(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi"

This is a digital copy of a book that was preserved for generations on library shelves before it was carefully scanned by Google as part of a project 
to make the world's books discoverable online. 

It has survived long enough for the copyright to expire and the book to enter the public domain. A public domain book is one that was never subject 
to copyright or whose legal copyright term has expired. Whether a book is in the public domain may vary country to country. Public domain books 
are our gateways to the past, representing a wealth of history, culture and knowledge that's often difficult to discover. 

Marks, notations and other marginalia present in the original volume will appear in this file - a reminder of this book's long journey from the 
publisher to a library and finally to you. 

Usage guidelines 

Google is proud to partner with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to the 
public and we are merely their custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing this resource, we have taken steps to 
prevent abuse by commercial parties, including placing technical restrictions on automated querying. 

We also ask that you: 

+ Make non-commercial use ofthefiles We designed Google Book Search for use by individuals, and we request that you use these files for 
personal, non-commercial purposes. 

+ Refrainfrom automated querying Do not send automated queries of any sort to Google's system: If you are conducting research on machine 
translation, optical character recognition or other areas where access to a large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the 
use of public domain materials for these purposes and may be able to help. 

+ Maintain attribution The Google "watermark" you see on each file is essential for informing people about this project and helping them find 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatever your use, remember that you are responsible for ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just 
because we believe a book is in the public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other 
countries. Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we can't offer guidance on whether any specific use of 
any specific book is allowed. Please do not assume that a book's appearance in Google Book Search means it can be used in any manner 
anywhere in the world. Copyright infringement liability can be quite severe. 

About Google Book Search 

Google's mission is to organize the world's information and to make it universally accessible and useful. Google Book Search helps readers 
discover the world's books while helping authors and publishers reach new audiences. You can search through the full text of this book on the web 



at |http : //books . qooqle . com/ 



p^j^^^ ^^ 



3^arfaarli College iibrarg 




FROM the bequest of 

JOHN HARVEY TREAT 

OF LAWRENCE, MASS. 
(Class of z86a) 



FR: PETRI DE AQUILA 

Ordinis Fratrum Minorum 

COGNOMENTO 

SCOTELLI 

B. JOANNIS DUNS SCOTI DISCIPULI 
COMMENTARIA 

tn quatuop Libros Sententiarum 
Maglstpi Petri Lombapdi 

Edita 

A Fr: Cypriano Paolini O. F. M. 

Provinciae Corsicae 

TbMUS IL 
In secundum Sententiarum Librum 




LEVANTI 

Conv. SSmee Annuntiationis 

1907 



Fr: PETRI DE AQUILA 

Ordtiits Fratniiii Minoniiii 

COMMENTARIA 

IN QUATUOR LlBROS SENTENTIARUM 



FR. PETRI AQUILANI 

Ordinis Fratrum Minorum 

COGNOMENTO SCOTELLI 

B. JOANNIS DUNS SCOTI DISCIPULI 

Quaestiones 
In secundum Sententiarum Librum 

Distinctio I. 

Cpeationem perum insinuans Scpip- 
tupa, eto. 

Circa /. Distinct, secujtdi Libri Senten. quceritnr: 
QU.ESTIO I. 

Utrnm omnia alia a primo ente slnt ab ipso sicut a 
cansa effeetlTa. 

Quia non arguitur sic: Quod est necesse esse 
non est ab alio effective; sed aliquid est citra pri- 
mum ens quod est necesse esse ; ergo non est primo 
effective. Minor patet per Philosophum /. de ccelo 
et mundo et per Avicennam /. Metaph, Probatio 
majoris: formaliter repugnantia non sunt compos- 
sibih*a in eodem; sed necesse esse et possibile esse 
sunt formaliter repugnantia; ergo non sunt com- 

1 



LlB. II Sententiarum 



possibilia in eodem. Sed quod est ab alio effective 
est possibile esse, alias impossibile esset ipsum pro- 
duci: ergo quod est necesse esse non est ab alio 
effective. 

In contrarimn, arguitur Joan. /. Omnia per 
ipsum facta sunt. 

ClRCA ISTAM QU^STIONEM sunt tria videnda. 
Primo sunt ponendae tres Conclusiones necessariae in 
proposito de primo efficiente ; secundo^ videre oportet 
quid est dicendum ad quaestionem secundum mentem 
philosophorum ; tertiOy quid sit dicendum secundum 
mentem Theologorum. 

Quantum ad primum Articulum sunt 
tres Conclusiones videndae : Prima, quod in entibus 
est dare aliquam naturam simpliciter ineffectibilem ; 
seciinda, quod illa natura est ineffectibilis secundum 
naturam^et quidditatem ; tertia, quod illa natura inef- 
fectibilis habet potentiam infinitam. 

Jt^rimam Conclusionem sic probo: Aliquid 
est effectibile. Tunc quaero : aut a se, aut ab alio, 
aut a nullo, Non a nullo, quia quod nihil est, nullius 
est causa; non a se, per Augustinum /. De Trin,y 
nihil, inquit, est quod seipsum gignat; et secun- 
dum Philosophum 2. de Anima, generat, inquit,^ 
seipsum nihil, sed salvat; ergo relinquitur quod sit 
ab alio, Vocetur illud A ; aut habet naturam inef-. 
fectibilem, aut non. Si detur primum habeo propo-' 
situm; si detur secundum, arguitur ut prius, quia| 
aut a se, aut ab alio, aut a nullo. Non a se aut a( 
nullo, ut jam probatum est; ergo ab alio. Quaero 



DlSTINCT. I QUiEST. I 



de illo sicut de A ; nunc autem non est processus in 
infinitum in causis efficientibus, ut probat Philoso- 
phus 2, Metaph. et Avicenna 7. Metaph, c. i,, nec 
etiam potest esse circulus in causis, ex. i. Post. ; 
oportet ergo venire ad aliquam causam unam, quae 
habeat naturam simpliciter ineffectibilem. 

Instatur autem- contra istam rationem, quia se- 
cundum mentem philosophorum, non videtur in- 
conveniens quod sit processus in infinitum in cau- 
sis efficientibus, supposita aeternitate, ego enim sum 
a patre meo, et ille ab alio, et sic in infinitum. — 
Respondetur quod nunquam Philosophi posuerunt 
processum in infinitum in causis efficientibus essen- 
tialiter ordinatis de quibus loquimur, sed tantum- 
modo in accidentaliter ordinatis.Et tunc probo pro- 
positum , quod sit dare unam causam ineffectibilem 
simpliciter per rationem Philosophi <?. Phys. sic: Im- 
possibile est aliquam successionem perpetuari nisi 
ab aliqua causa, quae permaneat cum tota sucessio- 
ne illa; ergo in accidentaliter ordinatis ubi est suc- 
cessio perpetua, secundum mentem philosophorum, 
oportet assignare unam causam a qua continetur 
illa successio, et illa vocatur causa prima secundum 
Philosophum ubi supra. 

Secunda Conclusio probatur sic : Natura ineffe- 

•ctibilis est necesse esse; sed esse plura necesse esse 

-est impossibile; ergo esse plures naturas ineffectibi- 

les quidditative distinctas est impossibile. Major pro- 

batur, quia quod est, et non potest non esse, est ne- 

•cesse esse; sed illa natura ineffectibilis est, ut jam 

probatum est, et non potest non esse, ut probabo; er- 

^o est necesse esse. 



LlB. II Sententiarum 



Probatio illius assumpti: nihil potest non esse 

nisi cui aliquid incompossibile positive vel privative 

potest inesse, quia nullum ens potest destrui nisi 

per incompossibile positive vel privative . Sed ei quod 

est a se penitus incausabile nihil potest inesse in- 

compossibile positive vel privative, quia illud esset 

vel a se vel ab alio; si a se, tunc vel duo incom- 

possibilia essent simul, vel ambo destruerent se invi- 

cem, quorum utrunque est falsum, Si vero illud 

incompossibile est ab alio, non potest destruere na- 

turam ineffectibilem, quia natura ineffectibilis est 

independens, illud vero quod est ab alio est de- 

pendens, et sic imperfectius. Illud autem quod de- 

struit aliud oportet esse perfectius vel aeque perfec- 

tum eo; ergo natura ineffectibilis non potest non 

esse. Probatio minoris primi syllogismi per Avicen- 

nam /. Metaph, c. 7., et est una de rationibus su- 

is illa. Si sunt duo necesse esse conveniunt in hoc 

quod est necesse esse, oportet etiam quod distinguan- 

tur, alias esset unum necesse esse; tunc quaero de ra- 

tionibus quibus distinguuntur, aut sunt necesse esse, 

aut non. Si non^ ergo necesse esse includit aliquid 

quod non est necesse esse, quod est falsum. Si vero 

sunt necesse esse, tunc idem habebit duas rationes 

quibus est necesse esse, quia habebit illam in qua 

conveniunt, et istam in qua' distinguitur ab alio 

necesse esse, et tunc erit necessario esse per duas 

rationes necessario essendi, quod est falsum, quia 

necesse esse esset necesse esse per aliquam rationetn, 

qua posita vel remota, nihilominus esset necesse es; ie. 

Tertiam Conclusionem probat Thomas 



DlSTINCT. I QUiEST. I 5 

^art, q. 7. a, /. .• Omnis forma non recepta in ma- 
teria est forma infinita; sed natura ineffectibilis, 
idest Deus, est hujusmodi; ergo natura ineffectibi- 
lis est infinita. — Ista ratio non potest stare cum 
•dictis istius Doctoris. Arguo enim sic : Omnis for- 
ma non recepta in materia est infinita. Sed forma 
Angeli, secundum te, non est recepta in materia ; 
^rgo est infinita. 

Sed dicitur ad illud ab eodem part. /. q, 7. a. 

2. quod licet Angelus sit finitus quantum ad supe- 

rius est tamen infinitus quantum ad inferius. Deus 

autem utroque modo est infinitus. — Contra^ for- 

malis ratio infinitatis debet accipi per intrinsecum es- 

•sentiae et non per extrinsecum, et sic non in respec- 

tu ad causam per cujus comparationem dicunt An- 

gelum finiri. Prcetereay aut tnajor tua est simplici- 

ter vel universaliter vera, et tunc ego arguam de 

Angelo sicut tu de Deo ; aut est particulariter vera, 

'Ct sic non valet ad concludendum esse simpliciter 

infinitum, quia non est majoris ambitus conclusio 

•quara praemissae, ut patet ex i. Prior. 

Ideo dicitur aliter ab aliis, quod argumentum 
non valet, quia esse Angeli finit essentiam ejus, 
vel est essentia ejus. — Contray quia secundum eos 
^se est accidens essentiae, et est posterius na- 
turaliter ; ergo in primo signo naturae adhuc essen- 
•tia Angeli, ut prior est infinita intensive, et per 
nihil posterius finitatur. 

Ideo alii arguunt aliter : Primum ens creat ; er- 
"go habet potentiam infinitam. Consequentia pro- 
«atur, quia habet potentiam quae transit super ex- 






LlB. II Sententiarum 



trema distantia in infinitum sicut sunt ens et nihil. — 
Sed ista ratio deficit primo in antecedente^ quia il^ 
lud est tantummodo creditum; secundo deficit in 
probatione consequentice y quia ens creatum et nihil 
non distant in infinitum. Quod probo sic : Quando 
inter aliqua extrema non est distantia media, sed 
ipsa seipsis distinguuntur, tota distantia debet ac- 
cipi per comparationem ad perfectius extremum 
Exemplum de Deo et creatura, ubi accipitur ratio 
distantise per comparationem ad Deum. Sed inter 
ens creatum et nihil non est distantia media, sed 
ipsa seipsis distinguuntur ; ergo tota distantia debet: 
accipi per comparationem ad perfectius extremum 
idest ad ens creatum. Sed ens creatum est finitum;- 
ergo inter ens et nihil est distantia finita. 

Tertio probatur eadem Conclusio per rationem^ 
Philosophi ^. Phys, et /2. Metapk, sic: Quod mo- 
vet motu infinito habet potentiam infinitam; sed. 
primum ens movet motu infinito; ergo habet po- 
tentiam infinitam. — Sed nec illa ratio concludit,. 
primo quia accipit minorem falsam, quia non movet 
motu infinito, ut nostra fides tenet. Secundo, quia 
per ipsum Philosophum /. Ethic, , ex majori du- 
ratione non arguitur major perfectio, quia non est 
perfectior albedo quae durat per decem dies quam 
quse durat per unum tantum. 

Ideo ad illam Conclusionem adducam alias per- 
suasiones quas ponit Scotus Lib, /. dist, 2, q. i^ 
Et suppono primo modo quod intellectus primi' 
entis intelligit distincto actu quodcunque intelligi- 
Jbile. Hoc supponitur probatum Lib. /. dist, j6, Tuna- 



DlSTINCT. I QVJEST, I 



arguitur sic: IntelHgibilia sunt infinita; ergo in- 
tellectus intelligens illa erit infinitus. Sed intellectus 
primi entis est hujusmodi ex suppositione facta ; 
ergo habet intellectum infinitum, et per consequens 
essentiam et potentiam infinitam. Probatio antece- 
dentis : quaecunque sunt infinita in accipiendo unum 
post alterum, illa si sunt simul, sunt infinita; sed 
intelligibilia sunt infinita accipiendo unum post al- 
terum, alias contingeret ipsa esse simul accepta ; 
ergo. Probatio consequentice : Quidquid potest intel- 
ligere aliqua plura quorum quodlibet dicit aliquam 
perfectionem, si potest infinita talia habet infinitam 
perfectionem ; sed intelligere hoc intelligibile ponit 
tantam perfectionem, et sic de omnibus aliis intel- 
ligibilibus ; ergo intelligens ille habebit omnem per- 
fectionem, et per consequens perfectionem infinitam. 
Secundo sic: nihil terminat ultimate actum 
nostrae voluntatis nisi sit formaliter infinitum, quia 
quocunque finito dato, voluntas potest ulterius ap- 
petere; sed quod terminat ultimate actum nostrae 
voluntatis est prima causa et natura ineffectibilis ; 
ergo est infinita. 

Secundo principaliter o^ovitt videre quid 
dicant Philosophi ad titulum Quaestionis propo- 
sitae. Et est opinio Gandav. qui dicit quod aliquid 
tripliciter se habet ad esse. Uno modo, quod ali- 
quid sit formaliter necesse esse ex se, ab alio ta- 
nien causaliter vel effective; istum modum ponit 
Avicenna. Secundo modo, quod sit formaliter ne- 
cesse esse, ab alio tamen dependenter; istum mo- 



8 LlB. II Sententiarum 

dum videtur ponere Philosophus /2. Metaph. quan- 
do dicit: ab hoc quidem principio dependet coe- 
lum et tota natura. Tertioy quod aliquid sit pos- 
sibile ex se formaliter, ab alio tamen necessario, 
scilicet quia illud necessario causat a quo est. 

Ad propositum dicit Doctor iste, quod philoso- 
phi posuerunt tertium et secundum modum, pri- 
mum autem modum negaverunt; non enim posue- 
runt quod illa quae sunt formaliter ex se necesse 
esse, essent ab alio effective vel causaliter, sicut 
sunt intelligentiae, quae non sunt ab alio effective. 
Quod probat sic: non est verisimile quod tam 
praeclari philosophi ponerent illa quae in suis ter- 
minis implicant contradictionem ; sed ille primus 
modus, quod scilicet aliquid sit ex se formaliter ne- 
cesse esse ab alio tamen effective, implicat contra- 
dictionem, quia tunc esset possibile et necesse esse; 
ergo. — Sed contra istam opinionem arguitur du- 
pliciter. Primo Philosophus ponit 12. Metapk. quod 
in omnibus intelligentiis est idem realiter esse et 
intelligere. Ponit etiam ibidem, quod omnes intel- 
ligentiae dependent a prima causa effective quantum 
ad actum intelligendi. Tunc arguitur sic: Quando 
aliqua duo sunt idem realiter, si habens ista de- 
pendet quantum ad unum effective, ab alio de- 
pendet etiam secundum aliud; sed in intelligentiis 
est idem esse et intelligere, et dependent omnes a 
prima causa effective quantum ad actum intelli- 
gendi; ergo et quantum ad actum essendi — Se- 
cundo sic : Omnia entia sunt ad primum ut ad fi- 
nem; ergo sunt a primo ut ab efficiente. Antece- 



DlSTINCT. I QUiEST. I 



^dens patet ex fine 12, Metaph, ubi concludit Phi- 
losophus quod unus.est dominator et unus prin- 
•ceps. Consequentia probatur dupliciter: primo, quia 
causa efficiens et finalis coincidunt in idem, 2. Phys,; 
secundo, quia ens et bonum convertuntur ; quod 
•ergo seipso est ens, seipso est bonum. Sed quod 
•seipso est bonum non est ad aliud bonum ut ad 
finem. Ergo per oppositum; quod est ad aliud bo- 
num ut ad finem, non seipso est bonum, nec se- 
ipso est ens. Sed omnia alia entia a primo sunt 
hujusmodi; ergo omnia alia entia sunt a primo ut 
ab efficiente. 

Dico ergO quod Philosophi non posuerunt 
tantum tertium et secundum, sed etiam primum. 
Ratio ergo opinionis quantum valeat, patebit in 
fine Quaestionis solvendo argumentum principale. 

Nunc tertio loco oportet videre quid dice- 
rent Theologi ad istam quaestionem. Ubi notandum 
•quod Theologi omnia ponunt esse a Deo ut a 
natura inefifectibilis sicut a causa effectiva per crea- 
tionem. Creatio vero, ut ponit Anselm. in Mono- 
log. <?. est alicujus rei de nihilo productio. Illud 
autem de nihilo importat duplicem ordinem, quia 
importat ordinem naturae et ordinem durationis. Et 
secundum hoc utroque modo potest esse difficuK 
tas quaestionis. Primo sic: Si omnia entia sunt a 
primo ente de nihilo, ut de nihilo dicit ordinem na- 
turae. Secundo modo ut de nihilo dicit ordinem du- 
tationis. 



lO LlB. II Sententiarum 

Quantum ad primum, est duplex opinio, 
una Avicennae, altera Gandavensis in Summa, Opi- 
nio Avicennae est, quod aliquid sit a prima causa 
de nihilo, ut de nihilo dicit ordinem naturae; hoc 
patet per eum 6, Metaph. c. j. 

Pro ista opinione arguitur sic: Agens quanto^ 
perfectius tanto minus praesupponit in sua actione ; 
sed prima causa est perfectius agens quam natura; 
ergo minus praesupponit in sua actione. Sed natura 
in sua actione praesupponit materiam ; ergo prima 
causa non necessario praesupponit materiam; ergo.. 
Sed omne tale agens de nihilo producit. — Contra 
istam rationem aliqui instant quod quaelibet intel- 
ligentia est agens supra naturam, non tamen con- 
ceditur quod quaelibet intelligentia possit de nihilo 
producere et creare. Sed salva reverentia Doctoris. 
illius, quamvis ista ratio est contra Theologos, non 
tamen est contra Avicennam, quia ipse concederet 
istud inconveniens ad quod deducit instantia, sicut 
patet per Avicennam g. Metaph. c. 4. Nam ima- 
ginatur ibi Avicenna quod prima intelligentia pro- 
ducit secundam, et ista secunda eo ipso quod erat 
ab alia intelligentia, habet actualitatem aliquam et 
potentialitatem, et src illa secunda intelligentia intel- 
ligebat tria, scilicet illam primam intelligentiam a 
qua est, et suam propriam actualitatemy ttpossibi- 
litatem. Inquantum intelligebat /a'//;/^;/^ causam erat 
productiva alterius intelligentiae ; inquantum vero 
intelligebat suam possibilitatem producebat orbem;. 
inquantum vero intelligebat suam actualitatem pro- 
ducebat animam, quae erat forma orbis producti. 



DlSTINCT. I QUiEST. I II 

Alia est opinio Gandavensis quae dicit quod • 
prima causa producit omnia de nihilo, ut \y de^ 
nihilo negat esse existentice, non autem ut negat 
esse essentice rerum, quia essentiae rerum secundum 
illum Doctorem, sunt aeternae, quod probat dupli- 
citer : 

Prirno sic : Scientiae reales sunt de rebus inquan- 
tum habent esse ratum; sed ab aeterno Deus ha- 
buit scientiam realem de rebus; ergo ab aeterna 
res habuerunt esse ratum, et hoc per respectum ad 
primum ens. Non autem habuerunt esse ratum quod 
est esse existentice ; ergo habuerunt esse ratum, quod 
est esse essentice. 

Secundo sic : Si creaturae non habuerunt esse 
essentiae ab aeterno, tunc fuerunt sicut chimaera ; et 
cum creatura possit in effectu esse, chimaera vero- 
non possit in effectu esse, ex ista possibilitate unum 
nihil esset majus alio nihilo. 

Contra istam opinionem arguitur unico argu- 
mento ex dictis alibi sic : Quando aliqua duo sunt 
idem realiter, impossibile est unum manere altera 
non manente; sed essentia et existentia per te sunt 
idem realiter; ergo impossibile est unum manere 
reliquo non manente. Sed essentiae fuerunt ab ae- 
terno secundum te; ergo et existentiae, quod est 
falsum. Adhuc ista opinio videtur multipliciter im- 
probari sicut patet Lib. i. dist, j6. , et ibidem sol- 
vuntur rationes opinionis. 

Nunc Oportet videre de secunda difficultate^ 
scilicet : Si omnia sint a primo de nihilo, et ut de 
nihilo dicit ordinem durationis, et hic loquor de 



12 LlB. II Sententiarum 

^facto, non de possibili quia de hoc loquar in 
Qucest. seq. 

Et est haec opinio Philosophi, quod res non sunt 

:a prima causa de nihilo, ut dicit ordinem duratio- 

nis quia secundum ipsum fuit mundus ab aeterno, 

ut patet <?. Phys, Et quamvis tangat in diversis 

locis multas rationes, tamen principales sunt duae. 

Una sumitur ex parte motuSy quam facit <?. 

Pkys., et est ista : Motus non est sine mobili; tunc 

-arguitur sic: aut motus incepit, aut est aeternus. 

^Si est aeternus, habeo propositum; si vero ince- 

pit, tunc qusero de mobili in quo fundatur iste mo- 

tus, aut enim incepit, aut non. Si non incepit, 

tunc mobili et motore existentibus, existit motus. 

Sed motor est aeternus et mobile aeternum ex con- 

^cessione facta ; ergo motus est aeternus. Si vero mo- 

bile incepit, ergo per motum incepit ; non autem 

per istum motum quo movetur; ergo per alium, 

et tunc quaero de illo in infinitum sicut de priori 

-quousque des mihi motum aeternum, quod est pro- 

positum. 

Secunda ratio sumitur ex parte temporisy quia 
tempus est aeternum, et hoc probatur tripliciter; 
-Primo sic: de ratione ejus quod de novo habet esse 
-est habere esse post non esse duratione; ergo si 
tempus incepit de novo habuit esse post non esse 
duratione. Sed illa duratio est tempus; ergo ante 
tempus erat tempus, et sic in infinitum. Et haec 
•est ratio Philosophi et Commentatoris lo, Metaph, 
•com, 2g. — Secundo sic impossibile est aliquid esse 
tsine eo quod est de ratione ejus; sed de ratione 



DlSTINCT. I QUiEST. I 13 

instantis est, quod ita sit principium, quod etiam 
sit finis; ergo quocunque primo instanti dato erit 
finis alterius temporis praeteriti et sic in infinitum^ 
— Tertio sic: sicut se habet instans ad tempus^ 
sic mutatum esse ad motum; sed ante omne mu- 
tatum esse est dare motum, ut probatur 6, Phys,\, 
ergo ante omne instans erit dare tempus. 

Contra istam opinionem arguitur multipliciter. 
Primo sic: Impossibile est infinita esse pertransita ; 
sed si mundus fuisset aeternus, tunc infiniti dies es- 
sent pertransiti ; ergo mundus non est aeternus. — 
Secundo, infinito non potest fieri additio; sed si 
mundus vel motus fuisset aeternus, infinito posset fi- 
eri additio, quia dies ista adderetur omnibus aliis. 
diebus praeteritis; ergo. — Tertio sic: Unum infi- 
nitum non est majus alio infinito ; sed si motus es- 
set aeternus, unum infinitum esset majus alio infi- 
nito, quia pro qualibet revolutione solis habemus. 
duodecim revolutiones^ lunae. — Quarto sic, et 
primo suppono cum Philosopho quod anima intel- 
lectiva sit incorruptibilis, et probabitur infra Dist, 
/9. Secundo suppono quod propria anima non est 
nisi in corpore proprio. Tertio suppono quod quot 
sunt corpora tot sunt animae intellectivae, quamvis 
oppositum senserit Averrois. Tunc arguo sic: Qua 
ratione potest esse una species ab aeterno, eadem 
ratione et homo ; si ergo non est dare primum ho- 
minem, tunc infiniti homines transierunt; ergo et 
infiniti animae. Sed animae sunt incorruptibiles; 
ergo erit dare infinitum in actu secundum multi- 
tudinem, quod ipsemet Philosophus negat. 



14 LlB. II Sententiarum 

Dico ergo secundum mentem Theologorum om- 
nium quod omnia sunt a primo ente sicut a cau- 
:sa effectiva de nihilo, ut etiam de nihilo dicit or- 
dinem durationis, quia omnia inceperunt, et ni- 
-hil est aeternum praeter primam causam. 

Tunc ad rationes Philosophi. Ad primumy cum 
•dicitur, mobile incepit, ergo per alium motum, 
nego, quia non incepit per motum, sed per sim- 
plicem Dei voluntatem. 

Ad secundumy cum dicitur, tempus non ince- 
pit quia est seternum, dico quod est falsum. — 
Ad probationem respondeo, cum dicitur : Si tempus 
incepit esse, de novo habuit esse post non esse du- 
ratione, dico quod ista duratio non est realis sed 
imaginaria, propter quod tempus non est ante tem- 
pus. 

Sed instatur contra hoc, quia in relativis de 
primo et secundo modo, si unum est reale, et reli- 
•quum. Sed prius et posterius sunt relativa de primo 
modo, quia sicut simultas fundatur in unitate, sic 
prius et posterius in multitudine, et sic sunt in eo- 
•dem modo; ergo impossibile est prius esse reale 
nisi posterius sit reale duratione. Sed omne pro- 
-ductum de novo est realiter posterius ; ergo et prius 
necessario, et sic prius duratione reali. — Respon- 
deo per interemptionem minoriSy quia ibi non est 
prius realiter, nec est ibi multitudo realis, ut tu 
accipis. 

Ad secundam et tertiam probationem dico se- 
cundum viam Bonaventurae, quod sicut est de pun- 
cto in linea, sic est de instanti temporis ; sed pun- 



DlSTINCT. I QUiEST. II 15 

•ctus in Unesihahetprmcipiare et couttnuare: ut ha- 
bet principiare vel initiare, est dare primum punc- 
tum quod est principium et non finis; ut autem 
habet continuare, est finis, quod etiam est princi- 
pium. Ita in proposito, primum instans temporis, 
ita est initiativum quod non est finis praecedentis 
temporis. 

Ad Primum PRINCIPALE in contrarium de neces- 
-sario et possibili, quae formaliter repugnant, ut assu- 
mit argumentum, dico quod possibile accipitur mul- 
tipliciter. Uno modo, ut opponitur impossibili, Alio 
modo, ut opponitur actui, Tertio modo, ut dicitur 
ad potentiam, Ultimo, ut opponitur necessario. Primis 
tribus modis possibile non repugnat necessario, 
quarto autem modo bene repugnat, sed sic non 
currit in proposito; ergo etc. 

QU^STIO 11. 

Secundo quceritur: 

Utram aliqnid alind a Deo possit esse ab eo sine prin- 
•eipio dnrationis. 

Videtur quod sic, per Philosophum /. Phys., 
qui dicit quod materia est ingenita et incorruptibi- 
lis. 

2. Praeterea, causa necessario causans et non 
producens per motum potest habere effectum sibi 
coaevum; sed talis causa est Deus; ergo. Probatio 
minoris: Quod est perfectionis in ente simpliciter 
est perfectionis in prima causa; sed necessitas pro- 



i6 LiB. II Sententiarum 

ductionis est perfectionis in ente simpliciter, et con' 
tingentia est imperfectionis; ergo. 

In contrarium arguitur, quia si Deus produce- 
ret unum alium mundum, non produceret eum sine 
principio durationis; ergo. 

Respondeo, in ista Quaestione sunt quatuor 
Articuli. Primo, ponetur una opinio quae improba- 
tur. Secundo, ponetur una alia opinio, quae confir- 
mabitur. Tertio, dicetur ad rationes alterius opinio- 
nis. Quarto, propter argumentum factum in con- 
trarium, oportet videre si stante illo mundo Deus 
posset producere alium mundum. 

Quantum ad primum est opinio Thomaer 
p, I. q. 46. a, 2, quod creatura potest produci ab 
aeterno et esse sine principio durationis, quod pro- 
batur. 

Primo sic: Quia Deum non produxisse mun- 
dum sine principio durationis non potest demon- 
strari per medium extrinsecum, quia illud est vo- 
luntas divina cujus ratio sciri non potest, Nec per 
medium intrinsecum, quia illud est quidquid est rei 
factibilis, vel quidditas rei factibilis, quod concer- 
nit hic et nunc ; medium autem demonstrandi abs- 
trahit ab hic et nunc: ergo. 

Secundo sic: Augustinus 6. de Trin.: Si ignis 
esset aeternus, et splendor ab eo genitus esset sibi 
coaevus. Ex quo fundamento probat Augustinus^ 
contra Arium, coaeternitatem Filii, et tunc pro- 
babitur propositum sic: Quidquid est perfectionis 
in secunda causa non est negandum a causa prL 



DlSTINCT. 1 QU^ST. II /7 

ma; sed posse habere effectum coaevum est perfec- 
tionis in causa secunda ; ergo hoc non * est negan- 
dum a causa prima. Confirmatur ratio, quia mo- 
dus causandi non variat formaliter ipsum produc- 
tum. Sed si Deus naturaliter crearet creaturas es- 
sent sibi coaevae, sicut Filius est naturaliter produc- 
tus et est sibi coaevus. Ergo propter hoc quod vo- 
luntarie causat, non impeditur quin possint sibi esse 
coaevae. 

Tertio principaliter sic: Quod non repugnat li- 
mitationi creaturae, non repugnat simpliciter crea- 
turae; sed quaecunque duratio non repugnat limi- 
tationi creaturae, quia non est imperfectius quod 
durat per unum diem, quam quod durat per 10 
annos, ex 3. Ethic. 

Qtiarto, et tiltimo, creatura ita tendit in non 
esse quantum est ex se si semper esset sicut si non 
semper esset, quia ex nihilo. Sed absque aliqua con- 
tradictione potest aliqua creatura semper tendere 
in non esse, et tamen semper esse, sicut patet de 
angelo et anima ; ergo absque contradictione potest 
creatura semper fuisse, et tamen quantum est ex 
se habuisse non esse. 

Secundo oportet dicere ad Quaestionem se- 
cundum veritatem, et rationes pro ista sequenti o- 
pinione^ quae improbant praecedentem opinionem. 
Dico enim quod nihil aliud a Deo potest esse aeter- 
num vel sine principio durationis, quia hoc impli- 
cat contradictionem. 

Hanc autem Conclusionem probat Henricus de 



r 



i8 LiB. II Sententiarum 



Ganda /. QuodL q, 9. Ratio sua est ista: De om- 
ni producto verum est dicere quod producitur quan- 
do producitur, sicut etiam de Filio Dei verum est 
dicere quod producitur in aeternitate. Tunc argui- 
tur sic: aut creatura aliquando producitur et non 
semper est, aut semper producitur quando est. Si 
primo modo habeo propositum; si secundo modo 
tunc creatura est in continuo fieri, quod videtur in- 
conveniens; quia tunc esset non permanens; quia 
tunc etiam creari non differet a conservari, quod 
improbatur; tum quia crcari est produci de non 
esse ad esse, conscrvari autem ipsius praehabiti esse 
manutenentia ; tum quia agens particulare generat, 
et tamen non conservat. 

Sccunda ratio est illa : Omne quod est, quando 
est, necssse est esse ex i, Pcriherm. ; ergo nihil 
potest non esse nisi quia ejus potentia praecedit 
non esse. Sed si aliquid fuisset ab aeterno, ejus esse 
non praecessisset non esse; ergo non potuisset non 
esse. 

Alice quatuor rationcs possent fieri contra istam 
opinionem, quae factae sunt in Qucest. prcec. art. 
nltim. ubi arguitur contra Philosoph. Istae autem 
rationes arguuntur de facto ; hoc autem addito illis 
rationibus termino possibilitatis ; ita arguunt contra 
istam sicut contra illam ; quaere ergo eas ibi . 

Nunc ergo ad tertiiim Articulum sol- 
vendo rationes alterius opinionis. 

Ad primum, cum dicitur de medio intrinseco 
et extrinsecD, dico quod licet quod quid cst contxTi' 



DlSTINCT. I QVJEST, 11 I9 

genter se habeat ad existentiam actualem et non 
actualem, et ut sic non est medium demonstrandi 
ejus existentiam, tamen secundum quod potest re- 
pugnare sibi aliqua conditio ex ratione aeternitatis, 
unde sumitur medium ad ostendendum ejus incep- 
tionem, maxime quantum ad quatuor rationes in 
prc^c, Qticest. jam positas. — Prceterea, ratio videtur 
peccare secundum fallaciam consequentisy quia non 
sequitur: oppositum hujus non potest demonstrari ; 
ergo illud est possibile, sicut patet in principiis im- 
possibilibus. 

Ad secundum dico quod in eadem consequentia 
possunt esse plures rationes per quas illatio sit 
necessaria, et ubicunque aliqua illarum rationum 
invenitur, potest similis illatio inferri. Modo conse- 
quentia Augustini vadit ita: si ignis est aeternus 
splendor ab eo genitus est aeternus. Ista consequen- 
tia potest tenere a causa naturaliter causante et a 
j-atione producentis naturaliter ; sunt enim istae duae 
relationes aliae et aliae, quia in relatione causce est 
dependentia essentialis, in relatione autem produ- 
centis non. Nunc autem Augustinus non vult pro- 
bare istam consequentiam ex ratione causae na- 
turah*ter causantis, sed ex ratione naturaliter pro- 
ducentis, et ista dicta sint quantum ad mentem 
Augustini. — Cum ergo arguitur: quod est per- 
fectionis in causa secunda, non est negandum a 
prima causa conceditur, sed nego minorem, quia 
posse habere effectum vel causatum simpliciter ne- 
cessarium non est perfectionis in ah'qua causa se- 
cunda, immo hoc nulli causae secundae convenit. 



20 LlB. II Sententiarum 

licet possit habere aliquem effectum necessarium 
secundum quid sicut probatur Lib, secundo, Vel 
aliter et melius, quod major est vera quando est 
possibilitas ex parte factibilis; nunc autem illa re- 
pugnantia est ex parte factibilis cui repugnat aeter- 
nitas. Ad confirmationemy cum dicitur, diversus 
modus causandi non variat causatum formaliter, 
concedo quando illi diversi modi causandi possunt 
inesse causae. Sed dico quod minor est falsa, quia 
productio necessaria ad extra est impossibilis prima& 
causae. 

Ad tertium nego minorem; licet enim duratio 
finita non repugnet limitationi creaturae, duratio 
tamen infinita repugnat propter illimitationem qua 
adaequatur Deo. 

Ad ultimum dico quod sicut creaturae non pos- 
sunt actualiter tendere in non esse, et tamen sem- 
per fore ita non possunt actualiter fuisse post non 
esse et tamen semper fuisse in esse. — Aliter po- 
test dici et melius, quod argumentum non valet, 
quia alia est comparatio effectus ad suam causam 
inquantum creatur, et alia inquantum conservatur; 
primo modo non esse necessario praecedit esse, se- 
cundo modo non. 

Nunc oportet videre de quarto Arti^ 
culo^ scilicet si stante illo mundo, Deus posset 
producere alium mundum; et haec est opiniO 
Thomce p. i. q, 47. a. j, quod hoc non est factibile. 
Ad hoc sunt istae rationes : Quando aliquid constat 
de tota sua materia, impossibile est illud multipli- 



DlSTINCT. I QUiEST. II 21 

cari ; sed iste mundus constat de tota sua materia; 
ergo impossibile est alium mundum fieri. — Pra- 
terea, si posset alius mundus fieri, fieret etiam alia 
terra; terra autem in isto mundo et in alio essent 
ejusdem speciei, et sic moverentur ad eundem lo- 
cum ; ergo terra alterius mundi vel veniret ad cen- 
trum istius mundi, vel violenter maneret, vel quie- 
sceret, quod est inconveniens. — Prceterea tertio^ 
si fieret alius mundus esset aliud primum mobile, 
et sic duo prima mobilia, et per consequens duo 
primi motores, quod est falsum et inconveniens. 

Alius qui sequitur istam opinionem in parte, 
dicit quod quamvis possit fieri alius mundus qui 
non sit sphericae figurae, tamen non potest fieri a-. 
lius qui sit sphericae figurae. Cujus ratio est ista: 
Deus non potest facere vacuum ; sed ponendo quod 
faceret alium mundum sphericae figurae, sequitur de 
necessitate vacuum, quia non tangerent se nisi in 
puncto; ergo. 

Cofitra istam opiniofiem arguo sic : Omne illud 
est factibile a Deo quod non implicat contradic- 
tionem ; sed facere alium mundum sphericae figurae 
non implicat contradictionem ; ergo. Probatio mi^ 
noris, quia nulla implicatur contradictio a parte 
agentis cum sit potentiae infinitae, nec a parte fac- 
tibilis, quia agens quod producit aliquid de nihilo, 
qua ratione non implicatur contradictio in hoc quod 
producit unum, eadem ratione nec in alio. 

Item contra istam opinionem est clare auctoritas 
Commentatoris /. coeli et mundi^ ubi dicit quod 
qui ponit mundum fuisse factum secundum exem- 



22 LlB- II SENTENTIARUM 

plar Creatoris, necesse habet ponere possibile esse 
plures mundos; sed quilibet theologus ponit mun- 
dum factum secundum exemplar Creatoris; ergo 
theologus quilibet habet dicere possibile esse plures 
mundos. Dico ergo secundum eos quod possibile 
est esse et fieri plures mundos. 

Tunc ad argiimenta prioris opinionis Thomae. 
Adprimmn dico quod bene concludit de agente quod 
agit materia necessario praesupposita. Est autem 
falsa de agente primo quod producit de nihilo^ nam 
prpducendo alium mundum, produceret etiam aliam 
novam materiam; ergo. — Ad secundum dico quod 
illa quae non habent ad invicem connexionem non 
moventur ad eundem locum, unde ista alia terra 
non moveretur ad centrum istius mundi, sed ad 
proprium centrum. — Ad tertium de motori- 
bus, dico quod concludit de motoribus depu- 
tatis ad ipsa mobilia: Deus autem non est motor 
deputatus ad aliquod mobile, sed solum voluntate 
sua potest movere quodcunque mobile. — Ad ul- 
timum dico quod non est inconveniens quod Deus 
posset vacuum facere, immo videtur necessarium, 
quia posito quod Deus annihilaret totum aerem et 
quidquid esset infra latera continentis, ista annihi- 
latio esset in instanti; nunc autem si natura debe- 
ret replere illud spatium, hoc non fieret nisi in tem- 
pore ; igitur ad minus pro aliquo instanti temporis 
esset vacuum. Secundo dico quod positis duobus 
mundis orbicularibus, non propter hoc esset ponere 
vacuum, quia quantumcunque se tangerent in puncto 
extra tamen ipsos mundos nec vacuum nec plenum 



DlSTINCT. I QU^ST. III 23 

esset, immo per istam imaginationem fuerunt de- 
cepti philosophi, ut aliqualiter apparet 4, Phys, 

Ad argumemta principalia. Ad primnm 
concedo quod materia prima est ingenita et incor- 
ruptibilis, non tamen sequitur quod sit aeterna, 
quia habet esse per creationem. 

Ad seciindum dico primo ad majorem quod illa 
propositio est vera ubi producens et productum ha- 
bent materiam seu essentiam unigenltam. Sed Deus 
et creatura non habent essentiam unigenitam. Sccimdo 
dico ad minorem quod ipsa est falsa, quia prima 
causa nihil ad extra producit necessario. Et cum 
probas quod necessitas est perfectior contingentia, 
dico quod verum est ubi necessitas est compossi- 
bilis; in proposito autem dico quod est incompos- 
sibilis cum prima causa. 

QUiESTIO III. 
Tertio Quceritur : 

Utrum productio ereaturarum quantum adomnem pro- 
dactionem, tam in esse reali quam in esse intellectuali, ne- 
eessaria habitudine prsesupponat productionem personarum. 

Videtur quod non, per Richardu.Ti lib. 3. dc 
Trin. qui dicit quod si essst tantum uni personii 
in divinis, adhuc esset in ei plenitudD sapientiae et 
potentiae. Sed quod habet plenitudinem potentiae et 
sapientiae potest producere omne productibile ; ergo 
ista unica persona posset creare. 

Secundo sic: Sicut se habet principium unius 



24 LiB^ n Sententiarum 

operationis ad principium alterius oparationis, ita 
operatio ad operationem. Sed principium creationis 
est priu3 principio productionis personarum; ergo 
productio creaturarum est prior productione perso- 
narum, et sic non praesupponit eam. Probatio mi- 
noris, nam principlum creationis est aliquod essen- 
tiale, principium autem productionis vel produc- 
tivuni personarum est notionale ; sed essentiale cum 
dicat perfectionem simpliciter, est prius notionali; 
ergo. 

/// contrariitm arguitur sic : Quidquid Deus 
produxit ad extra, produxit dicendo, ut patet Gejt. 
c. I. Sed terminus productionis est Verbum;ergo 
productio Verbi est ante productionem creatura- 
rum- 

Respondeo; hic sunt tria videnda. Primo, si 
productio creaturarum in esse reali necessaria ha- 
bitudine prsesupponat emanationem personarum. 
Sccnndo oportet videre utrum productio creatura- 
nun in esse intellectuali sit prior productione per- 
sonarum. Tertio oportet videre si posito per im- 
possibiie quod non esset nisi unica persona abso- 
Juta in divinis, si ista posset creare omnia creabilia. 

Quanfum ad primum Ariiculumy om- 

nes Doctores theologiae concordant in quaestione 
pro pirtz affirmitiva, scilicet quod productio crea- 
turaruni in esse reali praesupponat productionem 
personarum ; sed varietas est in modo ponendi. 
Unde est ha^c prima opinio HQnrici Qtiod/. 6, q. 2. 
qui assignat talem rationem. Sicut enim est in arte 



DlSTINCT. I QUiEST. III 2$ 

dum artifex aliquid efficit, ita est in mente divina 
dum producit creaturas; sed in arte creata ad hoc 
ut artifex producat aliquid extra, non solum requi- 
ritur notitia simplex , sed etiam notitia distincta di- 
sponens; non solum autem requiritur amor simplex, 
sed etiam amor affectans ; ergo eodem modo est in 
Deo. Sed notitia disponens est Verbum sive noti- 
tia genita, amor vero affectans est Spiritus Sanctus; 
ergo ante productionem creaturarum praesupponitur 
Verbum et Spiritus Sanctus. Et Verbum et Spiri- 
tus Sanctus sunt principium quo creaturae produ- 
cuntur. 

Co7itra istam opinionem videtur sequi primo 
quod Pater formaliter non creat, quia nihil dicitur 
formaliter agere quod non est in actu formaliter, 
sed illud quod est proxima ratio agendi; sed Pa- 
ter non est in actu formaliter Verbum vel Spiritus 
Sanctus qui sunt in proposito proxima ratio agen- 
di; ergo Pater non creat. 

Sed diceres : omnes creant, quia omnes habent 
verbum unum et amorem unum. — Contra, quaero 
quomodo Pater habet Verbum ; aut habet ipsum 
formaliter aut ut correlativum; primus modus est 
impossibilis, ut patet per Augustinum 7. et 9. de 
Trin, c, 2./ ergo habet' ipsum secundo modo, et 
tunc arguitur sic: primo, quia cum Pater ut sic 
non sit formaliter Verbum nec Spiritus Sanctus; 
ergo non creabit. Secimdo sic: formalis ratio a- 
gendi non agit, sed est potius illud quo agens agit. 
Si ergo Filius et Spiritus Sanctus sunt formalis ra- 
tio agendi, ut tu dicis, Filius et Spiritus Sanctus 



r I 



26 LlB. II Sententiarum 

non creant. Praeterea tertio: quid intelligis per no- 
titiam dispositivam et amorem affectantem? Aut 
ista sunt propria aut appropriata. Si sunt appro- 
priata, ergo sunt communia tribus, et ita duae per 
sonae non sunt proximae rationes formales creandi. 
Si vero sunt propria, tunc dicunt respectum ad 
creaturas; et tunc aut dicunt respectum realem^ 
et hoc est falsum, ut patet per Magistrum 7. dist. 
jory aut dicunt relationem rationis, et tunc aliquis 
respectus rationis erit proprius alicui personae divi- 
nae, quod est inconveniens et improbatum Lib. /. 

Dico ergo aliter ad Quaestionem, quod ista 
ratio non est sicut positio praecedens innuebat, sed 
est sicut de productione Filii et Spiritus Sancti; 
nam productio Spiritus Sancti praesupponit genera- 
tionem Filii in qua communicatur Filio voluntas 
fcecunda, quae est principium productivum Spi- 
ritus Sancti. Ita intelligo in proposito; nam pro- 
ductio creaturarum praesupponit productionem per- 
sonarum, idest Filii et Spiritus Sancti quibus com- 
municatur principium productivum creaturarum, 
quia illis non repugnat. 

Istam vero Concliisionern, scilicet quod produc- 
tio . creaturarum in esse reali praesupponit necessa- 
rio productionem personarum, probo tripliciter. Pri- 
mo, sic : Principium duarum productionum quarum 
una est necessaria alia contingens prius se habet 
ad productionem necessariam quam contingentem. 
Sed productio personarum est necessaria, productio 
creaturarum est contingens ; ergo principium in di- 
vinis prius se habet ad productionem personarum, 



.DlSTINCT. I QU^ST. III 27 

quam creaturarum. Secundo sic: Potentia prius fer-^ 
tur super objectum primarium quam super objec'* 
tum secundarium ; sed primarium objectum intel- 
lectus et voluntatis divinae est essentia divina, crea- 
turae autem sunt objecta secundaria ; ergo illae po- 
tentiae prius respiciunt essentiam divinam quam 
productionem creaturarum. Sed in illo priori est 
emanatio personarum, quia intellectus divinus ex- 
primit notitiam adaequatam sibi et objecto, et sic 
est notitia genita infinita quae est Filius. Eodem 
modo de voluntate respectu Spiritus Sancti; ergo. 
Tertio sic: Prior est habitudo naturae ad supposi- 
tum quam sit ad ejus actum secundum quod agere 
praesupponit esse; ergo natura divina prius habet 
esse in suppositis quam sit principium productio- 
nis extrinsecae. 

Quantum ad secundum Ariiculum di- 

cit Henricus quod productio creaturarum in esse 
intelligibili est prior productione personarum ; quod 
probat. 

Primo sic: Qualis est ordo in aliquibus secun- 
dum rem, ubi realiter distinguuntur, talis requi- 
ritur in eisdem secundum rationem, ubi sola ra- 
tione distinguuntur ; sed ubi quantitas, qualitas et 
relatio distinguuntur in creaturis, quantitas est prior 
qualitate, et qualitas relatione; ergo eodem moda 
est in divininis quod ipsa intellectio creaturarum 
sit sicut qualitas et productio personarum sit pro- 
ductio relativa; ergo illa est prior ista. 

Secundo sic : .Quod dicit perfectionem simpliciter 



28 LiB. II Sententiarum . 

est prius eo quod non dicit perfectionem simpli- 
clter; sed intellectio dicit perfectionem simpliciter, 
sicut patet per Anselmum in Mofiolog, i8,y pro 
ductio autem personarum non dicit perfectionem sim- 
pliciter; ergo. 

Tertio sic : Pater est prior Filio origine, et om- 
015 operatio quam habet Pater quae dicit perfectio- 
nem simpliciter habet eam ut prius origine Filio; 
sed hujusmodi sunt intelligere et velle, sive pro- 
ductio intellectionis et volitionis; ergo. 

Sed contra istam Qpiniouem arguit sic Scotus, 
teneiido oppositum opiiiionis praedictae, primo per 
rationem secundam positam in prceced, Art, pro 
opinione sua : quaere eam ibi. — Secundo sic: Fi- 
lius generatur de tota scientia et memoria Patris; 
si ergo ante generationcm Filii esset intellectio crea- 
turarum ut puta lapidis, tuiic Filius esset de me- 
moria lapidis, quod est inconveniens, cum Pater in- 
telligat Verbum, et Verbum producitur de verbo. 
— Tvrtto sic: Geniti ad illud de quo gignitur est 
relatio rcalis; sed Filii Dei ad creaturam nulla est 
relatio realis: ergo non gignitur de memoria et in- 
telligentia alicujus creatur^e. 

Ego autem istam secundam opinionem sequor 
quam dupliciter confirmo. Primo sic : Actus naturse 
est prior actu potentia^, quia natura est prior poten- 
tia; sed gencrare est actus naturae secundum Da- 
masc., intellfgere autem est actus potentiae intel- 
lectivse ; crgo. — SecHndo\vc : Quaecunque sunt si- 
mul natura quidquid est posterius natura uno, est 
posterius natura alio; sed Pater et Filius sunt si- 



DlSTINCT. I QUiEST. III 29 

mul natura, et cognitio creaturarum est posterior 
Patre; ergo et Filio. 

Tunc pro solutione argumentorum prima; opi- 
nionis, est notandum quod in creaturis invenitur 
quadruplex ordo ad praesens, scilicet primo ordo 
originis, secundo ordo naturae, tertio ordo duratio- 
nis, quarto ordo perfectionis. Duo autem ultimi 
ordines non habent locum in divinis, quia secun- 
dum Augustinum De fide ad Petrumy una persona 
non est prior altera perfectione et duratione. Re- 
stant ergo in divinis duo ordines, scilicet naturae 
et originis qui sic se habent ad invicem quod in 
primo instanti ordinis naturae completur totus ordo 
originis productionis personarum, quia in isto primo 
instanti naturae comparatur intellectus et voluntas 
ad essentiam divinam, et habetur memoria perfecta 
et voluntas foecunda, et sic completur productio 
personarum: in secundo autem instanti ordinis na- 
turae intellectus divinus fertur super objecta secun- 
daria, et tunc est intellectio creaturarum. 

Ad argumenta autem alterius opinionis dico 
quod si illae duae productiones comparentur secun- 
dum, eandem rationem, et secundum eundem ordi- 
nem, puta naturae vel durationis, bene concluderent, 
sed quia variatur medium penes istos ordines naturae 
et originis, ut patet inspicienti, et ergo non con: 
cludunt. 

Quantum ad ferttum Artictilum dico 
conclusionem affirmativam. Cujus ratio est ista, quia 
si in creaturis comparetur causa ad duos effectus 



30 LiB. II Sententiarum 

•ex natura rci ordinatos, essentialior est ejus compa- 
ratio ad utrunque effectum quam unius effectus ad 
alterum ; erg^o si per impossibile destrueretur ordo 
«ffcctum inter se^ non propter hoc negandus esset 
ordo et deiTendentia utriusque ad causam ; ita in 
proposito, aliquid est in Deo quod est principium 
productionis intrinsecae, et aliquid est in Deo quod 
est priiicipium productionis extrinsecae ita quod istae 
duae productioncs sunt ordinatae, et ad se invicem, 
et ad principium; igitur si per impossibile tollatur 
dependentia harum productionum ad invicem, ita 
quod tollatur productio intrinseca, non propter hoc 
oportet tollere productionem extrinsecam. Sicut e- 
tiam pagani ima^inantur qui ponunt productionem 
extrinsecam, negant tamen intrinsecam. 

Ad arcjumenta ergo principalia dico ad 
primum de Richard. quod concludit pro tertio Art. 
immediate posito. 

Ad secHudHm concedo similitudinem quando 
principmm productionis est ultimate dispositum ad 
5uam productionem ; nunc autem principium pro- 
ductivum ad extra non est ultimate dispositum ad 
istam productionem, nisi productione intrinseca jam 
prsehabita; igitur. 

Qu^STio IV. 
Quarto quceritiir: 

Uf nim relatlo creatiirae ad Deum sit eadem cum suo fun- 
dameuto. 

Kt arguitur primo quod non, quia si relatio 



DlSTINCT. I QU^ST. IV 31 

creaturae ad Deum esset eadem cum suo fundamento, 
tunc omnia alia entia essent ad aliquid non tan- 
tum accidentaliter, sed per identitatem, quod est in- 
convenientius quam omnia apparentia esse vera, ut 
deducit Philosophus 4. Metaph. 

2. Praeterea, praedicamenta sunt formaliter sei- 
psis distincta vel diversa ; sed quae sunt seipsis di- 
versa non habent identitatem realem; ergo relatio 
rationis non potest esse idem reallter alicui funda- 
mento. 

jj Praeterea, equinitas est tantum equinitas, nec 
una nec plures, ut patet intuenti Avicen. /. Metaph. 
igitur pari ratione creatura, inquantum creatura, non 
includit aliquem respectum secundum identitatem 
realem. 

hi contrarium arguitur, quia essentiallor est com- 
paratio creaturae ad Deum quam materiae ad for- 
mam et compositi ad partes ; sed inter ista non ca- 
dit medium ; ergo nec inter Deum et creaturam. 
Sed sl poneretur relatio ista dlstincta realiter a suo 
fundamento, idest a creatura, tunc esset allquod 
medium inter Deum et creaturam; ergo. 

Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, opor- 
tet videre cujusmodi entitas slt entitas relatlonis; 
secimdOy dato quod sit aliquid reale, oportet videre 
generaliter si ista realitas est alia a realitate funda- 
menti ; tertiOy oportet vldere particulariter in propo- 
slto, scilicet si relatio creaturae ad Deum differat 
reallter a creatura. 

Quantum ad primum est notandum, si- 
cut ponit Avicenna ^. Metaph. cap, ult, , quod de 



32 LlB. II Sententiarum 

hoc fuerunt antiquitus duae sectae vel opiniones. 
Una ponit quod esse relationis est praecise ab a- 
nima. Aiii ponunt quod est aliquid in re extra ani- 
mam. 

Primam opinionem hodie multi sequuntur, 
quorum ratio est ista, sicut recitat Avicen. ubi 
supra: Si rdatio esset aliquid in rebus tunc esset 
procest^us in infinitum in relationibus. Co7isequens 
cst falsum; ergo et antecedens. Probatio consequen- 
ti(e\ relatio cum sit accidens oportet quod insit sub- 
JectOp et sic per aliquid cum eo ligatur; sed illud 
non est nisi relatio. Tunc quaero an illud ligamen 
est aliquid praecise ab anima, aut est aliquid in re 
et tunc quasram de isto sicut de priori in infinitum. 
Ista fuit opinio Stoicorum. 

Conira istam opinionem arguo tripliciter. Primo 
sic: Divisivum entis realis est aliquid reale; sed re- 
latio est divisivum entis realis; ergo est ens reale. 
Probatio minoris per Philosophum 6, Metaph., qui 
postquam divisit ens penes ens verum et ens reale 
quod est extra animam^ statim subdivisit ens reale 
penes decem praedicamenta, de quorum numero 
rclatio est unum. — Secundo sic: Quod dicit in re- 
bus quid perceptiblle sensu, non est ab intellectu .• 
sed relatio est hujusmodi, ut patet de harmoniarum 
coiisonantia. — Tertio sic: Quod habet esseanima non 
cxistente, ejusesse non est ab anima vel ab intellectu ; 
scd relatio est hujusmodi. Minorem probat Avi- 
cenaa tripliciter 6. Metaph, cap, uit, tum quia hic 
pater est pater, hic filius est filius nullo existente 
jntellectu; tum quia bruta, nullo existente intellectu, 



DlSTINCT. I QUiEST. IV 33 

inquirunt alimentum, et inquisitio est relatio; tum 
quia nullo existente intellectu coelum est sursum 
et terra deorsum, et istae sunt relationes respec- 
tivae. 

Item contra istam opinionem arguit etiam Sco- 
tus. Primo sic, quia ex illa opinione destruitur uni- 
tas universi; nam unitas universi, secundum Aristo- 
telem 12, Metaph,y est in ordine partium inter se 
et ad primum, sicut unitas exercitus est in ordine 
partium exercitus inter se et ad ducem, ideo neganti 
relationem extra intelfectum diceretur verbum illud, 
12. Metaph,, quod inconnexam facit universi sub- 
stantiam. — Secundo arguitur sic, quia tunc destruitur 
compositio in entibus, quia nihil est compositum 
sine unione partium. Illa ergo unio aut est ens reale, 
et habetur propositum, aut est ens rationis, et hoc 
non potest stare quia nullum reale dependet ab 
ente rationis; sed compositum dependet ab unione 
partium; ergo etc. — Tertio arguit quod ex illa po- 
sitione destruitur causalitas causarum secundarum, 
quia causae secundae causant proportionate et appro- 
ximate ; illa autem approximatio aut est ens reale, 
et habetur propositum, aut relatio rationis, et hoc 
non potest stare, quia effectus realis non requirit 
ens rationis in causa necessario, sed effectus realis 
requirit approximationem causarum ; ergo. — Qtiar- 
to arguitur sic, quia ex hoc destruitur realitas scien- 
tiae mathematicae, nam scientiae reales demonstrant 
passiones reales; sed scientiae mathematicae demon- 
strant ahquas passiones rationis relativas, puta aequa- 
Jitatem et inaequalitatem et hujusmodi; ergo. — Ad 



34 LiB, II Sententiarum 

rationem autem de processu in infinitum respondet 
Avicetina }. Mctaph, c. tilt, quod relatio non liga- 
tur per aliam relationem, sed seipsa, et sic non 
proceditur in inftnitum. 

Qumttum ad secundum Articulum 

est opinio Henrici QuodL 9. q, j, quod relatio dif- 
fert realiter a suo fundamento^ quod probat primo 
sic: Quod distinguitur realiter ab aliquo facit conn- 
positionem cum eo; sed relatio non facit compositio- 
nem cum fuiidamento, quia non est compositius 
album simile quam album tantum; ergo. — Se- 
cundo sic : Quod distinguitur ab aliquo realiter non 
advenit ei absque mutatione ejus; sed relatio ad- 
venit fundamento sine ejus mutatione, /. Phys. ; 
ergo. — TertiQ sic: Si relatio esset alia res a fun- 
damento, tunc ejus conceptus non esset simpliciter 
simplex^ quod est inconveniens, quia conceptus 
cujuslibet generis generalissimi est simpliciter sim- 
plex, Frobatio conseqiienticBy quia relatio habet 
suum inesse, et ad aliud esse, et sic componeretur 
cx iu et ad. — Quarto sic : Si relatio esset alia 
res a suo fundamento, tunc esset processus in in- 
finitum in relationibus. Probatio consequenticey quae- 
ram enim de alietate, qua relatio est alia res a 
suo fundamento, utrum sit eadem suo fundamento, 
vel non. Si sic, eadem ratione fuit standum in pri- 
mo. Si vero est alia; ergo per aliam alietatem, 
et quaeram de illa sicut de priori, et sic in infini- 
tum. — Qttinto sic: Quod non habet distinctio- 
nem nisi penes distinctionem fundamenti, non videtur 
distingui realiter a fundamento ; sed relatio non dis- 



DlSTINCT. I QUiEST. IV 35 

tingitur nisi secundum distinctionem fundamenti; 

•ergo. — Sexto arguit sic quidam Doctor: Impossi- 

•bile est quod aliqua res creata habeat penes se en- 

titates infinitas; sed si relatio, puta distantia est 

aliud a suo fundamento, sequitur illud, scilicet quod 

-aliqua creatura riabeat penes se entitates infinitas. 

Probatio minoris: Pes muscae habet distantias infi- 

nitas et diversas ad diversas partes universi; sed 

partes universi sunt infinitae; ergo. 

Contra istam oputionem arguit Scotus, et bene, 
primo sic: Quando aliqua duo sic se habent quod 
utrunque est reale, et unum potest manere altero 
non manente, illa distinguuntur realiter; sed funda- 
mentum est aliquod reale, et relatio similiter, ut 
probatum est /. Art,^ et fundamentum potest ma- 
nere relatione non manente; igitur. Major patet 
per rationem Philosophi j. Phys,, quia per illam 
praemissam probat quod materia differt vel distin- 
guitur realiter a forma, et 4, Phys. per eandem 
praemissam probat quod locus distinguitur realiter 
-a locato. Minor probatur, quia potest manere al- 
bedo similitudine non manente. — Secundo arguit 
sic: Nullum finitum continet secundum perfectam 
identitatem, opposita formaliter ; sed in eodem fun- 
'damento possunt fundari oppositae relationes; ergo. 
Probatio minoris, quia secundum eandem albedi- 
nem potest Martinus esse similis Petro et dissimilis 
Joanni. — Tertio sic : Contenta in aliquibus per iden- 
titatem magis vel non minus distinguuntur in conti- 
nentibus magis distinctis; sed relationes fundatae in 
•duobus generibus, minus differunt quam duae rela- 



36 LiB. II Sententiarum 

tiones fundate in re ejusdem generis; ergo. Pro- 
batio miuoris: nam aequalitas fundata super quanti- 
tatemj et similitudo fundata super qualitatem minus. 
differunt quam similitudo et relatio potentiae activae- 
et passivse, quae possunt fundari super eundem 
calorem. 

DiCO ergo quod relatio generaliter loquendo- 
m creaturis, ut una creatura refertur ad aliam crea- 
turam, est alia res realiter a suo fundamento ; sicut 
etiam relatio rationis est alia res a suo fundamento.. 

Adaygumenta ergo alterius opinionis, dico quod 
compositio idcm est quod cum alio positio, et sic 
concedo quod compositius est album simile quam al- 
bum tantum. Et si velis instare de relatione divina,. 
dico quod nihil est ibi alicujus generis praedicamen- 
talis. — Ad secundiim respondet Simplicius super- 
Prmdicam, qiii dicit quod sicut relatio est res ad 
aliud ita est ibi mutatio ad alterum, ita quod in 
quantum relatio advenit, non mutatur ad se sed ad 
alterum. — Ad iertiurn patet per Avicennam ^. 
Metaph.j ubi vult quod relatio habeat suum pro- 
prium inesse. Et cum dicitur: ergo est compositio in 
genere relationis, potest dici quod non est com- 
poaitio ex aliquibus realiter inclusis, quia illud esse 
in, non est de essentia relationis, sed determinatur per 
esse ad alind^ Aliter potest dici quod conceptus cu- 
juscunque gencris non est simpliciter simplex, de quo 
alias ?>//rm^ tactum fuit, includitenim quodlibet ge- 
nus naturam entis, et naturam determinante suum 
gradum intrinsccum. — Ad quartum, de processu in 
infinitum, dico quod non sequitur, quia relatio se-^ 



DlSTINCT. I QVMST. IV 37 

ipsa refertur ad suum fundamentum, sicut seipsa 

ligatur ad suum' fundamentum, per Avicennam j. 

Metaph. Et cum dicis: eadem ratione fuit standum 

in primo, nego, quia illa relatio non potest esse 

sine fundamento absque contradictione; fundamen- 

tum autem potest esse sine relatione absque con- 

"tradictione. — Ad qiiintum dico quod relatio ha- 

bet propriam distinctionem, non tamen innotescit 

nobis propter modicam ejus entitatem, nisi per di- 

*stinctionem fundamentorum. — Ad ultimum dici- 

tur uno modo quod non est inconveniens quod 

una res habeat respectum ad infinitas entitates. Alio 

modo et melius dicitur quod quia relatio specifica- 

tur ex terminis, et non sunt compossibilia entia in 

multitudine infinita, ujt patet j, Phys,, ideo non 

habet aliqua creatura penes se entitates infinitas. 

Quantum ad tertium Articulum sunt 
tres opiniones. Una dicit relationem creaturae ad 
Deum sic esse eandem suo fundamento, quod funda- 
mentum nihil aliud est nisi quaedam relatio ad 
Deum, quia licet creatura in se sit ens, in respectu 
tamen ad Deum dicitur non ens. Sic etiam crea- 
tura licet in se sit ens absolutum, respectu tamen 
Dei nihil aliud est nisi quidam respectus. Ista opi- 
nio fundatur in dictis Henrici qui vult quod relatio 
'sit ratitudo sui fundamenti, quod diffusius improba- 
"tur Lib, 7. dist. j, q, de vestigio, 

Contra istam opinionem arguo breviter per Au- 
^ustinum 7. de Trin, omne, inquit, quod relative 
•dicitur est aliquid excepta relatione. Et in princi» 



38 LiB. II Sententiarum 

pio tertii, dicit quod nihil est ad se, nihil est ad 
aliud. — Praeterea, definitio indicat totam quiddi- 
tatem rei ; sed definitio lapidis non includit essen- 
tialiter respectum ad aliud. — Praeterea, quae di- 
stinguuntur formaliter non sunt idem formaliter ; 
sed relatio creatura: ad Deum non distinguitur for- 
maliter nec specie in diversis creaturis; ergo crea-* 
turcE non distinguuntur formaliter inter se, nec spe- 
cie. Probatio minoris, quia relationibus omnibus 
in creaturis correspondet idem terminus ex parte 
Dei; sed relationibus alterius rationis non corre- 
spondet idem tcrminus; ergo 

Alia est Opinio omnino ad oppositum, quod. 
relatio creaturse ad Deum distinguitur realiter a 
creatura, quod confirmatur per Augustinum /. de- 
Trin. ubi dicit: quidquid in creaturis non secun- 
dum substantiam dicitur, restat ut secundum acci- 
dens dicatur; sed relatio creaturae ad Deum non* 
secundum substantiam dicitur, quia ex tempore ad 
ipsum refertur; ergo secundum accidens dicitur. 

Coutra istam opinionem arguitur primo sic: 
Substantia est prior omni accidente natura, tempore^. 
et definitione secundum Arist. 7. Metaph,\ sed quod 
est prius alio tempore potest esse sine alio ab- 
sque contradictione; ergo creatura posset esse sine 
relatione ad Deum sine contradictione, quod fal- 
sum est — Pri^tereay quaero quomodo accipit Au- 
gustinus accidens, cum dicit quod in creaturis 
quod non secundum substantiam dicitur restat ut: 
secundum accidens dicatur. Aut enim accipit acci- 
<iens communiter pro quocunque mutabili, tunc: 



DlSTINCT. I QU^ST. IV 39 

quaelibet substantia creata est accidens, quia est mu- 
tabilis ; aut accipit ibi accidens pro amissiblli, quod 
scilicet, manente alio potest amitti, tunc talis rela- 
tio non est accidens, quia non potest creatura ma- 
. nere sine ista relatione. 

Est ergo tertia opinio Scoti quam teneo qui 
ponit duas Conclusiones. Prima quod relatio crea- 
turae ad Deum est idem realiter suo fundamento. 
Secunda quod distinguitur formaliter ab eo. 

PrimaConclusio probatur sic: Illud dicitur pro- 
prie esse idem alicui essentialiter vel realiter sine 
quo cum inest non potest esse sine eo cui inest 
absque contradictione ; sed relatio creaturae ad Deum 
sic inest creaturae quod impossibile est creaturam 
esse sine ea absque contradictione ; ergo. Probatio 
minoris : Quidquid potest esse sine relatione, potest 
esse sine termino istius relationis ; sed creatura non 
potest esse sine termino relationis istius, quia tunc 
posset manere Deo non manente, qui est terminus 
istius relationis. 

Secundo ad principale sic: Quidquid dicitur 
uniformiter de omni alio a termino non accidit ali- 
cui dicto adterminum; sed relatio creaturae ad 
Deum uniformiter dicitur de omni eo quod dlcitur 
ad istum terminum; ergo nulli accidit, et ita est 
idem fundamento. Probatio minoris , quia si alicui 
accideret, pari ratione et alteri ; tunc quaererem de 
relatione qua ipsa diceretur relative, et sic in infi- 
nitum. 

Contra prima^n rationem instatur quia tunc 
quaelibet relatio quae inesset essentiae divinae per ac- 



46 LiB. II Sententiarum 

tum intellectus divini esset eadem essentiae, cum im- 
passibtle sit essentiam esse sine ea, quia si posset esse 
sine ea, mutaretur intellectus divinus. Primum con- 
scquens est falsum, quia nihil est idem realiter ali- 
cui nisi sit reale, illa autem relatio est ens ratio- 
nt3, scilicet relatio . Dei ad creaturam. — Contra 
s€cundam rafiQuem instatur, quia non est inconve- 
niens quod procedatur in infinitum in relationibus, 
ita quod relatio fundetur super relationem sicut pro- 
portionabilitas super proportionem. 

Ad prlmuin dico quod incompossibilitas separa- 
tionis potest esse a ratione ipsius a quo aliud est in- 
separabile, vel ab aliquo extrinseco. Incompossibi- 
litas autem essendi ad creaturam sine dependentia 
ad Deum est ex ratione creaturae, incompossibilitas 
autem qua essentia divina non potest esse sine re- 
latione, illa est quasi ex causa extrinseca, et ita 
non est simile. — Ad secundum dico quod quam- 
vis una relatio posset fundari in alia, non tamen 
est processus in infinitum, sed necessario est status 
in aliqua quae non potest esse sine eo in quo fun- 
datur absque contradictione, ex 2. Art, hujus 

QuiESt. 

Secunda Conclusio patet quod ratio absoluti non 
includit formaliter rationem respectus. Qualiter au- 
tem possit esse vera identitas, et tamen non sit for- 
malis, patet Lib, i. dist, 2. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dicitur uno modo 
quQd Philosophus infert 4, Metaph,, omnia esse ad 
aliquid ut ad operationem vel ad sensum. — Sed 



DlSTINCT. I QUiEST. V 4I 

contra, quia consequens non esset * inconvenientius 
antecedente. Sicut enim antiqui philosophi dixerunt 
omnia apparentia esse vera, ideo potest dici aliter 
•quod inconveniens est omnia formaliter esse ad a- 
liquid. Aliter potest dici secundum viam Varronis 
-quod inconveniens est omnia esse ad aliquid, ut una 
creatura essentialiter dicatur ad aliam ; non est au- 
tem inconveniens omnia esse ad aliquid, ut creatura 
dicitur ad causam primam. 

Ad secundum dico quod praedicamenta sunt 
primo seipsis diversa in rationibus formalibus qui- 
bus differunt. Aliter potest dici quod argumentum 
non valet quia ista relatio de qua loquimur est 
transcendens, et non est alicujus generis determinati. 

Ad tertium dico quod auctoritas Avicennae ex- 
cludit a quidditate unum et multa, actum et poten- 
tiam, et hujusmodi, quia nullum tale est de intel- 
lectu quidditatis formaliter. 

QUiESTIO V. 

Quinto quceritur: 

Utram ereatura possit creare. 

Videtur quod sic per Augustinum 8j, Qucest, 
7<P. Artifices, inquit, non possunt creare, quia ope- 
rantur per corpus; sed creatura rationalis non ope- 
ratur per corpus; ergo. 

Secundo sic: Effectus non adaequans virtutem 
-causae superioris potest produci a causa inferiori; sed 
nullus effectus creatus cum sit finitus adaequat vir- 
tutem Dei quae est infinita ; ergo. 



42 LlB. II Sententiarum 

Tertio sic; Quod potest annihilare potest creare ;: 
E^^d creatiira aliqua potest annihilare; ergo. Proba- 
tio minoris, tum quia agens naturale potest for- 
mam naturalem totaliter destruere, tum quia ho- 
minc peccante mortaliter annihilatur in eo gratia. 

Quarto sic: Causa secundaria plus potest in vir- 
tute caus^ primse, quam in virtute propria; sed 
aliqua creatura sine causa secunda potest in omne- 
ens producibile nonarsi per creationem; ergo aliqua 
vtrtute immissa in ea a causa superiori poterit in 
illud pcr creationem, 

In conirarimn est Damasc. cap, i8. qui dicunt,. 
inquit, Angelos creatores, sunt omnes filii patris sui 
diaboli. 

Respondeo, hic sunt quatuor Articuli. Primo, 
ponitur opinio Aviccnnae et unius Theologi qui se-- 
quitur ipsum. Sccuudo, improbatur per rationes alio- 
rum et ostendetur esse insufficiens. Tertio, arguam 
contra Avicennam et dicam ad quaestionem. QtiartOy, 
Bolvam rationes Avicennae. 

Quanium ad primum Articulum est- 
opinio Avicennae p. Metaph, c. 4, ubi ponit, quod 
una intclli^entia producit aliam, et nonnisi per 
creationem. Modus autem ponendi suus fuit decla- 
ratus supra in L Qtii^st, art, 2. — Pro sua conclu-- 
sione argitur 

Frimo sic: Ab uno non est nisi unum, quia a- 
lias non cssct ratio distinctionis in effectu^ ergo- 
a prima intelligentia non fuit nisi secunda intelli- 
gentia et tertia a secutida, et sic de aliis. 



DlSTINCT. I QVMST, V 43 

Secmtdo sic: Perfectum est unumquodque cum 
potest producere sibi simile ex 4, Methereor. ; sed. 
intelligentiae sunt perfectiores quam substantiae cor- 
porales ; ergo cum corpus potest producere corpus^ 
multo magis intelligentia potest producere intelli- 
gentiam; sed intelligentia non producitur nisi per 
creationem; ergo. 

Tertio sic: A domo in mente fit domus extra,. 
7. Metaph. tunc sic : Sicut domus in mente ad do- 
mum extra, sic intelligentia in mente ad intelligen- 
tiam extra ; sed a domo in mente fit domus extra ; 
ergo ab intelligentia in mente fit intelligentia ex- 
tra ; sed intelligentia non fit nisi per creationem ; 
ergo. 

Qiiarto sic: In hisquae sunt unius speciei, unum 
potest esse productivum alterius, sicut patet indu- 
ctive; sed infra eandem speciem possunt esse plures. 
angeli, ut patebit Dist, ^. ; ergo unus angelus po- 
test producere alium angelum; sed hoc nonnisi per 
creationem. Isiam opinionem sequitur unus Doctor 
in parte, qui ponit duas Conclusiones. Prima quod 
creatura non potest omnem creaturam creare. Se- 
cunda quod creatura potest aliquam creaturam cre- 
are. — Primam Conclusionem probat sic: Nihil po- 
test omnem creaturam creare nisi contineat eminen- 
ter omnem creaturam; sed nullum creatum est 
quod contineat omnem creaturam eminenter; ergo. 
— Secunda Conctusio probatur sic: Distantia finita 
potest a virtute finita transiri ; sed inter ens et ni- 
hil est distantia finita, sicut patuit supra Art. i pri^ 
mcB Qucest,\ ergo. Secundo sic : Si Deus habet unam. 



44 LiB. II Sententiarum 

ideam, puta hominis, adhuc posset hominem creare; 
sed Deus, ut habet unam ideam, non habet ratio- 
nem infiniti; ergo sub ratione finiti Deus creat, et 
sic poterit competere creaturae finitae. Probatio mi* 
noris: Deus inquantum infinitus, est illud quo ma- 
:gis cogitari non potest; sed Deus potest cogitart 
major inquantum habet plures ideas, quam inquan- 
tum habet unam tantum. 

Quantum ad secundum Articulum ar- 

•guitur contra opinionem Avicennae: 

Arguit Thomas/. /. q. 12, a, j/. quod aliqua 
creatura non potest creare primo modo. Effectus uni- 
versalis requirit causam universalem; sed esse est 
effectus universalissimus ; ergo oportet ut reducatur 
immediate in causam universalissimam quae est De- 
us. — Confirmatur per Auctorem libri de causis, 
^qui dicit quod nec Angelus nec anima dant esse 
nisi inquantum operantur operatione divina. 

Secundo sic, per rationem Bonaventurae : Super 
•distantiam infinitam non potest nisi virtus infinita; 
-sed inter terminos creationis est distantia infinita; er- 
go. Probatio minoris : Omni distantia finita conve- 
nit accipere majorem ; sed non est accipere majorem 
ista quae est inter ens et nihil ; ergo. — Confir- 
.matur quia inter contradictoria est distantia infinita; 
sed inter ens et nihil est distantia contradictoria ; 
•ergo. — Confirmatur secundo quia inter quaecunque 
contradictoria videtur aequalis distantia; sed inter 
Deum et non Deum est distantia infinita ; ergo. Ter- 
4io principaliter arguit Varro Sic : sicut agens ad 



DlSTINCT. I QUiEST. V 45 

agens, ita effectus ad effectum, et actio ad actio- 
nem; sed agens secundarium necessario praesupponit. 
agens primarium; ergo effectus agentis secundarii 
necessario praesupponit agentis primarii effectum, et 
sic praesupponit materiam, et per consequens non 
creat. 

Alius Z^^^/^rscilicet iEgidiusarguit^lsic: Nullum 
agens creatum est actus purus; ergo nec ejus actio^. 
et sic ^tio agentis creati est cum motu et mutatio- 
ne ; sed omne tale agens praesupponit materiam ; 
ergo. 

Istce rationes non concludunt, quod patet di- 
scurrendo per eas. 

Prima enim consistit in hoc quod esse simpli- 
citer est proprius effectus Dei. Hoc videtur falsum, 
quia a quo effective generatur compositum, ab eo 
est effective esse compositi; sed compositum gene- 
ratur ab aliqua creatura, nisi tollatur omnis actio 
creaturae; ergo. Probatio majoriSy tum per Philo- 
sophum /. Phys, generatio est ad esse, tum per 
rationem, quiaaquo generatur compositum per ejus 
ationem est forma in materia, formam autem esse 
in materia est compositum habere esse. — F^^cBterea 
probatio quae adducitur non valet, quia aut peccat 
per aequivocationem,aut altera praemissarum est falsa; 
dupliciter enim potest intelligi causam esse univer- 
saliorem, quia vel perfectione, vel prcedicatione, et 
similiter effectus potest dici universalior perfectione 
vel praedicatione. Si ergo in majori accipitur uni- 
formiter universalius ex parte causae et ex parte 
effectus, concedo majorem disjunctive, quia effectus 



46 LiB. II Sententiarum 

perfectior requirit causam perfectiorem. Sed si acci- 
piatur in majori utrobique universalius secundum 
perfectioimn, est fallacia aequivocationis, vel minor 
est falsa, quia minor non est vera nisi de universa- 
litate secundum prcedicationem, et tunc major quae 
assumitur, quod Deus est universalissima causa/r^- 
dicaiione^ est falsa. — Praeterea, quod adducitur de 
lib, de causis, concludit oppositum, quia dicitur ibi 
sic: Ncc angelus nec anima dant esse nisi inquantum 
-operantur operatione divina. 

Secunda eiiam ratio non concludit, quia habet 
mimrcm falsam, ut probatum est supra /. Qucest, 
u, /., nec probationes valent. Prima non: Cum di- 
citur quod non contingit accipere vel intelligere 
majorcm distantiam, dico quod falsum est positive, 
vcrum autem est permissive; hoc est tantum dictu, 
aliqua distantia ponit majorem oppositionem quam 
illa, et una major contradictio quam alia; sed illa 
permittit quantumcunque maximam, quia in maxima 
salvatur, quia plus perfectionis ponit asinus inten- 
sivc quam animal, animal autem plus permittit, sicut 
patet in homine. — Ad secnndam probationem cum 
dicltiir quod inter contradictoria est distantia infi- 
nita» potest sic intelligi, idest indeterminata, quia 
sicut nulla cst ita parva distantia quae non sufficiat 
ad contradictionem, ita nulla est ita magna quin 
ad illam contradictionem se extenderet. — Ad aliam 
probationem dico quod licet quaecunque contradic- 
toria sint incompossibilia, non tamen aeque distan- 
tia, quia plus distat Deus a non Deo, quam album 
a non albo. 



DISTINCT. I QUiEST. V 47 

Tertia ratio principalis similiter non concludit, 
quia aut intelligitur in majori quod agens praesup- 
ponat effectum primi agentis et passum in quod agat, 
et tunc petitur principium; aut intelligitur absolute 
suppositio effectus, et tunc concedo quia praesuppo- 
nit seipsum, quia est effectus primi agentis. 

Quarta ratio non concludit, quia illa potentio- 
nalitas non sufficit ad inferendum quod actio ejus sit 
cum motu et mutatione. 

Quantum ad ieriium Ariicuium, arguo 
contra Avicennam, secundo dico ad Quaestionem. 

Contra Avicennam arguitur sic a Scoto: Nul- 
lus actus accidentalis requiritur necessario in creante 
substantiam tanquam prior necessario termino crea- 
tionis; sed intellectio Angeli est sibi accidentalis et 
necessario praecedit creationem substantiae vel enti- 
tatis si crearetur; ergo Angelus non potest creare. 
Probatio majorisy quia iste actus necessario prior 
termino creationis, aut requiritur tanquam actus 
productionis termini, aut tanquam formale principi- 
um productiyum termini. Non primo modo, quia 
terminus productionis alicujus et actus formalis pro- 
ductus sunt in eodem, quod non contingit in pro- 
posito, quia intellectio est actus immanens; non e- 
tiam secundo modo, quia actus accidentalis non 
potest esse formale principium causandi substantiam. 
Semper enim productivum principium debet esse, 
vel aeque perfectum, vel perfectius producto ; sed ac- 
cidens nec est perfectius, nec aeque perfectum sub- 
stantia; nam ex 7. Metaph, habetur quod substan- 



48 LiB. II Sententiarum 

tia est prior accidcnte temporey cognitione et defi- 
uitione, 

RespQndetur quod accidens in virtute substan- 
tise potest esse principium producendi substantiam 
tanquam instumentum substantiae. — Contra: Om^ 
ne instrumentum virtute agentis principalis vel at- 
tin^it effcctam principalem, vel disponit ad ipsum; 
sed neutrum potest dari in proposito ; ergo. Proba- 
tio minoriSj non enim potest accidens attingere ef- 
fectum principalis agentis et creantis substantiam; 
quia si principalfs agens esset univocum non neces- 
sario requireretur tale medium medians inter for- 
mam talem et effectum; sed agens aequivocum est 
perfectius univoco ; ergo non necessario requirit 
tale medium tanquam instrumentum primum. Nec 
vaiet dicere quod disponat, quia nihil praesuppo- 
nitur creationi quod disponatur. Probatio primce^ 
partis minoris: non repugnat intellectui angelico 
habere aliam et allam intellectionem realem ; sed 
repugnat cjus esscntiae esse aliam et aliam reaHter. 
Major probatur, quia intellectus angelicus potest 
distincte intelligere quodcunque intelllgibile; sed non 
cst unum intelligere respectu omnium, quia ejus 
intellectio esset infinita, qu:a haberet unam intel- 
lectionem respectu omnium infinitorum. — Item 
confirmatur pcr alias rationes quas facit Scotus supra 
dist. I. Tum quia intelligentla esset formaliter seip- 
sa beata; tum quia intellectio ejus non dependeret 
ab aliquo objecto nisi a quo dependeret suum esse 
et ita nihil inferius se posset intelligere. Secimda 
pars principaiis 7ninoris conceditur, et est Avicen- 
nse 9. Metaph. c. ^. 



