  femineis  obicem  struis  ausis.     diUi>t  Cm/<M 
non  queror,  extructa  quod  uexerit  ipsa  carina 
uellera  sacra  meis  sperantem  auertere  lucis, 
quodque  palam  tutata  uiros:  sic  cetera  pergp^t^ 
si  ualet.     insidiis  quid  non  fallacibus  ambit^ 
nostra  ut  Phrixeo  spolientur  templa  metallo? 
non  opus  auxilio  Colchis  nec  foedere  uestro: 
et  Persen  simul  et  Minyas  deposcimus  hostes. 
quin  age,  quid  tantae  coeunt  in  proeHa  gentes? 
quid  tuus  Aesonides?  imus  nos,  protinus  imus 
in  nemus  auriferum  et  sumptis  decernimus  armis. 
uel  tu  sola  polo  tacitis  inppina  tenebris 
labere:  quantus  ibi  deus  experiere  nec  illas 
adstiteris  inpune  trabes.    an  Martia  templa 
intemeranda  minus,  curtus  mihi  lucus  et   agger 
quod  rudis  et  sola  colimur  si  gentibus  umbra? 
est  amor  et  rerum  cunctis  tutela  suarum. 
et  tibi^  magne  pater,  terris  donaria  certant, 
est  honor  his  etiam  suus.     en  ego  clara  Mycenes 
culmina,  uirgineas  praeder  si  Cecropis  arces^  '^" 

iam  coniunx^  iam  te  gemitu  lacrimisque  tenebit 
nata  querens.     metuant  ergp  nec  taUa  poscant.' 

Non  tulit  haec  animis^  quin  longa  silentia  Pallas 
rumpere  et  inridens  strepitumque  minasque  Gradiui     650 
^non  tibi  Aloidae,  quibus  haec  fera  murmura  iactes, 
non  Lapithae,  sed  Pallas'  ait;  ^neque  ego  aegide  digna, 


635 


■^..A^^HM- 


640 


645 


104  C.  VALERI  FLACCI 

nec  uocer  ulterius  proles  louis,  excidat  iste 

ni  tibi  corde  tumor:  lituos  miser  armaque  faxo 

oderis  et  primis  adimam  tua  mimina  bellis.  665 

quin  simili  matrem,  demens,  rabie  ante  petisti? 

digna  quidem,  monstrum  superis  quae  tale  creauit. 

quod  tam^n  adgressae  scelus  aut  qiio  crimine  sontes, 

si  iuuenem,  qui  iussa  sui  tam  dira  tyranni 

inpauidus  maria  et  nondum  qui  nota  subibat, 

iuuimus  et  magnis  aliquam  spem  mduimus  ausis? 

an  nullas  perferre  preces  nec  foedera  regis 

ulla  sequi,  caeca  sed  cuncta  inpellere  pugna 

debuimus?  sic  Thraces  agunt,  sic  turbidus  iste, 

siqua  petit.   cuperem  haec  etiam  nunc  bella  remitti 

nec  socias  armare  manus.     da  uellera,  rector, 

et  medio  nos  cerne  mari.     quod  sin  ea  Mauors 

abnegat  et  solus  nostris  sudoribus  obstat, 

,    ibimus  indecorQS  frustraque  tot  aequora  uectae? 

^    mS^  fllirjitaf  nequeBt  ^  si  femina.'  coeperat  ardens  670 

hic  iterum  alternis  Mauors  insurgere  dictis. 
excipit  hinc  contra  pater  et  sic  uoce  cohercet: 
'quid  uesane  fremis?  cum  uos  iam  poenitet  acti 
peccatumque  satis,  tunc  ad  mea  iura  uenitis. 
quolibet  ista  modo,  quacumque  inpellite  pugna,  675 

quae  coepistis,  habent  quoniam  sua  fata  furores. 
te  tamen  hoc,  coniunx,  et  te,  mea  nata,  monebo: 
sit  Persen  pepulisse  satis,  nec  uana  retentet 
spes  Minyas  finemue  uelint  inponere  bello. 
illum  etenim  talis  rerum  manet,  accipite,  ordo.  680 

uicta  retro  nunc  castra  dabit  bellumque  remittet 
territus  aduentu  ducis  et  uirtute  Pelasgi: 
mox  ubi  Thessalicis  referent  hos  flamina  terris, 
tunc  aderit  uictorque  domos  et  sceptra  tenebit, 
donec  et  Aeeten  inopis  post  longa  senectae  685 

exilia  heu  magnis  quantumlibet  inpia  fatis 
nata  iuuet  Graiusque  nepos  in  regna  reponat. 
hic  labor  amborumque  haec  sunt  discrimina  fratrum. 
«adite  et  aduersis,  ut  quis  uolet,  inruat  armis.' 


ARGONAUTICON  LIBER  V.  105 

Dixerat.     instaurat  mensas  pacemque  reducit,  690 

et  iam  sideream  noctem  demittit  Olympo. 
tunc  adsuetus  adest  Phlegraeas  reddere  pugnas 
Musarum  chorus  et  citharae  pulsator  Apollo, 
fertque  grauem  Phrygius  circum  cratera  minister. 
surgitur  in  somnos  seque  ad  sua  limina  flectunt.  695 


C.  VALERI  FLAOCI 
AEGONAUTICON 

LIBER  SEXTUS. 


At  uigil  isdem  ardet  furiis  Gradiuus  et  acri 

corde  tumet  nec  quas  acies,  quae  castra  sequatur, 

inuenit;  ire  placet  tandem  praesensque  uidere,  ^ 

sternere  si  Minyas  magnoque  re^ndere  luctu 

regis  pacta  queat  Graiamque  absumei^  pubem.  5 

inpulit  hinc  currus,  monstrum  inreuocabile  belli 

concutiens,  Scythiaeque  super  tentoria  sistit. 

protinus  e  castris  fugit  sopor;  excita  tela^ 

turbati  coiere  duces:  hos  insuper  ingens 

fama  mouet,  rate  quae  sacra  uulgabat  Achiuos  10 

aduenisse  sui  repetentes  ueliera  Phrixi, 

quos  malus  hospitio  iunctaque  ad  foedera  dextra 

hiserit  Aeetes  adque  in  sua  traxerit  arma. 

Ergo,  consiUis  dum  nox  uacat  alta  mouendis, 
legatos  placet  ire  duces,  mandataque  Perses  IS 

edocet,  adfari  Minyas  fraudemque  tyranni 
ut  moneant.     quinam  hinc  animos  auerterit  error? 
se  primum  Haemoniis  hortatum  ea  uellera  terris 
reddere  et  exuuias  pecudis  dimittere  sacrae: 
hinc  odium  et  tanti  uenisse  exordia  belU.  20 

quin  potius  dextramque  suam  suaque  arma  sequantur, 
aut  remeent;  neque  enim  Aeetae  promissa  fidemque 
esse  loco;  abstineant  alienae  sanguine  pugnae. 
non  iUos  ideo  tanti  uenisse  labores 


ARGONAUTICON  LIBER  VI.  107 

per  maris.     ignotis  quid  opus  concurrere  nec  quos        25 
oderis?  haec  medio  Perses  dum  tempore  mandat^ 
aureus  ecfulsit  campis  rubor,  armaque  et  acres 
sponte  sua  strepuere  tubae.     Mars  saeuus  ab  altis 
'hostis  io/  conclamat  equis  ^agite  ite,  propinquat/ 
ac  simul  hinc  Colchos,  hinc  fundit  in  aequora  Persen.    30 
tunc  gens  quaeque  suis  commisit  proelia  telis, 
uoxque  dei  pariter  turmas  audita  per  omnes. 

Hinc  age  Riphaeo  quos  uideris  orbe  furores^ 
Musa,  mone;  quanto  Scythiam  molimine  Perses 
concierit,  quis  fretus  equis  per  bella  uirisque.  35 

uerum  ego  nec  numero  memorem  nec  nomine  cunctos 
mille  uel  ora  mouens;  neque  enim  plaga  gentibus  ulla 
ditior:  aeterno  quamquam  Maeotia  pubes 
Marte  cadat,  pingui  numquam  tamen  ubere  defit, 
quod  geminas  arctos  magnumque  quod  inpleat  anguem.  40 
ergo  duces  sociasque,  deae,  mihi  promite  gentes. 

Miserat  ardentes^  mox  ipse  secutus^  Alanos 
Heniochosque  truces  iam  pridem  infensus  Anausis, 
pacta  quod  Albano  coniunx  Medea  tyranno; 
nescius  heu,  quanti  thalamos  ascendere  monstri  45 

arserit  atque  urbes  maneat  qui  terror  Achaeas, 
gratior  ipse  deis  orbaque  beatior  aula. 
proxima  Bisaltae  legio  ductorque  Colaxes, 
sanguis  et  ipse  deum,  Scythicis  quem  luppiter  oris 
progenuit  uiridem  Myracen  Tibisenaque  iuxta  50 

ostia,  semifero  (dignum  si  credere)  captus 
corpore,  nec  nymphae  geminos  exhorruit  angues. 
cuncta  phalanx  insigne  louis  caelataque  gestat  ^         ^   /rv 
tegmina  dispersos  trifidis  ardoribus  ignes;        tJ^Att-i^i^- 
nec  primus  radios,  miles  Romane^  corusci  *  55 

fulminis  et  rutilas  scutis  diffuderis  alas. 
insuper  auratos  collegerat  ipse  dracones,  -.'  ' 

matris  Horae  specimen,  hnguisque  aduersus  utrimque 
cojigruit  et  tereti  serpens  dat  uulnera  gemmae.  "^w^^*¥^ 

tertius  unanimis  ueniens  cum  milibus  Auchus  60 

Cimmerias  ostentat  opes,  cui  candidus  oHm 


108  C.  VALERI  FLACCI 

crinis  inest,  natale  deciis  (dat  longior  aetas 

iam  spatium);  triplici  percurrens  tempora  nodo 

demittit  sacro  geminas  a  uertice  uittas. 

Datin  Achaemeniae  grauior  de  uulnere  pugnae  65 

misit  in  arma  Daraps,  acies  quem  Martia  circum 

Gangaridum^  potaque  Gerus  quos  efferat  unda, 

quique  lacum  cinxere  Bycen.     non  defuit  Anxur, 

non  Rhadalo  cum  fratre  Sidon^  Acesinaque  laeuo 

omine  fatidicae  Phrixus  mouet  agmina  ceruae. 

ipsa  comes,  saetis  fulgens  et  cornibus  aureis, 

ante  aciem  celsi  uehitur  gestamine  conti 

maesta  nec  in  saeuae  lucos  reditura  Dianae. 

mouit  et  Hylaea  supplex  cum  gente  Syenen 

inpia  germani  praetendens  uolnera  Perses.  75 

densior  haut  usquam  nec  celsior  extulit  ullas 

silua  trabes,  fessaeque  prius  rediere  sagittae 

quin  et  ab  Hyrcanis  Titanius  expulit  antris 

Cyris  in  arma  uiros,  plaustrisque  ad  proelia  cunctas     80 

Coelaletae  traxere  manus;  ibi  suttilis  illis 

et  domus  et  crudo  residens  sub  uellere  coniunx 

et  puer  e  primo  torquens  tempne  cateias.        <    v.> 

linquitur  abruptus  pelago  Tyra,  linquitur  et  mons 

Ambenus  et  gelidis  pollens  Ophiusa  uenenis.  85 

degeneresque  ruunt  Sindi  glomerantque  paterno 

crimine  nunc  etiam  metuentes  uerbera  turmas. 

hos  super  aeratam  Phalces  agit  aequore  U)ubem 

cum  fremitu,  densique  leuant  uexilla  Coralli, 

barbaricae  quis  signa  rotae  ferrataque  dorso  90 

forma  suum  truncaeque  louis  simulacra  columnaej 

proelia  nec  rauco  curant  incendere  cornu, 

indigenas  sed  rite  duces  et  prisca  suorum 

facta  canunt  ueterumque  uiris  hortamina  laudes. 

ast  ubi  Sidonias  inter  pedes  aequat  habenas,  95 

illinc  iuratos  in  se  trahit  Aea  Batarnas,  ^    ., 

quos,  duce  Teutagono,  crudi  mora  corticis  armat 

aequaque  nec  ferro  breuior  nec  rumpia  ligno. 


ARGONAUTICON  LIBER  VI.  109 

nec  prociil  albentes  gemina  ferit  aclyde  parmas,      vv '"•'  " 

hiberni  qui  terga  Noae  gelidumque  securi  100 

eruit  et  tota  non  audit  Alazona  ripa; 

quosque  Taras  niueumque  ferax  Euarchus  olorum. 

te  quoque  uenturis^  ingens  Ariasmene,  saecUs 

tradiderim^  molem  belU  lateque  ferentem 

undique  falcatos  deserta  per  aequora  currus.  105 

insequitur  Drancaea  phalanx  claustrisque  profusi 

Caspiadae,  quis  turba  canum  non  segnius  acres  it^ 

exilit  ad  lituos  pugnasque  capessit  eriles.  W^^^^y* 

inde  etiam  par  mortis  honos,  tumuUsque  recepti 

inter  auos  locuUsque  uirum;  nam  pectora  ferro  llO 

terribilesque  innexa  iubas  ruit  agmine  nigro 

latratuque  cohors,  quanto  sonat  horrida  Ditis 

ianua  uel  superas  Hecates  comitatus  in  auras. 

ducit  ab  Hyrcanis  uates  sacer  agmina  hicis 

Vanus;  eum  Scythiae  iam  tertia  uiderat  aetas  115 

magnanimos  Minyas  Argoaque  uela  canentem. 

iUius  et  dites  monitis  spondentibus  Indi  ,     ,.  > 

et  centumgeminae  Lagea  nouaUa  Thebes  j^Aii^<^,t 

totaque  Riphaeo  Panchaia  rapta  triumpho. 

discolor  hastatas  effudit  Hiberia  turmas,      ^^  _.  ^       120 

quas  Otaces,  quas  Latris  agunt  et  raptor  agrorum 

Neurus,  et  expertes  canentis  lazyges  aeui. 

namque  ubi  iam  uiresque  aegrae  motusque  refutat 

arcus  et  inceptus  iam  lancea  temnit  erilis,  .,w  **^ '  - 

magnanimis  mos  ductus  auis,  haut  segnia  mortis  125 

iura  pati,  dextra  sed  carae  occumbere  proUs 

ense  dato;  rumpuntque  moras  natusque  parensque, 

ambo  animosj,  ambo  miseri  tam  fortibus  actis. 

hic  et  odorato  spirantes  crine  Siraci 

Cessaeaeque  manus,  et  qui  tua  iugera  nondum  130 

eruis,  ignotis  insons  Arimaspe  metaUis.  m^^^y-^ '^ 

doctus  et  Auchates  patulo  uaga  uincula  gjj-o         ^^ 

spargere  et  extremas  laqueis  adducere  turmas.    f^jy^^ 

non  ego  sanguineis  gestantcm  tympana  beUis 

Thyrsageten  cinctumque  uagis  post  terga  silebo  135 


110  C.  VALERI  FLACCI 

pellibus  et  nexis  iiiridantem  floribiis  hastas. 

fama,  diicem  loiiis  et  Cadmi  de  sangiiine  Bacchum 

hac  quoque  turiferos,  fehcia  regna^  Sabaeos,  ^^ 

hac  Arabas  fudisse  manu;  mox  rumperet  Hebri  Y 

cum  uada,  Thyrsagetas  gelida  liquisse  sub  arcto.  3)^  jr%40 

illis  omnis  adhuc  ueterum  tenor  et  sacer  aeris  '"'   ^' 

pulsus  et  eoae  memoratrix  UFia  pugnae.  ^^ 

iungit  opes  Emoda  suas;  sua  signa  secuti  t-^^'*'^ 

Exomatae  Torynique  et  flaui  crine  Satarchae;     ,(^>^ 

melhs  honor  Torynis,  ditant  sua  mulclra  Satarchen,     146 

Exomatas  uenatus  aUt,  nec  clarior  ullis 

arctos  equis;  abeunt  Hypanin  fragilemque  per  undam 

tigridis  aut  saeuae  profugi  cum  prole  leaenae,  ^M 

maestaque  suspectae  mater  stupet  aggere  ripae.  m 

inpulit  et  dubios  Phrixei  uelleris  ardor  150 

Centoras  et  diros  magico  terrore  Choatras.  f 

omnibus  in  superos  saeuus  honor,  omnibus  artes     ..V 

monstrificae :  nunc  uere  nouo  conpescere  frondes, 

nunc  subitam  trepidis  Maeotin  sohiere  plaustris. 

maximus  hos  inter  Stygia  uenit  arte  Coastes;  155 

solhcitat  nec  Martis  amor,  sed  fama  Cytaeae 

uirginis  et  paribus  spirans  Medea  uenenis. 

gaudet  Auerna  palus,  gaudet  iam  nocte  quieta 

portitor  et  tuto  ueniens  Latonia  caelo. 

ibant  et  geminis  aequantes  cornibus  alas  160 

Balloniti  comitumque  celer  mutator  equorum     .. 

Moesus  et  ingentis  frenator  Sarmata  cofliti.     ^^^^ 

nec  tot  ab  extremo  fluctus  agit  aequore  nec  sic 

fratribus  aduersa  Boreas  respondet  ab  unda 

aut  is  apud  fluuios  uolucrum  canor,  aethera  quantus     165 

tunc  lituum  concentus  agit  lymphataque  miscet 

milia,  quot  foliis,  quot  floribus  incjpit  annus. 

ipse  rotis  gemit  ictus  ager  tremibundaque  pulsu 

nutat  humus,  quatit  ut  saeuo  cum  fulmine  Phlegram 

luppiter  adque  imis  Typhona  reuerberat  aruis.  170 

Prima  tenent  illinc  patriis  Absyrtus  in  armis 
et  gener  ingentesque  inter  sua  milia  reges. 


ARGONAUTICON  LIBER  VI  111 

at  circa  Aesoniden  Danaum  manus  ipsaque  Pallas 

aegide  terrifica,  quam  nec  dea  lassat  habendo 

nec  pater  horrentem  cokibris  uultuque  tremendam       175 

Gorgoneo.     nec  semineces  ostendere  crines 

tempus  adhuc  primasque  sinit  concurrere  pugnas. 

inpuht  hos  contra  Mauors  pater  et  mala  leti 

Gaudia  Tisiphoneque  caput  per  nubila  tollens 

ad  sonitum  htui  mediaque  altissima  pugna  180 

necdum  certa  quibus  sese  Fuga  mentibus  addat.     - 

UU  ubi  consertis  iunxere  frementia  teHs       ,         0^^ 
agmina  uirque  uirum  galeis  adflauit  adactis,       'f^M^t*-^^  > 
continuo  hinc  obitus  perfractaque  caedibus  arma    c^MflL^ 
corporaque,  alternus  cruor  alternaeque  ruinae;  185 

uoUiit  ager  galeas  et  thorax  egerit  imbres 
sanguineos;  hinc  barbarici  glomerantur  ouatus, 
hinc  gemitus,  mixtaeque  uirum  cum  puhiere  uitae. 
Caspius  Aeaeum  correpto  crine  Monesen 
abstuUt;  hunc  pariter  Colchi  Graique  sequuntur  190 

missilibus;  rapit  iUe  pido»!  praedamque  reUnquit, 
nec  sociis  iam  cura  uiri.     Dipsanta  Caresus 
Strymonaque  obscura  spargentem  uulnera  funda 
deicit;  Albani  cadit  ipse  Cremedonis  hasta, 
iamque  latet  currusque  super  turmaeque  feruntur.        195 

Processere  Melas  et  Idasmenus;  incipit  hasta 
ante  Melas,  leuis  ast  abies  elusit  utrumque. 
ensibus  inde  ruunt;  prior  occupat  aere  citatp      S^  *^ '  ? 
cassidis  ima  Melas;  infracta  est  uulnere  ceruix.  ^vt>  .  - 
mixta  perit  uirtus:  nescit  cui  debeat  Ocheus,  200 

aut  cui  fata  Tyres.     dum  sibila  respicit  Iron 
cuspidis  Argiuae,  PyUam  latere  accipit  hastam. 

Viderat  Hyrcanos  paribus  discurrere  fratres 
Castor  equis,  pater  armento  quos  diues  ab  omni 
nutrierat  fatisque  uiam  monstrarat  iniquis.  206 

tum  magis  adque  magis  peditem  candore  notato 
Tyndariden  incendit  amor,  simul  obuius  hastam 
pectus  in  aduersum  Gelae  iacit  alipedemque 
adstitit  excusso  uictor  duce;  risit  ab  alta 


J 


112  C.  VALERI  FLACCI 

rnibe  pater  prensisque  equitem  cognouit  habenis.  210 

at  pariter  luctuque  furens  uisuque  Medores 
Tyndariden  petit  et  superos  sic  uoce  precatur: 
*nunc  age  uel  caeso  comitem  me  reddite  fratri 
primus  uel  nostra  sonipes  cadat  impius  hasta, 
credita  qui  niisero  non  rettuHt  arma  parenti 
meque  uenit  contra  captiuaque  terga  ministrat.' 
dixerat;  Actaei  sed  eum  prior  hasta  Phaleri 
deicit;  ad  socias  sonipes  citus  effugit  alas. 

Quis  tibi  fatales  umquam  metuisset  Amyclas 
OebaUamque  manum,  tot,  Rhyndace,  montibus  inter      220 
diuiso  totidemque  fretis?  cadit  inpiger  una 
inguine  transfosso  clari  Taulantis  alumnus 
semidea  genetrice  Tages,  cui  plurima  siluis 
peruigilat  materna  soror  cultusque  laborat. 
tenuia  non  ilkim  candentis  carbasa  Hni,  225 

non  auro  depicta  chlamys,  non  flaua  galeri 
caesaries  pictoque  iuuant  sub  tegmine  bracae. 
iamque  nouus  mediae  stupefacta  per  agmina  pugnae 
uadit  eques  densa  spargens  hastiha  dextra, 
fulmineumque  uiris  profusis  ingerit  ensem  230 

huc  alternus  et  huc;  cum  saeuior  ecce  iuuentus 
Sarmaticae  coiere  manus  fremitusque  uirorum 
semiferi;  riget  his  molU  lorica  catena; 
id  quoque  tegmen  equis;  at  equi  porrecta  per  armos 
et  caput  ingentem  campis  hostiUbus  umbram  235 

fert  abies  obnixa  genu  uaditque  uirum  ui, 
uadit  equum,  dociUs  relegi  dociUsque  reponi 
atque  iterum  medios  non  tardior  ire  per  hostes. 
orbibus  hos  rapidis  moUique  per  aequora  Castor 
anfractu  leuioris  equi  deludit  anhelos  240 

inmemoresque  mori;  sed  non  isdem  artibus  aeque 
concurrunt  ultroque  ruunt  in  funera  Colchi. 
Campesus  inpacta  latus  inter  et  iUa  quercu 
toUitur  ac  mediam  moriens  descendit  in  hastam. 
Oebasus  infestum  summisso  popUte  Phalcen  245 

euasisse  ratus  laeuum  per  himinis  orbem 


ARGONAUTICON  LIBER  VI.  >        113 

transigitur;  teiierae  tingiuintur  uulnere  malae. 

confraTautem  geminis  fidens  thoracibus  ictum 

sustinet  et  gladio  Sibotes  ferit  ultima  teli^ 

nequiquam;  iam  cuspia-inest,  nec  fj^agmina  curat  250 

Ambenus  et  trunco  medium  subit  Ocrea  ligno.  y 

seminecem  Taxes  Hypanin  uehit  atque  remissum     .,^  ^ 

pone  trahit  fugiens  et  cursibus  exuit  hastam;     V^ 

dumque  recollectam  rursus  locat,  inruit  ultro 

turbatumque  Lacon  et  adhuc  inuadit  inermem.  255 

inpuUt  aduerso  praeceps  equus  Onchea  conto 

nequiquam  totis  reuocantem  uiribus  armos^ 

in  latus  accepit  sonipes,  accepit  et  ipse 

frigidus;  arma  cadunt,  rorat  procul  ultima  cuspis; 

qualem  populeae  fidentem  nexibus  umbrae  260 

siquis  auem  summi  deducat  ab  aere  rami, 

ante  manu  tacita  cui  plurima  creuit  harundo; .  .    \^^^ 

illa  dolis  uiscoiypLie  super  correpta  tenaci        ^^^* xS^^ 

inplorat  calamos  adque  inrita  concitat  alas.         "^ 

Parte  alia  ihfestis  (nam  fors  ita  iunxit)  in  armis     265 
Styrus  adest,  laetusque  uirum  cognoscit  Anausis, 
et  prior  ^en  cuius  thalamis  Aeetia  uirgo 
dicta  manet  nostrosque  feret  qui  uictor  amores. 
non'  ait,  ^inuitoque  gener  mutabere  patri.'        r     ^^* 
tum  simul  aduersas  conlatis^  cursibus  hastas      '^-^^         270 
coniciunt;  fugit  adductis  Albanus  habenis  \^ 

s^U£ijis  adque  datum  leto  non  sperat  Anausin,  \y^^ 

nec  uidet.     ille  autem  telo  moribundus  adacto       (^mM^ 
ad  soceros  pactaeque  sinus  en  coniugis'  inquit, 
^Styre,  fugis,  uulnus  referens,  quod  carmine  nuUo       275 
suatineat  nullisque  leuet  Medea  uenenis.>        Ci5v^3o^ 
dixerat,  extremus  cum  lumina  corripit  error, 
uoxque  repressa  gelu  percussaque  uertice  tellus. 