DlSTINCT. I Qu^ST. V 49 

Dico ergo ad Qucestionem praemittendo istam 
distinctionem, quod agere principaliter potest intel- 
ligi dupliciter. Uno modo excludendo omnem cau- 
sam superiorem agentem, ut sic agere principaliter 
sit agere independenter a causa superiore agente. 
Secundo modo quando agit per propriam formam 
intrinsecam, licet alicui causae superiori subordine- 
tur. Consimiliter est distinguendum de agente in- 
strumentali, quia uno agens instrumentale est di- 
stinctum contra agens primo modo dictum, et sic 
omnis causa secunda potest dici instrumentalis ; se- 
ctindo modo est causa instrumentalis distincta con- 
tra agens principale secundo modo dictum quae 
non habet ex propria motione actionem, ut securis 
et hujusmodi. — Ad propositum, certum est quod 
nuUa creatura potest principaliter agere sumendo 
agere principale primo modo. Sed est dubium si 
sumpto agente principali secundo modo, possit crea- 
re. Et est triplex modus dicendi. Unus 7nodus, quod 
conclusio negativa tenetur vera fide et propter dic- 
ta sanctorum, nec probari potest ratione, quia per- 
fectior est forma quam materia; cum ergo in vir- 
tute activa agentis primi sit forma, et possit eam 
producere, non videtur ratio quare non possit pro- 
clucere materiam. Alius modus Doctoris est ad op- 
positum, pro quo a diversis quatuor adducuntur 
rationes primae factae contra Avicennam. Tertius 
inodus dicendi est quem teneo, quia declaratur per 
tres Conclusiones ex quibus integratur solutio Quae- 
stionis. 



50 LiB. II Sententiarum 

Prima Conciusio, quod nulla natura media in- 
tellectiva creata potcst creare substantiam. Ista pa- 
tet per rationem factam contra Avicennam in prin- 
eipio Art, istius. 

Secnuda Conclnsio est quod nulla forma mate- 
rialfs potest creari a creatura, quod probatur sic: 
Forma quae creatur prius natura est a causa effi- 
dente, quam informet suam materiam ; ergo. Sed 
fornia materialis non potest esse forma absoluta 
creata prius naturallter quam informet suam ma- 
teriam; ergo. Probatio majoris ; si enim non est 
prius natura a causa efficiente quam informet ma- 
tenam ; ergo non accipit esse nisi actione qua sub- 
jectum jnformatur ab ea: sed illa informatio est 
mutatio proprie dicta^ et ita non est creatio. Pro- 
batio minoriSj quia tunc posset eam conservare si- 
nc materia. 

Tertia Conciusio, nulla forma materialis potest 
csse principium creandi aliquid. Probo, quia sic ta- 
!is forma in essendo praesupponit materiam in qua 
sit, fta in agendo praesupponit materiam per quem 
agat; alioqum terminus actionis esset abstractior a 
materia quam ipsa forma, quod est inconveniens, 
quia abstractio a materia arguit perfectionem, sed 
formalis terminus actionis, non potest esse perfectior 
formali principio agendi. 

Quanfum uil quartum Articulum. Ad 

prifunm argnfnentum pro opinione Avicennae dico 
quod ab uno simpliciter in re et in ratione cogni- 
tiva non est nisi unum; Deus autem quamvis sit 



DlSTINCT. I QU^ST. V 51 

unus omnino in re, habet tamen in se distinctas 
rationes ideales omnium. 

Ad secundam rationem, dico quod propositio 
Philosophi vera est in illis ubi non repugnat natu- 
rae communicari a simili in specie, sed non quod- 
cunque perfectum in specie potest communicare 
naturam, quia ipsa non est communicabilis ab ali- 
quo simili in specie, et hoc est propter perfectionem 
naturae in se, quae non potest produci nisi a Deo 
immediate. 

Ad tertium nego similitudinem, quia domus ex- 
tra est forma accidentalis, per Commentatorem 8, 
Metaph., intelligentia autem extra est substantia et 
non accidens. 

Ad quartum cum dicitur : In his quae sunt ejus- 
dem speciei unum est productivum alterius, con- 
ceditur aliquo praesupposito, sed tunc non est si- 
mile de angelis et aliis, sicut patet per rationem 
contra Avicennam. 

Ad rationes autem opinionis quae tenet quod 
creatura potest aliam creaturam creare.- Ad pri- 
7num, de infinitate, dico quod quamvis non sit in- 
finita^ ex parte distantiae, est tamen infinitas ex 
parte modi producendi. 

Ad secundufn respondet Varro, quod infinitas 
est duplex, scilicet intensiva et extensiva, Deus au- 
tem ut habet ideam hominis, licet non sit infini- 
tas extensiva, est tamen infinitas intensiva. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod illa causa 
quam assignat Augustinus non est praecisa sed ali- 
qualis. 



52 LlB. II Sententiarum 

Ad secundum dico quod licet creatura non adae- 
quat potentiam Dei in esse, adaequat tamen eam 
in modo producendi, quia talis modus producendi 
non competit alicui virtuti finitae. 

Ad tertium potest negari major, quia facilius 
est destruere quam construere ; alio modo potest ne- 
gari minor. Ad primam probationem, curti dicitur : 
Agens creatum potest totaliter destruere formam 
naturalem, dico quod ista destructio non est anni- 
hilatio, quia non excludit omnem causalitatem in- 
trinsecam, ut declarabitur infra de rationrbus semi- 
nalibus. Secunda etiam probatio non valet, quia 
quando homo peccat mortaliter non annihiiat ipse 
gratiam, sed est causa demeritoriai propter quod 
demeritum Deus non conservat gratiam, et sic an- 
nihilatur. 

Ad ultiminn teneo hoc, secundum Varronem, 
pro regula, quod nullum instrumentum alicujus a- 
gentis potest esse instrumentum ad eliciendum ac- 
tum qui repugnet naturae talis instrumcnti. Exem- 
plum de calido quod non potest esse instrumen- 
tum in frigefactione. Et quia creare est talis actio 
quae repugnat ipsi creaturae, ideo non potcst esse 
instrumentum in creatione. 

QU^STIO VI. 

Ultimo quceritur in ista Distinctione : 

Utrum angelus et anima differant specie. 

Videtur quod non. i. Quia formae distinguun- 
tur per actus, actus per objecta ex 2^ de Anima\ 



DlSTINCT. I QU^ST. VI 53 

_1 

sed angelus et anima possunt habere eosdem actus 
per comparationem ad eadem objecta ; ergo. 

2 Praeterea, Augustinus lib. j. de libero arbi- 
trio : Angelus et anima sunt natura pares ; sed na- 
turae paritas non est in differentibus specie; ergo. 

3. Praeterea, si differunt specie hoc est propter 
inclinationem naturalem quam habet anima ad cor- 
pus, et angelus non habet; sed talis inclinatio non 
facit differentiam specificam in eis ; ergo. Probatio 
minoris, quia humanitas in Christo non habuit in- 
clinationem ad suppositum humanum, humanitas 
autem in Petro habuit inclinationem ad supposi- 
tum humanum, et tamen haec et illa sunt ejusdem 
speciei; ergo. 

4. Praeterea, ratio speciei attenditur penes illud 
quod est nobilius in utroque; sed imago est quid 
nobilius in anima et angelo, et imago in utroque 
est ejusdem speciei; ergo et ipsa sunt ejusdem spe- 
ciei. 

Contra, Quanto forma creata est nobilior, tanto 
distinguitur in plures gradus specificos; sed intellec- 
tus est forma nobilissima ; ergo distinguitur in plu- 
res gradus specificos. Sed hoc non potest esse nisi 
anima et angelus differrent specie; ergo. 

Respondeo, primo est videndum qualiter et 
unde sumitur unitas specifica. Sed quia hoc requi- 
rit prolixiorem tractatum, ideo reservo usque ad 
3. Dist. in materia de individuatione : quaere ibi* 
Facio ergo hic tres Articulos. Pritno, probo quod 
angelus et anima differunt specie. Secundo, repetam 
diversas opiniones quantum ad istam specificam di- 



54 LiB. II Sententiarum 

stintionem. Tertio, videbo si natura angelorum est 
simpliciter nobilior quam anima humana. 

JPrimum Ariiculum probo sic: Quando- 
cunque formae sic se habent quod aliquid per se 
competit uni et illud idem repugnat alteri, illa dif- 
ferunt specie; sed anima et angelus sunt hujusmodi ; 
ergo. Probatio minoriSy quia animae per se compe- 
tit informare corpus ex 2. de Anitna ; angelo au- 
tem pfer se hoc repugnat sicut patet per omnes, 
et infra probabitur q, i. dist, 8, a, 7. 

Quanium ad secundutu Ariiculum 

dicit unus Doctor scilicet Bonaventura quod prima 
ratio distinctionis hujus specifice est unibilitas ani- 
mce ad materiam^ quae competit animae et non an- 
gelo. 

Sed cofztra. 2. Phys. forma est finis materiae; 
ergo distinctio materiae est propter distinctionem 
formae et non e contrario 

Prcetereay Commentator 7. de Anima: membra 
cervi non differunt a membris leonis nisi quia ani- 
ma differt ab anima. 

. Prceterea, contra hoc directe est Avicenna 2. 
Metaph. c, ult, ubi dicit quod materia non potest 
esse causa essendi et distinguendi formam, et pro- 
bat hoc tripliciter: quia materia est secundum se 
virtus receptiva et non activa; ergo non est cau- 
sa distinctiva. Secundo quia inconveniens est quod 
illud quod secundum se est in potentia, sicut ma- 
teria, sit causa distinctiva ejus quod est in actu. 



DlSTINCT. I QU^ST. VI 55 

Tertio quia in materia secundum se nulla est di- 
versitas seu distinctio. 

Ideo est alia opinio Thomce quod ratio hu- 
jus distinctionis est major et minor gradns in a- 
nima et angelo, puta quod angelus intellegit sine 
discursu, anima vero cum discursu. Et probatur 
per simile quia sensitiva in homine et in brutis di- 
stinguuntur secundum diversos gradus sentiendi. 

Sed contra, Aiiima non discurrit circa princl- 
pia et anima discurrit circa conclusiones ; ergo si 
cognoscere cum discursu et sine discursu arguit dif- 
ferentiam vel distinctionem specificam, ergo erunt 
ibi duae animae intelligentes alterius speciei, una quae 
intelligit principia, et alia quae intelligit conclusiones; 
ergo erunt ibi duae animae. 

Prceterea, anima beata in objecto beatifico non 
discurrit circa illud, discurrit autem circa objectum 
cognitum naturaliter; ergo sicut prius. 

Prceterea, quid intelligit per hoc quod dicit an- 
gelum intelligere sine discursu, aut quia non ha- 
bet potentiam, qua cognitis principiis possit intel- 
ligere conclusiones, et hoc non, quia tunc esset im- 
perfectior intellectu nostro. Aut intelllgit quod ideo 
non potest discurrere, quia omnes conclusiones sunt 
sibi actualiter notae a principio, et hoc non, quia 
non omnia a principio actualiter et distincte cogno- 
vit. Aut intelligit quod non potest ideo discurrere, 
quia omnia sunt sibi habitualiter nota a principio, 
€t hoc non ponit differentiam essentlalem intellectus 
angeli a nobis, quia si in anima mea Deus impres- 
fiisset notitiam habitualem omnium, non propter 



56 LiB. II Sententiarum 

hoc distingueretur specifice ab anima alterius. Et 
confirmatur de anima Christi quae noverat omnia 
habitualiter, et tamen illa non fuit natura angelica. 

Dico ergO aliter secundum opinionem Scoti, 
quod anima et angelus differunt specie, non prop- 
ter aliquem actum secundum, sed propter actum 
primum, inquantum angelus est talis natura et a- 
nima talis natura ; non tamen distinguitur sicut spe- 
cies et species, sed sicut species et pars speciei, 
quia anima est pars speciei. 

Est autem notandum secundum viam Scoti quod 
quamvis anima et angelus differunt specie, non ta- 
men propter hoc oportet intellectus ipsorum dif- 
ferre specie, possunt enim continentia differre specie 
et contenta non, sicut patet de aquila et bove quae 
differunt specie, et tamen vis visiva in eis forte non 
differunt. Et est aliud exemplum clarius: homo et 
lapis differunt specie, et tamen unitas in eis non 
differt specie. 

Quantum ad tertium Articulum^ sci- 
endum quod angelus esse nobiliorem anima ratio- 
nali potest intelligi dupliciter. Primo quod angelus 
sit nobilior toto conjuncto ex anima et corpore, et 
hic hoc non oportet declarare, quia de illo puncto 
forte dicam lo. Dist, 

Alio modo potest intelligi quod angelus sit no- 
bilior anima intellectiva, ut anima est pars essen- 
tialis hominis, et tunc dico quod sic ut per Au- 
gustinum Lib, ii, de civ, Dei. c. i6, Item per Dio- 
nysium de divinis nom, Item per Gregorium 2j. 



DlSTINCT. I QUiEST. VI $7 

MoraL — Item probatur ratione sic: Quanto ali- 
quid est actualius tanto est perfectius ; sed angelus 
est actualior quam anima ; ergo. Probatio minoris, 
quia angelus non est unibilis corpori in ratione for- 
mae, ut probatur in L q, i, d. 8. Anima autem 
est unibilis corpori in ratione formae, et omne tale 
est magis potentionale quam primum. 

Ad argumentum in contrarium patet ex 
dictis, quia potentiae possunt differre et tamen non 
essentiae. Sed tamen melius dicitur sic, quod essen- 
tiae possunt differre specie ex parte fundamenti, 
non tamen ex parte objecti. Et cum dicitur per 
Philosophum, 2. de Anima, quod potentiae distin- 
guuntur per actus, conceditur aliqualiter ostensive, 
non tamen necessario effective. 

Ad secundum et ad omnes auctoritates consi- 
miles dicitur quod angelus et anima sunt natura 
pares in ratione objecti beatifici, quia natura intel- 
lectualis sicut anima et angelus non potest quietari 
nisi in objecto infinito. 

Ad tertium dico quod inclinatio ad corpus non 
est ratio distinctionis specificae in eis, sed distingu- 
tintur specie per proprias essentias. 

Ad ultimum patet ex fine tertii Articuli, et ali- 
qualiter ex solutione facta ad primum argumentum 
de quaestione. 




Distinctio 11. 

De angetica quidem natuna. 

Circa istani DisHnct. 2, oportet qucerere de tri- 
bus^ Primo^ de mensnris Angelorum, Secundo^ de 
locatione Angelorum. Tertio^ de motu ipsorum, Quan- 
tum ad primum qumro : 

Qu^STlo I. 

Utrutn Augeli qaantunt lul esse et quantum ad opera^ 
tlonem meufiui^entur tevo rel tempore. 

Videtur quod tempore^ quia ratio prioris et po- 
sterioris cum successione integrant rationem tem- 
poris ex 4, Phys.; sed in angelo est ratio prioris 
et posterioris cum successione et ejus duratione; 
ergo, Minor probatur per rationes fundamentales 
BonaventufiE , 

Primo sic: Augustinus super Gen, ad lit, dicit 
sic: sicut aer respectu solis non est factus lucidus 
sed sit, ita creatura respectu Dei; sed omne tale 
est in continua succcssione et fieri; ergo. 

Secundo sic: Aut in actuaii existentia angeli est 
successfo, et habetur propositum; aut non, et tunc 
essentia ejus est simplex sicut esse Dei, et sic non 
differt in eo futsse et fore; ergo sicut Deus non 



DlSTINCT. II QUiEST. I 59 

potest facere angelum non fuisse, ita nec fore, 
quod est inconvenie»s. 

Tertio sic : Angelus durabit in infinitum ; ergo si 
tunc habet totam durationem sine successione, habe- 
bit nunc formaliter durationem infinitam, et sic est 
infinitus. — Confirmatury quia illud nunc quod 
potest coexistere infinito est infinitum ; sed facta 
hypothesi, angelus est hujusmodi; ergo. 

Quarto sic : Contradictio non potest verificari de 
eodem absque successione instantium mensurantium; 
sed de angelo verificantur contradictoria ; ergo. Pro- 
batio minoris: Angelus potuit creari non peccator, 
postea peccavit ; peccare autem et non peccare sunt 
contradictoria. Eodem modo potest creari, deinde 
annihilari; quae etiam contradicunt. 

In contrarium est Auctor lib. de causiSy qui 
dicit quod inter rem cujus actus et substantia est 
in momento aeternitatis, et inter rem cujus sub- 
stantia et actio sunt in momento temporis, est res 
media cujus est substantia in momento aeternita- 
tis, et actio in momento temporis. 

ResPONDEO hic quatuor sunt videnda. PrimOy 
quid sit tempus. SecundOy quid sit aevum. Tertio, 
si esse angeli mensuratur tempore vel aevo. QuartOy 
qua mensura mensurantur angelorum operationes. 

Quantum ad primum^ salva meliori sen- 
tentia, quae non consonat dictis Doctoris nostri, 
pono ducis Conclusiones. Prima, quod tempus quan- 
tum ad suum esse materiale non est nisi motus 
primi mobilis. Secunda Conclusio quod tempus quan- 



6o LiB. 11 Sententiarum 

tum ad suum foMnale, ut mensuratur ab anima, 
addit super motum praedictum rationem prioris et 
posterioris. 

Prtmmn Conclusionem probat Aureolus sic: 
Sicut se habet dimensio ad omne quantum per- 
mansivum, ita tempus ad omne quantum successi- 
vum; sed dimensio materialiter non est nisi quan- 
tum permansivum; crgo tempus materialiter est 
quantum successivum, Sed illud est motus primi 
mobilis; ergo. — ^ Confirmatur per Avicennam j. 
Phys. c. nlt., ubi dicit quod tempus non est aliud 
quam quantitas, — Item per Augustinum lib, ii. 
confess., ubi dicit expresse quod tempus est motus. 

Secunda Conchisio probatur primo per defini- 
nitionem temporis^ 4. Phys. ubi dicitur quod tem- 
pus est numerus motus secundum prius et posterius. 

Et in fine 4, Phys. quaerit Philosophus, utrum 
si non esset anima, esset tempus. Et respondet 
quod non, quantum ad suum esse formale, et pro- 
bat per hoc quod numerus non est sine nume- 
rante, numerans autem est anima. Tempus autem 
est formaliter numeratum ab anima; ergo. 

Sed hic sunt duo duhia. Objicit enim unus 
Doctor Landulphus per argumentum Philosophi 4, 
Phys, sic: Quorum difierentiae determinativae sunt 
diversae, et ipsa sunt diversa; sed tempus et motus, 
ut materialfter sumuntur, determinantur diversis 
difTerentiis; ergo. Probatio minorisy nam motus de- 
terminatur velocitate et tarditate, tempus autem non. 

Sccmido sic: Quae possunt ab invicem separari 
differunt realfter; sed tempus et motus primi mo- 



DlSTINCT. II QVJEST. I 6l 

bilis sunt hujusmodi; ergo. Probatio minoris, quia 
tempore Josue cessavit motus primi mobilis, et ta- 
men erat tempus. 

Contra secundam Conclusionem : Nihil est per se 
diversis speciebus distinctis; sed tempus est species 
quantitatis continuae ex lib, Prcedicam, ; ergo non 
discretae. Sed quod est formaliter numerus est quan- 
titas discreta; ergo tempus non est formaliter nu- 
merus. 

Ad primum dico qupd quamvis motus inferiores 
determinentur velocitate et tarditate, motus autem 
primi mobilis non. Sicut enim iste motus abstrahit 
a naturali et violento secundum Avicennam, sic pono 
quod abstrahit a veloci et tardo. Et Philosophus 
circa finem lib. coeli et mundiy non est, inquit, ve- 
lox vel tardus, etc. ; ergo. 

Ad secundum dico quod sicut tempore Josue 
cessavit motus, ut est materialiter successio, ita ces- 
savit materialiter tempus. Remansit autem formale 
temporis inquantum anima poterat mensurare mo- 
tus inferiores. 

Ad tertium dico quod nec materialiter nec for- 
maliter est in diversis speciebus, sed illo et isto 
modo potest. Tempus autem materialiter est de ge- 
nere quantitatis continuae, sed formaliter est de ge- 
nere quantitatis discretae. 

Quantum ad secundum Articulum^ 

pono duas Conclusiones, secundum quod de aevo 
contingit loqui dupliciter, Uno modo secundum id 
quod ponit aevum ex natura rei; secundo modo se^ 



€2 LlB, II Sententiarum 

cundum quod connotat inquantum intellectus noster 
comparat ipsum ad tempus. — Est autem prima 
ConclusiQ quod loquendo de sevo primo modo non 
addit aliquam rem absolutam super aeviternum, sed 
est idem realiter quod ipsum. Secunda Conclusio 
est, quod loqucndo de aevo secundo modo, sic ha- 
bet rationem mensurae et addit ad ^viternum ra- 
tionem prioris et posterioris. Et illo forte modo in 
^vo est successio, ut scilicet connotat habitudinem 
ad tempus. 

Primam Conciusionem probo, quia si duratio 
Beviterni esset aliquid superadditum illi esse, pari ra- 
tione cum csse duraret per aliam durationem slbi 
additam, et sic esset processus in infinitum. — Ad 
illam rationem dicit Richardus quod pari ratione 
posset dici quod tempus non differret secundum a- 
liquam rationem absolutam a motu. Sed illa solu- 
tio non valetut patet ex prima Conclusione praeced. 
Articuli. 

Secundo ad principale arguo sic: Sicut se liabet 
quando ad illud cujus est quindo, sic se habet ce- 
vum ad aeviternum; sed quando nihil reale positi- 
vum addit supra id cujus est quando; ergo, Pro- 
batio majoris: Sicut qtiando est elTectus temporis. 
sic similiter iwvum est effectus <Tternitatis derelic- 
tum ex adjacentia aeternitatis in seviterno. Minor 
patet per Boetium de Triu. et Simplicium supcr 
prmdicam. 

Secundam Conclusionem probat Aureolus: Quod 
secundum se formaliter et intrinsecc non est dura- 
tio, scd solum extrinsece, iliud mensuratur secun- 



DlSTINCT. II QUiEST. I 63 

dum connotationem extrinsecam quo intellectus com- 
parat ipsum ad tempus ; sed aevum est hujusmodi ; 
ergo. Minor probatur sic : Quae durant duratione in- 
trinseca unum potest durare plus quam aliud; sed 
unus angelus non potest plus ex se durare quam 
alius; ergo non durant duratione intrinseca; sed 
duratio angeli est aevum; ergo. 

Consequenter ad istas Conclusiones, pono duas 
propositiones. Prima, quod sumendo aevum illo se- 
cundo modo, non est unum aevum sed sunt tot 
aeva quot sunt aeviterna ; sed sumendo aevum primo 
modo, sic est tantum unum aevum aeviternorum, si- 
cut est unum tempus omnium temporalium. — Se- 
cunda propositio est quod aevum sumptum ex na- 
tura rei secundum illud quod est, non est in aliquo 
subjective, sed est ipsum aeviternum perfectissimum, 
puta perfectissimus angelus, et forte Lucifer vel 
alius, si est alius perfectior eo in naturalibus ; et si 
Deus hunc annihilaret, immediate sequens eum in 
perfectione esset mensura aliorum angelorum. 

Quantum ad tertium Articulum, om- 

nes conveniunt quod esse angeli mensuratur aevo. Ad 
cujus evidentiam sciendum quod mensurare est quan- 
titatem ignotam certificare per quantitatem magis 
notam. Certificatio autem potest fieri vel per quanti- 
tatem existentem in imaginatione, sicut cum aliquis 
artifex peritus mensurat aliquam quantitatem per 
illud quod est in imaginatione, vel certificatio fit 
per quantitatem existentem in re. Et hoc triplici- 
ter, quia vel per excessum, vel per accessum, vel 



64 LiB. II Sententiarum 

per applicationem, sicut cum ulna applicatur panno. 
Ad propositum applicando, dico quod in ac- 
tuali existentia angeli non oportet quaerere aliquam 
mensuram intrinsecam, aliam a natura ipsius rei 
mensuratae. Et si debet aliqua mensura poni in- 
trinseca, non poneretur nisi tertio modo, quia ibi 
non est excedens neque excessum, et etiam pone- 
retur pluralitas sine necessitate. Non solum autem 
non est necesse ponere aliquid absolutum pro men- 
sura existentiae angelorum, sed nec etiam relatio- 
nem aliquam, quia non est hic necesse ponere aliam 
relationem, quam istam quae est ad causam effi- 
cientem, sed ista non est aliud a fundamento, ex. 
^. a, 4. q, 7. dist, 

Quantum ad quartum Articulum est 

opinio Henrici quod operationes angeli intrinsecae 
sicut intelligere et velle, non mensurantur aevo sed 
tempore discreto, quod probatur sic : Mensura pro- 
portionatur mensurato ita quod mensura permanen- 
tis est permanens, et fluentis est fluens. Sed ope- 
rationes angeli intra manentes, sunt transeuntes ab- 
sque connexione quia non discurrit, et absque suc- 
cessione quia nulla istarum operationum est in con- 
tinua acquisitione et deperditione. Ergo correspon- 
debit eis mensura habens partes transeuntes ordi- 
natas et dissimiles. Sed tale est tempus discretum; 
ergo. 

Si vero quceratur quare istam quantitatem discre- 
tam non ponit Aristoteles inter species quantitatis. 
Respondetur quod Aristoteles ponit intelligentias es- 



DlSTINCT. II QUiEST. I 65 

se quosdam Deos, et ideo non ponit aliquam men- 
suram convenientem tali operationi eorum simul 
totam. 

Contra istam Conclusionem arguitur primo 
sic : quae habent unum uniformem modum manen- 
di habent mensuram ejusdem rationis, licet una 
diutius maneat quam alia ; sed cognitio angeli dum 
manet habet eundem modum manendi cum exis- 
tentia angeli, licet non habeat tantam durationem; 
igitur habet mensuram ejusdem rationis cum exi- 
stentia. Sed existentia mensuratur aevo et non tem- 
pore; ergo. — Si dicatur quod ejus cognitio non 
semper erit, existentia autem semper erit, et ita non 
est simile de existentia et cognitione; Istud non va- 
let quia si angelus foret annihilandus, non propter 
hoc non mensuratur aevo dum manet. — Si autem 
dicatur quod in ejus potestate est habere vel non 
habere istam cognitionem, non sic autem est de ejus 
existentia; hoc non valet, quia sicut aliquando non 
fore non variat mensuram existentiae angeli dum 
manet, ita multo magis ista causa per quam ista 
potentialitas potest reduci ad actum. 

Secundo sic: omnes concedunt actum beatifi- 
cum angeli mensurari aevo, et patet per Augusti- 
num de fide ad Petrum ; sed actus beatificus ne- 
cesssario includit vel praesupponit actum naturalem, 
nullum autem aeviternum includit necessario, vel 
praesupponit aliquid posterius aeviterno, quod sci- 
licet mensuratur mensura posteriori; ergo iste ac- 
tus naturalis qui praesupponitur, includitur in actu 
beatifico, et non mensuratur tempore 

5 



66 LiB, 11 Sententiarum 

Teriio sic: ista opinio ponit pluralitatem sine 
nccessitate ; concedo ergo conciusionem istarum ra* 
tionum et teneo cum Bonaventura et Scoto quod 
intellectiones angeli et operationes intra manentes 
mensurantur cevo et non tempore. 

Ar> PRIMUM PRINCIPALE potest dici ad maJQ- 
rcm quod ratio prioris et posterioris cuni succes-- 
sione integrant rationem temporis si cum successio- 
ne concurrat innovatio; hic autem quamvis sit suc- 
ccssio secundum viam Bonaventurie, non tamen est 
innovatio. Aliter potest dici ncj^rando successionem 
temporis, — Ad probationem, cum dicitur: sicut 
aer respectu solis etc, conceditur propter essentia- 
lem dependentiam scd non propter novam succes- 
sionem vel creationem, 

Ad secnmhim conceditur quod esse creaturie 
esset aeque simplex sicut esse Dei, ct sic non dif- 
ferret in eo fuisse et fore; neg^o tamen propter 
esscntialem dependentiam jam dictam, ex qiio non 
oportet concedere successionem, tum quia conno^ 
tat habitudinem aliquam ipsius esse ad tempus. 

Ad tcrtium dico quod ad hoc quod coexisten- 
tia alicujus quantitatis virtutis cum quanto molis 
debeat includi infinitas quantitatis virtutis oportet 
illud necessario coexistere omnibus alterius quanti- 
tatis^ et quod ex se habeat hoc. Et ideo non sc- 
quitur infinitas in a^vo, quia non habet hoc ex se 
quod possit coexistere omnibus partibus temporis. 

Ad quartttm concedatur quod unum a^vum suc- 
cedat alteri sevo^ et ex natura Eeviterni succedit 



DlSTINCT. II Qu^st. II 6j 

suo opposito; sed ex hoc non sequitur successio 
in una coexistentia aeviterni, vel in uno aevo. — 
Aliter potest dici quod quaelibet talis actio quae 
respicit suum contradictorium habet proprium ae- 
vum, et ideo actus quo primo peccavit Lucifer, est 
aliud aevum ab ejus existentia. 

Ad argumentum in contrarium negetur aucto- 
ritas lib. de causis. 

QU^STIO II. 

Secundo quceritur : 

Utrum An^elns slt In loco. 

Videtur quod non per Boetium Lib. de hebdom, 
Communis animi conceptio est, incorporalia in loco 
non esse. 

2. Praeterea, Augustinus 83. Qucest. videtur pro- 
bare quod Deus non est in loco per hoc medium, 
quia non est corpus. Sed praemissa ista est vera de 
angelo sicut de Deo; ergo. 

3. Praeterea, omnis locus habet situm, sed situs 
non competit nisi quanto; angelus autem non est 
quantus; ergo. Probatio minoris, quia positio uno 
modo est differentia quantitatis, et isto modo non 
competit nisi quantitati. Alio modo est praedicamen- 
tum, et sic est passio fundata in quantitate; ergo 
nullo modo competit nisi quantitati. 

In contrarium est Magister in littera, et aucto- 
ritas Damasceni in pluribus locis. 

Respondeo, hic sunt quatuor Articuli. Primo 



6S LiB. II Sententiarum 

ponentur diversae falsse opiniones . Secunda di- 
cetur secundum opitiionem Scoti veram. Tertio si 
angeli plnrcs possunt esse in eodem loco. Qrtarto 
si unus angeluspossit esse in pluribus locis simuL 

Quantum ad primtmiy est una opinio qu3& 
dicit quod angetus non potest poni nec in loco di- 
visibili, nec in loco indivisibili, quia ipse est inlocabi- 
X\% nec est aliqua alia proportio loci, quam sit Romae 
ad Pascha, unde quemadmodum non potest dici quod 
Roma distat a Pascha, quia nullam habent proportto- 
nem ad invicem, sic nec potest dici quod angelus 
distat ab aiiquo propter improportionem ejus ad 
locum ; et sic angelus nuUo modo potes+^ esse \n 
loco, Et prabatur hoQ multipliciter. Primo sic: quia 
quod est in loco determinat sibi situm, et quod 
determinat sibi situm habet positionem ; sed nihil 
habet situni vel positionem nisi sit quantum, ange- 
lus autem non est quantus; ergo. — Iteiu^ plus 
convenit proprietas corporalis cum loco» quam ange- 
lus qui est substantia spiritualis; sed unitas est 
qu^edam proprietas corporalis consequens naturam 
corporalem, ct tamen non est in loco corporali* — 
Itcm^ si debet angelusponi in loco, vel est in loco 
divisibili vel indivisibili ; non potest dici quod in 
loco indivisibili quia sic non moveret se nisi per 
indivisibilia instantia, et tunc signaret infinita punc- 
ta in actu iu spatio, quod est impossibile, per argu- 
mentum Philosophi 6. Phys. Nec potest dici quod 
stt in loco divisibili, quia plus convenit cum indi- 
visibili quam cum divisibili, et non potest esse in 
loco indivisibili; ergo. 



DlSTINCT. II QUi^ST. II 69 

Sedcontra istam opinionem est Damasc. Lib. j. 
c,ij, ubi diffuse probat quod angelus est in loco. 
Arguitur etiam a quodam per rationes sic : agere 
praesupponit esse ; sed angelus operatur in loco ; er- 
go est in loco. Sed forte ratio non concludit de 
omni esse, sicut patet de operatione beatifica quae 
non praesupponit esse beatum, quinimo est e con- 
verso, quod quia operatur ideo est beatus. 

Est ergo aliorum opinio, qui concedunt uni- 
versaliter quod angelus est in loco, sed difficul- 
tas et controversia est in videndo sive in modo 
per quem modum et per quid angelus sit in loco. 
Et dicit unus Doctor antiquus, quod angelus est 
in loco per operationem : probat per Damasc. lib, i. 
c, ij, Incorporea, inquit, natura ubi adest ibi ope- 
ratur non corporaliter sed spiritualiter. 

Sed contra est articulus condemnatus ab Epi- 
scopo Parisiensi et excommunicatus ; quod si dica- 
tur quod excommunicatio non transit nisi per dioe- 
cesim Parisien. , ad minus habetur quod senten- 
tia est suspecta, quia in universitate solemni est con- 
demnata. 

Est ergo opinio Thomce p. /. ^. /2. a, /. 
qui dicit quod angelus est in loco per applicatio- 
nem suae virtutis ad locum. 

Contra istam opinionemy quia ipsa videtur idem 
dicere, licet sub alio vocabulo, cum praecedente 
opinione, quia applicatio aut dicit actum primum 
aut actum secundum. Non primum, ut patet; si 
vero dicit actum secundum, contra, quia vel est ope- 
ratio transiens aut immanens; non immanens, quia 



70 LiB. II Sententiarum 

ista abstrahit a loco sicut essentia angeli ; si vero est 
operatJo transiens, redit prima opinio quae dicit 
angelum esse in loco per operationem. Ideo contra 
istam est articulus condcmnatus sicut contra praece- 
dentem. — Prmtereay illud quod est in angelo ra- 
tio essendi iii loco est in eo formaliter, alioquin non 
formaliter esset in loco ; sed operatio formaliter tran- 
siens in corpus non est formaliter in angelo ; ergo. 
— Prmierea^ angelus ut plurimum est in coelo em- 
pireo, et tamen nihil operatur, quia illud coelum 
non est mutabile nec mobile. — PrcBtereay illa ope- 
ratio est commensurative in loco; ergo si per eam 
angelus csset in loco et non alio modo, sequitur 
quod angelus esset ibi commensurative. 

Est ergo aliorum opinio, quod angelus est 
in loco, quia est natitra limitata et pars uni- 
versi. - — Contra, locus est natura limitata et pars uni- 
versi ; ergo locus est in loco, et sic est in infinitum, 
quod est inconveniens. 

puanium mlseeundum Articulum dico 

quod esse in loco, est dupliciter, scilicet circumscri- 
plivc et dejifdtive, Primo modo competit entibus 
compositis quantis, secundo modo entibus creatis 
simplicibus. Et isto modo ponitur angelus in loco. 
Kt per istani distinctioncm etiam patet ad prima dua 
argumenta primae opinionis. Ad tertium autem pate- 
bitin QucBst. seq. — Utautem meliusintelligatur quo- 
modo angclus sit in loco, oportet primo videre 
quid est locus in corporalibus ; secundo applicatur 
ad propositum in spiritualibus. 



DlSTINCT. II QUiEST. II 71 

Dico ergo quod locus est superficies corporis 
continentis immobile primum, Primam conditionem 
probat Philosophus 4, Phys, c, i. et J. sic : vel 
16cus est materia vel forma vel spatium inter extreriia, 
vel superficies corporis continentis ; sed non est mate- 
ria, nec forma, nec spatium inter extrema; ergo 
est superficies corporis continentis. Prima pars mino- 
ris^ scilicet quod locus non sit materia, probatur 
tum quia materia est indivisa a re nec continet 
eam, quorum utrunque competit loco. Secunda pars 
minoris, scilicet quod locus non sit forma probatur, 
quia forma est terminus corporis cujus est forma, 
locus autem non est ejus corporis cujus est locus, 
sed corporis cbntinentis ipsum. Tertia pars mino- 
riSy scilicet quod locus non sit spatium sive dimen- 
sio inter extrema, probatur, quia tunc essent duo 
corpora in eodem loco. 

Viso quid sit locus quantum ad genus, quia est 
superficies corporis continentis, oportet videre ejus 
differentiamy scilicet immobilitatein ; est enim, ut 
dicitur, immobile primum. Hanc immobilitatem ali- 
qui volebant salvare per respectum ad polos et cen- 
trum mundi. Sed breviter dico cum Scoto quod si 
subjectum non manet idem, nullum accidens nec 
absolutum nec respectivum manet idem, et sic 
cum corpus sive continens sive contentum possit 
moveri localiter, omne accidens sive absolutum sive 
respectivum ut est locus, poterit moveri localiter. 

Declaro autem aliter istam immobilitatem loci» 
et dico prifno quod locus habet immobilitatem oppo- 



LlB. II Sententiarum 



sitarti motinlocali. Scctmdo habet incorruptibtlitatem 
secunduni Eequivalentiam ad motum localem. 

Primitm patct, quia si esset locus aliquo modo 
mobilis, quantumcunque per acctdeas accipiattir, pos- 
set dici per acctdens esse in loco, et sic loci esset 
locus. 

Secundum patet sic : quia licet corrumpatur 
iocus moto ejus subjecto in quoestlocus, ita quod 
motoaerelocaliter non manet eadem ratio loci qu^ 
prins. tamen ratio loci successiva qua^ cst alia a 
ratione prrecedenti secundum veritatem, est tamen 
eadcm pra^cedenti per aequivalentiam, quantum ad 
motuni localem. — Ista ergo appUcando ad propo- 
situm dico quod angelus est in loco. 

Sed dkeres: per quid angelus est in loco? Dica 
quod per exhibitionem suae praesenti^. 

Sed diceres ulterius: quomodo exhibet se pr^e- 
sentem loco? Respondeo quod esse in loco respicit 
sex conditiones scilicet naturaiiter et vioienter essc, 
cominensiirative esse, in hoc vel in illo hco esse 
detcrminative in^ loco actualitcr idest in ioco ac- 
titali, €t csse in ioco cequali. 

Ouantum ad duas primasconditiones dico quod 
angclus non est in loco aliquo naturaliter, quia 
tunc esset in aliquo loco violenter, et tunc etiam 
ad corpus haberet naturalem habitudinem ad ipsum 
conservandum et corpus ipsum corrumpendum. — 
Et confirm:itur per Avicennam g. Metap/i. ubi vult 
quod motus coeli non sit naturalis, quia motus ab 
iUa quiete esset violentus. 

De tertia conditione dico quod angelus non est 



DlSTINCT. II QUiEST. II 73 

in loco commensurative, quia non habet partem et 
partem loci. 

De quarta dico quod angelus necessario est in 
hoc vel illo loco, quia non est ubique. 

De quinta conditione dico quod quamvis in 
angelo sit potentia passiva ad essendum in loco, 
non tamen necessario est in loco actuali, quia IJeus 
posset creare unum angelum extra totum univer- 
sum, et tunc non esset in loco actuali. 

De sexta, scilicet si angelus possit esse in loco 
sequali, cum ipse sit indivisibilis, est majus dubium. 
Videtur enim quibusdam quod angelus non possit 
•esse in loco indivisibili puta in puncto. Et probatur, 
quia locus est major locato; sed punctus non est 
major angelo; ergo. — SecundOy quia indivisibile 
tangit indivisibile secundum se totum, et tunc esset 
illapsus quod non convenit creaturae. — Tertio, quia 
tunc angelus non posset moveri nisi signaret infi- 
nita puncta in actu, quod est impossibile ex 6. 
Pkys. 

Istam opinionem sequitur ^Egidius lib, i. dist, 
18. q, 7., et facit talem rationem: angelus est in 
loco per operationem ; sed punctus non est suscep- 
tivus operationis ; ergo non potest esse in loco punc- 
tuali. — Quamvis hic Scotus se non determinat, 
puto tamen quod angelus non possit esse in loco 
punctuali, quia ita potest se exhibere praesentem 
loco indivisibili sicut divisibili. 

Ad primum argumentum alterius opinionis dico 
quod bene arguit de locatione circumscriptiva non 
autem definitiva, sicut est in proposito ; et praiterea 



74 LiB. II Sententiarum 

major est falsa, quia locus est sequalis lcK:ato cx ^. 
Phys, non major. 

Ad secundmn dico quod ibi non esset illapsus» 
quia ad illapsum aliquid pius requiritur, ut forte 
infra dicetur. 

Ad tertium patebit in consequenti. 

Quantum ad tertium Artieulum est 

opinio multorum quod non. Ad hoc est prima ratia 
Thomae talis: duae causae totales non possunt simul 
inesse respectu ejusdem effectus; sed angelus exi- 
stens in loco est causa totalis respectu operationis 
in tali loco, propter quam dicitur ibi esse; ergo non 
potest esse cum eo per aliquam operationem ibi 
operativam. 

Secundo ad idem est ratio yEgidit talis: quando 
aliqua duo comparantur ad aliud secundum eundem 
modum essendi in, non possunt esse simul, sicut 
patet de corporibus glorificatis et duabus albedini- 
bus respectu ejusdem subjecti; sed Angeli habent 
similem modum essendi in\ ergo. 

Tertia ratio est Bonaventur^^, talis : ordo uni- 
versi est ad hoc ut omnia habeant distincta loca; 
ergo ponere plures angelos stmul, est destruereor- 
dinem universi ; ergo. 

Sed contra istam opinioneni videtur Richard. 
esse 4, de Trin.y ubi arguit de jllo obsesso a legio- 
ne daemonum in quo sex millia sexcenti sexaginta 
sex daemones erant. — Prcetcrca, anima et angehjs 
possunt esse simul in eodem loco. — Pr<Eterca, si 
unus angelus veniret in meridie de coelo in terram^ 



DlSTINCT. II QUiEST. II 75 

non oportet quod angelus qui movet orbem cedat ei. 

Ad argU7nenta ergo alterius opinionis. Ad pri-^ 
mum Thomae, dico quod suppositum est falsum, 
scilicet quod angelus sit in loco per operationem^ 
quod improbatum est in /. Art, Et praeterea, dato 
quod esset verum, possunt duo angeli operare diver- 
sis operationibus. 

Ad secundum dicit Varro, quod major est vera 
in his quae habent esse in aliquo per inhaerentiam 
non per inexistenfiam, per Commentatorem ^. de 
Anima, Aliter dicit Scotus negando majoremy quia 
esse in nullam dicit essentialem habitudinem ad il- 
lud in quo est ; esse autem ab dicit dependentiam 
ab illo a quo est, et tamen plura possunt esse ab^ 
et ergo non esse in, 

Ad tertium dicit Varro, quod ordo universi at- 
tenditur secundum situm partium principalium, ut 
corpus coeleste et elementorum, non secundum par- 
tes singulas. 

Quantum ad quarium, dico quod ange- 
lus de facto non est in diversis locis simul, quia se- 
cundum Damasc. lib, i. c, /^. , quando angeli sunt 
in ccelo non sunt in terra. De possibilitate autem 
eorum naturali videtur probabile quod unus ange- 
lus non possit esse in duobus locis simul quorum 
uterque sit sibi adaequatus. 

Sed dubium est si hoc posset fieri per poten- 
tiam divinam, quod unus angelus sit simul in duo- 
bus locis adaequatis sibi. Et praetermissis hic omni- 
bus opinionibus, quia diffusius dicetur de hoc ii\ 



'jt LiB, II Sententiarum 

^. iib, dc materia Eacharistkie sacramenti, quando 
quaeritur ttirum idem corpits iocaliter possit esse 
iu piuribus iocis admquatis pcr potcntiam divinam^ 
quia hoc nullam contradictionem i mplicat, et addu- 
citur una probatio de corporibus, sicut idem corpus 
potest esse localiter in pluribus locis simul; ergo 
et angelus. Consequentia patet. Probatio anteccden- 
tis: non minus inconveniens est esse duo corpora 
simul quam unum corpus esse in pluribus locis si- 
mul; sed posstbjle est duo corpora per potentiam 
divinam esse simul, sicut patuit in resurrectione, et 
quando Christus intravit ad discipulos januis clausis, 
et in ejus Nativitate quando natus est de Matre vir- 
^ne permancnte. — Prmterea, ad multiplicationem 
posterioris non sequitur necessario multiplicatio prio- 
ris; sed locus est posterior locato; ergo ad multi- 
plicationem loci non sequitur multiplicatio logati, 

Ad argumenta PRiNCiPALTA, ad omnes aucto- 
ritates quse negant ang^clum esse in loco, dicoquod 
verum dicunt de locatione circumscriptiva, quia cir- 
cumscriptio includit commensurationem loci ad lo- 
catum, qua^ repug-nat angelo- 

Eodem modo ad tertium dicitur quod vmjor est 
vera de iocatione circumscriptiva. 



DlSTINCT. II QUiEST. III ^^ 

QUiESTIO III. 

Tertio quceritur: 

Utmm Angrelns possit moTeri motn loeali. 

Videtur quod non, quia motus est actus entia 
imperfecti; sed angelus non est imperfectus; ergo. 

2. Praeterea, quantum non recipitur in non 
quanto; sed motus est quantus, angelus autem non; 
ergo. 

Contra, angelus custodit homines, secundum 
Hieronymum super Matth, Magna dignitas anima- 
rum etc; sed homo movetur; ergo et angelus, quia 
alias non posset eum custodire. 

Respondeo, hic sunt quinque Articuli. Primo, 
quid sit motus. SecundOy quomodo se habeat motus 
ad formam acquisitam. Tertio, ad propositum prin- 
cipale, scih*cet si angeli moventur. Quarto, quo mo- 
ventur. QuintOy sunt removendae difficultates philo- 
sophorum 6, Phys.y quibus probatur quod nullum 
indivisibile possit moveri. 

Quantum ad primum dico cum Philo- 
sopho ^. Phys, quod motus est actus entis in po- 
tentia secundum quod in potentia; ubi tria sunt 
declaranda. 

Printo, quod motus sit actus, quod probatur 
sic: illud quo aliquid reducitur de potentia ad ac- 
tum est actus ; sed quo aliquid reducitur de poten- 
tia ad actum est motus; ergo. 

Secundo est declarandum quod motus sit actus 



78 LiB. II Sententlarum 

entis in potentiaj et probatur idem a Phi!osopho 
sicr omnls actus entis, est actus in quo scmper 
invenitur; sed motus semper invenitur in ente exJ- 
stente iii potentia; ergo. 

Tertio, est declarandum quare additur inquan- 
tum in potentia, et ostendit hoc Philosophus ibi- 
dem sic : ^s est in potentia ad statuam, et 3cs in- 
quantum a^s est in actu, ut autem respicit statuam 
est in potentia, motus autem est In sere rnquantum 
est in potentiam ad statuam. 

Sed occurrit dubium, quia accidens reale et in 
actu habet subjectum in actu ; sed motus est acci- 
dens reale ; ergo non cst actus entis in potcntia ut 
sic. Udspondm quod subjcctum motus potest dupli- 
citer considerari, uno modo ut subjtcitur motui; 
alio modo ut respicit terminunn acquisitum pcr mo- 
tum. Primo modo, est ens in actu ; secundo modo 
est ens in potentia, 

Quantum ad secunttum Articulum 

est fiua opinia quie tenet quod motus non differat 
a forma, et probat pcr Commentatorem, /. Phys- , 
ubi dicit quod opinio quL^ tcnet quod motus sit i- 
dem cum termino qui est forma fluens» est verior, 

— liemj j. P/iys. dicit Commentator, quod motus 
nihil aliud est quam acquisitio partis post partem. 

— Item^ sic se habet successio ad formam, sicut si- 
multas ad formam simultatis ; sed forma simultatis 
non est aUud quam ipsa simultas; ergo succcssio 
motus est Ipsa forma acquisita. — Itmi, quando 
ahqua duo differunt rcaliter realitate absoluta, Deus 



DlSTINCT. II QU^ST. III 79 

potest facere unum sine allo ; ergo si motus differt 
realiter a forma, tunc Deus posset facere motum 
sine forma, quod est inconveniens. — Item, si mo- 
tus differt realiter a forma, tunc motus potest esse 
completus antequam acquireretur forma. 

Istam opinionem non teneo. Primo^ quia quan- 
do aliqua sic se habent quod unum potest ma- 
nere altero non manente, non sunt idem, ut pro- 
batum est supra Qucest. de relatione ; sed forma in- 
troducta manet, motus non manet, per Philosophum 
/. de generat. ubi dicit, habitibus praesentibus in 
materia cessat omnis motus ; ergo. — Secundo sic : 
entitas successiva non est eadem cum entitate per- 
manente ; sed entitas motus est successiva, entitas 
formae permanens; ergo. — Tertio sic: quia Avi- 
cenna j. Phys. dicit quod ipse abhorret dicere quod 
motus est idem quod forma. 

Teneo ergo quod motus est via ad formam a- 
cquisitam per motum. 

Ad prifnum argumentum alterius opinionis dlco 
quod Commentator diclt Illud recltatlve non asser- 
tive, quia in /. Phys. ipse se corrlgit. — Ad secuji' 
dum concedo quod motus in se est acqulsltio par- 
tis post partem, sed non est forma quae acquirltur 
totalis. — Ad tertium dlco quod sl acclpitur simul- 
tas in ordine ad partes sicut successio In ordlne ad 
formam, minor est falsa. — Ad quartum uno modo 
negetur major a quibusdam qul dlcunt quod esse et 
essentia differunt realiter, et tamen Deus non potest 
facere essentiam sine esse, eodem modo nec corpus 
sine figura, quia tunc fieret infinitum In actu. Ali- 



8o LlB. II Sententiarum 

ter potest dici quod non est inconveniens quod 
Deus potest facere motum sine forma, inquantum 
forma est terminus extrinsecus. Eodem modo potest 
dici ad ultimum. 

Quanium ad fertium ArHcuhim dico 

quod angelus potest moveri localiter, cujus ratio 
est quia omne receptivum formarum alicujus ge- 
neris quod non est liniitatum ad aliquam istarum 
formarum recipiendam, nec illimitatum ad omnes 
illas, potest moveri ab una istarum formarum ad 
alfam ad recipiendum aliquid: haec propositio est 
per senota, quia praedicatum includitur in subjecto; 
sed angelus est receptivus alicujus i^^; dcfinitive, si- 
cut patet in Qumsl. prmed\ nec est illimitatus ad 
omnia ttbiy quia non est immensus; ergo. 

Secunda probatur idem sic: anima beata vide- 
tur esse a^qualis angelo; sed anima beata potest 
moveri localiter, sicut patet de anima Christi qu^ 
descendit ad inferos; ergo. 

Circa primam rationem occurrit dubium, quia 
si major est vera sumpta mimre sub ea, videtur 
quod grave se posset movere active, et erit causa 
sui descensus, quod improbat Philosophusc?. Phys^^ 
ium quia grave nonest aliud a seipso, timt quia 
non potest sistere, quibus proprie convenit seipsum 
movere; titm quia non potest seipsum movere mo- 
tibus diversis; tnm quia contimmm est ejusdem di- 
spositionis in toto et in partibus, — Respondeoi 
concedo coiisequenSj quod grave sit ahquo modo 
causa sui desccnsus activa, quod probatur per Com- 



^J 



DlSTIxVCT. II QUiEST. III 8l 

mentatorem^. de coelo et mundo, lapis, inquit, mo 
vet seipsum inquantum gravis in actu. Et confir- 
matur ratione, primo sic : omnis effectus quando 
causatur habet causas in actu. Accipiantur ergo duo 
gravia, puta unus saccus de arena et unus de pluma, 
et ponantur in aequali distantia respectu centri, et 
in aequali influentia respectu cceli, et sit aequale 
pellens et sequalis resistentia medii, quaero tunc, 
quae est causa quod arena citius descendit ; non enim 
est influentia cceli, nec distantia centri, nec actio 
pellentis, nec resistentia medii, quia omnia ponun- 
tur aequalia ; ergo relinquitur quod sit ipsum grave. 

Ad alia quae adducuntur in contrarium de Phi- 
losopho <?. Phys, Ad tres primas probationes dico 
quod non plus concludunt nisi quod grave non mo- 
vet se sicut agens per cognitionem : sed hoc non 
est contra me. 

Ad quartam probationem dico quod continuum 
non est semper ejusdem dispositionis in parte et in 
toto, quia ut declarabitiir iji ^. dist. agens aequi- 
vocum est tale in actu virtualiter quale passum in 
potentia formaliter. — Et si ulterius objicias per 
Aristotelem 2. de generat, qui dicit quod gravia et 
levia, nec activa nec passiva sunt, dico quod Ari- 
stoteles loquitur de motu et accidente ad formam 
substantialem, non autem de motu ad locum, quia 
in 8. Phys. c, ult, videtur ponere quod gravia ha- 
beant potentiam activam respectu ubi. Et in 4, 
Phys. c, ult, in tractatu de vacuOy dicit quod den- 
sum et rarum secundum contrarietatem gravitatum 

6 



S2 LlB. II Sententiarum 

et levitatum motus activa sunt: quaere ibi quia 
auctoritas est expressa. 

Quaninm ad quartum Arfimilum dico 
quod motus dividitur quia alius contimms, alJus dh- 
crctns, Item motus alius instantaneus, alius succcs- 
sivns. Item motus alius de extremo in extremum 
nm per ntcdium, alius per medium. Et quolibet 
modo potest esse dubium. 

pYimOy si movetur motu conttnuo vel discon- 
tinuo, dico quod sic utroque modo; potest enim 
moveri motu continuo dimittendo partem post par- 
tem, et applicando se parti post partem ; potest e- 
tiam moveri discontinue dimittendo simul totum 
locum priorem et faciendo se totum in loco sequ- 
entij sicut si moveretur super quatuor poma ordi- 
nate posita. 

Adhuc est duhiufn si movetur motu instan- 
taneo aut non. — Et est opinio una quod non. 
Probatur,/r/j;^^ sic : sicut se habet punctus ad lineam 
sic instans ad tempus ; ergo permutata proportione, si 
cut punctus ad instans, ita linea ad tempus ; sed 
punctus non potest pertransiri in minori quam in 
instanti ; ergo nec linea nisi in tempore. 

Prmterea^ si angelus moveret se in instanti, si- 
mul esset in medio et in termino ad quem; sed 
secundum quod est in medio movetur, et secundum 
quod est in termino ad quem quiescit; ergo simul 
movetur et quiescit. 

PrcBterea, non minoris velocitatis est anima quam 
angelus; sed anima non potest moveri instanti; ergo. 



i 



DlSTINCT. II QVMST. III 83 

Probatio minoris: anima non potest moveri sepa- 
rata quamdiu est in corpore, quia corpus non est 
sibi onus secundum Augustinum; sed dum est in 
corpore non movetur in instanti ; ergo. 

Qiiarto sic : virtus finita et infinita -non possunt 
^quari; sed angelus est virtutis finitae, Deus au- 
tem infinitae virtutis et Deus movet in instanti ; ergo 
non angelus, quia tunc Deus in minori quam in 
instanti moveret. 

EgO autem dico quod angelus potest moveri 
in instanti et in tempore sicut placet sibi, quod pa- 
tet per locum a minori de luce quae fit in instanti, 
slcut deducit Philosophus 2. de Anima\ unde an- 
gelus refi-senans potentiam suam potest moveri in 
tempore. Agens autem secundum ultimum poten- 
•tiae suae movetur in instanti. 

Ad primum autem ultimae opinionis dico quod 
major est falsa per comparatlonem ad extra^ quia 
sicut punctus non potest bis signari in eodem in- 
stanti, ita linea non potest bis signari in eodem 
tempore. Sed per comparationem ad intra, bene 
•sequitur, et tunc facta proportlone, arguitur sic : si- 
cut se habet punctus ad instans, sic indivisibile ad 
divisibile ; ergo linea se habet ad tempus sicut dlvi- 
sibile ad indlvisibile. 

Ad aliud dico quod per idem argumentum sl 
valeret, probaretur quod Deus non posset movere 
in instanti ; ideo dlco quod non qulesclt in illo in- 
stanti in quo primum est ut in termino ad quem, 
quia quies non est nisi in tempore ex 6, Phys. 
Bene autem volo quod simul slnt mutari et muta- 
4um esse. 



84 LiB. II Sententiarum 

Ad aliiid potest negari major^ quia anima de- 
ficit proportionabiliter a virtute angeli ; poterit etiam 
negari minory quia anima cum corpore glorificato 
poterit moveri in instanti. Et cum dicitur: corpus 
non ^t sibi in onus, non valet; nam anima alio 
modo intelligit separata alio modo conjuncta, quia 
ut separata et glorificata clare, quod non facit con- 
juncta, quantuncunque corpus non sit sibi in onus. 
Auguatinus enim dicit, non est sibi corpus in 
onus ad faciendum opus meritorium, sed potius est 
instrumentum. 

Ad aliud dico quod major et minor virtus non 
potest sibi aequari per comparationem ad mensuram 
divisibtlem non autem indivisibilem, quia si virtus 
fioita posset moveri in tanto tempore virtus infinita 
in minorl, non tamen tenet in mensura indivisibili, 
quia si virtus finita movet in instanti, non oportet 
quod virtus infinita possit moveri in minori, quia 
non est dare minus, et hoc accidit ex conditione 
mensura;, non ex parte agentium. 

AdhliC restat videre si angelus potest movere 
se ab extremo in extremum non transeundo me- 
dium, et dico quod non potest se movere motu 
cantinuo ab extremo in extremum non transeundo 
medium, maxime si medium est aliquid extremo- 
rum, quia tale medium est causa continuitatis mo- 
tus; motu autem discontinuo potest se movere de 
extremo in extremum non transeundo medium. 

Quantum ad quinium Ariiculum sunt 
difficultatcs Philosophi 6, Phys, quibus probatur 
quod nullum indivisibile possit moveri. 



DlSTINCT. II QUiEST. III 85 

Prhno sic: omne quod movetur, partim est in 
termino a quo et partim in termino ad quem; sed 
indivisibile non potest esse partim in termino a quo 
et partim in alio termino, qula non habet partem 
et partem; ergo. 

Secundo sic: omne quod movetur prius pertran- 
sit spatium sibi aequalequam majus; sed indivisibile 
non potest prius pertransire minus se nec majus; 
ergo oportet quod pertranseat spatium sibi aequale; 
sed illa sunt indivisibilia ; ergo numerabit puncta 
indivisibilia, et sic illud spatium esset compositum 
ex indivisibilibus, quod improbatur ex principio 6, 
Phys. 

Tertio sic : omnis motus est in tempore ; sed omni 
tempore convenit accipere minus tempus in quo po- 
test minus mobile moverl; ergo omni majori mobili 
potest accipi minus mobile in infinitum; sed hoc 
est inconveniens ; ergo. 

Quarto sic, quod non possit moveri localiter con- 
tinue arguitur sic, ex dictls Commentatoris 4. Phys, 
quod successio in motu aut est ex resistentia mobi- 
lis ad motorem, vel medii ad mobile, vel medii ad 
motorem; sed nulla istarum causarum est in propo- 
sito; ergo. 

Quinto sic : quae est proportio medii ad medium 
in raritate vel subtilitate vel densitate, eadem est 
proportio motus ad motum in velocitate et tarditate; 
illa est propositio Philosophl 4, Phys, cap, de vacuOy 
et applicatur ad propositum sic : quae est proportio 
mobilis ad mobile in velocltate eadem est proportio 
angeli ad corpus in subtilitate; sed nulla est pro- 
portio angeli ad corpus in subtilitate; ergo. 



86 LiB. II Sententiarum 



^^WP^^^^ 



Ad omnes illas rationes potest breviter respon- 
deri secundum aliquos, quod verum concludunt de 
indivisibili de genere quantitatis, non tamen de 
indivisibili de genere substantiali sicut est angelus. 
Vide Aristotelem 6, Phys, c, 12. quod recte est 
pro prima solutione. — Sed forte istud non est ve- 
rum secundum viam Philosophi 7. de Anima, ubi 
dicit quod sphera mota super planum describit 
lineam in plano, et tamen non tangit nisi in pun- 
cto ; dicitur hic quod non est sphericum in natura. 
Sed contra, quia ccelum simpliciter est sphericum,. 
dico ergo aliter ad rationes Philosophi. 

Ad primum, secundum Varronem et Scotum, 
quodillapartibilitas non est referenda ad ipsum mo- 
bile, sedadipsumspatium, itaquod illud spatium sem- 
per in medio se habet per respectum ad terminum 
ad quem et a quo, ut sit talis sensus: partim habet 
de termino ad quem et partim de termino a quo: 
sic etiam vult Philosophus illam partibilitatem intelligi 
sicut 6, Phys, refert Commentator, cujus opinionis 
etiam fuit Commentator aliquando, ut ipsemet di- 
cit. 

Ad aliud dico quod pertransiri potest intelligi 
dupliciter, vel divisibili vel indivisibilL Si intelligi- 
tur pro pertransiri indivisibili, propositio est falsa; 
tunc enim oportet concedere quod esset dare pri- 
mam mutationem in motu locali, quod est contra 
Philosophum 6. Phys, Si autem intelligitur de per- 
transiri divisibili, tunc potest intelligi non de toto 
ratione totius, sed de toto ratione partis. Et illo 
modo potest concedi, sed non valet in proposito. 



DlSTINCT. II QUiEST. III 8/ 

Ad tertium concedo quod in omni tempore dato 
contingit accipere minus tempus; sed ex hoc non 
sequitur quod in isto minori tempore posset moveri 
minus mobile nisi loquendo de mobili continuo, 
quod ex parte sui est causa continuitatis motus. 

Ad quartum et quintum dico quod ex quo ange- 
lus non agit ex infinitate virtutis activae, est ibi re- 
sistentia aliqua, quae sufficit ad successionem motus. 

AD PRIMUM PRINCIPALE dico quod duplex est 
perfectio, una substantialis ad quam angelus non 
movetur; alia accidentalis, et illa potest angelus ca- 
rere et ad eam moveri. 

Ad secundum dico quod quantitas permanens 
non potest recipi in non quanto; sed quantitas suc- 
cessiva potest, sicut est motus qui potest recipi in 
non quanto; ergo. 





Distinctio IIL 

Ecce ostensum est ubi.,. 

Circa Dist, j. tractat Magister aliqua qms spec- 
iant ad Angeloriim compositionem^ et aliqita quw 
spectant ad Angelorum persojialem disiinctionem, 
aliqua quce spectant ad Angelorum CQgnitionem, ct 
aliqiia qum spectant ad Angelorum dilectionem, Et 
sccnndum illa q^iatiior variantttr hic qumstiones^ 
Quautum ad primam materiam qnmritur 

QU^STIO I. 

Utrnm in Angrelo sit aiiqna (!omi>o^itio; 

Et videtur quod non, quia aut esset ibi com- 
positio ex partibus quantitativis, et hoc non, qui 
est incorporeus; aut ex subjecto et accidentc et 
hoc non, ex 12. Metaph, quia in eis est idem esse 
et intelligere; aut esset ibi compositio ex esse et 
essentia, et hoc non, quia non differunt, per Com- 
mentatorem 7. Metaph, ; aut essct ibi compositio 
ex materia et forma, et hoc non^ quia intelli^en- 
ti^ sunt formae sine materia ex j. et 12 Mctaph.; 
aut csset ibi compositio ex genere et differcntia, et 
hoc non, quia genus et differentia dicunt eandem 
rem secundum Avicennam /. Metapk. c, j,; ergo 
in Angelis nulla cadit compositio. 



DlSTINCT. III QU^ST. I 89 

Contra: forma est actus: ergo pura forma est 
purus actus; sed nulla creatura est purus actus; 
ergo. — Confirmatur per Augustinum 6. de Trin,, 
ubi dicit, quod nuUa creatura simplex est. 

Respondeo, primo praemittenda sunt duo praeam- 

bula secundum quae declarabitur quaestio. — Quan- 

tum ad primum nota, quod compositio est idem 

quod cum alio positio, et secundum quod est mul 

tiplex gradus alietatis, ita est multiplex gradus com- 

positionis. Est ergo prima alietas partium quanti- 

tativarum. Secunda alietas subjecti et accidentis. Ter- 

tia esse et essentiae. Quarta alietas materiae et 

formae. Quinta generis et differentiae; ergo eodem 

modo est primo compositio partium quantitativa- 

rum ; secundo compositio subjecti et accidentis ; ter- 

tio compositio esse et essentiaej quarto materiae et 

formae ; quinto generis et differentiae. Sectmdum 

prceambulum est, quod compositio, et simplicitas 

opponuntur, positio autem unius oppositi est re- 

motio alterius directe sibi oppositi unde compo- 

sitio partium quantitativarum est remotio simplici- 

tatis quantitativae, et sic de aliis. Sic ergo sunt 

in ista quaestione quinque articuli. PrimOy si in An- 

gelo sit compositio partium quantitativarum. Se- 

-cundOy si in eo sit compositio subjecti et accidentis. 

TertiOy si in eo sit compositio esse et essentiae. 

QuartOy si in eo sit compositio materiae et formae. 

QuintOy si in eo sit compositio generis et differen- 

tiae. 

Quanttim adprimum Articulum quam- 



90 LiB. II Sententiarum 

vls Magister dicat hic esse opiniones ambiguas: 
quia Augustinus videtur sentire, supra Genesim ad 
litteram, quod Angeli habeant corpora aerea, puto ta- 
men, quod in Angelo nullo modo cadat compositio 
corporea, vel quantitativa. Et hujus ratlo est ista; 
circa naturam Angelorum standum est sententia& 
Dionysii qui fuit discipulus Pauli, qui habuit ex 
revelatione multa de Angelorum natura; sed ipse 
dicit 2. coelestis hierarch, quod Angeli non sunt 
corporei; ergo. — Confirmatur per rationem Ri- 
chard. Lib, de trin, qui arguit de obsesso a legione, ia 
quo erant sex milla sexingenti sexaginta sex dce- 
mones. Aliqui tamen adducunt istam rationem : SL 
habeant corpora, illa sunt nobiliora quam corpora 
humama, quia sunt nobiliores formae, quod non vi- 
detur conveniens cum corpus humanum sit optime 
complexionatum. — Dicit hic Aureolus, et bene^ 
quod ratio non valet, quia nuUum inconveniens est 
esse aliquod corpus simplex nobilius quolibet cor- 
pore mixto, et forte ccelum est nobilius corpore 
humano. Si ergo ista conclusio debet resolvi per 
rationem, tunc probat eam Aureolus sic: Quanda 
aliqua inveniuntur conjuncta, et si unum illorum. 
invenitur separatum, et alterum potest inveniri se- 
paratum nisi sit accidens, per Commentatorem <?. 
Phys. et 12. Metaph,; sed aliqua substantia intel- 
lectualis invenitur conjuncta corpori, sicut patet in 
homine, et corpora inveniuntur separata sicut pa- 
tet in lapide; ergo intellectualis erit per se sepa- 
rata sine corpore vel quantitate ; et haec erit Ange- 
lus. 



DlSTINCT. III QVJEST. I 9I 

Sed forte ratio non valet quia potest dici ab 
adversario quod talis natura est Deus, non An- 
gelus. 

Ideo est alia ratio melior talis: Duarum diffe- 
rentiarum sub aliquo genere si imperfectior consti- 
tuit speciem in natura; ergo et nobilior. Sed cor- 
poreum et incorporeum sunt differentiae oppositaa 
sub genere substantiae, et corporeum constituit 
speciem; ergo et incorporeum. 

Si vero objicias per Augustinum super genes^ 
ad litteram et^. de Trin. et <P. de Trin,\xh\ dicit, quod 
Angeli sunt corporei, dico quod haec conclusio est 
Platonis, non Augustini, nec Augustinus curavit 
eam reprobare, sed tantummodo recitare, unde Ma- 
gister dicit 8, dist. secundi quod Augustinus di- 
cit hoc recitative non assertative. 

Quantum ad aecundum Articulum 

non est dubium de accidente corporali, quod pa- 
tet ex articulo praecedenti, sed est dubium de ac^ 
cideftte spirituali: puta de intellectione, si intellec- 
tio est idem essentialiter in Angelo. 

Et videtur Philosophus sentire 12, Metaph, quod 
sic. Ad quod arguunt aliqui artistae sic: Medium 
medians inter duo extrema est magis idem alteri 
extremo quam illa sint eadem inter se; sed intel- 
lectio qua intelligit Angelus se per suam essentiam 
mediat inter intellectum Angeli, et inter essentiam 
Angeli intellectam ; ergo intellectio Angeli, et es- 
sentia ejus sunt idem. 

Ista opinio improbatur superius q, j. artic. 2^ 
in prima ratione contra Avicennam. Require. 



92 LlB. II Sententiarum 

Ad argumentum artistarum patebit in illa quaes- 
tione iitriitn Angeli cognoscant se per suam essen- 
tiajn, 

Qteantum ad tertium Articulum sicut 
l)octores diversimode dicunt de essentia et esse, ita 
•de compositione essentiae et esse. 

Est ergO una Opinio quae dicit quod in crea- 
turis essentia et esse distinguuntur praecise ratione. 
Pritno quia differunt sicut cursus et currere: sed 
cursus et currere differunt praecise ratione; ergo. — 
Seciindo quia essentia et esse se habent sicut ens 
et unum; sed ens et unum differunt sola ratione, 
ut probat Philosophus 4, Metaph.; ergo. — Tertio 
quia si essentia distinguitur ab esse realiter, erit pro- 
cessus in infinitum. Quaero ergo de illo esse, si est 
idem realiter cum sua essentia: si sic, eadem ratione 
fuit standum in primo, et habetur propositum. Si 
non, quaero de illo, sicut de priori, et sic in infini- 
tum. 

Contra illa^n opinionern arguit Richardus lib, 2. 
sic: Quae differunt sola ratione, unum praedicatur 
de alio: exemplwn de genere et specie; sed illa est 
falsa praedicatio, essentia est esse; ergo. — Sed ob- 
jectio non valet, quia diversus modus significandi, 
et non identitas formalis, de qua dicetur infra, va- 
riat praedicationem, sicut patet, quia illa est falsa: 
cursus est currere, propter diversum modum signi- 
ficandi. 

Ideo arguitiir aliter sic: Quando aliqua sic se 
habent quod ab uno sumitur ratio praedicabilis, ab 



DlSTINCT. III QU^ST. I 93 

alio vero non, ista differunt non sola ratione; sed 
ab essentia sumitur ratio praedicabilis, ab esse vera 
non; ergo. 

Ideo est alia Opinio Thomae quae dicitur, quod 
differunt realiter : quia esse est aliquid impressum es- 
sentiae sicut accidens est impressum subjecto. Ad 
quod Thomistae adducunt diversas rationes. 

Prima est talis. IUud quod est indifferens ad esse,. 
et non esse, non potest esse idem realiter cum esse; 
sed essentia est indifferens ad essa, et non esse \ 
ergo. 

Secundo, quod participat alio, differt ab illo 
participato; sed essentia participat esse; ergo. 

TertiOy sicut se habet generatio ad formam et 
ad materiam, sic se habet creatio ad essentiam et 
esse; sed si materia esset idem realiter cum forma, 
non posset salvari generatio; ergo si essentia esset 
idem realiter cum esse non posset salvari creatio, 
quod est inconveniens. 

QiiartOy si essentia esset idem cum esse tunc es- 
set idem dicere: essentia est, et essentia est essen-. 
tia; sed hoc est falsum. Probatio minoris^ quia haec 
semper est vera, essentia est essentia. Sed haec non 
semper est vera, essentia est; ergo. — Item quod 
essentia sit essentia non habetur per creationem,. 
quod vero essentia sit, habetur per creationem. 

QuintOy si essentia et esse essent idem, tunc esse 
creaturae esset fixum et stabilitum, et per conse- 
quens non esset dependens nec deficiens. In ista ra- 
tione fundat se multum ^Egidius in tractatu de es^ 
sentia et esse. 



94 LiB. II Sententiarum 

Sexto sic: quandocunque est aliquid idem alfcui 
non potest intelligi sub opposito illius; sed esseiitia 
potest intelligi sub opposito esse; ergo. 

Septi^no sic: essentia est in potentia ad esse et 
non esse; vel ergo sicut genus est in potentia ad 
differentiam, vel sicut materia est in potentia ad for- 
mam, et privationem; non primo modo, quia utra- 
que differentia dicit aliquid positivum, non esse au- 
tem dicit aliquid negativum. Restat er^o ut es- 
sentia sit in potentia ad esse et non esse sicut 
materia ad formam. Sed materia distinguitur rea- 
liter a forma; ergo. 

Istam opinionem non sequor, quia est clare con- 
tra Aristotelem et ejus Commentatorem 7. Metaph., 
ubi quaerit utrum quidditas et id cujus est quiddi- 
tas realiter distinguuntur. Et respondet quod non; 
et probat id quatuor rationibus sicut patet inspici- 
enti litteram suam. Item 4, Metaph, quaerit: utrum 
ens et unum sunt idem. Et respondet quod sic, 
et probat illud tribus rationibus, ut patet ibidem, 

Dico ergo sequendo opinionem Henrici Quodlib. 
/. q, 9. Aliqua differunt realiter, sicut accidens et su 
bjectum. Aliqua ratione, sicut definitio, et defini- 
tum. Aliqua intentione sine formalitate secundum 
verba Scoti. Ista distinctio est minor quam distinc- 
tio realis, et major quam distinctio rationis. Et illo 
modo quamvis esse, et essentia sint realiter idem, 
distinguuntur tamen formaliter, de qua distinctione 
dictum est diffusius in L Dist, 8. et jj. 

Sunt autem hic duo videnda, quid intelligitur pri- 
mo per essentiam, et esse essentiae, et existentiae, Et 



DlSTINCT. III QU^ST. I 95 

dico quod essentia dicit quidditatem nude accep- 
tam sine omni respectu, sicut patet per Avicennam 
/. Metaph, , ubi dicit quod equinitas est tantum e- 
quinitas nec est una, nec plures. Esse vero essen- 
tiae dicitur in comparatione ad Deum sub ratione 
causae formalis. Esse vero existentiae dicitur in com- 
paratione ad Deum sub ratione causae efficientis, et 
habet gradum determinatum. 

Secundo est notandum pro solutione argumen- 
torum alterius opinionis, quod esse in potentia po- 
test esse duobus modis, scilicet objective et siibjec- 
tive. Est ergo aliquid in potentia subjective sicut 
materia est in potentia ad formam; objective, sicut 
creaturae fuerunt in potentia ante creationem. 

Tertio est notandum quod aliquid potest parti- 
cipare aliud subjective sicut subjectum participat 
albedinem, et objective sicut omnes colores partici- 
pant albedinem. 

Dico ergo quod in Angelo est compositio ex esse 
et essentia tanquam ex duobus intentionaliter vel 
formaliter vel modaliter distinctis. 

Ad primum argumentum alterius opinionis po 
test deduci ad oppositum sic : Quod est indifferens 
ad aliud non est idem cum eo ; sed omne creatum, 
cum possit non esse, est indifferens ad esse, et non 
esse; ergo non est idem quod suum esse, quod tu 
negas. — Dico ergo quod esse indifferens potest 
esse dupliciter scilicet objective et subjective, et illo 
ultimo modo essentia et esse sunt indifferentia es- 
^entialiter loquendo. Sumendo autem majorem pro 
indifferentia subjective, sic est falsa. 



96 LiB. II Sententiarum 

Ad secundujHy si propter hoc quod essentia par- 
ticipat esse, non est idem quod esse, tunc cum esse 
sit quaedam similitudo Dei, et per consequens par- 
ticipat esse, non erit idem quod esse, quod ipsi ne- 
gant. Ideo dico quod participare est dupliciter sub- 
jective et objective, primo modo est verum quod 
assumitur, secundo modo est falsum. 

Ad tertium dico quod non est simile, quia per 
generationem non acquiritur totum , sed necessario 
materia praesupponitur. In creatione autem nihil prae- 
supponitur, sed simpliciter totum producitur. 

Ad quartum dico quod modus significandi vel 
non identitas formalis impedit illam praedicationem. 

Ad quintum dico quod eo ipso, quod creatura& 
habent esse participatum possunt deficere objective 
et indigent virtute divina conservante. 

Ad sextmn dicitur, quod essentia dupliciter ac- 
cipitur, uno modo in effectu, alio modo in conceptu ; 
primo modo essentia non vere potest intelligi sul> 
ratione non esse, secundo modo sic, sed tunc nihil 
ad propositum. 

Ad septirmnn dicit Varro, quod partim conve- 
niat cum uno, et partim cum alio, convenit enim 
cum genere in hoc, quia sicut genus et differentiae 
dicunt eandem rem, sic esse et essentia. Convenit 
etiam cum materia in comparatione ad formam et 
privationem, quia sicut materia per privationem ha- 
bet non esse, sic essentia sub non esse habet non 
entitatem. Sed quod dicitur de genere et differen- 
tia, quod dicant penitus eandem rem, non est ve- 
rum, sicut patebit in ult, Art, istius Qucest, Ideo 



DlSTINCT. III QU^ST. I 97 

posset negari major, nam essentia non est in po- 
tentia ad esse, nec sicut genus ad differentias, nec 
sicut materia ad formam; ergo. 

Quantum ad quartum Articulum, di- 

cunt quidam sicut Thomas et iEgidius quod in an- 
gelo non est compositio ex materia et forma. 

Istam Conclusionem probat Thomas/. /. q, 
fo, a, 2. sic: operatio rei sequitur ejus substantiam; 
sed operatio angeli est immaterialis sicut est intel- 
ligere; ergo et essentia. 

Secundo sic: Dion)sius dicit in lib. de divinis 
nominibus, quod substantiae spirituales sicut sunt 
incorporales, ita et immateriales intelliguntur. 

Tertio sic: anima rationalis non habet mate- 
riam; ergo nec angelus. Consequentia patet; ante- 
cedens probatur per Thomam /. part, q, 7/. a, /. 
dupliciter. Primo sic : anima est forma ; sed forma 
informat; ergo, aut tota anima informat totum, 
aut pars partem. Non primo modo, quia tunc ma- 
teria informaret materiam. Si secundo modo, tunc 
illam partem informantem voco animam, et partem 
informatam corpus. Secundo sic : quod recipitur in 
aliquo recipitur per modum recipientis; sed Spi- 
ritus Sanctus recipitur in anima immaterialiter ; ergo 
est immaterialis. 

Quarto arguitur ad princlpale per ^Egidium sic: 
si in Angelis esset materia, tunc materia unius esset 
distincta a materia alterius. Sed haec materia dlstin- 
guitur ab illa per quantitatem ex j. Metaph,, et 
in angelis non est quantitas; ergo nec materia. 

7 



98 LiB. II Sententiarum 

Quinto sic : materia est illud per quod res potest 
esse et non esse, ex 7. Metaph, , et sic est princi- 
pium corruptionis cum sit in potentia contradictio- 
nis; sed in angelis non cadit corruptio primo; 
ergo, etc. 

Sexto sic: si in angelis esset materia, aut esset 
ejusdem rationis cum materia infenoruni, aut alte- 
rius. Non primo modo, quia tunc angelus esset cor- 
ruptibilis ; nec secundo modo, quia tunc materia non 
dicit actum, et distinctio fit pfer actum, tum quia 
essent plures materiae primae. 

Itejn arguit Varro efficaciter pro illa Conclusione. 
Primo sic : nulla forma materialis est super seipsam 
reflexiva; sed angeli et animae sunt forma^ super s^ 
reflexivae, quia intelligunt se intelligere ; ergo, 

Secundo ^\Q\ quando aliquid competit alicui ra- 
tione alicujus partis, non competit ei primo et per 
se ; sed si anima esset composita ex materia et forma 
competeret sibi informare ratione formae et non ra- 
tione materiae, et sic non esset per se et primo forma 
corporis. 

Tertio sic: impossibile est quod una forma det 
uni materiae esse incorruptibile, et alteri esse cor- 
ruptibile ; sed corpus corrumpitur p^r materiam, non 
tamen anima, cum anima sit incorruptibilis, 

Alia est Opinio omnmo m contrarium, sicut Ri- 
chard. et multorum aliorum, et est ratio potissima 
una eorum ista: propria passio alicujus non potest 
reperiri sine subjecto suo; sed pati est proprium 
materiae ex /. de generatione et fere ex tota philo- 
sophia; ergo non reperltur proprie realis passio in 



DlSTINCT. III QU^ST. I 99 

aliquo sine materia. Sed animae et angeli secundum 
nostram fidem patiuntur passione reali; ergo. 

Item secundo sic: nihil est per se in genere 
■substantiae nisi compositum ex materia et forma, 
secundum Boetium super Prcedicam, in co^nmento ; 
•sed angelus est per se in praedicamento substantiae ; 
^rgo. 

Tertio arguunt aliqui sic: quidquid est unum 
•ex conjunctione potentiae et actus, est compositum 
ex materia et forma ; sed angelus est hujusmodi ; 
ergo. 

Ista ratio videtur mihi peccare in majori per 

Jallaciam consequentis, quia plus se habet poteritia 

et actus, quam materia et forma, quia actus et po- 

tentia ambiunt omne genus entis, materia vero 

-et forma non. 

Si quis vult tenere istam secundam opinionem, 
<iuae meo judicio est probabilior, potest dicere ad 
argumenta alterius opinionis: 

Ad primum dicitur dupliciter. Primo sic, quod 
deficit, quia angelus et anima non solum intelligunt 
universale et immateriale, sed etiam particulare et 
materiale. Secundo deficit sicut dicit Guillelmus cor- 
reptor Thomae, quia aut intelligit in majoriy de omni 
ntodo operationis, aut de aliquo. Si de omni, tunc 
propositio est falsa*, quia modus operationis est tran- 
siens, sed modus substantiae est manens. Si intelligit 
de ah'quo modo, aut de illo modo, aut de aliquo 
alio. Si de alio, tunc nihil ad propositum ; si de illo, 
tunc petit principium. Et illa est via Philosophi /, 
Prior. contra illos qui dicebant voluntatem sim- 



lOO LlB. II Sententiarum 

pliciter esse bonam. — Potest dici tertio modo per 
instantiam de visu, quod visio est inimaterialis, et 
tamen potentia visiva est in organo materiali. 

Ad secundum dico quod angelus est immateria- 
lis per respectum ad nos, non simpliciter, et ita 
intelligit Dionysius et etiam Philosophus in /, de 
generat, ubi dicit quod terra ut comparatur ad i- 
gnem est non ens, quamvis in se sit ens. 

Ad tertium nego antecedens, Ad primam pro- 
bationem dicitur quod sicut solum compositum a- 
git et non forma nec materia, sed totum ratione 
materiae et forma, sic in proposito anima tota infor- 
mat corpus ratione suae formae; aliter potest dici 
quod actus et perfectio formae dicitur per compara- 
tionem ad appetitum materiae. Iste autem appetitus 
vel excedit actum ipsius formae, vel exceditur, vel 
adaequatur. Si exceditur, sic non potest informare 
aliam materiam, sed accidit corruptio; si autem 
adcequatur, sic est in corporibus supercoelestibus; si 
autem excedit, sic estanima; et sic non est incon- 
veniens quod informet materiam animae et corporis. 
— Ad secundam probationem dicit Richard., et 
bene, per instantiam de specie, quae recipitur im- 
materialiter in oculo, et tamen oculus est mate- 
rialis. 

Ad argumentum ^Egidii, concedo quod materia 
unius esset distincta a materia alterius. Et cum di- 
cit quod hoc non sit nisi per quantitatem, dico quod 
hoc est falsum, sicut declarabitur in Qucest, seq, 
Et probatur, quia aut intelligit quod quantitas im- 
mediate ante formam substantialem sit in materia 



DlSTINCT. III QUMST. I lOI 

et distinguat, et tunc talis intellectus est falsus et con- 
tra Philosophum j. Pkj/s, vbi dicit quod materia 
cum forma est causa eorum quae insunt. Aut intel- 
ligit quod sequatur formam substantialem, et tunc 
potest habere veritatem de forma educta de poten- 
tia materiae; sed angelus non est talis forma, ut 
patet per id quod dictum est. 