Hinc  animos  acies  auget  magnoque  doloris 
turbine  Gesandrum  Mauors  rapit:  ille  morantes  280  , 

increpat  et  stricto  sic  urget  lazygas  ense:  ^W^^O 

'nempe  omnes  cecidere  senes,  nempe  omnis  ademptus 
ante  pater.     quae  uos  subito  tam  foeda  senectus 

Val.  Flaccui.  "^  8 


114  C.  VALERI  FLACCI 

corripuit  fregitque  animos  adque  abstulit  iras? 

aut  mecum  mediam,  iuuenes,  agite  ite  per  urbis  285 

Argolicamque  manum   aut  caris  occumbite  natis/ 

sic  furit  et  patrias  coeptis  ferus  aduocat  umbras: 

^^  'sancte  mihi  Vorapte  pater,  tua  pectora  nato 
f^\      suggfijce  nunc  animamque  parem,  si  fata  peroso 

tarda  tibi  turpesque  moras  non  segnius  ipsi    "  290 

paruimus  paruique  eadem  didicere  nepotes'. 
haec  ait^  auditusque  Erebo.     tunc  corripit  ensem 
turbidus  et  furiis  ardens  quatit  arma  paternis. 
indigenis  sacratus  aquis  magnique  sacerdos 
Phasidis  Arctois  Aquites  errabat  in  armis  295 

(populeus  cui  frontis  honor  contectaque  glauco  ^ 

tempora  nectuntur  ramo),  te,  Cyrne,  parentis  y 

immemorem  durae  cupiens  abducere  pugnae;  •'^'' 

iamque  omnes  inpune  globos  diuersaque  histrans. 
agmina  non  usquam  uidet.   utque  iterum  acrior  instat    300 
^  uociferans,  iterum  beUi  diuersa  peragrat, 

^  lancea  caeruleas  circum  strepit  incita  uittas. 
Qppxunit  admissis  ferus  hinc  Gesander  habenis. 
ille  manum  trepidans  adque  inrita  sacra  tetendit  ^, 

'te'  que  ^per  hanc  genitor'  inquit  Hibi  si  manet,  qfO  _305 
canitiem,  conpesce  minas  et  sicubi  nato 
parce  meo.'     dixit.     contra  sic  uictor  adacto 
ense  refert:  'genitor,  turpi  durare  senecta 
quem  mihi  reris  adhuc,  ipse  hac  occumbere  dextra 
maluit  adque  ultro  segnes  abrumpere  metas.  310 

et  tibi  si  pietas  nati,  si  dextra  fuisset, 
haut  medii  precibus  tereres  nunc  tempora  belh, 
praeda  future  canum.     iuueni  sors  pulchrior  omnis: 
et  certasse  manu  decet  et  caruisse  sepulchro.' 
dixerat;  ille  deos  moriens  caelumque  precatur,  315 

dextera  ne  misero  talis  foret  obuia  nato. 

Te  quoque,  Canthe,  tui  non  inscia  funeris  Argo 
fleuit  ab  inuita  rapientem  tela  carina.^ 
iam  Scythicos  miserande  sinus,  iam  Phasidis  amnem 
contigeras^  nec  longa  dies,  ut  capta  uideres  320 


/ 


ARGONAUTICON  LIBER  VI.  115      J^'x 

uellera  et  Eiiboicis  patrios  de  montibus  ignes.  t/t^T^ 

illum^  ubi  congressu  subiit  Gesander  iniquo,        ^^ 

territat  his:  'tu,  qui  faciles  hominumque  putasti 

has,  Argiue,  domos,  alium  hic  miser  aspicis  annum^^^j^^,^^ 

altricemque  niuem  festinaque  taedia  uitae.       ^kA^^^^^^ 

non  lios^ut  leuibus  conponere  brachia  remis 

nouimus  aut  uentos  opus  expectare  ferentes; 

imus  equis,  qua  uel  medio  riget  aequore  pontus 

uel  tumida  fremit  Hister  aqua;  nec  moenia  nobis 

uestra  placent:  feror  arctois  nunc  liber  in  aruis  330 

cuncta  tenens*  mecum  omnia  ago  iacturaque  plaustri     W^ 

sola;  epulae  quodcumque  pecus,  quaecumque  ferarum. 

mitte  Asiae,  mitte  Argolicis  mandata  colonis, 

ne  trepident;  numquam  has  hiemes,  haec  saxa  relinquam,  335 

Martis  agros,  ubi  tam  saeuo  durauimus  amne 

progeniem  natosque  rudes^  ubi  copia  leti 

tanta  uiris.     sic  in  patriis  bellare  pruinis 

praedarique  iuuat,  talemque  hanc  accipe  dextram.' 

dixit,  et  Edonis  nutritum  missile  uentis  340 

concitat;  it  medium  per  pectus  et  horrida  nexu 

letifer  aera  chalybs.     trepidus  super  aduolat  Idas 

ac  simul  Oenides  pariterque  Menoetius  et  qui 

Bebrycio  nuper  remeauit  ab  hospite  uictor. 

at  uero  ingentem  Telamon  procul  extuht  orbem  345 

exanimem  te,  Canthe,  tegens;  ceu  saeptus  in  arto 

dat  catulos  post  terga  leo,  sic  comminus  adstat 

Aeacides  gressumque  tenet  contraque  ruentes 

septeno  ualidam  circumfert  tegmine  molem. 

nec  minus  hinc  urget  Scythiae  manus  armaque  Canthi  350 

quisque  sibi  et  Graio  poenam  de  corpore  poscens-^ 

arduus  inde  labos  medioque  in  funere  pugna 

conseritur.     magno  ueluti  cum  turbine  sese 

ipsius  Aeoliae  frangunt  in  limine  uenti, 

quem  pelagi  rabies,  quem  nubila,  quemque  sequatur    «"^ 

ilW^s:  obnixa  uirum  sic  comminus  haeret  ~^i<xodS. 

pugna  nec  arrepto  pelli  de  corpore  possunt. 

ut  bouis  exuuias  multo  qui  frangere  oliuo 

8* 


116  C.  VALERI  FLACCI 

dat  famulis,  tendunt  illi  tractuque  uicissim 
taurea  terga  domant,  pingui  fluit  unguine  tellus:  360 

talis  utrimque  labos,  ruptataque  limite  in  arto 
membra  uiri  miseranda  madent.     hi  tendere  contra, 
hi  contra,  alternaeque  uirum  non  cedere  dextrae. 
hinc  medium  Telamon  Canthum  rapit,   liinc  tenet  ardens 
colla  uiri  et  molles  galeae  Gesander  habenas,  365 

insonuit  quae  lapsa  solo  dextramque  fefellit. 
ille  iterum  in  clipei  septemplicis  improbus  orbem 
y  .arietat  et  Canthum  sequitur  Canthumque  reposcit, 
quem  manus  a  tergo  socium  rapit  adque  receptum 
uirginis  Euryales  curru  locat.  aduolat  ipsa  370 

ac  simul  Haemonidae,  Gesandrumque  omnis  in  unum 
it  manus.     ille  nouas  acies  et  uirginis  arma 
ut  uidet,  ^has  etiam  contra  bellabimus?'  inquit; 
'heu  pudor!'  inde  Lycen  ferit  ad  confme  papillae, 
inde  Thoen,  qua  pelta  uacat;  iamque  ibat  in  Harpen  375 
uixdum  prima  leui  ducentem  cornua  neruo, 
et  labentis  equi  tendentem  frena  Menippen: 
cum  regina  grauem  nodis  auroque  securem 
congeminans  partem  capitis  galeaeque  ferinae 

^-^    dissipat.     hinc  pariter  telorum  immanis  m"unum  380 

■         it"giobus;  ille  diu  coniectis  sufficit  hastis, 

quis  iam  iam  grauior  nutansque  exterruit  Idam.      ^ 
tunc  ruit  ut  montis  latus  aut  ut  machina  muri,         -> 
quae  scopuhs  trabibusque  diu  confectaque  flammis 
procubuit  tandem  adque  ingentem  perculit  jjrbem.        385 

Ecce  locum  tempusque  ratus  iamque  et  sua  posci 
proelia,  falcatos  infert  Ariasmemis  axes 
saeuaque  diff*undit  socium  iuga  protinus  omnes 
Graiugenas,  omnes  rapturus  ab  agmine  Colchos. 
qualiter  exosus  Pyrrhae  genus  aequora  rursus  390 

luppiter  adque  omnes  fluuium  si  fundat  haifenas, 
ardua  Parnasi  lateant  iuga,  cesserit  Othrys 
piniger  et  mersis  decrescant  rupibus  Alpes: 
diluuio  taU  paribusque  Ariasmenus  urget 
e^cidiis  nuflo  rapiens  discrimine  currus.  395 


ARGONAUTICON  LIBER  VI.  117 

aegida  tiim  prinium  uirgo  spiramque  Medusae 

ter  centum  saeuis  squalentem  sustulit  hydris, 

quam  soli  uidistis  equi.     pauor  occupat  ingens 

excussis  in  terga  uiris,  diramque  retorquent 

in  socios  non  sponte  luem.     tunc  ensibus  uncis  400 

inplicat  et  trepidos  lacerat  discordia  currus^ 

Romanas  ueluti  saeuissima  cum  legiones 

Tisiphone  regesque  mouet,  quorum  agmina  pilis 

isdem  aquihsque  utrimque  micant,  eademque  parentes 

riu-a  colunt,  idem  lectos  ex  omnibus  agris  405 

miserat  infelix  non  haec  ad  proelia  Thybris: 

sic  modo  concordes  externaque  fata  petentes 

Palladii  rapuere  metus,  sic  in  sua  uersi 

funera  concurrunt  dominis  reuocantibus  axes. 

non  tam  foeda  uirum  Laurentibus  agmina  terris  410 

eiecere  noti,  Libyco  nec  tahs  imago 

litore,  cum  fractas  inuoluunt  aequora  puppes. 

hinc  biiuges,  illinc  artus  cernuntur  eriles, 

quos  radii,  quos  ferra  secant;  trahiturque  trahitque 

currus^aede  madens  atroque  in  puluere  regum  415 

uiscera  nunc  aliis^  aliis  nunc  axibus  haerent. 

haut  moti  Colchorum  animi:  neque  mittere  parcunt 

tela,  set  inplicitos  miseraque  in  peste  reuinctos     '        ^ 

confodiunt  ac  forma  necis  non  altera  surgit,  ^/^ 

quam  ceruos  ubi  non  Umbro  uenator  edaci,       c:»^jjj^j>\j*f30 

non  pinna  petit,  haerentes  sed  cornibus  altis 

inuenit  et  Caeca  constrictos  excipit  ira. 

ipse  recollectis  audax  Ariasmenus  armis 

desiht;  illum  acies  curuae  secat  undique  falcis 

partiturque  rotis,  adque  inde  furentia  raptus  ^^^  425 

in  iuga  Circaeos  tetigit  non  amplius  agros. 

Talia  certatim  Minyae  sparsique  Cytaei 
funera  miscebant  campis  Scythiamquc  premebant, 
cum  luno  Aesonidae  non  hanc  ad  uellera  cernens 
esse  uiam  nec  sic  reditus  regina  parandos,  430 

extremam  mohtur  opem,  funesta  prius  quam 
consiha  ac  saeuas  aperit  rex  pcrfidus  iras. 


118  C.  VALEPJ  FLACCI 

increpat  et  seris  Vulcanum  maesta  querellis, 
cuius  flammiferos  uidet  inter  regia  tauros 
pascua  Tartaream  proflantes  pectore  noctem.  435 

haec  etenim  Minyas  ne  iungere  Marte  peracto 
monstra  datis  iubeat  Cadmei  dentibus  hydri^ 
ante  diem  timet  et  uarias  circumspicit  artes. 
sola  animo  Medea  subit,  mens  omnis  in  una 
uirgine,  nocturnis  qua  nufla  potentior  aris.  440 

iflius  ad  fiy.mitiis  sparsosque  per  auia  sucos     ^> 
sidera  fixa  pauent  et  aui  stupet  qrbita  Solis.  < 
mutat  agros  fluuiumque  uias,  suus  alligat  ingens 
Xy    cuncta  sopor,  recoquit  fessos  aetate  parentes 

datque  aUas  sine  lege  colus.     hanc  maxima  Circe         445 
terrificis  mirata  modis,  hanc  aduena  Phrixus, 
quamuis  Atracio  lunam  spumare  ueneno 
sciret  et  Haemoniis  agitari  cantibus  umbras.  .^^ 

ergo  opibus  magicis  et  uirginitate  tremendam    \^^'' 
luno  duci  sociam  coniungere  quaerit  Achiuo.  450 

non  aliam  tauris  uidet  et  nascentibus  armis 
quippe  parem  nec  cui  medio  stct  in  agmine  flammae, 
nullum  mente  nefas,  nullos  horrescere  uisus. 
-      quid  si  caecus  amor  saeuusque  accesserit  ignis? 

-y         hinc  Ueneris  thalamos  semperque  recentia  sertis  455 

^  tecta  petit.     uisa  iamdudum  prosilit  altis 

diua  toris  uolucrumque  exercitus  omnis  Amorum. 

ac  prior  hanc  placidis  supplex  Saturnia  dictis 

adgreditur  ueros  metuens  aperire  timores. 

^in  manibus  spes  nostra  tuis  omnisque  potestas  460 

nunc'  ait;  *hoc  en  iam  magis  adnue  uera  fatenti. 

durus  ut  Argolicis  Tirynthius  exulat  oris^ 

mens  mihi  non  eadem  louis  atque  auersa  uolun^as, 

nullus  honor  thalamis  flammaeue  in  nocte  priores.  ^y 

da,  precor,  artificis  blanda  adspiramina  formae     ' "      465 

ornatusque  tuos  terra  caeloque  potentes.' 

sensit  diua  dolos  iam  pridem  sponte  requirens 

Colchida  et  inuisi  genus  omne  excindere  Phoebi. 

tum  uero  optatis  potitur;  nec  passa  precari 


ARGONAUTICON  LIBER  VI.  119 

ulterius  dedit  acre  deciis  fecundaque  monstris  470 

cingula^  norf  pietas  quibus  aut  custodia  famae,^    ^ 
noft  pudor,  at  contra  leuis  et  festinj  cupido    ^^^^^^*^ 
adfectusque  mali  dulcisque  labantlmis  error  ^ 

et  metus  et  demens  alieni  cura  pericli. 
^omne'   ait  ^imperium  natorumque  arma  meorum  475 

cuncta  dedi;  quascumque  libet  nunc  concute  mentes.' 

Cingitur  arcanis  Saturnia  laeta  uenenis, 
adque  hinc  uirgineae  uenit  ad  penetralia  sedis 
Chalciopen  imitata  sono  formaque  sororem. 
fulsit  ab  inuita  lumen  procul,  et  pauor  artus  480 

protinus  adque  ingens  Aeetida  perculit  horror. 
*ergo  nec  ignotis  Minyas  huc  fluctibus'  inquit 
'aduenisse,  soror,  nec  nostro  sola  parenti 
scis  socias  iunxisse  manus?  at  cetera  muros  .i, 

turba  tenet  frmtiirque  uirum  caelestibus  armis,     •^'^  Y4^ 
tu  thalamis  ignaua  sedes,  tu  sola  paterna 
fixa  domo?  tales  quando  tibi  cernere  reges?' 
illa  nihil  contra;  nec  enim  dea  passa  manumque 
inpUcat  et  rapidis  mirantem  passibus  aufert. 
ducitur  infelix  ad  moenia  summa  futuri  ^jj^^^'^^^^ 

nescia  uirgo  mali  et  falsae  commissa  sorori;    ^^ 
hha  per  uarios  lucent  uelut  alBa  colores  \\Uiu\j>^ 

praecipue,  quis  uita  breuis  totusque  parumper     ^^^ 
floret  honor  fuscis  et  iam  notus  imminet  alis. 
hanc  residens  altis  Hecate  Perseia  lucis  495 

flebat  et  has  imo  referebat  pectore  uoces: 
^deseris  heu  nostrum  nemus  aequalesque  cateruas, 
a  mis^ra^  ut  Graias  haut  sponte  uageris  ad  urbes! 
non  i«ul&»  tamen;  neque  te,  mea  cura,  relinquam. 
magna  fugae  monumenta  dabis,  spernere  nec  usquam  500 
mendaci  captiua  uiro^  meque  ifle  magistram 
sentiet  et  raptu  famulae  doluisse  pudendo.'  v,    ^ 

dixerat.  ast  illae  murorum  extrema  capessunt  \€f^'^ 

defixaeque  uirum  htuumqiie  fiagoribus  horrent,    "^ 
quales  instanti  nimborum  tivlguje  maestae  >         505 

succedunt  ramis  haerentque  pauore  uoUicres.     ^t.w^'^'**^ 


120  C.  VALERI  FLACCI 

lamque  Getae,  iamqiie  omnis  Hiber  Drangaeaqiie  densa 
strage  cadit  legio  et  latis  prosternitur  aruis.^ 
semineces  diiplicesc[ue  inter  sua  tela  suosque 
inter  equos  saeuam  misero  luctamine  uersant  510 

congeriem  et  longis  campos  singultibus  inplent. 
uictores  patrium  contra  paeana  Geloni 
congeminant;  eadem  redeunt  mox  gaudia  uictis, 
qua  deus  et  melior  belli  respexit  imago. 

Quis  tales  obitus  dederit,  quis  talia  facta,  515 

dic  age,  tuque  feri  reminiscere,  Musa,  furoris. 
Absyrtus  clipei  radiis  curruque  coruscus 
Solis  aui  (cuius  uibrantem  comminus  hastam 
cernere  nec  galeam  gentes  potuere  minantem, 
sed  trepidae  cedunt  et  uerso  uulnera  tergo  520 

accipiunt  magnisque  fugam  clamoribus  augent) 
proterit  inpulsu  grauis  agmina  corporaque  altis 
sternit  equis  gemitusque  premit  spirantis  acerui. 
nec  leuior  comitatur  Aron,  horrentia  cuius 
discolor  arma  super  squalentesque  aere  lacertos  525 

barbarica  chlamys  ardet  acu  tumefactaque  uento 
implet  equum,  quale  in  roseis  it  Lucifer  alis, 
quem  Venus  inlustri  gaudet  procedere  caelo. 
at  non  inde  procul  Rambelus  et  acer  Otaxes 
dispulerant  Colchos  pariterque  inglorius  Armes,  530 

fraude  noua  stabula  et  furtis  adsuetus  inultis 
depopulare  greges,  frontem  cum  cornibus  auxit 
hispidus  inque  dei  latuit  terrore  Lycaei.  .    ■  ^ 

hac  tunc  attonitos  facie  defixerat  hostes. 
quem  simulac  nota  formidine  bella  mouentem  535 

uidit  Aron,  'pauidos  te'  inquit  ^nunc  rere  magistros 
et  stolidum  petiisse  pecus.     non  pascua  nec  bos  J 

hic  tibi;  nocturnis  mitte  haec  simulacra  rapinis,  jjf>  " 

neue  deum  mihi  fmge;  deus  quoque  consere  dextram.' 
sic  ait,  intentaque  adiutum  missile  planta  540 

derigit  et  lapsis  patuerunt  uulnera  uillis. 
nec  minus  Aeolii  proles  Aeetia  Phrixi 
fertur  et  ipsa  furens  ac  se  modo  laeta  Cytaeis 


ARGONAUTICON  LIBER  VI.  121 

agminibus,  modo  cognatis  ostentat  Achiuis. 

adque  lios  in  medio  duri  discrimine  belli  545 

cae^ibus  inque  ipsis  gaudens  ubi  uidit  lason,  u..*j2ip  0*^-^ 

*macte'  ait  ^o  nostrum  genus  et  iam  certa  propago 

Aeoliae  nec  opina  domus;  sat  magna  laborum 

dona  fero,  satis  hoc  uisu  quaecumque  re^ejndo.'     '^T^  . 

dixit  et  in  Sueten  magnique  in  fata  Ceramni  550 

emicuit  clipeumque  rotans  hunc  poplite  caeso 

deicit,  ilhim  aperit  lato  per  pectus  hiatu. 

Argus  utrumque  ab  equis  ingenti  porrigit  aruo  (yO\(^ 

et  Zacorum  et  Phalcen,   peditem  pedes  haujciJL  Amastrin, 

sanguinis  ille  globos  effusaque  uiscera  gejtat  555 

barbarus  et  cassa  frendens  sublabitur  ira.  r-^^j 

dat  Calais  Barisanta  neci  semperque  propinquas         .  ^ 

Riphea  iienali  comitantem  sanguine  pugnas       -|5\S4»>*-' 

(centum  lecta  boum  bellator  corpora,  centum 

pactus  equos;  his  ille  animam  lucemque  rependit  560 

crudeUs;  tandem  dulces  iam  cassus  in  auras 

respicit  ac  nulla  caeknn  reparabile  gaza); 

labitur  intortos  per  tempora  caerula  crines 

tunc  quoque  materna  uelatus  harundine  Peucon. 

at  genetrix  imis  pariter  Maeotis  ab  antris  565 

impleuit  plangore  lacus  natumque  uocauit, 

iam  non  per  ripas,  iam  non  per  curua  uolantem  \ ,  ^i 

stagna  nec  in  medio  truncantem  marmore  ceruos.       >'0^-*^^       I    i 

Eurytus  Exomatas  agit  aequore.     Nestoris  hastae 

immoritur  primaeuus  HeHx,  nec  reddit  amato  570 

nutrimenta  patri  breuibus  ereptus  in  annis. 

at  Latacum  Zetemque  Daraps;  illum  excipit  hasta, 

hic  fugit,  ingentem  subiti  cum  sanguinis  undam 

uidit  et  extremo  lucentia  pectora  ferro. 

Ecce  autem  muris  residens  Medea  paternis  575 

singula  dum  magni  lustrat  certamina  belli 
adque  hos  ipsa  procul  densa  in  cahgine  reges 
agnoscit  quaeritque  alios  lunone  magistra, 
conspicit  Aesonium  longe  caput,  ac  simul  acres 
huc  oculos  sensusque  refert  animumque  fauentem,        580 


122  C.  VALERI  FLACCI 

niinc  quo  se  raperet,  niinc  quo  diuersus  abiret, 

ante  uidens,  quotque  unus  eques  confunderet  arua, 

errantesque  uiros  quam  densis  sisteret  hastis. 

quaque  iterum  tacito  sparsit  uaga  lumina  uultu 

aut  fratris  quaerens  aut  pacti  coniugis  arma,  .585 

unus  ibi  miserae  solusque  occurrit  lason. 

tunc  his  germanam  adgreditur^  ceu  nescia,  dictis: 

'quis,  precor,  hic,  toto  iamdudum  feruere  campo  | 

quem  tueor  quemque  ipsa  uides?  nam  te  quoque  tali 

attonitam  uirtute  reor.'     contra  aspera  luno  590 

reddit  agens  stimulis  ac  diris  fraudibus  urget. 

^ipsum'  ait  'Aesoniden  cernis,  soror,  aequore  tanto 

debita  cognati  repetit  qui  uellera  Phrixi^ 

nec  nunc  laude  prior  generis   nec  sanguine  quisquam. 

aspicis,  ut  Minyas  inter  proceresque  Cytaeos  595 

emicet  efTulgens  quantisque  insultet  aceruis; 

et  iam  uela  dabit,  iam  litora  nostra  reUnquet, 

ThessaUae  fehces  opes  dilectaque  Phrixo 

rura  petens.     eat  atque  utinam  superetque  labores!' 

tantum  effata  magis  campis  intendere  suadet,  600 

dum  datur,  ardentisque  uiri  percurrere  pugnas; 

At  simul  hanc  dictis,  iUum  dea  Marte  secundo 
inpuUt  adque  nouas  egit  sub  pectora  uires. 
ora  sub  excelso  iamdudiim  uertice  coni 
saeua  micant  cursuque  ardescit  nec  tibi^  Perse,  605 

nec  tibi^  uirgo,  iubae  laetabile  sidus  Achiuae^ 
acer  ut  autumno  canis  iratoque  locati 
ab  loue  fatales  ad  regna  iniusta  cometae. 
nec  sua  Crethiden  latuU  dea  uimque  recentem 
sentit  agi  membris  ac  se  super  agmina  toUit,  610 

quantus  ubi  ipse  gehi  magnoque  incanuit  imbre 
Caucasus  et  summas  abiit  hibernus  in  arctos. 
tunc  uero^  stabuUs  quaUs  leo  saeuit  opimis 
luxurians  spargitque  famem  mutatque  cruores, 
sic  neque  parte  ferox  nec  caede  moratur  in  una  615 

turbidus  inque  omnes  pariter  furit  ac  modo  saeuo 
ense,  modo  infesta  rarescunt  cuspide  turmae. 


ARGONAUTICON  LIBER  YL  123 

tiinc  et  terrificis  iindantem  crinibus  Hebrum 

et  Geticum  Priona  ferit;  caput  eripit  Auchi 

brachiaque  et  uastis  uohiendum  mittit  harenis.  620 

Et  genitus  loue  conplerat  sua  fata  Colaxes; 
iamque  pater  maesto  contristat  sidera  uultu 
talibus  aegra  mouens  nequiquam  pectora  curis: 
'ei  mihi,  si  durae  natum  subducere  sorti 
mohar  atque  meis  ausim  confidere  regnis,  625 

frater  adhuc  Amyci  maerens  nece  cunctaque  diuum 
turba  frement,  quorum  nati  cecidere  cadentque. 
quin  habeat  sua  quemque  dies  cunctisque  negabo, 
quae  mihi.'     supremos  misero  sic  fatus  honores 
congerit  adque  animis  moriturum  ingentibus  implet.     63  0 
ille  uolat  campis  inmensaque  funera  miscet  ? 

per  cuneos,  uelut  hiberna  proruptus  ab  arcto      ^rr.a-Uxv>i^Ho 
imber  agens  scopulos  nemorumque  operumque  ruinas, 
donec  ab  ingenti  bacchatus  uertice  montis 
frangitur  inque  nouum  paulatim  deflcit  amnem.  635 

talis  in  extremo  proles  louis  emicat  aeuo, 
et  nunc  magnanimos  Hypetaona  Gessithoumque, 
nunc  Arinen  Olbumque  necat;  iam  saucius  Aprem 
et  desertus  equo  Thydrum  pedes  excipit  hasta 
Phasiaden,  pecoris  custos  de  more  paterni  640 

Caucasus  ad  primas  genuit  quem  Phasidis  undas; 
hinc  puero  cognomen  erat  famulumque  ferebant 
Phasidis  intonso  nequiquam  crine  parentes. 
iamque  aliis  instabat  atrox,  cum  diua  supremas 
rumpit  iniqua  colus  uictorque  aduenit  lason.  645 

excipit  hunc  saeua  sic  fatus  uoce  Colaxes: 
^uos  Scythiae  satiiraiie  canes  Scythiaeque  uohicres    .- 
luic  miseri  uenistis?'  ait  saxumque  prehensum, 
ilUus  et  dextrae  gestameii  et  illius  aeui, 
concussa  moUtur  humo,  quod  regia  luno  650 

flexit  ad  ignotum  caput  infletumque  Monesi. 
praeceps  ille  ruit;  nato  non  depuUt  ictus 
luppiter,  Haemoniae  uulnus  fatale  sed  hastae 
per  cUpeum,  per  pectus  abit^  lapsoque  cruentus 


^rf^^r^'^'-'''^ 


124  C.  VALERl  FLACCI 

aduolat  Aesonides  mortemque  cadentis  acerbat.  655 

spargitur  hinc  miserisque  uenit  iam  notus  Alanis. 

At  regina  uiruhi  (neque  enim  de8fc*summouet  ignem) 
persequitur  histrans  oculisque  ardentibus  haeret; 
et  iam  laeta  minus  praesentis  imagine  pugnae 
j^^     castigatque  metus  et  quas  aht  inscia  curas,  660 

^  respiciens,  an  uera  soror  (nam  credere  falsos 

audet  atrox  uuUus)^  eademque  in  gaudia  rursus 

labitur  et  saeuae  trahitur  dulcedine  flammae. 

ac  uelut  ante  comas  ac  summa  cacumina  sihiae 

lenibus  adludit  flabris  leuis  auster,  at  ilhim  666 

protinus  inmanem  miserae  sensere  carinae: 

tahs  ad  extremos  agitur  Medea  furores. 

jj^""*^      interdum  blandae  derepta  moniha  diuae 
jbv«^^  contrectat  miseroque  aptat  Tlagrantia  coho, 

quaque  dedit  teneros  aurum  furiale  per  artus,  670 

deficit;  ac  sua  uirgo  deae  gestamina  reddit, 
non  gemmis,  non  illa  leui  turbata  metallo, 
sed  facibus,  sed  mple  dei,  quem  pectore  toto 
iam  tenet;  extremus  roseo  pudor  errat  in  ore. 
ac  prior  his:  ^credisne  patrem  promissa  daturum,         675 
0  soror,  Argohcus  cui  dis  mehoribus  hospes 
contigit?  aut  behi  quantum  iam  restat  acerbi? 
'  heu  quibus  ignota  sese  pro  gente  perichs 
obicit!'  haec  fantem  medio  in  sermone  reliquit 
incepti  iam  luno  potens  securaque  fraudis.  680 

^^^  Inminet  e  celsis  audentius  inproba  muris 

^  uirgb  TTec  ablatam  sequitur  quaeritue  sororem. 
at  quotiens  uis  dura  ducum  densique  repente 
Aesoni(ien  pressere  uiri  cumque  omnis  in  unum 
imber  iit,  totiens  saxis  pulsatur  et  hastis.  685 

primaqne  ad  infesti  Lexanoris  horruit  arcus, 
aha  sed  Aesonium  supra  caput  exit  harundo, 
teque,  Caice,  petit;  coniunx  miseranda  Caico 
hnquitur  et  primo  domus  inperfecta  cubih. 

Regius  eois  Myraces  iijtfirpiifis  ab  oris  '  690 

uenerat,  ut  Colchos  procul  adque  Aeetia  Parthis 


ARGONAUTICON  LIBER  VI.  125 

foedera  donato  non  inrita  iungeret  auro. 

tum  iuuenem  terris  Parcae  tenuere  Cytaeis 

ac  subiti  Mauortis  amor  simul.     armiger  ibat 

semiuir  inpubemque  gerens  sterilemque  iuuentam.         695 

ipse  pbaretratis  residens  ad  frena  tapetis 

nunc  leuis  infesto  procurrit  in  agmina  curru, 

nunc  fuga  conuersas  spargit  mentita  sagittas.  x 

at  uiridem  gemmis  et  eoae  stamine  siluae      O^*^^ 

subligat  extrema  patrium  ceruice  tiaran  700  . , 

insignis  manicis,  insignis  acinace  dextro;  <^ixj-^  ^t^uA'^ 

inproba  barbaricae  procurrunt  tegmina  plantae. 

nec  latuere  diu  saeuum  spolia  illa  Syenen, 

perque  leuem  et  multo  maculatam  murice  tigrin 

concita  cuspis  abit;  subitos  ex  ore  cruores  705 

saucia  tigris  agit  uitamque  effundit  erilem; 

ipse  puer  fracto  pronum  caput  inplicat  arcu. 

sanguine  tunc  atro  chlamys  ignea,  sanguine  uultus        ,    / 

et  grauidae  maduere  comae,  quas  flore  Sabaeo       c^^^ti^cXd 

nutrierat  liquidoque  parens  signauerat  auro.  710 

qualem  siquis  aquis  et  fertilis  ubere  terrae 

educat  ac  uentis  oleam  felicibus  implet, 

nec  labor  adsiduus  nec  spes  sua  fallit  alentem, 

iamque  uidet  primam  tenero  de  uertice  frondem; 

cum  subito  inmissis  praeceps  aquilonia  nimbis  715 

uenit  hiemps  nigraque  euulsam  tendit  harena; 

haud  secus  ante  urbem  Myraces  adque  ipsius  ante 

uirginis  ora  cadit;  sed  non  magis  illa  mouetur 

unius  aegra  met^u,  quam  te,  Meleagre,  furentem, 

quam  Talaum  uidet  aut  pugnas  miratur  Acasti;,  720 

at  satis  hos  ipsae  gentes  campique  uidebant 

tempestate  pari  uersis  incumbere  turmis. 

ante  oculos  fuga  foeda  ducum  largusque  cadentum 

it  cruor  et  currus  dominis  ingentibus  orbi. 

Non  tuUt  hos  Perses  gemitus  clademque  suorum      725 
tergaque  uersa  tuens  his  caelum  questibus  implet: 
*quid  me  iam  patriis  eiectum  sedibus,  istas 
ut  .struerem  pugnas  Scythiamque  in  bella  mouerem, 


126  C.  VALERI  FLACCl  ARGONAUTICON  LIBER  VI. 

iios  superi,  uos  augurio  iussistis  inani? 
qiiis  fratris  meritas  tua,  luppiter,  omina  poenas  730 

promisere  mihi?  nobis  Argoa  parabas 
scilicet  auxilia  et  tantas  coniungere  uires. 
saeua  quidem  lucis  miseris  mora;  dent  tamen,  oro, 
unum  illum  mihi  fata  diem,  quo  falli  et  Achiuos 
sic  meritos  quoque  hunc  uideam  uirtute  superbum      735, 
Aesoniden  tantos  flentem  sine  honore  labores.' 
dixerat  haec  pectusque  suis  euerberat  armis 
et  galeam  fletu,  galeam  singultibus  implet; 
ibat  et  in  medii  praeceps  incendia  belli, 
ni  prior  aduersis  Pallas  uidisset  ab  armis  740 

et  secum:  Vuit  ecce  ferox  in  funera  Perses, 
quem  genitor  Colchis  solioque  inponere  fratris 
iam  statuit.     nostra  uereor  ne  fraude  peremptum 
increpet  et  culpam  hanc  magno  terrore  rependat.' 
haec  dicens  atro  nebulam  diff^undit  amictu  745 

stridentesque  uiri  circum  caput  amouet  hastas. 
ille  super  socias  clementi  turbine  gentes 
erigitur  paulumque  leui  raptatus  in  aethra 
iam  tandem  extremas  pugnae  defertur  in  oras, 
forte  ubi  serus  Hiber  Issedoniaeque  phalanges  75a 

Marte  carent  sohsque  iuuant  clamoribus  agmen. 
Nox  simul  astriferas  profert  optabiUs  umbras; 
et  cadit  extemplo  beUi  fragor  aegraque  muris 
degreditur  longum  uirgo  perpessa  timorem. 
ut  fera  Nyctelii  paulum  per  sacra  resistunt,  755 

mox  rapuere  deum  iam  iam  ad  quodcumque  paratae 
Thyiades,  haut  alio  remeat  Medea  tumultu, 
adque  inter  Graiumque  acies  patriasque  phalangas 
semper  inexpletis  adgnoscit  lasona  curis 
armaque  quique  caua  superest  de  casside  uultum.        760< 


C.  VALEKI  FLACCI 
AEGONAUTICON 

LIBER  SEPTIMUS. 


Te  quoque  Thessalico  iam  serus  ab  hospite  uesper 

diuidit  et  iam  te  tua  gaudia,  uirgo,  relinquunt, 

noxque  ruit  soli  ueniens  non  mitis  amanti. 

ergo  ubi  cunctatis  extremo  in  limine  plantis 

contigit  aegra  toros  et  mens  incensa  tenebris,  5 

uertere  tunc  uaribs  per  longa  insomnia  questus 

nec  pereat  quo  scire  malo;  tandemque  fateri 

ausa  sibi  causam  medio  sic  fata  dolore  est: 

*nunc  ego  quo  casu  uel  quo  sic  peruigil  usque 

ipsa  uolens  errore  trahor?  non  haec  mihi  certe  10 

nox  erat  ante  tuo&^uuenis  fortissime,  uultus.  > 

qiios  ego  cur  itenjpdemens  iterumque  recordor    rtrv«vv^ 

tam  magno  discreta  mari?  quid  in  hospite  solo^ 

mens  mihi?  cognati  potius  iam  uellera  Phrixi 

accipiat,  quae  sola  petit  quaeque  una  laborum  15 

causa  uiro.     nam  quando  domos  has  ille  reuiset? 

aut  meus  Haemonias  quando  pater  ibit  ad  urbes? 

felices,  mediis  qui  se  dare  fluctibus  ausi 

nec  tantas  timuere  uias  talemque  secuti  ,    (^ 

huc  qui  deinde  uirum:  sed  sic  quoque  eaiais  iabito.       20 

lum  iactata  toro  dw»trmqiie  experta  cnbile, 


128  C.  VALERI  FLACCl 


u.,' 


^^ 


^^ 


r 


ecce  iiidet  teniii  candescere  lw»kie  etmm; 
^!^      nec  minus  insomnem  lux  orta  refecit  amantem^ 
quam  cum  languentes  leuis  erigit  imber  aristas 
grataque  iam  fessis  descendunt  flamina  rjemis..    ^''         25 

|,i  At  sua  longarum  Minyas  iam  cura  uiarum 

admojiet;  inque  ipso  nequiquam  tempore  regem 
laetitiae  meritique  petunt;  quem  passus  lason 
r  uota  prius  captasque  deis  appendere  praedas, 
^^    groniinet  adque  oculos  longe  tenet,  aurea  si  iam    ^     30 
pellis  et  oblatis  clarescant  atria  uillis.  % 

Ille  autem  iam  iam  uultus  uocesque  parantem 
anteuenit  rumpitque  moras  inque  ipsa  mouentis 
prosilit  ora  uiri  talique  eff^unditur  ira: 
Wbe  satos  alio,  sua  litora  regnaque  habentes,  35 

quis  furor  has  mediis  tot  fluctibus  egit  in  oras, 
quisue  mei  uos  tantus  amor?  tu  prima  malorum 
causa  mihi,  tu,  Phrixe  gener.    non  te  aequore  mersum 
quo  soror!  ut  felix  nullos  nunc  nomine  Graios 
nossem  ego !  quis  regum  Pelias,  quis  Thessalus  aut  quae  40 
Graecia?  quodnam  hominum  Minyae  genus?  aut  ubi  cautes 
Cyaneae?  uenit  Scythicas  en  hospes  in  oras. 
quinquaginta  Asiam  (pudet  heu!)  penetrarit  lason 
exulibus?  meque  ante  alios  sic  spreuerit  una, 
una  ratis,  spolium  ut  uiuo  de  rege  reportet?  45 

ipsum  ofl^erre,  meos  ipsum  me  pandere  lucos 
imperet  et  nullo  dignetur  uincere  bell^ 
cur  age  non  templis  sacrata  auellere  ^0a 
omnibus  adque  ipsas  gremiis  abducere  natas, 
praedo,  libet?  uobisne  domos,  uobisne  penates  50 

esse  putem,  ratis  infandis  quos  sola  rapinis 
saeuaque  pascit  hiemps  et  quos,  credamus  ut  ipsis, 
rex  suus  inmisit  pelago  uetuitque  reuerti? 
scilicet  Aeohae  pecudis  poteretur  ut  auro? 
ante  meus  caesa  descendet  Caucasus  umbra  55 

ac  prior  Haemonias  repetet  super  aequora  praedas 
aut  ego  cum  uittis  statuam  feralibus  Hellen. 


AEGONAUTICON  LIBER  VII.       v^"^   v-129 

si  tamen  his  aliter  perstas  non  cedere  terris,   v  ^j^^ 

teque  pudor  cassi  reditus  mouet,  ac  latet  una 

nescio  quid  plus  puppe  uiris,  haud  ipsa  morabor  CO 

quae  petitis;  modo  nostra  prior  tu  perfice  iussa. 

Martius  ante  urbem  longis  iacet  horridus  annis 

campus,  et  ardentes  ac  me  quoque  uomere  presso, 

me  quoque  cunctantes  interdum  agnoscere  tauri.  ^ 

his  magis  adque  magis  rabiem  nunc  nostra  senectus      65  c,va*^ 

luxuriemque  dedit,  solitpque  superbior  ignis        i>Mn*-^"^^ 

ore  fremit.     succede  meae,  fortissime,  laudi, 

et  nostros  recole,  hospes,  agros.     nec  semina  derunt^      \^ 

quae  prius  ipse  dabam,  et  messes,  quas  solus  ol^ibain-^ 

consiUis  nox  una  satis,  tecumque  relracta       ajr,,--;ii.A   70 

cumque  tuis  haec  iussa  deis;  ac  siquid  in  isto  est 

robore,  praedicti  uenies  in  rura  laboris. 

ipse  incertus  adhuc,  tenebris  te  protinus  illis 

inuohii  flammisque  ueUm,  durare  parumper  ^ 

an  magis,  euerso  iacias  dum  semina  campo,        y-S»      75        — 

ac  tibi  Cadmei  dum  dentibus  exeat  hydri      "^ 

miles  et  armata  florescant  pube  nouales.'  (y-^i 

FiUa  prima  trucis  uocem  mirata  tyranni 
haesit  et  ad  iuuenem  pallentia  rettulit  ora 
contremuitque  metu,  ne  nescius  audeat  hospes  80 

seque  miser  ne  posse  putet.     perstrinxerat  horror    V^*^^<^ 
ipsum  etiam  et  maesta  stabat  defixus  in  ira. 
non  ita  Tyrrhenus  stupet  loniusque  magister, 
qui  iam  te,  Tiberine,  tuens  clarumque  sereno  Jhr^-'^i:^~'^ 

axe  phamn  prensus  subito  nusquam  ostia,  nusquam      85 
Ausoniam  uidet,  at  saeuas  accedere  Syrtes. 
tum  tamen,  infando  quae  det  responsa  tyranno, 
colUgit  et  tandem  obtutu  consurgit  ab  alto.  -"-^^f- 

*non'  ait  ^hos  reditus,  non  hanc,  Aeeta,  dedisti 
spem  Minyis,  cum  prima  tuis  pro  moenibus  arma  90 

induimus.     quo  uersa  fides?  quos  uestra  uolutant 
iussa  dolos?  alium  hic  Pelian,  alia  aequora  cerno. 
quin  agite  hoc  omnes  odiisque  urgete  tyranni 
imperiisque  caput;  numquam  mihi  dextera  nec  spes 

Val.  FlacciTS.  9 


130  C.  VALERI  FLACCI 

defuerit;  mos  iiissa  pati  nec  cedere  diiris.  95 

^  uniim  oro,  seu  me  illa  suis  seges  obruet  hastis, 
\ '     hauriet  aduerso  seu  crastinus  ignis  hiatu, 
nuntius  hinc  saeuas  Peliae  mittatur  ad  aures, 
hic  periisse  uiros,  et  me,  si  uestra  fuisset 
ulla  fides,  reducem  patriae  potuisse  rafeja'i'.  100 

Talibus  attonitos  dictis  natamque  patremque 
linquit  et  infida  praeceps  prorumpit  ab  aula.         • 
at  trepida  et  medios  inter  deserta  parentes 
uirgo  silet,  nec  fixa  solo  seruare  parumper 
lumina  nec  potuit  maestos  non  flectere  uultus;  105 

y      respexitque  fores  et  adhuc  inuenit  euntem; 

uisus  et  heu  miserae  tunc  pulchrior  hospes  amanti 

discedens;  tales  umeros,  ea  terga  rehnquit. 

illa  domum  adque  ipsos  paulum  procedere  postes 

optat,  at  ardentes  tenet  intra  limina  gressus.  110 

qualis  ubi  extremas  lo  uaga  sentit  harenas 

fertque  refertque  pedem,  tumido  quam  cogit  Erinys 

ire  mari  Phariaeque  uocant  trans  aequora  matres: 

circuit  haut  aHter  foribusque  inpendet  apertis, 

an  melior  Minyas  reuocet  pater;  oraque  cernens  115 

hospitis  aut  solo  maeret  defecta  cubili 

aut  uenit  in  carae  gremium  refugitque  sororis 

adque  loqui  conata  silet;  rursusque  recedens 

quaerit,  ut  Aeaeis  hospes  consederit  oris 

Phrixus,  ut  aligeri  Circen  rapuere  dracones,  120 

tum  comitum  uisu  fjruitur  miseranda  suarum 

inplerique  nequit;  subitoque  parentibus  haeret 

blandior  et  patriae  circumfert  oscula  dextrae. 

sic  adsueta  toris  et  mensae  dulcis  erili, 

aegra  noua  iam  peste  canis  rabieque  futura,  125 

ante  fugam  totos  lustrat  queribunda  penates. 

tandem  etiam  molh  semet  sic  increpat  ira. 

'^pergis,'  ait  Memens,  teque  illius  angit  imago 

curaque,  qui  profuga  forsan  tenet  alta  carina 

quique  meum  patrias  referet  nec  nomen  ad  urbes?      130 

quid  me  autem  sic  ille  mouet,  superetne  labores 


ARGONAUTICON  LIBER  VII.  131 

an  cadat  et  tanto  turbetur  Graecia  Iiictu? 

saltem^  fata  uirum  si  iam  suprema  ferebant, 

iussus  ad  ignotos  potius  fuit  ire  tyrannos! 

0  utinam  o  tantum  non  hac  moreretur  in  urbe!  135 

namque  et  sidereo  nostri  de  sanguine  Phrixi 

dicitur,  et  caram  uidi  indoluisse  sororem; 

seque  ait  has  iussis  actum  miser  ire  per  undas. 

a,  redeat  quocumque  modo  meque  ista  precari 

nesciat  adque  meum  non  oderit  ille  parentem.'  140 

dixerat  haec  stratoque  graues  proiecerat  artus, 

si  ueniat  miserata  quies,  cum  saeuior  ipse 

turbat  agitque  sopor :  supplex  hinc  sternitur  hospes, 

hinc  pater.     illa  noua  rumpit  formidine  somnos 

erigiturque  toro;  famulas  carosque  penates  145 

agnoscit,  modo  Thessalicas  raptata  per  urbes; 

turbidus  ut  poenis  caecisque  pauoribus  ensem 

corripit  et  saeuae  ferit  agmina  matris  Orestes; 

ipsum  angues,  ipsum  horrisoni  quatit  ira  flagelli; 

adque  iterum  incestae  se  feruere  caede  Lacaenae  150 

credit  auens,  falsaque  redit  de  strage  dearum 

fessus  et  in  miserae  conlabitur  ora  sororis. 

His  ubi  nequiquam  nutantem  Colchida  curis  . 

luno  uidet  necdum  extremo  parere  furori,  K^  'iAAirr-*--^ 

non  iam  mentitae  uultum  uocemque  resumit  155 

Chalciopes.     quando  ardor  hebet  leuiorque  pudore        (fjtr^^  ^^^ 
mensque  obnixa  malo,  tenues  sublimis  in  auras  ,         \^ 

tollitur  et  fuluo  Venerem  u_estigat  Olympo.  ^?>mC^ 

^sum  memor,  ut  sis  hunc  mecum  partita  laborem; 
illa  nimis  sed  dura  manet  conuersaque  in  iram  160 

et  furias  dolet  ac  me  himc  dfeliiita  feliquit. 
i,  precor^  adque  istum  quo  me  frustratur  amorem     '    QcuJ^ 
uince  Wff  ^patriis  ut  tandem  euadere  tectis  iaa  vcm>~^ 

audeat  adque  meum  casu  defendere  ab  omni  v 

Aesoniden.     quin  illum  atro,  quo  freta,  ueneno,    ^"''*'i66 
illum  etiam  totis  adstantem  noctibus  anguem, 
qui  nemus  omne  suum  quique  aurea  (respice  porro) 
uellera  tot  spiris  circum,  tot  ductibus  implet, 

9* 


rf^yJ\^\ 


132  C.  VALERI  FLACCI 

cantibus  in  somnos  ingenti  soluat  ab  ouio. 

haec  tibi:  nam  Furiis  adque  ipsi  cetera  mando.'  170 

Tum  contra  aligerum  mater  sic  fatur  Amorum: 
*nec  tibi,  cum  primos  adgressa  es  flectere  sensus 
uirginis  ignotaque  animum  contingere  cura, 
defuimus,  data  continuo  qiun  cingula  soli 
nostra  tibi,  quis  mota  loco  labefactaque  cessit.  175 

haut  satis  est,  sed  me  ipsa  opus,  et  cunctantia  poscunt 
pectora  me  dubiusque  pudor:  iam  foedera  faxo 
Haemonii  petat  ipsa  uiri  metuatque  morari. 
tu  face  luciferae  citus  ad  delubra  Dianae 
deueniat,  sacras  solita  est  ubi  fundere  taedas  180 

Colchis  et  aequali  dominam  jiistrare  caterua. 
nec  te  nunc  Hecates  subeat  metus,  aut  mea  forte 
impediat  ne  coepta  time.     quin  audeat  opto: 
continuo  transibit  amor,  cantuque  trilingui 
ipsam  flammiferos  cogam  conpescere  tauros  185 

amplexumque  pati.'     uolucrem  luno  arripit  Irin 
festinamque  iubet  monitis  parere  Diones 
et  iuuenem  Aesonium  praedicto  sistere  luco. 
protinus  hinc  Iris  Minyas,  Cytherea  petiuit 
Colchida;  Caucaseis  speculatrix  luno  resedit  190 

rupibus,  attonitos  Aeaea  in  moenia  uultus 
speque  metuque  tenens  et  adhuc  ignara  futuri. 

Uix  primas  occulta  Venus^pfospexerat  arces, 
uirginis  ecce  nouus  mentem  perstringere  languor 
incipit;  ingeminant  commotis  questibus  aestus.  195 

ergo  iterum  sensus  uarios  super  hospite  uoluens 
niaeret  et  absenti  nequiquam  taUa  fatur: 
*si  tibi  Thessalicis  nunc  et  tua  forte  uenenis 
mater  et  heu,  siqua  est,  posset  succurrere  coniunx! 
quidne  tuos  uirgo  possim  nisi  flere  labores?  200 

nec  satis;  ipsa  etiam  casus  spectare  supremos 
adque  iterum  durae  cogar  comes  ire  sorori. 
et  nunc  ille  sua  non  quemquam  sorte  moueri, 
non  uUum  meminisse  putat,  cumque  omnibus  odit 
me  quoque.     siquando  fuerit  tamen  ulla  potestas,         205 


ARGONAUTICON  LIBER  VII.  133 

illiini  ego,  qiii  diris  cinis  iiltimus  haeserit  aruis,     KfViCy.^^ 
ossaqiie,  quis  tauri  saeuusque  pepercerit  ignis, 
conponam  sedemque  dabo.     fas  tunc  mihi  manes 
dilexisse  uiri  tumuloque  has  reddere  curas.' 

Dixerat.     ecce  toro  Venus  inprouisa  resedit,  210 

sicut  erat  mutata  deam  mentitaque  pictis  JkX^ 

uestibus  et  magica  Circen  Titanida  uirga. 
ista,  uelut  lenti  fallatur  imagine  somni, 
sic  oculos  incerta  tenet  magnique  sororem 
paulatim  putat  esse  patris;  tum  flehile  gaudens  215 

prosiluit  saeuaeque  ultro  tulit  oscula  diuae, 
ac  prior:  'o  tandem,  uix  tandem  reddita  Circe 
dura  tuis,  quae  te  biiugis  serpentibus  egit 
hinc  fuga?  quaeue  fuit  patriis  mora  gratior  oris? 
ante  et  Thessalicae  Phasin  petiere  carinae  220 

perque  tot  infelix  frustra  uada  uenit  lason, 
quam  patriae  te  mouit  amor.'     tum  cetera  rumpit 
occurritque  Venus:  hu  nunc  mihi  causa  uiarum       i^'-^v^- 
sola:  tuae  uenio^iam  pridem  gnaraji  iuuentae;       -Vc^>^ 
cetera  parce  queri  neu  me  meliora  secutam  225 

argue;  qiiippe  (ut  iam  reputentur  munera  diuum)       ScAa'^-^' 
omnibus  hunc  potius  communem  animantibus  orbem, 
communes  et  crede  deos.     patriam  inde  uocato, 
qua  redit  itque  dies.     nec  nos,  o  nata,  maligna 
l«5errt  hoc  uno  semper  sub  frigore  moooi&i  f>*^  U.         230 
fas  mihi  non  habiles,  fas  et  tibi  linquere  Colchos.     *^>-»~W^ 
et  nunc  Ausonii  coniunx  ego  regia  Pici, 
nec  mihi  flammiferis  horrent  ibi  pascua  tauris, 
meque  uides  Tusci  dominam  maris.     at  tibi  quinam    ^^^<^ 
Sauromatae,  miseranda,  proci?  cui  uadis  Hibero  235 

(ei  mihi!)  uel  saeuo  coniunx  non  una  Gelono?' 

Illa  deae  contra  iamdudum  spernere  uoces; 
'non  ita  me  inmemorem  magnae  Perseidos'  inquit 
Vernis,  ut  infelix  thalamos  ego  cogar  in  illos. 
i,  precor,  adque  tuum  pro  me  dimitte  timorem.  240 

sed  magis  his  miseram,  quando  potes,  eripe  curis, 


134  C.  VALERI  FLACCI 

unde  metiis  aestiisque  mihi,  quaeque  aspera,  mater, 

perpetior  dubiae  iamdudum  incendia  mentis. 

nuUa  quies  animo,  nuUus  sopor,  arida  membra. 

quaere  malis  nostris  requiem  mentemque  reponens       24^' 

redde  diem  noctemque  mihi,  da  prendere  uestes 

somniferas  istaque  oculos  conponere  uirga. 

tu  quoque  nil,  mater,  prodes  mihi;  fortior  ante 

sola  fui.     tristes  thalamos  infestaque  cerno 

somnia,  uipereos  ipsi  tibi  surgere  crines.'  250 

taUa  uerba  dabat  conlapsaque  flebat  iniquae 

in  Veneris  Medea  sinus  pestemque  latentem 

ossibus  adque  imi  monstrabat  pectoris  ignem. 