Ad aliud argumentum Thomae quod probat 
quod anima non habet materiam, potest dici quod 
illa materia non est ejusdem rationis cum materia 
inferiorum, quamvis Scotus hlc sentiat oppositum. 
Sed de hoc infra dicetur Dist, 14. — Eodem 
modo ad sequens cum dicitur: aut illa materia est 
ejusdem* rationis aut alterius, dico quod non est 
ejusdem rationis. Tu arguis contra, quia materia 
non dicit actum, dico quod quamvis non dicat 
actum formalem, dicit tamen actum entis. Et 
cumultra dicis, tunc erunt duae materiae primae, 
concedo^ quia una est spiritualium et alia corpora- 
lium. 

Ad aliud dico quod quamvis materia corporalis 
impediat reflexionem potentiae super actum, non 
tamen materia spiritualis qualiter est in proposito. 
Aliter potest dici negando majorem, quia est con- 
tra Philosophum 2, de Anima^ ubi probat quod 
sensus sentit se sentire, et tamen est materialis. 

Ad sextum dico quod quando aliquid competit 
alicui ratione partis non ultimate actuantis, isto modo 
major est vera. Sed informare competit animae ra- 
tione partis principaliter eam actuantis. 

Ad ultimum concedo majorem quando forma 



I02 LlB. II Sententiarum 

aeque immediate perficit istas materias; sed non est 
sic in proposito; nam anima perficit materiam pro- 
priam immediate, sed corpus mediante aliqua forma_ 
substantiali educta de potentia materiae, unde argu- 
mentun esset demonstrativum posita unitate formse 
substantialis in homine, de quo alias erit sermo. 

Quantum ad quintum Articulum^ est 

Opinio philosophoYum^ maxime Avicen. quod non, 
quia angeli, quos ipse dicit intelligentias , sunt ne- 
cesse esse, et necesse esse non est compositum ex 
genere et differentia, sicut ipse probat 8, Meiaph. 
c. I , — Sed ista opinio habet majorem falsam, 
quia angeli non sunt necesse esse, sed solus Deus 
est necesse esse. 

Ideo est opinio theologorum qui secundum 
quod diversimode loquuntur de natura generts et 
differentiae ita diversimode dicunt in proposito, II U 
enim qui dicunt quod natura generis et differentise 
sumitur ab eadem realitate, negant compositionem 
illam, et dicunt quod est ibi compositio tantum ex 
duobus conceptibiliter distinctis. Et haec est opinio 
Aureoli, cujus ratio est ista: quae deberent penes 
implicitum et explicitum, terminatum et intermina* 
tum, sumuntur ab eadem realitate. Sed genus et 
differentia sunt hujusmodi, ut patet per Avicen- 
nam /. Metaph. cap, de definitione; ergo. 

Contra, sumo minorem sub majore tua sic: ma» 
teria et forma differunt penes terminatum et in- 
terminatum; ergo dicunt eandem rem, quod im- 
probat Philosophus 7. Metaph, Illud autem quod 



\ 



DlSTINCT. III QUiEST. I I03 

assumitur per Avicennam, non est ad proposi- 
tum, quia hic sumimus genus pro genere natu- 
rali; Avicenna autem loquitur ibi de genere logico, 
unde /. Metaph, in princ, ^» cap. dicit sic : genus 
in hac parte non signat nisi intentionem logicam. 

Est ergo Opinio Scptiy quam sequor, quod ge- 
nus et differentia sumuntur ab alia et alia realitate. 
Hoc probat Scotus, quia genus alias complete de- 
finiret, tum quia in definitione esset nugatio. Ego 
autetn confirmo illam conclusionem dupliciter. 

Pritno quia color est qualitas; aut ergo color 
est color inquantum qualitas, et sic omnis qualitas 
erit color, per argumentum Philosophi de reduplica- 
tione. Aut per aliam realitatem superadditam, et 
habetur propositum. 

Secundo sic: illud quo aliqua conveniunt non 
sumitur ab eadem realitate cum illo quo ipsa di- 
stinguuntur; sed diversae species conveniunt in ge- 
nere, et differunt per differentias; ergo. — Confir^ 
matur per Philosophum j. Phys, c, 7. ibi ad Par- 
menidem, ubi vult quod partes definitionis sunt a- 
liae; quaere ibi. Dico ergo quod in angelis est 
compositio generis et differentiae, et sic patet ad 
Quaestionem. 

Ad argumentum principale, concedo quod 
ibi non est compositio ex partibus quantitativis ; 
est tamen ibi compositio ex subjecto et accidente 
puta ex intellectione et intellectu. Et Philosophus 
qui allegatur in contrarium negatur. Est etiam ibi 
compositio ex esse et essentia tanquam ex duobus 



104 LlB. II Sententiarum 

modabiliter vel formaliter distinctis ut dictum est 
in j, Art Est etiam ibi compositio ex materia et 
forma. — Ad Philosophum dico quod loquitur de 
materia corporali; ulterius est ibi compositio ex 
genere et differentia. — Ad Avicennam patet per 
illud quod dictum est in 2. Art, 

QU^STIO II. 

Post Angelorum compositionem oportet videre 
Angelorum personalem distinctionem, sed hoc no- 
bis innotescit psr rationem individualem, Et primo 
oportet hoc investigare in substantiis materialibus, 
Et qucero: 

Utram sabstantia materlalis slt iniUTidaa per aliqnam 
entitatem propriam determinantem naturam ad singrnlari- 
tatem. 

Et videtur quod non, quia tunc illud determi- 
nativum diceret supra naturam determinatam ma- 
teriam, vel formam, vel compositum. Sed nullum 
istorum dicit, quia vel essent plures materiae, vel 
formae, vel composita; ergo. 

2. Praeterea, tunc singulare esset compositum 
ex natura determinata et determinante, et tunc se- 
querentur tria inconvenientia. Primum, quod sin- 
gulare esset per se intelligibile, quod est contra Phi- 
losophum /. Phys, — Secundum, quod de singu- 
lare esset scientia per se, et demonstratio, quod est 
contra Philosophum 7. Metaph, — Tertium, quod 
singulare esset per se definibile, quod est contra 
Philosophum 7. Metaph, — Omnia ista inconve- 



DlSTINCT. III QUiEST. II lOS 

nientia probantur per hoc, quia istud determinans 
se haberet ad naturam determinatam sicut differen- 
tia ad genus; sed quia differentia dicit aliam rem 
a genere, et determinat genus, et constituit spe- 
ciem, ideo species est per se definibilis, demonstra- 
bilis et scibilis; ergo. 

In contrarium : omne inferius includit per se ali- 
quid quod non includitur per se in intellectu supe- 
rioris; sed individuum est inferius ad speciem; ergo 
includit aliquam entitatem quae non includitur in 
sp^cie sive in natura. Sed illud videtur esse prin- 
■cipium individuationis; ergo. 

ResponsIO: hic sunt quinque Articuli, Pritno^ 
5i natura seipsa est individua. Secundo, si est indi- 
vidua per negationem. Tertio, si est individua per 
quantitatem. Quarto, si est individua per materiam. 
QuintOy si est individua per entitatem propriam quae 
dicitur gradus intrinsecus naturae. 

Quantum ad primum Articuiumy est 

•opinio Aureoli et multorum^ quod natura seipsa 
•est individua sicut seipsa est natura. Quod proba- 
tur quadrupliciter. 

Primo sic : ita se habet communitas et singu- 
laritas ad naturam, sicut esse in intellectu et esse 
verum extra animam. Sed quod res habeat verum 
€sse extra • animam est ex se, quod autem habeat 
csse in intellectu est causa ipse intellectus; ergo 
communitas in natura erit ab intellectu, et singu- 
laritas ab ipsamet natura formari. 

Secundo sic: eadem sunt principia unitatis et 



io6 LiB. II Sententiarum 

individuationis ; sed natura seipsa est una; ergo se- 
ipsa est individua. 

Tertio sic: 7. Metaph, substantia uniuscujusque 
rei est propria illius cujus est et non inest alteri; 
sed omne tale est ex se individuum ; ergo. 

Quarto sic: unitas numeralis est unitas realis; 
sed natura seipsa est una unitate reali; ergo. 

Contra illam opinionem arguo. Primo slc: 
Objectum inquantum objectum est naturaliter prius 
ipso actu ; sed in illo priori objectdm est per se sin- 
gulare, per te ; ergo intellectus intelligens aliquod 
objectum sub ratione universalis intelligit sub ra- 
tione opposita suae propriae rationis, quod est falsum. 

Secundo sic: cui competit unum oppositorum,. 
ei de se repugnat alterum ; sed naturae de se com- 
petit unitas naturalis, per te; ergo ei ex se multi- 
tudo numeralis repugnat, quod est falsum. 

Tertio arguit sic Scotus: cujus unitas realis mi- 
nor est unitate numerali, illud non est de se unum 
unitate numerali ; sed unitas realis in hoc individuo 
est minor unitate numerali; ergo. Probatio minoris: 
si unitas realis est alia ab unitate numerali, constat 
statim quod est minor. Probatur autem quod uni- 
tas realis est alia ab unitate numerali a Scoto mul- 
tipliciter. — Primo per Philosophum 10. Metaph. 
ubi dicit quod in omni genere est unum primum 
quod est mensura omnium quae sunt illius generis; 
sed illa unitas est realis non numeralis. Probatio 
minoris: quia in individuis ejusdem speciei non est 
hoc prius et illud posterius ; sed mensurans est prius 
mensurato; ergo. — Secundo sic: Philosophus 7^ 



DlSTINCT. III QUiEST. II lO/ 

Phys. dicit quod in specie fit comparatio, in ge- 
nere autem non. Et ratio est ibidem per eum, quia 
species dicit naturam unam, genus autem non. Et 
intendit ibi Philosophus quod species sit una uni- 
tate reali non numerali. — Tertio sic : Philosophus 
/. Metaph, dicit quod idem simile et aequale fun- 
datur super unum ; sed illa unitas est realis non nu- 
meralis; ergo : Probatio minoris^ quia nihil unum 
unitate numerali est simile vel aequale sibi ipsi. — 
Quarto sic: unius oppositionis realis sunt duo ex- 
trema opposita. realia ; sed contrarietas est opposi- 
tio realis; ergo utrunque extremum est unum uni- 
tate reali et non unitate numerali, quia tunc 
praecise hoc album esset contrarium huic nigro, 
quod est inconveniens. — Quinto sic: unius actio- 
nis sensus est unum objectum secundum unitatem 
realem non numeralem, et ergo alia est unitas realis 
quam numeralis. Consequentia patet. Probatio ante- 
cedentisy quia potentia cognoscens hoc objectum hac 
unitate unum, cognoscit ipsum distinctum a quo- 
Kbet, quod non est hac unitate unum; sed sensus 
cognoscit objectum inquantum est distinctum a quo- 
libet quod non est unum illa unitate numerali ; ergo. 
— Ultitno sic: si omnis unitas realis est numera- 
lis, ergo omnis diversitas realis est numeralis; sed 
hoc est falsum ; ergo et illud. Probatio falsitatis, 
quia omnis diversitas numeralis, ut sic, est aequalis^ 
et sic omnia essent aequaliter distincta ; et sic inteL 
lectus non posset plus abstrahere a sorte et Platone^ 
quam a sorte et natura. Consequentia probatur, quia 
unum et multa sunt opposita i6. Metaph. ; sed quo- 



I08 LlB. II Sententiarum 

ties dicitur unum oppositorum toties dicitur et reli- 
quum ex i, Topic, Ista omnia probantur per Avi- 
cennam /. Metaph, ubi dicit sic : si quis interrogat 
nos de equinitate quid sit, respondebimus quod ipsa 
est equinitas tantum, nec plures, nec una, nec u- 
niversalis, nec particularis. Et infra clarius dicit sic: 
ponemus de humanitate duas considerationes : pri- 
mam de ipsa secundum quod est ipsa ; unde si quis 
interrogaret nos an humanitas quae est in Platone 
ex hoc quod est humanitas, sit alia ab ea quae est 
in sorte, dicemus quod non, nec oportebit consen- 
tire ei ut dico; ergo haec et illa sunt unum numero. 
Ad argumenta alterius opinionis. Ad primum^ 
dico quod major est falsa, quia non ita se habet 
communitas naturae extra intellectum et unitas in 
re, nam unitas realis communis est aliquid extra 
intellectum, esse vero in anima non est nisi com- 
paratione intellectus. — Nota quod universale duo 
includit. Primum est quod substratum universalis 
non sit hoc vel illud, sed quasi commune et indif- 
ferens ad utrunque, et hoc est quasi materiale. Se- 
ctmdumy actualis relatio quam habet ad omnia de 
quibus dicitur, et haec est completiva et formalis 
ratio universalis. Primum habeta natura; secundum 
habet per actum intellectus. Licet ergo natura spe- 
cifica habeat primam conditionem universalis, non 
tamen habet secundam quae est completiva et for- 
malis per actum intellectus, et hoc est quod dicit 
Commentator, quod intellectus causat universalita- 
tem in rebus. 



DlSTINCT. III QUiEST. II I09 

Ad secundum dico ad fninorem quod natura 
seipsa est una unitate reali non unitate numerali. 

Ad tertium dico quod ibi arguit Philosophus 
contra ideam Platonis. Et tunc dico quod si acci- 
pitur pro substantia prima ex quo est individua non 
inest alteri, sed est propria ejus cujus est per gra- 
dum determinantem. 

Ad quartum dico quod major est falsa sicut 
patet per sex rationes quae sunt factae contra istam 
opinionem, quae est Scoti. 

Quantum ad secundum Articulum 

est opinio Henrici Quodlib, j, q. 8. quod indivi- 
duum est individuum per aliquod negativum, scili- 
cet per rationem unius. Unitas enim non dicit nisi 
privationem, quia si diceret rationem positivam, aut 
diceret eandem rationem quam dicit ens, et sic esset 
nugatio dicendo ens unum ; aut aliam, et tunc esset 
entitas addita entitati in quolibet, quod est incon- 
veniens. 

Contra istam opinionem arguitur primo sic : na- 
tura est individua per illud quod sibi formaliter repu- 
gnat dividi in plures partes subjectivas; sed illud 
non est negatio ; ergo natura non est individua per 
negationem. Probatio minoris : nuUa imperfectio re- 
pugnat alicui formae nisi propter aliquam perfec- 
tionem quae est aliquid positivum; sed dividi est 
quaedam imperfectio, et ideo non potest competere 
naturae divinae; ergo. — Confirmatur^ quia quan- 
tumcunque negatio tollat potentiam proximam ad 
agere vel pati, non tamen ponit formalem repu- 



IIO LlB. II Sententiarum 

gnantiam illius entis. Exemplum : si substantia intel- 
Hgitur non quanta, non est divisibilis potentia pro- 
pinqua ; non tamen sibi repugnat dividi, quia tunc 
repugnaret sibi accipere quantitatem. 

SecundOy nihil per negationem constituitur for- 
maliter in entitate perfectiori, quam sit entitas prae- 
■supposita negationi; sed prima substantia est ma- 
xime substantia et perfectissima ex Prcedicam, ; ergo 
prima substantia, sicut est individuum, non consti- 
tuitur in esse per negationem, quae praesupponit 
substantiam secundam. 

Tertio sic: individuum est individuum per illud 
•quo distinguitur formaliter et principiative ab alio 
individuo ; sed una negatio, ut sic, non distinguitur 
ab alia; ergo. 

Quarto sic : prima substantia per se generatur, 
^t per se operatur, ex 7. Metaph, ; sed illa non 
<:ompetit alicui per negationem ; ergo. 

Quinto et ultimo sic, quia assumptum videtur 
«sse falsum, videlicet, quod unum sit privatio, cum 
sit passio adaequata entis positivi, ex 4. Metaph, Et 
per hoc potest patere ad rationem opinionis. Ali- 
ter tamen potest dici quod non videtur ratio quin 
individuum habeat causam positivam per quam 
insit ei illa duplex negatio; nam unitas specifica 
pari ratione significaret duplicem negationem, et 
tamen nullus negat entitatem positivam esse ratio- 
nem entitatis specificae a qua sumitur ratio difTereii- 
tiae specificae. 

Quantum ad tertium Articulum, est 



DlSTINCT. III QUiEST. II III 

opinio -^gidii quod individuum est individuum per 
quantitatem, quod probatur 

Primo sic : quando aliquid competit alicui primo 
et per se, cuicunque alteri competit, competit ei per 
rationem illius ; sed dividi in plures partes competit 
primo et per se quantitati ex j. Metaph.\ ergo 
cuicunque competit, hoc est per rationem quanti- 
tatis. Sed natura specifica dividitur penes indivi- 
duum; ergo erit per quantitatem. 

Secundo sic: iste ignis non differt ab alio igne, 
nisi quia forma differt a forma ; sed forma non dif- 
fert a forma nisi quia recipitur ab alia et alia parte 
materiae. Sed ista alietas est per quantitatem ; ergo 
iste ignis distinguitur ab isto per quantitatem. 

Tertio sic : generans generat aliud propter dist;nc- 
tionem materiae; sed materia generati naturaliter 
praesupponit quantum, alias agens naturaliter age- 
ret in non quantum; non autem naturaliter praesup- 
poneret quantitatem nisi esset per se distinctiva; 
ergo. 

Contra istam opinionem arguitur quatuor viis. 
Primo ex identitate rationis numeralis, et hoc 
dupliciter. Primo sic : impossibile est individuum for- 
maliter esse individuum per id quod ablato rema- 
net idem individuum numero. Sed ablata quantitate 
potest individuum manere numero ; ergo. Probatio 
minoris, quia non est contradictio, vel non est impos- 
sibile quod Deus substantiam illam quantam quantita- 
te conservet eam et informet alia quantitate, nec prop- 
ter hoc substantia illa mutabitur mutatione substan- 
tiali, quia non est mutatio nisi a quantitate in quan- 



112 LlB. II Sententiarum 

titatem. Si dicas, argumentum non valet, quia as- 
sumit miraculum; contra: miraculum non est re- 
spectu contradictoriorum, quia ad contradictoria 
nuUa est potentia ex 6, Etkic, Sed contradictio est 
quod manente eadem substantia sit haec per illud 
et non per illud. Ergo. — Secundo sic: manente 
eo quo aliquid est formaliter tale, impossibile est 
ipsum non esse tale ; sed panis est hic panis per 
quantitatem per te ; ergo manente eadem quantitate, 
impossibile est ipsum non esse hunc panem, et 
sic tollitur transsubstantiatio panis in Corpus Chri- 
sti, ubi manet eadem quantitas, et tamen non idem 
panis. 

Secimda via contra illam opinionem sumitur ex 
ordine substantice et accidentis, Ex qua via argui- 
tur primo sic: substantia secundum totam suam 
coordinationem est prior omni accidente natura, tem- 
pore et definitione ex 7. Metaph,; ergo est prior 
quantitate, et sic non individuatur per eam. Respon- 
detur quod licet substantia sit quantitate prior in 
essendo, non tamen in individuando. Contra: eo- 
dem modo substantia est prior omni accidente quo 
est subjectum omnium accidentium; sed non est 
subjectum omnium accidentium nisi inquantum haec; 
ergo ut haec praecedit simpliciter omne accidens. — 
Secundo sic : quod est prius alio duratione, potest esse 
sine illo; sed substantia est prior omni accidente dura- 
tione; ex 7. Metaph. ergo potest esse sineeo, etsic non 
individuatur per accidens sive per quantitatem. 

Tertia via sumitur ex coordinatione prcedicamen- 
tali. Ex qua arguitur sic: in quolibet ordine prae- 



DlSTINCT. III C^U^ST. 11 113 

dicamentali sunt omnia pertinentia ad illam coor- 
dinationem circumscripto omni alio, quod non est 
aliquid iliius coordinationis essentialiter ; sed ad coor- 
dinationem praedicamentalem, sicut pertinet ad pri- 
mum praedicatum de quo nihil praedicatur, ita per- 
tinet ad infimum subjectum cui nihil subjicitur, ex 
/. Post.; ergo singulare est in qualibet coordina- 
tione circumscripta quacunque alia coordinatione. 
Probatio majoris patet, quia coordinationes praedi- 
camentales sunt primo diversae. — Sectuido sic : in 
qualibet coordinatione circumscripto quocunque alio 
alterius coordinationis est ratio speciei; sed de ra- 
tione speciei est quod sit praedicabilis de pluribus 
numero differentibus per Porphyrium; patet igitur 
quod in qualibet coordinatione est per se individuum 
de quo species praedicatur. Et non valet fingere si- 
cut fingit ^gidius, quia hoc est propter extensio- 
nem quantitatis quae est modus derelictus in materia 
a quantitate et est idem realiter cum ipsa materia ; 
hoc, inquam, non valet, quia impossibile est quod 
causatum a posteriori essentialiter sit idem realiter 
cum eo quod est prius essentialiter. Sed materia est 
prior essentialiter quantitate ex. 7. Metaph.; ergo 
impossibile est quod iste modus derelictus a quan- 
titate in materia sit idem realiter materiae. Prceterea, 
quid est quantitatem derelinquere talem modum ; 
aut enim est aliquid causare, aut nihil. Si niJiil, 
tunc non est signatio per quantitatem, sicut tu fin- 
gis. Si autem "est aliqiad causare, quaero ad quod 
genus causae reducitur; non enim vidr tur reduci nisi 

8 



114 LiB. II Sententiarum 

ad genus causae efficientis. Sed quantitas non est 
forma activa, ut communiter tenetur; erg^o. 

Quarta via sumitur proprie ex ratione quanti- 
tatis, Ex quo arguo sic: quantitas qua substantia 
individuatur, aut est quantitas terminata aut inter- 
minata. Non terminatay quia illa sequitur formam 
esse in materia et per consequens singularitatem sub- 
stantiae. Nec est interminata, quia ista manet ea- 
dem in generato et corrupto, et sic generatum et 
corruptum esset idem numero. Si dicis quod non 
sequitur, quia quantitas est causa singularis prsesup- 
posita unitate specifica; generatum autem et corriip- 
tum non suntejusdem speciei. Contra : ponatur quod 
ex aqua generetur ignis; secundo, qtiod cx igne 
generetur aqua, et in prima et in secunda aqua est 
identitas specifica, et remanet eadein quantitas in- 
terminata; ergo adhuc stat argumenttim, — Sccundo 
ex eadem via arguitur sic, quia sequitur ad eam er- 
ror Averrois quod sit scilicet unus intellcctus nu- 
mero in omnibus. Probatio eonseqtientim, quia indi- 
viduatio et multiplicatio individuorum, per te, fit per 
quantitatem ; sed intellectus non est quantus. 

Rationes autem non concludunt. In primis non 
concludit prima, quia assumit majorcm contra tex- 
tum Philosophi. Ait enim sic, /. Mctaph. cap, de 
qnanto\ quantum est quod est divisibile in ca qu^ 
insunt. — Seciindo , quia non potest stare cum 
dictis suis: arguo enim sic cum dictis suis: quod 
habet propriam extensionem, habet propriam divi- 
sionem; sed materia habet propriam extensionem 
aliam ab extensione quantitatis, per tc ; ergo habet 



DlSTINCT. III QUiEST. II II^ 

propriam divisionem. — Tertio, quia non est ad 
propositum, quia quantitativa divisio est ad partes 
integrales, nos autem loquimur de divisione speciei 
in partes subjectivas. — Et si arguas quod Porphy- 
rius dicit quod species est atoma et indivisibilis, . 
dico quod verum est de divisione penes diversitatem 
specificam, non autem de divisione speciei in diver- 
sitatem numeralem. 

Ad secu7tdum, cum dicitur ignis distinguitur ab 
igne, quia forma distinguitur a forma, concedo, Sed 
cum dictur: forma distinguitur a forma per mate- 
riam, dico quod falsum est, et contra Philoso- 
phum 2. Phys. , contra Commentatorem /. et 2. 
de Anima^ et contra Avicennam 2, Metaph. c, ult, 
sicut declarabitur in sequenti Articulo. 

Ad tertiuniy concedo quod generans generat de 
materia quanta, ut est in corrupto non in genito. 

Quantum ad quartum Articuliim est 

Opinio Thomce^ quod individuatio sive multiplica- 
tio individuorum fiat per materiam, quod probatur 
multis auctoritatibus Philosophi. Ait enim /. Me- 
taph, : unum numero sunt quorum materia est una. 
Item 7. Metaph. dicit : generans generat aliud prop- 
ter materiam: Tullius enim et sortes diversa sunt 
propter materiam . Item 12. Metaph. dicit quod 
non possunt esse plures coeli, quia qusecunque sunt 
multa numero habent materiam. Item i. coeli et 
mundi, cum dico hoc ccelum, dico formam in ma- 
teriam. 

Contra istam opinionem arguo primo per Com- 



Il6 LlB. II Sententiarum 

mentatorem i. de Animay dicit enim sic: quod 
membra cervi non differunt a membris leonis, 
nisi quia anima differt ab anima. 

Item, 2, de Anim. improbat illam opinionem 
ex proposito in 2, et j. commento, et est ratio sua 
illa: individuum non est individuum nisi quia est in 
actu ; sed individuum non est in actu nisi per for- 
mam; ergo. 

Prceterea, istam opinionem improbat Avicenna 
2. Metaph, cap. ult., et adducit tres rationes. Pri- 
ma : materia non est materia nisi quia ei inest vir- 
tus receptionis et adaptationis ; sed adaptatum in- 
quantum adaptatum non est causa essendi illud ad 
quod est adaptatum. Secunda ratio talis est: in- 
conveniens est quod essentia quae est in potentia 
sit causativa rei quae est in effectu ; sed essentia 
materiae est in potentia; ergo. — Tertia ratio est: 
illud in quo nulla est diversitas et distinctio non 
potest esse causa diversitatis et distinctionis ; in ma- 
teria nulla est distinctio vel diversitas; ergo. 

Prceterea, arguit Scotus contra illam opinionem 
sic: materia est eadem in generato et corrupto; ergo 
habet eandem singularitatem in generato et corru- 
pto, et sic generatum et eorruptum erit idem nu- 
mero. 

Quid autem sit dicendum ad auctoritates Philo- 
sophi quae videntur esse pro illa opinione, patebit 
in seq. Art. 

Quantum ad quinium Ariicuium est 

opinio Scoti quam teneo, circa quam ponam unam 



DlSTINCT. III QUiEST. II II/ 

Conclusionem, secnndo declarationem, tertio objecto- 
rum remotionem. 

Conchisio est ista quod substantia materialis est 
individua per entitatem positivam determinantem 
naturam ad sui singularitatem, et potest dici gradus 
intrinsecus naturae. Ista Conclusio probatur sic: si- 
cut unitas in communi consequitur per se aliquam 
entitatem, sic unitas individualis consequitur per se 
entitatem ; sed non consequitur per se entitatem na- 
turae, quia naturae est propria unitas realis ex, /. Art.; 
ergo consequitur aliquam entitatem determinantem 
illam et ista faciet per se unum cum entitate naturae. 
Secundo sic: omnis differentia differentium redu- 
citur ad aliqua primo diversa; sed individua proprie 
differunt; ergo eorum differentia reducitur ad aliqua 
primo diversa. Sed ista primo diversa non sunt na- 
tura in illo et in isto, quia non in eodem conveni- 
unt aliqua et differunt; ergo oportet ut sit aliquid 
aliud. Sed non possunt esse negationem ex 2, Art,; 
nec quantitas sive accidentia ex ^. , nec materia ex 
4. articulis; ergo erunt aliquae entitates positivae per 
se determinantes naturam, quod est propositum. 
Tertio sic: sicut se habet natura generis ad differen- 
tiam specificam, sic quidditas ad differentiam indi- 
vidualem; sed natura generis contrahitur per diffe- 
rentiam specificam; ergo. 

. Secundo oportet istam opinionem declarare ma- 
xime quae sit ista entitas a qua sit unitas indivi- 
dualis. Et est sciendum quod sicut differentia spe- 
cifica potest comparari vel ad illud quod est infra 
se, vel ad illud quod est supra se, vel ad illud quod 



Il8 LlB. II Sententiarum 

est juxta se. Eodem modo et differentia individua- 
lis recipit illam triplicem comparationem, et est tunc 
inter differentiam specificam et individualem con- 
venientia et differentia; nam si differentia specifica 
comparetur ad illud quod est infra se, tunc, sicut 
entitati illius differentiae specificae repugnat dividi 
essentialiter in plura specie, et per hoc repugnat toti 
cujus ista entitas est per se pars ; ita etiam differen- 
tiae individuali repugnat dividi in partes subjectivas 
et per ipsum repugnat talis divisio toti cujus ista 
entitas est pars. Differentia autem est in hoc, quia 
ista differentia individualis excludit omnem divisionem 
naturae tam numeralem quam specificam; differen- 
tia autem specifica quamvis excludat divisionem 
specificam, non tamen divisionem naturae in partes 
subjectivas. Si autem comparentur differentia speci- 
fica et individualis ad illud quod habent supra se, 
est convenientia et differentia. Convenientia, quia si- 
cut realitas a qua sumitur differentia specifica est ac- 
tualis respectu realitatis a qua sumitur genus et de- 
terminat eam; sic differentia individualis est actua- 
lis respectu realitatis specificae et determinat eam. 
Sed est dissimile, primo quia differentia specifica 
aliquando sumitur a parte essentiali, aliquando vero 
ab ultima realitate formae; differentia vero individua- 
lis semper sumitur ab ultima realitate formae quae 
dicit conceptum simpliciter simplicem ; est autem alia 
differentia, quia differentia specifica est quaedam en- 
titas quidditativa, et constituit compositum in esse 
quidditativo, differentia vero individualis est primo di- 
versa ab omni entitate quidditativa, et quia a Philoso- 



DlSTINCT. III QUiEST. II II 9 

pho forma freqiienter vocatur quidditas, et ideo apud 
eum gradus sive differentia individualis non voca- 
tur forma, sed materiale, et proprie vocatur ab eo 
materia. Et per illud patet ad auctoritates Philoso- 
phi quae erant in praecedenti opinione; vocat enim 
materiam gradum individualem. Si vero comparen- 
tur ad illud quod habent juxta se, dico quod sicut 
differentia specifica sumpta ab ultima realitate est 
primo diversa ab omni alio, ita prima differentia 
individualis est primo diversa ab omni alia. 

Tunc oportet removere tertio quatuor objectio- 
nes quarum prima est ista : quod si est aliqua u- 
nitas realis minor unitate numerali, ut tu supponis 
in prima ratione, aut est alicujus in eodem nume- 
raliter, aut in aliquo aUo; non in eodem numero 
quia quidquid est in eodem numero, est unum nu- 
mero; non in duobus, quia in eis nihil est unum 
numero. 

Secunda est ista: differentiae individuales sunt 
alterius rationis cum sint seipsis primo diversae ; 
ergo et constituta erunt alterius rationis quod est 
inconveniens. Probatio consequentice , quia non est 
inajor distinctio in principiis quam in principiatis. 

Tertia est ista : ab ista differentia potest abstrahi 
ratio entis, et tunc quaeritur quomodo individuatur, 
quia aut a seipsa, et pari ratione fuit standum in 
prima : aut ab alia : quaeram de illa sicut de priori 
in infinitum. 

Quarta est ista, quia quaeritur de isto gradu 
vel differentia individuali si sit materia vel forma, 
vel compositum ; quodcunque detur, sequitur incon- 



I20 LlB. II Sententiarum 

veniens. Quia si iste gradus sit materia, erunt duae 
materiae, si forma, erunt plures formae, si compo- 
situm, erunt plura composita; haec omnia erunt ab- 
surda ; ergo nullum istorum est, sic nihil est. 

Ad primum concedo quod unitas realis non est 
alicujus entitatis in duobus individuis, sed in uno. 
— Et cum objicitur, quidquid est in eodem indi- 
viduo numero, est idem numero, respofideo tripli- 
citer: Primo per interemptionam sicut patet per 
Avicennam /. Metaph. c, p, Secundo per instan- 
tiam a simili sic: quidquid est in una specie est 
unum specie; sed color in albedine est unum spe- 
cie; ergo non habet aliam unitatem minorem uni- 
tate specifica, non sequitur. Tertio sic: sicut corpus 
dicitur animatum denominative, homo enim dicitur 
animatus primo et per se, sic ergo potest dici u- 
num unitate numerali primo et per se secundario 
et denominative. Primo modo est differentia con- 
trahens per se, secicndo modo natura potentionalis 
contracta. 

Ad secundum nego consequentiam, quod patet 
in simili de differentiis specificis quae sunt alterius 
rationis, et tamen species constitutae non sunt alterius 
rationis in genere. Tu probas quod non est major 
distinctio in principiis quam in principiatis ; dicitnr 
quod aliqua esse aequaliter distincta potest intel- 
ligi dupliciter, vel quia aequaliter incompossibilia, 
vel quia aequaliter in nullo conveniunt. Primo modo 
conceditur propositio, sed non est ad propositum; 
secundo modo negatur, sicut patet per instantiam 
adjectam de differentiis specificis. 



DlSTINCT. III QU^ST. II 121 

Ad tertium dico quod sicut ab ultimis differentiis 
non potest abstrahi ratio entis distincta in quid de 
eis dicta, sed denominative, ut patet /;/ ^. dist, /., 
ita etiam nec ab istis. 

Ad ultimum dico quod sicut omnis entitas quid- 
ditativa est prior hac vel ista entitate et indifferens 
ad eas ; ita materia vel forma vel compositum eo 
modo quo dicunt quidditates sunt priora illa diffe- 
rentia quae est ultima eorum realitas. Et sic con- 
cedo quod ista differentia nec est materia, nec for- 
ma, nec compositum, sed ultima realitas et actualitas 
materiae, formae et compositi. Et per hoc patet ad 
primum argumentum principale, 

Ad secundum concedo primum consequens, quia 
non est mihi inconveniens. Concedo etiam quod sin- 
gulare est per se intelHgibile, sed si non intelligitur, 
hoc est ex defectu intellectus nostri, et sic intel- 
ligitur Philosophus /. Phys, Secundum et tertium 
consequens nego. — Ad probatio?temy dico quod 
non valet, quia similitudo est falsa, quia differentia 
specifica, ut constituit speciem, dicit quidditatem 
respectu cujus est scientia et definitio, differentia 
vero individualis est primo diversa ab omni entitate 
quidditativa, quia intelligendo quamcunque entita- 
tem quidditativam et limitatam non habetur in ejus 
intellectu unde ipsa sit haec. 



122 LlB. II SENTENTIARUM 

QUi^STIO III. 

Consequenter ad istant qucestionem quceritur : 

Utram in una speeie angrelica sint Tel esse possint plu- 
res Angreli solo numero dijDTerentes. 

Et videtur quod non, quia in separatis a ma- 
teria idem est quidditas et illud cujus est quidditas 
ex 7. Metaph,; sed angeli sunt separati a materia: 
ergo in eis est idem quidditas et iUud cujus est 
quidditas. Sed omnis differentia secundum quiddita- 
tem est specifica; ergo angeli differunt specie. 

2. Praeterea, differentia formalis est specifica ; sed 
omnes angeli differunt formaliter; ergo. Probatio 
majoris, tum quia formae sunt sicut numeri ex 7. 
Metaph,; et unus numerus differt specifice ab alio; 
tum quia 10. Metaph, dicitur quod masculus et 
fcemina non differunt specie, quia differunt materia 
et differentia materialis non est specifica. . 

3. Praeterea, omnis forma separata a materia 
habet in se totam perfectionem suae speciei; sed 
angelus est hujusmodi; ergo habet in se totam per- 
fectionem suae speciei, et sic non sunt plures in ea- 
dem specie. 

4. Praeterea, multitudo individuorum sub eadem 
specie est propter salvationem speciei cujus indivi- 
dua corrumpuntur ex, 2. de Anima, unde in corpo- 
ribus ccelestibus quia non est corruptio in eis, est 
tantum unum in una specie sicut unus sol. Sed spe- 
cies angelica non habet individua quae corrumpantur; 
ergo est tantum unus angelus in una specie. 

Contra, Angelus et anima sunt natura pares; 



DlSTINCT. III QU^ST. III 123 

sed plures animae sunt in eadem specie, secundum 
Augustinum Lib. j. de lib. arbitrio ; ergo et plu- 
res angeli. 

ResponSIO; hic sunt tres Articuli secundum 
tres opiniones quarum duae sunt extremae et tertia 
media. 

Prima est opinio antiqua quam recitat 
Varro, quod omnes angeli sunt ejusdem speciei, quod 
probatur 

Primo sic : ruina angelica est reparanda per ho- 
mines; sed omnes homines sunt ejusdem speciei; 
ergo. 

Secundo sic : sicut se habet accidens naturale ad 
potentiam naturalem, sic accidens supernaturale ad 
potentiam supernaturalem ; sed omne accidens na- 
turale ejusdem rationis arguit vel requirit poten- 
tiam naturalem ejusdem rationis ; ergo accidens su- 
pernaturale ejusdem rationis requirit potentiam su- 
pernaturalem ejusdem rationis. Sed accidentia super- 
naturalia, puta gratia et gloria, sunt ejusdem ratio- 
nis in omnibus angelis; ergo et potentiae sunt ejus- 
dem rationis et per consequens essentiae. 

Alia est opinio Thomce, part /. q. jo. a. 4, 
quod non sunt plures angeli in eadem specie nec 
esse possunt, sed unusquisque facit suam speciem, 
quod probatur sic: multiplicatio individuorum sub 
eadem specie fit per materiam ex j. Metaph.\ sed 
in angelis non est materia; ergo. — Eandem con- 
clusionem tenet ^gidius et probat eam sic: multi- 
plicatio individuorum fit per quantitatem ; sed in an- 



124 LlB. II Sententiarum 

gelis non est quantitas; ergo. = Confirmatur illa 
eonclusio per rationem Richard. 4. de Trin, sic : po- 
sitis extremis oportet ponere medium; sed sunt 
plures personae in una natura sicut in Trinitate, 
et plures naturae in una persona vel supposito si- 
cut in homine; ergo est dare medium in quo est 
una persona in una natura, et hoc est angelus. Sed 
omne tale per se distinguitur ab omni alio; ergo 
unusquisque angelus per se distinguitur specie ab 
omni alio. 

Sed hcBc opinio continet aliqua falsa, ut patebit 
in tertia opinione, nec rationes concludunt. Prima 
non, quia accipit minorem dubiam multis qui po- 
nunt in angelis materiam. Major etiam simpliciter 
est falsa, ut probatum est in Qucest, prcec. art. 4. 
— Similiter secimda ratio non concludit, quia ha- 
bet majorem falsam, ut patet ex j. art. prceced. 
Qiicest. — Ad rationem Richard. solvit Varro quia 
Richardus non plus intendit concludere nisi quod 
angelus sit tantum una natura, ita quod quilibet 
angelus habeat tantum unam naturam ; sed ex hoc 
non sequitur propositum, scilicet distinctio specifica, 
sicut patebit solvendo. — Ad tertium principale po- 
test aliter dici et melius quod tale medium non est 
naturale, sed dependet a causa causante voluntarie 
quae potest facere unum et reliquum, et ponere me- 
dium et non ponere, sicut statim postea dicetur. 

Dico ergo secundum tertiam opinionem me- 
diando quod quaestio potest esse de possibili vel de 
facto. Si sit quaestio de possibili^ concedo partem 
affirmativam, scilicet quod possunt esse plures an- 



DlSTINCT. III QU^ST. III I2S 

geli in eadem specie, tum propter articulum excom- 
municatum qui dicit, formam non multiplicari sine 
materia, error est; tum quia nuUam contradictionem 
implicat, nec a parte causae cum sit potentiae in- 
finitae, nec a parte effectus cum nuUa quidditas sit sua 
singularitas, ex /. Art, prcec, Qucest, Omne autem 
tale, qua ratione potest esse in uno, pari ratione po- 
test esse in aliis pluribus, secundum viam Avicennae 
/. Metaph, c, /./ unde est mihi ista regula quod cum 
loquor de potentia Dei, quamvis non credam de- 
ficere, tamen si deficio citius volo deficere in plus 
quam in minus ei attribuendo. — Si vero quaestio 
sit de facto, tunc distinguo, quia aut quaerit senten- 
tiam affirmativam vel probabilefn, Si primo modo, 
fateor nescire, tum quia sic ponit Magister in ista 
Dist. circa ^nedium 2. cap, ; tum quia ipsarum intel- 
ligentiarum causa, idest voluntas divina est mihi 
incognita, et esse angelorum incognitum, quia nulla 
substantia movet ad sui cognitionem pro statu isto 
quia tunc possemus naturaliter cognoscere absentiam 
panis in Eucharistia, quod est falsum . Si autem 
quaeras de qud^stione probabi/iter loquendo, dico quod 
plures angeli sunt in eadem specie, quod probatur 

Primo sic: omnis quidditas quantum est de se 
est communicabilis ; sed nulla quidditas est com- 
municabilis identitate numerali nisi sit infinita; ergo 
quailibet quidditas alia est communicabilis cum 
distinctione numerali, quod est propositum. 

Secundo sic : quaelibet quidditas creaturae potest 
intelligi sub ratione universalis; sed si ipsa esset 
de se hoc, contradictio esset ipsam intelligere sub 



126 LlB. II Sententiarum 

tali ratione ; ergo non est de se haec, et per conse- 
quens est multiplicabilis in plurima individua. 

Tertio sic : animae intellectivae distinguuiitur nu- 
mero in eadem specie, alias sequitur error Averrois 
de unitate intellectus ; sed quidquid concluderet 
istam impossibilitatem ex parte angelorum conclu- 
deret etiam ex parte animarum ; ergo. — Si dicas 
quod non valet quia animai habent inclinationem 
ad corpus, et per hoc distinguuntur; contra: incli- 
natio non est entitas absoluta sed relativa; ergo 
non est ratio essendi hanc animam, sed supponit 
eam sicut absolutum praesupponitur relationi. 

Quarto sic : Commentator /. cceli et mundi qui 
ponit mundum factum ad exemplar creatoris, qua 
ratione ponit unum, eadem ratione ponit plures; 
sed quilibet theologus ponit angelum factum secun- 
dum exemplar creatoris; ergo. 

Confirmatur Conclusio, quia secundum aliquos 
alterius opinionis inconveniens est unam totam spe- 
ciem esse damnatam ; tunc autem multae species 
essent simpliciter damnatae. 

Ad rationes primae opinionis. Ad primum, dico 
quod illa assumptio non est per naturam, sed per 
gratiam et merita, et ideo non oportet quod sit ista 
proportio. 

Ad secundum dico quod duplex est potentia, una 
transmutativay alia subjectiva, Argumentum bene 
currit de potentia transmutativa, non autem de po- 
tentia subjectiva; eadem enim superficies est in 
potentia receptiva ad albedinem et nigredinem. 



DlSTINCT. III QU^ST. III 127 

Ad primum principale potest negari minor 
primi syllogismi, ex prima QuaeSt. hujus Distinct. 

— Aliter potest dici quod minor est falsa de quid- 
ditate potentionali non concurrente altera differen- 
tia specifica, quamvis sit vera de quidditate quae est 
necesse esse, et illo modo intelligunt philosophi. 

Ad secundtim dico quod differentia formalis po- 
test accipi vel pro differentia informa, vel pro dif- 
ferentia formarum, Si primo modo, major est vera, 
minor falsa; si secundo modo, minor vera, major falsa. 

— Ad probationem dico quod illa comparatio vadit sub 
primo modo pro differentia informa. Ad secundam 
prohationem dico quod est fallacia consequentis ; 
vult enim Philosophus quod differentia formalis non 
est specifica. Sed ex hoc non sequitur quod diffe- 
rentia non specifica est non formalis. 

Ad tertium principale potest primo negari mi- 
nor, Aliter potest dici ad majorem quod ipsa est 
falsa et petit principium, nisi per materiam intel- 
ligatur entitas individualis, et tunc non est contra 
me. 

Ad ultimum dico quod illa non est totalis causa, 
sed aliqualis. Sed cum adducis exemplum de cor- 
poribus ccelestibus, dico quod argumentum secun- 
dum theologos esset ad propositum, quia stante 
illo sole et isto mundo, Deus posset producere a- 
Hum mundum, ut patuit supra Artic, 4. in prin- 
^ipio 2. Qucest. 



128 LlB. II Sententiarum 

QUiESTIO IV. 

Sequitur videre de Angelormn cognitione, circa 
quarn quceruntur tria. Primo: 

Utram Angrelus cogrnoseat se per suam essentiam. 

Videtur quod non, quia si intelligeret se per 
suam essentiam hoc non esset propter aliud nisi 
quia intelligens, et intellectum sunt simul ; sed hoc 
non juvat, quia in anima sunt ista duo, et anima 
non intelligit se per suam essentiam ut patet per 
Philosophum\/. de Anima. Anima, inquit, intel- 
ligit se sicut et alia, alia auteni intelligit per spe- 
ciem. 

2. Praeterea, essentia angeli est singularis; sed 
singulare per se non est ratio intelligendi; ergo. 

3. Praeterea, ita praesens est intellectui angelico 
actus intelligendi sicut essentia; sed actuni intelli- 
gendi non intelligit per essentiam; ergo nec essen- 
tiam suam. Probatio minoris, quia aut intelligit 
actum suum quando est, aut quando non est. Si 
quando non est, habetur propositum. Si quando 
est tunc duo actus essent simul in eadem potentia, 
quod est falsum; ergo. 

4. Praeterea, receptivum oportet denudari a na- 
tura recepti, et sic potentia cognitiva debet denu- 
dari ab eo quod est ratio cognoscendi. Sed an- 
gelus in quantum cognitivus non denudatur ab es- 
sentia sua; ergo essentia sua non est ratio cogno- 
scendi, et intelligendi seipsum. 

Contra, quanto forma est actualior tanto est 



DlSTINCT. III QUiEST. IV I29 

activior. Sed essentia angeli est actualissiima. Ergo 
maxime activa, et sic est ratio cognoscendi seipsam. 
— Praeterea, angelus est medium inter Deum et 
animam : sed Deus intelligit se per essentiam suam 
et alia, anima vero intelligit se et alia per speciem; 
ergo angelus, qui est medium, intelHgit alia a se 
per speciem et per essentiam. 

ReSPONSIO : hic sunt duo videnda. Primo, quae 
sit causa intellectionis ; sectmdo, propositum. 

Quantum ad primum sunt diversae opi- 
niones: una quae imponitur beato Augustino, sci- 
licet quod totalis causa intellectionis est anima, non 
objectum, quod probatur. 

Primo sic: agens est praestantius patiente; sed 
corpus non est praestantius spiritu; ergo corpus 
non potest agere in spiritum, et per consequens 
objectum non poterit causare intellectionem in 
anima. 

Secundo sic : operatio vitalis debet esse efifective 
a ppincipio vitali. Sed accidit objecto, quod juvat. 
Ergo non potest esse causa intellectionis quae est 
operatio vitalis. 

Tertio sic : forma quanto est perfectior tanto est 
actualior; sed anima est actualissima; ergo maxime 
activa ; ergo seipsa poterit in suam act[onem , cum 
hoc poterint formae imperfectiores sicut formae ele- 
mentorum. 

Quarto sic : actio proprie dicta manet in agente 
ex 7. Phys, et p. Metaph:^ sed intellectio manet in 
intellectu; ergo est ab intellectu effective. 



I30 LiB. II Sententiarum 

Quinto siq: actio propriedicta denominat agens: 
sed Intelligere denominat^hominem secundum par- 
tem intellectivam; ergo. 

Contra illam Opinionem arguitur per eundem 
Augustinum g, de Trin, cap. ult, Omnis inquit 
res, quam cognoscimus congenerat in nobis suam 
notitiam. Ab utroque enim paritur notitia, scilicet 
a cognoscente et a cognito. 

Respondet glosando Augustinum quod ipse in- 
telligit terminative non effective. 

Contra quod se habet in ratione parentis non 
habet se terminative, sed objectum habet se in ra- 
tione parentis, quia ab utroque paritur notitia ; ergo. 
— Praeterea 2, de Trin. Ex visibiii, et vidente gi- 
gnitur visio. — Praeterea arguitur sic ratione: tan- 
tum sunt quatuor genera causarum per se, ex qui- 
bus forma habet esse per productionem, et finis se- 
quitur productionem rei; ergo quando duae causae 
priores, puta materia et efficiens sunt perfectae et 
approximatae et non impeditae potest sequi effec- 
tus; ergo si anima est causa totalis actualis noti- 
tiae genitae, et ipsa materia est disposita, sequitur 
quod semper erit actualis intellectio, quod est in- 
conveniens. 

Alia est opinio Gothfredi, quod intellectus non 
habet activitatem respectu intellectionis, quod pro- 
batur sic: movens et motum debent esse distincta 
subjecto, quod ergo est in potentia ad recipiendum 
intellectionem non est causa activa intellectionis, 
quia alius idem esset in potentia, et in actu. Sed 



DlSTINCT. III QU^ST. IV 131 

intellectus recipit intellectionem ; ergo non est causa 
activa intellectionis; ergo. 

Secundo sic : materia et efficiens non coincidiint 
in idem, ex 2. Phys, et /. Phys, Sed intellectus 
est quasi causa materialis et receptiva intellectionis; 
ergo non est efficiens. 

Tertio sic: relationes oppositae non sunt com- 
possibiles in eodem; sed relationes moventis et 
moti sunt oppositae; ergo non sunt compossibiles 
in intellectu; sed intellectus movetur ab objecto; 
ergo non movebit se causando intellectionem, quid 
ergo effective causabit intellectionem ? 

Respotidet quod idem objectum secundum rem 
efficit intellectionem, et volitionem in quantum re- 
lucet in phantasmate. Qualiter autem phantasma sit 
possibile movere intellectum possibilem cum sit in 
eadem essentia animae, et non distinguitur subjecto. 
Dicunt quod anima potest considerari dupliciter: 
vel secundum essentiam , et sic non est principium 
alicujus operationis; vel secundum potentias, et tunc 
*ih*qua potentia est, quae determinat sibi aliquam 
partem corporis; aliqua vero non determinat sibi 
aliquam partem corporis; primo modo est phanta- 
sma, secundo modo intellectus, quia phantasma de- 
terminat sibi partem corporis, intellectus vero non, 
ideo comparatur ad ipsum ac si distingueretur ab 
ipso subjecto, et potest ipsum movere. 

Contra istam opinionem arguitur primo sic: 

effectus aequivocus non excedit causam in perfec- 

tione; sed intellectio est nobilior phantasmate; ergo. 

Secundo sic: actus discursivus, et comparativus 



132 LlB. II Sententiarum 

non dicit esse a causa non discursiva, nec compa- 
rativa; sed intellectio est talis actus, phantasma 
autem non discurrit, nec syllogizat, nec comparat, 
nec format relationes rationis; ergo. 

Tertio sic: tunc sequiturquod in angelo in quo 
non est phantasma non esset nova intellectio, quia 
movens et motum non essent distincta subjecto. 

Quarto contra illam opinionem possunt adduci 
rationes fundamentales primae opinionis. 

Tertio est opinio Henrici qui dicit, quod du- 
plex est intellectio, una simplex et confusa, altera 
discursiva et distincta ; respectu primae, intellectus 
est passivus, respectu secundae, intellectus est activus- 

Contra, aut intellectus factus in actu secundum 
notitiam primam confusam est activus virtute sui 
respectu intellectionis secundae, aut virtute notitiae 
primae confusae. Si primo modo videtur inconve- 
niens, quod intellectus de se possit esse activus re- 
spectu secundae, et non respectu primae, quia prima 
est perfectior secunda, et ejusdem rationis, cum sint 
ejusdem objecti. Si ergo potest esse causativus re- 
spectu primae de se, multo magis respectu secun- 
dae. Si secundo modo, contra: nullum imperfectius 
potest esse formalis ratio causandi actum perfectio- 
rem; sed cognitio distincta est nobilior cognitione 
confusa: ergo. 

Quarto est opinio Thomce et ^gidii qui di- 
cunt intellectum esse pure passivum, discordant au- 
tem isti. Quia Thomas dicit quod objectun determi- 
nat intellectum et est ratio gignendi intellectionem. 
iEgidius autem ponit illud speciem existentem in 



DlSTINCT. III QUiEST. IV I33 

intellectu, vel in sensu. Pro illa opinione arguitur per 
Commentatorem ^. de Anima\ Intellectus, inquit, 
se habet ad formas materiales universales sicut 
materia ad formas individuales. Et iterum dicit, quod 
sicut materia in genere entium ita intellectus noster 
in genereintelligibilium. Et Philosophus ^. de Anima 
dicit, quod intellectus nihil est eorum, quae sunt 
ante intelligere, et 8, Phys. dicit quod intellectus 
ante habitum est in potentia essentiali. Ex quo con- 
cluditur intellectum esse pure passivum . Et confir- 
matur haec ratio sic: agens indeterminatum non 
potest in actionem determinatam nisi per aliquod 
determinetur : sed intellectus de se est indetermi- 
natus ad omnem intellectionem ; ergo oportet po- 
nere aliquod determinativum, quod est objectum 
vel species. — Prceterea sicut factio est formaliter 
per formam, qua phantasma assimilatur facto; ita 
actio est per formam, qua agens assimilatur ob- 
jecto. Sed illud est species; ergo. 

Contra istam opinionem sunt eaedem diffi- 
cultates, quae sunt positae contra secundam, ideo 
est alia opinio Scoti quam teneo. Quia ad intel- 
lectum concurrunt duae causae partiales, integrantes 
unam totalem, scilicet intellectus, et objectum vel 
aliquid supplens vicem objecti. Quia autem con- 
currat intellectus patet per rationem contra opinio- 
nem secundam. Et etiam quia tunc non posset sal- 
vari imago Trinitatis in mente: quia nihil ipsius 
mentis haberet rationem parentis. Quia autem con- 
currat objectum patet : tum quia actus est simili- 
tudo objecti, tum quia actus distinguitur secundum 



134 LiB. II Sententiari/m 

distinctionem objecti, tum quia non esset imperfec- 
tior intellectio perfectioris intelligibilis posito aequali 
conatu ex parte potentiae, et sic non esset perfec- 
tior intellectio Dei quam muscae, quod est contra 
Philosoph. 10. Ethic. ponentem felicitatem in spe- 
culatione Dei; tum quia tunc esset infinita activi- 
tas in intellectu in quantum esset activus respectu 
omnium intelligibilium ; quia ad unam intellectio- 
nem requiritur alia perfectio in causa, quae sit re- 
spectu alterius intellectionis, et sic continet virtua- 
liter perfectiones causarum propriarum, et ita ha- 
bens infinitas causalitates respectu infinitarum in- 
tellectionum est infinitum. 

Qualiter autem istae duae causae concurrant, distin- 
guo de pluribus causi concurrentibus ad eundem 
effectum, quia quaedam concurrunt ex aequo sicut 
duo trahentes unum pondus, quaedam vero non 
ex aequo sed secundum ordinem, et hoc dupliciter, 
vel sic quod inferior moveatur a superiore, et re- 
cipiat virtutem motivam a superiore sicut manus 
movet baculum cum quo movet lapidem. Quaedam 
vero concurrunt secundum ordinem non quod su- 
perior moveat inferiorem, nec quod det ei virtutem 
agendi perfectiorem, sed superior de se habet per- 
fectiorem virtutem agendi quam inferior, et infe- 
rior habet imperfectiorem ; slcut forte est de patre 
et matre respectu prolis, et illo modo concurrunt 
illae duae causae, quia neutra sine altera potest in 
effectum totalem. Et si quaeras quae sit principa- 
lior, dico quod intellectus, tum quia intellectus est 
illimitatus, objectum vero non; tum quia intel- 



DlSTINCT. III QUiEST. IV 13S 

lectu agente ad intellectionem objectum coagit et 
non e converso, intelligimus enim quando volu- 
mus ex 2, de Anima; tum quia intellectus est ac- 
tualior, et quanto est aliquid actualius, tanto acti- 
vius. 

Si vero objicias contra illa, primo: in causis es- 
sentialiter ordinatis neutra est perfectio alterius ; sed 
species est perfectio intellectus, quia est ejus forma; 
ergo non concurrit cum eo ad intellectionem. Se- 
cundo sic: unius operationis oportet dare per se 
uhum principium; sed intellectus et species sive 
objectum factum per accidens unum; ergo non sunt 
causae inteilectionis, quae est una operatio per se. 
— Ad primum dico quod accidit speciei inquan • 
tum est altera causa partialis quae perficiat intel- 
lectum, sicut si acuties cultelli poneretur in manu 
ad scindendum, accideret manui talis acuties. Ad 
seciindutn dico quod unius operationis est una per 
se causa in suo ordine, sicut etiam homo generat 
hominem, et sol, et illae duae causae non faciunt 
unum nisi unitate ordinis, quaelibet tamen in suo 
ordine causandi est una simpliciter. 

Ad CLYgumenta primae opinionis istius primi 
Articuli, concedo quod corpus non potest agere in 
spiritum ut principalis causa. 

Ad secundutn, concedo quod operatio vitalis est 
a principio vitali ut a causa principali, sed cum illa 
concurrit objectum ut secundaria causa. 

Ad tertium, dico quod potentia intellectiva ex 
imperfectione sua ordinatur ad habendum perfectio- 
nem et operationsm circa totum ens, et quia non 



136 LlB. II Sententiarum 

est infinita, ideo non potest in se habere totum 
ens; ergo ex perfections intellectus habet activita- 
tem, sed tamen non omnimodam, ideo concurrit 
objectum ; non sic autem est de aliis formis, quia 
earum operationes sunt limitatae, et ex eorum o- 
peribus non potest argui infinitas. 

Ad quarttun et ad qiiiiitum, dico quod bene 
concludunt intellectum habere aliquam activitatem 
respectu intellectionis, quod concedo. 

Ad argumenta secundae opinionis. Ad primtim 
nego majorem. Ad probationem, cum dicitur idem 
esset in actu et in potentia, dico quod aliquid esse 
in actu potest intelligi dupliciter, vel quod sit in 
actu virtiialiter tale, vel quod sit in actu formaliter 
tale. Et eodem modo potest dici de potentia, unde 
actus et potentia uniformiter accepta non sunt com- 
possibilia in eodem, sed quod aliquid sit in actu vir- 
tualiter tale et in potentia formaliter tale, hoc bene 
est possibile. Aliter potest dici ad majorem per Com- 
mentatorem ^. coeli et mundi, quod quamvis ista 
major habeat probabilitatem in corporalibus, est ta- 
men falsa in spiritualibus. Aliter potest dici quod est 
vera in causis univocis, est autem falsa in causis 
aequivocis. Et haec solutio redit in idem cum pri- 
mo. Et ista est intentio Philosophi 8, Phys. c. 8. 
necesse, ubi dicit quod movens necesse est habere 
univocum, et hoc dicit ibidem Thomas in exposi- 
tione; vide ibidem. 

Ad secundum dico quod materia ex qua non co- 
incidit in idem cum efficiente, sed materia circa 
quam potest coincidere. 



DlSTINCT. III QUiEST. IV 137 

. Ad tertitimAico quod relatfones de secundo modo 
relativorum, quaedam sunt causae et causati, quae 
sunt incompossibiles simpliciter ; quaedam sunt pro- 
ducentis et producti, et istae sunt incompossibiles 
in eodem supposito, non autem in eadem natura, 
quando natura est illimitata simpliciter, sicut patet 
in Deo ; quaedam sunt relationes moventis et moti, 
et quia in illa relatione non est dependentia essen- 
tialis, ideo hujusmodi relationes non repugnant nec 
in eadem natura, nec in eodem supposito. 

Tertia Opinio non adducit argumenta ad quae 
oporteat respondere. 

Ad auctoritates quartce opinionis^ de simi- 
litudinibus Commentatoris, dico quod non sunt om- 
nimode similes, sed aliquales. Est enim similitudo 
quantum ad receptionem, non autem quantum ad 
actionem. 

Ad primam auctoritatem Aristotelis quae facit 
magis dubium dicunt aliqui intellectum possibilem 
esse puram potentiam. — Contra, pura potentia 
non est receptiva accidentis; sed intellectus recipit 
species; ergo. Ideo dico quod intellectus est nihil 
eorum quae sunt ante intelligere, idest non est in- 
tellectivus sui ante intellectionem alicujus phanta- 
siabilis, quia nihil intelltgimtis sine phantasmate. — 
Ad primam probationem dico quod indeterminatio 
est duplex, quaedam potentiae activae, quaedam po- 
tentiae passivai. Primo modo est sol, secundo modo 
est materia; indeterminatum autem isto secundo 
modo oportet determinari per aliud, sed primo modo 
non, et talis determinatio competit intellectui. 



138 LlB. II Sententiarum 

Ad secimdum dico quod similitudo objecti con- 
currit ut causa partialis. 

Quantum ad secundum Articultsm 

est una opinio Henrici Dist, j. q, /^., quod an- 
gelus non cognoscit se per suam essentiam, sed per 
habitum scientialem in quo praesentatur essentia sua, 
sicut et essentia alioruni. Sed quia illa opinio com- 
muniter non tenetur, et patebit magis in Quaest. 
seq. , ideo hic praetermittatur. 

Sed est una Ulia Opinio quam recitat Varro, 
quod angelus intelligit se per suam essentiam, quod* 
declaratur sic : quanto aliquid est >magis absolutum 
a materia, tanto magis est intelHgibile objective et 
active, quia immaterialitas est causa intellectionis i>er 
Avicennam ^. Metaph, ; sed angelus est maxime 
absolutus a materia ; ergo est maxime intelligibilis 
objective, ita et active. Et tunc ultra: sicut est in- 
telligibilis objective, ita et active; sed objective est 
intelligibilis per essentiam suam ; ergo et active. — 
Et addit illa opinio quod cum angelus intelligit se 
per suam essentiam, intellectio non distinguitur ab 
essentia et potentia, quia actus recipit speciem ab 
objectD et a subjecto; tum quia medium non est 
minus idem alteri extremo quam extrema sunt ea- 
dem inter se. Intellectio autem mediat inter poten- 
tiam et essentiam intellectivam, quae sunt idem. UI- 
terius ex illo dicto sequuntur duo, unum quod 
angelus semper intelligeret se, quia ex quo intel- 
lectio idem est cum essentia, et essentia semper 
manet ; ergo et intellectio. Secundtim quod sequitur 



DlSTINCT. III QU^ST. IV 139 

est quod angelus intelHgeret plura ut plura ; potest 
enim intelligere aliud a se,, et cum hoc semper in^ 
telligit se. 

Contra istam opinionem arguit ipse opinans du^ 
pliciter. Primo sic : quod est proprium Dei non com-^ 
petit creaturae ; sed intellectionem idem esse cum 
essentia est proprium Dei ; ergo non competit crea- 
turae sive angelo, Secundo, adducitur inconveniens 
jam tactum, scilicet, quod angelus intelligeret plura 
ut plura. 

Ad primum dicit quod proprium est Dei quod 
intellectio sui et aliorum sit idem cum essentia; hoc 
autem non competit angelo, quia intellectio ange- 
lorum non est idem cum essentia sua. 

Ad secundum dicit quod non est inconveniena 
angelum intelligere plura, si talia habent connexio- 
nem inter se et ad eum. 

Contra istam opinionem arguit W divro primo sicx 
nihil est quod seipsum gignat, per Augustinum 7, 
de Trin : ; sed intellectus angelicus gignit sui noti- 
tiam sive intellectionem ; ergo ista intellectio non 
est idem cum ipso. — Secundo sic : Augustinus 9. 
de Trin. dicit : quando anima amat se, alia res est 
amans alia amor ; ergo similiter est ex parte intel- 
lectus angeli. — Tertio formatur ratio sic : cum an^ 
gelus habuerit inordinatam dilectionem sui peccando, 
si iste actus est idem cum essentia sua, et essentia 
fuit immediate creata a Deo, sequitur quod fuisset 
creatus a Deo cum aliqua malitia, quod videtur 
absurdum, sicut patebit 4. et /. Dist, — Item, si 
propter annexionem angelus posset intelligere plura,, 



140 LiB. II Sententiarum 

x:uin omnia entia universi sint ad idem vel ad in- 
vicem connexa, ex 7. Metaph,, tunc posset angelus 
«imul omnia intelligere et totum universum. 

Adprimam rationem opinionis, cum dicitur quod 
•actus accipit speciem ab objecto, nego secundum 
identitatem, * concedo autem secundum specificatio^ 
nem, quia aliud et aliud objectum, et alio et alio 
ttiodo specificat actum. 

Ad aliiid de medio potest dici uno modo quod 
intellectus non mediat, sed est sicut extremum quod 
causatur ab utroque. AHter potest dici distinguendo 
de medio, quod est medium per participationetn 
«xtremorum, sicut patet in coloribus, et de hoc 
verum est quod assumitur. Alio modo est medium 
per abnegationem, sicut est intellectio, et de tali 
medio est falsum. 

-£5/ ergo tertia opinio^ concordans cum prae- 
x:edenti in prima conclusione, quam teneo, quod 
«mgelus intelligit se per suam essentiam, ita quod 
essentia sua est ratio cognoscendi. — Istam con- 
clusionem probat Scotus 

Primo sic: omnis causa partialis quae est in 
«ictu perfecto sibi proprio potest causare sibi cor- 
respondentem effectum, et quando est unita alteri 
causae partiali potest cum ea perfecte causare; sed 
essentia angeli est de se in actu perfecto correspon- 
dente objecto, ut objectum habet causalitatem par- 
tialem, ut declaratum est in /. Art,; ergo ipsa 
unita alteri causae partiali, puta intellectui, potest 
habere perfectum actum intellectionis respectu sui. 

Secundo sic: non minoris efficaciae est essentia 



DlSTINCT. III QUiEST. IV 14I 

angeiica quam species rei sensibilis ; sed species ref 
sensibilis praesens intellectui est sufficiens ratio co^ 
gnoscendi se; ergo non minus essentia angelica 
praesens intellectui est ratio cognoscendi se. 

Contra ista dicta objicitur primo : nihil est ali^ 
cui ratio operandi operatione immanente, nisi infor' 
met illud: sed essentia angeli non informat intek 
lectum angelicum; ergo non est ei ratio operandi 
operatione immanente sicut est intellectio. 

Seciittdo sic : si ratio secunda valet, videtur quod 
quaelibet entitas sit per se ratio intellectionis cum 
ipsa etiam non sit minoris efficaciae quam sua spe^ 
cies. 

Ad primum dico quod si ponerem intellectun\ 
esse causam totalem intellectionis, argumentum e^- 
set difficile; sed tenendo ut posui /, Art,, quod 
intellectus habet suam causalitatem, non oportet 
quod objectum informet intellectum nec e converso, 
quia neutrum dat alteri actum partialem pertinen^ 
tem ad suam causalitatem partialem. 

Ad secundum dico quod non est simile de intel- 
lectu nostro et angelico pro statu isto, quia nulla 
substantia a nobis est pro statu isto per se intel- 
ligibilis. Tunc enim possemus naturaliter cognoscere 
absentiam substantiae panis in corpore Christi. Et 
si intellectus noster intelligeret, pro statu isto, sine 
phantasmate, difficile esset solvere. 

Ab PRIMUM PRINCIPALE potest concedi quod 
anima intelligit se per essentiam suam nisi habeat 
impedimentum ; sed pro statu isto habet impedi^ 



142 LiB. II Sententiarum 

hicntum,vqcia. non immutatur primo nisi in phan- 
tasiabiU ex j, de Anima ; hoc autem impedimen- 
tum non est in angelo. 

Ad secundum, potest primp simpliciter negari 
minor, quia singulare cum per se includat ratio- 
nem entis quod est primum objectum intellectus 
nostri, poterit per se intelligi, quod si non intelli- 
gitur, hoc est propter defectum intellectus nostri, 
qui tamen defectus non reperitur in angelo. Aliter 
dicitur quod minor est falsa de singulari immate- 
riali, vera autem de singulari materiali. 

Ad tertium dico sicut ad primum. 

Ad quartum, negetur major si simpliciter su- 
mitur, quia sequitur quod intellectus esset nihil cum 
intelligendo reciperet ens et denudaretur ab ente; 
Unde ista major potest concedi in potentiis orga- 
nicis, tamen hoc habito quod sit potentia non or- 
ganica, non oportet ipsam esse tale realiter quale 
est, cujus debet esse receptivum, sicut est intellectus. 

QU^STIO V. 

Sequitur videre de cognitione angelorum per com- 
parationem ad res creatas, Et circa hoc quceruntur 
duo. Primo: 

Utrum ad hoc quod angrelus distincte species ereatnra- 
k*um alias a se cogrnoscat, requiratur necessario quod pro- 
prias et distinctas rationcs cogrnoscendi eas habeat» 

Videtur quod non, quia quod continet virtuali- 
ter aliud est ratio cognoscendi ipsum, sicut patet 
de essentia divina ; sed essentia angeli continet vir- 



DlSTINCT. III QUiEST. V 143 

tualiter istas essentias creatas ; ergo est sufficiens ra- 
tio cognoscendi eas. Probatio minoriSy tum quia 
formae sunt sicut numeri, <?. Metaph, , tum quia ve- 
getativum est in sensitivo, et sensitivum est in in- 
tellectivo, sicut trigonum in tetragono et tetrago- 
num in pentagono, ex 2, de Anima, 

2. Praeterea, quod est ratio intelligendi in in- 
tellectu est ejus perfectio naturalis; sed species rei 
creatae et materialis non potest esse perfectio in- 
tellectus angelici; ergo. Probatio minoris: illa spe- 
cies est imperfectior re .materiali quae se habet ad 
eam sicut mensuratum ad mensuram ; sed res ma- 
terialis non potest esse perfectio intellectus ange- 
lici; ergo nec species. 

Contray pluralitas specierum aut repugnat an- 
gelo propter perfectionem .aut propter imperfectio- 
nem; non propter imperfectionem, quia competit 
intellectui infimo puta humano; nec propter per- 
fectionem, quia competit intellectui summo idest di- 
vino in quo sunt distinctae ideae; ergo. 

Responsio: hic sunt tres Articuli secundum 
tres opiniones, 

JPrima est opinio Henrici QuodL 11, q. 14, 
quod angelus omnes quidditates cognoscit per u- 
num habitum scientialem. Modus ponendi est iste : 
Quia licet habitus sit in intellectu, sicut forma in 
subjecto, objectum tamen resplendet, et est in eo 
objective. Et licet ille habitus sit de prima specie 
qualitatis, tamen super ipsum fundatur ad scibile re- 
spectus essentialis qui ab eo absolvi non potest, nec 



144 • LiB. II Sententiakum 

potest capere habitum, nisi capiat scibile, respectu 
cujus est propter naturalem colligantiam correlatio- 
nis quam habet ad illud. — Et si quceratur quo- 
modo per unum habitum sunt plura objecta prae- 
sentia realiter, respondetur quod simile est hic et in 
habitu scientiali cujus objectum continet multa in- 
telligibilia circa quap est scientia. — Et si quceratitr 
ulterius, quomodo ille habitus reducit intellectum 
angeli de potentia ad actum intelligendi, dicitur, 
quod intellectus angeli illo habitu creato naturaliter 
inclinatur ad intelligendum quidditates rerum sim- 
plicium quemadmodum grave inclinatur deorsum. 
Et tanto magis inclinatur ad intelligendum hoc quam 
illud, quanto essentialius ordinatur ad unum quam 
ad aliud, ut ad intellectum essentiae angelicae quam 
alterius, et cum factus est intellectus in actu primo 
ad intelligendum primum; tunc ex imperio volun- 
tatis copulante, discurrit ad singula tam complexa 
quam incomplexa. 

Pro ista Conclusione, quantum ad conclusionem 
principalem, scilicet quod angelus cognoscat omnia 
per habitum scientialem, arguitur primo sic : in a- 
nima non sunt nisi tria, scilicet potentia, habitus et 
passlo, ex 2. Ethic, ; sed ratio intelligendi in angelo 
non potest esse potentia sua, quia sic aliquod natu- 
rale esset sufficiens principium repraesentandi omnia 
cognoscibilia ; nec potest esse passio, quod certum 
est; ergo relinquitur quod sit habitus, 

Secundo sic: in intellectu non habente habitum 
non potest generari habitus per frequentes actus eli- 
citos ; ergo si in angelo non esset con creatus habitus 



DlSTINCT. III QVJEST. V I45 

scibilis ad cognoscendum posset in se generare ta- 
lem habitum, et sic esset in potentia essentiali, si- 
cut intellectus noster, quod est inconveniens. 

Tertio sic : Dionysius dicit in Lib, de divinis no- 
viinibzis c, 7. quod connexio universi consistit in 
hoc /^uod supremum inferiorum conjugatur cum in- 
fimo superiorum ; sed supremum in cognitione hu- 
mana est quod cognoscat prompte per habitum scien- 
tialem; ergo hujusmodi cognitio ponenda est in an- 
gelo. 

Quarto sic: si nulla alia esset ratio nisi quod 
species sine habitu non sufficit ad perfectam cogni- 
tionem, et habitus perfectus sine specie sufficit, tunc 
frustra ponitur species ad actum intelHgendi. 

Ultimo sic: in voluntate non ponuntur aliqua 
plura ut principia volendi diversa objecta ; ergo nec 
in intellectu oportet ponere diversa principia intel- 
ligendi, sed sufficit unus habitus in intellectu per- 
fecto. 

Contra istam opinionem arguitur sic, et pro- 
batur quod non potest esse una ratio concreata in 
angelo, quae sit ratio cognoscendi omnes quiddita- 
tes; quia ubi pluralitas numeralis requirit majorem 
perfectionem, ibi infinitas pluralis requirit infinitam 
perfectionem. Exemplum: si posse portare decem 
pondera requirit majorem virtutem quam portare 
duo, tunc posse simul portare infinita requirit infi- 
nitam perfectionem ; sed aliquid esse distinctam ra- 
tionem cognoscendi plures quidditates requirit ma- 
jorem perfectionem ; ergo esse rationem distincte co- 
gnoscendi omnes quidditates requirit infinitam per- 

10 



146 LlB. II Sententiarum 

fectionem, et sic iste habitus infinitus est infinitus 
in perfectione. Minor probatur, tum quia in Deo 
ponitur infinitas ex infinitate repraesentativorum, tum 
quia repraesentativum unius est alterius rationis a 
repraesentativo alterius, et quodlibet dicit perfectio- 
nem; quia non posse repraesentare in repraesenta- 
tivo dicit carentiam perfectionis. 

Secundo sic: omnis ratio cognoscendi una ha- 
bet unum adaequatum objectum in quo includun- 
tur perfecte omnia cognoscibilia per illam rationem ; 
sed ipsa una ratio sive habitus qui ponitur ratio co- 
gnoscendi non habet ahquod primum pbjectum in- 
cludens virtuah*ter omnes quidditates creatas et co- 
gnitas ; ergo. — Probatio majoris, tum quia per 
exemplum de essentia divina, ut est ratio cogno- 
scendi et ut est objectum cognitum, tum per ra- 
tionem, quod unitas posterioris naturaliter dependet 
ab unitate prioris; sed omnis ratio cognoscendi crea- 
ta se habet ad objectum cognitum sicut mensura- 
tum ad mensuram, et ita sicut posterius ad prius 
naturaliter; ergo ejus unitas dependet ab unitate ob- 
jecti. 

Tertio sic : omnis ratio cognoscendi una potest ha- 
bere actum sibi adaequatum unum ; sed ista ratio quae 
ponitur ratio cognoscendi respectu plurium quid- 
ditatum, non potest habere unum actum adaequa- 
tum sibi, quia secundum eos intellectus non potest 
distincte intelligere plures quidditates; ergo. Pro- 
batur major, quia memoria perfecta potest habere 
actum sibi adaequatum, unde et memoria infinita 



DlSTINCT. III QUiEST. IV I47 

patris in divinis est principium producendi notitiam 
actualem infinitam. 

Contra ista^ rationes instatur, quia forma pro- 
ductiva plurium non oportet quod habeat unnm 
primum objectum in quo continentur omnia alia 
objecta, ut patet de forma solis respectu formarum 
generabilium ; nec etiam oportet quod habeat actum 
tinum sibi adaequatum, sed plures. — Responsio: 
non est simile de principio limitato de productivo 
«xtra se, et de principio productivo cujus est actus 
extra manens, ut patet per Philosophum /. Ethic. 
«t 9. Metaph, 

Quarto arguitur principaliter contra opinionem 
sic: intellectus non eodem modo formaliter novit 
Tiabitualiter plura qui potest sine contradictione no- 
scere habitualiter hoc et non noscere illud; sed 
omnis intellectus creatus potest noscere unum objec- 
tum et non aliud ; ergo nullus talis novit habitua- 
liter eodem modo plura objecta. Probatur minor, 
-quia non posset noscere habitualiter A absque hoc 
•quod cognosceret B, sine contradictione ; vel hoc 
•esset ex parte talis intellectus, quod patet esse fal- 
sum ; vel propter necessariam colligantiam objecto- 
Tum, quod est falsum, quia potest unum eorum ab 
intellectu nostro intelligi altero non intellecto. 

Quinto sic: includentia rationes primo seipsis 
diversas non possunt distincte cognosci per unum 
commune repraesentativum , nihil enini est quod 
sit ratio convenientiae et differentiae ut sic; sed 
cunctae creaturae includunt rationes primo seipsis 
diversas ex Qucest. de individuatione ; ergo, etc. 



148 LiB. II Sententiarum 

Ultimo sic : quod dicitur de identitate respectus 
ad habitum fuit improbatum 4. q. i. dist, art. 2. 

Secunda est opinio Thomae part. i. q. jj. a. 
j. quod quanto angelus est superior tanto intelligit 
per species pauciores. Unde si in angelo infimi ordi- 
nis sunt species, in angelo supremi ordinis est tan- 
tum una per quam cognoscit omnia. Quod probatur 

Primo sic: quanto aliquid recipitur in magis 
potentiali, tanto est magis contractum; sed forma 
recepta in intellectu supremi angeli recipitur in intel- 
lectu qui magis recedit a potentialitate ; ergo ipsa 
erit minus contracta et magis universalis, et per 
consequens plura repraesentabit. 

Secundo sic: quanto angelus est superior tanto 
magis appropinquat Deo ; sed Deus omnia intelligit 
per unum, quia per essentiam suam; ergo angelus 
superior intelligit per species pauciores. Ista est ratio 
Thomae in corpore Quaestionis ubi supra. 

Tertio sic: receptum est in recipiente per mo- 
dum recipientis; sed angelus superior.est perfectior 
et universalior; ergo species recepta in eo est uni- 
versalior. 

Quarto sic: Dionysius 12. cap. angelicce hierar- 
chicB dicit: angeli superiores habent universaliorem 
scientiam. 

Contra istam opinionem sunt sex rationes 
primae contra praecedentem opinionem. 

Ideo dico aliter ad Quaestionem quod in 
angelo sunt distinctae rationes cognoscendi ad di- 



DlSTINCT. III QVJEST. IV I49 

stincta cognoscibilia, quae rationes quamvis a quibus- 
dam vocentur habitus, verissime tamen dicuntur 
species. Et per hoc patet adrprimum primae opinio- 
nis. De 2. Etkic. dico quod aliquid est in anima 
ut species quod largo nomine potest dici habitus 
inquantum est quaedam qualitas de difficili mobilis. 
Ad secundtnn dico quod si in angelo sunt con- 
creatae species respectu cognoscibilium, tamen non 
potest in se generare alium habitum a specie. Si 
vero Deus crearet unam novam speciem, tunc an- 
gelus posset accipere vel acquirere speciem illius 
creaturae, sicut patebit in Qucest. seq, Et cum di- 
cis: ergo est potentionalis, sicut videtur, nego con- 
sequentiam, ut infra patebit. 

Ad tertium de Dionysio dico quod supremum 
in inferiori est infimum in superiori ubi non repu- 
gnat superiori tale supremum; hoc autem repugnat 
quando in nobis habitus est perfectio supplens im- 
perfectionem intellectus nostri pro quanto de se non 
est summe habituatus, quod non ponitur in angelo. 

Ad quartum dico quod si non esset alia ratio 
etc. ut tu dicis, dico quod si ibi est potentialis ha- 
bitus non tamen sufficit sine specie. Vel aliter: illud 
quod tu vocas habitum, ego voco speciem, sed tu 
ponis unum, ego pono plures. 

Ad ultimum dico (^Juod si objectum appetibile 
esset prius appetitui illa praesentialitate qua est prae- 
sens ipsi intellectui, requirerentur in appetitu pro- 
priae rationes quibus objecta diversa essent praesen- 
tia, sed suppositum est falsum, ideo non valet. 

Ad ar^mentum Siltenus opinionls, concedo quod 



150 LiB. II Sententiarum 

in angelis superioribus sunt species universaliores 
sumpta universalitate pro Hmpiditate, non pro majo- 
ritate extensiva et hoc patet per Linconien. per- 
tractantem verba Dionysii praeallegata, quod angeli 
superiores habent universaliorem scientiam, idest 
limpidiorem. Et per hoc patet ad omnes rationes: 
Ad primum de receptione dico quod ista recep- 
tio est penes limpiditatem. Et si objicias per istan- 
tiam de sensu et intellectu, quod species in intel- 
lectu est universalior quam in sensu, dico eodem 
modo quod nuriquam distinctae species in sensu fa-. 
ciunt unum in intellectu. Sed dicitur universalior 
quae est in intellectu, quia limpidior. Eodem modo 
ad aliud, angelus enim superior est propinquior Dea 
in limpiditate non in paucitate repraesentativorum. 

Ad primum principale nego minorem. — Ad 
probationem de numeris et figuris dico quod inten- 
tio Philosophi est de speciebus subalternis non au- 
tem de speciebus specialissimis. 

Ad secundum dico quod perfectio est duplex, 
scilicet substantialis et accidentalis, Species autem 
quamvis non possit esse perfectio intellectus ange- 
lici substantialiter, potest tamen ipsum perficere 
accidentaliter. 



j 



DlSTINCT. III QU^ST. VI 151 

QUiESTIO VI. 

SecundOy quantum ad cognoscibilitatem quam 
habet Angelus de creaturis, qiicero : 

Utruni Angrelns cogrnoseat xes sensibiles per speeies in- 
natas Tel aeqnisltas. 

Videtur quod non per species acquisitas, quia 
Auctor libri de causis propositione 9. dicit quod in- 
telligeatia est plena formis ; sed non esset plena for- 
mis si acquireret species; ergo. 

2. Praeterea Augustinus /2. super Genes, ad 
litt, dicit quod agens est in praestantius patiente; 
sed corpus non est praestantius spiritui ; ergo cor- 
pus non potest agere in spiritmn vel angelum im- 
primendo ei speciem. * , 

3. Praeterea, angelus est medium inter Deum 
et hominem; sed Deus quidquid intelligit, intelli- 
git per rationes non aliunde acceptas, homo autem 
intelligit per species aliunde acceptas; ergo ange- 
lus medio modo se habebit, valet quidquid intelli- 
git, intelligit per species non aliunde receptas sed 
sibi concreatas. 

/;/ contrarium arguitur sic: cognitio fit per si- 
mile; sed angelus cognoscit singulare; ergo habet 
in se similitudinem singularis. Sed similitudines om- 
nium singularium non sunt sibi concreatae, quia 
tunc essent infinitae ; ergo aliquae erunt a rebus ac- 
quisitae. 

Responsio: hic sunt duo Articuli. Primus re- 
citabit diversas opiniones. In secundo dicetur ad 
quaestionem secundum veritatem. 



152 LlB. II Sententiarum 

Quantum dd primum Articulum est 

opinio Thomae /. /. q, jj. a, 2, qui dicit quod 
angelus non accipit aliquam notitiam a rebus in- 
telligendo per species acquisitas, sed omnia intelli- 
git per species innatas, quod probatur 

Primo sic: si angelus cognosceret per species 
acquisitas, tunc haberet intellectum agentem et pos- 
sibilem, et hoc est falsum. Probatio minoris : Primo 
quod non habeat intellectiim agentem, quia intel- 
lectus agens est ubi primum objectum intellectus 
est intelligibile in potentia; sed primum objectum 
intellectus angelici est in actu intelligibile quia im- 
materiale. Non etiam habet intellectum possibilem, 
quia intellectus possibilis quandoque est in poten- 
tia; intellectus autem angeli semper est in actu. 