Occupat  amplexu  Venus  et  furialia  figit 
oscula  permixtumque  odiis  inspirat  amorem. 
dumque  illam  uariis  maerentem  uocibus  ambit 
inque  aUo  sermone  tenet,  'quin  hoc'  ait  ^aiidi 
adque  attoUe  genas'  lacrimisque  haec  infit  obortis: 
^cum  leuis  aetheriisyad  te  modo  laberefauris^ 
forte  ratem  primo  mlgejit^m  Utore  cerno, 
qualem  nostra  suo  numquam  dimittere  portu 
M^allet,  adhuc  omnes  quae  detinet  insula  nates.  v  ro.^  ^ '  : 
unus  ibi  ante  aUos  qui  tum  mihi  pulchrior  omnis 
uisus  erat  (longeque  ducem  mirabar  et  ipsa) 
aduolat  adque  unam  comitum  ratus  esse  tuarum  265 

"per  tibi  siquis"  ait  "morituri  protinus  horror^ 
ac  quem  non  meritis  uideas  occurrere  monstris, 
haec  precor,  haec  dominae  refera?  ad  uirginis  aurem 
ac  fletus  ostende  meos;  iUi  has  ego  uoces, 
qua  datur,  hasque  manus,  ut  possum,  a  Utore  tendo.   270 
ipsae,  quas  mecum  per  mUle  pericula  traxi, 
defecere  deae;  spes  et  uia  sola  salutis, 
quam  dederit,  si  forte  dabit.     ne  uota  repeUat, 
ne  mea;  totque  animas,  qualis  nec  uiderit  ultra, 
dic,  precor,  auxilio  iuuet  adque  haec  nomina  seruet.   275 
ei  mihi,  quod  nullas  hic  possum  exsoluere  grates!       284 
ac  tamen  hoc  saeua  corpus  de  morte  receptum,  285 

hanc  animam  sciat  esse  suam.     miserebitur  ergo? 


260 


AKGONAUTICON  LIBER  VII.  135 

dic,  ait,  an  potius?"  —  strictumque  ruebat  in  ensem. 

promisi;  ne  falle,  precor.     cumque  ipsa  mouerer 

adloquio  casuque  uiri,  te  passa  rogari 

sum  potius;  tu  laude  noua,  tu  supplice  digno  290 

dignior  es;  sat  fama  meis  iam  parta  uenenis.  291 

siPelopis  duros  prior  Hippodamia  labores  276 

expediit  totque  ora  simul  uulgata  procorum 

respiciens  tandem  patrios  exhorruit  axes, 

si  dedit  ipsa  neci  fratrem  Minoia  uirgo: 

cur  non  hospitibus  fas  sit  succurrere  dignis  280 

te  quoque  et  Aeaeos  iubeas  mitescere  campos? 

occidat  aeterna  tandem  Cadmeia  morte 

iam  seges  et  uiso  fumantes  hospite  tauri.'  283 

Torserat  illa  graui  iamdudum  Uuiiina  uultu  292 

uix  animos  dextramque  tenens,  quin  ipsa  loquentis 
iret  in  ora  deae;  tanta  pudor  aestuat  ira. 
iamque  toro  trepidas  infelix  obruit  aures  ^aaVW^OG 

uerba  cauens;  horror  molles  inuaserat  artus.  295 

nec  quo  ferre  fugam  nec  quo  se  uertere  posset 
prensa  uidet;  rupta  cqndi  tellure  premique  hiuy^^^s^ 

iamdudum  cupit  ac  diras  euadere  uoces.  ^ 

Illa  sequi  iubet  et  portis  expectat  in  ipsis.  300 

saeuus  Echionia  ceu  Penthea  Bacchus  in  aula 
deserit  infectis  per  roscida  cornua  uittis, 
cum  tenet  ille  deum,  pudibundaque  tegmina  matris 
tympanaque  et  mollem  subito  miser  accipit  hastam: 
haud  aliter  deserta  pauet  perque  omnia  circum  305 

fert  oculos  tectisque  >  negat  procedere  uirgo. 
contra  saeuus  amor,  contra  peiuturus  lason 
urget  et  auditae  crescunt  in  pectore  uoces. 
heu  quid  agat?  uidet  externo  se  prodere  patrem 
dura  uiro,  famam  scelerum  iamque  ipsa  suorum  310 

prospicit,  et  questu  superos  questuque  fatigat 
Tartara;  pulsat  humum   manibusque  inmurmurat  uncis 
noctis  eram  Ditemque  ciens,  succurrere  tandem 
morte  uelint  ipsumque  simul  demittere  leto, 


136  C.  VALERI  FLACCI 

^(t^^  quem  proptpj'  furil;  absenli  saeuissima  poscit  315 

nunc  Peliae,  tanta  iuuenem  qui  perderet  ira. 
saepe  suas  misero  promittere  destinat  artes, 
dein  negat  atque  una  potius  decernit  obire; 
ac  neque  tam  turpi  cessuram  semper  amori 
proclamat  neque  opem  ignoto  uiresque  daturam;  320 

adque  toro  proiecta  manet,  cum  uisa  uocari 
rursus  et  inpulso  sonuerunt  cardine  postes. 

Ergo  ubi  nescio  quo  penitus  se  numine  uinci 
sentit  et  abscisum  quidquid  pudor  ante  monebat, 
tum  thalami  penetrale  petit,  quae  maxima  norat  325 

auxilia  Haemoniae  quaerens  pro  rege  carinae. 
utque  procul  magicis  spirantia  tecta  uenenis 
et  saeuae  patuere  fores  oblataque  contra 
omnia,  quae  ponto,  quae  manibus  eruit  imis 
et  quae  sanguineo  lunae  destrinxit  ab  ore,         ^^  330 

^tune  sequeris'  ait  'quidquam  aut  patiere  pudendum, 
cum  tibi  tot  mortes  scelerisque  breuissima  tanti 
eifugia?'  haec  dicens,  qua  non  uelocius  herba 
pestifera  est,  toto  nequiquam  himine  lustrat 
cunctaturque  super  morituraque  coJUgit  iras.  335 

0  nimium  iucunda  dies,  quam  cara  sub  ipsa 
morte  magis!  stetit  et  sese  miserata_  furentem  est. 
*occidis,  heu,  primo  (potes  hoc  durare?)  sub  aeuo, 
nec  tu  hicis'  ait,  ^nec  uideris  ulla  iuuentae 
gaudia,  non  dulces  fratris  pubescere  malas?  340 

hunc  quoque,  cui  nunc  es  crudeUs,  lasona  nescis 
morle  perire  tua?  qui  te  nunc  inuocat  unam, 
qui  rogat  heu  nostro  quam  primam  in  Utore  uidit. 
cur  tibi  faUaces  placuit  coniungere  dextras 
tunc,  pater,  atque  istis  iuuenem  non  perdere  monstris  345 
protinus?  ipsa  etiam,  fateor,  tunc  ipsa  uolebam. 
testor  cara  tuas,  Circe  Titania,  uoces, 
te  ducente  sequor,  tua  me  grandaeua  fatigant 
consiUa  et  monitis  cedo  minor.'     haec  ubi  fata, 
rursus  ad  Haemonii  iuuenis  curamque  metumque  350 

uertitur;  hunc  solum  propter  seu  uiuere  gaudens 


I 


ARGONAUTICON  LIBER  VII.  137 


siue  mori  quodcumque  uelit;  maiora  precatur 

carmina,  maiores  Hecaten  inmittere  uires 

iiunc  sibi,  nec  notis  stabat  contenta  uenenis. 

cingitur  inde  sinus  et,  qua  sibi  fida  magis  uis  366 

nulla,  Prometheae  florem  de  sanguine  fibrae       ^x^r^i^s 

Caucasei  promit  nutritum  in  gramine  montis, 

quem  sacer  ille  niues  inter  tristesque  pKiinas 

durat  alitque  cruor,  cum  uiscere  uultur  adeso 

tollitur  e  scopulis  et  rostro  inrorat  aperto.  360 

idem  nec  longi  languescit  fmibus  aeui 

inmortale  uirens,  idem  stat  fulmina  contra 

saluus  et  in  mediis  florescunt  ignibus  herbae. 

prima  Hecate  Stygiis  duratam  fontibus  harpen       >cAf^^  ^^ 

intulit  et  ualidas  scopulis  eflodit  aristas;  365 

mox  famulae  monstrata  seges,  quae  lampade  Phoebes 

sub  decima  iuga  feta  metit  saeuitque  per  omnes       \-^S^-^ 

relliquias  saniemque  dei;  gemit  inritus  ille 

(Jolchidos  ora  tuens;  toto  tunc  contrahit  artus 

monte  dolor  cunctaeque  tremunt  sub  falce  catenae.      370 

Talibus  infelix  contra  sua  regna  uenenis 
induitur  noctique  tremens  infertur  opacae. 
dat  dextram  uocemque  Venus  blandisque  pauentem 
adloquiis  iunctoque  trahit  per  moenia  passir. 
^ualis  adhuc  teneros  insuetum  pallida  fetus  375 

mater  ab  excelso  produxit  in  aethera  nido 
hortaturque  sequi  breuibusque  insurgere  pinnis, 
illos  caerulei  primus  ferit  horror  Olympi, 
iamque  redire  rogant  adsuetaque  quaeritur  arbor: 
haud  aliter  caecae  per  moenia  deficit  urbis  380 

incedens  horretque  domos  Medea  silentes. 
hic  iterum  extremae  nequiquam  in  limine  portae 
substitit  adque  iterum  fletus  animique  soluti, 
respexitque  deam  paulumque  his  uocibus  haesit: 
'ipse  rogat  certe  mequc  ipse  implorat  lason.  386 

nullane  culpa  subest?  labes  non  ulla  pudoris, 
nullus  amor?  nec  turpe  uiro  seruire  precanti?' 
ifla  nihil  contra  uocesque  abrumpit  inanes.       WcJts 


95 

I 


138  [  C.  VALERI  FLACCI 

et  iam  iam  magico  per  opaca  silentia  Colchis 

coeperat  ire  sono^  montanaque  condere  luiltus  390 

numina  cumque  suis  auerti  collibus  Amnes;    ^  \V. 

iam  stabulis  gregibusque  pauor  strepitusque  sepulcris 

inciderat;  stupet  ipsa  graui  nox  tardior  umbra,  jfl| 

iamque  tremens  longe  sequitur  Venus;  utque  sub  altas  ^" 

peruenere  trabes  diuaeque  triformis  in  umbram^  395 

hic  subito  ante  oculos  nondum  speratus  lason 

emicuit,  uiditque  prior  conterrita  uirgo; 

adque  hinc  se  profugam  uolucri  Thaumantias  ala 

sustulit;  inde  Venus  dextrae  delapsa  tenenti. 

obuius  ut  sera  cum  se  sub  nocte  magistris  400 

inpingit  pecorique  paiior,  qualesue  profundum 

per  chaos  occurrunt  caecae  sine  uocibus  umbrae; 

haut  secus  in  mediis  noctis  nemorisque  tenebris 

inciderant  ambo  attoniti  iuxtaque  subibant, 

abietibus  tacitis  aut  immotis  cyparissis  405 

adsimiles,  rabidus  nondum  quas  miscuit  auster. 

Ergo  ut  erat  uultu  defixus  uterque  silenti 
noxque  suum  peragebat  iter,  iam  iam  ora  leuare 
Aesoniden  farique  cupit  Medea  priorem. 
quam  simul  effusis  pauitantem  fletibus  heros  410 

flagrantesque  genas  uidit  miserumque  pudorem, 
has  tandem  uoees  dedit  et  solatus  amantem  est. 
^fersne  aliquam  spem  lucis?'  ait.     ^miserata  laborem 
nempe  uenis?  an  et  ipsa  mea  laetabere  morte? 
ne,  precor,  infando  similem  te,  uirgo,  parenti  415 

gesseris,  haut  tales  decet  inclementia  uultus. 
hascine  nunc  grates,  haec  expectata  laborum 
dona  dari  decuit?  sic  te  sub  teste  remitti 
fas  me,  uirgo,  tuum?  iustas  da  uocibus  aures. 
cur  pater  ille  tuus  tantis  me  opponere  monstris  4-20 

(quid  meritum?)  aut  tales  uoluit  rae  pendere  poenas? 
an  iacet  externa  quod  nunc  mihi  cuspide  Canthus? 
quodque  meus  uestris  cecidit  pro  moenibus  Iphis? 
aut  Scythiae  tanta  inde  manus?  iussisset  abire 
perfidus  atque  suis  extemplo  cedere  regnis  11:25 


ARGONAUTICON  LIBER  VIL  139 

spe  sine.     promissiim  per  quae  discrimina  riirsus 

et  reddat  qua  lege,  uides.     occumbere  tandem 

^osfiteis,  idque  sedet,  quam  non  quaecumque  subire 

patris  iussa  tui;  numquam  sine  uellere  abibo 

hinc  ego,  degenerem  nec  me  tu  prima  uidebis.'  -         430 

Haec  ait.     illa  tremens,  ut  supplicis  aspicit  ora 
conticuisse  uiri  iamque  et  sua  uerba  reposci, 
nec  quibus  incipiat  demens  uidet,  ordine  nec  quo, 
quoue  tenus,  prima  cupiens  effundere  uoce 
omnia,  sed  nec  prima  pudor  dat  uerba  timenti.  435 

haeret  et  attoUens  uix  tandem  lumina  fatur: 
'quid,  precof,  in  nostras  uenisti,  Thessale,  terras? 
unde  mei  spes  uUa  tibi?  tantosque  petisti 
cur  non  ipse  tua  fretus  uirtute  labores? 
nempe,  ego  si  patriis  timuissem  excedere  tectis,  440 

occideras,  nempe  hanc  animam  tax  saeua  manebat 
funeris.  en  ubi  luno,  ubi  nunc  Tritonia  uirgo, 
sola  tibi  quoniam  tantis  in  casibus  adsum 
externae  regina  domus?  miraris  et  ipse, 
credo,  nec  agnoscunt  haec  nunc  Aeetida  siluae.  445 

sed  fatis  sum  uicta  tuis;  cape  munera  supplex 
nunc  mea;  teque  iterum  Pelias  si  perdere  quaeret 
inque  alios  casus,  alias  si  mittet  ad  urbes, 
heu  formae  ne  crede  tuae.'     Titania  iamque 
gramina  Perseasque  sinu  depromere  uires      ,  450 

coeperat;  his  iterum  conpellat  lasona  dictis:J 
*si  tamen  aut  superis  aliquam  spem  ponis  in  istis 
aut  tua  praesenti  uirtus  educere  leto 
si  te  forte  potest,  etiam  nunc  deprecor,  hospes, 
me  sine  et  insontem  misero  dimitte  parenti.'  455 

dixerat,  extemploque  (etenim  malura^  ruebant 
sidera  et  extremo  se  flexerat  axe  Bootes) 
cum  gemitu  et  multo  iuueni  medicamina  fletu 
non  secus  ac  patriam  pariter  famamque  decusque 
obicit,     ille  manu  subit  et  uim  corripit  omnem.  460 

Inde  ubi  facta  nocens  et  non  reuocabiUs  umquam 
cessit  ab  ore  pudor  propiorque  inpleuit  Erinys, 


I 


140  C.  VALERI  FLACCI 

carmina  nunc  lotos  iioluit  figitque  per  artus 

Aesonidae  et  totum  septeno  murmure  fertur 

per  clipeum  atque  uiro  grauiorem  reddidit  hastam;      465 

iamque  sui  tauris  languent  absentibus  ignes. 

*nunc  age  et  has'  inquit  ^cristas  galeamque  resume, 

quam  modo  funerea  tenuit  Discordia  dextra. 

hanc  iace  per  medias,  cum  uerteris  aequora,  messes; 

protinus  in  sese  conuersa  furoribus  ibit  470 

cuncta  phalanx,  atque  ipse  fremens  mirabitur  et  me 

respiciet  fortasse  pater.'  sic  deinde  locuta 

iam  magis  atque  magis  mentem  super  alta  ferebat 

aequora,  pandentes  Minyas  iam  uela  uidebat 

se  sine.     tum  uero  extremo  percussa  dolore  475 

arripit  Aesoniden  dextra  ac  summissa  profatur: 

^sis  memor,  oro,  mei,  contra  memor  ipsa  manebo, 

crede,  tui.     quando  hinc  aberis,  dic  quaeso,  profundi 

quod  caeli  spectabo  latus?  sed  te  quoque  tangat 

cura  mei  quocumque  loco,  quoscumque  per  annos;      480 

adque  hunc  te  meminisse  uelis  et  nostra  fateri 

munera,  seruatum  pudeat  nec  uirginis  arte. 

ei  mihi,  cur  nuUos  fundunt  tua  lumina  fletus? 

an  me  mox  'merita  morituram  patris  ab  ira 

dissimulas?  te  re^na  tuae  felicia  gentis,  485 

te  coniunx  taedaeqae  manent;  ego  prodita  obiJ)o. 

nec  queror  et  pro  te  lucem  quoque  laeta  relinquam.' 

protinus  hospes  ad  haec  (tacitis  nam  cantibus  illum 

flexerat  et  simili  iamdudum  adflarat  amore) 

*tune'  ait  'Aesoniden  quicquam  te  uelle  relicta  490 

credis  et  ulla  pati  sine  te  loca?  redde  tyranno 

me  potius,  recipe  ingratos  adque  exue  cantus. 

quis  mihi  lucis  amor?  patriam  cur  amplius  optem, 

si  non  et  genitor  te  primam  amplectitur  Aeson, 

teque  tuo  longe  fulgentem  uellere  gaudens  495 

spectat  et  ad  primos  procurrit  Graecia  fluctus? 

respice  ad  has  uoces  et  iam,  precor,  adnue,  coniunx. 

per  te,  quae  superis  diuisque  potentior  imis, 

perque  haec,  uirgo,  tuo  redeuntia  sidera  nutu 


ARGONAUTICON  LIBER  VII.  141 

adqiie  per  has  nostri  iuro  discriminis  horas:  500 

iimquam  ego  si  meriti,  si  noctis  sum  immemor  huius, 

si  te  sceptra,  domum,  si  te  Hquisse  parentes 

senseris  et  me  umquam  non  haec  promissa  tuentem^ 

tum  me  non  tauros  iuuet  euasisse  ferosque 

terrigenas,  tum  me  tectis  tua  turbet  in  ipsis  505 

flamma  tuaeque  artes;  siquid  tum  yaeuius,  istis 

adicias  meque  in  medio  terrore  reUnquas, 

ingrato  queat  et  nuUus  succurrere  contra/  . 

audiit  atque  simul  meritis  periuria  poenis  jcUaA^' 

despondet  questus  semper  Furor  ultus  amantis.  510 

Haec  ubi  dicta,  tamen  perstant  defixus  uterque, 
et  nunc  ora  leuant  audaci  laeta  iuuenta, 
ora  simul  totiens  dulcis  rapientia  uisus, 
nunc  deicit  uuUus  aeger  piidor  et  mora  dictis 
redditur.  at  rursus  conpellat  lasona  uirgo:        cdCAx-jj^SlB 
^accipe,  perdomitis  quae  deinde  pericula  tauris 
et  quis  in  AeoUo  maneat  te  ueUere  custos; 
nondum  cuncta  tibi,  fateor,  promissa  peregi. 
saeuior  ingenti  Mauortis  in  arbore  restat, 
crede,  labor;  tOmptariti  iitinam  fiducia  nostri  520 

sit  mihi  nocturnaeque  Hecates  uestrique  uigoris.' 
dixerat,  utque  uirum  doceat,  quae  monstra  supersint, 
prolinus  immensis  recubantem  anfractibus  anguem       ^-«^ -V 
turbat  et  Hacmonii  subito  ducis  obicit  umbram. 
iUe,  quod  haud  aUas,  stetit  et  trepidantia  torsit  525 

sibila,  seque  metu  postquam  sua  ueUera  circum 
sustulit  adque  omnis  spiris  exhorruit  arbor, 
incipit  inde  sequi  et  uacuas  furit  ore  per  auras. 
^quis  fragor  hic?  quaenam  tantae,  dic  uirgo,  ruinae?' 
exclamat  stricto  Aesonides  stans  frigidus  ense.  530 

iUa  abiit  ridens  tandemque  ait  angue  represso: 
'^hunc  tibi  postremum  nostri  parat  ira  parentis, 
heu  miser,  heu  tantis  iterum  carpende  pericUs. 
0  utinam  o  nuUo  te  sim  uisura  labore  \ 

ipsam  caeruleis  squalentem  nexibus  ornum  '^  '^  .535 

ipsaque  peruigiUs  calcare  uohimina  monstri,      -\  v-c  u.  o^ 


142    Y  ^-  VALERI  FLACCI 

conliJQgat  cui  deinde  mori!'     sic  fata  profugit 
seque  sub  extremis  in  moenia  rettulit  umbris. 
Et  iam  puniceo  regem  spes  uana  sub  ortu 
extulerat,  quantis  nox  una  diremerit  undis  540 

Aesoniden,  liberne  freto  iam  uultus  aperto 
^       utque  prius  t»tum  sileat  mare.     dumque  ea  longe 
explorare  meat,  contra  uenit  Arcas  Echion 
dicta  ferens,  iam.  Circaeis  Mauortis  in  agris 
s^  stare  uirum,  daret  aeripedes  in  proelia  tauros.  545 

X?  ^en  uocor  en  ultro'  dixit  spesque  addidit  alas. 

f  'uos  mihi  nunc  primum  in  flammas  inuertite,  tauri, 

aequora,  nunc  totos  aperite  et  uoluite  fluctus. 
:    '  exeat  Haemonio  messis  memoranda  colono, 
'^         tuque  tuum  patri  in  Graium  da,  nata,  draconem.  ^       550 
istius  aspectu  pereat,  ne  uellera  et  ipsa 


45 

I 


fatur  et  effusis  pandi  iubet  aequora  tauris. 

pars  et  Echionii  subeunt  inmania  dentis 

semina,  pars  diri  portant  graue  robur  aratri.  555 

at  sua  magnanimum  contra  Pagasaea  iuuentus 

prosequitur  stipatque  ducem;  tum  maxima  quisque 

dicta  dedit  saeuisque  procul  decessit  ab  agris. 

fixerat  ille  gradus  totoque  ex  agmine  solus 

stabat,  ut  extremis  desertac  sflfe^  orbibus  ati^os,  560 

^Ujitoi  iam  lassa  dies  austrique  ardentis  harenae, 

aut  quiim  Riphaeas  extantem  piirsus  ad  arces 

nix  et  caerulei  Boreae  ferus  abstulit  horror; 

cum  subito  attoniti  longissima  Phasidis  unda 

Caucaseaeque  trabes  omnisque  Aeetia  tellus  565 

fulsit  et  ardentes  stabula  effudere  tenebras. 

ac  uelut  ex  una  siquando  nube  corusci 

ira  louis  torsit  geminos  mortalibus  ignes, 

aut  duo  cum  pariter  ruperunt  uincula  uenti 

dantque  fugam:  sic  tunc  claustris  euasit  uterque  570 

taurus  et  inmani  proflauit  turbine  flammas 

arduus;  atque  atros  uoluunt  incendia  fluctus. 

horruit  Argoae  legio  ratis,  horruit  audax 


ARGONAUTICON  LIBER  VII.  143 

qiii  modo  uirgineis  seruari  cantibus  Idas 

flerat  et  inuito  prospexit  Colchida  uultu.  575 

non  tulit  ipse  moras  seseque  inmisit  lason, 

diuersos  postquam  ire  uidet.     galeamque  minantem 

quassat  et  errantem  dextra  ciet  obuius  ignem. 


cunctatus  paulum  subito  furit.     aequora  non  sic  581 

in  scopulos  irata  ruunt  eademque  recedunt 

fracta  retro.     bis  fulmineis  se  flatibus  infert 

obnubitque  uirum,  sed  non  incendia  Colchis         ^  '     • 

adspirare  sinit^  cUpeoque  inUditur  ignis  585 

frigidus  et  uiso  pallescit  flamma  ueneno.*     ,,^,^^j^^^ 

iticet  Aesonides^^xtram  ad  ^ualeirtta-^^^it 

cornua^  dein  totis  propendens  uiribus  haeret. 

ille  uirum  adque  ipsam  tunc  te,  Medea,  recusans 

concutit  et  tota  nitentem  cornibus  ira  590 

portat  iners;  tandem  grauius  mugire  residens 

incipit  et  fesso  uictus  descendere  cornu. 

respicit  hinc  socios,  inmania  uincula  poscens, 

Aesonides,  iamque  ora  premit  trahiturque  trahitque, 

obnixusque  genu  superat,  cogitque  trementes  595 

sub  iuga  aena  toros.     alium  dehinc  turbida  Colchis     n  i,v  C, 

exarmat  lentumque  off^ert  timideque  minantem,  W.©^yYJ 

iamque  propinquanti  noctem  inplicat;  ille  fatiscens    >-4^^c* 

in  caput  inque  umeros  ipsa  ui  molis  et  irae 

proruit;  inuadit  totusque  incumbit  lason  600 

desuper  adque  suis  defixum  flatibus  urget. 

utque  dedit  uincUs  ualidoque  obstrinxit  aratro, 

suscitat  ipse  genu  saeuaque  agit  insuper  hasta,      r^^^^ 

non  secus  ec  medio  quam  si  telluris  hiatu 

terga  recentis  equi  primumque  inuasit  habenis  605 

murmur  et  in  summa  Lapithes  apparuit  Ossa. 