Secundo sic: perfectius ens est angelus quam 
coelum; sed coelum habet qualitates et perfectio- 
nes suas sibi concreatas et non aliunde acceptas; 
ergo multo magis angelus, et sic non intelligit per 
species a rebus acceptas. 

Tertio sic: sicut se habet modus essendi ani- 
mae ad modum essendi angeli, sic modus operandi 
ad modum operandi ; sed modus essendi animae de- 
pendet a corpore, modus autem essendi angeli non; 
ergo nec ejus operatio sive intellectio dependet a 
corpore : sed dependeret a corpore si intelligeret per 
species acquisitas; ergo. 

Quarto sic : ab extremo in extremum non con- 
venit transire nisi per medium: sed inter sensibile 
et intelligibile est medium imaginabile sive phan- 



DlSTINCT. III QUiEST. V 153 

tasiabile. In angelo.autem non erit tale medium. 
Ergo nec tansitus. 

Notant autem aliqui sequentes istam opinionem 
quinque differentias inter intellectum angelicum et 
humanum. Prima est quod objectum intellectus 
nostri est ipsa quidditas rei et non illud cujus est 
quidditas, obiectum autem intellectus angelici est 
utrunque. Secunda differentia est quod objectum 
intellectus nostri est universale tantum, objectum 
autem angeli est universale et particulare. Tertia 
djfferentia est quod intellectus noster non potest 
plura intelligere uno simplici verbo, intellectus au- 
tem angeli potest. Quarta, quod intellectus noster 
non potest plura intelligere ut plura nisi, pluribus 
se conformet. Intellectus angelicus potest plura intel- 
ligere per unam speciem quae est plurium repraesen- 
tativa. Quinta est quod intellectus noster non potest 
aliquid intelligere de novo nisi aliqua facta muta- 
tione circa ipsum intellectum; intellectus autem an- 
gelicus potest solummodo facta mutatione in ob- 
jecto. 

Contra istam opinionem arguitur primo sic: 
angelus habet intellectum agentem et possibilem ; er- 
go potest accipere notitiam et speciem a rebus. Co^t- 
sequentia patet per eos; antecedens probatur per Sco- 
tum sic: potentia activa quae non est imperfectionis 
in aliqua creatura non est neganda a superiori crea- 
tura quae est superior quantum ad hoc; sed ange- 
lus est superior homine intelligente, et intellectus 
agens non est in eo imperfectionis, immo perfectio- 
nis; ergo non est negandus ab angelo. Sed forte 



154 LiB. II Sententiarum 

illa probatio non valet, q^uia poneretur ab adversariis 
quod intellectus qui ponitur in angelo est perfectior 
et eminentior intellectu agente in nobis. Ideo non 
oportet quod ponatur intellectus agens quia super- 
flueret. Ideo probatur antecedens per eundem et me- 
lius: in omni eo quod recipit formam necesse est 
dare materiam vel naturam receptivam illius formae ; 
sed angelus recipit aliam speciem a se; ergo habet 
rationem receptivam istam. Sed hoc est intellectus 
possibilis; ergo habet intellectum possibilem et per 
consequens intellectum agentem. 

Confirmatur dupliciter. Pritno quia si Deus 
creasset animae nostrae species omnium intelligibi- 
lium, adhuc esset in ea intellectus agens et possibi- 
lis. Confirmatur secundo de anima Christi quae vi- 
debat omnia in Verbo divino, et tamen erat in ea 
intellectus agens et possibilis. — Ad rationes au- 
tem suas, 

Ad primum, cum dicit quod non est in angela 
intellectus agens, quia ejus objectum primum est 
in actu, dico quod aequivocas de primo. Est pri- 
mum objectum adaequatum adaequatione perfectio- 
nis de quo non intelligitur de proposito. Et est 
primum objectum adaequatum adaequatione praedi- 
cationis sicut est ens et in isto modo non est incon- 
veniens objectum intellectus angelici esse in po* 
tentia. 

Ad secundum dico ad propositum quod si istam. 
perfectionem necesse est a Deo creari ad quam se 
non potest actio naturae extendere, tunc oportet 
quod sit a Deo immediate; sed sic est in proposito^ 



DlSTINCT. III QUiEST. V 155 

nam qualitas coeli non potest in virtute propria ac^^ 
tiva a tota natura creari, receptio autem speciei ia 
angelo, potest fieri in virtute intellectus angelici; 
ergo. 

Ad tertium dico quod angelus dependet a cor- 
pore dependentia accidentali quamvis non depen-k 
deat dependentia essentiali, sicut in intellectione 
nostra anima quodammodo dependet ab objecto^ 
Ad quartmn dico quod illud quod est medium 
in virtute minori non oportet quod sit medium re- 
spectu virtutis majoris. Exemplum de calido magia 
et minus intenso, nam calidum magis intensum 
non oportet quod transeat per tot media in calefa^ 
ciendo sicut minus intensum. Sed intellectus angeli- 
cus est perfectior et virtualior quam intellectus no- 
ster; ideo non oportet quod pertranseat medium. 
imaginative. 

Ad quintum dicendum quod non est. inconve* 
niens plura accidentia ejusdem speciei esse in eo- 
dem subjecto, quando ista sunt diversorum quae in- 
cludunt rationes primo seipsis diversas. Singularia 
autem, ut patet ex Qiicest, de individuatione inclu- 
dunt rationes, idest gradum vel rationes . individua- 
les primo seipsis diversas; ergo. 

Estautem alia opinio Henrici quds: dicit quod 
angelus non cognoscit per species acquisitas, sed, 
omnia cognoscit per unum habitum scientialem qui 
est sibi a Deo concreatus, quod probatur. 

Primo sic : sicut res se habet ad esse, ita adcogno- 
sd, ex 2. Metaph.; sed singulare non addit aliquid 
positivum supra universale; ergo cognitio ejus noi> 



156 LlB. II Sententiarum 

^ddit super cognitionem universalis. Sed habitus a 
Deo creatus angelo est ratio cognoscendi universale; 
'ergo et particulare. 

Secundo sic: omne apprehensivum alicujus ob- 
jecti debet esse determinativum respectu iHius; ergo 
si intellectus angelicus potest recipere notitiamab 
ipsis singularibus, tunc esset determinatior et ma- 
^is limitatus quam intellectus humanus. 

Tertio sic: si intelligeret singularia primo posset 
tie ipsis acquirere per diversos actus habitum, juxta 
viam Philosophi 2. Ethic., et sic de singularibus pos- 
set esse habitus scientialis, quod est contra Philo- 
^ophum 7. Metaph, 

Qiiarto sic: si singulare esset per se cognitum, 
^sset primo praesens intellectui angelico, et tunc vel 
per essentiam angeli quod non conceditur, vel per 
habitum scientialem, quod non videtur, quia estra- 
tio cognoscendi universalia; vel est praesens per sei- 
psum, quod non videtur, quia nihil movet intellec- 
tijm n*si in ratione primi objecti, primum autem 
objectum intellectus creati est universale; ergo. 

Qninto sic: si angelus cognosceret per receptio- 
nem specierum, tunc posset cognoscere Petrum et 
Nicolaum, quia sunt ejusdem speciei, cum species 
ab ipsis abstractae et in intellectum repositae essent. 
ejusdem speciei, et tunc duo accidentia ejusdem 
speciei essent in eodem subjecto. 

Contra istam opinionem de habitu scientiali est 
argutum in Quaest. praeced., ideo tantummodo dico 
-ad rationes ejus. 

Ad primam quae habet minorem falsam, sicut 



DlSTINCT. III QUiEST. V 157 

patet in qucest, de individtiatione, 

Ad secundutn dico quod non est imperfectionia 
cognoscere singulare, quia hoc competit intellectui 
divino, quamvis hoc neget ille maledictus Averrois» 
nec ex hoc arguitur aliqua limitatio yel determina-^ 
tio in intellectu angelico sicut nec in intellectu di^ 
vino. 

Ad tertium dico quod scientia est respectu quid' 
ditatum per se. Individuum autem, vel singulare^ 
ut praescindit a ratione quidditativa et specifica^ 
non dicit quidditatem ex qticest, de individuatione ,^ 
ergo. 

Ad quartum dico quod est aequivocatio Atprimo- 
et per se, ut declaratur Lib, I. qucest, de primo^ 
objecto intellectus, ubi habetur istud principium, 
quod quidquid includit rationem objectalem alicujua 
potentiae est motivum illius potentiae. Sed singulare 
includit rationem objectalem intellectus creati, quia 
includit rationem entis; ergo. 

Ad quintum dicendum quod non est inconve- 
niens plura accidentia ejusdem speciei esse in eo- 
dem subjecto, quando ista sunt respectu diverso- 
rum quae includunt rationes primo seipsis diversas. 
Singulare autem, \it patet ex quaestione de indivi- 
duatione, includit rationes, idest gradus vel rationes. 
individuales primo seipsis diversas. 

Est ergo alia opinio Richardi Hb. 2. dist, j. 
qui dicit quod omnia incorruptibilia cognoscit an- 
gelus per species innatas, corruptibilia vero per 
species receptas, quod probatur 

Fritno sic: quia si angelus cognosceret omnia 



158 LiB. II Sententiarum 

J)er species innatas, tunc ita bene cognosceret fu- 
tura contingentia sicut praesentia, quod est falsum. 
Conseqnentia probatur per Aristotelem 2. de Anima, 
xjui dicit quod intelligimus quando volumus, quia 
habemus speciem apud nos, sed facta hypothesi ita 
^quitur in angelo. 

PrcBterea secundo sic: sicut se habent ideae ad 
res ideatas, sic se habet species ad res specificatas; 
Ised quia in Deo ab aeterno fuerunt ideae omnium, 
ideo ab aeterno omnia cognovit. Similiter siin an- 
gelo sunt species omnium concreatae potuit omnia 
futura cognoscere. 

Dicunt aliqui quod non sequitur,quia res exi- 
^tens aliam habet relationem ad suam speciem in 
tntellectu angdico quam habet antequam esset. 
Contra. Illa relatio, vel est in fundamento ex na- 
tura fundamenti, et tunc posito fundamento po- 
heretur relatio; vel est ex termino, et tunc ad mi- 
hus notitiam illius relationis capiet ex termino. 

DlCO evgOf sequendo opinionem istam, quam- 
Vis aliqualiter diminute dicat, quod angelus accipiat 
hotitiam ab istis singularibus, et intelligit per spe- 
cies a rebus abstractas. Et pono quatuorconclusio- 
nes. Prima est quod angelus potest recipere noti- 
tiam a singularibus ut singulare est. Secunda con- 
clusio. est quod si habeat notitiam singularis ut 
^ingulare est non acceptam a rebus, adhuc accipit 
hotitiam existentiae actualis rei vel non existentiae. 
Tertia conclusio est quod notitiam intuitivam sin- 
gularium necessario recipit a rebus. Quarta conclu- 
*sio est quod species universales potest recipere a re- 
bus si non essent sibi concreatae. 



DlSTINCT. III QU^ST. V 159 

Pritnam Concliisio7iem probo : angelus potest 
cognoscere singulare ut singulare est, tum quia hoc 
non est imperfectionis cum competat intellectui di- 
vino, tum quia illa cognitio intellectui angelico non 
est improportionata; sed non potest cognoscere singu- 
lare ut 'singulare sub ratione universalis, quia singu- 
lare aliquid addit ad universale ex qucest, de indi- 
viduatiofte; ergo cognoscit singulare per propriam 
speciem. Sed non est probabile quod sint sibi con- 
creatae species omnium singularium, quia cum talia 
sunt infinita, haberet species infinitas. 

Secundam Conchisionem probo ex notitia quid- 
ditatum universalium cum sit necessaria non potest 
cognosci complexio contingens ; sed essentiae rerum 
sunt contingentes ; ergo. 

Tertiam Conclusionem probo sic: impossibile est 
cognitionem intuitivam quae variatur ad varlationem 
objecti esse per repraesentationem quod uniformiter 
se habet; sed species repraesentativae universalium 
uniformiter se habent, cognitio autem intuitiva varia- 
tur secundum mutationem objectl; ergo. 

Quartam Conclusionem probo sic, per hoc quod 
illud quod non repugnat intellectui infimo, puta hu- 
mano, ergo nec perfectiori, idest angelico. 

Ad RATIONES in contrarium ad primum potest 
negari auctoritas lib. de causis; si autem velim ip- 
sam recipere, dico quod intelligentia est plena for- 
mis universalibus non tamen singularibus. 

Ad secundum dico quod nullum corporale po- 
test agere in spiritum ut causa totalis, bene tamen 



i6o LlB. II Sententiarum 



~ , .'KW^^H 



potest ut causa partialis, ut dictum est in Quaestione: 
Utmm angelus cognoscat se per siiam essentiam. 

Ad tertium concedo quod angelus cum sit na- 
tura medium inter Deum et hominem, habet ali- 
quam notitiam quam non accipit a rebus, sicut est 
notitia universalium. 

QUiESTIO VII. 

Ultimo, quantum ad materiam de angelorim co- 
gnitione, qucero : 

Utrum in parte IntellectiTa ponatur speeies propter po» 
tentialitatem intelleetus Tel propter absentiam objecti. 

Quod ponatur propter potentialitatem intellec- 
tus probatur sic : qualis est proportio sensus ad sen- 
sibile mediante specie sensibili, eadem est proportio 
intellectus ad intelligibile mediante specie rei intel- 
ligibllis ; sed species requiritur in sensu propter po- 
tentialitatem potentiae et non propter absentiam ob- 
jecti, quia praesente sensibili sensus informatur spe- 
cie, sicut patet de visu ; ergo. 

/;/ contrarium arguitur, quia unius operationis 
est unum principium per se ; sed intellectio est una 
actlo vel operatio ; ergo habet unum principium per 
se. Sed ex intellectu et specie non fit unum per se, 
immo unum per accidens; ergo species non requi- 
ritur in intellectu ut mediet inter potentiam et ac- 
tum tanquam principium istius actus. 

ResponSio : hic sunt duo Articuli. Primo, si in 
intellectu est ponenda species. Secundo, dato quod 
sic, erit videndum de princlpali proposito. 



DlSTINCT. III QUiEST. VII l6l 

Quantum ad primum Articulum^ est 

opinio Henrici et Gothfredi, quod nulla species sit in 
intellectu, sed solum in phantasmate, quorum ratio- 
nes et improbationes habentur in summa lib. i. 
dist, j., ideo eas nunc praetermitto. Et suppono 
cum opinione Scoti, et est fere quasi omnium alio- 
rum, quod in parte intellectiva est ponenda species. 

JEtnunc ad secundum Articulum ac- 

cedo, ubi sunt duae opiniones contrariae. 

JJna est Thomce part. i. q. 8j. a, 2. qui po- 
nit quod species ponendae sint in intellectu propter 
materialitatem ipsius intellectus, quod probatur 

Primo sic: quia cognitio fit per assimilationem, 
ideo si intellectus aliquid cognoscit, oportet quod 
el primo assimiletur; sed non assimilatur nisi per 
speciem; ergo. 

Secundo sic: omne illud quod est ex se inde- 
terminatum ad plures actus, ad hoc quod unum 
eliciat, oportet quod per aliquid determinetur ; sed 
determinatur per speciem ; ergo. 

Tertio sic : si in parte intellectiva poneretur spe- 
cles propter absentiam objecti et non propter po- 
tentialitatem potentiae, tunc omnes intellectiones 
essent ejusdem speciei, et per consequens omnes 
scientiae, quod est falsum. Consequentia probatur, 
quia intellectus qui est principium intellectionis est 
ejusdem rationis specificae. 

Quarto sic: sicut se habet materia ad formas 
particulares, sic se habet intellectus ad formas uni- 



11 



l62 LlB. II Sententiarum 

versales; sed formae particulares determinant for- 
mam ad actum; ergo. 

Quinto sic: si species poneretur in intellectu 
propter absentiam objecti praecise, tunc intellectus 
haberet fieri immediate in ipsam speciem, et sic 
species esset primarium objectum intellectus et non 
res cujus est species. 

Ista Opinio quibusdam non placet, sed argu- 
unt contra eam primo sic: quanto aliquid est ma- 
gis separatum a materia, tanto magis secundum se 
est intelligibile active sicut patet ^. de Anima, per 
Avicennam 9. Metaph, ; sed intellectus tam ange- 
licus quam humanus est immunis a potentialitate 
materiae; ergo sine omni specie poterit elicere ac- 
tum intellectionis. 

Secundo sic :' quanto aliquid plus habet de enti- 
tate positiva, tanto est magis activum ; sed inter om- 
nes formas forma intellectiva habet plus de entitate 
positiva ; ergo erit magis activa. Sed aliquae formse 
materiales sine omni superaddito possunt elicere 
suos actus, sicut patet de formis elementorum ; ergc 

Tertio sic: quandocunque aliqua duo concur- 
runt ad aliquem actum eliciendum, illud quod est 
causa formalis est magis potentia activa ; sed si in- 
tellectus concurrit cum specie ad intellectionem, 
species erit sicut causa formah*s et determinativa 
intellectus; ergo erit magis potentia activa quam 
intellectus, quod est falsum. 

Qui vulttenere istam secundam opinionem 
quae forte probabilior est, potest dicere ad rationes 
primse opinionis, 



DlSTINCT. III QU^ST. VII 163 

Ad primutn, quod cognitio fit per assimilationem 
non penes speciem, sed penes actum; est enim actus 
similitudo objecti. 

Ad secundutn dico quod duplex est indetermi- 
natio: una potentiae passivae, et de illa est vera tnajor 
argumenti, alia est indeterminatio potentiae activae 
et de ista major est falsa. Intellectus autem est in- 
determinatus indeterminatione potentiae activae. 

Ad tertium dico quod non sequitur quod om- 
nes intellectiones sunt ejusdem speciei, pro eo quod 
transit per suum actum super objecta differentia 
specie, sicut sol per eandem virtutem, inquantum 
super objecta diversa transit, habet dissolvere gla- 
ciem et desiccare lutum. 

Ad quartum dico quod illa similitudo non est 
omnimoda sed aliqualis. Est enim similitudo in hoc 
quod materia inquantum recipit est in potentia pas- 
siva, et similiter intellectus; sed est dissimilitudo, 
quia materia videtur esse praecise potentia passiva, 
intellectus autem non solum videtur esse potentia 
passiva, sed etiam quodammodo potentia activa. 

Ad quintum dico.quod intellectus fertur super 
speciem inquantum in ea relucet objectum sicut 
intellectus fertur supra vocem inquantum est expres- 
siva rei. 

Qui autemvulttenere primam opinionem, 
potest respondere ad rationes secundae opinlonis^ sic : 

Ad primum quandocunque ad aliquem effectum 
concurrunt plures causae partiales altera deficiente 
non sequitur effectus, species autem ad minus requi- 
ritur in cognitione abstractiva; ergo illa non cau- 



l64 LlB. II Sententiarum 

sante non sequitur intellectio. Et cum dicis quod 
immaterialitas est causa intellectionls, concedo, sed 
non totalis, ut supra patuit. 

Adsecundum visum est in Quaestione illa: An An- 
geliis cognoscat se per suam essentiam ; quaere ibi- 
dem. 

Ad tertium dico quod intellectus concurrens cum 
specie est principalior causa quam ipsa species, nec 
ipsa species est tota causa formalis intellectionis ut 
argumentum supponit. 

Ad PRIMUM ARGUMENTUM in contrarium, dico 
quod non est simile, quia virtus visiva est virtus 
organica quae est magis materialis quam intellectus, 
ideo consequentia non tenet. 

Ad aliud in contrarium est solutum in Qus- 
stione illa: An Angelus intelligat se per se. 

QUiESTIO VIII. 

Postquam visum est de angelorum cognitionc, 
restat videre de eorum dilectione. Et qucero illam 
qucBstionem sine argumentis : 

Utrum Angrelus possit naturaliter diligere Denm pln* 
squam seipsum, 

Responsio: hic sunt duae opiniones extremae. 
Una dicit quod non, cujus rationes sunt istae. Oni- 
nis amicitia quae est ad alterum est ex amicitiasui 
ad se ; per istam enim probationem probat Aristo- 
teles (?. Ethic, quod amicitia paternalis est prima 
amicitia in natura; ergo amor quo angelus diligit 



DlSTINCT. III QU/EST. VII 16$ 

Deum est ex dilectione quam habet ad seipsum, 
et sic dilectio sui erit major per illud principium: 
propter quod unumquodque tale et ipsum magis. 

Secundo sic: non est idem actus habitus super- 
naturalis et naturalis ; sed diligere Deum super om- 
nia et propter se, est actus charitatis; ergo. 

Tertio sic: omnis amicitia fundatur super ali- 
quam unitatem : ergo ubi est major unitas, ibi 
est major dilectio; sed major est unitas naturalis 
angeli ad seipsum quam Angeli ad Deum; ergo. 

Quarto sic: omnis natura diligit se quantum 
potest, quia vitat nocumentum suum quantum po- 
test; ergo non potest diligere Deum plusquam se, 
quia tunc diligeret ultra posse. 

Alia est opinio contmria quae dicit quod 
angelus potest naturaliter diligere Deum plus quam 
se, quod probatur auctoritatibus Augustini De fide 
ad Petrum et Lib, retract. et Lib. de vera reli- 
gione, 

Istam Conclusionem probat Thomas part /. q. 
10. a. ult. sic: bonum commune in quo clauditur 
et reservatur bonum particulare est magis bonum: 
sed bonitas Dei claudit in se omne bonum parti- 
culare: ergo sicut naturaliter plus diligimus totum 
quam partem, sic naturaliter angelus potest plus 
diligere Deum quam seipsum. 

Etiam pro illa opinione arguitur sic. Si non pos- 
set angelus vel homo diligere Deum plusquam 
seipsum nisi per charitatem tunc homo posset scire 
se esse in charitate, quia potest scire si diligit Deum 
plusquam seipsum. Praeterea quandocunque aliqua 



i66 LiB. II Sententiarum 

ratio convenit alicui per essentiam, alteri per par- 
tecipationem actus qui transit super ista, propter 
talem rationern magis attribuitur illi in qua est talis 
ratio per essentiam quam alteri ; sed ratio bonitatis 
est ratio diligendi, et ipsa convenit Deo per es- 
sentiam, creaturae vero per participationem ; ergo. 

Tenendo ergo illam viam respondeo ad ra- 
tiones alterius opinionis, 

Ad primum dico quod major est vera de ami- 
citia quae est ad alterum bonum particulare, non 
autem de amicitia quae est ad bonum universale 
quod est Deus. 

Ad secundum dico quod diligere Deum super 
omnia in hoc tamen sistendo non est actus charita- 
tis seu actio; sed diligere Deum inquantum est 
bonum summum et objectum beatificum ex cujus 
amore servantur ejus mandata, iste est actus cha- 
ritatis. 

Ad tertium dico quod amicitia aliquando fun- 
datur super unWersailitsitem /orma/e7n ; aliquando 
vero super universalitatem proportionis quae est par- 
ticipantis ad participatum, et illa potest esse major 
quam alia si summun bonum essentiale et partici- 
patum sit bonum per essentiam sicut est in pro- 
posito. 

Ad ultimum dico quod 1) quantum potest re- 
ferri ad objectum diligibile, et sic major est vera, sed 
non ad propositum; vel ad ipsam potentiam dile- 
ctivam, et tunc nego majorem, De hoc amplius. lib, 
^. dist, 27 a, 2, 



Distinctio IV. 

Post hoc videndum.... 

Circa istam 4. distinctionem qucero 

QUiESTIO I. 

Utrnm Angelns possit peecare. 

Videtur quod non, quia aut hoc esset inquan- 
tum est a Deo, et tunc Deus esset causa peccati ; 
aut inquantum est ex nihilo, et hoc non, quia in- 
quantum est ex nihilo, naturale est sibi deficere, et 
sic non esset aliquod peccatum. 

2. Praeterea, malitia et peccatum non sunt sine 
ignorantia, per Aristotelem j, Ethic, ubi dicit quod 
omnis malus ignorans ; sed in Angelis non est igno- 
rantia ex ^. Ethic, 

In contrarium, quia peccavit de facto, ergo po- 
tuit peccare. 

Juxta istam quaestionem quaero aliam 

ntrnm Angelns ab instanti snse ereationis fnerit malns. 

Et videtur quod sic, testimonio Salvatoris qui 
dicit de angelo: ille homicida fuit ab initio. 

Praeterea Angeli boni ab instanti suae creatio- 
nis fuerunt creati boni; ergo Angeli mali ab in- 
stanti suae creationis fuerunt mali. Consequentia 



i68 LiB. II Sententiarum 

patet. Antecedens probatur per Augustinum /2. Be 
Civ, Dci, ubi dicit quod Deus fuit creans simul 
naturam angelicam et dans gratiam ; sed si habuit 
gratiam ; ergo et gloriam. Probatio consegtmitis, 
quia angelus npn discurrit circa perfectiones natu- 
rales; ergo nec circa perfectiones supernaturales. 

/;/ contrarium est Origenes qui dicit quod ser- 
pens idest diabolus non statim super pectus ambu- 
lavit sicut nec Adam nec Eva statim peccaverunt. 

Responsio: hic tria sunt^videnda, /r/;«(7 si an- 
gelus potuit peccare, secundo si Angelus potuit ab 
instanti suae creationis, tertio quid sit de facto sl 
ab instanti suae creationis peccaverit et fuit malus. 

Qtiantum ad primum dico quod sic, et 
persuadetur tripliciter : 

Primo sic: operatio non est melior quam sub- 
stantia: sed substantia angeli cum sit de nihilo et 
possit non esse per annihilationem, est defectibills; 
ergo operatio ejus defectibilis, et sic potest peccare. 

PrcBterea, agens cujus regula. realiter differt ab 
ipso potest ab ipsa deviare ; sed angelus habet pro 
regula divinam voluntatem quse realiter differt ab 
angelo; ergo potest ab ea deviare, et per conse- 
quens potest peccare. 

Tertio sic, quia Anselmus in Lib, cur Deus 
homo dicit, quod Deus non potest facere homlnes 
impeccabiles, sicut nec potest eos facere Deos;sed 
eadem est ratio de angelis et hominibus; ergo. 

Qtianitim ad secundum Ariiculufit 



DlSTINCT. IV QU^ST. I 169 

sunt contrariae opiniones, Una ponit quod non, et 
ad hoc probandum sunt diversae rationes: 

Ratio Hugonis Lib, /. de Sacramentis, dicit 
quod peccatum consistit in actu voluntatis ; sed ac- 
tus voluntatis cum sit a potentia finita, mensuratur 
tempore; ergo sic non potuit peccare in instanti. 

Praeterea, Anselmus videtur addere ad eandem 
conclusionem duas rationes alias Lib. de casu dia- 
boli ^.3. — Prima est illa: angelus non potuit 
peccare nisi per velle ; sed primum velle angeli est 
a Deo non ab angelo ; ergo. Probatio mifioris, quia 
si primum velle habet a seipso, aut hoc est volens, 
aut nolens; si nolens, ergo illud non est primum velle: 
si volens, ergo alio velle volens, quia vult se velle; 
et tunc quaeram de illo sicut de priori, et tunc vel 
erit processus in infinitum in actibus voluntatis, vel 
dabis quod primum velle angeli non sit ab angelo. 
— Sectmda ratio sua est ista: nullus potest pec- 
care nisi sit debitor justitiae ; sed angelus in primo 
instanti suae creationis non erat debitor justitiae, 
quia illam nondum acceperat; ergo. 

Alius, scilicet Thomas /. /. q, 6^, a. /. arguit 
sic : operatio quae est in eodem instanti quando in- 
cipit res est effective a causa producente rem in 
esse. Exemplum de motu gravis deorsum et de ti- 
bia claudicante. Si igitur angelus ab instanti suae 
creationis potuit peccare; ergo actus ille esset ef- 
fective a Deo, sicut et esse angeli, quod est incon- 
veniens. 

Ad idem arguitur ab aliis, scilicet ab Henrico 
sic : Si angelus potuit peccare ab instanti suae crea- 



ijo LiB. II Sententiarum 

tionis; ergo non potuit non peccare. Probatio con- 
sequenticB, quia non potentia praecedente actum cum 
non praecedat, nec potentia subsequente, sicut patet 
per se, nec etiam potentia simul existente cum 
actu, ex quo ponuntur actus in esse. — Isti idem 
arguunt sic: in angelo ponuntur habitus scientiales 
omnium quidditatum. Supra hos habitus prius fer- 
tur intellectus speculativus, deinde practicus, tertio 
complacentia naturalis, quarto complacentia delibe- 
rativa in qua consistit peccatum ; sed illa non pos- 
sunt esse in eodem instanti ; ergo. — Alii arguunt 
sic : duae mutationes quarum termini unius ad quem 
est, terminus alterius a quo, non possunt esse in 
eodem instanti : sed creatio angeli et peccatum sunt 
hujusmbdi; ergo. 

Alia esi opinio Scoti^ et est ad oppositum. 
Cujus ratio est ista: potentia quae potest habere 
operationem perfectam, et non limitatur ad opera- 
tionem rectam, potest in eodem instanti habere ope- 
rationem non rectam ; sed voluntas angeli est hujus- 
modi ; ergo. — Aureolus autem deducit illam ratio- 
nem aliter et bene, sic : voluntas in quocunque in- 
stanti potest habere actum liberum, in illo potest 
peccare ; sed in instanti suae creationis voluntas An- 
geli potuit habere actum elicitum libere; ergo. Pro- 
batio minoriSy potest enim habere actum, quia ef- 
fectus potest esse coaevus suae causae. Item actum 
elicitum sicut agentia naturalia, quia libertas non 
aufert potentiae perfectionem. Est etiam actus ille 
liber, cum sit a causa libera. 

Tertia est opinio Petri medians, et dicit quod 



DlSTINCT. IV QU^ST. I 171 

peccatum aliquando accipitur pro defectu praecise, 
aliquando vero pro defectu imputabili, sicut patet 
3, Ethic, , ubi dicit quod orbatus a natura non vi- 
tuperatur, orbatus ex continentia vel malitia vitu- 
peratur. Tunc ad propositum dicit quod angelus 
potuit peccare in primo instanti suae creationis pec- 
cato quod est solum defectus, et sic intelligitur se- 
cunda opinio. Sumendo autem peccatum pro de- 
fectu imputabili, angelus non potuit peccare ab in- 
stanti suae creationis, et sic intelligitur prima opi- 
nio. 

Sed quidquid sit de ista concordia tenendo se- 
cundam opinionem dico ad rationes primae opinio- 
nis quod non concludunt. 

Ad primum dico quod est contra eam Philo- 
sophus 10. Ethic, ubi dicit quod delectatio et vi- 
sus fiunt in instanti. Item dicit 2. deAnima, quodlux 
fertur in instanti, et reprobat illam opinionem quae 
dicit quod sit in tempore perceptibili. Item sequi- 
tur quod anima in primo instanti separationis non 
esset beata nec misera ex quo actus mensuratur 
tempore. 

Ad secundum de Anselmo, dico quod Ansel- 
mus finxit ibi unum Angelum qui esset nuda es- 
sentia non habens essentiam volitivam quam ipse 
vocavit instrumentum. Et de isto concedo quod 
non habet primum velle a se. Et cum objicitur, 
aut haberet volens aut nolens, dico quod primum 
velle non habet nec volens nec nolens, sed seipso 
immediate elicit in actum secundum qui velle. — 
Ad aliam rationem Anselmi dico quod aut intel- 



172 LlB. II Sententiarum 

ligit de justitia infusa, et tunc sarracenus non ha- 
bens justitiam infusam non potest peccare; aut in- 
telligitur de justitia acquisita, et hoc non valet, quia 
justitia acquisita potest ammitti multis actibus inju- 
ste elicitis; ergo oportet quod intelligat de justitia, 
idest de potentia naturali voluntatis quae est mo- 
deratrix inclinationis naturalis, quae est contra ju- 
stitiam infundendam. Sed illa ponitur in Angelo in 
primo instanti creationis; ergo. 

Ad rationem Thomce dico quod bene arguit de 
actibus naturaliter elicitis a potentialitate libera si- 
cut est in proposito. Aliter solvitur et melius Lib, 
I. dist, iS. 

Ad aliam dico quod causa non semper prior 
est effectu dtiratione, quia aliquando est prior na- 
ttira. Cum ergo arguis, si potuit angelus peccare, 
aut potentia praecedente actum? dico quod praece- 
dente actum natura non dtiratione, 

Ad aliam de habitu scientiali, ille habitus scien- 
tialis est improbatus supra in quaestionibus ; tamen 
dico pro nunc, quod omnis quidditas quae reprae- 
sentatur intellectui angelico potest sibi praesentari 
sine habitu, et omni syllogismo practico circum- 
scripto potest voluntas habere actufti deordinatum, 
et sic peccare. — Ad secundam rationem dico quod 
major est falsa, quia luna eodem instanti illumina- 
tur a sole et illuminat hemisphaerium nostrum, et 
tamen sunt diversae mutationes. 

Quantum ad tertium Articulum de 

facto dico quod malus angelus non fuit malus ab 



DlSTINCT. IV QUiEST. I 173 

instanti suae creationis, sed fuit aliqua morula in- 
ter creationem et lapsum, quod patet per Magi- 
strum dist, ^. et 4. c, j, vide ibi. Item per Augu- 
stinum super Gen, ad litt, ubi dicit quod Deus 
non prius est ultor quam aliquis sit peccator. Item 
Isaice 14,: quomodo cecidisti lucifer de caelo, qui 
etc. Et Ezech, 28 : tu signaculum similitudinis in 
deliciis paradisi etc. ; ergo non statim cecidit. Sed 
diceres quot sunt morulae et quae sunt? Ad quod 
dicetur in 2. Art. Quaest. seq. 

Ad Argumenta principalia. Ad primiiin dico 
quod in peccato duo sunt," scilicet actus et defor- 
mitas. Ratione actus est a Deo quemadmodum po- 
nit alia opinio, sicut patebit infra. Sed ratione de- 
formitatis est a creatura inquantum est de nihilo. 
Et cum arguis, naturale est sibi deficere, concedo 
de defectu qui est annihilatio, nego autem de de- 
fectu qui est declinare a regula vel via rationis. 

Ad secundum dico quod ignorantia est duplex, 
scilicet praecedens et subsequens. Angelus autem 
habet ignorantiam subsequentem voluntatem, non 
praecedentem, sicut etiam cum quis peccat morta- 
liter ratione contradicente. 

Ad argumenta secundae opinionis dicit Ma- 
gister, et bene, quod ille fuit homicida ab initio, i- 
dest statim post initium, quia fuit modica morula 
inter creationem et lapsum. 

Ad sectmdum nego antecedens, sicut patebit in 
Quaest. seq. Tu probas quod simul habuerunt gra- 
tiam et gloriam ; dico quod est falsum. — Ad pro- 
bationem respondeo per interemptionem, quia An- 



174 LiB. II Sententiarum 

gelus discurrit quantum ad suas perfectiones natu- 
rales ad minus discursu qui est hoc ex hoc. Et 
dato quod concedatur, non valet consequentia, quia 
non est similis ratio de perfectionibus naturalibus 
et supernaturalibus. 




Distinctio V. 

Post hoc considepape.... 

Circa istam Distinct. /. Magister tractat de duo- 
bus, scilicet de conversione bonorum et aversione ma- 
lorum angelorum, Quantum ad conversionem qucero 
illam qucestionem, 

Qu^STiO I. 

Utram angrelus prins meruerit tpsam beatttudinem quam 
aeeeperit eam. 

Videtur quod tion, quia Angeli aliquid meren- 
tur ex obsequiis impensis hominibus. Aut ergo il- 
lud praemium habuerunt ante meritum, et sic ha- 
betur propositum; aut expectaverunt, et hoc non, 
quia spes quae differtur affligit animam, quod non 
ponitur in angelo. 

2. Praeterea meritum et praemium sibi invicem 
correspondent ; ergo ubi est majus praemium, ibi 
est majus meritum. Sed aliqui angeli habent plus 
de merito quam aliqui homines; ergo habent plus 
de praemio. Sed homines non possunt tantum me- 
reri in. modico tempore; ergo nec angeli, et sic prae- 
mium praecessit meritum. 

In contrarium arguitur : sicut se habent mali an- 
geli ad damnationem, ita boni angeli ad praemium ; 
sed illi demeruerunt; ergo. 



1/6 LlB. II Sententiarum 

ResPONSIO. Circa istam Quaestionem,/r/;«(7 po- 
nitur opinio Magistri quae communiter non tenetur. 
Secundo dicetur ad Quaestionem secundum commu- 
nem opinionem. 

Quantum ad primum Articultim est 

opinio Magistri, quod in angelis beatis praemium 
praecessit meritum, merentur tamen praemia per ob- 
sequia hominibus impensa custodiendo. Et est exem- 
pliim sicut res dat bonum aequum militi qui non- 
dum meruit, scit tamen illum militem aequo dato 
bene uti, et quod merebitur eum. 

CofitrUy per Augustinum Lib. de correctione et 
gratitty ubi dicit quod angeli sancti qui steterunt 
illius vitae mercedem accipere meruerunt. — Pra- 
teredy si homo non fuisset creandus, angelus non 
habuisset beatitudinem, quia tunc non potuisset eam 
mereri per obsequia hominibus impensa. — PrcBte- 
rea, per hoc quod aliquis praevidetur bene usurus 
accepto, non meretur illud, tunc enim homo po- 
tuisset mereri gratiam, quia praevidetur a Deo quod 
est bene usurus ea, et tunc gratia jam non est gratia. 
— Prceterea aliqui arguunt sic contra Magistrum: 
quia non omnibus nobis ministrant et praebent ob- 
sequia; sed diceret Magister: immo ministrant vel 
mediate vel immediate, quia superiores faciunt re- 
velationes et illuminationcs inferioribus. 

Quantum ad secundum Articulunt 

dico duas Conclusiones. Prima quod Angeli me- 
ruerunt beatitudinem suam; seciinda quod merue- 
runt eam antequam acceperint eam. 



DlSTINCT. V QUiEST. J 177 

Prifna Conclusio probatur, quia naturae infe- 
riorum consequuntur perfectionem suam per ope- 
rationem propriam; ergo multo magis Angeli. 

Secunda Conclusio probatur, quia voluntas non si- 
mul vult mutabiliter et immutabiliter; sed voluntas 
quando praemiatur vult immutabiliter, quando au- 
tem meretur elicit actum contingenter; ergo. 

Praeterea, dispositio vel via praecedit terminum; 
sed meritum est via ad beatitudinem. 

Praeterea aliqui arguunt sic: idem non potest 
esse ex gratia perfecta et imperfecta; sed meritum 
est ex gratia imperfecta, praemium autem ex gra- 
tia perfecta; ergo. — Sed illa ratio Scoto non pla- 
cet, quia est possibile aliquam animam tantam gra- 
tiam habere in via, quantam habebit in patria, li- 
cet non haberet ita perfectum usum, et sic posset 
esse idem habitus sine identitate actus. 

Sed remanet dubium ex quo angelus prius 
meruit suam beatitudinem. Quaero quot morulae fue- 
runt inter creationem et beatitudinem quantum ad 
beatos, et inter creationem et lapsum quantum ad 
malos. — Unde dicit unus Doctor quod fuerunt 
duae morulae, una qua omnes fuerunt creati, altera 
qua isti et isti fuerunt in termino ita quod boni non 
ponentes obicem receperunt gratiam et gloriam, mali 
autem non, quia posuerunt obicem. 

Alia opinio ponit tres morulas. In prima omnes 
fuerunt creati et habuerunt gratiam; in secunda il- 
li meruerunt et isti demeruerunt; in tertia boni fue- 
runt in gratia confirmati, mali vero fuerunt dam- 
nati. 

12 



178 LlB, II Sententiarum 

Tertia est opinio quae forte est melior, quae po- 
nit quatuor morulas. In prima omnes fuerunt crea- 
ti in naturalibus; in secunda apposita est gratia; 
in tertia isti meruerunt et isti demeruerunt; in 
quarta omnes fuerunt in termino, boni fuerunt glori- 
ficati, mali vero dannati. 

Sed adhuc qucereres quid sunt istae morulae. 
Una opinio dicit quod sunt diversa instantia tem- 
poris di^creti; sed haec opinio improbata est supra 
Qucest. de ^vo, 

Alia opinio dicit quod sint diversa instantia aevi» 
et hoc, posita in successione aevi. 

Tertia opinio dicit quod sint diversa aeviterna, 
secundum quod unumquodque aeviternum habet 
suum aevum. Teneatur quod plus placet. 

AD ARGUMENTA PRINCIPALIA. Ad primUM COn- 
cedo quod meruerunt aliquam beatititudinem ac- 
cidentalem, non autem essentialem. Et propter il- 
lam beatitudinem accidentalem nulla est afflictio 
in exspectando, quia habent essentialem quam 
maxime volunt. 

Ad secundtim dico quod in illa morula habue- 
runt angeli boni ita intensum actum quod merue- 
runt beatitudinem efficacius quam mereri posset 
purus viator toto tempore vitae suae. 




DlSTINCT. V QVJEST, II 179 

QU^STIO II. 

Vzso de Angelorum conversione, restat videre de 
angelorum aversiotiey ubi quceritur, 

ntram Angelus potnerit appetere Dei aBqnalitatem. 

Responsio. Hic sunt duae opiniones contrariae. 
Una dicit quod non, et probatur 

Primo sic : quia angelus non peccavit ex pas- 
sione nec ex ignorantia, quia poena non praecessit 
culpam; ergo peccavit ex electione. Sed ut patet 
j, Ethic, electio non est imposslbilium ; angelum 
autem esse aequalem Deo est impossibile: ergo. 

Secundo sic: nihil potest voluntas velle quod 
includit contradictionem : sed angelum esse aequa- 
lem Deo includit contradictionem ; ergo. 

Tertio sic : nihil potest voluntas velle, nisi prlus 
sit cognitum secundum Augustinum; sed angelum 
esse aequalem Deo non potest angelus intelligere, 
tum quia ratio sua non erat adhuc depravata, tum 
quia implicat contradlctionem ; ergo. Ista ratio est 
Anselmi de casu diaboli, 

Quarto sic: nulla creatura potest appetere sui 
ipslus destructionem ; sed angelum esse aequalem 
Deo, includit angelum non esse angelum ; ergo. 
Ista ratio est Anselmi in Lib, de similibus, 

Istam Opinionem non teneo, qula multae auc- 
toritates videntur clamare ad oppositum. Ait enim 
Augustinus De qucestiotiibus novi ac veteris Test, 
quod daemon elatione inflatus voluit dici Deus. — 
Secundo, quia Magister dicit opposltum in ultitno 



i8o LiB. II Sententiarum 

cap. 2. DisL pertractans illud Isaiae: ascendam in 
coelum et exaltabo solium meum. Quid, inquit, coe- 
lum vocat nisi Dei celsitudinem cui par fieri vole- 
bat; et est talis sensus: ascendam in ccelum, idest, 
ad aequalitatem Dei. — Item glossa super EpisL 
ad Philip, pertractans illud: non rapinam etc, 
dicit non usurpavit sibi aequalitatem Dei sicut dia- 
bolus. 

PrcBterea arguo per rationes aliorum. Arguit e- 
nim Scotus sic: voluntas habet duplicem actum 
amandi, scilicet amorem amicitiae et amorem con- 
cupiscentiae concupiscendi aliquod amatum. Et se- 
cundum utrunque actum habet totum ens pro o- 
bjecto, ita quod sicut quodcunque ens potest ali- 
quid amare amore amicitiae, ita quodcunque ens po- 
test concupiscere ipsi amato ; sed angelus potuit a- 
mare seipsum amore amicitiae ; ergo potuit sibi ipsi 
concupiscere quodcunque concupiscibile, et ita cum 
aequalitas Dei sit bonum quoddam concupiscibile, se- 
cundum se potuit illud bonum Angelus concupiscere 
sibi. — Secundo sic : si aequalitas Dei esset possibilis 
Angelo, posset Angelus sibi concupiscere eam ; sed 
hujusmodi impossibilitas non prohibet quin ange- 
lus possit hoc velle, quia voluntas posset esse im- 
possibilium ex }, Etkic; ergo, — Confirmatur, 
quia damnati odiunt Deum, ut patet ex illo Psalm: 
superbia eorum qui te oderunt ascendit semper; 
odiensautem vult oditum non esse; ergo damnati 
volunt Deum non esse, et tamen hoc est impossi- 
bile; ergo illa impossibilitas non prohibet quin 
possit hoc appeti a voluntate. 



DlSTINCT. V QUiEST. II l8l 

Dico ergo quod appetitus potest accipi pro actu 
intenso voluntatis sine conatu ad opus extra; ali- 
quando etiam potest accipi cum conatu ad opus 
extra. Primo modo potest esse impossibilium, sicut 
patet de illo qui habet manum abscissam ; secundo 
modo non potest esse impossibilium. Ideo dico quod 
Angelus potuit appetere aequalitatem Dei actu in- 
tenso voluntatis sine conatu ad opus extra. 

Et tunc per hoc ad argumenta alterius opinio- 
nis. Ad primum dico quod est aequivocatio de elec- 
tione sicut est de appetitu, ut immediate dictum est, 
unde electio sumpta pro actu voluntatis intenso sine 
conatu ad opus extra potest esse impossibilium, si- 
cut patet de illo; quare etc, 

Ad secundum dico quod licet angelus non po- 
tuit intelligere compositive se esse aequalem Deo, 
potuit tamen intelligere quid significatur per hoc 
quod est illud appetere, quia ad actum volitionis 
sufficit simplex cognitio absque compositione. Et 
per illud patet ad tertium, 

Ad quartum dico quod non oportet quod aliquis 
velit consequens si vult antecedens, maxime quando 
cousequens. non est de per se intellectu anteceden- 
tis, nam aliquis potest appetere episcopatum non 
volendo sacerdotium; nunc autem angelus intelli- 
gebat prius quid significabatur per aequalitatem 
Dei, quam intelligeret destructionem sui; ideo po- 
tuit appetere sibi illam aequalitatem non ferendo 
se super sui destructionem. 



Distinctio VI. 

Ppasterea scire opoptet 

Circa istam Distinctionem 6. qmro. 

QUitSTIO I. 

Utrnin peceatnm ipsins Lneiferi foit formaliter super. 
l)ia. 

Videtur quod sic. Augustinus 9. De civitaie 
Dei, dicit: malae voluntatis initium quid poterat 
esse nisi superbia. Et EccL 10,: initium omnispec- 
cati superbia. 

2. Praeterea. Lucifer non potuit peccare nisi u- 
nico peccato; sed constat quod peccavit superbia 
per illud Psalm. superbia eorum qui te etc. Pro- 
batio majoris, quia si potuit pluribus peccatis pec- 
care, peccatum suum fuisset remissibile, quod re- 
putatur communiter falsum. Probatio consequetUk 
quia voluntas non potest simul habere duos actus 
perfectos sicut nec intellectus; ergo si potuit plu- 
ribus peccatis pcccare, peccavit uno post alterum, 
et in illo secundo instanti potuit poenitere de primo. 

In contraritim arguitur: peccatum Luciferi fuit 
maximum peccatum; sed peccatum superbiae non 
est maximum; ergo. Probatio minoris: sicut pro- 
positum de proposito et oppositum de opposito; 



DlSTINCT. VI QUiEST. I 183 

ergo si superbia esset maximum peccatum, humi- 
litas esset maxima virtus, quod est falsum, quia 
charitas est major. 

Responsio. Hic sunt quatuor videnda. Primo 
ponitur communis opinio antiquorum ; secundo quia 
peccatun est in actu voluntatis, distinguetur de acti- 
bus voluntatis; tertiOy quae sit malitia in primo an- 
gelo; quarto ad quod genus peccati habeat reduci. 

Quantum ad primum dicitur communiter 
quod peccatum* primi angeli fuerit superbia, quod 
probatur 

Primo sic: angeli non potuerunt primo peccare 
per aliquod nolle, quia nolle praesupponit velle, et sic 
non peccaverunt primo per iram nec per avaritiam, 
nec peccaverunt aliquo velle inordinato circa tempo- 
ralia, nec peccato carnis ut patet ; ergo eodem mo- 
do aliis exclusis peccaverunt per superbiam. 

PrcEtereay secundum Joannen in Canonica suay ' 
omne quod est in mundo, aut est concupiscentia car- 
nis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae; 
sed non peccaverunt concupiscentia carnis vel ocu- 
lorum; ergo. 

Nunc secundo oportet distinguere de actibus 
voluntatis. Et dico in communi quod duplex est ac- 
tus voluntatis/scilicet velle et nolle. Est ergo nolle ac- 
tus positivus voluntatis quo fugit disconveniens; velle 
autem est actus voluntatis quo acceptat omne conve- 
niens. — Itent nota quod velle est duplex, scilicet 
velle amicitice et velle concupiscentice, Velle amici- 



i84 LiB. II Sententiarum 

tiae est illius objecti cui volo bonum, velle autem 
concupiscentiae est illius objecti quod volo alicui ob- 
jecto amato. — Item nota quod inter istos actus est 
talis ordo, quod velle concupiscentiae praesupponit 
velle amicitiae, et nolle necessario praesupponit velle. 
Et consimilis ordo est in iis actibus deordinate 
sumptis per regulam Boetii in Thopicis: quando 
unum sequitur ad aliud eodem modo utrobique 
addito adhuc sequitur ; unde sicut nolle praesuppo- 
nit velle, et nolle amicitiae deordinatum praesuppo- 
nit velle deordinatum, et nolle concapiscentiae deor- 
dinatum praesupponit velle deordinatum. 

Quanttim ad tertium Articulum dico 
duas Conclusiones: Prima est quod malitia in primo 
angelo, quantum ad velle amicitiae, fuit inordinatus 
amor sui. Secunda conclusiOy quod malitia in angelo 
quantum ad velle concupiscentiae fuit, quod inor- 
' dinate concupivit beatitudinem. 

Prima Conclusio probatur, quia aut illa ma- 
litia fuit amor Dei^ et hoc non quia Deus est tale 
objectum amabile quod ex sola ratione suidatcom- 
pletam ratipnem bonitatis actui. Aut fuit amor quo 
dilexit alium Angelum et hoc non, tum quia incli- 
natio naturalis plus inclinat ad se quam ad aliud; 
tum quia amicitia fundatur super unitate, 8. Ethic, 
tum quia amicitia ad alterum est ex amicitia ad 
seipsum 9. Etkic,\ ergo relinquitur quod illa amicitia 
fuit inordinatus amor sui. — Confirmatur ^qt Augu- 
stinum 4. de Civ. Dei, dicit quod duo amores fece- 
runt duas civitates, scilicet Dei et diaboli. Civitatem 
Dei fecit amor Dei usque ad contemptum sui; civi- 



DlSTINCT. VI QUiEST. I 185 

tatem diaboli fecitamor sui usque ad contemptum 
Dei. 

Secunda Conclusio probatur per rationem 
Anselmi de casu diaboli c, 4. Sicut primum con- 
cupiscere inordinatum non praecessit in Angelo ex 
affectione justitiae; ergo ex affectione commodi. 
Maximum autem commodum maxime appetitur a 
voluntate non sequente regulam justitiae; sed ma- 
ximum commodum est beatitudo; ergo. 

Secundo sic: quidquid voluntas vult, hoc est ex 
ratione alicujus boni honesti vel utilis vel delecta- 
bilis; ^ed angelus non concupivit hoc amore honesti, 
quia sic non peccasset; nec amore utilis, quia iste 
non est primus amor : ergo amore boni delectabilis. 
Sed summe delectabile est beatitudo; ergo. 

Tertio sic: potentia appetitiva quae consequitur 
in actu suo potentiam apprehensivam, illud primo 
appetit in quo apprehensiva primo delectatur; sed 
illud est beatitudo; ergo. 

Quantum ad guarti^m Articulum, di- 

citur a Scoto quod ista malitia non reducitur ad 
peccatum superbiae nec quantum ad primum nec 
quantum ad secundum actum, quia superbia est ex- 
cellentia exclusiva et despectiva. Inquantum est 
quaedam excellentia exclusiva vel despectio, videtur 
esse contemptus aliorum: sed nec in prima nec in 
secunda malitia erat aliquorum despectio; ergo etc. 
Et sic forte potest reduci ad peccatum luxuriae; non 
enim luxuria semper est in actibus carnis, sed cir- 
ca delectabile inordinate concupitum. 



i86 LiB. II Sententiarum 

Ad argumenta primae opinionis quae dicit 
qiiod reducatur ad peccatum superbiae. Adprimm 
dicitur quod divisio peccatorum capitalium com- 
prehendendo peccatum diaboli non est sufficiens, 
aut si est sufficiens per quandam reductionem po- 
test concedi quod reducitur ad peccatum luxuriae. 

Ad secundum patet per hoc quod praemittitur; 
omne quod est in mundo, ita quod peccata quibus 
communiter peccant homines continentur sub isto 
tcrnario, sed non oportet primum peccatum angeli 
sub illo ternario contineri. 

Ad primum PRINCIPALE patet per jam dicta 
immediate. 

Ad secundum nego majorem. — Ad probationem 
dico quod cum peccavit secundo peccato adhuc 
fuit in via, et per consequens potuit poenitere; sed 
hoc melius patebit Dist. seq. 




Distinctio VII. 

Suppa dictum est quod... 

Circa istam Dist, 7. in qua tractat Magister 
de malorum angelorum obstinatione et eorum for^na- 
rum inductione^ qucero primo 

QUiESTIO I. 

Utrain Angelns malus necessario male yelit. 

Videtur quod possit bene velle, quia Jacob. 2, di- 
citur: daemones credunt et contremiscunt; sed isti 
sunt boni actus; ergo. 

2. Praeterea daemones sunt capaces Dei cum 
sint ad ejus immaginem; sed non possunt Deum 
capere nisi per bonum actum voluntatis; ergo pos- 
sunt bene velle. 

3. Praeterea, sicut principium in speculabilibus, 
sic finis in agibilibus, per Philosophum 2. Phys,\ 
sed intellectus daemonum non est ita excoecatus 
quin possit verum cognoscere; ergo voluntas eorum 
non est ita perversa quin possit bene velle. 

Contra, In Psalm. : superbia eorum qui te ode- 
runt, ascendit semper. 

Responsio. Hic sunt tres Articuli. Primo po- 
nuntur aliquae opiniones non verae ; secundo pone- 
tur una distinctio necessaria ad propositum ; tertio 
solvetur quaestio juxta membra illius distinctionis. 



i88 LiB. II Sententiarum 



Quantum ad primum est duplex opinio 

Una Thomce /. /. g. 64. a. 2. quod malus an- 

gelus est ita obstinatus, quod semper malum vult. 

Cujus ratio est ista: appetitus proportionatur ap- 

^ prehensioni a qua movetur, si apprehensiva virtus 

apprehendit immobiliter, tunc appetitiva adhaeret 

immobiliter; sed appetitiva angeli proportionatur 

. apprehensive et movet eam, et ipsa immobiliter ap- 

l prehendit, quoniam sine discursu, apprehensiva au- 

1- tem hominis cum discursu ; ergo ita angelus im- 

\ mobiliter adhaeret, quod bonus hon potest male 

{ velle, nec malus bene velle, homo autem poterit 

=: bene et male velle. 

\ Alia est opinio Henrici QuodL Hb, 8. q. 11. 

h. qui tenet eandem conclusionem, sed aliter probat 

i. eam sic: voluntas quanto est perfectior, tanto per- 

I fectius immergit se objecto ; sed voluntas angeli est 

r maxime perfecta cum sit separata a corpore ; ergo 

maxime immergit se objecto ita ut ab eo resilire 

non possit sicut si ferrum impingatur ossi retundi- 

tur nec retrahi potest nec eadem virtute qua im- 

mittitur nec majori. 

Contra istam opinionem arguo primo simul 
i. contra conclusionem, secundo in speciali contra ra- 

K tiones. 

\ Ex prima via arguitur primo per Augustinum 

de fide ad Petrum ubi sic arguit : si possibile esset 
ut humana natura prius quam a Deo aversa bo- 
nitatem perdidit voluntatis ex seipsa rursum reha- 
bere eam potuisset, multo possibilius haberet hoc 

* natura angelica, quae quanto minus gravatur cor- 

l 



n 



DlSTINCT. VII QUiEST. I 189 

poris pondere tanto magis esset praedita facilitate. 

— Secundo sic: non tantum voluntas angeli dam- 
nati est obstinata, sed etiam voluntas hominis dam- 
nati et obstinati, et oportet utriusque assignare cau- 
sam convenientem vel communem per Augustinum 
de Fide ad Petrum. Sed neutra illarum causarum 
potest poni causa obstinationis hominis damnati; 
ergo. Probatio minorisy quia anima conjuncta cor- 
pori non habet cognitivam immobiliter apprehen- 
dentem sicut habet Angelus secundum opinionem 
primam ; nec se immergit immobiliter in objectum 
secundum secundam opinionem ; ergo oportet as- 
signare causam obstinationis in anima quando est 
separata. Aut igitur tunc ante omnem actum eli- 
citum est obstinata, et tunc neutra causarum prae- 
dictarum est causa obstinationis ; aut ipsa fuit ob- 
stinata per aliquem actum quem elicit, et hoc non, 
quia anima separata nihil meretur nec demeretur. 

— Tertio sic, sicut declaratum fuit supra Dist. /. 
quod inter creationem et lapsum angelorum fue- 
runt aliquae morulae in quibus peccaverunt diver- 
rfs generibus peccatorum, et tunc cum peccaverunt 
primo peccato adhuc erant viatores, in secunda mo- 
rula potuerunt poenitere. 

In speciali arguitur contra istas opiniones, con- 
tra primam sic : assumit enim in minore duas par- 
tes falsas; prima quod intellectus sit motor.volun- 
tatis quod est falsum et contra Anselmum de li- 
bero arbitrio, qui vult quod voluntas est domina 
et motor in toto regno animae. Et praeterea dato 
quod esset verum, tunc esset contra eum, quia in- 



I90 LiB. II Sententiarum 

tellectus angelorum ante primum peccatum fuit rec- 
tus in apprehendendo, non enim poena praecessit 
culpam; ergo movet voluntatem ad recte volendum 
cum moveat per modum naturae. Aliud falsum as- 
sumitur, quod intellectus angeli nullatenus intelli- 
gat cum discursu, quod est improbatum supra 
qu<BSt, ult. 7. dist, Unde nota quod discursus est 
duplex, unus qui est hoc post hoc ordine duratio- 
nis, et ille forte non competit angelo. Alius qui 
est hoc ex hoc ordine quodam naturae, et iste di- 
scursus competit angelo. 

Contra seciuidam opinionem arguitur primo sic: 
in cujus potestate est agere, in ejus potestate est 
intense vel remisse agere, sicut per oppositum, in 
cujus potestate non est agere, in ejus potestate non 
est intense vel remisse agere ; sed in potestate vo- 
luntatis est ut immergatur objecto ; ergo in ejus 
potestate est sic vel sic se immergere objecto, et 
sic poterit resilire ab objecto. — Prceterea eadem 
virtute aliquid quiescit in termino et movetur ad 
terminum ; sed voluntas libere movetur ad objec- 
tum ; ergo libere quiescit in objecto. 

Quantum ad secundum Articultim 

dico quod in actu potest attendi triplex bonitas: 
prima dicitur bonitas ex genere sicut nolitio tran- 
siens super objectum conveniens tali actui secun- 
dum dictamen rationis rectae. Secunda dicitur bo- 
nitas moralis, et illa competit actui cum transit su- 
per objectum conveniens secundum dictamen rectae 
rationis cum omnibus circumstantiis requisitis, inter 



DlSTINCT. VII QUiEST. I 191 

quas potissima circumstantiarum, est circumstantia 
finis. Tertia bonitas dicitur meritoria, quae compe- 
tit actui ex hoc quod supposita duplici bonitate 
jam dicta, ipsa elicitur conformiter principio merendi 
quod dicitur charitas vel gratia. — Huic triplici boni* 
tati opponitur triplex itialitia. Prima est malitia in ge- 
nere. Secunday malitia ex circumstantia quae opponi- 
tur bonitati morali. Tertiaost malitia demeritoria, et 
opponitur bonitati meritoricE. Et nota quod ali- 
quando bonitas et malitia sic opponuntur, quod 
ibi nullum est dare actum indifferentem sicut boni- 
tas ex genere et malitia sibi opposita. Et ratio est 
quia actus non potest esse nisi transeat super objec- 
tum conveniens, et tunc est bonitas ex genere ; vel 
super objectum disconveniens, et tunc est malitia 
sibi opposita. Aliquando autem bonitas et malitia 
sic opponuntur, quod ibi est dare ?ictum indiffe- 
rentem sicut in secundo et tertio modo, et intelligo 
in statu viae, et hoc declarabitur infra Dist. 41, 

Quantum ad tertium Articulum quae- 
stio potest esse deilla triplici bonitate et malitia. 
^i quceratur de bonitate primo modo, si malus an- 
gelus habere possit bonam volitionem ex genere, 
planum est quod sic, quia habet multas voliticnes 
transeuntes super. objectum conveniens tali actui, 
puta cum amat se et hujusmodi. 

Si autem qucEratur de bonitate morali et mali- 
tia sibi opposita, uno modo dicitur quod non po- 
test habere bonam voiitionem, tum quia omnem 
voUtionem deformat ex aliqua circumstantia inordi- 



192 LiB. II Sententiarum • 

nata referendo illud inordinate ad amorem sui, tum 
quia habitus in eis est perfecte malus in termino, 
et ideo perfectissime inclinat ad malum. Alid est 
opinio ad oppositum, tum quia in eis manent na- 
turalia integra, et sic est in eis inclinatio naturalis 
ad bonum; tum quia habent vermen qui est re- 
morsus de peccato eorum, et ille actus non est 
malus moraliter ; tum quia nihil est ita in potestate 
nostra sicut actus voluntatis, voluntas autem potest 
suspendere actum alterius potentiae; ergo multo 
magis actum suum ne inclinetur et velit malum. 
Istam secundam opinionem sequitur Scotus, quae 
plus placet. 

Si vero qud^ratur de tertia bonitate, scilicet si 
angelus malus possit habere bonam voluntatem 
meritoriam, distinguo quia ista propositio potest ac- 
cipi in sensu compositionis, et sic est falsa, quia 
non stant simul, quod sit angelus malus, et quod 
habeat bonam voluntatem, sicut nec album potest 
esse nigrum; vel potest accipi propositio in sensu 
divisionis, et sic potest esse vera, et tunc prjeter- 
missa potentia logicali, accipio potentiam realem ut 
distinguitur in potentiam activam et potentiam pas- 
sivam. Et si quaeritur de ^ottnMidi passiva dico quod 
angelus malus bene potest velle, idest potest eam 
recipere, si eam Deus immitteret. Si autem quae- 
ratur de potentia ut notat rationem principii activh 
adhuc potest esse dupliciter, quia vel in ratione 
principii partialis^ et sic posset si aliud obstacu- 
lum non haberet; vel in ratione principii totaliSi 
et sic non posset, quia non habet charitatem quae 



DlSTINCT. VII QUiEST. II 193 

est principium bonae volitionis, idest voluntatis bo- 
nitate meritoria. 

Ad primum principale dicitur uno modo quod 
licet credant, iste tamen actus credendi in eis est 
malus, quia oderunt illud creditum juxta illud Psalm. 
Superbia eorum qui te oderunt etc. Aliter dicitur 
quod quamvis non sit actus malus, non tamen est 
bonus necessario, quia inter istam bonitatem et'ma- 
litiam oppositam contingit accipere actum indiffe- 
rentem. Vel potest dici melius quod ille actus non 
est bonus, quia non est propter illum finem unde 
bonitas moralis sumitur, nec habet bonitatem, quae 
est principium bonitatis meritoriae. 

Ad secundum dico quod non sunt capaces Dei 
potentia propinqua sed remota, ex qua nec sumi- 
tur bonitas moralis nec meritoria. 

Ad ultimum dico quod argumentum esset ef- 
ficax si poneretur quod intellectus esset motor vo- 
luntatis sicut posuit prima opinio. Sed hoc negOy 
et dico ad similitudinem quod non est simpliciter 
vera, sed aliqualiter, sicut dicetur infra, unde intel- 
lectus respectu veri est potentia naturalis, voluntas 
autem est Hbera. 

QUiESTIO 11. 
Quantum ad secundam materiam qucero 
Utrnm Angeli possint indncere veras formas. 

Videtur quod sic, per auctorem Lib, de catisis, 

13 



194 LiB. II Sententiarum 

qui dicit quod intelligentiae imprimunt formas de- 
clives. 

2. Item per Boetium Lib. de Trin. qui dicit 
quod formae naturales veniunt a formis quae non 
sunt in materia; sed hujusmodi formae sunt angell 
sine materia; ergo. 

3. Item, plus dominatur natura angelica super 
materiam quam virtus imaginativa ; sed virtus ima- 
ginativa potest veram formam inducere; ergo. Pro- 
batio minoris per Avicennam <?. de animalibus, qui 
dicit quod gallina quae pugnavit cum gallo ex ima- 
ginatione victoriae habet calcaria; ergo etc. 

In contrarium est Philosophus 7. Metaph, omne 
quod fit, fit a simili sibi in specie ; sed angelus non 
habet similitudinem cum forma materiali; ergo. 

Responsio. Hic sunt tres Articuli. Primoxtzv 
tabo unam opinionem. Secundo unam aliam. Tertio 
solvam rationes utriusque opinionis. 

Quantum ad primum est opinio multorum 
quae ponit duas Conclusiones. Prima, quod ange- 
lus non potest directe et per se inducere formam 
corporalem in materia. Secunda conclusio, quod in- 
directe et per accidens potest. 

Prima Conclusio probatur per Commentato- 
rem 7. Metaph. qui dicit quod nullum immateriale 
potest producere formam materialem; sed Angelus 
est immateriah's ; ergo. 

Secundo sic : quod producit aliquam formam 0- 
portet quod pr^habeat eam formaHter si agit uni- 
voce, vel virtualiter si agit aequivoce; sed angelus 



DlSTINCT. VII QU^ST. II 195 

nuUo illorum modorum praehabet formam materia- 
lem; ergo. Probatio minoris, non enim praehabcst 
eam formaliter, cum sit quoddam spirituale; nec 
virtualiter, quia tunc haberet dominium supra ma- 
teriam, et posset eam producere. 

Tertio sic : haec est ratio quare homo potest ma- 
gis perfectum ens producere quam coelum, quia 
plus convenit cum entibus perfectis ; sed coelum quia 
plus distat non potest producere nisi formam im- 
perfectam ; cum ergo angelus adhuc pkis distat quam 
coelum non potest producere formam perfectam nec 
imperfectam. 

Secunda Conclusio declaratur per August- 
num j. de Trin,, qui dicit quod materia est plena 
rationibus seminalibus sicut mulieres gravidae sunt 
plenae foetibus. Angeli autem cognoscendo debitas 
proportiones rerum naturalium approximant activa 
passivis, quibus approximatis sequitur inductio formae, 

Quantum ad secundum Articulum est 

alia opinio quae distinguit de formis perfectis et im- 
perfectis. Et printo dicit quod Angeli non possunt 
inducere formas perfectas. Secundo dicit quod pos- 
sunt inducere formas imperfectas. 

Et secunda Conclusio probatur primo sic : si- 
cut se habet corporale ad spirituale, ita e contra 
spirituale ad corporale ; sed aliquod corporale potest 
producere spirituale, sicut patet de specie quae gi- 
gnitur in phantasmate et nn intellectu ; ergo. 

Secundo sic: in essentialiter ordinatis, quidquid 
perfectionis est in inferiori, videtur esse et in supe- 



196 LlB. II Sententiarum 

riori; sed agens naturale potest producere veram 
formam in materia ; ergo multo magis atngelus qui 
est superior. Confirmatur illa ratio per Avicennam 
6, Lib. naturalium p, 4. c, 4, ubi dicit: nos au- 
tem etc, quaere ibi. 

Quantum ad tertium Arttculum, qui 

vult tenere secundam opinionem potest respondere 
ad argumenta primae opinionis: 

Ad primum nego Commentatorem, quia est con- 
tra fidem ; sequitur enim quod Deus non posset 
producere formam materialem cum ipse sit sine ma- 
teria. * 

Ad secundum nego minorem, quia angelus praeha- 
bet istam formam materialem virtualiter. Et quando 
arguitur : ergo dominatur super materiam, dico quod 
aliquid dominari super materiam potest intelligi du- 
pliciter, vel quantum ad impressionem formae, vel 
quantum ad productionem. Secundo modo, nego; 
primo modo, concedo. 

Ad tertium dico quod convenientia et assimi- 
latio non est causa quare homo potest producere 
formam aliquam et non ccelum. Tunc enim cum 
angelus assimiletur angelo, posset eum producere, 
quod est falsum. Causa igitur est proportionalitas 
virtutis quam habet angelus respectu formarum na- 
turalium. 

Qui vero vult tenere primam opinionem potest 
respondere ad argumenta secundae opinionis. 

Ad primum concedo quod angelus potest ali- 
quod corporale facere, puta motum localem, sed non 



1 



DlSTINCT. VII QUiEST. II IQ/ 

formam realem et permansivam de qua loquimur. 

Ad secundtim nego majorem ; nam in homine 
est forma sensitiva, et tamen non est in angelo. 

Ad argumenta principalia. Ad primum nego 
auctorem de causis, qui secutus est Avicennam, qui 
posuit intelligentiam dotatricem formarum, quae opi- 
nio est communiter reprobata et excommunicata. 

Adsecundum dico quod Boetius loquitur de ideis 
quae sunt in mente divina, non in Angelis. 

Ad tertium dico quod non est simile, quia per 
imaginationem nihil potest introduci in corpore, nisi 
facta consimili alteratione in eo in quo est imagi- 
nativa; angelus autem non habet materiam conjunc- 
tam, quae possit consimili alteratione alterari ad for- 
mam materialem. 




Distinctio VIII. 

Solet etiam in quaestione vepsari... 

Circa istant Distinctionetn 8. quceritur. 

QUiESTIO I. 

Utrnm Angeli sint eorporei. 

Sed quia hoc patuit Dist, j, quast. de compO' 
sitione angelorum, igitur qucere ibi. Secundo qua- 
ritur: 

QUiESTIO II. 

Utrum Angelus possit assnmere corpns in qno exeroeat 
opera yitie. 

Videtur quod non, quia tunc haberet majorem 
unitatem ad corpus assumptum quam ad non assum- 
ptum ; sed hoc non potest esse, nec est possibile, 
quia non potest esse istius corporis forma, nec po- 
test assumi ab eo in unitate suppositi sicut verbum 
divinum assumpsit humanam naturam; ergo est ibl 
tantum unitas sicut motoris ad mobile. Sed talls 
unitas potest esse angeli ad corpus non assum- 
ptum ut ad coelum quod movet. 

2. Praeterea, aut assumeret corpus elementare, 
et hoc non, quia illud non assumeret corporis ac- 



DlSTINCT. VIII QUiEST. II I99 

I 

cidentia quae apparent ; aut assumeret corpus mix- 
tum, et hoc non quia non videtur habere virtutem 
activam ad miscendum elementa secundum com- 
mixtionem talis corporis ; aut assumeret corpus coe- 
leste, et hoc non, quia illud non recipit peregrinas 
impressiones. 

3. Praeterea tertio, : si potest in corpore as- 
sumpto exercere opera vitae; ergo est ibi aliquid 
vivum. Consequens est falsum ; ergo et antecedens. 
Falsitas consequentis patet, quia corpus non est vi- 
vum nisi per formam vitalem informantem; ange- 
lus autem non potest esse forma corporis. Conse- 
quentia probatur, quia forma separata a materia 
non potest transmutare materiam per Commenta- 
torem 7. Metaph. 

In contrarium patet per multa loca Scripturae, 
puta de Angelis apparentibus Abrahae et de an- 
gelo Tobiae. 

ResponsIO. Hic sunt tria videnda. Primo , quid 
importetur per angelum assumere corpus. Secicndo, 
quale corpus assumit. Tertio, si in illo corpore po- 
test exercere opera vitae. 

Quanfum ad primum dico quatuor Con- 
clusiones. 

Prima, quod non importat praesentiam qua 
praesens est corpori, quia tunc assumeret coelum 
empireum cui est praesens. 

Secunda Conclusio, quod non importat unio- 
nem materiae ad formam, quia ut aliqui dicunt, 
Deus non potest facere angelum informare mate- 



200 LlB. II Sententiarum 

riam corporalem. Et ad hoc est ratio Petri talis: 
nulla virtute potest fieri ut quod est hoc aliquid et 
res completa et terminata, fiat modificatio ; sed an- 
gelus est res terminata, completa, et hoc aliquid, et 
nobih"ssima species universi; ergo non potest fieri 
forma materiae. 

Tertia Conclusio, qupd non importat unionem 
naturae ad suppositum creatum, quia suppositum 
creatum non potest suppositare duas naturas essen- 
tialiter distinctas. 

Quarta Conclusio : unio est motus unitatis, quo 
motor intrinsecus unitur corpori, et sic assumit an- 
gelus corpus, idest ad se sumit inquantum utitur 
eo tanquam instrumento ad aliquas operationes 
exercendas. 

Quantum ad secundum Articulum 

dico ah'quas Co.nclusiones. 

Prima quod non assumitur corpus coeleste, quae 
probatur, quia tale corpus non recipit in se pere- 
grinas impressiones. 

Secunda Conclusio, quod non assumit corpus 
elementare, quia illud non est susceptivum illorum 
accidentium quae apparent in illis corporibus. 

Tertia ConclusiOy quod potest assumere corpus 
jam a natura generatum, puta cadaver mortui;ista 
patet per se. 

Quarta Conclusio, quod potest assumere cor- 
pus semiplena mixtione mixtum, tum quia tale cor- 
pus non potest ita subito ad tam perfectam mixtio- 
nem deduci qualis requiritur in corpore humano; 



DlSTINCT. VIII QU^ST. II 20 1 

tum quia quando disparet tale corJ>us non remanet 
locus talis corporis, quod non esset si fuisset per- 
fecte mixtum. Et si dicas qualiter potest hoc fieri 
ut tale corpus formetur, dico quod angelus optime 
novit naturas rerum, et sic optime approximare ac- 
tiva passivis et in convenienti proportione, quibus 
proportionatis, et debita influentia respectu coeli po- 
sita habetur corpus imperfecte mixtum. 

Quantum ad tertium Articulum prae- 
termisso actu intellectivae potentiae oportet primo 
videre de actu potentiae motivae, secundo de actu 
potentiae sensitivae, tertio de actu potentiae vegeta- 
tivae. 

Quantum ad actum potentice motivce patet 
per omnes quod Angelus potest movere corpus 
motu locali sive progressivo, et hoc sive corpus sit 
assumptum sive non assumptum; sed difficultas est 
in modo ponendi, an scilicet movet per intellectum 
et voluntatem, an per potentiam executivam. Et 
dicunt Thomistae quod non movet per potentiam 
executivam, quia in angelo non ponitur executiva 
quod probatur 

Frimo sic: Quae multiplicantur in inferioribus 
uniuntur in superioribus sicut patet de sensitiva et 
intellectiva quae distinguuntur in homine, et in ange- 
lo ponitur tantum intellectus; cum ergo virtus voli- 
tiva et motiva distinguuntur in homine ut duae vires, 
in angelo erunt tanquam una vis, quae est virtus 
volitiva et imperans et exequens. 

Secundo sic: ista potentia executiva si ponitur, 



202 LlB. II SeNTENTIARUM 

frustra ponitur;* ergo non debet poni in angelo. 
Probatio antecedentis : quia ista potentia executiva 
aut habet operationem intra manentemy et tunc 
nihil facit ad motum localem; aut transeuntem et 
tunc non suojacet imperio voluntatis, et sic angelus 
semper movebit, quod est falsum. 

Tertio sic: si angelus habet talem potentiam 
executivam, illa potentia est spiritualis et per conse- 
quens super se reflexiva, ut patebit lib, de causis, 
Et tunc quaero, aut reflectitur ad determinandum 
aut ad movendum : non primo modo, quia illud est 
solius voluntatis ex 9. Metaph. ; non etiam secundo 
modo, quia tunc simul esset in potentia et in actu 
respectu ejusdem, quod est impossibile. Quid ergo 
est principium movendi in angelo secundum lo- 
cum? 

Dicunt isti qui sunt praecedentis opinionis diver- 
simode: quia alii volunt quod sit intellectus prac- 
ticus, quia per intellectum practicum angelus as- 
similatur actioni. Alii dicunt quod est voluntas im- 
perans , quia si esset intellectus practicus sem- 
per moveret, cum illud principium sit activum 
naturale. 

Sed contra hoc arguitur: Primo sic: operatio- 
nes differentes secundum primas actionum differen- 
tias non reducuntur in eandem potentiam ; sed intel- 
ligere, velle et movere secundum locum differunt 
secundum primas differentias actionum; ergo. Pro- 
batio minoriSy nam intelligere et velle sunt actio- 
nes intra manentes, movere autem secundum lo- 
cum est transiens, actio; istae autem duae diffe- 



DlSTINCT. VIII QUiEST. II 203 

rentiae scilicet intus manere et transire extra, sunt 
differentiiae actionum ex /. Ethic, et 9. Metaph, 

Secundo sic: actio communis pluribus oportet 
quod sit a principio communi; sed movere secun- 
dum locum est actio communis pluribus, scilicet an- 
gelis, hominibus, bestiis etc. ; ergo oportet quod sit a 
principio communi. Sed illud non est intelletectus 
et voluntas cum non sint in bestiis; relinquitur ergo 
in angelis potentia executiva; ergo. Dico ergo quod 
angelus movet corpus assumptum sive non assump- 
tum per potentiam executivam tali ordine, nam 
primo est intellectus speculativus, secundo voluntas 
complacens, tertio intellectus practicus dirigens ad 
praxim, quarto voluntas imperans, quinto potentia 
exequens. Tunc ad argumenta aliorum: 

Ad primum dico quod illa quae multiplicantur 
in inferioribus non uniuntur in superioribus quando 
sunt disparata. Exemplum de intellectu et volun- 
tate; potentia autem executiva est ab ipsis dispa- 
rata. 

Ad secundum dico quod ponitur potentia exe- 
cutiva propter operationem transeuntem. Et cum 
dicis: ergo non subjacet imperio voluntatis, nego, 
nam manus mea movet scamnum per potentiam 
executivam, et tamen subjacet imperio voluntatis 
quantumcunque sit operatio transiens. 

Ad tertium dictum est pluries quod non est in- 
conveniens idem esse in actu et potentia illo modo 
quod sit in actu virtualiter tale, et in potentia for- 
maliter tale. 

Secundo, in illo Articulo est videndum si 



204 LiB. II Sententiarum 

angelus in corpore assumpto possit exercere actus 
potentiae sensitivae. Et dico quod non, cujus ratio 
est quia isti actus sive operationes non sunt natae 
recipi nisi in composito organico et perfecte mixto 
ex corpore et anima, inquantum habet potentiam 
perfectam quorum neutrum est iW. 

Tertio est videndum si angelus in corpore as- 
sumpto exercere possit actus potentiae vegetativae. 
Et dico tres conclusiones secundum quod huic po- 
tentiae attribuuntur tres operationes, scilicet augmen- 
tatio, nutritio et generatio. 

Prima ConclusiOy quod angelus non potest pro- 
prie exercere in tali corpore operationes augmenta- 
tionis, quia augmentatio proprie est corporis com- 
positi animati et perfecte mixti quorum neutrum 
est ibi. 

Secunda Conclusio de actu nutritionis dico quod 
si loquimur de vera nutritione, nihil ibi nutritur, si 
autem loquamur de masticatione quae praecedit nu- 
tritionem, illa non est aliud nisi divisio cibi per mo- 
tum localem mandibulorum et trajectio in ventrem, 
et tunc potest fieri exalatio et resolutio in humo- 
res. 

Tertia ConclusiOy si potest in actum generatio- 
nis, dico quod potest inquantum potest esse incu- 
bus et succubus; hoc autem intelligendum est de 
malis angelis non de bonis, quia non est verisimile 
quod boni angeli immisceant se talibus vilitalibus. 
Malus autem angelus in assumpto corpore potest a- 
licui esse succubus, et recepto ab illo semine deciso, 
potest illud servare in qualitate et calore naturali 



DSTINCT. VIII QUiEST. II 205 

quousque sit alicubi mulieri incubus, et transfundat 
illud in matricem, sicut aliqui senserunt de genera- 
tione Merlini, et forte quod illo modo concipietur 
antichristus. 

Ad primum principale dico quod ccelum non 
assumitur illo modo, sed alio sicut patet ex ^. Con- 
clus. /. Artic, 

Ad secundtim patet quale corpus assumit ex 2. 
Artic, 

Ad tertium patet ex j, Artic, quales actus po- 
test ibi exercere ; non enim exercet ibi tales actus 
vel opera, ut propter hoc ponatur angelus illius cor- 
poris forma; ergo etc. ; tantum de quaestione. 

QUiESTIO III. 

Tertio quceritur, 

Utrnm dsemones possint ludlfieare sensns nostros. . 

Videtur quod non, quia Philosophus ait 2, de 
Anima quod sensus respectu proprii objecti semper 
est verus;'ergo non potest decipi a daemone. 

In contrarium est Augustinus /7. de civ. Dei 
et patet ex contraria experientia. 

ResPONSIO: hic sunt tria videnda. Primo quo- 
modo se habeat visus ad potentias sensitivas appre- 
hensivas, et illae apprehensivae quomodo se habeant 
ad invicem inter se. Secundo quomodo spiritus vi- 
tales se habeant ad potentias sensitivas apprehen- 
sivas. Tertio, ex his ad propositum. 



206 LlB. II Sententiarum 

Quantum ad primum est notandum si- 
cut patet per doctrinam Const. in lib, de differentia 
spiritus et animce : In cerebro debemus imaginari 
duas partes, primam quae est major, et postremam 
quae est minor. In parte prima sunt duae conca- 
vitates seu ventriculi. Unus ventriculus est in an- 
teriori parte anterioris partis cerebri a quo fluunt 
septeni paria nervorum qui deserviunt potentiis sen- 
sitivis exterioribus et maxime unum par deservit 
visui, qui nervi protenduntur quousque conjungan- 
tur oculis, et unus nervus exit a dextera et vadlt 
ad sinistram; alius oritur a parte sinistra et vadit 
ad dexteram, et cancellantur in medio ad modum 
crucis» et in illo medio stat judicium visus, alias u- 
num et idem videretur duo, ut probat Avicenna ^. 
naturaliiim. Alius ventriculus est in secunda parte 
postcrioris partis cerebri, et ibi debemus imaginari 
unum corpus ad modum vermis quod aliquando clau- 
ditur aliquando aperitur, cujus opus est memorari, 
et habet unum ventriculum supra se et alium sub 
se; deinde in ultima parte cerebri est ponendus u- 
nus ventriculus, et sic in universo sunt quinque ven- 
triculi vel concavitates. Et secundum illAs debemus 
ponere quinque potentias inter apprehendentes, se- 
cuodum viam Avicennae 6, naturalium, prima est 
sensus communis, secunda imaginativa vel formativa, 
tertia cogitativa, quarta aestimativa, quinta memo- 
rativa. 

Nam sensus communis habet pro organo pri- 
mum ventriculum qui est in prima parte anterioris 
partis cerebris, cujus actus est recipere formas a sen- 
sibilfbus particularibus, et habet duplicem faciem, u- 



DlSTINCT. VIII QU^ST. III 207 

nam ad sensus particulares quae clauditur in som- 
nis, aliam ad imaginativam quae retinet species ut 
statim dicetur, et ista aperitur in somnis et est causa 
somniorum. 