Ille  uelut  campos  Libyes  ac  pinguia  Nili     .■; 
fertiUs  arua  secet,  plena  sic  semina  dextra     %^^ 
spargere  gaudet  agris  oneratque  nouaUa  beUo.     { 
Martius  hic  primum  ter  uomere  fusus  ab  ipso  610 


1  44  C.  VALERI  FLACCI 

clangor  et  ex  omni  sonueriint  cornua  sulco; 

bellatrix  tunc  gleba  quati  pariterque  creari 

armarique  phalanx  totisque  insurgere  campis. 

cessit  et  ad  socios  paulum  se  rettulit  heros 

opperiens,  ubi  prima  sibi  daret  agmina  tellus.  615 

at  uero  ut  summis  iam  rura  rocEdere  cristis 

uidit  et  infesta  uibrantes  casside  terras, 

aduolat  atque  imo  tellus  qua  proxima  collo 

necdum  umeri  uidere  diem  prior  ense  sdl(dikr 

aequat  humo  truncos;  rutilum  thoraca  leuantis  620 

aut  primas  ec  matre  manus  premit  obuius  ante. 

nec  magis  aut  illis  aut  illis  milibus  ultra 

sufficit,  ad  dirae  quam  cum  Tirynthius  hydrae 

agmina  Palladios  defessus  respicit  ignes. 

ergo  iterum  ad  socias  conuertere  Colchidos  artes,         625 

et  galeae  nexus  ac  uincula  dissipat  imae, 

cunctaturque  tamen  totique  occurrere  bello 

ipse  cupit;  spes  nulla  datur,  sic  undique  densant 

terrigenae  iam  signa  duces,  clamorque  tubaeque. 

iamque  omnes  subiere  uirum,  iamque  omnia  contra     630 

tela  uolant.     tum  uero  amens  discrimine  tanto, 

quam  modo  Tartareo  galeam  Medea  ueneno 

in  medios  torsit;  conuersae  protinus  hastae. 
V      qualis  ubi  attonitos  maestae  Phrygas  annua  Matris        635 
^^'       ira  uel  exectos  lacerat  Bellona  comatos: 
;  haud  secus  accensas  subito  Medea  cohortes 

impUcat  et  miseros  agit  in  sua  proelia  fratres. 
omnis  ibi  Aesoniden  sterni  putat,  omnibus  ira     ^j~. 
tahs  erat.     stupet  Aeetes  ultroque  furentes         '  640 

ipse  uiros  reuocare  cupit,  secT^cuncta  iacebant 
agmina,  nec  quisquam  primus  ruit  aut  super  ullus 
linquitur,  atque  hausit  subito  sua  funera  tellus.  ^^ 

Protinus  in  fluuium  fumantibus  euolat  armis  ^| 

Aesonides,  quahs  Getico  de  puluere  Mauors  645 

intrat  equis  'haugtque  grauis  sudoribus  Hebrum; 
imt  niger  ex  antris  rutilique  a  fulminis  aestu 


n 


C.  YALERI  FLACCI    ARGONAUTICON  LIBER  VII.  145 

ciim  fugit  et  Siculo  respirat  in  aequore  Cyclops. 

redditus  ut  tandem  sociosque  amplexus  ouantes, 

haud  iam  mendacem  promissa  reposcere  regem  650 

dignatur;  nec,  si  ipse  sibi  terga  ingerat  ultro 

quae  pepigit,  uelit  in  pacem  dextramque  reuerti         ^    « 

amplius;  ambo  truces,  ambo  abscessere  minantes.  ^^>-^  cJ)JIXkJ 


Val.  Flaccug.  10 


C.  VALERI  FLACCI 
AEGONAUTICON 

LIBER  OCTAVUS. 


Y 

k}>    At  trepidam   in  thalamis  et  iam  siia  facta  pauentem 
'^^''      Colchida  circa  omnes  pariter  furiaeqiie  minaeque 
patris  habent;  nec  caerulei  timor  aequoris  ultra, 
nec  miserae  terra  ulla  procul;  quascumque  per  undas 
ferre  fugam,  quamcumque  cupit  iam  scandere  puppem.  5 
ultima  uirgineis  tunc  flens  dedit  oscula  uittis, 
quosque  fugit  conplexa  toros,  crinemque  genasque 
ante  per  antiqui  carpsit  uestigia  somni, 
atque  haec  inpresso  gemuit  miseranda  cubih: 
*o  mihi  si  profugae,  genitor,  nunc  mille  supremos         lO 
amplexus,  Aeeta,  dares  fletusque  uideres 
ecce  meos!  ne  crede,  pater,  non  carior  ille  est, 
quem  sequimur;  tumidis  utinam  simul  obruar  undis! 
tu,  precor,  haec  longa  placidus  mox  sceptra  senecta 
tuta  geras  meliorque  tibi  sit  cetera  proles/  15 

dixit  et  Haemonio  numquam  spernenda  marito 
condita  letiferis  promit  medicamina  cistis, 
uirgineosque  sinus  ipsumque  monile  uenenis 
implicat  ac  saeuum  super  omnibus  addidit  ensem. 
inde,  uekit  torto  Furiarum  erecta  flageflo  20 

prosilit:  attonito  quaUs  pede  prosilit  Ino 
in  freta  nec  parui  meminit  conterrita  nati, 
quem  tenet;  extremum  coniunx  premit  inritus  Isthmon. 


ARGONAUTICON  LIBER  VIII.  147 

lam  prior  in  lucos  ciiris  urgentibiis  heros 
uenerat  et  nemoris  sacra  se  nocte  tegebat,  25 

tum  quoque  siderea  clarus  procul  ora  iuuenta. 
qualis  adhuc  sparsis  comitum  per  Uistra  cateruis 
Latmius  aQstiua  residet  uenator  in  umbra,        ^»^^^1^0  tA 
dignus  amore  deae,  uelatis  cornibus  et  iam 
Luna  uenit:  roseo  talis  per  nubila  ductor  30 

implet  honore  nemus  talisque  expectat  amantem. 
ecce  autem  pauidae  uirgo  de  more  cohimbae,  . 

quae  super  ingenti  circumdata  p^raepetis  umbra      bAA-<iy 
in  quemcumque  tremens  hominem  cadit  —  haut  secus  illa 
acta  timore  graui  mediam  se  misit;  at  ille  35 

excepit  blandoque  prior  sic  ore  locutus: 
*o  decus  in  nostros  magnum  uentura  penates, 
solaque  tantarum  uirgo  haut  indigna  uiarum 
causa  reperta  mihi,  iam  iam  non  uUa  requiro 
uellera  teque  meae  satis  est  quay£§|sse  carinae.      ^^•^fA/-'^ 
uerum  age  et  hoc  etiam,  quando  potes,  adice  tantis^ 
muneribus  meritisque  tuis;  namque  aurea  iussi 
terga  referre  sumus;  socios  ea  gloria  tangit.' 
sic  ait  et  primis  supplex  dedit  oscula  palmis. 

Contra  uirgo  nouis  iterum  singultibus  orsa  est:  45 

'hnquo  domos  patrias  te  propter  opesque  meorum; 
nec  iam  nunc  regina  loquor,  sceptrisque  relictis 
uota  sequor:  serua  hanc  profugae,  prior  ipse  dedisti 
quam  (scis  nempe)  fidem.     di  nostris  uocibus  adsunt, 
sidera  et  haec  te  meque  uident:  tecum  aequora,  tecum  50 
experiar  quascumque  uias,  modo  nequis  abafiliam         c^a^ 
huc  referat  me  forte  dies  ocuhsque  parentis 
ingerar;  hoc  superos,  hoc  te  quoque  deprecor,  hospes.* 

Haec  ait  adque  furens  rapido  per  deuia  passu 
tollitur.     ille  Iiaeret  comes  et  miseratur  euntem,  55 

cum  subito  ingentem  media  inter  nubila  flammam 
conspicit  et  saeua  uibrantes  luce  tenebras. 
'quis  rubor  iste  poh?  quod  tam  lugubre  refulsit 
sidus?'  ait.     reddit  tvepido  cui  taUa  uirgo: 
Mpsius  en  oculos  et  lumina  torua  draconis 

10* 


.(ju«.'\  n  y''' 


60 


148  C.  VALERI  FLACCI 

aspicis:  ille  siiis  haec  uibrat  fulgura  cristis, 
meque  pauens  non  iam  solam  uidet,  ha^  uocat  ultro, 
ceu  solet,  et  blanda  poscit  me  pabula  lingua. 
dic  age  nunc,  utrum  uigilanti  hostemque  uidenti 
exuuias  auferre  uelis,  an  lumina  somno  65 

w>j>\  THf^rginniis  et  domitum  potius  tibi  tradimus  anguem?' 
ille  silet;  tanta  subiit  ui  uirginis  horror. 

lamque  manus  Colchis  uirgamque  intenderat  astris,       • 
carmina  barbarico  fundens  pede,  teque  ciebat, 
Somne  pater.   ^Somne  omnipotens,  te  Colchis  ab  omni  70 
orbe  uoco  inque  unum  iubeo  nunc  ire  draconem, 
quae  freta  saepe  tuo  domui,  quae  nubila  cornu 
fulminaque  et  toto  quicquid  micat  aethere;  sed  nunc, 
nunc  age  maior  ades  fratrique  simillime  Leto. 
te  quoque,  Phrixeae  pecudis  fidissime  custos,  75 

tempus  ab  hac  oculos  tandem  deflectere  cura. 
quem  metuis  me  astante  dolum?  seruabo  parumper 
ipsa  nemus;  longum  interea  tu  pone  laborem.' 
ille  haut  Aeolio  discedere  fessus  ab  auro 
nec  dare  permissae  (quamuis  iuuet)  ora  quieti  80 

sustinet;  ac  primi  percussus  nube  soporis 
horruit  et  dulces  excussit  corpore  somnos. 
contra  Tartareis  Colchis  spumare  uenenis 
cunctaque  Lethaei  quassare  silentia  rami 
perstat  et  aduerso  luctantia  lumina  cantu  85 

obruit  atque  omnem  linguaque  manuque  fatigat 
uim  Stygiam,  ardentes  donec  sopor  occupet  iras. 
iamque  altae  cecidere  iubae,  nutatque  coactum 
iam  caput  atque  ingens  extra  sua  uellera  ceruix, 
ceu  refluens  Padus  aut  septem  proiectus  in  amnes        90 
Nilus  et  Hesperium  ueniens  Alpheos  in  orbem. 
ipsa  caput  cari  postquam  Medea  draconis 
uidit  humi,  fusis  circum  proiecta  lacertis 
seque  suumque  simul  fleuit  crudeHs  alumnum. 
'non  ego  te  sera  talem  sub  nocte  uidebam  95 

sacra  ferens  epulasque  tibi,  nec  taUs  hianti 
mella  dabam  ac  nostris  nutribam  fida  uenenis. 


I 


ARGONAUTICON  LIBER  VIII.  149 

qiiam  grauida  nunc  mole  iaces!  quam  segnis  inertem 
fiatus  habet!  nec  te  saltem,  miserande,  peremi! 
heu  saeuum  passure  diem!  iam  nuUa  uidebis  100 

uellera,  nuUa  tua  fulgentia  dona  sub  umbra. 
cede  adeo  inque  aliis  senium  nunc  digere  lucis 
immemor,  oro^  mei:  nec  me  tua  sibila  toto 
exagilfint  infesta  mari.     sed  tu  quoque  cunctas, 
Aesonide,  dimitte  moras,  atque  effuge  raptis  105 

uelleribus.     patrios  extinxi  noxia  tauros; 
terrigenas  in  fata  dedi;  fusum  ecce  draconis 
corpus  habes,  iamque  omne  nefas,  iam,  spero,  peregi.' 
quaerenti  tunc  deinde  uiam,  qua  se  arduus  heros 
ferret  ad  aurigerae  caput  arboris,  ^eia,  per  ipsum        110 
scande  age  et  a(|uerso_gi;;essus'  ait  ^imprime  dorso.'    j 
nec  mora  fit.     dictis  fidens  Cretheia  proles 
caicat  et,  aeriam  quamuis,  perfertur  ad  ornum,      >       ' 
cuius  adhuc  rutilam  seruabant  brachia  pellem, 
nubibus  accensis  similem  aut  cum  ueste  recincta  115 

labitur  ardenti  Thaumantias  obuia  Phoebo. 
corripit  optatum  decus  extremumque  laborem 
Aesonides,  longosque  sibi  gestata  per  annos 
Phrixeae  monumenta  fugae  uix  reddidit  arbor 
cum  gemitu  tristesque  super  coiere  tenebrae.  120 

egressi  relegunt  campos  et  fluminis  ora 
summa  petum.     micat  omnis  ager,  uiUisque  comantem 
sidereis  totos  pellem  nunc  fundit  in  artus, 
nunc  in  coUa  refert,  nunc  impUcat  ille  sinistrae. 
talis  ab  Inachiis  Nemeae  Tirynthius  antris  125 

ibat,  adhuc  aptans  umeris  capilique  leonem. 
ut  uero  sociis,  qui  tunc  praedicta  tenebant 
ostia,  per  longas  apparuit  aureus  umbras, 
ciamor  ab  Haemonio  surgit  grege;  se  quoque  gaudens     - 
promouet  ad  primas  iuueni  ratis  obuia  ripas.  130 

praecipites  agit  ille  gradus  adque  aurea  misit 
terga  prius;  mox  attonita  cum  uirgine  puppem 
insiht  ac  rapta  uictor  consistit  in  hasta. 

Interea  patrias  saeuus  uenit  horror  ad  aures 


150  C.  VALERI  FLACCI 

fata  domus  hictumqiie  ferens  fraudemque  fugamque      135 
uirginis.     hinc  subitis  effulsit  frater  in  armis, 
urbs  etiam  mox  tota  coit,  uolat  ipse  senectae 
immemor  Aeetes,  complentur  htora  beho 
nequiquam;  fugit  inmissis  nam  puppis  habenis. 

Mater  ad  hanc  ambas  tendebat  in  aequora  palmas  140 
et  soror  adque  omnes  ahae  matresque  nurusque 
Colchides  aequalesque  tibi,  Medea,  pueUae. 
extat  sola  parens  impletque  ululatibus  auras. 
'siste  fugam^  medio  refer  huc  ex  aequore  puppem;  _ 
nata,  potes.  quo'  clamat  ^abis?  hic  turba  tuorum  145 
omnis  et  iratus  nondum  pater;  haec  tua  tehus 
sceptraque.  quid  terris  solam  te  credis  Achaeis? 
quis  locus  Inachias  inter  tibi,  barbara,  natas? 
istane  uota  domus  expectatique  hymenaei? 
hunc  petii  grandaeua  diem?  uellem  unguibus  uncis,  150* 
ut  uohicris,  possem  praedonis  in  ipsius  ora 
ire  ratemque  supra,  cUroque  reposcere  cantu 
quam  genui.  Albano  fuit  haec  promissa  tyranno, 
non  tibi;  nil  tecum  miseri  pepigere  parentes,  >  ^- 
Aesonide;  non  hoc  Pehas  euadere  furto 
te  iubet  aut  ullas  Colchis  abducere  natas. 
uelhis  habe  et  nostris  siquid  super  accipe  tempUs. 
sed  quid  ego  quemquam  inmeritis  iacuso  querehis? 
ipsa  fugit  tantoque  (nefas)  ipsa  ardet  amore. 
hoc  erat,  infehx,  (redeunt  nam  singula  menti) 
ex  quo  Thessahci  subierunt  Utora  remi, 
quod  nuhae  te,  nata,  dapes,  non  uUa  iuuabant 
te  ioca.  non  ulhis  tibi  tum  color,  aegraque  uerba 
errantesque  genae^  atque  aheno  aff  gaudia  uuUu 
semper  era^i^  cur  tanta  mihi  non  prodita  pestis, 
ut  gener  Aesonides  nostro  consideret  aula 
nec  talem  paterere  fugam?  commune  fuisset 
aut  certe  tecum  omne  nefas,  iremus  et  ambae 
in  quascumque  uias;  pariter  petusse  iuuaret 
Thessaham  et  saeui  qualemcumque  hospitis  urbem.' 
sic  genetrix,  simihque  implet  soror  omnia  questu 


.S\<U^'^ 


ARGONAUTICON  LIBER  VIII.  151 

exiilulans;  famiilae  pariter  clamore  supremo 

in  uacuos  dant  uerba  notos  dominamque  reclamant 

nomine;  te  uenti  procul  et  tua  fata  ferebant. 

Inde  diem  noctemque  uolant.     redeuntibus  aura       175 
gratior,  et  notae  Minyis  transcurrere  terrae/ 
cum  subito  Erginus  puppi  sic  fatur  ab  alta. 
^uos'  ait  'Aesonide,  contenti  uellere  capto^ 
nec  uia  quae  superet  nec  quae  fortuna  uidetis. 
crastina  namque  dies  trucis  ad  confmia  ponti  180 

Cyaneasque  uocat,  meminique,  o  Tiphy,  tuorum 
saxa  per  illa,  pater,  memini,  uenerande,  laborum. 
mutandum,  o  socii,  nobis  iter;  altera  ponti 
eluctanda  uia  et  cursu,  quem  fabor,  eundum  est. 
haud  procul  hinc  ingens  Scythici  ruit  exitus  Histri,     185  ^-^^ 
fundere  non  uno  tantum  quem  flumina  cornu 
accipimus;  septem  exit  aquis,  septem  ostia  pandit. 
illius  aduersi  nunc  ora  petamus  et  undam, 
quae  latus  in  laeuum  ponti  cadit;  inde  sequemur 
ipsius  amnis  iter,  donec  nos  flumine  certo  190 

perferat  inque  aliud  reddat  mare.     sint  age  tanti, 
Aesonide,  quaecumque  morae,  quam  saeua  subire 
saxa  iterum,  quam  Cyaneos  perrumpere  montes; 
sat  mihi:  non  totis  Argo  redit  ecce  cgryiiibis.'      P^^-f 
haec  ait  ignarus  fixas  iam  numine  rupes  195 

stare  neque  aduersis  ultra  concurrere  saxis. 
reddidit  Aesonides:  *et  te,  fidissime  rector, 
haud  uani  tetigere  metus,  nec  me  ire  recuso 
longius  et  cunctis  redeuntem  ostendere  terris.' 
protinus  inde  alios  flexu  regesque  locosque  200 

adsuetumque  petunt  plaustris  migrantibus  aequor. — 

Puppe  procul  summa  uigilis  post  terga  magistri 
haeserat  auratae  genibus  Medea  Mineruae; 
adque  ibi  deiecta  residens  in  lumina  palla 
flebat  adhuc,  quamquam  Haemoniis  cum  regibus  iret,    206 
sola  tamen  nec  coniugii  secura  futuri. 
illam  Sarmatici  miserantur  litora  ponti, 
illa  Thoanteae  transit  defleta  Dianae. 


l52  C.  VALERI  FLACCI 

nulla  paius,  nullus  Scythiae  non  maeret  euntem 

amnis;  Hyperboreas  mouit  conspecta  pruinas,  210 

tot  modo  regna  tenens;  ipsi  quoque  murmura  ponunt 

iam  Minyae,  iam  ferre  uolunt.     uix  alleuat  ora 

ad  seras,  siquando,  dapes,  quas  carus  lason 

ipse  dabat,  iam  nubiferam  transire  Carambin  .tr 

significans,  iam  regna  Lyci,  totiensque  gementem  ^    21( 

fallit  ad  Haemonios  hortatus  surgere  montes. 

Insula  Sarmaticae  Peuce  stat  nomine  nymphae, 
toruus  ubi  et  ripa  semper  metuendus  utraque 
in  freta  per  saeuos  Hister  descendit  akimnos; 
sohiere  in  hoc  tandem  resides  dux  htore  curas, 
ac  primum  socios  ausus  sua  pacta  docere 
promissamque  fidem  thalami  foedusque  iugale. 

L^.\-      ultro  omnes  laeti  instigant  meritamque  fatentur. 
ipse  autem  inuitae  iam  Pallados  erigere  aras 
incipit  Idahae  numen  nec  spernere  diuae.  225 

^F^praecipueque  sui,  siquando,  in  tempore  pulcher 

'^t^       coniugii  Minyas  numquam  magis  eminet  inter; 
quahs  sanguineo  uictor  Gradiuus  ab  Hebro 
Idahum  furto  subit  aut  dilecta  Cythera; 
seu  cum  caelestes  Alcidae  inuisere  mensas  ^  230 

iam  uacat  et  fessum  luno'  Ami  d^stinai  Heba^. 
adfuit  unanimis  Venus,  hortatorque  Cupido 
suscitat  adfixam  maestis  Aeetida  curis; 
ipsa  suas  ilh  croceo  subtegmine  uestes 
induit,  ipsa  suam  duplicem  Cytherea  coronam  235 

donat  et  arsuras  alia  cum  uirgine  gemmas. 
tum  nouus  uupleuit  uultus  honor,  ac  sua  flauis 
reddita  cura  comis,  graditurque  oblita  malorum. 
sic  ubi  Mygdonios  planctus  sacer  abluit  Almo, 
laetaque  iam  Cybele  festaeque  per  oppida  taedae,  240 

quis  modo  tam  saeuos  adytis  fluxisse  cruores 
cogitet?  aut  ipsi  qui  iam  meminere  ministri? 
inde,  ubi  sacrificas  cum  coniuge  uenit  ad  aras 
Aesonides,  unaque  adeunt  pariterque  precari 
incipiunt,  ignem  PoIIux  undamque  iugalem  245 


AEGONAUTICON  LIBER  VIII.  153 

praetiilit,  et  dextrum  ^ate^^de  uergiintur  ni  orbem. 
sed  neque  se  pingues  tum  candida  flamma  per  auras 
explicuit,  nec  tura  uidet  concordia  Mopsus, 
promissam  nec  stare  fidem,  breue  tempus  amorum. 
odit  utrumque  simul,  simul  et  miseratur  utrumque,     260 

et  tibi  iam  nuUos  optauit,  barbara,  natos.  ^ ^ 

mox  epulas  et  sacra  parant;  siluestria  laetis 

praemia  uenatu  facili  quaesita  supersunt; 

pars  ueribus,  pars  undanti  despumat  aeno. 

gramineis  ast  inde  toris  discumbitur,  olim  255 

Hister  anhelantem  Peucen  quo  presserat  antro. 

ipsi  inter  medios  rosea  radiante  iuuenta 

altius  inque  sui  sternuntur  uelleris  auro. 

Quis  nouus  inceptos  timor  inpediit  hymenaeps  > 
turbauitque  toros  et  sacra  calentm  rupit?  260 

Absyrtus  subita  praeceps  cum  classe  parentis 
aduehitur  profugis  infestam  lampada  Grais 
concutiens  diroque  premens  clamore  sororem: 
^heia  agite,  o  siquis  uobis  dolor  iraque^  Colchi, 
adcelerate  uiam;  neque  enim  fugit  aequore  raptor        265 
luppiter,  haut  falsi  sequimur  uestigia  tauri. 
puppe  (nefas)  una  praedo  Phrixea  reportat 
uellera;  qua  libuit  remeat  cum  uirgine;  nobis 
(o  pudor!)  et  muros  et  stantia  tecta  reUquit. 
quid  mihi  deinde  satis?  nec  quaero  uellera  nec  te       270 
accipio^  germana,  datam;  nec  foederis  ulla 
spes  erit  aut  irae  quisquam  modus.     inde  reuerti 
patris  ad  ora  mei  tam  paruo  in  tempore  fas  sit? 
quinquaginta  animae  me  scilicet  unaque  mersa 
sufficiet  placare  ratis?  te,  Graecia  fallax,  275 

persequor  adque  tuis  hunc  quasso  moenibus  ignem; 
nec  tibi  digna,  soror,  desum  ad  conubia  frater. 
primus  et  ecce  fero  quatioque  hanc  lampada  uestro 
roniugio,  primus  celebro  dotalia  sacra, 
qui  potui;  patriae  ueniam  da,  quaeso,  senectae.  280 

quin  omnes  alii,  pariter  populusque  patresque, 
mecum  adsunt.     magni  uirgo  ne  regia  SoUs 


I 


154  C.  VALERI  FLACCI 

Haemonii  thalamos  adeas  despecta  mariti, 
tot  decuit  comitare  rates,  tot  fulgere  taedas.' 

Dixerat  atque  oraris  iterat  »waiftsipie  uirosque,  285 

perque  ratis  s"«p]pfent'  regJs-uerl^a-itta-Tn^gt^ri. 
ilJi  autem  intorquent  truncis  frondentibus  undam, 
quaeque  die  fuerat  raptim  formata  sub  uno 
et  tantum  deiecta  suis  a  montibus  arbor 
(quid  dolor  et  ueterum  potuit  non  ira  uirorum?)         290 
haud  longis  iam  distat  aquis,  sequiturque  uolantem 
barbara  Palladiam  puppem  ratis,  ostia  donec 
Danubii  uiridemque  uident  ante  ostia  Peucen, 
ultimaque  adgnoscunt  Argoi  cornua  mali. 
tum  uero  clamorem  omnes  inimicaque  tolkmt  295 

gaudia,  tum  grauior  remis  fragor,  ut  procul  Argo 
uisa  uiris,  unamque  petunt  rostra  omnia  puppem. 
princeps  naualem  nodosi  roboris  uncum 
arripit  et  longa  Styrus  prospectat  ab  unda, 
coniugio  atque  iterum  sponsae  flammatus  amore.  300 

iamque  alii  clipeos  et  tela  trabalia  dextris 
expediunt,  armant  aUi  picis  unguine  flammas. 
inpatiens  tremit  hasta  morae,  nec  longius  inter, 
quam  quod  tela  uetet,  superest  mare.     uocibus  urgent 
interea  et  pedibus  pulsant  tabulata  frementes.  305 

Cum  subitas  uidere  rates  uibrataque  flammis 
aequora,  nontilte  Minyae  formidine  surgunt, 
primus  et  in  puppem  deserta  uirgine  ductor 
prosilit  et  summa  galeam  rapit  altus  ab  hasta, 
ense  simul  clipeoque  micat;  nec  cetera  pubes  310 

segnius  adreptis  in  litore  constitit  armis. 
at  tibi  quae  scelerum  facies,  Medea,  tuorum? 
quisue  pudor  Colchos  iterum  fratremque  uidenti 
quidquid  et  abscisum  uasto  iam  tuta  profundo 
credideras?  ergo  infausto  sese  occulit  antro,  315 

non  aliud  quam  certa  mori,  seu  carus  lason 
seu  frater  Graia  uictus  cecidisset  ab  hasta. 