Secunda potentia quae dicitur formativa yel ima- 
ginativa habet pro organo secundum ventriculum 
qui est in ultima parte anterioris partis cerebri et 
ejus actus est retinere species, quia sensus commu- 
nis non habet vim retentivam, sed est sicut aqua 
cui imprimitur sigillum, ut deducit Avicenna ubi 
supra. 

Tertia potentia dicitur cogitativa et habet pro 
organo ventriculum qui est in inferiori mediae con- 
cavitatis cerebri, et ejus actus est componere et di- 
videre species quae sunt in potentia formativa. 

Quarta potentia, scilicet aestimativa, pro organo 
habet ventriculum qui est in summo mediae conca- 
vitatis cerebri, cujus actus est apprehendere inten- 
tiones non sensatas, sicut patet de agno qui fugit 
lupum. 

Quinta potentia, scilicet memorativa, habet pro 
organo ventriculum qui est in ultima parte cerebri, 
et ejus actus est retinere species acceptas ab aesti- 
mativa. 

Haec omnia si profundius vis videre, quaere A- 
vicennam 6, natiiralmm part. i, cap. ult. circa me- 
dium. 

Quantum adsecundum Articulum o- 

portet tria videre. Primo quomodo spiritus vitales 
se habeant ad organa dictarum potentiarum*. Se- 



208 LlB. II Sententiarum 

cundo quomodo se habeant ad potentias sive vir- 
tutes, Tertio quomodo se habeant spiritus ad simi- 
litudines sensibilium. 

Quantum ad primum dico quod spiritus exi- 
• stentes in organo praedictarum virtutum, non sunt 
corpora continua cum iliis organis, sed contigua, si- 
cut patet per sententiam Aristotelis. Prima genera- 
tio spirituum est in corde, deinde transmittuntur. a 
corde ad cerebrum transeundo per duram matrem, 
quod non esset verum si essent corpora continua 
cum organis; secundo dico quod sunt in illis or- 
ganis sicut in locis in quibus conservantur, et hoc 
patet satis per Const. clare in lib, de differentia spi- 
ritus et animce. 

Quantum ad secujidum principale in isto arti- 
culo, dico quod virtutes secundum id quod sunt, 
non sunt formae spirituum sed organorum, quia non 
est intelligibile quod unum et idem sit per se forma 
duorum discontinuorum, sed organa et spiritus sunt 
discontinua. Cum ergo virtutes sint formae organo- 
rum non pbssunt esse formae spirituum. 

Quantum ad tertium principale in isto secundo 
articulo, dico quod istae similitudines sensibilium a- 
lio modo se habent ad organa, et alio modo ad 
ipsos spiritus. In organis enim se habent sicut color 
ad ipsum corpus coloratum, quia sicut corpus colo- 
ratum informatur colore, ita organa informahtur il- 
lis similitudinibus. Ad spiritus autem se habent i- 
stae similitudines sicut species coloris ad aerem, quia 
sicut cessante corpore colorato cessat spiritus qui 
erat ih aere, ita cessante specie quae est in organo, 
cessat similitudo quae est in spiritu. 



DlSTINCT. VIII QUiEST. III 209 

7\inc ad tertium Articulum princi- 
pale dico quod dsemones possunt ludificare sen- 
sus nostros multipliciter. Primo, ut illud quod est 
absens videatur praesens; secundo, quod praesens 
est lateat; tertio, ut illud quod est unius coloris 
videatur esse alterius coloris ; quarto, ut illud quod 
est unum videatur plura ; quinto, ut illud quod est 
unius quantitatis videatur esse alterius; sexto, ut 
illud quod est in uno situ videatur esse in alio; 
septimo, ut illud quod est unius figurae, videatur 
esse alterius ; octavo, ut illud quod est in motu vi- 
deatur esse in quiete; nono, ut quod est sub quiete 
videatur esse in motu. 

Omnes illos modos ludificationis potest daemon 
facere in nobis dupliciter, scilicet operando aliquid 
extra nos, aut aliquid intra nos. Brevitatis autem 
gratia, tantum de primo pono exemplum. Ludifi- 
cat enim sensus nostros, primo operando aliquid 
extra nos faciendo in aere naturam specularem con- 
gregando diversas partes aeris ita ut habeat natu- 
ram specularem, ita ut sicut apposito speculo illud 
quod est retro videtur ante, sicut patet cuilibet in- 
spicientl. Secundo potest hoc idem operando ali- 
quid intra nos, nam, sicut dictum est in /. Artic, 
sensus communis non retinet species, sed virtus for- 
mativa ; species autem quae est in organo istius po- 
tentiae multiplicat se per species quae sunt corpora 
diafona in via quae est ab organo sensus commu- 
nis usque ad organum potentiae memorativae, for- 
mativae et imaginativae ; et tunc malus angelus ita 
forti motu movet speciem quae est in organo sen- 

14 



2IO LlB. II Sententiarum 

sus communis, ut videatur sibi objectum praesens 
quod repraesentatur ab illa specie; et hoc qusere 
melius in Avicenna 6, naturalium part. 4. c, 2. — 
Idem intelligo de aliis modis ludificationum prae- 
dictis. 

Ad ARGUMENTUM IN CONTRARIUM dico quod 
sensus respectu proprii objecti est semper verus, 
nisi fiat permutatio in organo vel in medio; patet 
autem in j, Artic, quod daemon potest immutare 
organum et medium. 




Distinctio IX. 

Post ppaBdicta supenest.... 

Circa istam Distinctionem 9. quceritur. 

QUiESTIO I. 

Utrom Angelns possit alteri loqnl. 

Videtur quod non, quia locutio fit de eo quod 
est ignotum ; sed quidquid est ignotum uni angelo 
est notum alteri; ergo. Probatio minoris : essentia 
angeli est intimior angelo quam sua cogitatio; sed 
ista intimitate non obstante essentia angeli est nota 
alteri angelo; ergo et cogitatio. 

Secundo sic : si angelus possit loqui uni angelo, 
ita potest loqui distanti sicut praesenti ; consequens 
est falsum, quia non posset loqui uni angelo quin 
loqueretur omnibus intermediis; ergo. 

Tertio sic : quidquid angelus cognoscit, cognos- 
cit per species innatas ; sed omnis species quae uni 
angelo innata est, alteri angelo innata est ; ergo quid- 
quid cognoscit unus, et alius cognoscit; ergo fru- 
stra fit locutio. Major probatur per rationes Thomae 
part. I, q, jj. a. /. quae sunt positae supra dist, 
3- q* penult. 

In contrarimn est Damascen. lib. 2, c. ^2. et 
patet per^ illud quod habetur in Jsaia: duo Sera- 



212 LlB. II SENTENTIARUM 

phim clamabant alter ad alterum; sed clamor est 
quaedam locutio. 

RbSPONSIO: hic sunt duo Articuli. In primo 
ponitur una opinio quae^ reprobatur. Secundo dice- 
tur ad Quaestionem secundum veritatem. 

Quantum ad primum Articulum est 

opinio Henrici quae tria dicit. Primo quomodo loqu- 
ens cognoscit illud de quo loquitur, scilicet singulare. 
Secundo quomodo possit illud cognoscere unus, et 
aliud latere. Tertio, quomodo fiat ei patens per ali- 
quam rationem quando loquendo exprimit illud. 

Quantum ad primum, dicitur quod angelus co- 
gnoscit singulare per universale concreatum suo in- 
tellectui. Quod probatur primo quia unumquodque 
sicut se habet ad esse ita se habet ad cognitionem 
ex 2. Metaph. ; sed singulare quantum ad esse ni- 
hil addit supra universale; ergo. — Secundo sic: 
nihil movet aliquam potentiam, nisi in virtute primi 
objecti ; sed primum objectum intellectus angelici est 
universale; ergo. — Tertio sic: sequitur quod in- 
tellectus angeli esset magis determinatus et limita- 
tus quam humanus. — Quarto sic : quia si non se- 
quitur quod sicut per apprehensionem universalium 
generatur in nobis habitus scientialis, sic in intelle- 
ctu angeli si primo cognosceret singularia posset 
esse habitus scientiae sine scientia, vel praeter scien- 
tiam universalium, quod est contra Philosophum 7. 
Metaph, 

Quantnm ad secundum dicit ille ,Doctor quod 
licet intellectio hujus universalis, quae est ratio intel- 



DlSTINCT. IX QUiEST. I .213 

ligendi, huic pateat, illi vero non, tamen patent ei 
conceptus hujusmodi, ut est de ipso singulari, quia 
per hoc quod ipse utitur forma universali ad conci- 
piendum singulare nihil innovatur in intellectu illius, 
et ideo est necessaria locutio propter singulare co- 
gnitum isti, et alium latet. 

Quantum ad tertium dicit quod sicut singularia 
signata cognita a nobis non possumus per locutio- 
nem alteri exprimere nisi exprimendo singularia vaga 
cum proprietatibus et accidentibus designantibus sub 
quibus aliquid revelatur, ita neque unus angelus sub 
eadem significatione sub qua ei revelatum est potest 
alteri angelo loquendo manifestare, sed format alteri 
conceptum novum realiter alium de singulari vago, 
quem conceptum alius intellectus angelicus videt, 
quasi legeret in libro, et hoc vocatur loqui sive lo- 
cutio. 

Contra istam opinionem arguitur primo sic: 
unumquodque sicut se habet ad esse ita ad cognosci; 
sed singulare addit supra universale ex qucest, de 
individuatione art. 2. ; ergo. — Praeterea rationes 
quibus probatur quod singulare non potest intelligi 
ab angelo, procedunt ex hoc quod est imperfectio- 
nis in intellectu cognoscere singulare; sed hoc est 
falsum, quia intellectus Dei cognoscit singulare. — 
Praeterea illa opinio vel conclusio est improbata mul- 
tipliciter de universali concreato, sine habitu scien- 
tiali Dist, j. quaest. illa: Utrum angelus cogno- 
scendo distinctas quidditates habeat distinctas ratio- 
nes cognoscendi. Quaere ibi. 

Contra secundam conclusionem illius arguitur sic: 



214 . LiB. II Sententiarum 

ipse improbat speciem in beatitudine per hoc quod 
unus beatus videret eam in intellectu alterius natu- 
raliter, et sic videret naturaliter objectum repraesen- 
tativum naturaliter per speciem ; sic arguo in pro- 
posito: Si habitus est ratio naturaliter cognoscendi 
singularia, cum unus angelus videat habitus natura- 
liter in alio, non poterit eum latere objectum reprae- 
sentativum. — Praeterea quando duo intelligibilia 
comparantur ad eundem intellectum non alligatum 
virtuti phantasticae, magis actuale est magis intelli- 
gibile si non excedit facultatem potentiae ; sed signa- 
tum intelligibile est magis actuale individuo vago; 
ergo magis intelligibile ab intellectu qui non alliga- 
tur virtuti phantasticae, qualis est intellectus ange- 
licus. 

Contra tertiam conclusionem illius Doctoris sequi- 
tur quod in intellectu angeli sunt duo conceptus de 
eodem, unus vagus signans, et alius determinatus 
signatus, et sic erit ponere pluralitatem sine neces- 
sitate. 

De secundo Articuto principali dico 
tres Conclusiones. 

Prima, quod angelus loquens alteri causat im- 
mediate conceptum illius objecti de quo loquitur 
angelo cui loquitur. Et probatur sic : omnis loquens 
intellectualiter causaret immediate in eo cui lo- 
quitur conceptum de quo loquitur si posset ; sed an- 
gelusqui loquitur potest; ergo. Probatio minoris: 
illud quod sufficienter est in actu primo respectu 
alicujus efifectus, potest illum immediate causare in 



DlSTINCT. IX QU^ST. I 215 

receptivo proportionato et approximato ; sed angelus 
habens notitiam alicujus objecti est sufficienter in 
actu primo ad causandum intellectionem actualem 
illius objecti, et angelus audiens est receptivum pro- 
portionatum. 

Secunda Conclusio est declarare quid angelus 
loquens gignat in intellectu audientis. Et dico primo 
quod potest causare actum et non speciem. Ite- 
rum potest causare actum et speciem. Iterum potest 
causare speciem et non actum." Probatio primi ; 
dato quod duo angeli possunt loqui de aliquo ha- 
bitualiter noto; sed tunc gignit actum et non speciem 
quia alias oporteret ponere duas species ia eodem 
intellectu ejusdem objecti, quod'est falsun secundum 
adversarium. — Secundo probatur quia si Deus 
crearet unam novam speciem, et notitiam illius ha- 
beret unus angelus et non alius, habens notitiam 
posset loqui angelo non habenti notitiam de illa 
specie, et sic gigneret in intellectu illius actum et 
speciem. — Tertium probatur quia minor virtus non 
potest impedire majorem virtutem a sua actione; 
ergo si superior angelus consideraret aliquid in gene- 
re proprio, tunc inferior volens sibi loqui non im- 
pediret suam intellectionem actualem; causabit tamen 
aliquid, sed non actum, ut patet ; ergo speCiem. 

Tertia Conclusio quomodo unus angelus potest 
loqui uni et non alteri. Et dicunt aliqui quod ange- 
lus non potest uni loqui quin aliis omnibus loqua- 
tur. 

Contra hoc objicit Varro multipliciter. Primo 
quia angelus non est pejoris conditionis quam homo ; 



2l6 LlB. II Sententiarum 

sed homo potest consiliari et loqui cum uno secrete 
non loquendo cumalio: ergo. — Secundo quiaL an- 
gelus bonus non posset loqui aliquod secretum alteri, 
quod lateret angelum malum si esset medius, quod 
est inconveniens et contra Chrysoatomum super 
Matth. 

/deo est alia opinio^ quod angeli habeant inter 
se signa secreta et privata, et per talia signa potest 
loqui uni et non alteri. 

Contra: intimior est essentia angeli sibi, quam 
quodcunque signum ; sed non obstante ista intimitate 
essentia unius angeli nota est alteri ; ergo. — Prae- 
terea, quando conveniunt ad invicem de istis signis 
secretis, quare non potuit tertius angelus esse prae- 
sens qui audiret ista pacta. 

Ideo est tertia opinio, quod hoc est ideo quia 
angeli sunt specula voluntaria, unde si essent duo 
specula sibi mutuo opposita, potest unum specu- 
lum voluntarie se dirigere ad unum et non ad a- 
lium. 

Contra, quamvis repraesentatio subsistit volun- 
tati, tamen postquam repraesentatio et locutio facta 
est in effectu videtur esse objectum naturale sicut 
etiam apparet in nobis, quod locutio antequam po- 
nitur in effectu subest imperio voluntatis, sed pos- 
quam posita est in effectu est objectum naturale 
auditus. 

Ideo est alius modus Thomce qui dicit quod 
conceptus in nobis duplici clauduntur obstaculo sci- 
licet voluntate et corporeitate. In angelo autem cum 
non sit corporeus, conceptus ejus clauditur tantum 



DlSTINCT. IX QUiEST. I 21/ 

uno obstaculo, scilicet voluntatis. Et ideo statim 
cum vult conceptum suum ab alio videri statim 
ille videt. 

Contra illam opinionem est eadem ratio quae 
contra praecedentem. 

Quinta est opinio Scoti quae redit in idem cum 
istis qui dicunt quod sicut in potestate angeli est 
uti illa vel illa specie, ita in ejus potestate est gi- 
gnere actualem notitiam in illa vel in illa intelli- 
gentia, quia non magis determinatur passivum na- 
turale ad patiendum quam activum naturale ad a- 
gendum. 

Sed contra istam opinionem est eadem ratio 
quae contra praecedentem. Et ideo non video bono 
modo rationem determinantem nisi voluntatem di- 
vinam. Si tamen aliqua praedictarum opinionum 
est vera, concordo tamen cum ultimis tribus opi- 
nionibus quae in idem tendunt. 

Ad argumentum primum in oppositum nego 
minorem,.Ad probationem dico quod non valet quia 
essentia angeli est objectum naturale, cogitatio vero 
est objectum voluntarium. 

Ad secundum patet per idem sicut declaratum 
^^ iJ^ 3- Quaest. 2. Artic. 

Ad tertium nego majorem, Ad probationem il- 
lius patet in 3. Dist. quaestione illa: Utrum ange- 
lus cognoscat alia a se per species innatas vel ac- 
quisitas. Quaere ibidem. 



2l8 LlB. II Sententiarum 

QUiESTIO 11. 

Secundo quceritur 

An Angrelos nnns posdt alium illnminare 

Videtur quod non, quia illuminare est lumen 
creare vel lumen intendere; sed Angelus non po- 
test lumen creare, quia creare competit soli Deo, 
nec potest creatum intendere, quia ab eodem ha- 
bitus intenditur a quo producitur ex, i. Ethic. 

Secundo sic: non est minoris nobilitatis intel- 
lectus angelicus, quam humanus ; sed intellectus hu- 
manus illuminatur a solo Deo, per illud loan. Erat 
lux vera quae illuminat etc. 

3. Praeterea, omnis mutatio est inter opposita, 
et sic si angelus illuminatur, prius fuit tenebrosus, 
quod est inconveniens. 

4. Praeterea, aut angelus inferior illuminat supe- 
riorem, aut e converso. Non primo modo, quia il- 
luminans est perfectior illuminato ; sed angelus in- 
ferior non est perfectior superiore ; ergo. Nec etiam 
secundo modo, quia majus lumen obfuscat minus, 
sicut patet in meridie quod lumen solis obfuscat lu- 
men stellarum. 

In contrarium est Dionysius in De angelica hie- 
rarchia qui dicit quod angeli superiores purgant, il- 
luminant et perficiunt inferiores. — Confirmatury quia 
ecclesia triumphans assimilatur ecclesiae militanti; 
sed in ecclesia militante unus homo illuminat alium 
hominem ; ergo. 

Respondeo. Hic sunt quatuor Articuli secunduni 
quatuor modos dicendi. 



DlSTINCT. IX QU^ST. II 219 

JEst enim prima opinio T/iomee part, i. 

q, 100, a, I, qui dicit quod angelum illuminare a- 
lium angelum intelligitur dupliciter, scilicet causa- 
tive quia causat lumen, secundo modo confortative. 
Primo modo angelus non illuminat alium angelum, 
sed secundo modo. 

Contra istam, opmionem objicit Varro quia con- 
fortatio illa aut est per impressionem vel informa- 
tionem factam ab alio, aut per repulsionem contra- 
rii, sicut dicimus. quod unus carbo confortatur ex 
conjunctione alterius carbonis, quia duo carbones 
possunt magis repellere frigiditatem aeris circum- 
stantis; sed nullum istorum potest dari in propo- 
sito, quia unus angelus nihil recipit per impressio- 
nem ab alio; nec etiam est ibi expulsio contrarii, 
puta tenebrae; ergo. 

Ideo est secundus modus JSTenrici qui 

dicit quod quadrupliciter potest intelligi Angelum 
superiorem illuminare inferiorem. Uno modo, lumen 
infundendo, sicut ^ol illuminat medium. Alio modo, 
luminosum offerendo, sicut deferens candelam illu- 
minat domum ; tertio modo, obstaculum amovendo 
sicut aperiens fenestram de die ; quarto, aliquid fa- 
ciendo, quo facto causatur lumen in receptivo, sicut 
cum medicus sanat oculum infirmi. — Ad propo- 
situm applicando, primo modo solus Deus illuminat ; 
secundo modo unus angelus illuminat alium ei lo- 
quendo de aliquo noto sibi et non alteri; tertio et 
quarto modo angelus illuminat hominem, sicut pro- 
batur per Augustinum super illud Psalmi : Da mihi 



220 LlB. II Sententiarum 

intellectum etc. Et secundum membrum deducitur 
sic: angelus inferior per naturalem influentiam an- 
geli superioris est reducibilis in statum naturalem 
et ultimatum perfectionis naturalis ; sed ultimata per- 
fectio angeli est intelligere opus divinum; ergo. 

Contra istam rationem arguit Scotus et bene, 
quia tunc angelus superior faceret videre angelum 
inferiorem aliquod revelatum in verbo, quia hoc est 
ultima ejus perfectio. 

Ideo est tertia opinio quae dicit quod si- 
cut homo docet alium hominem, ita Angelus potest 
alium angelum illuminare; sed unus homo doceta- 
lium quadrupliciter : Primo modo imprimendo spe- 
ciem directe sicut in mathematicis magister impri- 
mit discipulo formam trianguli. Secundo modo im- 
primendo lumen indirecte excitando lumen intellec- 
tus agentis. Tertio modo proponendo propositlones 
modo debito et determinato, proponendo principium 
ad conclusionem eliciendam ex principio, et conne- 
xionem ipsorum ad invicem sicut recitat Augustl- 
nus de juvene illo interrogato de conclusionibus geo- 
metricis per ordinem. Qtiarto modo , homo docet 
alium juvando et confortando intellectum circa o- 
bjectum. — Applicando illa ad propositum dicitur 
quod angelus non illuminat primo modo quantum 
ad speciem, nec secundo modo quantum ab lumen, 
quia angelus nihil recipit ab alio angelo ; nec tertlo 
modo, scilicet proponendo propositiones debito modo, 
quia angelus intelligendo non discurrit ; et sic IUu- 



DlSTINCT. IX QUiEST. II 221 

minat quarto modo juvando intellectum circa objec- 
tum, et ipsum confortando. 

Contra illam opinionem est eadem ratio quae 
fuit contra Thomam de illuminatione confortativa. 
Item arguit sic Varro, quia si unus angelus non facit 
aliquid in alio, non videtur ipsum illuminare, sicut si 
sol semper luceret in se, et nihil faceret extra se, 
nunquam illuminaret medium. Propter quod est 

Quartus modus dtcendi, scilicet Scoti qui 
dicit quod illuminatio in angelo est quaedam locutio 
de noto perfectissimo in esse secundo, et unus an- 
gelus potest alteri loqui, ut patet ex quaest. praeced., 
ideo unus potest alium illuminare. 

Sed hic sunt duo dubia : unum, si superior illu- 
minans potest facere inferiorem aliquid videre in 
verbo ; secundo, si inferior possit illuminare supe- 
riorem. 

Ad primum dico quod non, quia sicut cognitio 
verbi est mere supernaturalis, ita cognitio cujuscun- 
que objecti contenti in eo est mere supernaturalis ; 
sed quod est mere supernaturale non subjacet cau- 
salitati causae secundae; ergo. 

Ad secundum dubium dico quod Deus de po- 
tentia sua absoluta potest aliquid revelare angelo in- 
feriori, quod non esset revelatum angelo superiori. 
Et tunc ille inferior posset aliquo modo loqui su- 
periori, quae locutio esset aliquo modo illuminatio. 
De communi tamen cursu quidquid Deus revelat 
inferioribus, revelat et superioribus. 



222 LlB. II SeNTENTIARUM 

Ad PRIMUM PRIINCIPALE, dico quod illuminare 
non est lumen creare, quia creatio excludit omnem 
causalitatem subjectivam, sicut patebit in quaestione 
de ratione seminali. Hic autem praesupponitur sub- 
jectum receptivum. 

Ad secundutn dico quod intellectus humanus non 
tantum illuminatur a luce divina quin etiam ibi 
concurrat causa secunda illuminans. 

Ad tertium dico quod non oportet ibi concedere 
tenebram per positionem, quia Cherubim sunt perspi- 
caciores in scientia quam angeli, et tamen propter 
hoc angeli non dicuntur tenebrosi. 

Ad quartum dico quod angelus inferior potest 
illuminare superiorem si aliquid reveletur sibi quod 
non revelatur superiori. Nec est inconveniens quod 
angelus inferior excedat superiorem in aliqua per- 
fectione accidentali. Eodem modo dico quod angelus 
superior potest illuminare inferiorem. Et cum dicis 
quod majus lumen obfuscat minus per argumentum 
de sole et stellis, dico quod supponit falsum quia 
ita appar.et propter materialitatem et defectum sen- 
sus cum impedimento medii non dispositi, quia si 
quis esset in puteo profundo in meridie, videret 
clare stellas non obstante luce solari. 




Distinctio X. 

Hic etiam investigandum... 

Circa istam Dist., lo. tractat Magister de mis- 
sione angelorumy ideo qucero sicut Magister qucerit\ 

QUiESTIO I. 
Utrnm omnes angeli mittantnr. 

Videtur quod non per Dionysium qui dicit 
quod superiora illa agmina ab intimis nunquam 
recedunt. 

2. Praeterea Daniel. 7. dicitur: Millia millium 
niinistrabant ei et decies centena milia assistebant 
ei; sed qui assistunt non mittuntur; ergo. 

In contrarium est Apostolus ad Heb. : Omnes 
sunt administratorii spiritus, etc. 

RespONDEO et dico quod omnes mittuntur. 
Sed missio est duplex; scilicet ad intra et adex- 
tra, IUi autem de supremis ordinibus secundum 
communem cursum non mittuntur nisi ad intra fa- 
ciendo revelationes inferioribus. Illi autem de in- 
fimis ordinibus mittuntur ad extra. Verumtamen 
quamvis de communi cursu spiritus superiores non 
^ittantur ad extra, puto tamen quod ex aliqua 
causa speciali etiam spiritus superiores mittuntur 
ad extra, quia sicut vult beatus Bernardus, ille 



224 



LiB. II Sententiarum 



qui annunciavit incarnationem Christi fuit de summo 
ordine. 

Ad argumentum Dionysii et Danielis dicen- 
dum quod loquuntur de communi cursu missionis. 




Distinctio XI. 

Illud quoque sciendum... 

Circa istam ii. Distinctionem qucsro 

QU^STIO I. 

Iltrnm angrelus custodiens possit aliqaid eflTeetiye eau- 
sare In intelleetu hominis eustoditi* 

Videtur quod sic, quia alias frustra custodiret 
ipsum nisi posset eum dlrigere in actibus humanis. 

2. Praeterea, activum quod potest aliquid cau- 
rare in passivo excellentiori, potest etiam aliquid 
causare in passivo minus excellenti; sed intellectus 
angelicus est nobilior intellectu humano, et ange- 
lus potest aliquid efficere in intellectu angelico, ut 
patet ex quaestionibus de locutione angelorum et 
illuminatione ; ergo. 

3. Praeterea plus convenit intelligentia cum intel- 
lectu humano quam sensibile; sed sensibile potest 
aliquid efficere in intellectu nostro; ergo. 

In contrarium patet per Augustinum super il- 
lud Psal. : Angelis suis mandavit de te, etc. 

Responsio: hic sunt tres articuli. Primus si 
quilibet homo habet angelum custodem sui. Secun- 
dus si angelus potest aliquid efficere in intellectu 
nostro secundum opinionem Avicennae. Tertius si 
secundum opinionem theologorum. 



226 LlB. II Sententiarum 

Quanfum ad primum dico cum Magi- 
stro quod sic: hoc patet per Mattk. id, Angeli 
eorum semper vident faciem patris mei etc. ubi 
dicit Hieronymus : magna dignitas animarum ut una 
quaeque anima habeat ab ortu nativitatis suae in 
custodiam suam deputatum angelum. Item in Ac- 
tibus Apost. dicitur de Petro: forsitan angelus ip- 
sius est. Item in PsaL : angelis suis mandavit de te. 

Sed hic est dubium de Antichristo si habebit 
angelum custodem sui. Et dicit Aureolus et bene 
quod Antichristus vel erit obstinatus in malo, et 
sic non habebit ; vel non erit obstinatus, sic non e- 
rit inconveniens ipsum habere angelum. 

Item est et aliud dubium, quia duo homines 
custoditi possunt ad invicem contradicere ex bono 
motivo de aliquo bono opere, et sic videtur quod 
inter angelos sit controversia et pugna. Ad quod 
dico secundum viam sanctorum quod nullum in- 
conveniens est inter angelos esse opinionum diver- 
sitatem, quantum ad ea quae sunt ad finem dum- 
modo maneat identitas finis. 

Item dubium est si contristantur de custodito 
perdito. Dico quod non habent tristitiam prouttri- 
stitia habet passionem et afflictionem, sed prout di- 
cit nolitionem. 

Quantum ad secundum ArHculum 

est opinio Avicennae 6, naturalium part. /. c, 6. 
qui dicit quod anima dum actu intelligit habet spe- 
cies ab intelligentia, et haec species non habet esse 
mansivum in anima post actualem considerationem. 



DlSTINC. XI QVJEST. I 227 

Probatur per hoc quod in organo sensus conser- 
vantur species post recessus sensibilis ex eo quod 
organum non est natum cognoscere objectum ; sed 
intellectus non est potentia organica; ergo. Modus 
suus ponendi fuit talis, ipse posuit ordinem in in- 
telligentiis ita quod ultima intelligentia influebat spe- 
cies dum erat actualis intellectio super nostrum in- 
tellectum. Et sicut Plato posuit quod per conver- 
sionem iixtellectus nostri ad ideam alicujus rei ha- 
beremus scientiam illius rei; ita Avicenna posuit 
quod per conversionem intellectus nostri ad illam, 
scilicet intelligentiam haberemus notitiam rei. Ait 
enim in principio capituli allegati, quod causa dandi 
formam intelligibilem animae nostrae non est nisi 
intelligentia in effectu penes quam sunt principio 
formarum intelligibilium abstractarum. 

Contra illam opinione^n arguitur dupliciter se- 
cundum quod duo ponit. Primo quod species flu- 
unt in animam nostram ab intelligentia ; secundo 
quod illae species non manent nisi actu intelligendi 
manente. 

Contra primum argult Thomas part, /. q. (?/. 
CL. 4, sic, quod si ita esset tunc frustra anima uni- 
retur corpori, quia non propter aliquam perfectio- 
nem animae in essendo, quia forma non est prop- 
ter materiam, sed e converso ex. 2, Phys., nec 
propter perfectionem animae in operando, quia non 
unita posset habere species ab intelligentia sicut u- 
nita. — Ista ratio non valet, quia eodem modo con- 
cludit quod anima beata frustra unitur corpori, quia 
non propter aliquam perfectionem in essendo, quia 



228 LlB. II SENTENTIARUM 

forma non est propter materiam, sed e converso, ut 
dicis; nec propter perfectionem ejus in operando, 
quia illam perfectam operationem habet anima beata 
non unita corpori sicut unita. 

Arguo ergo aliter sic ; omnis nostra cognitio ori- 
tur a sensu, et deficiente sensu deficit scientia quae 
est secundum illum sensum ex, J. Metaph, et /. 
Post. Sed haec esset falsa si illae species imprime- 
rentur ab intelligentia ; ergo. 

Contra secundum Articulum arguitur Lib, /. 
dist J. quaere ibi. Et adducitur ad praesens aucto- 
ritas Avicennae in ult. cap, i.part, 6, naturalium 
ubi dicit quod anima non considerat species nisi 
veluti sunt repositae in intellectu. 

Quanium ad tertium Articulum dico 
quod cum quaeritur : Utrum angelus possit aliquid 
effective causare in intellectu nostro, potest intelligi 
vel de angelo absolute sumpto, vel de angelo cum 
corpore assumpto. Si secundo modo, patet quod 
sic, per totum librum Toblae de Raphaele. Si au- 
tem primo modo dico duas conclusiones : prima est 
quod nihil potest causare immediate effective, puta 
intellectionem vel speciem; secunda conclusio est 
quod aliquid potest dispositive. 

Prima Conclusio probatur slc: actus activo- 
rum sunt in patiente disposito 2, de anima; sed 
intellectus noster dum est conjunctus corpori cor- 
ruptibili non est dispositus ad suscipiendum imme- 
diate speciem vel intellectionem ab angelo; ergo, 
quia pro statu isto intellectus impeditur ne pos- 
sit recipere immediate immutationem ab aliquo actu 



DlSTINCT. XI QUiEST. I 229 

intelligibili sine phantasmate, quia phantasma se 
habet ad intellectum nostrum pro isto statu sicut 
sensibile ad sensum; sed sensus non immutatuf 
primo nisi ab aliquo sensibili ; ergo nec intellectus 
noster immutatur pro statu isto primo nisi a phan- 
taslabili. Ex hoc infert Scotus correlativum quod 
angelus non potest aliquem rapere ad intellectio- 
nem visibilem, quia omnis raptus virtute diaboli 
est praecise ad aliquid intense imaginandum, cujuS 
intensa imaginatio facit animum distractum ab omni 
alia cogitatione. 

Quantum ad secundam Conclusionem dico 
quod potest aliquid causare dispositive, non tamen 
ita ut novum phantasma producat, quia novum 
phantasma non produceretur nisi causa naturali me- 
diante qua ponitur objectum. Quomodo ergo po- 
test disponere et novum phantasma non producere? 
Dico quod hoc potest fieri dupliciter: 

Primo quietando motum humorum et spiritu- 
um, qui motus impediunt cognitionem. Et exem- 
plum est; videmus enim quod in aqua mota ima- 
gines non apparent, in aqua vero quieta apparent, 
et tunc visus distincte videt. Ita etiam motus spi- 
rituum et humorum impediunt distinctam cognitio- 
nem et sedatio eorum juvat. Cum ergo angelus pos- 
set illos motus sedare, poterit et ad distinctionem 
cognitionum juvare. Et hoc est quod habetur 7. 
Phys. quod anima sedendo et quiescendo fit pru- 
dens. 

Alius modus est Richardi qui dicit quod an- 
gelus potest dispositive aliquid facere phantasmata 



230 LlB. II Sententiarum 

transmutando absque tamen corruptione illius or- 
gani in quo sunt, quibus transmutatis, et debito 
modo ad invicem ordinatis, plus quam prius ma- 
gis habet disponere ad intelligendum. Et est exem- 
plum: sicut ex paucis literis diversiniode ordinatis 
fiunt diversae repraesentationes, ita ex eisdem phan- 
tasmatibus alio et alio modo ordinatis fiunt diver- 
sae repraesentationes, propterquod dicitur /. dege- 
neratione quod ex eisdem literis fiunt comaedia et 
tragaedia, idest versos resultantes in laudem vel vi- 
tuperium. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod non fru- 
stra custodit hominem, tum quia potest aliquid ef- 
ficere dispositive, tum quia custodiunt nos a mul- 
tis impugnationibus daemonum , ut vult Hierony- 
mus super Matth. 

Ad secundum dico quod major est vera dum- 
modo non sit impedimentum in passo minus ex- 
cellenti. Sed in proposito dico quod est impedi- 
mentum in nostro intellectu pro statu isto, puta 
phantasma. 

Ad tertium eodem modo, quod sensibilia pos- 
sunt immutare intellectum pro statu isto, quia nul- 
lum est impedimentum ; sed intelligentia non po- 
test, quia habet impedimentum, ut est dictum. 




Distinctio XII. 

Haec de natupa angelica. 

Circa istam Dist, 12. qucBritur primo. 
QUiESTIO I. 

TJtmm materia dieat entitatem positiram distinetam rea- 
liter a forma. 

Videtur quod non, quia 7. Metaph, dicitur quod 
materia nec est quid, nec quale, nec quantum, nec 
aliquod praedicamentum ; ergo. 

2. Praeterea /. Phys, probatur quod generatio 
non sit motus sic: quod generatur non est; quod 
movetur est ; ergo quod movetur non generatur; ergo 
generatio non est motus. Si ratio est bona, opor- 
tet quod uniformiter negetur a subjecto generatio- 
nis esse quod affirmatur de subjecto motus. Sed 
de subjecto motus affirmatur esse in actu^, quia 
motus est actus entis imperfecti, vel in potentia; 
ergo hoc negetur a materia, et sic erit nihil cum 
nec sit in actu nec in potentia. 

3. Praeterea tunc materia de se esset cognoscibilis, 
quod est contra Philosophum 7. Phys. 

In contrarium arguitur per illud quod habetur 
2. Phys, ubi dicitur quod materia est illud ex quo 
fit aliquid cum insit; ergo. 



232 LlB. II Sententiarum 

Responsio. Hic sunt tres Articuli, Primo im- 
pugnatur una opinio falsa ; secundo dicetur ad quae- 
stionem secundum veritatem ; tertio removentur quae- 
dam dubia. 

Quantum ad primuni est una opinio quae 
dicit quod materia non dicit entitatem positivam 
distinctam a forma, sed in substantia generabili et 
corruptibili est tantummodo una entitas positiva 
quae a quibusdam dicitur materia, a quibusdam 
vero dicitur forma, maxime cum perficit in gradu 
suae entitatis diversimode. 

Contra illud dictum arguit Scotus, primo per 
dictum Philosophi /. Phys, ubi dicitur : unum con- 
trarium non fit aliud; sed oportet aliquid coro- 
mune manere sub utroque termino. Ex hoc argui- 
tur sic : omne naturale agens requirit potentiam in 
quam agit, et istam potentiam transmutat de op- 
posito in oppositum. Sed unum oppositum nonfit 
aliud oppositum ; ergo materia quae subjicitur non 
est alterum oppositorum, puta forma vel privatio. 

Secundo sic: aliqua substantia est corruptibilis 
a principiis intrinsecis; sed si substantia generabi- 
lis et corruptibilis non habet nisi unam entitatem 
positivam, ejus substantia erit simplex, et non ha- 
bebit in se principia corruptionis ; ergo. 

Tertio sic: si materia non sit entitas positiva 
alia a forma , non erit generatio nec corruptio ; sed 
hoc est falsum; ergo. Probatio majoris: generatio 
est a non subjecto in subjectum , corruptio autem 
e converso, ex /. Pkys.\ sed si substantia generabi- 



DlSTINCT. XII QUiEST. I 233 

Hs sit solum idetn quod forma, non remanebit 
subjectum aliud. 

Quarto sic: principium receptivum est distinctum 
realiter a principio recepto, quia idem non recipit 
se; sed principium receptivum est materia, et prin- 
cipium receptum est forma; ergo. 

Addo ad idem duas rationes. Primo sic : quando 
unum manet altero non manente, illa non sunt idem; 
sed manente materia, forma potest corrumpi et non 
manere ; ergo. Secundo sic : quod praesupponitur ge- 
nerationi, non est idem cum eo quod acquiritur per 
generationem ; sed materia praesupponitur genera- 
tioni, forma vero acquiritur; ergo. 

PrcBterea, Avicenna /. Metaph, c. /. quasi circa 
principium, ait: materia non est in effectu nisi per 
formam, forma vero est quoddam aliud a materia, 
et unum non est aliud. 

Quantum ad secundum Arttculum est 

videndum qualis entitas est entitas materiae. Et dico 
quod est entitas in potentia. Sed hoc dupliciter po- 
test intelligi secundum quod duplex est potentia, 
scilicet objectiva et subjectiva. Materia autem ex quo 
producta est non est in potentia objectiva, sed subjec- 
tiva et ut sic est etiam in actu. Sed est distinguen- 
dum de actu, quia actus est duplex, scilicet actus 
formalis qui informat, et actus entitativus. Materia 
vero non dicit actum primo modo sumptum, sed 
secundo modo, et tunc est probandum quod materia 
dicit entitatem distinctam a forma, quod probatur 
per sex rationes factas in /. Artic, contra primam 



234 LiB. II Sententiarum 

opinionem, et confirmatur ex /. fundamentis Phi- 
losophi in diversis locis^ sciHcet tum quia materia 
est per se principium ex j. Phys, tum quia materia 
est per se causa ex 2. Phys,. tum quia materia e^t 
per se pars compositi ex 7. Metaph,, tum quia ma- 
teria est per se subjectum generationis ex j. Phys,y 
tum quia materia est ingenita et incorruptibilis ex 
I. Pkys. 

Quantum ad tertium Articulum restat 
removere quaedam dubia contra hoc quod dictum 
est in 2. Artic, scilicet quod materia dicit entita- 
tem positivam actualem. 

Primo quia non potest salvari generatio ut dis- 
tinguitur contra alterationem per dictum Philosophi 
7. de generat,, qui arguit contra antiquos Philoso- 
phos quod si subjectum generationis est ens in actu, 
non potest salvari generatio. 

SectindOy quia quod advenit enti substantiali in 
actu est actus ; ergo si materia est ens in actu sub- 
stantiali, forma ei adveniens est accidens. 

Tertio sic : quia ex duobus entibus in actu non 
fit unum, per Philosophum 7. Metaph.^ etsic ma- 
teria non faceret per se unum cum forma. 

Quarto sic : sicut se habet primus actus ad pri- 
mam potentiam, ita prima potentia ad actum. Sed 
primus actus, qui est Deus, nihil includit potentia- 
litatis. Ergo nec prima potentia sicut est materia 
includit aliquid actualitatis. 

Quinto sic: actus proportionatur potentiae ex 
j, Phys.; sed potentia materiae est infinita; ergo 



•.i.-*«p»wvnv^' '■- 



DlSTINCT. XII QU^ST. I 235 

si materia dicit actum, habebit actum infinitum* 

Ad primufn dico quod ut patet ex 2. Artic, 
quod actus est duplex, scilicet actus entitativus qui 
opponitur potentiae objectivae, et actus formalis qui 
perficit potentiam subjectivam. Antiqui enim Phi- 
losophi posuerunt quod materia est ens in actu cor- 
poreo et formali secundo modo dicto; ego autem 
non sic pono. 

Ad secundum dicit Varro quod major est falsa 
quia patitur instantiam de alimento quod advenit 
rei existenti in actu, et tamen non est ei accidens. 
Unde quod advenit rei actuatae actualitate formali 
et ultimata, bene est ei accidens, sicut infra pate- 
bit, quaestione de pluralitate formarum. 

Et eodem modo dico ad tertium, quod unus ac- 
tus potest esse potentialis et formalis perfectibilis 
respectu alterius, ut patet in homine supposita plu- 
ralitate formarum. 

Ad quartum dico quod acclpiendo uniformiter 
major habet • veritatem sub tali sensu, quia sicut 
actus primus qui est Deus nullam habet potentiam 
passivam ad actum formalem, sic materia prima ex 
se nullum habet actum formalem. 

Ad quintum dico quod potentia est duplex, una 
quae respicit formam in fieri, alia quae respicit for- 
mam in esse subjecti. Primo modo concedo quod 
tantus est actus quanta est potentia; secundo modo 
non oportet quod actus proportionetur potentiae ab- 
solute sumptae. 

Ad Argumenta PRINCIPAlia. Ad primmn, 
auctoritas solvit seipsam, quia dicitur ibi quod ma- 



2^6 LlB. II Sententiarum 

teria non est aliquid eorum quibus determinatur 
ens, sicut sunt species et differentiae; sed materia 
est aliquid indeterminatum. 

Ad secundum dico quod esse affirmatum de sub- 
jecto motus est esse in actu, sicut patuit supra in 
quaestione de motu angelorum, et hoc esse remo- 
vetur a subjecto generationis sumendo semper pro 
esse in actu formali. 

Ad ultimum dico quod materia est per se co- 
gnoscibilis, sed si non cognoscitur, hoc est prop- 
ter defectum intellectus nostri. 

QUiESTIO II. 

Secundo quceritur, 

Utrnm materia per potentiam diyinam possit esse sine 
forma. 

Videtur quod non, quia privationes formarum 
oppositarum sunt oppositae ; sed opposita non pos- 
sunt simul esse in eodem subjecto. Si autem ma- 
teria esset sine omni forma, tunc opposita essent 
in ea. 

2. Praeterea, plus habet de actualitate forma ma* 
terialis quam materia ; sed Deus non potest facere 
formam materialem sine subjecto, puta motum sine 
mobili; ergo. 

3. Praeterea. Hugo de Sacram, part. i, dicit quod 
materia non potest esse sine forma. 

4. Praeterea, idem probat Avicenna 2. Metaph. 
c, j. et Aristoteles /. de generat. cap. de aug- 
mento. 



DlSTINCT. XII QUiEST. II 237 

In contrarium ; Quidquid Deus per se potest in- 
telligere, potest per se facere; sed Deus potest in- 
telligere materiam sine forma; ergo. 

Responsio. Hic sunt tres Articuli. In primo po- 
nuntur duae opiniones falsae; secundo dicetur ad 
quaestionem secundum veritatem: tertio dicetur ad 
motiva eorum qui sunt pro opposita parte. 

Quantum adprimum est una opinio, quae 
conformiter dicendo ad dicta in i, Art. prceced, qucest. 
dicit quod quia materia et forma dicant eandem 
rem, ideo materia non potest esse sine forma. Sed 
haec opinio quantum ad fundamentum est impro- 
bata in praeced. quaest., ideo relinquitur. 

Est ergo opinio Thomce quae dicit quod Deus 
hoc non potest, et habetur talis ratio ab eo part. 
/. q. 66. a. i. quod Deus non potest facere quod 
implicat contradictionem ; sed materiam esse sine 
forma implicat contradictionem ; ergo. Probatio mi' 
noris : quod per se existit est in actu ; sed materia 
secundum se non est in actu, et sic simul esset in 
actu et non esset in actu, quae contradicunt. Ali- 
qui enim sequentes istam opinionem arguunt mulr 
tipliciter. . . . 

Primo sic : sicut se habet figura ad corpus, ita 
forma ad materiam ; sed Deus non potest facere 
corpus sine figura, quia faceret infinitum in actu; 
ergo. 

Item, quanto aliqua verius faciunt unum tanto 
minus sunt separabilia; sed materia verius facit u- 
num cum forma, quam subjectum cum propria pas- 



238 LlB. II Sententiarum 

sione ; ergo sunt minus separabilia. Sed Deus homo 
potest facere subjectum sine propria passione ; ergo. 

Item^ materia prima habet minimum de entitate, 
quia est prope nihil secundum Augustinum; sed 
si posset esse sine forma non haberet minimum de 
entitate; ergo. Probatio minoris, quod potest per 
se esse, habet plus de entitate quam id quod non 
potest per se esse ; sed relatio per se non potest esse 
sine fundamento, materia autem per te potest esse 
sine forma; ergo materia habet plus de entitate 
quam relatio. 

Itemy omne quod habet per se esse, vel est ac- 
tus, vel habens actum ; sed materia nullum horum 
est, cum sit ens in potentia. 

Itemy quod habet per se esse, habet ideam in Deo; 
sed materia non habet ideam in Deo; ergo. 

Itemy secundum Boetium omne esse est a for- 
ma; sed materia non habet formam. 

Ultimo sic: quando aliqua analogantur in uno 
analogato, illud non habet esse nisi in primo rea- 
liter et essentialiter, et in alio non habet esse nisi 
per rationem illius. Exemplujn de sanitate in urina 
et in animali. Sed materia et forma analogantur in 
esse, et hoc primo competit formae; ergo. 

Quantum ad secundum Ariiculum 

dico quod illa opinio est falsa, quod primo probo 
sic : quia plus dependet accidens a subjecto, quam 
materia a forma; sed Deus potest facere accidens 
sine subjecto, ut patet in Sacramento Altaris. 
Respondetur, quod non est simile, quia materia 



bL 



DlSTINCT. XII QUiEST. II 239 

nullum dat actum, acscidens autem dat actum ; ergo 
accidens potest esse sine subjecto, materia autem 
non potest esse sine forma. — Contra: Aristoteles 
7. de generat, movet consimilem quaestionem et di- 
dt quod materia non potest separari a forma nisi 
passiones sint separabiles ; sed per te passiones pos- 
sunt separari a subjectis; ergo. Item 7. Metaph, 
accidentia non sunt entia nisi quia entis; ergo. 

Secundo principaliter Scotus arguit sic: Deus 
potest facere quod non implicat contradictionem ; 
sed materiam esse sine forma non implicat contra- 
dictionem ; ergo. Probatio minoris ; absolutum prius 
alio absoluto et distinctum realiter ab eo, potest 
esse absque contradictione sine illo ; sed materia est 
ens absolutum distinctum realiter a forma, ut patet in 
quaest. praeced., et prius forma, quia receptivum est 
prius recepto; ergo. — Prceterea quidquid Deus cau- 
sat in creaturis respectu absoluti, et non est de essen- 
tia rei, potest fieri sine illo; sed forma absoluta 
non est de essentia materiae ; ergo. Dico ergo quod 
hic aut quaeritur de forma absoluta aut respectiva 
Si primo modo, patet quod sic. Si secundo modo, 
non faciendo nunc mentionem de forma respectiva, 
quae est creaturae ad creaturam, sed de forma re- 
spectiva quae est creaturae ad Deum, patet ex 
qucest, 4, istius secundi quod illa relatio est idem rea- 
liter quod creatura, et sic non potest esse sine illa 
quia nihil potest esse sine eo quod est idem realb 
ter sibi. 

Qtiantum autem ad tertium Arttcu- 



240 LiB. II Sententiarum 

lum oportet respondere ad argumenta alterius o- 
pinionis. 

Ad primum dico quod non impHcat contradic- 
tionem ; et cum probas quod esset in actu et non 
in actu, dico quod sicut est duplex potentia scili- 
cet objectiva et subjectiva, ita est duplex actus. 
Unus qui .opponitur potentiae subjectivae, et dici- 
tur actus formalis; et alius qui opponitur poten- 
tiae objectivae, et dicitur actus entitativus. Materia 
autem est in actu et non in actu, sed non contra- 
dictorie, quia est in actu entitativo et non in actu 
formali. 

Ad secundum dico primo quod illa similitudo 
est vera quantum ad terminabilitatem, quia sicut 
figura terminat corpus extrinsece, ita forma ter- 
minat materiam intrinsece ; sed non est vera quan- 
tum ad inseparabilitatem. — Aliter potest dici quod 
Deus potest facere corpus sine figura. Et cum di- 
cit quod tunc fieret infinitum in actu, nego, quia 
quamvis corpus non terminetur termino extrinseco, 
terminaret tamen termino intrinseco. 

Ad tertium, est instantia de anima intellectiva 
quae non potest separari a corpore, quia cum sit 
per se forma corporis, verius facit unum cum cor- 
pore quam subjectum cum propria passione. Sed 
potest aliter responderi quod esse magis unum po- 
test intelligi dupliciter, vel quantum ad partes uni- 
tas vel quantum ad modum unionis puta quantum 
ad separabilitatem vel inseparabilitatem. Primo modo 
materia et forma faciunt magis unum, sed non se- 
cundo modo. 



DtSTINCT. II QUiEST. I 24 1 

Ad quartuin dico quod materia est minimum 
inter entia infra conceptum generis substantide, et 
sic intelligit Augustinus. Sed materia non habet 
minimum esse comparando ipsam ad omnia quae 
sunt infra conceptum entis, et hoc patet 7. Metaph^ 
ubi dicit quod substantia quaecunque sive materia 
sive forma sive compositum est prior quocunque 
accidente perfectione. 

Ad quintum jam patet ex dictis quod materia 
habet actum entitativum. 

Ad sextum dico quod minor est falsa; quia ma- 
teria habet ideam propriam in Deo, quia est per 
se terminus creationis, per August. 7. super Ge7t, 
ad litteram, 

Ad septimum dico quod Boetius ibi intelligit 
de esse specifico et perfecto, quod esse non habet 
materia. 

Ad ultimum dico quod major est falsa, quia ac- 
cidens et substantia analogantur in ente, ex 4, Me- 
tapk.y cum accidens potest esse sine substantia, ut 
patet in Eucharistia. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dicitur quod sicut ma- 
teria per virtutem divinam potest esse sine forma, 
ita per virtutem divinam privationes formarum op- 
positarum possunt simul esse in materia. Aliter po- 
test dici quod inter illas privationes non est oppo- 
sitio propinqua sed remota. Et confirmatur per Phi- 
losophum /. Phys. c. 2. qui dicit quod non est 
transmutatio de non subjecto ad non subjectum, 
quia non est ibi oppositio, et omnis transmutatio 
est de opposito ad oppositum. 

16 



242 LlB. II SENTENTIARUM 

Ad secundum dicit iCgidus quod non est simile 
quia motus non habet esse permansivum, quia est 
in continuo fluxu; materia autem habet esse per- 
manens. Aliter dicitur quod motus addit super mo- 
bile solum respectum; sed forma dicit quid abso 
lutum. Aliter dicit Varro quod argumentum non 
valet, quia forma naturalis praesupponit materiam, 
materia autem non praesupponit formam, quia prius 
potest esse sine posteriori; ideo materia potestesse 
sine forma et non e converso. Aliter potest dicl 
secundum Scotum quod non est inconveniens quod 
Deus facit motum sine mobili. Sed de hoc alibi in ma- 
teria de Eucharistia. 

Ad auctoritates Hugonis, Avicennae et Aristote- 
lis dico quod loquuntur de materia ut comparantur 
potentiae naturali non divinae. 




Distinctio XIII • 

Ppima autem distinctionis.... 

In ista Dist ij, tractat Magister de operatione 
prifna diei et de creatione lucis. Ideo qucero, 

QUi^STIO I. 

An Inx fnerit prima die creata. 

Videtur quod non, quia proprium accidens non 
producitur sine proprio subjecto ; sed proprium sub- 
jectum lucis est sol, et sol fuit quarta die creatus ; 
igitur. 

In contrarium est Magister in littera. Et confir- 
matur quia illud fuit primo creatum per quod di- 
stinguebatur dies anocte; sed illud erat lux ; ergo. 

RespONSIO. Hic sunt quinque Articuli. Primo 
videndum est quid sit lux : secimdo quid lumen ; ter- 
tio qualiter lumen gignitur a luce; quarto qualiter 
multiplicatur in medio; quinto quando lux fuit creata. 

Quantum ad primum Articulum dico 
quod lux non est substantia sed accidens. Quod 
probo tripliciter. 

Primo, forma substantialis non est per se sensu 
perceptibilis ; sed lux est per se sensu perceptibi- 
lis; ergo. Minor patet; major probatur: omne il- 



244 LiB. II Sententiarum 

lud cujus praes6ntia est in aliquo sensu perceptibli- 
lis, et ejus absentia est perceptibilis ; ergo si sub- 
stantia est sensu perceptibilis, absentia panis in Eu- 
charistia est naturaliter perceptibilis, quod est falsum. 
Secundo sic : quod uni est accidens nulli est sub- 
•stantia; sed lux est alicui accidens, quia potest i- 
nesse et abesse praeter subjecti corruptionem. 

Tertio sic per Aureolum: Illud est accidens a- 
Iicui quod sibi additum in praedicatione non facit 
nugationem, sicut patet per Comment. 7. MetapL 
comm, 4,; sed sine nugatione dicitur sol lucidus; 
ergo. 

Quantum ad secundum Articulum 

dico quod lumen non est substantia; quod proba- 
tur tribus rationibus positis in praeced. Artic. quia 
conciudunt hic sicut ibi. Et additur quarta ratio, 
quia vel esset substantia corporalis vel spiritualis; 
non primo modo per argumentum Philosophi 2. de 
anima, quia tunc duo corporea essent simul, quod 
improbat Philosophus 4. Phys,; nec secundo modo, 
quia est extensibile. 

Quantum ad tertium Articulum dico 
quod lux gignit lumen tanquam propriam speciem 
similem sibi. Ad cujus intelligentiam est sciendum 
quod secundum Algazel in sua perspectiva triplex 
est radius, rectus, fractus, et rejlexus, Radius rec- 
tus est qui diffunditur a corpore luminoso in me- 
dio ejusdem dyaphoneitatis et durat tantum quantum 
. virtus luminosi. Radius autem fractus est qui concur- 



DlSTINCT. XIII QUiEST. I 245 

rente medio alterius dyaphoneitatis, non tamen omni- 
no opaco, multiplicatur in isto medio non secundum 
lineam rectam. Radius autem reflexus est, qui con-* 
currente medio opaco antequam terminetur virtus 
activa luminosi diffunditur in partem oppositam. 
Istis modis lux potest gignere lumen. Sed tunc est 
dubium quomodo lumen est in medio. 

Et ibi sunt duae opiniones extremae. Scotus di- 
cit quod habeat esse intentionale, non quod inten- 
tio dicatur quia intendit sensum, sed quia est ratio 
tendendi in actum cujus est propria similitudo. Et 
probat, quod habet esse intentionale, quia si non 
esset ibi intentionaliter tunc positum super sensum 
prohiberet sensum. 

Aha est Opinio Aureoli et Thomae /. /. q. ($7. 
a, 2, quod habet esse reale in medio, tum quia ha- 
bet effectum realem, tum quia denominat medium, 
tum quia expellit oppositum, scilicet tenebras. 

Sed istae opiniones forte non sunt contrariae, 
nam intentio accipitur dupliciter: uno modo pro 
intentione logica, alio modo pro ente diminuto, quia 
non est ita perfectum sicut suum fundamentum. 
Et illo modo lumen habet esse intentionale in me- 
dio, quia ejus esse non est ita perfectum in me- 
dio sicut esset in suo fonte. Et tunc argumenta 
Thomae non concludunt, quia illud esse intentio- 
nale potest habere effectum realem et denominare 
medium et expellere contrarium. Sed de hoc dicam 
diffusius alibi si contingat me scribere in 2, de cu- 
nima. 



246 LlB. II Sententiarum 

Quantum ad quartum Artieulum fuit 
opinio EmpedocHs sicut sibi imponit Aristoteles 2. 
de aninta, quod lumen non multiplicatur in medio 
in instanti, sed in tempore non perceptibili. Eandem 
opinionem tenet auctor libri de sphera. Sed teneo 
oppositum tum propter auctoritates Philosophi quae 
dicunt oppositum in 2, Phys, et in 10. Ethic. et in 
lib, de sensu et sensato, et in 2. de anitna, tum 
propter rationes. 

Et estprima ratio talis ipsius Philosophi in 2. de 
anima, Quando aliquid diffunditur in tempore imper- 
ceptibili super aliquod spatium, multiplicato illo spatlo 
diffunditur in tempore perceptibili, quia duo imper- 
ceptibilia possunt facere unum perceptibile; ergo si la- 
teret nos multiplicatio luminis in parvo medio propter 
imperceptibilitatem temporis, non lateret nos in ma- 
gno spatio ab oriente in occidens. 

Secunda est ratio Aureoli et bona talis: si ra- 
dius non generatur a sole in aere in instanti; ergo 
nunquam generabitur. Consequens est falsum; ergo 
et antecedens, Consequentia probatur, quia sol non 
est nisi in instanti in uno situ. Tunc in illo instanti 
aut generat radium aut non ; si sic, habetur pro- 
positum: si non, ergo nunquam generabitur; quia 
sicut variatur situs solis, ita variatur linea recta se- 
cundum quam radius rectus derivatiir. 

Quantum ad quintum Articulumy dico 
quod prima die fuit creata lux. Hoc probat Thomas 
sic: qualitas primi corporis debuit prima die creari;sed 
lux est hujusmodi; ergo. — Ratio non valet, quia 



DlSTINCT. XIII QU^ST. I 247 . 

agens perfectum et ordinatum prius producit su- 
bjectum quam qualitatem. 

Ideo est alia ratio Basilii talis. Illud fuit pri- 
mo creatum per quod producenda dlstincte cogno- 
scebantur; sed hoc erat lux; ergo. — Ista ratio con- 
firmatur per Magistrum qui dicit cap, /. hiijns dist. 
Congrue mundi ornatus a luce coepit unde cetera 
quae creanda erant viderentur. 

Alia ratio potest ad idem adduci talis: sicutest 

in cognitione, ita est in operatione ; sed in cognitione 

incipitur ab unjversalibus ; ergo et in operatione. 

Sed communius et universalius est lux, quia in eo 

^conveniunt corporalia et spiritualia; ergo. 

Sed hic sunt duo dubia ; primum quid sit illa 
lux; secundum quid factum sit de ea. 

Dicunt aliqui ad primum quod per illam lucem 
intelligitur natura angelica illuminata per gratiam; 
sed ille est intellectus allegoricus, non litteralis. Di- 
cas ergo mihi quid fuerit illa lux litteraliter. Et 
dicit Aureolus quod illa lux nihil aliud fuerit litte- 
raliter quam ipsamet dies. Sed hoc non credo esse 
verum, quia non est imperfectior prima dies quam 
sequentes. Sed in diebus sequentibus distingueban- 
tur dies et opera; ergo. — Ideo dico cum Magi- 
stro quod fuit corpus lucidum velut lucida nubes. 

Ad secundum dubium dicit Magister quod aut 
de eo fuit corpus solis formatum, aut in ea parte 
coeli est in qua sol est, et sic ei est unita ut dis- 
cerni non valeat. — Contra illud quod dicit Ma- • 
gister, quod de illa luce sit sol formatus, objicit 
Aureolus, quia tunc sol esset generabilis et corrup- 



248 LlB. II Sententiarum 

tibilis. Sed argumentum non cogk, nam ponunt ali- 
qui coelum formatum de materia primo creata et 
tamen non ponunt ipsum generabile et corrupti- 
bile. 

Ad ARGUMENTUM patet per Magistrum quod 
lux illa non erat sine subjecto, quia erat in parti- 
bus illis quas nunc illustrat solis diurna lux. 



Distinctio XIV. 

Dixit quoque Deus eta 

Circa istam Dist, 14, oportet duo videre : pri- 
mo de natura coeli quantum ad ejus simplicitatem 
^el compositionem, secundo de motu ipsius. Primo 
•ergo quceritur, 

QUiESTIO L 

Utrnm ecelam sit compositum. 

Videtur quod sic, quia medium sapit naturam 
•extremorum; sed coelum idest firmamentum est 
medium inter aquas superiores et inferiores; ergo. 

2. Praeterea in re mota oportet imaginari ma- 
teriam; sed coelum movetur; ergo. 

3. Praeterea, ccelum est animatum; ergo est 
•compositum. Antecedens probatur per Aristotelem 
2. coeli et mundi et per Avicennam ^. Metaph, c. 
/. ubi dicit quod coelum est animal obediens Deo. 

In contrarium arguitur sic: Quod est compo- 
situm est corruptibile ; sed ccelum non est corrup- 
tibile; ergo. 

ReSponsio. Prima tria argumenta quaerunt tres 
•difficultates. Primum quaerit si ccelum sit de na- 
tura quatuor elementorum; secundum quaerit si in 
■coek) sit materia; tertium quaerit si ccelum sit ani- 



250 LlB. II Sententiarum 

matum. Et secundum illa tria sunt tres Articuli. 

JPrimua si coelum sit de natura quatuor ele- 
mentorum. Et dicitur cum Philosopho /. cali et 
mundi quod non. Hoc probatur ibi multis rationi- 
bus de quibus adduco tantum duas. 

Prima est talis; proprius motus sequitur pro- 
priam riaturam ; sed coelum et elementa habent di- 
versos motus quia coelum movetur circulariter, ele- 
menta vero moventur motu recto; ergo. 

Secunda ratio: ccelum est incorruptibile secun- 
dum totum et secundum partes, elementa autem 
ad minus sunt corruptibih*a secundum partes; sed 
corruptibile et incorruptibile non habent eandem 
naturam, quia, differunt plus quam genere ex lo, Me- 
taph. 

jSecundus Articuhia est: si in caelo est 
materia. Et dicit Aureolus quod non, et probatur 

Primo sic: si in coelo esset* materia, vel esset 
ejusdem rationis cum materia inferiorum, vel alte- 
rius; sed neutrum illorum potest esse; ergo. Pro- 
batio minoris: non enim est ejusdem rationis, quia 
tunc esset corruptibile et transmutabile ; nec est al- 
terius rationis, quia materia non dicit actum. — 
PrcBterea Commentator dicit in Tract, de substan- 
tia orbis quod coelum non habet materiam, et ad- 
dit quod in hoc melius habuit intentionem Aristo- 
telis quam alibi. — Prceterea, quod habet mate- 
riam est in potentia contradictionis et potest esse 
et non esse; sed coelum non est in potentia con- 



DlSTINCTv VIII QUiEST. III 25 1 

tradictionis ; ergo. — Conjirmatur ex 7. Metaph, 
ubi dicitur quod materia est per quam res potest 
esse et non esse. Si autem dicatur quod non opor- 
tet coelum non esse, quia forma cceli terminat vel 
satiat appetitum materiae. — Contra impossibile est 
aliquam formam excludere aliquam privationem for- 
mae nisi det susceptivo formaliter aliquem actum 
oppositum; sed forma coeli non dat formaliter ac- 
tum multarum formarum, quia non continet eas 
virtualiter, ad minus enim non continet animam in- 
tellectivam; ergo. 

Istam opinionem non teneo, quia arguam con- 
tra eam sic: extensio quantitativa necessario prae- 
supponit materiam; sed ccelum est extensum ex- 
tensione quantitativa ; ergo. Minor patetad sensum. 
Major probatur, quia forma secundum se non ex- 
tenditur, per Auctorem sex principiorum. 

Secundo arguitur a quibusdam sic : omne quod 
est in actu, aut est actus aut habens actum; sed 
coelum non est actus, quia tunc esset intelligibile 
active; ergo est habens actum. Sed omne tale con- 
stat ex materla et forma, ex actu et potentia ; ergo. 
Hic daturaliqua instantia, sedde hac alibi dicetur. 

Sunt autem circa istam Conclusionem duo 
dubia. Primmn, si materia coeli est ejusdem ratio- 
nis cum materia inferiorum. Secundum, si materia 
coeli habet aliquam extensionem ab extensione quan^ 
titatis. 

Ad primum dicitur a quibusdam quod est ejus- 
dem rationis, quod probatur primo quia materia 
nullum dicit actum; sed distinctio fitper actum 7, 



252 Ll3. II SENTENTIARlfM 

Metaph,\ ergo. — Sectmdo sic: si esset una ma- 
teria ejusdem rationis cum alia, aut esset ejusd^ 
actualitatis, aut alterius. Si ejusdem, habeo propo- 
situm; si alterius, ergo sunt duae materiae primae. 
Tertio sic: non est alia ratio assignata ab adver- 
sariis propter quod in coelo et in iriferioribus non 
sit eadem materia, nisi quia unum esset trasmu- 
tabile in aliud. Sed hoc non valet, quia in coelo est 
una materia, et tamen unum non est transmutabile 
in aliud. Sed hoc non credo esse verum, primo quia 
Commentator dicit /. de substantia orbis quod quid- 
quid dicitur de superioribus et inferioribus, dicitur 
aequivoce. Secundo si materia esset ejusdem ratio- 
nis hic et ibi, sequitur quod coelum esset corrup- 
tibile, vel ad minus materia unius rei corruptibilis 
esset in potentia ad formam cceli et posset trans- 
mutari, alias illa potentia esset frustra. 

Praeterea arguit Varro sic: transmutatio facit 
nos scire materiam secundum Comment. <?. Metdph.] 
ergo per diversas transmutationes arguemus diver- 
sas formas; sed diversae sunt transmutationes su- 
periorum et inferiorum; igitur. — Secundo: finis 
imponit necessitatem his quae sunt ad finem; sed 
forma est finis materiae ex 2. Phys, ; ergo ubi una 
forma perficit corruptibiliter et alia incorruptibili- 
ter, non est materia eadem. Sed materia coeli per- 
ficit incorruptibiliter, forma autem inferiorum cor- 
ruptibiliter ; ergo. 

Ad ratiojies alterius opinionis dicitur : ad pri- 
mum quod supponit falsum, quia materia habet ac- 
tum distinctum contra potentiam objectivam ut pa- 
tet 7. Qucest, Dist, 12, 



DiSTINCT, Vlli QUi^ST. III 253 

Ad secundum dico quod materia est prope ni- 
hil in sua coordinatione, scilicet corruptibilium et 
incorruptibilium. Sed quia materia dicit proprium 
actum distinctum contra potentiam objectivam y 
non est inconveniens quod una excedat aliam 
in entitate, sicut dicimus, quod materia est princi- 
palius ens quam relatio ut patet in i, q, dist. 12.; 
nec est inconveniens esse duas materias primas, ut 
patet in dist,j, qucest, de compositione angelorum* 

Ad tertium dico quod omnes coeli sunt ejusdem 
speciei. Sed Scotus arguit contra per hoc quod 
coeli habent diversos effectus differentes specie. Cre- 
do tamen quod ista objectio non valeat in causis 
aequivocis, quia sol per eandem vitutem habet dis- 
solvere glaciem et exsiccare lutum. Si autem valeat 
ista objectio, potest dici aliter, quod materia sub 
forma unius stelljE non potest transmutari in aliam. 
quia non est in potentia naturali ad eam, sed tan- 
tum in potentia objectuali. — Aliter potest dici 
quod materia non est in potentia ad formas nisi 
propter rationes seminales quae non sunt in pro- 
posito. Sed de hoc dicetur infra Dist, 18, 

Ad secundum duhhim dicit ^Egidius quod 
materia habet propriam extensionem aliam ab ex* 
tensione quantitatis, quod probatur sic : impossibile 
est accidens aliquod permanens et divisibile esse su- 
bjective nisi in subjecto divisibili, alias accidens 
esset naturaliter sine subjecto. Sed quantitas est ac- 
cidens permanens et divisibile; ergo habet subjec- 
tum divisibile vel extensum. Sed hoc est materia; 
ergo. 



254 LiB. II Sententiarum 

Hoc non placet aliis nec mihi, quia omne ex- 
tensum est quodammodo corporeum, et sic plures 
quantitates corporeae essent simul in eodem, et peri- 
rent argumenta Philosophi 2, de Anima et 4, Phys, 

Ad argumentmn autem dico quod deficit per 
falsam imaginationem, quia imaginatur quodquan- 
titas prius existat in actu quam adveniat materiae, 
quod non teneo ; sed dico quod agens naturale e- 
ducit de potentia materiae quantitatem actualem ad 
quam prius erat in potentia. — Per ea quae dicta 
sunt patet ad argumenta opinionis quae negat in 
ccelo materiam. 

7ertitt8 Articulua est videre si ccelumest 
animatum, et patet per auctoritates allegatas in ^. 
Artic, principali quod sic. Et confirmatur tali ra- 
tione: vivum non potest.esse a non vivo; sed multa 
sunt viva producta virtute coeli, sicut illa quae ge- 
nerantur per putrefactionem ; ergo. Major patet quia 
omne vivum est nobilius non vivo. 

Ista opinio est fajsa et excommunicata per do- 
minum Stephanum episcopum Parisien. et theolo- 
giae magistrum, et est contra Damascenum et con- 
tra Basilium et Gregorium. 

Thomas autem improbat illam opinionem per 
rationem talem part. i. q. 70. art, ult.\ quia si cce- 
lum esset animatum, anima frustra uniretur corpori 
coelesti, quia non propter perfectionem in essendo 
pro eo quod materia est propter formam et non e 
converso 2. Fhys.^ nec propter perfectiones in 0- 
perando, quia aeque perfecte posset operari non u- 



DlSTINCT. XII QUiEST. I 2$$ 

nita sicut unita. — Ista ratio non concludit, quia 
eadem ratio posset fieri de anima beata quae unitur 
corpori, sicut deductum est //. dist, q. i. art. 2. 

Ideo est iilia ratio Richardi tn 2. quae arguit 
sic: coelum non habet animam ' vegetativam, quia 
nec augetur nec minuitur; nec etiam habet ani- 
mam sensitivam, quia non habet instrumenta sen- 
tiendi; nec habet animam intellectivam, quia in- 
tellectiva praesupponit istas; ergo. — Sed ista ra- 
tio non valet, quia illa anima intellectiva, secundum 
Platonicos qui fuerunt contrariae opinionis, non uni- 
tur ei ut forma, sed ut motor. 

Teneo ergo quod coelum non est animatum, 
tum propter dictum Damasceni lib. 2. c, /., tum 
propter dictum Basilii, Gregorii Nazianzeni, tum 
propter articulum excommunicatum per dominum 
Stephanum qui dicit: error est coelos ponere ani- 
matos. 

Ad rationem contrariae opinionis, cum dicitur 
quod vivum non potest esse a non vivo, quia tunc 
vivum etc, dicitur uno modo, quod non est incon- 
veniens aliquid esse nobilius in uno ordine et i- 
gnobilius in alio ordine ; licet enim coelum sit igno- 
bilius in genere entitatis, est tamen nobilius in 
genere causalitatis. 

Contra: aut causat inquantum ens, aut inquan- 
tum non ens. Non secundo modo, quia quod nihil 
est nullius est causa ; ergo primo modo, scilicet in- 
quantum est ens, qt tunc sic : quidquid est nobilius 
in causalltate est nobllius in entitate ; sed per te coc- 
lum est nobilius in causalitate ; ergo et in entitate. 



256 LlB. II Sententiarum 

quod est contra Augustinum qui dicit quod omne 
vivum est nobilius non vivo. 

Ad argumentum illud melius patebit in qusest. 
de rationibus seminalibus ubi dicetur quod forma 
viva est immediate a Deo per creationem. 

Ad primum PRINCIPALE dico quod mediiim est 
duplex scilicet collectivum, et distinctivum ut patet 
in coloribus. De medio primo modo sumpto, est 
vera fnajor^ sed non de medio secundo modo sum- 
pto, firmamentum enim est medium distinctivum 
non collectivum. 

Ad secundum dico quod non est contra me, 
quia concedo quod in ccelo sit materia. 

Ad tertium patet ex ^. Artic, quod coelum non 
est animatum. Et dico quod Philosophi sentientes 
oppositum dixerunt falsum. 

QUiESTIO IL 

Secundo Quceritur 

Utrum coeluin moyeatnr ab intelligrentia ereata. 

Videtur quod non per Philosophum 2, cceli et 
mundi, qui dicit quod primum causatum movetur 
a causa prima ; sed primum causatum estcoelum: 
ergo movetur a prima causa quae est Deus. 

2. Praeterea, coelum non recipit peregrinas im- 
pressiones ; sed si moveretur ab intelligentia recipe- 
ret peregrinas impressiones ; ergo. 

3. Praeterea, 8. Phys, coelum movet seipsum; 
ergo non movetur ab intelligentia ; ergo. 



DlSTINCT. XIV QU^ST. II 257 

Contra. Philosophus /2. Metaph, investigat nu- 
merum intelligentiarum, numerumorbium, quia sunt 
motores orbium. 

ReSPONDEO et dico quod hic ponuntur tres 
Articuli. In primo ponuntur tres opiniones falsae, 
et in secundo dicitur secundum veritatem quod in- 
telligentia creata movet coelum; tertio declarabitur 
si ista actio sit totaliter ab intelligentia vel a Deo. 

Quantum ad primum est una opinio quod 
coelum effective movetur a prima causa non me- 
diante aliqua causa secunda, quia potest imme- 
diate per seipsam movere. — Contra. Quamvis 
Deus posset movere orbem non mediante causa se- 
cunda, tamen propter communicationem suae boni- 
tatis et propter majorem creaturarum connexionem 
voluit ipsum movere mediantibus causis secundis. 

Secunda opinio est Avicennae 9. Metaph, c. 2. 
quod coelum movetur effective ab anima coeli ex 
eo quod illa anima movetur ab intelligentia sub ra- 
tione amati et desiderati. — Contra istam opinio- 
nem patet quod supponit falsum, quod coelum sit 
animatum, quod improbatum est in ^. art. prcec, 
qucBst. 

Tertia opinio est quod coelum movetur natura- 
liter a sua forma sicut formae gravium et levium 
determinatae sunt ad motum sursum et deorsum. 
— Contra, corporea determinata ad aliquem mo- 
tum naturalem determinantur ad illum, ideo quia 
consequuntur per ipsum aliquam perfectionem ; sed 
coelum non consequitur per suum motum aliquam 

17 



258 LlB. II Sententiarum 

perfectionem ; ergo etc. Forte dicis quod immo, 
quia consequitur perfectionem quae est motus. Hoc 
non valet, quia post resurrectionem meliorabitur 
coelum et tamen non habebit hanc perfectionem 
quae est motus. — Praeterea, si hoc esset perfec- 
tionis naturalis in coelo, maxime esset in ccelo no- 
bilissimo, idest in ccelo empireo; sed hoc est fal- 
sum, quia non movetur; ergo. — Praeterea, con- 
tra hanc opinionem est Avicenna 9. Metaph, c, 2, 
ubi dicit quod motus cceli non est naturalis nec 
violentus. 

Quantum ad aecundum Articulum 

dico quod ccelum movetur ab intelligentia creata. 
Cujus ratio est, quia aut movetur immediate a Deo, 
aut ab anima propria, aut a forma propria, aut ab 
intelligentia creata. Sed primo modo non, ut patet 
contra primam opinionem; nec secundo modo, ut 
patet contra secundam opinionem ; nec tertio modo 
ut patet contra tertiam opinionem; ergo relinqui- 
tur quod quarto modo, scilicet quod coelum mo- 
vetur ab intelligentia. 

Sed hic est dubium, per quid intelligentia mo* 
vet coelum, scilicet utrum per intellectum vel per 
voluntatem, an per potentiam executivam. Sed de 
hoc dictum est supra Dist, <?. q. 2, in princ, j- 
Art,: quaere ibi. 

Quanium ad ieriium ArHculum sunt 
tres opiniones. Una est quae dicit quod actio illa 
partim est a Deo et partim ab angelo, quia pro- 



DlSTINCT. XIV QUiEST, II 259 

ductum potest considerari quantum ad ens vel quan* 
tum ad hoc ens. Primo modo est a Deo, secundo 
modo ab intelligentia. Et ratio hujus est quia in- 
ter agens creatum et increatum est triplex diffe- 
rentia. Una, quod agens increatum est primarium 
agens, creatum est secundarium ; secunda, quod a- 
gens iricreatum est actus purus, creatum non; ter- 
tia, quod agens increatum non est contractum a- 
gens, creatum sic. Ex hoc arguitur tali medio: 
effectus non contractus est a causa non contracta; 
sed entitas ut sic non est contracta, entitas autem 
ut h(Bc est contracta; ergo. 

Secunda opinio dicit quod res et omnes actio- 
nes secundum communem rationem producuntur a 
Deo et ab agente creato. Hoc probatur sic: po- 
tentia proportionatur essentiae; sed essentia divina 
est infinita; ergo et potentia. Sed propter infinita- 
tem essentiae divinae, non potest poni aliquod creatum 
quin statim illabitur ei essentia divina ; ergo et po- 
tentia divina habet illabi cuilibet potentiae creatae, 
et concurrit ad ilhim efiectum. 

Tertia est opinio Varronis quod non est ponere 
quod in omni efiectu producto agens increatum ha- 
beat actionem eh*citam, sed sicut generans grave 
dando sibi formam sive actum primum dat actum 
secundum, non quod ipsum eliciat; ita et in pro- 
posito agens primum dat intelligentiae esse et po- 
tentiam movendi ccelum, qua habita intelligentia mo- 
vet coelum per se praesupposita manutenentia ip- 
sius a Deo. 

De istis tribus opinionibus accipiatur quae ma- 
gis videtur probabilior. 



26o LiB. II Sententiarum 

& Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod prima 

f causa movet causatum primum mtelligendo primi- 

^ tatem non simpliciter sed in ordine ad sequentia, 

unde intelligentia movens coelum dicitur prima, non 

simpiiciter, sed in ordine ad inteiligentias sequentes. 

Ad secundum dico quod coelum non recipit 

peregrinas impressiones ex qualitatibus sensibilibus. 

Adtertium, Philosophus posuit quod ccelum mo- 

veret seipsum, quia erat animatum; sed hoc est 

falsum, ut patet in quaest. praeced. 




^■:. 



Distinctio XV. 

Dixit etiam Deus, producant aquae 
peptile etc. 

Circa istam Dist, ij, sunt duo qucerenda, Primum 

QUiESTIO I. 

Utnim in mixto maneant elementa secundam suas for^ 
mas snlMstantiales in actu, 

Videtur quod sic, quia mixtio est miscibilium 
alteratorum unio. Ex quo arguitur dupliciter : PrimOy 
quia si sunt alterata, ergo non sunt corrupta. Se- 
cundOy quia si sunt unita, ergo non sunt corrupta, 
et sic manent in actu. 

2. Praeterea, qualitas elementi non est sine ele- 
mento, 2. de Anima\ sed in mixto sunt qualitates 
elementorum; ergo. 

Conira, Si elementa manerent in actu, cum 
habeant contrarios motus et quietes, tunc unum- 
quodque mixtum violenter moveretur et quiesce- 
ret. PrcBtereay omne compositum ex contrariis in 
actu est corruptibile : sed multa sunt mixta qua? 
non corrumpuntur, sicut patet de lapide et auro: 

Responsio hic sunt tres Articuli. In primo po- 
nuntur tres opiniones falsae. In secundo dicetur se- 



262 LlB. II Sententiarum 

cundum veritatem. Tertio^ si omnia elementa ve- 
niant ad compositionem mixti. 

Quantum adprtmum, est una opinio quam 
recitat Philosophus /. de generat., quod impossibile 
est mixtionem esse. Et ratio hujus est quia misci- 
bilia aut manerent salvata aut corrupta, aut unum 
corruptum et aliud salvatum. Non primo modo, 
quia non est ratio quare sint plus mixta nunc quam 
prius, cum maneant eodem modo nunc et prius. 
Nec secundo modo, quia nuUatenus entia non sunt 
miscibilia, sed corrupta sunt nullatenus entia. Nec 
tertio modo, quia miscibilia debent se uniformiter 
habere. 

Ista opinio est falsa, ut patet per Philosophum 
/. de generat, ubi quaerit quomodo generatio distin- 
guitur a mixtione. 

Ideo est opinio Avicennce, sicut imponit sibi 
Comment. j. coeli et mundiy comment. 6j. quod e- 
lementa maneant in mixto non remissa secundum 
substantiam, quamvis remittantur secundum quali- 
tates proprias. 

Contra hoc arguit Comment. sic : item est ju- 
dicium de toto et de parte ; ergo si qualitas potest 
remitti secundum partem manente substantia om- 
nino non remissa, eadem ratione possunt elementa 
manere secundum substantiam remissa tota qualitate. 
Et ita posset esse ignis non calidus, quod est in- 
conveniens. — Et hic dicit Scotus quod ratio non 
concludit, quia licet sit eadem ratio de toto et de 
parte inter se comparata, non tamen respectu tertii. 



DlSTINCT. XV QU^T. I 263 

Et licet elementum determinet sibi aliquam quali- 
tatem, habet tamen eam sub quadam latitudine, et 
non est processus ultra ad aliquem gradum, ita 
quod non potest ab omni gradu spoliari. Et sic li- 
cet corpus possit esse sine hoc vel illo loco, non 
tamen sine omni loco. Quidquid tamen sit de ra- 
tione ipsemet Scotus dicit quod opinio Avicenna; 
sit falsa. 

Tertia est opinio Comment. ubi supra, qui po- 
nit quod elementa manent in mixto secundum suas 
formas substantiales remissas sive refractas, quod 
probatur: Primo per Philosophum /. Metapk, qui 
dicit quod elementum est ex quo componitur res 
et manet in re. SecundOy si elementa non manent 
in mixto, sequitur quod materia prima immediate 
reciperet omnem formam sine ordine, quod est fal- 
sum. Arguit enim Comment. contra se tripliciter: 

Primo, quia tunc forma mixti adveniret enti in 
actu formali, et sic esset forma accidentalis. 

Secundo, quia nulli formae convenit intendi et 
remitti nisi formae accidentali; ergo forma elemen- 
taris esset accidentalis. 

Tertio, receptivum debet denudari a natura re- 
cepti; ergo oportet materiam elementi denudari a 
forma substantiali propria si debet esse sub forma 
mixti. 

Ad primum et secundum dicit quod formae ele- 
mentares sunt mediae inter formas substantiales et 
accidentales, ideo possunt intendi et remitti, et for- 
mam substantialem recipere. 

Ad tertium dicit quod major est vera de for- 



264 LiB. II Seotentiarum 

mis ejusdem ordinis, non autem de formis alterius 
ordinis ; formae autem miscibilium et mixti sunt al- 
terius ordinis; ergo, 

Contra istam opinionem patebit per rationes 
quae fient in seq. Art. 

Qiiantum ad secundum Articulum 

dico duas conclusiones. Prima quod elementa non 
manent in mixto in actu. Secunda quod continen- 
tur in virtute tanquam in eminentiori in forma mixti. 
Probatiir prima Conclusio primo sic, quia 
nulla pluralitas ponenda est sine necessitate; sed 
hic nulla est necessitas ad ponendum elementa mi- 
scibilia in actu ; ergo. Probatio minoris, non enim 
est alia necessitas ad ponendum elementa in actu 
nisi propter operationem; sed propter hoc non 0- 
portet, quia cuni forma mixti contineat eminenter 
formam miscibilis, poterit in ejus operationem. 

Secundo sic; forma elementaris nata est con- 
stituere suppositum per se subslstens in genere sub- 
stantiae; ergo si sunt plures formae elementares in 
mixto actu, erunt in mixto plura supposita in genere 
substantiae. 

Tertio sic : quantitas consequitur substantiam cor- 
poream sicut passio subjectum ; ergo si sunt ibi plu- 
res substantiae corporeae in actu, erunt plures 
quantitates in eodem quod est contra Philosophum 
4, Phys, Sequitur etiam quod quaelibet pars mixti 
non est mixta, quod est contra Philosophum /. de 
generat, 

Quarto sic : mixtum generatur ex miscibilibus, 



DlSTINCT. XV QUiEST. I 265 

et sic se habet miscibile ad mixtum sicut termi- 
nus a quo ad terminum ad quem; sed isti sunt 
termini incompossibiles ; ergo. 

Secundam Conclusionem declaro per exem- 
plum in coloribus ubi color medius includit extre- 
mos non secundum realitatem, quia aeque simplex 
est color medius sicut extremus, sed quia salvatur 
virtus eorum in mediotali; ita est in proposito. Et 
declaratur per Philosophum /. de generat. ubi dicit: 
quoniam vero sunt quaedam entia potentia, quae- 
dam actu, contingit mixta aequaliter esse et non 
esse; in actu quidem ente aliquo generato ex 
ipsis, supple, quantum ad corpus mixtum. Et se- 
quitur de miscibilibus ; potentia autem utrumque, 
quae erant in actu antequam miscerentur. Et se- 
quitur statim infra; salvatur enim virtus eorum. 

Quantum ad terfium Articulum sunt 
duae opiniones extremae. Una dicit quod non opor- 
tet omnia elementa concurrere ad generationem 
tnixti, quiapisces fuerunt primo producti de aqua 
tantum. 

Alia est opinio Philosophi 2,de generat, qui di- 
cit oppositum. Et ratio sua est talis : ex eisdem 
sumus ex quibus nutrimur ; sed ex quatuor elementis 
nutrimur; ergo. Item, ex eisdem aliquid construi- 
tur in quo ultimate resolvitur ; sed mixtum ulti- 
mate resolvitur in quatuor elementa; ergo, etc. 

Ad primum argumentum Comment. dico quod 
definitio elementi /. Metaph. convenit tantum ma- 
teriae. 



266 LiB. II Sententiarum 

Ad secundum dico quod materia respicit for- 
mam dupliciter ; primo quantum ad perfici, sic dico 
quod potest qualibet forma substantiali perfici. Se- 
cundo modoy respicit eam quantum ad transmutari, 
et isto modo oportet quod sit ordo, quia primoo- 
portet quod materia in homine primo sit sub forma 
elementi, secundo sub forma seminis, tertio sub 
forma carnis: una illarum adveniente altera non 
manet; ita est in proposito. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod mixtio est 
eorum quae primo fuerunt alterata, nunc autem sunt 
corrupta. 

Eodem modo dico ad secundum, quod unio 
non sumitur ibi stricte sed large. 

Ad aliud dico : qualitas non est sine elemento 
et sine eo quod includit formam elementi, sicut est 
forma mixti. 

QUiESTIO II. 

Secundo quceritur 

niram anima sensitiTa in brnto sit extensa. 

Videtur quod non, quia forma extensa est ma- 
jor in majori subjecto, et sic potentia sensitiva es- 
set major in pede quam in corde. 

2. Praeterea, quod educitur de potentia mate- 
riae indivisibili non est extensum; sed anima sen- 
sitiva est hujusmodi; ergo. Probatio minoris, quia 
forma substantialis in materia praecedit omne acci- 
dens, et ita praecedit quantitatem per quam est di- 
visibilis. 



DlSTINCT. XV QUiEST, II 267 

In contrariunt est Philosophus 7. et 2. de anima 
de divisione corporis annulosi. 

Responsio. Hic sunt opiniones. Una est fun- 
data in dictis Thomae quod quando forma respicit 
totum et partes secundum eandem rationem, sicut 
patet de forma ignis, talis forma est extensa ; quando 
vero forma non respicit totum et partes secundum ean- 
dem rationem, talis forma non est extensa. Et qula 
anima sensitiva est talis forma, ideo non est ex- 
tensa. Hoc confirmatur per Augustinum lib, de quan-- 
titate animcB, ubi ponit quod cum vermiculus pun- 
gitur in una parte statim retrahit se, quod non es- 
set verum si anima sensitiva esset extensa. — Prce- 
terea, ibidem Augustinus dicit quod species rei vi- 
sibilis in oculo non est extensa, ergo multo magis 
potentia non est extensa, quoniam non magis ex- 
tenditur accidens quam subjectum. 

Opinio haec non placet Varroni et Richardo. 
Arguunt enim printo sic: quod producitur de po- 
tentia extensa est extensum ; sed anima sensitiva 
est hujusmodi; ergo. Secundo sic, quia cum anguil- 
lae dividuntur per partes, remanent viventes, quod 
non esset verum nisi ejus anima per divisionem cor- 
poris divideretur ; sed nihil potest dividi nisi exten- 
sum; ergo. 

Qui vult istam opinionem secundam tenere po- 
test dicere ad argumentum alterius opinionis de ver- 
miculo, quod illa attractio non est per animam sen- 
sitivam praecise, sed per colligationem filorum. — 
Aliter potest dici ad primum et secundum quod 



..^ 



268 LlB, II Sententiarum 

quidquid dicit Augustinus lib, de qtiantitate animce 
non dicit asserendo sed inquirendo. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod majoritas 
est duplex, scilicet intensiva et extensiva, Exem- 
plum de albedine in aequo et margarita; nam in 
aequo est major extensive, sed in margarita inten- 
sive. Ita in proposito, anima sensitiva in pede ha- 
bet majorem extensionem, sed in corde habet ma- 
jorem intensionem. 

Ad secundum dico quod subjectum est exten- 
sibile aptitudine, quamvis non sit extensum actu, 
ut patet supra Dist, ^. qucest. de individuatione, 
et Dist. 14. de simplicitate cceli. 




Distinctio XVI. 

His excussis quod supra... 

Circa istam DisL i6, in qua tractat Magister 
de imagine creata, quceritur. 

QUiESTIO I. 

TJtrum intelleetus et yplnntas qnte sunt partes imaginls 
sint idem reallter quod anima. 

Videtur quod non, quia imago est per imita- 
tionem illius cujus est imago; sed anima est ad 
imaginem Trinitatis et in Trinitate distinguuntur 
personae realiter; ergo. 

2 Praeterea potentiae distinguuntur per actus 
ex, 2. de Anima : sed actus intellectus et voluntatis 
distinguuntur realiter; ergo. 

3. Praeterea, quae non distinguuntur realiter pos- 
sunt de se invicem praedicari in abstracto; sed in- 
tellectus et voluntas non sic praedicatur; ergo. 

Contray sicut transmutatio facit scire materiamy 
ita actio facit scire formam, per Commentatorem 
<?. Metapk, sed materia seipsa est receptiva formae : 
ergo forma seipsa sive anima seipsa est activa. Sed 
est activa per potentias ; ergo. — Confirmatur per 
Philosophum 2, Phys, qui dicit quod natura est 
principium motus et quietis. 



270 LlB. II Sententiarum 

ResponsIO: hic sunt quinque Articuli secun- 
dum quinque opiniones. 

Prima est opinio TTiomce paru i, q. 77. 
a, /. qui dicit quod potentiae animae sunt distinc- 
tae realiter inter se et ab essentia animai, fluentes 
ab essentia animae sicut accidens a subjecto; sunt 
tamen accidentia inseparabilia. Et quod sint acci- 
dentia probat ubi supra: 

Primo sic : actus et potentia sunt in eodem ge- 
nere; sed actus illarum potentiarum sunt in ge- 
nere accidentium; ergo. 

Secundo sic: anima per seipsam est actus sive 
forma; ergo si potentiae sunt idem quod sua es- 
sentia, sicut ipsa est principium vivendi, ita et in- 
telligendi ; sed anima semper est principium vivendi; 
«rgo eodem modo semper intelligendi, quod est fal- 
sum. Et confirmatur sic : agens per essentiam sem- 
per agit, sed anima non semper agit; ergononest 
agens per essentiam; ergo potentia per quam agit 
non est sua essentia 

Tertio arguitur ab aliis sic : unum et idem sira- 
plex non potest esse principium diversarum opera- 
' tionum, sicut nec eadem materia potest esse prin- 

I cipium diversarum formarum, nisi per aliam et a- 

i liam dispositionem. Sed operationes intellectus et 

! voluntatis sunt diversae; ergo. 

i: Quarto sic : accidens variabile praesupponit ac- 

\ dens invariabile; sed intelligere et velle sunt acci- 

{ dentia variabilia ; ergo praesupponunt accidentia in- 

8 variabilia. Sed hoc est potentia; ergo potentia est 

\ accidens. 



DiSTiNCT. XVI QUiEST. I 271 

Quinto sic ; sicut se habet essentia ad esse, ita 
potentia ad operari: ergo permutatim sicut se ha- 
bet esse ad operari, ita potentia ad essentiam ; sed 
nullius creaturae esse est suum operari; ergo nec 
essentia est sua potentia. 

Sexto sic : quod non recipit magis et minus non 
e3t idem ei quod recipit magis et minus; sed es- 
sentia non recipit magis et minus, potentia autem 
recipit magis et minus, quia unus est ingeniosior 
altero; ergo. 

Septimo sic : Aristoteles in prcedicamentis dicft 
quod naturalis potentia est in secunda specie qua- 
litatis; sed omne tale est accidens; ergo. 

Octavo sic: Commentator /. </(^^«w«^dicit quod 
anima dividitur in has potentias sicut pomum in 
colorem et saporem; sed haec est divisio in acci- 
dentia; ergo, 

Nono sic: effectus assimilatur suae causae; sed 
effectus harum potentiarum est accidens; ergo. 

Decimo sic: ista se habent per ordinem, ens 
per se stans, accidens manens, et accidens fluens. 
Tunc sic: impossibile est transire ab ente per se 
stante ad accidens fluens, nisi per accidens manens 
quod est medium inter illa duo; ergo cum actus 
animae sit accidens fluens, et substantia animae sit 
ens per se stans, ita potentia animae erit accidens 
manens. 

Undecimo sic : si potentia animae sit idem quod 
sua essentia; ergo et actus, quod est falsum. Pro- 
batio consequentice , quia cum anima non intelligat 
se per suam essentiam, tunc actus est medium, et 



272 LlB. II Sententiarum 

sic non est minus idem alteri extremo, quam ex- 
trema sint idem inter se. 

Contra illam opinionem arguitur sic: non 
est ponenda pluralitas sine necessitate, vel distin- 
ctio sine necessitate : sed hic nulla est necessitas ad 
ponendum has potentias distinctas ab essentia ani- 
mae; ergo. Minor probatur, quia nulla ratio opi- 
nionis primae concludit, quod patet sic: 

Ad printum dico quod aequivocat de potentia, 
quia potentia accipitur uno modo prout est diffe- 
fentia entis, et sic potentia et actus non solum 
sunt in eodem genere, sed etiam idem numero, ut 
patet per Commentatorem 9. Metaph, Secundo mo- 
do sumitur potentia pro principio activo vel pas- 
sivo, et sic major est falsa. 

Ad secundum dico quod non valet, quia anima 
est principium formale vitae ; sed ut est principium 
intellectionis et volitionis reducitur ad genus causae 
efficientis. — Ad confirmationem dico quod agere 
per essentiam potest dupliciter intelligi, uno modo 
ut distinguitur contra agens dependens, et sic com- 
petit soli Deo agere per essentiam ; alio modo ut 
distinguitur contra agens per accidens, et isto modo 
major est falsa. 

Ad tertium nego majorem, quod patet per eun- 
dem Doctorem lib, 2,, qui dicit quod anima seipsa 
est immediatum principium receptivum talium po- 
tentiarum quas ponit diversas formas. 

Ad quartum eodem modo per negatidnem m- 
joris quia potentiae animae aut sunt accidentia va- 
riabilia, et habetur propositum; aut invariabilta, 



DlSTINCT. XVI QU/EST. I 2/3 

et tunc cum anima ex sui perfectione possit fun- 
dare diversa accidentia invariabilia, multo magis 
poterit et variabilia. 

Ad quintum nego proportionem, quia esse est 
idem realiter quod essentia, ut patet ex Quaest. de 
compositione angelorum ; sed operatio non est idem 
quod potentia. 

Ad sextum, supposito quod forma non recipit 
magis aut minus, quod tantum est dubium, dico 
quod potentia secundum se non recipit magis et 
minus. Et cum dicis, quod unus est ingeniosior al- 
tero, dico quod hoc est propter organa bene di- 
sposita. 

Ad septimum dico quod Aristoteles accipit ibi 
potentiam pro quadam facilitate et idoneitate. 

Ad octavum patebit ex 2. Conclus. quintae o- 
pinionis. 

Ad ftonum concedo quod univocus effectus de- 
bet assimilari suae causae, sed in causis aequivocis 
non oportet, sicut est in proposito. 

Ad decimum dico eodem modo sicut dictum est 
ad quartum. 

Ad ultimum patet per illud quod dictum est 
Dist, 2, qucest, illa: an Angelus cognoscat se per 
suam essentiam. 

SecUflda opinio dicit quod potentia animae 
est quaedam proprietas consubstantialis emanans 
ab ipsa anima quae eo ipso quod emanat ab illa 
non est ipsa essentia animae; quia tamen emanat 
immediate ab illa non declinat in aliud genus, et 

18 



274 LiB. II Sententiarum 

ita non est substantia nec accidens quamvis redu- 
catur ad genus substantiae. Videas hoc diffusius in 
Bonaventura si vis intelligere verius. 

Contra istam opinionem arguitur per Augustinum 
/. de Trin. quod in rebus creatis, quod non secun- 
dum substantiam dicitur, restat ut secundum acci- 
dens dicatur. — Idem Boetius et; Simplicius super 
prcedicamenta dicunt: omne quod est, aut estsub- 
stantia aut accidens, et tota philosophia clamat 
quod inter substantiam et accidens non est dare 
medium. 

Sed forte sic non est, nec Philosophus sic cla- 
mat quia Commentator circa principinm coeli et 
mundiy dicit quod inter substantiam et accidens est 
dare medium. Et Avicenna expressius i.part. 6. na- 
tnralium c, i. dicit sic: possibile est quod aliquid 
sit in aliquo non ut accidens nec ut substantia; 
vide ibi circa medium capituli. 

Ideo est tertio opinio quae dicit quod po- 
tentiae animae sint idem cum essentia animae, sed 
distinguuntur realiter inter se quia sunt partes a- 
nimae. Quod probatur sic per Philosophum ?. de 
Anima ubi dicit; de parte animae qua cognoscit etc. 
IdemBoetius lib. divisionum dicitquod divisio animae 
in potentias est sicut divisio totius in partes virtuales. 

Contra. Augustinus p. de Trin, dicit quod quae- 
libet istarum potentiarum complectitur totam es- 
sentiam animae ; sed pars non complectitur totum; 
ergo. — Praeterea partes praecedunt totum origine; 
sed intellectus et voluntas non praecedunt essen- 
tiam animae ; ergo. 



DlSTINCT. XVI QU^ST. I 275 

Ad rationes opinionis patebit ex 2, concl. quin- 
tae opinionis. 

Quaria esi opinio quod potentiae animae 
sunt idem cum essentia animae re absolute, et ab ea di- 
tinguuntur tantum relative, ita quod potentia a- 
nimae non est nisi essentia animae sub respectu 
sumpta ad diversa intelligibilia et volibilia. Tsta quaere 
diffusius si vis in Gandavo. 

Contra. Non quaerimus quid significet potentia, 
sed quaerimus quid sit immediatum principium o- 
peratipnis. Et dico quod non potest esse essentia 
animae cum respectu assumpto, quia unius opera- 
tionis est unum per se principium per Commen- 
tatorem /. Phys,\ sed essentla cum respectu non 
facit per se unum, quia aggregat res diversorum 
generum. Prceterea^ iste ponit quod voluntas rea- 
liter est nobilior intellectu; ponit etiam quod rela- 
tio realiter cst eadem cum suo fundamento. Tunc 
arguo sic: quae sunt idem realiter eidem funda- 
mento unum non est nobilius altero realiter; sed 
per te voluntas est realiter nobilior intellectu ; ergo. 

Nunc restai ponere quintam opinio- 

nem quam teneo, et dico duas concluslones : Prima, 
quod illae potentiae sunt idem in essentia animae 
realiter. Secunda, quod distinguuntur formaliter. 

Prima Conclusio probatur sic : non est po- 
nenda pluralitas sine necessitate; sed hic nulla est 
necessitas ad ponendum distinctionem realem in is- 
tis potentiis, ut patet per improbationem dicta- 
rum opinionum; ergo. 



276 LlB. II Sententiarum 

Secundo sic : ignobilitas non est ponenda in na- 
tura perfecta sicut est anima, nisi occurrat impro- 
babilitas ; sed talis distinctio ignobilitat animam, et 
non apparet probabilitas ; ergo. Probatio minoris, 
quia Deus est immediatum principium diversarum 
operationum absque ejus distinctione reali ; ergo. 

Praterea, ordinatum immediate ad aliquem fi- 
nem debet immediate attingere illum finem; sed 
anima immediate ordinatur ad beatitudinem ; ergo 
immediate debet illam attingere. Sed hoc non es- 
set si attingeret per intellectum tanquam per acci- 
dens separatum; ergo. 

Quarto sic: perfectior est forma substantialis 
quam accidentalis ; sed forma accidentalis seipsae- 
xit in actum; ergo. 

Secunda Conclusio probatur sic: tum quia 
si una potentia definitur, in ejus definitione non po- 
nitur alia; tum quia aliquid competit per se vo- 
luntati quod non competit intellectui. Per hoc pa- 
tet ad rationes superius tactas. Dico enim quod non 
sunt partes animae, sed sunt quaedam perfectiones 
formaliter sumptae, non tamen realiter distinctae. 

Ad primum principale, patet in i. Dist. 3-/ 
imago enim Trinitatis non est praecise in istis po- 
tentiis ut sunt actus primi, quia licet sit ibi con- 
substantialitas, non tamen est ibi distinctio realis. 
Nec in actibus secundis, quia quamvis sit ibi dl- 
stinctio, non tamen est ibi substantialitas, Ideo dico 
quod imago est in potentiis ut subsunt actibus se- 
cundis. 



DlSTINCT. XVI QUiEST. I 277 

Ad secundum dico quod non oportet quod sit 
tanta distinctio in potentiis quanta est in actibus. 
Sol enim per eandem potentiam habet exsiccare 
et humectare. 

Ad ultimum dico quod distinctio fojmalis im- 
pedit praedicationem identicam inter illas potentias. 
Et si objicias, quar6 non impedit in Deo cum po- 
nas ibi distinctionem formalem, solvit Scotus et 
bene 8. Dist. i, q, 4. quod hoc est propter infi- 
nitatem harum potentiarum et perfectionum, quae 
infinitas non reperitur in creaturis. 




Distinctio XVII. 

Hic de opigine animaB.... 

Circa istam Dist ij posset quceri: Utrum a- 
nima sit composita ex materia et forma. Sed so- 
lutio patet per id quod dictum est de compositione 
angelorum art. 4,, qucere ibi, 

Secundo posset quceri: Utrum anima Adae fue- 
rit creata extra corpus. Sed ad hoc patet per Ma- 
gistrum c, 2, qucere ibi, 

Tertio qucerifur 

QUiESTIO III. 

Utruiii paradlsus sit loens eonTenleiis habitationi homi> 
num. 

Et videtur quod non, quia est juxta globum 
lunarem; sed talis locus non est habitabilis prop- 
ter spheram ignis; ergo. 

Contra, Genes. i.: Tulit Deus hominem, et 
posuit eum in Paradisum, etc. 

Respondeo quod sic, et pro statu naturae lapsae 
et pro statu naturae restauratae. Deprimo patet quia 
est ibi Enoch et Elias, ut dicitur Genes, /. et 4, 
Reg, 2, De secundo patet quia fuit ibi Adam et 
Eva. — Sed est dubium de loco paradisi ubi sit 
quantum ad locum. Dico quod est in oriente, quia 



DISTINCT. XVII QUiEST. IV 279 

ubi nostra translatio hdh^t guejH formaverat a prin- 
cipioy alia translatio habet : ad orientem, Et si quae- 
ratur de ejus latitudine, dicitur a quibusdam quod 
est sub aequinoctiali, nec est ibi calor intemperatus 
propter velocem motum Solis. Doctor vero Sub- 
tilis dicit quod est citra vel circa zodiacum. — Si au- 
tem quaeras de ejus altitudine dicitur a Magistro 
quod est juxta globum lunarem. Scotus dicit quod 
est dictum mathematicum, et ponit eum circa me- 
dium interstitium aeris nostri. Et per hoc patet ad 
argumentum principale qualiter est solvendum. 

QU^STIO IV. 

Quarto quceritur: 

Utram in hoc homlne sit alia forma snhstantialis pne- 
ter animam int<elleetiTam. 

Videtur quod non; quia Philosophus 4, Metheor, 
dicit quod caro quae non potest facere opus car- 
nis, est caro aequivoce , talis est caro mortua ; ergo 
est caro aequivoce, Sed si per aliam formam esset 
caro quam per animam vivam, potest dici caro u- 
nivoce. 

2. Praeterea, 8, Metaph, formae se habent sicut 
numeri; sed uno numero addito variatur species 
numeri praecedentis ; ergo eodem modo in formis 
substantialibus, et sic homo non esset unum specie. 

Cofitra. Commentator i. Phys. : quae sunt in- 
ter primam materiam et ultimam formam sunt 
materiae compositae et formae compositae. 

RespONSIO: hic sunt quatuor Articuli. Pri- 



28o LlB. II Sententiarum 

mus si anima intellectiva sit forma substantialis et 
specifica hominis. SecunduSy si cum illa sit com- 
possibilis in homine alia forma substantialis, et po- 
nitur ibi opinio falsa. Tertio dicetur ad quaestionem 
secundum veritatem. Quarto dicetur ad mof-iva a- 
liorum. 

Qtiantum ad primum dico quod sic, quod 
probatur per Philosophum 2. de Anima\ Anima, 
inquit, est actus corporis physici organici vitam ha- 
bentis in potentia. Et subdit ibidem, quod nonest 
actus secundus, sed substantialis et primus. 

Sccundoy quia omnes philosophi communiter 
posuerunt in definitione hominis, rationale tanquam 
differentiam, intelligentes per rationale animam in- 
tellectivam. 

Tertio per rationem Philosophi 2. de Anima 
sic : Id est forma substantialis hominis, quo amoto 
non remanet tale nisi aequivoce. Exemplum ejus 
est de dolabro quia ejus forma amota non rema- 
net dolabrum nisi aequivoce. Sed amota intellec- 
tiva ab homine non remanet homo nisi aequivoce. 

Quarto sic per rationem modernorum quae e- 
tiam est aliqualiter Philosophi in 2. de Anima: 
propria operatio est a propria forma; sed intelli- 
gere est propria operatio hominis ; ergo est a pro- 
pria forma ipsius. Sed tale est ab anima intellec-^ 
tiva. — Confirmatur ex 7. Etkic. ubi diciturquod 
felicitas quae consistit in speculatione et intellectio- 
ne est propria operatio hominis. 

Contra istam Conclusionem sunt duo du- 



DlSTINCT. XVII QUiEST. IV 28 1 

bia. Primum: dividentia aliquid ex opposito non 
faciunt per se unum; sed corporeum et incorpo- 
reum sunt hujusmodi; ergo non faciunt per se u- 
num cum corpore. Sed anima est incorporea: ergo 
non facit unum cum corpore, cum corporeum et in- 
corporeum sint ex opposito distincta. Sed forma 
facit per se unum cum eo cujus est forma; ergo 
anima non est forma corporis. 

Secundum dubium: causalitas causae formalis 
est dare alteri esse tale quale sibi competit; sed 
esse animae intellectivae est immortale; ergo dabit 
corpori esse immortale si est ejus forma, quod est 
falsum. V 

Ad ista dubia dicetur alibi. 

Quantum ad secundum Articulum 

est opinio Thomae part, i. q. j6, a. 4, quod in ho- 
mine est tantum una forma substantialis, scilicet a- 
nima intellectiva. Quod probatur 

Primo sic: unius rei tantum unicum est esse; 
sed unum esse est ab una forma; ergo unius en- 
tis, puta hominis, est una forma. — Confirmatur ex 
7. Metaph, Genus nihil est praeter generis species. 

Secundo sic: forma substantialis distinguitur a 
forma accidentali, quia forma substantialis advenit 
enti in potentia, accidentalis autem enti in actu, et 
sic forma substantialis esset accidentalis forma. 

Tertio sic: si in homine essent plures formae 
substantiales, dicendo homo est animal, non esset 
praedicatio per se primo modo ; consequens est fal- 
stim; ergo et antecedens. Probatio consequentice : 



282 LlB. II Sententiarum 

prasdicatio sumpta a diversis formis est praedicatio 
per accidens, sicut cum dicitur homo est albus; 
sed si in homine essent plures formae, cum dice- 
retur: homo est animal, illa praedicatio sumeretur 
a diversis formis; ergo. 

Quarto probat illud Scotus lib. 4. d, 11. q, j. 
sic : pluralitas non est ponenda sine necessitate : sed 
non est necessitas ponere plures formas, quia per- 
fectior continet virtualiter imperfectiores, sicut tri- 
gonus continetur a tetragono ex 2. de Anima, 

Quinto, confirmatur illa opinio sic: Istae plu- 
res formae aut sunt ejusdem speciei specialissimae, 
aut alterius. Non primo modo, quia una illarum, si- 
cut est intellectiva, est incorruptibilis per naturam, 
altera vero est corruptibilis. Sed corruptibile et 
incorruptibile differunt plus quam genere, ex 10, 
Metaph. Nec secundo modo, quia tunc homo non 
esset unus specie, et hominis per se non esset una 
definitio. 

Quantum ad tertium Articulum dico 
quod illa opinio est falsa, quia in homine ad mi- 
nus sunt ponendae duae formae substantiales, scili- 
cet intellectiva et corporea. Et hoc probat Henri- 
cus sic : Diversa agentia quae agunt distinctis opera- 
tionibus non possunt habere eundem terminum for- 
malem ; sed anima intellectiva est terminus creatio- 
nis: ergo oportet quod agens naturale habeat alium 
terminum formalem. 

Secundo probat idem Richardus sic : Eadem ac- 
cidentia numero praesupponunt aliquam formam 



1 



DlSTINCT. XVII QUiEST. IV 283 

substantialetn eandem numero : sed in homine mor- 
tuo manent eadem accidentia numero, sicut patet 
de cicatricibus ; ergo oportet quod sit aliqua forma 
substantialis eadem numero: sed non est anima in- 
tellectiva ; ergo est alia; quod est propositum. Major 
probatur quia unitas posterioris dependet ab unitate 
prioris. 

PrcBterea^ si non, filius carnalis non haberet esse 
genitum a patre, quia materia est ingenita, anima 
autem intellectiva est a Deo per creationem, si- 
militer ejus unio cum corpore est a Deo creante ; erga 
oportet ponere aliquam formam substantialem ra- 
tione cujus filius est genitus a patre. 

Hugo Artista probat illam Conclusionem sic: 
omnis forma immediate in materia recepta est forma 
generabilis et corruptibilis ; sed anima intellectiva 
nec est generabilis nec corruptibilis ; ergo non 
est forma immediate recepta in materia; ergo 
praesupponit aliam ; sed non accidentalem ex /. 
Phys, ; ergo substantialem. — Ratio autem ista 
non valet, quia idem argueretur de forma cceli, 
€um non sit generabilis, aut corruptibilis ex i, cceli, 

Ideo aliter arguitur a Landulpho sic : causalitas 
causae formalis est dare alteri tale esse quale sibi 
competit; sed anima intellectiva non est corporea 
formaliter; ergo non dat esse corporeum ; ergo. 

Prceterea probo idem sic: anima est actus cor- 
poris physici ex 2, da Anima\ sed corpus phy- 
sicum habet formam substantialem : ergo. 

PrcBterea arguo per duo argumenta fidei sic: 
Si B. Petrus consecrasset in triduo conficisset ve- 



284 LlB. II Sententiarum 

rum Corpus Christi. Tunc quaero, quis erat terini- 
nus consecrationis, aut materia pura, et hoc non 
ut patet per se ; aut anima intellectiva, et hoc non 
quia anima intellectiva secundum omnes est ibi tan- 
tum secundum concomitantiam ; aut corpus infor- 
matum aliqua forma substantiali, et tunc qudero 
quae sit illa, quia aut anima intellectiva, et hoc non 
quia erat in limbo; aut alia, et tunc vel esset de 
novo introducta, et non esset tunc Christus idem 
individuum numero ; vel altera quae praefuit, et ha- 
betur propositum. 

Secimdo, quia ista positio. destruit reliquias 
Sancti Dominici et omnium Sanctorum. Probatio: 
christiani exhibent reverentiam corporibus Sancto- 
rum. Tunc quaero aut in illis corporibus manet ea- 
dem forma substantialis quae fuit cum anima intel- 
lectiva, et habetur propositum; aut alia, et tunc 
non sunt reliquiae sanctorum venerandae. 

Quantum ad quartum Articulum dico 
quod rationes opinionis primae non concludunt. 

Ad primum, quando dicitur quod unum esse 
requirit unam formam, 7iego, Aliter potest dici quod 
requirit unam formam ultimate specificantem, et 
ista est anima intellectiva, quae ultimate actuat quam- 
vis aliam supponat. Confirmatio non valet, quia 
Philosophus dicit ibidem : aut si est, ut materia est. 

Eodem modo ad secwtdum: quod advenit ali- 
cui enti in acto ultimato et specifico est bene ac- 
cidens; sed per illam formam praecedentem homo 
non erat in actu specifico ultimate. 



DlSTINCT. XVII QUiEST. IV 285 

Ad tertium nego consequentiam, Ad probatich 
nem dico quod praedicatio sumpta diversis formis 
alterius generis est accidentalis. Sed quando sunt 
formae ejusdem generis, puta substantiae, et una est 
potentialis respectu alterius, non oportet. 

Ad quartum nego minorem. Et cum probatur 
quod forma superior continet inferiorem, concedo 
de formis ejusdem ordinis, sed forma corporea non 
est ejusdem ordinis cum anima intellectiva quam- 
vis sint in eodem genere saltem remoto. 

Ad quintum dico quod suppositio divisiva non 
habet necessitatem, quia quando quaeritur de ali- 
quibus duobus utrum sint ejusdem speciei specia- 
lissimae, oportet quod utrunque sit per se species^ 
neutra autem harum formarum est per se species, 
sed pars specieiJ — Aliter potest dici quod dato 
quod sint alterius speciei, adhuc faciunt per se u- 
num, quia una est potentia respectu alterius. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod caro mor« 
tua est caro univoce, sed est caro viva aequivoce» 
quia ut sic non potest facere opera carnis vivae. 

Ad secundum dicendum quod illud est intelli- 
gendum de substantia directe existente in genere cui 
competit plenius ratio substantiae. — Aliter potest 
dici quod illa similitudo non tenet quantum ad om- 
nia, sed tenet quantum ad hoc quod sicut numeri 
consistunt in indivisibili, ita et formae. 



Distinctio XVIII. 

In eodem quoque panadiso... 

Circa istam Dist, 14, qucero 
QUi^STIO I 

Utram in materia sit ratio seminalis ad formam nata- 
l*aliter edneendam de ipsa. 

Videtur quod sic, quia alias forma crearetur, si 
nihil ejus praeexisteret. 

Secundo, quia alias generatio naturalis esset vio- 
lenta, quia violentum est cujus principium est ab 
extra ex j, Ethic, 

Tertio sic : generatio formae substantialis est na- 
turalis ; ergo est a principio intrinseco materiae. Con- 
sequentia probatur ex 2, Phys, sic: natura est prin- 
cipium motus et quietis ejus in quo est. 

Quarto sic: 6. Metaph, Philosophus dicit : phy- 
sica non est practica, quia principium factibilium 
est in faciente, principium vero naturalium est in 
ipsis rebus. Cum ergo uniformiter accipit princi- 
pium, quia aliter argumentum suum non valeret, 
oportet quod intelligat de principio activo. 

Quinto sic : 7. Metaph,^ illa quae sunt casu pos- 
sunt generari sicut ea in quorum materia praeexi- 
stit aliqua pars formae inducendae. 

Contra, 7. Metaph, forma non generatur nisi 



DlSTINCT. XVIII QUiEST. I 287 

quia compositum generatur; sed in materia non 
praeexistit aliquod seminarium compositi; ergo. — 
Praeterea, si aliquid formae esset in materia, tunc 
forma corrupta posset redire eadem numero per na- 
turam, cujus contrarium patet in fine 2. de gene- 
rat, Probatio consequenticB : ex quo aliquid gene- 
ratur in idem patet resolvi, et sic si forma posset 
redire in pristinam potentiam, posset etiam esse i- 
dem agens; sed istis duobus existentibus sequitur 
idem effectus, ex 8. Metaph, — Praeterea relatio rea- 
lis non potest esse sine termino reali, sicut nec 
sine fundamento ; sed si poneretur talis ratio semi- 
nalis, esset relatio ad formam, et esset sine termino 
cum forma non existat. 

ResponsIO : hic sunt tria videnda. Primo, quid 
sit ratio seminalis. Secundo, in quibus ponitur. Ter- 
tio, ad quid ponitur. 

Quantum ad primum dico quod in ma- 
teria tria considerantur, scilicet essentia materiae, 
potentia receptiva et actus. 

Rat!o autem seminalis non potest poni in es- 
sentia materice, quia Christus fuit in Abraham se- 
cundum corpulentam substantiam et materiam, ut 
patet per Augustinum 10. super Gen. ad litteram; 
sed non fuit Christus in Abraham secundum ra- 
tionem seminalem; ergo. 

Secundo non potest poni in potefitia receptiva 
materiae, quia Deus facit aliquid in materia non se- 
cundum rationem seminalem, ut patet per Augu- 



288 LlB. II Sententiarum 

stinum 9. super Gen, ad litteram; sed Deus nihll 
facit in materia cujus non sit materia receptiva. 

Tertio ponitur secundum aliquos, quod ratio se- 
minalis est aliquid in materia, et est gradus aliquis 
imperfectus respectu formae educendae, et est eju- 
sdem rationis cum gradu sequenti. Vide hoc in Bo- 
naventura. 

Ista opinio confirmatur per quinque rationes 
factas in principio quaestionis. 

Contra, Quaero utrum illa pars formae quae ac- 
quiritur per generationem, aut praefuit in materia, 
aut non. Si sic ; ergo non acquiritur per generatio- 
nem. Si non: ergo non evadis creationem quam 
intendis vitare. 

Prceterea, in cujus virtute activa est ens perfec- 
tius, in ejus virtute activa est ens imperfectius eju- 
sdem rationis ; sed gradus praecedens est imperfec- 
tior gradu sequenti, et ejusdem rationis, quia alias 
forma esset composita ex partibus diversarum ra- 
tionum ; si ergo generans potest ponere formam in 
esse secundum gradum sequentem qui est perfec- 
ctior, multo magis secundum gradum praeceden- 
tem qui est imperfectior. 

Prceterea, quaero de illa parte formae quae ul- 
tlmo inducitur, de cujus potentia educatur. Si im- 
mediate producitur de potentia materiae, tunc fru- 
stra ponitur ratio seminalis. Si autem producatur 
de gradu imperfecto, hoc est inconveniens quod a- 
liquid producatur de potentia alicujus quod est eju- 
sdem rationis cum eo quod producitur. 

Prceterea, illa ratio intrinseca seminalis, aut sem- 



DiSTiNCT. XVIII Qu^ST. I 289 

per agit, et sic materia nunquam esset in esse quieto 
sub forma ; aut non semper agit, sed tantum quando 
excitatur ab agente cxteriori, et cum tale agens 
sit extra, erit generatio violenta. 

Est alia opinio Richardi ^\x?e: dicit quod in 
materia est tota forma secundum purum esse po- 
tentionale. 

Co7itra : aut actus aliquid addit ad illud purum 
potentionale, aut nihil. Si nihil ; ergo generatio ter- 
minatur ad nihil. Si aliquid, vel absolutum vel 
respectivum. Non respectivtcm, quia tunc relatio 
esset terminus motus vel mutationis cujus contra- 
rium patet /. Phys. Si addit aliquid absolutum, 
ergo non praefuit tota forma. 

Dico ergo quod ratio seminalis est quaedam 
qualitas consequens formam substantialem seminis, 
et non est actus coevus correspondens ipsi mate- 
riae, sed via ad productum quod est per se inten- 
tum a natura. 

Quantum ad secundum Articulum 

est sciendum quod aliqua secundum aliquos sem- 
per producunt sibi dissimilia immediate, ut sol pro- 
ducit ranam. . Aliqua producunt sibi similia, et hoc 
dupliciter, scilicet mediate, ut homo hominem, vel 
immediate, ut ignis ignem. 

Ad propositum dico quod in primis non potest 
esse ratio semlnalis, quia nec virtute coeli potest 
s^nsitiva forma m rana produci ; cujus ratio talis 
est: omnis causa aequivoca est nobilior effectu pro- 
ducto, ista enim ncgata non potest probari quod 

19 



299 ^^^- ^^ Sententiarum 

Deus esset perfectior musca; sed coelum non est 
nobilius ipsa forma sentiva, quia omne vivum est 
nobilius non vivo secundum Augustinum; ergo. 

Ad illam ratiofiem datur una responsio quae 
data est supra dist. 14. q, /. a. 2., vide ibi. In his 
autem quae producunt similia mediate, ut hoino 
generat hominem, oportet ponere semen et ratio- 
nem seminalem. In his autem quae producunt si- 
milia immediate, ut ignis ignem, non oportet po- 
nere rationem seminalem, quod probatur 

Primo : elementa sunt imperfectissima entia in 
genere substantiae, sicut patet per Commentatorem 
^. de ccelo et miindo ; sed semen cujuscunque est 
imperfectius eo quod dicitur ex semine generari; 
ergo. 

Prceterea, semen non ponitur nisi ut medium 
inter primum agens et ultimum effectum ; sed haec 
actio est immediata; ergo. 

Contra illud ultimum dictum sunt quinque ra- 
tfones positae in principio quaestionis. Et sunt ra- 
tiones opinionis quae ponit quod forma praeexi- 
stit in materia secundum gradum imperfectum, ideo 
ad eas respondeo modo. 

Ad priminn dico quod non sequitur creatio, qula 
creatio excludit actum cujuscunque causae extrin- 
secae necessario ; hic autem praesupponitur materia 
quamvis non gradus formae. 

Quod si arguas contra de anima intellectiva et 
gratia quae praesupponunt aliquid, quia anima prse- 
supponit corpus, et gratia animam, et tamen crean- 
tur. Dico quod non est verum, quia Deus non ne- 



1 



DlSTINCT. XVIII QUiEST. I 2gi 

cessario praesupponit illa, posset enim animam in- 
tellectivam producere sine corpore, sicut aliqui po- 
nunt de anima Adae, et gratiam inquantum est 
quaedam qualitas sine anima. Agens autem crea- 
tum necessario praesupponit subjectum. 

Ad omnia alia dico quod natura accipitur uno 
modo ut distinguitur contra propositum et artetn ; 
alio modo ut distinguitur contra violentutn, Et sic 
ex parte passi accipitur naturalitas in proposito, et 
dicitur generatio naturalis ex naturali inclinatione 
principii passivi ad formam. 

Quantum ad tertium Articulum est 

triplex modus dicendi. Uno 7nodo quod semen po- 
nitur ut principium generationis substantiae. Alio 
modo; ut sit principium alterationis. Tertio modo, 
ut sit via ad illud quod* est per se intentum a na- 
tura. Et istum ultimum modum teneo. 

Primus enim non potest stare, quia quod non 
est, non potest esse principium productivum sub- 
stantiae; sed in instanti generationis substantiae se- 
men non est ; ergo. — Quod si diceres ; major est 
vera in virtute propria, sed semen potest in vir- 
tute generantis, quam virtutem Averrois vocat di- 
vinam in 2, siio Colliget. — Contray in virtute non 
agentis nihil agit; sed semine deciso potest gene- 
rans non esse; ergo non agit in virtute generan- 
tis. Prceterea nullum imperfectum potest esse causa 
per se sufficiens perfectioris ; sed semen cum omni 
qualitate et spiritibus est imperfectius genito. 

Similiter seciindus modus non valet, accipiendo 



29^ LlB. II Sententiarum 

semen uniforme pro semine maris, quod potest a- 
gere in semine feminae, quia nihil per gradum suae 
entitatis, sive per qualitatem suam corrumpit se, 
nec alterat suum proprium subjectum. — Pmte- 
rea principium activum uniforme non est causa dif- 
formiorum vel differentium ; ergo si semen, ut sup- 
ponitur, sit uniforme, non poterit alterari ut sint 
ibi diversa organa, quae apparent in genito. 

Ad ARGUMENTUM IN CONTRARIUM et ad quin- 
que prima, patet in fine 2. Artic. 

Ad primum alterius opinionis dico quod dictum 
Philosophi debet restringi ad factionem rei comple- 
tae, unde dicit ibi quod forma generatur per acci- 
dens. 

Ad secundtiJHy quibusdam non videtur inconye- 
niens quod corruptum redeat in idem numero, de 
quo dicitur in quarto. Si autem habetur pro in- 
convenienti, potest dici quod Philosophus in /. Phys. 
dicit quod ad identitatem numeralem aliquid plus 
requiritur, scilicet identitas temporis et motus, quae 
in proposito deficiunt. 

Ad ultimum dicitur a quibusdam quod relatio 
fundamentalis potest esse sine termino quamvis re- 
latio formalis non possit esse sine termino. Illa au- 
tem relatio seminalis dicit relationem fundamenta- 
lem non formalem. — Aliter potest dici quod illa 
relatio habet aliquem terminum intrinsecum licet 
non extrinsecum. 



DlSTINCT. XVIII QUiEST. II 293 

QUiESTIO II. 

Secundo quceritur 

TJtrum sit uniis intellectas numero in omnibus. 

Videtur quod sic. In separatis a materia idem 
est quod quid est cum eo cujus est; sed omne tale 
est unum numero; ergo. 

2. Praeterea, multiplicatio individuorum, aut fit 
per quantitatem aut per materiam; sed intellectus 
non est quantus aut materialis; ergo. 

3. Praeterea, multiplicatio individuorum fit prop- 
ter corruptionem ex 2, de A^iirna ; sed intellectus 
est incorruptibilis ; ergo. 

4. Praeterea, cui non communicatur actus, non 
communicatur forma; sed intelligere non commu- 
nicatur corpori; ergo nec intellectus, et per con- 
sequens intellectus non multiplicatur ad multiplica- 
tionem corporum. 

Contra. Si esset unus intellectus numero in Pe- 
tro et Juda, periret omne meritum et praemlum. 
Etiam Avicenna 6. naturalium part. j. c, 2. dicit 
animam unam numero esse in duobus corporibus 
est falsum. 

ResponsIO. Hic sunt quatuor Articuli. Priino 
ponetur una distinctio de intellectu. Secundo dice- 
tur una opinio Commentatoris. Tertio arguetur con- 
tra ipsum. Qiiarto respondebitur ad motiva Com- 
mentatoris. 

Quantum ad primum dico quod intellec- 
tus capitur sex modis. Primo, pro intellectu agente, 



294 LiB. II Sententiarum 

qui est omnia facere. Secundo, pro intellectu pos- 
sibili, qui est omnia fieri. Tertioy pro intellectu in- 
formato habitu scientiali vel specie. Quarto, pro i- 
maginatione, et dicitur intellectus passivus, et est 
corruptibilis, et hoc totum patet per Philosophum 
/. de Anima, Quinto, accipitur per Commentato- 
rem ^. de Anima, et dicitur intellectus speculati- 
vus. Sexto dicitur intellectus adeptus. Et dicitur ille 
mtellectus speculativus qui componitur ex intellec* 
tu materiali et intellectu in actu, intellectus autem 
adeptus componitur ex intellectu materiali et ex lu- 
mine intellectus agentis. Unde sicut aer simul re- 
cipiendo speciem recipit lumen, sic etiam intellec- 
tus possibilis recipiendo speciem simul recipit lu- 
men intellectus agentis, et propter hanc receptio- 
nem dicitur intellectus adeptus. 

Quanium adsecundum Articulum est 

opinio Commentatoris in ^. de Anitna, com, i8, quod 
intellectus j)ossibilis est unus numero in omnibus. 
Quod probatur 

Primo sic: Quod est immateriale non multipli- 
catur ad multiplicationem corporum; sed intellec- 
tus est immaterialis ; ergo. 

Secundo sic : quod non est corpus nec virtus in 
corpore, non multiplicatur ad multiplicationem cor- 
porum; sed intellectus non est corpus, nec virtus 
in corpore; ergo. 

Tertio sic : si intellectus ad multiplicationem cor- 
porum multiplicaretur, tunc ea quae essent in in- 
tellectu non essent intellecta in actu. Consequens est 



DlSTINCT. XVIII QUiEST. II 295 

falsum ; ergo et antecedens, Probatio consequentice , 
quia si intellectus multiplicatur tunc esset hic et 
nunc, et ea quae sunt in intellectu essent hic et 
nunc; sed ea quae sunt hic et nunc, sunt intelligi- 
bilia in potentia; ergo. 

Qiiarto sic : si intellectus esset multiplicatus, i- 
dem moveret seipsum, quia intellectus in potentia 
movet intelligentem. Si ergo intellectus est in po- 
tentia idem intellectus movet seipsum. 

Quinto sic: quod recipitur in aliquo rfecipitur 
per modum recipientis; sed in intellectu meo et tuo 
species recepta est una ; ergo intellectus est unus. 
Probatio minoris ; nam possibile est quod ego et 
tu intelligamus lapidem; aut ergo hoc est per u- 
nam speciem, et habetur propositum ; aut per aliam 
et aliam ; si sic, cum istae species differant numero et 
conveniant in specie, aut cognosceretur inquantum 
species per unam speciem et habetur propositum, aut 
per aliam et aliam, et sic in infinitum ; standum 
ergo fuit in. primis, videlicet quod per unam spe- 
ciem cognoscatur. 

Ut autem magis appareat posltio ista, sunt 
hic duo consideranda. Primo quomodo differant for- 
mae intentionales et reales. Secundoy quomodo dif- 
ferant natura corporalis et spiritualis. 

Propter primum, nota quod formae intentiona- 
les non numerantur ad numerationem subjectorum, 
quia alias non possent esse plures formae in eadem 
parte medii. — Item, non extenduntur ad exten- 
sionem subjecti, quia non educuntur de potentia 
materiae ; formae autem reales educuntur de poten- 



296 LiB. II Sententiarum 

tia materiae, et numerantur et extenduntur ad nu- 
merationem et extensionem subjecti. 

De secundo, nota quantum ad praesens quod in 
duobus differunt natura corporalis et spiritualis: 
Primo, quod natura spiritualis potest simul esse cum 
natura corporali absque hoc quod naturacorporalisce- 
dat ei ; natura vero corporalis simul cum corporali esse 
non potest. — Secundo, quod natura spiritualis potest 
esse simul et semel in diversis, dum tamen ipsa ha- 
beant ordinem ad aliquod unum, sicut patet de a- 
nima quae est in diversis partibus corporis. Natura 
vero corporalis hoc non potest nisi per miraculum. 
Si ergo dico quod quia species quae est in intellectu 
habet esse intentionale, potest simul esse in imagi- 
natione, ut patet ex primo dicto. Amplius, quia 
intellectus est quid spirituale, potest pluribus uniri 
non per informationemy ut imaginatur Commenta- 
tor, sed per quandam unionem qua intellectus co- 
pulatur imaginationi per speciem. Et isto modopo- 
suit Commentator unum intellectum numero in om- 
nibus. 

Quantum ad tertium Articulum sunt 
contra Commentatorem octo difficultates quarum 
quatuor ipsemet contra se movet ^. de Anima, A- 
liae sunt a Doctoribus modernis factae. 

Primo sic : quando ah'qua habent unam et ean- 
dem perfectionem primam, habent et secundam per- 
fectionem eandem ; sed per te, omnes homines ha- 
bent unam perfectionem primam eandem, scilicet 
intellectum ; ergo similiter habebunt eandem perfec- 



DiSTiNCT. XVIII QUiEST. II 297 

tionem secundam, scilicet intelligere unum. Sed hoc 
est falsum, quia quando tu dormis ego intelligo; 
siniiliter quando tu affirmas unum, ego nego illud; 
ergo. 

Secuiido sic: intellectus agens et possibilis sunt 
aeterni, et tamen generatum ex eis, scilicet intellec- 
tio, et intellecta non sunt aeterna; sed si esset u- 
nus intellectus, sicut illeest seternus, ita intellec- 
tio et intellecta essent aeterna, quod patet esse fal- 
sum. 

Tertio sic, et est ratio Gothfredi : si intellectus 
possibilis esset unus in omnibus, et de se nullam 
habet formanfi, et propter hoc est possibilis voca- 
tus; ergo est sicut materia prima. 

Quarto sic: plurificato effectu formali, plurifi- 
catur forma ; sed tu et ego sumus homines per in- 
tellectum, et tamen tu es alter homo a me ; ergo 
et alius intellectus. 

Ad primum objectum respondet Commentator, 
quod major est vera si habet omnia eadem quae 
requiruntur ad actum secundum ; sed hic non sunt 
omnia eadem quae requiruntur ad actum secundum 
quia est diversa phantasia vel imaginatio, quae est 
generabilis et corruptibilis. 

Eodem modo ad sectmdtcm, est enim intelligere 
generabile et corruptibile, quia dependet ab inten- 
tione imaginata, quae est generabilis et corruptibi- 
lis. 

Ad tertiuin concedo quod intellectus est sicut 
materia in suo ordine, quia sicut materia se habet 
^ti genere entium, sic intellectus in genere intelli- 
gibilium. 



2gS LiB. II Sententiarum 

Ad quartum dicit quod intellectus non est forma, 
nec unitur nobis ut forma. 

Quamvis istae rationes aliqualiter solvantur, non 
tamen sufficienter, sed existenter adhuc manent. Et 
praeter has adducuntur rationes modernorum, qua- 
rum 

Prima est ista ; si esset intellectus unus in om- 
nibus, .tunc homo non intelligeret. Consequens est 
falsum; ergo et antecedens. Probatio consequentice, 
nam secundum Commentatorem ibidem, intellectus 
se habet ad phantasmata sicut oculus ad colores; 
ex unione autem quam habet oculus ad parietem 
per colorem, non sequitur quod paries' videat; ergo 
ex unione quam habet intellectus ad nos per spe- 
ciem, non sequitur quod nos intelligamus sed quod 
intelligamur. 

Secunda ratio est ista: si esset intellectus unus 
in omnibus hominibus, intellectus iste esset aeter- 
nus, et sic haberet omnes species ab aeterno, et sic 
non poterit recipere aliquam speciem, quod est con- 
tra Philosophum ^. de Anima, 

Tertia ratio talis est : ab una virtute creata non 
possunt progredi duo actus solum numero differen- 
tes; sed intelligere meum et tuum respectu ejus- 
dem objecti, solo numero distinguuntur ; ergo non 
possunt esse ab eadem virtute numero. Ergo. 

Quarta ratio est talis: sicut transmutatio facit 
scire materiam, ita actio formam; sed propria ac- 
tio hominis est intelligere; ergo ex intelligere de- 
bemus investigare formam hominis propriam. Sed 
non est intelligibile quod non multiplicetur effectus 



DlSTINCT. XVIII ^QiJiEST. II 299 

formalis et non multiplicetur forma; ergo ad mul- 
tiplicationem hominis sequitur multiplicatio formae* 
— Respondet quod verum est si intellectus esset 
forma hominis; nunc autem secundum eum intel- 
lectus non est forma hominis. 

Ista responsio nulla est, quia procedit ex falsa 
suppositione ; est enim intellectus propria forma ho- 
minis, ut probatum est supra Dist, /7. de pluralitate 
formarum Artic, i, 

Quantum ad quartum Articulum dico 
quod argumenta Commentatoris non concludunt. 

Ad primum et secundum dico quod intellectus 
non multiplicatur effective ex corporibus, sed ex 
propriis gradibus individuantibus, ut patet supra 
Dist, 3. quaest. de individuatione. 

Ad tertium, nego consequentiam, Ad proba- 
tionem, cum dicitur: receptum in intellectu esset 
hic et nunc et signatum, dico quod illud receptum 
potest accipi pbjective Qt subjective. Subjective est 
particulare, objective universale. 

Ad quartumy patet per Commentatorem in j. 
de coelo et mundo, quod major est falsa in spiri- 
tualibus, quamvis vero in corporalibus sit dubium 
quod aliquid moveat seipsum, sicut supra patuit 
Dist. 2, de motu Angelorum. 

Ad quintum solvitur a quibusdam antiquis et 
etiam ab Aureolo per oppositum, quia sequitur quod 
omnes intelligentiae essent una intelligentia, et sic 
intellectus intelligentiae quae movet lunam esset i- 
dem cum intelligentia quae movet solem, quia sicut 



300 LlB. II Sententiarum 

arguitur de specie respectu intellectus tui et mei in 
illo argumento, ita arguitur in proposito. — Dicit 
hic ^gidius in tract, de unitate intellectus quod 
oppositum non valet, quia species in intellectu ho- 
minis et intelligentiae sunt alterius rationis; species 
autem quae sunt in intellectu meo et tuo, sunt eju- 
sdem rationis. — Ego autem teneo primam solu- 
tionem, et dico quod solutio ^gidii non valet, pec- 
cat enim per fallaciam petitionis principii, sicut pa- 
tet intuenti ipsam. 

Ad primum principale nego minoremy sicut 
melius patuit Dist. j, Qticest, Utrum plures An- 
geli possunt esse sub eadem specie. 

Ad seciindum nego majorem^ quia individuatio 
nec fit per quantitatem nec per materiam, sicut pa- 
tuit Dist. j. QiiCBSt. de individuatione. 

Ad tertium dico quod ibi non est causa tota- 
lis, sed concausa. 

Ad ultimum nego minoremy quod patet per Phi- 
losophum in Prologo lib. de ani^na, ubi quaerit: 
utrum anima habeat aliquam propriam operationem 
quam non cominunicet corpori. Et dicit quod non, 
et exemplificat ibidem de intelligere, etc. 




Distinctio XIX. 

Solet etiam quaepi.... 

Circa istam Distinct. 79. quceritur 
QUi^STIO I. 

Utrnm homines in statu innocentiae fuissent immortale» 
si non peecassent. 

Videtur quod non, quia ubi est eadem apecies, 
est eadem differentia specifica; sed homo in statu 
illo fuit ejusdem speciei cum isto statu, et in statu 
isto mortale est propria ejus differentia per Por- 
phyrium ; ergo. 

2. Praeterea, illa immortalitas aut esset ex parte 
animae, aut ex parte corporis. Non ex parte ani- 
mcB, patet per Apostolum qui dicit quod solus 
Deus habet immortalitatem. Non etiam ex parte 
corporiSy quia omne generabile est corruptibile ex 
I. cceli et mundi, Sed corpus hominis in statu in- 
nocentiae erat generabile; ergo et corruptibile. — 
Confirmatury quia cum in statu innocentiae habe- 
bat corpus nutribile, indigebat alimento, et per con- 
sequens fiebat ibi aliqua deperditio. Sed eadem est 
ratio de toto et de parte, per Commentatorem j. 
ccbU et mundi, 

In contrarium^ scribitur Gen, 2. : in quacunque 



302 LiB. II Sententiarum 

die comederis ex eo, morte morieris; sed non di- 
xit hoc de actu moriendi, quia non statim fuerunt 
mortui; ergo de potentia. 

ResPONDEO: immortalitas potest referri ad cor- 
pus vel ad animam. Et. sic sunt duo videnda. Pri- 
mo^ si corpus erat immortale. Secundo^ si anima 
sit immortalis pro Statu illo sive pro statu isto. 

Quantum ad primum dico quod immoY' 
talitas dupliciter accipi potest, vel absohite vel ex 
sttppositione, Si primo modo, adhuc dupliciter, quia 
vel considerata natiira, vel considerato dono pro 
statu innocentiae sibi collato. Si primo modo, sic 
homo erat mortalis, et hoc quia erat compositus 
ex contrariis quae nata sunt agere in se invicem, 
si ponantur elementa secundum proprias essentlas 
in mixto, vel si non ponuntur sicut verius credo, 
ut patuit supra Dist, 7/. hoc est propter organi- 
cas partes in quibus sunt qualitates contrariae. — 
Si secnndo modo consideratur donum quod Deus 
dederat, et dicitur quasi naturale, quia pro tota na- 
tura erat sibi datum, sic fuisset immortalis stante 
homine in isto dono. 

Si vero consideratur ex snppositiofie et condi- 
tione, sic erat etiam immortalis et mortalis. IminoT' 
talisy quia poterat non mori si stetisset, et illa dona 
retinuisset. MortaliSy quia poterat mori si illa dona 
amisisset, sicut et factum est. 

Quantum ad secundum Articulum 

dico quod anima rationalis, et pro statu isto et pro 



DlSTINCT. XIX QUiEST. I 303 

statu illo est immortalis, quamvis forte hoc demon- 
stratione et ratione naturali ostendi non possit. Ad- 
ducuntur nihilominus auctoritates Philosophorum 
et rationes. 

Primo sic: Aristoteles 2. de Anima: Intellec- 
tus separatur ab aliis potentiis sicut perpetuum a 
corruptibili. Si dicatur quod separatur ab aliis quan- 
tum ad operationes; contray ex hoc sequitur pro- 
positum, quia si potest separari quantum ad ope- 
rationem, ergo quantum ad esse, per argumentum 
Philosophi in Prologo de Anima, 

Secundo sic: j. de Anima ponitur differentia 
inter sensum et intellectum, quia excellens sensi- 
bile corrumpit sensum, de intellectu autem non est 
sic, quia intellectus non debilitatur in operando; 
sed omne tale est incorruptibile ; ergo. 

Tertio sic: Philosophus 12. Metaph, moventes 
causae velut prius existentes, quae autem ut ratio, 
idest forma etc, videtur dicere quod intellectus et 
forma manent post compositum. 

Quarto sic: 16, de Animalibus: Solus intellec- 
tus est ab extra, et sic non recipit esse per gene- 
rationem ; ergo non subjicitur causalitati causae se- 
cundae, et sic non est corruptibilis. 

Quinto sic : desiderium naturale non est frustra, 
7. Etkic, ; sed in anima est naturale desiderium ad 
semper esse; ergo. 

Sexto sic : Illud per quod res potest esse et non 
esse est materia ex 7. Metaph, ; sed anima intellec- 
tiva non habet materiam, quia est forma simplex; 
ergo. — Ratio ista forte non valet, quia accipit 
minorem dubiam. 



304 LiB. II Sententiarum 



Septimo slc: Philosophus ^. Ethic. vult quod 
fortis debet se exponere morti secundum judicium 
rationis pro republica; ergo anima est immortalis. 
Probatio conseqtienticB : nullus propter quodcunque 
bonum virtutis vel in se vel in alio, potest appetere 
suum non esse, tum quia non esse est nihil, tum 
quia ?ion esse non includit rationem boni, twn quia 
talis non efficeretur melior, quae sunt rationes Au- 
gustini S' de lib. arbitrio: sed si anima non esset 
immortalis acciperet totaliter non esse; ergo. 

OctavOy per rationes Thom^ part. i. q. 7/. a. 6. — 
Primo sic: simplex non potest separari a seipso; 
sed anima est simplex ; ergo non potest separari a 
seipsa, nec per consequens corrumpi. — Sectindo 
sic: quod corrumpitur, aut corrumpitur per con- 
trarium, aut per defectum alicujus necessario requi- 
siti ad ejus esse; sed anima intellectiva non habet 
contrarium, nec esse corporis est simpliciter neces- 
sarium ad ejus esse, quia habet proprium esse: ergo. 

Oinnes istce rationes repetit Scotus Lib. 4. 
dist. 4J. q. 2. et dicit eas non concludere sicut pa- 
tet intuenti ipsum in praedicta quaestione. 

Aurcolus autem adducit hic duas rationes Pri- 
ma est illa: nulla operatio est abstractior quam 
sit principium operatlonis ; sed experimur in nobis 
operationem esse, quae non subest alicui corrup- 
tioni; ergo nec substantia subest corruptioni. Mi- 
nor patet, quia experimur quod libere intelligimus, 
eligimus, volumus et judicamus. 

Secunda ratio est talis: substantia non quanta 
non potest corrumpi ab aliquo quanto; sed in no- 



DlSTINCT. XIX QUiEST. I 305 

bis est aliqua substantia non quanta; ergo non 
potest corrumpi ab aliqua virtute corporea. 

Aliter arguo sic : si objectum est incorruptibile, 
et potentia est incorruptibilis ; sed objectum intel- 
lectus est incorruptibile, sicut sunt rationes aeternae; 
ergo. 

Ultimo arguitur per rationem theologicam ; quia 
nullum rtialum impunitum et nullum bonum irre- 
muneratum ; sed si anima esset corruptibilis, multa 
mala non punirentur; ergo. 

Quidquid sit de efficacia istarum rationum,, et 
utrum demonstrative concludant dubium est. Teneo 
tamen quod anima est incorruptibilis. 

Ad primum principale patet ex i. Art. quia 
corruptibilis erat ex natura pure considerata in se. 

Ad secundtimf quantum ad primum membrum 
puta de anima, cum dicitur quod solus Deus im- 
mortalitatem habet, patet per Augustinum 6. de 
Trin. c. 6. qui dicit quod immortalitas vocatur ibi im- 
mutabilitas; sed ad aliam partem alterius membri 
de corpqre, dicatur sicut ad primum. 




20 



Distinctio XX. 

Post h89C videndum est.... 

Circa istam Dist, 20 quceritur 
QUiESTlO I. 

Utrum in i»aradiso tcrrestri fuisset propagratio filiorum 
per eopulam carnalem. 

Videtur quod non, quia propagatio per copu- 
lam carnalem fit ex decisione seminis, ut semen est 
de superfluo alimenti; sed in statu innocentiae ni- 
hil fuisset superfluum ; ergo. 

2. Praeterea, generatio per copulam carnalem 
non fit sine corruptione et macula; sed in statu 
illo non fuisset aliqua corruptio nec macula ; ergo. 

In cofttrarium : manente eadem natura in spe- 
cie, manet consimilis actus; sed natura humana est 
ejusdem speciei in statu isto et illo, et in isto statu 
fit generatio filiorum per copulam carnalem ; ergo. 

Responsio : hic sunt duo Articuli. PrimtiSy qua- 
lis sit generatio filiorum pro statu naturae lapsae; 
secimdus, qualis fuisset in statu naturae institutae. 

Circa prifniim sunt videnda septem. Primo 
qualis superfluitas sit semen, cum semen sit desu- 
perfluo alimenti ; secundoy quae virtus sit in sper- 



DlSTINCT. XX QUiEST. I 307 

cnate maris et feminae; tertioy in quanto tempore for- 
matur fetus ; quarto quae membra primo formantur ; 
quintOy unde causatur tanta diversitas sicut est inter 
carnes et ossa et hujusmodi; sextOy de diversitate 
partium ex eo quod aliquae fiunt in majori et mi- 
nori tempore; ultitno de causa masculinitatis et 
femineitatis. 

Quantum ad primum, dico cum Averroe in 
Colliget. suOy quod praetermissa digestione oris, sunt 
tres digestiones, scilicet digestio stomachi, epatis 
et cordis. Est enim cor princeps iii virtute nutri- 
tiva, et in hoc ipse repraehendit Galenum qui po- 
suit quod princeps in virtute nutritiva erat epar. 
Sicut enim se habet digestio stomachi ad dige- 
stionem epatis, ita digestio epatis ad digestionem 
cordis. Superfluitates autem digestionis stomachi 
sunt feces; superfluitates autem digestionis epatis 
sunt urinae; superfluitates autem digestionis cordis 
post factam missionem necessariam ad omnia 
membra remanet superfluum quod dicitur semen. 

Quantum ad secundum est opinio Galeni, sicut 
recitat Avicenna 9. de animalibuSy quod in sper- 
mate femineo est vis activa ad formationem fetus, 
quod probatur. 

Primo sic : matrix habet vim receptivam ; exem- 
plum de illa quae steterat cum viro dedit magnum 
saltum ut emitteret semen ne impregnaretur, et 
non potuit; sed matrix non solum habet vim re- 
Ceptivam retinendi semen maris, sed etiam semen 
proprium. Et tunc quaero ad quid retinet, quia aut 
praecise propter materiam fetus, et hoc non, quia 



3o8 LiB. II Sententiarum 

talis materia ponitur menstruum, aut propter vim 
activam, et habetur propositum, 

Sectmdo sic: quod ex se inspissatur habet vim 
activam ; sed semen mulieris ex se inspissatur ; ergo. 
Mtnor probatur per istam mulierem quae cum non 
staret cum viro patiebatur suffocationem matricis; 
hoc autem non erat, nisi quia ejus sperma erat 
iHspissatum in matrice. 

Ista opinio a quibusdam non tenetur, quia est 
contra Philosophum //. de animalibus. Item est 
contra Avicennam g. de animalibus qui reprae- 
hendit Galenum et dicit quod ignorat in hoc ra- 
dices seminis naturalis. Item contra Averroe in 
Colliget. suo. Et est ratio Averrois talis: si esset 
in spermate mulieris virtus activa ad formationem 
fetus, posset naturaliter generare sine viro, quod 
est inconveniens. Probatio consequentice : quia agens 
approximatum passo debite potest inducere suam 
formam in materia bene disposita; sed sanguis 
menstruosus, et semen mulieris sunt bene disposita; 
ergo. 

Ad primam rationem Galeni dicitur quod sperma 
receptum necessarium non est propter vim activam 
sed propter contemperamentum, sicut ponit Avi- 
cenna ift j, sui canonis sen. 21, et exponitur statim. 

Ad secundum dico quod illa inspissatio non est 
propter vim activam, sed propter caliditatem ma- 
tricis. 

Diceres ergo: ad quid ponitur sperma viri et 
mulieris? Dico quod sperma mulieris ponitur pro- 
pter contemperamentum spermatis viri. Et hoc 



DlSTINCT, XX QVJEST. I 309 

€St dictum Avicennae ubi supra, qui dicit quod 
duorum spermatum commixtio est necessaria, quia 
cum viri sperma sit grossum et calidae comple- 
xionis, sperma feminae contemperat grossitieni et 
calorem spermatis maris, propter mollitiem et fri- 
giditatem propriam. — Ulterius dico cum Avi- 
cenna, licet quibusdam non placeat, quod sperma 
mulieris et sperma maris cedunt vel intrant ma- 
teriam fetus, aliter tamen et aliter, quia sperma 
femineum intrat non habens vim activam, sperma 
autem viri intrat habens vim activam. Exemplnm 
suum est: pasta quae est modo panis, et in vir- 
tute caloris furni fit in pasta quaedam crustula, 
sic etiam est quando coadunantur ista spermata a 
virtute caloris matricis generatur crustula sive 
pellis. 

Quibusdam autem hoc non placet, volentes 
quod semen virile concurrat tantummodo ut dans 
formam , quia aliter idem esset in potentia et 
actu, et activum et passivum. Teneatur quod plus 
placet. 

Quanlum ad tertium sunt duae opiniones de 
formatione fetus. Ufia est Augustini 8j. Qiicest,, 
qui dicit quod illa formatio fit in quadraginta 
diebus tali ordine, sex diebus primis est sub forma 
iactis, uovem diehxis sub forma sanguinis, duodecim 
diebus est sub forma carnis, decem et octo residuis 
diebus distinguuntur et formantur membra. 

Alia est via quam tangit quaedam Glossa in 
Levitico, quod masculus in quadraginta quinque 
diebus formatur, femina vero in octaginta quatuor. 



3IO LiB. II Sententiarum 

Et huic opinioni favet Philosophus lo, de anima- 
libus c, /. dicens quod si fetus masculi quadra- 
gesimo die ceciderit per abortum super aquam fri- 
gidam, invenitur habens substantiam involutam in 
tela, qua scissa, apparebunt membra distincta. — 
Puto tamen quod utraque opinio est vera, quia 
perfecta formatio fit in quadraginta quinque diebus, 
et sic accipit Augustinus; semiplena autem fit in 
quadriginta diebus, et sic accipit Glossa in Levitico, 

Quantum ad quartum dicit Democritus, ut 
recitat Philosophus 6, de animalibuSy quod primo 
formantur membra exteriora, deinde interiora. Hoc 
probat Philosophus et dicit quod primo formantur 
interiora membra, inter quae primo formatur cor. 
Ratio est quia illud primo formatur in animalt, 
quod est principium motus in animali; sed hujus- 
modi est cor; ergo. Deinde formantur illa in 
quibus viget virtus animalis puta epar et cerebrum. — 
Quod si dicas quare non formatur tunc pulmo, 
respondet Avicenna 9. de animalibus quod hoc est 
ideo quia pulmo est propter respirationem ; sed in 
prima formatione fetus non indiget respiratione ; ideo 
non formatur pulmo. 

Quantum ad quintum dico quod illud est 
propter diversitatem materiae, nam ad generationem 
fetus concurrit sperma masculinum et femininum 
et menstruum. Sperma autem masculinum fit ma- 
teria spirituum quantum ad id quod est subtilis 
in eo, quantum autem ad id quod est grossius 
transit in membra. Sperma autem femineum fit 
materia nervorum et venarum et eorum quae non 



DlSTINCT. XX QVMST. I 3 II 

restaurantur. Menstruum autem fit materia carnis 
et pinguedinis et eorum quae possunt restaurari. 

Quantum ad sextum^ ponit Philosophus 
9 de animalibus, quod cum omnia animalia habent 
certum tempus pariendi excepto homine, quia quae- 
dam parturiunt in septimo mense, quaedam in nono, 
quaedam vero multoties intrant undecimum men- 
sem, sicut recitat Avicenna 9. de animalibus, Phi- 
losophus vero dicit 9. de animalibtis, quod plures 
decipiuntur mulieres credentes se esse impregnatas, 
et causa hujus est quia matrix interdum attrahit 
proprium sperma, ct claudit se super illud, et tunc 
mulier putat se impregnatam. Tunc si postmodum 
utatur viro. evomat sperma clausum , et recipit 
sperma viri unde impregnabitur, et tunc mulier 
decipitur in computatione, quia incipit computare 
a tempore quo fuit clausum sperma proprium, et 
non a tempore quo recipit sperma virile. 

Sed dubium est, quare natus in septimo et nono 
mense vivit, in octavo vero non. Et assignantur 
duae rationes. Prima est physica, talis: quia puer 
existens in utero communiter in septimo mense 
petit exitum, et si inveniat facilem exitum non 
inveniet laesionem, et vivit; si autem inveniat obs- 
taculum recipiet' laesionem et revertetur ad locum 
proprium. Si autem exibit in octavo mense, quia 
non est facta curatio a laesione, moritur ; si autem 
tardabit usque ad nonum mensem, quia in octavo 
facta est curatio a laesione, ideo exibit sanus et 
vivet. — Alia est ratio mathematicay quia in quo- 
libet tempore impregnationis dominatur planeta 



312 LlB. II Sententiarum 



super fetus secundum ordinetn, ita quod primo 
mense dominatur Saturnus, et sic per ordinem 
usque ad Lunam quae dominatur in septimo mense. 
Luna autem est frigida et humida, et quamvis 
ratione frigiditatis sit causa mortis, tamen ratione 
humiditatis est causa vitae. Si autem vadat usque 
ad octavum mensem, tunc reincipiet dominari Sa- 
turnus qui est frigidus, sic est causa mortis; si 
autem transit usque ad nonum mensem, tunc habet 
dominium Jupiter qui est calidus et humidus, ex 
quo est causa vitae. 

Qnantitm aiitem ad septimumj quare ali- 
quando mulier parit masculum, aliquando feminam. 
Est prhna ratio Galeni qui dicit quod hoc est 
quia cum sperma femineum intrat sperma mascu- 
linum, generatur femina, cum autem e converso, 
generatur mas. — Haec ratio non valet, quia ponit 
sperma mulieris habere vim activam respectu for- 
mationis fetus, quod improbatum est in principio 
quaestionis hujus. 

Secujida ratio Democriti qui voluit quod sperma 
maris cadens in parte dextera matricis generat 
masculum, in parte vero sinistra generat feminam. — 
Ista, ut dicit Philosophus, ratio non valet, ut de- 
claratur in principio i6. de animalibus, 

Alia cst ratio Lucani qui dicit quod hoc est 
ex parte testium, nam testis dexter fac ad gene- 
rationem maris, sinister facit ad generationem fe- 
minae, unde si fuerit pars dextera testium ligata 
generatur femina, et si sinistra generatur mas. — 
Ista ratio secundum Philosophum, iibi supra^ non 



DlSTINCT. XX QUiEST. I 313 

valet, quia sunt multa animalia quae carent testibus, 
et tamen generant mares. 

Ideo est alia ratio, ex parte qualitatis seminis 
virilis, nam illud semen vel servet in calore, et fa- 
cit ad generationem maris; si autem est in calore 
remisso, facit ad generationem feminae. 

Alia ratio assignatur ibidem, propter aetatem ; 
nam juvenes et senes generant feminas, quia in ju- 
venibus non est calor naturalis completus, in seni- 
bus autem est diminutus; homines vero provectae 
aetatis generant mares. 

Alia ratio est ibidem ratione ventorum, quia cum 
fuerit ventus septentrionalis generatur mas, cum vero 
fuerit meridionalis generatur femina. 

Quantum ad secundum Articulum 
principalem dico septem per ordinem. 

Pritno, quod in statu innocentiae fuisset filio- 
rum procreatio per copulam carnalem ; et hoc pro- 
batur per Augustinum 7^. de civ. Dei c. ij. 

Secundo, dico quod per quamlibet copulam car- 
nalem fuisset facta prolis generatio. Cujus ratio 
est quia potentia activa perfecta et potentia passiva 
disposita, si istae sunt ordlnatae nunquam exeunt 
ociosae in actu; sed omnia ista erant in statu in- 
nocentiae; ergo. 

Tertio, quod soli isti fuissent generati, qui modo 
sunt salvati vel salvabuntur, quia aliter divina prae- 
destinatio fuisset mutata cum in paradiso non pos- 
sit esse peccatum. 

Quarto, quod in statu isto fuisset aequalis mul- 



314 LiB- II Sententiarum 

tiplicatio virorum et mulierum, quia omnes vacas- 
sent generationi carnali. Si autem non fuisset ae- 
qualis multiplicatio, tunc vel unus habuisset plures 
uxores, vel e converso, quod fuisset inconveniens 
pro illo statu. 

Qiiinto, quod ibi fuisset per carnalem copulam 
virginitatis amissio ; non autem intelligo per vergi- 
nitatis amissionem deordinationem, sed aperitionem 
claustrorum. 

Sexto, quod filii geniti non habuissent perfec- 
tum usum membrorum, sed processissent per in- 
tervalla temporum sicut modo. 

Septimo, quod filii non fuissent geniti in per- 
fecta scientia quantum ad usum, ad minus, quid- 
quid sit de habitu scientiae. — Istae duae ultimae 
conditiones patent per Magistrum Dist, 20. 

Ad argumentum principale dico quod semen 
non erat superfluum alimenti simpliciter, quia quam- 
vis non esset necessario individuo, erat tamen ne- 
cessarium propter speciem. 

Ad secundum patet per Magistrum dist. 20, c. 2. 
fuisset enim ista copulatio absque macula in statu 
illo, sicut nunc est aperitio oris. 




Distinctio XXI. 

Videns igitup diabolus... 

Circa istam Dist, 21, posset qu(zri quod fuit 
motivum diaboli ad tentandum hominem ; sed ad 
hoc patet per Magistrum in principio hujus di- 
stinctionis, — Secundo posset quceri de modo et or- 
dine tentationiSy sed de hoc patet ibidem c, 2. et 
j. Tertio qucero, 

QUi^STIO III. 

Utram peccatam primi homlnis potuit fuisse Teniale* 

Videtur quod non, quia omni peccato debetur 
aliqua poena; ergo illi peccato cui debetur poena 
mortis est mortale. Sed primo homini propter pec- 
catum infligebatur mors; ergo. 

Contra. Ab extremo in extremum non est 
transitus nisi per medium; sed inter justitiam et 
peccatum mortale est medium peccatum veniale; 
ergo non peccavit mortaliter nisi prius peccasset 
venialiter; ergo. — Prceterea, magis repugnat re- 
ctitudini innocentiae mortale quam veniale ; sed non 
obstante illa rectitudine potuit peccare mortaliter; 
ergo. 

Respondeo. PrimOy ponam unam opinionem^ 



3i6 LiB. II Sententiarum 

Secundo, arguo contra illam. Tertio dicam ad mo- 
tivum primae opinionis. 

Quanium ad primum est una opinio 
quod primum peccatum non potuisset fuisse ve- 
niale, quod probatur. 

Primo sic: peccatum est contra rectitudinem 
rationis; ergo vel peccatum fuisset cum innocentia, 
vel corrupisset eam. Non primo modo, quia obli- 
quitas peccati non stat cum rectitudine summa; 
ergo relinquitur secundus modus. Sed nihil cor- 
rumpit innocentiam primam, nisi mortale: ergo 
primum peccatum non potuisset fuisse veniale. 

Secundo sic: nunquam est deordinatio in por- 
tione inferiori nisi primo sit in superiori; ergo 
primum peccatum fuisset deordinatio portionis su- 
perioris; sed omne tale est mortale; ergo. 

Conira illam opinionem arguit Scotus, 
primo sic: non perfectius conjungit ultimo fini ju- 
stitia originalis quam habuit Adam, quam gratia 
gratum faciens concessa viatori; sed nuUa gratia 
data viatori conjungit tantum ultimo fini quin ha- 
bens eam possit peccare venialiter ; ergo et Adam 
potuit peccare venialiter. Probatio minoris per illud 
Joan. in Canonica: si dixerimus quod peccatum 
non habemus etc. Item potuit dicere verbum otio- 
sum; sed tale non est mortale; ergo. Confirmatur 
ratio, quia aut potuit exire in actum verbi otiosi 
et jocosi, aut non. Si sic, habetur propositum; si 
non, ergo fuisset jam confirmatus. 



DiSTiNCT. XXI Qu^ST. III 317 

Dico ergo quod potult peccare venialiter. Ubi 
notandum quod peccatum mortale distinguitur a 
veniaii in hoc quod peccatum mortale est deor- 
dinatio opposita ordinationi sine qua finis consequi 
non potest aliquo modo, et ista ordinatio cadit 
sub praecepto. Sed peccatum veniale est deordinatio 
opposita ordinationi quae non est necessaria sim- 
pliciter ad consequendum finem, est tamen utilis, 
et taiis cadens ab ordine peccat venialiter. Et isto 
modo Adam potuit peccare venialiter. 

JSt tunc ad primum argumentum 

alterius opinionis dico quod quamvis mortale non 
possit stare cum innocentia et summa rectitudine ra- 
tionis, veniale tamen potest, quia non tantum repu- 
gnat. — Et si objicias quod eadem ratione peccatum 
veniale potest stare cum beatitudine ex quo potest 
stare cum summa rectitudine rationis, dico quod 
non valet, quia beatus habet praeceptum de semper 
continuando actum fi-uitionis, non divertendo non 
solum ad oppositum, sed etiam nec ad actum de- 
speratum ; sed viatori nullum praeceptum tale datur 
ad minus qiiantum ad actum desperatum. 

Ad secuftdum, nego mi^ioreniy nam levis motua 
per subreptionem circa articulum fidei est deor- 
dinatio in virtute superiori et tamen non est 
mortale. 

Ad ARGUMENTUM PRINCIPALE, dico quod si 
peccasset peccato veniali, habuisset aliquam aliam 
pcenam quaecunque illa sit. 



3i8 LiB. II Sententiarum 

QUiESTIO IV. 

Quarto qucBritur 

Dtniiii peeeatnm primi hominLs de faeto fnit graTissl- 
mnm. 

Videtur quod sic, quia destruit maximum bo 
num, idest justitiam originalem. 

2. Praeterea, illi peccato debetur maxima poena, 
puta mors. 

3. Praeterea, Augustinus dicit super Psalm. quod 
Adam et Eva voluerunt rapere deitatem; sed hoc 
fuit maximum peccatum in angelo; ergo multo 
magis in homine. 

Contra. Augustinus 10. super Genes. ad litty 
dicit quod Adam non carnali concupiscentia motus, 
sed quadam amicabili compulsus benevolentia, ne 
sociam contristaret, peccavit. 

Responsio. Hic sunt tria videnda : primo quale 
fuit peccatum Adae; secundo^ quantum fuit grave; 
tertiOy quis gravius peccavit Adam vel Eva. 

Quantum ad primum patuit supra Dist. 6. 
scilicet quod duplex est actus voluntatis scilicet 
velle et fiolle. In nolle autem non consistit pec- 
catum, sed in velle. Velle autem est duplex, sci- 
licet velle aliquid amore amicitice qui est propter 
se, velle amore commodi^ qui est propter aliud. Et 
illud quod amatur amore amicitiae magis amatur 
quam illud quod amatur amore commodi, quia 
propter quod unumquodque tale et ipsum magis. 
Sed primum peccatum Adae non fuit ex immo- 



DlSTINCT. XXI QUiEST. IV 319 

derato amore sui, sicut fuit peccatum angeli primi, 
-quia angelus se per essentiam intelligit primo homo 
autem non. Ideo sicut ponit Augustinus //. super 
Genesim, hoc peccatum quantum ad radicem fuit 
immoderatus amor uxoris suae. 

Quantum ad secunaum dico quod pec- 
catum potest accipi vei secundum suam rationem for- 
malem, vel quantnm ad sequeiam. Et sic pono 
duas conclusiones : prima quod non fuit maximum 
peccatum ex se; secunda quod fuit maximum pec- 
■catum quantum ad sequelam. 

Prima probatur, tum quia non opponitur Deo 
et maximo bono sicut est peccatum in Spiritum 
Sanctum, tum quia non- est cum maxima delibe- 
ratione factum. 

Secunda conclusio probatur, tum quia ratione 
personae cujus culpa omnes involvebat, tum quia 
non habuit inclinationem ad cadendum necessario, 
et praeceptum sibi datum erat leve ad servandum. 

Quantum ad tertium dico duas conclu- 
siones. 

Prima, quod per se plus peccavit Eva, quia 
voluit rapere deitatem, Adam vero hoc non cre- 
didit, imo etiam de Dei misericordia cogitavit. 

Secunda concliisio, quod propter aliquas cir- 
cumstantias accidentales Adam plus peccavit, tum 
quia propter personae excellentiam, tum propter 
omniscientiam , tum propter virtutis constantiam 
quae plus vigebat in Adam quam in Eva. 



320 LlB. II Sententiarum 

Ad PRIMUM principale, patet per secundam 
conclusionem 2. Art. ; fuit enim maximum pecca- 
tum propter sequelam. 

Ad secimdum dico quod poena mortis gehen- 
nae non competebat peccato Adae quia ipse salva- 
tus est. Si autem accipias mortem pro morte na- 
turali, patet per illud quod dictum est Dist, ig.a.i, 

Ad ultimum dico quod Adam non appetebat 
rapere aequalitatem directe, sed interpretative, sicut 
omnis peccans vult voluntatem suam interpretative 
praeferre voiuntati divinae. 