Haud  ita  sed  segnis  summo  sedet  aethere  luno      \ 
aut  sinit  extrema  Minyas  decernere  pugna,  :? -^  <  d^ 


ARGONAUTICON  LIBER  VIIL  155 

iiec  niimero  quoniam  Colchis  nec  puppibus  aequos.      320 
ergo  ubi  diua  rates  hostemque  accedere  cernit, 
ipsa  subit  terras  tempestatumque  rfifringit  W^AiiH-  O^p^v 

uentorumque  domos.  uoUicrum  gens  turbida  fratrum 
erumpit,  classem  dextra  Saturnia  monstrat. 
uidere,  inque  unum  pariter  mare  protinus  omnes         325 
infesto  clamore  ruunt  inimicaque  Colchis 
aequora  et  aduersos  statuunt  a  htore  fluctus. 
ToKitur  atque  intra  Minyas  Argoaque  uela 
Styrus  a^est;^  uasto  rursus  desidit  hiatu 
abrupta  reuolutus  aqua.     iamque  omnis  in  astra  330 

itque  reditque  ratis,  lapsoque  reciproca  fluctu 
descendit.     uorat  hos  uertex,  hos  agmine  toto 
gurges  agit.     simul  in  uultus  micat  undique  terror, 
crebra  ruina  poli  caelestia  limina  laxat. 
non  tamen  ardentis  Styri  uiolentia  cedit.  335 

hortatur  socios  media  inter  proelia  diuum: 
^transferet  ergo  meas  in  quae  uolet  oppida  dotes 
Colchis?  et  Haemonius  nobis  succedet  adulter? 
nec  mihi  tot  magnos  inter  regesque  procosque  Ltuuj\i^ 

pcafuerit.  pjiQna  haud  dubii  sententia  patris?      j^»u>^34»'^ 
an  uirtus  praelata  uiri  est  et  fortior  ille, 
quem  sequitur?  iungam  igniferos  sine  carmine  tauros, 
saeuaque  Echionii  ferro  sata  persequar  hydri. 
hoc  adeo  interea  specta  de  litore  pugnas 
amborum,  uictoris  eris;  iam  digna  uidebis  345 

proelia,  iamque  illud  carum  caput  ire  cruenta 
sub  freta,  semiuiri  nec  murra  corpus  Achiui, 
sed  pice,  sed  flammis,  set  plentjs  sulphure  crines. 
uos  modo  uel  solum  hoc  fluctus  expellite  corpus, 
non  te,  Aeeta  pater,  generi  aut,  Sol  magne,  pudebit.    350 
fallor?  an  hos  nobis  magico  nunc  carmine  uentos 
ipsa  mouet   diraque  leuat  maria  ardua  lingua? 
atque  iterum  Aesonides,  iterum  defenditur  arte, 
qua  solet?  haut  illi  cantus  et  futtile  murmur 
proderit.     ite,  rates,  et  frangite  uirginis  undam.'  355 

dixit  et  intortis  socio  cum  miUte  remis 


156  C.  VALERI  FLACCI 

^rosilit;  at  fluctii  puppis  labefacta  reuerso      v--uJf^^^ 

soluitur  effunditque  uiros  ipsumque  minantem 

tunc  quoque  et  elata  quaerentem  litora  dextra. 

ibat  et  arma  ferens  et  strictum  naufragus  ensem;        360 

incipit  et  remos  et  quaerere  transtra  solutae 

sparsa  ratis,  maestasque  aliis  intendere  uoces 

puppibus;  ast  inter  tantos  succurrere  fluctus 

nulla  potest,   quantum  ille  uelit;   quotiensque  propinquat, 

tunc  aliud  rursus  dirimit  mare.     iam  tamen  extat,       365 

iamque  abiit^  fundoque  iterum  uiolentus  ab  imo~ 

erigitur;  sed  fluctus  adest;  magnoque  sub  altis 

turbine  figit  aquis,  et  tandem  uirgine  cessit. 

Absyrtus  uisu  maeret  defixus  acerbo. 
heu  quid  agat,  qua  ui  portus   et  prima  capessat 
ostia,  qua  possit  Minyas  inuadere^  clausos 
quos  uidet  agnoscitque  fremens;  maria  obuia  contra 
saeuaque  pugnat  hiemps,  totusque  in  uertice  pontus. 
adspoctu  tandem  uanaque  recedit  ab  ira 
et  tanta  de  clade  ratis.     latus  inde  sinistrum  375 

aduersamque  procul  Peuces  defertur  in  oram 
cum  sociis;  gemino  nam  cingitur  insula  flexu 
Danubii.     hac  tuta  Minyae  Pagasaeaque  puppis 
in  statione  manent;  ilhnc  Aeetius  heros 
obsidet  aduersa  tentoria  Thessala  classe  380 

inpatiens,  pugnaeque  datur  non  uUa  potestas. 
noctes  atque  dies  uastis  mare  fluctibus  inter 
perfurit,  expediant  donec  lunonia  sese       V   ' 
consilia  atque  ahquem  bello  ferat  anxia  finem. 

At  Minyae  tanti  reputantes  ultima  belU  385 

urgent  et  precibus  cuncti  fremituque  fatigant 
Aesoniden.     quid  se  externa  pro  uirgine  clausos 
obidat,  quidue  illa  pati  discrimina  cogat? 
respiceret  pluresque  animas  maioraque  fata 
tot  comitum,  qui  non  furtis  nec  amore  nefando  390 

per  freta,  sed  sola  sese  uirtute  sequantur. 
an  uero,  ut  thalamis  raptisque  indulgeat  unus 
coniugiis?  id  tempus  enim!  sat  uellera  Grais, 


ARGONAUTICON  LIBER  VIII.  157 

et  posse  oblata  componere  iiirgine  belium. 

quemque  suas  sinat  ire  domos,  nec  Marte  cruento       395 

Europam  adque  Asiam  prima  haec  committat  Erinys. 

iiamque  datum  hoc  fatis,  trepidus  supplexque  canebat 

Mopsus,  ut  in  seros  irent  magis  ista  nepotes, 

adque  alius  lueret  tam  dira  incendia  raptor.         p^'^1 

Ille  trahens  gemitum  tantis  ac  uocibus  inpar,         \  400 
quamquam  iura  deum  et  sacri  sibi  conscia  pacti 
religio  dulcisque  mouent  primordia  taedae, 
cunctaturque  ^S^rafnque  cupit  sociamque  pericU 

cogitat:  haut  ultra  sociis  obsistere  pergit. 
haec  ubi  fixa  uiris,  tempus  fluctusque  quietos  405 

expectant:  ipsam  interea,  quid  restet,  amantem 
ignorare  sinunt  decretaque  tristia  seruant. 

Sed  miser  ut  uanos,  ueros  ita  saepe  timores 
uersat  amor,  faUique  sinit  nec  uirginis  annos.  .ulu^-^ 

ac  prior  ipsa  doios  et  quamliljet  intima  sensit     ht-^  410 
non  fidi  iam  signa  uiri  nimiumque  sUentes 

iam  comites.     liaut  Ula  sui  tamen  immemor  umquam,  tuu^^ 

nec  subitis  turbata  minis,  prior  occupat  unum  km>^^\ 

Aesoniden,  longeque  trahit,  mox  talibus  infit: 
^me  quoque  quin  tecum  Minyae,  fortissima  pubes,        415 
nocte  dieque  mouent?  Uceat  cognoscere  tandem, 
si  modo  Peliacae  non  sum  captiua  carinae, 
nec  dominos  despecta  sequor,  consultaque  uestra 
fas  audire  mihi.     uereor,  fidissime  coniunx, 
nU  equidem;  miserere  tamen  promissaque  serua  420 

usque  ad  Thessalicos  saltem  conubia  portus, 
inque  tua  me  sperne  domo.     scis  te  mihi  certe, 
non  socios  iurasse  tuos.     hi  reddere  forsan 
fas  habeant,  tibi  non  eadem  permissa  potestas. 
teque  simul  mecum  ipsa  traham;  non  sola  reposcor     425 
uirgo  nocens,  atque  hac  pariter  rate  fugimus  ambo. 
an  fratris  te  bella  mei  patriaeque  biremes 
terrificant  magnoque  inpar  iirgeris  ab  hoste?       {y\!2J<^ 


158  C.  VALERI  FLACCI 

finge  rales  alias  el  adliiic  maiora  coire 

agmina;  nulla  fides?  nullis  ego  digna  periclis?  430 

non  merui  mortemque  tuam  comitumque  tuorum? 

uellem  equidem  nostri  tetigissent  litora  patris 

te  sine  duxque  illis  alius  quicumque  fuisset. 

nunc  remeant,  meque  ecce  (nefas),  me  reddere   poscunt; 

nec  spes  ulla  super.     quin  tu  mea  respice  saltem        435 

consilia   et  nimio  comitum  ne  cede  timori. 

credidit  ardentes  quis  te  tunc  iungere  tauros 

posse?  quis  ad  saeui  uenturum  templa  draconis? 

0  utinam  ergo  meus  pro  te  non  omnia  posset 

adque  aliquid  dubitaret  amor!  quin  nunc  quoque  quaere  440 

quid  iubeas.     heu  dure  siles?  magnumque  minatur      463 

nescio  quid  tuus  iste  pudor?  mene,  optime  quondam  441 

Aesonide,  me  ferre  preces  et  supplicis  ora 

fas  erat?  haud  hoc  nunc  genitor  putat,  hanc  dare  poenas 

iam  sceleris  dominumque  pati'.  sic  fata  parantem 

reddere  dicta  uirum  furiata  mente  refugit  445 

uociferans.     qualem  Ogygias  cum  tollit  in  arces 

Bacchus  et  Aoniis  inlidit  Thyada  truacis,         V       '^ 

talis  erat  talemque  iugis  se  uirgo  ferebat 

cuncta  pauens:  fugit  infestos  uibrantibus  hastis 

terrigenas,  fugit  ardentes  exterrita  tauros.  450 


si  Pagasas  uel  Peliacas  hinc  denique  nubes 

cerneret  et  Tempe  tenui  lucentia  fumo: 

hoc  uisu  contenta  mori.     tunc  tota  querellis 

egeritur  questuque  dies,  eademque  sub  astris 

sola  manet,  maestis  ueluti  nox  illa  sonaret  455 

plena  lupis  quaterentque  truces  ieiuna  leones 

ora  uel  orbatae  traherent  suspiria  uaccae. 


procedit  non  gentis  honos,  non  gloria  magni 
Sohs  aui,  non  barbaricae  decor  ille  iuuentae, 
qualis  erat,  cum  Chaonio  radiantia  trunco  460 


ARGONAUTICON  LIBER  VIIL  159 

Tiellera  iiexit  ouans,  interque  ingentia  Graium 
iiomina  Palladia  uirgo  stetit  altera  prora. 


haeret,  et  hinc  praesens  pudor,  hinc  decreta  suorum 
dura  premunt.     utcumque  tamen  mulcere  gementem    465 
temptat  et  ipse  gemens  et  lenit  pectora  dictis; 
'mene  aliquid  metuisse  putas?  me  talia  uelle?' 


INDEX  NOMINUM. 


Abaris  Cysicenm  3,  152 
Abas   pater  Canthi  Argonau- 

tae  1,  453 

Absyrtus  Aetae  filius  5,  457; 

6,  171.  517;  8,  261.  369 
Abydus  urbs  1,  285 
Acamans  Cyclops  1,  583 
Acastus    Peliae   filius,    Argo- 

nauta  1,   153.  164.  485.  695. 

709;  6,  720 
Acesina  agmina  6,  69 
Achaeae  terrae  3,  697;  8,  147, 

urbes  6,  46;  Nymphae  3,  542 
Achaemenia  pugna  6,  65 
Acheron  4,  73.  595.     Acheru- 

sidos  orae  5,  73 
Achilles  1,  133.  256.  408 
Achiuus    (Achiui)    3,    86;    4, 

737;  5,  434.  552;  6,  10.  544. 

734;   8,    347.      Achiuus   dux 

6,  450.     Achiua  iuba  6,   606 
Actaea  soror  4,  465.    Actaeae 

orae  1,  394.    Actaeus  Bootes 

2,   68.     Actaeus  Phalerus   6, 

217 
Actor  Lapitha  1,  146 
Actorides  Menoetius  1,  407 
Admetus  Argonauta  1,  445 
Admon  (?)  Cyzicenus  3,  167 
Aea  a  JPhaside  amata  5,  425 
Aea    1,    742;    5,    51;    6,    96. 


I 


Aeaeus  1,  451;  5,  277.   547. 

620;    6,    189;    7,     119.    191. 

281 
Aeacides    a)    Peleus    1,    139. 

405;  2,  427.     b)  Telamon  2, 

511;    3,    693.     715.    722;     6, 

348.     Aeacidae    4,    223;    5, 

573 
Aeetes  1,  43;  2,  379;  3,  495; 

4,  14;  5,  285.  289.  317.  393. 

401.   553.   586.    596.    685;    6, 

13.   22;    7,    89.    640;    8,    11. 

138.    350       Aeetis    6,     481; 

7,  445;    8,    233     Aeetius    6, 
267.    542.  691;    7,   505.    565^ 

8,  379 
Aegaeum    2,   366.     Aegaei 

profundum    1,   160;    2,    3^ 
Aegaea  caerula  1 ,  561 
Aegon  mare  Aegaemi  1,  629; 

4,  715 
Aemathia  2,  641  jH 

Aeneadum  genus  2,  574        iH 
Aenidae  Cyziceni  3,  4 
Aeolus  uentorum  rex  1,    417. 
587.   598.     Aeolia   insula    1, 
576;   6,    354.     Aeolia    porta 

1,  654 

Aeolus  Hellenis  filius,   Phrixi 
auus  5,  477.    Aeolius  1,  770; 

2,  595;  6,    542.  548;    7,   54. 


>6^ 

1 


INDEX  NOMINUM. 


161 


517;  8,  79.    Aeolides  Phrixus 
1.  286.     AeoUdae  5,  461 
Aesepia  flumina  3,  420 
Aeson  1,    72.    144.   149.   152. 
296.  335.  734.  776.  763.  825; 

4,  549;  5,  48;  7,  494.  Ae- 
sonins  1,  32.  241.  660;  3, 
240;  4,  8;  5,  294;  6, 
579.  687;  7,  178.  188. 
Aesonides  1,  98.  161.  194. 
226.  464.  488;  2,  334.  346. 
380.  385.  660;  3,  8.  339. 
369;  4,  675.  738.  755;  5,  4. 
35.  302.  543.  571.  577.  784. 
636;  6,  173.  429.  592.  655. 
684.  736;  7,  165.  409.  464. 
476.  490.  530.  541.  587.  594. 
639.  645;  8,  105.  118.  155. 
166.  178.  192.  197.  244.  353. 
387.  414.  442 

Aethalides  Argonauta  1,  437 
Aetna    2,     29.     95;    4,     287. 

Aetnaeus  2,  420;  4,  104 
Africus  2,  506 
Agenor  pater  Phinei  4,  444. 

Agenorea  tecta  4,  522.    Age- 

norides  4,  582 
Alani  6,  42.  656 
Alazon  fluuius  6,  101 
Alba  2,  304 
Albana  porta  3,   497.     Alba- 

nus  (tyrannus)  Styrus  5,  258; 

6,  44.  271 ;  8,  153.     Albanae 

orae   5,   459.     Albanus  Cre- 

medon  6,  194 
Alcides    1,    35.    354;    2,   451. 

462.   521.    533.    543;    3,    65. 

475.  550.  580.  586.  644.  662. 

701.  724;  4,  62.  78.  247.  701; 

5,  90.  156.  172.  488.  .574;  8, 
2.30 

Alcimede    1,    297.    317.    336. 

731 
Almo  fluuius  8,  239 
Aloidae  5,  651 
Alpes  8,  393 

Val.  Flaccua. 


Alpheos  fluuius  8,  91 
Amanus  mons  1,  493 
Amastris  Scytha  6,  554 
Amastrus  Cyzicenus  3,  145 
Amazon  5,  89.     Amazonidum 

gens  4,  602 
Ambenus  mons  6,    85.     Am- 

benus  Scytha  6,  251 
Ambrosius  Cyzicenus  3,  138 
Amnes  1,  106;  2,  537;  7,  391 
Amores  6,  457;  7,  171 
Amphidamas  Argonauta  1,  376 
Amphion  Argonauta   1,   367; 

3,  479 
Amphitryoniades  1,  375.  635; 

3,  733 

Ampycides    Mopsus    3,     420. 

460;  5,  366 
Amyclae     4,     312;     6,     219. 

Amyclaea  herba  1,  426 
Amycus  4,  101.  148.  160.  165. 

232.  243.  276.  296.  317.    651. 

745;  6,  626 
Amymone  fluuius  4,  374 
Amyros  fluuius  2,  11 
Amythaon  Lemnius  2,  162 
Anausis    Alanus    6,    43.    266. 

272 
Ancaeus   Argonauta    1,    191. 

377.  413;  3,  138;  5,  64 
Ancon  fluuius  4,  600 
Anxur  Scytha  6,  68 
Aoniae    arae    1,    379.     Aonii 

trunci  8,  447 
Apidanus  fluuius  1,  357 
Apollo    1,    234.  567;    2,   492; 

4,  61.  445;  5,  17.  112.  693 
Apres  Colchus  6,  638 
Aquilo  4,  432 

Aquilonia  proles  4,  462 
Aquites    Phasidis  sacerdos    6, 

295 
Arabes  6,  139 

Arcadius  1,  108.  481;  4,  384 
Arcas    1,  36;    5,  205;  7,  543. 

Arcas  stella  5,  370 

11 


162 


INDEX  NOMINUM. 


Arctos  sidus  1,  419;  4,  210; 
5,  46.  155.  272.  317;  6,  40. 
140.     147.     Arctous    3,    499; 

5,  619;  6,  295.  330 

Arene  mater  Lyncei  et   Idae 

1,  463 
Ares  Cyzicenus  3,  203 
Argi  urls  1,  107.  239;  3,  666; 

4,    360;  5,   487.     Argiuus  4, 

352;  6,  202.  324 
Argo  nauis  1,  273.  441.  648; 

6,  317;  8,  194.  296.  Argous 
3,  3.  430.  691;  5,  435;  6, 
116.  731;  7,  573;  8,  294. 
328 

Argolicus  1,  96;  6,   286.  334. 

462.  676 
Argos  1,  359 
Argus   Argonauta,   fdbricator 

nauis    1,    93.    314.    477;    2, 

390 
Argus    Phrixi   filius    5,    460; 

6,  553 
Argus  cu^tos  lus  4,  366.  367. 

370.  383.  388 
Ariasmenus    Scytha    6,     103. 

387.  394.  423 
Aricia  urbs  2,  305 
Arinaspi  gens  Scythica  6,  131 
Arimes  Colchus  6,  638 
Armenia  5,  166 
Armes  Scytha  6,  530 
Aron  Colchus  5,  587;   6,   524. 

536 
Arsinoe  urbs  5,  422 
Asia  1,   542,   554;  2,   615;   4, 

211,    728;    6,    334;  7,  43;  8, 

396 
Assyrii  sinus  5,  109 
Asterion  Argonauta  1,  355 
Astraea  dea  2,  363 
Athamas  1,  280 
Athos    1,  664;  2,  76.   201;   4, 

322 
Atlans    1,     842;     2,    621;    6, 

410. 


1 


Atracia  uirgo   1,   141.     Atiff- 

cium  uenenum  6,  447 
Auchatae  gens  Scythica  6,  132 
Auchus  Cimmerius  6,  60.  619 
Auemus  1,  782;  2,  603;  4,  493. 

700 ;  5,  348.  Auema  palus  6, 

158 
Aulon   regio  agri   Messeniaci 

1,  389 
Aurora  1,  283;  2,  261;  4,  423; 

6,  559 
Ausoriia  7,   86.     Ausonius    7, 

232 
Autolycus  Herculis  comes^  post- 
ea  Argonauta  5,  114 

Bacchus   1,   260;    2,    70.   254. 

272.  275.  348.  624;  3,  5.  538; 

4,  237.  533;  5,  75.  192.  215. 

497;  6,  137;    7,  301;    8,  447 
Balloniti  gens  Scythica  6,  161 
Barisas  Scytha  6,  557 
Batamae  gens  Scythica  6,  96 
Bebryx   2,   649;   4,    157.   261. 

290.  315.     Bebrycia  4,   743. 

762;    5,    502.     Bebrycius    4, 

99.    220.    442.    590.    739;    6,     M 

344  9 

Bellona  1,  546;  2,  228;  3,  60; 

7,  636 

Bessi  gens  Thraciae  2,  231 
Bienor  Cyzicenus  3,  112 
Bisaltae  6,  48 
Bistones  1,  726;  3,  83.  Bisto- 

nia  3,  160 
Bithynus  palmes  3,  6 
Boebeis  lacus  1,  449.  Boebeia 

proles  3,  543 
Boeotia  Thyias  5,  80 
Bootes  sidus  2,  68;  7,  457 
Boreas    1,    575.    597.    604;    2, 

515;  4,  630.  722;    6,  164;  7, 

563 
Bosphoros  4,  345.  419 
Brotes  Cyzicenus  3,  152 
Butes  Argonauta  1,  394 


INDEX  NOMINTJM. 


163 


Byzeres  gens  Pontica  5,  152 
Byzes  lacus  6,  68 

Cadmus  6,   137.     Cadmeus  6, 

437;   7,  76.     Cadmeia  seges 

7,  290 
Caicus  CoJchus  6,  688 
Calabrum    aruum    1,    683;    3, 

729.     Calabra  saepta  3,   582 
Calais  Argonauta  3,  692;    4, 

465;  6,  557 
Caeldomus  Oceanus  1,  8 
Callicliorus  fluuius  5,  75 
Calpe  mons  1,  588 
Calydon  3,  646.  658;  4,  223; 

5,  .573 
Campesus  Colchus  5,   590;   6, 

243 
Cantus  Argonauta  1,  166.  451; 

3,    192;    6,    317.    346.     350. 

364.  368;  7,  422 
Caphareus    promtmturium    1, 

371 
Carambis  promu/nturium  4, 599 ; 

5,  107;  8,  214 
Caresus  Colchus  6,  192 
Carmeius  Colchus  5,  582 
Caspius  Scytha  6,  189 
Capsia  claustra  5,  124 
Caspiadae  gens  Scythica  6,  107 
Castor  Argonauta  1,  425;   2, 

427;   3,    187.    189.  330.   668. 

723;    4,    226,    333;    5,    546. 

549;  6,  204.  239 
Caucasus    mons  5,    155.    161. 

518;   6,   612;  7,  55.     Cauca- 

seus  4,  63.  72;  5,   253.   381; 

7,  190.  357.  565 
Caucasus  Colchus  6,  641 
Cecropis  arces  5,  646.    Cecro- 

pia  Orithyia  1,  468 
Celaeneus  3,  406 
Celaeno  Harpyia  4,  453.  499 
Centores  gens  Scythica  6,  151 
Cepheus  Argonauta  1,  375 
Ceramnus  Scytha  6,  650 


Ceraunia  3,  465 

Ceres  1,  69.  254.  578;   2,  69; 

3,  5;  4,  532;  6,  216 
Cessaei  (?)  gens  Scythica:  Ces- 

saeae  manus  6,  130 
Ceto  2,  317 

Chalcidicae  harenae  1,  454 
Chalciope    sorm'    Medeae    6, 

479;  7,  156 
Chalybes  4,  611;  5,  141 
Chaonius  1,  303;  8,  460 
Chaos  3,  831 

Chiron  1,  139.  255.  267.  407 
Choaspes  Colchus  5,  602 
Choatrae  gens  Scythica  6,  151 
Cimmerii  3,  399.     Cimmeriae 

opes  6,  61 
Circe  6,  445;  7,  120.  212.  217. 

347.  Circaeus  5,  327;  6,  426; 

7,  544 
Cithaeron  mons  5,  81 
Clanis  Centaurus  1,  146 
Clarius  deus  3,  299 
Cleonaeus  hiatus  1,  34 
Cleopatra   coniu/nx  Phinei   4, 

464 
Clio  3,  15 
Clite  3,  11.  314 
Clymenus  Argonauta  1,  369 
Coastes  Scytha  6,  155 
Cocytia  pubes  4,  495 
Codxus  Lemnius  2,  136 
Coelaletae  gens  Scythica  6,  81 
Coeus  2,  224 
Colaxes    dux    JBisaltarum    6, 

48.  621.  646 
Colchi  1,  66.  201.  391.  743; 
3,  82.  681.  698;  4,  618.  706; 
5,  50.  178.  283.  421.  440. 
451;  6,  30.  190.  242.  389. 
417.  530.  691.  742;  7,  231; 
8,  156.  313.  320.  326 
Colchis  Medea  5,  349;  6,  46; 
7,  153.  181.  190.  369.  .389. 
575.  584.  596.  625;  8,  2.  68. 
70.  83.  338 

11* 


164 


IKDEX  NOMINUM. 


Colchis  terra  1,   52;  2,  423; 

6,  505.    ora  5,  202.    gens  5, 

418.    Colchides  matres  8,  142 
Cometcs  pater  Asterionis  Ar- 

gonautae  1,  356 
Coralli  gens  Scythica  6,  89 
Corythus  Cyzicenus  3,  99 
Cotys  Cyzicenus  3,  112 
Cremedon  Albanus  6,  194 
Crenaeus  Cyzicenus  3,  178 
Cretheus  pater  Aesonis  1 ,  42. 

740;  5,  477.     Cretheia  uirgo 

2,  612,  proles  8,   112.     Cre- 

thides  6,  609 
Crobialus  urhs  5,  102 
Cromna  urbs  5,  105 
Cupido  Yeneris  filius  8,  232 
Cyaneae   1,   60;    4,  562.   658. 

681;     5,    85.     167;    8,     181. 

Cyanei  fragores  5,  482.    Cya- 

nei   montes    2,   382;   8,    193. 

Cyaneae  cautes  1,  630;  7,  42; 

rupes  4,  683 
Cybele  8,  240 
Cyclops    1,    136;    4,     287;    7, 

648.  Cyclopes  4,  104 
Cydrus  Cyzicenus  3,  192 
Cyllaros  equus  Castoris  1,  426 
Cyllenius    4,    385.      Cyllenia 

proles  1,  436 
Cymaea  uates  1,  5 
Cymothoe  2,  606 
Cynosura  1,  17 
Cynthia  2,  56;  3,  558 
Cyris  Scytha  6,  80 
Cyrnus  Colchus  6,  297 
Cytaei  Colchi  5,  466;  6,  427. 

595.     Cytaea    uirgo    6,    156. 

Cytaeae  terrae  6,   693.     Cy- 

taea  agmina  6,  543 
Cythera  8,  229.    Cytherea  2, 

328;  7,  189;  8,  235 
Cytisorus  filius  Phrixi  5,  462 
Cytoros  urbs  5,  105 
Cyzicus  rex  2,  637.  657;  3,  9. 

22,  60.  220.  313.  326;  4.  441 


Daedalus  1,  704 
Dahae  2,  157 
Danai  1,  371.  555;  6,  173 
Danubius  8,  293.  378 
Daraps  Gangarides  6,  66.  572 
Dardanius  2,  445.  582 
Datis  Gangarides  6,  65 
Deileon  Herculis  conies  poctea 

Argonauta  5,  114 
Delius  1,  146:    D.  sacerdos  3, 

432 
Deucalion  Argonauta  1,  366 
Diana    2,    7.    301;    4,    60;   5, 

238.  345.  379;  6,  73;  7,  179; 

8,  208 
Didymaon  3,  707 
Dindyma  mons  3,  20.  232 
Dione  7,  187 
Dipsas  Scytha  6,  192 
Dirae  4,  586 
Dis    1,    780;   3,    520;    4,    411 

6,  112;  7,  313 
Discordia  2,  204;  7,  468 
Dodonis  quercus  1,  302 
Dolionius  rex  Cyzicu^  5,  7 
Dolopeia  busta  2,  10 
Dolus  2,  206 
Dorceus  Cyzicenus  3,  159 
Dorica  nox  2,  573 
Doryclus  Lemnius  2,  149 
Doto  1,  134 
Drancaea  phalanx  6,  106.  le- 

gio  6,  507 
Dryope  Lemnias  2,  174 

pha  3,  529 
Dymas  4,  187 


Echeclus  Cyzicenus  3,  138 
Echicn  Argonauta  1,  440;  4, 

134.  734;  7,  543 
Echionius    Thebanus    7,    301. 