Distinctio XXII. 

Hic videtup diligenter investigandum... 

Circa istam Dist, 22 quceritnr, 
QU^STIO I. 

Utrum peceatum primorum pareiitum fuerit ex i^no- 
rantia. 

Videtur quod sic, quia omne peccatum aut est 
ex infirmitate, aut ex industria, aut ex ignorantia ; 
sed peccatum primorum parentum non fuit ex in- 
firmitate, quia nondum erat peccatum in eis; nec 
ex industria, quia tale peccatum est ex certa scien- 
tia, et omne tale est peccatum in Spiritum Sanc- 
tum. 

2. Praeterea, Augustinus 14, de Civ. Dei : A- 
dam inexpertus divinae severitatis falli potuit ut 
crederet veniaie quod fuerat mortale. 

3. Praeterea, ^. Ethic.: omnis malus ignorans; 
sed Adam factus est malus per peccatum; ergo 
fuit ignorans. 

/;/ contrarium arguitur quia ignorantia est poena 
peccati; ergo non praecessit peccatum. 

ResPONSIO : primo ponam unam necessariam pro- 
positionem ; secundo dicetur ad qua^stionem ; tertio 
videbitur si aliqua ignoranti^ excusat a peccato. 

21 



322 LlB. II Sententiarum 

Propoaitio neceaaaria est Philosophi }. 
Ethic. contra Pithagoramy talis: virtutes et vitia 
sunt in potestate nostra. Hoc probatur 

Primo sic: quaecunque sunt secundum electio- 
nem, sunt voluntaria et in potestate nostra; sed 
virtutes et vltia sunt hujusmodi; ergo. 

Secundo sic : quae a nobis possunt operari sunt 
voluntaria ; sed vitia et virtutes sunt hujusmodi; 
ergo. 

Tertio sic : omnes operationes reducuntur ad a- 
liqua principia ; sed omnes operationes nostrae non 
reducuntur ad principia extrinseca; igitur reducun- 
tur ad principia quae sunt in nobis, ut ad volun- 
tatem. 

Quarto sic: si malitia non est in potestate no- 
stra, tunc sumus mali ex ignorantia; sed hoc non 
valet, nam ignorantia est duplex, una directe ali- 
quid operando, ut patet in ebrioso qui dupliciter 
est arguendus, primo quia inebriavit se, secundo 
quia in ebrietate peccavit. Est alia ignorantia juris, 
quando quis indirecte peccat et prave operatur. Sed 
prima et secunda ignorantia sunt in potestate no- 
stra; ergo. 

Ultimo sic: quaecunque laudantur vei vitupe- 
rantur sunt in potestate nostra; sed virtus et ma- 
litia sunt hujusmodi; ergo. Major patet, quia nul- 
lus vituperatur de turpitudine naturali, ut si quis 
nascitur caecus. 

Quanttimadsecundum Articulum.^t 

duplex modus dicendi. 



DlSTINCT. XXII QUiEST. I 323 

Unus Richardi, qudd ignorantia dupHciter acci- 
.pitur: uno modo pro simplici nescientia, quae est 
respectu iilorum quae non tenetur homo scire, et 
talis ignorantia non est pcena, sed defectus natura- 
lis consequens naturam; secundo modo accipitur 
ignorantia pro nescientia eorum quae quis tenetur 
scire pro illo tempore quo debet ea scire. 

Ad propositum dicit quod prima ignorantia fuit 
in primis parentibus ante peccatum, secunda non. 

Secundus ntodus dicendi est Scoti^ quodquae- 
dam est ignorantia praecedens peccatum et disponit 
ad peccatum, secunda est ignorantia concomitans 
peccatum, tertia est ignorantia quae sequitur ex 
peccato quasi poena ejus,- Vei aliter sic: ignorantia 
potest accipi vei pro ignorantia simpiici, vel pro 
ignorantia erronea, vel pro ignorantia facti in se et 
quoad aliquas circumstantias. 

Ad propositum dicit quod primus homo non 
peccavit ignorantia errorea, quia approbare vera pro 
falsis est naturae lapsae non institutae; peccavit autem 
ignorantia cirumstantiarum, quia volens placere 
uxori, credidit veniale quod fuit mortale, ut patet 
per Augustinum super Genes, ad litt, 

Quantum adtertium Articulum, posset 
dici cum Philosopho / Etkic. qui dicit : duplex est 
ignorantia, una est in actu et in habitu, sicut in 
principio; alia in actu sed non in habitu, sicut in 
illo qui vincitur a passione; prima excusat, se- 
cunda non. 



324 LiB. II Sententiarum 

Aliter potest dici per viam Richardi quod du- 
plex est ignorantia: prima est ignorantia invinci- 
bilis simpliciter, et haec totaliter excusat a peccato 
pro eo quod taiis ignorantia toliit rationem volun- 
tarii, et peccatum non est peccatum nisi sit volun- 
tarium. Secunda dicitur ignorantia affectata, ut cum 
aliquis sua voluntate vult ignorare . propter mino- 
rem remorsum conscientiae, et hoc non excusat im- 
mo aggravat. Tertia est ignorantia crassa quae par- 
tim est voluntaria et partim invoiuntaria, ut cum 
aliquis propter negligentiam non vult laborare ut 
sciat quod tenetur scire, quamvis illud scire vellet 
sine iabore ; hoc aequaliter alleviat a peccato quam- 
vis non totaliter tollat. 

Ad PRIMUM ET SECUNDUM patet per illud quod 
dictum est in secunda opinione 2. Art. 

Ad tertium dico quod omnis malus est igno- 
rans ignorantia praecedente aut subsequente pecca- 
tum, et isto modo Adam fuit malus ignorantia sub- 
sequente. 




Distinctio XXIII. 

Ppaetepea solet quaepi... 

Circa istam Dist. 2^, qucsritur 

QUiESTIO I. 

TJtrnm Dens possit faeere Yolnntatem ereatune ratlona- 
lis impeeeabllem per naturanu 

Videtur quod sic, quia sicut se habet corpus 
ad motum, ita voluntas ad velle; sed Deus po- 
test facere corpus semper ordinatum in motu suo 
sicut patet de coelo; ergo voluntatem ordinatam 
in suo veile et sic impeccabilem. 

2. Praeterea, Deus potest facere aliquam volun- 
tatem quae necessario tendat in aliquod objectum 
bonum; ergo et voluntatem quae necessario tendit 
in omne bonum, quia eadem necessitate voluntas 
tendit in finem et in ea quae sunt ad finem ; sed 
voluntas necessario semper tendens in omne bonum 
non potest peccare; ergo Deus potest facere vo- 
luntatem impeccabilem per naturam. 

3. Praeterea. Deus potest facere quod aliquid 
sit sine eo quod non est deessentia ejus; sed posse 
peccare non est de essentia voluntatis cum non sit 
libertasnec parslibertatissecundum Anselmum; ergo. 

Contra: quod uni est substantia nulli est acci- 
dens; ergo a simili quod uni est supernaturale nulli 



326 LlB. II Sententiarum 

est naturale; sed non posse peccare est beatis su> 
pernaturale ; ergo non potest alicui esse naturale. 

Respondeo: primo ponam rationes aliquorum ; 
secundo dicam quaestionem. 

Quantum ad primum omnes conveniunt 
in conclusiofte negativa, quam probat unus sic: 
omnis voluntas quae in agendo non est regula sua^ 
actionis sed habet aliam regulam superiorem, po- 
test ab illa discordare et per consequens peccare; 
sed voluntas creata est hujusmodi. 

Alius probat idefn sic : objectum voluntatis crea- 
tae non tantum est bonum existens, sed etiam ap- 
parens; sed nulla potentia creari potest, quae non 
possit tendere in totum suum objectum; ergoomnis 
voluntas creata potest tendere in bonum apparens. 
Sed hujusmodi objectum contingit velle recte et 
non recte; ergo. 

Aliiis probat idem sic ; omne quod est ex nihilo 
potest deficere relictum suae naturae; sed voluntas 
creata est hujusmodi; ergo potest deficere et per 
consequens peccare. 

Istae rationes tres non concludunt quia ita ar- 
gueretur per eas de beatis sicut de viatoribus, quod 
patet sic quantum ad primam ; nam voluntas beati 
non est regula suae actionis, sed habet alium su- 
periorem, scilicet voluntatem divinam. — Similiter de 
secunday quia eadem voluntas manet in beatitudine 
quae est modo, et sic poterit in omne objectum 
sicut modo. — Similiter de tertia ratione^ quia vo- 
luntas cujuscunque beati est de nihilo in patria 
sicut modo. 



DlSTINCT. XXIII QUiEST. I 327 

Ideo alius Doctor probat illam Conclusionem 
per duas rationes. Primo sic; voluntas in quanon 
necessario conjunguntur appetere commodum et recte 
appetere commodum, potest non recte appetere com- 
modum, et illa potest peccare ; sed in nulla volun- 
tate ista conjunguntur necessario nisi in voluntate 
Dei ; ergo. — Ista ratio forte non valet, quia eodem 
modo arguit de beatis. 

Secundo probat eam sic: omnis voluntas quae 
potest velle aliquid affectione commodi praeter af- 
fectionem justiy potest peccare ; sed voluntas creata 
potest aliquid velle affectione commodi praeter af- 
fectionem justi; ergo. — Sed ista ratio peccat in 
secunda parte minoris, quia petit quod quaeritur. 

Ideo dico tenendo eandem Conclusionem prop- 
ter dicta Sanctorum : Primo, propter Augustinum 
contra Maximum lib, j, et Magister allegat lib. i. 
dist. 8. et lib. 2. dist. 7. — Item Hieronymus iii 
tract. de filio prodigo dicit quod solus Deus est in 
quem peccatum cadere non potest. — Item An- 
selmus lib, 2. cur Deus homo, discipulo quaerenti, 
cur non potuit Deus facere creaturam impeccabi- 
lem per naturam, dicit quod hoc non potuit, quia 
non potuit illam facere Deum; ergo nulla creatura 
potest esse impeccabilis nisi assumpta in unitate di- 
vinae naturae. 

Ad PRIMUM in contrarium nego majorem, quia 
Gcplum comparatur ad motum non sicut causa libera, 
voluntas autem comparatur ad velle sicut causa 
libera. 



328 LiB. II Sententiarum 

Ad secundum, uno modo potest negari antece- 
dens sicut dicetur infra. Alio modo potest negari 
consequens, quia non secundum eandem rationem 
ex parte objecti bonum finitum et infinitum respi- 
ciunt voluntatem. 

Ad tertium de Anselmo dico quod \y posse pec- 
care potest accipi vel pro eo quod per se signi- 
ficat, et sic dicit respectum ad actum deformem, 
et non est libertas nec pars libertatis. Alio modo 
potest accipi pro eo quod denominat proximum 
fundamentum elicitivum actus, et sic est libertas. 

QU^STIO II 

Secundo quceritur de secunda parte Distinctio- 
nis, scilicet de notitiaquam Adam de Deo habiiit. 

Utrum Adam In statu Innocentlie yiator existens potne- 
rit habere per potentiam divinam notitiam intuitiyam de 
dlTina essentia. 

Hic dico breviter, quia de hoc diffusius dictum 
est in Primo, Dico quod sunt hic duae opiniones. 

Una ThomcBy quae tenet partem negativam. Et 
hoc probat Durandus. 

Primo sic: impossibile est aliquem simul esse 
in via et in termino; sed Adam in statu innocen- 
tiae erat viator, et quilibet viator est in via; ergo 
non potest esse in termino. Sed si haberet notitiam 
intuitivam de essentia divina esset in termino. 

Secundo sic: sicut se habet spes ad tentionem, 
ita viator ad notitiam intuitivam; sed spes et ten- 
tio non se compatiuntur ; ergo nec viator manens 



DISTINCT. XXIII QUiEST. II 329 

viator et notitia intuitiva de essentia divina. Sed 
Adam in statu isto erat viator; ergo. 

Alia est Opinio in contrarium quam credo ve- 
riorem. Et confirmo eam primo sic : cuicunque po- 
test communicari actus cognitionis non communi- 
cato actu dilectionis, illi potest communicari cogni- 
tio intuitiva non beatifica; sed Deus potuit com- 
municare Adae actum cognitionis de sua essentia 
non communicando actum dilectionis; ergo. Pro- 
batio minoris: isti duo actus sunt essentialiter dif- 
ferentes, et unus est prior alio. Tunc arguo sic: 
objectum mere voiuntarie causans, potest influere 
ad causationem prioris omisso posteriori: sed tale 
objectum est essentia divina; ergo potest influere 
actum cognitionis, quia est prior, omisso actu dilec- 
tionis qui est posterior. 

Secundo sic : quod non implicat contradictionem 
est factibile a Deo: sed hoc non implicat contra- 
dictionem, sicut patet de Paulo et Moyse qui vi- 
derunt Deum nude, ut patet per Gregorium, Hie- 
ronymum et Augustinum ; ergo. Si dicas quod ta- 
lis visio fuit beatifica si fuisset continuata; contra: 
cum passibilitate corporis non stat beatitudo; sed 
tales habebant corpus passibile; ergo. 

Prceterea^ hoc confirmatur per dictum Doctoris 
quem conatur defendere. Ait enim /. part, q, /2. 
u, II, quod Deus praeter communem ordinem po- 
test continuare hoc quod mentes aliquorum in hac 
carne viventium sed non sensibus carnis utentium, 
usque ad visionem suae essentiae elevet, ut etiam 
dicit Augustinus supra Gen, ad litteram, et in lib. 



330 LiB. II Sententiarum 

de videndo Deiim de Moyse et Paulo. Item Au- 
gustinus ad Paulinum de videndo Detim: potest 
humana mens divinitus rapi ex hac vita ad ange- 
licam vitam antequam per illam mortem carne sol- 
vatur; sic raptus est Paulus quando audivit illic 
arcana verba. 

Ad primum alterius opinionis, nego minorem 
prosyllogismi ; non enim esset in termino quamvis 
haberet actum visionis, non tamen Deus influeret 
ad actum dilectionis in qua maxime consistit bea- 
titudo. 

Ad secundumy major est falsa si intelligitur de 
intuitiva quocunque modo sumpta, quia spes et 
tentio repugnant simpliciter. Intuitio autem in via 
non repugnat nisi ibi sit lumen gloriae, et etiam 
influxus ad actum delectationis. 




Distinctio XXIV. 

Nunc diligentep investigari oportet... 

Circa istain Dist, 24 oportet videre de duobus." 
primo de voluntatis libertate ; secundo de volun^ 
tatis nobilitate. Circa primum quaeritur: 

QU.ESTIO I. 

Utrum Yoluntas creata nceessltetur respectu ultimi 
finis, yel sit libera. 

Videtur quod necessitetur , quia finis movet 
metaphorice; sed efficiens proprie movet sed efficiens 
approximato passo disposito necessario movet ; ergo fi- 
nis ultimus necessario movet voluntatem metaphorice. 

2. Praeterea, omne mobile praesupponit aliquid 
immobile; sed actus voluntatis respectu eorum 
quae sunt ad finem sunt mobiles; ergo praesup- 
ponunt aliquem actum necessarium et immobilem. 
Sed ille non videtur esse non respectum finis; 
ergo. 

Contra. Eadem virtute voluntas vult finem et 
ea quae sunt ad finem ; sed ea quse sunt ad finem, vult 
libere; ergo et finem. Confirtnatur: libertas et ne- 
cesssitas propter oppositum modum principiandi,. 
non sunt compossibilia in eodem; sed voluntas 
aliquid iibere vult; ergo nihil vult necessario. 



332 LlB. II Sententiarum 

RESPONDEO:Pr//«^ ponetur una opinio; secundo^ 
improbabitur et dicetur ad quaestionem secundum ve- 
ritatem ; tertio, dicetur ad motiva primae opinionis. 

Qtianttimad primufn est opinio Thomae 
part, I, q, 82. a, 2. et opinio Henrici Quodl. z. 
q. 16. Dicunt ambo quod voluntas necessitetur 
respectu ultimi finis apprehensi per intellectum, 
quia non potest ipsum non velle, quod probatur 
quadrupliciter. 

Primo sic: quia sicut principium in speculabi- 
libus, sic finis in agibilibus 6, Ethic, et 2. Phys,; 
sed intellectus de neeessitate assentit primo prin- 
cipio; ergo voluntas fini ultimo. 

Seciindo sic : illud voluntas vult necessario cujus 
participatione vult quidquid vult ; sed participatione 
finis ultimi voluntas vult quidquid vult ; ergo. Minor 
probatur, quia omnia sunt bona participatione primi 
boni, secundum Augustinum 8. de Trin, ToUe, 
inquit, bonum hoc et illud, et vide ipsum bonum 
si potes, ita Deum videbis, non alio bono bonum, 
sed bonum omnis boni. 

Tertio sic : illud voluntas vult necessario, in quo 
non est allquis defectus nec aliqua ratio mali; sed 
in ultimo fine non est defectus alicujus boni nec 
aliqua ratio mali; ergo. 

Qiiarto sic : omnis voluntas habet cury secundum 
Augustinum ; ergo volendo quodcunque aliud habet 
cur. Sed illud cur reducitur ad finem; ergp non 
volendo finem vult finem, quod est contra Ansel- 
mum LLb. de Trin. c. 12. 



DiSTiNCT. XXIV Qu^ST. I 333 

Quantum ad secundum Articulum dico 
quod illa opinio non stat, quia voluntas non neces- 
sitatur respectu ultimi finis, quod probatur a Scota 
lib. I. dist, I, q, 4, 

Pritno sic : nihil est ita in potestate voluntatis, sicut 
est ipsa voluntas, ut patet per Augustinum /. Re-- 
tract. c, 9. Hoc autem non intelligitur nisi quantum 
ad actum elicitum ; ergo cum actus intellectus circa 
finem ultimum sit in potestate voluntatis, ut possit 
istum actum suspendere, multo magis potest sus- 
pendere actum primum. 

Secundo sic: agens quod necessitatur ad agendum„ 
de necessitate removet prohibens actionem ejus^ 
sicut patet exemplum de gravi cum tendit deorsum 
frangit trabem; ergo si voluntas necessitetur ad 
volendum ultimum finem, removebit prohibens illarn 
actionem. Sed illud non est consideratio finis ; erga 
faciet stare intellectum circa actualem considera- 
tionem finis, cujus contrarium experimur. 

Tertio sic: omne agens necessario de necessi- 
tate agit secundum ultimum potentiae suae, quia 
sicut non est in potestate ejus actio, ita nec intense 
vel remisse agere; ergo voluntas de necessitate 
volet finem aeque intense quantum potest, cujus 
contrarium experimur. 

Ultimo^ sic : potentia libera per participationem 
non magis tendit in objectum perfectum, quam 
in aliud objectum: ergo nec potentia libera per 
essentiam, sicut est voluntas. A^itecedens patet de 
potentia visiva, quae non magis necessario videt 
pulcherrimum quam minus pulchrum. 



1 



334 LiB. II Sententiarum 

Quantum ad teriium Ariiculum re- 

spondeo ad motiva primae opinionis. 

Ad primum d'co qood illud simile concluderet 
multa falsa si similitudo esset universaliter vera. 
quia concluderet quod sicut necessario assentimus 
conclusionibus propter principia, sic necessario as- 
sentiremus illis quae sunt ad finem, propter finemj 
quod est falsum. Unde similitudo est quoad dua, 
scilicet quoad ordinem istorum, quia sicut ordo 
est inter illa vera inter se, sic inter bona. Et sicut 
illa vera sunt ordinate cognita, ita . et ista bona 
sunt ordinate volita. Sed non est ^imile quantum 
ad ordinem necessitatis in uno et in alio, quia ne- 
cessitas est in intellectu propter evidentiam objecti, 
non autem bonitas objecti necessario causat assen- 
sum in voluntate. 

Ad secmtdum videtur primo quod major sit 
falsa ; similiter minor est dubia, quia participatione 
alicujus voluntatem aliqua velle, potest intelligi 
dupliciter; vel virtute ejus ut efficientis, et tunc 
non est ad propositum, quia non oportet quod 
videamus Deum oculo carnali sicut videmus co- 
lorem; aut potest intelligi virtute ejus ut continentis 
virtualiter, et tunc minor est falsa, quia non oportet 
quod virtute Dei voluntas velit quodcunque volitum, 
tunc enim omnis actus voluntatis esset actualis 
usus referendo illud in objectum primo volitum. 

Ad tertium dico quod quamvis voluntas non 
possit tale objectum non velle, tamen non oportet 
necessario velle, quia potest suspendere actionem 
suam dicendo: nolo me velle. 



DlSTINCT. XXIV QU^ST. II 335 

Ad quartum, dico: cutn dicitur quod voluntas 
liabet cur, verum est in eliciendo^ sed in cessando 
ab actu, sicut deficit sibi actus, sic deficit sibi cur. 

Ad argumenta principalia. Ad primum dico 
quod finis non necessario movet, quia ad nullum 
actum extra necessario se habet. Similiter volun- 
tas non necessario vult, quia est libera. 

Ad secundum dico quod actus voluntatis mo- 
bilis praesupponit actum immobilem voluntatis pri- 
mum qui est esse, sed non aliquem actum secun- 
dum respectu ultimi finis qui sit velle; ergo. 

QUiESTlO 11. 

Circa secundum quceritur 

Utrnm Yoliintas sit nobilissima potentiarum anima^. 

Videtur quod non, quia quando aliquid habet 
duas proprietates, illa est nobilior secundum quam 
convenit cum nobiliori. Exemplum de anima intel- 
lectiva secundum quam homo convenit cum an- 
gelo, et sensitiva secundum quam convenit cum bru- 
tis; sed per intellectum convenit cum angelo, et 
per appetitum convenit cum bruto, angelus autem 
est nobilior bruto; ergo. 

Contra, Ista potentia est nobilior per cujus ac- 
tum homo maxime conjungitur ultimo fini; sed hoc 
est actus voluntatis; ergo. 

Responsio: hic sunt tres Articuli secundum 
tres solemnes opiniones. 



336 LiB. II Sententiarum 

JPrifna opinio dicit quod intellectus et vo- 
luntas et omnes partes imaginis sunt aequalis no- 
bilitatis, quod probatur tripliciter: 

Prhno sic : nobilitas potentiarum est accipienda 
per comparationem ad primum objectum primitate 
perfectionis : sed primum objectum harum poten- 
tiarum est divina essentia, et ipsa divina essentia 
non est nobilior seipsa ; ergo una potentia non est 
nobilior alia. 

Secundo sic: si intellectus esset nobilior volun- 
tate vel e converso^ sequitur quod vel Spiritus Sanc- 
tus esset nobilior Filio, aut quod Filius esset no- 
bilior Spiritu Sancto; consequefis est falsum; ergo 
et antecedens, Probatio consequenticey quia nobilius 
principium arguit nobilius productum. 

Tertio sic: supponatur quod potentiae non sint 
idem realiter cum essentia animae, et non addant 
nisi respectum ; sed unus respectus non est nobi- 
lior alio; ergo. Probatio minoriSy quia aut una re- 
latio esset nobilior alia, ratione fe^mini^ aut ratione 
fundame7iti, Non primo modo, quia tunc relatio 
potentiae passivae habet pro termino actionem, re- 
latio autem potentiae activae haberet pro termino 
passionem ; sed actus est nobilior passione. Nec se- 
cundo modo, quia cum relationes habeant idem 
fundamentum, una non est nobilior altera ratione 
fundamenti. 

Contra istam optnionem, patet per dicta 
Sanctorum, scilicet Bernardi in lib, de libero arbi- 
trio, Anselmi in de coficeptu virginali, et per Phi- 
losophum p. Metaph. et per Commentatorem ibidein, 



DlSTINCT. XXIV QUiEST. II 337 

qul omnes ponunt in potentiis animae esse praeemi- 
nentiam. Pr<zterea arguitur per rationem sic : quod 
constituitur ex pluribus in actu, oportet quod u- 
num habeat rationem nobilitatis per Philosophum 
7. Politicorum ; sed ratio imaginis constat ex his 
potentiis, ergo. 

. Ad primum alterius opinionis dicitur quod una 
potentia nobilior est alia, quia respicit essentiam sub 
nobiliori ratione, puta veri vel boni. — Contra 
adhuc stat argumentum, quia verum et bonum 
sunt rationes attributales et quaelibet est forma in- 
finita; ergo .una non est nobilior alia. Ideo potest 
diciy quod istae potentiae sumptis formaliter secun- 
dum propriam essentiam et entitatem una excedit 
et alia exceditur. 

Ad secundum dicitur tripliciter: Primo modo, 
quod Spiritus Sanctus uno modo est nobilior in- 
quantum procedit per modum voluntatis, alio modp 
Filius est nobilior quia habet vim productivam re- 
spectu Spiritus Sancti producendi. — Secundo sic, 
quod ista voluntas potest considerari vel quantum 
ad productum, vel quantum ad modum producendi. 
Si primo modo, tunc omnis ratio pertinens ad di- 
gnitatem quae est in Spiritu Sancto est in Filio. 
Si secundo modo, tunc concedatur quod una est 
nobilior altera. — Tertio puto esse dicendum, quod 
ratio non valet in proposito, quia quaeritur hic de 
voluntate ut est pars imaginis creatae, non autem 
ut est pars imaginis increatae, sicut tu accipis ; nam 
ibi concedo quod non est praeeminentia, sed quae- 

22 



338 LiB. II SententiaRum 

Hbet est aequalis nobilitatis pro eo quod quaelibet 
est formaliter infinita. 

Ad tertium dico quod supponit falsum, scilicet 
quod potentiae animae non distinguuntur nisi rela- 
tive, ut patet supra Dist, i6, a, 4. et /. 

Quanium ad secundum Articulum 

est opinio Thomae /. /. q, 82, a. j. qui dicit quod 
quamvis voluntas sit nobilior intellectu secundum 
quid, tamen simpliciter loquendo intellectus est sim- 
pliciter nobilior. Hoc probatur primo sic: illa po- 
tentia est nobilior, cujus objectum est simplicius; 
sed objectum intellectus est simplicius objecto vo- 
luntatis; ergo. V roh^Xxo minoris quia objectum in- 
tellectus est verum quod est in mente, objectum 
autem voluntatis est bonuni quod est in rebus ex 
6, Metaph,; sed quod est in mente est simpli- 
cius eo quod est in re. 

Item arguitur ab aliis sic : illa potentia quae sic 
se habet quod habet in se perfectionem, est nobi- 
lior quam illa quae quaerit perfectionem ab aliquo 
extra ; sed intellectus habet perfectionem in se, quia 
intelligere est motus rei ad animam, voluntas au- 
tem non, quia velle est motus animae ad rem ; ergo. 

Praeterea, triplex est appetitus, scilicet naturalis, 
sensitivus et intellectivus\ sed appetitus naturalis 
est propter naturam, appetitus autem sensitivus est 
propter sensum; ergo appetitus intellectivus, puta 
voluntas est propter intellectum. Sed quodestprop- 
ter ahud est ignobih'us eo; ergo. 

Item, quod est rationale per essentiam est no 



DiSTiNCT. XXIV Qu^ST. II 339 

bilius eo quod est rationale per participationem ; 
sed intellectus est rationalis per essentiam, volun- 
tas autem per participationem ex, i. Ethic, ; ergo. 

Item potentia est nobilior quae habet nobilius 
objectum ; sed hoc est intellectus ; ergo. Probatio 
minoris, quia objectum intellectus est ens, objec- 
tum voluntatis est bonum quod est passio entis ; 
sed subjectum est nobilius passione; ergo. 

Item, illa potentia est nobilior, cujus actus est 
purior ; sed hic est actus intellectus, quia scire ma- 
lum non est malum, sed velle malum est malum ; 
ergo. 

Item, illa potentia quae immediate attingit objec- 
tum beatificum est nobilior ; sed haec est intellectus, 
•quia voluntas praesupponit actum intellectus, puta 
bonum cognitum, intellectus autem non praesup- 
ponit actum voluntatis; ergo. 

Ultimo sic: dirigens est nobilius directo; sed 
intellectus dirigit voluntatem; ergo. 

Quanium ad tertium Articulum teneo 
oppositam conclusionem hujus opinionis, tum prop- 
ter dicta Sanctorum et Philosophorum, tum prop- 
ter ratiohes. 

Nam Bernardus in lib, de libero arbitrio dicit 
quod voluntas est nobilissima potentia. — Item 
Anselmus de conceptu virginali dicit quod volun- 
tas est regina et domina in toto regno animae. — 
Item dicit Richardus in libro qui incipit om7te 
€aput languidum, — Item Philosophus ^. Metapk^, 
-et Commentator ibidemy dicunt quod prohaeresis 



340 LiB. II Sententiarum 

idest electio habet intellectum determinare, quia est 
potentia valens ad opposita; sed non haberet vim 
determinativam nisi esset nobilior; ergo. — Item 
quod est liberum per essentiam est nobilius eo quod 
non est liberum per essentiam, nam libertas est 
proprietas nobilissima ex Prolog, Metaph,; sed volun- 
tas est libera per essentiam, intellectus vero solum 
per participationem, intelligimus enim cum volu- 
mus ex 2. de Anima. 

Praeterea arguit Henricus sic, et bene : cui de- 
betur nobilior perfectio, est nobilius; sed nobilior 
perfectio debetur voluntati quam intellectui; ergo. 
Probatio minoris, quia voluntati debetur charitas, 
intellectui autem scientia ; sed charitas nobilior scien- 
tia; ergo. 

Praeterea arguo sic : sicut se habet actus ad ac- 
tum, ita potentia ad potentiam ; sed actus intellec- 
tus est per actum voluntatis, sicut patet per An- 
selmum in lib, Cur DeUs homOy et per Augustinum 
in lib, de cognitione verce vitce ; ergo intellectus est 
propter voluntatem. Sed quod est propter aliud, est 
ignobilius eo; ergo intellectus est ignobilior volun- 
tate. 

Ultimo sic: In potentiis essentialiter ordinatis> 
ultima est nobilissima ex 7. Politicorufn ; sed vo- 
luntas est hujusmodi; ergo. 

Tunc ad argumenta praecedentis opinionis: 

Ad primum dico quod esset contra eos quia 
objectum voluntatis est simplicius, quia objectum 
voluntatis secundum eos est Deus in se, objectum 
vero intellectus in patria est Deus receptus in in- 



DlSTINCT. XXIV QUiEST. II 34I 

tellectu ; sed Deus in se habet simpHcius esse quam 
prout habet esse receptum in intellectu, quia est ibi 
aggregatio rei et multarum relationum rationis. — 
Aliter potest dici quod major est falsa propter in- 
stantiam Commentatoris de sensu et sensato, quia 
memoria habet objectum simplicius quam imagi- 
nativa et tamen non est nobilior secundum eum. 
— Aliter potest dici quod major est vera de po- 
tentia ejusdem generis sed appetitiva et intellectiva 
non sic se habent. 

Ad aliudy quaero quid tu intelligis per perfec- 
tionem, quia aut objectum, aut actum. Si objectum, 
tunc nihil ad propositum quia utriusque potentiae 
objectum est extra. Si autem intelligas actum, etiam 
non valet, quia actus utriusque potentiae est intra 
manens! 

Ad tertium dico quod non est simile de appe- 
titu sensitivo et intellectivo, sicut patet per Dama- 
scenum Lib, 2. Nam appetitus intellectivus agit et 
non agitur, sensitivus vero agitur et non agit. 

Ad aliud dico quod per rationale aut intelligis 
actum voluntatis, aut potentiam. Si primo modo 
concedo quod actus voluntatis non est rationalis 
per essentiam. Si secundo modo tunc intellectus et 
et voluntas fundantur in eadem essentia animae 
rationalis quae est rationalis per essentiam. 

Ad aliud patet melius Lib^ i, dist, j, ubi dictum 
est quod ens est objectum voluntatis. 

Ad aliud dico quod est ad oppositum quia actus 
voluntatis est purior et perfectior, quia melius est 
amare Deum, quam intelligere et non dih*gere. 



342 LlB. II Sententiarum 

Ad aliiid' argtimentum esset contra eos, quia 
intellectus intelligit per species, voluntas autem 
non tendit in objectum mediante specie sed im- 
mediate, et sic esset nobilior. Unde dico quod totum 
illud aggregatum, scilicet bonum cognitum, non est 
primum objectpm voluntatis sed solum bonum» 
quamvis tamen hoc possit se extendere ad ratio- 
nem entis. 

Ad ultimum dico quod dirigens per modum 
consilii non est nobilius directo, sic etiam patet de 
portante candelam ante dominum; intellectus au- 
tem dirigit per modum consilii et non imperii; 
ideo non est nobilior. 

Ad primum PRINCIPALE dico quod quam- 
vis homo conveniat cum bruto in appetitu sensi- 
tivo, non autem convenit cum eo in appetitu in- 
tellectivo de quo superius quaerimus, immo cum 
isto appetitu convenit cum Angelis. 




Distinctio XXV. 

Nunc ad propositum pedeamus... 

Circa istam Dist, 2j, qucero si?ie argujnentis. 

QU^STIO I. 

Utrnm in Beo sit libernm arbitrinm. 

Responsio, quod liberum arbitrium potest ac- 
cipi dupliciter, primo in quantum liberum praecise: 
secundo in quantum habet vertibilitatem adnexam, 
et sic sunt duae Conclusiones, quia primo mcdo in 
Deo est liberum arbitrium, secundo modo non. 

Primmn probatur a Richardo sic: quod im- 
mune est a materia est maxime liberum ; sed Deus 
est hujusmodi; ergo. — Sed ratio non bene stat 
cum dictis suis, quia posuit animam et angelos 
habere materiam, et sic non essent liberi. — Est 
ergo alia ratio talis: quod est perfectionis simpli- 
citer in creaturis, est ponendum in Deo; sed li- 
berum arbitrium est perfectionis simpliciter in crea- 
turis, quia melius est ipsum quam non ipsum ; ergo, 
etc. 

Secundo probatur sic: vertibilitas ideo est in 
creaturis quia est de nihilo ; sed Deus non est de 
nihilo; ergo non habet liberum arbitrium cum 
vertibilitate. 



344 LiB. II Sententiarum 

QUiESTIO II. 

Utrnm allquid allud a Tolantate eauset effeetire aetiim 
in Tolniitate. 

Videtur quod sic per Philosophum j, de Anima, 
qui dicit quod appetitus movetur ab appetibili, 

2. Praeterea, voluntas non est potentia activa; ergo 
non causat effective suam volitionem, et sua vo- 
litio effective causatur ; ergo ab alio. Antecedens pa- 
tet quia potentia activa est principium transmu- 
tandi aliud secundum quod aliudy /. et 9. Metaph; 
sed voluntas non est principium transmutandi objec- 
tum, quia tunc ejus actio esset transiens et objectum 
inquantum objectum patiens, quod est falsum ; ergo 
si aliquid sit activum non est nisi objectum et non 
voluntas, quia voluntas non est aliuda seipsa; ergo 
non poterit se movere ad actum volendi. 

3. Praeterea, accidens per accidens non oritur 
a principiis subjecti ; sed velle est accidens per ac- 
cidens : ergo. 

4. Praeterea, quod est indeterminatum ad oppo- 
sita non potest se determinare ad unum illorum; 
sed voluntas est indeterminata ad velle et ad noUe ; 
ergo non potest se determinare ad nolle. 

Contra, Augustinus 12, de Civ. Deiy dicit quod 
si sunt duo aequaliter affecti in anima et corpore, 
et objectum praesentetur, unus adhaeret, et alius non; 
et unde hoc sit, respondet quod a vuluntate. — 
Prceterea, Anselmus de conceptu virginali dicit 
quod anima est numerus seipsam movens. — Pra- 
terea, Philosophus 9. Metaph, dicit quod prohaeresis, 
idest electio vel voluntas , habet determinare. 



DlSTINCT. XXV QUiEST. II 345 

Responsio. Praetermissis multis opinionibus inu- 
tilibus, primo ponam unam opinionem cum moti- 
-vis suis; secundo objiciam contra eam et dicam ad 
•quaestionem ; tertio respondebo ad motiva. 

Quanium adprimum est opinio Gothfredi 
•et Thomae quod aliquid aliud a voluntate causat 
-effective actum in voluntate, et ad hoc ponitur a 
Gothfredo phantasma vel objectum relucens in phan- 
tasmate, a Thoma autem ponitur intellectio. 

Istud primum dictum probatur scilicet quod 
aliquid causat effective actum in voluntate quin- 
que viis: 

Primo sic: movens et motum debent esse dis- 
tincta subjecto, alias idem esset in actu et in po- 
tentia, quod est oppositum primi principii Metaphy- 
sicae ; sed voluntas non distinguitur a subjecto nec 
a seipsa; ergo. 

Secundo sic: materiaet efficiens non coincidunt 
in idem ex 2. Phys.\ sed voluntas est causa re- 
ceptiva volitionis; ergo non effectiva. 

Tertio sic: relationes oppositae non sunt com- 
possibiles in eodem propter dependentiam essen- 
tialem ; sed relationes moventis et moti sunt oppo- 
sitae ; ergo voluntas non potest se movere ad velle. 

Quarto sic : agens sufficiens approximato passo 
•disposito potest semper causare ; ergo voluntas cum 
5it disposita, si est causa activa volitionis poterit 
' per se semper velle, et ita sine objecto, quod est 
inconveniens. — Confirmatur per Philosophum per 
argumentum suum 2, de Anima ubi dicit quod sen^ 



346 LiB. II Sententiarum 

sus non est activus, quia tunc semper sentiret si- 
cut combustibile semper combureret si esset acti- 
vum. 

Quinto sic : causa aequivoca est nobilior suo ef~ 
fectu; sed si voluntas sit causa suae volitionis erit 
aequivoca, et cum forma non producatur sed coni- 
positum 7. Metaph,; ergo voluntas nuda erit no- 
bilior voluntate volente. Quid ergo causabit voli- 
tionem? Dicit Gothfredus quod illud objectum re^ 
lucens in phantasmate illustrato intellectu agente. 
causat volitionem et intellectum, sicut fuit supe- 
rius declaratum Dist, j, quaest. : Utrum Angelus 
cognoscat se per essentiam suam. 

Quantum ad seciindum Articulum 

arguitur contra istam opinionem sic: 

Primo: agens naturale non impeditum non po~ 
test in eodem passo eodem modo disposito causare 
contraria; sed objectum cognitum est naturale a- 
gens ; ergo non potest causare velle et nolle in vo-^ 
luntate cum sint actus contrarii respectu ejusdem 
objecti, et sic voluntas aliquid volens semper vel~ 
let illud et nolens semper nollet illud, cujus con^ 
trarium experimur. 

Secundo sic: in cujus potestate non est actio 
agentis sufficiens, in^ejus potestate non est actio 
patientis, quia quando agens sufficiens agit neces- 
sario, consequenter patiens patitur; sed non est in 
potestate patientis quod agens agit quando est a- 
liquid ab eo. maxime si agens sit naturale, quale 
est objectum; ergo non est in potestate voluntatis sua; 



DiSTiNCT. XXV Qu^ST. II 347 

volitio, et per consequens nec meritum nec deme- 
ritum. 

Tertio sic : actus libere elicitus debet elici a prin- 
cipio libero ; sed velle elicitur libere ; ergo debet e- 
lici a principio libero. Sed hoc est voluntas, non 
phantasma; ergo. 

Quarto sic: actio proprie dicta, divisa contra 
factionem, manet in agente ; sed velle manet in vo- 
luntate ; ergo est a. voluntate ut ab agente ; ergo. 

Quinto sic : actio denominat agens ; sed velle 
denominat voluntatem, non phantasma; ergo. 

Dico ergo quod ad actum volitionis concurrunt 
objectum et voluntas ut duae causae partiales in- 
tegrantes unam totalem essentiam ; et quomodo hoc 
fit, et quae dubia posserit fieri, patet supra Dist. 3. 
quaest: Utrum angelus cognoscat se per suam es- 
sentiam. 

Quantum ad tertium Articulum ad 

pritna tria motiva primae opinionis patet in quaest. 
statim praeallegata. 

Ad quartum dico quod voluntas non potest velle 
sine objecto quia requiritur objectum ut causa par- 
tialis, et per hoc patet ad confirmationem 2. de a- 
nitna ; nam sensus semper sentiret si esset totalis. 
causa sensationis. 

Ad ultimum dico quod causa aequivoca nobi- 
lior est formali non autem termino totali. — Ali- 
ter potest dici quod major est vera de causa aequi- 
voca totali non autem de partiali; voluntas autenv 
est causa aequivoca partialis. 



348 LiB. II Sententiarum 

Ad PRIMUM PRINCIPALE, concedo quod appe- 
titus movetur ab appetibili partialiter. 

Ad secunduffiy non bene allegatur Philosophtis, 
•quia ibi dicit Philosophus quod potentia activa est 
transmutativa actus secundum quod aliud, et statim 
subditur vel inquantum aliud, unde voluntas mo- 
vet se inquantum aliud, 

Ad aliud nego majorem propter instantiam de 
intellectione quae oritur ex priucipiis subjecti sive 
intellectus. 

Ad ultimum dico quod indeterminatio est du- 
plex, scilicet potentiae activae et potentiae passivae. 
Indeterminatum secundo modo ad opposita, oportet 
quod per aliud determinetur, sicut patet de ma- 
teria ; sed indeterminatum primo modOj potest seip- 
sum determinare ad unum, et isto modo voluntas 
«est indeterminata, scilicet active. 




Distinctio XXVI. 

Haec est epgo gpatia opepans.. 

Circa istam Dist, 26 quceritur, 

Qu^STio L 

Utrnm gnratia sit prineipalius in essentia animae Tel ii^ 
potentia. 

Videtur quod in essentia, quia forma determi- 
nata ad agendum magis debet poni in agente prin- 
cipali quam instrumentali ; sed essentia est princi- 
pale agens, et potentia instrumentale ; ergo gratia, 
quae est forma determinata ad agendum, principa- 
liter est in essentia. 

Contra, Gratia operahs et cooperans sunt idem,. 
ut patet per Magistrum; sed gratia cooperans est 
in potentia volitiva; ergo. 

Responsio : primo dicetur ad quaestionem se- 
cundum opinionem falsam ; secundOy secundum opi- 
nionem veram; tertio dicetur ad motiva primse 
opinionis. 

Quantum ad primum est opinio Thomae 
quod gratia principalius est in essentia animae, 
quod probatur. 

Primo sic: gratia est radix et vita omnium 
beatorum, ut patet per Augustinum De laude 



350 LiB. n Sententiarum 

-ckaritatis; sed vita principalius pertinet ad essen- 
tiam; ergo. 

Secundo sic: sicut se habet anima ad perfec- 
tiones naturales, sic etiam ad perfectiones super- 
naturales; sed in perfectionibus naturalibus princi- 
palius anima perficitur secundum essentiam quam 
secundum potentiam, et gratia est quaedam per- 
fectio supernaturalis ; ergo. 

Tertio sic: eodem modo res reducuntur in 
Deum quo exeunt a Deo, per Dionysium; sed 
anima per prius exit a Deo. secundum essentiam 
quam secundum potentiam; ergo prius reducitur 
in Deum secundum essentiam. Sed reducitur per 
gratiam; ergo, etc. 

Quarto sic: essentia est indeterminatior quam 
potentia ; ergo indiget magis determinari. Sed gra- 
tia ponitur tamquam determinans animam ; ergo ma- 
gis est in essentia quam in potentia. 

Quinto sic: gratia semper est in actu; ergo 
debet esse in subjecto quod semper est in actu. 
Sed essentia semper est in suo actu, potentia autem 
non ; ergo magis est in essentia quam in potentia. 

Qtiantum ad secundum Articulum 

dico illam opinionem esse falsam, et teneo oppo- 
situm, scilicet quod gratia magis sit in potentia 
quam in essentia, quod probatur 

Primo sic : opposita nata sunt fieri circa idem ; 
sed peccatum et gratia sunt opposita, et peccatum 
est in voluntate; ergo. 

Secundo sic : gratia primo est in eo per quod 



DlSTINCT. XXVII QUiEST. I 35 1 

-anima ad Deum convertitur; sed anima converti- 
tur ad Deum per voluntatem; ergo. 

Tertio sic : gratia est aliqua forma in anima ; sed 
omne quod est in anima, vel est passio, vel po- 
i;entia, vel habitus ex 2, Etkic, ; gratia autem non 
€st passio vel potentia; ergo est habitus. Sed om- 
nis habitus est in potentia; ergo. 

Quarto sic: omnis justitia et injustitia est for- 
malitef in voluntate, per Anselmum in De conceptti 
Virginali ; sed gratia est quaedam justitia; ergo. 

Quinto sic: .quando aliqua forma est indeter- 
minata secundum virtutem activam ad plura, id 
«quod praecise respicit unam actionem determinatam 
non potest esse perfectio ejus inquantum est inde- 
terminata, sed bene inquantum est potentia deter- 
minata respectu istius actionis perficitur a tali per- 
fectione. Exemplum : si anima est indeterminata ad 
plures actus, sapientia perficiens non perficit ani- 
mam inquantum est indeterminata, sed praecise in- 
quantum est intellectiva ; sed gratia perficit animam 
in ordine ad determinatum actum, scilicet merito- 
rium ; ergo praecise perficit animam inquantum est 
illa potentia cujus est talis actus; sed haec est vo- 
luntas; ergo. 

Ultimo sic: gratia est dispositio ad gloriam et 
beatitudinem ; ergo per se est in illo subjecto in 
quo est beatitudo ; sed beatitudo per se non est in 
essentia sed in potentia; ergo. 

Respondetur , quod beatitudo principaliter et per 
se est in essentia, sed per redundantiam in poten- 
tiis. — Contrcu: beatitudo est in anima quia sa- 



352 LlB. II Sententiarum 

tiat et quietat beatum ; sed haec quietatio non est 
nisi per conjunctionem ad objectum beatificum, con- 
junctio autem non est nisi per actus potentiarum ; 
ergo. — Confirmatur per Philosophum 4. Ethic^ 
qui ponit quod beatitudo est in actu et potentia; 
tunc circumscriptis potentiis in quibus est beatitudo 
per redundantiam posset anima per se esse beata^ 
et ita sine actu, quod est contra Philosophum 4. 
Ethic. 

Quantum ad tertium Articulum dico 
quod argumenta primae opinionis non concludunt. 

Ad primum dico quod vita spiritualis principa-^ 
lius pertinet ad animae potentiam quam ad essen- 
tiam. 

Ad secundum nego majorem^ quia anima po- 
test per se accipere perfectiones naturales alias a 
se, non autem potest per se accipere perfectiones 
supernaturales sicut patet per Augustinum /. Rc- 
tract, dicens: illud inconcusse tenemus liberum ar- 
bitrium non sufficere ad justitiam et salutem obti- 
nendam, ut haeresis tradit Pelagiana. 

Ad tertium dico quod major est vera in rebus 
essentialiter et suppositaliter distinctis, quod non 
competit animae ut patuit supra Dist, 16, 

Ad quartum dico quod gratia determinatur ad 
operationem gratuitam respectu cujus potentia est 
indeterminata indeterminatione proxima propter quod 
gratia ponitur in potentia. 

Ad ultimum dico quod potentia etiam est in 
actu suo primo semper, sicut et gratia in gratitu- 
dine, quamvis non in actu secundo. 



DlSTlNCT. XXVI QUiEST. I 353 

Ad PRINCIPALE dico quod major est vera de 
instrumento extrinseco, non autem de intrinseco 
sicut est voluntas; nec etiam voluntas se habet ut 
instrumentum accidentale, sed ut essentiale ad essen- 
tiam animae. 




Distinctio XXVII. 

Hic quaspitup quid sit... 

Circa illam Dist. 27 qucBritur 

QUiESTIO I. 

Utram gratla sit Tirtus. 

Videtur quod non, quia sic se habet gratia ad 
virtutem sicut lumen ad colores; sed lumen non 
est color, cum possit color remanere sine lumine; 
ergo gratia non est virtus. 

2. Praeterea, si gratia esset virtus, maxime esset 
charitas; sed gratia non est charitas; ergo. Proba- 
tio minoriSy quia quae habent subjecta realiter di- 
stincta, non sunt idem; sed charitas et gratia sunt 
hujusmodi: ergo quia charitas est in potentia a- 
nimae, sed gratia in essentia; ergo. 

2. Praeterea, quae possunt ab invicem separari 
non sunt idem: sed gratia et charitas possunt ab 
invicem separari ; ergo. Probatio minoriSy quia in 
Deo est charitas secundum iUud Joannis : Deus cha- 
ritas est ; gratia autem cum sit quoddam limitatum, 
non ponitur in Deo. 

Contra. Gratia est habitus ex prceced, qucest;sed 
non est habitus vitiosus ; ergo est habitus virtuosus, 
et sic est virtus. 



DlSTINCT. XXVII QUiEST. I 355 

Responsio : hic sunt tria videnda. Primo, quid 
sit virtus. SecundOy si gratia sit virtus. TertiOy qua- 
liter gratia vel quicunque habitus se habet ad actum. 

Quantum adprimuniy sciendum quod vir- 
tus tripliciter accipitur. Est enim primo virtus mo- 
ralis ; secunda theologica ; tertia est heroica^ de qua 
Philosophus 7. Ethic. Ideo oportet videre quid sit 
virtus in quoliSet illorum modorum. 

Primo dico quod virtus moralis est habitus 
■electivus in medio existens quoad nos determinata 
ratione, ut sapiens determinabit. Haec definitio patet 
^. Ethic, c, 6, in qua ponuntur duae Conclusiones. 

Prima quod virtus est habitus electivuSy quod 
probatur sic : in anima non sunt nisi passiones ha- 
bitus et potentiae ; ' sed virtus non est passio nec po- 
tentia; ergo est habitus. Prima pars minoris 
probatur tum quia secundum passiones non di- 
■cimur virtaosr, sed secundum virtutes; tum quia 
secundum passiones nec laudamur nec vituperamur 
sed secundum vfrtutes; tum quia in passionibus 
non est electio, virtus vero est electio, aut non est 
sine electione ; tum quia secundum passiones dici- 
mur moveri, secundum virtutes non movemur. — 
Secunda pars minoris probatur, tum quia secundum 
potentias non dicimur boni vel mali, sed secundum 
virtutes sic ; tum quia in naturali potentia nec lau- 
damur nec vituperamur, in virtutibus sic : tum quia 
naturalis potentia inest nobis a natura, virtus au- 
tem non. 

Secunda Conclusio praedictae definitionis est 



356 LiB. II Sententiarum 

quod virtus consistit in medio quoad nos, quod 
probatur dupliciter: Primo sic: omnis ars perficit 
opus suum ex hoc quod aspicit ad medium; sed 
virtus est melior omni arte : ergo virtus aspicit me- 
dium. — Secundo sic: peccatum in actione con- 
tingit infinitis modis, \A^o facile : recte autem agere 
contingit uno modo, ideo difficile ; sed facile est 
transgredi a medio, et difficile tenere medium ; erga 
recte agere secundum virtutes erit *circa medium; 
et dico circa medium quoad nos non secundum 
rem, quia medium virtutis aequaliter distat ab ex- 
tremis, sicut patet in calceato et cibo, nam idem 
cibus erit uni multum, alteri conveniens. Exemplum 
Philosophi est de Milone qui comedit bovem in 
die, et secundum Philosophum ibide^n cap, seq. 
licet virtus secundum suam substantiam et ratio- 
nem definitivam sit medietas, tamen ut est opti- 
mum in tali genere est extremitas. 

Secundo de virtute theologica dico quod 
potest dari definitio in communi secundum Au- 
gustinum, et per Magistrum, talis; virtus est bona 
qualitas mentis qua recte vivitur et qua nullus 
male utitur, quam Deus solus in homine operatur, 
Potest etiam dari propria cuilibet, puta fidei, spei et 
charitatis; sed de fide et spe nihil ad praesens, de cha- 
ritate autem dico cum Magistro lib. j, dist, ^7. 
charitas, inquit, est dilectio qua diligitur Deus pro- 
pter se et proximus propter Deum. 

Tertio de virtute heroica dico cum Philo- 
sopho 7. Ethic, quod illa est virtus divina quae 
opponitur bestialitati, et sic est habitus inclinans 



DlSTINCT. XXVII QUiEST. I 357 

■contra carnis appetitum bestialem, quo habitu ali- 
quis per imitationem conformatur Deo, sicut vir- 
ginitas et consimilia. Et quod oporteat talem vir- 
tutem ponere probatur dupliciter: Primo, de filio 
Homeri qui dicebatur filius Dei quia utebatur mo- 
ribus et virtutibus divinis. Secundo quia Gentiles 
-dicebant quosdam homines Deo assimilari propter 
excellentiam virtutum. 

Quanium ad secundum Articulumy 

sciendum quod non quaeritur utrum gratia sit virtus 
primo vel tertio modo dicta, sed secundo modo. Et 
quia virtus secundo modo dicta distinguitur mfidemy 
spetn et ckaritatemy adhuc non est dubium utrum 
gratia sit virtus quae est fides vel spes; sed est 
dubium utrum gratia est virtus quae est charitas. 
Et sunt duae opiniones contrariae: 

Una Thomistarum qui dicunt quod gratia 
non est virtus quae est charitas, quia distinguuntur 
realiter, quod probatur tribus rationibus adductis 
ad principale. 

Alia est Opinio quam credo veriorem quod 
gratia est virtus quae est charitas, quod probatur. 

Primo sic: quibus competunt penitus eaedem 
proprietates sunt idem; sed gratia et charitas sunt 
hujusmodi; ergo. Probatio minoris : nam charitas, 
secundum Augustinum, dividit inter filios regni et 
perditionis; similiter et gratia. — Item charitas 
reddit hominem Deo charum; similiter et gratia, 
quia facit hominem Deo gratum; item charitas 
«nit hominem Deo; similiter et gratia habet homi- 
nem Deo conjungere. 



3S8 LiB. II Sententiarum 

Secundo sic: nullum est donum Dei isto dono, 
quod est charitas, excellentius, per Augustinum; 
sed nullum est donum Dei excellentius isto dono 
quodest gratia; ergo gratia est charitas. 

Ad argumenta alterius opinionis patebit in fine. 

Quantum ad tertium Articulum, di- 

citur multipHciter. 

Uno modo sic: quod aliter de habitu acqui- 
slto, aliter de habitu infuso; nam habitus infusus^ 
est simpliciter principium substantiae actus et ex- 
peditionis in actu ; habitus vero acquisitus est prin- 
cipium expeditionis in actu, non autem principium 
substantiae actus. 

Contra: illud sine quo simpHciter quis non 
potest et cum quo simpliciter potest est potentia 
vel pars potentiae; sed habitus supernaturalis est 
hujusmodi; ergo habitus supernaturalis*est potentia 
vel pars potentiae. — Prceterea illa operatio non 
elicitur libere, cujus principium activum est mere 
naturale; sed habitus, cum non sit voluntas, est 
principium activum mere naturale; ergo operatio 
ejus non est mere libera, et ita nullum velle est 
liberum, sed elicitur simpliciter ab habitu* 

Alia Opinio dicit quod omnis habitus sic se 
habet ad actum quod est principium intensionis 
in actu ; voluntas autem est principium substantia^ 
actus, ita quod duobus in actu, scilicet substantiae 
et intensioni correspondent duo in ratione causae. 

Contra, Ista intensio actus est gradus intrinsecus 
actui, et sic non distinguitur realiter ab eo; ergo 



DlSTINCT. XXVII QVJEST. I* 359 

a quo effective- est substantia actus ab eodem est 
intensio in actu. — Prceterea quandocunque prin- 
cipium naturale activum concurrit cum causa libere 
agente, illud principium naturale semper coagit vel 
concurrit quantum potest; ergo si habitus det in- 
tensionem suam determinativam actui, cum sit prin- 
cipium activum naturale, actus erit semper aeque 
intensus, cujus contrarium experimur. 

lertia opinio est quod habitus est causa par- 
tialis activa cum potentia respectu actus perfecti, 
et sic concurrunt potfentia et habitus ut duae causae 
partiales eo modo quo dictum est supra Dist, 3. 
qucest, illa: utrum angelus cognoscat se per suam 
essentiam, art. i. de causa intellectionis. — Quod 
autem habitus habeat activitatem, probatur ex qua- 
tuor conditionibus quae attribuuntur habenti ha- 
bitum, scilicet quod operatur delectabiliter, faci- 
litery expedite et prompte. 

Quurta Opinio dicit quod habitus non se habet 
in ratione activa, sed habet tantum inclinare po- 
tentiam habituatam.. 

Quae autem harum ultimarum opinionum sit 
verior, patet in i. Lib. dist, 77. Quaere ibi. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE, dico: si per illam si 
militudinem intelligas de virtutibus aliis a charitate, 
major est vera, sed non est contra me; si autem 
velis includere charitatem, nego mdjorem. 

Ad secicndumy nego minorem. Ad probationem 
dico quod supponit falsum, ut" patet qucest. prceced. 
ubi deductum est quod gratia sit principalius in 
potentia. 



36o * LiB. II Sententiarum 

Ad tertium dico quod charitas est duplex, sci- 
licet creata et increata, Charitas autetn creata et 
gratia nunquam ab invicem separantur ; in Deo au- 
tem ponitur charitas increata^ non creata. 




Distinctio XXVIII. 

Illud inconcusse teneamus.... 

Circa ista^n Dist. 28 quceritur de errore Pe- 
Jagiiy scilicet 

QUiESTIO I. 

Utrum liberam arbitrium hominis sine ^iitia possit tI- 
tare omne peccatum mortale. 

Et videtur quod sic: ad Roin, 2.: gentes quae 
legem non habent ea quae legis sunt faciunt ; ergo 
operabantur opera legis, et sic vitabant peccatum 
mortale, cum non haberent gratiam, quia non ha- 
bebant legem. 

2. Praeterea, qui potest libere consentire potest 
libere dissentire; sed aliquis sine gratia potest li- 
bere consentire peccato; ergo potest libere dissen- 
tire. 

3. Praeterea arguitur per rationem Pelagii, quia 
aut quis potest per liberum arbitrium vitare omne 
peccatum, aut non. Si sic, habetur propositum; si 
non, ergo non peccat in eo quod vitare non po- 
test, per Augustinum j, de libero arbitrio. 

Contra, Per Magistrum iji illa distinctione^ et 
per Augustinum in lib, de diversis hcercsibus, et 
per Gregorium 2g nioraliiim: peccatum, inquit. 



362 LlB. II Sententiarum 

quod per pGenitentiam non diluitur, mox suo pon- 
dere ad aliud trahit. 

ResPONDEO. Hic sunt quatuor videnda: Primo, 
si homo sine gratia gratis data possit se sufficien- 
ter disponere ad gratiam gratum facientem. Secundoy, 
si sine gratia gratum faciente possit mandata Dei 
implere. Tertio; si per liberum arbitrium possit a 
peccato resurgere. QuartOy ad principale quaesitum. 

Quantum ad primum dico quod dispo- 
sitio est duplex sicut et potentia, 2. de Anifna et 
7. Metaph. Est enim dispositio propinqua et re- 
mota, Si loquamur de dispositione remota dico quod 
supposita generali motione primi moventis, potest^ 
quia illa dispositio est rectus usus liberi arbitrii. Si 
autem loquamur de dispositione propinqua, dico 
quod non potest fieri sine speciali motione Spiritus 
Sancti, unde ift lib. de Eccles. dogmatibus c, 2/. 
nullum credimus ad salutem, nisi Deo juvante, ve* 
nire. Et Bernardus, de libero arbitrio dicit quod 
gratia excitat liberum arbitrium et cum seminat bo- 
nam cogitationem, sanat effectum et roborat gra- 
tia ut perducat ad actum. 

Quantum ad secundum Articulum 

dico quod impletio mandatorum Dei potest intelli- 
gi dupliciter^ quia aut quantum ad essentiam ope- 
ris tantum, aut quantum ad essentiam operis sub 
ratione salutis et secundum intentionem praecipien- 
tis. Primo modo, liberum arbitrium si non est cor- 
ruptum per peccatum potest adimplere mandatuffl; 



DlSTINCT. XXVIII QUiEST. I 363 

sed 81 est corruptum per peccatum non potest. Si 
Ibquamur secimdo modo de impletione mandatorum^ 
sic non potest homo per liberum arbitrium tantum^ 
sicut patet per Bernardum lib, de libero arbitrio, 

Quanium ad tertium dico qnod homa 
non potest resurgere a peccato per liberum arbi- 
trium sine gratia. Cujus ratio est, quia resurgere 
a peccato est a Deo restitui quae homo amiserat," 
sed ad illa non potest restitui tantum per liberum 
arbitrium ; ergo. Probatio minoris : nam tria homo- 
per peccatum amittit scilicet quandam specialem 
divini luminis illustrationem, sicut patet per Au- 
gustinum super Joan,, tractans illud : tenebrae eum 
non comprehenderunt, ait: tenebrae sunt stultae 
mentes prava cupidate ac infidelitate coecatae. Se-^ 
cundo incurrit gratiae annihilationem. Tertio amittit 
idoneitatem ad vitam aeternam. Nullum autem isto- 
rum potest restitui nisi per gratiam, et hoc intel- 
lexit prophetia cum dixit in Psalm, spiritus va- 
dens et non rediens. 

Quantum adquartum est communis opinia 
quod opinio Pelagii sit haeretica, et tenetur quod 
homo per liberum arbitrium, sine gratia gratum 
faciente non potest vitare omne peccatum mortale. 
Hoc tamen probatur diversimode. 

Richardus enim dicit sic quod homo per libe- 
rum arbitrium possit vitare singula peccata mor- 
talia non tamen omnia. Exemplum ponitur a quod- 
dam de aqua existente in vase perforato, in qua 



364 LlB. II Sententiarum 

licet possit quis singula foramina obstruere, non 
tamen omnia, dum enim unum obstruit, relinqui- 
tur aliud patens. 

Aliter ponitur a Scoto, et melius, quod pec- 
catum potest accipi dupHciter : uno modo pro actu 
elicito deformiy loquendo de peccato commissionis \ 
^lio modo pro macula quae remanet post actum, 
quousque peccatum fuerit deletum per poenitentiam. 
JPrimo modoy potest vitare peccatum, quia cum 
possit pro aliquo brevi tempore, potest et pro toto 
tempore, alias oportet peccatorem toties peccare 
mortaliter quot sunt momenta temporis. — Prae- 
terea peccatum non est nisi in transgrediendo man- 
-datum Dei; sed qui secundum se dicit praecepisse 
Deum impossibile, anathema sit. 

Secundo, dicitur ab eodem quod liberum arbi- 
trium non potest ex se vitare omne peccatum mor- 
tale sine gratia, quia anima sine gratia, pro statu 
isto, maculatur macula a qua non liberatur nisi 
per gratiam. — Si autem qucBratur\ utrum hoc sit 
propter immediatam oppositionem culpae et gratiae, 
dico quod non, quia illa non erant immediate op- 
posita pro statu innocentiae ; potuit enim tunc esse 
aliquis in puris naturalibus tam sine gratia quam 
sine culpa; ergo. Vide Scotum circa 4. dist. pe- 
nultim. g. 11, et circa 2. q. 28. — Dico ergo quod 
hoc est ex justitia universali, quia in nullo remittitur 
inimicitia nisi fiat non tantum amicus, sed etiam 
-amicus acceptus per gratiam gratum facientem. 

Ad PrimUxM PRINCJPALE dico quod licetillide 



DiSTiNCT. XXVIII Qu^ST. I 365 

quibus dicit Apostolus, non haberent legem scrip- 
tam, servabant tamen legem naturae, et in ea ha- 
bebant gratiam, sicut patet de Job. 

Ad secundtifHy si vera est opinio 4. art,, patet 
quod potest desistere ob omni peccato, ut est actus 
de novo eliciendus ; sed non potest per 3e desistere- 
a deformitate derelicta ex peccato praecedenti. — 
Aliter potest- dici sequendo primam opinionem,. 
quod major non est vera pro statu naturae corruptae. 
Ad tertiunt dico quod potest vitare aliquem ac- 
tum quamvis non deformitatem actus praecedentis- 
peccati. — Aliter dicitur negando consequentiam 
secundi membri, Cum probatur per Augustinum,, 
quod nullus peccat in eo quod vitare non potest, 
conceditur, si non dabit ex parte sua causam, sed 
talis dedit causam ; ergo. 




Distinctio XXIX. 

Post haBC considepandum.... 

Circa istam Distinctionem 2g, quceritur, 

QUiESTio Unica. 

Utrum primus homo in statu Innoeentise liabuit gratlam. 

Videtur quod non; primo, quiahabens gratiam 
liabet eam unde in bonum possit.proficere; sed in 
«tatu illo non poterat homo m bono proficere per 
Augustinum et Magistrum. 

2. Praeterea, eadem ratio videtur de gratia et 
justitia originali, sed primus homo habens justitiam 
originalem cum perdidit eam, non potuit recuperare; 
ergo si habuisset gratiam ante lapsum non po- 
tuisset eam recuperare, quod falsum est. 

3. Praeterea, aut habuisset gratiam operantem 
aut cooperantem; sed nullam istarum habuit; ergo. 
Probatio minoris quia gratia operans et cooperans 
ponuntur ad sanandum et excitandum libenim 
arbitrium infirmum. In primo autem homine non 
«rat liberum arbitrium infirmum , quia nondum 
peccaverat ; ergo, etc. 

Contra, Primus homo non fuit conditus minus 
perfectus in anima quam in corpore; sed in cor- 
pore fuit perfectus; ergo et in anima. Sed non 



DlSTINCT. XXIX QU^ST. I 367 

"fuisset perfectus in anima, nisi habuisset gratiam; 
•ergo. — Confirmatur per Gregorium in Homilia: 
Homo quidam defecendit ab Hierusalem in Jericho, 
<jui dicit quod hoilio iste fuit genus humanum in 
donis gratuitis expoliatum. 

Respondeo : hic sunt quatuor videnda. Primo 
-si Adam in statu inilocentiae habuit gratiam. Se- 
-cundo si habuit justitiaiti originalem. Tertio si habuit 
virtutes morales. Quarto quomodo se habet gratia 
ad gloriam. 

Quantum ad primum dico quod non 
fuit creatus in gratia, tamen habuit eam ante l.ap- 
-sum per hoc quod stetit ad tempus. Cujus ratio 
est, quia in his quae sunt propinqua fidei et sunf 
de facto, est tenenda sententia sanctorum cum lo- 
•quantur Spiritus Sancti inspiratione. Sed Sancti 
•determinant illam conclusionem praemissam , ut 
patet per Augustinum in dist, prceced, 

Quantum ad secundum dico quod ha- 
buit justitiam originalem tamen postmodum fuit 
ea expoliatus et privatus. — Sed diceres: quae 
erat ista justitia? Dico quod fuit quaedam habi- 
tualij qualitas quae a solo Deo dabatur et conser- 
vabatur, per quam appetitus sensitivus non prae- 
veniebat rationem nec reluctabatur contra dictamen 
rectae rationis. — Sed diceres: ubi erat qualitas 
ista? Sunt enim duo modi dicendi. Quidam dicunt 
quod in voluntate; nam voluntas acceperat istum 
habitum ut per ipsum subjugaret sibi sensualitatem. 



368 LiB. II Sententiarum 

Alii dicunt, sicut Aureolus, quod fuerit in sensua- 
litate tantum, tum quia Gen, j, dicitur: Erant 
nudi ambo nec erubescebant ; tum quia Augustinus 
contra Julianum dicit quod homo privatus est illa 
obedientia quae in membris suis fuerat. Teneatur 
quae plus placet. Primam credo meliorem et ipsam 
sequitur Scotus. 

Quantum ad teriium Articulum pa- 

tet per Magistrum in littera in ista distinct. c. 2. 
quod habuit virtutes morales, et probatur per Au- 
gustinum quamvis una opinio sentiat oppositum, si- 
cut recitat ibi Magister, et ponit ejus rationem: 
quaere ibi. 

Quantum ad quartum Articulum dico 
quod gloria potest accipi tripliciter. Uno modo pro 
objecto gloriae, et sic Deus est gloria nostra. Se- 
.cundo modo pro actti gloriae, ut comprehendit per- 
fectam visionem et dilectionem Dei. Tertio modo 
pro habitu gloriae cujus est actus ipsa actualis con- 
junctio creaturae rationalis cum Deo per claram 
visionem et perfectam dilectionem, eo modo quo 
dicit Apostolus: Cum apparuerit Christus vita ve- 
stra, tunc et vos apparebitis cum ipso in glorijt ibi 
coronati habitu gloriae. — Quando autem quaeri- 
tur qualiter se habet gratia ad gloriam, intelligi- 
tur de gloria ultimo modo sumpta, dicitur quod 
habet se ad eam sicut pars ad totum, quia gloria 
de sua essentia comprehendit habitum gratiae per- 
fectae et charitatis: posita ista opinione quod cha- 



JFI.V ■"■.■ 



DiSTiNCT. XXIX Qu^ST. I 369 

ritas et gratia sunt idem realiter ut probatum est 
supra dist, 27. art, 2. 

Ad Argumenta principalia. — Ad pri- 
mum dico quod non proficiat, quia gratia infor- 
mans informavit liberum arbitrium perfecte sanum ; 
nunc autem habemus gratiam quae proficit ex statu 
naturae lapsae. 

Ad secundum, nego ^najoremy quia gratia gra- 
tum faciens datur personae pro seipsa et non pro 
natura; tota justitia autem originalis dabatur per- 
sonae pro tota natura. 

Ad tertium dico quod primi parentes indige- 
bant gratia operante et cooperante non ad quae- 
rendam perfectionem naturalem sed supernaturalem. 
— Et cum dicis quod istae gratiae ponuntur prop- 
ter infirmitatdm liberi arbitrii, patet per Magistrum 
in ista distinct. c^ 7. quod illud verum est pro statu 
naturae lapsae, non autem pro statu naturae insti- 
tutae. 



24 



Distinctio XXX. 

In supepioribus insinuatum est... 

Circa prima^n parteni hujus Dist. jo. qmritur 
QUiliSTIO I. 

Utmm qnlUbet homo seciindum eommnnem legem pro- 
pagatns ab Adam eontrahat peeeatnm originale. 

Videtur quod non per Augustinum. Peccatum, 
inquit, ideo est peccatum quia voluntarium; sed 
nihil est voluntarium in parvulis qui non habent 
usum rationis; ergo non est in eis peccatum. 

2. Praeterea : nullus peccat in eo quod vitare 
non potest, per August. lib. j. de libero arbitrio ; 
sed parvulus hoc vitare non potest cum hoc sibi 
contingat a conceptionie sua; ergo. 

3. Praeterea, per argumentum Juliani. Non pec- 
cat iste qui nascitur, nec peccat iste qui condidit; 
per quas ergo rimas inter tot praesidia innocenticB 
peccatum fingis ingressum. 

4. Praeterea, ^. Ethic. caeco nato nullus impro- 
peret, sed magis miserebitur; ergo defectus natu- 
ralis non est imputabilis ad peccatum ; sed iste est 
hujusmodi, ergo. 

5. Praeterea, corruptionem minoris boni non 
sequitur corruptio majoris boni; sed^ Adam fuit 



DlSTINCT. XXX QUiEST. I 37 1 

minus bonum quam tota natura; ergo propter ejus 
peccatum tota natura non debet originaliter infici. 

Contra, Omnes nascimur filii irae, inquit Apo- 
stolus; sed non propter peccatum actuale; ergo 
propter peccatum originale. 

Respqndeo; hic sunt duo videnda. Primo di- 
cetur quid sit peccatum originale. Secundo ad pro- 
positum. 

Puantum ad primufn est duplex modus 
dicendi, unus Magistri, et exponit eum maxime 
Aureolus qui dicit quod peccatum originale potest 
accipi materialiter et formaliter. Materialiter quod 
est quaedam qualitas morbida in appetitu sensitivo 
quae facit difficultatem ad bonum et inclinationem 
ad malum. Ad cujus intellectionem nota quod si- 
cut leprosus generat quandam qualitatem infectam 
in substantia generati, propter quam filius est le- 
prosus; sic voluntas peccans causat in carne quan- 
dam qualitatem morbidam antecedentem curvita- 
tem voluntatis; et sic est sicut pondus quoddam 
in carne inclinans animam ad consentiendum carni 
et reprimens a delectationibus splritualibus, juxta 
illud Sap. 9: Corpus quod corrupitur aggravat a- 
nimam. Et illa qualitas nunquam minuitur in es- 
sentia sua licet gratia possit augeri. Exempltim po- 
nitur de lapide appenso ad alas passeris et aquilae 
quia quantumcunque vis motiva crescit, pondus ta- 
men manet idem. — Si autem loquamur de pec- 
cato originali formaliter, dicit Doctor iste quod est 
deformitas quae fuit in actu in ratione displicibilis 



372 LiB. II Sententiarum 

Deo; peccatum enim dicitur in natura quia deficit 
a recto ordine naturae. MoraliUr, quia deficit a recto 
ordine rationis. Theologice vero quia deficit a regula 
divinae voluntatis et a complacentia ejus, ideo omne 
illud quod habet rationem displicibilis in ordine ad 
Deum, est peccatum formaliter. 

Alius est modus dicendi melior Anselmi de 
conceptu virginali quem sequitur Scotus dicens 
quod peccatum originale formaliter est carentiaju- 
stitiai originalis debitae, non qualitercunque debit^e 
sed debitae quia acceptae in primo parente et in 
ipso amissae. Et ideo Adam non habuit peccatum 
originale quia illud debitum non fuit ad ipsum tra- 
ditum per aliquem parentem, sed ipse in se ac- 
cepit istam justitiam originalem et actu suo per- 
didit illam. 

Ista Conclusio probatur primo per Anselmum, 
iibi supra: Non, inquit, peccatum quod originale 
dico aliud intelligere in ipsis infantibus nequeo nisi 
ipsam factam per inobedientiam Adae justitiae de- 
bitae nuditatem per quam omnes sunt filii irae. 

Secundo, probatur idem sic: Peccatum forma- 
liter est injustitia ; sed injustitia formaliter est pri- 
vatio justitiae per Anselmum de casu diaboli ; ergo 
peccatum originale formaliter est privatio justitiae 
originalis. 

Tertio dicit Doctor ille quod materiale peccati 
originalis est concupiscentia vel pronitas in appe- 
titu rationali ad concupiscendum delectabilia inor- 
dinate vel immoderate, quae nata est condelectare 
appetitui sensitivo cui conjungitur. 



DlSTINCT. XXX QUiEST. I 373 

Et per hoc patet ad dicta Sanctorum -qui di- 
cunt peccatum originale esse concupiscentiam ; ac- 
cipiunt enim materiale non formale peccati ori- 
ginalis. 

Et si objicias: formale originalis peccati est 
per hoc quod est carentia justitiae originalis: sed 
quia angelus caret justitia originali, et tamen non 
habet peccatum originale. — Et similiter parvulus 
baptizatus caret justitia originali, et tamen non 
habet peccatum originale. 

Ad primum dico quod angelus non habet, quia 
non est capax justitiae illius; si autem est capax, 
dico quod habet eam. — Ad secundwn dico quod 
commutatur sibi in donum aequivalens, puta, gra- 
tiam per quam est dignus vita aeterna. 

Quanium ad secundum Ariiculum, 

non facta mentione de Virgine, quia de hoc dicetur 
in j,y est prima opinio Pelagianorum volentium quod 
in parvulis non sit peccatum originale, quia originale 
non est peccatum propter propagationem , sed 
propter imitationem malitiae; pueri autem nondum 
imitantur in malo, ideo carent peccato originali nec 
indigent baptismo. Sed sicut patet hic pe. Ma- 
gistrum cap. j., haec opinio est haeretica, prc /ter 
quod dicendum est quod omnes secundum legem 
communem propagati ab Adam contrahunt pec- 
catum originale; unde Gregorius in glossa super 
Exodum: omries ex carnis delectatione concepti, 
culpam originalem nobis contraximus. — Praeterea, 
Augustinus super Psalm. dicit se in iniquitatibus 



374 LiB. II Sententiarum 

conceptum, quia in omnibus contrahitur iniquitas 
ex Adam, et vinculum mortis. — Item, Augustinus 
de Fide ad Petrunty firmissime tene et nullatenus 
dubites omnem qui per concubitus hominis et mu- 
lieris concipitur cum originali peccato nasci. — 
Item, Augustinus in lib, 2, de Bapt, parvulorujn 
Adam propter imitationis exemplum tabeficavit in 
se omnes de sua stirpe venturos. 

Prceterea per ratiAiem: peccatum originale for- 
maliter est carentia justitiae originalis, ut visum est 
in I. Art. : sed omnes communiter propagati ca- 
rent justitia originali : ergo omnes contrahunt pec- 
catum. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE potest dici quod il- 
lud est verum de peccato actuali. Si autem intel- 
ligatur de peccato originali, dico quod non oportet 
peccatum simpliciter esse voluntarium habenti illud, 
sed esse voluntarium isti vel illi a quo contrahitur. 
Illud autem fuit voluntarium Adae a quo contrahi- 
tur vel contractum est. 

Ad secundum .eodem modo dico quod nullus 
peccat in eo quod vitare non potest aut in se, aut 
in alio; potuit autem hoc vitare in alio, puta in 
Adam si non peccasset. 

Ad tertium respondet Magister cap. 8. : ait e- 
nim contendenti Juliano, sacra pagina, per unum 
peccatum intravit in mundum mors, per unius ino- 
bedientiam, ut ait Apostolus. — Aliter potestdici 
quod quantum ad materiale, originale est a parente; 
sed quantum ad formale non habet causam posi- 



DlSTINCT. XXX QU.EST. II 375 

tivam sed defectivam, cum sit privatio. Sed de hoc 
infra dicetur Dist. J4, 

Ad quartum dico quod defectus naturalis nihil 
habens de voluntario non est imputabilis; sed iste 
defectus aliquid habet de voluntario, quia ex vo- 
luntate primi parentis seminatus est, ut ait Magi- 
ster. 

Ad ultimiun dico quod Adam peccando per- 
didit justitiam originalem qua^ data fuit sibi pro 
se et pro tota posteritate. 

Qu^STIo II. 

Circa secundam partem hujus Dist, jo. qucero, 

Utram aliqnid ex alimento transeat in veritatem natu- 
rse linmanse. 

Videtur quod non, ait enim Salvator, Matth. 
ij, Omne quod intrat in os, in ventrem vadit et 
per secessum emittitur. . 

2. Praeterea, partes materiales fluunt et refluunt 
ex I, de generat, ; sed alimentum est pars mate- 
rialis; ergo, fluit et refluit, et non transit in veri- 
ritatem humanae naturae ; ergo. 

3. Praeterea, nutritio non est generatio; sed si 
alimentum converteretur in veritatem humanae na- 
turae, nutritio esset generatio, quia generaretur caro ; 
ergo. 

4. Praeterea, illud alimentum aut iret ad vacuum 
aut ad plenum ; non ad vacuum, quia non est dare 
vacuum, ex 4. Phys. ; nec ad plenum, quia tunc 
duo corpora essent simul. 



376 LiB. II Sententiarum 

5. Praeterea, sequitur quod unum et idem nu- 
mero resurgeret in duobus, vel quod aliquid esset 
de veritate humanae naturae in aliquo, et non resur- 
geret in eof utrumque est inconveniens. Probatio 
consequentice : pono quod Petrus comedat bovem, 
deinde Petrus comedatur ab urso, tertio, Paulus 
comedat illum ursum, tunc aliquid quod fuit de 
veritate humanae naturae in Petro nunc est in Paulo, 
in resurrectione autem vel resurgeret in utroque vel 
in altero tantum. 

Contra. Augustinus, de vera religione^ dicit: a- 
limenta corrupta in membrorum fa.bricam migrant. 
— Prceterea Aristoteles /. de generat, dicit quod 
adveniente illo quod est potentia, caro fit actu caro. 

Responsio. Hic sunt quatuor Articuli secun- 
dum quatuor opiniones. 

Prima est Magisiri qui dicit quod nihil 
de alimento transit in veritatem humanae naturae, 
sed tantum istud est de veritate humanae naturae, 
quod trahitur a parentibus, et illud in se multipli- 
catur ut fiat augmentatio sicut fuerunt multiplicati 
panes evangelici, et costa de qua est mulier for- 
mata. Et si quaeratur ab eo, ad quid ponitur quod 
generatur ex nutrimento, dicit quod est quasi fo- 
mentum adhaerens carni naturali, nec extinguatur, 
sicut plumbum adhaeret auro cum ponitur in ca- 
mino et oleum in lechito. 

Contra: non minus est perfecta vegetativa in 
homine, quantum ad opus suum, quam in bruto; 
sed in bruto potest potentia vegetativa convertere 
alimentum in substantiam aliti; ergo. 



DiSTiNCT. XXX QUiEST. II 377 

Prceterea^ homo generatur imperfectae quanti- 
tatis sicut et brytum, et ita fit in eo continua de- 
perditio partium sicut ibi; ergo oportet esse aug- 
mentationem et restaurationem deperdidi hic sicut 
ibi. Sed ibi est per hoc quod terminus actionis est ^ 
vere aliquid ipsius substantiae nutriendae; ergo. 

Prcetereay sequitur quod in homine esset aliqua 
caro simpliciter incorruptibilis per totam vitam 
suam, vel si corrumperetur, nunquam posset re- 
staurari quia nonnisi per nutrimentum, quod ne- 
gatur in proposito ; sed utrunque est inconveniens ; 
ergo. Probatio minoris: primum patet, quia pars 
incorruptibilis esset alterius speciei ab aliis par- 
tibus carnis; secundum patet quia semper minus 
esset in homine de veritate humanae naturae. 

Prceterea, partes carnis quae generantur de nu- 
trimento verissime informantur anima intellectiva 
sicut aliae; ergo. Antecedens patet, quia in homine 
non differunt vegetativum, sensitivum et intelle- 
ctivum ex 2, de Anitnay illae autem partes infor- 
mantur vegetativa et sensitiva; ergo, etc. 

Alia est opiniOy quod caro primo intro- 
ducta a parentibus est de veritate humanae naturae, 
et nutrimentum postea transeat in ipsam hoc modo, 
quia convertitur in praeexistens non recipiendo 
novam formam, sed deficiente forma nutrimenti, 
succedit in illa materia, forma carnis praeexistens. 

Istud declaratur per exemplmn de anima in- 
tellectiva quae de novo perficit materiam ipsa in 
se non existente nova. 



378 LiB. II Sententiarum 

Secundo, quia alias partes formales fluerent, 
quod est contra Philosophum /. de generat, 

Tertio, si ibi esset forma carnis quae non prae- 
fuit, tunc faceret cum carne praeexistente unum 
per modum continui vel contigui, et tunc non esset 
nutritio sed quaedam juxtapositio, et non quaelibet 
pars nutriti esset nutrita, nec quaeltbet pars aucti 
esset aucta, quod est contra Philosophum /. de 
generaU 

Contra illam opinionem arguitur sic: cer- 
tum est quod post nutritionem sunt plures partes 
materiae in toto quam prius. Aut ergo nova pars 
materiae est sine forma, quod est inconveniens ; 
aut est sub forma nova, et habetur propositum; 
aut est sub parte formae novae praeexistente, et 
tunc vel illa desinit perficere partem materiae quam 
prius perfecit, et migrabit forma de subjecto in 
subjectum, quod est inconveniens ; aut simul per- 
ficiet illas duas partes materiae, et habebit duo 
perfectibilia adaequata, quod est inconveniens. 

Prceterea, quod dicit de partibus formalibus, 
quod non fluant est falsum, quia forma educta de 
potentia materiae dependet a suo perfectibili, quo 
desinente, desinet ipsa. 

Est et tertia opinio Scoti qui vult quod 
alimentum transit in veritatem humanae naturae 
per acquisitionem etiam alicujus novae partis for- 
malis. Ad cujus intellectum sunt quatuor videnda. 