554;  8,  343 
Edoni  uenti  6,  340 
Egeriae  nemus  2,  304 
Electria  tellus  2,  431 


I 


INDEX  NOMINUM. 


165 


Eleus  parens  4,  227 

Elis  1,  389.  665 

Elysium  1,  650 

Emoda  mons  6,  143 

Enipeus    fluuius    1,    83.    357; 

5,  208 

Ensis  sidtts  2,  68 

Enyo  1,  501;  4,  604 

Eous  2,  72;  3,  539 

Erebus  2,  120;  3,  410;  4,  407; 

6,  292 

Erginus  Argonauta  1,  415;  5, 

65;  8,  177 
Eribotes    Argonauta    1,    402; 

3,  478 
Eridanus  fluuius  5,  430 
Erinys   2,    281;   3,    19;  4,  74. 

617;  5,   146;    7,   112.  462;  8, 

396 
Erymanthus  2,  495.    Eryman- 

theus  1,  374 
Erymus  Cyzicenus  3,  194 
Erythia  urhs  5,  106 
Eryx  mons  2,  523;  4,  322 
Euarchus  fluuius  6,  102 
Euboici  montes   6,   321.     Eu- 
Eboicae  undae  1,  373 

umenides   2,  228;  3,  54.  217. 

228 
Euphemus  Argonauta  1,  365 
Euripus  1,  454 
Europa    2,    616;    4,     727;    8, 

396 

Eurotas  fluuius  1,  430 
Eurus   1,  538.   594.    613.   639; 

2,  365 
Euryale  Amazonis  5,   612;  6, 

370 
Eurymenae  urbs  2,  14 
Eurynome  Lemnias  2,  136 
Eurj^stheus  1,  114 
Eurytion  Argonauta  1,  378 
Eurytus  Argonauta  1,  439;  3, 

99.  471;  6,  569 
Exomatae    gens    Scythica    6, 

144.  146.  569 


Fama  dea  2,  116  sqq. 

Fas  1,  796 

Fauni  1,  105 

Fortuna   1,   326;   2,  176.  474. 

595;  3,  293;  5,  113.  630 
Fuga  6,  181 
Furiae  1,  817;  3,  520;  4,  13 

5,  42;  7,  170;  8,  20 
Furor  7,  510 

Galatea  1,  135 

Gangaridae   gens   Scythica   6, 

67 
Gargara  mons  2,  360.  584 
Gaudia  mala  leti  6,  179 
Gelas  Scytha  6,  208 
Geloni  Scythae  6,  512;  7,  236 
Genetaeus  luppiter  5,  147 
Genysus  Cyzicenus  3,  114 
Geraestus    promunturium     1, 

456 
Gerus  fluuius  6,  67 
Gesander  rex  lazygum  6,  280. 

303.  365 
Gessithous  Colchus  6,  637 
Getae    5,    419.    600;    6,    507. 

Geticus  2,  204.  232;  5,  618; 

6,  619;  7,  645 

Glaucus  deus  marinus  1,  190; 

2,  286.  606 
Glaucus  Cyzicenus  3,  153 
Gorgo  3,  54.      Gorgoneus   4, 

605;  6,  176 
Gortyn  urbs  1,  708 
Gradiuus  3,  498;  4,  281.  602; 

5,  122.    142.   251.   618.    650; 

6,  1;  8,  228 

Graecia    1,    19;    7,    41.    132. 

496;  8,  275 
Graiugenae  2,  557;  6,  389 
Graius    (adj.)    1,    18.    33.    56. 

113.    507.    519.    523.    599;    2, 

656;  3,  452;  4,  402;  5,    116. 

255.    293.    687;    6,    5.     351. 

498;  8,  317 
Graius    (Graii)    1,    498.    543. 


166 


INDEX  NOMINUM. 


550.  604;  4,  740;  5,  362.  386. 
523;  6,  190.  758;  7,  39.  550; 
8,  262.  393.  461 

Haemonia  1,  22;  4,  736.  Hae- 
monidae   4,    506;   5,    127;  6, 
371.     ^aemonius   1,   120;   2, 
353.    425.    593.    637;    3,    27. 
285.  536;  5,  262;  6,  18.  448. 
653;  7,  17.  56.326.  350.  524. 
549;    8,    16.    129.    205.    216. 
283.  338 
Haemus  mons  1,  24.  727 
Hages  Cyzicenus  3,  191 
Hagniades  Tiphys  1,  482;  2,  48 
Halys  fluuius  5,  112.  120 
Halys  Cyzicenus  3,  157 
Hammon  2,  482 
Harpe  Amazonis  6,  375 
Harpyiae  4,   428.  450.  525 
Hebe  8,  231 
Hebrus  fluuius  2,  515;  4,  463; 

6,  139;  7,  646;  8,  228 
Hebrus  Cyzicenus  3,  149 
Hebrus  Scytha  6,  618 
Hecate  5,  335;    6,    113.   495; 

7,  182.  353.  364.  521 
HeHce  stella  1,  18;  5,  71 
Helix  Scytha  6,  570 

Helle    1,    50.    167.    282.    425. 

537;    2,    589.   630;    3,   7;   7, 

57 
Henioclie    nutrix    Medeae    5, 

357 
Heniochi  gens  Scythica  6,  43 
Hercules  3,  169.  532.  641.  649. 

673.  704;  4,  84;  5,  115.  130. 

Herculeus   1,   118.   263.  387. 

393.    435.    562;    2,    571;    3, 

529.  600.  713;  5,  136 
Hesiona  4,  164 
Hesperia   4,    508.     Hesperius 

orbis  8,  91 
Hiber  fluuius  5,  166 
Hiberi  populus  5,  559;  6,  507. 

750;  7,  235 


Hiberia  5,    601;   6,   120.     Hi- 

berae  domus  3,  730.  Hiberum 

mare  2,  34 
Hippasus  Lapitha  1,  148 
Hippodamia  7,  284 
Hippotades  Aeolus  1,  610 
Hister  4,  718;  6,  329;  8,  185. 

219.  256 
Hora  mater  Colaxis  6,  58 
Horae  4,  92 
Hyades  2,  67 

Hylaei  gens  Scythica  6,  74 
Hylas    1,    110.    219;    3,    183. 

184.  486.  537.  549.  569.  571. 

596.  599.  725;  4,  18 
Hymettus  mx)ns  1,  397;  5,  343 
Hj^anis  fluuius  4,  719;  6,  147 
Hypanis  Colchus  6,  252 
Hyperboreae  primae  8,  210 
Hiperia  fom  4,  375 
Hyperionius  curras  2,  34.  Hy- 

perionides  Aeetes  5,  471 
Hypetaon  Colchus  6,  637 
Hypsipyle    2,   244.    352.    400; 

3,  342 
Hypso    mater  Deucalionis    et 

Amphionis  1,  367 
Hyrcani   luci    6,    114,  fratres 

6,    203.      Hyrcana    antra    6, 

79,  signa  3,  494 


lacbus  1,  140 

lapetus  1,  564;  4,  74 

lapyx  uentus  3,  611 

lasia  uirgo  lo  4.  353 

lason   1,  298;  2,  1.   402.  424. 

592;    3,    269.     615;    4,    222. 

537.    626.    648;    5,    62.    465. 

469;    6,   546.   586.    645.  759; 

7,    28.    221.    307.    341.    385. 

396.   451.   515.   576,   600;    8, 

213.  316 
laxartes  Colchus  5,  593 
lazyges  gens  Scythica  6,  122. 

281 


INDEX  NOMINUM. 


167 


Ida  mans  1,  549;  2,  414.  519. 
583.  Idaea  buxus  1,  319, 
mater  2,  536,  nemora  2,  477 

Idalium  8,  229 

IdaHa  diua  8,  225 

Idas  Argonauta  1,  166.  461; 
3,  471;  4,  224;  6,  342.  382; 
7,  574 

Idasmenus  Scytha  6,  196 

Idmon  Argonauta  1,  228.  360; 
3,  175.  440;  4,  546;  5,  2.  5. 
9.  27.  42;  cfr.  Admon. 

Idume  1,  12 

Ilus  2,  473.  581.  Iliaci  lares 
2,    246;    IHacus  tyrannus  4, 

59 

Imbros  insula  2,  443 
Inachus  fluuius  5,   209.     Ina- 

chius  1,  107:  3,  666;  4,  357. 

397.    8,    125.    148.      Inachis 

lo  4,  350 
Inarime  insula  3,  208 
Indi  6,  117 
Ino  8,  21.     Inous  1,  280,  621; 

2,  608 
Inopus  fluuius  5,  104 
lo  4,  3^6.  392.  416;  7,  111 
lolcos  1,  171 
lonius  magister  7,  83 
lonium  mare  1,  24;  4,  512. 
Iphiclus  Argonauta  1,  370 
Iphiclus    alter    Argonauta    1, 

473 
Iphinoe  Lemnias  2,    162.  327 
Iphis   Argonauta    1,    441;    7, 

423 
Iphitus   Argonauta  1,  363:  3, 

480 
Ira  5,  137 
Irae  2,  205 

Iris  dea  4,  77;  7,  186.  189 
Iris  fluuius  4,  600;  5,  120 
Iron  Cyziceniis  3,  111 
Iron  Scytha  6,  201 
Issedoniae  phalahges  6,  750 
Isthmos  8,  23 


Itys  Cyzicenus  3,  189 

luH  1,  9 

luno   1,   73.  96.  215;  2,  3.  85; 

3,    185.   487.   509.    534.   611. 

665;    4,    3.    7.    27.    55.   359. 

392.   416.    682;   5,    183.   280. 

286.    363.   401;    6,   429.    450. 

578.   590.   650.    680;    7,    154. 

186.  190.  442;  8,  318.    luno- 

nia    Hebe    8,    231.     lunonia 

consilia  8,  383 
luppiter  1,  82,  133.  156.  247. 

303.  344.  372.  466.  663.  690. 
788.  795;  2,  52.  84.  305. 
358.  363.  416.  434.  560;  3, 
19.  89.  91.  131.  225.  385. 
401.  465.  578.  620.  667.  697; 

4,  28.  61.  70.  75.  122.  127. 
219.  256.  313.  327.  352.  360. 
365.  391.  414.  479.  520.  542. 
551.  560.  580.  684.  708.  757; 

5,  110.   147.   163.    204.    280. 

304.  478.  550.  572.  623.  653; 

6,  49.  53.  91.  137.  170.  391. 
463.  608.  621.  636.  653.  730; 

7,  568;  8,  266 
luppiter  stella  5,  371 

Lacaena  Clytaemnestra  7,  150 
Lacon  PoUux  1,  421;  4,  254. 

340;  6,  255 
Lagea  noualia  6,  118 
Lampsacus  urhs  2,  624 
Laomedon    2,    552.     Laome- 

dontei  penates  2,  474 
Lapithes  5,  515;  7,  606.     La- 

pithae  4,  280;  5,  652 
Latagus  (Latacus)  Colchus  5, 

602;  6,  572 
Latiae  urbes  1,  21.    Latii  fasti 

2,  245 
Latmius     uenator    Endymion 

8,  28 
Latona  4,  60,    Latonia  3,  415; 

6,  159 
Latris  Hiberus  6,  121 


168 


mDEX  NOMINUM. 


Laurentes  terrae  6,  410 
Learchus  1,  280;  3,  68 
Ledae  genus  1,  562 
Leleges  3,  204 
Lemnos  insula  2,  392;  2,  79. 

90.    95.    101.    108.    164.    198. 

311.  323.  401.  431;  4,  440 
Leodocus  Argonauta  1,  358 
Lerna  1,  35;  2,  496;  3,  511 
Lesbos  insula  3,  7 
Lethe  2,  483.    Lethaeus  8,  84 
Letum  2,  206 
Lexanor  Scytha  6,  686 
Liber  1,  567 
Libya  1,  588;   7,  607.     Liby- 

cum    latus    ?,    620,    litus   6, 

411.     Libys  1,  512 
Lipare  insula  2,  96 
Lucifer  6,  527 
Luna  1,  284;  3,  196;  7,   330; 

8,  30 
Lyaeus  1,  411;  2,  265;  5,   74 
Lycaeus  deus  Pan  6,  533 
Lyce  Amazonis  6,  374 
Lycormas  fluuius  3,  544 
Lyctius  3,  729 
Lycurgus  1,  729 
Lycus  rex  Mariandynorum  4, 

173.   589.    737;   5,    8.    62;   8, 

215 
Lyda  nurus  4,  369 
Lynceus    Argonauta    1 ,    462. 

467 
Lyrceia  tellus  4,  355 

Macetum  pro  Macedonum   1, 

96 
Macrones  gens  Pontica  5,  151 
Maeotia  aequora  4,  720,  pubes 

6,  38.     Maeotis  nympha  ma- 

ter  Peueonis  6,  565.    Maeotis 

lacus  6,  154 
Magnes  campus  2 ,  9 
Malea  promunturium  4,  261 
Mariandyni  4,  171.  733 
Mars   1,  223.  810;   2,  100;   .3, 


90.    151;    5,    130.    228.    276. 

598;  6,  28.  39.  156.  336.  436. 

602.    751;    8,    395.     Martius 

1,    319;    2,    388;   3,   53.  83. 

635;   5,    640;    6,    66;    7,   62. 

610 
Massagetae  5,  125 
Massylus  3,  728 
Mater  Cybele  7,  635 
Mauors   5,   667.    671;    6,  178. 

280.  694;    7,   519.    544.   645. 

Mauortia  2,  208;  5,  89.  612 
Maurus  3,  587 
Medea  5,  239.  257.  330;  6, 

44.  157.  276.  439.  575.  667. 

757;  7,  252.  409.  589.  632. 

637;  8,  92.  142.  203.  312 
Medi  5,  125.  601 
Medon  Cyzicenus  3,  118 
Medores  Scytha  6,  211 
Medusa  6,  396 
Melanthus  Cyzicenus  3,  203 
Melas  Phrixi  filius  5,  461;  6, 

196  sqq. 
Meleager  Argonauta   1,  435; 

6,  719 

Melie  nympha  4,  119 
Memphis  3,  361;  4,  40*7 
MenippeJ.  mazonis  6,  377 
Menoetius  Argonauta  6,  343 
Messeidesu  ndae  4,  374 
Methone  urbs  1,  388 
Minerua  5,  504;  8,  203 
Minoia   manus    1,    706,  uirgo 

7,  287 

Minyae  1,  184.  274.  310.  439. 
519.  621;  2,  15.  324.  370. 
437;  3,  74.  219.  256.  272. 
284.  347.  363;  4,  6.  82.  98. 
246.  298.  423.  433.  529.  693; 
5,  28.  47.  167.  290.  298.  455. 
507.  620.  634.  679;  6,  4.  16. 
116.  427.  436.  482.  595;  7, 
26.  41.  90.  115.  189.  474;  8, 
176.  212.  227.  307.  319.  328. 
371.  378.  385.  415 


INDEX  NOMINUM. 


169 


Moesi  gem  Scythica  6,  162  — 

luci  II  360 
Moneses  Colchus  6,  189 
Monesus  Colchus  6,  651 
Monyclius  Centaurus  1,  146 
Mopsus    Argonauta    1,     207. 

234.    384;    3,    98.   372.   378; 

4,  546;  5,  9.  95;  8,  248.  398 
Mossyni  gens  Pontica  5,  151 
Mulciber  2,  315;  5,  433 
Musa    3,    213;    6,     34.    516. 

Musarum  chorus  5,  693 
Mycenae    1,   552;   3,    655;    5, 

645.  Mycenaea  uela  1,  381 
Mygdon  rex  Phrygius  3,  320 
Mygdonia  mater  3,  47.    Myg- 

donii  planctus  8,  239 
Myrace  5,  50 

Myraces  Parthus  6,   690.     717 
Mysia  3,  484 

Xaubolides  Iphitus  Argonauta 

1,  362 

Nauplius  Argonauta   1,    372; 

5,  65 

Xeaera  Lemnias  2,  141 
Nealces  Cyzicenus  3,  191 
Xelides     Periclymenus    Argo-   j 

nauta    1,    388.     Nelidae    4,   I 

224 
Nemea.  2,  495;  3,  511;  8,  125 
Nephelaeum  pecus  1,  56 
Neptunus    1,    212.    456.    641; 

2,  26.  491.  497;  4,  109.  114. 
150.  209;  5,  478.  Neptunius 
1,  363.  415;  2,  618;  4,  209. 
256;  5,  164 

Nereus  1,  450.  658 
Nessus  Centaurus  1,  147 
Nestor  Argonauta  1,  145.  380; 

3,  143;  6,  569 
Neurus  Hiberus  6,  122 
Nilus    1,  20;   3,   361;  4,   346. 

409;  7,  607;  8,  91 
Nisaeus  Cyzicenus  3,  198 
Noas  fluuius  6,  100 


Nonacria  proles  Echion  4,  141 
Notus  1,  612.  640;  2,  506 
Nouas  (?)  fluuius  4,  719 
Nox  3,  252";  5,  398;  6,  752 
Nyctelius  Bacchus  6,  755 
Nympha  3,  181.  522.  536.  542. 

561;  4,   23.  27;  5,  110.  381. 

478;  8,  217 

Oceanus    1,    589;    3,    404;  4, 

91;  5,  411.  565 
Ocheus  Scytha  6,  200 
Ochus  Cyzicenus  3,  148 
Ocreus  Colchus  6,  251 
Odrussa  Colchus  5,  591 
Odrysius  Orpheus  1,  470,  dux 

5,  99.     Odrysium   carmen  5, 
439.     Odrysia  ora  4,  467 

Oeagrus  4,  348 
Oebalides  Pollux  4,  294.    Oe- 
balius  1,    422;  4,   228.    272; 

6,  220 

Oebasus  Colchus  6,  245 
Oenides   Meleager  3,   690;   4, 

33;  6,  343 
Oenotria  1,  589 
Ogygius  Bacchus  2,  624.  Ogy- 

giae  arces  8,  446 
Oileus  Argonauta  1,  372 
Olbus  Colchus  6,  638 
Olenius  Lemnius  2,  163 
Olenius     Cyzicenus     3,     106. 

Olenides  Phoceus  3,  204 
Olympus  1,  4.  199;  2,  38.  66. 

85;    3,  380;  5,    1.   378.  691; 

7,  158.  378,  mons  1,  25 
Oncheus  Scytha  6,  256 
Opheltes  Cyzicenus  3,  198 
Ophiusa  urhs  6,  85 
Orcus  1,  784 

Orestes  7,  148 

Orion  1,   647;  2,   62.   508;   4, 

123 
Orithyia  1,  468 
Omytus  Cyzicenus  3,  173 
Orpheus  1,  187.  470;  2,  426 


170 


INDEX  NOMINUM. 


Ossa  mons  2,   16;   5,   496;  7, 
606.     Ossaea  quercus  1,  448 
Otaces  Hiberus  6,  121 
Otaxes  Scytha    6,  529 
Otlirys  mons  1,  24;  6,  392 
Otreus  Mariandynus  4,  162 

Padus  fluuius  1,  527;  8,  90 

Paeones  4,  280 

Pagasae  5,  191;  8,   451.     Pa- 

gaseia  puppis  1,  422.   Paga- 

saea  iuuentus  7,  556,  puppis 

8,  378,  pinus  5,  435 
Pallantis  2,  72 
Pallas    1,    73.    87.    126.    215. 

530.   642;    2,    53;  3,   489;  4, 

238.    555;    5,    183.   293.    345. 

626.    649.    652;    6,    173.  740; 

8,    224.      Palladius     1,    457. 

478;  5,  206;  6,  408;  7,  624; 

8,  292.  462 
Pallene  peninsula  2,  17 
Pan  3,  47.  48 
Panchaia  6,  119 
Pangaea  promunturium  2,  359 
Pangaea  arx  1,  575.  598,  iuga 

4,  631 
Panope   nympha    1,    134;    2, 

590 
Parcae  1,  502;  5,  531;  6,  693 
Parium  urhs  2,  622 
Parius  lapis  2,   466. 
Pamassus  mons  6,  392.     Par- 

nasia  uox  3,  618 
Parrhasius  galerus  4,  138 
Pai-thaonides  Meleager  3,  705 
Parthenium  latus  5,  103 
Parthi  6,  691 
Pauor  2,  204;  3,  89 
Pelasgi    2,    658.    660;    3,    45. 

126.     221;    4,    352;    5.    474. 

Pelasgus  dux  5,  682.  Pelasga 

puppis  5,  116 
Peleus  Argonauta  1,  131.  144. 

264.  266.  403;  3,  138 
Pelias    1,   22.    154.   162.   200. 


ICUS 

51 7.  «I 
579™ 

i 

3 

•1 


700.    849;    2,    4;    4,    555;   5, 
483.  493;  7,  40.  92.  98.  316. 
447;  8,   155 
Pelion  mons    2,   6.     Peliacus 

1,  95.  406;  3,   353;  8,   517. 
451 

Pella  urhs  1,  365 
Pelops  1,  512;  7,  284 
Pelorus  promunturium  1 
Peneia  laurus  1,  386 
Pentheus    3,     264.      Penthea 

aula  7,  301 
Percosia  coniunx  3,  10 
Percote  urhs  2,  622 
Pergama  2,  489.  571;  3,  513 
Periclymenus    Argonauta     If 

388 
Perseis    7,  238.     Perseia  He 

cate  6,  495.     Perseia  proles 

5,  681.    Perseae  uires  7,  45i 
Perses    3,    493.    502;   5,   266 

271.    284.    529.    634.   678;    6 

15.  26.  30.  34.  75.   605.  725! 

741 
Perseus  1,    68;   5,  497;   sidus 

2,  63 

Peuce  insula  8,  217.  293.  376; 

Peuce  nympha  8,  256 
Peucon  Scytha  6,  564 
Phaethon  5,  429 ;  nomen  Solis 

3,  213 

Phalces   Scytha    8,    88.    245. 

554 
Phalerus   Argonauta   1,    398; 

4,  654;  6,  217 

Pharus  4,  417;  5,  423.  Pha- 
riae  carinae  1 ,  644.  Pharia 
terra  4,  408.  Phariae  matres 
7,  113.  Pharia  antra  2,  318 
Phasiades  Thydrus  6,  640 
Phasis  1,  2.  43.  78.  87.  518; 
2,  379.  598;  3,  306.  501. 
662;  4,  545.  616.  706;  5,  51. 
179.  205.  208.  299.  342.  421. 
440;  6,  295.  319.  641.  643; 
7,  220.  564 


INDEX  NOMINUM. 


171 


Phasis  numen  flutninis  5,  426 
Plieraei  campi  1,  444 
Phil}T:a  5,  152 
Phineus  4,  425.  433.  444.  467. 

473.    500.    629;    5,     5.     127. 

Phineia  tecta  4,  504 
Phlegethon  1,  735 
Phlegi-a  1,  564;  6,  169.  Phleg- 

raeae  pugnae  5,  692 
Phlegyas  2,  193 
Phlegj^as  Cyzicenus  3,  125 
Phlias  Argonauta   1,  412;    3, 

149 
Phlogius  comes  Herculis,  postea 

Argonauta  5,  114 
Phoceus  Cyzicenus  3,  204 
Phoebe  4,  361;  7,  366 
Phoebus   1,   5    230.   311.  383; 

2,  76.  316;  3,  437.  481.  541. 
559;  4,  76.  98.  468;  5,  331. 
403.  483.  595;  6,  468;  8,  116. 
Phoebeius  1,  228.     Phoebeus 

3,  372 

Pholoe  mons  1,  140;  3,  66 
Pholus  Centauru^  1,  338 
Phorcys  3,  727 
Phrixus  1,   41.  272.   279.  291. 

328.  377.  520;  2,  600;  4,  556; 

5,    186.    194.    197.    225.    229. 

256.  263.  461.  474.  476.  499. 

509.    510.    525;    6,    11.    446. 

542.  593.  598;  7,  14.  38.  120. 

136.      Phrixeus     1,     391;     2, 

586;    5,  632;   6,   150;  8,  75. 

119.  267 
Phrixus  Scytha  6,  70 
Phrontis,  filiOs  Phrixi  5,  460 
Phryges   2,   485.   551.   579;  4, 

78;  7,  635.     Phrygia  2,  634. 
Phrygius  1,  9.  549;  2,  417.  625; 

3,  6.  23.  512;  4,  164;  5,  501. 

694 
Phylace  urbs  1,  474 
Picus  Circes  maritus  7,  232 
Pindus  7nons  5,  496 
Piresius  1,  356 


Pisa  1,  664 

Pitya  urbs  2,  623 

Pleiades  5,  46 

Pleione  1,  738;  2,  67 

Plias  1,   647;  2,   357.   406;  4, 

269;  5,  305.  415 
Poeantius   Philoctetes  1,  391; 

Poeantia  corda  3,  722 
Poena  1,  797 
Pollux    1,    220;    3,    149.    330. 

667.    723;   4,    190.   225.    271. 

299.    303.   312.   331.    757;    8, 

245 
Polyphemus  Argonauta  1,  457 
Polyphemus  Cyclops  4,  107 
Polyxo  uates  2,  316 
Pontus  1,  716;  2,  630;  4,  318. 

561.    590.    712.    723;   5,  165. 

Ponticus  1,  800 
Priamus  2,  572 
Prion  Geticus  6,  619 
Procnessus  insula  3,  34 
Prometheus    5,    154.     Prome- 

thea  fibra  7,  356 
Propontis  2,  646 
Proserpina  5,  345 
Proteus  2,  318 
Protis  (?)  Cyzicenus  3,  158 
Psamathe  fons  1,  364 
Pylia  hasta  6,  202 
Pyragmo  Cyclops  1,  583 
Pymus  Cyzicenus  3,  112 
Pyrois  5,  432 
Pyrrhae  genus  6,  390 

Babies  2,  206 
Rhadalus  Scytha  6,  69 
Rhambelus  6,  529 
Rhebas  fluuius  4,  698 
Rhodope  1,  664.  728 
Rhoetus  (Rhoecus?)  Centaurus 

1,  141;  3,  65 
Rhundacus  fluuius  3,  35 
Rhyndacus  Scytha  6,  220 
Riphaeus  2,  616;  5,  558.  599; 

6,  33.  119;  7,  562 


172 


INDEX  NOMINUM. 


Riplieus  Scytha  6,  558 
Romanus  miles  6,  55;  Romar 
nae  legiones  6,  402 

Sabaei  6,   138.     Sabaeus   flos 

6,  709 

Sages  Cyzicenus  3,  182 
Salmoneus  1,  662 
Salmonis  nympha  5,  478 
Samothraca  2,  439 
Sarmatae  gens  Scythica  6,  162. 

Sarmaticus    2,   176;   5,    424; 

6,  232;  8,  207.  217 
Satarchae    gens    Scythica    6, 

144  sq. 
Saturnus  3,  226;  5,  153.     Sa- 
tumia  luno  1,  112.  305.  530; 

2,  364;  4,  543;  6,  458,  477; 
8,  324.  Satumia  sidera  2, 
364 

Sauromatae  proci  7,  235 
Sciathos  insula  2,  8 
Scylaceon  promunturium  3,  36 
Scythia  1,  43.  745;  4,  617;  5, 

525;  6,  7.  34.  115.  350.  647. 

728;  7,  424;  8,  209.     Scythi- 

cus   1,  2.  59,   345.   442.  503. 

716;   2,   379.    575.   596.   649 

3,  307.  496.   617;  4,   9.   728 
5,  224.  325.  516;  6,  49.  319 

7,  42;  8,  185.  Scythides  5, 
342 

Sepias  promunturium  2,  9 
Sesostris  5,  418 
Sestos  urbs  1,  285;  5,  201 
Sibotes  Colchus  6,  249 
Siculus    1,    136.    589;    2,    24. 

620;   5,    344;    7,   648.     Sica- 

nium  fretum  2,  29 
Sidones   gens  Scythica:   Sido- 

niae  habenae  6,  95 
Sidon  urhs  1,  20 
Sidon  Scytha  6,  69 
Sigeus  2,  446.  498.  557 
Sindi  gens  Scythica  6,  86 
Sinope  urhs  5,  108.  109. 


1    Sirius  stella  1,  683;  5,  369 
Sol    1,  44.  504;    3,    401.  730; 

4,  92;  5,  224.  263.  456.  567. 
581;  6,  442.  518;  8,  282.  350. 
459.  Soligena  Aeetes  5,  223. 
317 

Strophades  insulae  4,  513         ^i 
Strymon  Scytha  6,  193  fl 

Styrus  sponsus  Medeae  3,  497;  ■' 

5,  459;  6,  266.  275;  8,  299. 
329.  335 

Styx  1,  464;  4,  401.     Stygius 
1,  730.  781;  2,  106.  173.  602; 
3,  398.  446.   450;  6,    155;  7,1 
364;  8,  87 
Suetes  Scytha  6,  550 
Syenes  Scytha  6,  74.  703 
Symplegas  4,  221;  5,  299 
Syrtes  4,   716;  7,  86 

Ta.eiiaros  promunturiuml,SQ5. 

Taenarius  1,  427;  5,  512         « 
Tages  Scytha  6,  223  ■ 

Talaus  Argonauta  1,  358;   3,^ 

471.  478;  5,  366;  6,  720 
Tanais  fluuius  1,  538;  4,    719 
Taras  fluuius  6,  102 
Tartarus  4,  258;  7,  312,    Tar- 

tareus    1,   730.    828;   3,    212. 

665;  4,  393.  579;  6,  435;  7, 

632;  8,  83 
Taulas  Scytha  6,  221 
Taurorum  loci  2,  301 
Taurus  1,  647;  2,  620 
Taxes  Scytha  6,  252 
Taygetos  mons  1,  429;  4,  229. 

Taygeta  4,  329 
Tegeaeum  limen  1,  375 
Telamon    Argonauta    1,    166. 

353;  2,  384.  451.  540;  3,  198. 

637;  6,  345.  364 
Telecoon  Cyzicenus  3,  140 
Tempe  8,  452 
Terror  3,  89 
Tethys  2,  36;  5,  431 
Teucer  1,  511 


INDEX  NOMINUM. 


173 


Teucri  4,  58 

Teutagonus  Seytha  6,  97 
Thamyris  dux  Pelasgorum  3, 

128 
Thapsus  Cyzicenus  3,  191 
Thaumantias    Iris  7,    398;  8, 

116 
Thebae  urbs  Boeotiae  3,  69 
Thebae  urbs  Aegypti  5,  420. 

Thebe  6,  118 
Thermodon  fluuim  4,  601;  5, 

121 
Theseus  2,  193;  3,  65;  4,  701 
Thespia  moenia  1 ,  478.    The- 

spiaca  moenia  1,    93.     The- 

spiades  Argu^  1,  124.     The- 

spiades  Tiphys  2,  368;  5,  44 
Thessalia   5,  474;   6,   598;  8, 

170 
Thessalus  7,  40.  437.    Thessa- 

lus   (adj.)    1,  607;  2,  445;  3, 

13;  5,  277;  8,  380.  Thessalis 

1,  737.  780.  Thessalicus  1, 
244.  380.  424;  3,  173;  5,  218. 
480.  530.  622.  683;  7,  1.  146. 
198.  220;  8,  161.  421 

Thetis    1,    131.    190.    658;    2, 

286.  590 
Thoas  rex  Lemni  2,  418.  Tho- 

antea  Diana  8,  208 
Thoe  Amazonis  6,  375 
Thraces    2,     107.     251.     406. 

Thraces  equi  1,  611.  Thraca 

2,  202.  Thracia  proles  3, 
705.  Thracius  uates  (sacer- 
dos)  1,  277;  4,  85.  Threi- 
cia  sacra  2,  432.  Thraessae 
2,  132.  165.  Thraessa  manus 
2,  239.     Thraeissa  2,  147 

Thybris  6,  406 
Thydrus  Colchus  6,  639 
Thyias  3,  265;  5,  81;  8,  447. 

Thyiades  6,  757 
Thynea  litora  4,  424 
Thyoneus  1,  726 
Thyotes  sacerdos  2,  438 


Thyrsagetae  gens  Scythica  6, 

135.  140 
Tibareni  populus  5,  147 
Tiberinus  7,  84 
Tibisena  ostia  6,  50 
Tiphys  Argonauta  1,  419.  481. 

649.  689;    2,    390;   3,   2.   37. 

259.  483.  614;  4,  695;  5,  15. 

25.  42.  102;  8,  181 
Tirynthius    1,     107.    253;    2, 

373.    575;  3,    133.    161.    485. 

565.    590;    4,    5;    6,    462;    7, 

623;  8,  125 
Tisaea  JDiana  1,  7 
Tisiphone  2,   194;   3,   214;  4, 

394.  410;  6,  403 
Titan  Sol  2,  37.  57.     Titanius 

4,  91;  5,  463;  6,  79;  7,  347. 

Circe  Titanis  7,  212 
Titan    Prometheus   4,    79;    5, 

169.  Titanius  5,  156;  7,  449 
Tithonia  1,  311;  3,  1 
Tityus  3,  226 

Tonans  2,  560;  4,  119 
Toryni  gens  Scythiea  6,  144  sq. 
Trinacria  2,  32.     Trinacrium 

aequor  1,  579 
Triton  1,  679 
Tritonia  Pallas  1,  93;  2,  49; 

7,  442 
Triuia  3,  68.  321;  5,  103 
Troia    1,    552;    2,    558.    574. 

579;  4,  58 
Tuscum  mare  7,  234 
Tydeus  Argonauta  1,  387;  3, 

103 
Tyndareus  puer  1,  167.    Tyn- 

darei  fratres  1,  571.    Tynda- 

rides  3,  187;  4,  247.  290;  5, 

367;  6,  207.  212 
Typhoeus  2,  24;  4,  236. 
Typhon    3,    130;    4,    516;   6, 

170.  Typhonides  4,  428 
Tyres  uel  Tyra  fluuius  4,  719; 

6,  84 
Tyres  Scytha  8,  201 


174 


LOCI  VERGILIANL 


Tyriae    carinae    1,     17.    644. 

Tyrium  ostrum  2,  342 
Tyn-henus  4,  715.     Tyrrhenus 

piscis  1,  130,  magister  7,  83. 

Tyrrhena  antra  1,  676 
Tyrus  4,  632 


Vanus  (?)  sacerdos  6,  115 
Venus  2,  68.  98.  126.  175.  187. 

196.  209.  315.  324.  331.  355. 

626;   4,    13;    6,    455.  528;  7, 

158.  171.  193.  210.  223.  252. 

254.  373.  394.  399;  8,  232 


Vesuius   3,   209.     Veseuus   4, 

507 
Vmber  edax  6,  420 
Voraptus  Scytha  6,  288 
Vulcanus   2,  88.  336;  6,  433. 

Vulcanius  2,  78;  4,  440.  686 


Zacorus  Scytha  6,  554 
Zelyl  Cyzicenus  3,  152 
Zephyrus  1,  190.  350.  611.  640 
Zetes    Argonauta   1 ,    469 ;    4, 

465.  466 
Zetes  Colchus  6,  572 


II. 

Loci  Vergiliani. 

[Versus  Vergilianos  a  Valerio  expressos  partim  anteriores 
Argonauticorum  editores,  partim  nostro  saeculo  Peerlkampius, 
W.  Ribbeckius,  J.  Greiffius,  C.  Schenkelius,  alii  adnotarunt. 
quorum  collectiones  nos  passim  correximus  auximusque.  — 
uersibus  Valerianis  praepositis  ita  subiecimus  Vergilianos  ut 
nota  non  addita  significentur  Aeneidos  libri.] 


I. 

56:  VI  546. 

62:  II  211. 

1:  I  1. 

63:  IV  485. 

3:  IV  361.  VII  300. 

70:  Ge.  I  8. 

4:  X  372. 

73  sq.:  HI  544. 

5:   Vll  41, 

82:  III  194. 

7:  Ge.  I  12. 

84:  VI  463. 

10:  VI  365. 

94:  III  6. 

13:  VI  366. 

100:  Vin  151. 

15:  I  416.  IV  199.  VIII  716. 

101:  VII  162. 

34:  XI  680. 

102:  VIII  144.  L 

51:  V  397. 

105:  rV  358. 

55:  IX  311. 

108:  X  140. 

IX  720. 


LOCI  VERGILIANI. 


175 


142:  I  150.  n  764  sq. 

143  (II  409):    VII  248.  IX  40. 

149:  I  494  sq. 

151:  XI  372. 

156:  I  227.  V  255.  XH  247. 

165:  IX  199. 

186:  m  128.  V  140. 

191:  X  319. 

193:  V  77. 

196:  m  602. 

208  sqq. :  VI  47  sqq. 

210:  IX  112. 

217:  I  204. 

218:  VIII  34. 

237:  I  207. 

249:  I  203. 

252:  I  214. 

254:  I  701. 

260:  Ecl.  V  67. 

262  (V  376):  X  446. 

266  (VI  327):  III  473. 

269  sq.:  VIII  515  sq. 

271:  n  355.  IV  310. 

274:  m  508 

287:  III  711. 

306:  IX  13. 

318:  IV  667. 

323  sqq.:  VIII  574  sqq. 

336  sq. :  VIII  560  sq. 

337:  Ge.  II  457. 

347:  VI  693. 

350:  I  223.   " 

382:  II  198. 

423:  III  280. 

427  sqq.:  IV  262  sqq. 

434:  V  376. 

448:  Ecl.  II  8. 

476:  XII  649. 

486:  V  37.  II  470. 

488:  IV  580. 

505:  I  234. 

508  (IV  42):  IV  553. 

509:  I  61. 

528  (V  526):  XH  894. 

539:  VTI  644. 

542:  II  324. 


559  sq.:  I  17  sq. 

568  sqq:  11  693  sqq. 

580   sq.:    IV    445    sq.     Ge.    II 

291  sq. 
582:  I  162. 
583:  VIII  425. 
586  sq. :  I  133  sq. 
596:  I  83. 
609  sqq.:  I  81  sqq. 
613:  VII  31. 
616  sq.:  I  89  sq. 
618  sq.:  I  104  sq.  IX  476. 
625:  III  687. 
634:  VIII  221. 
642:  I  127. 
658:  I  144.  V  241. 
659:  III  545. 
662  sqq.:  VI  585  sqq. 
664:  Ge.  I  332. 
667:  III  528.  V  235.  I  53. 
683:  III  215. 
687:  VI  1. 
694:  X  843. 
696:  VII  577. 
700  sq.:  IX  420  sq. 
702  sq.:  X  377. 
715:  IX  390  sq. 
723  sq.:  I  461. 
725  (VIII  331):  VI  122. 
729:  II  528. 
733:  I  209. 
749:  I  98.  X  597. 
762:  II  673. 
763:  IX  277. 
765:  XII  883. 
766:  IX  426. 
770:  VIII  629. 
788:  VI  264. 
789:  XI  338  sq. 
806  sq.:  IV  384  sqq. 
817:  III  252.  VI  605. 
821  (III  326  sq.):  II  633. 
823:  VI  427. 
833:  VII  607. 
836  sqq.:  VI  660  sqq. 
844  sq.:  VI  638  sqq. 


176 


LOCI  VERGILIANI. 


848  sq.:  VI  565.  571—75. 
850:  VI  305. 

11. 

1  sq.:  V  1   sq. 
8:  in  72. 
9:  III  552. 

13:  III  207;  532 

25:  I  44. 

30  sq:  III  575  sqq. 

43 :  II  737.   IX  386.    XI  530. 

48:  II  777. 

83:  I  563. 

93:  XII  386. 
103:  X  138. 
105:  IV  643  sq. 
107:  IX  595. 
115:  VIII  529.  X  633. 
117:  IV  190. 
122:  IV  187.  IX  608. 
127:  IV  223.  III  462. 
137  sqq.:  VIII  411  sqq. 
147:  II  662. 
165:  XII  494. 
169:  IV  649. 
171  :  XII  457  sq. 
174:  V  618. 

178  sq.:  IV  670  sq.  II  290;  630 
184:  IX  186  sq. 
186:  V  643 
188  sq.:  II  248  sq. 
193   sqq.:   VI   618   (605  sqq.) 
195:  Vm  487. 
196:  VII  397. 
203:  VII  518. 
205:  XII  335  sq. 
209:  II  199. 

216  (VIII  312):  VI  560. 
218  sq.:  Ge.  II  488  sq. 
221:  III  630. 
222:  IX  345. 
226:  II  773. 
227  sq.:  IV  469. 
230:  IX  340. 
231  sq.:  II  196  sq. 
233:  IX  434. 


235:  VIII  491.  IX  568. 

242  sq.:  IX  252  sq.;  296 

244  sqq. :  IX  446  sqq. 

253:  XII  777  sq. 

258:  II  227. 

261:  VII  26. 

263:  X  791. 

288:  II  255. 

336:  VIII  275. 

345:  III  324. 

346:  I  697  sq. 

350  sqq.:  I  748  sqq. 

372:  IV  562. 

375:  XI  269.  II  780. 

385:  IV  203.  X  368 

398  sq.:  IV  550  sq. 

414:  V  252. 

435:  m  285. 

442:  III  289. 

448  sqq.:  I  174  sqq. 

456:  II  745. 

465  sq.:  I  592  sq. 

466:  III  444. 

468:  X  149. 

479:  m  658. 

484:  ii  129. 

490:  VI  365  sq. 

522:  VI  470. 

525  sq.:  XII  666  sqq. 

534:  VIII  220.  XI  553 

537:  IV  168. 

548:  X  723. 

549:  Ge.  m  227. 

553:  X  122. 

555:  XI  716. 

567:  IV  563. 

573  sq.:  I  26  sqq. 

580:  VII  8. 

587:  VI  776. 

594  sq.:  VII  293  sq. 

610:  XII  952. 

611:  VI  244. 

613:  VI  96  sq. 

618  sqq.:  III  414  sqq. 


619 
624: 


XI  425. 
IV  302. 


LOCI  VERGILIANI 


177 


628:  V  9. 

639:  VIII  124. 

650  sq.:  I  631  sq. 

652  sq.:  VI  603  sqq. 

653:  I  705. 

664  sq.:  VI  535. 


1 
3 
8 
10 
18 
20 
32 
33 
38 
45 
47 
66 
77 
81 
85 
86 
87 
90 
91 
99 

107 
113 
114 
124 
125 
136 
142 
153 
167 
165 
168 
169 
176 
178 
193 
208 
210 


m. 

:  Xn  210. 
:  IV  130. 

sqq.:  III  482  sqq. 

sq.r  III  263  sq. 
:  XI  165.  III  83. 
:  in  125. 
:  III  147.  IV  522. 
:  II  9. 
:  VI  302. 
:  II  290. 
:  IV  378. 
:  IV  470. 

:  XII  270.  VI  594. 
:  Vn  390  alibi. 
:  XII  332. 
:  II  498. 
:  II  341. 
:  Ge.  III  91. 

sqq.:  XII  451  sqq. 

(V  175.  VI  235.  Vin  33); 

X  541. 
:  IX  349. 
:  II  298. 
:  VI  523. 

(VIII   262;  al.):  VI  587. 
:  II  41. 
:  X  340. 
:  IX  373. 
:  X  810. 
:  X  513. 

sq.:  V  436. 
:  Xn  300. 

sq.:  X  829  sq.  XI  688  sq. 
:  IX  50.  XII  89. 

sq.:  XI  818  sq. 

sqq.:  IX  411;  744  sqq. 
:  VIII  421. 
:  VII  788. 
V«l.  naccuB. 


213:  V  105. 

230  sqq.:  XI  732  sqq. 

231  sq.:  IX  617  sqq. 
232:  IV  304. 

243  sq.:  XI  610. 
252:  Vn  331. 
257:  IV  584. 
259:  IX  375. 

270:  V  742.  VI  466.  Ecl.  11,60. 
280:  IX  452  sq. 
281:  II  438. 

284  sq.:  VII  756.  XI  41. 
287:  X  731. 
290  sqq.:  XI  42  sqq. 
294:  XII  643. 
296:  XI  166. 
299  sq.:  III  712  sq. 
301  sqq.:  IX  164  sq. 
304  sq.:  II  69  sq. 
305:  I  540. 
317:  IV  327  sq. 
325:  III  711. 
341:  IX  488. 
344:  VII  246. 
347  sqq.:  XI  188  sqq. 
351:  V  4. 
365:  IV  2. 
370:  I  209. 
386  (IV  231):  II  661. 
412:  VIII  56. 
431:  IX  627.  VI  39. 
455:  VI  822. 
457:  V  92. 
459:  m  289. 
475:  VI  172. 
486:  II  723  sq. 
488:  VII  511. 
490:  III  473. 
499  sq.:  VII  222  sq. 
514:  I  46. 
520:  VII  312. 
535:  I  73. 
553:  VII  568. 
565:  I  352. 
574:  IX  211. 
576  sq.:  IX  812  sqq. 
12 


178 


LOCI  VEEGILIANI 


587  sqq.:  XII  4  sqq. 

589:  IX  62  sq. 

596:  Ecl.  VI  44. 

599:  XI  157. 

609:  V  487. 

613:  X  830  sq. 

619:  n  339. 

622:  X  510. 

637:  XII  527.  IV  532. 

657:  IV  433. 

664:  III  629. 

670  sq.:  XII  683. 

683  sq.:  XI  312  sq. 

688:  II  291  (IX  135). 

695:  VIII  221. 

707  sqq. :  XII  206  sqq.  (V  359). 

711:  XII  188. 

716:  X   844. 

IV. 

1:  IV  372.  IX  209. 
2:  V  296. 

12:  X  18. 

25  sqq.  :  II  776  sqq. 

29:  I   79. 

35:  III  169. 

49:  V  657  (IX  14). 
111:  I  117. 
149  :  III  619. 
151:  XI  27. 
164:  I  651. 

177  sqq.:  VIII  193  sqq. 
185:  II  558. 
189:  XI  121. 
193:  XII  282. 
204  sq.:  VII  112  sqq. 
206:  IX  741. 
216:  X  882. 
235:  XII  670. 
243:  XI  857. 
244:  V  376;  422. 
273:  V  446. 
274:  Xn  902. 
276:  VIII  222. 
278:  XII  903. 
286:  XII  757.  • 


288:  Vn    629.    III    571.    VIII 

418. 
294:  X  809.  ' 
295:  XI  812. 
303:  Vni  299. 
304:  I  105. 
305:  VI  128. 
306:  XII  713. 
322:  XII  701. 
323:  VIII  265;  618. 
327:  VIII  301. 
328  sq.:  V  391  sq. 
334:  V  539. 
374:  VII  760. 
386:  EcL  X  51. 
387  (VI  581):  V  166.   XI  855. 
389:  m  515. 
393:  IV  667. 
398:  II  274. 
417:  VII  790. 
453:  sqq.:  III  227  sqq. 
455:  IX  667.  XI  635. 
458:  VI  882. 
467:  I  617. 
471:  VII  548. 
476:  IV  12. 

484:  I  377.  III  338  aliU 
513:  m  210  sq. 
593:  I  210. 
608:  XI  662  sq. 
624  sq.:  III  718. 
627:  XII  699. 
629  sq. :  XI  508  sq. 
649:  XI  731. 
652:  VII  498. 
674  sq.:  II  701.  IX  21. 
686  sqq.:  VII  462  sqq. 
735  sq.:  VIII  119  sq. 
736:  VII  229. 
761:  Vm  275.  XII  118. 

V. 
26:  IX  212. 
28:  V  207. 
41:  VI  429.  XI  28. 
60:  III  207.  VI  220. 


LOCI  VERGILIANl 


179 


75:  IV  12. 
VIII  645. 
:  IV  298. 
:  I  257  sq. 
:  V  44. 
:  VI  620. 
:  m  304. 
:  Vn  792. 
:  V  56. 

sqq.:  V  522  sqq. 
XI  2. 
m  356. 
:  XII  218. 
:  VI  71. 
:  XI  227. 
:  Vn  274. 
:  m  307. 
:  n  212  sq. 
:  XII  801. 
:  I  690  sq. 
:  IV  150. 

sq.  (VI  607  sq.) :  X  272  sq. 
:  I  495. 
:  III  105. 
:  IV  473. 
:  II  31. 
:  XI  36. 
:  VII  653. 

sqq.:  I  580;  588  sqq. 
sq^:  VII  235. 
:   VI  66  sq. 
:  IV  319. 
:  IV  220. 
:  VI  80. 
:  XI  304. 

:  VII  804  (XI  433). 
:  VI  808. 
:  il  380  sq. 
:  Vm  94. 
:  VII  642. 

(VI  725):  II  407. 

I  524. 


i 

82 
87 
91 
127 
198 
209 
254 
259 
275 
276 
284 
287 
299 
326 
329 
353 
364 
366 
367 
368 
375 
417 
445 
447 
456 
458 
466 
502 
508: 
509: 
519: 
533: 
536: 
564: 
578: 
600: 
601: 
606: 
649 
669: 


VL 

14  sqq.:  VIII  9  sqq. 
15:  XI  332. 


34  sqq.:  VII  41;  641  sqq. 

36  sq.:  VI  625  sq. 

58:  XII  164. 

66:  II  87. 

83:  VII  741. 

86:  IV  13. 

97:  X  485. 
118:  VI  287. 
174:  XII  88. 
178:  VI  278  sq. 
229:  XI  650. 
231  (IV  266):  IX  57. 
261:  Ge.  n  123. 
269:  IX  208.  - 
274:  II  457. 
288:  XI  158. 
313:  IX  485. 
331:  Ge.  III  343. 
336  sq.:  IX  603  sq. 
344:  II  95. 
345:  X  261  sq. 
353  sqq.:  X  356  sqq. 
371:  X  410. 
378:  VIII  220. 
379:  XI  698. 
463:  XII  647. 
469  sq.:  I  385  sq. 
492:  VI  708. 
497  (VII  181):  X  194. 
509:  XI  645. 
517  sqq.:  XH  329  sq. 
527  sq.:  VIII  589  sq. 
554:  X  751. 
561:  X  781  sq.  XI  104. 
564:  X  205. 
576:  X  146. 
583:  Ge.  II  142. 
603:  XII  424. 
622:  X  275. 
626  sqq.r  X  467  sqq. 
632  sqq.:  XII  684sqq. 
651:  XI  372. 
653  sq.:  IX  698  sqq. 
673:  VII  356. 
680:  VII  541. 
684  sq. :  XII  283  sq. 


180 


LOCI  VERGILIANI 


716:  V  374. 

726:  IX  480  (Ge.  IV  515). 

745:  I  412. 

VII. 

3:  VI  539.  VIII  369. 

8:  I  386. 
49.  X  79. 
119:  IV  39. 
122:  I  713.  VIII  618. 
124:  VII  490. 
142  sqq.:  IV  465  sqq. 
148  sqq.:  IV  471  sqq. 
172  sq.:  IV  22  sq. 
201:  IX  10. 
203:  XI  49. 
228:  VIII  275. 
243:  IV  55. 
254  sq.:  I  687  sq. 
256:  IV  283. 
258:  XI  41. 
273:  II  136. 
289:  I  614. 
312:  III  217.  VI  360. 
314:  II  85.  X  662.  XII  884 
333  sq.:  III  214  sq. 
366:  III  637. 
405:  III  680. 
408:  X  162. 
411:  XII  65. 
420:  XII  874. 
421:  X  669. 
426:  V  386. 
428:  II  660. 


478  sq.:  Ecl.  IV  51. 

487:  XII  62. 

497:  VII  454. 

501:  IX  256. 

514:  XI  480. 

555:  Ge.  I  162. 

581  sqq.:  XI  624  sqq. 

620:  XI  487. 

650:  XII  2. 


9 

35 

41 

55 

84 

90 

113 

139 

174 

207 

217 

226 

254 

255 

263 

287 

301 

316 

347 

409 

444 

445 

464 


vm. 

IV  659. 
X  63. 

XII  832.  ' 
;  VI  476. 

V  854  sq. 
sq.:  IX  30  sqq. 
sq.:  Ecl.  I  58, 

(I  687.  V  586):  V  662. 

II  34. 

sqq.:  VII  759  sq. 

III  210. 

sqq.:  IV  141  sqq. 
;  I  212.  Ge.  I  296. 
sqq.:  VIII  176  sq. 

I  324. 

;  IV  399. 
;  XII  294. 
:  IV  564. 

sq.:  XII  99  sq. 

sqq:  IV  296  sqq. 
:  IV  390.  X  554. 

II  407. 

VI  468. 


Iw^MM^