Primo, quod in nutritione est aliqua generatio, 
extendendo generationem ad omnem inductionem 



DiSTiNCT. XXX QUiEST. II 379 ' 

formse substantialis in materia. Hoc autem proprie 
non dicitur simpliciter generatio, quia non est ge- 
neratio per se entis; sed potest dici adgeneratio 
vel ingeneratio. Adgenerationem quidem quia est 
alicujus generatio quod per generationem fit idem 
alicui praeexistenti. Ingeneratio vero est generatio 
partis in toto cujus prius non fuit pars. 

Secundo quod in illa adgeneratione forma carnis 
quae inducitur in materia nutriti est nova; hoc pa- 
tet per primam rationem contra praecedentem opi- 
nionem. 

Tertio quia pars adveniens per nutritionem est 
quodammodo similis et quodammodo dissimilis parti 
praeexistenti quae influit per generationem. Similis 
quidem in forma specifica; dissimilis vero propter 
majorem vel minorem impuritatem, sicut ponit Phi- 
losophus /. de generatione quod aqua vino semper 
amplius admixta in fine aquaticum facit, et patet 
per Philosophum /. de generatione clarius et in 2, 
de Animay cap, De potentia vegetaiiva. 

Quarto quod pars materialis et formalis non 
differunt praecise per hoc quod una fluit, scilicet 
materialis, et alia non fluit, scilicet formalis, quia 
ut patuit per secundam rationem contra secun- 
dam opinionem, hoc est falsum. — Prceterea una- 
quaeque pars carnis certam habet periodum, et 
tanto majorem quanto purior est, unumquodque 
enim mensuratur sua periodo ex 2, de genera- 
tione. Differunt ergo pars materialis et formalis per 
hoc quod pars formalis dicitur quamdiu potest a- 
gere secundum formam ; pars autem materialis non 



38o LiB. II Sententiarum 

potest; unde caro secundum formam vel spedes 
dicitur quod non potest in opus carnis, et hoc pa- 
tet ex 7. Metapk. cap. j.; dubitatur autem merito 
cujus speciei sunt partes. 

Aiia esf opinio Aureoli quae dicit quod 
alimentum convertitur in veritatem humanae na- 
turae per veram commixtionem alimenti cum forma 
priori. — Ubi notandum quod secundum eum mixtio 
est duplex, quaedam in qua non donatur alterum 
miscibilium sed utrui>que secundum quid corrunpi- 
tur; quaedam autem in qua alterum miscibilium 
vincit sicut aqua in parva quantitate apposita vino. 
Et sic est in proposito, quia alimentum vincitur a 
natura aliti et propter hocconvertiturin ipsum. Et 
quod sic debeat poni, probatur ex eo quod per i- 
stum modum salvantur ea quae dicuntur de nutri- 
mento. augmento et mixtione, puta quod quaelibet 
pars aucti fit aucta, et quod augmentatio stat se- 
cundum partes formales quae manent non secundum 
partes materiales quae fluunt. Ego autem melius 
opinionem Scoti capio et ad argumenta secundae 
opinionis respondeo. 

Ad primum dico quod non est simile de anima 
intellectiva, cum sit inextensibilis, etde aliis formis 
quae extenduntur. 

Ad secundum de partibus materialibus et for- 
malibus patet, quia supponit falsum, scilicet quod 
pars formalis non fluit. 

Ad tertium dico quod in nutritione est quod- 
ammodo juxtapositio a quibusdam partibus mini- 



DiSTiNCT. XXX QU.EST. II 381 

mis quae proprie non nutriuntur, sed non est jux- 
tapositio in aliis quae proprie nutriuntur, cujus sci- 
licet aliqua pars fluxit, et postea aliqua pars nova 
restauratur. Sed ibi fit quaedam adgeneratio vel in- 
generatio partis novae loco partis antiquae quae flu- 
xit. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico quod verbum Sal- 
vatoris intelligitur de superfluitatibus immundis ip- 
sius cibi, non de convenientibus corpori. 

A.d secundum patet ex dictis. 

Ad tsrtium quamvis nutritio sit non proprie ge- 
neratio est tamen quaedam adgeneratio, ut jam dic- 
tum est in secunda qucestio7ie. 

Ad quartum dico quod nec ad plenum nec ad 
vacuum simpliciter sed ad corpu? porosum. Quo- 
modo autem hoc ponatur cum in hoc reprehenda- 
tur Hmpedocles a Philosopho in /. de generationCy 
dicetur forte in expositione praedicti libri. 

Ad ultimum d\co primo quod non quidquid est 
vel fuit de integritate humanae naturae in aliquo 
per totam suam vitam resurget in eo sicut patet 
de gigantibus qui reducentur in staturam commr- 
nem. Aliter potest dici secundum viam Scoti in, 4, 
quod nunquam fuit nec erit usque in finem mundi 
aeque aliquid de veritate humanae naturae in duo- 
bus suppositis, et ideo resurget praecise in uno ia 
qup magis fuit de veritate, vel quia purius vel quia 
magis de intentione humanae naturae. 



Distinctio XXXI. 

Nunc superest investigape... 

In ista Distiiictione ji, agitnr de transfusione 
originalis peccati in prolem. Ubi quceritiir, 

QU^STIO UNICA 

Utram anima contrahat peeeatum origrinale a eame iu- 
foeta et eoncupiseibiliter seminata. 

Videtur quod non, quia materia non agit infor- 
mam; sed caro est materia, anima forma; ergo. 

2. Praeterea : Agens et patiens communicant in 
materia ex i. de generatione ; sed corpus et anima 
non communicant in materia; ergo. 

3. Praeterea: Agens est praestantius patiente ex 
7. de generatione ; sed corpus non est praestantius 
spiritu per Augustinum 12, super Gen. ad litteram\ 
ergo non potest agere in spiritu. Sed si anima con- 
traheret peccatum originale ex carne infecta, cor- 
pus ageret in spiritu. 

Contra: Aut anima contrahit originale pecca- 
tum ex carne infecta, et habetur propositum; aut 
per aliam causam, quod non videtur, quia aut haec 
esset Deus, et hoc non, quia Deus nullius peccati 
est causa: aut per actum proprium, et hoc non, 
quia tunc esset actuale peccatum non originale; 



. DiSTiNCT. XXXI QujESr. Unica 383 

aut Adam, et hoc non, quia dato quod Adam 
esset annihilatus, adhuc anima haberet originale 
peccatum. — Prcsterea, nos contraximus peccatum 
inquantum fuimus in Adam secundum rationem 
seminalem, secundum Augustinum super Gen, ad 
litteram ; sed hoc fuit secundum corpus non se- 
cundum animam, cum anima non sit ex traduce; 
ergo. 

ReSPONDEO: Hic sunt duo Articuli secundum 
<iuos modos dicendi. 

Unus talis esty quod sicut leprosus generat 
quandam qualitatem infectam in semine, ita caro 
nostra infecta generat in semine quandam quali- 
tatem morbidam, et in instanti creationis et infu- 
sionis animae ipsa maculatur a carne infecta, ita 
quod licet illa infectio carnis non sit in carne culpa 
formaliter, quia in irrationali re non est formaliter 
culpa, est tamen occasio culpae in anima carni 
unita, et hoc dicitur originale peccatum. Exem- 
plificatur de pomo dato mundo et fcedato. a manu 
recipientis. Haec via traditur ex dictis Magistri. — 
Contra hunc arguitur primo per Anselmum de 
conceptu virgmali cap, 28, ubi vult quod non 
magis est semen infectum quam sputus vel sanguis. 
Sed si de istis formatur corpus organicum, non 
videtur qualiter de ejus infectione inficeretur anima. 

Secundo sic: Ouamvis semen sit infectum cum 
tamen transeat per multas substantiales formas, ut 
deductum est supra dist, 21, forma substantialis 
ibi prior quae continebat subjectum illius qualitatis 



384 LlB.' II Sententiarum 

morbidds non manet; ergo nec illa qualitas mor- 
bida. — Dices quod non oportet quod de semine 
infecto generetur infectum sicut de semine patris 
leprosi generatur corpus leprosum. Contra: tunc 
leo comedens cadaver hominis mortui contrahit 
fomitem si per te de infecto generatur infectum; 
ergo. Probatio conseqnenticB ^ quia illud cadaver est 
infectum fomite: probaiur, quia si resuscitatur sicut 
fuit de Lazaro adhuc anima unita carni inveniret 
carnem rebellem spiritui, quod non esset nisi propter 
fomitem. 

JSst ergo alius modus ponendij sci- 
licet quod anima contrahit peccatum originale ex 
eo quod ille est filius Ada& et debitor originalis 
justitiae. Et sic anima contrahit originale peccatum 
mediante carnem, non per qualitatem morbidam, 
sed ex hoc quod ipse est filius Adae cujus persona 
est debitrix originalis justitiae, et ita caret ea; ergo 
habet originale peccatum. 

Sed hic est dubinm de auctoritate Augustini 
de Fide ad Petrum, quod illam maculam trans- 
fundat libido. Ait enim sic: Quia dum sibi invi- 
cem vir et mulier miscentur sine libidine non est 
parentum concubitus, ob hoc fih*orum ex eorum 
carne nascendo non potest sine peccato esse con- 
ceptus; ubi videtur quod peccatum in parvulos 
non transmittit propagatio sed Hbido. — Respon- 
detur quod libido ibi sumitur pro carentia justitiae 
originah's in propagationibus, quae est causa libi- 
dinis in actu propagandi. In statu enim innocentiae 



DiSTiNCT. XXXI Qu^ST. Unica 385 

non fuisset libido, quia erat justitia originalis, et sic 
aliquld est prius libidine, puta carentia justitiae ori- 
ginalis. 

Per istum modum patet ad argumenta princi- 
palia; non enim est ibi propria actio qua corpus 
agit in spiritu ut argumenta assumebant; ergo. 




Distinctio XXXII. 

Quoniam supra dictum est... 

/;/ ista Distinctione J2. tractat Magister de remis- 
sione originalis peccati, Ideo qnceritiir, 

QUiESTIO UNICA. 

Utrum in Baptismo remittatnr originale peeeatmn. 

Videtur quod non quia culpa non remittitur 
nisi justitia opposita restituatur; sed justitia origi- 
nalis non restituitur inbaptismo; ergo. 

Contra est Magister in litera. 

ReSPONDEO. Hic sunt duo modi dicendi: 

Unus quod peccatum originale potest accipi 
quantum ad reatum quo quis est filius gehennae, et 
sic remittitur in Baptismo : alio modo accipitur quan- 
tum ad fomitem, ut est quaedam pronitas ad ma- 
lum, et sic non remittitur, quia fomes semper manet. 

Alius modus dicendi est quod privatio 
dupliciter tollitur puta et per habitum oppositum 
formaliter et per habitum oppositum virtualiter. 
Nunc autem non remittitur peccatum originale ut 
ponatur habitus formaliter, puta justitia originalis; 
sed remittitur quia ponitur habitus oppositus vir- 
tualiter, qui.a gratia, et per hoc patet adargumen- 
tum in contrarium. 



Distinctio XXXIII. 

PraBdictis adjiciendum... 

Circa istam Dist, jj. qticeritur 
Qu^STio Unica. 

Utrnm parTulis eum origrinali peccato decedentibus 
debeatnr pro peceato origrinali sola carentia diyinse Tisionis, 
Tel pnniantnr pcena sensus. 

Et videtur quod puniantur poena sensus, per 
Augustinum de fide ad Petrum : firmlssime tene 
et nullatenus dubites eos qui sine baptismi sacra- 
mento transeunt aeterni ignis supplicio puniendos. 

2. Praeterea,corpora passibilia possunt puniri poena 
sensus; sed corpora istorum parvulorum sunt pas- 
sibilia, quia cum non sint gloriosa, non habent do- 
tem impassibilitatis ; ergo. 

3. Praeterea, fomes non est in eis extinctus; 
ergo poterunt sustinere concupiscentias et appetere 
delectabilia propter quorum absentiam trlstabuntur, 
et sic paterentur poena interiori. 

4. Praeterea, habebunt usum rationis et poterunt 
cognoscere naturam suam ordlnatam ad vitam ae- 
ternam, et cognoscere etiam beatitudinem sancto- 
rum, et se certissime illis esse prlvatos, et sic tri- 
stabuntur. 



388 LiB. II Sententiarum 

/;/ contrarium est Magister et Augustinus de 
baptismo parvulorum, qui dicit quod poena illorum 
parvulorum est mitissima. 

RespondeO. Hic sunt quatuor videnda: primo, 
si peccata parentum transeunt in filios: secundo 
si peccatum originale est unum vel plura: tertio 
si est aequaliter in omnibus : quarto ad propositum. 

Quantum ad primum dico tres Conclu- 
siones: Priina, quod peccata actualia parentum 
non transeunt in filios quantum ad culpam. Se- 
cunda, quod peccata parentum aliquando transeunt 
in filios quantum ad pcenam temporalem. Tertia, 
quod non transeunt in filios quantum ad poenam 
aeternam. 

Primam probat Magister cap. j, hujus Dist. 
per hoc quod pcena parvulorum non esset mitis- 
sima sed maxima, quia ex quo haberent peccata 
parentum quantum ad culpam punirentur pro eis.— 
Confirmattir per Anselmum de conceptu virginali: 
injusti, inquit, non addunt suis infantibus inju- 
stitiam. — Itefn Glossa in Hieremia dicit quod 
peccata parentum filiis non imputantur. 

Seciinda ConclusiO probatur , quia poena 
temporalis respicit corpus; sed secundum corpus, 
filius est aliquid patris, et ideo cum punitur filius 
poena temporali punitur quaedam portio ipsius qui 
peccavit. Et sic intelligitur illud Exodi: ego sum 
Deus visitans peccata patrum usque in tertiam et 
quartam generationem. 

Tertia Conclusio patet, quia poena aeterna 



DiSTiNCT. XXXIII QUiEST. Unica 389 

directe et primo respicit animam quae est imme- 
diate a Deo, non a patre. Et sic intelligitur illud 
£zech, 28, sicut anima patris ita anima filii mea 
est : anima quae peccaverit ipsa morietur. 

Quantum ad secundum Articulum 

dico duas Conclusiones : Prima quod peccattim 
originale in omnibus est unum secundum speciem. 
Secunda quod peccatum originale in uno individuo 
est unum simpHciter. 

Prima Conclusio probatur sic : peccatum 
originale formaliter est privatio justitiae originalis, 
ut patuit supra Dist, ^^.; sed justitia originalis, est 
una secundum speciem ; ergo. 

Secunda Conclusio patet sic: formae vel pri- 
vationes numerantur vel numeratione subjecti vel 
numeratione actus per quem macula contrahitur; 
sed haec anima quae est subjectum vel actus quod- 
libet horum est simpliciter unum ; ergo. 

Quantum ad tertium dico quod pecca- 
tum originale aequah*ter est in omnibus, quia pcc- 
catum originale est in nobis per hoc quod sumus 
filii Adae naturales, et debitores justitiae originalis ; 
sed hoc aequaliter est in omnibus; ergo. 

Quantum ad quartum Articulum di- 

cit Aureolus quod habebunt aliquem dolorem in- 
teriorem ; dolor enim duplex est, unus a Deo iii- 
flictus per peccatum, et hunc non habebunt; aliiis 
voluntarie assumptus, et hunc habebunt, licet noa 



390 LiB. II Sententiarum 

semper sed aliquando, puta quando recordabuntur 
quod amiserunt tantum bonum. 

Alit omnes, quibus magis assentio, generaliter 
dicunt quod damnati solum pro peccato originali 
nullam habebunt poenam nec exteriorem nec inte- 
riorem, puta tristitiam. 

Quod autem non habebunt pocnam sensus ex- 
terius, probatur, quia nullam delectationem deordi- 
natam habuerunt, cui delectationi correspondet a- 
cerbitas pcenae sensus exterioris. 

Quod autem non habeant pcenam interiorem, 
puta tristitiam, probatur, quia tristitia est de his 
quae accidunt nobis invitis, per Augustinum de Civ. 
Dei ; sed isti non invite vel involuntarie sustinent, 
quia tunc murmurarent contra dispositionem divi- 
nam et nollent voluntatem suam esse conformem 
voluntati divinae. ^ 

Sed est dubium, cum isti habeant in resurre- 
ctione intellectum perspicacem, poterunt distincte 
cognoscere Deum et felicitatem Sanctorum, et ip- 
sam appetere et tristari cum non habeant eam. — 
Respondetur quod illa cognitio non est possibilis 
nisi supernaturaliter elevetur. 

Quod si oinnino conte^idas, quod possunt illam 
cognitionem habere, dico quod non contristabuntur, 
tum quia non advenit eis invitis, tum quia volunt 
voluntatem suam esse conformem voluntati divinae. 

Quod si qucBras tilterius : ubi erunt post resur- 
rectionem ? Dicitur quod vel in mundo isto quem 
Deus dabit eis pro loco, et vadunt hinc inde gau- 
dendo et spatiando, vel in limbo. Neutrum tamen 



DiSTiNCT. XXXIII QUiEST. Unica 391 

horum mihi certum est, quia quod non probatur ex 
S. Scriptura, eadem facilitate contemnitur qua pro- 
batur; ideo confiteor me nescire. 

Ad primum argumentum principale respon- 
det Bonaventura, quod Augustinus loquitur exces- 
sive ad destruendum haereses Pelagianorum qui di- 
cebant parvulos nulla poena puniri. Unde sicut iu 
moralibus via deveniendi ad medium est aliqualiter 
procedere ultra medium versus extremum, sicut po- 
nit exemplum Philo^ophus 2. Ethic. de virga recta, 
ita Sancti disputantes contra haereses quasi accepe- 
runt extremum ut reducerent haereticos ad medium. 

Ad secundum dico quod sicut corpora damna- 
torum patiuntur et non dissolvuntur, ita corpora 
istorum erunt impassibilia, non quidem ex dote 
impassibilitatis quam Sancti habent, sed ex alia 
causa qua non patiuntur intus nec extra. 

Ad tertium dico quod sicut fomes iste nullum 
inordinatum motum suscitat in eis in vita ista, ita 
nec ibi suscitabit. 

Ad ultimum patet ex dictis in primo dubio 4. 
Articuli, 




Distinctio XXXIV. 

Post ppaedicta de peccato actuali.... 

Circa istam Dist. j^, qncerittir 

Qu^STio Unica. 

Utrum peccatQm sit a bono at a eansa. 

Videtur quod non, quia non potest arbor bona 
malor fructus facere, MattJi. 7. 

2. Praeterea, agens assimilat sibi effectum; sed 
peccatum sive maium non assimiiatur bono; ergo 
non est a bono. 

3. Praeterea, quod est a bono effective, est.ad 
bonum ut ad finem, quia efficiens et finis sunt sibi 
invicem causa^ ex 2, PJiys. et/. MetapJi.; sed pec- 
catum non est ad bonum ut ad finem; ergo non 
est a bono ut a causa effectiva. 

/;/ coHtrariiim arguitur per Magistrum in ista 
Dist, 2, cap. 

Respondeo: hic sunt duo videnda. Primo 
quantum ad quaestionem ; si peccatum sit a bono. 
Sectindo oportet videre modum qualiter, scilicet, 
peccatum sive malum sit a bono. 

Qtiantum ad primum dico quod pecca- 
tum eo modo quo potest habere causam est a 



DiSTiNCT. XXXIV Qu^ST. Unica 393 

bono. Hoc patet per Magistrum in ista Dist, ; et 
probatur ratione sic : quia peccatum vel est a bono 
ut a causa, vel est ab aliquo malo simpliciter primo; 
sed non est malum simpliciter primum a quo fit 
peccatum ; ergo est a bono. Probatio mijtoris : 
si esset malum simpliciter primum, esset necesse 
esse et imparticipatum, et independens ; sed ista 
non conveniunt nisi enti perfectissimo ; ergo ma- 
lum esset ens perfectissimum, et sic malum esset 
bonum, quod est contradictio. 

Qtiantum ad seciiftdum, sunt quatuor 
vel quinque modi dicendi. 

Unus quod bonum est causa mali vel peccati 
per accidens, Ista est via Thomse part. i. q. ^g. 
a. I. Sed ly per accidms, potest intelligi quia vel 
ex parte causce, sicut ponit Philosophus 2. Phys. 
quod Policletus est causa statuae per accidens; vel 
ex parte effectus, sicut dicitur ibidem, quod casus 
et fortuna sunt causae per accidens, quia effectus 
fortuitorum sunt casuales, quia eveniunt praeter in- 
tentionem agentis, et sic dicitur tmo modo quod 
bonum est causa mali per accidens, ut per accidens 
se tenet ex parte causce, quia voluntas non est 
causa peccati ut voluntas, sed ut defectibilis ; et 
iste est modus Richardi in 2. et Thomae ubi supra. 
Alio modo ponitur quod bonum est causa mali per 
accidens, ut per accidens se tenet ex parte effectus. 

Contra primam viain arguitur sic: aut defe- 
ctibilitas in voluntate est causa peccati per se aut 
per accidens; si per accidens, ergo frustra ponitur ; 



394 LiB. II Sententiarum 

si per se, et defectibilitas per se est in voluntate a 
Deo ut a per se efficiente; ergo Deus est per se 
causa peccati. CoHseqtiefttia probatur per illam re- 
gulam: quidquid est per se causa causae est per 
se causa causati. 

Conira secundam viam arguitur sic: quia tunc 
peccatum videtur esse casuale ; sed casuale non est 
peccatum. — Prceterea, voluntas praecise vult illud 
positivum ad quod sequitur illa deformitas, et sic 
non magis peccaret quam voluntas divina. 

Tertius modus dicendi est quod peccatum 
non habet causam efficientem sed deficientem, et 
sic voluntas est causa peccati defectiva. Confir- 
matiir per Augustinum 7, de Trin, ubi vult quod 
peccatum non sit effectio sed defectio, ex eo quod 
voluntas deseritur a Deo, et actus non habet rec- 
titudinem. 

Contra, quia ex tali defectione sequitur quod 
Deus esset causa peccati per illam propositionem 
Philosophi 2. Metaph.: si pr«Esentia gubernatoris 
est causa salutis navis , tunc ejus absentia est 
causa perditionis. — Confirmatur per Philosophum 
in 7. Post.: in causis praecisis, si negatio est causa 
negationis, et affirmatio est causa affirmationis, et 
exemplificat ibi de pulmone et respiratione. 

Ideo est quartus modus^ dicendi, quod pec- 
catum habet pro causa bonum creatum, scilicet 
voluntatem quae est totalis et immediata causa suae 
volitionis bonae sive malae, et Deus respectu illius 
non habet aliquam efficientiam immediatam, ttini 
quia aliter voluntas ipsa non esset libera quia non 



DlSTINCT. XXXIV QUiEST. Unica 39$ 

esset in ejus potestate actus; tum quia voluntas 
nihil contingenter causaret ex eo quod haberet ne- 
cessariam habitudinem ad primam causam respectu 
effectus; tum quia voluntas non posset peccare 
quia cum Deus sit prior causa in primo signo 
naturae, causat et rectitudinem in actu ; tum quia 
Augustinus dicit in lib. de Civ, Dei quod Deus 
sic res quas condidit administrat ut eas agere pro- 
prios motus sinat ; tum quia Commentator dicit 
7. Metaph, quod si entia non habent proprias ac- 
tiones, non habebunt proprias essentias. 

Contra illam viam arguitur quia fundamentum 
reputatur falsum, tum quia Deus non esset causa 
meriti sicut nec peccati ; tum quia destruit ordinem 
causarum, propter quod omnis causa prima fluit 
in plus quam secunda super causatum, ex 7. pro- 
posit, de causis ; tum quia si Deus non haberet 
efficaciam super velle, non esset praescius futurorum ; 
tum etiam quia non esset omnipotens. 

Ista duo ultima argumenta non concludunt et 
solvuntur lib, 7. dist. 34, et 44, — Similiter pri- 
mum non valet quia Deus est causa meriti aliquo 
alio modo, quo modo non est causa peccati, quia 
immediate causat in anima gratiam vel charitatem 
quae inclinat ad merendum. Secundum etiam non 
valet nec concludit, est enim ordo essentialis inter 
causas in esse, quia prima causat secundam. 

* Quidquid autem sit de ista opinione datur 
quintus modus dicendi quod peccatum potest 
accipi quantum ad actum substratum et hoc est 
materiale vel quantum ad deforjnitatem, et hoc 



39^ LiB. II Sententiarum 

est formale. Prijtto modo habet per se causam po- 
sitivam et bonam. Secufido modo non habet cau- 
sam effectivam sed defectivam tantum. 

Ad primuM principale dico quod Salvator ac- 
cipit pro arbore actum interiorem^ per fructum autem 
actum exteriorem, qui non est bonus nisi actus 
interior sit bonus. 

Ad secundum dico quod major est vera in 
causis univocis non autem in causis aequivocis et 
maxime defectivis. 

Ad ultimiim dico quod major est vera de eo 
quod est ab efficiente efficiendo non deficiendo, hic 
autem est causa deficiendo quantum ad defor- 
mitatem. 




Distinctio XXXV. 

Post hoc videndum est.... 

Circa istam Dist. jj. quceritur : 

QUiESTio Unica. 

Utrum peeeatnm sit per se con*uptio bonl in qno est. 

Et videtur quod non, quia aut esset corruptio 
boni istius in quo est, aut boni aiterius. Non primo 
modo quia accidens quod praesupponit subjectum 
non corrumpit ipsum ; sed peccatum est hujusmodi ; 
ergo. Non secundo modo quia peccatum corrumpit 
iilud cui nocet, per Augustinum de civit, Dei ; sed 
non nocet nisi illi in quo est; ergo. 

Contra, Per Augustiuum iji Joannem pertractans 
illud: sine ipso factum est nihil, et per Anselmum 
qui probat hoc ex proposito de cQ^iceptu virginali 
et casu diaboli. 

Respondeo. Hic sunt duo videnda. Primo ad 
propositum. Secundo cujus boni corruptio pecca- 
tum sit. 

Quantum ad primuni dico quod sic, quia 
agens inferiiis tenetur in agendo se conformarc a- 
genti superiori, et si in potestate ejus sit confor- 
mari et non confirmari. tunc si non conforniatur 



398 LiB. II Sententiarum 

illi peccat ; sed voluntas nostra respectu Del est 
hujusmodi ; ergo etc ; ergo si non conformatur ei 
peccat. Et tunc ultra sic: quod est corruptivum 
boni illius concordiae per quam nostra voluntas con- 
formatur Deo est corruptivum boni; sed peccatum 
est hujusmodi; ergo. 

Quantum ad secundum dicitur quadru- 
pliciter. Primo quod peccatum est corruptio illius 
boni in quo est quia illa nocet per Augustinum 
12. de Civ. Dei, Alio modo ponitur quod pec- 
catum est corruptivum boni supernaturalis, scilicet 
gratiae. Tertio ponitur quod est corruptio habituum 
acquisitorum quibus repugnant habitus virtualiter 
mali. Quarto dicitur quod est corruptivum concor- 
diae et rectitudinis per quam voluntas nostra con- 
formatur voluntati divinae, et per hoc patet ad ar- 
gumentum in oppositum. 




Distinctio XXXVI. 

Sciendum est tamen quaedam.... 

Circa istam Dist. j6. quceritur: 
QUiESTIO UnICA. 
Utrnin omnis aetio agentis ereati sit in agente. - 

Videtur quod non quia actio et passio sunt u- 
nus motus ex j. Phys, , sed passio est in passo ; ergo, 

Contra : passio est in passo ; ergo actio est in a- 
gente, quia sicut passio ad passum, ita actio ad agens. 

Respondeo. Hic sunt duo articuli. Primo po- 
nuntur aliquae distinctiones necessariae. Secmtdo e- 
licientur conclusiones intentae. 

Quanium ad primum ponuntur quinque 
distinctiones. 

Prima quod actio est duplex scilicet actio prae- 
dicamentum quae dicit habitudinem praecisam agen- 
tis ad passum, et actio elicita quae est forma ter- 
minata ad passum. 

Ista distinctio probatur, quia quot species ha- 
bet unum oppositorum tot habet et reliquum ; sed 
passio opponitur actioni et passio accipitur dupli- 
citer scilicet pro passsione de genere passionis et 
pro passione de tertia specie qualitatis: ergo actio 
consimiliter accipitur. 



400 LlB. II Sententiarum 



Prceterea, Aristoteles ^. Phys. aliqua actio est 
ab agente in passum, et tunc qu^ro de qua actione 
loquitur ; aut de actione quae est praedicamentum, et 
hoc non stat cum dictis suis quia illud quod pro- 
cedit ab agente in passum procedit mediante actione; 
actionis autem non est actio ut terminus^;r/. Phys,; 
ergo loquitur de actione elicita et per consequens 
actio est duplex, scilicet actio elicita et actio pra^- 
dicativa. 

Secunda distinctio est quod actio elicita di- 
viditur, quia quaedam est actio elicita fundamenta- 
liter, quaedam formaliter eo modo quo aliquid di- 
citur simile fundamentaliter, vel formaliter. Et actio 
elicita fundamentaliter habet duos respectus: unum 
ad agens et alium ad passum. 

Tertia distinctio est quod quaedam est actio 
hninanens, et quaedam est actio transiens per A- 
ristotelem /. Ethic, et 9. Metaph, Et nota quod 
transire in exteriorem materiam potest intelligi du- 
pliciter. Uno modo forinaliter, et iste est falsus in- 
tellectus, quia actio non migrat a subjecto in sub- 
jectum formaliter. Alio modo virtiialiter quia vir- 
tute agentis aliquis terminus producitur extra ip- 
sum et hic est verus intellectus. 

Quarta distinctio quod respectus est dupiex 
scilicet intrinsecus et extrinseciis adveniens. Et di- 
citur respectus intrinsecus adveniens qui exurgit 
ex natura terminorum qualitercunque positorum 
cum distinctione respectu ipsorum circumscripto 
omni opere intellectus. Respectus autem extrinsC' 
cus adveniens est qui non sic exurgit statim. 



DiSTiNCT. XXXVI Qu^ST. I 401 

Quinta distinctio quod in operatione alicujus 
creati est duplex respectus : unus agenth ad pas- 
sum, alius agentis ad terminum, et sunt isti rc- 
spectus essentialiter differentes, tum quia uniis est 
prior alio, tum quia unus est aliqualiter causa ai- 
terius, tum quia unus est intrinsecus et alius cx- 
trinsecus adveniens. 

Quantum ad secundum Articnluni si 

quaeratur de actionibus intra manentibus patet per 
Aristotelem 7. Ethic, et 9. Metaph. quod sunt in 
agente. Si autem quaeratur de actionibus extra ma- 
nentibus dico tres conclusiones. Prima cst quod 
actio elicita subjective est in passo. Seciinda con- 
clusio, quod respectus fundatus in motu non est ac- 
tio de genere actionis formaliter sed extrinscca de- 
nominatione. Tertia conclusio, quod actio de genere 
actionis est in agente subjective. 

Prima COnclusio probatur sic: actio elicita aut 
est illa forma elicita secundum illam opinionem quae 
improbata fuit superius Dist. 2. ; aut est via et di- 
spositio ad eam, quod verius credo; sed quodlibet 
horum subjective est in passo; ergo. 

Secunda conclusio probatur sic : respectus de 
secundo modo relativorum non est formaliter de 
genere actionis cum sint genera distincta ; scd re- 
spectus fundatus in motu cum sit motus potentise 
est de secundo modo relativorum; ergo. 

Tertia COnclusio probatur sic: respectus mutua^ 
dependentiae formaliter oppositi necessario sic se ha- 
bent quod si unus est in uno extremorum tcrmi- 

30 



402 LlB. II Sententiarum 

native, in altero est subjective. Exemplum de pa- 
ternitate opposita filiationi quod quia paternitas est 
in filio terminative ideo est in patre subjective ; sed 
actio et passio sunt hujusmodi respectus, et actio 
est in passo terminative; ergo est in agente sub- 
jective. Et intelligo illam majorem istius rationis 
esse veram ubi extrema sunt realiter distincta, ne 
objiciatur quando aliquid movet seipsum. 

Prceterea, secundo sic: perfectio uniuscujusque 
rei est formaliter in ipso; patet per Commentato- 
rem 8, Phys, ; sed actio de genere actionis est per- 
fectio agentis; ergo. 

Ad argumentum in contrarium patet ; loqui- 
tur enim Philosophus de actione elicita, et ista est 
in passo, ut dictum est supra in prima conclusione ; 
ergo. 




Distinctio XXXVII. 

Sunt autem et alii plupimi.- 

Circa istam Dist. jj, quceritur : 

QUiESTIO I. 

Utram peceatum possit esse a Deo. 

Videtur quod sic, qui^ quod est causa caiisae 
est et causa causati; sed Deus est causa voluntatis; 
ergo est causa actus peccati qui est a voluntate. 

Contra, Augustinus super Joannem : sine quo 
factum est nihil, idest peccatum. 

Respondeo. Communiter dicitur quod actus 
peccati potest accipi vel quantum ad substratum 
et hoc est maieriale, vel quantum ad deformitatem 
et hoc est formale, et sic sunt duae cqnclusiones. 
Prima est quod actus peccati quantum ad sub- 
stratum est a Deo. Secunda quod quantum ad de- 
formitatem non est a Deo. 

Prima Conchisio probatur, quia ens et bonum 
convertuntur, et bonum est in omni genere sicut 
et ens, ex i. Ethic; quod ergo habet propriam 
entitatem habet et propriam bonitatem; sed actus 
iste quantum ad suum substratum habet propriam 
entitatem; ergo et propriam bonitatem. Sed omne 
tale est a Deo; ergo. 



404 LiB. II Sententiarum 

Sed hic est dubium quia tunc Deus faceret 
contra suam prohibitionem, prohibuit enim non 
peccare; ergo si effective se habet quantum ad 
substratum actus peccati faceret contra suam pro- 
hibitionem. 

PrcBterea, arguit contra hoc Aureolus fortiter 
sic: si Deus ageret quantum ad substratum actus; 
ergo necessario ageret quantum ad deformitatem 
actus. Probatio consequentice \ quando aliqua sic 
se habent, quod impossibile est illa ab invicem se- 
parari, quod agit in unum agit in reliquum ; sed 
sic se habet deformitas ad substratum actus ; ergo. 
Minor patet in odio Dei, ubi ad actum necessario 
sequitur deformitas. Ideo forte opinio quarta ui 2. 
art, dist, J4. est verior, etc. 

Secunda Conclusio probatur primo sic : nullus 
homo Deo auctore fit deterior, per Augustinum 
Lib, 8j qucestionum ; sed si Deus esset causa de- 
formitatis in actu, homo fieret, Deo auctore, de- 
terior; ergo. 

Secundo sic: quod est causa omni enti ut sic 
non est causa non essendi per Augustinum ut 
supra ; sed Deus est causa essendi omni enti ; ergo 
non est causa non essendi; sed si esset causa de- 
formitatis in peccato, esset causa non essendi ; ergo. 

Tertio sic : justus judex non punit homines pro 
eo quod facit ipsemet judex; sed Deus punit ho- 
minem pro deformitate peccati; ergo. 

Ad argumentum in contrarium dico uno 
modo quod Deus est causa illius peccati causati 
quantum ad substratum. Aliter dicitur et-melius quod 



DiSTiNCT. XXXVII Qu^ST. II 405 

verum est de eo quod habet causam effectivam 
et non defectivam; peccatum autem habet causam 
defectivam. 

QUiE^TIO II. 
Secundo qMceritur : 

Utram eTentus fortuiti reducantur in aliquam causam 
quee sit eorum per se eausa. 

Videtur quod sic : quia omne per accidens re- 
ducitur ad per se; sed fortuna est causa per acci- 
dens ex 2, Pkys,; ergo. 

Contra. Effectus fortuitus est a fortuna; sed 
fortuna est causa per accidens; ergo, 

ReSPONDEO. Hic sunt tres articuli. Primo po- 
nuntur aliquae opiniones falsae. Secundo ponuntur 
aliquae conclusiones de fortuna. Tertio dicetur ad 
quaestionem. 

Quanttmt ad primum est una opinio 
quae dicit fortunam nec esse, sicut patet 2. Phys, 
•cujus ratio est quia omnia quae fiunt habent causam 
determinatam aliam a fortuna ; ergo frustra poneretur 
fortuna. Probatio antecedentis quia si vadens ad 
forum inveniat hominem pro quo non ibat talis 
inventio a fortuna est et tamen causa ejus est de- 
terminata puta voluntas eundi ad forum. 

Contra hoc arguitur ibi sic: fortuna est aliquid 
aut nihil. Si aliquid habetur propositum, si nihil 
tunc frustra ea usi fuerunt antiqui Philosophi sicut 
Empedocles et Democritus. 



4o6 LiB. II Sententiarum 

Ideo est alia Opinio quae dicit fortunam esse 
sed immanifestam humano intellectui cum sit quid 
divinum et illam opinionem praetermittit Philosophus. 

Alia est opinio Democriti qui dixit for- 
tunam esse causam coeli et omnium partium mundi 
ex fortuito concursu astrorum. 

Contra hoc objicit Philosophus primp sic: no- 
biliora sunt superiora quam inferiora; sed illa in- 
feriora non sunt a fortuna; ergo nec superiora puta 
coelestia. Probatio ^ninoris quia non ex quocunque 
semine generatur quodlibet, sed ex determinato 
semine, quod non esset verum si esset a fortuaa. 

Secundo sic: ea quae sunt a fortuna non sunt 
uniformia; sed in ccelestibus non evenit defor- 
mitas; ergo. 

Tertio sic, et ponitur in fine capituli de fortuna; 
nullum per accidens est prius eo quod est per se; 
sed fortuna est causa per accidens; ergo non est 
prior aliquo per se. Sed si esset, in coelestibus esset 
prior cum coelestia sint priora; ergo, 

Quantum ad secundum dico septem con- 
clusiones. 

Prima est, quid sit fortuna ; et dico quod for- 
tuna est causa per accidens in his quae sunt a 
proposito propter finem ut in paucioribus. Ad ha- 
bendam aulem istam definitionem Aristoteles utitur 
quadruplici distinctione. Una causarum, una per se, 
alia per accidens; fortuna non est causa per se; 
ergo per accidens. Secunda est eorum quae fiunt, 
alia fiunt semper alia frequenter, alia ut in pau- 



DlSTINCT. XXXVII QUiEST. II 407 

cioribus. Ea autem quae fiunt a fortuna non fiunt 
semper nec frequenter sed ut in paucioribus. Ter- 
tia distinctio est quod quaedam fiunt propter finem, 
quaedam vero non, sicut cum quis fricat sibi bar- 
bam absque deliberatione. Quarta est quod eorum 
quae fiunt propter finem, quaedam fiunt a proposito, 
quaedam a natura, et ex his distinctionibus colli- 
git Aristoteles efinitionem fortunae superius positam. 

Secunda Conclusio principalis est ista, quod 
fortuna est nobis ignota, et probatur a Philosopho, 
ubi supra sic: fortuna est causa per accidens; sed 
ea quae sunt per accidens sunt infinita, infinita au- 
tem sunt ignota; ergo fortuna est nobis ignota. 

Tertia Conclusio quod fortuna non habet esse 
simpliciter. Haec conclusio probatur a Philosopho 
ibidem : Causa per accidens habet effectum per ac- 
cidens ; sed fortuna est causa per accidens ergo ha- 
bet effectum per accidens. Sed quod est per acci- 
dens non est simpliciter; ergo. 

Quarta Conclusio, quod forma non est sine 
ratione. Hoc probatur a Philosopho ibidem sic : quod 
est in paucioribus est sine ratione ; sed fortuna est 
hujusmodi; ergo. 

Quinta Conclusio: fortuna differt a casu, quia 
casus est in plus quam fortuna; nam omne quod 
est a fortuna est a casu, sed non e converso. Ex- 
emplum de tripoda quae eadem stetit ; hoc fuit ca- 
suale et non a fortuna, quia fortuita sunt tantum 
in his quae agunt voluntarie. 

Sexta ConclliSio est quod nullum inanimatum 
nec puer nec bestia dicitur habere fortunam, Hoc 



4o8 LiB. II Sententiarum 

probatur ibidem sic : fortuna est in his quse agunt 
voluntarie et per electionem; sed nullum inanina- 
tum nec puer nec bestia agit per electionem vel vo- 
luntarie; ergo. 

Septima Conchisio et ultima est quod for- 
tuna reducitur ad genus causae moventis. Hoc pro- 
batur a Philosopho 2. Phys. circa finem tractatus 
de fortuna sic: fortuna, vel est causa eorum quae 
sunt a natura, vel ab intellectu; sed tam natura 
quam intellectus est causa ut unde principium mo- 
tus; ergo. ^ 

Qtiantum ad tertium Articulum cum 

quaeritur, utrum eflfectus fortuiti reducantur ad cau- 
sam per se, aut quaeritur de causa creata, aut di- 
vina. Si de catisa divina, dicitur quod effectus for- 
tuiti reducantur ad causam per se ut ad Deum si 
placet placeat, tamen Aristoteles videtur dicere op- 
positum prirno idest de bona fortnua, forte, inquit, 
fortuna est quaedam causa Dei hoc, utique non vi- 
detur Deum enim dignificamus dominum existen- 
tem talium, ut dignis tribuat et bona et mala. For- 
tuna non sic, et ita nec causa quae est a Deo vi- 
detur, esse fortuna eo quod pravis eveniat ; non au- 
tem verisimile est Deum pravorum curam habere. 
Si autem quaeratur de caiisa creata dico quod ef- 
fectus fortuiti non reducantur in causam per se quia 
causae eorum sunt casus et fortuna quae sunt causse 
per accidens ex 2> Phys, non quod ly per acci- 
dens tenet se ex parte causae eo modo quo Poli- 
cletus est causa statuae per accidens, sed \y per 



DlSTINCT. XXXVII QU^ST. II 409 

izccidens tenet se ex parte efifectus, qui efifectus e- 
venit praeter intentionem agentis ; talis autem effectus 
non reducitur in per se causam creatam. 

Ad argumentum in contrarium, cum dici- 
tur omne per accidens reducitur ad per se, conce- 
ditur de accidente quod praecise se tenet ex parte 
causae, non autem de accidente quod se tenet ex 
parte effectus cum evenit praeter intentionem agen- 
tis, sicut est in proposito. 




Distinctio XXXVIIL 

Post ppaedicta de voluntate.... 

Circa istam Dist, j8, qucerituf 

Qu.^STlo I. 

Utram intentio sit actus solins Tolimtatis. 

Videtur quod non. Matth, S, si oculus tuus etc. 
dicit glossa quod intentio est oculus animae; sed 
oculus animae est intellectus : ergo intentio est ac- 
tus intellectus ; ergo. 

2. Praeterea, intentio includit relationem unius ad 
alterum ; sed referre relationem unius ad alterum 
est actus intellectus; ergo. 

Co/itra, Augustinus /^. de civit, Dei dicit quod 
est actus voluntatis. 

Respondeo. Primo videndum est quid sit in- 
tendere; secundo propositum. 

Quantum ad primum dico quod inten- 
dere est in aliud tendere, et hoc potestesse dupli- 
citer, vel quod tendat in aliud motum ab alio, vel 
a se, puta quod movet se in aliud, et illud in quod 
tendit potest esse praesens vel absens. Prinio modo 
tendere convenit omni potentiae respectu sui objecti; 
secundo modo convenit proprie appetitui rationali 



DlSTINCT. XXXVIII QUiEST. II 4II 

et potentiae liberae, quae ducit et non ducitur, secun- 
dum Damascenum. Et isto modo etiam comprehen- 
dit intellectum inquantum est arbitrium. Per quod 
patet ad primum argumentum. 

Ad secundum dico, conferre per modum judicii 
est intellectus ; sed conferre utendo et ordinando u- 
num amabile ad aliud est voluntatis. 

Qu^STio ll. 

Secundo quceritur : 

Uti^am Toluntas possit se moyeri eontra judieium ratio- 
nis. 

Videtur quod non, quia voluntas nihil vult sub 
ratione mali; sed si moveret se contfa judicium 
rationis, tunc vellet aliquid sub ratione mali. 

2. Praeterea, sicut verum determinat intellectum 
ita bonum determinat voluntatem ; sed intellectus non 
potest dissentire a vero ; ergo nec voluntas a bono. 

Contra. Bernardus de libero arbitrio dicit quod 
voluntas nonnumquam sine ratione movetur ut multa 
faciat contra ipsam. 

ResPONDEO. Hic sunt tria videnda. Primo si 
voluntas possit se movere ; secundo si possit se mo- 
vere contra judicium rationis; tertio si possit se 
movere respectu judicii rationis respectu eorum quae 
sunt ad finem. 

JPrimus Articulus patet supra Dist. 2/. 
ideo quaere ibi art, /. 



412 LlB. II Sententiarum 

Setyiindus Articulus patet supra Dist, 24. 
ideo quaere ibi. 

Prosequendo, ergo tertium Articulum 

dicitur a Thomistis, quod homo non potest aliquid 
eligere per voluntatem contra judicium rationis quia 
non esset ratio quare magis vellet unum quam a- 
liud cum sit indififerens ad volendum quodcumque 
volibile. 

Contra hoc, tum quia destruit libertatem vo- 
luntatis, tum quia hoc est contra experientiam 
sicut patet in peccante mortaliter ex electione, et 
faciens in se syllogimum practicum non esseforni- 
candum cum sit mortale ; tum quia voluntas non 
necessitatur respectu ultimi finis ut patuit supra 
Dist. 24. ; tum quia est contra Augustinum /2. civ, 
Dei sicut, inquit, duo aequaliter affectati anima et 
corpore et omnibus conditionibus paribus vident 
corporis pulchritudinem unus voluntate cadit, alter 
stat; tum quia est contra Philosophum i, Metaph. 
qui dicit quod prohaeresis, idest electio, determinat; 
tum quia est contra Bernardum De libero arbitrio 
ut allegatum est in oppositum ; tum quia tangit 
articulum condemnatum qui dicit quod ratione 
existente recta in generali, et in speciali quod vo- 
luntas non possit contrarium, error est. 

Ideo est opinio aliorum quod voluntas po- 
test consiliari ante consilium et determinationem 
intellectus ; et sic libere movetur. Alio modo potest 
consiliari per considerationem et determinationem 
intellectus et sic necessario sequitur ejus judicium. 



DisiNCT. XXXIII QUi^ST. II 413 

Contra hoc, quia non est minus libera voluntas 
post consilium quam ante. Ideo dico propter ra- 
tiones factas contra primam opinionem quod vo- 
luntas libere movetur aliquoties contra judicium 
intellectus respectu eorum quae sunt ad finem. 

Ad primum principale nego minorem quia 
non vult illud sub ratione mali, sed sub ratione 
apparentis boni, cum intellectus dicat illud dimit- 
tendum esse et tenendum majus bonum. 

Ad secundum nego majorem quia verum re- 
spicit intellectum ut potentiam naturalem, voluntas 
autem semper est libera potentia per essentiam. 




Distinctio XXXIX. 

Hic opitup quaestio.... 

Circa istam Dist, jg, quceritur : 
QU^STIO I. 
Utxam eonscientia sit in int«lleeta yel in affectu. 

Videtur quod in afifectu. Glossa super illud 
ad Corinth. nihil mihi conscius Sum, dicit in nullo 
remordet me conscientia mea ; sed remorsus spectat 
ad afifectum; ergo. 

2. Praeterea, AnselmusZ^^ conceptu virg-inali nihil 
punitur nisi voluntas ; sed punitur conscientia ; ergo 
conscientia spectat ad voluntatem. 

Contra. Ecclesiastes 7. scit conscientia tua quia 
maledixisti aliis; sed scire spectat ad intellectum ; 
ergo et conscientia. — Confirmatur per Damasce- 
num Lib. 4, dicentem quod conscientia nostra est 
lex intellectus nostri. 

Respondeo. Hic sunt. tria videnda. /*r/;«^prin- 
cipale propositum ; secundo si conscientia sit actus 
vel habitus : tertio si conscientia erronea obligat ho- 
minem ad faciendum illud quod dictat necessa- 
rium ad salutem. 

Quantum ad primtim dicoistam conclu- 



DiSTiNCT. XXXIX Qu^ST. I 415 

sionem, quod conscientia est principaliter in intel- 

lectu practico et probatur dupliciter. 

Primo sic: conscientia est quoddam dictamen 

ordinatum ad opus fugiendum vel prosequendum ; 

sed tale dictamen spectat ad intellectum practicum 

per Commentatorem Lib, 2, de, Anima et 6, Ethic, 
Secundo sic : veritas confesse se habens appe- 
titui recto est practica veritas; sed conscientia est 
hujusmodi ; ergo est practica veritas. Sed practica 
veritas est in intellectu practico; ergo. 

Quantum ad secundum dico quod con- 
scientia, ut est quoddam dictamen ordinatum ad 
opus, potest dici scientia, et sicut scientia potest ac- 
cipi vel pro objecto scito, vel pro actu sciendi, vel 
pro habitu, ita conscientia accipitur aliquando pro 
habitu per quem talis actus prompte elicitur. 

Quantum ad tertium dicitur quod con- 
scientia erronea aut dictat aliquid necessarium ad 
salutem quod est directe contra praeceptum Dei, 
aut quod non est contra praeceptum Dei, sed est 
actus indifferens. Si primo modo dicitur quod tene- 
tur illud facere, quod non credo, puta si conscientia 
nostra erronea dictat quod debeamus furari quia 
est necessarium ad salutem, non propter hoc debeo 
furari, quinimo debeo ipsam conscientiam depo- 
nere. Si secundo modo dico quod aut illud debet 
facere quod dictat conscientia erronea, aut debet 
illam conscientiam deponere, puta quando conscien- 
tia dictaret : si non elevares festucam de terra pecca- 
res mortaliter. 



4i6 LiB. II Sententiarum 

Ad PRIMUM PRINCIPALE dico ad minorem quod 
remordere maleficium ostendendo tantummodo spec- 
tat ad conscientiam et est actus intellectus practici, 
remordere autem de maleficio dolendo est actus 
voluntatis. 

Ad secundum dico quod cum conscientia puni- 
tur non est aliud quam quaedam disciplina vel di- 
splicentia de peccato commisso causans dolorem in 
voluntate, 

Qu^STlO II. 

Secimdo quceritur, 

Utrum synderesis sit In intelleetu Tel in affectn. 

Et videtur quod in affectu, quia synderesis est 
quaedam inclinatio ad bonum ; ergo debet poni in 
illa potentia quae habet bonum pro objecto; sed 
talis potentia est voluntas ; ergo. 

Contra. Glossa in Ezech, dicit quod synderesis 
est scintilla conscientiae ; sed conscientia est in intel- 
lectu ex qucest. prcecedenti] ergo. 

Respondeo et dico quod synderesis in creatura 
rationali est aliquid quo homo naturaliter inclinatur 
ad bonum et remurmurat de malo. Ista autem in- 
clinatio potest esse duplex; vel ostensiva boni, et 
sic est in intellectu pratico, quod probatur sicut 
fuit probata i. conclusio praecedentis quaestionis; 
vel est inclinativa determinate, non tamen quod 
imponat necessitatem coactionis, et sic est in volun- 
tate, et per hoc patet ad argumenta. 



Distinctio XL. 

Post haec de artibus... 

Circa istam Distinctiofmn 40 qucerittir : 

QUiESTIO I. 

Utniin omnis aetus sit iM^nas ex fine. 

Videtur quod sic per Augustinum super PsaL 
ji, Opus bonum intentio facit ; sed intentio respicit 
finem; ergo. 

2. Praeterea, sicut principium in speculabilibus, 
sic finis in agibilibus, ex 6, Ethic, et 2. Phys. sed in 
speculabilibus actus intellectus est verus ex prin- 
cipiis ; ergo in agibilibus actus voluntatis est bonus 
ex fine. 

Contra. Quia sic omnis actus intendens bonum 
finem esset bonus, cujus contrarium dicit Augu- 
stinus in Lib. contra mendacium, 

Respondeo. Actus quantum ad praesens habet 
duplicem bonitatem, scilicet naturalem et ^noralem. 

De prima bonitate dico quod actus non est 
praecise bonus ex fine. Probatur quia bonum est 
quod constat ex causa integra per Dionysium 
De divinis nominibiis cap. 4. unde sicut ad pulchri- 
tudinem corporalem requiruntur omnia membra 
pulchra, ad turpitudinem sufficit privatio unius 

27 



41 8 LiB. II Sententiarum 

membri, ita ad bonitatem actus requiruntur omnia 
per se requisita; actus autem requiritur sufficiens 
efficiens et objectum et finem et formam, quae 
concurrunt tanquam convenientia ad ejus esse; ergo 
non est praecise bonus ex ista bonitate scilicet ex 
fine. 

De secunda bonitate, scilicet morali, dico eo- 
dem modo quod actus non est bonus moraliter 
praecise ex fine, et hujus ratio similis est praece- 
denti quia bonum est ex causa integra, actus au- 
tem moralis debet esse elicitus dictamine rectae 
rationis ita quod sit conformis agenti, quod est 
per se sciens ex 2, Ethic, et respectu debiti objecti 
ex ^. et 4. Ethic, et cum debitis circumstantiis 
puta quando oportet, et sicut oportet, et ubi 0- 
portet; hujusmodi ergo bonitas actus moralis non 
erit praecise ex fine si non concurrant aliae causae 
praedictae. 

Ad primum in oppositum dico et concedo 
quod bona intentio facit bonum opus si adsint 
omnia requisita. 

Ad secnndum non est simile de actu voluntatis 
et intellectus simpliciter quia intellectus est potentia 
naturalis non libera per essentiam, voluntas autem 
est libera per essentiam et ideo plus requiritur. 




'ITi- 



DiSTiNCT. XL Qu^ST. II 419 

QUiESTIO II 

Secundo quceritur : 

Utrnm omnis actas exterior iM^na intentlone faetns sit 
meritorius. 

Videtur quod sic: quia non potest arbor bona 
fructum malum facere per Salvatorem in Matth,; 
sed bona arbor est bona intentio; ergo non potest 
fructus malos facere; ergo facit opus bonum et 
per consequens meritorium. 

2. Praeterea, non est minoris efficaciae intentio 
bona quam mala; sed omnis actus factus mala 
intentione est demeritorius ; ergo omnis actus fa- 
ctus bona intentione est meritorius. 

In contrarium patet per Philosophum 2. Ethic. 
quaedam, inquit, opera sunt quae confestim nomi- 
nata tenent extremum vitiosum, ut gaudium de 
malo, adulterium, homicidium et hujusmodi; ergo 
quantumcunque fiant illa bona intentione, num- 
quam erunt meritoria opera. 

Respondeo. Intentio duo potest dicere. Primo 
interiorem motum in debitum finem. Secundo modo 
intentio voluHtatis ordinans actum exteriorem po- 
test dicere finem intentum. Si primo modo su- 
matur intentio sic est principium merendi et dico 
quod actus exterior tunc est meritorius cum ille 
sit ordinatus et elicitus conformiter rectae rationi 
respectu debiti finis, et habeat principium merendi 
et omnia quae requiruntur ad actum meritorium. 
Si autem sumatur intentio secundo modo, tunc non 
omnis actus bona intentione factus est meritorius 



^■i 



420 LlB. II Sententiarum 

quia potest carere bono fine intento et aliis quae 
requiruntur ad bonitatem actus meritorii. 

Ad PRIMUM PRINCIPALE patet quod accipit in- 
tentionem primo modo dictam. 

Ad secundum dico quod plura requiruntur ad 
hoc quod actus sit bonus quam est sit malus sicut 
patet ex quaest praecedenti. Et ideo liceat bona 
intentib non sit minoris efficaciae quam mala non 
tamen propter hoc sequitur si omnis mala intentio 
sit actus demeritorius ; ergo bona actio est me- 
ritoria. 




Distinctio XLI. 

Cunque intentio.... 

Circa istain Dist. 41. qticBrittir : 
QUiESTIO I. 

Utrum possit esse aliquis aetus hnmanas indiflferens ad 
1)onitatem yel malitiam. 

Videtur quod non, quia inter privationem et 
habitum non est medium ; sed bonum et malum 
sunt privative opposita; ergo. 

2/Prseterea, habitus generatur ex actibus ex 
2, Ethic, ; ergo si inter actum bonum et malum sit 
aliquis actus indifferens generabitur etiam habitus 
indifferens, qui rion erit nec bonus nec malus, quod 
videtur inconveniens. 

3. Praeterea, sicut verum et falsum ad actum 
intellectus, ita bonum et malum ad actum volunta- 
tis; sed omnis actus intellectus aut est verus aut 
est falsus; ergo. 

4. Praeterea, bonitas et malitia in actu sumuntur 
per conformitatem et difformitatem ad rationem 
practicam; sed omnis ratio practica de necessitate 
aut est bona aut est mala; ergo. 

5. Praeterea, omnis actus est respectus alicujus 
finis; sed finis necessario aut est malus aut bonus 



422 LiB. II Sententiarum 

ergo. Ista ratio est Thomae part, 2. qiuBst. 18, art. 9. 

Contray quia tunc non esset aliquis actus in quo 
non esset meritum vel demeritum ; sed fricare bar- 
bam non habet meritum; ergo haberet demeritum, 
quod est inconveniens. 

Respondeo et dico quod actus humanus est 
duplex : quidam procedens sine deliberatione, quidam 
cum deliberatione. De actu qui est sine delihera- 
tionc non cadit quaestio, quia omnes conveniunt in 
hoc quod ille nec est bonus nec malus, cujus 
ratio est quia actus non est malus nec bonus nisi 
factus ex electione ex ^. Ethic ; sed actus factus 
sine deliberatione non est ex electione: ergo. — 
Est ergo quaestio de actu elicito cum deliberatione: 
utrum possit esse aliquis actus talis et indififerens. 
Et hic sunt duae opiniones extremae. Una dicit 
quod non, cujus rationes sunt quinque positae in 
principio quaestionis. Alia est opiniOy cui magis as- 
sentio, quae dicit quod contingit actum dare indif- 
ferentem ad bonitatem et malitiam, ubi notandum 
quod bonitas et malitia in actu praetermissa boni- 
tate naturali est duplex, scilicet bonitas et ma- 
litia moralis et bonitas et malitia meritoria et de- 
meritoria, et sic dico duas conclusiones. 

Prinia est quod convenit dare actum indiflferen- 
tem ad bonitatem et malitiam moralem, cujus ratio 
est quia habitus justitiae generatur ex operibus justis 
non tamen juste factis ex /. Ethic, : sed iste actus 
non est malus moraliter constat; nec bonus mora- 
liter, quia non est ex virtute; ergo. 

Secnnda conclnsio est quod convenit dare actum 



DlSTINCT. XLI QU^ST. I 423 

indifferentem ad bonitatem et malitiam meritoriam 
vel demeritoriam, cujus ratio est quia actus circum- 
stantionatus ex fine indifferenti est indifferens; sed 
convenit aliquem actum ex tali fine esse circum- 
stantionatum ; ergo. Minor patet, cum volo facere 
quod mihi placet ex indifferentia finis respectu fri- 
cationis barbae et elevationis festucae de terra, 

Ad PRIMUM PRINCIPALE nego minorem quia 
non sunt privative opposita bonum et malum circa 
actum. 

Ad secundum concedo quia ex similibus actibus 
indifferentibus potest generari consimilis habitus 
indifferens. 

Ad tertium nego majorem sicut patet dist, i. 
quia verum et falsum dividunt immediate actum 
intellectus, non sic autem bonum et malum divi- 
dunt actum voluntatis. 

Ad quartum nego minore>n quia sicut potest 
poni habitus indifferens inclinans ad actum, ita et 
ratio practica. 

Ad ultimum nego minorem sicut patet per ra- 
tionem positam in secunda conclusione. 




Distinctio XLII. 

Cum autem voluntas... 

Circa istam Distinctionem 42, qucerittir, 

QUiESTIO I. 

Utrum in eogitatione possit esse peeeatum. 

Videtur quod non, quia peccatum nunquam 
est nisi in voluntate vel in actu voluntatis, per 
Augustinum de dtiobus animabus; sed cogitatio 
non est voluntas nec actus voluntatis, quia cogi- 
tare est actus intellectus; ergo. 

2. Prseterea, peccatum ideo est peccatum, quia 
voluntarium; sed cogitatio non est voluntaria; ergo 
non est peccatum. Minor patet, quia cogitatio non 
est in potestate nostra, per Augustinum j, de lib. 
arbitrio : non est, inquit, in potestate nostra quibus 
visis tangamur. 

3. Praeterea, nullum est peccatum nisi sit primo 
cognitum ; sed cogitatio non est primo praecognita ; 
ergo. Probatio minoriSy quia vel esset praecognita 
quando non esset, et tunc non esset peccatum ; vel 
quando est, et tunc intellectus haberet duos actus 
simul, quod est contra Philosophum 7. Topic. 

Contra, Hieronymus super Ezech, dicit tria esse 
genera peccatorum, scilicet cogitationum, sermonutn 
et operum. 



DlSTINCT. XLII QUiEST. I 42$ 

Respondeo. Hic sunt tres Articuli per viam 
Conclusionum : primus quod peccatum formaliter 
et primo est in voluntate, et ejus actu ; secundus 
quod peccatum materialiter est in cogitatione, lo- 
cutione et opere; tertius removebit unum dubium 
circa cdgitationem, qualiter in eo possit esse pec- 
catum. 

Quantum adprimum probo propositionem 
positam, sic : justitia habitualis ut distinguitur contra 
peccatum originale, et justitia actualis ut distin- 
guitur contra peccatum actuale, est solum formaliter 
in voluntate ; ergo et peccatum formaliter primo 
est in voluntate. Probatio consequentice, quia habitus 
et privatio sunt circa idem. 

Prceterea, omnis causa activa, alia a voluntate, 
est causa naturaliter causans; sed nulla causa na- 
turaliter causans, ut sic, est vituperabilis, sed sola 
causa libere causans est vituperabilis ; sed huju- 
smodi est voluntas tantum; ergo sola voluntas est 
vituperabilis. Sed non nisi per peccatum ; ergo. 

Confirmatur per Augustinum j, de lib. arbitrio 
dicentem quod prima causa peccati est voluntas. 

Quantum ad secundum probatur pro- 
positio posita sic : voluntas est motor in toto regno 
animse, et omnia obediunt sibi, secundum Anselmum 
de lib. arbitrio ; ergo sicut voluntas causando re- 
ctitudinem in suo actu causat in actibus aliarum 
potentiarum rectitudinem, sic causando in suo actu 
deformitatem, causabit etiam in actibus aliarum 



■d 



426 LlB. II Sententiarum 

potentiarum deformitatem ex eo quod subjacet 
imperio. 

Quantum ad tertium^ quamvls certum 
sit quod locutio et operatio subjacent imperio vo- 
luntatis, dubium tamen est de cbgitatione quae non 
videtur subjacere imperio voluntatis cum imperatur 
ab ea, et sic videretur alicui quod non esset in ea 
peccatum; quod autem non imperatur a voluntate 
probatur. 

Primo sic, ad nihil movet voluntas nisi sit praeco- 
gnitum ; sed cogitatio non est praecognita, quia tunc 
esset praecognita per aliam, et quaereretur de illa 
sicut de prima, et sic in infinitum; ergo. 

Seciindo sic : in causis per se in eadem specie 
non potest esse circulatio ex i. Post.; sed intel- 
lectio sive cogitatio est per se causa volitionis ; ergo 
voluntas non est per se causa cogitationis. 

Tertio sic: causa per se sufficiens ad produ- 
ctionem sui effectus non requirit aliam causam; 
sed perfecta causa cogitationis sive intentionis est 
memoria, sicut patet in divinis ; ergo non requiritur 
voluntas. 

Respondeo. Hic pono istam propositionem quod 
necessario oportet aliquam intellectualem cogitatlo- 
nem esse imperatam a voluntate, tum quia voluntas 
convertit et avertit intellectum ab uno intelligibili In 
allud, tum qula Augustlnus dicit /. de Trin, quod 
voluntas unit et copulat intelllgentiam proli, tum 
quia diclt Phllosophus j. de Anima quod intelll- 
glmus cum volumus; sed dlstinguo quia est cogi- 



DlSTINCT. XLII QU^ST. I 427 

tatio prima el secunda. Prima quidem cogitatio non 
est in voluntatis potestate, quia aliqua cogitatio 
naturaliter praecedit omne velle, et de hoc dicit 
Augustinus 7. de lib, arbitrio quod non est in po- 
testate nostra qiiibus visis tangamur. — Remanet 
ergo dubium de secunda cogitatione quomodo su- 
best voluntati cum voluntas non moveat nisi ad 
praecognitum ; et sunt hic sex modi dicendi. 

Unus est quod sufficit cognitio alicujus objecti 
tantum habitualiter noti. 

Alius modus est quod habeatur cognitio illius 
objecti in universali et non in particulari. — Contra ; 
tunc intellectio lapidis cum in eo intelligatur sub- 
stantia corporea sufficeret ad volendum aurum cum 
hoc intelligatur in universali in substantia corporea. 
Tertius modus est quod sufficit cognitio objecti 
remissa, quia cum voluntas remitit objectum a con- 
sideratione unius objecti, concurrit consideratio al- 
terius objecti. — Contra : quia a casu accidit quod 
cum est retnissio talis actionis concurrit hoc vel 
illud objectum et sic totum esset casuale. 

Quartus modus est ex hoc quod intellectus 
habet comparativam actionem et cognoscit unum 
correlativorum in altero. — Contra: quia non 
semper est comparativa cognitio ; potest enim unum 
objectum per se cognosci sine alio. 

Quintus modus quod licet in potestate volun- 
tatis non sit cognitio simpliciter est tamen in ejus 
potestate cognitio discursiva. — Contra : si non est 
in potestate voluntatis illud sine quo non habetur 
discursus, nec discursus est in potestate nostra; sed 



428 LlB. II Sententiarum 

simpHciter cognitio objecti non est in potestateno- 
stra; ergo nec discursus. 

Dico ergo aliter cum sexto modo, quod cum 
est una intellectio percepta etdistincta possuntesse 
multae imperceptae, quia non minoris virtutis est 
intellectus quam visus; cum autem est una visio 
percepta possunt esse multae imperfectae; ergo ita 
poterit esse in intellectu. Tunc autem voluntas potest 
in illud velle complacere et facere intellectum stare 
circa illius cognitionem vel cogitationem et intellec- 
tus tunc magis firmabitur et erit cogitatio, intensior 
et complacentia voluntatis augetur et illa cogitatio 
intensa, si non est regulata dicitur peccatum, et in 
illa subjectione subjacet imperio voluntatis; potuis- 
set enim voluntas illam suspendere sicut quilibet 
in seipso poterit experiri, et per hoc patet ad ra- 
tiones quibus probatur quod cogitatio non est in 
potestate nostra. 

Ad primum principale concedo quod pecca- 
tum non est formaliter nisi in voluntate, materialiter 
autem potest esse aliis actibus. 

Ad argumenta patet ex dictis in 2. Articulo. 

Qu^STlo II. 

Secundo qnceritur sine argumentis : 

Utram actas paryas exterior et interior sint dno pee- 
cata yel nnnm. 

ResPONDETUR quod de interiori actu voluntatis 
et exteriori contingit loqui dupliciter: Uno modo 



r 



DlSTINCT. XLII QUiEST. I 429 

cotnparando actum exteriorem ad interiorem a quo 
non causatur: alio modo a quo causatur. Primo 
modo non sunt unum peccatum; secundo modo 
sic, quia quamvis sint duo actus, in esse naturae, sunt 
tamen unum in esse morali sive ethico et theolo- 
gico. 




Distinctio XLIII. 

Est ppaetepea quodam genus peccati. 

Circa istam Dist, 4J, quceritur: 

Qu^STlo I. 

Utrum Tolantas possit peeeare in Spiritum Sanctmn. 

Videtur quod non quia glossa super illud Joan, 
Qui odit me odit et Patrem meum, dicit quod qui 
peccat in unam personam peccat et in aliam ; ergo 
non specialiter in Spiritum Sanctum. 

2. Prseterea, peccatum in Spiritum Sanctum oppo- 
nitur charitati; sed peccatum oppositum charitati 
est odium, Spiritus autem Sanctus non potest ha- 
beri odio, cum in eo non sit ratio mali; ergo. 

3. Praeterea, omne peccatum est remissibile; pec- 
catum autem in Spiritum Sanctum non est remis- 
sibile. 

In contrariiim est Magister in littera. 

ReSPONSIO. Hic sunt quatuor videnda. Primo 
principale propositum ; secundo, si peccatiim in Spi- 
ritum Sanctum est gravissimum; tertio si est re- 
missibile; qnartOy quot sunt illius peccati modi. 

Quantufn ad primum dico quod omne 
peccatum est aversio a Deo; ista autem aversio 



DlSTINCT. XLIII QU^ST. I 431 

potest intelligi vel habitualis vel actualis, Si intel- 
ligitur habitualis dico quod non potest se avertere 
quis ab una persona quin avertatur ab alia, nec 
peccare in unam quin peccet in aliam. Si autem 
fit quaestio quod aversione actualiy dicitur quod 
potest esse actualis aversio ab una et non ab alia, 
quia eadem ratio videtur de aversione et conver- 
sione; sed potest esse actualis conversio ad unam 
personam et non ad aliam ; ergo. Probatio minoris, 
Tum quia possibile est uti uno articulo fidei respi- 
ciente unam personam, non utendo alio articulo re- 
spiciente aliam pesonam, sunt autem distincti articuli 
respectu personarum et quaelibet persona sic sum- 
pta includit rationem omnis boni, tum quia sunt 
multi hymni in quibus est actualis intentio respectu 
unius personae tantum sicut in Vcfti creator Spi- 
ritus etc, et in aliis multis; tum quia magis di- 
stinguitur persona a persona quam persona ab es- 
sentia; sed si aliquis fidelis consideraret essentiam 
non considerando personas inveniret in ea rationem 
omnis boni et posset facere reverentiam actualem 
essentiae non faciendo actualiter personae. 

Sed fortc diceres quod non est simile de per- 
sona et essentia, quia persona dicitur relative ad 
aliam personam; relativa autem sunt simul intel- 
ligibilia. — Responsio. Quod non valet quia si 
Pater inquantum Pater dicatur relative ad Filium, 
non tamen dicitur relative ad Spiritum Sanctum ; 
igitur Pater intelligi potest inquantum Pater non 
habendo intentionem ad Spiritum Sanctum. Sed de 
hoc satis patet in /. Dist, primi. 



432 LlB. II Sententiarum 

Quantum ad secundum dico cum Ma- 
gistro quod peccatum in Spiritum Sanctum est 
gravissimum, tum quia procedit ex certa malitia 
quod est maximum peccatum secundum Gregorium 
in HomiL ; tum quia est contra praeceptum primae 
tabulse; tum quia opponitur actui perfectissimo. 

Quanium ad tertium dico quod non est 
illud peccatum irremissibile simpliciter quia Deus 
potest illud remittere, sed dicitur irremissibile tum 
quia nullum aliud peccatum directe opponitur di- 
vinae misericordiae sicut illud; tum quia illud j>ec- 
catum maxime opponitur dispositioni remissionis 
quae est quaedam displicentia de peccato. 

Quantum ad quartum dico quod sunt 
sex peccata in Spiritum Sanctum, scilicet despe- 
ratio, praesumptio, obstinatio, finalis impoenitentia, 
invidia fraternae gratiae et impugnatio veritatis 
agnitae. Primum et secundum ponit Augustinus 
De fide ad Petrum ; tertium ponit in Ench, ; 
quartum ponit de verbis Domini ; quintum ponit 
idem in Serm. de verbis Domini in monte ; sextum 
idem ponit de unico Baptismo, 

Ad primum PRINCIPALE concedo quod qui 
odit unam personam actualiter odit aliam habi- 
tualiter. 

Ad secundum potest patere ex dictis vel, potest 
dici quod est falsum quod assumitur, quia Propheta 



DlSTINCT. XLIII QU^ST. I 433 

ait de voluntate obstinata: Superbia eorum qui te 
oderunt ascendit semper. 

Ad tertium patet in ^. Art, quomodo pec- 
catum in Spiritum Sanctum dicitur irremissibile. 



Distinctio XLIV. 

Post ppaedicta consideratione dignum 
occupit.., 

Circa Dist. 44. et ultimam quceritur 

Qu^STlO I. 

ntnun potentia peeeandi sit a Deo. 

Videtur quod non quia, si potentia peccandi esset 
a Deo, hoc esset quia liberum arbitrium est a Deo; 
sed hoc non cogit quia secundum Anselmum de 
lib, arbitrio cap, 2, et j. posse peccare non est li- 
bertas nec pars libertatis ; ergo. 

2. Praeterea, cujus est potentia ejus est et actus, 
per Philosophum de somno et vigilia\ sed actus 
peccandi non est a Deo ; ergo nec potentia. 

In contrarium est Magister in littera. 

Responsio. Potentia peccandi aut dicit imme' 
diatum ordinem aut fundamenium ordinis ratione 
cujus dicitur potens. Si primo modo adhuc distin- 
guo, quia iste ordo aut est ad actum substratum aut 
ad deformitatem. Si est ad actum substratum et iste 
actus est a Deo, sicut ponit una opinio, concedo 
etiam quod iste ordo est a Deo. Si autem dicit 
ordinem ad deformitatem et illa deformitas sit 
nihil, et etiam ordo erit nihil, et sic non est a Deo' 



DlSTINCT. XLIV QUiEST. I 435 

Si autem ista potentia dicit proximum fundamen* 

tutn ordinis concedo quod est a Deo. , 

Kt per hoc patet ad primum argumentum in 

contrarium; accepit enim Anselmus posse peccarC 

ut dicit respectum ad deformitatem. 

Ad secundum si tenetur opinio quod omnis 

actus positivus sit a Deo patet solutio, quod actus 
peccati, quantum ad substratum, est a Deo, quia 
secundum Apostolum ex ipso et per ipsum et in 
ipso sunt omnia, ipsi laus et gloria iu saecula sae- 
culorum. Amem. 

Explicit liber secundus. 




• INDEX QU^STIONUM 

Commentarii Fr. Petri de Aquila Ord. Min 

COONOICBMTO SCOTKLLI 

B. JOANNIS DUNS SCOTI DISCIPULI 

In seoandam Libram Sententiarum 



Distinetio I. 

QuwEST. I. Utram omnia alia a primo ente sint ab ipso aioat 

a caasa effectiva . , 1 

Qu^ST. n. Utrum aliqaid alia*d a Deo possit esse ab eo sine 

principio darationis 15 

QuuEST. in. Utram prodactio creaturarum quantum ad omnem 
productionem, tam in esse reali quam in esse intel- 
lectuali, necessaria habitudine prsesupponat produ- 
otionem personarum S3 

QuJEST. lY. Utrum relatio creaturaB ad Deum sit eadem cum 

suo fundamento . , , 90 

QuiEST. y. Utrum oreatura possit creare , . . , . 41 

Qu^T. VI. Utrum Angelus et anima differant specie . . 52 

Distinetio II. 

QuiBST. T. Utrum Angeli quantum ad esse et quantum ad ope- 

rationem mensurentur abvo vel tempore. . . 58 

QujEST. n. Utrum Angelus sit in loco 67 

Qu^ST. in. Utrum Angelus possit moveri motu looali . . 77 

Distinetio lU. 

Qu^ST. I. Utrum in angelo sit aliqua oompositio . , . 88 
Qu^ST. n. Utrum substantia materialis sit individua per ali- 
quam entitatem propriam determinantem naturam 
ad singularitatem ........ 104 



Qu^ST. m. Utrum in una speoie angelioa sint vel esse possint 

plures angeli solo numero differentes . . . 122 

QuwJBST. IV. Utrum angelus oognosoat se per suam essentiam. 128 

QiTiBST. y. Utrum ad hoo quod angelus distinote speoies orea- 
turarum alias a se oognosoat, requiratur neoessario 
quod proprias et distinotas rationes oognosoendi eas 
habeat . . , . . .... 142 

QuiEST. VI. Utrum angelus oognoscat res sensibiles per speoies 

innatas vel aoquisitas 151 

Qu^ST. Vn. Utrum in parte intelleotiva ponatur species propter 
potentialitatem intelleotus vel propter absentiam 
objeoti 160 

QujBST. VIII. Utrum angelus possit naturaliter diligere Deum 

plusquam seipsum 164 

Distinctio lY. 

Qu^ST. I. Utrum angelus possit peooare 167 

Distinctio V. 

QuiBST. I. Utrum angelus prius meruerit ipsam beatitudinem 

quam aooeperit eam 175 

QuiEST. n. Utrum angelus potuerit appetere Dei asqualitatem 179 

Distinctio VI. 

QujBST. I. Utrum peocatum ipsius Luciferi fuit formaliter 

superbia 182 

Distinctio VII. 

QufST. I. Utrum angelus malus neoessario male velit . . 187 
QuiEST. n. Utrum angeli possint induoere veras formas . l^ 

Distinctio VIII. 

QujEST. I. Utrum angeli sint oorporei 198 

Qu^T. II. Utrum angelus possit assumere oorpus in quo exer- 

oeat opera vitsa 198 

QuiEST. m. Utrum dasmones possint ludifioare sensus nostros 205 

Distinctio IX. 

QujEST. I. Utrum angelus possit alteri loqui .... 211 



QujEST. II. An angelofl nnus possit alium illnminare . 218 

Dlstinctlo X. 

QujssT. I. Utrnm omnes angeli mittantur 223 

Dfstfnetfo XI. 

Qt^esT. I. Utrum angelus oustodiens possit aliquid effectiye 

causare in intelleotu hominis custoditi . . . ^225 

Bfstinetlo XU. 

Qr^ST. I. Utrum materia dicat entitatem positivam distinctam 

realiter a forma 231 

QujEST. II. Utrum materia per potentiam divinam possit esse 

sine forma 236 

Distinctfo XIU. 

QujEST. I. An lux fuerit prima die oreata .... 213 

Distfnctio XIT. 

Qu£ST. I, Utrum ocBlum sit oomi>ositum .... 249 
QujBST. lE. Utrum ccelum moveatur ab intelligentia creata. 256 

Distinetio XT. 

QuiKST. I. Utrum in mixto maneant elementa seoundum suas 

formas substantiales in actu 261 

Qu^.sT. II. Utrum anima sensitiva in bruto sit eztensa. . 266 

Distinetio XTI. 

Qu^sT. I. Utrum intelleotus et voluntas qusB sunt partes ima- 

ginis sint idem realiter quod anima . . . 269 

Distinetio XTII. 

QuiEST. ni. Utrum paradisus sit locus conveniens habitationi 

hominum 278 

QujEST. IV. Utrum in hoc homine sit alia forma substantialis 

prseter animam intellectivam S79 

Distinctio XTIU. 

QuiEST. I. Utrum in materia sit ratio seminalis ad formam 

naturaliter educendam de ipsa 266 



QxT.ffiST. n. Utrum sit niius intelleotus numero in omnibus . 293 

Bistinetio XIX. 

QiTJBST. I. Utrum homines in statu innooentiea fuissent immor- 

tales si non peooassent 801 

Di8tinetio XX. 

QtJ-asST. I. Utrum in paradiso terrestri fuisset propagatio filio- 

rum per oopulam oamalem 906 

Distinetio XXI. 

QujBST. m. Utrum peooatum primi hominis potuifc fuisse veniale 815 
Qu^sT. lY. Utrum peooatum primi hominis de faoto fuit gra- 

vissimum 818 

Distinetio XXU. 

Qu^ST. I. Utrum peooatum primorum parentum fuerit ex 

ignorantia . . . . . . . . .821 

Distinetio XXIU. 

QuiBST. I. Utrum Deus possit faoere voluntatem oreatursB ra- 

tionalis impeooabilem per naturam . , . . 825 

QujBST. n. Utrum Adam in statu innooenti» viator existens 
I>otuerit habere per potentiam divinam notitiam in- 
tuitivam de divina essentia 828 

Distinetio XXIT. 

QujBST. I. Utrum voluntas oreata neoessitetur respeotu ultimi 

finis, vel sit libera ....'«.. 881 
QuAST. n. Utrum voluntas sit nobilissima potentiarum animsB 885 

Distinetio XXV. 

QuiBST. I. Utrum in Deo sit liberum arbitrium . . . 843 
QujBST. II. Utrum aliquid aliud a voluntate oauset effeotive 

aotum in voluntate 844 

Distinetio XXVI. 

QuAST. I. Utrum gratia sit prinoipalius in essentia animsB vel 

in potentia 849 



Dlstlnetfo XXTH. 

QvMvr. I. Utrum gratiA sit virtns S5 

Distinctio XXTUL 

QvMBT. I. Utram liberam arbitrium hominis sine gratia possit 

vitare omne peooatnm mortale - . . . . 861 

Dlstinetio XXIX. 

QuiBST. I. Utrum primus homo in statii innooentise habuit 

gratiam 366 

Distinetio XXX. 

Qu-«8T. I. Utrum qualibet homo seoundum communem logem 

propagatus ab Adam t^ontrahat pecoatum originale 370 

Qu^ST. II. Utrum aliquid ex alimento transeat in veritatem 

humanaB natursB 375 

Distinctio XXXI. 

QuAssT. I Utrum anima oontrahat peocatum originale a oarne 

iuiecta et ooncupiscibiliter seminata . . . SSQ 

Distinetio XXXII 

Qu£ST. I. Utrum in Baptismo remittatur originale peooatum 886 

Distinetio XXXIII. 

QuiEST. I. Utrum parvulis cum peccato originali deoedentibus 
debeaiur pro peccato originali sola oarentia divinsB 
visionis, vel puniantur poena sensus . . . 887 

Distinetio XXXIT. 

Qu^ST. I. Utrum peccatum sit a bono ut a oausa . . 392 

Distinetio XXXT. 

QuiBST. I. Utrum peccatum sit per se corruptio boni in quo 

est 397 

Distinetio XXXTL 

QujEST. I. Utrum ojnnis actio agentis creati sit in agente. 399 



Distinctio XXXVII. 

Qu^ST. I. Utrum pocoatnm possit esse a Deo .... 40B 
Qu^ST. II. Utrum eventus fortuiti reducantur in aliquam cau- 

sam qu8B sit eorum per se causa . . . . lOii 

Distinctio XXXVIII. 

QuiEST. I. Utrum intentio sit actus solius voluntatis . , 410 
QuiEST. n Utrum volontas possit se movere contra rationem 411 

Distinctio XXXIX. 

QuJEST. I. Utrum oonscientia sit in intelleotu vel in affeotn 414 
QujBST. II. Utrum synderesis sit in intelleotu vel in affectu 4HJ 

Distinctio XL. 

QujEST. i. Utrum omnis actus sit bonus ex fine . . . ilT 
Qu^ST. n. Ut;rum omnis actus exterior bona intentione factus, 

sit meritorius 419 

Distinctio XLI. 

QuiBST. I. Utrum possit esse aliquis actus humanus indifferans 

ad bonitatem vel malitiam 421 

Distinctio XLII. 

Qu^sT. I. Utrum in cogitatione possit esse pecoatum . 424 

Qu^ST. n. Utrum actus parvus exterior et interior sint duo 

peccata vel unum . . . - . . * 428 

Distinetio XLUI. 

Qu-fflST. I. Utrum voluntas possit peccare in Spiritum Sanotum 490 

Distinctio XLIV. 

QuiBST. I. Utrum potentia peccandi sit a Deo . . . '^l 



Tip. Edltrioo Niooloslo — RECCO — 1907. 




3 2044 024 506 AA 



The borrower must retum this item on or before 
the last date stamped below. If another user 
places a recall for this item, the borrower will 



be notified of the need for an earlier retum. 

Non-receipt ofoverdue notices does not exempt 
the borrowerfrom overdue fines. 



Harvard CoUege Widener Library 
Cambridge, MA 02138 617-495-2413 




Please handle with care. 

Thank you for helping to preserve 
library coUections at Harvard.